Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August VI           Band August VI           Anhang August VI

27. August


VIGESIMA SEPTIMA DIES.

SANCTI, QUI VI KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Æthiops eunuchus.
S. Narnus ep. conf. Bergomi in Italia.
S. Rufus ep. martyr Capuæ in Italia.
S. Euthalia virgo & M. Leontinis in Sicilia.
S. Marcellus seu Marcellinus tribunus Martyr in Ægypto.
S. Mammea vel Mamnea, uxor ejus Martyr in Ægypto.
S. Petrus Martyr in Ægypto.
S. Chiron Martyr in Ægypto.
S. Ammon Martyr in Ægypto.
S. Serapion Martyr in Ægypto.
S. Joannes Martyr in Ægypto.
S. Babilas Martyr in Ægypto.
S. Meletius episcopus Martyr in Ægypto.
S. Atheogenes Martyr in Ægypto.
S. Ariston Martyr in Ægypto.
S. Festus Martyr in Ægypto.
S. Victor Martyr in Ægypto.
S. Susanna Martyr in Ægypto.
S. Zoilius Martyr in Ægypto.
S. Dominus Martyr in Ægypto.
S. Memnon Martyr in Ægypto.
S. Rufus M. Capuæ in Campania Italiæ.
S. Carpon, Carponius, vel Carpophorus M. Capuæ in Campania Italiæ.
S. Ollius M. Constantinopolitanus.
S. Stephanus diaconus M. Constantinopolitanus.
S. Felix M. Potentiæ in Lucania Italiæ.
S. Arontius M. Potentiæ in Lucania Italiæ.
S. Sabinianus M. Potentiæ in Lucania Italiæ.
S. Honoratus M. Potentiæ in Lucania Italiæ.
S. Sebastus M. Antiochiæ.
S. Alexander M. Antiochiæ.
& forte S. Emerita M. Antiochiæ.
S. Calixtus M. in diœc. Rivensi Galliæ.
S. Cyprianus M. in diœc. Rivensi Galliæ.
S. Anthusa M.
S. Decumanus eremita M. in Ducatu Sommersetiensi Angliæ.
S. Pœmen anachoreta in monte Scethi Lybiæ, & in Ægypto.
S. Theodorus II, ep. in Vallesia apud Helvetos.
S. Licerius vel Glycerius episc. conf. Consorannis in Novempopulania.
S. Cæsarius ep. conf. Arelate in Gallia.
S. Syagrius ep. Augustoduni in Burgundia.
S. Ætherius ep. Lugduni in Gallia.
S. Ebbo ep. conf. Senonis in Gallia.
B. Gericus, Guericus, vel Goëricus Senonis in Gallia.
S. Werenfridus presb. conf. in Elst vico Bethuæ in Geldria.
S. Joannes ep. Ticini in Longobardia.
S. Gebhardus vel Gebehardus ep. & conf. Constantiæ in Suevia.
S. Malrubius monachus & mart. in Marnia Scotiæ provincia.
B. Joannes Manettus Antellensis conf. in Monte Senario Tusciæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Bituricas civitate translatio S. Sulpitii episcopi & confessoris notatur apud nos ad diem quo de isto Sancto actum est, XVII Januarii.
Sancti Lupi episcopi Cabilonensis annuntiatio ponitur a Saussayo in Supplemento: de quo etiam Ferrarius.Adi XVII Jan.
Pelagii secundi Papæ Maurolycus meminit sine sanctitatis titulo; quem ab aliis ei tribui, indicavimus inter Prætermissos VIII Februarii.
Susannæ virginis mentionem facit nostrum Florarium Ms. Quænam illa sit, & quo spectet, e solo ejus nomine divinare non possumus. Virgines & martyres synonymæ exstant in Opere nostro. Si hæc sit Mosomensis in Gallia Belgica, solo virginis titulo apud nos notata, de illa vide IX Februarii.
S. Albini episcopi corpus translatum perhibetur hac die in Supplemento Saussayi: de qua re mentionem fecimus ad diem V Aprilis. Vita hujus Sancti illustrata est apud nos ad diem 1 Martii.
XL Martyrum, qui de Græco in Latino translati sunt, annuntiatio memoratur in Martyrologio Hieronymiano apud Florentinium; qui in notationibus, Decem tantum, ait, anonymos, & incerti loci Martyres indicat Martyrol. vetustissimum, in numerali nota decurtatum. Codices enim nostri, sicut & M. Corbeiense quadraginta constanter retinent, aliis Martyrologis hac die præteritos. Alia, quæ superaddit idem auctor, in certam ac determinatam istorum Pugilum notitiam nos neutiquam deducunt: neque hoc mirum, cum nec loci palæstræ, in quo sint passi, nec imperatoris, sub quo passi, nec generis martyrii, quod passi, ulla vel in speciem notitia apponatur in dicta annuntiatione. Ex hac tamen clausula, qui de Græco in Latinum translati sunt, seu, ut nos quidem interpretamur, quorum Acta in Latinum translata sunt, liceat nobis suspicari, quod videantur hoc loco indicari Quadraginta celeberrimi Martyres Sebasteni, etiamsi compertum non habeamus, cur hoc die signati; quorum Acta jam pridem illustravimus ad diem X Martii.
Memoria S. Patris Eleutherii PP. conf. notatur in apographo nostro Martyrologii Arabico-Ægyptiaci, a Gratia Simonio Latine redditi. Adi diem XXVI Maii.
Aquileiæ translatio SS. Hermacoræ, & Fortunati exstat apud Ferrarium in Novo catalogo Sanctorum, seu in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Videri possunt dicta ad diem XXIII Aug. & XII Julii.
Natalis Sanctorum Georgii diaconi, Aurelii, Felicis, Nathaliæ & Liliosæ, in Usuardo a nobis edito notatur hac die, qua etiam auctaria ad illum inspici possunt, ac Galesinius, Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt; ne alia exemplaria commemorem. Vide quæ cum Martyrologio Romano diximus ad diem XXVII Julii.
S. Ursi abbatis & fundatoris Thussiacen. memoria exstat in apographo nostro ex Ms. monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis. Sanctum abbatem synonymum monasterii Lochiensis, & multorum cœnobiorum patrem, ut apud nos dicitur die XXVIII Julii, quo de illo egimus, non ignoramus; sed hodiernus, si ab isto sit diversus, qualis sit, exploratum non habemus. Adi interim diem XXVIII Julii.
In Piceno apud Septempedanos sanctæ Margaritæ viduæ annuntiationem ponit hac die Martyrologium Romanum: in cujus editione antiquiore anni videlicet 1586, habetur die V hujus mensis. Causa hujus mutationis nos latet. Cum vero ista dies sit emortualis prædictæ Sanctæ; ut tunc indicatum est in Commentario ejus prævio § 1, num. 8; judicavimus de ea nobis agendum ad designatum modo diem V Augusti.
Apud Mediolanum, sancti Simpliciani episcopi & confessoris mentio & elogium ponitur inter auctaria ad Usuardum nostrum, ex editione Lubeco-Coloniensi: ubi etiam videri possunt, quæ dantur ex Greveno. Occurrit item in Florario nostro Ms. Nos cum Martyrologio Romano eum dedimus XVI Augusti.
In M. Falco in Umbria B. Claræ virginis Ord. Minorum, scribitur apud Ferrarium in Novo catalogo Sanctorum. Data est a nobis, & Ordini Augustiniano asserta, ad diem XVII Aug.
Ipso die, sancti Bernardi abbatis. Ita refertur inter auctaria ad Usuardum nostrum hoc die XXVII Augusti, in quem incidit Octava. Ad hanc itaque respexerit ille, qui hæc adjecit. De celeberrimo Claravallensi abbate scripsimus XX Aug.
Andainæ, monasterio sancti Huberti, depositio sancti Theodorici abbatis & confessoris. Ita Wion; brevius Dorganius: S. Theodorici abbat. & conf. Acta ipsius illustravimus ad diem XXIV Augusti.
SS. Isaac & Maximianus ex aliquo codice signantur inter Prætermissos ad diem XV hujus mensis, tamquam martyres Africani, absque ulteriori notitia; & ibidem hujus rei examen differtur ad hunc diem, quo illos memorat Castellanus: sed cum alia opportunitas se obtulerit hesterno die rem discutiendi, ac probandi illos fuisse pseudo-martyres Donatistas; consulat lector Prætermissos ad eumdem diem XXVI Augusti.
Sancti Patris nostri Hosii episcopi Cordubensis festum inscribitur Menæis magnis Græcorum excusis; ubi mendose scribitur κοσδρούβης pro κορδούβης. Annuntiatur etiam in Ms. nostro Taurinensi. Magnus quidem ac celeberrimus hic vir fuit, nec non fide orthodoxa immortalibus titulis meritus; sed aliquid humani in concilio Sirmiensi passus, dum Athanasii damnationi subscripsit, quamquam ante mortem resipuerit. Consule Annales Baronii tomo 3 ad annum 357. Quia vero non scimus, Latinos ullos Martyrologos Fastis sacris nomen ejus intexuisse; nos eorum exemplum secuti, Operi nostro illum non inserimus.
SS. Medardi, & Sebastiani, & Gregorii, & aliorum translatio sexto Kalendas Septembris Caroli Calvi imperatoris jussu facta, indicatur in Chronico S. Medardi Suessionensis apud Acherium in Spicilegio tomo 2 ad annum 839.
Augustoduno natale S. Agri episcopi scribitur inter auctaria ad Bedæ Martyrologium, prout a nobis vulgatum est ante tomum 11 Martii. Nullum istius nominis invenimus inter episcopos Augustodunenses in nova editione Galliæ Christianæ; nec aliunde exploratum habemus, quisnam ille sit. An nomen corruptum? Ita opinamur. Scriptum itaque ibi fuerit S. Agri pro Syagrii: de quo hac die agimus.
Beatus Maelbrigidus, Dolgenii filius, nobilis presbyter Ardmachanus, ac omnium presbyterorum totius Hiberniæ senior præcipuus, sacerdotii anno quinquagesimo secundo, & ætatis octuagesimo, die XXVII Augusti migravit ad Dominum. Hæc extraximus e Colgano in Appendice ad Acta S. Patricii pag. 303; ubi ad marginem prolatæ modo notitiæ signatur annus 1132. Quod stricti nominis sit beatus ille presbyter, nondum didicimus, docturo nos id fortasse Colgano, si Opus suum de Sanctis Hiberniæ eo usque produxisset in lucem.
Georgius & Aurelianus in ephemeridibus nostris Mss., seu collectione Sanctorum, quam Bollandus nobis reliquit, notantur ex Kalendariis, quæ non nominantur. Quales vero isti sint, & quo spectent, e sola nominum positione non divinamus.
Arretii in Thuscia dedicatio ecclesiæ majoris notatur a Ferrario in Novo catalogo Sanctorum.
Ypoliti (lege Hippolyti) & Saviniani martyrum nomina signat Florarium nostrum Ms. Qualis hic indicetur Hippolytus inter tot synonymos martyres, non est nobis promptum determinare. Savinianus vero fortasse unus erit ex illis martyribus, quos hac die daturi sumus.
Memoria patris sancti solitarii Mennæ Ægyptiani est in apographo nostro Martyrologii Arabico-Ægyptiaci, a Gratia Simonio Latine redditi. Cupimus ulteriorem, sicubi exstat, de illo notitiam, & certiora de cultu.
S. Patris Banini positio est apud Possevinum in Ruthenorum Kalendario tomo 2 Apparatus sacri pag. 368. Virum non novimus, nedum ejus cultum.
In monasterio Habensi S. Emmonis monachi. Ita hac die Andr. Bamberg. Annuntiatio est apud Bucelinum in Menologio Benedictino die XXVII Augusti. Cupimus instrui de ejus sanctitate, & aliis rebus, quæ ad ipsum spectant.
Zebennis (quantum lego) episcopi Alexandrini mentionem facit Ms. nostrum Florarium: sed eum nec invenio inter istius cathedræ præsules apud nos ante tomum V Junii; nec aliunde novi.
Joannes Theodoricus Carthusianus, Capellæ prope Angiam in Hannonia defunctus anno MCDLXXV, elogio condecoratur apud Raissium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani.
S. Liberati abbatis, & sociorum ejus martyrum commemoratio intexitur apographo nostro ex Ms. monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis. Lege, quæ de abbate synonymo, ac de sociis ejus martyribus memorantur apud nos XVII Augusti.
Thomæ a Beringhen, Thenis in Brabantia ab hæreticis occisi, Joannis Muronis, in Gallia, Guilielmi Holmi, in Anglia, Jacobi Mediolani, Urbini, Francisci, Florentiæ, Candidi & Raneti, (ab Huebero scribitur Candidus Ranetus) & Josephi ab Hipporedia, apud San-Georgii opp. in Insubria, Gabriëlis ab Ave Maria, apud Ruthenos in Gallia, Petri a Turribus, Marchenæ in territorio Hispalensi, Joannis de Baiari, Populæ de Angelis in India occidentali, Ludovici Lucensis, in Canaria, Francisci Dahyi, Lutetiæ Parisiorum, memoria habetur apud Arturum in Martyrol. Franciscano; primi cum titulo B. martyris; aliorum vero BB. confessorum.
Quibus ibidem additur Maria a S. Antonio virg., cum titulo beatæ, Bellalcazari in territorio Cordubensi. Alii insuper referuntur ab Huebero in Menologio Franciscano: quo, ne longior sim, lectorem mitto. Gabrielem autem modo laudatum habet etiam Castellanus.
In territorio & diœcesi Pisanæ civitatis depositio B. Hugonis archiepiscopi Nicosiæ in insula Cypri, scribitur apud Ghinium in Natalibus Sanctorum Canonicorum; ab eoque honoratur elogio; in quo post ejus mortem narrantur ista: Statim juxta corpus ipsius in aëre lucidissima stella apparuit, & permansit, quoadusque sepulturæ .. traditum fuit VI Kal. Septembris anno Domini MCCLXII. Super januam ejus cœnobii in lapide cum radiis illius imago sculpta apparet cum hac memoria: Archiepiscopus Nicosiæ Ugo beatus. Fuit olim hujus monasterii repertor atque fundator. Habemus ejus Vitam ex Cod. Ms. Nicosiensis monasterii, ex tomo L, prout adscribitur apographo nostro, in quo nulla publici cultus indicia invenimus; sed huic potius contraria, videlicet ista: Ob memoriam autem & reverentiam sacratissimi obitus venerabilis archiepiscopi consuevere Nicosienses Canonici die præcedenti ejus dormitionem, post solitum Officium defunctorum, vesperas, & sequenti nocte post Matutinum, tria nocturna cum laudibus in nota (id est, in notis musicis, vel modulatione musica) decantare: in mane Missam defunctorum cum solitis responsoriis & Sequentia solemniter celebrare, multis, dum supradicta celebrantur, luminaribus tam supra altare, quam circa sepulchrum ardentibus. A vesperis autem antedictis usque ad finitas sequentis Missas lucis, quatuor magna luminaria supra venerabile corpus semper ardere solita sunt. Hæc, inquam, publico istius Viri cultui adeo sunt contraria, ut annuam dumtaxat pro ejus anima memoriam; non vero exhibitam ei quotannis venerationem Cælitum manifestent: quam in hoc casu non potest probare radiata ipsius imago, de qua superius. Accedit eo, quod non sciamus, cujus temporis vel ætatis sint isti radii, atque adeo an sint recentiores, quam esse debeant, an satis antiqui. Hoc scimus, illos cum anniversario Officio jam dicto neutiquam cohærere. Cupimus ergo certiora edoceri de vero ac legitimo Viri cultu, antequam aliis hujus diei cælicolis illum accenseamus: quod si fiat, poterit alibi de ipso agi.
Alexander III Pontifex Maximus, ex Ordine Cisterciensi, Gerardus sacrista, in Claravalle, Rapatho comes Abenbergensis, & primus abbas Fontissalutis, Germanice Heylsbrun, Elisabeth abbatissa in Hoven, parthenone Cisterciensi in Germania prope Tolbiacum, uti habet Arturus in Gynæceo., memorantur in Menologio Cisterc. apud Chrysostomum Henriquez.
In Kalendario autem ejusdem Ordinis, anno 1617 Divione edito, occurrit etiam Gerardus sine titulo sacristæ, sed corpore virgo ibidem vocatus. De illo viro etiam agit Chalemotus.
Margarita Palatina Rheni, Boiariæ princeps, Roberti Bavari Imp. F., Caroli II Ducis Lotharingiæ conjunx refertur a Radero in Bavariæ sanctæ volumine tertio pag. 162 cum titulo beatæ, variarumque ac prorsus illustrium virtutum ejus exposita deinde narratione prolixa, egregiis laudibus prosequitur sanctum lectissimæ hujus Feminæ vivendi modum, ubi & mirabilia inserit, quæ, dum viveret, patrasse narratur. Obiit XXVII Augusti an. MCDXXXIV, ex epitaphio, quod ibidem habetur pag. 170. Annuntiatur etiam ac laudatur in Gynæceo Arturi: sed cultus publici nullum vestigium invenimus.
Beatrix de Ribera, tertii Ordinis Minimorum tamquam beata ponitur in Gynæceo Arturi.
S. Elmerus (al. Ermelius vocatur) a Ferrario Miræo & Castellano annuntiatur hac die: verum cum publico ac solenni cultu celebretur die proxime sequenti; consulat lector dicenda ad diem XXVIII Augusti.
Pelagii Papæ I sine titulo sancti, annuntiatio ponitur a Maurolyco; a Ferrario autem, Romæ S. Pelagii Papæ primi. Inter Prætermissos ad diem 2 Martii quæsitum est, cultumne hic habeat, an non; reique decisio remissa ad diem XXVII vel XXVIII Augusti. Quoniam vero hac die XXVII nondum ea reperimus documenta, quibus publica hujus Papæ veneratio, tunc temporis haud satis certa, nunc evadat certior; videbimus die crastina, an alicunde ea se oblatura sint rationum momenta, quæ persuadeant, illum Cælitibus annumerandum esse, XXVIII Aug.
Romæ, natalis sanctorum Hermetis & Basillæ apud Florentinium scribitur memoria. Ex aliqua, prout dicit in notationibus, dedicatione ecclesiæ, seu cœmeterii eidem communi, hodie venerationem habuisse, ex eo conjectari licet, quod die sequenti Hermes; Basilla vero X Kal. Octobris disjunctim venerentur in antiquissimo fragmento Romani M. apud Bucherium, ut suo loco monstrabitur. Deinde agit de cœmeterio utrique Martyri communi, eorumque nominibus appellato. Quoniam vero in sola conjectura manet Florentinius circa illos Martyres, neque ex sola nominum positione determinari certo potest, an de prædictis, an de aliis synonymis agatur in superiore annuntiatione; mittimus lectorem pro celeberrimo S. Hermete ad diem XXVIII Augusti; pro Basilla autem ad diem XX Maii nostri, nec non ad Observationes ad Usuardi nostri Martyrologium isto die. Adde, quod apud Bucherium hoc die XXVII Augusti in Indiculo, seu parvo quasi Martyrologio antiquissimo pag. 268 sic legatur: Quinto Kalendas (Septembris,) Hermetis in Basillæ, Salaria vetere: ubi nullam istius Sanctæ festivitatem; sed cœmeterium dumtaxat indicari, extra dubium nobis videtur. Assignamus itaque lectori ad majorem instructionem XX Maii, XXII Septembr., XXVIII Aug.
Sanctissimi Juliani martyris exceptio prima reliquiarum Turonis a die XXX Maii inter ibidem Prætermissos in hunc diem dilata est: dictumque tunc ibi fuit, videri hunc esse Julianum martyrem Arvernensem, in ejusque festo Acta martyrii in novem lectiones distributa legi in ecclesia & diœcesi Turonensi hac die XXVII Augusti. Sed nos cum Martyrologio Romano tractabimus de S. Juliano martyre apud Arvernos XXVIII Aug.
Æmonæ, sancti Pelagii martyris sub Numeriano imperatore .. annuntiatio exstat apud Galesinium hac die, qua etiam Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum de illo hæc scribit: Æmoniæ in Istria S. Pelagii diaconi martyris sub Numeriano, ejus diœcesis patroni. Florarium nostrum Ms. brevissimam Pelagii martyris memoriam ponit. Apud Whitfordum vero S. Pelagius martyr indicatur in persecutione jam dicti imperatoris; uti & apud Maurolycum, qui In Acarnania, in civitate Emonia sub eodem imperatore, & Euilasio præside ipsum annuntiat, quem, inquit, Uranius presbyter sepelivit. Die XXVIII Augusti refertur in Martyrologio Romano S. Pelagius martyr, (qui Constantiæ ad lacum Acronianum præcipuo quodam cultu honoratur tamquam patronus,) sub eodem imperatore ac judice, qui supra, passus. Ex iis vero, quæ de hoc martyre notata asservamus, orituram videmus controversiam circa locum martyrii; sed illam, ac res alias, quæ ad S. Pelagium pertinent, differimus ad diem, quo Constantiensis habetur in Romano, XXVIII Augusti.
S. Vicinii episcopi Sancinæ in Æmilia memoriam consignat in Catalogo generali Ferrarius ad diem XXVIII Augusti, dicens in notis: Colitur etiam Parmæ die XXVII hujus. Agemus de illo XXVIII Augusti.
Vivianus ep. hac die in nostrise phemeridibus Mss., quas reliquit Bollandus noster, signatur e Kalendariis anonymis. Erit ille, ut suspicor, qui est in Romano XXVIII Augusti.
Vigilia S. P. Augustini signatur in Officio Canonicorum Regularium Lateranensium. Colitur XXVIII Augusti.
S. Gudilæ archidiaconi Toletani annuntiatio signatur Toleti in Carpetania apud Tamayum: qui in notis, sicut alibi assolet, varia de illo refert ex personatis fabulatoribus. Ferrarius ad diem VIII Septembris in suo Catalogo generali hæc habet: In Hispania S. Gutillæ diaconi, ex Joanne Marieta, quem citat. Videri etiam potest Martyrologium universale Castellani ad eumdem diem. Rogamus, ut ii, quorum interest, suppeditent idonea de publico ejus cultu documenta: quod si fiat, agemus de illo ad diem modo dictum VIII Septembris.
In territorio Rivensi in Aquitania S. Vidiani martyris sub Gothis. Ita hac die Ferrarius, qui in notis locum describens, Rivi, ait, urbs est episcopalis Aquit. inter Tolosam & Convenas 5 L. distans. Hæc ille. At distincte magis Baudrandus: Rivi, Rieux, urbs Galliæ satis parva in Occitania superiori, episcopalis sub archiepiscopo Tolosano, ad Garumnam fluvium, ubi Rizam fluviolum recipit, in limite Vasconiæ & Conseranorum &c. Ferrarius in eisdem notis cultum prædicti Sancti probat Ex Tab. illius eccles. Locus Martres dicitur, ubi in propria eccles. colitur. Sed Saussayus Martyrem hunc annuntiat die IX Septembris. Rogamus igitur eruditos Gallos, ut uberiores de eo notitias submittere non graventur ad nos; quod si fiat, conabimur ipsi locum dare in Opere nostro ad diem modo dictum IX Septembris.
Sancti Niniani episc. & conf. meminit nostrum Florarium Ms.: sed habetur in Martyrologio Romano XVI Septembris.
Translatio sancti Lamberti de crypta in altare sanctæ Crucis memoratur apud Molanum, anno 1573 editum, in Additionibus. At Florarium nostrum Ms. Apud Leodium, & S. Lamberti episcopi & martyris scribit distinctius. De S. Lamberti translatione meminerunt etiam Wionus, ac Menardus: quorum hic non apponit Leodii; sed ille: neuter martyris. Severtius Chronologiæ antistitum Lugdunensium parte 1 in S. Lamberto, hanc, de qua ex Molano egimus, translationem intelligit de isto præsule Lugdunensi; non autem de Leodiensi. Sed quandoquidem hujus episcopi Leodiensis ac martyris natalis inscribitur Martyrologio Romano ad diem XVII Septembris, poterit tunc inter alia, quæ ad ipsum spectant, tractari de translatione ejus. De Sancto autem Lantberto, uti apud nos vocatur, archiepiscopo Lugdunensi, egimus tom. 11 Aprilis, die XIV, a pag. 215. Superest, ut lectorem mittamus ad memoratum modo diem XVII Septembris.
Sancti ac confessoris Liberii PP. Romani annua memoria notatur apud Græcos in Menæis magnis typo editis. Illum etiam laudat Synaxarium ex Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, apud nos vulgatum ad calcem tomi 1 Augusti. Latini vero eum memorant die XXIII Septembris; quo & nos eum differimus. Exspectet itaque lector dicenda ad eumdem diem XXIII Septembris.
SS. Martyrum Crispini & Crispiniani sacra pignora translata dicuntur in Supplemento apud Saussayum hac die, & apud nos ad diem V Aprilis, Coluntur in Romano XXV Octobris.
Romæ passio Nemesii diaconi & Lucillæ filiæ ejus, qui capitis plexione, jubentibus Valeriano & Galieno consulibus, ob confessionem Christi sine audientia perempti sunt. Annuntiatio est inter auctaria sub Flori nomine ad Martyrologium Bedæ, prout apud nos editum est ante tomum 11 Martii. Inter Prætermissos ad diem XXV hujus mensis dilati sunt ad XXXI Octobris.
S. Rufus episcopus Metensis indicatur in auctariis ad Usuardum nostrum hac die. Est in Romano VII Novembris.
Apud Nolam, sancti Felicis episcopi, sub Marciano præside, cum aliis triginta martyrizati, sicut inter auctaria Usuardina dicitur e codice Bruxellensi. Præsulis illius natalis etiam habetur in Appendice ad Martyrologium Adonis, sed absque titulo martyris, ac sociis. Colitur in Martyrologio Romano una cum dictis sociis martyribus XV Novembris.
In monte Syna elevatio, sive translatio coporis sanctissimæ Katherinæ, virginis & martyris habetur in nostro Florario Ms. Colitur hæc Sancta XXV Novembris.
Translatio SS. Saviniani & Potentiani martyrum anno salutis DCCCXLVII in Ms. nostro Florario signatur. Spectant ad diem, quo in Martyrologio Romano exstant, XXXI Decembris.

DE S. ÆTHIOPE EUNUCHO PER S. PHILIPPUM DIACONUM BAPTIZATO

Anno Christi XXXIV vel XXXV.

SYLLOGE.
Cultus apud Græcos; historia sacra variis observationibus elucidata; elogia Patrum; locus ac tempus.

Æthiops eunuchus (S.)

AUCTORE J. P.

De publica hujus Viri veneratione apud Græcos faciunt nos certiores eorumdem Fasti sacri, qui illum tamquam Sanctum hodierna die annuntiant. [Cultus e Fastis Græcis] Menologium enim ab Henrico Canisio editum ex Latina interpretatione Cardinalis Sirleti, ita eum refert: Natalis S. Æthiopis Eunuchi a beato Philippo diacono baptizati. In Menæo Chiffletii sunt ista: Εὐνουχου βαπτισθ. ἀπο Φιλίππου. Id est: Eunuchi baptizati a Philippo. Quibus addi possunt Menæa magna Græcorum impressa, in quibus scribitur Æthiopis eunuchi baptizatio per S. Philippum, & additur duplex versiculus Græcus, quem more nostro sic reddimus Latine:
Ἀνὴρ ἐλέγχει τὸν παροιμίαν σπάδων·
Λευκαίνεται γὰρ καὶ πεφυκὼς Αἰθίοψ.
Parœmiæ dictum arguit vir hic spado:
Hic namque natus Æthiops, fit candidus.
Est in veteri proverbio Æthiopem lavas. Æhiopem dealbas. Præterea Æthiops non albescit, Αίθίοψ οὐ λευκαίνεται. Ide est: Æthiops non candescit: ad quod ultimum alluditur hic a poëtea: quasi dicat: Æthiops, contra ac dicit parœmia, nativum mutat colorem, & albescit in anima, aqua baptismatis ablutus. De allegatis proverbiis plura scribuntur inter Adagia apud Paulum Manutium, anno 1603 Ursellis excusa, a pag. 176, & a pag. 992. Redeamus ad Sancti cultum.

[2] [ei asseritur] Apud Ferrarium in Indice, qui post Novum catalogum Sanctorum habetur, sunt ista: Eunuchus Reg. Candacis X Septembr. in Æthiopia. Quod ubi invenerit, nos latet: nam in contextu ipsius catalogi ad eumdem diem nihil invenimus de illo memoriæ proditum; nihil item tunc apud Jobum Ludolfum in Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ pag. 427. Sed quandoquidem annua ipsius memoria notatur in Fastis, quos protulimus; judicamus ei locum deberi hac die in Opere nostro. Papebrochius noster ad diem VI Junii, tomo 1 ejusdem mensis, pag. 618 & sequentibus tractavit de S. Philippo, uno ex septem primis diaconis, ad de Eunucho per illum baptizato: cui titulum Sancti non tribuit, quia putabat solam ipsius baptismi memoriam haberi in Menæis, uno simplici disticho ibidem expressam hac die. Nam, re necdum tunc matura, ita loquitur: Atque hæc eo retuli (egerat de laudati Eunuchi apostolatu ac martyrio, ex pseudo-Dorotheo, Maffeio, ac Menæis IX Octobris) quod Eunuchi istius baptismus recolatur quidem in Menæis per simplex distichon XXVII Augusti; ipsius autem ut Sancti nulla in totis Græcorum Fastis mentio fiat. En tibi nunc textum sacrum, in quo ista de eo memorantur in Actibus Apostolorum cap. 8, ℣. 26 & sequentibus:

[3] Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: [narratur historia rei gestæ] Surge, & vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem. Et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Dixit autem spiritus Philippo: Accede, & junge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, & dixit: Putasne intelligis quæ legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum, ut ascenderet, & sederet secum. Lucos autem Scripturæ, quam legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: & sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus? Respondens autem Eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?

[4] Aperiens autem Philippus os suum, & incipiens a Scriptura ista, [e sacro textu,] euangelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: & ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum: & descenderunt uterque in aquam, Philippus & Eunuchus, & baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, & amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Hæc textus sacer: cujus pleniore explicatione divinorum eloquiorum interpretibus relicta, nonnulla hic observasse suffecerit pro nostro instituto.

[5] Consideremus itaque primo, quis & qualis fuerit Æthiops iste eunuchus. [nonnullis] Augustinus Calmet in Commentario ad Acta Apostolorum cap. 8, pag. 145 scribit, nomen eunuchi sæpe non significare aliud, quam aulæ principis alicujus administrum; sed phrasim Græcam (quam subdit in notula Ἀνὴρ Αἰθίοψ εὐνοῦχος δυνάστης Κανδάκης &c.) potius significare verum eunuchum regni primatum, vel aulæ reginæ Candacis: nos tamen e textu Græco id confici, non satis perspicimus. Et vero apud Cangium in Glossario mediæ latinitatis in voce eunuchus sumitur illa vox pro dignitate in palatiis imperatorum, cui erat curæ augustale cubiculum: & pro cubiculario: sed Græce ibidem tales indicantur sub nomine εὐνοῦχοι, etiamsi de veris eunuchis seu spadonibus ibi non sit sermo. Cur ergo in textu sacro vox εὐνοῦχος verum eunuchum denotat potius, quam eunuchum dignitate, seu principem palatinum? Sunt, qui Æthiopi eunucho nostro, cujus nomen non exprimit textus sacer, perperam applicarunt nomen Candaces, quod ipsius erat proprium reginæ. Nam S. Gregorius Nazianzenus tomo 1, oratione 40, quæ est in sanctum Baptisma, pag. 656 impressionis Parisiensis anni 1609 sic habet: Philippus sum: esto Candaces. Dic ipse quoque, Ecce aqua, quid me prohibet baptizari. Temporis occasionem arripe &c. Similis error est in Græcorum Menologio, quod Basilii imperatoris junioris jussu conscriptum prænotatur apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ, ubi Col. impressionis prioris dicuntur ista: Philippus Christi apostolus .. obviam factus Candaci eunucho reginæ Æthiopum &c. Consuli etiam potest tomus noster supra citatus, in quo error idem jam pridem correctus fuit.

[6] [observationibus] Consideremus secundo, an & quam professus fuerit religionem Æthiops eunuchus ante felicissimam suam ac mirabilem in Christo regenerationem. Eusebius lib. 2 Ecclesiasticæ historiæ cap. 1, pag. 40 editionis atque interpretationis Valesianæ indicat eum fuisse gentilem, sic scribens: Porro cum salutaris Euangelii prædicatio novis quotidie incrementis augesceret, divina providentia quemdam ex proceribus Æthiopum reginæ in Judæam adduxit.. Qui cum a Philippo cælesti visione admonito primus ex gentibus divini verbi mysteria percepisset, totius orbis fidelium primitiæ factus, inde in patriam reversus, Dei notitiam, & Servatoris nostri salutarem in terras adventum primus prædicasse fertur. Baronius ad annum Christi 35 num. 27 hanc opinionem corrigens, Eusebius .. mea, inquit, sententia perspicue errasse videtur, dum hunc fuisse gentilem, & primum ex gentibus baptizatum tradit. Nam (ut ex.. Lucæ Actis apparet) nondum gentibus ad Christi Ecclesiam erat aditus reseratus, qui primo omnium patuit Cornelio Centurioni, ut suo loco dicemus inferius. Porro hunc fuisse proselytum ex gentibus ad religionem Judæorum adductum, cæteri omnes ecclesiastici auctores æque consentiunt. Multum dicit Baronius, & fortasse nimium, dum dicit omnes, ac nullum nominat. Vide Cornelium a Lapide in Acta Apostolorum pag. 177, & Tillemontium tom. 2 Monumentorum eccles. nota 3 in S. Philippum diaconum, pag. 491. Quidquid sit, hæc Baronii sententia videtur probabilior, quam Eusebii, Æthiopem hunc fuisse proselytum asserens, non gentilem. Cornelius a Lapide modo citatus eum fuisse asserit Abyssinum: Unde liquet, ait, eum fuisse gentilem genere.

[7] [a nobis] In Vita S. Cypriani per Pontium ejus diaconum conscripta, quæ habetur ante Opera ejusdem sancti Patris, anno 1648 Parisiis edita, dicitur pag. 3: Ille (Eunuchus) & Judæus erat, & de templo Domini veniens prophetam legebat Isaiam, & sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat. Et vero facile credi potest, quod Judæus fuerit. Nam præterquam quod Judæi tunc temporis ubique dispersi essent; favet huic sententiæ iter ejus ex Æthiopia Jerusalem versus, ut Deum adoraret. Favet item lectio sacra Isaiæ prophetæ; ita ut ex jam dictis concludere nobis liceat, opinionem illam magis accedere ad similitudinem veri, quæ statuit S. Æthiopem vel nativitate, vel saltem religione Judæum exstitisse, seu prosolytum. Cornelius a Lapide hanc vocem exponens in Actorum caput 2 vers. 11, Proselyti, inquit, est vox Græca προσέλυτοι, (cujus radix est προτέρχομαι, advenio;) id est, ADVENÆ vel ADVENTITII, qui scilicet ex gentibus advenientes aggregabant se Judæis, eorumque circumcisionem & sacra capessebant.

[8] [explicato.] Consideremus tertio Æthiopum reginam Candacem, apud quam S. Æthiops summa gratia ac dignitate valebat; & de qua textus sacer. Calmetus antea designatus affirmat, Æthiopes, de quibus hic est sermo, esse incolas insulæ vel peninsulæ Meroës, super & in meridie Ægypti; feminas tunc temporis in illa regione dominatas fuisse; reginas plurimas, quæ Candacis nomen habuerint, ibidem notas; Plinium, & alios varios videri dicere, quod nomen illud ordinarium eis fuerit: hinc creditum fuisse a nonnullis, quod Candacis nomen esset genericum, auctoritatem supremam significans. Strabo lib. 17, pag. 820 editionis Parisiensis, quæ anno 1620 in lucem prodiit, reginæ Candaces meminit, quæ per nostra, inquit, tempora Æthiopibus impetravit (lege imperavit: nam in Græco est ἦρξε) virilis sane mulier, altero oculo capta. Plinius lib. 6, cap 29 Ædificia oppidi (Meroës) pauca esse refert: regnare feminam Candaocem, quod nomen multis jam annis ad reginas transiit. Strabo pag. 821 Regni, inquit, caput est Meroë urbs ejusdem cum insula nominis. Eusebius supra laudatus suo etiam tempore morem hunc gubernandi obtinuisse sic scribit: Quippe moris est etiamnum illis gentibus (Æthiopibus) muliebri imperio gubernari. Consonat S. Joannes Chrysostomus homilia 19 in Acta Apostolorum tomo 9 novissimæ impressionis, pag. 154; ubi verbis sacris, Ecce vir Æthiops eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, hæc subjungit, non ex more tantum, sed ex lege id factum scribens: Hinc, ait, liquet, illam ipsis imperasse. Nam olim mulieres imperabant, & hæc lex erat apud illos. Tillemontius, quem supra allegavimus, in nota 2, a pag. 490 disputat, an Æthiopes semper gubernati fuerint a reginis suis. Quibus referendis supersedemus: cum ea, quæ diximus, abunde sufficiant.

[9] Consideremus quarto elogia, quibus S. Eunuchus laudatur a sanctis Patribus. [S. Æthiopem laudant] Prudentiam ejus cum animi demissione conjunctam memorat S. Joannes Chrysostomus loco jam citato ita loquens: Sed vide quam prudenter se excuset Eunuchus: “Et quomodo possim (intelligere;) nisi quis ostenderit mihi?”. Non respexit habitum: num dixit: Tu quis es? Non redarguit, non arroganter loquitur; non se scire dicit, sed ignorare fatetur: ideoque discit. Et mox discendi cupiditatem ejus commendans, sic pergit idem sanctus Pater: Monstrat vulnus medico: novit ipsum hæc scire, & velle docere. Vidit illum a fastu esse alienum. Neque enim splendidum gestabat vestitum. Ita erat discendi cupidus, & verbis intentus. Illud vero (Matthæi cap. 7 ℣ 8) Qui quærit, invenit, in ipso implebatur. “Rogavitque, inquit (textus sacer) Philippum, ut ascenderet, & sederet secum”. Vidistin' studium? Vidistin' desiderium? Rogat, ut ascendat & sedeat secum. Sic nesciebat, quid sibi dicturus esset: sed simpliciter putabat, se prophetiam aliquam auditurum esse. Major autem hic honor est, quod non simpliciter ascendere curet, sed roget.

[10] “Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem”. [SS. Joannes Chrysostomus] Cursus loquendi cupidum indicat, lectio studii signum est. Illo enim tempore legebat, quo major est solis æstus. Locus autem hic erat: “Sicut ovis ad occisionem ductus est”. Et hoc illius discendi cupiditatis signum est; quod prophetam illum aliis sublimiorem præ manibus habuerit. Ideo non cum vehementia illi narrat, sed mansuete; immo nec prius loquitur, quam interrogatus fuerit, donec ille rogaverit. Quod vero nesciverit tarda molimina Spiritus sancti in ipso gratia, idem sanctus præsul pag. 155 exponit, his sacræ Scripturæ verbis, Deinde venerunt ad quamdam aquam, & ait: Ecce aqua, subdens: Hæc valde ferventis animæ sunt. “Quid prohibet me baptizari”? Viden' ejus desiderium? Non dicit: Baptiza me: neque tacet: sed medium quidpiam inter desiderium & reverentiam loquitur. “Quid prohibet me baptizari”? Vide quomodo absoluta dogmata habuit: nam propheta omnia continebat, incarnationem, passionem, resurrectionem, assumptionem, futurum judicium: quæ ipsi magnum indidere desiderium.

[11] [& Hieronymus:] S. Hieronymus tomo 4, parte 2 Operum, quæ anno 1706 Parisiis vulgata prænotantur, in lib. 1 adversus Jovinianum columna 156, masculam ejus fidem laudat: Spado ille, ait, reginæ Candacis in Actis Apostolorum, qui ob robur fidei, viri nomen obtinuit. In epistola 50, secunda ad Paulinum presbyterum loco prædicto a col. 570 vitæ ipsius probitatem ac studium religionis indicat: Ego, ait, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc Eunucho, nec studiosior: qui de Æthiopia, id est, de extremis mundi finibus venit ad templum, reliquit aulam regiam: & tantus amater legis, divinæque scientiæ fuit; ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret. Et paucis interjectis, Eadem, uti addit, hora credit Eunuchus, baptizatur, fidelis & sanctus est, ac de discipulo magister. Nec magister dumtaxat paucorum factus est, vel quasi privatus; sed publicus Euangelii præco; qui videlicet, teste eodem S. Hieronymo tomo 3 Operum citatorum in Isaiæ caput 53, col. 385, apostolus genti Æthiopum missus est; idque non sine quodam mysterio: nam; prout scribit idem sanctus Pater in epistola 86 al. 27 ad Eustochium, epitaphio ipsius matris, tomo 4 parte 2 col. 675, Cœpit per viam veterem pergere, quæ ducit Gazam .. & tacita secum volvere, quomodo Eunuchus Æthiops gentium populos præfigurans, mutaverit pellem suam. De ejus prædicatione dedimus superius Eusebium.

[12] [locus & tempus conversionis ejus.] Consideremus quinto locum & aquam, in quibus S. Æthiops in Christo renatus est, nec non rei gestæ tempus. S. Hieronymus libro de Situ & nominibus locorum Habraicorum tomo 2 Operum col. 418 refert ista de loco & aqua: Bethsur, in tribu Juda, sive Benjamin: & est hodie Bethsorom vicus euntibus nobis ab Elia Chebron, in vicesimo lapide, juxta quem fons ad radices montis ebulliens [ab eadem, in qua gignitur, sorbetur humo.] Et Apostolorum Acta referunt Eunuchum Candacis reginæ in hoc esse a Philippo baptizatum. In tempore, quo res accidit, fere consentiunt isti auctores. Hanc narrat Baronius ad annum Christi 35; cui adde Labbeum in Compendio chronologico: Tillemontius autem in Chronologia ad tomum 2 Monumentorum eccles. affigit eam anno Christi 34. Nos superius post illos posuimus annum 34 vel 35.

DE S. NARNO EPISCOPO CONF.
BERGOMI IN ITALIA

Circa annum LXXV.

SYLLOGE HISTORICA.

Narnus ep. conf. Bergomi in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Quemadmodum cultus S. Narni primi Bergomatium episcopi certus est & indubitatus, [Cultus S. Narni certus, gesta fere incerta:] ita ejusdem gesta incerta fere sunt, & antiquorum auctoritate destituta. Ejus memoriam annuntiat Martyrologium Romanum ad XXVII Augusti his verbis: Bergomi sancti Narni, qui a beato Barnaba baptizatus, primus ab eo ejusdem civitatis episcopus est ordinatus. Addit Baronius in notis: De quo tabulæ ecclesiæ Bergomensis, ex quibus etiam Galesinius hac die. Consentit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad eumdem diem; sed longius ei texit elogium, quod ex antiquo Officio depromptum cum novo etiam Officio concordat. Porro Sanctum coli XXVII Augusti ritu duplici, confirmant Officia propria illius ecclesiæ cum antiqua tum nova, ex quibus Officium S. Narni infra describemus, quod gesta ejus, ceteris probabiliora, in illo referantur. Verum a quo tempore S. Narni festivitas Bergomi cœperit celebrari, non satis constat. Cultum illius non admodum esse antiquum, suspicio esse posset, quia apud præcipuos martyrologos, quales Ado, Usuardus, ceterique ejusdem fere temporis, nulla de eo habetur memoria. Verumtamen, si corpus ejus anno 908 translatum cum S. Alexandri aliorumque Sanctorum corporibus (ut tradunt scriptores Bergomenses, quibus consentit Ughellus in Italia sacra tom. 4 editionis postremæ col. 427, ubi ait id illatum a B. Alberto episcopo Bergomensi in novam S. Alexandri ecclesiam) necesse est, a seculo saltem X reliquiæ ejus in veneratione fuerint apud Bergomates; indeque verisimile est, festivitatem Sancti jam illo tempore celebratam.

[2] Anno 1561 corpus S. Narni cum aliis Sanctorum corporibus inventum est in ecclesia S. Alexandri, [corpus ejus anno 1561 inventum & translatum:] quæ propter novas urbis munitiones eo tempore destructa est, illatumque in ecclesiam S. Vincentii, cui nomen S. Alexandri deinde datum, ut latius diximus ad XXVI Augusti in S. Alexandro num. 24. Referuntur hæc in litteris Frederici Cornelii, qui tunc Bergomensi ecclesiæ præsidebat, apud laudatum Ughellum col. 500 & seqq. Primum col. 500 dicitur sub choro templi locus fuisse subterraneus columnis & fornice suffultus, in quo tria erant sacella totidemque altaria; in illo autem sacello, quod ad dexteram erat locatum, corpus S. Narni servatum fuisse, irrefragabilibus, inquit, memoriis comprobatur. Deinde inventio corporis sic exprimitur col. 501: Altera vero (ara) a dextris divo Narno dicata, & arcula pene adhærente in sarcophagi speciem ex lapidibus & cæmento, simili modo sublatis, post persossum pavimentum, & lapidem, qui subter jacebat, revulsum, solo aliquanto altius excavato, alius lapis detectus, qui, dum levaretur per longum, scissus apparuit. Is contegebat monumentum albo ex marmore longitudinis cubitorum trium, aut eo amplius. In eo erant aquæ limpidæ unciarum trium, & ossa humani corporis, disjuncta quidem inter se, & perfracta calvaria; cæterum quasi per articulorum ordinem adjacentia aqua circumflusa. Hæc divi Narni reliquiæ antiquis traditionibus perhibentur. Addit mox col. 502, reperta fuisse frusta marmorea, in quorum majori, minusque fracto hæc tantum de S. Narno legi potuerint: Episcopus III Narnus Christi confessor, cujus successor extitit sanctissimus Viator. Numerus illic positus non significat tertium fuisse episcopum: nam & alii numeri mox sequuntur nihil significantes, nisi forsan linearum distinctionem. Ceterum hæ, aliæque tunc inventæ reliquiæ, honorifice translatæ sunt ad ecclesiam S. Vincentii, hodiedum S. Alexandri dictam, ut pluribus ibi exponitur.

[3] [Vita ejus scripta a recentioribus variis,] Vitam S. Narni scripserunt recentiores varii Bergomates; at fontes, unde eam hauserint, non assignant. Cœpit Marcus Antonius Benalius Vitam illius Latinam, quam perfecit, ediditque Joannes Antonius Garnerius in Commentariis de Vita & rebus gestis Sanctorum Bergomatium: verum nullus uspiam allegatur auctor antiquus. Eadem fere methodo Italice scripserunt hanc Vitam Marius Mutius in Historia sacra Bergomensi, & Cælestinus ex Ordine Capucinorum in Historia Bergomensi quadripartita tom. 2, pag. 17 & seqq. Nec desunt alii, qui brevius de S. Narno tradunt eadem, quæ ipsi multis verbis & sententiis exornant. Itaque, cum moris nostri non sit recentiorum scripta edere de rebus antiquis, omniaque fere, quæ ipsi scripserunt, legantur in Officio S. Narni; sufficiet ad propositum nostrum hic recitare lectiones secundi nocturni ex Officiis propriis ecclesiæ Bergomensis, impressis anno 1707. Hæ autem pag. 73 pro festo S. Narni ad XXVII Augusti hujusmodi occurrunt:

[4] [cujus compendium] Narnus, opibus, honoribus, & ingenii gloria Bergomi tum floruit, cum sanctus Barnabas apostolus, jactis Mediolani Christianæ fidei fundamentis, ad propagandum religionem Bergomum se contulit. Hujus prædicatione Narnus commotus pervestigandæ Christianæ religionis veritati se dedit. Brevi in ea tantum profecit, ut cum reliquos cives rerum divinarum scientia anteiret, ecclesiæ Bergomatis primus antistes ab eodem Apostolo renuntiatus sit: quod onus etsi subire recusabat, quod se novum in fide humiliter diceret, veritus tamen, ne culpam incurreret, Barnabæ persuasione & hortatu adductus, illud suscepit. Qua auctoritate nitatur Mediolanensis S. Barnabæ prædicatio, quam incertam aliqui putant, videri potest in ejus Actis tom. 11 Junii pag. 429 & seqq. S. Narnum primum episcopum Bergomensem fuisse, eumdemque a S. Barnaba constitutum, ex traditione, opinor, credunt Bergomates: at hanc traditionem antiquorum auctoritate nequeo confirmare.

[5] [ex Officio] Etsi turbulentis illis temporibus magni erat negotii rudem, & imperitam multitudinem sævientibus maxime persecutionibus, a Gentilium superstitione abducere, paterno tamen Narni studio omnibus difficultatibus cum apertis, tum clandestinis non solum constanter, sed etiam prudenter occursum est: disparibusque hominum morbis dissimili medicamentorum genere consultum. Itaque cum nascentem ecclesiam Bergomatem, & idcirco infirmam, ac debilem accepisset, fidei disciplina corroboratam reliquit, verique pastoris speciem, quam Apostolus scriptis complexus est, vitæ sanctitate, & doctrina expressit. Addunt scriptores quidam Bergomates ad gesta S. Narni, peregrinatum fuisse in Hispaniam ad sepulcrum S. Jacobi. At illud non modo veterum testimonio destitutum: sed parum quoque verisimile apparet aut credibile.

[6] Cum igitur multos annos magno cum discrimine ecclesiam Bergomatem auctoritate, [recitatur.] exemplo, ac pervigili cura sanctissime rexisset: ingravescente ætate Viatorem Brixiensem sibi sufficit: demumque ad Dominum, cui totis viribus inservierat, migravit sexto Kalendas Septembris, ac maximum sui desiderium universæ civitati reliquit. Ac primum in sacello sancti Petri, quod ipse condiderat, sepultus: inde in ecclesiam S. Alexandri, atque ea diruta, in S. Vincentii translatus est. Qua postmodum ex Sedis apostolicæ decreto uni sancto Alexandro dicata, & in antiquæ ejusdem cathedralis locum subrogata, ibi in ara maxima una cum S. Alexandro, & sociis collocatus est. Sacellum S. Petro structum referunt passim Bergomates scriptores. Vellem addidissent, quo res illa nitatur fundamento. Garnerius in Vita fol. 10 mortem Sancti innectit anno Christi 75: huic autem alii Bergomates passim, & Ughellus quoque tom. 4, col. 410 consentiunt. Alii triginta episcopatus annos, alii, iique plures cum Ughello, viginti tantum attribuunt. Non lubet hisce me immiscere, aut hæc studiosius discutere, cum nulla assignentur monumenta antiqua. Mortem igitur Sancti ex opinione Bergomatium innexui anno 75.

DE S. RUFO EPISCOPO MARTYRE
CAPUÆ IN ITATIA

Sub finem seculi I.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Rufus ep. martyr Capuæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Geminum hac die XXVII Augusti Rufum Capuæ attribuit Martyrologium Romanum, [Duo Rufi in ecclesia Capuana hodiedum culti:] quorum alter episcopus, alter diaconus fuisse creditur, uterque martyr. Utrumque hodiedum cum titulis memoratis colunt Capuani, diebus tamen diversis, videlicet Episcopum XXVII, diaconum cum socio altero XXX Augusti. At, cum distinctio duorum Ruforum ne ipsis quidem Capuanis semper nota fuerit, atque olim non nisi unus Rufus ibidem in veneratione fuerit sine episcopi titulo, non desunt eruditi, qui de illorum distinctione, & de episcopatu Rufi Capuani etiamnum dubitent. Horum itaque dubitatio nobis necessitatem imponit disquirendi hoc loco, an revera Rufus alter Capuanam rexerit ecclesiam, illeque ab altero Rufo videatur distinctus. Nec modo episcopatus S. Rufi, ejusque ab altero distinctio in dubium vocatur: sed alia quoque veniet tractanda controversia, an Rufus episcopus diversus sit a Rufo patricio, quem S. Apollinaris convertit ad fidem Christianam: namque & hic distinctionem agnoscunt aliqui. Hisce præmonitis, audiamus, quid de S. Rufo, episcopo, ut credunt Capuani, & martyre scriptores & martyrologi afferant, ut ex iis utcumque innotescat, quid statuendum videatur de gemina controversia jam memorata.

[2] Imprimis Martyrologia antiquissima, nomine S. Hieronymi a variis edita, [unus ex illis in antiquis Martyrologiis notissimus,] ad XXVII Augusti annuntiant S. Rufum martyrem, interque ea non pauca reperiuntur exemplaria, quæ Campaniæ & Capuæ illum adscribunt. Rhinoviense & Richenoviense, apud nos post tom. VII Junii edita, tantum habent: In Campania Rufi. Editum ab Acherio tom. 2 Spicilegii pag. 17: In Capua natalis sanctorum Rufi, Magni. Socius ille Magnus in aliis Mss. inventus non est, quam in Corbeiensi, ex quo editio hæc facta. Gellonense ibidem editum pag. 33 meminit Rufi martyris, & deinde Rufini ad cumdem diem, licet Rufini cujusdam quoque mentio fiat ad XXV Augusti, ut in aliis quoque inveni. Antiquissima etiam Martyrologia, a Martenio vulgata tom. 3 Anecdotorum Rufi meminerunt. Autissiodorense Col. Rufi Martyris. Morbacense Col. ; Rufi. Turonense Col. Rufi martyris. Antiquum Kalendarium Corbeiense Col. In Capua natalis S. Rufi martyris. Kalendarium monasterii Lyrensis: Sancti Rufi mart. Hieronymiana denique apud Florentinium: In Capua natalis sancti Rufini, de quo Florentinius dubitat, utrum legendum sit, Rufi. Vides, opinor, lector, ex agglomeratis hisce Martyrologiis, quam varie annuntietur S. Rufi memoria: attamen in eo omnes hi Fasti conveniunt, quod nullibi mentio fiat de episcopatu S. Rufi; nullibi quoque annuntietur geminus Rufus, alter solus, alter cum socio Carponio, vel Carpoforo; sicut hodiedum memorantur apud varios. Hoc tamen argumentum exigui hactenus momenti est contra Capuanorum sententiam.

[3] [quem martyrologi varii patricium fuisse docent & conversum a S. Apollinare;] Vetus Martyrologium Romanum, quod Adoni præluxit, propius accedit ad sensum Capuanorum, dum Sancti memoriam ad XXVII Augusti sic annuntiat: Capuæ, Rufi martyris, Appollinaris discipuli. Plura adjunxit Ado hunc in modum: Apud Capuam, natalis sancti Rufi martyris, quem docuit & baptizavit beatus Appollinaris, Petri apostoli discipulus, cum esset idem Rufus patriciæ dignitatis. Adoni fere consonat Usuardus. Sed quædam Usuardi auctaria fusius rem exponunt apud nos ad dictum diem. Accipe pro omnibus verba editionis Lubeco-Coloniensis: Apud Capuam natale beati Rufi martyris, patricii Romanorum. Hic ducatum tenebat apud Ravennam: cujus filiam defunctam beatus Appollinaris, Petri apostoli discipulus, a mortuis suscitavit: unde & ipse cum uxore sua & filia ac tota familia, numero CCCXXIV in Christo baptizati sunt. Beatus vero Rufus apud Capuam martyrium suum consummavit. Prætermitto Bedam Plantinianum, Notkerum, Wandelbertum, aliosque, hisce quoad rem consentientes: & adjungo verba Florarii nostri Ms., in quo martyrii tempus additur: Apud Capuam natale sancti Rufi martyris, quem docuit Apollinaris, Petri apostoli discipulus. Cum esset idem Rufus patriciæ dignitatis, ejus filia Christo consecrata est, & permansit virgo. Nunciatum est cæsari a paganis, quod quidam vir veniens ab Antiochia magicis incantationibus nomen Jesu Christi induxit in urbem Ravennam, & magna multitudo obedit illi, etiam domus Rufi patricii: cui cæsar mittens successorem, scripsit ad vicarium nomine Messalinum, ut præsumptorem hujuscemodi aut diis inclinaret, aut longe in exilium mitteret. Beatus autem Rufus patricius a sancto Apollinare episcopo & martyre baptizatus est, doctus, & innumeris clarus virtutibus, post multos agones, apud Capuam civitatem illustris martyrii gloria pro Christi confessione coronatus, palmam vitæ immarcescibilis adeptus est anno salutis LXXVIII. Hæc desumpta videntur ex Actis S. Apollinaris, ubi paullo latius referuntur, ut videri potest in Opere nostro tom. V Julii, pag. 346 & 347. Attamen ibi non refertur martyrium S. Rufi, nedum annus illius adjungitur, quæ aliunde accepta sunt.

[4] Subsistere hic tantisper oportet, ad dirimendam, si fieri possit, [quibus Bacchinius opponit auctoritatem Agnelli,] controversiam supra indicatam, an Rufus ille patricius idem sit cum S. Rufo, quem episcopum suum credunt Capuani. Videmus consensum præcipuorum martyrologorum, asserentium Rufum patricium Capuæ martyrio coronatum. Hisce tamen se opponit Benedictus Bacchinius, qui edidit, notisque illustravit Opus Agnelli de Vitis pontificum Ravennatum. Argumentum Bacchinio præbent hæc Agnelli verba in Vita S. Apollinaris pag. 125: Filiam quoque Rufi patritii mortuam suscitavit, & illius in Patritii domo episcopium Bononiensis ecclesiæ usque in præsentem cernimus diem: sic autem domum illam integram, & incolumem sic, quomodo antiquitus. Et nunc pene annos quinque Theodoricus Bononiensis antistes saxeam arcam, ubi Rufus patritius sua cum filia positus fuit, abstulit, & ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit, ut postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Hinc pag. 131 sic infert Bacchinius: Quod sequitur de Rufo patritio maxime notandum est: constat enim, nunc tandem e tenebris vindicato Agnello, Rufum patritium Ravennæ decessisse, ibidemque sepultum fuisse cum filia, quondam ab Apollinare, a mortuis revocata, in arca marmorea, quam, deturbatis Rufo filiaque, Theodoricus episcopus Bononiensis, ipso vidente ac vivente Agnello, Bononiam deportavit, ut ea aptata sibi sepulcrum pararet. Consequens igitur fit, Rufum hunc diversum esse a Rufo, qui usque in hanc diem creditus est idem, & quem apostolorum princeps Petrus episcopum Capuanum consecrasse fertur, quique per ea tempora martyrio coronatus Capuæ obiit. Hæc tota ejus argumentis vis est, licet varia addat de Rufo Capuano episcopo, ad rem contra Baronium & Rubeum magis explicandam.

[5] Non video enimvero cur Bacchinium movere tantopere potuerit Agnelli auctoritas, [at illa tanti hic esse non videtur, ut recedendum sit a martyrologis.] ut illam omnibus aliis prætulerit, putaveritque illa sola satis evinci, contra communem persuasionem, Rufum patricium a Rufo Capuano esse distinguendum. Etenim, si verba Agnelli expendamus, clare intelligemus, non referri ab illo, nisi traditionem quamdam popularem, qua credidit rem parum verisimilem aut credibilem; videlicet Rufum filiamque ejus domi suæ sepultos esse in tumba marmorea: nam constat apud Romanos lege duodecim tabularum vetitum fuisse quemquam in urbe sepelire, ut observat Aringhus in Roma subterranea lib.I, cap. 2, num. 9. Excipiebantur quidem aliqui ob præclara in rempublicam merita, ut idem habet lib. 5, cap. 1; & Cicero lib. 2 de Legibus, ubi hanc legem recitat: at inde verisimile non fit, Rufum domi suæ sepultum fuisse a filia, aut filiam ab ipso, prout Agnellus credidisse videtur, dum scripsit adducta superius verba. Quapropter miror hunc locum Bacchinio placuisse, idoneumque visum esse, ex quo argumentum desumeret contra martyrium Rufi patricii Capuæ obitum, assertumque ab auctoribus, qui Agnello antiquiores sunt & meliores. Certe Agnelli in scribendo crisis tanta non fuit, ut ejus auctoritati multum videatur tribuendum. Audi Muratorium in præfatione ad Opus Agnelli recusum tom. 2 Scriptorum Italiæ pag. 4: Intolerabiles, inquit, anachronismi se offerunt in illo Opere, & fabellæ, quas facile ætas illa amplectebatur, nos autem aut ridemus, aut difficile excipimus. Ex hisce fabellis unam esse suspicor, quam protulit de Rufo patricio Ravennæ mortuo, ibidemque, ut ex verbis ejus sequeretur, in domo propria sepulto; adeoque non est, cur credere non liceat auctoribus ante relatis, martyrem Capuanum cum Rufo patricio eumdem esse.

[6] [Episcopatus S. Rufi, de quo neoterici dubitant,] Verum major est difficultas, utrum Rufus ille patricius, quem cum auctore antiqui Martyrologii Romani, cum Adone, Usuardo, aliisque laudatis scriptoribus Capuæ passum credimus, episcopus quoque fuerit Capuanus. Quippe de episcopatu ejus altum silent memorati scriptores cum antiquis omnibus: episcopum tamen fuisse asserunt recentiores plurimi, de eoque non dubitare videntur Capuani. Primus, quantum scio, episcopi titulum S. Rufo attribuit Galesinius in Martyrologio suo: quem secutus videtur Baronius in Martyrologio Romano, nisi quod brevius eidem exactiusque texat elogium, hoc modo: Capuæ in Campania natalis sancti Rufi episcopi & martyris, qui cum esset patriciæ dignitatis, a beato Apollinare, sancti Petri discipulo, cum universa familia baptizatus est. Bellarminus quoque, dum Capuanæ præsidebat ecclesiæ, illiusque antistites recognoscebat, inter illos numeravit S. Rufum, cujus festum XXVII Augusti celebrari jussit, Rufi & Carponii martyrum festivitate in XXX ejusdem mensis dilata. Accedunt Ughellus in Italia sacra tom. 6, col. 297, recentioresque martyrologi varii, quos prætermitto. Tandem Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 133 non dubitat asserere, episcopatum S. Rufi Capuanis esse certissimum. At vellem ea produxisset argumenta, quibus & nos æque certi de illo esse possemus. Sic enim de illo titulo omnis sublata esset dubitatio.

[7] [apparet saltem probabilis:] Quippe de Rufi episcopatu dubitarunt postea eruditi non pauci. Florentinius in notis ad Martyrologium Hieronymianum pag. 781 dubitanter de eo disserit: Tillemontius tom. 5 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 128 affirmat, paucas aut nullas pro illo episcopatu afferri probationes: Sollerius quoque in Usuardo ad XXVII Augusti insinuat, argumenta Ughelli non esse ejusmodi, ut adversantes iis convincantur, remque ulterius discutiendam remittit ad hunc locum. Accipe igitur, lector, quid potissimum pro dignitate episcopali S. Rufo vindicanda afferri posse videatur. In ecclesia S. Prisci diœcesis Capuanæ inventum est opus antiquum, in quo imagines multorum Sanctorum conspiciuntur: earum aliæ senes, aliæ viros, aliæ juvenes, aliæ repræsentant adolescentes, ut latius explicat laudatus Monachus pag. 132 & seqq.. Ex octo, qui exhibentur senes, sex certo fuerunt episcopi: unde admodum fit verisimile, reliquos etiam duos, de quorum dignitate aliunde non satis constat, episcopos fuisse, adeoque S. Rufum, qui ibidem depictus est forma senis, & coronam præ manibus gerentis, qua martyrium indicatur, episcopum fuisse & martyrem. Hinc episcopatus S. Rufi, non quidem omnino certus, at saltem probabilis apparet. Fortasse alia quoque habuerunt argumenta, qui episcopalem dignitatem S. Rufo primi asseruerunt. Neque antiquorum silentium de hac S. Rufi dignitate magnopere obesse potest: nam antiqui martyrologi non raro episcopalem dignitatem omiserunt in aliis episcopis martyribus, de quorum episcopatu aliunde satis constat. Titulum itaque episcopi reliqui, ut probabilem, licet fatear non esse mihi omnino certum.

[8] Porro ex hac opinione, & Actis S. Appollinaris supra assignatis, [lectio de eo ex Officiis Capuanis:] in Officiis Capuanæ ecclesiæ propriis, ad XXVII Augusti hæc concinnata est lectio: Rufus patricius exconsul & Ravennatis militiæ dux, hoc miraculo ad fidem conversus est. Cum enim statuisset sanctum Apollinarem a civitate expellere; filia, quam maxime diligebat, ægrotare cœpit: ob quam sanandam cum sanctus episcopus accersitus fuisset; Deo sic disponente, mortua est. Preces autem effundens Apollinaris, defunctam revocavit ad vitam. Quo miraculo Rufus conversus ad Christum, cum tota familia baptizatus est. Hac vero de causa missus in exilium, successu temporis ad Capuanæ civitatis episcopatum promotus est: ubi cum multos ad Christum converteret, a Messalino præside tentus, & eo jubente, securi percussus, martyrium consummavit sexto Cal. Septembris. Hæc Capuani de S. Rufo. Quod autem spectat ad consulatum, fasti consulares seculo primo & secundo plurimos numerant Rufos: at nulli tempus magis congruit, quam Rufo, qui anno Christi 67 cum Capitone consulatum gessit, & C. Julius Rufus apud Pagium ad eumdem annum dicitur,

[9] De tempore martyrii non consonant ipsi Capuani. Monachus in Sanctuario pag. 50 scribit, [tempus martyrii incertum.] episcopum ordinatum a S. Petro circa annum 60; & pag. 51 martyrio coronatum putat sub Nerone: sed rationes non allegat ullius momenti, utpote nixas auctoritate scriptorum, quibus in re tam antiqua non fidimus. Ughellus tom. 6, col. 297 mortuum ponit circa annum 80: Antonius Caracciolus in Monumentis ecclesiæ Neapolitanæ pag. 70 Capuam missum dicit circa annum 80, addens hæc verba: Ut in catalogo Capuanorum episcoporum a doctissimo Cardinale Bellarmino, dum sedem illam tenuit, recognito, signatum est. Posterior hæc opinio magis mihi probatur, cum Rufus inter Capuanos episcopos tertio tantum loco memoretur ab Ughello, ejusque imago post S. Priscum & S. Sinotum, quos antistites suos credunt Capuani, in antiqua S. Prisci ecclesia fuerit collocata: attamen neque hoc omnino certum apparet defectu monumentorum antiquorum. Monachus in Recognitione Sanctuarii Capuani pag. 82 de cultu S. Rufu addit sequentia: Qui Capuæ colitur Rufus, colitur etiam in Vallo Dianæ, diœcesis Caputaquensis. Est ibi sub invocatione S. Rufi terra, & in ipsa quoque sub titulo S. Rufi archipresbyteralis ecclesia, & hoc ipso die ibi agitur festum S. Rufi, ut ab archipresbytero Paulo Terno, hac transeunte, non semel accepi.

[10] [Rufus, qui Capuanus dicitur epicopus,] Tandem delabimur ad controversiam primo insinuatam, utrum hic S. Rufus alius sit a Rufo martyre, qui cum Carponio aut Carpoforo Capuanis in veneratione est. Non quidem ea de re dubitant Capuani, qui ambos hodiedum seorsum colunt, consentiente illis Martyrologio Romano, in quo a tempore Baronii annuntiatur Rufus episcopus martyr, & Rufus diaconus cum socio Carponio, qui passi dicuntur in persecutione Diocletiani. Si ea, quæ de utroque Rufo referuntur, indubiam mererentur fidem, indubitata quoque foret utriusque distinctio. Verum de eorum diversitate dubitare cœperunt eruditi quidam, quod animadverterent, fidem Actorum vacillare, & duos Rufos ne apud ipsos quidem Capuanos olim notos fuisse. Certe in Breviario Capuanæ ecclesiæ, quod impressum est anno 1489, nulla Rufi patricii aut episcopi habetur mentio, at solum XXVII Augusti Officium recitandum proponitur de S. Rufo diacono martyre & Carponio ejus socio. Hinc iidem scriptores, quos dubitare diximus de episcopatu Rufi, dubitant quoque de gemini Rufi distinctione. Verumtamen confidimus, nos sufficienter ostensuros, geminum Rufum admitti posse, alterumque ab altero esse distinctum.

[11] [distinctus videtur a Rufo Carponii socio.] Primo, quamvis Capuani unum olim coluerint Rufum, nec alterum videantur cognovisse; tamen martyrologi antiqui alterum attribuebant Rufum Capuanis, puta Rufum patricium, quem illi ignorabant, cum de eo nulla in Officio habeatur mentio. Hinc dicendum videtur, alterum Rufum cognitum fuisse a Capuanis, alterum a dictis martyrologis, & utrumque postea detectum: præsertim cum martyrologi illi nullum Rufo suo assignent socium; socium vero Carponium suo attribuant Capuani. Secundo in codice Usuardi Vaticano, apud Sollerium ad XXVII Augusti, præter Rufum patricium ab ipso Usuardo annuntiatum, memoratur alter Rufus cum socio hunc in modum: Capuæ, natalis sanctorum martyrum Rufi & Carponi. Ergo in illo codice leguntur distincti, ex quo suspicor hausisse Baronium, dum eos in Martyrologio Romano distinxit. Tertia distinctionis ratio petitur ab ecclesiis duabus antiquis, quas memorat Monachus. Harum altera in Vallo Dianæ soli Rufo sacra est, ut supra dictum; altera dedicata fuit Rufo & Carponio, quam Monachus in Sanctuario pag. 538 sic memorat: In diœcesi, circa sanctum Tammarum, fuit olim ecclesia SS. Rufi & Carponii, & erat capituli Capuani. Unde non improbabilis videtur conjectura Monachi, qui pag. 398 in Kalendario, quod ibidem exhibet, signari putat Rufum patricium, quia Rufus memoratur sine Carponio, quem alia ejus Kalendaria adjungunt. Demum præcipua distinctionis ratio hauritur ex antiqua Rufi imagine jam commemorata: etenim inter Sanctos, quorum ibi habentur imagines, non reperitur Carponius: ex quo sequi videtur, alium Rufum, eumque antiquissimum, cultum fuisse aliquando Capuæ, præter Rufum, qui Carponium habuit martyrii comitem. Hæc mihi persuadent, Rufos Capuæ cultos revera distinctos esse: quod ex Actis ipsis clarissime sequitur: & quamvis horum, ut monui, fides vacillat, eatenus tamen fidem utcumque merentur.

DE S. EUTHALIA VIRG. ET MART.
LEONTINIS IN SICILIA.

Circa medium seculi III.

[Commentarius]

Euthalia virgo & M. Leontinis in Sicilia (S.)

J. S.

Papebrochius tom. 11 Maii in Commentario prævio ad Acta SS. martyrum Leontinorum Alphii, Philadelphi, [Cultus Sanctæ apud Latinos] & Cyrini pag. 503 docet, qua occasione nomina sanctorum variorum Siculorum Romano Martyrologio sint adscripta sub pontificatu Pauli, V, officiaque ecclesiastica de iis composita ac permissa. Inter illos est S. Euthalia, cujus memoriam ad XXVII Augusti dictum Martyrologium celebrat his verbis: In Sicilia apud Leontinos sanctæ Euthaliæ virginis, quæ cum esset Christiana, a fratre suo Sermiliano gladio cæsa migravit ad Sponsum. Carolus Antonius Conversanus in Ætherea Leontinorum gloria ad XXVII Augusti de cultu Sanctæ addit sequentia: Hæc apud nostram, & in districtu civitates & oppida Officio proprio colitur, sub ritu duplici. Plures martyrologos Latinos non recenseo; at solum observo, fratrem Sanctæ, qui Sermilianus vocatur in Romano, Græcisque Menæis, a neotericis passim nominari Servilianum, sicuti vocatur in Actis fabulosis SS. Alphii, Philadelphi, & Cyrini.

[2] Longius elogium habent impressa Græcorum Menæa ad diem XXVII Augusti, [& Græcos: elogium:] quod ad eumdem diem Latine reddidit Cardinalis Sirletus in Menologio Græcorum hoc modo: Eodem die commemoratio sanctæ martyris Euthaliæ. Hæc fuit in Sicilia, matrem habens gentilem sanguinis fluxu laborantem, quæ curata est a sanctis martyribus Alpheo, Philadelpho, & Quirino. Credens itaque in Christum, baptizata est cum Euthalia filia: cum vero haberet filium, nomine Sermilianum, detenta est ab illo, ut suffigeretur, (Menæa, πρὸς τὸ ἀποπνιγῆναι, id est, ut suffocaretur) eo quod in Christum credidisset: illa vero, ab ancilla extracta e manibus filii, aufugit. Cujus rei causa commota Euthalia, execrabilem illum pro matre convicians, audivit a fratre ipso: Numquid & tu Christiana es? Maxime, inquit, sancta illa Virgo, & pro Christo ipso libenter moriar. Quod audiens prophanus ille, denudatam vehementer verberavit, (ἐμάστιξε, id est, virgis cecidit) & uni famulorum violandam tradidit. Illa vero Deum precata, excæcavit famulum: quod cum vidisset scelestus Sermilianus, caput abscidit. Hoc elogio comprehunduntur omnia, quæ de Sancta utcumque fide sunt digna.

[3] [Acta fabulosa jam edita: tempus martyrii.] Acta longiora S. Euthaliæ dat Octavius Caietanus in Vitis sanctorum Siculorum tom. 1; pag. 76 & seqq. Desumpta illa sunt ex quarta parte Actorum SS. Alphii, Philadelphi, & Cyrini, quam Papebrochius in memorato Commentario num. 16 recentius scriptam, multisque fabulis inquinatam ostendit. Edidit tamen illam quoque partem a pag. 537, ob rationes num. 17 indicatas. Itaque necesse non est illa hoc loco repetere, aut pluribus exagitare. Jam vero sub qua persecutione passa sit S. Euthalia, certo determinari non potest, nedum quo præcise anno. Alphium & socios sub Decio passos esse, credunt recentiores aliqui: neque multo post tempore S. Euthaliam martyrio coronatam, elogium supra datum insinuat. Caietanus in margine notat annum 257, cui affigit S. Euthaliæ martyrium: sed tota ejus probatio ex fabulosis Actis desumitur. Videri itaque possunt, quæ disputavit Papebrochius de tempore martyrii S. Alphii & sociorum pag. 505, ex quibus conjicere licebit, non multo post medium seculi tertii passam esse Sanctam, fortasse imperante Valeriano.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
MARCELLO SEU MARCELLINO TRIBUNO, ET UXORE EJUS MAMMEA VEL MAMNEA, PETRO, CHIRONE, AMMONE, SERAPIONE, JOANNE, BABILA, MELETIO EPISCOPO, ATHEOGENE, ARISTONE, FESTO, VICTORE, SUSANNA, ZOILIO, DOMNINO, ET MEMNONE
IN ÆGYPTO

Circa annum CCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcellus seu Marcellinus tribunus Martyr in Ægypto (S.)
Mammea vel Mamnea, uxor ejus Martyr in Ægypto (S.)
Petrus Martyr in Ægypto (S.)
Chiron Martyr in Ægypto (S.)
Ammon Martyr in Ægypto (S.)
Serapion Martyr in Ægypto (S.)
Joannes Martyr in Ægypto (S.)
Babilas Martyr in Ægypto (S.)
Meletius episcopus Martyr in Ægypto (S.)
Atheogenes Martyr in Ægypto (S.)
Ariston Martyr in Ægypto (S.)
Festus Martyr in Ægypto (S.)
Victor Martyr in Ægypto (S.)
Susanna Martyr in Ægypto (S.)
Zoilius Martyr in Ægypto (S.)
Dominus Martyr in Ægypto (S.)
Memnon Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

Martyres in titulo propositi varie a martyrologis annuntiantur, cum alii plures, alii pauciores recenseant; [Hi Martyres varie] neque ullus eorum cum Actis Mss. in omnibus conveniat. Hieronymiana apud Florentinium ad XXVII Augusti eorum aliquos non sine mendis sic enumerant: In Tuma civitate natalis sanctorum Marcellini tribuni, & Maunis uxoris ejus, cum filiis. Johannis, & Serapionis. Clerici, & Petri militis. Patet ex aliis, luxata esse multa in his nomina, & vocem clerici addendam esse Serapioni, quod ex Actis firmabitur. Alia Hieronymiana non adducam: nihilo enim plus lucis afferunt. Romanum vetus tantum hæc habet: Tomis Marcellini & Manneæ. Auxit numerum Ado hunc in modum: Tomis, natalis sanctorum martyrum, Marcellini tribuni, & uxoris ejus Manneæ, & filii ipsius Joannis, & Serapionis clerici, & Petri militis. Ab Adone non multum abludit Usuardus, eosdem his verbis recensens: Thomis civitate, sanctorum martyrum Marcellini tribuni & uxoris ejus Manneæ, Joannis, Serapionis, & Petri.

[2] Verum Grevenus in Usuardo nostro citatus sic notat: [in Fastis annuntiantur,] Alibi socii Marcellini tribuni leguntur hoc modo: Joannis & Babilæ filiorum ejus, Serapionis, & Hironis *, Ammonis clericorum, & Petri militis, qui omnes una cum Marcello & uxore, sub Culciano præside, bestiarum feritate edomita, flammisque superatis, gladio cæsi, martyrium impleverunt. Tunc subjicit sequentia, acsi alios annuntiaret martyres, licet hi quoque ad præcedentium classem spectent, si Actis credimus: Milecii episcopi, Theogenis *, Aristonis, Festi, Victoris, Susannæ, Zoilii, Dommi *, & Memmonis *, martyrum. Hos omnes, excepto Aristone, qui fortasse vitio transcribentium excidit, enumerat Ms. nostrum Florarium Sanctorum, cujus verba subnecto: Thomis, civitate Ægypti, sanctorum martyrum, Marcellini tribuni, & uxoris ejus Manneæ, & filiæ ejus Johannæ *, & Serapionis clerici, & Petri militis, & aliorum undecim, idem (lege, id est) Cyronis *, Ammonis, Babilæ, & Melecii episcopi, Athenagis *, Festi, Victoris, Susannæ virginis, Somi *, & Domnini, & Memmonis.

[3] Martyrologium Romanum de his Martyribus ita habet: [nec sine errore: passi sunt non in Ponto provincia,] Tomis in Ponto sanctorum martyrum Marcellini tribuni, & uxoris ejus Manneæ, & filiorum Joannis, Serapionis & Petri. Hæc sane verba non videntur ab omni errore immunia, nec Actis sunt consona: nam in Actis Marcelli solum filii dicuntur Joannes & Babilas; Actisque consentit Grevenus citatus. Ado Joannem solum vocat filium. Hieronymiana Joannem & Serapionem filios designant, maxime prout illa edidit Acherius tom. 2 Spicilegii pag. 17, ubi legitur Cum filiis ejus Joanne & Serapione. Verumtamen hinc inferre pro certo nolim, plures non fuisse filios Marcelli quam duos, cum id Acta non negent; at saltem incertum esse, an plures fuerint, & verisimilius plures non fuisse. Clarior est error in provincia, in qua Martyres passi dicuntur: certum enim apparet ex Actis, in Ægypto passos esse, non in Ponto, quod per conjecturam civitati Tomis additum fuit ad locum martyrii designandum.

[4] Porro Acta non solum clare edicunt num. 1, [sed in Ægypto,] Martyres hos in Ægypto coronatos esse; verum idem etiam confimatur ex præside Culciano, sub quo passi leguntur: hic enim tyrannidem contra Christianos exercuit in Ægypto, non in Ponto. Audi de Culciano S. Epiphanium Hæresi 68, seu Meletianorum: Præerat tum Thebaïdi, seu superiori Ægypto, Culeianus. Loquitur de tempore persecutionis Diocletiani & Maximiani, quo schisma Meletii scribit inchoatum. Et licet litteram unam in nomine mutet, eumdem tamen designat, ut confirmatur ex Eusebio lib. 9 Historiæ, cap. XI, ubi de eodem præside sic habet: Et Cultianus, omnibus similiter magistratibus & provinciarum administrationibus perfunctus, qui & ipse innumeris Christianorum cædibus apud Ægyptum inclaruerat, capite plexus est sub Licinio. Idem Culcianus occurrit in Actis authenticis SS. Phileæ & Philoromi martyrum, quos in Ægypto ad necem damnavit, ut videri potest tom. 1 Februarii pag. 462 & seqq. Certam itaque existimo provinciam, in qua martyres hi palmam sunt adepti.

[5] [nec in urbe Tomis,] At urbs, quam prædicti Martyres fuso pro Christo sanguine decorarunt majorem patitur difficultatem, quod Thomi, Tomi, aut simili nomine a martyrologis passim vocetur, quod unde accipere potuerint, non satis apparet. Certe in Actis legitur, comprehensos esse Oxyrynchi, quæ urbs erat Ægypti in Heptanomide ad Nilum sita, nomi seu præfecturæ synonymæ caput: eademque Acta insinuant, vel in eadem urbe, vel in alia vicina occisos esse sanctos hos Martyres. Cum autem urbem Tomos in tota Ægypto non inveniam, & ne nominis quidem similis in vicinia Oxyrynchi; conjicere nequeo, unde illud urbis nomen hauserint martyrologi. Repertæ quidem fuerunt in Ægypto urbes Thmuis, Thonis, Thanis, This, Toum, quas Cellarius in Geographia antiqua recenset parte 2, lib. 4. At longius Oxyryncho distant, quam ut probabile fiat, unam ex iis mendose Thomos fuisse nominatam, Martyrumque nostrorum exstitisse palæstram. Existimo igitur illam urbem Tomos ex errore quodam primum natam esse, erroremque deinde invaluisse, atque ab uno ad alium propagatum esse, quod Acta Martyrum præ manibus non haberent martyrologi.

[6] [ast Oxyrynchi aut in urbe vicina.] Accipe, quid de Martyrum palæstra in Actis legamus. Num. 1 sic habent: Horum accusatio facta est apud præsidem dicentium: Hi soli sunt in Oxyrynchena civitate, qui contradicunt imperiali præcepto… Cumque hæc audisset præses, statim missis apparitoribus præcepit, ut de Oxyryncho civitate ferro vincti ad domum in civitate, ubi supradictus præses regebat, adducerentur. Hæc ego verba sic explicanda existimo. Jussit præses ex civitate Oxyryncho adduci ad prætorium ejusdem civitatis Martyres nostros. Ita, inquam, explicanda censeo: nam si alia civitas designaretur, illam nominasset auctor. Deinde sub finem Actorum de reliquiis occisorum hæc referuntur: Asportatæ sunt religiosæ reliquiæ eorum in territorium Oxyrynchenæ civitatis in possessione, vocabulo Stypsoches, id est, corpora eorum sepulta sunt in prædio quodam prope Oxyrynchum. Unde verisimile est, Oxyrynchi coronatos esse. Hæc ergo probabiliora puto, donec quis doceat certiora. Atque idem existimavit, qui Florum auxit, apud nos ante tomum 2 Martii pag. 31, dum hos Martyres annuntiat his verbis: In Ægypto, civitate Oxirenchena, sedecim Martyrum, quorum gesta habentur, qui bestiis & igne superatis, gladio occubuerunt.

[7] [Acta unde accepta, & qualia.] Acta horum Martyrum, ex Græco in Latinum translata sunt, ut notatur in Ms. Cluniacensi, quod ipse transcripsit Papebrochius. Habemus eadem ex Ms. Trevirensi S. Maximini, quod cum alio collatum edemus. Auctor sub finem de se ita loquitur: Julianus presbyter dedi has reliquias cum his exemplaribus venerandæ diaconissæ Yssiciæ, & scripsi per manum filii mei Stelechi in possessione Rastoces propter infirmitatem oculorum meorum. Hæc verba subindicant, auctorem hunc SS. Martyribus fuisse synchronum: attamen id clare non edicunt. Verum, quidquid sit de ætate Juliani presbyteri, Acta, ut brevia, ita simplici stylo sunt scripta. Reperiuntur quidem in illis quædam Martyrum responsiones duriusculæ: at frequenter jam diximus, inde inferri non posse, Acta esse apocrypha, cum Martyres aliquando tyrannis non pepercerint, aut certe scriptores Actorum verba Martyrum ita exposuerint, ut duriora appareant, quam ab illis fuerant prolata. Hinc itaque facta, quæ in Actis referuntur, fide non carent, etiamsi merito dubitare possimus, an omnia Martyrum dicta recte sint enarrata.

[Annotata]

* al. Chironis

* al. Atheogenis

* al. Domnini

* al. Memnonis

* al. Joannis

* al. Chironis

* al. Atheogenis

* al. Zoilii

ACTA
Auctore Juliano presbytero
Ex Ms. Trevirensi collato cum Cluniacensi.

Marcellus seu Marcellinus tribunus Martyr in Ægypto (S.)
Mammea vel Mamnea, uxor ejus Martyr in Ægypto (S.)
Petrus Martyr in Ægypto (S.)
Chiron Martyr in Ægypto (S.)
Ammon Martyr in Ægypto (S.)
Serapion Martyr in Ægypto (S.)
Joannes Martyr in Ægypto (S.)
Babilas Martyr in Ægypto (S.)
Meletius episcopus Martyr in Ægypto (S.)
Atheogenes Martyr in Ægypto (S.)
Ariston Martyr in Ægypto (S.)
Festus Martyr in Ægypto (S.)
Victor Martyr in Ægypto (S.)
Susanna Martyr in Ægypto (S.)
Zoilius Martyr in Ægypto (S.)
Dominus Martyr in Ægypto (S.)
Memnon Martyr in Ægypto (S.)

BHL Number: 5240

A. Juliano presb.

[SS. Martyres, quorum dantur nomina, accusantur,] In Ægypto coronati sunt Sancti consulatu Diocletiani iterum & Maximiani a crudelissimorum persecutorum, mense Augusto, sexto Kalendarum Septembrium sub præside Cultiano. Nomina b vero martyrum hæc sunt: Petri devotissimi militis, & Chironis, Ammonis, & Serapionis clericorum, & Marcelli c tribuni, & conjugis ejus Mammeæ, & filiorum * Joannis & Babilæ: & Miletius * episcopus, & Atheogenes, & Ariston, & Festus, & Victor, & Susanna, & Zoyilius, & Domninus, & Memnon. Horum accusatio facta est apud præsidem ab Herone & Acatio, eo quod essent Christiani, dicentium: Hi soli sunt in Oxirinchena civitate, qui contradicunt imperiali precepto, & impii sunt in religione deorum d, & tribunal tuum contemnunt, non acquiescentes jussioni tuæ.

[2] Cumque hæc audisset præses, statim jussis apparitoribus præcepit, [jussuque Culciani præsidis capiuntur: ad cum adducti,] ut de Oxyryncho civitate ferro vincti, ad domum in civitate, ubi supradictus præses degebat e, adducerentur. Cum igitur ante tribunal Cultiani præsidis venissent, ait: Isti sunt impiæ religionis cultores, qui decreta cæsaris contemnunt, & tribunal meæ ditionis despiciunt, & deorum venerationem abdicant, & culturam spernunt. Cum igitur hujusmodi beati Martyres blasphemiarum verba audissent, exclamaverunt unanimiter tamquam ex uno ore, securi de Christi misericordia, & dixerunt: Tu impie agis, qui tyrannos reges appellas, & lapides & ligna opera manuum hominum, habitacula dæmonum veneraris, & in Deum summum, qui spiritum in manu tenet, impius existis, qui potens est subvertere consilia vestra, & in momento delere, qui dæmones putatis esse venerandos ad vestram perditionem.

[3] Cum hæc igitur Cultianus audisset, repletus ira & indignatione dixit: [invitatique ad sacrificandum idolis, fortiter respondent:] Ne putetis, vos per hæc injuriarum verba velocius esse plectendos; ut ossa vestra balsamo & diversis pigmentis & aromatibus a mulierculis perungantur. Nam & illi, qui ante vos comprehensi sunt, hujusmodi verbis usi sunt, putantes sibi aliquid ex verbositate posse conduci, quos vorans flamma consumpsit. Nunc igitur relinquentes omnem desidiam, & desperationem, accedite ad aram, & immolate diis immortalibus, ut honoribus maximis cumulemini, & regi placere possitis, & in mearum amicitiarum fœdere conjungi. Tunc beatus Marcellus cum sociis dixit: Nos Christiani sumus, & dominatorem nostri habemus Deum, qui fecit cælum, & terram, mare, & omnia, quæ in eis sunt; qui potens est liberare nos de insania tua, & malitia patris vestri diaboli: nec enim fas est, ut impiis vestris acquiescamus consiliis, & immolemus dæmonibus ad injuriam creatoris Domini nostri.

[4] [ubi erant in carcerem conjecti, & ad bestias damnati,] Cultianus dixit: Quia resistunt, & præceptis imperialibus obedire nolunt, ligantes manus & pedes eorum, & in collo boias imponentes, in interiore parte carceris collocate, & maturius vigilantes, deducite eos in stadio, ut a bestiis consumantur *, quia deos blasphemaverunt, & reges tyrannos dixerunt: & ditionis * meæ tribunal contempserunt. In crastino vero die omnis populus convenit ad stadium, ut triumphantes sanctos Martyres viderent. Et cum vidisset præses Cultianus dixit: Adducite illos detestandos, & contemptores deorum. Hierius dixit: Præsto sunt. Et cum inducti fuissent in stadio; dicit ad eos Cultianus: Quid igitur vobis placuit, Marcelle, ecce nunc subruendi estis ad bestias, ut devorentur carnes vestræ. Evigilate itaque & acquiescite præceptis imperialibus, ut non pereatis.

[5] [minis rursum falsisque rationibus illos] Per salutem imperatorum, quod si non acquieveritis immolare diis immortalibus, ossa vestra, quæ a feris derelicta fuerint, igni cremabo. Tunc beatus Marcellus dixit grandi voce, ut etiam omnes audirent: O impie, & infauste, non legisti, aut etiam audisti, quod scriptum est, dicente Domino ad patrem vestrum diabolum: Non tentabis Dominum Deum tuum? Et ego itaque dico tibi: non tentabis Dominum Deum tuum, & famulos ejus. Cultianus præses dixit: Non magnopere miror verbositates vestras, quia parcens vobis parumper differo, exspectans & conversionem vestram & pœnitudinem. Parcite itaque vobis & erubescite, qui hominem crucifixum colitis, ante paucos annos ad mortem damnatum, mortuum, & sepultum sub Pontio Pilato, cujus & gesta, ubi auditus est, & addictus morti, usque ad præsens manent f; & hunc Deum dicitis, & colitis & invocatis, & quomodo vobis potest ferre præsidium, qui sibi auxilium ferre non potuit?

[6] [ad sacrificandum hortatur præses: at illi constantes manent:] Cui Petrus dixit: Vade, & mone cæcos similes tui, cum quibus in perditionem ibis. Sic enim scriptum est: Si cæcus cæco ducatum præbet, utrique in foveam cadunt. Considera itaque perditionem tuam & temetipsum mone. Nobis autem præstet Deus, pro nomine illius, quem tu indignus putas hominem purum esse, omnia tormenta perferre. Ipse enim propter nostram salutem in fine sæculi homo dignatus est nasci & formam servi suscipere, ut nos * homines, invidia diaboli in terra jacentes, & variis erroribus obligatos, dextera sua erigeret, & cæcitatem cordis nostri * illuminaret. Cultianus præses dixit: Multiplicationes verborum vestrorum non opus habeo: sed hoc, quod ad rem pertinet, moneo. Immolate diis immortalibus, & abnegate illum, quem Deum putatis. Quod si nolueritis, extorquebo per tormenta animas vestras. Tunc sanctus Milecius episcopus, & innocens Joannes, repleti Spiritu sancto dixerunt: Absit a nobis, ut negemus nomen Domini & Dei nostri Jesu Christi, qui est Verbum Dei vivi ante constitutionem mundi, unius substantiæ cum Patre, qui nostram fragilitatem & ruinam erexit, quæ per patrem tuum diabolum nobis accidit: & gloria sua nos illuminare dignatus est. Siquid autem facere disponis, facito; & verbis tuis terrere noli: quia in nulla parte audire te disponimus.

[7] Tunc repletus est furore, & indignatione Cultianus præses, [a bestiis illæsi,] & dixit, ut bestiæ dimitterentur ad devorandos Sanctos. Quod cum audisset princeps arenæ, volens placere præsidi, divisit quatuor ursas sævas nimis; quæ cum magno impetu venissent, statim corruerunt ad pedes Sanctorum, & lambere cœperunt vestigia eorum tamquam agni mansueti. Cumque vidisset hoc præses, præcepit, ut in igni consumerentur, dicens: Etsi bestiæ magica arte mansuetæ fuerint, ab igne crementur. Cumque allata fuissent ligna, & rogus structus fuisset, impositis Sanctis, ignis suppositus est. Tunc beatus Petrus expandens manus ad cælum (nutu enim Dei solutæ fuerunt manus eorum, quæ funibus erant constrictæ) dixit:

[8] Gratias tibi agimus, Domine Deus, Pater unigeniti Filii tui, [& igne, Deoque gratias agentes,] qui fecisti cælum & terram, qui nos dignatus es participes esse mystici hujus calicis sanctæ confessionis pro nomine Domini nostri Jesu Christi: ut & in hac hora inveniamur tamquam holocaustum sacrificii in conspectu tuo. Cumque hæc dixisset, flamma ignis nutu Dei huc illucque diffusa est, tamquam ventus aufugit, fugiens nemine persequente. Tunc pariter levantes manus suas, dixerunt: Benedictus es, Domine Deus, qui fecisti mirabilia magna solus, qui & in hac hora ostendisti, quod protector sis servorum tuorum, & timentium nomen tuum, qui sanas contritos corde & alligas contritiones eorum. Respice de excelso habitaculo tuo salvans animas; qui rabiem bestiarum frænasti, qui cælesti rore ignem fugasti & flammas avolare fecisti: protege sperantes in te ad gloriam nominis tui & laudem servorum tuorum, & ad confusionem infidelium, qui mirabilibus tuis credere nolunt. Illumina autem * cæcitatem cordis illorum, ut agnoscant te verum & viventem Deum.

[9] Tunc effeminata * insania furibundus Cultianus, dixit: [amputato capite ad palmam martyrii perveniunt.] Video hos homines, & bestiarum feritatem circumventionibus quibusdam mutasse, & flammarum globos fugasse: præcipio, ut gladio feriantur, & sic demum corpora eorum igne crementur: videbo, quid illis prosit religio & intentio sua. Quibus jussa complentibus, Sancti ad optata vota pervenerunt. Consummati sunt igitur beati Martyres, cervices suas gladiis supponentes, sexto Kalendas Septembris: & asportatæ sunt religiosæ * reliquiæ eorum in territorium Oxyrynchenæ civitatis, in possessione vocabulo Stypsoches. Ego Julianus presbyter dedi has reliquias cum his exemplaribus venerandæ diaconissæ g Yssiciæ, & scripsi * per manum filii mei Stelechi in possessione Rastoces propter infirmitatem oculorum meorum.

ANNOTATA.

a Hæc verba non videntur sic intelligenda, ut secundum Diocletiani ac primum Maximiani consulatum designent, licet hic sensus sit magis obvius. Primo enim eruditi passim existimant, non secundum, sed tertium Diocletiani consulatum cum primo Maximiani concurrere. Deindesub initium imperii horum imperatorum persecutio in Oriente nulla desæviit in Christianos, ut ex Eusebio ostendit Tillemontius Monumentorum ecclesiasticorum tom. 5 art. 1. Tertio sub finem imperii Diocletiani & Maximiani, dum sævissima illa persecutio excitata est, hæc gesta esse, suadet Culcianus præses, qui sub Maximino sævire perrexit, & non nisi post mortem Maximini sub Licinio circa annum 314 occisus est. Existimo igitur designari consulatum Diocletiani VIII, Maximiani VII, quem gesserunt anno Christi 303, quo persecutio sævissima fuit; ita ut verba significent: Dum iterum gerebant consulatum Diocletianus & Maximianus, quem aliquot annis non gesserant. Hac de causa mortem Martyrum notavi circa annum 303: nam & anno sequenti, quo iidem fuere consules, res potuit esse peracta.

b Enumerantur hic Martyres septemdecim: attamen alii ab his non sunt, quos Sollerius in Usuardo suo ad XXVII Augusti ex matricula Cartusiæ Ultrajectinæ recenset his verbis: Sanctorum Martyrum sedecim in Ægypto. Nam sic sedecim tantum numerantur in Florario nostro;& Floro aucto, ut in Commentario dictum est, quod unus e numero exciderit.

c Marcellum dictum fuisse, licet martyrologia pleraque Marcellinum vocent, existimo: nam Marcellus etiam nominatur in antiquissimo Martyrologio, quod ex Ms. monasterii S. Germani Autissiodorensis edidit Edmundus Martene tom. 3 Anecdotorum col. 1547 & seqq.; quodque ab annis circiter mille sub nomine S. Hieronymi compactum affirmat. De aliorum nominibus varie scriptis jam notata sunt aliqua in Commentario, ubi quoque de filiis Marcelli egimus.

d Regione deorum legitur in Ms. Trevirensi, at mendose, opinor: nam in Cluniacensi, quod secutus sum, sensus est clarus.

e In Cluniacensi Ms. Missis apparitoribus Oxyryncho præcepit, ut ferro vincti ad domum &c. De his in Commentario num. 4. Videtur Culcianus eo tempore præfecturam Oxyrynchenam administrasse, deinde Thebaïdi præfectus, ac demum toti Ægypto. Cui conjecturæ favent verba Eusebii num. 4 adducta.

f De his, opinor, Actis Eusebius lib. 9 Historiæ cap. 5 sic habet: Denique cum (gentiles) Acta quædam apud Pilatum super Servatore nostro habita composuissent, plena impietatis adversus Christum; ea per omnes provincias imperii Maximini, (inter quas erat Ægyptus) ipso jubente, dirigunt; mandantes per litteras, ut ubique locorum tam in agris, quam in civitatibus, publice proponerentur; utque ludimagistri pro dictatis hæc declamanda, & memoriæ commendanda pueris traderent. Præcessit quidem Martyrium Sanctorum nostrorum aliquot annis imperium Maximini, adeoque & promulgationem horum Actorum: at nihil obstat, quo minus jam ea composita esse, ac in præsidis manibus versari possent.

g Diaconissæ initio Ecclesiæ plures fuerunt, quarum præcipuum munus erat mulieres rudes instruere, & ad baptismum præparare. Verum de diaconissis, variisque earum classibus consuli potest Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1, lib. 3, cap. 50 & 51.

* al. filii eorum

* al. Miletii &c.

* al. obruantur

* al. dicationis

* al. vos

* al. vestri

* al. ergo

* al. effrenata

* al. a religiosis

* al. subscripsi

DE SS. RUFO ET CARPONE, CARPONIO, VEL CARPOPHORO MARTYRIBUS,
CAPUÆ IN CAMPANIA ITALIÆ

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rufus M. Capuæ in Campania Italiæ (S.)
Carpon, Carponius, vel Carpophorus M. Capuæ in Campania Italiæ (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctos martyres Rufum & Carponium in ecclesia Capuana dudum cultos esse, atque hunc Rufum ab alio synonymo probabilius distingui, [Sanctorum cultus in ecclesia Capuana:] diximus in Actis S. Rufi episcopi, ut creditur, & martyris, de quo hoc ipso die disputavimus. Quapropter hoc loco pauca tantum adjungam ibidem prætermissa. Martyrologium Romanum ad XXVII Augusti Martyres hosce sic annuntiat: Ibidem (Capuæ) sanctorum martyrum Rufi & Carpophori, qui sub Diocletiano & Maximiano passi sunt. In tribus Kalendariis Capuanis, quæ Sanctuario suo inseruit Michaël Monachus a pag. 404, ad eumdem diem habetur memoria sanctorum martyrum Rufi & Carponii. Deinde laudatus Monachus pag. 538 ad quintum Kalendarium, quod notis illustravit, & in quo rursum ad XXVII ponuntur hi Martyres, hæc observat: A tempore Cardinalis Bellarmini hac die actum est Officium de sancto Rufo episcopo & martyre, & Officium SS. Rufi & Carponii translatum est in diem post decollationem sancti Joannis. In diœcesi circa sanctum Tammarum fuit olim ecclesia SS. Rufi & Carponii, & erat capituli Capuani. Confirmantur ista ex Breviario Capuano cum antiquo tum novo. Nam in Breviario antiquo Officium horum Martyrum legitur XXVII Augusti, in novo autem XXX ejusdem mensis, quo hodiedum festivitas celebratur.

[2] In antiqua oratione de Martyribus suis recitarunt Capuani hæc verba: [eorum corpora servata Capuæ,] Qui in præsenti requiescunt ecclesia: ad quæ Monachus pag. 55 notat sequentia: Docet hæc oratio, corpora sanctorum Rufi & Carponii cathedrali in ecclesia requiescere. Ipse accepi, paucis abhinc annis intermissam consuetudinem, qua in horum festo, cantatis Vesperis, presbyter hebdomadarius accedebat ad altare, quod a Septemtrione est in capite alæ, ibique pluviali indutus, cantabat orationem Propitiare. Itaque traditio est, illo in altari condita esse sanctorum Rufi & Carponii corpora. Ego superioribus annis accepi, in civitate Rheatina hæc sancta corpora conservari: curavi eo litteras mitti, quibus datis, responsum est, vere ibi aliquando servata fuisse corpora sanctorum Rufi & Carponii martyrum Capuanorum, quorum nomine extat ecclesia: tamen a quibusdam Religiosis, quibus ecclesia concessa fuerat, inde clam sublata fuisse, relicta nimirum ab illis ecclesia. Credendum est, non integra Sanctorum corpora ab hac urbe nostra alio fuisse translata, sed aliquam eorum partem; imo & aliquam partem concessam ecclesiæ parochiali intra nostram urbem ab eorum nominibus appellatæ: cujus cum ipse essem prebyter, sæpius immisso baculo tentans, cognovi sub altari esse ligneam arcam, in qua non aliorum, quam Titularium fuisse reliquias, maxima probabilitate cogitamus: fuisse, non autem adesse, cogitamus propter aliqua signa amotorum lapidum, quæ consideravimus.

[3] [inventaque anno 1712 sub quodam altari in ecclesia metropolitana,] Corpora horum Martyrum, quæ diu latuerant, cum aliis quatuor inventa sunt anno 1712 in sacra metropolitana ecclesia Capuana, & in sinu cujusdam altaris, ut Acta inventionis post citanda habent pag. 17. Nicolaus Coletus, qui Italiam sacram Ughelli recudit, tom. 6 col. 366 ea de re sic meminit: Ignota prius, quia diu abscondita, corpora SS. Prisci primi Capuani episcopi, Quarti & Quinti clericorum, Rufi diaconi & Carponii martyrum nuper inventa, thecis argenteis inclusa, in thesauro reposuit ecclesiæ illustrissimus Nicolaus Caracciolus archiepiscopus Capuanus. Ipsa hujus inventionis Acta, jussu archiepiscopi composita, ejusque nomine subscripto firmata, quæ anno 1727 impressa sunt Neapoli, nobis humanissime transmisit V. C. Dominicus de Georgio frequenter in Opere nostro laudatus. Titulum illa præferunt hujusmodi: Acta inventionis corporum SS. MM. Quarti & Quinti, & SS. Prisci & Decorosi, Rufi & Carponii, Quarti & Quinti episcoporum. Priora duo inventa sunt anno 1711, ut dicitur pag. 4; alia sex anno 1712, die XXVII Junii, quorum inventio refertur facta, cum antistes Capuanus quæreret corpus S. Rufi episcopi, ut exponitur pag. 6 & 7 hoc modo: Cum illustrissimus & reverendissimns in Christo pater & dominus, D. Nicolaus Caracciolus, Dei & apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Capuanus, ex antiquis suæ metropolitanæ ecclesiæ monumentis accepisset, sacrum corpus S. Rufi episcopi Capuani quiescere in eadem ecclesia, & proprie in sinu cujusdam altaris prope sacristiæ januam, de illo effodiendo & inveniendo cogitavit: quare hodie XXVII Junii MDCCXII de mane, hora quindecima circiter, associatus a reverendissimis canonicis, nempe Baltassare Stellato decano, Roberto de Azzia thesaurario, Carolo della Ratta, Josepho de Rosa, Andrea Salerno, Matthia Joccia, Dominico Forgillo pœnitentiario, Philippo Rossi, canonicalibus insigniis indutis, .. ad sacrum depositum sui sancti prædecessoris effodiendum accessit, & ante præfatum altare genuflexus, litaniis beatæ Mariæ Virginis, aliisque precibus prius recitatis, amovere fecit per fabros murarios a summitate præfati altaris mensam lapideam; qua amota, apparuit alia mensa lapidea minoris longitudinis & latitudinis, firme inhærens fabricæ ipsius altaris; qua elevata repertum fuit quoddam vacuum ex crustulis marmoreis in modum arcæ dispositum, & in sex mansiunculas divisum: & in unaquaque illarum erat reposita quædam arcula lignea.

[4] Et ulterius observatum fuit, in plano inferiori præfatæ mensæ lapideæ, [cum debitis inscriptionibus:] quæ ad instar operculi dictum vacuum muniebat, adesse incisæ * charactere semigothico sex inscriptiones, & unamquamque illarum correspondere supra singulas præfatas mansiunculas, in quibus extabant repositæ supradictæ arculæ ligneæ: & supra ipsarum operculum apparebant etiam incisæ aliæ inscriptiones, quæ alta & intelligibili voce fuerunt lectæ a præfato illustrissimo & reverendissimo domino archiepiscopo. Lapidi incisæ erant inscriptiones hæ ad Martyres nostros spectantes: Hic quiescit corpus sancti Rufi martyris. Hic jacet corpus S. Carponii M. Illæ vero supra operculum arcularum: Rel. S. Rufi martyris. Rel. S. Carponii martyris. Reliquæ huc non spectant. Subdit deinde instrumenti auctor, arcas diligenter lustratas fuisse, inventasque sigillo munitas, ac demum in sacello Thesauri depositas, donec elevarentur ac honorificentius collocarentur.

[5] Elevatio facta fuit anno 1719 per laudatum archiepiscopum, [elevata vero anno 1719 per Cardinalem archiepiscopum,] tunc S. R. E. Cardinalem, prout refertur in memorato instrumento pag. 17 & 18 his verbis: In nomine Domini, amen. Præsenti publico instrumento cunctis ubique pateat, evidenterque sit notum, quod anno a Nativitate Domini millesimo septingentesimo decimo nono, Indictione XII, die vero XXVI mensis Februarii, Pontificatus autem sanctissimi in Christo patris, & domini nostri Clementis divina providentia Pontificis XI, anno ejus XIX feliciter, amen. Cum in sancta metropolitana ecclesia Capuana, & in sinu cujusdam altaris inventa fuerint sacra ossa sex Sanctorum, nempe S. Prisci M. primi Capuæ episcopi, SS. MM. Rufi, & Carponii, S. Decorosi, & SS. Quarti & Quinti Capuæ antistitum, quæ eminentissimus & reverendissimus dominus Nicolaus Caracciolo Cardinalis archiepiscopus Capuæ in quadam arca lignea coiro * cooperta, clavi, & sigillis munita in cappella Thesauri per modum provisionis asservari mandavit ad finem illa decentius ac nobilius collocandi, & publicæ fidelium venerationi exponendi, & cum pari pietate dicti eminentissimi, & reverendissimi domini Cardinalis archiepiscopi fuerint constructæ duæ urnæ argenteæ distinctæ, crystallis munitæ ad effectum ibi sacra ossa prædicta collocandi SS. Decorosi, Rufi, & Carponii, descripta, & adnotata in instrumento inventionis manu mei, &c.

[6] Et volens idem eminentissimus Cardinalis archiepiscopus pro fine prædicto, [thecisque argenteis imposita,] ossa prædicta in dictis sacris urnis argenteis collocare, hodie prædicto die, advocato ad sacram functionem illustrissimo & reverendissimo domino Josepho Schinosi episcopo Casertano, cum assistentia illustrissimi domini Nicolai Michaëlis abbatis vicarii generalis Capuani, per reverendissimos canonicos hujus metropolitanæ ecclesiæ eorum insigniis indutos, præfatam arcam, in qua dicta sacra ossa condebantur & servabantur, asportare fecit a præfata cappella Thesauri ad illam hujus archiepiscopalis palatii, illamque supra mensam positam, præfatus eminentissimus, & reverendissimus dominus Cardinalis archiepiscopus ostendit mihi notario, & reverendissimis dominis Josepho de Capua decano, Nicolao de Baucio archidiacono, Philippo Rossi primicerio, Bernardino Cuccaro, Francisco Maria Pratillo, & Sebastiano Boccardi canonicis hujus metropolitanæ ecclesiæ, testibus, qui sigillationi ipsius arcæ interfuerunt, ut recognoscerent sigilla impressa in cera Hispanica, ac vittas lineas, quibus ligata fuit in quatuor partes, an bene se haberent, & facta observatione per dictos testes, & cum omnia bene se habere vidissent, atque observassent, ut dixerunt, per eumdem eminentissimum dominum Cardinalem archiepiscopum jussum fuit amoveri dicta sigilla, & vittas prædictas incidi, prout fuit exequutum per dictum dominum primicerium Rossi.

[7] [deposita sunt in sacello Thesauri.] Inde idem eminentissimus archiepiscopus accepta clavi arcæ prædictæ, quam penes se habebat, illam aperuit, & cantatis hymnis: Christo profusum sanguinem, &c. Iste Confessor, &c. per præfatos reverendissimos dominos canonicos, ac per dictum illustrissimum, & reverendissimum dominum episcopum Casertanum benedictis urnis argenteis, fuit a præfato eminentissimo archiepiscopo extracta ab arca prædicta alia arcula lignea, in qua recondita reperiebantur ossa S. Decorosi Capuæ episcopi, & SS. MM. Rufi, & Carponii, illamque tradidit præfato illustrissimo domino episcopo Casertano, qui brevi manu ab arcula prædicta sacra ossa extraxit, illaque in tribus vasibus rotundis vitreis cum suis cooperculis apposuit, videlicet in uno ossa S. Decorosi episcopi, in altero ossa S. Rufi martyris, & in tertio ossa sancti Carponii. Vas cum reliquiis sancti Decorosi conditum fuit cum sua epigraphe in una ex prædictis capsulis argenteis; & duo vasa cum reliquiis SS. Rufi & Carponii in alia argentea capsula, crystallis munita, condita & collocata fuerunt: quæ capsulæ bene compositæ, & clausæ clavibus ac seris ferreis, & etiam sigillis munitæ a reverendissimo capitulo & canonicis, solemni pompa & processionaliter fuerunt asportatæ ad præfatam Thesauri cappellam, super quibus actum ubi supra, &c. præsentibus supradictis enunciatis testibus, mihi bene cognitis, ad prædicta specialiter habitis ac vocatis. Et in fidem hoc præsens instrumentum confeci, & publicavi, meoque solito signo signavi requisitus, ego D. Alexius de Abusso sacerdos Capuanus, publicus Apostolica authoritate notarius, & curiæ archiepiscopalis cancellarius &c.

[8] [Acta & Officia.] Acta SS. Rufi & Carponii authentica parum sunt aut sincera, sed variis inquinata mendis, quæ illorum fidem minuunt. Habemus geminum illorum apographum Ms., quorum alterum notatur desumptum ex Ms. Belfortiano, alterum ex codice Ms. 148 bibliothecæ Casinensis. Discrepant hæc Mss. locis variis; at non facile dixeris, utrum alteri sit præferendum. Verumtamen, ut lectores eruditi de iis judicare possint, Casinense Ms. prelo subjiciam, castigatis præcipuis erroribus, indicatisque differentiis alterius Ms., & antiqui Officii, quod ex his Actis fuerat compositum, ubi videbitur operæ pretium. Michaël Monachus in Sanctuario pag. 55 & seqq. Officium antiquum notis illustravit, plurimaque explicare conatus est, quæ alioquin nata sunt eruditum lectorem offendere. Verumtamen ne sic quidem Officium illud ab omni errore vindicare potuit, nedum Acta nostra, in quibus plura occurrunt correctione indigentia, quam in memorato Officio. Menda prioris Officii causam præbuerunt illud abrogandi, novumque concinnandi, in quo illa prætermitterentur. Factum id anno 1669, probatumque a sacra rituum congregatione; at cum omnibus ad manum esse possit, necesse non est istud hoc loco recitare.

[Annotata]

* l, incisas

* i.e. corio

PASSIO

Rufus M. Capuæ in Campania Italiæ (S.)
Carpon, Carponius, vel Carpophorus M. Capuæ in Campania Italiæ (S.)

BHL Number: 7378

A. anonymo.

[SS. Rufi & Carponii amicitia; hujus baptismus:] Sub Diocletiano imperatore & Maximiano cæsare a erat persecutio Christianorum in provincia Campaniæ, in templo Capitolii b Capuæ. Erat quidam diaconus Rufus nomine, pulcher aspectu, vir totius sanctitatis, qui propter seditionem paganorum non facile in publico videbatur; sed cum multis Christianis erat absconditus in cryptis abditissimis: ad quem etiam Carponius nomine, dignitate sanctissimus, qui medicinæ arte imbutus erat, a sancto Spiritu edoctus, cotidianis diebus occurrebat beato Rufo, & se suis vestigiis prosternens osculabatur; & per gratiam, quam illi Christus adtribuerat, in palatio Constantini imperatoris satis amicissimus erat c. Hic homo baptizatus fuerat a S. Sylvestro d: qui interrogatus ab eo, quod est nomen tibi; respondit Calpurnius dicor: cui dixit S. Silvester: Quia gratiam Christi percepisti; Carponius e erit tibi nomen. Tunc in ipsis temporibus Sibylla f persecutrix Christianorum dominabatur Romæ: & dum ibi persequeretur Sanctos Dei; B. Carponius fugiens inde, venit Campaniam in civitate Capua. Hic audiens vitam beatissimi martyris Rufi, inquisivit ab hominibus civitatis de eo, & didicit in quo loco absconditus erat, & sicut superius dictum est, a S. Carponio B. Rufus quotidie visitabatur. Erat autem B. Rufus annorum circiter viginti septem.

[2] Quid plura? Theodosio consule g pagano, qui de Græcia advenerat ad interficiendos omnes, [capitur S. Rufus,] qui in nomine Jesu Christi credebant, & hic notissimum habuit beatum Carponium, cum esset in palatio Constantini imperatoris. Beatus autem Rufus una cum Carponio crebris vicibus se occultabant, quibus sermo unus erat in Christi amore. Et dum Sibyllæ furor exardesceret per universas provincias, & B. Rufus cum turba Christianorum celatus esset in cryptis abditissimis; tunc facta est seditio paganorum populi de nomine Rufi, & abierunt ad proconsulem Campaniæ, nomine Cassellianum, clamantes & dicentes: Ecce sunt hic homines imperialia jussa contemnentes, & nescio quem Christum colunt abscondite: quod si illis concessum fuerit, periit religio nostra, & dii nostri pro nihilo computabuntur. Audiens hæc proconsul, jussit ab officialibus suis eos capi & sibi præsentari. Tunc inquirentes invenerunt eos, & adduxerunt eos ad proconsulem. Tunc jussit eos proconsul in ergastulo mancipari cum summa diligentia & sollicitudine, quousque fieret eorum interrogatio. Cumque hoc comperisset B. Carponius, non differebat eum in carcere cotidie visitare.

[3] Custodes vero carceris volentes placere proconsuli nunciaverunt ei dicentes: [eumque visitans S. Carponius: interrogati Christum confitentur:] Ecce ad illos, quos jusserat excellentia vestra retrudi in carcere, multitudo Christianorum veniunt cotidianis diebus ad eos. Perquisivimus eos, de quo genere essent, respondentes: Christiani sumus, Filium Dei colentes & adorantes. Tunc jussit Cassellianus ad custodes carceris, ut eos comprehenderent, & jussit sibi tribunal præparari: & sedens pro tribunali, jussit B. Rufum cum B. Carponio sibi præsentari: & interrogavit eos, dicens: Cujus religionis estis? Responderunt: Christiani sumus, & Christum confitemur. Ait judex B. Rufo. Quid militas? vel quo honore fungeris? S. Rufus respondit: Diaconus sum. Judex dixit: Cujus civitatis? S. Rufus respondit: Capuanæ ecclesiæ. Dicit proconsul B. Carponio: Numquid & tu Christianus es? At ille respondit: Et ego ipsum Christum Filium Dei vivi confiteor, qui fecit cælum & terram; ego enim paratus sum mori pro Christi amore.

[4] [& sacrificare idolis renuunt coram imperatore,] Cumque hæc audisset proconsul, direxit litteras imperatori Diocletiano h, quibus indicavit, se homines invenisse Christo credentes: jussit enim illos reduci in carcerem. Tunc imperator Diocletianus, cum audisset, sic mandavit proconsuli: Audio, quia ex magno genere sunt nati, & ideo ad nos eos dirigite, & nos eos diligenter examinabimus. Hoc audiens proconsul, relecta jussione principis, non eos potuit morari, quia B. Rufus nobili genere natus erat, & transmisit eos in urbem Romam. Reliquos vero Sanctos in carcere tenuit ligatos. Dum pervenisset B. Rufus & Carponius Romam, nunciatum est imperatori, jussitque eos in carcerem recipi. Post tertium autem diem jubet imperator sedem sibi præparari in amphitheatro, & jussit eos adduci. Cumque adducti fuissent, & hilari vultu coram imperatore stetissent, dixit eis imperator: Accedite & sacrificate diis nostris secundum decretum jussionis nostræ, & abscedite inlæsi. Tunc B. Rufus una cum Carponio dixerunt: Nos diis tuis numquam obedivimus; habemus enim Regem cælorum, cui sacrificium laudis nos ipsos offerimus, non diis vestris, vanis surdis & mutis, qui non vident nec gressum movent.

[5] [cujus jussu cæduntur, & ad judicem remittuntur:] Hæc audiens imperator, jussit eos plumbatis i cædi: cumque cessassent cædentes, ait illis imperator: Quare sic injuriastis deos meos? B. Rufus una cum Carponio dixerunt: Nos non injuriamus deos tuos, sed illos, qui ipsos colunt. Nam tu, imperator, si cognosceres, quantum potens est Deus noster, nobiscum Christum confitereris. Tunc imperator audiens hæc, tacuit, jussitque consiliario suo, ut eos transmitteret in Campaniam ad proconsulem dicens: Non possum eos occidere propter Sibyllam, quia Carponius notissimus erat ei, & mandavit judici jussionem, ut eos ipse debeat audire vel occidere, si tamen perseveraverint credere in illum Jesum Christum, qui crucifixus est ab hominibus in Judæa.

