Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XII           Band Oktober XII           Anhang Oktober XII

29. Oktober


OCTOBRIS DIES VIGESIMA NONA

SANCTI QUI IV KALENDAS OCTOBRIS COLUNTUR

S. Narcissus, episc. Hierosolymitanus.
S. Genitus, conf. non pont. Biturigibus.
S. Hyacinthus, martyr in Lucania.
S. Quintus seu Quintinus, martyr in Lucania.
S. Felicianus, martyr in Lucania.
S. Lucinius seu Lucius, martyr in Lucania.
S. Zenobius, presbyter et martyr Antiochiæ.
S. Basilius, episc. Lunensis.
S. Terentius, episc. Metensis.
S. Appianus, episc. Afer, Papiæ in Italia.
S. Eusebia, V. et M. Bergomi in Italia.
S. Jacobus, episc. Sarugensis.
S. Theodorus, abbas, Viennæ in Gallia.
S. Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia.
S. Baldus, pœnitens apud Senones in Gallia.
S. Colmanus mac Duach, episc. in Hibernia.
S. Sigebertus, rex Anglorum Orientalium et martyr.
S. Kennera, V. in Galwedia, pago Scotiæ.
S. Majorianus, conf. non pont. in Arvernia Gallica.
S. Laudoveva, culta ut regina Silvanectibus in Gallia.
S. Anna Euphemianus, monialis Constantinopoli.
S. Merwinna, abbatissa Rumesejæ in Anglia.
S. Elfledis seu Ethelfledis, abbatissa Rumesejæ in Anglia.
S. Stephanus, episc. Calatinus.
S. Eadsius seu Eadsinus, archiepiscopus Cantuariensis.
B. Ricwera, monialis ordinis Præmonstratensis.
B. Abramius, abbas Rostoviensis.
B. Berengerus, abbas Formbacenses in Bavaria.
B. Wirundus , abbas Formbacenses in Bavaria.
B. Theodoricus, abbas Formbacenses in Bavaria.
B. Petrus Monoculus, qui et Igniacensis, abbas Clarævallis in Gallia.
B. Margarita, priorissa Bingii in Germania.
B. Ida, monialis Bingii in Germania.
B. Ida de Leewis, monialis Cisterciensis, Ramejæ in Brabantia.
B. Henricus de Bottis, episc. Gebennensis.
B. Benevenuta Bojana, V. ex ordine FF. PP. Forojulii in Italia.
B. Angelus Canetulus, canonicus regularis S. Salvatoris, Bononiæ.
B. Lucia Bartolini Rucellai, ex ordine FF. PP. Florentiæ.

APPENDIX

De tribus Turibiis Hispanis, Asturicensi, Palentino et Libanensi.

(Fortsetzung: Acta Sanctorum: 29. Oktober - Ergänzungen)

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

Parisius translatio S. Genovefæ virginis; quæ translatio facta est die præcedenti, sed hic recolitur, utique propter impedimentum festi SS. Simonis et Judæ. Hæc ad præsentem diem leguntur in editione Usuardi Hagenoyensi. Vide itaque quæ diximus ad præcedentem diem in Prætermissis, et beatæ virginis Acta ad diem III januarii.
S. Salvius, episcopus Ambianensis, commemoratur hodie in supplemento Martyrologii Gallicani Saussayi atque inde in Martyrologio Universali de Saint-Allais; uno die erratur. Nam, ut hesterna die in S. Salvio Bragensi monuimus, genuinus natalis S. Salvii Ambianensis est 28 octobris; quamquam de eo, secundum Martyrologium Romanum, in hoc opere nostro actum est ad diem XI januarii.
S. Paulus Thebæus, eremitarum princeps, laudatur hodie in codice Sirmundiano et in duobus aliis Mediolanensibus. Ejus autem Acta illustrata sunt ad diem, qua pariter a Græcis et Latinis colitur, nimirum XV januarii.
S. Ceolulfi, regis Northumbrianorum, memoriam recolit hodie Challoner in Martyrologio suo Britannico seu Antiquæ pietatis Britannicæ monumentis. Ad proxime præcedentem diem diximus jam de hac commemoratione in Prætermissis; ubi et monuimus ejus Acta jam data esse in opere nostro ad diem XV januarii.
Commemoratio reformationis S. Romualdi a B. Alexandro II papa anno 1072 confirmatæ fit hodie a Menologo Donawerdensi et a Lechlero in Martyrologio suo Benedictino. Plura ea de re omittimus, quum Acta S. Romualdi jam pridem edita fuerint ad diem VII februarii.
S. Abramius asceta annuntiatur hodie in omnibus Græcorum et Slavorum kalendariis, exceptis Cpolitano Morcellii, fastis Lindebrogii [Acta SS. tom. II Martii, pag. 434, num. 6; cfr Annus Græco-Slavicus, pag. 3, num. 12.] , veteri Neapolitano, et Eclogadio Cryptoferratensi: quorum duo ultima ad diem 22 decembris de ipso meminerunt. Armeni autem die præcedenti eum colunt, quod suo loco notare omisimus. Ipsi plerumque jungitur Maria neptis ejus, cujus historia intime connectitur cum avunculi gestis. Uterque Latinis ignotus hac die, nisi quod Abramium Molanus in Auctario, Abramium et Mariam Pœnitentem cardinalis de Noaliis in Martyrologio Parisiensi, Mariam Pœnitentem Arturus in Gynecæo, Mariam Pœnitentem, Novam, Hellespontinam, Castellanus laudavit. At Maria Nova certe expungenda est; nam iste titulus errori debetur, in quem post decessores nostros plures alii lapsi sunt, quum crederent Abramium, ducem S. Mariæ Novæ apud Joannem Moschum [Pratum spirituale, cap. 68.] , illum esse anachoretam, ducem spiritualem Mariæ neptis suæ. Sed Ἀβράμιος ἡγούμενος τῆς ἁγίας Μαρίας τῆς Νέας significat præsulem alicujus monasterii aut ecclesiæ Deiparæ. Unde etiam patet hinc non posse definiri ætatem qua vixerit Abramius. Quoniam autem de illo celeberrimo anachoreta iterum conceditur verba facere, liceat paucis contra Assemanium nostrorum decessorum opinioni sua jura vindicare. Demonstrasse enim rati sunt Abramium in Hellesponto, prope Lampsacum, sæculo VI, vitam solitariam egisse, non in Syria, tempore magni Ephræmii, atque illum Ephræmium ejus discipulum, qui Vitam conscripsit magistri sui [Acta SS. tom. II Martii, pag. 436 et seqq.; græce in Ephræmii operibus, ed. Roman. tom. II (græce), pag. 1 et seqq.] , a celeberrimo Syro diacono omnino esse distinguendum. Suæ sententiæ patronum producebant Simeonem Metaphrasten, qui Vitam ab Ephræmio conscriptam retractavit et auxit, eique Lampsaci urbis mentionem inseruit [Latine ap. Surium, ad diem 16 martii; græce ap. Migne, Patrol. Græca, tom. CXV, col. 43 et seqq.] . At hæc non placuerunt Assemanio qui, quum in manuscriptis codicibus Ephræmio Syro Vitam Abramii assignari videret, contendit quarto sæculo vixisse Abramium, quando adhuc multi idololatræ erant in Syria; Metaphrastæ fidem non esse habendam; allulitque locum Chronici Edesseni, syriace conscripti, in quo signabatur mors Abramii cujusdam Chidunensis ad Edessam reclusi ad annum 356 [Bibl. Orient. tom. I, pag. 36 et 396; Kalendaria eccl. univ. tom. V, pag. 324.] . Quum vero eadem argumenta, ultimo excepto, jam proposuisset diu ante Tillemontius [Mémoires etc. tom. VI, pag. 586 et 785.] , Metaphrastæ, ut norunt omnes, justo iniquior, Abramium Syrum fuisse Ephræmii æqualem et magistrum aut certe amicum, Chidunæ ad Edessam urbem anachoretam, uno ore dixerunt quotquot postea de Abramio egerunt. At cur quæso tam parvi fit auctoritas Simeonis? Donec appareant nova documenta, ob oculos habemus ex altera parte testimonium alicujus Ephræmii, quem nemo probaverit Syrum illum fuisse, qui nihil de patria dicit, ex altera autem Simeonis, viri certe eruditi, cui visum est, nescimus qua de causa, addere quædam opusculo Ephræmii. Quis stabit judex? Errarunt certe decessores nostri in interpretandis Joannis Moschi verbis, quæ latine tantum legerunt, ac proin in determinanda ætate Abramii: at cætera quæ habent nondum serio confutata sunt. Quoniam nihil omnino affertur ad labefactanda Simeonis dicta, manet ejus verbis, quibus nullo pacto contradicit Ephræmius, sua auctoritas. His notatis, cætera quæ ad vitam Abramii pertinent vide ad diem XVI martii.
S. Narcissi, episcopi sui, natalem adscripserunt præsenti die, qua S. Narcissi, episcopi Hierosolymitani, festum agitur, Gerundenses eorumque exemplo Augustani in Suevia [Acta SS. tom. II Martii, pag. 621.] . Ut ex Officiis propriis patet, agunt et ipsi clerici insulæ Sardiniæ hodie festum S. Narcissi, episcopi Gerundensis. Hinc in Clavi Hispaniæ sacræ annuntiavit hodie, secundum kalendaria liturgica Gerundensia, Petrus Sainz de Baranda festum S. Narcissi, episcopi Gerundensis et martyris; sed et in editionibus Usuardi Hagenoyensi, Lubeco-Coloniensi et Greveni legitur ad præsentem diem: In Augusta Sueviæ natalis S. Narcissi, episcopi et martyris, qui convertit S. Afram; nisi quod typothetæ Hagenoyenses loco Augusta Sueviæ impresserint Gundahyzaviæ: alias varietates omitto. Quamquam hæc disjuncta non sunt, junxit tamen ea magis Walasser in Martyrologio germanico Canisiano, aperte perhibens S. Narcissum, Gerundensem episcopum, venisse cum Felice diacono ex Hispania Augustam; ibi convertisse S. Afram meretricem, S. Hilariam matrem et tres ancillas, paulo mox martyres futuras postea rediisse Gerundam ibique f cisse martyrium. Obscura quæstio an S. Narcissus, episcopus Gerundensis, et S. Narcissus, episcopus Augustanus, sit unus idemque vir. In Actis sinceris S. Afræ, martyris Augustanæ, Narcissus episcopus apparet, sed sine sedis titulo, qui S. Afram ejusque domum baptizavit [Ibid. tom. II Augusti, pag. 58.] . B. Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis, qui ab anno 843 ad 896 manum Martyrologio suo aliquando apposuit [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 270.] , ubi S. Afram ad diem 7 augusti laudat, aperte dixit Narcissum episcopum Gerundensem fuisse [Martyrol. ad 7 aug. ap. Canisium et Basnagium, Monum. antiq. tom. II, pag. III, pag. 163.] . Quæ ille hausit proculdubio ex Historia conversionis S. Afræ, ejus Passioni assuta. In hac enim historia legimus [Acta SS. tom. II Augusti, pag. 56.] : Ipse autem episcopus Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses novem ad Hispaniam profectus est, ad civitatem Gerundam. In qua multum populum Deo acquisivit per tres annos. Et ita demum martyrii palmam cum diacono suo Felice attigit. Unde consequitur ab antiquis temporibus fuisse traditum S. Narcissum, patrem spiritualem S. Afræ, episcopum fuisse Gerundensem. Verumtamem illius Historiæ auctoritas summa non est, quandoquidem S. Narcissus anno 307, seu triennio post S. Afram, quum jam nulla amplius in Hispania fierent martyria, martyrii palmam cum diacono suo Felice attingere non potuit. Complures itaque, quos inter Tillemontius, Historiæ conversionis S. Afræ confidere non ausi, maluerunt dubitare an Narcissus Augustanus et Narcissus Gerundensis unus esset vir. Affirmarunt decessores nostri ad dies 18 martii [Ibid. tom. II Martii, pag. 621.] et ad 5 augusti [Ibid. tom. II Augusti, pag. 45.] , et post eos Franciscus Dorca [Colleccion de noticias para la historia de los santos martires de Gerona, pag. 185 et seqq.] , Antoninus Merino [España sagrada, tom. XLIII, pag. 298 et seqq.] et Jacobus Villanueva [Viaje literario, tom. XIII, pag. 1 et 114.] . Sed nuperius Bonifacius Gams [Die Kirchengeschichte von Spanien, tom. I, pag. 302.] , nixus silentio liturgiæ Mozarabicæ et Prudentii poetæ, eum prætereundum esse duxit; promptius quam cautius. Inter decessorum reliquias exemplar reperi Legendæ, quam ex Passionali ms. Herbipolensi descripsit olim Gamansius; similiter lectiones, anno 1509 forma solemni Gerunda Augustam missas; præterea Sermonem Olivæ, episcopi Vicensis, qui circa medium sæculum XI claruit [Editus est a Florez, España sagrada, tom. XXVIII, pag. 265.] ; et demum hymnos aliquot, in festo translationis S. Narcissi cantandos. Sed in his nihil occurrit quo suscitata dubia reprimantur; adeoque lectiones Gerundenses, initio sæculi XVI usitatæ, apertissimis fabulis auctæ sunt. Ex his itaque manifestum est non multum lucis hinc affulgere. In tanta autem caligine nihil cautius fieri posse videtur quam ea sequi quæ ad diem 5 augusti in Actis S. Afræ in opere nostro disputata sunt, aut quæ in iisdem tradita fuerunt de S. Narcisso Gerundensi, qui et Augustanus, ad diem, qua nomen ejus Martyrologio Romano inscriptum est, XVIII martii.
S. Vincentii Ferrerii translatio hodie annotata erat in Usuardo aucto Carthusiæ Bruxellensis; qui codex in opere nostro passim laudatus est a decessoribus. Sed S. Vincentius Ferrerius videtur substitutus esse S. Vincentio Madalgario seu Sonegiensi; cujus translatio (ut paulo inferius liquebit) reapse præsenti die recolitur. Cæterum S. Vincentii Ferrerii Acta illustrata fuerunt ad diem V aprilis.
S. Sabas in Gothia commemoratur ad diem 29 in Eclogadio Cryptoferratensi; quem quidem, licet annuntiationem S. Sabæ Gothi in aliis Græcorum libris hodie legamus, additis his verbis in Gothia facile a suo homonymo et cive distinguimus, duce militum, qui Romæ passus est. Vide igitur quæ de eo scripserunt nostri ad diem XII aprilis.
S. Wolbodonis, episcopi Leodiensis, translatio, anno 1656 a Sanfelicio, Alexandri papæ VII nuntio per Belgium, peracta, recolitur hodie in Kalendario Benedictino Donawerdensi et in Lechleri Menologio Benedictino. De hac translatione dictum est ad diem, qua beatissimus vir olim colebatur, XXI aprilis.
S. Sabæ ducis militum Menæa excusa et unus codex Mediolanensis hodie memoriam agunt, synaxarium vero ejus habent ad diem, qua a Latinis et a Græcis præcipue colitur et a nostris laudatus est sanctus martyr; quæ est XXIV aprilis.
Cassiope in insula Corcyræ, S. Donati, de quo scribit beatus Gregorius papa. Hæc in Martyrologio Romano Baronius, qui non agnovit eumdem Donatum quem fastis suis inseruerat ad diem 30 aprilis. De sancto illo bis jam egerunt decessores nostri, ad diem genuinam, et ad diem qua recolitur ejus reliquiarum translatio, inter Prætermissos diei 7 augusti. Sed non adeo plene, ut quædam addenda non supersint. Notum est ex iis, quæ locis supra laudatis scripta sunt, S. Donati sepulcrum ornatissimum in urbe ejus episcopali Eurœa seu potius, ut ad recentiorem Græcorum prolationem scripturam ipsam conformemus, Euria. Ibi etiam exstitisse urbem sancti cognominem refert Nicephorus Callistus, qui id ab aliis fando audivit, ἐπυθόμην [Niceph. Call. lib. XII, cap. 45, pag. 348, ed. græco-lat.] . De hac urbe scripsisse videtur Procopius, juxta quem Justinianus imperator duo castella S. Donati in agro Justinianopolitano ac Photicensi reparavit [De ædificiis, lib. IV, num. 4, pag. 75, ed. P.] . Non adeo ab urbe Photice dissitam fuisse Euriam discimus ex eodem auctore, ubi de urbibus in Epiro ab eodem imperatore munitis agit, et Euriæ ipsius, antiquæ urbis, incolas in insulam vicinam facilius defendendam trajectos fuisse tradit [Ibid. lib. IV, num. 1, pag 68, ed. P.] . Verisimilius alterutrum ex castellis duobus, de quibus supra, novæ urbi adjectum fuerit, ipsumque est quod postea Castel Saint-Donat a Normannis nuncupabatur, et in regione ipsa hoc nomen diu retinuit, ut intelligimus ex fragmentis epiroticis a Bekkero editis [Corp. Scriptt. hist. Byz. Epirotica, pag. 217 et 228.] . Urbs Paramythia nunc temporis huic castello successit, si fides habetur viatori gallo Pouqueville [Voyage de la Grèce, tom. II, pag. 152.] ; quem mira hallucinatione, licet virum eruditum, deceptum fuisse deprehendimus, quum Aidoni recens nomen pagi, Paramythiæ subditi, ab antiquis fabulis et mythis plutonicis derivavit [Ibid. pag. 132 et 138.] . Quod si historiam S. Donati, quam minoris facit et ad fabulas amandat, melius nosset, vidisset vir linguæ græcæ recentioris peritus, Aidoni nihil aliud esse ac S. Donatum, Ἅγιος in Ἁἳ sensim correpto. Verum hæc non sufficiunt ad determinandam quæstionem utrum veteri an novæ Euriæ nomen antiquum adhæserit, post Justinianum, et alterutri respondeat Castellum S. Donati seu Paramythia. Recentior sane Paramythiæ origo indicat illam novæ Euriæ successisse. Tempore S. Gregorii magni, ut docemur ejus epistolis, permanebat adhuc Euriæ appellatio, quum episcopus et clerus urbem suam, verisimilius ob Avarum infestationes, reliquerunt et cum corpore S. Donati in insulam Corcyræ migrarunt. Unde nata lis de jurisdictione, quam videas in epistolis S. Gregorii ipsius [Epistt. lib. XIV, ep. 7, 8 et 13.] . Videntur postea in urbem Euriam relatæ fuisse reliquiæ; nam quum Veneti Cephaleniæ insulæ, quæ Epiri oræ adjacet, potiti fuissent, edocti locum in quo jacebat sacer ille thesaurus, clam eo se insinuarunt, illumque in suam patriam asportarunt [Andreæ Danduli Chronicon, lib. IV, cap. 14, et lib. IX, cap. 12, ap. Muratori, tom. XII, col. 61, 62 et 273.] . Plerisque tamen placet verba Andreæ Danduli, Veneti chronologi, ita interpretari, ut censeatur corpus tunc Cephaleniæ conditum fuisse, quo fuisset a Corcyra delatum. At non vacat hic de his longius disserere: sufficiat opinionem indicasse, cujus legenti Chronicon rationes patebunt. Hæc autem anno 1125 gesta sunt. Ab hoc tempore corpus S. Donati quievit in ecclesia S. Mariæ Assumptæ in insula Muriano, prope Venetias, quæ pertinebat ad diœcesim Torcellanam. Qua de causa hujus ecclesiæ titulo additum est nomen S. Donati et facta est ecclesia S. Mariæ assumptæ et S. Donati episcopi et conf. [Moroni, Dizionario di erudizione, tom. XCI, pag. 558 et 559; Stato personale del clero di Venezia, 1855.] . Novissima translatio corporis ad sacellum proprium in eadem ecclesia, facta 7 augusti 1656, enarratur in nostro opere ad diem 7 augusti [Acta SS. tom. II Augusti, pag. 181.] et apud Flaminium Cornelium [Eccles æ Torcellanæ, part. II, pag. 59.] . Harum translationum memoria agitur in antiqua diœcesi Torcellana ad diem 7 augusti, ut videre est in Tabulis ecclesiæ Venetæ [Officia propria, Venetiis, 1845, pag. 285.] . Cætera quæ ad S. Donatum pertinent quæras ad diem XXX aprilis.
Discipulorum Cyriaci et sociorum ejus meminit Evangeliarium Melchitarum Antiochenæ ecclesiæ apud Angelum Mai [Scriptt. vett. tom. IV, part. II, pag. 49.] . Quod quid significet, viderint quibus codicis inspiciendi copia est. Certe latet in his verbis aliquis error aut scribæ, aut translatoris, aut demum editoris. Quum mentio sociorum martyres indicet, forsan Cyriacus hic laudatur episcopus, de quo fabulantur Græci ad præcedentem diem. Quod si verum est, vide quæ notantur in opere nostro ad diem IV maji.
Augustoduni S. Joannis, episcopi et confessoris. Hæc hodie leguntur non in editione omnium prima, sed in sequentibus editionibus Martyrologii Romani Baronii; qui in annotatis addidit: De eodem tabulæ seu kalendarium liturgicum ecclesiæ Augustodunensis. Ejus Vita scripta fertur a Walfrido ejus successore. Accepit hanc annuntiationem atque etiam notationem præclarus vir ex Martyrologio Galesinii. Hinc Saussayus ad præsentem diem scripsit in Martyrologio Gallicano: Augustodini Æduorum, S. Joannis, episcopi et confessoris, quem etsi ipsa Augustodunensis ecclesia nec colit, nec recolit, Romana tamen, omnium mater et magistra, suis diptychis, bene meritorum ejus conscia, annua commemoratione venerandum adscripsit. Quid itaque beatum virum inter Prætermissos referimus? Vidit scilicet Castellanus hic errorem cubare et propterea adscripsit ad marginem loco Augustoduni scribendum potius esse Hagustaldii in Anglia, ubi hic Joannes episcopus fuit. Idem suggerit Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus, in Observationibus super Martyrologium Romanum, affirmans tradi a Pagio in Critice Annalium Baronii ad annum 687, num. 7, et ad annum 721, num. 6, hunc Joannem unum eumdemque esse ac Joannem episcopum Eboracensem seu Hagustaldiensem. Verum neutro loco ea de re disputat Pagius, sed explicat dumtaxat tempora S. Joannis Eboracensis. Nihilominus certissime expungendum est Augustoduni. Habuit quidem hæc ecclesia tres episcopos, nomine Joannes: quorum primus, Joannes de Arceis, anno 1343 ad sedem Lingonensem translatus est; secundus, Joannes Rolinus, vita functus est anno 1483; tertius, alter Joannes Rolinus, exstinctus est anno 1501: sed ex his nullus ab aliquo umquam fastis sacris inscriptus fuit. Neque alius quispiam Joannes apparet in Vitis sanctorum patronorum, martyrum et episcoporum Augustodunensium, quæ anno 1713 venerunt in lucem; neque in breviariis aut calendariis liturgicis Augustodunensibus de ullo Joanne fit mentio, qui in universa ecclesia non celebretur. Sed an Hagustaldium substituendum est? Substituatur aut potius omnino tollatur annuntiatio. Ex notationibus enim Galesinii et Baronii patet designari S. Joannem, episcopum Hagustaldiensem et Eboracensem, qui communiter Beverlacensis dicitur. Baronii verba dedimus. Galesinii sunt hæc: E tabulis ecclesiæ Augustodunensis. Illius sane Vitam scripsit Walfridus episcopus, qui in illius locum successit. Inter Augustodunenses præsules nullus fuit Walfridus aut cujus nomen ad hanc formam accesserit. Sed S. Joannes qui, relicta sede Hagustaldiensi, Eboracensem conscenderat, quum hanc quoque relinquendam duxisset, ut reliquam vitam Beverlaci viveret, substituit sibi sacerdotem suum Wilfridum; qui S. Wilfridus Secundus seu Junior dicitur et cujus Acta declarata fuerunt in opere nostro ad diem 29 aprilis: nam alter S. Wilfridus, nempe Primus seu Senior, præcessit S. Joannem in sede Eboracensi et in opere nostro illustratus fuit ad diem 24 aprilis. Porro, ut in Prætermissis ad diem 12 octobris videre est, in fastis sacris et imprimis in Martyrologio Romano Wilfridi nomen sæpius in Walfridum facili mutatione convertitur. Quæ vero a S. Wilfrido Juniore Vita scripta fuit, hactenus nondum typis impressa est; sed ea dumtaxat, quæ sub medium sæculum XI, plus tribus sæculis post S. Joannis mortem, composita fuit a Folcardo, monacho Cantuariensi. Quæ omnia aliunde confirmantur. Galesinius enim erroris auctor non est, sed Maurolycus, qui in suo Martyrologio ad præsentem diem scripsit: Eodem die B. Joannis, episcopi Augustodunensis, de quo Beda scribit. Sed Beda non scripsit de episcopis Augustodunensibus, sed lib. V cap. 2 Historiæ ecclesiasticæ Anglorum atque alibi laudavit S. Joannem, episcopum Hagustaldiensem, seu Eboracensem et Beverlacensem. Multis diebus atque etiam 25 octobris olim colebatur hic S. Joannes Beverlacensis; verumtamen in antiquis libris nuspiam reperi diem 29 octobris. Sed hæc sufficiunt, quum jam pridem in his Actis de S. Joanne Eboracensi seu Beverlacensi dictum fuerit ad diem, qua in Martyrologio Romano etiam inscriptus est, VII maji.
Natalis S. Euphrosynæ annuntiatur hodie in auctariis Bedæ S. Cyriaci Romanis. Quæ solitaria annuntiatio proculdubio pertinet ad translationem quamdam reliquiarum alterutrius S. Euphrosynæ; scilicet aut S. Euphrosynæ, virginis Alexandrinæ, cujus reliquiæ in Gallias pervenerunt, aut S. Euphrosynæ, martyris Terracinensis principatu Trajani. De illa dictum est in opere nostro ad diem XI februarii;
de Terracinensi ad XII maji.
S. Rictrudis, olim Marcianis in agro Atrebatensi celebris, annuntiatur hodie in Usuardo Molani, in Martyrologio Germanico Canisii seu Walasseri, in Supplemento Gallicani Saussayi, in Catalogo generali sanctorum Ferrarii et in Gynecæo Arturi. Non fugit hæc memoria Papebrochium in Commentario, quem præmisit S. Rictrudis Actis ad diem XII maji.
Translatio S. Yvonis annuntiatur hodie in kalendariis veterum Breviariorum Briocensis, Leonensis, Rhedonensis et abbatiæ S. Melanii Rhedonensis, quæ Lobineau et Tresvaux initio Vitarum sanctorum Britanniæ Armoricanæ ediderunt. Jam supra in prætermissis ad diem 27 hujus mensis docuimus de hoc sancto ejusque corporis translationibus fuisse actum in opere nostro ad diem XIX maji.
B. Andream Pescariensem, præstantem ordinis FF. Prædicatorum in Valle Tellina operarium, laudat hodie in Hagiologio Dominicano Emmanuel a Lima. Ejus Acta in opere nostro exstant ad diem XIX maji.
Ven. Bedæ presbyteri natalem hodie observant Angli, ut ex officiis propriis Angliæ recentioribus apparet. Anno 1855 Nicolaus cardinalis Wiseman, archiepiscopus Westmonasteriensis, ejusque suffraganei, qui ad Immaculati B. M. V. Conceptus definitionem dogmaticam Romam se contulerant, et complures alii cardinales et episcopi petierunt a SS. D. Pio papa IX ut eruditissimo viro ecclesiæ doctoris titulum concedere vellet, ejusque festivitatem die 29 octobris (ut jam pridem fit in Anglia) in universa ecclesia peragi juberet; rati virum in universa ecclesia tam celebrem non minus hoc honore esse dignum, quam complures recentiores. Sed ne kalendarium Romanum, tot onustum nominibus, plane reformandum sit, negandum visum est posterius postulatum; contra doctoris titulus concessus. Episcoporum Angliæ petitio edita est in Analectis juris pontificii [Tom. I, col. 1218 et seqq.] ; ipsa autem venerabilis viri Acta in opere nostro, ad diem, qua Martyrologio Romano inscriptus est, XXVII maji.
Mediolani S. Quintini confessoris natalis hodie annuntiatur a Galesinio in suo Martyrologio; in quod eum intulit, secutus, ut in notationibus perhibet, calendarium antiquum ecclesiæ Mediolanensis et librum scriptum. Hac auctoritate idem nomen ad præsentem diem inseruit Ferrarius Catalogo suo generali sanctorum, fassus tamen in tabulis, id est in kalendariis liturgicis ejusdem ecclesiæ Quintinum nullum adnotatum esse; inseruit et Bosca in Martyrologio Mediolanensi, monens tamen ejus Acta omnino excidisse, quippe quæ nuspiam appareant. Sed in kalendariis locus cultus addi non solet; quamobrem credibile est Mediolanum hoc tantum de causa fuisse additum, quod kalendarium origine Mediolanense erat. Quod si hæc genuina causa est, quidni Quintinus sit ex turma S. Hyacynthi, de qua infra? Sin autem merito vocabulum Mediolani scriptum est, nonne intelligendus est Quirinus, episcopus Sciscianus, olim Mediolani in templo S. Vincentii cultus? (In kalendariis enim Quirinus et Quintinus sæpe sibi invicem substituti fuerunt.) Qui Quirinus Sciscianus jam nobis obvius fuit in Prætermissis ad diem 27 octobris; ubi monuimus genuinum ejus natalem diem esse, ad quem ejus Acta in opere nostro declarata sunt, IV junii.
S. Barnabas laudatur hodie in Kalendario veteri Neapolitano. Ejus Acta jam illustrata sunt ad diem XI junii.
S. Vincentii, confessoris, secunda translatio in cœnobio Sonegiensi in Hannonia memoratur hodie in additamentis Usuardinis Molani. De hac translatione, quæ etiam his temporibus in universa diœcesi Tornacensi quotannis præsenti die celebratur, dictum est in his ipsis Actis ad diem, qua præcipua celeberrimi hujus ascetæ festivitas agitur, XIV julii.
S. Kenelmi, regis Merciorum filii, anno 819 proditione occisi, translationem in Indice sanctorum octobris ms. a decessoribus annotatam reperio secundum Usuardum auctum Carthusiæ Bruxellensis. Alii martyrologi eum celebrant die obitus, 3 novembris, alii longe plures ad diem 17 julii. Translationis ejus mentio fit in Actis, sed dies non additur; quemadmodum videre licet in opere nostro ad prædictam diem, qua ejus passionem illustrarunt decessores nostri, XVII julii.
S. Guinifortem seu Gunifortem, martyrem Ticini in Italia, quod Scotia oriundus dicatur, (Hibernica an Caledonica), adscripserunt suis fastis martyrologi tum Hiberni, tum Scoti. Hos inter Camerarius hodie laudat sanctum martyrem; alii ad alios dies; sed de eo dixerunt decessores nostri ad diem, qua præcipue colitur, XXII augusti.
SS. Claudii, Asterii, Neonis et Neonillæ, quorum ultimam rectius Theonillam cum Actis proconsularibus dixeris, hodie elogium recitatur in Menologio Basiliano ultimæ editionis; cui consonant Slavi recentiores. Diebus etiam 26 et 27 januarii in græcis kalendariis occurrunt. Eorum autem Acta illustrarunt decessores nostri ad diem XXIII augusti.
S. Melitinæ martyris elogium, ad diem 16 septembris jam obvium, contrahunt hodie Menæa Græcorum excusa, tum vetera tum recentiora. De iis autem, quæ de sancta martyre resciri potuerunt, commentati sunt decessores nostri ad diem XV septembris.
S. Eldetrudis virgo memoratur hodie in Usuardo Greveni. Videtur mihi esse S. Hildetrudis seu Hiltrudis, quæ olim in Lætiensi Hannoniæ cœnobio colebatur ad diem, qua inscripta erat Romano Martyrologio et in his Actis nostris celebrata est, XXVII septembris.
S. Piati seu Piatonis, qui fidem Tornaci in Belgio prædicavit, memoriam hodie renovat in suo Martyrologio Universali eques de Saint-Allais: qua auctoritate prorsus nescio. Antiquos enim novosque Officiorum propriorum codices, etiam ecclesiarum particularium Tornacensium, habemus: in nullis hodie fit mentio de S. Piatone. Cæterum ejus Acta illustrata vide ad diem I octobris.
In Monasterio, adventus capitum sanctorum duorum Ewaldorum, presbyterorum et martyrum, annuntiatur hodie in Usuardo Greveni et in editione Lubeco-Coloniensi. De hac translatione, qua anno (ut videtur) 1074 Colonia Monasterium, vulgo Munster, hæc duo capita devecta sunt, dictum est in opere nostro ad diem, qua eorumdem martyrum Acta examinata fuerunt, III octobris.
S. Victoris, ducis ex legione Thebæorum, translatio apud Sanctos seu Xanten memoratur hodie in Greveni editione Usuardi atque inde in Canisiano Martyrologio Walasseri. De hac translatione, de tempore quo peracta est, deque oppidi nominibus dictum est in opere nostro et in auctario ad tomum V octobris, ad diem, quo celeberrima illa legio Martyrologio Romano inscripta est, X octobris.
Eodem die sanctorum episcoporum Maximiliani martyris et Valentini confessoris. Hæc totidem verbis hodie legimus in Martyrologio Romano; in quod ea illata sunt ex auctariis Molani ad Usuardum, ubi hæc occurrunt: In civitate Pataviensi, triumphus S. Maximiliani martyris et S. Valentini confessoris. Detorserunt hos sanctos fabulatores Hispani (ut ad præsentem diem in Tamayi Martyrologio Hispanico) ad Vianam in Gallæcia prope Tudem; sed adversus hoc fabularum genus toties disputavimus, ut in re manifesta eas præterire possimus. Valentinus enim episcopus Passaviensis est, singulariter Martyrologio Romano inscriptus ad diem 7 januarii; et Maximilianus, episcopus Laureacensis, iisdem inscriptus fastis ad diem 12 octobris. Quamobrem de illius laudibus dictum est in opere nostro ad VII januarii,
et de S. Maximiliano ad XII octobris.
SS. Martii, Polycarpi, Valerii, Stephani, Honorati, Terentiæ, Margaritæ, Baldinæ, Sambariæ et Margariæ, S. Ursulæ sodalium, translatio in abbatiam Præmonstratensem Belgicam Bonæ-Spei recolebatur illic olim. De his dictum est in Gloria postuma S. Ursulæ ad diem XXI octobris.
S. Maximini, episcopi et martyris ex comitatu S. Ursulæ, apparitio memoratur hodie a Gelenio. Ea res narrata est in Gloria postuma S. Ursulæ ad diem XXI octobris.
SS. Arethas et socii quoniam iterum hodie in Cryptoferratensi Eclogadio recurrunt, non abs re putavi de impedita illa quæstione, utrum duo Arethæ martyres exstiterint, Romanus alter, alter Homerita, an unus, aliquid conjiciendo proponere. Ut notum est, Usuardus omnium latinorum martyrologorum primus suis fastis Aretham inscripsit, Romæ passum, cum ingenti turma sociorum. Hunc exscripsit Baronius, qui præterea duobus aliis diebus de Aretha cum sociis in Arabia, et de martyribus Negranensibus, suppresso Arethæ nomine, sermonem fecit [Cfr Acta Sanctorum, tom. X Octobris, pag. 714 et seqq.] . Quum autem nuspiam illius Arethæ Romani vestigium reperiri queat, merito ancipites hæserunt Sollerius in Usuardum [Observ. ad diem 1 Oct.] , Joannes Stiltingus ad diem 1 octobris [Acta SS. tom. I Oct. pag. 29.] , et Martinovius in Anno Græco-Slavico. At profecto, quamquam de turma sociorum et loco passionis Arethæ, ad 1 octobris laudati, omnino dubitari debet, nomen ipsum et distinctio a martyre Homerita omnino videntur asserenda. Adest enim ille martyr absque sociis in Kalendario Cpolitano sæculi VIII, in Neapolitano sæculi IX, in Ostromirano et Crypto ferratensi sæculi XI. Omitto quæ errore, ut puto, hic affert Martinovius, Hierosolymitanum et Caliopolitanum (nisi duæ editiones Scholzii discrepent; N. T. enim non habeo), perinde ac Florentinum. Mosquense non vidi. Solus inter antiquiores fastos Assemanianus codex glagoliticus sæculi XI socios hic adjungit: sed, quasi demonstrare vellet hujus codicis scriptor se ita egisse, quoniam unum Aretham exstitisse crederet, diem 24 vacuam reliquit. Alii autem codices antiqui, ad diem 24 octobris, Aretham et socios commemorant: sunt autem Cpolitanus jam allatus, Caliopolitanus sæculi X, Bandinianus in Bibliotheca Medicea sæculi XI et alii multi. Ut ergo ingenue fatear quod sentio, puto ab Usuardo additos socios Arethæ illi, quem suo ævo adhuc colebant Græci ad diem 1 octobris, ex quadam confusa notitia quam de turma Negranensium martyrum acceperant. Nudum proin nomen Arethæ ad 1 octobris ut certum habeatur. Nunc vero ut eo redeam, unde digressus sum, ad fastos Crypto ferratenses explicandos, puto hodie iterum de Negranensibus, utpote notioribus, agi festum, ita ut forsan, ad diem 24, qua nominatur Arethas solus, ducis, ad 29 autem, qua mentio fit sociorum, horum præcipue memoria celebretur. Quæ autem ad beatos martyres pertinent, fuse declarata invenies ad diem XXIV octobris.
S. Albuini, immo Albini, episcopi Fritislariensis, seu potius Buriburgensis, translatio annuntiatur hodie a Camerario. Ejus Acta dedimus ad diem XXVI octobris.
S. Ferrutius martyr annuntiatur hodie in editione Usuardi Hagenoyensi, ad hanc diem verisimiliter dilatus, quod propter festum SS. Simonis et Judæ ejus olim natalis agebatur Herbipoli die 29 octobris; quemadmodum supra docuimus ad diem, qua ejus dedimus Acta, XXVIII octobris.
S. Honorati, episcopi et confessoris Vercellensis in Italia, natalis annuntiatur hodie in Greveni et Molani editionibus Usuardi, in Canisiano Walasseri Martyrologio, in Hagiologio Italico et in Catalogo generali sanctorum Ferrarii; qui natalis justus est. Sed pro more secuti sumus Martyrologium Romanum et de S. Honorato diximus ad proximum diem, XXVIII octobris.
S. Faro, episcopus Meldensis, annuntiatur hodie in editione Usuardi Hagenoyensi, verisimiliter quod alicubi hac die ejus celebrabatur festivitas, die præcedenti impedita per concurrentem SS. Simonis et Judæ natalem. Vide ejus Acta ad diem XXVIII octobris.
S. Dodonis, confessoris et abbatis Waslerensis, natalis genuinus hodie est atque præsenti die inscriptus Usuardo Molani atque inde Canisiano Martyrologio et fastis Benedictinis. Quare uno die anteverterimus explicuimus ad proximam diem XXVIII octobris.
SS. Anastasiæ et Cyrilli, quorum hodie virtutem Græci meritis laudibus cumulant, nos, Martyrologium Romanum secuti, Acta illustravimus ad diem præcedentem, XXVIII octobris.
S. Quirinus martyr annuntiatur hodie in Kalendario Verdinensi, quod edidit Martenius [Ampliss. Collectio, tom. VI, col. 683.] . Verum quum hoc Kalendarium breviarium quoddam sit Martyrologii Hieronymiani, subit dubitatio an Quirinus scriptus non sit loco Quintini, socii S. Hyacinthi; de cujus turma dicetur infra. Vide tamen quæ paulo supra diximus de S. Quintino Mediolanensi.
S. Feliciana martyr loco S. Feliciani legitur hodie in aliquot fastis, quemadmodum in Sylloge de S. Hyacintho et sociis docuimus.
S. Sancinthus, Sacinotus, Sachietus, etc., qui hodie in aliquot fastis legitur, est S. Hyacinthus Lucanus; de quo infra erit sermo.
S. Lucanus et S. Lucania occurrunt hodie in aliquot fastis Hieronymianis, quemadmodum infra in S. Hyacintho monebimus. Conficta sunt hæc nomina ex Lucania, regione Regni Neapolitani, ubi S. Hyacinthus et socii martyrium fecerunt.
S. Aquilina, virgo et martyr, palæstræ loco omisso, annuntiatur hodie in Usuardo Greveni. Suspicor eam esse ex comitatu S. Ursulæ; sed quum mera suspicio sit, hoc loco consignanda visa est.
S. Abundium martyrem colunt hodie Prænestini officio communi. Huic celebritati proculdubio ortum dederunt reliquiæ, ex cœmeteriis Romanis erutæ. Sed quotidie fere monemus hoc martyrum genus non nisi in Prætermissis a nobis memorari.
Ven. Francisci Pallu, episcopi Heliopolitani et missionarii Sinensis, memoria hodie recolitur in Martyrologio Universali de Saint-Allais et in aliis libris; sed nondum inter sanctos, ab ecclesia vindicatos, locum adeptus est.
Franciscum a S. Joanne Lucensem, qui vita functus est anno 1659, addito beati titulo, et
Bonaventuram Gasparinum, domo quoque Luca, auctorem congregationis angelorum custodum in patria civitate, cujus Vitam edidit Martinus Manfredi, laudant hodie in Diario sacro Lucensi Gabriel Gramatica et Dominicus Mansi. Neuter cultum ecclesiasticum obtinuit.
S. Luranus seu Lauranus, episcopus de Daire seu Doire Lurain, annuntiatur hodie in martyrologiis Tamlactensi et Dungallensi. Doire, Daire, nunc Derry, est quercetum; ita ut S. Luranus nomen suum communicaverit præsenti parœciæ Derryloran, in comitatu de Tyrone, in Ultonia; in qua parœcia conditum est novum oppidum, nomine Cookstown. Pugnam de Mona-doire-Lothair commemorant Quatuor Magistri ad annum 557; cujus rei causa animadvertit Colganus [Trias Thaum. pag. 574.] Moin-mor de Dore-lothuir situm esse in finibus aquilonaris Hiberniæ, et Guilielmus Reeves [Ecclesiastical antiquities of Down, Connor etc. pag. 339 et 340.] partem nominis perstare in vocabulo oppidi Money-more, partem in vocabulo parœciæ Derryloran. Iidem Annalium scriptores ad annos 1123 et 1136 meminerunt airchinneachi Derriæ Lurani; quo apparet tum illic exstitisse institutum ecclesiasticum magni momenti et locuples, utpote quod indigeret “capite, præposito vel supremo præfecto territorii ecclesiastici et familiæ inhabitantis;” hoc enim erat munus airchinneachi, simile senescallorum. An autem hoc institutum S. Luranus incohaverit, quo tempore ipse vixerit, quibus præcipue laudibus effulserit, hæc aliaque definient aliquando archæologi Hiberni. Interea addam id unum dumtaxat, nempe eumdem eum videri ac S. Lurachum, a Poematibus, filium Cuanæ seu Cuanachi, de Derria Lurani in Ultonia: qui memoratur in Martyrologio Tamlactensi ad diem 17 februarii; ad quam diem celebratur etiam in aliis fastis Hibernis, potissime Dungallensibus, ubi hæc adduntur: Fuit de genere Colla Uais, monarchæ Hiberniæ. Darerca, soror S. Patricii, fuit ejus soror. Ipse vero episcopus fuit. Convenit nomem, locus, conditio. Lurach enim et Luran ejusdem nominis diversæ formæ sunt; utrobique eadem designatur sedes; accedit quod ambo dicuntur episcopi. Colganus ad diem 17 februarii [Acta SS. Hiberniæ, pag. 367. Cfr Kelly, Calendar of irish saints, pag. 76.] refert secundum caput XII Sanctilogii genealogici eum fuisse filium Cuanachi, filii Carii, filii Fethlemidii, filii Ehini, filii Fiachrii Tort, filii Cellæ Huasii. Hic idem dicitur in Martyrologio Tamlactensi cum septemdecim aliis sociis in Ath Truim requiescere. Trim vero monasterium erat a S. Patricio conditum, religionis præclarum, nunc parœcia in comitatu Midensi, provincia Lagenia.
Fonere de Domnaigh in Martyrologio Tamlactensi seu Faoinir de Domnach Faoinir in Martyrologio Dungallensi annuntiatur hac die. An Domnach Faoinir seu Faeinir idem est locus, qui in Vita S. Patricii Tripartita [Ap. Colganum, Trias Thaum. pag. 148.] dicitur Domnach-Fainre, in Regestis antiquioribus Armacanis [Ap. G. Reeves, Eccl. ant. of Down, pag. 294.] Domnaghfenra et Domnachfionnray, nunc autem Donaghenry seu Donoghenry, in comitatu Tyronensi, provincia Ultonia? Si ita est, nihil nisi ejus nomen, parœciæ communicatum, superesse videtur.
S. Cuani de Inis-liacc memoria hodie celebratur in Martyrologiis Hibernicis Tamlactensi et Dungallensi. Cu, latine canis, Cuan, item latine catulus, vulgare apud veteres Hibernos nomen; ex quibus Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 251.] decem sanctis accenset, quos inter præsentem. Sed quæ insula Inis-liacc? Neque Colganus, neque O'Donovan, neque Reeves, qui omnium maxime contulerunt ad investigationem veteris typographiæ Hiberniæ, eam detexisse videntur. Veniet tamen aliquando lux qua et S. Cuanus et ejus sedes cognoscantur.
S. Caelani de Tigh-na-manach, id est de Domo monachorum, memoria hodie recolitur in Martyrologiis Tamlactensi et Dungallensi. Quum in Vita S. Columbæ, abbatis Hiensis, integrum caput sit, cui titulus: De Cailtano, ejus monacho, sancti prophetatio viri, conjecit Colganus eumdem forte esse ac qui hodie celebratur, quamquam alii complures homonymi sint inter sanctos Hibernos. Vox enim Coel, Cail seu Caol, qua exesus, macilentus, gracilis significatur, in nomen proprium transiit, adjectis diminutionis signis; ita ut Cail, Cael, Caol, Caolan, Cailan, Coelan, Cuilan, Cailten, Coelten, etc. sint variæ formæ ejusdem nominis [Cfr Colganus, Trias Thaum. pag. 379 et 597.] . Sed tanto difficilius est invenire quis S. Caelanus hodie nuntietur. Quapropter merito censet Reevius [Vita S. Columbæ, pag. 60.] Colganum operam suam perdidisse in investigando quis Caeltanus sit, S. Columbæ discipulus. Neque ego felicius definivero quis Caelanus hodie colatur. Vide inter Prætermissos ad diem 25 februarii quid Camerarius et Dempsterus de Caeltano, S. Columbæ discipulo, proposuerint.
Aedh Glas in Martyrologio Tamlactensi seu Aedh Glastuir in Martyrologio Dungallensi memoratur hodie. Aedh, latine Aidus, nomen communissimum est apud Hibernos, tum simpliciter, tum cum adjectis diminutionis et venerationis signis. Glas, substantivum, est mare; sed Glas seu Glais, adjectivum, viridem, pallidum et pauperem significat et pro nomine proprio adhibetur. Sic Glas, poeta, memoratur [Martyrologium Dungallense, pag. 241.] , et Glas Mac Dremain, egregius nauta [O'Curry, Lectures on the mss. materials of ancient irish history, pag. 315.] , et S. Glasan diminutiva forma [Mart. Dung. pag. 265.] . Toir vero est septum circum ecclesiam; Tuir, columna, dux; et Tor, turris, apex. Quid itaque Glastuir? Colganus [Acta SS. Hib. pag. 221.] , occasione S. Maidoci (nam Aidus, Aidinus, Moedoc et Maidoc unum nomen sunt) recensens viginti duos SS. Aidos, his interserit Aidum de Glastor; quo significat Glastor sibi visum esse nomen loci, unde cognomen (de Turreviridi) S. Aido inditum fuerit. Verum in Dungallensi Martyrologio contra morem omittitur particula o. latine de. Non ausim tamen propterea tanti viri auctoritati contraire, maxime quoniam in aliis martyrologiis negligi solet illa particulæ interpositio. Sed quis dixerit quisnam sit Aidus de Turreviridi?
Findcani natalis in Martyrologio Tamlactensi seu Fionnchan in Martyrologio Dungallensi recolitur præsenti die. Nomen hoc idem est ac Finchanus, Finnichanus, Finthanus [Cfr Colganus, Acta SS. Hib. pag. 383 et 384.] . Sed quo latius patet hoc nomen, tanto difficilius est definire quinam singuli sancti in fastis sacris indicentur.
S. Aidus, filius Aidi, et S. Aidanus de Cluain Eocuille memorati fuerunt in Prætermissis, ille ad diem 31 augusti, hic ad diem 9 octobris, et remissi ad diem 27 octobris, atque inde ad præsentem diem, ut (si videretur) illustrarentur simul cum S. Colmano mac Duach. Verum, si de eis in Commentario de S. Colmano egissemus, debebamus eodem titulo inquirere in omnes sanctos ejusdem domus. Infinitum opus.
Taimthianna virgo celebratur hodie in Martyrologio Dungallensi. Estne hæc eadem ac S. Tartinna, de Cill-aird, in Ui-Garrchon, provincia Lagenia, quæ laudatur ad diem 3 julii in Martyrologiis Tamlactensi et Dungallensi? Quod hæc conjectura in mentem venit causa est Colganus, qui, S. Tartinnam memorans, eam vocavit Tamthinnam [Cfr Colganus, Acta SS. Hib. pag. 422.] et Tamthennam [Ibid. pag. 858.] ; qua auctoritate Archdallius S. Tamthinnam quoque abbatissam fecit in Killaird, comitatu Wicklow. Sed, nisi Killaird sit Killery in comitatu Sligo, baronia Tirerrill, provincia Conactia, aut Killare in Midia occidentali, baronia Rathconrath, provincia Lagenia, illa sedes hactenus incognita est.
Gualaferum seu Walaferum archiepiscopum aliis Duffelensem, aliis Dunelmiensem, aliis Dublinensem, aliis Dumblanensem in Scotia, denuo hodie producit Camerarius. Sæculo XVI primum apparuisse videtur in Domynsii Vita S. Rumoldi, ut animadvertimus in Prætermissis ad diem 20 octobris; ubi et docuimus aut saltem innuimus quare ex Actis nostris excludendus videatur.
S. Brabantium confessorem a Camerario hodie laudari intelligo ex decessorum annotatis. Subit dubitare an sit ex genere eorum sanctorum, quos finxit Camerarius.
Robertum, prius canonicum Præmonstratensem in monasterio S. Martini Laudunensi, dein primum cœnobii Insulæ B. Mariæ (vulgo Mariaweerd) in Geldria abbatem, hodie cum beati patris titulo laudat præclarus Chrysostomus Vandersterre in Natalibus sanctorum ordinis Præmonstratensis eumdemque ad diem 9 octobris beatum appellat Georgius Lienhart, abbas Roggenburgensis, in Ephemeridibus hagiologicis ordinis Præmonstratensis. Perpetui cultus ecclesiastici desunt indicia; adeoque Hugo, abbas Stivagiensis, a beati titulo abstinet [Annal. Præmonst. tom. I, pag. 877.] . Vitam, ex pluribus documentis collectam, dabit curiosis Pagius [Bibl. Præmonst. pag. 476.] , qui eum liberaliter beatum appellat.
Ven. Joannes VI, pontifex maximus, memoratur hodie in Bucelini Nomenclatore Benedictino. Sed neque Benedictinus fuit ille papa, utpote Græcus, neque hodie recolendus, quippe qui mortuus est die 9 januarii anni 705, neque fastis sacris inscribendus, qui sanctimoniæ fama non effulsit.
Ven. Rhutardum, prius abbatem S. Petri Erfurtensem, dein archiepiscopum Moguntinum, et demum anno 1109 post fortunam variam cum pietatis laude ex hac vita egressum, celebrat hac die Schindelius in Bucelini Menologii Benedictini Supplemento; sed neque hac die obiit Ruthardus, neque umquam sanctis accensitus fuit, ut videre est in libris Gudeni de rebus Erfurtensibus, et Masenii Joannisque de rebus Moguntinis.
Smaragdi, abbatis in Lotharingia, natalem, adjecto sancti titulo, celebrat hodie Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, secutus (ut ipse perhibet) monumenta cœnobii S. Michaelis, cujus abbas fuit. Sed nulli martyrologi aut menologi Benedictini, non Mabillonius in Actis sanctorum et Annalibus Benedictinis, non Calmetus in Historia Lotharingia, non Rivetus in Historia literaria Galliæ, non editores ejus operum et bibliographi, verbo nullus omnino, quem viderim, Smaragdum sanctum aut beatum appellat; multo minus eum cultu ecclesiastico honoratum fuisse significat. Quot temeris conjecturis scateant notæ Ferrarii, tabulas seu ordines divini officii aliaque monumenta a se numquam visa passim laudantis, ad singulos fere dies aut indicamus in Prætermissis aut experimur; adeo ut facile ejus dicta negligere possimus. Verum hoc loco convenit aliquatenus cum Mabillonio, testante [Annal. Bened. ad an. 819, num. 91.] in recentiori necrologio Smaragdi obitum notari die 29 octobris. Sed quum ad hanc usque diem editum non fuerit illud necrologium, ex alio fonte biberit Ferrarius necesse est. Colebant olim Anianenses die 7 martii S. Ardonem, cognomento Smaragdum [Acta SS. Ord. S. Bened. sæc. IV, part. I, pag. 589 et 590.] , qui sæpe cum Smaragdo, abbate S. Michaelis, a bibliographis confusus fuit: an itaque, ut libri, sic quoque sanctimoniæ laus ab uno ad alterum translata fuit? Hoc certum: in innumeris quos volutavi de Smaragdo Lotharingo libris hunc quidem passim laudari a pietate sua et diligentia, sed nulla uspiam a me deprehensa fuisse cultus ecclesiastici vestigia.
Regimbaldi, abbatis Balmensis, memoria recolitur hodie in Bucelini Nomenclatore. Verum Balmæ, quod erat diœcesis Vesontionensis cœnobium, nullus Regimbaldus fuit abbas, sed anno 1100 Reginaldus I et ad finem sæculi XIII Reginaldus II; neuter cultu ecclesiastico honestatus [Cfr Gallia Christiana nova, tom. XV, col. 177 et seqq.] .
Asseri, monachi Bertiniani seu Sithivensis, memoria cum titulo beati recolitur hodie in Nomenclatore Benedictino, præmisso Bucelini Menologio. Intelligitur Asserus, qui in aula Alfredi Magni versatus est atque hujus principis scripsit Vitam. Et quidem quod hodie in aliquot fastis sacris Alfredi nomen scriptum est, propterea et Asseri quoque inductum fuit. Immerito: neque in Anglia, neque in S. Bertini monasterio (ubi cæterum Asserus numquam monachus fuit) centum annis ante Urbani papæ VIII decreta inter sanctos recensitus fuit, quemadmodum in Prætermissis ad diem 26 octobris [Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 793.] jam monui.
Gregoria virgo, monialis Romana, in Bucelini Nomenclatore hodie occurrit, atque etiam in Cherlii Menologii Benedictini indice. Sed alii Benedictini menologi et martyrologi malunt eam ignorare. Certe, si exstitit, cultum ecclesiasticum assecuta est numquam.
Petrum Catalaunensem, Clarævallis monachum, cum beati titulo laudat hodie Henriquezius in Menologio Cisterciensi, secutus auctorem Exordii magni ordinis Cisterciensis, Conradum (ut videtur) abbatem Eberbacensem; qui enarrans quanta morum gravitate, religionis integritate, prudentia et simplicitate præstarent S. Bernardi discipuli, recenset inter eos, quos ipse in Claravalle viderit, D. Petrum Catalanensem [Tissier, Bibl. patrum Cister. tom. I, pag. 244.] . Memorant etiam eum Herrera, Cherlius et Lechlerus in suis Menologiis aut Martyrologiis benedictinis: ex quibus postremus eum adscripsit Catalauniæ Hispanicæ; sed potius natione fuit Catalaunensis in Galliis, vulgo Chalons.
Ven. F. Paulus Spannochi, qui magna virtutis opinione inter Servos B. Mariæ Virginis Senenses floruit, commemoratur hodie in Diario Senensi anni 1722. Ad cultum ecclesiasticum numquam pervenit.
Anonymam Carmelitanam Florentinam, cujus animam ad cælum ferri B. Maria Magdalena de Pazzis vidisse traditur, cum beatæ titulo refert hodie Arturus in Gynecæo: sed ipse hunc titulum dedit innumeris feminis, nihil per eum significans quam pietatis famam.
P. Rainerius, cui tironi protectionem suam promisit B. M. Virgo et qui ad annum 1270 Gandavi in Flandria pie obiit;
Ardicius Solarius, immo Amizis de Solar, ante curiæ Romanæ adscriptus et Mediolani juris canonici doctor, dein præclarus S. Dominici discipulus, et qui non anno 1288, sed sub medium sæculum XIII vita functus est [Cfr Touron, Vie de S. Dominique et de ses premiers disciples, pag. 578 et 579.] ;
Catharina a S. Michaele, monialis Dominicana in monasterio Coronatæ Ubedensi, quæ, vitæ austeritate insignis et centenaria major, circa annum 1600 ad Deum migravit;
Petrus Bastida, qui sacramenta ministrando pestiferis Avenionensibus luem contraxit et die 29 octobris anni 1629 caritatis victima occubuit; et demum
Silvester Lucensis, ab innocentia et officii divini chorique observantia laudatus plurimum, qui circa annum 1650 extinctus est, commemorantur hodie in Hagiologio Dominicano Emmanuelis a Lima; sed legitimi cultus ecclesiastici indicia exsistunt nulla.
Laurentiam a Præsentatione, monialem et priorissam monasterii ordinis Prædicatorum Vallisoletani in Hispania, hac die post primas vesperas anno 1607 vita functam, a patientia, orationis studio et humilitate plurimum laudant insuper Dominicus Marchesius et Emmanuel a Lima in suis menologiis Dominicanis; sed numquam cœpit publice coli.
Michael Lazzari de Pancrudo Aragonensis, qui anno 1602 diem obiit, perpetuo silentio, oratione continua, colloquiis spiritualibus multisque donis extraordinariis præclarus, celebratur hodie in Diario sacro Dominicano. Cultu legitimo caret.
F. Petrum a Macerata, qui ad finem sæculi XIII cum aliis Fratribus Minoribus rixas de paupertate habuit, beati titulo honestat Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano. Nulla exstant cultus ecclesiastici argumenta.
F. Seraphinum Lucam a Francofonte, ex latrone eremitam et ex eremita F. Minorem Reformatum factum, commemorant hodie Benedictus Mazzara in Legendario Franciscano italico et Benignus Fremaut in Palma spirituali theotisca. Obiit Seraphinus in Messanensi conventu die 29 octobris anni 1616, ætate annorum 70 circiter. Sed anno 1661 Ferdinandus Franciscus Gravina, marchio de Francofonte, cum licentia superiorum humo ejus reliquias extulit, capsæque inclusas muro inserendas curavit, inscriptione marmorea apposita. Sed hæc cultus ecclesiastici rationem non habent; quapropter cogimur insigne hoc divinæ misericordiæ et dirissimæ pœnitentiæ prodigium præterire.
F. Josephum Albis, qui in Madritensi S. Bernardini conventu circa annum 1580 obiit, beatis hodie adjungit Arturus in Menologio Franciscano; item F. Angelum a Calassio, qui anno 1606 Romæ in conventu S. Francisci Transtiberino cum laude observantissimi viri recessit. Hunc hac quoque die celebrat Hueberus, illum alia; sed utrobique absque beati titulo: recte. Mazzara F. Angelum nonnisi venerandum apellat.
F. Angelum, qui post procuratam aliquandiu Hierapoli seu On rem christianam, deinde in itinere Tartarico anno 1307 a Bulgaris occisus traditur;
F. Joannem de Moncon, ex primis duodecim regni Peruani missionariis, circa annum 1540 in Æthiopia vita functum;
Sex anonymos Fratres Minores, anno 1579 Monaghi in Hibernia ab Anglis propter fidem occisos;
F. Franciscum de Sanctis, qui inter Discalceatos Minores sanctimonia et officiorum procuratione enituit et circa annum 1600 Legione in Hispania Tarraconensi feliciter obiit;
F. Vincentium de Nicotera, qui cum miraculorum fama anno circiter 1602 Panormi in Sicilia hanc vitam reliquit; et
S. Annam Mariam de Placentia in Hispania, S. Petri de Alcantara discipulam, quæ annis et asperrimæ vitæ meritis gravis, inter Placentinas Clarissas octogenaria mortua est; laudat hodie Hueberus in Menologio Franciscano, a beatitudinis et sanctitatis titulis abstinens.
Jacobum a Dania, Danorum regum sanguine, linguarum sacrarum scientia et patriæ in hæresim labentis fuga clarum, celebrat hodie beatumque appellat Arturus a Monasterio, memorans eum, in Americam transgressum, primum Indis Mechioacanis S. Eucharistiæ sacramenta ministrasse. Sed obiit post medium sæculum XVI, neque umquam ab ecclesia beatis adscriptus est. Quapropter Hueberus et Mazzara, eumdem hac die laudantes in Menologio et Legendario Franciscanis, eum neque sanctum, neque beatum appellant.
B. Dulcelinæ, tertii ordinis S. Francisci sodalis, meminit ad hanc diem in Gynecæo Arturus. Hueberus in Menologio Ordinis S. Francisci aliique ejus natalem die 26 octobris recolunt. Quapropter in hujus diei Prætermissis de ea egimus: ubi diximus eam circa annum 1282 cum sanctitatis fama e vivis excessisse, quin videatur alio quam domestico cultu cohonestata fuisse.
Catharinam, ducissam Mediolanensem, tertii ordinis Minorum alumnam, Modoetiæ in Insubria anno 1404 veneno enectam, commemorat hodie Hueberus, nulla adjiciens cultus ecclesiastici indicia. Quod enim Arturus eamdem beatæ titulo ornat in Martyrologio Franciscano et in Gynecæo, non nisi scriptoris facilitatis signum est.
Franciscus Lopez, domo Lusitanus, Societatis Jesu presbyter, cum Joanne Nunnez Baretto, Æthiopiæ patriarcha, anno 1556 Goam appulit. Postquam in hac urbe per plures annos ad animarum salutem gnaviter laborasset, anno 1568 cum tribus aliis Societatis Jesu alumnis, Antonio Dionysio, Jacobo Carvalio et Emmanuele Lobo Coccinum navim ascendit. Ast in itinere captus a Mahumetanis, et impulsus ut Mahumeti religioni nomen daret, ni vellet crudelem obire mortem, respondit: Christianus sum, mortem pro Christo libenter oppetam. Quibus dictis, alius Mahumetanus hasta medias costas transegit, alius capiti vulnera intulit, alii in mare immergunt. Carvallius et Lobus quoque crudelem obiere mortem hac die 29 octobris. Dionysius vero multos post casus incolumis evasit [Tanner, Societas Jesu ad sanguinem militans, pag. 229 et seqq.] .
Isaaci Jogues, Societatis Jesu presbyteri, Aureliis in Gallia nati, memoria in Societatis Jesu menologio ad diem 29 octobris, licet alio die obierit, recolitur. Anno 1636 in Canadiam venit; ubi, cum a sex annis incredibili diligentia Hurones excoleret, captus est ab Ieroquiis, qui eum, postquam evulsos ungues, præcisos articulos, aliaque multa pro Christo tolerasset supplicia, libertate donarunt. Reversus in Galliam multis precibus a moderatoribus obtinuit ut iterum Huronibus et Ieroquiis Christum prædicare sibi liceret. Quo vix pervenerat, cum die 28 octobris anni 1646 capite plexus fuit [Ibid. pag. 229.] .
Abdias, ut par est, ab apostolis Simone et Juda non secedens, hodie memoratur in Usuardo Greveni et apud Canisium. De eo pauca notavimus die præcedenti inter Prætermissos.
Ecclesiæ cathedralis consecrationem hodie recolunt Massæ et Populoniæ clerici, ut præcipitur in Ordine divini officii. Hæc vix in Prætermissis attingimus.
Requies sancti patris nostri Petri, Alexandriæ patriarchæ vicesimi septimi. Hæc, e Coptorum fastis apud Stephanum Evodium Assemanium [Bibl. Medic. codicum mss. orientalium catalogus, pag. 168.] et Angelum Mai [Scriptt. vett. tom. IV, part. II, pag. 99.] , ad 2 mensis hathur, quæ est 29 octobris. Hominis concilio Chalcedonensi infensissimi sufficiat nomen hic retulisse. Qui plura cupit, adeat commentarium Sollerii, Actorum Junii tomo V præfixum, pag. 60.
Timotheus Esphigmenius seu monasterii Esphigmeni in monte Atho alumnus, martyr, anno 1820 a Turcis necatus, laudatur hodie a suis. De eo si lubet aliquid nosse, adeas Martinovium in Anno Græco-Slavico.
S. Marcellum, martyrem Legione in Hispania, errore unius diei celebrat hodie Ferrarius in Catalogo generali sanctorum. De eo dicemus ad genuinum ejus natalem, XXX octobris.
Sancti Feliciani et Vagensium memoriam totidem his verbis signatam hodie reperio in Kalendario Carthaginensi antiquo, quod Mabillonius in codicis Cluniacensis operculo repertum primus edidit in Veteribus Analectis [Pag. 163 et seqq. edit. 1723.] . Adjecit passim eruditissimus editor in annotatis conjecturas optimas, quibus veritas non pandatur, sed studium excitetur. Quod conjecturarum genus hodie maxime in S. Feliciano et martyribus Vagensibus deprehenditur. Suspicatus est itaque Felicianum aut acolythum esse, in S. Cypriani epistola ad Cornelium de Fortunato memoratum, aut episcopum Mustitanum partis Donatistarum; Vagenses autem a Donatistis tumultuantibus occisos. Ruinartius [Historia Persecut. Vandalicæ, pag. 257.] in his quoque se exercuit, et sibi reperisse visus est Vagenses martyres esse S. Mammarium Lambesitanum et cives ejus Felicem diaconum, Albinum, Vivum, Donatum, Victorianum item diaconum, et Libosum e primoribus civitatis; tum Laurentium, Faustinianum, Ziddinum, Crispinum, Leucium Tamugadenses; Faustinam Tigisitanam; Faustam et Faustinam Vagenses. Quos omnes, per Numidiam jussu Anulini proconsulis conquisitos, Alexander comes Vagæ in carcerem conjecerat. Sed ut auditum est proconsulem in proximum oppidum Bosam venisse, eo perducti sunt, ibique acerbissimum et diuturnum martyrium consummarunt die 10 junii anni 305. In quam sententiam quoque ivit Morcellius [Africa Christiana, tom. III, pag. 428.] , quippe qui S. Mammarium ejusque socios in indice operis vocavit Vagenses martyres. Meo judicio, recte. Nam eodem modo B. Nicolaus et socii dicuntur martyres Gorcomienses, non quod Gorcomii passi sint (martyrium fecerunt Brielæ), neque quod omnes Gorcomii nati sint aut habitaverint (ne eo quidem adducti fuerunt omnes), sed quod inde martyrium eorum sumpsit vocabulum unde duxit initium. S. Felicianus, cujus nomen in Kalendario Carthaginensi Vagenses martyres antecedit, visus est equiti de Saint-Allais (aut qui ejus nomine Martyrologium universale Castellani auxit) martyribus Vagensibus accensendus, quasi unus dumtaxat esset manipulus. Alia est sententia Mabillonii; et certe obstat copulationis interposita particula et, obstat et absentia Feliciani inter martyres Vagenses, quorum paulo mox dedi nomina. Neque lubet episcopum Mustitanum admittere, quippe qui bis hæreticis seu schismaticis Donatistis adhæsit. Neque multum placet S. Cypriani acolythus, quem non constet fuisse martyrem. Sed in martyrologiis Felicianus, martyr in Africa, occurrit ad 30 januarii et alter Felicianus, martyr in Mauritania, ad 18 martii. Præterea Kalendario Carthaginensi non omnes inscripti martyres Afri sunt; eos inter sibi aliquot vindicat Hispania, aliquot Italia; quidni itaque Felicianus ille idem est ac Lucanus, S. Hyacinthi socius et in omnibus fere martyrologiis hodie laudatus? Verumtamen multo verisimilius est eumdem esse ac S. Felicianum, qui proxima die in Hieronymianis aliisque fastis agmen ducit aliorum martyrum. Porro, hæc ut concludam, pro martyribus Vagensibus vide in opere nostro Acta S. Mammarii et sociorum ad diem X junii; pro S. Feliciano, exspecta donec venerimus ad diem XXX octobris.
S. Germani, episcopi Capuani, festum hodie annuntiatur in codice Usuardi Vaticano, præventu unius diei. Ejus enim genuinus natalis agitur die, ad quem de eo dicemus, XXX octobris.
Stephanus Urosius, rex Serbiæ in typico Chilandariensi hodie laudatur, a recentioribus Serbis, ad diem sequentem vulgo celebratus. Proinde, lectore in præsentiarum ad Annum Græco-Slavicum remisso, statuimus in hujus regis legitimum cultum inquirere, ad diem XXX octobris.
SS. Nunen et Manen, nescio qua oscitantia, dum Assemanii kalendaria armena excerperem, ad diem 28, pro 29, retuli et vicissim Abramium ad 29 [Supra, pag. 419.] . Hic ergo notanda censeantur, quæ supra diximus de duabus sanctis virginibus, prolixius laudandis post diem XXXI octobris.
S. Vulgani, episcopi et confessoris, natalis in castro, quod Lensis appellatur, celebratur hodie a Molano in additamentis ad Usuardum; atque inde in Martyrologio Canisiano Walasseri, in Supplemento Gallicani Saussayi et in Catalogo generali sanctorum Ferrarii; sed genuinus natalis est dies, ad quam de eo dicemus, II novembris.
SS. Menam et Menæum commemorari invenimus in excerptis quibusdam Synaxarii Sirmundiani, seorsim repositis, et quæ ideo in Anno Græco-Slavico desiderantur. Nomina eadem profert etiam Menæorum codex a decessoribus nostris in bibliotheca fratrum Prædicatorum Florentiæ inspectus. Additur priore loco synaxim martyrum agi in Hebdomo, in quo hujus tituli ecclesiam a Justiniano erectam fuisse docet Procopius [De ædificiis, lib. I, num. 9.] . Perperam autem et confusione proximæ annuntiationis idem festum in vico τῶν Βιγλεντίας seu ἐν τῷ Βιγλεντίῳ puto indicari in Menæis excusis ad diem 1 augusti. Sed quinam sint illi SS. Menas et Menæus non facili negotio definiveris. Menæum enim nuspiam reperimus, nisi in hac ipsa annuntiatione, quæ bis occurrit, 1 augusti, ut mox notatum fuit, et hodie in quibusdam codicibus. Scio apud Sirletum et inde in Martyrologio Romano 24 julii laudari SS. Meneum et Capitonem. Sed pro Meneo legendus Hymeneus, quæ nominis abbreviatio non potest hic admitti, quum jam apud Procopium Menæum legamus. Menæ autem duo sunt apud Græcos celeberrimi: Menas megalomartyr, cujus ecclesia, sita in Acropoli, encænia sua celebrabat die 21 septembris [Annus Græco-Slavicus, ad hanc diem.] , et festum sui tituli 11 novembris; ac dein Menas Calliceladus, cujus reliquiarum translatio commemoratur ad diem 17 februarii, festum autem præcipuum ad 10 decembris. Quoniam ancipites hæremus, nihilque certi occurrit, conjecturam proponemus. Alexandriæ passus dicitur S. Menas Calliceladus; Meneus autem quidam presbyter Alexandrinus et martyr occurrit die 13 julii in Hieronymianis. Licet inter Hieronymiana et græca kalendaria vix aliquod societatis vinculum reperiatur, nonne fieri potuit ut reliquiæ horum duorum martyrum simul Alexandria Cpolim allatæ fuerint? Notabo hic duos occurrere Meneos in Syriaco Wrightii martyrologio ad dies 12 et 23 junii, hunc Laodiceæ, illum loco cujus nomen deletum est [Journal of Sacred Literature, Oct. 1865, pag. 6 post pag. 45, et Jan. 1866, pag. 42 et 428.] . At ista omnia plenius, ut spero, explicari poterunt, si de Mena megalomartyre agitur, ad diem XI novembris;
sin autem de Mena Callicelado, ad diem X decembris.
In Hibernia, S. Motiferi monachi natalis annuntiatur hodie a Ferrario in Catalogo generali sanctorum. Ex annotatis liquet eumdem intelligi, cujus memoriam pridie celebrat Challoner et quem in Prætermissis ad diem 28 octobris ostendimus esse S. Tochannu, qui et Dochanna seu Mochanna Mocufircetea, latine dictum Mauricium seu Macharium, inscriptum kalendariis Scoticis ad diem, quo de eo agemus, XII novembris.
Eodem die natale S. Pontiani, papæ et martyris; qui, ab Alexandro imperatore sub consulibus Severo et Quintiano cum Hypolito presbytero exilio in insula Sardiniæ Bucina deportatus, martyrium consummavit. Scriptum in libro episcoporum. Totidem hæc verba repererunt decessores nostri in codicibus Bedæ Florique Atrebatensi, Tornacensi S. Martini et Lætiensi, eaque a Floro profecta esse existimaverunt. Episcoporum liber est ipse Liber pontificalis, dictus Anastasii Bibliothecarii, sed plurium succiduo labore confectus; in quo libro legitur S. Pontianus defunctus III calendas novembris [Anastasii Bibliothecarii part. II, tom. II, pag. 181.] . Sed illius commemorationis auctor legit proculdubio in suo exemplari IV kal. novembris; quod mendum tanto facilius recipi potuit quod in Liberii Catalogo [Ibid. loc. cit.] S. Pontianus discinctus dicitur IV kal. octobris. Sed, quidquid id est, (quantum fieri licet) Martyrologii Romani ordinem in opere nostro sequimur: qua auctoritate de S. Pontiano, episcopo Romano, et de S. Hippolyto presbytero, (quem aliqui suspicantur eumdem esse ac S. Hippolytum episcopum Portuensem), dicemus ad diem XIX novembris.
S. Erasmi et aliorum martyrum translationem Eugubii hodie commemorat Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, secutus, ut ipsemet in notis addit, Tabulas seu Ordinem divini officii ecclesiæ Eugubinæ. Ast hujusmodi nihil reperitur in Ordine divini officii, quem in annum 1847 edidit Josephus Peccius, episcopus; nec quidquam occurrit in vetusto kalendario Eugubino, quod edidit Sartius [De episcopis Eugubinis, pag. CXXXIX.] . Qui Sartius in opere suo de episcopis Eugubinis hanc translationem omnino præteriisse videtur. Verumtamen non omnis periit hujus translationis memoria, de qua quippe hæc tradiderit Jacobillus [Vite de' santi dell' Umbria, post tom. II, Catal. delle reliquie dell' Umbria, pag. V.] : In ecclesia S. Secundi extra muros Eugubii habentur caput et brachium S. Erasmi martyris, illuc allata anno 1620 a parochia S. Erasmi, quæ sesquimilliari distat a civitate. Eo in oppido a multis jam sæculis servabatur corpus ipsius sancti, et usque in hodiernum diem monstratur sepulcrum, Longobardicis inscriptum characteribus. Sed quis ille sit nemo dixerit. Putant inquilini eumdem esse ac S. Erasmum, martyrem Antiochenum, qui die 13 novembris colitur. Verumtamen occasione S. Erasmi, episcopi et martyris Formiani in Campania, eum in his Actis nostris leviter attigit Henschenius ad diem II junii.
Poterit (si lubet) denuo attingi ad XIII novembris.
S. Joannem Pan-y-agua, conversum Cistercensem in Sacris Mœnibus, regno Castellæ, celebrat hodie Calendarium Cisterciense Divionense, ut in schedis decessorum annotatum reperio. Sed quum in plerisque fastis Cisterciensibus ejus natalis constitutus sit die 14 decembris, et nos quoque de beato viro dicemus ad diem XIV decembris.
Memoria Petri et Pauli, Joannis Præcursoris, Stephani protomartyris, Barnabæ apostoli, Josephi patriarchæ et Cleopæ, Trophimi, Dorymedontis, Cosmæ, Damiani, Bassæ et sociorum eorum. Fit autem eorum synaxis in venerando apostolio sancti et illustrissimi Pauli in Orphanotrophio; et simul encænia ejusdem templi. Hæc hodie codex Sirmundianus, cui, quantum ex schedis decessorum nostrorum conjicere licet, concordant Menæorum Mediolanensia exemplaria duo, omissis tamen solemnitatis loco et encæniis. Ostromiranum autem Kalendarium septem tantum habet nomina, Petrum, Paulum, Joannem, Josephum, Cosmam, Damianum et Trophimum. De S. Pauli æde fuse disseruerunt Cangius [Cpolis Christ. lib. IV, pag. 114, ed. P.] et Bandurius [Imperium Orient. tom. II, pag. 620 et 621.] , quos adeant lectores. Omnium vero sanctorum, qui hic commemorantur, gesta illustrata sunt aut illustrabuntur in opere nostro ad dies infra notatos. De SS. Petro et Paulo egerunt decessores nostri ad diem XXIX junii;
de S. Joanne Præcursore ad XXIV junii;
de S. Barnaba ad XI junii;
de S. Cleopa ad XXV septembris;
de SS. Trophimo et Dorymedonte ad XIX septembris;
de SS. Cosma et Damiano ad XXVII septembris.
de S. Bassa et sociis ad XXI augusti.
De S. Josepho patriarcha, filio Jacob (nam de eo, non de Josepho patriarcha Cpolitano, sæculo XIII, in Sirmundiano et Ostromirano fieri potest sermo), diximus die præcedenti inter Prætermissos [Supra, pag. 421.] . Quum autem de ejus cultu apud Græcos generatim recepto nos dubitare ostendimus, nos fugit commemoratio omnium veterum patriarcharum quæ fit dominica ante Nativitatem, et in qua elogium suum sortitur cum aliis se minus dignis patriarcha Joseph. Videtur quidem eorum memoria aliquando celebrata fuisse dominica secunda ante Nativitatem. Ita enim ad diem 6 decembris habet Kalendarium Ostromiranum. Verisimilius propter Græcorum sibi cognitum morem, Grevenus sedem fixam in fastis ecclesiasticis S. Josepho assignavit. Quamvis profecto de illo hodie agere possemus, quum tamen in dies magis magisque innotescat Ægypti veteris conditio et historia, satius ducimus hoc labore supersedere et illum remittere ad diem XI decembris.
De S. Stephano protomartyre agetur ad XXVI decembris.

DE SANCTO NARCISSO EPISCOPO HIEROSOLYMITANO

CIRCA ANNUM CCXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Narcissus, episc. Hierosolymitanus (S.)

BHL Number: 6035

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Homonymorum confusio; ordo successionis episcoporum Hierosolymitanorum; quæstio paschalis; senectus et obitus.

Varii sunt hujus nominis Sancti, in fastis sacris laudati. Narcissus quidam nominatur ad diem 1 januarii martyr in Africa una cum SS. Victore, [Distinguendus præsertim ab homonymo Gerundensi] Felice, Argyro et sociis [Acta SS. tom. I Jan. pag. 19.] . Alius ad diem II januarii Tomis in Ponto cum sociis Martyribus Argeo et Marcellino [Ibid. pag. 82.] . Est quoque Narcissus, qui cum Crescentio Romæ martyrium fecit die XVII septembris, sub Valeriano imperatore [Ibid. tom. IV Sept. pag. 476.] . Itidem Romæ die XXXI octobris martyr cum Ampliato et Urbano, quos Apostolus, epistola ad Romanos XVI, 8, 9 et 11, salutat amicos, adjutores et hospites. Est etiam Cordubæ in Hispania, qui solo nomine videtur cognitus, ut docet nos Bartholomæus de Feria in sua Palæstra Sacra [Palestra Sag. tom. IV, pag. 8.] . Certe nullo modo confundi possunt hi Martyres cum antistite nostro Hierosolymitano. Verum cum alio Narcisso Hierosolymitanus noster aliquando confusus fuit, nempe cum Gerundensi, qui propter persecutionem Diocletiani Augustam Vindelicorum profugus S. Afram baptizavit; ejus Acta dederunt nostri ad diem XVIII martii [Acta SS. tom. II Martii, pag. 621.] . De utriusque Narcissi confusione loquitur Marcus Velserus in Notis ad Historiam Conversionis S. Afræ [Velseri opera, pag. 447. Et Notæ Baronii ad Mart. Rom.] : ac suam facit Achilles Gassarus acatholicus in suis Annalibus Augsburgensibus [Mencken. Script. rer. Germ. tom. I, col. 1396.] dum docet, Afram Augustæ Vindelicorum non fuisse combustam, sed in insula Creta, posteaquam a Narcisso Hierosolymorum episcopo una cum sociis ad fidem christianam conversa fuisset. Sed confusio stare non potest: nam Narcissus Hierosolymitanus solido sæculo antiquior est Gerundensi, hoc sub Diocletiano ineunte sæculo IV florente, dum illius episcopatus sub Commodo imperatore, qui ab anno Christi 180 ad 192, initium habuit. Sed de hac distinctione satis dictum est. Ad nostrum Narcissum Hierosolymitanum gradum facimus.

[2] [S. Narcissi elogia in sacris] Martyrologium Romanum hac die annuntiat memoriam S. Narcissi hisce verbis: Jerosolymis natalis Beati Narcissi episcopi, sanctitate, patientia ac fide laudabilis, qui centum et sexdecim annorum migravit ad Dominum. Eadem habet Usuardus, omittens ætatem CXVI annorum et addens ejus sanctitatem, fidem ac patientiam enarrata in Historia ecclesiastica. Sed omnium copiosissime Sanctum celebrat Ado. Natalis, scribit, Beati Narcissi, Jerosolymorum episcopi, viri sanctitate et patientia ac fide laudabilis. Accidit aliquando in die solemni Vigiliarum Paschæ, oleum de esse luminaribus: cumque id per ministros innotuisset, mœror populi maximus fuit: sed Narcissus, in fide confidens, ministris imperat haurire aquam, sibique deferre: cumque tulissent, oravit et benedixit aquam et infundi luminaribus præcepit. Tunc repente miro et sæculis inaudito genere virtutis, natura aquæ in pinguedinam olei versa, splendorem luminum etiam solito reddidit clariorem. Ad fidem autem rei, a plurimis religiosorum fratrum ex eodem oleo, quod versum de aqua fuerat, reservatum est. Is namque cum inter cætera virtutum suarum bona esset valde constantis animi et justi rectique indeclinabiliter tenax, quidam homunculi nequam, male sibi conscii, metuentes, ne criminum suorum si arguerentur, non possent effugere vindictam, præveniunt factionibus et circum venire parant eum, cujus judicium verebantur.

[3] [Fastis.] Concinnant igitur adversus eum infame satis et noxium crimen. Conveniunt auditores, testes ex semetipsis producunt, qui sub sacramenti juramento, quæ objiciebantur, confirmarent. Quorum unus testis ita, ne igni consumeretur, vera se dicere testabatur. Alius ita, ne regio morbo corrumperetur. Tertius ita, ne luminaribus orbaretur. Et quamvis nec juramentis quidem istis quisquam fidelium et Dominum timentium crederet, eo quod vita Narcissi et institutio ac pudicitia ab omnibus nosceretur, ipse tamen eorum, quæ mota sunt, indignitatem ac molestiam non ferens, simul et secretam ac philosophicam vitam semper habere desiderans, subterfugit Ecclesiæ multitudinem, et in desertis locis atque agellis secretioribus delitescit annis quam plurimis. At non ille magnus divinæ providentiæ oculus quiescit in longum, sed in impios ultionem per ea ipsa, quæ sibi in perjuriis statuerant, maledicta molitur. Primus namque ille testis parva ignis scintilla noctis tempore domo sua succensa, cum omni genere et omni familia flammis ultricibus conflagratur. Alius repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem morbo regio, quo fuerat imprecatus, repletur atque consumitur. Tertius autem priorum exitium videns et oculum divinum non latuisse perspiciens, prorupit in medium, et audientibus cunctis, sera pœnitentia, universum concinnati sceleris ordinem pandit. Tantis autem lacrymis immanis commissi facinus deflet, et in tantum die noctuque perdurat in fletibus, usque quo luminibus orbaretur. Hi igitur figmenti sui hujusmodi pœnas dederunt. Narcissus vero cum ita desertum petiisset, ac locis secretioribus se abdidisset, ut ubi jam degeret, nullus agnosceret, necessarium visum est episcopis, ut alium pro ipso ordinarent; cujus nomen erat Dius: cuique, cum parvo tempore præfuisset Ecclesiæ, succedit Germanio et Germanioni Cordius. Cum ecce subito, velut redivivus cœloque redditus, ex improviso apparuit Narcissus, et rursus a fratribus ad præsidendum rogatur Ecclesiæ. Verum cum ipse jam senio fessus, pontificatus ministerio sufficere non posset, Alexandrum, qui jam episcopus esset alterius loci, divina dispensatio in adjutorium senis evidentissimis revelationibus vocavit. Expletis autem centum et sedecim annis, relicta sede ipsi Alexandro, fructum laborum suorum a Domino recepit.

[4] [Trigesimus episcopus Hierosolymitanus fuit,] S. Narcissus in Historia chronologica episcoporum Hierosolymitanorum, a nostro Daniele Papebrochio concinnata et tomo tertio maji præmissa, dicitur trigesimus patriarcha. Nec immerito: nam Eusebius in suo Chronico sub Commodo imperatore, qui ab anno Christi 181 ad 193 orbi Romano præfuit, docet nos [Mai. Veterum Script. nova collectio, pag, 389.] , Hierosolymis vicesimum sextum ordinatum episcopum Maximum. Post quem, ait, vicesimus septimus Antoninus: vicesimus octavus Valens: vicesimus nonus Dulichianus: tricesimus Narcissus. Hunc episcoporum ordinem non bene confirmat Eusebius in sua Historia ecclesiastica lib. V cap. 12 [Migne, Patrol. græc. tom. XX, col. 458.] : Eadem, inquit, tempestate, qua Clemens Alexandrinus docebat, Narcissus, Hierosolymorum episcopus, floruit, vir multorum sermonibus nostra quoque ætate celebratus. Hic quintum decimum successionis locum obtinuit post obsessionem illam judæorum, quæ Hadriano regnante facta est. Ex quo quidem tempore Ecclesiam illius loci primum ex gentibus coaluisse post eos qui ex circumcisione fuerunt, primumque ex gentibus Marcum illis præfuisse retulimus. De sancto illo Marco Acta edita fuerunt sub die XXII octobris [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 477.] . Quoniam autem S. Marcus, omnibus consentientibus, decimus sextus dicitur Hierosolymorum episcopus, si, ut habet Eusebius, S. Narcissus decimum quintum locum obtinuerit post S. Marcum, jam trigesimus primus dicendus est Hierosolymorum episcopus. Enimvero secundum Nicephorum, C. P. archiepiscopum, qui sæculo nono floruit, in sua Chronographia compendiaria, quæ ad calcem Chronographiæ Georgii Syncelli in Byzantinorum editionibus Parisina et Veneta edita est [Georg. Sync. pag. 326.] , inter Julianum, quem appellavero secundum, et Capitonem intercalandus est Elias; qua ratione S. Narcissus vere quinto decimo loco ponendus, atque adeo trigesimus primus est Hierosolymorum episcopus.

[5] [eliminato Elia, verisimiliter Hebræo,] Verum si ipsum Eusebium adeamus, quocum consentit etiam S. Epiphanius Adversus Hæreses lib. II, Hæresi LXVI [Migne, Patrol. Græc. tom. XLII, col. 59.] , abest Elias iste a Catalogo episcoporum: ita ut Julianus II proxime, nullo intermedio, successorem habeat Capitonem. Hæc enim habet Eusebius in suo Chronico, quod ex accurata editione Card. Angeli Mai cito [Scriptt. Veterum Nova Collectio, tom. VIII, pag. 387.] : Hierosolymæ episcopatum post Marcum septimus decimus suscipit Cassianus: post quem octavus decimus Publius: cui succedit nonus decimus Maximus: vicesimus Julianus: vicesimus primus Gajanus: vicesimus secundus Symmachus: vicesimus tertius Gajus: vicesimus quartus Julianus: vicesimus quintus Capito. Eodem modo in Historia ecclesiastica lib. V. cap. 12 [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 458.] : Post quem (Marcum) episcopatu functum esse Cassianum, deinde Publium, postea Maximum, ac deinceps Julianum episcoporum series, quæ in archivis illius Ecclesiæ servantur, ostendunt. Juliano successit Cajus, Cajo Symmachus, Symmacho vero alter Cajus: post quem rursus alter Julianus, quem excepit Capito, ac dein Valens, etc. Abest itaque Elias ab utroque Catalogo et eliminatur ab Eusebio, qui quasi testis domesticus, Cæsareæ Palæstinæ episcopus, archiva Ecclesiæ Hierosolymitanæ perspecta habebat. Nec mirum: a Marco deinceps omnia episcoporum nomina sunt græcæ aut latinæ originis. Hic solus Elias se prodit hebraicæ stirpis, et in Catalogum intruditur a scriptore noni sæculi. Præferendus itaque Catalogus Eusebianus; sed corrigendum, quod in Historia dicitur, Narcissus quintum decimum successionis locum obtinuisse. Quod si ex ipsa serie Eusebiana locum quæramus, dicemus, illum a Marco quarto decimo loco distare. Qua ratione Narcissus vere erit Hierosolymorum tricesimus.

[6] [et luxato aliquousque Catalogo.] Neque fucum nobis facere debet, quod in Chronico Eusebii emendatiori Alexander, Sancti nostri sive successor sive coadjutor, scribatur tricesimus Hierosolymorum episcopus [Mai, Vett. Scriptt. nov. coll. tom. VIII, pag. 391.] , qua ratione Sanctus noster nonus et vicesimus dicendus esset. Quia certe vitiosa est lectio; quoniam paulo supra [Ibid. pag. 390.] tamquam Hierosolymitanum episcopum tricesimum quintum numerat S. Narcissum. Dein in loco superiori, post Capitonem seu Valentem (nam inter utrumque alius est ordo in Eusebii Chronico et ejus Historia) videmus, eumdem Narcissum numerari tricesimum, sed simul propter ejus quasi interruptum pontificium, habetur etiam tricesimus quartus rursum Narcissus [Ibid. pag. 389.] . Hæc omnia sane sufficiunt, ut ordo episcoporum Hierosolymis luxatus sit. Imo ipse chronologus, quasi mirabundus loquitur: Tantis apud Hierosolymam episcopis constitutis non potuimus discernere tempora singulorum, eo quod usque in præsentem diem episcopatus eorum anni minime inveniuntur. Et reipsa, quum Hierosolymæ jam trigesimus tertius numerabatur episcopus, eodem tempore sedebat Romæ Victor tertius decimus; Alexandriæ Demetrius undecimus; Serapion Octavus Antiochiæ [Ibid. loc. cit.] .

[7] [In quæstione paschatis S. Narcissus] Præter ea, quæ ex Eusebio infra referimus, quæque secundum opportunitatem illustrabuntur, unum est, quod speciali commentariolo explicari debet, videlicet quæstio de die, quo Pascha celebrandum est. Non agitur de variis cyclis, secundum quos luna martii seu æquinoctialis invenienda est. Ex qua varietate non raro diversitates in celebrando paschate enascebantur. Sic Britones diversum a Romano cyclum sequebantur. Augustinus autem cum sociis, a S. Gregorio Magno in Angliam missus, illos ad computum Romanum adducere conatus est. Sed per sæculum solidum duravit controversia cum Scotis, moris sui veteris tenacibus. Hanc cyclorum paschalium diversitatem nitide exponit Joannes Smith Anglus in suis Notis ad Historiam ecclesiasticam Ven. Bedæ, not. IX [Migne, Patrol. tom. XCV, col. 317. Cfr Lanigan. Eccles. History of Ireland, tom. II, pag. 369 et seqq.] . Sed, inquam, quam tractandam habebat S. Narcissus quæstionem ad cyclos paschales referenda non est, sed simpliciter an paschalis festivitas celebranda esset more judæorum ipsa luna XIV, in quemcumque diem hebdomadis incidisset, an vero in sequentem diem dominicum proroganda esset. Ex qua quæstione nascebatur altera, quo nempe die inchoandum et solvendum esset jejunium antepaschale. S. Narcissus quidem, ut docet Eusebius num. 2. Vitæ infra dandæ, dominica die Pascha celebrandum esse omnino tenuit. Exstat, ait, etiamnum epistola sacerdotum, qui tunc in Palæstina congregati sunt, quibus præsidebant Theophilus Cæsareæ Palæstinæ episcopus et Narcissus Hierosolymorum. Hac autem epistola declararunt, ut paulo supra loquitur Eusebius, nullo alio quam dominico die mysterium Resurrectionis Domini umquam esse celebrandum.

[8] [contra quosdam Asianos cum Romana Ecclesia sentit.] Quia tamen episcopi, præsertim Asiæ Minoris, decreto Victoris Papæ, qui idem, ut habet Eusebius, sanciverat, obedire recusabant, illos Victor a sua communione aut separavit aut separare intentaverat. Quæ agendi ratio quibusdam episcopis, inter quos S. Irenæus, eodem Eusebio teste, infra num. 5, non placebat. Proinde Victorem ex adverso hortati sunt, ut eos potius sentire vellet, quæ paci, unitati, caritatique erga proximum congruebant. Scilicet S. Irenæus et qui cum ipso idem sentiebant, existimabant, quæstionem de die paschatis celebrandi unice ad disciplinam spectare, adeoque propter quæstionem, ex indole sua mutabilem et moribus Ecclesiarum probatam, non esse turbandam pacem universæ Ecclesiæ. Sed altius repetiisse videtur controversiam S. Victor papa, utpote qui in Asianorum pertinacia fermentum judaicum perspiceret. Et profecto eo tempore Blastus quidam latenter judaismum moliebatur introducere, ut legimus in fine libri de Præscriptionibus Tertulliani [Migne, Patrol. tom. II, col. 72.] . Sunt tamen qui Catalogum hæreticorum a fine libri abscindunt, illumque habent, ut alterum librum sive ipsius Tertulliani sive alius auctoris [Migne, Patrol, tom. II, col. 61, not.] . Quidquid sit, certe antiquissimum est libri fragmentum, quod jam S. Hieronymo notum erat [Ibid. loc. cit.] . De Blasto tamquam hæretico et schismatico etiam agit Eusebius lib. V, cap. XV et XX [Migne, Patrol. græc. tom. XX, col. 463 et 483.] . Porro quæstio ista paschalis duplicem habebat relationem: ad disciplinam ecclesiasticam, quæ ex se mutabilis est, et ad fidem, quæ semper immota et immutabilis perstat. S. Irenæus itaque, quum ad pacem et caritatem hortatur S. Victorem papam, oculos in disciplinam intendebat; contra vero S. Victor, qui in paschate celebrando hæresim subolebat [Cfr Orsi, Istor. Eccles. lib. V. § 12, tom. II, pag. 461, edit. Rom. 1749.] . Unde nata est deinceps secta Quatuordecimanorum Τεσσερακαιδεκατιτων, quam ut hæresin traducunt SS. Epiphanius Adversus Hæreses lib. II, hær. 50 [Migne, Patrol. Græc. tom. XLI, col. 882.] et Augustinus lib. de Hæresib, § 29 [Patrol. latin. tom. XLII, col. 31.] ; præsertim postquam, ut legitur in Synodo Romana sub S. Sylvestro [Labbe, tom. II Conc. col. 411.] , statutum fuerit; ut paschæ observantia custodiatur a luna 14 ad 21, ita ut dominicus dies coruscet.

[9] [Singularis opinio Fr. Molkenbuhr Minoritæ] Quoniam de errore quartodecimanorum agitur, non existimo silentio premendam singularem opinionem Marcellini Molkenbuhr Minoritæ, qua contendit speciali dissertationi duas famosas epistolas SS. Polycratis et Irenæi adversus S. Victorem papam in causa paschatis esse supposititias. Habet igitur interpolata libri quinti capita XXIV, XXV et XXVI [Dissertat. pag. 33.] . Sed imprimis sæpius excusa fuit Historia Eusebii cum multiplici exemplari manuscripto collata, ut videre est apud Henric. Valesium in præfatione, quam suæ editioni præmisit [Migne, Patrol. Græc. tom. XX. col. 55.] , nec ullus umquam interpolationem subodoratus est, aut Historiam hisce capitibus truncatam invenit. Dein Rufinus, Eusebii interpres latinus ac Eusebio subæqualis, utpote qui solum 72 annis ætate differt, eadem capita refert; ita ut interpolatio, si quæ fuerit, ipsum fere ævum Eusebii attingat, et faciat scriptori coævam: unde et Rufini interpretatio eodem vitio infecta dicenda erit. Quin et Eusebii Chronicum pari macula notandum veniet: nam sub anno Christi 244 legimus: Quæstione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Moysi quarto decimo die mensis pascha observandum esset, Victor, Romanæ Urbis episcopus, et Narcissus Hierosolymorum, Polycrates quoque Ephesiorum et Irenæus Lugdunensis et Bacchylus Corinthiorum, plurimique Ecclesiarum pastores, quid eis probabile visum fuerit, litteris ediderunt, quarum memoria ad nos usque perdurat. Nisi itaque dicatur et Chronicum fuisse interpolatum, capita XXIV, XXV et XXVI, non sunt supposititia, utpote quæ hactenus conservant tum quæ in quæstione paschali egit S. Narcissus tum litteras Polycratis, Irenæi et Bacchili, quarum memoria ad nos usque perdurat.

[10] [quasi epistolæ Polycratis et Irenæ interpolatæ essent,] Pari modo supposititium oportebit dicere, quod refert Socrates in sua Historia libro V, cap. XXII [Ibid. tom. LXVII, col. 627.] . Habet quidem auctor, quæstionem paschalem unice ad disciplinam spectare, et propteæa acribus verbis Victorem papam esse insectatur: nihilominus ipsum factum ex sensu Eusebii omnino exponit. Ait enim: In Asia minori plurimi antiquitus quartum decimum diem, neglecto die sabbati (seu dominico) observarunt. Quod dum facerent, numquam tamen ab aliis, qui alio modo pascha celebrabant, sese abjunxerunt; donec Victor, Romanæ Ecclesiæ episcopus, immodico iracundiæ succensus æstu, Quartodecimanis, qui in Asia erant, excommunicationis libellum misit. Quo facto, Irenæus, Lugduni Galliarum urbis episcopus, Victorem per epistolam graviter perstrinxit: acriorem ejus impetum reprehendens, simulque ostendens, vetustiores, qui diverso inter se more festum paschæ celebrabant, a mutua communione nequaquam separatos fuisse. Et Polycarpum, episcopum Smyrnæ, qui postea Gordiano imperium obtinente, martyrium perpessus est, cum Aniceto, episcopo Romano, communicasse, nullatenus ab eo dissidentem hujus festivitatis causa, quamvis ipse, juxta patrium morem Smyrensis Ecclesiæ quartodecimo die pascha celebraret, ut in quinto ecclesiasticæ Historiæ libro tradit Eusebius. Et hoc itaque erit fragmentum, teste Molkenbuhrio, spurium. Quodsi talis passim adhibeatur crisis, jum nulla erit historia sana et in sceptiscismum incidemus.

[11] [refutantur.] Hæc ita firma mihi videntur, ut nulla ex parte convelli possint. Nihilominus videamus breviter, quæ pro interpolatione stabilienda proponit laudatus Marcellinus Molkenbuhr. 1° Polycrates defendit hæresim, quatenus pascha debeat secundum Evangelium luna decima quarta celebrari. Utrum hic sit Polycratis sensus, non facile quis dicet. Certe Evangelium ita interpretatus est scriptor, aliosque in suam sententiam detorquere conatus est, quin tamen hæreseos arguerit adversarios contrariæ opinionis. Dein nixus more suæ provinciæ, potuit docere necessitatem propriæ consuetudinis retinendæ. Cæterum arrogantiorem esse totam epistolam et in proprias laudes effusiorem nemo diffitebitur. Atque hinc 2° superbit de sua canitie, de sua in Christo conversatione, de concordia et consilio habito cum aliis episcopis, de assidua lectione Sacræ Scripturæ, de traditione a majoribus accepta, de sua cum aliis septem episcopis parentela: hæc omnia arroganter certe exaggerateque scripta sunt, et stylum hominis irati et opinionis suæ justo tenacioris exhibent. Sed istiusmodi nævos etiam apud scriptores alios reperire est, quin propterea eorum scripta interpolata habeamus. 3° Interpolationem etiam subolet Molkenbuhrius, quia Philippum Apostolum non vocat Martyrem, dicens illum Hierapoli obdormiisse, quia refert, S. Joannem Evangelistam laminam auream gestasse. Sed Philippum Hierapoli obdormiisse, in utrumque sensum sive mortis naturalis sive violentæ interpretari licet; et Joannem laminam gestasse non magis mirum est, quam quod S. Epiphanius docet de S. Jacobo Minori, Hær. XXIX [Ibid. tom. XLI, col. 395.] , illum bracteam auream in capite habuisse, in cujus testimonium auctoritatem affert Clementis et Eusebii. Hæc fere sunt, quibus fidem dictorum Eusebii impugnat Molkenbuhrius: unde oportet nos interpolationes interpolationibus cumulare, et omnem historiæ traditionem abrogare.

[12] [Sanctus, senectute fractus,] Longævam S. Narcissum ætatem duxisse, testatur Eusebius lib. VI cap. 11 [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 543.] ; allegans epistolam, ab Alexandro, Sancti successore scriptam: Salutat vos, inquit, Narcissus, qui ante me episcopalem hujus Ecclesiæ sedem tenuit, et qui nunc mihi conjunctus est in orationibus annos natus sexdecim supra centum. Habemus igitur ex Eusebio, S. Narcissum, annos 116 natum, Alexandrum saltem precibus juvisse. Dominicus Georgius in Notis ad Martyrologium Adonis dicit Sanctum rexisse Ecclesiam Hierosolymitanam ab anno Christi 185 ad 212. Vehementer dubito, S. Narcissum, nisi ordinationi successoris sui diuturno tempore superstes vixerit, anno primum 185 episcopatum occepisse, aut anno 212 mortem obiisse. Nam circa annum Christi 212 vita functus, episcopalem sedem primum conscendisset factus annorum 89, nec facile admitti potest, decrepitum senem, qui alioqui, ait Eusebius Hist. eccl. lib. VI cap. 9 [Ibid. tom. XX, col. 539.] , philosophicæ, id est solitariæ, vitæ jamdudum amore tenebatur, tam grave onus subiisse: proin aliquot annis aut ordinationem ejus antevertendum divino, quia, ut supra diximus, singulorum episcoporum anni apud Eusebium minime, ut ipse fatetur, inveniuntur; aut ejus vita aliquot annis proroganda est.

[13] [Alexandrum assumit coadjutorem.] Vix autem sancti antistitis ordinatio anteverti potest. Nam illum Eusebius ad Commodum imperatorem refert, qui ab anno Christi 180 ad 192 regnavit [Mai. Vet. Scriptt. tom. VIII, pag. 389.] . Si autem Catalogum Nicephori CP consulamus, qui annorum numerum singulis episcopis affigit, manifestum est, ordinationem S. Narcissi imperium Commodi attigisse. Nam supputando annorum seriem a S. Jacobo, primo Hierosolymorum episcopo ad S. Narcissum annos habemus omnino 140, quibus si adduntur anni 33 æræ christianæ devenimus ad annos 173: unde computatis interpontificiis viginti, novem episcoporum, tempus imperii Commodi seu annum Christi 180 facile attingimus. Satis igitur inter se utraque Chronologia Eusebiana et Nicephoriana concordat, præsertim si attendamus, Nicephorum tempus Dulichiani, proximi antecessoris S. Narcissi, ad Commodum usque deducere [Georg. Syncell. pag. 326.] . Quoniam igitur ordinationem Sancti nostri ante imperium Commodi ponere non licet, videndum nunc est, an sancti obitus ultra annum 212 differendus non sit. Laudatus Nicephorus imperio Alexandri Severi, quod ab anno Christi 223 incepit et in annum 235 desinit, obitum illigat; dicit enim [Ibid. loc. cit.] : Narcissus iterum usque ad Alexandrum, Mammeæ filium, non Macedonem, sed alterum quemdam. Quod si accipiamus (nec alium, quem sequamur, ducem habemus) ad annum saltem 222 vitam produxit suam S. Narcissus, imo ad aliquot annos eadem extendi forsan potest. Ex his deducitur Sanctum non ante annum 106 natum fuisse: adeoque anno ætatis LXXIX cathedram Hierosolymitanam conscendisse, ætate scilicet gravi, non tamen decrepita. Propterea in capite hujus Commentarii scripsi mortem subiisse probabiliter circa annum 222. Cur porro fides omnimoda habenda non est Nicephoro, ratio est, quod Alexandrum episcopum pontificatu defunctum dicat, usque ad eumdem Alexandrum imperatorem. Qua in re certe errat, quum constet ex Eusebii Chronico episcopum Alexandrum martyrium fecisse sub Decio, qui imperium adeptus est anno 249 [Mai. Vet. Scriptt. coll. tom. VIII, pag. 393.] ; quod quoque affirmat S. Hieronymus in libro de Viris illustribus cap. 62 [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 673.] . Nihilominus Eusebius cum Nicephoro satis consentit, aut saltem consentire potest, quum Alexandrum ordinatum dicit sub imperatore Caracalla, qui ab anno 211 ad 217 regnavit. Vivente, ait Eusebius in Chronico [Mai. Vet. Scriptt. Collect. tom. VIII, pag. 391.] , Narcisso et cum eo pariter Ecclesiam regit. Per aliquot igitur annos Narcissus cum Alexandro convivere et imperium Severi Alexandri seu annum 222 æræ vulgaris attingere potuit. Hæc sunt, quæ commentatione prævia dicenda habui. Reliqua in Vita, quam ex fragmentis Historiæ ecclesiasticæ Eusebii componimus, exponemus.

VITA S. NARCISSI EPISCOPI HIEROSOLYMORUM
ex lib. V capp. 12, 22, 23 et 24, et lib. VI capp. 8, 9, 10 et 11. Eusebii Historiæ Ecclesiasticæ.

Narcissus, episc. Hierosolymitanus (S.)

EX EUSEBIO.

[S. Narcissus,] Lib. V Cap. 12. Eadem tempestate a Narcissus, Hierosolymorum episcopus, floruit, vir multorum sermonibus nostra quoque ætate celebratus. Hic quintum decimum successionis locum obtinuit post obsessionem illam Judæorum, quæ Adriano regnante facta est b. Ex quo quidem tempore Ecclesiam illius loci primum ex gentibus coaluisse post eos, qui ex circumcisione fuerunt, primumque ex gentibus Marcum illis præfuisse retulimus c. Post quem episcopatu functum esse Cassianum. Enumerat dein reliquos episcopos Hierosolymitanos usque ad S. Narcissum. Dein cap. 22: Per idem, ait, tempus, id est, Commodo decimum annum imperii agente seu anno Christi 189, Narcissus, cujus supra meminimus, Hierosolymitanæ Ecclesiæ sacerdotio fungebatur. Exponit deinceps Eusebius quæstionem de celebratione paschatis, quæ, quoniam in ea partes suas egit S. Narcissus, ex eodem Eusebii libro cap. 23, hic referemus.

[2] [de quæstione paschati] Iisdem temporibus d, gravi controversia exorta, eo quod omnes per Asiam Ecclesiæ vetusta quadam traditione nixæ, quarta decima luna salutaris Paschæ festum diem celebrandum esse censebant, quo die præscriptum erat Judæis, ut agnum immolarent: eaque omnino luna in quemcumque demum diem septimanæ incidisset, finem jejuniis imponendum esse statuebant; quum tamen reliquæ totius orbis Ecclesiæ alio more uterentur, qui ex Apostolorum traditione profectus, etiamnum servatur; ut scilicet non alio quam Resurrectionis Dominicæ die jejunia solvi liceat e. Synodi ob id cætusque episcoporum convenere. Atque omnes uno consensu ecclesiasticam regulam universis fidelibus per epistolas tradiderunt: ne videlicet ullo alio quam dominico die mysterium Resurrectionis Domini umquam celebretur: utque eo duntaxat die paschalium jejuniorum terminum observemus. Exstat etiamnum epistola sacerdotum, qui tunc in Palæstina congregati sunt: quibus præsidebant Theophilus Cæsareæ Palæstinæ episcopus f et Narcissus Hierosolymorum, Alia item exstat epistola synodi Romanæ cui Victoris episcopi nomen præfixum est g. Habentur præterea litteræ episcoporum Ponti, quibus Palmas h, utpote antiquissimus præfuit. Epistola quoque Ecclesiarum Galliæ exstat, quibus præerat Irenæus i. Ecclesiarum quoque in Osrœnæ provincia k et in urbibus regionis illius constitutarum litteræ visuntur. Seorsum verum Bachylli Corinthiorum episcopi l aliorumque complurium epistolæ exstant. Qui omnes unam fidem eamdemque doctrinam proferentes, unam edidere sententiam. Et hæc quidem fuit, ut dixi, illorum definitio.

[3] [frustra reclamante] Caput 24. Episcopis vero Asiæ, qui morem sibi a majoribus traditum, retinendum esse, acriter contendebant, Polycrates præerat. Qui quidem in ea epistola, quam ad Victorem et ad Romanæ urbis Ecclesiam scripsit, traditionem, ad sua usque tempora propagatam, exponit his verbis m: “Nos igitur verum ac genuinum agimus diem, nec addentes quidquam nec detrahentes. Etenim in Asia magna quædam lumina extincta sunt, quæ illo adventus dominici die resurrectura sunt, quum Dominus e cœlo veniet plenus majestate et gloria, Sanctosque omnes suscitabit. Philippus scilicet unus e duodecim Apostolis, qui mortuus est Hierapoli et duæ ejus filiæ, quæ virgines consenuerunt n: alia quoque ejusdem filia, quæ Spiritu Sancto afflata, vixit et Ephesi requiescit. Præterea Joannes, qui in sinu Domini recubuit, qui etiam sacerdos factus, laminam gestavit, Martyr denique et Doctor exstitit. Hic, inquam, Joannes apud Ephesum extremum diem obiit. Polycarpus quoque, qui apud Smyrnam episcopus et Martyr fuit o, itemque Thraseas Eumeniæ episcopus et Martyr p, qui Smyrnæ requiescit. Quid Sagarim episcopum eumdemque Martyrem attinet dicere, qui Laodiceæ est mortuus q? Quid beatum Papyrium r, quid Melitonem eunuchum, qui Spiritu Sancto afflatus cuncta gessit, qui et Sardibus situs est, adventum Domini de cœlis, in quo resurrecturus est, expectans s.

[4] [Polycrate Ephesino,] Hi omnes diem Paschæ quarta decima luna juxta Euangelium observarunt, nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes. Ego quoque omnium vestrum minimus Polycrates ex traditione cognatorum meorum, quorum etiam nonnullos assectatus sum: fuerunt enim septem omnino ex cognatis meis episcopi, quibus ego octavus accessi t. Qui quidem omnes semper Paschæ diem tunc celebrarunt, quum Judæorum populus fermentum abjiceret. Ego, inquam, fratres, quinque et sexaginta annos natus in Domino, qui cum fratribus toto orbe dispersis, sermones sæpe contuli, qui Scripturam Sacram omnem perlegi, nihil moveor iis, quæ nobis ad formidinem intentantur. Etenim ab illis, qui me longe majores erant, dictum scio: “Obedire oportet Deo magis quam hominibus.” Post hæc de episcopis, qui simul aderant, quum hæc scriberet et eadem cum ipso sentiebat, sic loquitur: “Possem etiam episcoporum, qui mecum sunt, facere mentionem, quos petiistis, ut convocarem, sicut et feci. Quorum nomina, si adscripsero, ingens numerus videbitur. Hi, quum me pusillum hominem invisissent, epistolam nostram assensu suo comprobarunt, gnari, me canos istos non frustra gestare, sed vitam ex præceptis institutisque Jesu Christi semper egisse” v.

[5] [stat cum S. Victore Pp.] His ita gestis, Victor quidem, Romanæ urbis episcopus, illico omnes Asiæ vicinarumque provinciarum Ecclesias, tamquam contraria rectæ fidei sentientes, a communione abscindere conatur; datisque litteris universos, qui illic erant fratres proscribit, et ab unitate prorsus alienos esse pronuntiat u. Verum hæc non omnibus placebant episcopis. Proinde Victorem ex adverso hortati sunt, ut ea potius sentire vellet, quæ paci, unitati, caritatique erga proximum congruebant. Exstant etiamnum eorum litteræ, quibus Victorem acerbius perstringunt. Ex quorum numero Irenæus in epistola, quam scripsit nomine fratrum, quibus præerat in Gallia, illud quidem defendit, solo die dominico Resurrectionis Domini mysterium esse celebrandum: Victorem tamen decenter admonet, ne integras Dei Ecclesias, morem, sibi a majoribus traditum, custodientes, a communione abscindat. Et post alia multa in eam sententiam dicta, his etiam utitur verbis: “Neque enim de dic solum controversia est, sed etiam de forma ipsa jejunii. Quidam enim existimant, unico die sibi esse jejunandum, alii duobus, alii pluribus: nonnulli etiam quadraginta horis diurnis ac nocturnis computatis diem suum metiuntur w. Atque hæc in observando jejunio varietas non nostra primum ætate nata est, sed longe antea apud majores nostros cœpit: qui negligentius, ut verisimile est, præsidentes, ex simplicitate et imperitia ortam consuetudinem posteris tradiderunt. Nihilominus et omnes isti pacem inter se retinuerunt, et nos invicem retinemus.” Ita jejuniorum diversitas consensionem fidei commendat.

[6] [quem mitigare nititur S. Irenæus.] Narrationem deinde subjungit, quam hic opportune inseram. Est autem hujusmodi. “Sed et presbyteri illi, qui ante Soterem Ecclesiam, cui nunc præes, gubernarunt; Anicetum dico et Pium et Hyginum cum Telesphoro et Xysto x; neque ipsi umquam observarunt; neque his, qui cum ipsis erant, ut id observarent, permiserunt. Ipsi tamen, quum hoc minime observarent, pacem nihilominus colebant cum iis, qui ad se venissent ex Ecclesiis in quibus id observabatur. Atqui observantia inter eos, qui minime observabant, tanto magis contraria videbatur. Nec ulli umquam ob hujusmodi consuetudinem rejecti sunt. Verum illi ipsi, qui te præcesserunt, presbyteri, quamvis id minime observarent, Ecclesiarum presbyteris, qui id observabant, Eucharistiam transmiserunt. Et quum beatissimus Polycarpus Aniceti temporibus Romam venisset, atque inter illos de quibusdam aliis rebus modica esset controversia, statim mutuo pacis osculo se complexi sunt, de hoc capite non magnopere inter se contendentes. Neque enim Anicetus Polycarpo persuadere umquam poterat, ut observare desineret, quippe qui cum Joanne, Domini nostri discipulo, et cum reliquis Apostolis, quibus cum familiariter vixerat, eum morem perpetuo observasset. Neque item Polycarpus Aniceto persuadere conatus est, ut observaret, quum Anicetus eorum, qui ante se fuerant, presbyterorum morem sibi retinendum esse diceret. Quæ quum ita se haberent, communicarunt sibi invicem: et Anicetus in ecclesia consecrandi munus Polycarpo honoris causa concessit, tandemque cum pace a se invicem discesserunt, tam iis, qui observabant, quam iis, qui minime observabant, pacem communionemque totius Ecclesiæ retinentibus.” Ac Irenæus quidem nomini suo vere respondens, nec solum nomine, sed etiam vitæ instituto ac proposito pacificus, pro Ecclesiarum pace hæc monuit et allegavit. Nec vero ad Victorem solum, sed ad multos alios Ecclesiarum antistites de quæstione proposita litteras in eamdem sententiam misit y.

[7] [et sententiam fert cum aliis episcopis Palæstinæ:] Cap. 24. Episcopi vero Palestinæ, quos paulo supra memoravimus, Narcissus scilicet et Theophilus et cum illis Cassius Tyri et Clarus Ptolomaidis episcopi et qui simul cum ipsis convenerant z, postquam de traditione diei Paschatis, quæ jam inde ab Apostolis ad ipsos continua successione manaverat, multa in suis litteris disseruerunt, tandem ad finem epistolæ his utuntur verbis: “Date operam, ut epistolæ nostræ exemplaria per omnes Ecclesias mittantur, ne nobis crimen imputent, qui animas suas a recto veritatis tramite facile abducunt. Illud etiam vobis significamus, eodem quo apud nos die Pascha Alexandriæ celebrari. A nobis enim ad illos et vicissim ab illis ad nos litteræ proferuntur: ita ut uno consensu et simul sacrosanctum peragamus diem.”

[8] [aquam in oleum convertit;] Lib. VI Cap. 8. Qua tempestate Alexander, unus ex eorum numero, qui in persecutione fortiter certaverant, et qui post gloriosa confessionis certamina divina providentia fuerunt reservati, quem nos Hierosolymorum episcopum fuisse, brevi supra retulimus aa, ob insignem fidei confessionem ad supra dictum episcopatum promotus est, Narcisso, qui ibi fuerat episcopus, adhuc superstite. Cap. 9. De hoc Narcisso multa quidem et varia stupenda commemorant civitatis illius incolæ, a fidelibus continua successione, velut per manus, sibi tradita. Forte in magna Paschæ vigilia oleum ministris deerat: Qua de causa quum universus populus gravissimo dolore perculsus esset, Narcissum ferunt mandasse iis, quibus cura erat lucernas accendere, ut aquam ex quodam propinquo haustam puteo ad se deferrent. Quod ubi dicto citius impletum est, oratione super aquam facta, jussisse dicitur sincera in Christum fide, ut eam lucernis infunderent. Quo itidem peracto, ajunt aquam contra morem naturæ suæ mirabili quadam ac divina virtute in olei pinguedinem esse conversam. Et ex eo oleo apud plurimos fratres exiguum quoddam specimen ad memoriam tanti miraculi diutissime ad nostra usque tempora servatum fuisse bb.

[9] [oppressus a calumniatoribus, solitudinem] Plurima quoque alia de vita et conversatione ejus viri perhibent, memoria imprimis digna; inter quæ est illud: Mali quidam homunciones, qui vigorem et constantiam vitæ illius ferre non poterant, veriti ne tandem deprehensi pœnas darent, utpote multorum sibi scelerum conscii, prævenire eum decreverunt, structisque insidiis gravissimam ei calumniam asperserunt: atque ut audientibus persuaderent, sacramenti religione accusationem firmabant. Unus inter jurandum imprecabatur sibi, ut incendio periret, si sciens falleret; alter ut sævo ac pestilenti morbo corpus absumeretur; tertius ut luminibus orbaretur. Sed quamtumvis jurantibus nemo ex fidelium numero, fidem adhibebat; quippe quum Narcissi continentia et sanctitas vitæ, omnibus virtutum numeris absolutæ, cunctis semper spectata compertaque esset. At ille quum dictorum infamiam sustinere non posset et alioqui philosophicæ vitæ jamdudum amore teneretur, relicta Ecclesiæ plebe, in solitudine ac deviis agris plurimos annos delituit. Verum magnus ille justitiæ oculus, his peractis, minime quiescendum putavit: sed confestim impios illos iis ipsis ultus est diris, quibus semetipsos pejerantes sese devoverant. Primus igitur, quum modica quædam scintilla in domo in qua manebat, citra ullam causam subito exstitisset, noctu incensis ædibus cum universa familia conflagravit. Alteri corpus ab imis pedibus ad summum usque capitis verticem eo morbi genere, quo se ipse mulctaverat, correptum est. Tertius, priorum casum contuitus, omniumque inspectoris Dei inevitabilem veritus vindictam, concinnatæ ab ipsis ex compacto calumniæ ordinem est confessus. Tantis porro lamentis ob pœnitentiam facti sese confecit et in tantum lacrymas effundere perseveravit, ut ex eo oculorum lumen amitteret. Et hi quidem calumniæ suæ ejusmodi pœnas dederunt.

[10] [petit, unde emersus,] Cap. 10. Cæterum post Narcissi fugam, ignaris omnibus, ubinam gentium ageret, visum est finitimarum Ecclesiarum episcopis alium in ejus loco episcopum ordinare, Dium nomine. Qui quum modico tempore præfuisset, successor ei datus est Germanio quem dein Gordius excepit cc. Hujus temporibus Narcissus quum subito quasi redivivus emersisset, a fratribus ut Ecclesiæ administrationem denuo susciperet, rogatus est. Quippe universi multo magis tunc eum mirabantur, tum ob secessum tum ob philosophicam vivendi rationem; maxime vero ob præsentem vindictam, qua Deus calumniatores illius afficere dignatus fuerat. Cap. 11. Verum quum propter extremam senectutem ministerium suum obire amplius non posset, supradictum Alexandrum, alterius Ecclesiæ episcopum, divina dispensatio per revelationem quamdam, quæ illi in somno apparuerat, ad participandum cum Narcisso sacerdotis officium evocavit. Hac igitur visione, tamquam divino admonitus oraculo, Alexander, quum ex Cappadocia, in qua primum episcopus fuerat ordinatus, Hierosolymam profectus fuisset tum orandi, tum locorum visendorum gratia; fratres illius Ecclesiæ, humanissime eum excipientes, reverti post hæc in patriam non siverunt. Alia quippe revelatio etiam ipsis per somnum visa fuerat, et vox quædam evidentissima ab iis, qui sanctitate inter ipsos eminebant, audita. Significabat enim ipsis, ut extra portas civitatis egressi, destinatum sibi a Deo episcopum susciperent. Quod quum illi, consentientibus vicinarum Ecclesiarum episcopis fecissent, manere deinceps eum apud se coegerunt dd.

[11] [Alexandrum jam senex 116 annorum coadjutorem assumit.] Sane idem Alexander in suis ad Antinoitas epistolis, quæ etiamnum exstant, episcopatus, quem cum Narcisso collega gessit, meminit his verbis: “Salutat vos Narcissus, qui ante me episcopalem hic sedem tenuit, et qui nunc mihi conjunctus est in orationibus, annos natus sexdecim supra centum, hortaturque vos mecum, ut idem omnes sentiatis ee.” Et hæc quidem sic gesta sunt.

