Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August VI           Band August VI           Anhang August VI

28. August


DIES VIGESIMA OCTAVA AUGUSTI.

SANCTI, QUI IV KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Hermes M. Romæ.
S. Pelagius M. Constantiæ in Suevia.
S. Pelagius M. in Civitate nova in Istria.
S. Fortunatus M. Salerni apud Picentinos in Italia.
S. Caius M. Salerni apud Picentinos in Italia.
S. Anthes M. Salerni apud Picentinos in Italia.
S. Julianus M. Brivate in Arvenia.
S. Polienus M. Alexandriæ.
S. Serapion M. Alexandriæ.
S. Justilla M. Alexandriæ.
S. Hermes M. Alexandriæ.
S. Helias M. Romæ.
S. Stephanus diac. M. Romæ.
S. Pollion M. Romæ.
S. Vicinius ep. conf. Sassinæ in Umbria.
S. Alexander ep. conf. Constantinopoli.
S. Moyses Æthiops eremita in monte Scheti Lybiæ.
S. Ambrosius ep. conf. Santonis in Gallia.
S. Augustinus ep. & doctor Ecclesiæ, Hippone-regio in Africa.
S. Bibianus vel Vivianus ep. Santonis in Gallia.
S. Facundinus ep. conf. Tadini in Umbria.
S. Juventinus archidiac. conf. apud Tadinates in Umbria.
S. Elmerus vel Ermelius episc. confess. Molhanii in diœcesi Leodiensi.
S. Flannanus ep. conf. Laoniæ in Momonia Hiberniæ.
B. Adelindis abbatissa in Suevia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Johannis abbatis & confessoris meminit Grevenus. Florarium nostrum Ms. Apud Lingones Johannis abbatis & confessoris. Consule quæ de S. Joanne abbate Reomaensi dicta sunt apud nos ad diem XXVIII Januarii.
S. Julianus Hospitator colitur hac die in vico del Fou diœcesis Barcinonensis, uti ex Domenecco diximus ad diem, quo actum de illo est, XXIX Januarii.
In Luca Valerii martyris memoriam faciunt Additiones Bruxellenses Mss. ad Usuardum Greveni. De synonymo episcopo martyre, qui Lucæ in Etruria colitur, actum est XXIX Januarii: quem si velint dictæ Additiones, legi possunt pauca de illo scripta ibidem XXIX Januarii.
Sanctus Tolmannus martyr in Germania post varios ibidem in prædicando Christi Euangelio labores, sicut habet Camerarius ad hunc diem, citans Leslæum lib. 4 Historiæ, Democharem de Missæ Sacrificio, & alios; sed eos non nominat. Qualis a Camerario nobis hic obtrudatur Tolmannus, & sanctus quidem, prorsus non intelligimus. An voluit scribere Colmannus? Ita enimvero vocatur a Leslæo lib. 4, pag. 160; ubi vult, eum fuisse Lindisfarnensem episcopum, martyrio in Austria functum, & alia, quæ perperam ipsi a Leslæo adscripta fuisse, diximus die XVIII Februarii.
Næti (in Sicilia) translatio B. Conradi confessoris annuntiatur ab Octavio Caietano in Idea Operis de Vitis Siculorum Sanctorum. Illustravimus ejus Acta XIX Februarii.
Sacrosancti martyris & Thaumaturgi Damæ memoriam hac die annotari in Ms. Synaxario Parisiensis collegii Claromontani, indicavimus in S. Eupsychio martyre ad diem IX Martii, eumdemque hunc nobis Damam videri diximus, de quo magnus Basilius in epistola 291 ibidem citata loquitur. Ponit eum Castellanus XXVIII Augusti. Quoniam vero alia a nobis de illo comperta non sunt, quam quæ alias diximus, lectorem mittimus ad diem IX Martii.
Memoria S. Anastasiæ patriciæ est in nostro Græco Ms. Supplemento ex synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii. Patriciam synonymam, sub monachi habitu reclusam, habes apud nos die X Martii. Si hæc sit eadem cum illa, videatur dies X Martii.
Gerundæ in Catalonia martyrium S. Narcissi, inquit Castellanus ad hunc diem. Illum tamquam episcopum & martyrem etiam ponit Ferrarius, at die XXIX Octobris. Habetur in Martyrologio Romano, & apud nos XVIII Martii.
S. Contardus Peregrinus a Castellano refertur Blandenonæ ad Padum in diœcesi Placentina in Lombardia. Acta ejus illustrata sunt die XVI Aprilis.
Leocatæ in Sicilia, translatio corporis sancti Angeli martyris, Ordinis Fratrum beatissimæ Dei Genitricis, semperque Virginis Mariæ de Monte Carmelo: quando ejus venerabiles reliquiæ anno MDCLXII, numeroso comitante populo, grandique cum pietate ac lætitia, ex antiqua ecclesia ad novam, civium Leocatensium eleemosynis erectam, translatæ fuerunt, sicut refert Acies bene ordinata Philippi a Visitatione, anno 1670 edita, ad hunc diem. De hoc Sancto tractavimus tomo 2 Maii die V, in ejusque appendice ad diem eumdem V Maii.
B. Rainaldi eremitæ memoriam consignat Hieronymus Nicolinus in Historia urbis Teatinæ pag. 120, ejusque corpus decenter ac devote conservari indicat Fallascosi in diœcesi Teatina, addens, illustrem illum esse præcipue in liberandis energumenis, festumque ipsius ibidem coli XXVIII Augusti multa cum solennitate. De hoc Beato etiam agit Ferrarius in Catalogo generali. Lege apud nos dicta in SS. Reginaldo & Franco ad diem VII Maii.
Corpora SS. Petri & Marcellini sepulta hoc die memorari apud Adonem & alibi, indicatur ad diem, quo de illis tractavimus, II Junii.
Sanctarum virginum Cunegundis, Mechtundis, & Wibrandis annuntiatio Eischelli in Helvetia, consignatur apud Ferrarium. Datæ sunt die XVI Junii.
Danielis prophetæ meminerunt hac die Withfordus, Maurolycus, Canisius, & Ferrarius. Actum de illo apud nos XXI Julii.
Sancti patris nostri Acacii junioris (τοῦ νέου) meminerunt Menæa magna Græca excusa, appositis duobus versiculis, qui indicant, collum ei abscissum gladio fuisse, & lac effudisse, candorem animæ significans. Die XXVIII Julii dedimus synonymum Martyrem Mileti passum, cui aptantur iidem omnino versiculi Græci, qui hodierno, atque adeo idem mortis genus, miraculum idem profusi lactis pro sanguine: ex Synaxario autem Basiliano capite minutus dicitur ibidem, sectione reddente sanguinem & lac. Hic tamen videtur diversus ab hodierno, quia titulus ei tribuitur Sancti patris nostri, & junioris nomine nuncupatur: nisi forte ex uno conflati sint duo. Quidquid sit, nodum hunc aliis extricandum relinquimus. Quæ autem retulimus alibi a nobis dicta, legi possunt ad diem XXVIII Julii.
Civitate Ostia Aureæ virginis depositio ex sæpe dicto Florario Ms. Vide diem XXIV Augusti.
Natalis Ezechiæ regis in pace quiescentis refertur & sancti titulo donatur idem rex in Menologio Sirletiano; de quo etiam agunt Menæa magna Græca typis edita, & Castellanus. Spectat ad vetus Testamentum, in Opere nostro non ponendus, quia non habetur in Martyrologio Romano.
Susanna in veteri Testamento castitate notissima laudatur in Martyrologio Canisiano. Nos illam prætermittimus, dare consueti illas personas, quæ in Romano Martyrologio ex eodem Testamento notantur.
In Africa depositio Faustini episcopi annuntiatur apud Florentinium in notis: de quo plura cupimus doceri.
Pelagius PP I hesterno die inter Prætermissos ad hunc dilatus est, ut examinaretur publicus ejus cultus. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 121 de hoc Pontifice scribit, & Sancti titulum ipsi tribuit, quod & facit Ferrarius, sicut heri dictum est. Idem Ferrarius in notis ad XXVII Augusti hæc scribit: Illum Canonici Reg. Officio ecclesiastico colunt. Sed nihil addit, quo id probet: nec ego in Officiis Canonicorum Regularium, & variarum quidem congregationum, illud inveni. Causa autem, cur ab aliquibus Sanctus vocetur, creditur esse illa, in Conatu chronico-historico ad Catalogum Pontificum Romanorum a nobis edito, pag. 86 sic expressa: Porro ingentia Pelagii elogia continet ejus epitaphium, cujus intuitu ab aliquibus credo Sanctum vocari, etsi nullum cultus ecclesiastici ei aliquando exhibiti reperiatur vestigium. Verosimilius ex illo epitaphio inferas, posteriori aliquo seculo, puta XI, sub Sergio Papa III, hujus & aliorum variorum Pontificum in Vaticano tumulatorum sepulcra marmoribus & titulis ornata fuisse. Sergii certe istius ætatem ac stylum referunt versus, ut patebit eos cum aliis istius Pontificis conferenti. Deinde subditur dictum epitaphium, illudque etiam edidit Baronius ad annum Christi 559 sub intium, ubi nullum publici ipsius post obitum cultus indicium reperio.
In Scandinavia, S. Gormanus; qui ex monacho Hirsaugiensi factus est episcopus Slesvicensis. Hæc e Castellano; apud quem ad marginem hujus annuntiationis vocatur Egoardus, ubi & apponitur annus 965. Locus Gallice ab ipso scribitur en Scandinavie; in Tabula vero nominum locorum pag. 1057 Latine ab eo vocatur Scania. A Trithemio in Annalibus Hirsaugiensibus, typis monasterii S. Galli anno 1690 excusis, tomo 1 ad annum 965, pag. 109 appellatur Egwardus, & laudatur a doctrina, prædicatione, vitæ merito, ac Scripturarum eruditione: qui sanctitatis suæ manifestum omnibus præbuit signum. Nam hominem in mari submersum suis precibus coram multitudine hominum ad vitam revocavit. Unde in stuporem conversi Sleswicenses, nomen illi dederunt Viri Dei, appellantes eum Gottmannum causa reverentiæ & honoris, utpote quem tanto miraculo Dei cognoverunt esse amicum. Hinc colligo primo, nomen ejus non recte scribi supra: secundo, non satis nobis constare e dicto elogio, quod post mortem habuerit publicum ac stricti nominis cultum, qui aliunde probari deberet.
Certamen triginta trium Martyrum Nicomediæ consummatorum habetur in nostro Supplemento Ms. ad Menæa Græca excusa. Martyres varios ibidem passos dedimus alias in Opere nostro: de his nihil occurrit, quod dicam.
Cantuariæ in Anglia, beati Alfrici episcopi miraculis clari, uti habet Menardus. In elogio, quod de illo habet lib. 2 Observatianum pag. 677, Fuit, inquit, abbas Abingdoniensis in Anglia, & Wiltoniensis episcopus: postea archiepiscopus Cantuariensis. Successit Ethelgaro. Fuit a puero miraculis clarus. Obiit ad annum millesimum sextum. Post mortem claruit miraculis. Sepultum est ejus corpus Abingdoniæ, quod postea relatum est Cantuariam. Ejus sanctimoniam testantur litteræ cleri Cantuariensis ad monachos Abingdoniensis de ejus electione, ut refert Nic. Harpesfel. sec. X, cap. 7 Hist. Angl. Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti ad annum Christi 1006 de illo agit tamquam Sancto, ubi litem indicat esse inter auctores, cui in sede Cantuariensi successerit. Verum hæc res levioris est momenti: majoris est, quod non videatur nobis sufficienter probari publicus ejus cultus. Non ex dictis litteris, quia ille tunc vivebat: non etiam ex miraculis, quæ sola cultum non faciunt: non denique ex illis, quæ de eo habentur tomo 1 Angliæ sacræ, anno 1691 Londini edita, parte 1, pag. 54: XVI Cal. Decembr. Cantuariæ depositio BEATÆ MEMORIÆ Alfrici, ejusdem civitatis archiepiscopi, & confessoris. Ibidem pag. 166 in Historia cœnobii Abendoniensis dicitur: Alfricus Dorobernensis archiepiscopus obiit, sine titulo sancti: quem illi etiam non dat Harpesfeldius. Si plura viderint eruditi Benedictini, dignentur nos certiores facere, ut huic venerando Præsuli detur locus in nostri Operis supplemento.
Sanctorum martyrum Diomedis & Laurentii mentionem faciunt Menæa magna typis edita, cum versiculo duplici, e quo colligimus platano alligatos, facta etiam mentione de arcubus tensis, atque adeo sagitis impetitos fuisse. Eorum quoque nomina sunt in Menæo Chiffletii. Quinam hi sint, quando, vel ubi passi, nos latet.
S. Magder abbas signatur apud Castellanum in Æthiopia. In Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ, qui apud Jobum Ludolfum Historiæ istius gentis intexti sunt, pag. 427 notatur: Abba Magder. Nos cultum publicum ei non asserimus, nisi magis de illo constet.
S. Clarus confessor, honoratus tamquam martyr, apud Castellanum annuntiatur Losduni, quod est in Pictaviensi Galliæ provincia. Certiora de publico cultu ac rebus ejus gestis desideramus.
In catalogo Sanctorum, quem Bollandus nobis reliquit sua manu scriptum, notantur isti Sancti, non satis noti, quia vago modo signati:
Balbina ex Rabano Ms. Treviris.
Secundus M. ex eodem Ms.
Quiriaci M. translatio ex Usuardo monasterii S. Martini Tornaci.
In Scotia Euchini episcopi cognomento Dei timentis. Ita Dempsterus, citans aliorum collectanea, & Hectorem Boëthium. Hac etiam die illum refert Ferrarius, floruisse memorans in notis circa an. DXXXIV, ex lib. 5 de Script. Scot. Apud nos die IV Februarii in S. Modano nominatur Euchinus episcopus ex dicto Hectore. Probari ejus cultum, si habeat, cupimus, ac plura de gestis, sicubi forte lateant, subministrari.
Munyo magister VII Ordinis Prædicatorum tamquam beatus annuntiatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Bernardus Guido in Libello seu Tractatu Magistrorum Ordinis Prædicatorum, apud Martenium tomo 6 Amplissimæ collectionis veterum scriptorum edito, hæc refert columna 409: Septimus Magister Ordinis .. fuit frater Munio Hispanus, electus .. anno Domini MCCLXXXV .. Hic fuit persona venerabilis &c. De ipsius autem morte ibidem etiam agitur, sed sine ullo indicio publici cultus.
Joannes Præcursor, Villarii in Brabantia, Walterus abbas Dunensis, in territorio Furnensi, Depositio Malachiæ, episcopi Jacensis, in Hispania titulo beati donantur a Chrysostomo Henriquez in Menol. Cisterc.
Primus etiam laudatur apud Raissium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, sed absque titulo beati: quo etiam abstinet in sequenti nomine
Joannis de Wistrezees (de quo inter Prætermissos ad diem XX Februarii) in eodem Villariensi monasterio Conversi, quem laudat modo dictus Raissius.
Thieszelmus monac. in Clara-valle memoratur in Kalendario Ordinis Cisterciensis, quod anno 1617 impressum est Divione. Illustrissimus Angelus Manrique Annalium Cisterciensium tomo 2 ad annum 1155, cap. 2, num. 7, Tiezcelmum alias Tescelimum appellat, & num. 8 narrat visionem Gaufridi in ipsius morte.
Joannes Elvasius, & Sixtus, occisi in India Orientali pro Christo, Tres confessores, in Monte Casali in Umbria, Sabbatianus conf., apud Montem Ferrandum in territorio Claromontensi, Ventura conf., Perusiæ, Angeli a Speculo conf., Luceriæ Sarracenorum, Jacobus Melphictanus conf., Messapiæ in Calabria, Alphonsus a Palentia conf., Abulæ in Hispania, Isabella a S. Francisco, Belvisii in territorio Placentino Hispanico apud Arturum notantur tamquam beati, duo primi etiam tamquam martyres, in Martyrologio Franciscano.
Superioribus addi possunt alii ex Menol. Franciscano Hueberi.
Petrus confessor Ordinis Minorum signatur & titulo beati honoratur in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Arturus plurimos ejusdem Ordinis confessores synonymos intexit suo Martyrologio; sed nullum ibidem lego hac die. An vero confessor iste in dictis Additionibus notatus, sit unus ex illis, qui memorantur apud Arturum, quis edisserat, cum ponatur absque alio cognomento seu signo characteristico? Sed, qualiscumque sit, antequam locum ei damus in hoc Opere, requiritur legitima probatio de publico ipsius cultu.
Girtareus Cardinalis cum titulo beati est in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Quisnam hic sit, non est nobis exploratum.
Eodem die (XXVIII Augusti) festum recollectionis omnium festorum beatæ Mariæ semper virginis. Istud tenent quidam in Octava Assumptionis. In ecclesia cathedrali Antverpiensi festum recollectionis festivitatum B. M. V. celebratur Officio proprio Dominica prima post Octavam Assumptionis, ac ritu duplici 2 classis. Præcedens autem annuntiatio desumpta est ex Additionibus Mss., de quibus supra.
Natalis sanctæ Annæ filiæ Phanuelis annuntiatur in Menologio ac Menæis modo designatis. Apud Latinos autem colitur, ac Martyrologio Romano inscribitur I Septembris.
Abundi & Abundantii meminit Grevenus. Sunt in Martyrologio Romano XVI Septembris.
Thaysis peccatricis conversio signatur in Florario nostro Ms. In Martyrologio quod sub nomine Canisi Germanice editum est, scribitur Taidis & laudatur breviter, uti & apud Grevenum Latine his verbis: Taysis quondam peccatricis, quam sanctus Pafnutius abbas convertit, & in cella arta inclusit. Ubi in maxima pœnitentia exactis annis tribus, postea quievit in pace. Notatur apud Græcos VIII Octobris.
Consecratio altaris sancti Dyonisii occurrit in nostro Ms. Florario. Natalis SS. Dionysii ep. & martyris, ac sociorum inscribitur Martyrologio Romano IX Octobris.
Teclæ sanctimonialis & abbatissæ Wyzzengensis monasterii mentio fit in apographo nostro e Ms. S. Salvatoris Antverpiæ. Locus vocatur Eizzingen apud Trithemium lib. 3, cap. 172 de Viris illustribus. S. Theclam annuntiat in Germania Martyrologium Romanum XV Oct.
In Scotia commemoratio S. Reguli confessoris, qui dum esset abbas Patræ in Achaia, cælitus fuit monitus, ut quasdem e reliquiis S. Andreæ deferret in Scotiam &c., ex Martyrologio Anglicano Wilsoni anno 1640 excuso. Agit de illo Alfordus variis locis Annalium suorum, quem, inquit ad annum 396, num. 6, pie mortuum Anglicani Fasti inter Sanctos numerant ad XXVIII Augusti. Sed inter Prætermissos & alio dilatos apud nos ad diem XXX Martii significatum est, eum apud Camerarium & Demsterum referri aliunde ad XVII Octobris. Agi autem de illo poterit ad diem, quo habetur in Breviario Aberdonensi, XV Octobris.
Coloniæ Agnetis virginis & martyris cum titulo sanctæ annuntiatio habetur apud Ferrarium, ex Tab. ecclesiæ Colonien., sicut scribit in notis, addens ista: Passa est in Anglia circa an. CCCLXXXIII, ex Martyrol. Angl., & Troph. eccl. Angl. Apud Wilsonum dicitur esse una ex undecim millibus Ursulanis. Gelenius in sua Colonia Agrippina lib. 4 in sacris & piis Fastis pag. 717 hæc memorat: Item Coloniæ S. Agnetis Anglicæ virginis & mart. Saussayus in Supplemento pag. 1162 vult, ejus exuvias Coloniam ex Anglia advectas. Alfordus ad annum 453, num. 35 de illa etiam meminit. Qualiscumque autem fuerit hæc virgo & martyr sub nomine Agnetis nuncupata, satis & abunde est, notasse superiora. De sancta vero Ursula, & sociabus ejus agendum erit ad diem, quo referuntur in Martyrologio Romano XXI Octobris.
In Africa sanctorum martyrum Septimi, Januarii, Felicis, Cagi, & Anthios ac aliorum, annuntiatio est in nostris Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De Caio, Anthe, una cum Fortunato, martyribus Salernitanis, agemus hac die; ubi legi possunt, quæ de his & aliis indicabimus. Videri etiam possunt auctaria ad Usuardum nostrum hac die XXVIII Augusti, nec non Martyrologium Romanum ad diem, quo & dicenda apud nos exspecta, XXIV Octobris.
Rhumbaldi confessoris cum titulo sancti annuntiationem ponit Ferrarius hoc die, quo etiam refertur in Martyrologio Anglicano Wilsoni prioris editionis; sed in secunda signatur ad diem 2 Novembris. Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum Christi 696, num. 27, Constat, inquit, Rumwoldum puerum, sanctum coli, & olim cultum esse in Buckinghamiensi ecclesia. Agitur de illo apud Capgravium in Legenda Angliæ, & ibidem folio CCLXXVI narratur obiisse tertio Nonas Novembris. Nos, quæ ad illum spectant, differimus ad eumdem diem III Novembris.
Sanctæ memoriæ Agnetis virg. sororis sanctæ Claræ &c. annuntiatio habetur apud Grevenum: de qua & Martyrologium, quod dicitur Canisii, & uterque Ferrarii Catalogus. Arturus eam ponit & laudat in suo Gynæceo ad diem XVI Novembris, quo eam obiisse affirmat Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1253, num. 23, ubi de virtutibus & miraculis ipsius scribit. Si publicus hujus virginis cultus legitime probatus fuerit, poterit inseri Operi nostro ad diem, quo eam differimus, XVI Novembris.