[6] [torti in equuleo, rursus ad sacrificandum] Tunc suscepit eos judex cum magna districtione. Alia vero die jussit adduci B. Rufum & Carponium, dicens eis una cum consiliario suo, nomine Aproniano: Sacrifica diis secundum jussionem Diocletiani imperatoris & Maximiani cæsaris. Et respondentes sancti martyres Rufus & Carponius, dixerunt: Imperator tuus Diocletianus & cæsar tuus Maximianus in suis rebus errant, & ideo illos comtemnimus, & credimus in Christum Filium Dei vivi, qui fecit cælum & terram. Proconsul dixit: Consultum agite nobilitati vestræ, & nolite celerius vitam finire. Tunc responderunt sancti Martyres, atque dixerunt: Semel tibi diximus, quia numquam consentientes sumus diis vestris petrineis. Tunc jussit eos proconsul in eculeo suspendi & torqueri. Cum torquerentur, hilari vultu gratias agebant Domino Deo dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, quia meruimus propter nominis tui amorem hæc pati. Dixit vero S. Rufus ad proconsulem: O si scirent Diocletianus & Maximianus imperatores tui, qualis est Christus Filius Dei vivi, derelinquerent idola surda, & cæca & muta, quæ in igne cruciantur cotidianis diebus, & adorarent Dominum creatorem suum vivum, qui fecit cælos in virtute sua, & tu judex iniquitate plenus ultra jam non præsumeres cruciare eos, qui Christum confitentur, sed per te in perditione erit imperium Diocletiani & Maximiani cæsaris.

[7] Judex dixit: Quid sic injuriastis imperatores nostros? [frustra invitantur Sancti.] Quare sic superbe locuti estis? B. Rufus una cum Carponio dixerunt: Nos non sumus superbi, sed sumus simplices, sicut columbæ Christi: nos enim non cessamus omnino confiteri atque laudare Dominum nostrum Jesum Christum, & benedicere Salvatorem mundi. Tunc jussit eos proconsul in carcerem recipi, quousque cogitaret, quemadmodum eos perderet. Alia vero die jussit sibi sedem parari in foro, & sedens pro tribunali, jubet beatum Rufum sibi præsentari; sanctum vero Carponium jussit in carcere reservari. Cumque beatus Rufus una cum aliis martyribus adstaret coram præside, dicit judex ad reliquos Sanctos: Obedite jussioni nostræ, & sacrificate diis. Responderunt Martyres, atque dixerunt: Nos ipsos sacrificium laudis offerimus Regi cælorum: nam tibi numquam erimus consentientes. Cumque hæc audisset proconsul, jussit omnes in eodem loco decapitare.

[8] Cumque decollarentur, B. Rufus orabat, dicens: Domine Deus omnipotens, [S. Rufus libere judici respondens,] suscipe animas servorum tuorum in pace, & me celeriter jube de hoc sæculo accersire, quia tempus est laudare sanctum nomen tuum. Cumque complesset orationem, dicit ei proconsul: Accede & sacrifica diis, Rufe, ne juventutis tuæ vitam celerius finias. Respondit S. Rufus & dixit: Audi, proconsul, numquam consentiens ero sacrificiis tuis vanis, quæ vobis in perditione vestra reservantur, sed confido in Deum omnipotentem, qui deos vestros ad perditionem vestram perducit. Judex dicit: Quiesce jam & sacrifica diis. Respondit S. Rufus, & dixit: Talis est Diocletianus imperator, quales sunt dii tui miserrimi: ego autem festino adpropinquare ad vitam illam æternam, & accipere a Domino coronam perpetuam. Judex dixit: Consultum da animæ tuæ, & acquiesce. S. Rufus dixit: Quod minaris, in me exerce celerius. Judex dixit: Quamdiu injurias tuas portare possum: per salutem deorum, nisi quia ex nobili genere natus es, jam jusseram te feris tradi. S. Rufus respondit: Fac, quod vis, Casselliane, frigido diabole k, quia & tu talis effectus es, quales & dii tui sunt.

[9] Tunc proconsul furore repletus, jussit B. Rufum plumbatis cædi: [plumbatis cæditur usque ad mortem, & S. Carponius in catasta moritur:] & dum diu cæderetur, hilari vultu respiciens in cælum, lacrymabiliter dixit: Ago tibi gratias, Domine Jesu Christe, qui vivis & regnas una cum Patre & Spiritu sancto: rogo ut acceleres animam meam modo, quia tu es Deus meus, & fortitudo mea. Et cum hæc dixisset, emisit spiritum. Corpora Sanctorum, de quibus superius dictum est, rapta sunt a Christianis, & reposita sunt in cryptas, ubi fuerunt prius absconditi. Et dum cognovisset proconsul, iratus est valde, & jussit a militibus custodiri corpus B. Rufi. Jussitque & S. Carponium sibi præsentari, & sedens pro tribunali proconsul, interrogavit S. Carponium, dicens: Vera sunt hæc, quæ audio, quæ adversum te a Probo dicuntur? Quia dum esset in carcere, multas turbas Christianorum docebas, & prædicabas illis nescio quem Christum crucifixum, & deos nostros pro nihilo computabas? At ille tacebat. Tunc judex iratus est, quod ille non responderet, dixitque ei: Dic tu, scelerate homo, quid est hoc, quod audio? Tunc Carponius iterum silentio tacebat, & pectus suum percutiens, oculis ad cælum aspiciebat. Tunc iratus judex jussit maxillas ejus contundi. S. Carponius dixit ei: Iniquitate plene, malefice, quid persequeris Servum Dei? Tunc accensus ira proconsul jussit eum in catasta torqueri. Cumque diutius torqueretur, hilari vultu benedicebat Dominum dicens: Domine Deus omnipotens, libera me de manibus Casselliani proconsulis, qui liberasti ancillam tuam Susannam de falso crimine per servum tuum Danielem, ita digneris suscipere spiritum meum, quia tu es Deus meus, & dum hæc orasset, emisit spiritum.

[10] [corpora a Christianis clanculum sublata & sepulta.] Tunc proconsul jussit corpus ejus juxta corpus sancti Rufi poni, & sic eos custodire, dicens: Forsitan qui illos alios sepelierunt, venient, ut etiam & hos sepeliant; & capientes eos ad me perducite. Tunc, Deo auxiliante, obdormierunt custodes; & audientes Christiani nocte, illis dormientibus, rapuerunt corpora eorum, & condiderunt aromatibus preciosis, & reposuerunt eos cum summo honore & gaudio in cryptas abditissimas, collaudantes Dominum nostrum Jesum Christum. Quæ acta sunt temporibus Diocletiani imperatoris & Maximiani cæsaris & Casselliani proconsulis, qui in capitolio deserviebat diis sordidissimis. Quod capitolium civitate Capua orationibus sanctorum Rufi & Carponii Christus fulmine suo interemit l, & ultra non surrexit persecutio paganorum. Depositio enim martyrum Rufi & Carponii, sub die sexto Kalendarum Septembrium; adjuvante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria & potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita quoque antiquum Officium Capuanum, ad quod notat laudatus Monachus, legendum esse, Maximiano augusto. Sic legitur in Ms. Belfortiano: sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus.

b Ad hæc Monachus scribit sequentia: Capitolium dicebatur locus in unaquaque civitate præcipuus, murorum ambitu custoditus, ubi potissimum gentilium superstitio colebatur. Quare non Romæ tantum, sed in aliis etiam urbibus capitolium existebat… De Capuano meminit Suetonius, scribens illud a Tiberio dedicatum Augusto. Cujus capitolii locus, ut archiepiscopus Costa descripsit, erat non longe a Criptoporticu & theatro: erat ille fere locus, qui nunc dicitur la Torre: est enim ibi turris, antiquum opus ab Aragonensibus restitutum. Templum dicebatur ingens ædium moles, & ampla structura, sive divino, sive alii publico usui dedicata: quare non omne fanum … dici templum consueverat. Addit, templa eo tempore Christianis non fuisse, sed ecclesias tantum: indeque recte deducit, Rufum non ministrasse in templo capitolii, ut aliqui locum intellexerunt, sed persecutionem ibi exercitam fuisse, seu Christianos in illo loco ad idololatriam fuisse invitatos minisque & suppliciis compulsos.

c Hæc de amicitia in palatio Constantini omnino omissa sunt in Officio, & recte. Explicari certe non possunt de Constantino magno imperatore: de patre ejus Constantio Chloro tunc cæsare utcumque intelligi possent, si auctoris fides aliunde esset probata.

d Intellige, inquit Monachus, Carponium baptismate initiatum a sancto Sylvestro, nondum creato Pontifice, sed existente presbytero Cardinali. Benigna quidem hæc expositio admitti posset, nisi auctor videretur potius magna nomina, quam rei veritatem, secutus. Quidquid sit, Sylvester ad Pontificatum evectus est annis non paucis post imperium Diocletiani.

e In alio Ms. Carpon, alias Carpophorus dicitur.

f Sibilla hæc displicet Baronio in notis ad Martyrologium Romanum. Corrigenda hæc verba admittit Monachus, si de Sibilla vate sint intelligenda; maxime cum pugnantia dicantur de Sibilla: nam hic Sibilla inducitur persequens Christianos: num. 5 imperator non audet Romæ occidere Carponium, ne offenderet Sibillam, ut notat. Addit tamen Monachus, intelligendos forte libros Sibillinos: aut Sibillam fuisse feminam primariam, cui, inquit, Carponius, utpote medicus, poterat esse notus & charus. Hinc Carponii & imperatoris timorem conciliare nititur, quod prior illam timere posset ob fidei odium; imperator vero ob Sibillæ cum Carponio amicitiam timeret, ne hujus mors illi displiceret. Attamen hæc subtiliora apparent quam probabiliora & persecutio illa Sibillæ fabulis annumeranda.

g Hic consul Theodosius, ut Fastis ignotus, ita plane videtur fictitius: omissus quoque est inOfficio Capuano.

h Ad hæc Monachus observat sequentia: Diocletianus hisce temporibus, id est, anno supra trecentesimum primo, secundo, tertio, & quarto Nicomediæ commorabatur, ubi persecutionem, promulgatis atrocissimis edictis, exorsus est anno 303, aut certe degebat in Oriente: quare oportuit a proconsule dari literas ad Maximianum augustum Romæ degentem. Honoris tamen gratia, cum esset Diocletianus imperii caput, & persequutionis auctor, ad illum dicebantur mitti literæ de causis Christianorum. Sic ille benignius, quam mereantur Acta tot mendis inquinata: neque enim fidem obtinere debent omnia, quæ quovis modo exponi possunt, præsertim si reperiantur in Actis, quorum fides vacillat.

i Plumbatæ sunt lora ex pluribus funibus superius in nodum colligatis, quibus innexi inferius sunt globi plumbei: his collum humerosque percutiebant, ut jam observavi tom. 5 Augusti pag. 118.

k Hujusmodi responsa, licet fidem Actorum alias probatorum non evertant, displicent tameneruditis. Neque Officio inserta fuit hæc responsio.

l Non leguntur hæc in alio Ms., uti nec sequentia de cessatione persecutionis. Suetonius lib. 4 de Cæsaribus num. 57 in Caligula scribit: Capitolium Capuæ Idibus Martiis de cælo tactum est. At hoc Diocletiani tempora plusquam duobus seculis præcessit. Nec satis auctoritatis habent hæc Acta, ut credamus idem rursus contigisse Martyrum horum precibus. Quod de persecutionis fine dicitur, exactum non est: nam continuata est persecutio sub Galerio Maximiano, & Maximino; & a Licinio in Oriente restaurata; ut nihil dicam de persecutione Juliani diu post secuta.

DE SS. MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLITANIS
OLLIO ET STEPHANO DIACONO.
Ex Florentinio.

[Commentarius]

Ollius M. Constantinopolitanus (S.)
Stephanus diaconus M. Constantinopolitanus (S.)

J. P.

Martyres hos duos e textu apud Florentinium huc transcripsimus, in quo sic referuntur: In Constantinopoli natalis sanctorum Ollii & Stephani diaconi. In notationibus autem pauca hæc de eisdem observat: S. Willibrordi jam adductum M. Byzantinos hos Martyres omittit, ex aliqua fortasse lacuna, quæ librario imposuit, ut Stephanum inter Hermetem & Basillam Romanos martyres imponeret; qui Byzantinus diaconus est in libris nostris; martyr tantum in Corbeiensi. In nostro autem Corbeiensi breviore non occurrit hac die. Uterque Constantinopoli etiam signatur, ac titulo diaconi donatur Stephanus in apographo nostro ex Ms. S. Maximini, quod habetur in involucro S 19. Apud Acherium tomo 4 Spicilegii, in Martyrologio sub S. Hieronymi nomine ibi edito, pag. 668 sic habentur: Constantinopoli, natalis sanctorum Olii, & Stephani mart.

DE SS. FELICE, ARONTIO, SABINIANO, HONORATO, MM.
POTENTIÆ IN LUCANIA ITALIÆ.
Ex Hieronymianis apographis.

[Commentarius]

Felix M. Potentiæ in Lucania Italiæ (S.)
Arontius M. Potentiæ in Lucania Italiæ (S.)
Sabinianus M. Potentiæ in Lucania Italiæ (S.)
Honoratus M. Potentiæ in Lucania Italiæ (S.)

J. P.

Quatuor hi Sancti producuntur apud Florentinium in textu Martyrologii Hieronymiani, [Martyres hosce seorsum damus,] quod vulgavit; in notationibus autem nominantur ex Martyrologio Corbeiensi, ac vetustissimo Antverpiensi. Inter Prætermissos hesterno die, quo ad hunc fuerunt dilati, eo modo & ordine ponuntur: Sabinianus, Honoratus, Arontius, ac Fortunacianus. In Martyrologio Reginæ Sueciæ apud Florentinium in notis, & apud nos inter Hieronymiana contracta ac vulgata, solus nominatur Felix; tres vero alii absque nomine ipsi adduntur: In Lucana, natalis sancti Felicis cum aliis tribus. Castellanus omnes quatuor transcripsit in suo Martyrologio universali; sed Arontium collocat primo loco; passosque eos indicat sub judice Valeriano. Martyrii palæstra supra notabatur Potentia, quæ fuit urbs Lucaniæ in Italia Ptolomæo & Antonino, nunc Potenza, urbs regni Neapolitani in Basilicata provincia .. ad radices Appennini .., 15 milliaribus distans ab Acherontia in occasum hybernum, Marsicum novum versus totidem &c., ex Baudrando.

[2] Consuli possunt quæ de illa habet Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ, [qui alibi] a columna 132 novissimæ editionis; qui eadem occasione hæc scribit: Potentiæ Arontius, Honoratus, Fortunatus, & Sabinianus VIII Kalend. Septemb. sub Valeriano judice, Maximiano imp. palmam sumpserunt martyrii: horum alii octo germani fratres diversis Apuliæ in locis pari corona fuerunt condecorati: quorum omnium sacra lipsana collegit Arechis princeps, & in templum S. Sophiæ Beneventi transtulit anno DCCLX. Vitam, agonemque ipsorum versu heroïco transcripsit Alfanus archiepiscopus Salernitanus ad Rofridum, quæ extant apud Surium to. 7: quorum meminit Martyrologium Romanum Kal. Septemb. Explanandæ hic sunt difficultates, quoad fieri utcumque poterit, circa quatuor sanctos Pugiles, superius seorsum positos, unaque sub annuntiatione conjunctos; sed apud Alphanum una cum octo aliis eorumdem fratribus nominatos.

[3] [cum aliis octo conjunguntur.] Acta, ab isto archiepiscopo metrico stylo conscripta, exiguæ sunt auctoritatis, tum quia is demum floruit seculo Christi undecimo, atque adeo immensa quodammodo plurimorum seculorum intercapedine remotus a tempore rerum, quas conscripsit; tum quia Acta illa prædictorum duodecim Pugilum vacillant, ipsomet fatente Baronio ad diem 1 Septembris; ubi ad annuntiationem suam, Beneventi sanctorum Martyrum duodecim fratrum, monet, corrigenda esse, quæ in eis de S. Cypriano martyre narrantur: longe enim, prout addit, ante tempora Maximiani, quibus hi passi dicuntur, vixit sanctissimus Cyprianus: nisi forte in iisdem Actis in nomine imperatoris error irrepsit, & pro Valeriano sit positus Maximianus. Et hanc quidem correctionem extendit Baronius ibidem ad Acta metrica Alphani, & ad prosaïca, quæ charactere Longobardo exarata habere se affirmat. Plenius autem eorumdem examen institui poterit ad diem 1 Septembris, suboritura tunc fortasse alterius inquisitionis materia, an quatuor Martyres hodierni non sint perperam cum aliis octo conjuncti, ac civitati Beneventanæ assignati; an fratres. Nos interim illos dedimus seorsum, prout sunt in dictis Fastis, & apud Acherium in Martyrologio, supra pag. 20 citato.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ANTIOCHENIS
SEBASTO, ALEXANDRO, ET FORTE EMERITA.
Ex Hieronymianis exemplaribus.

[Commentarius]

Sebastus M. Antiochiæ (S.)
Alexander M. Antiochiæ (S.)
Emerita M. Antiochiæ (S.)

AUCTORE J. P.

Martyrologium Hieronymianum a Florentinio editum hæc habet: In Antiochia natalis sanctorum Sebasti, [Differunt exemplaria] Alexandri abbatis. In notationibus autem observat, ex Antiochenis martyribus hosce dumtaxat duos in libris suis exhiberi: Emeritam vero addi in M. Corbeiensi, hoc modo: VI Kal. Sept. In Antiochia natalis sanctorum Sebasti, Alexandri abbatum. Emeritæ. Deinde subnectit ista laudatus Florentinius: Abbates ambos sanctos Martyres Antiochenos, ex Corbeiensis Martyrol. adducto laterculo videtur educi; sed abbatis titulus Alexandro tantum tribuitur in libris nostris. Ex annuntiatione vetustissimi Antverpiensis animadvertit, nullum ipsis dari, illud ita recitans: In Antiochia Sabbati & Alexandri. Hisce exemplaribus a Florentinio citatis addi potest Corbeiense brevius, quod inter Martyrologia Hieronymiana contracta & a nobis edita habetur, omnique etiam titulo abstinens, hæc refert: In Antiochia, natalis sanctorum Sebasti, Alexandri. Ibidem in Labbeano solus Sebastus ponitur sine Alexandro, aliis tamen conjunctus, & sine loco palæstræ.

[2] Accipe nunc Florentinii conjecturas: Ex nomine, inquit, [in annuntiandis hisce Sanctis.] Sabbatii dubitari subiit, an abbatis superadditus titulus conflatus fuerit. Abbatis quidem dignitas recentiora persecutionum tempora respicere videtur, passim jam conditis asceteriis. Sebastius, Alexander, Sabbatius & Emerita, Antiocheni martyres essent; si alicujus antiqui codicis fides clarior accederet. Sabbatium socium Trophimi, sed ante ipsum coronatum Antiochiæ Pisidiæ, habet Menologium Basilii ad diem XVIII Septembris, & hunc ipsum putarem. His ita propositis, primo duobus hisce Sanctis dedimus supra titulum Martyrum; quia tametsi de illo non certo constat, passim tamen Martyres solent notari in allegatis modo exemplaribus Hieronymianis. Secundo, appositionem abbatum omisimus tamquam dubiam, quia Hieronymiana apographa tam luxata sunt & corrupta. Tertio, Emeritam per adverbium forte restrinximus; cum in unico dumtaxat, ut vidimus, occurrerit exemplari, & possit esse nomen palæstræ martyrii, spectans ad aliam annuntiationem, & perperam pro nomine Martyris huc intrusum. Titulus tamen abbatum, ac nomen Emeritæ etiam sunt apud Acherium pag. 20 citatum. Quarto, locum Antiochiæ reliquimus in sua possessione, in pluribus videlicet exemplaribus signatum. Habes, lector, hæc paucula, de quibus monendum te censui.

DE SS. CALIXTO ET CYPRIANO MM.
IN DIOECESI RIVENSI GALLIÆ.

[Commentarius]

Calixtus M. in diœc. Rivensi Galliæ (S.)
Cyprianus M. in diœc. Rivensi Galliæ (S.)

J. P.

Saussayus in Supplemento ad suum Martyrologium Gallicanum certiores nos reddit, duos istos Pugiles hac die publicam habere venerationem, etiamsi alibi nihil hactenus de eadem discere nobis licuerit in Fastis sacris. En tibi Saussayi verba: In monasterio Lezatensi diœcesis Rivensis prope Tolosam, natalis sanctorum Calixti & Cypriani martyrum, qui ibidem solemni hodie Officio coluntur. Horum sacra corpora ex duabus capsis perantiquis, in quibus dudum requieverant, anno millesimo sexcentesimo vigesimo primo, V Aprilis, a Priore loci, cœnobitis præsentibus, in novam thecam ornatioremque fuerunt translata, & intra capellam sancti Antonii honorifice reclusa, simul cum aliis sanctorum lipsanis, quorum hodie mentionem fecimus inter Prætermissos. Monasterium Lesatense, de quo supra, est Ordinis Benedictini, ad Lesam fluvium in inferiore comitatu Fuxensi, quinta supra Tolosam leuca, in antiqua diœcesi Tolosana nunc Rivensi (Rieux vulgo;) ex Sammarthanis tomo 4 Galliæ Christianæ, pag. 564.

DE S. ANTHUSA MARTYRE

[Commentarius]

Anthusa M. (S.)

J. S.

Menologium Græcorum, ab eminentissimo Sirleto Latine redditum, ad XXVII Augusti annuntiat S. Anthusam, [Cultus apud Græcos & Latinos,] juniorem dictam, ad distinctionem alterius, quæ tempore præcesserat. Verba accipe: Eodem die natalis beatæ Anthusæ junioris, quæ aspera & lacera veste induta, atque in puteum pro Christi confessione dejecta, consummata est. Eadem Græce leguntur in Menæis. Hinc Martyrologium Romanum ad dictum diem: Passio sanctæ Anthusæ junioris, quæ ob Christi fidem in puteum mersa, martyrium sumpsit. Notat ibidem Baronius, juniorem vocari respectu senioris, quæ passa est in persecutione Valeriani. De hac actum est apud nos die XXII Augusti: verum, ut ibi pag. 500 notatur, senior non vocatur, nec martyrio obiisse dicitur in Menæis, ut mihi non liqueat, an hujus respectu hodierna Anthusa nominetur junior. Certe XXII Februarii, seu tom. III, pag. 287 de alia Anthusa martyre, cum duodecim famulis gladio percussa, breviter actum est. Nec obstat aliquid, quo minus illa possit esse senior hujus respectu. At cum tempus, quo utraque passa est, non exprimatur, res manet incerta.

[2] [& mortis genus.] Subjicio duos versiculos, quos Menæa sic exprimunt.

μανδύας σοι πῖλος πόρπη πέτρα
Μεθ᾽ ὧν ὑπῆλθες Ἄνθουσα βαθὺ φρέαρ.

Hosce autem Latine reddo hunc in modum.

Est vestis ipsa pileus, est saxum tibi
Fibula, quibuscum, Anthusa, tu puteum subis.

Vox μανδύας, alias μανδύη, proprie significat genus vestimenti militaris apud Persas; at hic sumi videtur pro omni veste. Significat auctor, quantum mihi apparet, sacco impositam fuisse Sanctam, saccumque ei fuisse pro corporis simul & capitis tegumento; alligatum deinde illi saxum, ut citius mergeretur, hocque saxo, sicut fibula, saccum corpori fuisse adstrictum. Hinc ergo clarius exponitur mortis genus, quam id exposuerat Sirletus. Hisce autem quod addam, nihil invenio.

DE S. DECUMANO EREMITA ET M.
IN COMITATU SOMMERSETIENSI ANGLIÆ.

Sylloge de loco, & cultu; Vita notationibus exposita.

Decumanus eremita M. in Ducatu Sommersetiensi Angliæ (S.)

J. P.

Inter alios plures Angliæ Comitatus numeratur unus, cognomento Sommersetia, [Describitur locus, in quo Sanctus obiit:] vulgo Sommerseths-hire, quem Cambdenus in sua Britannia, anno 1607 Londini edita, describit pag. 161: Sommersettensis, inquit, Comitatus .. ampla sana & opulenta est regio, Sabriniano freto a Septentrione pulsata, ab occasu Devoniæ, ab austro Dorcestriæ, ab ortu Wiltoniæ, & partim Glocestriæ Comitatibus contermina.. Ad Sabrinianum fretum .. primum occurrunt Porlock .. & Watchet.. His interponitur Dunstor castrum.. Huic castro adjacent duo viculi, duobus Indigetibus sacri: Caranton alter vocatur a Carantoco Britanno; alter S. Decombes a Decumano, qui e Southwallia solvens huc appulit “in vasta (ut in antiquo Agonali legitur) solitudine, frutetis, & vepribus obsita, densitate sylvarum in longum & latum spaciose porrecta, montium eminentia educta, valliumque concavitate mirabiliter interrupta”: ubi mundi vanitati valedicens, a sicario transfossus, divinum honorem apud populum consecutus est. Ex his Camdeni verbis discimus cum loci situm, cui S. Decumanus nomen indidit, & in quo vixit, tum publicam ipsius & antiquam ibidem venerationem, postquam e vita migravit. Verba autem, quæ legi asserebat Cambdenus in antiquo Agonali, ut vocabat, seu Passionali vel Legenda, habentur apud Capgravium, sicut postea videbimus.

[2] Nullum vidimus hactenus Martyrologium antiquum, [probatur ejusdem cultus,] quod hujus Sancti meminerit. Aliud est de recentioribus. Wilsonus quippe eum hac die laudat in suo Martyrologio Anglicano utriusque editionis. Ferrarius in Novo catalogo Sanctorum hæc refert: In Anglia S. Decumani eremitæ & martyris. De eo etiam meminit Wion in Appendice ad 3 librum Ligni vitæ pag. 413, & Castellanus in Indice Sanctorum ad suum Martyrologium universale, illum indicans omissum die XXVII Augusti. Alfordus Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ illum etiam inserit ad annum 706 num. 8; quo in ejus cultum, inquit, erecta ecclesia, citatque editionem primam Martyrologii Anglicani, in quo ad istum circiter annum id factum refertur: Cur autem nuper martyrii ejus annus in nova editione ad annum Christi CCCXX retrahatur, fatetur se nescire. Ratio, quæ nos movet, ut Sanctum hunc aliis hujus diei Cælicolis annumeremus, in eo sita est, quod ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. VIII fuerit in possessione publici cultus, quem habuisse probatur ex Vita ejus apud Capgravium, Joannis Tinmuthensis compilatorem: nam Joannes Tinmuthensis vixit seculo decimo quarto; Capgravius autem decimo quinto: sive autem hanc S. Decumani Vitam hic ex illo transcripserit, sive aliunde; verum tamen manet, antiquam ab immemorabili tempore hic obtinere possessionem, de qua dicebam.

[3] En tibi nunc sequentes in eamdem Vitam observationes. [& variæ præmittuntur ad ipsius Vitam] Dicitur primo Sanctus oriundus in occidentalibus Cambriæ partibus, quæ nunc Wallia nuncupatur. Baudrandus Vallia, inquit, alias etiam Cambria dicta, pars est occidentalis regni Angliæ.. Divisa fuerat alias in tres partes, quas ibidem memorat. Nunc autem distinguitur tota Vallia in Valliam Borealem, North Walles, & in Valliam Australem, Sout Walles; & provincias utriusque parvas, seu Comitatus subdit mox idem geographus. Secundo, quæ in Vita sequuntur de Wallia & Anglia ad Christi fidem conversa, occasionem nobis præbent disserendi de tempore. Litteras ea de causa a Lucio Britanniæ rege ad Eleutherium PP. missas scribit Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 181 num. 3 post Usserium libro de Britannicarum ecclesiarum primordiis, cap. 4, ubi fuse ac diligenter disserit de hoc argumento. Sic scribit ejusdem Vitæ auctor: Natio siquidem illa, priusquam major Britannia, quæ nunc est Anglia, barbarica feritate deposita, & relicto errore gentilitatis .. mox Christo se subdidit, & euangelicis informari meruit institutis. Famosissima vero est alia Angliæ conversio, ad quam fortasse idem scriptor hic respexerit, quo S. Augustinus, exeunte seculo sexto a Gregorio magno in Angliam missus est, Christi Euangelium in eamdem illaturus: quod eo fecit successu, ut merito Anglorum apostolus fuerit appellatus. Si certo constaret, intelligendum biographum de hac Angliæ conversione, convenienter intelligi posset ratio temporis S. Decumani apud Alfordum, ejus gesta recitantem ad annum 706. Sed ad anteriora longe tempora respexit Wilsonus, ut supra indicatum est. Id vero cur fecerit, fatemur cum Alfordo nos nescire, & addimus, non esse nobis compertum verum ac justum tempus, quo Sanctus idem floruerit.

[4] [observationes.] Tertio, Castrum Dorostorum, quod deinde ponitur in Vita, nunc Dunstor esse, Alfordus antea citatus indicat num. 9: de cujus situ vide superius num. 1. Quarto, S. Ægidius abbas spectat ad diem 1 Septembris. Quinto Vanga illa, quacum Sanctus capite truncatus fertur, ignota omnino nobis est, quam utique nondum invenimus. Sexto, mirabilis illa vecti capitis narratio, quæ deinde in eadem Vita memoratur, deberet aliunde probari testimonio melioris notæ, ut cogitatio suspectæ fidei amoveatur, & historica veritate credatur ita accidisse. Septimo, mentio deinde fit de S. Dionysio: qui inscribitur Martyrologio Romano ad diem IX Octobris, quo etiam die dabitur ei locus in Opere nostro. Denique, quamquam ex aliis antiquioribus documentis probare non possimus, quod S. Decumanus eremicola fuerit & martyr, ita tamen nos illum supra nuncupavimus, alios secuti, qui talem fuisse illum memorant cum Capgravio. Quo autem tempore obierit, quia compertum non habemus, ideo sine notis chronologicis illum antea signavimus, solo die XXVII Augusti notatum, quo ab aliis refertur.

VITA
Auctore anonymo
Ex Nova legenda Angliæ apud Capgravium, anno 1516 Londini edita, a fol. 85 verso.

Decumanus eremita M. in Ducatu Sommersetiensi Angliæ (S.)

BHL Number: 2118

A. Anonymo.

[Sancti natales, pia educatio,] Beatus Decumanus ex illustri est prosapia oriundus in occidentalibus Cambriæ partibus, quæ nunc Wallia nuncupatur, ex parentibus quidem cultoribus præcipuis Christianæ religionis. Natio siquidem illa, priusquam major Britannia, quæ nunc est Anglia, barbarica feritate deposita, & relicto errore gentilitatis, vivificis initiata sacramentis, mox Christo se subdidit, & Euangelicis informari meruit institutis. In qua quam plures effulsere fide præclari, virtutibus insignes, miraculis coruscantes. Inter quos pudice enutritus, Catholice instructus, velut lucifer inter minores stellas, omnium morum honestate præditus emicuit Decumanus. Hic postquam domi pueritiam transcendit per incrementa innocentis ætatis, cœpit bonæ indolis adolescens esse, & nequaquam, ut moris est, mente evagari; verum disciplinæ regularis studiosius coërceri. Facile quidem præcepta transeunt in effectum, ubi gratia præstat auxilium, & obedientia mollit imperium.

[2] Erat enim sermo purus, nihil habens lasciviæ, nihil, [virtutes:] quoad potuit, otiositatis, sed qui totus esset ad ædificationem. In cibis & potibus temperantiæ medium tenuit, ne prorsus abstinens, superstitionis argueretur, aut immodice sumens, crapula gravaretur. Et cum beati Decumani coætanei aut studio venandi, varie delectati, aut studio aliarum quarumlibet artium occupati tenerentur; ille spreta omni carnali delectatione, spiritui carnem servire cogebat, & ecclesiarum studiosus terens limina, ea, quæ de divinis Scripturis audiebat, ardentius memoriæ commendabat.

[3] In facultate litterarum parum admodum expeditus, totum se sanctitati dederat, [recensentur:] quoad licuit: propter insolentiam curialium contulerat se contemplationi. Melius enim docent opera quam littera: melius comprehendit sanctitas, quam disputatio, & qui plus diligit, plus cognoscit. Sane sanctus Decumanus, Spiritus sancti præventus ardore, jam statim volvebat in animo, quod postea claruit in effectu. Et tunc pio quidem faciem * dedisset desiderio; sed expectavit turbæ tumultuantis defluentiam, & suorum contribulium insolentium, quos summo opere detestabatur. Nemo enim propheta acceptus est in patria sua, & inimici hominis domestici ejus.

[4] Cessit igitur propter scandalum, & se totum soli Deo committens, [miro modo per aquas transit ad solitudinis locum,] quod pie præconceperat, distulit imposterum. Tandem tempus observans, & fugæ secretioris opportunitatem inveniens, mare adiit Sabrinum clam suis omnibus, & præcipue familiarioribus, & eis, qui sibi videbantur studio humanitatis conjunctiores, Christum solum conscium & ducem sui itineris habens. Quid plura? Defuit naulum, defuit & navigium, & maturanda erat fuga e vestigio subsequentium: Vir Dei misericordia Dei confidens, & nequaquam hæsitans de potentia, virgas secus mare in fruteto, quas reperit crescentes, colligavit in fasciculum, & tali utens vehiculo misit se in profundum: & sic, divina gubernante providentia, provectus est ad littus oppositum prope castrum Dorostorum. Tua sunt hæc, Christe, opera, qui Sanctos tuos ita mirificas. Vere in mari viæ tuæ, & semitæ tuæ in aquis multis.

[5] [qui hic describitur, uti & severissimus ipsius] Eo tempore, quo sanctus Decumanus divinitus perductus in Angliam venit, erat in eo territorio, in quo applicuit, vasta eremi solitudo, frutetis & vepribus obsita, & densitate silvarum in longum & latum spaciose porrecta, montium eminentia sursum educta, & concavitate vallium mirabiliter interrupta. Hæc ei sedes complacuit, hæc pio ejus proposito videbatur accommoda, adeo ut re ipsa videbatur dicere: Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Sic igitur Vir sanctus patriam commutans exilio, antra deserti pro fastu palatii, cœpit ibidem commanere, herbis & radicibus victitare, jejuniis & orationibus crebrius insistere, carnem cilicio domans, vigiliis pœnaliter affligens, & quanto rarius intererat hominum consortio, tanto frequentius angelorum mulcebatur & fovebatur eloquio. Tali sub tenore vitam ducens eremiticam, in jam dicta solitudine multis vixerat annis.

[6] [in eodem vivendi modus:] Fertur etiam vaccam habuisse, cujus lacte pro necessitate corporis saltem præclaris festivitatibus magis sustentaretur, quam aleretur, sicut de beato Ægidio legitur, qui cervam habuit, quæ sibi beneficium lactis ministrabat. Nec defuit Sancto urgens & inspirata persecutio. Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Hanc enim viam reliquit Christus coheredibus suis, ut in Euangelio legitur: Si me persecuti fuerint, & vos persequentur. Sed & ait Apostolus: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum. Quoniam quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, hoc tribulatio viro justo.

[7] [a quodam nefario homine interfectus] Cum igitur sanctus Decumanus multimodis signorum floreret virtutibus, quæ per negligentiam scriptorum abierunt in dissuetudinem, & pro magna parte penes nos in oblivionem; alias, Deo dante, reservarentur ad ædificationem; vir quidam, sed & ipse vir Belial, aspide ferior, vipera truculentior, tanti Patris invidens sanctitati, in odium veræ virtutis, & in detestationem Christiani nominis, furiali mente debacchatus, bestialiter accurrit, & inter verba orationis, & preces sanctæ devotionis, Sanctum Domini capitis obtruncatione ad cælestia regna transmisit. Tali igitur martyrio migravit ad Dominum post tot & tantas, quas corpori suo indixit, molestias, ut evidentius suo monstraret exemplo, quod non est transitus a deliciis ad delicias: sed qui volunt vivere secundum Euangelium, tota vita sua fiat crux & martyrium. Nimis enim delicatus est miles, qui vult hic gaudere cum mundo, & in futurum regnare cum Christo.

[8] [rem miram patrasse fertur.] Sed & istud sub silentio non est prætereundum, quod, cum decollatus esset cum quadam Vanga, ut fertur, truncus laceri corporis se erexit, & caput proprium cœpit pendulis brachiis vectitare a loco decollationis usque ad fontem limpidissimi liquoris, in quo caput suum propriis manibus abluere pro consuetudine habebat: qui usque hodie ad memoriam & reverentiam ipsius, fons sancti Decumani nuncupatur, dulcis, necessarius & salubris incolis ad potandum: in quo loco caput simul cum corpore postmodum a fidelibus quæsitum & inventum, sepulturæ honorifice tradebatur. Renovantur antiqua miracula, rediviva repullulant signa, quæ per beatissimi Dionysii Galliarum merita Dominus exercere dignatus est ad laudem & gloriam sanctissimi nominis sui: qui vivit & regnat per immortalia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* f. facem

DE S. POEMENE ANACHORETA
IN MONTE SCETHI LYBIÆ, ET IN ÆGYPTO,

Anno circiter CDL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Pœmen anachoreta in monte Scethi Lybiæ, & in Ægypto (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Locorum notitia; Sancti nomen; diversus ab eo Pambo; an Pœmen duplex? Pimenius cum Posthumio non confundendus.

Montem hunc, antiquis vitæ solitariæ cultoribus valde memorabilem, descripsimus in S. Arsenio anachoreta tomo IV Julii, [Scethen, alibi a nobis descriptam, illustrat hic Sanctus, uti & Ægyptum,] die XIX, pag. 605; ut necesse non sit plura hic de eodem præfari; sed unum tamen hoc repetere juvat, montem illum minus proprie Ægypto accenseri. Præter montem hunc S. Pœmeni Ægyptum etiam assignabamus modo, tamquam loca duo e præcipuis, in quibus indicatur vixisse (nam ubi obierit, compertum non habemus.) De his meminerunt apophthegmata, e Cotelerio inferius a nobis recudenda, IV, LXXVI, & CLXXX. De varia Ægypti, regionis Africæ celeberrimæ, & apud Geographos notissimæ, divisione actum est apud nos tomo 2 Januarii a pag. 107. Inter veteres vero patres, qui in eodem monte vitæ solitariæ cursum consummarunt, vix ullum invenias nominis celebritate spectabiliorem, quam S. Pœmenem vel Pastorem, qui utpote quasi commune ipsorum fuit oraculum, in dubiis perfugium, vitæque asceticæ norma & exemplar. Pœmenem nominabam vel Pastorem, aptato eidem personæ utroque nomine. Sive igitur Pœmenem voces, sive Pastorem (& quippe ni Pimenem, vel Pimenionem?) idem nobis videtur esse nomen, idem nominis etymon, Ποιμὴν Græce, Latine Pastor; quod nonnulli sic interpretati fuerint Latine, significationi vocis Græcæ magis inhærentes, quam ipsi proprio nomini, atque adeo huic substituentes nomen appellativum tamquam proprium. Huc facit, quod censeamus probabilius, duos admittendos non esse Pœmenes, seniorem videlicet alterum; alterum juniorem, prout infra dicetur.

[2] Ferrarius in Catalogo generali alium a Pœmene Pastorem facit, [perperam geminatus ex nomine Pastoris ac Pœmenis.] & consignat XXV Julii, quod prorsus improbabile esse, jam pridem observatum est apud nos tomo 2 Januarii, die XVII, pag. III: cum perspicuum sit, easdem res, quæ de Pœmene referuntur ab aliis, attribui ab aliis Pastori. Ferrarium induxit in errorem Petrus de Natalibus, quem male citat lib. 6, c. 112, ubi, ait Ferrarius, vitam & res gestas refert admirandas. Nam Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 141 tractat de Pastore, qui hac die apud Græcos & Latinos colitur, uti manifestissime ibidem patet ex compendio apophthegmatum, quod de Pastore texit: cum in eo referatur factum, soli Pœmeni hodierno proprium, non alteri. Nam ibidem narratur historia de matre ejus, quæ videndi filii sui gratia ad solitudinem accesserat, quamque ipse a suo conspectu arcuit. Factum vero illud pluribus narrabitur inferius. Ad eumdem etiam Sanctum nos referimus alia, quæ habentur loco citato, qui unum dumtaxat Pœmenem seu Pastorem admittimus. Additur autem in fine: Quievit .. in Domino VII Calen. Augu., quod est ire contra torrentem hagiologorum Latinorum ac Græcorum, ut dicetur postea. Eamdem hallucinationem commisit nostrum Ms. Florarium ad diem XXVI Julii, dum memorat sequentia: Item natale beati Pastoris abbatis & conf. Hic multis annis in abstinentia magna se affligens in heremo multa religione pollebat. Vid. ejus gesta alibi. Hinc sequitur, ut quæ ex eodem Petro ac Florario dicta sunt apud nos tomo VI Julii, die XXVI ejusdem mensis, a pag. 307, de S. Pastore abbate in Sceti, differenda fuerint ad diem XXVII Augusti. Nec sola hæc in S. Pœmene accidit hallucinatio: aliam quippe, in quam lapsus est Eminentissimus Cardinalis Baronius, jam pridem observavit noster Rosweydus, sicut planum fiet ex sequentibus.

[3] [Hic cum Pambone] Baronius ad annum Christi 343 Tanti, inquit, facere solebat populus illustrium monachorum (qualis erat S. Antonius, cujus occasione hæc scribit) de fide Catholica testimonium, ut Ariani hoc sentientes, mentiri non sint veriti, magnum Antonium eadem de fide secum una sentire; adeo ut eam ob causam ipsi opus fuerit, relicta intima eremi solitudine, Alexandriam usque descendere, & de Catholica fide, quam coleret, publice, ne populus laberetur, specimen edere, quam signis quoque sequentibus confirmavit… Vocatum quoque esse ab eodem S. Athanasio aliquando Alexandriam abbatem Pœmenem, spectatæ sanctitatis virum, habetur in Vitis Patrum. Hæc Baronius. Sed Rosweydus noster in notationibus ad easdem Vitas libro 1, cap. 41, num. 85, pag. 69 secundæ editionis, in S. Antonio, Eminentissimum auctorem, ita refellit: Quod .. de Pœmene ait, vel eum fefellit memoria; vel Pœmenem eumdem putavit cum Pammone. De Pammone hoc habes hic apud Ruffinum libro 2 (lege libro 3) num. 164, quem eumdem esse cum Pambone, non cum Pœmene, colliges ex Pelagii libello 3, n. 14, & libello 17, n. XI, ubi eadem apophthegmata narrantur nomine Pambonis, quæ Ruffinus habet nomine Pammonis. Alius ab his Piammon seu Pyaminon, de quo hic apud Ruffinum lib. 1, cap. 31 *, qui Palladio cap. 72 est Ammonas.

[4] Hæc jam olim ad Vitam S. Antonii notaveram, inquit laudatus Rosweydus in quadam scheda, quam ante me habeo; [non confundendus.] Addo nunc, ait: Pœmenem distinctum a Pammone seu Pambo, patet ex Ruffino lib. 2 (in nostro exemplari lib. XI de hic sequentibus agitur) Histor. eccl. cap. 8, ubi Pambus in Cellulis ponitur, & Pœmen in monte Pispiri. Item ait: “Macarius de superiori eremo, aliusque Macarius de inferiori, Isidorus in Scithi, Pambus in Cellulis, Moyses & Benjamin in Nitria, Seyron & Elias & Paulus in Apeliote, alius Paulus in Focis, Pœmen & Joseph in Pispiri”. Hæc Rosweydus e Ruffino, de claris viris ac eremitis Ægyptiis agente, commemorans recte quidem probat, Pammonem seu Pambum distinguendum esse a Pœmene: non tamen id evincere videtur diversitas loci: quia antiqui isti eremitæ non ita erant adscripti unico soli loco, ut ad alium quandoque non transirent, prout videre licet apud nos in ipso S. Pambone, tom. 1 Julii, die 1, pag. 35. Cum autem unum unicum Pœmenem exstitisse, probabilius existimemus, erit hic idem in nostra sententia Pœmen, de quo agebat Rosweydus. Verum intricata se nobis hic offert controversia de uno Pœmene seu Pastore, an duobus. Tillemontius tomo 15 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 862 & sequente, in notatione 1 super S. Pœmene, duos id nominis solitarios distinguendos censet, & alterum quidem seniorem, juniorem vero alterum. Argumenta ejus non dissimulabimus. Primo itaque ponantur in medio, quæ faciunt pro Pœmene duplice: deinde subdantur ea, quæ pro uno.

[5] In Vitis Patrum lib. 3, num. 163, pag. 524, [Argumenta] ubi de S. Arsenio vita functo agitur, sunt ista: Cum .. vidisset abbas Pœmen, quia transiit, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia te tantum in hoc sæculo planxisti. Notum itaque hinc est, Pœmenem supervixisse S. Arsenio: cujus Acta illustravimus tomo IV Julii, die XIX, a pag. 604, mortemque ejus secundum seriem chronologicam, ibidem pag. 613 præterpropter ordinatam, affiximus anno 449 vel 450. Verum Tillemontius non videt, dici posse, quod hic sit Pœmen ille, cui narratur S. Antonius, anno 356 die XVII Januarii mortuus, enuntiasse egregium hoc effatum in Vitis Patrum lib. 5, libello 15, num. 2: Dixit abbas Antonius abbati Pastori: Hoc est magnum opus hominis, ut culpam suam super seipsum unusquisque ponat coram Domino, & exspectet tentationem usque ad ultimum vitæ suæ tempus. Dictus Monumentorum collector citat etiam Cotelerium in Monumentis ecclesiæ Græcæ tom. 1, pag. 341, ubi scribitur, Ποιμένι, Pœmeni. Is, cui dixit S. Antonius tam sublimem veritatem, non erat puer sine dubio: difficile autem creditu est, eum supervixisse etiam tunc, uti pergit, centum post annis, nemine observante, Pœmenem ad inusitatam senectutem pervenisse. Pergamus cum Tillemontio: At vero, ait, probatio hæc minoris esset roboris, si esset sola. Si enim legitur duobus locis modo allegatis, insigne illud apophthegma dixisse S. Antonium Pœmeni; duobus aliis locis, illud retulisse Pœmenem ipsum tamquam ab eodem S. Antonio pronuntiatum, legitur. Nam ex editione Coteleriana pag. 623 hæc indicat: Retulit abbas Pœmen, dictum fuisse a beato abbate Antonio, quod magna hominis potestas sit, ut super se mittat peccatum suum coram Domino, exspectetque tentationem usque ad ultimum halitum. Designatur apophthegma CXXV inter alia, quæ postea dabimus ex eadem editione. Alium locum indicat ex Ephræm. Nos verba ejus demus.

[6] [pro duplici] S. Ephræm Syrus inter Apophthegmata Patrum, quæ referuntur pag. 504 Operum ejus editionis Coloniensis, qua hic utimur, anni 1603, & quam Gerardus Vossius præpositus Tungrensis vulgavit & illustravit, sic loquitur: Dixit abbas Pastor, a beato Antonio abbate solitum dici: In eo magnum hominis opus atque officium situm, ut suum, quo gravatur, errorem coram Deo projiciat; exspectetque semper tentationes, ad extremum usque vitæ spiritum. Sed Ruffinus, inquit idem collector, historiam ejus citans lib. 2, cap. 8, pag. 256, qui invisebat solitudines Ægypti ab anno 375, refert, quod inter Sanctos solitarios, quos ibi viderat, vitæ simplicitate, cordis sinceritate, magnisque miraculis, quibus Deus virtutem eorum honorabat, felicitatem sibi obtigisse, ut acceperit benedictionem manuum Pœmenis in Pispiri, quod erat monasterium S. Antonii. Nos proferamus Ruffini verba apud Rosweydum supra citatum: Florebat igitur, ait Ruffinus, Ægyptus ea tempestate non solum eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his, qui per vastam eremum commanentes, signa & prodigia apostolica simplicitate vitæ, & cordis sinceritate faciebant. Ex quibus interim quos ipsi vidimus, & quorum benedici manibus meruimus, hi sunt: Macarius de superiori eremo &c. Pœmen & Joseph in Pispiri, qui appellatur Mons Antonii. Quod vero rectius hæc intelligantur de priore Pœmene, quam de posteriore synonymo Sancto, diceres non incongrue suaderi cum ex loco, tum ex tempore, si duos cum Tillemontio synonymos admittas.

[7] [Pœmene] Ex loco, inquam: nam Scethe, Scithi, & Scithium, Ptolomæo Schitiaca regio, Lybiæ pars est, ideoque ab Ægypto passim distinguitur in Vitis Patrum, sicut observatum est tomo 2 Januarii, ad diem XVII ejusdem mensis in Commentario prævio S. Antonii magni, § 1 num. 3. Ibidem tamen dicitur num. 4, Ægyptum ab aliis latius aliquanto sumi. De Monte S. Antonii duplici, interiore videlicet & exteriore agitur ibidem § 2, ac notatur Pisper, Pispir, seu Pispiri monasterium appellatum, ac in Monte illo exteriori conditum, ad quem itabat frequens S. Antonius: quæ pluribus legi possunt loco jam indicato. Jam vero hic mons exterior, vel S. Antonii monasterium Pispiri, in quo aiebat Ruffinus, se vidisse Pœmenem, longe distabat a solitudine Scethensi, in qua floruit S. Pœmen noster, ut licet videre in chorographia mansionum eremiticarum excusa ante Vitas Patrum apud Rosweydum: ita ut verosimile appareat, spectata locorum distantia, fuisse duos eremicolas diversos, quorum alter Pispiri, alter in Scethi vitam asceticam duxerit.

[8] [proponuntur,] Præter ea, quæ præmissa sunt de tempore, Pœmeni Pispiriensi applicari potest apophthegma illud, quod habetur in Vitis Patrum libro 5, libello 15, num. 40, pag. 625: Narravit abbas Joseph: Quia sedentibus nobis aliquando cum abbate Pastore, nominaverit abbatem Agathonem. Et diximus ei: Juvenis est: quare eum appellas abbatem? Et dixit abbas Pastor: Quia os suum fecit eum appellari abbatem. Hoc apophthegma est numero sexagesimum primum in editione Coteleriana, quod ex eo postmodum daturi sumus, ubi Pœmen vocatur. Videtur autem esse senior S. Pœmene modo dictus Agatho, quia Joseph & Pastor seu Pœmen hic occurrunt, iidem, ut suspicari licet, quos vidisse se superius affirmabat Ruffinus in Pispiri. Ruffinum vero invisisse eremos Ægyptiacas jam ab anno Christi 375, affirmat Tillemontius in notatione prima super S. Pœmene, tomo 5 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 863: (De Ruffini peregrinatione videri possunt, quæ habentur apud Rosweydum pag. 425 & sequentibus:) & tomo 7 in S. Antonio art. 17, pag. 142 mentionem faciens de Pœmene ac Josepho Pispiriensibus, de quibus ex eodem Ruffino egimus, censet eum in hisce terrarum tractibus versari potuisse versus eumdem annum 375.

[9] Jam vero S. Antonium abbatis Josephi humilitatem approbasse, [& difficultates, quæ hinc oriuntur:] qui una cum aliis iverat ad ipsum, habemus e Vitis Patrum libro 5, libello 15, num. 4, pag. 620. Rem gestam pluribus non refero, ne longior sim. De apophthegmate S. Antonii ad Pœmenem seu Pastorem, actum est supra: e quo, uti & ex Ruffino, si admittatur, esse probabilius, quod Pœmen hic sit diversus a Sancto synonymo, in historia antiquorum eremicolarum celebratissimo, qui vixit adusque seculi circiter quinti medium, alia difficillima oritur quæstio, utri Pœmeni seu Pastori, antiquiorine, an juniori Sancto attribui debeant dicta in Vitis Patrum sub isto nomine. Unum a S. Antonio pronuntiatum seniori, jam vidimus in sententia Tillemontii: ad quem etiam aliud, quod de Agathone dabamus supra num. 8, referri posse affirmat idem auctor. Reliqua omnia, inquit, conveniunt æque uni vel alteri, aut ad secundum spectant; de quo Vitæ Patrum magis loquuntur, quam de aliquo alio: quia sine dubio memoria illius erat etiam tunc omnino recens, quando scriptæ fuerunt. Atque hæc quidem sunt argumenta, quæ proponenda censuimus pro duplici Pœmene, quorum alter senior, junior alter fuisse perhibetur.

[10] Sed præplacet nobis S. Pœmen unicus. Intellige, lector, [sed unus dumtaxat] rationes. Opinio Tillemontii habet sua incommoda, habet ambages, quia nescitur, utri eremitæ conveniat magna vel pleraque pars apophthegmatum, quæ postea proferemus. Deinde non sunt geminandi homines absque urgenti necessitate: quæ hic non videtur esse, sicut patet e responsis ad superiora argumenta. Ad unum quippe, quod sumebatur ex tempore S. Antonii num. 5, atque adeo e devexissima S. Pœmenis senectute, respondemus, nihil obesse, quo minus insigne illud monitum Sanctus abbas iste dixerit S. Pœmeni nostro, non quidem tunc temporis puero, sed adolescenti quindecim, puta, circiter annorum vel sedecim: & vero monita, quæ in tali ætate accipiuntur, sicut diu solent inhærere, sic facile imbibuntur. Ætatis autem S. Pœmenis, quam creditu difficilem aiebat Tillemontius, summam reducemus in ejusdem chronotaxi ad annos circiter centum ac decem. In qua, quid adeo mirum, quid adeo inusitatum, ut Sanctus propterea geminari debeat? Ecquis enim nescit, satis fuisse usitatum inter antiquos istiusmodi eremicolas, ut pervenerint ad annosissimam senectutem?

[11] Argumento alteri, a diversitate locorum desumpto, [a nobis admittitur.] jam itum est obviam num. 4 ex tomo apud nos ibidem assignato: in quo inter argumenta, quæ ad geminandum Pambonem excogitavit Tillemontius, unum etiam petitur ex eo capite, quod Sanctus ille collocetur diversis locis. At vero recte ei objicitur, quod in Vita S. Macarii Alexandrini tomo 1 Januarii, pag. 87 legatur, eum habuisse diversas cellas: unam quidem in Scete, quæ est interior in solitudine, & unam in Lybia, & unam in Celliis, & unam in monte Nitriæ. Cur itaque Pœmen unus & idem non fuerit in Scethi, & in Pispiri? Cur non in Ægypto, vel extra illam, ex apophthegmate XXVI apud Cotelerium: Præteriens aliquando abbas Pœmen per Ægyptum &c.? Cur non etiam in Thebaïde, secundum dicta de S. Antonio supra in Commentario num. 7? Hinc colligitur, eum uni loco non semper ita fuisse affixum, ut ad alium subinde non transiret. Transibat enim aliquando abbas Pœmen cum abbate Anub in partibus Diolci, ex apophthegmate LXXII. Hæc nobis persuadent, ut de duplicando Pœmene non cogitemus. Superest elucidanda quæstio alterius generis.

[12] [S. Pœmen, seu Pimenius] In Commentario prævio S. Antonii magni, quem antea citavimus, § 5, pag. III, ubi agitur de ejus discipulis in Thebaïde inferiore, mentio fit Pœmenis illius, de quo jam diximus ex Ruffino, quique lib. 7 de Vitis Patrum Pimenius appellatur, sicut pag. eadem III indicatum fuit, quæstione alia ad hanc diem XXVII Augusti remissa, an idem ille sit cum Posthumio, de quo inter dictos Antonii discipulos etiam scribitur loco designato. Vitam ejus habes apud Rosweydum de Vitis Patrum lib. 1 a pag. 233. In notatione autem prima ad istam Vitam pag. 238 affirmat Rosweydus, alias editiones habere Pasthumii, & addit, de hoc nihil sibi occurrisse vel in tabulis ecclesiasticis, vel apud historicos. Multa hic affinio cum Pachomio, ejusque regula. Et cum Pachomius dicatur quibusdam Pachumius, vereor ne Pasthumius ex Pachomio irrepserit. Sed hoc nobis non probari, indicavimus in memorato mox Commentario. De vero S. Pachomio tractavimus tomo III Maii, die XIV ejusdem mensis: contra alterum autem, qui est apud Rosweydum, variæ difficultates objectæ sunt dicto die a pag. 357, Vitaque ejus data tamquam apocrypha.

[13] [a Posthumio diversus.] Quod ad propositam modo quæstionem pertinet, illud est, an Pimenius sit idem cum isto Posthumio. Respondemus, quod hunc in illo neutiquam invenire possimus. Non in nomine: nam nomen Pœmen, Pastor, Pimenius vel Pimenio, & nomen Posthumius, qualecumque illud sit nomen, sive verum sive apocryphum, nimis multum inter se differunt, quam ut pro eodem accipi posse videantur. Non etiam in rebus gestis; cujus utpote nulla fit mentio apud Rosweydum in Indice nominum propriorum post Vitas Patrum, nisi unica, qua designatur idem ille Posthumius, cujus Vitam edidit idem Rosweydus, & quidem cum titulo Beati: & tamen de morte ipsius nihil ibi legitur: quin immo in variis Fastorum sacrorum indicibus, quos inspeximus, reperire hactenus non potuimus ejus nomen. Hæc abunde sufficere censemus ad propositam quæstionem, quæ olim huc remissa fuit. Revertamur itaque ad S. Pœmenem nostrum.

[Annotata]

* immo lib. 2, cap. 32, pag. 484

§ II. S. Pœmenis fratres; ejusdem auctoritas & virtutes; vitæ chronotaxis; cultus & elogia.

[Sanctus habuit fratres sex:] Habebat Vir sanctus fratrem, nomine Anub, Nuph vel Nub, qui illo erat natu major. Habebat item alios quinque fratres, inter quos erat unus, cui nomen Paysius vel Paësus, ex Vitis Patrum, ubi lib. 3, num. 199, pag. 529 sunt ista: Abbas Pœmen cum alio abbate seniore se, nomine Nub, & cum aliis quinque patribus &c. Ibidem num. 154, pag. 523: Abbas Pœmen & abbas Nuph postquam in desertum venerunt, desiderabat mater eorum videre eos. Libro 5, libello 4, num. 33 appellatur Anub. Et ibidem lib. 5, libell. 15, num. 11, pag. 622 hic dicit Pastori fratri suo: Nos, qui sumus septem fratres .. efficiamur sicut statua hæc &c. Quod vero hi septem fratres fuerint uterini, ibi præmissum legitur: Abbas Anub & abbas Pastor, & residui fratres eorum ex uno utero nati, monachi fuerunt in Scithi. De Paysio fit etiam mentio ibidem libello 16, num. 8, pag. 631, qui & Paesius in apophthegmate secundo editionis Cotelerianæ. Inter hos singulari quadam auctoritate valuisse S. Pœmenem, colligitur e narratione facti, quod subjicimus.

[15] Tomo IV Julii, die XIX ejusdem mensis, pag. 605 & sequentibus illustravimus Acta S. Arsenii anachoretæ in monte Scethi, [inter eremitas singulari auctoritate pollet:] & in Commentario eisdem prævio § 2 visum nobis est, secessum ejus in solitudinem innectere anno circiter 394. Quo circiter tempore S. Pœmen seu Pastor correxit aliquem defectum, quem S. Arsenius e seculo in solitudinem detulerat, quemque ascetæ alii ob viri præstantiam corrigere non audebant, si vera sunt, quæ sub nomine Metaphrastis in dicto Commentario a pag. 607 narravimus. Res ibidem relata continet ista: Arsenius visus est etiam, postquam ad vitam accessisset monasticam, veluti quasdam apud se servare reliquias aulicæ arrogantiæ & superfluitatis: in sedendo enim sublimem unum tenens ex pedibus, imprudens sæpe imponebat alteri. Hoc visum a patribus ..; sed magna viri dignitas & reverentia eos abducebat ab eo, quod statuerant. (Eum itaque patribus de hoc monere non ausis) postquam .. hoc quoque novit monachus Pastor, qui erat prudentia simul & virtute incomparabilis .., Cum ego, inquit, ad monachos accessero ad synaxim, & vobiscum considens, sedero in eodem habitu .., statim procedatis ad me reprehendendum, & ego statim cedam, &, ut qui perperam in hac re me geram, me corrigam. Quod quidem factum cum divinus intellexisset Arsenius .., demisit pedem, & deinceps omnino abstinuit a turpi hac sessione. En tibi nunc, lector, virtutes insignes, quibus Vir magnus micuit, ad certa quædam capita reductas.

[16] Rigidissima Viri, dum erat juvenis asceta, a cibo abstinentia narratur apud Cotelerium in apophthegmate XXXI. [egregiæ ipsius virtutes:] Invitatus ab alio ad sumendum cibum, parebat vel invitus, obsequium illud cum lacrymis implens, ex apopht. XVII. Vino abstinet, tamquam omnino ad monachos non pertinente, apophth. XIX. Quantopere excelluerit in temperando cibi usu, liquet ex hoc responso in apophth. CLXVIII: Sedere in cella .. est operari manibus, semel in die comedere &c. Inter quatuor vitæ solitariæ instrumenta ponit jejunium in apophth. LX. Magni faciebat mortificationem affectuum, ex apophth. CLXXXIV. Ejus desiderium proficiendi in spiritu colligitur ex apophth. 1; odium familiaritatis particularis indicat apoph. 2; lenitatis erga delinquentes exempla præbet apoph. CLXXIII & CLXXX. Mutua Pœmenis erga Anuph tamquam natu majorem, & hujus erga illum, tamquam inordinatum non habentem, observantia refertur apoph. CVIII. Amorem erga matrem & consanguineos inordinatum non habebat, ut videre licet in apoph. V, VII & LXXVI. Ex profundissima utique humilitate, virtutum omnium fundamento, oriebatur ejus desiderium, quo satagebat cuncta in occulto facere. Adi apophthegma CXXXVIII. In Thesauro ascetico, quem edidit Possinus noster, pag. 230 inter apophthegmata commendatur ab eo lex charitatis erga proximum, & oratio, his verbis: Lex, qua vetamur reddere malum pro malo, quatuor modis impletur: corde, visu, lingua, opere. Quod si potueris per orationem bene purgare cor, vicisti omnia, & plene mandatum executus es. Adde illud dictum perbreve ibidem: Voluntas propria & remissio dejiciunt hominem. Denique, divino eum spiritu, consilio, prudentia, rerumque spiritualium peritia in paucis præditum fuisse, recursumque ad illum tamquam ad commune quoddam oraculum, argumento sunt ipsius facta, dicta, responsa, quæ habentur in contextu sæpe memoratorum apophthegmatum; & ad quæ lectorem mittimus. Nos interim ad contexendam vitæ ac mortis ejus chronotaxin transeamus.

[17] [vitæ] Cum superius num. 10 & 11 unum dumtaxat admiserimus Pœmenem, conabimur jam sic ordinare tempora, ut ob illa duplicari non debeat. Ponimus itaque sequentia per modum systematis chronologici. Natus fuerit anno circiter 340: solitarius anno 355, ætatis 15, quo audire potuit effatum S. Antonii, de quo dictum est antea: S. Arsenium monuerit circa annum 394, vitæ solitariæ circiter 40: deinde decursis in eadem reliquis vitæ annis, obierit anno circiter 450 post S. Arsenium (cui supervixit, secundum apophthegma num. 5 citatum) ætatis centesimo decimo, anachoreticæ vitæ nonagesimo quinto. Nec videmus, cur præterpropter cum hisce temporum calculis combinari nequeat apophthegma S. Pœmenis, quod tamquam res nuper acta, & temporibus Theodosii imperatoris, atque adeo post ejus, ut videtur, mortem refertur contigisse.

[18] [chronotaxis.] Sed in nostro systemate debet intelligi Theodosius senior, non potest junior: quia cum hic obierit anno 450, nullam habet probabilitatis speciem, quod S. Pœmenis fratres eo usque vixerint, quibus ille scribitur idem apophthegma enuntiasse in Vitis Patrum lib. 3, num. 19, pag. 498, ubi leguntur ista: Referebat autem beatus senior Pœmen fratribus, dicens: Quoniam fuit nuper quidam monachus in Constantinopoli temporibus Theodosii imperatoris. Habitabat autem parva cella foris civitatem. Audiens autem imperator, quod ibi esset quidam monachus solitarius .. cœpit deambulando pergere ad eum locum, ubi erat supradictus monachus, præcepitque sequentibus se eunuchis *, ut nullus approximaret ad cellulam monachi illius. Ipse autem solus perrexit, pulsavitque ostium. Surrexit autem monachus, & aperuit ei, & non cognovit eum, quod esset imperator. Tulerat enim sibi coronam de capite suo, ut non cognosceretur. Et post plura alia, quæ sequuntur, ac ibidem legi possunt, honoris vitandi gratia eadem nocte fugit inde, & perrexit in Ægyptum. Itaque consideremus, dilectissimi fratres, quanta sollicitudine virtutem humilitatis custodire famulus Dei studuit, ut in cælesti regno æternam gloriam pro labore sanctæ vitæ suæ, quem propter nomen Domini exercuerat, percipere a Christo Domino mereretur.

[19] [Memoria in Fastis Græcis:] De publico Sancti cultu hæc nobis memoranda occurrunt. Memoria ejus in sacris Græcorum Fastis occurrit frequens hac die, e quibus hosce nominatim recitasse suffecerit. Typicum quod vocatur S. Sabbæ, illum ita refert: Sancti patris nostri Pœmenis, ac Officium ipsius designat. Synaxarium e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, hæc habet: Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ποιμένος τοῦ ἀναχωρητοῦ. Id est: Memoria sancti patris nostri Pœmenis anachoretæ. Eadem fere memorat Menologium Sirletianum: quod in elogio ejus hæc addit: Tam egregie omnem virtutem exercuit, ut omnes in Ægypto & Thebaïde senes Patrem hunc appellarent, & ad recte vivendi formam eruditi componerentur. Menæa magna typis edita hosce ei accinunt versiculos, qui de more a nobis Latine redditi, sic sonant:

Ὡς ἐκ λύκου χαἴνοντος ἡρπάγη βίου
Ποιμὴν τὸ θρέμμα τοῦ μεγίστου Ποιμένος.
Ποιμένα εἰς μέγαν ἑβδόμῃ εἰκάδι ᾤχετο Ποιμήν.

Velut inhiante raptus e lupo fuit,
Pastori alumnus maximo, Pœmen migrans.
Pœmena Pœmnarchæ vigesima septima sistit.

Alludit poeta ad nomen proprium Ποιμὴν, & ad appellativum synonymum, quod Latine pastorem significat. Per Pœmnarcham intellige pastorem magnum, uti est in Græco, id est, Christum vel Deum.

[20] Synaxarium modo designatum continet Viri laudationem: [elogium:] cujus textus Græcus legi potest apud nos ad calcem tomi 1 mensis Augusti pag. 668. Hunc autem Latina interpretatione donamus in hanc sententiam: Sanctus pater noster Pœmen e regione Ægypti ortum habuit. Mundo autem relicto ad monasterium abiit una cum fratribus suis, & monachus est factus. Post multos vero annos dum eorum abiisset mater, ut ipsos videret; non potuit: occluserunt quippe ei ostium. Dumque exspectaret flens, dixit ei Pœmen, non videns illam, Quid vis, mater? Hæc autem dicebat: Volo vos videre. Cui Pœmen: In illo (altero) mundo nos invicem videbimus. Quo audito illa recessit. Neque hoc dumtaxat egit memoria dignum, sed multa etiam alia. Nam regionis præfectus filium sororis ejus, comprehensum in malitia, volebat punire, & certior factus, quod Sancti sororis esset filius, significavit ipsi: Si obtestatus fueris, ipsum libero. Ille autem contra significavit: Examina ea, quæ ad ipsum spectant; & si morte sit dignus, moriatur: sin minus, facito quod vis. Et miratus præfectus, quod in ipso non esset affectio, liberavit illum. Multis vero patratis miraculis in pace requievit.

[21] Ex dictis conficitur, Virum hunc tam vivum, quam mortuum magna apud Græcos in veneratione fuisse, [colitur etiam apud Latinos:] quæ ad Galliam usque fuerit propagata eo titulo, quod, teste Castellano ad hunc diem in notula marginali, corpus ejus sit Durvelli (Gallice scribit a Durvel) in provincia Cadurcensi, id est, ut ipse vocat, en Quercy. In ista Galliæ Aquitanicæ provincia invenio apud Blavium Durevel ad fluvium Oldam (le Lot) occasum versus. At longe major Viro accessit celebritatis splendor in reliquo Occidente, quando annua ejus memoria inscripta est Martyrologio Romano, quod breviter ita illum annuntiat hac die: In Thebaïde sancti Pœmonis anachoretæ. Ποιμενος (Latine Pœmenis) in casu genitivo scribitur constanter a Græcis; cur ergo hic Latine ponitur Pœmonis? Videtur autem non omnino proprie annuntiari in Thebaïde: nam tametsi eum ab hac regione non excluserim § 1, num. 11; quia tamen Schetin ac Ægyptum ei magis censeo congrua, malui illum ibidem potius, quam alibi annuntiare in titulo, quem huic Commentario prænotavimus. Accipe nunc, lector, nonnulla de hoc magno Viro elogia, e Græcis extracta in hunc modum.

[22] [elogia:] In apophthegmate 1 senex anonymus ita eum affatur ac laudat: Nomen tuum sermone hominum celebrabitur per universam Ægypti regionem. Græci inter alia, quæ de ipso recitant in Menæis magnis, honorificentissimis titulis memoriam ejus celebrant, e quibus pauca hæc de multis libasse suffecerit. Ibidem igitur vocatur civis angelorum, monachorum dux, eremi princeps, luminare splendens miraculis universo orbi, verissimus miraculorum patrator, lucerna discretionis, virtutum hospitium, immaculatum Dei speculum. Hisce atque aliis Græci magnam, quam de hoc præclarissimo Viro conceperant, æstimationem non obscure expressam voluere, conformiter ad apophthegmata, in quibus cum nominis ejus celebritas, tum virtutum exercitationes, auctoritas apud monachos, vitæque innocentia tamquam in speculo relucent sanctitatis. Virtutes ejus etiam vel in solitudine tironis, narrat Vita num. 1. Postremo, de ejus Vita, quam e Græco sermone in Latinum convertimus, nonnulla etiam observemus.

[23] [Vita, quam damus,] Hunc præfert titulum: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ποιμένος τοῦ ἀναχωρητοῦ. Id est, Vita & conversatio sancti Patris nostri Pœmenis anachoretæ, signato ad marginem Græce, μηνὶ τῷ αὐτῷ κζ᾽, id est, eodem mense (Augusto) XXVII die. Ejusdem Vitæ exemplar Græcum descripsit noster Papebrochius ex cod., uti addit, Ambr. f. N. n. 152. Et pro majore ejusdem notitia, Vide, inquit, Martyrium S. Maximi: de quo egimus ad diem XIII Augusti; & ibidem in Commentario ad ejusdem Sancti Acta pag. 116, num. 80 indicavimus, ea fuisse desumpta ex codice Ambros. N. 152, continente Vitas mensis Augusti, scripto ante annos CD a monacho quodam Laurentio in monasterio Rutiensi, quod est in Calabria. Consuli etiam possunt, quæ de hoc Laurentio diximus die XVII hujus mensis pag. 420. Pauca sunt, quæ biographus ille refert de S. Pœmene, quæque pene omnia recurrent in apophthegmatibus postea recudendis: sed quia pauca sunt, Vitam Sancti, quam scripsit, lectoris oculis non subtrahemus, ut aliquam demus. Narratio ejus confirmatur ex eisdem apophthegmatibus. Singularia sunt, quæ de Sancti miraculis refert num. 1. Ægyptium illum fuisse affirmat ibidem. Porro Annotata in hanc Vitam dabimus brevia; longiora sequentur ad apophthegmata Cotelerii, post eam producenda.

[24] [& aliud apographum.] Aliud Vitæ Græcæ seu elogii exemplar apud nos est, e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis transcriptum, de quo per hujus mensis decursum sæpe mentionem fecimus. Sic vero incipit: ὅσιος πατὴρ ἡμῶν Ποιμὴν Αἰγύπτιος ἦν τῷ γένει. Latine: Sanctas Pater noster Pœmen Ægyptius erat genere. Narrat historiam de matre ejus, quæ videndorum filiorum suorum erat cupidissima, sed ad conspectum eorum admissa non fuit. Subdit deinde factum præfecti regionis circa filium sororis S. Pœmenis. De his Laurentius scribit num. 2 & 4. Ms. Vindobonense jam assignatum habet longum apophthegma, quod est VIII apud Cotelerium, & inferius legi potest. De his te monitum volui, lector, antequam Vitam promerem. Eam nunc accipe.

[Annotata]

* i. e. cubiculariis vel magnaribus aulicis

VITA
Auctore Laurentio monacho Rutiensi in Calabria,
e codice Ambrosiano, interprete Joanne Pinio.

Pœmen anachoreta in monte Scethi Lybiæ, & in Ægypto (S.)

A. Laurentio monacho.

ΠΟλλοὺς καὶ ἄλλους ἤνεγκε τῶν ἐπιφανῶν καὶ μεγάλων πατέρων Αἴγυπτος, ἤνεγκε δὲ σὺν ἐκείνοις καὶ Ποιμένα τὸν ἀναχωρήτην καὶ λεγόμενον καὶ γενόμενον, οὗ τὸν βίον ἐθαύμασαν ἄγγελοι, ἐξεπλάγησαν ἄνθρωποι· ἡδέσθη δὲ καὶ φύσις αὐτὴ τῶν ἀψύχων ὑπὲρ φύσιν, ὡς ἂν εἴποι τις, σχεδὸν ἀνθρωπίνην τυγχάνοντα. Οὗτος τοιγαροῦν (ἵνα τὰ ἐν μέσῳ παρῶ· τίς γὰρ ἔπαινος ἀνθρώπῳ γένος καὶ πλοῦτος, δόξα, καταπτύσαντι μὲν ὡς λυομένων· ἑλομένῳ δὲ μόνον τα μέλλοντα καὶ ἀθάνατα) Οὗτος οὖν τῷ ὄντι ποιμὴν λογικῶν οὐκ ἀλόγων προβάτων καλῶς τὴν εὐαγγελικὴν φωνὴν διδαχθεὶς τὴν, Ὅστις θέλει ὀπίσω μου ἐλθεῖν, λέγουσαν, ἀπαρνησάσθω ἑαυτὸν, καὶ ἀράτω τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ ἀκολουθείτω μοι, πάντα δεύτερα τούτων θέμενος, καταλιπὼν πατρίδα, γένος, πλοῦτον, δόξαν, καὶ τ᾽ ἀλλα τὰ τοῦ βίου τερπνὰ, τοὺς ἑαυτοῦ λαβὼν ἀδελφοὺς, (εἷλκε γὰρ αὐτοὺς τῶν ἐκείνου λόγων σειρήν) τὴν ἔρημον κατειλήφει· καὶ σεμνῶν ἀνδρῶν μοναστῶν, καὶ τὴν ἀρετὴν περιφήμων μωνῇ προσβαλὼν, κείπεται τὴν κώμην σὺν ἐκείνοις, καὶ τὸν μοναχὸν ὑπερδύεται, ταπεινοῦται, καὶ σώζεται, νηστείαν ἀσκεῖ καὶ χαμευνίαν, προσευχὴν ἀσπάζεται καὶ ἀγρυπνίαν, δάκρυα χέει τὰ τῆς χαρᾶς παραίτια, καὶ ἁπλῶς, μέγας γίνεται τὴν ἀρετὴν καὶ περίβλεπτος, καὶ τόσον, ὡς καὶ δαίμονας ἐξ ἀνθρώπων μόνῃ εὐχῇ διώκειν, καὶ πάσην ἄλλην νόσον αὐτῶν θεραπεύειν, καὶ κοινὸν εἶναι θησαυρὸν θαυμάτων τοῖς κάμνουσι.

[2] Τί οὖν τὸ ἐξῆς; χρόνοι παρῆλθον συχνοὶ τῆς ἀναχωρήσεως, καὶ μήτηρ, οἷα δὴ μήτηρ, τοῦ καλοῦ παιδὸς, καὶ τῶν ἄλλων τέκνων εἰς ἐπιθυμίαν ἐλθοῦσα (καὶ γὰρ ἔφλεγε ταύτης τὰ σπλάγχνα θερμὸς ἔρως αὐτῶν, καὶ πυρπολεῖν ἐδόκει τὴν ταύτης φυχὴν) οὐκ εἶχεν ὅτι καὶ πράξειεν· ὅμως ἐπιλαθομένη καὶ γήρως καὶ γυναικείας ἀσθενείας, καὶ πάντα δεύτερα τῶν φιλτάτων παίδων θεμένη, κατατολμᾷ μὲν μήκους ὁδοῦ, καὶ τῶν ἐκ ταύτης κακῶν, ὁρῶν, ποταμῶν, ἐρημίας, καὶ τῶν ἄλλων αὐτῶν. Κατατολμᾷ δὲ καὶ ζωῆς τὸ καλὸν ἐκεῖνο γήρας καὶ ὅσιον, καὶ πρὸς τοὺς ποθεινοὺς ἔρχεται παῖδας. Μηνύεται τούτοις ταύτης ἄφιξις, καὶ ὡς παρὰ τῇ θύρᾳ ἔστηκεν φιλόπαις, τὴν εἴσοδον ἀναμένουσα· καὶ ἦν πάντως ἀκόλουθον, καὶ ἦν πάντως ὅσον πρὸς ἑτέρους καὶ θέσμα φύσεως δίκαιον, ἐκδραμεῖν ἅμα τῷ λόγῳ τούτους πρὸς τὴν τεκοῦσαν, περιχυθῆναι ταύτῃ, κατασπάσασθαι ταύτην, εἰσαγαγεῖν, φίλα ταύτῃ προσλαλῆσαι ῥήματα, ἁλῶν αὐτῇ κοινωνῆσαι, κοινὴν ἑσθίαν προθεῖναι, καὶ τ᾽ ἀλλα πράξαι, οἷς ἂν ἐκ μακροῦ χρόνου παῖς, κατιδὼν γήρᾳ καμπτομένην μητέρα, σπουδαίως ἅμα καὶ θερμῶς ἐχρήσατο.

[3] Οἱ δὲ οὐδὲν τούτων εἰς νοῦν λαβεῖν ἐμελέτησαν, μὴ τρίχα πολιὰν αἰδεσθέντες μητρὸς γηραιᾶς, μὴ μασθοὺς, ὧν ἐτράφησαν γάλακτι, μὴ δ᾽ ἄλλο μηδὲν οἷς μήτηρ ὑπ᾽ ἀναγωγῇ παίδων πονεῖ· ἄλλ᾽ ἅματε ἤκουσαν ἐκείνης τὴν ἔλευσιν, καὶ ἀπεστράφησαν, καὶ ἀπείπαντο τὴν θέαν, καὶ μὴ ἐγχωροῦν ἐδήλωσαν εἶναι ταύτην ἐν ζωῇ κατιδεῖν, τὸν πλάστην πάντως τῆς τεκούσης αὐτοὺς, καὶ τὰς ἐκείνου σωστικὰς ἐντολὰς προτιμότερα θέμενοι, φιλῶν, λέγοντος, πατέρα μητέρα ὑπὲρ ἐμὲ, οὐκ ἔστι μου ἄξιος. Τί οὖν οἴεσθε παθεῖν τὴν μητέρα τούτων ἀκούσασαν; ἐκεῖνα δηλαδὴ, καὶ πέπραχεν. Ἔκραζε μεγάλα, ἐβόᾳ συνεχῆ, δάκρυσι τὸ ἔδαφος ἔπλυνεν, εἴπως κᾄν αὐτοῖς τῶν τέκνων χορὸς μαλαχθῇ, καὶ καμφθῇ πρὸς ἔλεον. Οὐκ ἠνέσχοντο τοιγαροῦν τὴν μητέρα ἴδεῖν, ἧτταν φανερὰν τοῦ πρὸς Χριστὸν αὐτὸ λογισάμενοι πόθου, τῷτοι καὶ πάλιν αὐτοὶ τὰ αὐτὰ μηνύουσιν· Εἴπερ ἡμᾶς, μῆτερ, ἐθέλοις ἰδεῖν, κατ᾽ ἐκείνην πάντως ὄψει τὴν μεγάλην ἡμέραν, τὰ νῦν δὲ ἀναχώρει τῶν ὧδε. Συνεῖσα τοίνυν καλλίπαις τὸ μηνυθὲν, ἀπῆρε πρὸς τὴν ἐνεγκαμένην, δοξάζουσα τὸν Θεὸν ἐφ᾽ οἷς ἤκουσέ τε καὶ εἶδε, καὶ ἐφ᾽ οἷς οὗτοι μέγιστοι τὴν ἀρετὴν οἱ παῖδες γεγόνασιν. Καὶ τοῦτο μὲν οὕτως.

[4] Ἄλλοτε δὲ τοῦ τῆς χώρας ἄρχοντος ἰδεῖν ἐθέλοντος τὸν ἀββᾶν Ποιμένα, καὶ λόγων τῶν ἐκείνου μεταλαβὼν καὶ εὐχῶν, οὔμενουν ἐκεῖνος οὐ δὲ τὸ παράπαν ἠνέσχετο. Καί ποτε * τὸν ἀδελφιδοῦν αὐτοῦ κακοῦργον ὡς ἅτε κατασχὼν, καὶ τῇ εἰρκτῇ παραδοὺς, οὐδ᾽ οὕτως Γέρων ὑπεῖξε τῷ ἄρχοντι πρὸς ὄψιν ἐλθεῖν. τοίνυν ἀδελφὴ, διὰ τὸν ἀδελφὸν τ᾽ ἄλλα δεύτερα θεμένη, τῇ θύρᾳ τῆς αὐτοῦ κέλλης ἐφίσταται, τὸν ἥσυχον ἐν ᾗ διήνυε καὶ ἀνακεχωρημένον βίον, πολλὰ τοῦτον ἐκλιπαροῦσα κᾂν γραφῇ δηλῶσαι τῷ ἄρχοντι τὴν ἀπόλυσιν τοῦ παιδός. Τούτου γοῦν μηδ᾽ αὐτῆς αὐτὴν ἀποκρίσεως ἀξιώσαντος, ἐκείνη κατεβόᾳ τούτου, καὶ κατηγόρει, ἀσπλάγχνον, ἀκάρδιον, ἀνελεήμονα λέγουσα, καί τινα ἄλλα, ὅσα δὴ καὶ οἷα τὸ τῆς γυναικείας φύσεως ἀσθενὲς οἶδε λέγειν ἀχθόμενον. Πρὸ τούτοις, Ἐλέησόν με, μέγαν ἐβόα, ὅτι μοι μονογενὴς παῖς ἐστι, καὶ φλέγει μου τὴν ψυχὴν τῇ φρουρᾷ καὶ τοῖς δεσμοῖς ταλαιπορῶν. Φεῦ μοι, Τί γένωμαι; ποῖ τράπωμαι; τίνος ἐξ ἑτέρου τὴν λύσιν εὕροιμι τοῦ κακοῦ; Οὕτω τῆς γυναικὸς σὺν δακρύων πηγαῖς ἀνακλαιομένης, πέμψας ἐκεῖνος τῶν ἀδελφῶν ἕνα, τοῦτο ταύτῃ δηλοῖ· Ἄπελθε, γύναι, τῶν ὧδε· τί μου καταβοᾶς; Ποιμὴν τέκνων πατὴρ οὐκ ἐγέννετο.

[5] Μανθάνει ταῦτα ἄρχων, καὶ θαυμάσας, κᾂν λόγῳ κελεύσει μόνον, καὶ λύσω τὸν παῖδα τῆς φυλακῆς. Ἀνηγγέλη ταύτα τῷ Γέροντι, καὶ ἀντιλέγει πρὸς τοῦτο μηνύμασιν οὕτως· Ἐξέτασον, ἄρχον, τὸν παῖδα κατὰ τοὺς νόμους, καὶ εἰ ἄξιός ἐστι θανάτου, θανατωθήτω· εἰδ᾽ οὐκ ἀλλ᾽, βούλει ποίησον ἐπ᾽ αὐτῷ. Ἤκουσεν ἄρχων, ὑπερεθαύμασεν, καὶ τῆς φυλακῆς τὸν παῖδα ἀπέλυσε. Πολλῶν τοίνυν παραβαλλόντον πρὸς τὸν Γέροντα ὠφελείας χάριν καὶ εὐχῆς, πάντας Γέρων ὠφελεῖ θεοπνεύστοις διδασκαλίαις. Ἠρώτησεν οὖν τις αὐτῶν ποτε τῶν συνιόντων, εἰ χρὴ τὸ τοῦ ἀδελφοῦ ἁμάρτημα τὸν βλέψαντα συγκαλύψαι. Καὶ Γέρων· Εἰ καλύψομεν, ἔφη, τέκνον, τὰ τῶν ἀδελφῶν ἁμαρτήματα, καλύψει πάντως καὶ Θεὸς τὰ ἡμέτερα· οἵῳ γὰρ μέτρῳ μετρήσομεν, ἀντιμετρηθήσεται ἡμῖν. Τούτου τοίνυν μετὰ τοῦ ἀββᾶ Ἀνοὺβ τοῦ ἀδελφοῦ παρερχομένου, ὁροῦσι γυναῖκα κλαίουσαν, καὶ δεινῶς κοπτομένην, καὶ στάντες αὐτὴν κατενόουν· μικρὸν δὲ προβάντες συναντήσαντές τινι, τὴν αἰτίαν ἠρώτων τοῦ πικροῦ ἐκείνου τῆς γυναικὸς ὀδυρμοῦ. Τοῦ δὲ τὸν τοῦ ἀνδρὸς θάνατον, τοῦ υἱοῦτε καὶ τοῦ ἀδελφοῦ ὀδυνᾶται φαμένου, ἐκεῖνος, Ἐὰν μὴ, λέγει τῷ ἀδελφῷ Ἀνοὺβ, νεκρώσει ἄνθρωπος τῆς ψυχῆς τὰ θελήματα πάντα, καὶ κτήσει τὸ πένθος τοῦτο, οὐ δύναται γενέσθαι μοναχός.

[6] Καί ποτε πολλοὶ τῶν γερόντων τούτου παραβαλόντες, τῶν συγγενῶν αὐτοῦ τις προσεκομίζατο παιδίον κατ᾽ ἐνέργειαν τοῦ σατανᾶ τὸ πρόσωπον ἔχον στρεβλὸν, καὶ ἰδὼν τὸ πλῆθος ἐκεῖνο τῶν πατέρων ἔξω τοῦ μοναστηρίου, μετὰ τοῦ παιδὸς ἐκάθητο κλαίων. Τοῦτον δὲ οὕτως ἔχοντά τις ἰδὼν τῶν γερόντων, ἠρώτᾳ μαθεῖν τὴν αἰτίαν. δὲ, Συγγενὴς, εἶπέν, εἰμι τοῦ Ποιμένος, καὶ προσήνεγκα τὸ παιδίον κεκακωμένον οὕτως· ὑπὸ τοῦ πονηροῦ, καὶ ἐφοβήθην, μήπως ἐνταῦθα παραγενόμενόν με ἀκούσας, ἐκπέμψας διώξει με· οὐ θέλει γὰρ ἰδεῖν τινα τῶν αὐτοῦ. Ἀλλὰ σὺ ἐλεήσας με παράλαβε εἴσω τῆς μονῆς τὸ παιδίον, καὶ ὑπὲρ αὐτοῦ προσεύξασθε. Λαβὼν οὖν αὐτοῦ γέρων, καὶ εἰσελθὼν ἐχρήσατο οἷα εἰκὸς συνετῶς, καὶ οὐ προσήνεγκεν εὐθέως τῷ Ποιμένι, ἀλλ᾽ ἀπὸ τῶν μικροθέρων ἀρξάμενος ἀδελφῶν παρεκάλει ἕνα ἕκαστον τούτων ἀκολούθως, τὴν τοῦ Χριστοῦ σφραγίδα ποιῆσαι μέχρι καὶ τῷ Ποιμένι. Ὑστερον δὲ προσαγιοχὼς καὶ αὐτῷ, ἐκεῖνος τὴν αιτησιν παρεκρούετο, καὶ οἱ μὲν ἐδέοντο· Καθὼς πάντες, καὶ σὺ, πάτερ, λέγοντες. δὲ ἀναστὰς καὶ στενάξας τῷ πνεύματι προσηύξατο εἰπών· Θεὸς, ἴασαι τὸ πλάσμα σου, ἵνα μὴ ὑπὸ τοῦ δαίμονος κατακυριευθῇ, καὶ τὸ σταυρικὸν σημεῖον αὖθις ποιήσας, ὑγιῆ ἀπέδωκε τῷ πατέρι.

[7] Ἕτερος δέ τις τῶν ἀδελφῶν κατὰ τὴν τῆς τεσσαρακοστῆς πρώτην ἑβδομάδα προβαλὼν τῷ Ποιμένι ἐξεῖπεν αὐτῷ τοὺς λογισμοὺς, καὶ τυχὼν ἀναπαύσεως παρὰ βραχὺ λέγει· Κατεσχέθην παραγενέσθαι ὧδε σήμερον. Καὶ Γέρων, Διατί λέγει; Ὅτι, εἶπεν ἀδελφὸς, μήποτε διὰ τὴν τεσσαρακοστὴν οὐκ ἀνοίξῃ μοι. Καὶ Ποιμὴν πρὸς αὐτόν· Ἡμεῖς οὐκ ἐμάθομεν τὴν ξυλήνην κλείειν, ἀπεκρίνατο, θύραν, ἀλλὰ μᾶλλον τῆς γλώττης. Καὶ ἄλλος δέ τις εἰς αὐτὸν κατά τινα χρείαν παραβαλὼν, καὶ ἰδὼν μικρὸν ὕδωρ εἰς τοὺς πόδας βάλλοντα, Πῶς τινες, ἔφη, ἀποτομίαν ἐχρήσαντο σκληραγωγῆσαι τὰ ἑαυτῶν σώματα· καὶ προς αὐτὸν, Ἡμεῖς οὐκ ἐδιδάχθημεν, ἀντέφησεν, εἶναι σωματοκτόνοι, ἀλλὰ παθοκτόνοι. Ἱκανὰ ταῦτα παραστῆσαι τὴν τοῦ Ποιμένος μεγαλειότητα, ναὶ μὴν καὶ τὰ ἄλλα τούτου μέγιστα κατορθώματα.

[8] Ἡμεῖς οὖν πρὸς αὐτὸ τὸ τέλος τῆς παρούσης αὐτοῦ ζωῆς τὸν λόγον τρέψομεν. Ἤδη μὲν οὖν, μακάριε Ποιμὴν, ἡμερῶν πλήρης γενόμενος τῶντε λυομένων, καὶ τῶν τοῦ πνεύματος, καὶ πασῃ διαπρέψας ἀρετῇ, καὶ παντων πατὴρ τῶν τε κατ᾽ Αἴγυπτον καὶ Θηβαΐδα γενόμενος ἐν Χριστῷ, μικρὸν νοσεῖς, καὶ τοὺς πόδας ἐξάρας, καὶ καλῶς αὐτὸν ἀναθεἰς χερσὶ τοῦ δεδωκότος τὸ πνεῦμα παρέθου, καὶ νῦν ἀγγέλοις συνευφραίνῃ, δικαίοις τοῖς ἀπ᾽ αἰῶνος συναγαλλόμενος, καὶ τρανώτερον συνὼν τῇ θεότητι· ἧς γένοιτο καὶ ἠμᾶς ἀξιωθῆναι ταῖς σαῖς πρὸς τὸν φιλάνθροπον Θεὸν ἱκεσίαις· ᾧ πρέπει δόξα, καὶ τὸ κράτος νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Egregiæ Sancti virtutes,] Multos alios illustres magnosque patres protulit Ægyptus, & cum illis etiam protulit Pœmenem nomine ac re, anachoretam: cujus vitam mirati sunt angeli, obstupuerunt homines; ipsa vero rerum inanimarum natura ex iis, quæ supra naturam, ut ita loquar, humanam pene erant, voluptatem cepit. Hic igitur (ut intermedia transeam: quænam quippe homini laus, qui genus, divitias, gloriam, ut res fluxas despexit; futura vero & immortalia dumtaxat elegit?) Hic igitur, qui ovium rationalium, non irrationalium, vere pastor exstitit, vocem euangelicam recte edoctus, quæ dicit: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me; omnia hisce postponens, relictis patria, genere, divitiis, gloria, omnibusque vitæ delectamentis, una cum suis fratribus (illos etenim suavis sermonum ipsius traxit vis) in eremum pervenit: ac virorum solitariorum insignium, virtuteque spectabilium contubernio sese adjungens, comam tondetur cum illis, ac monachum induit, humiliatur, & in bonam frugem evadit; jejunium exercet ac humicubationem, orationem amplectitur & vigilias, fundit lacrymas præ gaudio, ac, ut verbo dicam, fit magnus & spectabilis virtute, atque ita quidem, ut dæmones sola oratione ejiceret ex hominibus, omnemque alium eorum morbum curaret, nec non communis miraculorum esset thesaurus laborantibus.

[2] Quid tum postea? Elapsis plurimis annis solitudinis, matrem, [ac varia] matrem utique, tam insignis prolis, aliorumque filiorum desiderium incessit (fervidus quippe illorum amor urebat viscera ejus, ac ipsius anima videbatur igne consumi,) nec sciebat, quidnam ageret: simulque senectutis ac infirmitatis femineæ oblita, nec non charissimis filiis omnia postponens, audet contra longitudinem viæ, ejusdemque incommoda, montes, flumina, solitudinem, & hujusmodi alia; spernit egregia illa & venerabilis senectus vitam; & ad filios, quorum ardebat desiderio, se confert. Significatur illis accessus ejus, quodque filiorum amans ad ostium staret, ingressum exspectans: & omnino erat consentaneum, eratque apud alios quasi justa omnino naturæ lex, ut, simul atque hoc audierant, ad genitricem accurrerent, circum ipsam funderentur, amplecterentur illam, introducerent, verba amica ei proloquerentur, mensæ consortem facerent, epulum familiare proponerent, aliaque agerent, quæ filius, a longo tempore matrem senectute curvatam conspicatus, diligenter simul ac fervide præstaret.

[3] Illi vero nihil horum curarunt in animum demittere: nec canos senilis matris, [de illo] nec ubera, quorum lacte fuerant enutriti, nec quidquam, quo mater in liberorum educatione laborat, reveriti sunt: sed simulatque audierunt illius adventum, recesserunt, & ejus conspectui se subduxerunt; fieri non posse significantes, ut ipsam in vita conspicerent, matris suæ Creatorem, ac salutaria illius mandata majore prorsus in pretio habentes, qui dicit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Matrem itaque quid passam esse putatis, hæc audiret? Videlicet illa, quæ fecit. Multum vociferabatur, assidue clamabat, lacrymis terram lavabat, siquidem his filiorum cœtus mitesceret, & ad misericordiam flecteretur. Non sustinuerunt itaque matris conspectum, manifestam desiderii erga Christum jacturam id reputantes; ac proinde iterum eadem ista significant: Si nos, o mater, cupis videre, in magna illa die omnino videbis: nunc autem recede hinc. Dum igitur hæc intellexisset insignium filiorum parens, in patriam rediit, Deum glorificans in iis, quæ audierat ac viderat a, & in quibus hi maximi filii ad virtutem provecti sunt. Et hæc quidem ita.

[4] [facta,] Dum autem alio tempore præfectus regionis videre vellet abbatem Pœmenem, sermonisque ejus ac precum esse particeps; neutiquam ille obsecundavit. Dumque aliquando filium sororis ejus tamquam maleficum comprehendisset, & carceri mancipasset, ne vel sic quidem Senex morem gessit præfecto, ut veniret in conspectum suum. Soror itaque ejus, propter fratrem alia postponens, ostio cellæ ipsius adstitit, in qua quietam & solitariam agebat vitam, obnixe rogans eum, ut vel scripto impetraret a præfecto liberationem filii. Quando itaque eam ne quidem responsione dignatus esset, vociferabatur illa adversus eum, tamquam immitem, excordem, immisericordem accusans, aliaque dictitans, quanta & qualia muliebris naturæ impotentia offensa novit dicere. Ad hæc, magna voce exclamabat: Miserere mei, quia unigenitus meus filius est, animamque meam urit, carcere ac vinculis afflictus. Hei mihi! quid me fiet: quo me vertam: per quemnam alium inveniam liberationem mali? Ad mulierem, fontes lacrymarum ita emittentem, uno e fratribus misso, hæc significat ei: Abi hinc, mulier: quid contra me clamas? Pœmen filiorum pater factus non est.

[5] [seu apophthegmata,] Rescit ista præfectus, ac miratus, Si vel verbo tantum, ait, jusserit, juvenem carcere liberabo. Hæc renuntiantur Seni, & contradicit illis, sic mentem indicans: Examina, præfecte, juvenem secundum leges, &, si reus sit mortis, moriatur; sin minus, fac de illo quod vis. Audiit præfectus, miratus est valde, & juvenem carcere liberavit b. Dum ergo multi accederent Senem utilitatis & orationis gratia; doctrinis a Deo inspiratis Senex prodest omnibus. Quidam itaque ex illis, qui eum adibant, aliquando interrogavit, an is, qui viderit peccatum fratris, contegere illud debeat. Et Senex, Si texerimus, inquit, fili, peccata fratrum, Deus omnino teget nostra: nam qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis c. Dum igitur cum abbate Anub fratre transiret, mulierem vident flentem ac vehementer afflictam, & subsistentes eam contemplabantur: paulum vero progressi occurrerunt alicui, & sciscitati sunt causam amari istius luctus mulieris. Quæ ubi diceret, dolere se mortem viri, filiique ac fratris; ille, Nisi, inquit fratri Anub, mortificarit homo omnia animæ placita, atque in isto luctu se possederit, non potest fieri monachus.

[6] [a biographo] Multis senibus aliquando ad eum accedentibus, quidam cognatorum ejus attulit puerum, qui a satana possessus contortum habebat vultum: vidensque illam patrum multitudinem extra monasterium, consedit cum puero flens. Hunc autem ita se habentem quidam senum conspicatus, interrogavit, ut causam intelligeret. Cui ille, Cognatus sum, ait, Pœmenis, & puerum attuli a maligno spiritu tam male vexatum, & timui, ne, huc me advenisse audiens, dimissum me pellat: neque enim vult videre quemquam suorum. Sed tu misertus mei accipe puerum intra monasterium, ac pro ipso orate. Senex igitur ipsum accipiens, & ingrediens, prudenter fecit quæcumque conveniebant: nec statim eum adduxit ad Pœmenem; sed a minoribus incipiens fratribus, singulos eorum quosque ex ordine rogavit, ut formarent signum Christi, usque ad Pœmenem. Posterius vero postquam illum adduxisset etiam ad ipsum; petitionem hic repulit, illi orabant dicentes: Sicut omnes, & tu Pater. Surgens autem ac spiritu gemens orabat dicens: O Deus, figmentum tuum sana, ut dæmon in illud non dominetur: &, signo crucis post facto, sanum reddidit eum patri.

[7] Alius quidam fratrum, in prima hebdomade. Quadragesimæ accedens ad Pœmenem, [memorantur:] cogitationes suas ei enarravit, &, capta aliquantulum quiete, dicit: Vix ausus sum huc venire hodie. Cui Senex ait: Quare? Quia, inquit frater, per Quadragesimam mihi neutiquam aperies. Cui Pœmen respondit: Nos non didicimus claudere januam ligneam, sed linguæ potius. Alius vero quidam necessitatis alicujus causa ad ipsum digressus, & conspicatus, quod parum aquæ in pedes suos mitteret, Qua, ait, severitate usi sunt nonnulli ad dure tractanda corpora sua! Et illi respondit: Nos docti non sumus corpus occidere, sed pravas affectiones. Hæc sufficiunt, ut ostendamus Pœmenis magnalia, immo etiam alia ejusdem maxima virtutum officia.

[8] Nos itaque ad ipsum præsentis vitæ ejus finem convertemus sermonem. [moritur plenus dierum ac meritorum.] Nunc igitur, o beate Pœmen, dierum, qui sunt fluxi, rerumque spiritualium plene, & ornate omni virtute, omniumque, tam qui sunt in Ægypto quam qui in Thebaïde, pater facte in Christo parum ægrotas, & attollens * pedes, nec non spiritum pie commendans, manibus illius, qui hunc dederat, tradidisti. Et nunc cum angelis lætaris, cum justis exultas, qui a seculo sunt, & magis perspicue versaris cum Deitate: qua utinam & nos digni reddamur tuis apud benignum Deum intercessionibus: quem decet gloria, & imperium nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Factum hoc narrabitur postea ex apophthegmate LXXVI.

b Hæc historia ibidem habetur apophthegmate V; sed diverso ac breviore modo.

c Vide apophthegma LXIV; pro iis vero, quæ hic sequuntur, consule XXVI, VII, LVIII, & CLXXXIV. Nec his addimus plura Annotata: cum in brevi nostro Commentario facile possint legi, quæ huic Vitæ elucidandæ subservire possint. Consule etiam Annotata, quibus illustrare conabimur Apophthegmata, quæ nunc subdimus.

* Coteler. προφάσει δὲ, i. e. sumpto autem prætextu

* f. ἐκτάνας, extendens

APOPHTHEGMATA
Ex editione Cotelerii tomo 1 Monumentorum ecclesiæ Græcæ pag. 585 & sequentibus.

Pœmen anachoreta in monte Scethi Lybiæ, & in Ægypto (S.)

EX EDITIS.

[Monitiones quædam præviæ.] Tomum hunc anno 1677 Lutetiæ Parisiorum vulgavit V. C. Joannes Baptista Cotelerius, ac Græcum textum Latine reddidit. Inter alia vero, in eodem tomo contenta, habentur Apophthegmata Patrum, citato pro illis in principio tomi post Præfationem Reg. Ms. 2466. Textum Græcum non dabimus, qui a curioso lectore, quantum ad S. Pœmenem spectat, ibidem legi potest. Hunc idem auctor elucidavit Observationibus ad calcem dicti tomi, quæ usui etiam nobis erunt; non vero notæ, seu variantes lectiones Græcæ marginales, quæ ad versionem Latinam apophthegmatum S. Pœmenis apponuntur. Non abs re autem fuerit ex ipso hic recudere citationes marginales, quibus, præter alios scriptores, indicantur Vitæ Patrum, libri, libelli ac numeri, non raro etiam Appendice ad easdem Vitas signata. Porro cum apophthegmata illa sint satis longa; visum est nobis ea dividere in tres partes, ac numeris arithmeticis, seu cifris, ut vocant, etiam distinguere: ut res concinnior appareret, ac Annotatis aptior ad partes singulas apponendis. Hæc monitum voluimus lectorem. Nunc ipsa exhibemus Apophthegmata, retentis numeris Romanis, quæ eisdem apponuntur in editione Coteleriana; non tamen citationibus Scripturæ sacræ marginalibus, quas a multo jam tempore non solemus notare, quæque subsidio Concordantiarum, ut vocantur, in Biblia sacra vulgata possunt inveniri hic signo “intercisa.

PARS PRIMA.

[2] I. Profectus est aliquando abbas Pœmen, cum esset juvenis, ad senem quemdam, ut interrogaret eum de tribus cogitationibus. [Vitæ Patrum libro V, libello XI, numero 19.] Ut ergo pervenit ad senem, oblitus est unam e tribus: & reversus est in cellam suam: sed ubi manum posuit, quo clavis aperiret, recordatus est obliti sermonis. Unde dimissa clave, rediit ad senem. Qui ait illi; Properasti ut venires, frater. Ille narravit; Quando posui manum meam ad sumendam clavem, recordatus sum verbi, quod quærebam: nec aperui; ideoque reversus sum. Erat autem spatium viæ plurimum. Dixit ei senex; Gregum Pœmen, id est pastor. Et nomen tuum sermone hominum celebrabitur per universam Ægypti regionem. II. Quodam tempore familiaritas intercessit inter Paësium fratrem abbatis Pœmenis & alium quemdam extra cellam suam: abbas vero Pœmen nolebat. [Vitæ Patrum libro V, libello XVI, numero 8.] Unde exsurgens fugit ad abbatem Ammonam a, dicitque ei: Frater meus Paësius habet cum quodam familiaritatem; quæ me quiete vivere non sinit. Ait illi abbas Ammonas; Pœmen, adhuc vivis b? Vade, sede in cella tua; & pone in corde tuo, quasi jam ab anno jaceres in sepulcro. III. Venerunt aliquando regionis presbyteri ad monasteria, ubi erat abbas Pœmen: & ingressus est abbas Anub, dixitque ei: Invitemus hodie hic presbyteros. [V. X. 38.] Cumque diu stetisset, non dedit illi responsum. Quocirca tristis exiit. Aiunt ei, qui juxta sedebant: Abba, cur non respondisti ei? Excepit abbas Pœmen: Ego caussam culpamque non habeo. Mortuus enim sum. Mortuus autem non loquitur.

[3] IV. Senex quidam degebat in Ægypto, antequam eo venisset abbas Pœmen cum suis, eratque multum notus atque honoratus. [III. 93. V. XVII. 8.] Ut ergo e Sceti ascendit Pœmen cum sociis, homines reliquerunt senem, & veniebant ad abbatem Pœmenem; qui angebatur. Itaque dicit fratribus suis; Quid faciemus magno seni huic; quia nos in molestias miserunt homines, derelinquendo senem, ac nobis, qui nihil sumus, attendendo. Quonam igitur modo poterimus senis animum curare? Adjecit: Conficite parum edulii, & accipite saltem c vini; pergamusque, ac una manducemus: forte per hoc poterimus delinire eum. Portaverunt igitur cibos, & profecti sunt. Ut autem fores pulsaverunt, audiens senis discipulus, interrogavit: Quinam estis? Illi exceperunt: Refer abbati; Pœmen est, qui vult benedici a te. Quod cum discipulus nunciasset, ille significavit his verbis: Abi, non mihi vacat. At illi permanserunt ad æstum solis, aientes: Non secedemus, nisi postquam digni visi fuerimus admitti a sene. Porro senex, cernens humilitatem eorum, necnon patientiam, compunctione ductus, aperuit. Et ingressi, cibum sumpserunt cum eo. Cum autem manducarent, ille dixit: Re vera, non sunt ea sola, quæ de vobis audivi, sed centuplum conspexi in opere vestro. Ex illa ergo die amicus eorum exstitit. V. Voluit aliquando præses provinciæ illius videre abbatem Pœmenem; nec admittebat senex. Igitur sumpto prætextu, quasi facinorosum comprehensum filium sororis ejus, misit in carcerem, dicens: Si venerit Senex, & oraverit pro eo, ego dimittam. [V. VIII. 13. Raderi Viridar. III. VI. 18.] Accessit soror ejus, deflens ad januam. Is vero non dedit responsum. Quare mulier maledictis his appetebat eum: Visceribus æneis prædite, miserere mei, quia hanc unam sobolem habeo. At ille mittens renunciavit: Pœmen liberos non suscepit. Atque recessit in hunc modum. Iis ergo auditis, præses misit, aiens: Saltem verbo jubeat; dimittam illum. Senex vero vicissim significavit: Inquire secundum leges; & morte si dignus est, moriatur; si non est, fac ut placuerit.

[4] VI. Deliquit aliquando frater in cœnobio: degebat autem iis in locis anachoreta, qui a longo tempore non processerat. [V. IX. 7] Veniens ergo cœnobii abbas ad senem, nunciavit ei de fratre, qui deliquerat. Ait ille: Expellite eum. Egressus vero frater e cœnobio, intravit in speluncam, ibique flebat. Contigit opportune, ut fratres nonnulli, qui ad abbatem Pœmenem proficiscebantur, audirent illum flentem: qui ingressi, invenerunt summo affectum dolore; hortatique sunt, ut ad senem pergeret: sed noluit, dicens: Hic ego morior. Venientes porro ad abbatem Pœmenem, rem ei narraverunt. Ille precibus inductos eo remisit, dicturos fratri: Abbas Pœmen vocat te. Venit frater. Quem senex intuitus afflictum, surrexit, complexus est, & cum eo comiter agens, rogavit, ut cibum sumeret. Misit autem abbas Pœmen aliquem fratrum suorum ad anachoretam, qui nunciaret: A multis annis videre te desidero, postquam de rebus tuis audivi; sed ex amborum pigritia non congressi sumus. Nunc ergo, Deo volente, occasione oblata, laborem itineris suscipe, ac videbimus nos. Non enim egrediebatur e cella sua. Ille audiens, apud se: Nisi Deus seni inspirasset, non misisset ad me. Quocirca surgens, accessit. Cumque se mutuo læti salutassent, sederunt. Tum ad eum abbas Pœmen hunc instituit sermonem: Duo homines in quodam loco degebant, qui ambo mortuos habebant apud se: dimisit unus mortuum suum, atque abiit ad plorandum mortuum alterius. Audiens porro senex, compunctus est ea oratione, recordatusque est rei, quam fecerat, & dixit: Pœmen sursum sursum in cælo; ego vero deorsum deorsum in terra.

[5] VII. Adierunt aliquando senes multi abbatem Pœmenem; cum ecce quidam ex affinibus abbatis Pœmenis haberet filium, cujus facies, diabolo efficiente, conversa erat retrorsum. [VI. II. 10. VII. XIV. I.] Itaque pater intuitus multitudinem patrum, assumpto filio extra monasterium sedebat plorans. Contigit autem, ut quidam senex exiret. Is cernens eum, ait: Quid ploras, homo? Respondit: Cognatus sum abbatis Pœmenis: atque en puero huic accidit ista tentatio: volentes autem Seni offerre, timuimus. Neque enim vult videre nos. Atque nunc si compererit me adesse, mittet ac expellet me. Ego vero ubi vidi adventum vestrum, ausus sum venire. Quemadmodum ergo libuerit, abba, mei miserere: introducito puerum, & orate pro illo. Senex assumens puerum, intravit. Porro usus est prudentia; nec statim obtulit abbati Pœmeni; sed incipiens a minoribus fratribus, dicebat: Consignate puerum. Cumque fecisset, ut a cunctis ex ordine consignaretur, demum abbati Pœmeni attulit. Is nolebat, ut ad se appropinquaret. At illi rogabant, dicentes: Sicut cæteri, & tu, Pater. Tunc ingemiscens surrexit, atque ita precatus est: Deus, sana creaturam tuam, ne ab hoste in servitutem redigatur. Et cum signasset eum, illico curavit, sanumque patri restituit. VIII. Aliquando quidam frater, ab oris abbatis Pœmenis discessit in peregrinam terram: illicque venit ad quemdam anachoretam, qui caritate præditus erat, & quem adibant multi. [III. 184. V. X. 39.] Frater nunciavit ei de abbate Pœmene. Ille, auditis hominis virtutibus, desiderio tactus est videndi eum. Reverso igitur fratre in Ægyptum, paullo post exsurgens anachoreta, e regione extera perrexit in Ægyptum ad illum fratrem, qui ipsum convenerat: nam indicaverat ei, ubi maneret. Videns autem eum ille, demiratus est, & valde est gavisus. Dixit anachoreta; Exerce caritatem, duc me ad abbatem Pœmenem.

[6] Itaque assumens eum, pervenit ad Senem. Cui nunciavit, quæ ad ipsum spectabant, his verbis: Magnus vir est, caritate multa, ingenti honore apud suos: de te annunciavi ei, & cupiens videre te, advenit. Suscepit ergo illum cum lætitia; & postquam se mutuo salutassent, consederunt. Tunc peregrinus cœpit loqui ex Scriptura, de rebus spiritualibus & cælestibus. At abbas Pœmen vertit faciem, nec responsum reddidit. Unde is cernens quod non colloqueretur, tristis egressus est. Dixitque fratri, qui eum duxerat; Frustra hanc omnem peregrinationem suscepi. Veni namque ad Senem: ecce vero neque mecum colloqui vult. Itaque Frater ingressus ad abbatem Pœmenem, Abba, inquit, propter te accessit magnus iste homo, tanta gloria in loco suo refulgens; quare non disseruisti cum eo? Excepit Senex; Ille e supernis est, & cælestia,loquitur; ego vero ex inferioribus sum, & terrena loquor. Si sermonem ad me habuisset de affectibus animi, ei respondissem. Quod si agatur de cælestibus, ego illa nescio. Egressus itaque frater, retulit peregrino: Senex non facile de Scripturis loquitur: sed si quis rogaverit de animi affectibus, responsum dat. Ille compunctus, Senem adiit, & ait ei: Quid faciam, abba, quandoquidem dominantur mihi animi affectus? Tunc oculis in eum conjectis, lætus Senex infit: Modo bene venisti: nunc aperi os tuum de his, & implebo illud bonis. Ille vero plurimum animæ commodum cum cepisset, professus est: Plane hæc est vera via. Gratiisque Deo actis, quod cum ejusmodi Sancto meruisset convenire, reversus est in regionem suam.

[7] IX. Comprehendit aliquando rector provinciæ quemdam e vico abbatis Pœmenis; & venerunt cuncti, Senem rogantes, ut abiret, eumque e carcere emitteret. [V. IV. 32.] Dixit eis: Sinite me dies tres, tuncque proficiscar. Oravit ergo abbas Pœmen ad Dominum, his verbis: Domine, ne dederis mihi hanc gratiam: alias non permissuri sunt me sedere in hoc loco. Venit ergo senex, rogavitque judicem. Qui ad eum infit: Pro latrone rogas, Abba? Senex autem gavisus est, quod gratiam ab eo non accepisset. X. Narraverunt quidam, quod aliquando abbas Pœmen & fratres ejus conficerent scolaces d: nec procedebat, quod non haberent, unde emerent funiculos. Et aliquis eis carus, rem narravit cuidam mercatori, homini pio. Cæterum abbas Pœmen nolebat quidpiam a quoquam accipere, ad vitandam nimirum turbæ vexationem. Itaque mercator, cupiens opus Seni conficere, prætexuit indigere se scolacibus. Et adduxit camelum, sumpsitque. Veniens autem frater ad abbatem Pœmenem, audito quod fecerat mercator, ut qui vellet laudare eum, infit: Sane, abba, etsi non indigeret, accepit tamen, quo nobis opus faceret. Audiens vero abbas Pœmen, absque indigentia sumpsisse, dixit fratri: Surge, conduc camelum, & affer illos. Quod si non attuleris, Pœmen hic non amplius residebit vobiscum. Nolo namque cuiquam injuriam facere, cum non indigeat, ut damnum patiatur, capiatque lucrum meum. Abiit frater ejus, & post multum laboris, attulit. Nisi enim attulisset, Senex discessisset ab eis. Ut ergo vidit illos, gavisus est, tamquam si invenisset magnum thesaurum. XI. Audiit aliquando presbyter Pelusii e de quibusdam fratribus, quod assiduo in urbe versarentur, lavarent, negligerent se: quocirca veniens ad collectam, sustulit ab iis habitum monachalem. Sed postea corde se tactum sensit, ac pœnitentia ductus est. Accessit ergo ad abbatem Pœmenem, velut cogitationibus ebrius, portans etiam levitones f fratrum; remque Seni annunciat. Ait illi Senex, Non habes tu quidpiam veteris hominis? exuistine eum? Respondit presbyter: Particeps adhuc sum veteris hominis. Senex reposuit: Ecce igitur, etiam tu, sicut fratres. Etsi enim parum retineas vetustatis, attamen peccato subjaces. Tunc abiens presbyter, vocavit fratres, ab ipsis undecim veniam supplex petiit, induit eos habitu monachi, necnon dimisit.

[8] XII. Frater sic interrogavit abbatem Pæmenem: Commisi grande peccatum, & volo per triennium agere pœnitentiam. [V. X. 40.] Dicit ei Senex: Multum temporis est. Ait frater; Sed ad annum usque? Iterum Senex; Multum est. Qui autem aderant, dixerunt: Usque ad quadraginta dies? Iterum ait; Multum est. Addiditque; Affirmo ego, quod si hominem ex toto corde pœnituerit, nec is amplius peccaverit, etiam in tribus pœnitentiæ diebus Deus illum suscipiet. [V. VII. 13. Doroth. Doctr 13] XIII. Dixit adhuc; Signum monachi in tentationibus apparet. [V. V. 8. In Ephræm p. 387. n. 12.] XIV. Iterum dixit: Sicut spatharius g imperatoris assistit ei, paratus semper: ita oportet animam promptam esse adversus dæmonem fornicationis. XV. Interrogavit abbas Anub abbatem Pœmenem de impuris cogitationibus, quas gignit cor hominis, & de vanis cupiditatibus. [V. X. 41.] Dicit ei abbas Pœmen: “Numquid gloriabitur securis sine eo, qui cædit in ipsa”? Tu quoque ne porrigas eis manum, & otiosæ erunt. XVI. Di it iterum abbas Pœmen: Nisi Naburzardan coquorum h princeps venisset, non concrematum fuisset templum Domini. [Append. p. 999. n. 20.] Hoc autem significat, quod nisi venisset in animam recreatio gulæ, mens non corruisset in bello contra inimicum. XVII. Aiebant de abbate Pœmene, quod invitatus ad comedendum contra voluntatem suam, proficiscebatur cum lacrymis, ne inobsequens esset fratri suo, eumque tristitia afficeret. [V. IV. 30.] XVIII. Dixit præterea abbas Pœmen: Noli habitare in loco, in quo cernis nonnullos tibi invidere. Alioqui non facies progressum. [V. X. 45.] XIX. Narraverunt quidam abbati Pœmeni de aliquo monacho, quod vinum non biberet. Et dixit: Vinum omnino ad monachos non pertinet. [V. IV. 31.] XX. Abbas Esaïas interrogavit abbatem Pœmenem de sordidis cogitationibus. [V. X. 42.] Et respondit ei: Quemadmodum in capsa plena vestimentis, si quis reliquerit ea, tempore putrefiunt: ita in cogitationibus; si eas corpore non exsecuti fuerimus, per tempus abolentur aut putrescunt. XXI. Interroganti abbati Josepho de eadem quæstione, respondit abbas Pœmen: Quemadmodum si quis serpentem cum scorpio miserit in vas, illudque occluserit, omnino post aliquod tempus morientur: sic & pravæ cogitationes, quæ ex dæmonum instinctu pullulant, per tolerantiam deficiunt. [V. X. 43.]