ANNOTATA.

a Capite præcedenti, seu undecimo egerat Eusebius de Clemente Alexandrino, qui, teste S. Hieronymo lib. de Viris illustribus cap. 38 [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 53.] , floruit Severi et Antonini filii ejus temporibus. Utriusque autem imperium ab anno Christi 197 ad 217 currit. Non tamen in illa tempora inciderunt initia episcopatus S. Narcissi: si quidem paulo infra cap. 22 recenset Sanctum nostrum inter illos episcopos, qui circa decimum annum Commodi ordinati fuerunt.

b De successione episcoporum Hierosolymitanorum egimus supra Commentarii prævii numm. 4 et seq.

c De S. Marco, Hierosolymitano episcopo, actum fuit, die quo celebratur in Martyrologio Romano, XXII octobris [Acta SS. tom. IX Octob. pag. 477.] .

d Capite præcedenti 22 enumerat varios episcoposcirca decimum annum, Commodi imperatoris ordinatos, inter quos est etiam S. Narcissus noster.

e De quæstione paschatis, qualis sæculo secundo agitabatur, egimus Commentarii prævii numm. 7 et seqq.

f De S. Theophilo, Cæsareensi episcopo, breviter scripserunt nostri ad diem V martii [Ibid. tom. I Mart. pag. 362.] .

g Acta S. Victoris papæ edita sunt sub die, quo colitur XXVIII julii [Ibid. tom. VI Jul. pag. 534.] .

h Palmas seu Palma episcopus Amastridis in Ponto, de quo S. Dionysius, Corinthiorum episcopus, teste Eusebio Hist. eccl. lib. IV cap. 23 [Migne, Patrol. Græc. tom. XX, col. 386.] , loquitur in epistola ad Amastridenses.

i S. Irenæi Lugdunensis res gestas exposuerunt nostri ad diem, quo colitur, XXVIII junii [Acta SS. tom. V Junii, pag. 337.] .

k Osroena seu Osdroena provincia in Mesopotamia ad sinistram ripam Euphratis, cujus urbs primaria est Nisibis.

l Bacchylus, qui inter episcopos circa decimum annum Commodi ordinatos, recensetur ab Eusebio lib. V cap. 22, laudatur a S. Hieronymode Viris illustr. cap. 44 [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 657.] : Bacchylus, inquit, Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus, de pascha ex omnium, qui in Achaja erunt episcoporum persona elegantem librum scripsit. Inter Prætermissos laudatur a nostris ad diem IX aprilis [Acta SS. tom. II Apr. pag. 199.] .

m S. Hieronymus de Viris illustribus scribit [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 657.] : Polycrates, Ephesiorum episcopus cum cæteris episcopis Asiæ, qui juxta quamdam veterem consuetudinem cum Judæis decima quarta luna pascha celebrabant, scripsit adversum Victorem episcopum Romanum, epistolam synodicam, in qua docet, se Apostoli Joannis et veterum auctoritatem sequi. Recitat dein partem epistolæ, quam, inquit, propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit temporibus Severi eadem ætate, qua Narcissus Hierosolymæ. Hancepistolam interpolatam dicit Marcelli Molkenbuhr, de quo egimus Commentarii prævii numm. 7 et seqq.

n Acta S. Philippi Apostoli illustrata fuerunt die I maji [Acta SS. tom. I Maji, pag. 524.] .

o S. Polycarpi Acta sunt exposita ad diem XXVI januarii [Ibid. tom. II Jan. pag. 691.] .

p De S. Thrasea actum fuit ad diem V octobris [Ibid. tom. III Octob. pag. 7.] .

q Sagaris celebratur a nostris die VI octobris [Ibid. pag. 261.] .

r Memoria Papyrii beati in Martyrologiis non occurrit; sed secundus a S. Polycarpo Smyrnæ episcopus dicitur [Ibid. tom. II Jan. pag. 700.] .

s De Melitone, Sardium episcopo, mentionem facit S. Hieronymus in libro de Viris illustr. cap. 24, et dicit, Tertullianum Montanistam cavillasse, quasi Melitonem haberent tamquam prophetam. Obiter de eo agunt nostri ad diem I aprilis [Ibid. tom. I Apr. pag. 11.] .

t Interpretari nos non oportet hunc locum, quasi Polycrates Ephesi septem ordine parentes seu cognatos episcopos habuisset. Non enim dicit illos Ephesi sedisse, ac proinde indiversis Asiæ urbibus sacerdotium obtinere potuerunt, quod certe abunde sufficit, ut ita loqui potuerit Polycrates.

v Gloriose hæc omnia de se profert Polycrates: quia vero caret modestia, quæ virum ecclesiasticum decet, non est, cur ex ea arrogantia tamquam interpolata dicatur epistola. Certe si in mentem revocamus litteras S. Cypriani ad Stephanum papam circa rebaptizationem hæreticorum, et illæ satis sunt superciliosæ. Et has interpolatas habet Marc. Molkenbuhr [Migne, Patrol. tom. III, col. 1358.] . Sed acerbam controversiam exarsisse non negabit quisquis opera S. Augustini legerit. In opere de Baptismo contra Donatistas lib. I num. 28 [Ibid. tom. XLIII, col. 124.] : Exstant, inquit, Beati Martyris Cypriani in ejus litteris magna documenta, de cujus sibi auctoritate isti (Donatistæ) carnaliter blandiuntur, quum ejus caritate spiritualiter perimantur. Excusat dein S. Doctor errorem Cypriani, quia illam quæstionem necdum solvisset totius Ecclesiæ consensio. Quod ergo ille vir sanctus, de baptismo aliter sentiens, quam res se habebat, quæ postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate compensatum est et passionis falce purgatum.

u Utrum S. Victor Asianos episcopos excommunicaverit, an solum excommunicationem minitatus fuerit, disputant inter se eruditi. Valesius quidem in Notis ad hunc locum Eusebii tenet, S. Victorem ultra minas non processisse: sed Pagius Crit. Baron. ad annum 198 § II contrarium docet. Id certum manet, neminem papæ Victori oblocutum fuisse, quasi limites potestatis suæ excessisset.

w Satis claret, mutato die solemnis paschatis, mutari etiam diem inchoandi jejunii: nam observationem quadragesimalem ab Apostolis descendere, adeoque omnibus Ecclesiis esse communem, antiqui patres uno ore docent; conferantur, si lubet, quæ a Baronio dicta sunt sub anno Christi 57 §§ CXCVII et seqq. Neque in hoc dissidebant Ecclesiæ: sed triplex erat apud antiquos jejunii species, ut exponit Valesius in Notis ad Eusebium [Migne, Patrol. Græc. tom. XX. col. 499.] . Primum jejunium feriæ quartæ et sextæ, quod hora nona, peracta synaxi, solvebatur. Secunda species jejunii est quadragesimale, quod sub vesperam relaxabatur. Tertia tandem species est omnium strictissima, utpote quæ ad galli cantum aut ad lucis exortum producebatur, quæ idcirco ὑπερθεσις, superpositio dicebatur. Triplicem istam jejunii speciem clare explicat S. Epiphanius in Expositione fidei catholicæ, quæ legitur ad calcem librorum contra Hæreses § XXII [Ibid. tom. XLII, col. 826.] .

x De istis pontificibus Romanis actum fuit: de Sotere quidem ad diem XXII aprilis [Acta SS. tom. III Apr. pag. 5.] ; de Aniceto ad XVII aprilis [Ibid. tom. II Apr. pag. 477.] ; de Pio ad XI julii [Ibid. tom. III Jul. pag. 178.] ; de Hygino ad diem XV januarii [Ibid. tom. I Januar. pag. 665.] ; de Telesphoro ad diem V januarii [Ibid. pag. 156 et 1093.] ; de Xysto I tandem ad diem V aprilis [Ibid. tom. I Apr. pag. 523 et 906.] .

y De diversa ratione agendi Aniceti et Victoris egimus Commentarii prævii num. 8.

z Cassius Tyri et Clarus Ptolemaidis episcopi in Catalogis Sanctorum non reperiuntur. Tyrus ante erectum Hierosolymitanum patriarchalum, quod primum accidit sub Juvenale, ab anno 418 aut 424 ad 458 episcopo [Le Quien. Oriens Christ. tom. II, col. 110.] , ad patriarchatum Antiochenum, cujus erat Προτοθρονος, pertinebat [Ibid. tom. III, col. 802.] . Ptolomais, olimAcon (hodie Saint-Jean d'Acre) pertinebat ad Phœniciam Primam sub Tyro metropoli [Ibid. col. 814.] .

aa De S. Alexandro agunt nostri ad diem XVIII martii [Acta SS. tom. II Mart. pag. 614.] . Primum, quod novimus, exemplum est coadjutoris dati episcopo seni aut infirmo.

bb Sunt, qui ex hoc miraculo deducunt ritum Græcorum, in templo S. Sepulcri Ierosolymis usitatum, quo ignis sabbatho sancto e cœlo dilabi dicitur [Madden. Shrines and Sepulchres, tom. II, pag. 136.] . Refertur esse spectaculum summæ fraudulentiæ et scandali.

cc De istis tribus episcopis præter eorum nomina et successionis ordinem, nihil scimus.

dd Alexander episcopus adnitente, inquit S. Hieronymus de Viris illustr. cap. 62 [Migne, Patrol. tom. XXIII, col. 673.] , ipso vel maxime Narcisso, coadjutor creatus fuit, quia invito episcopo adjutor dari non potest. Porro in hac electione duo contra regulam ecclesiasticam, tunc vigentem admissa sunt. Primum quod ab uno episcopatu Alexander ad alium translatus est, alterum, quod superstiti episcopo adjutor et coepiscopus datus. Et hoc, ait Valesius in Notis ad Eusebium, primum exemplum occurrit coadjutorum episcoporum.

ee Recitat dein Eusebius fragmentum epistolæ, ad Antiochenses datæ, quæ quum nihil contineat, quod Acta S. Narcissi illustrare potest, supervacaneum ducimus hic exhibere.

DE S. GENITO CONFESSORE IN AQUITANIA

CIRCA ANNUM CCL

COMMENTARIUS CRITICUS.

Genitus, conf. non pont. Biturigibus (S.)

BHL Number: 3352

AUCTORE R. D. B.

§ Unicus. S. Geniti cultus et biographi. Pater dictus S. Gendulfi et cum eo prædicasse Christum in Gallia. Ejus mors et sepultura.

Castellanus Martyrologio suo universali ad diem 30 octobris inscripsit S. Genitum, [S. Geniti, olim sacris fastis inscripti,] qui eo die (ut infra videbimus) e vivis migrasse fertur; sed Saussayus in Martyrologio Gallicano diem 29 octobris exorsus est hisce verbis: Bituricis, utriusque Aquitaniæ metropoli, sancti Geniti confessoris, subjungens, post longum encomium, ejus diem natalem 29 octobris in antiquis Bituricensibus tabulis assignari. Saussayum præiverat Ferrarius ad diem 29 octobris in Catalogo generali Sanctorum, dicens: Cadurci, S. Geniti confessoris. Quod si Saussayus eum apud Bituricenses, Ferrarius apud Cadurcenses e vivis recessisse refert, ratio videtur esse, quod in utraque civitate christianam religionem simul cum filio suo Gendulfo, incertæ vel nullius sedis episcopo, propagasse perhibebatur. Idem Saussayus opinatur diem 29 octobris ad S. Geniti memoriam recolendam a Bituricensibus fuisse selectam, quod existimarent non fas esse beati viri festum die 28 octobris (quo perperam dicebatur obiisse) agere, cum esset dies SS. Judæ et Simoni sacer. Nos vero vestigiis insistentes decessorum nostrorum, qui (quantum fieri potest) sanctos ad genuinum eorum cultus diem in opere suo referebant, de S. Genito ad diem 29 octobris dicendum esse duximus. Porro S. Geniti cultus est valde antiquus: fuit enim ejus corpus, ut infra num. 9 videbimus, longinquissimis temporibus simul cum S. Gendulfi corpore e terra honorifice levatum: et in tribus Vitis valde antiquis, quarum unam ante sæculum IX fuisse scriptam ostendemus, nuncupatur sanctus. Nostro vero ævo S. Geniti nulla in Bituricensibus et Cadurcensibus libris liturgicis fit memoria: quæ omissio non adeo est recens; nam quo tempore scribebat Saussayus, anno scilicet 1637, ut ex recitatis ejus verbis facile colligitur, S. Genitus in sacris ecclesiæ Bituricensis tabulis non amplius erat consignatus: et reapse neque in ordine divini officii anni 1625, neque in Kalendario aut Officiis sanctorum propriis, isto ævo apud Bituricenses usurpatis, (quæ omnia manu decessorum descripta in nostro musæo asservantur,) nuspiam S. Geniti fit mentio. S. Gendulfi vero, qui ejus dicitur filius, commemoratio vel festum apud Cadurcenses die 17 januarii, et apud Bituricenses die 20 junii a remotissimis temporibus actum est et adhuc agitur.

[2] [Vita tribus S. Gendulfi Vitis est inserta;] Tres viri, alter alterum more ovino secuti, posteris tradiderunt S. Genulfi seu Gendulfi Vitas, quæ adhuc supersint. Harum duas Bollandus tomo II Januarii ad diem 17 edidit: alteram, post annum 900 concinnatam, ex ms. codice Ripatorii, collatam cum libro ms. Normannico: alteram ex Bibliotheca Floriacensi Joannis Boscii [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 82 et seq.] . Tertia Vita, quam hucusque nuspiam typis expressam existimo, olim a Combefisio ex duobus codicibus descripta et post excusos Januarii tomos ad Bollandum missa, in nostro asservatur musæo. Puto eam medio sæculo IX antiquiorem, quia in ea de S. Gendulfi translatione, tempore Caroli Calvi peracta, prorsus siletur; quæ translatio in altera Vita et in Miraculis, ab anonymo Benedictino collectis, narrata est [Ibid. pag. 99 et 102.] . Ex his vero Vitis non pauca, siquidem in iis quæcumque de S. Genito novimus narrantur, excerpenda erunt. Combefisiana tamen cum sit aliis vetustior et quasi fons aut exemplar, præsertim nobis erit usui: sed ex aliis plura, quæ ei desunt, subjungemus. Nec prætereundum est ad trium Vitarum finem legi B. Sebastem, S. Gendulfi discipulum, magistri sui conscripsisse Vitam: quæ Vita tribus S. Gendulfi biographis, si fides eis dari posset, præbuisset scriptionis suæ argumentum.

[3] [quæ Vitæ seatent mendis.] Verum in tribus jam sæpius memoratis Vitis multæ sunt mendæ. Mitto quidem in iis referri S. Gendulfum quinquennem a S. Sixto papa fuisse institutum, dein creatum episcopum, licet S. Sixtus II tantum ab anno 257 ad 258 universæ præfuerit ecclesiæ: nam nihil impedit quominus S. Sixtus, ut bene animadvertit Bollandus [Ibid. pag. 83.] , nondum pontifex, S. Gendulfum quinquennem susceperit in sacris disciplinis erudiendum, et postea pontifex factus, constituerit episcopum. Majorem quidem difficultatem parit, quod S. Sixtus, referentibus tribus biographis, SS. Genitum et Gendulfum tempore Decii persecutionis in Galliam ad Christi religionem prædicandam misit: nam hinc Decius ab anno 249 ad 251 imperii Romani tenuit habenas: illinc S. Sixtus totius ecclesiæ fuit pontifex ab anno 257 ad 258. Quapropter, si standum esset illis Actis, necesse foret dicere SS. Genitum et Gendulfum, imperatoribus Valeriano ejusque filio et collega Gallieno, ecclesiæ quoque persecutoribus, (quorum prior ab anno 253 ad 263, posterior ab anno 253 ad 268 tenuere imperium,) Roma petiisse Gallias. In eumdem errorem incidit auctor Passionis S. Marcelli ejusque socii S. Anastasii, dicens S. Marcellum, Decianæ persecutionis tempore B. Sixti papæ discipulum, auctore S. Laurentio ejusdem B. Sixti diacono, petiisse Galliam, ibique pro Christo fudisse sanguinem [Ibid. tom. V Junii, pag. 477 et seq.] . Sanctus vero Gendulfus a suo biographo fertur in S. Marcelli honorem ædificasse oratorium. Quæ adjuncta non parum suadent S. Marcelli Passionem et S. Gendulfi Vitam ab eodem scriptore fuisse primitus exaratas, vel saltem auctorem unius alteram præ oculis habuisse.

[4] [Quæ earum videatur nobi fuisse origo;] Sed et alia multa nos vexant in S. Gendulfi Vita. Quorum primum est quod in ea mirabilia multa continentur quæ fidem superent, non quoniam mirabilia sunt, sed quoniam testimoniorum idoneorum auctoritate carent. Res ordinariæ natura sua verisimiles sunt et eatenus credibiles; qua verisimilitudine quum careant prodigia, necesse est ut hic internæ credibilitatis defectus suppleatur copia et pondere auctoritatis externæ. Sed hæc auctoritas plane ab illis Actis abest. Quod enim biographi dicunt se secutos esse narrationem S. Sebastæ, discipuli S. Gendulfi, hæc manifesta larva est et figmentum, quo fidem sibi aliquam acquirant, et quod in aliis quoque Vitis et Passionibus deprehenditur, quin et in historiis recentioribus. Præterea S. Geniti et S. Genulfi seu Gendulfi vocabula non sunt nomina ejusdem temporis. Genitus enim latinum est et virum gente Romanum aut Galloromanum designat: Genul fus vero seu Gendulfus nomen omnino germanicum aut francicum est, constans ex duobus appositis vocabulis: Kun, Chun, Hun, Gun, Ken, Gen, Cyn, latine fortis [Cfr Wiarda, Ueber deutsche Vornamen, pag. 43.] , et Ulf, Wulf, Olf, Helf, latine auxilium [Ibid. pag. 49.] ; Genulfus autem idem ac Gonulfus est, quemadmodum Gendradus [Beyer, Urkundenbuch Z. G. der mittelrheinischen Territorien, tom. I, pag. 744.] pro Gondrado seu Gunderado [Ibid. pag. 761.] dicitur; neque Genulfus a Gendulfo differt, ut Cundprecht cum Cuniberto convenit [Goldast, Rer. Alamannicarum scriptores, edit. III, tom. II, part. I, pag. 97.] , quamquam Cund seu Cundo videatur esse alia radix, notum significans [Cfr Schilter, Glossarium teutonicum, V° Chund.] ; sed d facile post n assumitur, uti in ipso idiomate latino, v. g. in induere. Re quidem vera nominum lex neque perpetua est, neque semper certa; quoniam barbari aliquando latina aut græca nomina assumebant: ita est; verum inauditum pene est filium viri Romani (S. Geniti) barbaro nomine appellatum fuisse. Quid ergo? Si sententiam meam mihi libere proponere liceat, sic apud me statuo: S. Genitum medio sæculo III Roma in Gallias venisse: S. Gendulfum virum natione barbarum esse, sæculo IV aut V in Galliis ad fidem conversum atque inter clericos assumptum, quin etiam factum episcopum; amborum corpora in eodem sepulta fuisse aut servata monumento, atque inde factum esse ut alter alterius diceretur pater et filius; aliquando enim multo minoribus de causis parentelam inter sanctos excogitatam fuisse et constitutam, v. g. inter duodecim martyres Adrumetinos; Vitam itaque aut Passionem S. Gendulfi conflatam esse partim ex traditionibus popularibus de S. Genito, partim ex traditionibus de S. Gendulfo.

[5] [S. Genitus filium suum S. Gendulfum] Has nonnisi conjecturas esse et video et fateor. Sed in mediis illis tenebris quid præter conjecturas et divinationes superest? Quodsicui suspiciones nostræ non placeant, accipiat jam quæ de S. Genito leguntur in S. Gendulfi Vita, quam olim ad Musæum Bollandianum misit Combefisius. Hinc omnes discere poterunt, quæ plus mille abhinc annis de S. Genito traderentur Biturigibus in Aquitania. Temporibus Decii imperatoris, quod est ab anno 249 ad 251, persecutio christianorum acriter in urbe grassabatur Romana: adeo ut pene omnes qui Christum confitebantur per imperium jam suprafati Augusti, aut idolis sacrificare compellerentur aut variis perimerentur tormentis. In illis diebus fuit quidam homo christianissimus Genitus nomine, nobili genere, inclytaque ortus prosapia, occulte christianitatis servans habitum, multas pauperibus, viduis et orphanis devotissime præbendo eleemosynas, observans illud: “Date eleemosynas et omnia munda sunt vobis.” Qui non ob amorem illicitæ voluptatis, sed propter filiorum procreationem accepit uxorem secundum suam nobilitatem, excellentissimis ortam natalibus, nomine Adiam, valde Deo dilectam, et per diuturnum tempus juxta morem simul commorantes, filium gignere nequiverunt. Ambo autem erant justi incedentes in mandatis et justificationibus Domini: et eorum uterque preces ad Dominum fudit, ut illorum viscera sacro semine dignaretur perfundere, quatenus filium procreare potuissent. Qui exaudivit preces illorum, et dedit beatissimæ Adiæ conceptum. Quod cernens beatus Genitus, innumerabiles Deo reddidit gratias; sciens Deo sibi esse propitio fœcundam prolem generandam. Postmodum vero, præclarissimo partu edito a matre, in ejus nativitate valde gavisi sunt parentes, in ablutione sacri baptismatis in unum convenientes, puerum Deo dilectum vocaverunt Gendulfum.

[6] [erudiendum tradit S. Sixto, qui eum de morte uxoris consolatur] Quum autem crevisset, cuncti mirabantur elegantem illius formam egregiamque pulchritudinem. Nam quum lustri haberet curricula transacta, tradiderunt illum beato Sixto, papæ Romano, poscentes eum ut puerum sacris imbueret disciplinis, qualiter Domini vestigia juxta humanum posse sequi valeret. Vir denique sanctissimus cum gaudio illum suscepit, et infra breve spatium vetus ac novum testamentum ei tradidit. Ipse autem puer divina fultus clementia, quamvis ætate esset puer, moribus tamen senex erat. Nam, si quis ex illius sodalibus atque juvenibus eum convitiaretur atque verberaret, cum gaudio magno propter nomen Domini patienter sufferebat. Videns quoque beatus Sixtus illius sanctitatem, necnon et patientiam, per ordinem omnes ecclesiasticos gradus ei committens ad ultimum ordinavit episcopum. Cum autem ipse in scholaribus moraretur disciplinis, beatissima mater ejus migravit a sæculo. Pater namque ejus, dolens multum de morte uxoris, noluit ullam recipere consolationem. Sed tamen veniens ad beatissimum Sixtum, cui suum tradiderat filium, narravit illi dolorem, quem ex amissa contraxerat conjuge. Beatus itaque Sixtus multis verbis eum consolatus est. Et jam consolatione percepta, abiit in domum suam, magnas Deo referens gratias pro conjuge, quam jam Dominus in regnum asciverat suum.

[7] [et postea simul cum filio ad Evangelium Gallis prædicandum mittit.] Contigit namque eo in tempore Decium imperatorem Romam devenisse cum furore magno et iracundia adversus christianos: ita ut, si quos invenire potuisset, qui Christi nomen confiteri perhiberentur, aut faceret illos vanis idolis sacrificare, aut diversis cruciatibus interire, mandans omnibus suis comitibus, et vicariis atque militibus, ut omnes quos invenire potuissent christianos, variis perimerent cruciatibus. Igitur beatus Syxtus, audiens Decium cum tali furore tam truculentum jam advenisse, jussit beatum Genitum ad se venire, et dixit illi: “O frater Genite, num vides quomodo iste malitiosus omnes perdere vult christianos? Memor esto illius dicti:” Qui diligit patrem aut matrem, aut filios, aut agros, sive pompam hujus sæculi plus quam me, non est me dignus. Et si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. “Ita et tu, frater, imple et da pauperibus, et fuge in partes Galliæ, una cum filio tuo Gendulfo, quia jam Gallici verbum Domini receperunt.”

[8] [Hi primo in civitate Geturnicensi viduam cum sua familia baptizant.] Et continuo fecit sanctissimum virum Gendulfum Missarum solemnia cum ingenti honore celebrare. Missarumque solemniis celebratis, valefecit beatissimus Sixtus, et dedit potestatem venerabili viro Gendulfo prædicandi atque docendi per universas regiones, per quæ ituri essent. Statimque ab urbe Roma abeuntes, vendiderunt omnes possessiones suas, et dederunt omne pretium pauperibus, orphanis et viduis: cœperuntque in Galliæ partes properare. In qualemcumque domum intrarent, continuo dicebat beatus Gendulfus: “Pax huic domni: pax ingredientibus, et regredientibus.” Sicque incipiebat remissionem peccatorum prædicare… Cum autem pervenissent ad civitatem, quæ dicitur Gedurnicensis, intraverunt in domum cujusdam viduæ, quæ habebat unicum filium, quem valde diligebat. Eratque ipse puer a dæmonio obsessus, et tenebat illum fortiter vinctum, quia omnes quos aggredi poterat, morsibus laniabat, multisque modis perdebat. Ingredientes nempe viri sancti, ubiipse puer erat vinctus, dixit beatus Gendulfus: “Pax huic domui.” Et statim cœpit per os pueri dæmon clamare, ac dicere: “Quid me persequeris, sancte Gendulfe, quid me persequeris.” Audiens mater et famuli puerum scilicet clamantem, cœperunt mirari intra se et dicere: “Quis indicavit illi nomen hominis istius:” Tunc beatus Gendulfus conversus ad puerum dixit: “Adjuro te in nomine Dei mei, quem ego prædico et adoro, ut exeas ab isto puero, nequissime dæmon.” Tunc exclamans voce magna, a dæmonio liberatus est, et cecidit in terra velut mortuus. Beatus autem Gendulfus, apprehendens manum ejus, levavit illum e terra sanum atque incolumem. Videns autem mater filium sanum atque incolumem juxta virum stare, perterrita cecidit ad pedes ejus, dicens: “Domine meus, video in te quasi vultum angelicum: obsecro ergo te ut baptizes me in nomine Dei tui, et doceas me viam veritatis, quia usque nunc vanis idolis servivimus. Nunc autem cognovimus quia Dominus Jesus misit vos in civitatem hanc, ut eruatis eam de errore, quo detinetur.” Videns autem sanctus Gendulfus fidem mulieris, dixit ad sanctum Genitum: “Vere ego nunc cognosco quod Dominus Jesus perduxit nos huc. Stemus autem, si necesse fuerit propter nomen Domini usque ad mortem.” Et conversus ad mulierem cujus filium a dæmonio liberaverat, dixit ad illam: “Credis ex toto corde, quod ore polliceris?” At illa respondit: “Si non credidissem, non tibi peccata mea confiterer.” Tunc indixit illi beatissimus vir Gendulfus triduanum jejunium, et die tertio baptizavit eam simul cum filio, quem a dæmonio liberaverat, et cum omni familia sua. Fuit numerus eorum qui baptizati sunt viginti octo.

[9] [Dioscorus vero civitatis comes eos tormentis cruciari jussit;] Interea cum hæc agerentur, quidam homo abiit, et nuntiavit Dioscoro comiti, quod duo magi ibi advenissent a partibus Romæ, qui dicerent templa destrui, cæremonias respui, et omnia priscæ legis decreta convelli. Unum enim Deum prædicant coli, cujus etiam se famulos protestantur. Hoc audiens comes, misit milites qui eos in conspectum suum exhibeant; et cum fuissent ante illum adducti, interrogavit eos, dicens: “Nonne vos estis illi magi, qui subvertitis nostram civitatem?” Ad hæc beatus Gendulfus respondit: “Nos non sumus magi, sed servi Domini Jesu Christi.” Tunc comes dixit: “Nisi sacrificaveritis diis, et revocaveritis omnes quos in errorem induxistis, per multa tormenta vos interficiam.” Tunc sanctus Gendulfus respondit: “Neque te timemus, neque tormenta tua, quia non vales nobis amplius nocere, nisi quantum Dominus noster tibi permiserit.” Tunc comes, ira commotus, jussit illos fustibus cædi; et illi cum cæderentur, benedicebant Deum qui illos confortabat. Videns autem quod nihil illis nocere potuisset, jussit in clibanum ardentem mitti. In quem cum missi fuissent, descendit angelus Domini de cælo confortans eos. Et refrigerato igne, factus est statim clibanus velut ros. Populus autem cœpit clamare et dicere: “Non est Deus in universa terra, nisi Deus christianorum, quem servi sui Gendulfus et Genitus prædicant.” Præfatus autem comes tanta insania erat invasus, ut nec sic erubesceret. Jussitque sanctos viros de clibano extrahi: cernensque quod nihil eis nocere posset, præcepit in ipsorum brachia circulos mitti ferreos, atque in carcerem usque in crastinum retrudi.

[10] [sed, filio suo defuncto] Cum autem ducerentur ad carcerem, facta est vox ad illos de cælo, dicens: “Estote fortes, o viri sancti, et confortamini in Domino, quia crastina die omnes habitatores civitatis hujus per vestram prædicationem credituri erunt in Dominum Jesum Christum.” Populus vero rogabat sanctissimum virum Gendulfum ut baptizaretur ab eo. Beatus autem Gendulfus accepta aqua, consecravit eam, et baptizavit illo die plus quam trecentos viros, exceptis parvulis et mulieribus, et prædicabat illis ut pacem inter se haberent. Nocte autem eadem correptus filius Dioscori a dæmonio, spiritum exhalavit. Vidensque Dioscorus filium suum mortuum cœpit flere nimio dolore, eo quod unicus illi esset. Uxor autem dixit illi: “Propter viros quos jussisti in carcerem trudi, evenit nobis hoc malum. Mitte itaque festinanter, et præcipe illos educi ex carcere; et pete ab eis ut tibi dent omnia mala, quæ in eos exercuisti, et promitte te in illum quem ipsi prædicant crediturum, si filium tuum in nomine Dei sui suscitaverint. Credo enim quod hoc apud illos impetrare possis.” Ille autem ad carcerem misit festinanter, et præcepit sanctos viros in conspectum suum adduci. Cum venissent autem ante illum, dixit ad beatum Gendulfum: “Tu dicis quod Deus tuus unus est Deus, et qui illum crediderint, corde perfecto impetrabunt.” Tunc beatus Gendulfus respondit: “Deus meus Deus unus est, qui creavit cælum et terram, et plasmavit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Misitque Filium suum unigenitum in hunc mundum, ut genus humanum de potestate diaboli liberaret. Qui etiam propter nos et propter nostram salutem se a Judæis comprehendi permisit, ligari, crucifigi; et ad ultimum mortem subire non est dedignatus. Tertia vero die resurrexit, ut nobis aditum daret resurgendi de morte ad vitam.”

[11] [in nomine Jesu resuscitato, ipse et tota civitas baptizatur;] Ad hæc comes dixit: “Siverum quod dicis, resuscita hunc puerum, et credam in Deum tuum cum omni populo meo.” Beatus Gendulfus respondit: “Si credis ex toto corde, vade, apprehende manum ejus, et dic: “In nomine Domini Jesu Christi, quem servi sui Gendulfus et Genitus prædicant, surge et sta super pedes tuos sanus.” Illo autem faciente ita, revixit puer aperiensque oculos surrexit, et factus est sanus. Tunc comes videns filium suum resuscitatum, procidit ad pedes sanctorum Gendulfi et Geniti, dicens: “Domini mei, dimittite mihi injuriam quam in vos exercui, quia ignoranter peccavi: et baptizate me cum uxore, et filio, omnique populo qui est in hac civitate. Nunc enim cognosco, quod non est Deus in universa terra, nisi Deus christianorum.” Beatus autem Gendulfus indixit illi jejunium triduanum; et jam die tertio transacto, baptizavit cum cum omni populo suo: et ædificavit illis ecclesias, consecrans eas in honorem sanctæ Dei genitricis Mariæ, necnon et omnium apostolorum; et erudivit illos per tres menses verbo Domini. Atque hæc fuisse traduntur SS. Geniti et Gendulfi in civitate Giturnicensi gesta.

[12] [quæ civitas non videtur esse Cadurcensis.] Verum ubinam hujus civitatis fuerit sedes non omnibus æque liquidum est. Guillelmus quidem Lacroix, Saussayus, Claudius Robert pluresque alii, quos enumerat Bollandus, Giturnicensem (alias Geturniensem) civitatem pro Cadurcensi acceperunt. Sed jure merito dubitavit Bollandus num civitas Geturnicensis sit eadem ac Cadurcensis, vel etiam sitne in Aquitania aut Gallia, annon potius citra montes posita. Legitur enim in priore S. Gendulfi Vita a Bollando edita: Confirmatis itaque (in civitate Giturnicensi) cunctis in Domini servitio, inde (SS. Genitus et Gendulfus) recesserunt ambo; et post aliquantula laboriosæ viæ spatia, ad Gallias pervenerunt, in prædiolo, quod dicebatur Cella dæmoniorum, super fluviolum Naonis situm, et in territorio Bituricensi positum [Acta SS. tom. II Januarii. pag. 87.] . Item in altera: Post hæc autem sancti viri cunctis ecclesiæ illius (Giturnicensis) valedicentes fratribus, inde recesserunt, et Galliam Aquitanicam petierunt [Ibid. pag. 96.] . Neque parum crescere potuit ejus dubium, quum aliquot annis post in hæc Combefisianæ Vitæ ceciderit verba: Postea recedentes inde (civitate Giturnicensi) pevenerunt in Galliam, in vicum, qui vocatur Catralus super flumen Ogra. Ego quidem cum Bollando omnino sentio, eo magis quod cl. vir Maximinus Deloche [Cartulaire de Beaulieu, pag. CLXXXIV et seqq.] , magna cum diligentia colligens varia eaque antiquissima Cadurcensis civitatis vocabula, Giturnici nomen non recenset, licet Guillelmi Lacroix, qui Giturnicum ac Cadurcum unius ejusdemque civitatis appellationem fuisse putavit, opus de Cadurcensium episcoporum serie multum manibus volverit. Nec propterea negabo a SS. Genito et Gendulfo, diversis tamen temporibus, in Cadurcensi pago christianam fuisse propagatam veritatem; quum non nisi ob validissimas rationes ecclesiarum hujusmodi traditiones vir prudens rejiciat.

[13] [Inde venit uterque Sanctus Catralum, ubi S. Genitus moritur.] Pergit Combefisianæ Vitæ auctor: Postea recedentes inde (Giturnicensi civitate) pervenerunt in Galliam, in vicum qui vocatur Catralus * super flumen Ogræ *. Beatus vero Gendulfus ædificavit ibi oratorium in honore beatissimi Marcelli martyris, et laborabat die ac nocte ut omnes discipuli post suum decessum ibi servire Deo potuissent. Dein biographus aliquot S. Gendulfi gesta sat mira, quæ minus ad S. Genitum pertinent, refert. Verum de hujus sancti viri morte ne verbum quidem facit: quæ mors in priore S. Gendulfi Vita a Bollando edita sic narratur: Iloc in tempore, quando scilicet multos in pago Bituricensi ad Christum convertebat, ejus carissimus pater Genitus, post multa virtutum insignia, post bellicosa mundanæ desudationis certamina, quæ cum vitiis et concupiscentiis resistendo quotidie bellabat, in pace migravit ad Dominum sub die tertio kalendarum novembrium. Beatus autem Genulfus ad horam quidem valde doluit, totusque resolutus est in lacrymas, ploratu multo ejulans, quod orphanus jam remaneret, et tam dulcem patrem, tam suavem, tam benignum perderet. Surgensque post lacrymas, suis sanctis manibus corpus lavit, vestes composuit, linteaminibus quoque nitidis decenter circumsepsit; et cum fidelium virorum plurimo comitatu et honore congruo sepelivit cum non longe ab oratorio S. Petri, quod ipse tam stabili fundatione decenter, prout possibilitas suppeditavit, perfecerat, eratque super Naonis rivum [Acta SS. tom. II Jan., pag. 87.] . Hic vero locus videtur esse is qui in Biturigum Chorographia Cellesur-Nahon appellatur [Ibid. pag. 102.]

[15] [SS. Genitus et Gendulfus sepulti in eodem tumulo.] Mittimus ex Combefisiana Vita plura miracula, post S. Geniti mortem a S. Gendulfo patrata: sed præterire non licet quomodo hic sanctus episcopus, vita functus, in sepulcro juxta S. Genitum a suis discipulis positus fuisse ibidem tradatur. Tunc accipientes discipuli, ait biographus, illud sanctissimum corpus, juxta ejus præceptum sacco cilicino involutum, sepelierunt eum ad latus beati Geniti prope oratorium sancti Petri, quod est constructum super fluvium Naonis. Locus autem ille, qui antea vocabatur Cella dæmonum, post adventum sanctissimorum virorum ab illo die et deinceps appellatur vulgariter Cella sancti Gendulfi, confessoris Domini nostri Jesu Christi. Evolutis igitur tribus annis postquam beatus Gendulfus ex hac luce migraverat, venit unus ex ejus discipulis nomine Leontius ad beatum Sebastum et narravit illi obitum sanctissimi viri Gendulfi, quamque arctam ipse propter nomen Domini duxerat vitam. Audiens autem omnia beatus Sebastus quæ venerabilis vir Gendulfus propter nomen Domini in hac vita gesserat, venit illuc cum cereis et luminaribus, ingentique apparatu, et cum magno honore levavit corpora sanctorum Gendulfi et Geniti, et asportavit illa in oratorium sancti Petri, quod ipsi suis manibus ædificaverant, posuitque corpus sancti Gendulfi, ingredientibus parte dextera, egredientibus vero sinistra. Ædificavit quoque super utrumque corpus cryptas, et postea reversus est ad propria. Scripsit quoque gesta sanctissimorum virorum, quæ a Leontio et cæteris beati Gendulfi discipulis relegenda probaverat. Quanti autem cæci, vel quanti dæmoniaci vel aliis infirmitatibus detenti, per intercessionem sanctorum ibidem sani facti sunt, longius est dicere. Hactenus ineditus biographus. Sacræ vero utriusque exuviæ simul mansere, usquedum Caroli Calvi regis licentia S. Gendulfi corpus, ne per bellorum iniquitatem injuriam pateretur, ad monasterium Stradense in pago Bituricensi (sex videlicet millibus a S. Petri oratorio distans) fuerit translatum. Beati vero patris illius Geniti glebam remanere siverunt [Ibidem.] . Atque hæc sunt quæ de S. Genito colligere potuimus.

[16] [De distinguendis SS. Gendulfis quæstio remissa ad diem 13 novembris.] Sed in fine hoc monitum volumus nos occasione S. Geniti, cujus gesta tam obscura sunt, noluisse inquirere in res S. Gendulfi, quæ non minoribus involvuntur tenebris et de quibus (ut initio diximus) scripsit Bollandus ad diem 17 januarii et in appendice ad eamdem diem. In qua appendice docuit Biturigibus coli die 17 junii S. Gundulfum, aliquando (ut traditur) archiepiscopum Mediolanensem, dein eremitam in agro Bituricensi et post mortem translatum Nobiliacum, ubi in medio chori B. Mariæ jacebat honorifice sepultum. Sed Saxius aliique, qui diligenter antistitum Mediolanensium catalogum texere studuerunt, negant aliquem S. Gundulfum umquam ecclesiæ Mediolanensi præfuisse. In Vita S. Radegundis, quæ ad diem 13 augusti illustrata fuit, occurrit S. Gundulfus, post factus Mettis episcopus; sed ante sæculum IX nullus hoc nomine Mettis sedisse legitur; ita ut alii vocabulum Gundulfus corruptum esse dicant, alii vocabulum Mettis; qui posteriores censent eumdem Gundulfum designari ac qui alibi Mediolanensis dicitur. Potuisset itaque in opere nostro quæri quot sancti Genulfi, Gendulfi seu Gundulfi distinguendi sint ad dies 17 januarii, 17 junii atque etiam 7 septembris, ad quam S. Gundulfi, sæculo IX Mettis episcopi, Acta data sunt; sed hactenus omissum fuit. Redibit hujus rei occasio ad diem 13 novembris, qua olim Parisienses agebant S. Gundulfi, a Bituricensibus culti, festivitatem.

[Annotata]

* forsan La Chatre

* forsan Angerem (Indre)

DE SS. HYACINTHO, QUINTO SEU QUINTINO, FELICIANO, LUCINIO SEU LUCIO MARTYRIBUS IN LUCANIA

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE CRITICA

Hyacinthus, martyr in Lucania (S.)
Quintus seu Quintinus, martyr in Lucania (S.)
Felicianus, martyr in Lucania (S.)
Lucinius seu Lucius, martyr in Lucania (S.)

V. D. B.

§ Unicus. Memoria ex martyrologiis. Passine sint ii martyres in civitate Luca, in diœcesi Compsana, an ignoto Lucaniæ loco.

Quum toti essemus in recolligendis memoriis, quæ de his supersunt sanctis, non potuimus non mirari quam fideles sint plerique martyrologi, [Nominibus mirum in modum corruptis annuntiantur hodie in Hieronymianis laterculis] æque veteres ac recentes, in retinendis eorum nominibus, quamquam res eorum lateant et reliquiæ. Hieronymiani itaque fasti, quibus solemne est solis ire, reliquos fere omnes hodie sequaces habent. Ordine jam prodeant. Martyrologium Hieronymianum, quod vulgo Corbejense majus vocant et quod edidit Dacherius, præsenti die hæc sola habet verba [Spicilegium, tom. II, pag. 20, edit. 1723.] : IV kal. nov. In Lucania, Sacincti… Quinti, Felicianæ et Lucaniæ martyrum. In Lucensibus codicibus et in Blumiano reperit Florentinius: In Lucania sancti Sanecinti (in Blumiano Sacinti), Quinti, Feliciani et Lucini. Richenoviense, editum a Sollerio in his Actis ad finem Junii, ubertate nimia peccat, hæc tradens: In Lucania, Quinti martyris, Jacinthi, Feliciani et Lucii, Sacinoti et Lucini. Augustanum, quod idem Sollerius dedit in lucem, peccata aliquantisper mutat, hoc modo: Lucani, Hiacinthi, Saci, Noti, Quinti, Feliciani, Lucini. Labbeanum, cujus editionem similiter debemus Sollerii curis, paulo melius est; habet enim: In Lucania, Jacinti, Sacinati, Quinti, Felicianæ, Lucini. Gellonense, quod cum Sancti Galli codice et Baluziano collatum typis expressit Dacherius [Ibid. pag. 35.] , hæc continet: In Lucania, Sachieti (cod. Baluzii: Jacinti; S. Galli: Sachinei), Sacinoti, Quinti, Felicianæ, Lucini (S. Galli: Luciani). Ottobonianum, quod edidit Georgius [Martyrologium Adonis, pag. 686.] , quamquam eamdem videatur habere originem ac Augustanum, Labbeanum et Gellonense, multo purius est; quippe quod habet: In Lucania, natale sanctorum Jacinthi, Quinti, et Feliciani, et Lucii. Autissiodorense Martenii [Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1561.] defectu peccat et ubertate; in eo legitur: In Lucrenia, Sacinoti, Sacinto, Quinti, Feliciani. Corbejense brevius Sollerii et ejusdem Martenii [Ibid. pag. 1585.] defectu unius nominis; his quippe conceptum est verbis: In Lucania S. Sancincti, Quinti, Felicianæ. In ejusdem Hieronymiani Martyrologii Breviario, quod titulo Libelli annalis domini Bedæ presbyteri edidit Martenius [Ampliss. collectio, tom. VI, col. 647.] , hæc occurrunt: Natale SS. Quinti, Feliciani et Ferentii (immo Terentii, episcopi Metensis), confessoris; in Kalendario Morbacensi [Thesaurus anecd. tom. III, col. 1570.] : Lucani, Rachinti, Quinti; in Fragmento pervetusti Martyrologii Turonensis [Ibid. col. 1590.] : In Lucana, Sacincti, Quinti. In additamentis ad Wandelberti Martyrologium metricum [Spicilegium Dacherii, tom. II, pag. 54.] : In Luciana, natale S. Quintini et Feliciani. In vetustiori canonicorum Lucensium, quod vidit Florentinius: Quinti, Lucini.

[2] [et in recentioribus martyrologiis] Beda Florusque vulgati, Romanum Parvum Rosweydi, Autissiodorense Martenii et Fuldense Georgii omillunt illam turmam. Ut accurate in Præfatione Usuardi sui demonstravit Sollerius, Rabanus circa annum 845 et Ado tredecim annis post passim auxerunt Bedæ Florique laterculos nominibus ex codicibus Hieronymianis acceptis. Ado, utcumque recentior, abstinuit a Lucanis martyribus; sed Rabanus eos protulit his verbis [Canisius, Thesaurus monumentorum, tom. II, part. II, pag. 345, edit. Basnagii.] : In Lucania, S. Jacinthi, Quintini, Felicianæ, Lucini. Usuardus, qui Rabanum non vidit, sed qui Adonem, (quem secundum librum Flori credidit et appellavit), secutus est, ex Hieronymianis fontibus, quos alibi passim negligit, manipulum Lucanum hodie accepit: In Lucania provincia, inquit, sanctorum Jacincti, Quinti, Feliciani et Lucii. Hinc transiit in codices et editiones Usuardi omnes, paucis mutatis; similiter in Catalogum sanctorum Petri de Natalibus [Lib. XII, num. 305.] , et in Martyrologium Maurolyci, quod cæterum Usuardum prope sequi solet: atque etiam in Galesinii, nisi quod Lucinium habet. In auctariis Bedæ, quorum ætas diversa est, servata eorumdem martyrum memoria. In codicibus scilicet Barberiniano, Vaticano et S. Cyriaci legitur [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXVI.] : In Lucania, S. Sacincti, Quinti (Barb. Quintini), Feliciani et Lucii; et in Atrebatensi, Tornacensi et Lætiensi [Ibid. pag. cit.] : In Lucania, SS. Luciani, Quinti et Feliciani martyris. Quæ additamenta credidit perperam Baronius Bedæ esse; sed secundum hæc, Usuardum et alios recentiores hanc ad præsentem diem Martyrologio Romano inseruit memoriam: In Lucania sanctorum martyrum Hyacinthi, Quincti, Feliciani et Lucii.

[3] [SS. Hyacinthus, Quintu seu Quintinus, Felicianus et Lucinius seu Lucius,] Quamcumque autem hæc confusa, disparata, hiulca, distorta, redundantia videantur, ad veritatis tamen leges et ad sinceritatem originis partim certo, partim dubie referri possunt. Imprimis Hiacinthus, Jacinthus, Rachintus, Iacintus, Sachietus, Sachineus, Iacinctus, Sancinctus, Sacinctus, Sacinatus, Sacinotus, Saci-Notus, Sanecintus, totidem formæ unius nominis sunt Hyachinti. Quod communi lege amisit prius aspirationem. Hinc quum anno 1845 P. Marchius reperit S. Hyacinthi Romani corpus, quod jam pridem alio translatum dicebatur, offendit hunc lapidem [Monumenti delle arti primitive, pag. 238 et seqq.] :

DP. III IDVS SEPTEBR
YACINTHVS
MARTYR

Sed Y passim in I mutatur, ut lacrymæ dicantur lacrimæ; stylus, stilus; Hippolytus, Ippolitus, etc. Secundum has itaque leges, non solum S. Hyacinthus Lucanus, sed et alii omnes in veteribus martyrologiis Iacinthi seu Jacinthi constanter appellantur; unde italice Giacinto. Sacinthus autem et derivata proveniunt ab Iacintho, litera I conversa a librariis in S, propter formæ similitudinem. Quintus seu Quinctus certo retinendus esset, nisi productum nomen Quintinus aliquot in codicibus occurreret. Qui quidem pauciores sunt numero; sed hæc non certa lex. Felicianus fere ubique sequitur; verumtamen Feliciana quoque occurrit, hinc orta quod genitivus casus Feliciani facile confunditur cum Feliciane. Qui quarto demum venit loco Lucius, dictus quoque est a pluribus Lucinus seu Lucinius ab aliquibus Lucianus et Lucania. Lucinus seu Lucinius rara forma, non tamen insolita. Placet magis quam Lucius et Lucianus. Pugnat nempe pro ea quod rariora plerumque a librariis commutantur in communiora. Lucania mera corruptela est.

[4] [qui passi sunt non in civitate Luca, sed in Lucania,] In Lucania seu in Lucania provincia eos martyres passos esse manifestum videtur. In ms. tamen codice Bavarico (ni fallor) Adonis, quem sub nomine Bedæ adducere solet Franciscus de Aste, Hydruntinus archiepiscopus [In Martyrologium Romanum disceptationes, pag. 488.] , hæc ad diem 12 julii occasione S. Paulini episcopi occurrunt: Luca, Hetruriæ civitas, alios habuit episcopos, doctrina sanctitatisque laude claros, tum martyres, nempe Hyacinthum, Quinctum, Lucium et Felicianum. Sed hæc neque Bedæ, neque Adonis sunt, sed interpolatoris. In Topographia autem sanctorum Christi martyrum per Primum, Cabilonensem episcopum ac theologum, anno salutis 1450 olim composita, et nunc demum (ut præfert titulus) recognita a Maurolyco, qui ejus editionem anno 1564 procuravit, hæc leguntur [Ap. Maurolycum, Martyrologium, fol. 98.] : Luca, civitas Tusciæ in Italia. Hic Hyacinthus, Quintus, Lucius et Felicianus, martyres. Hinc invenire est qui hæc approbent, suggerentes Lucam stylo ecclesiastico dici potuisse civitatem Lucanam et similia; quæ tanto minus confutatione indigent quod Lucenses nequaquam contendunt hos suos cives esse aut eorum agunt festivitatem [Cfr Franciotti, Historie delle mir. imag. et delle vite de' santi nella città di Lucca; Gabr. Gramatica et Dom. Mansi, Diario sacro delle chiese di Lucca etc. 1753; Barsocchini, Diario sacro delle chiese di Lucca, 1836.] . Nihil luculentius autem et in media illa codicum diversitate nihil stabilius quam Lucaniam designari pro palæstra, in qua sancti martyres certaverint. De hujus regionis situ, finibus et laudibus dixerunt complures. Satis mihi sit indicasse eam fere repræsentari Basilicata, Regni Neapolitani provincia: ejusque fines fuisse a septentrione Silarum flumen, quo a Picentinis, et Brandanum amnem, quo ab Apulis; a meridie vero Laum flumen, quo a Brutiis separabatur; ab ortu sinum Tarentinum; ab occasu mare Tyrrhenum. Præcipuæ ejus civitates et oppida Pæstum seu Posidonia, Palinurus, Velia et Buxentum; intus vero Volsci seu Volceium, Compsa, Potentia, Blanda, Grumentum et, Lucaniæ caput, Petelia [Orlendius, Orbis sacer et profanus, part. II, tom. III, pag. 1952 et seqq.] .

[5] [De eis nulla memoria exstat in diœcesi Compsana, neque in literis S. Gregorii Magni.] In quo autem Lucaniæ oppido mortem oppetierint beati martyres, jam pridem quæsitum est; frustra. Putamus tamen, inquit Ferrarius [Catalogus SS. Italiæ, pag. 679.] , eos haud longe a Cangiano urbe, in Picentorum et Lucanorum confinio, ad Compsanam metropolim spectante, martyrium subiisse: in ea enim urbe S. Feliciani celebris est memoria. Quam sententiam, nullo instituto examine, laudat et approbat Franciscus de Aste [In Martyr. Rom. discept. pag. 489.] . Verum qui edidit Hagiologium Italicum, quæ Ferrarii Catalogi nova impressio est, is resecuit illa Ferrarii verba. Et Orlendius [Orbis etc. part. II, tom. III, pag. 1958.] hæc loquitur: Quo autem in Lucaniæ oppido, quove tempore Hyacinthus et socii agonem suum consummaverint, prorsus latet. Et quidem, ut ex Justiniani et Sacci lexicis topographicis Regni Neapolitani mihi constat, in universo hoc regno nullum oppidum aut plebs exstat, cui nomen sit Cangianum seu Cancianum; imprimis nullum diœcesis Compsana * [Cfr Giustiniani, Dizionario geografico, tom. IV, pag. 121.] continet locum, cujus nomen ad Cangianum seu Cancianum aliquantisper accedat. Neque etiam in Ordine divini officii Compsano pro anno 1836 S. Feliciani vocabulum legitur. De reliquiis S. Hyacinthi meminisse S. Gregorium Magnum in Registro, lib. VII (immo IX), ind. II, epist. XII (immo XV), perhibet Baronius in annotatis ad Martyrologium Romanum et secundum eum Ughellius [Italia sacra, tom. VII, col. 4.] ; sed, quemadmodum jam pridem animadvertit Ferrarius [Catalogus SS. Italiæ, pag. 679.] et post eum de Aste [In Mlgm Rom. disc. pag. 489.] et Orlendius [Orbis, part. II, tom. III, pag. 1958.] , ibidem non videtur memorari S. Hyacinthus Lucanus, sed potius S. Hyacinthus Sabinus, qui ad diem 9 septembris cum sociis, SS. Alexandro et Tiburtio, fastis sacris atque ipsi Martyrologio Romano adscriptus est, et in opere nostro illustratus [Acta SS. tom. III Septembris, pag. 364.] . Agitur enim in illa epistola de recondendis in basilica baptismali B. Mariæ virginis intra civitatem Reatinam reliquiis BB. MM. Hermetis, et Hyacinthi, et Maximi; Reate autem, quamquam oppidum Umbriæ dicatur, in Sabinis jacet. Solus itaque Deus novit tempus, locum et modum martyrii sacrorum pugilum atque etiam eorumdem reliquiarum fata.

[Annotata]

* Conza.

DE SANCTO ZENOBIO PRESBYTERO MEDICO ET MARTYRE ANTIOCHIÆ IN SYRIA

CIRCA ANNUM CCCIV

SYLLOGE HISTORICA.

Zenobius, presbyter et martyr Antiochiæ (S.)

AUCTORE H. M.

§ Unicus. S. Zenobii martyrium, laus in Latinis fastis, tempus mortis et medicinæ usus.

Quum anno 303 christianæ religioni bellum indixit Diocletianus, ædificia primum, ut notum est, [Initio presecutionis Diocletiani passus est S. Zenobius presbyter,] et libros destrui decrevit, dein ecclesiarum præsides in vincula conjici et severissimis suppliciis ad sacrificandum idolis compelli jussit; quod tandem anno 304 et de omnibus christianis edixit [Euseb. Hist. eccl. lib. VIII, cap. 2 et 6; de Martyribus Palæst. cap. 1 et 3.] . Multi ergo episcopi et presbyteri anno 304 ob fidem Christi interempti sunt, et tanto quidem numero ut de iis trita illa veteris latini martyrologi sententia quorum numerum sola Dei scientia colligit merito prædicari possit. Inter hos non infimum locum tenuit S. Zenobius, ecclesiæ Sidonensis presbyter, ac simul medicus præstantissimus, quem cum Tyrannione, Tyri episcopo, et Silvano, Emiseno antistite, Phœnices nobilissimos martyres appellat Eusebius. Verumtamen illius gesta, præter insignes laudes quibus ejus virtutem inter supplicia constantissimam cumulat ecclesiasticæ historiæ scriptor, omnino ignoramus; sed ex Eusebii verbis inferimus S. Zenobii non mortem tantum fuisse præclaram, nam temporibus illis fortitudo in summis cruciatibus res insolita non habebatur, sed et vitam virtutibus omnibus, quæ christianum presbyterum deceant, fuisse ornatam. Ideo martyrium ejus omnibus exemplo fuit, suique memoriam apud christianos reliquit perpetuam.

[2] [ut breviter ab Eusebio, et brevius ac negligentius] Sed, quod plerisque in illa communi rerum omnium perturbatione accidit, hoc quoque sanctum martyrem, quamvis illustrissimum, mansit: defuit nempe pius scriptor, qui ejus Acta componeret; ita ut Eusebii paucis versibus contineantur quæcunque de rebus a S. Zenobio gestis novimus. Juverit itaque eos recitare: Jam vero, inquit, omnium in Phœnice martyrum nobilissimi fuerunt Deo accepti christiani gregis pastores, Tyrannio, ecclesiæ Tyriorum episcopus, et Zenobius, presbyter apud Sidonem: Silvanus quoque, Emisenæ antistes ecclesiæ. Sed hic quidem, cum aliis quibusdam in ipsa urbe Emesa feris objectus, martyrum choris additus est. Illi vero Antiochiæ, doctrinam veræ fidei constantissima in perferendis usque ad mortem tormentis patientia ambo illustrarunt: Tyrannio quidem in profundum mare demersus; Zenobius vero medicorum præstantissimus, dum latera ipsi ungulis sulcarentur, in mediis cruciatibus forti animo immortuus [Hist. eccl. lib. VIII, cap. 13.] . Hactenus Eusebius, quem a Rufino latinitate donatum, secuti sunt quotquot in martyrologiis S. Zenobii mentionem fecere. At quum minime verbum de verbo expressisset Aquilejensis presbyter, medicæ artis laus martyri Sidonensi delata, locus et genus passionis Latinos latuerunt. Inde nata confusio, quam martyrologiorum verba afferentes, præmisso Rufini loco, excutiemus.

[3] [a Rufino narratur, quem secuti non satis accurate martyrologi latine scripserunt.] Apud Tyrum vero, ait itaque Rufinus, nobilissimus in martyribus, et a prima ætate in Christi institutionibus enutritus Tyrannio ejusdem urbis episcopus, Zenobius a Sidone presbyter, et Silvanus Emesenorum ecclesiæ episcopus, qui in sua civitate bestiarum morsibus absumptus, martyrum sociatus est choris [Ruf. Hist. eccl. Eusebii, lib. VIII, cap. 14, pag. 491 ed. Cacciari.] . Patet quam infideliter Eusebium hic habeat Rufinus. Porro auctor Martyrologii Romani Parvi, sobrie pro more suo Rufiniana Eusebii translatione utens, ad 20 februarii martyres Tyrios, de quibus alibi Rufinus [Lib. VIII, cap. 7.] , annuntiavit, addito ex conjectura nomine Veturii, magistri militum, a quo persecutionem incepisse docet Eusebii vel S. Hieronymi Chronicon [S. Hieronymus, Chronicon ad an. 16 Diocl.; Euseb. ed. Aucher.] . Dein ad 29 octobris scripsit: Sidonæ, Zenobii, presbyteri et martyris. Ast Ado, cui curæ fuit prolixius martyrum certamina describere, non tantum ad diem 20 februarii Tyriorum martyrum seu potius Ægyptiorum Tyri passorum historiam attulit, sed et eis adjunxit Tyrannionem et Zenobium, quos ex Rufini parum accurata versione Tyri passos intelligebat [Cfr Ado ad 20 febr.] . Hinc fluxit Usuardina annuntiatio utroque die [Cfr Usuardus Sollerii, cum notis.] , et demum Baroniana in Martyrologio Romano ad diem præsentem: Sidone in Phœnicia sancti Zenobii presbyteri, qui sub novissimæ persecutionis acerbitate, alios ad martyrium exhortans, martyrio et ipse dignatus est. Ubi animadvertas, quæso, referri martyrii adhortationem, quam Ado et Usuardus ad diem 20 februarii tantum enarrabant. Porro non absque ratione Viennensis episcopus, cui persuasum erat S. Zenobium et Tyrannionem ad Tyriorum turmam pertinere, cæteros martyres proponit, a suis ducibus, episcopis et presbyteris, ad fortiter agendum incitatos. Quum autem hæc persuasio nitatur mendoso Eusebii latini sermone, concidit et evanescit illius adhortationis laus. Qua deleta, potuisset sane Baronius, si ob oculos Græcæ historiæ fidelem translationem habuisset, medicam artem S. Zenobii commemorare, aut virtutem ejus inter supplicia genuinis Eusebii verbis illustrare. Vix autem operæ pretium est notare frustra a Bollando excogitari Acta, quæ fuissent interpolata, ad explicandum Adonis elogium. Omnia ex notis fontibus apertissime hausta sunt.

[4] [De S. Zenobio tacent Græci, ante Adonem locutus est Wandelbertus.] Græci, qui ex historia Eusebii, a Nicephoro Callisto [Lib. VII, cap. 16, pag. 461, ed. græco-lat.] magnam etiam partem exscripta, S. Zenobium noverant, non videntur tamen eum suis fastis unquam inscripsisse. Mirum quoque est a Theophane Zenobium Sidonis episcopum vocari [Chronogr. pag. 9, ed. P.] . Sed hæc Græcorum agendi ratio, deficientibus Actis propriis, facilius intelligitur. Duobus enim præsertim modis martyrum memoria ab oblivione vindicata est, aut gestorum scriptione aut publico reliquiarum cultu. Quorum nomina tantum circum ferebantur, eorum citius tempore deleta est recordatio. Testes sunt libri illi antiquissimi, martyrologia Hieronymiana et Syriacus codex a Wrightio editus [Journal of Sacred Literature, Octob. 1865 et Jan. 1866.] , quæ tam multos confessores ignotos nobis exhibent, inter quos sperabam nomen S. Zenobii offendere. Nec me fefellit omnino spes: nam in Hieronymianis ad diem 24 augusti, signatum reperi: In Antiochia natale Sanctorum Zenobii, etc. Convenit nomen, non adeo frequens in sanctorum historia: idem est passionis locus. Non igitur inepte quis autumet illum Zenobium hic laudari, de quo agimus [Cfr Acta SS. tom. IV Aug. pag. 767.] . Ut autem plena habeatur notitia cultus S. Zenobii apud Latinos, auctoribus supra allatis adjiciam Petrum de Natalibus, Maurolycum et Galesinium, qui tam ad 20 februarii, quam ad 29 octobris Adonem subsequuntur. Wandelbertum his accensere suaderet ejus cum Adone concordia: at prioris oculis subjectus non fuit posterioris opus, sed contra [Sollerius, Præfatio in Usuardum, num. 60 et seqq., 150 et 151.] . Quid ergo dicemus? Wandelberto ut et Adoni Romanum parvum præluxisse? At hoc fere incredibile est, nisi ponamus inter martyrologium metricum et vetus illud a Rosweydo editum aliquem intercessisse codicem Hieronymianum aut Florianum e Romano parvo interpolatum. Aut hoc concedendum est omnino, aut, quod paucis placebit, ipsissimum Romanum vetus Wandelberto usui fuisse. Hæsit in re simili Sollerius, utramque opinionem indicavit, in eam evidenter propensus, quæ nobis minus facile admittenda videretur [Ibid. num. 63.] .

[5] [Annum 304 quo passus sit Zenobius non nisi dubitanter signamus.] Initio quidem hujus scriptionis, notavimus circa annum 304 passum esse S. Zenobium, reapse non quod documenta suppetant quibus id probemus, sed quia nihil nos cogit ad moram aliquam supponendam inter initium persecutionis et ejus martyrium. Quum insuper cæteri omnes martyres, de quibus loquitur Eusebius uno eodemque capite, præter Anthimum Nicomediensem, Tyrannionem et Zenobium, post persecutionem Diocletiani, sanguinem fuderint ab anno 307 ad 312, non pauci scriptores S. Zenobii martyrium anno 310 illigarunt. Inter cæteros appellabo Theophanem [Chronogr. pag. 9, ed. P.] , Castellanum [Martyrologe universel, pag. 90 et 547.] et Adalbertum Müller [Allgem. Martyrologium, Regensburg 1860, pag. 546.] , viros sane eruditos et sagaces; cautius annum incertum notavit Tillemontius [Mémoires ecclésiastiques, tom. V, chronologie, in fine, pag. 816, ed. alt.] . Sed an non potius innuitur persecutionis initium in Eusebio, quum de reliquis iterum redeat sermo postea, tribus illis exceptis, quorum primus certo certius primo persecutionis impetu occidit? Hoc tantum habeo, quod speciem aliquam probationis præ se ferat. Cur demum Tyriensis episcopus et Sidonensis presbyter a provincia sua Antiochiam venerint, divinare non possum. Juxta Eusebium, S. Zenobius mortuus est, dum ipsi ferreis pectinibus latera sulcarentur. Ado autem Viennensis, eum gladio cæsum ait, quia, omissis a Rufino tormentis S. Zenobio inflictis, communem Tyriis martyribus exitum assignavit.

[6] [S. Zenobius, medicus fuit, quod lege ecclesiastica non fuit vetitum sacerdotibus ante annum 1200.] S. Zenobius, qui ab Eusebio martyr nobilissimus prædicatur, in arte etiam medica præstantissimus dicitur Ἰατρῶν ἄριστος. Nulla lege tunc ab hujus artis usu clerici prohibebantur. Acta a Metaphraste conscripta, eamdem conferunt laudem S. Zenobio episcopo Ægiensi, de quo ad sequentem diem agitur. Verum ibi examinandum erit, an forsan gratia curationum sancto episcopo concessa, non dederit ortum Græcorum persuasioni, quæ non satis cum Menologio Basiliano concordet. Certiora sunt quæ de S. Theodoto episcopo Laodiceno, sæculo tertio, expressis verbis docet Eusebius [Lib. VII, cap. 32.] . Theodoretus etiam, sæculo quinto, Petrum sacerdotem simul et professione medicum commendat, quem arti medicinæ vacasse, imo ad hoc potissimum Cyrum cum Theodoreto migrasse, ex epistolis hujus episcopi evidenter patet [Ep. 114 et 115.] . Hæc satis sint exempla ut appareat arti medicæ sacerdotium primis sæculis potuisse conjungi, absque ulla reprehensione. Equidem nullum invenio afferri monumentum, sæculo duodecimo antiquius, quo sive in Oriente, sive in Occidente, a medicis studiis monachi aut clerici arceantur. Lucas patriarcha Cpolitanus, teste Balsamone, primus videtur in Oriente anno 1158 medicina interdixisse diaconis et sacerdotibus [Beveridge, Pandectæ, tom. I, pag. 535 et 536.] . Similia de monachis et canonicis regularibus concilium Remense anni 1131 edixit decreto quod disciplinæ hodiedum vigentis initium fuit. Porro de his omnibus, si lubet, adeas Thomassinum [Discipline ecclésiastique, part. II, liv. I, cap. 91, num. 15 et 16, part. III, liv. III, cap. 19, num. 8, 10, cap. 21, num. 3, cap. 22, num. 2.] et Benedictum XIV [De Synodo, lib. XIII, cap. 10, num. V.] , qui ecclesiasticæ disciplinæ circa medendi artem a clericis usurpatam vices erudite evolvunt.

DE S. BASILIO, EPISCOPO CONFESSORE LUNÆ IN ITALIA

INEUNTE SÆC. V. FORTASSIS SÆC. VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS

Basilius, episc. Lunensis (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. Series episcoporum Lunensium hactenus admissa, in multis mendosa demonstratur; cujus loco altera proponitur.

Antiqui catalogi, ex tabulis seu traditione ecclesiæ, ut aiunt, Lunensis compositi, signant S. Basilium ordine Septimum in serie episcoporum. [Series epporum Lunensium] Nec hactenus quod sciam, alius illi locus fuerat datus. Attamen jam ab annis nævi haud pauci in præfatis reperti sunt catalogis, ita ut ipse Bollandus noster dubius hæserit quid statuendum esset de præsule, qui ordine primus venit, scilicet S. Habetdeus [Acta SS. tom. III Februarii die XVII.] ; deinde Papebrochius [Tom. III Junii die XVI.] S. Cechardum, qui ad annum refertur DC, censuit removendum ad exitum sæculi IX; postea Sollerius [Tom. III Julii die XV.] , de S. Terentio agens, incertum comperit an Italus an Gallus; denique ipse ego in actis S. Salarii [Tom. IX Oct. die XXII.] plures rursus signavi difficultates, quamvis, cum Orlendio standum duxerim antiqua traditione. Hodie redit quæstio multo magis sive implexa sive explicata. Scilicet circa tempus editi tomi nostri IX Octobris, publici juris factum est, duobus voluminibus in 4° opus Joannis Semeriæ sub titulo: Sæcula Christiana Liguriæ [Secoli cristiani della Liguria. Torino 1843.] , in quo primorum antistitum Lunensium series plane subvertitur. Necesse itaque nobis est sententiam auctoris istius expendere, præsertim quod in hac S. Basilius, cujus acta illustramus, non ordine septimus, ut antea, sed omnino primus sedem Lunensem tenuerit; cui S. Salarius (ordine apud Ughellum octavus) successit.

[2] [ab Ughello adhibita,] Ut clarior expeditiorque sit disputatio, Ughelli subjicimus catalogum [Italia sacra, tom. I, col. 834 et seqq.] , singulis nominibus addentes solum illa, quæ ad quæstionem nostram pertinent. 1 S. Habetdeus. Vixit tempore Vandalicæ persecutionis, sub qua ab Arianis capite truncatus fuit. — 2 S. Terentius, quem nonnulli Gallum episcopum fuisse affirmant, a latronibus occisus. — 3 Victor interfuit concilio Romano sub Symmacho an. 504. — 4 Verecundus an. 553 cum Vigilio papa relegatus. — 5 S. Cechardus interemptus ab efferatis viris circa an. 600. — 6 S. Venantius, de quo S. Gregorius ad Constantium Mediolanensem ep … quem nonnulli Laudensem præsulem faciunt. Ferrarius 13 Oct. meminit ejusdem Venantii abbatis apud Sarjanum. — 7. S. Basilius. — 8 S. Salarius martyrio coronatus. — 9 Lucius, de eo mentio in actis S. Venerii apud Regium, cui ecclesiam in insula Cirni (Corsica) dedicavit. — 10 Lazarus vixit anno 640. (Inserit Coletus Thomam, qui adfuit concilio Rom. an. 649). — 11 Severus interfuit concilio sub Agathone pont. an. 680. Post hos sequuntur: Lenthecorius, Apolonius (Petroaldus an. 826 additus a Coleto), Theudolasius an. 867, Gualcherius tempore Caroli Crassi, Adelbertus, Anselmus, Gotofredus. Itaque numerat Ughellus usque ad Severum episcopos decem; hi autem omnes præter Cechardum, ut censet Papebrochius, nominibus latinis aut græcis; post quos veniunt nominibus longobardicis Lentechorius … Gotofredus; quare ex priore classe expunxit et posteriori inseruit S. Cechardum. Priores novem iisdem nominibus eodemque ordine recensentur a Moronio [Dizionario voce Luni.] , ex reliquis illustriores solum quidam laudantur. Teste Semeria [Secoli, tom. II, pag. 3.] , Sarzanæ in palatio episcopali cernitur hierarchia ecclesiastica; id est depicti præsules ordine (non dubitem Ughelliano), quo sibi successerunt, addita sub imagine de singulis brevi notitia. Denique Orlendius [Orbis sacer et profanus part. II, lib. III, cap. 30; tom. III, pag. 1020.] , quamvis præclariores nonnullos solum memoret, nuspiam improbat Ughellianam seriem, sicut nec ipse Semeria in Historia ecclesiastica, quam anno currentis sæculi trigesimo octavo typis subjecit [Storia ecclesiastica di Genova e della Liguria dai tempi apostolici sino all' anno 1838.] ; ut appareat ad illud usque tempus eruditis fidem veteris catalogi satis firmam perstitisse. Idem vero Semeria, ut monui supra, in altero opere, paucis post annis excuso, re penitius inspecta, successionem ab Ughello redditam, ad antiquiores episcopos quod attinet, minime admittendam censuit, novamque stabilire suscepit; quo autem successu a nobis hic inquirendum. Quare videamus quo pacto fides veteris catalogi labefactari vel infringi possit; dein examinemus quatenus adhærere fassit placitis Semeriæ.

[3] [in multis peccat; et primum quidem S. Harbetdeus non in Italia,] Catalogi veteres, ut diximus, ordiuntur a S. Habetdeo; hic autem episcopus Tamallumensis in provincia Africæ Byzacena fuit, nec umquam in Italiam venisse videtur. Atque hic princeps est nævus in serie Ughelliana. Erroris primum vestigium habetur in Catalogo Equilini alias Petri de Natalibus, qui ad diem XIII kal. Martii (17 Feb.) scribit [Lib. XI, cap. LIX, fol. CCLXI verso. Ed. Lugdini 1534.] : Habetdeum episcopus Lunensis et martyr, tempore Vandalice persecutionis in Italia martyrium passus est. Qui dum Arriane professioni resisteret, primo in exilium relegatus est. Deinde ipsum Vandali revocantes, obturato eidem ore, ipsum aqua more Arrianorum rebaptizarunt, putantes ex hoc ejus conscientiam violare. Sed dum adhuc illis fortius resisteret ab eisdem capite cesus est. Ferrarius [Catalogus SS. Italiæ XVII Feb.] eadem, verbis paululum immutatis, recitat, ex officio ecclesiæ Sarzanensis, ubi unica lectione prædicta narrantur a Petro in Catal. lib. II cap. 59 accepta; et subdit annotationem sequentem: In Tabulis ecclesiæ Sarzanensis S. Habetdeus episcopus Lunensis inscribitur, quemadmodum et apud Petrum… Vereor tamen ne, cum ea persecutio in Africa vigeret, Africanus episcopus fuerit, ut nomen ipsum, quod aliis Africanis impositum legitur, indicare videtur; quod tamen haud affirmans dico. Ex his duobus, Petro et Ferrario, Bollandus itidem die XVII Februarii, de eodem sancto præsule egit, sed valde breviter [Tom. III Febr. pag. 15 et 16.] . Summa margini adscripta hæc est: S. Habetdeus episcopus — ab Arianis relegatus — dein occisus. — Lunensis episcopus an Africanus? — Colitur 17 Februar. Sarzanæ. Ubi autem de sede: Dubitat tamen, ait, Ferrarius an non potius Africanus episcopus fuerit, tum quia nomen illud Afris christianis familiare, ut “Quotvultdeus, Deogratias,” etc.; tum quia licet sæpius maritimam Italiæ oram incursaverint Wandali, numquam tamen firmas in Italia sedes habuere, ut in exilium relegasse episcopos, dein revocasse videri possint. Tum addit Bollandus: Quid si ab iis vexatus variis injuriis in Africa, demum proscriptus, ut alii plurimi, in Italiam venit, atque ibi a Gothis itidem Arianis, postea occisus? Sed nihil affirmamus, præsertim repugnante Lunensis ecclesiæ traditione. Igitur affirmat Petrus S. Habetdeum Lunæ sedisse; rem in medio relinquit Ferrarius; hæret quoque Bollandus, inclinans tamen in partem Lunensis ecclesiæ traditioni convenientem.

[4] [sed in Africa sedem habuit,] At Ruinartius nullus dubitat illum Lunensibus non adscribendum: Petrus Equilinus, inquit [In historiam persecutionis Vandalicæ commentarius, num. 20. Migne, tom. LVIII, col. 388 et seq.] , vitæ compendium refert sancti Habetdeum martyris, quem Lunensem episcopum fuisse asseverat. Inde Ughellus primum inter ejusdem ecclesiæ antistites Habetdeum recenset, cujus festivitatem eo nomine ecclesia Sarzanensis, in quam Lunensis episcopalis sedes translata est, celebrat singulis annis die 17 Februarii, qua item die pariter istius sancti memoriam Ferrarius in Catalogo generali sanctorum Italiæ, et Bollandiani recolunt, hæc de ipso, Petro auctore, referentes: “Habetdeum etc., ut supra, nec tamen sive Ferrarius sive præsertim Bollandiani iisdem verbis. Post hæc prosequitur Ruinartius: Frustra autem sese torquent Ferrarius et Bollandiani in adinveniendo hoc Habetdeo, quem divinant unum fuisse ex iis episcopis, qui tempore Vandalicæ persecutionis ex Africa profugi aut pulsi in Italiam confugerunt, quemque ab Arianis in Italia ob catholicæ fidei defensionem occisum suspicantur. Hic enim, ut mihi quidem certum videtur, alius non est ab Habetdeo episcopo, qui referente Victore Vitensi lib. V n. 12, in Tamallumensem urbem relegatus, ibi ab Antonio rebaptizatus eademque passus est, quæ Petrus Equilinus de suo Lunensi martyre narrat. Hinc proculdubio Habetdeus Lunensis nullum in Romano martyrologio locum invenit.

[5] [ut constat ex Victore Vitensi,] Et sane qui Victorem loc. cit. contulerit cum Equilino, non poterit non consentire Ruinartio. Alium autem (verba sunt Victoris Vitensis [Migne, ibidem col. 250.] nostrum episcopum similiter relegatum Tamallumensi civitate, in qua Antonius (episcopus Arianus), quantum potuit infestare res ipsa demonstrat: nam cum diversis eum persecutionibus affligeret, nec posset eum Arianum facere … pedibus manibusque ligatis, vinculis ingentibus arctat episcopum, oreque obturato ne lingua clamaret, aquam corpori, ut putabat rebaptizationis, spargit. Quasi valeret conscientiam ligare cum corpore. Tum solvitur episcopus vinculis, declarans se in prætorio cordis, subscribentibus angelis, contra vim sibi illatam protestatum esse. Atque hæc Victor capite XII, addit paulo post [Cap. XVI, ubi supra col. 253.] , sanctum virum Carthaginem profectum ad Hunnericum regem, cui obtulit libellum; rex eum remissit ad Arianos episcopos; Habetdeum vero episcopus gaudens bono conscientiæ suæ ad locum exsilii maluit remeare. Cæterum sedes S. Habetdei designatur in Notitia provinciarum et civitatum Africæ, ubi recensentur nomina episcoporum catholicorum diversarum provinciarum, qui Carthagine ex præcepto regali venerunt pro reddenda ratione fidei, die calend. Februarias, anno sexto regis Hunerici Christi, 583 [Ibid. col. 269 et seqq.] , et inter episcopos Byzacenæ provinciæ venit Habetdeus Tamallumensis, de qua civitate plura dicam infra. Atque hæc sunt quæ de sancto episcopo certis ex documentis ad nos pervenerunt. Nec putem superesse dubium, quin de eodem loquatur Petrus et alii post eum, quorum supra meminimus. Confer Tillemontium [mémoires, tom. XVI, pag. 569 et seqq.] .

[6] [in urbe Tamallumensi, provincia Byzancena,] Vidimus, num. 4 S. Habetdeum, post multas tolleratas vexationes in urbe Tamallumensi, cujus episcopus erat, ad locum exsilii remeasse. Quis autem locum ille sit, non convenit inter omnes. Habetdeus, ait Ruinartius [In historiam Victoris. Migne ubi supra, col. 250.] , in Africæ notitia Tamallumensis in Byzacena episcopus dicitur, qui proinde ex urbe Tamalluma in Byzacena, Tamullumam Mauritaniæ relegatus fuit, quod tamen a Victoris sensu videtur alienum, ut ipse habet Ruinartius [Annotationes in Notitiam Africæ, col. 324.] ; nam de Tamalluma loquitur Victor, quæ vicina erat Tripolitanæ provinciæ; at Tripolitanam inter et Mauritaniam Sitifensem interjacebant Byzacena et Numidia. Has difficultates sagacioribus solvendas relinquo. Scilicet quæstio est an una tantum in Byzacena fuerit urbs Tamalluma nomine, an plures vel saltem duæ. Hæsit Tillemontius incertus: Habetdeus, inquit [mémoires, tom. XVI, pag. 567 et seq.] , in Notitia dicitur episcopus Tamallumæ in Byzacena; idem autem refertur relegatus Tamallumam, vicinam deserto, versus Tripolitanam, quod non nisi provinciæ Byzacenæ convenire potest, minime vero Mauritaniæ Sitifensi; sive ergo error sit in his nominibus, sive binæ fuerint urbes sic dictæ, etc. Rem postea elucidavit Morcellus, in egregio opere, quod Africa christiana inscripsit. Ubi primum in Elencho ecclesiarum, quæ sæculo quarto et quinto in Africa certis ex monumentis exstitisse probantur [Africa Christ. tom. I, pag. 34 – 43. Brixiæ 1816.] , recenset in Byzacena provincia: Tamallensem, Tamallumensem et Turretamallumensem, quæ et Turrium Tamulus [Ibid. pag. 40.] ; et in provincia Mauritaniæ Sitifensis: Tamallumensem [Africa Christ. tom. I, pag. 42.] . Itaque una urbs hujus nominis in Mauritania; tres, variantibus paulisper litteris, in Byzacena. Eodem modo signantur in altera præfati Elenchi editione, et quidem emendatiori ut putat auctor, quæ reperitur in opusculo gallico Joannis Yanoscii [L'Univers, Histoire et description de tous les peuples. L'Afrique chrétienne par J. Yanoski, pag. 46. Paris, Didot, 1844.] .

[7] [et exulavit Tamallene, altera ejusdem provinciæ civitate.] Tum alibi laudatus Morcellus de singulis civitatibus illis seu oppidis Byzacenæ distincte tractat. Et primum quidem de Tamalluma, cujus situm, inquit [Africa Christ. tom. I, pag. 303.] , describit Victor Vitensis, ubi Antonii, episcopi Ariani, ibidem commorantis crudelitatem perstringit [De persecutione Vandalica l. V. c. XI. Migne, tom. LVIII, col. 249.] : “fuit iste,” inquit, in quadam civitate” (quam paulo post [Cap. XII, col. 250.] “Tamallumensem” appellat) “proxima eremo, quæ Tripolitanæ provinciæ vicinatur.” Addit hujus oppidi S. Habetdeum fuisse episcopum; in quo postquam multa ab Antonio passus esset, exulavit Tamallene; quod oppidum in provincia Byzacena situm erat, ubi regio deserta maxime fuit, meridiem versus. Atque eo relegatus ab Hunerico est sanctissimus episcopus Carthaginiensium Eugenius, qui in Notitia agmen ducit: sic enim incipit: “Eugenius Carthaginiensis Tamalleni,” sexto casu, nam et “Carthagini” scribebant pro “Carthagine.” In eodem tractu, sed citra deserta erat “Tamalluma,” ubi Arianus episcopus Antonius diversabatur, “qui,” Victore Vitensi teste, “ut bestia insatiabilis … huc illucque ad rapiendum rugiens excurrebat.” Idcirco, inquit idem Victor, impius Hunericus sciens Antonii ferocitatem, in ipsis eremi partibus voluit sanctum Eugenium relegari. Et postquam hæc Victor dixisset, subdit [Lib. V. c. XI.] : Alium autem nostrum episcopum Habetdeum similiter relegatum Tamallumensi civitate, in qua Antonius fuerat, quantum potuit infestare res ipsa demonstrat. Observat in hunc locum Morcellus [Morcellus, ubi supra.] : Certe in oppido ipso Tamalluma exsulare jussus non videtur, qui regem sic adloquutus dicitur: “Quid quæso jam cum projectis habetis? Quid cum eis, quos exsilio relegastis, quotidie dimicatis [Victor Vit. c. XII.] .” Ex quibus efficitur, S. Habetdeum, Tamallumæ episcopum fuisse, ubi multa passus ab Antonio, exul rediit Tamallenem, qua in urbepariter S. Eugenius, Carthagine expulsus degebat. Atque hæc sunt quæ ad nos de sancto illo viro certis ex documentis pervenerunt. Nec putem dubium superesse quin de eodem loquatur Equilinus et alii post eum, quorum supra meminimus [Conf. Tillemont, Mémoires, tom. XVI, pag. 567 et seqq.] . Perperam itaque Lunensibus episcopis annumeratur.

[8] [S. Verecundus perperam quoque Lunæ sedisse scribitur; Juncensis episcopus fuit in Africa;] Similiter expungendus S. Verecundus, qui ordine quartus recensetur ab Ughello, et scribitur anno 551 Constantinopolim petiisse, ubi cum multis aliis episcopis subscripsit sententiæ a Vigilio papa contra Theodorum latæ [Semeria, tom. I, pag. 14.] . Et re quidem vera in præfata sententia apud Baronium [Ad an. 551, num. XI, tom. X, pag 68, Lucæ 1741.] legimus: Ideoque ex persona et auctoritate beati Petri apostoli, cujus licet exigui nos locum gerimus, cum Dacio Mediolanensi… Verecundo Lunensi… Theodorum Cæsareæ Cappadociæ civitatis quondam episcopum. omni officio episcopali seu potestate spoliatum esse decernimus etc. Confer Labbeum [Concilia, tom. V, col. 234 et seqq.] qui eodem modo legit in Fragmento damnationis Theodori episcopi … a beato Vigilio papa factæ. Est nihilominus mendosa lectio. Audiatur Pagius [Ad an. 551, num. XII, ubi supra.] : Decimus, qui subscripsit, fuit “Verecundus Lunensis” alii legunt “Lucensis,” sed omnes errare demonstrat card. Norisius … nam “Verecundus” iste fuit Nicensis (lege Juncensis) episcopus in provincia Byzacena (ad quam etiam vidimus supra referendum S. Habetdeum) et a Justiniano ad synodum cum collega Primasio vocatus, Vigilio adhæsit teste Victore Tununensi post consulatum Basilii an. XI. “Reparatus archiepiscopus Carthaginensis ecclesiæ, Firmus Numidarum episcoporum primates, et Primasius et Verecundus concilii Byzaceni (mendose legebatur Benzanteni [Victoris eppi Tununensis Chronicon, Migne; tom. LXVIII, col. 959.] ) episcopi pro fidei causa ad urbem regiam ejusdem præcepto principis evocantur.” Hinc colligit card. Norisius, falsum esse solum Primasium ex Africanis Vigilio adhæsisse, quod putavit Baronius num. XIII, qui existimat “Verecundum Italiæ episcopum fuisse.” Quæ vix non ad verbum descripta sunt ex laudato Norisio [Dissertatio historica de synodo quinta œcumenica, pag. 30. Lovanii 1702.] . Verum utrique, Pagius cum Norisio, falluntur, quod Nicensem episcopum dicant Verecundum, decepti scilicet corrupto Tununensis textu; in sincero ad annum post Basilii consulatum XII (Christi 552) legitur [Ibidem.] : Verecundus ecclesiæ Juncensis episcopus in defensione etc. Notat autem Morcellus [Africa Christiana, tom. I, pag. 195.] : Editio Scaligeri habet “ecclesiæ Nicensis,” quæ in Africa nulla fuit, nedum in Byzacena. Textum Tununensis emendavit idem Morcellus; nam et in Patrologia Migniana l. c. legitur Nicensis, sine asterisco. Putem omnino standum Morcello, ac proinde S. Verecundum non secus ac S. Habetdeum ex albo Lunensium præsulum delendum.

[9] [addendus videtur Lunensibus eppis S. Felix ab Ughello Lucensibus ad scriptus;] Ast hisce duobus expunctis alterum unum inserit Semeria, nempe S. Felicem, quem perperam asserit Lucensibus adscriptum, cum ad Lunenses pertineat. Concilio, inquit [Secoli cristiani, tom. II, pag. 14.] , Romano sub Hilaro pontifice, legitur subscriptus Felix “episcopus Lucensis.” Unde Ughellus hunc istius ecclesiæ præsulibus annumerat; ast lectio magis correcta habet “Lunensis.” Labbeus [Concilia. tom. IV, col. 1060.] , ubi in præfatione concilii, nominantur episcopi præsentes, legit: (cum) Felice Lucensi; observat autem Mansi [Supplementum, tom. I, col. 337 et seqq.] : Concilii Romani sub Hilaro papa passim in editis et mss. codicibus eadem paucis variatis occurrunt. Sed eorum qui concilio interfuerunt episcoporum catalogus non ubique idem, nec alicubi integer saltem in editis, legitur. Et nonnullis interpositis, addit: Gratum proinde fore eruditis censui, si ipse pariter quem nactus sum in ms. codice Lucensi sæculi, ut arbitror, XI catalogum deprompserim, quem in multis ab editis discrepantem reperi, etc. Hic vero habet: Felice Lunensi. Subdit dein Mansi: Christiani Lupi catalogum alterum ex codicibus vaticanis erutum [Vide Lupi opera, tom. VII, in titulo. Venetiis 1726.] in mea hac editione integrum appono. Lupus porro recenset [Ibid. pag. 386.] : Felice Cumiensi. Trina itaque lectio: Mansi: Lunensi; editi catalogi: Lucensi; Vaticanus Lupi: Cumiensi. Quænam præferenda? Nolim definire. Certe Mansius primas suæ tribuit. Consentit Semeria [Secoli, tom. II, pag. 14.] , addens Harduinum tom. II pag. 799 in margine. Lupus sine scholio edidit catalogum Vaticanum; nulla quoque Hefeli in præsentes episcopos observatio [Conciliengeschichte tom. II, pag. 702 et seqq.] .

[10] [removendus S. Cechardus ad exitum sæc. IX;] Insuper loco movendus S. Cechardus, qui ordine quintus signatur in catalogo Ughelliano et quidem ante S. Venantium, ad quem exstant litteræ S. Gregorii Magni papæ. Ut monui num. 1, Papebrochius (cui adhæret P. M. Renaldi, de quo infra) S. Cechardum duxit removendum ad finem sæculi noni, annum nempe 892. Consentit, partim saltem, Repetti [Dizionario geografico della Toscana, voce Luni, tom. II, pag. 247. Firenza 1835.] , id inquiens certum, S. Cechardum post, minime vero ante S. Venantium, cathedram Lunensem conscendisse: tum quod nomen ejus absque dubio longobardicum sit habendum, tum quod anno 600 (quem Ughellus Cerchardo adscribit, deceptus inscriptione, quæ recentiori ætate apposita fuit) inveniatur S. Venantius cum S. Gregorio litterarum commercium habuisse. Et revera constat ex litteris illis S. Venantium promotum ad infulas an. 594, quas etiamnum tenebat ineunte sæculo sequenti [Semeria, tom. II, pag. 17 – 20.] . Quæ hoc loco notasse sufficit, quia de sancto præsule Lunensi, inter pontifices illius ecclesiæ præclarissimo, agendum erit ad diem XXV Novembris.

[11] [S. Terentius Lunensibus assertus.] Dubius hæsit Sollerius [Acta SS. tom. IV Julii, die 15.] utrum S. Terentius Gallus fuerit an Italus, adeoque a latronibus interemptus forte Lunæ, cum Roma, ad quam urbem se contulerat voti solvendi causa, in patriam remearet [Semeria, tom. II, pag. 15.] . At P. magister Renaldi, vir doctissimus de familia Minorum conventualium opinatur S. Terentium Lunæ certo sedisse circa medium sæculum sextum, quod nomen ejus reperiatur inter septem illos episcopos Tusciæ annonariæ, quibus scripsit Pelagius II papa, electus anno 555. Scilicet præsules isti recesserant a communione Romani pontificis, quod is probaret synodum æcumenicam V (de tribus Capitulis) non sine injuria concilii Chalcedonensis, ut ipsi opinabantur, idque ut videtur, bona fide, cum Pelagius, ut eos ab errore revocaret longam atque benevolentiæ plenam, miserit epistolam, cujus hæc inscriptio: Dilectissimis fratribus Gaudentio, Maximiliano, Gerontio, Justo, Terentio, Vitali et Laurentio per Tusciam annonariam. Sedes nominatorum episcoporum non signantur, at, judice præfato P. Renaldi, Tuscia annonaria sita erat intra Arnum et Macram fluvios; unde necesse ut episcopi, de quibus agitur, sederint Lunæ, Lucæ, Pistorii, Fesulis, Pisæ, Florentiæ et Aretii, quæ totidem cathedræ sunt illius tractus. Cum autem incertum habeant communiter eruditi, quo tempore floruerit Terentius, et in laudata Pelagii epistola ejus nomen occurrat et denique sedes Lunensis certo ex testimonio probetur spectasse ad Tusciam annonariam, credere fas est S. Terentium, perpetuo agnitum et cultum in Lunensi diœcesi, reipsa ibidem sedisse et quidem circa medium sæculum VI. Hæc ita Semeria [Ubi supra, pag. 16.] .

[12] [Series primorum epporum Lunensium a recentioribus stabilita.] Hisce expositis veniamus ad successionem, quam proponit laudatus scriptor. Est autem hujusmodi:
1 S. Basilius.
2 S. Salarius.
3 S. Felix anno 465, perperam ab Ughello Lucensibus adscriptus.
4 Victor, sub Symmacho papa, anno 501.
5 S. Terentius, circa medium sæculi VI.
6 S. Venantius, exeunte sæculo VI et ineunte sequenti. Denique, multis interpositis aliis.
S. Cechardus circa finem sæculi IX.

§ II. Num recte S. Basilius ordine primus inter Lunenses antistites recenseatur. Ejus ætas probabilis. Res gestæ prorsus ignotæ. An Lunæ templum cathedrale ab ejus nomine fuerit olim nuncupatum. Reliquiæ. Memoria in fastis sacris. Sedis Luni-Sarzanensis vicissitudines præcipuæ.

[An S. Basilius ordine primus signandus] Quibus autem nitatur fundamentis, tum ut S. Basilium ordine primum signet, tum ut sequentibus suum cuique det locum, ipse Semeria declarat. Basilium, inquit [Ibid. pag. 10.] , ante alios omnes posui, secutus Bonaventuram De-Rossi et Emmanuelem Gerini. Hic non ita pridem scripsit de Viris illustribus Lunensis regionis [Memorie storiche d'illustri scrittori e d'Uomini insigni dell' antica e moderna Lunigiana, per l'abate Emanuele Gerini di Fivizzano. Massa 1829, tom. I, pag. 18.] . Et alibi Semeria, ubi in genere de fontibus historicis; præter ms. codicem Pelavicinum, quem magnifice extollit [Semeria ibid., pag. 1 et seq.] , et in quo collecta asserit documenta sæculi XII et sequentium, recenset pariter opus ms. Bonaventuræ De-Rossi, cujus viri præclarum habet Muratorius encomium. Scriptio fert titulum: La Lunigiana descritta, dedicata al marchese abate Giuseppe Malaspina di S. Margarita [Ibid. pag. 2.] ; item alium codicem ms., cujus titulus est [Ibid. pag. 3.] : P. M. Joannis Hyacinthi Sbaraleæ ordinis Minorum conventualium notæ et additiones ad Italiam sacram: opus posthumum. Disposuit P. Magister Franciscus Antonius Contarenus; partem amissam ex autographo restituit, totumque recensuit, correxit, auxit frat. Stephanus Renaldi, S. Theolog. magister ejusdem ordinis. P. Stephanus, quem præ cæteris ornat Semeria, obiit in urbe 12 sept. 1837, sæviente epidemia (cholera-morbus) [Ibidem.] . Ducibus, subdit Semeria, diligentissimis illis scriptoribus, veritus haud sum recedere ab “Hierarchia ecclesiastica” depicta in episcopio Sarzanensi, quæ tamen, teste P. Bonaventura De-Rossi “Non bene digesta est.” Nec mirum, cum cœpta fuerit temporibus, quibus critica historica vix orta erat [Semeria, pag. 10.] . Conf. supra num. 2. Ex his apparet auctorem in suo texendo catalogo usum præcipue opere ms. P. Stephani Renaldi; nec tamen hunc diserte laudat, dum seriem auspicatur a S. Basilio, nominans solos Bonaventuram De-Rossi et Emmanuelem Gerini. Confer. num. seq.

[14] [et quo tempore floruerit.] Nescitur quo tempore vixerit S. Basilius; sic in Hierarchica ecclesiastica, de qua supra et n. 2. Nec Semeria hujusque duces quidquam se reperisse memorant, quo lux oriatur. Hoc solum liquet floruisse sanctum Præsulem ante medium sæculum V (si tamen revera ordine primus inter episcopos Lunenses reipsa signandus sit); cum S. Felix, tertius in Semeriano catalogo, sederit anno 465 (confer n. 12); cujus decessor S. Salarius exceperat S. Basilium; ut absurdum non sit hunc saltem exeunti vel forte etiam labenti sæculo IV adscribere. Res utique pendet ab annis, quibus præfuerant dicti tres episcopi. Nec sane repugnat Felicem haud parvo tempore ante præfatum annum 465 infulas Lunenses adeptum; nec similiter impedimur quominus episcopatui S. Salarii sat longum tribuamus tempus; quod si idem assumamus pro S. Basilio, et insuper ratio habeatur vacationum, quæ forte post obitum unius ad electionem alterius intercesserunt; nihil utique obstat, ut initia S. Basilii circa medium sæculum IV figamus, mortem circa initium sequentis. Conjecturæ sunt; fateor lubens: ast deficientibus certis documentis, fas sit levioribus paulisper indulgere indiciis. Quod si objeceris dubium superesse, an Felix non Lucensem potius quam Lunensem rexerit ecclesiam (conf. n. 9), ac primum de quo certum habeamus annum, esse Victorem, quem constat anno 501 concilio Romano III, Sirmondo IV (in quo actum de electione Symmachi papæ tempore Genserici) subscripsisse; reponam mihi præferendam videri Mansii sententiam, asserentis Felicem Lunæ sedisse. Cæterum, hac etiam improbata, Basilii nihilominus initia labente sæculo IV haud improbabititer ponerentur. Stando antiquis catalogis, ubi S. Basilius ordine septimus venit, floruisse dicendus foret sæculo VII inchoato, ut videbitur numeris seqq.

[15] [De S. Salario qui a recentioribus ordine secundus inter Lunenses eppos censetur;] Paulo latius hic dicendum de S. Salario, qui apud omnes, sive veteres sive recentiores, successor habetur S. Basilio, hoc cum discrimine quod hic ab illis septimus, alter octavus numeretur; a Semeria vero Basilius, ut vidimus, primo loco recenseatur, Salarius secundo. Equidem ad diem XXII Octobris [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 618.] , inhærendo veteri catalogo et nonnullis ex conjecturis, servatoque ordine successionis Ughellianæ, S. Salarium retuli ad sæculum VII inchoatum. Posito, inquiebam consentiens Orlendio contra Papebrochium, S. Cechardum fuisse interemptum anno 600; cum huic successerint alter post alterum SS. Venantius et Basilius atque post hos Salarius noster, jam exinde patet, sæculum VII saltem ab aliquot annis inchoatum, cum iste Lunensem ascenderit cathedram: nam verisimile est, SS. Venantium et Basilium aliquali temporis spatio præfuisse, idque eo magis, quod S. Basilius “Lunensis ecclesiæ sit tutelaris.” Notandum insuper est, S. Salarium inter et Thomam, qui adfuit concilio Romano 649, alios duos recenseri ab Ughello præsules Lunenses, scilicet Lucium et Lazarum. Quæ quidem omnia simul collata indicant S. Salarium Lunæ floruisse, ut dixi, sæculo VII haud multum provecto; attamen inchoato ab aliquot annis, puta decennio vel vicennio. Verum re maturius perpensa, existimo Cechardum loco movendum, unde et ex hac parte concidit sententia quam olim tenui. Cum tamen ex dictis num. 10 constet S. Venantium exeunte sæculo VI et ineunte VII Lunensi insedisse solio, si illi successit post S. Basilium Salarius, consequens est, ut hic eodem fere, quo dixi, tempore floruerit.

[16] [cujus sententiæ rationes expenduntur.] Nec tamen firmas affert Semeria rationes, cur S. Salarium secundo loco posuerit. Monet ipse, ita se statuisse [Secoli etc. pag. 13.] non quod suppetat documentum, quo securus innitar, sed quod remota jam ætate, Schiaffinus in suis “Annalibus Januensibus mss.” scripserit, finem pontificatus S. Salarii incidere circa annum 383, nec solidum habeam argumentum, ut ab illius asserto discedam. Tum addit ibidem Semeria, rationi sibi consentaneum videri, episcopos, quorum vetustate et temporum iniquitate obliterata memoria est, referre ad ætatam remotiorem. Nec hæc, fateor, me moverent; tum quod Schiaffini auctoritas tanta utique non sit, tum quod ratio ex obscurata seu obliterata memoria, sit mere conjecturalis et negativa, imo parum vel nihil probet; ut usu veniat, quod notat Orlendius in Cechardo [Orbis sacer et profanus. part. II, vol. II, pag. 1020.] : Cum debilis sit conjecturæ causa, a vetere catalogo, quam Lunensis ecclesia custodit, non recesserim. Aliunde vero cum catalogus iste in mullis probetur seu mendosus seu vitiosus, et, ut mihi quidem videtur, certo expungendi sint SS. Habetdeus et Verecundus, atque probabiliter inserendus S. Felix, et loco movendus S. Cechardus, ac ita catalogi fides vehementer labefactetur; insuper SS. Basilii et Salarii pontificatus ex eodem catalogo nulla temporis nota definiatur, atque viri illi, quos duces adhibet Semeria, diligentius res Lunenses perscrutatos esse noscantur; has ob causas nolim recentiorum seu placitis seu conjecturis plane contradicere, quamvis certa solidaque desiderentur ex vetustate testimonia et documenta.

[17] [Ætas S. Basilii incerta manet.] Itaque Semeriæ aliorumque opinione, ætas S. Basilii sæculo V antiquior est, imo facile ad medium sæculi IV ascendet, forte paulo etiam altius, habita ratione vacationum et præsulum, quorum nomina interciderint; sin veteres sequamur catalogos, probabilius ineunte sæculo VII floruit, et paulo tardius S. Salarius. Margini ego adscripsi ineunte sæculo V, quod judicem ex allegatis conjecturis mortem sancti Viri non multum inde removendam. Atque de his satis. Optandum ut clarior lux orta sit, dum ad diem XXV Novembris tractandum erit de S. Venantio, ubi, ut confido, series antistitum Lunensium poterit abundantioribus liquidioribusque ex fontibus illustrari a successore collega; quod ut contingat, totis viribus exopto, jam nunc illi congratulans et orans ut defuncti socii memor sit ad altare.

[18] [Res S. Basilii gestæfere prorsus ignotæ.] Post illa, quæ hactenus retulimus et disputavimus, nemini mirum videbitur, pauca de S. Basilio innotuisse. Præter ejus præsulatum et cultum, nihil est quod vel probabiliter asseri possit. Colligam hoc loco quæ apud Italos scriptores (quoniam alii silent) reperiuntur. Ferrarius in catalogo generali: Lunæ in Tuscia, ait, S. Basilii episcopi, ex tabulis Sarzanensis ecclesiæ hac die (29 Oct.), licet natalis illius dies in præcedentem incidat. Et paulo explicatius in catalogo Sanctorum Italiæ: Basilius episcopus Lunensis sanctitate floruit ita, ut cum diem suum 4 kal. Novembris obiisset, eos honores qui Sanctis debentur, ab ecclesia Lunensi promeruerit. Corpus ejus in templo cathedrali (quod olim de suo nomine S. Basilii dictum fuit, instauratum vero S. Mariæ appellatum (vide infra) asservatur. Agitur autem dies illius festus hac die (29 Oct.) Sergianæ, quæ Lunæ urbi excisæ successit. “Ex tabulis ecclesiæ Sergianensis seu Sarzanensis.” Additur annotatio: Acta hujus S. Eppi interiere, ut neque patria neque tempus, quo claruerit sciri potuerit. Consonat Hagiologium Italicum, ubi eadem sed paulo contractius recitantur. Similiter Ughellus [Italia Sacra, tom. I, col. 834.] : S. Basilius Lunensis ecclesiæ episcopus et tutelaris, ea sanctitate floruit, ut cum diem suum in pace obiisset 4 kal. Novembris, eos honores, qui sanctis deferuntur, ab ecclesia Lunensi promeruerit. Corpus ejus in cathedrali templo (quod olim ob ejus memoriam S. Basilii dictum) asservatur. Cujus acta periere. De quo hæc pauca retinet Lunensis ecclesia. Accedit Lucentius [Italia S. restricta, aucta, veritati magis commendata, tom. I, col. 1270.] : S. Basilius hujus (Lunensis) ecclesiæ præsul et tutelaris. In pace obiit 4 kal. Novemb. regiminis et vitæ cursu sanctissime consummato. Corpus in Lunensi cathedrali asservatur, et quæ Dei genitrici virgini Mariæ, ab eo etiam S. Basilii conclamata fuit. Denique Semeria pariter asserit [Tom. II, pag. 9 et seq.] , nihil prorsus innotuisse de S. Basilio, præter nonnulla spectantia ad cultum et reliquias. Ut nihil omittam, adscribo quæ habet Emmanuel Gerini, quorum penes eum sit fides: Secundo, inquit [Memorie storiche d'illustri scrittori e di Uomini insigni dell'antica e moderna Lunigiana, tom. I, pag. 18. Massa 1829.] , ecclesiæ sæculo S. Basilius episcopus Lunensis floruit præclara virtute et vitæ integritate; vir erat pietate insignis, cujus opera Deus plura fieri voluit miracula. Ast barbara caligo atque perturbationes rudis illius sæculi memoriam tantorum ejus operum sustulerunt. Id solum ex traditione obscura ecclesiæ Lunensis novimus, Basilium vitæ sanctitate insignem, primum illius civitatis fuisse episcopum, quidquid dicat Ughellus in “Italia sacra,” et probabiliter centum sexaginta annis post Lunæ promulgatum Evangelium. Addit Gerinius, Sergium, S. Pauli discipulum, anno XXX a resurrectione Domini, cum Gallias peteret, Lunæ prædicasse; atque a Sapritio proconsule conjectum in carcerem; sed a populo liberatum non sine prodigiis. Sementis vero evangelica a SS. Paulino Lucensi et Calimaro Mediolanensi fuit exculta, ut celeriter Lunigiana universa in Christum crediderit. Quæ sane non sufficiunt, ut vel probabiliter ætas S. Basilii definiatur. Unde etiam Semeria, nec imprudens sane, hunc Gerinii locum prætermisit, hoc solum ex eo tradens, nempe S. Basilium ordine primum inter illius ecclesiæ præsules ponendum. Conf. num. 13.

[19] [Qua ratione dici possit tutelaris ecclesiæ Lunensis;] Unanimiter asserunt scriptores S. Basilium quondam cathedralis ecclesiæ tutelarem exstitisse. Confer. num. præced. Quomodo autem et quando ita obtinuerit, non perspicue constat. Ferrarius innuit, primum a S. Basilio postea vero a S. Maria nuncupatam, et consentire videtur Ughellus. Ast hunc Lucentius emendavit: Lunensem, ait, cathedralem, quam legimus S. Basilio Lunensi intitulatam, ex diplomate regis Berengarii, elargito Odelberto Lunensi episcopo an. 890, S. Dei genitricis semperque virginis Mariæ dictam comperimus. Eugenius papa tertius, dum sub immediata S. Petri ecclesiam excipit (anno 1149), ejus titularem agnovit beatam Dei genitricem semperque virginem Mariam; idipsum asserit Innocentius tertius, confirmans, anno 1202, omnia bona et jura Lunensis ecclesiæ. Fortasse potiori primævoque titulo adhæsit illud S. Basilii, devotione gregis acclamante sanctum hunc suum pastorem, ibidem post depositam mortalitatem reconditum, et in præcipuum patronum a Deo imploratum. Hactenus Lucentius, Cisterciensis ordinis, sicut Ughellus, abbatis, in Italia sacra aucta etc. [Tom. I, col. 1269.] , quod opus singulare, ut est in ipso titulo, provinciis XX et tribus tomis novissime distinctum, subsequente quarto; ast solus prodiit primus, Romæ MDCCIV ex typographia Barnabo. Volumen istud in musæo nostro hagiographo reperitur, estque rarissimum et bibliographis fere ignotum. Ex illo Coletus suam Ughelli editionem (Venetiis an. 1717) plurimum auxit. Igitur ex mente Lucentii, ab omni retro antiquitate, ecclesia cathedralis Lunensis nuncupata reperitur a sancta Dei genitrice semperque virgine Maria, nec postmodum a S. Basilio, nisi secundarie, ut aiunt, dicta est, idque ex gregis acclamantis devotione. Et vero in tribus, a Lucentio laudatis diplomatis, nulla prorsus Basilii mentio. Sic Berengarius anno 900 conceptis verbis apud Ughellum [Italia S. tom. I, col. 835.] : Odelbertus S. Lunensis ecclesiæ episcopus, quæ est in honore S. Dei genitricis semperque virginis Mariæ dicta. Præfuit Odelbertus ab anno 890 ad annum 941 [Ibid. col. 836.] . Eugenius autem papa III, anno 1129: B. Dei genitricis semperque virginis Mariæ ecclesiam de Luna … sub B. Petri nostraque protectione suscipimus [Ibid. col. 845.] . Denique Innocentius papa III in suo diplomate anni 1202 eadem plane recitat verba, mentionem faciens de præfata Eugenii charta [Ibid. col. 851.] . Hisce ex monumentis certo efficitur, sæculo IX et X atque deinceps usque ad sæculum XIII, quo ineunte translatio cathedræ facta ab Innocentio III Luna Sarzanam est, titulum ecclesiæ a S. Maria nuncupatum; nec in his aliisque ejusdem ætatis diplomatis ullam S. Basilii reperiri mentionem.

[20] [perperam præsumit Ughellus ortum id ex eo quod corpus S. Præsulis Lunæ in templo cathedrali quieverit.] An ergo, ut suspicatur Lucentius, ejus superaddita invocatio ex gregis acclamantis devotione? Equidem non puto. Cathedralem ecclesiam S. Basilii, asserit Ughellus [Tom. I, col. 833.] , ob aeris intemperiem e ruinis Lunensis Sarzanam transtulit ad ecclesiam S. Andreæ Innocentius III anno 1204 (potius an. 1202.)… Hæc autem cathedralis, amplæ et antiquæ structuræ, Deiparam virginem patronam habet. Et iterum [Ibid. col. 850.] : Gualterus (episcopus) … concessit ecclesias S. Andreæ et Basilii cum pertinentiis suis capitulo Lunensi, cathedralemque antiquam ab eadem ecclesia S. Basilii ad S. Andream transtulit, auctoritate Innocentii III anno 1204, ut habetur in regesto Vaticano. Instrumentum non recitat Ughellus, nec ego illud uspiam reperi. Ughello itaque Lunæ cathedralis dicebatur a S. Basilio; Sarzanæ vero, post translationem, suppresso titulo S. Andreæ, a S. Maria fuit appellata. Prius mihi omnino falsum videtur, ut dixi numero præcedenti. Posterius partim saltem pariter falsum puto, ut ex sequentibus patefiet. Scilicet ante sæculum XIII duæ erant in civitate Sarzana parochiæ seu plebes [Conf. Cangii glossarium hac voce.] ; altera a S. Basilio, altera a S. Andrea nuncupata. Ad illam, non ad hanc translata fuit Luna cathedralis, servato tamen titulo S. Dei genitricis semperque virginis Mariæ; atque hoc modo vere dicitur quondam S. Basilium habuisse tutelarem, nempe Sarzanæ, non autem Lunæ. Unde Semeria [Secoli etc. tom. II, pag. 9 et 10.] : In ejus (S. Basilii) honorem dicata erat parochia S. Basilii (la pieve di S. Basilio), cujus ecclesia post an. 1200 facta est cathedralis Sarzanensis, cum titulo S. Mariæ. Et alibi [Ibid. pag. 49.] : Denique die 15 Junii anni 1202 (Ughellus habet 25 Aprilis 1204) facta translatio sedis est, quando collegialiter canonici se contulerunt Luna Sarzanam, in ecclesiam S. Basilii (non vero S. Andreæ, ut scribit Ughellus), cui deinceps patrona fuit S. Dei genitrix semperque virgo Maria. Similiter Emmanuel Gerinius [Memorie Storiche di Lunigrana, tom. I, pag. 19.] : Plebs Sarzanensis inferioribus sæculis dicavit beato Præsuli parochiam a “S. Basilio” dictam, quæ ecclesia post annum 1200 facta cathedralis Lunigianæ est sub titulo B. V. Mariæ, post desertam Lunam. Concordat Hierarchia ecclesiastica in palatio Sarzanensi (de quan. 2 et 13): S. Basilyus episcopus Lunensis et confessor; nescitur quo tempore vixerit. Cathedralis ecclesia Sarzanæ olim dicta est plebs S. Basilyi, cujus corpus in ea sepultum jacet [Conf. ibid.] . Labitur itaque Ughellus, ubi asserit Lunæ cathedralem S. Basilio consecratam; nec etiam valet Lucentii conjectura de superaddito titulo; multo minus admittenda Ferrarii sententia, qui asserit, templum cathedrale olim S. Basilii dictum, instauratum vero S. Mariæ fuisse appellatum, nisi hæc intelligenda velimus non de antiquo Lunensi templo, verum de Sarzanensi: quo posteriori sensu, assertio Ferrarii recta est. Vide n. 18. Insuper errat idem Ughellus (quem secutus Moronius est [Dizion, voce Luni.] et nos quoque in actis S. Salarii ad diem XXII Octobris [Acta SS. tom. IX Oct. pag. 619.] ) tradens cathedralem translatam ad plebem S. Andreæ.

[21] [De reliquiis S. Basilii] Ut detitulo ecclesiæ, ita confusa sunt quæ apud varios leguntur de Reliquiis S. Basilii. Ferrarius in catalogo SS. Italiæ: Corpus ejus, ait, in templo cathedrali asservatur. Et Ughellus iisdem fere verbis: Corpus ejus in cathedrali (templo), quod olim ob ejus memoriam S. Basilii dictum, asservatur. Quæ si, ut quidem videtur, spectant ad antiquum Lunense templum, minime admittenda sunt, sicut ex prædictis declaratur. Quare Gerinius [Memorie etc. ubi supra.] : Ecclesia S. Basilii Sarzanæ post annum 1200 facta cathedralis est, assumpto titulo S. Mariæ. Corpus autem S. Præsulis reconditum jacuit per mille annos in S. Venantii de Ceperana subtus altare majus; quo ex loco postmodum fuit ad præfatam cathedralem Sarzanensem delatum, ut colligitur ex synodo episcopi Benedicti Lomellini, pag. 63. Putem acta synodi hujus extare mss; certe nuspiam edita comperi. Idem habet Semeria [Secoli etc. tom. I, pag. 10.] . Præfuit autem Sarzanæ Lomellinus ab anno 1565 ad annum 1572, quo transiit ad sedem Anagninam; vir præclarissimus atque Paulo papæ V imprimis carus, a quo legatus a latere in Flandriam missus, atque paulo antequam Sarzanensem cathedram ascenderet, S. R. E. cardinalium collegio adscriptus. Obiit Anagniæ anno 1579 [Ibid. pag. 95.] . Testibus ergo Gerinio et Semeria (si qui alii, me hactenus latent) corpus S. Basilii nullo umquam tempore quievit Lunæ, nec etiam Sarzanæ in propria ecclesia; ad hanc autem, cum jam cathedralis titulo insignita erat et a S. Maria vocabulum habebat, delatum fuit. Nec alia mihi suppetunt, quæ de Reliquiis dicam.

[22] [et abbatia S. Venantii in Ceperana, ubi corpus S. Basilii fertur quievisse.] Quoniam mentio incidit de S. Venantii ecclesia sicut et de oppido Ceperana, juverit nonnulla subdidisse ex Dictionnario Ripettii. Erat Cepperana seu Ceperana, ubi quondam spectabatur abbatia S. Venantii ordinis S. Benedicti, ad confluentem Varæ et Magræ fluviorum. Ceperanæ forum seu mercatum cum tota curte et districtu legitur episcopis Lunensibus concessum ab Ottone imperatore I anno 963, atque confirmatum anno 1185 a Frederico item imperatore I. Et Revera efficitur ex codice Pelavicino (conf. num. 13), præsuli Lunensi ibidem jam sæculo X fuisse procuratorem: nam memoratur colonus illa tempestate se obligasse ad solvendum annuum censum in curte vestra Ceperana. Abbatiæ S. Venantii nulla habetur mentio, sæculo XII antiquior. Cæterum sæculo XV plurimum deciderat; paulo post in manus venit Olivetanorum; denique nunc vetus monasterium S. Venantii domus rustica seu, ut dici solet, villa est familiæ Justinianorum, nobilium Januensium [Ripetti, Dizionario geografico fisico storico della Toscana, voce Cepperana. Florentiæ 1833.] .

[23] [Memoria.] Memoria S. Basilii in fastis sacris fere desideratur. Nihil de illo sive in Romano, sive in classicis, ut aiunt, martyrologiis; nec excipiuntur auctaria Usuardi apud Sollerium, in quibus nomen S. Præsulis nuspiam signatur. Reperitur solum in utroque Ferrarii catalogo; item in hagiologio Italico et denique in martyrologio universali Castellani ubi ad XXIX Octobris: Sergiani in Italia, sancti Basilii Lunensis episcopi, a quo cathedralis quondam nomen sortita est.

[24] [Ecclesiæ Lunensis præcipuæ vicissitudines.] Opinione Lunensium scriptorum, sedis hujus origo ad prima æræ nostræ tempora ascendit, quamvis, ut demonstravimus, nulla ex documentis certis occurrat mentio, sæculo V antiquior, cathedralis. Ineunte sæculo XIII Luna, ob aeris inclementiam, translata sub Innocentio papa III fuit Sarzanam, propinquam civitatem; atque exinde episcopus Luni-Sarzanensis est dictus. Denique Pius papa VII die VIII mensis Decembris an. 1820 per bullam Sollicita quam pro muneris apostolici univit ecclesiam Brugnatensem cum Sarzanensi; quare titularis, Sarzanæ residens, hodie nomine episcopi Luni-Sarzanensis et Brugnatensis venit, manetque vi ejusdem constitutionis immediate sanctæ sedi subjectus, prout jam ab antiquo obtinuisse legitur. Confer acta S. Salarii [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 619.]

DE S. TERENTIO, EPISCOPO ET CONFESSORE METIS IN GALLIA

ANNO CIRCITER CDXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Terentius, episc. Metensis (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Cultus S. Terentii. Ejus Acta.

In antiquis ecclesiæ Metensis Kalendariis, quemadmodum præsenti Operis nostri tomo pag. 668 diximus, [S. Terentius, fastis sacris Metensibus inscriptus, narratur in lectionibus sacris,] inscriptus est ad diem 29 octobris S. Terentius episcopus et confessor; item in vetusto ejusdem ecclesiæ martyrologio: Quarto kalendas novembres, Metis depositio sancti Terentii, episcopi et confessoris. Et quidem recitarunt ibi olim clerici in ejus honorem officium novem psalmorum cum lectionibus de communi confessorum pontificum. Cæremoniali, quod anno 1694 ad suum usum ecclesiæ Metensis capitulum novis typis mandari jussit, præfixæ fuere ejusdem ecclesiæ officia propria, et inter ea S. Terentii officium; ex quo lectiones II et III excerpimus.

[2] [facto ante sanctitatis tirocinio,] Lectio II. Terentius, decimus septimus a divo Clemente, Metensem gubernavit ecclesiam. Is patria Aquitanus fuit, inclyta ex prosapia præfecti provinciæ sub Romanis principibus, unica ideoque perchara soboles. A pueritia in Christi lege, parentum cura edoctus, sub auspiciis Viennensis metropolitani tyrocinium pietatis orsus est. A quo amanter habitus, et sollicite excultus, ad tantam vitæ sanctimoniam evasit, ut miraculum abstinentiæ fieret, castitatis speculum et vivum omnis sanctitatis simulacrum. Ex ea enim die, qua ad honorem presbyteri quamquam invitus provectus est, ea fuit victus tenuitate, ut numquam in feria secunda, quarta et sexta panem ex frumento, vinum, oleum aut legumen in escam aut usum acceperit. Fuit illi assidua oratio, jugis meditatio, hujus in ore semper Evangelium, in pectore martyrium.

[3] [sedem Metensem virtutibus illustrasse.] Lectio III. Qui mores, certe admirandi, cum ipsum in omnium venerationem inducerent, vir Dei, cui vita abscondita et humilis cordi insita erat, declinandi honoris ergo, in Belgium transiit, Metisque resedit, ubi diu latere non potuit. Quare, Bonolus episcopus quum esset vita functus, omnium ardenti desiderio cathedram hanc sublimem ascendere compulsus est, quam omni decore episcopali exornavit. Opere enim simul ac sermone potens, initam sic complevit, ut oves omni gratia pinguescerent vellere justitiæ, dominicusque grex cura tanti pastoris in dies augeretur. Quibus obsequiis strenuus Christi servus lauream fidelis dispensatoris emeritus, placido demum excessu migravit ad gloriam.

[4] [Laudatur similiter in aliquot auctariis Usuardinis.] Quas lectiones ven. vir Germain benevolo impulsu illustrissimi ac reverendissimi DD. Dupont des Loges, episcopi Metensis, cujus est eleemosynarius, humanissime mecum communicavit, iis alterum addens donum, scilicet Breviarium Metense anni 1778 et officia propria, quæ circa annum 1827 episcopus Metensis Claudius Besson, ejusque successor ill. ac rev. DD. Dupont des Loges anno 1859 edenda mandaverunt. Verum in pluribus aliis ecclesiasticis fastis ad diem 28 octobris nomen suum inscriptum habet S. Terentius: in Usuardi scilicet auctariis Danico, Haguenoyensi, Albergensi, quæ omnes eamdem originem habent et quorum primum, judice Sollerio nostro, sæculo XIV recentius est, secundum ad finem XIV vel ad initium sæculi XV spectat, tertium sæculo XV fuit scriptum. Item in codice Ursini a Rosemberg, quod sæculo XV medio posterior est, et in Usuardi editionibus tum Greveni, tum Molani sæculi XV et XVI, in Hieronymiano codice Martenii, de quo supra, pag. 795, et in nonnullis aliis martyrologiis et sanctorum catalogis, de quibus postea agemus.

[5] [Verumtamen veteres de eo valde pauca novisse videntur.] Verum licet S. Terentii cultus videatur olim fuisse sat celeber, tamen in antiquis iisque minus corruptis monumentis non nisi ejus nudum nomen memoratur. Etenim in catalogo poetico episcoporum Metensium, scripto sub annum 770 in Missali Metensi, nihil præter hæc pauca legimus:

Post Bonulus bonitatis opus de more peregit.
Trivisti assidue post limina sancta, Terenti.
Octavus decimus Lamgunsolonis * habetur.

Quin et brevior est Paulus Diaconus, qui sæculo VIII antiquorum Metensium episcoporum seriem texuit: ipse enim nonnisi ejus nomen servavit: Septimus decimus, inquiens, Terentius [Ap. Pertz, Monumenta historica Germaniæ, tom. II, pag. 264.] . Paulisper longiores sunt auctores veteris codicis S. Symphoriani Metensis, et Chronici ejusdem urbis; nam prior scripsit: Terentius episcopus sedit annis XX; obiit IV kalendas novembres [Dominicy, Ansberti familia rediviva, ad finem, pag. 24.] : posterior vero: Terentius successit huic (Bonolo) XVII; sedit annis viginti. Obiit quarto novembris, sub Cælestino et Sixto papis; regnantibus Honorio et Theodosio Juniore [D'Achery, Spicilegium, tom. II, pag. 224, edit. Paris, 1733.] .

[6] [Acta ejus, quæ hactenus reperta sunt, non sunt sincera] Supersunt quidem Acta S. Terentii; sed, præterquam quod parum latina sunt, vix aliquam merentur fidem. Incredibiliter enim in iis peccatur adversus certissimam temporum rationem. Videlicet ex indicatis catalogis episcoporum Metensium antiquissimis apertissime constat S. Terentium sæculo V vixisse; nihilominus in illis Actis legitur secum gestasse reliquias S. Gregorii papæ, atque ab Eugenio Viennensium episcopo ad presbyterium fuisse promotus, quamvis S. Gregorius sæculo sequenti ecclesiam rexerit; neque inter episcopos Viennenses notos priorum hujus ecclesiæ sæculorum ullus nomine Eugenius occurrat. Adde quod in iisdem fertur S. Terentius episcopus Metensium creatus ab Arnulpho imperatore, quem sæculo IX Germaniæ et Lotharingiæ imperasse novimus, atque episcopus ordinatus a S. Mamerto, qui S. Terentio etiam junior sæculo V floruit. Quæ sane sufficiunt ut ea, si non supposititia, saltem valde corrupta et valde interpolata existimemus; nisi potius sint alterius sancti viri Acta, paucis mutatis, ad S. Terentium translata et applicita.