DE S. HERMETE MARTYRE
ROMÆ

An. CXVI.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Hermes M. Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Judicium de antiquitate & fide Actorum S. Alexandri, e quibus gesta S. Hermetis petenda: eorumque vindiciæ contra Tillemontium & alios.

Quandoquidem gesta S. Hermetis illustrissimi martyris petenda sunt ex Actis S. Alexandri Romani Pontificis, [Gesta S. Hermetis relata sunt in Actis S. Alexandri, de quorum fide disceptatur,] variaque de Actis illis eruditi judicarunt, ante omnia inquirendum est, quid de antiquitate & fide Actorum illorum sit statuendum. Baronius ad annum 132 num. 1 vocat Acta S. Alexandri nimia antiquitate mendosa. Henschenius, qui illa edidit tom. 1 Maii a pag. 371 sincerissima putavit, & ut talia defendere conatus est in Commentario prævio, nixus auctoritate antiquorum martyrologorum, quibus eadem Acta placuerant, cum sua ex iis hauserint elogia. Alii demum Acta memorata non modo mendosa, sed & mendacia, iisque relata falsa & ficta omnia voluerunt. Horum agmen duxit Joannes Pearsonius heterodoxus Anglus in Chronologia priorum Romæ episcoporum pag. 227, quem secutus est Tillemontius in Monumentis historiæ ecclesiasticæ tom. 2, pag. 590 & 591, ac demum Bailletus in Vitis Sanctorum tom. 2, col. 7 & 8. At pro Actorum fide stetit rursum Schelstratius in Antiquitate Ecclesiæ dissert. 3, cap. 2. Huic accessit Blanchinus in notis ad Anastasium Bibliothecarium in Alexandro. De ætate Actorum non minus dissentiunt prædicti scriptores: nam Henschenius suspicatus est scripta esse seculo III ante persecutionem Decii; alii non nisi seculo VII procusa esse contendunt. Primo itaque investigabo, quo seculo Acta videantur conscripta, quia inde quoque elucescet, quanta eisdem fides debeatur.

[2] Licet tempus, quo scripta fuerunt hæc Acta, non possit accurate ostendi, [Acta illa scripta videntur] existimo tamen scripta non fuisse post seculum IV, seu pacem Ecclesiæ restitutam a Constantino. Serius scripta non esse, suadet imprimis stylus ipse, qui satis Latinus est & simplex, longeque purior, quam ut seculo VII congruat. Deinde antiquitatem horum Actorum insinuat silentium auctoris de cultu S. Hermetis: nam cultus is antiquissimus fuit, lateque propagatus, ut infra videbimus. Quin imo ex modo diverso, quo num. 14 refertur sepultura S. Quirini & S. Hermetis argumentum suppetit pro Actorum antiquitate longe melius, quam sit, quod ex eodem loco contra Henschenium intorsit Pearsonius. Quirini corpus, aiunt Acta, Christiani in via Appia sepelierunt, in cœmiterio Prætextati. Hinc sic ratiocinatur Pearsonius pag. 228: At hæc Actorum auctor scribere non potuit ante obitum Prætextati. Ille autem non ante Diocletianeam persecutionem, sed in ipsa sub Maximiano passus est. At ex eo certe deduci nequit, seculo VII scripta esse, aut post Constantini tempora. Imo probare debuerat Pearsonius, ab hoc Prætextato nomen cœmeterio inditum, ut quidquam contra Henschenii conjecturam evinceret. Aringhus in Roma subterranea lib. 3, cap. 16 fuse disputat de cœmeterio Prætextati; at incertum relinquit, a quo denominatum fuerit. Audi ejus verba num. 4: Quoniam igitur cœmeterium, de quo mentio est, a præclaro ejusdem nominis viro extructum est, vel certe eam ob causam, quod martyr quispiam, qui hoc potissimum nomine nuncuparetur, eodem loco conditus fuerit, inde Prætextati titulum, ut nobis conjicere fas est, obtinuit. Itaque argumentum Pearsonii non probat, Acta hæc scribi non potuisse ante persecutionem Decii; nedum priora non esse seculo VII.

[3] Nunc audiamus, quomodo ibidem referatur S. Hermetis sepultura: [initio seculi IV, aut citius:] Corpus soror ejus Theodora collegit, & in Salaria veteri sepelivit, non longe ab urbe Roma, sub die quinto Kalend. Septembris. Cur auctor hic cœmeterium tacuit, quod in Quirino expressit? Nam locus ille via Salaria veteri, ubi sepultus est S. Hermes, jam seculo IV vocabatur cœmeterium Basillæ. Docet id Kalendarium seculo IV conscriptum, quod edidit Bucherius in Commentario suo ad Canonem Paschalem a pag. 267: Sic enim ibidem legitur: Quinto Kalendas (Septembris) Hermetis in Basillæ (cœmeterio) Salaria vetere. Deinde, Tertio Idus (Septembris) Proti & Hyacinthi in Basillæ. Et infra: Decimo Kalendas Octobris, Basillæ Salaria vetere, Diocletiano IX & Maximiano VIII Coss. Ad Basillam, opinor, nomen cœmeterii non additur, quia ab illa ipsa denominabatur. Cum ergo seculo IV locus sepulturæ S. Hermetis notus fuerit sub nomine cœmeterii Basillæ, numquid auctor videtur id indicaturus fuisse, si scripsisset post nomen Basillæ cœmeterio inditum; quemadmodum paullo ante fecerat referens sepulturam S. Quirini? Hinc igitur probabili saltem conjectura colligimus, non scripsisse post medium seculi IV, & fortasse multo citius, puta tempore per Henschenium ex conjectura designato.

[4] [neque huic antiquitati officit] Attamen contra tantam horum Actorum antiquitatem aliud argumentum protulit Pearsonius, quod Tillemontio etiam placuit: Nominant, inquit, Acta Aurelianum COMITEM UTRIUSQUE MILITIÆ; quisquis autem ille fuit, eo titulo describi non potuit, antequam talis titulus inventus est, hoc est, antequam magna formæ reipublicæ Romanæ mutatio per Constantinum facta est, post quem tandem comitatus rei militaris mentio sæpe fit. At nec Pearsonius nec Tillemontius probaverunt, comites rei militares a Constantino primum institutos. Inferre igitur solide nequibant illos ante Constantinum non exstitisse. Æque quibusdam ignoti erant comites domestici primi & secundi illos tamen exstitisse diu ante Constantini tempora, ostendit Valesius in Annotationibus ad Eusebium de Vita Constantini lib. 4, cap. 1 ex inscriptionibus antiquis, ex quibus sic concludit: Unde colligitur, hanc COMITIVAM dignitatem ordinis primi ac secundi, non a Constantino primum institutam fuisse, ut censuit Cujacius in notis ad Codicem Justiniani; sed diu ante Constantini tempora usurpatam. Idem fuse ostendit Salmasius in notis ad Spartianum pag. 47, & ad Trebellium Pollionem pag. 307.

[5] [titulus comitis utriusque militiæ,] Garsias Loaisa in Collectione conciliorum Hispaniæ pag. 456, explicans concilium Toletanum VIII, aliter de comitum origine loquitur. Verba ejus accipe: Comes, ut Spartianus est auctor in Adriano, inde fluxit. Cum enim Adrianus senatum in aulam suam transtulisset, receptis senatorum optimatibus in amicorum cohortem, .. inde domesticum quemdam senatum penes se habere cœpit: qui, quoniam is continuatis pene delectaretur peregrinationibus, comitatus cæsaris dici cœptus est; & ipsi amici, comites: eorum consiliis & ope in bello & pace usus. Eodem fere modo de comitum initio loquitur Salmasius in notis ad Spartianum pag. 47. At juvabit hæc confirmare ex ipsis auctoribus antiquis. Spartianus in Adriano pag. 4 sic habet: Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriæ majestatis adscivit. Hos comites imperatoris vocatos fuisse, colligimus ex ejusdem verbis pag. 9, ubi de Adriano hæc scripsit: Quum judicaret, in consilio habuit non amicos suos aut COMITES solum, sed jurisconsultos, aliosque. Hic sane comites non alii debent intelligi, quam illi, quos in contubernium suum adsciverat Adrianus. Porro hosce comites non modo ad exercenda judicia aderant imperatori, sed comitabantur etiam in expeditionibus militaribus. Audi Julium Capitolinum in Vero pag. 37: Ad Euphratem tamen (in bello Parthico) impulsu comitum suorum (qui cum eo erant in Syria,) secundo profectus est Lucius Verus imperator. Idem, ut mox subditur pag. 18, confecto .. bello, regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Sane non video, cur comites rei militaris, vel utriusque militiæ dici non possent, qui provinciis præficiebantur, adeoque bella gerere debebant. Nihil itaque est causæ, cur hæ voces in usu esse non potuerint ante Constantini, vel etiam Decii tempora, eum Lucius Verus Decium plus quam octoginta annis præcesserit. Ceterum comitum origo altius quoque repeti poterit: nam laudatus ante Blanchinus jam sub Claudio imperatore comitem vocari Titum Plautium Silvanum, ex antiqua inscriptione ostendit. Sed hæc nobis sufficiunt, ad argumentum adversariorum solvendum, quod, si legitimum est, solum probaret, Acta Constantino non esse antiquiora.

[6] Displicet etiam Tillemontio hæc phrasis vice sacra judicans, [nec obstant alia adversariorum argumenta.] quam vult inusitatam fuisse tempore Trajani, & diu postea. At inanis hic est scrupulus, neque enim phrasis illa postmodum fuit usitatior. Si igitur sic ratiocinarer: Phrasis illa non reperitur post Decium, quantum scio; Acta ergo scripta sunt ante Decium: non placeret, opinor, collectio ex ratione tam levi deducta. Nihilo magis placere potest Tillemontii argutatio, cum innumeræ phrases reperiantur apud auctores Latinos, quas non nisi uno loco invenias. Nihilo firmius est, quod ex S. Gregorio uterque objicit; nimirum illum Romæ non invenisse Acta martyrum nisi pauca quædam in unius codicis volumine collecta; ex quo inferre nituntur, post tempora S. Gregorii hæc fuisse exarata. Etenim, etiamsi pauca martyrum Acta Romæ invenerit Gregorius, inde non consequitur, Acta S. Alexandri inter illa non fuisse; nedum illo tempore non fuisse conscripta. Nam & hodiedum dicere possumus pauca exstare Acta martyrum, si cum ingenti illorum numero comparentur. Deinde nec omnia, quæ tunc exstabant, Romæ erant; nec illa, quæ ibidem servabantur, omnia nota erant Gregorio, cum in eadem epistola 29 libri 8, ubi hæc habet, affirmet se adhuc illa quærere, quæ petierat Eulogius Alexandrinus, & transmissurum, si potuerint inveniri. Ex dictis itaque concludo, nihil obstare, quo minus Acta illa scripta esse potuerint vigentibus adhuc persecutionibus, atque etiam ante Decii tempora, ut suspicatus est Henschenius, licet alioquin probabilius existimem, scripta esse circa Constantini tempora ex monumentis antiquioribus, aut forsan ex traditione, quod antiquiora horum martyrum Acta in persecutione Diocletiani essent deperdita, & fidelium memoria necdum excidissent.

[7] Hisce de ætate Actorum disputatis, restat ut examinemus, [In Actis quædam supra verum sunt exaggerata,] quanta illorum debeat esse auctoritas. Porro, cum rationes pro sinceritate Actorum, & contra eorumdem fidem utrimque allatas, veri investigandi studio diligenter perpenderim, plusculum auctoritatis, quam mereantur, Actis illis tribuisse Henschenium existimo, sed adversarios ejus Pearsonium & Tillemontium longius a via declinasse, quando contenderunt, nihil Actis illis fidei tribuendum, nihil in illis veri, nihil sinceri occurrere. Primum facile probatur ex ætate auctoris, styloque Actorum: nam cum auctor scripserit seculo III aut IV de rebus, quæ contigerunt seculo 2 non multum provecto, Actisque immiscuerit crebra colloquia, quæ non videtur descripta reperisse, omnino hinc colligitur, illum indulsisse plusculum ingenio suo, ut lucubratiunculam hanc exornaret. Idem probatur ex aliquibus, quæ nimium sunt exaggerata, & supra verum amplificata, qualia mox videbimus. Hinc in hisce Actis non omnia adjuncta pro certis aut veris habenda, uti fit in profanis plerisque historicis, qui amore ducti aut odio, principum aliorumve res gestas nimium exaggerarunt: at, sicut ea de causa non omnem abrogamus fidem historiographis hujusmodi, dum facta referunt, quibus aliunde nihil potest opponi, ita nec hisce aliisque hujusmodi Actis omnem fidem detrahendam puto, quod aliquæ in iis reperiantur exaggerationes aut errores. At nunc videamus, quid Pearsonio Tillemontioque tantopere displicuerit, ut, non reveriti auctoritatem Bedæ, Adonis, Rabani, Notkeri, quos fatentur ex his Actis sua hausisse elogia, omnino nobis persuadere voluerint, nihil ex his Actis historiæ inserendum.

[8] [ut ostenditur: at idcirco non debent omni auctoritate carere:] Habentur in Actis num. 1 sequentia: Totius autem populi verum affectum gratia ei divina contulerat; ut & senatorum maximam partem converteret ad Dominum, & præfectum urbis quoque Hermen cum uxore & sorore & filiis baptizaret, cum mille quingentis quinquaginta servis suis, uxoribus quoque & filiis eorum, quos omnes in die sancto Paschæ prius fecit fieri ingenuos, & ita baptizari. Exclamat hic Pearsonius: Nonne hoc tam aperte falsum est, ut qui hoc asserit, fidem mereri in aliis non potuerit? Tillemontius vero ait, maximam senatorum partem ne anno quidem 395 conversam fuisse, auctoremque sibi contradixisse ostendit, dum num. 2 scripsit; Omnem senatum famulatum esse Aureliano, ad Christianos persequendos misso. Respondeo auctorem exaggeratione nimia usum utroque loco. Forsan ex antiquis monumentis, aut ex traditione didicerat, varios senatores per S. Alexandrum conversos: mox, re supra modum amplificata, maximam partem effinxit. Forsan acceperat, mille ducentos quinquaginta homines cum S. Hermete baptizatos, interque eos aliquot servos, qui libertate donati sint, hinc ille conjectura non probabili fingere potuit, tot S. Hermetis servos libertate donatos, sacroque lavacro mundatos. Lubens igitur admitto, hæc supra verum exaggerata, nec historiæ iisdem verbis inserenda: at vero si omnem idcirco fidem auctori detrahere oporteat, abjicere quoque oportebit historiographos antiquos, qui res Græcas Romanasque memoriæ prodiderunt: nam nullus, opinor, inter illos est, qui non frequenter res varias sic extulerunt supra verum, verique etiam similitudinem.

[9] [persecutionem Trajani, qualem Acta describunt, admittit Tillemontius sibi contrarius,] Vehementer etiam carpunt scriptores memorati, quod de Trajano dicitur num. 2: Misit Aurelianum comitem utriusque militiæ de Seleucia Isauriæ ad interfectionem omnium Christianorum. Tillemontius exaggerat clementiam Trajani eo usque, ut dicat parum historiæ Romanæ peritum esse illum, qui credere potuerit, Trajanum misisse, ut Romæ occiderentur omnes Christiani. Perpende mecum, lector, an hic Tillemontius in idem vitium non inciderit, quod mox in auctore horum Actorum admisimus, an, inquam, nimia Trajani clementiæ exaggeratione in contradictionem non inciderit. Certe agens de persecutione Trajani tom. eodem art. 2, pag. 169 adeo non extollit clementiam istius imperatoris, ut refutet Eusebium, qui persecutionem sub Trajano ortam popularibus motibus attribuerat, addatque Gallice hæc verba: Trajanus, cujus mansuetudinem tantopere extollit historia, multum tamen contulit ad crudelitatem in illis tunc exercitam. Gloriæ sibi ducebat, religiosiorem esse principibus aliis, vigoremque legum Romanarum se tueri. Inflatus victoriis, quas de Dacis retulerat, … existimabat non posse se melius firmare imperium suum, quam cogendo omnes Christianos amplecti cultum dæmonum, quibus acceptas referebat victorias triumphosque, quos soli debebat Deo vero. Plura ibidem prosequitur in eamdem sententiam. At sane non video, quo hæc nexu recte combinari valeant cum iis, quæ protulit, ad Acta S. Alexandri oppugnanda.

[10] Quin & alio loco eidem censuræ scripsit contraria. [eademque asseritur in Actis S. Ignatii ipsi probatis:] In Actis S. Ignatii apud Ruinartium pag. 8 hæc leguntur de Trajano: Omnes ipsos Dei cultores existentes vel sacrificare, vel mori cogebat. Hæc verba plus etiam significant, quam superiora ex Actis Alexandri sumpta, cum referantur ad omnes omnino Christianos. Attamen verba eadem in textu mox recitato adduxit Tillemontius; & Acta S. Ignatii, unde deprompta sunt, tanti facit, ut art. 2 de Ignatio, pag. 195 dicat: Non possumus hæc Acta nimis venerari, & nota in Ignatium 4, pag. 578 affirmet, nihil in illis occurrere, quod non optime congruat cum Eusebio, cum S. Chrysostomo, & cum historia Trajani. Hinc aliud concludere nequeo, quam Tillemontium, dum de persecutione Trajani, & de S. Ignatio agebat, agnovisse omnes Christianos, saltem qui ad judices delati essent, & nollent sacrificare, morti destinatos a Trajano; posteaque, dum Acta S. Alexandri oppugnabat, immemorem eorum, quæ ante scripserat, temere adoptasse objectionem Pearsonii, suis jam ante verbis abunde refutatam. Porro, ut ne vel minimus hic maneat scrupulus, observo in Actis non dici, Aureliano comiti investigandos fuisse omnes Christianos, sed omnes, qui nimirum dilati erant, occidendos; prout antea ad Plinium juniorem rescripserat Trajanus. Demum si Acta revera assererent, Trajanum sub vitæ finem magis persequi voluisse Christianos, quam ante fecerat; nihil ille fecisset, quam quod factum constat a Diocletiano.