[9] XXII. Frater venit ad abbatem Pœmenem, & ait ei: Sero agrum meum, atque ex eo facio agapen i. Respondit illi Senex: Recte facis. [V. X. 46.] Et abiit cum alacritate, auxitque eleemosynam suam. Abbas autem Anub, audito sermone, infit ad abbatem Pœmenem: Non times Deum, qui ita locutus sis fratri? Senex vero tacuit. Post duos autem dies, arcessivit abbas Pœmen fratrem, eique dicit, audiente abbate Anub: Quid mihi prolocutus es alio die? quoniam mens mea alibi erat. Tum frater: Dixi, a me seminari agrum meum, ex eoque dari eleemosynam. Excepit abbas Pœmen; Putabam te locutum de fratre tuo, qui in sæculo vivit. Quod si tu es, qui hoc opus facis, non est hoc monachi. Is vero audiens, contristatus est, atque hæc profudit verba: Nullum aliud opus novi, nisi hoc, nec possum non seminare agrum meum. Postquam ergo discessisset, incurvavit se coram Pœmene Anub, aiens: Ignosce mihi. Tum abbas Pœmen, Ego quoque, inquit, a principio noveram non esse opus monachi k; sed secundum mentem illius pronunciavi, dedique ipsi alacritatem, ad caritatis processum. Nunc vero tristis abiit; atque iterum hoc ipsum faciet. XXIII. Dixit abbas Pœmen: Si peccaverit homo, & negaverit se peccasse, ne redargueris eum; alias exscindis studium ipsius. [V. X. 48.] Quod si dixeris ei: Noli animum despondere, Frater, sed cave in posterum, excitas animam illius ad pœnitentiam. XXIV. Iterum dixit: Bona res est experientia: ipsa enim docet hominem probum. [V. X. 49.] XXV. Dixit iterum: Homo qui docet, nec, quæ docet, facit; similis est fonti: quia cunctis potum dat, cunctos abluit, seipsum vero non potest mundum præstare. [V. X. 50.] XXVI. Præteriens aliquando abbas Pœmen per Ægyptum, conspexit mulierem sedentem in sepulcro, & plorantem amare. [V. III. 10.] Unde dixit; Etsi cuncta mundi hujus oblectamenta advenerint, non deducent ejus animam a luctu. Sic etiam monachus, luctum debet semper in semetipso habere. XXVII. Dixit præterea: Est homo, qui videtur tacere, & cor ejus condemnat alios: is semper loquitur. [V. X. 51.] Est alius, qui a mane ad vesperam loquitur, ac silentium tenet; hoc est, extra usum nihil pronunciat.

[10] XXVIII. Frater venit ad abbatem Pœmenem, & ait: Abba, variis cogitationibus agitatus, ex iis periclitor. [V. X. 55.] Senex educit hominem, & sub dio collocat; jubetque ut expanso sinu retineat ventos. At ille respondit: Non possum hoc facere. Tum Senex: Si hoc facere nequis, nec potes impedire, ne subeant cogitationes: sed officium tuum est, illis obsistere. XXIX. Dixit abbas Pœmen: Si tres convenerint; quorum unus bene vitam quietam ducat, alter ægrotet gratiasque agat in morbo, tertius ministret cum pura cogitatione; isti tres paris ac veluti unius sunt operationis & virtutis. [V. X. 52. VII. XXXVI. I.] XXX. Iterum dixit: Scriptum est: “Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus”. [V. XVIII. 17.] Quandoquidem cervi in solitudine multos deglutiunt serpentes; cumque comburit eos venenum, desiderant ad aquas venire; postquam vero biberint, frigent a serpentum veneno: ita & monachi, in eremo sedentes, uruntur a veneno malorum dæmonum, ac desiderant Sabbatum atque Dominicam, quo accedant ad fontes aquarum, id est, ad corpus & sanguinem Domini, & purgentur a mali amaritudine. XXXI. Abbas Joseph interrogavit abbatem Pœmenem, quo modo jejunandum esset. [V X. 44. Regula Solit. cap. 54.] Cui respondit sic: Ego volo, ut quis quotidie comedat, sed parum, ne saturetur. Ait abbas Joseph: Quando eras juvenis, nonne cibo abstinebas per duos dies, abba? Excepit Senex: Revera etiam per tres & quatuor, totamque hebdomadem. Atque hæc omnia probaverunt Patres, ut potentes in virtute homines: sed invenerunt, præstantius esse quotidie parum manducare; atque nobis tradiderunt viam, quæ regia est, quia levis. XXXII. Aiebant de abbate Pœmene, quod cum ad synaxim venturus esset, sedebat seorsum, discernens cogitationes suas, hora circiter una; atque ita egrediebatur. [V. XI. 22. App. p. 1004. n. 32.] XXXIII. Frater interrogans abbatem Pœmenem, dixit: Relicta mihi est hæreditas; quid faciam ex ea? [V. X. 56.] Ait illi Senex: Abi, & post tres dies veni, responsumque feres. Rediit igitur, sicut definierat Senex. Qui sic locutus est ei: Quid tibi dicturus sum, frater? Si dixero: Affer ad ecclesiam; illic prandia faciunt & convivia. Si: Da cognato tuo; mercedem non recipies. Si autem pronunciavero: Distribue in pauperes; facere negliges. Quidquid ergo placuerit, facito. Ego culpæ affinis non sum.

ANNOTATA.

a Varios ejusdem nominis dedimus tomo 2 Januarii, die 26, a pag. 722 in S. Ammona. Fuit autem Anub, qui statim hic sequitur, S. Pœmenis frater natu major. Vide Comm. præv. § 2.

b Pœmen itaque ab Ammone diversus. Vide eumdem Comm. num. 3.

c Lege saïtem, vel potius saïten: in textu Græco est σαΐτην. Cotelerius columna 818 in notis hic: Saïtes, inquit, quæ mensura sit, explicatur a S. Epiphanio lib. de mensuris & ponderibus cap. 24. Sed & Palladius Hist. Laus. cap. 22 ea voce utitur.

d Scolaces sunt funes intorti & cerati ad usum facis & candelæ, seu funalia & cerei funales. Observatum fuit a veteribus & recentioribus; prout habet Cotelerius pag. 818 citata. Consule Glossarium Cangii in voce scolax.

e Si hic sit S. Isidorus Pelusiota, monachus & presbyter in Ægypto; de eo tractavimus tomo 1 Februarii, die 4 ejusdem mensis, pag. 468 & seqq.

f In Græco λεβήτονας: id est, colobia linea sine manicis, ex Cangio in Glossario Græco ad vocem λεβητὼν: ubi inter alia exempla indicat hoc ipsum apophthegma Græcum.

g Spatharius, imperatorii corporis custos, σωματοφύλαξ, Cedreno: dignitas in imperio Constantinopolitano sat illustris, ex Cangio: ubi plura ad hanc vocem.

h Lib. 4 Regum; cap. 25. 8, Septuaginta habent: Ναβουζαρδὰν ἀρχιμάγειρος, uti hic vocatur. At Vulgata: Nabuzardan princeps exercitus.

i Vox ἀγάπη, præter alia, quæ significat, & de quibus Cangius in Glossario Græco, hic videtur pro eleemosyna sumi, & sic vertitur bis eadem vox Græca, quæ sequitur in hoc apophthegmate: at tertia vice illi substituitur vox caritatis eodem sensu: nam facere eleemosynam, & facere caritatem, idem significant.

k Si vera narrat scriptor, quomodo Pœmen non mentitus?

PARS SECUNDA.

[11] XXXIV. Interrogavit eum alius frater, quid sibi vellet illud: “Ne reddas malum pro malo”. [V. XVIII. 18.] Ait Senex: Hic affectus quatuor habet modos: primum a corde, secundum ex aspectu, tertium de lingua, quartum vero est, non facere malum pro malo. Si potueris mundare cor tuum, non venit ad aspectum; quod si in conspectum venerit, cave ne loquaris; si vero etiam locutus fueris, cito abscinde, ut non facias malum pro malo. XXXV. Dixit abbas Pœmen: Custodire, sibi attendere, & discretio, hæ tres virtutes viæ duces sunt animæ. [V. I. 12.] XXXVI. Dixit iterum: Projicere se coram Deo, seipsum non metiri, mittere retro propriam voluntatem, sunt instrumenta animæ. [V. XV. 34.] XXXVII. Dixit quoque: Omnis laboris, quicumque supervenerit tibi, victoria est, tacere. [V. XVI. 9.] XXXVIII. Iterum dixit: Abominatio est Domino, omnis corporalis requies. XXXIX. Dixit adhuc: In luctu duo sunt; operatur, & custodit. [V. III. 12.] XL. Iterum dixit: Si te subierit cogitatio de rebus corpori necessariis, semelque constitueris; rursusque secundo subierit, ac tu constitueris; si tertio subierit, noli ei attendere: otiosa enim est. [V. X. 57.] XLI. Iterum; frater interrogavit abbatem Alonium: Quid est nihili se facere? Respondit senex: Esse te infra animalia ratione carentia, & nosse quod illa condemnationi obnoxia non sint. [V. XV. 36.] XLII. Item: Si recordatus fuerit homo dicti quod in Scriptura legitur: “Ex verbis tuis justificaberis, & ex verbis tuis condemnaberis”; eliget potius, tacere. XLIII. Dixit præterea: Initium malorum est, distractio. [V. II. 12.] XLIV. Et hoc retulit, quod abbas Isidorus Sceteos presbyter, ita aliquando ad multitudinem verba fecerit: Fratres, nonne propter laborem in hunc locum venimus? [V. VII. 14.] Nunc vero, non amplius laborem habet. Ego igitur apparata mea melote abeo ad locum, in quo labor est, illicque inveniam requiem. XLV. Frater dixit abbati Pœmeni: Si videro rem, jubes, ut eam efferam? [V. X. 58.] Ait illi Senex: Scriptum est; “Qui responderit verbum, priusquam audiat; stultitia ei est, & opprobrium”. Si ergo interrogatus fueris, profer; sin minus, tace. XLVI. Frater aliquis percontatus est abbatem Pœmenem: Potestne homo confidere in una actione? Respondit Senex, abbatis Johannis Curti a sermonem exstitisse: Ego cupio ex omnibus virtutibus nonnihil assumere. XLVII. Etiam narravit Senex, quod frater interrogaverit abbatem Pambo b, utrum bonum esset laudare proximum; & ille responderit, Melius est, tacere.

[12] XLVIII. Dixit iterum abbas Pœmen: Licet homo produxerit novum cælum & novam terram, non potest curis carere. [L. Doroth. Doctr. 7 & Ep. 8.] XLIX. Rursum dixit: Homo indiget humilitate ac Dei timore, quemadmodum flatu, qui e naribus ejus prodit. [V. XV. 32.] L. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, quid facere deberet. [V. III. 13.] Ait illi Senex: Quando Abraham ingressus est in terram promissionis, sibi emit monumentum, ac per sepulcrum terram accepit in hæreditatem. Rogat frater: quid est sepulcrum? Senex respondet: Locus fletus & luctus. LI. Frater dixit abbati Pœmeni: Si dedero fratri meo parum panis, aut aliud quid, dæmones polluunt illud, quasi ad placendum hominibus factum fuerit. [V. XIII. 6.] Ait ei Senex: Licet studio hominibus placendi fiat, nos tamen fratribus demus, quæ illis necessaria sunt. Adjecit quoque hanc parabolam: Duo agricolæ in eadem civitate habitabant: unus ex iis seminavit, retulitque pauca & impura; alter cum serere neglexisset, nihil omnino collegit. Itaque si contigerit fames, quis ex duobus inveniet, unde vivat? Respondit frater; Qui pauca illa impura confecit. Tum Senex: Pari igitur modo & nos, seminemus pauca, quamvis immunda, ne fame pereamus. LII. Etiam retulit abbas Pœmen hunc abbatis Ammonæ sermonem: Quidam per totum vitæ tempus securim portat, nec invenit modum dejiciendæ arboris. [V. X. 59.] Est vero alius secandi peritus, qui paucis ictibus prosternit arborem. Aiebat autem, securim esse discretionem. LIII. Frater percontatus est abbatem Pœmenem, dicens: Quem in modum debet homo vitam instituere? [V. I. 13.] Et ad eum Senex: Cernimus Danielem; non potuit inveniri contra illum accusatio, nisi in cultu, quem exhibebat Domino Deo suo. LIV. Dixit abbas Pœmen: Voluntas hominis, murus est æneus inter ipsum ac Deum, necnon petra repercutiens. [V. X. 60. Doroth. Doctr. 5, S. Ammois n. 4. apud Coteler. Doroth. Ib.] Cum igitur eam homo dereliquerit, ipse etiam dicet, “In Deo meo transgrediar murum”. Itaque si justitia convenerit cum voluntate, laborat homo. LV. Relatio ejusdem: Sedentibus aliquando senibus & manducantibus, stabat ad ministerium abbas Alonius: quem videntes, laudaverunt. [V. XV. 39.] Ille vero nihil penitus respondit. Igitur nonnullus seorsum dixit ei: Quare non respondisti senibus, qui te laudabant? Excepit abbas Alonius: Si eis dedissem responsum, visus essem laudes admittere. LVI. Dixit iterum: Homines perfecti sunt in loquela, minimi in operatione. [V. VIII. 14.]

[13] LVII. Abbas Pœmen dixit: Sicut fumus expellit apes, tuncque opificii earum tollitur dulcedo: ita & corporalis quies timorem Dei ejicit ex anima, cunctamque ejus operationem dissolvit. [V. IV. 32.] LVIII. Frater convenit abbatem Pœmenem secunda * Quadragesimæ hebdomada; cumque detexisset cogitata sua, & requiem invenisset, ait: Pæne detinui me, ne huc venirem hodie. [V. XIII. 5.] Dixit ei Senex; Cur? Et frater: Reputavi, num propter Quadragesimam mihi non aperiretur. Tunc abbas Pæmen, Nos, inquit, non didicimus ostium ligneum claudere, sed potius linguæ januam. LIX. Monuit etiam abbas Pœmen: Fugienda sunt corporea. [V. II. 12. Miscell. Voss. p. 132.] Quando enim homo prope est corporalem impugnationem, assimilatur viro juxta lacum profundissimum stanti, quem inimicus ejus, quacumque hora visum fuerit, facile dejiciet ac immerget. Quod si a corporeis rebus procul fuerit, similis est viro, qui longe abest a lacu; ut, quamvis traxerit eum hostis ad præcipitium, dum trahit ac vim infert, Deus mittat ei auxilium. LX. Dixit iterum: Paupertas, tribulatio, angustia, jejunium, hæc sunt vitæ solitariæ instrumenta. [V. I. 14.] Scriptum est enim: “Si fuerint tres hi viri Noë, Job, & Daniel, vivo ego, dicit Dominus”. Noë personam ac figuram gerit voluntariæ paupertatis; Job, laboris; Daniel, discretionis. Si ergo hi tres actus in homine exstiterint, Dominus habitat in eo. LXI. Retulit abbas Joseph: Sedentibus nobis cum abbate Pœmene, nomen abbatis Agathoni dedit. [V. XV. 40.] Dicimus ei: Junior est, quare eum vocas abbatem c? Respondit abbas Pœmen; Quia os ejus fecit eum abbatem appellari. LXII. Venit aliquando ad abbatem Pœmenem frater, & ait illi: Quid agam, Pater, quia a fornicatione affligor: & ecce perrexi ad abbatem Ibistionem, qui dixit mihi: Non debes permittere, ut in te moram faciat. [V. V. 9.] Respondit abbas Pœmen: Abbatis Ibistionis actiones sursum sunt cum angelis, latetque eum, quod ego ac tu in fornicatione sumus. Si tenuerit monachus ventrem & linguam, & peregrini vitam, confide, non morietur. LXIII. Dictum est ab abbate Pœmene: Edoce os tuum loqui, quæ corde geris. [L. III. 183 & V. VIII. 14. I. n. CLXIV.] LXIV. Interrogavit frater abbatem Pœmenem: Si, inquit, videro delictum fratris mei, bonumne est, ut obtegam illud? [V. IX. 6.] Respondit Senex; Quoties texerimus fratris nostri peccatum, & Deus teget nostrum: qua vero hora fratris lapsum manifestaverimus, Deus nostrum manifestum faciet.

[14] LXV. Narratio quoque abbatis Pœmenis fuit: Aliquis interrogavit aliquando abbatem Paisium sic: Quid faciam animæ meæ, quod sensu destituta est, nec Deum timet? [V. XI. 23. L. Doroth. Doctr. 4.] Respondit: Abi, adhære homini timenti Deum; & inter appropinquandum ei, docebit etiam te, ut Deum timeas. LXVI. Dixit iterum: Si res duas monachus devicerit, poterit liber a mundo fieri. [V. I. 15. VII. XXVI. 2.] Interrogavit frater: Quas illas? Respondit: Carnalem requiem, & inanem gloriam. LXVII. Abraham ille abbatis Agathonis d, abbatem Pœmenem interrogavit; Qui fit, ut dæmones impugnent me? [V. X. 62. VII. XXV. 3.] Ait illi abbas Pœmen; Te impugnant dæmones? Non decertant nobiscum, quamdiu voluntates nostras facimus. Voluntates enim nostræ, in dæmones evaserunt; & hi sunt, qui nos premunt, ut compleamus eas. Quod si cupis scire, cum quibus præliati fuerint dæmones; cum Moyse, ac ei similibus. LXVIII. Dixit abbas Pœmen: Hanc vivendi formam Israëlitis præscripsit Deus, ut abstinerent ab iis, quæ contra naturam sunt; hoc est ab ira, excandescentia, invidia, odio, detractione erga fratrem: & cætera quæ ad veterem Legem pertinent. LXIX. Rogatus abbas Pœmen a fratre, ut diceret ei verbum, ita locutus est: Principium rei, quod patres posuerunt, est luctus. Iterum frater petiit aliud verbum. Respondit Senex: Pro viribus exerce te in opere manuum, ut ex eo facias misericordiam. Scriptum est enim, quod eleemosyna & fides purgent peccata. Ait frater: Quid est fides? Tum Senex: Fides est, in humilitate vivere, & facere misericordiam. LXX. Frater interrogavit abbatem Pœmenem hac oratione: Si videro fratrem, de cujus lapsu audiero, nolo introducere eum in cellam meam: sed si videro bonum fratrem, cum eo lætus ago. [Miscellanea Patrum per Vossium post Gregorium Thaumat. p. 133, III. 140. VII. XVI. 4.] Dicit ei Senex: Si bono fratri boni parum feceris, duplum facito alteri: est enim infirmus. Scilicet erat quidam in cœnobio nomine Timotheus anachoreta; & audivit cœnobii præpositus famam alicujus fratris de tentatione; ac de eo percontatus est Timotheum; qui consilium dedit, ut expelleret fratrem. Cum ergo ejecisset, tentatio fratris supra Timotheum posita est, adeo ut periclitaretur. Flevit ergo Timotheus coram Deo, dicens; Peccavi, ignosce mihi. Et delata ad eum est ejusmodi vox; Timothee, ne existimes me ob aliam caussam ista tibi fecisse, quam quia despexisti fratrem tuum in tempore tentationis suæ.

[15] LXXI. Dixit abbas Pœmen: Propterea tot tantisque subjacemus tentationibus, quia nomina nostra & ordinem non servamus: quemadmodum & Scriptura docet. [Miscellan Voss. p. 134.] Nonne cernimus mulierem illam Chananæam, quæ admisit nomen suum; & Salvator requie illam donavit? Rursus de Abigæa e; quia dixit Davidi: “ In me est peccatum”; exaudivit eam, dilexit eam. Abigæa personam sumit animæ, David Divinitatis. Si ergo anima se accusaverit coram Domino, diligit eam Dominus. LXXII. Transibat aliquando abbas Pœmen cum abbate Anub in partibus Diolci f; & venientes circa sepulcra, conspiciunt mulierem graviter plangentem, & flentem amare; atque stantes considerabant eam. [V. III. II.] Paullum vero progressi, cuidam occurrerunt; quem interrogavit abbas Pœmen, quid haberet ea mulier, quod amare ploraret. Respondit ille: Quia mortuus est maritus ejus, & filius, & frater. Tunc excipiens abbas Pœmen dixit abbati Anub; Aio tibi, nisi homo cunctas carnis voluntates mortuas reddiderit, huncque obtinuerit luctum, non potest fieri monachus. Tota enim hujus mulieris vita & mens in luctu est. LXXIII. Dixit abbas Pœmen: Ne metiaris temetipsum, sed adhære homini, cujus conversatio bona est. [ V. XV. 35.] LXXIV. Item retulit, quod si quis frater adiisset abbatem Johannem curtum, tradebat ei ille caritatem, de qua apud Apostolum legitur: “Caritas patiens est, benigna est”. LXXV. Retulit iterum circa abbatem Pambo, dixisse de eo abbatem Antonium: Per timorem Dei effecit, ut Spiritus Dei in eo habitaret. LXXVI. Narravit e patribus quidam de abbate Pœmene & fratribus ejus; quod in Ægypto habitabant: & mater eorum desiderans videre illos, nequaquam poterat. [V. IV. 33.] Observavit autem cum proficiscerentur ad ecclesiam, & occurrit eis. Illi videntes eam, reversi sunt, clauseruntque januam ad os ejus. At ipsa ad ostium clamabat, miserabiliter plorans, ac dicens: Videam vos, filii mei dilecti. Qua audita, intravit abbas Anub ad abbatem Pœmenem, aitque: Quid faciemus anui huic ad fores lacrymanti? Igitur stans intus, audivit eam misere ejulantem: dixitque: Quare ita clamas, mulier? Illa, agnita ipsius voce, multo magis vociferabatur, flens ac inquiens: Volo videre vos, filii mei. Quid enim est si conspexero? Nonne sum mater vestra? Nonne ego lactavi vos? Tota sum cana g. Cumque percepi vocem tuam, conturbata sum. Excepit Senex: Hic videre nos vis, an in illo sæculo? Respondit: Si non videro vos hic, aspiciamne in illo sæculo? Ille: Si tibi vim intuleris, ut nos hic non cernas, illic intueberis. Discessit ergo læta, cum his verbis: Si omnino illic conspectura sum, nolo hic videre vos.

[16] LXXVII. Frater percontatus est abbatem Pœmenem; Per Alta quid intelligitur? Respondit ei Senex; Justitia. LXXVIII. Venerunt aliquando hæretici quidam ad abbatem Pœmenem; cœperuntque loqui contra archiepiscopum Alexandriæ, quasi a presbyteris accepisset ordinationem. [Append. p. 1003. n. 20.] Senex vero cum ad ista taceret, vocavit fratrem suum, & dixit: Appone mensam, & fac, ut manducent, sicque dimitte illos cum pace. LXXIX. Retulit abbas Pœmen, quod frater cum fratribus habitans, interrogaverit abbatem Besarionem h, quid faciendum sibi esset; Senex autem dixerit ei; Tace, ac ne metiaris teipsum. LXXX. Dixit iterum: Deo quo cor tuum plene sibi non persuadet, ne ei attendas corde tuo. LXXXI. Rursus dixit: Si teipsum vilipenderis, habebis requiem, quocumque in loco sedeas. LXXXII. Retulit adhuc abbatis Sisois dictum hoc: Est pudor, qui habet peccatum illius confidentiæ, qua caremus timore. LXXXIII. Iterum dixit, quod voluntas, & requies, atque in iis consuetudo, dejiciant hominem. LXXXIV. Hanc quoque protulit sententiam: Si tenueris silentium, habebis requiem, quocumque in loco habitaveris. LXXXV. Etiam narravit de abbate Pior i, quod ad unumquemque diem poneret principium. LXXXVI. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, his verbis: Si homo præoccupatus fuerit in quodam peccato, & converterit se, veniane donabitur a Deo? Ait illi Senex: Enimvero Deus, qui hoc facere præcepit hominibus, nonne magis ipse faciet? Edixit enim Petro: “Usque septuagies septies”. LXXXVII. Frater sciscitatus est abbatem Pœmenem, dicens: Bonumne est orare? Retulitque ei Senex sententiam istam abbatis Antonii; Hæc vox ex persona Domini prodit: “Exhortamini populum meum, dicit Dominus, Orate”. LXXXVIII. Frater sic interrogavit abbatem Pœmenem: Potestne homo retinere seu custodire universa cogitata, nec ullum ex iis tradere inimico? Respondit Senex: Est qui accipiat decem, ac unum det. LXXXIX. Idem frater eamdem quæstionem detulit ad abbatem Sisoem. Et ait illi: Certe est, qui nihil hosti præbeat.

[17] XC. Degebat in monte Athlibeos k magnæ virtutis quidam eremita; in quem irruerunt latrones; senex vero clamavit: & audientes vicini ejus, comprehenderunt fures, miseruntque præsidi; qui in carcerem eos conjecit. [ III. 83. Viridar. Raderi III. VI. 8.] At fratres tristitia affecti sunt, dixeruntque; Propter nos traditi fuerunt. Surgentes igitur perrexerunt ad abbatem Pœmenem, remque ei nunciarunt. Itaque scripsit ad senem, in hæc verba: Recogita primam proditionem, unde contigerit, tuncque cernes secundam. Nisi enim prius proditus fuisses intra te, non secundam proditionem commisisses. Ille, percepta abbatis Pœmenis epistola, (erat autem in tota regione celebris, nec exibat e cella sua) exsurgens venit in urbem, latrones eduxit e carcere, eosque propalam liberavit. XCI. Dixit abbas Pœmen: Monachus non est querulus; monachus non facit retributionem in malo; Monachus non est iracundus. [Append. p. 1005. n. 82.] XCII. Senum nonnulli ad abbatem Pœmenem profecti, dixerunt ei: Præcipisne, ut, si viderimus fratres in sacro Officio dormitantes, vellicemus eos, quo excitentur ad vigiliam? Ille vero ait ipsis: Ego profecto cum fratrem dormitantem conspicio, caput ejus pono super genua mea, eique concilio requiem. XCIII. Narrabant de quodam fratre, quod tentationem blasphemiæ pateretur, ac erubesceret dicere: ubi vero audisset magni meriti senes esse, accederet ad eos, ut manifestaret; sed cum pervenisset, non auderet præ pudore confiteri. [III. 57.] Sæpe igitur & abbatem Pœmenem adiit. Senex autem animadvertebat eum cogitationibus vexari, & affligebatur, quod frater nequaquam declararet. Itaque quodam die deducens illum, Ecce, inquit, a tanto tempore huc pergis indicaturus mihi cogitata tua, & cum ades, non vis effari, sed quemadmodum antea recedis cum iis anxius. Eloquere mihi, fili, quidnam tibi sit. Respondit ille: In blasphemiam pravamque de Deo opinionem impellit me dæmon, & rubore suffusus hucusque tacui. Cumque rem ei narrasset, illico sensit leyamentum. Ait illi Senex: Fili, ne te affligas, sed quoties subierit ea cogitatio, dic: Ego in causa sive culpa non sum; blasphemia tua super te sit, satana. Hanc enim rem non vult anima mea. Quidquid porro non vult anima, breve tempus durat. Atque medela animi suscepta frater discessit.

[18] XCIV. Interrogavit frater abbatem Pœmenem, oratione hac: Video, quod quocumque perrexero, inveniam subsidium. Ait illi Senex: Qui præ manibus gladium tenent, Deum sentiunt misericorditer adjuvantem eos in præsenti tempore. Si ergo fortes exstiterimus, nobis misericordiam suam exhibebit. XCV. Dixit abbas Pœmen, quod si homo seipsum culpaverit, ubique perduraturus est. [III. 110. VII. XII. I.] XCVI. Retulit iterum dictum hoc abbatis Ammonæ: Est homo, qui centum annos in cella perseverat, nec discit, quo pacto in cella residendum sit. [Doroth. Doctr. 7.] XCVII. Dixit abbas Pœmen: Si homo pertigerit ad Apostoli effatum hoc: “Omnia munda mundis”; deprehendet se omni creatura minorem esse. [III. 131.] Ait frater: Quo modo possum me pejorem homicida existimare? Et Senex: Si, inquit, pervenerit homo ad præfatum verbum, & conspexerit hominem cædem facere, dicet: Hoc solum peccatum iste commisit; ego vero quotidie mortem infero. XCVIII. Interrogavit frater abbatem Anub de eodem dicto Apostoli, referens quid abbas Pœmen pronunciasset. Is vero, Si attigerit, inquit, homo ad sermonem illum, & viderit culpas fratris sui, efficit, ut justitia sua eas devoret. Rogavit frater: Qualis est justitia illius? Respondit Senex: Ut semper reprehendat se. [Ib. App. p. 1000 n. 5.] XCIX. Frater dixit abbati Pœmeni: Si cecidero in miserabile peccatum, me mens remordet, & accusat, quare prolapsus fuerim. Ait illi Senex: Qua hora homo, qui delicto succubuit, pronunciarit, Peccavi, confestim finem habet peccatum. c. Frater ex abbate Pœmene percontatus est: Quare dæmones persuadent animæ meæ, ut cum eo, qui me supergreditur, converser, efficiuntque, ut vilipendam eum, qui me est inferior? Respondit Senex; Ideo dixit Apostolus: “ In magna domo, non solum sunt vasa aurea & argentea, sed & lignea & fictilia. Si quis ergo emundaverit se ab omnibus istis, erit vas in honorem, utile Domino, paratum ad omne opus bonum”. CI. Frater percontatus est abbatem Pœmenem hoc modo: Quare non permittor libere loqui cum senibus de cogitationibus meis? Et Senex retulit ei sententiam abbatis Johannis Curti: In nullo ita gaudere inimicum, ac in iis, qui nolunt manifestare cogitata sua. [Miscellan. Voss. p. 132. 133, III. 177.]

[19] CII. Frater dixit abbati Pœmeni: Cor meum languidum redditur, si mihi contigerit vel parva vexatio. [Miscell. Voss. p. 133.] Ait illi Senex: Non admiramur Josephum, adolescentem annorum decem & septem, quo modo sustinuerit tentationem usque in finem? & Deus gloriosum eum effecit. Nonne videmus & Jobum, quo pacto ad finem usque non succubuerit, retinens patientiam? nec potuerunt tentationes eum dimovere a spe in Deum. CIII. Dixit abbas Pœmen: Ad cœnobium tres actus requiruntur; unus humilitatis, alter obedientiæ, tertius qui motum ac stimulum contineat, ob cœnobii opus. CIV. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, dicens: In tempore necessitatis meæ, nonnihil mutuatus sum a quodam Sanctorum, deditque mihi ex caritate, velut eleemosynam. Si ergo Deus ita mecum dispensaverit, ut habeam, dabone illud & ego aliis in eleemosynam, aut potius ei, qui mihi commodavit? Respondit Senex: Æquum est apud Deum, ut illi reddatur: ad ipsum enim pertinet. Addidit frater: Si igitur attulero, & noluerit accipere, sed dixerit mihi; Abi, pro libito da illud eleemosynam; quid facere debeo? Excepit Senex: Utique ipsius res est. Si vero quis tibi sponte sua præbuerit, te non postulante, hoc tuum est. Quod si tu petieris sive a monacho sive a sæculari, nec voluerit illud recipere, hoc est temperamentum, ut cum notitia ejus exhibeas pro eo ratione caritatis & eleemosynæ. CV. Memorabant de abbate Pœmene, quod numquam voluerit dare consilium suum post alterius senis responsum; sed magis laudibus illud prorsus extulerit. [V. XV. 41.] CVI. Dixit abbas Pœmen: Multi e Patribus nostris fortes exstiterunt in vitæ austeritate; at in subtilitate discretionis, unus, unus. CVII. Sedente aliquando abbate Isaac apud abbatem Pœmenem, audita est galli vox. Dicit ergo ei; Hæccine hic sunt, abba? Respondit: Isaac, quid cogis me loqui? Tu ac tui similes auditis ejusmodi; at homini vigilanti, non est curæ de istis rebus. CVIII. Aiebant, quod, si accessissent nonnulli ad abbatem Pœmenem, prius mittebat eos ad abbatem Anub, quod is major natu esset. Abbas vero Anub dicebat iis: Ite ad fratrem meum Pœmenem; ipse enim habet sermonis donum. At si illic sedisset abbas Anub juxta abbatem Pœmenem, nullatenus loquebatur Pœmen præsente illo.

[20] CIX. Erat sæcularis quidam, homo in vita summe religiosus. Is abbatem Pœmenem invisit; venerant quoque alii fratres, qui a Sene postulabant audire aliquid verbi. Ait Senex fideli sæculari: Profer ad fratres sermonem. Ille vero rogabat, dicens: Ignosce mihi, abba: ego accessi, ut discerem. Verum coactus a Sene, infit: Sæculi homo sum, vendens olera, & negotians: solvo fasciculos, ac minores facio; emo parvi, & multi vendo. Ceterum nescio ex Scriptura loqui; parabolam autem proferam. Homo quidam dixit amico suo: Quandoquidem desiderio flagro videndi imperatorem, veni mecum. Ait illi amicus: Proficiscar tecum usque ad medium iter. Dicit alteri amico suo; Age tu, duc me ad imperatorem. Excipit ille: Duco te usque ad imperatoris palatium. Petiit pariter a tertio, ut secum accederet ad imperatorem. Ille respondit: Ego venio, deduco ad palatium, sto, loquor, introduco te ad imperatorem. Interrogaverunt eum, quinam esset parabolæ sensus. Et responsum dedit in hæc verba: Primus amicus, exercitatio est, quæ deducit usque ad viam: secundus, est castitas, quæ ad cælum usque pertingit: tertius vero, eleemosyna: nam introducit ad imperatorem Deum cum fiducia l. Itaque fratres ædificati ac instructi discesserunt. CX. Frater residebat extra vicum suum, nec per multos annos ad eum profectus est, dicebatque fratribus: Ecce a quot annis hic sum, & non veni in vicum; vos vero toties itis. De eo autem retulerunt abbati Pœmeni. Ait Senex: Ego noctu accessissem, & circuissem pagum, ne animus meus gloriaretur quod non perrexissem. CXI. Frater rogavit abbatem Pœmenem, ut traderet ei aliquod documentum. [VII. XXXIX. 3.] Et ait illi: Quamdiu olla igne subjecto calefit, non potest musca, nec ullum aliud reptile, eam tangere: sed cum frigida fuerit, tunc insident ei. Pari modo monachus; quamdiu in spiritualibus actionibus permanet, non reperit inimicus, quo eum dejiciat. CXII. Retulit abbas Joseph de abbate Pœmene, dixisse eum: Hæc est sententia scripta in Euangelio: “Qui habet tunicam, vendat eam, & emat gladium”. Id est; Qui habet requiem, dimittat eam, viamque angustam teneat. [VI. IV. 14.] CXIII. Patrum quidam interrogaverunt abbatem Pœmenem: Si conspexerimus fratrem peccantem, jubes, ut arguamus illum? Respondit Senex: Ego sane si necesse habuero transire per illa loca, & videro eum delinquentem, præteribo, nec redarguam. [VI. IV. 36.]

ANNOTATA.

a Vide dicta tomo III Martii, die 27, pag. 692.

b Legi possunt, quæ habet Commentarius prævius § 1, num. 11: & num. 3 & 4 de Ammona, quod nomen sequitur in apophth. LII.

c Id est, patrem? Nam ita quidem vulgo compellabantur monachi omnes, præsertim tamen senio venerandi, ait Cangius in Glossario Græco ad nomen ἀΒΒᾶς. Et vero juniores non ita vocari vulgo consuevisse, colligitur ex hoc apophthegmate.

d Tres synonymos Abrahamos invenio apud Tillemontium tomo 10 Monum. eccles., quorum unus Agathonis, alter Sisois fuerit discipulus, uti habetur ibidem pag. 31. De S. Sisoe magnoin Monte S. Antonii in Thebaïde seculo 5, egimus tomo 2 Julii, die 6, a pag. 280: ubi pag. 282 & 283 occurrit Abraham, discipulus abbatis Sisoïs.

e Id est, de Abigaële. Vide lib. 1 Regum, cap. 25, vers. 24.

f Diolcos ad littus maris Ægyptii inter Alexandriam & Pelusium, versus unum e Nili ostiis, notatur in Chorographia particulari mansionum eremiticarum apud Rosweydum post Prolegomena in Vitas Patrum. Urbs porro, ac solitudo multorum & magnorum monachorum fuisse indicatur ex Palladio apud nos tomo 2 Januarii, die 26, in S. Ammona.

g Græce apud Cotelerium: ὅλη εἰμὶ πολιά. Clare Pelagius, uti habet Cotelerius in notis columna 818: “Tota sum jam canis plena”. Sed quid sint ista Rufini, “Jam omni morarum contractione repleta sum” plane nescio: nisi loc MORARUM permittatur mihi reponere RUGARUM. Quamquam codex Corbeiensis nihil mutat.

h Consuli possunt, quæ apud nos tomo III Junii, die 17 ejusdem mensis, a pag. 299 dicta sunt de S. Bessarione anachoreta in Ægypto; sedan eodem, de quo hic, an alio?

i Sanctum eremitam in Ægypto synonymum dedimus tomo ac die mox citatis a pag. 298.

k In textu Græco τῆς Ἀθλίβος legitur; sed apud Cellarium Notitiæ orbis antiqui tomo 2, lib. 4, cap. 1, pag. 33 in Ægypto, scribitur Atribis, metropolis ad fluvium ejusdem nominis. Situm indicat tabula geographica de Ægypti Delta, & Nili ostiis, quæ præmittitur. Apud Ortelium legitur Athribis, & Athlibis. Videri etiam potest Geographia sacra Caroli a S. Paulo in Notitia patriarchatus Alexandrini pag. 270. Tomo 2 Conciliorum editionis Harduïnianæ concilio Constantinopolitano episcoporum LXXXI, columna 786 subscribit Apollonius episcopus Athribeos. Et tomo 1 in concilio Alexandrino col. 738 habetur Theodorus Athribeos. In Chorographia apud Rosweydum supra designata scribitur Atribis, & ponitur in tractu Cairi. Ex dictis deducimus, montem Athlibeos in synonymo tractu urbis vel fluvii situm fuisse: quem montem sub isto nomine frustra quæsivimus. Nec est, quod nos moretur tantilla unius litteræ discrepantia: nam vel scribi potuerit utroque modo, vel in λ mendose mutari.

l Apophthegma hoc magna cum diversitate proferri in duobus Mss. optimis bibliothecæ Colbertinæ, observat Cotelerius in notis citatis, dans deinde textum Græcum Latine versum in hunc modum: Erat sæcularis quidam admodum religiosus, qui accessit ad abbatem Pœmenem, ubi aderant alii multi fratres, postulaturi a Sene utilem sermonem. Ait abbas Pœmen seculari: Eloquere fratribus verbum. Dicit homo sæcularis: Ego miser, quid habeo effari? Multum tamen adactus, infit: Ego nihil quidquam scio: verum magni senis audivi parabolam, quod scilicet nonnullus aliquando rogaverit amicum, dicens: Quandoquidem imperatorem videre cupio, duc me ad eum. Respondit ille: Pergam tecum usque ad itineris dimidium. Tum ad alium amicum, Ducito me, inquit, ad imperatorem. Excipit is: venio tecum usque in palatium. Alterum amicum rogat; qui ait: Ego introduco te ad imperatorem, & pro te cum fudicia loquar. Dicunt seculari: Expone nobis hanc parabolam. Ille, Primus amimus est exercitatio, quæ deducit usque ad dimidium regni. Secundus, castitas, quæ ad cælum usque attingit. Tertius est obedientia, quæ pertingit & introducit cum fiducia ad imperatorem, sive ad Deum.

* supra in Vita num. 7 prima

PARS TERTIA.

[21] CXIV. Dixit abbas Pœmen; Scriptum est: “Quæ viderunt oculi tui, de his testimonium perhibe”. Ego autem dico vobis; Licet manibus vestris contrectaveritis, nolite attestari. Frater enim quidam illusionem hujusmodi passus est: videre sibi visus est Fratrem cum muliere peccantem: cumque multum tentatione vexatus fuisset, abiens pulsavit pede, existimans eos esse, ac infit: Cessate jam; quousque tandem? Cum ecce reperit esse manipulos frumenti. Propterea edixi vobis, quod quamvis manibus vestris apprehenderitis, non debetis arguere. CXV. Frater sciscitatus est abbatem Pœmenem, quid faciendum sibi esset, quod tentationibus impelleretur ad fornicationem & iram. [III. 16. In Ephræm p. 387. n. 13.] Respondit Senex: Eam ob caussam David dixit: “Leonem quidem percutiebam, ursum vero præfocabam”. Hoc autem significat; Iram quidem amputabam, fornicationem vero per labores opprimebam. CXVI. Dixit iterum: Non licet invenire majorem hac caritate, ut quis ponat animam suam pro proximo suo. [V. XVII. 10] Quod si aliquis audierit sermonem malum, hoc est tristificum, cumque possit ipse etiam parem referre, se devicerit, ut non dicat; aut si circumventus fuerit, & toleraverit, nec retribuerit fraudatori; talis homo, ponit animam suam pro proximo. CXVII. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, dicens: Quid est hypocrita? Ait illi Senex: Hypocrita est, qui docet proximum suum rem, ad quam ipse non pertigit. Scriptum est enim: “Quid vides festucam in oculo fratris tui, & ecce trabs est in oculo tuo”: & quæ sequuntur. CXVIII. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, quid esset, irasci temere fratri suo? [V. X. 47.] Et respondit: Quacumque injuria te affecerit frater tuus, si ira adversus eum commotus fueris, irasceris temere. Licet dextrum tibi oculum effoderit, & dextram manum amputaverit; tamen si ira in eum concitatus fueris, temere irasceris. Sed ubi te a Deo separare voluerit, tunc irascere. CXIX. Frater quæstionem proposuit abbati Pœmeni; quid faceret peccatis suis. [Miscell. Voss. p. 132.] Senex ita locutus est ei: Qui vult redimere peccata, fletu redimet; & qui vult acquirere virtutes, fletu acquiret. Nam flere, via est, quam tradidit nobis Scriptura; necnon Patres nostri, dicendo; Flete. Alia quippe via non est, præter istam. CXX. Percontatus est frater ex abbate Pœmene: Quid est pœnitentia de peccato? Senex ait: Non amplius illud perpetrare. Propterea enim qui justi fuerunt, vocati sunt immaculati, quia reliquerunt peccata, justique effecti sunt. [VII. XXII. 1. Miscell. Voss. Ib.]

[22] CXXI. Dixit iterum, hominum malitiam a tergo eorum esse absconditam. [Miscell. Voss. Ib.] CXXII. Frater interrogavit abbatem Pœmenem: Quid faciam perturbationibus his, quæ me vexant? Ait illi Senex: Ploremus coram bonitate Dei in omni labore nostro, donec erga nos ostenderit misericordiam suam. CXXIII. Iterum ab eo percontatus est frater: Quid facturus sum inutilibus desideriis, quibus teneor? Dixit: Est homo, qui rhonchissat ad mortem, attenditque hujus sæculi desideriis. Ne appropinquaveris ad ea, ne tetigeris; & secedent sponte. CXXIV. Frater interrogavit abbatem Pœmenem, hoc sermone: Potestne homo esse mortuus? Ait illi: Si devenerit ad peccatum, moritur; si vero pervenerit ad bonum, vivet, illudque operabitur. CXXV. Retulit abbas Pœmen, dictum fuisse a beato abbate Antonio, quod magna hominis potestas sit, ut super se mittat peccatum suum coram Domino, exspectetque tentationem usque ad ultimum halitum. [S. in Anton. n. 4.] CXXVI. Interrogatus est abbas Pœmen; in quem conveniret verbum Scripturæ: [Doroth. Epist. I. 7.] “Nolite esse solliciti de crastino”. Respondit Senex: Competit homini in tentatione posito, ac deficienti, ne sollicitus sit, dicens: Quanto tempore hac tentatione vexandus sum? sed potius existiment, singulisque diebus dicat, hodie [VI. IV. 9, L. Dorothei Institut. 17.] CXXVII. Dixit iterum: Docere proximum, res est hominis sani ac perturbatione carentis. Alioquin quæ utilitas, si quis ædificet alterius domum, suam vero evertat? CXXVIII. Rursus dixit: Quæ utilitas, ire quemdam ad artem, nec eam discere. CXXIX. Dixit præterea: Cuncta, quæ modum excedunt, Dæmonum sunt. CXXX. Hoc etiam prolocutus est: Homo domum ædificaturus, multa necessaria colligit, quo possit eam erigere; ac varias rerum species congregat. Ita & nos, parum sumamus e cunctis virtutibus. CXXXI. Rogaverunt quidam e patribus abbatem Pœmenem, dicentes: Qua ratione abbas Nisterous adeo toleravit discipulum suum? Respondit eis abbas Pœmen: Si ego fuissem, etiam cervical posuissem sub ejus caput. Ait illi abbas Anub: Et quid dixisses Deo? Excepit abbas Pœmen: Utique dicerem; Tua vox est: “Ejice primum trabem de oculo tuo, & tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui”. CXXXII. Dictum fuit ab abbate Pœmene: Esuries & dormitatio non siverunt nos videre minuta hæc. CXXXIII. Dixit iterum: Multi potentes fuerunt, pauci vero provocantes. CXXXIV. Rursus dixit, editis gemitibus: Universæ virtutes in domum hanc ingressæ sunt, præter unam; sine qua tamen ægre stabit homo. Petierunt igitur ab eo, quænam illa esset. Et infit: Ut homo seipsum reprehendat. [Doroth. Doctr. 7.]

[23] CXXXV. Dixit sæpe abbas Pœmen, quod alia re non indigemus, nisi mente vigilanti. CXXXVI. Aliquis e Patribus interrogavit abbatem Pœmenem: Quisnam est qui dicit: “Particeps ego sum omnium timentium te”. Et respondit Senex, esse Spiritum sanctum. CXXXVII. Abbas Pœmen memoravit, quod frater sic interrogaverit abbatem Simonem; Si e cella mea egressus fuero, ac invenero fratrem meum distractum, ego quoque cum eo distrahor; & ridentem si invenero, etiam cum illo rideo; cumque intravero in cellam meam, non sinor in quiete agere; & dixerit ei Senex: Vis, cum egressus e cella tua repereris ridentes, tu etiam ridere; & loquentes, tu pariter loqui; cumque intraveris in cellam tuam, te talem invenire qualis eras? Ait frater: Sed quid? Respondit Senex: Intus serva custodiam, extra serva custodiam. CXXXVIII. Ex ore abbatis Danielis: Venimus aliquando ad abbatem Pœmenem, simulque cibum sumpsimus. Postea ait nobis: Ite Fratres, parum quietis capite. Igitur fratres abierunt cubitum ad modicum tempus; ego autem permansi, ut seorsum colloquerer. Dein exsurgens veni in cellam ejus. Ut ergo animadvertit me ad ipsum accedere, collocavit se quasi dormiret. Hæc enim erat Senis operatio, cuncta in occulto facere. CXXXIX. Monitum abbatis Pœmenis: Si videris spectacula, & audieris sermones, noli enarrare proximo tuo. Est enim bellica subversio. CXL. Dixit etiam: Primo fuge semel, secundo fuge, tertio efficere velut rhomphæa. [App. p. 1004. n. 42] CXLI. Dixit iterum abbas Pœmen ad abbatem Isaacum: Levem redde justitiæ tuæ partem, & habebis requiem in paucis diebus tuis. CXLII. Frater visitavit abbatem Pœmenem; atque, una sedentibus nonnullis, laudavit quemdam fratrem, quasi qui esset malorum osor. [III. 132.] Dicit abbas Pœmen ei, qui id locutus fuerat: Et quid est malorum odium? At frater obstupuit, nec invenit, quid responderet: unde surgens, Seni se inclinavit, petens doceret eum, quid esset odium malorum. Excepit Senex: Hoc est malorum odium, si quis peccata sua oderit, proximumque suum justum putaverit. CXLIII. Frater, qui accesserat ad abbatem Pœmenem, ait illi: Quid faciam? Senex ad eum: Vade, adjunge te homini dicenti, Quid ego volo? Et requiem consequeris.

[24] CXLIV. Narravit abbas Joseph, dixisse abbatem Isaac: Sedebam aliquendo apud abbatem Pœmenem; & conspexi in ecstasim raptum; quodque multa uterer erga illum loquendi libertate, incurvavi me coram ipso, ac deprecatus sum his verbis: Effare mihi, ubi eras? Ille vero coactus respondit: Mens mea in eo loco versabatur, in quo sancta Maria Dei genitrix stetit, plorans juxta crucem Salvatoris: atque ego cuperem semper eo modo flere. CXLV. Frater rogavit abbatem Pœmenem: Quid faciam oneri huic, quod me comprimit? Respondit ei Senex; Parvæ naves & magnæ zonis instructæ sunt, ut, si ventus secundus defuerit, nautæ mittant funem cum cingulis in pectora sua, & paulatim navem trahant, donec Deus ventum miserit: quod si compererint exsurrexisse caliginem, tunc appellunt, & paxillum figunt, ne navis vagetur. CXLVI. Frater percontatus est abbatem Pœmenem de cogitationum infestationibus. [III. 209.] Ait illi Senex: Hæc res similis est homini, qui habet ignem a sinistris, & craterem aquæ a dextris. Si ergo accensus fuerit ignis, accipiet e cratere aquam, ac exstinguet illum. Ignis est, sementis inimici; aqua vero, prostrare * se in conspectu Dei. CXLVII. Frater sciscitatus est abbatem Pœmenem, præstaretne loqui, quam tacere. [Miscell. Voss. p. 134.] Et Senex respondit: Qui propter Deum loquitur, recte facit; pari modo etiam qui tacet propter Deum. CXLVIII. Frater quæsivit ab abbate Pœmene: Quo modo potest homo effugere, ne male loquatur de proximo? [III. 133. Miscell. Voss. Ib.] Dicit ei Senex: Nos & fratres nostri, duæ imagines sumus; quacumque vero hora homo sibi attenderit, ac redarguerit se, invenietur apud eum frater ejus honorabilis; at quando sibi videtur præclarus, invenit fratrem suum pravum in conspectu suo. CXLIX. Frater percontatus est ex abbate Pœmene de segnitie. Et dixit illi Senex: Segnities stat super omni principio, nec pejus illa est vitium: sed si agnoverit eam homo, quod ipsa sit, obtinebit requiem. CL. Dixit abbas Pœmen: Tres corporeas actiones deprehendimus in abbate Pambo; jejunium quotidianum usque ad vesperam, silentium, & magnam manuum operationem. CLI. Etiam retulit sententiam abbatis Theonæ: Licet quis virtutem acquisierit, Deus non ipsi soli præbet gratiam. Novit enim quod non foret fidelis in suo labore. Sed si perrexerit ad sodalem suum; tunc permanet apud eum.

[25] CLII. Frater interrogavit abbatem Pœmenem sic: Volo intrare in cœnobium, illicque remanere. Dicit ei Senex: Qui desideras vivere in cœnobio; nisi abjeceris curam omnis colloquii, omnisque rei, non poteris, ut cœnobitam decet, operari. Non enim vel unius tantum baucalis dominus es. CLIII. Frater sciscitatus est ex abbate Pœmene, quid facere deberet. [Append. p. 1004. n. 45.] Respondit: Scriptum est: “Quoniam iniquitatem meam ego annuntiabo, & cogitabo pro peccato meo”. CLIV. Abbas Pœmen dixit: Quod spectat ad fornicationem & detractionem; non oportet, ut homo ullatenus vel loquatur de duabus istis tentationibus; nec omnino intra se cogitet. [Append p. 1002. n. 3. In Ephiæm p. 387. n. 12.] Nam si eas voluerit aliquatenus discernere in corde suo, emolumentum non capiet, sed ubi erga illas ferociter se gesserit, habebit requiem. CLV. Abbatis Pœmenis fratres dixerunt ei: Abeamus e loco isto: nos enim interturbant monasteria, quæ hic sunt, & perdimus animas nostras. Ad hæc, ecce infantes vagientes non sinunt nos quiete agere. Reposuit eis abbas Pœmen: Propter voces angelorum vultis hinc recedere. CLVI. Interrogavit abbas Bitimius abbatem Pœmenem hoc dicto: Si quis habuerit adversus me simultatem, & ab eo veniam supplex petiero, ille vero flecti noluerit, quid acturus sum? Respondit Senex: Sume tecum alios duos fratres, ac ei te humiliter submitte. Quod si non fuerit persuasus, assume alios quinque. Si vero sic quoque renuerit, duc presbyterum. Atque si tunc etiam restiterit, tu deinceps secure ora Deum, ut ipsi in animum inducat, tuque careto sollicitudine. CLVII. Dixit abbas Pœmen: Docere proximum, & arguere, similia sunt. CLVIII. Dixit iterum: Ne ad effectum perduxeris voluntatem tuam: necessarium potius est, ut humilem te exhibeas erga fratrem tuum. CLIX. Frater requisivit ex abbate Pœmene, dicens: Inveni locum omni fratrum quiete præditum; visne ut illic habitem? Et dixit Senex: Ubi non nocueris fratri tuo, ibi mane. CLX. Dixit abbas Pœmen: Tria hæc capita utilia sunt; timere Dominum, precari, benefacere proximo. [Miscellan. Voss. p. 132.] CLXI. Frater dixit abbati Pœmeni: Corpus meum evasit debile, & affectus mei non debilitantur. [Doroth. Doctr. 18.] Ait illi Senex: Affectus sunt spineæ rugæ.

[26] CLXII. Frater quæsivit de abbate Pœmene: Quid faciam? Ait illi Senex: Cum Deus visitaverit nos, de quonam curæ nobis esse debet? Respondit Frater: De peccatis nostris. Itaque Senex, Ingrediamur, inquit, in cellam nostram, & sedentes meminerimus peccatorum nostrorum, tuncque Dominus in cunctis concurret nobiscum. CLXIII. Frater pergens ad mercatum, interrogavit abbatem Pœmenem, quid ipsi consilii daret. [Append. p. 1002. n. 5.] Senex autem respondit ei: Esto amicus illius, qui tibi vim intulerit; & cum quiete vendes vasa tua. CLXIV. Dixit abbas Pœmen: Doce os tuum loqui, quæ sentis in corde tuo. [S. n. LXIII.] CLXV. Interrogatus de inquinamentis abbas Pœmen, respondit: Si nos activos constituerimus, & diligenter vigilaverimus, non reperiemus inquinamentum in nobis. [V. XI. 21.] CLXVI. Dixit abbas Pœmen: A tertia ætate Sceteos a, & post abbatem Moysem b, non amplius Fratres progressum fecere. CLXVII. Rursus dixit: Si homo ordinem suum custodierit; nequaquam conturbabitur. [V. XV. 38.] CLXVIII. Frater sic interrogavit abbatem Pœmenem: Quo modo oportet me sedere in cella? [V. X. 64. Append. p. 1003. n. 21.] Dicit ei: Sedere in cella, quod spectat ad apparens, hoc est, operari manibus, semel in die comedere c, tacere, meditari: at occultus processus in cella, est, extorquere d querelam tui in quocumque loco, ad quem perrexeris; non negligere horas Officii, nec quæ abscondita sunt. [Doroth. Doctr. 7.] Quod si contigerit, ut tempus otiosum habeas ab opere manuum, ingressus in collectam, sine perturbatione perage. Horum autem summa; comitatum fraternitatis bonum obtineto, abstine vero a malo congressu. CLXIX. Frater quæsivit ex abbate Pœmene: Si frater habuerit parum pecuniæ meæ, visne repetam? Ait illi Senex; Pete ab eo semel. [III. 170.] Excepit frater: Quid ergo faciam? Non enim cogitationis meæ dominus sum. Senex respondit: Sine cogitationem tuam stagnare e; tantum fratri tuo ne sis molestus. CLXX. Contigit, ut quidam Patrum, quos inter erat abbas Pœmen, venirent in domum cujusdam religiosi hominis: cumque comederent, appositæ sunt carnes; cuncti autem manducabant, præter abbatem Pœmenem: quem ob abstinentiam admirabantur senes, cognoscentes discretionem ejus. [Ioh. Geom. Parad. 32.] Ut ergo e mensa surrexerunt, aiunt ei: Tu es Pœmen, & sic fecisti? Respondit illis Senex: Ignoscite mihi, patres; vos comedistis, & nemo scandalum passus est; ego vero si edissem, quoniam fratres multi juxta me veniunt, illi damno fuissent affecti, & dixissent: Pœmen carnem manducavit, nos vero non edimus? Tunc demirati sunt ejus discretionem.

[27] CLXXI. Dixit abbas Pœmen: Ego dico, In locum, in quem projicitur satanas, illic projicior. CLXXII. Idem suasit abbati Anub: Averte oculos tuos, ne videant vanitatem. Nam libertas animas interficit. CLXXIII. Pugnam inierunt aliquando Paisius & frater ejus, usque ad effusionem sanguinis e capitibus suis, spectante abbate Pœmene; & nihil omnino eis locutus est Senex. [Append. p. 1003. n. 19.] Itaque ingressus abbas Anub; cernensque illos, dicit abbati Pœmeni: Quare sivisti fratres inter se pugnare, nihil locutus? Respondit abbas Pœmen; Fratres sunt, redibunt ad pacem. Tum abbas Anub: Quid hoc est? vidisti ita agentes, & ais, Redibunt in gratiam? Excepit abbas Pœmen: Pone in corde tuo, me hic intro non exstitisse *. CLXXIV. Frater sciscitatus est de abbate Pœmene: Habitant mecum Fratres: suadesne, ut iis jubeam? Ait illi Senex, Non; sed tu prius facito opus, &, si vivere desideraverint, ipsi per se videbunt. Subdidit frater: Cupiunt etiam ipsi, Pater, ut eis præcipiam. Respondit Senex: Nequaquam; sed esto illis exemplar, non autem legislator. CLXXV. Dixit abbas Pœmen: Cum accesserit ad te frater, & conspexeris te adventu illius non esse adjutum, require in mente tua, atque reputa, quam cogitationem volveres animo ante ejus introitum: tuncque cognosces caussam non captæ utilitatis. Quod si hoc cum humilitate & attentione feceris, eris inculpatus cum proximo, portans defectus tuos. Si enim cum cautione fecerit homo sessionem suam, non offendet. Deus quippe coram illo est. Ut autem ego video, ex hac sede possidet homo timorem Dei. CLXXVI. Dixit iterum: Homo, qui habet puerum contubernalem, a quo inducitur ad quemlibet affectum veteris hominis, nec minus eum retinet secum; is homo similis est possidenti agrum, quem vermes devorant. CLXXVII. Etiam dixit: Malitia nequaquam malitiam tollit: sed si quis tibi male fecerit, bene facito ei, ut per bonum factum destruas malitiam. [V. X. 53. Doroth. Doctr. 10.] CLXXVIII. Dixit adhuc: David quando cum leone pugnam commisit, ex gutture tenuit eum, statimque occidit. Si ergo nos quoque tenuerimus guttur & ventrem nostrum; auxiliante Deo, invisibilem leonem vincemus.

[28] CLXXIX. Frater poposcit ab abbate Pœmene: Quid faciam, quia mihi contingit molestia, & commoveor? Respondit Senex: Vis efficit, ut cum parvi tum magni moveantur. CLXXX. Referebant hoc de abbate Pœmene: Residente eo in Sceti cum duobus fratribus suis, junior affligebat eos. Quocirca Pœmen ita allocutus est alterum fratrem: Enervat avertitque nos iste natu minor; surge, abeamus hinc. Igitur egressi reliquerunt eum. Ut autem vidit, quod tardarent, conspexitque postea longe dissitos, cœpit currere post illos cum clamore. Dicit abbas Pœmen: Exspectemus fratrem, quia defatigatur. Postquam ergo eos attigit, submisse salutavit, Quo abitis, inquiens, ac me relinquitis solum? Respondit ei Senex: Quoniam vexas nos, ideo recedimus. Tum ille ad eos: Næ, næ, quocumque volueritis, eamus simul. Et Senex, conspecta ejus simplicitate, fratri suo ait: Revertamur, frater: non enim sponte sua facit hæc, sed diabolus est, qui illi suggerit. Reversi ergo venerunt in locum suum. CLXXXI. Interrogavit cœnobii præpositus abbatem Pœmenem: Quo modo possum obtinere timorem Dei? Respondit abbas Pœmen: Qua ratione possumus possidere timorem Dei, qui intus habemus ventres caseorum, & dolia salsamentorum? CLXXXII. Frater quæstionem proposuit abbati Pœmeni, dicens: Abba, duo homines erant, unus monachus, alter sæcularis. Monachus vespere decrevit, habitum proximo mane abjicere; sæcularis constituit, fieri monachus: ambo autem nocte illa mortui sunt. Quid reputabitur eis? [Infra in Sisoë. n. 38.] Respondit Senex: Monachus mortuus est monachus, & sæcularis obiit sæcularis. In quo enim inventi sunt, abierunt.

[29] CLXXXIII. Retulit abbas Johannes: Aliquando e Syria perreximus ad abbatem Pœmenem, volentes interrogare eum de duritia cordis: Senex vero Græce nesciebat, nec interpres inventus est. [V. XVIII. 16, VII. XXIX. 1.] Itaque videns nos afflictos, cœpit lingua Græca loqui, dixitque: Aquæ natura mollis est, lapidis autem dura: verum baucale f, quod suspensum est supra lapidem, stillando paullatim eum forat. Ita etiam Dei sermo mollis est, cor vero nostrum durum; tamen cum homo frequenter audierit sermonem Dei, aperitur cor ejus, ut Deum timeat. CLXXXIV. Abbas Isaac convenit abbatem Pœmenem; quem cernens parum aquæ mittere in pedes suos; quod haberet erga eum loquendi libertatem, dixit: Quo modo quidam usi sunt severitate g, dure tractantes corpus suum? [Vit. Pat. p. 1000. n. 4.] Et ait illi abbas Pœmen: Nos non edocti sumus h corporis interfectores esse, sed affectuum. CLXXXV. Dixit iterum: Tria hæc non possum amovere, escam, vestem, somnum: attamen ex parte amovere possumus. [L. Ioh. Geom. Parad. 20.] CLXXXVI. Frater interrogavit abbatem Pœmenem his verbis: Multa olera manduco. Ait Senex: Non prodest tibi: sed comede panem tuum cum paucis oleribus; & ne propter necessitates abieris ad paternam domum. CLXXXVII. Referebant de abbate Pœmene, quod, si sederent senes coram eo, & loquerentur de senibus; si nominarent abbatem Sisoëm dicere soleret: Missa facite quæ ad abbatem Sisoëm spectant: non enim ad mensuram narrationis venire possunt res ejus.

ANNOTATA.

a Tillemontius in notatione 2 super S. Pœmene, satis convenienter rationi significari censet, quod ab annis triginta, ac post mortem abbatis Moysis, a Mazicis interfecti versus annum 395, fratres Scetheos progressum non fecerint in virtute: si hic vero sensus sit, dari ex eo sibi aliquem judicandi locum, quod S. Pœmen etiam tunc habitaverit in Scethi versus annum 425. Verumtamen locum hunc intelligi etiam posse addit de monachis omnibus in genere, ac dici, quod non fecerint progressum ab annis triginta post primam Scetheos desolationem: pro qua etiam indicat illud apophthegma apud Cotelerium pag. 587, quod est ordine quartum: Senex quidam degebat in Ægypto, antequam eo venisset abbas Pœmen cum suis, eratque multum notus atque honoratus. Ut ergo e Sceti ascendit Pœmen cum sociis, homines reliquerunt senem, & veniebant ad abbatem Pœmenem, qui angebatur. Itaque dicit fratribus suis &c. Igitur tunc temporis S. Pœmenem fuisse admodum celebrem affirmat Tillemontius; difficile autem creditu censet, talem fuisse eum ab anno 395 vel 400, cum supervixerit S. Arsenio, atque adeo mortuus esse non potuerit, quam versus annum 450. Nihilominus, uti pergit, rem concludens, sicut non erat inusitatum sanctis istis solitariis vivere integris seculis, potuit habere annos 45 jam ab anno 395, & mereri jam tum æstimationem omnium ac venerationem. Ita ille in suo systemate de duplici Pœmene, cöactus suum juniorem facerecirciter centenarium, ut dictam jam celebritatem cum anno ætatis ejus 45 conciliet. Ad hoc convenientior videtur annus ætatis circiter 55 secundum systema nostrum de unico Pœmene, quia sic majorem tunc habuerit auctoritatem & nomen. Ad difficultates de annosa illius senectute respondere conati sumus in Commentario prævio § 1. De Mazicis actum a nobis est in S. Arsenio tomo IV Julii pag. 610.

b S. Moyses Æthiops, qui ex insigni latrone insignis anachoreta factus est, inscribitur Martyrologio Romano die XXVIII Augusti. Hunc opinamur hic intelligi virum celeberrimum. De illo agemus ad dictum diem.

c In Græco est μονοσιτίσαι. Cotelerius in notiscol. 818, Malui, inquit, cum Pelagio accipere de una per singulos dies comestione, quam cum Martino Dumiensi de solitarie sumpto cibo. Germanus CP. in primam jejuniorum Dominicam appellat μονοφαγίαν ἀσπάζεσθαι. In Historia Pachymeris lib. 12, cap. 21 μονοφαγίαν δι᾽ ἔτους ἐξακριβούμενος: & cap. 23 lib. 13, μονοφαγίαν κατ᾽ ἐννάτας δι᾽ ἔτους ἀσκεῖν. Quamquam μονοσιτεῖν & μονοφαγεῖν utramque habeat significationem. Sed μονοσιτία præcepta in cella, magis respicit ad primam notionem.

d In textu Græco τὸ βασανίζειν. Ibidem col. 819 notat ista Cotelerius: Ita Martinus Dumiensis: nam vertit ARCTARE. At Pelagius interpretando PORTARE, ostendit se legisse βαστάζειν. Nec ea lectio contemni debet, fulta etiam auctoritate optimi cod. Colbert.

e Textus Græcus habet λακκᾶν. Animadvertit Cotelerius col. 820: Α λάκκος (Græce fossa vel lacus) λακκᾶν. Verbum interpretibus non intellectum, ideoque ab uno prætermissum; ab altero mutatum in λακεῖν, CREPARE.

f In Græco scribitur βαυκάλιον. Apud Cangiumin Glossario Græco-barbaro sumitur pro patera, Gallis bocail [Note: ] [bocal] , appositis variis exemplis. In Glossario autem Latino-barbaro ejusdem auctoris accipitur pro specie vasis; & hæc ultima significatio videtur magis quadrare sensui hujus apophthegmatis, quam prior. Consuli etiam potest Dictionarium etymologicum Menagii ad vocem Bocal.

g In Græco est ἐχρήσαντο τῇ ἀποτομία. Cotelerius in notis col. 820, In antiqua, inquit, versione, USI SUNT DISCRETIONE; sed legendum videtur indiscretione, aut DISTRICTIONE.

h Ibidem post ἐδιδάχθημεν, quod est in Græco, indicat Cotelerius, regium codicem hic lacerum supplevisse se per Colbertinum.

* l. prosternere

* Mira hæc, nec imitanda.

DE S. THEODORO II, EPISCOPO OCTODORENSI VEL SEDUNENSI
IN VALLESIA APUD HELVETOS

Circa annum DXVI.

SYLLOGE HISTORICA.
De Cultu, ætate, & gestis.

Theodorus II, ep. in Vallesia apud Helvetos (S.)

AUCTORE J. S.

Tres a variis distingui episcopos Octodorenses vel Sedunenses, qui Theodori vel Theoduli nomine innotescunt, [Sanctus a synonymis distinctus, & notus in Fastis cum elogio,] horumque distinctionem ab aliis quibusdam in dubium vocatam esse, fuse expositum est tom. III Augusti a pag. 273, ubi etiam de episcopatu Octodorensi vel Sedunensi abunde disputatum, ita ut necesse non sit hæc rursum repetere. Interim ad XXVI Augusti cultum probavimus trium illorum; videlicet Theodori I, Theodori II, & Theoduli. Quapropter hic breviter tantum ea colligam, quæ de S. Theodoro II supersunt dicenda. Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XVI Augusti, licet Theodulum vocet, annuntiat Theodorum II hoc elogio: Eodem die, Seduni inter montes Alpinos ad Rodanum, depositio sancti Theoduli episcopi illius sedis & confessoris: qui post Constantium hoc pontificatu sublimatus, sancto regi Sigismundo charus, eum ad opera pia religiosa instantia instigavit: cui & suasor extitit construendi celebris cœnobii Agaunensis in honorem sancti Mauritii martyris, illic cum sociis coronati: cujus loci fundationi cum Viventiolo Lugdunensi, Victore Gratianopolitano, Maximoque Genevensi, exploratæ quoque sanctitatis præsulibus subscripsit: basilicamque ipsam pontificali ritu dedicavit. Deinde virtutum incrementis assiduus, clerum populumque suum sic ipsarum coloribus tinxit, ut morum purissimorum imitatores sedulos, piis nisibus superna afflante aura, effecerit. Et ita decursa feliciter Dei mandatorum palæstra, ad supernorum senatorum confessum, perfectæ sanctitatis purpura insignis emigravit.

[2] [narratur allaborasse pro constructione] Illustrissius D. Franciscus Augustinus episcopus Salutiensis in Historia chronologica Pedemontanæ regionis pag. 331 inter episcopos Sedunenses memorat eumdem sine titulo Sancti his verbis: Theodorus secundus, sive Theodolus, qui in fundatione monasterii S. Mauritii Agaunensis inter sexaginta episcopos secundus numeratur. Henricus Murerus in Helvetia sancta pag. 183 & Sanctum vocat ad XVI Augusti, & monasterium Agaunense, eo suadente, conditum affirmat. Confirmatur utcumque horum sententia ex ipso fundationis instrumento, quod Sammarthani in Gallia Christiana tom. 4, a pag. 12 ediderunt, ex Agaunensis tabularii originali, ut asserunt: nam in eo hæc leguntur: Tunc sanctus Theodorus episcopus Sedunensis ait: Instantia cordis mei est, ut proferam sermonem vestris salubribus consiliis, quid agendum sit de beatorum martyrum Thebæorum corporibus, id est, Mauritii cum suis commilitonibus, qui pro Deo a Maximiano perempti sunt, & inhumati jacent: nescio, qui sit homo, qui prævaleat secundum merita eorum singulis fabricare ecclesias. Hæc verba Sancti Officio inserta mox videbimus. Totum vero instrumentum legitur quoque apud Labbeum tom 4 Conciliorum a Col. ubi monet illius fidem ab aliquibus in dubium vocari. Certe Cointius in Annalibus Francorum ad annum 536 num. 227 & seqq. illud non levibus argumentis oppugnat: & Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1, pag. 28 de illius defensione desperasse videtur, dum ita scripsit: At pugnare non vacat pro hujus monumenti auctoritate: quod, ut genuinum non sit, certe antiquissimum est, nec levis momenti ad illustrandam Agauni historiam. Hoc igitur instrumentum potius adduxi, ut antiquum, quam ut omnino authenticum.

[3] Officium, quod de S. Theodoro II nobis ex Breviario transmissum monui ad XXVI Augusti in Theodoro I, [monasterii Agaunensis,] hujusmodi habet secundi nocturni lectiones: Theodorus secundus, episcopus Sedunensis, præfuit ecclesiæ Vallesianæ temporibus Sigismundi regis, cujus jussu interfuit fundationi cœnobii Agaunensis cum reliquis ibidem sanctis patribus convocatis: & ut diœcesanus alloquitur sanctum Sigismundum, reliquosque præsules hisce verbis: Instantia cordis mei est, ut proferam sermonem vestris salubribus conciliis, quid agendum sit de beatorum martyrum Thebæorum corporibus, id est, Mauritii cum suis commilitonibus, qui pro Deo a Maximiano perempti sunt, & inhumati jacent. Nescio, qui sit homo, qui prævaleat secundum merita eorum singulis fabricare ecclesias. Hæc verba non carent difficultate, cum constet ecclesiam sanctis martyribus Thebæis dudum conditam fuisse, uti dictum est in S. Theodoro I ad XXVI Augusti. At responderi utcumque potest, ecclesiam illam minori amplitudine fuisse, & eo tempore forsan destructam; ita ut martyres, super quorum corpora ecclesia fuerat ædificata, rursum jacerent quasi inhumati propter ecclesiæ illius ruinam. Ad Officium igitur redeamus.

[4] Hymnemondo abbate Agaunensi, pro consummanda fabrica cœnobii præsens multoties adfuit: & gregem suum pascere studuit, non ut dominans in clero, sed forma gregis factus ex animo: corpore castus, mente incorruptus, abstinentia non parcus, [abbatesque Agaunenses in ædificando juvisse,] sibi austerus, aliis benignus, humilis & mansuetus, & super omnia misericors erga pauperes & captivos, & eos, qui aliqua calamitate premerentur: quibus sublevandis cum aliud non haberet, confugiens ad præsidium orationis, miraculose succurrebat. Non lubet hic inquirere, utrum ante fundationem Sigismundi jam steterit monasterium Agaunense; de quo consuli potest Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 27 & seqq. Illud satis certum est, Hymnemundum, quem alii Hymnemodum vicinisque nominibus appellant, post monasterium a S. Sigismundo seu conditum seu restauratum, primum illius fuisse abbatem, eique successisse Ambrosium, huic autem Achivum, ut docet laudatus Mabillonius pag. 30 ex Bollando, qui tom. 2 Februarii pag. 545 & 546 primos illos tres abbates recensuit ex eorum Vita, quam servamus Ms. in scriniis, pluraque disputavit ad monasterium Agaunense spectantia, occasione S. Severini abbatis Agaunensis. Hinc patet, huc revocanda esse, quæ in Officio S. Theodori I reprehendimus ad XXVI Augusti: Ambrosium abbatem Agaunensem ad construendam ecclesiam acclivem sanctis martyribus ex collectis provinciæ insigniter juvit, & prædictorum Sanctorum ossa cum Ambrosio abbate legit. Hæc enim Sanctus noster cum Ambrosio abbate facere potuit anno 516: nam illo anno Ambrosius Hymnemundo, post præfecturam septem mensium defuncto III Nonas Januarii, successisse legitur in Chronologica serie duodecim primorum abbatum Agaunensium, quam ex Ms. codice S. Joannis Bisonticensis nobis olim transmisit Chiffletius.

[5] [ac obiisse demum circa annum 516.] Nunc lectionem sequentem audiamus: In omnium virtutum palæstra animum sic exercuit, ut sæpius sponsæ suæ jura, libertates ac immunitates, etiam cum bonorum discrimine, adversus seculi principes defenderit, inimicitias, multaque & gravia incommoda hac de re non minus hilari, quam constanti animo perpessus fuerit, beatum se existimans persecutionem pati propter justitiam. Jejuniis & orationibus, aliisque piis operibus indefesse vacans, verbum Dei miro affectu prædicabat. Tandem virtutibus & meritis abunde cumulatus æternam gloriæ coronam adeptus est septimo Kalendas Septembris. Unde hic mortis dies desumptus sit ignoro. At si ille satis esset certus; annus mortis probabiliter saltem assignari posset 516. Etenim ad annum 516 pervenisse, ex dictis verisimile est: certum quoque est, post illum annum non diu superfuisse, cum successor ejus Constantius anno 517, XVII Kalendas Octobris interfuerit concilio Epaonensi, cui subscriptus legitur apud Labbeum tom. 4, Col. At, quia mihi non constat, quam certus sit obitus ille dies, cum aliqua latitudine mortem ejus consignavi circa annum 516, ita ut potuerit sequenti etiam obire, aut præcedenti.

DE S. LICERIO VEL GLYCERIO EPISCOPO CONFESSORE
CONSORANNIS IN NOVEMPOPULANIA

Seculo VI ANTE MEDIUM.

COMMENTARUIS PRÆVIUS.

Licerius vel Glycerius episc. conf. Consorannis in Novempopulania (S.)

AUCTORE J. S.

Consoranum, seu Consorannum, Novempopulaniæ urbs, quæ hodiedum vulgo dicitur S. Lizier de Conserans, [Nomen Sancti in Fastis sacris,] sumpta appellatione a S. Licerio, cujus Acta hic dabimus, breviter descripta est in S. Valerio primo ejusdem civitatis episcopo tom. 2 Julii pag. 227, & latius elucidatur tom. 1 Galliæ Christianæ Col. in præfatione ad episcopos Consoranenses. De cultu S. Licerii nullum potest esse dubium, licet memoria ejus in paucis celebratur Martyrologiis, & magna quidem varietate. Romanum ad XXVII Augusti de eo sic habet: Ilerdæ in Hispania Tarraconensi S. Licerii episcopi. His consonat Castellanus in Martyrologio universali. Verumtamen hic clare non edicitur, episcopum fuisse in Hispania, sed coli ibidem, quod verum esse, deinde patebit. Martyrologium Parisiense memoriam ejus annuntiat ad XXVI Augusti his verbis: Consuarannis, sancti Glycerii seu Licerii episcopi, qui concilio Agathensi subscripsit, cujus nomine extat urbs & ecclesia cathedralis. Hisce similia scripsit Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad VII Augusti.

[2] Audiamus eumdem Saussayum in Supplemento ad XXVII Augusti, [& cultus apud Conseranenses,] ubi stylum mutavit, Sanctique memoriam ita celebrat: In Vasconia oppido Conserano sancti Licerii, episcopi ex discipulo sancti Fausti Tarbiensis antistitis, qui magistri in exilium pro fide & sana doctrina pulsi socius, & in munere pastorali collega, ac in certaminibus adversus impios commilito strennus, demumque in cælesti gloria consors effectus est. Tanta autem meritorum clarificatione post transitum refulsit, ut ipsi ecclesiæ, cui præfuerat, oppidoque nomen inclytum indiderit; ubi magna celebritate colitur, tamquam præcipuus protector, cum persolutione octavæ. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad XXVII Augusti, hæc breviter: Conserannis in Aquitania S. Licerii episcopi. In notis citat tabulas Conserannensis ecclesiæ, in qua, inquit, magna celebritate cum octava colitur. Hic S. Fausti episcopi Tarbensis discipulus fuit, & S. Quintiani episcopi Ruthenensis nepos. De eo in Breviario antiquo Tolosano, & in Officio proprio dictæ ecclesiæ. Hæc cultum abunde probant: facta autem hic asserta discutientur latius.

[3] Hispani etiam in veneratione habent S. Licerium, ut patet ex verbis recitati Martyrologii Romani, [ac in Hispania locis variis,] & ulterius ostendunt Antonius Dominicus in Historia Sanctorum Cataloniæ ad diem XXVII Augusti fol. 79, & Vincentius Blascus Lanuza in Historia regni Aragoniæ tom. ultimo lib. 4, cap. 14, quorum relationem Hispanicam compendio refert Nicolaus Antonius in Opere posthumo Ms., quod anno 1721 nobiscum communicavit amplissimus dominus Adrianus Connique, defuncti consanguineus. Verba igitur laudati scriptoris subnecto: Licerium sub titulo episcopi Carinensis celebrabat olim, ante communem factum ecclesiis omnibus Romanum ritum, Ilerdensis ecclesia in Cataloniæ principatu, & usquedum celebrat ejus festum die XXVII Augusti oppidum Villa-major dictum in diœcesi Barcinonensi, cui & habet dedicatam ecclesiam sub titulo vulgari sancti Lley. Hactenus Antonius Dominicus in Historia Sanctorum Cataloniæ. Quibus adjungit Vincentius Blascus Lanuza eo recentior in Historia ecclesiastica & seculari Aragoniæ regni, reliquias ejusdem sancti Episcopi in oppido ejusdem Zuera * nuncupato in magna veneratione, & oppidum ipsum sub protectione ejus esse, in cujus ecclesia conservari refert Breviarium ac missale antiqua cum Officio S. Licerii proprio.

[4] [nec ille, quem colunt Hispani, alius est a Conseranensi,] Volunt quidem Hispani aliqui ex supposititiis Dexteri & Juliani Operibus, Licerium hunc Carinensem, vel Carensem in Hispania fuisse antistitem, & cum sede sua Ilerdam * translatum, adeoque distinctum a S. Licerio Consoranensi antistite. Verum imposturæ pseudo-Dexteri ac pseudo-Juliani notiores jam sunt eruditis, quam ut his refutandis diutius velim immorari, aut verba Nicolai Antonii, qui illas multis rationibus acriter perstringit, lectorum oculis objicere. Sufficiet itaque ostendere, S. Licerium, quem aliquot locis colunt Hispani, eumdem esse cum Licerio Consoranensi. Facile id præstari potest ex laudato Lanuza, cujus mentem Nicolaus Antonius, post superiora, sic breviter exprimit: Extare quoque ait in tabulario hujus ecclesiæ (Zueræ) latina lingua pene barbara scriptam sancti Viri Historiam. Unde colligas, persuasionem veterum hujus oppidi de suo Licerio hanc esse. Hunc scilicet Gallum fuisse, sive in Gallia episcopum Coseranicum; deinde Tarbensem in Fausti magistri locum Caroli magni tempore, vixisseque episcopum quatuor supra quadraginta annis, sancteque in Domino obiisse, sequentibus post mortem pluribus signis. Quamvis non omnia hæc exacte conveniant cum Actis edendis: tam multa tamen congruunt, ut dubitare nequaquam possimus, quin illud Hispanicum Ms. de eodem agat Sancto, de quo Acta nostra. Utrobique enim idem episcopatus locus, eadem duratio, idem Faustus magister: deinde eadem miracula apud Lanuza breviter relata, & fusius in Actis nostris descripta, dubium nullum relinquunt, quin idem sit S. Licerius, quem Galli colunt & Hispani.

[5] [cujus reliquiæ in Hispaniam creduntur delatæ.] Jam vero reliquiæ ejusdem Sancti variis modis ex provincia Galliæ Hispanis vicina in Hispaniam deferri potuerunt, licet explicari non possit, quo tempore, quaque occasione translatio illa sit facta. Audi rursus laudatum Nicolaum Antonium: De translatione ex Galliis in hoc Hispaniæ oppidum Liceriani corporis, aut alicujus ex eo portionis, non nisi traditionem Zueræ oppidi Lanuza affert. Conjectatur tamen ab aliquo ex his adduci potuisse, quorum studium olim fuit e vicina Gallia currere ad Hispana castra Mauris infesta. In more quippe hujus nationis fuisse dicitur ad hoc sacrum bellum non minus armis his spiritualibus quam corporalibus armatos descendere. Hinc plane, aut ex propinquitate & consuetudine Catalanorum & Aragonensium cum Gallis Aquitanis derivare potuit, quam pluribus sacris thesauris suis Gallos ecclesias nostras, & fortasse Hispanos quoque Gallicas ditavisse: cujus rei exempla in laudata Sanctorum Cataloniæ Historia passim offendes. Hactenus laudatus scriptor: atque hæc sufficere existimamus ad ostendendum, Sanctum nostrum Hispanis in veneratione esse, illumque non Carinensem aut Carensem ignotæ ipsis Hispanis civitatis, sed Consoranensem in Novempopulania fuisse antistitem. Nunc ad controversiam aliam, inter Gallos ipsos agitatam, accedimus.

[6] Cointius in Annalibus Francorum ad annum 508 num. 16 S. Licerium eumdem esse existimat cum Glycerio Consoranensi episcopo, [Disputatur utrum Glycerius & Licerius sit idem episcopus,] qui anno 506 interfuit concilio Agathonsi, cui subscriptus legitur apud Labbeum tom. 4 Col. Cointio consentit Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 281, & Martyrologium Parisiense jam citatum. At dissentit ab his Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ in catalogo episcoporum Consoranensium, in quo utrumque separatim ponit, contenditque Glycerium duobus seculis priorem esse S. Licerio. Quapropter, cum ætas quoque S. Licerii ab hac lite dependeat, operæ pretium erit, si rem discutiamus, prioremque sententiam, quam veram omnino putamus, iis stabiliamus rationibus, quibus veri indagatores possint acquiescere.

[7] In Vita num. 4 hæc habemus: Apud virum apostolicum Quintianum Rutenicæ civitatis episcopum venit, [probaturque eumdem esse ex Vita,] & in ejus servitio ordinatus est subdiaconus, diaconus, & presbyter; tum episcopus Conseranensi ecclesiæ est directus. Sola hæc verba sufficiunt ad quæstionem dirimendam: nam S. Quintianus Rutenorum episcopus concilio Agathensi subscripsit cum Glycerio; dubitare itaque non possumus, quin S. Licerius idem sit cum Glycerio, cum ipse Sammarthanus Col. scribat: Glycerius ad Christum migravit anno circiter DXLVIII; ita ut episcopus factus sit circa annum 504, id est, biennio circiter ante dictum concilium, modo justa sit mortis epocha, a quæ ratiocinium meum non omnino dependet. Non ignoravit laudatus scriptor, hanc necessariam esse consequentiam, sed negat verba superius data de S. Quintiano Rutenorum antistite esse intelligenda, inducitque Quintianum Consoranensem episcopum, de quo hæc dicta intelligi cupit. Unde hæc hauserit Sammarthanus, me latet: certe quæ affert pro conjectura sua stabilienda, non solum inefficacia sunt ad probandum prædicta verba de Quintiano Consoranensi fuisse prolata; at ne quidem evincunt, Quintianum ullum Consoranensi præfuisse ecclesiæ, ita ut unum Quintianum in duos videatur divisisse, sicut ex uno Glycerio vel Licerio duos formare conatur.

[8] Accipe probationes ejus Col. Nec conjecturæ nostræ, [solutis argumentis Sammarthani,] inquit, plurimum obest, quod hic Quintianus dicatur Rutenicæ civitatis episcopus; id enim potuit amanuensis de suo addere, quod S. Quintianus Rutenorum episcopus celebrior & notior foret, quam Consoranensis præsul. Certe non videmus, quo jure S. Quintianus Rutenensis episcopus S. Licerium episcopum ordinasset in ecclesia Consoranensi alterius provinciæ. At nihil vetabat S. Quintianum Consoranensem antistitem sibi assumpsisse S. Licerium ut coadjutorem, & episcopum consecrasse. Audax sane conjectura, qua dicitur amanuensis addidisse verba, quæ præconceptæ opinioni repugnant: quibus conjecturis si uti liceat sine evidenti ratione, & manifesta necessitate, brevi tempore hujusmodi conjecturis totam corrumpemus historiam. At vero adeo hic nulla est necessitas recurrendi ad conjecturam ejusmodi, ut sensus verborum conjecturam illam aperte renuat: dicit enim Vita: Tum episcopus Conseranensi ecclesiæ est directus. Non igitur factus est episcopus in eadem ecclesia, in qua fuerat presbyter, ut vult Sammarthanus; sed directus est ad aliam, a Rutenensi videlicet ad Conseranensem. Quod objicitur de ordinatione ejus per Quintianum, nec in Vita dicitur, nec, si ibi diceretur, incredibile aut inusitatum esset, cum id fieri potuisset ex amicitia, consentientibus illis episcopis, quorum erat ordinare Conseranensem.

[9] [quæ errore nituntur: floruit Sanctus,] Objicit deinde Sammarthanus aliud argumentum, seu errore, seu lapsu memoriæ nixum, adeoque prorsus evanidum, his verbis: Sed qui S. Licerium a S. Quintiano Rutenorum episcopo fuisse ordinatum volunt, in insignem anachronismum labuntur: nam hic præsul subscripsit consilio Agathensi anno DVI; a quo tempore multum abest S. Licerius. Lapsum memoriæ, quo in abrupta hæc deductus est, aperit Col. in Glycerio, ubi sic habet: Glycerius subscripsit synodo Agathensi anno DVI. Alius videtur fuisse a B. Licerio sequenti, quod edita jam pridem Vita innuit, ubi S. Licerius notatur vixisse tempore Caroli Martelli Franciæ ducis & majoris-domus. At ne littera quidem ulla habetur in Vita, ex quæ colligi possit, S. Licerium vixisse tempore Caroli Martelli. Ex hoc memoriæ lapsu factum putem, ut duos episcopos Quintianum & Licerium in quatuor distraheret. Data a nobis epocha confirmari potest, quod Faustus Tarbensis, S. Licerii magister, fidei causa missus sit in exsilium: nam id fieri debuit per Visigothos Arianos, qui seculo quinto & sexto alios quoque antistites relegarunt. At vero Caroli Martelli tempore, seu seculo octavo, dudum Catholici erant Visigothorum reges in Hispania, nec ulli in Gallia dominabantur hæretici, ita ut exsilium Fausti pro fide iis temporibus nequaquam congruat, at contingere debuerit sub finem seculi quinti aut initium sexti.

[10] [ante medium seculi 6:] Præterea objicit Sammarthanus Col. argumentum negativum his verbis: Certe in Vita S. Licerii nulla fit mentio itineris suscepti, ut adesset synodo Agathensi: quod minime omisisset, si idem esset cum Glycerio: nam de aliis Licerii peregrinationibus loqui sollicitus est Vitæ hujus scriptor. Legenda solum Vita, ut pateat, quam infirma sit hæc ratio: sic enim scripta est, ut virtutes in ea referantur & miracula; at gesta quatuor & quadraginta episcopatus annis silentio fere involvantur. Quis igitur mirari potest, nullam in ea de concilio mentionem fieri, cum illud in plerisque SS. episcoporum Vitis contingat. Ex his concludo, sententiam, quæ eumdem statuit Glycerium & Licerium satis certam videri: nam nec Licerius Glycerio potuit succedere, ut quis propter vocis differentiam aliquam posset existimare, cum Glycerium inter & successorem ejus Theodorum quadraginta quatuor anni reperiri nequeant, quibus sedit Licerius. Hinc ulterius colligo, Sanctum obiisse ante medium seculi sexti: quippe Theodorus ejus successor jam sedit anno 549, ut Sammarthanus habet Col. quo autem anno sit defunctus, præcise determinari non potest.

[11] Acta S. Licerii jam edidit Labbeus tom. 2 Bibliothecæ Mss. a pag. 588, [Acta, & eorum auctor.] ubi docet, unde ea acceperit, hoc modo: Descripsimus ex apographo Sanctoralis Bernardi Guidonis episcopi Lodovensis, communicato ab illustrissimo & reverendissimo Francisco Bosqueto, episcopo Monspeliensi. Porro Bernardus Guidonis non quidem ætate propinquus fuit S. Licerio, utpote qui floruit seculo XIII & XIV; attamen cum vir fuerit doctus, Vitasque Sanctorum cum antiquas tum novas consuluerit, ut monet in præfatione Speculi sui Sanctoralis apud Labbeum pag. 514, auctoritate carere non debet; præsertim in hac Vita, in qua nihil occurrit, quod aut rectæ rationi aut veræ historiæ videatur repugnare. Habemus insuper fragmenta quædam ejusdem Vitæ ex Ms. codice Musciacensi, transmissa per dominum Lebeuf canonicum Autissiodorensem, editis Opusculis satis notum. Hæc fragmenta, quæ admodum mendosa sunt, contulimus cum Vita per Labbeum edita, atque in annotatis ad illam observabo, quidquid occurrerit notatu dignum, minora etiam quædam asterisco in margine adjungam; at operæ pretium non putavi minutias quaslibet scrupulosius annotare.

[Annotata]

* cuera

* Lerida

VITA
Auctore Bernardo Guidonis, episcopo Lodovensi
ex editione Labbei, collata cum Ms. Musciacensi.

Licerius vel Glycerius episc. conf. Consorannis in Novempopulania (S.)

BHL Number: 4916

A. Bernardo Guidonis episc.

[Sancti patria, pater, & pia institutio:] Beatissimus itaque Licerius antistes Conseranicæ civitatis, quæ Pyrenæis Alpibus a est affinis, quæ ab Iberis terminant Galliam, natione Hispanus * fuit, nobilitatis ornamento coruscante clarissimus, qui a patre rhetoricæ artis pomposa refertus facundia, majus venerandis muneribus de se lumen generis extulit, quam de patre suscepit, & roseis floribus in speciem meliorem germen parentis ornavit. Qui ætate parvulus, meritis celsus, a patre literis liberalibus est imbutus: sed apud terrenum magistrum cælesti formabatur plenus instrumento b. Dehinc ad Abrahæ fidei concordiam festinabat, & mystice ad præceptum illud, tamquam si ad se diceretur: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui. Et ideo ad terram pervenit, quam ei pius Præmiator * ostendit; sicque inchoavit ab adolescentia esse maturi principii, ut ageret puerili in tempore, quod implere vix solet processus in sene.

[2] Despecta itaque sede patriæ, vitaque parentum, dilexit Dominum, [desertis parentibus, discipulus fit S. Fausti,] & exclusa claritate mundana, voluntarium elegit exilium. Vultus patris effugit, qui Abrahæ credulitatem implevit: patriarchæ iter arripuit, & sine dubio fecit ejusdem justitiæ se consortem. Hic confugit ad virum beatissimum miraculis præditum, & palma gloriæ, Tarbæ c civitatis episcopum Faustum d, vere in Domini cultura felicem, cujus lingua per singulas homilias in Ecclesia Dei audiebatur, cui turba triumphalis dicere posset: Pulchra vox tua, cujus magisterio & merito talis populus Dei esse comprobatur. Mox vero ejus obsequio se familiariter tradidit edocendum. Sed sacratissimus Faustus pro causa Christi missus est in exilium in civitate Vico-Julio e: deinde eo redeunte, ad propria iste comes accessit.

[3] [crucis signo oculum sanat,] Igitur beatus Licerius ab ineunte adolescentia ita fuit divinis armis, gratia Dei prosequente, succinctus, ut, ubi se infelix belligerator ingessit, virtutis gloria non careret. Nam, ut unum pandamus de pluribus exemplum, dum inter pueriles turbas joculariter ludus ageretur incautus, quod familiare juvenili ætati est, providere ipse nil potuit, præsertim cum adolescentes rapto impetu ludum sine ordine membris mutuis incepissent temere. Accepto igitur amore certandi, percussus quidam oculum, cum gauderet, amisit; & cui luctus insistebat, per quem lacrymas funderet, non habebat. Mox vero sanctissimo faciente signum crucis in oculo, interior splendor reductus est. Ecce quale lumen in Juvene sibi sacrosancta præparabat Ecclesia, qui illuminationis recipit exempla, & quid ei jam poterat esse impossibile, cui oculum sanare fuit tam facile f?

[4] [consecratur presbyter, & episcopus: per pluviam incedit non madefactus:] Beatissimo igitur Fausto migrante ad Dominum, nolens parentes ejus repetere, apud virum apostolicum Quintianum Rutenicæ g civitatis episcopum venit, & in ejus servitio ordinatus est subdiaconus, diaconus, & presbyter; tum episcopus Conseranensi ecclesiæ est directus; qui quamvis alicui non videbatur competere quod sacerdos fuisset ordinatus h, tamen a cunctis est libenter exceptus. Quis enim de ejus electione potuit dubitare, cui tanta virtus pontificii ad coronam gloriæ quotidie crescebat? Florebat in eo jugiter religionis processus, sed & recti mysterii copia dispensandi. Et quantum gradus in eo crescebat, tantum ipse divinis assurgebat servitiis. Illo quoque tempore, dum iter ipse cum suis carperet, superna gratia providente, subito serenitatis fides est immutata, terris coruscant fulgura, aër tonitruis permiscetur, cælum tempestate succingitur, imbre nubes armantur, & ex omni parte nimbi descendunt; pluvia, velut flumina, effunditur; non ut justum obrueret, sed probaret. Nam undique guttis influentibus per loca, per quæ tunc cum suis vir sanctissimus Licerius episcopus incedebat, sicca nubes pependit: & propter honorem Pontificis, illic fremebat divisa tempestas, ut eum erueret potius quam sæviret: quia, quo gressum ille intulit, illum nimbus expavit. Credens * enim eum per qualemcumque tectum decurrisse, quia per medias undas sicca veste processit. Ecce ibi sicut dignitas erat venerabilis, ita merces illustris. Credo si orasset utique ne plueret, Heliæ meritum reformasset; & quod a paucis pro eo repulit Dominus, generalitati non negasset. Habet & ipse a pristino Moyse chirographum, quia quod ille non sensit in pelago, hic vitavit in nimbo.

[5] [misericors in pauperes, panem suum invenit multiplicatum:] Veniamus tandem ad eleemosynariæ pietatis officium, ascendens in altum, penetrans nubes, pertransiens cælum, stans ante Deum, extinguens peccatum. Quod inter reliqua bona palmæ triumphalis exempla, jactantiæ quoque causa ei non auferet, nec fructu multiplicatæ segetis carebit. Quadam vero die, dum pauper parvam alimoniam posceret, ut beatus Licerius antistes sibi sine mora præberet, tunc ille, ad quem cura cellarii pertinebat, expensis omnibus, recurrens in cellam, panem dimidium non amplius dimisisse respondit, quod deberet offerri. Sed ut jam esset excusatus a Pontifice, &, ut clamante paupere, surda aure ipsum panem dimidium ei denegaret, grave peccatum æstimans, si partem ejus, illo esuriente, episcopalis mensa reservaret, ingressus in locum, antequam offerretur aliquid, per solam voluntatem daturus, in decem tantum munus invenit: nam pro dimidio, quinque panes integros reperit. O mens purissima divinis mandatis intenta! O gula parcissima angelicis epulis enutrita, pauperi larga, sibi restricta! Elegit propter inopem esurire cibum, ut non esuriat cæleste mysterium; sed subito, quod quondam terrenam frugem obtulit, cælestem messem collegit. Ecce solitus est de pabulis & necessitatibus, ut consoletur alienos respectu ejus, qui ait: Spes agri mecum est. Nec istum sine illo distribuere potuit, qui de quinque panibus quinque hominum millia satiavit; ubi frux plus in mensa quam in terra nutritur, & in datis delitiis amplius quam in acceptis. Quanta denique erat in Sacerdote fiducia, ut non caperet de cespite, quod non caperet de sermone?

[6] Illud quoque opportunum existimo patefieri, ne, [equum Sancto auferens se ipse occidit,] quod videtur esse relatione terribile, culpa sit silentio præterire: sæpe enim hujusmodi relatio ad fructum emendationis proficit. Dum igitur ad quemdam locum Pontifex festinaret, insecutus est eum quidam Beatus nomine, non illi, sed sibi crudelis; qui mox impulsus animi feritate, equum ei magno impetu & violenter abstulit. Tunc ipso orante, & vigilias peragente, cum gladio eadem nocte se perfodit. Tunc scelerosa dextra ad crudele ministerium servata, uno momento committens culpam, & exigens pœnam, intulit Sacerdoti injuriam, & repræsentavit vindictam. Nam perditus, ne moram ad divinam faceret ultionem, non expectavit ab altero se feriri. Fortasse ad hoc in sua morte nullus inventus est socius, neque qui ejus fieret sanguine maculatus. Alius enim crimen abstulit, cum se malus author extinxit i.

[7] Adjiciendum est etiam salutare multis ipsius curationis miraculum: [alterius in ipsum injurii familia percutitur febre, sed ejus oratione sanatur:] nam quod honori illi erat, & præcipuum, reticeri non debet imminutum. Interea nascente bellorum tumultu de militum discordia procreato, dum adversus regnum collidendum illi consurgerent, & ad ipsum confringendum vires suas exarmarent, fugientem virum venerabilem de loco ad locum judex quærit infestus, equum fræno retinet, verba molesta ingerit, unde venerat, eum redire compellit; Dei tamen judicio procedente, omnes suos laborantes infirmitatis tædio invenit. Nam universæ familiæ ejus febres intulerat pestilentia, nec prius eorum aliquis relaxatus est a languore, quam ipsi ad sua vestigia judex provolutus supplicaret. Oratione vero ejus, cujus causa venerunt vulnera, fuit & medicina, & etiam intercessionis suæ imbre febrium vapor abscessit, & igne fidei languores ignis extinxit. Beatissima autem erat ejus voluntas, quam quodammodo sequebatur divina; quia ita mandatis cælestibus obediebat, quod cælos inclinabat ad vota. In tantum enim jam erat Christi familiaritati conjuncta, ut, quod Redemptor per ejus arcana susciperet, per signa monstraret.

[8] Nec hoc prætereundum est, quod in villa Arnespenos k Vir ille accesserit, ut videretur quantus amor ei esset in eleemosyna largienda. Dum vero ad ipsum locum venisset invitatus ad eulogias l, [liberalitas ejus, & fiducia in Deum remunerata: blasphemus, eo orante punitus:] erogatis omnibus, unus ei panis remanserat, quem postea restituente cellerario, tribus pauperibus impertivit, dicens: Habet unde refectionem mihi Dominus meus dirigat. Tunc in momento quædam femina præter reliqua, quadraginta illi panes direxit, ne præteriretur * quod dixerat, cui fides omnia ministrabat: quia sic tribuit, & non negavit; quod non habebat, accepit. Contigit quoque, quemdam multis sceleribus depravatum, præter alia latrocinia, ovem pauperis violenter occidisse. Qui interrogatus a Pontifice, quare tot assidue crimina perpetraret? respondit: Generatio m est, quæ talia admittit. Dicit ei beatissimus Licerius: Ergo oremus, ut ipsa generatio deleatur. Mox vero ultio Dei comitata sermonem ejus, in eadem hora flagitiosum hominem graviori, quam ipse alicui intulerat, flagello eum percussit. Est enim invasus ardore tali, quod si in aquam descenderet usque in aures, non tamen illi requiem vel unda conferret: æstuabat autem in flumine, nec, secreto incendio cruciante, flammas vitabat in gurgite; quia intra se portabat de culpa camini fornacem. Id igitur actum est, ut usque in finem tali pestilentia laboraret, quod vivens cadaver ejus existeret, cujus ad doloris augmentum caro resolveretur in cinerem. Nam in vorandis visceribus officium tumuli dira febris implevit, nec inventum est in ejus corpore, quod sepulcra consumerent, quia prius flamma per ejus membra defluxit.

[9] [morsum a cane rabido sanat,] Confido ergo, devotum populum, etsi pagina prolongetur, per varias miraculorum delicias epulando, non habere fastidium, quia inde sit salutis augmentum, quod tam breviter est explicandum. Quidam itaque laceratus a cane rabido, & ejus veneno potatus occurrit Viro sanctissimo, qui tollens facitergium n de capite suo, involvit in eo periclitantem, & tali medicamine ab imminenti pernicie supplicem liberavit.

[10] [civitatem oratione sua tuetur ab hostibus:] Operæ pretium æstimo etiam istud inseri, qualiter oratio ejus fuit generalitatis ereptio; & quod prius in singulis fecit, postea probavit in cunctis. Igitur veniente ad civitatem deprædandam Ricosyndo o duce Gothorum per vulgatum Christi nuntium, perterritis omnibus, afflictaque graviter urbe, ipsa, tamquam quæ futuram timebat, jam emersisse captivitatem deplorabat. Tunc vero universi cives de se desperantes, solum præsidium ab oratione Pontificis expectantes, occurrunt Sacerdoti, fletu potius quam voce eum rogantes, ut subveniret patriæ intrantibus hostibus perituræ, & ne gregem suum dente lupi raptoris contaminari permitteret, deprecabantur. Tunc universis civibus præsentibus Pastor venerabilis pietate perculsus, ad divinum occurrit auxilium, ubi sine dubio fides obtinuit votum; moxque in oratione ipse prosternitur, nox in vigiliis ducitur, terra lacrymis irrigatur, cælum planctibus aperitur, & angelica arma descendunt, superna mysteria confitentia. Prorsus eadem nocte B. Licerius duci, de quo diximus, per visionem in via occurrit, & magno impetu impellens eum, ne ultra præsumeret accedere obtestabatur, tantum donans spatium, quo locum, unde venerat, velociter appeteret. Tunc ille terribiliter castigatus, vix expectat diei lucem, nec pœnam sustulit, sed reverti ad domum suam sanum licuit ambulare. Ad propria ergo festinavit, nec fuit ulterius, quod exterritus recordaretur, ubi dux in fugam processit. Sic una nocte, ipso solo vigilante, populo quiescente, cive defenso, hoste repulso, sine ullo cujusquam vulnere meruit triumphare, sola voce vincente. O quam felicissimum patriæ propugnaculum, cujus non vacue missa verbi jacula ceciderunt. O mens sacratissima cælesti dono dotata, in cujus lingua pependit victoria! Hic divina misericordia ultra quam promiserat, pietatis ostendit exempla, ubi unum invenit, & tamen ex cunctis accolas illæsos servavit.

[11] Sed quis ejus gesta felicia, miraculis crescentibus per singula comprehendat? [multaque alia ægris præstat beneficia:] Quantis ille per eulogias sanitatem pristinam reformavit? Quoties languentibus salutem sanctam transmisit? Sentiebat æger sub dente cibaria, & stupebat pleno gutture dapibus medicinam, quia vix sibi præstari sperabat subsidia languoris. Hispani quoque ad eum currebant, quia toties miseratione sua & vultu salutifero porrigebat medelam. Cum vero ægrotum manu leni tetigit, gravis morbus effugit. Ecce virtutis imperium, cui posse subjacuit de aspectu sanare.

[12] Quis vero digne illum extollit, cujus spes quidquid voluit, [tempus episcopatus, & mors.] in salutem convertit? Nullis umquam divitiis, non rebus sæcularibus est occupatus, sed repulsa communi sarcina, Christi crucem gerens, in alta sequutus est nudus, expeditus, & exercitus, vivens Deo, & sanctæ conversationi intentus. Quadraginta & quatuor annos pontificali honore insignitus implevit. Hic ergo Vir sanctissimus glorioso procedente triumpho per arctum & angustum iter gressu libero ducem sequens Christum, die sexto Kalendarum Septembrium, relictis terris, exceptus est cælo, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, & gloria, virtus, & potestas per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Id est, Pyrenæis montibus: Pyrenæi autem montes inter Galliam & Hispaniam notiores sunt, quam ut pluribus describi debeant.

b In Ms. Musciacensi: Cæleste formabatur plenius instrumentum.

c In Ms. Traviæ, pro Tarviæ opinor: nam vix ulla vox ibidem recte est scripta. Tarba autem, vulgo Tarbes, urbs est Galliæ in Aquitania, episcopalis sub archiepiscopo Auxitano, in Bigerrensi comitatu, ut habet Baudrandus.

d De Fausto agemus, dum eruditus aliquis nos docuerit diem, quo colitur, aut cultus aliquando fuit: nam de cultu dubitare vix possumus. Interim observo, secundum ea, quæ disputavimus in Commentario num. 6 & seqq., Faustum floruisse sub finem seculi quinti, atque in serie episcoporum Tarbensium collocandum esse ante Aprum, qui anno 506 ad concilium Agathense misit Ingenuum presbyterum: licet in Gallia Christiana tom. 1 Col. collocetur multo serius. Lanuza ante laudatus refert, in Ms. Zuerensi dici, S. Licerium Fausti successorem fuisse in episcopatu Tarbensi: at hoc non magis verum existimo, quam, quod ibi quoque habetur, vixisse tempore Caroli magni. Utrumque enim huicVitæ repugnat, & ex errore hauriri potuit: primum, quod diceretur episcopus factus post mortem Fausti; unde putare potuerunt ei successisse: secundum, quod forte ejus reliquiæ tempore Caroli magni Zueram sint delatæ. Verum, undecumque error provenerit, erratum in iis fuisse, satis certum apparet ex dictis in Commentario.

e Vicus-Julius, vulgo Aire, alias Vico-Julius, & Sotia, urbs est Galliæ in Vasconia propria, ait Baudrandus, episcopalis sub archiepiscopo Auscensi. Id factum per Evaricum Visi-Gothorum regem Arianum, aut filium & successorem ejus Alaricum. Forte per Evaricum relegatus, rediit sub Alarico: nam hic patre mitior fuit in persequendis Christianis. De utroque hoc rege consuli potest Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2.

f Hoc miraculum ex Ms. Zuerensi habet etiam Lanuza, uti & sequens de pluvia.

g Ruteni vel Rutena, Gallis Rodez & Rodes, urbs est in Aquitania Rutenorum caput, & episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi. De S. Quintiano dicta sunt aliqua in Commentario: Acta ejus dabuntur ad 13 Novembris, quo colitur.Quod Ferrarius num. 2 in Commentario dicit de consanguinitate Licerii cum Quintiano, velim certius videre probatum.

h Hinc quidem verisimile est, a S. Quintiano episcopum ordinatum esse S. Licerium; attamen id clare non affirmatur.

i Hoc quoque miraculum, quodque num. 10 habet de civitate servata, Lanuza attigit.

k In Fragmento Musciacensi in villa Arnespe nos Vir &c., acsi auctor cum eo vixisset. Potuit sane Bernardus Guidonis hujusmodi auctoris contemporanei habere lucubrationem, ejusque verba non mutata relinquere. Verumtamen id asserere non ausim, cum nomen villæ forsan fuerit Arnespenos.

l Vox eulogiæ, cujus varia est significatio, hic sumi videtur pro panibus benedictione consecratis, uti & infra num. 11. Vox cellerarius, quæ mox sequitur, alias cellarius, eum significat, cui cibi & potus cura incumbit.

m Responsio apparet Manichæi vel Priscillianistæ: nam hi ambo & generationem in legitimo etiam conjugio damnant, & liberum tollunt arbitrium.De utrisque agit S. Augustinus lib. de Hæresibus cap. 46, & 70.

n Facitergium a facie tergenda vocatur sudarium.

o De Ricosyndo hæc notat Sammarthanus Col. Hic Ricosindus forte fuit Recesvindus rex, cujus tempore celebratum est concilium Toletanum VIII. At id non convenit temporibus Caroli Martelli, quo vixisse vult S. Licerium; nec epochæ a nobis confirmatæ. Nam Ricesvindus post medium seculi VII regnum tenuit, id est diu post epocham nostram, & diutius ante Caroli Martelli tempora, quam ut epocha Sammarthani cum hac opinione cohærere possit. Malim itaque fateri, me de Ricosindo hoc alibi nihil legisse: at suspicor ducem fuisse Alarici regis Ariani.

* in Ms. Spanus

* in Ms. præviator

* f. crederes

* in Ms. præteriret

DE S. CÆSARIO EPISC. CONFESS.
ARELATE IN GALLIA

Anno DXLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cæsarius ep. conf. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 1510

AUCTORE J. S.

§ I. Vitæ scriptores: cultus; elogia.

Mira vitæ sanctitate ac miraculorum gloria seculo V in Gallia coruscavit S. Cæsarius ex monacho & abbate Arelatensis episcopus. [Vitam S. Cæsarii, editam a Mabillonio, scripserunt] Vitam ejus fideliter a discipulis conscriptam edidit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 1, ubi pag. 658 ita præfatur: Sancti Cæsarii Arelatensis episcopi Vitam, quæ multis in locis interpolata hactenus prodierat, sinceram & integram hic exhibemus ex codd. Mss. S. Germani Pratensis, & Montis-majoris Arelatensis, in duos libros distinctam. Priorem scripsit Cyprianus, ut constat ex num. 30; posteriorem vero Messianus presbyter & Stephanus diaconus, quod ex fine libri 1, & ex libri 2 initio liquet. Cyprianus ille diversus non est a Cypriano Tolonensi antistite, S. Cæsarii discipulo, cui mantum Cæsarius testamento reliquit. Huic Mabillonii sententiæ adstipulantur novissimi editores Galliæ Christianæ tom. 1, col. 741, ubi gesta S. Cypriani Telonensis breviter explicant. Neque de eo dubitandum videtur, cum ex Vita pateat num. 46 Cyprianum Telonensem S. Cæsarii fuisse discipulum.

[2] Nec refert, inquit Mabillonius, quod prioris libri scriptor de seipso modeste ac humiliter, [quinque ejus discipuli,] … magnifice vero de Cypriano Tolonensi antistite … loquitur. Id enim de se non scripsit Cyprianus, sed illi, qui cum eo priorem istius Vitæ partem condiderunt. Quippe licet Cyprianus auctor sit præcipuus, non tamen solus fuit in ea describenda: sed cum eo Firminus & Viventius operam suam contulerunt. Probatur hoc ex initio libri 2, ubi expressis verbis Firminus & Viventius cum Cypriano auctores dicuntur prioris partis. Addit Mabillonius inscriptionem Vitæ præfixam in codice Ms. Montis-majoris, quæ est hujusmodi: Incipit prologus & Vita Cæsarii, quam domnus Cyprianus & beatissimus Firminus & sanctus Viventius episcopus (legendum episcopi, ait Mabillonius) & presbyter Messianus & diaconus Stephanus scripserunt. Plures prioris libri fuisse auctores, evincunt etiam hæc verba num. 39, Unus ex nostris, qui hæc scripsimus. Hinc ita infert laudatus Mabillonius: Illud igitur elogium, quod de Cypriano Tolonensi legis num. XXXIII (apud nos num. 46) Firmino & Viventio auctoribus adscribe: sicut dum in libri 2 (apud nos num. 7) Messianus Vir venerabilis dicitur, id a Stephano diacono, non ab ipso Messiano scriptum nemo non concedet.

[3] Non est ullum dubium, quin Firminus & Viventius, [quorum tres fuere episcopi, obtuleruntque Cæsariæ abbatissæ:] æque ac Cyprianus, discipuli fuerint S. Cæsarii, ac episcopi: coëpiscopi enim vocantur initio partis secundæ. Præterea Viventius episcopus nominatur in titulo epistolæ a Messiano ad eum datæ, quam infra recitabimus. Verumtamen obscurum hactenus apparet, cui præfuerint ecclesiæ. Mabillonius quidem ait: Firminus fuit episcopus Ucetiensis, cui Bailletus assentitur in Vita S. Cæsarii ad XXVII Augusti & auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 197: at editores novissimi Galliæ Christianæ tom. 6, col. 611 & 612, ubi agunt de S. Firmino Ucetiensi, sic loquuntur: In Actis nostri Firmini nulla occurrunt, quæ huic faveant opinioni. Neque ego in Mss. nostris de S. Firmino Ucetiensi quidquam reperire potui, quo evincam S. Cæsarii discipulum fuisse, aut cum aliis Vitæ scriptorem. Quapropter rem incertam relinquere cogor usque ad XI Octobris, ubi de S. Firmino Ucetiensi agetur latius. Viventius autem quis fuerit, nondum constat, inquit Mabillonius. Vita a quinque laudatis auctoribus composita Cæsariæ virgini, ad cujus preces erat conscripta, fuit dedicata. Egimus ad XII Januarii de S. Cæsaria sorore Cæsarii, quæ prima monasterii Arelatensis abbatissa a sancto Fratre fuit constituta: verum hæc mortua est ante Cæsarium, sicut liquet ex Vita hujus num. 44, adeoque illi dedicata non est hæc Vita, ut per errorem scripserunt aliqui. S. Cæsariæ alteram successisse Cæsariam, testatur Vita eodem loco, atque hæc ipsa est, cui S. Cæsarii Vita legitur inscripta. Illam Sanctæ titulo honorant scriptores Galliæ Christianæ tom. 1, col. 619; sed de cultu ejus nobis hactenus non constat.

[4] [editiones Vitæ priores: unae a nobis sit edenda.] Laudata S. Cæsarii Vita edita fuerat a Surio ad XXVII Augusti, & a Vincentio Baralli in Chronologia Sanctorum Lerinensium pag. 229 & seqq.: sed præplacet editio Mabillonii, cum stylus in aliis fuerit alteratus, & in Surio non pauca in libro primo sint prætermissa. Habemus insuper primam hujus Vitæ partem Ms., acceptam opera doctissimi Sirmondi ex vetere Ms. membraneo monasterii S. Martini a Campis Paris., Ordinis Cluniacensis, ut in apographo nostro notatur. Contuli hoc Ms. cum editione Mabilloni, a qua non nisi in paucis & levioribus quibusdam dissentit. Verumtamen, ut editio fiat exactior, & differentiæ utriusque appareant, partem hanc ex laudato Ms. edam, observaboque in notis, ubi quid occurret in editione memorata diversum. Alteram partem, quam Ms. non habemus, subjiciam ex Mabillonio. Præter vulgata hæc S. Cæsarii Acta, aliam ejusdem Sancti Vitam nobis transmisit olim Chiffletius noster ex Ms. perantiquo ecclesiæ S. Joannis Bisonticensis, præcedenti multo breviorem: sive hæc ex illa fuerit contracta, sive hæc ipsa sit Vita, quam unus ex quinque auctoribus initio composuerat sine aliorum supplemento. Certe nihil addit præcedenti, nullumque continet factum, quod in illa non legatur; sed facta eadem iisdem fere verbis ibidem partim leguntur, partim omittuntur. Hinc non alteri usui fore hanc Vitam censui, quam ut conferatur cum Vita edenda; noteturque suis locis, si qua facta clarius in hac enuntientur.

[5] Porro quamvis Acta S. Cæsarii ab iis auctoribus, eaque sinceritate sint conscripta, [Celebritas Cæsarii probatur ex elogio S. Ennodii,] ut confirmatione nulla indigere videantur; taliaque ac tanta doceant, ut ad laudem Sancti vix quidquam addi possit, lubet tamen aliunde adjungere quædam virorum præstantissimorum testimonia, ut ex illis quoque elucescat, quanta de sancto Antiste fuerit existimatio. S. Ennodius Ticinensis episcopus, de quo egimus ad XVII Julii, in epistola ad Cæsarium, edita apud Sirmondum in Operibus variis tom. 1, col. 957, ejus laudes his celebrat verbis: Te, mi Domine, in orbe jam Christiano diva lex peperit, & apostolici uberis lacte nutrivit: tu cæteros, velut solis magnitudo astris minoribus comparata, transgrederis: te qui interioris hominis oculis inspexit, instructus est. Nam & cum facie ipsa foveas puritatem, delinquentes feriato ore castigas. Boni de conversatione tua, quocumque processeris, imitanda inveniunt: malis fugienda demonstrantur. Beatus tu, cui a Deo tributum est, ut & monitis doceas & exemplis: qui ad pii itineris directum, semper existens prævius, invitasti. Quis non optet, te loquente, ut sciat plura, non legere? Tu, dum libris genium relatione concilias, & magistros informas. Tibi debet quicumque ille scriptorum maximus, quod cum dote elocutionis amplificas. In te lux convenit sermonis & operis. Plura ibi videri possunt, vel apud alios, qui eamdem epistolam ediderunt.

[6] Præclarum quoque de S. Cæsario testimonium subministrat Florianus monachus, [Floriani ejus discipuli, Venantii Fortunati;] ejusque discipulus, in epistola ad S. Nicetium Trevirensem episcopum, apud Chesnium tom. 1 Scriptorum Franciæ, pag. 851 his verbis: Sed & coronæ vestræ socium beatæ memoriæ dominum Cæsarium Arelatensem episcopum, qui vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus, pater orphanorum, pastor egentium, qui tanti census effusione nil perdidit, catholicæ regulam disciplinæ dictis factisque demonstrans. Ipse igitur mihi Latinis elementis imposuit alphabetum; sed & hunc pro famulo discipuloque suo impetrare confido. Venantius Fortunatus, qui variis locis de Cæsario ejusque regula mentionem facit, virtutes ejus lib. 5, carmine 2 brevi hoc elogio perstringit:

Qui fuit antistes Arelas, de sorte Lirini,
      Et mansit monachus, Pontificale decus.

Monachum mansisse ait, insinuans, fuisse eadem vitæ austeritate, orationis assiduitate, humilitate, aliisque virtutibus, quibus floruerat monachus.