[7] [et verisimiliter sæculo X aut XI non antiquiora.] Auctor vero eorum videtur vixisse sæculo X vel XI, quoniam S. Terentius ibi dicitur sepultus in basilica SS. Clementis et Felicis. Hæc enim basilica ab ineunte sæculo V, utpote a S. Urbicio, Metensi episcopo, S. Felici Nolano [François et Tabouillot, Histoire de Metz, tom. I, pag. 239.] dicata, etiam in duobus diplomatibus annorum 952 et 991 [Ibid. tom. III, preuves, pag. 69 et 84.] , non habebat nisi nomen S. Felicis. Sed postea, cum crebra miracula ad sepulcrum S. Clementis, primi Metensium episcopi, ibidem quiescentis, Deus patraret, ecclesia SS. Clementis et Felicis aliquando vocata fuit [Ibid. pag. 91.] : quin tamen titulus solius S. Felicis prorsus obsoleverit. Eo enim utitur Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, qui ad annum 1102 desinit, ubi S. Clementis translationem, ab Herimanno Metensium episcopo anno 1092 factam, describit [Labbe, Bibliotheca Mss., tom. I, pag. 238.] . Ast post hanc translationem, maximo cum populi concursu celebratam [Calmet, Histoire de Lorraine, tom. II, preuv. pag. CCXLIII.] , ecclesia S. Felicis, non nisi ecclesia S. Clementis in diplomatibus annorum 1130, 1139, 1142, 1147 nuncupatur [Franĉois et Tabouillot, Hist. de Metz, tom. I, pag. 109, 113 et 118; Calmet, Hist. de Lorr. tom. VI, preuves, pag. XXI.] : adeo ut appellationis mutatio sensim peracta fuerit. Quod est prorsus humanæ agendi rationi congruum: cum monasteriorum et ecclesiarum vetera vocabula nonnisi longo annorum spatio novis locum faciant. Quibus intellectis, quis nobiscum non censebit S. Terentii Vitam sæculo X vel XI fuisse exaratam? Quamobrem, quoniam postulatur a nobis ut non solum Acta sincera edamus, verum etiam fabulosa, si antiqua sint, (ut inde veteres traditiones intelligi possint,) noluimus illam Vitam hoc loco prorsus suppressam; ita tamen editionem temperantes, (ne grandius spatium occupetur,) ut exclamationes resecuerimus, repetitiones et alia id genus. Sed silentio omnino prememus Acta ejusdem S. Terentii multo breviora, quæ decessores nostri ab Ultrajectinis acceperunt, atque nunc num. 8974 in Bibliotheca regia Bruxellensi servantur, quæque cum codice ms. 858 ejusdem bibliothecæ plane concordant. Sunt enim desumpta ex Actis, de quibus modo disputabamus, nisi quod in iis legimus S. Terentium in ecclesiæ Viennensis episcopum fuisse assumptum, atque ibi e vivis decessisse. Nec magis nobis placet Actis nostris laudationem S. Terentii, a Saussayo exaratam, inserere: quoniam, demptis anachronismis, miraculis et revelationibus, nil nisi synopsis est illius Vitæ, quam supposititiam, aut valde corruptam et interpolatam modo diximus.

[Annotata]

* Nunc vulgo Gonsolinus

§ II. S. Terentius creatus episcopus Metensis sæculo V. Ejus mors, sepultura et translatio.

[S. Terentius initio sæculi V creatur episcopus,] Si fides prolixioribus S. Terentii Actis adhibenda esset, affirmaremus S. Terentium sæculo IX natum et eodem vel ineunte sequenti sæculo mortuum esse; nam ibi narratur eum ab Arnulpho imperatore, qui ab anno 887 ad annum 899 imperii Germaniæ habenas tenuit, episcopum Metensem fuisse electum. Sed qui oculos ad Chronicon Metensem converterit, facile deprehendet S. Terentium sub initia sæculi V Metensem gubernasse ecclesiam. In hoc enim Chronico fertur Metensibus præfuisse, Cælestino et Sixto pontificibus, Honorio vero et Theodosio Juniore imperatoribus. Ast in S. Petri cathedra sederunt Cælestinus a mense septembri anni 422 ad annum 432; Sixtus ab anno 432 ad annum 440; Honorius autem regnavit ab anno 395 ad annum 423; Theodosius Junior ab anno 408 ad annum 450. Unde fluit S. Terentium episcopatum ante annum 423 auspicatum fuisse, eumque (nam viginti annis duravit) saltem ad annum 432, et forsan ad annum 443 protraxisse. Quæ computatio cum S. Symphoriani codice omnino concordat; ubi quippe legitur [Ansberti familia rediviva, pag. 24; Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. II, pag. 269.] :
XVII Terentius episc. sedit ann. XX, ob. IV kal. novembris.
XVIII Consolinus episc. sedit an. XIX, ob. prid. kal. augusti.
XIX Romanus episc. sedit ann. XXXVI, ob. id. aprilis.
XX Fronimus episc. sedit ann. VIII, ob. VI kal. augusti.
XXI Grammatius episc. sedit ann. XV, ob. VII kal. maji.
XXII Agatimber episc. sedit ann. XII, et mens. VI, ob. 14 idus maji.
XXIII Sperus episc. sedit ann. XVII, ob. X kal. septembris, qui concilio Arvernensi anni 535 interfuit [Concilia Galliæ, tom. I, col. 984, edit. Maurinorum.] .

[9] [moritur et prope suos decessores sepelitur.] Jam vero quis negabit, quum S. Terentius nonaginta annis antequam Sperus seu Hesperius Metensem cathedram ascenderit, ejusdem civitatis obierit episcopus, atque ipse Sperus inter patres concilii Arvernensis anni 535 sederit, non inde liquere (modo admittatur Sperum septimo vel octavo anno sui episcopatus cum aliis Galliæ episcopis Arvernum convenisse,) S. Terentium ante annum 423 creatum fuisse Metensem episcopum, atque inter annos 432 ad 443 decessisse? Dies vero obitus S. Terentii IV kalendas novembris seu 29 octobris assignatur in codice S. Symphoriani et Martyrologii Metensis, quamvis ejus festum Usuardus auctus, Ferrarius, Saussayus, Castellanus, Cardinalis de Noaliis aliique in suis catalogis et martyrologiis ad diem 28 octobris indicent.

[10] [Ejus corpus postea transfertur in Novummonasterium.] Sepultus fuit S. Terentius, ut ait ejus biographus, in basilica SS. Clementis et Felicis, seu ad Basilicas, prope suos decessores, SS. Clementem, Cælestinum, Felicem, Victorem I, Victorem II, Simeonem, Sambatium, Legontium, Auctorem et Expletium [D'Achery, Spicilegium, loc. cit.; Calmet, Histoire de Lorraine, tom. VI, preuves, pag. XV et seq.] . Requieverunt ibidem ejus exuviæ, usquedum (ut legitur in Vita S. Adalberonis, Metensis episcopi,) ab Adventio, qui ab anno 855 ad annum 875 Metensem tenuit episcopatum [Gallia Christiana, tom. XIII, col. 715 et seq.] , ad Novummonasterium, alias Neumünster, in pago Blisacensi (ubi hodie est oppidulum Ottweiller prope Saarburgum in diœcesi Trevirensi), fuerint translatæ. Domnus Adventius, ait anonymus, sanctæ Mettis [ecclesiæ] venerabilis præsul, in Blisacensi pago loculum quemdam in sanctæ Trinitatis et individuæ honore cœperat, quem domnus Robertus, [ab anno 883 ad annum 916 [Ibid. col. 720.] ] ejusdem sedis pontifex, prout erat parvus cœptus, parvum perfecit. Hunc dominus noster Adalbero, cernens sanctæ religionis cultibus aptissimum, quia et silvarum vastis sinibus eremum prætendebat, et aquarum gratia amœnitatem circummanentibus conferebat; quod autem maxime sanctum virum permulcebat, quia et consecratus in honore summæ et individuæ Trinitatis, ut diximus, et corpore S. Terentii, confessoris et pontificis ejusdem Mettensis sedis, erat insignis, multum delectatus: item, feminas Deo dicatas coadunans, inibi collocavit, et sumptus amplissimos ad vivendum condonavit [Labbe, Bibliotheca Mss., tom. I, pag. 672 et seq.] . Hujus translationis jam ante meminerat anno 871 Ludovicus, rex Germaniæ [Francois et Tabouillot, Hist. de Metz, tom. III, preuves, pag. 35 et seq.] , ubi in diplomate confirmationis notum facit omnibus qualiter Adventius sanctæ Mediomatricensis ecclesiæ venerabilis episcopus … quod in comitatum Blesinse, in suam parochiam veniens … claustrum … cum religiosis canonicis illic ordinavit, et omnia ornamenta ecclesiæ studiosissime fabricavit; et, ut creditur, divino nutu, corpus sanctissimi Therentii, Metensis pontificis et almiflui confessoris, in eadem ecclesia collocavit, qui et in cælis cum Christo regnat, et in terris innumeris virtutibus pollere cernitur. In eodem diplomate sæpius repetiit Ludovicus rex monasterium Blinsence ab Adventio canonicis fuisse concreditum: postea tamen, nescitur quo anno, canonicis suffectæ fuere moniales ordinis S. Benedicti. Ast infausta ibi manserunt fata S. Terentii reliquias. Etenim Lutherani, medio sæculo XVI susdeque omnia sancta vertentes, impias quoque manus Novomonasterio injecerunt, illudque igne vastarunt. Quamobrem abbatissa Elisabeth de Lichtenberg, quæ non secus ac pleræque ejus moniales pravis Lutheri dogmatibus aures præbebat, decimas monasterii sui, in Dalheim, Ensweiller et Erweiller sitas, magnati comitatus Nassaviæ-Ottweiller, Joanni Arnau, die 1 decembris anni 1576 pretio 185,000 florenorum vendidit. Cui pacto omnes moniales simul ac abbas cœnobii S. Naboris, Novimonasterii visitator, hac conditione assenserunt ut pretium acceptum ad monasterium denuo ædificandum impenderetur. Verum suis promissis non stetit abbatissa: quin potius omnes moniales, præter tres, adduxit, ut, pecunia inter se divisa, ad Lutheranorum transirent partes [Calmet, tom. I, col. 760; François et Tabouillot, tom. I, pag. 624.] . Hinc factum est, ut pleræque memoriæ aliaque de sanctorum corporibus ibi quiescentibus perierint documenta, et vix aliquid de S. Terentii reliquiarum translatione ad nos pervenerit; licet olim de ea peculiare festum Metis celebraretur, uti fidem facit istius ecclesiæ Martyrologium [Ibid., pag. 241.] hisce verbis: Decimo septimo kalendas junii: Metis, translatio corporis beati Terentii; et similiter kalendarium sæculi XIII, de quo egimus præsenti tomo pag. 668, in quo ad eumdem diem legitur: Translatio Therentii, Metensis episcopi. Sequuntur jam sanctissimi viri qualiacumque Acta.

ACTA INCERTA S. TERENTII EPISCOPI METENSIS
ex apographo Bollandiano.

Terentius, episc. Metensis (S.)

BHL Number: 8005

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Terentii genus, educatio, sacerdotium. Mors socii ejus Floriaci.

[S. Terentius, nobili familia ortus optime educatur;] Fuit vir vitæ venerabilis Terentius nomine; parentibus inclytis a, ex patre sanguine regali b contiguus, oriundus extitit; et ex matre de nobili familia Aquitanorum ortus, illustris erat hoc sæculo. Quem parentes unicum pignus viscerum suorum dulcem susceperant sobolem. Qui divina revelatione commoniti quod dignum Deo antistitem funderent prolem, mox editum parvulum lactis pabulo enutritum, expleto cunarum solito, tradiderunt cuidam sancto episcopo sacras litteras edocendas; quem suscipiens omni doctrina sapientum ita imbuere eum fecit, ut non dialectum, non rhetoricum fugerit eum ingenium, omniumque auctorum mundi sapientiam, ac si bonus athleta Christi, in thesauro cordis sui captivam habebat: sic denique utebatur hoc mundo quasi non uteretur. Legerat enim apostolum dicentem: “Præterit enim figura hujus mundi;” et ne cum ipso mundo immundus periret, sic se charum exhibebat Christo, ut sapientiam mundi stultitiam reputaret.

[2] [relicta domo paterna, venit ad Ligerim apud Floriacum presbyterum;] Hunc parentes cum viderent tanta animi intentione christianæ religionis cultoribus adhærentem, cogitaverunt, quomodo eum de monasterio ad laicalem vestem iterum exciperent. His denique verbis hortantur eum, dicentes: “Dulcissimum et venerabile nobis pignus, audi parentum tuorum consilium salubre, egredere et fruere delitiis et omnibus bonis tui patris. Illum novimus potenter Burgundiorum terminos gubernare jussu imperatoris sui parentis, quia sibi est charus et fidus.” Hoc B. Terentius suadentibus dedit responsum: “Nec promittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, hoc quod hortamini in potestate Domini mei committo; pro qua dierum septem inducias peto, ut secundum quod ipse dignatus fuerit inspirare, a me responsum accipiatis.” Septimo autem die adest Dominus; eum aloquitur, dicens: “Exurge, ne timeas, nec voluntatem parentum agas.” Mane autem parentes ad puerum venientes, cum pater, ut de monasterio egrederetur, eum rogaret, respondit dicens, jam se ulterius patris domum non esse visurum. Tunc Elodinus pater ei et mater Benigna cœperunt plura argumenta perquirere, ut ad propria rediret. Tunc omnes clerici, una cum consensu episcopi, consentientes precibus genitoris, cœperunt beatum puerum perurgere ut ad parentes suos reverteretur, et quando vellet, ad septa monasterii iterum repedaret. Sed ille in toto consilio perduravit. Tunc episcopus consolari cœpit juvenem, dicens: “Confortare in Domino Jesu Christo, et dabit tibi petitiones cordis tui.” Tunc Terentius, episcopo nesciente et omnibus clericis, nihil mundiale c secum portans nisi paucissimum et viliorem cibum, et humilem simplicemque vestem, et signaculum sanctæ crucis, in quo erant reliquiæ S. Gregorii d papæ, et S. Stephani protomarthyris e, pervenit usque ad Ligeris fluvium, et invenit quemdam clericum, nomine Floriacum, ex provincia Aquitaniæ, pago Arvernico f, ortum. Ut cognovit B. Terentius Floriacum esse ex eodem pago Arvernico, in quo ipse natus fuit et ejus mater, amplexatus est eum.

[3] [ubi Eugenius Viennensis eum ordinat presbyterum.] Tunc, præcurrente fama, audierunt de beatissimi Eugenii Viennæ g urbis præsulis sanctitate, et ad ejus sunt conati properare cœnobium. Quorum cum beatissimus episcopus sapientiam inspexisset, exhortabatur eos ut presbyterii dignitatem susciperent. At Floriacus respondit: “Presbyterii ordine sum suffultus.” B. Terentius dixit: “Domine, si adest Dei voluntas, adsit et tua, ut me ad exorcistæ officium benedicas.” Ut cognovit vir Dei h ejus animum, et in ordine lectorum i conversationis ejus incitavit studium; quem cum videret ad meliora pertendere, subdiaconum constituit k. Sed ibi aliquanto temporis spatio l manens, competentibus annis in levitæ gradu m sancto junctus est altario. Ubi, tam in vita quam moribus omni gravitate resplendens, in anno tricesimo presbyter n ordinatur. Ex ea die, qua sacerdotii sumpsit exordium B. Terentius a B. Eugenio, usque ad terminum vitæ, tanta obstinatione tabe corporis animam suam pavit, ut in feria secunda, et quarta, et in sexta nunquam panem frumenti, non vinum, non acetum, non oleum, non legumen, nunquam vel salem ad usum condiendi saporis accepit. Erat illi assidua oratio, erat continua meditatio.

[4] [Ei revelatur Floriacum post tres dies moriturum; qui mortuus ei apparet.] Denique apud Deum tantum illud jejunium potuit, quantum in purificatione illa Christi in se præsentiam provocavit, ut revelatione cælesti mortem socii ante præsciret. Nam ubi, majore noctis spatio exacto, simul et vicinum luci tempus advenit, sanctus ad celebranda sacramenta sacerdos exurgens somno expergefactus est. Qui ad orandum Deum tristitia recentis visionis incensus, priusquam ad ipsa mysteria veniret, quid ei divinitus esset ostensum, in præsentia episcopi et omnium fratrum fideli sermone patefecit. “Videbam, inquit, Floriacum vestitum veste sacerdotali, et stare ante altare ut missam celebraret, uti consueverat, et venit ei vox dicens: “Floriace, oportet te candidum * hujus sæculi deserere, et æternum accipere. In tertio vero die possidebis locum a Deo traditum.” Et hæc dicens, apparuit super eum quasi splendor, ascendit verticem altissimi montis, et postquam mihi nusquam apparuit. Intellexit itaque episcopus, quia esset ille de hac vita transiturus: hortatus est eum ut acciperet vestem monachalem o. Floriacus, obaudiens verbis episcopi, fecit fieri se monachum. Media itaque nocte febre correptus, et aliis infirmitatibus detentus, vocavit ad se B. Terentium, dicens: “Ora pro me frater, et deprecare domnum apostolicum, ut me ungat oleo.” Statimque ut nuntiavit domino apostolico, unxit eum oleo. Et post expletionem officii dixit coram omnibus: “Suscipe, misericordissime Deus, animam meam; in manus tuas commendo spiritum meum;” et hæc dicens reddidit Deo animam. Tunc collecto corpore per manus sacerdotum, cum summo honore sepelierunt. Etenim Terentius valde mœstus et tristis de morte socii lamentabatur. Adveniente nocte, adstitit subito Floriacus, et dixit ei: “Noli esse tristis propter me, sed gaude; in sinu Abrahæ requiesco. Tu enim post septem menses episcopatum ecclesiæ Metensis accipies jussu et petitionibus imperatoris Arnulfi p, et per te in ea magnas virtutes operabitur Deus.”

ANNOTATA.

a S. Terentius, cujus pater Elodinus et mater Benigna vocabantur, in Arvernico pago provinciæ Aquitaniæ erat natus, uti infra dicetur.

b Sanguis regalis seu illustris, medio ævo non raro erant vocabula synonyma. Tempore vero S. Terentii neque reges, neque familia regalis erat in Gallia. Non enim cogitandum est de barbaris regibus qui fidem catholicam suscepissent.

c Mundiale, scilicet id omne quod ad victum, vestitum, domicilium aliaque hujus generis confert.

d S. Gregorius papa, uti diximus in Commentario prævio, num. 4, S. Terentio ætate multo est posterior, ac proin errat biographus, ubi a S. Terentio S. Gregorii reliquias fuisse gestas refert. Non mirarer quidem biographum pro reliquiis S. Gregorii papæ, utpote sancti omnino eximii, accepisse reliquias alterius S. Gregorii. Neque tunc temporis adeo difficile erat Gallis sibi comparare reliquias alicujus S. Gregorii, cum duo Gregorii Romæ martyrium subierint: de altero ad diem 2 februarii [Acta SS. tom. I Februarii, pag. 285.] , de altero ad diem 5 junii [Ibid. tom. I Junii, pag. 422.] egerunt nostri decessores. Quænam hæ fuerint reliquiæ referre prætermittit biographus. Sed, quum non nisi fere septimo sæculo in Occidente transvehi corpora cœperint [Ibid. tom. VII Octobris, pag. 824.] , neque de sanctorum exuviis aliquid sæculo quinto præter pulverem vel vestium partes daretur, autumandum videtur hujus fuisse generis reliquias, quas penes se habuisse traditur S. Terentius.

e Quam propagatus fuerit per Galliam cultus S. Stephani descripsimus hocce tomo in Annotationibus ad Acta S. Justi Lemovicensis, pag. 252.

f Pagus Arvernicus capiebat tractum, quem hodie vocamus Auvergne [Adr. Valesius, Notitia Galliarum, pag. 47.] .

g Neque Annales, neque catalogi ecclesiæ Viennensis aut sæculo V, aut sæculis sequentibus mentionem faciunt de Eugenio, Viennensium episcopo. Anno vero 451 epistolæ synodicæ ad Leonem papam cum multis aliis Galliæ episcopis subscripsit quidam Eugenius, quem Maurini ex codice Savaronis putant fuisse Nemausensem [Conciliorum Galliæ collectio, tom. I, col. 541, edit. Maurinorum.] .

h In Commentario prævio, num. 11, S. Justi Lemovicensis Actis, ostendimus quo pacto fieri posset ut, salva lege ecclesiastica, lectoratus et ordines sacri ab alieno episcopo conferrentur clerico.

i Sæculo V lectores, etiam in puerili ætate, ordinabantur [Martene, de Antiquis ecclesiæ ritibus, lib. I, tom. I, pag. 274 et seq. edit. 1700.] . Postea tamen vetuit Justinianus [Novella 123, cap. 13.] quominus ullus inter lectores ante vigesimum ætatis annum cooptaretur. Ast in Gallia Justiniani codex numquam viguit, uti in Commentario prævio ad Acta S. Desiderii Autissiodorensis ostensum est.

k Quamvis apud Occidentales, etiam sæculo V et sequentibus, invaluerit mos, ut qui ad altiores ecclesiæ ordines ascenderet, priores successive susciperet omnes, tamen hæclex vel consuetudo non semper servabatur, præsertim si ordinandi virtute erant spectabiles [Thomassin, Ancienne et nouvelle Discipline, tom. I, part. I, liv. I, ch. 35.] . Idem colligitur ex puriore Ordine Romano de ordinatione sacrorum ministrorum [Mabillonius, Musæum Italicum, tom. II, pag. 85 et seqq.] . Hinc intelligitur quomodo S. Terentius, antequam ad subdiaconatum promoveretur, non fuerit nisi lectoris ordine auctus.

l Quo ævo vivebat S. Terentius et usque ad sæculum XIII non nisi qui annum vigesimum agerent, videntur ad subdiaconatum fuisse admissi. Idque eruitur ex conciliis Toletanoanni 531 can. I, et ex Trullano can. XV [Labbe, Concilia, tom. IV, col. 1733.] .

m S. Terentius diaconus seu levita competentibus annis ordinatus fuit, quod est, ætate viginti quinque annorum, prout a concilio Carthaginensi III, seu anni 397, cap. IV fuerat præscriptum [Ibid. tom. VI, col. 1149; Binterim, Denkwürdigkeiten der Christkatolischen Kirche, tom. I, part. I, pag. 327.] et fere ubique quam religiosissime servatum [Labbe, Concilia, tom. II, col. 1167.] .

n In Occidente per concilia Galliæ, Germaniæ, Italiæ et Hispaniæ statutum erat ut nullus, nisi aliud necessitas exposceret, ante trigesimum suæ ætatis annum ad presbyteratum eveheretur [Martene, de Antiquis ecclesiæ ritibus, tom. I, lib. I, pag. 274; Pelliccia, Christianæ ecclesiæ politia, tom. I, cap. II, sect. II, pag. 69.] . Quæ disciplina, jam sæculo V et VI nonnunquam violata, in desuetudinem ire cœpit sæculo XIV. Certe concilium Coloniense anni 1310 non nisi vigesimum quintum ætatis annum requirit [Hartzheim, Concilia Germaniæ, tom. IV, fol. 122.] . In Oriente sæpius lex ecclesiastica mutata fuit. Sed abhinc sæculo XIV ineunte, non secus ac in Occidente, nemo legitime ante ætatis annum vigesimum quintum presbyter ordinatur [Pellicia, Christianæ ecclesiæ politia, tom. I, pag. 69; Binterim, Denkwürdigkeiten etc. tom. I, part. I, pag. 351.] .

o Non raro christiani, etiam principes, reges et imperatores, quum viderent sibi mortem proximam esse, accepta pœnitentia, vestem pullam induebant, similem monasticæ;quumque pœnitentibus omni usu rerum civilium interdiceretur non secus ac monachis, amborum hominum genus eodem loco habebatur, nisi quod monachi rerum sacrarum usu fruerentur. Hinc factum est, ut paulatim moribundis pœnitentibus loco vestis pœnitentialis data sit vestis monastica, et ut a multis res, origine saltem diversæ, confundantur. Initio illi moribundi, veste pœnitentiali induti, dicti sunt confessores [Mabillonius Annales ordinis S. Benedicti, lib. IV, num. 51, et lib. XVII, num. 12.] ; postea, quum vestem monasticam assumpserunt, (quod et episcopi fecerunt et presbyteri, qui, quoniam a pœnitentia publica exclusi erant, vestem pœnitentialem olim induere non potuerant,) appellati sunt monachi ad succurrendum. Quod si postea sanitati restituti ad sæcularia negotia revertebantur, apostatæ habebantur [Ibid. Præfat. in Acta SS. Ord. S. Benedicti, Præf. sæc. I, num. 105, pag. 42; Præf. sæc. III, num. 20, pag. 100; Præf. sæc. IV, num. 91, pag. 374 et seq; Præf. I sæc. VI, pag. 479; Præf. II, sæc. VI, num. 98, pag. 541, edit. Tridentina anni 1724.] . Hic ritus qui, a pœnitentia publica exortus, etiam ante S. Mauri missionem in Gallia aliquatenus usurpabatur, uti apud S. Gregorium Turonensem [Historia Francorum, lib. VI, cap. 28, col. 395.] videre est, et postea, simul ac ordo S. Benedicti, per Italiam, Galliam, Germaniam aliasque regiones valde fuit propagatus, sæculo XIII nondumexoleverat [Mabillonius, Præfat. II in sæc. VI Ordinis S. Benedicti, num. 98, pag. 541.] . Sed, si quæ auctoritas inesset huic S. Terentii Vitæ loco, pro ratione temporum intelligenda esset vestis pœnitentialis.

p Imperator Arnulfus, uti in Commentario prævio, num. 6, diximus, plura sæcula post S. Terentii ævum imperii Germanici tenuit habenas. Quo vero tempore S. Terentius ecclesiæ Metensis fuit creatus episcopus, eamque gubernavit, nullus imperator sedem imperii Treviris vel etiam in Galliis habebat, nisi forsan Constantium, cui ob eximia merita et hostes in Gallia devictos, Honorius imperator coronam imperatoriam simul cum Augusti nomine concessit.

* forte caducum

CAPUT SECUNDUM.
Eligitur episcopus Viennensis S. Terentius. Ejus fuga ad Treviros. Sanat imperatorem Arnulfum. Creatur episcopus Metensis.

[Defuncti Eugenii eligitur successor; sed sese abscondit prope Treviros; ubi detegitur] Itaque, providente divina gratia, Eugenius episcopus dormivit in Domino. Tunc unicæ et probatæ electionis assensu, clericorum et civium voto, ad summum pontificii locum sanctus est electus Terentius a. Quod ille respuens, Vienna recessit, nihil secum portans, nisi signaculum sanctæ crusis, quod illuc secum attulit, et pervenit ad partes, ubi Augusta b civitas est sita, ibique haud longe a civitate, duodecim milliariis, invenit antiquissimum locum, veprium frutetis plenum. Ubi Terentii tegi non potuit sanctitas. Quo ergo ordine ad hominum notitiam pervenerit, ejus merita exequamur. Erant enim tunc duo latrones perosi, soliti rapinas suas quas ubique rapiebant in eadem solitudine abscondere. Quadam vero die, dum secundum morem rapinas acciperent, et illuc ire vellent ubi absconderent, secundum Dei voluntatem errando per quæque devia pervenerunt ad tugurium viri Dei. Quos ut vidit vir Dei, nimium obstupuit. Postquam vero intellexit eorum facinus, nimium timens ne jugularetur ab eis, oratione sua ita eos vinxit, ut foribus ejus affixi movere penitus se non possent, tenentes in collo sarcinulas suas. Insecuti sunt eos maxima multitudo, tenentes ejusdem itineris vestigia, usquedum venirent post illos. Cumque pervenirent ad tugurium viri Dei, et viderent ad januas ejus stantes latrones, nimium obstupefacti volebant omnes tres condemnare ad mortem, nescientes quia Dei servus esset, sed credentes quod partem cum illis acquireret. At vir Dei, necessitate compulsus, unum eis solum verbum locutus est, dicens: “Sinite, inquit, istos abire illæsos, et me pro Dei amore ad mortem condemnate.” Populus vero ut audivit hæc verba, videntes vultum ejus ut vultum angeli apparere inter illos; corruerunt ante pedes ejus, adorantes eum, dicentes: “Pater sancte, nobis ignosce quod insipienter erga te conabamur agere;” et obaudivit precibus B. Terentii, et dimisit latrones revertentes ad propria, magnificans et laudans Deum, et beatum virum Dei. Latrones vero videntes quod secum actum est, abjecta scelerum voluntate, præteritorum malorum pœnitentiam agentes, ad monasteria vicina confugiunt, atque ibi emendatioris vitæ formam suscipiunt.

[6] [et a febri liberat Arnulfum imperatorem,] Per idem tempus imperator Arnulfus cum robustissima manu, augustali c more, ad partes Augustæ urbis venit, ibique aliquantum temporis demoratus. Cui nuntiatum est de sanctitate viri Dei, et quod solus in illa solitudine maneret. Quod imperator audiens jussit, ut summa cum cautela eum sibi præsentarent. Abierunt et invenerunt famulum Dei orantem et juxta eum virum valde decorum stantem. Qui timore perculsi non sunt ausi prope accedere, sed protinus ad imperatorem revertentes, quæ viderant, magno pavore nuntiaverunt. Quod imperator audiens, versus in furorem, præcepit illis, ut sine mora illum ante ejus conspectum perducerent. Ubi cum reversi fuissent, et iterum pervenissent ad tugurium viri Dei, dixerunt: “Egredere vir Dei, et nobiscum perge ad palatium imperatoris.” Qui continuo surgens ab oratione sequebatur illos. At illi ducentes virum Dei ante conspectum imperatoris, qui indignatus dixit ad illum: “Quis es tu, aut huc unde venisti, vel cujus hic auctoritate moraris in hac potestate?” Tunc sacerdos Dei, præceptorum Dei non immemor, fiducialiter ait: “In patientia vestra acquiritis animas vestras.” Et cum humilitate properans dixit: “Ego, Domine imperator, ex Aquitaniæ partibus huc veni, ut cælestis patriæ indigena fieri merear.” Hæc imperator audiens cum magna indignatione comminatus est, ei dicens: “Cum omni celeritate hinc recede, ne deinceps a nostris hic reperiri possis hominibus, et sævissimis rumparis verberibus baculorum.” Cui B. Terentius constanter respondit: “Non est mihi necesse de hac re tibi respondere, clementissime imperator; sed summus rex, cui ego sum servus, dabit mihi locum ad manendum.” Cujus imperator verba despiciens cum ira ait: “Hoc fac quod præcepi tibi; mihi meisque indignum est verba tuæ rusticitatis amplius animadvertere.” Statimque B. Terentius obediens exivit de palatio. Sed subito imperatorem invasit tam immanissima ardens febris, ut nec anhelitum vix trahere posset. Tunc unus ex comitibus dixit ad imperatorem: “Superni regis fuit et est servus ille, cui comminatus es, præcellentissime imperator. Ille (ut reor) sanabit te, si vult.” Cui imperator respondens dixit: “Vade, inquit, citius ad hominem Dei, si fortasse deprecari poteris, ut vel ad sua nos vestigia repedare permittat.” Tunc perrexit ad virum et quæ contigerant imperatori indicavit. Cumque simul pergerent, et imperator Dei famulum a longe vidisset, ad sanctum Dei virum cucurrit, ejusque prostratus pedibus transgressorem et impium confitebatur se esse, quod sancto Dei contradicere præsumpsisset, cum lacrymis clamitabat. Quem Terentius amplexus erexit a tellure, atque deosculans monuit dicens: “Rusticitatis meæ verba, invictissime princeps, intellige, et quæ a me diriguntur, ad cordis tui penetralia destinentur. Deum qui in cælis est regem habere memento, cui multum necesse est considerare quid placeat. Non te hujus regiminis loco inflata potestas extollat, nec reddat turgidum rerum transeuntium amor. Hujus altitudo honoris temperetur sancta humilitate. Recordari te convenit, quia cum omnibus hominibus unius te mulieris partus effudit in mundo, uno es cum cunctis seculis mediatoris Dei et hominum redemptus cruore, æquali etiam regeneratus baptismate, uno Christi corpore et sanguine satiaris cum pauperibus. Hoc tibi per prophetam dicitur. Non aliud exquiro a te nisi facere judicium et diligere misericordiam, et paratus esto ire post Dominum Deum tuum. Scriptum quippe est: “Misericordia et veritas custodiunt regem.” Tu ergo concessa tibi a Domino regia potestate erga tibi subjectos homines culpantes impensa pietate restitue, quia exigua est apud Dominum nostrum misericordia, si eos læsio sequatur qui reatu carent: cæleste est peccata dimittere, et terrenum ulcisci. Tu sic instar potestatis æthereæ hoc possidebis regnum, si imperium tuum pietate sublimas.”

[7] [qui eum creat episcopum Metensem.] His admonitionibus rex stabat attonitus. Pollicebatur se tam sacratissima præconia adjutus precibus impleturum. Post hæc deosculabatur manus sacerdotis, et prostravit se sancti viri pedibus, ac subnixe deprecabatur eum, dicens: “Video quia homo Dei es, et ipsius huc missus es voluntate; deprecor te ut digneris nostræ supplicationis munus suscipere. Civitas Metensis orbata pastore jam octo mensibus; efflagito te obnixe, ut aurem meis precibus accommodes, et sedem pontificatus illius ob amorem mei suscipias.” Qui cum non renueret, præcepit rex sancto Mamerto Viennensi episcopo, qui triduanam Litaniam constituit, ut honorifice eum conduceret, et poneret in sedem, et sibi subjugaret omnem potestatem illius civitatis. S. Mamertus episcopus, implens imperium imperatoris, fecit B. Terentium in sede episcopali cathedra sedere, jussu imperatoris quinto decimo kalendas junii.

ANNOTATA.

a Prima parte sæculi V obtinebat mos in Gallia ut nullus, quemadmodum ait S. Cælestinus, ad provinciæ Viennensis episcopus scribens, invitis (populo et clero) daretur episcopus; qui et addit: Cleri, plebis et ordinis (decurionum seu magistratus oppidani) consensus requiratur [Coustant, Epistolæ Romanorum pontificum, tom. I, col. 1070.] . Quocum convenit S. Leo I in epistola ad ejusdem provinciæ episcopos: Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis: qui præfuturus est omnibus, ab omnibus eligatur [Concilia Galliæ, tom. I, col. 497, edit. Maurin.] . Narrat quidem biographus S. Terentium per Arnulphi imperatoris interventum Metensium fuisse creatum episcopum. Verum imperatores Occidentis sæculo V semet episcoporum electioni non immiscuerunt. Eorum vestigiis institere Odoacer, Herulorum rex,et Theodoricus, rex Ostrogothorum; qui, licet neminem, nisi sibi acceptum, in Romanum pontificem assumi paterentur, tamen voluere ut episcoporum electiones et consecrationes ab omni impedimento essent immunes [Christ. Lupus, Opp. Omnia, Dissert. de regia antistitum nominatione, tom. IV, pag. 122 et seqq.] . Qua libertate ecclesiam reges Francorum, ac postea Germaniæ imperatores privarunt. Si vero S. Terentius fertur jussu imperatoris regimen ecclesiæ Metensis suscepisse, id tribuendum est quod ejus biographus sæculo V disciplinam sæculi X aut XI accommodaverit.

b Urbs Augusta non est alia ac Augusta Trevirorum seu Colonia Trevirorum, postea Treviri, quæ erat colonia Romana ab Augusto imperatore vel ejus jussu deducta. Pomponius Mella [De situ orbis, lib. III, cap. II, pag. 256, edit. Lugd. Batav. 1782.] eam jam antea ab ejus auctore vocaverat, omisso alio nomine, Augustam [Adr. Valesius, Notitia Galliarum, pag. 58.] .

c Cum S. Mamertus, Viennensis episcopus, diem obierit circa annum 470, parum verisimileest eum S. Terentio cathedram Metensem ascendenti adfuisse.

CAPUT TERTIUM.
S. Terentii iter in Burgundiam et Romam. Ejus reditus Metas, miracula, mors et sepultura.

[Obtinet pluviam Burgundiæ] Exinde processit in partibus Burgundiæ, ubi Dominus per eum operatus est grande miraculum. Jam septem ferme terminabantur anni, in quibus regio ipsa laborabat siccitate: sterilitas, et fames a, et pestilentiæ morbus, undique minabatur interitum. Tandem Deus, videns afflictionem populi sui, in introitu Terentii statim pluviam concessit. Sicque vir Domini, valde ex hoc confortatus miraculo, charitatis fervore crevit, strenue mundialem fæcem horrescens, vitam contemplativam enixius appetiit. Sicque constat, ut ejus discipuli visibiliter sæpius contemplantes maximam lucem deprehenderunt circa ejus grabatum radiare. Sanctorum autem fruens colloquio, servus Dei exultavit in Domino, Dominum meruit videre. Merito omnipotens Deus famulum suum in gentes plurimas manifestando glorificavit, et apostolicis virtutibus decoravit.

[9] [et peregrinatur Romam; unde revertens sanat surdum mutum;] Cum semper ejus mens ob amorem sanctæ Trinitatis in cælestibus anhelaret, ardebat desiderio ut ad sanctorum Apostolorum limina b adoranda Romam properare deberet. Quod et ita fecit. Vota complens, desiderio satisfaciens, monumenta sanctorum visitans et eorum loca, pavimento corpore prostratus, oscula figens, quod jam dudum optaverat devotus implevit. Sicque vir Dei sanctorum suffragiis suffultus, sanctorum loca perlustrans, eorum monumenta requirens, reliquias sanctorum multorum deferens, atque, angelo Domini comitante, ad ejus civitatem revertens orationis ejus obtentu, salutem animarum et corporum ministravit. Cum autem pervenisset ad fines diœcesis suæ, suburbani cives et vulgus populus exultans præ gaudio, simulque mœrentes, catervatim provolvuntur in occursu ejus, una cum crucibus et lampadibus obviam pio pastori gradiuntur, gratias Deo agentes, qui eis incolumem reddidit eorum pastorem atque pontificem. Quid dicam de sacerdotibus et de agminibus monachorum monacharumve multarum, qui canebant Domino laudes? Interdum pauperes exultabant clamantes, quod eis Dominus miserat fœneratorem eorum. Hora autem eadem, operante divina clementia, quicunque tetigerunt eum infirmi, confestim integerrimæ saluti sunt restituti. Egressus autem B. Terentius quodam tempore ex urbe, dum vicos aut villas circumquaque peragraret, et prædicationis suæ sanctæ verbo ignorantium corda imbueret, vir quidam pedibus ejus prosternitur, qui mutum, surdumque se habere filium clamitabat, eumque sanctæ ejus præsentiæ cogitabat offerre, si dignaretur forsitan loquendi ei audiendique gratiam condonare. Cujus jussu ejus præsentiæ puer oblatus cunctis audientibus orationem fudit ad Dominum, dicens: “Domine Jesu Christe, qui humanam formam cum Patre et Spiritu sancto sine vitio ad tuam similitudinem plasmare dignatus es, et dedisti ei libertatis arbitrium, qui mutis loquelam, cæcis visum, surdis auditum, mortuis vitam reddidisti, respice super hunc puerum, et os atque aures ejus obturatas adaperi, quia tibi plasmatori hæc pertinet reformatio, cujus digito compacta sunt universa congruentia corporum membra humanæ substantiæ.” Completa autem oratione, mox in auribus ejus signum crucis digito suo fecit, statimque apertæ sunt aures ejus et lingua illius absoluta est, ita ut voce clara confiteretur puer et benediceret Deum.

[10] [atque Judæum sacrilegum aliosque ejusdem gentis convertit.] Una autem dierum, dum missarum solemnia beatus pontifex ibidem celebraret, et copia filiorum sanctis mysteriis interesset, audenter Judæus c ingressus, maligno instigante spiritu, Corpus dominicum suscipere, idque in sterquilinium projicere molitus est. Qui, inter turbas fidelium ad manus viri Dei perveniens, ausu nefario immundo ore Corpus suscepit dominicum. Quod ut rejiciendi causa os asperuit, digna ultione perculsus, sine effectu verborum cunctis audientibus et videntibus clamare cœpit. Volebat labia jungere, nec valebat; conabatur verba edere, sed lingua rigida loquendi officium non præbebat. Et, quasi ignitum jaculum in ore portans, immensis doloribus torquebatur. Resonabat omnis illa ecclesia ineptæ vocis clamoribus, et de tam inauditi virtute miraculi Christi fidelium lætabatur conventus. Tunc Judæum pontifex præsentari fecit, atque advenienti dixit: “Incredula et perfidiæ mens plena, quare tam iniqui hostis implesti consilium? Existimasti Corpus Christi vilissimum? Ecce, quod clandestinus persuasor te miserum illexit ut faceres cunctis fidelibus suis divina virtute ostendit.” Judæus autem, nimio dolore superatus, voces emittere absque sermonibus non cessabat, habens in gutture suo malitiæ cruciatum. Quia secundum sanctissimi vaticinium Simeonis, ut incredulis est pernicies ac ruina, ita fidelibus suis vita et exultatio est verbum Dei. Nam subtilius expectantibus mirabili liberatione Corpus dominicum in ore videbatur Judæi dependere, ut nec linguæ subter compagi insideret, nec super immundo adhæreret palato. Sed, poscentibus fidelibus pro ejus miseria, B. Terentius manum tetendit et S. Eucharistiæ mysterium a sacrilego ore abstraxit dicens: “Ecce nunc liberatus es; de cætero cave hujusmodi simile ne facias, et ne ulterius repetere hoc præsumas.” Judæus autem pedibus ejus advolutus clamabat se Christo Domino crediturum, si sacri eum baptismatis unda perfunderet, ac pio ejus conventui copularet. “Tibi, inquit vir Dei, omnipotenti refero gratias, qui judaicam perfidiam non dedignaris corrigere, sed ad tui Unigeniti fidem ampla pietate convertis.” Baptizato autem illo, multi Judæi credentes, cum eo sacro baptismaterenati, Christi fidelibus ac spirituali cœtui sunt uniti.

[11] [Alium mutum sanat et mortuum ad vitam revocat;] Igitur dum multa per hunc patrem nostrum laudanda ostenderet, et quia jam spiritu prophetiæ illuminatus enitebat, quemdam ad se superbo spiritu sub figura pietatis advenientem intuens: “Silere te magis oportet quam loqui, inquit, quippe quæ magis cogitas, manifeste clarescunt.” Obmutescens vero ille, nec aliquid profari valuit; sed pedibus sancti viri advolutus ac lacrymis iniquæ cogitationis pandebat arcanum. Vir autem Domini, lacrymis ac gemitibus ipsius inclinatus, loquendi ei officium restituit, atque divini muneris fecit esse ministrum. Diffundebatur autem Dei gratia in civitate Metensi, et divulgata sancti viri fama ex diversis partibus multorum ad eum frequentia concurrebat populorum. Nam quædam nobilissima femina summa ad eum cum festinatione cucurrit, orbatam se unico filio deplorans, pedibus sanctissimi prosternitur Terentii, promittens se suosque Christianæ religionis participes fieri, si orationibus ejus sobolem sibi cerneret restitutam. Cujus votis protinus vir Dei respondit: “Si ex toto corde credideris, omnia possibilia sunt credenti.” Illa autem in hac permanente constantia, vir Dei ad domum ejus protinus perrexit, ibique super jacentis corporis funus orationem ad Dominum fudit, atque vitæ et saluti pristinæ defunctum restituit. Cœpit itaque adolescens glorificare Dominum, quod per orationes famuli ejus a tenebrosa fuisset ereptus custodia. Ad quod vero miraculum concurrebant dicentes: “Verus est Deus christianorum, quem prædicat hic famulus ejus; ipsum enim adorare debemus.” Illa autem nobilissima vidua, videns sibi filium restitutum, quod pollicita fuerat, festinanter implevit. Statimque baptizata cum filio, et utriusque familia relinquens sacrilegium idololatriæ, Christi se collegio sociavit.

[12] [dein cæco restituit visum.] Dum quodam die causa orationis per monasteria iret, obviam ei cæcus a nativitate occurrit, subnixe postulans ejus precibus se adjuvari. Cui vir Dei: “Credis, inquit, in Dominum Jesum Christum Filium Dei?” Cæcus respondit: “Credo, Domine, et credidi; oro ut tamtummodo tuis precibus illuminentur oculi mei.” B. Terentius dixit: “Ille in quem credis ipse aperiat oculos tuos;” statimque oculorum suorum percepto lumine, cæcus cœpit glorificare Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum ac verum Filium Dei.”

[13] [Morti proximus alloquitur discipulos;] Circa finem vero vitæ, quem sanctus sacerdos prævidebat, præventus febre, accitis ad se cunctis fratribus, his eos sermonibus exorsus est, dicens: “Ecce, charissimi filii, jam me ad transitum ætas compellit; jam me ad jus suum originariam revocat terra particulam; scribite in tabulis cordis vestri ea, quæ per me vobis dicuntur a Domino exequenda. Vos alterutrum præcepta mystica observate; pacem, quam suis discipulis autor nostræ salutis repetitis commendavit sermonibus, custodite; et omnem iram et a murmurationibus velut diaboli venena respuite; autori bonorum omnium servate pudicitiam; et cum omnibus hominibus veritatem loquimini; omnis mendacii sermo non procedat ex ore vestro, ne forte sententia prophetica feriamini, quæ ait: “Perdes omnes qui loquuntur mendacium. “Hospitalitatem diligite, quia multi hanc exequendo angelorum consortium meruerunt. Recordamini quia in paupere et peregrino Christus suscipitur.” Hæc et similia his sancto patre prosequente, prostrati omnes sancti cum gemitu cordis intemperanter flere cœperunt. Dicebant ergo: “O Pater, cur rudibus temporibus acquisitum gregem tam cito dimittis? Cui nostri consortii tribuis charitatem? Væ nobis miseris talem amittendo pastorem, cujus fruebamur alloquiis, et intercessionibus tuebamur.” Quos pius pater consolabatur dicens: “Cur, dulcissimi filii, cum tanta afflictione lacrymamini? Pastor et aggregator vester qui in cælis est, si ejus monita consecuti fueritis, numquam vos deseret. Ego vero jam dissolvor, quia tempus est ut pergam ad eum quem a cunabulis desideravi. Confortamini ergo et Deum benedicite, quia vado de morte ad vitam, de labore ad requiem, de tribulatione ad gaudium, de mendicitate ad epulas, de tenebris ad lucem, de ignominia ad regnum perpetuum.” Hæc dicens exhortabatur eos ut psalmos Deo decantarent. Ipse autem, in cælum elevatis manibus, hilari facie canebat dicens: “Misericordias tuas, Domine, in æternum cantabo, in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo.” Et illud: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.”

[14] [dein moritur, sepelitur et clarescit miraculis.] Sed Dominus, preces famuli sui audiens, permisit eum sarcinam carnis deponere, et feliciter introire ad gaudia paradisi. Inter hæc flentibus fratribus atque psallentibus, sacerdos, Christi Corpore suscepto, gaudens et exultans emisit spiritum. Ad cujus sancti corporis excubias tantæ populorum turbæ confluxerunt, quantum ad enarrandum lingua non sufficit. Quæ enim lacrymæ ibi fuerunt, [omitto,] ne post annorum curricula novellum dolorem lectori incutiam. Tum vero conventione episcoporum una cum abbatibus eorum, vel sacerdotum seu clericorum multitudine, vel reliquo populo, cum magno favore beatum corpus humeris deportantes, convenerunt cum laudibus et hymnis Deo canentes, feretrum præstolando per loca et monasteria, beatum corpus in basilica B. Clementis et Felicis d cum magno decore sepelierunt. Ubi Dominus Jesus Christus, ejus meritis suffragantibus, signa multa virtutum operari dignatus est, et non solum in eo loco, sed et per plura loca, ubi ipse vir sanctus in corpore requievit, et tanta ad præsens miracula fulgent, ut ibidem cæci illuminentur, leprosi mundentur, claudis gressus restauretur, dæmoniaci curentur, et diversi languores ejus meritis sanentur. Longum est enarrare de tantis miraculis, quæ ibidem Dominus meritis B. Terentii dignatus est demonstrare. Sufficiat pauca dixisse de pluribus. Qui voluerit hoc certe agnoscere, lustret Galliam et Aquitaniam, Burgundiam et Italiam, et inveniet ita ut narravimus vera dixisse: nusquam comprobet falsa.

ANNOTATA.

a Anno 887 Arnulfus creatus fuit imperator. Ad annum vero 899, quando nondum Arnulfus e vivis excesserat, in Chronico Saxonico legitur: Magna fames homines se invicem comedere compulit [Bouquet, Recueil des Historiens des Gaules, tom. IX, pag. 37.] . An ad hanc famem alludit S. Terentii biographus, qui hoc malum tempore imperatoris Arnulfi Galliam vastasse narrat?

b Vulgaris locutio: Apostolorum limina, qua totum partis vocabulo designatur, orta est ex prisca consuetudine christianorum, pietatem suam in sanctos exhibentium in prima ædis porticu, ubi oscula figebant postibus, aut humi se sternebant; et ex hac altera paulorecentiori, qua eodem fungebantur officio ad portam triumphalem, quæ in ingressu erat absidis, ubi sub altari recondita erant sanctorum corpora [Cfr Du Cange, Constantinopolis Christiana, lib. II, pag. 64 et seq. edit. Paris.] .

c Licet sæculo IV in reliquis Galliæ provinciis non multi reperirentur Judæi, tamen in Gallia Orientali videntur fuisse numerosiores: idque eruitur ex Constantini Magni decreto, non pauca Judæis Agrippinensibus auferente privilegia [Codex Theodosianus, lib. XVI, tit. 8, tom. VI, pag. 242, edit. Gothofredi.] . Cum vero Theodosius Magnus ejusque filii pluribus constitutionibus Judaicæ genti favere conati sint, nemo mirabitur eos fuisse valde frequentes in diœcesi Metensi [Ibid. pag. 245 et seqq.] .

d In Commentario prævio, num. 6, de originibus monasterii et basilicæ SS. Clementis et Felicis breviter disseruimus: plura dabunt in Historia Metensi François et Tabouillot.

DE S. APPIANO, EPISCOPO AFRO PAPIÆ IN ITALIA

INITIO SÆCULI VI

SYLLOGE

Appianus, episc. Afer, Papiæ in Italia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Distinctio inter S. Appianum episcopum Afrum, cultum Papiæ, et S. Appianum, monachum Papiensem. S. Appiani episcopi magisterium S. Vindemialis, episcopi Afri. Tria olim S. Appiani episcopi festa. Nominis forma. Tempus.

Papiæ seu Ticini laudes celebratæ sæpius in nostro opere; [S. Appianus, fastis sacris ad dies 4 et 18 martii et 29 octobris inscriptus, fuit secundum Papienses episcopus Afer,] et quidem in ipso præsentis tomi initio: adeo ut ab iis hoc loco abstinere liceat. In celeberrimo autem ejus templo, quod Luitprandus monachis Benedictinis titulo S. Petri in Cæloaureo de novo construxit et S. Augustini corpore, e Sardinia delato, ditavit, conservatur sub altari, quod S. Appiani dicitur, hujus beati viri corpus; unde sacellum, quod olim SS. Basilii et Florentii appellabatur, vocari cœpit S. Appiani [Acta SS. tom. I Martii, pag. 320.] . At quis ille Appianus? Si Papienses priores interrogandi videantur, ante omnes audiendus est Philippus Ferrarius, ordinis Servorum B. M. V. præclarus vir et mathematices in gymnasio publico Papiensi magister: S. Appiani episcopi, ait [Catalogus SS. Italiæ, pag. 132 et 133.] , hac die (scilicet 4 martii) depositio Papiæ in basilica S. Petri, in Cæloaureo dicta, (in qua corpus illius asservatur,) colitur. Cujus urbis episcopus fuerit, haud sciri potuit. Africanum fuisse conjectura est non levis, quod ejus corpus ex Sardinia una cum corpore S. Augustini, episcopi et ecclesiæ doctoris, Ticinum translatum est, uti antiqua prædictæ basilicæ monumenta et marmoreæ inscriptiones testantur. Cum autem S. Fulgentius, episcopus Ruspensis, una cum plurimis Africanis episcopis a Wandalis ejectus ex Africa, corpus sancti doctoris una cum aliorum sanctorum reliquiis in Sardiniam detulerit, fieri potuit ut inter alia sanctorum corpora corpus etiam S. Appiani deferret. Cujus etiam festivitas in eadem ecclesia III[I] kalendas novembris celebratur. Quæ se accepisse addit ex monumentis ecclesiæ S. Petri in Cæloaureo Papiæ, et unum diem videri esse natalem seu emortualem, alterum translationis. Similia tradit Romualdus a S. Maria, et ipse civis Ticinensis, ad diem 4 martii [Flavia Papia sacra, tom. I, pag. 80, et tom. II, pag. 42.] . (Tertium festum inferius occurret).

[2] [et secundum Henschenium monachus Papiensis, qui eremita Comacli obiit die 6 novembris.] Sed in aliam omnino ivit sententiam Henschenius noster. Quum enim in pervetusto codice cardinalis Barberinii reperisset Vitam S. Appiani, qui prius monachus fuerat in asceterio S. Petri in Cæloaureo Papiensi, dein, Comaclum missus, ibidem cellulæ inclusus pientissime vixerat, ibique tandem prope ecclesiam S. Gervasii sepultus fuerat et demum in templum, ejus nomini dicatum, solemniter fuerat translatus, arbitratus est in Cæloaureo non episcopum, sed hunc suum monachum celebrari. Re quidem vera hic in Actis suis mortuus esse traditur octavo idus seu die 6 novembris, quo die ejus nomen nullis martyrologiis inscriptum invenit ille decessor: neque in his Actis traditur ejus corpus Papiam translatum esse, contra Comacli servatum; verum dicuntur ibidem Papienses aliquando tentasse ejus exuvias furari, (qua occasione in S. Mauri Comaclensi templo deposita sunt), et quod tunc non potuerunt, censet ille idem decessor noster peractum fuisse sub annum 808, postquam scilicet Comaclum a Venetis attritum fuisset in ultionem cædis Marini, a fratre duce Romam missi; tum vero officium liturgicum factum esse in honorem S. Appiani tamquam confessoris non pontificis; postmodum, cum translatione monasterii S. Petri in Cæloaureo a Benedictinis ad canonicos Mortarienses, (quæ translatio anno 1221 facta est,) deperditis antiquis monumentis, ut de confessore pontifice cœptum officium recitari; quem creditum episcopum Africanum fuisse, cujus reliquiæ simul cum S. Augustini corpore illuc devectæ fuerint, quamquam in memoriis de S. Augustini translatione S. Appiani nomen non compareat [Acta SS. tom. I Martii, pag. 320 et seqq.] .

[3] [Sed hic olim cultus fuit non illis diebus, sed 6 novembris, et verisimiliter nondum erat in vivis,] Verumtamen hæ meræ conjecturæ sunt, non alio nixæ fundamento, nisi quod Papienses aliquando frustra conati sunt recuperare suum Appianum, Comacli sepultum, et quod in historia translationis reliquiarum S. Augustini de Appiani episcopi reliquiis nulla fit mentio. Vidit hæc Henschenius et propterea significavit ipsemet sibi dubiam esse illam suam sententiam, S. Appianum nempe, qui fastis sacris inscriptus est ad dies 4 martii et 29 octobris, eumdem esse ac eremitam Comaclensem [Ibid. pag. 321, num. 3.] . Recte dubitavit eruditus vir, rectiusque negasset omnino: sed in ejus notitiam non venerant documenta, quæ postea emerserunt. Imprimis in hoc erravit decessor noster, quod credidit S. Appiani Comaclensis nomen nullis fastis insertum esse ad diem 6 novembris. In codice Florentino Martyrologii Usuardi hæc ad illam diem reperta sunt [Ap. Sollerium, Martyrologium Usuardi, pag. 656.] : S. Appiani confessoris, qui natione Ligur, in Cæloaureo monachus fuit. Similiter in kalendario, quod origine Thuscum est et verisimiliter usitatum fuit in monasterio Papiensi S. Bartholomæi monachorum Olivetanorum (hi nempe orti sunt prope Senas in Thuscia) legitur ad eamdem diem [Bandinius, Biblioth. Leopoldina Laurentiana, tom. I, col. 223.] : S. Appiani et Leonardi conf. Neque mirandum est in Thuscis fastis sanctum Comaclensem, adeoque ex provincia Ravennatensi, memorari; calendaria enim antiqua Flaminiæ, Thusciæ, Æmiliæ et Liguriæ sæpe eadem nomina habent: sed amplius hoc argumentum est quam ut hoc loco tractetur. Hoc unum nunc sufficit sextam novembris propriam diem esse S. Appiani Liguris, non autem 4 martii. Nihil de eo jam pridem norunt Comaclenses, nisi quæ ex Actis sanctorum didicerint [Cfr Ferro, Istoria dell' antica città di Comacchio, pag. 363 et seqq.] .

[4] [quum S. Appianus, magister S. Vindemialis, episcopi Afri, jam celeber erat; qui dein coli perrexit die 29 octobris.] Dein prius forte quam S. Appianus Comaclensis in vivis fuit, notus erat in Italia superiori S. Appianus, episcopus Afer. In Vita enim seu Historia translationis corporum SS. Florentii et Vindemialis, (quam translationem ex insula Corsica Tarvisium fecit et literis tradidit Titianus, episcopus Tarvisinus, ante Caroli Magni tempora), hæc de S. Vindemiali, episcopo Afro, cum multis aliis ab Hunerico in insulam Corsicam misso in exsilium, leguntur [Acta SS. tom. I Maji, pag. 272.] : Igitur beatissimus Vindemialis Africano solo ortus atque nutritus est; sed a beato confessore Christi Appiano episcopi edoctus, et cælesti conversatione, fide ac religione imbutus, presbyterii dignitatem adeptus est; in quo digne Deo militans ad episcopatus onus usque pervenit. Celebre itaque olim erat S. Appiani, episcopi Afri, nomen. Unde non mirum, si in antiquo kalendario Perusino, id est in kalendario facto aut refecto ad usum Eremi Avellanensis S. Salvatoris de Montemalbo in comitatu Perusino, sæpiusque deinde aucto, ad præsentem diem legitur [Sarti, De episcopis Eugubinis, pag. CXXIV et CXXXIV.] : S. Apiani m[artyris]: quæ martyrii laus multis aliis quoque episcopis, et imprimis Romanis pontificibus, qui multas turbationes, non tamen violentam mortem, subierunt, in libris liturgicis datur. Nihilominus præplacent quæ in kalendario Bibliothecæ Leopoldinæ sæculi XIV, cujus originem ignoravit Bandinius, sed quod manifeste et Papiæ scriptum fuit, et Papiæ usitatum, ad præsentem diem hæc occurrunt [Bandinius, Biblioth. Leopold. tom. I, pag. 142.] : Appiani episcopi; similiter in kalendario Brixiano sæculi XIII, quod in Anecdotis suis medii ævi edidit Zaccaria. Citra montes quoque venit S. Apiani, episcopi et confessoris, nomen; quippe quod hodie cum apposita illa laude occurrit in auctariis Usuardinis Greveni et Molani, atque inde in Martyrologio Canisiano Wallasseri.

[5] [Probabiliter a Luitprando initio sæculi VIII cum aliis sanctis ex insula Sardinia Papiam transatus fuit. Festum in hujus rei memoriam die 18 martii. Nominis forma et mortis tempus.] Quamquam autem Ferrarius et Romualdus a S. Maria tam dubie de origine reliquiarum S. Appiani Papiensium loquantur, nequaquam tamen recens est traditio. Anonymus enim Ticinensis, quem Romualdus a S. Maria [Flavia Papia sacra, tom. II, pag. 31.] Sigibertum appellat, in Commentario de laudibus Papiæ, quem anno 1330 Avenione cum publico communicavit, hæc memoriæ tradidit [Ap. Muratori, Scriptores rerum Italic. tom. XI, col. 13.] : Ecclesia S. Petri in Cæloaureo, quam amplificavit Liutprandus, rex Longobardorum, atque dotavit. In qua jacet corpus beatissimi Augustini, episcopi Hipponensis, doctoris eximii, qui multas ibi virtutes ostendit; et corpora BB. MM. Luxorii, Ciselli, Camerini, Robustiani et Marci, necnon B. Apiani, episcopi et confessoris: quæ omnia translata sunt de Sardinia illuc cum corpore B. Augustini per dictum regem. Atque hæc, ut reliqua quæ primis capitibus leguntur, desumpta esse videntur ex Chronico seu Catalogo reliquiarum sanctorum Papiensium; quem Catalogum B. Rodobaldus, episcopus Ticinensis, anno 1237 scripsit, postquam in sanctorum corpora, Papiæ quiescentia, diligenter inquisivisset: sed alibi ea de re jam dixi [Acta SS. Auctarium ad tom. VI Octobris, pag. 22 et seqq.] . Verumtamen nolim ego præfracte affirmare S. Appiani reliquias simul cum corpore S. Augustini ex Sardinia insula Papiam translatas fuisse. Potuerunt alio tempore asportari, atque etiam aliunde: quamquam prudentius sit vetera scripta (quantum licet) sequi adeoque tenere S. Appianum simul cum aliis episcopis venisse in Sardiniam atque illinc initio sæculi VIII ejus exuvias devectas fuisse Papiam, quum reges Longobardi toti in hoc essent ut regiam suam urbem templis decorarent et sanctorum munirent patrociniis, undique sacra corpora asportantes. Præter festa diei 4 martii et 29 octobris, tertium celebratur ad diem 18 martii in Greveni et Molani auctariis Usuardinis his verbis: Ipso die reconditio S. Apiani, episcopi et confessoris. Jam pridie periit de hoc natali Papiæ omnis memoria. Sed quum ibidem legatur: Item passio SS. Luxorii, Ciselli et Camerini martyrum, qui sub Diocletiano in Sardinia die 21 augusti passi sunt et quorum corpora (ut paulo supra vidimus) volunt Papienses ad se delata fuisse simul cum corpore S. Augustini; quamquam id negent Sardi, aliique Itali se ea possidere glorientur; patet adventum illarum reliquiarum celebrari. Sed de hac re dictum est in opere nostro ad diem 21 augusti [Acta SS. tom. IV Augusti, pag. 414 et 415.] . Hoc unum inde liquet, Papienses olim die 18 martii commemorasse omnium horum sanctorum apud se depositionem. Nunc, ut mihi constat ex Ordine divini officii anni 1847, non agunt Papienses S. Appiani, episcopi et confessoris, festum nisi 29 octobris, ritu duplici, sed omnibus desumptis ex officio communi confessorum pontificum. Quæ ut demum claudam, monebo lectorem in libris a me repertum esse Appianum et Apianum; scripsi ipse Appianum, quoniam derivatum est ab Appio: in quo, postquam fere prævaluit ut consonantes post vocales longas duplicentur, fere nemo non scribat duas p. — Pro tempore mortis adscripsi INITIO SÆCULI VI, quoniam, rege Thrasamundo, episcopi Afri exsules in Sardiniam profecti sunt [Chronicum vetus ap. Ruinart, Hist. persecutionis Vandalicæ, pag. 115. Cfr Morcelli, Africa christiana, tom. III, pag. 240 et 241; Martini, Storia ecclesiastica di Sardegna, tom. I, pag. 100 et seqq.; Fontanini, De corpore S. Augustini Ticini reperto, pag. 4 et seqq.] .

DE S. EUSEBIA VIRGINE CULTA UT MARTYRE BERGOMI IN ITALIA

SÆCULO FORTE VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eusebia, V. et M. Bergomi in Italia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Basilica cœmeterialis S. Andreæ; inventio corporum SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ; quare videantur floruisse post mortem persecutorum; quare dicantur martyres; memoria in fastis; electi patroni Bergomi; novi templi consecratio et translatio solemnis; familia Claudia, quæ et Zoppi, dicta de genere trium sanctorum.

Olim in more non fuisse positum ut cadavera intra civitatum mœnia conderentur, tum quod antiquæ leges Romanæ obstabant, [In basilica suburbana Bergomensi sancti Andreæ, ab hostibus dudum servata,] tum quod Theodosius nova lege gliscentem consuetudinem contrariam sustulerat, monuimus sæpius in hoc opere atque etiam in hoc ipso tomo, pag. 359. Quamobrem, quoniam fideles amabant requiescere aut prope martyrum tumulos aut non procul ab altaribus eucharisticis, quam primum licuit, exstructæ fuerunt circum oppida ædes sacræ, communiter basilicæ dictæ, quæ omnes aut pæne omnes erant cœmeteriales. Non poterat hoc ædificiorum genere carere Bergomum, angusto utique ut omnia fere castra conclusum murorum ambitu, sed antiquissimum Venetiæ, a Pannoniæ finibus, ut loquitur Paulus Diacoconus [De gestis Longobardorum, lib. II, cap. 14.] , usque ad Abduam fluvium protelatæ, municipium [Cato apud Plinium, Hist. nat. lib. III, cap. 17, Zanchus, de Cenoman. situ ac Bergomi rebus antiquis, lib. III, ap. Grævium, Thesaurus Italiæ, tom. III, col. 834 et seq.; Fr. Bellafinus, de Urbis Bergomi origine et temporibus, ap. Grævium, Thes. Ital. tom. IX, part. VII; Barth. Farina, de Bergomi origine et fatis ibid.] . Et quidem in diplomate Aistulfi [Ap. Marium Lupum, Codex diplom. civitatis et ecclesiæ Bergomatis, tom. I, col. 437 et 438.] , dato anno 755, reperio basilicam beatissimi levitæ et martiris Christi Laurentii, sitam foris muros castri Bergomatis; et, quod propius ad rem nostram pertinet, in monumento de solutione pretii vineæ [Ibid. col. 599 et 600.] , confecto regnantes dominis nostris Carolo et Pepino, veris excell. reges Langobardorum in Italia, anno duodecimo, Christi 785, et quinto die quinto intrante mense magio, indictione octaba, … Gaidoaldum, commanentem foras prope cives Bergome, prope basilica S. Andreæ. Ad quem locum animadvertit Lupus: Vides jam ecclesiam S. Andreæ extra urbem sitam fuisse, ac prope eamdem ecclesiam domos ædificatas, in quarum una, qui in hac charta recensetur, habitabat. Apparent itaque primordia illius suburbii, quod postea S. Andreæ appellatum fuit longiusque protrahebatur. Facile illic stare hæc ædes potuit difficillimis temporibus. Nam, licet superior Italiæ pars ab omnibus fere barbaris conculcata fuerit et licet Bergomates sibi ab historicis suis [Barth. Farina, de Bergomi origine et fatis, pag. 5 et seqq. edit. Grævii.] persuaderi siverint civitatem suam ab Attila vastatam fuisse, a Genserico deletam, ab Igore eversam, ab Odoacre violatam, a Totila et a Gothis direptam et a Longobardis crudeliter habitam, ita tamen incolumis stetit, ut sæculo VIII singulare hoc haberetur Dei beneficium, concessum propter fidei puritatem. Quapropter in carmine homœoteleuto, quod anno 707 Magis ter Moyses ad Justinianum II, imperatorem Byzantinum, de laudibus Bergomi scripsit, rogat Deum ut huic civitati prospicere pergat, hac usus ratione [Ap. Muratori, Scriptt. Italiæ, tom. V, pag. 529.] :

Nam gens ista tuas leges et jura colendo
Non te deseruit, peregrinum dogma sequendo.
Hinc equidem magnam mercedem sæpe secuta,
Hostibus in mediis fuit a discrimine tuta.
Namque peregrino vicinia diruta marte
Sæpe fuit, stetit hæc ulla non territa parte.

[2] [anno 1401 SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ, nec non SS. Alexandri, Narni et Viatoris reliquiæ repertæ fuisse visæ sunt.] Verumtamen fata hujus basilicæ, de qua inferius recurret sermo, hoc loco enarranda non sunt. Qualescumque itaque vices temporum fuerint, quantavis pericula subiverit hæc ædes, stabat adhuc anno 1401; quo anno nova ei accessit celebritas. Audi testem oculatum, Castellum de Castello, notarium Bergomatem [Ibid. tom. XVI, col. 925.] : [Anno MCCCCI], die dominico, 24 julii, in mane apertum fuit unum lavellum, existens in ecclesia S. Andreæ, sub altari magno dictæ ecclesiæ, per totum clerum Bergomi: in quo lavello reperta fuerunt tria corpora martyrum, scilicet Dominonis, et Domnoni, et Eusebiæ, amborum nepotum dicti Domnonis de Bergomo, ut apparebat per scripturam super uno lapide quadrato, reperto in dicto lavello: et quæ corpora ego Castellus vidi, et legi dictam scripturam; et quod lavellum fuit apertum ut plueret, eo quia tunc erat maximum siccum, ita quod arbores, vites et fructus siccabant; et post paucos dies pluit. Et die primo augusti dicti anni clausum fuit dictum lavellum. Et die 27 dicti mensis julii duo lavella fuerunt inventa sub duobus altaribus, existentibus in corporibus sanctis divi Alexandri; sub uno dictorum altarium inventum fuit corpus domini sancti Narni episcopi, et de crapa ipsius S. Orcebati * de aqua clarissima; et quasi omnes Bergomenses faciebant accipere aliquantulum de ipsa aqua cum summa solemnitate; quod altare est a mane parte dictæ ecclesiæ, et sub alio altare inventum est corpus S. Viatoris episcopi, et quod est a sero parte dictæ ecclesiæ in corporibus sanctis. Et facta fuit maxima solemnitas per totum clerum Bergomi, et per maximam partem populi Bergomi. Et die dominico ultimo julii celebrata fuit una solemnis missa juxta portam S. Alexandri intus sub Ulmo, et prædicatum fuit de inventione dictorum corporum; et terminatum fuit, quod dicta lavella, quæ tunc rupta fuerunt faciendo unum foramen in dictis lavellis tam magnum, ut unus homo potuisset ponere duo pugna cum brachiis, deberent bene claudi dicta duo foramina, quod nullus deberet dimittere aliquid de dictis corporibus. Et hoc fuit factum propter maximam siccitatem aquarum, et ut Dominus Deus faceret pluere. Et die sequenti post dictam inventionem pluit in civitate et alibi in districtu ejusdem; et modicum tempestavit; et die ultimo dicti mensis pluit et tempestavit.

[3] [Titulus super priorum sepulcrum repertus; ad eos non pertinet alter titulus.] Apparuit itaque per scripturam super uno lapide quadrato, reperto in lavello seu arca sepulcrali lapidea, reperta esse tria corpora martyrum, scilicet Dominonis, immo Domnionis, et Domnonis, et Eusebiæ, amborum nepotum dicti Domnionis de Bergamo. Superest adhuc hic lapis, cujus epigraphen secundum accuratum (ut asseritur) exemplar [Finazzi, Cenni sulla dedicazione del nuovo tempio di S. Andrea, pag. 26.] hoc loco producimus:

HIC REQVIESCVNT
IN PA' B' M' DOMNIO
CVM NEPOTIBVS SVIS
EVSEBIA ET DOMNONE
DEP' DOMNO AVVS XVII
K' AVGVS' EVSEBIA IIII
NOVENB' DOMNIO
NON' IAN'

Sed, quamquam hæc non indiligenter descripta dicantur, non dubito quin perperam typis expressa sint, adeoque corrigenda secundum alia exemplaria et juxta plura de his corporibus scripta, in hunc modum:

HIC REQVIESCVNT
IN PA' B' M' DOMNIO
CVM NEPOTIBVS SVIS
EVSEBIA ET DOMNONE
DEP' DOMNIO AVVS XVII
K' AVGVS' EVSEBIA IIII
NOVENB' DOMNIO
K' NON' IAN'

Volunt Mutius [Sacra istoria di Bergamo, pag. 139.] et Cælestinus [Ap. Finazzi, pag. 28.] tum etiam repertum fuisse in loculo alium lapidem, his inscriptum charactere gothico verbis:

Anno dni mcc
lxxxxv. die
kalendarū iunii.
tūc lapsa nona fu
it hic inventa coro
na coclear et si
phus que sūt arg
eutea dōa Sed sine auctoritate illa traduntur. Hoc unum constat anno 1295 reperta fuisse in templo coronam, cochlear et scyphum argentea, quæ ministerii sacri partes esse solebant, atque in hujus rei memoriam positum fuisse illum lapidem.

[4] [Alii contendunt non martyrum corpora reperta esse, primo quia martyres illi ante non essent cogniti;] Prius itaque monumentum nos unice detinere debet. Sed, ut ex scriptione Finactii, qui omnium ultimus de SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ rebus commentarium edidit, intelligitur, videntur inter Bergomates plures dubitare an initio sæculi XV recte patres sui statuerint martyrum corpora a se inventa fuisse. Quorum argumenta nuspiam proposita vidi; sed facile divinari possunt. Hæc igitur brevibus conabor declarare. Primum est ante illam inventionem plane ignotos fuisse illos sanctos martyres; eorum nomina non venire in Martyrologio Hieronymiano, neque in Romano Parvo, Adonis, Rabani, Wandelberti, Notkeri et Usuardi aut in ullis eorumdem auctariis; similiter eorum nomina non legi in kalendariis Bergomensibus sæculi XI et XII, olim a Lupo descriptis [Ibid. pag. 38.] ; nullam eorumdem Passionem, quæ inventione illa antiquior sit, umquam Bergomi repertam esse aut alibi [Ibid. pag. 43 et seqq.] . Ad hæc respondent alii similiter in antiquis documentis et kalendariis mentionem non fieri de SS. Joanne, episcopo et martyre, de S. Jacobo martyre, de S. Projectitio martyre et de S. Estheria, virgine et martyre. An hæc itaque quoque nomina delenda ex martyrum albo? An similiter decepti Bergomates, quum anno 1291 in medio templo S. Alexandri quatuor eorum retexerunt cadavera? Non enim, ut in antiquo codice membranaceo [Ibid. pag. 34.] legitur, a populo sciebatur ubi laterent, vel quod apud nos essent, vel qui essent, nec quanta nobis beneficia contulissent. Tum deceptos fuisse Bergomates affirmat Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 659 [Annales Italiæ, tom. IV, pag. 117. Cfr Ronchetti, Memorie storiche di Bergamo, tom. I, pag. 63 et seqq.] ; quin et Zanettio [Del regno de' Longobardi, lib. IV, pag. 469.] visa est una pretta impostura. Copiose et erudite respondit Muratorio et Zanettio Marius Lupus [Codex diplomaticus Bergomas, tom. I, prodr. col. 335 et seqq.] ; sed desiderantur in ejus disputatione documenta, anno 1291 antiquiora, et argumentorum adversariorum confutatio.

[5] [secundo quia nomina, maxime Domnonis, non sapiunt iniens sæculum IV, sed potius tempora posteriora;] Secundum argumentum est Domnonis et Domnionis nomina vix aut ne vix quidem usitata fuisse initio sæculi IV. In his autem nominibus plura consideranda sunt. Libera republica odiosa erat domini appellatio: sed imperatorum principatu paulatim invaluit, atque etiam ad vitam communem traducta est, ita ut obvii amici se invicem inter salutandum domini vocabulo appellarent, ut maritus uxorem, uxor maritum, frater fratrem, filii parentes atque etiam parentes filios dominos venerationis aut amoris causa dicerent: cujus consuetudinis in lapidibus supersunt vestigia [Cfr de Phialis rubricatis, pag. 28 et 29; Edm. Le Blant, Inscriptions chrétiennes des Gaules, num. 202, tom. I, pag. 279 et seqq.] . Interea crescente accentus potestate [Weil et Benloew, Théorie générale de l'accentuation latine, pag. 176 et seqq.] , prima vocabuli syllaba quasi longa facta est, et proxime sequens tanto brevior, atque mox suppressa: unde domnus ortus est. Initio hæc appellatio communis, ut quæ gallica nunc in usu est, monsieur; sed paulatim nomen proprium inter christianos factum est: adeo ut ad finem sæculi III et initio sequentis inter martyres et patres Nicænos, potissime Orientales, pauci aliquot reperiantur proprio nomine dicti Domni, et mulier nuncupata Domna. Proximum erat ut hinc Domnio efformaretur; etenim, florentibus latinis literis, jam ad imitationem Græcorum irrepserat diminutiva seu potius ὑποκοριστικα forma io, non solum in nominibus communibus, puta pusio, homuncio, senecio, sed et in nominibus propriis, v. g. Tyrannio, Dorio, Olympio, Acanthio, Glabrio, Turpio, Asellio, Ephestio, Felicio, Publio, Rufio, Secundio, Communio, Ofellio, Ursio, Quartio, Chrestio, Porphyrio, Lupio, Malcio, Primio, Helenio, Sextio, Agathio, Peccio, Athenio, etc. [Marini, Gli atti e monumenti de' fratelli Arvali, pag. 249 et seqq.] . Verumtamen Domnio rarum nomen; quippe quo dictus est episcopus nullus qui conciliis adfuisse legatur; quod frustra quæras in classe XX Syntagmatis Reinesii, continente monumenta christiana; quod et absit a titulis christianis, quos in Novo thesauro inscriptionum edidit Muratorius, et ab aliis quos collegit Marinius, Majus vero edidit in tomo V Veterum scriptorum, aut quos ipse Marinius inseruit Actis suis fratrum Arvalium. Verumtamen Domnio quidam episcopus et alter cubicularius inter martyres coluntur die 11 aprilis Salonæ in Dalmatia; sed quum Passio eorum a fabulositate vacua non sit, constitui nequit eorum ætas [Acta SS. tom. II Aprilis, pag. 5 et seqq.] . Unde fit ut illud mihi nomen certo non occurrat ante annum 363; ad quem annum pertinet sequens titulus Veronensis [Maffei, Museum Veronense, pag. CCCX, num. 5.] :

DOMNIONI. BENEMERENTI
QVI VIXIT. ANN. XL. MEN. VIII
V. IDVS. OCT. IVLIANO. IIII. ET. SALLVSTIO
COSS

Sed in Domnone certius novitatis indicium. Hoc enim nomen idem est ac Domnus; et, ut in Commentario de S. Fulco in hoc ipso tomo vidimus, eumdem indiscriminatim Fulcum et Fulconem dictum esse, sic Domnum in Domnone deprehendimus. Verumtamen hæ formæ valde diversæ sunt; neque Domno induci potuit, nisi quum latina lingua plurimum esset corrupta. Re quidem vera priscis Romanis pavus notus erat et pavo et pauca aliquot alia hujusmodi vocabula, quorum duplex finalitas ad ipsam linguæ originem pertingat. Sed Domno aliam causam habet. Quum lingua latina cœpit omnino corrumpi, casuum differentia neglecta fuit et paulatim prævaluerunt casus indirecti, potissime accusativus. Hinc loco meus dictum est meum seu meon, unde mon; cardus factus est cardum, cardon, chardon; sulcus, sulcum, sulcon, sillon; limus, limum, limon; radius, radium, rayon [De Chevallet, Origine et formation de la langue française, part. II, tom. II, pag. 17.] . Quæ mutatio non solum Gallias, sed et Italiam et Hispaniam pervasit; nisi quod in Italia nomina non desinerent in on, sed in o aut one. Domno itaque venit ab accusativo Domnum aut (si præplacet) ab ablativo Domno. Quæ forma quum usu in linguam latinam vulgarem recepta est, initio indeclinabilis fuit, adeoque omnibus casibus cum invariata finalitate o occurrunt in titulis Gallicanis sæculi VI et VII Ursiniano, Gallo, Fidencio, Miro et Servilio [Cfr Edm. Le Blant, Inscriptions, num. 293, tom. I, pag. 396; num. 378, tom. II. pag. 14; num. 609, § 52. pag. 442; num 650, B, pag. 529.] . Sed fecit paulatim declinandorum nominum in lingua latina necessitas, ut in gignendi casu fieret Domnonis, Ursinianonis, Gallonis, etc., accentu (qui tamen nonnisi ægre loco movetur) a prima ad secundam syllabam translato [Cfr Diez, Grammatik der romanischen Sprachen, tom. II, pag. 220 et seqq.; Weil et Benloew, Théorie générale de l'accentuation latine, pag. 272 et seqq.] . Jam quis credat sæculo VI et VII nomina in o in Galliis adhuc tam recentia fuisse ut tum illic nullum reperiatur declinatum, et initio sæculi IV linguam latinam ita Bergomi corruptam fuisse ut per casuum abolitionem novi orti essent nominativi, iique nova ratione declinandi, et ut hæc corruptio appareret in titulis, cæterum diligenter et accurate confectis? Nemo profecto, qui aliquam linguisticæ operam dederit. Quodsi placeat vocabulum Domnonis explicare per communem legem, secundum quam in linguis neoromanis verba, protracta finalitate diminutiva ion seu ione aut augmentativa on seu one, substituta fuerunt innumeris vocibus simplicibus, quin significatio mutata fuerit; eadem erit conclusio, quoniam ineunte sæculo IV nulla fere occurrunt hujus depravationis vestigia, quæ ante sæculum VI nonnisi rarissime in nominibus propriis apparent.

[6] [tertio quia titulus formam habet titulorum sæculi VI et VII;] Tertium argumentum petitur ex his epitaphii verbis: HIC REQUIESCIT IN PA. B. M. etc.; quæ sine controversia ita interpretanda sunt: Hic requiescit in pace bonæ memoriæ, etc. Quam integram formulam Edmundus Leblant [Inscriptions chrétiennes des Gaules, préf. pag. IX.] in Galliis non reperit lapidibus sepulcralibus inscriptam ante annum 488; sed dein sæculo VI multo fuit in usu. Singulæ partes aliquanto antiquiores, non multo tamen. Antiquissimus titulus Romanus, cui initium est Hic requiescit, scriptus est anno 396; quæ formula non recepta fuit in Galliis ante sæculi V exordia [Ibid. pag. VIII.] . Bonæ memoriæ in Romanis titulis non reperi ante annum 342 [De Rossi, Inscriptiones christianæ, pag. 51.] ; in Galliis eadem formula ab anno 473 ad 689 apparet [Cfr Le Blant, pag. X.] . In pace dictio antiquissima est; sed: Hic requiescit in pace in Galliis non cernitur ante annum 469 [Cfr Le Blant, pag. IX.] , neque Romæ ante annum 401 [Ibid. pag. 215, num. 501.] . Quibusnam autem persuadebunt archæologis Bergomates apud se primum exstitisse qui Domno dictus fuerit; primum Bergomi titulo inscriptum fuisse: Hic requiescit; primum: Hic requiescit in pace; primum: Bonæ memoriæ, et quidem siglis B. M., quasi indiciis ab omnibus intellectis; et demum hæc omnia primum collecta fuisse Bergomi in uno titulo? Magna utique moles. Sed exemplum superest tituli Bergomatis, in quo et certus adscriptus est annus et qui incipit ab his solemnibus verbis: HIC REQUIESCIT IN PACE B. M. Est enim ipsissimus titulus S. Joannis episcopi, ex quo Bergomates martyrem effinxerunt et qui floruit Pauli diaconi aliorumque testimonio ad finem sæculi VII [Cfr Muratori, Annales Italiæ, tom. IV, pag. 117; Ronchetti, Memorie, tom. I, pag. 63 et seqq.] . Accipe hunc titulum, cujus forma proxime accedit ad SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ epitaphium [Ap. Muratori, loc. cit. ap. Ughelli, Italia sacra, tom. IV, col. 413, edit. Veneta.] :

HIC REQVIESCIT IN PACE B. M. IOANNES
EPS. QVI VIXIT ANN. Ī. M. XXII.
DP. SV * K. D. IND. IIII IMPER.
IVSTINIANO.

Imperante autem Justiniano II, indictio IV Constantinopolitana mense novembri aut decembri concurrebat cum anno 690; adeo ut omnia eo vergant ut SS. Domnio, Domno et Eusebia non videantur sub Maximiano Herculeo martyrium fecisse, sed vixisse multo post, sæculo forte VII.

[7] [quarto quia Sardi et Nolani se similiter decipi siverunt.] Quartum denique argumentum est alios simili errore illusos fuisse. Ineunte sæculo XVII, quum Sardiniæ incolæ inciderunt in titulos, quorum magna pars siglas B. M., id est BONÆ aut BEATÆ MEMORIÆ habebat, sibi in animum induxerunt penes se esse beatorum martyrum cœmeterium; trecenta corpora extulerunt; viginti dederunt Placentinis cum nonaginta aliis reliquiis; et, edito Bonfanti Triumpho [Triumpho de los santos del regno de Cerdeña.] , cum universo orbe lætitiam suam communicarunt. Sed jam pridem ab omnibus agnitus Sardorum error [Cfr Acta S. Luciferi Calaritani, Acta SS. tom. V Maji, pag. 219*; Muratori, Antiq. Italiæ, tom. V, col. 17.] . Similiter Nolani, quum ducentis abhinc annis detexerunt hunc titulum [Remondinius, della Nolana eccl. storia, tom. I, pag. 510.] :

† DPS. SANC. M. DMN
AVRELIANI EPISC. IN PACE
QVI BIXIT. ANNS
PL, M, LXXX
SEDIT. ANN, XXXVIII
DP. ES OCTABV KAL AVG

et hunc alterum, anno 553 positum [Ibid. tom. I, pag. 510, et tom. III, pag. 74.] :

DEP. SANCTE. M. REPARATI
DIAC. DPS. D. XIIII. KAL. NOVEMB.
XII. P. C. BASILI V. C.

Nolani, inquam, male lectis titulis, et nescii sanctæ et beatæ memoriæ appellationem honorificam esse, qua defuncti episcopi, presbyteri et diaconi olim nuncupabantur [Cfr Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 305.] , nil dubitarunt quin duorum sanctorum martyrum sepulcra detexissent; et posteriorem titulum, sequenti descripto modo, miserunt ad Ughellium [Italia sacra, tom. VI, col. 253, edit. Veneta.] , a quo et alii [Hagiologium Ital. tom. II, pag. 269.] eum acceperunt:

DEP. SANCTI MARTYRIS
REPARATI DIACONI
AN. DXII KAL. NOV. XII IN
PACE. RAS. NIVI seu NIVC

Hæc (ni fallor) proponere possunt adversarii.

[8] [Alii contendunt esse martyres, allegantes scriptionem Benalii de eorum inventione,] Sed qui aliter sentiunt se victos non arbitrantur. Afferunt imprimis locum Castelli, testis oculati, quem supra recitavi. Cui subjungunt hunc alium Michaelis A. Carariensis, qui quasi coævus fuit inventioni et qui non plus dubitavit quam Castellus. Hæc sunt ejus verba [Annales Italiæ, lib. CL et ultimo, ap. Finazzi, pag. 25.] : Anno redemptionis nostræ 1401 inventa fuerunt corpora sanctorum nostrorum Donneonis, Domnonis et Eusebiæ virginis, Bergomi civium, in æde divi Andreæ. His subjiciunt et hunc locum Marci Antonii Benalii [De antiquitate et gestis divorum Bergomatum, lib. VI, cap. 6, ap. Finazzi, pag. 36.] : Historia inventionis corporum sanctorum martyrum, Domneonis, Domnonis et Eusebiæ, civium Bergomensium. Anno Christi nativitatis MCCCCI, die 24 julii, qui erat dominicus dies, cum præcessisset perseveraretque maxima aeris siccitas, … animi angustia premebantur Bergomates: namque non solum terræ fructus, cibo aptos, arescere cernebatur, sed etiam arbores et vites. Cum igitur divinum invocandum esse auxilium arbitrare [n] tur, itum est ad urbis Bergomi episcopum, Franciscum nomine, noviter electum; a quo supplicationis modo postulantes, respondit ipse, legisse se in quadam antiqua schedula sepulta esse antiquitus tria martyrum corpora in æde sacra divi Andreæ. Rati vero, si hæc invenirentur, futurum esse ut plueret, statuerunt congesseruntque processionis seriem, quibus se ducem præbuit episcopus; et cum Rev. Dom. Joanne, XVIII abbate Astini, cum monacis suis et cum clero universo, cum illic devotissime applicuissent, aperierunt monumentum quoddam, sub altari magno existens prædictæ ecclesiæ, ibique reperta sunt tria illa beatorum martyrum corpora. Paucis post diebus pluvia abundanter e cælo cecidit; et primo die augusti anni ejusdem clausere dictum monumentum… Hæc habuimus ex memoriali codice Castelli Bergomatis et ex CL et ultimo libro Annalium Italiæ Michaelis Carariensis.

[9] [erroribus scatentem.] Verum, ut de his feratur judicium, sciendum primo est Marcum Antonium Benalium floruisse circa annum 1530 et eumdem esse cujus scripta de sanctis Bergomatibus contraxit Antonius Guarnerius et anno 1583 Bergomi edidit. Recitatus itaque locus desumptus est ex Benalii libro ms., qui præluxit editori Guarnerio. Deinde animadvertatur necesse est neque Castellum, neque Carariensem de episcopo Francisco et de lecta ab eo antiqua schedula verba facere; adeo ut ex eorum scriptis haurire non potuerit Benalius, quæ a Francisco episcopo facta esse perhibuit. Et quidem videtur hæc omnia divinando dixisse; sed pessime divinavit. Etenim ne tunc quidem episcopus Bergomas erat Franciscus de Lantis. Ludovicus nempe Bonettus institutus fuerat in sede Bergomensi anno 1399; sed, vir curialis quum esset, Bergomum numquam venisse videtur, atque anno 1401 hanc cathedram dimisit, archiepiscopus Pisanus creatus [Cfr Ughelli, Italia sacra, tom. IV, col. 481.] . Vacabat adhuc sedes duobus mensibus post reliquiarum inventionem; nam die 24 septembris anni 1401 Mordinus de Bottanuco, electus vicarius capitularis, concessit Blaxio de Cluxiano, episcopo Berytensi, pontificalium exercitium [Ibid. not. 2.] . Quin etiam nonnisi die dominico, 26 mensis novembris ejusdem anni 1401, ut Castellus, testis oculatus, tradit [Chronicum Bergomense, ap. Muratori, tom. V, col. 927.] , reverendus pater dominus Franciscus de Landis de Pisis, episcopus designatus per literas apostolicas de die 4 augusti ejusdem anni [Vinc. Coronelli, Rer. et temp. ecclesiæ Bergomensis synopsis, pag. 24, edit. Grævii; Ronchetti, Memorie della città e Chiesa di Bergamo, tom. VI, pag. 10.] , honorifice intravit Bergomum pro episcopo, scilicet cum vestimentis ornatis et debitis ad faciendam intratam… Et die jovis 19 novembris 1406 recessit de Bergomo præfatus dominus episcopus, et retornavit Cremonam pro episcopo, prout ante adventum erat. Clerici itaque, non episcopus, universum hoc perfecerunt negotium. Neque ipsi a Castello dicuntur quæsivisse exuvias SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ, de quibus quippe nemo sciebat quidquam, neque ulla documenta supererant; sed novisse videntur in S. Andreæ æde jacuisse sanctorum martyrum reliquias; et reapse repererunt ibi corpora SS. Alexandri, Narni et Viatoris: nam qui S. Orcebatus dicitur, videtur effictus ex vocabulo scaturiobat a typographis.

[10] [Quantum valeat argumentum quod beati martyres sub altaribus sepeliebantur.] Sed reperta sunt SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ corpora sub altari, quæ martyrum sedes fuit a primis temporibus. Sic S. Joannes ante finem primi sæculi [Apoc. VI, 9.] : Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei; sic in Libro pontificali [Edit. Bianchini, tom. I, pag. 27.] traditur S. Felix papa I, qui anno 284 martyrium fecit, constituisse supra sepulcra martyrum missas celebrari; sic S. Optatus Milevitanus [Adversus Parmen. Opp. edit. Migne, col. 1065.] appellavit altaria, structa super martyrum sepulcra, sedem corporis et sanguinis Christi; sic S. Prudentius in Peristephano [Hymnus XI, v. 171 et seqq. edit. Migne, col. 549.] de altari sepulcrali S. Hippolyti:

Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
      Propter ubi apposita est ara dicata Deo.
Illa sacramenti donatrix mensa, eademque
      Custos fida sui martyris adposita.
Servat ad æterni spem judicis ossa sepulcro,
      Pascit item sanctis Tibricolas dapibus.

Alios multos locos, qui passim recitantur ab archæologis, omitto. Et certe extra controversiam est super martyrum corpora, si haberentur, posita fuisse altaria; sed si non haberentur, propterea non omittebatur altarium constructio. Verum hæc fuit omni tempore christianorum cura, ut sanctissimis locis conderentur eorum post mortem corpora; adeoque ut sociarentur sanctorum martyrum sepulcris [Cfr Edm. Le Blant, Inscriptions, tom. I, pag. 471 et seqq.] aut ut in oratoriis et basilicis eorum componerentur [Ibid. tom. II, pag. 219 et seqq.] . Ut his modus imponeretur, imperatores, concilia, episcopi, multas tulerunt leges; sed vicit semper popularis ardor. Ratio tamen semper singularis habita est de ecclesiarum fundatoribus; quibus permissum quod denegatum aliis. Hinc in lapide fracto, olim Arelate eruto, legitur [Ibid. pag. 273.] :


EXTRVCTOR TEM
PLI. QVO. CORPORIS. ARTOS
ORNA. SEPVLCHRALIS
RETINET. CVM PACE
PERENNI. QVIQUE…

Propterea S. Ambrosius, quum basilicam Ambrosianam exstruxisset, locum sibi sub altari elegit; quem postea cessit SS. Gervasio et Protasio. Sed, ut loquitur S. Ambrosius ipsemet [Epist. XXII, num. 13, Opp. tom. III, col. 1023.] , hunc locum prædestinaverat sibi, quia dignum est ut ibi requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit. Ita est; verum, quum ei placuit illic condere sanctos martyres, ratione non caruit: Succedant, inquiens, victimæ triumphales in locum, ubi Christus hostia est. Neque soli episcopi aut martyres sepeliebantur sub altaribus; nam in testamento S. Ephræmi diaconi [Acta SS. tom. I Februarii, pag. 61.] hæc legimus: Si quis fallacibus rationibus ausus fuerit sub altari me collocare, supernum ac cæleste altare talis numquam videat. Non enim decet vermem, putredine scatentem, in templo et sanctuario Domini reponi; sed neque alio in loco templi permittatis me poni. Verum non omnium hæc sensa; ita ut continuo luctandum fuerit episcopis, ne templa omnesque partes sepulcris implerentur. Non itaque omnibus facile persuadebitur omnia corpora, quæ in antiquis basilicis reperiantur sepulta sub altaribus, esse martyrum. Attamen temere factum non est ut tam insignem honorem consecuti sint SS. Domnio, Domno et Eusebia; neque absurda est conjectura Marii Mutii [Sacra istoria di Bergamo, part. III, pag. 23.] , iisdem adscribentis S. Andreæ basilicæ ædificationem.

[11] [Quoniam illi sancti inscripti sunt Martyrologio Romano, permittitur hoc negotium sacræ rituum congregationi.] Atque hæc sunt quæ ab utraque parte aut proponuntur aut proponi possunt; sed de quibus plane nolo sententiam meam declarare. Post factam scilicet inventionem singulorum natalem agere instituerunt Bergomates, confectis novem lectionibus in honorem S. Domneonis (immo Domnionis) et totidem in honorem S. Domnionis (immo Domnonis); quas nuper edidit Finactius [Cenni, pag. 44 et seqq.] . Neque dubito quin idem honos factus sit S. Eusebiæ, quamquam non reperiantur de ea lectiones in eodem Lectionario, unde illæ depromptæ [Ibid. loc. cit.] . Recepta itaque sunt trium sanctorum nomina in kalendaria Bergomensia. In Diurnali anni 1505 hic ordo indictus [Ibid. pag. 38.] : NONIS JANUARII: Domnionis martyris Bergomatis, dup. min. — XVII KAL. AUGUSTI: Domnionis * martyris dup. — IIII KAL. NOVEMBRIS: S. Eusebiæ, virginis et martyris, dup. Peregrinus vero in kalendario, inserto secundæ parti suæ Vineæ, quam anno 1532 capitulo cathedrali obtulit et probavit, hæc scripsit [Cenni, pag. 39.] : Nonis januarii (5 januarii) vigilia Epiphaniæ, et Domnionis martyris, civis Bergomi, cujus corpus requiescit in ecclesia parochiali S. Andreæ sub altari majori; et ex ejus reliquiis adsunt in ecclesia S. Vincentii sub altari subterraneo. — XVII kal. augusti (die 16 julii) Domnonis martyris, civis Bergomi; cujus corpus requiescit in ecclesia S. Andreæ sub majori altari. — IIII kal. novembris (die 29 octobris) Eusebiæ, virginis et martyris, civis Bergomi; cujus corpus requiescit in ecclesia S. Andreæ. Galesinius in Sanctuario Bergomi ms., quod anno 1552 (?) jussu S. Caroli Borromæi confecisse traditur, meminit SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ martyrum, secundum Guarnerium, a quo Benalii scripta contracta fuisse diximus et anno 1584 edita; sed et idem ille Galesinius, in Martyrologio, S. Romanæ ecclesiæ usui accommodato atque anno 1578 edito, ad dies 5 januarii, 16 julii et 29 octobris eorumdem sanctorum memoriam facit, secutus (ut in annotatis profitetur) tabulas seu kalendarium liturgicum ecclesiæ Bergomensis. Quas annuntiationes et annotata immutata transtulit Baronius in Martyrologium suum Romanum; ubi hactenus eadem conservata sunt. Equidem novi decessores nostros aliosque eruditos viros non semel a Benedicto XIV laudatos fuisse, quod modeste suggessissent alia nomina e Martyrologio Romano delenda esse, alia eodem inferenda, quædam loca mutanda esse, quædam declaranda. Verum hanc ego laudem captare non audeo; et idcirco paulo supra dixi me de inventione, de martyrio et de vindicatione SS. Domnionis, Domnonis et Eusebiæ sententiam meam declarare nolle, propterea quod malim negotium hoc integrum permittere sacræ rituum congregationi, siquando Martyrologium Romanum, innumeris locis correctum pontificatu Gregorii XIII, dein Urbani VIII et Clementis X auctoritate recognitum et demum ab ipso Benedicto XIV novis curis castigatum, videatur denuo censorum virgulæ subjiciendum esse.

[12] [Vita et officia de SS. Domnione, Domnone et Eusebia.] Perseveravit ad hanc usque diem et crevit Bergomi trium sanctorum cultus. Officia, conscripta a canonico Guarnerio, approbata fuerunt a Sixto papa V anno 1587 et paucis verbis differunt a brevissima Passione, quam Commentariis de vita et rebus gestis sanctorum Bergomatum, anno 1584 editis, inseruit ille idem Guarnerius, et quam decessores nostri partim ad diem 5 januarii, partim ad 16 julii denuo excudenda curarunt. Superesset hoc loco imprimenda pars, quæ de S. Eusebia est; sed quum hæc eadem exstet in Ferrarii Catalogo sanctorum Italiæ et in Hagiologio italico, libris non raris, præstat eam omittere, aliamque paulo antiquiorem, numquam typis expressam et ad nos a Ven. V. Joanne Finactio, canonico theologo Bergomate, missam, ad finem hujus Commentarii prelo submittere. Hactenus, ut nobis constat ex Officiis propriis et kalendariis Bergomatibus, annis 1614, 1707, 1817 et 1854 in lucem datis, celebratus est S. Eusebiæ natalis præsenti die, olim ritu semiduplici, nunc duplici. Sed anno 1849 prodierunt Bergomi sumptibus episcopi Officia, quæ sancta Bergomensis ecclesia suis Officiis propriis vel substituet vel addet, si annuerit sanctissimus dominus Pius papa IX. In his indictum in diem 18 julii festum SS. Domneonis, Eusebiæ et Domnonis, lectione desumpta ex Benalii loco, quem num. 8 recitavimus; sed, quum passim multo nimis natales sanctorum mutati essent et dissidia orirentur in clero, rescripsit die 10 julii anni 1851 cardinalis Lambruschini, sacræ rituum congregationi præfectus, hoc tentamen sanctæ sedi probari non posse. Quamobrem servata sunt pristina instituta.

[13] [Anno 1725 eliguntur in patronos Bergomi.] Ad finem anni 1725 S. Eusebia et ambo socii civitatis patronis decreto publico allecti fuerunt certis conditionibus. Decreti forma hæc fuit [Ibid. pag. 9.] : Die 29 decembris 1725. In aula consiliorum. — Omissis. — Item lecta fuit scriptura dominorum deputatorum viciniæ sancti Andreæ hujus civitatis tenoris ut in ea; super qua bene perpensa per magnificos dominos deputatos et antianos posita fuit pars tenoris sequentis: “Lecta modesta scriptione, oblata a dominis deputatis viciniæ S. Andreæ hujus civitatis, qua significant sibi in votis esse maximo decore celebrare festivitatem gloriosorum cælitum, Domnonis, Domneonis et Eusebiæ, celebrium civium hujus oppidi, propterea implorantes benevolam senatus operam ut albo patronorum inscribantur, servatis (prout senatui melius videbitur) consuetis formulis; magnifici domini deputati et antiani, quibus perspectum est populi præsidium et felicitatem a Deo per intercessionem sanctorum patronorum obtinenda esse, volentes demonstrare omnem possibilem venerationem erga sanctos suos populares, a celebribus miraculis illustres, deliberarunt placeretne eligi in hujus civitatis patronos gloriosos sanctos Domnonem, Domneonem et Eusebiam, qui dignentur huic suæ patriæ in negotiis et necessitatibus ejus potenter et continuo auxiliari; ita ut pro more campanæpulsandæ sint et ut officium magnificorum dominorum deputatorum et antianorum sit in una e tribus festivitate constituenda se conferre ad ædem S. Andreæ, ubi conservantur pretiosæ gloriosorum illorum cælitum reliquiæ, et audire et facere cantare missam solemnem cum modis musicis ad eorumdem sanctorum honorem, sed primo dumtaxat anno;” quæ pars abbalottata, servatis de more servandis, exegit vota favorabilia octuaginta octo, et unum contrarium; et sic capta et publicata. Partem mediam, virgulis initio et fine notatam, ex italico latinam fecimus.

[14] [Ædes S. Andreæ bis refecta; ejus recens dedicatio et solemnis reliquiarum translatio.] Iisdem sanctis publicus honor adhibitus est, quum anno 1848 S. Andreæ templum refectum solemnibus ritibus dedicatum est. Sed præstat hujus templi fata paulo altius repetere. Vidimus initio hoc templum exstitisse sæculo VIII; et ex his, quæ passim disputavimus, colligi posse videtur hoc fuisse conditum circa annum 600, si ad hæc tempora vixerint SS. Domnio, Domno et Eusebia. Quorum quum corpora inventa sunt initio sæculi XV, nondum videtur loco mutata fuisse hæc ædes. Stetisse videtur usque ad finem sæculi XVI. Quum enim tum civitatis ambitus mutatus est, tot detrimenta vetustæ S. Andreæ basilicæ illata sunt, ut corruerit [Mutio, Sacra istoria di Bergamo, part. I, pag. 140; part. III, pag. 22; Maironi, Dizionario odeporico della provincia Bergamesca, tom. I, pag. 83.] . Miraculi loco habitum est quod nihil a ruderibus passus est sanctorum loculus. Splendide reædificatum est templum anno 1592. Altare maximum Deo consecratum in honorem sanctorum tutelarium. In medio posita sub annum 1600 (perperam indicat Mairone annum 1630) pulcherrima tabula, picta ab Alexandro Bonovicino, qui et Moretto Bresciano; in qua apparet B. Maria, puerum Jesum ulnis gerens, habensque a dextris S. Andream et S. Eusebiam, a sinistris SS. Domnionem et Domnonem. Anno 1610 hæc tabula, fulgure tacta, non in cinerem combusta est, sed vix fumigata: quod denuo quasi prodigium habitum fuit. Anno 1612 ex antiqua urna translata fuerunt trium sanctorum ossa in novum loculum, circumdatum pulcherrimis cratibus deauratis, cura rectoris Josephis Arigone. Paulo plus viginti abhinc annis templum refectum est et absolutum anno 1847. Die itaque 27 novembris, quæ sabbatum erat, Carolus Gritti Morlacchi, episcopus Bergomas, initium fecit solemni dedicationis officio; quod postridie peractum est. Feria II reliquiæ trium sanctorum ex ecclesia Puteialbi in novam ædem translatæ sunt incredibili celebritate: aderat episcopus et universus clerus, quum sæcularis, tum regularis; aderat magistratus civilis et militaris; aderat præcipua confraternitas aliaque collegia; et sacra pignora humeris suis ferebant quatuor canonici et alii quatuor presbyteri. Qua occasione ostensio reliquiarum facta est in templo cathedrali; et postridie, in festo S. Andreæ, altera in templo hujus sancti apostoli [Cenni etc. pag. 5 et seqq.] .

[15] [Domus Zoppi, quæ et Claudia, dicta de genere SS. Domnionis Domnonis et Eusebiæ.] Non semel jam animadvertimus in Italia, maxime in Longobardia, usu esse receptum ut sancti a genealogis ad certas referantur familias. Habentur itaque SS. Domnio, Domno et Eusebia de nobilissima domo de Zoppi, quæ et eadem ac Claudiorum esse dicitur. Hinc Achilles Muzio in secunda Theatri sui parte [Ibid. pag. 49.] hæc cecinit:

Et soboles Zoppi, cognomen vulgus ineptum
      Cui dedit, est claras inter habenda domos.
Ipsa suos equites numerat longo ordine, sacris
      Qui bene deque piis promeruere locis.
Domneique refert, et Domni nomina divum
      Eusebiæque suos virginis inter avos.

Et in libro 1 hæc alia carmina:

Claudia Domneum misit prosapia divum,
      Qui palmam meruit martyriique decus.
Eusebia et Domnus, sanguis suus, irrita signis
      Thura adolere Deum non potuere trahi.
Hinc sibi purpureus manat cruor, aurea cælo
      Mens petitur, fidi dona laboris habent.
Domnus et hic longo abscissum caput intervallo
      Ad tumulum propria detulit usque manu.
Fecerat hoc pridem toto Dionysius orbe
      Clarus, quique pagi Martis alumnus erat.
Horum reliquiæ servantur in æde sacrata
      Andreæ, votis nec caret ara piis.

[Annotata]

* scaturiebat?

* al XII.

* Domnonis

VITA ET PASSIO FICTA BEATÆ EUSEBIÆ CIVIS BERGOMATIS
ex Bartholomæo de Peregrinis.

Eusebia, V. et M. Bergomi in Italia (S.)
a

[S. Eusebia, post vitam christiane actam,] Percurramus succincti sermonis compendio venerabilis virginis et martyris Eusebiæ sacræ vitæ primordia, processum et martyrium. Præclaris igitur et nobilibus orta parentibus, post acceptam supremæ gratiæ claritatem, non solum Bergomi claruit, verum etiam in tota passim refulsit Italia. Dum puella esset, domo parentum clam se subtrahens *, ad ecclesiam S. Andreæ, extra Bergomi muros ad lapidis jactum positam, summo mane confugiebat; et, in angulo secretiori abdita, orationes a matre edoctas ad Christum fundebat. In toto suæ pueritiæ decursu numquam se colludentibus aliis puellis immiscuit. Nocte * sæpe intempesta surgens, orabat ad Dominum. Carni minime parcens, nec debitas quieti horas tribuens, spiritui se macerans dabat. Divitias, a parentibus jam vita functis relictas, pauperibus Dei amore erogabat. Benigne hospites recipiebat, infirmos quotidie visebat, eorumque inopiæ (ut * puella poterat *) opem ferebat. Illorum etiam pedes lavans, manum pietatis repletam libenter pauperibus extendebat; utque sacrificium suum gratius * deferret, proprio corpusculo cibaria subtrahens ac per internuncios mittens, reficiebat pupillorum ac viduarum membra, fame squallentia. Sub vestibus quoque mollibus ac preciosis rude cilicium gerebat absconditum. Eo * tempore nobilis altera virgo Hesteria b, exterius flores, Christum interius induens, dissimulato in posterum maritali conjugio, virginitatem suam Domino commendabat.

[2] [traditur martyrium fecisse sub Maximiano Herculeo.] Cum autem Maximiani imperatoris vicarius, qui Bergomum regebat, hanc christianam esse intellexisset, eam mandavit coram se ducere. Interrogata respondit se Christi ancillam fore. Ei vero iratus judex seu vicarius minatus * est non levia * sibi esse sustinenda tormenta. Cui Eusebia: “Non timeo, quia dabitur mihi pro illorum * præmio corona æterna.” Magis vero ira permotus jussit eam duci ante Apollinis simulacrum, ut sacrificaret. At ipsa exclamavit: “Christiana sum, nec dæmoniis sacrifico. Non surdos istos Deos pariter et mutos adoro.” Ducta postmodum fuit ad carcerem; et, inde non multo post educta, scelesti vicarii imperio decollata fuit. Cujus beatum corpus piissimi quidam Christi fideles clam noctu condiderunt juxta avi fratrisque cadavera. Passa est die 29 octobris, anno Domini 307 c.

ANNOTATA.

a Bartholomæus de Peregrinis floruit circa medium sæculum. XVI. Anno 1553 Brixiæ latine edidit Vineam sacram Bergomensem. Benalii scriptis librum VII adjecit; cui inseruitlectiones antiquiores de SS. Domnione et Domnone, non multo post initium sæculi XV factas aut potius fictas, et lectiones de S. Eusebia, nonnihilo recentiores [Finazzi, Cenni etc. pag. 43 et 44.] ; adeo ut, quum ad finem harum lectionum seu Vitæ profitetur se ista collegisse ex libro quodam antiquo manuscripto, hæc verba intelligenda sint de codice qui sæculum non tulerit. Quum itaque ante reliquiarum inventionem nihil scirent Bergomates de SS. Domnione, Domno et Eusebia, periti (ut verbis fere utar Sollerii in Actis S. Domnonis ad diem 16 julii) sed periti facile intelligunt quanti faciendum sit elogium, post tot sæcula collectum. Marius Mutius multo adhuc in fingendo copiosior fuit; ad octo paginas implevit narratibus de S. Eusebia.

b Data sunt in opere nostro S. Hesteriæ Acta ad diem 12 augusti. Sed vide quæ retulimus in Commentario prævio, num. 4.Omisit Peregrinus quæ in antiquioribus lectionibus de S. Domnone traduntur: Venit ergo nocte sequenti (post mortem S. Domnonis) Eusebia ejus, soror, cum multis christicolis corpus ejus auferens, et in æde S. Andreæ in avi sui Domneonis monumento illud reposuit.

c In antiquioribus lectionibus S. Domnio seu avus martyrium fecisse et sepultus esse traditur XVII kal. augusti circa annum Domini 306; S. Domno anno salutis nostræ 307, die vero quinta januarii; S. Hesteria anno nativitatis dominicæ 307 die vero decima augusti; atque hoc loco S. Eusebia die 29 octobris anno Domini 307. Fatendum est hæc cum secundo Maximiani Herculei imperio convenire. Qui enim anno 305 imperio cesserat, denuo illud arripuit, postquam Romani filium ejus Maxentium die 28 octobris anni 306 augustum creassent, idque retinuit usque ad annum 308; sæpe interea in Italia septentrionali versatus.

* subentrahens in ms.

* Non in ms.

* et in ms.

* poterant in ms.

* gratias in ms.

* Et in ms.

* rinatus in ms.

* særia in ms.

* illos in ms.

DE S. JACOBO, EPISCOPO SARUGENSI IN MESOPOTAMIA

ANNO DXXI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Jacobus, episc. Sarugensis (S.)

AUCTORE H. M.

§ I. S. Jacobi cultus. Ejus historiæ fontes. Georgii Arabum episcopi non fuit magister. Ab episcopis examinatur ejus doctrina.

De S. Jacobo Sarugensi ad diem 27 januarii aut ad 5 aprilis, [S. Jacobi Sarugensis, diu Latinis fere incogniti,] quibus in Maronitarum kalendariis occurrit ejus nomen, decessoribus nostris agendum fuisset, si quidem illo tempore aliquid de ipsius cultu ac gestis rescire potuissent [De Paradiso Commentarius, Antverpiæ, Plantin. 1569.] . At vix nomen doctoris apud Syros notissimi anno 1675, quando Aprilis Bollandianus editus est, latinis auribus insonuerat, ex translatione operis Mosis Bar Cepha de Paradiso, quam, ab Andrea Masio primum confectam et editam [Vide infra, num. 3.] , omnes Patrum Bibliothecæ post Margarinum de la Bigne repræsentarunt [Bibl. Patrum Paris ed. 1575, tom. VI, col. 275 et seqq.; Bibl. Patrum Lugd. ed. 1677, tom. XVII, pag. 457 et seqq.] . Ibi enim pluries affertur auctoritas Domini Jacobi Sarugensis [Moses, part. I, cap. XX, XXVII, XXVIII, part. III, pag. 55, 71, 139, 166 et seqq. ed. Antv. pag. 217.] , quem etiam Botnanensis [part. I, cap. XXII, pag. 65.] aut de Botnan [Cap. XXV, pag. 69.] nominat Syrus auctor, quæ nomina non recte interpretatus est Masius, licet a Syris unum hominem his duabus appellationibus insigniri didicisset [Ibid. præf. pag. 10.] . Unde incuriæ damnandus ille qui præfationem Masii in Bibliotheca Patrum contraxit, in duas dirempta una eademque persona episcopi Sarugensis [Bibl. Patrum Lugd. loc. cit.] . Postea certiorem, non tamen accuratam, de Syro doctore notitiam acceperunt Bollandiani ex operibus Fausti Naironi Maronitæ, aut saltem ex Historia Litteraria Guillelmi Cave [Sæc. VI, Genevæ 1720, pag. 340.] ; sed quum in unico kalendario Syriaco quod ipsis in promptu erat nomen S. Jacobi Sarugensis inscriptum non inveniebant, ne in mentem quidem venit de ipso ad diem 29 junii, qua celebratur a Jacobitis, aliquid scribere.

[2] [cultum et gesta primus accurate patefecit Assemanius, quem fereunice sequimur.] Sed tandem, edito primo Bibliothecæ Orientalis tomo, forsan et cultum et vitam S. Jacobi a se illustranda ad 29 julii duxissent, si quæ disputat Assemanius legissent; nisi tacere maluerunt, quia de legitimo ipsius cultu non satis constare putabant. At facile, quæ in grandi volumine latent, nec in aliquo occurrunt kalendario aut menologio, oculos vel diligentis indagatoris effugiunt. Omissus ergo prorsus est sanctissimus episcopus Sarugensis, nobisque relictus, absque ullo historicæ doctrinæ emolumento, quoniam, sesquisæculo ab opere Assemanii elapso, nihil nobis de sancto illo viro occurrit, quod e Bibliotheca Orientali jamdiu hauriri non potuerit. Nostrum utique erit clarius et brevius exponere, quæ fuse et aliquando obscure edisserit Assemanius, eaque subinde nostris animadversionibus illustrare. Quod quum ita sit, lectores patiantur ut auctorem quem præcipue sequimur non semper nomine appellemus. Paucis enim locis reperiuntur omnia documenta quibus utimur. Nunc vero antequam ad enarranda Jacobi gesta gressum faciamus, ea pauca, quæ de ejus cultu novimus, breviter exponemus.

[3] [Aliis diebus apud Maronitas, aliis apud Jacobitas et Armenos colitur Sarugensis,] A Maronitis hodie memoratur ad diem 5aprilis, a Jacobitis, qui immerito orthodoxum doctorem sibi vindicant, diebus 29 junii, 29 julii et 29 octobris colitur. Armeni vero ad diem 25 septembris sanctum episcopum Sarugensem recolunt, ut videre est apud Assemanium [Bibl. Orient, tom. III, part. I, pag. 648] et Aucherium [Vitæ Sanctorum, tom. XII, pag. 277 et 278.] . Satius utique fuisset Maronitas catholicos sequi, quam Jacobitas heterodoxos; sed, ut notum est, in nostro opere historiam sanctorum narrare primum intendimus, et, quamvis ut plurimum orthodoxorum et præcipue Romani Martyrologii ordinem sequamur, Commentariorum tamen seriem historiæ utilitati inservire jubemus, et omnem libenter captamus occasionem, ut defectus operis aliquando resarciantur. Demum notandum est in kalendarii Romæ anno 1624 editi latina translatione, quam Romæ accepit Papebrochius, S. Jacobum non nominari ad 5 aprilis, quod quidem primum valde mirabar, at brevi intellexi, postquam manibus versavi Faustini Naironi Maronitæ Euopliam fidei. Hinc enim vidi anno 1624 ipsis Maronitis non plane perspectam fuisse Jacobi Sarugensis historiam, quum in ejus ætate definienda, et laudandis operibus, non satis distinguat quæ ad Jacobum Edessenum et ad Sarugensem pertinent, vir doctus, qui anno 1694 Romæ suum opus edidit [Euoplia fidei, pag. 48, 50, 112.] . In kalendario autem anni 1624, laudatur ad diem 27 januarii cum Ephræmo Jacobus Edessenus, quod omnino congruit iis, quæ ex Maronitarum kalendario affert Naironus [Ibid. pag. 48.] . At puto ex ignorantia Edessenum illic nominatum fuisse, et pro Edesseno Sarugensem reponi oportere. Recentioris ergo institutionis esset festum diei 5 aprilis, et post Naironi admissum tempora.

[4] [cujus historiæ fontes indicantur, qui sunt, Vitæ epitome decimi sæculi;] Triplici potissimum monumentorum genere pauca de rebus a S. Jacobo gestis tradita sunt. Primum illud est Vitæ breviarium, quod ab Assemanio in codice suo 15 repertum et Bibliothecæ Orientali insertum, nos post hunc Commentarium denuo latine edemus. Codicem illum decimi sæculi, ni fallor, indicat Assemanius quem primo tomo Bibliothecæ Orientalis, numero 15 inter codices a se ex Oriente advectos notatum describit [Bibl. Orient. tom. I, pag. 613 et 614.] . Vita tamen S. Jacobi Sarugensis, quæ initio codicis exstat, in Assemanii descriptione non reperitur, quapropter dubius hærebam, quum in altero Bibliothecæ tomo codicem certe eumdem his verbis codicem nostrum 15 appellatum vidi [Ibid. pag. 285; tom. II, pag. 47.] . Nisi ergo addita fuerit recentiore manu historia, de qua agimus, sæculo undecimo est antiquior, Mahumetanorum plane temporibus scripta [Vide infra, pag. 831.] , et quidem sæculo eodem decimo exeunte, propter mentionem æræ christianæ, antea Syris non usitatæ [Bibl. Orient. tom. I, pag. 289, not. 1.] . Sed hæc omnia opinando proponimus, ab Assemanio certiora et clariora non edocti.

[5] [dein carmen, quod a Georgio Jacobi discipulo scriptum credidit Assemanius,] Secundum monumentum est Carmen Panegyricum quod, juxta titulum in Codice Nitriensi 5 ei impositum, in laudem sui magistri metro dodecasyllabo composuerit Georgius Sarugensis, S. Jacobi discipulus. Utinam Assemanio placuisset illud edere integrum, nec dumtaxat asserere Anonymo Compendii auctori plane consonare Georgium [Ibid. pag. 285.] . Ut ingenue fatear quod sentio, a Sarugensis doctoris discipulo ægre crederem illud opus concinnatum fuisse, et hoc quidem non unam ob causam. Jejunus enim valde est: quod in discipulo admiratione non caret. Dein, anno 22 S. Jacobi expugnationem Amidæ jungit: quod absonum est [Num. 9, 10 et 16.] ; ac tandem non loquitur ut testis qui viderit ea quæ narrat: sed in omnibus, quæ profert Assemanius, se ex libris et aliorum narrationibus fatetur vitam sui qui dicitur magistri haurire. Hæc enim habet: Si autem scire cupis, quisquis doctrinæ studio flagras quandonam docere inceperit, audi et dicam tibi vere quæ accepi (litt: audivi) ex historia de ipso scripta et a præceptore; et infra: Atque etiam de ipso dicitur etc. [Bibl. Orient, tom. I, pag. 287.] . Imo, quantumvis contrarium urgeat Assemanius [Ibid. pag. 340.] , unum eumdemque esse Georgium illum ac Georgium Arabum episcopum Jacobo Edesseno æqualem arbitror. Quid enim de Georgio, qui Jacobi Sarugensis discipulus fertur, omnino novimus? Ex titulo carminis Assemanio primum innotuit: In nomine Domini scribimus sermonem de Mar Jacobo, doctore, Batnarum Sarugi episcopo, quem edidit Mar Georgius, ejus discipulus. Postea in Gregorii Abulpharagii seu Barhebræi Chronico sequentia invenit: Habet etiam (Jacobus Sarugensis) expositionem centuriarum sex Evagrii, quam a Mar Georgio, Gentium episcopo suoque discipulo, rogatus conscripsit [Ibid. tom. II, pag. 322.] . Hic dignitatem Georgii, quam se ignorare tomo primo confessus erat doctus Maronita, tandem revelari putavit, monuitque ideo lectorem ne confunderet hunc Georgium, Gentium seu Arabum episcopum, seniorem, cum altero Georgio, Arabum item episcopo, duobus ferme sæculis juniore.

[6] [nos autem a Georgio Arabum episcopo, sæculi VII auctore;] At, quantum video, hic potius quæstionis satis impeditæ solutionem invenimus. Quæ Barhebræus enim de Georgio seniore dicit, apprime coævo et forsan discipulo Jacobi Edesseni, ita conveniunt, ut de alio vix possint asseri. Nam ultimus hic Georgius, cujus persona, ætas, conditio extra omnem controversiam sunt posita, Arabum christianorum episcopus fuit et Jacobo Edesseno paulo junior. Rursus in Jacobum Edessenum potius cadit ista expositio centuriarum sex Evagrii Pontici seu τῶν προγνοστικῶν προβλημάτων [Socrates, Hist. eccl. lib. IV, cap. 23; cfr Fabricius, ed. Harles, tom. IX, pag. 284 et 285.] , quum inter Græcorum librorum syros interpretes præclarus habeatur. Huic forsan argumento addere aliquid posset, cui in promptu foret perrarus Catalogus codicum orientalium Bibliothecæ Vaticanæ, cujus altero tomo, de Evagrii Pontici operibus in syriacam aut arabicam linguam versis disserit Assemanius, ut disco ex supplemento hujus catalogi apud Angelum Mai [Scriptt. veterum, tom. IV, pag. 200.] . Opinioni sane quam proponimus favent verba ipsius antiquioris qui dicitur Georgii, qui se S. Jacobo Sarugensi multo recentiorem prodit, et quæcumque de Georgio Arabum episcopo congessit passim Assemanius. Circa annum igitur 700 scriptum fuisset carmen encomiasticum Georgii, quod proinde, si ejus copia facta fuisset, præ Vitæ compendio infra edendo, Actorum loco, exhibuissemus. Quocirca partes ab Assemanio allatas, ubi opportunum fuerit, lectorum oculis subjiciemus.

[7] [ac tandem historica Syrorum opera.] Restat denique tertium genus documentorum, quæ historicis Syrorum operibus ab Assemanio excerptis, continentur, quæ inter præcipuum obtinent locum Josue stylita [Bibl. Orient, tom. I, pag. 275.] , S. Jacobo æqualis, et Gregorius Barhebræus Monophysita [Ibid. tom. II, pag. 321 et 322.] , qui pauca enarrant in Vitæ breviario aut apud Georgium non obvia. Quibusnam autem præluxerit Vita antiquior a Georgio laudata nescimus. Forsan etiamnum alicubi latet, fidem tegens multarum rerum verisimilius quæ ad Monophysitarum et Orthodoxorum in Syria disceptationes pertinent. Jacobus enim, doctor eloquentia et scientia præclarus, non potuit pro virili parte non pugnare, aut conatus omnes adhibere ad restaurandam pacem. Nemo hucusque in hanc Vitam inquisivisse videtur. Nam quod Assemanius, his in Angliæ Mss. catalogo lectis verbis: Narratio de Mar Jacobo [Catalogi librorum Mss. Angliæ et Hiberniæ, vol. II, pars altera, num. 1018.] , Vitam S. Jacobi Sarugensis sibi visus est deprehendisse [Op. cit. tom. III, part. I, pag. 285, cfr pag. 684] , comprobari vix potest. Nobis si periit hæc historia, sui saltem reliquias huc illuc in Syrorum auctorum paginis dispersas legavit, quas in nostro Commentario studiose colligemus.