[11] Scrupulus quoque est Tillemontio, quod Aurelianus missus dicatur de Seleucia Isauriæ, primo, [aliæ quædem objectiunculæ refutantur:] quia Trajanus mortuus est Silinunte, non Seleuciæ; deinde Seleuciam credit Ciliciæ tunc annumeratam fuisse, non Isauriæ. Scrupulum hunc satis excutiet Eusebius, qui in Chronico de morte Trajani sic habet: Trajanus morbo in Selinunte perit, sive, ut alibi scriptum reperimus, apud Seleuciam Isauriæ profluvio ventris exstinctus est. Si Seleuciam Isauriæ adscribat Eusebius, cur id facere non licuit auctori horum Actorum, qui si dixisset Trajanum Seleuciæ obiisse, socium erroris habuisset Eusebio antiquiorem; at ne id quidem asseruit. Porro alium hinc scrupulum injicit Pagius in Criticis ad annum 67 num. 15, quod Trajanus tunc non videatur fuisse Seleuciæ, unde misisse dicitur Aurelianum. At satis esset, si ibidem erat, aut residere solebat Aurelianus, qui inde Romam missus dicitur. Verum Schelstratius pag. 157 ex Dione lib. 68 ostendit, Trajanum anno 115 Seleuciæ fuisse, eodemque illo anno Romam missum existimat Aurellanum, qui eo pervenerit anno 116. Audi quo ille modo rem ordinaverit: Ante hiemem itaque anni CXV Trajanus Seleuciam venit, indeque ad relationem de Hermetis ejusque familiæ conversione Aurelianum utriusque militiæ comitem Romam misit, qui ad urbem anno CXVI pervenit, ac V Kalend. Septemb. Hermetem urbis præfectum decollari præcepit: anno vero sequente CXVII, quinto Nonas Maias, S. Alexandrum punctis creberrimis perforari jussit, quo eodem anno Trajanus nutu divino interiit. Placent hæ conjecturæ ex re natæ, quibus fides Actorum firmatur. Quod præterea hic objicit Tillemontius, non fuisse munus præfecti militiæ persequi Christianos, frivolum est; cum ipsi quoque imperatores id subinde fecerint, multique provinciarum præsides Christianorum cædibus famosi evaserint. Æque inane est, quod ait, Aurelianum hunc scriptoribus esse incognitum: nam dubium non est, quin multo plures fuerint præfecti apud Romanos eo tempore, quam quorum notitia ad nos pervenit.

[12] [objectiones ex ætate Alexandri & Eventii sumptæ] In Actis num. 17 Aurelianus dixisse asseritur Alexandro: Considera, quia triginta annorum ætas tibi est. At hinc non magis inferri potest, Alexandrum eo tempore tantum triginta annorum fuisse, quam inferri possit Christum fere quinquagenarium fuisse, dum ei dicebant Judæi Joan. 8 ℣. 57: Quinquaginta annos nondum habes; ut satis observaverat Henschenius. Attamen vehementer hic contra Acta exclamat Pearsonius, illisque verba tyranni fide non bona attribuit. Poterat sane eadem fide affirmare, in Psalmis Deum negari, quia ibidem legitur: Dixit impius in corde suo: Non est Deus. Hæc itaque difficultatem non patiuntur, cum tyrannus ex vultu judicare potuerit Alexandrum multo juniorem esse, quam revera erat, ætatemque ejus de industria quoque extenuare. Verum quod ipse Eventius num. 18 de se dicit: Cum .. essem viginti annorum, presbyter ordinatus sum, difficultate aliqua non caret. Attamen, licet hæc ætas incredibilis videatur ipsis Apostolicis temporibus Pearsonio; & Tillemontius nodum putet indissolubilem, non video, cur Acta hinc reprobari debeant. Imprimis enim mendum irrepserit vitio transcribentium, vel auctor ipse hallucinatus fuerit in tempore, quo Eventius presbyter erat ordinatus, id non obstabit, quominus Acta haberi possint sincera.

[13] [non officiunt fidei Actorum:] Attamen non adeo videri debet mirabile, quod vir aliquis sanctus presbyter dicatur ordinatus, dum viginti agebat annos, ut id certo falsum credamus. Nec Apostolica tempora difficultatem hanc augent, sed minuunt potius. Novimus S. Joannem a Christo Domino apostolum electum, dum juvenis erat. Scimus Timotheum ab Apostolo ordinatum episcopum ætate parum matura. Certe multis annis post ordinationem ipsi scribit Apostolus: Adolescentiam tuam nemo contemnat. Quin imo, si Chrysostomo credimus in præfationem ad 1 Epistolam ad Timotheum, Paulus, dum eum circumcidit, illi totum ministerium tradidit, addens hanc inferius rationem: Tanta enim erat Timotheus virtute præditus, ut nihil juventus impediret. Similia de S. Joanne habet Tillemontius in Joanne art. 1, seu tom. 1, pag. 331, ubi anno ætatis 25 aut 26 ad apostolatum credit vocatum. Si igitur virtus & morum gravitas supplere potuit in Joanne, & Timotheo ad majora vocatis, quod illorum ætati deerat; cur id fieri non potuit in S. Eventio? Præsertim cum eo tempore messis multa esset, operarii vero pauci; ætasque necdum fortasse determinata esset, qua sacros ordines suscipere oporteret. Hæc itaque difficultas tanta non est, ut Acta reddat suspecta.

[14] [non probatur, urbis præfectum non fuisse Hermetem:] Objicit insuper quædam Tillemontius, quæ propius spectant ad S. Hermetem, quem urbis præfectum fuisse vix credere potest. Secundum Acta, ut ratiocinatur, Hermes adhuc urbis præfectus erat anno uno ante mortem Trajani. Attamen, moriente Trajano, urbis præfectus erat Bæbius Macer, neque, ut apparet, a paucis mensibus, inquit Tillemontius, cum satis potens crederetur ad contendendum de imperio cum Adriano. Sic ille ratiocinatur, quia apud Spartianum pag. 3 Tatianus per epistolas monuisse Adrianum dicitur, ut & Bæbius Macer præfectus urbis, si reniteretur ejus imperio, necaretur, & Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exulabat, & Frugi Crassus. Quam inane sit hoc argumentum contra præfecturam S. Hermetis, ex ipso Tillemontio intellige. Tomo 2 Imperatorum pag. 229 in Adriano art. 5 hæc citans verba, observat Bæbium Macrum anno 101 fuisse consulem, suffectum videlicet. An ergo Bæbius, qui consul fuerat a tot annis, timori esse non poterat, nisi diuturnam gessisset urbis præfecturam, cum exsules quoque timerentur? Aliquid deinde scrupuli injicit, quod nomen Hermes sit Græcum, rarum, inquit, inter eos, qui prima imperii munia obibant. At imperabat Trajanus, origine Hispanus; cur ergo Græci origine imperii munia obire non potuissent? Deinde Blanchinus in notis ad S. Pium ex variis inscriptionibus ostendit, nomen Hermetis in urbe tunc satis fuisse commune. Nihil igitur est, cur negemus urbis præfectum fuisse.

[15] Vehementius impugnat Acta num. 3, quod ibidem urbis præfectura captivo Hermeti continuanda promittatur, [respondetur aliis scrupulis, & ostenditur,] si idolis sacrificare voluerit: id enim se credere non posse affirmat. At ego omnino mihi persuadeo, id facile crediturum fuisse Tillemontium, si hæc Acta defendenda suscepisset, non oppugnanda. Certe tom. 5 Monumentorum nota 1 in S. Theodotum, cujus Acta ibi defendit, pag. 661 credere potuit sacerdotium Apollinis, aliaque maxima Theodoto a tyrannis promissa, addens plura eos promittere solitos, quam præstare post labefactatam Christianorum fidem. Jam vero si hæc illi promittere potuerunt homini, qui cauponem agebat, ut videri potest in Actis S. Theodoti tom. IV Maii a pag. 149; idque credere potuit Tillemontius; cur credere recusavit Viro illustrissimo promissum fuisse, continuandam ipsi præfecturam, quam ante gesserat? Mihi sane hoc magis apparet credibile quam illud; nec aliter apparebit rem recte consideranti.

[16] Displicuit Tillemontio in Actis num. 2, quod templorum pontifices dicantur accessisse Aurelianum, dum Romam venerat, [Tillemontium alibi ob similes difficultates Acta non reprobasse.] ut accusarent Christianos: quod necessarium non fuisse contendit, cum missus esset Aurelianus ad Christianos occidendos. Inanis rursum scrupulus. Quis enim mirabitur, idololatras illos, qui rem ad imperatorem videntur detulisse, mox ad Aurelianum venisse, ut eum magis incenderent, ac de omnibus magis informarent? Tandem huic disputationi adjungere lubet verba Tillemontii, quæ habet tom. 5, pag. 660, nota 1 in S. Theodotum: Pauca sunt monumenta, inquit, quantumcumque sint authentica, in quibus non reperiuntur difficultates, & quandoque multum negotii facessentes, quas non tollas facile. Quapropter mirandum non est, si etiam occurrant in Actis sancti Theodoti, imo & Alexandri. Addo, difficultates, quibus ibidem respondere conatur, mihi non minores videri, quam illæ sint, quas modo pertractavimus. Attamen Acta illa suscepit defendenda Tillemontius, nec reprobanda censuit; ita ut non satis perspiciam, quam consequenter hæc tantopere oderit, ut nihil prorsus ex illis Actis assumere sustinuerit, ipsumque S. Alexandri martyrium variis locis negaverit.

[17] At qua nixus ratione martyrium Alexandri negat Tillemontius? [Martyrium S. Alexandri sine ratione negatum:] Irenæus, inquit, lib. 3 contra Hæreses, cap. 3 enumerans Pontifices usque ad Eleutherium, de nullius martyrio mentionem facit, excepto Telesphoro: difficulter ergo credi potest, ullum illorum post Petrum fuisse martyrem præter Telesphorum. Enimvero tam futilis hæc est ratio, viroque erudito indigna, ut crederem Tillemontio inadvertenter excidisse, nisi eamdem variis locis repeteret, & ad alia quoque martyrum Acta impugnanda adhiberet. Quippe Irenæus brevissime ibidem commemorat successionem primorum Pontificum, sicut cap. 1 breviter enumeraverat cum Petro & Paulo Euangelistas quatuor. Deinde ut cap. 3 silet martyrium Alexandri, sic cap. 1 non meminit de martyrio Petri aut Pauli; licet horum mortem attingat, ac ne obitum quidem Alexandri memoret. Verba accipe de morte Petri & Pauli prolata cap. 1: Post vero horum excessum, Marcus &c. De Alexandro autem, ejus antecessoribus, & successore, sic habet: Huic autem Clementi succedit Evaristus, & Evaristo Alexander, ac deinceps sextus ab Apostolis constitutus est Sixtus. Quis hinc inferat nullum inter primos Pontifices martyrem fuisse, nisi Telesphorum, quia de solius Telesphori martyrio fit mentio? Quis, inquam, hoc inde deducat, qui non eodem modo inferre posset, ne Petrum quidem aut Paulum fuisse martyres? Quin imo eadem consequentia, id est nulla, contendere poterit, nullum e quatuor Euangelistis, antequam Iræneus hæc scriberet, mortem obiisse, quia videlicet mors Petri & Pauli commemoratur, Euangelistarum prætermittitur.

[18] [quantum fidei Actis ejus tribuendum.] Vides hinc, lector studiose, eo usque omnem fidem Actis S. Alexandri detrahere studuisse Tillemontium, ut ne martyrium quidem S. Alexandri admiserit, ut omnia ad S. Hermetem, aliosque martyres spectantia, quæ in iisdem Actis memorantur, tamquam nullius fidei haberi voluerit. Hunc ducem intrepide secutus est Bailletus ad III Maii in Alexandro, & in Hermete ad XXVIII Augusti. Nec alii defuere, qui speciosis Tillemontii ratiociniis manus dedere. Ne Sollerius quidem noster in Martyrologio Usuardi, in Observationibus ad III Maii satis a Tillemontio recessit, cujus objectionibus acquievit contra Henschenium. Hinc ego ipse initio hæsi dubius, &, nisi rei gravitas me impulisset ad argumenta Tillemontii impigro labore excutienda, ne variorum martyrum Acta, quæ ab uno hoc monumento petuntur, prorsus abjicerentur, facile lato jam contra Acta judicio adhæsissem. At, cum singulas objectiones examinando, vanitatem illarum deprehendissem, mentem mutavi; & Acta defendenda censui, non quidem ut primigenia & sincerissima, & certa quoad omnes circumstantias, sed ut probabilia certe, & credibilia in factis præcipuis, imo in iis omnibus, quibus certiora monumenta non repugnant.

§ II. Elogium ex Adone; cultus antiquissimus; cœmeterium cum ecclesia, aliaque loca ipsius nomini dicata.

[Elogium, in quo pauca corriguntur,] Quidquid in Actis S. Alexandri refertur de S. Hermete, Ado satis fideliter intexuit elogio, quod ad XXVIII Augusti de S. Hermete recitat. In illo pro Aureliano imperatore substitue Aurelianum comitem sub Trajano imperatore, ut ipse Aurelianum vocat ad III Maii in Alexandro. Et numerum servorum, qui cum Hermete dicuntur conversi, mendosum aut nimis exaggeratum existima: Romæ, inquit, natale beatissimi Hermetis martyris. Hunc illustrissimum virum B. Alexander Pontifex & martyr, cum esset præfectus urbis Romæ, baptizavit cum uxore, & filiis ac sorore Theodora, cumque eo pariter mille ducentos quinquaginta servos ejus, uxores quoque & filios eorum, prius ingenuitate illis concessa. Et non multo post ab Aureliano imperatore trusus in carcerem, beato etiam Alexandro in custodia posito, tribuno Quirino commendatur. Qui dixit ad beatum Hermem: Quæ ratio est, vir illustris, ut vice sacra judicans, non solum ad istam injuriam te redigi velis, verum etiam præfecturæ honore expoliatum, in vinculis te tamquam privatum trudi æquanimiter feras? Sanctus Hermes ait: Ego præfecturam non perdidi, sed mutavi. Nam dignitas terrena a terris tollitur, ac mutatur; dignitas vero cælestis æterna sublimitate subsistit. Dicit ei Quirinus: Miror te prudentem virum ad tantam stultitiam devenisse, ut credas extra istam vitam te aliquid habiturum, postquam cineres humani corporis ita ad nihilum redigantur, ut nec ossa ipsa subsistant. Cui beatus Hermes: Et ego ante hos annos illam deridebam, & istam carnalem vitam utilem esse dicebam.

[20] Et Quirinus: Fac & me probare, ut si ita est, [recitatur] sicut tu credidisti, & ego credam. Beatus Hermes dixit: Sanctus Alexander, qui habetur in vinculis, hæc me docuit. Audiens hæc Quirinus, cœpit maledicere Alexandro, & dixit ad Hermem: Ego te rogavi dicens, fac me probare juste te credidisse, & tu mihi nominasti hominem magum, quem in vinculis habeo, & in carceris ima conclusum. Si verum est ergo, quod dicis, vado ad eum ipse, & triplicabo illi vincula & custodes, si potuerit hora cœnandi ad te venire, credam quæ docuerit. Ivit, triplicavit vincula, custodes apposuit. Primo igitur noctis initio, venit puer, qui videbatur esse non amplius quam quinque annorum, ferens faculam ardentem in carcere, & flectens genua sua cum beato Alexandro oravit, dicens orationem Dominicam, & apprehendens manum ejus eduxit per fenestram, & perduxit eum ad beatum Hermem in domum Quirini. Quirinus factum hoc ut vidit, exterritus est. Cui post alia beatus Hermes dixit: Ecce nos vides in unum, quos custodiis mancipasti.

[21] Causa, cur ego sancto Alexandro crediderim, ista est. [ex Martyrologio] Unicus cum mihi esset filius in nimio languore positus, qui adhuc ambulabat ad litterarum studia, hicque in capitolium cum esset ductus a me & matre sua, & sacrificassemus diis, & pontificibus præmia dedissemus, mortuus est. Tunc increpare me cœpit nutrix ejus, dicens: Si eum ad limina sancti Petri duxisses, & credidisses Christo, filium tuum incolumem haberes. Cui ego respondi: Dum tu ipsa cæca sis facta, & non sis curata, quomodo filium meum reddet incolumem? Si ante istos, inquit, quinque annos credidissem Christo, redditi mihi essent oculi. Cui dixi: Vade, & crede: & si tibi oculos aperuerit Alexander, credam, quod & mihi reddat filium meum. Abiit ad ipsum cæca, & ecce reversa est ad me sana, imponensque humeris suis filium meum mortuum, cucurrit, & jactavit eum ante pedes beati Alexandri. At ille oratione facta resuscitavit eum. Ego confestim misi me ad pedes ejus, & rogavi me fieri Christianum.

[22] Patrimonium vero matris ejus ipsi contuli: aliquanta etiam de meo addidi. [S. Adonis.] Cetera vero aut pauperibus erogavi, aut servis meis, qui mecum facti sunt Christiani, dedi. Hæc & his similia cum egisset circa Quirinum beatus Hermes, credidit Quirinus cum omni domo sua, & baptizatus est. Aurelianus cuncta hæc audiens, dictavit in ultimo sententiam, ut beatus Hermes gladio puniretur. Qui decollatus, a beata sorore sua Theodora collectus, in Salaria vetere non longe ab urbe Roma, sub die quinto, mense Septembrio sepultus est. Hactenus Ado. At in fine pro die quinto Septembris, legendum quinto Kalendas Septembris, ut in Actis habetur, & Ado procul dubio scripsit, cum illo die ejus annuntiet memoriam.

[23] [Passus est probabilius Sanctus anno 116.] Porro dubium apparet, utrum Hermes passus sit sub Trajano, an vero sub Adriano diebus octodecim post obitum Trajani. Quippe; uti scriptores jam consentiunt, defunctus est Trajanus circa X Augusti anno 117, Silinunte, dein Trajanopoli, in Cilicia. Hinc pati eodem anno potuit Hermes XXVIII ejusdem mensis, priusquam mors Trajani Romæ esset cognita. Ado, cui alii quidam consentiunt, Alexandrum Papam, quem præcessit Hermes, sub Trajano passum affirmat. At Usuardus ad III Maii Alexandri martyrium sub Adriani imperio collocat: illi cum aliis adhæret Martyrologium Romanum. Dissensio hæc orta est ex Actis S. Alexandri diverso sensu intellectis. Etenim illa sic habent num. 2: Unde nutu Dei eodem anno defunctus est Trajanus. Si ille defunctus est eodem anno, quo movit hanc persecutionem, necessum est, S. Hermes anno 117 passus sit, imperante jam Adriano. Sin vero Trajanus sit defunctus eodem anno, quo coronatus est Alexander cum sociis III Maii, ut auctor verisimiliter insinuare voluit, cum nullibi loquatur de Adriano, passus est S. Hermes anno 116, imperante adhuc Trajano. Atque hoc mihi probabilius apparet, quia Aurelianus comes omnia exsecutus videtur ex mandato Trajani, & rectius sic intelligitur, quo modo Seleucia sit Romam missus. Hisce expeditis, ad antiquissimum Hermetis cultum ostendendum progredior.

[24] [Antiquissimus Sancti cultus ex cœmeterio,] Jam num. 3 ostendimus memoriam S. Hermetis celebrari in vetustissimo Kalendario per Bucherium edito. Scriptum illud est circa medium seculi IV, eosque dumtaxat annuntiat Sanctos, quorum festivitates habebantur in cœmeteriis sub terra, ut observavit Papebrochius tom. 2 Junii, pag. 464. Porro cœmeterium Basillæ, in quo memoratur ibidem S. Hermetis festivitas, ab ipso Hermete, uti etiam a Proto & Hyacintho, nomen habuit; quemadmodum probat Aringhus in Roma subterranea lib. 4, cap. 34, ubi cœmeterium istud SS. Hermetis, Basillæ, Proti & Hyacinthi cum adjuncta basilica late describit. Laudatus Papebrochius existimat, loco S. Hermetis nomen primo fuisse; deinde Proti & Hyacinthi nomina accessisse, ac demum a Basillæ corpore ibidem deposito Basillæ cœmeterium frequentius appellatum. Idem suspicatur, ecclesiam in honorem istorum martyrum conditam fuisse Constantini tempore. Anastasius Bibliothecarius in Pelagio 11 ait: Hic fecit cœmeterium beati Hermetis martyris. Verum id fortasse de restauratione intelligi debet, cum cœmeterium sit antiquius, certe sub nomine Basillæ.