[7] Apud laudatum Sirmondum tom. 2, col. 29 recitatur epistola S. Aviti Viennensis episcopi ad Cæsarium, [ex accessu variorum ex longinquis partibus, seu pro medela corporis per eum obtinenda,] qua illi commendat Maximianum episcopum, oculorum infirmitate laborantem. In hac epistola non quidem virtutes Sancti recitantur, excepta misericordia in afflictos, quæ his verbis indicatur: Cum pietatem vestram, quærentem ubique misericordiæ aditus, non lateat ubi est miseriæ locus: at fama miraculorum ejus latenter insinuatur. Etenim non alia de causa Maximianus videtur adivisse Sanctum, quam ut cæcitati suæ per eum consequeretur remedium: nam sic intelligenda putem verba Aviti sequentia: Principalis tamen ei, quantum dignatur asserere, causa veniendi est, ut peritiorem Medicum quocumque perquirat, qui imbecillitati corporeorum luminum cujuscumque remedii arte succurrat. Hæc, inquam, verba sic putem intelligenda, præsertim quod subjungat exemplum Tobiæ, qui humana arte sanatus non fuit. Audi epistolæ verba: Spem vero recipiendi obtutus, quantum arbitror, & ab exemplo requirit: quod scilicet Tobiam nostrum… latens in angelo medicina reduxerit per collyrium fellis ad dulcedinem sanitatis. Subdit Avitus: Quocirca suscipite fratrem sinceritate solita, reverentia digna: &, si quid consolationis sancto debetur, impendite. Implebitur autem commune desiderium, si etiam qualiscumque infirmitati medela provenerit. Quibus Cæsarium non obscure hortatur ad visum Maximiano restituendum. Neque mirabitur famam miraculorum ejus adeo sparsam fuisse, ut episcopus ex longinquis regionibus ad ipsum accesserit ad visum recuperandum, qui miracula in Actis relata perlegerit.

[8] [seu ad illum de rebus gravissimis consulendum:] Celebritatem quoque S. Cæsarii probare possumus accessu virorum illustrium, qui ejus consilia expetebant aut monita. Apud nos tom. 2 Martii pag. 352 in Actis S. Leobini Carnotensis episcopi hæc leguntur ad propositum nostrum: Non multo post tempore a beato Ætherio (Carnotensi) pontifice ei (Leobino tunc presbytero) injunctum est, ut causa proficiendi in melius S. Cæsarium, Arelatensem episcopum inquirere, & adire deberet intrepidus: ad quem cum pervenisset S. Leobinus, pariterque cum eo B. Albinus, qui comes ejus itineris fuerat; requisitus a B. Cæsario, cur tanti itineris laborem assumpsisset, respondit B. Albinus, se tantummodo sui desiderii causa venisse; beatum vero Leobinum, derelictis fratribus, quibus præpositus fuerat, Lerinum properaturum, ubi omnibus fratribus desiderat esse subjectus. Porro S. Albinus Andegavensis episcopus de re gravissima consuluit S. Cæsarium, ut in Actis illius legitur tom. 1 Martii pag. 60: sed incertum est, an id factum sit, dum ad illum profectus est cum S. Leobino, an postea rursum accesserit. Verum ex hisce clarissime patet, nomen S. Cæsarii maximum fuisse per totam Galliam, cum viri sancti, tanto terrarum intervallo distantes, ad ipsum, tamquam ad oraculum, consilii & progreßus in virtutibus causa proficiscerentur. Ceterum jussit S. Cæsarius S. Leobinum redire, ad monachos, quibus præerat, regendos, quod ille præstitit, uti ibidem pluribus refertur. Hæc sufficiant ad ostendendum, quanta Cæsarius floruerit nominis fama, quantaque ubique fuerit de sanctitate ac sapientia ejus existimatio.

[9] [cultus Sancti: errores duo rejecti.] Memoria ejus sacris Fastis adscripta legitur ad XXVII Augusti, qua festivitas ipsius in diœcesi Arelatensi celebratur. Audi pro omnibus Adonem: In Galliis, civitate Arelatensi, sancti Cæsarii episcopi & confessoris, miræ sanctitatis & pietatis & studii viri. Hisce alii fere consentiunt, quorum verba recitare supervacaneum est. Trithemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3, cap. 84 Cæsarium monachis Benedictinis adnumerat: at errorem illum abunde refutavit Baronius in notis ad Martyrologium Romanum XXVII Augusti. Error Trithemii ortus erat ex anachronismo, videlicet quod putaret Cæsarium floruisse multo serius, quam revera floruit. Hinc in alium errorem lapsus est Andreas Saussayus, qui præter Cæsarium nostrum, alterum annuntiat Cæsarium Arelatensem episcopum, istius nominis secundum. Videri potest in Appendice Martyrologii Gallicani pag. 1220, ubi facta quædam, S. Cæsario propria, secundo illi fictitioque Cæsario attribuit. Hic error, ut nulla ratione fultus, longiorem refutationem non meretur; præsertim quod jam rejectus sit ab eruditis passim, ut observatum est in S. Veredemio tom. IV Augusti, pag. 638. Itaque ad texendam Vitæ chronologiam progredior.

§ II. Præcipua vitæ capita chronologice ordinata usque ad tempus monasterii sacris virginibus conditi, ubi de gemina Regula per Sanctum conscripta.

[Variorum errores de ætate Sancti jam refutati sunt.] Circa tempus, quo floruit S. Cæsarius, longissime erraverunt scriptores aliqui, nimirum Vincentius Bellovacensis, Sigebertus, Trithemius & Petrus Suffridus, quorum verba recitata invenies apud Vincentium Barralim in Chronologia Sanctorum Lerinensis abbatiæ pag. 259 & seqq. Hisce refutandis non immoror, quod errores illi jam correcti sint a variis, & sponte sua corruere debeat opinio illorum ex ordine a nobis deducendo. Baronius quoque in ætate Cæsarii assignanda multum deflexerat a via tom. 6 Annalium ad annum 453, num. 41, sed errorem illum utcumque correxit in additamentis, tom. 10 subjectis, pag. 959. Deinceps vero eruditi exactius cognoverunt ætatem Viri celeberrimi, atque in chronologia ipsius fere jam consentiunt, si paucorum annorum excipiamus differentiam circa aliquot vitæ capita, quorum non omnino certa texi potuit chronologia.

[11] Mortuus est Sanctus, ut habet Vita lib. 2, num. 33, [Natus anno 469 vel 470, circa 487 fit clericus, dein monachus, presbyter, & abbas:] septuagesimo tertio ætatis anno. Mortem autem incidisse in XXVII Augusti anni 542 plures existimant, & nos deinde probabimus. Hinc nasci debuit circa annum 470, videlicet post medium 469, si annus Vitæ septuagesimus tertius fere fuerit impletus, alioquin ipso anno 470. Anno ætatis decimo octavo, secundum Ms. nostrum Bisonticense & Arelatense Mabillonii, tonsura clericali donatus est, quod factum oportuit circa annum 487. Biennio inter clericos transacto, ut habet Vita num. 4, Lerinum se contulit, ibique vitam monasticam exorsus est circa annum 489, ætatis 20. Post annos aliquot in monasterio Lerinensi transactos, cum nimia corporis maceratione in morbum incidisset; curandæ valetudinis causa Arelatem missus est, ubi ejus virtutes innotuerunt S. Æonio archiepiscopo Arelatensi, a quo diaconus & presbyter consecratus est sub finem seculi V. Circa annum 499 abbas factus, non Lerini, ut perperam scripsit Trithemius de Viris illustribus lib. 2, cap. 16, sed in Insula Rhodani prope Arelatem, monachos ultra triennium rexit, ut legitur in Vita num. XI.

[12] Ex abbate ecclesiæ Arelatensi præfectus est episcopus post S. Æonium, [dissensio eruditorum de initio episcopatus,] qui illum sibi optaverat successorem, teste Vita num. 12 & 13. Neque huic successioni obstare debent diptycha Arelatensis ecclesiæ, in Analectis Mabillonii edita, cum illorum exigua sit auctoritas, ut jam adverterunt eruditi. Audi editores Galliæ Christianæ recusæ tom. 1, col. 534: In diptychis post Æonium legitur Joannes, cujus alibi nulla sit mentio. Multa sunt vero, quæ diptychorum illorum auctoritatem elevent. Aliunde vero legimus Cæsarium Æonio suffectum fuisse in episcopatu. Baronius quoque in Addendis ad tomum 6 Annalium, impressis tom. 10, pag. 960 aliter ordinavit successionem episcoporum Arelatensium, dum Cæsarium Leontio, & hunc Æonio successisse scripsit. Verum error ille satis refutatur ex successione assignata in laudata Gallia Christiana, quæ nullum relinquit dubium, quin Æonius Leontio sit posterior. De anno inchoati episcopatus scriptores non omnino consentiunt. Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana col. 535 annum assignat 501 vel 502. Norisius Historiæ Pelagianæ lib. 2, cap. 22 contendit anno 503 factum esse episcopum. Fleury vero in Historia ecclesiastica lib. 31, cap. 2 initium episcopatus affigit anno 501. Deneum Pagius in Critica ad annum 502, num. 8, & Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, lib. 5, pag. 267 Æonio suffectum Cæsarium existimant anno 502. Horum sententiam, ut ceteris veriorem, breviter confirmabo.

[13] [quod innectendum videtur anno 502.] Obiit ÆoniusXVI Augusti, ut probabimus in ejus Actis ad XXX hujus mensis. Hinc certum fit, mortuum non esse ante annum 502, quia Symmachus Papa in epistola ad Avitum Viennensem, data III Idus Octobris Avieno & Pompeio consulibus, id est, anno Christi 501, de eo ut vivente mentionem facit. Epistola illa videri potest apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col. & 1312. Jam vero episcopum factum non esse post annum 502, ex tempore episcopatus, cum anno mortis collato, evincitur. Etenim mortuus est Cæsarius XXVII Augusti anno 542, uti infra ostendam. Morti autem propinquus erat, ut Vita testatur lib. 2, num 33, cum … quadragesimum in pontificatu verteret circulus gyrum. Unde necessario consequitur, episcopum ordinatum esse anno 502: nam Vita num. 12 innuit, non longo tempore post mortem Æonii eidem suffectum esse. Factum id forsan mense Septembri, ita ut annos quadraginta fere impleverit. Porro laudatus Norisius & Saxius in Pontificio Arelatensi non alia de causa annum 503 initio episcopatus attribuunt, quam quod existiment obiisse Cæsarium anno 543.

[14] [Anno 506 celebrat concilium Agathense,] Pleraque præclare in episcopatu gesta recensentur in Vita, at non omnia. Quapropter ordine temporis adjungam, quidquid aliunde se obtulerit relatu dignum: illa vero, quæ referuntur in Vita, ad ordinem chronologicum revocare pergam. Anno 506 Cæsarius ad concilium convocavit episcopos sub ditione Alarici Visi-Gothorum regis constitutos, accepta ab eodem licentia, ut dicitur in præfatione concilii. Habitum est concilium istud Agathæ (Gallis Agde) in Occitania sub die III Idus Septembres, Messala V. C. consule, id est anno Christi DVI, Alarici Gothorum in Gallia regis XXII, Symmachi Papæ VIII, cui interfuerunt episcopi triginta quinque. Sic titulus apud Labbeum tom. 4, Col. licet subscripti legantur tantum triginta quatuor partim episcopi, partim presbyteri, episcoporum loco missi. Canones apud Labbeum habentur 71; at ibidem Col. observat Sirmondus, tantum 47 inventos esse in variis codicibus Mss., reliquosque ex aliis conciliis videri adjectos. Hi autem omnes conditi sunt ad disciplinam ecclesiasticam in Gallia restituendam. Primo loco subscripsit Cæsarius hunc in modum: Ego Cæsarius in Christi nomine episcopus Arelatensis, juxta id, quod universis sanctis coëpiscopis meis, qui mecum subscripserunt, placuit, statuta Patrum secutus, his definitionibus subscripsi &c.

[15] Invitatus fuerat ad concilium Agathense Ruricius episcopus Lemovicensis; sed ille nec venerat ipse, [monetque Ruricium Lemovicensem de absentia, qui se excusat,] nec alium pro se miserat, scripserat tamen ad Cæsarium litteras excusatorias, quæ perlatæ non erant. Quapropter Cæsarius litteras ad illum misit per Capillutum presbyterum, quibus partim objurgat, partim excusat Ruricium his verbis: Sed licet sanctos & desiderabiles vestros apices miseritis, tamen, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quæ ad vicem vestram subscriberet; & quod sancti fratres vestri statuerunt, in persona vestra firmaretur. Sed quia novi, quam sancto, ac frequenti, & pio desiderio interesse volueritis, omnibus fratribus vestris votum vestrum, & sanctam voluntatem exposui. Pro qua re nihil pietati vestræ vel potuimus vel debuimus imputare. Epistola tota legitur apud Labbeum tom. 4, Col. ubi subjecta quoque est responsoria Ruricii, in qua hæc leguntur: Quod vero scribitis, cur ad synodum … non venerim, fecit hoc infirmitas, non voluntas. Addit deinde epistolam Cæsarii sibi serius allatam fuisse: nec aliam absentiæ suæ causam allegat. Hinc commentitia sunt, quæ de causa hujus absentiæ scripsit Jacobus Basnage in notis ad has litteras, in Thesauro monumentorum Canisii recuso tom. 1, pag. 397; acsi venire noluisset Ruricius, quia primatum & auctoritatem convocandi synodos indebite usurpabat Cæsarius.

[16] Porro ex laudata Cæsarii ad Ruricium epistola discimus, [pleniorem ex Gallis & Hispanis meditatur synodum: tempus primi exsilii:] Virum, disciplinæ ecclesiasticæ studiosissimum, conatum esse anno sequenti pleniorem ex Gallis & Hispanis congregare synodum. Audi epistolæ verba: Simulque indico pietati vestræ, & quia filius vester Eudomius, si potuerit hoc elaborare, desiderat, ut superveniente anno Tolosæ synodum, Christo propitio, habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos vult episcopos convenire. Et ideo oro te, ut tam sancto desiderio suo Dominus tribuere dignetur affectum. Suspicor illud concilium cogi non potuisse propter bellum inter Alaricum & Clodoveum Francorum regem, qui anno sequenti Alaricum in prælio propria manu occidit, ut passim tradunt historici Galli. Porro ex tempore mortis Alarici erui utcumque potest annus primi exsilii, per eumdem Alaricum, teste Vita num. 17, Sancto inflicti, quod accidisse videtur circa annum 505. Aliqui quidem illud post concilium Agathense collocarunt; at mihi vix est dubium, quin concilio sit præponendum, cum inter dictum concilium & mortem Alarici vix tempus sufficiens reperiatur, quo Sanctus primum accusari, deinde Burdegalam deportari, incendium ibidem compescere, ac honorifice ab Alarico revocari potuerit, nisi hæc omnia brevi admodum intervallo invicem successisse fingamus, quod parum est verisimile. Malim itaque existimare anno 505 exsilio relegatum, revocatumque sub sequentis initium, eaque occasione impetrasse ab Alarico licentiam convocandi synodum.

[17] Circa annum 507 ædificare cœpit monasterium sacris virginibus: [monasterium circa 507 ædificari cœptum: carcer Sancti circa 509:] verum inchoata ædificia dejecta fuerunt in urbis obsidione. Obsidionem autem cœptam per Francos & Burgundiones anno 508, Pagius ad eumdem annum, num. 7, Gallique historici scribunt. Addit Pagius non nisi anno 510, cæsis Francis per exercitum, a Theodorico Gothorum in Italia rege submissum, Arelatem periculo exemptam fuisse, mansisseque deinde sub potestate Theodorici. De tempore solutæ obsidionis consentit Cointius ad annum 510 num. 2, allegans epistolam Theodorici, qua Arelatenses pro tempore immunes a vectigalibus reddebat, quod egregie se defendissent, & multa in diuturna urbis suæ oppugnatione essent passi. Hinc colligimus S. Cæsarium circa annum 509 in carcerem detrusum ob calumniam, num. 21 in Vita relatam, qua a Judæis potissimum tempore obsidionis impetebatur. Altera hæc est proditionis accusatio, quam & tertia deinde secuta est, ut videbimus: verum ex omnibus gloriosior semper evasit Sanctus. Anno 510 post solutam obsidionem immensa Cæsarii charitas eluxit in redemptione captivorum, teste Vita num. 23.

[18] [tempus perfecti & dedicati monasterii,] Eodem tempore monasterium ante cœptum rursus ædificare aggressus est, quod ad culmen perduxit post biennium. Nam citius absolutum fuisse non est verisimile: Vita quoque innuit num. 25 illo anno fuisse perfectum, priusquam in Italiam abduceretur Sanctus, quod contigit anno sequenti. Deinde Vita lib. 2, num. 34 habet: Erat constitutio monasterii ipsius eo tempore, quo obiit Sanctus, annis plenariis triginta. Cum ergo mortuus sit Sanctus anno 542, monasterium perfectum fuit anno 512. Præmittitur ibidem in Vita, obiisse XXVII Augusti post diem dedicationis monasterii sui: Quare, ait Pagius ad annum 453 num. 17, ea dedicatio peracta VII Kal. Septemb. anni Christi quingentesimi duodecimi, quo dies XXVI mensis Augusti in Dominicam incidebat.

[19] [cui Regulam scribit, magna sapientia compositam:] Porro cœnobii istius virgines legibus scriptis informavit, eisque S. Cæsariam sororem suam præfecit, ut habet Vita num. 25. De scripta hisce virginibus per Cæsarium Regula variis locis meminit Fortunatus, S. Gregorius Turonensis, & apud hunc S. Radegundis, quæ Regulam Cæsarii secuta est. Illorum verba jam produxit Bollandus tom. 1 Januarii pag. 729 & 730, ubi quoque de primis hujus monasterii abbatissis disseruit. Ipsam deinde Regulam subjecit in duodecim paragraphos divisam, ita ut necesse non sit eam hic rursus exhibere. In præfatione sic virgines alloquitur: Sanctis & plurimum in Christo venerandis sororibus, in monasterio, quod Deo spirante & juvante condidimus, constitutis Cæsarius episcopus. Quia nobis Dominus pro sua misericordia inspirare & adjuvare dignatus est, ut vobis monasterium conderemus; quomodo in ipso monasterio vivere debeatis, secundum instituta antiquorum Patrum, monita vobis spiritualia ac sancta condidimus: quæ ut, Deo adjuvante, custodire possitis, jugiter in monasterii cellula residentes, visitationem Filii Dei assiduis orationibus implorate, ut postea cum fiducia possitis dicere: Invenimus quem quæsivit anima nostra. Tum illarum postulat orationes, ac leges suas subnectit. Mira in his legibus elucet S. Cæsarii prudentia & sapientia. Illam late explicavit Cointius in Annalibus Francorum ad annum 536 num. 47 & sequentibus.

[20] [facta pro monasterio approbat Pontifex,] Nec satis fuit Sancto hasce virginibus præscripsisse constitutiones, sed curavit præterea, ut per summum Pontificem ratum haberetur, quidquid pro virginum commodo egerat, ipsumque monasterium ab episcopi jurisdictione esset exemptum, excepta tantum visitatione. Habemus illa in litteris S. Hormisdæ Pontificis, Regulæ apud nos subjectis, qui, post laudatum insigni elogio S. Cæsarii divina promovendi studium, pag. 737 sic prosequitur: Hæc ideo, quia in Arelatensi ecclesia, super clericorum & monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei noviter choros instituisse te, directis litteris indicasti, poscens ut in præfato puellarum monasterio, a te nuper condito, nullam potestatem successores quandoque tui habere penitus permittantur, quatenus sacratæ Deo virgines ab omni inquietudine vel molestia absolutæ, omnipotenti Deo liberis mentibus valeant jugiter famulari.

[21] Digna providentia sacerdotalibus institutis ad pudicitiam decantandam Deo corda compungere, [illudque eximit a potestate episcopi, petente Cæsario:] & sacro cultui de illis seminibus mysticis fructum virginitatis offerre. Hoc esse summum votum suum in illis voluminibus sacris declaravit Apostolus, dicens: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quamobrem petitionibus fraternitatis tuæ libentissime annuentes, Apostolica auctoritate firmamus atque decernimus, ut nullus episcoporum, successorum quoque tuorum, in antedicto monasterio audeat sibi potestatem aliquam penitus vindicare, nisi tantum pro Dei intuitu, pastoralem sollicitudinem gerens, familiam Christi Domini ibidem positam congruis quibusque temporibus (juxta quod condecet) sincero animo cum suis clericis studeat visitare. Tum deinde æquum est, ut parili devotione uterque sexus, locis sibi congruis consistens, Dei gloriam concinat, sicut stabili atque plenissima fide uterque spem redemptionis exspectat. Deinde donationes venditionesque monasterio factas confirmat. De hac Romani Pontificis confirmatione in testamento suo, infra recitando, meminit ipse Cæsarius. Abbatissas hujus monasterii, quod primum S. Joannis, nunc S. Cæsarii nomen gerit, ac Regulam S. Benedicti hodiedum sequitur, recenset Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana tom. 1, col. 619 & seqq.

[22] Non mulieribus modo, sed viris quoque Regulam monasticam composuit S. Cæsarius, [altera Regula monachis composita.] licet de Regula viris data Vitæ scriptores non meminerint. Audi Cointium in Annalibus Francorum ad annum 536 num. 123: Præter Regulam,… quam Cæsarius episcopus Arelatensis monialibus observandam tradidit, extat & Regula monachorum, cujus auctor idem Cæsarius, ut ex ipso titulo patebit infra.Hæc Regula vigebat apud plerosque monachos in ea Galliæ Narbonensis parte, quam Ostrogothi Francis hoc anno cesserunt. Edita est sæpius in Bibliotheca Patrum, necnon a Prospero Stellartio inter Regulas Ordinum monasticorum ac militarium, & a Luca Holstenio in Codice Regularum, quas sancti Patres monachis & virginibus sanctimonialibus servandas præscripserunt. Operi duo præfiguntur tituli. Unus sic: “Incipit Regula, a sancto Tetradio presbytero, nepote beatæ memoriæ S. Cæsarii episcopi Arelatensis, abbati, mea parva persona rogante, transmissa, quam a suo supra memorato domino Cæsario dixit ipse dictatam, quam, dum esset sacerdos, ipse per diversa monasteria transmisit”. Alter sic: “Incipit in Christi nomine Regula, qualis debeat esse in monasterio, ubi abbas est, quicumque fuerit”. Ita editio Holsteniana, omnium ut postrema sic optima. Regulam ipsam post pauca subjicit Cointius, confertque cum Regula monialium, ac notis illustrat; ita ut nocessarium non sit, illam hic rursum recudere aut explicare. In epilogo S. Cæsarius verbis efficacissimis hortatur ad virtutes monacho dignas, totumque concludit his verbis: Vestes enim seculares deponere, & religiosas adsumere, unius horæ momento possumus. Mores vero bonos jugiter retinere, vel contra male dulces voluptates seculi hujus, quamdiu vivimus, Christo adjutore, laborare debemus, quia non qui incæperit, sed qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Hæc de Regulis per Sanctum scriptis sufficiant.

§ III. Chronologia vitæ producta usque ad annum DXIV, ubi varia supplentur in Actis prætermissa.

[Sanctus anno 513 Ravennam abductus,] Gemina calumnia jam relata, qua Sancti gloria fuerat aucta, non obstabat, quo minus æmuli Ariani tertiam struerent apud Theodoricum Arianum Italiæ regem, teste Vita num. 26, in qua leges Cæsarium citatum fuisse a Theodorico, Revennamque abductum; at eo demum exitu, ut nulla in re Viri sanctitas magis enituerit, aut gloria clarius fulserit. Sigonius de Occidentali imperio lib. 16 id factum refert ad consulatum Boetii, seu annum 510. At Pagius ad annum 508 num. 10 existimat, post annum 512, dedicatumque monasterium, exsilium istud Sancti secundum evenisse. Muratorius in notis ad Sigonium recusum, anno 512 exsilium istud alligat, & Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 326 eidem anno innectit. Hisce Vita utcumque favet, quia prius monasterium structum narrat, deinde mox secundum hoc exsilium refert. At rerum gestarum ordo subjiciendus persuadet, non ante annum 513 rem contigisse. Existimo igitur Sanctum in Italiam abductum satis diu post dedicationem monasterii, videlicet anno 513, cum mense Novembri ejusdem anni egerit Romæ cum summo Pontifice, ut infra videbimus.

[24] [inde adit Symmachum Pontificem: quocum agit de lite sua cum episcopo Viennensi.] Postquam aliquo tempore Ravennæ fuerat, mortuoque ibidem suscitato dæmoneque expulso inclaruerat, Romam profectus est ad Symmachum Pontificem, a quo honorifice fuit exceptus, ut legitur in Vita num. 30. Præcipua ratio, cur Sanctus Romam proficisceretur, erat, ut jura ecclesiæ suæ explicanda curaret & confirmanda. Quippe diuturna vigebat controversia inter Arelatensem antistitem & Viennensem de jure metropolitico, seu primatus in Gallia; prævalueratque nunc Arelatensis nunc Viennensis, ut videre licet apud Thomassinum de Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1, lib. 1, cap. 30. In concilio Taurinensi, quod anno 401 habitum vult Pagius ad eumdem annum num. 30, de controversia ita decretum erat can. 2: Illud deinde inter episcopos urbium Arelatensis & Viennensis, qui de primatus apud nos honore certabant, a sancta synodo definitum est, ut qui ex eis approbaverit suam civitatem esse metropolim, is totius provinciæ honorem primatus obtineat: & ipse juxta canonum præceptum ordinationum habeat potestatem. Certe ad pacis vinculum conservandum, hoc consilio utiliore decretum est, ut, si placeat memoratarum urbium episcopis, unaquæque de his viciniores sibi intra provinciam vindicet civitates, atque eas ecclesias visitet, quas oppidis suis vicinas magis esse constiterit: ita ut memores unanimitatis atque concordiæ, non alter alterum, longius sibi usurpando, quod est alii propius, inquietet. Sic apud Labbeum tom. 2, Col.

[25] [& impetrat, ut Symmachus confirmet] Cum post hanc ordinationem, qua jura videbantur æquata, rursum nunc Arelatensis nunc Viennensis potiorem obtinuisset auctoritatem, S. Leo epist. 109 apud Labbeum tom. 3, Col. singulis assignavit ecclesias, in quas jus haberent: Viennensi videlicet Valentinam, Tarantasiensem, Genevensem, & Gratianopolitanam; reliquas vero omnes subjecit Arelatensi. Attamen excitata rursus est ea contentio sub Anastasio Papa, & rursus causa melior Viennensis fuit, inquit laudatus Thomassinus num. 7. Verum agente S. Cæsario apud Symmachum, hic divisionem Leonis ratam habuit hac epistola, ad episcopos Galliæ data apud Labbeum Col. Sedis apostolicæ instituta prædicanda solicitant, ut de concordia universalis Ecclesiæ, quæ toto orbe diffusa est, pervigili cura tractemus. Quæ tunc præcipue efficacius adolescit, si ea, quæ a patribus statuta sunt, ætas subsequens reverenter observet. Cæsarius siquidem frater & coëpiscopus noster, metropolitanæ Arelate civitatis sacerdos, ecclesiæ beati apostoli Petri liminibus præsentatus, ea, quæ pridem de privilegiis ecclesiarum constituta sunt, nostris postulavit innovari sermonibus.

[26] Cuncta igitur inter ecclesias Arelatensem & Viennensem a decessore nostro beatæ recordationis Leone Papa, [divisionem a S. Leone factam inter Arelatensem & Viennensem ecclesiam:] quæ super hac parte ordinata sunt, Ecclesiæ Romanæ fidelis declarat instructio. Atque ideo, ne ea, quæ semper veritatis est æmula, sibi aliquid vendicare queat oblivio, & prioris decreti vigor temporis diuturnitate vergat in senium, necessarium duximus olim promulgata in lucem reddere nostris affatibus. Idcirco quemadmodum decessor noster Leo Papa dudum cognitis allegationibus partium definivit, parochiarum numerum, vel quantitatem Arelatensi & Viennensi sacerdotibus deputandam, & nos præcipimus nullius usurpatione transcendi: sed, ut ante prædiximus, juxta indulgentiam supradicti Pontificis, Valentiam, Tarantasiam; Genevam, atque Gratianopolim opida Viennensis antistes juri suo vindicet; nec quidquam amplius ab his, quæ semel ab apostolica sibi Sede concessa sunt, æstimet præsumendum. Alias vero parochias, vel diœceses cunctas privilegio & honore suo Arelatensis episcopus sub temporum continuatione defendat. Nec enim observatio & vetustatis reverentia custoditur, si amplius de humilitate gloria sacerdotalis attollitur. Concludit deinde epistolam, post adhortationem ad servanda prædicta, hujusmodi verbis: Data Idibus Novembris, Probo viro clarissimo consule; quæ annum 513 designant, quo Probus erat consul Occidentalis, non autem 502, quo quidem Probus aliquis erat consul, sed Orientalis: nam cum unus tantum consul nominabatur in litteris, scriptis in Occidentis imperio, Occidentalis designabatur, ut recte observat Pagius ad annum 502 num. 10.

[27] Aliis quoque privilegiis Symmachus decoravit ecclesiam Arelatensem in gratiam S. Cæsarii, [pallio aliisque ecclesiæ suæ privilegiis honoratur a Pontifice:] teste Vita num. 30, ubi pallium ei concessum dicitur, diaconisque Arelatensis ecclesiæ indultum, ut dalmaticis uti liceret, sicut fiebat in Romana ecclesia. Thomassinus part. 1, lib. 2, cap. 54, num. 1 observat, primum videri Cæsarium in Occidente, cui honor pallii sit concessus. Probat deinde vices Sedis apostolicæ simul demandatas in Gallia, atque utrumque hunc favorem, qui Cæsario ob eximia merita collatus dicitur in Vita, ad posteros ejus diu propagatum. Ad privilegium diaconorum Arelatensium utendi dalmaticis observat in notis Mabillonius ex S. Gregorio, usum dalmaticarum ne episcopis quidem eo tempore communem fuisse, cum Aregio Vapincensi episcopo & Valatonio ejus archidiacono dalmaticæ usum concedat Gregorius epistola 107 lib. 9 editionis novæ. Plura de dalmaticis, quarum usus deinde factus est diaconis communis, disserit Baronius ad Martyrologium Romanum die XXXI Maii, & non pauca observantur in notis ad laudatam Gregorii epistolam, ubi lapsus quidam Baronii a Ferrario dicuntur correcti lib. 9 de Re vestiaria cap. 9.

[28] [huic offert Sanctus libellum ad abusus varios] Studuit eodem tempore S. Cæsarius, ut varii abusus auctoritate Romani Pontificis abolerentur, ideoque libellum obtulit Symmacho, quo abusus illos explicat, eorumdemque prohibitionem flagitat. Libellum ipsum, ex quo pateat Viri sancti zelus, subjungo ex Labbeo tom. 4 Conciliorum Col. Sicut a persona beati Petri apostoli episcopatus sumit initium, ita necesse est, ut disciplinis competentibus Sanctitas vestra singulis ecclesiis, quid observare debeant, evidenter ostendat. In Gallia siquidem provincia ab aliquibus personis ecclesiastica prædia diversis titulis alienantur. Ita fit, ut pro suo quis arbitrio devota mente relinquentium & egentium, necessitatibus deputatas imminuat facultates. Hoc postulamus ut fieri prohibeat apostolicæ Sedis auctoritas, nisi forsitan aliquid pietatis intuitu monasteriis fuerit largiendum. Illud etiam pari supplicatione deposcimus, ut de laïca conversatione, qui in singulis judicum officiis meruerint, aut certe rexerint sub aliqua potestate provincias, nisi multo ante tempore præmissa conversatione legitima, & vita examinata, nullus clericus aut episcopus ordinetur.

[29] [abolendos, quorum probibitionem obtinet:] Viduas etiam jam diu religioso habitu assumpto, & sanctimoniales longo jam tempore in monasteriis consistentes, poscimus ut unicuique conjugii causa, nec volentes sibi jungere, nec invitas rapiendi libera sit facultas. Illud etiam humili prece suggerimus; ut nulli per ambitum ad episcopatum concedatur accedere, nec data pecunia sibi potentes homines suffragatores adhibeant. Et ut hæc facilius possint custodiri, clerici vel cives decretum facere, vel subscribere, sine metropolitani notitia vel consensu penitus non præsumant. Hæc omnia ultione districtionis vestræ fieri prohibete; quatenus & in ecclesia vestra, & in supradicta provincia, disciplina bonis actibus amica servetur. Libellum hunc præsens obtulit Cæsarius, uti ex ipsa ejus forma satis colligitur. Porro probavit Symmachus Viri sancti zelum, & omnia, quæ ut vetentur, hoc libello postulat, prohibuit per litteras, datas VIII Idus Novembris, Probo viro clarissimo consule, id est, anno 513. Videri poterunt hæ litteræ apud Labbeum, ubi post libellum Cæsarii sunt impressæ.

[30] [Redux Arelatem, alium per suos offert libellum, ut Aquensis episcopus parere compellatur;] Cæsarius Arelatem reversus, non statim episcopos omnes habuit obsequentes, qui secundum divisionem S. Leonis, a Symmacho confirmatam, ei subesse debebant, ut primati. Certe Aquensis antistes minus se exhibebat morigerum. Hinc S. Cæsarius anno sequenti Romam misit Ægidium abbatem & Messianum notarium, ut alium Symmacho offerrent libellum supplicem, quem juvabit subjungere ex Labbeo Col. ubi sic habet: Quantum in omnibus ecclesiarum pontificibus, quæ in toto orbe diffusæ sunt, apostolica Sedes sibimet vindicat principatum, & synodalibus decretis firmior ejus præcellit auctoritas; tantum potestatis suæ provisione dudum a sese concessa debet inconcussa servare, quatenus Arelatensis ecclesia fruatur privilegiis suis. Quæ nunc per antistitem Cæsarium seriem suæ petitionis insinuat, & quam hactenus habuit potestatem, vestra deposcit auctoritate firmari; ut quod veneranda Sedes quondam perenni sanctione custodiri præcepit, & pragmaticis specialiter decreta sunt constitutis, beatitudinis vestræ præceptis suis etiam nunc confirmet auctoritas. Aquensis etiam civitatis episcopum Sanctitatis vestræ moneri præcipite constitutis, ut dum a metropolitano antistite ecclesiæ Arelatensis ad synodale concilium fuerit evocatus, vel aliqua ordinationis causa eum sibi postulet religio divina necessarium, minime venire frustretur: quatenus ea, quæ longævis sæculis priscorum sanxit auctoritas, vobis præsulibus præsenti futuræque ætati inviolata serventur. Data ab Ægidio abbate & Messiano notario.

[31] Respondit Symmachus per litteras, hisce apud Labbeum subjectas, [quem obedire Cæsario vult Symmachus,] hunc in modum: Qui veneranda Patrum statuta custodit, amicum se absolutæ religionis ostendit; & qui providet, ut locum excessibus non relinquat, demonstrat se de bono gratiæ cogitare. Rationabile est, ut sancta Arelatensis ecclesia propriis privilegiis perfruatur; & quod vetustas præstitit, & Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare præsumptio. Sic tamen, ut ceterarum ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent: quia nec potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his, quæ Patrum constituta singulis ecclesiis concesserunt, decernimus, ut circa ea, quæ tam in Galliæ, quam in Hispaniæ provinciis, de causa religionis emerserint, solertia tuæ fraternitatis invigilet: & si ratio poposcerit præsentiam sacerdotum, servata consuetudine, unusquisque tuæ dilectionis admonitus auctoritate conveniat. Et si Dei adjutorio controversia incidens amputari potuerit, ipsius hoc meritis applicemus: alioquin existentis negotii qualitas ad Sedem apostolicam te referente perveniat: ut cunctis ordine suo peractis, unde inimicus bonitatis sibi blandiatur, locum invenire non possit. Igitur, quemadmodum supra diximus, per singulas ecclesias beneficia, quæ sunt diu custodita, serventur. Et si tam ecclesiæ Aquensis antistes, vel alius quilibet, metropolitano pontifici juxta canonum definitionem vocatus obtemperare noluerit; noverit subdendum se, quod non optamus, ecclesiasticæ disciplinæ.

[32] Et in hac parte magnopere te volumus esse solicitum, [eique una vices suas delegat per Galliam & Hispaniam.] ut si quis de Gallicana vel Hispana regionibus ecclesiastici ordinis atque officii, ad nos venire compulsus fuerit cum fraternitatis tuæ notitia iter peregrinationis arripiat: ut nec honor ejus per ignorantiam aliquam contumeliam patiatur, & ambiguitate depulsa, a nobis animo securo in communionis gratiam possit admitti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III Idus Junias Flavio Senatore viro clarissimo consule; id est, anno 514. Ex hisce autem intelligimus, non Aquensem modo episcopum Arelatensi tum temporis subesse compulsum; sed vices Romani Pontificis Cæsario demandatas fuisse non in sola Gallia, at per Hispaniam quoque. Porro primatus ille Arelatensis Ecclesiæ per Galliam propagatus est ad plures Cæsarii successores, quibus vices suas diu demandarunt Pontifices, palliumque transmiserunt. Verum illa latius prosequi non est hujus loci. Quapropter ad alia Sancti gesta progredior.

§ IV. Prosecutio ejusdem chronologiæ usque ad annum 530, in qua exponuntur concilia varia, & gesta Sancti contra Semi Pelagianos.

[Concilium Arelatense IV, in quo dedicata ecclesia B. Mariæ.] Anno 515 S. Hormisda Pontifex litteras dedit ad S. Cæsarium de regressis ad communionem Sedis apostolicæ Dardaniæ & Illyrici episcopis, quos hæresis Eutychiana diviserat. In his zelum Viri sancti pro Ecclesiæ bono Pontifex declarat his verbis: Pro his nobiscum sæpissime Fraternitas vestra condoluit, Apostolicæ non immemor lectionis, qua monstratur: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Epistolam totam exhibet Labbeus tom. 4, col. 1474 & seq. Anno 524, Opilione consule Occidentali, S. Cæsarius occasione dedicationis ecclesiæ S. Mariæ episcopos convocavit ad concilium IV Arelatense, quod aliqui III nominarunt. Non defuerunt, qui existimarent, Cæsarii monasterii ecclesiam tunc fuisse dedicatam, sed manifeste errarunt, cum illa dedicata sit XXVII Augusti, concilium vero mense Junio habitum: Rectius ergo Saxius in Pontificio Arelatensi in Cæsario sic habet: In hoc provinciali concilio dedicata est basilica beatæ Mariæ, quam vulgus Virginem de Majori appellat: hodie est collegium canonicorum. Conditi leguntur in illo concilio canones quinque, qui maxime spectant ad ordinationes clericorum. Præsedit illi Cæsarius, & primus subscripsit: post ipsum vero sedecim partim episcopi, partim presbyteri episcoporum legati. Adi Labbeum tom. 4, Col. & seqq., ubi plura de hoc concilio notata leges. Inter reliqua can. 2 decretum erat, ut nulli laicum ad diaconatum, presbyteratum, aut episcopatum promovere liceret, nisi anno integro fuerit ab eis præmissa conversio. Hac de re anno 528 scripsit Felix IV Pontifex Romanus ad Cæsarium, fortiter inculcans, ut lex illa observaretur, & manus nemini cito imponerentur. Porro epistola illa, ut primum edita est, notabatur post consulatum Boëtii, ideoque tribuebatur Felici III, annoque 488, quo Cæsarius necdum erat episcopus; sed errorem detexit Sirmondus ex codice Arelatensi, in quo recte legebatur post consulatum Mavortii, quod congruit anno 528. Epistolam cum nota Sirmondi vide apud Labbeum Col. & seq.

[34] [concilium Carpentoractense, in quo pœna decernitur episcopo, qui peccarat in canones Arelatenses:] Has Felicis litteras præcessit concilium Carpentoractense sedecim episcoporum anno 527 habitum, præsidente rursum Cæsario. In hoc non nisi unus canon decretus habetur. At ostendit cum aliis episcopis Cæsarius, quam non negligeret statuta Arelatensis concilii. Ordinatum ibidem erat can. 3, ut ei, qui contra decreta in concilio clericum ordinaret, anno integro Missas facere non liceret. Agrœcius vero Antipolitanus antistes illicita ordinatione infregerat statuta Arelatensia, quibus ipse per legatum subscripserat. Quapropter Cæsarius cum patribus concilii Carpentoractensis memoratam pœnam infligit Agrœcio per litteras, una cum concilio editas apud Labbeum Col. & seqq. Hinc patet, Sanctum non modo in decernendis legibus fuisse diligentem, sed in earum observatione urgenda fortem pariter & constantem. Ceterum concilia per S. Cæsarium hactenus congregata ad disciplinam ecclesiasticam dumtaxat spectarunt: at nunc examinandum est, quid fecerit idem Sanctus ad reliquias Pelagianæ hæresis in Gallia excidendas.

[35] Non est dubium, quin circa hæc tempora scripserit de Gratia & libero arbitrio, [agit contra Semi-Pelagianos,] erroresque Semi-Pelagianorum refutaverit. Quippe id testatur anonymus, qui interpolavit Catalogum Gennadii de illustribus Ecclesiæ scriptoribus. Verba ipsa accipe ex Catalogo memorato cap. 86, quæ hujusmodi sunt: Cæsarius Arelatensis urbis episcopus, vir sanctitate & virtute celeber, scripsit egregia & grata valde, & monachis necessaria Opuscula. De Gratia quoque & libero arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum, & sanctorum Patrum judiciis munita, ubi docet nihil hominem de proprio aliquid agere boni posse, nisi eum divina gratia prævenerit. Quod opus etiam Papa Felix per suam epistolam roboravit, & in latius promulgavit. Floruit hic eo tempore, quo & Faustus, Anastasio rempublicam gubernante. Putavit olim Baronius in notis ad Martyrologium, hæc verba esse ipsius Gennadii; at alii postea satis clare probarunt, alterius esse, qui Catalogum Gennadii interpolavit. Ad id ostendendum ætas utriusque sufficit. Audi ipsum Gennadium cap. 91 de Theodulo: Moritur, inquit, hic scriptor ante triennium, regnante Zenone. Hinc recte infert Pagius ad annum 490, scripsisse Gennadium sub initium imperii Anastasii, & non post annum 494, cum Zeno anno 491 sit defunctus. Jam vero Cæsarius vixit usque ad annum 542, ut probabimus, de eoque loquitur tamquam de defuncto. Non potuit igitur hæc scribere Gennadius, dum edebat Catalogum suum; ac ne postea quidem addere, cum nullo modo sit verisimile tam diu vixisse; & si eo usque Vitam protraxisset, in errores illos incidere non potuerit, quos commisit hujus elogii scriptor. Etenim erravit primo elogii auctor, dum dixit per Felicem Pontificem Cæsarii Opus confirmatum, quod factum videbimus per Bonifacium II. Erravit iterum, dum Cæsarium Fausto prorsus contemporaneum fingit. Nam, etiamsi annus emortualis Fausti incertus sit, verisimile tamen non est usque ad seculum V vixisse, adeo ut obiisse videatur juvene, aut forsan adolescente Cæsario. Videri potest Gallia Christiana tom. 1, col. 392 & 393.

[36] Porro scriptores neoterici passim duo hic asserunt, [quod ita intellexerunt neoterici, acsi librum pro S. Augustino scripsisset contra Faustum:] videlicet Cæsarium scripsisse librum de Gratia & libero arbitrio, atque hunc Cæsarii librum contra Faustum Regensem nominatim fuisse compositum. Dubito sane quam maxime, an ullus umquam producturus sit antiquum & idoneum horum assertorum testem: adeo ut vehementer mirer, hæc tanto consensu scripta fuisse a viris eruditis, tamquam indubia & certa. Fortasse in illam opinionem deducti sunt ex recitato jam elogio. Attamen neutrum inde consequitur, nisi per conjecturam omnino levem & ambiguam, desumptam ex titulo, qui præfixus erat libro cuidam Fausti. Audi Norisium lib. 2 Historiæ Pelagianæ cap. 22: Cæsarius … librum edidit de Gratia & libero arbitrio eodem prorsus titulo, quem suo Operi Faustus inscripserat, ut præsentissimo antidoto Rejensis venena expelleret, in quo volumine S. Augustini doctrinam adversus Fausti insultus solidissime propugnavit. Hinc celeberrimus ille Ennodius Ticinensis in epistola ad Cæsarium ait: “Tibi debet quicumque ille scriptorum maximus, quod eum dote elocutionis amplificas”. Addit nobile scholion Baronius ad annum DVIII: “Sanctum Augustinum videlicet, quem adversus Faustum eum impugnantem defendit”. Ita Norisius magnifice magis quam solide.

[37] [sed istud probari non potest antiquorum testimonio:] Nam, ut dubitare non possumus, quin Cæsarius in scriptis de Gratia & libero arbitrio refutaverit errores Semi-Pelagianorum, inter quos Faustus numeratur, ita neque ex elogio apud Gennadium titulique similitudine, neque ex Vita Cæsarii, in qua de his agitur num. 40, neque aliunde probari potest, scriptis illis Cæsarii Faustum nominatim fuisse refutatum: cum nullus Fausti meminerit. Deinde, quod cum Baronio huc trahit Norisius ex epistola S. Ennodii, intelligi non potest de his Cæsarii scriptis, nisi omnem evertamus ordinem chronologicum: epistola enim Ennodii scripta est circa annum 513, cum Ennodius in eadem gratuletur Cæsario de iis, quæ illi cum Theodorico Gothorum rege anno 513 contigerant. At laudata Cæsarii scripta multis annis sunt posteriora, ut patebit. Ennodius igitur de homiliis Cæsarii loquitur, non de scriptis de Gratia & libero arbitrio. Nihilo melius est, quod addit Norisius de S. Augustino defenso per Cæsarium: nam, licet amator fuerit Augustini ejusque doctrinæ, nullus antiquorum asseruit, calamum sumpsisse in ejus defensionem. An certius sit, quod subdit his verbis de libro deperdito: Verum & hic liber magno cum Augustinianæ scholæ detrimento ad posterorum manus non pervenit: an id, inquam, certius sit ceteris, infra discutiam, cum examinabo, an hæc Cæsarii scripta diversa sint a capitulis Arausicanis.

[38] [habet concilium Arausicanum II,] Vir Sanctus, quo de superiori loco validius Semi-Pelagianos percuteret, ad Romanam Ecclesiam recurrit, acceptisque inde fidei articulis de gratia & libero arbitrio, concilium congregavit Arausione *, in quo Semi-Pelagiani errores condemnati sunt, fidesque Catholica triumphavit. Concilium illud, quod est Arausicanum II, habitum est V Nonas Julias, Decio Juniore v. c. consule, id est, anno Christi DXXIX, Felicis IV Papæ III, Athalarici Italiæ regis III, ut est in titulo apud Labbeum tom. 4, Col. Præfuit Cæsarius & primus subscripsit, post eum duodecim alii episcopi, ac demum viri illustres octo, inter quos primus præfectus prætorio Galliarum ac patricius Liberius. Itaque celeberrimum fuit non numero personarum, sed contrita penitus hæresi Pelagiana & Semi-Pelagiana, secutaque deinde summi Pontificis confirmatione.

[39] [ibique cum suis varia edit capitula de gratia & libero arbitrio,] Occasionem hujusce concilii exponunt ipsi Patres in præfatione, simulque docent ab apostolica Sede transmissa fuisse doctrinæ capita, quæ ibidem ad credendum fidelibus sunt proposita. Audi igitur præfationem ipsam: Cum ad dedicationem basilicæ, quam illustrissimus præfectus & patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, & ipso invitante, convenissemus, & de rebus, quæ ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos spiritalis fuisset oborta collatio; pervenit ad nos esse aliquos, qui de gratia & libero arbitrio per simplicitatem minus caute, & non secundum fidei Catholicæ regulam, sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem & auctoritatem Sedis apostolicæ, justum ac rationabile visum, ut pauca capitula, ab apostolica nobis Sede transmissa, quæ ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac præcipue causa collecta sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, & manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui hucusque non sicut oportebat de gratia & libero arbitrio credidit, ad ea, quæ fidei Catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat. Hisce subjiciuntur capitula viginti quinque, hæresi Semi-Pelagianæ contraria, quæ una cum subscriptionibus ibidem videri possunt; uti & varia ad illa variorum annotata,

[40] Laudati supra Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 3, [quæ illa ipsa sunt, quæ Sanctus scripsisse dicitur] pag. 225 existimant, de his capitulis Arausicanis agere interpolatorem Gennadii his verbis jam citatis: De gratia quoque & libero arbitrio edidit testimonia divinarum Scripturarum & sanctorum Patrum judiciis munita, ubi docet nihil hominem de proprio aliquid agere boni posse, nisi eum divina gratia prævenerit. Ex quo consequitur, nullum a Cæsario librum conscriptum de gratia & libero arbitrio, præter hæc Arausicani concilii capitula, quæ Semi-Pelagianis erroribus, adeoque & Fausti, sunt opposita, & S. Augustini doctrinæ conformia, aut potius ex Augustini libris fere desumpta. Fateor, hæc sententia plerisque scriptoribus neotericis est contraria, qui Baronium Norisiumque secuti asserunt, librum præterea pro Augustini doctrina contra Faustum a Cæsario fuisse compositum; attamen dubitare vix possim, quin vera sit, laudataque concilii Arausicani capitula sint illa ipsa scripta Cæsarii, de quibus agitur in Catalogo Gennadii. Ad verba modo attendat studiosus lector, & id facile mecum deprehendet.

[41] Auctor ille ait: De gratia & libero arbitrio edidit testimonia divinarum Scripturarum & Sanctorum Patrum judiciis munita &c. Quid, [de gratia & libero arbitrio contra Semi-Pelagianos.] obsecro, sunt capitula Arausicana, nisi testimonia de gratia & libero arbitrio auctoritate Scripturæ sacræ & Patrum antiquorum roborata? Audi verba postremo capitulo subjecta apud Labbeum Col. Ac sic secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc Deo propitiante & prædicare debemus & credere, quod per peccatum primi hominis inclinatum & attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum, sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum, quod bonum est, possit, nisi eum gratia misericordiæ divinæ prævenerit. Itaque sive spectemus rem, de qua actum est in capitulis, sive formam ipsam capitulorum, sive doctrinam iis definitam, omnia persuadent hæc ipsa esse scripta Cæsarii, de quibus loquitur interpolator Gennadii. Frustra ergo quæremus aliud Cæsarii de gratia & libero arbitrio volumen, cum illud numquam videatur in rerum fuisse natura.

[42] Eodem anno S. Cæsarius Vasense concilium celebravit, [Concilium Vasense: obmurmurantibus contra Cæsarium Semi-Pelagianis,] sicut anno præcedente statutum fuerat in concilio Carpentoractensi. Quinque in illo conditi sunt canones; quibus variæ disciplinæ ecclesiasticæ capita decernuntur. Inveniet illa studiosus lector apud Labbeum Col. & seqq. Hisce pro temporis ordine breviter dictis de hoc concilio, quod postremum fuit, cui interfuisse legitur Vir sanctus, ad gesta adversum Semi-Pelagianos revertamur. Cum damnati essent in concilio Arausicano errores, quibus multi hactenus firmiter adhæserant, non leviter obmurmurarunt contra S. Cæsarium, cujus industria & auctoritate concilium illud celebratum, statutaque in eo condita, non ignorabant. Horum testis est Vita num. 46, in qua leguntur sequentia: Multi quidem æmuli surrexerunt, qui ejus resisterent doctrinæ de gratia… Etenim susurris & mala interpretatione quorumdam oboritur in Galliarum partibus contra prædicationem Dei Hominis frustra sinistra suspicio.

[43] [Valentina synodus congregatur, cui cum aliis intersunt Viennensis provinciæ antistites:] Ob hoc antistites Christi ultra Iseram consistentes, caritatis amore collecti, in Valentina civitate conveniunt: ubi etiam beatus Cæsarius infirmitatis solitæ causa, sicut disposuerat, properare non potuit. Cointius ad annum 536 num. 9 existimavit Vitæ scriptorem hic memoria lapsum, & pro Valentina synodo substituendam esse Arausicanam. At miror viro erudito eam incidere potuisse cogitationem: nam clarum est, aliam ab Arausicana designari synodum. Primo enim Arausicano concilio interfuit Cæsarius; huic adesse non potuit morbo impeditus. Deinde episcopi ultra Iseram consistentes episcopi sunt provinciæ Viennensis, qui non interfuere Arausicano, adfuere vero huic Valentino. Itaque, quod objicit Cointius de conciliis Valentinis, quæ diu ante aut post celebrata notat, hisce minime obesse potest, cum alia sint ab hoc concilio, cujus Acta perierunt. Habitum autem videtur illud concilium Valentinum sub finem anni 529, vel initium sequentis: namque medium fuisse inter Arausicanum, cui obstrepebant aliqui, & ejusdem Arausicani confirmationem, innuit Vita his verbis: Nam & beatæ memoriæ Bonifacius, .. calcata intentione jurgantium, prosecutionem sancti Cæsarii apostolica auctoritate firmavit. Apparet quidem ex laudata Vita, episcopos illos provinciæ Viennensis initio non omnes favisse Cæsario, statutisque Arausicanis, hancque opinor causam fuisse istius conventus. Prævaluit tamen pars melior, agente præ ceteris pro bona causa Cypriano Telonensi episcopo, ipsiusque Cæsarii discipulo.

[44] [recurrit ad Pontificem Cæsarius pro confirmatione concilii Arausicani,] Demum ad plenam victoriam de Semi-Pelagianis obtinendam multum conduxit confirmatio summi Pontificis, per Cæsarium petita & impetrata mense Januario anni 530. Pro confirmatione hac impetranda scripserat Sanctus ad Bonifacium II, adhuc, ut putabat, Cardinalem, amicumque suum, ut is apud Felicem IV pro confirmatione concilii ageret. At, mortuo interim Felice, Bonifacius ipse ad Pontificatum evectus, concilium Arausicanum confirmavit, datis ad Cæsarium litteris, quæ apud Labbeum col. 1689 notatæ sunt VIII Kalendas Februarias, Lampadio & Oreste viris clarissimis consulibus, id est, anno 530. Initium epistolæ subjungo ad confirmationem dictorum: Per filium nostrum, inquit, Armenium presbyterum & abbatem literas tuæ Fraternitatis accepimus, quas ad nos, ut apparet, inscius adhuc sacerdotii mihi commissi, sub ea, qua in Deo tenemur, caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id, quod a beatæ recordationis decessore nostro Papa Felice pro Catholicæ fidei poposceras firmitate, mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuæ, quam laudabili fieri solicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum.

[45] [ac Bonifacius II desinita in Arausicano confirmat,] Hisce subdit, quid peteret Cæsarius his verbis: Indicas enim, quod aliqui episcopi Galliarum, cum cetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturæ esse velint, non gratiæ; & hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiæ divinæ largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo totiusque bonæ voluntatis initium, juxta Catholicam veritatem, per prævenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis apostolicæ firmaremus. Deinde interjectis paucis ad probandum, fidem nobis esse ex divina gratia, sic prosequitur: Quod etiam Fraternitatem tuam, habita collatione (Arausicana) cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse Catholicam. Adjectisque aliis contra Semi-Pelagianos argumentis, definitionem concilii Arausicani confirmat hisce verbis: Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus.

[46] Innuit quoque inferius Pontifex non paucos Cæsario restitisse, [quo fit, ut, cedentibus episcopis qui restiterant, plenam de Semi-Pelagianis consequatur victoriam.] quos tandem manus veritati daturos ominatur, ita scribens: His ita breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus misericordia divina, quod ita per ministerium tuæ Fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Vera vaticinatus est Pontifex; nam, ut habet Vita, donante Christo paulatim ecclesiarum antistites receperunt, quod optaverat diabolus repentina animositate cessare. Magna sane hæc est S. Cæsarii gloria; ita ut de eo ausim affirmare, alios quidem Patres uberioribus scriptis contra hæreticos dimicasse, nullum majori certasse prudentia, feliciorique exitu, ac demum pleniori victoria, quam ipse certaverit contra Semi-Pelagianos.

§ V. Chronologiæ pars ultima usque ad mortem Sancti: mortis tempus examinatum.

[Procedit contra Contumeliosum, quem ex sententia Joannis Papæ episcopatu privat:] Sanctus, post victoriam de Semi-Pelagianis relatam, cum morum æque ac fidei puritatem cordi haberet, aliam ingressus est dimicationem. Contumeliosus episcopus Regensis, qui plerisque conciliis per Cæsarium habitis interfuit, sanctitatem professionis suæ variis criminibus deturparat. Contra hunc Vir sanctus cum episcopis Gallis secundum canones processit, processumque misit ad Romanum Pontificem, ut de episcopatu dejiceretur Contumeliosus, tamquam illo gradu indignus. Hinc Joannes II, qui Petri cathedræ tunc præsidebat, anno 534 ad Cæsarium hujusmodi dedit litteras: Caritatis tuæ litteras animo libenti suscepimus, in quibus corporeas necessitates allegans, etiam quæ sacrius ille, qui lapsus est, fecerit indicasti. Dolemus de amissione pontificis, rigorem tamen canonum servare necesse est. Atque ideo prædictum ab episcopatus ordine nostra suspendit auctoritas. Neque enim fas est pollutum criminibus, sacris ministeriis deservire. Sed, te ordinante, in monasterio dirigatur, ubi delictorum memor in pœnitentia lacrymas effundere non omittat, ut ab eo, qui omnibus miseretur, Domino nostro Jesu Christo misericordiam valeat promereri. In cujus locum visitatorem constituite, donec proprium ecclesia, quæ evacuata est ejus sacerdotio, merere valeat sacerdotem. Edita est hæc epistola apud Labbeum tom. 4, col. 1756, & 1757, ubi reliqua videri possunt. Præmittuntur duæ aliæ epistolæ ejusdem Pontificis, alteræ ad episcopos Galliæ, alteræ ad presbyteros & diaconos Contumeliosi episcopi, in quibus eadem in Contumeliosum sententia exprimitur: additque in posterioribus Pontifex, curam hujusce rei Cæsario commissam.

[48] [at ille appellat ad Pontificem;] Contumeliosus a prima sententia appellavit ad Agapetum Joannis Papæ successorem. At incertum apparet, an Agapetus ante exsecutionem sententiæ jam esset Pontifex: imo, cum litteræ Joannis datæ sint mense Aprili anno 534, id est, plus quam anno integro ante pontificatum Agapeti, parum est verisimile, exsecutionem tam diu fuisse dilatam, ut ante illam Contumeliosus ad Agapetum recurrere potuerit. Hoc observatum oportuit, quia Contumeliosus conquestus est apud Agapetum, appellationi suæ non delatum a Cæsario, sed, ea non obstante, sententiam exsecutioni mandatam. Audi hæc ex epistola Agapeti mox assignanda: Melius autem fecerat Fraternitas tua, inquit Pontifex, si posteaquam Sedis apostolicæ appellatione interposita desideravit examen, circa personam ejus a tempore sententiæ nihil permisisset imminui, ut esset integrum negotium, quod interposita provocatione quæreretur. Ratio, cur nihil ob appellationem de exsecutione prætermiserit Cæsarius, ex dictis facile eruitur: videlicet quod ad Joannem appellaret, a quo jam erat damnatus, quique omnem sententiæ exsequendæ curam illi commiserat. Si hanc admittimus conjecturam, uti eam admittendam temporis ordo persuadet, nihil sane erat, quod in facto Cæsarii reprehenderet Agapetus, nihil, quod improbaret. At verisimile est, Agapetum ignorasse sententiam ab antecessore suo fuisse seu latam seu confirmatam, indeque factum esse, ut & appellationem admitteret, & scriberet Cæsario, melius facturum fuisse, si post appellationem ad exsecutionem non processisset.

[49] [Agapetus autem appellationem admittit] Verum, quidquid causæ fuerit, cur appellationem admitteret Agapetus, certum est admisisse: nam litteras dedit ad Cæsarinm XV Kalendas Augusti, quas sic exorditur apud Labbeum Col. Optaveramus, Frater amantissime, ut episcopi Contumeliosi opinione integra permanente, nec tibi dudum fieret necessitas judicii, nec nobis causa censendi… Unde quatenus præsumptione, sicut asserit, innocentiæ ad appellationis voluit auxilium convolare, orationibus assiduis hoc innitamur *, ut eum cognitionis iteratæ beneficium gratulationi omnium restituat absolutum. Delegaturi enim, Deo nostro adjuvante, sumus examen, ut secundum canonum venerabilium constituta, sub consideratione justitiæ, omnia, quæ apud Fraternitatem tuam de hujusmodi negotio acta gestave sunt, diligentissima vestigatione flagitentur.

[50] [& judices se daturum scribit: sed non constat, an mutata sit sententia.] Deinde, ubi probare conatus erat æquum esse, ut iterum audiatur reus, addit sequentia: Episcopum Contumeliosum, reddita sibi modo propria substantia, suspensum interim volumus ab administratione patrimonii ecclesiastici, & celebratione Missarum: quia id, quod sibi viderat judicio fuisse sublatum, gloriosius, si ei veritas suffragatur, judicio receperit, quam usurpationibus occuparit. Reliqua ibidem videri poterunt. Porro non constat omnino, an Pontifex judices re vera in Galliam miserit; nedum an aliquid fuerit mutatum in sententia contra Contumeliosum lata. Attamen vix dubito, quin Cæsarius Agapetum de omnibus rectius informaverit, docueritque omnia ex sententia Joannis Papæ a se gesta. Deinde, cum Joannes Papa canones transmisisset ad Cæsarium, secundum quos procedere deberet in causa Contumeliosi, ex illis scriptum composuit, gravi verborum & sententiarum pondere instructum, quo probat clericum quemcumque de adulterio convictum in gradum pristinum numquam esse restituendum. Scriptum illud cum dictis canonibus exstat apud Labbeum Col. & seqq., & eruditi passim existimant illud esse Cæsarii, cujus zelus & stylus in eo relucet. Nullum quoque videtur dubium, quin compositum sit contra Contumeliosum. At non æque certum est, Romamne transmissum sit ad Pontificem, an vero delegatis ab eo judicibus recitatum. Ceterum Bailletus, qui ad XXVII Augusti in Cæsario col. 425 de hoc facto disserit ordine perturbato: nam refert sententiam primam exsecutioni mandatam post delegatos ab Agapeto judices, ulterius inferre nititur ex hoc facto, episcopos Galliæ exsecutioni mandasse sententias, non obstante appellatione ad Pontificem. At istud non sequitur ex hac historia, prout vere a nobis relata est; & numquam probare potuisset Bailletus, perrexisse Cæsarium ad exsecutionem post admissam ab Agapeto appellationem, licet fidenter id narraverit.

[51] Alias eodem die responsorias ab Agapeto accepit Cæsarius, [Litteræ Agapeti ad Cæsarium, uti & Vigilii.] ex quibus immensa Sancti in pauperes misericordia rursum innotescit. Non pepercerat hic sacris ecclesiæ suæ ornamentis, ut indigentibus subveniret: nunc vero consuluerat Pontificem, an liceret prædia ecclesiastica distrahere eumdem in finem. At respondit Pontifex id minime licitum esse per canones. Litteræ ejus habentur apud laudatum Labbeum tom. 4, Col. quarum initium subjungo: Tanta est, Deo propitio, & ad ea libentissime concedenda, quæ alimoniis proficiunt pauperum, & circa tuæ Fraternitatis affectum, nostra devotio, ut onerosum nobis nullatenus esse judicemus, quod annui vestris desideriis postulatis. Sed revocant nos veneranda Patrum manifestissima constituta, quibus prohibemur, prædia jure Ecclesiæ, cui nos omnipotens Dominus præesse constituit, quolibet titulo ad aliena jura transferre. Qua in re vestræ quoque sapientiæ credimus esse gratissimum, quod in nullo contra priscæ definitionis constituta vel regulas, pro qualibet occasione, vel sub cujuscumque personæ respectu, venire præsumimus. Exstat præterea apud Labbeum tom. 5, col. 293, & 314 epistola Vigilii ad Cæsarium, data VI Martii anni 538, id est, eo tempore, quo Vigilius legitimus necdum erat Pontifex, qua Sancto cura demandatur pœnitentiam imponendi cuidam incestuosis nuptiis contaminato. At hinc non constat, an Sanctus noster aliquid hac in re egerit, ac ne quidem, an Sedem apostolicam ea de re consuluerit. Fortasse Vigilius hac ratione Cæsarium suis partibus conatus est adjungere; illeque cavit, ne susceptione causæ pontificatum ejus agnosceret.

[52] Priusquam de tempore felicis obitus disserere aggrediar, [Refert Messianus Sancti discipulus] juvabit hoc loco interponere apparitionem Sancto oblatam, templumque ea de causa structum & dedicatum S. Hermeti martyri. Narrat hæc omnia Messianus presbyter, unus ex Vitæ scriptoribus, & testis rerum oculatus, in epistola ad Viventium episcopum, quam ex Ms. codice Arelatensi edidit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 683. Epistolam ipsam accipe: Domino meo Viventio episcopo Mesianus omnium humillimus, solo nomine, non officio presbyter, in commissis proficere. Lectis, carissime, dilectionis tuæ litteris, quam dulce, quamque suave in eremo sapuerit, rescribendo tibi explicare non valeo. Quomodo, vel quemadmodum, quam vel felix iter nostrum Deo ordinante & prosperum fuit, ipse me melius nosti. Sed quid postquam a nobis secessisti parens dictis Magistri nostri, immo etiam præceptis apostolicis, contigit, nolumus te latere, quam honorificum est laudare magnalia Dei. Nam cum die septimo, postquam a te decessimus, in locum quemdam venissemus, ubi erant prata satis amœna & delectabilia, necnon fontis rivus subterfluens; ibi Missarum sollemnia sollemniter celebravimus, eo scilicet die, quo agebatur festum doctoris egregii beatissimi Augustini, cujus monitis & exemplis salubriter nos pius Magister in scholis rectitudinis instruere solet.

[53] [apparitionem Cæsario factam] Cumque inibi pernoctaremus, circa noctis horam mediæ adest Dominus, ducens secum Petrum piscatorem pium, Paulumque doctorem egregium, Hermen vero martyrem gloriosissimum, & Augustinum prædicatorem eximium: in quorum adventu ego miser & infelix peccator præ odore mirifico & luce incomparabili expergefactus sum, non meis meritis exigentibus, sed ut testis existerem veritatis. Tunc Dominus vocat magistrum nostrum ex nomine, ita dicens: Cæsari, excole vineam tibi commissam, & amputa amputanda, & enutri enutrienda, quia nummus remunerationis tibi debitus non tardat; & age pœnitentiam, quia memoriam martyris Hermetis, quam in præsenti habes, inter sacra Missarum mysteria, cujus festum a fidelibus hodie veneratur & colitur, negligenter oblivioni tradidisti. Et iis dictis, a nobis abscessit, benedictus per omnia. Mane autem facto surreximus, divino insistentes labori. Cumque nondum expleto divino officio, plura & pluriora solito nobis insinuasset; tandem post Euangelicam admonitionem, trahens longa suspiria ab alto pectore, sic exorsus est: Væ mihi misero, quia ex triennio infeliciter oblivioni tradidi memoriam martyris Hermetis, variis & inanibus fabulis occupatus! cujus memoria non derelinquetur in æternum. Sicque verbis finem imponens, conversus ad altare studet cœpta perficere. Quod ego ferre non valens, libera voce prosecutus omnia per ordinem, sicut videram & audieram, coram cunctis edixi.

[54] [templumque S. Hermeti martyri excitatum.] Expleto divino officio, erexit nobiscum lapidem in loco illo, ubi Dominus ei apparuerat, & super eum crucis Dominicæ infixit vexillum. Inde ordinatis omnibus & præpositis, nobis abeuntibus, obvius occurrit presbyter Catorroscensis ecclesiæ, Ursus nomine, a quo die illo & nocte benigne recepti sumus: cujus puerum, te presente, per ecclesiæ cancellos elapsum, subitoque a dæmonio arreptum, domnus noster Magister piæ eruditionis liberavit, qui etiam adhuc superstes vobis famulatur. In crastinum Arelato pervenimus, ubi cum magna gloria ab omnibus, tam clero quam a populo, honorifice suscepti sumus, quibus & benedictionem & pacis osculum dedit, & salutationis litteras a Sede apostolica formatas recitavit. Post hæc cum apparatu necessario ad locum supra scriptum rediit, ubi ecclesiam construxit in honore beati Hermetis martyris, quam jure perpetuo Arelatensi sedi deputavit: in cujus consecratione octavis Paschæ te adesse volumus & oramus; & tunc de his atque aliis plenius conloquemur. Ora pro me, pater carissime, ad Dominum. Mirum quidem apparet, nihil de hac apparitione in Sancti Vita relatum esse, cum Messianus unus sit ex Vitæ scriptoribus. Attamen inde satis argumenti non habemus, ad fidem epistolæ abjudicandam: potuit enim Messianus id de industria omittere ob rationes sibi notas. Fides autem epistolæ confirmatur ex Vita lib. 2, num. 16, ubi agitur de puero Ursi presbyteri sanato. Ceterum non improbabile est, visionem contigisse, dum Sanctus circa initium anni 514 Roma revertebatur Arelatem: nam id innuunt litteræ salutationis a Sede apostolica formatæ, quas Arelatem attulisse dicitur. Fundatio autem templi S. Hermetis & dedicatio posterius factæ, sed tempore nobis non satis noto. Itaque ad annum mortis examinandum progredior.

[55] Non immorabor refutandis erroribus illorum, qui putaverunt Cæsarium vixisse seculo VII, [Duplici ratione ostenditur, mortem Sancti] quod illi sufficienter jam refutati sint ab aliis, eorumque error ex toto hoc Commentario abunde pateat. Quare tantum probabo mortuum esse anno 542, & ad opinionem parum hinc distantem breviter respondebo. Mortuus est Sanctus, ut testatur Vita lib. 2, num. 34, XXVII Augusti, triginta annis plene evolutis post constitutionem monasterii sui, & die uno post dedicationem. Hinc, cum dedicatio illa facta sit XXVI Augusti, non alio anno videtur contigisse, quam 512: illo enim anno XXVI Augusti incidebat in Dominicam, ut patet ex littera Dominicali, quæ tunc erat G. Præterea dedicatio fieri nequiit anno 513, quo ex aliorum opinione factam oportuit, cum illo anno mense Augusto in Italia esset Cæsarius, quemadmodum facile colliges ex gestis ejus cum Theodorico rege & Symmacho Papa § 3 relatis. Rursum contingere non potuit anno 511: nam nullo modo verisimile est, monasterium jam tunc perfectum fuisse, cum anno dumtaxat 510 urbs obsidione fuerit liberata, deindeque monasterium reædificari cœptum. Hæc igitur prima sit ratio, quæ Pagio ad annum 544 num. 8 sola suffecit, ut diceret, hanc epocham esse certissimam.

[56] Altera hujus epochæ ratio producta est a Bollando ad XII Januarii in Commentario de S. Cæsaria num. 6, [contigisse anno 542.] petiturque ex tempore successoris Auxanii. Quippe exstant litteræ Vigilii Papæ ad Auxanium successorem Cæsarii, datæ XV Kalendas Novembres, iterum post consulatum Basilii viri clarissimi, id est, anno 543, quibus scribit, accepisse se litteras de ordinatione Auxanii, pallioque & aliis per eum petitis, perlatasque eas a Joanne presbytero & Teredio diacono. Jam vero non est probabile, inter XXVII Augusti & XVIII Octobris peracta fuisse tam multa diversaque, videlicet electionem & ordinationem episcopi metropolitani, missionem legatorum cum litteris ad Pontificem, eorum iter Arelate Romam & accessum ad Vigilium & hujus responsum, cum hæc omnia tarde & maturo consilio fieri soleant. Negat quidem hanc consequentiam Norisius in Historia Pelagiana lib. 2, cap. 22, contenditque quinquaginta duorum dierum spatio peracta esse omnia, adeoque Cæsarium anno 543 tantum esse defunctum: at parum probabiliter, etiamsi omnis alia deesset ratio, ut facile patebit consideranti, quam multa peracta oportuerit intra breve illud temporis intervallum. Annus igitur emortualis S. Cæsarii fuit 542, in quem hodiedum passim conspirant eruditi. De gestis vero Sancti in morbo supremo, morteque ipsa & sepultura agitur in fine Vitæ.

[Annotata]

* Orange

* forte enitamur

§ VI. Testamentum Sancti: scripta posteris relicta: discipuli: epitaphium.

[Testamentum Sancti a variis editum,] Testamentum S. Cæsarii edidit Baronius tom. 6 Annalium ad annum 508, Cujus, inquit num. 27, exemplum petitum ex archivo ecclesiæ Arelatensis, exscriptum per Claudium Saxi notarium, accepimus ab archidiacono Arelatensis ecclesiæ Francisco Clareto, Romæ cum esset. Notat præterea ibidem, in die saltem & consule, & ipsius Cæsarii atque testium subscriptione esse decurtatum. Ante num. 23 dixerat, illud esse nonnihil mendosum, & pulvere exesum. Idem testamentum deinde ediderunt Saxius in Pontificio Arelatensi in Cæsario, Vincentius Barralis in Chronologia Lerinensi a pag. 268, Holstenius in Codice regularum part. 3 a pag. 52, & Cointius in Annalibus Francorum ad annum 542 num. 23. Dignum sane est, quod hoc etiam loco legatur. Quapropter illud ex editione Baronii subjungo.

[58] [in quo cum antistite successore suo heredem instituit monasterium,] Pax ecclesiæ Arelatensi. Cæsarius episcopus presbyteris & diaconibus, sanctæ ac venerabili Cæsariæ abbatissæ, quam dominus per meam parvitatem in monasterio nostro præposuit, ac universæ congregationi, quam ibi Dominus sua gratia collocaverit, in Domino æternam salutem. Cum ecclesiastica pietas consuetudinis suæ rem faciat ordinabiliter, scilicet quo peregrinis & destitutis opem largitionis impendat: quanto magis cum opportunitas aut necessitas fuerit, ut sanctis quibusque & Deum timentibus aliqua largiatur, amplius debet pia misericordiæ suæ viscera dilatare? Et ideo juxta hanc epistolam, quam manus nostræ subscriptione roboravimus, cuique diem & consulem subtus adjecimus, Deo dispensante, hoc testamentum meum condidi, vel manu propria subscripsi, atque jure prætorio, vel jure civili, & ad vicem illorum codicillo firmavi. Ego Cæsarius peccator, dum debitum humanæ carnis reddidero, cunctum monasterium Arelatense S. Joannis, quod ego condidi, sub potestate Arelatensis pontificis canonice sit, heredemque meum esse volo ac jubeo. Ceteri, ceteræve exheredes sint. Totum quod cuique aut per hoc testamentum meum dedero, legavero, darive jussero, ut detur fiat. Ceterum autem, Arelatensem episcopum coheredem meo monasterio relinquo: quosque liberos, quasque liberas esse jussero, liberi, liberæve sint omnes.

[59] [& vestimenta quædam aliis legat,] Ego tamen cum nihil de parentum bonis habuerim, hoc testamentum meum præsumere erubui: illa tamen me sententia compulit, ut plerosque, Salvatoris formidanda, qua iniqui audituri sunt dicentem; Ite in ignem æternum, pietatis affectu aliquid ecclesiæ meæ contulisse. Et ne forte post obitum meum aliqui de parentibus meis, exceptis iis rebus, quas illis pro elogiis donaro, inquietare præsumant, cui præsum, ecclesiam: ideo hanc voluntatem meam tractare amplius desideravi, qua de parentibus meis, ne apud ipsum monasterium præfatum, vel pontificem Arelatensis ecclesiæ, præter id, quod illis dedero ac dederim, præsumant requirere. Sancto & domino meo archiepiscopo, qui mihi indigno digne successerit, licet omnia in sua potestate sint, tamen si lubet & dignum ducit, indumenta paschalia, quæ mihi data sunt, omnia illi serviant, simul cum casula villosa & tunica, vel galnape, quod melius dimisero. Reliqua vero vestimenta mea, excepto birro amiculari, mei tam clerici, quam laici, cum gratia vel ordinatione domini archiepiscopi, sibi, ipso jubente, immo donante, dividant. Ea vero, quæ monasterio ante per donationem contuli, nunc affirmo: & si cui aliquid per epistolam, aut per pitacium, aut verbo, pietatis intuitu contuli, valere volo.

[60] Hoc etiam assuete precor, quatenus cellam, quam bonæ memoriæ Augustus subdiaconus in atrio S. Stephani euntibus parte dextra habuit, [monasterii curam successori suo] provisoribus monasterii propter custodiam illorum firmam D. archiepiscopus perpetuo dignetur jure concedere: ita ut eam sibi succedendam monasterii provisores habeant. Et hoc specialiter volo, & ita, domine archiepiscope, precor; sive provisorem ad monasterium, sive presbyterum ad basilicam S. Mariæ nullum alium habeat congregatio sancta, nisi quem ipsa elegerit, vel ordinari petierit. Et licet de tua, D. archiepiscope, pietate præsumam; tamen ne forte contra monasterium nostrum aliquorum suggestiones importunas habeatis, adjuro vos per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, & per tremendum diem judicii, ne umquam apud vos prævaleat hostis antiquus, aut ancillas vestras contristari acquiescatis; aut aliquid illis auferri de iis, quæ possident, eisque contulimus, permittatis: quia Deo propitio non sine discretione vel justitia quibuscumque sæcularibus jure directo res ecclesiæ vendidimus; nisi hoc tantum, quod ecclesiæ minus utile & infructuosum est. Et quod animabus sanctis & Deo vacantibus cum sanctorum fratrum consensu vel subscriptione tribuimus, perpetuo illis jure permaneat.

[61] Vos vero, dominæ filiolæ, per S. Trinitatem inseparabilem, [enixe commendat,] & per Domini nostri Jesu Christi adventum adjuro, ut pontificem, qui mihi indigno, ordinante Deo, successerit digne, omni affectu ut dominum rogetis, ac pura mente diligatis, & ne per vestram contristetis inobedientiam. Confidimus enim de Dei misericordia, quod ita omnibus sacerdotibus, quibus religionis collatio est, castum amorem impendat, ut nihil vobis, quod ad sustentandum corpusculum opus est, deesse permittant. Te iterum atque iterum, pontifex optime, rogo gratia divina præfati monasterii ut curam maximam habeas, & famam illarum cum grandi pietate satagas provideri. Quod si alicujus persona injustum tibi dederit consilium, cum auctoritate respondendum deprecor: quia hoc, quod episcopi agitur verbo, non solum auferri non debet, verum etiam nec omnino potest; tum præcipue quia & hoc ipsa S. Papæ Urbicani suasit auctoritas, ut hoc de te sancto & domino meo pontifice credam. Numquam enim apud te prævalebit tam iniqua suggestio, ut contra justam voluntatem qualiscumque antistitis pro meo studio substantia ad te multum profecerit, & prope duplicata sit. Additur ad hoc, quod Deus misericors per parvitatem meam, etiam immunitatem tributorum, tam juxta urbem & infra, quam etiam in suburbanis & villis ex maxima parte concesserit.

[62] Agellum igitur Aucharianum, unde parvam particulam monasterio dedimus, multa servamus; nam plus minus centum aripennes vineæ & trecentorum modiorum campos reservavimus: ita quod supradictum monasterium, [ut, quæ illi erant donata, eidem permaneant,] tantum modiatas de terra, quam ego plantavi, habeat modiatas quadraginta; & de vetere vinea vix triginta aripennes contulimus: agellum Gallicumanum, Mercloanum, vel agellum Gemellos cum stagnis & paludibus cum omni jure & termino suo; & pascuum in campo Lapideo, vel si qua alia sunt, vel campum in Trifinitio super viam munitam, vel reliqua quæcumque sunt; agellum Orvedum, & agellum Martinatis, & agellum Silvanum, in quo est sita ecclesia S. Mariæ de Ratis, & agellum Missiamanum, cum omnibus sibi pertinentibus pascuis, paludibus, cum omni jure & termino suo, sanctæ tuæ ecclesiæ reservavimus in stipendiis earum. Unde te, S. pontifex, adjuro, ut si Deus omnipotens per manus se timentium sanctæ matri Ecclesiæ monasterium sanctarum virginum aliquod majus bonum dederit, tua sancta dilectio unum ab altero non disjungat. Si vero (quod Deus non patiatur) congregatio ibi aut congregata non fuerit, aut forte postea (quod absit) cum congregata fuerit, esse desierit, ad matrem ecclesiam revertantur.

[63] [demum quædam aliis legat.] Hæc quidem ego, ut timori meo satisfacerem, scripsi. Nam absit, ut de tua, piissime pontifex, inscientia inculperis: quia (ut supra jam dixi) pietas divina concessit, ut per meam humilitatem immunitas ecclesiæ in tot capitibus daretur. Quod monasterio cum fratrum consensu dedimus, per hanc voluntatem meam confirmo. Ancillæ nostræ Cæsariæ abbatissæ, quem ipsa fecit, mantum majorem, quem de cannabe fecit, dari volo. Domino meo Leoni presbytero manutergium dari volo. Domino meo Cypriano episcopo mantum, & cunctorum meliorem, dari volo. Quidquid servo meo Briciano contuli, nunc per hoc testamentum meum confirmo. Agritia puella mea propria libentissime monasterio S. Cæsariæ abbatissæ serviat: & vere gariolas, quas illis vel parentibus eorum dedi, confirmo. Omnes cubicularios meos tibi, domine episcope, coram Deo & angelis ejus commendo.

[64] [Voces quædam obscuriores] Cointius ad annum 542 num. 24 suspectam habet vocem archiepiscopus in testamento positam, putatque rectius legendum esse episcopus, quod non improbabile apparet, cum se ipse sic vocet Cæsarius. Confirmat hanc correctionem Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ in instrumentis col. 501, ubi testatur in exemplari Ms. ad se misso semper legi episcopus. Accipe & vocum quarumdam barbararum expositionem. Num. 59 antistiti successuro datur casula villosa & tunica vel Galnape. Varie sumitur casula; at cum vestem designat, supremam fere significat: & nunc quidem plerumque significat supremam vestem sacerdotis Missam celebrantis; at eo tempore, quo hæc scripta sunt, frequentius designabat vestem talarem, qua episcopi, clerici, monachique utebantur extra Sacrificium, aliave officia sacra. Atque hoc sensu vocem hic intelligendam existimo. Adi Glossarium Cangii ad vocem casula. Vox autem villosa, quæ additur, significat illam panni serici speciem, quam Galli velours nominant. Tunica, ait Cangius in Glossario, vestis sacerdotalis, quam duplicem induunt episcopi subter casulam, ut est apud Amalarium &c. Idem auctor ad vocem Galnape varia disserit, & stragulum fere exponit: at illa significatio huic loco non quadrat: nam videtur ipsam tunicam alio nomine designare. Forte Galnape corruptum est ex galbana, tunicaque sic vocata a colore sublucido, subalbo & pallido, qui color est galbaneus. Certe galbana vocatur vestis quædam apud juvenalem, in hoc versiculo:

Cærurelea indutus scutulata & galbana rasa.

[65] Obscurum quoque est, quid vestimenti per birrum amicularem designet ibidem Sanctus: [breviter exponuntur.] nam plurimas hæc vox significationes subiit, ut videre est apud Cangium in Glossario. Baronius ad annum 261 multa de birro disputat, & num. 44 ait eo humeros tantum tectos fuisse & brachia: at eo sensu hic sumi vix potest, cum in Vita lib. 2, num. 10 narretur, birrum Cæsarii arreptum fuisse a Liberio sauciato, vulnerique impositum, quod intelligi non potest de vestimento tam brevi. Malim itaque hic per birrum intelligere indumentum lineum, quod vulgo rochetum a voce Italica rocchetto nominatur. Paullo inferius per pitacium charta venit intelligenda aut schedula: nam & sensus id innuit, & vocem frequenter ita sumi, docet Cangius sæpe jam laudatus. Mantus vero, vel mantum, quod num. 63 recurrit, pallium significat. Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 273, mantos interpretatur casulas, nec male ibidem, opinor. Mantum fuisse præcipuum ornamentum episcoporum observat Cangius ad eamdem vocem. Manutergium est linteum ad manus tergendas in sacris officiis. Demum quid infra designetur per gariolas non perspicio. Forte vox corrupta est, aut una in duas distracta, ut veregariolas legi posset, si illa vox meliorem formaret sensum.

[66] Scripta S. Cæsarii exstant non pauca: at ea omnia enumerare instituti non est mei. [Scripta Sancti varia,] De utraque ejus Regula, scriptisque contra Semi-Pelagianos jam disseruimus. Quæ insuper ad nos pervenerunt, homiliæ fere sunt, seu sermones, quibus gregem sibi commissum Pastor sollicitus egregie pavit ac erudivit. Casimirus Oudinus tom 1 de Scriptoribus Col. & seqq. sermones seu homilias enumerat 158, quibus addit epistolas quatuor. Verum hæc S. Cæsarii Opuscula nullibi hactenus in unum collecta sunt: at locis dispersa sunt variis. Eruditi Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 3, a pag. 197 late disputant de scriptis S. Cæsarii, enumerant varios illorum editores, conanturque ostendere, quænam certo sint ejus homiliæ, quæ vero dubiæ aut supposititiæ. Ex iis centum & ultra impressæ leguntur in Appendice ad tom. 5 Operum S. Augustini postremæ editionis Parisiensis: plurimæ quoque reperiuntur in Bibliotheca Patrum; at non omnes Cæsarii sunt, quæ illi ibidem sunt adscriptæ. Quasdam edidit Vincentius Barralis; alias Baluzius aliique. Consule, lector, si lubet, laudatam Historiam litterariam Franciæ.

[67] Præclara in scriptis suis monita nobis reliquit S. Cæsarius, [ex quibus monita præclara recitantur,] ex quibus pro exemplo adferre lubet, quæ scripsit ad Oratoriam abbatissam; præsertim quod in hisce monitis se ipse pulchre depingat. Edidit ea Holstenius in Codice regularum part. 3, a pag. 49 hunc in modum: Audi ergo me, dulcissima soror & filia: tu quantumcumque semper in studiis spiritualibus occupari desideras, propter sorores tamen aliquando etiam exteriora tibi erunt negotia dirimenda. Curandum ergo tibi summopere est, ut si temporalia quasi pro tempore agas; at semper tenacius in spiritali devotione & amore inhæreas: ut cum temporalia citius dispensaveris, ad orationem illico vel lectionem, quasi ad matris sinum, recurras. Optare quippe debes, ut abjecta solicitudine mundi, semper cogites de servitio Christi, propter illud quod dicitur: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, & cætera.

[68] [data superiori monialium,] In omnibus, juxta Apostolum, temetipsam præbe exemplum bonorum operum; vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per desiderium evolet, per verbum resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annuntiandum verbum Dei te sororibus affectaveris, seu pro utilitate animarum, tenoreque Regulæ constituendo, necessitas incubuerit altercandi, prius cauta consideratione pensa, ut quod ore promis, factis impleas; & quod aliis prædicas, operibus præbeas. Scilicet ut in tuis humeris atque cervicibus prius sentias, utrum gravibus aut levibus oneribus colla sororum onustes. Verbi gratia, si jejunium super quotidianum, vel abstinentiam extra consuetudinem, nec non, ut assolet, plus solito in synaxi psalmos placuerit decantare. Prior in ecclesia inveniaris, postrema exeas. Prima suscipias laborem, posterior solvas, & in quotidiano corporis alimento atque communi cibo par sis his, cum quibus pari in mensa uteris consessu, iisdem denique, quibus sorores, ferculorum saporibus delectare, & æqualia vobis cibaria potionesque communes exhibeant discoferæ vel pincernæ: primatumque tuum, quem prior ad mensam tenes, prima ad virtutem parsimoniæ vindices: ut abstinentiam, quam lingua prædicat, proximæ fauces vel vicinus sentiat stomachus: ne forsitan subditæ audientes tacitis cogitationibus dicant: O quam pulchre nobis abstinentiam prædicat plenus venter, & contentas nos jubet esse vilissimis cibis ac poculis, accuratis cibis poculisque refertum guttur, & eructans: illa enim de abstinentia prædicatio acceptabilis est, quam lurida jejuniis ora decantant.

[69] [& omnibus Religiosorum] Et in his omnibus hoc noveris convenire, ut angusti callis itinera, per quæ socias ammones gradiendum, prior ipsa gradiaris, omnia, quæ agenda sunt, ante factis impleas, ut postmodum ductilis tuba ex percussione perducta rectius erumpas in vocem, propter illud Dominicum: Quicumque, inquit, scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, & reliqua. Non sis vestibus ornatior cæteris, sed moribus. Inter cætera cum magna tibi cautela custodiendum est, ut omnes in monasterio, quarum gubernacula tuis æqualiter imposuisti cervicibus, æqualiter diligas; ne unam plus minusve ames: sed cuncta, quæ sunt, in quo possibilitas extat, æquo moderamine disponas, parique moderatione dispenses, ac parem eis caritatem impertias: & non quibuslibet per privatum amorem, sed cunctis secundum merita singularum, quæ sunt necessaria largiaris.

[70] [Religiosarumque præfectis] Non quæ tibi vultu intuituque placuerit, non quam tibi ad oculum cognoveris, vel cujus blandiori obsequio fueris delinita; sed quam amor Christi, & religiosior demonstraverit vita, præponas. Oportet enim te propter quasdam cultrum nonnumquam habere in gutture, cauterium in lingua gestare, virgam tibi & baculum in manu ferre: ut per cultrum deseces vitia, per cauterium vero ad sanitatem secta reducas, per virgæ disciplinam corrigas, per baculum vero disciplinatam sustentes. Si quando vero cum secularibus ad conloquendum fueris evocata, prius arma frontem trophæo Crucis, vexillo Christi pectus ingemina, ut cum sua virguncula Christus comitari dignetur. Confabulatio vero tua semper sit mixta gravitate atque dulcedine, & tantum loquaris, quantum opportunitas flagitaverit rei ac temporis. Si quid vero ab eis petitum fuerit, quod præstare deliberas, cum vultu hilari præsta, si quid vero præstare non convenit, petitionem illorum saltem honestate sermonis mollifica.

[71] Nomen tuum plures noverint, beneficia tua, [quam maxime utilia:] in quantum prævales, plures sentiant, vultum rari cognoscant. Si quando autem tibi pro necessitate monasterii seorsim fuerit conloquendum, cum duabus, vel certe cum tribus electis sororibus facito, quia opinio bonæ famæ, sicut etiam perfectæ vitæ custodia, tibi necessaria est, & tunc primum despicienda humana detractio, cum Christus in caussa est. Omnis quoque actio tua semper sit propter Deum, sermo de Deo, cogitatio in Deum. Et exceptis vitiis, quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compassibilem, omnibus gratam, omnibus te præfectam piam. Ut videlicet juxta Paulum sis sancta corpore & spiritu, ipso Sponso & Domino tuo mentem tuam regente, & vias tuas sanctas disponente; qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen. Hæc ex monitis S. Cæsarii speciminis gratia attulisse sufficiat.

[72] Demum concludere placet hunc Commentarium epitaphio Sancti, [epitaphium.] de quo Mabillonius in Annalibus tom. 1, pag. 99 docet sequentia: Ejus epitaphium, post eversum a Sarracenis ipsius sepulcrum, scripsit Paulus illustris anno Domini DCCCLXXIII, Indictione XV, Ranigaudo magistro, ut legitur post epitaphium in veteri codice Arelatensi, sub hoc titulo, Restauratio sepulcri sancti Cæsarii, cui titulo subjicitur epitaphium, longe emendatius quam apud Saxium & alios, in hunc modum.

Cernitur hic vario renovatum marmore tectum
      Patri Cæsario, pontificique sacro,
Quod scelerata cohors rabie destruxit acerba.
      Hanc virtute Dei sorbuit unda maris.
Præsule Rostagno hac Arelati sede locato,
      Cernuus id Paulus strenue compsit opus.
Cui Christus tribuat cælestis præmia vitæ,
      Cœtibus angelicis consociavit ovans.
Et nobis, venerande Pater, miserere precando,
      Diluat ut noster crimina cuncta Deus.

VITA.
LIBER PRIMUS
Auctoribus Cypriano, Firmino, & Viventio episcopis,
Ex Ms. S. Martini a Campis, Ordinis Cluniacensis Parisiis, collato cum editione Mabillonii.

Cæsarius ep. conf. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 1508

A. Cypriano etc.

PRÆFATIO.

[Præfatio explicat occasionem scribendi,] Quia, reverenda nobis virgo Cæsaria a, cum choro sodalium monacharum tibi commisso, petis a nobis, ut vitam & conversationem beatæ memoriæ sancti Cæsarii institutoris nostri * ab exordio repetentes comprehendere litteris debeamus, per quam illius vita præmio fruitur b, cujus beatitudo sermone mortalium non potest explicari: quamvis olim per totum mundum ipso etiam hic vigente fuerit venerabiliter divulgata: nefas tamen esse credimus, si tam sancto desiderio minime pareamus: præsertim cum hoc monasterio vestro, ac magis ipsius, ad vicem possit ejus esse præsentiæ: & nos dum de ipso loquimur, ipsum nos etiam videre quodammodo gratulemur. Deo igitur juvante aggrediemur implere; quod postulatis. Et multa quidem ipsius beatissimi domni * nobis ratione comperta, multa a nobis ipsis visa, nonnulla etiam venerabilium presbyterorum sive diaconorum, discipulorum suorum, relatione prolata didicimus, præcipue tamen * Messiani presbyteri & fidelissimi viri Stephani diaconi, qui ab adolescentia illi servierunt, ea dumtaxat, quæ minus onerent & sint a prolixitate submota.

[2] [& fidem auctorum.] Unum tamen hoc in præsentis Opusculi devotione a lectoribus postulamus, ut si casu scholasticorum aures atque judicia nos simplices contigerit relatores attingere, non arguant, quod stilus noster videtur pompa verborum & cautela artis grammaticæ destitutus: quia actus nobis & verba vel merita tanti Viri cum veritate narrantibus lux sufficit ejus operum & ornamenta virtutum. Etenim memoratus domnus Cæsarius, quem habemus in opere, solitus erat dicere: Nonnulli rusticitatem sermonum vitant, & a vitæ vitiis non declinant. Meretur siquidem hoc & Christi virginum pura sinceritas, ut nihil fucatum, nihil mundana arte compositum, aut oculis earum offeratur, aut auribus placiturum: sed de fonte simplicis veritatis manantia purissimæ relationis verba suscipiant. Atque ideo noster iste sermo, integritatis religione contentus, renuit mundanam pompam, respuitque cum suis operibus gloriæ mundanæ jactantiam; & potius delectatur eloquio Piscatorum c concordare, quam rhetorum. Nunc igitur unusquisque vivendo sequi appetat, quod legendo scire festinat.

ANNOTATA.

a Hæc Cæsaria non est soror S. Cæsarii, quæ ante ipsum erat defuncta, ut patet ex num. 44, sed abbatissa ejusdem monasterii, quæ illi erat suffecta, ut ibidem dicitur.

b Multum hic in verbis dissidet Mabillonii editio, quam lector poterit videre.

c Id est, Apostolorum.

* Mabillonius vestri.

* Mab. addit, Cæsarii

* Mab. addii venerabilis

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, vita clericalis & religiosa usque ad episcopatum.

[Sanctus Cabilloni nobilibus parentibus natus,] Sanctus ac beatissimus Cæsarius Arelatensis episcopus, territorii Cabilonensis a fertur indigena: cujus parentes æque prosapies b (quod est magnum & præcipuum honoris ac nobilitatis exemplum) supra omnes concives suos, fide potius & moribus floruerunt. Qui venerabilis ac sanctus, cum septimum seu amplius gereret ætatis annum, ex vestimentis, quæ circa se habuisset, absque ulla dubitatione pauperibus tribuebat. Sæpe domi seminudus revertens Vir beatus, cum visus a parentibus suis fuisset, cum districtione discussus, quid de vestimentis suis fecerit: ipse hoc tantummodo respondebat, a transeuntibus sibi fuisse sublata.

[4] Igitur sicut arbusculæ quædam stirpibus nobilibus fructificare solent, [a pueritia elucet misericordia in pauperes: relictis parentibus, clero,] antequam crescere, in quibus utique quanto est ætas minor, tanto ubertas est gratiosior: ita in illo Viro sancto inter ipsa infantiæ rudimenta lætum vernantis spei germen adeo erupit, ut priusquam spatio floreret ætatis [fructum exuberaret ingenii. Cum ergo octavum decimum gereret ætatis] annum c ignorante familia vel parentibus incolatum cupiens regni cælestis adipisci, se illius temporis Pontificis sancti Silvestri d vestigiis præmissa supplicatione prostaret, petens ut ablatis sibi capillis, mutatoque habitu, divino eum pontifex servitio manciparet, nec pateretur ultra supplicem * a parentibus ad prædium affectusque pristinos revocari. Agente ergo pontifice gratias Christo, nulla exstitit votis optimis mora. Cumque inibi biennio seu amplius sub hac inchoatione servisset, divinæ gratiæ instigatione succensus, deliberat arctius semetipsum expeditiusque juxta Euangelium divino mancipare servitio, ut pro amore regni cælestis non solum parentibus, sed & patriæ redderetur extraneus.

[5] Arrepta itaque salubriter fugiendi de sæculi compedibus libertate, [deinde religioni se adjungit; ac in itinere dæmonem expellit:] Lirinense e monasterium Tiro sanctus expetiit. Cumque iter cum uno tantum famulo socius ageret, coram inquisitoribus missis matris suæ, flumen transiens visus ab eis non est. Diabolus vero in quemdam ingressus miserum, insequens iter ejus, post tergum incessanter clamabat: Cæsari, non vadas. Quem ille bibendi poculo benedicto porrectoque statim curavit: quod a memorato ejus comite referente compertum, ipsamque constitit eum primam fecisse virtutem. Susceptus ergo a sancto Porcario f abbate, vel ab omnibus senioribus, cœpit esse in vigiliis promptus, in observatione sollicitus, in obauditione festinus, in labore devotus, in humilitate præcipuus, in mansuetudine singularis, ita ut quem instituendum susceperant in disciplinæ regularis initiis, perfectum se invenisse gauderent in totius institutionis augmentis.

[6] Post parvum igitur tempus in cellario congregationis eligitur. [cellæ præpopositus recte munus obiit; deinde ab hoc officio amotus nimia] Attente & studiose ergo cœpit his tribuere velle, quibus necessarium erat, vel si * abstinentiæ amore nihil peterent; illis vero, quibus probaverat necesse non esse, nihil tribuebat, quamvis vellent accipere. Unde factum est, ut quibus adversa erat sancta discretio, supplicarent abbati, ut deberet a cellario removeri: quod & præstitum est. Mox cura postposita *, desiderata se tandem legendi, psallendi, orandique, & vigilandi assiduitate mactavit; ut adolescentiæ corpus invalidum, quod palpare potius quam debilitare decuerat, effecerit crucis nimietate curvatum pariter & confractum: ita ut de exigua oleris seu pulticulæ coctione, quam sibi Dominico die parabat, usque in alia Dominica * victum traheret.

[7] Hæc igitur in exordiis meritorum ejus bona fulserunt: [austeritate morbum contrahit: hinc missus Arelatem] quæ sequenti vita multiplicibus sunt augmentata virtutibus. Robur namque carnis attrivit, ut virtutem spiritus spei ac fidei soliditate firmaret. Et, ut ait Apostolus, triumphans de se sibi, ut coronari mereretur, evincens, interioris hominis exteriora transcripsit, ac præclaræ mentis imperiis rebellis corporis incitamenta abjecit. Post hæc tamen stomacho fatiscente typhum g quartanæ febris incurrit. Cumque de infirmitate ipsius abbas sanctus graviter turbaretur; & inter magistrum atque discipulum quemadmodum * esset ægritudo divisa, ut ille animo laboraret, hic corpore; respiceretque sanctus pater in cœnobium nullum eidem remedium posse præstari: ubi etiamsi medicus adesset, fervens ad spiritalia Pueri consuetudo nihil sibi pateretur de abstinentiæ frenis & vigiliarum rigore laxari; jubet eum, immo cogit beatissimus abba ad civitatem Arelatensem causa recuperandæ salutis adduci.

[8] [ad curandam valetudinem: arti Rhetoricæ simul studere incipit,] Erat igitur tempore illo Firminus h illustris & timens Deum, & proxima ipsius materfamilias Gregoria, illustrissima feminarum in prædicta urbe Arelatensi, quorum studio & vigilantia curaque circa clerum & monachos, circaque cives & pauperes civitatis, prædicta reddebatur illustrior. Uterque enim proprias opes non consumebant mundana luxuria, sed ad paradisum sibi eas deportatione pauperum transmittebant. Qui prædictum S. Cæsarium ad se causa misericordiæ receperunt. Erat autem ipsis personis familiarissimus quidam Pomerius i nomine, scientia rhetor, Afer genere, quem ibi singularem & clarum k grammaticæ artis doctrina reddebat. Concipiunt igitur animo personæ generosæ, quatinus tanta Dei gratia S. Cæsarius refertus, tantaque memoria dono Christi videretur esse fulcitus, ut sæcularis scientiæ disciplinis monasterialis in eo simplicitas polleret.

[9] [sed divinitus deterretur a scientiæ mundanæ amore.] Sed eruditionis humanæ figmenta non recepit, quem instruendum per se sibi divina gratia præparavit. Librum itaque, quem ei legendum doctor tradiderat, casu vigilia lassatus in lectulo sub scapula sua posuit: supra quem cum nihilominus obdormisset, mox divinitus terribili visione percellitur; & in soporem aliquantulum resolutus, videt quasi scapulam, in qua jacebat, brachiumque, quo innixus fuerat codici, dracone colligante corrodi. Excussus ergo e somno, territus ipso visu, terribilius se ex eodem facto cœpit arguere, eo quod lumen regulæ salutaris stultæ mundi sapientiæ voluerit copulare. Igitur contempsit hæc protinus, sciens quia non deesset * illis perfectæ locutionis ornatus, quibus spiritalis eminuisset intellectus.

[10] [Diaconus ordinatur a S. Æonio, & presbyter,] Post aliquos autem dies suprascriptæ personæ suggesserunt sancto Eonio l episcopo civitatis, dicentes esse quemdam penes se venerabilem Monachum & omni laude præcipuum, cujus personam deberet familiari & privata interrogatione cognoscere. Jubet igitur eum ad se perduci. Præsentatum ergo sibi S. Cæsarium venerabilis Eonius episcopus diligentius percunctatur, quis civis esset, quibusve parentibus fuerit procreatus. Cumque incolatum civitatis & parentum publicasset originem, congaudens sancta alacritate episcopus dixit: Meus es, fili, concivis pariter & propinquus: nam & parentes tuos reminiscor optime, & per consanguinitatem parentali recordatione complector. Cœpit ergo juvenem, non ut peregrinum sive extraneum, sed respectu attentiori intimis cordis oculis contemplari. Mox ergo ab abbate suo sancto Porcario eum expetiit. Rogante igitur beato viro Eonio episcopo, licet ab invito conceditur. Ilico diaconus, dehinc presbyter ordinatur.

[11] Numquam tamen canonicam modulationem monachi, numquam instituta Lirinensium vel modicum subrelinquens, Ordine & officio clericus, humilitate, caritate, obsequio, cruce monachus permanebat. Ad ecclesiam vero matutinis aliisque conciliis primus de intrantibus, ultimus de egredientibus aderat. [nihil tamen remittit de instituto vitæ: abbas creatus bene regit.] Non visus, non auditus animum beati Viri a cælestium bonorum nectare sequestrabat, ita ut vultus ejus qualitas nescio quid semper videretur renitere cæleste. Posthæc autem defuncto abbati in suburbana insula civitatis, dirigitur a sancto Eonio beatus Cæsarius pater, ut monasterium m, quod recentius fuerat destitutum obitu rectoris, ipse in eadem reverentiæ auctoritate succedens, ad disciplinam formaret abbatis. Suscepit ergo vitam in suburbano cœnobio libens, quam etiam intra urbem quotidianis semper excolebat actibus & votis semper optabat, monasteriumque prædictum taliter quotidiana instantia & divinis informavit officiis, ut inibi hodieque Deo propitiante servetur.

ANNOTATA.

a Cabillonum urbs est Galliæ in ducatu Burgundiæad Ararim sita, episcopalis sub archiepiscopo Lugdunensi, & satis nota, vulgo Challon seu Chalon sur Saone ad distinctionem alterius.

b Sensus hic non omnino perfectus est, at idem in Mss. & editis.

c Hic phrasis corrupta est apud Mabillonium, ubi legitur: Priusquam spatium præteriret unius anni, quod plane mendosum est. In Ms. nostro prætermissa erant verba uncis inclusa, quod transcriptor a voce ætatis, priori loco posita, transiliisset ad illa, quæ sequuntur post eamdem vocem deinde repetitam. Nam omnia, quæ in textu dedi, leguntur in Ms. nostro Bisonticensi, & in Arelatensi apud Mabillonium in notis.

d Colitur S. Silvester XX Novembris, ut notarunt majores nostri tom. III Martii pag. 516, ubi inventio corporis narratur occasione aliorum Sanctorum, qui simul inventi. Plura igitur de eo dabimus ad illum diem. Consuli interim potest Gallia Christiana recusa tom. 4 col 863, ubi ex Turonensi ecclesiam illam administrasse dicitur annis 42.

e Baudrandus in Geographia Lerinensem insulam describit hoc modo: Lerina, insula Galliæ Narbonensis Plinio, quæ Lerinum, & Lerinus dicitur apud scriptores ecclesiasticos, nunc I'Ille saint Honorat incolis, sant Honorato Italis, insula est parva Galliæ, in ora Provinciæ, in mari Gallico, ubi Lerinense cœnobium præclarissimum, vix 2 leucis ab Antipoli dissita in meridiem, & 5 a Foro-Julio in ortum, ipsa & Lero vulgo les Illes de saint Honorat, & de Lerins dicuntur, sed Lero major, & septentrionalior Lerina, a qua tenui freto separatur. De viris sanctis, qui magno numero prodierunt ex cœnobio Lerinensi, multa collegit Vincentius Barralis jam ante laudatus.

f Hic Porcarius abbas diversus est ab alio cognomine, qui octavo seculo martyrium passus est, inquit in notis Mabillonius. De S. Porcario II, & sociis martyribus actum est tom. 2 Augusti, ubi pag. 734 utriusque Porcarii distinctio latius probatur.

g Typus vel typhus pro febris accessione, vel ipsa febri, non raro reperitur, ut videre est in Glossorio Cangii.

h Apud Sirmondum tom. 1, col. 827 exstat epistola S. Ennodii ad Firminum, quem Sirmondus in notis eumdem putat cum hoc nostro.

i Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 20 de Pomerio ita scripsit: Pomerius, Rhetor ille Afer, cui apud Arelate erudiendus traditus est Cæsarius, alius videtur a Juliano Pomerio, qui libros scripsit de vita contemplativa: tametsi ambo Afri fuere, atque ambo monachi. Pomerius quippe ille Arelatensis abbatis nomine compellatur in duabus Ruricii Lemovicensis antistitis epistolis (videlicet lib. 1 epist. 17, & lib. 2 epist. 9, apud Henricum Canisium editis tom. 1 Thesauri monumentorum:) & Julianus Pomerius, cum episcopus esset, voluit, uti ipse testatur, sarcina episcopatus sui deposita, elongari fugiens, & manere in solitudine: quæ duo, episcopalis nempe dignitas & solitudo, Pomerio Arelatensi non conveniunt. Attamen hæc opinio difficultate non caret: vix enim credibile apparet, duos fuisse Pomerios, qui ambo fuerint Afri, ambo patriam reliquerint, ambo monachi instituto atque arte Rhetores exstiterint. Hinc Benedictini, qui Historiam litterariam Franciæ ediderunt, tom. 2, pag. 669 Mabillonium recte refutant, & vocem episcopatus improprie sumunt pro administrationemonasterii, cujus abbas erat Pomerius. Horum sententia præplacet, ut conformior toti antiquitati. Laudati scriptores pag. 666 existimant, Pomerium abbatem fuisse in Insula Arelati suburbana, ubi abbas deinde fuit Cæsarius Pomerio substitutus. Probabilis apparet hæc sententia, præsertim quod Pomerius a S. Ennodio in epistola ad eum data vocetur alumnus Rhodani. Videri potest hæc epistola apud Sirmondum mox laudatum col. 826. Plura de Pomerio ejusque scriptis in assignata Historia litteraria Franciæ.

k Hic locus diversimode legitur. Sirmondus in notis ad epistolam Ennodii ad Pomerium verba citat hoc modo: Quem ipsis singulariter carum &c. Ms. nostrum habet: Quem sibi singularem ecclesiarum. Quod apparet mendosum. Hac de causa editionem Mabillonii hic secutus sum.

l De S. Æonio agemus ad 30 Augusti, quo colitur.

m Hujus monasterii (quod ab Honorato conditum censet Saxius in Pontif. Arelat.) nullum amplius exstat vestigium. Ex eo prodiit S. Ailbeus sive Alveus Hiberniæ alter Patricius, de quo Colganus in Actis SS. Hiberniæ XII Septembris. Ita Mabillonius ad hunc locum. An S. Alveus ibi floruerit sub Cæsario, ut affirmant aliqui, loco suo discutietur.

* Mab. se

* Mab. etiamsi

* Addit Mab. ita

* Mab. alteram Dominicam

* i. e. quodammodo

* Mab. esset

CAPUT II.
Invitus ad episcopatum promovetur: divina Officia disponit, ac ferventer prædicationibus vacat: infirmis, captivis, & pauperibus consulit: falso accusatus relegatur, agnita deinde innocentia, honorifice revocatur: ignem compescit, pluviam obtinet &c.

Dum ergo antelata insula * ultra triennium in abbatis officio conversatur, sanctus Eonius clerum vel cives alloquitur, & ipsos dominos rerum per internuntios, [Designatur ab Æonio antistes Arelatensis: quo defuncto latet: sed inventus] ut, cum ipse, Deo volente, migrasset ad Christum, nullum sibi alterum quam S. Cæsarium eligerent fieri successorem: quatinus ecclesiasticum vigorem, quem querebatur in multis regulis ægritudine sua fuisse mollitum; per servum Christi Cæsarium ad statum suum & vigorem gratularetur revocari fraternitas; essetque subsequentis labor, emolumentum aliquatenus decessoris a; ut, cum talem posterum relinquebat, augmentum æternæ hereditatis etiam in sanctissimi Viri electione perciperet; & non deesset post transitum socius electionis voto, qui etiam superstes auctor exstitit in decreto. Itaque his omnibus divina providentia fideliter ordinatis, securus de successore beatus Eonius migravit ad Dominum. Cum ergo pervenisset ad notitiam, de quo loquimur, Patris nostri, vera opinio quod esset ordinandus episcopus, inter quasdam sepulturas latibulum requisivit. Sed absconsus esse non potuit, quem detexit non culpa, sed gratia. Itaque de quadam sepultura trahitur vivus, quem non mortuum, sed absconsum vitæ claritas ostendebat.

[13] Igitur episcopatus sarcinam coactus suscepit, mansuetoque jumento Christi impositum onus modestiæ temperamento portavit. [ordinatur: Officia divina ordinat, ac vacat prædicationi,] De profectibus itaque cunctorum sollicitus & providus Pastor, statim instituit, ut quotidie Tertiæ, Sextæque, & Nonæ b opus in sancti Stephani basilica clerici cum hymnis cantarent, ut siquis forte sæcularium vel pœnitentium sanctum opus exsequi ambiret, absque excusatione aliqua quotidiano interesse possit officio. Ipse vero spreta omni sollicitudine curaque terrestri, ad instar Apostolorum sollertiam culturæ in dispensatione ordinatoribus & diaconibus credidit sub Dei obtestatione committendam, & totum se verbo Dei & lectioni, inquietis etiam prædicationibus mancipavit. Revera ut spiritalis medicus, qui morborum vitia curaret inserta [& prohiberet malis cogitationibus nascitura: tantamque ei Deus gratiam de se dicendi dedit c] ut quidquid oculis videre potuisset, ad ædificationem audientium pro similitudinis consolatione proponeret. Tantum voluminum sacrorum seriem commendavit, sic semper recentia congregavit, ut de veteribus nihil amitteret, similis templo Dei, quod & novos quotidie hospites suscipit, & fovet antiquos; & ita semper crescit advenientium introitu, ut numquam veterum discessione minuatur. Ita quantalibet, si res poposcit, divinorum voluminum exempla seriemque narravit, quasi de libro cognita recenseret, non quasi de memoriæ thesauro olim lecta proferret, implens illud Euangelii dictum de homine, qui de thesauro suo profert nova & vetera. Advenientes vero pontifices sive presbyteros, cunctosque ordinis divini ministros, sive loci cives, sive etiam extraneos, ut salutavit atque oravit, paullulum de concivium vel suorum affectu saluteque consuluit.

[14] Mox vero armis sanctæ prædicationis arreptis, de umbra præsentium disputans, [quam uniuscujusque utilitati attemperat.] de perennitate beatitudinis persuadens, alios dulci invitavit alloquio, alios acriori deterruit, alios minando, alios blandiendo correxit, alios per caritatem, alios per districtionem revocavit a vitiis, alios quasi in proverbiis generaliter monens, alios asperius & sub contestatione divina increpans, ut monita sequerentur, æterna cum lacrymis supplicia minabatur, prout singulorum noverat aut virtutes, aut mores, aut vitia. Ita prædicationem proferebat, ut & bonos incitaret ad gloriam, & malos revocaret a pœna. Sicut bonus medicus diversis vulneribus diversa medicamina providebat, offerens non quod unumquemque delectaret, sed potius quod curaret: non inspiciens voluntatem ægroti, sed sanitatem desiderans competentem infirmis, ipsosque pontifices sanctos, & reliquos rectores Ecclesiæ granditer increpabat, ut plebi sibi commissæ indesinenter spiritale pabulum ministrarent, dicens: Uteris in Christi nomine ordinis primi spiritalis militiæ loco, frater; attende pastorali sollertia talenta tibi commissa, quatenus Fœneratori eadem dupla restituas. Audi prophetam: Væ mihi, quia tacui. Audi Apostolum cum metu dicentem: Væ mihi erit, si non euangelizavero. Vide ne te occupante cathedræ locum alius forsitan secludatur & dicatur illud de te: Tulerunt clavem scientiæ, nec ipsi intrant, nec sinunt alios intrare, qui forte melius Dominicis profectibus respondere potuerant. Hoc tamen, inspirante Deo, habuit proprium, ut, dum singulis singula proferebat, unicuique vitæ suæ cursum ante oculos præsentaret, ut qui cum audiebat, non solum scrutatorem cordis eum crederet, sed quemadmodum testem suæ conscientiæ fateretur. Et sicut erat circa se severissimus, ita apparebat circa alios pro emendatione districtus.

[15] [Sacra cantica laicis præscribit: infirmis, captivis, & pauperibus consulit.] Adjecit etiam atque compulit, ut laïcorum popularitas psalmos & hymnos pararet, altaque & modulata voce instar clericorum, alii Græce d, alii Latine prosas antiphonasque cantarent, ut non haberent spatium in ecclesia fabulis occupari. Prædicationes quoque compunctissimas, tempori vel festivitatibus congruentes, instituit pariter & invexit. Infirmis vero in primis * consuluit, subvenitque eis, & spatiosissimam deputavit domum, in qua sine strepitu aliquo basilicæ opus sanctum possint audire: lectos, lectuaria, sumptos * cum persona, quæ obsequi & mederi posset, instituit; locum libertatemque suggerendi captivis & pauperibus non negavit. Præcipiebat ministro suo semper, dicens: Vide si aliqui pauperum pro foribus adstant, ne pro quiete nostra forsitan trepida & verecunda potestas ad peccatum nostrum præstolans patiatur injuriam. Trahensque longa de profundo cordis suspiria, dicebat: Vere factus est Christus præstolator e, & garrulus & surdus, & tamen rogat omnes, suadet, admonet, contestatur. Addebat etiam nostris procul dubio profectibus in præsenti sæculo pauperes impertitos, quibus nunc, fidejussore Christo, commendaremus in terris, quod postea reciperemus in cælis.

[16] [Proditionis accusatus apud Alaricum,] Sed tranquillitatem hujus sancti Viri post paucos dies æmula diaboli perturbavit adversitas: & cui non habebat quæ opponeret, vitia corporis, crimen objicit traditoris. Etenim post aliquod tempus perditus quidam de notariis beati Viri, Licinianus nomine, adsumpsit gerere in Virum apostolicum, quod discipulus Judas non timuit adversus Salvatorem nostrum Dei Filium perpetrare. Veneno enim sævæ accusationis armatus, suggessit per auricularios Alarico regi, quod beatissimus Cæsarius, qui de Galliis habebat originem, totis viribus affectaret territorium & civitatem Arelatensem Burgundionum ditionibus subjugare: cum utique præstantissimus ille Pastor flexis genibus pacem gentium, quietem urbium, diebus ac noctibus a Domino generaliter postularet. Qua magis causa credendum est instinctu diaboli ad exsilium sancti Viri ferocitatem fuisse barbaram concitatam. Non enim acceptus aut gratus est inimico is, qui orat, ut ejus contradicatur operibus.

[17] Igitur instigatione præsentium, nec innocentiæ fides attenditur, [Burdegalam relegatur, ubi incendium compescit:] nec accusationis veritas flagitatur: sed falsis & illicitis accusationibus condemnatus cum ab Arelato fuisset abstractus, in Burdegalensem f civitatem est quasi in exsilio relegatus. Sed ut in eo Dei gratia non lateret, casu accidit, ut nocte quadam civitas sævo flagraret incendio, populique velociter concurrentes ad Dei Hominem proclamarunt: Sancte Cæsari, orationibus tuis exstingue ignem sævientem. Quod cum Vir Dei audisset, dolore ac pietate commotus, venienti flammæ obvius in oratione prosternitur, & statim flammarum globos fixit & repulit. Quo viso omnium concurrentium vocibus divinæ per eum laus est celebrata potentiæ. Post hanc virtutem tanta admiratione ab omnibus habitus est, ut in eadem urbe non solum ut Sacerdos, sed ut Apostolus haberetur, & auctor persecutionis, id est diabolus, confunderetur, qui eum, quem nisus fuerat reum asserere, videbat divini operis miraculis eminere. Quod ita factum fideli relatione comperimus. Instruxit itaque & ibi & ubique semper ecclesiam reddere, quæ sunt cæsaris cæsari, & quæ sunt Dei Deo: Obedire quidem juxta Apostolum regibus & potestatibus, quando justa præcipiunt, & despectui habere in principe Arriani dogmatis pravitatem. Sic, Veritate testante, non potuit lucerna abscondi supra montem posita, sed quocumque accessit, cunctos illuminavit radians super candelabrum suum *.