[8] [Jacobus triennis in ecclesia, die Epiphaniæ, sponte ad altare currens,] Natus est Jacobus anno 452 in pago Curtam ad fluvium Euphratem, christianis parentibus, et quidem, si Georgio creditur, patre sacerdote, qui eum, voto ad sterilitatem abolendam nuncupato, tandem susceperunt. Quum autem triennis esset, res contigit mirabilis, quæ postea futuræ sanctitatis et doctrinæ prænuntia fuisse credita est. Die sancto Epiphaniæ, in templum a matre ductus, eo temporis momento, quo peragebatur consecratio ab episcopo, e matris sinu prorumpens ad altare cucurrit tribusque vicibus aquam benedictam, juxta Assemanium, vinum consecratum, meo judicio, manu hausit atque bibit. Verba Georgii qui hanc historiam cæteris fusius enarrat exscribimus: Quum tertium annum puer attigisset, mater ejus in festo apparitionis Unigeniti (Epiphaniæ), eum deferens ivit in ecclesiam, quo ingens populus confluxerat. Aderat summus sacerdos in medio sancto sanctorum et coram mensa, ubi Filius Dei immolatur, inclinatus, Deum gemens rogabat, ut Spiritus oblationi illabens sacramentum perficeret… Tum puer divina gratia excitus e sinu matris suæ dilapsus, turbam perrumpit, cunctis stupentibus, et Sanctum Sanctorum lætus ingreditur. Mox accedens ad mensam vitæ ter inclinat caput et adorat velut in mysterio (velut mysterium intelligens), et quemadmodum, si quis sitiens aquas invenerit, gaudet, ita et puer innocens manus coram mensa porrigit, et tribus pugillis, tribusque vicibus bibit etiam ipse,… Tunc incepit Spiritus ei revelare et interpretari omnia quæ in Scripturis divinis continentur.

[8] [vinum consecratum haurit,] Quomodo hinc aut ex Vita abbreviata, in qua hæc verba leguntur: Spiritum sanctum hausit, exsculpserit Assemanius de aqua benedicta hic agi, profecto non intelligo. Deterreret me certe auctoritas viri linguam syriacam et ritus orientales apprime callentis, atque inopia librorum syriacorum, qua adhuc laboramus, nisi luce clarior videretur tota narratio. Tempus quo res perficitur, locus, auctorum verba, omnia ad sacrificium eucharisticum pertinent. Spiritus sancti illapsum in oblationem, pro liturgiæ syriacæ more, precibus a Deo rogat sacerdos: evidenter rem sacram, quæ in altari adest, quæ Spiritum quasi continet haurit puer. Aqua in translatione Assemanii, non in syriaco textu reperitur. Sed quid de facto ipso dicemus? Nihil est sane quod nos a narratione illa accipienda removeat; certior quidem foret, si ab auctore coævo, qualis, meo judicio, non fuit Georgius, proponeretur. Sed optime omnes intelligunt, rem vere mirabilem populorum memoriæ alte insedisse, et postea, quum inter omnes clareret Jacobus, non absque jure ut divinæ in puerum providentiæ indicium fuisse habitam. Non obscure autem illud innuitur his Gregorii Barhebræi verbis: Hic scientiæ donum non humana industria, sed Sancti Spiritus munere adeptus est. Anonymus enim et Georgius ab hoc prodigio miram scientiam et eloquentiam Jacobi repetunt. De iis vero, quæ postea usque ad annum ætatis vigesimum secundum egit, nihil memoriæ proditum est. Conjici potest eum monachum fuisse in uno ex quampluribus cœnobiis, quæ tum Edessæ, tum in vicinia exstabant, quoniam monachi præcipue studiis et scriptis claruerunt, probare tamen non est. Quod autem Amrus Matthæi Nestorianus de Jacobo Sarugensi, Nestorianæ Persarum scholæ, quæ Edessæ floruit, alumno fabulatur nimis evidenter a vero abhorret quam ut hoc loco excutiatur [Bibl. Orient. tom. III, part. I, pag. 385 et seqq.; cfr infra, num. 16.] .

[9] [Postquam in ecclesia orationes proferre cœpit, coram episcopis ex tempore dicere jussus,] Quum autem 22 annos natus esset sermones, homilias in ecclesia proferre cœpit, non tamen scripto tradere. Doctrinæ ejus fama ad quatuor mundi plagas vulgata est, ait Georgius, et complures ad eum ventitare cœperunt, ut collati ei a Spiritu Sancto thesauri participes fierent, et postquam narravit idem auctor doctrinam Jacobi ab episcopis exploratam fuisse, ita pergit: Nam ante prædictum episcoporum conventum orationes quidem ille habere consueverat, eas vero scripto vulgare præ summa animi demissione haudquaquam ausus fuerat. At episcoporum judicium jungitur cuidam prodigio, quod, nisi perturbata temporum serie, admitti nequit, saltem prout a Georgio narratur. Hac occasione, quo episcopi Sarugensis gesta clarius deinceps disquirantur, secundum et tertium locum ex Georgii sermone post Assemanium recitabo: Si autem scire cupis, ait ille, quisquis doctrinæ studio flagras, quando ille docere cœperit, ex ejus Historia et ex præceptore veritatem tibi, prout audivi, exponam. Quum annum vigesimum secundum ageret, doctrinæ ejus fama ad quatuor mundi plagas vulgata est, et complures undique ad eum ventitare cœperunt, ut collati a Spiritu Sancto eidem thesauri participes fierent… Hoc etiam de ipso memoriæ proditum est. Quinque episcopi eum aliquando convenere, de ipsius doctrina cognituri: putabant enim illum non in Spiritu proferre sermones, sed ex sæculari sapientia, perinde ac ipsi. Postularunt itaque, ut extemporaneum ad eos sermonem haberet, ejus doctrin æsinceritatem exploraturi. Sic enim illis deliberatum fuerat, ut si quid orthodoxæ fidei, a Patribus traditæ, contrarium Jacobus effutiisset, non concederent ipsi, ut homilias aut cantus componeret in Ecclesia Dei, sed reprobarent et damnarent eum, ita ut nulla ratione doctrina ejus reciperetur. At Spiritus Sanctus, qui Jacobum ad doctoris officium selegerat, orthodoxam fidei regulam eumdem prædocuerat. Quamobrem etsi in eo consessu modestus vir pro sua modestia loqui nollet, coegerunt tamen eum episcopi, populusque frequentissimus, qui in templo Batnæ Sarug convenerat ut surgeret et proferret quod ab ipso petebant, timens etiam ne condemnarent ipsum hanc rem indignati. Dictis obsecuturum se respondit: Homiliam, quam petitis a me ego dicam. Et respexerunt omnes ad portam altaris, et viderunt ibi depictum currum quem contemplatus est admirabilis Ezechiel propheta, et petierunt ab eo ut de hoc, quæ posset, edissereret…

[10] [egregie et prophetice disserens, si Georgio creditur, ab ipsis laudatur et probatur.] Tum benedictione accepta a venerando episcoporum ordine, aperuit os suum in virtute Spiritus vir ille simplex, et clamavit et edixit doctrinam suam voce magna, coram hoc populo qui audire gestiebat ejus verba: Altissime qui currui insides inscrutabili, mihi pangatur verbum mirabile de magnitudine tua. Sed mox interrupto exegetico carmine, in hæc erupit, quibus Amidæ expugnationem divinitus sibi notam deplorabat: Terribiles nuncii et amari rumores perturbavere mentem meam: tu, Domine, redde illi pacem verbis tuis… At eum interpellarunt episcopi et dixerunt: Quid nunc res rebus implicas? quæ non sunt consequentia et ad rem nihil faciunt, neque enim de Amida nunc tibi loquendum. Verumtamen ille electus non cessavit, et prosecutus est tanquam contristatus ob vastationes quæ Amidæ a Persis acciderant: Lugeant Amidam regiones et incolæ earum, propter cædes et profusum in ea sanguinem. Et reliquit illud argumentum et rediit ad ea quæ jusserant episcopi, et absolvit sermonem de curru. Et ecce illico nuntiatum est episcopis excidium Amidæ, ac deinceps crediderunt Jacobo. Tunc crevit in omnium oculis vir præclarus, et multum de eo lætati sunt episcopi et de doctrina ejus… Et mandarunt ipsi ne collatum sibi a Deo donum in opus bonum negligeret, sed scripto traderet doctrinam, ut Ecclesiæ et omnibus filiis ejus prodessent ejus dicta. Nam donec ad explorandum ipsum convenerunt episcopi, non tradebat scripto doctrinam, sed componebat nec unquam conscribebat quæ dicebat, propter eximiam animi demissionem et pietatem. En omnia fere quæ ex Georgio excerpsit Assemanius, interpretatione nonnihil immutata, legenti obtulimus, quia illud carmen antiquius putamus documentum quo S. Jacobi vita laudetur. Eadem brevius habent Anonymus et Gregorius Barhebræus.

[11] [Sed his omnibus obstat recta temporum ratio; verisimile tamen est episcoporum judicium.] At certe in his omnibus duo omnino sunt distinguenda: primitias nimirum, ut ita dicam, mirandæ illius facultatis, qua in carminibus componendis præditus fuit S. Jacobus Sarugensis, et pars quam habuit in consolandis iis, quibus Amidæ excidium summo fuit dolori. Quæ posterior res triginta annis post accidit. Prior vero magis est dubia, quamquam aliquid veri ea narratione contineri videatur. Verisimile est Jacobi ingenium vimque poeticam a primis adolescentiæ annis innotuisse, multa ab eo in argumenta sacra prolata fuisse; quæ, quum ad episcoporum aures pervenissent, hi sui muneris esse duxerunt in junioris poetæ doctrinam inquirere. Tempora enim periculosissima erant: et si reapse Jacobus annos natus erat viginti duos, quum episcopis suæ doctrinæ rationem reddidit, hæc sub Jacobi metropolita, aut forsan episcopo, Cyro Edesseno, verisimilius acta sunt, qui tanto in Nestorianos odio ardebat, ut in hæresim Eutychianam corruisse videatur. Exploratus ergo fuit: a Nestoriana hæresi, quæ tunc præsertim, post mortem Ibæ, de Nestorianismo diu insimulati, offendebat Edesseni populi magnam partem, omnino immunis inventus est, ac populum libere docere permissus. Hæc omnia eo etiam libentius admitterem, quod ab ipso Georgio satis clare innuitur propheticum illud prodigium non ab omnibus, non a vitæ ipsius auctore, sed ab aliis quibusdam enarrari, forsan a Præceptore illo seu Doctore quem laudat.

§ II. De S. Jacobi orthodoxia, gestis, episcopatu et operibus disseritur.

[In orthodoxiam S. Jacobi inquiritur, quæ primis juventutis temporibus certa non est,] Hujus vero loci est ut in S. Jacobi orthodoxiam inquiramus, rem sane difficultatibus obsitam, si de ejus per totum vitæ decursum agendi ratione disserere constitueremus, quum opera, quibus potissimum adjudicium ferendum uti necesse est, tantum non omnia sint inedita. Paucis datum est litis documenta pervolvere, ideoque multa incerta sunt. In opinionibus enim auctorum æstimandis, in indagando libri alicujus sensu, norunt omnes quantopere vulgo dissentiant eruditi. At si ultimos tantum S. Jacobi Sarugensis annos consideremus, recta ejus fides in dubium sine temeritate non revocaretur, atque adeo indicium est ejus quoque juventutem ab hæresi fuisse puram. Fieri certe potuit ut Jacobus primis temporibus eodem quo Cyrus Edessenus fervore abreptus, et a Nestorianismo quam longissime secedens contrario errori aliquid concesserit. Quod quidem nonnemo suspicaretur, ex illa exploratione doctrinæ, Cyro forsan præside peracta, atque ex approbatione eam subsecuta, cujus fama explicandis Jacobitarum et Nestorianorum de Jacobo Sarugensi opinionibus sufficeret. Jacobitis persuasum est doctorem illum concilio Chalcedonensi adversatum fuisse, atque idcirco quatuor diversis diebus in officio ecclesiastico ejus memoriam recolunt, ut num. 1 hujus Commentarii vidimus.

[13] [quem tamen, si a Jacobitis eum non satis feliciter vindicat Assemanius] Sæpius quidem ab his auctoritas ejus affertur: distincte a Severo, Antiocheno patriarcha, Monophysitarum primipilo, approbatus et receptus dicitur apud Gregorium Barhebræum [Bibl. Orient. tom. II, pag. 321; cfr Renaudot, tom. II, pag. 367 et 368.] . Dionysius I Telmahrensis, patriarcha Jacobitarum, circa annum 800, refert a Paulo patriarcha Antiocheno accersitum fuisse S. Jacobum, qui ire primum renuerit quoniam eum duarum naturarum insania teneri audierat [Ibid. pag. 298 et 299.] . Quum autem hæc inter se non satis cohæreant, neque temporum recto ordini consonent quæ Dionysius scripsit, censet Assemanius eum ista suæ Chronologiæ imprudenter inseruisse. Eadem fere responsio fit anonymo extremi septimi sæculi, qui de rebus Armeniæ disserit apud Combefisium. Jacobum enim Pitnanensem, (Botnanensem), quem hæreticum vocat, cum Jacobo Zanzalo, vero Jacobitarum patre, confundit [Combefis, Auct. pars post. col 275.] . Scio auctoribus Monophysitis validam opponi exceptionem, quia, cæteros in hac re hæreticos secuti, suo dogmati ubicumque patronos quærunt nec a suspicione falsatorum codicum facile liberantur [Evagrius schol. Hist. eccl. lib. III, cap. 31; cfr Labbe, tom. IV, col. 1766; Bibl. Orient. tom. III, pag. 285, num. 34.] . At doctores ut plurimum antiquiores suis partibus adsciscere conantur, non recentiores, qui novæ opinionis ortum viderunt, nisi quos vel hærentes fuisse vel non recte omnino sensisse conjicitur. Miror sane quod ex operibus S. Jacobi, qui tot homilias scripsit, tam pauca quæ Eutychianismo plane contradicant, eaque (mea est opinio) ambigua Assemanius excitat [Bibl. Orient. tom. I, pag. 290, 291, 307, 311, 322, 325, 326.] . Hæc indicant virum qui, Zenonis imperatoris, Henotici auctoris, temporibus, inter bonas pravasque doctrinas fluctuarit, aut pacis nimio studio veram doctrinam palam asserere timuerit. Ambiguas utique sententias epistolæ ad Samuelem abbatem, quæ Jacobiticam sententiam excipiunt [Ibid. pag. 295 et 297.] , nisi codices sint vitiati, nemo facile in sensum catholicum detorquebit, nec ipse Assemanius.

[14] [sua aliquando scripta, cum edita fuerint, integrum semper fuisse forsan ostendent.] Diligenter pervolvendi essent codices ut nebulæ quæ famam S. Jacobi circumfundunt dispellerentur. Donec opera ejus edantur, et curiose examinentur, dubium de ejus primis annis manebit. Facile fuit ei homiliam integram supponere adversus Concilium Chalcedonense, cujus Assemanius titulum profert [Ibid. pag. 294.] ; fieri autem non potest ut auctoris, qui multa scripsit, adeo corruptela codicum obscuretur genuinus sensus, ut minime deprehendatur. Parum curare licet in dijudicandis Jacobi Sarugensis opinionibus Nestorianorum auctoritatem, quippe qui scriptores etiam catholicos confusionis naturarum in Christo accusare solent. Sed in causa, de qua agimus, hoc peculiare habent, quod Jacobum a Nestorianismo, qua in schola Persarum (quod in homine Mesopotameno mirum est) Edessena imbutus fuerit, ad Severi placita deflexisse narrant. Ita Amrus Matthæi, sæculi XV scriptor, quem omni probatione destitutum ne refellere quidem oportet [Ibid. tom. III, pag. 384 et seqq.; cfr pag. 585.] . Non facile orthodoxiam Syrorum dijudicari posse demonstrant quæ in Jacobi Edesseni causa acciderunt. Eum enim, quem acriter tuetur Josephus Assemanius, coactus est Stephanus hujus cognatus, monophysitis omnino relinquere [Bibl. Mediceæ mss. orientalium catalogus, pag. L et 109.] .

[15] [At pluribus annis ante mortem catholice sensisse Jacobum patet.] At quæcumque de doctoris Syri juventute sentiantur, conjiciantur aut potius timeantur, absque ulla controversia orthodoxus fuit pluribus annis ante episcopatum. Cujus rei testis est coævus Josue Stylites, quem catholicum fuisse ex locis ab Assemanio allatis constat [Op cit. tom. I, pag. 282 et 283.] , et qui Jacobum iis laudibus ornat, quæ hæretico homini non concessisset. Provocat etiam doctus Maronita ad testimonium Isaaci Ninivitæ, cujus apud ipsum sit fides, quum verba Isaaci non recitet. Adde Joannem Maronem et Maronitas, de quibus consule Assemanium [Ibid. pag. 290, 291, 392; cfr pag. 517.] . Præclarius est quod in libro Græco, septimi verisimilius sæculi, De differentia eorum qui accedunt ad purissimam fidem, invenimus, ab auctore assertum qui Chalcedonense Concilium recipit. Timothei autem presbyteri Cpolitani et Scevophylacis ad Deiparæ templum in Chalcopratiis nomen præ se fert. Quamobrem hoc opusculum Timotheo illi Scevophylaci, qui anno 511 Macedonio orthodoxo, patriarchæ Cpolitano, vi et injuste suffectus est, assignat Assemanius, animum non advertens ad temporum notas quas ipse suppeditat. Quomodo enim S. Jacobo Batnarum episcopo, ante annum 511, nempe amplius octo annis antequam Batnarum sedem occuparet, sermonem fecisset Timotheus, qui insuper ante electionem Jacobi mortuus est? Difficilis opera est, ætatem libri definire, qui, pro librorum ritualium sorte, a variis ad temporum necessitates auctus est. Omnia illa capita quæ uno titulo edidit Cotelerius sæculo septimo recentiora probabilius non sunt. Ideoque optimum inde pro S. Jacobi Sarugensis orthodoxia deducitur argumentum. His autem verbis continetur: Qui anathemate feriunt suam hæresim (id est, qui abjurata tantum hæresi in ecclesiam recipiuntur) sunt hi… Eutychianistæ eorumque sodalis Dioscorus, ac deinde Severus et Jacobus, Non ille Batnarum orthodoxus, sed alius hæreticus etc. [Cotelerii, Monumenta, tom. III, pag. 396; cfr nota, col. 626; Fabricius, ed. Harles, tom. VIII, pag. 358 et seqq.] . Verum, præ omnibus testimoniis, ad comprobandam Sarugensis fidei puritatem, id mihi placet, quod regnante Justino imperatore, quando Monophysitæ e sedibus suis expellebantur, ad episcopalem dignitatem evectus est. Tempore quo Paulus episcopus Edessenus, totius Osrhoenæ ac proin civitatis Batnarum metropolita, in exilium actus est [Bibl. Orient. tom. I, pag. 409 et 410.] , profecto haud procul ab Edessa novus episcopus, a scriptis libris notissimus, hæresique favens, non fuisset constitutus. Vel hac unica ratione Sarugensem episcopum pluribus jam annis ante episcopatum, nihil a catholica fide alienum scripsisse patet. Accedit quod, ut numero sequenti exponetur, a viginti minimum annis eadem in diœcesi jam tunc fuerat muniis ecclesiasticis functus. Homiliarum ejus editionem exspectemus, ut, quod summopere cupio, tota ejus vita ab erroris crimine vindicari possit.

[16] [In regione Sarugensi, functus est primum Jacobus officio periodeutæ,] Ab anno 22 ætatis ad quinquagesimum quid egerit Jacobus, ab auctoribus Syris, quos sequitur Assemanius, nihil prorsus traditur. Circa annum vero 503 eum videmus dignitate quadam præcipua in ecclesia, ut videtur, Sarugensi ornatum. Ita enim ad eum annum, enarrata Amidæ clade, incolarumque fuga in partes occidentales Syriæ, prosequitur in suo Chronico auctor coævus, Josue Stylites: At venerabilis Jacobus periodeutes, qui sermones multos composuit in scripturarum capita, et cantica et hymnos conscripsit de locustis (quæ anno 500 regionem vastarant) [Bibl. Orient. tom. I, pag. 21, 270 et 271.] , non avertit manum ab iis quæ ipsum decebant, sed dedit epistolam paræneticam ad omnes civitates, confidere jubens illas in salutare Dei, exhortansque ne fugam incolæ caperent. Periodeutam illum eumdem esse ac Jacobum nostrum, probant libri, qui ab ipso dicuntur scripti et Gregorii Abulpharagii Barhebræi auctoritas, qui, teste Assemanio, carmina illa de locustis, in Assemaniano operum Sarugensis catalogo non obvia, frequenter laudat [Ibid. pag. 275, nota 1, et 270, not. 4; cfr Abulpharagii Dynastiæ, ed. Oxon, pag. 93 (latine) et 148 (arabice).] . Sed et regionem in qua periodeutæ officio functus est Jacobus, ab eodem Abulpharagio discimus: Erat autem, ait ille in Chronico, periodeutes Hauræ in Sarug [Bibl. Orient. tom. II, pag. 322.] . Haura ubinam sita fuerit, nescivit Assemanius, ideoque in indice secundi tomi scripsit vicum regionis Sarugensis. Plura non novimus.

[17] [cujus ratio hic breviter exponitur,] Porro de periodeutarum et ipsius affinium chorepiscoporum officiis nimis jam disputatum est, quam ut totam quæstionem ad examen revocemus. Quæ certa videntur, paucis complectemur. A chorepiscopis, quos frustra tolli jussit Laodicenum concilium, canone 57, distinguendi sunt periodeutæ, quorum tamen institutio ad hujus concilii præscriptum videtur exacta. Chorepiscoporum potestas pro locorum et temporum diversitate non semper eadem fuit; sed sensim imminuta, tandem aut cum nomine ipso, ut apud Græcos et Latinos, omnino evanuit, aut nomine tantum remansit, ut apud Syros Melchitas et Nestorianos. Apud Græcos exarchi et protopapæ, apud Latinos autem archipresbyteri et decani illis successerunt. Abolita autem potestatis distinctione inter periodeutas et chorepiscopos, cecidit prior appellatio. Excipiendi tamen Jacobitæ et Maronitæ qui nominis et dignitatis distinctionem servarunt, ut ex Assemanio intelligo [Ibid. tom. III, part. II, pag. 830 et 831.] . Periodeutarum vero, ut ad nostrum propositum revertamur, officium aptissime exhibet Balsamon in Commentario ad illum canonem: Sunt autem periodeutæ præpositi (ἔξαρχοι) quidam ab episcopo promoti. Circumcursant enim (περιοδεύουσι), delicta spiritualia observant et fideles absolvunt [Beveridge, Pandectæ, tom. I, pag. 479 et 480.] . Cæterum de his omnibus consule Binterim [Denkwürdigkeiten, vol. I, part. II, pag. 386 et seqq.] , Augusti [Christliche Archäologie, tom. XI, pag. 159 et seqq.] , Hefele et alios scriptores ab eis recensitos [Conciliengeschichte, ad conc. Laod. can. 57, tom. I, pag. 901, ed. Arnheim.] .

[18] [creatus est autem anno 519 episcopus Batnarum civitatis, quæ nunc Sarug vocatur.] Postquam longo tempore ecclesiam Sarugensem voce et scripto docuit, ad hanc tandem regendam vocatus est anno ætatis sexagesimo octavo. Porro urbs Batnæ, provincia Osrhoena, itinere unius diei ab Edessa distans, millibus passuum X, juxta Antonini itinerarium, tempore jam Trajani nota [Ritter, Erdkunde, tom. X, pag. 119.] , et cujus primus qui noscitur episcopus Abramius concilio Cpolitano I interfuit [Lequien, Oriens Christ. tom. II, col. 971.] . Castrum et mœnia quæ eam ab hostibus tegebant, paulatim labefactata, post annum præsertim 505, quo expugnata fuit a Persarum rege Cavade, tempore tandem Justiniani pristinam firmitatem recuperarunt [Ritter, op. cit. tom. XI, pag. 288; Bibl. Orient. tom. I, pag. 278 et 284.] . Quum Batnas episcopali auctoritate rexit S. Jacobus, urbs erat vel, ut Procopii verbis ipsis utar, urbecula parva et nullius momenti, πόλισμα βραχὺ καὶ λόγου οὐδενὸς [Procopius, de Bello Persico, lib. II, cap. 12, pag. 119, ed. P.] . Hodie ex usu communi evanuit nomen Batnarum, eique regionis ipsius, cui præsidet urbs Batnæ, successit appellatio. Sarug enim certo certius apud antiquos regio erat, non civitas: ideo Batnarum in Sarug mentionem syriace multi auctores fecerunt; Hauram in Sarug supra memoratam audivimus; Arabas in Sarug invasisse narrat Josue Stylites [Bibl. Orient. tom. I, pag. 277.] . Turcice et arabice Serudj urbem nunc vocant [Ritter, tom. XI, pag. 290 et 291; Bayer, Historia Osrhoena, pag. 305 et 314.] .

[19] [Ad Paulum Antiochenum ire renuit, ut refert Dionysius Jacobita,] De episcopatu S. Jacobi in historicorum libris id unum reperire est, quod Dionysius Telmahrensis refert apud Assemanium, qui totus in hæreseos jacobiticæ repellendo crimine, non advertit omnino hujus temporis historiæ confirmari S. Jacobi et Pauli Antiocheni dissidia. Quid enim tradit Dionysius, auctor bonus et accuratus, ut testatur Assemanius ipse [Op. cit. tom. I, pag. 299.] ? A Paulo, antequam decederet Antiochia, accersitum fuisse Mar Jacobum doctorem et episcopum Batnarum Sarugi: qui eo proficisci recusabat, quod Paulum cerneret sanæ fidei non esse. Demas hæc ultima verba, quæ opinando scripsit Dionysius Jacobita, persuasus a suis partibus stare Jacobum Sarugensem: manebit mentio venerationis quam erga Jacobum demonstrabat Paulus, vir sana in speciem fide, sed moribus episcopo parum dignis. Quum in eo esset ut Antiochiam relinqueret Paulus, vir bonis æque ac malis exosus, nonne anceps hærere potuit Jacobus? Conferantur quæ de Paulo scripsit Petrus Boschius in Historia chronologica patriarcharum Antiochenorum [Acta SS. tom. IV Julii, pag. 93 et 94; Oriens Christ. tom. II, col. 731 et 732.] , et probabitur S. Jacobi prudentia.

[20] [non tantopere ab Assemanio hac de re culpandus.] Quum enim, ita pergit Dionysius, Paulus Jacobum nihilominus urgeret, ut ad ipsum accederet, hic ante altare procumbens, cum gemitu et lacrymis sic orabat: Domine Deus qui abscondita cordis nosti, et renes atque cor scrutaris: si nosti Paulum duarum naturarum insania teneri, ne me permittas in ejus conspectum venire. Quum itaque abire coactus esset, ex urbe Batnis egressus in monasterium quoddam, quod Persarum nuncupatur, distatque Edessa passus sexies mille, divertit. Ibi pernoctans, revelationem de suo exitu accepit, jussusque fuit in propriam civitatem reverti. Qui sine mora eos qui secum erant, jumentum celeriter aptare, atque in urbem regredi jussit, secuturam duobus post diebus mortem prænuncians, cunctis mirantibus: urbemque suam illico repetiit. Quo quum pervenisset, de ecclesia deque universa doctrina (scripta) sua testamento disposuit, et duobus post diebus ex hac luce migravit. Errat certe Dionysius, qui mortem Jacobi paulo post Pauli discessum contigisse narrat. Quæ vulgus fabulabatur hac in re secutus est. Non idcirco tamen omnes hujus narrationes partes rejiciendæ sunt. Fac Paulum, qui ineunte anno 521 sede sua cessit, a Jacobo rogasse ut ad se veniret, ratus ita fore ut apud omnes magis gratia et auctoritate valeret, concordia cum celeberrimo doctore facta. Eodem anno ex hac vita migravit Jacobus, cujus mors quum populi memoria cum discessu et forsan etiam morte Pauli conjuncta esset, opinionibus, quas ad nos detulit Dionysii Chronicon, initium aliquod fecit.

[21] [Pauca tandem de operibus S. Jacobi notantur,] Restat denique ut paucis de S. Jacobi operibus disseramus. Quis enim de ineditis adhuc operibus, quorum codices longe absunt, dicere potis est? Omnium hujus auctoris scriptorum quæ invenit Assemanius seriem texuit, notitiæque de S. Jacobo in Bibliotheca Orientali annexuit. Sed nemini dubium est, quin et multa in codicibus delitescant, iis omissis quæ temporum injuria sunt deperdita. Nec catalogum illum repræsentabimus, neque etiam carminis Georgii, hic pluries laudati, fragmenta quæ ad beati viri opera pertinent repetemus. Omnia enim manca et imperfecta essent, doctis proin inutilia, aliis, quibus de scrutandis codicibus cura non est, tædio plena. Tria tantum hic notabimus: primo, fieri posse ut, inter opera S. Jacobo Sarugensi attributa, syriacum exemplar alicujus sermonis S. Jacobi Nisibeni occurrat. Hoc aliquando Assemanio in mentem venit, quum de Nisibeno egit, fere omnia opera a Gennadio enumerata, inter Jacobi Sarugensis, eorum legitimum auctorem, scripta forte reperiri [Bibl. Orient. tom. I, pag. 21.] . Quod quam falsum esset ipse candide agnovit, oblata Armenæ translationis cum Gennadii elencho mira concordia [Ibid. pag. 557 et 358.] . Fides operum S. Jacobi Nisibeni vix imminui posse videtur. At non idem de S. Jacobo Sarugensi absque diligenti codicum excussione dicendum est. Secundo monebimus maximam partem operum sancti episcopi, ligata oratione metro dodecasyllabo conscriptam fuisse, singulis versibus triplici tetrasyllabo constantibus. Quod carminis genus apud Syros proprie Jacobiticum vocari testes sunt Naironus [Naironi, Euoplia fidei, pag. 50 et 51.] , Assemanius [Bibl. Orient. tom. I, pag 299 et passim.] , et Augustus Hahn [Bardesanes gnosticus, pag. 48.] . At P. Pius Zingerle, qui de Syrorum poesi eruditas scriptiones cum Soc. Orient. Germanica communicavit, ex opusculo Stephani Edenensis, metrum Jacobiticum vocat tetrasyllabum quod a priore opinione non multum abludit, quoniam, duabus cæsuris divisum dodecasyllabum tribus tetrasyllabis semper constat [Zeitschrift der D. M. G. tom. XVIII, pag. 751.] . Rectius tamen puto loqui, qui dodecasyllabum Jacobi metrum dicit, cujus exempla sint duæ orationes a Curetono editæ et fragmenta Georgii apud Assemanium. Tertio tandem loco, notabimus integra S. Jacobi opuscula quæ extra libros liturgicos scimus fuisse edita. Partes enim et fragmenta colligere non possum, quum multi paucis abhinc annis libri conscripti fuerint, quibus Syrorum sententiæ, auctoritates afferuntur, et quos nomine tantum novi. Præter liturgiam autem, quæ latine a Renaudotio publici juris facta est [Liturgiæ, tom. II, pag. 356.] , ritus baptismi et confirmationis in codice liturgico Assemaniano [Cod. lit. tom. II, pag. 309, et tom. III, pag. 184.] , orationes metricas de Habibo martyre [Ancient Syriac Documents, London 1864, pag. 86.] , de Guria et Shamuna [Ibid. pag. 96.] a Curetono, et de Simeone Stylita a Stephano Assemanio [Acta martyrum occidentalium, pag. 230.] Syriace et latine editas, nullum Jacobi integrum opusculum editum fuit.

[22] [et de ejus fama, qua viæ ipsi Ephræmio cedit.] Tam multis orationibus dictione non magis quam sententiarum sublimitate præclaris, doctor mox in Syrorum æstimatione magno tantum Ephræmio inferior visus est. Ejus homiliæ per anni decursum in ecclesiis leguntur, atque hinc plerumque in codicibus illæ inveniuntur quæ intra festorum circulum concluduntur. Quod quidem causa fuisse videtur, cur non paucæ, a scribis semper omissæ, perierint. Sanctus Doctor in officio ecclesiastico verisimilius non diu post mortem coli cœpit, ac S. Ephræmii, doctoris quoque et poetæ memoriæ, memoria ejus adhæsit. Quotidie duo hæc nomina in Maronitarum et Jacobitarum officio conjuncta celebrantur. In Missa quidem his verbis utrique liturgiæ communibus: Commemoremus S. Jacobum et S. Ephrem, ora eloquentissima et columnas sanctæ ecclesiæ nostræ [Bibl. Orient. tom. I, pag. 55.] . Ad Vesperas Dominicæ et omnium festorum solennium, metro ipso Jacobi, canunt Maronitæ: Memoria recolatur S. Jacobi et S. Ephrem, qui fuit sancti Spiritus cithara [Ibid. et Operum S. Ephrem, tomo I (syriace), post præfat.] . Magnificentius etiam Jacobitæ in officio diurno, feria tertia, quorum verbis hunc Commentarium claudemus: Duo luminaria gloriosa sanctam ecclesiam Christi sponsam intrarunt, et in ea habitarunt S. Ephrem, venerabilis senex, et S. Jacobus doctor Batnarum Sarugi, pelagus scientiarum. Horum doctrina terra repleta est, et confirmata fides in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, mysterium trinum [S. Ephrem, opera loc. cit. ex edit. Rom. officii, pag. 98.] .

BREVIARIUM VITÆ S. JACOBI
auctore anonymo syro.

Jacobus, episc. Sarugensis (S.)
a

[Jacobi ortus, mira infantia, doctrina episcopatus et opera.] Sanctus Mar Jacobus Doctor, fistula Spiritus Sancti, et cithara Ecclesiæ fidelis, fuit ex Curtam pago ad Euphratem fluvium, filius votorum parentum fidelium et sterilium b. Quum autem tresannos esset natus, in uno ex festis dominicis c, adivit mater ejus ecclesiam. Tempore vero quo fit oblatio, Sanctusque Spiritus mysteriis illabitur d, prorupit Jacobus e sinu matris, et, turbam perrumpens, ivit ad mensam vitæ et accepit Spiritum Sanctum tribus pugillis. Inde cœpit fœcundus esse eloquentia et doctrina. Mox audierunt de ipso episcopi et surgentes venerunt ad eum ut eum explorarent e. Jusserunt autem ipsum sermonem facere de curru quem vidit Ezechiel f et ipse dixit: Altissime qui sedes super curru cælestium mentium g. Tunc præceperunt ei ut doctrinam suam scripto Ecclesiæ traderet. Incepit autem componere sermones et homilias in ecclesia, annos natus viginti duos. Postea factus est episcopus Sarugensis, annos natus sexaginta septem et dimidium, anno 830 Græcorum seu 519 post adventum Messiæ. Postquam vero Ecclesiam replevisset doctrina vitæ et totum orbem inundasset homiliis et interpretationibus eximiis, migravit ad Dominum et egregio funere sepultus est in urbe sua Sarug, anno 832, die 29 Teschrin secundi h. Vixit annos septuaginta: sexaginta septem et dimidium ante episcopatum, et duos et dimidium in hac dignitate. Invenimus autem totam ejus doctrinam prophetas quinquaginta mole æquare i: homilias quidem septingentas sexaginta tres. Prima homilia illa est quam de curru scripsit, et ultima, quam non perfecit, de Maria et Golgotha k.

ANNOTATA.

a

Titulum sermonis, qui metro Jacobi, dodecasyllabo nempe, aut tetrasyllabo ter repetito scriptus est, numero 5 dedimus. Codex in quo eum reperit Assemanius, est exaratus circa annum Christi 1100, in Scetensi S. Pisois Syrorum cœnobio ex antiquis ejusdem loci manuscriptis [Bibl. Orient. tom. I, pag. 565.] . In nullo autem alio catalogo hujus carminis mentionem vidi. Legitur, ut post titulum dicitur, in commemoratione ejusdem Mar Jacobi [Ibid. pag. 340.] . His incipit:

Jesu lux cujus ortus lætificat omnes fines
Oriri facias lucem gratiæ tuæ super cogitationes meas.

Hanc vitam syriace denuo edidit in sua Schola Syriaca P. Joannes B. Wenig, qui alia etiam fragmenta S. Jacobi suo libro intulit [Schola Syriaca, Œniponte 1866, pag. 43, 155 seqq.] .

b Pater erat sacerdos, juxta Georgium.

c

Nescio prorsus cur in hoc loco de aqua benedicta a puero hausta cogitaverit Assemanius, quo certe nemo melius auctoris sensum intelligere potuit. An forsan timuit ne non satis reverenter egisse videretur infans sanctitatis laude aliquando illustrandus? Profecto aquam non nominat Georgius, nec supponi potest in syriaco textu typographico errore omissum fuisse verbum, cum versus Georgii perfectus sit triplici suo tetrasyllabo:

Wathloth khouphnen — bathloth zabhnin — eschti oph hou.

Frustra ergo doctus Maronita erudite de benedictione aquarum in die Epiphaniæ disserit, de qua hic prorsus tacendum duximus.

d Quum de Spiritu Sancto, qui oratur ut in oblata descendat, loquitur auctor Syrus, tempus quod consecrationem sequitur, apertissime ostendit. In omnibus enim fere [P. Benedetti, Antirrheticum secundum, pag. 30, col. I, ad calcem Ephræmii Syriaci, tom. II.] orientalibus liturgiis, post consecrationem proprie dictam, occurrit invocatio SpiritusSancti, a quo elementorum transmutatio petitur, non quasi jam facta non esset, sed quia totius canonis preces in modum unius enuntiantur [Renaudot, Liturgiæ, tom. I, pag. 250 et 251; Benedetti, loc. cit. pag. 29, col. 2; pag. 37 et seq.; Bibl. Orient. tom. II, pag. 201.] . Hæc invocatio res adeo sancta semper visa est Syris et Græcis, ut recentiores doctores non pauci eam, ad sacramenti essentiam pertinere contenderint. Non posse aut em ea sacramentorum dumtaxat effectum exprimi, optime probatur ex sensu vocum, quibus antiquæ orientalium liturgiæ utuntur: notio enim perficiendi, consecrandi, ubique reperitur, non excepta voce ἀναδεῖζαι, sensu ecclesiastico usurpata. Vano autem conatu non pauci auctores conati sunt demonstrare hunc sensum his vocibus non subesse, aut de sacramentorum effectu hic agi. Elementorum mutatio, sensu quem supra indicavi, his ostenditur verbis, ut erudite demonstravit Eusebius Renaudot [Loc. cit. pag. 238 et seqq., et passim.] , quem nimis acriter carpsit Petrus Benedetti, Societatis Jesu, Maronita, cujus tamen animadversiones non in uno loco ad scriptoris galli emendandas assertiones omnino consulendæ sunt. De hac quæstione peculiari libello disputavit Orsi: breviter autem,dilucide et docte locutus est in Dissertatione doctorali Ven. Vir Theodorus Lamy, in Univ. Lovan. professor [Diss. de Syrorum fide, Lovanii 1859, pag. 9 et seqq.] .

e Vide quæ de hoc episcoporum judicio diximus num. 11 Comm. prævii. Forsan indicatur hic exploratio doctrinæ ab episcopis Osrhoenis, Nestorianismo infensissimis, post mortem Nonni peracta.

f Ezechielis caput primum, argumentum sane difficillimum et obscurissimum.

g

Ter reperitur initium hujus carminis in Assemanii Bibliotheca: in ipso nimirum breviario vitæ, in excerptis Georgii, et in catalogo operum metricorum, numero primo. Prima verba ubique eadem sunt, secundus versus variatur, ut conferenti palebit. En duos primos versus ex catalogo:

Altissime qui insides currui inserutabili
Da mihi verbum tuum ut annuntiem in terra, te sine fine esse.

In cod. Nitriensi 5, quem hic laudat Assemanius, notatur etiam: Est autem hic sermo primus omnium sermonum Sancti Mar Jacobi. Exstat etiam arabice [Bibl. Orient. tom. I, pag. 304.] .

h Teschrin primus est mensis october, secundus, november [Vid. Ideler, Handbuch der Math. und techn. Chronologie, tom. I, pag. 430.] : Romanorum autem mensibus omnino pares sunt, ita ut 29 Teschrin posterioris diei 29 novembris juliani respondeat.

i Librum XII prophetarum intelligit.

k 231 tantum numeros habet Assemanius. Ultima homilia dicitur ea quam imperfectam reliquit de Maria et Golgotha: forsan ille sermo una est ex homiliis de Beata Virgine aut de Passione quæ numeris 21, 22, 163, 164 laudantur. P. P. Zingerle specimina carminum S. Jacobi edidit syriace et germanice [Zeitschrift d. D. M. G. tom. XII, XIII, XIV et XV; Wenig, pag. 155.]

Impresso jam hoc commentario, audio in Univ. Lovaniensi parari Dissertationem, qua de S. Jacobo plura innotescant. De ea in fine hujus tomi, si fieri potest, loquemur.

DE SANCTO THEODORO ABBATE ET CONFESSORE VIENNÆ IN GALLIA

CIRCA DLXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodorus, abbas, Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sancti elogia in Martyrologiis; natales illustres; discipulatus et monachatus sub S. Cæsario Arelatensi; reditus in patriam et fundatio monasteriorum: solitudo operosa; obitus; sepultura.

Sancti nostri nomen ad formam Martyrologii Romani Theodorum scribimus. [S. Theodori nomen, varie scriptum, a Martyrologis celebratur;] Passim tamen Theuderius, aut etiam Theodarius, Theudericus profertur [Cfr Sollerius, Martyrol. Usuardi ad diem XXIX Octobris.] . Certe Ado, Viennensis episcopus et Sancti biographus, constanter eum Theuderium appellat; quod quoque facit historiographus Ecclesiæ Viennensis, C. Charvet, ejusdem Ecclesiæ archidiaconus, qui anno 1761 hujus Ecclesiæ Historiam publici juris fecit [Hist. de la Sainte Eglise de Vienne, pag. 108.] . Itaque Martyrologium Romanum hac die Sanctum annuntiat his verbis: Viennæ depositio Beati Theodori abbatis. Eadem fere habet Ado, nisi quod addat memoriam ejus translationis: In Gallia, Vienna civitate, depositio sancti ac beatissimi Theodarii abbatis et confessoris. Et translatio ipsius in loco, ubi dicitur Vallis Rupiana IV kalend. novembris. Animadvertit Dominicus Giorgi in sua Adoniani Martyrologii editione, nomen hujus Sancti, omissum in Usuardo puro, in solo Adone reperiri, qui merito S. Theodorum abbatem Fastis Sanctorum adscribit, quem ipse lucubratione celebrarat. Hugo Menardus in Martyrologio suo Benedictino Adonem ad verbum exscribit, nisi quod dicat: In loco Vallias Rupianæ. Saussayus in Martyrologio Gallicano pro more suo ad XXIX octobris compendiose vitam enarrat. Idem tamen in supplemento [Pag. 1183.] Sanctum ponit ad diem XIX octobris: Viennæ S. Theuderi abbatis, qui monachus Lerinensis sub sancto Cæsario abbate, postea Arelatensi episcopo, sic disciplinæ cœlestis theoremata didicit, ut in normam vivam perfectæ pietatis et exemplar totius religionis tam opere quam sermone transierit: demumque plurimorum discipulorum informator, ad conspectum Domini evectus est peroptatum.

[2] [Lirinum Sanctus verisimiliter numquam incoluit;] A pueritia, ut habet Vita edenda num. 2, ad amorem vitæ æternæ anhelare piis studiis cœpit; et adultior, relictis omnibus, Lirinense cœnobium expetere cogitavit. Utrum autem quod cogitavit, perfecerit, mihi valde dubium est. Nam Lerinum petens, Arelatem appulit, et ibidem a S. Cæsario exceptus, moram fecisse videtur tantum, ut Ordines, vulgo majores dictos, ab isto antistite receperit. Dein in provinciam suæ nativitatis remigraturus, voluntatem suam sancto episcopo (Cæsario) aperuit, ab ipsoque benedictionem eundi et redeundi expostulans, grandi mœrore primo eum affecit. Quod si S. Theodorus Lerinensis monachus fuisset, sive ante sive post susceptos sacros Ordines, voluntatem suam aperire debuisset Forojuliensi episcopo, utpote cui competebat jurisdictio in clericos Lerinenses. Etenim circa annum 450 (nam de vero tempore coactæ synodi disserere hic loci non vacat [Diction. des Ordres Religieux, V° Lerins, tom. II, pag. 771.] ) episcopi, præside Ravennio Arelatensi, statuerunt, quod sub Leontio Forojuliensi (Frejus) jam statutum fuerat, ut clerici atque altaris ministri, a nullo, nisi ab ipso vel cui ipse injunxerit, ordinentur: chrisma nisi ab ipso speretur: neophyti si fuerint, ab eodem confirmentur: peregrini absque ipsius præcepto in communionem vel ad ministerium non admittantur. Monasterii vero omnis laica multitudo ad curam abbatis pertineat [Labbe, tom. IV, Conc. col. 1024.] . Episcopo itaque Forojuliensi aut saltem abbati Lerinensi aperienda erat S. Theodoro voluntas remeandi in patriam. Sed neuter in consilium vocatur: res tota inter SS. Cæsarium et Theodorum transigitur; quatenus Cæsarius fuerit vere magister fuerit S. Theodori. Nolim tamen dissimulare aliquas voces indicare, brevem fuisse Sancti nostri moram Arelate. Initio enim sanctus antistes consilium dedit num. 3, ut aliquantulum iter retardaret, ut maneret tantisper cum illo. Sed credo, juvenem, contracta cum episcopo familiaritate, deinceps a Sancti consuetudine non potuisse divelli.

[3] [sed S. Cæsarii discipulus,] Nostram porro sententiam confirmant Acta S. Cæsarii ipsius. Nam quum jam monachus valetudinis causa Lerino Arelatem traductus fuisset, ibique etiam ad litteras addiscendas incumberet, innotuit S. Cæsarius S. Eonio episcopo, qui quum, ut narrat Cyprianus in Vita S. Cæsarii, lib. I, num. 10 [Acta SS. tom. VI Aug. pag. 65.] , cœpisset juvenem, non ut peregrinum sive extraneum, sed respectu attentiori intimis cordis oculis contemplari; mox ab abbate suo S. Porcario eum expetiit: rogante ergo beato viro Eonio episcopo, licet ab invito concessus fuit. Itaque Eonius, episcopus Arelatensis, sibi liberum non reputabat, monachum Lirinensem a suo monasterio avellere, nisi quatenus Porcarius, abbas Lirinensis, consensum, licet invitus concessisset. Pari modo, si S. Theodorus, Lirinensis fuisset monachus, etiam suo abbati voluntatem remigrandi ad provinciam suæ nativitatis aperire debuisset. Cæterum non diffitebor monachatum S. Theodori: erat enim Arelate monasterium virorum in suburbano, quod et S. Cæsarius administravit abbas: et ita quidem suscepit, ait Cyprianus num. [Acta SS. tom. VI, pag. 66.] , vitam in suburbano cœnobio libens, quam etiam intra urbem quotidianis semper excolebat actibus. Potuit igitur S. Theodorus in hoc monasterio (cujus hodie, ait Mabillonius, nullum amplius exstat vestigium) vitam monasticam profiteri et tamen adesse, etiam quotidie, S. Cæsario. Expungendum est igitur S. Theodori nomen ex Albo monachorum Lirinensium. Quod quidem jam præstitit Vincentius Barrali in sua Chronologia Sanctorum Insulæ Lerinensis, anno 1613 Lugduni edita.

[4] [monasticam vitam professus,] Cæterum verisimillimus nobis est monachatus S. Theodori, dummodo Arelate aut in ejus suburbano ponatur. Nam S. Cæsarius dum Theodorum ad Lirinense monasterium anhelantem, quodammodo intercepit, et ut aliquantisper apud se subsisteret petiit, id, crediderim, salvo ejus monasticæ vitæ consilio, præstare sategisse. Quum itaque in suburbio Arelatensi esset monasterium virorum, cujus ipse Cæsarius regimen ante episcopatum tenuerat, vix dubitari potest, quin sancto juveni Theodoro id genus vitæ proposuerit. Hac ratione scilicet monasticæ vitæ otium actuositate clericalis officii temperabatur. Dein Sanctus noster eo videtur consilio provinciam nativitatis suæ repetiisse, ut ibidem monasticos mores aut institueret aut propagaret. Quod certe vix sperare illi licebat, nisi ipse hujuscemodi vitam jam ante expertus fuisset. Quapropter omnimode censeo, S. Theodorum monachum induisse antequam in patriam remigravit suam. Nec dubitaverim, quin ad Lirinensem formam institutus fuerit a S. Cæsario; qui, ut habet ejus Vita lib I, num. 11 [Ibid. pag. 65.] , licet clericus, numquam tamen canonicam modulationem monachi, numquam instituta Lirinensium vel modicum subreliquit. Juxta Lirinensem igitur normam institutus S. Theodorus, eamdem in monasteriis a se ædificatis servatam voluit, donec Benedictina lex introducta fuit.

[5] [ad sacros Ordines promotus fuit,] In ipso primo congressu S. Theodori cum S. Cæsario episcopo, actum fuit inter illos de clericali militia assumenda. Propterea episcopus dum num. 3 Vitæ dicit beato juveni consilium cordis ejus, id est ingrediendi monasterium, esse corroborandum, voluit tamen ut maneret tantisper cum illo ecclesiastico ordini subditus; voluit itaque Sanctum clero adscribere. Quantam autem moram Arelate traxerit, definire non valemus; sed diuturnam fuisse ex duobus existimo. Imprimis narratur eodem numero, S. Theodorum substitisse secundum voluntatem B. Cæsarii, et die nocteque jejuniis, vigiliis et orationibus vocem animi sui Deo commisisse: qua ex agendi ratione non parvam lætitiam tam pontifici quam Deo contulit. Ut autem antistiti Cæsario probaretur, mora certe diuturna fuit necessaria. Nam, ut legimus in Vita S. Cæsarii lib. I, num. 43 [Ibid. pag. 74.] , ad Ordines non admittebat, nisi illos, qui quatuor vicibus in ordine libros Veteris Testamenti legerit ante, quatuor Novi. Certe qui tam severus erat exactor literaturæ sacræ clericorum suorum, non minus eorum mores ad omnes apices disciplinæ ecclesiasticæ exigebat. Quæ indagatio sat longum tempus requirit. Dein, quod præcipuum est, S. Cæsarius, ut habet Vita lib. I, num. 43 [Ibid. loc. cit.] , numquam in Ecclesia sua diaconem ordinavit ante trigesimum ætatis suæ annum. Ex hoc aliquousque divinare licet ætatem S. Theodori.

[6] [ex quibus circumstantiis Chronotaxis aliquantulum ordinatur:] Nam verisimilius patriam Viennensem non reliquit ante annum ætatis vigesimum quintum; quia tunc primum ordinare secundum legem Romanam de bonis propriis potuit, ut habet Justinianus Instit. de Curatoribus (I, 23) dicens infra annos 25 constitutos licet puberes sint, adhuc tamen ejus ætatis esse, ut sua negotia tueri non possint, quam dispositionem jam ante confirmaverat Ulpianus, ut videre est D. l. 3 de Tutelis (XXVI, 1). Verum quidem est legibus Burgundionum, sub quibus agebant Viennenses, tit. LXXXVII [Lindenbrog, Codex legum antiquarum, pag. 300.] sanciri, ne minor ante XV ætatis annum nec libertare, nec vendere nec donare liceat. Sed Theodorum nostrum, annis jam viginti quinque factum, usu romano abiisse credimus; alioquin non tam subito illum clero suo adscribere ambivisset, nec ipse, ut dicitur num. 2 Vitæ, pecuniam non parvam, ex censu patrimonii acquisitam, pauperibus distribuere potuisset. Quamvis porro S. Theodorus post non longum tempus, ut dicitur num. 4 Vitæ, presbyteri dignitatem assecutus fuerit, intervallum tamen unius saltem anni interponendum existimo; quia, ut diximus supra, inter singulos ordines quater omnes libri Veteris et Novi Testamenti relegendi erant. Dein presbyter factus decennium facile impenderit. Nihilominus certum est, Sanctum nostrum Viennam commigrasse ante obitum S. Cæsarii, cujus voluntatem exquisivit, et cujus cum benedictione, ut habet Vita num. 4, ad patriam rediit: adeoque ante annum 542, S. Cæsario emortualem, Viennensis provinciæ incola fuit. Quod si ab hoc anno 542 usque ad annum 575, qui vulgo S. Theodoro emortualis assignatur, computamus, habemus annos omnino 33, a quibus demetendi sunt anni duodecim, quibus in solitudine Viennensi, ut dicit Ado num. 9, vixit. Habemus igitur annos circiter viginti, quibus fundavit monasteria in provincia Viennensi. Itaque omnia recte procedunt, si dicamus, S. Theodorum septuagenarium obiisse; ac proin initio sæculi VI aut exeunte sæculo V primam lucem aspexisse.

[7] [Fundat in provincia Viennen si cellas] Veniens, inquit biographus Ado num. 5, S. Theuderius non longe ab urbe Viennensi, perquirere instanter coepit, ubinam cellulam habitationis suæ perficeret. Dum cellulam audimus, non existimemus, sanctum voluisse solitariam vitam sectari. Varia est enim cellæ, adeoque et cellulæ significatio apud antiquos, ut erudite monstrat Edmundus Martene in Commentario in Regulam S. Benedicti [Pag. 53.] : ubi dicit, præter ordinariam significationem cubiculi monachorum, quod singulis assignatur, cellam etiam monasterium indicare ex verbis S. Benedicti, a S. Gregorio lib. II cap. 33 relatis liquet [Migne, Patrol. tom. LXVI, col. 294.] : Manere extra cellam nullatenus possum: et idem S. Gregorius lib. I epist. 56 [Ibid. tom. LXXVII, col. 517.] : Oratorium B. Mariæ, quod nuper in cella fratrum ædificatum est, ubi Marinianus abbas præesse cognoscitur. Non ta. cebot amen, cellam aliquando sumi pro minori monasterio, majori subjectum, ut constat ex can. 44 concilii Aquisgranensis anni 817 [Labbe, tom. VII, conc. col. 1510.] quo abbatibus licet habere cellas, in quibus aut monachi sint aut canonici, et abbas provideat, ne minus de monachis habitare permittat quam sex. Enimvero cellas, a S. Theodoro fundatas, esse veri nominis monasteria, patet ex contextu Vitæ. Etenim num. 5 legimus Sanctum domunculam in honore S. Eusebii, Vercellensis episcopi, Reliquiisque Sanctorum altari impositis, justum monasterium construxisse. Eodem modo S. Symphoriani basilicam erexit, et exornato loco monachos ibi servire Deo delegit. Quæ igitur in Vita S. Theodori referuntur constructæ cellulæ, veris monasteriis sunt accensendæ.

[8] [fit publicus pro populo ad Deum orator,] Viginti et amplius annos fundandis monasteriis in patria Viennensi impenderat S. Theodorus, quando Viennam evocatus fuit ab urbis episcopo, ut orationibus suis universam quasi civitatem fulciret. Erat scilicet mos in Ecclesia Viennensi, ut aliquis presbyter intemeratæ virtulis constitueretur orator ad Deum pro universo populo, ut dicitur num. 7 Vitæ. Hanc legationem ante S. Theodorum, obierant S. Anianus, postmodum episcopus Aurelianensis [Charvet, Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 53 et 108.] , cujus Acta ad diem XVII novembris illustrabuntur, et S. Lannianus abbas, qui die XIII ejusdem mensis colitur. Quamvis omnes clerici, in sacris constituti, dum sacrificant aut preces liturgicas quotidianas fundunt, pro universo populo fideli misericordiam Dei implorant, semper in Ecclesia Dei fuerunt aliqui specialiter deputati, qui austeriori vita et continuatis precibus hac ad Deum legatione funguntur. Quamvis porro biographus dicat, Sanctum contemplativæ vitæ solum deserviisse; addit tamen, populum, quod ad salutem pertinet, secreta sua sancto viro committere potuisse. Quæ verba referre mihi videntur imaginem presbyteri pœnitentiarii, quamvis expressam ejus mentionem vix ante sæculum XI reperias [Thomassin. De antiq. et nov. Eccl. Discipl. part. I, lib. II, cap. 10.] .

[9] [et presbyter pœnitentiarius,] Nihilominus officium in latina Ecclesia erat institutum et perseveravit. Nam Sozomenus, lib. VII Hist. Eccl., cap. 16, [Migne, Patrol. Græc. tom. LXVII, col. 1459.] agens de abolitione presbyteri pœnitentiarii in Ecclesia Cpolitana, addit: In occidentalibus Ecclesiis, ac præcipue in Romana studiose observatur, nempe ut ex presbyteris aliquis, qui vitæ integritate spectatissimus esset, et taciturnitate ac prudentia polleret, huic officio præficeretur. Nusquam, ait Valesius in suis Annotationibus ad hunc locum, quod quidem sciam, hujus presbyteri fit mentio, nec in conciliis nec in canonibus, nec in libris aut epistolis ecclesiasticorum scriptorum, qui in Occidente olim vixerunt, nec in Vitis episcoporum, aliisve antiquitatis monumentis. Negat itaque Valesius officium presbyteri pœnitentiarii, qui de eo nihil legit in antiquitatis monumentis: scilicet opponit argumentum negativum positivo; quæ ratiocinatio, etiam vera, omnino imbellis est. Dicit enim, in Ecclesia Romana episcopum solum pœnitentium curam gessisse. Sed retorqueri potest quam optime: si quidem nusquam legitur in antiquitatis monumentis, presbyteros, saltem aliquos, delegatos fuisse ad excipiendas pœnitentium confessiones, eosque absolvendos a peccatis. Certe satis clare, meo judicio, istiusmodi delegatio commissa fuit S. Theodoro; cui populus, quod ad salutem pertinet, sua secreta committebat: quod omnino pertinet ad confessionem secretam. Dein num. 8 sequenti legimus, Sanctum consuetum, fenestram permodicam aperuisse, advenientibus monita dedisse. Unde fiebat, ut qui vulnere diaboli percussus (quod est peccatum) continuo medicatus sanusque recederet et mœstus de pondere peccatorum suorum, statim de misericordia Dei consolatus, securior et lætior rediret. Quæ quidem sunt fructus ex sola fere confessione sacramentali decerpendi. Atque hinc existimo, in Ecclesia Viennensi consuetudinis fuisse, ut presbyter pœnitentiarius constitueretur: inter quos recensendus est S. Theodorus noster.

[10] [et tandem post duodennium obit:] Mansit, ait biographus num. 9, isdem sanctus vir duodennio in loco præelecto et sibi dulcissimo, in quo et diem suum obiit. Signavimus supra num. 6 diem sancti emortualem ad annum Christi 575 ex auctoritate magis eruditorum, quam ex argumento aliquo, a chronologia desumpto. Certum est, S. Philippo, Viennensem sedem occupante, floruisse S. Theodorum et institutum fuisse publicum populi deprecatorem. Philippus autem, ut habent nostri ad diem III februarii [Acta SS. tom. I Febr. pag. 365.] , anno circiter 578 obiit, licet paulo infra dicant: Quando decesserit Philippus nusquam legimus. Scimus, ejus pontificatum inter annum 567, quo concilio Lugdunensi primus subscripsit [Labbe, tom. V Conc. col. 847.] usque ad concilium Matisconense anni 581, quod, novembri mense coactum, Evantius, Philippi successor, ratum habuit [Ibid. col. 971.] , esse includendum. Propterea anceps omnino pendet annus emortualis Philippi episcopi; unde factum quoque est, ut aliqui dixerint S. Theodorum nostrum superstitem vixisse episcopo suo Philippo [Charvet. Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 109.] : dum alii eumdem præmortuum volunt; nam quod num. 10 Vitæ, legimus, sanctum pontificem definivisse, ut S. Theodori corpus ad monasterium suum deportaretur. Quoniam vero Ado biographus de nullo alio episcopo loquitur, quam de Philippo, rectæ interpretationis regula præscribit, ut Philippum intelligamus latorem decreti.

[11] [et in monasterio S. Mariæ sepelitur.] Licet igitur dicatur vita functus S. Philippus anno 580, nihil est, quo eruditorum mutemus sententiam, opinantium S. Theodori annum emortualem esse 575. Sed alia quæstio est breviter indicanda: videlicet quo loco sanctus vir decesserit. Dominicus Giorgi in accurata editione Martyrologii Adonis hæc habet sub die 29 octobris: In eodem S. Mariæ monasterio c. A. D. 575 die XXIX octobris decessit, ibique sepultus est, ac monasterium illud, ex ejus nomine, vernacule Saint-Chef dictum fuit. Hæc Mabillonius Annal. Bened., lib IV § XLIV. Idem fere dicit Alban. Butler ad XXIX octobris, nempe Sanctum primo in basilica S. Laurentii nactum sepulcrum, dein ad suum delatum fuisse monasterium. Sed accuratius loquitur Mabillonius loc. cit. Nam dicit, Sanctum exegisse reliquum vitæ ad basilicam S. Laurentii, et post mortem ejus corpus sepultum fuisse in prædicto S. Mariæ monasterio, de quo paulo supra egerat. Translationem autem S. Theodori conjunxisse credo Adonem, quia utraque celebritas una eademque die peracta fuit, ut satis monstrat ejus Vita num. 10 et seq. Scribit itaque Ado in suo Martyrologio sub die XXIX octobris: In Gallia, Vienna civitate, depositio sancti ac beatissimi Theodarii, abbatis et confessoris, et translatio ipsius in loco, ubi dicitur Vallis Rupiana IV kal. novembris.

§ II. Sancti sepultura in suo oratorio, memoria ejus sepulcri paulatim obliteratur; brevis historia monasterii Theuderiani et S. Theobaldi, archiepiscopi Viennensis.

[Sanctus in oratorio, a se constructo, sepelitur:] Dum hæc scripta essent, opportuno tempore et benevolentia R. D. Auvergne canonici et secretarii diœcesis Gratianopolitanæ, sub qua hodie civitas et ager Viennensis continentur, opusculum de rebus gestis S. Theodori, parvum quidem mole, sed accurata eruditione pretiosum, a R. D. Varnet parocho conscriptum accepimus; in quo varia nobis obscura et am bigua dilucidantur [Saint Theudère, fondateur et patron de Saint-Chef.] . Habemus imprimis, Sanctum sepulturam nactum fuisse in ipso oratorio, a se constructo, quod usque ad finem sæculi proxime præterlapsi perstitit. Absidem suam habebat pro more versus Orientem; nam majoris ecclesiæ axis a meridie ad septemtrionem directa est, unde S. Theodori oratorium ad dexteram ecclesiæ situm erat [Ibid. pag. 39.] . Majorem hanc ecclesiam ædificare cœpit S. Theobaldus, Viennensis archiepiscopus eamdem perfecit Leodegarius, ejus post Burchardum successor [Ibid. pag. 57.] . De S. Theobaldo ad XXI maji [Acta SS. tom. V Maji, pag. 47.] egit Henschenius noster; sed contra morem suum admodum jejune, nec satis observatis notis chronologicis: qui defectus magna ex parte proveniunt ex eo, quod non alios, dum syllogen suam texuit, habuerit duces quam scriptores recentiores et, ut ipse fatetur, neotericos. Accuratius gesta S. Theobaldi, licet et ipse dicat haurienda ex diplomatibus [Charvet, Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 260.] , enumeravit archidiaconus Charvet et inter annum fere 970 et 1000 episcopatum concludit [Ibid. loc. cit. et pag. 271.] . Sanctus antistes ultimus fuit inter archiepiscopos Viennenses, qui publicum in Ecclesia cultum obtinuit [Ibid. pag. 271.] . Quamvis igitur Leodegario tribuatur Sancti titulus [Saint Theudère, pag. 57.] , nullo tamen ritu liturgico celebratus fuit: imo laudatus archidiaconus Charvet expresse dicit, Leodegario tantam non adfuisse gratiam ut Sanctus in Ecclesia haberetur, eumdem tamen habuisse omnes virtutes necessarias, ut splendorem Ecclesiæ suæ conservaret [Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 296.] .

[13] [sed lapsu temporis memoria ejus sepulcri obliteratur,] Quievit autem corpus S. Theodori in oratorio a se constructo; nec alio translatum videtur: nam translatio, de qua Ado in suo Martyrologio loquitur, alia non est, ut jam diximus, quam deportatio ex urbe Viennensi ad monasterium S. Mariæ. Ad ejus autem tumulum, teste Adone in Vita num. 11, etiam nono sæculo, varia fiebant miracula: ac posteriori tempore memoratur Sancti caput: sed lapsu annorum omnino evanuere Sancti Reliquiæ, quin reperta hactenus documenta nobis indicent quando et qua occasione thesaurus iste disparuerit [Saint Theudère, pag. 48.] . Scriptor Notitiæ de S. Theuderio seu Theodoro fatetur, non omnem omnino spem esse ablatam inventionis sacri corporis, quin et prudentiam simul et sagacitatem in perscrutando ruinas commendat quam maxime. Interea tamen neutiquam violationis sacri corporis arguendi sunt sectarii sæculi XVI, qui dicuntur quidem spoliasse tum ecclesiam tum monasterium, imo et voluisse utrumque incendere; sed altum est silentium de destructione sacrarum Reliquiarum, non omittenda certe ab iis, qui de populatione sacræ ædis scripserunt. Verisimile itaque est paulatim deferbuisse pietatem, ac tandem obliteratam fuisse memoriam loci, ubi S. Theodorus jacuit, imo et hactenus jacet.

[14] [quod etiam cum aliis sanctis] Neque mirandum, memoriam sepulturæ aliquando intercidere: frequenter id accidit sive ex vecordia hominum sive ex repetitis bellorum, invasionum et quorumcumque tumultuum motibus. Ideo apud hagiologos legimus festa instituta ob inventionem corporis alicujus Sancti. Enimvero ut inter multa pauca seligam, S. Eutropius, qui primus Santonensem (Saintes) Ecclesiam rexit, per aliquot sæcula in hypogeo suæ ecclesiæ delituit ab omnibus ignoratus, donec die XIX maji 1843, dum instauraretur dictum hypogeum, repertus fuit in meditullio tumulus cum sola inscriptione: Eutropius: et inventione accurate severeque indagata, tandem VI septembris 1845 Clemens Villecourt, tunc Rupellensis episcopus, post eminentissimus S. R. E. cardinalis (qui omnium bonorum luctu mense januario currentis anni diem suum obiit), declaravit, sepulcrum inventum in ecclesia inferiori Sancti Eutropii Xantonensis … esse reipsa tumulum primi episcopi et Martyris Xantoniæ et ossa adulti, quæ continebat, esse certissime ossa ejusdem Sancti Eutropii [Recueil des procédures faites pour la reconnaissance des Reliques de Saint Eutrope, pag. 73.] . Scimus etiam, quanta celebritate et pietate colatur per orbem universum, sed præsertim in Umbria memoria S. Francisci, Assisiatis FF. Minorum fundatoris: in ejus honorem erecta fuit Assisii magnificentissima basilica, absolutissimis omnium artium operibus adornata: licet autem extra dubium positum sit, Sancti corpus intra basilicam conditum fuisse; tamen incertus erat sepulcri locus, quando anno 1768 Acta S. Francisci scribebant nostri majores. Etenim paginis 64 examinarunt accuratissime statum corporis sancti patriarchæ, quod aliqui incorruptum et erectum defendebant, dum alii in sepulcro jacentem, suis carnibus spoliatum exhibebant: ex quæ controversia sponte sua nascebatur, quod incertus esset locus sepulturæ [Acta SS. tom. II Octob. pag. 919 – 983. Et de Invento corpore divi Francisci, pag. 35, Romæ 1819.] . Tandem anno 1818, annuente Pio papa VII, post labores nocturnos quinquaginta duorum dierum inventum fuit cadaver S. Francisci [De Invent. Corp. pag. 32.] . Quam inventionem probavit Pontifex per breve datum V septembris 1820 declarando constare de identitate corporis, nuper sub ara maxima inferioris basilicæ Assisiensis inventi; illudque revera corpus esse S. Francisci, Ordinis Minorum fundatoris.

[15] [etiam celebrioribus contigit.] Celeber quoque est ab antiquo cultus S. Huberti, Leodiensis episcopi, cujus corpus anno 825 in Andaginense monasterium, quod deinceps a S. Huberto nuncupatum fuit, per Walcandum, Leodiensem episcopum, fuit translatum [Reiffenberg, Monuments pour servir à l'histoire des provinces de Namur, de Hainaut et Luxembourg, tom. VIII, pag. 17.] , ut refertur in Antiquitate Ecclesiæ Andaginensi. Deinceps magnus fuit concursus, ut ibidem narratur, quia circumquaque desæviebat furor divinæ animadversionis et ejusque furoris pondus maxime incumbebat viciniæ B. Huberti [Ibid. pag. 19.] . Deinceps concurrentis populi frequentia intermissa non videtur. Ast anno 1568 Remaclus a Marchia, loci abbas, præmonitus, monasterium suum jamjam exurendum et monachos diris suppliciis torquendos, sub medio octobri, intempesta nocte, seu, ut narratur, inter officii nocturni synaxim primum sacra lipsana B. Huberti, ante chori fores in navi basilicæ exposita, una cum SS. Beregisi Confessoris, Hostiæ, Gratæ et Areapitæ Virginum corporibus, loco secretiori rccondit [Ibid. pag. 26.] . Videntur plerique monachi ignorasse locum, ubi sacræ Reliquiæ occultatæ fuerunt; nam officio nocturno persoluto, abbas illis solum indicavit imminens periculum, fugamque citissimam imperavit. Exinde vero usque ad hodiernum diem delitescunt S. Huberti pignora. Quid igitur miri, S. Theuderii corpus ex simili causa disparuisse; quin propterea ambigendum non sit, inter ædem sacram hactenus servatum fuisse.

[16] [Historia monasterii] Cæterum operæ pretium fuerit, paucis recensere, quæ fuerit variis sæculis fortuna monasterii, in quo sepulturam suam adeptus fuit S. Theodorus. Quæ enim vicissitudine temporum interciderunt instituta, utiliter litteris consignantur. In Vita infra edenda, num. 6, legimus: Annuente Viennensi episcopo, constructa est basilica celeri opere in veneratione Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, atque de facultatibus tam parentum quam propinquorum suorum monasteriolum dotatum et monachi juxta Regulam Sanctorum Patrum sunt instituti. Monasterium istud S. Mariæ dein a S. Theodoro seu Theuderio nomen suum derivavit: vulgo autem Saint-Chef (Sanctum-Caput) appellatur. Aliqui volunt, vocabulum Saint-Chef, a Theodoro seu Theuderio deductum; quatenus initio nomen Thiers, ad Cher et tandem ad Chef fuerit devolutum. Sed mea sententia est violenta istiusmodi deductio; raro enim consonantes litteræ, nisi cum affinibus, commutantur: hic forma T in C initio, R in F in fine, quamvis nulla inter has consonantes sit affinitas, traducitur. Probatiorem hujus nominis rationem dat P. Antonius Touron, Ordinis Prædicatorum in sua Historia Virorum illustrium Ordinis Dominicani [Touron, Hist. des hommes illust. de l'Ord. de S. Dominique, tom. I, pag. 201.] ; in qua docet, Hugonem, primum Cardinalem sui Ordinis et auctorem Concordantiæ Bibliorum [Ibid. pag. 222.] , vocatum fuisse Hugonem a S. Theodoro aut S. Charo, quia ibidem primam lucem adspexerat, quod etiam a Ciaconio confirmatum habetur [Vitæ Pontif. tom. I, col. 696.] . Addit laudatus Touron nomen Saint-Chef provenire ex eo quod caput S. Theodori servaretur ac in honore haberetur in ecclesia monasterii [Hist. des hommes illustres, tom. I, pag. 201.] . Hanc etiam opinionem recens scriptor Notitiæ de S. Theodoro tuetur, qui dat rationem hujus nominis, quod fideles soliti essent recurrere ad SS. Theodorum et Theobaldum, quorum capita pretiosis hermis inclusa, publicæ venerationi prostabant; dicebant igitur vulgari sermone: Adeamus Sanctum Caput: Allons au Saint-Chef [Saint Theudère, pag. 50.] . Ac hoc modo utrumque nomen confusum fuit, quin propterea alterum ab altero derivandum sit.

[17] [summatim adumbratur;] Sæculo nono, S. Adone scribente, videntur monachi Theuderiani adhucdum disciplinæ regulari aliquatenus adhæsisse; quandoquidem in Prologo Vitæ S. Theodori profitetur, ideo se illam scripsisse, ut eos ejus exemplis ad amorem vitæ æternæ amplius invitaret; ac in fine vero eosdem hortatur, ut si patronum ipsum apud Deum habere desiderant, vitam ejus imitentur. Nisi enim monachos ad omnem perfectionem vitæ christianæ incensurum se sperasset, profecto tali hortatione non fuisset usus. Nihilominus monachi Theuderiani ita a regulari norma brevi deflexerant, ut intra paucos annos ad omnimodam desolationem devenerint. Hæc enim scribit Barnoinus, Viennensis archiepiscopus, qui circa annum 890 pontificatum tenuit: Quoddam cœnobiolum Ecclesiæ nostræ, sub honore Sanctæ Dei Genitricis Sanctique Tenderii confessoris Deo dicatum, videntes ob hujus sæculi varios fluctus ad vastitatem usque deduci: quapropter ob amorem Dei sanctæque Dei Ecclesiæ nobis commissæ honorem, animæque nostræ emolumentum, monachos ibidem ex Dervensi monasterio ad Deo serviendum et sub S. Benedicti Patris Regulæ norma militandum, ac eumdem locum reædificandum et restaurandum ponere et collocare delegimus. Proinde dat Dervensibus monachis quidquid olim pertinebat ad monasterium Theuderianum, simulque iisdem concedit et confirmat quod aliquando in futuro fideles donabunt.

[18] [in quod monachi Dervenses sæculo IX] Diploma Barnoini signatum fuit VI non. decembris, anno IV vocato atque electo Ludovico rege a principibus et magnatibus terræ [D'Achery, Spicil. tom. III, pag. 361 et seq. Edit. Paris 1723.] . Iste Ludovicus, dictus Cæcus, post patrem suum Bosonem, anno verisimiliter 887 defunctum, rex fuit Provinciæ, quæ etiam Viennensem provinciam complectebatur: annus autem ejus vocationis et electionis cum anno Christi 890 concurrit [L'art de vérifier les dates, pag. 661.] . Constitutionem Barnoini confirmavit Formosus papa, qui ab anno 891 ad 896 sedem apostolicam tenuit. Iste itaque datis litteris VII kal. decembris … imperante Domno piissimo PP. Augusto Vidone, a Deo coronato magno imperatore, seu anno vulgari 891 [Ibid. pag. 434.] . Ad hunc igitur annum referendæ sunt litteræ apostolicæ, quibus Papa scribit: Audientes vos (monachos Dervenses) de Trecassino comitatu ex monasterio Dervo a facie paganorum elapsos, et quod ab eodem venerabili archiepiscopo misericorditer suscepti estis, inclinati vestris precibus, per hujus apostolicæ nostræ auctoritatis privilegium vos inibi firmiter et quiete Deo militare confirmamus, etc. Confirmat dein, quæ archiepiscopus jam decrevit, adjicitque liberam futuram electionem abbatum, quin præfatus episcopus, nec quisquam successorum illius aliquo typo * et fastu superbiæ, aut avaritiæ et cupiditatis et iracundiæ alium abbatem aliquo tempore et aliquo modo ipsi congregationi imponere præsumat, nisi quem ipsi monachi libera electione et devotione secundum Regulam S. Benedicti sibi elegerint.

[19] [consentiente Barnoino archiepiscopo, introducuntur:] Quod vero Dervenses monachi in provinciam Viennensem appulerint, et ex concessione Barnoini monasterium Theuderianum occuparint, in causa fuere frequentes incursiones et vastationes Normannorum qui VIII et IX sæculo maximam partem Galliæ ingenti strage affecerunt. Partem tamen Galliæ, quæ ad orientem versus meridiem jacet, immunem reliquerunt, ac eo frequentes confugerunt monachi expulsi et spoliati. Mabillonius tomo III, suorum Annalium in Indice indigitat, V° Nortmanni, quamvis non omnia, multa monasteria destructa fuisse: verum nullum indicat in sinistra ripa Rhodani, ad quam tractus Viennensis reperitur. Huc igitur Dervenses monachi, quemadmodum alii aliorum monasteriorum inferioris Galliæ, confugerant. In Actis S. Bercharii ad diem XVI octobris varii casus cœnobii Dervensis descripti fuerunt [Acta SS. tom. VII Octob. pag. 1020. Cfr Bouillevaux, Les Moines du Der. pag. 91 et seqq.] ; ac etiam iter Burgundicum, quod Dervenses, sumptis secum ossibus Beati Bercharii susceperunt, et verisimiliter in ruinoso monasterio Theuderiano hospitati sunt. Postquam autem majoris tranquillitatis spes affulsisset in Gallia, abbas Dervensis eum suis ad propria rediit, relicta tamen colonia monachorum, quæ Theuderianum monasterium, ut supra dictum est, instauraret et ad Regulam S. Benedicti reformaret.

[20] [circa annum 950 ecclesiam ædificare cœpit S. Theobaldus,] Sæculo dein decimo jam medio S. Theobaldus, archiepiscopus Viennensis, qui suam quoque ecclesiam cathedralem instaurare cœperat, ædem etiam sacram monasterii Theuderiani, qualis hodie exstat, reædificare cœpit et perficiendam reliquit successori suo, post Burcardum, Leodegario. Censetur basilica Theuderiana inter monumenta sacra, quæ publici ærarii sumptibus reparantur [Saint Theudère, pag. 73.] . De S. Theobaldo jam aliqua attigimus supra num. 12, ac diximus, Godefridum Henschenium nostrum paucula, quæ habet, ex Neotericis hausisse [Acta SS. tom. V Maji, pag. 47.] . Ideo hic loci aliqua supplebimus, quæ res gestas sancti antistitis, ex fontibus antiquis et sinceris desumptas, illustriores reddunt. Imprimis Henschenius recte corrigit Saussayum, in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum sub die I julii dicentem, S. Theobaldum floruisse sub S. Leone papa IX et Henrico Primo, Francorum rege. Utrumque enim medio sæculo undecimo gubernacula Ecclesiæ et regni tenuisse constat. E contrario S. Theobaldus medio sæculo decimo Viennensem sedem occupavit. Nam habetur carta anni 970, qua Sarilio quidam cum ejus uxore Irmengarde et filio Girberto sacrosanctæ Dei Ecclesiæ, quæ est constructa infra mœnia, dicata in nomine Domini Salvatoris, sub patrocinio S. Mauritii Martyris Christi, ubi domnus Theutbaldus una cum clero sibi submisso præesse dinoscitur, dant prædia in agro Casiacensi (Chessieu) in villa, quæ nuncupatur Ambalenis (Ambalans): ita tamen ut penes donatores remaneat ususfructus sub onere duorum cadorum vini: volunt nihilominus, ut Otmarus, præpositus statim habeat partem vineæ, ab Andrea excultæ, quæ, mortuo præposito, ad Ecclesiam Viennensem pertinebit [Charvet, Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 260.]

[21] [archiepiscopus Viennensis, cujus gesta] Anno 972 Conradus rex, qui Viennæ imperabat, dedit S. Theobaldo litteras, quibus confirmat donationes, olim a regibus Lothario, Carolo et Ludovico factas Adoni, Regemfrido et Alexandro episcopis. Eodem fere anno Archericus, diaconus Ecclesiæ Viennensis, quæ, ait, est insignita capite Beati Mauritii et innumerabilium Martyrum et Confessorum pignoribus, dat varia prædia ea lege, ut ad victum fratrum sub pollice S. Mauritii Christo militantium [Charvet, pag. 263.] inserviant. Isto igitur sæculo, quod vulgo Ferreum vocatur, fiebant fundationes, sed imperitia eorum, qui cartas donationis scribebant et malitia quoque posteroorum, sæpissime evacuabantur. Qua de re conqueritur Gerbertus, tunc quidem abbas Bobiensis, postmodum archiepiscopus Ravennatensis et Rhemensis ac tandem summus pontifex sub nomine Sylvestri II: etenim in epistola II ad Ottonem imperatorem dicit [Migne, Patrol. tom. CXXXIX, col. 201.] , monachos suos attenuari fame, premi nuditate, nec spem meliorem affulgere, quia quibusdam codicibus, quos libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est. Gerbertus, vita functus anno 1003 magnam partem sæculi decimi occupavit, et miserarium istius temporis plane conscius fuit, præsertim quum per multiplices gradus ad apicem apostolatus ascendit.

[22] [breviter enarrantur: ædificat cathedralem;] Wolferius archiepiscopus sæc. IX, quem Viennenses in suis Tabulis Sanctum dicunt [Charvet, pag. 155.] ; nostri autem ad diem XVI martii inter prætermissos relegant [Acta SS. tom. II, mart. pag. 436.] , ecclesiam cathedralem, bellorum incommodis et ærumnis longo tempore prostratam, instauraverat [Ibid. loc. cit.] ; sed notis dein calamitatibus ingruentibus, denuo desolata jacebat. Igitur S. Theobaldus consilium novi ædificii molitus est. Quamvis autem tantis abundaret divitiis, ut ingens opus et incipere et perficere valeret ipse solus, voluit tamen fideles suos magnifico consilio associare. Quapropter indulgentiam peccatorum concessit omnibus, qui aliquid ædificationi ecclesiæ conferrent; eamdem quoque indulgentiam pro suis diœcesanis publicarunt, archiepiscopus Lugdunensis et episcopus Valentinus. P. Daniel in sua Historia Franciæ ad regnum Philippi I sub anno 1095 [Hist. de France, tom. III. pag. 421. Edit. 1755.] , existimat concilium Claromontanum dedisse primum exemplum commutationis operum piorum, adeoque iter Hierosolymitanum supplevisse pœnitentias, cæterum debitas. Ast hic jam occurrit indulgentia toto sæculo antiquior [Charvet, pag. 264.] . Jam diximus supra, S. Theobaldum opus quidem incepisse et magna ex parte continuasse; ast ejus post Burchardum successor Leodegarius istud perfecit [Ibid. pag 292.] : ita tamen ut sex deinde sæculis allaboratum fuerit, donec ædes sacra, qualis hodie conspicitur, omnibus suis ornamentis fulgeret [Charvet, pag. 265.] .

[23] [capitulum regulare instituit in oppido Romanensi] S. Theobaldus instituit quoque capitulum regulare in monasterio Romanensi, oppido scilicet hodiernæ diœcesis Valentinæ (depart. de la Drome). Institutio ista facta est in concilio Ansano circa annum 994; cujus synodi acta servarunt nobis Edm. Martene et Ursin. Durand in suo Thesauro Anecdotorum. Tunc quidem mullorum animos occupabat timor advenientis extremi judicii, quasi anno 1000 mundus acciperet finem. Theobaldus, qui ibidem vocatur Theutbaldus, (residentibus, inquit, me et coepiscopis nostris quodam loco in episcopio Lugdunensi, in synodali conventu anno dominicæ Incarnationis DCCCCXCIIII,) concessit ut in ecclesiæ Romanensis sede canonici locarentur: quapropter ferulam more prædecessorum suorum illis contulit. Initio autem hujus privilegii dixit, mundi appropinquare terminum, Ecclesiam jamjamque quasi confectam senio: nihilominus addit, ecclesiam a status sui rectitudine paulatim non omnino in se, sed quorumdam improbis filiorum suorum moribus deflexisse [Thes. Anecd. tom. IV, col. 77. Cfr Charvet, pag. 268.] . Hærebat scilicet timor in omnium mentibus finis hujus mundi. Privilegio subscripserunt præter plures abbates et canonicos, episcopi Theobaldus Viennensis et dein Burchardus Lugdunensis, Amiso Tarentasiensis, Gualterius Augustodunensis, Lambertus Cabilonensis, Leutbaldus Matiscensis, Humbertus Gratianopolitanus, Guigo Valentinensis, Ebrardus Maurianensis, Anselmus Augustensis et Aribaldus Uticensis [Ibid. loc. cit.] .

[24] [multa a fidelibus recipit;] Institutionibus sancti antistites concurrebant fideles, qui sua largitate damna Ecclesiarum resarciebant. Berillo et uxor ejus Erdegardis donant Ecclesiæ Viennensi ejusque archiepiscopo Theobaldo hortos, pomaria, vineas et terras, sita in loco Toisi, in agro Cassiacensi (Chessieu) [Charvet, pag. 265.] . Adhemarus et Ermengardis mansum cum servo agricola contulerunt. Hic loci videtur Mansus significare ædificia et terras necessaria pro una familia servilis conditionis [Ibid. loc. cit.] . Nobilis quoque, nomine Siebodus cum uxore sua Anna præter mansum in agro Matisclacensi, obtulerunt Sancto omnem supellectilem et annonam domesticam ac agrestem, insuper optimum equum, gladium, loricam, thoracem et galeam [Ibid. pag. 271.] . Pari modo S. Theobaldus anno 998 a Wigone et Fredeburge accepit pro Ecclesia sua, in qua cœtus canonicorum die ac nocte horis competentibus in conspectu Omnipotentis Dei sacra fungunt officia bona eorum sita in agro Cassiacensi, in villa quæ nominatur Vernio (Vernie) [Ibid. pag. 270.] . Idem Sanctus commutationem fecit cum episcopo Valentino Humberto, anno 998, ita ut locus Basaicæ (Besayes) in comitatu Valentino cederetur Humberto, qui vicissim Ecclesiæ Viennensi relinquit quidquid possidebat in agro Salmoracensi, in villa, quæ vocatur Faramanis (comte de Salmorenc a Famarants) [Ibid. pag. 271.] .

[25] [quæ tamen sæpe diripiebantur;] Sed dum hæc donabantur Ecclesiis, erant non pauci, qui nacti opportunitatem incerti principatus ac bellorum, bona Ecclesiarum diripiebant et dilapidabant. Gerbertus, Rhemensis archiepiscopus, postmodum summus pontifex Sylvester II cum episcopis suis provincialibus scribit ep. 201 [Migne, Patrol. tom. CXXXIX, col. 260.] ad Girbertum et pervasores, carnifices et tyrannos, ut abstineant deinceps a cædibus et rapinis clericorum, monachorum et pauperum, alioquin tamquam inutile lignum ab agro Dei gladio Sancti Spiritus excidendi sunt. Dum vero hujusmodi monitionibus et minis subscriberent episcopi provinciæ Rhemensis, erat inter illos Fulco Ambianensis, hujus nominis Primus, quem idem Gerbertus reprehendit epistola 208 [Ibid. col. 262.] , quasi et ipse bona Ecclesiæ invasisset: exponit, illum annorum teneritudine et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicisse; propterea monet illum errata corrigere … ut horum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio. Ex hisce videmus isto sæculo, quamvis multorum Sanctorum virtutibus illustrato, multa tamen fuisse scandala, quæ maxima ex parte proveniebant ex conditione temporum, dum omnia, præsertim res politicæ, incerta erant, nec princeps esset, qui cædes, rapinas, latrocinia et usurpationes compescere aut valeret aut vellet.

[26] [tandem circa annum 1000 sancte obit.] Scriptor Historiæ Viennensis tradit S. Theobaldum anno Christi 1000 diem suum obiisse, postquam pontificatum tenuisset annis quadraginta octo [Charvet, pag. 271.] ; unde consequens fit ut anno Christi 952 episcopatum acceperit. Certe anno 999 a Rorgone et Theutberga XVII kal. octobris (XV septembris) accepit villam quæ est in Valle aurea et dicitur Spinosa (Epinose en Valoire) [Charvet, loc. cit.] . Quoniam porro obitus ejus habetur XXI maji ad annum sequentem 1000 prorogandus est. Sepulturam nactus est primam in ecclesia sua cathedrali: nam in tabulis Viennensibus expressis verbis dicitur: Sepultus est in ecclesia S. Mauritii et Machabæorum. Sed postmodum ad monasterium Theuderianum avectum fuit corpus, saltem ex parte. Exstat enim ibidem inscriptio, lapidi insculpta, memoriæ Joannis de Sancto Genesio, qui hermam argenteum fieri curavit. Est sequentis tenoris: ANNO D. M. CCC. LXII FECIT FIERI CAPUD BEATI THEOBALDI IN ECCLESIA PRÆSENTI FRATER JOANNES DE SANCTO GENESIO SACRISTA SANCTI THEUDERI: ITEM MAGNUM CALICEM PONDERIS QUATUOR MARCIS ARGENTI: ITEM PLANTAVIT VINEAM JUXTA LOREPLAT * AD OPUS SACRISTI; ITEM DEDIT VINEAM FASTE * CANTUERE * BEATA MARIE VIRGINIS: ITEM … [Saint Theudère, pag. 49.] . Frequentissimi olim fuere et hactenus sunt istiusmodi hermæ, et fidelium venerationi publicæ exponuntur: hinc locutio vulgaris, jam supra num. 16 explicata, adeamus Sanctum-Caput, quasi diceretur adeamus sacras Reliquias.

[27] [Monasterium Theuderianum multis privilegiis ditatur] Hactenus dicta de S. Theobaldo sufficiunt, tamquam supplementum eorum, quæ ex neotericis retulit Godefr. Henschenius in ejus Actis ad diem XXVI maji. Nunc ad vicissitudines monasterii Theuderiani redimus. A tempore S. Theobaldi et Leodegarii cœnobium istud multum accrevit. Videbatur imprimis quasi ramus aliquis præcipuus Ordinis S. Benedicti, ex quo quasi palmites prodierunt multa cœnobia inferioris notæ: habebat enim plus quam duodecim prioratus sub abbate suo. Insuper multa habebat feuda: quapropter etiam in ordine civili tantam aliquando exercuit auctoritatem, ut tum delphinus Viennensis, tum dux Sabaudiæ, in bellis frequentibus ejus ambirent societatem et auxilium, et non raro tamquam pacis sequestres prodirent ejus abbates [Ibid. pag. 57 et seq.] . Quod in tanta opulentia et auctoritate irrepserint in monasterium aliqui abusus facile concedam, imo dum agitaretur electio alicujus abbatis, etiam quorumdam ambitionem emersisse, vix est dubitandum; nihilominus persuadere mihi non possum hos abusus in causa fuisse, ut abbatialis dignitas omnisque ejus juridictio in archiepiscopos Viennenses transferretur. Simon nempe d'Archiac, archiepiscopus Viennensis XII septembris 1319 et anno sequenti feria IV quatuor temporum (XVIII decembris) cardinalis creatus a Joanne Papa XXII, accepit abbatiam S. Theodori, perpetuo ab archiepiscopis Viennensibus possidendam. Quæ causa fuerit, ut locuples monasteriium sedi, cæterum opulentæ, uniretur non plane dicam. Etenim nuspiam aut Joannis papæ bullam aut ejus indicationem inveni. Extabat, ut docent nos Fabri et Berillot in Historia Delphinatus [Hist. de Dauphiné, tom. I, pag. 238.] , ista bulla in Archivo archiepiscopali in Rotulo notato n° 539. Historicus Ecclesiæ Viennensis, quin ullam hujus subjectionis causam assignet, docet tamen bullam datam die VI septembris 1320 [Charvet, pag. 454.] : dum auctor Notitiæ de S. Theodoro dicit, transactioni locum dedisse circa annum 1320 dissensionem in electione abbatis, quæ, ait, radicitus extirpata fuit per conjunctionem perpetuam tituli abbatialis cum sede Viennensi.

[28] [sæculo XVI mutatur in Collegium sæculare;] Sed gravior immutatio accidit sæculo XVI dum monachi Theuderiani anno, 1531 intercessore Francisco I, Galliæ rege, a summo pontifice petierunt, ut soluti votis monasticis, canonici sæculares deinceps haberentur. Eorum petitionem ratam habuit pontifex et anno 1536 eorum ecclesiam erexit in collegiatam sub ea lege, ut canonici eligerentur, qui tam ex stirpe paterna quam materna essent ex antiqua nobilitate [Fabri. Hist. du Dauph. tom. I, pag. 238; Cfr Voyage litt. de deux Bénédictins, tom. I, pag. 252, male notata pag. 522.] . Singulare est, historicum Viennensis Ecclesiæ omnino hujusmodi transformationem tacuisse. Sed non diu tranquillus fuit status novorum canonicorum. Etenim anno 1562 exarsit civile bellum, quo universa Gallia conflagravit. In Delphinatus provincia sub famoso ductore barone des Adrets sacra æque ac profana eversa fuere. Abolita fuit Religio catholica, ecclesiæ et monasteria destructa [Charvet, pag. 557.] . Ecclesiæ Theuderianæ suppellex surrepta, imagines sanctorum contritæ, altaria funditus abrasa. Stabat interea reliquis ædificiis dejectis, ipsa ædes sacra hactenus intacta, quando Calvinianus quidam ecclesiæ verticem conscendit, ut laquear incenderet: sed subito lapsus, omnino collisus, ecclesiam sanguine respersit et lapidem maculis sanguinolentis, nulla ope, ut habent Benedictini in suo Itinere litterario [Voyage littér. tom. I, pag. 522.] , extergendis infecit. Architectus Quenin dicit, lapides colore rubro maculatos effodi in lapidicina S. Hilarii: unde fieri potest ut istiusmodi lapis positus fuerit in memoriam sacrilegii [Saint Theudère, pag. 61.] .

[29] [ac tandem sæc. XVIII Viennam translatum, perit.] Circa medium sæculum XVIII canonici Theuderiani, quibus gravis forsan erat incolatus in agresti oppidulo et qui ambiebant lucem urbis principis, anno 1749 incepere consilium agitare de translatione collegii sui in urbem Viennensem, aut etiam Lugdunensem. Causabantur scilicet aeris insalubritatem, inopiam medicorum, ignaviam quasi necessariam, utpote quibus deessent subsidia litteraria ad bonarum artium et scientiarum studia promovenda. Hisce motus Clemens XIV per bullam plumbatam tres monachos Benedictinos superstites Ecclesiæ S. Andreæ inferioris (Saint-Andre-le-bas) univit capitulo sæculari Theuderiano, quod ad S. Andreæ ecclesiam in urbe Viennensi transtulit. Sed, obsistentibus capitulo metropolitano, parochianis S. Andrea cum suo priore et multis nobilibus ac civibus, bulla primum effectum sortita est suum anno 1774. Tunc canonici Theuderiani ad novum domicilium asportaverunt omnem pretiosam supellectilem, imo majorem campanam bis mille librarum. Sed vix novam sedem constituerant, quum anno 1779 vi novæ bullæ capitulum quod a S. Andreæ et S. Theuderio nomen assumpserat, unitur collegiatæ ecclesiæ S. Petri in eadem urbe Viennensi: etiam illic fuerant Benedictini, sed jam 1612 sæculo redditi. Sed duodennio vix transacto, cataclysmus ingruit, et omnia periere [Ibid. pag. 65 et seqq.] . Hodie superest ecclesia Theuderiana, quæ pecunia publica instauratur, et usui parochianorum inservit. Atque hæc sunt fata monasterii Theuderiani, quod auctor Notitiæ de S. Theodoro ampliori historia adornatum vellet [Ibid. pag. 94.] : et nos idem optamus, nec aptiorem chronographum novimus, quum qui eruditam Notitiam, qua plurimum usi sumus, conscripsit. Procedimus ad edendam Vitam S. Theodori, quam nobis S. Ado reliquit.

[Annotata]

* typho

* Replat

* Fayet

* Chantrerie

VITA S. THEUDERII ABBATIS VIENNÆ IN GALLIA
auctore Adone ejusdem urbis episcopo, ex editione Joannis Mabillon in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, sæc. I collata cum ms. Bruxellensi sub num. 8925.

Theodorus, abbas, Viennæ in Gallia (S.)
a

AUCTORE S. ADONE.

CAPUT UNICUM.
Puer vitam monasticam cogitat, fit monachus et presbyter sub S. Cæsario; redux in patriam, fundat monasteria varia; in operosa reclusione vitam finit et sepelitur in monasterio a se fundato.

[S. Theodorus,] Ado, Viennensis episcopus b, fratribus, in cœnobio * S. Theuderii consistentibus, in domino Jesu Christo æternam salutem. Patris vestri * Vitam, id est, Beati Theuderii, idcirco vestræ sanctitati scriptis meis commendare disposui, ut vos suis exemplis ad amorem vitæ æternæ amplius invitarem. Cupio enim ejus imitatores et æmulatores vos existere; cujus patrocinium Dei munere acquisivisse plurimum gaudeo. Hujus igitur viri primus ortus et vitæ processus taliter se habet.

[2] [adhuc puer vitam monasticam ambiens] Hic beatus vir, provincia Viennensi ortus c parentibus secundum sæculi dignitatem clarus, facultatibus mundi honorabilis exstitit. Qui quum adhuc puer esset, ad amorem vitæ æternæ anhelare piis studiis cœpit: et quia parentibus claris ortus, pecuniam * non parvam d ex censu patrimonii acquisierat, ut perfectus Christi discipulus exsisteret, eam dare pauperibus, ut centuplum reciperet, et in futuro vitam æternam possideret, non distulit. Sarcina igitur temporali exoneratus ac sæculi veste ad plenum nudatus, ut perfectius Domino Deo serviret, Liirinense * cœnobium expetere cogitavit. Parentibus itaque derelictis, ac Deo se totum committens, sub hoc desiderio Arelatensem civitatem expetiit, ubi tunc sanctus Cæsarius pontifex habebatur, ut solatio pontificis jutus, per ipsum facilius iter ad Insulam monachorum capesseret. Sed summi Dei omnipotentis dispositione actum est, ut consiliis sanctis sancti pontificis aliquantulum ibi retardaretur *. Ferunt namque, quia primo quum se prospexissent, propriis vocabulis se salutaverunt *, atque omnipotentis Dei virtus pariter utrumque dono gratiæ ita inspiraverit, ut qui ante notitiam sui non habuerant, mox corpore se videntes, quod vere servi Dei essent, compellatione mutua foris nescientibus manifestarent. Vere * instar illius beatitudinis e, ubi erit plena cognitio veritatis, ubi unus integre et veraciter ab alio cognoscetur: quando non per speculum aut in ænigmate, sed facie ad faciem Deus videbitur, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. [I Cor. IV, 5 et XIII, 12.]

[3] Rescitis itaque B. Cæsarius desiderii sui ardoribus, [a S. Cæsario Arelatensi excipitur,] congaudens, Deoque omnipotenti gratias referens, sic B. Theuderium alloquitur: O famule Dei, si verbis meis assensum dederis, erit Dominus tecum, et consilium cordis tui corroborabit. Maneto tantisper * nobiscum, ecclesiastico ordini subditus. Quod Dei munere tibi imposuerimus, humiliter sustine, ut, sicut Scriptura docet, cum mansuetudine et humilitate opera tua perfeceris, super omnem gloriam dirigaris. Cui B. Theuderius: Scio, pater beatissime, a Domino suis dictum: “Qui vos odit, me odit *; et qui vos spernit, me spernit.” Idcirco tuis monitis, ut Domini jussionibus, parere non differam. Substitit itaque ibi B. Theuderius secundum voluntatem B. Cæsarii, et die nocteque jejuniis, vigiliis et orationibus vocem * animi sui Deo committens, non parvam lætitiam proferens sui tam pontifici, quam Deo * contulit.

[4] [et ab eodem ad sacros Ordines promovetur:] Convoluto * autem tempore, cogitans B. Cæsarius divinis eum amplius vincire ministeriis, illo diu reluctante et reclamante, diaconi officium * imposuit, ac sic ei non post longum tempus presbyteri dignitatem, cuncto clero et populo acclamante, largitur f. Quod officium ita S. Theuderius reverenter amplexus est, ut videret * eum meritis et gratia cæteros præeuntem, officio mirabilem *, humilitate etiam minoribus * se submittentem, cogitans illud Domini dictum: “Qui se humiliat, exaltabitur; et Scripturæ dicentis: [Luc. XIV, 11] Quanto magnus es, humilia te in omnibus” [Eccli. III, 20]. Curriculo autem tempore evoluto, cogitavit vir Dei revisere provinciam nativitatis suæ et parentes suos consolari. Itaque voluntatem suam sancto episcopo aperiens, ab ipsoque benedictionem eundi et redeundi * expostulans, grandi mœrore primo eum affecit. Deinde sancti viri animo se non posse contraire * cernens, assensum, licet tristis, dedit: cumque benedictionibus discessit ab urbe Arelatensi g, prosecutus clero et populo flente, quod vir Dei ab eis recederet, tandem abire permisit.

[5] [in patriam redux, varia] Veniens itaque S. Theuderius non longe ab urbe Viennensium, perquirere instanter cœpit, ubinam cellulam habitationis suæ perficeret. Ut igitur paululum articulum scribentis ad Viennensem urbem deflectam, Vienna urbs est Galliarum nobilissima, ad Occidentem et propter aquilonarem partem castris præeminentibus * munita, ut non facilis sit accessus ad mœnia civitatis. Castrum primum, ad meridiem vergens, Cappro *: cui vicinum est Eumenius, proxime Quiriacus: cui muro, per vallem protenso jung itur Propiciacus et Pompeiacus, centum diis apud cultores dæmonum quondam celebris *. Non longe quintum castrum adnectitur, cui nomen vetustas Suspoli dedit: ipsaque tota civitas a fluvio usque ad ipsum fluvium Rodanum protenso per colles usque ad planum muro cingitur, metropolis illustrissima et inter Galliarum urbes insignissima h. Quum igitur vir Dei locum sessionis suæ requireret, pervenit tandem ad locum, suæ solitudini aptum, non minus * procul ab urbe: ibique in honorem * Domini nostri Jesu Christi sub veneratione S. Eusebii, Vercellensis episcopi et Martyris, domunculam ædificare cœpit. Contigit autem *, fundamentis jactis, ut collis propter eminens grandi prærupto scinderetur, ac ruinam loco prætenderet. Sed oratione viri Dei ab illo, qui suis dixit: “Si haberetis fidem tamquam granum sinapis, diceretis monti huic: Transi hinc in mare et transiret, [Luc. XVII, 6] mirabile dictu! in parte alia nihil ædificationi nociturus subsedit. Exin ædificata domo, Reliquiisque sanctorum altari impositis h, iterum vir Dei circum ambulans juxta Jairam fluvium, ubi cellulam servorum Dei fundaret, secum in cordis secreto volvebat *. Arripitur propterea somno, moneturque per visum, ut super ipsam aquam B. Martyris Symphoriani basilicam construeret. Factumque est: ac exornato loco, monachos ibi servire Deo i elegit. Crescebat autem fama viri Dei, ac longe lateque spargebatur. Nec enim patiebatur Christus Deus noster lucernam sub modio celari.

[6] [monasteria fundat:] Accurrentibus ergo plurimis ad notitiam viri Dei, frater ejus Arvus *, sed et propinqui alii visendi gratia inter cæteros quadam die advenerunt. Quos ille blande et paterne amplexatus, de spe vitæ æternæ et remuneratione Sanctorum eos * pie monebat. Inflammatus vero nimium et ardore Spiritus Sancti accensus, venit ad castrum nuncupatum. * Alarona k ibique monasterium monachorum instituere cupiens, oratorium B. Petri, Apostolorum principis construxit, ibique orationibus et vigiliis * Deo vacans per aliquod tempus resedit. Postmodum veniens ad vicum et villam parentum suorum, cui vocabulum Assicia l, ibi oratorium in honore * B. Mauritii Martyris parentes ejus construxerant, prosternens se in oratione, continuis diebus et noctibus rogabat Dei omnipotentis misericordiam, ut condignum locum servorum Dei habitationi ei demonstrare dignetur. * Quum autem * se sopori dedisset, visus est et Angelus Dei, qui et locum secretum in colle Rupiano * signavit, et ut ibi monasterium, quod ardebat, construere, * præmonuit. Erat tunc temporis hic locus, utpote silvestris, feris ac serpentibus plenus. * Evigilans vir Dei venit ad locum, sibi divinitus monstratum, ibique aliquantulum * Deo orationem fudit. Sed invidus omnis boni diabolus, ut sanctum virum Dei ab intentione cœpti operis retraheret, sicut per serpentem primis parentibus * venena suæ perfidiæ propinavit, iterum serpentem ingressus et ferarum iras movens, appetere retinuit *. Cujus versutias vir Dei prænoscens, armis orationum se muniens, intrepidus stetit, ac fraus diaboli victa evanescendo succubuit. Annuente itaque Viennensium episcopo, constructa est basilica celeri opere in veneratione sanctæ Dei genitricis Mariæ, atque de facultatibus tam parentum quam propinquorum suorum monasteriolum dotatum et monachi juxta Regulam Sanctorum Patrum sunt instituti.

[7] [a S. Philippo episcopo constituitur] Eodem tempore Philippus, venerabilis episcopus Viennensis * m vicesimns primus habebatur. Consuetudinis erat in eadem urbe, unum, de pluribus electum, sanctioris vitæ in remoto infra urbem ponere, qui vota populi, contemplativæ vitæ solum deserviens, Deo familiarius allegaret. Pontifex itaque, quum ex diœcesi virum plenum virtutis requireret, cui et populus imperio ipsius quod ad salutem pertinet, secreta sua committeret, B. Theuderium, jam monachorum patrem exsistentem, se habere tantopere * gavisus est. Itaque eum accersiri jussit. Sciens vero beatus vir, quo tenore a pontifice quæreretur, gratiæ Deo se totum committens, præposito suo, Severiano nomine, curam monasterii sui superposuit, et exhortans atque valedicens fratribus, commendans illos Domino, cui spem suam commiserat, ad pontificem * perrexit. Quem isdem pontifex venerabiliter suscipiens, congregato clero omnique plebe, sanctum virum fratribus * de misericordia Dei Ecclesiæ filiis assignavit, ut oratione beati viri ipse lucrum de grege sibi commisso ad Dominum reportaret. Elegit itaque sibi vir beatus in monte Quirinali locum et basilicam B. Martyris Laurentii, ubi die noctuque orationi Deo vacaret n.

[8] [reclusus tamquam Orator pro populo ad Deum] Quantæ autem districtionis, quantæque humilitatis hic vir fuerit, non facile quavis * lingua explicabitur. Lacrymis profusus, oratione cautus, corde totus in Domino fixus; de paucitate vero cibi et potus ac vilitate habitus, quod dignum exprimere possim, non video. Quando in cilicio recumbens *, noctes diesque sine cibo et potu continuaverit. Quia ergo populi undique ad eum confluebant, ipse sub secreto, quantum poterat, se occultans, fenestram permodicam aperiens, advenientibus monita dabat. Contulerat autem ei Christi gratia cordis sapientiam et oris gratiosam facundiam, ut sciret, quod singulis salubriter panderet *. Quis vulnere diaboli percussus ad eum venit, et non continuo medicatus sanusque recessit? Quis mœstus de pondere peccatorum suorum, non statim de misericordia Dei * consolatus, securior et lætior rediit? Quem sæculi pressura tristiorem reddiderat, ejus hortatu ad spem gaudii sempiterni animum illico erexit. Ut dictis Apostoli concludam totum: “Omnia omnibus factus est, ut faceret omnes salvos.” [I Cor. IX, 22] Miraculis etiam Dominus servum suum, familiarius adhærentem, clarificavit, ita ut plures a malignis spiritibus vexati et variis languoribus detenti, ejus orationibus sanarentur.

[9] [et meritis plenus obit] Mansit autem isdem sanctus vir duodennio in loco præelecto et sibi dulcissimo: Deo semper ardentissima * contritione spiritus ac corporis totum se mactavit. Quum autem tempus suæ resolutionis instare cerneret, ferventius in alta mentis contemplationis perdurans, quasi vicinior januis cœlestis vitæ, oculum mentis ad alia deflectere ægre * ferebat. Intererat amore conditoris sui visioni, aderant desideriis ejus agmina cœlestium spirituum chori, Apostolorum multiplicia trophæa, Martyrum sanctorum in cœlis inenarrabilis lætitia. Non sonus, * non cibus ullus præter Christum suavis. Inter tam felices et beatos labores, quum * aliquantulum vir Dei corpore languesceret, * plenus et consummatus piis operibus, migravit ad Dominum *. O virum beatum post tot labores gaudiis sanctorum spirituum in societate Sanctorum annumeratum, et * visione Domini sui, quem semper amavit æterne consolatum et feliciter lætificatum! Postquam obitus sancti viri civitati est nuntiatus, ivit * tota civitas in obsequium funeris; sacerdotes reliquusque clerus et populi innumera multitudo. Compositum ex more corpus in feretro cooperitur; quumque a circumstantibus presbyteris post officia reddita, ut ad sepulcrum ferretur sanctum feretrum fuisset apprehensum, moveri a loco non potuit, mirantibus et stupentibus omnibus, qui aderant, et sollicito quid facto opus sit, quærentibus.

[10] [jussu episcopi defertur ad suum monasterium] Ut sancti pontificis decreto definitum est, quamvis populus contrairet, quatenus ad monasterium suum portaretur; quod est mirabile, illico tanta facilitate est motum, ut nullius ponderis esse putaretur. Pervenitur in suburbio civitatis ad basilicam S. Romani Martyris in vico Brenniaco o, ibique paululum repausatur: quod supererat noctis, pervigilem * duxerunt. Quid autem miraculi contigerit, non prætereundum puto. Sanctimonialium fœminarum, Deo in in monasteriis Viennæ * servientium, caritate et obsequio * curatum est, ut fatigatio præcedentium et subsequentium fratrum aliquantulum relevaretur. Hæc * ancilla Dei, quæ congregationi præerat in superiori monasterio, tria vascula, vino plena, post sanctum funus misit, unde sitientes refocillari potuissent, et hi, qui vigilias agerent, recrearentur. Bibitum est quousque vascula exhausta fuerint *. Aderat * tunc ibi * Severianus, olim viri Dei præpositus cum fratribus, qui Sancto obviam venerant. Quidam * ex eis unde biberent, quum quæsissent, non invenerunt. Sed quid divina virtus per Sanctos suos non operatur *? Ancillæ Dei, quæ vascula, plena vino, detulerant, quum diliculo ad monasterium reverti vellent, sua vascula repetentes, quasi nihil hauserint, plena repererunt. Vere tunc isdem operatus est, ut servum suum magnificaret in vasculis, qui in Cana Galilea saporem aquæ convertit in vinum. Suffecit bibentibus liquor divinæ virtutis, ut etiam ad monasteria urbis satis inde referretur, et ad laudem Domini Nostri Jesu Christi publicum miraculum fieret *.

[11] [in cujus translatione multa fiunt miracula] Ferebatur autem corpus sanctum humeris procerum *, qui vicissim sibi desiderio pio succedebant. Et quum esset cœlum nubilum et aer sudus, omnesque timerent * tempestatem adventuram esse, subito serenitas beati viri meritis reddita est. Delatum est sanctum corpus in locum, Duodecimum p nuncupatum *, ubi tale miraculum divina virtus præstitit. Cæcus quidam, ita natus, per triduum sanctas turbas cum funere beati viri venturas sustinuit. Ut potuit, tetigit velamen feretri, et continuo ab oculis ejus sanguis profluxit, ac statim inexpertum lumen recepit. Ut autem ad locum sepulturæ perventum est, quidam homines, pleni fide, detulerunt ibi debilem, membris contractum, ita ut natibus ipsius plantæ inhærerent. Affuit Sancti viri meritum: sanus enim pedibus a sepulcro sancto * rediit. Quod * ne alicui commentitium et non vere actum videretur, ipsi ambo, sive qui cæcus fuerat, sive qui gressum negatum receperat *, in monasterio viri Dei usque ad mortem devoti perstiterunt, atque viva voce divina in se facta miracula promulgaverunt. Ad tenebras noctis fugandas cera defuisse putabatur. Tristati fratres, quo se verterent, non habebant: sed timorem illorum depulit ille, qui dentibus manducantium quinque panes in solitudine accrescere * dedit. Nam cera inter manus eorum ita creverat *, ut de parva quantitate plurima luminaria accreverint. Curatum est ergo sanctum * corpus digna veneratione, et in sepultura, quam olim sibi ipse præviderat, venerabiliter celatum, ubi se cum Deo vivere crebris miraculis ad laudem Domini Jesu Christi manifestat. Quem si patronum apud ipsum, filii et fratres mei, habere desideratis, vitam ejus imitari plenam * amore concupiscite. Desiderabat enim hic sanctus vir lucra semper Domini sui, et de vestra corona et ipse in Christo gratulari. Numquam a vobis aberit, si vos de conversatione ejus vitæ animam * et vitam non elongaveritis. Dominus autem, qui illi meritum gratis * et præmium æternum contulit, vobis et desiderium omnis boni augeat, et obedientiam sibi gratam et perfectionem plenam justitiæ donet.

ANNOTATA.

a Codex ms. Bibliothecæ regiæ Bruxellensi sub num. 8925 sat multas habet lectiones variantes, quas in margine signatas littera B appingimus. Cæterum Mabillonii textus plerumque correctior est.

b Colitur S. Adonis memoria die XVI decembris, quo ejus Acta illustrabuntur. Obiit anno Domini 875. Præter vitam S. Theodori varia scripsit, quæ apud illos qui de scriptoribusecclesiasticis agunt, enumerantur.

c Provinciam Viennensem, in qua natus est S. Theodorus, ipsum ambitum metropolis interpretor. Et Assisia, (Arcisse), in qua, ut habetur num. 6, Sancti parentes construxerant oratorium in honore B. Mauritii martyris, in diœcesi sita adhuc hodie est villula sub parochia S. Theodori seu Theuderii (Saint-Chef) [Saint Theudère, pag. 83.] Etiam nunc est sacellum S. Mauritii, cujus festum quotannis solemniter ibidem celebratur [Ibid. pag. 23.] . Natus est igitur Sanctus noster juxta locum, in quo de facultatibus tam parentum quam propinquorum olim fundandum erat monasterium Theuderianum. Cæterum quid nomine provinciæ hic veniat, non facile dictu est. Metropoles ecclesiasticæ, ac proinde divisiones ecclesiasticæ tum vivente S. Theodoro, tum scribente S. Adone, erant adhuc immulatæ. Sub metropoli seu provincia Viennensi erant tunc quidem episcopatus Genevensis (Geneve), Gratianopolitanus (Grenoble), Albensis (hodie Viviers), Deensis (Die), Valentinus (Valence), Tricastinus (Saint-Paul-trois-Chateaux), Vasiensis (Vaison), Arausicanus (Orange), Cabellicensis (Cavaillon), Avennicensis (Avanches, dein Lausanne), Arelatensis (Arles), Massiliensis (Marseille) [D. Bouquet, Rec. tom. I, pag. 123.] . An autem sive tempore Adonis scribentis sub Carolovingis, sive tempore Theodori, Burgundionibus hanc Galliarum partem occupantibus, tantas regiones caperet provincia Viennensis, dicendo non sum: neque operæ pretium existimo id altius indagare. Id satis dictum esto, anno 517 sub S. Avito, Viennensi metropolitano, cujus Acta adornarunt nostri ad diem V februarii [Acta SS. tom. I Febr. pag. 660.] , omnes istarum ecclesiarum antistites, si Arelatensem et Massiliensem excipias, adfuisse concilio Epaonensi [Labbe, tom. IV, Conc. col. 1582.] .

d Pro pecuniam non parvam ex censu patrimonii etc. legit B. speluncam parvam ex censu, etc.

e Alio modo interpungit codex B. Post vocem manifestarent, habetur in nostra editione punctum firmum: ast in B verba: veræ instar beatitudinis conjunguntur cum anterioribus, ita ut mutua ista manifestatio sit quasi privilegium æternæ beatitudinis.

f Commentarii prævii num. 5 monstravimus ex Vita S. Cæsarii Arelatensis, quantæ severitatis esset in promovendis clericis ad sacros Ordines.

g Non modica hic loci est discrepantia in codice Bruxellensi, qui sic habet: Deinde sancti viri animum se non posse commutari percernens, assensum, licet tristis, dedit, eumque benedictionibus extra urbem Arelatensem prosecutus, clero et populo etc.

h Nullam penes me habeo mappam topographicam urbis Viennensis, neque apud quemquam scriptorem quidpiam reperi, quo verba Adonis explicare aut etiam nominibus hodiernis illustrare possim. Jam supra annotato c dictum fuit, Viennam fuisse metropolim provinciæ cognominis et ex Notitia imperii latam habuisse jurisdictionem.

i Altari etiam antiquissimis temporibus sacras Reliquias impositas fuisse, notissimum est. Est autem altare tabula lapidea quadrata ab episcopo consecrata oleo et chrismate. Estfixum, quando lapis stipitibus est cæmento conjunctum; est mobile, quando stipitibus illæsis, alio transferri potest. Porro in utroque, sive fixo sive mobili, habetur apertura quæ sepulcrum vocatur, et in qua Reliquiæ SS. Martyrum reconduntur. Olim tamen constans non erat usus SS. Reliquiarum in altari; nam antiqui libri Missales, teste Cajetano Moroni [Dizionnar. di Erudizione storico-eccles. v° altare, § VI.] præscribunt omissionem verborum: quorum Reliquiæ hic sunt, si in sepulcro non adsunt. Imo antiqua Ordinaria Leodiensia, quæ coram habeo, generaliter omittunt. Quamvis hodie juris necessarii sit, ut altaria conficiantur ex lapide; non tamen præceptum istud referendum est ad S. Silvestrum papam, dicente Breviario Romano ad diem IX novembris: illum decrevisse, ut deinceps nisi ex lapide altaria non ædificarentur. Nam Edm. Martene in opere de Antiquis Ecclesiæ Ritibus lib. I cap. III art. VI bene multis exemplismonstrat usum altarium ligneorum abolitum omnino non fuisse post S. Silvestrum. Et certe Concilium Epaonense, anno, ut diximus supra, 517, in diœcesi Viennensi celebratum, can. XXVI sancit [Labbe, tom. IV, Conc. col 1581.] : Altaria, nisi lapidea, chrismatis unctione non sacrentur. Erat igitur frequens usus altarium ligneorum, alioquin canon editus non fuisset: Ecclesia enim nihil inutile scribit.

k Qui scripsit Notitiam de S. Theuderio implicite fatetur, se, quamvis natum in diœcesi, olim Viennensi, ignorare, qui fuerit situs castri Alaronæ: nam ex idiomate quodam orientali deducere nomen, justo periculosius videtur, quum gens Maurorum, qui parvo tempore sub Pipino Brevi Viennensem tractum occupavit [Chorier, Hist. du Dauphine, pag. 628.] et omnia destruxit, loco alicui nomen relinquere non potuit.

l Diximus supra annotato c. Assiciam, hodie Arcisse, esse locum natalem S. Theodori.

m S. Philippus, archiepiscopus Viennensis, cujus Acta ediderunt nostri, sub die III februarii [Acta SS.tom. I Febr. pag. 365.] , sedit ab anno 567 ad 573.

n Nuspiam in hodiernis Catalogis ecclesiarumViennensium reperi memoriam basilicæ S. Laurentii, imo eamdem in aliquo suburbio sitam fuisse, existimo, quia incolæ villæ Syssuel, quæ quatuor chiliometris a civitate distat, in traditione habent, montem Quirinalem esse locum, hodie appellatum Notre-Dame-de-Couet, in quo S. Theodorus solitudinem coluit [Saint Theudere, pag. 29.] .

o Vicus Brenniacus, ubi erat basilica S. Romani, in suburbio civitatis, hodie, credo, difficile reperietur. Auctor Notitiæ de S. Theuderio seu Theodoro dicit simpliciter: Le Bourg de Brennus.

p Duodecimum (Dieme) est locus intermedius inter Viennam et monasterium. Videtur funus secutum fuisse viam Romanam, in qua habemus etiam Septimum (Septeme): in mappa topographica Provinciæ Delphinatus pro Duodecimo habemus Decimum, a quo facilius nomen Dieme derivamus.

* B cœnobiolo

* B nostri

* B speluncam

* B Viennense

* B retardaret

* B salutaverint

* B veræ

* B aliquantisper

* B audit, me audit

* B votum

* B clero

* B evoluto

* B add ei

* B videres

* B venerabilem

* B muneribus

* B revertendi

* B commutari

* B prominentibus

* B Crappo

* B insignis

* B nimis

* B honore

* B add. jam

* B volvit

* B Arvius

* B ejus

* B nuncupante

* B jejuniis

* B venerationem

* B dignaretur

* B igitur

* B Rupiniano

* B construeret

* B amicus

* B aliquantisper

* B hominibus

* B non timuit

* B omitt. Viennensis

* B add. necessarium

* B add. ire

* B fisus

* B cujusquam

* B recubavit

* B salubre responderet

* B Domini

* B ardentissimis suspiriis et

* B add. ac dure

* B somnus

* B omitt. quum

* B languescens

* B Christum

* B add. de

* B ruit

* B pervigiles

* B add. fundatis

* B obsequiis

* B Nam

* B sunt

* B. add. jam

* B. omitt. ibi

* B Qui

* B operetur

* B fuerit

* B piorum

* B ne forte tempestate gravarentur.

* B in loco duodecimo nuncupante

* B Sancti

* B omitt. Quod

* B recepit

* B crescere

* B crevit

* B sanctissimum

* B pleno

* B animum

* B gratiæ

DE S. ERMELINDE VIRGINE IN BRABANTIA BELGICA

AD FINEM SÆCULI VI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Meldradii origines. Biographi S. Ermelindis, ætas, natales.

Meldradium, mansione et cultu S. Ermelindis insigne, non exigua prope Thenas * in Brabantia Belgica parochia ruralis est, [Meldradium in Brabantia Belgica,] ab ultima antiquitate habitata; nisi nomen, quod celticum adeoque vetustissimum est, fallat. Meldi enim vocabulum apud Celtas rarum non fuit. Eo appellata est civitas Gallicana notissima, et plura exstant in Belgio quoque loca, Melden nuncupata. Rad autem seu potius rath adhuc hodie Hibernis est castrum, mansio, colonia, curia, tumulus manu congestus. Olim sub ditione regum Austrasiæ fuit, dein Lotharingiæ ducum. Comprehensa est finibus comitatus de Brunengeruz; quocum sæculo X sub episcoporum Leodiensium, et tandem sæculo XII sub ducum Brabantiæ potestatem facta fuit [Moulaert, Essai sur le comte de Brunengeruz, Commission royale d'histoire, Bulletins. II° serie, tom. X, pag. 166 et seqq.] . Verumtamen sæculo XIV Meldradii non paucas habebat dux Brabantiæ terras feudales [Galesloot, Le livre des Feudataires de Jean III, duc de Brabant, pag. 25, 33 etc.] ; et, quum ejus dominium anno circiter 1588 tenebat nobilissima familia d'Oyenbrugge, baronia vocari cœpit [Suite du Supplément au Nobilaire des Pays-Bas, an. 1630 – 1661, pag. 161.] . Jacebat et olim Meldradium intra diœcesis Leodiensis limites, atque locum inter archipresbyteratus Thenensis parochias capiebat; quemadmodum constat ex testimonio abbatum Averbodiensis et Heilissemiensis, anno 1236 dato, necnon ex tribus polyptychis mss. Leodiensis diœceseos: quorum primum, anno 1441 confectum, in archivio regio Bruxellensi asservatur; secundum, viginti annis posterius, exstat in Præmonstratensi abbatia Parcensi prope Lovanium; tertium demum, quod clauditur in archivio regio Leodiensi atque anno 1558 scriptum fuit, nuper editum est ab erudito viro Carolo De Ridder, presbytero Bruxellensi. Ast, quando anno 1560 numerus episcopatuum in Belgio a Paulo IV auctus fuit, Meldradium novæ diœcesi Mechliniensi adscriptum fuit; itemque, quando omnium Galliarum diœceseon anno 1801 a Pio VII nova facta est circumscriptio, iterum parochia Meldradium Mechliniensi archiepiscopo perpetuo subjecta fuit.