[25] [adjunctaque ecclesia ei sacra,] Adrianus 1, teste eodem Anastasio in Adriano, basilicam, cœmeterii sanctorum martyrum Hermetis, Prothi & Hiacinthi, atque basilicam (Basillæ) miræ magnitudinis innovavit. Legendum Basillæ, non Basilicam, censet & probat Aringhus in Roma subterranea tom. 2, pag. 234. Idem pag. 320 ex inventa inscriptione antiqua docet, cœmeterium istud cum ecclesia subterranea adhuc exstare in villa Societatis Jesu. Addit pag. 321: Ejusdem quoque Petrus Manlius disertis apertisque verbis meminit; singula enim Urbis cœmeteria, quæ Pincianam extra portam sita sunt, enumerans, hæc habet: “Cœmeterium S. Hermetis & Basillæ est foris portam Pincianam, ubi est ecclesia S. Hermetis martyris”. Quod plane ex marmoreo quodam peristylii fragmento comprobatur, ut in ipso præmemoratæ domus liminari adhuc cernitur: quo, dum illuc post Bosii obitum, ad delineandam cœmeterii ichnographiam ventitatum esset, ejuscemodi fragmenta studiosis oculis exquirendo ac perlustrando, ipsummet sancti Hermetis nomen, his quidem notis exaratum perlegi contigit… HERME… Quod utique peristylium portæ ejusdem ecclesiæ sancti Hermetis, tituli instar, præfixum quondam fuisse, probabiles ultro nobis conjecturæ suadent.

[26] Ut ipsam autem ecclesiam perlustremus; hæc quidem ambitu satis ampla est; [quæ describitur, prout nunc exstat:] longitudinis nempe palmorum XC circiter, latitudinis XXX cum dimidio, altitudinis L. Apsidem insuper satis amplam præsefert, quam picturis quoque affabre olim excultam, concinnatamque fuisse ipsemet adspectus edocet. Hic vero venerandas Christi Domini Servatoris, ac beatorum angelorum imagines primum extitisse, seniores Societatis ejusdem Patres affirmant. Quoniam vero subterraneo loco ecclesia sita est, e foramine quodam, quadratam præferente formam, quod super apsidem aptatum cernitur, demissum ab alto lumen hæc recipit. In imis autem ejusdem parietibus, qui pavimento adhærent, haud pauci ad cœmeterium aditus, etsi humo obducti, a perscrutantibus deprehenduntur. Altero igitur eorumdem reserato, obvius ad cœmeterium illico ingressus patuit, is tamen eum in modum depressus, atque angustus, ut demisso prostratoque corpore humi aliquamdiu repere opus fuerit, ad alteriores quousque semitas, non absque ingenti incommodo ac labore deveniretur.

[27] Porro S. Hermetem aliis etiam locis antiquo admodum cultu gaudere, [antiqua veneratio Antii, & Panormi,] probabiliter ex variis colligimus. Anastasius Bibliothecarius in Bonifacio I meminit de ecclesia quadam tunc Antii Sancto huic sacra. Eulalius, inquit, antipapa habitavit in civitate Antii ad S. Hermen. At, cum urbs dudum eversa sit, ecclesia illa eamdem haud dubie sortem subierit. Fuit & Panormi in Sicilia monasterium S. Hermetis, sub finem seculi VI, ut videtur, fundatum a S. Gregorio Magno. De illo meminit ipse Gregorius lib. 6, epist. 42 (alias 41) his verbis: Urbicus abbas monasterii S. Hermæ, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit, in eodem monasterio presbyterum, qui sacra Missarum solemnia celebrari debeat, ordinari. Huic postulationi ibidem annuit Gregorius. Jam vero monasterium istud a Gregorio fundatum existimant, quia lib. 5, epist. 6 (ante lib. 4, epist. 4) ait: Urbicus monasterii mei præpositus, quod de eodem intelligendum, cum scribat ad episcopum Panormitanum. Rocchus Pirrus in Notitiis Siciliensium ecclesiarum tom. 1, pag. 63 probat celebre fuisse illud monasterium, subjungitque sequentia: Hoc tandem monasterium Rogerius rex sive collapsum reparavit, sive dirutum construxit, ac D. Joanni dedicavit; atque inde factum est, ut etiam nunc id monasterium dicatur, S. Joannis de Heremitis: corrupta enim S. Hermetis vox in vocem Heremitis transiit: quamquam aliqui ex majori vocabuli similitudine decepti crediderint, Heremitarum hominum cœnobium fuisse; atque inde eam apellationem exortam esse. Ad hoc monasterium crediderim pertinuisse proximum S. Mercurii templum, Hermes enim Latine Mercurius est. Ita ille. At fatemur non omnino certum esse, hæc spectare ad Hermetem nostrum, cum nomen Hermes & Hermas, pluribus sit commune: nullus tamen inter illos est, cujus nomen tam est illustre.

[28] [in Gallia, ubi restituitur per S. Cæsarium divinitus monitum:] In Gallia quoque certa occurrunt indicia antiqui cultus S. Hermetis. Ad XXVII Augusti in S. Cæsario num. 53 recitavi epistolam Messiani presbyteri, qua testatur, Dominum cum SS. Petro, Paulo, Augustino, ipsoque Hermete apparuisse S. Cæsario, ipsumque corripuisse his verbis: Age pœnitentiam, quia memoriam martyris Hermetis, quem in præsenti habes, inter sacra Missarum mysteria, cujus festum a fidelibus hodie veneratur & colitur, negligenter oblivioni tradidisti. Cæsarius autem, eodem teste aurito, mane suis post solitam exhortationem dicebat: Væ mihi misero, quia ex triennio infeliciter oblivioni tradidi memoriam martyris Hermetis, … cujus memoria non derelinquetur in æternum. Addit Messianus: Post hæc cum apparatu necessario ad locum (visionis) rediit, ubi ecclesiam construxit in honore beati Hermetis martyris, quam jure perpetuo Arelatensi sedi deputavit. Facta hæc ante medium seculi VI, quo floruit Cæsarius; spectantque haud dubie ad Hermetem nostrum, cum is solus colatur XXVIII Augusti, quo oblata est visio.

[29] [nomen Sancti in Fastis antiquissimis.] Ex his mirum non est, memoriam Sancti annuntiari in Fastis quibuslibet antiquissimis; quales sunt, præter Bucherianum jam dictum, Kalendarium a Frontone editum, Martyrologia S. Hieronymi nomen præferentia, Martyrologium vetus Romanum, Sacramentarium Gelasii Papæ per Thomasium luci datum, in quibus omnibus reperitur ad XXVIII Augusti. Accedit Sacramentarium Gregorii apud Menardum, in quo habet præfationem specialem. Tandem, ne singula enumerando sim longior, Hermetem clarissimum martyrem, vetustissimo & perenni cultu celebratum, ostendunt antiqua Kalendaria apud Florentimium, & Martyrologia nostra omnia, in quibus (si Rabanum excipias, in quo transponitur) primum locum obtinet, ut observat Sollerius noster in Usuardo suo ad XXVIII Augusti. Missa ergo facio Martyrologia reliqua; & ad varias corporis translationes illustrandas progredior.

§ III. Diversæ sacri corporis translationes, & reliquiæ variis locis sparsæ.

[Corpus Sancti elevatum a Gregorio IV:] Sacrum S. Hermetis corpus ex cœmetenio jam dicto elevatum fuit seculo IX, & translatum ad ecclesiam S. Marci per Gregorium IV summum Pontificem, qui ecclesiam S. Marci Romani Pontificis, cujus fuerat Cardinalis, a fundamentis reædificavit, teste Anastasio Bibliothecario in Gregorio IV. Non meminit quidem Anastasius de translato illuc S. Hermetis corpore, sed Eginhardus, tunc abbas Selingenstadiensis, in Historia translationis SS. Marcellini & Petri, apud nos tom. 1 Junii, pag. 204 id factum per Gregorium IV eodem tempore, quo ecclesiam S. Marci, non Euangelistæ, ut per errorem scripsit, sed Romani Pontificis, ædificabat. Imo Aringhus lib. 4, cap. 34, relata hac translatione, adjungit: Porro Hermetis martyris corpus in divi Marci ecclesia, in quam translatum fuerat, condigno adhuc honore asservatur. At id verisimile non est, primo quia nec Piazza in Hemerologio sacro, etiamsi alias assignet reliquias in variis ecclesiis, de corpore ibidem adhuc servato meminit, nec istud combinare possumus cum translatione corporis inferius referenda. Quin imo Pancirolus in Thesauris Urbis, seu indice reliquiarum in fine subjecta, ingenue fatetur, se nescire, ubi sit corpus S. Hermetis.

[31] Porro laudatus mox Eginhardus refert, quo modo partem reliquiarum S. Hermetis acceperit in Mulinheim, [quo tempore reliquiæ quædam Selingenstadium delatæ,] seu Selingenstadii, ut locus in Franconia ad Mœnum deinde dictus, vulgo Selingstat. Casu igitur factum est, inquit, ut eo tempore, quo sepulcrum beatissimi Hermetis erat aperturus, & sacrum illius corpus inde fuerat sublaturus; unus ex nostris, qui eodem anno supplicandi gratia, ut moris est pœnitentibus, Romam venerat, congregatæ ad basilicam Martyris multitudini cum ceteris peregrinis interesset. Is negotio, quod agebatur, diligenter inspecto, spem adipiscendarum memorati Martyris reliquiarum, licet corde simplici, non tamen sine causa concepit: & Deusdonam diaconum, cujus in primo libro crebram fecimus mentionem, adiens, obnixe rogavit, ut ex his quantulumcumque a custodibus loci acciperet, mihique deferendum sibi præstaret. Qui confestim precibus ejus annuens, id se sine mora facturum pollicetur: datoque custodibus pretio, non solum S. Hermetis, sed etiam sanctorum Proti atque Hyacinthi, quorum in eadem basilica corpora erant posita, reliquias accepit. Et illas quidem per quemdam familiarem suum, cui Sabbatino cognomen erat, simulque & nostrum, qui ei, ut hoc faceret, persuasit, mittere curavit: quod autem de corpore B. Hermetis potuit adipisci, ipse ad nos veniens, pro ingenti munere detulit.

[32] Non diu post hæc ipso die festo S. Hermetis insigne accidit miraculum, [miraculoque nobilitatæ:] quod Eginhardus ibidem refert. Mulier quædam Coloniensis, misere contracta, usuque membrorum destituta, eo venerat ob famam miraculorum SS. Petri & Marcellini, jussaque divinitus fuerat, adventum Medici præstolaretur, qui eam esset procul dubio sanaturus… Cum interim, inquit, circa medium fere mensem Augustum Deusdona diaconus, cujus in primo Operis hujus libro crebram secimus mentionem, Roma veniens, unum articulum digiti B. Hermetis martyris pro magno nobis munere detulit. Quem accipientes, capsula reconditum, in superiori parte basilicæ, supra ipsum occidentalem ecclesiæ introitum collocavimus. At femina, quæ, ut dixi, visione divinitus admonita illuc venerat, & duobus jam exactis mensibus, nihil promissæ opis sibi advenisse cernebat, delusam se vano somnio existimans, reditum in patriam meditari cœpit. Statuitque cum negotiatoribus, qui se reducerent, ut proxima Dominica, quæ quinto Kalendarum Septembrium die simul cum anniversaria S. Hermetis solennitate erat futura, navem eorum in regionem suam reversura conscenderet. Jamque instante nocte, quæ diem profectioni condictum erat sine dubio præcessura, cum nos secundum consuetudinem, completo nocturnali officio, ad quiescendum fuissemus egressi; ceteris exeuntibus, femina illa introire volens, in ipso limine consedit: ibique coram omnibus stupore quodam oppressa, parumper obticuit: ac deinde erumpente ex omnibus pedum unguibus aliquanto sanguine, ad se reversa, manum circumstantibus porrexit, erectaque in pedes, ad sepulcrum martyrum ambulare cœpit. Quo cum pervenisset, ad orationem coram altari prosternitur, ibique tamdiu jacuit, quoadusque hymnus, quem exultantium simul atque mirantium multitudo Deum laudans devotissime cantabat, compleretur. Quo finito, sana surrexit, sed in patriam ulterius redire noluit. Merito igitur miraculum istud B. Hermeti adscribitur, cujus die natalitio, & sub cujus reliquiis gestum esse constat. Facta hæc esse anno 830, colligitur ex Dominica, in quam festum S. Hermetis, seu XXVIII Augusti, incidebat: nam id fiebat anno 830, quo littera Dominicalis erat B. Baronius itaque, hæc referens ad annum 829 num. 1, uno anno aberravit.

[33] [corpus Indam prope Aquisgranum,] Sigebertus in Chronico ad annum 851 translationem corporis refert his verbis: Reliquiæ sancti Hermetis martyris per Lotharium imperatorem in Gallias mittuntur, & apud Indam monasterium honorifice conduntur. Idem in Chronico suo Albericus habet iisdem fere verbis, sed anno præcedenti. At potior fides est Sigeberto, ut antiquiori, quem etiam sequuntur Baronius ad eumdem annum, citandique postea Molanus, Miræus, & alii. Advenisse eo corpus X Januarii existimant Majores nostri in Prætermissis ad illum diem, quia in excuso æque ac Ms. Martyrologio Adonis X Januarii notatur, Adventio sancti martyris Hermetis. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad XXVIII Augusti sic habet: In vetusto quodam Martyrologio annotatum observavi quarto Idus Januarii adventionem S. Hermetis martyris apud Indam. Quod an de primo, an de secundo adventu accipiendum sit, ignoro. At dubitandum non videtur, quin de primo adventu locus sit intelligendus: nam, si ipsa sint Adonis verba, res certa est, cum Ado defunctus sit, antequam corpus S. Hermetis secunda vice Indam deferretur. Deinde, si quis putaret hæc Adoni postmodum adjecta, quod qua ratione dici possit, non video; ne sic quidem recte intelligeretur locus de secundo adventu; cum tunc corpus tantum depositum sit metu Nortmannorum, ut restitueretur postea. Certe Rosweydus in Notationibus ad hunc locum Martyrologii Adonis primam translationem intelligit, & locum, quo reliquiæ tunc translatæ, explicat hoc modo: Inda locus est juxta Aquisgranum, ubi S. Cornelii monasterium, in quod hæ reliquiæ primo fuere illatæ. Porro monasterium Indense, seu S. Cornelii, Ordinis est S. Benedicti, ac vulgo Cornelis-munster dicitur.

[34] [atque istinc Rothnacum translatum,] Addit Rosweydus: Inde Rothnacum, quæ villa Brabantiæ est (imo Flandriæ nunc, ut videbimus) anno DCCCLX deductæ VI Julii, ut habetur in Martyrologio propriæ ecclesiæ: “Ipso die, translatio corporis S. Hermetis martyris in Rothnaco”. Hinc Danis Belgicam vastantibus, Othone imperatore, rursus Indam relatæ. Post rebus pacatis, ad Rothnacenses rediere. Sic ille breviter, quæ paullo latius exponam. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis pag. 494 sic habet: Anno DCCCLX, die VI Julii S. Hermetis corpus Inda Rothnacum, ad basilicam canonicorum, a S. Amando Trajectensi episcopo fundatam, est translatum, per Ludovicum imperatorem, Lotharii imperatoris jam nominati filium. Idem paullo brevius habet Meyerus in Annalibus Flandriæ ad eumdem annum. Lotharius jam statuerat illuc sacrum corpus deferre; sed, eo morte prævento, filius patris voluntatem implevit. Audi Molanum loco ante assignato: Hujus (S. Hermetis) corpus Lotharius imperator Roma attulit, & ad tempus collocavit apud Aquisgranum in sancti Cornelii monasterio villæ Indensis, alium locum honorificum præparans: qui opere imperfecto Prumiæ monachus est effectus, & paulo post obiit. Filius autem Ludovicus, patris voluntatem adimplere volens, asportari fecit ad monasterium canonicorum de Rothnake anno octogentesimo sexagesimo. Habeturque ejus loci fundator secundarius, primarius enim jam ante fuerat sanctus Amandus. Hisce consentiunt monumenta varia partim impressa partim Mss., Rothnaco nobis transmissa, quæ secutus est Molanus.

[35] Subdit ille, qua occasione corpus Indam rursus delatum, [rursus Indam Coloniamque delatum metu Danorum,] relatumque Rothnacum. Factum id circa annum 940 affirmat Miræus, addens Coloniam usque translatum esse metu Danorum. Hisce multo antiquior, utpote qui initio seculi XI floruit, Balderieus Noviomensis & Tornacensis episcopus, rem totam narrat in Chronico Cameracensi, edito per Colvenerium, lib. 1, cap. 75 hunc in modum: Danis quoque circa istam provinciam non minus furentibus, &, ut liquet ipsas historias legentibus, sanctas Dei casas incendentibus, beatus Hermes martyr Christi, quem Papa Alexander Romæ baptizavit, de Rotnasce villa Brabatense, de monasterio videlicet, quod beatus Amandus construxit, ad monasterium villæ Ende, quæ juxta Aquisgranum sita est, primo asportatur; deinde vero Coloniam usque translatus, non pauco ibidem tempore demoratur. Unde intercedentibus aliquot annorum curriculis, inter utrumque clerum, id est, inter Rotnascenses atque Endenses, magna exorta est disceptatio. Danis enim remotis, rebusque sanctæ Dei Ecclesiæ in prosperitate restitutis, Rotnascenses suum moliuntur referre Patronum: Endenses vero unanimiter refragati, retinere contendunt, utpote videlicet preciosum thesaurum.

[36] Hæc igitur altercatio inter se aliquandiu processit. [deinde Rothnacensibus restituitur.] Rotnascenses autem consilio saniore præventi, dominum Fulbertum pontificem suppliciter adierunt, suæque deplorationis seriem inculcantes, obnixe implorarunt, ut quia de parochia ejus translatus fuerat, ibi etiam a violentis extortum sanctum Martyrem reportari cum omni labore contenderet. Horum itaque causam competentem prævidens episcopus, omni modo laboravit, quoad usque beati Martyris glebam ad proprium locum referri coëgit. Pro tanti ergo beneficii recompensatione prædicti fratres, villam, qui ab incolis Neuvehova nuncupatur, sancti matri ecclesiæ Cameracensium libenter contulerunt. Villa illa Neuvehova, vulgo Niewen-hove, notatur in tabulis Flandriæ non procul a Ninovia & Gerardi-Monte in confinio Hannoniæ, & Brabantiæ.

[37] Rothnacum vero, ubi hodiedum adhuc quiescit sacrum corpus, [Templum Sancti votivis peregrinationibus celebre:] quodque aliis Rotornacum dicitur & Rothnasce, Flandris Ronse, situm est inter Aldenardam & Tornacum, sed Aldenarnæ vicinius, a qua distat duabus leucis. Fuit olim juris Brabantini oppidum; at anno 1280 Guidoni Flandriæ comiti venditum, ad Flandriam accessit: similiter in erectione episcopatuum Belgii seculo XVI a diœcesi Cameracensi transiit ad Mechliniensem. Illud pluribus describit Sanderus in Flandria illustrata tom. 2, pag. 535 & 536, quem studiosus lector poterit consulere. De ecclesia Sancti nostri sic memorat: Fuit autem hæc D. Hermetis apud Rotornacum ecclesia fundata primum a S. Amando, & a Ludovico Lotharii imperatoris filio, aliisque principibus dotata postmodum, & possessionibus aucta, habetque in hodiernum diem sub titulo ecclesiæ collegiatæ canonicos sub uno præposito constitutos. Canonici hi, præter natalem Sancti, quem colit totum territorium Rotnacense XXVIII Augusti, translationem celebrant VI Julii, teste Molano, qui de loco in rem nostram adjungit sequentia: Locus autem est celeberrimus, eo quod multi peregrini male affecti ad S. Hermetis memoriam adventent, & frequenter restituti ac sani discedant. Miræus in Fastis laudatis pag. 496: Anno MCCCXCII Carolus VI Galliæ rex æger statuam suam, ex cera confectam, dono misit Rotnacum ad S. Hermetem, & sanitatem recuperavit; ut Meierus in Annalibus narrat. Addit tamen restrictionem Meyerus ad dictum annum, hisce usus verbis: Et recuperavit rex sanitatem; quamquam per crebras vices & intervalla maneret phreneticus, adeoque laboraret, ut neminem agnosceret.

[38] [gemina corporis in novas thecas translatio:] Reliquas sacri corporis transpositiones memorat laudatas Miræus. Pag. 495 sic habet: Anno MLXXXIX S. Hermetis reliquiæ sunt collocatæ in novo feretro argenteo per Gerardum IV Cameracensem episcopum, additis his versibus:

Papa, puer, nutrix, orat, vitæ datur, affert,
Hæc videt, hic vivit, stupet Hermes, fonte novatur.
Fax Hermem Papæ sociat, Christoque Quirinum,
Facta reis pœna salvat, sanatque catena.
Hic trahit, ille necat, vivit Hermes, Angelus adstat:
Confortata Deo pars redditur, altera terræ.