[18] Posthæc comperta innocentia beati Viri, poscit nefarius princeps, [revocatus accusatorem suum periculo liberat, honorificeque exceptus pluviam impetrat:] quatenus sanctus Antistes ad pristinam reverteretur ecclesiam, seque civitati pariter præsentaret & clero; accusatorem vero ejus rex præcepit lapidari. Jamque cum lapidibus populi concurrebant, subito ad aures ejus jussio regis pervenit; statim festinus assurgens intercessione sua Vir sanctus, non tam vindictæ suæ accusatorem dari voluit, quam supplicatione propria maluit pœnitentiæ reservari; ut animam ejus per pœnitentiam curaret Dominus, quam per falsam proditionem captivam fecerat inimicus: & domestico hosti clementer indulgens, antiquum adversarium in una causa conscientia pura bis vinceret. Hoc etiam specialius Servus Dei studuit custodire, ut sive de servis, seu de ingenuis obsequentibus sibi, numquam extra legitimam disciplinam, id est, triginta novem g quisquis peccans acciperet. Si vero in gravi fuisset culpa deprehensus, permittebat ut post dies aliquot, paucis iterum cæderetur; præpositosque Ecclesiæ contestans, quod si quis amplius negligentem cædi præciperet, & pro ipsa disciplina homo mortuus fuerit, reus esset homicidii, cujus imperio factum fuerit. Cumque nuntiatus fuisset Homo Christi reverti atque imminere prope civitati, egreditur in occursum ipsius tota fraternitas, totusque sexus cum cereis & crucibus psallendo, sancti Viri opperiens ingressum. Et quia facit tripudiare suos virtutibus Christus, & perfidos aperta mirabilium luce confundi: in adventu Servi sui Dominus terram arentem longissima siccitate, largissimo imbre perfudit, ut fructum fecunditas sequeretur; quando revertebatur sibi placitus dispensator.

[19] Posthæc quadam die prospiciens de altario, vidit aliquos lectis Euangeliis de ecclesia foras exire, [populum retinet in concione.] qui verbum beati Viri, id est prædicationem dedignabantur in primo cognoscere. Illico occurrens, clamavit ad populum: Quid agitis, o filii? quo ducimini foris mala suasione subversi? State pro animabus vestris ad verbum admonitionis, & audite solliciti. Hoc vobis in die judicii facere non licebit. Moneo & clamo contestorque: non ergo estote fugitivi vel surdi. Ecce oris mei buccina, quasi anima cujusque vestrum fuerit diaboli mucrone perempta. Non tenebor de taciturnitate culpabilis. Ob hoc sæpissime ostia post euangelia claudi fecit, donec Deo volente gratularentur coërcitione & provectu qui fuerant * fugitivi.

ANNOTATA.

a In Ms. nostro, quod hic deserendum censui, mendose legitur successoris.

b Omittit Primæ Officium, ut advertit Mabillonius, quod die Dominico, Sabbato, & festis solemnibus dumtaxat dici voluit, ut constat ex Appendice, quam Regulæ monialium subjecit: Horæ canonicæ eo tempore necdum ordinatæerant, prout hodiedum sunt.

c Quæ uncis inclusa vides, aberant a Ms., quod alias sequimur. Verum habentur illa in editione Mabillonii, cui, paucis exceptis verbis, consonat Ms. Bisonticense.

d Audi notata Mabillonii ad hunc locum: S. Hieronymus in Proœmio libri secundi in epistolam ad Galatas refert ex Varrone, Massilienses Arelatensium comprovinciales, trilingues fuisse, ac Græce, Latine, Galliceque locutos. Quem linguarum usum per Gallias ex celebri Massiliensium academia diffusum suspicari licet ex libro sexto Julii Cæsaris de Bello Gallico, quo auctore discimus, Gallos in omnibus fere rebus, publicis privatisque rationibus, Græcis litteris usos esse. At vero ex hoc loco Vitæ S. Cæsarii colligimus, linguæ Græcæ usum ad sextum usque sæculum apud Arelatenses, etiam penes laïcos & plebeios, remansisse, ac in sacris fuisse officiis usurpatum.

e Mabillonius legit protelator. Porro per vocem Christus designantur hic pauperes, seu membra Christi, quorum vitia non negat; illis tamen succurrendum docet.

f Burdegala, Gallis Bourdeaux, urbs est notissima Galliæ ad Garumnam fluvium, quæ Alarico Visi-Gothorum regi parebat tunc temporis. Totum hoc factum refert Sigonius de Imperio Occidentali lib. 16, num. 504 editionis novæ, recteque cum Vita consentit, nisi quod notarius, Sancti accusator, qui hic Licinianus dicitur, ab eo nominetur Licumannus. Laudatus Sigonius rem contigisse ait sub tempus consulatus Cethegi, id est, circa annum 504, quo is sine collega consulatum gessit. Nos annum 505 verisimiliter statuendum diximus in Commentario num. 16.

g Plagarum modus, Judæis præscriptus Deuteronomii cap. 25 ℣. 2 & 3, erat, ne quadragenarium numerum excederent. Illi vero ad cautelam unam de numero detrahebant. Hinc Paulus 2 Cor. cap. XI ℣. 24: A Judæis quinquies quadragenas, una minus, accepi.

* Addit. Mab. parum

* Mab. adprime

* pro sumptus

* Mab. Domini

* addit. Mab. ante

CAPUT III.
Cœnobium sacris virginibus structum, regulaque eis conscripta: Sanctus calumniis appetitus in carcerem truditur, ac deinde Ravennam ducitur: captivi redempti: miracula.

[Incipit monasterium struere sacris virginibus: quod in urbis obsidione destruitur:] Concepit igitur mente Homo Dei, ut semper regnante Domino, divino instinctu, non solum clericorum catervis innumeris, sed etiam virginum choris Arelatensium ornaretur ecclesia, & civitas muniretur: quatenus plenariam segetem non infructuosus agricola cælestibus horreis & superstes conderet, & receptus sequacitate sua doceret inferri. Sed dispositionibus istis diabolicæ invidiæ obviavit aliquantisper adversitas. Etenim obsidentibus Francis ac Burgundionibus civitatem, jam Alarico rege a victoriosissimo Clodoveo in certamine perempto, Theodericus a Italiæ rex provinciam istam ducibus missis intraverat. In hac ergo obsidione, monasterium, quod sorori seu reliquis virginibus inchoabat fabricari, multa ex parte destruitur, tabulis ac cœnaculis barbarorum ferocitate direptis pariter & eversis. Dumque laborem, quem festinus urgebat, manuque propria & sudore construxerat, everti videret & destrui; geminato cœpit mœrore consumi.

[21] Tunc quidam clericus concivis & consanguineus ipsius, [calumniis appetitus carceri mancipatur,] captivitatis timore perterritus, & juvenili levitate permotus, diaboli contra Servum Dei * instinctu b, funiculo per murum sese in nocte summittens, ultro offertur in crastino sceleratissimis obsidentibus inimicis. Quod ubi Gothi intrinsecus agnoverunt, irruunt in sanctum Virum, popularium seditione pariter & Judæorum turba immoderatius perstrepente atque clamante, quod in traditionem civitatis, adversariis personam compatrioticam c noctu destinasset Antistes. Nihil ergo fidei, nihil probationi; nihilque puræ conscientiæ reservatur, Judæis præsertim & hæreticis idipsum absque reverentia & moderatione clamantibus: Extrahatur a domo ecclesiæ Antistes, atque in palatio arctissimæ custodiæ mancipetur: quatenus sub nocte aut profundo Rodani mergeretur, aut certe in castro Ugernensi d teneretur detrusus, donec exsilio & tribulatione ipsius amplius baccharetur adversitas. Domus igitur ecclesiæ & cubiculum Antistitis Arrianorum mansionibus constipatur. Unus tamen ex ipsis Gothis, qui se in lectulo illius, aliis contradicentibus, collocavit, a Divinitate percussus, alia die mortuus est, ut Servi Dei locum nullus de reliquo auderet polluta conscientia violare. Cum ergo ex utraque ripa drumonem e, quo inlectus fuerat, obsidione hostium Gothi Dei nutu subrigere non valerent, revocantes sub nocte in palatio sanctum Virum, personam ipsius texere silentio, ut, utrum viveret, nullus Catholicorum posset agnoscere.

[22] Dum ergo, diabolo exsultante, ista geruntur in gaudio Judæorum, qui in nostros ubique sine ullo respectu perfidiæ probra ructabant; nocte quadam unus ex caterva Judaïca de loco, ubi in muro vigilandi curam forte susceperant, ligatam saxo epistolam, quasi inimicos percuteret, adversariis jecit: [sed, agnita Judæorum fraude, educitur:] in qua nomen sectamque designans, ut in loco custodiæ eorum scalas nocte mitterent, invitavit; dummodo ad vicem impertiti beneficii, nullus Judæorum intrinsecus captivitatem perferret aut prædam. Mane vero, amotis aliquantulum a muro inimicis, egredientes quidam extra antemurale, inter parietinas, ut solet, repertam epistolam deportant intro, & publicant cunctis in foro. Mox persona producitur, convincitur & punitur. Tum vero sæva Judæorum immanitas Deo & hominibus invidiosa tandem aperta luce confunditur. Mox Daniel quoque noster, id est, sanctus Cæsarius, de lacu leonum educitur, & satraparum accusatio publicatur; & impletum est de auctore eorumdem, Lacum aperuit & effodit eum, & incidit in foveam, quam fecit.

[23] [captivos redimit opibus ecclesiæ suæ,] In Arelato vero Gothis cum captivorum immensitate reversis f, replentur basilicæ sacræ, repletur etiam domus ecclesiæ constipatione infidelium g, eisque in grandi penuria alimenta pariter & vestitum Homo Dei impertitur affatim, donec singulos redemptionis munere liberaret, expenso argento, quod venerabilis Eonius h antecessor suus ecclesiæ mensæ reliquerat, custodiens illud, quod Dominus in arantino i paropside tinxit panem, non in argenteo vase; & discipulis præcepit non possidere aurum neque argentum. Opus vero sanctum usque ad divini ministerii dispensationem peragitur: etenim * thuribulis, calicibus, patenisque pro eorumdem redemptione datis, sacrata templi redemptione venduntur. Videtur etiam quod securium ictus in podiis & cancellis feriantur k, dum inde columnarum ex argento excutiuntur ornamenta. Hoc Vir Dei faciebat, dicens, ne rationabilis homo sanguine Christi redemptus, perdito libertatis statu, pro obnoxietate aut Arrianus efficiatur, aut Judæus, aut ex ingenuo servus, aut ex servo ingenuus.

[24] [factumque contra obtrectatores defendit:] Ornavit enim * & tutavit, non deformavit ecclesiam: aperire fecit filiis matris viscera, non damnari: hoc sæpissime dicens: Velim tamen dicerent darentque mihi rationem aliqui Domini sacerdotes, sive reliquus clerus, qui nescio quo superfluitatis amore nolunt dare insensibile argentum aut aurum de donariis Christi pro mancipiis Christi. Velim, inquam, dicerent, si sibimet casualiter ista adversa contingerent, utrum se cuperent insensibilibus liberari donariis: aut forsitan sacrilegium computarent, si * aliquis de divinis munusculis subveniret. Non credo, contrarium esse Deo de ministerio suo redemptionem dari, qui se ipsum pro hominis redemptione tradidit l. Videmus ex hoc aliquos laudare quidem factum sancti Viri, & tamen nullatenus æmulari. Nonne in vitro Sanguis Christi, & in ligno Corpus pretiosissimum ejus pependit pro nobis & fulsit? Nos tamen credimus & confidimus in Domino Deo per misericordiam & fidem seu orationem beati Cæsarii, quia sic in diebus suis ab hostibus Arelatensis obsessa est civitas, ut nec captivitati meruerit, nec prædæ succumbere. Sic deinde a Wisigothis ad Ostrogothorum m devoluta est regnum. Sic hodieque in Christi nomine gloriosissimi Regis Childeberti n subditur ditioni, ut (sicut legimus) transierunt de gente in gentem & de regno ad populum alterum, & non permisit Deus sub illo Homine nocere Arelatensibus suis.

[007A] Inter ista igitur monasterium præcipuum, quod sorori suæ parare cœperat, instar prioris normæ, & singularitate claustri reædificavit. Ipse vero (siquidem nihil obviat mysterio, [cœnobium virginum perficit, eique sororem dat abbatissam:] quod congruit Christiano) quasi recentior temporis nostri Noë, propter turbines & procellas, sodalibus vel sororibus in latere ecclesiæ monasterii fabricat arcam: evocatque e Massiliensi monasterio o venerabilem germanam suam Cæsariam, quam inibi ideo direxerat, ut disceret quod doceret, & prius esset discipula quam magistra, & in præparatis habitaculis cum duabus aut tribus interim sodalibus intromittit. Conveniunt inibi virginum multitudines catervatim: facultatibus quoque & parentibus renuntiantes, respuunt mortalium flores fallaces pariter & caducos. Cæsarii patris, Cæsariæ matris expetunt gremium, quatinus cum eodem accensis lampadibus cælestis regni januam præstolentur, & competenter ingressæ, Christi perpetuis mereantur amplexibus inhærere: ita retrusæ, ut usque in diem transitus earum nulli liceat foris januam egredi de monasterio.

[26] Pro ista denique causa proque hoc studio procul dubio contra Servum Christi diabolus, [Ravennam abductus, a Theodorico honoratur muneribus,] ut leo rabidus intumescens, iterum accusatione confecta extrahi ab Arelate Antistitem fecit, & in Italiam sub custodia, Ravennamque perduci: ut impleretur in oo, Sicut probatur aurum & argentum in fornace, ita corda electorum apud Deum. Adiit ergo palatium, regem quoque Theodericum Christo duce salutaturus aggreditur. Ut vero rex Dei Hominem intrepidum venerandumque conspexit, ad salutandum reverenter assurgit, ac deposito ornatu de capite clementer resalutavit, primum interrogans de labore ipsius atque itineris, dehinc de Gothis suis, ac de Arelatensibus affectuose requirens. Egresso igitur Viro sancto * a conspectu regis, suos alloquitur rex, dicens: Non parcat illis Deus, qui hujus innocentiæ Virum atque sanctitatis frustra fecerunt itinere tam longo vexari. Qualis sit ille, hinc probatur, quia ingresso eo ad salutandum me totus contremui. Video, inquit, angelicum vultum, video apostolicum Virum: nefas arbitror mali quippiam de tam venerando Viro censere. Posthæc recepto in diversorio mittit muneris loco, pransuro argenteum discum, cujus pensa p ad sexaginta libras circiter jungebatur, adjectis solidis trecentis, rogante pariter, & dicente: Accipe, sancte Episcope, rogat filius vester rex, ut vasculum istud muneris loco dignanter Beatitudo vestra percipiat, & in usum pro memoria sui habeat.

[27] Ille vero, qui in usum mensæ suæ argentum numquam habuit absque cochlearia *, [quæ pauperibus distribuit, rege factum laudante:] die tertia per ministros suos adpretiatum discum facit publice venumdari, ejusque pretio captivorum cœpit plurimos liberare. Mox, inquiunt, regi nuntiaverunt famuli sui: Ecce vidimus in proposito venalium dominicum munus venale, cujus pretio S. Cæsarius multitudines liberat captivorum. Etenim tanta enormitas pauperum in meditatu q ipsius erat & domus atrio constipata, ut vix ad salutandum eum pro densitate suggerentium miserorum possit accedi. Nam & per plateas, innumeras catervas infelicium vidimus cursitantes, euntes scilicet ac redeuntes ad Virum. Quod ubi factum hujusmodi comperit Theodericus, tanta laude & admiratione prætulit, ut observantes ejus palatio senatores ac proceres certatim omnes oblationis suæ mercedem per beati Viri dexteram cuperent dispensari, divinitus semet proclamantes esse respectos, quod talem Pontificem fuissent digni conspicere, qui temporibus illis, dictis & factis, verus Apostolorum successor & apostolicus appareret. Et quia nihil velocius fama percurrit, opere sanctissimo crebrescente, statim sancti Viri sancta pervolavit Romam opinio, cœpitque inibi a senatu & proceribus, a Papa quoque & clericis, simulque & popularibus tanto caritatis desiderari fervore, ut ante singulorum cordis inhæreret amplexu, quam corporalibus oculis videretur. Interea omnes captivos ultra Durentiam r, maximeque Arausici s oppidi, qui * ex toto fuerat captivitati contraditus, cujus etiam partem Arelatum t liberaverat redimendo, mox inventos in Italia redemit, ut potuit. Et ut eis libertas plenior redderetur, imposuit cum sumpto * jumentis & plaustris in via, suorumque solatio & ordinatione fecit ad propria revocare.

[28] [mortuum ad vitam revocat,] Inter hæc in prædicta Ravenna civitate quædam vidua habebat filium adolescentem præfectoriis officiis militantem, qui indigentiam genitricis emolumentis ac propriis stipendiis sustentabat. Hic puer, subita infirmitate faciente, jacebat exanimis. Cui cum humanæ curationis spes omnis & consolatio defecisset, mox mater ejus, relicto & amisso filio, ad Virum Dei festina percurrit: & prostrato corpore oculisque rigantibus, dans insuper ululatus, fide solummodo vigente, beati Viri genua complexa clamavit, dicens: Credo quia miseratio divina ideo huc te, Sancte *, deduxit, ut filium redderes matri. Flebiliter deprecanti mulieri paululum recusavit; & tamen durum credens, si tales non audiret lacrymas, solita miseratione commotus, volens scilicet sic debitum impendere caritatis affectum, & sic in Dei nomine virtutem exercere, ut in omnibus refugeret vanitatem, ad tugurium ejus occulte latenterque pervenit. Fusa itaque prece more solito prostratus, ubi divinam virtutem vocationis suæ per Spiritum sanctum adesse sensit, abscessit. Notario vero suo illo tempore, nunc venerabili Presbytero Messiano, relicto præcepit, ut cum adolescens ad se reverteretur, sibi protinus nuntiaret. Qui cum ante decumbentis lectulum excubaret, necdum hora completa, puer de mortis est tenebris revocatus, & mox reseratis orbibus oculorum matrem alloquitur, dicens: Vade, mater, ad Servum Dei festinanter & propera, cujus orationibus tibi vitæque sum redditus, & age gratias, quod meritis virtutibusque suis Deus dedit effectum. Illa perniciter advolans accurrit, gratias non tantum verbis, quantum lacrymis & vocibus gaudiisque, persolvens, postulansque, ut quem Deus per illum isti luci reddiderat, ad Gallias rediens de suo non pateretur discedere famulatu. Sed beatus ille Vir altioris ingenii respondit, eam illi potius debere referre gratias, cujus virtus & pietas omnibus mœrentibus & clamantibus adesse consuevit. Hujus igitur miraculi magnitudo non solum civitatem illam, sed provinciam cunctam fidelium devotionibus ac nunciis peragravit.

[29] [domum dæmonum vexatione liberat.] Medicus etiam diaconus Elpidius, regia potestate ac sedulo famulatu intimus, diabolica infestatione non solum reliquis diversis insidiis fatigatus, sed & saxorum quoque imbre in domo sua crebrius appetitus, Sanctum Dei exorat, ut a vexatione ipsa ejus mereretur orationibus liberari. Cujus domum sanctificaturus ingrediens, benedictæ aquæ infusionem respersit, atque ita consuetæ vexationis discriminibus liberavit, ut ultra ibi nihil tale contigerit.

ANNOTATA.

a Theodoricus Ostrogothorum in Italia rex notissimus est in historia. Ejus ingressum in Italiam affigit Pagius anno 489, mortem anno 526. Arianus erat, ut Gothi plerique eo tempore, sed moribus alioquin & regimine commendandus, ac erga Catholicos & viros sanctitate illustres satis benignus, si maculas aliquas non contraxisset. Factum hoc exposuimus in Commentario § 2, ubi diximus, Alaricum a Clodoveo cæsum anno 507, urbem obsideri cœptam anno 508, solutamque obsidionem anno 510.

b Id est, diabolo id agente, ut calumniæ occasio daretur adversus Sanctum.

c Id est, popularem suum, in Burgundia natum, opinor: nam ibi natus erat Cæsarius.

d Castrum Ugernense, inquit hic Mabellonius, ex Strabone lib. IV constitui debet inter Nemausum & Tarasconem, eo scilicet in loco, ubi nunc urbs Bellocaria, vulgo Beaucaire, conspicitur, ex Samsonis geographi regii sententia. Joannes Bularensis in Chron. ad annum III Mauritii meminit Ugerni castri, quod in ripa Rhodani fluminis locat. Longuevallius tom. 2, pag. 299 observat, inter geographos non convenire de situ illius, castri. Multi, ait, existimant, urbem esse hodiedum Belloquadram (Beaucaire) dictam: probabilius est, insulam esse Rhodani, quæ Gernica, la Vergne, vocatur, quia nimirum illud nomen vicinius. Posterior hæc sententia ex Valesio desumpta est, qui in Notitia Galliarum pag. 601 de Ugerno castro latius disputat.

e Drumo, rectius dromo, navim celerem designat ἀπὸ τοῦ δρόμου, seu cursu.

f Nimirum post cæsos ingenti strage hostes, solutamque obsidionem ope submissi a Theodorico agminis.

g Non pauci etiam tum inter Francos ethnici, etiamsi rex eorum Clodoveus ad fidem Christianam cum multis esset conversus.

h De S. Æonio pauca in Commentario, plura ad 30 Augusti, ut jam diximus.

i In Ms. nostro araantino. At vox hæc æqueest ignota. Mabillonius vocabulum sic explicare nititur: Derivatum videtur ab ἀραιὸς, quod rem fragilem significat, quale est vas figulinum vel vitreum, fortasse ab auctore hic intellectum, ut ex sequentibus colligitur.

k Hæc phrasis perturbata est apud Mabillonium, atque aliam exhibet sententiam, ut reperiet, qui utramque simul conferre voluerit.

l Ex hisce Sancti verbis abunde patet, non defuisse, qui charitatem hanc ejus reprehenderent. Defendere quoque se poterat Cæsarius exemplo S. Augustini & S. Ambrosii, quos in hoc facto erat imitatus. Audi ipsum S. Ambrosium lib. 2 de Officiis cap. 28: Hoc maximum, inquit, incentivum misericordiæ, ut compatiamur alienis calamitatibus, necessitates aliorum, quantum possumus, juvemus; & plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas præstare, vel invidiam perpeti, quam prætendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus, quod Arrianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset, quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quæ graviores morte sunt; adolescentulæ, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur? Idem plane dicere poterat Cæsarius.

m Theodoricus Ostrogotherum rex urbem obsidione liberatam eodem tempore sibi asseruit, ut patet ex tributo per ipsum Arelatensibus remisso. Adi Commentarium num. 17.

n Childeberto obtigit civitas Arelatensis anno 536, cum Vitiges Ostrogothorum rex Francis cessit, quidquid possidebat in Gallia, regesque Francorum, filii & heredes Clodovei, ditionem illam inter se partiti sunt. Plura de his Cointius ad annum 536 num. 1, & seqq.

o In parthenone, ait Mabillonius, a Joanne Cassiano sanctimonialibus erecto in agro Massiliæ suburbano ad Yvelinum amnem, unde nomen cœnobio, quod pridem eversum est, reditibus S. Paulæ parthenoni urbano attributis.

p Pensa pro pondere, opinor, hic sumitur, licet alia quoque significet apud scriptores medii ævi.

q Vox obscura est, at sensus ex sequentibus colligitur.

r Druentia Gallis la Durance, oritur ex monte Genebra, uno ex Alpibus Cottiis in Brigantino tractu Delphinatus, deindeque per Provinciam lapsus, Rhodano excipitur una leuca infra Avenionem.

s Arausio vulgo Orange, oppidum est Provinciæ trans Druentiam. Illud a Gothis, post cæsos apud Arelatem Francos & Burgundiones, Druentiam transgressis, captum fuisse, hinc satis colligitur.

t Mabillonius habet Arelato.

* Addit Mab. armatus

* Mab. & cum

* Mab. addit per hoc

* Mab. addit his

* Addit Mab. pontifice

* cochlearibus

* l. quod &c.

* pro sumptu

* Addit Mab. Dei

CAPUT IV.
Romam profectus varia obtinet a Pontifice: deinde domum regressus, variis virtutibus & miraculis fulget.

[Romæ varia impetrat a Pontifice:] Posthæc Romam veniens, beato Symmacho a tunc Papæ, ac deinde senatoribus & senatricibus præsentatur. Omnes Deo gratias & regi retulerunt, quod meruissent corporeis oculis intueri, quem jam dudum oculis cordis aspexerant. Igitur Virum apostolicum non jam fama vulgante, sed corporali præsentia comprobantes, certatim diligere ac venerari cœperunt. Pro qua re etiam Papa Symmachus tanta meritorum ejus dignitate permotus, non solum verissime eum metropolitanæ honore suspexit, sed & concesso specialiter pallii decoravit privilegio. Diaconos ipsius ad Romanæ instar Ecclesiæ Dalmaticarum fecit habitu præeminere.

[31] [ad suos reversus, feminam sanat,] Dehinc ad propria reversus, Arelatensem ingreditur civitatem, psallendo suscipitur, secumque expedita redemptione octo millia solidorum b, qui exsiliandus ierat, ab Italia defert. Etenim die, qua civitatem ingressus est, ecclesiam ad vesperam benedictionem daturus intravit: & ecce una ex feminis tremore correpta, cum spumis ejulans, & proclamans, pavefactis * cunctis, erupit: quæ adprehensa hinc atque inde manibus, beato Viro ante altare ilico præsentatur, exorantibus cunctis, ut depulsa peste redintegrari mulierem faceret sospitati. Tunc suo ille more pro eadem in oratione prosternitur, & imponens capiti manum, omnes sensus ac vultum tactu olei sacri perunxit. Quo facto, nequaquam deinceps repetiit mulierem depulsa in nomine Christi calamitas.

[32] Interea habebat præcipuam inter reliquas sollicitudinem captivorum: [captivos magno studio redimit,] tantusque in hac administratione fuit, tamque præclarus, ut nullius hoc possit explere relatio. Nam quodam die, dum deesset sanctis manibus auri vel argenti species, quod daretur egenis, interpellatus a paupere, ait: Quid tibi faciam, miselle meus? Quod habeo hoc do tibi. Ingrediens ergo cellam suam, casulamque, quam processoriam c habebat, albamque d pascalem exhibens, dedit ei, dicens: Vade, vende cuicumque clerico, & pretio ipsius redime captivum tuum. Non solum enim, qui eum expetierunt captivitatis sunt vinculis absoluti, sed ipse quoque pro redimendis captivis Carcassonam e profectus est civitatem. Nam & multis vicibus per loca diversa abbates, diacones & clericos pro redemptione miserorum direxit.

[33] Tot autem divinæ gratiæ virtutes solus habere promeruit, [præclaris virtutibus] quot vix in plurimis Deo servientibus floruerunt. Ipse tamen sic in se unamquamque personam semper excoluit, tamquam si ipsam solam prorsus haberet: tamdiu ejus præcedentia pulcherrima ac jocundissima videbatur, quamdiu a sequentibus vinceretur. Quis enim ejus patientiam, quis puritatem, quis caritatem, quis fervorem spiritus, quis discretionem, quis benignitatem, quis zelum sanctum, quis jugem meditationem die ac nocte in lege Domini poterit explicare? Assertor fidei, forma sacerdotum, ornatus ecclesiarum, prædicator gratiæ, exstinctor jurgii, seminarium caritatis, norma disciplinæ, morum ponderator, libra consilii, defensio pupillorum, captivorum redemptio. Numquam de ore illius detractio, numquam mendacium, numquam maledictum contra qualemcumque personam processit. Et non solum non detraxit cuiquam, sed nec detrahentem patienter audivit.

[34] Si quis suorum juravit subito, aut forsitan maledixit, [fulget,] prout persona fuit, ita in eo salubriter vindicavit. Illius tamen ista fuit pro maledictione benedictio, si contra aliquem aliquando motus est: Deleat Deus peccatum tuum, auferat Deus peccata tua, castiget Dominus delictum tuum, ut illuc non servetur tibi: corrigat hic Dominus errorem tuum. Ad * interiorem suum prodebat exterior. Nam vultu semper placido & angelico, ita ut secundum Scripturam, corde lætante vultus floreret. Sic * numquam in risu justo remissior, ita numquam mæroris nimietate depressus, nisi forte quando pro alienis peccatis lugebat. Numquam aliquem odio habuit, & non solum pro amicis sed etiam pro inimicis toto affectu cordis orabat. Nec docuit verbis, quod non adimpleret exemplis. Nulla eum hora diei sine divini eloquii meditatione transibat, sed nec dormientem præteribat. Nam frequenter & dormire visus est & meditari. Et cum a meditatione psalmorum aut prædicatione cessare videretur, lector aut notarius ante eum legere non desistebat: ita ut recte & veraciter diceret: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.

[35] [mulierem per Eucherium episcopum sanat,] Quodam igitur tempore dum iter ageret circa Alpina loca, vir venerabilis sanctus Eucherius f episcopus cum ipso erat. Factum est autem, ut in media strata g, infelix & infirma mulier occurreret manibus & pedibus contractis, & per terram reptans. Quam cum fuisset intuitus, interrogavit ipsum sanctum Eucherium, quid esset hoc, quod sic per terram se traheret. Ille mulierem interrogavit. Ipsa respondit, jam annis multis paralyticam se, & omnibus membris esse contractam. Tunc beatus Cæsarius dixit sancto Eucherio: Descende & signa eam. Ille quasi trepidare & excusare cœpit: omnino ille non desistere nisi faceret. Descendit itaque & signavit eam & dixit: Ecce feci, quod jussisti. Cui rursus ait: Mitte manum tuam, & apprehende manum illius, & erige eam. Ille respondit: Faciam aliud, quidquid tu Eucherio jusseris, hanc vero rem aggredi non præsumam. Sed istud fac tu, cui dedit Deus & animas & corpora sanare languentium. Respondit ei sanctus Cæsarius: Interim tu fac, quod dico. Cumque ille fortiter reniteretur, & humiliter ac lacrymabiliter excusaret, diutiusque contenderet, dixit ad eum: In ignem tu propter obedientiam ingressurus eras, qui nec propter misericordiam es paratus facere, quod caritas jubet? Mitte ergo manum tuam in nomine Domini & erige eam. Tunc jussis obediens, mulierem porrecta manu levavit, pedibus suis atque omnibus membris recuperatis, ad hospitiolum suum incolumis ambulavit.

[36] [apros exterminat:]Nam quantis virtutibus emicuerit, quis enararre valeat? Factum est; ut in agro monasterii sui suburbano apri frequentarent. Egrediebantur comites civitatis vel reliqui militantes, & non permittebant homines in domibus habitare vel laborare, sed nimia eos cæde mactabant, quare eos prohiberent. Illi vero diutius jam non ferentes injurias & inquietudines, venerunt & interpellaverunt ipsum Dominum, proclamantes & dicentes: Fac de nobis, quod jubes; nam nec servire vobis, nec ibi stare possumus. Sollicite interrogat, quæ essent querelæ eorum. Qui responderunt: Propter apros veniunt comites & Gothi & diversi venatores, & interficiunt nos. At ille publica voce, elevatis oculis & manibus, aspiciens in cælum dixit: Domine Jesu Christe, ne in loco ultra apri accessum habeant. Ex eadem hora usque in præsentem diem numquam ibi nutrierunt h, sicut consueverant, nec comparuit, quod venari posset. Merito imperavit bestiis, qui a se repulit omne vitium. Potuit ille impetrare a Deo, cujus præceptum numquam præterivit.

[37] [oleo ejus sacro dæmon expellitur,] Evenit etiam, ut illustrissimi viri Parthenii patricii puer, qui prælatus servis ceteris a domino suo præcipuus habebatur, per quamdam nequissimam tentationem sæpius in terram damnato sensu corruit. Et dum revera hostis ipsius vexatio magis animi quam corporis infirmitas videretur, oleo beatissimi Viri benedictione sacrato perunctus est. Quo facto, ita ab eo tentatio maligna * discessit, ut quem cessante cura terreni medici per Servum suum Christus reddiderat sanitati, domi etiam suæ dominus ipse præponeret pro exemplo terroris. Et quod sub admiratione magis potest esse formidini; ad declarandum meritum Viri sanctissimi, memorabile factum ejus nefas est silentio præterire.

[38] Dum Sanctus igitur dioceses suas circumïens, in villam, [punitur divinitus quidam in Sanctum injurius,] quæ Launico dicitur, a dominis propriis fuisset exceptus, in cella, in qua lectum habuit, post discessum illius in stratum ipsius pestifer quidam, Anatolius nomine, medicus, pro tali crimine valde condolendus, scortum expetiit meretricis: ubi mox ab incentore suo diabolo publica vexatione correptus, in conspectu hominum est elisus in terram: & publica voce, pro qua præsumptione correptus fuerat, dum Servi Dei virtutem confiteretur, sceleris sui publicavit admissionem.

[39] Scimus etiam multas per intercessionem Viri * Dei Dominum fecisse virtutes, [miraculo servatur oleum ejus, confracta ampulla.] quas longum est per ordinem prosequi. Nam cum unus e nostris, qui hæc scripsimus, pro suffragio suo benedictionis ab ipso consecratum oleum postulasset, ampullulam plenam ab ipso acceptam diligenter ad domum referens, tamquam maximas reliquias studuit conservare. Et dum post aliquod tempus tertianæ febris urgeretur ardoribus, ampullulam, in qua erat oleum, maxima veneratione grandique præsidio ad caput suum petiit debere suspendi. Quæ dum fuisset mundissimo linteo involuta, ut credimus, negligentia faciente famulorum, confracta est. Sed ita intra ipsam stetit oleum, ut nullus liquor in terra vel in linteo descenderet. Quo viso, dum in vase alio cum summa velocitate mutaretur, cum perevacuata fuisset, statim se ampulla confracta dissolvit: & ab ipso qui hæc veraciter memorat, adjuvante Domino, febris sine ulla dilatione discessit.

ANNOTATA.

a Symmachus Pontificatum tenuit ab anno 498 usque ad 514, quo obiit XIV Kalendas Augusti, ut ibidem habet Pagius num 1. Gesta autem Cæsarii cum Symmacho contigerunt anno 513, quæ latius exposuimus in Commentario § 3.

b Superflua ex eleemosynis acceptis, opinor, ut ea Arelate impenderet redimendis captivis, aut aliis operibus piis.

c Id est, quantum conjicio, qua in processionibus, seu supplicantium agmine, utebatur.

d Planetam albam explicat Mabillonius. Malim intelligere vestem lineam talarem, quæ alba passim dicitur, quaque sacerdotes induuntur Missamcelebraturi sub casula seu planeta. Paschalem vocat, quia optima erat, & festivitati Paschali deputata.

e Carcasso, quæ Carcassona frequenter nominatur, Gallis Carcassone, urbs est in Occitania inferiori ad Atacem fluvium, quæ satis nota est, & intervallo non exiguo ab urbe Arelatensi dissita. Hinc eximium Sancti studium ad redimendos captivos luculenter innotescit.

f Eucherius scilicet junior; inquit Mabillonius: nam duos hujus nominis sedisse in cathedra Lugdunensi, supra in Actis S. Consortiæ demonstratum est. Verum de Eucherio II, qui Cæsario fuisset contemporaneus, non levis est controversia inter eruditos, ut videre est in nova Gallia Christiana tom. 4, col. 20 & sequentibus, ubi præcipua utriusque partis argumenta recensentur. Ipsam litem omnino dirimere non est hujus loci, cum id fieri debeat, quando Acta S. Eucherii venient discutienda. Attamen facile ostendam, ex hoc loco imbelle depromi argumentum pro secundo Eucherio. Nam imprimisnec in Ms. nostro, nec in editione Mabillonii Eucherius dicitur episcopus Lugdunensis, sed episcopus tantum, ita ut vox Lugdunensis videatur adjecta a Surio, qui eo modo rem magis explicare voluit. Ex Surio irrepsit vox eadem in editionem Vincentii Barralis, qui Surium in multis secutus est. Jam vero non difficulter ostendi potest, cujus civitatis antistes fuerit Eucherius. In laudata Gallia Christiana tom. 1, col. 798 proferuntur ex vetustissimo conciliorum codice Ms. nomina quorumdam episcoporum, qui subscripserunt concilio Arelatensi IV, additis urbium nominibus; quæ in conciliis editis desiderabantur. Inter hos antistites legitur Eucherius in Christi nomine Avennicæ (id est, Avenionis) ecclesiæ episcopus. Hinc infero, Eucherium Avenionensem esse, qui quatuor conciliis per S. Cæsarium, ut narravimus, intra paucos annos habitis, nempe Arelatensi IV, Carpentoractensi, Arausicano II, & Vasensi subscriptus legitur Eucherius, sine urbis nomine. Hinc ulterius deduco, non alium Eucherium hoc loco fuisse S. Cæsarii comitem, quam laudatum Avenionensem, cum id locorum propinquitas omnino suadeat, & argumenta pro Eucherio Lugdunensi II allata nulliussint momenti, ut ostendi poterit suo loco.

g Strata pro via sæpe legitur.

h Mabillonius legit, nec truerunt; atque ita notat: Sic legendum videtur, non NUTRIERUNT, ut aliis: TRUO olim dictum pro DESTRUO, quod apris optime convenit. Præplacet tamen lectio Ms. nostri, in quo habetur nutrierunt.

* apud Mab. additur in ecclesia

* ad omittit Mab.

* Mab. sicut

* Mab. maligni

* Mab. servi

CAPUT V.
Fervor in prædicando per se & alios: statuta ejus quædam: doctrina in suspicionem vocata & Romæ probata: hospitalitas.

[Variæ virtutes, ardor docendi & prædicandi,] In disserendis autem Scripturis; & in elucidandis obscuritatibus, quanta gratia in illo emicuerit, quis poterit narrare? Ita ut hæc ei * summa jocunditas fuerit, si illum aliquis, ut obscura dissereret, provocaret. Et ipse frequentissime incitabat, dicens nobis: Scio, quod non omnia intelligitis: quare non interrogatis, ut possitis cognoscere? Quia non semper vaccæ ad vitulos currunt, sed nonnumquam vituli ad vaccas, ut de matrum uberibus possint suam esuriem satiare. Hoc & vos omnino debetis facere, ut interrogando etiam nos exerceatis, ut debeamus perquirere, unde vobis possimus spiritalia mella proferre. Resplenduerunt in eum singulæ quæque virtutes, virginitas scilicet cum sinceritate, modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, sinceritas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate: vita denique immaculata, vita irreprehensibilis, vita sibi semper æqualis. Væ mihi misero Cypriano, qui tam tepidus in discendo exstiti, ut modo cognoscam & pœniteam! Quare de tanti fontis fluvio non tantum hausi, quantum mea indigebat ariditas! Caritatis autem ejus ardorem, qua omnes homines dilexit, quis poterit umquam imitari? Ille enim hoc maxime & corde & ore gestabat, & ut inimicos diligere a deberemus, hortatu blandissimo, sermone & exemplo laudabiliter instruebat. Vix aliquis illo affectu pro caris, quo ille pro inimicis orabat; & licet non essent causæ, quibus illi quisquam inimicus exsisteret, nisi forte pro invidia aut disciplina æmuli aliqui esse viderentur; ille tamen cos non solum paterno, sed etiam materno diligebat affectu; hoc sæpius nobis insinuans, quia cum dilectio usque ad inimicos extenditur, fieri non potest ut proximus non ametur.

[41] Docuit præterea memoriter quamdiu potuit, altaque voce semper in ecclesia prædicavit. [quod præstat etiam per alios,] In quo opere tam pia atque salubris ejus provisio fuit, ut cum ipse pro infirmitate jam non posset ad ipsum officium peragendum accedere, presbyteros & diacones imbuerit atque statuerit in ecclesia prædicare; quo facilius nullus episcoporum se ab hac necessaria cunctis exhortatione cujuscumque impossibilitatis excusatione suspenderet, hæc dicens: Si verba Domini & Prophetarum sive Apostolorum a presbyteris & a diaconibus recitantur; Ambrosii, Augustini, seu parvitatis meæ, aut quorumcumque Sanctorum, a presbyteris & diaconibus quare non recitentur? Non est servus major Domino suo. Quibus data est auctoritas Euangelium legere, credo & licitum est homelias Servorum Dei seu expositiones canonicarum Scripturarum in ecclesia recitare. Ego me exuo hoc instituendo; sancti sacerdotes, qui hoc implere contempserint, causas se in die judicii noverint esse dicturos. Non quidem credo, quod quisquam tam obduratum sensum habeat, ut cui Deus dicit: Clama, ne cesses, nec ipse clamet, nec alios clamare permittat. Timeat illud: Væ tacentibus de te, quoniam loquaces multi * sunt. Et illud Apostoli *: Canes muti, non valentes latrare. Etenim quantæ oves, tacente sacerdote, aberraverunt, de tantarum animabus redditurus est rationem.

[42] Prædicationes quoque congruas festivitatibus & locis, [materiam prædicandam aliis quoque mittit.] sed & contra ebrietatis & libidinis malum, contraque discordiam & odium, contra iracundiam atque superbiam, contra sacrilegos & aruspices, contra Kalendarum quoque paganissimos ritus, contraque augures, lignicolas, fonticolas, diversorumque vitia fecit, easque ita paravit, ut si quis advenientium peteret, non solum non abnuerit impertire, sed & si, minime suggereret, ut deberet accipere, offerret tamen ei, ut importaret, ipseque legeret. Longe tamen positis in Francia, in Gallia b, atque in Italia, & Hispania, diversisque provinciis constitutis transmisit per sacerdotes, quid in ecclesiis suis prædicare facerent, ut projectis rebus frivolis & caducis, juxta Apostolum bonorum operum fierent sectatores.

[43] Bonus ergo Christi odor per ipsum longe lateque diffusus est, [Cautela Sancti in ordinandis diaconis:] & flagravit ubique advectus, quorum c non est conspectibus præsentatus; tetigit pectora, quorum membra non contigit. Adjecit etiam hoc, ut numquam in ecclesia sua diaconem ordinaret ante tricesimum d ætatis ejus annum. Verum etiam & hoc addidit, ut nec in qualibet majore ætate ordinaretur, nisi quatuor vicibus in ordine libros veteris Testamenti legerit ante, & quatuor novi. Sanctæ conscientiæ suæ testis sum ego peccator, quia quidquid aliis præcepit ipse fecit, & propter Deum semper implevit. Quidquid autem prohibuit fieri, aut ipse vitavit facere; omnia in zelo Dei.

[44] Nihil carnaliter aut egit aut sapuit: & numquam otiosus ab opere Dei voluit esse, sed disposuit fabricavitque triplicem in una conclusione basilicam, [ecclesia tripartita monialibus constructa in eaque sepulcra, ubi sepelit sororem suam:] cujus membrum medium in honore sanctæ Mariæ Virginis cultu eminentiore construxit, ex uno latere domini Johannis, ex alio sancti Martini subjecit. Et ut auferret sacris, quas congregaverat, virginibus curam necessariæ sepulturæ, monobiles * arcas corporibus humandis aptissimas de saxis ingentibus noviter fecit excidi, quas per omne pavimentum basilicæ constipatis sterni fecit ordinibus: ut quæcumque congregationis illius de hac luce migrasset, locum sepulturæ paratissimum & sanctissimum reperiret. Non multo igitur post monasterii matrem germanam suam Cæsariam e sanctam, ad præmia Christi migrantem, inter has, quas præmiserat, inibi ad medium throni juxta eam, quam sibi paraverat, condidit sepulturam, succedente eidem, quæ nunc superest, Cæsaria matre, cujus opus cum sodalibus tam præcipuum viget, ut inter psalmos atque jejunia, vigilias quoque & lectiones, libros divinos pulchre scriptitent virgines Christi, ipsam magistram habentes.

[45] [oratio, lectio, eleemosynæ, fervor in prædicando: statuta nubentibus:] Insistebat itaque, ut solitus erat, orationi & lectioni & eleemosynis beatus Homo, prædicationibus incessanter omni Dominica omnibusque diebus festis: frequenter etiam ad matutinos, ad lucernarium f propter advenientes homiliæ recitabantur, ut nullus esset; qui se de ignorantia excusaret. Obedientes invitabat, sollicitos instruebat, renitentes vero acriter contestabatur, quia sicut fidelibus in diem judicii digna esset retributio conferenda, ita & hos dignæ indignationis ultio sequeretur. Statuit etiam regulariter, ut nubentes ob reverentiam benedictionis ante triduum conjunctionis eorum eis benedictio in basilica daretur. Tanta denique bona in se, largiente divina gratia, habuit & de audientium profectibus, & de discipulorum sequacitate, & de virginum consecratione, ut non uno tantum sit merito coronatus, sed inter tantas ac multiplices coronas de coruscantibus meritis suis cinctus, totus in coronam Ecclesiæ demutetur.

[46] [doctrina Sancti in suspicionem vocata, sed confirmata a Pontifice:] Multi quidem æmuli surrexerunt, qui ejus resisterent doctrinæ de gratia. Sed o felicitas æmulanda! Etenim susurris & mala interpretatione quorumdam oboritur in Galliarum partibus contra prædicationem Dei Hominis frustra sinistra suspicio. Ob hoc antistites Christi ultra Iseram g consistentes, caritatis amore collecti; in Valentina h civitate conveniunt: ubi etiam beatus Cæsarius infirmitatis solitæ causa, sicut disposuerat, properare non potuit. Misit tamen præstantissimos viros de episcopis cum presbyteris & diaconibus, inter quos etiam sanctus Cyprianus Telonensis i magnus & clarus enituit, omnia, quæ dicebat, de divinis utique Scripturis affirmans, & de antiquissimis Patrum institutionibus probans, nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse, nisi fuerit primitus Dei gratia præveniente vocatus. Sed dum suam justitiam quærebant statuere k, justitiæ Dei non erant subjecti, non reminiscentes Deum dixisse: Sine me nihil potestis facere. Et, Ego vos elegi, non vos me l. Et, Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper. Et per apostolum Paulum: Gratia Dei sum id, quod sum. Et per alium: Omne datum optimum desuper est. Et Propheta: Gratiam & gloriam dabit Dominus. Et quod tunc vere liberum homo resumat arbitrium, cum fuerit Christi liberatione redemptus, sub qua absolutione valeat consequi perfectionis effectum. Quorum intentionibus Homo Christi dedit veram & evidentem ex traditione Apostolica rationem. Nam & beatæ memoriæ Bonifacius Romanæ Ecclesiæ Papa eamdem conluctationem compertam m, calcata intentione jurgantium, prosecutionem sancti Cæsarii apostolica auctoritate firmavit: donante Christo paulatim ecclesiarum Antistites receperunt, quod optaverat diabolus repentina animositate cessare.

[47] Hoc frequenter quibuscumque prædicabat dicens: [monita ejus ad dominos pro servis:] Si amas Dei verbum, impectoratum utique retines, quod ingessi. Amori namque divino congruebat decalogi summa perfectio: ut quod in te sibi caritas Christi devinxit, reddas etiam ipse cum homine participata largitate commune. Sed ne parentum, amicorum, sive clientum de hoc alloquio nostro tantummodo credas animas esse pascendas; testor te coram Deo ejusque sanctis Angelis, reus eris salutis mancipiorum tuorum quorumlibet infirmorum, si non æque illis, ut amicis vel parentibus, cum reversus fueris, quod prædicavimus, ingesseris. Conditione namque tibi corporea in præsenti subditum noveris esse mancipium, non perennitatis vinculo mancipatum. Iterumque ad eos, quos fuerat allocutus, dicebat: Quid diximus, fratres? quid disseruimus filioli? quæso vos, qui fuerint nostri hactenus in collatione sermones? Si diligitis, retinetis: si retinetis, proculdubio dicta cordibus conclusistis. Taliter provocando etiam invitis studium retinendi extorquebat.

[48] Ad prandium vero & ad cœnam mensæ suæ sine cessatione quotidie legebatur, [lectio perpe tua ad mensam, & insignis hospitalitas.] ut uterque interior exteriorque homo satiatus refectione duplici lætaretur. In hac ergo arcta constrictaque conclusione audientes cum sudore, fateor, & verecundia grandi multi ante eum mox obliviosi sunt agniti: dum pauci, quod pejus est, commissam narratiunculam potuerant saltuosis compendiis replicare. In domo vero ecclesiæ suæ, sicut illo præsente, ita absente convivium semper præparatum est clericis, sive quibuscumque advenientibus. Nullus illo superstite tamquam ad extraneam civitatem, sed tamquam ad propriam domum Arelato venit. Et quia de innumerabilibus ejus hæc præsumpsimus attigere: sufficiant manifesta, etiamsi celantur occulta. Rogamus tamen vos, sancti fratres Messiane presbyter & Stephane diacone, quibus de illo multa comperta sunt, pro eo quod ab adolescentia in obsequio ipsius fuistis, ut huic Opusculo vestram collationem jungatis.

ANNOTATA.

a Dilectionem inimicorum sæpissime inculcat in Homiliis suis, ut patebit illas perlegenti.

b Mabillonius Galliis legit. Porro Francia tunc distinguebatur a Gallia, & per Franciam designatur vel hodierna Franconia, aut forsan quidquid Franci tunc possidebant etiam in Galliis. Deinde Francia dici cœpit, quæ nunc Insula Franciæ.

c Ita Ms. nostrum. Mabillonius habet: Flagravit ubique profectibus, quo non &c.

d Hanc tamen legem aliis non præscripsit: nam in concilio Arelatensi IV, cui Sanctus præfuit, can. 1 statuitur, ut nullus episcoporum diaconum, antequam viginti quinque annos impleat, ordinare præsumat. Triginta vero anni ibidemrequiruntur pro ordinatione presbyteri vel episcopi. Adi Labbeum tom. 4, Col.

e De S. Cæsaria actum est ad 12 Januarii, ubi de secunda Cæsaria, & sequentibus abbatissis etiam dicta sunt aliqua.

f Id est, Vesperas, ait in margine Mabillonius.

g Isera, seu Isara, Gallis l'Isere, fluvius oritur in Centronicis Alpibus sive Darantasiensibus apud Sapaudos, ait Valesius. Deinde ex Sabaudia in Delphinatum delapsus, eumque secans, Rhodano miscetur paullo supra Valentiam apud Confluentes. Videsis Valesium in Notitia Galliarum pag. 253. De consilio Valentino egimus in Commentario num. 43.

h Valentia urbs est episcopalis in Delphinatu sub archiepiscopo Viennensi, sita ad Rhodanum una leuca infra confluentes Iseræ, vulgo Valence dicta.

i Telo Martius, Gallis Toulun, urbs episcopalis est sub archiepiscopo Arelatensi in Provincia ad mare Mediterraneum, celeberrimo portu notissima. Cyprianus hic unus est ex Vitæ auctoribus, de quo disserui initio Commentarii.

k Id volebant Semi-Pelagiani, qui fidei initium viribus liberi arbitrii attribuebant, quibusque subjecti sacræ Scripturæ textus sunt contrarii. Videri possunt capitula Arausicana, & theologi, qui de erroribus Semi-Pelagianorum disputarunt: at inter illos lites non modicæ posterioribus seculis sunt exortæ, quod aliqui non pauca pro erroribus Semi-Pelagianis venditarint, quæ revera erant Catholica, & utrimque admissa.

l Hic textus in Ms. nostro desideratur, transcribentium, ut videtur, incuria prætermissus.

m Magis Latine diceretur, eadem colluctatione comperta. De confirmatione Bonifacii dictum est in Commentario num. 44 & seqq.

* Mab. &

* Mab. muti

* immo Isaiæ 56 ℣ 10

* forte immobiles

VITA.
LIBER SECUNDUS
Auctoribus Messiano presbytero, & Stephano diacono, ex editione Mabillonii.

Cæsarius ep. conf. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 1509

A. Messiano etc.

CAPUT I.
Varia miracula, quibus monita quædam virtutesque interponuntur.

[Præfantur auctores, se simplici stylo usuros.] Messianus presbyter & Stephanus dixerunt: De sancti, beatissimique patris & sacerdotis ac magistri nostri domni Cæsarii conversatione atque virtutibus illa dicturi, quæ vel simul vel sigillatim de eo cognovimus, vel cum sanctissimis coëpiscopis a, id est, domno Cypriano & domno Firmino atque sancto Viventio b pariter vidimus; qui & ea, quæ de ipso superius scripta sunt, ab initio referentes usque ad finem articuli concluserunt, & nobis permittere ac jubere dignati sunt, ut unusquisque nostrum, quæ sibi de gestis ejus essent bene cognita, fideliter deliter enarraret. Non indigemus, vel si nobis suppeteret eloquentia sæcularis, quia omnem mundanæ facundiæ transcendit ornatum sanctarum veritas actionum: ad quam plenissime demonstrandam, illa nobis puritas simplicitasque sufficiat, qua ipse quoque beatissimus Pater miracula, quæ a nobis sunt referenda, perfecit, maxime cum frequenter hoc & ipse Domnus communi habuerit in sermone, quia quod erudite diceretur, intelligentiam doctis tantummodo ministraret; quod vero simpliciter, & doctos simul & simplices competenter instrueret. Ergo ea, quæ veraciter ab eo facta dictave cognovimus, aggrediemur Deo propitio verbis infucatis & integris, pro parte, qua possumus, fidelibus auditoribus intimare, ut ex ipsis & infirmis compunctionem, & perfectis gaudium, & ad perfectionem tendentibus ministretur exemplum. Incipiemus igitur, quemadmodum recordamur, breviter opera ejus sancta, Deo adjuvante, retexere.

[2] Petri diaconi hujus ecclesiæ filia, in qua omnis utilitas domus ipsius consistere videbatur, [Puellam ægrotam precibus] languore gravi faciente, triduo jam muta jacebat: pro qua re quodam die pedibus se beatissimi Viri prostravit dicens: Miserere, Serve Christi, senectuti meæ, ora pro filia mea, quia confido tibi a Domino nihil esse negandum. Pone manum super eam, & salva erit. Jam enim per triduum muta oculis clausis jacet, horisque & momentis singulis exitum ejus exspecto. Quo audito, motus & compulsus lacrymis senis ad domum ejus perrexit: ubi cum ingressus fuisset, & omnes in ipsa domo cum patre fortiter flentes videret, ad orationem prosternitur: ubi velut alter Helias c ad caput ejus inter angustias arcæ & lecti se attraxit. Post orationem, quam cum lacrymis fudit, statim reverti ad domum ecclesiæ cœpit.

[3] Erat enim consuetudinis ejus, ut cum, spiritu sibi insinuante, [sanitati restituit:] preces suas exaudiri pro infirmis agnosceret, statim cum celeritate exinde discederet; ne si illo præsente fieret, quod ipse a Domino precibus impetrasset, aliqua arrogantiæ nasceretur occasio. Quia & revera frequenter & dulciter quasi in figura, ut nemo intelligere posset, dicebat: Cui animarum cura credita est, fortiter debet timere corporum voluptatem exercere. Denique simplicibus magis quam doctis istud divina gratia concessit. Utinam d in his, quæ nobis misericors Dominus dedit, discretionem nobis sibi placitam concedat! Istud tamen a nobis indignis minime est præsumendum. Discedente ergo eo e, cœpit iterum atque iterum clamare pater post euntem: Novi quia, si Deum tuum precatus esses, filiam meam mihi reddidisset. Tunc ille unum de cubiculariis suis reliquit, dicens: Vade, observa ibi, & post paullulum veni, & dic mihi, quid agitur. Necdum hora completa, & ecce illi nuntiavit: Domne, inquit, reversa ad se est puella, supra quam orastis: quæ hoc dicit: Domnus episcopus hic fuit, cujus orationibus reddita sum & sana facta. Pro qua re venit pater gratias agens, & sibi jam per orationes vestras revocatam a morte filiam protestatur. Nam Domino hodie denique annuente, vivens hujus rei ipsa per se testis existit.

[4] Sed licet (ut mos servorum Dei est) semper virtutes faciendas excusent; [perpetua de Deo cogitatio,] is præcipue Servus Christi, & quando ad præsens sibi præstari, insinuante Domino, confidebat, nec tunc temere arripere, sed caute subterfugere volebat. Verum sive stetisset, sive fugisset, numquam sibi postulanti defuit Deus. Quem ille in corde suo non solum in oratione & obsecratione, sed etiam in convivio, in itinere, in collocutione, in consessu, in prosperis, in adversis, etiam in somno semper secum habuit. Denique nos ipsi vel conservi nostri, qui in cella ipsius manserunt, sciunt, quæ dicimus, illum inter pausas somni, quas jam ætas non solum exigebat, sed etiam pro infirmitate aliquoties premebat, spiritu semper vigilante diceret * tamquam admonens, qui psalmum diceret; Age, dic. Nulli dubium est, quod aut spiritualiter cum sanctis psallebat, aut certe illud impleverit propheticum: Ego dormio, & cor meum vigilat. Frequenter etiam in sopore positus de futuro judicio vel de æterno præmio prædicabat. Interea non est meorum meritorum, ut indignus præclara de Famulo Dei referam f.

[5] [etiam in somno:] Cum igitur in cella ipsius diaconus in servitio illius ad judicium meum delegatus essem, curam inter reliqua etiam de nocturnis Horis me jusserat habere. Itaque cum de cella inferiore, ubi manebam, foris egressus fuissem, quia in omnibus sanctus Vir modum semper voluisset custodire, præcipue ad nocturnos g vigilantissime observabat, ut absque id, quod sibi peculiariter, Deo solo sibi attestante, dicebat, nullus suorum, qui secum manebant, ante horam legitimam excitaretur. Tunc per somnum lenta voce dicebat: Duo sunt, nihil est medium: duo sunt; aut in cælos ascenditur, aut in infernum descenditur. Deforis ego revertens, ille evigilavit, & ait ad me: Quid, inquit? Jam hora est ad nocturnos. Ego dixi: Non est hora; adhuc sub tempore est. Et ille: Vere hora est. Et revera sic erat. Tunc implevimus nocturnos. Et ait ad me: Cuidam per somnum cum grandi intentione proclamabam: Duo sunt, non est quidquam medium, aut in infernum, aut in cælos itur. Ego respondi: Consuetudinem tuam facis incessanter clamare. Tunc ego peccator arbitratus sum, quod semper ille de Deo & cum Deo loqueretur. Hic enim, ut supra dictum est, sic omnium virtutum amator fuit, ut nullum bonum fuerit, quod vel per se cum alacritate non exercuerit, vel cum fervore spiritus alios habere voluerit & docuerit.

[6] [preces ferventes pro peccatoribus:] Inter omnia igitur bona, quæ generaliter, ut fierent, docebat, & mala, quæ nulla omnino fieri pronuntiabat; præcipue (quod benigna & sincera conscientia vestra novit) infidelitatis, mendacii, superbiæ, atque luxuriæ vitia & ebrietatis impatientissime omnino abhorrebat. Jesu bone! quibus gemitibus, quibus suspiriis, quo fletu pro peccatoribus supplicabat! ut jam videres Hominem Dei tamquam in præsenti conspicere miserum peccatorem ad gehennæ supplicia destinari. Denique, secundum Apostolum, numquam soli sibi vixit, numquam pro se solo oravit.

[7] [cura alendi captivos, quos redemerat,] Quodam igitur tempore, cum velut ad cumulum meritorum suorum undique captivi Arelato redimendi non frustra exhiberentur: magna multitudo redemptorum ingenuorum & multorum nobilium Arelato ab ipso Viro sancto quotidie pascebantur. Tunc venit ordinator ipsius, & cœpit ipsum contestari & dicere: Captivi isti vadant, Domne, per plateas, & petant unde comedant: quia si hodie consuetudinarie ab ecclesia pasti fuerint, crastino ad mensam tuam, unde panes fiant, non habebis. Tunc ille fiducialiter in cellam ingrediens, ad orationis consuetudinaria subsidia confugiens (ubi numquam testem hominem habere voluit) petiit a Domino substantiam miseris dari. Nam si quis forte, ubi ille solo stratus orabat, casu supervenisset, fortiter abhorrebat. Itaque tam profuse flevit, ut statim impetraret, quod postularet. Tunc ergo inde exiens cum alacritate & fiducia quodammodo infidelitatem ordinatoris objurgans, venerabili viro Messiano presbytero tunc temporis notario dixit: Vade in horreum & ita scopa, ut nec quidquam granorum, si fieri potest, ibi remaneat, & fiant panes secundum consuetudinem, & omnes simul manducemus; & si crastina non fuerit, quod manducetur, omnes jejunemus, dummodo hodie bene nati homines, seu reliqui captivi, nobis sedentibus & bibentibus, non eant per plateas mendicare. Vocans tamen unum e nobis, in aure ejus dixit: Cras dabit Deus, quia qui dat pauperibus numquam egebit. Etenim adhuc ipsis captivis non licebat ad propria remeare.

[8] Quid multa? Impletur quod jussit. Murmurabatur ab omnibus ecclesiæ convivantibus, [singulari providentia Dei comprobata & adjuta:] unde essent ab hodie comesturi. Sed qui Heliæ providerat mulierem viduam, ad quam veniendo pauxillum sustentaretur, & isti sine ambiguitate, cum oraret, insinuaverat omnia captivis & peregrinis erogando, nihilque omnino sibi reservando, semper uberius ditaretur. Denique alia die, qua pallentes lucescere metuebant, hi qui ope ecclesiæ sustentabantur, & cum non minimis suspiriis expectarent, quid ageretur; Gundebaldus & Sigismundus h reges Burgundionum, scientes quam alacer Servus Domini ad opera misericordiæ festinaret, antequam lux ipsa diei claresceret, tres naves, quas latenas i vocant majores, plenas cum tritico direxerunt. Et omnes, qui pridie incredulitate famis periculo metuebant, videntes quod Dominus Servo suo numquam deesset, gratias cum gaudio Deo in necessitate subvenienti maximas referebant.

[9] Quodam igitur tempore patricius Liberius k, insidiantibus Gothis, [Liberius patricius, lethali vulnere saucius,] quos Wisigothos vocant, lanceæ vulnere usque ad vitalia perforatus est. Et quia trans Durentiam periculum ipsum gestum fuerat, turbatis omnibus concurrentibusque post percussorem, ille solus remansit. Periculo vulneris ipsius perterritus, & spe vitæ suæ desperatus, quantum potest homo, donec fiat exsanguis, prope non minus quingentos aut eo amplius passus in aliam ripam propriis pedibus transfugit. Sed cum ad locum Arnaginem l, ubi homines vici ipsius occurrere potuerunt, pervenit, omnino sine ulla spe vel respiratione animæ cadens jacuit. Hæc enim pæne omnis civitas novit. Tamen, quæ dicimus, magnificentissimo viro ipso referente, cum lacrymis & grandi admiratione virtutes Viri sancti cognovimus. Tunc, inquiunt, vir ille referebat nobis: Nihil mihi in supremum meum halitum aliud in memoriam venit nisi cum lacrymis proclamarem: Omnia remedia cessaverunt, domnum meum Cæsarium rogate, ut mihi subveniat. Quod nos per eum, qui missus fuerat, cum velocitate verum esse cognovimus. Nam dum in agro sancti monasterii sui aliquantum & repausare & ordinare aliqua voluisset, ibidem cœperat paululum remorari: & ecce subito, qui missus fuerat, anhelans venit suppliciter deposcens: Cito propera, inquit, Domne; filius tuus, ut ante obitum suum illum videas, rogat. Et cum nullum sine medicamento pœnitentiæ de hoc mundo Vir Dei voluisset recedere, illum præcipue sine hoc remedio non optabat abire. Statim etenim ad vicum Arnaginensem pervenimus. Ergo, sicut supra dixi, ea, quæ vir ipse mihi ex plurimis retulit indicabo.

[10] [ope Sancti sanatur,] Nam dum ita examinis jaceret, ut non solum omnes reliquos suos, sed etiam nec conjugem nec filiam unicam agnosceret; tunc ipse cum sacramento dicebat, fuisse sibi visum, humanam vocem audisse, quæ illi in aëra * loquens dixerit: Ecce sanctus Episcopus venit; statim ad ipsam vocem oculos aperui, & ipsum Famulum Dei venientem cognovi. Sed ubi ad me accessit; manus illius, quantum necesse erat mihi, qui spem vitæ amiseram, osculari fortiter cœpi. Tunc ergo, ut credo, Deo mihi peccatori inspirante, byrrum m ipsius Domini mei apprehendi, & vulneri meo imposui. Sed cum ibidem paullulum partem vestimenti ejus tenuissem, in eadem hora sanguis, qui penitus non desistebat fluere, ita deinceps cessavit, ut non solum sanitas, sed etiam virtus maxima mihi redderetur. Et si permissus fuissem, caballo sedens ad civitatem nitebar properare. Quod etiam apud nos, qui præsentes fuimus, verissimum esse constitit.

[11] [& illius uxor Agretia] Igitur inlustrissima femina Agretia n matrona ejusdem viri, cum mulieris illius, quæ extremam fimbriam vestimenti Domini tetigit, infirmitate laboraret, non dissimilis fide & devotione liberata est. Cum ad occursum ejus venissem, illa familiariter dignabatur meam parvitatem, infirmitatem suam acsi cum verecundia matronali prodens, cœpit sub obtestatione Domini multis precibus exposcere a me, ut unum pannum de tessellis o illius, quem a nudo sui corporis habuisset, feminæ deferrem. Cumque ego in cella beati Viri dum essem, facile potuissem facere, quod sperabat, timere tamen cœpi, ne unde illa sibi remedium petebat, ego peccatum ex furto incurrerem. Tunc cubiculario, ad quem vestimenta sancta pertinebant, id indicavi, quod aliquis pro fide tessellum sibi deportari postulasset. Pro qua re unum vetustum mihi ille dare non distulit. Domine Jesu Christe, gloriosus es in Sanctis tuis, & quis similis tibi? Tu tamen promisisti, quod si quis in te crederet, opera, quæ facis, & ipse faceret. Nam dum apud me jam servatur pannus ipse deportandus; cum sero factum esset, ea consuetudo erat, ut ei, antequam repausaret *, tesselli adhiberentur calefacti ad focum, & aliis detractis adhiberentur. Exhibiti sunt, prout opus existimavit, qui serviebat. Cui ille: Non istos, inquit, sed alios, atque illum & illum talem volo. Exhibiti sunt alii veteres. Non est hic, inquit, quem quæro, exquirens, quod non consueverat, ut innotesceret, quod in spiritu prævidebat. Tunc nutibus ego & ille, qui mihi dederat, cœpimus recognoscere, quod Servo Dei furtum nostrum non potuisset latere: ut perspicuum & evidens esset, quod Famulus tuus, Domine, nobis indignis de donis illis, quæ ipsi tribueras, potuisset dicere: Tetigit me aliquis.

[12] [sanguinis fluxu liberatur.] Tunc ego velut pro illa, quam tu, Domine Jesu, per orationes Servi tui sanasti, ego, inquam, timens & tremens, quod factum fuerat, cœpi Servo tuo fateri, dicens: Indulge Domne, egomet pannum, quem quæris, habeo: filia tua. (Usque hic me loqui permisit.) Ille autem cum sibilo silentii, Tace, inquit: & cum grandi pietate apprehendens, adhuc etiam alium tessellum dedit mihi, & dixit: Vade, inquit, & porta ambos ad basilicam domni Stephani, & mitte illos sub altare, & ibi maneant, & unum, quem volueris, porta mane ad eam, quæ te rogavit, & alium mihi revoca. Sicut jussit indigno servo suo, feci: & tamen, cui portaverim, numquam a me requisivit, nec tessellum repetiit. Cumque illa femina assidue exactrix esse non desineret, ut, quod petierat, deportarem, vidensque me eminus venientem, porrectis porro manibus, antequam darem, jamque raptura, quod exhibebam, impetu obviam venit. Quæ antequam de casula p, sub qua ipsum pannulum ferebam, erigerem, rapere, quod fidei alacritate poposcerat, festinabat. Ego vero, cum protulissem ipsum tessellum, dedi ei, illaque sibi super vestimenta sua circa se posuit, prius tamen oculis admovens, cum & devotione deosculans, ut dignum erat, honorabat. Nec mora, statim adfuit, Domino tribuente, fidelis petitionis suæ effectus. Et jam per vestimentum Servi Domini habuerunt, quod & post transitum ipsius habere noscuntur. Denique ut solebat ipsa fateri, cum ipsum pannum ad pectus suum posuisset, statim, velut si qui solent aqua frigida respergi, ita omnia membra vel venæ ejus etiam cum parvo dolore in obrepilationem q suspensa sunt, ut corpus ipsius aliquantum horrore simul & tremore quateretur. Sed illico Domini misericordia adfuit, & fluxus qui erat, discessit, & numquam amplius ad ipsam rediit, impletumque est in ea: Vade, filia, secundum fidem tuam fiat tibi.

ANNOTATA.

a Coëpiscopi nomen non ad Messianum, qui solum presbyter, nec ad Stephanum, qui diaconus tantum erat; sed ad Cyprianum & alios referendum, ut observat Mabillonius.

b Vincentio legitur in textu Mabillonii, errore, opinor, typographico: nam ipse in Observationibus præviis hæc citans verba, habet Viventio, uti & Surius & Barralis.

c Apud Surium & Barralim legitur Eliscus, nec satis apparet utra lectio sit præferenda. Nam uterque, Elias 3 Reg. cap. 17, & Eliseus 4 Reg. cap. 4, puerum mortuum revocavit ad vitam eodem fere modo.

d Utinam legitur apud Barralim, vitam apud Mabillonium, errore forsan typographi, certenon satis recte.

e Eo desideratur in editione Mabillonii.

f Huc usque Messianus presbyter, ita ut reliqua videantur esse Stephani diaconi.

g Nocturnas preces designat, jam Matutinæ passim vocantur.

h Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 336 mortem Gondebaldi Burgundionum regis alligat anno 517. Idem pag. 259 ostendit, Gondebaldum veritatem fidei Catholicæ agnovisse ope S. Aviti Viennensis; sed politicis rationibus adhæsisse erroribus Arianorum. Hinc mira videri non debet ejus in Virum sanctum benevolentia. Præterea id reges illi facere potuerunt ob redemptos per Cæsarium captivos Burgundiones. De S. Sigismundo Gondebaldi filio & successore, qui ab Arianis erroribus ad fidem Catholicam feliciter conversus est, egimus ad 1 Maii, quo colitur.

i Vox est aliunde mihi ignota, & barbara.

k Liberius patricius clarissimus erat rebus gestis & virtutibus. Agebat tunc præfectum prætorio pro Ostrogothis in Gallia, quorum ditionem contra Francos egregie defendit. Eamdem prætorii præfecturam Romæ deinde obtinuit, ut refertBaronius in Annalibus ad annum 530, num. 47 ubi adducit hæc Cassiodori verba: Respicite namque patricium Liberium, præfectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec præfecturam, quam bene gessit, amitteret, & eximium virum honor geminatus ornaret. Hæc & plura Cassiodorus, Indictione duodecima, ait Baronius, quando prætoriam præfecturam (Romæ) est consecutus anno quingentesimo trigesimo quarto. Subscripsit concilio Arausicano 11 apud Labbeum tom. 4, Col. eo modo: Petrus Marcellinus Felix Liberius V. G. & illustris præfectus prætorio Galliarum atque patricius consentiens subscripsi. Ex his aliisque catholicum fuisse intelligimus, etiamsi in obsequio esset regis Ariani. Eximias viri laudes celebrat S. Ennodius Ticinensis in tribus ad eum scriptis epistolis, quas vide apud Sirmondum lib. 7, epist. 1, & lib. 9, epist. 23 & 29, ad quas plura de eo notat Sirmondus.

l Ad hunc locum sequentia notat Mabillonius: In Itinerario Antonini vocatur Ernaginum, duobus circiter milliariis ab Arelate distans Avenionem versus. De loco nunc non constat. Plura de Ernagino ex geographis adducit Valesius in Notitia Galliarum pag. 189, ubi etiam vocatur Mansio Arnagine. Addit ipse: Vulgo dicitur Eragnac, estque locus inter Cabellionem Cavarum & Tarasconem Salyorum.

m De birro quædam diximus in Commentario num. 65.

n Apud Barralim Agressia.

o Tessellos, inquit Mabillonius, interpretamur quadratos panniculos fovendo stomacho appositos. Vocem alibi non inveni.

p Per casulam hic designatur vestis clericalis, seu talaris, quantum conjicio. Certe apud Labbeum tom. 6, Col. in concilio Germanico 1 can. 7 statuitur, ut presbyteri vel diaconi non sagis, laïcorum more, sed casulis utantur, ritu servorum Dei. Vide dicta in Commentario num. 64.

q Obrepilatio apud Cangium in auctiore Glossario explicatur fremitus, tremulus motus, horror.

* sensus est imperfectus.

* forte aure

* i. e. cubitum iret

CAPUT II.
Miracula varia per Sanctum patrata.

[Mulierem tremulam sanat,] Factum est ut quodam tempore quatuor a ei episcopi ad occursum venirent, cum quibus ad Lucernarium * ad basilicam sancti Stephani descendit. Cumque expleto lucernario benedictionem populo dedisset, egredientibus illis, mulier quædam in salutatorio b occurrit: quæ tam horribilem infirmitatem incurrerat, ut die noctuque incessanter manus ei ita inter se colliderentur, quasi aliquid volventes. Quæ lacrymabiliter clamavit: Domne Cæsari, miserere infelicis; ora pro me, ut mihi manus meæ reddantur. Illius ut erat consuetudo, in orationem cum aliis episcopis prosternitur. Cumque uterque surrexisset, inclinato capite uni de sanctis episcopis dixit: Jube, domne, rogo, signa manus mulieris istius. Qui obedientissime paruit, sed nihilominus præfatæ manus mulieris solito volvebantur, Illa vehementius clamans, dixit: Domne Cæsari, ad te clamo, te rogo, tu signa. Iterum in oratione procubuit, erigensque se, crucem super infirmas manus fecit. Quæ statim steterunt. Mulier vero Deo, & Viro sancto gratias agens, incolumis reversa est.

[14] Nam ad oleum benedicendum competentibus diebus in baptisterio c annis singulis veniebat. [vasa olei ab ipso benedicti collisa non franguntur,] Et ingrediens cucumula d, cum ad consignandos infantes sederet, parvuli illic pueri vel puellæ a parentibus missi certatim currebant exhibentes vascula cum aqua, alii cum oleo, ut eis benediceret. Cumque hi, qui deferebant contra se urceolos & ampullas, præ multitudine populi comploderent, sonus audiebatur percutientium & videbatur: & tamen vitrum, in quo benedictio Servi Christi effusa fuerat, numquam confractum est.

[15] Quodam alio tempore, dum dioceses e visitaret, [oleo benedicto energumenam liberat,] & ad castellum quod Luco f dicitur, venimus; erat ibi matrona quædam Eucheria * nomine, quæ ancillam suam offerens ante pedes ejus prostravit: pro qua ut Domino supplicaret, lacrymabiliter exorabat. Ille autem causam perscrutans, ut erat Vir Deo plenus, & in omnibus perscrutantissimus, quid infirmitatis haberet, interrogavit. Dixerunt: Dæmonium, quod rustici Dianam g appellant: quæ sic affligitur, ut pæne omnibus noctibus assidue cædatur, & sæpe etiam in ecclesiam ducitur inter duos viros ut maneat: & sic flagris diabolicis occulte fatigatur, ut vox continua ipsius audiatur, & eis, qui sibi adhærent, respondere penitus non possit. Tunc omnibus, qui cum Servo Christi aderant, poscentibus, ut rei veritas appareret, videre petierunt. Permittente igitur ipso Domno, sanctus Lucius presbyter & Didimus diaconus, qui eo tempore per parrochias ambulabant, ad eam secretius videndam properaverunt, in quorum etiam obsequio perrexi. Si mihi fideles credunt, coram Deo dico, oculis meis vidi plagas, quas ante aliquos dies in dorsum & in scapulas acceperat, in sanitatem venire; pridianas autem & in ipsa nocte impressas recentes inter illas intextas, quas prius perpessa fuerat. Tunc iterum exhibita ante illum, ita turbatis oculis confusa & aversa ab eo facie apparuit, ut omnibus appareret in faciem Servi Dei minime eam posse respicere. Sed ille capiti ejus manum imponens, benedictionem dedit: deinde oleum benedixit, ex quo eam nocturnis horis perungi jussit: statimque ita sana facta est, ut deinceps tentatio dæmonis ad illam non reverteretur.

[16] Alio vero tempore cum in dioceses venissemus, infans annorum circiter octo clericali habitu degens in altario venit: [dæmon expellitur puero ante pedes Sancti projecto,] ubi post prædicationem (quam non solum in civitate, sed etiam in omnibus parrochiis, cum potuit, per se memoriter facere minime distulit) cum se de cancello ad altare revocasset, Missam jam cœperat celebrare. Homo vero ipse graviter a spiritu nequissimo cœpit vexari: nam tremore & spumis horribiliter quatiebatur. Tunc omnes terror non modicus invasit. Ille vero oculos in cælum elevans, preces ad Dominum pro recuperatione ejus direxit, & cœpit iterum omisso illo ad Missas faciendas se convertere. Tunc quidam presbyter Cataroscensis ecclesiæ, Ursus nomine, infantulum ipsum ante pedes ejus projecit. Quod ille ægre suscipiens, ait: Parcat tibi, inquit, Deus, benedicte: istud aliorum opus est, non meum. Et licet ille propter humanam arrogantiam denegaret, non tamen Servo suo defuit virtus divina. Statim ergo, ubi ante pedes ejus puer ipse projectus est, sanus surrexit; nec umquam ad eum spiritus nequam rediit, quem etiam subdiaconem in ipsa ecclesia vidi h.

[17] [puella quoque dæmonis vexationibus liberatur,] Nam cum ad Citaristanam i parrochiam venisset visitandi gratia, cujusdam Novati hominis * filia tam nefandum & novi generis dæmonium videbatur incurrisse, ut si quando pedem extra ostium domus suæ misisset, statim multitudo corvorum in faciem ipsius lacerantes irruebant; & illam tremore quassatam vel cum spumis volutantes, omne illius nudum, quod reperissent, corpus, hoc est, faciem, cervicem, vel quidquid aliud invenissent, deturparent. Quæ dum ad sanctum Virum fuisset exhibita, usque ad basilicam, quam ingressa est, ubi Vir Dei erat, supervenientes corvos nos vidimus super eam volitantes. Non tamen jam vel tunc ausi fuerunt importuni irruere. Nam cum ante ipsum venisset, videns faciem ipsius deformiter laceratam, nobis secrete dixit: Numquam isto genere diabolum insidiatum alicui vel legi, vel vidi, vel audivi. Tunc ante sanctum altare super caput ejus manus imponens, oleum benedixit, eique oculos & aures perunxit, cunctisque videntibus per plateam ad domum suam sana reversa est; & per biduum, quod ibi fuimus, ad ecclesiam processit, incursusque ille deinceps ad ipsam numquam reversus est.

[18] [baculo ejus fugantur dæmones,] Devoluto hinc tempore venit ad agrum ecclesiæ nostræ, ubi & dioceses sunt, quod Succentriones k vocatur. Balnearia ibidem grandibus fastigiis constructa sunt: ubi si quis momentis singulis casu transiret, statim per nomen clamabatur: ilico sibi ingentia saxa aut ante pedes, aut post se cadentia, cum metu aspiciebat, caventes universi ne inde umquam præterirent. Unde etiam monebantur omnes nescientes, ne in illud periculum inciderent, unde prætergredi non audebant. Cum ecce Vir Dei ibidem requisita * ad aliam ecclesiam pergeret, clericus, cui cura erat baculum illius portare (quod notariorum officium erat) oblitus est, in quo ministerio inutilis ego serviebam. Tunc loci illius incolæ, cum eum invenissent, gaudentes dicebant sibi a Domino præstitum, ut aliquid illius reperissent: mirantur & agunt Deo gratias, virgamque ipsam de pariete suspendunt; statimque effugatæ sunt insidiæ diaboli, & ultra nulli in loco nequissimum malum facere usque hodie adversarius ipse præsumpsit.

[19] [illædenti bene precatur,] Accidit etiam eo tempore, ut unus ex Galliis quidam, Benenatus nomine, non opere, venerit, quique se deploraret cum nepotibus suis captivum esse. Habebat puellam parvulam, quam virili habitu induens, ad ipsum demonstrat, dicens: Hic nepos meus est, & mecum cum sorore sua, quæ post nos huc properat, captivi detinentur. Tunc Vir dei dolens de captivitate eorum pro affectu, quem ei Dominus ab infantia inspiraverat, illum, qui puellam ipsam exhibuerat, & ipsam velut puerum credens, blande osculatur. Igitur accepta uterque redemptione, ubi applicuerunt, revertuntur. Post biduum iterum puellam ipsam, velut in habitu proprio, ut amplius solidos acciperet, revocat. Hoc vero agebatur per suggestionem sancti viri Jacobi presbyteri, qui sancta simplicitate sua omnia illum in veritate queri insinuabat. Tunc & hujus puellæ accepit iterum redemptionem. Nam quorum tunc sollicitudinis fuit, cognoverunt, quod ipsam postea exhibuerat, quam prius virili habitu ostentaverat. Quod cum indignatione Sancto Dei non solum ego illi, sed etiam supradictus presbyter simul & cum verecundia suggerebant *. Tunc ille, ut erat circa peregrinos semper mitissimus & benignus, presbytero dixit: Noli, inquit, tu sancte irasci: tu bene fecisti peregrinum commendare: tibi pro bona voluntate tua redditurus est Deus mercedem. Et illi misello parcat Deus peccatum hoc, qui me fecit puellam osculari; & hoc præmium puella ipsa percipiat, ut, quia etsi indignum Sacerdotem osculari præsumpsit, talem sanctimonialem faciat, ut alium virum numquam osculetur. Sed quia futurorum arbiter Deus scivit illam sine dubio in virginitate perdurare non posse; ne Servi Dei oratio irrita fieret, alia statim die de hoc mundo discessit. Hæc Arelato ad basilicam Apostolorum, ubi ipse metatum habuerat, celebre acta noscuntur.

[20] Alio vero tempore matrona quædam in urbe Massiliense l casu pedem sibi luxavit, [pes mulieris luxatus curatur stragulo equi ipsius,] ita ut per tempora multa pedem ipsum in terra ponere non posset; sed manibus sustentata servulorum suorum, vix ad ecclesiam duci poterat, validissimum sustinens dolorem. Sed quia multæ sunt miserationes Domini, quando ipse voluit, causas effecit, ut Vir Dei ad civitatem ipsam ambularet. Audito mulier adventu ipsius, fecit se ad eum salutandum adduci. Quæ accepta ab eo oratione & benedictione, nihil ipsi de causa sua præsumpsit suggerere. Sed regressa ab eo, ad sellarem m ipsius appropinquari se permitti rogavit. Quæ de supersellio, qui sellam tegebat, locum debilitatum fideliter tangens, statim pristinam sanitatem recipiens, tamquam si malum non fuisset perpessa, pedibus suis, nullo sustentante, incolumis reversa est, Domino usque in diem præsentem gratias agens.

[21] Quodam igitur die (quod multi noverunt) hac in civitate cujusdam Johannis domum apprehendit ignis, [incendium compescit,] vicinam virginum monasterio. Adpropinquare igitur cœpit, ut nulli dubium esset, omnia ibidem concremanda. Turbatæ igitur ancillæ Dei, quibus exire foris non licebat, libros vel res, cellas * & seipsas per cisternas jactabant, ubi Deo dispensante tunc aqua deerat, ne illas desperatio perturbaret. Currentesque præpositi monasterii, nuntiaverunt Patri ipsarum, eo quod jam in proximo esset cellæ suæ. Ille festinanter egressus media nocte per murum ad locum veniens, ubi flamma erat, orationi se prosternens *, ipsisque mandans & de muro clamans, Non timeatis, benedictæ. Mox sæviens flamma virtutis suæ dimisit incendium.

[22] Nec hoc silebo. Quodam igitur tempore in Alpinis locis factum esse celeberrimum prædicatur, [tempestates baculo ejus sedatæ, ignisque signo crucis.] dum cujusdam fines nobilissimi viri tempestas assidua perniciosa infusione contereret, cunctosque fructus loci illius vis grandinis devoraret, ita ut annis singulis nulla ibidem spes subsidii remaneret; cessitque iterum ut baculus ejus casu ibidem remaneret, de qua virga possessor ipse crucem fieri jussit, quam eminentiori loco fide armatus infixit, ut, veniente lapide, contrairet virga discipuli, crux Magistri. Tantam ibidem Deus ob honorem Servi sui dignatus est operari virtutem, ut ibi postmodum maximam ubertatem daret, unde repulerat tempestatem.

Item quadam die domum Vincentii cujusdam comprehendit ignis, cujus solarium ex ligno factum flammæ cedebat. Ille videns se nihil valere posse, quanta potuit velocitate ad ipsum Domnum perrexit, genibus advolutus rogat, ut oraret. Egressusque foras, crucem contra flammam fecit, quæ continuo rediens, ita sopita est, ut nec signum paruisset in solarii tabulis.

ANNOTATA.

a Apud Barralim additur, aut quinque.

b Id est, in sacrario, sic dicto, quod episcopus ante Missarum sollemnia ibi sederet, & salutationes fidelium exciperet, qui se ejus orationibus commendabant, aut ei aliquid negotii communicabant, inquit Menardus noster in Conc. regul. cap. 5 § 25. Ita Mabillonius.

c Baptisterium, licet sumatur pro variis, hic designat locum intra ecclesiam destinatum ad baptizandum.

d Cucuma, inquit Mabillonius, cujus diminutivum est cucumula, designat vas vel etiam tugurium in formam cucumeris: hic explica de baptisterio camerato. Barralis legit, cocinnulam, quod æque est obscurum.

e Diœcesis non raro olim sumebatur pro parochia, cui præerat presbyter, ut probatur in Glossario Cangii. Forsan ita sumendum hoc loco vocabulum.

f Luco, le Luc, castrum diœcesis Forojuliensis ad Carauniam fluviolum, inquit Mabillonius.

g Audi Fragmenta Capitularium edita a Baluzio tom. 2 Capitul. regum Franciæ col. 365: Illud etiam non omittendum, quod quædam sceleratæ mulieres retro post satanam conversæ, dæmonum illusionibus & phantasmatibus seductæ, credunt se & profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea & innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, & multa terrarum spatia intempestæ noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominæ obedire, & certis noctibus ad ejus servitium evocari. Hinc nomen illud profluxisse crediderim, quod dæmon, quo tyrannus non est crudelior, imperium sævissime exerceret in misellas suo semel servitio mancipatas.

h Hoc miraculum narratur etiam in litteris Messiani presbyteri, recitatis in Commentario § 5.

i Cytharista, Cyreste, in ora Provinciæ inter Telonem & Massiliam, ut notat Mabillonius.

k Locum non invenio: at constat illum esse in Arelatensi agro.

l Massilia urbs est notissima in Provincia ad mare Mediterraneum.

m Sellaris, aut Sellarius est equus sellam gestans aut gestare solitus, ut variis exemplis ostenditur in Glossario Cangii. Supersellium vero est stagulum sellæ equi impositum. Hoc malo suo applicuit mulier. Male apud Surium & Barralim legitur, cella.

* i. e. vesperas

* al. Euthyria

* al. nominis

* Forte requisitus

* Barralis suggerebat

* forte sellas

* pro prosternebat

CAPUT III.
Alia miracula: cura instruendi discipulos, & quosvis ad pœnitentiam hortandi: virtutes & visiones.

[Energumeni liberati:] Retulit etiam nobis nuper quidam presbyter, quod ante aliquot annos, dum adhuc laïcus esset, filia sua a dæmonio vexabatur. Qui mœrens & lugens uni ex amicis suis dixit: Quid faciam infelix, quod filia mea a dæmonio vexatur? Melius mihi fuerat ut nec nata, aut certe mortua fuisset. Cui ille respondit: Noli flere, sed vade, duc eam ad domnum Cæsarium, & offer eam illi secrete, ut curet eam. Ille vero nihil dubitans venit Arelato, & vadens occurrit ei, & prostravit se ad pedes ejus cum lacrymis, dicens: Domne, miserere misero mihi; cura filiam meam. Qui sollicite interrogans, qui haberet, respondit: Dæmonium. Dixit ei: Tace, & revertere ad domum tuam. Mane cum Matutinæ dicuntur, revertere & adduc tecum puellam ipsam, & matrem ejus, & observa * dictis Matutinis in atrio sancti Stephani: & cum secretum videris, veni ad cellam & appella. Ille vero fecit, sicut jusserat. Ipse autem secrete egrediens, & genua in terra figens, cum patre & matre puellæ oravit, erigensque se signavit eam & dimisit sanam.

Iterum ambulans per plateam civitatis, vidit econtra in foro hominem, qui a dæmonio agebatur. Quem cum adtendisset econtra, manum sub casula habens, ut a suis non videretur, crucem contra eum fecit; qui statim a tentatione inimici absolutus est.

[24] Nam illud quam sanctum & dulce erat, cum per dies incessabiliter opportune volentibus, [zelus ad instruendum] importune nolentibus, verbum Dei ingereret: cum jam sero pausare venisset, ut vel ipsius horæ momento de Scripturis divinis & de instructione sancta non vacaret, aiebat ad nos: Dicite mihi, inquit, quid cœnavimus hodie? qualia fercula habuimus? Nos tacentes suspirabamus, quia illuc intellectus noster ducebatur, quo ille solitus erat nos provocare, quod de cibo spiritali loqui volebat; & ideo nos interrogaret. Dicebat iterum: Scio, inquit, quod si sollicitus fuero quid cœnaverimus, etiam & quid prandidistis * retinetis. Si autem interrogemus, quid ad mensam lectum sit, non recordamur. Unde datur intelligi, quia illud nobis, quod retinemus, dulciter sapuit; illud vero, quod non retinemus, non solum saporem in palato cordis nostri nullum præstitit, sed etiam fastidium forsitan fecit. Et ingemiscens dicebat: O infelix oblivio bonorum, cui * nihil infelicius! Et incipiens ab initio, quod lectum fuerat vel expositum, repetebat; nobisque misellis voce prophetica cum gemitu dicebat: Colligite, colligite triticum Dominicum; quia dico vobis, non diu erit ut colligatis. Videte quod dico. Colligite quia quæsituri estis istud tempus; vere, vere quæsituri estis istos dies & valde desideraturi.

[25] Quod etsi tunc abusive desidia nostra suscipiebat, jam tamen nunc venisse probamus, [discipulos,] quod dixit. Illud Propheticum in nobis impletum est: Mittam vobis famem in terra, famem, inquit, non panis & aquæ, sed audiendi verbum Dei. Licet prædicationes, quas instituit, recitentur, tamen cessavit illa incessabilis vox, quæ implebat illud propheticum: Clama ne cesses, hoc sæpius dicens: Palatus cujuscumque cum verbum Dei fastidit, anima ejus febricitatur: cum ad sanitatem venerit, tunc esurit & sitit, quod, dum infirmatur, repudiat & negligit. Nam illud dulcissimum & sanctissimum recinium a quis verbis umquam valeat explicare! Sic, inquit, dicebat ad nos Servus Christi: Cœnam, inquit, jam ut potuimus expedivimus. Ab astantibus vero vel a cubiculariis suggerebatur, (propter lassitudinem suam, quia respirare vix fatigatus valebat) ut se pausaret. Ille respondebat: Bene, inquit, dicitis. Sed expectate modicum. Tunc cubicularii: Domne, quid dicis? Expectat diu mensa, multum dicendo lassasti, & hucusque non tacuisti, jam paullulum refice. Ille cum summa dulcedine iterum respondebat: Bene, inquit, dicitis: sed quia cœnam expedivimus, recinium nullum facturi sumus.

[26] [& vitia verbis castiganda:] Incognitorum conscius novit, quod dico: quia Spiritus sanctus cum cœpisset per ipsum eructare, omnium vitia ita replicabat, & flagellis eruditionis suæ ita cædebat, & medicamentis divinis liniens, ad sanitatem sine ulla mora revocabat; tamquam spiritualis & sanctus organarius b corda tangebat singulorum; ita ut exeuntes ab ipso, nobismetipsis de co, quod dictum fuerat, aliquantum resonaremus, dicentes: Hinc tibi, Deus, gratias unusquisque ex nobis referat, quia jam non retineo malefactum, nec furit animus meus contra illum fratrem meum: quia utique vera sunt, quæ Servus tuus prædicat, & malo injuriam pati, quam in die judicii mihi iste Sanctus in testimonio exhibeatur. Ille alius de superbia eadem dicebat, aliusque de invidia, alius, qui de quolibet vitio laboraverat, similiter dicebat; omnesque sani animo & relevati ad cubilia nostra, Deo gratias agentes, revertebamur.

[27] [sanctitas interna & externa:] Nam qualem vultum, Deus bone, plasmator sancte, qualem faciem, qualem personam quis potest umquam exponere? Nos vero desideramus in te, sancte Pater, doctrinam, formam, vultum, personam, scientiam, dulcedinem, quam specialem a Domino inter ceteros homines habuisti. Quam sancta fuit vita tua, quam purus & dulcis affectus! Domine Jesu, quanta ei dederis quis potest vel cogitare, non dicam verbis exponere? Nam cum ad benedicendos fontes procederet, sicut hi, qui viderunt, & quæ dico audiunt, testes ipsi sibi idonei sunt, quia sibi credunt. Quis enim umquam terrenum hominem eum esse in processione illa credidit? Domine Deus cæli, fiducialiter pro veritate dico, quia per istos quadraginta annos, quibus administravit, quicumque eum illa die viderunt procedentem, tamquam si numquam ante vidissent, sic semper in oculis omnium novus apparebat. Resplendebat cum anima vultus ejus, quia revera vita ejus profectibus continuis sic crescebat, ut semper seipso fieret melior. Non immerito extrinsecus apparebat, quod intrinsecus gerebatur.

[28] [visiones Sancto exhibitæ] Huic vero visitationes non solum quorumcumque Sanctorum multoties ostensæ; verumetiam (quod est super omnia) Dominus Jesus cum omnibus discipulis suis se in visione ei revelavit. Quod non passim ille jactavit, aut spiritu exaltatus est c, sed uni tantum satis fideli personæ sub sacramento, ut taceret, ita confessus est, qui coram Deo asserit factum fuisse. Verumetiam & ante biennium transitus sui cuncta præparatio, quam percepturus erat pro omnibus operibus suis in cælis, in spiritu ei ostensa est, & dictum est ei: Lætare in Domino, quia ecce, quæ percipies pro servitio tuo. Et quia multa sunt adhuc satis & magna, quæ propter prolixitatem præterimus; plerique hi, qui nobiscum illa norunt, dolebunt nos proculdubio prætermisisse tam plurima, quæ utique nobiscum sciunt. Quos, ut ignoscant, rogamus, quia satis indecorum est & onerosum aut barbarum eruditis auribus diutius loqui præsumere; aut mutum, cum loqui non possit, velle amplius mussitare. Det Deus, ut prius finem habeamus, quam de amore, de nutrimentis, de caritate, de prædicatione, de omnino sancta recordatione domni nostri sanctique patris nostri Cæsarii finem in animis nostris faciamus. Tamen quæ etiam, antequam ista scriberentur, post transitum ipsius de reliquiis ejus acta sunt, pauca referam.

ANNOTATA.

a Ad hanc vocem Mabillonius notat sequentia: Vestem seu togam quadratam vocabant antiqui recinium, quasi rejicinium, quod mediam ejus partem in tergum rejicerent. Hic recinii nomine intellige merendam, hodieque Gallis, le reciner, quod sit dimidiata solum comestio, alia parte in cœnam rejecta. Apud Surium scribitur, reticinium; apud Barralim vero, recticinium.

b Organarius illum designat, qui organa pulsat musica. Vide quædam Sancti monita sub finem Commentarii.

c Quam modeste de se senserit Sanctus, declarat ipse in Sermone 9 apud Barralim pag. 295, ubi celebratis monasterii Lerinensis laudibus, aliqua de se subjungit hunc in modum: Nam omnes, quoscumque fœlix & beata habitatio ista susceperit: charitatis & humilitatis pennis ad excelsa virtutum culmina Christo sublimare consuevit. Quæ res cum pene in cunctis habitatoribus loci istius fuerit consummata fœliciter: in me tamen, resistentibus meis meritis, non probatur impleta. Cum enim parvitatem meam hæc sancta insula, velut præclara mater, & unica ac singularis bonorum omnium nutrix, brachiis quondam pietatis exceperit, & non parvo spatio educaverit, vel nutrire contenderit: licet reliquos ad virtutum culmen evexerit, a me tamen, quia cordis mei duritia contradixit, omnes negligentias auferre non potuit. Et ideo cum omni humilitate supplico, & tota cordis contritione deposco; ut, quod negatur meis meritis, vestris orationibus suppleatur: & ego peculiaris alumnus vester sic precum vestrarum suffragiis merear adjuvari; ut hoc ipsum, quod in isto sancto loco nutritus sum, non mihi judicium pariat, sed profectum. Plura ibi prosequitur in eamdem sententiam, & alibi non raro: at hæc in Sancti scriptis legi poterunt.

* i.e. exspecta

* prandistis

* pro qua, alii quia.

CAPUT IV.
Miracula quædam post mortem patrata: ætas Sancti & tempus episcopatus: pia ad mortem prævisam præparatio, & beata mors: dolor omnium in ejus obitu, & sepultura.

[Per aquam, qua corpus aut vestes erant lota,] Chartarius a publicus, nomine Desiderius, cum multo tempore quartanis febribus fortiter ita urgeretur, ut etiam prævalida juventute careret: aquam unde corpus illud sanctum lotum est, paullulum hausit, atque etiam ita sanatus est, ut non solum febris ipsa juvenem non repeteret, sed etiam virtus & robur pristinum in ipso, Domino annuente, rediret.

Filius vero inlustris viri Salvi, cum tertianis febribus satis graviter urgeretur, &, ut est studium talis viri, crebris potionibus huic infirmitati competentibus illum studeret mederi, nihil prorsus juvari potuit. Tunc ut Christianus: Curre, inquit, fili, & quære aquam, unde domnus Episcopus lotus est, aut certe de vestimento suo reliquias lava, & bibe, & Dominus dabit sanitatem. Statim ut factum est, omnis febris, & quidquid incommodum fuit, ab eo discessit.

Filius etiam inlustris viri quondam Martiani graviter febribus incommodis sic angebatur, ut etiam a medicis desperaretur. Ille vero (ut Deus inspirat propitius, quibus vult mederi) fide & alacritate cœpit petere, ut aliquid, quod de vestibus Famuli Domini erat, ipsi lavatum bibendum daretur. Tunc ad me, vel ad reliquos absentes, qui inde sibi aliquid reservarant, curritur: apud quempiam quæsitum, inventum, datumque est de vestimento, quod exhibitum est, aquam ipsam sumpsit, sanusque effectus est, hujusque miraculi testis per seipsum exsistit.

[30] [febris variorum pellitur:] Alias vero, eunte me per plateam, Francus quidam, jam totus frigore quartanæ febris incurvus atque tremebundus, ante me ambulabat. Et cum velociter ire disponerem ego, quo cœperam, cœpit post me clamare: Benedicte, si habes, da mihi de drapo b sancti Cæsarii propter frigoras *, quia multis valet, volo bibere. Ego, qui velociter properare volebam, quo cœperam, dixi: Si me expectas, crastino do tibi, quod quæris. Ille vero ait: Ego hodie habeo diem, & jam totus tremo; quando te expectare habeo? Tunc ego non otiose mihi illum in platea toties ante positum cogitans, dixi ad eum: Veni juvenis: ego tibi dabo, quod quæris. Statim ambo redivimus: & cum in cella mea ingressi, manus uterque lavassemus *, protuli linteum, ex quo sanctum corpus dulcis Domni * tersum fuerat. Tuli ego parvulam partem, ut darem ei; & ille Francus cum grandi furore * ait ad me: Tolle homo, quid mentiris? Ego audivi, quod ille Benedictus non linteum, sed pannos in usum habuerit, quod ego lavare volo, & de aqua desidero bibere. Tunc ego cum lacrymis dixi: Bene dicis, verum audisti. Sed hinc * corpus ipsius Sancti, quando transiit, detersum est. Et ille: Da ergo, inquit, si sanus sim. Acceptura * itaque statim in eadem hora a Domino sanitatem sensit.

[31] Sed quia beneficia orationum Servi Domini, quæ corporibus & animabus Christus per illum præstitit, [lampas in ejus cubiculo lapsa nihil damni accipit:] omnino nulla lingua valet, ut dignum est, expedire; licet rusticitas meæ eloquentiæ quasi fatua resonet, quia nec peritus sermone exsisto; tamen cum sapientibus sermo est, pauca etiam testimonia magna sunt rerum emolumenta; sensus suos pro testimonio habent, qui fideli mente vera dicta suscipiunt. Illud tamen non præteream quod nuper in cella sua cessit, ubi corpusculum quievit, ex qua ad superna migravit. Dicentibus sanctis fratribus inibi Capitella c, ipsis præstantibus *, unus de cubiculariis, quos in obsequio habuit, dum cicindelem d concinnaret, de manibus ei super lapidem lapsus est: qui nec versit *, nec fregit, nec extinctus est.

[32] Dum ergo hic Euangelista, ut legimus, eximium summumque verbi opus opportune importune agit, [Arelas Childeberti regnum translata:] dumque sacrum complet officium, adest Dei nutu, non tradente ipso (ut criminabantur Arriani) sed tamen jugiter exorante pro omnibus, cum tranquillitate & quiete in Arelatensium civitate gloriosissimi Childeberte e catholicissimum in Christi nomine regnum, cum virtute mansuetum, cum severitate commune; cum humilitate conspicuum, sacerdotes Domini non terrore concutiens, sed veneratione constringens: in Galliis eminentius omnibus, in ecclesiis cunctis æquale privilegio, celsitudine, civitatem humanitus recognoscens. De hoc ergo Homo Dei refectus pariter & lætus despexit Arriomanitidas minas & crebras accusationes, falsiloquia, simulationes confictas. Vidit ergo & lætatus est, appositusque ad patres suos in senectute bona in Christi nomine plenus dierum.

[33] Cum ergo crebro semianimem redderet ipsum conspectibus nostris infirmitas; [ætas Sancti & morbus:] & inter hæc septuagesimum tertium gereret totius vitæ tramitis annum, e quibus quadragesimum in pontificatu verteret circulus gyrum; animadvertit per spiritum imminere sibi transitus diem, & inter non modicos, quos patiebatur dolores, sciscitatus est, quam in proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies. Et cum imminere commemorationem ipsius didicisset; Confido, ait, in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius; quia, ut ipsi nostis, quantum dilexi ejus catholicissimum sensum, tantum me, etsi discrepantem meritis, minime tamen reor distantia longiore depositionis meæ diem ab ejus obitus tempore sequestrari. Interea crescit additurque exitus Israël de terra Ægypti, id est, animæ sanctæ de hoc mundo corporalis vitæ migratio.

[34] Jubet ergo se monasterio virginum, quod ipse fundaverat, [postrema monita, pia mors,] sella famulantium manu gestari, quasi consolaturus anxias, quibus suspicio transitus sui abstulerat somnum, & cibum oblivio. Psalmorum quoque sono lacrymis intercluso, mugitum pro cantico, & gemitum pro Alleluia reddebant. Consolatis igitur compellatisque filiabus non alacritatem contulit, sed mœrorem accumulavit. Etenim in promptu erat agnoscere jam migraturum esse ad divinam patriam pium Patrem. Alloquitur itaque primam, quasi more & dulcedine sua ultra ducentarum puellarum venerabilem Cæsariam f matrem, & consolatur, atque ad palmam tendere supernæ vocationis hortatur; & ut teneant Regulam, quam ipse ante aliquot annos instituerat, monet: sicque etiam taliter easdem testamento suo g, succedentibus etiam sibi episcopis, & reliquo clero præfecturæ, vel comitibus, seu civibus per epistolas suas commendat, quatenus minime perferrent tempore post futuro laborem. Erat constitutio ipsius monasterii eo tempore annis plenariis XXX h. Dat ergo eis orationem & benedictionem, vale ultimum dicens, illis rugientibus, ad ecclesiam revertitur. Tertio namque die post sancti Genesii i festum, id est VI. Kalendarum Septembrium ante diem depositionis sancti Augustini antistitis, & post diem dedicationis monasterii sui k, cum jam vale dixisset pridie cunctis, imminente hora prima, inter manus, qui aderant, pontificum, & presbyterorum, ac diaconorum beatam animam lætus emisit ad Christum.

[35] [omniumque de ea mœror: corporis sepultura.] Sancti etiam corporis vestimenta ita a diversis lamentantibus vel fidelibus populis pia violentia diripiebantur, ut adsistentibus nobis presbyteris ministrisque vix potuerit vel a suscipiendarum reliquiarum patientia revocari. De quibus jugiter, Deo præstante, sicut superius dixi, infirmorum curationes creberrime celebrantur. Admirabile quidem gaudium fecit in cælis, in terris vero intolerabilem luctum reliquit; quem luctum non solum boni, sed & si qui mali viderunt, simul participarunt. Nam quis in exsequiis illis sanctus vel extraneus propter lacrymas psalmum cecinit? Sed omnes omnino boni malive, justi & injusti, Christiani vel Judæi, antecedentes vel sequentes voces dabant: Væ, væ, & quotidie amplius væ, quia non fuit dignus mundus diutius talem habere præconem seu intercessorem. Sepultus itaque est in basilica sanctæ Mariæ semper Virginis, quam ipse condidit, ubi sacra virginum corpora de monasterio suo conduntur. Nos quoque fideli devotione & sedulitate debita veneremur in terris, cujus anima confidimus, gaudemus, & gloriamur, quod præfulget in cælis, ad laudem & honorem Jesu Christi Domini nostri, qui cum æterno Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Chartarius hoc loco designat commentariensem, seu notarium, ut vulgo loquimur.

b Id est, panno, Gallis drap.

c Barralis legit capitulum. Porro vox capitellum pro variis sumitur: at hic significare videtur Horas canonicas breviores. Utitur hac voce Turonensis in Historia Francorum lib. 9, cap. 6 in eadem, ut apparet, significatione: Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse capitellum unum atque alterum ac tertium dicit.

d Cicindelis, aut cicindilis, lampadem designat, ut jam monui:

e Quo tempore, & qua occasione ad Childebertum pervenerit civitas Arelatensis, jam dixi in annotatis ad lib. 1, cap. 3, lit. n. Porro Childebertus Catholicus erat, cum Gothis Arianis diu paruissent Arelatenses: erat quoque benignus in personas ecclesiasticas, ut testantur variæ ejus fundationes. Hinc mirum non est laudari ejus regnum ab auctore Vitæ, licet alioquin gesta ejus omnia non sint æque laudanda.

f Hæc Cæsaria secunda, quæ sorori Cæsarii successerat.

g Testamentum dedimus in Commentario § 6.

h De monasterio ædificato egimus ibidem § 2.

i Acta S. Genesii martyris Arelatensis illustrata sunt ad 25 Augusti.

k Dedicationem factam 26 Septembris anni 512 diximus in Commentario num. 18, indeque cum Pagio probavimus mortuum esse anno 542.

* frigora

* lavissemus

* al. add. boni

* al. timore

* i. e. hoc linteo

* pro accepto linteo

* al. præsentibus

* i. e. versus est

DE SANCTO SYAGRIO EPISCOPO
AUGUSTODUNI IN BURGUNDIA

Circa annum DC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Syagrius ep. Augustoduni in Burgundia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti cultus, & Acta: varia de stirpe & cognatione ejus examinata: episcopatus initium, & obsequia variis præstita.

Inter præclaros Galliæ antistites, qui seculo VI doctrina ac sanctitate floruerunt, [Cultus Sancti: Acta in Breviario.] locum non infimum sibi vendicat S. Syagrius Æduensis, seu Augustodunensis in Burgundia episcopus. Annuntiant ejus memoriam Ado, Usuardus, ex iisque Martyrologium Romanum ad XXVII Augusti his verbis: Augustoduni sancti Syagrii episcopi & confessoris: atque eodem die Augustoduni colitur Officio duplici. Hisce alia Martyrologia passim consonant. Verum Hieronymiana Florentinii non modo XXVII Augusti, sed etiam 2 Septembris Syagrium Augustodunensem celebrant. Notat autem ad 2 Septembris Florentinius, eodem etiam die S. Syagrium annuntiari in Ms. Martyrologio S. Sabini de Levitania, in cujus elogio quædam corrigit, ab alio Sancto ad Syagrium imperite translata, quæ ibidem videri possunt, cum nec alibi reperiantur, nec ulla veritatis specie vestiantur, ut superfluum esset illa rursum confutare. Acta S. Syagrii non habemus, nisi in Breviario Æduensi, quod impressum est anno 1534. Sex ibidem de Vita ejus habentur lectiones, quas pro Actorum compendio dabimus, licet quædam in illis sint corrigenda, nec magnam ab ætate auctoritatem habere possint. Reliqua vero sancti Antistitis gesta ex variis auctoribus colligemus, quantum fieri poterit pro monumentorum penuria.

[2] Annus Sancti natalis ignotus est, uti & locus: at natum esse in Gallia seculo VI non multum provecto, [Nec frater reginæ Brunechildis fuisse probatur,] ex episcopatus loco & tempore conjicere possumus. Stirpe nobili genitum, ex nomine ipso fit verisimile, & passim traditur a scriptoribus: claritatem quoque generis memorat oratio in Breviario Æduensi. Porro in Vita S. Hugonis monachi Æduensis, apud nos tom. 2 Aprilis pag. 765 hæc reperio: Habebat … regina (Brunichildis) fratrem … germanum S. Syagrium Augustodunensem episcopum, inter pontifices egregium. Consonat officium mox dicti Breviarii. Saussayus in Martyrologio, aliique scriptores recentiores opinionem illam sine examine sunt amplexi: verum, ubi examinari cœpta est accuratius, rejecta est passim, ut sine fundamento asserta. Cointius in Annalibus Francorum ad annum 560, num. 5 illam refutat ex silentio auctorum coætaneorum, fabulamque vocat, quam ortam existimat ex interpolatione litterarum S. Gregorii Magni, quibus additam vult vocem, proprium. At nec ad interpolationem recurrere necesse est, nec illam vel verbo probat Cointius, nec verisimilis est illa interpolatio. Audiamus igitur textum Gregorianæ epistolæ, ex quo nata videtur opinio illa, non ut illam citat Cointius, sed ut novissimi editores Operum S. Gregorii tom. 2, Col. verba illius expresserunt: Curam vero & sollicitudinem ejusdem synodi, quam fiendam decrevimus, fratri coëpiscopoque nostro Syagrio, quem vestrum proprium novimus, specialiter delegare curavimus. Certe per vocem proprium intelligere non debemus fratrem Brunichildis, ad quam scribit Gregorius; sed satis erit, si amicum, si familiarem, si dilectum interpretemur. Hinc itaque si nata est opinio, ut verisimile est, fundamento caret idoneo. Deinde non apparet credibile, silentibus coævis auctoribus, filium regis Ariani, in Hispania dominantis, episcopum creatum fuisse in Burgundia.

[3] [nec cognatus S. Desiderii; at forsan nobili Syagriorum stirpe natus fuit:] Neque majori nititur ratione, quod in eodem Breviario Desiderius Viennensis antistes S. Syagrii nepos vocatur. Idem enim antiquorum silentium contra hanc opinionem militat. Edidit Henschenius tom. V Maii, a pag. 252 Vitam S. Desiderii, ab auctore coævo scriptam, in qua ab initio sic legitur: Hic vir sanctus, in Augustudunensi civitate ex nobili prosapia oriundus, &c. Verum nec hic, nec alius quispiam contemporaneus, quod sciam, de cognatione cum S. Syagrio meminit. Fateor tamen hanc opinionem minus a verisimilitudine recedere quam præcedentem, quod uterque Sanctus in eadem urbe fortasse sit natus. Browerus noster in notis ad Venantium Fortunatum pag. 148 de stirpe Syagrii sic loquitur: Nec dubitem ejus prosapiam referre ad stirpem Syagriorum, in qua Sidonius (Apollinaris) epist. VIII, lib. VIII ponit “deductum nomen a trabeis, eboratas curules, & fastos purpurissatos”, quos & Marcellinus & Cassiodorus agnoscunt. Quin idem diserte repetitis epistolis Syagrium juniorem salutat, & “florem Gallicanæ juventutis, & Affranii Syagrii consulis virili successione pronepotem”. Hæc sane conjectura non displicet: verumtamen ne hæc quidem ut certa affirmari possunt.

[4] [episcopus creatus est] Quid egerit Sanctus ante episcopatum, scriptores non memorant: itaque initium episcopatus investigare aggredior. Novissimi editores Galliæ Christianæ tom. 4, col. 344 de Syagrio ita habent: Episcopus ordinatus est anno, ut vulgo creditur, circiter DLX. Cointius ad annum 560, num. 5 circa postrema Clotarii I tempora ad cathedram evectum credit, quod in idem recidit: at nihil probationis adducit. Eruditi Benedictini, qui conscripserunt Historiam litterarium Franciæ, tom. 3, pag. 257 inter antistites, qui interfuerunt concilio II Parisiensi, collocant Syagrium Augustodunensem: concilium autem illud habitum volunt ante annum 555, ita ut Syagrius diu ante annum 560 episcopus fuerit, si isti interfuit concilio. Porro Syagrius episcopus concilio subscriptus legitur, & Æduorum quidem seu Augustodunensem episcopum vocarunt antiqua exemplaria Mss.: sed nomen urbis per errorem irrepsisse putat Sirmondus, quod & probare conatur apud Labbeum tom. 5, col. 813 hæc notans: Quod vero Syagrium, qui postremo loco subscribit, Æduorum episcopum appellabant (Mss. exemplaria,) id tamquam falsum expunximus. Syagrium enim Augustodunensem Æduorum episcopum longo post intervallo creatum fuisse, cum Germanus Parisiorum esset episcopus, constat ex Fortunato in Vita sancti Germani capite LXV. Quare Syagrius hic Gratianopolitanus potius videtur, qui Lugdunensi II concilio post duodecim annos per vicarium interfuit. Huic Sirmondi conjecturæ assensi deinde sunt plurimi.

[5] Posset quidem responderi, Fortunatum non dicere, [circa annum 560:] episcopum fuisse S. Germanum, dum consecrationi S. Syagrii interfuit, adeoque adesse potuisse, dum abbas erat S. Symphoriani Æduensis, ut insinuat Bailletus tom. 2 ad XXVII Augusti in Syagrio. Verum, etiamsi expressis verbis non dicatur tunc temporis episcopus fuisse, aliunde id satis innuitur. Nam Fortunatus, apud nos tom. VI Maii pag. 785, ita loquitur: Itaque pergens Augustodunum (S. Germanus) pro ordinatione Syagrii episcopi &c. Si abbas erat Augustoduni, Augustodunum pergere non debebat pro ordinatione: itaque, dum hæc fiebant, jam Parisios translatus erat ad episcopatum. Præterea Fortunatus primo commemorat gesta S. Germani ante episcopatum, deinde vero, quid in episcopatu egerit, exponit; atque inter posteriora ordinationem S. Syagrii. Hinc mihi vix dubitandum videtur, quin S. Germanus ordinationi adfuerit jam episcopus; atque adeo laudati Benedictini perperam recensuerint S. Syagrium inter episcopos, qui in concilio II Parisiensi consederant, cum illud certo fuerit habitum ante episcopatum S. Germani. Hinc demum probabiliter concludere liceat, Syagrium non diu ante annum 560 ad episcopatum evectum esse, quod nihil ante illum annum ab eo gestum, nulli eum concilio interfuisse legamus: fuisse vero jam episcopum anno 561 mox videbimus, ita ut initium ejus episcopatus satis probabiliter statuatur circa annum 560.

[6] Magnæ mox auctoritatis in aula regia fuisse Syagrium antistitem, [curat S. Rusticulam, quæ quinquennis rapta erat, monasterio restituendam:] colligere possumus ex facto, quod primum ex gestis ipsius venit enarrandum. In Vita S. Rusticulæ, apud nos tom. 2 Augusti, pag. 658 refertur, eam, dum puella erat quinquennis, raptam fuisse a Cheraonio viro nobili, qui deinde nubilem nuptiis sibi alligare meditabatur. At Liliola abbatissa monasterii S. Cæsarii Arelatensis petiit a venerabili Syagrio episcopo, qualiter agere deberet apud Gonderanum regem, ut intra septa monasterii faceret eam introire. Obtinuit abbatissa ope Syagrii, quod petebat, jubente Guntramno rege, ut puella illi traderetur, obnitente nequidquam Cheraonio. Factum id sub exitum anni 561 & initium 562 scribit Cointius ad annum 561 num. 5: nec operæ pretium erit, si tempus hujusce rei exactius discutiatur. Sufficiet notasse, famam Sancti jam tunc late vagatam fuisse, quod ejus potissimum opera uti voluerit apud regem abbatissa Arelatensis, longo sane terrarum intervallo ab urbe Æduensi dissita.

[7] Uti gratia, qua valebat S. Syagrius apud Galliæ reges, libenter usus est ad puellam memoratam in libertatem vindicandam, idque tam feliciter exsecutus est, ut illa deinde abbatissa fieret & sancta; ita pietatem & doctrinam, qua eminebat inter antistites Galliæ, [discipulum habet S. Aunarium, quem provehit usque ad episcopatum:] studiose aliis instillare conatus est, ut eos redderet sui similes. Exemplum habemus memorabile in S. Aunario, qui ad cathedram Autissiodorensem hac via ascendit, imo & ad sanctitatem eximiam. Quippe Aunarius, ut refertur in Historia episcoporum Autissiodorensium, apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. librorum pag. 419, dum adolescens educabatur in aula Guntramni regis, vitam aulicam pertæsus, clam aufugit Turones, atque ad sepulcrum S. Martini ductus, amore Dei comam capitis deposuit: exinde sanctum Syagrium Augustodunensem episcopum petiit, qui tunc in Dei rebus præcipuus habebatur: quem ipse nimio cum amore suscipiens, tanta cum eruditione & disciplina instruxit, ut Virum decebat apostolicum. Eadem narrantur ibidem pag. 529 in Vita S. Aunarii, ubi de Sancto nostro hæc memorantur: Eo tempore, quo hæc gesta sunt, Syagrius episcopus Augustodunensium apostolicæ cathedræ præsidebat. Hic audiens, quæ facta fuerant divinitus erga puerum, velociter misit, qui eum suis aspectibus præsentarent… Quo adducto, nimio cum amore suscipiens, tanta eum eruditione & disciplina instruxit, ut usque ad culmen pontificale gradatim educando proveheret. Consonat hisce Autissiodorensis monachus apud Cointium ad annum 571, num. 6, ubi Syagrium vocat virum sanctitate & doctrina præclarum. Facta hæc sunt sub initium episcopatus S. Syagrii, quandoquidem S. Aunarius anno 573 concilio Parisiensi antistes interfuerit. At initium episcopatus, aliaque hujus Sancti gesta pluribus discuti poterunt ad XXV Septembris, quo legitur Martyrologio Romano adscriptus.