[2] [cujus loci vocabula aliquantum varia fuerunt, mansione et cultu S. Ermelindis insigne fuit.] Neque omni tempore idem vocabulum habuit hæc parochia. Meldradium occurrit in monumento historico sæculi IX, in translatione scilicet SS. Marcellini et Petri conscripta ab Eginhardo [Acta SS. tom. I Junii, pag. 203.] , qui temporibus Caroli Magni, cujus res postea prosecutus est, floruit. Quam nominis formam utpote longe antiquissimam et nos retinebimus. In epistola, quam ad Otgivam, conjugem Balduini Barbati, Flandriæ comitis, dedit circa annum 1030 Othelboldus, abbas monasterii S. Bavonis Gandavensis, Meldrada dicitur. Præterea vocatur Meldrices (quasi Meld-rice, indicta regio), tum in testimonio quod de S. Ermelindis recognitis reliquiis dederunt abbates Averbodiensis et Heilissemiensis, tum in S. Ermelindis Vita, Trajecti ad Rhenum sæculo XV exarata. In antiquissima autem Vita S. Ermelindis et in Martyrologio S. Jacobi, quod Molanus in Usuardo aucto dixit fuisse scriptum anno 1364, aliisque recentioribus monumentis nuncupatur villa Meldricis; cujus villæ celebritas non potuit non crescere post inventum sanctissimæ virginis corpus et extructum oratorium, in cujus vicinia brevi post surrexit in ejusdem cælicolæ honorem major ædes sacra, quæ et parochialis esset. Insula Meldricis aliud est nomen, quod occurrit in Molani Natalibus sanctorum Belgii et in Indiculo sanctorum Belgii; quod nomen inde ortum fuit quod villa sita est inter duos rivos, quorum alter idem vocabulum habet ac vallis Geyendelle, alter a mola aquaria dictus est Molenbeek, et qui proxime in unum coeunt: quod in hac insula sedem suam fixerat S. Ermelindis, accessit ei aliqua venerabilitas. Ghesquiere in tomo II Actorum SS. Belgii producit quoque Meldrishem; quod, quum quasi idem sit ac Villa Meldrices (Meldrices-heim), damnare non ausim, quamquam antiquam auctoritatem desiderem. Sed sæculo XVI theotisce nuncupabatur Meldaert, (unde Molanus in Natalibus sanctorum Belgii [Pag. 233.] , Sanderus in Chorographia Brabantiæ [Averbodium, tom. I, pag. 297.] et Wastelain finxerunt Meldariam,) quemadmodum testantur Surius in notis ad S. Ermelindis Vitam, et Rotarius, archipresbyter Thenensis, in reliquiarum S. Ermelindis recognitione: nunc autem vernaculum ejus nomen est, accentus vi crescente cum detrimento sequentis syllabæ, Meldert, in diplomate anni 1333 [Chotin, Etudes étymologiques sur les noms des villes etc. du Brabant. pag 153.] obvium. Quæ nominis forma quoque apparet in Libro feudorum Joannis III; qui liber circa annum 1312 fuit confectus ac nuper a diligenti viro Galesloot editus [Le livre des feudataires de Jean III, pag. 25, 33, 87 et seq.] ; item in tribus polyptychis diœcesis Leodiensis, quæ supra citavimus; quamquam multi adhuc incolæ, omnes Theutones, adhuc pristino more Mellaert pronuncient. Gallice jam pridem dicitur Maillard; in diplomate anni 1287 scriptum Mayard [Ibid. pag. cit.] . Mehan, quod quasi nomen gallicum profert Ghesquiere [Acta SS. Belgii, tom. II, pag. 217.] , videtur omni carere auctoritate.

[3] [codices Vitæ S. Ermelindis in duas classes dividi possunt, in Trajectenses et Belgicos,] Præ oculis habemus tres S. Ermelindis antiquas Vitas mss.: quarum alia olim fuit librariæ S. Hieronymi in Trajecto; alia cœnobii Corsendoncani in tractu Antverpiensi, vix a priori diversa, et tertia monasterii Bethleem prope Lovanium. Quibus addenda sunt apographa codicis ms. S. Salvatoris Ultrajectini, et alterius Corsendoncani, atque etiam legenda S. Ermelindis, olim a clericis Meldradiensibus usurpari solita. Dein in alio apographo testatur Gerardus Dyestratius Antverpiensis se illud scripsisse anno Domini 1602, 28 octobris in conventu Thenensi Ordinis Carmelitarum; quinimmo addit illud haberi in antiquissimo ms. codice ecclesiæ Trajectensis, anno 636. Quæ monumenta historica omnia præter mss. exemplaria Corsendoncanum et Lovaniense olim erant decessorum nostrorum, nunc autem servantur in Bibliotheca regia Bruxellensi. De apographis vix in posterum erit dicendum, tum quia Ultrajectense S. Salvatoris et Dyestratianum cum Ultrajectensi S. Hieronymi, et Corsendoncanum cum Lovaniensi omnino conveniunt, tum quia legenda Meldradiensis fere tota ex ms. Lovaniensi desumpta est. Codex S. Hieronymi Ultrajectensis anno 1474 recentior est, quum hæc domus, quæ anno 1586 transiit ad Calvinianos [Hist. episcop. Fœderati Belgii, tom. I, pag. 99; Historie van het Utrehtsche bisdom, tom. I, pag. 723.] , nonnisi illo anno erecta fuit: adde quod scriptura ipsa indicat extremum sæculum XV. Neque antiquior est Corsendoncanus codex, ut literarum forma testimonium est. Codex Lovaniensis similiter sæculo XV exeunte scriptus videtur, verisimiliter ex Corsendoncano. Conveniunt enim inter se; et dein singulare quoddam commercium exsistebat inter cœnobium Lovaniense Bethleemeticum canonicorum regularium et Corsendoncanum, ex quo prius illud initio sæculi XV prodiverat.

[4] [illos puriores, hos additamentis vulgaribus] Hæc autem exemplaria omnia in duas dividi possunt classes; quarum priorem Trajectensem dixerim, posteriorem Belgicam. Prior, [auctos; quos tamen posteriores secuti sunt fere omnes recentiores biographi.] continens codices S. Hieronymi et S. Salvatoris cum apographo Dycstratiano, longe purior est; et proxime accedit ad exemplar, quod edidit Surius, quodque se desumpsisse testatur ex antiquissimo codice Trajectensi: vix enim ullum inter ea deprehenditur discrimen. Classis Belgica, cui reliqua ecgrapha attribuenda sunt, eamdem quidem habet originem, (dictiones enim et plura loca sunt eadem ac in classe Ultrajectensi); sed inserta ei sunt additamenta nonnulla, quæ plus admirabilitatis quam verisimilitudinis habent. Verumtamen plerique omnes recentiores biographi (excipiendi enim dumtaxat sunt auctor veteris Chronici Brabantini [Die alderexcellenste cronycke van Brabant, cap. VIII.] et ven. vir Petrus Franciscus De Ram [Vies des saints de Butler et Godescard, in edit. Lovaniensi et Bruxellensi, ad 29 oct.] , qui Ghesquierii in Actis sanctorum Belgii vestigia pressit,) narrationes classis Belgicæ admiserunt. Et quoniam alicubi scriptores illi recensendi sunt, placet eos hoc loco appellare. Sunt autem Lippeloo [Vitæ SS. tom. IV, pag. 337.] , Molanus [Natales SS. Belgii, pag. 233; Indiculus SS. Belgii, post Martyrologium Usuardi.] , Gazet [Histoire de la vie, mort, etc. des Saints, par Viel, Tigeon, Gazet, Hist. eccl. des Pays-Bas, pag. 328.] , Rosweydus [Leven der Maegden, pag. 469.] , Compaignon [Vie de S. Ermelinde, Brux. 1651.] , Fisen [Flores ecclesiæ Leodiensis, pag. 469.] , Van Loo [Levens der Heylige van Nederlandt, tom. II, pag. 324.] , Lahier [Le grand Ménologe des Vierges, tom. II, pag. 367,] , Baillet [Baillet, Vies des Saints, tom. VII, pag. 428.] , Saelmaekers [Abrege de la vie de S. Ermelinde, edit. Tirlemont 1849; idem opusculum flandrice.] , Giry [Vies des Saints, tom. II, col. 155 et seq. edit. 1729.] , Gonon [Vitæ Patrum Occidentis, lib. II, pag. 91.] , Ranbeck [Annus Benedictinus, ad 29 oct.] , Herredia [Vidas de los santos de la religion de S. Benito, ad 29 oct.] , Testi [Vite delle piu illustri sante, tom. IV, pag. 127.] , hagiographus Venetus anonymus [Il sacro Leggendario, tom. VIII, pag. 177, edit. III.] , etc.

[5] [Auctor anonymus hujus Vitæ] Ut fere in hoc scriptionum genere usuvenit, latet prorsus quo ævo et a quo auctore primum scripta fuerit S. Ermelindis Vita. Vix dubitandum est quin antiquæ exstiterint de beatissima virgine memoriæ, quæ jam pridem perierint: nonnulla enim accuratius traduntur quam ut solo populi sermone servari potuerint. Sed his, quæ nonnisi conjecturis prosequi possumus, inhærendum non est; transeundumque potius ad Vitam, quæ adhuc exstat. Atque hujus quoque auctorem et ætatem nemo facile definiverit. Re quidem vera literis mandavit Dycstratius a se fuisse descriptam sanctissimæ virginis Vitam, prout habebatur in antiquissimo ms. codice ecclesiæ Trajectensis anno 636. Sed animadvertendum est, ut optime loquitur decessor noster Ghesquiere, præterquam quod eo tempore necdum in usu erat computus annorum ab incarnatione Christi, nedum Arabicæ, ut vocant, zyfræ seu numerales notæ ipsummet illius Vitæ auctorem satis indicare, se tam vicinum non fuisse temporibus Pippini Landensis; cum, de prosapia S. Ermelindis loquens, hisce utatur verbis: “De nobili enim ejus prosapia descendisse DICITUR Pippinus pater S. Gertrudis [Acta SS. Belgii, tom. II, pag. 215 et seq.] .”

[6] [videtur vixisse sæculo vel XI vel XII, partim secutus traditiones vulgares, partim documenta deperdita.] Ex quibus verbis colligi apprime potest S. Ermelindis biographum neque sæculo VII, neque initio sequentis floruisse; quia hocce ævo de S. Ermelindis et B. Pippini consanguineitate non adeo dubitanter locutus esset: quippe cui B. Pippini Landensis domus, utpote longe prima post regiam Merovingicam, non potuisset tunc temporis non innotescere. Neque eundum videtur in sententiam Bailleti [Vie des Saints, tom. VII, pag. XXXI.] , statuentis eum tempore Caroli Magni vixisse: hoc enim etiam minus verisimile est, quia de monasterio Meldradiensi, quod tum nondum deletum fuerat, in S. Ermelindis Vita verbum nullum dicitur. Quapropter hoc unum affirmari posse videtur post destructum sæculo circiter X Meldradiense monasterium et ante spoliatam anno 1236 S. Ermelindis capsam reliquiariam hanc Vitam fuisse concinnatam, quoniam, ut de monasterio, sic quoque de illa spoliatione altum servat silentium. Præterea non omittendum est auctorem Vitæ S. Ermelindis ad eam conscribendam non semper optimis documentis usum esse, ac proin aliquando narrare res, quas ex populi ore proculdubio acceperit. En specimen: Ad cujus, inquit, scilicet S. Ermelindis, exequias non hominum turba, sed ymnidici chori Christo cecinerunt gloriam. Et quia Christo fuit dilecta, ab ipsis est officiosissime sepulta. Hæc interea virgo beata quadraginta octo annis latuit aliena a cultu sæculi, solis venerata civibus cæli. In quibus prior pars ex populi, nihil nisi magnifica in sanctis amantis, venerabunda phantasia videtur esse orta; posterior, quæ numerum definitum quadraginta octo annorum continet, certis niti iisque antiquis documentis. Atque passim eadem certarum et incertarum rerum mixtura apparet.

[7] [Ex hac Vita colligitur S. Ermelindem vixisse sæculo VI: et ex nomine, corporis forma et parentela concluditur eam fuisse Francum.] Ex hoc quadraginta octo annorum numero erui potest quo sere ævo S. Ermelindis inter vivos degerit. Quum enim super ejus tumulum quadraginta et octo annis, postquam ad superos transiisset, Pippinus ædificaverit ecclesiam, necesse est ut ante sæculi VI finem ex hac vita discesserit; quandoquidem Pippinus, uti demonstrare conatus est Bollandus [Acta SS. tom. III Februarii, pag. 259.] , circa annum 580 natus, et Dagoberti regis Austrasiæ (in qua jacebat Meldradium) majordomus constitutus ante annum 623, ad æternam vitam anno 646 migravit. Quam quidem mortem alii critici paucis annis ante, alii paucis annis post collocant; sed hæc controversia occasione S. Ermelindis agitanda non est Filia dicitur S. Ermelindis Ermenoldi et Ermesindis, et consanguinea B. Pippini Landensis. Ejus utique nomen et nomina parentum originem Francicam indicant; quamquam sæculo VI jam multi Galli aut Galloromani inciperent nomina barbara assumere: ita ut ab unis nominibus non tuto gentium discrimina institui possint [Guerard, Polyptique d'lrminon, prolég. cap. VI, § 214, tom. I, pag. 420.] . Pippinum Francum fuisse communis persuasio est. Verumtamen Bollandus in Actis B. Pippini Landensis dubium solvere non potuit; adeo ut hæc scripserit verba [Acta SS. tom. III Februarii, pag. 250.] : Pippinus Francus fuerit an Romanus, an Belgicæ originis, puta Aduaticæ aut Tungrensis, ingenue fatemur nos ignorare. Quare in hanc dubitationem devenerit non significat; sed verosimiliter hæ causæ sunt. Imprimis Pippini et Beggæ nomina (illud in hac domo commune, hoc filiæ B. Pippini) celtica esse videntur. Dein non soli Franci creabantur majores domus, sed et Romani aut pristinæ Galliarum incolæ, ut Florus, Theodeberti I major domus, itemque Protadius et Claudius, Theodorici II majores domus, testimonio sunt [Pertz, die Geschichte der Merovingischen Hausmeier, pag. 16 et seqq.] . Verumtamen, quum ab B. Pippino per S. Beggam, aliquando Ansgisili, filii S. Arnulfi, uxorem (quem S. Arnulfum aliqui etiam voluerunt non fuisse Francum, sed Galloromanum), genus ducat Carolus Magnus, (quem nemo inter coævos dubitaverit Francum fuisse, atque ipse origine sua Francica gloriaretur, ita ut, neglecto habitu splendidiore aulæ Constantinopolitanæ, vestitu patrio, ut loquitur Eginhardus [Vita Caroli M. cap. 23.] , hoc est Francico, uteretur, quumque Carolus Martellus in antiquis monumentis Karlus Saxo dicatur, Pippinus Landensis Pepinus Saxo, S. Aldricus, episcopus Cenomanensis et Caroli Magni consanguineus, natione patris Francus sive Saxo, et Ansgisilus nobilis Francus [Cfr Kervyn de Lettenhove, Rapport sur l'origine belge des Carlovingiens, Bulletins de l'Academie de Bruxelles, serie II, tom. XIII, pag. 524.] ,) haud scio an temera sit illa parentis nostri dubitatio; quamquam operæ pretium esset Francicam aut Saxonicam Pippinorum domus originem luculentius demonstrare quam hactenus factum est [Cfr Warnkönig et Gérard, Hist. des Carolingiens, tom. I, pag. 97 et seqq.] ; nam et video virum rerum Belgicarum plane eruditum eo inclinare ut Pippinorum domum nolit omnino alienam esse a Scotis seu Hibernis aut saltem a Flandriæ incolis [Kervyn, op. cit. pag. 525.] . Verum nimis his inhæsimus: nam quum anno 1849 eminentissimus cardinalis archiepiscopus Engelbertus Sterckx beatissimæ virginis reliquias recognovit, admirati sunt adstantes magnitudinem et firmitatem ossium, quæ vel una Germanicam seu Francicam originem proderent.

[8] [Perperam dicitur S. Ermelindis filia S. Amelbergæ, soror SS. Gudulæ, Pharaildis et Reinildis,] Sed nolunt omnes S. Ermelindem Ermenoldi et Ermesendis filiam esse, quoniam in Actis suis, quamquam sæculo X recentioribus, S. Amelberga vidua legitur a fratre suo Pippino, patre S. Gertrudis, Vuitgero, totius Lotharingiæ ducatus officium gerenti, marito fuisse tradita, Deusque eis dedisse sobolem sanctissimam: Aldebertum, sanctæ Cameracensis ecclesiæ pastorem beatissimum; … quatuorque dicatas Deo sorores, quarum una Reynildis, altera Pharaildis, tertia Ermelindis, quarta Gudila fuit [Acta SS. Belgii, tom. IV, pag. 639.] . Similia occurrunt in Balderici Chronico Atrebatensi et Cameracensi: Beatus Ablebertus, inquit hic chronographus [Chronicon Cameracense et Atrebatense, cap. XVI, pag. 33.] , patre Witgero comite, sancto viro, atque Amalberga matre editus est. Cujus etiam quatuor sanctæ sorores fuerunt hæ: Reinildis, Sarachildis *, Ermelindis, beatissima quoque Guodila, junior ætate, sed non minus præstantior sanctitate. Hinc itaque non pauci dixerunt S. Ermelindem filiam fuisse Witgeri et S. Amelbergæ, sororem SS. Emeberti, Reinildis, Pharaildis et Gudulæ, beatique Pippini Landensis neptem. Quin et alii, intelligentes duas fuisse SS. Amelbergas, alteram Lobiis cultam, alteram Gandavi et Tamisiæ, (quibus et tertia addenda est Susterensis,) easque ita distinguentes ut alteram dicant matrem seu seniorem beatique Pippini sororem, alteram filiam seu juniorem Witgerique uxorem, auxerunt una generatione beatissimæ puellæ stemma genealogicum; quod ad Clodoveum usque deduxerunt.

[9] [quin et neptis] Loco plurium audiatur Edmundus Dynterus [Chronica Lotharingiæ et Brabantiæ ac Regum Francorum, auctore Edmundo De Dynter, tom. I, part. II, pag. 57 et 123.] : Clodoveus autem, ait, genuit Lotharium regem; … Lotharius genuit ex Ingunde Chilpericum regem; Chilpericus rex genuit ex uxore sua Fredegunde… Lotharium Magnum regem; Lotharius Magnus rex genuit ex Bertrude Dagobertum regem et Blithildem;… Blithildem duxit Ansbertus princeps illustris præscriptus, qui genuit ex ea Arnoldum principem et sanctum Ferreolum, sanctum Modericum, et sanctam Cartisiam virginem; Arnoldus genuit ex sancta Oda sanctum Arnulphum principem, tandem episcopum Metensem. Sanctus Arnulphus genuit ex sancta Doda sanctum Clodulphum, et Waitisium, patrem sancti Wandregisili, et gloriosum principem Ansigisum… Ansigisus autem duxit in uxorem S. Beggam… filiam sancti Pippini. Cujus Pippini pater fuit Karlomannus… Hic Karlomannus etiam genuit Amelbergam, sororem dicti Pippini, quæ fuit nuptui tradita comiti Hannoniæ, cui peperit filium nomine Walbertum et filiam nomine suo Amelbergam… Filia autem Amelberga junior nupsit Witgero, comiti cujusdam comitatus in Brabantia, quæ mansit apud Ham juxta Sanctas in Brabantia. Hæc genuit ex eodem Witgero sanctum Emebertum, Cameracensem episcopum, … sanctam Reinildem virginem, quæ apud Sanctas martirisata quiescit, … et sanctam Pharaildem, quæ Gandavi, et sanctam Ermelindam, quæ in Meldert quiescit, et sanctam Gudulam de Bruxella. Sed, qui verba tum auctoris Vitæ S. Amelbergæ viduæ, tum Balderici bene examinaverit, vel fatebitur cum Molano [Natales SS. Belgii, pag. 233.] , S. Ermelindem, quæ illic soror S. Gudulæ dicitur, aliam esse ac S. Ermelindem Meldradiensem; vel si ipsi eamdem cogitaverint (neque nunc duæ sanctæ Ermelindes cognoscuntur aut in veteribus fastis sacris reperiuntur inscriptæ) eos erroris manifesti arguendos esse; nam biographus S. Ermelindis Meldradiensis, cujus utique auctoritas potior est, affirmat non solum eam Ermenoldo et Ermesinde prognatam esse, sed (quod forte plus momenti habet) eamdem quadraginta octo annis post suum obitum a B. Pippino e terra fuisse elevatam. Adde S. Ermelindem ante sæculum septimum incohatum ex hac vita migrasse, et contra S. Amelbergam Juniorem, quæ S. Amelbergæ Senioris nequaquam filia fuit neque per ætatem esse potuit, anno 772 e vivis recessisse [Cfr Acta SS. tom. III Julii, pag. 72 et seqq.] : unde consequitur S. Ermelindem perperam fuisse dictam filiam alterutrius S. Amelbergæ et sororem sanctarum Reinildis et Gudulæ, in quarum Vitis (quod omitti nequit) nulla de illa cum S. Ermelinde sanguinis communitate fit mentio. Cæterum hoc commune populi vitium est ut parentelas inter sanctos constituat quam proximas: hoc in S. Amelberga Seniore, quæ plurium sanctorum gloriosa mater fuisse traditur, sed nonnisi SS. Emebertum, Reinildem et Gudulam in lucem edidit [Cfr Acta SS. tom. III Julii, pag. 65.] , videre est; sed et multo lucentius in duodecim martyribus Adrumetinis, quos (quum immerito duodecim fratres appellentur) non semel in re simili produximus.

[10] [aut soror Pippini Landensis.] Neque minus rejicienda est alia genealogia, quam inter scripta archivii Meldradiensis reperire est, et in qua fertur Pippinus Landensis non secus ac S. Ermelindis ab Ermenoldo et Ermesinde genitus esse, quamvis B. Pippinus in suis Actis narretur patrem habuisse Carolomannum; quod quoque testatur miraculorum S. Genulphi auctor, qui ante mille circiter annos floruit [Acta SS. Belgii, tom. IV, pag. 338.] , addens B. Pippini matrem fuisse Ermegardem. Verum natalibus S. Ermelindis, ne ultra modum conjecturis indulgeamus, diutius inhærere non placet. Ad ejus vitæ instituta transimus.

[Annotata]

* Tirlemont

* Pharachildis

§ II. Initia vitæ monasticæ in Belgio. Discrimen inter instituta monastica Orientalia et Occidentalia. Quænam sectata sit S. Ermelindis Cur sibi absciderit crines. Non fuit monialis Benedictina.

[Apud Turonenses, Rothomagenses et Morinos erant sæculo IV monasteria et cœnobia;] Scribebat S. Hieronymus ad virginem Eustochium [Opera S. Hieronymi, tom. I, epist. XXII, col. 419, edit. Migne.] : Tria sunt in Ægypto genera monachorum. Unum, Cœnobitæ, quod illi Sauses gentili lingua vocant, nos “in Commune viventes” possumus appellare. Secundum, Anachoretæ, qui soli habitant per deserta: et ab eo quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur. Tertium genus est, quod Remoboth dicunt… Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitrio ac ditione viventes: et de eo quod laboraverint in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia… Eadem instituta in Ægypto sectatatas esse non paucas feminas colligimus ex SS. Hieronymo et Athanasio. Ast non nisi medio sæculo IV vitam monasticam usurpare cœperunt Occidentales; et, quum adhuc eam haberent probrosam Romani [S. Hieronymus, Epist. XVI, ad Princip. de Marcellæ epitaph.] , et per reliquam Galliam, (ubi nonnisi per Vitam S. Antonii, scriptam a S. Athanasio, nova philosophia innotuerat,) rarissima essent monasteria, hæc in partibus occidentalibus, scilicet apud Turones, Rothomagenses et Morinos, opera S. Martini Turonensis et S. Victricii Rothomagensis episcopi, erant frequentia et plebe numerosa virorum et feminarum, quemadmodum testantur Sulpitius Severus [Vita S. Martini, apud Migne, Patrologia, tom. XX, col. 164 et seqq.] , S. Paulinus Nolanus [Opera S. Paulini, epist. ad S. Victricium, col. 230, edit. Migne.] et auctor Vitæ S. Treviri [Acta SS. Belgii, tom. II, pag. 200 et seq.] . Atque in his omnis varietas, quæ in Oriente cernebatur, facile deprehenditur; nam per itus et commeatus Orientalium in Gallias et Gallorum in Orientem instituta utrobique erant eadem.

[12] [non vero in Belgio medio sæculo VII: ibi tamen nonnulli imitabantur eremitas Orientales. Quod et fecit S. Ermelindis;] Verum num et ubi in Belgio hodierno sæculis IV, V et VI exstiterint cœnobia seu monasteria communia posteris non tradiderunt scriptores: sed manifestum est ex S. Gertrudis Vita, a coævo conscripta, ignota fuisse medio sæculo VII in Belgio cœnobia monialium, qualia fuere monasteria Benedictina: nam adveniens vir Dei Amandus episcopus ad domum B. Ittæ, matris S. Gertrudis, verbum Dei prædicans ex Domini jussione, rogabat, ut monasterium sibi suæque filiæ Dei famulæ Gertrudi et Christi familiæ construeret: quæ statim ut intellexit IGNOTÆ REI notitiam ad salutem animarum pertinentem, sacrum velamen accepit, et semetipsam Deo tradidit, et omnia quæ habebat [Ibid. tom. III, pag. 191.] . Ast apud Belgas fuisse ante istud tempus monachos sectantes seorsim vel plures simul Orientalium vitam eremiticam, certum est ex eo quod SS. Cunibertus et Helerius [Ibid. tom. II, pag. 208.] in pago Tungrensi, non secus ac S. Monon [Ibid. pag. 418.] et Wulfilaicus [Ibid. pag. 186.] in tractu Luxemburgensi, sæculis VI exeunte et VII nascente vitam eremiticam professi sunt.

[13] [quæ coluit paupertatem seu modestam parsimoniam, non tamen abdicans dominium, castimoniam, sibi abscindens capillos] Hos imitata est S. Ermelindis, quæ, ut ait biographus, relicta domo, rebusque parentum postpositis, solitaria incedebat, solicite exquirens locum ubi soli Deo vacare posset. Neque legitur S. Ermelindis dominium villulæ Oduncæ, a parentibus sibi concessum, umquam abdicasse, licet parsimonia miræ abstinentiæ vixerit, sese nutriens herbis agrestibus, non inferior summis cremi cultoribus. Et similem paupertatem colebant in Oriente feminæ eremitæ, uti ex Vitis S. Paulæ, viduæ Romanæ [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 719.] , S. Eustochii, ejus filiæ [Ibid. tom. VII Septembris, pag. 641.] , S. Euphrasiæ [Ibid. tom. II Martii, pag. 268.] aliarumque colligimus. Præterea, statim postquam parentibus aperuisset se Christo virginitatem suam devovisse, arrepto ferro capillos per lacteam cervicem dependentes præscidit, relictoque sæculo et omnibus pompis ejus, Christum, quem sibi sponsum elegerat, per arctam et angustam viam secuta est: quo etiam ritu feminæ eremitæ in Oriente castimoniam Deo promittebant: quemadmodum retulerunt Pseudo-Athanasius [Lib. de virginitate, cap. XI, Opp. omnia, tom. IV, col. 263, edit. Migne.] , S. Hieronymus [Epist. ad Sabinianum, Opp. omnia, tom. I, col. 1199.] et Palladius [Hist. Lausiaca, cap. XLI, apud Rosweydum, Vitæ Patrum, pag. 567.] . Per decalvationem enim omni ævo via ad matrimonium puellis, utpote dedecoratis, præclusa est. Nam Apulejus, pulcritudinem muliebris comæ explicans, postquam dixit feminas capillos tamquam pretiosissimum sui capitis ornamentum gestare, concludit: Tantaque denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cætero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distrinxerit, ornata non possit audire [Metamorphoseon lib. II, pag. 280, edit. Nisard.] . Quin adeo erat turpe feminis græcis deponere suam comam, ut in pœnam sui sceleris decalvarentur adulteræ: et idcirco ad Corinthios (I, cap. XI, V. 6) scripsit S. Paulus: Turpe est mulieri tonderi et decalvari. Hac etiam de causa anno 390 inhibuit imperator Theodosius, quominus virgines capillos sibi abscinderent: quod tamen decretum anno sequenti abrogavit.

[14] [præter consuetudinem Occidentalium et præsertim Francorum.] Jam vero, si S. Ermelindis virgines Occidentales æmulata esset, capillos nequaquam abscidisset: nam ex Actis tum SS. Saturnini et sociorum [Acta SS. tom. II Febr. pag. 519.] , tum S. Theodoti et septem virginum [Ibid. tom. IV Maji, pag. 155.] , vel etiam ex SS. Ambrosii [De lapsu Virginis, cap. VIII, Opp. omnia, tom. III, col. 377.] , Augustini [Epist. CCXI, ad monachas, Opp. tom. II, col. 1074] , Optati Milevitani [De schismate Donatistarum, lib VI, col. 1074.] , et Cæsarii Arelatensis [Regula sanctimonialium, Recapitulatio, num. 7 in Bibliotheca Patrum Lugdunensium, tom. VIII, pag. 871.] libris liquet virgines Deo sacratas in Occidente servasse suam cæsariem. Nec dicatur apud Francicam gentem, ex qua oriundam diximus S. Ermelindem, moniales vel feminas eremum incolentes, suos abscidisse capillos, quum clerici et monachi Franci, Romanos, Græcos et Britones imitati, sibi totonderint crines; quamvis tanti facerent Teutonicæ seu Germanicæ stirpis homines intonsam comam, ut soli viri liberi capillos promissos gestarent, et filii regum, ipsique reges, ne regiæ dignitati fierent inhabiles [Thiers, Histoire des Perruques, ch. XIV, pag. 146 et seqq.; Daniel, Hist. de France, tom. II, pag. 135, edit. Griffet.] , suam comam forcipe minui nequaquam paterentur. Nam in ipsis Franciæ monasteriis monialibus non auferebatur coma, uti constat ex tumultu Pictaviensis cœnobii sanctæ Crucis post S. Radegundis obitum [Gregorius Turon. Hist. Francorum, lib. II, cap. XV, edit. Migne, col. 544.] et ex pluribus Ordinibus, præsertim sæculis IX, X et XI ad benedicendas virgines adhibitis [Martene, de Antiquis ecclesiæ ritibus, lib. II, pag. 131 et 136.] . Sancta itaque Ermelindis præscindendo sibi crines perpetuam castitatem professa est. Etenim, si femina aliqua apud Francos sponte vel coacte deponebat capillos, a suis ad matrimonium ineundum inhabilis, utpote omni injuria digna, habebatur. Hinc Fredegundis, quum Chlodoveum, Chilperici et Audoveræ filium, a matrimonio cum puella quadam ineundo avertere vellet, incidi comam capitis puellæ jussit, ac scissæ sudi impositam defigi ante metatum Chlodovechi præcepit [Historia Francorum, lib. V, cap. XL, col. 355, edit. Migne.] . Ita etiam B. Itta, uxor B. Pippini Landensis, ut violatores animarum filiam suam S. Gertrudem ad illecebras hujus mundi ac voluptates per vim non raperent, ferrum tonsoris arripuit, et capillos sanctæ puellæ ad instar coronæ abscidit… Cessarunt jurgia, pars diaboli victa est [Vita S. Gertrudis in Actis SS Belgii, tom. III, pag. 151.] .

[15] [Neque ullius abbatis auctoritatem agnovisse aut domicilii stabilitatem professa esse videtur.] Præterea S. Ermelindis nulli certæ regulæ videtur sese subjecisse, nec per votum vel professionem religiosam sese facultate spoliasse transeundi ad aliud domicilium vel eremum: hinc legimus eam primo locum, quem dicunt fuisse Bevecom *, incoluisse, ac postea sese Meldradium contulisse; ubi ad mortem usque permansit. Quod vitæ genus denuo fuit omnino conforme vivendi rationi monacharum Orientalium. Neque alia via ad perfectam sanctitatem pervenerunt sanctæ virgines Reinildis [Acta SS. tom. IV, pag. 649 et 950.] , Gudula [Ibid. tom. V, pag. 693; Acta SS. tom. I Januar. pag. 515.] , Landrada [Acta SS. Belgii, tom. V, pag. 212; Acta SS. tom. II Julii, pag. 619.] et Berlindis [Ibid. tom. V, pag. 268.] ; quæ omnes in Belgio, non nisi partim abdicata hæreditate paterna, in propriis domibus, sub nullius obedientia, modo hic, modo illic, paupertatem, id est modestam quamdam parsimoniam, et castimoniam, accepto sacro velamine, coluerunt. Quæ sane sufficiunt ad evincendum S. Ermelindem vixisse vitam eremiticam, quæ sæculo IV ex Oriente in Gallias traducta fuerat.

[16] [Quapropter perperam dicitur a nonnullis Benedictina; quam Regulam sequi non potuit, utpote monialibus nondum aptatam.] Atque his nihil adderemus, nisi menologi plerique omnes, Wion, Menardus, Bucelinus, Herredia, Ranbeck et Arturus a Monasterio S. Ermelindem Ordinis S. Benedicti monialem perperam prædicassent. Si enim in hoc sacro ordine vitam monasticam professa fuit S. Ermelindis, oportuit ut cœnobium, quod sæculo VI incoluerit, initio sæculi VII adeo fuerit destructum et obliteratum, ut B. Itta, quæ non longe a Thenis et Lovanio degit, brevi post conjugis sui B. Pippini Landensis obitum, illud ignoraverit: nam, ut supra jam indicavimus, monasteriorum laudes ex S. Amandi Trajectensis ore audiens, intellexit ignotæ rei notitiam ad salutem animarum pertinentem: quæ minus videntur verosimilia. Neque in S. Ermelindis Vita uspiam deprehendere est eam ab alterius voluntate dependisse, aut cum aliis monialibus unum idemque vivendi genus in eodem domicilio stabiliter sectatam esse, prout S. Benedicti discipulis prescriptum erat. Dein Mabillonius, qui potius in augendo quam minuendo sanctorum Benedictinorum numero operam suam posuit, fatetur S. Donatum, episcopum Vesuntionensem, primum feminis S. Benedicti regulam partim adaptasse: idque præsertim evincit ex ipso S. Donato, hisce verbis exorso prologum Regulæ, a se monialibus datæ: Sæpius mihi injungitis, ut explorata S. Cæsarii, Arelatensis episcopi, regula, quæ specialius Christi virginibus dedicata est, una cum beatissimorum Benedicti quoque et Columbani abbatum, ut puta quibusdam (ut ita dixerim) collectis in unum flosculis, ad instar enchiridion excerpere vobis vel coacervare deberem, et quæ specialius femineo sexui custodienda competerent, promulgarem; dicentes, quod regulæ prædictorum patrum vobis minime convenirent, cum easdem viris potius et nequaquam feminis edidissent, et, licet S. Cæsarius proprie Christi, ut estis, virginibus regulam dedicasset, vobis tamen ob immutationem loci, in nonnullis conditionibus minime conveniret [Patrologia Migne. tom. LXXXVII. col. 273.] . Jam, vero quum S. Donatus, anno circiter 594 natus, præfatam regulam, ait noster Ghesquierus in Commentario ad Vitam S. Aureæ [Ibid. tom. II Octobris, pag. 479 et seqq.] , non juvenis episcopus, sed caligans fractusque senex, aut certe quinquagenarius extitisse videatur, prout ipsemet Donatus in Prologo regulæ suæ innuit, ubi se asserit diu multumque antea renisum, tandem monialium postulatis satisfacere, et ex tribus mox memoratis regulis enchiridii ad instar unam conficere regulam enixum fuisse, “in quantum pro assidua corporali infirmitate divina pietas possibilitatem dedit et sensus obtusi caligo permisit;” sed quum hac esset ætate S. Donatus, manifestum est eum post annum 644 Regulam suam concinnasse [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 181.] , adeoque ante hoc tempus nullas fuisse in Francia moniales Benedictinas; ac proin S. Ermelindem, quæ extremo sæculo VI obiit, inter eas non esse recensendam.

[17] [S. Ermelindis verosimiliter fuit sepulta non procul a sua cellula, more eremitarum.] Jam vero quot annos vitam vixerit eremiticam S. Ermelindis difficile esse dictu, explicuimus num. 6 hujus Commentarii. Eam vixisse et e vivis excessisse non procul a loco suæ sepulturæ, verosimile est: nam veteres eremitas etiam in cellulis sæpius fuisse sepultos in opere nostro non semel ostensum est. Qua ratione S. Amandus eremita, S. Gallus abbas et S. Vitalis eremita, qui omnes illustrati sunt ad diem 16 octobris, in suis cellulis fuerunt humati. Quibus addi potest S. Dodo, cujus Acta præsens tomus continet. Origo autem eremitici hujus ritus explicari videtur in veteribus Camaldulensium Constitutionibus, quas circa annum 1080 scripsit B. Rodulphus et in quibus cap. XXX præscribitur, ut, si quis Camaldulensis in loco de Fonte-bono obierit, ad eremum sepeliendum deferatur. Justum est enim, hæc additur ratio, ut habeat sepulcrum suæ migrationis, ubi habitaculum habuit solitariæ sanctitatis. Quæ quidem et occurrunt in alteris ejusdem ordinis Constitutionibus, a B. Rodulpho anno 1085 scriptis [Acta SS. tom. VII Octobris, pag. 847 et seq.] . Damus jam Acta S. Ermelindis, quæ subsequetur Gloria postuma.

[Annotata]

* Beauvechain

VITA S. ERMELINDIS VIRGINIS
ex duobus codicibus Ultrajectinis, collatis cum editione Surii.

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

BHL Number: 2605

CAPUT UNICUM.
S. Ermelindis parentes; pueritia; vita eremitica; mansio Meldradii; mors; sepultura; miracula.

[S. Ermelindis, a teneris valde pia,] Beata virgo Ermelindis, ex Ermenoldo patre et Ermesende matre, tam genere quam divitiis spectabilibus, exorta, ab ineunte ætate studuit de virtute in virtutem ascendere, ut Deum deorum a in Syon videre mereretur. Quæ cum adhuc parentum in domo puerilis ætatis vinculo teneretur astricta, nichil tamen puerile gerebat in opere, sed quamdam maturitatem morum in gestu intuentibus se præferebat. Declinabat siquidem lasciviam atque consortia coætanearum, in thalamo genetricis suæ residens, psalmosque Davidicos b discens. Si quando verbum Dei audisset, memoria sagaci recondebat, sæpiusque ad os reducens, quasi mundum animal, novo semper pietatis affectu ruminabat. Jam tunc suavitatem sponsi prægustabat magno et incomprehensibili modo, desiderioque illius exæstuans, cum sancto David dicebat: “Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei?” et iterum: “Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.”

[2] [abscissis capillis, castitatem profitetur; et, accepta a parentibus in alimoniam villa Odunca,] Cumque pueritia transisset in adolescentiam, parentibus eam nubere filiosque procreare volentibus, nullatenus consensit, dicens se Christo virginitatem suam devovisse. Arrepto denique ferro, capillos per lacteam cervicem dependentes præscidit; relictoque sæculo et omnibus pompis ejus, Christum, quem sibi sponsum elegerat, per arctam et angustam viam secuta est. Nec retraxit pedem, donec ad bravium perveniret: in memoria semper habens, quid pro nobis fecerit, quidque fuerit passus. Parentes autem illius, nec minis, nec blanditiis propositum ejus immutare valentes, redditus cujusdam villulæ Odunca c nomine ad famulatus sui usum unanimiter tradiderunt.

[3] [pergit ad eremum Bevecum; unde castitatis servandæ causa,] At beata virgo Ermelindis, relicta domo, rebusque parentum postpositis, solitaria incedebat, solicite exquirens locum, ubi soli Deo vacare posset. Venit ergo ad quandam villam d, cui præerant duo germani fratres, primo juventutis flore vernantes. Isti necdum legitima contraxerant matrimonia, sed vanitatibus sæculi atque illecebris inserviebant. Ibi ergo venerabilis virgo, aliquandiu commorata, hunc locum æstimabat a Deo sibi præparatum. Diebus vero ac noctibus frequentabat ecclesiam e, nudis pedibus incedens, Domino in holocaustum proprium corpus offerens: humiliabat se servituti subjiciens, nichil de generis nobilitate blandiens. De nobili enim ejus prosapia descendisse dicitur Pippinus, pater sanctæ Gertrudis, cujus meritis B. Ermelindis studuit esse coæqualis f. Necdum in tempore illo sanctus Amandus g, gubernacula Trajectensis ecclesiæ susceperat, cujus doctrina et institutione multi postea de errore suo ad vias justitiæ redire coacti sunt.

[4] [cui insidiabantur duo juvenes et templi custos,] Fuit igitur hæc virgo suæ generationis singularis lucerna, inter quos enituit candore virtutum, sicut lilium inter spinas. Nec defuit ei temptatio inimici. Antiquus enim hostis, calcaneo illius insidians, moliebatur effundere oleum, quod adhuc in vase fictili conservabat. Siquidem prædicti fratres, introitum illius et egressum sæpius considerantes, exarserunt in concupiscentiam ejus; ignorans alter cogitationem alterius. Uterque tamen observabat tempus et horam, qua eam solam deprehendere potuisset, quatenus decore illius suam libidinem satiaret. Sed cum tempus congruum malitiæ suæ implendæ minime reperirent, interius cæco cruciabantur amore. Quid tamen agerent? Non enim sine gravi scandalo totius oppidi h vim inferre poterant tantæ opinionis virgini. Unus i autem ex eis, quem flamma libidinis amplius exurebat, expetiit custodem ecclesiæ, dona maxima repromittens, si per eum consensum virginis habere potuisset. Illi enim sæpius atque familiarius loquebatur; per eum singulis noctibus ad ecclesiam habebat accessum; quamvis sub ovina pelle sanctitatem virginis tamdiu latere non potuisset. Ille vero, de consensu virginis omnino desperans, (sciebat enim mentem illius solidatam esse et in Christo fundatam,) rapiendam potius fore sub conticinio noctis juveni suadebat. Hac enim hora, gustato paulisper somno, solita erat venire ad ecclesiam, offerens seipsam hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Et quid agis, o humana malicia? Non est sapiencia, non est prudencia, non est consilium contra Dominum.

[5] [migrat igitur Meldradium; ubi moritur et ab angelis (ut traditur) sepelitur. Corpus latet in sepulcro annos 48.] Igitur nocte, qua rapienda erat, meruit angelicam vocem audire se monentem ex nomine: “Recede, inquiens, virgo, recede, et virginitatem, quam Deo consecrasti, inviolatam custodi.” Quæ valde perterrita, obediens jussioni, iter cepit. Cumque Spiritu Sancto duceretur, angelus Domini secundo ei apparuit et viam, quam ceperat, ne desereret imperavit. “Venies, inquit angelus, in villam, quam Meldricem nuncupabis k; ibi namque præparavit tibi Deus locum ad perficiendum desiderii tui votum.” Pervenit igitur venerabilis virgo ad locum, quem prædixerat ei angelus; ibique parsimonia miræ abstinenciæ diu vivens, geminæ dilectionis se continebat mandato. Alebatur autem beata Ermelindis solummodo herbis agrestibus, non inferior summis heremi cultoribus: puellares quoque artus teneros duris cruciabat injuriis. Frequentabant quoque eam quique religiosi l; sed quanto Dominus famam ejus dilatabat, tanto humilius se agebat. Tandem vero, post multa certamina evocata a Domino, ad cælestem pervenit gloriam; quam, in terris posita, tota devotione quæsivit. Ad cujus exequias non hominum turba, sed ymnidici chori Christo cecinerunt gloriam. Et quia Christo fuit dilecta, ab ipsis est officiosissime sepulta. Hæc interea beata virgo quadraginta octo annis latuit aliena a cultu sæculi, solis venerata civibus cæli. Sic denique Christus manifestavit eam huic sæculo, ut, quæ erat jam apud eum glorificata in cælis, etiam apud homines honoraretur in terris.

[6] [Ad hoc ejus sepulcrum, quod Deus revelat, vir pius construit sacellum;] Erat igitur homo quidam m, qui præfatam solitudinem, ab angelo simul et beata Ermelinde Meldricem vocatam, cum transiret, contigit, Deo disponente, ut longius ire nequiret. Media autem noctis hora apparuit tumulus virginis, solis claritate lucidior, audivitque angelos psallentes. Apparente autem luce dici, disparuit visio cælestis, sed odor nimiæ suavitatis in eodem loco permansit. Post hæc prædictus vir devotus, peracto negotio, ad prædictum rediit locum, atque ad tumulum sui signi secundo devotissime excubavit; nec frustratus est spe sua. Nam pius Dominus iterum dignatus est illi revelare glorificationem sponsæ suæ. Quam enim apud se glorificaverat in cælis, disponebat et magnificare in terris. At ille, Domini voluntate certior effectus, surgens mane lætus, agensque Deo gratias, inquit: “Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam” [Gen. XXVIII]. Et statim reversus ad propria, omnibus quæ sui juris erant assumptis, super tumulum virginis cappellam fabricavit n, ibique cum sobrietate vivens, finem dierum in pace sortitus est.

[7] [corpus retegitur et multa sequuntur miracula.] Audientes igitur populi quod gestum erat, convenerunt ad locum, corde et animo concinentes hanc antiphonam: “Tua sunt hæc, Christe, opera, qui sanctos tuos ita glorificas, et cætera o.” Statimque aperientes terram, apparuit sarcophagus, in quo jacebat inviolatæ virginis corpus. De subito tanta sanitatum emanavit copia, ut ei congruenter aptari posset, quod Dominus in Evangelio dicit: “Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet et majora faciet.” Nam cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus, omnibus quoque pulsantibus salus et incolumitas reddebatur. Dæmones etiam ex obsessis corporibus egredientes, expulsione sua meritum virginis inviti prodebant. Denique quicunque sepulcrum ejus fideliter tetigisset, sanus fiebat, a quacumque detinebatur infirmitate. Odore virtutum ejus commoti, ex longinquis regionibus superveniebant viri cum mulieribus, et virgines delicatæ, nudis pedibus misericordiam Domini implorantes. Per meritum autem beatæ virginis Ermelindis gratiam Dei sibi adfuisse sentiebant, læti et alacres remeantes ad propria. Amen.

ANNOTATA.

a Locutio Deus deorum in Deuteronomio cap. X, v. 17, in Psalmo XL aliisque sacræ Scripturæ locis usurpata est ad designandum (ut pluribus placet) vel Deum judicum, magnatum, principum, vel Deum angelorum, sanctorum justorumque; sed verisimilius nihil aliud est quam superlativi forma, qua verus solusque Deus significetur.

b Psalmos Davidicos videntur fere ante omnia olim docti esse novi christiani; hincS. Hieronymus in epistola ad Lætam [Epist. CVII, Opp. tom. I, col. 870, edit. Migne.] : Hunni discunt Psalterium; atque antiquissimum fere linguæ theutonicæ monumentum pars versionis Psalterii est.

c Villula Odenca seu Odunca, hodie viculus Terdonck, utpote in parochia Lovenjoul prope Lovanium situs, olim ad diœcesim Leodiensem spectabat: sed ab anno 1560 diœceseos Mechliniensis pars effecta est. Ibi S. Ermelindem natam esse affirmat Molanus [Natales SS. Belgii, pag. 233; Indiculus SS. Belgii, pag. 29.] , sed nihil hujusmodi in antiquis monumentis quæ supersunt dicitur. Neque verisimile est S. Ermelindi, in eremum recedenti, a parentibus fuisse traditam domum quam ipsi habitabant. Dubium tamen non est eam in vicinia lucem aspexisse.

d Villa, in qua S. Ermelindis vitam eremiticam auspicata est a Molano in Natalibus et in Indiculo sanctorum Belgii dicitur fuisse Bevecum, gallice Beauvechain, nunc parochia archidiœceseos Mechliniensis prope Geldoniam (Jodoigne). De hac villa mentionem facit imperator Fredericus in diplomate anni 1115 [Chapeauville, Gesta episcoporum Leodiensium, tom. II, pag. 107.] , quo omnia S. Lamberti Leodiensis prædia recenset. Etiam hodie incolarum istiusloci traditio est S. Ermelindem, quando, monente angelo, castitatis servandæ gratia ex Bevecum Meldradium migravit, non tutam fuisse a persecutione impudici juvensis; eamque, quum in eo esset ut eam assequeretur, sese in medio ovium grege abscondisse, et in terra plantasse baculum, qui statim viruit et floruit. Addunt populares juvenem de puella percontatum esse pastorem; qui responderit eam per agrum transiisse et in eo perpulcram hanc spinam, illic jam florentem, plantasse. Hæc narratio, fabulæ speciem habens, quæ ab aliquot aliis sanctarum Vitis non abest, et a pia populi veneratione proculdubio orta est, neque in codicibus Ultrajectensibus, aut Corsendoncanis, aut Lovaniensi, neque in Legenda Meldradiensi refertur; ut videatur recentior esse. Ostenditur hodie in agro, nuncupato Champaigne de St-Ermelinde, Bevecum inter et Meldradium, spina, quam dicunt eamdem esse ac quæ plantata traditur a S. Ermelinde. Habet arboris, foliis valde spissæ, formam, et longe ante hominum memoriam appellatur Spina S. Ermelindis [Saelmaekers, Vie de S. Ermelinde, pag. 22, Brabantsch Musæum, pag. 247.] .

e Traditio habet ecclesiam, ad quam frequenter veniret S. Ermelindis, fuisse Bevecensem.

f Ex dictis in Commentario prævio, num. 6, liquet S. Gertrudem sexaginta circiter annis post S. Ermelindis mortem natam esse.

g S. Amandus in Belgium anno 628 circiter venit.

h Quomodo populus, oppidum, civitas, respublica differant hisce verbis explicat Cicero [De Republica, lib. I, cap. XXV et seq. Cfr Nonium Marcellum, de proprietate sermonum, pag. 456, edit. Antverpiæ anno 1565.] : Est populus …, inquit, cœtus multitudinis juris consensu et utilitatis communione sociatus… Hi cœtus hac causa instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt: quam quum locis manuque sepsissent, ejusmodi conjunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam, spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis cœtus multitudinis, qualem exposui; omnis civitas, quæ est constitutio populi; omnis respublica, quæ populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit.

i Minor natu, ut ex codice Lovaniensi et Legenda Meldradiensi colligimus, donis ecclesiæ custodem corrupit. Quod custos, id est vir sæcularis, curam ecclesiæ habuisse traditur, convenit cum antiquissima citra montes consuetudine. Quamquam nullus aderat presbyter, condebantur tamen oratoria et parvæ ecclesiæ, custodum curæ commissa. Hi videntur populum ad preces congregasse, et universæ rei christianæ præfuisse. Quam rationem in constituenda confirmandaque ultra Rhenum religione catholica secutus esse videtur sæculo VIII S. Bonifacius martyr.

k Meldricem nuncupabis. Ob hanc et aliam similem locutionem, plures arbitrati sunt Meldradium ante S. Ermelindis adventum, nullum vel aliud habuisse nomen. Sed perperam. Quod autem hic locus Meldrice vocandus dicitur, quoniam ibi Deus præparavit S. Ermelindi locum, hoc inde profectum esse videtur, quod biographus credidit Meldrice non esse corruptam Meldrathii, Meldradii seu Meldratii formam, sed hoc nomen compositum esse ex melden, nuntiare, et ric, regio [Cfr Schilterus, Glossarium Teutonicum, v° Melden et Ric.] : ita ut Meld-ric ei idem visum sit ac regio prænuntiata. Sed initio Commentarii prævii monuimus celticam esse nominis originem.

l Viri religiosi, qui S. Ermelindem frequentabant, videntur in isto tractu animarum curam gessisse. Ait enim Cangius per viros religiosos non raro viros ecclesiasticos designari.

m Vir ille, cui Deus per angelos S. Ermelindis sepulcrum patefecit, dicitur in Legendæ Meldradiensis margine Hugo, œconomus Pippini ducis. Præterea in codice Lovaniensi et Legenda Meldradiensi legimus eum fuisse de villa, Warelos [Note: ] [prope Antwerpiam.] nuncupata; qui, commissis sibi a Domino suo omnibus bonis suis, domino procul absistente, parabat se ad eum pergere.

n De sacello, super S. Ermelindis sepulcro exstructo, dicemus infra in Gloria postuma.

o Proculdubio desumpta sunt hæc verba ex carmine ecclesiastico, olim in his provinciis notissimo; sed quodnam sit velim ab aliis discere.

GLORIA POSTUMA S. ERMELINDIS VIRGINIS

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

BHL Number: 2606

AUCTORE R. D. B.

§ I. S. Ermelindis cultus Meldradii, Lovanioli, Thenis, in universa diœcesi Mechliniensi, in Moergestel et in Slavica Bohemia. Ejus memoria in martyrologiis.

[S. Ermelindis, cujus veneratio antiquissima est et ad plura loca extensa,] Piam venerationem beatissimæ virginis Ermelindis incepisse, quum quadraginta octo annis post mortem corpus ejus ex sepulcro fuit erutum, ex his quæ ad finem Commentarii et Vitæ retulimus nemini non potest esse manifestum. Floruit ante omnia hæc veneratio Meldradii; sed ad pauca aliquot loca se extendit. Atque de his jam sic dicemus ut prius referamus quæ generalia quasi sunt; dein vero ut singularibus paragraphis persequamur historiam reliquiarum, monasterii, beneficiorum, indulgentiarum aliarumque similium rerum, quibus tum Meldradii, tum alibi S. Ermelindis honor auctus fuit. In fine vetus Officium veteremque Missam, curabimus typis excudi.

[2] [a. plus duodecim sæculis colitur Meldradii:] Meldradii itaque a remotissimis temporibus sanctorum honores S. Ermelindi fuisse delatos extra omnem controversiam est. Vitæ enim auctor et perpetua Meldradiensis ecclesiæ in libris liturgicis et in marmoreis sculpturis consignata traditio indubium faciunt, ibi super pientissimæ virginis sepulcrum, quum miraculis frequentibus inclaresceret, extructum fuisse sacellum. Neque umquam hunc sacrum cultum fuisse interruptum evincunt tum reliquiarum translationes, tum publicæ supplicationes aliaque hujusmodi in honorem beatissimæ patronæ a Meldradiensibus usurpata. Et quidem præ manibus habemus ecclesiæ Meldradiensis de S. Ermelinde Missæ et Officii ecclesiastici apographum, quod, ut Heriberto Rosweydo gratum faceret, e pervetusto codice pergameno archivii suæ ecclesiæ descripsit anno 1621 Joannes Pinsonius, Meldradiensis parochus. Quod Officium et Missa multo ante concilium Tridentinum usurpata fuere. Ast illorum jam pridem nullum superest Meldradii vestigium et ante annum 1838 fiebant illic omnia ad diem 29 octobris in honorem S. Ermelindis de Communi Virginum. Atque olim quidem tres illic agebantur festivitates in ejus honorem, quemadmodum anno 1728 Hermannus Corthout, Meldradiensis parochus, ad decessores nostros scripsit: Quotannis, inquit, Meldradii tria celebrantur in honorem S. Ermelindis festa (theutonice Heiligdagen, quo vocabulo festa in choro et foro significantur, id est in quibus missa audienda est et abstinendum ab opere servili); ac natalis quidem S. Ermelindis, die 29 octobris; corporis ejus inventio die 21 aprilis festivo ritu recolitur. Denique die tertio Pentecostes solemni supplicantium agmine circumfertur argentea ejus lipsanotheca, tanto peregrinorum accursu, ut hi plerumque sex millium numerum excedant. Sed per concordatum anni 1801 lex illa, nata ex consuetudine, suppressa est; sed mansit popularis pietas.

[3] [item Lovanioli,] Est et alia parochia in diœcesi Mechliniensi, nomine Lovaniolum, vernacule Lovenjoul, aliquot chiliometris Lovanio dissita, in qua ab ultima antiquitate cultu ecclesiastico honorata fuit S. Ermelindis, celebrata Missa Dilexisti die 29 octobris ad annum usque 1838. Ut autem in dies Lovaniolensium devotio erga sanctam virginem cresceret, Petrus Vanderlinden, vicarius generalis archiepiscopi Mechliniensis et ante decanus districtus Lovaniensis, qui obiit anno 1842, ecclesiam Lovaniolensem reliquiis ex S. Ermelindis ossibus auxit. Præterea in Odunca, qui Lovanioli est viculus et ubi dicunt natam esse S. Ermelindem, fons scaturit, dictus fons S. Ermelindis; cujus fontis aquam quotannis die 29 octobris benedicebat ven. vir Guilielmus van Ex, qui quadraginta quinque annos parochiam Lovanioli administravit, ubi die 28 octobris anni 1809 obiit. Nostro quidem ævo pius affectus in S. Ermelindem non mediocria cepit incrementa, exstructo in ejus honorem, anno 1857, juxta fontem novo sacello opera et expensis Barbaræ Geyssens, viduæ Andreæ Van Schoonbeeck, Mariæ Geyssens, viduæ De Coninck, et Ioannæ De Coninck, heredum Ludovici De Coninck, viri pientissimi, qui de hoc sacello ædificando jam pridem cogitaverat, quin et, lateribus comparatis, locum idoneum designaverat, sed, re infecta, morte præventus fuerat anno 1855. Inauguratum itaque fuit hoc novum oratorium anno 1857, statuam S. Ermelindis, quæ in ecclesia parœciali colebatur, magna cum pompa illuc deferente ven. parocho Norberto Willems. Exinde singulis diebus dominicis multi utriusque sexus Christi fideles ad B. Mariæ Virginis rosarium recitandum eo conveniunt.

[4] [cujus occasione dicitur de patrocinio, sanctis attributo propter similitudinem eorum nominis cum morbis et aliis rebus;] Huc quoque sese conferunt quotannis milleni infirmi imploraturi S. Ermelindis auxilium vel ex ejus fonte aquam bibituri ad obtinendam præsertim debilium brachiorum et crurium sanationem. Quoniam enim hoc passim obtinet ut populus invocare amet sanctos, quorum nomen accedit ad vocabula rerum, quas sanctis vult commendatas, hinc factum ut, siquidem prima syllaba nominis Ermelindis (Erm, dialecto vulgari eadem ac Arm,) brachium significat, beata virgo perfugium facta sit eorum, qui brachio laborant: quod patrocinium propter similitudinem ad crura extensum est. Sic supra in hoc tomo ostensum est S. Dodonem (quod Dodo sonet quasi dos dos) patronum factum esse dorso laborantium; alibi S. Mummolinum puerorum mussitantium (mommelen); alibi S. Blasium vesicis seu pustulis (blazen) aliisque hujusmodi tumoribus afflictorum; alibi S. Clarum martyrem Lectorensem, et S. Clarum martyrem Vulcassinum, oculis caligantium; alibi S. Pharam, virginem Meldensem, cæcutienium et cæcorum; alibi S. Cæsarium Avenionensem capite dolentium; S. Syrenum, martyrem quiescentem in vico Billonensi apud Arvernos, non secus ac S. Serenedum confessorem Cenomanensem, serenitatis aeris vel pluviæ; alibi S. Clarum, episcopum Nannetensem, et S. Claram, primam plantam secundi ordinis Minorum, claritatis seu serenitatis aeris; alibi S. Cornelium, propter nomen cum cornu pictum, animalium cornutorum; S. Agnetem agnorum; S. Olavam panum (whole loaf anglice, integer panis); S. Scithewell seu Sidwell messorum (scythe anglice, falx), seu fontium (well anglice, fons); et propterea toties apparere sanctos sic pictos aut sculptos ut quasi rebus nomen suum significent et vulgare patrocinium indicent.

[5] [item Thenis, ubi in ejus honorem antiquæ erant fundationes;] Thenis præterea, nobili Brabantiæ oppido, ante hominum memoriam in ecclesia collegiali S. Germani erectum fuit altare in S. Ermelindis honorem. Quod constat ex pluribus donationibus, S. Germani chartulario inscriptis, mihique indigitatis a ven. viro Petro Betz, hodierno parocho in Neerlinter prope Thenas, qui Thenarum, patriæ suæ, origines et antiquitates præ reliquis scriptoribus egregie dilucidavit. Harum donationum, qui pristinæ pietatis indicia sint, unam alteramve in medium proferre juverit. Die itaque 2 septembris anni 1423 Otto, dictus Stortbier, de Thenis, Leodiensis diœceseos, fundavit quatuor missas in altari sanctæ Ermelindis, sito in ecclesia sancti Germani Thenensi, septimanatim celebrandas; ita ut hæ missæ celebrandæ sint singulis diebus dominicis de tempore, in feriis secundis pro fidelibus defunctis, et in omnibus quarta et sexta feriis similiter de tempore, nisi festum solempne in aliquo dierum occurrerit. Dein ex pacto, inito die 18 junii anni 1459 inter capitulum S. Joannis Leodiense et parochum S. Germani, constitutum fuit ut beneficium S. Ermelindis a capitulo S. Joannis Evangelistæ in posterum conferretur. Verum, quum duo priora Chartularii excerpta sint ex codice, qui chartas ab anno 1214 ad 1427 complectitur, absitque ab hoc codice diploma fundationis altaris S. Ermelindis, jure merito inde deducit ven. vir Petrus Betz ipsum S. Ermelindis altare ante annum 1214 fuisse erectum. Quod tamen beneficium, quum nulla de eo in polyptycho anni 1441 fiat mentio, tum desiisse videtur. Verum non propterea cultus S. Ermelindis in S. Germani ecclesia cessavit: nam scribebat anno 1622 Aubertus Miræus [Fasti Belgici et Burgundici, pag. 638.] S. Ermelindis festum illic agi die 29 octobris: et in ejusdem ecclesiæ libro ms. anni 1792, cui titulus: Missæ propriæ ecclesiæ Thenensis S. Germani, legitur: 29 octobris, Ermelindis virginis. Duplex. Missa Dilexisti de communi virginum tantum. Quin etiam, quemadmodum ad me scripsit ven. vir Eduardus Van Doren, parochus hodiernus parochiæ S. Germani Thenis, mecum humanissime omnia instrumenta historica suæ ecclesiæ communicans, inter duodecim sanctos et sanctas Thenarum patronos, quarum imagines splendide ornant majorem fenestram, anno 1866 constructam et coloribus delineatam, apparet S. Ermelindis: ita ut pristina veneratio perseveret.

[6] [et demum per totam diœcesim Mechliniensem.] Olim illis Belgii locis continebatur S. Ermelindis cultus; sed nostro ævo mullo extensior est, siquidem universæ immensæque diœcesi Mechliniensi communis factus est. Etenim, quum inter ea, uti scribebat, die 13 novembris anni 1838, eminentissimus cardinalis Engelbertus Sterckx, archiepiscopus Mechliniensis [Proprium Mechliniense anni 1838, pars hiem., pag. 5 et seq.] , quum inter ea, quæ exeunte sæculo XVIII ex Gallicanis perturbationibus ecclesiæ Dei, etiam in Belgio, acciderunt tristissima, illud non modicam per diœcesim Mechliniensem attulerit doloris causam, quod, extincto episcopatu Antverpiensi, sublatisque multis capitulis et monasteriis, nostratium sanctorum cultus multum cessavit, et propterea plurium ex clero ad eum pervenerint vota, quibus vehementer exoptabant, ut huic malo mederi conaretur, obsolescentem plurium sanctorum cultum vel resuscitare vel extendere sibi proposuit. Hac de causa adhibitis viris aliquot, rerum sacrarum peritis, ordinavit cum approbatione sacræ congregationis rituum et consensu Romani pontificis diœcesanum officium, ex antiquis ecclesiæ metropolitanæ Mechliniensis, cathedralis Antverpiensis, et vicinarum diœcesium; necnon ex veterum capitulorum et monasteriorum officiis collegit sanctos, qui, olim, ut loquitur, speciali cultu in diœcesi nostra honorati, peculiarem ex parte nostra sibi gratitudinem vindicabant. Atque hinc factum est ut nostris temporibus per totam Mechliniensem diœcesim quotannis die 29 octobris ritu duplici Missa Dilexisti in honorem S. Ermelindis celebretur, et lectiones II nocturni totæ sint in ejus laudibus referendis.

[7] [Sub nomine S. Everlinæ dicitur coli in Moergestel;] Verum, non tantum in diœcesi Mechliniensi, sed etiam (si recentiori interpretationi fides sit) in Moergestel, diœceseos Sylvæducensis parochia, S. Ermelindi sanctorum tribuitur honor. Exordia hujus cultus adeo sunt obscura, ut Wichmannus, Ordinis Præmonstratensis præclarum decus, et in rebus ecclesiasticis istius tractus versatissimus, origines parochiæ Moergestel indagans, scripserit sequentia, dubitatione plena: Colitur hic sancta quædam, cujus neque nomen, neque vitam, neque mortem, post seriam indagationem ullibi in kalendario, martyrologio, vel scriptore, neque ego, neque multi alii mecum hactenus invenire potuerunt. Hoc tantummodo extractum ex Actis visitationis reverendissimi D. Nicolaï Zoesii, episcopi nuper Busco-ducensis (seu Sylvæducensis), de anno 1619, adsistente D. Henrico van Leemputte S. T. L., nacisci potui: “In ecclesia de Moerghestel colitur sancta Everlina, quæ ante turbas dicitur [ibi] requievisse, et adhuc superest aliqua species tumbæ, ad quam fiunt oblationes clavorum impari numero.” Hactenus extractum. Vidi ego sæpius clavos oblatos, dicebanturque tot offerri quot quis laborabat sanguinolentis ulceribus, vulgo BLOETSWEIREN; quibus pellendis potissimum invocatur. Statuam habet supra tumbam, et in manu soleam ferream gestat, vernacule, EEN HOEF-YSER (gallice fer a cheval)… Dicitur autem vernacule Sinte-Everlyn. Hactenus Wichmannus anno 1632 [Brabantia Mariana, lib. II, pag. 431.] . Jam vero quod clavi offerebantur, ratio videtur esse quod ulcera sanguinolenta aliquatenus clavorum induunt formam, unde gallice nuncupantur clous (clavi). Numerus quidem clavorum impar explicatur, ex eo quod apud vulgus in non paucis Belgii locis etiam nunc opinio viget, ulcera sanguinolenta semper impari fieri numero. Quod vero sancta virgo exhibetur manu tenens soleam ferream, annon forsan factum est, quod per clavos ejus patrocinium ad fabros ferrarios devenit? Quum illa itaque multum admirabilitatis et difficultatis habeant, Papebrochius noster anno 1687 a Philippo Taisne rogatus est an nihil sciret de S. Everlina, quæ colitur in Moer-Gestel. Quapropter literas dedit ad Philippum Nutium; qui responsum a Francisco Hovio, canonico regulari Tongerloensi, tunc temporis parocho in Moergestel, sibi datum cum Papebrochio communicavit. Porro rescripsit Hovius: In Moer-Gestel non colitur S. Everlina, sed S. Ermelindis, ad quam multi, sanguineolentis ulceribus laborantes, valde utiliter recurrunt. Hæc ex Papebrochii schedulis, quin indicetur quomodo post Wichmannum innotuerit S. Everlinam eamdem esse ac S. Ermelindem. Nostro quoque ævo, quemadmodum nuper ad me scripsit ven. vir Lambertus Van Doren, parochus in Moergestel, non pauci quotannis feria II Pentecostes (hoc enim tempus ratione veterum processionum bannalium quasi sacrarum peregrinationum solemne est) ad S. Ermelindem invocandam confluunt, sanguineolentorum ulcerum aliorumque morborum sanationem vel contra eos tutelam petituri. Addit J. A. Coppens [Beschryving van het bisdom van s'Hertogenbosch, tom. IV, pag. 141.] ibi non amplius haberi statuam, supra tumbam positam, de qua Wichmannus. Cæterum in Moergestel non celebratur S. Ermelindis festum, neque aliquo peculiari colitur honore ecclesiastico.

[8] [quin etiam ejus nomen celebre est in Bohemia Slavica..] In Slavica quoque Bohemia, cujus consuetudines aliquot (quod mireris) cum Belgii consuetudinibus conveniunt, non parum nota est S. Ermelindis, uti manifestum est ex opere germanice scripto baronis de Reinsberg-Duringsfeld, cui titulus: Festkalender aus Bœhmen, seu Kalendarium festorum in Bohemia. Ut autem ex iis apparet, quæ illic ad diem 30 octobris traduntur, patrona virginalis castimoniæ habetur S. Ermelindis in illis locis. Sicut autem in Brabantia S. Ermelindi propter priorem nominis partem brachiorum tutela commendata est, sic in Bohemia posterior pars linde, qua apud Germanicæ stirpis populos tilia arbor significatur, causa fuit ut inter tilias et S. Ermelindem convenientia quædam excogitaretur. Quapropter dicuntur illic tiliæ, in festo S. Ermelindis plantatæ, facile radices agere [Revue d'Archéologie belge, année 1864, tom. IV, pag. 157 et seq.] .

[9] [Inscriptum quoque est ejus nomen in multis martyrologiis et menologiis;] Præterea S. Ermelindis in bene multis inscripta est martyrologiis et menologiis ad diem 29 octobris. Ita legitur in Molani Auctario Usuardino: Villa Meldricis, sanctæ Ermelindis virginis; et in altero, excerpto ex Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ: Ermelindis virginis, quæ pro castitate patriam reliquit. Dein in Martyrologio Belgico Molani, cui titulus: Natales Sanctorum Belgii: Villa Meldricis, sanctæ Ermelindis virginis; quibus verbis subjungitur breviarium Vitæ S. Ermelindis. Item in altero Martyrologio belgico, a Balduino Willot conscripto: In villa Meldaert, prope Thenas, obiit S. Ermelindis virgo, ibique ab angelis fuit sepulta. Adde quod in Saussayi Martyrologio Gallicano occurrit: Ipsomet die (29 octobris) natalis S. Ermelindis virginis; quæ, sancti Abliberti Cameracensis episcopi et sanctæ Gudilæ soror, toto desiderio cælestium fragrans, virginitatem suam duodecennis Deo consecravit: atque in monasterio Odencæ villæ apud Lovaniolum æterno sponso consecrata, eidem purum sui holocaustum in omni spiritus et carnis puritate immolavit, morteque felici consummata, ad vitam evolavit, quam diu speraverat, sempiternam. Sacræ virginis hujus exuviæ, quod magnis fulgerent beatitatis coruscationibus, a devotis illius clientibus certatim expetitæ, sic dispertitæ sunt, ut harum pars Meldariæ in Brabantiæ ora, pars altera Thenis in agro Cameracensi, haud procul a collegio canonicorum S. Germani recondita, adservetur. Quæ dicta in multis erronea esse, tum ex iis, quæ supra in Commentario prævio de beatæ virginis natalibus, tum ex illis, quæ inferius de reliquiis monemus, manifestum est. Celebratur item ejus memoria in Martyrologio Walasseri Canisiano, in Universalibus Castellani et Mulleri, in Catalogo sanctorum tum ms. Vochtii, tum impresso Simonis Peyronnet, in Molani Indice sanctorum Belgii, et in Ferrarii Catalogo sanctorum generali. Tandem recensetur ad diem 29 octobris inter sanctos Ordinis Benedictini a Wione in libro III Ligni Vitæ, a Menardo in Martyrologio Ordinis S. Benedicti, a Bucelino in Menologio Ordinis S. Benedicti, a Benedicto Cherle in Martyrologio Benedictino, ab Ægidio Ransbeck in Kalendario annali Benedictino, ab Heredia in opere hispanico Vidas de santos etc. de la religion de san Benito, et ab Arturo a Monasterio in Gynecæo: sed eam numquam fuisse Benedictinam jam ostendimus.

[10] [pluresque imagines, æri incisæ, exstant.] Quum vero tam late propagatus esset S. Ermelindis cultus, plures de ea in ære incisæ fuerunt imagines. Porro Ægidius Ranbeck eam exhibuit forma monialem Benedictinam, et ita imaginem disposuit ut ad latus decem angeli sanctæ virginis funus curare videantur. Thomas de Leu vero totam ejus vitam mortem et funus repræsentavit, prout in Vita ms. Lovaniensi, de qua alibi diximus, descripta sunt. Item in Historia Virginum Rosweydi effingitur beata puella juxta se hominem habens, ex cujus ore fugat dæmonem. Est et initio Vitæ S. Ermelindis, a Compaignon conscriptæ, imago exprimens duos angelos sanctæ virginis funus agentes, aliis duobus angelis circum spargentibus rosas aliosque flores et tribus aliis in aere ejus triumphum celebrantibus: juxta delineata est ecclesia parœcialis et infra insignia gentilitia domus Oyenbruggensis. Superest et imago, cupro olim insculpta curis et expensis Philippi Francisci Van der Noot, baronis de Carloo, qui matrimonio acceperat Annam Antoniam Josepham d'Oyenbrugge, comitissam de Duras et baronissam de Meldert. Triangularis hæc imago est, ut prelo excusa exemplaria papyracea, bacillis agglutinata, a piis peregrinis pileo aut pectori quasi insignia aut vexilliola affigi possint. In ea denuo exhibetur B. Ermelindis a duobus angelis sepulcro imposita, duobus aliis ex corbe rosas floresque alios circum cadaver spargentibus et quatuor aliis in aere ejus laudes concinentibus. Apparet ibidem priscum parœciale templum, dein oratorium S. Ermelindis et demum castellum Meldradiense cum adjectis in fine insignibus gentilitiis Philippi Francisci Van der Noot. Infra imaginem legitur gallice: S. Ermelindis, ora pro nobis.

§ II. Monasterium virile S. Bavonis et puellare S. Ermelindis in Calvomonte, Meldradii vico.

[Traditur monasterium puellare Benedictinum, adjunctos habens clericos, ad S. Ermelindis sepulcrum in vicino Monte vituli exstructum fuisse a B. Pippino Landensi.] Quod si complures S. Ermelindem Ordini Benedictino adscripserunt, hæc verosimiliter fuit causa, quod olim plerique omnes monachi, moniales et eremitæ Occidentales censerentur instituta S. Benedicti servasse. Errandi autem facilitas crevit inde plurimum, quod aliquando omnia vetera monasteria (nisi ad canonicos transierint aut perierint) S. Benedicti Regulam acceperunt, aut quod prope eremitarum sepulcra cœnobia Benedictina erecta sunt; quorum incolis in tanta antiquitatis sacræ ignorantia prompte persuasum est patronum suum et vestem Benedictinam induisse et Regulam observasse. Valent hæc etiam in S. Ermelindis causa. Erectum enim fuit prope sanctissimæ virginis tumulum asceterium, in quo S. Benedicti instituta prævaluerunt. Origo hujus cœnobii declaratur in codice ms. Lovaniensi Vitæ S. Ermelindis; ex quo hunc locum recitare placuit: Eo enim tempore Pippinus dux inter Francigenas post regem principatum tenebat, gloriosus in conspectu populi, gloriosior in conspectu Dei, qui et ipse genuerat filiam, videlicet sanctam Gertrudem, privilegio summæ benedictionis insignitam. Hic præfatus princeps, res gestas comperiens, et novam beati rumoris famam percipiens, ad locum celer ac devotus pervenit, sacrumque corpus, levatum e tumulo, digno cum honore condidit; prædiorum quoque permaxima multitudine locum ditavit, jaciens fundamentum monasterii, ubi Christum coleret plebs Dei. Ob reverentiam igitur summi Creatoris, meritumque beatissimæ castitatis, idem dux perfecit aulam virgini (S. Ermelindi), faustorum consortio coæquali; instituens illic sanctarum virginum chorum, quæ indesinenter debitæ laudis persolverent sacrificium. Servorum etiam dedit turbam non minimam, qui totius servitutis constanter impenderent jura. Tandem, perfecto preciosi templi oraculo ac sacris muneribus et ministris redimito, ecclesiasticæ religionis firmavit morem, faustæque regulæ stabilivit auctoritatem. Quam ut devotiori inibi degentes implerent certamine atque conamine, subjecit eis clericorum cohortem, qui alternis vicibus instarent missarum solemniis. Erat enim congregatio vicina monasterio beati Bavonis confessoris in monte, qui denominatur Mons Vituli. Hactenus biographus auctior.

[12] [sed in his plura non placent, puta B. Pippini nomen, Regula Benedictina et Vituli mons;] In his alia non placent, alia placent. Imprimis non placet monasterium illud exstructum fuisse a B. Pippino Landensi. In Vitis enim Trajectensibus, quas antiquiores diximus et puriores, nulla ea de re fit mentio. Deinde, hoc si verum esset, S. Gertrudis biographus coævus non scripsisset (quemadmodum jam alibi monuimus) B. Idæ post felicem conjugis sui Pippini obitum, quum esset rogata a S. Amando ut filiæ suæ Gertrudi monasterium construeret, hoc instituti genus visam ignotam rem [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 151.] . Multo minus minus placet quod ante medium sæculum VII virgines Meldradienses dicuntur faustam regulam, id est Regulam S. Benedicti, ut supra docuimus, ante annum 644 feminis non fuerit aptata. Quæ Regula, quemadmodum ostendit Cornelius Smet, in antiquissimis Belgii monasteriis Nivellensi [Ibid. pag. 182.] , Malbodiensi [Ibid. tom. IV, pag. 308.] et Montensi nequaquam usurpata fuit; quin etiam ex nullo antiquo documento manifeste ostensum est in hodierno Belgio vel sæculo VII aut VIII unum fuisse monialium Benedictinarum monasterium. Tertio non placet, quod locus, ubi intra fines Meldradiensis parochiæ monasterium constitisse traditur, Mons Vituli appellatur. Hæc enim prava interpretatio est vocabuli Calmons, quod in diplomate de divisione Lotharii regis, inter fratres ejus anno 870 facta [Duchesne, Historiæ Francorum Scriptores, tom. II, pag. 455.] , jam occurrit. Etenim ager ille a remotissimis temporibus apud populares nomen habet Blootenberg, latine Calvus Mons, quia, quemadmodum hominum caput capillis nudum dicitur calvum, ita quoque non raro montes arboribus vel frugibus destituti, nuncupati fuere calvi montes: hinc in Gallia urbes plures, appellatæ Chaumont, latine Calvi Montes nomen suum deduxisse videntur [Valesius, Notitia Galliarum, pag. 118; Lepage, Diction. geograph. de la Meurthe, pag. 73 et seq.] . Quapropter Calmons, syncope vocum Calvus mons, utpote nuncupatio latina, mutanda non erat in aliam latinam Montem Vituli, neque, ut ferunt Ghesquierus [Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 219.] aliique, in aliam flandricam Calfsberg: sed servanda erant nomina Calmons et Blootenberg.

[13] [sed reapse exstitit ibi monasterium, quod habitarunt usque ad Normannorum incursiones S. Bavonis monachi;] Contra placet quod traditur illic olim exstructas fuisse ædes monasteriales. Ut enim omittam sæculo XVII in Calvomonte effossa fuisse lateres et tegulas, magni ædificii reliquias [Ibid. loc. cit.] , testem habemus Eginhardum, Caroli Magni notarium; qui miracula peracta in SS. Marcellini et Petri translatione referens: Quarta autem feria, inquit, id est decimo quinto kalendas julii anni circiter 828, puer quidam, nomine Folchardus, de monasterio quod Meldradium vocatur, qui erat cruribus ac pedibus miserabili contractione distortus, eodem in loco coram omni populo, curatus est [Acta SS. tom. I Junii, pag. 203.] . Sed in his non definitur intelligendumne sit S. Bavonis monasterium an S. Ermelindis. Nam, quod in hujus Vita Lovaniensi legitur monasterium B. Bavonis confessoris fuisse in monte qui denominatur Mons Vituli, immo Calvusmons, nititur et alio documento: quo simul constat hoc S. Bavonis Calvomontense asceterium cessasse ante annum 998. Hoc enim anno obiit Odwinus abbas monasterii S. Bavonis Gandavensis [Annales S. Bavonis Gandensis, apud Pertz Monumenta, tom. II, pag. 188.] ; qui, ut villas Calvomontensem et Meldradiensem, monasterio suo injuste ablatas, recuperaret, Ottonem imperatorem adiit, quemadmodum constat ex literis Othelboldi, itidem S. Bavonis abbatis, ad Otgivam, Balduini IV, Flandriæ comitis, uxorem, circa anno 1030 datis; in quibus literis legitur: Prædecessor noster Odwinus, adiens piissimum imperatorem Ottonem, quasdam imperio suo contiguas villas impetravit, quibusdam, ut erant ibi injuste direptæ, morte ipsius interveniente, remanentibus: ex quibus duas fiscales detinuit episcopus Leodiensis, Calmund et Meldrada cum eorum appenditiis [Miræus Diplom. tom. I, pag. 349 et seq.; Le Glay, Revue des Opp. diplomatica de Miræus, pag. 35.] . Quibus accedit quod S. Bavo, qui in his partibus ante suam ad Deum conversionem possessor multarum villarum habitabat, omnes suas pro Christo erogavit possessiones [Acta SS. tom. I Octobris, pag. 252.] . Atque in his quidem agitur de villa et possessionibus; sed plerisque villis, potissime majoribus, solebant præfici aliquot monachi: unde passim exorta prioratus et præposituræ. Adeoque, si hæc omnia non particulatim considerentur, sed universim, indubium erit illic minorem monachorum S. Bavonis cœtum constitisse. Quam religiosam domum, ante annum 998 extinctam, arbitratus est non sine causa Bollandus [Ibid. tom. II Februar. pag. 258.] , cui suffragati sunt Van Gestel [Hist. archiepiscopatus Mechliniensis, tom. I, pag. 286.] , R. P. Moulaert [Ibidem.] aliique, eversam fuisse a Normannis, Belgium et præsertim Hasbaniam ab anno 881 ad 891 devastantibus [Reginon, Chronicon ad annum 881 et seqq.; apud Pertz, tom. I, pag. 592 et seqq.] .

[14] [et juxta moniales, quæ postea migrarunt ad Lovaniense Beghinasium.] Quemadmodum itaque recte traditum esse videtur a biographo virile monasteriolum Meldradii in Calvomonte exstitisse, sic ei fidem abnegare nolim, perhibenti illic puellare quoque exstitisse cœnobium. Denuo enim ejus testimonium solitarium non est; quippe quod conveniat cum pristina traditione Beghinarum Lovaniensium, quas inter semper viguit persuasio institutionem suam initio monasticam fuisse; Meldradii positas fuisse suas cunas; atque inde cœtum suum, mutatis legibus, Lovanium fuisse translatum. Audiatur Josephus a Ryckel, qui anno 1631 hæc in publicum edidit [Vita S. Beggæ, Append. notarum, pag. 237.] : Testantur certe hodieque ætate graviores virgines (Lovaniensis majoris beghinagii), quæ a prædecessoribus semper irrefragabili traditione acceperunt, se ex vetusto Brabantiæ dominio de Meldert Lovanium belli tempore compulsas fuisse migrare. Quod pariter ex traditione confirmant ejusdem loci toparchæ. Cui testimonio tanto major inest auctoritas, quod ab ultima antiquitate usque ad finem sæculi XVIII Lovanienses beghinæ Meldradii redditus censusque perceperunt, vel etiam ibidem ecclesiæ parœciali solvendos habuerunt [Archives de l'eglise de Meldert et du Royaume.] .

[15] [Quomodo moniales Meldradienses videantur venisse Lovanium.] Verumtamen Meldradienses monachæ non videntur condidisse magnum Beghinasium Lovaniense, cujus originem his verbis declarat Molanus: Petrus ab Herenthals, inquit [Molanus, Hist. Lovaniens. lib. V, pag. 350.] , prior abbatiæ Floreffiæ in tractu Namurcensi, qui vixit anno 1385, retulit in ms. chronico: “ Anno Domini 1207 multæ mulieres, tam senes quam juvenes, contempto sæculo cum suis delectationibus, sponso, qui in cælis est, servire desiderantes, fecerunt sibi congregationes, simul commemorantes et vocabantur Beghinæ;” licet in lapidibus ecclesiæ sculptum sit: Anno Domini MCCCV hæc curia incepit. Sed anno 1230 in majus Beghinasium aliæ Beghinæ convenisse leguntur [Van Even, Louvain monumental, pag. 272.] ; quas Meldradienses moniales fuisse nonnemo forte suspicabitur. Equidem nil definio; quum in mediis bellis et tumultibus, quibus per tot sæcula Brabantia agitata fuerit, sæpius fieri potuerit ut monialibus illis, rure constitutis, prudentia suaserit in Lovaniense munitum oppidum confugere: ubi nuspiam facilius repererint opportunam sedem quam in paucis aliquot Beghinarum domunculis, maxime quum his sua post mortem transcripserint bona.

[16] [Renovati, non autem prioris, cœnobii Meldradiensis dicuntur monachi monialibus fuisse subjecti.] Quod autem, quum eædem moniales Meldradii adhuc consisterent, dicuntur monachi, sacris ibidem operantes, iis fuisse subjecti, id quidem (si res ipsa spectetur) nihil admirabilitatis habet: etenim, ut occasione monialium Nivellensium simile institutum explicuit Cornelius Smet [Acta SS. Belgii, tom. IV, pag. 431.] , in compluribus aliis monasteriis duplicibus viri non abbati, sed abbatissæ suberant; qualia nonnulla nominat Bollandus ad Vitam S. Hadelogæ virginis [Acta SS. tom. I Febr. pag. 308.] . Verumtamen difficile in animum mihi inducere possum S. Bavonis monachos, abbati Gandavensi utique subjectos, simul obnoxios fuisse abbatissæ Meldradiensi. Sed proculdubio biographus ad antiquiora retulit tempora, quæ suo fiebant ævo. Credibile enim est, restituto post Normannorum discessum Meldradiensi parthenone, abbatissam curasse ut clericos quosdam haberet qui in monasterii templo sacra peragerent; hos professos esse vitam religiosam secundum Regulam S. Benedicti in manibus abbatissæ; eosque proinde ejus auctoritati fuisse obnoxios. Cujus institutionis exemplis historia monastica plena est; sed unum referam ex Belisiensi * parthenone, qui aliquot tantum leucis a Meldradio distabat. In Musæo scilicet nostro Evangeliarium habemus, sæculo X scriptum, sed postea dono datum Belisiensibus monialibus. In loco autem vacuo post S. Matthæi Evangelium hæc exarata sunt: Anno incarnat. Dni. M.C.XXX indict. X regnante rege Luotario, rexit cœnobium beatissimi Amoris confessoris Mathildis, abb. Belisiæ, cum fratribus et sororibus ita nominatis.

Nomina junctorum per pacis federa fratrum: Eustachius, Winricus, Wikerus, Arnoldus battaviensis; et sequuntur dein nomina viginti quatuor monialium. Atque hæc quoque videtur fuisse conditio renovati cœnobii Meldradiensis puellaris. Quid, quod S. Bonifacius, Lausanensis episcopus, professionem religiosam fecit in manibus abbatissæ Cisterciensis parthenonis Cameræ B. M. V. juxta Bruxellas?

[Annotata]

* Bilsen

§ III. Oratorium, fons et mausoleum S. Ermelindis, aliaque ornamenta debita Jacobo d'Oyenbrugge.

[Super S. Ermelindis sepulcrum constructum fuit oratorium, quod frequentasse dicitur S. Odwinus] Verum Meldradii non periit S. Ermelindis cultus, quum parthenon ille cessavit. Remansit enim illic sacrum beatissimæ virginis corpus et oratorium super ejus tumulo exstructum. Egregius enim ille vir, cui Deus, illius sepulcrum revelavit et qui in schedulis Meldradiensibus Hugo appellatur, Pippini Landensis œconomus, id est villæ Meldradiensis præpositus, post tantum sibi a Deo collatum beneficium, statim reversus ad propria, uti legitur in mss. Ultrajectensibus, omnibus quæ sui juris erant assumptis, super tumulum virginis capellam fabricavit, ibique cum sobrietate vivens, finem dierum in pace sortitus est. Quæ hujus oratorii fuerint vices quis dixerit? Stabat sæculo XI aut XIII, quum in vicinia viveret S. Odwinus, presbyter et martyr, cultus Hugardiæ, et a nostris illustratus ad diem 25 junii; dummodo fides sit schedulis, quas inter Papebrochii nostri reliquias reperi. Narratur enim illic sanctissimus vir quotidie ad hoc S. Ermelindis oratorium venisse, ubi missæ sacrificium offerret. Certe nihil obstat favetque locorum dispositio. Neque dissentit Molanus, referens eum ivisse in villam Melceles (aut Meldaert, ut putatur,) celebraturum divina [Molanus, Natales SS. Belgii, ad diem 25 Junii; Acta SS. tom. V Junii, pag. 149.] .

VILLA MELDRADIENSIS.
Supra portam oratorium in quo diu servatae S. Ermelindis reliquiae.

[18] [et quod medio sæculo XVII renovavit Jacobus d'Oyenbrugge;] Tanto temporis spatio sæpius utique renovanda fuit hæc ædes; sed perierunt memoriæ, quæ nonnisi ab initiis sæculi XVII abundare incipiunt. Porro anno 1628 Jacobus d'Oyenbrugge, pecunia publice collata, a fundamentis reædificavit illam S. Ermelindis ædem; idemque propter innumera beneficia, sibi suæque familiæ a Deo interventu S. Ermelindis præstita, privato ære interiorem ædis partem annis 1649 et 1650 exornavit. In medio scilicet oratorio mausoleum marmoreum colore nigro, tres circiter pedes altum, elevavit: cui desuper jacet S. Ermelindis imago ex lapide Virdunensi: ad ejus caput ex eodem lapide duo stant angeli et ad pedes tertius, ipsam in sepulcro deponentes. Leguntur circum ipsum mausoleum certo ordine disposita hæc verba: HIC CORPUS S. ERMELINDIS VIRGINIS ANGELI CONDIDERUNT ANNO 600. — ERUIT DUX BRABANTIÆ PIPINUS, — ET HONORIFICENTIUS LOCAVIT ANNO 648. Ad caput: EIDEM SANCTÆ VIRGINI HOC PIETATIS SUÆ MONUMENTUM POSUERE ANNO 1649 NOBILIS ET ILLUSTRIS BARO JACOBUS D'OYENBRUGHE DE DURAS DNUS DE MELDERT, BOBROUCK, WROLINGHE ET NOBILIS AC ILLUSTRIS DNA ANNA DE BERLO CONJUX. UTRIQUE BENE APPRECARE.

MAUSOLEUM S. ERMELINDIS.
Sub mausoleo fons S. Ermelindis.

[19] [in quo fons est S. Ermelindis, humilibus, sed et a nobilissimis viris religiose celebratus] ab Sub ipso mausoleo est fons, qui S. Ermelindis fons vocatur, vel quia beata virgo vivens ejus aquam bibere consuevit, vel quia, ipsa a Deo petente, scaturire cœpit. Quod nomen ineunte sæculo XIV ei jam tribuebatur, ut constat ex diplomate anni 1306 chartularii abbatiæ Parcensis, quod hisce verbis incipit: Notum sit universis quod Renerus, filius Willelmi, dicti Pronincheel, de Meldert, apud Thenas commorans, supportavit cum debita effestucatione pratum unum et terram adjacentem, sita apud Meldert juxta fontem beatæ Ermelindis, prout etc. [Raymaekers, Brabandsch Museum, pag. 247 et seq.] . Porro ex hoc fonte a remotissimis temporibus ad depellendos morbos, debilitatem præsertim crurium, aquam bibunt, vel ad ægra corporis membra perfricanda adhibent. Perseverat hæc religio, in qua non plus superstitionis est quam in excipienda umbra S. Petri, in adhibendo sudario S. Pauli, in tangenda Christi fimbria; neque humiles tantum eam participant, verum etiam nobilissimi, visique sunt sæpe sæpius prænobilis domina Josepha Ludovica comitissa van der Noot et de Duras, vidua principis de Ligne, ejusque conjux prænobilis dominus comes Carolus Ferdinandus Josephus d'Oultremont, eorumque liberi Eugenius Lamoral princeps de Ligne, senatus Belgici præses, comes Octavus Carolus Ludovicus d'Oultremont de Duras, Hadrianus Eugenius Paulus d'Oultremont de Duras aliique cum pietate ex S. Ermelindis fonte aquam haurientes et bibentes, memores prænobilem dominam Annam Mariam d'Oyenbrugge de Duras aviam suam, a qua in linea recta partim quarto, partim quinto gradu distant, bibendo ex S. Ermelindis fonte aquam, quum in cunis desperata animam ageret, sanitatem recuperasse, ac proin se quoque vitam S. Ermelindi debere.

[20] [Posuit ibidem idem ille Jacobus novum altare] Exstruxit præterea ære suo in eodem renovato oratorio idem Jacobus d'Oyenbrugge pulcherrimum altare marmoreum, septemdecim pedes altum, cui superposita est tabella, in qua sculpta cernitur imago SS. Trinitatis et utrinque duo archangeli eam adorantes; simul et imago S. Ermelindis. In miraculi itaque illius memoriam hæc tabellæ incisa voluit: D. O. M. SANCTÆ HERMELINDI VIRGINI PATRONÆ SUÆ COLENDISSIMÆ — NOBILIS AC ILLUSTRIS BARO IACOBUS D'OYENBRUGH DE DURAS DNS DE MELDERT — WROLINGE, BOMBROUCK, ETC., HANCE ARAM — DICABAT CONSECRABATQUE — ANNO DNI MDCL — STÆ E. Ad cornu epistolæ: HERMELINDIS, RECEDE, VIRGINITATEM QUAM VOVISTI DEO INVIOLATAM CUSTODI. Ad cornu evangelii: VENIES IN INSULAM, QUAM MELDRICEM NUNCUPABIS; IBI ENIM DEUS PERFICIET DESIDERII TUI VOTUM.

[21] [pictasque imagines in memoriam prodigiose servatæ filiæ, ex qua nobilissimæ gentes descendunt.] In ipso oratorio quatuor tabellas pingi curavit idem Jacobus d'Oyenbrugge, et subtus argumentum eorum lingua gallica lapidialbo incidi, scilicet infra primam fenestram ad cornu epistolæ: HERMELINDIS ÆTATE DUODECIM ANNORUM JAM VOVERAT SUAM CASTITATEM DEO; QUUM ROGARETUR IN UXOREM A PRINCIPE REGII ORTUS, SIBI, NE MATRIMONIUM INIRE COGATUR, ABSCIDIT CAPILLOS. Sub altera fenestra, item ad cornu epistolæ: IMPETRAT A PARENTIBUS BONA SUA ET HÆREDITATEM, QUORUM PRETIUM DAT PAUPERIBUS ET MISERIS; DEIN EJUS ANGELUS EAM DUCIT IN DESERTUM HORRIBDUM; UBI EJUS VICTUS FUERE HERBÆ IPSIUS LOCI. Ad cornu evangelii sub prima fenestra hæc verba: HUGO VIR PIUS ORTO SOLE INVENIT SEPULCRUM, QUEM PIPPINO INDICAT. IBI FUNDAT MONASTERIUM UT IN EO ADORETUR DEUS, ET MEMORIA SANCTÆ HERMELINDIS RECOLATUR. Item ad cornu evangelii sub altera fenestra: BARO DE MELDERT FILIÆ SUÆ, BREVI MORITURÆ, DAT AQUÆ GUTTULAS FLUENTIS SUB HOC SACRO MAUSOLEO; AC STATIM MIRACULO SANITATI RESTITUITUR.

[22] [Una ex eis non ita pridem hoc oratorium renovavit.] Neque Jacobi d'Oyenbrugge posteri ab avi sui pietate degenerare voluerunt. Quocirca, quum S. Ermelindis oratorium ruinas ageret, abhinc aliquot annis prænobilis domina Ludovica Josepha comitissa van der Noot, vidua principis de Ligne et conjux prænobilis comitis Caroli Ferdinandi d'Oultremont et Wegimont, illud suo ære ad pristinam dignitatem restauravit.

§ IV. Reliquiæ S. Ermelindis Meldradii. Earum recognitio anno 1236; earum vices tempore tumultuum belgicorum sæculi XVI. Lis et contentio capituli S. Gudulæ eas propter amissa patronæ suæ pignora sibi vindicantis.

[Reliquiæ S. Ermelindis, quæ ab antiquo quieverunt in ecclesia Meldradiensi,] Dubitandum non est, quin multo tempore quieverint in illo S. Ermelindis oratorio beatæ virginis reliquiæ; verumtamen illic non manserunt, sed devenerunt aliquando ad ecclesiam parœcialem Meldradiensem; quam primitus a Pippino Landensi fuisse ædificatam extremo sæculo XVI incolarum erat persuasio, uti constat ex libello supplici, quem Guilielmus d'Oyenbrugge adversus S. Gudulæ capitulum Bruxellense regi Hispaniarum obtulit [Bibl. Reg. Mss. Brux. num. 8925.] . Quam tamen sententiam firmis argumentis hucusque nemo, defectu instrumentorum, stabilivit. Ast magis certum est eam longe ante hominum memoriam S. Ermelindi fuisse dicatam, atque in ea (ut modo monebamus) licet oratorium super hujus virginis sepulcro exsurgeret, reliquiis ejus continendis destinatum, per plura sæcula sine intermissione, precario tamen potius quam certo jure, quievisse S. Ermelindis ossa; uti ex eodem illo Guilielmi d'Oyenbrugge libello supplici colligimus [Ibid. loc. cit.] . Cæterum veteres scriptores tam pauca de S. Ermelindis reliquiis tradiderunt, ut dubium sit an præter breve diploma, ex quo constat antiquæ reliquiarum S. Ermelindis capsæ novam anno 1236 fuisse suffectam, aliquod de eis supersit monumentum historicum. Anno autem 1236, quum S. Ermelindis capsam, quin tamen ipsis reliquiis injuriam intulissent, spoliassent sacrilegi, Joannes Alpianus, episcopus Leodiensis in mandatis dedit Roberto et Ægidio, abbatibus ordinis Præmonstratensis monasteriorum Averbodiensis et Heilissemiensis in Brabantia, ut in nova capsa S. Ermelindis corpus collocarent: cujus rei peractæ sequens dederunt testimonium, quod nos ex apographo ecclesiæ Meldradiensis et decessorum nostrorum schedulis descripsimus.

[24] [anno 1236 ab abbatibus de Everbode et de Heilissem recognitæ fuere;] Robertus et Ægidius, divina miseratione de Everbode et Heylisem abbates, omnibus in perpetuum devotis in Christo orationes. Mandatum venerabilis patris nostri domini Leodiensis episcopi recepimus, quod nos reliquias B. Ermelindis virginis apud Meldricem de capsa, a sacrilegis spoliata, in qua a tempore Pipini ducis abscondita fuerat, in novam recollocaremus. Quod a nobis factum esse protestantur litteræ sigillis nostris roboratæ. Actum anno Domini 1236 mense aprili, Frederico Romanorum imperatore regnante, Joanne Leodiensi ecclesiæ præsidente. Locus sigilli. Hujus capsæ formam, ut infra videbimus, descripsit eminentissimus cardinalis Sterckx, archiepiscopus Mechliniensis, quando anno 1849 S. Ermelindis reliquias recognovit.

[25] [omni tempore a Meldradiensibus maxima veneratione habitæ.] Quanta autem veneratione Meldradienses eorumque vicini S. Ermelindis reliquias prosecuti sint, ex hoc colligitur quod a temporibus remotissimis ad finem sæculi XVI usque singulis trienniis solemnissima supplicatio trium priorum dierum hebdomadis Pentecostes hac ratione instituebatur, ut S. Ermelindis reliquiæ magna cum pompa successive ad parochias et ecclesias vicinas deferrentur: cui supplicationi octo vel novem millia hominum intererant. Præterea singulis annis feria secunda Pentecostes [Bibl. Reg. Mss. Brux. num. 8925.] , quæ solemnitas et hodiedum usurpatur, per parochiam Meldradiensem, magno cum hominum concursu, etiam vicinorum, S. Ermelindis reliquiæ portantur. Adde quod tot tantaque donaria ad S. Ermelindem ferebantur, ut quum ecclesiæ navis, turris culmenque turris a capitulo S. Bartholomæi repararentur, fidelium eleemosynæ ad reliquas ecclesiæ et sacelli impensas abunde suffecerint [Archives de I'église de Meldert.] .

[26] [Easdem reliquias Guilielmus d'Oyenbrugge anno 1567,] Verum, quum S. Ermelindis reliquiæ, in capsa valde pretiosa essent reconditæ, sæpius, præsertim sæculo XVI periculum ab impetu hæreticorum ipsis fuit. Feliciter quidem contigit, ut eas sub suam tutelam susceperit toparcha Meldradiensis, Guilielmus d'Oyenbrugge, atque in diœcesim Leodiensem, vel in suam capellam castralem transtulerit. Hæc enim capella, in curte sua ab Henrico de Opwinde (ut videtur) extremo sæculo XIV ædificata, anno 1845 refecta fuit a prænobili comite Carolo Ferdinando Josepho d'Oultremont, marito Josephæ Ludovicæ comitissæ van der Noot, dominii Meldradiensis hæredis, dum magnificentia vere regia a fundamentis, si turrim (in qua diu quieverunt S. Ermelindis reliquiæ) demas, castellum Meldradiense renovavit. Jam vero anno 1567 cum primi Belgici essent exorti tumultus, Guilielmus d'Oyenbrugge ecclesiæ parœcialis paramenta, aliaque decora et S. Ermelindis capsam sub tutelam suam in capella sua castrali suscepit, et paulo post, pace reddita, eas in pristina sua sede reposuit [Ibid. loc. cit.] .

[27] [anno 1568,] Verum anno sequenti Guilielmus, princeps Arausicanus, numeroso stipatus exercitu, bellum adversus Hispanos in Brabantia movit. Quapropter idem ille Guilielmus, jure merito timens ne milites exteri injuriam S. Ermelindis reliquiis inferrent, eas ipse, cum armata manu, ad castellum Landelys, dominium Jacobi de Corswarem, patris uxoris suæ, in tractu Leodiensi tulit, viris circiter triginta custodiam committens domus suæ: quam cum defensoribus solitis orbatam novissent rebelles, eam igni ferroque vastarunt. Hinc viginti millia florenorum (quorum potestas hodie facile ad centum millia francorum ascenderet) damnum cepit Guilielmus et patienter tulit. Ut autem tumultus sedati sunt, prima ejus cura fuit ut capsam aliasque res sacras ecclesiæ et loci incolis restitueret [Ibid. loc. cit.] .

[28] [anno 1572] Verumtamen diuturna non fuit pax. Anno enim 1572, quum princeps Arausicanus iterum bellum Brabantinis inferret, secundo idem Guilielmus S. Ermelindis lipsana Leodium in ædes fratris sui Caroli d'Oyenbrugge de Duras, canonici ecclesiæ Leodiensis, detulit. Bello finito, ea denuo quam primum Meldradiensibus reddidit [Ibid. loc. cit.] .

[29] [atque anno 1576, sævientibus hœreticis, in tuto locavit.] Sed anno 1576 novis tumultibus in Brabantia excitatis, rursus Guilielmus, labori pro S. Ermelinde parcere nescius multisque stipatus armatis viris, ejus reliquias in castellum Landelys portavit [Ibid. loc. cit.] .

[30] [Idem Guilielmus adversus Bruxellenses S. Gudulæ canonicos, sibi vindicantes S. Ermelindis casam et oratorium,] Atque in hoc castello servabantur S. Ermelindis reliquiæ, quando decanus et capitulum ecclesiæ collegiatæ S. Gudulæ in civitate Bruxellensi, eas a rege Hispaniarum, consilio Bertini Hoyoul, rectoris oratorii S. Ermelindis, instanter sibi petierunt; his ad regem datis literis, quas ex gallico latinas fecimus: Regi decanus et capitulum venerabilis ecclesiæ S. Gudulæ in civitate Bruxellensi. Quoniam ecclesia S. Gudulæ a rebellibus omni decore, ornatu et argenteis ornamentis spoliata fuit, ac proin incredibilia detrimenta est passa, et majestas tua potest disponere de jure patronatus in oratorium S. Ermelindis, consobrinæ et consanguineæ S. Gudulæ, fundatum Meldradii prope Lovanium in Brabantia a decessoribus tuis (ducibus Brabantiæ), qui ei octodecim buonaria agri arabilis donaverunt, conditione adjecta, ut sui causa singulis hebdomadibus sexies Missæ sacrificium offerretur; et quoniam possidet hoc oratorium capsam ponderis mille florenorum, in qua S. Ermelindis ossa et reliquiæ deposita sunt, et quam Guilielmus de Duras, toparcha Meldradiensis, nunc in castello de Landelys, tractu Leodiensi, tenet; idcirco decanus et capitulum S. Gudulæ humiliter petunt ut S. Ermelindis oratorium simul cum his, quæ diximus ad illud pertinere, ecclesiæ S. Gudulæ attribuantur, dentur et adjungantur. Cujus rei vi bullæ ad te datæ facultatem habes. Præterea consentientem nobiscum habemus oratorii S. Ermelindis rectorem, Bertinum Hoyoul, qui Guilielmo de Oyenbrugge mandavit ut S. Gudulæ capitulo vel potius tibi, rex, capsam in manus tradat [Ibid. loc. cit.] .

[31] [suis expensis causam egit.] Vix credibilis in his precibus apparet audacia; verumtamen exauditæ fuerunt. Quapropter die 27 novembris ejusdem anni jussit Philippus II Guilielmo d'Oyenbrugge ut ecclesiæ S. Gudulæ et capsam argenteam, et S. Ermelindis reliquias, in castello de Landelys depositas, daret, nisi forsan sibi suppeditarent rationes cur obedientiam differret. Dedit itaque literas gallice scriptas ad regem Guilielmus, quibus declaravit ex parochia Meldradiensi S. Ermelindis reliquias non esse auferendas, quoniam beata hæc virgo Meldradii prope fontem, qui ab ejus nomine nuncupatur, Deo per angelum præcipiente, totam fere vitam transegerit, et post felicem exitum suum angelorum manibus in loco inferiore, tribus arcus jactibus longius, sepulturæ fuerit data. Quo in loco Pippinum, post constructam a se ecclesiam parœcialem, super ipsum sacrum sepulcrum oratorium in S. Ermelindis honorem ædificari jussisse. Hinc parochiæ et dominii Meldradiensium origines. Huc quoque bene multos ex tota Brabantia confluere. Hic innumeros claudos, cæcos, aliosque ægrotos, vel etiam a dæmone obsessi sanitatem omnimodam recuperaret. “Præterea, addit Guilielmus, ego et Meldradienses incolæ magno nostro damno S. Ermelindis capsam et reliquias sæpius hisce calamitosis temporibus ab impiorum manibus eripuimus.” Ex quibus rebus concludit decanum et capitulum S. Gudulæ præter omne jus ut sua vindicare S. Ermelindis capsam aliaque ad eam spectantia, vel etiam esse immemores tum præcepti divini: Non concupisces, tum plurium juris regularum: nisi dicatur licitum esse aliis ecclesiis, non minus quam S. Gudulæ nuper spoliatis, tamquam res suas postulare S. Gudulæ capsam ac corpus et SS. Sacramentum dictum miraculosum: quæ ambo sacratissima pignora in S. Gudulæ ecclesia diligenter asservantur.

[32] [et obtinuit.] Cui Guilielmi libello opposuere S. Gudulæ decanus et capitulum, præter jam allatas rationes, S. Ermelindis oratorium ex perpetuis donis, non ecclesiæ parœciali, sed altari sanctissimæ virginis in ecclesia parœciali olim factis, fuisse ædificatum; neque umquam S. Ermelindis capsam ab ecclesia parœciali, sed potius ecclesiam parœcialem ab oratorio S. Ermelindis fuisse ditatam. Quapropter, ajebant, rex, utpote oratorii patronus, quin ulla lædat jura, potest ad Bruxellensem S. Gudulæ ecclesiam et capsam S. Ermelindis, atque ejus oratorium, et reliqua ad illud pertinentia transferre. Quod si Meldradienses incolæ dicunt sine suo vicinorumque consensu capsam S. Ermelindis ecclesiæ S. Gudulæ non esse dandam; inde liquere id, iis approbantibus, fieri posse. Sed si hoc verum sit, multo magis, consentientibus rege ejusque consilio, capsam S. Ermelindis ecclesiæ S. Gudulæ tribui posse. Addebant decanus et capitulum primo Meldradiensibus, ut olim, sufficere capsam ligneam, aut solum S. Ermelindis sepulcrum, siquidem terra inde desumpta ægrotos sanitati restitueret; deinde, si ex sex Missis, antea singulis hebdomadibus celebrandis, tres celebrentur a parocho, nullum ecclesiæ parœciali illatum iri damnum. Atque has ob rationes ecclesiæ S. Gudulæ negari non posse S. Ermelindis capsam et agros contendebant decanus et capitulum [Archives de l'église de Meldert.] . Quæ postulatio minus placuit consilio regio privato; quod judicavit neque Meldradiensibus esse auferendam S. Ermelindis capsam, neque ecclesiæ S. Gudulæ adjungendos esse oratorii Meldradiensis agros. Atque hanc quoque litem (nam ad forum judiciale deveniendum fuit) ære suo suscepit et obtinuit Guilielmus d'Oyenbrugge [Archivium ecclesiæ Meldradiensis; Compaignon, Vie de S. Ermelinde, epitre dedic.] .

§ V. S. Ermelindis reliquiarum vices sæculis XVII et XVIII. Pactum de eisdem inter parochum et toparcham Meldradiensem.

[Anno 1535, tempore belli, S. Ermelindis reliquias servat Jacobus de Oyenbrugge.] Patris sui vestigiis insistens, reliquiarum S. Ermelindis patrocinium similiter suscepit Jacobus d'Oyenbrugge. Quod primo visum est, quando anno 1635 Galli et Batavi, fœdere icto, Philippo IV, regi Hispaniarum, ut ei Belgium auferrent, bellum intulerunt. Statim enim ac Brabantiam invaserant, in proxima urbe Thenis monasteria et ecclesias igni ferroque vastantes, ac ne virginibus quidem Deo sacratis parcentes, Jacobus d'Oyenbrugge de Duras, baro Meldradiensis, S. Ermelindis reliquiis non immerito timens, eas tempore belli in capella castrali tenuit [Champaigne, Vie de S. Ermelinde, épître dédicat.; Betz, Hist. de Tirlemont, tom. I, pag. 153 et seq.] .

[34] [Anno 1669 parochus Meldradiensis infelici successu contendit reliquias S. Ermelindis non in castello, sed in ecclesia esse ponendas.] Verum anno 1669 parochus Meldradiensis, ut in posterum S. Ermelindis reliquiæ sine intermissione in ecclesia parœciali servarentur, omnem movit lapidem: contra Anna d'Oyenbrugge Carolo II regi Hispaniarum et duci Brabantiæ libellum supplicem obtulit, ostendens a multis annis eas in capella castrali Meldradiensi fuisse repositas, et a majoribus suis tempore belgicorum tumultuum et bellorum vel in eorum castellum vel in alia loca, ne quid mali paterentur, cum vitæ periculo fuisse translatas. Addebat pia femina eosdem suos majores patrocinium S. Ermelindis reliquiarum omni tempore suscepisse, adeo ut adversus S. Gudulæ Bruxellense capitulum, eas sibi vindicans, maximis suis expensis litem feliciter iniverint, a rege Hispaniarum judicium obtinentes, quo statutum fuit ut S. Ermelindis reliquiæ e baronum Meldradiensium capella castrali non auferrentur [Archivium ecclesiæ Meldrad.] .

[35] [Obtinet tamen a baronibus anno 1681, ut certis conditionibus ad tempus in ecclesia quiescant.] Ast quum Engelbertus, baro Meldradiensis, anno 1681, et dein ejus uxor, Maria Ernestina de Berlo, anno 1686 vita functi essent, eorumque liberi Anna Amata Josepha et Magdalena Francisca, utpote pupillæ, ante multos annos castellum Meldradiense habitaturæ non essent, petiit a pupillorum tutoribus Guilielmus Servais, parochus Meldradiensis, ut sibi S. Ermelindis reliquias in ecclesia parœciali servare liceret. Non abnuerunt tutores, sed certis conditionibus, quas admisit parochus, videlicet quod, ad agnoscendum castellum et capellam castralem a remotissimis temporibus solitam esse sedem reliquiarum S. Ermelindis, parochus singulis annis, tertio die ante feriam II Pentecostes eos illuc transferret, ubi ad beneplacitum tutorum vel vicariorum remanerent; non omissa celebratione soliti missarum numeri in capella. Præterea S. Ermelindis reliquiæ a parocho ecclesiæ sumptibus includendæ erant cancellis ferreis, quorum clavim servaret Rogerius van der Noot, baro de Carloo, alter tutor, vel ejus vices agens. Injunctum quoque erat parocho, ut, si propter bellum vel tumultus reliquiis periculum immineret, eas in locum tutum transferendas curaret [Archivium ecclesiæ Meldrad.] . Quod pactum quum inter pupillarum tutores et parochum Meldradiensem fuit initum, S. Ermelindis capsæ alligata erant crus argenteum, lamina argentea in qua imago mulieris coram S. Ermelinde supplicis erat incisa, cor argenteum, pes argenteus, pectus argenteum, rosarium ex coralio rubro cum appenso numismate argenteo deauratum, quatuor alia numismata et parva crux: totidem proculdubio anathemata, in memoriam aut spem beneficiorum S. Ermelindi oblata [Ibid. loc. cit.] .

[36] [Fertur S. Ermelindis capsa Lovan um anno 1705,] Promissis suis steterunt parochi Meldradienses; et, quum ineunte medioque sæculo XVIII S. Ermelindis reliquiæ in discrimine essent positæ, omnem suam operam, ne ulla illis injuria inferretur, posuerunt. Primi discriminis accipe, lector, historiam. Anno 1701, ut passim norunt omnes, Carolus II, rex Hispaniarum, moriens hæredem suorum regnorum tabulis testamentariis constituerat Philippum Andegavensem, Ludovici XIV regis Franciæ nepotem. Hinc bellum Ludovicum XIV inter et regem Angliæ vel etiam rempublicam Batavicam pluresque Germaniæ principes: qui omnes regi Franciæ infensi uno nomine vocati fuere fœderati. Hi, postquam ab anno 1701 ad 1705 universo fere potiti essent Belgio, exercitum Francicum, qui Brabantiam occupabat, perrumpunt, capiunt Thenas et Leeuwam, Brabantiæ oppida, et Meldradiensem aliasque circumjacentes ecclesias devastant: dein anno sequenti rursus in pugna Ramilliensi cædunt Francorum exercitum, atque iterum Meldradiensem spoliant ecclesiam. Ast neutra populatione detrimentum ullum passæ sunt S. Ermelindis reliquiæ: nam etiam ante priorem fœderatorum irruptionem Meldradienses eas Lovanium transtulerant, atque in Beghinasii templo supra statuam B. Mariæ a Septem Doloribus posuerant: ubi usque ad pacem, anno 1713 Francos inter et Batavos factam, remanserunt [Leven van de H. Ermelindis, pag. 18, edit. Lovan. 1728; Saelmaekers, Vie de S. Ermelinde, pag. 28.] .

[37] [itemque anno 1744, ne a bellantibus injuriam patiatur.] Verum anno 1744, quum jam a pluribus annis Belgium ad Germaniæ imperatores transiisset, ferale exarsit bellum inter Mariam Theresiam, Germaniæ imperatricem, et Ludovicum XV, Galliarum regem: qua occasione denuo arma in Belgio mista sunt. Nulla mora Meldradienses S. Ermelindis capsam, ut eam ab omni injuria vindicarent, iterum Lovanium transtulerunt. Cujus rei accipe testimonium, ex flandrico in latinum versum: Hac die 27 maji anni 1744 parochus, major et scabini parochiæ et baroniæ Meldradiensis capsam reliquiarum S. Ermelindis virginis ad majus Beghinagium Lovaniense transtulerunt, illamque supra statuam B. Mariæ virginis a Septem doloribus locarunt. His præsentibus literis pastor et magistræ dicti Beghinagii agnoscunt sibi fuisse traditam reliquiarum S. Ermelindis capsam cum onere ecclesiæ Meldradiensi restituendi, cum id rogati fuerint. — Actum Lovanii ut supra. — G. De Laure, pastor Beghinagii majoris Lovanii. D. Peeters. A. Verhaeren. M. H. Van Cruyninghen. Isabella Mertens.

[38] [Quomodo servatæ ab anno 1792 ad 1803.] Anno 1792, quum Galli in Belgium irruerunt, et ubique sacras in ædes impias intulerunt manus, incolæ Meldradienses, certi vitæ suæ periculo patronæ suæ reliquias ab omni injuria integras servare, eas sub terra in colle post molam aquariam absconderunt; ex quibus latebris eas non eduxerunt nisi anno 1803, in festo Pentecostes. Tum scilicet, pace ecclesiæ reddita, reposita prius hæc sacra pignora in S. Quirini sacello, quod in extrema parochia exstructum est, maxima pompa, innumeris Christi fidelibus undique confluentibus, ad ecclesiam parœcialem triumphantes reduxerunt. Sed ad earumdem reliquiarum recensiones jam venimus.

§ VI. Reliquiarum S. Ermelindis recognitio anno 1605 et indiculus.

[Anno 1605 Rotarius, archipresbyter Thenensis, mandante Mathia Hovio, archiepiscopo Mechliniensi,] Anno 1605 Belgarum gubernatrix pientissima archiducissa Isabella, Philippi II Hispaniarum regis filia, simulque principissa de Arenberg, ut sibi aliquid ex S. Ermelindis reliquiis daretur, rogaverunt. Quibus votis Mathias Hovius, archiepiscopus Mechliniensis, satis facere volens, Alexandro Rotario, archipresbytero et decano extramurano districtus Thenensis, commisit die 24 octobris anni 1605 ut S. Ermelindis reliquias recognosceret, et ex iis nonnullas extraheret partes. Mathiæ Hovii literarum apographum, in chartulario ecclesiæ Meldradiensis inventum, hoc loco producimus. Matthias etc. venerabili viro nobis in Christo dilecto domino Alexandro Rothario, decano christianitatis districtus Thenensis, salutem in Domino. Ex causis animum nostrum moventibus tibi committendum duximus et committimus per præsentes, ut in præsentia testium, debita cum reverentia in ecclesia de Meldert aperias thecam, in qua repositæ et reservatæ sunt reliquiæ sanctæ Ermelindis, ex iis os aliquod ad requisitionem illustrissimarum suarum celsitudinum accipias, ac per inventarium manu tua et domini Guilielmi ab Oyenbrugge de Duras, domini temporalis de Meldert, ac pastoris dicti loci subscribendum, reliqua ossa discribas, ac debite denuo recludas, et de singulis sic peractis testimonium manu tua exhibeas, et quid de eo feceris nobis fideliter rescribas.

[40] [S. Ermelindis recognoscit reliquias] Quibus acceptis literis, statim obtemperans Rotarius Meldradium sese contulit, et, ibi præsentibus Guilielmo d'Oyenbrugge ejusque filio Jacobo, atque etiam majore et scabinis, reliquias S. Ermelindis recognovit: cujus actus juridici, prout in apographis nostris et Meldradiensibus legimus, sequens dedit testimonium, ex gallico latinum factum: Nos Alexander Rotarius, archipresbyter et decanus extra muros districtus Thenensis, Joannes Pinson, curatus et parochus ecclesiæ parœcialis Meldradiensis, affirmamus et testamur hisce literis, nos ex licentia et mandato reverendissimi et illustrissimi domini archiepiscopi Mechliniensis diei 24 octobris anni 1605, præsentibus istius loci domino (Guilielmo d'Oyenbrugge), ejusque filio majore natu domino de Bombrouck, item majore et scabinis Meldradiensibus aperuisse capsam corporis et reliquiarum sanctæ Ermelindis virginis, Brabantiæ principissæ, et Meldradiensis ecclesiæ patronæ, atque etiam omnes enumerasse reliquias. Præterea ex iis dimidiam costam extraximus, et domino Guilielmo d'Oyenbrugge commisimus, qui multum rogarat ut principissæ de Arenberch, eam ardenter petenti, dare liceret. In cujus rei veritatis testimonium, huic chartæ nomen et sigillum nostrum apposuimus. Anni millesimi sexcentesimi quinti die 27 octobris, Alexander Rotarius, decanus christianitatis districtus Thenensis.

[41] [earumque facit indiculum.] Præterea omnium S. Ermelindis reliquiarum Rotarius confecit indicem: cujus apographum inter schedulas a Bollando collectas atque inter antiquas ecclesiæ Meldradiensis chartas et hodiedum reperitur: quin et autographum ad nostra usque tempora in archivio Mechliniensi servatum fuit; quod hoc loco publici juris facimus: Inventarium reliquiarum sanctæ Ermelindis virginis, quiescentium in ecclesia pagi de Meldaert diœcesis Mechliniensis factum 27 octobris 1605, conscriptum per dominum ac magistrum Alexandrum Rotarium, districtus Thenen. archipresbyterum. — In primis caput integrum cum sua mandibula et 10 dentibus. — Item duæ axillæ vel duo magna ossa scapularum. — Item adhuc una pars capitis. — Item octodecim ossa spinæ dorsi, quia postea adhuc una inventa fuit. — Item XVI costæ simul cum partibus fractarum costarum; et sunt undecim quasi integræ et 14 tam magnæ quam parvæ partes. — Item quatuor magna ossa, quorum duo sunt femora, et alia duo tibiæ, cum duo minoribus ossibus, quæ sunt anteriores tibiæ. — Item brachia duo cum suis adjunctis longis ossibus numero 6. — Item adhuc breviora ossa, spectantia ad brachia vel pedes. — Item inferior pars spinæ cum octo foraminibus, quorum octavum erat fractrum. — Item adhuc una particula spinæ ad longitudinem unius digiti. — Item adhuc duæ partes ad similitudinem schinarum. — Item adhuc duo crassa ossa ad longitudinem unius digiti, quæ videntur esse ossa calcis. — Item octo ossa quæ videntur esse ossa juncturarum poplitum et cubitorum. — Item magnum adhuc os, in quo vertuntur tibiæ vel brachia. — Item duo parva ossa colli supra pectus. — Item unum os, spectans ad collum circa auriculas, sive os auriculare. — Item adhuc unum os triangulare magnitudinis semipalmæ. — Item septem particulæ albæ ad instar calcis, non quidem ossa, sed (uti apparebat) cartilago sive vas. — Item undecim articuli manuum cum uno, quem portat dominus de Meldaert in honorem Dei et D. Virginis Ermelindis pro custodia. — Item adhuc octo parvæ particulæ nodorum manuum sive pedum. — Item adhuc novem particulæ sive fragmenta cerebri. — Item adhuc quatuor particulæ tibiarum minutæ, quarum quarta erat paulo minor. — Item parvus fasciculus, in quo ligatæ erant reliquiæ de sepulcro S. Laurentii. — Item diversæ particulæ vestimentorum. — Item partes velaminis S. Gertrudis. — Pro serenissima infante concisa est una præcipua rota spinæ ad suæ serenissimæ requisitionem. — Et particula costæ pro principe de Arenbergh. — Actum in ecclesia de Meldaert, anno, mense et die suprascriptis. Alexander Rotarius, archipbr. Thenens. — G. d'Oyenbrugge de Duras. — Joannes Pinsonius, pastor, testatur.