Quibus versibus, pro sæculi barbarie rudioribus, vita & martyrium Hermetis breviter exprimitur. Testimonium hujus translationis in feretro positum est, quod inventum anno 1526 his verbis scriptum: Anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo nono, Indictione duodecima, V Kal. Novembris, translatæ sunt in hoc vase reliquiæ gloriosi Hermetis martyris a D. Gerardo II Cameracensi episcopo, episcopatus anno tertio, sub præsentia & testimonio dominorum Oiguardi abbatis, & D. Sigeri Blandiniensis abbatis, & Petri archidiaconi, & Tibaldi Rotnacensis præpositi, & Tibaldi decani, & domini Theoderici de Aldenarda, & … advocati; adstante etiam honestarum personarum, clericorum & laicorum, non modica multitudine. De Gerardo II Cameracensi episcopo agitur in Gallia Christiana recusa tom. 3, col. 21 & seqq. Verum, quod ibidem assignatur episcopatus initium anno 1076, non convenit cum anno tertio hic relato, sed cum anno decimo tertio, ita ut verisimiliter pro tertio legendum sit decimo tertio. Testimonium enim vix legi potuit ob vetustatem, ut testantur Rothnacenses, qui illud Ms. ad nos transmiserunt. Demum, ut subdit Miræus pag. 496, anno MCXXVI Robertus Crojus episcopus Cameracensis (de quo in Gallia Christiana col. 52) per Godefridum Einhamensem abbatem, S. Hermetis reliquias ex veteri feretro, in quo Gerardi episcopi scriptum testimoniale est repertum, (ut mox recitavimus) in novum transferri mandavit.

[39] [supplicatio quotannis fieri solita, in qua Sancti corpus circumfertur.] Porro Rothnacenses annis singulis in festo SS. Trinitatis corpus Patroni sui supplicantes circumferunt. Præcipui magistratus nomine universi populi die Veneris ante festum prædictum corpus sibi concedi postulant ad supplicationem more solito instituendam, præstitoque ab ipsis juramento restituendi fideliter corporis, canonici de more annuunt, ut nobis Rothnaco perscriptum. Supplicatio autem in Ordinario Rothnacensi sic describitur: Facta magna Missa, ordinatur solemnis processio cum cappis sericis, cum feretro sancti Hermetis martyris, & egreditur per occidentalem januam ecclesiæ; ad egressum cœmeterii dominus villæ cum populo suo recipit feretrum, sub cautione antedicta, ad portandum circa villam, ut supra dictum est, & processio regreditur ad ecclesiam per aquilonarem januam claustri. Eadem fere deinde leguntur hoc modo: Hodie ad requestam * populi Rothnacensis, præpositus, decanus & capitulum concedunt, per bonam cautionem præhabitam, feretrum illustrissimi martyris Hermetis patroni nostri ferre circa villam, ob defensionem patriæ. Post Vesperas ad reditum feretri illustrissimi martyris Hermetis, totus chorus noster exit processionaliter obviam feretro, & recipit illud per duos canonicos, indutos cappis sericis, ferentes ad ecclesiam solemniter, cum cantico lætitiæ sui triumphi: O Christi Martyr. Hactenus de corpore, aut certe corporis parte præcipua. Nunc quasdam illius partes minores investigabimus.

[40] Piazza in Hemerologio sacro urbis Romæ ad XXVIII Augusti sic habet: [reliquiæva riis locis conservatæ.] Festum (S. Hermetis) celebratur ad S. Mariam Majorem, ubi unum ejus brachium exponitur: atque in ecclesia S. Alexii, ubi pars bona est capitis ejus: alia pars est in S. Clementis, & in S. Annæ ad funarios. Bucelinus in Sacrario Benedictino ad XXVIII Augusti: Insignis, inquit, portio reliquiarum ejus (Hermetis) in Hersfeldensi monasterio. Gelenius in Coloniæ Magnitudine pag. 263 & 266 reliquias S. Hermetis annumerat thesauro ecclesiæ S. Gereonis Coloniæ. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 314 scribit, asservari in templo cathedrali Tornacensi costam integram gloriosi & illustris martyris Hermetis; & pag. 161 os parvum S. Hermetis martyris assignat collegio Anglorum Audomarensi. Idem pag. 45 inter sacras exuvias ecclesiæ S. Amati collegiatæ Duaci numerat S. Hermetis reliquias. Papebrochius in Itinere Romano Ms. pag. 295 narrat, Aquisgrani in ecclesia collegiata S. Alberti ostensas sibi omnes reliquias, in quibus, inquit, S. Hermetis martyris caput. Masinus in Bononia perlustrata part. 1, pag. 433 asserit, caput S. Hermetis martyris Servitis Bononiensibus datum anno 1663 ab Alexandro summo Pontifex: at, cum adjungat acceptum esse ex cœmeterio S. Cyriacæ, ubi S. Hermes noster non fuit sepultus, de alio id intelligi debet; nec desunt plurimi ejusdem nominis martyres, uti videre est in Opere nostro locis variis. Demum Thomas Pessina a Czechorod in Diario reliquiarum metropolis Pragensis ad XXVIII Augusti hæc habet: S. Hermetis M. brachium, quod obtinuit Carolus (IV imperator) Aquisgrani apud S. Adalbertum anno MCCCLVII. Item pars capitis, & duo frustula, quodlibet eorum digito majus.

[Annotata]

* i. e. postulationem

DE DUOBUS SS. PELAGIIS MART.
ALTERO CONSTANTIÆ IN SUEVIA; ALTERO IN CIVITATE NOVA ISTRIÆ,

Sub Numeriano imperatore, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Pelagius M. Constantiæ in Suevia (S.)
Pelagius M. in Civitate nova in Istria (S.)

BHL Number: 6616

AUCTORE J. P.

§ I. Constantiensis Martyris memoria in Fastis sacris; dissertatio de loco martyrii; corpus Constantiam translatum.

Constantiensis urbis situm indicavimus in hoc tomo ad diem XXVII Augusti, occasione S. Gebhardi vel Gebehardi, ejusdem urbis episcopi: in qua hodiernum etiam martyrem S. Pelagium annuntiamus, [Annuntiatur S. Pelagius Constantiensis] singulares ibidem publicæ venerationis honores adeptum, cum Fastis sacris, eidem loco ipsum attribuentibus ad hunc diem. Wandelbertus duobus hisce versiculis eum memorat:

Urbs Allamannorum * recolit Constantia sanctum
Hac quoque Pelagium, fuso pro sanguine clarum.

Molanus: Apud Constantiam Galliæ urbem natalis S. Pelagii martyris. Galesinius: Constantiæ, sancti Pelagii martyris. Martyrologium Romanum: Constantiæ in Gallia S. Pelagii martyris, qui sub Numeriano imperatore, & Euilasio judice martyrii coronam accepit.

[2] [in Fastis sacri, sed modo] Alia Martyrologia Pelagium annuntiant sine notatione loci. Nam Beda Plantinianus sic habet: Item natale sancti Pelagii martyris. Richenoviense, quod exstat inter Martyrologia Hieronymiana contracta apud nos post tomum VII mensis Junii fere ei consonat: Et alibi, sancti Pelagii mart. Longe alius annuntiandi modus legitur apud Notkerum; Eodem die (XXVIII Augusti) Emmoniæ, quæ est civitas provinciæ Carniæ, passio sancti Pelagii martyris. Et subditur hoc martyrii compendium: Qui tempore Numeriani imperatoris, agente Velasio * judice, pro fide Christi primo ferri pondere collo manibusque gravatus in carcerem truditur: eductus virgis verberatur, dein fustibus cæditur: postea equuleo suspensus, ungulis laceratur, oleo bulliente ventrem infunditur, super fragmenta testarum, ligatis manibus ac pedibus, protrahitur, postremo capite truncatur. Grevenus, omisso primo loco, ponit eum in provincia Acarnanniæ. Martyrologicum Germanicum, sub Canisii nomine citari solitum, locum palæstræ ejus in Acarnania etiam signat; cultus autem Constantiæ in Gallia, vel Francia *.

[3] Verum tam hæc, quam aliæ superius annuntiationes vago & improprio modo loquendi, Constantiam collocant in Gallia, uti jam pridem recte observavit Sollerius noster in Auctariis ad Usuardum hac die, ubi post annuntiationem Molani ita monet: [diverso.] Supra tribuebatur Pelagius Constantiæ Galliæ, quæ a Rheno longe dissita est; nisi Gallia, vel potius Francorum imperium in latissima significatione, quam olim habuisse constat, accipiatur. Hæc lata & impropria significatio in errorem duxerit Saussayum, qui die IX Septembris scribit ista: Apud Constantiam in secunda Lugdunensi provincia, S. Pelagii martyris, ibi sub Numeriano imperatore, sæviente Euilasio præside, necati in confessione pietatis. Inepte hic respexit Saussayus ad Constantiam synonymam in Normannia Galliæ, vulgo Coutance vel Coutances (de qua agit Baudrandus.) Ibi itaque eum passum esse, erronee asserit. Quod vero prædictus Martyrologus signet diem IX Septembris pro XXVIII Augusti, accidisse suspicor, quia V Kalendas Septembris confuderit cum V Idus ejusdem mensis. His ita expositis & animadversis, opportunus se offert locus inquirendi, ubinam gentium sanctus noster Athleta coronam martyrii consecutus sit.

[4] Hoc accidisse in civitate Emmona, quæ est in provincia Carnia, [Dicitur passus Emonæ in provincia Carniæ:] indicat Passio, quam dabimus, eidem adstipulante alio ejusdem exemplari. Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 120 nomina aliter scribit: Pelagius, inquit, martyr passus est in civitate Emonia provinciæ Acarnanniæ. Martyrologium Notkeri & Canisii supra citavimus pro istis locis. De provincia Carnia, & civitate Emmone etiam agitur in breviariis Constantiensibus, quorum alterum anno 1561, alterum anno 1575 impressum notatur, ut in lectionibus propriis S. Pelagii M. ibidem licet videre. Consentiens itaque & pervulgata sententia est, ipsius martyrium in dictis locis consummatum fuisse: ad quorum situm definiendum opus est ulteriore indagatione. Quærenda itaque nobis est civitas Emona in provincia Carniæ.

[5] Cellarius Notitiæ orbis Antiqui libro 2, cap. 8, [duo hæc loca] pag. 353 hanc civitatem ponit in Pannonia superiore, pluribusque de illa disserit, e quibus ea depromam, quæ magis in rem nostram conducere videantur. Omissis itaque illis, quæ habet super diversa nominis efformatione, de situ ipsum audiamus: Herodianus, inquit, ad Italiam refert, ut πρώτην Ἰταλίας πόλιν, primam & limitaneam urbem post Alpes constituens. Sed non intellexit Herodianum (interpres) cui ὑδρυμένη πρὸ τῆς ὑπωρείας τῶν Ἄλπεων, sita est ante radices Alpium, id est, Pannonicas: nam sequenti die ἐπὶ τὰς. Ἄλπεις ἐπείγοντο, ad Alpes accesserunt. Male vero Herodianus Italiæ fines, contra consensum omnium, trans Alpes removit. (Auctorem hunc lib. 8, cap. 1 citaverat ibidem Cellarius.) Cum Plinio ergo (lib. 3, cap. 25) Pannoniæ adscribamus.

[6] Loco citato Plinius hæc de illa scribit: Ad Septemtriones Pannonia vergit… [variis]! In ea coloniæ Æmona, Sciscia. Plinio Ptolemæum addit Cellarius, qui locum istum Pannoniæ superiori adjunxit ita, ut sit μεταξὺ Ἰταλίας ὑπὸ τὸν Νωρικὸν Παννονίας, inter Italiam sub Norico Pannoniæ, id est, in harum regionum confinio, quemadmodum etiam Zosimus (lib. 5, cap. 29 ibidem citatus) posuit, μεταξὺ Παιονίας τῆς ἀνωτάτω καὶ Νωρικοῦ, inter Pannoniam primam & Noricum. Et vero vir peritissimus, sicut pergit Cellarius, harum regionum Jo. Lud. Schöleben multis argumentis contendit, Æmonam Labacum Carniolæ esse, vulgo Laubach dictum, quod etiam iter Antonini ab Æmona Sirmium confirmat. Sita est Æmona ad fluvium Nauportum, qui nunc Labacus est, milliario Germanico a confluentibus. Sed superius ad idem flumen est oppidum Nauportum, perperam a Strabone dictum Ναύποντον, Naupontum. Nomen enim a fluvio habet: cujus etymon Plinius lib. 3, cap. 18 revelavit disputans contra Nepotem, aliosque, qui ex Istro alveum in Adriaticum mare effluere crediderunt.. Flumen ex Alpibus oritur prope Longaticam, mansionem, quæ in Tabula (paullo ante a Cellario indicata erat Peutingerorum Tabula Emona) est VI millibus ab oppido Nauporto: hoc XII ab Emona. Ex quo conjicitur, probaturque a laudato viro I. L. Schöleben, Nauportum oppidum fuisse in loco Super-Labaci, vulgo Ober Laubach … De situ universo inspice tabulam nostram Norici (ad pag. 326) qua hæc plenius, quam Pannoniæ tabula, (ad pag. 346) exponuntur.

[7] [observationibus] Ceterum, si quis plura de loco, quem hic elucidare conamur, desiderat, copiosissimas ei notitias suggeret admodum reverendus & eximius Dominus Joannis Ludovicus Schönlebius, sacræ theologiæ doctor, protonotarius apostolicus, & archidiaconus Carnioliæ inferioris, jam memoratus, in libro, qui anno 1674 Salisburgi excusus est hoc titulo: Æmona vindicata, sive Labaco metropoli Carnioliæ vetus Æmonæ nomen jure assertum. Idem auctor condidit Annales Carnioliæ, quorum prænotatur tomus esse primus, & anno 1681 Labaci editus, & in quo de Carnioliæ locis, atque aliis rebus ad illam spectantibus diffuse tractatur. Jam vero dispiciendum est, an & quo pacto relata hactenus de Æmona, quam alibi paullo aliter scribi vidimus, conciliari possint cum provincia Carniæ, in qua hæc ponebatur.

[8] [elucidare] Acarnannia apud Petrum de Natalibus, vel, ut rectius scribitur in Martyrologio Canisiano, Acarnania, huc non spectat, sed ad Græciam, ut videre datur apud Cellarium lib. 2, cap. 13, pag. 705. Acarnanniam vero suspicor apud Petrum de Natalibus mendose intrusam esse pro Carnia. Hanc vero componere cum civitate Æmona provinciam, difficile quidem est, sed conatu non indignum. Cogito itaque primo, fieri potuisse, ut in antiquo aliquo codice per abbreviationem litterarum exaratum fuerit Carnia pro Carniolia. Id si factum hic esse constaret, quod alibi sæpe fit, nihil esset ulterius inquirendum. Sed conjectura est. Secundo, quoniam Pannonia & Carnia, vel, ut nunc vocatur, Carniolia, contiguæ fuerunt regiones apud antiquos, non videri improbabile, quod vel Actorum S. Pelagii scriptor ambas ex aliqua saltem parte confuderit; vel antiqua Pannoniæ vel Carniæ divisio latius patuerit, itaque fuerit utraque vel alterutra extensa, ut aliquam altera alterius partem complecteretur. Ad majorem cogitationis meæ dilucidationem, mitto lectorem ad mappas geographicas. Et primo quidem in ea, quæ est apud Cellarium lib. 2, cap. 9 ad paginam 406, notantur Emona, Alpes Carnicæ, Julium Carnicum, item Carni, ita posita, ut, factum fuisse, quod jam dixi, non improbabile videatur. Secundo, consuli potest mappa ante Annales Schölebianos, quæ exhibet Carnioliam antiquam, sive partem Norici, & Carniæ &c.

[9] Quoniam vero, quæ disputavi supra, magis mihi videntur ad verum accedere, [conamur, & aliorum] & probabiliora ad palæstram martyrii S. Pelagii hodierni Emonæ in provincia Carniæ designandam cum Actis, quæ dabimus, & Notkero; sequitur, ut alius martyrii locus non videatur inquirendus, donec meliorem edoceamur. Proinde rejicimus ista, quæ habentur in Appendice 4 ad Chronicon Constantiense apud Pistorium, pag. 719: S. Pelagius Emons * natus, passus martyrium in civitate, quæ postea cognominari Constantia cœpit ad Rhenum, quo propter persecutionem secesserat tempore Numeriani imperatoris: cujus pater Pelosius, & mater Claria, nobiles ac ditissimi Christiani. Eamdem ob causam dïsplicent ea, quæ in Annalibus Carnioliæ Schonlebius allegat parte 3 ad annum Christi 284, pag. 202, ex Bucelini Constantia, quam citat, ad eumdem annum: Fuit Ungarus natione, nobilibus & opulentis parentibus Pelusio & Hilaria Christianis Emmonæ editus .., fugiens in patria persecutionem, hic sponte se offerens, juvenis XXV annorum. Hæc merito paucis castigans Schönlebius, Ungarum, inquit, posuit pro Pannone: nondum enim tunc Ungarorum nomen auditum, nec umquam Æmona Hungaris paruit.

[10] Bucelinus itaque Sancti patriam a loco passionis perperam distinguit, [opiniones non admittimus.] &, prout narratur in dictis Annalibus; præsidem Rhætiæ ponit Evilasium, qui in urbe nostra (Constantiensi videlicet) & castello ejusdem inferiori (Niderburg deinceps dicto) .. residens .. post tentatam frustra Sancti constantiam, atque inflicta tormenta, extra castellum gladio eum decollari præcepit. Hæc retuli e Schonlebii Annalibus, quia Bucelini Constantiam non reperi apud nos. Prætermitto ea, quæ habet Murerus in Helvetia sancta pag. 153. His subdere placet notitias, quæ ad corporis translationem pertinent, in cujus narratione inveniuntur nonnulla, quæ a scriptoribus diverso modo referuntur.

[11] Chronicon Constantiense supra allegatum, & apud Pistorium in tomo, [Corpus S. Pelagii Constantiam translatum] in quo dantur scriptores sex, vulgatum, pag. 634 inter episcopos Constantienses refert ista: Salomon hujus nominis secundus, vicesimus primus electus fuit anno Domini DCCCLXXXV, & iste sarcophagum sancti Pelagii martyris fieri fecit preciosis gemmis adornando.. Obiit hic Salomon anno DCCCXCI. Vide, quam ista prorsus non cohæreant cum Appendice, quam ante citabam, ad istud Chronicon, ubi scribitur, ejus corpus integrum per Salomonem hujus nominis tertium, ad majorem ecclesiam Constantiensem translatum. Idem Salomon (II) occurrit alibi: nam apud Crusium Suevicorum Annalium dodecade 1, lib. 10, partis 1, pag. 284 hæc sunt: Salomon DCCCXC, nobilis Ramschwagius. Hic S. Pelagii corpus Roma.. Constantiam attulit. Hartmannus in Annalibus eremi Deiparæ Matris, monasterii in Helvetia, ad annum 918 rem sic narrat: Anni nongentesimi decimi octavi initio, quia ex principum ante dicto supplicio dolor perpetuus Salomonem excruciabat, veluti eorum exitii caussam ferret, tamquam expiaturus Romam abiit, multaque animi demissione ab Joanne Pontifice culpæ, si quam in ea nece haberet, gratiam oravit. Pontifex non solum humaniter accepit, sed S. Pelagii martyris insuper sacris reliquiis, quia eo die ex custodia Dietboldi burgi egressus erat, victoriamque de hostibus tantam reportarat, honoravit, quas summa veneratione Constantiam detulit, & inter episcopatus Divos tutelares S. Pelagium inseri voluit. Inter rerum Alamannicarum scriptores apud Goldastum, anno 1661 recusos, in libro de casibus monasterii S. Galli in Allamannia, qui Ekkehardi Junioris, ejusdem monasterii cœnobitæ nomine prænotatur, capite 1, quod est de Salomone III, & abbate S. Galli, pag. 19 translationi prædictæ adjunguntur de S. Pelagio sequentia: Qui cum multorum miraculorum virtutibus insignis esset, cottidie rumor ejus non solum proximas, sed & exteras Constantiam fecit orandi causa turmatim confluere regiones. Plura de sancti Martyris corpore impetrato, ac deinde magnifice condecorato, ibidem etiam legi possunt. Superius præmissa in signando Salomone non conveniunt; proinde dispiciamus, quisnam ex tribus hanc translationem fecerit.