[8] [scribit ad eum Fortunatus pro liberatione captivi cujusdam.] Auctoritas quoque S. Syagrii & charitas elucet ex epistola Venantii Fortunati ad eum data, quam cum aliis Venantii Opusculis edidit Browerus jam memoratus a pag. 126. Ratio scribendi erat captivitas cujusdam, cujus pater ad Venantium recurrebat, ut filii sui liberationem commendaret Syagrio. Venantius autem, commemorato patris illius dolore de filii captivitate, ita alloquitur Sanctum nostrum pag. 126: Qui tandem, sedato querelarum strepitu, doloris sui properum * te designat antidotum; scilicet dum æger mente sibi poscit medelam, si se dignanter impendat, vestra lingua fit malagma. Porro Venantius cum epistola mittit versus triginta tres, repræsentantes ætatem Christi, qui nos redemit captivos. Miro sane artificio hi versus vario apicum ductu inter se connexi & interpuncti sunt, ut ibidem videri potest. Difficultatem illius Opusculi describit ipse Venantius, eaque occasione suum in Syagrium amorem sic declarat pag. 127: Loquor pæne, quæ nescio; & tu me vincis amore, ne vincar ab opere. Ecce exigis a me, & quod in me vix invenis; violentiam facis ei, qui tuus, non rebellis est: extorques; nec repelleris. Amor blandus tyrannus est… Quid est, quod non obtineas? sicut amas, sic imperas. Epistolam totam cum ipso carmine ibi curiosus lector inveniet. Nos ad alia progredimur.

[Annotata]

* aliis prosperum

§ II. Variis consiliis adest Sanctus: curat S. Virgilium ecclesiæ Arelatensi præficiendum: magna valet gratia apud reges Francorum, qua utitur pro monachis S. Aredii: varia cum Brunichilde exstruit monasteria.

[Interest concilio Lugdunensi II, Parisiensi IV,] Studium tuendi promovendique disciplinam ecclesiasticam, quo flagrabat Syagrius, colligere possumus ex conciliis, quæ cum aliis Galliæ episcopis celebravit. Coactum fuit anno 567, ut notat Sirmondus apud Labbeum tom. 5, col. 850, concilium Lugdunense 11, jussu Guntramni regis pro renovandis sanctorum Patrum institutis, aliisque ecclesiæ necessitatibus, ut in ejus præfatione dicitur. Conditi ibidem sunt canones sex, quibus Syagrius .. episcopus ecclesiæ Æduorum cum aliis nomen suum subscripsit, ut videre est apud Labbeum citatum col. 849. Anno 573 episcopi ex tota sere Gallia pro causis publicis, privatorumque querelis Lutetiam convenerunt ad concilium Parisiense IV, ex eoque epistolam dederunt ad Ægidium Remensem antistitem pro Pappolo Castrodunensi episcopo, contra quem Remensis temere ordinarat Promotum. Huic epistolæ nomen suum Syagrius noster cum reliquis subjunxit, uti invenies apud Labbeum laudatum col. 920. Porro favebat Promoto Sigebertus rex: nam S. Gregorius Turonensis lib. 7, cap. 17 ita scribit: Promotus vero, qui in Dunensi castro, ordinante Sigeberto rege, episcopus fuerat institutus &c. Hinc ad Sigebertum quoque regem iidem scripserunt episcopi, ne Promotum tueretur. Edidit has litteras Cointius ad annum 573, num. 28: verum, ut recte ibidem observat, ex Gregorio Turonensi patet, episcopos hisce litteris parum profecisse; testatur enim non ante mortem Sigeberti regis amotum fuisse Promotum, contra quem judicium ita latum fuerat, ut presbyteri tantum officio fungeretur.

[10] Anno 581 convocatum est concilium Matisconense 1 tam pro causis publicis quam pro necessitatibus pauperum, [Matisconensi I, Lugdunensi III, Matisconensi II, in quibus magna ejus auctoritas:] ut in præfatione illius habetur apud Labbeum tom. 5, col. 967. Condidit ibidem, subjectoque nomine firmavit cum aliis episcopis S. Syagrius canones novemdecim ad disciplinam Ecclesiæ spectantes. Anno 583 habitum est Lugdunense III, in quo sex canones decreti, quos Syagrius noster cum septem aliis episcopis roboravit subscripto nomine, ut apud Labbeum videre licet col. 975. Anno 585 Matisconense II celebrarunt collecti ex tota fere Gallia antistites, canonesque viginti condiderunt, quibus post metropolitanos primus subscripsit Syagrius, ut legitur apud Labbeum col. 987. Ado in Chronico ad annum 575 & sequentes, occasione hujus synodi ita de Sancto nostro loquitur: Quibus consedit quoque Syagrius Eduennensis episcopus, vir summæ sanctitatis. Porro non dubitem, quin plures recensere possem synodos, quibus S. Syagrius interfuit, si nomina episcoporum omnium Actis legerentur subjecta: at sufficiant modo relata, ut inde intelligamus, quanto disciplinæ ecclesiasticæ studio flagraverit Sanctus, cujus inter episcopos adeo eminebat auctoritas, ut concilium Metense anni 888, apud Labbeum tom. 9, col. 414, citans canonem XV contra Judæos sancitum, solius S. Syagrii auctoritatem proferat, acsi ipse caput fuisset concilii, in quo metropolitani non pauci consederant.

[11] [curat S. Virgilium creandum episcopum Arelatensem: turbas monialium studet componere:] Viduata erat anno 588 ecclesia Arelatensis antistite suo Licerio, cujus mortem dicto anno illigant editores novissimi Galliæ Christianæ tom. 1, col. 540: non obstitit locorum longinquitas, quo minus S. Syagrius idoneum pastorem huic gregi curaret præficiendum. Audi Gregorium Turonensem lib. 9 Historiæ Francorum cap. 13: Obiit autem Licerius Arelatensis episcopus, in cujus ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio episcopo, substitutus est. Gesta hujus S. Virgilii traduntur breviter in laudata Gallia Christiana: Vitam edidere majores nostri ad diem V Martii, & Mabillonius seculo 2 Benedictino. Magnum circa hoc tempus scandalum excitatum erat in monasterio Pictaviensi ex ambitione Chrodieldis, Chariberti quondam regis filiæ, quæ abbatissam suam loco dejicere moliebatur, ut ipsa in illum ascenderet, adhærentibus ei monialibus non paucis. Rem fuse narrat laudatus Turonensis lib. 9, cap. 39 & seqq. Allaboravit cum aliis episcopis Syagrius, ut concordiam reduceret, misitque ad rebelles moniales Desiderium diaconum suum: at cum vi agerent moniales, vibratum in illas anathema ab episcopis illic præsentibus, quod Syagrius cum aliis præsulibus apud Guntramnum regem congregatis ratum habuit, ut legitur in eorum epistola apud Turonensem cap. 41. Plura de his quæri possunt apud laudatum Turonensem, quandoquidem ad Syagrium non pertinent.

[12] [adest baptismo Clotarii II: gratia valet apud regem] Anno 591 Parisios accessit Syagrius cum aliquot episcopis, petente Guntramno rege, ut adesset Clotarii II baptismo, qui Clotario puero collatus in vico agri Parisiensis Nemptodoro, quemadmodum narrat Turonensis lib. 10, cap. 28, ex eoque Cointius ad annum 591, num. 6. Porro ex dictis hactenus liquet, Syagrium apud Guntramnum, sanctum regem, magno semper in pretio fuisse: idque confirmatur ex Vita S. Aredii abbatis, data apud nos tom. V Augusti, in qua pag. 192 hæc leguntur: Quidam monachorum de viri sacratissimi cellula, (id est ex monasterio S. Aredii, cujus mors erat præmissa) nomine Baudenus, cum instrumentis chartarum, quibus monasterii possessio firmabatur, regionem Burgundiæ adire non distulit; qui igitur expetens venerabilem & egregium antistitem Syagrium, Æduæ civitatis episcopum, eumque suis precibus imploravit, eo quod honore dignissimus præ omnibus in regis palatio habebatur, ut ejus patrocinio a diversorum æmulorum insidiis cellula tueretur. Qui scilicet petitionibus præfati monachi annuens, quæ petivit, Vir reverentissimus non negavit; sed etiam auctoritate regali instrumenta munivit, & ad regionem remeandi tribuit libertatem. Factum id videtur sub finem anni 591, quo obiit S. Aredius.

[13] [Guntramnum, contra quem non conspiravit:] Ex perpetua hac Syagrii apud Guntramnum gratia, ac sanctitate utriusque, mendosum apparet, quod legitur apud Ruinartium in Historia Turonensis epitomata per Fredegarium col. 582 de conspiratione Syagrii contra Guntramnum in favorem Gundebaldi, qui se Clotarii filium jactitabat. Aut certe, si mendosum non sit, ænigmatis instar haberi potest. Verba tamen accipe: Cum exinde fuisset reversus (in Galliam Gundebaldus, ut illius partem occuparet, & pro rege se gereret,) a Mummolo patricio fuit susceptus factione Syagrii & Flavii episcoporum, ut Guntramnum degradarent a regno, & sublimarent Gundoaldum. Ad hæc autem ita notat editor Ruinartius: Syagrius erat Augustodunensis, & Flavius Gabillonensis episcopi, quos fideles semper Gumtramno exstitisse existimat Valesius, proditionisque accusatos a Mummolo invidiose, quod eorum potentiam ægre ferret. Crimine quidem hæc nota absolvit antistites; neque tamen mihi satisfacit. Etenim vix existimare possim, sine mendo hæc legi in epitome Turonensis, quæ in ipsa Turonensis Historia non invenio: neque enim quidquam in Historia Turonensis vel de factione horum episcoporum contra Guntramnum, vel de accusatione eorum per Mummolum reperias. Deinde ne Fredegarius quidem, cujus nomine epitome hæc edita est, in Chronico suo quidquam habet de hac Syagrii & Flavii factione, etiamsi Gundobaldi mortum, ejusque & Mummoli mortem referat, apud Ruinartium col. 596 & 597. Porro apud Turonensem Sagittarius episcopus, moribus perversus, sæpe inter duces factionis Gundobaldi commemoratur, ita ut suspicio esse possit, pro illius nomine irrepsisse nomen Syagrii vitio & ignorantia transcribentium. Quidquid sit, certum videtur, Syagrium semper Guntramno fidelem fuisse, cum diu post mortem Gundebaldi apud ipsum in pretio & amore fuerit, nomenque S. Syagrii magnum apud posteros, & integrum semper permanserit.

[14] Guntramnus e vivis excessit anno 593, ut ibidem num. 4 habet Cointius, [item apud Brunechildem reginam, quacum xenodochium,] heredemque regni sui reliquit Childebertum fratris sui filium, cujus mater Brunichildis adhuc vivebat, apud quam magna fuit Syagrii auctoritas, uti fuerat apud S. Guntramnum. Porro fama Brunichildis semper fuit ambigua, aliquibus illam laudantibus, aliis vero multa eidem scelera exprobrantibus; consuli potest ea de re Cointius ad annum 613, num. 6, & seqq., ubi famam hujus reginæ multis tueri conatur. At, qualiscumque fuerit Brunichildis, constat S. Syagrium illi non scelerum, sed bonorum operum auctorem fuisse & adjutorem. Etenim xenodochium Augustoduni ac duo monasteria condidit Syagrius, opitulante Brunichilde, ut discimus ex epistolis S. Gregorii. Imprimis epist. 8 lib. 13 novissimæ editionis mentionem facit de xenodochio his verbis: Xenodochio, quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendæ memoriæ episcopo, & prædicta eccellentissima filia nostra regina (Brunichilde) constructum est, hujusmodi privilegia … indulgemus &c. De hoc xenodochio ita scribit Mabillonius tom. 1 Historiæ Benedictinæ, lib. 7, num. 66: Intra muros urbis situm est sancti Andochii olim xenodochium simul & monasterium virorum, nunc virginum cœnobium ab annis amplius octingentis. Xenodochii curam gerebant monachi ab ipsa institutione sub disciplina Senatoris abbatis, cui Gregorius magnus insigne privilegium concessit. Privilegium illud ibidem exponit, ac Syagrium cum Brunichilde xenodochii conditorem agnoscit.

[15] Laudatus S. Gregorius epist. 10 lib. 13 eodem prorsus modo loquitur de cœnobio S. Martini per S. Syagrium & Brunichildem condito, [& monasteria duo, alterum viris,] quo supra de xenodochio; eademque illi quoque indulget privilegia. Hinc Mabillonius sic habet num. 54: Hunc Antistitem piorum Brunichildis in urbe Æduensi operum adjutorem fuisse, atque adeo condendo S. Martini cœnobio suppetias contulisse, testes sunt Gregorii Magni epistolæ ad Luponem presbyterum & abbatem, quem primum ejus loci rectorem vulgati nobis indices suggerunt. Idem scribit ibidem, sancti Martini cœnobium situm esse in suburbio Augustodunensi, versus orientem angusta valle & exiguo amne Taraneto * ab urbe disparatum, haud procul a sancti Symphoriani abbatia. Addit ex aliorum opinione, S. Martinum eodem in loco ecclesiam sub nomine beatorum apostolorum Petri & Pauli posuisse, quam postmodum in honorem ipsius sancti Martini Syagrius episcopus, volente Brunichilde dedicaverit. Hoc itaque monasterium cura S. Syagrii, opibusque Brunichildis ibidem fundatum est viris religiosis.

[16] [alterum mulieribus Augustodunt condidit:] Alterum vero mulieribus conditum quod olim sanctæ Mariæ, nunc sancti Joannis nomen habet. Memorat illud S. Gregorius epist. 9 lib. 13 ad Thalassiam abbatissam, atque eadem etiam privilegia concedit, quæ xenodochio & S. Martini cœnobio indulserat. Unde Mabillonius eosdem conditores hujus quoque monasterii agnoscit, Syagrium scilicet & Brunichildem, expressos in Gregorii epistola. Conditum est, inquit num. 65 Mabillonius, ad muros urbis eo in loco, ubi quondam Berecinthiæ fanum erat: & recte quidem, ut ibi veri Dei mater coleretur, ubi inanium deorum mater profano cultu honorata fuerat. Thalassiæ primæ, ut creditur, ejusdem parthenonis abbatissæ inscripta est Gregorii Magni epistola, continens privilegium eidem loco indultum: in quo monasterium sanctæ Mariæ appellatur, prætermisso nomine sancti Johannis, cujus modo solum nomen retinet, vulgo sancti Johannis Majoris, ut distinguatur ab alia ejusdem urbis ecclesia, quæ itidem sancto Johanni Baptistæ sacrata est. Tria hæc monasteria hactenus supersunt sub Regula S. Benedicti, teste Mabillonio num. 57. Tempus, quo hæc peracta sunt, neque ex Gregorii epistolis colligi potest, neque aliunde innotescit. Verumtamen illos aberrare existimo, qui circa annum 589 facta putarunt cum Mabillonio: neque enim credibile est hæc constructa per Brunichildem ante mortem Guntramni, cui Augustodunum parebat. Itaque intra annum 593, quo Guntramnus obiit, & 600, quo circiter sublatus e vivis Syagrius, pia hæc opera contigisse omnino mihi persuadeo.

[17] [ecclesiam cathedralim exornat.] Præterea cathedralem ecclesiam ornasse videtur & extendisse: nam in Historia episcoporum Autissiodorensium, apud Labbeum in Bibliotheca Mss. pag. 423, insinuatur, S. Desiderium idem fecisse Autissiodori, quod Syagrius fecit Augustoduni. Verba accipe: Basilicam sane B. Stephani, cui sedit Desiderius, miro decore ampliavit, ingenti testudine a parte Orientis applicita, auroque ac musivo splendidissime decorata, instar ejus, quam Syagrius episcopus Augustoduni fecisse cognoscitur. Cum opus Desiderii comparetur cum opere Syagrii, illeque ecclesiam cathedralem decoraverit, verisimile est Syagrium quoque cathedralem ornasse, licet hoc clare non exprimatur. Verum hæc pauca sufficiant de egregiis operibus, quibus Sanctus noster ostendit dilexisse se decorem domus Domini, cum plura nobis inviderit monumentorum penuria. Ad posteriora igitur ejus gesta gradum facimus.

[Annotata]

* Tarnet

§ III. Opem fert S. Augustino Anglos convertenti: pallium obtinet a S. Gregorio Romano Pontifice, cum præeminentia ecclesiæ suæ: illum magni facit Gregorius, variaque ei imponit negotia: tempus mortis: reliquiæ.

[S. Gregorius Syagrio commendat Augustinum in An gliam missum: cui ille opem fert,] Egregiæ S. Syagrii virtutes, gestaque episcopo digna effecerunt, ut ejus nomen famaque innotesceret Gregorio Magno, qui ad summum Pontificatum anno 590 fuit evectus, sæpiusque deinde Syagrii opera usus est in negotiis variis. Imprimis anno 596, Indictione 14 scripsit ad Desiderium archiepiscopum Viennensem & Syagrium Augustodunensem episcopum, ut Augustinum, quem in Angliam mittebat Pontifex ad Anglorum conversionem, eis commendaret. Verba Gregorii epist. 54 lib. 6 hæc sunt: De fraternitatis vestræ sincera caritate bene confidimus, quod amore beati Petri Apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis… Indicamus itaque sanctitati vestræ, nos Augustinum servum Dei præsentium portitorem, cujus zelus & studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse: cujus relatione, quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus, in quibus causa poposcerit, impendat solatia; ut boni operis adjutores, sicet decet & convenit, possitis existere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona, quæ de vobis, opinione narrante, didicimus, vera esse opere comprobemus. Addit commendationem Candidi presbyteri, cui cura patrimonii Ecclesiæ in Gallia erat demandata.

[19] In Officio Æduensi, quod inferius subjiciemus, lect. 4 Syagrius a Gregorio in Angliam missus dicitur ad Anglorum conversionem. [at non comitatur illum in Angliam.] Illud per errorem ex hac, aliaqua epistola mox recitanda, collectum existimo. Certe nec auctores antiqui commemorant missionem Syagrii in Angliam, neque illa est verisimilis. Petit igitur Gregorius, ut Syagrius opem præstet Augustino in Angliam discedenti, illicque commoranti: at non poscit, ut cum illuc comitetur. Porro Syagrium cumulate satisfecisse exspectationi desiderioque Gregorii, discimus ex ejusdem Pontificis epistola 108 libri 9, ubi is Syagrium his verbis alloquitur: Quia igitur in prædicationis opere, quam… Anglorum genti per Augustinum… impendere studui, ita sollicitum atque devotum adjutoremque in omnibus te, ut oportuit, fuisse cognovimus, ut magnum me sibi Fraternitas tua hac de re faceret debitorem &c. Eadem fere ex alia epistola mox adducentur. Attamen hæc non significant, Syagrium in Anglia prædicasse; sed prædicanti ibidem Augustino fuisse subsidio, quod solum ab eo petierat Gregorius.

[20] Post hæc Brunichildis regina pallium S. Syagrio postulavit a S. Gregorio Romano Pontifice: [Brunichildis pallium Syagrio pe tit: at S. Gregorius] verum Pontifex gratas quidem sibi fuisse reginæ preces respondit; at varias recensuit rationes, cur illud continuo non miserit. Audi partim ejus ad Brunichildem responsoriam, videlicet epist. XI lib. 9: [rem differt donec id ipse flagitet:] Susceptis itaque epistolis vestris, valde nobis excellentiæ vestræ studium placuisse signamus, atque fratri & coëpiscopo nostro Syagrio pallium dirigere secundum postulationem vestram voluimus. Propter quod & serenissimi domni imperatoris, quantum nobis diaconus noster, qui apud eum responsa Ecclesiæ faciebat, innotuit, prima voluntas est, & concedi hoc omnino desiderat; atque multa de prædicto Fratre nostro, tam vobis quam etiam aliis testificantibus, ad nos bona perlata sunt, maxime vitam ejus Johanne regionario * ad nos remeante cognovimus. Et quid in fratre nostro Augustino fecerit audientes, Redemptorem nostrum benedicimus, quia eum sacerdotis nomen etiam operibus implere sentimus. Sed res plurimæ restiterunt, quæ nos hoc interim facere minime permiserunt. Inter causas autem, ob quas pallii missionem dilatam scribit, una erat, quod ipse Syagrius pallium non flagitasset: Maxime, inquit, quia & prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii, nisi exigentibus causarum meritis, & fortiter postulanti dari non debeat. Addit tamen, se pallium mittendum curare ad Candidum presbyterum, ut is illud Syagrio debite flagitanti concederet.

[21] [petitum deinde mittit sub conditione congregandi synodum,] Satisfecit voluntati Pontificis Syagrius, ac pallium flagitatum, eo mittente, obtinuit anno 599: verumtamen conditionibus adjectis congregandi synodum, abususque aliquot in ea exstirpandi. Refert id Gregorius ipse in epistola 107 lib. 9 ad Aregium episcopum Vapincensem, & rursum in epistola ad Syagrium, quam mox recitabimus. Quos autem abusus corrigi vellet Gregorius fuse exponit in epistola 106, lib. 9 ad Syagrium Augustodunensem, quem ceteris, iisque metropolitanis præponit, Ætherium Lugdunensem, Virgilium Arelatensem, & Desiderium Viennensem, in cujus fine tres abusus, quos multis perstrinxerat, corrigi jubet his verbis: De his itaque, quæ superius dicta sunt, fraternitatem vestram, auctore Deo, volumus synodum congregare, atque in ea… omnia, quæ sanctis canonibus, sicut prædiximus, sunt adversa, districte sub anathematis interpositione damnentur; id est, ut nullus pro adipiscendis ecclesiasticis ordinibus dare aliquod commodum præsumat, vel pro datis accipere, nec ex laïco habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis pervenire. Neque ut aliæ mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi hæ, quæ sacris, ut prædictum est, canonibus sunt permissæ. De quibus cunctis reverendissimus frater noster Syagrius episcopus cum omni synodo, dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate remeante, nobis, quæ acta sunt, studeat renuntiare.

[22] [adjecta epistola, in qua Sancti] His subjungo epistolam 108 lib. 9, qua pallium Syagrio mittit Gregorius, ejusque virtutes prædicat & merita: Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi. Magistra bonorum omnium caritas, quæ nil sapit extraneum, nil asperum, nil confusum, ita exercet corda & corroborat, ut nihil grave, nil difficile, sed fiat totum dulce, quod agitur. Hujus igitur cum sit proprium nutrire concordia, servare composita, dissociata conjungere, prava dirigere, & virtutes ceteras perfectionis suæ munimine solidare: quisquis in ejus radices se inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, quia humorem fecunditatis opus efficax non amittit. Atque ideo multum tibi, dilectissime frater, in Domino condelector atque congaudeo, quod sic eadem caritate te præditum multorum testificatione comperio, ut & ipse, quæ sacerdotis sunt, decenter exhibeas, & aliis te laudabiliter imitandum ostendas.

[23] Quia igitur in prædicationis opere, quam diu cogitans Anglorum genti per Augustinum tunc monasterii mei præpositum, [merita prædicat, pallioque] nunc fratrem & coëpiscopum nostrum, impendere studui, ita sollicitum atque devotum adjutoremque in omnibus te, ut oportuit, fuisse cognovimus, ut magnum me sibi fraternitas tua hac de re faceret debitorem: tantæ rei consideratione commonitus, ne infructuosus erga te viderer existere, fraternitatis tuæ petitionem nulla pertuli ratione postponere. Proinde secundum postulationis tuæ desiderium pallii te usu, quod intra ecclesiam tuam habere debeas, ad sacra tantum Missarum solemnia celebranda, Deo auctore, prævidimus honorandum.

[24] Quod tamen ita tibi dandum esse decrevimus, si prius per synodi definitionem emendare promiseris, [præeminentiam sedis Æduensis conjungit,] quæ corrigenda mandavimus: quia dignum profecto esse credimus, ut cum mentis gravitate, qua Deo te propitio pollere didicimus, habitus quoque exterioris clarior in te cultus accresceret, præsertim cum id te non ad superfluæ elationis pompam, sed pro genio & honore tuæ arbitremur ecclesiæ petivisse. Cujus ne indumenti munificentiam nudam videamur quodammodo contulisse, hoc etiam pariter prospeximus concedendum, ut metropolitæ suo per omnia loco & honore servato, ecclesia civitatis Augustodunæ, cui omnipotens Deus præesse te voluit, post Lugdunensem ecclesiam esse debeat, & hunc sibi locum & ordinem ex nostræ auctoritatis indulgentia vendicare. Ceteros vero episcopos secundum ordinationis suæ tempus, sive ad consedendum in concilio, sive ad subscribendum, vel in qualibet alia re sua attendere loca decernimus, & suorum sibi prærogativam ordinum vendicare: quia omnino rationis ordo nos admonet, ut cum usu pallii aliqua simul, sicut diximus, largiri privilegia debeamus.

[25] Sed quoniam cum honoris augmento, cura quoque sollicitudinis debet excrescere, [eumque ad vigilantiam pastoralem hortatur.] ut cultui vestium actionis quoque ornamenta conveniant: oportet ut enixius in cunctis se studiis vestra fraternitas exerceat. Circa subjectorum actus sit vigilans, vestrum illis exemplum instructio, & vita magistra sit. Linguæ nostræ exhortatione discant, quod metuant; & doceantur, quod diligant; ut dum talenta credita lucro multiplicato reddideris, in die retributionis audire sis meritus: “Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui”. Curam præterea congregandæ synodi, quam vobis atque aliis fratribus nostris pro illicitarum rerum prohibitione fiendam scripsimus, vestræ specialiter sollicitudini noveritis incumbere. Unde quia præcellentissimos filios nostros Francorum reges magnam vobis novimus dilectionem impendere, omni vos studio omnique agere annisu necesse est, ut, quod de synodo congreganda mandavimus, fraternitatis vestræ vigilantia compleatur, atque omnia illic, quæ pro animarum salute scripsimus, censeantur; quatenus per hoc, & vos zelum vestrum, & qualiter vobis illicita displiceant, ostendatis, & nos utiliter providisse, qui vestram ad hoc præ ceteris personam elegimus, videamur. Hactenus Gregorius. At de synodo hac per Syagrium habita nihil invenio. Credibile est illum morte impeditum fuisse, quo minus rem perficere posset: non diu enim post hæc tempora vixisse, infra videbimus.

[26] Extant inter Gregorii epistolas lib. 9 tres aliæ ad Syagrium datæ, quibus diversa negotia Sancto nostro curanda Pontifex imponit. [S. Gregorius varia] Primum epist. 113 scribit ad illum Gregorius, ut Menatem & Theodorum episcopos in Italiam compellat redire. Menas autem seu Mennas a Gregorio missus erat in Galliam: verum accusatus nimiæ levitatis, revocatur Romam, ubi se purgavit, ac in Galliam remissus est, ut intelliges ex epistola Gregorii 6 lib. 13, in qua Mennas vocatur, notante editore ibidem, eumdem hunc esse Telesinum in Campania episcopum. Theodorus vero erat episcopus provinciæ Mediolanensis, declinabatque judicium metropolitani sui, de quo etiam conquerebatur, ut scribit Gregorius epist. 30 lib. 6 ad Deusdedit Mediolanensem antistitem. Hæc igitur perfecisse videtur Syagrius, cum uterque in Italiam ad superiorem suum sit reversus.

[27] [Sancto nostro] Deinde epist. 114 Gregorius reprehendit Virgilium Arelatensem & Syagrium Augustodunensem, quod Syagria quædam, quæ vitam monasticam amplexa fuerat, gestaveratque vestem religiosam, coacta violenter fuisset matrimonio se copulare, quodque illi sacrilegium hujusmodi non impediissent. Sane non erant inculpabiles episcopi illi, si illud potuissent impedire: at, cum uterque sanctus sit, moresque Gallorum ejusmodi essent eo tempore, ut episcopi varia crimina improbare magis possent quam impedire, crediderim memoratis episcopis rationes non defuisse, quibus se excusarent apud Gregorium. Porro cupiebat etiam tunc Syagria illa piis operibus sua impendere, qua in re ut illi subsidio sint Virgilius & Syagrius, hortatur Gregorius.

[28] [commendat negotia,] Demum epist. 115 Gregorius Syagrio commendat causam episcopi Taurinensis, qui conquerebatur diœcesim suam esse diminutam, erecto novo episcopatu. Erat hic episcopatus Mauriennensis in Sabaudia, ut notat editor, & alii scriptores affirmant: verum, uti non defuerant rationes ad episcopatum illum erigendum tempore Guntramni regis, sic nec deerant hoc tempore ad sedem illam conservandam. De utrisque consuli potest Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3 pag. 143, ubi erectionem refert, & pag. 346, ubi ait, Gallos procul dubio rationes suas, utilitatemque novi illius episcopatus Gregorio proposuisse. Certe etiamsi Gregorius ad Theodoricum quoque & Theodebertum Francorum reges eadem de re scripserit epistolam 116, Mauriennensis episcopatus hactenus perseveravit. Hæc fere sunt, quæ de egregiis S. Syagrii gestis, colligere licuit. Quapropter ad tempus felicis ejus obitus investigandum accedimus.

[29] [cujus mor; contigit circa annum 600: corpus, reliquiæ.] Novissimi editores Galliæ Christianæ tom. 4, col. 346 sic ratiocinantur ad propositum nostrum: Quo præcise anno ad cælos migrarit, non ita constat. Certe ante secundum supra sexcentesimum, ut evinci videtur ex epistolis, quas hoc ipso anno Senatori & Luppino * archimandritis ac Thessaliæ * abbatissæ scripsit Gregorius, (lib. 13, epist. 8, 9, & 10) in quibus eum REVERENDÆ MEMORIÆ EPISCOPUM vocat. Imo jam anno DC ex hac luce sublatum, inde inferunt viri doctissimi, quod inter litteras, quas anno sequenti DCI sanctus Pontifex diversis Galliarum episcopis ad Simoniacam hæresim exstirpandam direxit, nulla Syagrio reperiatur inscripta, ad quem tamen scribere non omisisset, tum propter vices apostolicæ Sedis ipsi ad hoc demandatas, tum ob gratiam, qua pollebat apud reges Francorum, & Brunechildem præcipue. Ex his rationibus mihi verisimile non est, Syagrium vixisse post annum 600; at, cum nulla ad eum epistola legatur data post annum 599, nec synodus per eum sit celebrata, quam Pontifex tantopere cupiebat, defunctus esse potuit jam ipso anno 599. Hac de causa obitum consignavi circa annum 600, a quo certo non multum abfuit. Hinc recte concludimus ad annos circiter quadraginta cathedram Augustodunensem occupasse. Corpus servari in cœnobio virginum S. Audochii, per Sanctum, ut diximus, condito, testatur Officium mox dandum. Insignes quoque ejus reliquias haberi Parisiis in abbatia Vallis-gratiæ, quæ mulierum est Ordinis S. Benedicti, affirmat Bailletus in Syagrio, seu tom. 2, col. 428.

[Annotata]

* i. e. diacono regionario

* al. Luponi

* al. Thalassiæ

VITA.
Ex Breviario Æduensi.

Syagrius ep. Augustoduni in Burgundia (S.)

[Sancti episcopatus, & contemporanei,] Lectio I. Beatus Syagrius, Brunechildis reginæ Franciæ, cœnobii sancti Martini a ad muros Æduenses fundatricis frater b,vetere & antiqua progenie nobilis, sed dotibus animi, & puritate mentis nobilior, divino afflatu insignis, ecclesiæ Æduensis designatus est episcopus c. Cujus ætate sanctus Desiderius ejus nepos d Viennæ, divus Etherius e Lugduni, Antissiodori sanctus Amarius f, Aureliæ divus Austerius g, sancti Lupus h & Columbanus apud Senonas mira sanctitate claruerunt.

Lect. II. In beato Syagrio charitas admonuit maledicorum sibila contemnere; [virtutes variæ,] nec enim usque adeo putabat serviendum improborum linguis, ut necessarium officium hac gratia prætermitteretur. Moderationem obtinuit in castigandis improborum moribus, ut lenitate sanaret potius quam austeritate exasperaret. Mensam habebat perquam frugalem, sed hospitibus expositam, magis frugiferis sermonibus, quam exquisitis eduliis opiparam; ut non minus animi convivarum reficerentur, quam corpora. Bibebat vinum, sed sicut Timotheus Pauli consilio.

Lect. III. Amabat perfectam pietatem, sed spontaneam, [ob quas laudatur a S. Gregorio:] non extortam. Dixisses illum paterna maternaque viscera erga cunctos gerere, malos parturire, ut renascantur in Christo; imbecilles veluti gallinam sub alis fovere, ne pereant; bonos provehere, ut adolescant. Propterea huic congratulabatur beatus Gregorius frequentissimis epistolis in Registro, dicens: Multum tibi condilector atque congaudeo, quod sic eadem charitate præditum multorum testificatione te comperio, ut & ipse, quæ sacerdotis sunt, decenter exhibeas, & aliis te laudabiliter imitandum ostendas.

Lect. IV. Cum Anglos i a Christianismo ad idola defecisse audivisset beatus Gregorius, [promota ab eo fidei prædicatio in Anglia,] misit beatum Syagrium Augustudunensem episcopum in Angliam k, qui zelo domus Dei ductus, tam diligenter omnibus in Anglia Jesum Christum nuntiavit, ut, seposito errore & veritate cognita & persuasa, oves perditas in Jesu Christi ovile, tamquam bonus pastor, reduxerit; qui nullum umquam periculum metuit, quoties ecclesiæ commodis serviendum erat.

Lect. V. Tantæ rei (ait Gregorius ad Syagrium) consideratione commoniti, te usu pallii, quod intra ecclesiam tuam habere debeas ad sacra tantum Missarum solemnia celebranda, Deo authore, prævidimus honorandum: & ne indumenti munificentiam nudam videamur quodammodo contulisse, [hinc pallio ornatus a Gregorio cum præeminentia ejus sedis:] hoc etiam pariter prospeximus concedendum, ut, metropolitæ suo per omnia loco & honore servato, ecclesia civitatis Augustudunæ, cui omnipotens Deus te præesse voluit, post Lugdunensem ecclesiam esse debeat, & hunc sibi locum & ordinem l ex nostræ authoritatis indulgentia vendicare.

[aliæ virtutes, morbeata, reliquiæ.] Lect. VI. Sed quoniam cum honoris augmento cura quoque sollicitudinis accrescere debet, ut cultui actionis ornamenta conveniant, authoritate beati Gregorii synodum constituit m, cujus definitione simoniaca labe notatos damnavit, & quæ corrigenda mandaverat Gregorius, emendavit. Lingua ejus bonis fomentum erat, pravis aculeus; tumidos retundebat, iratos mitigabat, desides hortatu succendebat, desperatos consolabatur. Tandem Æduæ sexto n Kalendas Septembris talenta sibi a Domino credita cum fœnore Jesu Christo dicenti: Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium domini tui, tradidit; cujus corpus theca argentea clausum in celeberrimo virginum sancti Andochii cœnobio o Augustoduni servatur.

ANNOTATA.

a De cœnobio S. Martini per Syagrium & Brunichildem condito egimus in Commentario num. 15.

b Illud sine fundamento assertum, nec verisimile esse, probavimus ibidem num. 2.

c Circa annum 560. Adi Commentarium num. 4 & 5.

d Hæc S. Desiderii cum Sancto nostro consanguinitas idoneo destituitur fundamento, ut dictum est in Commentario num. 3, ubi de S. Desiderio actum.

e S. Ætherei gesta mox colligere, cultumque probare conabor.

f Qui hic Amarius scribitur, est S. Aunarius S. Syagrii discipulus, de quo aliqua diximus in Commentario num. 7. Idem sanctus, teste Cointio ad annum 571, num. 6, appellatur subinde Anacharius, Aunacharius, Aunaharius, Aunaarius, Augarius, Anguarius, Autmarius, & Autmacharius.

g Austerius apud S. Gregorium Turonensem in Historia Francorum lib. 9, cap. 18 vocatur Austrinus Pastoris quondam filius. Frater S. Aunarii episcopi Autissiodorensis, & S. Austregildis, quæ mater fuit S. Lupi Senonensis, fuisse dicitur ex Actis S. Lupi Senonensis, quæ latius pertractari poterunt ad 1 Septembris, cum colitur S. Lupus. Andreas Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani pag. 1234 Austrenum (sic enim vocat) Sancti titulo condecorat: Quem, inquit, mira sanctitate inter alios sua ætate claruisse, diptycha antiquissima perhibent ecclesiæ Æduensis. Officium, opinor, designat, quod explicamus, ex quo cultus non satis probatur. Gesta Austreni paullo latius prosequitur Carolus Sausseyus in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis pag. 141 & seqq.: at nec cultus ullum profert indicium, & ne Sanctum quidem vocat. Quapropter rogatos volumus eruditos Aurelianenses, aliosve Gallos, ut legitimum hujus episcopi cultum nos doceant, si illum noverint.

h De S. Lupo Senonensi archiepiscopo mox locuti sumus: verum an fuerit episcopus cum Syagrio, an paullo posterius, hic non examinamus. S. Columbanus abbas fuit, non episcopus. Is natus in Hibernia transmisit in Galliam, ubi varia condidit monasteria, ac tandem in Italiam discessit. Plura de eo dicentur ad 21 Novembris, quo Romano Martyrologio est adscriptus: videri interim potest Surius ad eumdem diem.

i Non defecerant Angli a fide, quam usque ad tempora S. Gregorii non erant amplexi. Britanni quidem, seu incolæ antiqui hodiernæ Angliæ, dudum erant conversi: at populi illi septemtrionales partim Saxones, partim Angli, qui seculo 5 Britanniam sunt ingressi, quique demum Angli omnes nominati sunt, Angliæque nomen suum dederunt, gentiles erant, & idola colebant, ut videri potest apud Alfordum in Annalibus ecclesiasticis Britanniæ ad annum Christi 449, ubi de eorum ingressu in Angliam, ac superstitionibusdisputat.

k Imo potius Syagrio commendavit Augustinum, quem mittebat in Angliam, ut ille auctoritate sua & gratia apud Galliæ reges Augustino in Angliam tendenti, ibique laboranti, opem ferret. Consule Commentarium num. 19.

l Perseverat hactenus prærogativa illa Augustodunensis ecclesiæ, ut observat Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3, pag. 337.

m Synodum illam non fuisse habitam, morte interveniente Syagrii, diximus in Commentario num. 25.

n Unde hunc diem emortualem hauserit auctor, quove nitatur fundamento, me latet.

o Cœnobium istud, tunc xenodochium, cum Brunichilde erexit Sanctus, ut in Commentario relatum est num. 14.

DE SANCTO ÆTHERIO EPISCOPO
LUGDUNI IN GALLIA

An. DCII.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, gestis ante episcopatum & in episcopatu usque ad mortem.

Ætherius ep. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Quandoquidem S. Ætherius, vel Etherius, [Sancti cultus, at nulli diei affixus,] cultum non habet certo diei affixum, Actaque ejus connexa sint cum Actis S. Syagrii, de quo jam egimus, judicavimus Acta Ætherii huic loco innectenda, quod aptius alibi nequeant collocari. Cultum Sancti immemorabilem probat Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 47 hunc in modum: S. Etærius, aut, ut alii scribunt, Ætherius, silentibus licet Martyrologiis omnibus, Sanctus prænominatur in novissima & cœteris accuratiore Lugdunensium præsulum serie, (apud Claudium Robertum in Gallia Christiana, ut habet in margine.) In litaniis quoque peculiaribus Lugdunensis ecclesiæ inter alios ejusdem sanctos episcopos invocatur jam olim tamquam Sanctus. Adhæc in perantiquis Actis S. Austregisili ab Ætherio promoti in abbatem S. Nicetii; idem Ætherius jam vita functus, vocatur BEATISSIMUS, & insigni elogio sanctitatis exornatur. Ita apud Surium ad XX Maii, quem signat in margine. Apud nos vero tom. V Maii pag. 230 Ætherius eodem Actorum illorum loco Sanctus nominatur, quæ vox rem probat efficacius.

[2] Apud Aymoinum, & in Breviario Augustodunensi, cum de S. Siagrio, [asseritur ex variis.] Etærius Lugdunensis numeratur primo loco inter episcopos, qui divinæ virtutis gratia irradiati, fulserunt ut luminaria Galliæ, temporibus Brunichildis reginæ, & annumeratur sanctissimis ejus ævi præsulibus, Desiderio Viennensi, Siagrio Augustodunensi, Aunario Antissiodorensi, Austreno Aurelianensi, ac Lupo Senonensi. Officium Syagrii mox dedimus, ubi hæc habentur num. 1. Denique S. Gregorius Magnus, eum commendat ab ecclesiastici ordinis amore, dilectione disciplinæ, studio observantiæ salubrium decretorum, & prompto ac humili ad summi Pontificis monita animo ac zelo. Itaque tanti Viri sanctitas, & debita inter cœlites transcriptio, potest videri explorata. Facile assentior Raynaudo, præsertim ob invocationem Ætherei in litaniis antiquis, quam affirmat quoque Andreas Saussayus in Appendice ad Martyrologium Gallicanum pag. 1222, quo item teste, sanctissimus & beatissimus in priscis codicibus nuncupatur. Itaque ad gesta ejus colligenda & discutienda progredior.

[3] [Vivit in aula S. Guntramno regi familiaris, ab eoque S. Austregisilo obtinet, ut fiat clericus:] Vixit S. Ætherius ante episcopatum in aula S. Guntramni regis, ut discimus ex Vita S. Austregisili tom. V Maii pag. 230, ubi a Guntramno impetrasse dicitur S. Austregisilo licentiam amplectendi vitam clericalem, atque hæc de eo referuntur: Erat tunc in domo regis, inter ceteros senatores præstantissimus, Ætherius nomine, vir prudentissimus, & singulari cautela præditus, cui rex omnia tractatus sui arcana præcipue pandebat: qui tunc dignus episcopatu, postea Lugduno Galliæ nobilissimæ civitati episcopus ordinatus est, quique memoratum famulum Dei (Austregisilum) singulariter diligebat: quem Austregisilus rogavit, ut regis permissu peteret se ad clericatus onus venire debere: qui suggessit, & impetravit. Facta hæc sunt circa annum 585, nam paullo ante narratur Austregisilus orasse in S. Martini ecclesia, quæ, ut notat Henschenius lit. k, in suburbio Cabillonensi structa erat a Guntramno anno Christi 584. Ætherius autem, licet in aula regis habitaret, clericus jam tunc erat: sic enim prædicta narrantur in Bibliotheca Mss. Labbeana tom. 2, pag. 363: Quod ut fieret, cujusdam nobilissimi clerici precibus, Ætherii nomine, cui rex omnia tractatus sui arcana præcipue pandebat, obtinuit (Austregisilius;) quique (Ætherius) eum misit B. Aunario Autissiodorensi episcopo, ut suis sanctis manibus cæsaries sui capitis deponeretur. Qui & in hoc postulantis Amici explevit votum, ac insuper ad diaconatus eum promovit officium. Effectus ergo clericus continuo remeavit ad regem.

[4] Hæc ante episcopatum peracta: quibus docemur, quanta cum S. Guntramno, S. Aunario, ac S. Austregisilo amicitia fuerit junctus: [colit S. Nicetium, qui ei episcopatum prædicit, ad quem postulatur a Lugdunensibus:] unde non male quis conjiciat, vita & moribus non fuisse illis absimilem: id tamen certius probatur ex Vita S. Nicetii Lugdunensis episcopi, tom. 1 Aprilis, pag. 101, ubi refertur S. Nicetius non modo probasse vitam & mores Ætherii, sed ejus quoque episcopatum prædixisse. At ipsum audiamus Vitæ auctorem, qui scripsit vivente adhuc Ætherio: Et pro beatissimo antistite Ætherio, inquit, suis precibus intercedat (Nicetius:) qui sancto laboravit studio, qualiter Vita ejus, quæ etiam post obitum florebat assiduitate operis, panderetur officio lectionis. Sed non immerito ejus memoriam dilectionis studio solenniter excolit, qui illum sibi successorem esse secundo loco prædixit, dum de ejus conversatione gauderet. Quem illico post ejus transitum devotio populi Lugdunensis ad ipsius pontificii gradum ambienter expetiit: sed quod tunc præscia dispositio principis (Guntramni) negavit, successore defuncto, indulgere non destitit: ac sic quod sacri antistitis sermo, dum maneret in corpore, prodidit, hoc clementissimi regis cordi Deus auctor infudit: quo etiam obtinente factum est, ut qui fuit hactenus Pater patriæ, nunc esset ecclesiæ. Videmus hinc insuper & Patrem patriæ vocatum fuisse a populo, & magno Lugdunensium studio post mortem S. Nicetii ad episcopatum petitum, quæ non mediocrem de virtutibus ejus existimationem insinuant. Porro non solum pietatem suam in S. Nicetium declaravit Ætherius, dum Vitam ejus curavit scribendam: at aliud insuper ejusdem pietatis specimen profert S. Gregorius Turonensis in præcedente apud nos S. Nicetii Vita pag. 98, num. 15 his verbis: Lectulus, quo Sanctus quiescere erat solitus, sæpius miraculis adornatur illustribus: qui grandi studio ab Ætherio nunc episcopo fabricatus, devotissime adoratur.

[5] Annus, quo S. Ætherius ad metropolim Lugdunensem evectus est, [episcopus factus inter annum 585 & 589,] assignari non potuit hactenus. Inter S. Nicetium anno 573 defunctum & Ætherium sedit S. Priscus. Unde Henschenius ad Vitam S. Austregisili cap. 2, lit. m notat sequentia de initio episcopatus: Ætherius factus archiepiscopus inter annum DLXXXV, quo Priscus decessor adhuc vivebat (nam eodem anno præfuit concilio Matisconensi 11) & annum DLXXXIX, quo subscripsit rescripto episcoporum apud S. Gregorium Turonensem lib. IX Hist. cap. XLI. Hisce consentiunt editores Galliæ Christianæ recusæ tom. 4, col. 38, nec annum ipsum assignant propius. Porro rescriptum illud episcoporum apud Turonensem est confirmatio excommunicationis, a quatuor episcopis latæ contra Chrodieldem, eique adhærentes moniales Pictavienses: nam Ætherius cum novem episcopis apud Guntramnum regem congregatis excommunicationem illam ratam habuit, rescriptoque primus subscripsit. De his turbis monialium Pictaviensium pauca diximus in Syagrio num. XI, at plura videri possunt apud Cointium ad annum 589, num. XI & seqq.

[6] Ætherius jam episcopus pristinam cum S. Austregisilo amicitiam demonstravit. [S. Austregisilum ordinat presbyterum: adest baptismo Clotarii II:] Quippe in laudato istius Sancti elogio apud Labbeum in Bibliotheca tom. 2, pag. 363, post recitata superius sic auctor prosequitur: Quem (Austregisilum, ad Guntramnum reversum) videns prædictus Ætherius, illico petivit a rege, ut sibi committeretur. Jam & ipse impetraverat a principe sedem Lugdunensis ecclesiæ: malebat namque secum habere, qui famosissimus noscebatur ab omni plebe. Quem & ipse præfatus Ætherius mox presbyterum & abbatem ordinavit in sancti basilica Nicetii. Eadem referuntur in Vita S. Austregisili jam memorata num. 7 his verbis: Regressus inde venit ad memoratum Ætherium: ille, jam episcopatu accepto, benignissime eum cum ineffabili gaudio recepit, presbyterumque & abbatem basilicæ B. Nicetii episcopi & confessoris ordinavit: & ob dilectionem perfectionis, dedit ei de rebus ecclesiæ coloniam Albiacum, usibus suis profuturam. Familiaritatem inter utrumque Sanctum deinde perseverasse, colligitur ex eadem Vita num. 9, ubi refertur miraculum S. Austregisilo contigisse eo tempore, cum esset memoratus Dei homo cum S. Ætherio episcopo in quadam villa. Anno 591 Ætherius cum Syagrio aliisque episcopis Parisios profectus est, petente Guntramno, & baptismo Clotarii II interfuit Nemptodori, ut de Syagrio in ejus Actis diximus num. 12. Id habent quoque laudati Galliæ Christianæ auctores in Ætherio; at male referunt ad annum 594, quo mortuus erat Guntramnus, qui puerum e sacro fonte suscepit, ipsis fatentibus.

[7] [S. Gregorius illi commendat Augustinum Anglorum apostolum,] Magni fecit Ætherium S. Gregorius, ut discimus ex variis hujus ad illum litteris. Primo ad eum scripsisse reperitur anno 596, quando Augustinum in Angliam mittebat ad Anglorum conversionem, quem una cum candido presbytero, misso in Galliam ad curandum ibidem Ecclesiæ patrimonium, Ætherio commendat, prout eosdem commendavit Syagrio Augustodunensi, aliisque Galliæ episcopis per alias epistolas, quas inter Gregorianas habemus lib. 6, epist. 52, 53, & 54. Non quidem inter epistolas Gregorii reperitur hæc ad Ætherium missa; sed illam recitat Beda in Historia ecclesiastica lib. 1, cap. 24 hoc modo: Reverendissimo & sanctissimo fratri Etherio coëpiscopo Gregorius servus servorum Dei. Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi viri nullius commendatione indigeant: quia tamen aptum tempus scribendi se ingessit, fraternitati vestræ nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem præsentium Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei, illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse. Quem necesse est, ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvet, & sua ei solatia præbere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare: scientes quod, ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solandum, quia res exigit, commodetis. Addit commendationem Candidi & notas chronologicas, quæ designant X Kalendas Augusti anni 596, quo erat Indictio 14. Porro deceptus est Beda, dum Ætherium putavit Arelatensem antistitem: nam Arelatensis præsul eo tempore erat S. Virgilius, ad quem Gregorius eamdem ob causam dedit epistolam 53 libri 6, quæ verbis non parum ab hac discrepat.

[8] [quem ab Ætherio, non a Virgilio Arelatensi,] Dubitare non possumus, quin S. Ætherius Augustinum benignissime exceperit, adeoque S. Gregorii desiderio cumulate satisfecerit. At alia oritur quæstio ex prædicto Bedæ errore, quæ scriptores eruditos in varias distraxit partes: videlicet utrum S. Augustinus Anglorum apostolus fuerit deinde episcopus consecratus ab Ætherio Lugdunensi, an a Virgilio Arelatensi. Quippe laudatus Beda cap. 27 sic habet: Interea vir Domini Augustinus venit Arelas, & ab archiepiscopo ejusdem civitatis Etherio, juxta quod jussa sancti patris Gregorii acceperat, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est. Reversusque Britanniam &c. Consentiunt nunc scriptores ordinationem illam contigisse anno 597, quo Ætherius Lugdunensi, Virgilius Arelatensi ecclesiæ præsidebat, indeque simul concludunt, Bedam errasse vel in urbis nomine, vel in antistitis, qui ordinavit. Henschenius in S. Laurentio tom. 1 Februarii pag. 290 in urbis nomine erratum esse putavit, adeoque ordinationem Ætherio attribuit: idemque repetiit tom. III ejusdem mensis pag. 472 in S. Ethelberto rege. At Cointius ad annum 597, num. 12 errorem esse contendit in nomine archiepiscopi, indeque Virgilio tribuit consecrationem: imo ne epistolam quidem commendatitiam pro Augustino ad Ætherium missam voluit ad annum 596 num. 14. Pagius in Critica Baroniana partim adhæret Henschenio, partim Cointio: nam epistolam, quam mox recitavimus, sine dubio ad Ætherium scriptam agnoscit ad annum 596 num. 8; sed consecrationem Arelate peractam esse a Virgilio, existimat ad annum 597 num. 3.

[9] Neutram quidem sententiam omnino certam censeo: [probabilius episcopum esse ordinatum,] illa tamen mihi videtur probabilior, quæ Ætherio consecrationem adscribit, quod Beda facilius errare potuerit in urbis nomine, quam in nomine archiepiscopi. Rationem hanc paucis elucidabo. Beda in præfatione Historiæ suæ testatur se adjutum ab Albino abbate, qui per Nothelmum Londinensis ecclesiæ presbyterum transmisit, quæ memoria videbantur digna: Qui videlicet Nothelmus, postea Romam veniens, nonnullas ibi beati Gregorii Papæ, simul & aliorum Pontificum epistolas, perscrutato ejusdem sanctæ. Ecclesiæ Romanæ scrinio, … invenit: reversusque nobis nostræ Historiæ inserendas cum consilio præfati Albini reverendissimi patris attulit. Hinc primo dubium non videtur, quin epistola ad Ætherium jam recitata ex illis sit una. Itaque in nomine istius archiepiscopi, quod in ipsa legebat inscriptione, errare non potuit Beda. At errare potuit in urbe, cui præsidebat, cum nomen urbis epistolæ non esset adjectum. Jam vero unde Beda in illum errorem inductus sit, ut putaverit Ætherium fuisse Arelatensem præsulem, non omnino constat: at certum est in eo errore versatum esse. Fortasse, quod nosset archiepiscopo Arelatensi vices Apostolicas a Gregorio demandatas, illamque unicam nactus esset commendatitiam pro Augustino, per conjecturam verisimilem existimavit, scriptam fuisse Arelatensi, adeoque Ætherium isti ecclesiæ præsedisse. Quidquid fuerit, Ætherium Arelatensem putavit & Virgilium ejus in eadem ecclesia successorem: nam cap. 27 sic habet de alia Gregorii epistola: Epistolam vero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat (Gregorius,) ad Virgilium Etherii successorem dederat.

[10] Porro quod Beda scribit de consecratione Augustini, [variis rationibus probamus.] eruisse videtur ex quadam Gregorii epistola: scribit enim Arelate ordinatum ab Ætherio juxta quod jussa sancti patris Gregorii acceperat. Hinc concludo, in illa epistola expressum fuisse vel solum nomen Ætherii, vel urbis solum: utrumque enim sine errore exprimi non poterat. At vero, si quis epistolas Gregorii pervolvat, reperiet ab eo frequenter prætermitti nomen urbis episcopalis, non vero ipsius episcopi, dum mentionem facit de episcopo quodam determinato. Sic lib. 6, epist. 55 ad alios scribens episcopos de Virgilio Arelatensi meminit his verbis: Virgilio fratri ac coëpiscopo nostro dicite &c.; sic frequentissime alibi. Ex consuetudine igitur Gregorii verisimile est, Bedam Ætherii nomen ex ejus epistola hausisse, cui per errorem Arelatensem urbem apposuerit, ut supra factum vidimus in epistola ad Ætherium scripta. Deinde si nomen urbis expressum in Gregorii epistola invenisset Beda, non potuisset Ætherium designare sine temeritate, cum etiam Virgilium noverit, quem putabat Ætherii successorem: dubitasset igitur Beda in illo casu, an Ætherio, an Virgilio ordinatio foret adscribenda, quod in anterioribus litteris Ætherium invenisset, in posterioribus vero Virgilium, quos ambos credebat Arelatenses, & quorum successionem nosse certe non poterat, cum invicem non successerint. Itaque quocumque modo rem consideremus, undique probabilius apparet, Bedam in primo errore, qui certus est, perstitisse; nominique Ætherii, de quo certus erat, Arelatensem urbem adjunxisse; adeoque Augustinum non per Virgilium Arelatensem, sed per Ætherium Lugdunensem; neque Arelate, sed Lugduni fuisse ordinatum. Hisce rationibus satis quoque refutata sunt, quæ Cointius & Pagius locis assignatis pro contraria opinione disputarunt. Longuevallius vero in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3, pag. 323, & 324 contrariam sententiam probabiliorem putat, quia Virgilius vices gerebat Romani Pontificis. At poterant aliæ esse rationes, cur Ætherius videretur præferendus, ut gratia illius & Syagrii Augustodunensis apud principes Gallos; iter Lugdunum brevius, aliaque hujusmodi.

[11] [S. Gregorius, laudatis Ætherii virtutibus, eum hortatur] Anno 599 S. Gregorius ad quatuor Galliarum episcopos, inter quos secundus nominatur Ætherius, epistolam scripsit ad abusus quosdam abolendos per synodum, ut dictum in Syagrio num. 21, ubi quoque notavimus, synodum illam non esse celebratam eo tempore. Hinc Gregorius rursum anno 601 de eadem synodo, aliisque negotiis dedit epistolam 56 libri XI, quæ es hujusmodi: Gregorius Ætherio episcopo Galliæ. Epistolarum vestrarum plena venerabili gravitate locutio ita sibi cordis nostri fixit affectum, ut mutuum semper libeat miscere sermonem: quatenus etsi corporali vestra præsentia frui non valemus, nil sibi contra nos absentia hoc intercurrente valeat commercio vendicare. Quantus namque in vobis Ecclesiastici ordinis amor eniteat, quanta sit dilectio disciplinæ, quantum observantiæ studium salubrium decretorum, ex illo, quod nostram submisse & omnino libenter adhortationem accipitis, & servandam inviolabiliter prædicatis, ostenditis. Quia igitur ad aliorum emendationem promptum cor geritis, & vetustatis malum libera, sicut decet, voce damnatis, postquam & aliis fratribus coëpiscopisque nostris ipsa voluntas est, oportet ut unanimes contra dominicos hostes insurgere, & avaritiam de domo Dei synodali debeatis definitione projicere.

[12] [ad simoniam per synodum abolendam,] Nihil in dandis ecclesiasticis ordinibus auri sæva fames inveniat, nil blandimenta surripiant, nil gratia conferat: honoris præmium vita sit, provectus incrementum modestia: ut obtinente hujusmodi observantia, & indignus, qui præmiis quærit ascendere, judicetur, & digne, cui bonum testimonium actio perhibet, honoretur. Hæc vobis, dilectissime Frater, cura sit, hæc animis vestris sollicitudo semper invigilet, ut & zelum, quem litteris ostenditis, cordis vestri testem esse opere demonstretis. Itaque assidue instanterque ad congregandam synodum imminete; & ita vos enixius exhibete, ut nominis dignitatem officii administratione compleatis. Scripsit eadem de re Gregorius ad reges Francorum reginamque Brunichildem: atque ad varios Galliarum episcopos: at nullum eorum tantis exornat laudibus, quantis Ætherium. Quid vero congregandæ synodo obstiterit, non divino. At Pontifex sic prosequitur:

[13] De eo vero quod ecclesiæ vestræ concedendum ex antiqua consuetudine deposcitis, [ac respondet ad alia; dein monachos ad Augustinum missos commendat:] requiri in scrinio fecimus, & nihil inventum est. Unde nobis epistolas, quas vos dicitis habere, transmittite, ut ex eis, quid concedendum est, colligamus. Gesta vero vel scripta beati Irenæi jam diu est quod sollicite quæsivimus: sed hactenus ex eis inveniri aliquid non valuit. Præterea Fraternitas vestra monachos, quos ad reverendissimum fratrem & coëpiscopum nostrum Augustinum direximus, habere studeat in omnibus commendatos, suamque illis caritatem propter Deum exhibeat; atque illis ita studio sacerdotali obnixe concurrat, & suo eos solatio ad agendum iter adjuvare festinet; ut dum nulla eis illic res morandi causas intulerit, & hi celerius pergere, & vos mercedem de præstitis invenire possitis. Datum die X Julii Indict. IV. Quid vellet ecclesiæ suæ concedi S. Ætherius, non satis hinc liquet: fortasse pallium ad se mitteretur, vicesque Romani Pontificis sibi demandarentur, rogavit. Quod vero de scriptis S. Irenæi subjungitur, ita passim intelligunt scriptores neoterici, ut putent Irenæi scripta Lugduni non fuisse, ideoque petita per Ætherium: & vero etiam hodie multa ex iis latent, ut videre est in Historia litteraria Franciæ tom. 1, pag. 337 & seqq. Attamen non consequitur ex verbis Gregorii, nulla S. Irenæi scripta fuisse Lugduni.

[14] [postrema Gregor i epistola ad Sanctum, hujusque mors.] Præterea S. Gregorius ad Ætherium scripsit litteras, quibus docet, qua ratione ecclesiæ providendum sit, cum episcopus præ mentis infirmitate officio suo fungi nequit. Habetur illa quinta libri 13, referturque ad Indictionem VI, ita ut incertum sit, an scripta sit ante mortem Ætherii, cum Indictio VI inchoata sit mense Septembri anni 602, ac mense Novembri scripta videatur epistola, quod inter duas istius mensis epistolas ponatur media, eodemque demum anno obierit Sanctus, mense ac die incerto. Nam Fredegarius in Chronico cap. 22 sic habet: Eo anno, Theodorici regis septimo, id est, Christi 502, Ætherius episcopus Lugdunensis obiit. Consentit Aimoinus lib. 3, cap. 90, atque ex iis neoterici passim. Hæc sunt, quæ ob penuriam monumentorum istius temporis, de Viro hoc egregio colligere tantum potui.

DE S. EBBONE ET B. GERICO, GUERICO, VEL GOËRICO, EPISCOPIS CONFESS.
SENONIS IN GALLIA,

Circa annum DCCXLIII vel DCCL: et circa DCCX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ebbo ep. conf. Senonis in Gallia (S.)
Gericus, Guericus, vel Goëricus Senonis in Gallia (B.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus utriusque probatus: initium & finis episcopatus B. Gerici.

Quamvis memoria S. Ebbonis, ex monacho & abbate archiepiscopi Senonensis, in antiquis non reperiatur Martyrologiis, ac ne in hodierno quidem Romano, cultus tamen ipsius certus est atque indubitatus. [Cultus S. Ebbonis,] Etenim in Breviario Senonensi, quod habemus impressum anno 1625, de eo ad XXVII Augusti exstat Officium novem lectionum, quæ ex Vita sunt depromptæ. Annuntiatur eodem die in Martyrologio Gallicano Saussayi, in novo Parisiensi, & in universali Martyrologio Castellani. Menardus in Martyrologio Benedictino Sanctum eumdem memorat ad XXVI Augusti, uti & Florarium nostrum Ms., eumdemque diem pro cultu ejus notat Mabillonius. At nos S. Ebbonem variis locis remisimus ad XXVII, quo colitur præcipue in ecclesia Senonensi, ut jam probatum est. Translationem ejusdem Sancti memorat Saussayus ad XV Februarii his verbis: Senonis translatio S. Ebbonis episcopi ejusdem metropolis & confessoris, cujus depositio colitur die XXVII Augusti. Idem in Supplemento ad XX Martii hæc scripsit: Senonis commemoratio sanctorum episcoporum Gerrici & Ebbonis; quæ ulteriori de Gerico disquisitioni locum præbent.

[2] [& B. Gerici probatus] Majores nostri in prætermissis ad XX Martii occasione hujus annuntiationis alios recensuerunt martyrologos, qui de B. Gerico una cum S. Ebbone meminerunt, videlicet Grevenum in auctario Usuardi, Canisium in Martyrologio Germanico, Ferrarium in Catalogo Sanctorum; &, quem primum merito nominant, utpote ceteris antiquiorem, Florarii nostri Ms. auctorem. Posterioris verba subjungo: Senonis sanctorum episcoporum & confessorum Ebbonis & Guerici. Idem ad XXIX Martii de solo Gerico sic habet: Item sancti Guerici Senonensis episcopi & confessoris. Vixit hic auctor seculo XV, & Florarium absolvit anno 1486, ut ipse in conclusione indicat. Ex quo consequi videtur, Gericum plusquam centum annis ante bullam Urbani VIII cultum fuisse, adeoque huic nostro Operi posse inseri cum titulo saltem beati. Itaque cum promiserint majores nostri de eo agendum hoc die una cum S. Ebbone, in titulo utrumque commemoravi, & quidquid occurrerit apud scriptores de B. Gerico, elucidare conabor.

[3] Sammarthani in Gallia Christiana tom. 1, pag. 618 hæc solum de Gerico afferunt: [B. Gericus in episcopatum successit S. Vulfranno;] Gericus, Tornodori nobili stirpe satus, cedente Vulfranno, ab eodem cathedram (Senonensem) adipiscitur, quam per aliquot annos cum tenuisset, defunctus humatur in S. Petri. Claudius Robertus in archiepiscopis Senonensibus pag. 141 tempus magis distincte memorat, atque ita habet: Gericus, ex comite Tornodorensi, & abbate Senonensi, in Chron. Ms. circa annum DCC, per cessionem S. Vulfranni, fit antistes Senonensis. Addit de sepultura: jacet ad S. Petrum Vivum. Quæ de patria Tornodoro dicuntur, verisimilia sunt ex consanguinitate cum S. Ebbone. Non æque mihi constat, quo nitatur fundamento, quod dicatur comes fuisse Tornodorensis, & abbas Senonensis: nam hæc magis congruunt S. Ebboni, a quo fortasse per errorem translata sunt ad B. Gericum. Deinde satis constat S. Vulfranno in episcopatum successisse Gericum: nam Acta S. Vulfranni apud Surium XX Martii, licet interpolata sint, nec chronologia ex iis firmari possit, in eo saltem fidem obtinent ab eruditis, quod hoc aliunde firmetur. Audi Clarium in Chronico S. Petri Vivi tom. 2 Spicilegii Acheriani recusi pag. 464: Hujus (Pippini Herstallii) temporibus sanctus Vulfrannus Senonum archiepiscopus, relicto episcopatu, ordinatoque in ejus loco donno Gerico, viro clarissimo, avunculo beati Ebbonis eximii confessoris, quique ei in episcopatu successit; Fontanellam monasterium petiit, ibique monachus effectus, Frisiam prædicavit. Hoc itaque in compertis habemus.

[4] At multum disputarunt eruditi de tempore, quo S. Vulfrannus episcopatum B. Gerico reliquit, [at de tempore hujus successionis multum disputatur:] vehementerque a se dissident. Cointius in Annalibus Francorum ad annum 682 post longissimam de S. Vulfranno disputationem, num. 50 existimat, eumdem circa dictum annum 682 Fontanellam se contulisse dimisso episcopatu Senonensi, eodemque tempore pontificales infulas delatas esse Gerico. At hæc opinio longissime a vero aberrare videtur. Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 593 successionem memoratam anno 690 adscribit; sed rationes nullas allegat, & in observationibus præviis ad Acta S. Vulfranni seculo 3. Benedict., part. 1, pag. 356 ab eodem anno 690 episcopatum S. Vulfranni tantum orditur. Henschenius tom. III Martii pag. 144 in S. Vulfranno, iter ejus in Frisiam circa annum 700 contigisse putat: at nec hæc sententia subsistere poterit ex dicendis. Itaque, relictis horum omnium opinionibus, quas ipsi viderunt fundamentis niti non satis firmis, cum auctores, quos allegant, aut in multis erraverint, aut corrupti fuerint & interpolati; quid mihi appareat verisimilius paucis edisseram.

[5] Mabillonius in Annalibus tom. 1, pag. 603 ita habet: [videtur episcopus factus Gericus non ante annum 695] Anno Childeberti regis primo Ragnacharius, abbas monasterii S. Columbæ & S. Lupi in suburbio Senonensi, privilegium ab Emmone antistite concessum renovari ac confirmari curavit ab episcopis. Relatis autem aliorum episcoporum nominibus, hæc subdit: Eidem privilegio etiam Vulframnus Senonicæ ecclesiæ episcopus subscripsisse invenitur: sed incertum quo tempore, ante, an post Childeberti regis annum primum: quo anno Senonensem episcopatum, uti probabilius est, Goërico jam resignaverat. Posteriora hæc addit Mabillonius, quia videbat hæc contraria esse opinioni suæ supra relatæ. At vero non video, cur dubitandum sit de tempore subscriptionis Vulfranni, quandoquidem Gericus non legitur subscriptus: ex quo sequi videtur, Vulfrannum eodem cum aliis tempore subscripsisse. Etenim, cum agatur de privilegio ab antistite Senonensi concesso, præ ceteris illud confirmare debebat Senonensis: si ergo Vulfrannus se eo tempore jam abdicasset episcopatu, si Gericus locum ejus obtinuisset, cur idem Gericus dictum privilegium non confirmasset? Quapropter omnino mihi persuadeo hæc acta esse ante Gerici tempora, sedente adhuc Vulfranno, adeoque Gericum non obtinuisse episcopatum ante annum 695.

[6] [neque multo post 696: sed circa annum eumdem 696:] Sed neque multo post annum 696 B. Gericus ad regimen Senonensis ecclesiæ admotus videtur, ut ex eodem probatur Mabillonio. Anno Childeberti secundo, VI die Martii, Agirardus episcopus Carnotensis privilegium indulsit cœnobio beatæ Mariæ, quemadmodum refert laudatus Mabillonius in Annalibus pag. 605. Subscripsit cum multis episcopis Goëricus metropolita Senonensis. Hinc ita infert Mabillonius, & recte: Ex quibus patet… Vulframnum Senonicæ ecclesiæ regimen Goërico jam tum reliquisse. Hisce subscribit Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 4, pag. 173. Privilegium hoc ex ipso, ut asserit, autographo edidit Mabillonius de Re diplomatica lib. 6, cap. 23, seu pag. 478. Ex utroque autem hoc privilegio consequi mihi videtur, Gericum ad cathedram evectum anno Childeberti III primo vel secundo. Porro Childebertus regnare cœpit anno 695 ante XXIII Martii, ut ostendit Pagius in Critica Baroniana ad annum 692 num. 18. Jam vero cum privilegium confirmatum sit VI Martii, incertum manet, utrum confirmatio illa incidat in annum 696, an 697: si enim Childebertus regnum adeptus sit ante VI Martii, privilegium confirmatum est intio anni ipsius secundi, & anno Domini 696. Si vero ille regnare cœperit inter diem VI Martii & XXIII ejusdem mensis, confirmatio privilegii referenda est ad finem anni secundi, & annum Christi 697. Hinc de initio episcopatus B. Gerici nihil certius determinari potest, quam episcopum factum esse circa annum 696.

[7] [respondetur ad præcipuum adversariorum argumentum.] Huic epochæ nostræ aliqua quidem opponi possunt, sed nihil, quod solidum, nihil quod fractum modo ab aliis, refutatumque non sit. Unum tamen lubet expendere Cointii argumentum, quia & Pagio placuit, quamvis ab aliis neglectum sit ac confutatum. Auctor Chronici Fontanellensis cap. 2 refert corpora sanctorum Wandregisili, Ansberti, & Vulfranni in ecclesiam S. Petri translata esse anno 704; addit, corpus S. Vulfranni undecim annis ante hanc translationem jacuisse in S. Pauli ecclesia, ex quibus Cointius ad annum 704 num. 3 infert; S. Vulfranum obiisse anno 693, cui consentit Pagius ad annum 700 num. 1. Quæ autem Henschenius in S. Vulfranno pag. 144 & 145 ex Clario, ex Odoranno, ex Actis S. Vulfranni, aliisque adduxerat, huic epochæ vehementer repugnantia, erroris insimulant. Verumenimvero non video, cur eadem facilitate Chronicon Fontanellense erroris accusare nequeamus, quam illi auctoritates sibi oppositas rejiciunt. Certe id jam fecit Mabillonius in notis ad Vitam S. Vulfranni pag. 364, & rursum in Annalibus tom. 2, pag. XI, ubi, memorata translatione duorum præcedentium, hæc subdit: Quod de sancti Vulframni itidem translatione eodem tempore facta legitur in Chronico Fontanellensi, serius factum est, cum nondum mortuus esset Vulframnus hoc anno (704,) Childeberti regis decimo, quo anno hæc translatio facta est. Seorsum factam esse translationem S. Vulfranni confirmant varia Martyrologia ab Henschenio pag. 144 citata, uti etiam videri potest in S. Wandregisilo tom. V Julii pag. 262. Hac igitur auctoritate infirmari non potest epocha nostra.

[8] Nunc inquirendum restat, quo anno B. Gericus episcopatum cum Vita deposuerit. [Finis episcopatus Gerici, & successio Ebbonis.] Factum id regnante adhuc Childeberto III, ut habent Acta mox edenda num. 3. Confirmatur idem quoque a Mabillonio in Annalibus tom. 2 pag. 5 ex eo, quod Ebbo, successor Gerici jam episcopus subscripserit litteris sororis suæ Ingoaræ pro monasterio S. Petri: nam litteræ illæ, quas edidit in Actis sanctorum Benedictinorum tom. 4 pag. 616, datæ sunt anno primo Dagoberti regis, ipsius Childeberti filii ac proximi successoris. Objici quidem potest eodem forsan anno factum esse episcopum paullo ante donationem: at parum id est verisimile: & saltem necessario consequitur, episcopum factum non esse post annum primum Dagoberti. Clarius in Chronico S. Petri Vivi apud Acherium tom. 2 Spicilegii pag. 464 de Ebbone sic habet: Temporibus istius Dagoberti (III) refulsit sanctus Ebbo archiepiscopus, miraculis & nobilitate clarus. Hinc Cointius ad annum 711 num. 15 infert, Ebbonem fuisse episcopum sub Dagoberto. Porro non negat quidem Clarius, episcopum factum esse sub Childeberto: attamen, cum scribat floruisse sub Dagoberto, insinuat non diu sub Childeberto episcopatum administrasse. Unde existimo Ebbonem, Gerico successisse posterioribus annis regni Childeberti: cumque ille obierit anno 711, ut eruditi passim tradunt, mortem Gerici & initium episcopatus Ebbonis statuo circa annum 710, licet non inficiar aliquot annis citius contingere potuisse.

§ II. Chronologia Vitæ S. Ebbonis: corporis elevatio, & reliquiæ: Acta.

[S. Ebbo fit monachus sub Aigileno abbate,] Præcedentibus de B. Gerico expeditis, gesta S. Ebbonis ordinare utcumque aggredior. Natus fuit haud dubie S. Ebbo post medium seculi VI, quo anno incertum. Monachus in monasterio S. Petri Vivi factus est tempore Aigileni abbatis, cui illum successisse habet Vita num. 2, & Clarius tom. 2 Spicilegii pag. 464 inter Aigilenum abbatem & S. Ebbonem neminem recenset medium, licet clare non dicat hunc illi successisse. Præeerat Aigilenus, vel Aghilenus jam anno 658, ut evincitur ex privilegio, in Annalibus Mabillonii memorato tom. 1, pag. 450, quod illo anno concessit monasterio S. Emmo archiepiscopus Senonensis. Attamen non video, cur idem abbas vitam protrahere non potuerit usque ad finem fere seculi VI, & tunc successorem habere S. Ebbonem, postquam hic aliquot annis egregia virtutum specimina dederat in vita monastica. Mabillonius quidem hisce calculum suum non adjecit: sed auctorem hujus Vitæ, & Clarium ejusdem cœnobii monachum, errasse existimavit. Ratio ipsius petitur ex litteris donationis, quibus soror S. Ebbonis Leotheria, alias Mummia, monasterio S. Petri Vivi bona sua largitur. Edidit has litteras in Actis Ordinis S. Benedicti seculo 2, part. 2, pag. 615: atque ex iisdem in Annalibus tom. 1, pag. 602 sic fere argumentatur. Notantur hæ litteræ anno 5 Clodovei regis, id est, Christi 695; & Viraiboldus tum erat abbas cœnobii S. Petri; Ebbo igitur non successit Aigileno, sed Viraiboldo, & hic Aigileno.

[10] [cui probabilius succedit abbas ante finem seculi 6:] Hæc quidem recte deducta non inficior, modo dictæ donationis litteræ omni careant vitio. Examinavit illas Cointius ad annum 750 num. 2, arguitque imprimis annum quintum Clodovei, quod auctores antiqui annos quinque Clodoveo III non attribuant. Deinde Clarius tom. 2 Spicilegii pag. 464 scribit his multum repugnantia, quando donationes sororum S. Ebbonis commemorat his verbis: In illis diebus donna Ingoara Deo sacrata, soror sancti Ebbonis, fecit testamentum de hæreditate sua beato Petro, quæ circumjacet in pago Tornodorensi, donno Chrodolino tunc abbate. Hujus litteras edidit Mabillonius in Actis seculo 3 part. 2, pag. 616; notatæque sunt anno 1 Dagoberti, id est, Christi 711, ut jam diximus: neque de hac donatione sub Chrodolino abbate, Ebbonis successore, ulla est difficultas. At Mabillonio repugnant quæ sequuntur: Defuncto autem Chrodolino, successit ei Viraibodus, cujus in tempore alia soror beati Ebbonis Leotheria, & Mummia similiter Deo sacrata, dederunt cunctam hereditatem suam beato Petro, vivente adhuc & confirmante beato Ebbone fratre suo. Jacent istæ duæ sorores in cœnobio beati Petri, in oratorio sanctæ Mariæ; ubi & ipse sanctus Ebbo consepultus, innumerabilibus post mortem claruit virtutibus. Sane difficulter credi potest, adeo aberrasse Clarium in recensendis abbatibus cœnobii, in quo degebat, cujusque scribebat Chronicon, ut Viraibodum, aut Viraiboldum collocaverit post Chrodolinum Ebbonis successorem, si ipsum præcesserit Ebbonem. Hac de causa malim existimare mendosas esse Leotheriæ litteras, easque multo serius datas, fortasse anno 5 Chilperici III aut Theodorici IV. Jam vero nondum constat, quo anno abbas factus sit S. Ebbo: at videtur id contigisse ante finem seculi VI, & fortasse annis non paucis: nam ignoramus, quot annis abbas præfuerit.

[11] [factus episcopus circa annum 710 Saracenos ab urbe fugat circa 732:] Factus episcopus circa annum 710, ut diximus, virtutibus magnopere inclaruit: sed gesta ejus pleraque manserunt obscura. Anno Christi 723 de eo meminit Chronographus Fontanellensis apud Acherium tom. 2 Spicilegii pag. 270, cum refert interfuisse cum aliis episcopis conventui congregato in castro Tulpiaco, ubi Benignus abbas coram Carolo Martello villam quamdam evindicavit contra Bertharium comitem. Postea Saracenos ab urbe repulit virtute magis divina quam armorum potentia, sicut Vita refert num. 5. Vitæ consentit Clarius apud Acherium pag. 464 his verbis: Hujus in tempore gens Wandalorum Galliam vastare cœpit, ecclesiæ sunt destructæ, monasteria subversa, captæ urbes, desolatæ domus, diruta castra, strages hominum factæ; per totam Galliam Wandalis ferro & flamma proterentibus omnia. Pervenientesque Senonas civitatem, cœperunt eam jaculis & machinis infestare. Quod cernens sanctus Ebbo, pro ovibus sibi commissis se dedit periculo, exiensque civitate cum suis, fretus divina virtute fugavit eos ab urbis obsidione. Tantus autem timor illos invasit, ut penitus se de vita vivere desperarent, nisi fugæ præsidium expetissent. Illisque fugientibus, persequutus est eos, usque dum expellerentur de finibus nostris, cæsa multitudine eorum. Namque obcœcati per meritum sancti Præsulis, conversique in se ipsis maximam partem de suis occiderunt, & qui evaserunt, cum confusione pauci ad sua redierunt. Sicque Deus omnipotens liberavit populum urbis a persequutione Wandalorum per meritum sancti Ebbonis. Eadem narrat Ordericus Vitalis in Historica ecclesiastica lib. 7 circa initium, ut videri potest in Scriptoribus Normanniæ, quos edidit Andreas du Chesne, pag. 633. Non memorant quidem prædicti scriptores annum, quo hæc contigerunt: at Cointius ad annum 732, num. 22 & seqq. ostendit, Saracenos, qui Wandalorum nomine significantur, per Burgundiam eo tempore venisse Senonas usque; quod Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 88 magis firmavit. Annum statuit Cointius 732, Mabillonius 731 vel 732; Pagius vero ad annum 731 num. 14 rem narrat. Et vero illorum probationes dubium non relinquunt, quin anno 731 vel 732 res contigerit: nec refert scrupulosius investigare, uter ex duobus his annis videatur præferendus.

[12] Clarius post verba superius recitata subjicit sequentia: [deinde in solitudinem recedit,] Post hæc vir Dei Ebbo soli Deo placere cupiens, eremiticam vitam diligens, cœpit solus habitare in loco, qui appellatur Arcea, ubi sunt duæ ecclesiæ, una in honore sanctæ Mariæ, altera sancti Michaëlis. Ibique diebus ac noctibus Christo serviens, mundo exstitit admirabilis. Consonat his Vita num. 6: sed nullibi explicatur, quo anno ad solitudinem illam recesserit Sanctus. De hoc loco Odorannus Monachus, apud Chesnium tom. 2 Scriptorum Francicæ historiæ pag. 641, ita scripsit: Anno MCCXXXII obiit Leothericus archiepiscopus. Hic dedit S. Petro villam, quæ Arcia dicitur, cum duabus ecclesiis S. Michaëlis scilicet, & sanctæ Mariæ sanctique Ebbonis cum appenditiis suis. Ex quibus verbis discimus, S. Ebbonem in illo solitudinis suæ loco cultu antiquissimo honoratum esse, ecclesiamque alteram ipsius quoque nomen habuisse. Addit Mabillonius in notis: Prope vicum istum, qui vernacule Arce appellatur, estque de jure archiepiscopi & abbatis S. Petri, hactenus conspicitur in humili colle vestigium speluncæ, in qua S. Ebbo delituisse creditur: ad cujus radicem aquæ vena fluit, a febricitantibus celebrata. Ipsius vici ecclesia parœcialis S. Michaëli dedicata est, ubi etiam cultus S. Ebbo, cujus effigies altari imposita cernitur. B. Mariæ oratorium eversum jacet.

[13] Porro Sanctum eo tempore non omnino reliquisse curam gregis sui, [non relicta omnino cura gregis: ei successit Artbertus anno 744,] probat Vita, & consentit Clarius sequentibus verbis: Sæpe autem rediens ad civitatem, illuminabat populum sibi commissum verbo & virtutibus. Hinc assentiri non possum Cointio, qui ad annum 750 num. 1 pro certo affirmat, S. Ebboni adhuc viventi alium substitutum esse antistitem. Certe neque ex illis, quæ subdit Clarius, id colligi potest: Claruit autem idem non solum divina eloquentia, sed etiam miraculis, quæ non sunt per negligentiam scripta. Ea vero, quæ fuerunt scripta, perierunt sub persequutione paganorum. Reddidit enim cæcis visum, surdis auditum, gressum claudis, loquelam mutis, omnibusque ad se venientibus opem levaminis cum alacritate conferre non distulit. Verumtamen ex epocha mortis, quam tradit idem Clarius, si illa sit justa, necessario sequitur, alium pro Ebbone factum esse episcopum Senonensem. Etenim ex epistola gemina Zachariæ Romani Pontificis ad S. Bonifacium, apud Labbeum tom. 6 Conciliorum, Col. & 1504 constat, Artbertum (Ardobertum vocant alii) constitutum esse archiepiscopum Senonensem circa initium anni 744: nam Pontifex epistolis illis electionem approbat, & prior illarum data est X Kalendas Julii anni 744. Hinc primo discimus, corrigendos esse Sammarthanos in Gallia Christiana tom. 1, pag. 618, ubi Artbertum Ebboni præponunt, cum eidem successerit. Secundo inquirendum restat, an illo tempore adhuc vixerit S. Ebbo.

[14] [at non constat, an eo tempore defunctus sit S. Ebbo, an vixerit usque ad annum 750.] Clarius pag. 465 ad annum 750: Et obiit S. Ebbo. Odorannus apud Chesnium tom. 2, pag. 636 ad eumdem annum 750 sic habet: His temporibus migravit ad Dominum sanctissimus Ebbo Senonum archiepiscopus; & sepultus est in monasterio S. Petri apostoli, ubi usque in præsentem diem gloriosis miraculis fulget. Accedit Vita S. Ebbonis, prout edita est a Mabillonio, in qua hæc leguntur pro mortis epocha: Anno Domini septingentesimo quinquagesimo. Verum hæc verba in Mss. nostris non habentur, ita ut suspicio mihi sit, adjecta esse ab aliquo, qui Clarium legerat vel Odorannum. Ex dictis auctoribus infert Cointius ad annum 750, num. 1, S. Ebbonem eodem anno vitam cum morte commutasse, & Artbertum viventi substitutum; licet alioquin iisdem scriptoribus tam parum tribuat, ut in consignanda morte S. Vulfranni annis omnino quadraginta & octo ab illis dissentiat. Mabillonius vero in notis ad hunc locum observat, S. Ebbonem obiisse ante annum 744: at in Annalibus tom. 2, pag. 127 annum mortis relinquit incertum, ita ut Chronologiæ Clarii & Odoranni parum detulerit. Sane nec improbabile videtur, Ebbonem solitariæ vitæ amantem onus episcopatus deposuisse; nec tamen satis certum ab auctoritate Clarii & Odoranni, qui frequenter cespitant in temporibus ordinandis. Rem igitur in medio relinquendam judico, mortemque Ebbonis sub dubio statuendam circa annum 743, vel 750.

[15] [Elevatio corporis: reliquiæ alibi servatæ:] Mabillonius in appendice ad Acta ex libello Ms. Gaufridi de Collone de reliquiis S. Petri Vivi affert de S. Ebbone sequentia: VI Kalend. Septemb. migravit a sæculo, & in monasterio S. Petri Vivi prope suas sorores in oratorio B. Mariæ Virginis est sepultus. Anno ab Incarnatione Domini MXXXIV corpus ipsius relevatum fuit de loco, in quo jacuerat per CCXXVI annos, tempore Sevini archiepiscopi & Rainardi abbatis. Postea domnus Gaufridus abbas prædictum sanctum corpus in capsam argenteam reposuit. Infula sacerdotalis de serico, cum qua sepultus fuit S. Ebbo, quando corpus relevatum fuit, fere integra inventa est, quæ adhuc decenter servatur, & in festivitatibus ipsius Missa ad majus altare cum eadem infula celebratur. Tempus elevati primum corporis non recte expressum, observat Mabillonius, dicitque ex Clario, elevationem illam contigisse circa annum 970, cum Sevinus erat archiepiscopus Senonensis, & Rainardus ejus nepos abbas S. Petri Vivi. Verum cum Clarius pag. 472 episcopatum Sevini tantum ordiatur ab anno 976, ex mente ejus potius circa annum 980 elevatio collocanda veniet. Verba Clarii accipe ad dictum annum pag. 473: In diebus illis quiescebat adhuc sanctus Ebbo in priori tumulo, in oratorio B. Mariæ juxta altare ad dexteram, fulgens innumerabilibus signis: quapropter communi consilio prædictus archiepiscopus Sevinus ordinatus anno 976, ut præmiserat, & abbas Rainardus levaverunt eum cum magno honore, convocato populo innumerabili. Subdit Clarius de Sevino inferius: Deinde brachium sancti Leonis Papæ cum digitis sancti Ebbonis, ab abbate Rainardo, & a fratribus monasterii sancti Petri multa prece obtinens, auro & gemmis ornavit, & eidem casæ Dei (id est, monasterio Milidunensi) obtulit. Demum Mabillonius appendicem concludit his verbis: S. Ebbonis reliquiæ præter caput, quod possident Cælestini Meduntenses, hactenus adservantur in Senonensi monasterio S. Petri, una cum ipsius infula, seu veste sacerdotali, quam casulam vocant.

[16] Acta S. Ebbonis edidit laudatus sæpe Mabillonius seculo 3, [Vita, cujus auctor anonymus.] part. 1, pag. 649 & seqq.: eadem nos habemus Mss. in gemino ecgrapho. Primum notatur desumptum ex tomo 5 Legendarii Senonensis, quod P. Joannes Nicolaus Domvalle Societatis Jesu testatus est se contulisse cum ipso Legendario. Alterum nobis transmisit Fr. Ludovicus Nicque biblioth. Suession. Cælest. anno 1666: at in eo non additur, unde fuerit descriptum. Hæc Mss. apprime inter se conveniunt, neque dissentiunt, nisi in voculis paucissimis, quæ nihil in sensu mutant. At non æque consonant editæ a Mabillonio Vitæ, in qua integræ reperiuntur sententiæ, quæ absunt a Mss. nostris: contra vero in Mss. leguntur aliqua, quæ desiderantur in editione memorata. Judicare poterit studiosus lector ex collatione editionis nostræ cum Mabilloniana, uter habuerit Mss. puriora & concinniora: mihi certe præplacent nostra. Ex his Senonense prælo subjiciam, notatis, ubi opus erit, editionis Mabillonii differentiis. Porro Vitæ auctorem S. Ebboni non fuisse coævum, ex ipsa Vita satis colligitur, qua autem ætate vixerit anonymus ille, exacte determinari non potest. Mabillonius in observationibus præviis num. 1 recte de eo sic habet: Istius Vitæ scriptorem post Nortmannorum procellas vixisse, colligimus ex num. VI (apud nos 4,) ubi scripta de S. Ebbonis rebus gestis, grassante paganorum vesania, flammis abolita fuisse queritur: quo paganorum nomine Nortmanni designari videntur. Hinc conjicit vixisse scriptorem illum seculo X, quod non omnino certum apparet: nam serius etiam vixisse potuit.

VITA
auctore anonymo
Ex Legendario Senonensi Ms., collato cum Ms. Suessionensi & editione Mabillonii.

Ebbo ep. conf. Senonis in Gallia (S.)
Gericus, Guericus, vel Goëricus Senonis in Gallia (B.)

BHL Number: 2360

A. Anonymo.

[Sancti patria, parentes pii, quibus promittitur divinitus, educatio, studia;] Sanctus igitur Ebbo, ut traditum est a patribus, Ternodorensis castri a exstitit oriundus, non minus virtutibus quam parentum nobilitate clarus. Fuit namque pater ejus & pia genitrix ex majoribus jam dicti pagi: qui vitam ducentes in Dei omnipotentis servitio, constituti in laïcali proposito, divina dispensatione sanctitatis gratiam sunt consecuti merito: quorum non fuit aliud vivere, nisi Christum cum firma dilectionis obsecundatione timere, & cum timore amplecti. Cumque jam his tenerentur radiis virtutum, responsum acceperunt ab Angelo sancto divinum, quod in proximo haberent filium, qui pro obtinenda ecclesiasticæ pacis victoria multas & varias toleraret adversariorum atque incredulorum b contumelias. Mox denique angelicæ promissionis florentia apparuerunt viscera, & magnificæ sanctitatis fructus, dante Deo, post paucos dies processit continuo ad ortum. Qui cum a prædictis parentibus, ut erat egregiæ indolis, docilis cerneretur, eorum decreto liberalibus studiis Christo sacrandus mancipatur. Hic itaque cunctis ingenii præstantia sodalibus eminendo, atque litterarum fluenta vivacissimo mentis igne hauriendo, celebritatem e merito, non tantum fama, ac rei veritate promeruit.

[2] [dominium Tornodorense: vita monastica, & virtutes:] Deinde relicto otio, & casu populo principe destituto, ipsius regimen pagi c assumpsit, quod jure hereditario sibi competens devitare nequivit. Sicque mundiali gloria sublimatus, atque deceptivis oblectamentis quodammodo insertus, ignem superni amoris non amisit, reminiscens timendo illius Scripturæ dicentis: “Nemo militans Deo implicat se sæcularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit”. Hoc nimirum sæpe animo recolens, ne Christi militiam amitteret, tempus deponendi sarcinam digerebat, quam non spontaneus, sed populi coactus acclamatione subierat. Roluctabatur siquidem menti popularis amor domesticorumque desolatio, ne quos fovebat ut liberos, desereret erroneos. Tandem sacro afflamine * tactus, huic liti illud Dominicum attulit, quod legitur: “Qui non renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus”. Monasterium sancti Petri Senonensis d petiit, committens ibi divitiarum copiam suæ hereditatis, & sub abbatis imperio legitime militavit, posthabito mundo cum momentaneis oblectationibus e. Sicque mundum evasit nudus Christum eligens f, qui numquam ab eo auferetur g. Dum vero adhuc novus videbatur, custodiæ (ut moris est) mancipatus, sacro Pneumate inspiratus docebat a quibus doceri putabatur h. In eo quippe otiositati non erat fas locum habere, qui si quid a bono cessasset opere, magnum sibi damnum irrogasse arbitraretur.

[3] [abbas electu suos optime verbis & exemplis docet:] Sicque factus sociis totius exemplar virtutis, dum ejusdem loci procurator Aygilenus vir Dei abbas obiit, exigentibus meritis, regiminis arcem licet reclamando suscepit, cujus tempore, multis ut accepimus indiciis, magno sancti Petri ecclesia floruit honore: erat enim eo tempore prænominatum cœnobium beati Petri de sacra religione & sanctitate in his regionibus pene singulare. Suscepta itaque procuratione, sic studuit vivere, ut subditorum corda non solum doctrina, verum etiam actuum exemplis valeret irrigare. Cujus virtus dum longe lateque percrebuit, lucerna sub modio latere non potuit, quam Deus super candelabrum statuere disposuit, ut luceret manentibus in domo Dei.

[4] [deinde episcopus multis claret virtutibus;] Temporibus illis siquidem regni Francorum sceptrum detinebat rex Childebertus pater Dagoberti junioris. Contigit autem ipso in tempore venerabilem Gericum avunculum beati Ebbonis, qui Senonensis ecclesiæ regimen tunc videbatur tenere, cursu præsentis vitæ peracto, e sæculo migrasse, populumque in suo interitu in mœrore reliquisse. Nec multo post plebs Senonum orbata parente, de episcopi * successione deliberatura, unum est coacta in locum. Sed nimium inter se differunt, dum privato quisque captus amore, postposito merito, juxta suum elegit animum. Tandem cælitus inspirati, una voce Ebbonem, monasterii sancti Petri abbatem, regi supradicto flagitantes requirunt, quem carnis passionibus mortuum, jam spiritaliter vivere norunt. Quod ut ad aures ejus pervenit, omni mentis nisu renuit, renuit, seseque tanti arce culminis indignum proclamavit. Verum illis in incœpto persistentibus, & se numquam eum relicturos obnixe testantibus, vix * populi pietate desolati, precantiumque lacrymis flexus, spopondit se eorum condescensurum supplicationibus. Qui statuto die est cum tripudio & plebis alacritate assumtus, pontificalique infula sublimatus, & gemmis virtutum decoratus, Deo dilectus, mundo enituit clarus. Erat enim beatus Ebbo mœstorum consolator, pauperum recreator, errantium revocator, & (ut ita dicam) omnibus omnia factus; urbanæ plebis vel rusticæ studiosissimus procurator. Pastor namque in clero constitutus, non dominari quæsivit: sed forma factus gregi, fuit inter eos quasi unus ex illis. Et licet miracula, quæ multa per eum Dominus operatus est stilo digna, partim raritate inscitiaque scriptorum non scripta, partim paginis inserta, grassante paganorum i vesania rogi flammis sint abolita; unum quod plurimorum relatione comperimus, ad insinuandam populis ejus virtutem in medium deducere censuimus.

[5] Eo itaque tempore gens Wandalorum k suis confinibus egressa, [Saracenos magna clade ab urbe repellit:] Galliam profligatura prosiliit, quæ per orbem dispersa hostili immanitate strages non modicas dedit. Urbes namque effregit, spolia diripuit, oppida diruit, monasteria subvertit, maximamque Galliæ partem in desolationem redegit. Denique multorum cæde peracta, Senonas civitatem adiit, mœnia castris obstruxit, portas, ne facilis civibus meatus panderetur, vigilanti cura custodivit. Nec multo post machinas, balistas, tormenta, cunctaque hujus officii instrumenta composuit, atque cum omni infestatione muros appetiit. At contra cives excidium suæ urbis timentes infirmiora muniunt, propugnacula conscendunt, missilia jaciunt, hostiumque machinamenta ignivomis spiculis penetrata dejiciunt. Qua de re barbarica gens, ut est insania, acrius felle commota, se ita repulsam vehementer condoluit. Extemplo circumquaque mittit, & quidquid rogo potest comprehendi, sine cunctatione flammis exuri præcipit. Nec mirum, si cives, sua pessumdari videntes, ægre tulerunt: tristes conveniunt Episcopum, ac ab eo salubre requirunt consilium, qui illico in oratione Christum altis gemitibus precatur, ne plebs sibi commissa in direptionem daretur. Oratione autem facta, atque sua gente Dei auxilio sacra benedictione relevata, docens non in copia trophæum divelli, sed Domini esse etiam liberare in paucis, seras patefieri jussit, ceteris in mœrore manentibus, se cum paucis de victoria certus dubiæ sorti opposuit. Respiciente siquidem superna clementia, quæ numquam parta * credentibus adimit præsidia, fugæ solamina hostium cunei capessunt, seque mutuatim bacchantium more propriis jaculis confodiunt. Tandem Christiani a cæde regressi, spoliis ditati, & de victoria cælitus concessa exhilarati, laudem toto affectu rependunt Salvatori, qui sic per sui Famuli merita dignatus est operari.

[6] Qui postmodum, dum multa pace degeret, atque nitidiori, [solitudinem petit, non relicta omnino cura ecclesiæ:] qua * antea, virtutum luce resplenderet, proposuit animo solitudinem quærere & civium frequentiam devitare, quo liberius posset orationi vacare. Quod cum nec in urbe quivisset adimplere, & gregem, quem regendum susceperat, noluisset deserere, quia Christi aliquando aspectibus cum lucrato * talento cupiebat apparere; elegit locum tanti spatii ab urbe, quo & animo solitudinem cupienti valeret obedire, & filios, si causa posceret, revisere. Qui locus Arcea l ab antiquis cognominatus, sexdecim a sede distans millibus, magnis silvarum densitatibus accingitur. Ibi vero parva planities duabus illustratur ecclesiis, in honore beatæ Mariæ & sancti Michaëlis archangeli consecratis: ubi ejus conversationem fuisse eremiticam & a pluribus cognovimus, & innumera indicia colonis ostensa præstantur *. Quo in loco abstinentiæ & orationi Ebbo deditus ita membra mortificavit *, ac corpori cuncta mundi oblectamenta subtraxit, ut etiam ipsa ejus carnis afflictio in cælis fateretur convivere Christo. Et quamvis sic speculationi deserviret, tamen ne plebs sibi commissa famem verbi sentiret, semper Dominicus diebus sedem * revertebatur, ut & officium altari debitum celebraret, & populum cælesti dogmate illustraret, & sacris benedictionibus confirmaret.

[7] [mortuus in S. Petri basilica sepelitur.] Ceterum cum jam Dominus ejus labori finem decrevisset imponere, fidelemque suum Servum supra multa constituere, febre nimia correptus ad extrema cœpit anhelare. Fratribus denique que in præsentia convocatis, & cælestibus monitis roboratis, præcepit ne de sua morte tristarentur, quoniam de calamitate ad gloriam transferebatur. At ipsis in mœrore manentibus & pii Patris desolationem vix humane ferentibus, sexto Kalendarum Septembris solutus a corpore cælestem regiam, quam diu ardenti amore cupierat, accepit pro munere. Aderat clerus & populus m, in ejus veneratione coadunatus: in beati Petri basilicam humandum detulerunt corpus cum hymnis & lacrymosis laudibus n.

ANNOTATA.

a Ternodorensis castri habet utrumque Ms., Mabillonius Tornodorensis. Utrumque nomen usitatum fuit, ut invenies apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 550. Nunc vernacule Tonnerre dicitur, & dudum comitatus titulo gaudet, licet sub regno Caroli Calvi, ut observat Valesius, vicecomitem haberet. Mabillonius in nota marginali Tornodorum adscripsit Burgundiæ, Baudrandus tamen in Geographia contendit inCampania situm esse, in tractu Senonensi, & in limite Burgundiæ.

b Apud Mabillonium, injurias & contumelias.

c Clarius tom. 2 Spicilegii, pag. 464: Fuit autem ex castro Tornodorensi natus, & ejusdem pagi comes & dominus. Id facile admiserim, si ostendi possit titulo comitis eo tempore gavisum esse Tornodori dominum. Certe plus Vita declarat, quam gubernatorem dumtaxat fuisse a populo petitum, sicut Bailletus ad XXVII Augusti col. 428 de eo scripsit: nam loci dominium ei obvenisse morte principis, qui ejus haud dubie fuit consanguineus, hic clare edicitur.

d Senonensis in utroque Ms.; at Mabillonii editio habet Sennensis. De hoc monasterio agit Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam; & num. 2 ita scribit: Monasterium S. Petri, in quo monachum induit Ebbo, situm in villa seu vico, qui dicebatur Vivus, in suburbio Senonensi, condidit Theodechildis seu Thechildis regina, locupletarunt Basolus Arvernorum comes, & ipse S. Ebbo cum sororibus duabus. Quæ pluribus deinde probat & explicat.

e Apud Mabillonium hic interponuntur aliqua; in Mss. nostris non reperta, & merito suspecta; quod cum sensu non bene cohæreant, ita ut suspicio esse possit, in margine notata fuisse, ac postea irrepsisse in textum. Verba accipe: Florebat igitur in eodem cœnobio venerabilis Aighilenus abba, in sancta religione multipliciter fervens. Ceterum sub quo abbate monasterium ingressus, ac cui ipse Ebbo successerit, disputatum est in Commentario num. 10.

f Eligens, ut in utroque Ms., licet Mabillonius ediderit diligens, minus recte.

g Hic rursum in Mabillonii editione leguntur sequentia, quæ non reperiuntur in Mss. nostris: Abnegato itaque se ipso tulit crucem suam, & secutus est Dominum; ita ejus minister factus, ut, ubi ille est, hic & esse mereretur. Et beatus Ebbo in monasterio positus obedientiam regulæ magistram cum humilitatis gradibus sibi familiariter adscivit, ne quid, quem Deus vocaverat, pateretur abesse perfectionis. His igitur phaleris redimitus, cetera sancti patris monita perscrutabatur, ut quod veste profitebatur, moribus actuque indifferenter exsequeretur.

h Ab hac voce usque ad finem hujus numerimultum differunt Ms. nostra, quæ sibi consonant, ab editione Mabillonii, in qua hæc leguntur: Et ut stella stellæ præstat in claritudine, multis supereminens operis exhibitione, quidquid aliis videbatur arduum, quia ex animo agebat omnia, opinabatur facillimum. Aighilenus abba vir Dei mortem obiit: exigentibus meritis regiminis arcem sanctus Ebbo licet reclamando suscepit, cujus virtus longe lateque percrebuit, lucerna sub modio latere non potuit, quam Deus supra candelabrum statuere disposuit, ut luceret omnibus manentibus in domo Dei.

i Nortmannorum scilicet, ut notat Mabillonius, nam S. Ebbo supervixit cladibus inflictis per Saracenos, quos Wandalorum nomine improprie designat auctor iste, aliique.

k Per Wandalos Saraceni designantur, ut in Commentario etiam diximus num. XI, ubi ostendimus hæc facta esse circa annum 732.

l De loco hoc actum est in Commentario.

m Editio Mabillonii subdit, qui in ejus veneratione coadunati.

n Apud Mabillonium additur hæc mortis epocha: Anno Domini septingentesimo quinquagesimo, quam additam deinde existimo. Certe nec ipsi probatur Mabillonio, nec in Mss. nostris reperitur:de mortis autem tempore disputavimus in Commentario.

* Mabil. affamine

* apud Mab. archiepiscopi

* apud Mab. VI

* apud Mab. parca

* al. quam

* Mab. luce ac talento

* Mab. protestantur

* Mab. mirificavit

* aliud Ms. ad sedem

DE S. WERENFRIDO PRESBYTERO CONFESSORE
IN ELST VICO BETUÆ IN GELDRIA,

Anno, ut dicitur, DCCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Descriptio loci: cultus: reliquiæ: Acta: tempus prædicationis & mortis.

Werenfridus presb. conf. in Elst vico Bethuæ in Geldria (S.)

AUCTORE J. S.

In parte Geldriæ ducatus, quæ Batavorum insula, Betua vel Batua vocatur, vulgo de Betuwe, inter Neomagum & Arnhemium situs est vicus Elst, [Descriptio locorum, in quibus prædicavit & obiit Sanctus:] qui S. Werenfridum viventem diu occupavit, defunctum vero patronum habere meruit & debita prosequi veneratione. Paucis inde leucis in Septemtrionem dissitus est vicus Westervoert, cujus populum euangelii prædicatione idem Sanctus illustravit, ubi & demum vitam finivit in præclaro opere, ut ex Vita videbimus. Attamen secundus hic vicus trans Rhenum est prope Isalam in limite comitatus Zutphaniæ, ita ut Rhenus inter utrumque vicum sit medius, licet neuter Rheno adjaceat. De S. Werenfrido mentionem fecimus in prætermissis ad XIV Augusti, quo signatur in Martyrologiis, quoque olim ejus celebrabatur festivitas: at ejus Acta ibidem remissa sunt ad XXVII ejusdem mensis, quod illo die nunc colatur in diœcesi Ultrajectina, qua prædicti vici fuerunt comprehensi.

[2] In Usuardo nostro ad XIV Augusti codex Rosweydinus Sancti memoriam annuntiat his verbis: [nomen ejus in Fastis variis,] Eodem die, in Batuensi insula, vico Elst, sancti Werenfridi presbyteri, qui a beato Willebrordo Trajectensi episcopo eidem genti prædicator transmissus, post beatæ prædicationis cursum, in pace quievit in loco supradicto. Consentiunt alii ibidem Usuardi codices aucti, & Grevenus, elogium texens paullo prolixius hunc in modum: Depositio sancti Werentfridi presbyteri & confessoris: qui cum sancto Willibrordo Trajectensi episcopo de Anglia veniens, Batuam insulam vetustis purgavit erroribus, solliciteque gubernavit, multis in vita pariter & post mortem clarus miraculis. Sacri etiam corporis ejus gleba, cum de ipsa populi disceptarent, navi sine regimine imposita, angelico ductu ad ulteriorem ripam tetendit. Ubi iterum vaccis plaustro subjunctis superimposita, absque humana directione, in locum Elst dictum, ubi nunc placide quiescit, perducta est. Florarium Sanctorum Ms. ad XIV Augusti de eodem Sancto sic habet: In Trajecto inferiori beati Werenfridi presbyteri & confessoris, qui a beato Willebrordo illic regiminis curam suscepit; ac virtuosam valde vitam duxit. Qui modica febre correptus in villa, quæ Westervoert dicitur, in Domino quievit, ubi populo Christum prædicavit, & ad fidem convertit. Hujus egrediente anima de carnis mole, tanta circumstantes miri odoris perfudit gratia, ut cunctis manifestissime innotesceret, quod tanti Viri spiritus per manus sanctorum angelorum ad cælestem aulam perduceretur. Cujus corpus statim ad villam, quæ Elst dicitur, in Batua partium Gelriæ miraculose deductum fuit, ubi ecclesia & collegium in ejus honore est fundatum. Obiit anno salutis DCCLX. Hæc omnia in Actis habentur latius præter mortis epocham, quam aliunde conabimur elucidare.

[3] Non desunt alii recentiores martyrologi, qui S. Werenfridi memoriam Fastis suis inseruerunt. [& cultus:] Inter hos Benedictini Menardus & Wion monachum nominant. At mihi ad manum nulla sunt monumenta, quibus eam opinionem confirmem: nec Mabillonius in Actis sanctorum Ordinis sui inter prætermissos seculo 3 parte 2 collocasset S. Werenfridum, si existimasset eum fuisse monachum. Hisce igitur missis, audiamus Molanum, qui in Indiculo Sanctorum Belgii fol. 73 verso atiqua memorat, quæ in Actis non reperiuntur scripta, hoc modo: Sanctus Werenfridus, sive Verenfredus, presbyter & confessor, cum beato Willibrordo venit Trajectum. Qui primum egregie prædicavit, potissimum apud Medenblic (in Hollandia Boreali) & in Duerenstadio (ditionis Ultrajectinæ) Postmodum beatus episcopus in medio insulæ Batuæ, quæ Rheni fluminis alveo circumcingitur, locum ei Elste commendavit. Sed & ecclesiam in villa Westervoert gubernandam suscepit. Cumque populum his duobus locis ad fidem convertisset, infinitis clarificatus miraculis, tam in vita, quam in morte, apud vicum Westervoert prænominatum, in pace quievit decimo nono Calendas Septembris, sed miraculose in Elst tumulatur, … ubi de morbi articularis remediis frequentari solet in sui nominis collegiata ecclesia. Habet in usu Trajectensi festum duplex in pervigilio Assumptionis beatæ Mariæ. Adjicit auctor Historiæ episcopatuum fœderati Belgii tom. 1, pag. 282 sequentia de cultu: Colitur S. Werenfridus per diœcesim Ultrajectinam & suffraganeas ad diem XXVII, antea ad XIV Augusti. Hæc sane de cultu sufficiunt. Nunc quædam de sacris ejus pignoribus veniunt memoranda.

[4] Auctor Historiæ episcopatuum fœderati Belgii loco citato de sepultura & elevatione corporis hæc scripsit: [corpus in Elst sepultum, deinde elevatum,] In ecclesia illa a D. Willibrordo S. Salvatori dedicata post obitum fuit tumulatus:.. cujus sacra ossa Baldericus Clivius XV Traj. episcopus solemniter e terra elevavit. Baldericus idem eadem in ecclesia excitavit collegium canonicalium præbendarum octo, quibus & alias quatuor sub anno MCDLV adjecit Henricus Ingelant armiger. Subjicit deinde præpositos aliquot ejusdem collegii S. Werenfridi: nam ejus nomen collegio æque ac ecclesiæ deinde impositum. Porro non meminit auctor, unde illam corporis elevationem acceperit: at Joannes de Beka in Chronica episcoporum Ultrajectensium pag. 34 & Wilhelmus Heda in sua Historia pag. 79 scribunt, corpus S. Werenfridi a Baldrico inventum, quod factum seculo X oportuit, cum Baldricus anno CMLVII vita excesserit, ex chronologia ejusdem scriptoris. Addunt, iis reliquiis ornasse ecclesiam suam, quod Rayssius in Gazophylacio Belgico pag. 337 ita intelligit, acsi depositæ essent in ecclesia Ultrajectina S. Martini. At id falsum apparebit ex dicendis. De erecto canonicorum S. Werenfridi collegio testis accedit Aubertus Miræus in Opusculo de Collegiis canonicorum cap. 119, ex quo prædicta fuere desumpta.

[5] Corpus Sancti ibidem permansit, donec, prævalente multis Belgii locis hæresi, [ac demum in Elst ab hæreticis combustum,] impius Calvinistarum furor in illud desæviit anno 1588. Deinde vero exusti ab hæretico popello corporis reliquiæ Embricam (Cliviæ oppidum est ad Rhenum) translatæ sunt, atque in collegio Societatis Jesu hactenus servatæ, cultu Sancti eadem occasione illuc propagato. Docuit ista majores nostros P. Fredericus Eimeren habitans Embricæ, scriptis anno 1669 litteris ad Henschenium, adjunctoque reliquiarum Embricensium catalogo, ex quo depromam, quæ spectant ad Sanctum nostrum. S. Werenfridi presbyteri & confessoris, apostoli Gelriæ inferioris, socii S. Willibrordi, cineres exusti in Elst, superioris, ut jam dividitur, Bataviæ municipio, a Geusiis anno MDLXXXVIII corporis, cum bene multis diminutis ossiculis instar articuli digiti ex eodem incendio residuis, collecti a Catholicis, & traditi R. D. Joanni Hollant canonico S. Stephani Neomagi; qui eos, prout acceperat, dedit anno MDCLX * R. P. Theodoro Ryswick Neomagensi Societatis Jesu presbytero, uni ex primis collegii Embricensis patribus; & postmodum anno MDCXXV in odium religionis carceris squallore Neomagi exstincto. Quibus hæc subditur notatio: Ita P. Ryswick manu propria, exceptis ultimis. Addit epistolæ scriptor P. Fredericus Eimeren, patrem suum D. Theodorum Eimeren collectioni reliquiarum illarum adfuisse, dum erat adolescens, eumdemque anno 1629 in Elst defunctum.

[6] [cineribus & ossiculis collectis, & Embricam translatis.] In catalogo autem hæc sequuntur: Anno MDCLXIV, XXV Martii prædicti cineres sacculo serico rubro, cum ossiculis omnibus vitro separatim inclusis, cistæ argenteæ librarum quinque, donatæ a prænobili domina Maria anna de Hutter vidua de Huissen, cum testimonio sigillato in pergameno superiora continente, impositi sunt, festumque deinceps celebratum in collegio ritu duplici XXVII Augusti, juxta ordinationem reverendissimi domini Philippi Rovenii, per partes Hollandiæ vicarii apostolici missionariis ibidem in Directorio præscriptam, cum alias XIV ejusdem mensis festum celebraretur. Confirmantur illa ex litteris annuis collegit Embricensis ad annum 1664, ex quibus sequentia ad majores nostros sunt transmissa: Supellex templi nostri aucta est cista argentea, munificentia prænobilis dominæ Annæ Mariæ de Hutter dominæ van Huissen, cui promovendæ devotioni publicæ placuit includere sacros cineres & ossicula combusti ad hæretico popello corporis sancti Werenfridi presbyteri & confessoris, socii S. Willebrordi, & collegiatæ olim ecclesiæ canonicorum in Elst patroni, quem XXVII Augusti populus Catholicus Embricensis publica multorum communione, aliisque devotionis exercitiis pro avertenda peste impense honoravit. Huc usque de gloria Sancti posthuma.

[7] [Acta jam edita, ac rursum ex Ms. edenda:] Acta habemus edita a Surio ad XIV Augusti, eademque anno 1641 huc misit P. Joannes Gamansius transcripta ex Passionali pergameno Ms. Bodecensis cœnobii Ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, ubi exstant mense Augusto fol. 181, ut notat. Illa quoque Ms. ad nos pervenerunt ex schedis illustrissimi Lindani episcopi Ruræmundensis, sed hinc inde mutila. Contuli utrumque Ms. cum editione Suriana, ex codice Ms. ecclesiæ Trajectensis curata, & recte inter se convenire deprehendi, exceptis voculis quibusdam, quæ sensum non mutant. Auctor hujus Vitæ est anonymus, & non omnino coævus, ut ipse insinuat num. 8, ubi de miraculorum virtutibus ait: Quas prior ætas adhuc fide recens oblivioni tradidit, sed mox fide maturior, vix pauca de multis memoriæ commendare curavit, quæ in sequentibus lectio recitabit. Verumtamen nihil in Vita invenio, quod sano repugnet judicio: neque ex verbis allatis inferri potest, biographum multis seculis post S. Werenfridum vixisse. Hæc igitur Acta edam ex Ms. memorato cœnobii Bodecensis, notatis, ubi operæ pretium fuerit, differentiis Surianæ editionis.

[8] Attamen pauca prius inquirenda veniunt de tempore, [dubitatur an Sanctus cum S. Willibrordo venerit ex Anglia,] quo Sanctus floruit, & defunctus est, aliisque, quæ in Vita clare non exprimuntur. Imprimis dubium videtur, an S. Werenfridus cum S. Willibrordo ex Anglia in Frisiam sit profectus, an vero illum deinde sit secutus: nam in Vita num. 1 tantum dicitur Sanctum Willibrordum secutus, quod est ambiguum. Mabillonius tom. 2 Annalium Benedictinorum pag. 116 putat, ab initio S. Willibrordi fuisse in hac peregrinatione socium, cui favent verba Greveni num. 2 citata. At Bollandus in S. Suiberto tom. 1 Martii pag. 73 in contrariam magis propendet sententiam, quia triginta fere & sex annis post primam hanc peregrinationem a S. Willibrordo in Betuam fuit missus. Etenim dicitur S. Willibrordus in Frisiam venisse anno 690, ut habet Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 591: missus est vero S. Werenfridus in Elst .. paulo ante a Carolo Martello traditum S. Willibrordo, ut Vita habet num. 2, ac proinde, ut recte infert Bollandus, non ante annum DCCXXVI, si quidem genuinum est traditionis, quod apud Wilhelmum Hedam pag. 30 extat diploma, datum “Tulpiaco castro publico, mense Julio, IX die, anno sexto regnante glorioso rege Francorum Theodorico”, quem, inquit, alibi diximus, mortuo Chilperico, anno DCCXX a Carolo Martello in sedem regni constitutum. Hinc merito suspicatur, serius in Frisiam venisse S. Werenfridum, nec demum 36 peregrinationis anno in Elst fuisse missum.

[9] Sane si epocha mortis, num. 2 ex Florario data, [& verisimilius est post eum in Frisiam profectum: de tempore prædicationis & mortis.] vitiosa non est, Bollandi opinio satis certa apparet: nullo enim modo credibile est, anno 690 Anglia egressum esse Sanctum, & Vitam produxisse usque ad annum 760 ibi signatum, cum de ætate ejus tam longæva, quæ centum fere annorum sic esse debuisset, nullibi fiat mentio. Et, quamvis illa mortis epocha ab auctoritate Florarii non satis videatur certa, aliunde tamen verisimilis est, quia mors Sancti contigit ultra Isalam, ubi fidem non multo citius promulgatam invenio. Itaque lubet interim epocham illam, tamquam probabilem amplecti, donec certiora quis inveniat. Hinc autem conjicere licebit, S. Werenfridum fuisse natum seculo VII ad finem vergente, in Frisiam venisse diu post S. Willibrordum, fortasse circa annum 720, aliquot annis in Frisia prædicasse, ac demum in Betuam missum anno 726, aut sequenti, insulamque illam ac loca vicina usque ad mortem fide illustrasse. Die XIV Augusti mortem fide illustrasse. Die XIV Augusti mortem obiisse, scribit Joannes Gerbrandus a Leydis in Chronico Belgico lib. 2, cap. 42, ubi tradit Vitæ compendium ex Actis, quæ subjungemus, depromptum: eumdem obitus diem alii plerique statuunt; an alio fundamento, quam quod illo die olim coleretur, mihi est incompertum.

[Annotata]

* forte MDCVI

VITA
Auctore Anonymo
Ex Ms. Bodecensi, collato cum editione Suriana & schedis Lindani.

Werenfridus presb. conf. in Elst vico Bethuæ in Geldria (S.)

BHL Number: 8858

A. Anonymo.

[Sanctus in Anglia natus, venit in Frisiam,] Cum Dominus & Salvator noster, sol justitiæ, suæ claritatis radios ubique per mundum vellet clarificare, longe lateque stellas per orbem ejusdem claritatis exoriri * fecit innumeras, quæ luce virtutum æternæ noctis effugarent tenebras. Sole etenim absente, solent stellæ terram irradiare: ita doctores sancti, qui sunt stellæ firmamenti, quasi sole perenni non ubique præsente, genus humanum sanctæ prædicationis perlustrant lumine. Quorum perplurimos Hybernia sive Scotia mundo protulit, nonnullos Britannia eique adjacens Northumbria a procreare meruit. Inter quos summus pater Willibrordus b & lucifer inter stellas exoritur clarissimus, & meritorum luce clarior cæteris in orbe procreatur, cujus radiis non modica pars mundi perlustratam se esse lætatur, quia gentem Francorum sanctæ eruditionis dono sublimavit: Frisonumque feritatem divino cultu prædicando mancipavit. Ille vero cum postpositis omnibus peregre proficisci sibi proposuit: beatus Werenfridus, qui in eisdem partibus Anglorum oriundus exstitit, non solum sanctum Willibrordum cum exemplis, verumetiam studuit sequi vestigiis. Spernens autem patriam parentesque amore divino, utpote pii patris eruditus exemplo, se prædestinavit in hac peregrinatione peregrinari, qua citius æternæ patriæ particeps postmodum mereretur fieri.