§ VII. Reliquiarum S. Ermelindis novæ recognitiones annis 1848 et 1849. Nova lipsanotheca. Solemnissima translatio. Miracula.

[Antiqua lipsanotheca irreparabiliter quassata et Anglis vendita, nova fit;] Post recognitionem reliquiarum S. Ermelindis, a Rotario anno 1605 factam, obserata mansit capsa, donec anno 1818 nova ei substituta est. Prior scilicet illa adeo vetustate quassata erat, ut nulla arte refici posset. Quapropter de nova conficienda actum fuit; sed pecuniæ defectu hærebat res, quum anno 1847 Angli quidam obtulerunt pro veteri theca non spernendum pretium. Sed intercesserunt monumentorum publicorum conservatores *, prohibentes quominus capsa, utpote monumentum belgicum sæculi XIII, vel immutaretur vel in alienas, præsertim exteras, cederet manus. Quibus responderunt Meldradienses hoc idem sibi esse in votis, seque propterea a ministro regio petere, ut ipse pretio ab Anglis oblato thecam acquirat musæo publico. His non assensit gubernium Belgicum. Supererat itaque ut Meldradiensibus per decretum regium facultatem faceret divendendi S. Ermelindis capsam, etiam exteris. Fecit tandem hanc facultatem, adeoque pretio 3600 francorum Anglis capsa tradita fuit. Novam confecit aurifaber Mechliniensis, nomine Vanbever pretio 6000 francorum; quorum tertiam partem dono dedit Ludovica Josepha van der Noot, comitissa d'Oultremont.

[43] [cujus rei occasione jubet archiepiscopus Mechliniensis anno 1848 S. Ermelindis reliquias recognosci.] Interea temporis sacras reliquias ex veteri theca extrahi et in temporariam quamdam ligneam reponi jussit eminentissimus cardinalis Engelbertus Sterckx, archiepiscopus Mechliniensis, cujus rei sequens dedit testimonium, quod ex autographo referimus: Engelbertus, miseratione divina tituli S. Bartholomæi in Insula S. R. E. presbyter cardinalis Sterckx, archiepiscopus Mechliniensis, primas Belgii, etc. Omnibus has visuris salutem in Domino. Cum reverendus dominus Weckx, pastor in Meldert, nobis exposuerit capsam, qua reliquiæ sanctæ Ermelindis virginis continentur, variis ac antiquis ornamentis argenteis et cupreis deauratis, necnon minoribus statuis duodecim apostolorum, ac duabus aliis paulo majoribus, una scilicet Salvatoris nostri Jesu Christi et altera S. Ermelindis condecoratam, præ vetustate adeo detritam et deformem esse, ut grandi reparatione indigeat, ideoque a nobis licentiam petiverit reliquias sanctæ Ermelindis e præfata capsa ad tempus amovendi, ut reparari vel de novo confici queat; nos pio ac laudabili huic desiderio satisfacere volentes, venerabilem dominum Augustinum Gennere, ecclesiæ nostræ metropolitanæ canonicum et secretarium nostrum, ad hoc specialiter deputavimus; qui die vigesima nona mensis septembris hujusce anni, in ecclesia de Meldert, coram reverendo admodum domino Norberto Andrea Francisco Hamoir, decano districtus Geldoniensis et pastore in Beauvechin, necnon reverendo domino præfato pastore Meldariensi ejusque vicepastore reverendo domino Petro Livino Van de Poel, ac variis parochianis de Meldert, prædictam capsam invenit ab omni parte firmissime clausam et in parte inferiori tribus seris munitam; cum claves non amplius extarent ad dictas seras aperiendas, illarumque pessulis vi deductis, remoto prius et lima desecto ferro, supradictas seras firmante, in ipsa capsa, ab anteriori [parte] lignea, invenit reliquias sanctæ Ermelindis, scilicet caput et ossa permulta, variaque fragmenta serica aliaque, quæ indilate reposuit in pyxide lignea, vittis sericis, sigillo nostro in cera hispanica impresso obsignatis, circumligata, eamque in altari ejusdem ecclesiæ collocavit. Quorum omnium ut sit certa et indubitata fides, præsentes litteras expedire fecimus sub nostris signo sigilloque ac secretarii nostri chirographo die sexta mensis octobris anni millesimi octingentesimi quadragesimi octavi.


LOCUS
SIGILLI
Engelbertus, card. arch. Mechl.
De mandato eminentiæ suæ, A. Gennere, secret.

[44] [Easdem ipsemet die 22 julii anni 1849 in capsam ligneam et in novam cupream deauratam solemniter deponit,] Porro quum anno 1849 in novam capsam reponendæ essent S. Ermelindis reliquiæ, Meldradium venit ipse eminentissimus vir, easque rursus recognovit, uti ex sequentibus ejus verbis, quæ denuo ex autographo recitamus liquet: Engelbertus, miseratione divina tituli S. Bartholomæi in Insula S. R. E. presbyter cardinalis Sterckx, archiepiscopus Mechliniensis, primas Belgii, etc. Omnibus has visuris salutem in Domino. Tenore præsentium fidem facimus et attestamur quod sacras beatæ Ermelindis virginis reliquias supra descriptas et ex antiqua capsa, vetustate fere consumpta, desumptas, quarum partem sat notabilem in reliquiario ad usum ecclesiæ de Meldert deponendam reservavimus, in novam cistam ligneam reverenter reposuerimus hac die 22 mensis julii anni 1849 in ecclesia de Meldert, præsentibus pluribus sacerdotibus, viris nobilibus ac innumera fidelium multitudine; quorum præcipui hasce litteras nobiscum subsignarunt. Præfatam cistam ab utraque laterali parte sigillo nostro munivimus, illiusque clavem in charta, sigillo nostro pariter obsignata, inclusimus. In quorum fidem præsentes subsignavimus et sigillo nostro munivimus, earumdemque exemplar unum in præfata cista apud sacras reliquias deposuimus, alterum vero consilio fabricæ tradidimus.


LOCUS
SIGILLI
Engelbertus, card. arch. Mechl.
— De mandato eminentiæ suæ, A. Gennere, secret.


La Comtesse d'Oultremont
Comtesse de Duras.
Le Comte Ch. d'Oultremont.
La Comtesse Marie d'Oultremont.
Le Comte Adrien d'Oultremont de Duras. —
F. J. De Boeck, bourguemestre.
Hamoir, pastor in Bauvechin ac decanus districtus Geldoniensis.
J. Weckx, pastor in Meldert.
J. Th. Lanen, pastor in Cumptich.

Eodem die idem eminentissimus vir, ut ipsemet testatum reliquit, reposuit in nova theca, ab interiori lignea, ab exteriore cuprea, magnifice aurata, multis ornamentis cupreis inauratis et argenteis, plurimisque gemmis ac variis iconibus, necnon minoribus statuis duodecim apostolorum, ac duabus aliis paulo majoribus S. Ermelindis, pariter argenteis, perpulchre et valde artificiose condecorata; quæ si non pristinæ capsæ formam, certe refert memoriam, hoc tamen discrimine, quod in pristina statuæ duodecim apostolorum sedebant in sedibus, in nova eorumdem statuæ thecam circumstant; quemadmodum in apposita imagine videre est.

[45] [et paucis diebus post instrumentum publicum de universa celebritate conficit.] Solemnitatem, die 22 julii anni 1849 Meldradii peractam, publico instrumento descriptam voluit eminentissimus cardinalis; cujus hæc est forma: Engelbertus, miseratione divina tituli S. Bartholomæi in Insula S. R. E. presbyter cardinalis Sterckx. archiepiscopus Mechliniensis, primas Belgii, etc. Omnibus præsentes litteras visuris, lecturis pariter ac audituris salutem in Domino sempiternam. Cunctis ubique pateat quod anno incarnationis dominicæ millesimo octingentesimo quadragesimo nono, die vigesima secunda mensis julii, nos contulerimus ad parochiam de Meldert, ut pro voto reverendi domini pastoris populique istius loci, sanctæ Ermelindis virginis reliquias in nova theca includeremus. Igitur, ornamentis pontificalibus induti, hora secunda pomeridiana, comitantibus clero et fidelibus, processionali modo e domo pastorali ad ecclesiam dicti loci nos contulimus, et cantato ibidem hymno Veni Creator, pyxis, de qua in adjunctis litteris de die 6 octobris 1848, sacras gloriosæ Ermelindis virginis reliquias continens, coram nobis in choro ecclesiæ supra mensam allata est. Deinde præsentibus venerabili domino Augustino Gennere, ecclesiæ nostræ metropolitanæ canonico et secretario nostro, reverendo admodum domino Norberto Andrea Francisco Hamoir, pastore in Beauvechin et districtus Geldoniensis decano; Francisco Weckx, pastore in Meldert, et variis pastoribus aliisque de clero vicinarum parochiarum, necnon prænobili domina Josephina Ludovica comitissa van der Noot de Duras, vidua principis de Ligne, ejusque conjuge prænobili domino Carolo Ferdinando Josepho comite d'Oultremont, eorumque filia Maria Æmilia comitissa d'Oultremont et filio Hadriano Eugenio Paulo comite d'Oultremont de Duras, quin et domino Francisco Josepho De Boeck burgimagistro, aliisque de scabinatu viris, ac fabricæ consiliariis; adstante denique per totam ecclesiam omnis conditionis et status multitudine, aperuimus præfatam pyxidem et invenimus sacras reliquias descriptas in adjuncto inventario facto per reverendum admodum dominum Rotarium, districtus Thenensis decanum, ad hoc ab illustrissimo ac reverendissimo domino Mathia Hovio, in sede archiepiscopali Mechliniensi prædecessore nostro, deputatum,

ARCA RELIQUIARUM S ERMELINDIS

ORATORIUM S. ERMELINDIS.

ut voto fieret satis serenissimorum Belgii principum Alberti et Isabellæ, os aliquod sanctæ Ermelindis postulantium, prout constat ex actis archiepiscopatus nostri. Deinde sacras reliquias conspectui et venerationi omnium adstantium exposuimus, illasque cum clero venerati sumus et os longitudinis unius digiti in reliquiario ad usum ecclesiæ de Meldert deposuimus, aliquasque particulas reservavimus, caput vero et principaliora ossa sigillo nostro munivimus, et cantato psalmo Laudate Dominum in sanctus ejus factaque incensatione, præfatas sacras reliquias, telis sericis albis involvimus, linteoque serico rubro debite circumligavimus et iterum ab exteriori parte sigillo nostro pariter munivimus. Tandem capsam ligneam ab interiori parte tela serica alba, ab exteriori parte partim deauratam, et hac inscriptione corpus S. Ermelindis V. ornatam, juxta formulam in pontificali Romano descriptam, rite benediximus, et præfatas sacras reliquias in eam reverenter deposuimus. Quæ capsa, ab utraque laterali parte sigillo nostro munita et una sera debite clausa, reposita est in nova theca, ab interiori lignea, ab exteriori cuprea magnifice aurata, multis ornamentis cupreis inauratis et argenteis, plurimisque gemmis ac variis iconibus, necnon minoribus statuis duodecim Apostolorum ac duabus aliis paulo majoribus S. Ermelindis, pariter argenteis, perpulchre et valde artificiose condecorata. His peractis, et per parochiam facta cum sacris hisce reliquiis solemni supplicatione, et per nos recitata oratione de S. Ermelinde, solemniter decantavimus hymnum Te Deum. In quorum omnium fidem has expediri litteras mandavimus easque consilio fabricæ ecclesiæ de Meldert tradi fecimus. — Datum Mechliniæ sub nostris signo sigilloque ac secretarii nostris chirographo, die vigesima octava mensis julii anni millesimi octingentesimi quadragesimi noni.


LOCUS
SIGILLI
Engelbertus card. arch. Mechl.
— De mandato eminentiæ suæ, A. Gennere, secret.

[46] [Miracula multa per S. Ermelindis interventum patrata fuere antiquis] Quanta lætitia Meldradienses S. Ermelindis reliquias rursum recognitas viderint difficile dictu est. Nec mirum: nam, ut ex ipsa S. Ermelindis Vita patet, a remotissimis temporibus cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus, omnibus quoque pulsantibus salus et incolumitas redditur; dæmones etiam, ex obsessis corporibus egredientes, expulsione sua virginis meritum inviti produnt: denique quicumque sepulcrum ejus fideliter tetigerit, sanus fit a quacumque detinetur infirmitate; adeo ut, quemadmodum in Vita Compaignoni legitur, per Brabantiam populare esset axioma: Ad S. Ermelindis sepulcrum omnia mala cessant. Sed (ut fit) hæc populi tradebantur ore; singularia beneficia prædicabantur ab omnibus publicamque in B. Ermelindis apud Deum interventu fiduciam fovebant sustinebantque; sed nulla literis mandabantur: adeo ut, nisi Guilielmus d'Oyenbrugge aliquot per S. Ermelindis interventum suo tempore patrata miracula in libello supplici, de quo § V diximus, consignasset, vix unum ex antiquis nobis innotesceret. Porro narrat nobilissimus ille vir a se multisque aliis circa annum 1680 visam fuisse domum in viculo Babelom parochiæ Meldert vehementer deflagrantem; in quam cum ejus herus Petrus de Beys jecisset terram de S. Ermelindis sepulcro, subito ignem extinctum esse. Quam narrationem idem Guilielmus renovavit in actione, quam cum decano et capitulo S. Gudulæ habuit. In eodem illo libello supplici legimus virum, eodem circiter tempore, obsessum a diabolo, subito omnibus videntibus fuisse liberatum, quum in ecclesia parœciali Meldradiensi audiret S. Ermelindis sanctam vitam proponi e sacro pulpito a fratre Bartholomæo, Eremita Augustiniano conventus Lovaniensis. Refert præterea ibidem Guilielmus multos claudos vel etiam aliis morbis insanabilibus laborantes ad S. Ermelindis sepulcrum sanitati fuisse redditos: quin etiam non paucos alios, post novendialem pietatem, orationem, aut peregrinationem, in honorem S. Ermelindis factam, non mediocre levamentum accepisse. Occasione fontis S. Ermelindis jam tetigi prodigium, quod anno 1606 patratum est in favorem domus Oyenbruggensis. Paulo explicatius id referendum videtur hoc loco. Anna videlicet d'Oyenbrugge de Duras, filia Jacobi d'Oyenbrugge de Duras domini de Meldert, ætate unius anni, lethali morbo correpta, jam a tribus diebus nullum sumebat cibum, et morti tam propinqua erat ut Cornelius Stas, chirurgus Lovaniensis, artis medicæ apprime peritus, affirmaret eam ante duas horas esse morituram. Quapropter pater, qui mira erga S. Ermelindem pietate flagrabat, aquam ex ejus fonte sibi afferri jussit; cujus tres guttulas in nomine SS. Trinitatis, quartam in honorem B. Mariæ Virginis, et quintam invocando S. Ermelindem moribundæ filiolæ labiis effudit. Quas quum bibisset, subito sanata fuit. Quam rem, Jacobus d'Oyenbrugge, in S. Ermelindis oratorio lapidi incidi, et ejus Vitæ a Compaignomo subjungi voluit.

[47] [et recentioribus temporibus.] Accepi quoque a ven. viro Francisco Weckx mulierem quamdam cæcam, ex parochia vicina Tourinne-la-Grosse, quum anno 1803 capsam S. Ermelindis, quæ in eo erat ut ex S. Quirini sacello ad ecclesiam parœcialem deferretur, manu tetigisset, subito visum recuperasse. Eodem die, ut ex ejusdem parochi ore accepi, junior puella quæ, juxta fratrem equo insidens, ex Rillaer (parochia est, inter Archotum jacens et Diesthemium,) Meldradium venerat, per S. Ermelindis intercessionem a membrorum debilitate tam perfecte liberata fuit, ut cum cæteris Christi fidelibus S. Ermelindis lipsana ad ecclesiam usque comitata sit. Addit idem ven. vir sibi sæpe sæpius a viris, omni fide dignis, tum Meldradii, tum in vicinis parochiis habitantibus, fuisse narratum sese a morbis insanabilibus, præsertim crurium debilitate, fuisse sanatos, quum S. Ermelindis postulassent patrocinium. Eadem auctoritate nititur sequens miraculum. Anno 1845 Joannes Baptista De Haes, natus et degens in Bael, parochia Arschoto vicina, anno ætatis septimo decimo cæcus factus erat: cui ut visus restitueretur, per biennium frustra nulli operæ parsitum est. Tandem a piis parentibus feria II Pentecostes anni 1847 Meldradium ductus est, per interventum S. Ermelindis visum recuperaturus: quo die post multas orationes in locis, S. Ermelindi dicatis, fusas, domum repetens subito a cæcitate liberatus fuit. Ab hocce tempore Joannes De Haes singulis annis die II Pentecostes Meldradium venit ad perpetuas ob beneficium, a S. Ermelinde acceptum, gratias agendas. Cujus rei adhuc testes sunt plerique Meldradienses incolæ.

[Annotata]

* Commission des monuments et des beaux-arts.

§ VIII. Beneficia erecta in honorem S. Ermelindis Meldradii. Eorum casus et suppressio.

[Meldradii sæculo XIII fuisse beneficium S. Ermelindis colligimus ex antiquis diplomatibus,] Postquam de Meldradiensi S. Ermelindis oratorio, de S. Ermelindis parœciali templo et de servatis in eo beatæ virginis reliquiis diximus, transeundum jam est ad beneficia ecclesiastica, quæ ad ejusdem laudem et honorem erexit in eadem parochia grata hominum pietas. Verumtamen de eorum exordiis vix aliquid certi proferre possumus. Duo quidem antiquissima monumenta, in quibus de aliquo S. Ermelindis beneficio fit mentio, excerpsit nobis ex chartulario suæ abbatiæ Ven. vir Joannes Dillen, canonicus regularis Præmonstratensis abbatiæ Parcensis prope Lovanium. Prius diploma est, datum anno Domini 1281, feria secunda ante Ascensionem Domini, ad fidem faciendam Gilbertum de Bavinchove coram scabinis Lovaniensibus ratam habuisse donationem quatuor et dimidii bonnariorum terræ et census trium solidorum, Parcensibus factam a Wilhelmo, quondam capellano altaris S. Ermelindis. Alterum est testamentum, quod Arnoldus de Rotselaer, presbiter et capellanus perpetuus altaris beatæ Ermelindis, siti in ecclesia de Meldert, condidit, anno Domini 1285 sexto idus aprilis, et quo omnes possessiones suas, Meldradii jacentes, canonicis Parcensibus contulit, donavit seu legavit irrevocabiliter.

[49] [et sæculis XV et XVI plura alia ex tribus diœceseos Leodiensis polyptychis.] Præterea ante oculos habemus tria antiquæ diœceseos Leodiensis polyptycha, de quibus antea jam meminimus et in quibus beneficia Meldradiensia recensentur. In primo, quod anno 1441 confectum fuit, hæc leguntur: Curia de Meldert. — Capella sanctæ Hermelindis. — Capella sanctæ Katharinæ. — Capella beatæ Mariæ. Secundum seu Parcense, quod post annum 1457 et ante annum 1462 confectum fuit (nam in eo capitulum S. Sulpitii Diesthemiense, non ita pridem erectum, anno scilicet 1457, memoratum est, et capitulum Arschotanum, erectum anno 1462, omittitur), legimus: Meldert ecclesia. — Altare sanctæ Katharinæ seu missæ animarum. — Altare B. Ermelindis in capella. — Altare B. Ermelindis in ecclesia. — Altare in curte domini Henrici de Meldert: quem Henricum puto esse Henricum de Opwinde, de quo infra pauca dicemus. Tertium ejusdem episcopatus polyptychum, anno 1558 conscriptum, hæc continet [C. De Ridder, Analectes pour servir à l'histoire ecclésiastique, annee 1865, pag. 148.] : Meldert, ecclesia. — Altare Katharinæ seu missæ animarum. — A. Hermelindis in capella. — A. Mariæ ibidem. — Altare in curte domini Henrici de Meldert. — Matricularia.

[50] Ex quibus monumentis apertum est in ecclesia parœciali Meldradiensi jam ante annum 1281 fundatum fuisse in honorem S. Ermelindis beneficium ecclesiasticum, quod in polyptychis annorum 1441 et 1558 ignotis de causis omissum fuit, contra in polyptycho secundo memoratum. Exstinctum tamen non fuisse videtur, sed potius unitum beneficio ejusdem nominis, quod in oratorio erectum erat; ita ut deinceps idem beneficiarius utrumque beneficium tenuisse videatur: cujus certe rei sæculo XVIII vestigia deprehendimus. Quidquid id est, ad annum 1627 tria beneficia S. Mariæ, S. Catharinæ et S. Ermelindis, in ecclesia parœciali existentia, per miseriam temporum, qua universum Belgium et maxime instituta ecclesiastica laborabant, adeo tenuia erant, ut qui iis ornati erant ad residendum Meldradii non essent adstricti: quamobrem baro Jacobus d'Oyenbrugge de Duras multique alii incolæ, quum sibi consentientes haberent tum Belgii gubernatricem, vices gerentem ducis Brabantiæ, id est Philippi IV, regis Hispaniarum, eoque nomine collatricem beneficii S. Ermelindis, tum Joannem Pinsonium, parochum Meldradiensem et beneficiorum S. Mariæ et S. Catharinæ patronum, omnem lapidem moverunt, ut terna illa beneficia in unum coalescerent, et ut, qui illud obtineret, ad nonnulla munera ecclesiastica explenda et ad residendum Meldradii adstringeretur. Itaque curia archiepiscopatus Mechliniensis, omnibus fori formis diligenter servatis, die 16 decembris anni 1627 ad instantiam Jacobi d'Oyenbrugge cæterorumque Meldradii incolarum sequens tulit decretum; cujus partem ex tabulario Meldradiensi producimus.

[51] [ad instantiam Jacobi d'Oyenbrugge anno 1627 unita fuerunt, rectori seu beneficiario onere residendi imposito et vicariam operam præstandi parocho,] Dominus Jacobus d'Oyenbrugge, baro de Meldert, et incolæ ibidem contra omnes et singulos etc. — Die 16 decembris 1627. — In causa unionis et incorporationis capellaniarum et beneficiorum Deiparæ virginis et sanctæ Catharinæ in ecclesia parochiali de Meldert fundatorum, beneficio sanctæ Ermelindis, olim in eadem ecclesia per Brabantiæ duces etiam fundato, necnon affectionis ejusdem beneficii sanctæ Ermelindis ad opus sacerdotis et vicarii, cum onere residentiæ in eodem loco, … præfatas capellanias, et beneficia B. Mariæ et sanctæ Catharinæ, illorumque titulos extinguentes, illaque cum juribus, bonis et proventibus in perpetuum incorporantes prædicto beneficio sanctæ Ermelindis, idem beneficium, ita auctum, præsentium virtute et tenore afficimus onere et obligatione residentiæ in loco Meldert, necnon per futuros ejusdem rectores, et possessores, (qui presbyteri idonei qualificati, et ut tales per prædictum illustrissimum dominum archiepiscopum approbati esse debebunt,) obligatione adjuvandi (quando opus erit) pastorem loci, eique vicariam operam præstandi in excipiendis confessionibus, administrandis sacramentis, ac exercendis aliis functionibus pastotoralibus. Tenebitur insuper rector prædicti beneficii sanctæ Ermelindis pro adimpletione onerum ejusdem, necnon aliorum duorum beneficiorum incorporatorum, ad celebrationem octo missarum in hebdomada in præfata ecclesia, ad missam matutinalem hora maxime opportuna commoditati parochianorum et incolarum ejusdem loci: et præterea ultra præfatas octo missas tenebitur vero rector diebus festis Deiparæ virginis ad missam unam in eadem ecclesia, diebus vero dominicis et festis obligabitur particulariter ad celebrandam in eadem ecclesia; omnibus et singulis citatis perpetuum silentium quoad infrascripta imponendo, salvo nihilominus jure modernorum rectorum prædictorum beneficiorum B. Mariæ et S. Catharinæ, donec per cessum, decessum, vel alias quovis modo eadem beneficia dimiserit. Ita pronuntiantes in his. Scriptum erat: J. Le Roy, officialis Mechliniensis. Inferius erat scriptum: Committimus suprascriptæ sententiæ pronuntiationem faciendam in solo Brabantico, in loco dicto de Passebrugge, R. D. assessori vel D. Trompero, graphiario curiæ nostræ, et illorum cuilibet. Erat signatum: J. Le Roy, officialis Mechliniensis.

[52] [ex qua ordinatione, utut sapientissima, orta sunt perpetua jurgia, donec Galli extremo sæculo XVIII beneficium sustulerunt et bona vendiderunt.] Sed quantumcumque sapiens hæc esset ordinatio, innumeris tamen querimoniis dedit locum, quoniam, propter communes patriæ calamitates, tum parochialis beneficii, tum aucti beneficii S. Ermelindis reditus tam exigui erant ut neque parochus, neque S. Ermelindis beneficiarius congruam sustentationem haberent. Quibus querimoniis fatigabatur jam archiepiscopus Mechliniensis, jam Leodiense S. Bartholomæi capitulum; quod posterius accusabatur quod, licet pristini Meldradiensis cœnobii potiora bona et maxime decimas haberet, parœciæ necessitatibus minus providebat. Inter parochum et rectorem S. Ermelindis exsistebant quoque perpetuæ lites, maxime quod hic absurdissime contenderet se non nisi in extrema necessitate vicariam operam præstare debere parocho; neque aliud significari verbis: Quando opus erit. Anno 1740 nova exorta lis; quam major Meldradiensis cum scabinis diremit, jubens ædituo Joanni Cans ut vinum, panem, et quæcumque ad missæ sacrificium in S. Ermelindis oratorio peragendum sint necessaria, ejus rectori præstaret. Sed brevi novus creatur magistratus, qui pronunciat ab ecclesia parœciali nihil, ut in S. Ermelindis sacello missæ sacrificium offeratur, esse dandum. Qua sententia lata, rector Joannes Baptista Clement supremum adiit judicem, Brabantiæ scilicet consilium. Utrinque suam defendunt causam. Præterea accusat parochus S. Ermelindis rectorem quod statuto tempore ad missam celebrandam non accedit, nec etiam præsto est ad confessiones excipiendas. Quibus disputatis, pro votis tum parochi, tum rectoris, die 9 martii anni 1754 jus dixit Brabantiæ consilium: in posterum missas a rectore celebrandas esse in ecclesia, prout in decreto unionis anni 1627 indicatur: diebus dominicis et festis rectorem ad ecclesiam, pulsata campana, matutinæ missæ celebrandæ causa debere sese conferre: ejus officium esse adjuvare parochum in quantum opus sit, et idcirco ei petendam esse ab archiepiscopo Mechliniensi approbationem ad confessiones excipiendas; vicissim oratorio S. Ermelindis præstanda esse necessaria ad peragendum in eo divinum officium. Extremo sæculo XVIII non dissimilia orta jurgia inter parochum Jacobum Colpaert, et rectorem S. Ermelindis, Guilielmum Van Muysen. Ea qualicumque modo anno 1790 fuere pacata. Sed quum eodem circiter tempore archiepiscopus Henricus cardinalis de Franckenberg mandasset ut per totam archidiœcesim Mechliniensem diebus dominicis et festis in matutina missa vel instructio vel catechesis haberetur ad populum, idem ille Guilielmus, hujus rei impos, consentiente archiepiscopo, ad pleraque sua munera peragenda vicarium, cui ducentos et quadraginta florenos solvere debebat, sibi anno 1790 substituit. Tunc S. Ermelindis beneficii redditus erant floreni 638, solidi 5 et denarii 5: onera vero floreni 20, solidi et denarii 2. Sed mox patriam semel et iterum invaserunt Galli, qui et beneficium sustulerunt et bona vendiderunt sub hasta. Atque ex hac brevissima innumerorum jurgiorum narratione colliget facile lector non plus illa tempora quam præsentia spinis suis caruisse.

§ IX. Indulgentiæ olim concessæ ad augendum pium erga S. Ermelindem affectum. Confraternitas erecta anno 1849.

[In honorem S. Ermelindis Urbanus VIII concessit plures indulgentias.] Superest demum ut indulgentias recenseamus aliaque bona spiritualia, quorum concessione Romani pontifices cultum S. Ermelindis et augere, et honestare studuerunt. Urbanus itaque VIII papa, qui universæ ecclesiæ ab anno 1623 ad 1644 præfuit, ad postulationem Jacobi d'Oyenbrugge concessit omnibus Christi fidelibus, qui die 29 octobris, S. Ermelindis festo, ejus oratorium visitarent, indulgentiam plenariam: item die 24 septembris, festo Exaltationis Sanctæ Crucis, feria III Pentecostes, et die 25 julii, festo S. Jacobi majoris apostoli, indulgentiam septem annorum et septem quadragenarum [Compaignon, Vie de S. Ermelinde, pag. 39.] .

[54] [Olim exstabat illic confraternitas, quæ anno 1849 fuit restituta et multis indulgentiis] Erecta etiam ibidem olim fuit S. Ermelindis confraternitas; sed hæc (quum accidens sequatur principale) per suppressionem omnium parœciarum, quæ concordatum anni 1801 consecuta est, interiit, neque restituta fuit nisi medio fere sæculo post. Factum hoc est opera Ven. viri Francisci Weckx; qui, intelligens annum 1849, quo S. Ermelindis reliquiæ ab eminentissimo viro, archiepiscopo Mechliniensi, essent recognoscendæ, ad id esse valde opportunum, literas dedit ad S. D. Pium papam IX, solitas postulans indulgentias. Annuit his precibus Romanus pontifex; ejusque nomine die 2 aprilis illius anni rescripsit in hæc verba pro-præfectus congregationis indulgentiarum: Utentes facultatibus nobis a SSmo Dno nostro tributis, omnibus confratribus et consororibus piæ sodalitatis sub titulo sanctæ Ermelindis virginis, in supra enunciata ecclesia canonice erectæ vel erigendæ, indulgentias ut infra, fidelibus quoque defunctis applicabiles, in perpetuum concedimus et impertimur: plenariam nempe die prima eorum receptionis in eamdem piam sodalitatem, si vere pœnitentes, confessi sacraque communione refecti dictam ecclesiam visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium juxta mentem sanctitatis suæ oraverint; et similiter plenariam in mortis articulo acquirendam, dummodo rite, ut supra, sint dispositi, vel saltem sanctissimum Jesu nomen corde, si ore nequiverint, devote invocent; et pariter plenariam, tum die festo S. Ermelindis V. vel uno ex duobus diebus immediate sequentibus, incipiendam ab ipsius festi primis Vesperis usque ad ultimi de iis duobus aliis diebus solis occasum, semel tantum eo intervallo lucrifaciendam; necnon in Omnium Sanctorum solemnitate vel in ejus octiduo, incipiendam ab ipsius solemnitatis primis Vesperis usque ad ultimum diei dicti octidui solis occasum pro unica duntaxat vice ejusmodi intervallo acquirendam; ac insuper in feria secunda, dominicam Pentecostes immediate sequenti, incipiendam a primis Vesperis usque ad illius diei solis occasum; tum in prima Quadragesimæ dominica; et septem annorum et totidem quadragenarum indulgentiam quatuor aliis infra annum festis diebus ab Ordinario semel tantum designandis, si, ut supra, rite dispositi fuerint, visitaverint et oraverint; ac tandem sexaginta dierum indulgentiam pro quolibet pio opere, quod corde saltem contrito et devote peregerint. Præsentibus valituris, servatis tamen servandis, juxta constitutionem SS. D. Clementis PP. VIII sub datum Romæ apud S. Petrum die 7 decembris 1604, quæ incipit: “Quæcumque a sede apostolica,” non obstantibus quibuscumque aliis in contrarium facientibus. Datum Romæ ex secretaria sacræ congregationis indulgentiarum. D. A. Cardin. Bianchi, Pro-Præf.


LOCUS
SIGILLI
Jacobus Gallo, secretarius.

[55] [atque etiam altaris privilegiati favore aucta, accedente ordinarii consensit.] Præterea eodem die 2 aprilis, petente iterum Ven. viro Weckx, concessit Romanus pontifex ut omnes et singulæ missæ, quæ pro quibusvis confratribus et consororibus defunctis piæ sodalitatis, sub titulo sanctæ Ermelindis virginis in ecclesia loci de Meldert canonice erectæ vel erigendæ, ad quod libet ipsius ecclesiæ altare perpetuo futuris temporibus celebrabuntur, eadem gaudeant gratia ac si in altari privilegiato celebratæ fuerint. Secundum hæc itaque diplomata confraternitatem S. Ermelindis erexit Em. vir archiepiscopus Mechliniensis die 23 junii anni 1849; et die 5 julii sequentis indulgentias, a Romano pontifice concessas, publicari permisit, pro indulgentiis partialibus lucrandis designans: 1° Festum Circumcisionis Domini; 2° Dominicam in Palmis; 3° Festum Corporis Christi et 4° Festum Assumptionis B. Mariæ V.

[56] [Summa in incohanda confraternitate solemnitas.] Ne autem opinionum vento sodalitas quateretur, vel ne sibimetipsis sodales relinquerentur, sapientissimas eis concinnavit leges Ven. vir Franciscus Weckx; quas leges eminentissimus cardinalis die 27 octobris anni 1849 approbavit, concedens eodem die ad sodalium augendum fervorem ut in ecclesia de Meldert laudes fierent vespertinæ cum expositione Sanctissimi prima feria secunda cujuslibet mensis, dummodo adorantium adesset sufficiens numerus. Præterea, quum die 18 decembris anni 1849 primi sodales in unum convenirent, accersivit Ven. parochus Clementem van Caille, presbyterum Societatis Jesu, eloquentissimum verbi divini præconem, qui per plures dies bis, ter, aut quater e sacro pulpito incolis Meldradiensibus explicuit tum viri Christiani officia, tum quæ et quanta bona spiritualia novo sodalitio nomen daturi, per S. Ermelindis interventum, a Deo essent accepturi. Neque exitus fefellit spem; nam Meldradienses ad unum omnes, (in quantum scitum fuit,) sacra homologesi peccata sua expiarunt, et cibo eucharistico animam refecerunt. Adde quod hisce diebus bene multi utriusque sexus Christi fideles novi sodalitii albo inscripti fuere, quos inter prænobilis domina Josepha Ludovica comitissa van der Noot de Duras, vidua principis de Ligne, ejusque alter conjux comes Carolus Ferdinandus Josephus d'Oultremont, eorumque liberi comes Hadrianus Eugenius Paulus d'Oultremont et comitissa Æmilia d'Oultremont; qui se omnes sodalitii S. Ermelindis perpetuos patronos fore declararunt; quibus postea alii de eadem domo accesserunt. Non minor ardor apud Meldradienses et accolas; ita ut anno 1867 sodalitii album 530 nomina caperet.

MISSA DE S. ERMELINDE VIRGINE.

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

EX MSS.

1 — INTROITUS.

[Gaudeamus in festo S. Ermelindis,] Gaudeamus in te nos, Domine,
Et psallamus in tuo nomine,
Sub colendis condigno carmine
Hermelendis festis et famine,
Coastantibus cæli civibus,
Nomenque tuum collaudantibus.

Ps. Eructavit. ℣ Gloria. Oratio. Deus qui beatam Hermelendem etc. Epistola. Confitebor.

2 — GRADUALE.

      [quæ pro virginitate sua est exaltata in cælo, ubi pro hominibus orat.] Virgo, gradu gradiens
      Directo, sedula, fiens
      Gratiore grata,
      Veneratione venerata.

℣ Cur, quasi regina,
      Pro virginitate supina,
      Est exaltata,
      Cæloque beatificata?
      Alleluia. Alleluia.

      O vere digna monacha,
      O virgo cultrix heremi,
      Christum tua prece placa,
      Qui ne velit dire premi
      Nos sorte dæmoniaca,
      Quos curavit semel emi,
      Sed det frui vultu sui.
      Alleluia. Alleluia.

      Quæ per pudoris flosculum
      Et per virtutes alias
      Ornasti tuum vasculum,
      Tu nobis hic et alias
      Christum mitigato
      Pacisque bona dato.
      Alleliua.

3 — TRACTUS.

[S. Ermelindis nos protegat et Christo commendet.]

Tu dives opum gratiæ,
Sponsa regis gloriæ,
Te collaudat hodie,
Plebs ovante facie.
      Adsis pia,
      Et de via
      Lapsos rege
      Et protege,
      Deo tota
      Funde vota
      Vique tota
Nos hic et alias
Christum mitigato,
Pacisque bona dato.

4 — SEQUENTIA.

[S. Ermelindis innocentia, vita monastica, superatæ tentationes, mors, sepultura, inventio et miracula.]

            Vox amœna,
            Mens serena,
Congruendo laude plena,
      Dulce dent organicum.
            Hermelendis,
            Cassæ mendis,
Festum coli vult arcendis
      Tristibus magnificum.
            Quæ vivente
            Casta mente
Florem rexit, et intente
      Christo regi jugiter.
            Duodennis
            Hæc, perennis
Vitæ jubar, citis pennis
      Advolavit acriter.
            Istam status
            Monachatus,
Modus vitæ Deo datus,
      Decoravit nobilem.
            Pater villam
            Dedit; illam
Habitavit; hic pusillam
      Se gessit ac humilem.
            Cujus loci
            Duo proci
Raptum parant; ista voci
      Subditur angelicæ:
            “Virgo clara,
            Fugam para.”
Ad hæc surgit non ignara,
      Sacro ducta indice.
            Lux refulsit;
            Castam mulsit,
      Mittens patrocinium,
Castus sponsus; et indulsit
      Virgini solatium.
            Sic deserta
            Petens certa,
      Christi munda dotium,
Laudum plena et referta,
      Ejus fit mancipium.
            Hic moratur;
            Hic domatur
      Sibi desiderium
Suæ carnis; effugatur
      Procul omne vitium.
            Herba victus
            Nimis strictus,
      Prenderet ut bravium,
Illi fuit, et amictus
      Asperum cilicium.
            Sic puella,
            Morum cella,
Puellarum dux ac stella,
      Multo vixit temporis.
            Ad supremum
            Diem remum
Mari caute rexit; demum
      Claustrum exit corporis.
            Ecce chorum
            Angelorum
Mittit illuc rex cælorum,
      Ut corpus sepeliant;
            Et benignam,
            Non provignam
Animam, sed Deo dignam,
      Eo frui faciant.
            Plebs cælestis,
            Rei testis,
Hujus tumbam colit festis,
      Liris, luce, modulis.
            Mox, quem beat,
            Vir hac meat;
Idque [quod] latere queat
      Carnis videt oculis.
            Mox diffamat,
            Et proclamat,
Virginis, quam decus amat,
      Grande fore meritum.
            Dux Pippinus,
            Vir divinus,
Digne parat capsæ sinus;
      Vidit corpus inclitum.
            Sistit chorum
            Clericorum,
Feminarum et virorum;
      Ditat et dat prædia.
            Deo digna
            Facit signa,
Morbos sanat, et maligna
      Effugat dæmonia.
            Sic expellat
            Et avellat
      Prece nostri vitium!
            Et tu, Christe,
            Omen triste
Fuga et da gaudium. Amen.

Evangelium. Simile est regnum cœlorum decem virginibus.

5 — OFFERTORIUM.

[S. Ermelindis offerat nostras preces SS. Trinitati;]

Offer summæ Trinitati
Vocum preces supplice, *
Virgo pia, ne peccati
Impediamur obice.
Sub peccato venumdati,
Redempti summo apice,
Ne damnemur judicati
A Christo, pio judice.

Secreta. Sacrifica, quæsumus, hæc munera, clementissime Pater, et qui Hermelendem virginem, cujus festa percolimus, a contagiis secularibus illibatam extraxisti: nos a cunctis illæsos extrahe nocumentis, post hujus vitæ curriculum fruitione vultus largiter satiando. Per Dominum.

6 — COMMUNIO.

[quæ nos propter ejus interventum salvos faciat.]

Stat tua per labia distillans gratia dia,
Scandit et in Rhama redolendo tui thymiama.

Postcommunio. Adjuvent nos, Domine, sumpta mysteria, et qui Hermelendi virgini, cujus festivitate gaudemus, spurcitias mundi, carnis et dæmonum viriliter calcare fecisti, quique corpus ejus angelica voluisti sepeliri officina, nos ejus meritis precibusque tuere, guberna, ablue criminibus, et fungito pace sempiterna. Per Dominum.

[Annotata]

* attende in ms.

OFFICIUM S. ERMELINDIS VIRGINIS
Ad utrasque Vesperas, Matutinum et Laudes.

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

EX MSS.

I ANTIPHONÆ AD I VESPERAS.

[Ecclesiæ et cælicolarum gaudium de S. Ermelindis gloria,]

I. Inclita sunt sanctæ, concordi carmine panctæ,
      Hermelendis gesta celebranda per annua festa.
II. Virginis ergo mere famulos, pie Christe, tuere;
      Daque sibi gratum nostrum fieri famulatum.
III. Gaudeat ecclesia, lætentur et agmina cæli,
      Et celebrent palmæ præconia virginis almæ.
IV. Ore, manu, corde, virgo, minus oblita sorde,
      Ad Christi doxam sprevit committere noxam.
V. Hinc solito rite, gravis est industria vitæ;
      Estque tribu[i] forma morum clarissima norma.

2 CAPITULUM.

[quæ virginitatem amplexa est.] Virginitas est nomen honorabile, quod amplectens Hermelendis virgo, lætitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuit: ipsaque probata in semetipsa tantum, et non in altero gloriam habuit.

3 HYMNUS.

[S. Ermelindis pia adolescentia, pœnitentia, funus, inventio et miracula.]

Ovet jucunda concio;
Cantus pangat hymnidicos;
Hermelendis cum obsequio
Laudet actus mirificos.

Cujus adolescentiæ
Nitor ut stella claruit,
Et laurus pudicitæ
Ad usque mortem viruit.

Deserta loca coluit,
Mundi vitans contagium,
Nec illi par innotuit
Ullus abstinentium.

Incumbat phalanxcælica:
Defunctam locis heremi
Auditur hic glorifica
Vox non fleri aut ingemi.

Res palam fit mortalibus
Per celebres exequias,
Quæ fiunt a cælitibus:
Plebs elevat reliquias.

Mox fiunt hic prodigia:
Nam salus datur languidis,
Fidis salutis copia,
In detrimentum perfidis.

Sit laus Patri cum Filio,
Una Sancto Spiritui;
Et virginis oratio
Nos juvet eo perfrui. Amen.

℞ Virgo puellarum decus, observantia clarum
      Sidus, sexennis bis calcans sæcla, perennis
      Per carnis domitæ regimen petit ardua vitæ.
℣ Virgo carens fraude, celebri dignissima laude.
      Per carnis. Gloria Patri. Per carnis.
℣ Ora pro nobis, etc.

4 ANTIPHONA AD MAGNIFICAT.

[Omni virtutum genere claret S. Ermelindis]

Virgo magnifica, simplex, percauta, pudica,
Pallens et macra, devota, theorica, sacra,
Mentis tunc jubilo jugi, nunc pacis azilo
Perpetuæ fruitur, in quo gaudens stabilitur.

Oratio.

Deus, qui beatam Hermelendem castitate virginali, obedienta regulari, et mira abstinentia, insuper et heremitica vita sanctificatam reddidisti: quique corpus ejus, angelis sepelientibus, humo collocasti, te petimus meritis ejus dignoque precatu, tu pius et mitis quoque ablue reatum et da gaudium sempiternum. Per Dominum.

AD MATUTINUM, INVITATORIUM.

Christum castarum decus, et tutamen earum
Semper adoremus, et mente pia jubilemus.

5 ANTIPHONÆ AD I NOCTURNUM.

[a pueris.]

I. Prædita virgo bonis, præsens per singula donis,
      Moribus agmentat eam perfectamque parentat.
II. Mens in sublimi sua floris tempore primi,
      Virtutum plenas vere moderatur habenas.
III. Lubrica pro vili reputat cursu juvenili,
      Exemplar clarum, dux, prævia stella bonarum.
℞ Lætificando locum, reseret chorus organa vocum;
      Decantet gaudens, et cæli curia plaudens
      Adsit: ut in plenis laudetur virgo camænis.
℣ Concinat ac oret vir, femina, quisque laboret
      Ut in plenis, etc.
℞. Crimina cuncta, pater vult, hoc et sedula mater,
      Ut fugiens, tota Christo spondet sua vota.
℣. Carnis devexum, maris omnis providæ nexum
      Ut fugiens, tota ete.
℞. A patre villa datur, quo pergens virgo moratur,
      Competit esse status ad opus proprii famulatus:
      Seque domumque regens, ibi vivit humillima degens.
℣. Laudibus usque vacans, christumque per omnia placans,
      Seque. Gloria. Seque.

6 ANTIPHONÆ AD II NOCTURNUM.

[Duce angelo, insidias improborum juvenum vitat et venit in eremum; ubi post sanctam vitam moritur et ab angelis sepelitur.]

I. Contigit ut quidam duo vellent fallere fidam
      Ancillam Christi, cui tutor, Christe, fuisti.
II. Angelus accedit: monet; et virguncula credit,
      Et splendorque micat, castam sibi castus amicat.
III. Advenit hæc heremum fide duce credula. Demum
      Hic locus aptatur sibi gratus, eoque moratur
℞. Hæc heremi cultrix quasi facti vulneris ultrix,
      In Christi latere constanter cœpit egere.
℣. Herba sibi victus et cilicium fit amictus;
      In Christi etc.
℞. Christum mente ferens, Scripturæ semper inhærens,
      Fit proba vas doxæ, totius libera noxæ.
℣. Instudet æternis nemorum latitando cavernis;
      Fit proba etc.
℞. Cedit ab hac vita post multum sic heremita
      Temporis; obsequitur plebs cælica, qua sepelitur
      Hæc. Fit voce lira cum lampade latria mira.
℣. Se deligans anima superum transfertur ab ima.
      Fit voce. Gloria. Fit voce.

7. ANTIPHONÆ AD III NOCTURNUM.

[Locus sepulturæ revelatur cuidam viro justo; Pippinus, cognitis miraculis, ædem et duplex monasterium super sepulcrum ædificat.]

I. Gesta patent: justo cuidam certeque venusto
      Contigit ut sciret, dum dictum per nemus iret.
II. Cæli nocte chorum videt et jubar; audit eorum
      Dulce melos; sane loca signat; abit quoque mane.
III. Nocte sequente quidam vir pernoctavit ibidem,
      Dignus idem dignum vidit memorabile signum.
℞. Vir toto nisu divulgat cognita visu;
      Parte domum fundat tumbæ: res mira redundat.
℣. Grande rei nomen diffunditur hujus et omen.
      Parte domum etc.
℞. Plebs ruit ad nota miracula, dans pia vota,
      Vera salus morbis datur hic et luminis orbis.
℣. Et claudis quisque surdis, mutis, rabidisque
      Vera salus etc.
℞. Mox duce Pipino veniente, genuque reclino,
      Oscula dante locis, fiunt pia famina vocis.
      Capsa, quo teste, sacra membra locantur honeste;
      Qui templum grande struit in laudem venerandæ,
℣. Remque piam jusque statuens, sexus utriusque
      Cœlum; pro cura victus dat prædia plura.
      Qui templum. Gloria. Qui templum.

8 ANTIPHONÆ AD LAUDES.

[Laudetur Deus qui tanta fecit pro serva sua S. Ermelinde.]

I. Laudemus Christum, propter quem respuit istum
      Mundum virgo bona, fulgens radiante corona.
II. Christum laudemus, et laudem amplificemus;
      A quo donata, sic promicat ista beata.
III. Curet in æternum regem laudare supernum,
      Plebs, hanc qui clare curavit mirificare.
IV. Christus laudetur, et in ævum glorificetur,
      Qui tam mirifice vitam decoravit amicæ.
V. Laudibus altisonis laudatur vi rationis,
      Rex, cui mente mera servivit virgo severa.

Capitulum.

Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo Dominum in confessione; et exaudita est oratio mea. Deo gratias.

9 HYMNUS

[Christus, qui S. Ermelindi viventi et mortuæ patrocinatus est, propter ejus preces homines liberet a peccato;]

Ecce ascendit propere
Aurora, lucis prævia;
Nos Creatori psallere
Creata monent omnia.
Da merum, Christe, gaudium,
Absterge cuncta vitia,
Qui das [sanctæ] Hermelendi
Quaterna pænitentia.
Quæ castitate floruit,
Parens obedientia;
Et quæ desertum coluit
In mira abstinentia.
Sepultam a cæligenis,
Fruentem cæli gloria,
Laudari a terrigenis
Diversa dant insignia.
Sit laus trinæ unitati
Honor, virtus, victoria,
Omnis cadat fæx peccati
Hermelendis precum gratia. Amen.

℣. ℞. Ora pro nobis, beata virgo Hermelendis etc.

AD BENEDICTUS ANTIPHONA.

O benedicte Pater, o Christe, piissime frater,
O sanctum Pneuma, cantus, palinodia, neuma,
Jure tibi dantur, tibi psallunt, te venerantur,
Hermelendis meritæ qui das pia præmia vitæ.

Oratio.

Invenias nos, quæsumus, Domine Deus noster, vigiliis et laudibus jugiter insistentes, ne cum terræ peccatoribus in matutino nos confringas, sed Hermelendis oratio, cujus tibi vita complacuit, ad omnia reddat promptiores. Per Dominum.

10 ANTIPHONÆ AD II VESPERAS.

[ipsaque S. Ermelindis obtineat nobis a Deo ut pie vivamus et sanctorum consortio fruamur.]

I. Inclyta virgo decens, ad Christum vota profunde,
      Ut vetus atque recens scelus abluat, urimur unde.
II. Virgo dicata Deo, pro nobis jugiter ora,
      Ne sontes ab eo damnemur mortis in hora.
III. Virgo clemens da Christo juge precamen,
      Ut nobis demens sit noxia, detque piamen.
IV. Id pete subjectis, ne quos Patris ira molestet,
      Virgo; sed abjectis vitiis bene vivere præstet.
℣. Postmodo virgo roga Christi pia numen, et ora
      Ut cum luce toga [cæli] potiamur in ora:
      (Omnia ut supra).
℞. Hæc morum lima se stravit ab indole prima,
      Ad summam vitæ varia probitate politæ
      Celsa virago, satrix virtutum, juris amatrix,
      Intima, subjecta, patiens, pia, lege referta.
℣. Mirus odor gummi cæli replet atria summi
      Quod fluit e messe, quam sacco severat esse.
      Lege. Gloria. Lege. Ora pro nobis, etc.

ANTIPHONA AD MAGNIFICAT.

O pie Verbigena, fons manans ubere vena,
Virginis Hermelendis precibus nos exue mendis,
Et sua per merita potiamur cælite vita.

Alleluia. Oratio. Deus, etc.

Appendix seu series toparcharum Meldradiensium.

Ermelindis, V. Meldradii in Brabantia (S.)

AUCTORE R. D. B.

Quicumque gloriam postumam S. Ermelindis, quam hactenus enarrare conatus sum, versaverit, profecto intellexerit singularem semper communionem quamdam exstitisse inter beatissimam patronam et toparchas Meldradienses; ut hi ejus cultum et reliquias tuerentur, ut illa patrocinio suo eos circumdaret. Quapropter operæ pretium visum fuit eorumdem dominorum seriem quamdam texere; cui tanto majus momentum insit, quod simul nobilissimæ gentis historia partim ea contineatur. Ad finem sæculi XIV exstabat jam nobilis quædam domus de Meldert, ex qua Meldradienses domini orti videntur. Anno enim 1299, die sabbati ante festum S. Michaelis Joannes I, dux Brabantiæ, in feudum dedit dilecto suo ministro Arnoldo de Meldert censum annuum, quem habebat in Raedshoven seu Racourt, qui locus jacet prope Landen, provincia Leodiensi. Eumdem censum et advocatiam de Raedshoven, valentem annuatim XVIII solidos, habebat Iwanus de Meldert anno 1350, quo anno auctus est liber feudatariorum Joannis ducis III; ita ut Iwanus ille filius fuerit Arnoldi de Meldert, aut certe ejus hæres. Sed initio sæculi XV, ut paulo infra apparebit, Libertus de Meldert erat advocatus hæreditarius de Raedshoven; ita ut sanguinis vinculum inter Libertum hunc et Arnoldum de Meldert exstiterit. In eodem Libro feudatariorum occurrit dominus Johannes de Meldert, tenens bona et mansionem apud Steene, sita apud Orsmale, tamquam allodialia sive propria, alia bona apud Bunsbeke, alia inter Orsmale et Dormale, alia inter Nederlanden et Dormalen, item villam et dominium de Hoelede; ita ut vere locuples fuerit. Apparet ibidem Henricus de Meldert, miles, XX libras terræ annuatim habens apud Meldert et Merhout, quas post eum tenuit Arnoldus de Vivario, qui et Vanden Wiere; a quo Arnoldo dominus Johannes bona inter Orsmale et Dormale emerat, et post quem villam quoque et dominium de Hoelede consecutus erat. Idem ille Henricus de Meldert censum tenebat apud Hildeberghe; quem censum post eum adeptus est Iwanus de Meldert: ita ut Henricus ille improles obiisse videatur [Galesloot, le Livre des feudatataires de Jean III, pag. 54, 87, 130, 158, 166 et 170.] . In eodem libro complures alii leguntur feuda habuisse Meldradii; sed nullus erat dominus præter ducem Brabantiæ. Joannis III utique successores recensendi non sunt, feuda Meldradiensia atque etiam toparchiam certo pretio, aut ad vitam, aut ad arbitrium nobilibus viris concedentes. Attamen quatuor dumtaxat hujusmodi pacta præ oculis habemus. Quorum primum iniit Joannes d'Oyenbrugge, comes de Duras, die 18 septembris anni 1559; secundum Jacobus d'Oyenbrugge die 17 julii anni 1630; itemque tertium die 22 augusti anni 1641; quin et quartum idem ille Jacobus, qui tandem die 18 decembris anni 1648 pretio 10,200 librarum perpetuus Meldradiensis toparcha constitutus est. Non itaque omnes eodem jure Meldradienses domini fuerunt, sed alii beneficiarii seu precario, alii emphytheotæ, alii feudatarii, et postremi demum honorarii. His præmissis, seriem qualemcumque ab extremo sæculo XIV ordimur [Cour feodale du Brabant, Registre 269.] .

I. Primus occurrit HENRICUS DE OPWINDE seu Overwinde, quæ parochia est provinciæ Leodiensis. Dominus erat dimidiæ partis feudi de Budingen, parochia provinciæ Brabantinæ prope Leeuwam. Posuit cognomen de Opwinde, ut dein Henricus de Meldert diceretur [Cfr de Herckenrode, Collection de tombes etc. de la Hesbaie, pag. 29 et seqq.] : sed utrum reapse toparcha Meldradiensis fuerit, an potius ejus uxor Margareta de Bremsons, quæ a fratre suo terram feudalem in Meldert hæreditario jure acceperat, aliquantisper ambiguum est. Ex una parte in documentis publicis Henricus de Meldert appellatur, et in duobus polyptychis, quæ supra indicavimus, castellum vocatur curtis domini Henrici de Meldert; neque alius apparet Henricus, ad quem hoc vocabulum referatur: ex altera parte ejus filius Libertus ratione matris Meldradiense dominium accepisse traditur [Kempeneers, de Oude vryheid van Montenaken. pag. 28 et seq.; de Herckenrode, Collection etc. pag. 29.] . Mortuus est circa annum 1400 [(Archives de Liege) Lefort, Extraits, tom. XV, pag. 237.] .

II. LIBERTUS, filius Henrici et Margaretæ, toparcha in Meldert et Budingen, uxorem duxit Juttam Proest de Melin, dominam in Vrolingen, viculo parochiæ Wellen, provincia Limburgensi, et in Bombroeck, viculo parochiæ Cortessem, eadem provincia. Mortuus est circa annum 1428 [Chambre des comptes, régistre 555, pag. CCXXI.] .

III LIBERTUS, filius Liberti et Juttæ, dominus in Meldert, Budingen, Vrolingen et Bombroeck, advocatus [Ibid. loc. cit.] fuit hæreditarius de Raedshoven seu Racourt. Mortuus est anno 1483 sine filiis legitimis. Ejus titulus sepulcralis exstat in templo Meldradiensi.

IV. ANTONIUS DE MONTENAKEN, dominus in Meldert, Budingen, Vrolingen et Bombroeck, filius Godefridi, comitis de Montenaken et domini in Grasen et Wilre, mortui anno 1448, (qui erat filius Guilielmi de Montenaken, et Margaretæ de Meldert, Liberti sororis,) et Mariæ de Reves; ita ut Antonius ratione aviæ acceperit hæreditatem proavunculi Liberti. Vivebat adhuc Antonius anno 1491 aut 1496, uxore ducta Cornelia Van Rommeswalle [Kempeneers, Vryheid van Montenaken, tom. II, pag. 32; Franchise de Montenaken, pag. 41.] . Historiam celeberrimi feudi de Montenaken scripsit Ven. vir Kempeneers. Res feudales parochiæ Grasen, provincia Brabantina, et parochiæ Wilre, provincia Limburgensi, declaravit Wolters [Notice sur la commune de Rummen et les anciens fiefs de Grasen, Wilre, Bindervelt et Weyer, pag. 188 et seqq.] .

V. ISABELLA DE MONTENAKEN, soror Antonii et uxor Jacobi de Jauche, facta est domina in Meldert, commutans advocatiam de Raedshoven toparchia Meldradiensi [Cfr Kempeneers, opp. citt. tom. II, pag. 30.] . Decessit improlis [Ibid. pag. 32.] .

VI. JOANNES DE MONTENAKEN, filius Antonii, ex testamento amitæ accepit dominium de Meldert. Mortuus est anno 1553 [Ibid. pag. 30.] .

VII. MARIA DE MONTENAKEN, Joannis soror, commutatione facta, adepta est a fratre dominium Meldradiense [Ibid. pag. 31.] nupsitque Guilielmo d'Oyenbrugge, toparchæ de Duras. Feudi d'Oyenbrugge, quod jacet in principatu de Grimbergen, origines et vices descripsit cl. vir Alphonsus Wauters [Histoire des environs de Bruxelles, tom. II, pag. 253.] . Stemma genealogicum gentis d'Oyenbrugge plures explicuerunt [De Herckenrode, Collection des tombes etc. pag. 105 et seqq.; Vie de la Comtesse Marie d'Oyenbrugge, dite de Duras, pag. 108 et seqq.; de Vesiano, Suite du Supplement du Nobiliaire des Pays-Bas, tom. III, pag. 151 et seqq.] . Dominii de Duras historiam breviter dedit baro Leo de Herckenrode [Vie de la Comtesse Marie etc. pag. 117, not. 4.] .

VIII. JOANNES D'OYENBRUGGHE DE DURAS, filius Guilielmi et Mariæ, comes de Duras, a Philippo II, rege Hispaniarum, qua duce Brabantiæ, toparchiam Meldradiensem, precario a majoribus possessam, numerata pecunia ad tempus die 18 septembris anni 1559 sibi acquisivit [Archives du Royaume, Cour féodale du Brabant, régistre 269.] . Mortuus est anno 1568 et sepultus in capella castrali de Duras, viduam relinquens Catharinam Van Guydehove, quæ mortua est anno 1584 et eodem loco sepulta.

IX. GUILIELMUS D'OYENBRUGGE DE DURAS, filius Guilielmi d'Oyenbrugge de Duras, et toparchæ in Budingen, in Bombroeck, Vrolingen, Grasen et Wilre, et Antoniæ van der Gracht, a patruo suo Joanne anno 1567 dono accepit toparchiam Meldradiensem [Ibid. rég. 295, pag. 71; reg. 547, pag. 86.] , primus dictus baro de Meldert. Ex priore uxore, Anna de Corswarem, genuit Jacobum. Ex monumentis tabularii oppidi Bulloniensis [Revue archéologique belge, tom. IV, pag. 43.] constat eum e vivis recessisse anno 1626. Is sæpius vitæ et fortunarum periculo reliquias S. Ermelindis hæreticorum furori subduxit.

X. JACOBUS D'OYENBRUGGE DE DURAS, baro de Meldert, dominus in Vrolingen et Bombroeck, uxorem duxit Annam de Berlo, vita functam anno 1639; ipse mortuus est anno 1651. Restauravit et ornavit oratorium S. Ermelindis. Jacet cum uxore sepultus sub ingenti mausoleo, quod in medio templo Meldradiensi parochiali exstructum est.

XI. ANNA MARIA D'OYENBRUGGE DE DURAS, baronissa de Meldert, in infantia a morte servata interventu S. Ermelindis, nupsit Godefrido d'Oyenbrugge, toparchæ d'Oyenbrugge, qui fertur descendisse ab Henrico II, domino d'Oyenbrugge et de Coelhem (viculo parochiæ Puers prope Mechliniam). Hic scilicet Henricus dicitur duos genuisse filios, qui prolem reliquerunt, alterum Balduinum, alterum Guilielmum. Balduinus, qui vixit sæculo XIII, fuit triavus Joannis d'Oyenbrugge, toparchæ Meldradiensis, ejusque fratris Guilielmi d'Oyenbrugge, mariti Mariæ Margaretæ de Montenaken. Guilielmus vero ad posteros suos, ex quibus fuit Godefridus, transmisit feudum d'Oyenbrugge [de Vesiano, Suite du Suppl. tom. III, pag. 172 et 151.] . Mortuus est Godefridus anno 1647; ejus uxor Anna Maria obiit anno 1673.

XIII. ENGELBERTUS D'OYENBRUGGE, filius Godefridi et Annæ Mariæ, baro de Meldert et dominus in Billichout (Billichout viculus est parœciæ Cumptich), Zuerenberg et Oude-Molen, mortuus est anno 1681; ejus uxor, Maria Ernestina de Berlo, anno 1686.

XIII. ANNA AMATA JOSEPHA D'OYENBRUGGE, filia Engelberti et Mariæ Ernestinæ, baronissa de Meldert et domina in Billichout, nupsit Ernesto Balthazari d'Oyenbrugge, comiti de Duras, domino de Grasen, Wilre, Gorssum, Runckelen et Schelfheide. Ernesti, qui matrimonio suo cum Anna Amata ad domum de Duras reduxit baroniam de Meldert, atavus erat Joannes d'Oyenbrugge, comes de Duras, qui primus inter suos Oyenbrugganis asseruit dominium de Meldert. Gorssum, cujus Schelfheide pars est, et Runckelen parochiæ sunt provinciæ Limburgensis. Mortua est Anna Amata anno 1692; maritus anno 1710.

XIV. ANNA ANTONIA THERESIA ERMELINDIS D'OYENBRUGGE DE DURAS, filia Annæ et Ernesti, comitissa de Duras, baronissa de Meldert et de Thyne, domina in Grasen, Wilre, Gorssum, Runckelen, etc., nupsit Philippo Francisco van der Noot, baroni de Carloo. Feudum de Carloo, anno 1668 baroniam factam, illustravit cl. vir Alphonsus Wauters [Histoire des environs de Bruxelles, tom. III, pag. 650.] . Jacet Thyne in Brabantia [Tarlier et Wouters, Geogr. et hist. du canton de Nivelles, pag. 1.] . Mortua est Anna Antonia anno 1717; maritus anno 1759.

XV. JOANNES JOSEPHUS LUDOVICUS PHILIPPUS VAN DER NOOT DE DURAS, filius Philippi Francisci et Annæ Antoniæ, baro de Meldert, innuptus obiit anno 1767.

XVI. JOANNES JOSEPHUS PHILIPPUS COMES VAN DER NOOT, comes de Duras, baro de Meldert et de Carloo, filius Philippi Josephi van der Noot, baronis de Carloo et comitis de Duras, mortui anno 1748, et Honorinæ Franciscæ Antoniæ baronissæ de Hamme et dominæ de Stalle, mortuæ anno 1793, hæreditatem accepit patrui sui, Joannis Josephi Ludovici Philippi. Uxorem duxit Florentiam Mariam Josepham Ghislenam de Ruysschen, comitissam de Elissem; quæ mortua est anno 1801, maritus anno 1803.

XVII. JOSEPHA LUDOVICA COMITISSA VAN DER NOOT, comitissa de Duras, nata anno 1785, mortua anno 1863, peperit

priori marito, Ludovico Lamoral principi de Ligne, mortuo anno 1813, Eugenium Lamoral principem de Ligne et d'Epinoy, natum anno 1804, præsidem senatus Belgici;

et alteri marito, comiti Carolo Ferdinando Josepho d'Oultremont et Wegimont, mortuo anno 1852,

Comitem Octavium Carolum Ludovicum d'Oultremont de Duras, natum anno 1815; et eodem partu

Comitissam Olympiam, quæ obiit anno 1827;

Comitissam Floram Paulinam, natam anno 1818, quæ obiit bimula; et eodem partu

Comitissam Nataliam Carolinam Ferdinandam d'Oultremont, viduam Caroli Amadei Ghisleni de la Motte-Ango vicecomitis de Flers;

Comitem Hadrianum Eugenium Paulum d'Oultremont de Duras, natum die 20 aprilis anni 1828;

Comitissam Mariam Æmiliam d'Oultremont, natam anno 1829, viduam Caroli Ludovici Alexandri marchionis de Nedonchel.

XVIII. COMES HADRIANUS EUGENIUS PAULUS D'OULTREMONT DE DURAS, paulo mox dictus, hæres dominii Meldradiensis, uxorem duxit baronissam Valeriam Franciscam Ludovicam Philippinam de Copis, natam anno 1833; quæ ei peperit

Comitissam Bathildem Ludovicam Carolinam Mariam Franciscam d'Oultremont, natam die 5 januarii anni 1853;

Comitissam Carolinam Mariam Franciscam Eugeniam d'Oultremont, natam die 9 novembris anni 1853.

DE S. BALDO, VULGO S. BOND PŒNITENTE APUD SENONES IN GALLIA

CIRCA ANNUM DCXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Baldus, pœnitens apud Senones in Gallia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Memoria in tribus diœcesibus superstes et aliquot martyrologiis. Documenta. Pœnitentiæ causa. Ætas.

Icauna, qui fluvius, in pago Nivernensi scaturiens, [S. Baldus, in diœcesibus Senonensi, Parisiensi et Suessionensi notus] ad occasum hibernum ire videtur et ad Monterellum * aquas infundit in Sequanam, medio fere cursu Senones præterlabitur; ad quorum accessu lambit parœciam seu vicum de Paradone seu Paron, in ripa sinistra tribus a civitate chiliometris consurgentem et initio hujus sæculi incolis frequentem vix ducentis et sexaginta octo. Exstabat autem ibi olim prioratus ordinis S. Benedicti, vulgari nomine prieure de Saint-Bond dictus, prius obnoxius archiepiscopo et thesaurario Senonensibus, postea abbati S. Remigii Senonensi, sed dein datus Presbyteris Missionis: atque hoc loco ante omnem hominum memoriam servatæ sunt S. Baldi reliquiæ et veneratio religiosa promota. Verum hic non stetit beati viri cultus. Quum Parisiensis diœcesis pars olim esset provinciæ ecclesiasticæ Senonensis, Parisios quoque aliquantisper olim propagatus est; quin et irrepsit in diœcesim Suessionensem provinciæ Rhemensis, in qua quippe parœcia Pavant eum tamquam patronum secundarium multa sæcula prosecuta est, non tamen hac die, sed die 15 septembris. Atque de hoc sancto, quem nemo cum S. Baldo, archiepiscopo Turonensi, confundat, hodie dicendum nobis est, suppetias ferentibus V. V. Gouger, parocho S. Martini de Tumulo *, et V. V. Robin, canonico honorario Senonensi, qui et S. Baldi Senonensis Vitam propediem in lucem daturus est.

[2] [et ab aliquot martyrologis hac die lauda tus,] Primus ex martyrologis Castellanus, celeberrimus in opere nostro canonicus Parisiensis, intulit ejus nomen in typis excusos laterculos sanctorum, quum eum in Martyrologio suo universali laudavit hac die his verbis: Apud Senones S. Baldi * pœnitentis; qui in æde, super ejus sepulcrum condita, colitur; cujus vestigia, omissa dumtaxat posteriori sententia, relegit Martyrologium Parisiense, jussu cardinalis de Noaliis editum. Qui autem anno 1751 auctoritate Caroli de Caylus Martyrologium Autissiodorense publicarunt, paulo fusius (Autissiodorum enim tunc pars provinciæ erat, nunc pars diœcesis Senonensis est), laudarunt S. Baldi memoriam; quorum hæc sunt verba: Apud Senonas sancti Baldi, quem publice pœnitentem piis monitis ita informavit beatus Arthemius, Senonensis episcopus, ut ad eximiam postea pervenerit sanctitatem. In kalendariis quoque diœcesanis Senonensibus jam pridem memoria fit S. Baldi; et quidem in Breviariis annorum 1641, 1702 et 1780 seu 1825 una aut altera lectio, ab universo clero recitanda, continetur: quod in Breviario Senonensi, anno 1625 a Nicolao cardinali de Pelleve edito, nondum cernere est.

[3] [ope supersti tum aliquot documentorum illustrandus est.] Omnibus autem illis locis de S. Baldo narrantur eadem, licet hic aut illic paulo explicatius. Omnium autem monumentorum antiquissimæ sunt lectiones octo, quas ex codice sæculi XIV prioratus S. Eligii Parisiensis descripsit celeberrimus canonicus Lebeuf et ad finem epistolæ ad Carolum Mauritium Fenel, Senonensem canonicum et historiographum, de ecclesia Parisiensi S. Columbæ virginis ante tomum III Dissertationum de historia ecclesiastica et civili Parisiensi edidit. Venit deinde Prosa Suessionensis, olim in vico Pavant usitata simul cum parte lectionum Parisiensium: quæ ambo documenta loco suo dabimus denuo in lucem. Sequuntur lectiones trium Breviariorum Senonensium, quæ modo indicabam. Quibus accedit Vita gallica, die 22 novembris anni 1773 ab ignoto viro, nomine Rolland, descripta ex editione gallica anni 1685 Vitarum sanctorum Ribadeneiræ. Quæ vita quamquam in editione Duacena anni 1630 nondum reperitur, anno 1638 antiquior sit oportet, in qua quippe adhuc dicantur S. Remigii monachi rem divinam agere in S. Baldi prioratu; et demum epistola historica, quam V. V. Bonnaire, parochus de Nogent-l'Artaud et Pavant, die 17 martii anni 1853 dedit ad V. V. Cassemiche, parochum S. Mauritii in diœcesi Senonensi: quæ epistola et Vita gallica simul cum prosa Suessionensi typis expressæ sunt in primo tomo Studiorum historicorum diœcesium Senonensis et Autissiodorensis [Etudes historiques et archives des diocèses de Sens et d'Auxerre, tom. I, pag. 65 et seqq.] .

[4] [Cædis patris et matris reus ad instar S. Juliani dicitur.] Parricidii et matricidii reus fuisse S. Baldus traditur ubique. Verum in monumentis latinis ne innuitur quidem quomodo ad hoc facinus devenerit; contra in scriptis gallicis statuitur eadem id factum esse a sancto nostro ratione qua a S. Juliano Hospitalario [Cfr Acta SS. ad 29 januarii. Cfr Lecointre-Dupont, La Légende de S. Julien le Pauvre, d'après un ms. d'Alençon, in collectione Mémoires de la Société des antiquaires de l'Ouest, 1838, pag. 190 et seqq.] : quod tamen horum auctores non primi excogitarunt. Ribadeneiræ enim editor aperte invocat codicem ms. prioratus S. Baldi et lectiones Breviarii Suessionensis, quæ quotannis, inquit, cantantur die festo S. Baldi, 15 septembris. Verum hæc mihi plurimum suspecta sunt. Senonibus enim, adeoque in prioratu S. Baldi non aliæ notæ fuisse videntur lectiones quam Parisienses S. Eligii; quibuscum etiam conveniebant Pavantenses: nam in universa diœcesi Suessionensi actam aliquando fuisse S. Baldi festivitatem nuspiam reperio. Quidquid id est, ecce paucis ut duplicis parricidii causa traditur. Ab adolescentia monitus fuerat S. Baldus a se patrem et matrem occisum iri; quod flagitium ut averteret, domum paternam deseruit et in regione incognita uxorem duxit. Verum parentes, desiderio filii, itineri se dederunt et filialem detexerunt sedem. Multa caritate eos admisit nurus, marito ad venationem egresso, et lecto fessos composuit. Deinde sine mora ad virum profecta est, lætum nuntium allatura; sed ille, alia via domum reversus et conjugali thalamo virum videns et mulierem dormientes, uxorem cum adultero deprehendisse sibi visus est, iraque percitus amborum caput securi amputavit. Sed brevi ex uxore domum regressa errorem didicit, statuitque pœnitentiæ causa matrimoniale tectum deserere vitamque agere errabundam. Quo factum est ut Senones aliquando devenerit. In quibus profecto nihil est quod absurdum sit aut fidem superet; sed desiderantur solummodo documenta, quibus antiquitas auctoritatem potiorem conciliaverit. Reliqua dabunt infra Acta edenda.

[5] [Vixit ad finem sæculi VI et natione Hispanus fuisse traditur.] Ætas vero S. Baldi ex ætate S. Artemii, antistitis Senonensis, ejusque spiritualis magistri, innotescit. Qui quum ab anno saltem 579 usque ad annum 609 Senonensem cathedram occupasse dicatur, eam certe annis 583 et 585, quibus conciliis Matisconensibus interfuit, et anno 586, quando ad Clotarium regem legatus est, tenuit [Gallia christiana nova, tom. XII, col. 7.] . A veritate itaque non multum aberrare potuerunt Castellanus et qui eum secuti sunt VV. VV. Petin [Dictionnaire hagiologique, tom. I, col. 463.] et Bonnaire, docentes B. Baldum, diuturnæ utique pœnitentiæ laboribus functum, anno circiter 620 diem obiisse; neque auctores martyrologiorum Parisiensis et Autissiodorensis, tradentes eum floruisse ad finem sæculi VI. Ii tamen, quibus certum est S. Baldi reliquias aliquas circa annum 630 a S. Eligio Parisios translatas fuisse, caveant ne inter hunc annum et sanctissimi viri obitum spatium constituant justo brevius. Ex Lusitania oriundum fuisse sanctum virum statuit Ribadineiranæ scriptionis auctor; ex Hispania Acta edenda et Breviarium Senonense anni 1641: a quibus nil est cur recedatur. Repertus est aliquis a Theodoro Tarbe [Almanach historique du départ. de l'Yonne et de la ville de Sens, pour l'année 1824.] , bibliopola et archæologo Senonensi erudito, qui tradiderit S. Baldum natum esse in villa Rupiscoopertæ*, quæ Paradone, proxime Senonibus, consistit; eum penuria coactum secessisse in Hispaniam, ubi uxorem duxisse et agnitum a Gallis, ad S. Jacobi Compostellanam ædem peregrinantibus; qua re comperta, parentes ad eum ivisse, hospitio receptos ab uxore et in lecto collocatos; adeoque adulterii opinione occisos a filio. Sed hæc singularia sunt et ignotæ originis; quamquam occulere nolumus a ven. viro Robin notitias aliquot nobis submissas fuisse, quibus innuatur beatum virum ex Hispania oriundum non fuisse. Quæ admitti possunt, si antiqua traditio prorsus seponatur, ut parum credibilis, et hæc nova introducatur opinio S. Baldum pientissimum eremitam fuisse Senonensem; ad quem, quum ejus ignorarentur Acta, translata fuerint Acta S. Juliani Hospitalarii: quemadmodum centies alias factum est. Reliqua, quæ obscuriora sint, elucidare conabimur in annotatis ad ipsa Acta.

[Annotata]

* Montereau-sur-Yonne.

* S. Martin du Tertre.

* S. Bond

* Rupcouvert

§ II. Fata prioratus S. Baldi prope Senones ejusque reliquiarum.

[Ædicula S. Baldi, dives agrorum, e nobilium manibus erepta,] Quod sæpius de aliis jam animadvertimus eremitis, sepultus est S. Baldus hoc ipso loco, ubi vixerat, scilicet in cella seu tuguriolo, quod sibi in summo monte juxta Senones construxerat. Qui locus a morte ejus sacer fieri cœpit, neque multo post æde honestatus est; quæ et ejus nomen et reliquias ad finem sæculi superioris servavit: prius tamen (si Theodoro Tarbe [Almanach historique du départ. de l'Yonne et de la ville de Sens, pour l'annee 1824 vel 1838.] fides sit) S. Michaelis archangeli dicta et caput parœciæ jam pridem destructæ. Exstabat autem hæc ædes et verisimiliter sæpius jam renovata fuerat sæculo XI, quum Richerius, ex archidiacono archiepiscopus Senonensis, vir natura maxime actuosa, excelsi animi et in ecclesias, monachos et pauperes largus, sedisque suæ jurium assertor strenuus, sed adversus Romani pontificis auctoritatem audacior, eam dedit Guilielmo, abbati S. Remigii Senonensi, confecto solemni diplomate, quod prius Maurini [Gallia Christiana, tom. XII, app. num. XIV, col. 14 et 15.] et deinde accuratius cl. v. Maximilianus Quantin [Cartulaire général de l'Yonne, tom. I, pag. 195 et seqq.] ediderunt. Quod licet monumentum reliquas omnes S. Baldi memorias antiquitate superet, nolim tertio typis subjicere; sed præcipua dumtaxat, quæ inde noverimus, excerpam. Olim itaque hæc ecclesia, ut tot alia instituta sacra quæ agros abunde haberent, in manus nobilium devenerat; ni fallor, Rainardi, comitis Senonensis nequissimi, connivente Gelduino, qui et ipse anno 1049 in concilio Rhemensi propter simoniam a sede Senonensi depositus est: alias certe consuetudines pravas, injustas et malas Rainardo comiti Gelduini inertia mittere sivit, ut testis est Clarius, S. Petri Vivi chronographus [Ap. Dacherium, Spicilegium, tom. II, pag. 475, edit. 1723.] . Sed quum Maynardus, bonæ memoriæ archiepiscopus, et animi viribus et consanguineorum potentia multum valeret, ecclesiis sua jure strenue vindicavit [Cfr ibid. pag. cit.] . Templum itaque S. Baldi et annexa bona pro sollicitudine a potestate laicorum revocavit; et quum affatim esset unde cultus divinus præclare fieret, in votis ei erat plures illic presbyteros constituere. Verum etiam, quibusdam causis postea præpedientibus, quas enumerare minus videtur utile et a re longius procedit, anno 1081 loci ipsius officio ministrabat presbyter unus.

[7] [sæculo XI datur monachis S. Remigii Senonensibus, detrimenta multa passis;] Interea S. Remigii monasterium, quod in suburbiis Senonensibus consistebat, jam pridem penuria premebatur. Anno enim 1033 ab exercitu Henrici regis, Senones pro Gelduino archiepiscopo obsidentis, direptum fuerat et incensum [Clarius, Chronicum S. Petri Vivi, ap. Dacherium, Spicilegium, tom. II, pag. 475.] ; et circa annum 1079 villa, quæ Scabias* nuncupatur et ex præcipuis S. Remigii prædiis erat, concrematum est: unde tantum passa est abbatia detrimentum ut Drogo, Berengarii filius, misericordia motus, omnes exactiones et injustitias, quas vulgo justitias vocant et quas idem Drogo in eadem villa ibi usurpare solebat, penitus demiserit [Charta Drogonis, ap. Quantin, Cartulaire général de l'Yonne, tom. II, pag. 13 et 14.] . Verum alii, qui jura aut bona S. Remigii detinebant, minus pii fuerunt. Quoniam itaque, ut illic legitur, quibusdam in locis deficiente justitia ex parte, malorum incursu Dei vastatur ecclesia, necesse est, et necesse erit ut semper bonorum relevetur solertia. Quocirca, quum abbas ecclesiæ S. Remigii, Guillelmus nomine, ante Richerii, Senonensis antistitis, præsentiam veniens, supplicavit obnixe ut supradictæ ecclesiæ S. Remigii pro remedio animæ suæ, necnon etiam pro antecessorum suorum salute ecclesiam S. Baldi concederet, ultra fluvium sitam in monte, nedum preces rejecerit Richerius, in cathedralem S. Stephani ecclesiam convocavit mense octobri, regnante Philippo rege, anno vigesimo tertio, Christi 1081, canonicos duos, thesaurarium et archipresbyteros septem; quorum communi consensu et voluntate assensum præbuit et prædicto loco S. Remigii denominatam ecclesiam cum omnibus, quæ habere videbatur, in perpetuum concessit, ea siquidem ratione ut in ipsa plures semper manerent monachi ad Dei servitium. Et quoniam ipsa ecclesia ex ratione thesauri erat ab antiquis temporibus, laudavit hoc maxime et confirmavit cum cæteris Daguibertus canonicus, qui prius a Richerio donum ipsius thesauri susceperat atque ejusdem thesauri partem in Domino tenebat. Publico diplomati subscripserunt postmodum episcopi Gaufridus Parisiensis, Gaufridus Carnotensis, Philippus Trecensis, Walterus Meldensis et Arnulfus Aurelianensis, et similiter abbates S. Columbæ Senonensis, S. Germani Parisiensis, S. Petri Melodunensis, S. Germani Autissiodorensis, S. Petri Ferrariensis et S. Florentini Bonævallis; neque tamen hujus rei causa Senonibus concilium provinciale celebratum fuit, ut visum est Galliæ Christianæ novæ scriptoribus [Tom. XII, col. 39.] , sed diploma ad singulos circumlatam.

[8] [quorum res et prioratum S. Baldi recte procurat Stephanus abbas medio sæculo XII.] Quodsi hoc dono S. Remigii monachorum egestas aliquantum sublevata est, non diu tamen feliciori fortuna usi sunt. Cives ipsi Senonenses metu quorumdam regni perturbatorum ecclesiam noviter constructam demoliti sunt anno 1123, polliciti eam se restituturos: quod numquam præstiterunt [Ibid. col. 119.] . Verum qui sub medium sæculum XII abbas factus est Stephanus II, vir nobilis, frater Gaufridi Bullen et Milonis, abbatis Melodunensis, plurimum laborasse videtur ut res S. Remigii erigeret aut certe conservaret. Anno itaque 1159 ab Hugone, archiepiscopo Senonensi, diploma obtinuit, quo jura et bona omnia S. Remigii, quæ inter ecclesia S. Baudi (sic in diplomate nomen scriptum est), confirmata sunt [Ap. Quantin, Cartulaire de l'Yonne, tom. II, pag. 104.] , atque anno 1176 aliud simile a Guilielmo archiepiscopo, confirmante inter alia multa ecclesiæ S. Remigii bona ecclesiam S. Baudi cum pertinentiis suis, quæ sunt in decimis, terris, censu et nemore, homines etiam quosdam, qui sunt in parochia illa manentes, et molendinum [Gallia Christiana nova, tom. XII, instr. col. 52.] . Cujus molendini mediam partem aliaque jura assignavit duobus monachis, ecclesiam S. Baldi procurantibus. Anno enim 1183 assensu archiepiscopi Guidonis et totius capituli S. Remigii de monasterii bonis aliquot ad usum infirmorum, pro anniversario suo et ad prioratus S. Baldi sustentationem disposuit diplomate legitimo; in quo hæc legimus: Donavimus quoque itidem medietatem molendini de Paradone ecclesiæ sancti Baudi, et illam medietatem oblationum, quas ibidem percipiebamus in Pentecostem; ut in præfata ecclesia duo monachi, jugiter Deo militantes, unam missam defunctorum singulis diebus celebrent pro nobis et fratre Gaufrido Bullen [Ap. Quantin, Cartulaire de l'Yonne, tom. II, pag. 343 et 344.] .

[9] [Antiquissima] Quem postremum locum intactum præterire [ad S. Baldi ædem sacra peregrinatio.] non possumus. Copiosæ scilicet tum erant oblationes, quæ in Pentecoste perciperentur; ita ut media pars singulare subsidium esset duorum monachorum. Fiebant itaque illic populares concursus cum cruce bannali Paradonis; et præterea piorum peregrinantium turmæ accedebant: quibus ex antiqua consuetudine, ad exemplar oblationum, quæ lege mosaica de primitiis fieri jubebantur, tempus pentecostale quasi designatum erat [Cfr Acta SS. tom. X Octobris, pag. 861 et 862.] . Vicini itaque stata die conveniebant, exteri omni tempore, et quidem aliquando communi civitatum, oppidorum aut parœciarum nomine: ita ut in regestis Autissiodorensibus legatur vir quidam anno 1475 ex ærario publico accepisse solidos sex, denarios octo, quod ex parte civitatis ad S. Baldi reliquias iverat et cereum obtulerat digitum [Tarbe, Almanach historique du départ. de l'Yonne et de la ville de Sens pour l'année 1824.] . Sed inferius de peregrinantium concursu et introductis mutationibus iterum dicendum erit. Ad S. Baldi prioratus historiam revertimur.

[10] [Quomodo S. Baldi prioratus olim penes presbyteros Missionis] Mansit hic locus penes monachos S. Remigii usque ad annum 1674, quo sub potestatem Presbyterorum Missionis seu S. Lazari transivit. Cujus rei hæc fuit causa. Stabat S. Remigii (prius S. Mauritii) monasterium ad meridionalem civitatis plagam, ita ut muris esset contiguum. Quoties itaque hostes appropinquarent, non solum patebat hoc asceterium eorum vastationi, sed maximum creabat oppido periculum. Dum itaque anno 1567 Reginaldus de Bezannes abbatiali auctoritate monachos regeret et Senonensis diœcesis ab Huguenottorum armis quotidiana detrimenta pateretur, visum est civibus monasterium, quinquies jam dirutum, sexto, sed in perpetuum diruendum, ne oppido damno esset. Ex quo tempore monachi dispersi fere vixerunt; alii in aliis Senonensibus templis divinum officium peragere coacti, donec Martinus Meurisse, episcopus Madaurensis, coadjutorque Metensis et S. Remigii Senonensis abbas commendatarius, anno 1638 reditus monachorum seu portionem conventualem monachis S. Petri Vivi adjudicari et conjunctam utramque abbatiam a monachis S. Mauri reformari procuravit: quod a rege die 26 januarii et a senatu Parisiensi die 4 martii 1674 consummatum est [Gallia Christiana nova, tom. XII, col. 119 et seqq.] . Perstabat interea abbatis titulus, cum reditibus 7000 librarum in commendam dari solitus [Pouillé général de l'archevêché de Sens, pag. 85.] . Sed Henricus de Gondrin, archiepiscopus Senonensis, abbatum ultimus, mensam abbatialem S. Remigii ecclesiæ parœciali de Versaliis, cui Presbyteri Missionis deserviebant, uniri permisit anno 1662; verumtamen anno dumtaxat 1674, die 6 octobris, obtinuerunt Missionarii diploma regium, et nonnisi biennio post, die 4 octobris, bullam pontificiam, quibus illa confirmaretur conjunctio [Gallia Christiana nova, tom. XII, col. 125.] . Secutus est S. Baldi prioratus, reditu annuo 700 librarum dives, abbatialis tituli fata, quum collationis jus in potestate abbatis S. Remigii esset [Pouillé etc. pag. 91.] . Atque inde videre est sacram ædem procurari a Presbyteris Missionis, Seminarium Senonense regentibus; quibus unitus fuit [Hurtaut, Dictionnaire historique de Paris et de ses environs, tom. I, pag. 635.] , collegis Versaliensibus proculdubio consentientibus. Erat eis inde Paradone villa de Rupecooperta *, quæ ad hanc usque diem nomen villæ Missionis retinuit.

[11] [et nuperius ædes sacra penes archiepiscopum Senonensem facta sit.] Oratorium prioratus, quod sæculo circiter XII extructum est, cum adjacentibus agris publice veniit funestis rebellionis Gallicanæ temporibus. Exinde per multorum transiit manus, donec venerit in dominium Cl. V. Lorne junioris; qui, turri mutata in apopsim *, interiori spatio distributo in cubicula, sed exteriori forma non multum mutata, pristinam ædem sacram in trichilum * octagonum convertit. Quo vita functo, penes patrem facta est fabrica; qui eam archiepiscopo Senonensi donavit: a cujus pietate exspectandum est ut locus, tot sæculorum religione celeber, tanta divinorum munerum largitate insignis et durissimæ pœnitentiæ præclaræque sanctimoniæ S. Baldi multos annos testis assiduus, denuo sacer fiat ex profano.

[12] [Reliquiæ S. Baldi, illic servatæ, anno 1590 violantur et iterum reverenter colliguntur;] Hoc itaque loco, cujus vices breviter prosecuti sumus, diligenter multaque religione custoditæ sunt S. Baldi reliquiæ, donec anno 1590 sacrilegis manibus violatæ et projectæ fuerunt. Quum scilicet populus Senonensis, religioni catholicæ et fœderatorum partibus universim addictus, consentire noluisset in pactionem, quam die 26 aprilis Nicolaus de Pelleve archiepiscopus aliique optimates paraverant et postridie Henrico regi IV curaverant afferendam, et die 29 Burbonium ejusque exercitum mœnibus exclusisset, milites, in suburbio dispositi, usque ad diem 3 maji civitatem cinxerunt obsidione [Challe, Histoire des guerres du Calvinisme et de la Ligue dans l'Auxerrois, le Sénonois etc. tom. II, pag. 118 et seqq.] : quo quatriduo irruperunt in S. Baldi ædem, lipsanothecam fregerunt et sacra ossa disperserunt. Post discessum ven. vir J. B. Macier, vicarius parœciæ de Paradone, assistentibus matriculariis et majore sanioreque populi parte, collegit sacras exuvias. Qui omnes, pietate moti, novam thecam reliquiis recipiendis fabricandam curarunt, pretio soluto a Ludovico Leolland et Joanne Salin. Quamobrem die 20 septembris parochus sibi aut vicario postulavit ab archiepiscopo licentiam honorifice condendi sacras exuvias. Consensit archiepiscopi vicarius; et die 29 septembris anni 1590 reliquias novæ thecæ inclusit ven. vir J. B. Macier. Documenta manuscripta misit ad me ven. vir Gouyer, alibi laudatus.

[13] [anno 1642, impensis Carmelitanarum renovatis involucris et anno 1743 impensis majoris seminarii Senonensis renovata theca,] Quiete illic jacuisse videntur usque ad annum 1642; quo jussu Octavii de Bellegarde, archiepiscopi Senonensis, particulæ aliquot datæ sunt monialibus Carmelitanis; quæ in grati animi signum (ita enim simoniæ labem effugere confidebant) reddiderunt involucra cerea et ornamenta aliquot altaris et ædis. Sæculo post, die scilicet 4 junii anni 1743, denuo mutata est capsa et facta solemnis translatio, ut in sequenti diplomate accurate exponitur: Claudius Drouat de Boussey, presbyter Æduensis, sacræ facultatis Parisiensis a regia facultate licentiatus, theologus insignis, metropolitanæ ac primatialis ecclesiæ Senonensis canonicus, necnon vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus illustrissimi ac reverendissimi in Christo patris et domini Joannis Josephi Languet de Gergy, archiepiscopi Senonensis, Galliarum et Germaniæ primatis, domus regiæ Navarræ superioris. Omnibus præsentes litteras inspecturis salutem in eo qui est omnium vera salus. Quum a venerabilibus Francisco Thibault, congregationis Missionis sacerdote, necnon superiore seminarii majoris Senonensis, cæterisque sacerdotibus congregationis Missionis rogati et requisiti fuerimus, ut sancti et beatissimi Baldi, pœnitentis, in monte ejusdem nominis trans Ycaunam, et prope Senonas, ex omnibus fere totius corporis partibus maximam ossium copiam ex capsa, præ nimia vetustate consumpta et diruta, in capsam, de novo constructam ex lignis querneis, desuper sculptilibus et auro nitentibus, ex utraque parte apertam, anteriori nimirum et posteriori, et duobus cristallis apte conclusam, majoris seminarii Senonensis impensis, transferremus, nos annuentes, præsentem diem quartum mensis junii anni currentis pro hujusmodi translatione facienda indiximus.

[14] [visitantur et recensentur,] Die igitur præfato, hora circiter octava matutina, delatis ad majus altare, decentissimo cultu paratum, veteri capsa et nova, pluribus accensis luminaribus, coram percelebris sacerdotum congregationis Missionis et clericorum in seminario majori commorantium cœtu, presbyteris quidem superpelliceo et stola, clericis vero superpelliceo indutis, qui, nobiscum assistente permagna populi utriusque sexus frequentia, fusis coram Deo prescibus, præmissa acerræ fumantis agitatione, veterem capsam reseravimus, in qua invenimus femur unum integrum, partem superiorem et mediam alterius femoris, viginti et quinque vertebras, duas metacarpi phalanges, duo calcanea, duo peronia in sex partes divisa, utramque tibiam in quinque partes divisam, os unum ilium integrum, alterius ossis ilii duas partes, sternum integrum, ambas claviculas, triginta et unum costarum fragmenta, quinque maxillæ inferioris partes, quarum alteri tres dentes adhærent, quatuor humeri partes, duo radii fragmenta, quinque cubitorum partes, quatuordecim pedum, novem scapularum partes, et plurimam copiam fragmentorum, quæ quidem ossa et fragmenta, exceptis capitis partibus usque ad maxillam inferiorem, integrum fere corpus dicti sancti Baldi constituunt.

[15] [fidem facientibus antiquis documentis,] Invenimus quoque duas chartas; quarum prima, data die vigesima octava septembris anni millesimi quingentesimi nonagesimi, exhibet supplicationem domini parochi et parochianorum de Paron, domino archiepiscopo Senonensi seu ejus vicario generali factam, pro recondendis in loco decenti reliquiis dicti sancti Baldi, ab hæreticis hinc et hinc dispersis ex exercitu regis Navarræ, quas pie recollegerat vicarius dictæ ecclesiæ de Paron cum matriculariis, et folio verso scriptam, et testimonium dicti vicarii subsignati. Altera charta narrat concessionem factam quorumdam fragmentorum corporis dicti sancti Baldi dominæ priorissæ monialium Carmelitarum urbis Senonensis anno 1642; quas quidem chartas in nova capsa reposuimus, detractis pannis ceratis et sericeis, vetustate fere consumptis, quas dicta priorissa donaverat. Has vero reliquias supra dictas ad adstantium devotionem ostendimus et postea in novam capsam supradictam, eleganti labore constructam, transtulimus ac reposuimus.

[16] [et pie transferuntur.] His rite peractis, facta est solemnis extra ecclesiam per circuitum processio; et in ea præfatæ reliquiæ, sic de novo translatæ, a duobus clericis delatæ sunt, assistentibus ex utraque parte presbyteris. Deinde missam solemnem celebravimus ad dictum majus altare. Acta sunt hæc die quarto mensis junii anni millesimi septingentesimi quadragesimi tertii, assistentibus supra dictis venerabilibus Francisco Thibault, congregationis Missionis sacerdote, necnon seminarii majoris Senonensis superiore, aliisque ejusdem congregationis Missionis presbyteris, ac omnibus in eodem seminario clericis commorantibus: præsentibus etiam domino Joanne Thevard, ecclesiæ metropolitanæ Senonensis canonico necnon seminarii minoris superiore, domino Henrico Ballu, ecclesiæ de Paron parocho, domino Claudio Hilario Jannon, presbytero ejusdem seminarii minoris directore, magistro Claudio Ludovico Villiero, peritissimo chirurgo, qui omnia ossa supradicta denominavit et attestatus est, magistro Stephano Sulpitio Legris, procuratore in curiis regia et ecclesiastica Senonensibus; qui omnes in his originalibus instrumentis hac de re confectis nobiscum subsignaverunt, quæ per magistrum Sulpitium Legris, notarium regium et apostolicum, Senonis degentem, hac in parte secretarium nostrum, subscribi et sigillo nostro ordinario muniri fecimus. Subscripserunt Drouas, vicarius generalis, F. Thibault, Thevard, Ballu, parochus de Paradone, Jannon, Legris. Quod autem caput usque ad maxillam inferiorem aberat, id religiose asservabatur in templo parœciali S. Columbæ Senonensi: quæ res lectioni Breviarii addita est in editione anni 1780, et perperam repetita in editione anni 1825; quo tempore nulla amplius Senonibus exstabat S. Columbæ parœcialis ædes.

[17] [Populi ad eas visitandas concursus usque ad finem sæculi XVIII.] Ut ex Vita gallica Ribadeneirana patet, posita erat lipsanotheca S. Baldi super altare, quo facilius sanctum virum colerent fideles, plerumque maxime anxii ut aut pax inter domesticos reduceretur, aut dolores dentium seu podagræ sedarentur. Supplicantium ritu sæpius quotannis visitabatur ædes, maxime tamen feria II Paschatis (in quam translatus fuerat pristinus pentecostalis concursus) et die 29 octobris, quo canonici Senonenses officium ecclesiasticum illic peragebant. Pridie et ipsa die festa ostensio fiebat reliquiarum; et in functionibus sacris S. Remigii monachi et ab anno 1674 presbyteri Missionis succedebant canonicis, præsente ex vicinis locis incredibili populi multitudine. Omnibus majoribus festis eo convenire debebant ad missam audiendam parochiani de Paradone, cujus quippe parœciæ patronus esset S. Baldus; seu potius ex legitima consuetudine, ex instituto crucium bannalium orta. Ejus ibidem servabatur in crypta lapideus loculus, cui imponi solebant pueri adversus colicos dolores et ex quo scaturiebat balsamum quoddam seu liquor pinguis et unguinosus, judicio medicorum ægrotis salutaris.

[18] [Furente impietato, absconduntur; ineunte hoc sæculo, locantur in clauso Paradonis templo; anno 1848, iterum recensitæ, feruntur ad templum Senonense S. Mauritii,] Dum ad finem superioris sæculi fureret in Galliis impietas, vir sanctimoniæ præclarus, vitæ neglecto periculo, S. Baldi thecam reliquiariam simul cum multis aliis, ex civitatis templis ablatis, loco tuto abscondit; sed quum in templa publice rediit religio, sacer thesaurus non in S. Baldi ædem, quæ divendita fuerat, sed in thesaurum ecclesiæ cathedralis et dein parochialem de Paradone translatus est, populari tamen pietati non expositus, quoniam propter loci angustias parochus designandus visus non erat. Verumtamen anno 1848 V. V. Fredericus Cassemiche, presbyter decanus S. Mauritii ad Icaunam Senonibus, apprime intelligens quam probrosa esset illa sanctissimi patroni reliquiarum incuria, a Mellono Jolly, Senonensi archiepiscopo, efflagitavit ut reliquias visitaret et in S. Mauritii templum deferri sineret. Die itaque 12 decembris illius anni, aperuit antistes capsam, et medicinæ doctor Lambert, præsentibus canonico Carlier, metropolitanæ ædis thesaurario, prædicto Frederico Cassemiche et Danjoux, metropolitanæ ædis vicario, nomine designavit vertebras quatuordecim, quatuor lumbares, sex dorsales et quatuor cervicales, quas inter axis et atlas; sternum; ambas claviculas; viginti octo fragmenta costarum majorum et tenuiorum; tria fragmenta scapularum; partem superiorem humeri sinistri et duo fragmenta cubitorum; item fragmenta duo radiorum; duas metacarpi phalanges; os iliacum sinistrum fere integrum; fragmenta aliquot ossis iliaci dexteri; duo tibiæ fragmenta; quinque fragmenta peronnei; calcaneum dexterum; duos astragulos; os cuboïdicum sinistrum et quatuor phalanges metatarsi: quæ quidem reliquiæ pauciores videntur numero quam quæ anno 1743 recognitæ sunt; sed, præterquam multæ hoc spatio in cineres abiverant, minora fragmenta neglexit medicus Lambert.

[19] [archiepiscopi auctoritate;] Quum autem hæc inspectio absoluta est scriptoque commentario consignata, reliquam partem perfecit archiepiscopus, ut sequens docebit diploma: Mellonus Jolly, miseratione divina ac sanctæ sedis apostolicæ gratia archiepiscopus Senonensis, episcopus Autissiodorensis, Galliarum et Germaniæ primas, universis et singulis, præsentes literas inspecturis, notum facimus ac testamur quod ad majorem Dei omnipotentis gloriam, et annuentes precibus R. D. Frederici Cassemiche, presbyteri decani ecclesiæ S. Mauritii ad Ycaunam in urbe nostra metropolitana, visitavimus capsam veterem oblongæ formæ, ex ligno querneo fabricatam; in qua ossa S. Baldi, olim eremitæ Senonensis, religiose asservantur in capella vulgo dicta Paron, illamque invenimus bene clausam et plurimis originalibus instrumentis munitam. Aperta igitur capsa inde exstraximus et venerati sumus ossa præfati sancti Baldi; et, postquam recognita et nominata fuerint a doctore Lambert, medico perito, ad hoc officium a nobis commisso, ipsa transtulimus in capsam novam, priori decentiorem; quam funiculo serico coloris cærulei colligavimus sigilloque nostro obsignavimus. In quorum fidem has litteras testimoniales, manu nostra subscriptas nostroque sigillo firmatas, per infrascriptum canonicum, sacrarum reliquiarum custodem, mandavimus expediri. Datum Senonis, anno Domini 1848, die vero mensis decembris 12. † Mellonus, archiepiscopus Senonensis. — De mandato illustrissimi ac reverendissimi D. archiepiscopi Senonensis, Carlier, canonicus SS. reliquiarum custos.

[20] [inde referuntur anno 1855 in restitutam parœciam Paradonis.] Exinde permansit nova capsa, non in derelicta clausaque Paradonis æde, sed in Senonensi S. Mauritii ad Icaunam templo; donec anno 1855 illuc relata est. Priori scilicet anno *, die 16 augusti, parœciæ titulus Paradoni restitutus fuerat, et cura commendata V. V. Boulle, parocho de Gron; qui jure merito sacrum thesaurum restauratæ parœciæ reddi postulavit. Hic itaque, quum die 6 maji anni 1855 viginti adolescentes ad primam eucharistiæ participationem admisisset, post meridiem cum vexillo B. M. Virginis, cruce et pia populi pompa inter cantus sacros ad S. Mauritii templum ivit et solemniter receptus est; ubi et Vesperas decantavit. Redditæ deinde sacræ reliquiæ; quas Paradonem secutus est clerus S. Mauritii, litanias sanctorum omnium decantans, et frequens populus Senonensis. Repositæ Paradone super altare B. M. Virginis, et adducti neomystæ, qui baptismalia vota renovarent. Cantatus dein hymnus Te Deum et benedictio sanctissimi Sacramenti celebrata. Quibus omnibus interfuit cl. vir Lefort, Paradonis major, et cl. vir Hally-Perraud, cujus rogatu per villæ hortum atque ipsa atria ivit sacer ordo. Conscriptus fuit de ea solemnitate commentarius, ex quo hæc decerpsimus. In eodem Senonensi diœcesi jacet Villa-Nova-Archiepiscopi; cui parœciæ cum præesset, ven. vir Robin, assecutus S. Baldi ossiculum, id in theca supra altare condidit. Qui et monet me in Pontiniacensi sancti Edmundi cœnobio ejusdem sancti viri os conservari.

[Annotata]

* Sieges

* Rupcouvert

* Belvedere

* Pavillon.

* 1854

§ III. Cultus S. Baldi Pavanti in diœcesi Suessionensi et olim Parisiis in pristina æde S. Boniti.

[Cultus S. Baldi Pavanti in diœcesi Suessionensi;] Hinc si viginti leucas ad septentrionem pergamus, devenimus ad eam Matronæ partem, quæ inter Castellum Theodorici * et Firmitatem * jacet; in cujus sinistra ripa sita est parœcia Pavant, quæ simul cum Novigento Artaldi * unum parochum habet; licet singulæ plus mille incolas recenseant. Pavanti prior patrona est S. Barbara; posterior, sed olim multo celebrior, S. Baldus, cujus festivitas magno olim populi concursu celebrabatur per octo continuos dies a 15 septembris. Epidemiarum et calamitatum publicarum temporibus, magna hic olim religio, accedentibus ex vicinia multis turbis; alias pacis domesticæ causa, et ad dolores coli dentiumque sedandos atque etiam pro animalium sanatione invocabatur plurimum beatus vir; quin non ita pridem afferebatur avena, danda animalibus ægris. Sed quum anno 1793 furore (ut volunt) perversissimi hominis, cujus mors horrore plena fuit, perierint sacræ reliquiæ, pristina veneratio, quæ initio hujus sæculi aliquantum revixit, non potuit durare; quin etiam, quum hic non amplius resideret parochus, ab anno 1830 festivitas in dominicam post 15 septembris translata est. Statua ejus illic adhuc exstat et vexillum, quibus exhibetur baculum revirescentem manu habens et corbem vimineum ad pedes. In fenestris chori universa ejus historia picta est. In prima fenestra prodit ad venationem; in secunda, stricto gladio, adstat lecto, in quo vir jacet cum muliere; in tertia, labascentibus genibus et vultu tristi, loquitur cum matrona; in quarta, poplite flexo, Deum orat et meditatur, nisi potius ad S. Artemii pedes delicti veniam deprecatur: quæ quid significant, facile ex Vita et ex dictis num. 4 discetur. Verumtamen, quo pristina pietas paulatim quasi postliminio reducatur, ven. vir Robin, qui senectutem suam cultui S. Baldi renovando impendit, interposuit suam operam ut a nepote ven. viri Lequeux costam sanctissimi pœnitentis Pavantensi templo concederet. Quarum reliquiarum translatio præsenti anno 1867 solemniter fiet. In novum Proprium sanctorum Suessionense ejus gestorum epitome recepta non est; sed Pavanti adhuc superest sequens prosa, veteris pietatis insigne vestigium:

[22] [prosa illic olim usitata.]

Christo laudes attollamus,
Et laudando recolamus
      Ejus patrocinia.
Hic non mortem dilinquentis
Vult, sed optat pœnitentis
      Fletus et suspiria.
Hoc testatur parricidæ
Baldi, necnon matricidæ,
      Vita detestabilis.
Qui mutatus in alterum
Virum, factus in posterum
      Pœnitens laudabilis.
Hic prius Romam adiit,
Et Senonas post rediit,
      Ejulans pro crimine.
Pontificem consuluit;
Cujus præcepto statuit
      In montis cacumine
Virgam siccam, quam rigavit,
Quæ frondes, fructus portavit,
      Post secutam veniam.
Conservavit a funere
Puerum, ac pro cinere
      Dedit farris copiam.
Fons ejus ægros sanavit,
Brutaque multa curavit
      Per ejus suffragia.
Nunc cum Christo gloriatur,
Cujus prece tribuatur
      Nobis pax et gloria. Amen.

Quæ olim illic recitabantur lectiones, non amplius exstant; sed eædem erant quæ Senonibus et Parisiis usurpabantur, nisi quod ad medium desinerent, ut suo loco notabo: quemadmodum mihi constat ex apographo olim ad decessores nostros missos a P. Jacobo Bernard. Sed Parisios pedem jam feramus.

[23] [An Parisiis via Saint-Bon] Si in veteres Parisiorum mappas oculos conjicias, discedenti ex insula seu civitate (la Cite) per pontem S. Mariæ (pont Notre-Dame) ad plateam S. Martini (rue Saint-Martin), prius obvia est platea Pontis Milbray, dein platea de Arsionibus (rue des Arcis); quæ non ita pridem quasi caput erant plateæ S. Martini, nuper autem magnam partem solo æquatæ sunt: ita ut, nomine plateæ de Arsionibus suppresso, platea S. Martini in recentioribus mappis pertingat usque ad viam novam Rivolensem. A dextris itaque pristinæ plateæ de Arsionibus et initio præsentis plateæ S. Martini, non procul a S. Mederici, vicus erat, quem totum fere a S. Baldo cognominatum fuisse voluerunt. Videlicet in libro talliæ in annum 1292 Parisiensibus impositæ [Géraud, Paris sous Philippe-le-Bel, pag. 73 et 74.] occurrunt le coste devers Saint-Bon, la rue Saint-Bon et la ruele Saint-Bon, postea la rue de la lanterne des Arcis; quas vias Albertus Lenoir in Mappa Parisiorum, rege Philippo Pulcro, diligenter expressit: atque nunc etiam illic superest via, vulgo dicta la rue Saint-Bon.

[24] [olim exstiterit oratorium S. Columbæ,] Primus statuit V. V. Lebeuf [Mémoire en forme de lettre à Fénel, chanoine de Sens, sur une église de Paris peu connue, in opere Dissertations sur l'histoire ecclésiastique et civile de Paris, tom. III, pag. XLIV et seqq. Cfr Histoire de la ville de Paris, tom. I, part. II, pag. 515 et seqq.] S. Baldum sub nomine saint Bon seu (ut ille scribere amat) saint Bond latere. Stat scilicet illic basilica vetustissima cœmeterialis; nam et olim extra mœnia civitatis erat et sepulcris gypseis circumdata [Ibidem.] ; quam eamdem esse ac S. Columbæ basilicam, quam propter furtum spinis occlusisse legitur S. Eligius [Ap. S. Andoenum, Vita S. Eligii, lib. I, cap. 30, in Actis SS. Belgii, tom. III, pag. 221.] , in cujus fuerit potestate et qui eam, post ornatam lipsanothecam S. Columbæ Senonensem, acceptis reliquiis, ædificaverit; tum simul ab eo introductum fuisse S. Baldi cultum, qui non multo ante prope Senones obiverit, et allatas duas phalanges, quæ, quod diu brachio argenteo inclusæ fuerint, Bras de saint Bon dictæ sint, postea tamen cistæ ligneæ deauratæ supra altare inclusæ: bello utrasque reliquias ex suburbio in Parisiense S. Eligii monasterium, cui basilica illa obnoxia esset, fuisse translatas; sed solas S. Baldi ad locum suum rediisse; unde, posito S. Columbæ vocabulo, ædicula dicta fuerit S. Baldi; hujus rei vestigium esse, quod S. Columbæ reliquiæ sæculo XVIII servarentur in templo S. Mauri Fossatensi, quo ex S. Eligii seu S. Aureæ primitus puellari monasterio, quod anno 1107 Galo, episcopus Parisiensis, consensu regis et papæ in prioratum virilem mutavit et Fossatensi univit [Gallia Christiana nova, tom. VII, col. 44.] , devenerint. Quæ conjecturæ quam acutæ sint et speciem verisimilem habeant, quis non videat? Sed hoc fere uno nituntur fundamento, quod sæculo XVIII in S. Mauri templo essent S. Columbæ reliquiæ, ex ignoto loco advectæ. Quapropter egregius Jaillot [Recherches critiques sur la ville de Paris, ap. Saint Edme, Paris et ses environs, tom. I, pag. 413.] multus est in eis convellendis; sed hanc controversiam, quantam ad S. Columbam spectat, omittere possumus.

[25] [quod quidem diu S. Boniti dictum fuerit,] Quod autem S. Baldus, non autem S. Bonitus, Claromontanus episcopus, hujus basilicæ patronus est, hac ratione manifestam facere conatur Autissiodorensis canonicus: re quidem vera in bulla, qua Inocentius II anno 1136 monasterii Fossatensis bona confirmat, recenseri inter ecclesias, ad prioratum S. Eligii pertinentes, ecclesiam S. Boniti ultra magnum pontem [Gallia Christ. nova, tom. VII, col. 57.] ; hinc in actis publicis annorum 1236 seu 1237 [Guérard, Cartulaire de l'église Notre-Dame de Paris, tom. III, pag. 60.] , 1270 [Ibid. tom. cit. pag. 434.] et postea [Ibid. tom. IV, pag. 59.] occurrere feodum et domum juxta S. Bonitum, et quidem Parisiensem, quin et Thomam de S. Bonito; hinc in aliis annorum 1255 [Ibid. tom. II, pag. 424.] , 1274 [Ibid. tom. III, pag. 398.] , 1375 [Ibid. tom. cit. pag. 393.] , 1277 [Ibid. tom. I, pag. 208 et 209.] , 1320 [Ibid. tom. IV, pag. 48.] et aliorum [Ibid. tom. III, pag. 388.] venire vicum S. Boniti; quin etiam propter accolentem Judæorum multitudinem in actis anni 1262 [Ibid. tom. II, pag. 504.] judeariam S. Boniti, et in aliis anni 1264 [Ibid. tom. II, pag. 510.] vicum judearium S. Boniti; sed hunc ubique esse notariorum errorem, qui, nescii sub vulgari vocabulo Sain-Bon, quod in actis anni 1273 [Ibid. tom. III, pag. 382. Cfr id. tom. pag. 362.] exstat et proculdubio multo antiquius est, latere S. Baldum, Saint-Bon in S. Bonetum seu Bonitum converterint; ab eodem hominum genere S. Priscum, martyrem agri Autissiodorensis, mutatum fuisse in S. Brictium episcopum. Sed opportunius postea accessit exemplum: scilicet qui anno 1770 mappam provinciæ ecclesiasticæ Senonensis, tomo XII Galliæ christianæ novæ insertam, confecit, hic vulgare nomen prioratus juxta Senones Saint-Bon convertit latine in S. Bonitum O. B.; ita ut revera facilis sit error, ab abbate Lebeuf propositus.

[26] [sed S. Baldi dicendum fuisset. Cultus S. Baldi in Parisiensi S. Eligii prioratu.] Verum hinc sequitur dumtaxat errorem fieri potuisse; quare aliunde monstrare conatur ille errorem reapse factum esse: scilicet ante sæculum XVIII S. Boniti, Claromontensis episcopi, festum in illo oratorio celebratum non fuisse, neque in ullis veteribus prioratus S. Eligii libris liturgicis aut calendariis indicari; sed S. Baldi et quidem ritu solemniori, utpote in albis, non secus ac SS. Columbæ, Saviniani et Potentiani Senonensium; quin etiam in legendario S. Eligii, ad annum circiter 1330 scripto, octo ex ejus Vita legi lectiones, quæ olim Senonibus quoque in usu fuerint. Quod argumentum, (si verum sit S. Boniti festivitatem illic ante annum 1700 actam non fuisse,) profecto validissimum est. Accedit quod gallice in antiquis scriptis nuspiam reperitur saint Bonet, sed semper saint Bon. Quominus tamen assentiam obstant sequentia. In primis non in actis dumtaxat notariorum, verum etiam in antiquissimo polyptycho Parisiensi [Ibid. tom. I, pag. 19.] scripta est ecclesia S. Boniti. Deinde in scriptis latinis constanter S. Boniti nomen apparet, numquam S. Baldi seu Baudi; per quam formam saint Bon (ut Senonibus) transiisse oportet. Tertio, quum sæculo VII floreret S. Eligius, nondum mos obtinebat ut sanctorum corpora dividerentur; adeo ut conjecturæ sufficere non videantur ad persuadendum S. Eligium præter temporis sui consuetudinem pauca aliquot ossa Senonibus accepisse ut ea Parisios transferret; tunc enim reliquiarum loco distribuebantur brandea, id est lintea tactu sepulcri aut corporis sacrata, pulvis ex tumulo, oleum ex lampadibus aliaque id genus. Animi itaque hæreo, nescius in quam partem propendeam; verumtamen hoc certum est S. Baldi festum olim solemniter actum fuisse in S. Eligii prioratu et forte etiam in oratorio S. Boniti seu (si placet) S. Baldi Parisiensi. Anno 1792 suppressa fuit hæc ædes, et prius mutata in stationem militarem, dein in domum privatam, anno 1829 signatam numero 8 [Dulaure, Histoire de Paris, tom. II, pag. 55, edit. 1825; S. Edme, Paris et ses environs, tom. I, pag. 413; Lazare, Dictionnaire des rues de Paris, pag. 81.] . In diœcesi Turonensi exsistunt duæ parœciæ Saint-Bault et Saint-Bault-de-Verneuil, quibus S. Baldus, archiepiscopus Turonensis, patronus est; sed et in diœcesi Molinensi exstat parœcia Saint-Bon; itemque in Cabilonensi et in Camberiensi; atque olim in diœcesi Lingonensi, parœcia Champcourt, prioratus Saint-Bond. Quibus quid commune sit cum S. Baldo Senonensi an potius cum cognomine archiepiscopo Turonensi, aut alio, videant illic eruditi et parochi. Mihi utique nihil superest nisi ut recitem lectiones, ex S. Eligii codice ab abbate Lebeuf [Dissertations etc. tom. III, pag. LXII et seqq.] primum editas, easque collatas cum Suessionensi seu Pavantensi exemplari.

[Annotata]

* Chateau-Thierry.

* Ferte-sous-Jouarre.

* Nogent-l'Artaud.

VITA MUTILA S. BALDI PŒNITENTIS
ex codice S. Eligii Parisiensi et Pavantensi.

Baldus, pœnitens apud Senones in Gallia (S.)

BHL Number: 0903

[S. Baldus, cædis parentum reus, pœnitentiæ causa peregrinatur et demum Senones venit] Fuit itaque vir iste, beatus videlicet Baldus, natione Hispanus; sed in adolescentia gravissimis sceleribus, et, ut fertur, patricidio atque matricidio pollutus a. In tanta vero criminum fœditate civium vultus ferre non potuit; sed, relicta omni paterna hereditate, longam peregrinationem arripuit. Fertur quippe ad sancta Ierosolymorum loca venisse, et ante venerabile Christi sepulcrum de culpa veniam postulasse. Deinde, multis peragratis regionibus, ad apostolorum limina Romam iter convertit b; ubi modo simili, ut tanto peccati pondere levaretur *, obnixius rogavit. Peragrata quoque Italia atque alpibus superatis, Gallias properanter ingressus, civitatum caput c adiit, Senonumque metropolim, de sceleris immanitate consilium suscepturus, intravit. In qua * tunc temporis quidem Arthemius d pastor ecclesiæ præsidebat et populo e. Quem dum Baldus humilis adhuc peccator intuetur, ante pedes ejus toto corpore prosternitur; tundensque fortiter pectus, iniquitatem profitetur et acturum fideliter sese quod a pontifice audiret pollicetur; tantum magni piaculi * veniam consequeretur.

[2] [ad S. Artemium, a quo jubetur virgam siccam rigare;] Sanctissimi itaque præsulis imperio Baldus erigitur; et accepto consilio, in spem veniæ promerendæ totus roboratur. Præsul igitur virgam manu forte gerebat, cortice * nudatam, succo viduam, multis solibus adustam: pœnitenti porrigit et ut eam in demonstrandi montis vertice figeret * præceptum accepit: cujus etiam vestigia tandiu aquis fluminis, quod collis radicem præterfluit, eas humeris attollens, rigaret, donec radices figeret, et recepta cute gemnas emitteret, brachia protenderet, et flores educens poma generaret f. Vir autem devotissimus, tantum laborem parvipendens, et in Deo omnipotente, apud quem nullum impossibile est verbum, totam animi fiduciam ponens, a sancto digreditur, et quæ præcepta fuerant cum alacritate summa prosequitur…

[3] [fert ad eumdem sanctum puerum agonizantem sanandum;] Die quadam, dum viam quæ montis vestigia præterit aquis oneratus transiret, mulierculas quasdam obvias habuit, in urbem ad episcopum morti vicinum puerum deferentes; quarum percunctatus negotium, quia festinantes videbat, cum didicisset, agonizantem puerum ipse suscepit et ad præsulem gressu concitato pertulit, et ut ei manus imponeret impetravit. Quo facto, ad heremum rediit, parvulumque alimentis durissimis nutriens mirum in modum in adolescentiam provexit; qui de mortis faucibus ereptus ad geminam vitam per Baldi me[rita] commigravit.

[4] [multo labore quotidie quærit aquam S. Baldus.] Cum igitur omnipotens Deus brevi tantum sudorem potuerit terminare, voluit virum justum protenso tempore probare, ut per diuturni tolerantiam laboris corona cresceret justissimæ retributionis. Nam, subjectus quidem duræ legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quæ ab Ydonea * flumine per unum fere miliarium petebatur. Non recto tamen semper itinere pergebat: sed modo per lateralem montem, qua longior graviorque apparebat via, eligebatur, quæ etiam herbarum viriditate usque ad nostra tempora notabatur g; sed nunc, jam vineis in ea propagatis h, ex toto tegitur; nunc vero per illius dorsum, in cujus vertice virga steterat; nunc quidem per mediam vallem, quæ inter utrumque aperitur latissima…

ANNOTATA.

a De his videatur Commentarius prævius, num.4.

b Peregrinationes illæ sæculo VI erant frequentissimæ.

c Senones contenderunt diu cum Lugduno de primatur Galliarum. Arbitratur Theodorus Tarbe potius innui hæc Cæsaris de Senonibus verba: Civitas imprimis firma et magnæ inter Gallos auctoritatis.

d In exemplari Pavantensi perperam legitur Arcenius. De S. Artemii ætate vide Commentarium prævium, num. 5.

e Et populo omittitur in exemplari Pavantensi. Ineunte sæculo XI penes archiepiscopum erat adhuc civitas; in quam quum licenter dominari conarentur Frotmundus et maxime filius ejus Rainardus, regi civitas data est; deinde divisa inter regem et archiepiscopum; postea reddita Rainardo, ea lege ut post mortem media pars rediret cum comitatu ad archiepiscopum, media pars ad regem [Cfr Clarius, Chronicum S. Petri Vivi ad an. 1015, ap. Duru, Bibliothèque historique de l'Yonne, tom. II, pag. 500, 501.] .

f Simile præceptum legitur in S. JoannisColobi seu Parvi Vita, ad diem 17 octobris in his Actis illustrata.

g Nunc adhuc, teste Theodoro Tarbe in Calendario historico Senonensi anni 1824, indicatur arcta semita, quæ vulgo dicitur le Pas de Saint-Bond, quasi per eam venisset ad Icaunam S. Baldus atque hinc ad cellam suam rediisset.

h Hinc ætatem conscriptæ hujus Vitæ colligi posse recte statuit abbas Lebeuf, dummodo sciatur quando vites illic propagatæ sint; quod jam ante multa sæcula factum esse suspicatur. Sed infirmus plurimum hic ratiocinandi modus.

* Par. lavaretur

* Par. addit ita

* Loco t. m. p. Pav. ut peccati

* Par. corio

* Pav. infigeretur

* Yeauna

DE S. COLMANO MAC DUACH EPISCOPO IN CONNACIA

ANTE ANNUM DCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Colmanus mac Duach, episc. in Hibernia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Colmanus mac Duach, distinctus a S. Colmano Senbothensi. Utriusque ortus ex gente Fiachriorum. S. Colmani mac Duach festa et recensio inter sanctos tertiæ classis.