[12] [a Salomone episcopo, hujus nominis tertio:] In Chronico Constantiensi pag. 634 dicitur obiisse anno 873 Salomon I; secundus anno 891; tertius, de quo ibidem pag. 635, anno 919. Primum non lego accepisse dictas reliquias. Secundo id attribuit Chronicon, ut vidimus, Constantiense; sed Appendix ad illud, tertio. Secundum indicabat Crusius per nomen Ramschwagius. Tertium Hartmannus, addens sacrum hoc pignus obtentum a Joanne Papa, quocum Salomonis III tempora conveniunt: sedisse enim ponitur Joannes X anno 912, obiisse anno 928. Magis itaque mihi arridet sententia, quæ hanc rem gestam Salomoni III attribuit. Hæc dicta sint de sacri corporis ad Constantienses delatione, seu antiquo ejusdem statu: de præsenti autem nihil certi didici. Liceat autem suspicari, insigniores plerasque ejusdem corporis partes a longo jam tempore ibidem non exstitisse; ad quod me movet epistola celsissimi domini Jacobi episcopi Constantiensis scripta ad Rotwilenses anno 1609, in qua non ita videtur fuisse locuturus, nec gratias tantas acturus Rotwilensibus pro accepto ab eis sacro osse, si corpus S. Pelagii apud Constantienses tali modo tunc temporis exstitißet. Dicta epistola dabitur inferius. Adde, quod P. Janningus noster in suo Itinere Ms. Belgico-Viennensi, solitus notare si quid in locis, per quæ transibat, notatu dignum de Sanctis reperiret, aliud nihil observet fol. 16 verso de hoc Sancto, quam illud: S. Pelagius mart. Constantiæ colitur XXVIII Augusti cum octava, tamquam patronus civitatis.

[13] [non probatur, cujus Pelagii corpus fuerit;] Quæres, unde probetur, quod pignus sacrum S. Pelagii M., a Romano Pontifice datum Salomoni III, & ab hoc Constantiam delatum, sit Pelagii martyris illius, qui passus scribitur Emonæ in provincia Carniæ? Eumdem hunc esse, non dicebat supra Notkerus, non Wandelbertus, non Acta apud Petrum de Natalibus, non nostra ex apographo bibliothecæ S. Galli postea excudenda, non denique auctores modo citati, qui scribunt de translatione pignoris istius sacri, sub nomine dumtaxat S. Pelagii martyris (apud Crusium sine titulo martyris) nulla addita alia nota characteristica, vi cujus discerni possit, an sit Emonensis, an alius synonymus. An igitur a Martyrologis num. 2 citatis, S. Pelagio M., qui Constantiæ colitur, Acta synonymi Emonensis sunt applicata? Ad objectam difficultatem respondeo, eam me eruditis Constantiensibus vel aliis expendendam relinquere, cum ex antiquis documentis has tricas dissolvi satis apte a me non posse, candide profitear, nec sciam, cujus Pelagii corpus hic intelligendum sit.

[14] [nec qualis ibidem antea cultus.] Nec præteriero aliud punctum, quod aliam molestiam creat, in eo sitam, quod apud Wandelbertum superius num. 1 memoratum S. Pelagio assignetur urbs Allamannorum.. Constantia. Ibidem ergo, cum addat recolit, non obscure indicat, sanctum aliquem Pelagium fuso pro sanguine clarum, id est, martyrem, in veneratione fuisse ibidem: atque adeo ante Salomonem III prædictum. Nam quod Wandelbertus, monachus Prumiensis in diœcesi Trevirensi, suum Martyrologium scripserit anno 842, indicatum est in Præfatione ad Usuardum a Sollerio editum ac illustratum, articulo 3, pag. XVI. Salomon vero sancti alicujus Pelagii corpus accepit Romæ anno demum 918, ex dictis. Alicujus, inquam: nam cujus martyris determinate illud fuerit, superius non dicitur. Si autem Appendix ad Chronicon Constantiense modo citata verum referat, dicens, corpus illud integrum (sed alii supra citati dicunt simpliciter corpus, quod potest accipi pro notabili corporis parte) per hunc Salomonem ad majorem ecclesiam Constantiensem translatum; tunc corpus illud distinguendum esset a corpore, quod sub nomine S. Pelagii M. conditum legitur in Civitate nova apud Istrienses (de quo tractabitur paragrapho proxime sequenti.) Hoc tamen ab illo videtur distinguendum propter aliam rationem, quæ modo dabitur.

[Annotata]

* f. Alamanorum

* Euilasio

* in Germanico textu Franckreich.

* f. Emone

§ II. S. Pelagius, qui colitur in Civitate nova, a superiore distinctus videtur.

[S. Pelagius synonymus] Hunc S. Pelagium subdo synonymo Martyri, qui apud Constantienses colitur, & de quo jam egi. Hic autem sicut non paucis, ut vidimus, tricis involutus est, ita etiam ille, de quo nunc agetur. Apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad diem XXVII fere diceres annuntiari Constantiensem: sic enim scribit: Æmoniæ in Istria S. Pelagii Diaconi martyris sub Numeriano, ejus diœcesis patroni. In notis vero citat Maurolycum & Felicium, nec non Petrum de Natalibus hac die in Catalogo lib. 7, cap. 120. At, uti subdit, in Tab. ecclesiæ Aquileien. die XXIX hujus. Corpus in Civitate nova in ecclesia cathedrali una cum corpore S. Maximi episcopi asservatur. Uterque est urbis tutelaris. Die autem XXIX sic eum signat: Emoniæ in Istria S. Pelagii Diac. & martyris, patroni ejusdem civitatis, & addit in notis: Ex Tab. ecclesiæ Aquileien. hac die. Ejus memoria celebris est in tota diœces. Æminien. *, prout Nicolaus Manzol. I. C. Justinopolit. in Descriptione Istriæ testatur. Apud alios die XXVII hujus adnotatur. Videtur diversus ab eo, qui Constantiæ passus est hac die (immo qui colitur ibi XXVIII Augusti) sub Numeriano, uti in Martyrologio Romano: illius enim corpus ibi asservatur; hujus vero in Civitate nova. Hæc ille. Varia porro hic sunt inquirenda.

[16] Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ columna 219 de utriusque cultu hæc memorat: [colitur in Civitate nova:] Cathedralis basilica in ipsa Æmonensi (ut vocat) civitate sita est titulo Deiparæ Virginis, & SS. Maximi & Pelagii, structura insigni, cujus dedicatio celebratur die XXVIII Aug. Hic asservantur corpora eorumdem SS. Maximi & Pelagii. Et columna 220 scribens de illorum corporibus ibidem conditis, hanc profert inscriptionem in sepulcro, sicut addit, exaratam: Anno Dominicæ Incarnationis MCXLVI, VI Id. Octob. recondita sunt hæc Sanctorum corpora Pelagii & Maximi tempore domini Adami episcopi. Ex his constat de S. Pelagii publico cultu. Optandum prorsus esset, ut, sicut de cultu ejus abunde instructi sumus, ita etiam de Actis apte ratiocinari possemus. Sed aliter in hoc argumento res se habet, prout patebit ex his, quæ lectori consideranda propono, antiquas de eisdem Actis apud nos querelas renovando.

[17] [sed ejus Acta] Papebrochius tomo VII Maii, die XXIX, pag. 14 in S. Maximo, relata superiore inscriptione, Alius, ait, nullus titulus nominibus additur, neque verosimiliter plus de iis tunc sciebatur. Martyres tamen paulatim credi cœperunt, & quidem sic, ut Maximus episcopus, Pelagius diaconus dictus fuerit. Hujus opinionis si non auctor, promotor certe primarius fuit Nicolaus Manzolus in Descriptione Istriæ, cum Vitis Sanctorum provinciæ illius edita Venetiis: de quibus vir eruditissimus, multisque libris scriptis etiam a morte clarus, Joannes Ludovicus Schönlebius, sacræ theologiæ doctor, & inferioris Carnioliæ archidiaconus Labaci residens, mihi antehac scripsit, “Vitas istas ex vulgaribus opinationibus undecumque consarcinatas, sibique valde suspectas esse, ne vel ex toto confictæ sint pleræque, vel plurimum saltem admixtum habeant fictionis”. Pergens Papebrochius Luculento exemplo id ostensum esse refert apud nos in S. Nicephoro, Petinensis civitatis in eadem Istria patrono &c. Consuli de hac re possunt dicta ad diem XXVIII Maii, pag. 807.

[18] [involuta sunt tricis,] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXIX Augusti de S. Pelagio martyre, & patrono Æmoniensi scribens, profert Passionis compendium, quod continet in substantia illam, quam occasione S. Pelagii M., Roma Constantiam delati, ac ibidem patroni, huic Commentario subjungemus. Compendium illud apud Ferrarium sic incipit: Pelagius Æmoniæ in Histria nobilibus & copiosis parentibus ortus &c. Suspicor Istriam hic intrusam esse pro Carnia, propter dicta superius in Commentario prævio § 1, ubi de loco martyrii pluribus dissertum est. Ecce autem hic redeunt tricæ, an, & qua ratione compendium illud conveniat Pelagio Civitanovano, & cujus Pelagii demum sit, an alterutrius ex illis, an alicujus tertii synonymi: tanta hic est, tamque confusa incertitudo. Ferrarius in Annotatione ad allegatum compendium observat ista: Acta hujus cum Actis Pelagii, qui Constantiæ in Germania passus est, confunduntur: ex quo quis hunc eumdem cum illo esse suspicari possit: cujus corpus Constantia Æmoniam delatum; sicque Pelagius Æmoniæ tutelaris effectus: nisi Constantienses sui Martyris corpus haberent. Hæc, quæ asserit Ferrarius, quod Constantiæ in Germania passus, &, corpus Constantia Æmoniam delatum: item nisi Constantienses ejus corpus haberent, mecum non conveniunt in Commentario prævio, quem modo citabam.

[19] [& non satis nota:] Idem hagiologus in appendice ad dictum Catalogum, sive ad Vitas, quas ad se tardius transmissas scribit, pag. 821 alia habet de suo S. Pelagio, ex monum. ejusd. Æmonien. eccles., & Hist. Istriæ a Nicol. Manzolo I. C. Justinopolitano recens edita, his verbis: Pelagius Æmoniensis diaconus furentibus in persecutione adversus Christianos gentilibus tentus, ac in fidei confessione persistens palmam martyrii gloriosam consecutus est. Corpus a Christianis apud Æmoniam humatum, in magna semper fuit apud Æmonienses veneratione: qui illum uti patronum præcipuum coluerunt, & colunt. Nam non solum Civitatis novæ, quo Æmonia eversa corpus illius translatum est, sed & totius diœcesis patronus habetur, & maxime colitur. Ejus quoque memoria per universam Aquileiæ diœcesim celebratur. Hæc dicere, tantumdem fere est ac nihil dicere de martyrii historia: nam de imperatore vel judice, sub quo illud acciderit; de loco item, de tempore, de cruciatuum circumstantiis, quidnam inde discas? Deinde, vocatur Æmoniensis, id est, Civitanovanus secundum Ferrarium, ac diaconus, nec non palmam martyrii dicitur consecutus, sed nihil ex his probatur, immo vero videntur vacillare propter præmissa num. 17. Ego enimvero nihil video satis firmi quod asseram de hoc Martyre, præter ea, quæ de ejus cultu relata sunt.

[20] Operæ tamen pretium est inquirere, an prædicti Martyres Pelagii sint distincti, [disseritur, an idem sit cum Constantiensi,] an unus in duos confusus. Distinctio placet Ferrario, ut jam vidimus, ex eo petita, quod diversus sit locus asservati eorum corporis. Sed hoc argumentum mihi non facit satis. Cur enim unus & idem Sanctus non possit coli diversis locis etiam remote inter se distantibus ob asservatum utrobique corpus idem; notabilem corporis partem sumendo pro toto corpore? Hoc autem modo apud nos itum esse obviam difficultatibus in hac materia occurrentibus, satis norunt, qui Opus nostrum pervolvunt. Locus itaque, qua spectat Sanctorum pignora asservata, diversus, non videtur satis solvere præsentem difficultatem.

[21] Nec sæpe jam dictam distinctionem mihi suadet titulus diaconi, [an ab eodem] qui, præeunte Manzolo, quo se usum indicabat Ferrarius, sancto Martyri Civitanovano dabatur supra ab eodem Ferrario; quique non datur ab auctoribus Constantiensi: quia titulus ille sufficienti auctoritate non probatur, prout antea indicatum est. Sed quandoquidem corpus S. Pelagii Constantiensis asservatum fuit Romæ, ibidem utique per Salomonem III, præsulem Constantiensem, a Joanne PP. X impetratum, & inde ab eodem Salomone Constantiam deportatum, S. Pelagio ejusdem urbis patronis tutelaribus eadem occasione per illum adscripto, ex supra dictis; quandoquidem, inquam, Romæ debetur hoc sancti Martyris pignus sacrum, nec scitur, corpus synonymi Civitanovani umquam Romæ exstitisse; ideo propendeo in illam opinionem tamquam probabiliorem, quod alter ab altero sit diversus.

[22] Atque hæc opinio conformis etiam est qualiquali Civitanovanorum traditioni, [diversus.] seu Æmoniensium, ut volebat Ferrarius supra: Corpus a Christianis apud Æmoniam humatum, in magna semper fuit apud Æmonienses veneratione &c. Ex hac vero regione ullam istius corporis partem migrasse ad Constantienses, non novimus. Utrumque hunc Martyrem conjungere visum mihi est hac die, etiamsi Civitanovanus signetur a Ferrario die XXIX hujus mensis, eum in finem, ut, dum Sanctus uterque sub uno quasi conspectu hic exhiberetur, magis lucerent, & commodius expendi possent difficultates, quas solvere conatus sum. Ad Constantiensem vero referuntur, quæ de ipsius cultu ex Officio proprio, sacris lipsanis, atque ædibus, sub ejus nomine Deo dicatis, jam expediam.

[Annotata]

* l. Æmoniensi

§ III. S. Pelagii Constantiensis Officium proprium; reliquiæ Pragenses; Rotwilanæ juridicis instrumentis probatæ.

[Datur notitia Officii proprii,] Præter ea, quæ protulimus e Fastis sacris de publica S. Pelagii Constantiensis veneratione, alia dicenda supersunt ad majorem ejusdem confirmationem atque honorificam, quæ ad posteros propagata est, commendandam Martyris memoriam. Apud Constantienses insignem adeptus merito fuit cultum, uti patet e breviariis istius ecclesiæ, anno 1565 & 1575 typo editis, in quibus hac die habet Officium proprium. Antiphonas non do, nec lectiones proprias, quæ ex Actis sunt desumptæ. Hymnus sic incipit: Felix mater Constantia devote Christo jubila festum sancti Pelagii, tui patroni optimi. Oratio propria: Deus, qui beatum Pelagium martyrem tuum inter vincula liberum, inter tormenta securum gratiæ tuæ ubertate fecisti: quæsumus clementiam tuam, ut in nobis flammas corporalium passionum misericordiæ imbre restinguas, & ignem beatæ charitatis clementer infundas. Per Dominum.

[24] [& reliquiarum, quæ Pragam, & Constantiam delatæ sunt.] Publica veneratio hujus Sancti sumpsit etiam incrementum e lipsanis ejus sacris ad varia loca delatis. Thomas Joannes Pessina de Czechorod in sua Metropolitana Pragensi pag. 516, ad diem XXVIII Augusti hæc memorat: S. Pelagii M. scapula, & alia ossium frusta, Constantia allata per Carolum (IV imperatorem) MCCCLIII. R. P. Mauritius Chardon Societatis Jesu, celsissimo ac reverendissimo sacri Romani imperii principi Joanni Francisco, episcopo Constantiensi & Augustano a sacris quondam confessionibus, huc misit anno 1740 sequentia documenta de inventione reliquiarum in Rotwil seu Rotweil, quæ, uti habet Baudrandus ad nomen Rotevilla, est urbs parva Germaniæ in Suevia, imperialis & libera, ad Nicrum fluvium sub montibus Abnobæ… Distat, inquit, 10 milliaribus Germanicis a Brisico * in ortum, & 6 a Schafhusia in Septemtrionem. Ibi Camera seu juridica sedes totius Sueviæ instituta anno MCXLVII a Conrado III Duce Sueviæ. Quomodo igitur insignes S. Pelagii reliquiæ ibidem sint repertæ, & os inde Constantiam delatum, perhibent documenta authentica jam dicta, quæ; etiamsi valde prolixa sint, lectoris tamen oculis subtrahenda non censui. Pleraque omnia ex iis, quæ occurrunt historicæ narrationi inventionis inserta idiomate vernaculo, seu Germanico, ponam inter uncinos [] ex iis, quæ Latine reddita aliunde pervenerunt ad nostras manus. Suspicamur, reliquias has esse S. Pelagii Constantiensis, cum ex loco, in quo repertæ sint, tum quia eo fortasse delatæ fuerint Constantia, quando altare Rotwilanum vel potius ecclesia consecrata est. En tibi nunc ipsum instrumentum e nostro apographo:

[25] [Veritas sacri pignoris Rotwilensis probatur] Honorabili domino vicario curiæ Constantiensis humiles vestri magister Joannes Vallinger, & Joannes Bichter socius individuus in Rotwil, reverentiam in omnibus tam debitam, quam condignam. Venerabilis domine, virtute vestræ commissionis nobis injunctæ, ratione quarumdam reliquiarum veterum in quodam altari, prout præsumitur, inventarum in ecclesia parochiali in veteri villa Rotwil, juxta tenorem, & formam commissionis vestræ, diligentia, qua potuimus, testes super isto vocatos & citatos, & in hoc compræsentes examinavimus divisim, & juramenta eorum recepimus de veritate dicenda, & calumnia vitanda, proxima feria tertia post festum S. Marci Euangelistæ, hora octava diei ejusdem, quorum testium depositiones nostris sigillis clausas fideliter scripsimus, & vobis remittimus per prudentem & circumspectum virum Joannem Bok, civem & schultetum oppidi in Rotwil. Domine vicarie venerande, nos prænominati examinatores, & commissarii in facto præsenti, in ecclesia parochiali S. Pelagii in veteri villa Rotwil, in choro & sacristia ejusdem ecclesiæ testes infra scriptos juratos, omni diligentia, qua potuimus, ratione quarumdam reliquiarum veterum ibidem inventarum, ut præsumitur, prout sequitur, juratos examinavimus.

[26] Primus. Benzo de Tieringer annorum quinquaginta, civis Rotwilensis, [ex jurata] vir bonæ famæ, murator juratus &c., & primo examinatus de dispositione altaris veteris jam destructi, in ecclesia ac choro prædictis, dicit, quod altare vetus ab intus non fuit concavum, sed repletum lapidibus, cymento * & gypso, in cujus summitate lapis tabularum fuit protensus, secundum longum a parte meridionali, sive dextera versus Aquilonem sive sinistram habens quinque palmas longitudinis, & secundum latitudinem duas, post quod versus Orientem sunt alii tres lapides cymento & gypso conjuncti, & contiguati, & a duabus partibus altaris a dextris, & a sinistris murus cum gypso conglutinatus propter latitudinem, & complementum altaris ejusdem, quæ pars gypsi propter vetustatem fuit disjuncta a lapide, & minabatur casum altaris, sicque dicit, quod ipse Bercholdus Cunradus Zepf, & Ulricus Sporer, sui consocii in eodem artificio & opere, & alii famuli ibidem compræsentes, primo levabant de veteri altari tres lapides posteriores, & postea lapidem tabularem & principalem, quibus remotis ipse Benzo deponens solus partem altaris, quæ remansit ex lapidibus parvis, & gypso superius polito malleo ferreo, vulgariter [malleo murario] percussit destruendo residuum altaris, & dum sic percussionibus partem a parte separaret, percussit super quoddam lignum, & tunc ex sonitu & repercussione, & unius ligni motione consideravit, & vidit aliquid esse inclusum, & melius perspiciens vidit cassam * ligneam, & aliquid intus jacens: quo viso statim cessavit ab ulteriori fractura.