[2] [& a S. Willibrordo in Elst mittitur, ubi fidem,] Sanctus autem Willibrordus, Deo prædestinante sedis episcopalis in Trajecto c gubernans cathedram, multisque tanti viri sanctitatem prospiciens esse profuturam, quemdam suæ diœcesis locum, Elst * vocatum, paulo ante a Carolo sibi traditum, commendavit, eique sanctæ prædicationis cura regendum. Est enim quædam insula valde populosa, Batue d nuncupata, quæ Rheni fluminis undique alveo circumcingitur, cujus in medio locus idem supradictus situs esse cognoscitur. Hunc igitur Vir vitæ venerabilis, ut suus pastor decreverat, divina secum comitante gratia, regendum susceperat, nil tamen ambiens terreni honoris, sed potius pii patris obtemperans præceptis. Quid plura? Res inibi, quæ ad Ecclesiam attinet, propere construitur, antiqui erroris cultus omnino dejicitur, locus Sanctorum patrociniis oppido dicatur, plebs sancta prædicatione sanctificatur, fit Deus per tanti Viri meritum populo placabilis, sibique populus esse meretur acceptabilis, juxta illud, quod scriptum est: Et ipsi populus ejus erunt, & ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

[3] [multis virtutibus clarus,] Sanctus autem Werenfridus, utpote prudens dispensator, quem constituit Dominus suus super familiam suam, gregi Dominico euangelici dogmatis affatim administrans alimoniam, quod verbis edocuit, operibus adimplevit: quod salutari admonitione præmonuit, moribus & exemplis ostendit. Fuit etenim ultra vires fandi bonorum operum exhibitione præditus, consolatione providus, humilitate nulli comparandus, susceptione pauperum cunctis imitandus, mitis in animo, dulcis in eloquio, pernox in vigiliis, efficax in jejuniis, solummodo fide vivens, quia justus ex fide vivit: incultus in habitu, placidus in vultu, sedulus in oratione, studiosus in sacra lectione, jugi legis Dei meditatione * deditus, castitate præcipuus, omniumque morum honestate perspicuus, desperantium reformator, dolentium consolator: quia dolentibus condoluit, infirmantibus congemuit, juxta vocem doctoris gentium, dicentis: Quis ex vobis infirmatur, & ego non infirmor? Sic igitur recto calle per hujus mundialis naufragii circulum suæ professionis direxit remigium, ut id deliciis spiritalibus honestatum ad æternæ quietis perduceret feliciter portum. Quid in tantis morabor? Sed adhuc vel pauca de multis, causa compendii, memorabor. In hoc enim Viro satis dictum puto, quod mundum cum suis illecebris despectui habuit omnino, non nisi cælestia cogitavit, quæ Deo sunt placita, inhianter perscrutari non cessavit, seculo nudus, fide ditatus, corporaliter tantumdem * constitutus in terris, spiritualiter procul dubio versabatur in cælis, ut ait Apostolus: Nostra autem conversatio in cælis est. Nec satis sancto Viro videbatur, si ibidem dumtaxat illius patriæ plebem Domino lucraretur, sed ecclesiam in villa, Westervoert nominata, constructam, quæ in ipsa Rheni fluminis ripa sita esse cognoscitur, a supradicto summo pontifice sub cura regendi suscepit gubernandam.

[4] Beatus enim Vir die noctuque secum tacite revolvens, [egregie prædicat,] quid sanctis doctoribus Scriptura veritatis promittat, dicens: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Nec mora, Vir per omnia Deo devotus, cælesti rhomphæa viriliter armatus, ecclesiasticæ rei destructa reædificat, pessundata strenue restaurat, & restaurata deifice gubernat, spirituali vomere corda plebis evidenter exarat, insuper & euangelicæ lucis semina non parce seminat: quia qui parce seminat, parce & metet. Seminavit in benedictione, ut perennis gaudii messem meteret in remuneratione. Seminavit in spiritu, quatenus de spiritu cælestis regni commercium collegisset in futuro. Messem vero Dominici segetis superni roris fluentis incessanter irrigavit irriguis, & exinde fructum modo centesimum, modo sexagesimum, Domini sui transvexit ad horreum. Quidquid terrenæ facultatis vel aliorum largitione, vel propriæ operationis labore susceperat, nil ultra naturalem usum sibi poposcerat, sed per manus pauperum ad superni Regis studiose transvexit * ærarium, ubi flures non effodiunt nec furantur, nec ærugo nec tinea demolitur, illicque cor suum indissociabiliter defixerat, quoniam illo tota mentis intentione tetenderat.

[5] Hæc & his similia dum Vir sanctus per singula plene peregit, [& moritur in Westervoert.] utrorumque locorum regimen in Christo firmiter stabilivit, suæ resolutionis imminebat tempus, ut peracto temporalis militiæ congressu, Christi Regis castra mereretur intrare coronandus. Ille autem ad Dominum suum cum duplicato talento jam sibi credito lætus redire non trepidat, cui specialiter Dominica voce dictum fuisse nemo nostrum dubitat: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Vir igitur sanctus in villa Westervoert supradicta, vi febrium corporaliter attactus, adoptabili dierum jam numero provectus, cœpit carne languescere, quia tunc se persensit in anima convalescere. Convocatis itaque ad se religiosis viris utriusque videlicet ordinis, eos ut pater egregius in fide confortabat, eisque mox se migraturum esse de carne revelabat. Nec longo post intervallo facto, sanctarum exsequiarum more peracto, totius colluvionis immunis, meritorum trophæo insignis, ex hujus carnis migravit ergastulo, sine fine feliciter gavisurus in Domino. Quis ambigat omnium illorum lamenta graviter ingruere? Quis adstantium gemitum vel fletum potuit sustinere? Erat illis itaque jure lamentandus, qui modo nobis est suppliciter venerandus. Egrediente quidem sancta de mole carnis anima, circumstantes tam miri odoris invaserat fragrantia, ut cunctis manifestissime declararetur, quod tanti Viri spiritus per manus angelorum ad cælestem aulam deduceretur.

[6] [Dissensione orta de corpore,] Mox ut terram hujuscemodi rumor pertonuit, plebs illuc universa dolens affluxit, totaque Batua gemens atque mœrens per profunda supradicti fluminis stagna ruit, illuc undique confluentes, corpus exanime circumstetere dolentes. Fit ratio de sepultura corporis, quæ populo contulit causam non modicæ dissensionis. Fervet dolor unus adstantium, sed non eadem voluntas omnium. Insulanensis enim multitudo sanctum corpus ad Elst depromit debere deferri, ibique loco proprio terram terræ commendari. Nobis, inquit, vivus exstitit pastor, noster & erit apud Deum perpetuus intercessor. Quod nobiscum carne vivens inchoavit, nunc regnans in Christo adimplere debebit. Ad hæc adversa pars altera populi: Recte etenim, inquit, hic requiescit corpore, ubi ipse spiritum voluit relaxare. Sit vobis satis eum habuisse carne vivum, quem habere gaudemus & modo carne mortuum. Quod vobiscum conversans erudiendo peregit, nobiscum & nunc requiescens regnando cælitus adimplebit.

[7] [illud navi imponitur, quæ sponte flumen transit,] His etenim verbis populo satis diu inter se altercante, quidam presbyterorum consilio meliores, in hanc vocem prorupere: Legimus, inquiunt, de arca testamenti Domini quondam in captivitatem ducta, quod ipsi, qui eam captivaverant, super novum plaustrum eamdem imponerent, binasque vaccas, domi reclusis illarum vitulis, eidem plaustro subjugarent, ut ab eis plaustrum cum arca traheretur, & ad propria nutu divino deduceretur: quod & factum est. Fiat & inde hujuscemodi rei approbatio: sanctum corpus deferatur ad navem ilico, & si navis ipsa, nullo vestrum remigante, amnem ultro transierit, manifestum erit nobis omnibus, quid ipse voluerit. Nec minus exinde plaustrum novum cum duabus vaccis, quæ domi lactant vitulos, præparetur, ut in eo gleba sancta collocata, quocumque deducenda sit, deducatur. Ad hæc protinus omnes assensere. Nec mora: navim quantocius præparant, feretrum cum hymnis & psalmodiis ad litus deportant, navim deponunt, in medio neminem intrare permittunt. Res admodum cunctis admiranda, navis eadem tam recto itinere amnem transmeans, se ad litus alterum applicuit, ut ipsam angelico remige ductam esse cunctis patenter innotuit. Mox ut hæc circumstantes adspexere, omnes una voce Dominum collaudavere, qui eis per tale miraculum dignatus est Servi sui meritum ostendere.

[8] [deinde plaustro, quod vaccæ in Elst perducunt:] Tunc procul dubio supradictæ rei exemplum assequitur: plaustrum novum cum vaccis duabus, ut supra dictum est, citius acquiritur, & sanctum corpus in eo reverenter superponitur. Quid multa? Vaccæ quidem, quæ numquam juga sustinuere, tam privatæ vehiculum subiere, quasi semper in eo solitæ essent opere, vitulorum prorsus immemores, per devia nequaquam errantes, per rectam semitam iter tetenderunt, sanctumque corpus usque ad Elst perduxerunt, cum angelorum, ut credendum est, comitatu atque populorum Deum collaudantium concursu. Illuc quoque, ut dignum fuit, cum omni veneratione tantæ preciositatis thesaurus commendatur sepulturæ. Ibi enim per tanti Patris intercessiones multæ miraculorum declarantur a Domino virtutes, quas prior ætas adhuc fide recens oblivioni tradidit, sed mox fide maturior, vix pauca de multis memoriæ commendare curavit, quæ in sequentibus lectio recitabit.

[9] Fuit quidam vir in partibus Aquitaniæ, Ancelmus * nomine, [contractus monitus adire sepulcrum, ibi sanatur,] qui prorsus omnium membrorum officio destitutus, solo aspiramine vixit anhelus. Ille autem cum quodam vespere miserabiliter, ut contractus, stratu suo collocaretur, ei per nocturnam visionem nominatim dicitur: Ancelme vis sanus effici? Si sanari curabis, ostendam tibi, quo iturus eris. Est locus in longinqua regione, qui appellatur Elst, ubi confessor Christi Werenfridus requiescit corpore: si illo perveneris ejusque suppliciter interventum invocaveris, per ipsius meritum adoptimæ sanitati restitueris. Post hæc expergefactus a somno fit attonitus in animo, nomen loci secum retinuit, sed viam, per quam iturus esset, minime sapuit: fidem adhibuit visioni, quia lætus efficitur ex promissione remedii. Nec moram pergendi diu distulit, quia se in longum morandi pœnituit: sui itineris vehiculum præparavit, Christoque duce, quo sibi eundum erat, citius pervenire non tardavit: Cumque illo pervenit debilis, promissam sibi sanitatem confestim promeruit hilaris.

[10] Post, ubi naturali membrorum sospitate corroboratur, [at rediens in patriam rursum ægrotat, rursumque sanatur apud sepulcrum:] sua sponte jugi servitio beati Werenfridi mancipatur: nam se devovit illuc omni tempore sub ejus famulatu perseverare. Ast non multo post transacto dierum circulo, destinavit ad patriam redire cum gaudio. Cum autem sanus sua subierat, mox ita fit contractus, ut antea fuerat: fit mente perculsus, sui conscius propositi, se pœnitet redeundi, pudet facti. Mœrens ac debilis iterum remeavit, unde gaudens ac incolumis recessit. Divina etenim pietas eum sanitati secundo restituit, quam per tanti Viri meritum incessanter, ut sanaretur, exoravit. Nec opus est morandi: ter remeando ad patriam debilis efficitur, terque pœnitens remeando per sancti Viri clementiam sanitati restituitur. Tandem quoque victus, vult potius exulare quam cum suis domi debilis habitare. Sicque sua perfruens sospitate, permansit ibidem usque ad finem vitæ suæ.

[11] Nec hoc silendum est, quod quædam mulier in vico, [puer Sancto devotus valetudini redditur:] Leona nuncupato, debilem nervis omnino contractis infantem habuit, quem, si sanaretur, sancti Werenfridi se servitio dare spopondit. Nec mora, surrexit propere, tetendit ad ecclesiam pergere, secum contractum deferens inter brachia filium, ut eum offerret Domino, sicut promiserat offerendum. Cum autem concito cursu properaverat, in medio campi parvulus ab amplexu matris ad terram deciderat, & consolidatis nervorum compagibus, ilico sanatur divinitus, atque post casum excipitur sanus, qui ad terram ruit antea debilis. Mater vero gaudens excipit parvulum, & quem prius gemebunda devoverat infirmum, jam jocunda pergens ad ecclesiam, sancti Patris obtulit famulatui sanum.

[12] [leprosus, visione præmonitus, tempore Missæ in Elst mundatur.] Alio quoque tempore in pago, Veluwa e vocabulum continente, quemdam virum tantæ asperitatis lepra discoloravit, ut vix alicui præ scabie nimia, vultus illius appareret: labes insuper ipsam oculorum exæcavit aciem, quod ille nequaquam visu agnoscere potuit aliquem, quia tanta miseria cruciatus solummodo sibi superfuit anhelitus. Contigit autem illum quadam nocte visionem sibi videre, per quam obstupefactus a suo cecidit stramine, seque in modum crucis prostravit, clamans ac vociferans, clamando Kyrie eleison sæpius iteravit. Eo clamore sui parentes expergefacti, cœperunt interrogare, quid evenisset illi, quod plus solito impatiens esset. At ille visionem bene recolens, cuncta, quæ viderat, eis per ordinem retulit, ita dicens: Visum est mihi per quemdam locorum ire debere, quem cœnosa palus circumcinxit undique, ut nullatenus patuit via transeundi, per quam inde abire potui. Hinc dum admodum anxiarer mentis expers, obviavit mihi sacerdos venerabilis adspectu, sacerdotalique venerabiliter indutus habitu, quasi processurus esset ad Missarum solemnia, præparatoque ponte super paludem me transduxit incolumem, & ait: Estne tibi cura sanari? Scito me Werenfridum appellari, & per me mereris a lepra curari. Cum autem celebrabitur solemnitas archangeli Michaëlis, tu ad Elst pervenire debebis, ibique, dum divina a pontifice f Missarum celebrantur solennia, tu mundaberis a labe mortifera. His auditis, parentes sui solito lætiores effecti sunt, & eum, sicut ipse voluerat, ad Elst perduxerunt. Nec diu visio promissionem distulit. Nam ut pontifex, qui tunc temporis illic præfuit, sub eodem die, quem prædixerat, Missarum libamina Domino libaverat, ita evanuit ab illo pestis torrida, ut in eo veneniferi coloris non comparuerit macula. Ipse vero non solum se a lepra mundatum esse persensit, sed etiam amissam oculorum lucem percipere meruit. Hujus stupendi miraculi declaratio, non unius vel duorum affirmatur testimonio, verum etiam totius populi, qui tunc ad ecclesiam confluxerat, manifestissima declaratio verum esse demonstrat. Hæc & multa alia miracula, quæ perlongum est cuncta narrare per singula, Dominus noster Jesus Christus dignatus est ibidem ostendere, quatenus per hæc miraculorum beneficia, quantæ dignitatis Servus suus apud se haberetur, nobis omnibus aperte monstraretur. Qua de re summopere credendum est, quod possit suis meritis vulnera peccatorum sanare, qui totidem modis corporum languores dignatus est subveniendo medicare: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Northumbria hic designat antiquum Northumbriæ regnum, quod complectebatur partem Angliæ bene amplam trans Humbram flumen ad Boream extensam: pars regni illius est hodiernus Northumbriæ comitatus.

b De S. Willibrordo, ejusque ex Anglia egreßu, pauca diximus in Commentario num. 8, ubi incertum eße ostendimus, utrum S. Werenfridus eum ab initio sit comitatus, an deinde secutus: plura de plura de viro hoc egregio dabuntur ad diem 7 Novembris, quo nomen ejus Martyrologio Romano legitur inscriptum.

c Trajectum inferius, seu Ultrajectum intelligitur, cujus primus episcopus fuit S. Willibrordus. Urbs ipsa hodieque satis nota est, & caput unius ex Belgii fœderati provinciis.

d De Betua, seu Batavorum insula, quam duo Rheni brachia, Rhenus nimirum, qui circa Durstadium, nunc vulgo Wyck te Duerstede, Lecca nominari incipit, & Vahalis moliuntur, dictum est initio Commentarii.

e Surius, cui Ms. Lindani consonat, legit Felua. Crediderim designari Velaviam, quæ vulgo de Veluwe dicitur. Porro Velavia, aut Veluvia, pars Geldriæ est satis ampla, quæ Rheno dividitur a Betua, extenditurque in Septemtrionem usque ad mare Austrinum: ab ortu Isala flumine terminatur, ab occasu dominium attingit Ultrajectinum.

f Antistes Ultrajectinus procul dubio significatur.

* apud Surium oriri

* Surius Elste

* forte meditationi

* in Ms. Lindani tantum

* al. transmisit

* Surio Ancelinus

DE S. JOANNE EPISCOPO
TICINI IN LONGOBARDIA

Anno DCCCXIII.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, tempore episcopatus, & gestis.

Joannes ep. Ticini in Longobardia (S.)

J. S.

Ticinum, alias Papia, urbs Italiæ non ignobilis ac regia olim Longobardorum, [Cultus Sancti, tempus episcopatus] ad amnem Ticinum sita, inter varios ecclesiæ suæ sanctos antistites colit S. Joannem, primum istius nominis Ticinensem episcopum, quem perperam secundum vocat in notula marginali ad XXVII Augusti Castellanus. Illum annuntiat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XXVII Augusti, notatque coli eodem die in ecclesia Ticinensi ritu duplici. In Martyrologio Romano ad diem memoratum breviter ejus memoria celebratur his verbis: Papiæ S. Joannis episcopi. Acta ejus desiderari, observat laudatus Ferrarius, breve tamen ei texit elogium, in quo asserit, trigesimum fuisse Ticinensem episcopum, ac præfuisse dictæ ecclesiæ post Petrum II ad annos viginti, ac demum obiisse XXVII Augusti tempore Caroli magni & Leonis III Romani Pontificis, id est, initio seculi IX. Secutus est in hac chronotaxi Antonium Mariam Spelta, qui in Historia de vitis episcoporum Ticinensium pag. 215 & seq. in Joanne I eadem affirmat. Viginti quoque episcopatus annos S. Joanni attribuit Stephanus Breventanus in Historia urbis Ticinensis fol. 49. Consonat Jacobus Gualla in Historia patriæ suæ pag. 26 ita scribens: Sepelitur denique antistes ipse, Vir eximia virtute venerandus, anno sui pontificatus vigesimo, ea in basilica magno honore ab universo Ticinensi populo.

[2] Quantam huic chronologiæ fidem debeamus, difficile est determinare. [varie designatum: annus mortis, & elogium,] Certe Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ in catalogo episcoporum Papiensium col. 1084 S. Joannem inter eos statuit quadragesimum tertium, atque episcopatus initium & finem memorat hoc modo: S. Joannes I hunc (Petrum II) secutus est anno DCCCI. Decessit autem DCCCXIII, die XXVII mensis Augusti, qua ipsa die ejusdem festum celebratur Papiæ. Ex quibus necesse est, Joannem duodecim tantum annis ecclesiæ præfuisse. Porro ex omnibus his scriptoribus elogium concinnavit Joannes Baptista de Gasparis, quod inseruit Breviario sanctorum episcoporum Ticinensis ecclesiæ. Consentit hic Ughello, quem & nos sequimur, donec certiora innotescant, in anno mortis assignando; at unum agnoscit episcopum, quem ignoravit Ughellus (de hoc videri potest nota editoris, qui Ughelli Opus recudit) adeoque Joannem vocat episcopum quadragesimum quartum. Cum autem laudatus auctor omnia collegerit, quæ sparsim habent alii, ejus elogium pro Actorum compendio subjungam.

[3] [quo pauca ejus gesta breviter describuntur;] Joannes primus, Ticini claris natalibus ortus, optimis disciplinis apprime eruditus, & præstantis ingenii claritate insignis aditum sibi ad episcopalem Ticinensium sedem aperuit. Factus episcopus nihil sine precibus aggredi solitus, facile obtinebat postulata, quibus populi sui saluti consulebat. Disciplinam ecclesiasticam acerrime defendit, depravatos suæ plebis mores instauravit, viduis & orphanis pecunia, consilio & opera, ut optimus pastor & pater, non defuit. Hic cælestibus magis, quam humanis addictus, suorum auribus sempiterna dignam memoria seratentiam identidem ingerebat, Episcopum nominis sui officium non persolvere, nisi tum spiritualium tum temporalium curam gereret; non tamen ob spiritualium contemplationem omittenda temporalia. Addebat, multum sibi pensandum, quam grave esset onus episcopale, de quo in tremendo Dei judicio ipse districtam esset redditurus rationem.

[4] [ac mortis tempus, & sepultura referuntur.] Quare ex his dictis patet, S. Episcopum ad munus suum persolvendum aliorum adhortationibus nullum reliquisse locum, sed in aliis erudiendis eum non modo verbis, sed re ipsa egregie optimi pastoris præstitisse partes. Cum vero duodecim annos Ticinensem ecclesiam auctoritate, doctrina, exemplo, ac pervigili cura sanctissime administrasset, gloriosus tandem migravit ad Christum sexto Kalendas Septembris anno octingentesimo decimo tertio, & sepultus fuit in summo templo in ara ad dexteram, ubi erat altare majus. Sancti reliquias in eadem adhuc æde sacra venerationi esse, testatur ante laudatus Gualla fol. 22 verso.

DE S. GEBHARDO VEL GEBEHARDO EPISC. ET CONF.
CONSTANTIÆ IN SUEVIA,

An. CMXCV vel CMXCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gebhardus vel Gebehardus ep. & conf. Constantiæ in Suevia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Illustre Sancti genus, parentes, ac fratres.

Constantia, vulgo Constantz, urbs Germaniæ in Sueviæ Circulo, atque in ipso Helvetiæ confinio, [A sorore regis Francorum & imperatoris Romani] ad lacum Constantiensem sem seu Acronium sita, & a celebrato in eadem concilio admodum nota, annua sanctissimi sui Præsulis memoria nobilitatur hodierna die. De illustrissimis Viri natalibus Chronicon Constantiense, de quo infra, hæc scribit, a pag. 643, quæ in gratiam lectoris a mendis purgavimus: Hic generosus & venerabilis Antistes meretur, ut nobilissimam generis sui propaginem edicamus, eam ex Annalibus monasterii Petri domus, quod ipse (ut subjicietur) fundavit & dotavit, excerpere & colligere potui, illam quoque ita scire convenit. In Gallia Togata vir siquidem erat nobilissimus, cui Francorum rex (qui & Romanorum imperator exstitit) sororem matrimonio copulavit. Ex qua duos genuit filios, qui ambo, ut genere, ita & animi virtute facti sunt clarissimi; hique cum adolevissent, & rebus opulenti, viribus atque armis essent acerrimi, contigit, ut inimicitiæ venenum inter regem provinciæ ipsius, & ipsos irreperet, eorumque præcordia in tantum inficeret, ut nullatenus antea cohiberi potuerit, neque * regem manus gladii vita privaret.

[2] Rege igitur interempto, timentes hi duo comprovincialium suorum conspirationem, [sancti hujus Præsulis majores originem ducere memorantur:] ad avunculum suum imperatorem augustum se contulerunt, atque ab eodem gratanter accepti, in Alemannia habitationes acceperunt, loca quam plurima, & sicut multa, ita & optima: dedit quippe eis Potamum & Brigantium, Uberlingen * & Buechorn *, Achihusen *, Turingen atque Heisteragew, Winterthur, cum omnibus appendiciis eorum: & in Curien. Retia Mesauch, & alia multa, quæ temporis vetustate, memoria deleta sunt. Talibus ergo ab imperatore donis ditati, cum ea adiissent, & suo juri mancipassent, viris suis nobilibus, qui secum venerant, ex eis dona largiti sunt. Et alii quidem dederunt Turingen, alteri Uberlingen, alii vero Buechorn, qui & postea cum eis affinitate conjuncti sunt. Posteaquam igitur Gallorum furor, qui contra hos duos germanos ob regis sui necem exarserat, sopitus esset, propinqui & amici eorum mittentes, ut ad patriam suam redirent rogaverunt. Quorum unus magnis devictus precibus, in patriam rediit. Alter vero Udalricus nomine in Alemannia remansit. Et omnia, quæ ab imperatore data erant, retinuit per se * & posteris ejus.

[3] Ex hujus itaque semine genitus est Utzo pius & venerabilis comes, [laudatur ejus pater a pietate:] qui apud Brigantium habitabat loco, qui adhuc ruinas ostendit habitationis antiquæ. Hic Utzo (ut incidens non omittamus) tantæ factus fuit pietatis & meriti, ut & aures * ejus sanctitatem sentirent, ac de ejus manu cibum caperent, & cum satietate abirent: aliæ denuo saturatæ venirent. Item uno die diluculo, ad ostium ejus cubilis cerva e sylva veniens pede pulsavit: cumque ostiarius aperiret, & videret bestiam astare, ostiumque pulsasse renuntiaret; Eia, inquit, ad servum, sequere eam, & vide, si quid forte velit. Ille nil moratus, secutus est præcedentem. Quæ in sylvam eum duxit, & ei partum suum ostendit in compede hærentem pede, & stans capite demisso, aurium motu quasi rogare cœpit. Ille confestim, dum pedem hinnulo de compede solvit, illa cum catulo læta in sylvam abiit, servusque ad Dominum rediit, atque ei, quæ gesta sunt, nuntiavit. Talibus & his similibus cum hoc venerabili viro Deus quasi joculabatur: quia, Jocundus homo, qui miseretur in Domino, non commovebitur in æternum.

[4] [nonnullæ] Ex his perspicuum est, a dicti Chronici auctore illustrissimam S. Gebehardi nobilitatem referri ad sororem augustissimi in occidente imperatoris. Minus scivit, vel minus credidit Felix Manilius (e quo ejusdem Sancti Vitam dabimus) uti suspicor; quia generis ipsius claritudinem paucis dumtaxat perstringens, nobilissima, inquit, Alamannorum stirpe, patre videlicet Uzone vel Huozone nomine, Rhetianorum comite extitit oriundus. Chronicon itaque Constantiense egregie meruit de præclarissimo Viri stemmate, modo tam vera sint, quam splendida, quæ refert. Sed primo, ætas istius auctoris tam recens in comparatione tam antiqui stemmatis, quod refert, parum habet auctoritatis: nam finit suum Chronicon Manilius, seu alter potius, qui illud postea auxit, ad annum 1607, ut videre est in titulo eidem præfixo. Secundo, nec imperatoris, nec sororis ejus, nec regis interempti nomen exprimit. Si tamen ad tempus attendas, videtur respicere ad familiam Caroli magni, vel aliorum, qui e natione Francorum seculo nono imperium Occidentis tenuerunt. Jacobus Basnage heterodoxus in Thesauro monumentorum, sive lectionibus antiquis Henrici Canisii, quas recudit, tom. 4, pag. 820 observat ista in rem nostram: Habetur genealogia Gebhardi in Constantiensi Chronico a magno quodam nobilissimoque Gallo, qui filiam regis Francorum, cujus tamen nomen non legitur, duxerat, deducta.

[5] [super Sancti genealogia notationes.] Nos itaque genealogiam istam tam obscure positam ad sua principia revocare supersedemus, cum id propius ad genealogos quam ad hagiographos spectet; sed referimus quæ de illa sunt dicta; non vero, an & quomodo dici debuerint, discutimus. Tertio, quæ hujus genealogiæ sinceritati derogant, vide inferius num. 9. Nec vero etiam videtur operæ pretium, locorum omnium, quæ superius nominabantur, situm distincte enucleare. Sufficiant ista: Gallia Togata, pars Galliæ Cisalpinæ Cæsari & Plinio, a Placentia Anconam usque protensa (licet alii alios terminos faciant) in qua Æmilia, & pars Umbriæ, in ora Senonum, Adriatico mari exposita &c.Potamum, Bodmen, castrum Germaniæ in Suevia, ad lacum Potamicum ab eo dictum .., 4 milliaribus Germanicis a Constantia in Arctos. Est autem Brigantium, oppidum Rhætiæ Ptolomæo, Brigantia Antonino, hodie Bregentz, oppidum Germaniæ in Suevia, comitatus cognominis caput, ad lacum etiam Brigantinum, ubi recipit fluvium parvum Bregentz. Has locorum descriptiones accepimus e Baudrando. Mirabilia vero prorsus sunt, & majoris auctoritatis indiga, quæ narrat prædictum Chronicon de Uzonis sanctitate ab animalibus percepta, eorumque testimonio quasi comprobata. Veniamus jam ad ea, quæ inter S. Gebehardum ac fratres ejus transacta memorantur.

[6] Prædictus biographus apud nos infra cap. 8, libri 1 scribit de divisa inter Sanctum ac fratrem ejus hereditate paterna, [Quæ spectant ad ejus fratres,] occasionem nobis suggerens agendi de tribus ipsius fratribus, hereditateque divisa, quæ in citato Chronico Constantiensi pag. 644 alio modo narratur accidisse, quam Vitæ auctor referat: Ergo Utzo comes quatuor genuit filios, unum Ulricum nomine, alterum Marquardum, Lutfridum tertium, quartum vero totius generis decus Gebehardum. Defunctis deinde parentibus cum fratres quatuor inter se hereditatem dividere vellent, unus eorum, Lutfridus nomine, cum deses esset & imbellis, cæterisque despicabilior, verens, ne forte propter ignaviam suam a fratribus in divisione contemneretur, secum tractare cœpit, qua arte eos circumveniret, ut sibi hereditatis partem non negarent. Multa igitur secum volvens, & ad ultimum sibi, suisque posteris consilium experiens, sic unum e fratribus suis, aliis ignorantibus, affatus est: Scis, inquiens, frater, scis, quod ego fratribus meis impar, nequaquam sæculi negotiis idoneus appareo; sed si meis consensum præbueris consiliis, non modicum commodum tibi tuisque posteris præstabis. Te nempe præ fratribus cæteris diligo meis, tecumque habitare desidero; & ideo, cum ad divisiones bonorum deventum fuerit, omni nisu satage, ut in meam partem cadat Winterthura cum appendiciis suis: sciasque procul dubio quin, si hæc in meam devenerit proprietatem, quod tibi eam sum traditurus, & ipse tecum deinceps, quemadmodum jusseris, ero permansurus.

[7] In hoc ergo, tuæ consule utilitati: obtemperare stude voluntati, [ac divisam hereditatem,] pariterque fratri secundo. Sic clam locutus est & tertio, singulis credentibus, quod hæc sui amore loqueretur: omnesque hac spe promptos ad suæ voluntatis reddidit effectum. Itaque cum ad divisionem ventum esset, [&] unicuique sua sors caderet, festinabant singuli Lutfridi adimplere petitionem, ignorantes singuli, quod unicuique eorum æqualia promisisset: & quia omnium par erat voluntas, facile est ad effectum perductum, quod omnes uno animo voluerunt. Et Lutfrido Winterthura, cum omnibus suis confirmaverunt. At ille merito lætabundus sibi tradita adiens egregia prædia, juri suo mancipavit universa, talique fratres fefellit astutia, atque agriculturæ operam dedit, & multa peculia congregavit, acceptaque uxore, ex ea filium genuit Adelbertum nomine, qui cum beato Leone Papa in Apuliam transiit, ibique pro causa S. Petri contra Nortmannos, qui Apuliam invaserant, pugnans occubuit: ejusque filia erat Adelhaïdis, quam comes Hartmanntis senior de Dilinga in matrimonium accepit, quæ ei Hartmannum peperit juniorem, & Adelbertum, & Udalricum, qui apud Constan. episcopus factus est, filiasque tres, quarum una in sanctimoniali habitu commorata est; alia vero Udalricum comitem in Gamertingem genuit, & Adelbertum comitem in Achalm. Hæc ibi; quibus nonnullas subjicimus observationes.

[8] [hic etiam] De Winterthura consuli potest Thesaurus geographicus Ortelii ad vocem Vitodurum. Ad quam etiam vocem Baudrandus Vitodurum, inquit, oppidum Galliæ Lugdunensis in Helvetiis, & in Tigurino pago Antonino, nunc Winterthur, oppidum Helvetiæ, in Tigurino pago etiamnum, ad amnem Eulach, teste Scudo, prope Kiburgum castrum, 3 milliaribus Germanicis a Tiguro distans in ortum, Constantiam versus 6. De B. Leone, quem Adelbertus, Lutfridi filius, sanctique Præsulis nostri ex fratre nepos, comitatus in Apuliam dicebatur in causa S. Petri, vide dicta apud nos in S. Leone IX Romano Pontifice ad diem IX Aprilis, ubi res ejus gestas illustravimus pag. 642 & sequentibus. Conveniunt tempora: nam natus ibidem affirmatur S. Leo anno 1002, mortuus anno 1054. Pagius in Critica Baroniana ad annum 1041 num. 4 scribit de Normannis Apulia potitis; ad annum vero 1053 num. 5 de bello Normannico, quod S. Leoni infaustum fuit.

[9] [explicantur.] De Udalrico vel Ulrico, episcopo Constantiensi, in superiore genealogica serie nominato, tractat Chronicon Constantiense pag. 567, inter alia de illo indicans, quod de S. Udalrici, episcopi Augustani, cujus Acta illustravimus ad diem IV Julii, sanguine fuerit, & sepultus apud Constantienses anno Domini MCXXVII. De aliis personis in dicta modo serie genealogica expressis consule idem Chronicum in tabula utcumque collecta familiæ S. Gebhardi pag. 647, & in alia de parte veteris Kyburgensium familiæ pag. 664: in hac autem tabula, quæ, uti ad eamdem notatur, multis locis correctionem postulat, ponitur S. Ulricus episcopus Constantiensis non Hartmanni II seu senioris & Adelheidæ, filiæ Adelberti, neptis Lipfridi vel Luthfridi, prout ibidem additur, filius, sed Hugwaldi comitis in Dillingen. Verum hæc & alia, ad genealogicam seriem, quam ex Chronico Constantiensi retulimus, attinentia, ad curiosos genealogicarum rerum investigatores amandamus, ad alia, quæ fori nostri sunt, progressuri.

[Annotata]

* f. donec

* in Suevia

* ibidem. Al. Buchorn

* f. Alschausen: ibidem.

* l. pro se

* l. aves

§ II. Pia Sancti educatio; an fuerit monachus; episcopatus; monasterium Petershusianum ab eo conditum; miracula:

[Mores ejus] De miro, quo Sanctus in lucem prodiit, modo, ejusdemque pueritia, ac pia educatione scribit Felix Manilius lib. 1 cap. 1, num. 4 & 5 nostræ divisionis, quam posthac citabimus. In compendio Vitæ ac miraculorum, anno 1730 Brigantii Germanice excuso, ac deinde in usum nostrum latinitate donato, indicatur in lucem prodiisse in loco, cui nomen Pfannenberg, prope Brigantium sito, anno Christi Servatoris CMXLIX, die VII Augusti. Ibidem de ipsius juventute fructuose transacta traduntur sequentia: Junior Gebhardus, grandiusculus factus, a domino parente suo Constantiam missus, dominis Canonicis cathedralibus istius civitatis tum in literarum, tum in virtutum studio instituendus tradebatur. Nec sine fructu. Cum in prima sua ætate non obscura futuræ doctrinæ, & sanctitatis suæ indicia præberet. Erat enim studiorum amans, humilis, morigerus, & jam tum ob morum suavitatem carus omnibus: unde factum est, ut juvenilis ejus, sed moribus virilis ætas, omnes in admirationem & amorem raperet: ita ut, laude juventutis ipsius longe lateque diffusa, ipse magno in honore ac veneratione habitus fuerit, & in numerum Canonicorum cathedralium adscitus. Hoc ultimum videtur confirmari ex donatione ejus inferius producenda, in qua dicit: Ego Gebhart S. Constan. ecclesiæ frater.

[11] Plurimum enimvero ad formandam piissimi Juvenis in virtute vitæque integritate institutionem contulit S. Conradus episcopus Constantiensis, [ad pietatem informati sub S. Conrado ep. Constantiensi:] teste Manilio num. 5 citato: Cum autem, inquit, puerilia transcendisset jura, & juvenilem vitam attigisset, Dei cœpit frequentare contubernia, & præcipue beati ac Deo digni sacerdotis Conradi Constantiensis episcopi, cujus etiam familiarissimus pedissequus extitit; ut videlicet in ejus probitate disceret, quid adhuc in ejus moribus emendandum foret. Quantam vero jam tum sanctissimus Juvenis apud laudatum præsulem de se concitarit exspectationem, conficitur e vaticinio S. Conradi, quo eum ad infulas Constantienses admovendum prænuntiavit. Factum narrat Manilius num. 6; & confirmatur ex Vita S. Conradi apud Surium vulgata ad diem XXVI Novembris, quo nobis agendum de illo erit cum Martyrologio Romano. In collectaneis Mss., quæ de isto Sancto pro dicto mox die asservamus, vaticinium illud extenditur ad duos, quibus idem antistes dictas infulas prædixerit, nimirum ad Gaminolphum, qui proxime ipsi in episcopatu successit, & ad Gebehardum, qui mediate. Textum non transcribimus, cum quia nos latet, qua fide nitatur illa extensio, tum quia parum facit in rem nostram, magis utique pertinens, ad S. Conradum.

[12] Quæres, an sanctus Episcopus noster professus fuerit vitæ monasticæ institutum. [an vitæ monasticæ institutum professus.] Affirmat Bucelinus in Menologio Benedictino ad diem XXVII Augusti: Eo, inquit, magistro (S. Conrado) tantum profecit, ut sacro in monachorum collegio facile princeps pietate haberetur. Menardus in Martyrologio Benedictino ad eumdem diem in notula marginali dubitare se indicat de illa re, dicens: Non tamen est adeo certum, an fuerit monachus. Apud Wionem in notis citatur Belforestius in sua Cosmographia in civitatis Constantiensis descriptione, qui ex monacho S. Galli (apud Helvetos) ad eam sedem assumptum narrat. Sed Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti tomo 5, pag. 840, facta mentione de abbatia, quæ Petri domus dicitur, a S. Gebehardo constructa, monachatum ipsius rejicit his verbis: Et hanc quidem causam esse puto, quod Gebehardus in Fastos nostros relatus sit, nempe ob constructionem abbatiæ Ordinis nostri. Nam in tota ejus Vita nihil de monastica ipsius professione legitur, neque apud alios idoneos auctores.

[13] Bucelinus miro modo ad Constantiensem cathedram electum refert, [Episcopatui ejus favet Deipara:] ipsa Virgine Deipara dignitati eidem suffragante: Fuit, inquit, Gebhardus admirabili Matri, virginum Virgini, præcipua devotione addictissimus: quæ ipsum mox a morte Gaminolphi episcopi, suæ ecclesiæ ipsa pontificem elegerit, visa ipsi in soporem resoluto lignea sua in choro imagine lituum pontificalem porrigere cum hoc mandato: Dominicum gregem pasceret, eique pascua vitæ æternæ demonstraret. Pro cujus facti veritate desideraremus melioris antiquiorisque notæ testimonium; nisi exstaret apud Manilium num. 7, & aliunde nobis illud non redderetur suspectum; atque adeo rem relinquimus in sua possessione. Interea ecce tibi, lector, alia, quæ ad elucidandum Viri sanctissimi episcopatum faciunt.

[14] [hunc quando inceperit Sanctus,] De anno inchoatæ istius dignitatis non convenit inter auctores. Manilius num. 6 nullum signat. In Compendio Vitæ recentioris Germanicæ dicitur electus Sanctus anno Christi 980. Hepidannus, cœnobita S. Galli, in Annalibus brevibus rerum in Alamannia gestarum sic scribit ad annum 985: Kebehardus episcopus efficitur. At præferenda videtur sententia Hermanni contracti, qui S. Gebehardi pontificatum sex annis prævertit, hæc scribens apud Henricum Canisium tomo 1 Antiquarum lectionum pag. 573: CMLXXIX Constantiæ Germenolfus episcopus obiit; eique Gebehardus nobilis & venerabilis præsul succedens, 16 annis ecclesiam rexit, qui basilicam sancti Gregorii in ripa Rheni, abbatiamque suis ex prædiis construxit: jam dicitur Petri domus. Hæc temporis notatio confirmari poterit ex iis, quæ inferius referemus de annis sedis ipsius ac mortis. Ex his sequitur, ut Gebehardus noster cum duobus aliis synonymis ejusdem sedis episcopis confundi non possit: non cum primo, qui uno seculo illum præcessit, & de quo Chronicon Constantiense pag. 634 hæc scribit: Gebhardus hujus nominis primus.., viguit.. circa annos Domini DCCCLXXXV: non cum tertio, qui Sancto nostro posterior fuit uno fere integro seculo: nam, sicut ibidem pag. 666 dicitur, anno Domini MLXXXV episcopus creatur. Præsul itaque noster inter duos hosce synonymos fuit medius, & hujus nominis secundus, qualis nuncupatur in privilegio Joannis Papæ apud Manilium in Vita num. 12: in citato autem mox Chronico pag. 643 ponitur XXVI episcopus Constan.

[15] [cum synonymo non confundendus:] Basnagius itaque antea memoratus recentioris scriptoris mendum merito castigat pag. 821 hisce verbis: Cave ne in errorem impingas, dum Morerium pervolvens occurrit tibi Gebhardus primus Constantiensis episcopus. Typographi incuria cubat hic locus in mendo: quippe plurimi jam fuerant episcopi Constantienses ante Gebhardum: sed procul dubio dicitur primus, ut a Gebhardo secundo distingueretur. Cujus autem Gebhardi occasione hæc scribat, aperte colligitur ex his, quæ ibidem præmittit: Fuit alius Gebhardus Constantiensis præsul, toto seculo recentior: legitur ejus electio in fine Chronici Constantiensis. Indicatur ille etiam in narratione Udaschalci * tamquam Pontificis legatus, adfuitque concilio Wastallensi, ibique Hermannum Augustensem episcopum, imperatoris partes tuentem, arte prudentique consilio liberavit. Meminit de hoc episcopo Udalscalci Narratio apud Henricum Canisium tomo 2 Antiquarum lectionum pag. 208, & in recenti earumdum editione, quam Basnagius vulgavit, tomo 3 parte 2, pag. 7. Observa primo, & collige e supra dictis, hic agi de Gebhardo, quem tertium dicebamus. Secundo, ante hunc non inventos a nobis esse plurimos Constantiensis cathedræ præsules; sed duos dumtaxat, ut modo præmisimus. Tertio, inepte prorsus mihi videtur Basnagius pronuntiare, dum vult, Gebhardum hujus nominis tertium (de hoc enim agit) dici primum, ut a Gebhardo secundo distingueretur: nam primo suum antea locum jam dedimus.

[16] Non mediocrem vero approbationis ac gratulationis in S. Gebhardi electione partem habuit Otto 11 imperator, [Otto imperator favet Sancto, qui divisionem hereditatis urget.] quando ei baculum cum pontificali annulo direxit, præcipiens, ut cum ovium subjectione Gebhardo omnes obedirent, eumque sibi datum a Domino pontificem gauderent, teste Manilio biographo num. 7; qui num. 8 eumdem laudat a virtutibus vero pastore dignis, adjungens illis piam vim, qua fratres suos coëgit vel invitos ad dividendam æqua lance parentum hereditatem, cujus partem munifice impendit in condendo Petershusiano monasterio admodum insigni: de quo tractat idem Manilius a num. 9, quodque nos variis documentis illustrare conabimur, acturi etiam de reditibus ac fundis, quibus ecclesiæ cathedrali egregie prospexit. Porro pluribus jam narrata sunt § 1 ex Chronographo Constantiensi, quæ in bonorum paternorum divisione contigerunt. Hanc non recte arrodit Basnagius, ut dicetur in Annotatis ad caput 1 Vitæ lit. f. Nunc accipe, lector, observationes quasdam de memorati monasterii ædificatione.

[17] Anno, inquit Manilius num. 9, Dominicæ Incarnationis nongentesimo octogesimo tertio, [Monasaterii Petershusiani conditi tempus, ac situs:] episcopatus autem sui quarto, undecimo vero imperatoris Ottonis secundi, prædicti monasterii domum .. construere cœpit, non post diem utique VII Decembris ejusdem anni: nam, uti habet Labbeus in Compendio Chronologico, tunc obiit Otto post annos decem, menses septem, ac dies duos imperii a morte patris ejus. Pagius ad istum annum num. 5 ut auctores in die mortis conciliet, obiisse illum ponit nocte inter VI & VII Idus Decembris, id est, inter diem VII & VIII ejusdem mensis. Sed tantillæ minutiæ nos morari non debent. Ampliores de hoc cœnobio notitias intellige ex Bruschio de Monasteriis Germaniæ a fol. 98 verso centuriæ primæ: Petri domus, vel Petershusium cœnobium Benedictini instituti monachorum amplissimum, e regione Constantiensis urbis in Suevis cis Rhenanum pontem, in dextra videlicet Rheni e lacu Acronio prodeuntis situm. Fundatum & dotatum est munificentissime anno Christi CMLXXX pro monachis e Cella Menradi accitis a S. Gebhardo episcopo Constantiensi, comite Brigantino & Zæringensi, qui templum hujus cœnobii incœpit construere anno CMLXXXIII, positis ad quatuor templi angulos in fundamenta quatuor aureis Rhenensibus. Absolutum est templum illud, & ab ipso fundatore Episcopo, beato Gregorio Papæ dedicatum & consecratum anno Domini CMXCII, quinta Calendarum Novembrium.. Fuit hoc monasterium olim adeo opulentum, ut octoginta aleret monachos una cum abbate. Hæc ille, subdens deinde hujus monasterii abbates. Etymon autem ejusdem templi refert Manilius num. 11.

[18] Quam vero grata esset Deo illius structura, patuit e miraculo, [prodigia] quod ab eodem biographo narratur num. 10. Compendium Vitæ novæ Germanice excusum refert aliud miraculum, seu triplex potius, quia ex totidem rebus mirabilibus constat. Illud itaque hac occasione narrandum etiam hic censuimus, relicta tamen rei fide penes auctorem. Factum Audi: Cum jam ædificatum templum variis picturis ornandum esset, quo tempore sanctus Gebhardus ob negotia episcopalia domo aberat, infidi pictores optimos, pretiosissimosque colores furati sunt, eosque in proxima sylva defossos absconderunt. Domum autem reverso sancto Episcopo conquerebantur pictores, se ob defectum colorum opus suum perficere non posse, indeque laborem suum plurimum pati. Hæc audiens Vir sanctus tantisper silebat, pauloque post aiebat: Si quid vobis desit, opus est, ut illud vobis procurem. Me itaque comitamini: forte Deus bonitate sua solita providebit nobis de iis, quæ desideratis, ut opus inceptum perfici possit. Eos sine alio quoquam duce ad illum locum perducit, in quo furto ablatos colores sub terram absconderant.

[19] [in ejusdem] Ibi pedum suum terræ infigit, dicens: Hic terram effodite, & videte, an aliquid reperiatis. Illi vero male sibi conscii, ac perterriti terram fodiebant, sed inviti, absconditosque a se colores reperiebant. Hic Sanctus blando vultu ad eos: Abite modo, filii mei dilecti, & coloribus istis, quos ostendit nobis Dominus, inceptum opus diligentius perficite. Illi autem hoc facto perterriti, ac pudore suffusi ad opus suum redibant: quodque mirandum magis, mox eodem loco exortus est fons usque in hodiernum diem limpidissimam aquam subministrans. Quod secundum erat prodigium. Sed necdum hic finis prodigiosæ hujus rei exitus: tertium etiam accessit miraculum. Postridie itaque, cum sanctus Præsul mensæ accumberet, & pictores operi suo vacarent, simul omnes corruebant, exanimesque jacebant instar mortuorum, vel tactorum apoplexia. Id sancto Gebhardo etiamnum prandenti magno tumultu nuntiabatur.

[20] [ædificatione patrata:] Ipse vero imperterrito ac sereno animo respondebat: Sinite eos: oportet, ut aliquantum luant, quod in rebus ad Sanctos spectantibus peccarunt. Ipse autem sine ulteriori animi motu manebat ad mensam, donec prandium finitum esset. Deinde lætus surgebat a mensa, & ascendens pegma, in quo pictores quasi mortui jacebant, baculo suo, quem manibus gestabat, illos tangebat, dicens: Quod prostrati, & otiosi hic jaceatis, ob hoc nullum vobis solvam salarium: surgite, & laborate. Ad hanc vocem mox capita sua erigebant, sani, vegetique surgebant, & laborare incipiebant, acsi nihil quidquam ipsis accidisset mali. Habes, lector, miracula hic tria qualiacumque, majoris certe apud nos splendoris, quam auctoritatis, quia idonei ad faciendam debitam fidem auctoris testificatione destituta.

[21] [reliquiæ Roma eo delatæ:] At de monasterio Petershusiano alia nobis dicenda supersunt. Quippe Præsul sanctus Romam profectus, ejusdemque cœnobii bono atque incolumitati pro futuris temporibus sedulo intentus; privilegium libertatis a Joanne PP. XV impetravit, quod datum notatur anno IV ejusdem Summi Pontificis, incidente in annum Christi 989. Profertur a Manilio num. 12 & sequentibus. Biographus idem num. 11 egerat de multiplicibus & magnificis Sanctorum reliquiis, quibus sæpe dictam ecclesiam cumulavit Vir sanctus. Inter quas etiam brachium, prout addit, sancti Philippi Apostoli ab Ottone III imperatore sibi cum aliis plurimis condonatum, summo studio ibidem collocavit. Ad diem 1 Maii pag. 11 de brachiis istius Apostoli, quæ alibi locorum esse scribuntur ibidem; actum est: quæ conciliari simul possunt cum brachio Petershusiensi, si dicamus, quod vel intelligenda sit pars brachii pro toto, vel alterius Sancti synonymi, sub nomine S. Philippi Apostoli asservata apud dictos Petershusienses.

[22] Ad illud, quod dicebat Bruschius paullo ante de monachis e Cella Menardi, [primi monachi unde illuc acciti.] uti eum vocat, accitis ad incolendum sæpe dictum Petershusianum monasterium; addere brevem juvat notitiam istius Cellæ ex eodem auctore fol. 74 verso: Cœnobium Ordinis divi Benedicti celeberrimum & opulentissimum .., in quod antiquitus principes tantum, comites ac barones summo loco nati accipi solebant: non procul a Tiguro (Helvetiæ urbe, incolis Zurich) in Sylii fluvioli vicinia situm. Anno Christi DCCCLX cœpit, temporibus Ludovici secundi, Rom. imp., ædificante sibi illic sacellum & cellulam S. Meginrado, Bertholdi illustris comitis a Sulgow ad Danubium habitantis imprimis religioso filio, qui monachus antea, & monachorum pædagogus, amplissimo cœnobii divitis Augiæ relicto monasterio, in hujus loci tenebrosissimam eremum religionis ergo concessit &c. De S. Meinrado, sive Meginrado eremita & martyre actum est apud nos die XXI Januarii, pag. 381 & sequentibus, dictumque est, monasterium illud etiam appellari Eremum Deiparæ, vulgo Einsidlen, quod ultimum vocabulum lingua Germanica etiam indicatur apud Bruschium citatum. De hoc cœnobio meminerunt variis locis Annales Benedictini a Mabillonio editi tomo 3, e quo evocati sunt a S. Gebehardo monachi, qui prima novi cœnobii Petershusiani exordia formarent. Verum non parva hic se offert difficultas de capite S. Gregorii Magni, ut Petershusiani volunt, quod idem Sanctus Roma ad illos detulerit. Rem examinabimus paragrapho proximo.

[Annotata]

* l. Udalscalci

§ III. An caput S. Gregorii Magni ad Petershusienses a S. Gebehardo delatum; ornamenta eorum ecclesiæ; alia Sancti pia donatio.

[Caput istius Pontificis] Manilius num. 15 narrat, S. Gebehardum inter alias, quas a Joanne PP. (hujus videlicet nominis XV) accepit Sanctorum reliquias, caput quoque sanctissimi Papæ obtinuisse Gregorii, insigni miraculo eadem occasione patrato in fluvio Pado, quem sicco corpore, locum pervium facientibus ipsius aquis, pertransiisse, ibidem scribitur, ut Romanos, propter ablatum hunc pretiosum thesaurum se insequentes evaderet, sacrumque istud pignus ad suum terminum promoveret, ut pluribus perhibetur loco citato. Quamvis autem non diserte addat idem biographus, caput illud fuisse Gregorii Magni seu primi, constans tamen apud ascetas Petershusianos traditio est, hujus illud Pontificis caput fuisse, teste Murero in Helvetia sancta, pag. 274: Asserunt, ait, in hunc usque diem constanter Petridomus Religiosi, præfatum S. Gebhardum a Joanne Pontifice Romano, hujus nominis VI (immo, ut jam dixi, XV) caput S. Gregorii Magni impetrasse, atque inter alias reliquias Sanctorum, monasterio in honorem a se S. Gregorii prædicti constructo obtulisse. Verum uno ante seculo Ansegisus, Senonensis archiepiscopus, caput illud acceperat a Joanne PP. VIII, sicut testatur Clarius in Chronico sancti Petri Vivi, tom. 2 Spicilegii Acheriani pag. 716 prioris editionis, ubi sunt ista: Postulavit autem idem Ansegisus a Joanne Papa dari sibi reliquias Pontificum atque Doctorum Gregorii atque Leonis, quod & impetravit… Dedit autem ei Joannes PP. caput beati Gregorii Papæ universalis, filii Gordiani, plumbo inclusum, & brachium sancti Leonis Papæ & Doctoris.

[24] [se possidere censent Petershusiani; sed magna eis solvenda difficultas:] Suscipiens autem hoc munus idem Ansegisus detulit Senones in basilicam sancti Petri, quod usque in hodiernum diem illic cum magno honore servatur. Quid, quod hoc idem caput annis centum post obitum S. Gebehardi in monasterio S. Petri Vivi ad solennem honorem fuerit evectum, sicut memoriæ prodidit laudatus Clarius chronographus ad annum 1095, scribens ista: Item hoc anno, jubente donno Richerio archiepiscopo, in monasterio sancti Petri Vivi factus est conventus solemnis, & sacratissimum caput beatissimi Gregorii Doctoris, quod erat repositum in quodam scriniolo, una cum osse de corpore sancti patris nostri Benedicti abbatis, palam omnibus ostensum, & exinde in VI Kal. Maii, ut solemniter hæc dies in monasterio agatur, stabilitum. Quid plura? Vide, quæ de hoc capite jam pridem apud nos dicta sunt ad diem XII Martii pag. 128 & 129, ubi leges, ejusdem capitis visitationem anno 1333 & anno 1439; & 1459 in nova capsa depositionem. Petershusianis itaque incumbit probare, quod caput asservent S. Gregorii Magni, vel admittere propositionem disjunctivam supra datam de brachio S. Philippi Apostoli. An vero caput totum sibi vendicent, & an illud integrum habeant prædicti monachi S. Petri Vivi, nos latet, qui neutrum vidimus. Jam vero cum nec Manilius, ut jam notavimus, nec Chronicon Constantiense, uti mox videbimus, dicant, cujus Pontificis Gregorii caput ad Petershusianos delatum sit; cur ad eos non fuerit delatum caput S. Gregorii PP. 11, qui floruit seculo 8, & cujus Acta illustravimus die XIII Februarii, tomo 2 ejusdem mensis pag. 692 & sequentibus? Cur non B. Gregorii PP. III, istius synonymi successor, qui dicto seculo vixit, & de quo agendum nobis erit cum Martyrologio Romano ad diem XXIII Novembris? De hujus tamen ultimi reliquiis an & quid dicendum tunc sit, nescimus.

[25] [Quomodo caput S. Gregorii PP. acceperit Romæ S. Gebehardus,] Antequam ad alia pergamus, non piget hisce attexere modum, quo S. Gebehardus reliquias Romæ adeptus est, recitando sequentia ex Chronico Constantiensi pag. 646: Ex gratia Pontificis ei permissum est, ut manum mitteret ad corpus beati Gregorii Papæ, hac conditione, ut quidquid uno tactu de sacris ossibus manu levaret, hoc secum deferat. Itaque Dei gratia caput ejus, cum aliis magnificis de corpore ejus reliquiis, sustulit.. Hoc siquidem sanctum caput, pluribus postea temporibus lapsis, inventum est in capsa, firmiter olim solidata, scilicet præ antiquitate & incautela prorsus resoluta, quæ pristinis temporibus, ut dicebatur, in altari S. Petri in plaga meridiana recondita erat. Aperta autem capsa, in ipsa altera capsa rubricata inventa fuit, Sanctorum reliquiis plena, inter quas dilectissimus thesaurus capitis sanctissimi Papæ Gregorii comminuti repertus fuit. Obiter hic adverte, caput illud integrum non asservari apud cœnobitas Petershusianos. At hisce diutius fortasse quam par est immorati, pergimus ad S. Gebehardi donationem, quam apud Manilium non legimus. Habetur in Chronico Constantiensi pag. 645:

[26] Noverint omnes tam præsentes quam futuri, [donatio a Sancto ecclesiæ Constantiensi facta,] quod ego Gebhart S. Constan. ecclesiæ frater indignus, cogitans pro remedio animæ meæ, necnon Euangelica & Apostolica secutus præcepta, cum consensu fratrum meorum, & advocati mei Udalrici, juris mei proprietatem, quam parentum successione in locis Oberndorff *, Hutzlinbach, Philophinga, Lutheresdorff, cum omnibus appendiciis, ad eadem loca pertinentibus, ædificiis, mancipiis, pascuis, sylvis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus, & immobilibus, & cunctis ad eadem loca pertinentibus, dignoscor habere; trado ad S. prædictæ Constan. ecclesiæ cœnobium * fratribus Deo ibidem assidue famulantibus: cui Vir summæ religionis & doctrinæ Conradus episcopus regimine speciali præfectus esse videtur; ea tamen conditione, ut ego eamdem ad me recipiens proprietatem, vel alius ejusdem fraternitatis, quemcumque voluere, censum inde persolvat singulis quibusque adhuc in posterum annis, festivitate S. Patris nostri ac venerabilis Papæ Gregorii prædictis fratribus, sicut canonica monstrabit regula, sumat. Acta Constantiæ quarto Idus Martii, præsente & confovente prædicto advocato meo Udalrico, necnon & aliis testibus, quorum subscripta sunt nomina, Eberhart, Lutfrid, Eleibolt, Conpret, Adelbert, Merebot, Lutpret, Sigipret, Hadepret, Dietger, Wern, Adilgon. Mabillonius supra indicatus, Sic, inquit, in ejusmodi donationibus Alemannicis interveniebat advocati facultas.

[27] Huic autem donationi quasnam Sanctus adjecerit conditiones, [ejusdemque conditiones:] observasse juvat ex eodem Chronographo, qui sic pergit: Sed nota, quod, licet S. Gebhardus, antequam fieret episcopus, hanc donationem ecclesiæ Constan. fecerit; ipsa præfata loca in beneficium recepit, ea conditione, ut ipse jam dictæ ecclesiæ fratribus in festivitate sancti Gregorii ministraret. Postea tamen, dum episcopus factus esset, & monasterium in Petridomo fundavit, jam dicta prædia præfata conditione illuc concessit, & versa vice eisdem fratribus Constantien. ecclesiæ constituit, ut ter in anno cum solenni processione ipsum monasterium adeant, singulisque vicibus, pro ejus anima Missam cantent: & insuper in festo S. Gregorii publicam de eo festo Missam decantent, monachique chorum regant, & ad altare ministrent, atque a clericis ea die de supradictis prædiis duo talenta & quinque solidi ad servitium dentur. Liquet ex jam dictis, donationem hanc a Viro sancto factam fuisse ante episcopatum, & ante initia cœnobii Petershusiani, nec non tempore S. Conradi episcopi Constantiensis, atque adeo non post annum 976, secundum tabulam Chronologicam familiæ ipsius, quæ apud eumdem chronographum exstat pag. 637: quia tamen connexionem habet cum isto monasterio, nihil vetat, quo minus hanc donationem huic loco inseruerimus, daturi etiam ex eodem Chronographo, quæ ad illud, ejusque ornamenta attinent, & apud ipsum leguntur a pag. 645.

[28] Anno Domini IX. C. (id est, nongentesimo) LXXXIII basilicæ jecit fundamenta, [ornamenta varia] obtulitque aureos 4, quos sub singulis ecclesiæ 4 angulis posuit: & cryptam fecit ab occidentali parte, in qua aquæ puteum fodit, & altare S. Martini in ea collocavit, quod postea Geb. III destruxit. Super cryptam sanctuarium fecit, ubi altare principale in S. Gregorii honore constituit: super quod ciborium * nimis speciosum fabricavit. Cum igitur columnas quatuor de ligno ilicis fecisset, & figuram vitis in eis fabricari disposuisset, urbanos Constan. in unum congregavit, eosque sic affatus, ait: Habeo quatuor filias, quas me nuptui tradere oportet: at sine adjutorio vestro eas nequeo ornare: ea de causa vos convenio, & ut aliquod solatium pro acquirendis ornamentis pro posse & velle vestris habeatis, peto. Cumque omnes, se id quam libenter facturos, respondissent, columnas perferri jussit, dixitque, se has argento vestiri velle, &, ut sibi ad hoc auxilium ferrent, cœpit precari: quod & omnes animo prompto fecerunt: nam eorum solatio columnas argento vestivit, easque super bases lapideas decentissime sculptas constituit, super ipsasque columnas arcus quatuor posuit, quas a parte una exaurato argento, ex altera autem deaurato cupro vestivit.

[29] [ecclesiæ Petershusianæ a Sancto adjecta:] Super arcus autem & columnas tabulam posuit magnitudinis tantæ, ut totum operiret ciborium, in medio fenestram habens rotundam, & ipsam in circuitu intrinsecus aurato cupro opertam. Inferius autem marginem habebat prominentem, quam argento vestivit. Ipsa autem tabula erat per totum ex inferiori parte aurato cupro decenter operta, habens quatuor Euangelistarum imagines, elato opere in transversum, quod ejus per quatuor partes erant laminæ affixæ argenteæ, & in unoquoque latere conscriptus erat versus unus aureis descriptus, qui sequitur:

Hoc opus exiguum diversis artibus actum,
Fert tibi, Gregori, supplex devotio servi,
Præsulis indigni, quem tu cum plebe fideli
Conjungas turmis, precibus, Pater alme, supernis.

Ædificia quoque plurima fecit hic venerandus Antistes admodum pretiosa, tam in choro, quam in ecclesia, & circa altare: quæ per quosdam abbates postea immutata sunt: quædam etiam vetustas auferebat: præsertim enim muri basilicæ erant ex omni parte pulcherrime depicti, ex sinistra veteris Testamenti materias habentes. Venetiarum namque episcopus modium plenum * Graïci coloris *, qui Lazurius * dicitur, quam picturam Conradus abbas ex toto deleverat, quoniam antiquitas ei jam abstulerat decorem.

[30] Venetiarum episcopus, qui non nominabatur, est, ut suspicamur, Ursus Venetus apud Ughellum tomo 5 Italiæ sacræ columna 1271, qui successit Petro anno CMLXXXI: [alia Sancti fundatio.] decessit anno CMXCII, sicut ibidem dicitur. Conradus vero abbas quando vixerit, & quis sit, non habemus exploratum. Tres quidem synonymi signantur apud Crusium mox citandum, pag. 145: sed sine distincta temporis notatione. Omnes tamen ponuntur post annum 1087, quo, ut ibidem scribitur, spoliatum & vastatum est cœnobium ab Henrico comite Sacri montis. Aliam a S. Gebehardo institutam esse fundationem testatur idem Crusius Annalium Suevicorum libro 5 partis secundæ pag. 144, de qua breviter hæc memorat: Idem fundavit collegium Canonicorum Zurzachæ, de sua pecunia, quod certis etiam proventibus annuis dotavit. Situm indicat Baudrandus tomo 2 in fine: Zurzach, ait, Aquæ duræ, Ganodurum, Certiacum, oppidulum Helvetiæ. Idem Geographus de duobus ultimis nominibus incerta refert; certiora autem de ipso loco Zurbach. Quippe ad vocem Ganodurum scribit ista: Ganodurum, oppidum Helvetiorum in Gallia Celtica .. ubi fuerit, non constat inter autores. Rhenanus enim & Althamerus credunt esse Zurzach, aut Lauffenbergam ad Rhenum sita oppida inter Constantiam & Basileam: Scudus vero, Cognatus & Cœnalis existimant fuisse Constantiam ad lacum Brigantinum in Suevia. Ad vocem vero Certiacum præmiserat ista: Certiacum, urbs Helvetiorum excisa, quibusdam est Reckingen vicus in Badensi præfectura, aliis autem est Zurzach, vicus peramplus ad Rhenum fluvium, 5 mill. pass. a Foro Tiberii seu Keiserstul distans.

[Annotata]

* in silva Nigra prope Friburgum Brisigaviæ.

* i. e. collegium canonicorum, vel forte locum eorum in communi habitantium

* i. e. tabernaculum altaris

* adde subministraverat, vel quid simile

* i. e. cærulei

* i. e. lapis Lazuli

§ IV. Annus emortualis; sepultura; annuntiationes in Fastis sacris; an canonizatus; publica veneratio; reliquiæ; Officium proprium.

[Obiit anno 995 vel 996:] Exiguum unius dumtaxat anni discrimen est inter auctores in determinando obitu sancti Antistitis nostri, ita tamen ut illud non videatur sine examine transeundum. Ponamus itaque in medio eorum sententias. Chronographus Constantiensis pag. 646: Obiit, inquit, VI Kal. Sept. anno CMXCVI: quem etiam notant Crusius pag. 144, ac Vita nova Germanica. Adde citatum Bruschium fol. 99, qui tunc eum sepultum affirmat. Sed Hermannus Contractus annum proxime antecedentem signat, ad eumdem sic scribens: Constantiæ Gebehardus episcopus venerabilis obiit. Ex Manilio autem hæc eruo, num. 9. Connectit ibi annum Domini 983 cum anno quarto episcopatus ejus, cujus initium combinari potest cum anno 979, secundum præmissa § 2. Idem vero biographus num. 19 obiisse illum refert sexto decimo episcopatus sui anno: cujus si principium connectas cum fine, pervenies ad annum 995. Ex prædicto autem Chronographo annus unus mortis præ altero definiri certo non potest: nam etiamsi e vita illum excessisse memoret anno 996, ut modo vidimus, addatque, cum regnasset annis 16; initium tamen aditæ ab eo dignitatis episcopalis ponit sub particula disjunctiva, dicens: Episcopus anno CMLXXIX vel CMLXXX. Sed tantilla temporis discrepantia forte componi potest, auctoresque in ea variantes conciliari inter se, si ab aliis sumantur anni non completi, ab aliis vero completi, prout non raro contingit; quo supputandi modo, uti alias, sic in hoc nostro casu apparens inter illos discordia componi poterit. Nos tamen superius Sancti obitum intexuimus anno 995 vel 996.

[32] Quæ Manilius scribit de ejus sepultura in ecclesia S. Gregorii, [ubi sepultus:] seu cœnobii Petershusiani, a se conditi, confirmantur ex Hermanno Contracto pag. 576 citata: In basilica, ait, sancti Gregorii Papæ a se constructa sepultus quiescit. Consonat Chronographus Constantiensis pag. 646: Sepultus in basilica S. Gregorii a se constructa. Crusius pag. 144 locum sepulturæ magis determinat, quando addit, hoc ibidem accidisse sub ara ante chorum maxima. De rebus miris, occasione sæpe dictæ sepulturæ peractis, consule biographum a num. 20; ubi & Viri epitaphium; de quo & apud Bruschium fol. 99: adde etiam Crusium pag. 145; ubi hæc subjungit: Distribuebantur in memoriam ejus quotannis panes, in die Gebhardi, advenientibus omnibus, qui appellabantur Gebhardi panes, Gebharts Brotlin. Nunc proferamus Fastos sacros, in quibus annua sancti hujus Præsulis memoria signatur.

[33] [annuntiationes in Fastis sacris: an canonizatus:] Nomen ejus apud antiquissimos Martyrologos non reperiri, mirum non est, cum hi diu ante illum floruerint. Ad recentiores itaque confugiendum nobis est. Habetur in Martyrologio Germanico, quod vulgo vocatur Canisianum, & in additionibus ad Molani Usuardum, hisce vocibus: Civitate Constantia, natalis sancti Gebehardi, episcopi & confessoris. Quibus adjungi potest Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, nec non hagiologi monastici, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus: quorum duo primi eum titulo miraculis clari illum annuntiant. Porro non est a præsenti proposito alienum, inquirere, an sanctus noster Antistes Cælitum catalogo adscriptus fuerit, sicut nonnulli volunt. Murerus in Helvetia sancta, quam Germanice edidit, eum ab Innocentio PP. II, die XVII Augusti, anno 1134, in Pisano concilio canonizatum, & Sanctorum catalogo adscriptum memorat anno pontificatus ejus quinto. Hunc auctorem, vel alium forte, nescio quem, secutus scriptor Compendii Vitæ novæ Germanicæ, ista narrat: Hic sanctus episcopus Gebhardus postea ab Innocentio II anno MCXXXIV, die VII Augusti, centesimo trigesimo nono post mortem ipsius anno, Pisis in œcumenico concilio canonizatus, & Sanctorum numero adscriptus est. Concilium hoc inter œcumenica seu generalia non numeratur, quamquam non ignoremus, quod aggregatis totius Occidentis episcopis, aliisque religiosis viris, magnæ gloriæ synodus nuncupetur a scriptore Vitæ S. Bernardi apud Labbeum tomo 10 Conciliorum columna 989. Verum de hac canonizatione nihil memoriæ proditum invenio apud Labbeum & Harduinum; qui pauca memorant de isto concilio. Viderint itaque assertores hujus canonizationis, qua auctoritate nixi illam retulerint; pro cujus veritate requirimus alia testimonia.

[34] [veneratio, miracula; reliquiæ; datur] Sacrum Viri corpus peculiari in honore ac veneratione habetur, sicut memorat Compendium Germanicum, apud Petershusianos; additque, singularem ipsi delatum honorem in loco ejus natali, qui fertur esse Pfannenburgum prope Brigantium, ob divina beneficia ibidem per ipsum præstita, de quibus infra agetur. De reliquiis Sancti alio delatis vix quidquam novimus. Thomas Joannes Pessina de Czechorod in sua Metropolitana ecclesiæ Pragensi scribens de reliquiis, ex maxima parte a Carolo IV imperatore collectis, & ibidem asservatis, hæc refert pag. 516: S. Gebhardi ep. pars ins. allata per Carol. ex monast. Petershausen, quod est in civit. Constant. MCCCLIII. Cultum porro ejus apud Constantienses magis viguisse olim, quam seculo 17, conficitur ex eo, quod in breviario Constantiensi anni 1609 ne quidem ipsius nomen inveniam. In duobus autem aliis, quorum unum Lugduni excusum prænotatur anno 1561; alterum Dilingæ anno 1575, habetur proprium de ipso Officium, quod e priore editione producam; sed e posteriore in nonnullis correctum. In primo & secundo nocturno ponuntur lectiones propriæ ex Vita, quas omittam, cum consuli possit Vita, quam dabo. Nec proferam, quæ in eodem Officio dicuntur de S. Rufo. Datur autem sub hoc titulo: Gebehardi episcopi Constantiensis. Ad vesperas super omnia laudate. Antiph.

[35] [Officium] Beatus Gebehardus ab infantia spiritum sortitus est bonum: per quem erat puer docilis & amabilis valde. Capitulum. Ecce Sacerdos magnus. ℞. Sancte Dei præsul, memorum non immemor esto in tam solenni, quod nunc agimus, tibi festo: ut tua sint nobis semper suffragia præsto. ℣. Securi nullo nos impediente molesto. Ut tua sint. Hymnus. Plebs rumpe cordis nubila, & voce clara jubila, & cole jam insignia Gebehardi solennia. Quem Deus ab infantia sua perfudit gratia: de qua plura remedia confert suis immania. Qui fabricam Constantiæ recusavit mirifice, & in columbæ specie dignatus est ostendere locum ejus sepulturæ, ubi fulget clarissime, velut fulgur Galaxiæ *, in loca ejus fabricæ. Tu præsul Regis superni, & splendor aulæ olympi, ne demergamur, subveni a procella hujus mundi. Qui caput beatissimi Pontificis Gregorii agiliter deduxisti, scindensque flumina Padi. Præsul, summus Opilio de carnis jam ergastulo te eduxit cum jubilo, te laudamus cum cantico, ut mereamur cum Christo, cujus regnum principio caret, omni exilio, regnare sine termino.

[36] Athleta, ab hostis morsu defende nos & a lapsu, [Sancti] ne nos pro nostro reatu, deducat secum cum cum luctu. Sed nos in mortis procinctu defende ab hostis metu, & tecum læto vultu deduc in polum cum plausu. Præsta Pater ingenite, Jesu cum sacro Flamine, ut Gebehardi precibus jungamur in cælestibus. Amen. Euangelica l. ant. Ave præclare confessor Christi Gebeharde, ave flos paradisi pretiose: qui tuo suavi cuncta respergis odore, nos emundatos ab omni vitiorum squalore, atque, te gubernante, transvectos per hoc spatiosum mare, tuo patrocinio fac quandoque cælestem patriam feliciter introire. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui populo tuo æternæ salutis beatum Gebehardum episcopum ministrum concessisti; præsta, quæsumus, ut, quem doctorem vitæ habuimus in terris, intercessorem semper apud te habere mereamur in cælis. Per. Ad matut. invitatorium. In confessione laudis adoremus Dominum, qui stola gloriæ confessorem suum decoravit Gebehardum. Ps. Venite exultemus.

[37] In primo nocturno ant. Generosus ortus majoribus, [proprium] sed fide Christi multo clarioribus, beatus Gebehardus lucescit, ut gemma ex auro fulgescit. Ps. Beatus vir. ANT. Non consuete enixum, sed vulva matris constat hunc excisum, Domino præmonstrante, qui ipsum scivit & ante. Ps. Quare fremuerunt. ANT. Ad lucem prolatus & nutrici commendatus, ut Isaac patri de suo profectu gaudium conferebat: quod Dominus eum plus Salomone diligebat. Ps. Domine quid. ℣. Ecce sacerdos. Sequuntur tres lectiones propriæ ex Vita cum tribus his responsoriis: ℞. Nobilissima stirpe progenitus sanctus præsul Gebehardus, clarum sanguinem, quo fulgebat, probis moribus exornabat: ut virens palma florebat, & ut cedrus ramis virtutum se protendebat. ℣. Plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Ut virens palma.

[38] ℞. Flore primæ ætatis jam vernante, spiritu scientiæ sibi inspirante, [ex Breviario] Gebehardus illustris cellaria Regis introductus, mero divini verbi ita est inebriatus, ut postea ructaret, unde late flumen se daret. ℣. Os justi meditabitur sapientiam, & lingua ejus loquetur judicium. Ut postea ructaret. ℞. Egregius vir Gebehardus dilectus Deo & hominibus, amabilis Pontificibus, venerandus principibus. Effulsit decus mundi, flos paradisi, gemma cæli. ℣. Familiæ Domini prudens & fidelis dispensator prædestinatus in cælis. Effulsit decus. In secundo nocturno ant. Hic spiritu revocatus, & inter filios adoptatus, septenis columnis sustentatur, ut domus supernæ sapientiæ efficiatur. Ps. Cum invocarem. ANT. Infantiam domi transegit: ubi lacte teneri adolevit: quo sensim proficeret, ut solidum ecclesiæ cibum post perciperet. Ps. Verba. ANT. Pucrile accingens decus Gebehardus Deo electus mundo confestim alienatur, & literali disciplinæ mancipatur. Ps. Domine, Dominus noster. ℣. Justum deduxit. ℞. Optimæ indolis adolescens virtutibus in dies pollens, læva quæque devia linquebat, & dextera itinera toto nisu tendebat. ℣. Propter veritatem & mansuetudinem & justitiam. Læva. Lectio V. ℞. Verus Israhelita Gebehardus, parentum hæreditate locupletatus, terrenas opes pro supernis refutavit, ut Deus per prophetam demandavit. ℣. Divitiæ, inquit, si affluant, nolite cor apponere. Ut. Lectio VI. ℞. Electus Christi discipulus Gebehardus euangelica verba mente revolvens, & hæc operibus complens, ex omnibus, quæ possedit, Ægypto liberatus, mansionem effecit. ℣. Quia dilexit mandata tua, Domine, super aurum & topazion. Ex omnibus.

[39] [Constantiensi] In tertio nocturno ant. In tabernaculo, quod fixit Deus, & non homo, cum Samuele innocenter ministrante Gebehardo, merito complacebat tam Deo, quam sancto præsuli Conrado. Ps. Domine quis hab. ANT. Hic velut alter manu fortis patrimonium extorsit a cohæredibus suis, ut decorem exaltaret tuæ dulcedinis juxta sui Domini desiderium cordis. Ps. Domine in virtute tua. ANT. Mirabile commercium, placatum posse habere Dominum; oblata sibi parvissima gleba, cujus est omnis terra. Ps. Domini est terra. ℣. Amavit eum Dominus. Euangelium. Vigilate. ℞. Beatus præsul Gebehardus Christi amore provocatus, & hic & in cæleftibus sanctam construxit ædem. Quia Christum sibi fecit hæredem. ℣. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in seculum seculi. Quia.

[40] [hic] ℞. Post sedecim regiminis sui annos meritis felicibus plenus, liberatur civis iste Hierosolymita captivitate de Babylonica: redditurque patriæ supernæ: ubi celebrat pascha perenne. ℣. In pace factus est locus ejus, & habitatio ejus in Sion: ubi. ℞. O præcelsi meriti Gebeharde, sacerdos Christi, qui mandata Dei sequutus, tua omnia dedisti pauperibus, adesto nobis famulis tuis, vitiorum pondere prægravatis: ut tuis patrociniis adjuti, æterno Christi convivio quandoque mereamur perfrui. ℣. Qui jam triumphas in cælis, nostris miseratus ærumnis, appare vultui Dei pro nobis: ut. [AD] Laud. ant. In Domino laudabuntur opera hujus, qui seminavit in benedictionibus, cui nihil defuit, cum suu omnia pauperibus erogavit.

[41] [recusum.] ANT. Hic stare fecit cantores contra altare, & in sono eorum dulces fecit modos, quam te Domine decet hymnus in Sion. ANT. Justus iste venit saliens inter montes, transiens * colles, Soli justitiæ assistens, pulcher, & decorus, & ut palma cunctis virtutibus floridus. ANT. Beatus Gebehardus inventus est sine macula: quia non speravit in pecunia: ideo in Domino stabilita sunt illius bona, & eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia. ANT. Hodie posito corpore Præsul sanctus dives meritis penetravit in fancta, similis factus in gloria Sanctorum. Euangel. ant. Benedictus Dominus Deus patris nostri; qui ejus doctrina & exemplo ædificavit ecclesiam suam, ejus felici assumptione supernam lætificavit civitatem suam: ejus solenni recordatione præsentem hodie consolatur familiam suam. Ad Missam: Sacerdotes tui. Lectio: Ecce sacerdos. Graduale. Ecce sacerdos magnus alleluia. Juravit Dominus. Offertorium: Inveni David. Euangelium: Vigilate. Communio: Beatus servus.

[Annotata]

* i. e. Viæ lacteæ, seu cæli

* f. transiliens

§ V. Notitiæ de Chronographo Constantiensi; scriptor Vitæ ac miraculorum, Sancti vaticinia.

[Quando scripserit ille Chronographus, ac Vitæ auctor:] De Chronographo Constantiensi, quo multum usi sumus in hoc Commentario, danda lectori aliqua notitia est. Vossius de Historicis Latinis lib. 3, cap. 10, pag. 651, Tempore, inquit, Maximiliani imp. etiam claruit Jacobus Manilius, Brigantinus doctor; qui nomen sibi peperit Chronico episcopatus Constantiensis. Absolvit illud Brigantiæ anno MDXIX, die XIX Augusti: quo ipso anno Maximilianus imp. e terris excessit. Chronicon hoc, cum appendice usque ad annum MDCVII, cumque illustribus episcoporum familiis, in lucem primus edidit Joannes Pistorius: apud quem Jacobo Manlio ei nomen datur, & pag. 722 dicitur author Brigantiæ absolvisse suum librum anno mox signato; sed XVII die Augusti, majorem habiturus auctoritatem, si majorem haberet ætatem. Idem hoc obtinet in Felice Manilio biographo, qui eodem tempore scripsisse affirmatur a Vossio citato pag. 650, ubi hæc refert: Felix Manilius anno Dom. MDXI libris duobus tradidit Vitam S. Gebharti, secundi Constantiensis episcopi.. Primus ex chartis Mss. edidit Henr. Canisius T. VI Antiquæ lect. Ex hoc recusa legitur apud Surium hac die, ac denique apud Jacobum Basnagium, de quo supra num. 4, iteratis typis edita anno 1725.

[43] Novissimus hic Vitæ editor in suis ad illam Observationibus pag. 821 arrodit S. Gebehardi vaticinium, [unum e duobus Sancti vaticiniis] quod sic narrat, & apud nos habetur in ejus Vita num. 23: Scias pro certo, me apud omnipotentem impetravisse Deum, ut nullus fratrum, modo in hoc monasterio (Petershusiensi) Christo deservientium, a morte lædatur secunda, sed omnes mortem subeuntes temporalem, vitam cum Christo possidebunt æternam. Quibus a se citatis subdit ista: Siccine Deus indiscriminatim salvat monachos omnes, qualitercumque viventes? Insulsa & inepta interrogatio: qua heterodoxus ille perperam interpretatur Sancti vaticinium, & conatur venenum exsugere ex verbis ejus, quæ in sensum pravum detorquet. Quid enim? Beriggero seu Beringero, primo Petershusiani cœnobii abbati apparens, tamquam rem certam indicat, se apud omnipotentem impetravisse Deum, ut nullus fratrum ibidem tunc Christo deservientium pereat, sed omnes post mortem salvi fiant. Indicat itaque sanctus Præsul, (prout nos quidem hunc Manilii locum interpretamur) impetravisse se apud Deum gratias ad æternam operandam salutem singulares, & donum perseverantiæ finalis, iis omnibus monachis, qui tunc temporis ibidem Christo serviebant.

[44] Quidnam hic inconcinni, quid ferula censoria Basnagiana digni? [explicatur:] Apage ergo: Siccine Deus indiscriminatim salvat monachos omnes, qualitercumque viventes? An ipsum ad hanc falsam & crassam digressionem induxerit auxilium Sancti pro eorum salute apud Deum, non inquirimus. Hoc constat, illum a Sanctorum pro clientibus suis apud Deum intercedentium patrocinio alienum fuisse, cum Reformatæ, ut vocant, religioni fuerit addictissimus, sicut dicitur in ejus elogio tomo seu volumine 1, post Præfationem generalem Operis supra citati, ab eoque recusi. Alia S. Gebehardi prophetia, quæ narratur apud nos num. 33, nullam habet difficultatem, quia sub hac annuntiatur conditione: Quicumque in hoc monasterio VOLUNTARIE CUM BONO PROPOSITO DESERVIENS inventus fuerit &c., quæ ibidem legi possunt. Reliquum est, ut de Manilii sinceritate agamus.

[45] [Vita scripta majore sinceritate, quam auctoritate:] In præfatione sic loquitur num. 3: Nos omnia Sancti gesta non didicimus, sed pauca seniorum relatione ad nostras pervenerunt aures, quæ etiam, prout possumus, ad posteros transmittere curamus. Deinde de inculto sese stylo excusans, fidem eorum, a quibus Sancti ejusdem historiam didicit, ita commendat: Quamquam hi, quorum relatu nos hæc percepimus, tales ac tanti extiterint, ut eorum verbis melius, quam propriis possemus credere oculorum obtutibus. Denique seniorum, qui viderunt, & interfuerunt his, quæ per illum Deus operatus est, silentium merito incusat. Ast etiamsi hæc eo faciunt, ut amoveatur suspicio, quod seniores mendacia obtruserint Manilio; hoc tamen manet, in hujusmodi traditionibus non raro immisceri res falsas, vel saltem non satis in antiquitate fundatas: quæ bona quidem fide narrantur, & ad posteros transmittuntur, sed vim non habent genuinæ historiæ. Post miracula autem idem biographus num. 38 ita loquitur: Ecce, Pater, ut potui, tua jussa libens peregi, nec manibus conscripsi, nisi quod auribus audivi a viris veracissimis, probatis etiam senioribus. Ex his conficitur, majore eum cum sinceritate scripsisse, quam auctoritate. Displicent inter alia variæ ejus hyperbolæ: item ortus Sancti vix credibilis cap. 1, num. 4: juramentum cap. 2, num. 24.

[46] [miraculis] Ad miracula quod spectat; antiquis, quæ narrat Manilius, addi debent recentia, publica auctoritate approbata, atque ad sancti ejusdem Præsulis gloriam & venerationem apud mortales propagandam admodum idonea. Daturi ea sumus post Vitam ex impressione Germanica Latine reddita. Ponimus tamen hic aliud antiquum e Compendio Germanico: Adhuc magis notatu dignum est, quod contigit anno MXCIV, juveni cuidam Religioso in Petershusen. Hic cum eo tempore, quo in choro matutinum decantabatur, magna premeretur siti, exibat choro ad puteum quemdam ad hauriendam aquam, qua sitim restingueret: cumque vas hauriendæ aquæ destinatum imprudens vellet demittere, ipsemet in puteum præaltum, & angustum capite pronus, pedibus in altum erectis, lapsus est.

[47] [plurimis] Nullum medium ad manum erat, quo se aquis posset extrahere: non vox, qua opem imploraret; non manus auxiliatrix, quæ ipsum juvaret: uno verbo, spes omnis vitæ perdita erat. Spes unica supererat cogitatione pia fixa in S. Thaumaturgo Gebhardo illius cœnobii patrono, & fundatore, cujus invocati auxiliatricem manum statim etiam expertus est, quæ ipsum pedibus prehensum e puteo illæsum extraxit. Adhuc aqua diffluens ad chorum revertebatur. Magister ipsius admirans interrogabat eum, quid hoc sibi vellet; unde totus madidus rediret. Ille vero narrabat, quidquid contigerat; nempe quomodo memorato modo in puteum lapsus esset, indeque per sanctum Gebhardum miraculose iterum extractus, & a morte præservatus. Quod miraculum postea plurimos ad majorem venerationem, amorem, & devotionem erga sanctum Gebhardum prædicti cœnobii patronum, & fundatorem excitavit.

[48] Deinde narrata apparitione, de qua agit Manilius num. 27, [Vir sanctus] sic pergit auctor Compendii & affirmat ista: Sed quia iste Religiosus, de quo agitur numero mox citato, apparitionem illam paucis manifestabat, divi Gebhardi sanctitas, merita, & præpotens apud Deum patrocinium innumeris aliis miraculis toti mundo perspicua reddebantur. Nam multi cum fiducia sanctum Gebhardum episcopum invocantes a malignis spiritibus liberati sunt: multi claudi & enerves gressum, cæci visum, & variis morbis oppressi sanitatem recuperarunt: præsertim mulieres prægnantes, & parturientes in extrema sua necessitate opem ejus, & patrocinium expertæ sunt. Quod innumeris pene miraculis (quæ in hoc compendio brevitatis studio non adduco) ad longum testantur annales cœnobii [in] Petershaussen, qui talibus prodigiosis casibus, & fide dignis testimoniis repleti sunt.

[49] Similia prodigia fiunt etiam hodiedum vix non quotidie non solum in Petershaussen, [coruscasse memoratur.] ubi sacrum ejus corpus sepultum est, & peculiari in honore ac veneratione habetur, verum etiam in patria ipsius, in qua mundo natus est: prout plurimæ prægnantes, & parturientes mulieres in necessitate sua, etiam calamitatibus variis oppressi pueri, multique alii hujus sancti Patroni concivis sui patrocinium, potentemque opem non a multo tempore experti sunt; prout ex subjuncta appendice novorum miraculorum sub juramento examinatorum, & approbatorum satis patet.

VITA
Auctore Felice Manilio,
Ex documentis Mss. monasterii Petershusiensis edita apud Henricum Canisium Antiquarum lectionum tomo 6, pag. 475 & sequentibus.

Gebhardus vel Gebehardus ep. & conf. Constantiæ in Suevia (S.)

BHL Number: 3292

A. Felice Manilio.

PRÆFATIO AUCTORIS.

[Auctor, memorata Dei misericordia in redimendo homine,] Cum rerum Conditor protoplastum in paradiso mandatis institueret salutaribus, eidemque eum præficeret loco, ut spiritalem ibidem gigneret prolem, donec prædestinatorum numero completo, sine ullo mortis interventu, simul cum corpore & anima ad illum scanderet locum, de quo malignus cum suis sequacibus ceciderat spiritus: livore invidiæ stimulatus diabolus, quod caro possessura esset gloriam, quam ipse spiritus perdiderat, fallaci persuasione seduxit hominem, & promittendo divinitatem, quam non habuerat, etiam immortalitate simul cum gloria *, quam jam habebat, nudavit. Deus autem plus malitiam hostis, quam casum hominis detestatus, hominem quidem ad pœnitentiam revocavit; deceptorem vero æterna pœna mulctavit: dedit vero homini rectores atque magistros, quibus per Spiritum inspiravit suum, sive quid faciendum, quidve vitandum foret; ut cæteros regerent atque docerent per semitas justitiæ incedere, pravaque itinera devitare. Ad hoc promisit eis suum adventum in mundum, ut sua carne nostram liberaret carnem, & sua luce nostram illustraret cæcitatem, qui sedebamus in tenebris, & in regione umbræ mortis. Hoc autem primo per patriarchas, deinde per legem; postremo vero per multiformia prophetarum prædixit oracula; hi enim omnes missi sunt, prænuntiare adventum Salvatoris in carne, parareque Domino plebem perfectam.

[2] [inter alios Sanctos] Ubi vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus, non solum autem eos, qui sine jugo erant, vocavit, dicens eis: “Tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris”. Expleta ergo dispensatione, pro qua carnem assumpserat, cum reverteretur ad Patrem, a quo numquam per divinæ majestatis unitatem recesserat, non reliquit suos servos orphanos, sed consolatione sui Spiritus eos confirmavit atque solidavit, & jussit eos prædicare & testificari per omnes gentes pœnitentiam, & remissionem peccatorum accipere per lavacrum regenerationis, & fidem Christi Domini, introitumque regni cælestis, & gloriam permansuram. Hujus autem primi seminatores verbi fuerunt Apostoli, deinde eorum successores, videlicet sacerdotes Domini, quorum plurimi etiam usque ad sanguinem pro eodem verbo certaverunt, & mortem libenter pro Domino pertulerunt, ut vitæ æternæ participes fieri mererentur. Alii vero jejuniis, vigiliis, & orationibus semetipsos in ara cordis, Domino hostiam vivam immolantes, & aliis verbum vitæ annuntiantes, talentum sibi creditum cum lucro reportaverunt.

[3] [emicuisse S. Gebhardum scribit, & addit, unde hauserit, quæ de eo refert.] Inter quos beatissimus Gebhardus velut splendidissimum sydus, Alamannicis rutilabat in partibus, qui omni virtutum jubare ornatus, morum probitate & testimonio vitæ pollebat, adeo ut Deus omnipotens per ejus merita crebro faceret mirabilia, cujus nos omnia gesta non didicimus, sed pauca seniorum relatione ad nostras pervenerunt aures, quæ etiam, prout possumus, ad posteros transmittere curamus. Neminem ergo levitas remordeat verborum, nulli incultus sermo fastidium injiciat legendi, nec attendat auditor, quis, quomodo, sed quid, vel de quo loquatur, nec hoc quemquam movere debet, quod non visa, sed audita scribere præsumimus: cum etiam Lucas & Marcus a, Euangelium suum, & plerique sanctorum Patrum conscripserint, quæ utique non visu, sed solo auditu veraciter perceperunt. Quamquam & hi, quorum relatu nos hæc percepimus, tales ac tanti extiterint, ut eorum verbis melius quam propriis possemus credere oculorum obtutibus, sed in hoc anteriores videlicet non mediocriter culpandi sunt, qui viderunt & interfuerunt his, quæ per illum Deus operatus est, quod hæc litteris tradere ad laudem Christi minime curavere, sed his intermissis, nos, Deo adjuvante, ad narrandi ordinem veniamus.

ANNOTATIO.

a Insulsa comparatio; quia sancti Euangelistæ, Deo inspirante, scripserunt.

* immo cum gratia

PARTITIO CAPITUM IN EDITIONE HENRICI CANISII.

Liber I. Præfatio.
Caput I. De eo, quod de ventre matris excisus est.
Cap. II. De pueritia ejus.
Cap. III. Quod jam juvenis cum beato Conrado conversabatur.
Cap. IV. Quomodo ab eodem futurus prædictus est episcopus.
Cap. V. De electione ejus.
Cap. VI. Quomodo imago sanctæ Dei Genitricis ei in somnis apparuit.
Cap. VII. De Ottone imperatore.
Cap. VIII. De unctione, vitæque ejus sanctimonia.
Cap. IX. Quomodo fratrem suum paternam hæreditatem secum dividere coëgit.
Cap. X. Quod de sua parte prædiorum monasterium construxit.
Cap. XI. Quando hoc incepit.
Cap. XII. De resuscitatione ejus, qui cum vestibulo cecidit.
Cap. XIII. De situ ejusdem templi, ejusque dedicatione, & de reliquiis Sanctorum ibidem collocatis.
Cap. XIV. Quod privilegium Romæ acquisivit.
Cap. XV. Privilegium ejusdem monasterii.
Cap. XVI. Quod tunc etiam caput S. Gregorii acquisivit.
Cap. XVII. Quomodo Padum fluvium siccis pedibus pertransivit.
Cap. XVIII. Quod duodenos ad locum deputavit fratres.
Cap. XIX. Quod de servis suis artifices delegit, & quæ jura ipsis constituit.
Cap. XX. De militibus, quos monasterio deputavit.
Cap. XXI. Quomodo claudum erexit.
Cap. XXII. De obitu ejus.
Cap. XXIII. De sepultura ejus & miraculis ad funus ipsius ostensis.
Cap. XXIV. Epitaphium super sepulchrum ejus scriptum.
Cap. XXV. Quomodo post obitum Periggero abbati apparuit.
Cap. XXVI. De habitu ipsius Sancti.
Cap. XXVII. Quamdiu in episcopatu fuit, & quo tempore obiit.

SECUNDUS LIBER DE MIRACULIS.

Caput I. De nebula, quæ super tumbam ejus vita est, & quomodo ipse cuidam clarificatus apparuit.
Cap. II. De cæco illuminato.
Cap. III. Quod multi dæmoniaci per eum sint liberati.
Cap. IV. De sanatione paralytici a dæmonio vexati.
Cap. V. De muliere vexata.
Cap. VI. Quomodo cuidam fratri apparuit.
Cap. VII. De custode ecclesiæ.
Cap. VIII. De scabioso fratre.
Cap. IX. De curatione paralytici pueri.

CAPUT I.
Illustre Sancti genus; mirus, quo lucem vidit, modus; educatio; episcopatus; monasterii Petershusiani fundatio.

Liber I.
Cap. I.

Beatus Gebhardus nobilissima a Alamannorum stirpe, patre videlicet Uzone vel Huozone nomine, [Nobilis ac mirus Sancti ortus:] Rhetianorum b Comite extitit oriundus. Quem mater dum gestaret in utero, morte debitum exigente, languore correpta est: in extremis vero posita suis indicavit hominibus, vivum scilicet in utero gestare infantem, rogatque, ut anima exhalata ventrem sibi incidant, infantulum tollant, calido arvinæ globo involvant, Deique providentiæ cautissime custodiant. Quæ omnia, ut ipsa rogaverat, completa sunt. Hora autem adveniente, qua infans nasci debuisset, si materno utero foveri licuisset, vocem emisit infantulus, indeque cognitum est revolvendum, lucique reddendum fore. O mira omnipotentis Dei opera! qui, ut ait beatus Joannes Præcursor Domini: Potens de lapidibus suscitare filios Abrahæ, pene sine fotu muliebris uteri columnam suæ procreavit Ecclesiæ. Huic certe accommodari potest illud, quod Dominus ad Hieremiam Prophetam dixit: “Priusquam te formarem in utero, novi te, & antequam exires de vulva, sanctificavi te”.

II.

III.

[5] Tulerunt ergo infantulum & nutriri commendaverunt, adultumque litteris tradiderunt. [educatio:] Tunc puer cœpit bonæ indolis esse, & ceu prudentissima apis per multigenos flores mella, ita ille per diversas sacræ Scripturæ paginas in alveario cordis dulcisonas congerebat sententias, quibus postmodum populorum dulcificaret fauces. Cum autem puerilia transcendisset jura, & juvenilem vitam attigisset, Dei cœpit frequentare contubernia & præcipue beati ac Deo digni sacerdotis Conradi Constantiensis episcopi, cujus etiam familiarissimus pedissequus extitit, ut videlicet in ejus probitate disceret quidquid adhuc in ejus moribus emendandum foret. Sciebat enim scriptum esse: “Cum sancto sanctus eris, & cum viro innocente innocens eris, & cum perverso perversus eris”; ideo & pravorum fugiebat consortia dicens cum Propheta: “Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeam cum eis, & ambulanti in via immaculata huic ministrabam”.

IV.

V.

[6] Unde & Spiritus sanctus dignatus est suis de eo prænuntiare fidelibus, [episcopatum a S. Conrado prædictum,] quod jugum portaturus Domini, & pater-familias in domo Domini futurus esset. Denique cum beatæ memoriæ Conradus, cujus superius mentionem fecimus, die quodam cum suis resideret, & causa existente domum ad horam fuisset excessus *; vir Domini Gebehardus, jocandi gratia, ut fieri solet, venit & sedit in loco, de quo episcopus fuerat digressus. Ingrediens autem inopinate episcopus, & videns Gebehardum suum occupantem locum, subridendo, ut fertur, ad eum locutus est: Eia, inquit, Gebeharde, quam cito meum anticipare voluisti locum: sed non ita erit; non enim tibi post me, sed alteri debetur. Illo vero assumpto, te Dominus suarum ovium rectorem prædestinavit atque pastorem. Hanc autem prophetiam c veracem esse, rei exitus approbavit. Nam beatissimo Conrado ad Dominum translato Bamenoldus * ei in episcopatum successit, qui plus minus quatuor præfuit annis, quo defuncto, clerus, senatus, populusque Constantiensis Gebehardum sibi pastorem unanimiter delegerunt, ipsam vero electionem summo Pastori acceptabilem, atque suis ovibus Pastorem hunc etiam ab ipso Domino prædestinatum fuisse, evidenti signo monstratum est.

VI.

VII.

[7] Erat namque in eadem ecclesia imago sanctæ Dei genitricis Mariæ ligneæ insculpta tabulæ, quæ beato Viro in somnis visa est virgam præbuisse pastoralem, [a Deipara virgine, & Ottone imp. confirmatum,] eique præcepisse, ut Dominicum gregem pasceret, eique pascua vitæ monstraret æternæ. Otto etiam ejusdem nominis secundus d imperator, audiens obitum Constantiensis episcopi, consensumque populi in electione venerandi viri Gebehardi, gratulabundus ei baculum cum pontificali annulo direxit, præcipiens, ut cum ovium subjectione Gebehardo omnes obedirent, eumque sibi datum a Domino pontificem gauderent. Erat enim idem Vir domino imperatori familiarissimus, eo quod compater e ejus esset, ideoque gaudebat, quod occasionem invenisset ad hoc eum promovendi, quod jam dudum concupierat, & ad quod eum dignissimum omni vitæ sanctimonia decernebat.

VIII.

IX.

[8] Canonica electione peracta, unctusque unguento sanctificationis, [exornat meritis, & bona cum fratribus dividit.] quod “de capite descendit in barbam Aaron” cœpit Vir Domini, boni pastoris imitari exemplum, mercenarii devitare perfidiam; talentum sibi creditum cum lucro reportare, omni mentis annisu satagere, omni virtuti operam dare, sicut decebat Domini dispensatorem: bonus, pius, pudicus, sobrius, castus, &, ut breviter dicam, omni bonitate conspicuus, universo morum decore ornatus. “Ibat enim de virtute in virtutem, ut videret Domini decorem in Sion. Omni custodia servabat cor suum”, illud attendens quod Dominus in Euangelio ait: “Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt: omnibus omnia factus est” ut omnes salvos faceret: omnia autem faciebat propter Deum, ut hæres ejus fieret, cohæres autem Christi. Sed quia de nobilissimus & ditissimis fuerat parentibus, qui sibi fratribusque suis multitudinem copiosam prædiorum reliquerant (sicut est humana avaritia, quæ divitiis non impletur) fratres ejus sibi vendicabant universa, nec fratri quidquam dederant de sibi relicta substantia: Vir autem Dei non cupiditate prædiorum, sed Dei, cui ea tradere cupiebat, amore succensus, suam partem possessionum f a fratribus sibi dari postulabat. Illis autem negantibus, vi extorsit ab eis, ut omnia æqua lance dividerent, nec quicquam eorum, quod suæ contigerat sorti, permisit habere. Hæc vero non malitia sed divino zelo, animo inardescente peragebat; ne forte fratres periculum suæ incurrerent animæ, si aliquid sibi injuste usurpatum possiderent.

X.

XI.

[9] Peracta autem hac hæreditaria divisione, vir Domini Gebehardus, [Construit monasterium Petershusianum.] animo revolvens illam sententiam, qua Salvator in Euangelio ait: “Vade, vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo: &, Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus”; suis ex prædiis monasterium sancti Gregorii Papæ in ripa Rheni fluminis juxta Constantiam civitatem construxit, deputatis illic duodenis fratribus, qui die noctuque divinis ibidem insisterent officiis, quibus sufficienter victum vestitumque suis ex facultatibus ministrari constituit. De terrena ergo substantia sibi nihil reservavit, sed cuncta Christi pauperibus fideliter erogavit, sicut scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in æternum”, thesaurizare sibi noluit in terra, ubi nesciret, cui congregaret, sed thesaurizabat sibi thesauros in cælo, ubi nec “Ærugo, nec tinea demolitur, ubi fures non effodiunt, nec furantur”. Anno autem Dominicæ Incarnationis nongentesimo octogesimo tertio, episcopatus autem sui quarto, undecimo vero imperii Ottonis secundi, hanc eamdem manufactam domum ex materialibus lapidibus Domino construere cœpit, ipse vivus lapis ponendus in non manufacta domo æterna in cælestibus, dicens cum Apostolo: “Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus”; thesaurizabat sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehenderet veram vitam, quæ est in Christo Jesu.

ANNOTATA.

a De illustri nobilitate Sancti plura vide in Commentario § 1.

b Rhætia triplex; altera recens, altera late, altera proprie sumpta. Hæc regionem illam totam inter Alpes Rhæticas, & Tridentum, quam hodie incolunt populi Grisones, complexa; seu Rhætia, Comitatus Tirolensis, & Vallis Tellina, ubi populi fuere Brigantini &c. Rhætia late sumpta, post divisionem imperii Romani, continebat Rhætiam propriam ad meridiem extensam, seu Rhætiam primam, & Vindeliciam: ea vero, qua septemtrionem versus protendebatur, Rhætiæ secundæ nomen accepit. Duabus hisce Rhætiis adde recentem, quæ angustioribus terminis coarctata, partem occidentalem Rhætiæ propriæ tantum continet, seu populos Grisones vulgo nuncupatos. Plura de præsenti argumento suppeditat Baudrandus, e quo præcedentia contraximus. Quod autem Manilius scribit de Uzone S. Gebehardi patre Rhætianorum comite, videtur probabilius intelligendum de Suevia, qua tractum Constantiensemseu Brigantinum continet, notante Baudrando ad nomen Suevia, quod olim duces habuerit proprios magni nominis. Vide loca superius memorata in Commentario § 1. Fieri tamen potuit, ut ditiones Uzonis ad alias etiam Sueviæ partes se extenderint.

c De hac prophetia diximus in Commentario § 2.

d Otto II, Ottonis imperatoris I filius, coronatus imperator anno Christi 967 ponitur apud Baronium, & apud Labbeum in Compendio chronologico ad eumdem annum: mortuus 983, relicto filio Ottone III quadrienni, sicut apud Labbeum ibidem invenies.

e Compater, id est, quasi ejusdem filii pater dicitur is respectu illius, cujus filium baptizat, vel tamquam patrinus in baptismo aut confirmatione suscipit. Consule Cangium in Glossario. Compatris igitur officio functum fuisse Sanctum in Ottone imperatore III suspicor ex eo, quod præter hunc non inveniam alios Ottonis II liberos. Hinc confirmari possunt, quæ in Commentario præmisi de illustrissimo genere S. Gebehardi.

f Nodum hic in scirpo quærit Basnagius sæpe jam citatus, dum pag. 825 ponit sequentem notulam marginalem: Viderint canonici juris doctores, an vis illata fratribus sit laudanda. Quidnam hic videndum? Quid Sanctus hic egit, quod non sit laude dignum: actum quippe justitiæ exercuit, quando parentum bona, jure naturæ sibi debita, & a fratribus injuste occupata, vi justa extorsit, ut de iis disponeret in causas pias, dum bona gratia impetrare illa non posset.

* egressus.

* alii Gaminolphus.

CAPUT II.
Miraculum; privilegium & sacra lipsana Romæ impetrata; alia miracula; curæ pro monasterio Petershusiensi susceptæ; obitus, sepultura, apparitio.

XII.

Cum autem, Deo prosperante, jecisset fundamenta ecclesiæ, [Hominem e lapsu quasi exanimem sanat:] toto nisu cœpto operi cœpit cottidie insistere, & Deo incrementum dante, ventum est ad hoc, ut parietibus in altum excrescentibus, necessario etiam lignorum instrumenta subrigerentur, per quæ onera portantes ascenderent & descenderent, super quæ etiam opera facientes constare possent. Et ecce, quadam die subito ex improviso accidit, quod omnes assistentes valde contristavit. Nam cum omnes certatim operi instarent, contigit, ut fractis sustentaculis, in quibus stabant operarii, caderent in terram; ita ut opifex, qui præerat operi, toto conquassato corpore, quasi exanimis inveniretur. Cumque ex eo, quod acciderat, magna afficerentur tristitia, vir Domini Gebehardus confisus in eo, qui dixit: “Quæcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis”; jussit eum levari, & in oratorium sancti Michaëlis, quod ibi erat, deportare, & ejectis omnibus, ipse clausit ostium, seseque in orationem dedit. Quo orante elisus sanus surrexit, eumque ad opus redire jussit, atque ait: Vere nullus deinceps ex hoc cadendo suæ periculum patietur animæ.

XIII.

[11] [templum Petershusianum ornat, ac dedicat:] Jussitque omnes parietes certo tramite sursum sine vestibulis, sicut hactenus cernuntur, construi, ita ut laquearia ejusdem templi in modum crucis suspensa esse videantur. Quæ laquearia deauratis baculis in modum stellati cæli undique decoravit: muros vero per circuitum varia pictura perornavit, non tali, qualem propheta Ezechiel perfosso pariete conspexit a, sed tali, quæ opera Salvatoris, quæ vel in veteri vel in novo Testamento operatus est, ad ædificationem intuentium repræsentaret. Situs autem ejusdem templi ad occidentalem plagam versus est: secundum formam basilicæ principis Apostolorum Romæ constructam, formatum est, propter quod eumdem locum Petri domum appellavit: per circuitum vero congrua monachis construxit habitacula, perfectisque omnibus decimo anno ecclesiam in honore sancti Gregorii Papæ dedicavit b, eamque multiplicibus & magnificis sanctorum reliquiis cumulavit: inter quas etiam brachium sancti Philippi apostoli c ab Ottone tertio imperatore sibi cum aliis plurimis condonatum, summo studio ibidem collocavit.

XIV.

XV.

[12] Cumque summo studio sanctorum reliquias & cætera quæque ad divinum cultum pertinentia undique ex diversis locis congregaret, [Romam profectus,] ejusdem rei gratia etiam Romam properavit, ut & de Apostolorum liminibus, Sanctorum exuvias, privilegiumque libertatis perciperet, quod & magnifice impetravit. Nam cum jam sæpe dictum locum principi Apostolorum proprietatis jure contradidisset, ab ejus vicario Joanne tale privilegium accipere promeruit. Joannes episcopus, servus servorum Dei, in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris videlicet, & Filii, & Spiritus sancti. Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus, qualiter Gebehardus secundus amabilis episcopus sanctæ Constantiensis ecclesiæ, dilectissimus confrater noster, orationis causa Romam veniens ad limina Apostolorum Principum Petri & Pauli, & ante nostram præsentiam, retulitque nobis, quatenus ipse Dei nutu compulsus, ecclesiam cœnobitarum construxisset super ripam fluminis, quod dicitur Rhenus, ad honorem beati Gregorii confessoris Christi, in quo loco regulam sancti Benedicti abbatis, & monachorum fratrum luculentissime ordinaret: ubi devotissime de suis propriis prædiis, quæ a suis parentibus illi evenerunt, & partem de rebus S. suæ ecclesiæ devotissime obtulit, ad sustentationem & stipendium illorum videlicet monachorum, qui in ipso sancto monasterio sedulo Christi laudes persolvere die noctuque non cessant.

[13] [impetrat] De quibus nostræ humilitatis supplicans clementiam, ut prædictus locus ipse sub tuitione & defensione sancti Petri nostra nostrorumque successorum Pontificum in perpetuum maneat: ita tamen, ut nullus rex, aut dux, neque marchio, nec etiam episcopus, qui per tempora in ipso episcopio fuerit, aut ulla persona audeant de omnibus, quæ ibidem ab ipso jam dicto Gebehardo episcopo concessa sunt, alienare, aut quoquo modo de ipso sancto monasterio extrahere; sed tuta & stabilita atque firma usque in futura tempora concedimus permanenda; sed & hoc apostolica præceptione, rogante supradicto Confratre nostro, interdicimus in nomine Domini nostri Jesu Christi, ne aliquis eidem monasterio præficiatur, nisi quem communi consensu fratres ibidem Christo sedulo servientes elegerint, electumque episcopus benedictionis titulo confirmare procuret. Et hoc ipsum de advocati d electione decerni placuit.

[14] [privilegium, & reliquias:] Si vero, quod absit, aliquando contigerit, ut episcopus ejusdem sanctæ ecclesiæ hæreticus vel schismaticus existat, fratres supra dicti monasterii ex auctoritate Sedis Apostolicæ habeant potestatem ecclesiasticos ordines requirendi ubicumque Catholicum noverint esse episcopum, nec ille iniquus, de hoc aliquam eis injuriam inferre præsumat: nam si quis aliquis homo, cujuscumque sit ordinis vel potestatis, quod non credimus, in aliquo disrumpere tentaverit ea, quæ ab ipso jam dicto Confratre nostro in prædicto monasterio concessa sunt, & a jure & ditione ipsius monasterii auferre voluerit, nisi resipiscat, excommunicatus a Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi consistat, & anathematizatus a sanctis patribus omnibus, & a nobis, nec in exitu vitæ communicet, sed etiam mortuo, nomen ejus inter Missarum solennia nullo modo recitetur. Qui vero pio intuitu custos & procurator hujus nostri præcepti extiterit, benedictionis gratiam, vitamque ab ipso Domino Deo & Salvatore Jesu Christo mereatur in sæcula sæculorum. Amen. Scriptum per manus Johannis notarii, & regionarii e & scrinarii sacri Lateranensis palatii in mense Aprilis & Indictione secunda: datum vero septimo Kalendas Maias, per manus Gregorii episcopi sacræ Portuensis ecclesiæ, & bibliothecarii Sedis Apostolicæ, anno Pontificatus Domini nostri Joannis sanctissimi Papæ quarto.

XVI.

XVII.

[15] Inter cæteras vero, quas idem Pontifex beato Viro Sanctorum dederat reliquias, [quas ne eripiant Romani eum insequentes,] caput quoque sanctissimi Papæ sibi condonavit Gregorii f: sed hoc paucis & sibi familiarissimis cognoscentibus. Vir autem Dei, tanto munere accepto, maximo delibutus gaudio, festinus Urbem egreditur, verens hoc, quod etiam contigisset, nisi divina ministratione profectus fuisset. Romani enim cognoscentes se tanto pignore privatos, se quasi orbatos, gementes civitatem egressi, Virum Dei unanimiter prosequuntur *. Quod ille sentiens, fugam inivit, fugiendoque Placentia g ad Padum fluvium usque pervenit, quem in immensum excrevisse invenit, navemque altera in parte fluminis consistere doluit; cumque nullum adesse conspiceret, qui navim advehere potuisset, jam jamque insequentes se advenire formidaret, quod tunc solum subsidii noverat, ad arma orationum confugit, seseque in ripa fluminis Deo supplicem dedit, quem mox se invocantem Christus in tribulatione dilatavit: quia “Oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum”, & adhuc eo clamante dixit: Ecce adsum: illo namque orante & omnipotentis Dei misericordiam implorante, ut, si voluntatis ipsius esset, quatenus iste Sanctorum exuviæ ad locum destinatum perveniret, sibi in hoc necessitatis articulo subveniret. Mirum dictu, Padus se submisit, & per medium suimet sanctissimo Viro modum optimum patefecit, & sicut de Israëlitico populo Psalmista canit: “Mare vidit & fugit, Jordanis conversus est retrorsum”: & iterum: “Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moisi & Aaron”, ita & nos de isto proclamare possumus: quia Padus illum vidit & fugit, & de cursu suo conversus est retrorsum, & fideles suos deduxit Dominus per aquas multas, in manu servi sui Gebhardi.

[16] Ipse autem Vir Dei, statim ut sibi viam a Domino prospexit patefactam, [sicco vestigio Padum transit.] cum suis omnibus ingressus, omni cum alacritate pertransivit. Unus autem nequam ex obsequio ipsius Sancti postremus pertranseuntium factus, cunctis aliis egressis, in alveo fluminis solus inventus, concurrentibusque aquis præventus, atque suffocatus est, secundum illud quod scriptum est, “Væ soli, quia si ceciderit, non habet qui eum adjuvet, ut surgat”. Quod cum Viro Dei nuntiatum fuisset, ait: Ex hoc nolite contristari, naulum enim hoc in loco dare debueramus, pro quo istum a Domino sublatum credamus; & cum lætitia Christo gratias agentes iter nostrum peragamus. Illi vero, qui Virum Dei illo persequuti fuerant, videntes, quæ facta sunt, ad propria revertuntur. Quis vero hæc audiens non obstupescat, quisve obstupescens credat de sterili Alemannorum terra tantum emicuisse Virum, per quem Deus his temporibus antiqua renovare dignatus est mirabilia? Sicut enim Moises cum Israëlitico populo, per mare rubrum; & Josue, Helias, & Heliseus, per Jordanica fluenta sicco pertransierunt vestigio: ita iste Domini Dilectus præpetes fluctus Padi alveo fidei concludens per semitam humanis pedibus hactenus inconcessam securis gressibus commeavit.

XVIII.

XIX.

XX.

[17] Domum autem cum pervenisset, collocatis cum omni diligentia reliquiis, ordinatisque duodenis, ut supra dictum est, ad locum fratribus, Periggerum h tertium decimum i vicem Christi inter eos agere constituit. Post hæc, convocatis servis suis, elegit ex eis optimos quosque, & constituit eis cocos & pistores, [Cura singulari prospicit Petershusiensibus:] caupones & fullones, sutores & hortulanos, carpentarios k, & singularum artium magistros, & constituit eis, ut eo die, quo fratribus deservirent, de cibo & pane fratrum cibarentur, quia dignus est operarius cibo suo. Ut autem bono animo suis ministrarent dominis, hujusmodi donario ipsos cumulavit: scilicet ut cum quis præsentium, vel eorum successorum, qui de progenie illorum esset, moreretur, exuviæ l de eis non sumerentur, sed hæredes relictam hæreditatem indivisam possiderent: si vero de alia progenie aliquis successisset, ab hoc donativo alienus extitisset. Constituit etiam alios clientes, qui equitando deservirent, scilicet ut semper parati essent ad equitandum, quocumque necessitas exegisset, & ad commodandum fratribus caballos suos quocumque poposcissent. Hæc autem Vir Domini, quasi pennatum “animal plenum oculis ante & retro”, paravit, ut videlicet fratres ibidem Christo famulantes, spiritalibus atque carnalibus necessariis sufficienter instructi, expediti contemplativæ cum Maria ad pedes Domini vacarent vitæ, nec eos sollicitudo Marthæ in activa aliquoties perturbaret, & esset, sicut scriptum est: “Nihil deest timentibus eum”: sciebat enim scriptum: “Propter inopiam deliquerunt multi”: & ideo providebat illis interius exteriusque, quæque erant necessaria, ne inopia urgente cum periculo animæ subsidium quærerent hujus vitæ, & ipse pro hoc non beneficium, sed a districto judice Deo gehennæ tulisset supplicium.

XXI.

[18] Cum ergo quodam die in sæpe dicto deambularet loco, [claudum sanat:] obvium habuit quemdam claudum ejusdem loci incolam, qui curvatis ad terram genibus & scabellulis, quæ manibus gestabat, caput a terra sustentabat, in modumque quadrupedis omni corpore curvus deambulabat. Is autem peritissimus erat in omni sculptura lignorum, sicuti etiam in ejusdem basilicæ valvis melius addisci poterit. Hunc ergo cum venerabilis vidisset Pontifex, ait ad eum: Homo cur manibus genibusque tellurem premis, nec rectis graderis plantis? Scitis, ait, scitis dudum, Domine, quod Dei debilitatus judicio erectus quoquam gressum movere nequeo. At ille, baculum, quem manu gestabat, claudo porrexit: Sume, inquit, & in hoc te sustenta, rectoque cursu deinceps ambula. Ille autem sumens baculum super eo se erexit, novisque gaudendo, Dominumque laudando gressibus currere cœpit. O Virum ineffabilem & principibus Apostolorum, Petro videlicet atque Paulo, comparandum! quorum unus claudum ad Speciosam portam templi jacentem & mendicantem erexit m; alter vero dormitantem Eutychum & de tertio cœnaculo in inferiora cadentem, vivum reddidit atque salvum n: sic iste Domini dilectus claudum non jacentem, sed manibus genibusque reptantem propriis gradi fecit plantis, hominemque de altitudine murorum cadentem, vivum reddidit & incolumem; qua in re considerandum est, quam sanctus, quantique apud Deum meriti fuerit, per quem Christus non minora, quam etiam per suos Apostolos monstrare dignatus est. In modernis enim adhuc temporibus refrigescente etiam charitate multorum, in suo Fideli Veritas complere dignata est, quod suis promisit discipulis, dicens: “Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis”.