Ad latus occidentale Hiberniæ septentrionalis terras incurrit ingens sinus maritimus, comitatum Clarensem a Galwediensi separans, [In antiquioribus fastis Hibernicis annuntiatur ad diem 3 februarii S. Colmanus mac Duach,] cui a vicina civitate Galway bay vocabulum impositum est. Porro ad partem, qua illi comitatus contermini sunt, in baronia nempe Kiltartan, in plaga occidentali oppidi Gort, panditur parœcia Kilmachduach, cui nomen cum virtutum memoria communicavit S. Colmanus, qui et Macduach. Quo loco nunc consistendum est, quoniam hodie illic et in aliis Hiberniæ locis festum agitur beati viri. Verumtamen non semper fuit sic. In veteri Martyrologio Tamlactensi, quod decem abhinc annis primus in lucem dedit desideratus Matthæus Kelly, legitur ad diem 3 februarii: Colman mac Duach, quod est, Colmanus, filius Duachi; similiter in Martyrologio, quod circa annum 1167 collegit Marianus Gormanus, abbas Knockensis prope Louth, ad eamdem diem [Ap. Colganum, Acta SS. Hiberniæ, pag. 247, num. 14.] : Mac-Duach, sive filius Duachi, protector ab adversitatibus, Colmanus hospitalis et benignus. Ad eamdem diem sæculo XV eum laudavit Cathaldus Maguire, canonicus Armacanus et decanus Clogherensis, aut alius in ante Ængussio aucto [Ap. Colganum, Acta SS. Hiberniæ, pag. 247, num. 14.] . Ab his non omnino recessit ineunte sæculo XVII Michael O'Clery, religionis Minoriticæ alumnus, in Martyrologio Dungallensi, quod paucis abhinc annis in lucem dederunt Jacobus Henthorn Todd et Guilielmus Reeves, passim a nobis laudati; verumtamen Clerius multa addidit, a nobis uncinis [] inclusa, quæ Colgano non placuerunt. Sed audiatur ad diem 3 februarii Clerius: Colmanus episcopus, id est Macduach de Cill-mic-Duach in Connacia. [Erat de genere Fiachra, filius Eochaidh Muidhmhedhoin. Magna erant ejus virtutes et miracula. Ua Sechnasaich dicit festum Macduachi agi die 27 octobris; nam erat ejus patronus et consanguineus.] Quibus subdit Toddius Ua Sechnasaich seu O'Shaugnessy videri esse caput familiæ, qui Clerii temporibus viveret et cujus testimonium maximi momenti ei habitum sit, quoniam S. Colmanus mac Duach patronus ejus tribus adeoque ejus generis esset.

[2] [et ad diem 27 octobris S. Colmanus Hy Fiachrach, qui et in Senboth: per eorumdem confusionem factum est ut prioris festum dimotum sit in 27 octobris, atque inde in 29.] Et quidem ad diem 27 octobris iisdem quaternis martyrologiis [Ibid. pag. 246.] inscriptus erat S. Colmanus quidam. Tamlactense hæc habet: Colman h. Fiachrach i Senbotha Folu, quod est: Colmanus de gente Fiachrorum in Senbotha Folu. In Dungallensi pauca adduntur, quibus denuo statuatur eumdem eum esse ac qui in eodem martyrologio memoratus fuit ad diem 3 februarii; accipe verba: Colmanus de gente Fiachrach, de Senbotha in Ui-Ceinnsealaigh. Est de gente Fiachra, filius Eochaidh Muighmhedhoin. Omitto nunc quærere utrum duo an unus Colmanus designetur; id unum hoc loco animadverto reapse medio sæculo XVII summa solemnitate actum fuisse in diœcesi Kilmacduacensi festum S. Colmani mac Duach die 27 octobris. Audi Colganum [Ibid. loc. cit.] : Dies natalis ejus juxta nostros hagiologos communiter ponitur 3 februarii, quamquam intelligam ejus festum non eo die, sed 27 octobris ex continua traditione celebrari in tota diœcesi de Kill-mhic-Duach… S. Colmanus episcopus in tanto cultu ac honore est per totam diœcesim Duacensem, et præcipue apud illustrem familiam O'Sechnasaigh, ut non solum ejus festum in choro et foro cum magna veneratione celebretur, sed et profestum vigilia ac jejunio ecclesiastico strictissime observetur; ita ut non solum a carnibus, verum etiam ab ovis, lacticiniis omnibusque cibis in Quadragesima prohibitis abstineant; et qui secus faceret, non modo mortalis maculæ reus, sed insuper præsentissima vindicta a divina justitia puniendus censeretur. Quæ consuetudo, cui favebat quod vigilia S. Colmani simul vigilia erat SS. Simonis et Thaddæi apostolorum, perseveravit usque ad pontificatum Benedicti papæ XIV. Hic autem, non contentus anno 1741 plura per universam Hiberniam sanctorum indigetum constituisse festa, sexennio post, id est die 1 julii anni 1747, ad humillimas preces nomine cleri regni Hiberniæ per suum in Romana curia agentem porrectas et a sanctitate sua ad sacram rituum congregationem remissas, complura alia similiter concessit; quæ inter S. Colmani mac Duach, festum jam non amplius agendum in natali apostolorum Simonis et Thaddæi, neque in una diœcesi Kilmacduacensi, sed die 29 octobris, et quidem in universa Hibernia [De Burgo, Hibernia Dominicana, pag. 23.] . Et quamquam hæc ad diœcesim Kilmacduacensem non pertinerent, placuit tamen ejus clero communem ordinem divini officii sequi, adeoque S. Colmani festum celebrare die 29 octobris, hoc discrimine quod clerus universæ Hiberniæ utitur ritu duplici majori, clerus Kilmacduacensis ritu duplici primæ classis cum octava, tamquam de patrono; sed uterque officium de communi adhibet, quoniam, ut de S. Celso, episcopo Armacano, sic de S. Colmano Kilmacduacensi nuspiam officia propria inveniri potuerant [Ibid. pag. cit.] .

[3] [Ostenditur ambos illos Colmanos diversos esse,] In his itaque censetur S. Colmanus, qui fastis sacris adscriptus est ad diem 3 februarii, idem esse ac qui olim colebatur die 27 octobris, nunc autem die 29. Quæ erronea esse contendit rite Colganus, statuens duos Colmanos diversos esse, perperam in unum confusos. Confusio hæc, inquit [Acta SS. Hiberniæ. pag. 246.] , inde fortassis orta, quod idem fuerit utrique sancto nomen, et ex eadem ambo oriundi familia, sub eodem tempore floruerint, scilicet sub annum 620. Legitur nempe in Vita S. Maidoci [Ibid. pag. 214.] , episcopi Fernensis, qui (ut dicemus alibi) anno 525 [Hennessy, Chron. Scot. pag. 79] aut circiter 632 obiit [Cfr Lanigan, Eccl. hist. of Ireland, tom. III, pag. 339 et 341.] et die 31 januarii colitur, S. Colmanus, filius Fiacrii, mortuo equo, obvium habuisse S. Maidocum; a quo allerum equum accepisse et cujus meritis resurrexisse equus extinctus: sed integrum locum supra recitavi ad diem 27 octobris [Pag. 383.] . Atque hunc filium Fiacrii censet Colganus esse S. Colmanum, Hua-Fiachrach seu de stirpe Fiachrii, in Senboth in Lagenia olim cultum; filios enim aliquando dici, qui tantummodo sint de stirpe [Cfr Lanigan, tom. III, pag. 5.] . Contra S. Colmanum mac Duach, in quem Guarius, qui Connaciam ab anno circiter 622 regere cœpit, liberalissimus fuit, alio patre, licet eadem stirpe, esse natum, neque vixisse in Lagenia, sed in Connacia. Hanc eamdem sententiam supra ad diem 27 octobris in Sylloge de S. Colmano, confessore in Senboth seu Sean bhothach, prisco diœcesis Fernensis in Hibernia monasterio, secutus sum; sed, ne bis idem argumentum in hoc tomo versarem, omisi illic omnem disputationem de distinguendo S. Colmano Senbothensi ab homonymis. Restat itaque ut hoc loco demonstrem S. Colmanum mac Duach plane diversum esse a S. Colmano Hy seu Hua Fiachrach. Porro adstruxit O'Clery impulsu et inductu O'Shaugnessii in Dungallensi Martyrologio Colmanum, cultum tum die 3 februarii, tum die 27 octobris, fuisse filium Eochaidh Muighmhedhoin; atque hæc persuasio, (quæ quando cœperit incertum,) causa fuit cur Kilmacduacenses crediderint patronum suum eumdem esse ac Senbothensem, a cercellis suis in Hibernia celeberrimum, illiusque proinde festum non agendum die 3 februarii, sed die 27 octobris. Sed vulgaris ille error numquam eruditorum fuit. Duald mac Firbis, ultima archæologorum Lecanensium fax, omnium dolore anno 1670 trucidatus, in opere de genealogiis, tribubus et consuetudinibus regionis Fiachriorum seu O'Dowda, in quo opere incredibili diligentia antiquissimas et abstrusissimas res comitatuum Mayo et Sligo in Connacia persecutus est, utriusque Colmani genealogiam et characteres aperuit.

[4] [quamquam pertinentes ad Fiacrios, domum regiam Connaciæ:] Universum locum, latine versum, referam [O'Donovan, The genealogies, tribes, and customs of Hy-Fiachrach, pag. 35 et seqq.] : Eochaidh Breac, filius Dathi, habuit quatuor filios, puta Laoghaire, Brethe et Eoghan Aidhne. Brethe, filius Eochaidh Breac, habuit liberos, nempe Maolfaithche, a quo est gens O'Maoilaichen; Brodubh, a quo descendit gens O'Brouibh; Breanainn, a quo gens O'Maoilbreanainn, et gens O'Creachain. Inter posteros Breanainn, filii Brethe, fuerunt trini O'Suanaigh, videlicet Fidmuine, Fiodhairle et Fidhgusa seu Fiodhgus, qui fuerunt tres filii Fiodhbhadach, filii Cuduiligh, filii Coman, filii Suanach, filii Creachan de regione Moy, filii Bruidhe, filii Brenain, filii Brethe, filii Eochaidh Breac, filii Dathi, regis Hiberniæ. Fearamhla, filia Dioma Dubh, filii Diarmaid, filii Seanach, filii Laoghaire, filii Eochaidh Breac, filii Dathi, fuit mater trium O'Suanaigh. Erat etiam mater Aodhan de Cluain Eochaille (Cloonoghill) in (baronia) Corann, et S. Dichlethe O'Triallaigh, vulgo dictus Triallach, cujus habitatio est in regione Ciarraighe Luachra (seu Kerry). Et fuit mater S. Colmani, filii Eochaidh, qui est seu jacet sepultus in Sean bhothach, in Hy-Censiolaigh; et hi sunt sancti de IIy-Eathach, de regione Moy. De stirpe Eochaidh Breac, filii Dathi, sunt sancti Colmanus et Aodhan. Sequentes sunt sancti de stirpe Eochaidh Breac, videlicet: Colmannus, filius Duach, (a quo Ceall-mhic-Duach,) filii Ainmire, filii Conall, filii Cobhtach, filii Goibhnenn, filii Eoghain Aidhne, filii Eochaidh, filii Dathi. Dein tres O'Suanaigh constiterunt sequentibus locis, Fidhmuine, anachoreta mortuus anno 750, in Rathain, nunc Rahen, Fidhairle, mortuus anno 763, in Cionn Saile, nunc Kinsale, et Fiodhgus in Glas-charraig, nunc Glascarrick… Ab Ailghile, filio Eochaid Breac, descendunt Muinter Ailgheanain seu Ailghile, atque inde fuit celebratissimus propheta Cutemen mac Ailghile. Ab Cuboirne, quinto filio Eochaidh, descendunt Muinter Mochain, de Cill Athracht, (nunc Killaraght,) id est custodes Crucis S. Athrachtæ, quæ traditur anno 470 velum de manibus S. Patricii accepisse. His addendus locus ex libro de Lecan [Ibid. pag. 62 et 63.] , quo maternum S. Colmani mac Duach genus explicatur: Guaire, hæc illic leguntur, filius Colmani, filii Cobhtach, filii Goibhnenn, filii Conall, filii Eoghan Aidhne, filii Eochaidh Breac, filii Dathi, habuit tres filios, scilicet Artgal, Ædh et Nar. Hic Ædh habuit filium Fergal, qui habuit duos filios, nempe Cormac et Enda, a quo Cinel Enda. Cormaci propago extincta est, nisi quod ejus filia mater fuit S. Colmani mac Duach, a quo Ceall-mic-Duach. Sed, ut infra annotato e apparebit, ratio temporum non omnino convenit, quum Guarius rex et S. Colmanus mac Duach coævi fuerint.

[5] [schema genea logicum utrius que nomen continens.] In his omnia reducuntur ad Dathi; sed Dathi fuit filius Fiachra Follnathach, ex quo Hy-Fiachrach posteri dicti sunt, et Fiachra patrem habuit Eochaidh Muighmhedhoin, item regem Hiberniæ. Hinc itaque oritur sequens schema genealogicum, ex quo lucentissime apparebit S. Colmanum mac Duach octavo gradu disjunctum fuisse ab Eochaidh Breac, qui communis stipes fuit et illi S. Colmano, et S. Colmano Hy Fiachrach seu Senbothensi.

[6] [S. Colmanus, filius Eochadii de Senboth seu Sean bhothach, diversus est a S. Colmano, filio alterius Eochadii; qui posterior Colmanus in tres diffisus est a Colgano.] Distinctus itaque omnino est S. Colmanus mac Duach; distinctus item S. Colmanus Hy Fiachrach, qui filius, immo pronepos, Fiacrii dictus est in Vita S. Maidoci, sed a Firbissio filius Eochadii et a Michaele O'Clery filius Eochadii Muighmhedhoin; olim cultus in Sean bhothach seu Templeshambo, provincia Lagenia, et in Inis-mhureadhaigh seu Innismurray in Connacia, ubi, ut legitur in Martyrologio Casselensi ad diem 27 octobris [Ap. Colganum, Acta SS. Hiberniæ, pag. 141, num. 19.] , juxta ejus ecclesiam sunt anates aves, illæsæ semper manentes; nisi hæc potius pertineant ad Sean bhothach, ut ad diem 27 octobris, pag. 382 et 383, docuimus. Qui posterior Colmanus in Vita Fidhuunii, filii Osuanach [Ibid. loc cit.] , dicitur filius Eochadii Breck seu Breac, filii Dathii, filii Fiachrii, etc.; sed iterum filius pro pronepote seu qualicumque descendente ponitur. Verum cavendum est ne hic Colmanus, filius Eochadii, confundatur cum alio, de quo sequentia scripsit Colganus [Ibidem.] : Alter Colmanus, [filius Eochadii,] erat de stirpe increduli illius Loegarii regis, ut Menologium genealogicum testatur cap. III his verbis: “S. Colmanus de Rosglanda, filius Eochadii, filii Guarii, filii Lugidii, filii Loegarii, filii Nelli.” Hujus autem natalis secundum eosdem celebratur 6 septembris, idque in loco qui olim Rosglanda, hodie Domhnach-mor seu Donaghmore, in quadam regiuncula Tyroniæ, quæ Magh-an-chlair appellatur, ut testantur Marianus Gormanus et Ængussius auctus ibidem. Martyrologium vero Tamhlachtense dicit ipsum Columbam Crossaire de Ross et Colmanum Midhisil vocari. Idem Menologium genealogicum, sic pergit, eodem cap. III, ponit et tertium Colmanum, secundum cognatum, de quo ejusque simul sorore sic ait: “S. Colmanus ejusque soror Colmedia patrem habuerunt Eochadium, filium Guarii, filii Lugadii, filii Loegarii.” Sed non sine fundamento posset quis suspicari hunc non esse diversum a secundo: cum utriusque genealogia per omnia, excepto uno gradu, (qui per errorem vel addi vel omitti poterat,) sit eadem. Si tamen (ut hic auctor vult) hic sit a secundo distinctus, (quod neutiquam probabile est,) videtur esse, de quo Marianus Gormanus ad 1 januarii, vocans ipsum filium Eochadii. Disputavit hæc omnia Colganus occasione sequentis loci Vitæ S. Fechini, abbatis Fovarensis [Ibid. pag. 136.] : Perrexit quodam die S. Fechinus ad locum, qui Snamhluthir dicitur, in regione de Carbre gabhra. Et cum ibi offendisset Colmanum, filium Eochadii, a longo tempore oculis captum, aqua, qua suas manus lavit, ad oculos ejus admota et aspersa, eum perfectissime visus beneficio redonavit. Quem Colmanum, Eochadii filium, existimavit Colganus [Ibid. pag. 141.] eumdem esse ac Seanbothensem; cum Snamhluthuir, inquit, sit in regione Carbre in Connacia, ubi domus et familia hujus Colmani late olim dominata est. Non recte. Nam hic S. Colmanus non alius est ac S. Columbanus, de quo S. Adamnanus in lib. II, cap. XXXXIII, Vitæ S. Columbæ, pauca mira tradit, ut ostendit Reevius [Life of S. Columba, pag. 172 et seqq.] tum ex hac ipsa Vita, tum ex libro de Lecan; qui Columbanus seu Coluim est idem ac S. Colmanus de Rosglanda, et Snamhhluthuir repræsentatur agro Snalore seu Slanore, in comitatu Longfordiensi, provincia Lagenia: adeoque unus tantum est ille Colmanus, quem in duos aut tres diffiderat Colganus. Merito itaque in Vita S. Colmani Seanbothensi illum ex S. Fechini Vita locum negleximus. Atque hæc sufficiunt tum ut S. Colmanus mac Duach, tum ut S. Colmanus Seanbothensis secernantur ab homonymis, quibuscum facilius confundi possint.

[7] [S. Colmanus mac Duach recensetur in tertio ordine sanctorum.] Quum itaque (ut paulo supra vidimus) tanta esset olim S. Colmani mac Duach celebritas, censuit Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, tom. II, pag. 341 et 343.] , quandoquidem tempora conveniunt et vitæ institutio, eumdem Colmanum episcopum esse qui cum sex aliis episcopis recensetur in tertio ordine sanctorum; qui tertius ordo sanctorum, ut in Usseriano [Britan. eccl. antiquit. pag. 474.] Catalogo legitur, erat talis. Erant presbyteri sancti et pauci episcopi, numero centum: qui in locis desertis habitabant, et oleribus, et aqua, et eleemosynis [fidelium] vivebant, propria devitabant, et diversas Regulas et Missas habebant, et diversam tonsuram, (alii enim habebant coronam, alii cæsariem,) et diversam solemnitatem paschalem. Qui tertius ordo florere cœpit a regno Æda Allan seu Uairidhnach, qui secundum Quatuor Magistros [O'Donovan, The four Masters, ad. an: 601, tom. I, pag. 229.] regnum capessivit anno 601, et duravit usque ad mortalitatem illam magnam, quæ anno 665 sæviit [Cfr Lanigan, tom. II, pag. 302 et 332.] ; et qui secundum alios [Chronicum Scotorum Gillachrist Ua Maeileoin, ed. Hennenssy, pag. 71 et 73.] regnavit ab anno 605 ad 612. Hinc sequitur non designari Colmanum Lindisfarnensem, (ut credidit Usserius [Antiquitates, pag. 499.] ,) quippe qui secundum ipsius Usserii [Ibid. pag. cit. et 450.] computum diem obiit anno 676. Colmanus de Doire-mor de genere regio Casseliensi cogitari quoque potest; sed neque hic placet, qui ante annum 602 vita functus sit [Cfr Lanigan, tom. II, pag. 310 et seqq.] , adeoque potius ad secundum ordinem sanctorum referendus sit. Restat itaque S. Colmanus mac Duach, longe celeberrimus; ut merito dixerit Lanigan omnia indicia convenire, ut hic designatus censeatur.

[8] [Ejus Vita mset edenda.] Vita ejus conscripta fuit hibernice et adhuc exstat; quippe quam a Joanne O'Donovan [The book of rights, pag. 108, not. t.] designatam reperio siglis II. 2, 16, p. 495, quibus (ni fallor) indicatur eam scriptam esse in codice bibliothecæ Collegii SS. Trinitatis Dublinensis, notato literis H. 2, 16, et incipere a pag. 495. Cogitaveram prius tentare (si fieri posset) ejus exemplar consequi; sed quum unus ex collegis meis meditetur editionem scriptorum de rebus hagiographicis hibernicis, quæ partim Bruxellis, partim Dublinii asservantur, visum est in aliud tempus sine dispendio differri posse hunc laborem; tanto magis, quod S. Colmanus mac Duach a celebritate sua passus est, quod tot aliis sanctis accidit. Videlicet, quum magna est in populo sanctorum fama, neque ulla sincera aut coæva Vita exstat, eorum gestis incipiunt paulatim multa addi tanto mirabiliora, quanto major sit eorum existimatio; quæ si aliquando colligantur et in Vitæ formam conscribantur, non possunt immixtæ non esse multæ fabulæ, plerumque tamen magis pertinentes ad externam rerum faciem, quam ad ipsum caput. Certe excerpta et fragmenta, quæ in publicum dedit Colganus, ab hoc vitio pura non sunt. Judicium feret ipse lector: nihil enim a nobis melius fieri posse videtur quam Acta, a Colgano ex diversis confecta, denuo typis excudi. In fine capitum Annotata capiosa adjiciemus.

VITA S. COLMANI MAC DUACH EPISCOPI ET CONFESSORIS
ex Actis Sanctorum Hiberniæ auctore Joanne Colgano.

Colmanus mac Duach, episc. in Hibernia (S.)

COLLECTORE COLGANO.

CAPUT PRIMUM.
S. Colmani virtutes. Trium animalium ministeria in eremo. Consecratio episcopalis.

[S. Colmanus, totus deditus spiritualibus,] Ex stirpe Fiachrii … permulti viri sanctitatis laude conspicui prodierunt; inter quos titulo singularis prærogativæ, qua meruit totius suæ familiæ communis haberi patronus ac divus titularis, primum obtinet locum sanctus noster Colmanus. Hic vir mirificus, ab ineunte ætate Christi castra secutus, tandem ad locum solitarium procul ab hominum consortio se contulit, ubi ardentissimo mentis affectu cælestium virtutum exercitationibus cœpit se totum consecrare. Mens ejus nihil nisi cælum, vel quæ ad cælum viam parant, videbatur cogitare: cor velut ardentissimus fornax divini amoris flammis continuo exuberans; labia a divinis laudibus non cessabant, nisi quando mens ejus, Deo plena, extra se rapta, tota ferebatur in cælestia. In oratione fuit continuus, in vigiliis assiduus, in jejuniis constans et strenuus.

[2] [mirabiliter in eremo juvatur ministerio galli, muris et culicis;] Inter cæteras autem virtutes, quibus illum Sancti Spiritus ditaverat gratia, eximius erat paupertatis evangelicæ cultor et custos, rerumque transitoriarum adeo mirificus contemptor, ut nullas admitteret terrenas possessiones, omnia donaria, et quæcumque ultro oblata respueret, nihil prorsus proprium retineret, nisi proprium fortasse dixeris tria, quæ, teste Ketino a, traditur familiaria habuisse animalcula, gallum gallinaceum, murem et culicem. Gallo utebatur, ut ejus cantu, velut cymbalo, de nocte ad divinas laudes excitaretur. Muris autem et culicis miranda magis et stupenda erant ministeria: at, quos natura ad molestias et incommoda hominibus inferenda instruxerat, eos contra naturæ pondus ad servorum suorum obsequia inflexerat mira Dei benignitas. Mus enim ita viro Dei famulabatur, ut ultra statas et juxta ipsius pia proposita statutas horas eum non permitteret dormire vel quiescere; sed quando natura, vigiliis, orationibus aliisque austeritatibus fatigata, somnum aut quietem ampliorem, quam viri Dei vota præfixerant, lassis artubus postularet, nunc vestes rodendo, nunc auriculas mordendo eum ab omni quiete revocaret. Gratum erat viro Dei ejusmodi obsequium, quo videbat et vota sua adimpleri, et se a bruto animante ad Dei servitia provocari. Sed et culicis obsequia vix minus miranda. Quando enim vir Dei piæ lectioni vacabat, culici, super ejus codicem cursitanti, mandabat ut lineam, ad quam ipse alio avocatus vel aliter occupandus sistebat, observaret, usquedum reversus ipse inchoatam denuo continuaret lectionem; quod et culex infallibiter faciebat. Miræ sunt hæ divinæ benevolentiæ dignationes, et Christi cum servis suis quasi collusiones; sed solis illis videri poterunt incredibiles, qui parum considerant quam mirabilis sit Deus in sanctis suis, quam suavis tenerique affectus erga sincere diligentes se, quamque dignum sua ineffabili bonitate existimet, ut, qui animo sibi melius et expeditius inserviendi omnem hominum famulatum et servitium abdicarunt, ipsi a brutis animantibus obsequia et quasi humana quædam ministeria accipiant; et Dominum, cujus tremendæ majestatis altitudinem suspiciunt et adorant, tamquam blandum et indulgentissimum experiantur amicum.

[3] [de quorum perditione solatur eum S. Columba Hiensis.] Contigit autem (ut refert citatus Ketinus) divinæ sapientiæ dispositione, quæ mirabili quadam vicissitudine servis Dei nunc favores suos subtrahit, nunc immittit; nunc consolatos vult, nunc desolatos vult, nunc desolatos relinquit; ut prædicta tria animalcula morerentur, eorumque obsequia et recreatio viro Dei subtraherentur. Qua de re tristior effectus jacturam istam amico suo spirituali S. Columbæ abbati, in insula Hiensi procul a patria vitam asceticam tunc agenti b, per litteras intimavit. Cui S. Columba fertur jocose simul et prudenter rescripsisse, jacturas et damna non esse, nisi ubi subtantiæ et possessiones reperiuntur; quasi ea sententia virum Dei, summæ alias abdicationi et paupertati deditum, argueret, quod cor erga parva apponeret, quo tamen magna et alta spreverat et abdicarat.

[4] [Creatus episcopus, non procul a palatio cognati sui regis Guarii] Cæterum, fama virtutum Colmani in dies magis ac magis crescente, tandem ad publicam rapitur curam animarum, et episcopus creatur invitus c. Quo munere licet sanctissime functus, et omnium judicio dignus fuerat, ipse tamen se indignum existimabat; et animus abstractioris vitæ ac cælestium contemplationum studiis assuetus, non potuit publici regiminis sollicitudines, aut laudum humanarum, quæ virtutum sunt comites, ventos diu perferre. Volens igitur vulgaris auræ afflatus declinare, et se totum iterato cælestium contemplationi dicare, abdicato episcopali munere, ad solitudinem denuo se contulit, eremumque in Australis Connaciæ finibus cœpit incolere, fixo domicilio juxta amœnum fontem in magno saltu de Boireann, eaque ejus parte quæ Kinn-aille appellatur, quinque circiter millibus passuum a Durlussio, Guarii, regis Connaciæ, palatio d. Fuit autem vir sanctus sanguine propinquus, et postea consuetudine religiosa conjunctissimus huic celeberrimo regi Guario e, quem nostræ historiæ et vulgi ora, ob profusas in pauperes et egenos largitiones ac incomparabiles liberalitatis pietatisque laudes, æternæ memoriæ reddiderunt; ita ut in vulgare apud Hibernos proverbium abierit, quando ab eximia liberalitate aliquem laudare volunt: “Est G uario liberalior f.”

[5] [cum uno discipulo annos septem desertum incolit.] Quæ autem fidelis Christi servus et eximius anachoreticæ vitæ sectator in ea eremo et per ipsum Christi virtus egerit, S. Ængussius in additionibus sui Menologii vel ejus ibidem scholiaste g compendiose enarrat. “Tertio,” inquit, “ februarii Colmanus, Duachi filius, a quo ecclesia de Kill-mic-Duach denominationem accepit. Hic Colmanus ad anachoresin se contulit, in saltu de Boireann h Chonnacht jacentem, uno comitatus clerico discipulo. Eo autem profecti sunt tempore Colmani cognomento Aidehne i: ibique septem integris annis manserunt, a nemine interea ullum alimentum recipientes, nullius admittentes colloquium. Oratorium ibi sylvis obsitum cum refectorio exstruxerunt: pellibus cervorum vestiebantur: anasturtium aquaticum et olera sylvestria erant illorum cibus; aqua frigida potus: discipulus ille viri Dei erat asceterii istius coquus simul, oeconomus et vicarius.”

ANNOTATA.

a Intelligit Colganus Gaufridum Keating,qui initio sæculi XVII collegit sermone hibernico patriam historiam, in qua ordine temporum retulit quæ in antiquis scriptis hibernicis repererat; ita ut ejus liber collectio documentorum potius sit quam nova scriptio. Superiori sæculo O'Conor bis edidit anglice versa hæc collectanea, antea numquam typis impressa; atque alii præsente sæculo eorumdem versionem et editionem renovarunt. In quibus quum innumera sint, quæ aut fidem superent aut a testibus idoneis non sint relata, maximo olim in contemptu jacebant; sed habent sua fata libelli. Nunc enim, ut Colgani, sic quoque Ketini volumen quasi thesaurus historicus habetur. Ejus vindicias egit multa alacritate desideratus Eugenius O'Curry [Lectures on the mss. materials of ancient Irish history, pag. 341.] , historiæ et archæologiæ Hibernicæ in universitate Dublinensi catholica lector, quem lugent diuque lugebunt literæ Hibernicæ. Monet Colganus illa, quæ hoc loco refert, tradi a Ketino in Historia regum Hiberniæ, ubi agit de rege Aido secundo, Anmirii filio, qui, postquam regnasset annos viginti septem, occubuit in prælio de Belach duin, anno 594 [Note: ] [al. 598.] .

b Ad insulam Hiam perrexit S. Columba anno 563 et vita functus est anno 597 [Reeves, Life of S. Columba, pag. LXXV et LXXVIII.] .

c Ad hunc locum hæc animadvertit Colganus: In Martyrologio Dungallensi vocatur episcopus; et similiter a S. Ængussio vel alio in additionibus ad ejus Festilogium episcopus vocatur; idque dum adhuc esset in eremo Bornensi et antequam ecclesiam de Kill-mhic-Duach, cujus erat primus episcopus, erexerat. De ejus episcopatu aliud inferius testimonium ex Vita ejus Hibernica proferemus. Hoc loco id unum annotabimus, (quod cæterum de plerisque episcopis Hibernis seu Scotis observandum est), in illis partibus in usu fuisse positum ut episcopi crearentur sine titulo, non secus ac nunc in monasteriis religiosi ordinantur presbyteri. Frustra conatur Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. II, pag. 343.] in dubium vocare an S. Colmanus episcopus fuerit ante fundatam sedem Kilmacduacensem.

d

Boireann seu Boirinn, id est pagus saxonus, qui olim extendebatur partim in comitatu Clarensi, partim in Galwediensi, nomen suum reliquit montibus et baroniæ de Burren in parte septentrionali comitatus Clarensis [Cfr O'Donovan, The book of rights, pag. 49, not. h.] . Kinn-aille, nunc Kinelea, olim Cinel-Aedhana-hEchtghe, regio erat domus seu gentis O'Shaughnessy, in baronia Kiltartan, in comitatu Galwediensi, posita prope oppidum Gort aut parœciam Kill-mhic-Duach [Cfr idem, The four Masters, ad an. 531, not. n.] . Durlussium, palatium regis Guarii, in veteribus libris hibernicis, in quibus Durlais seu Durlas appellari solet, celeberrimum est. In poemate, quod Mac Firbis de Lecan cecinit, sic laudatur [Ap. eumdem. The genealogies, tribes, and customs of Hy-Fiachrach, pag. 291.] :

Castellum de Durlas perennis famæ
Noli postponere planitiei de Cruachan,
Castellum albo tegmine mollium arborum circumdatum,
Habitaculum poetarum et episcoporum.

A Guario vocatum est Dun Guaire, quod est Castellum Guarii [Ibid. pag. 290, not. t.] , nunc cum circumjecto agro Dungorey; in quo agro, sito in plaga orientali oppidi Kinvarra, supersunt parietinæ, prisci castelli reliquiæ [Idem, The four Masters, ad an. 1598, not. q.] ; immo castellum integrum, quod sæculo XVI, prisco destructo, ædificatum fuisse traditur [Idem, The genealogies, pag. 67 et 68.] .

e

Paterno et materno genere sanguine conjunctum fuisse cum Guario S. Colmanum consentiunt omnes. Sed in gradu nequaquam inter seconveniunt. Juxta schema genealogicum, num. 5 Commentarii prævii productum, hæc inter eos exsistebat consanguineitas:

Verumtamen Colganus alia, nonnihil diversa, perhibet. Fuit enim, inquit, Guarius filius Colmani, filii Cobthacii, filii Gobninii, filii Conalli, juxta Catalogum regum Connaciæ; Colmanus autem fuit filius Duachi, filii Anmirii, filii ejusdem Conalli, juxta Menologium genealogicum, cap. IX, atque etiam secundum Genealogiam regum Connaciæ, quæ in Macfirbisii libro [Ibid. pag. 313.] legitur. Unde consequitur hoc aliud schema:

Severinus Ketinus, (sic, ut monuimus designare solet Colganus Gaufridum Keating,) scripsit S. Colmanum fratrem fuisse Guarii. Sed hoc fieri non posse contendit Colganus, certus (neque immerito) a Menologio genealogico non discedere: quare statuit aut eos fratres uterinos fuisse, aut fratris vocabulum scriptum pro cognato. Et reapse Joannes O'Donovan [O'Donovan, The genealogies etc. pag. 315.] ostendit sæculo XVII vocabulo bratair, quo usus est Keating, in Hibernia meridionali designatum fuisse non fratrem, sed consobrinum (cousin) aut qualemcumque consanguineum (kinsman). Equidem nullus dubito quin consanguinei sint Guarius rex et S. Colmanus; sed quo gradu propter testimoniorum diversitatem definire non ausim. Cum temporum ratione optime convenit Menologium genealogicum.

f Reapse Cath-bharr, filius Aedh, filii Maghni O'Domhnaill, unus ex immortali illa Hibernorum gente, quæ sæculo XVII ineunte speravit contra spem et omnem humanam prudentiam patriam a peregrino jugo liberare, laudatur quod propter bonitatem animi et hospitalitatem alter Guair-mac-Colmain fuit [Idem, Miscellany of the celtic society, pag. 325.] .

g Colganus aliquando attribuit hæc additamenta seu scholia S. Ængussio; aliquando Cathaldo seu Carolo Maguire, vita functo anno 1470; aliquando ignoto viro. Describere poluit illa scholia Maguire, non conficere, quum exemplar Bodlejanum sæculo XIII scriptum sit [Todd et Reeves, Martyrologium Dungallense, pag. XIV.] . Recentiora tamen videntur S. Ængussio, ita ut tutius sit ea anonymo scholiastæ tribuere.

h Saltus de Boireann, nunc Burren, situm designavimus annotato d. Quod hic in Connacia positus dicitur, hæc animadvertit Colganus: Ab annis jam multis hic saltus et regio Tuaomoniæ seu Thomond, in qua est, spectat ad jus Momoniæ; sed olim tota illa regio inter Connaciæ regiones numerabatur, juxta nostros communiter antiquarios.

i

Colmanus, cognomento Aidhne, est (ni fallor) filius Cobhthach, filii Goibhenn, filii Conall, filii Eoghan Aidhne, filii Eochaidh Breac [Cfr O'Donovan, The genealogies etc. pag. 313.] , frater Conalli, proavi S. Colmani mac Duach. Abavus enim Eoghan et filius Guaire similiter cognomentum Aidhne habuerunt. Eoghan accepit hoc cognomen, quoniam in regione Aidhne educatus fuit; cujus regionis iidem fuerunt fines qui diœcesis Killmacduacensis [Ibid. pag. 52 et 53.] , inferius indicandi. De Colmano, Guarii patre, in antiquo poemate hibernico hæc leguntur [Ibid. pag. 93.] :

Quatuor reges provinciæ Connaciæ
Habitarunt in magna Aidhne, tellure sanctorum,
Muircheartach, vir perfectæ naturæ,
Laighnen, Guaire et Colman Caomh.

Colmani hujus tempora nondum innotuerunt, nisi quod ante filium Guarium regnavit, hoc est intio sæculi VII, anno 622 in pugna de Cenngubha occisus manu Raghallach, filii Uadach [Hennessy, Chronicum Scotorum, auctore Gillachrist Ua Maeileoin, pag. 77.] .

CAPUT SECUNDUM.
Ferculorum in die Paschatis mirabilis a mensa Guarii ad mensam S. Colmani translatio. Fundatio episcopatus Kilmacduacensis pro gente Fiachriorum meridionalium.

[In festo Paschatis fercula mensæ Guarii regis prodigiose deferuntur ad mensam S. Colamani; ut narratur in Ængussio aucto,] Sanctus autem Colmanus, Quadragesima peracta, in ipsius dominicæ resurrectionis læta solemnitate, post divinum persolutum officium, ad discipulum ex spiritualis gaudii abundantia ait: “Hodie paschalis est magna solemnitas; nempe ego archennachus a, presbyter et episcopus; tu, penes quem tota rerum dispositio, debes esse liberalis in magna hac Jesu Christi, Fili Dei vivi, solemnitate.” Cui respondit discipulus: “Res bene erunt, pater; sed divina prius perage mysteria; quæ cum perfeceris ad refectorium pergito; ibi bona est provisio, quæ divinorum ministris et amicis occultari non potest, avicula scilicet, quam in sylva laqueis cepi, et cum sylvestribus herbis paro vestræ paternitati in tanto festo proponendam.” Subinde, post divinum officium et sacrosanctum Missæ sacrificium celebratum, ad refectorium pergunt; et parata illa portio coram servis Christi, in Domino spiritualiter lætantibus, apponitur. Dum hæc in eremo fiunt, paratur et adfertur prandium ad mensam Guarii regis in palatio Durlussensi; et inter alia, uberioris recreationis causa, aper et cervus super ingentes lances, quas, duobus magnis vectibus per quatuor earum ansas trajectis, ministri advexerunt, apportantur. Rex autem pius, dum advectos cibos conspiceret: “Utinam, inquit, si Christo placeret, ista refectio apud aliquos esset magis indigentes Christi servos, cum nobis similia non deficiant!” Et cum hæc dixisset, extemplo res mira contigit. Nam lances istæ, mox per aera avectæ, omnium conspectui sensim subtrahuntur. Rex autem Guarius, rei novitate attonitus, curat equos illico adduci; et quo ea cibaria ferri videbantur, insequitur: illa vero angelorum ministerio per aera devehuntur trans campum Aidne usque ad refectorium, in quo S. Colmanus cum suo discipulo versabatur. Quibus visis, ait discipulus: “Ecce, pater sancte, patientiæ et longanimitatis tuæ præmium! De provisione, a Dei bonitate clementer missa, hilaris comede.” Sed renuit vir sanctus attingere, donec unde perlata erat posset rescire. Quare, lances illas cum admiratione fixe contuens, ait: “O lances, quis trans Luaniam (quod sylvæ circumfusæ nomen erat) vos advexit?” Cui angelica vox respondit: “Vestra oratio et pia Guarii liberalitas.” Dum sic in laudes effusi Colmanus ejusque discipulus hærerent, rex Guarius cum sua aula supervenit, et ad viros Dei ait: “Deprehensi estis.” Cui Colmanus: “Ita, inquit, Deo placuit.” Cumque rex quæreret quamdiu in ea solitudine egissent, responderunt septem annis et quadraginta diebus ibidem se perstitisse. “Tempus est, inquit Guarius, ut de prandio Dei gratia misso comedatis.” Sanctus vir interrogat quis ille sit, qui ista jubeat? Respondit rex se Guarium esse, a quo et cibi illi venissent, et qui humiliter rogaret ut servi Dei iisdem reficerentur; insuper offerens spiritualem vitæ suæ curam S. Colmano, et corpus post mortem in ejus ecclesia sepeliendum. Vir sanctus, gratissimam habens eximiam istam regis pietatem: “Tua, ait, devotio mercedem a Deo recipiet.” Statuit tunc piissimus rex viro Dei ecclesiam inibi extruere; quare mane sequentis diei misit ad eum sexaginta vaccas effœtas cum servis et ancillis ad fabricæ opus perficiendum. Postridie igitur ejus diei ecclesia cathedralis de Kill-mhic-Duach cœpta est ædificari; cui exinde procerum regionis Aidhne et stirpis Guarinæ sepultura consecrata est.

[7] [et aliquanto aliter] Hæc pæne ad verbum ex citato Menologio: quæ tamen paulo aliter in fragmento Vitæ hujus sancti, quod ex codice ms. Dungallensi ad meas manus venit, referuntur. “Multa, inquit fragmentum, mirabilia præstitit Deus per servum suum humillimum et fidelissimum S. Macduach: cujus cor, uti vivo divini amoris ardebat incendio, ita rerum a cælestibus distrahentium tædio odioque afficiebatur continuo. Unde ne videndis audiendisque mundi vanitatibus a rerum cælestium contemplatione Dominique fideliori servitio distraheretur, statuit locum ab omni humano consortio mundique strepitu remotum petere. Accessit ergo ad quamdam vastam densissimamque Connaciæ sylvam; in qua haud procul a monte aspero saxosoque oratorium cellamque exstruxit eremiticam; ibique in cælestis plane vitæ continuis exercitationibus integrum transegit septennium; et neminem interea hominum ad suum consortium vel colloquia admittebat præter unicum juvenem; cujus cum in divinis mysteriis celebrandis, tum in sylvestribus oleribus herbisque, quibus tantum vescebatur, præparandis ministerio utebatur.

[8] [in fragmento Vitæ] “Septennio autem (ut diximus) in istis austeritatibus peracto, divina bonitas, quæ servorum Christi servitia mira recompensatione etiam in terris semper remunerat, ingenti prodigio ostendit quam grata ei fuerant tam ardua viri Dei cælestium virtutum exercitia. Transacta enim in prædictis exercitationibus sancta Quadragesima, in ipsa resurrectionis dominicæ solemnitate, divinis laudibus et sacrosanctis mysteriis jam peractis, vir Dei petiit ab inserviente juvene, quid ad manus haberet, quo in honorem tanti festi possent se reficere et festive in Domino recreare. Ille autem nihil habens quod apponeret, præter consueta olera et unam aviculam, cœpit tam arctæ vitæ, quæ nec in magnis festis corporalem recreationem admittebat, molestias impatienter ferre et viro Dei murmurando objicere, quod aliter in aula regis Guarii, cui ante forte inserviverat, in tanto festo recrearetur. Vir autem Dei videns patientiam juvenis tanto rigore et inedia pæne superatam, in cælum suspirans, ait: “Et potens est Dominus cæli et terræ, cui nos inservivimus, tam lautis ferculis ac reges terreni servos suos reficere; quin et eisdem, quæ aulicis et proceribus Guarii hodie parantur, nos (si vellet) recreare, et tuam infirmitatem firmare.” Dum hæc vir Dei diceret, cibaria mensæ regiæ in palatio Durlussensi apponebantur. Quibus visis, fertur rex pius, divino proculdubio instinctu, dixisse: “O utinam illa fercula essent apud servum Dei Colmanum, in solitudine agentem, qui post longa jejunia et corporis afflictiones melius quam nos promeruit a Domino omnium datore refici!” Res mira omnes scutellæ et cibi, qui erant in mensa regis, mox omnium conspectui subtrahuntur, et inter sanctum Colmanum et ejus socium divinitus in ictu oculi sistuntur.

[9] [S. Colmani] “Rem hanc mirabilem et pæne incredibilem aliud confirmavit, et in hunc usque diem confirmare dicitur miraculum. Rex enim et proceres præfati, miraculi novitate perculsi, statuunt experimento ediscere an provisio illa (uti suspicabantur) ad virum Dei delata sit. Quare tota aula dirigit extemplo gressus versus eremum, hi in curribus, illi in equis, alii alios præpete pedum cursu prævenire contendentes: feminæ, pueri et tota patria turmatim regem et aulam sequuntur. Dum hæc fiunt, vir Dei, conspecta tanta divinæ bonitatis dignatione, in Domini laudes se effundit; prædicat et extollit ejus, cui servire regnare est, in suos fideles servos miram indulgentiam; et quanta præmia maneant actus servorum Christi in cælis, a quo talibus dignationibus præveniuntur et præmiantur in terris. Mandat subinde socio ut e cibis, quos divina providentia misit, deposita diffidentia et animi imbecillitate, comedat. Quod cum ille annueret facere, videt e regione in monte vicino accurrentes undique tot equitum peditumque turmas et subsequentem promiscui populi copiosam multitudinem; eoque aspectu hæret anxius et turbatus, metuens sibi et sancto patrivim inferendam. Quod videns servus Christi, in Domino suo confidens, in virtute Dei mandat, ne propinquius accedant, aut pedem loco moveant, donec suus discipulus ex propositis cibis necessitati satisfaciat naturæ, probetque non phantasticos, sed veros esse, quos Dei benignitas providit; qui non ex indigentia aliqua, sed ex recondito sapientiæ suæ consilio, vult servos habere egenos et famelicos, eorum famem et inopiam copiosis æternæ gloriæ et cælestis regni deliciis pariter ac divitiis recompensaturus. Res stupenda; hærent equites, hærent pedites, canes et equi sistuntur; nec ante, nec retro gressum movere potuerunt, donec pii regis Guarii intercessio apud Dei famulum promeruerat omnes postea liberos dimitti. In tanti portenti perpetuam memoriam et confirmationem exstare dicuntur usque in hunc diem in diversis istius saxosi montis partibus expressa formataque vestigia, quæ hominum canumque plantæ, et ferreæ equorum soleæ saxis impressa ad contuentium admirationem reliquerunt; et ipsa insuper via, a mirabili hoc eventu nomen sortita BOTHAR LEANTA NA MIAS, id est, via investigandarum scutellarum, vulgo ad hæc usque tempora appellatur.”

[10] [et ab historico Gaufrido Keating.] Hæc ex citato fragmento quoad sensum fideliter desumpta: quæ et eodem pæne modo tradit Ketinus in supra citata regum Hiberniæ historia, nisi quod sileat, quæ de vestigiis equorum ac canum saxis impressis hic referuntur; et addat quod S. Macduach, quem perperam ipse vocat Mochua, fuerit regis Guarii frater; quod neque cum reliquis patriæ historiis consistere potest; nisi, phrasi usus vulgari, per fratrem intelligat cognatum. Ex fragmento autem citato sequentia insuper de viro Dei accipe.

[11] [Recusatis superfluis, acceptat S. Colmanus locum pro ecclesia Kilmacduacensi, cingulo suo designatum:] “Cum pius et benignus rex Guarius videret tanta a viro sancto, sibi et sanguine et amicitia conjunctissimo, patrari miracula, amplissima ei obtulit munera, et quæcumque vellet prædia, in pios usus convertenda. Sed, mundi contemptoreximius, nulla ex liberaliter oblatis acceptare voluit, præter locum extruendo asceterio idoneum; quem et tunc noluit designare, donec scilicet prius Dominum consuleret, ab eoque ediscere, ubi vellet a servo pedem figi, vel oratorium ad divini nominis laudem et honorem exstrui. Postea autem divinitus monetur de cella eo loci extruenda, quo primum ejus zona seu cingulum in terram caderet. Cum vero quadam vice per sylvam deambularet, cingulum cecidit in loco quodam, ibique cellam exstruxit, quæ ex ejus nomine Kill-mic-Duach vulgo appellata est, quæque postea a rege Guario ejusque successoribus multis prædiis dotata, in sedem episcopalem, quæ hodie per syncopen Duacensis latine nuncupatur, erecta est b.

[12] [quod cingulum circumdat castos, utcumque corpulentos, et non capit impudicos, quamvis graciles.] “Illud autem viri Dei cingulum, cujus jam fecimus mentionem, in honorem sacri quod succinxerat corporis, in summo postea pretio habitum, auro gemmisque celatum, in hunc usque diem apud illustrem et perantiquæ nobilitatis familiam de Oseachnasaigh c, quæ ex prædicti Guarii regis semine descendit, velut sacrum patrimonium et avitæ virtutis symbolum, in summa veneratione asservatur. De quo inter multa, quæ mirifica et vere singulari Dei clementia per illud exhibentur curationum genera, illud insigne et continuo memorabile occurrit, quod frequens experientia comprobavit. Quilibet enim, quantumcumque corpulentus aut obesus, qui virginitatem servavit illibatam, potest illo se præcingere et circumcludere; qui vero virginitatem in aliquo violarit, quantumcumque sit vel tener ætate, vel gracilis, aut strigosus corpore, numquam illud sibi obducere, vel in eo se concludere poterit; ita scilicet ut castissimorum lumborum beati viri sacrum cinctorium dedignetur alios, quam illæsi pudoris florem redolentes, intra se admittere.” Huc usque citatum fragmentum.

ANNOTATA.

a Quale officium fuerit archenachi, (qui et Erenach, Herenach, correctius Airchinneach dicitur,) non levis inter antiquarios Hibernos disputatio est. Videntur [King, Memoir introd. to the early hist. of the primacy of Armagh, pag. 18 et 19; Todd, S. Patrick, apostel of Ireland, pag. 161 et seqq.; Hennessy, Chronicum Scotorum, pag. 351.] nunc Colgano [Trias thaumaturga, pag. 631.] consentire hoc vocabulo designari personam quamdam in aliqua potestate vel præfectura supra omnes alios, qui certos quosdam agros et prædia, ad ecclesias olim (ut videtur) spectantia, possidebant, constitutam et quasi principatum inter tales tenentem; subjectam tamen episcopo modo subsimili quo comhorbanus, cum hoc inter alia discrimine, quod comhorbani non dicebantur, nisi qui præerant districtui, spectanti olim ad monasterium aliquod celebre vel vetustum, vel saltem sedem episcopalem; archennachi vero vocabantur quicumque principatum inter alios modo dicto tenebant in agris et prædiis cujuscumque ecclesiæ, sive fuerit monasterium, sive non; et a tempore immemorabili erant meri laici, quin et dubitatur an ab initio ipsorum dignitas vel facultas annexa fuerit statui clericali vel monastico. Verumtamen episcopi etiam reperiuntur et abbates qui archennachi fuerint. Quod officii genus, alio nomine, alibi quoque partim exstitit. Eo enim accedunt vicarii in temporalibus, senescalchi, vicedomini, etc.; quibus pars administrationis temporalis ab episcopis arbitrio aut lege hæreditaria commissa erat. Profecto S. Colmanus, quippe qui cum solo discipulo in solitudine viveret, non erat archennachus; sed ludit et jocatur beatus vir, quod, quum superior esset, omnia quasi munia possideret, sibique propterea triplici titulo secundum gentis consuetudinem in Paschate lautum parandum esse convivium. Omittit plane Lanigan [Eccles. hist. of Ireland, tom. II, pag. 242 et seqq.] prodigiosum hoc convivium, quodverisimiliter in hoc fuit positum quod rex Guarius, audito S. Colmani voto, jusserit pro sua liberalitate prandium in ejus solitudinem deferri eaque occasione ipse eum adiverit et ad res ecclesiasticas suæ gentis capessendas gubernandasque impulerit.

b Ex Vita ms. hibernica, quam Dublinii conservatam esse dixi, pauca quædam excerpsit Joannes O'Donovan [The book of rights, pag. 108 et 109.] , quibus manifestum sit tum initium datum fuisse diœcesi Kilmacduacensi. Accipe illa verba, latine versa: Fundata itaque est in hoc loco Kill-mic-Duach, ita ut omnis Aidhne regio et gens Guarii, filii Colmani, in perpetuum ad cum (S. Colmanum mac Duach) pertineant. Quæ episcopalis sedis fundatio plane diversa est a similibus per reliquum patriarchatum Romanum et per Orientem institutionibus. Quæ res ut congruenter explicaretur, necesse foret integrum conscribere commentarium: quod spatium hoc loco non datur. Brevibus itaque hoc negotium expediemus. Imprimis certum est ministerium ecclesiasticum non esse legitimum nisi fiat ab his qui legitime mittantur;deinde potestatem, quæ per ordines sacros conferatur, radicaliter esse universalem, sed ejus usum ecclesiæ regi legibus; tertio has leges non semper esse easdem, aliasque vigere in ecclesiis constitutis, alias impositas esse episcopis regionariis seu missionariis, qui proficiscantur ad gentes quæ adhuc deforis sint; quarto jurisdictionem, quæ potestatem ordinis non semper sequatur, aliam esse personalem, aliam localem, aliam demum mixtam; et quinto tandem multa pendere ab initiis, a consuetudine et a moribus. Contendunt itaque a S. Patricio constitutas non fuisse diœceses, sed innumeros consecratos fuisse episcopos regionarios, quibus neque certus populus, neque certa sedes assignata esset; (quos ego propterea vocavi episcopos sine titulo seu non incardinatos, quemadmodum et nos plerique presbyteri regulares titulo aut beneficio caremus;) atque hos participasse jurisdictionem eorum, qui eis manus imposuissent. Ut autem ab his ordo non omnino abesset, præter populi in gentes tribusque distributionem, tria maximam videntur habuisse vim et robur. Primum est quod tum adhuc plurimum vigebat spiritualis paternitas atque ei connexa filiatio, qua scilicet ii qui alios spiritualiter genuerant, v. g. baptismi collatione, ordinationibus sacris et institutione monastica, in FILIOS SUOS maximam usque ad finem vitæ conservabant auctoritatem; cujus rei nondum omne in Oriente deletum est vestigium. Secundum est quod, quum S. Patricius in rebus ecclesiasticis eruditus fuerit in Galliis, ubi tum omnes clerici secundum statuta Vercellensia, a S. Martino, episcopo Turonensi, citra Montes traducta, ordini monastico accensiti erant, hanc ipse institutionem in Hiberniam quoque intulit; atque ex hac institutione, licet stabilitatis lex tum nondum monachos certo cœtui adstringeret, obedientiæ tamen et subjectionis necessitas quædam consequebatur, adeoque abbates complures quasi exarchi ecclesiasticierant. Tertium momentum in hoc erat positum ut, quod excommunicatum esset ab una ecclesia omnes excommunicarent. Sed in Hibernia nihil alienum erat a lege gentili seu a tribuum aut progenierum (the clanns) compositione: quemadmodum enim alibi erant municipia, civitates et provinciæ, præfecti civiles, judices et duces militares, illic omnia consistebant in progenie (the clann): cui hoc erat proprium ut vir quidam insignis, jam pridem defunctus, nomen communicaret posteris atque in hos per hæredem, partim ætate, partim arbitrio designatum, auctoritatem suam exercere censeretur; singuli vero sui quisque patris, avi, proavi, abavi, etc., locum occuparent, ut tota gens quasi una domus esset, in qua potestatis patriarchalis hæres dominaretur. Parum itaque aut nihil intelligebant Hiberni, eorumque cognati Britones, Wallenses et Scoti de jurisdictione, territorii finibus circumscripta; jurisdictio seu auctoritas personalis aut gentilis, quam patriarchalem dixeris, hæc una erat eis nota, probe intelligentibus patrem filiorum, avum nepotum etsic deinceps esse dominum, atque hanc dominationem, generatione ortam, intra consanguineos consistere, sed plane non capientibus quare quis alteri obnoxius fiat, quia pedem aut sedem in ejus terras intulerit. Quæ civilis institutio ad ecclesiam quoque traducta est; ita ut in pluribus gentibus seu tribubus progenies esset ecclesiastica et progenies sæcularis. Sed, quum utraque in eadem esset gente et utriusque imperium eadem fere via transmitteretur, sæpe fieri debuit et factum est ut spiritualis auctoritas in laicorum manibus esset. Deinde, quod aliam nullam gentis compositionem quam tribuariam, aliamque nullam jurisdictionem quam personalem cognoscerent, inde quoque profectum est ut in Galliis, Belgio et Germania episcopi Scoti, plerumque insignes pietate viri, tot tantasque querelas de turbata episcoporum auctoritateexcitaverint; inde quoque secuta sunt dissidia, quæ in occidentalibus Galliarum partibus moverunt episcopi Armoricani, archiepiscopi Turonensis auctoritatem abjicientes et, episcoporum diœcesanorum potestate neglecta, gentilem seu tribuariam aut (si præplacet) personalem jurisdictionem substituentes territoritali, quæ ante eorum adventum ibi in usu erat. Sed quamquam omnia in progenie essent posita, singulæ tamen progenies certas occupabant terras: tanto stabilius quanto rarius filii desererent paternum prædium, nepotesque avitum. Quo fiebat ut natura rerum, sive quum nova progenies sæcularis incoharetur, sive quum progenies ecclesiastica aut monastica institueretur, capita utriusque progeniei dominarentur in territorio, ab ipsa gente occupato; unde quasi diœcesis nascebatur. Atque hinc intelligi possunt verba, quæ supra ex Vita hibernica S. Colmani adduximus: Fundata itaque est in hoc loco Kill-mic-Duach, ita ut omnis Aidhne regio et gens Guarii, filii Colmani, in perpetuum ad eum (S. Colmanum) pertineant; id est, fundato templo Kill-mac-Duach cum aliis necessariis ædibus, sedes constituta est capitis novæ progeniei ecclesiasticæ: quæ progenies iisdem constet hominibus (nempe Fiacriis meridionalibus) easdemque terras occupet ac progenies sæcularis, cujus caput est Guarius; ita ut S. Colmanus per suos hæredes perpetuo dominetur in progenie ecclesiastica, quemadmodum Guarius per suos hæredes in progenie sæculari Fiacriorum meridionalium. Neque hoc singulare exemplum est: diœceses Enach Duin seu Annadown, Cill-Finnabrach seu Kilfenora, Ossoriensis et Corca-Laidhe ex gentibus seu progeniebus quoque ortæ sunt earumque fininibus circumscriptæ. Plus mirabilitatis hæc non habent quam ecclesiæ in tentoriis et curribus apud populos scenitas et nomades in Oriente. Aidhne itaque regio quasi diœcesis facta est S. Colmani: sed hæc perquam exigua erat, complexa dumtaxat hectara 52,500; ita ut, si universa Hibernia in tantillas diœceses divisa sit, centum sint et sexaginta (160) [De his, quæ hactenus disputavimus, cfr Motta, de Metropolitico jure, edit II; Reeves, Eccles. antiq. of Down, Connor and Dromore, pag. 123 et seqq.; King, Primer of the eccl. hist. of Ireland, pag. 446 et 988; id. Memoir introd. to the early hist. of the primacy of Armagh passim; Todd, St. Patrick, apostle of Ireland, pag. 38 et seqq.] . Secundum protestantes, qui proculdubiopristinam servarunt divisionem, hæ illi adscribuntur parœciæ: Ardrahan, Beagh, Bullane, Dromacoo, Duras, Iserkelly, Killbeaconty, Killchreest, Killcolgan, Killcooly, Killeeney, Killily, Killinane, Killinen, Killogellin, Killmacduagh, Killora, Killthomas, Killunavarra, Kinvarra, Stratbally [Erck, Eccl. register of Ireland, pag. 259.] . Quæ ex his in catholicorum catalogo quoque scriptæ sunt characteribus romanis expressæ fuerunt; sed iis ex eodem catholicorum albo adde Ballinderreen, Craughwell, Killcornan, Kiltartan et Peterswell [Battersby, Catholic directory, 1851, pag. 383.] . In antiquis Provincialibus aliisque hujuscemodi libris designata reperitur hæc diœcesis sub archiepiscopo Tuamensi et dicta Duacensis, Killmacduogh, Kilmacduach, Killmacough, Kilmacogh, Cell-mun-Duac, Kilmunduach, atque etiam Dua [King, Primer, pag. 995 et seqq.] . Propter exiguitatem conjunxerunt eam catholici cum diœcesi de Kilfenora, et protestantes cum diœcesi Clonfertensi. Sed jam sæculo XIV ineunte Malachias, archiepiscopus Tuamensis, eam cum duabus aliis sedi suæ unire auctoritate apostolica tentaverat [King, Primer, pag. 1180 et seq.] . Ante sæculum XIII Warius [The archbishops and bishops of Ireland, tom. I, pag. 647, edit. Harris.] non rep erit alios Kilmacduacenses episcopos ac S. Colmanum, de quo agimus, Indrecht, qui obiit anno 814, et Rugnad O'Ruadan, filium Cellaig, qui decessit anno 1178. Tradunt præterea quatuor Magistri [Ad an. 846, edit. O'Donovan, pag. 475.] anno 846 e vivis recessisse Colmanum, filium Donncothaigh, successorem [S.] Colmani, (capitis progeniei ecclesiasticæ,) de Cill-mic-Duach; anno 1093 [Ad an. 1093, ibid. pag. 945.] . alterum successorem Colmani de Cill-mic-Duach, id est, secundum Annales Ultonienses [Ibid. pag. 944, not. i et l.] Ailill O'Niallan, coarbum seu successorem capitis progeniei ecclesiasticæ Kiaran, et Cronan, et Mac Duach. Sæculo XIII alios quoque omittit Warius, v. g. O'Kelly, episcopum Hy Fiachrach meridionalium, anno 1213 mortuum; Mulmurry O'Conmaic, episcopum Hy Fiachrach et Kinel Aodha, vita functum anno 1224; verum episcoporum elenchum conficere nolumus, sed hoc unum ostendere indicia superesse quibusappareat S. Colmanum in progenie sua ecclesiastica successores habuisse, donec ditio ejus ordinariæ diœcesis formam induerit. Abbates quoque illic fuerunt; nam ad annum 967 Donnchadh, filius Cothlan, abbas de Cill-mic-Duach, obiisse apud quatuor magistros [Ibid. ad an. 967, pag. 691.] legitur. Sæculo XIV aut XV refectum est templum; verumtamen partes exsistunt etiamnum templi, quod pro S. Colmano rex Guarius exstruendum curavit, opera usus celeberrimi architectonis Goban Saer [Eccles. archit. of Ireland, pag. 176, 385 et 405.] : portæ, magnis lapidibus inæqualibus compositæ, imaginem dedit Georgius Petrie [Ibid. pag. 176.] . Præcipuis templis adjectas olim fuisse in Hibernia turres rotundas, quis ignorat? Hoc quoque decus, (quod ego adhibitum fuisse arbitror ut in parte superiori noctu accenderetur lumen in honorem mortuorum et simul in indicium viatorum,) progeniei præcipuo templo addidit Guarius, denuo (ut tradunt) opera Gobani Saer usus; quæ turris, valde insignis, adhuc superest [Ibid. pag. 385 et 405.] . Septem exsistunt insuper ibidem templa, nondum diruta, quamquam tecto nudata [Cfr Kelly, Martyrology of Tallagh, pag. 137.] : qui numerus Andennæ quoque et Hohenburgiobservatus fuit, impulsu forte Hibernorum; sed et Romæ adhucdum septem basilicarum visitatio perficitur. Illic autem etiam hodie cernitur fons, in honorem S. Colmani benedictus, signatus in mappis topographicis [Ordnance survey, sheet 124.] nomine Tobarmacduach. Aliæ alibi ædes ab ipso S. Colmano extructæ dicuntur; de quibus infra.

c Shaughnessy, qui nomen suum progeniei communicavit filius erat Donnchadh, filii Cumaighne, filii Feargal, filii Maolciarain, filii Caisin, filii Murgal, filii Maoltuile, filii Simil, filii Nobile, filii Cana, filii Nadseudna, filii Garbhan, filii Sogan, filii Branan, filii Bran, filii Murchdach, filii Oadh, [filii Artghal, filii Guaire Aidhne, filii Colmani,] filii Cobhthah [O'Donovan, The genealogies etc. pag. 57 et 59.] . Dixit singulari cura de hac progenie Joannes O'Donovan, arbitratus nomina,uncinis conclusa, inserta fuisse a recentioribus, quo gens illa videretur regem Guarium inter suos patres habuisse [Ibid. pag. 58, not. w.] ; verum numquam hanc gentem dominatam esse in Aidhne, sed tantum ad ortum brumalem, in Cinel Aodha, nunc Kinelea [Ibid. pag. 372 et seqq.] . Superiori sæculo summa ejus laus; cujus quippe, ut loquitur Joannes de Burgo [Hibernia Dominicana, pag. 505.] , nobilitatem, antiquitatem et integritatem qui non novit Hiberniam non novit. Non tantum cingulum, sed et baculum pastoralem S. Colmani a Shagnussiana gente servatum fuisse tradit O'Donovan [Ibid. pag. 374.] ; non bene, quippe qui testimonio Colgani nitatur, nihil hujusmodi docentis.

CAPUT TERTIUM.
Mors S. Colmani. Sanctitas arboris, ecclesiæ Killmacduacensis et festi S. Colmani. Miracula.

[Arbor S. Colmani,] Porro, ædificata per Christi famulum ecclesia eo dignitatis ac celebritatis excrevit, ut commune, tutissimumque patriæ asylum haberetur et esset a; cujus immunitatem nemo ambigeret a divina majestate per servi sui merita sic protegi, ut vel facinorose tentatam mirabiliter defenderet, vel sacrilege violatam præsenti punitione vindicaret. Auxit etiam loci reverentiam plantata a sancto viro, haud procul ab ipsa ecclesia, quædam arbor, quam vulgo Cuaille Micduach, id est palus Macduachi, appellant; cujus exsectum ramale vel segmentum aliquod qui conjecta in sanctum fiducia devote gestat, aut penes se habet, præsentissima quæque mortis discrimina mirabiliter evadit; ut continua traditio habet.

[14] [qui tempore Guarii obiit,] Denique licet certum sit quod hic sanctus vir floruerit tempore Guarii regis, qui juxta nostros passim historicos floruit circa annum 630, incertum tamen quo anno decesserit b:

[15] [et ecclesia Killmacduacensis, ut ex certis testimoniis constat, miraculis inclaruerunt.] Ut autem hæc aliaque, quæ supra de ecclesia Killmicduachensi et arbore, manibus sancti viri plantata, retulimus, lectori magis innotescant, et fidem facilius habeant, placuit hic subjicere luculentissima veritatis eorum argumenta; quæ diebus nuperis, quibus sanctorum cultus, et christianæ justitiæ zelus inter Hibernos præter morem intepuerat, contigere; prout ea a viris nobilibus et spectatæ fidei, jurejurando ad veritatem edicendam adstrictis, eorumdem chirographis subsignata accepimus.

[16] [Fures non possunt fururi vaccas in cœmeterio;] Duo non ita pridem abjectæ conscientiæ viri, seu avaritiæ vitio, seu male faventis fortunæ tædio superati, ad ecclesiam de Killmicduach noctu contenderunt, rati se aliqua proximorum bona, ibi fortasse deposita, impune surrepturos. Eadem illa nocte quidam inquilinorum egit armenta sua intra cœmeterium præfatæ ecclesiæ, ut, quæ aliter ipse vix poterat, loci sanctitas et sancti tutelaris merita a nocturnis prædonibus tutarentur. Nec fefellit eum spes sua; nam prædicti fures cum eo tandem pervenissent, et præsentem opportunamque prædam, quam nemo custodiebat, intuiti, cœmeterium, ut armentum ex toto vel ex parte abigerent, secumque abducerent, intravissent; divina virtute ita sensibus illorum est impositum, ut quamdiu ipsi intra sepulcreti septa hærerent, boves extra; quamdiu autem et quoties extra ipsi consisterent, boves intra apparerent. Quo miraculo salubriter elusi tandemque fatigati, moliri desierunt, quæ exsequi non poterant.

[17] [reus, ter suspensus, non potest occidi, nisi prius ex ore ejecto fragmento arboris S. Colmani;] Sed mirabilius est quod in Tuamonia paucis ab hinc retro annis contigit; ibi enim vir quidam, nescio cujus criminis apud judicem accusatus, ac demum morti adjudicatus, paulo antequam patibulum ascenderet, segmentum aliquod quod ex memorata arbore, a S. Colmano plantata, penes se habuit, ori ingessit, sperans [se], eo munitum præsidio, mortem evasurum. Mox in crucem actus per ministros justitiæ, cum tanto tempore, quanto cæteri communiter, e patibulo pependisset, tanquam plane mortuus deponitur. Digressis postea e supplicii loco exsecutoribus justitiæ cæteraque quæ convenerat multitudine, qui defunctus credebatur oculos furtive deducit, circumstantes amicos aspicit, affatur et interrogat, num qui quærebant animam ipsius abivissent. Verum aderat inter amicos quispiam minime amicus; qui, id advertens, abeuntem judicem insequitur et consequitur, serioque monet reum adhuc vivere. Reversus ille, et, re (ut erat) comperta, hominem, secundo in crucem adactum, secundo etiam vivum invenit. Pergit adhuc, iterato miraculo nihilo clementior effectus, indiscreto justitiæ zelo miserum persequi; et tertio suspensum, cum strangulari aliter non posset, perlustrari imperat, repertamque in ejus ore præfati ligni particulam extrahi mandat; eaque extracta, miser ille, cæterorum instar suspendio facile enectus, interiit. Vixit autem memoratus præfectus anno 1629, et adhuc fortasse vivit; cujus nomen tametsi proferre possimus, ex industria subticemus.

[18] [caro, in pervigilio festi S. Colmani errore mensæ apposita, fit sanguinolenta;] Nuperum est illud quoque miraculum, quo sanctus hic Colmanus quendam clientem sui cultus et observantiæ admonuit. Is erat vir nobilis de familia Oseachnassaigh, Gulielmus nomine, comiti Killdariensi ob singularem in re militari peritiam familiaris et carus; qui cum ad ejusdem comitis mensam in aliorum corona nobilium die quodam accubuisset, cœptaque esset hinc inde comestio, ex apposito carnium missu bolum præscidit, sed sanguinem elicuit; totumque, quod exsectum erat, cruentum apparuit. Qua re permotus, tam diu comedendo abstinuit, donec, ab ipso comite animadversus, interrogatus erat quamobrem abstineret. Cumque præ verecundia, aut ne quemquam offenderet, rem dissimulando, aliam prætexeret causam, viciniores, qui veram causam adverterant, comiti significarunt. Ad hæc comes monet appositum sibi ferculum illi admoveri. Quod cum factum esset, et ex illo Gulielmus quidpiam exsecuisset, confestim, videns cruore madere, manum retraxit. Itaque adhuc abstinenti cum jussisset comes ex gustatis probatisque a se carnibus apponi, ne in iis quidem ille quidpiam nisi cruentum offendit. Quare omnes, qui aderant, rei eventum admirari, et imprimis ipse nobilis; qui, causam altius examinans, palam interrogat, quotus ille esset dies mensis, cumque intellexisset eum esse, in quem S. Colmani profestum incidit, continuo subjunxit, agnoscere se sancti tutelaris suavem correptionem; et propriam, quæ miraculo occasionem præbuit, negligentiam voluntario ejus diei jejunio correcturum.

[19] [in eodem pervigilio lac mutatur in cruorem.] Cognatum est huic miraculo sequens, quod nuperrime etiam contigit. In horreo domini Osechnasaigh, operarii grana triturabant in vigilia S. Colmani; quibus cum pro eis, diœcesis religiosa præscriptaque consuetudine, sub refectionis hora, quadragesimales cibi solum essent appositi, inordinata incessit libido lacticiniis saltem vescendi; eaque demum superati, affirmant nisi ejusmodi apponantur nihil se comesturos. Ejus illorum insolentiæ admonita uxor præfati domini, Elisabetha Linse, jussit miseris, quæ poscebant, adferri. Confestim ergo allata sunt lacticinia, et lac ipsum, jam non lactis, sed sanguinis speciem præferens, appositum. Tritores autem, videntes cruorem sibi pro desiderato lacte suffectum, in ancillam omnesque alios ejus facti authores furiose invehuntur, rati scilicet se vel ludibrio habitos, vel impietatis redargutos. Mox rei series ad præfatam dominam delata, an ita esset sedula explorat, jubetque vas ipsum, unde haustum fuerat, quod operariis erat præsentatum, pervideri probarique an reliquum, in eo remanens, lac esset, an cruor. Factaque inquisitione, cum merum lac repertum esset in vase, mandat cætera illa, quæ prodigiosum illum cruorem continebant, in illud refundi. Quod et factum fuit; posteraque die re explorata, ne sanguinis vestigium quidem, sed purum in vase lac repertum est, omnibus palam profitentibus miraculum fuisse quod contigit, quo sanctus patronus in devotos clientes ad sui observantiam traducere, devotos in eadem continere satagebat.

ANNOTATA.

a Auget religionem loci præsentia S. Colmani sepulcri, constructi magnis sectisque saxis calcariis, decem pedes patentis in longitudinem et quinque in latitudinem. Sed nunc nonnisi rudera cernuntur [Eccles. architecture of Ireland, pag. 455.] . Superest præterea S. Colmani memoria in insula Arran maxima; (tres enim hujus nominis insulæ jacent in introitu sinus maritimi Galwediensis.) Illic nempe intra castellum cyclopicum in Kilmurvy consurgit integra ædes sacra, quæ a S. Colmano mac Duach constructa dicitur et cui nomen remansit Teampull mor mhic Duach; quod est templum majus Macduachi; portæ imaginem edidit Georgius Petrie [Ibid. pag. 177.] . In eadem insula, eodemque loco Kilmurvy, altera exsistit prope illud templum ædes [Ibid. pag. 351.] , nomine Teampull beag mhic Duach; quod est templum minus Macduachi. Muri sex pedes crassi, nullo cæmento, forma ovali, in latitudinem pedes extensi triginta, in longitudinem quinquaginta. Refectorium monasticum fuisse conjecit Petrie [Ibid. pag. 424.] . Hæc si exstruenda non curavit S. Colmanus, non tamen ab ejus ætate longe distat eorum ædificatio, eumque certe patronum habent. Quocirca ad hæc loca, uti etiam ad Kill-mac-Duach fieri pergit peregrinantium concursus; sed et alia esse in illis partibus loca, quæ S. Colmanum mac Duach patronum habent et a peregrinantibus frequentari solent, tradit Matthæus Kelly [The Martyrology of Tallagt, pag. 137.] .

b S. Colmani mac Duach ætas definiri non potest nisi quod temporibus S. Columbani, in insula Hia intra annos 563 et 597 commorantis, Colmani Aidhne ejusque filii Guarii et S. Maidoci, episcopi Fernensis, vixit. Accipe locum ex Vita S. Maidoci [Ap. Colganum, Acta SS. Hiberniæ, pag. 213.] : Quodam tempore beatissimus Mœdoc, volens adire civitatem Mumoniensium regalem, nomine Cassel, … venit ad eum angelus Domini, dicens ei: “Vult Dominus ut pergas ad aliam regionem. I ad provinciam Connactorum, quia Guarius Aidhne, rex Connactorum, gravissimis doloribus torquetur. In cella, quæ dicitur Keall-mic-Duach prope mortem jam torquetur: tibi vero Dominus concedit ut cures eum…” Ad hanc vocem plana via per montes, et sylvas, et grunnas sine ullo impedimento usque ad monasterium, quod dicitur Keall-mic-Duach, (ubi erat rex Connachtorum Guarius Aidhne infirmus,) facta est. Et cum a sancto episcopo oratio facta esset pro eo, statim sanatus est ab omni infirmitate sua. Et ait vir sanctus regi: “Regnum tuum iterum tenebis triginta annis, et in fine vitæ tuæ tribus annis in dolore eris, et in illa infirmitate morieris, et regnum cælorum possidebis propter eleemosynam et largitatem tuam…” Et benedicens regi, et facta oratione et firmitate inter se et sanctissimum virum, in cujus honore est illud monasterium primo et civitas constructum, vir beatissimus Mœdoc recessit. Sed in his nonnulla difficilia. Quatuor Magistri [O'Donovan, The four Masters, tom. I, pag. 247.] referunt S. Maidoci mortem ad annum624, et Guarii Aidhne, secundum Annales Ultonienses [Ibid. pag. 272, not. e.] , ad annum 662 [Ibid. pag. 273.] ; Annales vero Dungallenses ex Cluanensibus, Insulensibus et Senatensibus ad annum 660 [Ap. Colganum, Acta SS. Hib. pag. 247, not. 13.] ; Colganus [Ibid. pag. 219, not. 39.] ad annum 642, sed absque auctoritate; ita ut significetur Guarium triginta sex aut octo annos post S. Maidoci obitum superstitem fuisse. Quæ quum non conveniant cum S. Maidoci Vita, consignarunt hujus mortem Usserius [Ant. ecclesiast. pag. 500.] , Lanigan [Eccl. of Ireland, tom. II, pag. 339.] , O'Breen [The saints of Ireland, pag. 12.] aliique ad annum 632; quem annum reperit Usserius in Annalibus Buellensibus (Boyle), verisimiliter iisdem ac Connacianis [Cfr O'Curry, Lectures, pag. 105.] , adeoque præstat retinere. Posuit deinde Colganus S. Colmanum mac Duach synchronum fuisse S. Maidoco et propterea scripsit eum floruisse circa annum 620; bona conjectura, si floruisse (ut communiter fit) ad finem vitæ non referatur. Waræo [Archbishops and bishops of Ireland, tom. I, pag. 647, edit. Harris.] contra placuit dicere eum ad finem sæculi VI floruisse aut initio sequentis. Carewii [Eccl. hist. of Ireland, pag. 422.] dicta tam parum inter se cohærent, ut a typothetis corrupta esse videantur. Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, tom. II, pag. 344.] sic ordinat tempora: Circa annum 604 regnare incepit Guarius; Kil-mac-Duachfundatum est circa annum 610; mortuus est Guarius circa annum 642. Sed quum a melioribus chronographis dicatur triginta octo annos [incompletos] regnasse, verisimilius est, ut traditur in Chronico Scotorum, vita functum esse anno 659, quum ad thronum accessisset anno 622, quo ejus pater occisus est; paulo post incohatum fuisse Kill-mac-Duach; S. Maidocum anno 632 ad Guarium et S. Colmanum venisse et aliquanto post ad cælum ivisse.

DE S. SIGEBERTO MARTYRE REGE ANGLORUM ORIENTALIUM

ANNO DCXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Sigebertus, rex Anglorum Orientalium et martyr (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Anglorum in Germania et Britannia positio. S. Sigeberti genus, exilium et conversio in Galliis. S. Felicis episcopi accessus ex Cantia. Gentis conversio. Vices sedis episcopalis. Regni fines.

Quum circa medium sæculum V per Saxones, qui invitatu Vortigerni in Britanniam iverant, [Anglorum in Germania et in Britannia positio.] per Saxoniam septentrionalem vicinasque regiones sparsa esset fama fertilitatis insulæ, discordiarum inter magnates, populi segnitiei, invasit omnes cupido tantas et tam bonas occupandi terras. Advenerunt autem, inquit Beda [Hist. eccl. Angl. lib, I, cap. 15.] , de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Jutis. De Jutarum origine sunt Cantuarii et Victuarii *, … et ea quæ usque hodie in provincia Occidentalium Saxonum Jutarumnatio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam. De Saxonibus, id est, ea regione, quæ nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, complectens Holsatiam, Dithmarsiam, Stormariam et Wagriam, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro Anglis, (hoc est de illa patria, quæ Angulus dicitur et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias Jutarum et Saxonum perhibetur,) Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est, illarum gentium quæ ad Boream Humbri fluminis inhabitant, cæterique Anglorum populi sunt orti. Jacet autem primitiva Anglia inter sinum maritimum Sliam et Flensburgi Vicum, ad orientem terminata mari Baltico, ad occidentem via publica, quæ inter Sleswicum jacet et Flensburgum; cujus regiunculæ, lingua vulgaris ad hanc usque diem proxime accedit ad theotiscam seu veterem saxonicam, quæ nonnisi in Belgio et Neerlandia exculta est [Firmenich, Germaniens Völkerstimme, pag. 35. Cfr Itinerarium Otheri, ap. Langebek, Scriptt. rer. Danicarum, tom. II, pag. 115 et seqq.] . Habebat, ut loquitur Ethelwerdus [Chronicorum lib. I, ap. Petrie, Monumenta historica Britanniæ, pag. 502.] , oppidum capitale, quod sermone saxonico Sleswic nuncupatur, secundum vero Danos Haithaby [Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 387 et seqq.] .

[2] [Angli Orientales convertuntur ad Christum opera Ædwini, regis Nordhumbrorum, S. Felicis episcopi et S. Sigeberti eorum regis.] Quamquam S. Gregorius Magnus, qui Romæ nonnisi Anglos venum expositos viderat, S. Augustinum ejusque socios ad Anglorum gentem Christo conciliandam in Britanniam misisset, ii tamen nequaquam primi christianam doctrinam susceperunt. Anno tantum 627 hæc felicitas eis obtigit. Audi Ven. Bedam [Hist. Eccl. Angl. lib. II, cap. 9.] . Hortatu Bonifacii papæ V et prædicatione S. Paulini, mox futuri episcopi Eboracensis, acceperat rex Nordhumbrorum Ædwini, quem nullus umquam inter Anglos potentia et ditionibus æquaverat, cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem et lavacrum regenerationis, anno regni sui undecimo; qui est annus Dominicæ Incarnationis 627, ab adventu vero Anglorum in Britanniam annus circiter 180 [Ibid. lib. II, cap. 14.] . Tantum autem devotionis Æduini erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum Earpualdo, filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua provincia suscipere… Verum Eorpuald, non multo postquam fidem accepit tempore, occisus est a viro gentili, nomine Sicbercto; exinde tribus annis provincia in errore versata est, donec accepit regnum frater ejusdem Eorpualdi Sigberct, vir per omnia christianissimus atque doctissimus; qui vivente adhuc fratre cum exularet in Gallia, fide sacramentis imbutus est; quorum participem, mox ubi regnare cœpit, totam suam provinciam facere curavit. Cujus studiis gloriosissime favit Felix episcopus, qui de Burgundionum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum venisset ad Honorium, archiepiscopum Cantuariensem, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad prædicandum verbum vitæ præfatæ nationi Anglorum. Nec vota ipsius incassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor invenit. Siquidem totam illam provinciam juxta sui nominis sacramentum a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera justitiæ, ac perpetuæ felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in civitate Domnoc: et cum decem ac septem annos eidem provinciæ pontificali regimine præesset, ibidem in pace vitam finivit. Dederunt decessores S. Felicis Acta ad 8 martii; ita ut quæ ad S. Sigebertum pertineant, hæc una declaranda sint.

[3] [S. Sigeberti genus.] In illis imprimis Ven. Bedæ verbis dicitur S. Sigebertus frater Eorpualdi, et inferius (lib. III, cap. XVIII) hoc idem repetitur. Idem accuratius explicatur a Guilielmo Malmesburiensi [Gesta regum Anglorum, lib. I, num. 97, tom. I, pag. 134, edit. Duffus Hardy.] , a quo S. Sigebertus traditur frater fuisse Eorpwaldi ex matre. Sed et hæc mater uti et pater ignotus est. Neque hæc neglexerunt historici Angli, qui sequens confecerunt stemma genealogicum [Lappenberg, Geschichte von England, tom. I, ad finem.] .

[4] [S. Sigebertus, in Gallias timore Redwaldi regis Estanglorum, profugus,] Dudum in Gallia, inimicitias Redualdi fugiens, exulasse traditur S. Sigebertus a Beda (lib. III, cap. 18); a Redwaldo in exilium actus dicitur a Malmesburiensi [Gesta regum Anglorum, lib. I, § 97, edit. Duffus Hardy, tom. I, pag. 134.] . Invidia vitrici adversus privignum visa est Smithio [In notis ad lib. III, cap. 18, Historiæ Bedæ.] inimicitias accendisse. Non mala conjectura. Apud Anglos scilicet Saxonesque regia potestas jure publico hæreditaria non erat; sed ita in magnatum arbitrio posita erat electio ut eis vix liceret regem extra domum regiam creare [Cfr Sharon, Turner, the History of the Anglo-Saxons, lib. VIII, cap. 1.] . Quum itaque per matrem in domum regiam ingressus esset S. Sigebertus fratresque uterinos, Redwaldi filios, ætate superaret, facile fieri poterat et revera factum est ut ab optimatibus rex eligeretur. Quod ut averteret, nil supererat Redwaldo nisi ut de medio tolleret S. Sigebertum aut eum cogeret in exilium abire. Neutrum enim aberat ab Anglorum Saxonumque moribus: regiarum enim domorum octarchiæ historia plena est cædibus, ambitione factis; exilium vero inter legitimas pœnas habebatur [Ibid. lib. VI, app. III, cap. 8.] . Sed hoc loco potius fuga spontanea intelligitur, quam qui alienam inimicitam timere solebant inire, et quæ tam creba erat apud gentes septentrionales, ut ex præsentia profugorum, vlemingen seu vlamingen dictorum, littus maritimum Belgii Flandriæ nomen acceperit [Kervyn de Lettenhove, Histoire de Flandre, tom. I, pag. 110.] . Conjicit Spedus [The British Empire, pag. 310.] Redwaldum proditionem timuisse a S. Sigeberto; atque alii alia; quibus examinandis supersedemus.

[5] [ibidem fidem christianam amplectitur; et, rex in patria factus, ex Cantia accersit S. Felicem episcopum.] De S. Sigeberti conversione et S. Felicis ad Anglos Orientales adventu non convenit omnino inter veteres Angliæ historicos. Tradit Florentius Wigorniensis [Chronicum, ap. Petrie, Monumenta historica Britanniæ, pag. 529.] et secundum eum Guilielmus Malmesburiensis [De Gestis pontificum Angliæ, lib. II, ap. Migne, Patrol., tom. CLXXIX, col. 1517.] et Ranulphus Higdenus [Polychronicon, lib. V, ap. Gale, Hist. Britannicæ, Saxonicæ etc, pag. 232, edit. 1691.] Fœlicem episcopum, genere Burgundum, Sigeberto, Orientalium Anglorum regi, in Gallia exulanti, familiarem effectum, Angliam cum eodem post mortem Eorpwaldi venisse et East-Anglorum episcopum effectum. Quosdam referre S. Sigebertum cum suo populo in Anglia a S. Felice conversum esse perhibet Bromptonus [Chronicon, regum Estangliæ, ap. Twysden, Scriptores decem, col. 745.] ; et quidem in libro Hydensi, cujus nuper non nisi versio anglica edita erat, hæc reapse leguntur [Church historians of England, vol. II, part. II, pag. 487.] Tamen dicitur, subjicit Bromptonus, secundum quosdam, quod iste rex Sigebertus, in Gallia exulans provincia, tempore dicti regis Redwaldi fuerat baptizatus; nequaquam addens exemplo Wigorniensis, Malmesburiensis et Ranulphi hanc ei gratiam a S. Felice fuisse collatam. Et recte: nam venerabilis Beda, bis de beatissimo hoc episcopo sermonem faciens, nedum significet aliquam ei cum S. Sigeberto in Galliis fuisse familiaritatem, manifeste narrat sponte Cantuariam venisse venerabilem virum, ut se sisteret S. Honorio, universæ Britanniæ primati; ubi dum versaretur, S. Sigbertum eodem venisse ex regno suo Anglorum Orientalium, qui eum post Eorpwaldi cædem et trium annorum discordiam rerumque sacrarum eversionem ex Galliis accersiverant; mox enim, ubi regnare cœpit, eum statuisse populum suum fidei sacramentorum facere participem, et propterea a primate Cantuariensi episcopum postulasse aut presbyteros; benigne hæc vota excepisse Honorium, qui miserit S. Felicem; atque ita factum esse ut, quemadmodum loquitur ipse venerabilis Beda, episcopum Felicem de Cantia acceperit S. Sigebertus.

[6] [Sedem episcopalem constituit in Dummoc, ubi videtur fuisse ejus curia. Fines ejus regni. Translationes sedis episcopalis et diœcesis divisiones.] Sedem episcopatus in civitate Domnoc S. Felicem accepisse tradit idem Beda. Quæ civitas a Titfrido episcopo in diplomate anni 803 [Kemble, Codex diplomaticus ævi Saxonici, tom. V, pag. 66.] Dummuca dicitur, Domuce in Chronico Anglo-Saxonico [Edit. Thorpe, tom. I, pag. 105.] et Dommoc aut Dommuc a Florentio Wigorniensi [Ap. Petrie, Monumenta, pag. 529.] , et, ut alias formas omittam, Dommocceaster, quod est Dommocense castrum, in documento quod vidit Gibsosonus [Explicatio nominum locorum in Chronico Anglo-Saxonico, pag. 25.] , (ni fallor) in versione Anglo-Saxonica Historiæ Bedæ; nunc autem Dunwich ei nomen est. Posita est ad littus maris, cujus fluctibus partim detrita, partim obruta est [Cfr Leland, Collectanea, edit. 1770, tom. IV, pag. 26; Gardner, Historical account of Dunwich, pag. 62; Monasticum Anglicanum novum, tom. III, pag. 404.] , nunc unum habens templum parœciale, olim quatuor alia et plures domos religiosas; quas enumerat Tannerus in Notitia monasteriorum in Anglia. Hic ut sedes episcopi, sic proculdubio erat aula regis; quod enim regis curiam in Seham, nunc Soham, (de qua villa mox recurret sermo,) positam fuisse tradit Alfordus [Annales eccl. Anglo-Saxon. ad an. 248, num. 9.] , auctoritate videtur carere; neque apparet, quod perhibet Camdenus [Britannia, in Cambridge'shire, pag. 230, edit. Blacu.] , S. Felicem ibidem primam suam sedem habuisse adeoque conversionem gentis exorsum. Regis et episcopi auctoritas iisdem territorii finibus continebatur. De his finibus non omnino convenit. Secundum præclarum virum, comitem Carolum de Montalembert [Les Moines d'Occident, tom. III, pag. 428.] , complectebatur Anglia Orientalis præsentes comitatus Norfolciensem, et Suffolciensem, partesque comitatuum Cantabrigensis, Huntingdonensis, Berfordensis et Hertfordensis. De iisdem finibus hæc literis mandavit Malmesburiensis monachus, qui sæculo XIV Eulogium historiarum [Edit. Scott. Haydon, tom. II, pag. 159.] scripsit: Quartum regnum fuit Est-anglorum, continens Nortfolke, Southfolke, habens ad orientem et ad aquilonem ad circium Cantebrigeschire, ad occidentem fossam sancti Edmundi, et ad austrum Hertfortschire, Estsaxoniam. Sed alter monachus, qui ad hunc locum appendicem aut commentarium subjecit, etiam Cantobrigensem pagum conclusit intra ditiones regum Anglorum Orientalium; qui dominabantur, inquit [Ibid. pag. cit.] , in pago Grantebrugensi, Nortfolk et Soutfolk. Et recte. Nam in appendice Chronici Florentii Wigorniensis de regno Orientalium Anglorum hæc leguntur [Ap. Petrie, Monumenta, pag. 644. Eadem habet Guilielmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, lib. I, num. 102, tom. I, pag. 141, edit. Duffus Hardy.] : Reges Orientalium Anglorum dominabantur in pago Grantebrigensi; et est ibi episcopus, cujus sedes est apud Heli (insulam Ely): et in Norfolcia et Suthfolcia; et est ibi episcopus, cujus sedes est apud Norwicum: quondam erat apud Helmam, vel Theotfordiam. Nam diœcesis Anglorum Orientalium ad annum 673 primum divisa est inter Dommoc in Suffolcia et North-Elmham in Norfolcia; sed propter Danorum incursiones Elmhamensis sedes a medio sæculo IX et Dommocensis ab anno prope 870 viduæ fuerunt usque ad annum 955; quo anno Athulfus quidam, qui cathedram Elmhamæ posuit, utrique diœcesi, denuo unitæ, præfectus est. Sed sub annum 1070 Thetfordiam translata est episcopi sedes et anno 1094 Norwicum. Atque ad hanc usque diem retinuerunt Protestantes hanc ordinationem; ita ut diœceses Norwicensis et Eliensis regnum Angliæ Orientalis repræsentet; nam in Ely, quæ bellis Danorum Lincolniensis antitistis auctoritatem agnoverat, anno 1109 institutus est episcopus, pagum Cantabrigensem pæne omnem jurisdictioni suæ subditum habens.

[Annotata]

* Wight

§ II. De schola, quam S. Sigebertus secundum consuetudines Gallicanas et morem Cantuariorum instituit. An hæc origo academiæ Cantabrigensis.

[S. Sigebertus, qui nequit dici auctor academiæ Cantabrigensis,] Quum multos annos in Galliis versatus esset S. Sigebertus, (ibi enim factus erat, ut loquitur Beda, utique non brevi tempore, vir per omnia christianissimus atque doctissimus), ubi regno potitus est, mox ea quæ in Galliis bene disposita vidit imitari cupiens, instituit scholam in qua pueri literis erudirentur: juvante se episcopo Felice quem de Cantia acceperat, eisque pædagogos ac magistros juxta morem Cantuariorum præbente. De quibus verbis magna olim fuit inter academicos Cantabrigenses et Oxonienses controversia, quod priores contenderent scholam, a S. Sigeberto institutam, Grantecestriæ, ex cujus ruinis surrexit Cantabriga, fuisse positam; ideoque Cantabrigensem academiam, quæ nonnisi Grantecestriensis hæres et continuatrix sit, antiquitate longe præstare Oxoniensi, quæ glorietur se a B. Alfredo Magno sæculo IX conditam esse: adversus quam contentionem objecerunt Oxonienses non constare de situ S. Sigeberti scholæ; eam non fuisse nisi ludum puerilem, in quo traderentur linguæ vulgaris elementa aut ad sumnum grammatica latina. Smithius itaque, quum suam Ven. Bedæ Historiæ ecclesiasticæ editionem pararet, conscripsit ad hunc locum ingentem appendicem, in qua omnibus viribus pro Cantabrigensibus decertaret; felicior tamen in demonstrando Oxonienses nonnisi infirmis invalidisque argumentis academiæ suæ originem ad B. Alfredum referre, quam in stabilienda Cantabrigensis scholæ antiquitate. Est enim, ut ipse loquitur [Opp. Ven. Bedæ, tom. VI, col. 355, edit. Migne.] , objectio validissima, quæ vix (ut arbitror) responsioni cedet. Petrus Blesensis aut alius qualiscumque chronographus, sub hac larva latens, in sua Ingulphi Continuatione tradit “Joffridum, abbatem Croylandensem, Henrici II temporibus, transmisisse ad manerium suum de Cotenham, juxta Cantabrigiam, monachos quosdam suos philosophicis theorematibus et aliis scientiis instructissimos, qui quotidie Cantabrigiam adeuntes, et, conducto horreo publico, suas scientias profitentes, in brevi temporis excursu grandem discipulorum numerum contraxerunt; qui mox adeo accrevit ut nec horreum, nec ulla ecclesia eorum receptaculo sufficeret.” Ex isto fonte, ut pergit Blesensis, parvo, qui crevit in fluvium jam magnum, videmus nunc lætificatam civitatem Dei, et totam Angliam factam frugiferam per plurimos magistros et doctores, de Cantabrigia exeuntes, ad similitudinem sanctissimi paradisi. Qualemcumque responsionem ad hæc molitur Smithius; sed, victus tanta auctoritate, (quamquam nonnulli [Cfr Duffus Hardy, Descr. cat. of mat. rel. to the hist. of Great Britain, tom. II, pag. 128 et 129.] velint illa interpolata aut apocrypha esse,) cogitur immensum commentarium suum concludere his verbis [Dist. cit. col. 356.] : Denique si schola Sigberetina Grantæ non est instituta, verisimillimum est eam positam fuisse vel in civitate Domnoc, in qua Felix sedem episcopatus acceperat; vel apud Seham, ubi, ecclesia constructa et dedicata, cœtum non minimum monachorum aggregarat [Historiæ Ramesejensis, cap. LXXXII, ap. Gale, Scriptores XV, pag. 437.] .

[8] [scholam instituit verisimillime Dummocæ, quamquam et alias minores in monasteriis v. g. in Soham S. Felix instituisse videatur.] Neque dubitant Taylor [Index monasticus of the diocese of Norwich, pag. 82.] et Lappenberg [Geschichte von Engeland, tom. I, pag. 150, not. 2.] , quin schola illa erecta fuerit in castro Dummoc seu Dumnoc, episcopi sede; in eo tamen hic errans quod Grantecestriam, quam cum posteriore Grantabrycge confundit, regni Merciorum oppidum fuisse credidit. Neque mihi negari posse videtur scholam Dummocæ constitutam fuisse. Sive enim S. Felix monachus fuerit, ut legitur in Libro Hydensi [Liber de Hyda, editus ab Edwards, pag. 10.] , non secus ac omnes clerici Galli [Ruinart, Præf. ad Opp. S. Gregorii Turonensis, num. 35.] propter introductas a S. Martino citra Montes Vercellenses S. Eusebii institutiones [Cfr Gervaise, Vie de S. Martin de Tours, pag. 39 et seqq.] , sive monastico ordini accensitus non fuerit; sive episcopatus Dummocensis monasticus fuerit (ut certe Norwicensis ab anno circiter 1100 [Wharton, Anglia sacra, tom. I, pag. 407.] et Eliensis ab exordiis suis [Ibid. pag. 615 et seqq. Cfr Reyner, Apostolatus Benedictinorum in Anglia, pag. 78.] , qui ambo Dummocensi successerunt,) sive a regula monastica fuerit liber; quum tamen sanctus vir ex Cantia vix alios viros doctos adducere potuerit ac monachos, necesse est ut Dummocæ monasterium fuerit; a quo institutorum genere vix tum in Anglia aberant publicæ scholæ. Quodsi tamen clericos sæculares reperit, non potuit (nisi a consuetudine disciplinari illius ævi [Cfr Thomassin, Discipline de l'Eglise, tom. II, col. 606 et seqq.] recesserit) in aula sua episcopali scholam non instituere. Verumtamen absurda non est altera Smithii conjectura, nempe scholam positam fuisse in Seham, nunc Soham, in Cantabrigensi pago, sed diœcesi Norwicensi; verum hæc post mortem S. Sigeberti verisimiliter incepit. Nam reapse, ut historicus Ramesejensis testis est, condidit illic S. Felix ecclesiam et monasterium non minimum; de quo Thomas Eliensis, ineuntis sæculi XII scriptor, hæc tradidit [Vita S. Etheldredæ, Acta SS. tom. IV Junii, pag. 500.] : Hic autem locus ad introitum insulæ Ely dicitur esse, ubi monasterium magnum et famosum fuit, in quo non minima congregatio monachorum a quodam venerabili viro Ditone-Lugdingo nomine constructa ordinem sanctæ Regulæ sub abbate Werefredo observavit. In anglico quippe legitur quod sanctus Felix vetus monasterium apud Seham et ecclesiam in Redham primitus condidit; quod monasterium stetit, donec a Danis funditus eversum est. Historico autem Ramesejensi præluxit Guilielmus Malmesburiensis [De gestis pontif. Angl. lib. II, Opp. edit. Migne, col. 1517.] ; qui quamquam de monasterio taceat, reliqua tamen refert, ex quibus facile concludi possit illic monasterium exstitisse. Sed et ibidem agens Guilielmus de S. Felicis gestis, commemorat non unam scholam, sed scholas literarum opportunis locis ab eo institutas fuisse, quibus barbaries gentis sensim comitate latina informaretur

[9] [Schola, quæ laudatur a Ven. Beda, non solum complectebatur ludum puerilem, verum etiam altiores disciplinas, prout in Galliis] Nequaquam autem audiendi sunt qui velint a S. Sigeberto non nisi ludum puerilem institutum fuisse. Ipse enim beatus rex doctissimus erat; quæ in Galliis bene disposita viderat imitari cupiebat; non unum pædagogum præbebat S. Felix, sed pædagogos ac magistros; scholæ finis is erat ut barbaries gentis sensim comitate latina informaretur, quod nequaquam fit in grammatico ludo; et demum schola instituenda erat juxta morem Cantuariorum. Quis in his nonnisi elementarium institutum videat? Sed perhibet Beda hanc scholam conditam fuisse in qua Pueri erudirentur. Profecto; quoniam in scholis monasticis instituebantur pueri a prima ætate, sed ad exactam usque juventutem perficiebatur eruditio. Propterea B. Alfredus Magnus in versione sua Anglo-Saxonica Historiæ Ven. Bedæ pueros per geongemen reddidit et pædagogos per lareowas [Cfr Smith, App. XIV ad Hist Ven. Bedæ, Opp. tom. VI, col. 345.] . De Gallicana sæculo VII disciplina literario quid referam? Attigit eam Smithius, sed multo luculentius explicuit Rivetus in Historia Galliarum literaria [Hist. litt. de la France, tom. III, pag. 417 et seqq.] . Ut enim illi testes sunt, plane non viderat illic S. Sigebertus pristinum literarum splendorem, quo facile sæculo III, IV et V complures Gallicanæ civitates Romam æquabant; sed viderat tamen scholas bene dispositas in episcoporum ædibus, in omnibus pæne monasteriis, etiam femininis, in domibus quoque presbyterorum ruralium [Ibid. loc. cit. et ap. Thomassinum, Discipline de l'Eglise, tom. II, col. 575 et seqq.] ; quin et in palatio regum [Em. V. J.-B. Pitra, Vie de Saint Leger, pag. 112 et seqq.] . Neque res mira tunc visa est, instituta scholastica ex Galliis in Angliam transferri. Monachos et moniales, in Kalensi duplici cœnobio institutos, in Angliam remisit S. Bertilia; et S. Benedictus Biscopus, monasteriorum in Anglia quasi pater, Agilbertus, episcopus Saxonum Occidentalum, Leutherius, ejus nepos et successor, et S. Wilfridus, Eboracensis antistes, disciplinam literariam Gallicanam communicarunt cum insulanis. Comprehendebat autem hæc omnes grammaticæ partes; philosophiæ placita; Sacræ Scripturæ exegesim; lectionem, non solum Patrum latinorum, sed et oratorum, poetarum, historicorum; musicam; atque etiam aliquot locis codicis Theodosiani explicationem.

[10] [et Cantuariæ tradebantur.] Juridica studia plane non penetrarunt in Anglicam, (unde ad hanc usque diem libera fere mansit a jure Romano); sed reliqua omnia continebat mos Cantuariorum. Quorum scholæ laus omnium facillime ex Oftfori, episcopi Wigorniensis, gestis intelligitur. Institutus hic fuerat prius in duplici monasteria de Kaelcacæstir, dein in altero duplici monasterio de Streaneshalch; in quorum posteriori S. Hilda, doctissima femina, tantum lectioni divinarum Scripturarum suos vacare subditos, tantum operibus justitiæ se exercere faciebat, ut facillime viderentur ibidem qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi reperiri; adeoque, addit Ven. Beda [Hist. eccl. Angl. lib. IV, cap. 23.] , cujus illa sunt verba, quinque ex eodem monasterio postea episcopos vidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis viros, quorum hæc sunt nomina, Bosa, Ætla, Oftfor, Johannes et Wilfrid… De medio nunc dicamus, quia cum in utroque Hildæ abbatissæ monasterio lectioni et observationi Scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, venit Cantiam ad archiepiscopum beatæ recordationis Theodorum: ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris vacavit, etiam Romam adire curavit: quod eo tempore magnæ virtutis æstimabatur. Et S. Wilfridus quoque, postquam aliquot annos apud Lindisfarnenses transegerat, discens citissime psalmos et aliquot codices, aliquandiu, Honorio gradum archiepiscopi tenente, apud Cantuarios demoratus, diligenter his quæ inspiciebat discendis operam dabat [Ibid. lib. V, cap. 19.] . Verumtamen, licet Cantuariæ non vixerit Ven. Beda, ex ejus scriptis, tam doctis tamque variis, multo melius, quam ex quibuscumque testimoniis cognosci potest quam late apud Anglos Saxonesque pateret disciplina literaria; et sane Cantuariensis schola nulli alii erat inferior. Sed his jam nimium inhæsi: qui plura velit, legat Lingardi Historiam et antiquitates ecclesiæ Anglo-Saxonicæ [The hist. and antiq. of the Anglo-Saxon church, tom. II, pag. 127 et seqq. edit. 1858.] .

§ III. Adventus S. Fursei et sociorum. Cœnobium Cnobheresburgense pro eis conditum. Cœnobium Betricheswurdense, postea S. Edmundi, in quo S. Sigebertus, abdicato regno, fit monachus.

[S. Sigebertus in regnum suum excipit SS. Furseum, Foillanum, et Ultanum fratres aliosque plures aliosque plures monachos Hibernos, quibus monasterium Cnobheresburgense exstruit] Verum, dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, (eas enim illum deposuisse mox videbimus), supervenit de Hibernia vir sanctus, nomine Furseus, verbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis virtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi opportunum inveniret, peregrinam ducere vitam. Qui cum ad provinciam Orientalium pervenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege præfato: et solitum sibi opus evangelizandi exsequens, multos et exemplo virtutis et incitamento sermonis vel incredulos ad Christum convertit, vel jam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmavit. Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit visione perfrui; in qua admonitus est cœpto verbi ministerio sedulus insistere, vigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta ejusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: “Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.” Qua visione confirmatus, curavit locum monasterii, quem a præfato rege Sigbercto acceperat, velocissime construere ac regularibus instituere disciplinis. Erat autem monasterium silvarum * et maris vicinitate amœnum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est Urbs Cnobheri vocatur; quod deinde rex provinciæ illius Anna ac nobiles quique augustioribus ædificiis ac donariis adornarunt. Hæc vero et multa alia ad verbum fere desumpsit Ven. Beda ex Vita S. Fursei, quam decessores ediderunt ad diem 16 januarii et Mabillonius in sæculo II Benedictino.

[12] [et qui ibidem sanctissime vivunt.] His rebus gestis, sic deinde utrobique legitur [Acta SS. Ord. S. Benedicti, sæc. II, pag. 308.] , vir sanctus, ab omni sæculi atque ipsius monasterii cura alienare se cupiens, cum sapientissimis fratribus tractavit. Habuit enim secum reverentissimos et spirituales viros, qui exemplo tanti viri et in monasterii probatione, et in diversis laboribus vitæ et humilitatis et caritatis gratia proficerent. Inter quos etiam germanos proprios habuit Foillanum, sanctum admodum virum, cui etiam sortitam monasterii et animarum dereliquit curam. Alter vero Ultanus, diuturna monasterii probatione dimissa, ad eremitalem vitam, multis jam annis ab eodem electam, derelictis omnibus curis et rebus, nudus ad fratrem suum, qui jam theorica pascebatur vita, solus profectus est. Labori quotidiano et orationibus continuis deservientes per annum integrum ibidem philosophantur. Tunc, quibusdam causis ingruentibus, a populo vel rege, S. Anna, S. Sigeberti successore, vir altioris ingenii ad consilium vocatus, immo etiam compulsus, desideratum sibi eremi dereliquit locum. Omniaque animo pervigili tractans, ac turbatam esse provinciam gentilium incursione, verisimiliter Merciorum, nec ibidem diuturnum mo nasterialem ordinem perpensans, ad Galliarum litora, dimissis ordinatisque omnibus, navigavit; scilicet post annum 640 [Cfr Pagius, Critice Annalium Baronii ad an. 644, num. 3.] , triennio saltem post S. Sigeberti cædem.

[13] [Perperam a multis dicitur S. Sigebertus monachus factus in monasterio S. Fursei;] Sed si fides sit Hillino, monacho Corbejensi, qui ad exordia sæculi XI Vitam S. Foillani ligato sermone scripsit et Sigeberto monacho dicavit, (quam Vitam, numquam hactenus editam, in proximo tomo excudendam curabimus,) sociavit se S. Sigebertus rex SS. Foillano et Ultano, S. Fursei fratribus et comitibus, eorumque magisterio se subdidit. Audi itaque Hillinum:

Hinc adeo fratrum viguit ratione duorum
      His culmen sanctæ partibus ecclesiæ,
Ut rex, tonsura monachi supplex sibi sumpta,
      Militiæ solitum projiceret gladium;
Ac miles Christi factus se subderet ipsi,
      Qui regnum servis dat sine fine suis.
Et quia Foillanus sollertior est ibi visus,
      Publica cessit ei causa tuenda loci.

Philippus de Harvengt, Bonæ spei in Hannonia abbas Præmonstratensis, qui sæculo XII S. Foillani Hillianam Vitam, quam versibus descriptam habebant Fossenses monachi, alio scribendi genere percurrit et absolutam a metro deduxit in planitiem prosaicæ libertatis [Philippi de Harvengt Opp. col. 1325, edit. Migne.] , tradidit similiter S. Sigebertum monachum factum esse in S. Fursei cœnobio. S. Sigebertus rex, inquit [Ibid. col. 1328.] , in terra sua monasterium construens, situ loci congruum, ædificiis opportunis, possessionum sufficientia, habitatoribus religiosis diligentius honestavit, et abjecta regia potestate, in eo seipsum ordini mancipavit. Similiter Bartholomæus de Cotton, monachus Norwicensis, qui ad finem sæculi XIII Historiam Anglicanam collegit, narrata Cnobheresburgensis monasterii fundatione, addit [Ed. Richards Luards, pag. 26 et 35.] : Ibidem factus est monachus ipse rex, relicto regno.

[14] [vitam monasticam amplexus est in monasterio de Betricheswurde; cui postea successit S. Edmunds-Bury.] Sed neque S. Fursei biographus, neque venerabilis Beda tradunt S. Sigibertum vestem monasticam in S. Fursei cœnobio induisse, posterior dicens dumtaxat eum intrasse monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro æterno magis regno militare curasse; ut videantur conjectura potius quam antiquo testimonio illa narrasse Hillinus, Philippus et Bartholomæus. Certe Camdenus [Britannia, in Suffolcia, pag. 217, edit. Blaeu.] , Alfordus [Annal. eccl. Anglo-Saxonicæ, ad an. 638. num. 4, tom. II, pag. 251.] , Cressyus [The Church history of Britanny, lib. XV, cap. VII, num. 2, pag. 355.] et Mabillonius [Annales Benedictini, ad an. 639, lib. XII, num. 61.] qui Hillini, Philippi et Bartholomæi lucubrationes non legerant, in Ven. Bedæ dictis sibi visi sunt reperisse S. Sigebertum in S. Fursei claustris monachum factum esse; nec quidquam obstat quin Hillinus aliique sibi visi sint ibidem eadem invenire. Ad quæ, ut hunc locum claudam, nihil aliud subjungam nisi quod Cnobheresburg nunc vocatur Burghcastle, positum in Suffolcia, ad ostia Garienis fluvii; et quod hoc cœnobium, de quo nulla amplius post hæc tempora memoria fit ab historicis aut in Codice diplomatico Anglo-Saxonico, traditur ab eodem illo Philippo [Op. cit. col. 1329.] spoliatum fuisse a Pendæ, Merciorum regis, prædatorio agmine, fratribus in captivitatem abductis, postea tamen a S. Foillano redemptis. Sed non solum silentium Ven. Bedæ et S. Fursei biographi nos impellit ad fidem denegandam Hillino aliisque; verum, quod præcipuum est, Thomas Eliensis in Vita S. Edeldredæ perhibet S. Sigebertum cucullam monasticam assumpsisse in Betricheswurde; cui monasterio successit postea celebre asceterium Saint-Edmundsbury. En Thomæ verba [Acta SS. tom IV Junii, pag. 498.] : Interea rex idem (Sigebertus) monasterium, quod in Betricheswurde sibi fecerat, intravit; acceptataque tonsura, æterno regi multo tempore servivit. Ubi imperatorum Romanorum principatu positam fuisse volunt complures Villam Faustini, quæ in Antonini Itinerario annotata est, et ubi certe fuisse stationem Romanam prodiderunt sæpius numismata, tituli, rudera. Re quidam vera Thomas Eliensis, qui initio sæculi XII scripsit, Hillino antiquior non est; sed scribebat in regione Anglorum Orientalium, inter medias memorias primi regis christiani et parietinas reliquiasque, quæ Danorum invasionibus supererant. Neque solus inter antiquos tradidit hæc Thomas: sed anonymus S. Edmundi monachus, vivens hoc ipso loco ubi virtutibus præfulsisse habebatur S. Sigebertus, eadem perhibuit; ex Chronicis Croylandiæ et Cestriæ multa singularia addens: quæ singularitas veritatis indicium esse solet. Accipe ejus verba [In Monastico Anglicano novo, tom. III, pag. 136.] : Anno quarto regis Canuti, Christi 1020, idem rex Canutus … clericis, qui ad tunc apud Bedricesworth, quæ nunc villa S. Edmundi nuncupatur, vitam actitabant minus regularem, abinde expulsis et ejectis, monachos … ibidem introduxit, per 383 annos postquam Sigebertus, rex East-Anglorum, qui apud Bedricesworth prædictum monasterium construxerat, in quo, accepta tonsura monachica, æterno regi Christo per multorum annorum curricula fideliter deservivit, et tandem anno Domini DCXXXVII a rege Merciorum, Pendæ nomine, pagano et sacrilego, fuerat interemptus, per 234 annos ante passionem gloriosi regis et martyris Edmundi, anno 870 occisi… Præsul Elmhamensis magnific us, videlicet Aldwin, anno primo immediate sequente post introductionem monachorum apud S. Edmundum, videlicet anno Domini 1021 construere cœpit ecclesiam S. Edmundi, regis et martyris antedicti, in eodem scilicet loco, in quo per Sigebertum, regem antedictum, primitus constructum erat monasterium, et in quo idem rex devotus, habitu tectus monastico, vitam duxit regularem, tempore Felicis Eastanglorum episcopi, prout ex Chronicis Crolandiæ atque Cestriæ colligitur manifeste.

[15] [Patet inde quam sincera fuerit S. Sigeberti conversio et quam abundanter Deus suam gratiam contulerit genti Anglorum.] Ubicumque demum monasticum habitum assumpserit S. Sigebertus, patet inde quam sincera esset ejus ad fidem christianam conversio et quam pius et religiosus ejus animus. Sed patuit hoc magis in pugna, cui interesse coactus fuit, sed cui ita interfuit ut et ducis munia impleret, et nihil a professione monastica alienum faceret. Quæ non potuit non commendare ipse Lappenberg [Geschichte von England, tom. I, pag. 147.] , quamvis rerum ecclesiasticarum minus curiosus. Res profecto præclara omnibus ad discendum primum quærendum esse regnum cælorum; neque vi et efficacia caruit, ut ex gestis S. Ceolvulfi, regis Nordhumbrorum, Ven. Bedæ amicissimi ejusque Historiæ lectoris assidui, abunde patet. Hic enim, ut loquitur Huntingdonensis [Ap. Petrie, Monum. hist. Britanniæ, pag. 727.] , exemplum assumens ex Historia beati viri Bedæ prædicta, sex reges fortissimos vir vere fortissimus prosecutus est: scilicet Edelredum regem Merce, et Cenredum successorem ejus; necnon Cedwallam regem Westsexe, et Ine successorem ejus; sed et Sigebertum regem Estangle, qui monachus effectus est, quem postea Penda occidit; et Sebbi regem Estsexe, qui monachus effectus diem jucundum mortis suæ prævidit; vidit et gavisus est… Complevit ergo Ceolvulfus hebdomadam regum perfectorum. Ex quibus primus exemplo præivit S. Sigebertus; quamquam alicubi [Liber monasterii de Hyda, pag. 10; The book of Hyde, cap. IV, Church historians of England, tom. II, part. II, pag. 487.] dicatur nonnisi tertius inter octarchiæ reges tam egregium religionis exhibuisse specimen. Similis recensio reperitur in Libro Hydensi [Ibid. cap. IX, pag. 491.] , eamque refecit Smithius [Flores historiarum, pag. 162.] . Sed et ex schemate genealogico, quod supra num. 3 produximus, manifeste patet hoc sanctitatis studium non in uno S. Sigeberto constitisse, verum ita universam domum regiam penetrasse, ut quatuor regis Annæ filiæ sanctis accenseantur; a quo albo neque ipse pater abest, calendariis aliquot inscriptus ad diem 9 decembris [Challoner, Memorial of British piety, pag. 169.] . Aliæ quoque familiæ regiæ, brevi postquam Christi fidem amplexæ sunt, abundarunt sanctorum copia: speciminis gratia vide nomina inscripta schematibus genealogicis domorum Cantiæ et Merciæ, quæ in Actis SS. Ethelredi et Ethelberti [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 90.] edidimus, seu etiam Narrationem de sanctis, requiescentibus in terra Anglorum, quam ibidem [Ibid. pag. 101.] latine subjunximus secundum veterem scriptiunculam anglo-saxonicam. Apparet tamen ex historia quam vehementibus motibus et affectibus animi Saxonum et Anglorum agerentur, quam duræ et implacabiles essent indoles et quanta eorum ambitio et crudelitas. Sed vicit hæc omnia divina gratia, tanta effusa largitate ut intra unius sæculi spatium ecclesia Anglo-Saxonica certare posset cum optime institutis ecclesiis et animarum zelo, et literarum sacrarum studio, et actuoso Dei amore. Quid populus, qui tanta debet Deo beneficia et qui non diffitetur hæc ad se pervenisse per Romanorum pontificum curam et sollicitudinem, passus est se separari a communione catholica? Hæc Dei judicia. Sed veni, Domine, et noli tardare: relaxa scelera populi tui!

[16] [Per tonsuram] Quoniam scripsit Ven. Beda S. Sigebertum, [monasticam cessaverat S. Sigebertus esse rex.] tum, relictis regni negotiis et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et ante partem ejusdem regni tenebat, intrasse monasterium, complures sibi visi in illis verbis detexisse S. Sigebertum non cessasse esse regem, sed dumtaxat regni negotia cognato Ecgrice commendasse. Sed profecto justo acutiores sunt. Non enim illo ævo tam arguti erant homines ut radicalem sibi potestatem retinerent ejusque exercitium alteri committerent. Deinde æquiparabantur illo tempore pœnitentibus monachi et monachis pœnitentes, nisi quod monachis usu rerum sacrarum non interdicebatur; atque utrisque eadem lege vetitum erat in militia esse. Et quum tunc primum imperatorum et regum officium in re militari consisteret, si qui monachatum amplecterentur, (qui natura sua perpetuus est,) aut perpetuæ pœnitentiæ condemnarentur, hoc ipso, non minus ac qualescumque milites, regio honore et dignitate privabantur; quemadmodum exemplo Wambæ, regis Hispaniæ, qui se regno abdicavit ob venerabilis tonsuræ signaculum, pœnitentiæ causa acceptum, manifestum est [Cfr. Mabillonius, Annales Benedictini, lib. XVII, num. 12 et 27.] . Quibus adde sæculo V et sequentibus coronam regiam habitam fuisse ita adversam tonsuræ monasticæ, ut historia regum Francorum plena sit copia principum, quorum aliis, etiam invitis, per tonsuram monasticam via ad thronum regium præclusa est, aliis purpura in perpetuum sublata. Re quidem vera sæpius de spe sua deturbati sunt violenti; sed ex ipsis eorum conatibus plane consequitur tum omnibus persuasum fuisse neminem posse simul esse monachum et regem. Recte itaque Ven. Bedam interpretatus est Guilielmus Malmesburiensis, quum de eadem re hæc scripsit [De gestis regum Anglorum, lib. I, num. 97, tom. I, pag. 135, edit. Duffus Hardy.] : Sigebertus, seculo renuncians monachicæque tonsuræ compos, Ecgrico cognato thronum reliquit.

[Annotata]

* al. silvanum

§ IV. Cædes S. Sigeberti. Ejus regni et mortis tempora. Cultus. An martyr et Benedictinus recte dicatur. Gesta ei perperam attributa.

[Penda, rex Merciorum, plurium sanctorum occisor et pater, ambitione potius et sævitie animi quam odio religionis movet bellum, in quo S. Sigebertus occumbit, inde dictus martyr.] Dum autem in Betricheswurdensi cœnobio operam daret S. Sigebertus contemplationi, psalmorum cantui, jejuniis et labori manuum, Anglorum Orientalium terras invasit Penda, rex Merciorum, sævitiæ potius animi, bellandi libidine, et imperandi ambitione incitatus, quam odio adversus religionem christianam. Invisum utique ejus nomen in Historia Anglicana; quod quum ipse, idolorum cultui adhærens, multo latius quam aliquis suorum prædecessorum regnum Merciæ dilatavit [App. ad Chronicum Florentii Wigorniensis, ap. Petrie, Monumenta Britannica, pag. 637.] et maximam stragem fecit in ecclesia vel gente Nordanhymbrorum [Beda, Hist. eccl. lib. II, cap. 20.] . Duos etenim reges Northimbrorum sanctum Eadwinum ac sanctum Oswaldum, et tres reges East-Anglorum, sanctum Sigebertum, Ecgricum et Annam, qui etiam sanctorum albo adscriptus est [Vide supra num. 15. Cfr Acta SS. tom. IV Junii, pag. 501.] , in bello occidit [App. ad Chron. Florentii, loc. cit.] . Verumtamen sub medium sæculum VII nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc est, Merciorum natione, verbum Dei (siqui vellent audire) prædicaretur. Quin potius odio habebat et despiciebat eos, quos, fide Christi imbutos, opera fidei non habere deprehendit; dicens contemnendos esse eos et miseros qui Deo suo in quem crederent obedire contemnerent [Beda, Hist. eccl. lib. III, cap. 21.] . Quin et Dei beneficio, qui novit de lapidibus suscitare filios Israel, parens Domino semper rebellis, ut loquitur monachus quidam Malmesburiensis [Eulogium historiarum, tom. II, pag. 162.] , sanctissimos cælo fructus effudit. Ei enim regina sua Kineswitha quinque filios, Peadam videlicet, qui quasi Mediterraneorum Anglorum apostolus fuit, Wulferum, qui primus inter Mercios baptisma accepit, sanctum Æthelredum, sanctum Merewaldum et sanctum Mercelmum * et duas filias, sanctam Kineburgam et sanctam Kineswitham, peperit [App. cit.] . Quamobrem violentia quadam animi, a qua nonnisi paucissimi barbari reges immunes sunt, potius quam christianæ religionis invidia bellum adversus Anglos Orientales movisse videtur Penda. Nam quod S. Sigebertus, qui in pugna occubuit, martyr appellatur, nullam vim habet ad persuadendum religionum diversitatem dissidii causam fuisse. Quod enim in omnibus fere nostris tomis sæpius monemus, multo olim latius patebat martyris vocabulum quam nunc. Præsenti enim tempore eos dumtaxat dicimus martyres, qui pro pietate sævam mortem sustinent; olim vero eos etiam hoc donabant nomine, qui cum pietate morte injusta aut cruenta occumbebant, maxime si antea virtutis floruissent laude.

[18] [S. Sigebertus in Angliam venit cum S. Felice anno 650] Narravimus hactenus secundum ordinem fere temporum S. Sigeberti gesta, nullis tamen assignantes certos annos. Qua in requum maxima sit apud chronographos quum veteres tum novos, perturbatio, hinc potissime orta quod in Chronico Anglo-Saxonico [Ap. Petrie, Monum. hist. Brit. pag. 310.] atque inde in libro II Historiæ Anglorum Henrici Hungtindonensis [Ibid. pag. 716.] et in Chronico Florentii Wigorniensis [Ibid. pag. 529.] S. Felix legitur anno 636 Anglis Orientalibus fidem christianam prædicasse, tentanda videtur ordinatio aliqua, quæ præcipua saltem beatissimi regis negotia complectatur. Hujus chronologiæ cardo reapse est S. Felicis, quem secum ex Cantia adduxit S. Sigebertus, ad Anglos Orientales accessus; cujus accessus tempus diligenter conatus est definire Whartonus: Quo primum anno, inquit [Anglia sacra, tom. I, pag. 403.] , Felix fidem christianam inter Orientales Anglos prædicaverit, parum inter historicos convenit. Factum id anno 636 Chronologia Saxonica et Florentius volunt. Id anno 630 vel sequenti potius contigisse censerem. Author enim est Beda Honorium, archiepiscopum Cantuariensem, Thomæ et Bonifacio, Felicis successoribus, consecrationis munus impendisse. Felix autem sedit annos XVII, Thomas V, et Honorius obiit anno 653. Post annum igitur 631 Felix prædicationem auspicari non potuit. Porro ex ejusdem fide Felix a Sigiberto rege in Orientalem Angliam primum adductus erat. Sigebertus Eorpwaldo post trium annorum interregnum successit. Eorpwaldus, ab Edwino Northanhumbrorum rege ad fidem conversus, brevi post interiit. Ipse autem Edwinus fidem ante annum 627 amplexus non est; sed hoc ipso anno 627, ut testatur Beda [Hist. eccl. lib. II, cap. 14.] . Felix igitur provinciam ante annum 630 intrare non potuit. Sedit annis XVII ex omnium sententia, testimonio Ven. Bedæ [Ibid. cap. 15.] nixa; nisi tamen Thomas Eliensis [Acta SS. tom. IV Junii, pag. 500.] annos octodecim scripsit, cavos utique intelligens. Obiit anno 650 juxta Florilegum; anno 649, immo XII regni Annæ regis, juxta Thomam Eliensem; anno 647 juxta Florentium; qui solus veritatem attigit. Unde consequitur S. Sigebertum ad annum 630 Anglorum Orientalium regem factum esse. Nodum magis stringit Pagius [Critice in Annales Baronii, ad an. 646, num. 5.] , demonstrans S. Felicem e vivis recessisse anno 646. Continuator enim Ingulphi, qui passim (sed perperam [Hardy Duffus, Deser. catalogue of mater. rel. to the hist. of Great Britain, tom. II, pag. 128.] ) Petrus Blesensis dicitur, accuratissimis characteribus designavit S. Felicis obitum in epistola, quam libro suo præfixit: Migravit, inquit, ad Dominum anno Domini DCXLVI, indictione IV, cyclo decennovali per I incipiente, Penda pagano adhuc super Mercios regnante; quæ notæ inter se conveniunt. Quum itaque Angli annum fere a 25 decembris ordirentur [Art de vérifier les dates, pag. IX, edit. 1770.] , quumque S. Felix, post episcopatum octodecim annorum, die 8 martii mortuus sit, necesse est ut episcopatum inceperit anno 630. Censet propterea Pagius [Critice ad an. 627, num. 25.] interregnum post Eorpwaldi necem duos tantum annos paucosque menses durasse et S. Sigebertum ad populares suos rediisse anno 629. Sed necesse non est statuere S. Sigebertum integro anno ante S. Felicem venisse ad Anglos Orientales.