[27] Idem dicit, quod Hainricus Giering, procurator luminum ejusdem ecclesiæ, [testis] stetit in præsentia in facie altaris: qui idem videns dixit: [Audi, volo currere ad dominum] denotando plebanum ejusdem ecclesiæ: credit reponens, quod Hainricus Gieri personaliter iverit pro plebano: qui plebanus statim veniens recepit de cassa lignea id, quod inclusum fuerat, velatum & involutum in quodam panno serico; super cujus medium fuit plumbum jacens quantitatis unius manus: & dicit, illud deportasse plebanum in sacristiam, & posuisse super altare ibidem, & plebanum legisse in vulgari [Hoc est sancti Pelagii martyris.] Ipse autem deponens non legit, quia litteras nescit, sed plumbum vidit. Idem dicit, se vidisse pedem sinistrum a genu usque deorsum cum aliquibus pedicis. Idem dicit, retro stetisse pixidem * ligneam parvam, & clausam, quam vidit, & clamando dixit: [Domine, adhuc plus hic est] quam plebanus recepit, & aperuit in sacristia, & a plebano audivit, quod in eadem pixide parva esset bursa serica, in qua essent aliquæ partes reliquiarum inclusæ, & aliquæ cedulæ *, sed ista dicit se non vidisse: quia prout diligens fuit ad ulterius quærendum in muro altaris.

[28] [primi] Insuper requisitus de cassa, dicit, quod in cymento & gypso fuerunt quatuor ligna contigua ejusdem longitudinis, & fere æqualis latitudinis, & duo ligna brevia capitalia, vulgariter [lignea capsula in modum sarcophagi alicujus pueri:] sine clavis ligneis, & ferreis, &, superiore amoto, pes inventus, & panno involutus jacebat, acsi esset puer mortuus, prout sibi apparuit in primo aspectu: nullum sigillum vidit, sed plumbum prænotatum. Item dicit, quod secundum dispositionem lapidum, tabularum, & principalis altaris destructi fuit cassa lignea desubtus in muro latens, ita quod una pars pedis inclusi fuit versus meridiem, & alia versus Aquilonem, puta pedica, & genu. Item requisitus an immediate sine intervallo ipse reponens secutus fuerit presbyterum in sacristiam cum illo, quod importavit, dicit quod sic, & non solum ipse, sed & omnes alii testes infrascripti hoc viderint oculata experientia, scilicet, ibi esse pedem sinistrum.

[29] [depositione:] Item de tempore, die, & hora hujus inventionis requisitus, dicit certitudinaliter, quod fuit in Quadragesima, una feria quinta, hora nona, vel decima diei, & credit quod feria quinta post medium Quadragesimæ. Item, ut de facto magis certe examen constaret, illud, quod inventum est, quod præsumitur esse pes sinister Pelagii martyris, in sacristia coram eo denudavimus, & plumbum, & parvam pixidem apposuimus, & aliqua ligna cassæ: & per juramentum requisitus, an id foret, quod esset inventum, respondit: Per juramentum meum, aliud non video, scio, nec credo. Demum requisitus, an crederet, & præsumeret, quod essent veræ reliquiæ, respondit: Nisi forent reliquiæ, in altari non fuissent inclusæ, dicens: [Quid aliud in sacro altari reconderemus, nisi reliquias?] Et dicit, quod apud omnes audientes sit fama, & credulitas, quod ibi veræ reliquiæ S. Pelagii sint inventæ &c. Ne lectori moram injiciat vox pedica, quæ occurrit supra, significat ea digitum pedis, sicut probant exempla apud Cangium in Glossario novæ & auctioris editionis.

[30] [testis secundi] Depositio secundi testis. Cunradus Zepf annorum sexaginta, murator, bonæ famæ vir, dicit, se scire, quod feria quinta, & credit, quod feria quinta ante Dominicam Passionis, postquam in ecclesia parochiali, de qua supra, in altari summo .. lapis tabularum fuit amotus, ipse reponens cum Ulrico Sporer lapicida laborabat in inferiori parte chori in lapide novo, postquam Benzo Tieringer prænominatus, & primus deponens percussit super lignum, quod motum fuit ex percussione, acclamavit eos vocando, dicens in vulgari: [Domini, venite huc] qui statim accurrentes, & videntes cassam ligneam, & intus quid pannis involutum, dicebat deponens: [Unus est ex puerulis Herodis] motus ex forma, & dispositione lignorum, quia dicit: [Fuit capsula ossium mortuorum instar sarcophagi alicujus pueri] & stupefactus, & attonitus dixit: Non videamus, nec tangamus, sed mittamus nach Paff-fraven, quia indigni sumus tangere, & videre, eo quod reliquiæ sunt.

[31] Qui plebanus vocatus, statim veniens, lignum supremum amovit, [depositio etiam jurata:] & tunc ipse, & adstantes melius videntes, vidit, quid in panno involutum: super cujus medium jacuit plumbum, & plebanus recipiens extra cassam, portavit id, quod fuit in cassa, & plumbum in sacristiam: qui deponens cum aliis accurrens, & sequens plebanum vidit, postquam pannus fuit amotus, ibi pedem esse sinistrum cum quatuor pedicis a genu usque deorsum. Item requisitus de scriptura, & de pixide parva, & omnibus aliis superius expressis, omnino concordat cum primo deponente, addens, quod etiam viderit parvam bursam in pixide inclusam, quæ recens fuit, de quo & multum mirabatur. Demum respondit, & ad id, quod inventum est, ductus, dixit per juramentum, illud esse, quod inventum fuit, & se firmiter credere esse pedem S. Pelagii martyris.

[32] Depositio tertii testis. Ulricus de Kayssen, alias Sporer, [qualis etiam est testis tertii,] lapicida, annorum quadraginta, juratus dicit, quod dominus Nicolaus Fry plebanus ibidem vocatus, & videns, quod ibi inclusum fuit, recepit stolam, & levavit reliquias de loco, & detulit ad sacristiam, cui ipse deponens dixit: [Domine, iterum quære, plus adhuc ibi est] denotando pixidem parvam clausam: qui recipiens eamdem aperuit pixidem, in qua fuit bursula parva inclusa, quam deponens dicit se vidisse, & de reliquis intus inclusis non multum curasse; sed oculos ad id, quod primo inventum est, habuisse propter magnitudinem & quantitatem pedis inventi. Requisitus de tempore, dicit, certitudinaliter fuisse feria quinta proxima post medium Quadragesimæ. De dispositione altaris veteris, de cassa, & de lignis, & de modo inveniendi nullatenus discrepat, sed omnino concordat cum testibus supra examinatis, & per juramentum requisitus, jam videns, quod pro tunc inventum fuerat, dicit illud esse idem in numero, & se credere, esse reliquias S. Pelagii martyris.

[33] Depositio quarti testis. Hainricus Giering, procurator luminum ecclesiæ ibidem, [ac testis] annorum sexaginta, juratus etiam dicit, quod ipse, & alii procuratores ejusdem ecclesiæ, moti zelo charitatis ad honorem Dei, & reverentiam S. Pelagii martyris, qui patronus est ecclesiæ ejusdem, vetus altare, quod ex vetustate, & casura partium minabatur destructionem, convenerunt ædificare novum altare, & perfecerunt sumptibus & expensis fabricæ ecclesiæ: qui ulterius dicit, quod feria quinta post medium Quadragesimæ anni præsentis, post remotionem omnium lapidum superiorum altaris veteris, Benzo de Tieringer volens amovere cymentum, gypsum, parvos lapillos, percutiens cum malleo supra lignum, & perveniens super cassam ligneam, & audiens sonum, & videns lignum ex motione, dixit murario: [Audi, ne percute amplius, volo currere ad dominum meum] & velociter currens præ gaudio clamabat alta voce: [Domine, veni cito, aliquid inveniemus in altari.]

[34] Qui descendens, & ambo intra ecclesiam currentes, [quarti,] plebanus asserem superiorem amovit, & intus respiciens dixit: [Reliquiæ hic sunt] & plebano recipiente quod fuit in cassa lignea cum plumbo, volens portare in sacristiam acclamavit post plebanum: [Domine, quære adhuc, hic est adhuc frustulum.] Qui veniens, & recipiens intravit sacristiam, & deponens cum eo dicit, quod plebanus pannum, quo id, quod fuit inventum, erat involutum, amovit, & invento denudato, vidit pedem sinistrum a genu usque deorsum, cum quatuor pedicis, minima pedica amota, & ibi non existente. Et requisitus de cassa, sigillo, plumbo, & aliis concordat per omnia cum prædictis. Et demum per juramentum respondit, & adductus ad id, quod inventum est, & ad plebanum, ad pixidem, & ad asseres, dicit, se scire, & non dubitare, id esse, quod inventum fuit, & se, & alios multum mirari, quod tantum tardamus in facto: etiam adjunxit bonum esse, quod superiores faciunt, volentes informari de veritate facti.

[35] [nec non trium] Responsio quinti testis. Cunradus de Lippdingen, mercenarius & laborator, qui ad laborem altaris fuit conductus, ista die, tamquam famulus magistrorum, annorum quadraginta, juratus etiam dicit, quod, postquam altare fuit denudatum pannis, pallis, & aliis ornamentis, & prima fractura & percussura fuit facta, plebanum * feria quinta de mane post medium Quadragesimæ, ipse cum procuratore deposuit tres lapides a posteriore parte altaris veteris. Et postea Benzo Tieringer, & ipse, & alii coadjuvantes amoverunt lapidem principalem, qui fuit in anteriori parte altaris, & illis lapidibus omnibus amotis, dicit, quod Benzo Tieringer solus cum malleo ferreo, vulgariter, [malleo murario] percussit super gypsum in medio altaris, & percutiens super lignum, quod movebatur ex percussione, dixit procurator Hainricus Giering [Audisne? Volo currere ad dominum.] Qui deponens interim amovit particulas gypsi, ne intro caderent in cassam ligneam, & plebano veniente, & lignum supremum movente, deponens introspiciens dixit: [Certo est unus ex puerulis Herodis:] quia vidit formam lignorum, [instar sarcophagi alicujus mortui] & quid intus inclusum, & in pannum involutum, & de importatione plebani in sacristiam, & de plumbo, & de lignis, & de pixide communiter concordat cum prædictis.

[36] [aliorum testium:] Responsio sexti testis. Cunradus Karrer custos campi, vulgariter bauwaert, oppidi in Rotwil, annorum XXX, juratus etiam dicit, quod feria V post medium Quadragesimæ, ex jussione civium in Rotwil missus fuit tamquam famulus operariorum pro lapidibus amovendis, & deportandis juxta modum & formam vocationis plebani, & motionem superiorum asserum intra respiciens, præ gaudio tremebat, & credebat, quod puer occisus per Herodem ibi foret sepultus, propter formam, & dispositionem lignorum, in quibus jacebat id, quod involutum fuit: & de aliis requisitus narrat per omnia, ut præcedentes, & per juramentum respondit, quod modo vidit, dicit id esse, quod inventum est, & firmiter credit, esse reliquias S. Pelagii martyris. Responsio septimi testis. Joannes Benzinger etiam custos agrorum, annorum viginti sex, juratus dicit, quod a civibus Rotwilensibus missus fuit feria quinta post medium Quadragesimæ &c., & omnia vidit, & narravit, ut Cunradus Karrer suus consocius in custodia campi, & in labore altaris prænotati, & iste, & omnes supradicti de panno serico, quo istud inventum circumdatum fuit, dicunt, quod fuit pannus albus aliqualiter, & aliquibus filis flavis per texturam permixtus, sicut & hodie cernitur, & per juramentum dicit, quod id, quod hodie vidit, sit illud, quod inventum fuit, & firmiter credit esse reliquias sancti Pelagii martyris.

[37] [plebani juratum testimonium] Depositio Plebani. Dominus Nicolaus Fry perpetuus vicarius ecclesiæ parochialis S. Pelagii, in veteri villa in Rotwil juratus deponit, quod, feria quinta proxima post medium Quadragesimæ, ipso existente in domo habitationis suæ prope ecclesiam parochialem, & eo Horas canonicas psallente, Hainricus Giering procurator fabricæ ecclesiæ ejusdem, eum vocavit dicens: [Domine, descende cito: magnum thesaurum invenimus in altari:] qui descendens, & accurrens vidit lignum superpositum aliis lignis, & partim motum, ut introspicere posset: perterritus & stupefactus, æstimans ibi fore reliquias inclusas, assumpsit stolam, ut magis honorifice tractare & videre posset, & lignum amovens, in aliis lignis ad modum loculi in altari videns in panno serico quid inclusum satis magnum & longum, de loculo & cassa extraxit cum plumbo superposito in parte plicato, & prospiciens vidit Pelagii martyris in plumbo scriptum, sive sculptum: ipse præ gaudio attonitus, & nesciens, quid faceret, cum illo invento iter accepit versus sacristiam, aliquibus clamantibus post eum: [Domine, adhuc plus hic est.]

[38] Primo invento in sacristiam deportato, & in altari collocato, [de sacri ejusdem lipsani inventione.] statim exiit, & ibidem in altari reperit pixidem parvam, & clausam, quam etiam importavit, & multis eum sequentibus, in sacristia iterum in plumbo legit Pelagii martyris, & aperiens pannum, invenit pedem sinistrum a genu usque ad pedicas inclusive, quarum in numero sunt quatuor, & in pixide lignea reperit sex particulas reliquiarum cum cedulis earum, quæ notabiliter legi poterant, & aliis duabus præ vetustate corruptis, quas & ad majorem rei certitudinem in pixide Væ Pti remitti humiliter supplicavit una cum plumbo super pede reperto. In una cedularum continetur de pulvere Stephani Papæ & martyris, in alia Donati episcopi & martyris, in tertia Cyriaci martyris, & in quarta Adelberthi episcopi. Aliæ legi non possunt. Per juramentum ad sancta Dei Euangelia dicit, nihil mutatum, nec ablatum, nec additum fore, sed clavem in custodia consulum, & procuratorum fuisse. In omnibus aliis concordat cum testibus supra dictis. Datum feria tertia post Marci Euangelistæ, anno Domini MCDXII, Indictione quinta.

[39] Ego Bernhardus Rasllerus Mörsburgen. diœces. [Quibus subscribunt notarii publici.] Constan. publicus, & in curia Rom. immatriculatus notarius, fateor, supra positas attestationes de reliquis sancti Pelagii ex quodam pervetusto longo, in modum Rotuli complicato, papyreo exemplari (quod pro authentico apud ecclesiam Rottweilensem asservatur) descriptas, cum eodem exemplari in omnibus & per omnia de verbo ad verbum concordare. In cujus rei fidem, nomen, notariatusque mei signum, una cum sigilli mei impressione apposui. Actum Mörsburgi die vigesima septima Februarii, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo. Idem qui supra notarius. Præsentem copiam cum alia copia authentica, & vidimata *, de qua desumpta est fideliter, de verbo ad verbum concordare, testor manu propria, & sigilli mei appressione. Marispurgi XXVI Februarii MDCCXL, celsissimi ac reverendissimi S. R. I. principis, & episcopi Constantiensis, & Augustani &c. &c. archivista juratus Joan. Casimirns Blaicher.

[Annotata]

* l. Brisaco

* cæmento

* i. e. capsam

* pyxidem

* schedulæ

* l. plebanus

* i. e. ad originale collata, vel recognita, a Gallico vidimer

§ IV. Sacrum lipsanum a Rotwilanis obtentum, & Constantiam delatum; ejusdem urbis episcopi pro hoc sacro pignore gratiarum actio: reliquiæ, ut fertur, Lorbanenses.

[Os sacrum S. Pelagti suffraganeus] Inventioni reliquiarum S. Pelagii M. modo narratæ addo hic, earumdem partem a Rotwilanis impetratam fuisse, & ad Constantienses delatam, os videlicet sacrum, quod inferius in documento mox proferendo vocatur fibula. Gorræus in Definitionibus medicis pag. 370, Περόνη, sura, inquit, fibula a quibusdam. Est alterum os tibiæ exterius & tenuius. Alterum enim, quod crassissimum est, & interiori in parte situm, κνήμη Græcis, eodem cum tota parte nomine, Latinis tibia appellatur. Est autem περόνη supra brevior paulo, ut quæ genu ipsum non contingat; infra vero longior multo quam tibia… Scribit autem Galenus ἐν ταῖς γλώσσαις apud Hippocrat., τὴν περόνην diversa significare: aliquando quidem os totum membri, aliquando vero ipsius epiphysim *; interdum autem ejus protuberantiam, quæ nihil aliud est, quam malleolus. Quod refertur in dicto documento, Habuit populus Rottwilanus ex antiquissima majorum suorum traditione .., gloriosi Martyris pedem angelorum ministerio ad sese delatum esse, non tam probatur, quam pie creditur. En tibi ipsum impetrati hujus ossis sacri testimonium, anno 1740 huc transmissum a supra laudato R. P. Chardono, cui etiam debemus epistolam post hoc dandam episcopi Constantiensis.

[41] [Constantiensis] Ego Joannes Jacobus Mirgel, episcopus Sebastensis, suffraganeus, canonicus & custos cathedralis ecclesiæ Constantiensis &c. fidem facio ad majorem Dei gloriam, ejusque Sanctorum cum ipso in cælis triumphantium honorem, publico hoc litterarum testimonio, manus meæ subscriptione, sigillique proprii ad calcem appressione munito, quod anno nostræ salutis supra millesimum sexcentesimo octavo, die vero mensis Septembris undecimo, cum valetudinis recuperandæ gratia me ad imperialem civitatem Rottwilanam forte contulissem, receptisque nonnihil viribus, religionis studio parochialem ædem oppidi antiqui, vulgo Altstatt dicti, illustrissimo martyri Pelagio dicatam & consecratam, adiissem, inibi pedem sinistrum ejusdem sancti Martyris, adhuc ab ipso genu inclusive, ad plantam usque (solo minori digito desiderato) cum adnata, ac etiamnum tenaciter adhærescente carne, integrum reperirem *, meisque manibus ea, qua par fuit, animi submissione ac reverentia contrectaverim ac sustulerim, sepositaque sacra fibula, reliquum pedem mundo ac decenti linteo denuo involutum in veterem arcam, ex qua illum exemeram, reposuerim, & occluserim.

[42] [a Rotwilanis petit,] Interea dum sacræ hujus fibulæ obtinendæ desiderio magis magisque inardescit animus, nullum non moveo lapidem, ut optatissimum hoc juxta sacratissimumque pignus mecum Constantiam abducam. Ac primum quidem eos, qui ex amplissimi senatus decreto mihi adjungebantur, adoriebar, enixe rogans, ut sacri hujus ossis participem me facerent, illudque liberaliter vel reverendissimo & illustrissimo principi nostro Jacobo, episcopo Constantiensi, vel certe ædi primariæ ejusdem urbis, per me dono mitterent. Erant adjuncti isti RR. DD. Nicolaus Spreter, Rottwilæ ad divæ Virginis parochus, & Christianus Spreter, oppidi antiqui curatus: e senatorio autem ordine M. Joannes Schwarz Biirstbogt appellatus, Georgius Köllin tribunus plebis, & Thomas Linch, qui quidem omnes & singuli negarunt in sua esse potestate, postulato huic meo in re tanta annuere.

[43] Ego vero ex hac repulsa nihilo factus segnior, non desii eosdem omnibus rationibus ac viis sollicitare, [ac tandem impetrat] ac pertentare. Qua quidem indefessa mea sollicitudine ac instantia illud demum effectum est, ut, re ad universum senatum delata, ipse tandem, auditis diligenterque examinatis, quas ipsis ultro citroque suggesseram, rationibus, consentientibus votis ac vivæ vocis suffragiis ipso decimo tertio Decembris die sacras reliquias mihi decreverint, ac reverendissimo illustrissimoque principi, ipsorum nomine offerendas tradiderint. Cæterum habuit populus Rottwilanus ex antiquissima majorum suorum traditione, memoratum gloriosi Martyris pedem, angelorum ministerio ad sese delatum esse. Et vero hujusmodi translationis vestigium & argumentum minime obscurum videtur esse totius historiæ series, in arca cuprea auro inducta affabre sculpta, in qua ejusdem gloriosi Martyris pes, una cum cista lignea diligenter hactenus & honorifice fuit asservatus.