XXII.

[19] Cum autem bonorum remunerator operum, Famulum suum de turbulento hujus mundi salo ad portum perpetuæ quietis educere decrevisset, molestia corporali pulsatus, [moritur,] dormitans non est inventus, sed succensa lampade venienti Domino atque pulsanti obvians, ovando ei aperuit, dicens cum Apostolo: “Cupio dissolvi, & esse cum Christo”; cumque languor corporis ingravesceret, & se de hoc sæculo citius migraturum præsensisset, rogavit, se in templo, quod ipse fabricarat, sepeliri: nam tunc temporis in Constantiensi morabatur civitate, in qua etiam hæc eadem eum infirmitas occupaverat. Languore autem ad vitalia veniente, sexto decimo episcopatus sui anno, sexto Calendas Septembris viam universæ carnis ingressus est: angelicisque, ut vere credendum est, manibus evectus, talentum sibi creditum Domino duplicatum repræsentavit, & ab ipso auctore audire promeruit: “Euge serve bone & fidelis, quia in modico fidelis fuisti: super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui”. Cum ergo lotus ac sacerdotalibus, ut moris est, vestibus indutus & feretro impositus ad ecclesiam fuisset deportatus; dissensio exorta est, utrum in ipsa ecclesia, sponsa videlicet sua, an, uti ipse rogaverat, in ea, quæ ab ipso constructa fuerat, debuisset tumulari. Illis vero ita inter se altercantibus, aliis quidem ejus petitionem implere cupientibus, aliis vero tanti pastoris exuviis carere dolentibus; tandem major minorem vicit partem, quæ se sui patris reliquiis exorbitare nolle clamabat. Et decreverunt eum in eodem loco sepeliri.

XXIII.

[20] Accedentes autem hi, qui ad portandum feretrum deputati fuerant, [ac sepelitur] loculum levare atque ad præparatum sepulchrum deferre conabantur: cumque brachia tenderent ad feretrum, cœperunt toto corpore treniere, ac immenso pavore concuti, ita ut etiam pene humano amisso sensu, amentes efficerentur: tantoque pondere ipsum depressum est feretrum, ut humanis viribus moveri nequivisset. Tunc omnes, qui aderant, hoc miraculo perterriti, cœperunt dicere, illum sepulchri locum a Deo sibi prædestinatum non fuisse. Tandemque divino correcti judicio, decreverunt, eum, ubi ipse rogaverat, sepeliendum fore. Portitores autem iterum accedentes cum omni velocitate loculum levaverunt, atque omnis illi pristina gravitudo ita ex toto immutata est, ut pene nil ponderis se portare præsensissent.

[21] Cum autem januam ejusdem egrederentur ecclesiæ, [non sine miraculis] aliud non minus miraculum divina monstrare dignata est misericordia. Nam illis, ut dictum est, ecclesiæ limen egredientibus, columba, cunctis cernentibus advolavit, & supra jam sæpe dictum beati Viri, nullo ambigente, consedit feretrum, indeque non recessit, donec transnavigato flumine, ecclesiam sancti Gregorii ingressi fuissent. Quam mox, ut intraverunt, columba, quæ videbatur, disparuit, eamque nullus deinceps videre prævaluit, tantique odoris fragrantia eos illic excepit, ut omnes se quasi renovatos crederent, nullusque se umquam aliquid, quod tanti esset odoris, præsensisse memorarit. Quæ etiam fragrantia tamdiu super sanctum corpus permansit, quousque eum maximo in honore in meridiana parte ejusdem templi sepulturæ tradidissent: quia enim columbinæ fuerat simplicitatis, recte in ejus funere columba apparuit; per quam mentis illius sinceritas vitæque monstraretur innocentia: recte in exequiis pii Pastoris nova odoris fragrantia bonarum refectæ sunt nares ovium, quæ videlicet prius in anima ejus prædicatione semper reficiebantur simul & oratione.

[22] [ea occasione patratis: epitaphium:] Utrum autem in ipsa columba sancta ejus anima, sicuti & de aliis Sanctis legitur, quorum animæ sæpius in columbæ specie, cælum visæ sunt penetrare: an quis alius apparuerit spiritus, nobis quidem incognitum; Deo autem, cui omnia nuda & aperta sunt, est cognitum: qui etiam hoc ipso miraculo suum in cælis dignatus est Famulum hominibus monstrare clarificatum. Igitur beati Pontificis anima cælo recepta, carne vero terræ honorifice commendata, tale epitaphium ejus tumbæ aureis subscripserunt characteribus:

Debita pars terræ fallentia tempora sperne, Et memorare viæ, quam testatur cinis iste. Gentis honor nostræ jacet hic, gentis dolor atque. Præfuit huic urbi, cuncto sed profuit orbi. Hancque Deo sedem templi fundavit & ædem. Parti terrenæ Deus ignoscens miserere. Redde vicem juste, quia te dilexerat iste.

[23] [apparitio ac vaticinium:] Post hæc quadam nocte ejusdem monasterii abbas Periggerus nomine, cujus superius mentionem fecimus, oratorium, causa orandi ingressus est: cumque attentius in ipso noctis silentio orationi incumberet, ei beatus apparuit Gebehardus, & hilari vultu ad eum loquutus est: Scias pro certo, me apud omnipotentem impetrasse Deum, ut nullus fratrum modo in hoc monasterio Christo deservientium a morte lædatur secunda; sed omnes mortem subeuntes temporalem vitam cum Christo possidebunt sempiternam o. Hoc dicto, ab oculis ejus evanuit, nec eum ulterius cernere quivit. Ipse enim Beatus jam de hoc sæculo victoriam nactus, suorum adhuc in mundo laborantium ærumnis non est oblitus; sed ut quidam ait: “Verus amor Christi vera est custodia legis. Et mandata Dei complet amans homines”, prioris recordatus amoris, sibi famulantibus & adhuc in via laborantibus, apud Deum est auxiliatus, eosque de prosperitate consummandi itineris est consolatus; ut videlicet eo ardentiores viam rectitudinis properarent, quo se ad patriam perventuros minus dubitarent. Quapropter & nos assidue ejus implorare condecet auxilium, ut ejus meritis adjuti de periculis hujus evadamus exilii & patriam mereamur paradisi.

[24] [tempus sedis & mortis.] Erat etiam idem venerabilis Heros capite calvus omnino: sermonem autem suum hoc juramento solebat firmare, quasi diceret: Per meum caput non natum: quia videlicet non natus, sed de utero matris excisus, calido arvinæ globo est involutus, propter quod & dicebant, eum latum habere calvitium. Sedit autem in episcopatu annis sedecim: sexto decimo p defunctus est, die sexto Calendarum Septembrium, anno ab Incarnatione Domini nongentesimo nonagesimo sexto: tertio decimo vero anno q Ottonis Augusti ejusdem nominis tertii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui una cum Patre, & Spiritu sancto unus est honor & gloria per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ezechielis cap. 8, ℣. 7 & 8 leguntur ista: Introduxit me ad ostium atrii: & vidi, & ecce foramen unum in pariete. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. Deinde agit textus sacer de abominationibus, quas vidit Ezechiel: & universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum.

b Crusius supra citatus de hoc templo scribens pag. 145, dicit, V Calend. Novemb. a Gregorio V, qui CMXCV Papa factus est, consecratum fuisse. Sed initium Pontificatus ipsius ab aliis auctoribus passim innectitur anno 996. Verdensem episcopum fuisse, affirmat Ciaconius in Vitis Romanorum Pontificum tomo 1, columna 745: ubi de illo plura.

c Consuli potest Commentarius prævius § 2.

d Ibidem § 3 diximus occasione donationis a S. Gebehardo factæ, advocati in donationibus ejusmodi Alemannicis facultatem intervenisse. Hoc autem loco Manilius indicat, gravis fuisse momenti electionem advocati. Cangius in Glossario multa collegit de advocatis.

e De regionariis agit idem Cangius, & Macri fratres in Hierolexico pag. 518.

f An S. Gregorii magni, ut volunt Petershusienses, an alterius PP. synonymi? Difficultates in hac re moventur & expenduntur in Commentario § 3.

g Urbs est notissima Italiæ in Longobardia, fere uno milliari a Pado fluvio distans, ut observat Baudrandus.

h Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 4, ad annum 983, pag. 15, De primo, ait, ejus loci abbate Beringero, ejusque successoribus a Bucelino recensitis, nihil fere comperti præter nomina habemus.

i Non erant igitur tunc temporis nisi ascetæ tredecim, teste Manilio. Bucelinus in Menologio Benedictino ad diem XXVII Augusti varia memorat, quæ non probamus, nisi melior accedat auctoritas. Sic enim scribit: Ipse (sanctus Præsul noster) aliquamdiu … præfuit lectioribus monachis ad Petershusianum monasterium accitis, episcopus simul & abbas lectissimus, hoc tamen muneris eo solum usque in se suscipiens, dum confirmata cœnobii initia, & auctas rationes perspiceret, simul cum redituum incrementis, de augendo servorum Dei numero admodum solicitus, cum (sacris virginibus exceptis, quas separatis bene reclusas ædibus, veterum nostrorum more, iisdem vivere reditibus ordinaverat) primo statim tempore monachos octuaginta numeraret: quorum dimidium e fratribus, quos vocamus conversos, constaret.

k Etiamsi hæc vox proprie significet eum, qui facit carpenta; postmodum tamen adhibita est pro artificibus omnibus lignariis, ac tignariis (prout etiam hic sumitur) ex Cangii Glossario.

l In margine exempl. manuscripti. Legendum puto: Exuviæ exinde non sumerentur. Hæc notantur in editione Canisiana ad marginem.

m Insigne illud miraculum pluribus narrant Acta Apostolorum cap. 3.

n Vide ibidem cap. 20, ac diem 24 Augusti pag. 753.

o Adi Commentarium prævium § 5.

p Consule, quæ ibidem § 4 de anno emortuali præmissa sunt.

q Ottoni II mortuo successit filius ejus Otto III in regno Germaniæ anno 983; non autem in imperio, quod adeptus est anno 996; mortuus anno 1002. Vide Baronium, Pagium, & Compendium chronologicum Labbei. Manilius itaque ponit annos regni, non imperii Ottonis III.

* f. persequuntur.

MIRACULA
Apparitiones, ac vaticinia.

Gebhardus vel Gebehardus ep. & conf. Constantiæ in Suevia (S.)

BHL Number: 3292

A. Felice Manilio.

Liber II DE MIRAC.

Igitur postquam Redemptor humani generis famulum suum Gebhardum de voragine hujus sæculi ad supernam patriam transduxit, [Inter alia, quæ biographus præterit, miracula,] referuntur multæ virtutes, quas per eum nobis Dominus ostendere dignatus est, dum sancta ejus anima absolvebatur a vinculis carnis, & rediit ad Dominum, qui dedit illam: & quantam potentiam ejus misericordia cunctis auxilium & gratiam ad ejus tumbam devote precantibus Dominus fecerit; non est nostræ scientiæ, ut dignum est, vobis intimare: quædam tamen ad notitiam posteriorum, prout Dominus donare dignatus fuerit, litteris commendare; quædam vero silentio præterire curamus; ne tædioso lectori fastidium incutiamus, & tantum studioso satisfacere valeamus. Nomina vero eorum a quibus nobis tradita sunt, supprimimus, sicut fecimus, ne ipsa barbaries vocabulorum offendat, & Latinus sermo suum decorem non amittat. Vir itaque angelicæ in carne vitæ, Deo devotione contriti cordis militavit, dum vixit, & penitus se in hac carne crucifixit, ideo & Dominus, quia socius fuit passionum, consortem fecit eum & consolationum, non tantum in supernis sedibus remunerando; verum etiam in terris coram humanis obtutibus, signis & virtutibus illustrando, sicut in sequentibus luce clarius patebit relationibus.

Cap. I.

[26] Frater quidam jam sæpe dicti monasterii ad tumbam sancti viri Gebehardi se orationi accommodavit: [manifestatur ejus gloria in nube,] dumque se attentius Deo precibus commendaret, vidit nebullam totum sepulchri ambitum contegentem, & suavissimum odorem ex ipsa nebula naribus præsensit redolentem: quæ aliquantisper morata, ab oculis cernentis atque stupentis paulatim subtracta est. Qua in re considerandum, quanta claritate quantoque odore sancta ejus anima in superna civitate perfruatur, cujus etiam corporea putredo in terris tanta odoris fragrantia illustrata est. Quia enim de illis fuerat quos Esaïas propheta prævidens admiratur dicens: “Qui sunt isti, qui ut nubes volant”? recte ab odorifera nube ejus visitatum est mausoleum, cujus conversatio semper in cælis fuerat, & qui die noctuque suas ad cælum cum odoramentis bonorum operum direxerat orationes, quasi incensum sacrificii vespertini; & ut per hæc apertius monstraretur æternæ lucis hunc inhabitare valde gloriosam mansionem.

[27] [apparitione; ac dæmoniaco,] Sic enim istis etiam temporibus, rudibus fratribus ejus merita ignorantibus, ejusque sanctitati detrahentibus, cuidam eorum in visione apparuit in lucidissima sedens mansione, sacerdotalibus indutus vestimentis, mitra capiti superposita cum ineffabili claritate excelso sedens in throno; dicens ad eum: Ecce, frater, oculis approbare poteris tuis, quod conspectui omnipotentis Dei non ita despicabilis assisto, quomodo quorumdam fratrum tuorum existimationi appareo. In omnibus enim utilitati suorum consulens, ne fortasse sibi detrahendo peccarent, suam, Deo opitulante, dignatus est eis præmonstrare claritatem, ut videlicet scirent, quanto honore dignus, qualive reverentia ab hominibus in terris esset excolendus. Sed quia frater ille, cui visus est, præ humilitate ipsam visionem pene nulli innotescere voluerat hominum, divina clementia aliud apud sepulchrum illius cunctis astantibus atque cernentibus in dæmoniaco homine ostendere dignata est miraculum, sicut postea plenius scriptum invenitur. Ex quo omnes correcti Sanctum Dei digna deinceps cum veneratione excoluerunt, eique se suis in orationibus studiosissime commendaverunt.

II.

III.

[28] Alio quoque tempore cæcus quidam de pago Turgau a advenit, [nec non cælo illuminato, atque energumenis] & apud sepulchrum sancti Confessoris ad orationem constitit. Quem Deus secundum quod per Prophetam suum pollicitus est dicens: “Invoca me in die tribulationis, & eruam te, & honorificabis me”; sua miseratione se invocantem respexit, eumque per merita sui famuli Gebehardi de tenebris cæcitatis erutum lumen solis videre donavit. Ille autem admirans quis esset, quis fuerit, orbes oculorum circumducere cœpit, explorare cupiens, ubi esset, vel qualiter circa se actum fuisset. Tandem se soli redditum recognoscens, magno cum clamore Christo ejusque Confessori gratias egit, cunctisque se oculorum officia recepisse ingenti cum gaudio intimavit. At hi, qui eum cæcum advenisse viderant, videntem tardius credere poterant: sed postquam veritatem experti sunt, maximo cum tripudio misericordi Deo gratias retulerunt, qui in suis Sanctis semper est mirabilis, & quoniam in sæculum misericordia ejus super omnes, qui ex toto corde quærunt illum. Præterea dæmoniaci multi per eum sunt liberati: quorum quidam, dum ad spelæum ducerentur, dixerunt, se ibidem esse existuros *, sed apud sanctum Conradum se ejiciendos esse proclamabant. Cumque illo adducti fuissent, similia fatebantur, & reducendi plerumque in medio fluminis b liberabantur, ut per hæc manifeste daretur intelligi, utrorumque interventu eos a calumniatore esse liberatos.

IV.

[29] Quidam autem colonus ejusdem loci, paralysi dissolutus, [a maligno spiritu liberatis.] per multa tempora lecto decubabat languidus: qui die quadam solus cum sola conjuge domi remanens, subito arreptus a dæmonio de lecto prosilivit, fustem arripuit, mulierem petiit, fustemque ad percutiendum eam libravit. Illa autem exiliens in mansiunculam aufugit magnisque clamoribus cives advenire fecit. Audientes enim clamorem mulieris accurrerunt, hominemque, quem jam dudum paralyticum noverant, insanissimum repererunt, quem vix maximo cum labore tenuerunt, nec ulla ratione ejus rabiem domare potuerunt; donec multorum viribus hominum collectis, sellæ illigatum ad ecclesiam deportarunt, & tumbæ sancti Confessoris superposuerunt, qui statim secundum illud Apostolicum: “Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari super quam potestis portare; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere” meritis beati pontificis Gebehardi liberatus, nec multo post etiam ex hac vita subtractus est.

V.

[30] Muliercula de villa Schwindorf c dicta, de infestissimo dæmonio per multorum temporum curricula crudelissime vexata, [Mulier dæmoniaca] per plurima Sanctorum loca est deducta, nec mundata. Tandem ad beatum Gebehardum amici ejus illam se perducere velle dixerunt. Hoc audiens dæmon, contristatus est valde & dixit: Et quid prodest, si me ad illum perduxeritis Virum, in quo nil sanctitatis constat haberi? Ego enim nulla ratione per eum de hoc vase expelli potero. Nam in vita sua simulator atque seductor extitit: & hic talis quomodo in me aliquam exercere poterit virtutem? Hæc & his pejora illo memorante, inventori falsitatis nequaquam fidem accommodantes, invadunt iter, quod ducit ad locum Petri domum dictum. Quod cum dæmon præsensisset, cœpit perturbari & contristari, & diras voces ad cælum dare, & multo plus solito hominem discerpere atque vexare. Ad locum autem cum pervenissent, magno cum labore ad ecclesiam pertracta est. Statim dæmon per os mulieris Sanctum Dei maledicere cœpit, vociferando sæpius, quam replicando atque dicendo: Væ tibi, male Gebeharde, ut quid me incendis? Tunc ad sepulchrum ducta, ibique miserabiliter ab hoste discerpta est, post paululum reducta est. Item post Missas, Sanctorum allatis reliquiis, multorum hominum viribus, aliis trahentibus, aliis vero compellentibus adducta, magnis clamoribus vociferando, Sanctumque Dei per nomen maledicendo, &, quod se incenderet, importunis vocibus conquerendo, tandemque, quamvis laboriose, tumbæ sancti Confessoris superposita, atque a presbytero exorcismus, cunctis fratribus cum aliis multis astantibus, super eam recitatus est.

[31] [sospitata] Quæ statim a maligno spiritu liberata conticuit, nec ultra vocem clamoris emisit. Antiquo ergo hoste recedente, mulier, cui paulo ante pene nemo appropinquare ausus fuit, jam quasi exanimis jacuit, nec ullum corporis membrum movere quivit. Tandem resumptis viribus surrexit, discoopertumque pectus velavit, & lachrimabiliter Deum ac Salvatorem, ejusque confessorem Gebehardum quantis potuit verbis magnificavit. Quanta illic gaudia lachrimarum plena, quis memorare, quisve effari poterit? Ibi enim resonabant voces diversæ, monachorum, populorum, diversi sexus & ætatis, cum sono campanarum, omnes hymnum Deo concrepantes, qui per suum Servum facturam manuum suarum de manu superbi calumniatoris eripuit, & vas sacro fonte baptismatis ablutum, ab immundissimo autem invasore coinquinatum, emundavit, ad laudem & gloriam nominis sui sancti, & confessoris atque pontificis sui Gebehardi. Deinde vero cum vexillo sanctæ crucis, & populorum favore transmissa venit Constantiam, ut mater ecclesia mortuæ filiæ & resuscitatæ congauderet, congaudensque spirituale convivium præpararet, ad quod amicos atque vicinos convocaret, dicens eis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat, & iterum; Epulari & gaudere oportet, quia hæc filia mea mortua fuerat, & revixit, perierat, & inventa est”.

[32] [narratur.] Nocte autem subsecuta malignus iterum advenit habitator, & mulierem jam pridie dinnissam suscitavit, ejusque auribus talia infudit venena dicens: O dilectum vas, quare tam nequiter contra me fecisti, quod me tui antiquum inhabitatorem respuisti, & fidelitatem mecum jam dudum conservatam abnegasti propter seductorem illum Gebehardum, qui me expulit a te? Nam hunc ipsum scias tibi nullo modo profuturum fore. Sed redi quæso, redi ad me, non enim dignum est, ut alterum pro me tuum in vas recipias, sed rogo mihi non deneges jam tamdiu multum amabilem mei tecum cohabitationem. His & hujuscemodi sermonibus antiquo serpente auribus mulieris insibilante, illa religiosas fæminas, inter quas illa nocte manebat, excitavit, eisque, quas pateretur ab adversario, molestias aperuit, &, ut Domino pro se supplicarent, postulavit. Quo facto, & die crastino imagine Crucifixi & Euangelio, quod beatus Joannes de verbo, quod in principio erat apud Deum, conscripserat, donata atque consignata, omnis illa infestatio immundi spiritus ita ex toto discessit, ut ulterius numquam eam molestaverit: sed sanissima cum omni gaudio ad propria commeavit, laudans & glorificans eum, qui fecit misericordiam cum illa, cujus gloriosum nomen erit benedictum ex hoc nunc & usque in sæculum. Amen.

VI.

VII.

[33] In eodem monasterio erat quidam monachus psalmodiæ nimium deditus, [Apparitio Sancti & vaticinium, nec non pœna cuidam inflicta:] cui per somnum visum est, quasi coram tumba sanctissimi confessoris episcopi Gebehardi constitisset: cui sic stanti sanctus Pontifex, quasi de tumulo progrediens apparuit, & salutationis verba ad eum protulit, eique pavitanti sic ait: Noli timere, frater. Ego enim sum Gebehardus ille, qui hanc ædem Christo, ejusque confessori Gregorio fabricavi: vade ergo & dic fratribus meis, ut bono animo sint, & voluntarie Christo sanctoque Papæ Gregorio in hoc meo monasterio deserviant. Atque his addidit: Sciatis pro certo, quod omnes *, quicumque in hoc monasterio voluntarie cum bono proposito deserviens inventus fuerit, in omni tentatione atque tribulatione me sanctumque Gregorium fortes auxiliatores apud Deum habebit, & in extremo judicii examine ante thronum justi Judicis æterna vita coronandum ipsum perducturi sumus. His dictis ab oculis cernentis elapsus est. Neque hoc prætereundum puto, quod quidam e custodibus ejusdem ecclesiæ, dum lumen lucernæ ad sepulchrum ejus ardens, ante lucem diei extinguere solitus esset, quadam nocte ei sanctus in somno apparuit Gebehardus, eique digito oculum tetigit. Quem statim morbus invasit, & in brevi luscum reddidit: & merito, ut qui Sanctum Dei, æterna luce in cælis clarificatum, in terris materiali lumine ex parte privavit, ipse quoque lumine, quo semitam regeret ex parte privaretur.

VIII.

[34] Alius etiam in eodem jam sæpe dicto cœnobio juvenis fuit, [crura & brachia] cujus brachia, tibiasque tumor & scabies valde gravis invaserat, nec ullis medicaminibus illi subveniri poterat. Cumque jam de humano desperaret auxilio, ad illius se contulit præsidium, qui dixit: “Ego occidam, & vivere faciam, percutiam & ego sanabo”: sed quia semet nequaquam idoneum conspexit ad ejus adjutorium implorandum, fidejussorem quæsivit, per cujus auxilium etiam, quod voluerat, impetravit. Nam cum ad Missas, quæ apud sepulchrum sanctissimi pontificis celebrantur Gebehardi, subdiaconi sæpius fungeretur officio, devoti cordis supplicatione flagitabat, ut, quoniam humano sibi non potuisset subveniri medicamento, divino per intercessionem ipsius Sancti sanaretur juvamento: ad hæc se in eadem congregatione, si sibi sanitas concederetur, voluntarie usque ad finem vitæ suæ permansurum, Deo & Sanctis ejus devotissime spopondit.

[35] Quadam vero die post gemitus & suspiria orationum, [sanantur:] caput super tumulum fessus reclinavit. Cumque surripiente somno obdormisset, vidit beatum Gebehardum quasi de crypta, quæ juxta est, pontificalibus amictum ornamentis procedentem, & ferula, quam manu gestabat, se tangentem, sibique audivit dicentem: Sanus sis in brachiis & tibiis. Hæc dixit & exparuit, & videns evigilavit, & illa hora levius habere se sensit, juxta illud, quod Psalmista de Domino loquitur dicens: “Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, & salvos faciet eos”. Ergo ex illa hora, sicut ipse postea referebat, brachia, cruraque ipsius sanitate temperari cœperunt, donec in brevi adinstar pueri nuper nati omne corpus ejus integerrimæ sanitati restitueretur.

IX.

[36] Quia vero regis secretum bonum scimus esse celatum, [puer paralyticus] Dei autem mirabilia, quæ sunt nimis inenarrabilia, optimum esse palam narrare, Christicolisque studiosius prædicare; nos quoque nequaquam silebimus, quod divina pietas nuper apud sepulchrum jam sæpe dicti Confessoris Christi operari dignata est. In Constantia namque civitate erat muliercula divitiis valde paupercula, sed fide Christi, ut post patuit, plena, habens parvulum filium ab ineunte ætate paralyticum. Hic namque numquam erectus sederat, numquam pedibus ambulaverat; sed semper æger lateri incubabat, & jam fere per quinquennium matrem sic debilis vexabat: quem mater ipsa miserabilis secum detulit in ulnis, cum plebs undique conflueret, ut festivitatem concelebraret beati Papæ Gregorii in loco piissimi præsulis Gebehardi.

[37] [pristinæ valetudini restituitur.] Ergo jam dicta matercula flebilis venit ad tumbam beati Antistitis, parvulum juxta antrum Sancti projecit, & ipsa secus illum orans constitit. Cum subito se puerulus erexit & per semetipsum tunc primum assedit: quod cernens muliercula, lætabunda nimis est facta de sibi præstita Omnipotentis gratia, festinaque accurrit, filium in brachia sustulit, ad altare sancti Gregorii ipsum deportavit, & lætissimis vocibus Domini misericordiam collaudavit, & sic ad propria gaudens repedavit. Ex hoc cœpit puer in dies viribus confortari, & post paucos dies, a matre duos baculos postulare: quos cum accepisset, se super hos utraque manu sustentavit, & aliquantis diebus huc atque illuc per semetipsum in laribus deambulavit. Post hæc, calceamenta sibi comparari, & ad medicum iterum se reduci cœpit postulare. Mater vero libens nuntia peregit, quæ parvulus ejus postulans exegit. Porro calceamentis datis mulier filium tulit ad Sanctum, perrexit, & coram lecto se in oratione prostravit. Tunc post paululum puer baculos projecit, & per semetipsum firmis gressibus domum lætus cum matre remeavit.

[38] [Auctoris ad Sanctum apostrophe.] Ecce, Pater, ut potui, tua jussa libens peregi, nec manibus conscripsi, nisi quod auribus audivi a viris veracissimis, probatis etiam senioribus, nec me culpare potest lector, quod mea conscientia veritatum sim in aliquo transgressor: si quid tamen mea imperitia culpatur, tua Pater, authoritate defendatur, erroremque benigne corrigat, si quis lector eum in hoc deprehendat. Ad extremum vero pie supplicamus Christo, ut, intercedente beato Gebehardo, veniam delictis tribuat, cælesteque regnum nos intrare faciat: ubi ipse cum Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Per pagum Turgau videtur auctor designare tractum Turgoviensem in Helvetia versus lacum Constantiensem ad ortum; de quo plura Baudrandus ad nomen Turgea. Et vero pagum pro territorio, agro ac comitatu accipi, sicut a Gallis dicitur pays, observat Cangius in Glossario ad vocem pagus.

b In medio fluminis, Rheni videlicet, qui monasterium Petershusianum dividit ab urbe Constantiensi, in qua S. Conradi corpus quiescebat. Uterque autem locus ponte jungitur. Crusius, de quo supra, pag. 144 scribit, Petershusam, monasterium trans pontem civitatis Constantiæ ædificatum esse ab episcopo Gebhardo; sed, uti subdit, pontem antea cir. CMXXXVI a comite Eberhardo Rhordorffensi.

c Locum hunc quæsivi, sed non inveni.

* non esse exituros

* omnis

MIRACULA
RECENTIA
Ex impressione Germanica Latine reddita.

Gebhardus vel Gebehardus ep. & conf. Constantiæ in Suevia (S.)

EX IMPRESSIS.

[Notitiæ de sequenti instrumento.] Compendio Vitæ, anno 1730 Brigantii excuso, ut diximus in Commentario prævio, annectitur breve Compendium peculiarium quorumdam miraculorum, & notatu dignæ opis, quam illi, qui veram habuerunt fiduciam, per patrocinium sancti Constantiensis episcopi Gebhardi, in Pfannenberg prope Brigantium, ubi hic magnus Sanctus illustribus parentibus comitibus natus est, vel potius ex utero materno exsectus, & educatus: qui nunc vero magno populi concursu inter quotidiana Missarum sacrificia, aliaque divina Officia ibidem colitur, recenter experti sunt, & etiamnum experiuntur. Quæ miracula a commissariis episcopalibus, specialiter ad hoc statutis, sub jurejurando examinata, & approbata, & descripta sunt juxta tenorem hic typis expressi episcopalis decreti commissionis, quod mox dabitur. Utriusque vero Compendii prædicti libellum Germanicum huc misit R.P. Mauritius Chardon e Societate Jesu, reverendissimi ac celsissimi principis & episcopi Constantiensis & Augustani, piæ memoriæ, infra laudandi, quondam a sacris confessionibus, ac præstitis humanissime Operi nostro aliis officiis bene de nobis meritus: interpretationem vero Latinam procuravit P. Alexander de Cock, ejusdem Societatis Jesu in provincia nostra Flandrobelgica sacerdos. Miraculis, seu cælestibus favoribus, Sancto patrocinante obtentis, præmittuntur Latine decretum sequens celsissimi episcopi laudati, & approbatio Ordinarii, in hæc verba:

[2] Commissionis decretum celsissimi, & reverendissimi in Christo patris, [Profertur decretum commissionis] ac domini, domini Joannis Francisci, Dei, & Apostolicæ Sedis gratia episcopi Constan., S.R.I. principis, domini Augiæ Majoris, & Oeningæ &c., nec non coadjutoris diœces. August. &c. &c. vicarius in pontificalibus, & spiritualibus generalis &c. Dilecto nobis in Christo R.D. Laurentio Hofflin, ex-decano & beneficiato in Bregenz, salutem in Domino, & in commissis diligentiam adhibere fidelem. Cum nobis a Fratre Gebhardo eremita ad capellam S. Gebhardi in monte Pfannenberg prope Brigantium humiliter fuerit expositum, quod plures variis languoribus, & morbis periculosissimis imo & incurabilibus vexati, per intercessionem S. Gebhardi episcopi, cujus patrocinium humilibus precibus imploraverint, miraculoso Dei auxilio receperint sanitatem &c. Nos Dei, & Sanctorum cultui propagando intenti, nolentes tamen, ut ficta quædam miracula ad hæreticorum ludibrium spargantur in populum, tibi per præsentes committimus & mandamus, ut illos, qui se ita miraculose a suis morbis liberatos asserunt, præstito juramento, si per ætatem eorumdem liceat, audias, & diligenter examines. 10. De ipso statu morbi. 20. De adhibitis medicinis, & earumdem effectu. 30. Quo impulsu ad intercessionem S. Gebhardi episcopi invocandam se contulerint. 40. An nullis mediis naturalibus ulterius adhibitis receperint sanitatem. 50. Quomodo fuerint restituti, an per intervalla temporis, an in uno statim momento: pluraque alia ex ipsis facti circumstantis eruenda interrogatoria superaddes.

[3] [super hisce miraculis:] Supra eodem facto testes ad minimum duos juramento præstito audias, & sedulo examines, quid ipsis de statu morbi, de adhibitis medicinis, & recepta sanitate constet, & an asserto miraculo fuerint præsentes: an non via naturali potuerit recipi sanitas, & ita naturaliter receptam esse judicari; aliaque omnia solerter discuties, quæ ad rei veritatem eruendam tibi videbuntur proficere. Examen partium & testium, ita, ut præmittitur, rite peractum in scripta redigas, & ad nos semittas, supra quibus omnibus tuam conscientiam oneramus. In quorum fidem istas subscripsimus, sigillo officii nostri vicariatus communitas. Datum Constantiæ die XXIV mens. Martii MDCCXXVII. Indict. V. Franc. Joan. Ant. ep. Ulthin. suffrag. & V. Glis.���(L.S.)

[4] [approbatio Ordinarii.] Post hoc decretum sequitur approbatio Ordinarii his verbis expressa: Hæc miracula secundum tenorem datæ commissionis rite examinata & probata ad majorem divini nominis gloriam, & cultum S. Gebhardi episc. adaugendum, typis tuto evulganda censeo. Constantiæ XXX Junii MDCCXXX. Franc. Ant. Rettich. Th. Dr. Cons. eccles., & librorum censor ordinarius. Hisce duobus instrumentis subditur narratio miraculorum, quam ex Germanico in Latinum conversam exhibeo; sed a me distributam in partes quatuor, ac totidem titulos, additis etiam Annotatis.

PARS PRIMA.
Sanctus in male affectis pedibus, naufragii periculis, ac febri vehementi sospitator.

[Usus pedum] Anno MDCCXXVIII, XXI Julii comparet coram commissaria episcopali magister Franciscus Fischer vietor, & civis Brigantinus, præstitoque jurejurando, se rem non aliter, quam re vera contigerit, narraturum, affirmat, propriam suam filiolam, Helenam nomine, ante tres annos, quamvis jam tum quatuor esset annorum, usque ad illud tempus numquam pedibus insistere potuisse; sed, quotiescumque illam in pedes erigere tentassent, semper eam incepisse tremere, & miserandum in modum lacrymari: ita ut ipse, & mater merito timerent, ne filiola toto vitæ suæ tempore pedum usu privata maneret. Cumque diu, multumque inter se deliberassent, quid agendum, quæ remedia huic malo adhibenda essent, statuerunt cum omni fiducia post Deum, ad sanctum Gebhardum, regionis illius patronum, confugere, eodemque adhuc die, nullo alio adhibito remedio, puellam suam tradiderunt Ursulæ Badstuberin ancillæ suæ, & Waldburgæ Muxlin vicinæ, mandantes, ut eam ferrent ad sacellum S. Gebhardo dicatum in Pfannenberg a, ibidemque preces funderent.

[6] Inveniebant autem clausum sacellum, & absentem, qui sacelli curam gerebat, [puellæ datus,] eremicolam: quare puerum apertæ juxta sacelli ostium fenestellæ imponebant, protensis per cancellos pedibus, & psalterio cum litaniis b de S. Gebhardo pie recitato, puerum secum domum retulerunt, & in medio cubiculi in pedes erectum statuerunt. Qui nullo adminiculo adjutus, erectus constitit, & mox subridens ad patrem accurrit, mirantibus, & gaudio repletis parentibus, ceterisque omnibus, qui aderant. Ex illo etiam tempore puellula ista semper sine ullo incommodo incedere, & currere potuit, ut alii. Solatio pleni parentes mox in gratiarum actionem tanti beneficii, peregrinationem instituerunt ad S. Gebhardum, in ejus sacello anathema obtulerunt, & duo Sacra legi curarunt. Hæc omnia ita, ut narrata sunt, contigisse, juramento testatæ sunt prædictæ Ursula Badstuberin, & Waldburga Muxlin, quæ puellam istam, ut superius dictum est, ad Sancti sacellum, & inde rursus domum portarunt, hæcque omnia propriis viderunt oculis.

[7] Huic non absimile est, quod sub eodem dato jurejurando affirmavit dominus Carolus Andreas Mattburger, [ac puero,] mercaturæ institor, uti etiam Michaël Berchmann civis, & offector Brigantii, nempe quomodo probi conjuges Jacob Nagel civis, & cæmentarius Brigantii, & Anna Maria Dissortïn, ambo nunc defuncti, filiolum habuerint, Benedictum nomine, qui usque ad quintum ætatis suæ annum numquam pedibus insistere potuit, sed qui crura semper in modum crucis cancellata tenebat plane enervia, ita ut humi sedens, huc atque illuc manibus reptare deberet. Quod triste erat visu. Anxii illi, & de sanitate filioli sui soliciti parentes, neglectis aliis omnibus remediis, miserum suum puerum deferri jusserunt in Pfannenberg ad sacellum S. Gebhardi, & ex voto illuc peregrinationem institui, & sacrificium Missæ ibidem offerri curarunt. Vix dies aliquot effluxerant, quin puer visus sit sanus, & incolumis cum aliis per plateas circumcursare, admirantibus plurimis, qui id videbant. In gratiarum actionem hi nunc in Domino mortui parentes ante obitum suum tabulam votivam depingi, & in S. Gebhardi sacello appendi jusserunt: quæ hodiedum adhuc ibi visitur.

[8] Joannes Georgius Brun nauta in Hard territorii & dominii Brigantini, [uti & nautæ restitutus gressus,] pedibus & cruribus usque ad superiorem corporis partem per tres septimanas captus jacuerat, ita ut nec pedibus insistere, nec incedere posset, sed manibus per terram repere cogeretur. Præterea acutissimis cruciabatur doloribus. Is Chirurgum quidem accersierat, sed qui malo exterius non apparenti nullum remedium noverat applicare; adeoque nullo medio usus fuerat, præterquam quod æger membra sua vino adusto unxisset; ex quo tamen nihil quidquam emolumenti percipiebat. Post dies aliquot ægrum illum forte invisebat frater Gebhardus eremita c ad divi Gebhardi in Pfannenberg, qui, cum morbum ipsius intellexisset, ægro suadebat, ut certa cum fiducia ad S. episcopum Gebhardum confugeret: cujus consilio ut obsequeretur prædictus Brun, voti religione interposita, promittebat, se uxorem suam cum duobus liberis novem diebus consequentibus missurum ad S. Gebhardum in Pfannenberg, ut sic nonies piam peregrinationem instituerent, imperabatque, ut in sacro ibidem sacello duo Sacra dicerentur.

[9] [S. Gebhardo] Cum jam quintam peregrinationem, ut dictum, uxor ejus, & liberi instituissent, antequam domum reversi essent, æger subito sentiebat, vires suas aliquantulum restitui, tentabatque, num pedibus insistere posset: quod tam feliciter succedebat, ut uxori, & liberis adventantibus magno cum gaudio obviam procedens domus januam reserare posset: eoque ex tempore vires ejus ita augebantur, ut nono die ipsemet sanus, & incolumis cum uxore & liberis nonam peregrinationem instituere posset in Pfannenberg, locum una leuca inde dissitum; nec posthac vel minimum quidem dolorem senserit.

[10] [invocato, ac etiam propitio in periculis naufragit.] Hæc omnia prædictus Joannes Georgius Brun sub juramento testatus est, & confirmavit die XXII Aprilis MDCCXXVIII. Id pariter cum omnibus circumstantiis jurejurando testantur probus Joannes Greyszing ex Hard, Joannes Brun, & admodum reverendus & clarissimus dominus Joannes Petrus Reich SS. theol. doctor, & zelosissimus parochus ibidem scriptotenus. Præterea adjungit sæpius nominatus Joannes Georgius Brun, se aliquoties in Lacu Bodamico in apertissimum naufragii periculum incidisse; sed singulis vicibus se ad patronum suum S. Gebhardum confugisse cum voto unius Sacri in sacello ipsius in Pfannenberg dicendi, sicque feliciter semper periculo ereptum esse.

[11] [Febri vehemente] Eodem tempore, nempe XXII Aprilis MDCCXXVIII magister Martinus Steur, civis & sutor Brigantii, dominis commissariis sub juramento narravit, quomodo ipse quadragesima proxime elapsa non minus vehementi, quam dolorifera febri correptus fuerit, & posteaquam eadem quatuordecim diebus laborasset, quomodo juvenis quidam, qui in sacello S. Gebhardi in Pfannenberg ferme quotidie sacerdoti sacris operanti ministrare solebat, casu ad ipsum venerit, ut calcei ipsius reficerentur: qui ipsum, sutorem nempe, ægrotare videns, narravit, fratrem Gebhardum eremitam habitantem in Pfannenberg habere parvos quosdam panes in honorem S. Gebhardi benedictos, quos populo distribuebat, quibusque plurimi usi, opem in necessitatibus suis experti sunt.

[12] [laborans sanatur.] Hoc audiens, mox juvenem remittebat ad eremitam, rogans, ut aliquot e panibus illis ad se mitteret: quos etiam accepit eodem vespere, sumptoque ex illis uno cum fiducia, promisit, se in S. Gebhardi honorem peregrinationem instituturum ad sacellum ipsius, curaturumque, ut ibidem diceretur Sacrum. Post hæc in somnum incidit usque ad secundam nocturnam, quo tempore, juxta ipsius calculum, eum febris invasura erat; cum votum suum S. Gebhardo factum cum fiducia renovavit, & rursus indormiit: nulloque alio remedio usus numquam exinde febrim sensit. Hæc omnia jurejurando testati etiam sunt Barbara Brustlin uxor ipsius, & Michaël Steur famulus viginti duorum annorum adolescens.

ANNOTATA.

a Locus est prope Brigantium, ut mox dicebatur num. 1. De Brigantio autem actum est supra in Commentario prævio num. 5.

b Litanias de S. Gebhardo, & alias quasdam preces continet hic libellus Germanicus, vitæ compendium ac miraculorum ejusdem Sancti describens.

c Dedicationi modo dicti libelli subscribitur Gebhardus eremita: ad finem autem horum miraculorum dicitur Ordinis S. Francisci. De illo etiam actum est supra in commissione episcopali num. 2.

PARS SECUNDA.
Periculosa in somno ambulatio, hernia, hemiplexia, tubera, cruciatus in partu curantur.

[In somno periculose ambulans] Magister Martinus Kientz sutor in Schwartzach parochiæ Wohlfurth testatur, filium suum Joannem Conradum Kientz sedecim annorum ab aliquot annis vix non singulis noctibus in somno e strato surgere solitum, & huc illuc extra cubiculum ambulasse, non sine manifesto casus, vel alterius infortunii periculo. Præterea miserandum in modum vociferari solebat in somno, putans, se aquis submergi, vel a latronibus trucidari, vel aliud quidpiam terribile, dum dormiret, sibi repræsentans. Unde parentes multum anxii sæpius preces pro ipso fundebant, filiumque hac de re admonebant: sed frustra.

[14] Donec intelligentes, plurimos homines per intercessionem S. Gebhardi in Pfannenberg Brigantii in variis casibus, [patrocinio Sancti sospitatur,] & necessitatibus juvari, se etiam illuc peregrinaturos promiserunt: quod mater cum quatuor liberis suis etiam statim fecit. Cumque in S. Gebhardi sacello Sacris aliquot pie interfuissent, & præmissa sacramentali peccatorum confessione communicassent, summa cum fiducia, & fervore Sanctum invocarunt, tam prospero successu, ut prædictus ipsius filius ex illo tempore numquam amplius in somno surrexerit, illoque tam periculoso malo usque in hunc diem plane liberatus sit. Id prædictus pater cum uxore Agatha Wurthin, præstito coram Dominis commissariis juramento, die XIII Maii MDCCXXVIII testatus est.

[15] Dominus Franciscus Josephus Kayser consiliarius, & mercator Brigantii, [nec non puer] & uxor ipsius Maria Clara Mattin sub fide jurisjurandi narrarunt anno MDCCXXVIII, XXVIII Julii, quomodo filiolus ipsorum Josephus Andreas nunc septem annorum, primo, quo mundo natus erat, anno periculosa hernia laboraverit, ita ut non solum parentes ipsius multum angerentur, & timerent vitæ pueri, sed etiam omnes, qui puerulum viderant, commiseratione tangerentur. Cum jam parentes in sectionem, ultimum & periculosum huic malo remedium, consentire nolentes, fasciam sibi comparare vellent, qua ruptum pueruli corpusculum ligarent; ecce, matri filio suo compatienti in mentem venit, melius fore, si infantulum suum hoc dolorifero medio non torqueret, sed si cum firma fiducia confugeret ad sanctum episcopum Gebhardum, de cujus ope necessitate aliqua oppressis sæpius præstita, & prodigiis jam antea multum inaudierat.

[16] Placebat etiam domino parenti hoc consilium. Ambo igitur, [hernia laborans.] facto voto, promittebant peregrinationem ad sacrum sacellum divi Gebhardi in Pfannenberg, & Sacrum ibidem dicendum, uti & tabulam votivam, & donum illic offerendum: quæ omnia sine ulteriori mora executioni mandarunt quam devotissime, simulque puerulum per ancillam suam eo deferri jusserunt, tam optato successu, ut ex illo die hernia omnino evanuerit, & dilectus puerulus numquam amplius fascia indiguerit, licet nec antea, nec postea ullam aliam medicinam huic malo adhibuissent. Prænobilis, & strenua domina Maria Helena de Aach, nata Prechtin de Hochenwarth testatur, se prædicti pueri herniam vidisse.

[17] [Vir nobilis] A sancto patrono nostro Gebhardo miraculose acceptam opem agnoscit etiam, & primo confitetur scripto, manu & sigillo proprio subnotato, & postea etiam coram dominis commissariis oretenus, fide illustris suæ personæ interposita, prænobilis, ac strenuus dominus Joannes Antonius Yelin ex Cronhalden, Romanæ cæsareæ ac regiæ majestatis capitaneus, habitans Brigantii, dicens, se die XXV Martii anno MDCCXX periculosissima hemiplexia ita correptum fuisse, ut dexterum latus prorsus esset enerve, nec cochlear manu tenere posset, imo per octo etiam dies verbum nullum proferre. In tam miserabili statu nulla medicina usus est præter pillulas aliquas, a medico ipsi præscriptas, quas semel tantum sumpsit, sed sine effectu.

[18] [in periculosissima hemiplexia] Postea cum illo præsertim tempore multus in populo esset sermo de pia peregrinatione ad sanctum Gebhardum, quam plurimi non sine præsenti in necessitatibus suis auxilio instituebant, spem firmam in sancti hujus Patroni ope collocans, promisit primo, si pristinæ restitueretur sanitati, se jussurum confici tabulam votivam in sacello in honorem ipsius consecrato appendendam: secundo, nonies se eo peregrinaturum: tertio, toto vitæ suæ tempore se hujus Sancti festum, incidens in vigesimam septimam Augusti, peculiari cultu & devotione celebraturum.

[19] [Sancti opem expertus:] Hoc voto emisso, eodem adhuc die enerve antea brachium non solum movere, sed omnino in altum tollere potuit, & sensim ita imminutum est malum, ut intra quinque dies loquelam una cum deperdita antea memoria receperit, ac paulatim iterum incedere disceret. Primum quatuordecim diebus post hæc elapsis, cum jam satis bene pedum usum recuperasset, aliquorum consilio usus est liquore ex cerasis nigris, ut eo membra lavando confortaretur. Supra dicta omnia asseruit uxor ipsius Maria Magdalena Yelinin, & sub juramento testata est Anna Maria Haiteringin ancilla ipsius XXVI Augusti MDCCXXVIII.

[20] [duo alii] Duobus filiis Annæ Sohmin parochiæ, Hard dictæ Joanni, & Josepho Hermann primis suis annis ad collum tuber excrevit, quod indies ita augebatur, ut trium annorum spatio duorum pugnorum magnitudinem adæquaret. Tam matri, quam filiis idcirco mire anxiis nullum huic malo remedium incidebat. Cum tamen eo tempore plurimi necessitate aliqua pressi ad S. Gebhardum confugerent, opem ejus implorantes, mater ipsorum pariter spem suam collocavit in hujus Sancti patrocinio anno MDCCXXII, cum filius natu major quatuordecim, alter undecim esset annorum, & simul cum filiis profecta est ad S. Gebhardi sacellum in Pfannenberg; tribus ibi interfuit sacris, & cum prædictis filiis ter psalterium B. Mariæ virginis cum litaniis de S. Gebhardo per viam recitavit.

[21] [magno ad collum tubere liberati,] Cum domum reversi essent, ex utriusque antea tam magno tubere nihil quidquam amplius apparebat, nec per sex annos usque modo quidquam apparuit, nullo huic malo adhibito remedio. Quæ omnia ipsa mater juramento confirmavit III Septembris anni MDCCXXVIII, uti & prædictus filius ejus natu major Joannes, qui III Decembris etiam sub juramento hac de re interrogatus fuit, addens, quomodo postridie peractæ peregrinationis populus admiratione plenus sciscitatus fuerit, quis ipsos sanasset. Anna Moklin ibidem a Parocho suo domino Joanne Petro Reich SS. theol. doctore interrogata, testatur, verum esse, quod superius nominati duo filii magnum habuerint tuber ad collum, & se illud vidisse: 20 verum esse, eos illo liberatos esse, ut patet ad oculum: 30 totam communitatem sibi firmiter persuasum habere, & credere, illos patrocinio, & ope S. Gebhardi sanatos esse.

[22] Hæc eadem Anna Sohmin superius nominato die sub juramento testata est, [ac mulier partus cruciatibus.] se ante sex annos per quinque omnino dies summis partus doloribus cruciatam fuisse; cum pueros suos, duos nempe filios, & filiolam unam ad S. Gebhardi in Pfannenberg misit, quibus dedit sex batzios a, ut ibidem Sacrum diceretur, & tres candelulæ accenderentur, admonens illos, ut ferventer orarent cum firma in sancto Patrono fiducia: & ecce, eo tempore, quo hæc peragerentur, antequam pueri e sacello domum reversi essent, feliciter enixa est filiolum. Ob quod beneficium se numquam toto vitæ suæ tempore satis [esse] posse gratam, dicebat. Quæ omnia Anna Mockin obstetrix, quæ, dum hæc fierent, præsens fuit, coram domino parocho suo Joanne Petro Reich SS. theol. doctore etiam testata est.

ANNOTATIO.

a Monetæ genus, simul 2 solidos nostrates, salvo justo, conficiens, vel aliquid ultra, secundum ea, quæ ad marginem hujus Latinæ interpretationis notantur.

PARS TERTIA.
Distortus, hydropicus, mulieres in partu liberantur.

[Sanatur puer distortus:] Quam stupendum, & tripliciter miraculosum beneficium (Tit. *) dominæ conjugi, & filiolo perillustris domini liberi baronis Ludovici Ignatii Von Bodmann &c. &c., sereniss. principis San-Gallensis consiliarii, & territorii Neo-Ravenspurgici supremi præfecti, per intercessionem S. Gebhardi collatum sit, patet ex subjuncto hic attestato, propria ipsius manu, & sigillo munito: cujus tenorem prædictus perillustris dominus etiam oretenus coram domino commissario sub fide perillustris viri a confirmavit. Præterea a D. commissario interrogatus, an medicinam aliquam huic malo adhibuissent, respondit, filiolo suo antea medicamenta quæpiam applicata esse, sed sine ullo effectu: (Tit. vero) dominam conjugem suam in necessitatibus suis, in attestato expressis, nullo alio remedio usam esse præter magnam in S. Gebhardo fiduciam; adjungens, primum suum infantem, cum hora partus instaret, in utero materno membris in transversum complicatis fuisse, sicque in lucem editum esse, & verum fuisse miraculum, quod tam feliciter partum suum enixa sit uxor. Præterea filiolum suum Antonium etiamnum sanum esse, & incolumem, constantemque sanitatem suam ipso vultu, totiusque corporis sui constitutione præ se ferre: sanctum episcopum Gebhardum puero adfuisse, ipsiusque ægra membra oblinisse, ac sanitati restituisse.

[24] [item hydropicus] Ego Joannes Ludovicus Ignatius liber Baro de Bodmann, dominus in Mocklingen, & Liggeringen &c., principis San-Gallensis consiliarius, supremus præfectus dominii Neo-Ravenspurgici, hisce attestor, & publice confiteor vi hujus attestati, quod filiolus meus natu maximus Joannes Leodegarius Antonius septimo ætatis suæ anno legens vitam S. Gebhardi, peculiari zelo, ac devotione erga magnum illum Sanctum fuerit accensus, & in ea constanti cum fiducia perseveraverit. Paucis post septimanis, & quidem anno MDCCXXIV, die XV Junii in circa accidit, ut filiolus hic periculoso hydrope laboraret, ita ut totum corpus intumuisset, & tumor indies cresceret; nec non medicus, & chirurgus ægrum invisentes de recuperanda sanitate desperarent, ac tristes, consternatique domum se reciperent.

[25] [a S. Gebhardo sibi apparente:] Postero autem die, cum medicus, & chirurgus cum utroque parente lacrymante ægrum accederent, Noli, o mater, aiebat æger decumbens puerulus, noli flere propter me, non moriar. Hac nocte vidi S. Gebhardum in habitu episcopali, manu tenentem pedum & librum, cui impositum erat cranium: is corpus meum oblinivit: simulque ægrotus enixe rogavit parentes, ut & ipsi S. Gebhardum patronum sibi eligerent, ac pollicerentur, tabulam votivam se oblaturos, & peregrinaturos in Pfannenberg. Quod & factum est. Cumque medicus, & chirurgus ægri malum inspicere vellent, compererunt, tuber media parte imminutum esse, ita ut brevi tempore totum evanuerit, atque æger pristinæ restitutus fuerit sanitati. Oblata deinde tabula votiva, & in debitam gratiarum actionem SS. Trinitati, immaculatæ Virgini Mariæ cælorum reginæ, & in honorem S. Gebhardi instituta peregrinatio. Instabat denuo filiolus, & enixe obsecrabat matrem, ut & ipsa divum Gebhardum patronum sibi eligeret: quod se facturam promisit.

[26] [mulier in diverso partu] Cumque paucis post septimanis uxor mea partui esset propinqua, & gravissimis partus doloribus quadraginta & aliquot horis conflictaretur, ac S. Gebhardi patrocinio plena cum fiducia se commendaret, recens in lucem editus puerulus manifesta vitæ dedit signa, & sacro baptismatis fonte ablutus est. Anno proxime sequente, dum rursus conjugi meæ pariendi tempus instaret, invocato S. Gebhardo, donoque in ipsius honorem promisso, eadem præter omnium spem feliciter enixa est filiolum, cui, sacrosanctum baptismi Sacramentum recipienti, in perpetuam collati beneficii memoriam, & gratiarum actionem Gebhardi nomen impositum est.

[27] [ab eodem adjuta:] Post partum vero gravissimis juxta ac periculosissimis angebatur doloribus ultra viginti horas durantibus, ita ut omnes de vita ipsius desperarent. Cum vero filiolus ejus natu maximus una cum matre fiduciam suam omnem in præpotenti divi Gebhardi patrocinio collocasset, invocata ejus ope, mater doloribus illis liberata, una cum puerulo recens nato periculum omne evasit. In quarum rerum fidem ad majorem SS. Trinitatis, & semper immaculatæ cælorum reginæ virginis Mariæ gloriam, nec non S. Gebhardi cultus, ac venerationis incrementum, ac debitam gratiarum actionem, hoc triplex attestatum majori liberi nostri baronatus sigillo, & manu propria facta subscriptione confirmare, & corroborare voluimus. Datum in arce Neo-Ravenspurgica XIV Junii MDCCXXVI. (L. S.) Joannes Ludovicus Ignatius L. baro de Bodmann.

[28] Quamquam divi Gebhardi patrocinium in omni necessitate sit præpotens, [alia post varios] tamen cum ipse e materno utero excisus fuerit, maxime stupendum est, quod præstare solet parturientibus: quod, præterquam plures alios, præcipue experti sunt Matthias Müller sub-pistor, seu famulus pistoris in celeberrimo cœnobio vulgo Weingarten b, & Catharina Rundlerin conjuges. Hi viginti annis honestissime in matrimonio convixere, & initio septem pueros feliciter mundo natos educarunt. Postea vero in quinque sequentium puerorum partubus tam infelices fuerunt, ut tres ex iis, aliqua tantum corporis [parte] e vulva prominentes, ab obstetrice baptizati fuerint, ac deinde, ut vita matri servaretur, ab expertissimo quodam chirurgo frustatim ex materno utero exsecti; alii autem duo mortui ab obstetrice vi e matris corpore extracti.

[29] Post hæc cum prædicta femina hoc currente anno MDCCXXVIII se rursus imprægnatam sentiret, [inselices partus,] ideoque non immerito maximis curis angeretur, ecce, speciali Dei providentia factum est, ut alia quædam mulier Maria Francisca Locherin, habitans in Bayfurt, loco non procul a Weingarten distante, cum ipsa colloquens narraret, se etiam in aliquorum puerorum partu tam infelicem fuisse; sed hoc anno valde feliciter peperisse: quod post Deum S. Gebhardo in acceptis referebat. Addebat præterea, quo modo patrocinium, & opem S. Gebhardi experta esset (deo quo infra fiet mentio.) Solicitudine & anxietate ob appropinquantem partum plena Rundlerin narrationem hanc negligente primum aure excipiebat, persuadens sibi, cum anno proxime elapso plures ex devotione peregrinationes instituisset etiam ad thaumaturgam Virginem Einsidlensem c, sacrum sanguinem d in Weingarten visitasset sæpius, Sacra plurima dici curasset, sacro divæ Walburgæ oleo e, aliisque mediis omnibus, quæ hunc in finem videbantur excogitari posse, fuisset usa; hisque non obstantibus æque infelix in pariendo mansisset, actum esse de se, ceteraque omnia frustranea fore.

[30] Audita tamen ex prædicta muliere Locherin paulatim attentius perpendere incipiebat, [implorato] præsertim quia audierat, Sanctum hunc e matris utero exsectum esse: eaque cogitatione permota sacrum sanguinem in Weingarten rursus invisere statuebat, non exigua etiam concepta fiducia in patrocinio S. Gebhardi; quam non mediocriter adhortatione sua maritus ipsius augere studebat. Proinde etiam ante partum Fratri eremicolæ habitanti in Pfannenberg misit duos florenos, cum duobus cereis in altari S. Episcopi accendendis, enixe eumdem obsecrans, ut preces ad intentionem suam funderet in sacello S. Gebhardi, rogans itidem dominam Priorissam monasterii Hirschthal f, Ordinis S. Dominici, vix leuca una inde dissiti, in quo habitat reverenda sanctimonialis soror ipsius mariti, ut duas istius cœnobii sacras virgines cum aliquot alumnis mitteret ad S. Gebhardum in Pfannenberg, ad eamdem intentionem ibidem oraturas Deum: quod & factum est.

[31] Præterea ipsa, & maritus ipsius spoponderunt, se, [Sancti auxilio,] si felix sequeretur partus, ex Weingarten decem leucarum peregrinationem instituturos Bregantium ad S. Gebhardi sacellum, & puerum ipsum cum dono aliquo votivo in accepti beneficii gratiarum actionem in prædicti sacelli altari oblaturos. Interim frater Gebhardus eremita mittebat ipsi parvos aliquot panes in S. Gebhardi honorem benedictos; ex quibus prægnans mulier diebus singulis firma cum fiducia genibus flexis frustulum aliquod sumebat mane. Cumque pariendi tempus appropinquaret, iterum rogavit eremicolam, ut publicam in S. Gebhardi sacello comprecationem fieri curaret. Proxima jam partui, noctu solitos quidem parturientium dolores sensit; sed mater, posteaquam fœtum Sancti tutelæ iterato commendasset, placide indormivit, nec ullum deinde dolorem experta est usque ad sequentem meridiem, quando modicos iterum partus dolores sensit.

[32] [miro modo] Accersita proinde obstetrix Theresia Keglin animadvertebat fœtum æque infeliciter ac præcedentes, præpostero ordine prodire velle, pede uno e matris utero protenso. Quare mirum in modum consternata e cubiculo abscurrit, aquam, & testes quæsitura, ut, antequam moriatur infans, baptizari possit: sed ecce rem stupendam, ad parturientem reversa reperit matrem sine humana ope unico vix non momento, & absque omni ferme dolore puerum feliciter enixam esse, ipsumque infantulum juxta matris latus jacentem. Quotquot ibidem præsentes aderant, & puerperam invisebant, hunc tam felicem, & inopinatum partum ut specialem favorem, & manifestum miraculum a Deo per intercessionem S. Gebhardi obtentum deprædicabant.

[33] [fœtum peperit sospitem.] Quapropter omnes, matre id flagitante, in genua provoluti, in gratiarum actionem, & honorem divi Gebhardi quinies Pater, & Ave recitarunt. Infantulus consuetis omnibus cæremoniis in templo baptizatus, novemdecim adhuc dies supervixit, post quos in cælum, Deum laudaturus, assumptus est. Hæc omnia prædicti conjuges III Novembris MDCCXXVIII, cum ex voto promissam peregrinationem ad divi Gebhardi in Pfannenberg instituissent, sub jurejurando testati sunt coram Dominis commissariis, dicentes, non solum prædictam juratam obstetricem, sed totam etiam viciniam hoc testari posse: sicut etiam Theresia Keglin jurata obstetrix, quæ rei illi interfuit, ab adm. reverendo patre Longino Fessler, celeberrimi imperialis monasterii Weingartensis capitulari, ob distantiam loci subdelegato, hac super re interrogata, eadem jurejurando confirmavit.

[34] [Mulier alia post quatuor infausta puerperia] Simile quid, vel etiam majus est, quod superius nominata mulier Francisca Locherin nata Nusserin, habitans in Bayfurt prope Weingarten, XXVII Augusti MDCXXIX *, sub fide jurisjurandi narravit, & coram commissione testata est: nempe, initio matrimonii cum marito suo tres pueros educavit, quos læta peperit. Quartus vero infantulus transverso corpusculo e matris utero infeliciter prodiit, nec sacro fonte potuit ablui: & sic sex pueros consequenter infeliciter enixa est, quorum nullus baptizari potuit. Hoc infortunio mirandum in modum afflicta, cum se iterum gravidam sentiret, ab honorato domino Josepho Locher socero, venerando septuagenario sene, jussa est bono animo esse, qui eam adhortatus est, ut in necessitate hac extrema imploraret opem sancti episcopi Gebhardi, eum devote coleret, & voto sanciret, se peregre profecturam in patriam ipsius ad sacellum in Pfannenberg in ipsius honorem consecratum, ut illius intercessione felicem posthac a Deo partum impetraret.

[35] Illa sine mora secuta est consilium optimi sui soceri, qui jam bis præfatum sacellum inviserat, & mire erga hunc Sanctum afficiebatur, [voto se obstringens Sancto, dona ur læto partu,] statimque promisit, se, si per intercessionem sancti hujus antistitis Gebhardi læto partu a Deo bearetur, cum puerulo suo, & tribus aliis personis devotionis gratia Brigantium ad Sancti hujus sacellum profecturam, ibique oblato anathemate curaturam dici tria Sacra. Brevi post, cum pariendi tempus advenisset, sine magno dolore, & ope humana omnino feliciter, ac læta protulit fœtum masculum, qui etiamnum sanus, & incolumis vivit.

[36] Anno proxime sequente, dum iterum imprægnata esset, [ac deinde alio non minus felici.] rursus ad divi Gebhardi patrocinium confugiens, piam ut ante peregrinationem, & tria Sacra cum donario in sancti Thaumaturgi sacello offerendo promisit, ac lætum ac felicem pariter partum impetravit, ita ut, sicut præcedente vice, intra unum horæ quadrantem sine obstetrice læta pepererit puerum, qui pariter etiamnum vivit. Quod ipsa, & maritus ejus dominus Antonius Locher, sicut & alii omnes, ut specialem gratiam ope S. Gebhardi miraculose impetratam agnoscunt, &, dum vivent, grati agnoscent. Addit superius dicta domina Locherin, se antea, dum tam infeliciter peperit, in Sacra, peregrinationes, aliaque media ultra centum florenos expendisse, & tamen frustra omnia & infeliciter. In ultimo tamen felici partu etiam bibit e sacro sanguine g asservato in celeberrimo monasterio Weingartensi.

ANNOTATA.

a In impressione Germanica, bey cabaliers parollen.

b Mabillonius tomo 5 Annalium Ordinis S. Benedicti ad annum 1094 num. CVII, agens de isto monasterio, hæc memorat: S. Martini monasterium, diœcesis Constantiensis, in Suevia positum, & a Vineis Weingartense appellatum, cujus originem in tomo secundo paucis perstrinximus &c. Bruschius de monasteriis Germaniæ centuria prima, fol. 158 Vinearum, inquit, potentissimum amplissimumque instituti Benedictini cœnobitarum in Constantiensi diœcesi domicilium, non procul a Ravensburgo, imperiali in Suevis civitate, in perveteri pago Altorff ad Schussium amnem. De hoc monasterio etiam tractat Bucelinus in ea suæ Germaniæ parte, quæ agit de monasteriis, a pag. 92.

c Consuli possunt, quæ notata sunt in Commentario prævio num. 21 de monasterio, cui nomen Eremus Deiparæ, vulgo Einsidlen. De Deipara virgine ibidem thaumaturga hæc repetiisse sufficiat, quæ apud nos dicta sunt ad diem 21 Januarii, pag. 83, ex Artmanno, ejusdem loci asceta & Annalium scriptore, ubi ex ejus proloquio sunt ista: Etenim aut me suscepti operis amor & professio transversum agit, aut nullus uspiam Christiano in orbe alius locus neque Reginæ cælorum præsentia religiosior .. aut postremo omnium prope nationum peregrinationibus frequentior, atque miraculis est insignior. Adeo alias aliis in locis sacras ædes videtur summus ille architectus rerum omnium ab reliquis constitutas accepisse & probasse; hanc tamquam perpetuum sui honoris & amoris erga Matrem monumentum, & simul in genus humanum refugium, solatiumque sua veluti manu posuisse, stupendis signis, & incrementis insolitis fovisse & ditavisse, omniumque pene provinciarum & gentium cultu & religione & concursu celebrari voluisse.

d Mabillonius, quem modo allegabam lit. b, indicat, datum ecclesiæ Weingartensi pretiosissimum thesaurum, id est, sanguinem Domini. Hisce addo sequentia ex Bucelino mox citato lit. a, qui pag. 93 Asservatur, inquit, in eodem cœnobio insignis omnino SS. reliquiarum thesaurus, e quo incomparabilis ille sacrosanctus lateris Dominici exceptus a Longino centurione sanguis summa historiæ celebritate, testium sanctitate, Pontificum Rom. auctoritate, miraculorum perpetuitate comprobatissimus. Sed & plures aliæ SS. sanguinis commixti cum terra portiones, minus tamen certa historiæ fide, collectæ sub cruce: quia [Note: ] [f. quin] & alius sacramentalis e sacra profluens hostia ibidem ostenditur.

e Est in Germania virginum Benedictinarum florentissimum felicissimumque sub hujus Sanctæ nomine cœnobium, Aichstadii conditum, sicut scribit Bucelinus, quem supra assignavi, pag. 92, ubi de ejusdem fundatione etiam agit; in quo usque hodie, inquit, servatur magnus ille sacratissimi corporis B. Walpurgæ thesaurus, ex quo tot seculis ab obitu ejusdem prodigiosissimum emanat oleum variis ægritudinibus mirifice salutare. Tomo III Februarii, ad diem 25 ejusdem mensis, Acta S. Walburgis virginis apud nos illustrata sunt, ubi pag. 562 de miraculoso olei fluxu ex ipsius corpore plura legi possunt.

f De hoc monasterio varia collegit Franciscus Petrus in sua Suevia ecclesiastica a pag. 440.

g De hoc sacro sanguine jam egimus lit. d: illud vero, quod hic dicitur, bibit e sacro sanguine, cogito sic intelligendum, ut hierotheca, in qua ille clauditur, immergatur vino, quod bibendum præbeatur male habentibus, & magna cum fiducia ad salutare hoc remedium confugientibus.

* f. Titiæ

* l. MDCCXXIX

PARS QUARTA.
Infirmitas, pedis contractio, dolores cruris ac brachii, vehemens vomitus sospitata.

[Puer ægrotus sanitati restitutus,] Supra citatus dominus Josephus Locher hæc omnia, quæ superius de filii sui conjuge Francisca Locherin, nata Nusserin, relata sunt, non solum confirmat, sed etiam per adm. reverendum religiosissimum patrem Longinum Fessler ad Vineas capitularem, testatum facit, quatuor annorum filiolum in lethalem morbum incidisse, in quo periculoso casu suasit ipsius parentibus, nempe prædicto filio suo Antonio Locher, & Franciscæ Locherin, natæ Nusserin, ut piam peregrinationem Brigantium ad divi Gebhardi cum certa quadam devotione promitterent, ad obtinendam pueri incolumitatem: quo voto facto, mox admirantibus omnibus, puer melius cœpit habere, ac pristinæ etiam sanitati est restitutus. Cum vero parentes promissam peregrinationem nimis diu distulissent, infantulus in priorem morbum reincidit. Quod ubi ad avi aures pervenisset, mox iterum ægroti pueri parentes adiit, dicens, hunc pueri morbum aliud nihil esse, quam seriam Dei admonitionem, ut promissam in honorem S. Gebhardi peregrinationem, & devotionem sine mora perficerent. Quam primum autem anxii parentes hoc executioni mandaverant, puer pristinæ restitutus fuit sanitati, ac etiamnum sanus & incolumis vivit.

[38] Probus dominus Gallus Ignatius Keller bibliopegus, & civis Brigantinus, [uti & pes contractus puellæ.] præstito juramento de dicenda veritate, coram dominis commissariis testatus est sequentia: nempe filiolam suam Annam Mariam ante quatuor annos tum temporis quinque annorum ex variolis, quibus laboraverat, ita contractum unum retinuisse pedem, ut crus illud numquam in rectum extendi posset, nec ab ullo vel leviter tangi, quin miserandum in modum præ dolore exclamaret. Quod malum cum per octo dies durasset, pater simul cum matre (quia multus tum temporis in populo sermo erat de piis peregrinationibus in sancti episcopi Gebhardi honorem institutis) spem suam in ipsius patrocinio collocavit, & similem peregrinationem ad Sancti sacellum in Pfannenberg, pedes ex cera, & Sacrum in honorem ipsius dicendum promisit: &, ecce, postridie mane filiola, nulla medicina, nullisque aliis mediis adhibitis, erecta in pedes constitit sana, ita ut eodem die una cum parentibus perrexerit in Pfannenberg, donumque promissum ipsa altari imposuerit, ac Sacro ibidem interfuerit, nec ab illo tempore quidquam in pede mali vel impedimenti senserit. Quæ omnia mater ejus Anna Catharina Hartmannin juramenti fide interposita testata est IV Septembris anno MDCCXXVIII.

[39] Magister Ferdinandus Bernath, cæmentarius in Lochen parochiæ Brigantinæ, [Vir, varia S. Gebhardo pollicitus,] præterito mense Septembri per quatuor septimanas tantis in crure uno sponte exortis doloribus cruciatus fuerat, ut baculo se sustentans non sine maximo dolore pedi illi vel leviter tantum inniti posset. Vino adusto, aliisque variis unguentis cruri applicitis dolorem quidem lenire conatus fuerat, sed frustra, malo indies augescente. Tandem frustranea videns esse omnia, & malum suum veneficio adscribens, spiritualia media adhibere statuit. Cumque intellexisset, plurimos in necessitatibus suis exoptatam divi Gebhardi opem esse expertos, nulla alia adhibens remedia, ad Sancti istius patrocinium & ipse confugit, primo piam in Pfannenberg peregrinationem promittens, 20. cereum in Sancti altari accendendum, 30. Sacrum ibidem audiendum.

[40] Postero die prædictam instituit peregrinationem, sano tantum pede & baculo utens. [doloribus cruris liberatur:] Post tres tandem horas Sancti sacellum non nisi una parva leuca a pago ipsius distans pervenit, votum exolvit, & dum Sacris aliquot interesset, devotioni sedulo vacavit, magna cum fiducia sancti Patroni sui opem implorans. Volens e sacello discedere, vix quidquam amplius doloris sentiebat, ita ut baculo sustentando corpori vix indigeret in utrumque tandem pedem erectus, & sanus domum revertens, uxorem inclamans ait: Sint Deo, & sancto Gebhardo gratiæ, sanus sum, & incolumis: nunc iterum labori aptus sum, quo victum nobis comparem. Ad quem laborem tertio post die reversus est, & solito labori sine ullo dolore vel impedimento, ut ante, vacavit. Quæ omnia ipse juramento testatur ita esse III Februarii MDCCXXIX, dicens, se Deo, & S. Gebhardo, dum vivet, de tanto beneficio gratias acturum.

[41] [monialis a doloribus in brachio & manu,] Brigantii in celebri monasterio sanctæ Annæ, Ordinis S. Francisci, habitat sanctimonialis dicta Bernardina Schmidin, quæ ex rheumatismo magnis in dextro brachio & manu doloribus vexabatur, ac dissolutis quasi nervis per quinque menses jacebat, ita ut nihil manu illa tenere posset. Initio quidem mediis quibusdam, & medicinis ad medendum malo utebatur; cum vero illis nihil proficeret, tandem (inspirante haud dubie angelo tutelari) ad sanctum episcopum Gebhardum statuit confugere. Cum venia igitur superiorum, novem consequentibus diebus in Sancti sacello in Pfannenberg novem Sacra dici jussit, & per aliquot ad id selectos pueros novem dierum devotionem & comprecationem institui: primo etiam die de peccatis confessa, sacra Eucharistia refecta est.

[42] [peractis variis in Sancti bonorem pietatis exercitiis, convalescit:] Duobus primis diebus hujus devotionis magnos adhuc sentiebat dolores. His tamen non solum non perterrebatur; sed in concepta de sancti Patroni ope fiducia magis confirmabatur. Quarto die multo melius se habere incipiebat. Octavo die non tantum omnis dolor abscesserat, sed eas etiam brachium antea enerve vires recuperabat, ut res valde ponderosas tollere posset, attonitis idcirco consororibus, & miraculum inclamantibus. Nono die in gratiarum actionem rursus sacra communione reficiebatur, decrevitque, patronum suum S. Gebhardum, quoad vixerit, pie colore, exoptans, ut ejus cultum quaquaversum propagare posset. Hæc omnia superiorum jussu, a commissario interrogata, & examinata affirmavit ipsa; sicut & ipsa R. D. mater superior hujus celebris monasterii cum aliis quinque sanctimonialibus idem testata est VII Martii anno MDCCXXIX.

[43] [alius a vehemente vomitu] Superius recensitis adjungi debet, quod illustr. liber dominus Victor von Thurn in honorem & laudem sancti nostri Gebhardi palam fecit in sequenti attestato, manu propria, & sigillo munito: Ego Joannes Victor liber dominus de Thurn hisce fateor, me ante tres circiter annos ex febri acutissima semper ante paroxysmum tam vehementem vomitum passum fuisse, ut singulis vicibus timuerim, ne præ nimia vehementia vena mihi rumperetur. Quamvis multas huic malo medicinas adhibuerim, iisdem tamen nihil quidquam profeci.

[44] [sanatur.] Cum autem insperato mihi narraretur, panes sancti Gebhardi in his & similibus casibus plures sæpius adjuvisse, aliquot ex iis panibus a fratre Gebhardo, Ordinis S. Francisci, mihi comparavi, eosque ante paroxysmum sumpsi, dicto singulis vicibus septies Pater, & Ave. Cumque tertio iis usus essem, solito more evomens, salva venia, quasi sacculum, ovum magnitudine æquantem, ejeci; quo facto, pristinam sanitatem valde facili modo confecutus sum. Quod hisce in honorem omnipotentis Dei, ac sancti Gebhardi manu propria, adjuncto liberi mei dominii sigillo, testor in Rorschach die XXIV Junii anni MDCCXXX. ���L. S.

DE S. MALRUBIO MONACHO ET MARTYRE
IN MARNIA SCOTIÆ PROVINCIA.

ANNO MXXIV.

Cultus, observationes, lectiones propriæ.

Malrubius monachus & mart. in Marnia Scotiæ provincia (S.)

AUCTORE J. P.

Marnia, quæ & quibusdam Mernia (Mernis) Scotiæ borealis provincia,[Signatur ab hagiologis,] in Germanici maris ora jacens inter Marriam ad septemtionem, & Angusiam ad occasum, hujus Sancti cultui locum dediße memoratur non vulgarem, a die XXVII Julii ad hunc remissi. Camerarius scribit ista: Sanctus Malrubius martyr a Norvegis. Celebris habetur in Mernia. In Ms. nostro catalogo Sanctorum Scotiæ ita annuntiatur: S. Malrubbus heremita & martyr in Mernia Scotiæ regione, addito anno MXXIV. A Greveno autem: In Scotia Malkubii (ita eum nominat) abbatis. In alio Ms. catalogo S. Malrubi mart. lego. Patricius Ninianus Wemyss, eruditus Societatis nostræ sacerdos, natione Scotus, inter collectanea Mss. de indubitatis Scotiæ Sanctis, quæ adinstar Martyrologii concinnavit & illustravit, ac cum museo nostro benigne communicavit, Martyrem hunc illis merito accenset ad præsentem diem: S. Malrubius eremita & martyr sub Malcolmo II, anno Christi MXXIV.

[2] Etenim in collectione Ms., quam asservamus sub involucro ✠ Ms. 167,[& in breviario Aberdonensi;] Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ, habentur Sanctorum Scotorum Vitæ ex Breviario in usum insignis ecclesiæ cathedralis Aberdonensis, adeoque totius ecclesiæ Scoticanæ, impensis Valteri Chepman Edinburgensis mercatoris typis mandati Kal. Februariis anno a Christo nato MDIX … parte &c. excerptæ: in hac, inquam, collectione pag. 129 in Ms. nostro, post hunc titulum Vita S. Maldrubii abbatis, a Danis martyrio coronati, heremitæ (Marne) in Scotia sub rege Malcolmo II, anno MXXIV, Augusti XXVII, ponitur Officium ejus proprium his verbis: Ad Vesp. p. feriales: Ant. & Cap. de communi unius Martyris. ℞. Beatus vir, qui suffert. Ant. S. Malrubie, martyr Christi gloriose, adesto nostris precibus pius & propitius, ut tecum in gloria lætemur in cælestibus. Psal. Magnificat. Sequitur mox hæc ORATIO: Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus, ut quos pondus propriæ gravat actionis, B. Malrubii martyris tui gloriosa nos protegat intercessio. Per Dominum &c. Lectiones propriæ ad Matutinum his subjiciuntur, quas nos inferius exhibebimus, postquam aliquot præmiserimus observationes.

[3] Martyrio coronatus dicitur S. Malrubius anno Christi 1024, [e quo, nonnullis] tempore Malcolmi 11 Scotorum regis. Apud illustrissimum Rossensem episcopum Joannem Leslæum lib. 5 de Rebus gestis Scotorum pag. 202, Grimo, anno 1010 in prælio occiso, suffectus ponitur iste Malcolmus: de cujus morte hæc subduntur ibidem pag. 204: Cum bonam ætatis suæ partem multa cum laude & gloria transegisset, senex ita avaritia & tyrannide in multos desæviit, ut a quibusdam, quorum amicos multis injuriis immaniter affecerat, insidiis petitus noctu ad arcem Glamnensem in Angusia occideretur anno sui imperii primo supra XXX. Alterum est, quod notari volumus, Sanctum nostrum alibi nuncupari abbatem, alibi eremitam, ubique, ut jam vidimus supra, martyrem, ac visuri sumus in lectionibus ipsius propriis: quarum exemplar nos secuti, hunc titulum ei modo dedimus. Præterea sub regula & habitu monachali longos vitæ suæ in calamitate & miseria trivisse dies memoratur in lectione prima; quo videtur indicari institutum religiosum: sed ubi, & cujus regulæ, in obscuro relinquitur: nec mirum; nam præter incredulos ad fidem Christi ab eo conversos, nihil de Viri vita vel scivit, vel posuit harum lectionum conditor. Quidquid sit, monachum nos supra eum nuncupavimus. Quarto, Rossia occurrit in lectione secunda, quæ est provincia ampla Scotiæ Borealis.. Terminatur a septemtrione Navernia & Sutherlandia provinciis; a meridie Abria & Moravia; ab oriente mari Germanico, & ab occidente Hibernico, ex Baudrando. Plura habet Camdenus in sua Britannia a pag. 716.

[4] [in proprias Sancti] Quinto, paucula his addimus ad eamdem lectionem 2 circa Sancti martyrium. Ibidem indicatur a Norvegis interemptus: a Danis autem in titulo Officii proprii, antea prolato. Laudatus vero supra Wemyssius a Danis, inquit, aut Norvegis penes Nairnum, locum martyrii indicans non procul ab Innernesso interfectus. De Norvagis seu Norvegis, qui in eadem lectione nominantur, obiter indico, res eorum gestas non segniter illustratas esse tomo VII mensis Julii, die XXIX, occasione S. Olavi, Norvegiæ regis ac martyris anno 1030. Sexto basilicam Appilcroce, quæ occurrit in lectione 3, frustra quæsivi. Hurquhard, quod ibidem occurrit, ac dicitur e sacello in honorem Martyris constructo in parochialem ecclesiam erectum; referri posse ad locum Urchart in provincia Rossiæ versus mare Germanicum, ubi & Contan, de quo in lectione octava, etiamsi non certo constat; videtur tamen verosimile. Consuli potest de duobus hisce locis mappa geographica regni Scotiæ apud Blavium volumine sexto ante paginam 14. Hinc videtur etiam colligi posse, quod ecclesia dicta Appilcroce in designato statim Rossiæ territorio alicubi ponenda sit. Ad illud Dani adversus Scotos bella moventes, quod dicitur in lectione septima, notare juvat, Danos invasisse Scotiam, ac tribus in Moravia arcibus occupatis Malcolmum 11 primo prælio viciße; secundo autem ab ipso victos tanta clade, ut Scotia passim diceretur Danorum sepulcrum, teste Leslæo citato. Legi etiam potest Hector Boethius lib. XI Historiæ Scotorum.

[5] [lectiones observatis,] Martyrium S. Malrubii a variis, ut supra dictum est, affigitur anno Christi 1024, quos & nos supra secuti sumus, quia nec alium habemus nobis magis compertum; nec ullum diserte ac presse definiunt sæpe memoratæ lectiones, in quarum contextu ne vel invenio quidem, quod sub Malcolmi II regno illud contigerit. In iisdem vero lectionibus illud occurrit singulare, quod præscribantur post lectionem tertiam aliæ tres inserendæ de S. Rufo martyre. Unde censemus, non satis cum vero consentire, quæ scribit Wemyssius antea allegatus: Suspicor, hunc Malrubium eumdem esse cum famoso illo Rossensium eremita, de quo mira narrantur, quem illi Melrigam vocant: quia narravit mihi P. Macra noster, eis in oris missionarius, & amicus meus, Rossos suum eremitam latine Rufum dicere: jam Malrubius & Rufus non multum discrepant. Superest, ut subjiciantur

LECTIONES PROPRIÆ
Ex Breviario ecclesiæ Aberdonensis.

Malrubius monachus & mart. in Marnia Scotiæ provincia (S.)

BHL Number: 5191

[easdem] Lectio I. Malrubii martyris Christi transitum de mundo celebraturi dignis cum laudibus ejus commemorationem in hymnis psallendo & canticis transigemus, & ob Dei reverentiam diem præsentem diligenter decorare studebimus. Nec vestras subterfugiat sanctitates, hunc, quem colimus, Virum sub regula & habitu monachali longos vitæ suæ in calamitate & miseria trivisse dies, fidei incredulos ac gentilium paganos suis doctrina & prædicatione ad religionem, quam profitemur, Christianam convertendo.

[7] Lectio II. Sed ne dies præclara illa, de qua locuti fuimus, [lectoris] absque miraculorum per Dei Virum gestorum narratione transeat, ea paucis taxando, ubi plurima temporis non patitur angustia, declarabimus. Nam cum nonnulli malarum cogitationum viri de Norvagii regniculo navigio Rossiæ confinibus applicarent; beatum audientes Malrubium alienam ab eorum gentilitate fidem prædicantem, sanguinolentas in Dei vinctum intulerunt manus, ac gladios de vaginis extrahentes funestos, beatum Dei Virum tamquam agnum mansuetum & pium pro Christi nomine patientem, crudelius, quam enarrari posset, percusserunt, & vulneraverunt, & tamquam mortuum in campis sylvestribus canibus & avibus devorandum reliquerunt.

[8] Lectio III. Beatum itaque corpusculum per triduum semivivum incognitum populo jacebat. [oculis] Attamen per angelos Dei continua consolatione & visitatione a multis visum est associatum. Locus tamen, ubi corpus exanime incubuit, fulgore nimio coruscare pluribus apparuit: qui Illuc venientes, B. Malrubium in agone laborantem repererunt. Sed eo, Sanguine & Corpore Jesu Christi immaculati agni participato, Dominum laudando, cum sancta patientia & senectute bona in fata decessit: corpusque ad basilicam, quæ a vulgo dicitur Appilcroce, transferri, & ibidem tradi sepulturæ mandavit. At ne sanguis beati Martyris pretiosus in terram effusus absque veneratione relinqueretur; illo in loco in honore Martyris nostri sacratissimi ex inciso robore satis reverenter exstructa est capella, quæ postea in parochialem erigitur ecclesiam, quæ in præsens Hurquhard ab illius terræ incolis vocitatur. In Ms. nostro indicantur hic interponendæ tres mediæ lectiones de S. Rufo martyre, qui Capuanus fortasse est, apud Martyrologos celeberrimus, ut videre licet hoc die, quo illum dedimus.

[9] [hoc loco] Lectio VII. Interim populo alia quam plurima contingebant fieri miracula. Dani adversus Insulanos * bella moventes, ad præfatam ecclesiam de Appilcroce navigio terram illam vi & armis expugnandam & deprædandam arripuerunt. Verum quia terræ circumvicinæ per sena a dicta ecclesia miliaria immunitatis beati Viri meritis gaudent privilegio, easdem a quibuscumque minus juste deprædari minime permittit. Dum vero de præmissis certiorati, Dei vindictam non formidantes, in B. Malrubii contemptum sacerdotibus & aliis ecclesiæ ministris in opprobium datis, victualia & animalia, cum quibus sese sustentare deberent, vi & palam abstulerunt & rapuerunt: atque licet ciborum inedia astricti fuerant, (justo Dei judicio) suis cum rapinis navibus festinarunt. Nam cum tanta prohibuit mora, quod illo in territorio manducare nec bibere potuerant; velisque extensis, mari minime agitato ventis, sed tranquillo, prospero, ut apparuit, cursu navigantes, videntibus cunctis, mare eosdem omnes simul consumpsit & absorpsit.

[10] [subjectas] Lectio VIII. Dehinc dum præfati Insulani contra Rossenses quosdam veteres excitarent inimicitias, cogitaverunt, qualiter in eos vindicarent, inito eorum consilio in magna virorum copia congregati, ignorantibus Rossiis, qui cum in ecclesiam B. Malrubii de Contan annuam sancti Viri celebrarent solennitatem; Insulani clam noctis sub silentio eosdem insidiarunt, atque igne præfatam ecclesiam incenderunt, in qua plus quam centeni Christiani viri & mulieres ferro & igne extincti sunt: quod facinus Deus ipse gloriosus, qui sanguinis innocentium aspersionis est ultor, impunitum non permisit. Nam cum quibusdam illorum occisorum parentibus beatus Vir apparuisset in somnis, Rossii in brevi aggregati sunt numero; verum quamquam Insulani illis fortiores & potiores fuerint; nihilominus Dei & beati Viri freti auxilio Rossii Insulanos illos ita compescuerunt, & gladio perdomuerunt, quod de quincentis armatis, triginta vix viri evaserant, qui etiam servi hostium & dedititii effecti. Immo omnes tamquam non videntes stupore formidinis perculsi sunt, & pluribus adversariis beatus Vir baculum gestans manu virus est.

[11] [producimus.] Lectio IX. Sacerdos quidam parochialis inter divina celebranda solemnitatem B. martyris Malrubii suis parochianis a servilibus observandam servitiis præcepit. Parochiani autem illi quia autumnus instabat, grana * usque ad vesperam non obstante metebant, pauloque ante singulæ domus metentium sponte igne accensæ sunt. Verum quidam devotus diem Martyris solenniter celebrabat in divinis. Ita contigit, quod singulæ domus incendio consumptæ sunt, illius devoti viri domo, quæ aliis domibus contigua erat, tantum excepta. Et cum isti messores domesticas suas res de iisdem domibus adversus ventum extraherent, sicut fecerat iste devotus, ventus vero in aliam versus est regionem; & res illæ, quæ primitus a vento salvæ fuerant, igne adversante similiter exhaustæ sunt, rebus illius viri, aliis in medio admixtis, integris permanentibus.

[Annotata]

* i. e. Scotos vel insulæ Britanniæ incolas.

* i. e. frumentum vel triticum

DE B. JOANNE MANETTO ANTELLENSI CONF. UNO EX SEPTEM FUNDATORIBUS ORDINIS SERVORUM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS,
IN MONTE SENARIO TUSCIÆ IN ITALIA,

Anno MCCLXVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Joannes Manettus Antellensis conf. in Monte Senario Tusciæ in Italia (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Locus; Beati nomen; genus; vita secularis; gesta usque ad supremam in Ordine præfecturam.

Eminentissimus Dominus Cardinalis Prosper de Lambertinis, qui anno 1740 ad Petri cathedram, [Montis Senarii descriptio:] plaudente Christiano orbe, evectus est, in laudatissimo Opere suo De Servorum Dei beatificatione, & Beatorum canonizatione, lib. 2 § 42, sive tomo 2, cap. 24, pag. 286 & seqq. agens de sex ex septem Fundatoribus Religiosi Ordinis Servorum Beatæ Mariæ Virginis, locum, in quo B. Joannes ex hac vita migravit, hisce conspiciendum exhibet verbis: Mons quidam insignis altitudinis adest in Thusciæ provincia, qui e parte meridionali spectat civitatem Florentiæ; e boreali contra respicit agrum Mucellanum, a continuata montium Apennini serie circumvallatum. Mons hic dicitur Sanarius, quem aliqui ex antiquioribus scriptoribus Asinarium; alii vero Sanarium ab aëris sanitate appellarunt. In ejus nempe fastigio ædificata est ecclesia cum sacra eremo, in quam fere quinque retro seculis, approbante Ardingo tunc episcopo Florentino, sese receperunt septem viri nobiles, qui, abjectis divitiis & seculi pompis, asperum vivendi genus amplexi sunt, & Ordinem Servorum Beatissimæ Virginis Mariæ fundarunt. In hoc sacro loco omnes pie mortui sunt, excepto Alexio, qui pretiosa occubuit morte in conventu sanctæ Mariæ de Caphagio, hodie sanctissimæ Annuntiationis de Florentia: etsi ejus cadaver fuit subinde ad ipsum Montem asportatum, & una cum cadaveribus aliorum sex sociorum sub ara majori reconditum. In dicto itaque Monte, dum viverent, positi, in novo sese vitæ instituto confirmarunt, in eoque Monte mortem obierunt laudati isti Fundatores, excepto uno. Montem hunc pluribus describit Archangelus Gianius mox citandus, lib. 1, centuria 1, cap. 9.

[2] Eorum autem nomina apud laudatum Eminentissimum D. Cardinalem ita notantur: [nomen Beati duplex, vitæ institutum:] Bonfilius Monaldinus, Joannes Manettus, Benedictus Antellensis, Bartholomæus de Amideis, Ricoverus Lippius, Gerardinus Sosteneus, Alexius Falconerius. Eodem fere modo nominat eos Gianius in Annalibus Ordinis centuria 1, lib. 1, cap. 3. Ordo autem Generalium non ab omnibus ponitur idem; sicut observatum est in Annotatis ad caput 5 Vitæ S. Philippi Benitii tomo IV Augusti apud nos, pag. 674, lit. e. Nos, Gianium secuti, generalem primum statuimus Bonfilium, (olim N. de Monaldis) ex Annalibus citatis lib. 1, cap. 18, & lib. 2, cap. 11: secundum Bonaiunctam (de Manettis, ut additur in indice eorumdem Annalium) ibidem lib. 2, cap. 20: tertium Jacobum Senensem, lib. 3, cap. 1: quartum Mariettum nostrum Antellensem, lib. 3, cap. 10, qui, sicut habetur in indice, prius dictus Benedictus. Habemus itaque duplex ejus nomen, cujus postmodum meminisse juvabit. Audiamus Gianium centuria 1, lib. 1, cap. 15, fol. 11, de nominum mutatione hæc observantem: Bonfilius & Alexius idem seculi nomen retinuerunt: alii vero mutatum receperunt. Unde Gerardinus postea dictus fuit Frater Sosteneus; Benedictus F. Manettus; Ricoverus F. Uguccius seu Uguccionius; Joannes F. Bonaiuncta, Bartholomeus F. Amideus. Quæ nominum mutatio ab authoribus fortasse parum observata, occasionem multis errandi in his septem enumerandis frequenter præbuisse videtur. Hæc distincte exponenda duxi propter ea, quæ § 3 narrabo de nostro Manetto sub nomine Benedicti. Cujusmodi autem instituti cum Manettus noster, tum alii ipsius socii in seculo fuerint, tradit Gianius centuria 1, lib. 1, cap. 3, fol. 3: Hi primo, inquit, rerum humanarum negotiatores .., morum gravitate, & vitæ innocentia reformati, mercatores cum essent .., animarum postea negotiatores feliciter evaserunt. Erant item Florentini cives, ut refert idem Gianius cap. 5, fol. 4: Talibus igitur cum pastorali benedictione ab episcopo dimissi Florentini cives .. omnes simul mane diluculo conveniunt in nomine Domini.

[3] [nobilitas, ætas, status in seculo:] Nec generis nobilitas ipsis defuit, teste Gianio fol. 3: nam cap. 4, fol. 3 Septem quoque Viri illi dicuntur sanguinis nobilitate pares. Idem indicat cap. 5, fol. 4: Convenientes boni ominatores, deposita primum senatoria veste .., pro militari cingulo ferreas catenas, pro purpurea chlamyde detritas cillici seu cinericii coloris tunicas induunt. Ex familia Antella eum prodiisse, indicat Ferrarius hac die in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, in notis. Hoc confirmatur infra num. 11: Cui .. non deest clara Antellensium propago. Ad septem horum Fundatorum ætatem quod attinet; Omnes, ut scribit Gianius centuria 1, lib. 1, cap. 3, florentis fuere ætatis infra vigesimum ad trigesimum quintum annum: inter quos planum est, Bonfilium alios ætate præstasse *: Alexium vero tertium supra trigesimum annum attigisse. Eorum ibidem statu, dum in seculo degerent, ita commemorato, Horum septem, alios ferunt perpetuo virgines, alios conjugatos, alios vero defuncta uxore solutos; sententiam illam refutat inter Annotationes ad dictum caput: De illorum, ait, statu virginali, conjugali & viduali refert Petrus de Tuderto in Chron. Ms., & Thadæus Ademarius in Chron. Ms. cap. 2, & omnium cominunis sententia, quidquid Chron. Bon. Ms., in quo ejus auctor incaute scripsit, omnes illos virgines fuisse: quod gratis dixisse videtur, cum omnium adversetur sententiæ & veritati. Ceterum, quando cœperit Ordo Servorum B. V. M., quo loco, & quam miro modo, nec non alia, quæ huc pertinent, inveniet lector apud Gianium. De eodem Ordine actum etiam est apud nos tomo IV mensis Augusti, die XXIII, a pag. 664, in Vita S. Philippi Benitii, ejusdem Ordinis propagatoris. Hinc gradum faciamus ad singularia Beati nostri gesta.

[4] De sacerdotio ejus agit Gianius lib. 2, cap. 2, [sacerdotium: mittitur ad concilium Lugdunense] fol. 14: Florentiam igitur e Sanario descendentes patres, Ardingum adeunt: a quo libenter excepti, & sacris initiati, munus sacerdotale suscipiunt anno videlicet Christi 1241, qui ibidem prænotatur. Deinde, uti pergit, Sanarium reperunt, & prima ibi Sacra solemni ritu celebrant. Hoc unde colligat auctor, in annotationibus ad prædictum caput significat. De illustrissimo Hardingo episcopo Florentino vide Annotata ad Vitæ S. Philippi Benitii caput 2, pag. 666 lit. a. Jam vero ad laudem B. Manetti non mediocriter conducit, quod communi patrum consensu missus fuerit ad concilium primum Lugdunense, novum Ordinem in Gallia propagaturus. Oecumenicum illud concilium anno Christi 1245 celebratum est. Audiamus Gianium centuria 1, lib. 2, cap. 6, fol. 16 verso, impositum Manetto munus exponentem: P. Bonfilius (erat is tunc temporis primus Ordinis Generalis) novi concilii publicitus audita fama, plurimum suæ Religioni conducere existimans, si quempiam virum gravem ex sociis illuc mittat, inito prius consilio cum patribus, fratrem Manettum, virum prudentem, ac integerrimæ vitæ, nec non in divinis Scripturis satis eruditum, mittere constituit: qui suo exemplo, sanctissimisque concionibus in regno Gallorum sui Ordinis fundamenta jaceret.

[5] Hunc igitur de episcopi Ardingi consilio in Gallias cum facultate destinant, [ad novum Servitarum Ordinem] acsi sui Ordinis procurator ad utriusque curiam & regis & Pontificis primus omnium hujus Ordinis mitteretur. Nam ex altera parte cupiebant patres (quamvis exigui tunc & pusilli gregis) more cæterorum mendicantium (quantum potuissent) S. R. E. summoque Pontifici præcipua exhibere obsequia: ex altera vero magni sui Ordinis incrementum ex hujuscemodi muneribus erga Apostolicam Sedem se posse in dies sperare arbitrabantur; quod viderent talibus officiis alios Ordines Religiosorum vehementer excrescere. Mentem quoque summorum Pontificum Gregorii & Innocentii intellexerant, qui optimos concionatores, selectosque Religiosos ad conservandam, propagandamque Christianæ reip. fidem, ad Tartaros mitterent, & quomodo omnem suam diligentiam, & curam intenderent pro sacro ineundo bello ad recuperandum Hierosolymitanum regnum; quod non ita facile sperarent assequi summi Pontifices sine hujusmodi Religiosorum ministerio, qui passim & ubique crucis signo in suis concionibus principes, resp., & populos (id nimirum cœnobitarum munus censetur, ut ii non minus alienæ quam propriæ saluti invigilare teneantur) ad sacrosanctum illud facinus excitarent.

[6] [in Gallia propagandum.] Hujuscemodi igitur consiliis pater Manettus, magni animi vir, benedictione accepta a suo prælato, Lugdunum cum socio pergit, cujus prudentia, & innocentissimæ vitæ exemplo prima Ordinis Servorum apud Gallos semina jaciuntur, quibus postea, tempore ineunte, haud difficile fuit B. Philippo Sosteneo, & aliis hanc Religionem longe lateque ibidem propagare, & administrare. De Tartaris multa narrantur in Commentario prævio ad Acta S. Ludovici Francorum regis, die XXV Augusti § 47, a pag. 407. Raynaldus Annalium ecclesiasticorum tomo 13, ad annum 1241, sedente Gregorio PP. IX, varia de Tartaris refert num. 13 & sequentibus: ad annum vero 1245 a num. 15 memorat, quæ ab Innocentio PP. IV sunt præstita, ut ad fidem Catholicam eos aggregaret: Ad quos, inquit, Euangelii luce collustrandos, nonnullos Minoritas, in subeundis hujusmodi pro Christo laboribus ac periculis fortissimos misit. Apostolicis etiam litteris eosdem ad Christi fidem invitavit, quæ ibidem dantur a num. 16. Gregorii laudati querelæ de infelici statu Terræ sanctæ legi possunt apud Raynaldum ad annum 1227 a num. 35: qui de decreta pro Terra sancta ab Innocentio jam memorato sacra expeditione scribit ad annum 1245, num. 51. Redeamus ad priora.

[7] [Tusciæ provinciæ præest:] Manettus impensis in Gallia ad propagationem Ordinis laboribus non contentus, novos in ejusdem favorem adhibuit in Italia. Quippe post fructuosas, ut memorant Ordinis Annales citati centuria 1, cap. 14 ad annum 1252, per Gallias conciones, populorumque conversionem, nonnullis ibidem locis pro Ordine fundatis, Italiam reversus, Bononiæ pro novo ædificando cœnobio agebat. De Ordine autem in provincias distributo iidem Annales agunt ibidem lib. 3, cap. 5, signato anno 1260, ac Tusciæ regimen Manetto commissum referunt his verbis: Cumque jam late videretur dilatari Ordo, non passi sunt patres ulterius differre, quin Religio in provincias distingui inciperet. Quamobrem in his comitiis Florentiæ apud Caphagium censuerunt primum de Ordine in provincias distinguendo, mox de legibus pro tota administranda repub. ferendis. Primum igitur statuerunt duos præficere viros longe probatissimos ex iis, qui huic Ordini fundamenta jecerant, quorum auctoritate & consilio duæ regerentur provinciæ, Tuscia, quam patri Manetto; Umbria, quam patri Sosteneo, vigilantissimis præfectis commendarunt. De hospitio Caphagii, extra urbis Florentinæ mœnia ædificato, pluribus scribitur in sæpe repetitis Annalibus centuria 1, lib. 1, cap. 11.

[8] [& ad ecclesiam exstruendam] Ad hunc vero locum ecclesia instruendum operam contulit B. Manettus apud Clementem IV, anno 1265 ad summi Pontificatus culmen evectum, veterique usus necessitudine, quæ sibi in Gallia cum illo fuerat, sicut latius memorant iidem Annales centuria 1, lib. 3, cap. 10, rogavit, ut concessis indulgentiis novam hanc ædificationem promoveret. Accipe pauca e multis Annalium verbis: Novam igitur veteris amici occasionem nactus P. Manettus Perusium pervenit, adoratoque summa cum gratulatione Pontifice, sui Ordinis necessitatem, & præcipue Florentini cœnobii, exstruendæque ecclesiæ paupertatem exposuit, &, quale præ manibus haberet sumptuosum opus Annuntiatæ, narravit; quod vix sperare posset perficere absque ejus ope. Pontifex autem veteris amici, & optimi Religiosi non immemor, quamvis non ita facilis ad hujusmodi indulgentias concedendas; tamen ad honorem Beatæ Virginis, pro ejus delubro non semel, sed bis indulgentiarum thesaurum (quamvis parce) dispensare constituit per apostolicas literas sequentis exempli: quas & nos hic damus, quia perbreves, & ad majorem rei gestæ notitiam conducentes. Sic ergo sonant:

[9] Clemens episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per Florentinam, [obtinet a Clemente PP. quarto] Fesulanam, & Pistoriensem civitatem & diœcesim constitutis salutem, & apostolicam benedictionem. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum, oportet nos diem messionis extremæ misericordiæ operibus prævenire, ac æternorum intuitu seminare in terris, quod, reddente Domino, cum multiplicato fructu recolligere debeamus in cælis, firmam spem, fiduciamque tenentes; quoniam qui parce seminat, parce & metet, & qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet vitam æternam. Cum itaque, sicut dilecti filii Manettus prior, & fratres domus Servorum de Caphagio juxta Florentiam, Ordinis sancti Augustini, nobis insinuare curarunt, iidem in domo ipsa quamdam ecclesiam ædificare de novo inceperint opere sumptuoso, nec ad hujusmodi consummationem operis eis propriæ suppetant facultates; universitatem vestram rogamus & hortamur in Domino, in remissionem votis peccaminum injungentes, quatenus de bonis, vobis a Deo collatis, eis pias ad hoc eleemosynas, & grata charitatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram idem opus valeat consummari, & vos per hæc & alia bona, quæ Domino inspirante feceritis, ad æterna possitis felicitatis gaudia pervenire.

[10] Nos enim de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus authoritate confisi, [indulgentias.] omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eis ad id manum perrexerint adjutricem, viginti dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus, præsentibus post triennium minime valituris, quas mitti per quæstuarios firmiter inhibemus; eas, si secus actum fuerit, carere viribus decernentes. Dat. Perusii XIII Kal. Junii Pontificatus nostri anno primo. Addunt Annales, quod consimilem aliam bullam Indulgentiarum sub eisdem fere verbis die IV sequentis Decembris idem P. Manettus jam Generalis ab eodem Pontifice pro eadem fabrica ecclesiæ de Caphagio impetrarit: & indicatur in notis ad dictum caput 10, utramque bullam haberi in archivio ecclesiæ Annuntiatæ: de qua diffuse agunt iidem Annales in Tractatu de cœnobiis & sacris ædibus Servitarum ad primam & secundam centuriam a fol. 152. De summa Ordinis præfectura, ad quam beatus Vir evectus est, modo fiebat mentio: nos itaque ordine temporis nonnulla de ea subjungamus.

[Annotata]

* l. præstitisse

§ II. Beatus ad Ordinis regimen promotus, rem approbante Clemente PP. IV; magistratus abdicatio; obitus; elogium.

[Beatus a P. Jacobo Generali in comitiis Ordinis] Gianius ad annum 1265 centuria 1, lib. 3, cap. 10 narrat ista: Interea tempus instabat, quo generalia comitia (P. Jacobo mandante) Senis celebrarentur, quibus cum P. Manettus interesse deberet, Pontificis benedictione Perusii obtenta, recta Senas pervenit. Congregato igitur patrum senatu die Pentecostes vigesima quarta Maii in ecclesia S. Clementis, post salutatam Beatam Virginem, cæterisque de more peractis, P. Jacobus Generalis cupiens magistratum illum deponere, sic exorsus est. Sequitur ibidem ipsius ad patres congregatos oratio; in qua, præter alia, quibus eos affatur, Manetti laudes prædicat, illumque sibi ut successorem eligant, obnixe hortatur. Sic itaque locutus ibidem fertur: Opportunitas vero nunc unumquemque vestrum movere debet, quæ, nuper oblata, nullo modo prætermittenda est; imo potius desideranda, si non adesset, & omnibus modo suffragiis amplexanda. Vestris nimirum votis (si recte sapiatis) arridens est, quod cum summum Pontificem modo habeamus illum, qui olim magno amoris vinculo patris nostri prudentissimi Manetti, dum ambo essent in curia Ludovici regis, tenebatur obstrictus: quique illum nuper tam blande Perusii ad pedes excepit, tam amice prosecutus est; quænam erit occasio huic similis, illum in priorem generalem eligendi, cui adeo pateant non modo fores, non modo aures; sed gratia, sed benignitas, sed amor Romani Pontificis?

[11] [laudatur ob dotes egregias, ejusque successor eligitur:] Ordo noster (fidem, quæso, mihi adhibeatis patres) Ordo noster veluti novella planta in agro Dominico, ut altas radices agat, ut feliciora germina producat, iisdem sustentari fulcimentis debet, quibus ab initio plantatus fuit. En P. Manettus unus ex septem, cui (si sanguini * respiciamus) non deest clara Antellensium propago: si prudentiam cum bonitate conjunctam inspicimus, hanc quoque maximam indicant loca per ipsum in utraque Cisalpina & Transalpina Gallia recepta; & (quod omnium maximum est) si sapientiam cum vitæ innocentia copulatam in eo quæramus, id summi Pontificis Clementis IV testimonium & benevolentia declarabunt, cujus auspiciis & felicia omnia & fausta huic Ordini eventura prævideo. Adhuc finem dicendi fecerat P. Jacobus, cum una omnium vox erupit: P. Manettus Generalis, P. Manettus Generalis. Qui licet coactus, supremum tamen illud onus ea intentione suscepit, ut quam cito deponeret.

[12] [S. Philippum Benitium socium sibi adsciscit.] Absolutis vero comitiis, postquam citeriorem Galliam pro quarta Ordinis provincia declarasset, eique fratrem Jacobum Rotam Florentinum præfecisset, assumpto iterum sibi in socium, quamvis denuo renuente, P. Philippo, suffectoque F. Restauro priore Caphagii, Perusium ad curiam reversus est. Hactenus Gianius eodem capite 10 antea citato. Jacobus supra laudatus, cui nomen a Podio Bonizio, Servitarum sacellanus, director spiritualis, ac deinde ejusdem Ordinis factus Religiosus, tertius eidem præfectus creatus Generalis, occurrit variis locis in eorum Annalibus. De ecclesia S. Clementis Senensi, eisdem PP. Servitis tradita, consuli possunt Annales in Tractatu de cœnobiis & sacris ædibus, quem supra indicavimus, fol. 153. Ludovicus, de quo fuit sermo, est hujus nominis nonus & sanctus: cujus gesta illustravimus ad diem XXV Augusti. Clemens vero PP. IV, antea vocatus Guido Grossus, primo archidiaconns, deinde episcopus Aniciensis, ac denique Narbonensis metropolita creatus, ac Cardinalis, maximis effertur laudibus ob jurisprudentiam singularem, ut vide tomo 2 Galliæ Christianæ novis curis recusæ columna 717: ubi dicitur ob doctrinæ & virtutis famam allectus .. a S. Ludovico in secretius consilium; sub quo rege legitur quoque gessisse præfecturam senescalliæ Bellicadri. Socius vero ille, a B. Manetto in supremo Ordinis regimine hic assumptus, est S. Philippus Benitius. Hic ad idem munus a dicto Jacobo antea fuerat adlectus, ut videre est apud Gianium centuria 1, lib. 3, cap. 8, ac postea Manetto Generali suffectus; electione ejus cælitus confirmata, ibidem cap. 13 Quomodo autem Clemens PP. IV supremum Manetti magistratum vivæ vocis oraculo confirmarit, referamus ex Annalibus loco mox citato cap. XI.

[13] Ut Urbani quarti decretum de Generali nuper ab Ordine electo, [Beati electio] & per Apostolicam Sedem confirmando P. Manettus exequeretur, atque hujus occasione rursus benevolum sibi Pontificem inviseret, statim Perusium adventavit, & Clementis pedibus osculatis maxima Octoboni protectoris gratulatione exceptus, die Veneris vigesima nona Maii, primus omnium hujus Ordinis Generalis Apostolica vivæ vocis auctoritate per Rodulphum episc. card. Albanensem in eodem supremo magistratu fuit expresse confirmatus per infrascriptas litteras, quæ afferuntur eodem cap. 10, atque his constant verbis: Rodulphus, miseratione divina episcopus Albanensis, religiosis viris universis fratribus Ordinis Servorum S. Mariæ salutem in Domino. Fratre Jacobo de Senis priore olim vestri Ordinis Generale, prioratus ipsius regimini & administrationi sponte cedente, vos postmodum fratrem Manettum vestri Ordinis in vestrum, & totius ipsius Ordinis priorem Generalem concorditer elegistis, & electionem hujusmodi de ipso fratre Manetto factam præsentastis Sedi Apostolicæ confirmandam.

[14] Cum autem Dominus Papa examinationem electionis ejusdem nobis vivæ vocis oraculo duxerit committendam, [jussu Pontificis confirmatur] nos processum ipsius, & merita examinavimus diligenter. Quia igitur electionem ipsam invenimus canonice secundum formam generalis concilii celebratam, eam authoritate Domini Papæ & de speciali mandato ipsius tenore præsentium confirmamus: eidem administrationem prioratus ipsius juxta dicti vestri Ordinis instituta in spiritualibus committentes. Quocirca universitati vestræ mandamus, quatenus & tamquam rectori vestro generali, pastori animarum vestrarum, intendatis humiliter, & devote ipsi obedientiam, & reverentiam debitam exhibentes. In cujus rei testimonium præsentes sibi concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Dat. Perusii quarto Kal. Junii Pontificatus D. Clementis Papæ anno primo, die vigesima nona Maii.

[15] Deinde subdit Gianius sequentes de memorato Rodulpho notitias: [per Cardinalem Rodulphum:] Magnus plane vir, & optimus Rodulphus Cardinalis iste, cui Clemens talia commiserat: is enim natione Gallus ab Urbano IV episcopus Card. Albanensis creatus Viterbii MCCLXI in quatuor temporibus Decembris, fuit unus ex illis quatuor Cardinalibus, qui Romæ Carolum fratrem S. Ludovici regem Siciliæ coronarunt, quem etiam legatione Sicula comitatus a Clemente quarto transmarinam Africæ legationem cum S. Ludovico Francorum rege obtinuit, apud Tunetum in sævissima illa pestilentia mortuus. Plura de Viro isto inveniet lector apud Ciaconium in Vitis Pontificum & Cardinalium, tomo 2, a columna 157. Octobonus vero, uti eum appellat Gianius (al. Othobonus) fuit secundus Ordinis Servitarum protector: de quo idem Annalista centuria 1, lib. 2, cap. 20, Supererat, inquit, adhuc alter Innocentii IV ex Theodosio fratre nepos Octobonus de Flisco, quem patruus Pontifex .. MCCLI ex archidiacono Rhemensi .. Cardinalem creaverat.. Hunc ergo Summus Pontifex in demortui Guilielmi ex eadem Familia Flisco, Ordinis protectorem precibus Bonaiunctæ Generalis, secundo loco destinavit: qui eumdem Ordinem .. diligenter protexit, &, quantum fieri potuit, auxit, valideque tutatus fuit. Fuit is postea Romanus Pontifex Adrianus V. Consuli potest Ciaconius, quem citabam, a col. 129, & 207.

[16] [officio illo] B. Manettus publico ac privato Ordinis sui bono intentus, litteras Apostolicas a Clemente PP. IV obtinet adversus apostatas, quæ cap. 12, libri 3 apud Gianium ad annum 1266 recitantur ex archivio conventus Florentini, atque his verbis expressæ sunt: Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Manetto Generali ministro, & fratribus Servis sanctæ Mariæ Matris Christi, Ordinis sancti Augustini, salutem & Apostolicam benedictionem. Vestræ devotionis precibus benignum impertientes assensum capiendi apostatas vestri Ordinis, si sub habitu inventi fuerint seculari, & eos alias subdendi disciplinæ religiosiori; sic etiam alios (si necesse fuerit) postquam excommunicationem ob hoc in se latam pertinaciter contemnentes, redire recusaverint (diœcesani episcopi ad hoc accedente consensu) plenam vobis concedimus authoritate præsentium facultatem, invocato ad hoc (si opus fuerit) auxilio brachii secularis. Nulli ergo omnino, &c. si quis attemptaverit &c. Dat. Perusii Kal. Januarii Pont. nostri anno primo.

[17] [se abdicat:] Annales Ordinis identidem memorati referunt ad annum Christi 1267 beatum Virum suprema ejusdem præfectura se abdicasse: Comitiis, inquit Gianius cap. 13, Florentiæ Nonis Junii per Generalem edictis, factoque fratrum conventu ad statutam diem Pentecostes, litteræ Apostolicæ primum in apostatas cum maximo P. Manetti zelo pro reducendorum salute promulgantur, & passim pervulgari imperantur. Quibus peractis, P. Præsul, cum prospiceret, se ex ingravescente ætate, diutinoque languore minus posse generalatus officio satisfacere, patrum omnium venia ab eodem magistratu sponte se abdicat, qui & publicæ utilitati, & privatæ quieti simul consuleret: in cujus locum plausibili omnium acclamatione, & præcipuæ seniorum patrum consilio F. Philippus Benitius, cum a conventu Cæsenæ ad comitia pervenisset, ex collega Generalis summus pastor eligitur. De hac re pluribus agitur apud nos in ejus Vita superius designata: quam lege cap. 7, pag. 677. Atque hæc quidem hactenus de rebus a B. Joanne gestis: de cujus pretiosa morte in conspectu Domini agendum jam est.

[18] Gianius ad annum 1268 cap. 14 hanc ita describit: [ejus mors:] Ineffabilis.. Vir, servus Dei Manettus .., quartus inter primos institutores hujus Ordinis Prior Generalis, tot quotidianis infirmitatibus attritus, in quas inciderat propter diversas itinerum ac laborum fatigationes pro Religione susceptas, tandem hoc anno (ut majorum tradunt historiæ) gloriose evolat ad Christum. Obiit in Monte Senario, ut colligitur ex his, quæ ibidem scribuntur de S. Philippo Benitio: Ei nuntius e Sanario accurrens imminentem P. Manetti obitum retulit: cujus jacturam .. ægre accipiens, continuo illuc, saltem ægrotanti solamen laturus, perrexit. Diem mortis incidisse in XXVII Augusti, ibidem non satis clare videtur indicari: locus autem sepulturæ clarius exprimitur. Sic enim illa duo exponuntur: Tanto igitur Patre orbatus vir Dei Philippus, graviter tulit, se optimo consultore caruisse: cui tandem cum extrema in VI Kal. Septembris persolvisset, ejusque venerandum cadaver apud alios prædecessores sub eadem ara majore apponi jussisset, Viterbium tandem ad curiam (summi videlicet Pontificis Clementis IV) iter aggressus fuit.

[19] Vivumne, an jam mortuum Manettum in Monte Senario invenerit S. Philippus, [cui videtur interfuisse S. Philippus Benitius:] quando saltem ægrotanti solamen laturus eo se contulit, si quæsierit quispiam; respondemus, quod cum hoc modo loquendi, tum illo, extrema persolvisset, videatur indicari, vivum fuisse inventum Beatum a S. Philippo: cujus Vitæ auctor apud nos pag. 682 de re gesta hæc ponit, vel componit: Igitur quod retro itineris ad montem Senarium fuit celeriter remensus, postquam adventu suo & conveniente tempori oratione Manettum est consolatus, variisque pro utriusque sapientia sermonibus de rerum præsentium fugacitate, & contra de æternitate futurarum, ultro citroque disseruissent, beatus Senex, postquam quarto loco Prior Generalis Ordinem suum singulari industria per Gallias præsertim propagasset, supremum diem obiit anno Christiano MCCLXVIII, non sine singularis sanctitatis fama.

[20] At quid de aliis Viri elogiis? Virtutes ejus hisce singillatim exornat laudibus Gianius dicto cap. 14: [elogium.] Is profecto Pater tantus extitit mansuetudinis, pacis, humilitatis & obedientiæ, ac cæterarum virtutum æmulator, ut jure ab omnibus ipsius vita irreprehensibilis censeretur; in gubernando adeo prudens, ut a singulis optima regendi norma appellaretur. Si quis tum ex fratribus, tum ex civibus Florentinis (quibus erat charissimus,) ut afflictus auxilium, ut mœstus solatium, ut æger medelam, ut denique pauper subsidium expostulabat, statim remedium portabat. Sed ut singula unicum colligat verbum, ejus lingua spirituales & corporales curabat morbos. Quod etiam Dialogus M. Pauli confirmat, in quo habetur, quod, cum Sacrificium celebraret, claudum, mutum ac surdum liberavit. At nos ipsiusmet Pauli textum proferemus paragrapho proximo, ut ea, quæ narrabat Gianius, ex antiquiore hoc scriptore magis confirmentur ac illustrentur.

[Annotata]

* ad sanguinem

§ III. Aliud elogium; miracula; austeritas vitæ; reliquiæ; cultus publicus Romæ confirmatus, & in Martyrologio Romano apponi jussus.