[19] [et moritur anno 637.] Quo vero anno mortem obiverit, non minor obscuritas. Florentius Wigorniensis [Ap. Petrie, Monumenta, pag. 529.] ad annum 636 universam S. Sigeberti vitam persequitur, arbitratus proculdubio eum hoc anno e vivis recessisse; quo anno alii quoque dixerunt S. Sigebertum diem obiisse. Sed Thomas Eliensis in Vita S. Etheldredæ [Acta SS. tom. IV Junii, pag. 498.] eumdem cæsum perhibet anno sexcentesimo tricesimo septimo; cui consentit anonymus monachus monasterii S. Edmundi Burgi [Monast. Anglic. nov. tom. III, pag. 136. Cfr supra, num. 14.] . Verumtamen secum non constat Thomas, quippe qui alio ejusdem Vitæ loco statuisse videtur S. Annam, S. Etheldredæ patrem, S. Sigeberto et Ecgrice successisse anno 635. Ubi enim narrat mortem patris S. Etheldredæ: Rex Anna, inquit [Acta SS. tom. IV Junii, pag. 501.] , obviare festinans, ab eodem Penda, rege Merciorum, occiditur anno regni ejus nonodecimo, ab Incarnatione vero Domini sexcentesimo quinquagesimo quarto. Qui annus 654 etiam in Chronico Anglosaxonico [Ap. Petrie, Monumenta, pag. 312.] legitur et apud ejus pedissequum Florentium Wigorniensem [Ibid. pag. 531.] ; itemque apud Richardum de Cirencestria [Speculum historiale de gestis regum Angliæ, tom. I, pag. 172, edit. Mayor.] , ut alios omittam. Secundum hunc itaque computum interemptus fuisse videtur S. Sigebertus anno 635. Quum vero alibi [Acta SS. tom. IV Junii, pag. 500.] idem Thomas Eliensis S. Felicem, quem anno 647 obiisse paulo supra diximus, in pace vitam finivisse perhibeat anno duodecimo regni Annæ regis, denuo hujus regni initia referre videtur ad annum 635 [Ibid. pag. 498.] . Inter recentiores neminem præter Pagium reperio qui singulari diligentia inquisiverit in S. Sigeberti obitus tempus. Ut omittam eos, qui eum anno 652 occisum fuisse tradunt [Holingshe, Stous etc ap. Alford, Annales, ad an. 642, num. 5. Challoner, British Martyrology, pag. 136. Sed hic in Britannia sancta, tom. I, pag. 162, scripsit annum 642.] , Eduardus Maihew [Trophæa Benedictina, tom. II, ad 7 aug.] et Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 97.] , Matthæum Westmonasteriensem in suis Floribus secuti, signant annum 650; Spedus [The British Empire, pag. 310.] , Alfordus [Annales, ad an. 642, num. 5.] , Cressyus [The Church history of Britany, pag. 358.] et Sharon Turner [Hist. of the Anglo-Saxons, tom. I, pag. 219, Paris, 1840.] annum 652; Mabillonius [Annales Ord. S. Bened. lib XII, num. 62.] annum 639; Churchill [Divi Britannici, pag. 123.] annum 638; Yepes [Coronica de la orden de S. Benito, tom. II, pag. 100.] annum 636; Maurini [Art de vérifier les dates, pag. 771, edit. 1770.] , Petrie [Monumenta hist. Brit. pag. 960.] et Lappenberg [Geschischte von England, tom. I, pag. 151.] annum 635; Lingard [Hist. of England, tom. I, pag. 60, Paris, 1840.] annum 634, et demum Palgrave [The rise and progress of english common wealth, Anglo-Saxon period, tom. II, pag. 309.] annum 633. Qui annum 635 proponunt, nituntur Vita S. Etheldredæ, non animadversa Thomæ inconstantia. Quid ergo? Mihi præplacet annus 637, quoniam Thomas Eliensis, qui libros anglicos et latinos [Acta SS. tom. IV Junii, pag. 493, 500 etc.] , quibus nunc caremus, diligenti manu versavit, et anonymus S. Edmundi, qui in his secutus est Cronica Crolandiæ et Cestriæ [Monast. Angl. nov. tom. III, pag. 136.] , quæ nondum fuerunt edita, directe, totis literis aut cum aliis temporum notis, S. Sigebertum a Penda interemptum fuisse perhibent anno sexcentesimo trigesimo septimo, 234 annis incohatis ante martyrium S. Edmundi, anno 870 XII kal. decembris interfecti; contra aliis locis Thomas signat dumtaxat quoto S. Annæ regni anno res factæ sint: quæ computanda ratio sæpe perquam incerta est. Credidit Pagius [Critice Annalium Baronii ad an. 644, num. 7.] in anno DCXXXVII mendum esse librarii, et ab ipso Thoma fuisse scriptum DCXXXV; sed omnibus literis (ut monui) scriptum repererunt decessores nostri annum sexcentesimum trigesimum septimum. Putavit etiam Thomæ Eliensis testimonium solitarium esse; sed anonymi Edmundiani auctoritate confirmatur. Præstat itaque annum 637 retinere. Sequitur tamen inde hyperbole uti Henricum Huntingdonensem [Hist. Angl. lib. I, ap. Petrie, Monumenta, pag. 716.] , qui S. Sigebertum multos annos monachum fuisse perhibet. Ad ultimum, eum monasterium ingressum essetradit Ven. Beda; quod interpretari non licet quasi ad finem vitæ hoc fecisset, quum ab eodem ven. viro dicatur multo tempore fuisse in monasterio; fac tres annos, ut anno circiter 634 regium sceptrum posuerit.

[20] [S. Sigebertus olim inter sanctos recensitus fuit] Scriptores bene multos, antiquos et recentiores, catholicos et protestantes, in hoc Commentario adduxi; atque in his reperi nullum qui S. Sigebertum a doctrina, zelo, bonitate et sanctimonia non laudet. Ipsi Centuriatores Magdeburgenses, qui S. Felicem, Anglorum Orientalium apostolum, culpant quod intra paucos annos omnes illas ecclesias in papistarum larvas transformavit [Centuria VII, pag. 534.] , non sine reverentia aliqua S. Sigebertum passim commemorant. Nolo tamen ullius verba recitare, quoniam plerique omnes aut Ven. Bedam describunt, aut ejus dicta breviant. Inter antiquos tamen, typis expressos, non reperi nisi unum qui SANCTUM Sigebertum dicat, ita ut hæc laus personam, non vitam afficiat, videlicet auctorem appendicis ad Chronicum Florentii Wigorniensis, cujus dicta supra recitavimus, num. 17. Verumtamen in ms. codice sæculi XIII, olim Musæi Bollandiani, nunc bibliothecæ publicæ Bruxellensis [Num. 8497.] , quo continetur liber Henrici Huntingdonensis de Sanctis Angliæ, hæc reperio: Tempore, quo Oswaldus, et Oswinus, et Aidanus cæli gaudia petierunt, regnabat Erchemburth in Cancia, Sigebertus vero in Estlandia. De quibus utrisque dicendum est. Et reapse dicitur dein de S. Erchemberto; sed præteritur S. Sigebertus, licet in indice veniat hic titulus, antiqua manu scriptus: De sco Sigeberto rege; ita ut dubitandum non sit quin in melioribus codicibus inveniatur capitulum de S. Sigeberto. Unde patet sæculo XII, quo vixit Huntingdonensis, optimum regem in censu sanctorum fuisse habitum. Capgravius etiam, qui sæculo XV floruit, inter sanctos reges, martyrio coronatos Sigebertum numerat, ut mihi testis est Pagius [Critice Annalium Baronii, ad an. 644, num. 8.] , qui jure merito hunc ei titulum competere censet. Præterea in Calendario Anglicano, quod Lingardus collegit ex Missalibus et Breviariis impressis Salisburgensibus et Eboracensibus, atque ex scriptis Durhamensi (Bibl. Harl. num. 5289) et S. Pauli (ibid. num. 2787) [Cfr Harris Nicolas, The Chronology of History, pag. 97.] , ad diem 27 septembris legitur Sigeberht, rex et martyr [Ibid. pag. 112.] . Verumtamen in libris Salisburgensibus, quos habemus, non occurrit; ut in uno ex trinis aliis illa viderit Lingardus. Verum in Martyrologio anglicano secundum usum Sarum, quemadmodum in Syon, monasterio Londinensi, legebatur, anno 1526 lingua vernacula cum additionibus a Whitfordo edito, ad diem 16 januarii hæc obvia habemus: Festum S. Sigeberti, qui fuit rex Angliæ, et expulsus ab inimicis in Galliam, ubi accepit fidem Christi et fuit baptizatus; et restitutus fuit in suo regno, ubi erexit scholas Scripturæ sacræ; et dein cognato resignavit suam coronam et factus est monachus magnæ perfectionis; et ad ultimum martyrium subiit pro fide. Adeo ut duobus diversis diebus olim paucis aliquot locis S. Sigebertus cultus fuisse videatur, nisi forte propter S. Furseum, cui monasterium construxit S. Sigebertus, hic simul cum beato abbate nuntiatus fuerit die 16 januarii. Sed, quidquid id est, genuinus natalis proculdubio fuit dies 27 septembris, quum Penda censendus non sit hiemali tempore cum exercitu irrupisse in Angliam Orientalem.

[21] [atque etiam nunc recensetur, et quidem inter Benedictinos,] Wilsonus in Martyrologio Anglicano posterioris editionis celebrat eumdem sanctissimum regem ad diem 27 septembris; quem pro more sequuntur Alfordus [Ann. eccl. Anglo-Sax. ad an. 642, num. 6.] et Cressyus [Eccl. hist. of Brit. pag. 358.] in Annalibus. Challoner uno die aberrat, signans eum ad 26 septembris in Martyrologio Anglicano [A memorial of ancient british piety, pag. 135.] : sed in Britannia sancta [Lives of British Saints, tom. I, pag. 161 et 162.] eum laudat simul cum S. Felice episcopo ad diem 8 martii. — In Actis nostris dubitatum est quidem aliquando utrum S. Augustinus ejusque socii, qui christianam religionem et vitam monasticam inter Anglo-Saxones induxerunt, S. Benedicti sequerentur regulam; sed postquam Mabillonius in Præfationibus ad Acta sanctorum sui ordinis idem argumentum versavit, declaravit Papebrochius se omnino in ejus ire sententiam. Quapropter, quoniam (ut supra ostendimus) S. Sigebertus monachus factus non est in cœnobio S. Fursei, institutiones Hibernicas usurpantis, sed in Betricheswurdensi, quod verisimilius initia sua debebat monachis Cantuariensibus, non temere Benedictini monachi eum suo albo inscripserunt. Arnoldus itaque Wion, qui anno 1595 Lignum vitæ edidit, quamquam ejus nomen (nisi mea me fefellit in quærendo diligentia) Martyrologio monastico Benedictino, quæ pars est libri III, non inseruerit, catalogum tamen regum, Benedictinam regulam professorum, (qui catalogus in libro IV occurrit,) exorditur a S. Sigeberto, Anglorum Orientalium rege, elogium texens ex Ven. Beda, Matthæo Westmonasteriensi et Polydoro Virgilio [Lignum Vitæ, pag. 449.] .

[22] [diebus 16 januarii, 7 augusti et 27 septembris, et per oscitantiam scriptorum diebus 17 augusti et 17 septembris;] Pone venit Edoardus Maihew, monachus congregationis Anglicanæ Benedictinæ Westmonasteriensis qui ab anno 1619 ad 1625 Remis edidit tribus tomis Congregationis Anglicanæ ordinis S. Benedicti trophæa; quorum tomus seu tabula II exhibet natales sanctorum [Catalogus lib. impr. bibl. Bodlejanæ, tom. II, pag. 633.] . Quæ hic liber, frustra in Belgio a me investigatus, de S. Sigeberto contineat, non cognovi nisi ex his quæ inde retulerunt Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 97.] et decessores nostri [Acta SS. tom. II Augusti, pag. 181.] . Hic itaque constituit (nescio qua auctoritate) natalem S. Sigeberti ad diem 7 augusti. Qua in re eum secuti sunt reliqui martyrologi et menologi Benedictini, Menardus [Martyrol. SS. ord. S. Bened. pag. 67 et 657.] , qui in observationibus non male de eo disputat; Bucelinus; Heredia [Vidas de santos de la religion de S. Benito, tom. III, pag. 199.] ; Ranbeckius, monachus Schyrensis [Annus Benedictinus, tom. III, pag. 372.] , qui et ejus imaginem a Gabriele Ehingero sculptam, edidit; et demum Cherlius [Martyrologium Bened. pag. 387.] . Monachus Donawerdensis [Kirchenkalender aller HH. w. u. d. Regel d. H. Benediktus gelebt haben, pag. 80.] ejus meminit ad diem 14 februarii, occasione S. Inæ, regis Saxonum Occidentalium, monens eum certo cultu destitui, quoniam ejus nomen calendario Benedictino non inscripsit Mabillonius; et Petrus Lechnerus [Ausfürliches Martyrologium des Ben.-Ordens, Augsbourg, 1855.] , qui novissimum edidit Martyrologium Benedictinum, eum prorsus silentio præterivit. Saussayus vero, quoniam S. Sigebertus in Galliis fidem suscepit, ejus meminit in supplemento Martyrologii Gallicani, et quidem exemplo Benedictinorum ad diem 7 augusti. Videtur et aliquis eum ad diem 17 augusti nuntiasse. Nam Castellanus [Martyrologe universel, pag. 895.] , cui persuasum erat ne umbram quidem cultus S. Sigebertum umquam adeptum esse eumque nonnisi a tribus aut quatuor recentioribus commemoratum fuisse in fastis sacris, monet eum ab uno ex eis commemorari ad diem 17 augusti; utique facili errore decem dierum. Et quidem simili, sed inverso errore ipsemet Castellanus antea [Ibid. pag. 470.] memoriam fecerat S. Sigeberti et secundum eum de Saint-Allais [Martyrologe universel, pag. 353.] et Petin [Dictionnaire hagiologique, tom. II, col. 1003 et 1004.] die 17 septembris loco 27 septembris.

[23] [quin etiam 29 octobris, ad quam de eo diximus, quamquam aliquando decessoribus visus est prætermittendus.] Ad quam posteriorem diem decessores nostri in Prætermissis, a Castellano persuasi, judicarunt de eo in opere nostro dicendum non esse, quod numquam publice in ecclesia cultus fuisset. Sed antea in Prætermissis ad diem 7 augusti, ante oculos habentes, præter Wilsonum et menologos Benedictinos, Martyrologium anglicanum Whitfordi secundum consuetudines monasterii de Syon et Maihewium, qui testes alios de cultu immemorabili refert, aliter plane senserant, remittentes tamen sancti regis Acta ad supplementum diei 16 januarii. Verumtamen, quamquam hodie numquam cultus fuerit S. Sigebertus, quum tamen præsenti die memoretur a Ferrario in Catalogo generali sanctorum, ubi ad 27 septembris jam laudatus erat, et ab Adalberto Mullero in Martyrologio universali [Allgemeines Martyrologium, pag. 546.] , quumque et ipsimet in libello de Prosecutione operis Bollandiani ejus nomen consignaverimus ad hunc diem, visum est opportunius nunc de eo agere, quam denuo ad alium diem ejus Vitam differre.

[24] [Cathedrale S. Pauli templum et Westmonasteriense S. Petri non construxit S. Sigebertus, rex Estanglorum, sed Sigebertus, rex Estsaxonum, perperam ab aliquibus sanctis annumeratus.] Superest ut in fine errores aliquot aut assertiones temeras recenseam, quæ de S. Sigeberto circumferuntur. Imprimis moneam necesse est S. Sigebertum, regem Anglorum Orientalium, distinguendum esse a Sigeberto, rege Saxonum Orientalium. Ab hoc errore cavere nescivit Ailredus, abbas Rievallis, qui in Vita et miraculis S. Edwardi confessoris hæc scripsit [Ap. Twysden, Scriptores decem, col. 383.] : Tempore, quo rex Ædelbertus, qui regnavit in Cantia, prædicante B. Augustino, fidei sacramenta susceperat, nepos quoque ejus Sebertus, qui Orientalibus Anglis præfuit, fidem, eodem episcopo evangelizante, suscepit. Hic Londiniis, quæ regni suo metropolis habebatur, intra muros ecclesiam in honore Pauli beatissimi construens, episcopali eam sede voluit esse sullimem … Volens autem rex utrique apostolo se gratum præstare, in occidentali parte ejusdem civitatis extra muros, in honore beati Petri monasterium insigne fundavit. Atque alii alia ab uno ad alterum transferunt, quæ prosequi non vacat. Cæterum Sigebertus, rex Saxonum Orientalium, cognomine Bonus, numquam publice cultus fuit. Laudatur quidem a Ven. Beda [Hist. eccl. lib. III, cap. 23.] et ab aliis chronographis consequentibus, quod ad annum 660 cæsus sit propter nimiam clementiam; sed tristis hæc mors ei a S. Ceddo episcopo tamquam pœna cœlestis prædicta fuerat, quod excommunicationis leges violaverat. Quapropter probari nequit Alfordus, qui ejus nomen ad finem tertii tomi Annalium suorum in indice sanctorum Angliæ scripsit, neque Cressyus, qui idem fecit in indice Historiæ suæ. Habet Anglia sat multos cælites genuinos, quorum cultum confirmavit ecclesiæ auctoritas, ut necesse non sit ejus album augere nominibus, temere et præter jus inscriptis.

[25] [Cum S. Desiderio Cadurcensi commercium literarium non habuit S. Sigebertus, sed S. Sigebertus, rex Austrasiorum.] Monendum quoque videtur Smitheum [In annot. ad cap. XVIII, lib. III, Hist. eccl. Bedæ, opp. tom. VI, col. 143.] a Pitseo in errorem inductum fuisse, ita ut crediderit S. Sigebertum Anglum, quum in Gallia versaretur, commercium literarium habuisse cum S. Desiderio, qui ab anno 629 ad 654 Cadurcensem cathedram occupavit, easque literas illo tempore adhuc servatas fuisse in monasterio S. Galli Helveto. Hunc errorem, quem in Maihewii Trophæis deprehendit, refutavit primus Menardus in observationibus ad Martyrologium Benedictinum; sed nemo non potest eum facillime redarguere. Literæ enim illæ editæ fuerunt in Henrici Canisii Lectionibus antiquis, atque inde in Thesauro monumentorum Basnagii, et demum in Patrologia Mignii. Quæ enim illic leguntur binæ literæ Desiderii ad Sigebertum regem, et binæ Sigeberti regis ad Desiderium, manifestissime ad alium Sigebertum regem referendæ sunt. In epistola IV libri I ait Desiderius [Ap. Migne, Patrologia, tom. LXXXVII, col. 250.] : Domini genitoris vestri circa meam pusillulam exiguamque personam habita est gratia familiaritatis; in epistola vero priori rogat eum [Ibid. col. cit.] ut quos genitor ejus pie enutrivit, ejus rigor æquanimiter portet. In epistola demum XVII libri II hæc scripsit ipse Sigebertus [Ibid. col. 263.] : Licet nos statuta canonum et ecclesiasticas regulas, sicut parentes nostri in Dei nomen conservaverunt, ita et nos conservare optamus etc. Agitur dein de synodo, quæ præter regis notitiam in kal. septembris indicta fuerat (in regno nostro, inquit scriptor), et ad quam rex significat S. Desiderio eum penitus accedere non debere. Quum ita Sigebertus ille rex progenitores christianos habuerit, S. Desiderio familiares, et regnum Francorum teneret, non potest esse nisi S. Sigebertus II, filius Dagoberti I, qui post patrem ab anno 638 Austrasiæ regnum habuit et die I februarii anni 656 vita functus est.

[26] [Absque auctoritate dicuntur S. Sigebertus et S. Felix primas ecclesias construxisse in Babingley et in Babingley et in Sharnborn.] Demum Alfordus, qui parum abfuisse videtur quin in Annalibus tragœdiam de S. Sigeberto conscripserit, (tam abundans enim est, tam eloquens et tanto apparatu in scenam ubique mittit sanctum regem!) hæc de condita religione christiana inter Anglos Orientales tradidit: Templa, inquit [Annales ad an. 636, num. 9.] , interim surrexerunt non uno in loco, Felice episcopo procurante, rege ad sumptus omnia suppeditante. Præter ecclesiam sedemque episcopi, Dumvici erectam, sacra ædes ibi struitur, ubi Felix primum in insulam descenderat, ad oppidum Babingley, ut scribit Camdenus: aliæ in loco Sharnborne dicto; primæque fuerunt in Anglorum provincia. Primus hæc literis mandavit Spedus [The British Empire, Northfolke, pag. 35.] , hoc uno (ni fallor) nixus argumento, quod Babinglejense templum S. Felici dicatum erat et quod Sharnbornensis ecclesia, diu dicta Stock-Chappell, in ligneis suis muris quoddam antiquitatis habebat indicium. Ex Spedo hæc accepit Camdenus [Britannia, Northfolke, pag. 223.] , significans tamen illa nonnisi populari traditione circumferri, nequaquam antiquis documentis stabilita esse. Fieri quidem potest ut hæc ita facta sint; neque dubitandum est quin beatissimus rex et S. Felix passim in oppidis et villis ligneas erexerint ædes sacras, in aliis statuentes custodem, qui populum ad preces communes convocaret, in aliis presbyterum, qui omnes sacri ministerii partes faceret, et curantes ante omnia ne populus ad pristinas superstitiones rediret: verum hæc aliaque multa, quæ cogitari possunt, sed antiquitatis testimonio non demonstrari, excludenda sunt ab historia.

[Annotata]

* Mercelinum al.

DE VITA VEL MORTE RELIGIOSI REGIS SIGBERCTI
Ex Historia ecclesiastica gentis Anglorum Ven. Bedæ, lib. III, cap. XVIII, secundum editionem Henrici Petrie in Monumentis historicis Britannicis.

Sigebertus, rex Anglorum Orientalium et martyr (S.)

BHL Number: 0000

AUCTORE VEN. BEDA.

[S. Sigeberti et popularium conversio; scholæ institutio opera S. Felicis;] His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Earpualdum Redualdi successorem a, Sigberect frater ejus præfuit, homo bonus ac religiosus: qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet b, lavacrum baptismi percepit, et patriam reversus, ubi regno potitus est, mox ea quæ in Galliis bene disposita vidit imitari cupiens, instituit scholam in qua pueri literis erudirentur: juvante se episcopo Felice quem de Cantia acceperat, eisque pædagogos ac magistros juxta morem Cantuariorum præbente c.

[2] [S. Sigeberti monachica vita; imperium militare in bello; cædes.] Tantumque rex ille cælestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis et cognato suo Ecgrice commendatis d, qui et antea partem ejusdem regni tenebat, intraret monasterium quod sibi fecerat e, atque accepta tonsura pro æterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum, duce rege Penda, adversus Orientales Anglos in bellum procedere f; qui dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogaverunt Sigberctum ad confirmandum militem secum venire in prælium. Illo nolente ac contradicente, invitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus præsente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suæ non immemor, dum optimo esset vallatus exercitu, nonnisi virgam tantum habere in manu voluit g: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, cæsus sive dispersus exercitus.

[3] [Ejus successor S. Anna.] Successor autem regni eorum factus est Anna, filius Eni, de regio genere, vir optimus, atque optimæ genitor sobolis; de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est: qui et ipse postea ab eodem Merciorum duce, a quo et prædecessor ejus, occisus est.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio, num. 2, conversionem Eorpwaldi opera Ædwini, regis Nordhumbrorum, dedimus secundum Ven. Bedam. Redwaldus etiam aliquando christianus fuerat; sed suasu uxoris et perversorum quorumdam doctorum Christi cultui sociaverat superstitiones saxonicas, easdem fere ac scandinavicas; ut tradit idem Ven. Beda, lib. II, cap. XV. Genealogiam horum principum ibidem proposuimus num. 3 secundumLappenberg.

b Hæc explicuimus in Commentario prævio, num. 4.

c De his diximus in Commentario prævio, toto § II.

d Cessavit S. Sigebertus rex esse, ut docuimus num. 16 Commentarii prævii. Verumtamen non videtur facta esse novi regis electio; ita ut Ecgrice ex commendatione S. Sigeberti regnum administraverit, rex potius imperio quam jure.

e Intelligitur monasterium Betricheswurdense, postmodum St. Edmundsbury, non autem Cnobheresburgense S. Fursei. De qua re vide Commentarium prævium, § III.

f Hæc facta anno 637, ut ostensum est in Commentario prævio, num. 19. Quo animo hæc Penda suscepisse videatur ibidem docuimus, num. 17.

g Natura potius professionis quam certa aliqua lege vetabantur tum monachi militiam sequi; quod et nunc vetantur compluribus canonibus notissimis. Excitata videtur maxime quæstio liceretne monachis annon armatractare, quum, ut loquitur S. Hieronymus in Chronico, Valens, lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus interfici jussit. Quod omnino indignum et illicitum visum est, quoniam (ut loquitur Orosius, lib. VII, cap. XXXIII,) monachi christiani sunt qui ad unum fidei opus, dimissa sæcularium rerum multimoda actione, se redigunt; et quemadmodum pœnitentes, qui similiter dimittebant sæcularium rerum multimodam actionem, prohibebantur ante omnia militaribus vestibus et armis uti, sic quoque monachi: de qua re vide Commentarium prævium, num. 16. Sibi visus est S. Sigebertus (quemadmodum abbates quoque qui propter bona dominicalia militiam debebant regibus Francorum) et professionis monastices leges sequi non ferendo arma, sed baculum dumtaxat, imperii signum, et popularium suorum saluti consulere eos ducendo in aciem et verbis eorum animos roborando. Qua quidem officiorum compositione sæcularium rerum actionem non vitavit, sed potius peregit minimo professionis suæ detrimento; longe religiosior Constante illo, Constantini tyranni filio, quem pater ex monacho cæsarem primum, deinde augustum creavit, et bellicis expeditionibus præfecit contra Honorium imperatorem, utanimadvertit Mabillonius, lib. XII, num. 72; qui et addit: Non desunt similia in consequentibus exempla; et quibusdam monachis regiæ stirpis adeo arma tractare non incongruum visum est, ut etiam ex his nonnulli conjugia inire non dubitaverint.

DE S. KENNERA VIRGINE IN GALWEDIA, PAGO SCOTIÆ

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE CRITICA

Kennera, V. in Galwedia, pago Scotiæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Galwediæ situs et incolarum origo. S. Kennera virgo, non martyr, Galwediensis in Scotia, confusa initio sæculi XVI cum S. Cunera, virgine et martyre, Rhenensi in Batavia.

Galwedia, vulgo Galloway, pagus est Scotiæ, ad occasum brumalem vergens. Sæculo V habitabatur a tribubus Britannicis, [In Galwedia, quam Britanni, Anglosaxones, Hiberni et Gæli incoluerunt, in Kirkinner culta fuit S. Kennera,] scilicet Selgovis, Novantibus et Damniis, ut disjunctis sic sine viribus. Facile eos superarunt Anglosaxones eisque sæculis VI et VII dominati sunt. Sed quum ad finem sæculi VIII Northumbrica domus extincta est, auctoritatem amiserunt Saxones, prædia tamen retinentes. Facile itaque sedes aliquot occuparunt advenæ Hiberni; ad quos alii accesserunt sæculis IX et X, atque etiam Scoti ex peninsula Kintyre. Qui quum Gæli dicerentur atque adhuc dicantur, nomen suum regioni communicarunt [Wilson, The imperial Gazetteer of Scotland, tom. I, pag. 707.] . Exstat illic parochia Kirkinner, olim Kyrkyner, sinu maritimo divisa ab oppido Wigton. Quod nomen idem est ac Kirk Kinner, id est templum Kenneræ. Deo enim dicatum erat templum sub patrocinio S. Kenneræ, nunc illic vulgo Kinneir appellatæ. Monachis de Whithorn dederat hoc templum Eduardus Bruce, Galwediæ dominus; sed illi commutarunt id anno 1503 ecclesia S. Andreæ * in comitatu de Kircudbright, quo annecti posset capellæ regiæ de Stirling. Sed nunc nonnisi rudera supersunt vetustissimæ illius fabricæ, qua tot annos S. Kenneræ memoria conservata est [Ibid. tom. II, pag. 258.] . Anno 1863 accessit huic loco aliqua celebritas quod in littore vicini lacus Dowaltoniensis retecta est series insularum, sublicis seu palis impositarum, quas primævi inhabitarunt incolæ, et præterea castelli celtici vestigia in colle ad ortum brumalem. Sed nuperius et S. Kenneræ ejusque templi nomen posteritati commendavit Joannes Stuart, Spaldingensi societati a secretis et inter Scotos eruditos præclarus vir, quum in altero suo tomo de lapidibus sculptis Scotiæ [Sculptured stones of Scotland, tom. II, pag. 68, pl. CXXII, 1867.] (in quo opere splendorne et accuratio imaginum, an reconditarum rerum sagacissima revelatio admiranda sit magis ambigit lector) utriusque mentionem fecit, licet duos tantum intertextis figuris crucibusque ornatos titulos inde produxerit. Nam et nomina perpetuo consecrata sunt, quæ in tam sumptuoso tamque docto libro consignata fuerunt.

[2] [virgo non martyr, sed ab aliis dicta virgo et martyr,] Quum itaque quotannis die 29 octobris festive illic ageretur sanctissimæ patronæ natalis, receptum est ejus nomen in kalendaria et martyrologia Scotica. Hinc itaque sequens annuntiatio: Eodem die, scilicet 29 octobris, in Scocia apud Kyrkyner in Galwedia sanctæ Kenneræ virginis non martyris. Hæc totidem verba ad præsentem diem leguntur in Martyrologio Usuardi secundum usum ecclesiæ Aberdonensis, quod sub exordia sæculi XVI capitulum cathedrale Moraviense scribendum curavit. Cujus Martyrologii partes Scoticas, prius in priori tomo Registri episcopatus Aberdonensis delibatas [Spalding Club, Registrum episc. Aberdonensis, tom. I, pag. LXXXV.] , integras edidit David Laing in commentariis antiquariorum Scotiæ [Proceedings of the antiquaries of Scotland, pag. 270.] . Illic itaque S. Kennera virgo dicitur, non martyr. Alibi non semel monuimus Greveno, qui annis 1515 et 1521 bis Coloniæ Usuardi Martyrologium cum multis additionibus edidit, kalendarium quoddam Scoticum præluxisse; et quidem ad præsentem diem inde in Martyrologia sua intulit Kenneriam virginem, omissa martyris laude. Sed aliud in promptu habemus kalendarium Scoticum, quod initio alterius tomi illius Registri Aberdonensis editum est hoc titulo [Regist. episc. Aberd. tom. II, pag. 2 et seqq.] : Kalendarium insigne Aberdonensis ecclesiæ, jussu Gavini episcopi factum, id est scriptum et pictum, Antverpiæ A. D. 1527. H. — Subtus accedunt cujuscumque mensis anniversaria fundata in ecclesia cathedrali, scripta C. A. D. 1520, continuata ad A. D. 1560. Atque in hoc ad præsentem diem legitur: Kennere virginis et martyris. IX lectionum; ubi eadem virgo martyr aperte appellatur.

[3] [et in Breviario Aberdonensi confusa cum S. Cunera, martyre Batavica,] Quid itaque tam exiguo temporis spatio, quæ non martyr dicebatur, martyr dicitur? Ego sic existimo: olim in Kyrkyner seu Kirkinner actum fuisse S. Kenneræ festum officio de communi virginum non martyrum; quod ejus Vita ignoraretur: atque ita ansam datam fuisse ut S. Kenneræ virgini, non martyri, substitueretur S. Cunera virgo et martyr. Quod ut manifestius appareat, prius audiendus est Boethius, Guilielmi Elphinstonii, episcopi Aberdonensis, laudes prosequens [Aberdonensium episcoporum Vitæ, fol. XXXI.] : Sanctorum, inquit, gesta, quibus plurimum apud nos parochiales ecclesiæ dicantur, multis locis quæsita in unum collegit, opus diutius quam par erat neglectum: quæ et quotannis sanctorum solennibus sacris recitarentur obtinuit. Nam Angli, quo tempore majorem nostræ regionis partem occuparunt, sanctorum gesta (qui apud nos claruere) data memoriæ, libros et historiarum et quorum in sacris erat usus, cremarunt omnes: illorum loco suis ritualibus sacrorumque codicibus adhibitis, ut nihil non Anglicanum inter nos laude dignum inveniretur. Atque hinc ortum est Breviarium Aberdonense, anno 1509 Edimburgi editum annoque 1854 Londineni repetitum; in quo Breviario insertæ sunt lectiones de S. Cunera, virgine et martyre Rhenensi in Batavia, cujus natalis agitur die 12 junii, sed cujus translatio multo majori solemnitate et copiosiori populi concursu celebrabatur die 28 octobris, quo (ut ad diem proxime præcedentem diximus) nomen ejus martyrologiis aliquot inscriptum est [Cfr Acta SS. tom. II Junii, pag. 558.] . Hoc itaque pacto S. Kennera virgo, non martyr, mutata fuit in S. Cuneram, virginem et martyrem, quam dixerunt de societate S. Ursulæ fuisse; sed parum verisimiliter.

[4] [ut constat ex multis capitibus,] Neque his tantum impellimur rationum momentis ut S. Cuneram et S. Kenneram diversas dicamus: accedit scilicet quod S. Cunera colebatur diebus 12 junii et 28 octobris, S. Kennera die 29 octobris; deinde quod Grevenus, qui primus Martyrologium Usuardi typis excudi fecit cum SS. Cuneræ et Kenneræ nominibus, eas probe distinguit. Ad diem 28 octobris utitur his verbis: Translatio sanctæ Cuneræ, virginis et martyris, ex societate undecim millium virginum; ad diem sequentem: Kenneriæ virginis. Easdem distinguit, sed et confundit Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, quum ad alteram diem Molani Usuardum, ad alteram kalendarium Scoticum Kingii seu Regii secutus, sic loquitur ad diem 28 octobris: Rhenis in Belgio S. Cuneræ virginis et martyris; et ad diem 29 octobris: Coloniæ passio S. Keineræ virginis, S. Ursulæ comitis. Quas ibi ut distinctas referri liquidum est; confundi tamen vel hinc patet, quod, qui S. Kenneram Scoticam sociam faciunt S. Ursulæ, eamdem hanc habent ac S. Cuneram Rhenensem. Omisso itaque Ferrario, considerandum demum est cultum S. Cuneræ celebrem quidem fuisse apud Rhenenses, sed nequaquam extensum aut ad alias regiones propagatum; hinc non intelligi quomodo umquam ad Scotos transgressus sit. Re quidem vera dicit Ferrarius in annotatis tradi S. Keineræ reliquias in patriam relatas fuisse; sed hæc temera est assertio, quum nemo hoc tradat, sed usque ad sæculum XVI S. Cuneræ reliquiæ in Rhenen asservatæ fuerint [Ibid. pag. 559 et 560.] .

[5] [breviter indicatis.] Quocirca, quum dies festi non conveniant, quum altera olim martyr, altera non martyr diceretur, quum ante Elphinstonium nemo reperiatur qui eas in unam confuderit et quum demum nulla causa appareat translati cultus S. Cuneræ in Scotiam, omnino existimo S. Kenneram Gaelam seu Scotam aut Hibernam fuisse. Nam et hoc nomen femininum celticum est, idem quod Cainer seu Cainner; quo appellata est mater S. Mochuæ de Cluain Dolcain [Martyrologium Dungallense, pag. 215.] et S. Senchani de Imleach Iubhair, itemque S. Cainder, culta die 28 januarii [Ibid. pag. 29.] atque alia S. Cainder, martyrologiis inscripta ad diem 5 novembris [Ibid. pag. 299.] . — Sitne nata S. Kennera Galwediensis in Scotia an in Hibernia, quo tempore vixerit, quæ egerit, hæc omnia me latent. Neque ire audeo in sententiam Joannis Stuart [Sculpt. stones, tom II, pag. 34.] , qui vult eam non Hibernam fuisse genere, sed Britannam. Nam, quamvis summa eruditissimi illius viri sit auctoritas, institutis nostris prohibeor quin in magistri verba jurem, sed jubeor exspectare argumenta, quibus dicta sua confirmet. — Ut autem oculis perspiciatur quod supra affirmavi, scilicet lectiones, quæ in Breviario Aberdonensi de S. Kennera leguntur, desumptas esse ex Actis S. Cuneræ Rhenensis, necessarium utique foret lectiones illas atque hæc Acta producere; sed quum nunc illud Breviarium apud Scotos rarum non sit atque S. Cuneræ Acta jam semel in opere nostro fuerint excusa ad diem 12 junii, velint ipsimet Scoti ambo monumenta inter se conferre.

[Annotata]

* Kirkandrew

DE S. MAJORIANO CONFESSORE BROCI IN ARVERNIA

MEMORIA

Majorianus, conf. non pont. in Arvernia Gallica (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Majorianus, olim patronus prioratus Brocenses in Arvernia, nunc omnino incognitus. Quæ videatur egisse. An scribendus Mazorianus.

[S. Majorianus, nunc Broci in Arvernia prorsus incognitus,] In universis Gallicis nulla forte provincia tot sanctorum ferax fuit tellus quot saxosa frugumque sterilis Arvernia. Eo enim fere quotidie et aliquando sæpius vocamur ad sanctorum illustranda gesta, plerumque auxilio S. Gregorii Turonensis; qui, quum inde oriundus esset, patriæ decora silere noluit. Verum hodie, ubi S. Majorianus nobis obvius fit, omni destituimur documentorum copia. Castellanus, qui primus ejus nomen in fastos, prelo expressos, intulit, eum hodie in Martyrologio suo universali his annuntiat verbis: Broci in Arvernia, S. Mazoriani confessoris; quæ repetuntur a Saint-Allais in suo Martyrologio, a ven. viro Petin in Lexico suo hagiographico, Mignianis edito typis, ab auctore Martyrologii seu potius Catalogi SS. Galliæ, qui recentioribus Longuevallii Historiæ ecclesiæ Gallicanæ adjectus est, et demum a Mullero in Martyrologio suo Germanico universali. Quum musæum nostrum excussissemus, investigantes siquid de hoc viro reperiremus, atque incassum cessisset noster labor, literas dedimus ad ven. virum parochum Brocensem. Qui die 24 octobris anni 1866 nobis respondit se hoc nomen legisse in Martyrologio, quod in editione (qua utitur) Vitarum sanctorum Butleri et Godescardi, initio singulorum dierum, legitur; sed cæterum in sua parochia prorsus esse incognitum; ita ut sibi videatur S. Majorianus Broci numquam fuisse cultus: se tamen his stare noluisse, sed virum consuluisse, rerum ecclesiasticarum Arverniæ peritissimum atque in documentis tabularii provincialis diligenter versatum, atque hunc quoque sibi nihil de S. Mazoriano seu Majoriano innotuisse professum esse; se tamen his vinci passum non esse, sed in bibliotheca seminarii Claromontani examinasse complures visitationes episcopales parœciæ suæ; in quibus se plura invenisse de pristinis Brocensibus reliquiis, nil tamen de S. Majoriano. Adde eum non memorari a S. Gregorio Turonensi, non a Savarone, sanctorum diœcesis Claromontano strenuo scrutatore, non a Branchio, qui anno 1652 ingenti volumine Vitas sanctorum Arverniæ complexus est, neque in libris geographicis antiquis et novis de Arvernia aut universis Galliis.

[2] [usque ad extremum sæculum XVIII illic patronus prioratus fuit cultus que die 29 octobris. Olim autem ibidem verisimiliter eremita fuerat.] An itaque erravit Castellanus, cujus in inquirendis sanctorum nominibus diligentiam nullus umquam martyrologus æquavit? Credere non potui; et quidem tanto minus, quod, solitarius quum incederet, hoc nomen nonnisi manifesto testimonio admittere potuit admirabilis vir. Neque nïmia fuit hæc mea de ejus accuratione fiducia. Etenim in Polyptycho generali provinciæ ecclesiasticæ Bituricensis, quod anno 1648 Parisiis editum fuit, reperi inter prioratus diœcesis Claromontanæ [Pouillé général de l'archevêché de Bourges, diocèse de Clermont, pag. 56.] Prieure de S. Mazeran de Brocq, 800 livres. Unde apparet S. Majorianum patronum fuisse prioratus Brocensis; Castellano itaque, qui in indice Martyrologii sui apertis verbis affirmat S. Majorianum seu Mazeran patronum Brocensem fuisse, præluxisse aut calendarium aut breviarium, illic usitatum, aut codicem Usuardinum, quo Casæ Dei monachi (eorum enim abbatiæ unitus erat prioratus) uterentur; inde enim didicisse et diem cultus et titulum confessoris (nam secus eum collocasset inter aemeros et ignotos sanctos); adeoque spatio septuaginta annorum post prioratus suppressionem plane deletam esse omnem memoriam pristini patroni. Atque his ab oblivione vindicavimus S. Majoriani memoriam, quemadmodum quotidie de martyribus Martyrologii Hieronymiani facimus. Restat utique ut Arverni, quum extra controversiam sit S. Majorianum genuinum esse nomen eumque Brocensis prioratus patronum fuisse, ut in ejus Acta (si quæ exstiterint) et cultum inquirant. Si operæ pretium sit suspicionem meam aperire, existimo Vitam non exstitisse, (secus enim major fuisset ejus celebritas), sed officium recitatum fuisse de communi confessoris non pontificis; S. Majorianum temporibus S. Gregorii Turonensis, a quo præteritus fuerit, recentiorem esse; eum vitam vixisse eremeticam et in eremitorio suo fuisse sepultum; postea ædem, quæ aliquando in prioratum conversa fuit, exstructam fuisse super ejus sepulcro: hanc quippe plurium aliorum sanctorum in illis partibus conditionem fuisse et fortunam.

[3] [Pauca hactenus de S. Majoriani prioratus Brocensis historia innotuerunt.] Jacet autem Brocum (vulgo Le Broc) in diœcesi Claromontana, unam leucam distans ab Icioduro seu Issoire, vergens ad meridiem; et mille ducentos incolas initio hujus sæculi capiebat. Prioratus illic erat, (ut monuimus) abbatiæ Casæ Dei obnoxius; qui quo tempore conditus fuerit aut quando Casæ Dei datus non reperio. Quamquam enim Casa Dei, a S. Roberto, cujus Acta in opere nostro edita fuerunt ad diem 24 aprilis, anno 1046 incohata et fundata [Gallia Christ. nova, tom. II, col. 331.] , tam celebris et potens olim fuerit ut quasi caput ordinis seu congregationis monasticæ esset, pauca admodum de ea in lucem data fuerunt. Certe in ultimo (quod mihi innotuerit) diplomate, quo ejus bona anno 1149 ab Eugenio papa III [Annal. ord. S. Benedicti, lib. LXXIX, num. 71, tom. VI, pag. 464; et pag. 698.] confirmata fuerunt, nondum legitur S. Majoriani de Broco prioratus. Perstitit hic locus, donec anno 1793 suppressus fuit: quo tempore omnes chartæ, quæ in tabulario erant, dicuntur fuisse aut laceratæ aut combustæ; ita ut vix spes sit quidquam de S. Majoriano repertum iri extra monumenta Casæ Dei, aut Historiam ms. hujus monasterii, quæ, teste Lelong, olim Parisiis servabatur et verisimillime adhuc servatur. Exsistebat præterea Broci capitulum, anno 1549 a Jacobo Pardinel, presbytero Brocensi, conditum et constans ex quatuor canonicis et præcentore. Quemadmodum nunc, sic etiam olim hujus capituli ædes simul parochialis erat, decano quem designabat Casæ Dei abbas parochiam regente. Sed hæc ecclesia præter vicinitatem nihil cum S. Majoriano commune habebat; quippe qui solius prioratus patronus esset.

[4] [Sitne Majorianus dicendus an Mazorianus] Quamquam Mazorianum scripserit Castellanus et sæculo XVII vulgare nomen esset Mazeran, ipse malui Majorianum dicere, plurimum tamen animi dubius, et jam in unam, jam in alteram partem inclinatus. Pro Mazoriano stat quod libri visi a Castellano et Polyptychum diœcesis Mazorianum habent seu Mazeran; deinde quod illis in partibus locus est Mazoria dictus, ubi olim die 1 maji S. Florina virgo et martyr colebatur [Acta SS. tom. I Maji, pag. 47.] , a quo Mazorianus derivatus fuerit. Quemadmodum enim nunc alius in Galliis (idem intellige de plerisque orbis partibus) dicitur l'Espagnol, alius l'Anglais, alius le Tolosain, alius le Parisien, etc., aut quod inde orti sunt, aut quod ibidem olim habitarunt, sic olim vir, Romæ natus et extra patriam versans, dicebatur Romanus; natione Gallus, Gallus seu Gallicanus; ortu Germanus, Germanus: quæ cognomina paulatim facta sunt nomina, ut non rari sint viri nomine Romani, Galli, Gallicani et Germani. Si itaque ponatur Brocensem patronum natum fuisse Mazoriæ, potuit (quum prope Iciodorum vitam eremiticam coleret) Mazorianus appellari; potuit quoque hoc nomen in sua domo propter patris aut avorum migrationem ordinarium factum esse. Atque hæc favent Mazoriani formæ. Verumtamen nomina, desumpta a patriæ vocabulo, non satis communia sunt ut facile admitti possint; dein Majorianus, Majorinus, Majoranus, quæ omnes formæ a Majore descendunt, nomen est in Galliis et in reliquo imperio Romano frequentius usurpatum; quod a vulgo facile in Mazorianum mutetur. Quapropter, licet librorum scriptorum auctoritas desit, verisimilius tamen videtur Majorianum genuinam esse formam.

DE S. LAUDOVEVA SEU LAUDOVENA ET DE S. AMANDO EPISCOPO SILVANECTI IN GALLIIS

TEMPORE INCERTO.

COMMENTARIUS CRITICUS

Laudoveva, culta ut regina Silvanectibus in Gallia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Cultus S. Laudovevæ Silvanecti. Reliquiarum ostensio quæstuaria et indulgentiæ præclaræ.

Super viam, qua Parisiis itur Compendium, medio fere itinere, jacet Silvanectum, decem leucis a Parisiis, [S. Laudoveva, cujus gesta latent, olim colebatur Silvanecti in capella sacra S. Frambaldi;] totidem a Bellovacis, septem a Meldis. Sæculo III episcopalis ibi sedes erecta; quæ stetit usque ad annum 1801, provinciæ Remensis limitibus comprehensa; sed per concordatum, inter Pium papam VII et Napoleonem initum, suppressa fuit, majori territorii parte addita diœcesi Bellovacensi. Erant illic olim permulta instituta ecclesiastica; quæ extremi sæculi XVIII turbo impius et seditiosus sustulit. Hæc inter eximium locum occupabat sacra S. Frambaldi capella, quæ insigne capitulum erat, sæculo XI ab Adelaide, Roberti regis matre, fundatum [Gallia christiana I, tom. X, col. 1472.] ; exstat adhuc templum, sed horreum factum seu apotheca. Permultæ conservabantur ibi olim sanctorum reliquiæ et natales agebantur; sed post patronum titularem præcipua fere erat S. Laudoveva, quam hodie celebrat Castellanus in Martyrologio suo universali: Silvanecti, inquiens, S. Laudovevæ, reginæ Armoricanorum, cujus corpus honoratur in S. Frambaldi. Quæ fere repetunt de Saint-Allais, et VV. VV. Petin et Muller. Recte. Ejus officium olim recitatum fuisse in universa diœcesi Silvanectensi, sed sublatum ex Breviario anni 1776 tradit Tresvaux [Vies des saints de Bretagne par D. Lobineau, edit. augm. tom. I, pag. LVII.] . Quibus lectis, spes me incessit exstitisse lectiones, ex quibus notitia aliqua colligi possit de beatæ feminæ gestis. Quamobrem RR. Patres Toulemont et Daniel, Societatis nostræ diligentes eruditique viri, nulli operæ pepercerunt ut exspectatione mea non frustrarer; neque suis disquisitionibus contenti, auxilio advocarunt V. V. Richard, presbyterum Bellovacensem et sacræ theologiæ doctorem, qui, quum totus sit in investigandis originibus christianis et traditionibus historicis præsentis diœcesis Bellovacensis, præ reliquis mihi utilis esse poterat. Atque his quidem omnia fere debeo quæ hac sylloge continentur; sed officium proprium de S. Laudoveva repererunt nullum. Versarunt tamen Breviarium Silvanectense ms. sæculi XIII, in quo annuntiatur festum S. Laudovenæ reginæ cum tribus lectionibus, et Breviaria typis impressa annis 1521, 1689 et 1700; in quibus omnibus officium de communi fieri præcipitur, licet aliquando hoc multa solemnitate peractum fuerit. In Necrologio enim novem lectiones recitari jubentur, et in S. Frambaldi Martyrologio annuntiabatur festivitas his verbis: IV cal. novembris natalis B. Laudovenæ reginæ, cujus corpus requiescit in hac ecclesia. Inutile autem fuit Legendarium seu Lectionarium Silvanectense, quod hodie inter codices mss. bibliothecæ Parisiensis S. Genovefæ conservatur, quippe quod ad mensem octobrem desinat.

[2] [quæ capella quum anno 1177 reficienda visa est, facta est illic, consentiente et præsente rege Ludovico VII, ostensio quæstuaria reliquiarum S. Laudovevæ et aliorum sanctorum;] Antiquiora etiam testimonia habemus de S. Laudovevæ cultu. Quum scilicet anno 1177 S. Frambaldi basilica vetustate attrita esset, Ebroinus decanus, Hilduinus thesaurarius, Odo cantor et reliqui clerici, approbante rege Ludovico VII, S. Frambaldi capituli patrono, statuerunt reliquiarum suarum ostensionem facere, qua homines undique accerserent et ad manus auxiliatrices porrigendas impellerent. Quod quæstus genus, sæculo XI jam celebrati, Guibertus de Novigento acriter improbavit [De pignoribus SS. lib. I, cap. 4, num. 1, et lib. III, cap. 5, num. 5, Opp. pag. 337 et 358.] et concilium Tridentinum [Sess. XXV, de Invoc. SS. et vener. reliq.] sustulit, jubens ut in reliquiarum veneratione omnis turpis quæstus climinetur. Sed tum alia erat Silvanectensium, penuria pressorum, sententia; quæ cæterum aliis compluribus insedebat [Moretus, de Ritu ostensionis reliquiarum, pag. 83 et seqq.] . Regiis ergo literis evocati, abbates Caroliloci, Ingelramnus, Longipontis, Hugo, et Fusniacensis, Ansellus, qui fuerat olim S. Frambaldi thesaurarius, statuto die affuerunt, ut interessent lipsanothecarum apertioni. Affuerunt item Henricus Silvanectensis et Simon Meldensis episcopi. In quorum præsentia quum in secretario reclusæ fuissent capsæ, inventæ sunt reliquiæ sanctæ, multo plures et digniores, quam sperabant S. Frambaldi clerici, cum attestatione chartularum per singula… Visum est ipsas reliquias nominatim debere exprimi: scilicet corpus S. Frambaldi, abbatis et confessoris; corpus Gerbaudi, episcopi et confessoris; brachium B. Ebrulfi, abbatis et confessoris; corpus B. Laudovenæ, reginæ Francorum; corpus B. Berthæ; corpus B. Baumiri, abbatis et confessoris. Hic nuntius quum ad regem delatus est, non potuit hic non lætari; quippe qui multa pietate in S. Frambaldum ferebatur. Ansello enim II, thesaurario S. Frambaldo, anno 1169 eunte ad conversionem in Fusniacensi monasterio, thesaurus sancti Frambaldi ad manus nostras, utpote patroni, devenit, ait ipse Ludovicus VII [Gallia christ. tom. X, col. 1479.] ; et ea occasione, sic pergit, visitavimus ecclesiam, et reliquias contemplati sumus et thesaurum: in qua visitatione didicimus, quia secundum debitam reverentiam non illuminabatur ecclesia; quapropter pro lampade, quæ semper arderet ante reliquias, solidos 20 assignavit et sexaginta pro cereis reliquoque luminari. Quum ei itaque cordi esset ut in decenti templo tantus thesaurus conservaretur, jussit futuram ostensionem publice denuntiari, statuitque ad eam ipsemet venire die VII idus maji.

[3] [qua occasione concessæ sunt a duobus legatis pontificiis præclaræ indulgentiæ:] Anno itaque dominicæ incarnationis 1177, die præfixa cum domino rege affuerunt episcopi, dominus Henricus Silvanectensis, dominus Simon Meldensis, et cum his, et magnatibus viris, et populo copioso, dominus rex, reliquias extra civitatem devote et cum magna reverentia deportans usque ad locum eminentem, sequutus est: ubi, divina providentia ordinante, sermonem fecit dominus Petrus S. R. E. Presbyter cardinalis titulo S. Chrysogoni et sedis apostolicæ legatus; qui authoritate BB. apostolorum Petri et Pauli, et S. R. E., atque episcoporum qui aderant, congregato populo et omnibus innovationem ecclesiæ juvantibus indulsit vota transgressa, peccata oblita et pœnitentiarum partem septimam. Sed et postea, addunt S. Frambaldi clerici, archiepiscopus Remensis Wilhelmus, sedis apostolicæ legatus, nobiscum indulgentius agens, quintam partem pœnitentiarum dimisit. Non insolitum illo tempore indulgentiæ genus: Pontius, Arelatensis archiepiscopus, ad annum 1000 tertiam pœnitentiarum partem semel in anno indulsit piis adjutoribus fabricæ Montis-majoris, quod monasterium tum exstruebatur; et paulo post eamdem indulgentiam fecit Gaufredus, archiepiscopus Narbonensis, adjutoribus ecclesiæ Magalonensis; adeoque circa annum 1180 Romanus pontifex septimam partem pœnitentiarum relaxavit semel in anno iis, qui confessi et contriti venirent ad ecclesiam S. Sepulcri Spirensem [Amort, de Indulgentiis, part. I, sect. IX, pag. 224 et 225.] . In qua postrema concessione non indicuntur eleemosynæ; sed in prioribus. Inusitatæ itaque tum non erant indulgentiæ aliquotæ pœnitentiarum partis; multo minus indulgentiæ quæstuariæ. Quibus indulgentiis quamquam plurimi Romani pontifices et concilia tentarunt modum imponere, crevit continuo hoc malum, donec concilium Tridentinum eleemosynarum quæstores sustulit cavitque ut tandem cælestes ecclesiæ thesauros non ad quæstum, sed ad pietatem exerceri omnes vere intelligant [Sess. XXI, de ref. cap. 9.] ; sed radicitus abolevit labem sanctus Pius papa V, abrogatis anno 1567 ipsis indulgentiis quæstuariis [Ap. Amort, de Indulg. part. II, sect. II. num. 29, pag. 44.] . Verum de his satis.

[4] [tum etiam in S. Laudovevæ lipsanotheca imposita schedula, reperta postmodum.] Ipsum Silvanectense diploma non producimus, quippe quod editum est a Labbeo [Bibliotheca nova mss. tom. II, pag. 560.] , a Maurinis [Gallia christ. tom. X, col. 1474.] , a D. Bouquet [Recueil des historiens, tom. XIV, pag. 484.] et a decessoribus in Actis S. Frambaldi [Acta SS. tom. III Augusti, pag. 301.] . Sed de eadem re aliud habemus testimonium, scilicet schedulam, tunc temporis in lipsanotheca impositam. Quæ schedula postea ibidem reperta est, et anno 1618 impressa in commentario de visitatione reliquiarum ecclesiæ S. Frambaldi: atque ex hoc commentario cognoscitur S. Laudovevæ corpus tum positum fuisse quinto loco in cornu epistolæ; qui commentarius rarissimus est. Illic itaque legitur [Proces-verbal de la visite des chasses de S. Frambourg, 1618.] : Anno ab incarnatione Domini 1170, (immo 1177), [VII] idus maji inventum in hac capsa corpus B. Laudovevæ, et spinæ et costa una S. Eusebii confessoris; præsente christiano Ludovico, rege nostro; et Philippo, filio ejus; Simone, Meldensi episcopo; necnon aliis personis tam ecclesiasticis quam sæcularibus; pro restitutione ecclesiæ facienda; Hilduino S. Frambaldi existente thesaurario. Quod dixi scribendum esse annum 1177 loco 1170, manifesta ratio est: nam Petrus cardinalis tituli S. Chrysogoni in Gallias ante annum 1177 missus non est [Cfr Baronius, Annales ecclesiastici, ad an. 1177, num. 93.] , neque Simon conscendit cathedram Meldensem nisi inter annos 1175 et 1177 [Gallia christ. tom. VIII, col. 1617.] . Accedit alterius diplomatis auctoritas, in quo utique de eadem regia visitatione agitur. Præterea in exemplari, quod ad me misit V. V. Richard annus 1177 legitur; atque hinc quoque VII idus accepimus, quæ erat feria II.

§. II. An genuinum nomen Laudovena, Laudoveva vel Landovenna. Armoricanorumne regina an Francorum. An uxor Eusebii, regis Venetensis, conversi a S. Melanio. An reliquiæ ex Britannia Minori allatæ. Altera translatio. Reliquiarum vices ab anno 1793.

[Nomen non fuit celticum Landovena seu Landouenna, sed francicum Laudoveva seu Laudovena. Fuit regina, id est filia regis Francorum, non autem regina Armoricanorum.] In excerpto autem Labeani diplomatis, cujus particulas paulo supra retulimus, nomen scriptum est Laudovena; quod typothetæ in Gallia christiana mutarunt in Landorevam, et Carolus Franciscus Afforty, S. Reguli olim decanus, in commentariis suis mss. in Laudovevam. Sed in Breviario sæculi XIII et in S. Frambaldi Martyrologio Laudovenam quoque scriptam reperit V. V. Richard; non facile literarum forma decipiendus, quippe cui probe notum sit sanctam feminam jam pridem dici et scribi Laudovevam, vulgo Loueve, litera dentali d inter duas vocales suppressa. Quod autem in scheda, anno 1618 impressa, legitur Laudoveva, auctoritas inesset contraria, si illo tempore usitata fuisset quæ hodie obtinet in describendis veteribus monumentis accuratio. Plus momenti habet præsens usus formæ Laudovevæ. Si enim nunc, et quidem a pluribus sæculis, Laudoveva dicitur et a populo et in libris liturgicis, quomodo fieri potest ut olim Laudovena dicta fuerit? Non facile popularium et liturgicorum nominum formæ mutantur, quamvis exempla, maxime in nominibus civitatum, non desint. Utrinque itaque non malæ pugnant rationes. Difficultatem modo suo solverunt Armoricani [Deric, Hist. eccles. de Bretagne, tom. I, pag. 283; Tresvaux, Vies des saints de la Bretagne Armorique, tom. I, pag. LVII; Garaby, Vies des bienheureux et des saints de Bretagne, pag. 275.] , qui priorem nominis partem accipientes ex Gallia Christiana Lando-revam, et secundam Laudo-venam ex Bibliotheca mss. Labbei, hinc (ut sanctæ feminæ esset nomen specie [De nominibus celticis, desinentibus in en, vide Zeuss, Grammatica celtica, pag. 792 et 793.] celticum) confixerunt Landouenam seu Landouennam (quasi lan præcellens esset, et wen seu guen bona.) Sed in his, ut in multis aliis, plus patriæ quam veritatis amorem prosecuti esse videntur. Sive enim dicatur Laudoveva sive Laudovena, nomen francicum est, rarum quidem, sed omnino interpretabile. Laudoveva enim constat ex duobus vocabulis juxtapositis [Acta SS. Octobris, tom. X, pag. 823, et tom. XI, pag. 656, 681, 715, 734 et 948.] , nempe Laudo seu Lauto, (quod nomen sancto Constantiensi episcopo fuit,) vel Lauta, (quod nomen gessit colona, in testamento S. Remigii commemorata,) et veva, quod vocabulum in nomine Genovevæ etiam apparet, et quod verisimiliter idem est ac germanicum Weib, saxonicum, theutonicum, anglosaxonicum et suecicum Wief, Wyf, Wife, Vif, latine femina [Cfr Adelung, Wörterbuch, V° Weib.] ; in quo desinunt nomina feminina Abezwib, Adalwib et Adalwif, Gozwib et Gezwib, Hiltewib, Iuzwib et Thietwib [Cfr Nom. fem. in Alam. Teutonica, ap. Goldast, Alamann. antiquit. tom. II, part. I, pag. 120 et seqq.] . Sin autem genuinum nomen Laudovena fuerit, est et hoc francicum origine. Nam Vena idem videtur esse ac Wino, Wina, et utroque genere Wini, amicus, amica; quod in nominibus aliquando in Weno, Wena seu Weni mutatur, v. g. in Wenefrido pro Winifrido [Beyer, Urkundenbuch z. G. der mittetrhein. Territorien, tom. I, pag. 762.] . Ex hoc itaque capite censenda non est S. Laudoveva seu Laudovena Britannica seu Armoricana, sed origine Franca fuisse. Sed, ut in Labbeano diplomate legitur, repererunt in lipsanothecis S. Frambaldi clerici attestationem chartalarum per singula pignora sanctorum, id est chartas quibus indicaretur cujus sancti singulæ essent reliquiæ; atque ita noverunt se habere corpus B. Laudovenæ, reginæ Francorum. Certum itaque est et ex nomine et ex testimonio omnium antiquissimo S. Laudovevam seu Laudovenam gente Francam fuisse, nequaquam Armoricanam.

[6] [Posterior titulusei datus fuit quoniam in ejus theca repertæ sunt reliquiæ S. Eusebii confessoris, qui temereidem habitus est ac Eusebius, rex Venetensis,] Verumenimvero quomodo factum est ut non soli Armoricani, sed etiam alii, puta diligentissimus Castellanus, dixerint eam reginam Armoricanorum fuisse? Non insolubile videtur ænigma esse. Quum scilicet inter uxores regum Francorum, (quæ omnes fere noscuntur et ex quibus sancta utique ignoratur nulla,) Laudoveva nulla veniat, et pauci scirent regum filias olim dictas fuisse reginas [Cfr Cangius, Glossarium latinum, V° Regina.] , negarunt omnino eam reginam Francorum fuisse. Sed quid eam reginam Armoricanorum dixerunt? Ut ex schedula, quam num. 4 recitavi, patet, in capsa reliquiaria S. Laudovevæ simul cum hujus corpore repererunt spinas et costam unam S. Eusebii confessoris; quem Eusebium crediderunt sæculo XVII eumdem esse ac regem Venetensem, de quo in Vita S. Melanii, Rhedonensis episcopi, leguntur sequentia [Acta SS. tom. I Januarii, pag. 331 et 332.] : Illud quoque inter præcipua miraculorum opera, quæ per S. Melanium confessorem suum operatus est Dominus, ponendum puto, quod circa regem Venetensem, Eusebium, et ejus filiam, Aspasiam nomine, factum fuisse fideliter invenitur. Veniens quippe prædictus rex aliquando de Venetensi civitate cum suo exercitu, pervenit ad parochiam, quæ vocatur Cambliciacus, ibique (nobis incertum cur) forte iratus, multorum hominum oculos erui jussit et manus evelli. In ipsa autem nocte, qua hæc operatus est, ægrotare cœpit, et intolerabilibus doloribus urgeri. Metuens autem ibidem vitam finire, medicos qui cum eo venerant adscivit, et ut ei in aliquo adjutorium præberent admonuit. Sed ipsi, omnem industriam suam in vanum expendentes, in nullo poterant eum adjuvare.

[7] [quem, immanis crudelitatis reum, convertit et cujus filiam a dæmonio liberavit S. Melanius.] Post triduum autem, quo ipse ægrotare cœpit, arrepta est filia ejus, Aspasia nomine, a dæmonio, et cœpit volutari per terram spumans. Cumque geminato languore, proprio videlicet et suæ carissimæ filiæ, quo nihilominus cruciabatur acrius, anxiaretur; sagaci inquisitione scrutabatur, quo vel a quolibet hominum desideratum sperare posset remedium. Audiens autem famam B. Melanii, scilicet qualiter Dominum diligeret, qualiterque Dominus hunc diligentem se virtutibus mundo clarificabat; mittens ad eum suppliciter deprecabatur, ut ad se caritatis gratia venire dignaretur. Quo impetrato, eum summo honore ad se adduci fecit; et in eadem parochia, in qua ipse jacebat, in loco, qui vocatur Primavilla, hospitium ei præparari jussit. Veniens autem B. Melanius de monasterio suo, quod propriis manibus fabricaverat in fundo, qui vocatur Placio, in honorem Dei, cum paucis monachis ad lectulum jam dicti venit infirmi. Quem cum crudelissimus vir fuisset intuitus, ex imo corde compunctus, confessus est delicta sua, et qualiter hæc infirmitas corporalis accidisset et filiæ ejus Aspasiæ, suppliciter enarravit. Addidit quoque, ut pro utrisque eis dignaretur orare. Quod vir Domini benignissime suscipiens, data prius illi digna pœnitentia pro commissis delictis, ait illi: “Infirmitas, frater, hæc non est tibi ad mortem, sed ut salveris per eam et recognoscas Dominum qui te creavit.” Deinde unxiteum de oleo benedicto tribus vicibus, cum trina invocatione divinitatis; et, statim surgens sanus, retulit gratias Deo, qui per famulum suum S. Melanium sanitatem illi concessit. Post hæc accessit S. Melanius ad locum, ubi puella a dæmonio vexabatur… Ait illi: Exi ab ea, cruenta bestia… Quo dicto, statim sana facta est puella… Post hæc cum inde recedere volens B. Melanius peteret missionem, accessit ipsa puella ad patrem et deprecabatur eum, ut pro recompensatione utriusque salutis, suæ videlicet atque illius, si non amplius, saltem ipsam Cambliciacum B. Melanio condonaret. Quod audiens Eusebius rex, pater ejusdem puellæ, sermoni libentissime annuens, dedit illi totam parochiam superius nominatam per annulum suum, ad suos monachos alendos. Qui S. Melanii monachi conservarunt hos agros usque ad extremi sæculi XVIII perturbationes. Accepta ergo jam dicta, beatus, benedicens eis, perrexit inde ad cathedram episcopatus sui, ad civitatem scilicet Rhedonensem.

[8] [Sed hic Eusebius, aliunde ignotus, non videtur umquam fuisse cultus. Fuere in Galliis alii Eusebii confessores, quorum reliquiæ sociari potuerunt corpori S. Laudovevæ.] Hujus Eusebii nomen celticum (quod aut sono aliquantisper ad Eusebium appropinquabat aut significatione idem fere valebat quod latinum Pius,) latet; nec quidquam aliud de eo scitur. Verumtamen Deric [Hist. ecclés. de Bretagne, tom. I, pag. 282 et seqq.; Garaby, Vies des saints etc. pag. 182, 183, 275 et 276.] statuit eum vita functum esse anno 490; filiam Aspasiam nupsisse Hoeli I; post cujus mortem ipsam quoque tam sancte vixisse ut meruerit cælitibus annumerari; corpus ejus sepultum esse in choro parœciæ Lancoet seu Langoat, ubi nomine sainte Copaie honoretur; quamquam etiam dicta fuerit Alma-Pompeja et Pompeja. Quæ totidem somnia sunt, nullo nixa antiquitatis testimonio. Utut id est, quum ex hoc S. Melanii Vitæ loco innotuisset Eusebius quidam, gravissimi utique criminis reus, sed pœnitens, (nequaquam tamen a S. Melanii monachis, quibus tanta bona reliquerat, officio ecclesiastico cultus [Cfr Vetus calendarium S. Melanii, ap. Lobineau, Vies des saints de Bretagne, ad fin. pag. 4.] ,) visus est ignotus esse ille S. Eusebius confessor, cujus reliquiæ in S. Frambaldi retectæ fuerant; quæ quum inventæ fuissent in eadem theca ac S. Laudovevæ corpus, visus est ille maritus, hæc uxor, in matrimonii sui memoriam in eodem feretro compositi; quumque demum ille rex Armoricanorum Venetensium esset, necesse fuit ut S. Laudoveva regina Armoricanorum prædicaretur, et amborum corpora metu Normannorum Silvanectum translata fuisse dicerentur. Neque hæc argumenta mea sunt, verum universam hanc hypothesium seriem videre est apud Deric [Deric et Garaby, locc. citt.] . Sed in Galliis sancti Eusebii confessores fuerunt complures, (v. g. S. Eusebius, episcopus Tricastrensis, die 23 martii cultus; S. Eusebius, presbyter Autissiodorensis, fastis hieronymianis inscriptus ad diem 3 maji; S. Eusebius Venciensis; aut quis alius, cujus gesta perierint;) quorum reliquiæ aliquot facile Silvanectum transferri potuerunt; ita ut necesse non sit ex Britannia Minori Eusebium arcessere, quem nulla ratione constat umquam in ecclesia fuisse honoratum.

[9] [Alia corpora, servata in S. Frambaldi, numquam fuerunt in Armorica.] Neque leguntur Normannorum temporibus ullæ reliquiæ ex Britannia Minori Silvanectum asportatæ fuisse, quibuscum SS. Laudovevæ et Eusebii exuviæ sociatæ fuerint. Alia autem sanctorum corpora aut reliquiæ, quæ in S. Frambaldi quiescebant, aliunde illuc advenerunt: S. Frambaldi ex agro Cenomanensi; S. Gerbaudi seu Gerebaldi ex diœcesi Bajocensi; S. Ebrulfi ex agro Bellovacensi aut potius ex diœcesi Lexoviensi; S. Berthæ ex diœcesi Remensi aut potius ex agro Hesdinensi; et demum S. Baumiri seu Baudomiri ex Pertico in Normania. Unde manifestum est non Britannos, sed provinciæ Rothomagensis presbyteros et monachos atque Hesdini accolas cum sanctorum suorum pignoribus Silvanectum confugisse, aut in aliam civitatem, unde postmodum hæc lipsana Silvanectum delata fuerint; adeo ut, si S. Laudovevæ, reginæ Francorum et S. Eusebii confessoris reliquiæ eodem tempore illuc devectæ fuerint, censendæ sint prius in iisdem illis partibus, nequaquam in Britannia Minori fuisse depositæ. Re quidem vera, quemadmodum in historia translationis corporis S. Maglorii legitur, quo tempore Richardus, dux Normanniæ, Armoricam vastabat, plura sanctorum corpora partim ex hac provincia, partim ex agro Bajocensi, Parisios delata fuerunt, ubi ab Hugone Capetio reverenter excepta sunt; quæ, pace restituta, non omnia reddita fuerunt pristinis dominis, sed pars Parisiis servata, pars aliis communicata ecclesiis [Acta SS. tom. X Octobris, pag. 791 et seqq.] . Quapropter volunt nonnulli [Cfr Baillet, Vie des saints, tom. VI, pag. 62, edit. 1739.] in his fuisse reliquias, postmodum Silvanectum translatas; atque hanc translationem factam esse, quum initio sæculi XI Adelaides, Hugonis Capetii vidua, S. Frambaldi capitulum fundavit. Facile crediderim tunc primum Silvanectum pervenisse plura sanctorum ossa; sed ea simul cum S. Maglorii exuviis venisse ex Britannia Minori nihil suadet. Nam in illius translationis historia nullum recensetur corpus, quod in S. Frambaldi aliquando honoratum fuerit; ut hujus templi reliquiæ alia occasione videantur in potestatem Adelaidis devenisse, si ab ea reapse donata fuerint S. Frambaldi capellæ. Nihil habeo quo hæc accuratius definiam: quæ documentorum absentia in aliis multis pignoribus, huc illuc misera Normannorum tempestate translatis, deprehenditur. Latet itaque omnino ubi vixerit S. Laudoveva aut ubi vitam finiverit. Nam quod duo viri eruditi ex Picardia, in calendario patrio, quod Annali libro anni 1852 inserendum curarunt, sanctam feminam diem obiisse Silvanecti dixerunt, mera conjectura est, hoc uno nixa fundamento, quod in illo oppido quiescerent ejus reliquiæ.

[10] [Ignoto tempore alia translatio Silvanecti facta est, quotannis deinde celebrata.] Quemadmodum scripsit ad me V. V. Richard, facta fuit et alia S. Laudovevæ reliquiarum translatio: sed ignoto hactenus tempore. Silvanectenses scriptores, inquit, monent tum in capsa repertum fuisse plurimum terræ, simul cum ossibus sanctæ feminæ et schedula, superius allata. Hujus translationis memoria quotannis renovabatur dominica ante festum S. Joannis. “Quo festo VV. VV. canonici templi cathedralis, ait Jaulnay [Annales de l'Eglise de Senlis, pag. 422.] , et ecclesiæ collegiatæ S. Reguli, cappis induti, processionali ordine pergunt ad ædem S. Frambaldi, ubi intersint Missæ solemni et festivitatem celebriorem faciant.” Quoniam autem translatio hæc facta esse dicitur ignoto tempore, (licet schedula, in capsa S. Laudovevæ reperta, sit eadem quam num. 4 recitavi quamque dixi editam fuisse anno 1618 in commentario de reliquiarum visitatione,) cavendum est ne hæc visitatio confundatur cum illa translatione.

[11] [Tristia fata reliquiarum Silvanectensium extremo sæculo XVIII;] Sed cessavit anno 1793 hujus solemnitatis annua commemoratio, quum nempe Silvanecti, ut in reliquis Galliis, libere baccharetur impietas, attonitis et stupore immotis bonis. Quæ tum et deinceps contigerint in misero oppido, his paucis explicuit mihi V. V. Richard: Dum Bellovacis, inquit, atque alibi in medio foro inter cantus populares comburerentur sanctorum patronorum reliquiæ, Silvanecti, placido oppido, non placebant impia tyrannorum decreta, neque vesano impetu sacrilegium istud patratum est. Verumtamen sanctorum corpora, quibus abundabant ædes sacræ, ex ecclesiis B. Mariæ V., S. Reguli, S. Mauritii et S. Frambaldi in cœmeterium delata sunt et in lata fovea juxta murum deposita. Furtivo crucis signo notata pars muri, prope quam sacer thesaurus latebat et jussus a magistratu fossor ne hanc terram moveret. Brevi post imposita columna, aucta cruce, et inscriptus hic titulus:

LOCVS HIC SACER.
ANNO MDCCXCIII
SACRA SANCTORVM OSSA,
QUÆ OLIM IN VARIIS HVIVSCE CIVITATIS TEMPLIS
FIDELIVM VENERATIONI EXPONEBANTVR,
TEMPORIBVS CALAMITOSIS
HIC PERMIXTE CONDITA SVNT
ET QVIESCVNT.

[12] [earumdem retectio anno 1854 et solemnis honoratio anno 1866.] Anno autem 1854, quum, approbante sacra rituum congregatione, nova officia propria in diœcesi Bellovacensi usurpari cœpta sunt, quæ inter plura in honorem sanctorum Silvanectensium, visum est tandem advenisse tempus, quo (ut jam pridem efflagitabatur) e terra elevarentur sanctissima pignora. Ex mandato itaque RR. DD. episcopi Bellovacensis V. V. Decaye, parochus Silvanectensis, collegit certissima testimonia reliquiarum sedem semper notoriam fuisse, neque umquam motam; et dein diebus 27, 28 et 29 octobris illius anni, adstantibus aliis presbyteris et fabricæ consiliariis, diligentissime sacra ossa retexit, simul cum fragmentis tegumentorum sericorum et auriphrygii aliisque rebus quibus olim circumdata fuerant, quin et cum capsula * S. Frambaldi. Sed neque S. Laudovevæ, neque aliorum sanctorum reliquiæ discerni potuerunt, quod schedulæ deletæ erant. Eæ conclusæ omnes quinque capsis obsignatis, et cum honore in templo B. Mariæ V. collocatæ. Demum, die 10 augusti anni 1866, magnifico apparatu celebrata est solemnitas, qua et vetus sacrilegium repararetur et initiaretur in templo B. Mariæ V. altare lapideum, in quo tamquam in sepulcro recondita sunt sanctissimæ tot sanctorum exuviæ. Cujus rei partim mentio facta est in Officio ecclesiastico ad diem 7 februarii his verbis: Istorum sacra corpora, sæviente sæculi XVIII persecutione, in Silvanectensi cœmeterio promiscue tumulata, post annos sexaginta cum honore ad ecclesiam olim cathedralem relata sunt. Omissum est S. Laudovevæ nomen in novo kalendario Bellovacensi; quamquam una ex Silvanectensibus patronis esset, in necessitatibus publicis ejus feretrum per plateas ferretur, et S. Frambaldi canonici bis quotannis ejus festivitatem agerent.

[Annotata]

* Chasuble

§ III. Memoria S. Amandi, episcopi Silvanectensis, omissi ad diem 26 octobris.

[Die 26 octobris, olim festivitate S. Amandi Trajectensis celebri, colebantur plures alii SS. Amandi episcopi, quos inter Silvanectensis.] Videre poterit lector ad diem 26 octobris, qua SS. Amandi et Vedasti natalis innumeris inscriptus est calendariis et martyrologiis, quantum laboraverim in illustrandis et distinguendis S. Amando Argentoratensi episcopo, et S. Amando Wormatiensi, cujus corpus Salisburgi servatur, eadem illa die cultis, non quod hæc dies primitivus eorum natalis sit, sed quod, quum hic oblivioni datus esset, (secundum communem, sed fallacem morem, quo sancti minus illustres aut quorum mortis dies ignoratur frequenter celebrantur diebus festis sanctorum cognominum, quorum fama longe major est,) festum eorum constituendum visum est in solemnitate S. Amandi Trajectensis. Verum Argentoratensis et Wormatiensis episcopi non soli in hac erant conditione; participat eam (ut me monuit V. V. Richard) S. Amandus, Silvanectensis episcopus; de quo pauca præsenti occasione addere placet. In Necrologio itaque B. Mariæ et in Calendario S. Reguli ad illam diem his verbis annuntiatur [Gallia christ. tom. X, col. 1384.] : VII cal. novembris Amandi, episcopi et confessoris; et ut appareat non memorari Trajectensem episcopum, in vetusto S. Reguli martyrologio, ut ad me scripsit idem V. V. Richard, hæc occurrunt: VII kal. novemb. Silvanecti, depositio S. Amandi, hujus civitatis episcopi, cujus corpus requiescit in nostra ecclesia. Ad quæ hæc subdit idem venerabilis vir: Festum ejus, quod in Breviario, anni 1776 omissum fuit, inscriptum est omnibus veteribus breviariis Silvanectensibus; quod multo splendidius agebatur in templo collegiato S. Reguli, ubi ejus corpus asservabatur prope majus altare. In novis Officiis propriis Bellovacensibus memoria fit “S. Amandi, qui, B. Audobertum in episcopatu secutus, delato super mœnia S. Reguli corpore, barbaros terruisse narratur.”

[14] [De eo nihil aliud scitur.] Opponunt Maurini [Ibid. loc. cit.] seu potius dux eorum Joannes Deslyons, decanus olim et theologus Silvanectensis, in altero S. Reguli Calendario legi: VII cal. novembris sanctorum episcoporum Vedasti et Amandi; qui Amandus utique Belgii apostolus sit, non episcopus Silvanectensis. Sed non magni momenti est hoc argumentum, quum similis error aliquando invaluerit Argentorati, Wormatiæ et Salisburgi [Cfr Acta SS. tom. XI Octobris, pag. 829, 917 et 918.] , tanto facilius quod S. Amandi Silvanectensis gesta latent. Qui error, ut Argentorati, Wormatiæ et Salisburgi tum antiquitatis testimoniis tum per corporum præsentiam corrigitur, sic quoque Silvanecti iisdem tollitur argumentis. Cointius [Annales eccles. Francorum, ad an. 695, num. 24; et ad an. 729, num. 5.] Jaulnayum secutus, constituit S. Amandum Silvanecti sedisse ab anno 695 ad annum 729; sed hoc loco, uti et alibi de Jaulnayi fide dubitat Cointius. Et quidem Maurini [Gallia christ. tom. X, col. 1379.] hoc de Jaulnayo tulerunt judicium: Sibi visus est scribere episcoporum suorum annales, et ea quidem ratione, ut qui forsan legerit, existimaverit sane non potuisse fieri, quin eorum saltem nomina, patriam, ætatem, annos sedis et regiminis, tempus vitæ et mortis unicujusque habuerit in numerato. Sic quippe omnia hæc exacte recenset, ut incredibile videatur eum alicubi non legisse et probasse priusquam scriberet. Attamen certo certius est pene omnia falsa et ficta esse quæ narrat. Et pergunt deinde declarare quam severe excepti fuerint illi annales, ut primum in lucem venerunt. Fac in his (ut fit) justo acerbiores fuisse homines; hoc tamen certum est a Jaulnayo nihil de antiquis Silvanectensium rebus accipi posse, nisi quod aliquo alio testimonio demonstretur. Quapropter admittendum omnino videtur suum Silvanectensibus fuisse episcopum Amandum, ex Martyrologio S. Reguli notum; sed quo tempore vixerit aut quo ordine sederit, divinari dumtaxat potest, non definiri. Nam quod aliqui, quoniam ejus nomen ab antiquioribus Silvanectensibus catalogis abest, eum dixerunt episcopum fuisse regionarium aut sine titulo, qui Silvanecti obiverit, minime placet. Ratio enim illa, utpote solitaria, nullius momenti est; quum omnium fere ecclesiarum, etiam Romanæ, catalogi hiulci sint. Præterea obstat S. Reguli martyrologii auctoritas. Restat ut moneam sanctissimi viri reliquias eadem habuisse fata quæ S. Laudovevæ.

[15] [De aliis sanctis episcopis Silvanectensibus omissis dicetur ad diem 6 aut 7 novembris.] Omissionem illam, quæ quasi peccatum meum fuit, reparare placuit. Sed, quoniam plerique sancti episcopi Silvanectenses extra hoc oppidum cogniti olim non erant, neque in veteribus Galliis christianis cum sancti titulo prodibant, hinc factum est ut etiam in opere nostro fuerint omissi. Sed poterit hæc lacuna aliquantisper expleri ad diem 6 aut 7 novembris, ubi de S. Agmaro dicendum erit. Neque dubium est quin ex libro V. V. Richard de originibus sacris præsentis diœcesis Bellovacensis, propediem in publicum venturo, multa lux affulsura sit in mediis tenebris, quibus Silvanectenses antiquitates ecclesiasticæ hactenus circumdantur et (si dicere fas sit) obruuntur.

DE S. ANNA, QUÆ ET EUPHEMIANUS, MONIALI CONSTANTINOPOLI

INEUNTE SÆCULO IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Anna Euphemianus, monialis Constantinopoli (S.)

AUCTORE H. M.

§ Unicus. S. Annæ natales, matrimonium, vita religiosa sub veste virili in variis monasteriis et pia mors.

In Menæis Græcorum excusis tum antiquis, tum recentioris editionis recolitur ad diem 29 octobris S. Anna dicta Euphemianus, [S. Annæ cultus parum vulgatus, vita humilis, et ex historia vix aliquid lucis accipiens.] monialis Constantinopolitana. Profecto quamvis istud genus librorum, quum veterum codicum aut antiquorum testium subsidio destituitur, non sufficiat ad omnimodam fidem alicui historiæ adstruendam, ubi tamen manifesti erroris indicia præ se non fert, res quæ narrantur, saltem verisimiles efficit. Exstiterunt enim Byzantii innumera monasteria et ædes sacræ, quibus singulis festa sua propria erant, sive in reliquiarum ibidem repositarum honorem, sive in sanctorum qui hæc loca incoluerant memoriam [Cfr supra, pag. 207, num. 4, pag. 759, num. 7 et 761, num. 16.] . Hinc singulares illæ annuntiationes passim in codicibus obviæ, quas, deficientibus licet documentis, prorsus rejicere nefas foret, quum memoria agitur sanctorum qui vixerunt ante schismatis tempora. Cæterum in vita S. Annæ, qualis rudi sane calamo exhibetur in Græcorum libris, nihil non pium occurrit, nihil quod indoli sæculi VIII, quo vixisse dicitur; repugnare videatur. Quænam autem temporis decursu in hac Vita fuerint corrupta, mutata, addita, conjicere non possumus: tota enim versatur in rebus vulgaribus, humilioribus, quibus proin ex politica temporis conditione lux effundi nequeat.

[2] [Mature nupta, et mox marito et liberis orba, vestem monachorum assumere statuit.] Nata est Anna Cpoli ex piis parentibus, circa annum 760. Mature enim nupsit, et anno 780, quum Constantinus et Irene regnare cœperunt, jam secundo uterum gerebat. Parentibus orba, relicta est curis aviæ suæ et patruorum, quorum alter Olympi monachus erat, idemque coram imperatoribus iconoclastis fidei confessor præclarus [Vide infra, not. o.] . Quum autem eam adultam videret avia, puellæque parentibus orbæ, ut opinari par est, integritati timeret, festinavit neptem in matrimonio collocare. Quod ubi rescivit patruus, vir religiosissimus, qui Annam in res potius divinas propensam noverat, præpropere acta improbavit. Postea quum, iconoclastarum persecutione cessante, coram orthodoxis imperatoribus fidei et virtutis meritam laudem et venerationem accepturus comparuisset, neptem invisit eique mariti proximam mortem divinitus nuntiavit. Tandem, pueris duobus, quos genuerat, orbata fuit Anna, secundum novam ejusdem patrui prophetiam, indeque vitam religiosam, quam olim votis quæsierat, amplecti demum constituit. Sed, miro consilio, quo verisimilius ab omnium hominum notitia penitius lateret, sexum celare atque in virorum monasterio degere decrevit. Quod quidem propositum quomodo peractum fuerit, docet synaxarium ex vulgatis Græcorum Menæis infra edendum.

[3] [Maximam fidem non merentur gesta earum sanctarum quæ hoc modo vixerunt.] Quum autem omnia fere in illo Vitæ breviario pateant, pauca in Commentario nostro jam nunc perstringemus, cæteris post synaxarii translationem in annotata transmissis. In primis vero, ut sciamus qua fide enarrentur a Græcis gesta S. Annæ, fatendum est præ cæteris incertiores esse, utpote testibus idoneis carentes, illarum sanctarum historias, quæ ficto nomine, et virili habitu, in virorum monasteriis vitam egerunt. Dein nonnulla videri ex loco quodam communi hauriri, qui eis omnino proprius est. Quis enim, quum legat crimen stupri plerisque ex sanctis illis fœminis impactum, non statim suspicetur revera locum hunc esse communem, quem facile in tam insolenti ratione vitæ excogitarunt scriptores, aut forsan a vita S. Marinæ, quæ cæteris credibilior est, plane mutuati sunt. Pronum sane erat illud fingere, quod singulare præbebat certamen humilitatem religiosam inter et famæ bonæ curam numquam temere projiciendam. Conferantur, si libet, Acta S. Apollinaris Syncleticæ [Acta SS. tom. I Jan. pag. 260; ap. Migne, Patrol. Græca, tom. CXIV, tom. CXIV, col. 327.] , S. Marinæ [Acta SS. tom. IV Julii, pag. 286.] , S. Eugeniæ [Menæum Decembris die 25; Migne, Patrol. Græca, tom. CXVI, col. 627 et seqq.] , S. Susannæ [Menæum Decembris, die 15.] , subibit sane, præter alias non paucas dubii causas, etiam hæc cogitatio ad unam alteramve historiam cæteras omnes, quibusdam immutatis, esse conformatas. Ad idem quoque genus pertinere mihi videntur monachi illius sceleratissimi gesta, quæ synaxarium S. Annæ nobis exhibet [Vid. infra, num. 6 et 7.] . Mitto, ne nimium extra limites vager, multa alia quæ contra singularum fere vitarum sinceritatem afferri possent. Nam præter illud quod paulo supra memoravi, nihil est quod fidem historiæ S. Annæ elevet, nisi antiquioris auctoritatis desiderium.

[4] [Licet S. Anna plura monasteria habitarit, demonstratur eam non peccasse adversus rectam rationem,] Miraretur utique frequentem S. Annæ ab una domo ad aliam transgressus, qui Græcorum monachorum antiquiorum præsertim regulas non nosset. Quamvis enim levitatis arguerentur qui absque justa causa monasterium desererent, quoniam tamen nec regula quadam immutabili, nec lege ulla positiva tenebantur monachi, facili negotio ab uno loco ad alium migrabant. Hoc testantur quicumque de antiquorum monachorum institutis scripserunt [Cfr Examen historicum libri D. Verhoeven, pag. 23 et 93; Regula S. Benedicti, cap. 61.] , et passim vitæ ipsæ ascetarum et cœnobitarum quos adeo frequenter extra primum monasterium peregrinatos esse legimus, ut minime necessarium sit exempla hic congerere [Cfr Acta S. Simeonis Stylitæ, tom. I Jan. pag. 275; Menæum Novembris, die IV, Synax. S. Joannicii.] . Sed ubicumque de sancto viro agitur, apparet plerumque quibusnam causis ad loci mutationem inductus fuerit, quod in Vita S. Annæ Euphemiani non ægre ostendetur modo. Aut enim perfectioris et severioris vitæ studio impelluntur, aut fratrum minus recte viventium consortia vitare volunt. Atqui hujusmodi sunt hæ rationes, ut etiam nunc, post restrictam arctiori vinculo religiosorum libertatem, monasterii mutationem monacho permitterent.

[5] [neque adversus leges usu receptas aut publice sanctas,] Ultimam quidem causam tantum admittit S. Basilius in regula fusiore [Regula fusius tractata, interr. XXXVI, Operum, tom. III, pag. 381, ed. Bened.] , at, ut puto, quoniam adeo magna erat in eligendis pœnitentiis et spiritualibus exercitiis veterum monachorum libertas, ut ubique, modo fratrum malitia non obstaret, ad perfectiora contendere quibuslibet viis ac modis foret in promptu. Auctor Constitutionum monasticarum, quæ S. Basilio tribuuntur, monet etiam religiosorum præfectos ne simpliciter et inconsiderate desciscentes fratres mutuo admittant [Constitutiones monasticæ, cap. XXXIII, ib. pag. 579 et 580.] . Apud Græcos insuper recepti canones Africani quorum octogesimus, juxta partitionem Codicis Dionysiani, decernit ut episcopi monachos ex aliis monasteriis receptos non ordinent aut monasterio alicui præficiant [Dionysii Exigui Codex Canonum, col. 206, ed. Migne, Patrol. Lat. tom. LXVII; Cfr Balsamonem et Zonaram ap. Beveregium, tom. I, pag. 616 et 617.] . Confirmavit omnino hanc doctrinam Concilium Œcumenicum VII, cujus canone XXI edicitur non oportere ut monachus vel monacha relinquat monasterium et ad aliud se conferat; si hoc autem contigerit, ipsum hospitio recipi posse, non autem admitti absque proprii superioris sententia [Cfr Balsam. et Zon. loc. cit. pag. 327 et 328.] . At S. Anna Euphemianus, si fides Synaxaristæ habetur, numquam commisit ut ageret contra legem jam diu receptam et in Concilio Nicæno II approbatam, paucis annis postquam ipsa vitam monasticam amplexa est.

[6] [nam facto experimento in monasterio, in Lauram profecta est,] Primo enim tempore in monasterio quodam montis Olympi, ex adverso urbis Ctinopolis in Mysia conspicui, vitæ illius rudimenta didicit. Postquam autem spirituali certamini jam assuefacta est, in Lauram aliquam ejusdem regionis migravit. Quæ quidem agendi ratio patrum præceptis et exemplo omnino consentanea est. Eorum enim vita qui in Laura degebant, minime expers erat periculorum, quum majori libertate in cellis suis fruerentur, et propter aliorum consortium, difficultates utriusque vitæ tum anachoreticæ, tum cœnobiticæ conjungerent. Propterea ut plurimum aliquod tempus in monasterio proprie dicto primum transigebant, quod novitiatum laurarum non immerito appellaremus.

[7] [quæ quidem agendi ratio exemplo S. Sabæ comprobatur.] Præclarum hujus disciplinæ specimen exhibet vita S. Sabæ, auctore Cyrillo Scythopolitano, qua sane nullum invenient uberiorem documentorum fontem, qui de monachorum Græcorum moribus aliquid discere velint. Constituit enim S. Sabas monasterium quoddam non procul a Laura sua, septentrionem versus, ibique optimis quibusque collocatis monachis hanc provinciam credidit ut homines sæculo renunciantes vitæ religiosæ præceptis imbuerent. Hos autem tirones strenue exerceri jubebat, quamdiu Psalterium et psallendi regulam didicissent, ac exactam monachalis disciplinæ eruditionem accepissent, quod diceret monachum celliotam debere esse vi discernendi præditum, studiosum, pugilem, sobrium, vigilantem, temperantem, moderatum, aptum ad docendum, non indigentem doctrina, idoneum cunctis corporis membris refrenandis atque tuto servandæ menti… Postquam autem abrenunciantes exploraverat, tum psalmodiæ canonem accurate didicisse, tum posse mentem suam custodire, animumque a rerum mundanarum memoria purum facere, atque contra alienas cogitationes decertare, tunc iis cellas in Laura præbebat [Cotelier, Monumenta græca, tom. III, pag. 258 et seq.; Cfr Acta SS. tom. I Febr. pag. 539 et 542, num. 10.] .

[8] [Hinc autem justas ob causas migrat, ad aliud monasterium] Porro, ut S. Annæ ad Lauram transitus, probe intelligatur, notandum a monasterio proprie dicto verisimilius abhorruisse et in Laura potius habitare decrevisse. Nam in hac facilius latere poterat. Putarem igitur rem totam prius cum monacho illo, qui eam totonderat, compositam fuisse, ut post certum quoddam tempus eam ad Lauram suam duceret. Quæ autem in synaxario narrantur minus cohærere videntur, nec commode explicantur. Sed etsi velit quis illud sequi, non improbandum erit piæ fœminæ consilium, quæ Lauram pro monasterio elegit. Hoc enim vitæ genus eam certe melius decebat. Lauram autem deserere coacta est, propter ingentem numerum hominum, quem fama miraculorum ejus attrahebat ad hunc locum. Tunc a Tarasio, patriarcha Cpolitano, donatus ei locus ruinis obsitus, qui dictus est postea monasterium Abramitarum, ut ibi nova domus a fundamentis erigeretur. Pluribus de monasterio Abramitarum et de eo quod a S. Abramio nomen habet supra disseruimus [Vide supra, pag. 758 et 759.] , et in priore vixisse S. Annam scripsimus. Quod tamen, prælo jam data disquisitione de Abramio, postea animadvertimus verum utique esse, dummodo verba synaxarii qui nunc dicitur monasterium Abramitarum non censeantur eo dicta sensu quo sæculo X intelligebantur. Nostra enim opinio est, diruto Abramitarum monasterio, appellationem sæculo X ad S. Abramii ædes transiisse. Quod si non ante illud tempus scripta sunt hæc verba, in monasterio S. Abramii vixit S. Anna. Quum autem definiri non possit quo tempore illud incisum sit scriptum, nonnisi dubitanter loqui debuissemus, nostraque proin asserta emendari cupimus.

[9] [quod rursus, divulgato sexu, deserit, extra urbem seorsim victura. Cpolim tandem redux pie moritur.] Sed, postea divulgato piæ fœminæ sexu, ab illo monasterio recedere necesse fuit. Profecta est ergo S. Anna ad partes Steni, id est ad loca Bosphoro adjacentia [Infra annot. x.] , et nacta ecclesiam, cui hortulus et fons adjacebant, ibi, resumpta ut opinamur veste fœminea, cum duobus monachis, eunuchis verisimilius [Infra, annot. y.] , aliquot annos quiete mansit, donec tandem Byzantium revocata a quibusdam monachis, in aliud monasterium ad partes τοῦ σίγματος, seu prope portum Julianum, hodie Kum-Kapou, situm [Infra, annot. z.] , vitæ cursum ibi sanctissime perfecit. Annum mortis ejus definire non possumus. Conjicimus tamen eam a loco extra urbem posito, ac proin hostium vastationibus obnoxio ad securitatem urbis confugisse, quando Bulgarorum dux Crumnus, Cpolim obsidione cinxit atque ecclesias et monasteria extra urbem sita diripuit [Symeon magister, inter scriptt. post Theoph. pag. 408, ed. P.] . Hæc autem gesta sunt anno 813, regnante Leone Armeno S. Anna tunc quinquagesimum ætatis annum attigisset, et paucis post annis, ante annum 820, ex hæc vita migrasset. Quæ, sin probationibus munita, verisimilia tamen sunt, quippe non adversantur iis quæ ex ejus vita innotescunt.

VITA S. ANNÆ EUPHEMIANI
ex Menæis Græcorum.

Anna Euphemianus, monialis Constantinopoli (S.)
a

EX MENÆIS.

[S. Anna mortuo, juxta patrui prophetiam, marito,] Sancta mater nostra Anna Byzantii nata est ex pio quodam diacono templi Sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ in Blachernis b. Parentibus orbam quæsivit avia piissimo illam viro conjungere, quod et perfecit. Venit autem ex Olympo c patruus ejus, vir rebus divinis deditissimus, et magnæ præterea perspicacitatis, cui cum sub Leone Iconoclasta linguam excidissent, expedite tamen et clare loquebatur d. Hic ergo cum vidisset eam viro conjunctam: Quid hanc, ait, ad divina prælia divinosque labores intentam viro conjunxistis? et, impertita Annæ benedictione, abiit. Annis vero aliquot elapsis, impioque illo imperatore in latebras inferni demisso, Irene et Constantinus orthodoxi et fidelissimi imperatores e sanctum illum virum arcessiverunt, quumque audivissent quanta a Leone passus esset, ejus benedictionem acceperunt precesque impetrarunt. Qui quidem iis quæ ad Dei voluntatem exsequendam conferunt expositis, viam repetivit. Tunc iterum, quum vidisset beatam illam: Magno sis animo et confortare, filia, inquit: multæ enim tribulationes justorum. Scias autem non prius infantem, quem utero geris, nasciturum esse, quam virum tumulo condideris. Quod re ipsa accidit. Sextum enim post mensem conceptionis, mortuus est vir.

[2] [de instanti duorum liberorum morte etiam monetur: bonis se abdicare cœpit.] Hæc autem, multo fletu tabescens, ablactatum puerum natu majorem alteri patruo commisit, ac dein ad certamina spiritualia se accinxit f. Quot vero et quanta fuerint illa, norunt initiati et qui egregie asceticum stadium decurrerunt. In his ergo dum versatur, ab Olympo advenit vir ille sapientissimus. Ad cujus pedes provoluta mulier, et benedictionem deprecata, his primum compellata est: Corroborare in Domino, filia, ac dein: Ubi est infans? Anna autem: Alterum, ait, tuo fratri, eidemque meo post Deum præsidio credidi, alter vero mecum est g. Atque his et aliis conturbato et amare lugenti animo prolatis, duos pueros venerando sistit seni: Ora, sic ait lacrymando, o venerande pater, pro pueris istis. Ille autem: Non egent prece. Quæ quum ægre Anna ferret, ex imo pectore ingemiscens exclamavit: Heu mihi peccatrici! Quid igitur iterum nos manet? At senex: Nonne dixi tibi, filia, multas esse justorum tribulationes? nisi nos patimur, nec unquam justificabimur: Sic enim par est, sic Deo placitum. Tunc dixit Anna: Pater mi, num visum est Domino teneram hanc prolem ex hac vita transferre? Et respondit mirabilis ille vir: Recte dixisti, filia, brevi enim auferet eos Dominus a te. Quæ quum, uti æquum est, gratias Deo egisset, venerandi senis ad pedes projecta, benedictionem accepit, et bona sua ambabus manibus distribuere cœpit.

[3] [Mox, eventu probata prophetia, virili veste et nomine sexum mentita, in virorum monasterium admittitur,] Nec multo post, emortuis pueris, pauperum manibus quæ reliqua erant tradidit, atque ecclesias circuivit lumina ferens h, et orans, et ultimum vale dicens i. Denique monachum quemdam ex Olympo nacta, ab eoque tonsa l, clam vestem virilem subter induit, exterius autem fœmineam: et mox, abjecto muliebri pallio, circa Olympum furtim apparuit m. Deinde ad aliquod monasterium se contulit n, ac janitorem allocuta est, significans se in primis cupere ut in conspectum antistis posset venire. Janitor autem monitum de more antistitem ad eam adducens, exiit. At tunc veneranda illa mulier ad pedes antistitis projecta, benedictioneque impetrata, ab eo sublevata et sic interrogata est: Quid causæ est cur ad nos venias? et qui vocare? Hæc autem: Causa quidem, ait, cur ad sanctum hoc monasterium deveni, onus est peccatorum, sancte pater, quod me premit: cupio ut, quod reliquum mihi tempus est, quietus vivam, et, indignus licet, divinam misericordiam in die judicii inveniam. Nomen vero mihi Euphemianus. Cui senex: Si talia, fili, animo cogitas, et salutem desideras, fuge nimiam libertatem: facile enim turpi sermone capitur eunuchorum natura o. Post hæc, solita effusa oratione p, cæteris fratribus eam annumeravit. Tantum autem ante eos qui jam aderant proficiebat Euphemianus in omni virtute et humilitate, ut exemplar et typus fieret cæteris omnibus monasterii incolis.

[4] [unde ad aliud transit,] Sed procurator domus ejus, quem ad hoc ipsa constituerat, omnibus prout sui officii erat dispensatis, profectus est ut dominam suam quæreret, cumque incidisset monacho, qui eam totonderat, sciscitatus est num cognosceret ubinam foret quæ terrena reliquit, et quærit cælestia. Respondit monachus: Quædam de ipsa me didicisse non negabo, fili mi, ubi vero nunc sit, ignoro. Sed age progrediamur simul illuc ad proximum illud monasterium. Quo quum pervenissent, a janitore acceperunt, adesse intra claustra quod quærebant: eam igitur adduci rogarunt q. Egressam autem, manu ostenso procuratore, ita allocutus est monachus: En fidelissimus tuus œconomus, qui multum jam in te quærenda passus est. Si tibi videtur, eamus ad nostram Lauram r. His auditis, sancta antistitem monasterii convenit, acceptaque ab eo et a fratribus cæteris benedictione, exivit inde et cum suo œconomo, comitante et monacho, ad alterum monasterium profecta est.

[5] [in quod sanctitate ingentem] In eo autem satis diu habitavit, et quam plurima signa visa est perpetrare. Verum sparsa miraculorum fama, magnus hominum numerus, relicto sæculo, [hominum numerum attrahit, quare amplior pro ea domus erigitur.] ad monasterium affluit. Sed angustiæ loci impediverunt, advenientium accessionem. Unde monasterii antistes divinitus afflatus, sanctum Tarasium, tunc temporis patriarcham Constantinopolitanum s, de miris Euphemiani monachi operibus certiorem fecit, docuitque, vulgatis miraculis, haud parvum virorum numerum, derelicto sæculo, ad monasterium affluere, quibus recipiendis præ locorum angustia et parvitate omnino impar esset. Quibus nuntiatis, animadvertit in suam sententiam concessisse patriarcham. Namque accepit ab ipso locum ruinis obsitum, donationis causa, qui hodie monasterium Abramitarum vocatur t, brevique e fundamentis piam domum in multarum animarum salutem erexit, in eaque sanctam illam fœminam reliquum suæ vitæ tempus exigere voluit. Sic re composita, et fama hujus angelicæ vitæ ad omnium aures dilata, quantus hominum numerus ipsam singulis diebus circumdaret, describere fas non est.

[6] [At ab impio monacho vexata,] Probationem vero deinde passa est Anna a quodam veste quidem monacho, re vero et operibus malevoli dæmonis fautorum antesignano u. Hic ergo rem iniquissimam aggressus, acerbas et turpes contumelias adversus sanctam, tamquam esset eunuchus, effundere et proclamare cœpit. Quæ cum illa nihili faceret, at potius maledicta in se congesta beneficii loco haberet, pia quædam mulier, ut audivit turpia et abominanda verba hominis impuri, et postea quidem cædis manifestæ rei: Cave, frater, ait, ne forte non sit, prouti asseris, eunuchus, vel pollutus, ut conjicis, sed fœmina et impolluta: unde tu quidem in mercedem accipias ignis gehennam, quia innocentem vexas, audientium autem aures polluis. Paucos enim ante annos, mulier quædam, bonis omnibus distributis, hinc evanuit: nonne forsan quem dicis eunuchum, illa ipsa est, tu vero animam tuam in perniciem æternam dejicis.

[7] [denuntiata et vix non necata illinc aufugit; ad Stenum habitat et Byzantium tandem redux pie moritur.] At homo sceleratus et astutus, novam inde invenit malitiam, ut, missis contumeliis, rem inter plures spargeret. Statuit etiam sanctam per declivem locum dare præcipitem, ut, sublevatis quibus induebatur vestibus, eam nudam videret, remque exploratam haberet. Quod ubi paulo post fecit, nihil quidem vidit, sed divina virtute dimidia corporis parte aruit: quare surgens domum rediit. Ibi igitur retentus est ut homicidii damnatus, et in ligno, quasi in laqueo quodam, comprehenso ejus capite, quod supplicium furcæ v vocant, exitialem et scelestam animam effudit. Sancta autem, utpote quæ hinc celebrior evasit, et scandala effugere voluit, duos monachos tantum secum ducens ad Steni x partes se proripuit, et nacta ecclesiam quæ aquam et hortulum possidebat, in ea cum duobus monachis Eustathio et Neophyto y, habitavit. Unde iterum, annis aliquot elapsis, profecta, et Byzantium non procul a Sigmate z a quibusdam monachis advocata, ibi vitæ suæ cursum pie perfecit, nec paucas in adventantes sanationes aut miracula conferens, migravit ad Dominum.

ANNOTATA.

a Hanc vitam, cujus dictio recentiorem omnino ætatem indicat, transtulimus ex Menæo Græcorum pro mense octobri, cujus ob oculos duo exemplaria habemus, alterum anno 1592, anno 1843 alterum Venetiis impressum. Brevius aliquod synaxarium pro suis opinionibus amplificaverit pius auctor.

b Notissimum est illud Deiparæ templum, cujus historiam pluribus illustravit Cangius [Cpolis christiana, lib. IV, pag. 83 et seqq. ed. P.] . Stetit usque ad Turcarum imperium, nunc autem supersunt tantum ruinæ, juxta Chevalier [Voyage de la Propontide, pag. 101.] , et fons sacer Ἁγίασμα, secundum Josephum von Hammer [Constantinopel und der Bosporos, Pesth 1822, tom. I, pag. 452.] .

c De monte Olympo actum est in uno ex præcedentibus tomis [Acta SS. tom. X Octob. pag. 917 et seq.] . Hic notare sufficiat montem illum altissimum totius Asiæ minoris, in Mysia situm, monasteriis et anachoretarum cellis abundasse. Optime ergo latebram illam elegerat S. Anna: facilius enim inter tot homines suorum investigationes fallerepoterat.

d Simile prodigium, quo nihil in tota antiquitate certius perhibetur, Tipasæ in Africa contigit, tempore Vandalicæ persecutionis. Beati martyres quam plurimi lingua truncati sunt, expedite tamen postea loquebantur, tanquam nihil inde detrimenti passi fuissent, prout a testibus oculatis omnino comprobatur. De hoc miraculo speciali libello egit unus e nostris [V. De Buck, Examen critique du miracle de Tipase, Précis historiques, Bruxelles 1853.] . De martyribus persecutionis Iconoclasticæ eadem non narrantur: quis tamen hoc fieri potuisse neget?

e Anno 780, mortuo Leone Chazaro, cum matre sua Irene regnavit Constantinus, novem tunc annos natus. Orthodoxiæ autem laudem eo præsertim titulo consecuti sunt, quod concilium Nicænum II, in quo imaginum cultus ab hæreticorum contumeliis vindicatus est, cogendum curarunt.

f Obscurius dicta sunt quæ ad pueros pertinent. Græce legitur. δὲ τὸ μὲν παιδίον ἀπογαλακτίσασα δέδωκεν εἰς χεῖρας τοῦ ἑτέρου θείου αὐτῆς, nulla pueri postumi mentione facta. Ideoque textui inserui verba hæc natu majorem: illum enim, non recens natum avunculo evidenter credidit.

g Alter junior nempe, qui matris cura nondum poterat carere.

h Τὰς ἐκκλησίας περιῄει φωταγωγοῦσα, hæc recentiore dialecto interpretatur Maximus Margunius: Ἐπήγενε τριγύρου εἰς ταῖς ἐκκλησίαις φέρνουσα φωταγωγίαν [Βίοι τῶν ἁγίων, pag. 65, fol. rect. ed. 1656.] . Circuivit ecclesias ferens lumina. Non aliter intelligenda vox φωταγωγία in versione Margunii, ac in Theophanis continuatione, ubi de Romano imperatore hæc leguntur: Omnes urbis ecclesias sumptuosis aulæis et luminum copia, φωταγωγίαις, præclare exornavit [Theoph. Contin. lib. VI, num. 27, pag. 259, ed. P.] . Nec puto aliud significari voce φωταγωγοῦσα, quæ alias animos illuminandi semper notionem habet.

i Καὶ τὸν συντακτήριον ἀσπαζομένη, Hic a Margunio non juvamur, verba enim tantum exscribit. At ex noto τοῦ συντακτηρίου λόγου sensu puto rectius scribi latine: ultimum vale dicens ecclesiis, quam fores osculando ad vale dicendum quod voci ἀσπάζομαι seorsim congrueret optime.

l Monacharum tonsuram a remotissimis temporibus in usu fuisse notum est. At hic non fit sermo de illa capillorum tonsione, quæ pars est monastici habitus, et ritu quodam peculiari peragitur. Tonderi voluit Anna antequam monasterium ingrederetur, quoniam inter viros degere decreverat. Mihi autem videtur cum monacho illud fuisse pactum, ut post certum tempus Annam vitæ religiosæ demum assuetam ad Lauram deduceret.

m Græce: λαθοῦσα ἐν τοῖς Ὀλύμπου εὑρέθη μέρεσι, quibus occulta profectio ex urbe, et furtivus aditus ad Olympi montis monasteria bene signantur.

n Verisimilius monasterium proprie dictum, in quo novitia vitæ religiosæ sensim assuefieret. Vide Comm. præv., num. 6.

o Eunuchus propter fœmineam faciem habebatur. Similia quædam legimus in Actis S. Euphrosinæ, numm. 9, 10 et 11 [Acta SS. tom. I Febr. pag. 539 et seq. et 542.] . Sapienteredixit S. Sabas ut in monasteria, imberbes, sive ob teneram ætatem, sive virilitatis defectu, non vero in Lauram admitterentur [Cotelier, Monum. Græca, tom. III, pag. 259, 260 et 338.] . Quod non dicimus ad vituperandum sanctæ monialis propositum. Ex fide enim egit, et qui cor et renes scrutatur eam mercede sua donavit. Recenset sanctas quæ virili veste latuerunt Matthæus Raderus in Viridario [Pag. 9 et seqq. ed. Lugd. 1627.] , quem secutus est Bollandus [Tom. I Jan. pag. 258 et seqq.] . At uterque eas promiscue refert, quæ aliquando vel in parvum tempus virilem vestem assumpserunt. Idcirdo nomina quæ invenimus hic subjiciemus. Sunt autem præter S. Annam ac S. Apollinarem Syncleticam, S. Marinam, S. Susannam et S. Eugeniam, supra num. 3. Comm. prævii memoratas, S. Euphrosyne [Acta SS. tom. I Febr. pag. 535 et seqq.] , S. Anastasia [Tom. II Mart. pag. 40 et seqq.] et S. Athanasia [Tom. IV Oct. pag. 997 et seqq.] . Omnes autem in Ægypto vixere, præter S. Marinam [Tom. IV Jul. pag. 282 et Migne, Patrol. Græca, tom. CXV, col. 347.] et S. Annam. Minus recte hanc vitam damnari dictum est Gangrensi canone XIII: nam istud decretum ad fœminasrespicit, quæ, superstitionis causa, monachorum vestem induebant, prout scite animadvertit Balsamon, qui, expressis verbis, illas sanctas mulieres excipit quæ pio quodam instinctu ita egerant. Exemplum autem affert S. Melanæ (legendumne Marinæ?) et S. Eugeniæ [Ap. Beveregium, Pandectæ, tom I, pag. 422.] .

p Vide in Euchologio Græcorum a Jacobo Goar edito, quænam essent istæ solitæ preces.

q Nollem hujus partis synaxarii fidem nimis asserere, non enim sibi constat, nec procuratoris adventus satis explicatur.

r Abrupte et nulla omnino apparente causa hæc fiunt. Confer quæ diximus Comment. præv., num. 3, et supra annot. l.

s S. Tarasius a Græcis colitur 25 februarii, ad quam ipsius vitam illustrarunt decessores nostri [Acta SS. tom. III Febr. pag. 572 et seqq.; cfr tom. V Sept. pag. 463 et seqq.] . Ecclesiam Cpolitanam rexit a 25 decembris anni 784 ad 25 februarii 806 [Hist. patriarcharum CP. tom. I Aug. pag. 102.] .

t Cfr. Comm. præv., num. 8, et supra, pag. 758 et 759.

u Vid. Comm. præv., num. 3.

v Furca. Suspensio in furca supplicii genus apud Romanos usitatum, et cum latino nominead Orientale imperium translatum. Furca stringebatur collum rei qui vel ipso suspendio necabatur, vel virgis ad mortem cædebatur. Cfr Pitiscum in Lexico et Lipsium libro III de Cruce [Operum, tom. III, pag. 665 et seqq.] .

x Stenum est Bosphorus. Vide Cangium [Cpolis christ. lib. IV, pag. 167, ed. P.] .

y Verisimilius eunuchi erant hi monachi. Alioquin severissima illius temporis disciplina non toleratum fuisset eorum cum monacha consortium.

z Σῖγμα porticus erat in formam litteræ C, quam sigma Græcorum, recentiorum præsertim, referebat, ædificata non procul a portu Juliano. Vide Cangium [Ib. lib. I, pag. 58 et seqq.; lib. II, pag. 112.] et von Hammer [Constantinopel und der Bosporos, tom. I, pag. 116 et seqq.] . Crucem primum mihi fixit in hoc loco Menæi textus recentior: habet enim τοῦ ῥεύματος, Margunius autem τοῦ τάγματος, sed in Menæi editione anno 1592 facta recte legitur τοῦ σίγματος. Verisimilius vocem sibi obscuram emendare rati sunt Margunius et Bartholomæus monachus, Menæorum recens editor.

DE SS. MERWINNA ET ELFLEDA ABBATISSIS RUMESEJENSIBUS IN ANGLIA

SUB ANNUM DCCCCXCIII ET AD MEDIUM SÆCULUM XI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Merwinna, abbatissa Rumesejæ in Anglia (S.)
Elfledis seu Ethelfledis, abbatissa Rumesejæ in Anglia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. Fata monasterii Rumesejensis. SS. Merwinnæ et Elfledæ cultus. Hujus genus. Ambarum tempora.

Quum insulam Vectim, vulgo Wight, circumvectus es, venis in sinum maritimum, cui nomen Southampton Water; ad cujus caput rivus Test aquas suas mari infundit; [Monasterium Rumesejense, in quo vixerunt SS. Merwinna et Elfleda, ab Eduardo I institutum fuit, puellare factum ab Edgaro et auctum Claræ dominio a patre S. Elfledæ:] quem rivulum si paulo plus quatuor milliaria subiveris, venis ad oppidum nomine olim Rummæsig [Kemble, Codex diplomaticus ævi Saxonici, num. 721, tom. III, pag. 360.] , Rumesige seu Rumesege [Chronicum Saxonicum, edit. Gibson, pag. 121 et 187.] , nunc Romsey seu Rumsey, in dextera ripa positum: quod oppidum, quum sæculo XVI puellare SS. Mariæ et Elfledæ monasterium extinctum est, potissimum suum decus amisit, nunc fere nonnisi sartorum multitudine insigne [Cfr Speed, The British Empire, fol. 13; Camden, Britannia, edit. Gough, tom. I, pag. 135.] . Edgar Pacificus, qui ab anno 959 usque ad 975 neque sine maxima laude, neque sine summo vituperio Angliæ sceptra tenuit, hujus pientissimi instituti auctor fuisse traditur a Guilielmo Malmesburiensi, cujus hæc sunt verba [De pontificibus Anglorum, lib. II, cap. 5.] : Apud Rumesejam, quod cœnobium præcellentissimus rex Edgarus instituit, novi jacere duarum virginum corpora, Merewinnæ et Elfledæ *: quarum gesta, quod nescio, non tam prætereo, quam ad majorem scribendi diligentiam reservo, si forte cognovero. Item in diplomate regio anni 1262 [Monasticum Anglic. novum, tom. II, pag. 509.] , post institutum examen, abbatissæ de Romeseye dicuntur habuisse surcas in manerio suo de Romeseye a temporibus Edgari, quondam regis Angliæ, qui abbatiam de Rumeseye fundavit. Similiter in edenda SS. Elfledæ et Merwinnæ priori Vita traditur Edgarus rex monasterium de Romese construxisse. Sed Florentius Wigorniensis [Chronicum, ap. Petrie, Monumenta historica Britannica, tom. I, pag. 577.] , explicatior et antiquior, et qui eum secuti sunt Simeon Dunelmensis [Ap. Twysden, Scriptt. hist. Angl. decem, col. 158.] , Rogerus de Hoveden [Ap. Savile, Rerum Anglic. scriptt. pag. 426, edit. 1601.] et Matthæus Westmonasteriensis [Flores histor. ap. Parker, ad an. 967.] initia tribuunt Eduardo I, qui ab anno 900 ad 924 Angliæ præfuit; consummationem vero et monialium introductionem Edgaro. Audiatur Wigorniensis: Anno DCCCCLXVII rex Anglorum Pacificus Eadgarus in monasterio Rumesyge, quod avus suus rex Anglorum Eadwardus Senior construxerat, sanctimoniales collocavit, sanctamque Mearwinnam super eas abbatissam constituit. (Sed ante annum 967 S. Merwinnam abbatissam fuisse, manifestum erit inferius). In S. Elfledæ Vita, quam scripsit Capgravius, perhibetur Ethelwoldus, ejus pater, rogasse ante mortem uxorem ut in quo degebant municipio Dei genitrici Mariæ Romesejense monasterium fundaret. Cujus imperii non oblita uxor, Claram mansionem Romesejensi ecclesiæ dedit. Sed hæc nihil aliud indicare videntur, nisi quod vellet mansionem suam Claram novo Romesejensi monasterio tradi, non autem quod Clara mansio in Romesejense monasterium mutata fuerit. Romeseja enim antiquum nomen est, ingentem insulam (diffidis Testi rivi aquis olim cinctam) significans [Gibson, Chronicum Saxonicum, Nominum locorum explic. pag. 42. Cfr mappa topogr. ap. Speed, The British Empire, fol 13.] . Clara vero nonne Kingsclere est, caput hundredæ cognominis in Hamptonia meridionali? In qua hundreda temporibus Guilielmi Conquæstoris et Henrici VIII Romesejense monasterium habebat villam Sydemantone seu Sydmanton, nunc Sidmantone [Domesday book, in Monast. Ang. tom. II, pag. 508; Computus etc. ibid. pag. 508; Carlisle, Topogr. dict. of England, Vs Kingsclere et Sidmantone.] . Non erat itaque cur Tannerus [Cfr Monast. Angl. nov. tom. II, pag. 506.] scriberet vel Edgarum, vel Ethelwoldum Romesejensis asceterii auctorem fuisse. Leland vero secum parum constat, quippe qui monasterii fundatorem faciat aliquando Eduardum Seniorem, aliquando Ewium, Edgari non avum, sed fratrem [Collectanea, tom. I, pag. 26 et 325.] .

[2] [ejus fata; patrona secunda S. Elfleda.] Stetit hoc cœnobium usque ad annum circiter 1540, castimoniæ legibus sæpius neglectis [Monast. Anglic. tom. II, pag. 507.] . Ab initio habitum est inter insigniora loca sacra Angliæ; hinc in Chronico Anglosaxonico [Ap. Petrie, Monumenta hist. Brit. tom. I, pag. 394.] ad annum 972 legitur: Hoc anno mortuus est Eadmundus Ethelingus et corpus ejus in Rumesige sepultum fuit. Principatu regum Normannorum curia quoque illic fuit, ubi plura diplomata data fuerunt [Jos. Stevenson, Chronicon Monasterii de Abingdon, tom. II, pag. 118 et 127.] . Quum suppressum est, reditus ascendebant, detractis impendiis, ad libras sterlingas prope 400 [Monast. Angl. nov. tom. II, pag. 510.] . Cœnobii area prius data ab Henrico VIII oppidanis, dein Joanni Bellow et Roberto Bigot [Ibid. pag. 507.] . Initio titulus fuit huic asceterio B. Maria, uti ex diplomatibus [Ibid. pag. 509, et ap. Kemble, Codex diplom. ævi Saxonici, num. 721, tom. III, pag. 360.] apparet. S. Mariæ et S. Elfledæ dicatum fuisse affirmat Tannerus [Monast. Angl. tom. II, pag. 506.] ; sed quamquam S. Elfledæ nomen populari potius consuetudine, quam a consecrante episcopo adjectum videatur, (sæculo enim XIV hæc sola verba inscripta erant sigillo: Sigil. S. Mariæ Romes.) non tamen omni caret auctoritate. Legendarium enim, quod ex bibliotheca marchionis de Lansdowne transiit in Musæum Britannicum, hæc præ se fert: Iste liber est de libraria ecclesiæ sanctæ Mariæ et sanctæ Ethelfledæ virginis de Romesey. Quo testimonio conficitur S. Ethelfledæ seu Elfledæ tantopere illic viguisse cultum ut paulatim patrona secundaria facta sit.

[3] [Hujus sanctæ nomen quare in fastis sacris a die obitus, 23 octobris, translatum sit ad 29 octobris.] Continet autem liber ille Lansdownianus, præter alias sanctorum Vitas, gesta præcipua SS. Merwinnæ et Elfledæ, a scriptore suppare collecta. In qua scriptione traditur S. Athelfleda transiisse ab hac luce X kal. novembris; quocirca et ad hanc diem 23 octobris procul dubio ejus nomen inscriptum olim fuit fastis sacris. Sed aliæ sunt sanctæ Elfledæ seu Athelfledæ, scilicet S. Elfleda virgo, abbatissa monaste