[44] Duobus pæne retro sæculis, hoc est circa annum Domini quadringentesimum duodecimum, [pro episcopo Constantiensi,] idem pes, denuo in ejusdem ecclesiæ altari repertus est. Inventionis ejus indubitatam fidem facit tum vetustissimus rotulus, tum accuratum examen super hoc ipso ab illius temporis vicario Constantiensi institutum. Quæ omnia ista ita se habere, ut jam narratum est, testor bona fide, & ad actorum majorem firmioremque fidem ac robur, volui publicum hoc testimonium, modo supra dicto munitum, expedire, & ad omnipotentis Dei, ejusque sacratissimæ Virginis gloriam, & hujus potissimum Sancti honorem, illustrissimæ suæ celsitudini offerre. Actum Constantiæ in meis ædibus, anno servatoris nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo octavo, mensis vero Septembris die vicesimo quarto. Joan. Jacobus episc. Sebasten. L. S.

Præsentem copiam cum suo originali, de quo fideliter desumpta est, de verbo ad verbum concordare, testor manu propria, & sigilli mei appressione. Marispurgi XXVI Januarii MDCCXL, celsissimi & reverendissimi S. R. I. principis, & episcopi Constantien. & Augustani &c. archivista juratus L. S. Joan. Casimirus Blaicher.

[45] Aliud documentum Ms., quod e lingua Germanica Latine redditum est, [qui gratias agit Rotwilensibus] hunc præferens titulum, Copia epistolæ celsissimi domini Jacobi episcopi Constantiensis piæ memoriæ, ad civitatem Rottwilensem scriptæ Marispurgo die XX Januarii MDCIX, continet humanissimam gratiarum actionem pro laudato sacro pignore, quod acceperat. Ante epistolam ponitur tamquam titulus P. P., id est, prout ego quidem id interpretor, Patres patriæ. Illa autem sic sonat: Reverendus in Christo Joannes Jacobus episcopus Sebastenus, suffraganeus noster, nobis antehac vestro nomine donavit & misit reliquias sancti Pelagii, patroni summi templi nostri; quem sacrum thesaurum debita cum reverentia, & maximo gaudio accepimus. Et hoc tam præclarum sacrum donum jubet nos vobis debitas gratias agere, & mirum in modum nobis placet. Quod donum ad majorem gratiarum actionem eo loco reponemus, ut thesaurus a vobis donatus in perpetuam memoriam in templo nostro cathedrali permaneat.

[46] [pro hoc sacro munere.] Et dum occasio sese offeret, ut in similibus, & aliis rebus spiritualibus, vobis & toti civitati gratificari possimus, opere ipso ostendemus, quam gratum nobis fuerit hoc sacrum donum. Recepimus etiam antiqua descripta testimonia de prædictis reliquiis, accurate servanda, & manemus vobis, totique vestræ civitati ex toto corde addictissimi. Datum Marispurgi &c.

Præsentem copiam concordare de verbo ad verbum cum suo originali testor manu propria, & sigilli mei appressione Marispurgi XXVI Februarii MDCCXL, celsissimi ac reverendissimi S. R. I. principis, & episcopi Constantiensis, & Augustani &c. archivista juratus L. S. Joannes Casimirus Blaicher.

[47] [De reliquiis, ut fertur monasterii Lorbanensis.] His de reliquiis S. Pelagii hactenus memoratis addere liceat sequentia. Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano ad diem XIX Maii scribens (post Britum in Opere Lusitano, quod inscribitur pars 1 Chronici Cisterciensis, lib. 6, cap. 29, fol. 447) de dedicatione antiquæ ecclesiæ cœnobii Lorbanensis in episcopatu Conimbricensi, sub patrocinio sanctorum martyrum Mametis & Pelagii, vult, eorum reliquias eo fuisse adductas a primis ejusdem domicilii monachis ante obitum S. Benedicti: & in suo ad eumdem diem Commentario pag. 449 applicat ista S. Pelagio Constantiensi, qui colitur hac die; sed qua veritatis specie? Nam qualequale documentum, quod affert e Brito citato, narrat ista: Domus nostra Lorbani constructa fuit vivente P. N. Benedicto, & dedicata sanctis martyribus Mameti & Pelagio: illi enim, qui venerunt, deferebant reliquias istorum, propter quod assumpserunt illos in patronos, & fuit dedicata ista ecclesia illis IV Kal. Junii. Qua, inquam, veritatis specie Cardosus hinc extudit S. Pelagium Constantiensem? Ad hæc, tanta istius monasterii antiquitas valde mihi suspecta est. Consulat lector, quæ dixi in Commentario prævio S. Mamantis vel Mammetis martyris ad diem XVII Augusti, pag. 434. Ægidius Gonsalvus d' Avila in Theatro ecclesiastico civitatis & ecclesiæ Asturicensis lib. 2, cap. 4, pag. 236 scribit, translatum esse corpus S. Pelagii martyris (nescio cujus) ad ecclesiam Ovetensem S. Mariæ, & in altari S. Joannis Baptistæ collocatum indicat, re peracta seculo 10, uti colligo ex antecedentibus & consequentibus. Hæc in fide istius auctoris.

[Annotata]

* i.e. unitionem ossis cum altero osse

* l. repererim

§ V. Brachium in Augia divite; ædes variis in locis sacræ Acta.

[Honor isti brachio exhibitus:] Augia dives, vulgo Geichenou, celeberrimum Ordinis S. Benedicti monasterium, & insula prope Constantiam sita, possidet brachium S. Pelagii M., prout fidem faciunt documenta Mss., die IX Novembris anno 1739 ibidem data, ac deinde huc missa a R. P. Mauritio Chardono; in quibus leguntur sequentia: Cæterum inter alias Sanctorum reliquias plurimas, etiam ecclesia nostra Augiensis asservat, & publicæ venerationi exponit os sanctum ex brachio .. S. Pelagii M., adhuc cute visibiliter vestitum, & non multo post corporis ejus translationem ad nos allatum; hujusque in honorem Sancti ecclesia vetusta in Augia ædificata hodiedum cernitur, in qua vi beneficii, injuria temporum in redditibus nimium quantum coarctati, singulis hebdomadibus unum Sacrum legi assolet. At quoniam mentio hic incidit de S. Pelagii ecclesia, aliarum quoque memoriam hoc loco non negligamus. Documenta Augiensia modo indicata pergunt in hæc verba, & memorant, ea esse extracta ex ejusdem cœnobii Actis:

[49] Ut ad cæteras quoque in sacra insula constructas sacras ædes enarrandas pergamus; [ecclesiæ] sciendum, S. Pelagii martyris ecclesiam prope domum regiam, hoc est, abbatis palatium, sitam, admodum esse vetustam, quam etiam primam in Augia extitisse parochialem ecclesiam referunt Annales Augienses. Quo autem tempore primitus ea exstructa fuerit, & a quo, hac conjectura consequi possumus. Hatto XVII Augiensis abbas, & archiepiscopus Moguntinus, magnam habens cum Salomone, claris ac illustribus orto natalibus, monacho S. Galli, propter ejus singulare & excellens ingenii acumen, familiaritatem & amicitiam; quem sua authoritate & promotione ad S. Galli abbatiam anno DCCCXCI, & non longe post etiam ad Constantiensem episcopatum, accedente regis Arnulphi, apud quem plurimum valuit, consensu evexit.

[50] Contigit autem interim, ut alter alteri in suæ familiaritatis necessitudine modo in hoc, [sub nomine S. Pelagii M.] modo in alio gratificaretur, & Hatto quædam secreta atque pretiosa, tamquam probato ac fideli suo ad tempus credens, proficisceretur Romam ad gravia quædam apud Romanum Pontificem expedienda negotia, & rediens inveniret credita a suo dilecto ac familiari in pios usus conversa: quod aliquo modo ægre tulit, præsertim cum absque suo consensu id factum fuisset. Sed Salomone, quod in itinere infirmatus diem egerit extremum, sibi relatum id fecisse referente, Hatto, accepto ab eo S. Pelagii brachio, quievit, ac id in Augiam suam deferens, in ejusdem sancti Martyris honorem prædictam ecclesiam, in quam sancti Martyris etiam brachium in argento inclusum cum aliis nonnullis sacris reliquiis pie ac religiose collocavit. Eamdem postmodum ecclesiam paululum angustam, longe latiorem & magnificentiorem XXIV Augiensis abbas post annos ferme centum Wittegovo ædificavit, præposituram sex canonicorum ex ea constituens.

[51] De ea Burchardus præpositus Augiensis, ac non longe post Ratisbonæ ad S. Emmerammum abbas, [conditæ.] in Wittigovone sic:

Martyris ecclesiæ Christi sub honore dicatæ
Est, qui Pelagius, canit ut scriptura, vocatus.
Ædes inclusas, ac arto limite septas,
Quas structura prius non congrua sustulit intus,
Lumine quam nemo sapientum viderat æquo,
Dicens hanc studiis fultam nimis * esse peritis,
Hanc sic informem pater instauraverat idem,
Æquans pulvereæ glomeratum pondus arenæ,
Fecit honorificum spatioso margine templum.

De parœciali ecclesia Rotwilana, in honorem Dei sub nomine S. Pelagii dicata, egi § 3. Nunc accedamus ad historiam martyrii.

[52] Habemus exemplaria Mss. duo Actorum S. Pelagii, quorum unum prænotatur desumptum ex bibliotheca S. Galli (celeberrimam hic intelligo abbatiam Ordinis S. Benedicti in Helvetia: [Acta S. Pelagii,]) alterum ex vetusto pergam. Lectionario SS. Germani & Mauritii Spiræ insigni Ms., prout apponit P. Gamans S. I., alibi sæpe a nobis laudatus, a quo illud accepimus. Utrumque exemplar continet idem Passionis argumentum. Contulimus unum cum alio, variantesque lectiones aliquas posuimus ad marginem nostri apographi e bibliotheca S. Galli, quod daturi sumus; eidem etiam inseruimus voces nonnullas uncinulis inclusas: utrumque fit e Ms. Spirensi. Locus porro hic, qui occurrit apud nos num. 2, Facta est acerrima persecutio Christianorum sub imperio Numeriani imperatoris, movet aliquam difficultatem, jam pridem observatam a Baronio ad annum Christi 284 num. 5: Cum, inquit, Carus (imperator) ex his, quæ ibidem erant narrata, de Christianis benemeritus videatur, & filius ejus Numerianus paulo post patrem interfectus sit: unde, quæso, quod nonnulli martyres sub Numeriano passi legantur in cunctis Martyrologiis? Haud res est facilis demonstratu.

[53] [quæ e nostris Mss. damus,] Nam, sicut observat Tillemontius tomo 4 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 565 in S. Caio Papa, Numerianus parum habuit auctoritatis sub suo patre, cum juvenis admodum esset, & tantum Cæsar. Ex quo autem fuit Augustus, vix habuit otium cogitandi de alia re, quam de exercitu e Persia removendo, & reducendo Chalcedonem versus, ubi interemptum illum affirmat ante XVII Septembris anno 284, atque adeo fere non regnasse in Oriente; in Occidente autem regnasse nequaquam: hoc præbere magnum timendi locum, ne attribuatur isti principi id, quod factum fuerit sub aliis imperatoribus per administrum aliquem, cui etiam Numeriani datum fuerit nomen, vel nomen ad illud accedens. Sed huic, quam dicebam, difficultati obviam iri posse censeo alio modo, videlicet, si dicatur, aliud esse, martyrium conficere Sanctos sub aliquo imperatore, vel tempore alicujus imperatoris; aliud, jussu alicujus imperatoris, id est, vi edicti publici, seu motæ ab eo vel continuatæ in Christianos persecutionis. In nostro autem Sancto, qui secundum Acta in Occidente martyrio coronatus scribitur, cur locum non habeat brevis illa Baronii citati notatio? Accidisse, inquit, interdum, ut, invito ipso imperatore, Christianorum complures necarentur, quæ dicta sunt superius in Severo demonstrant. Si invito, quid obstat, quo minus Numeriano imperatore alibi degente, in Oriente videlicet, & non sæviente, occisus in Occidente fuerit ab Evilasio judice; uti habent eadem Acta, S. Pelagius, Notkero eumdem imperatorem ac judicem signante, quod etiam facit Martyrologium Romanum? Et vero poni quidem aliquam persecutionem sub Numeriano, sed sine fundamento, dicitur apud Tillemontium in indice chronologico ad tomum 4 memoratum pag. 788.

[54] [non magnæ sunt auctoritatis.] Hisce tamen non consentiunt Acta loco citato, dum scribunt, quod judex Euelasius fuerit directus a Numeriano imperatore in supra memoratam civitatem Emmonam. Quæ non videntur verisimilia ob statum istius imperatoris antea expositum. Alia etiam occurrit in Actis difficultas, e qua exitum haud invenio. Quippe num. 1 dicuntur pater & mater S. Pelagii fuisse temporibus Numeriani imperatoris. Deinde num. 2: Cum autem factus fuisset annorum duodecim S. Pelagius, pater ejus Pelusius migravit ad Dominum. Et sequuntur ista: Cum esset infans adultus usque in annos decem & octo .., mater ejus de hoc recessit seculo… Cum autem esset annorum viginti & quinque, facta est acerrima persecutio Christianorum sub imperio Numeriani imperatoris. Quomodo igitur pater, & mater ejus vixerunt temporibus Numeriani imperatoris, qui perbrevi tempore, vel, ut ita dicam, vix imperavit? Ex dictis facile conficitur, Passionem S. Pelagii ab auctore incerti nominis atque ætatis exaratam, non esse genuinam, nec magnæ auctoritatis. Ad tempus quod attinet martyrii, posui illud, seu potius reliqui, sicut erat positum ab aliis, cum nihil in promptu habeam, quo fundate illos corrigam, ac meliorem temporis notam substituam. Ad hæc, novi equidem, incertum omnino esse, quisnam sit iste martyr Pelagius, qui apud Constantienses colitur, Emoniensisne, an alius nescio quis, atque adeo, an Passio ejusdem Æmoniensis non sit applicata Constantiensi, sicut indicavi antea § 1, num. 13: verumtamen quia Passionis historia, & lectiones propriæ breviarii Constantiensis supra num. 4 citati, similia referunt in substantia, historiam illam qualemqualem & nos dabimus, non quia dari debet, sed quia datur ibi tamquam Athletæ Constantiensi propria, & fortasse eidem dumtaxat applicata.

[55] Marcus Hansizius noster tomo 1 Germaniæ sacræ, [Auctor recens] cap. 5, pag. 30 & sequentibus tractat de S. Maximiliano, episcopo Laureacensi ac martyre, & eadem occasione ibidem pag. 36, num. 13 de S. Pelagio M. varia refert: Sed quoniam, inquit, de gloria ecclesiæ Laureacensis, quæ de vita & morte pretiosa sanctissimi martyris Maximiliani extitit, sermo est, condiscipulum ejus, & martyrii consortem omittere nefas puto. Fiat id bona ecclesiæ Constantiensis venia, quæ pignus hodieque retinet ex Norico acquisitum. Pelagius est martyr .. Passus est sub Numeriano, ab Evilasio itidem judice. Corpus ejus sanctus presbyter Uranius, qui eum sacris litteris imbuerat, sepelivit: ad hæc, patria illi Noricum: nam Emonensis erat. Hæc omnia componenti facile apparet, nuspiam ejus locum martyrii, quam in Norico quærendum. Hic Evilasius judex; hic Oranius presbyter; hic Æmona Celeiæ propinqua: neque ista distrahi in tempora diversa possunt: brevissimum namque fuit Numeriani imperium, quo fieri non potuit, ut Evilasius jam Constantiæ, jam Celeiæ, alio atque alio tempore quæstiones exerceret; quid statuam, nisi consortem Maximiliano Pelagium in martyrio fuisse? Ecclesia Laureacensis cum ossa non habeat (nam Romam ablata sunt, indeque a Salomone Constantiensi episcopo anno CMXVIII impetrata) decus tamen habet & specimen admirandæ fortitudinis, qua virgas, fustes, equuleum, ungulas, oleum fervens superasse scribitur, ac demesso demum capite coronam tulisse. Hactenus Hansizius, citans ad marginem Martyrologium Greveni, & Manlii (al. Manilii) Chronicon Constantiense; sed Acta nulla, nulla documenta, quæ aliquam habeant proportionem ad faciendam fidem rerum gestarum S. Pelagii M. Emonensis, seculo tertio, ut fertur, passi.

[56] Quod condiscipulus, ut volebat prædictus auctor, [a nobis convenitur,] S. Maximiliani fuerit, non memini me uspiam legere. Ad alia, quæ in allata jam historia mihi non placent, singillatim non respondeo; sed lectorem mitto ad varios hujus Commentarii locos. De Norico, in quo Sancti natales ac martyrii palæstram ponebat Hansizius, consule præmissa num. 4 & sequentibus: de S. Pelagii corpore, e Norico Romam, & inde Constantiam delato, ut volebat idem historicus, vide dicta num. 13: de Numeriano, Evilasio, Uranio, nec non de Actis ejusdem Martyris num. 54, ubi dixi, ea non esse magnæ auctoritatis, atque adeo Grevenum, qui ab eodem auctore citatur. Quid, quod Acta S. Maximiliani Laureacensis in iis, quæ narrant de illo ante episcopatum ejus, tam multa referant similia vitæ, quam duxit S. Pelagius ante martyrium, ut suspicer quod vel confusio hic facta sit, vel mala applicatio.

[57] [& Acta S. Pelagii conferuntur cum S. Maximiliano.] Nam Passio S. Maximiliani, quam habemus ex Ms. Rubræ vallis, indicat, ejus parentes unicum tantummodo habuisse filium .. Cum autem factus esset annorum septem, commendabatur a parentibus cuidam presbytero, nomine Oranio.. Cum ergo attigisset tertium decimum ætatis suæ annum, pater ipsius .. fine felici migravit ad Dominum.. Deinde post sex annos mater ejus, maritum secuta, feliciter diem clausit extremum. Post obitum vero amborum beatus Maximilianus omnem familiam suam liberaliter manumisit, de prædiis suis distribuens cuique secundum suam conditionem. Residuum vero .. in sinum pauperum & Deo servientium abscondit. Conferat hæc lector cum Actis S. Pelagii num. 1 & 2, & fallor multum, si mecum non suspicetur, quod verisimile non videatur, tot rerum adjuncta, tamque similia convenire duabus diversis personis. Verum hæc ad meum propositum satis. Plura enim de sancto Maximiliano, ejusque Actis dicenda erunt ad XII Octobris, quo habetur in Martyrologio Romano.

[Annotata]

* l. minus

PASSIO
auctore anonymo
Ex apographo nostro e bibliotheca S. Galli, ad aliud collato.

Pelagius M. Constantiæ in Suevia (S.)
Pelagius M. in Civitate nova in Istria (S.)

BHL Number: 6615

A. Anonymo.

[S. Martyris parentes, & educatio,] Temporibus itaque Numeriani imperatoris, erat quidam vir habitans in civitate Emmona, quæ est in provincia Carnia a, nomine Pelusius *, cum conjuge sua, nomine Hilaria, multum dives & timens Dominum Jesum Christum, habentes unicum filium, nomine Pelagium b: & erant ambo obedientes præceptis Domini Jesu Christi, secundum Euangelium in humanitate & mansuetudine perseverantes, & facientes eleemosynas viduis & egenis; & si quos videbant viros & mulieres, cives vel advenas Christianos; universa juxta præceptum Domini Salvatoris, dicentis: Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis, expendebant. Quotidie autem deprecabantur Deum * omnipotentem, ut unicum filium, quem habebant, sua magna clementia, a diversis * hujus vitæ * periculis & supplantationibus antiqui liberaret hostis. Unde & docuerant eum omnem subtilitatem fidei Christianæ. Cum ergo esset infans annorum fere septem, consilio salubriter peracto, commendaverunt eum cuidam presbytero, nomine Uranio *, qui erat occultus propter metum persecutionis paganorum; qui & docuit eum libros ad fidem Catholicam pertinentes.

[2] [eleemosynæ,] Cum autem factus fuisset annorum duodecim S. Pelagius, pater ejus Pelusius migravit ad Dominum, relinquens pecunias multas supra memorato Uranio presbytero ad ministerium pauperum. Et cum esset infans adultus usque in annos decem & octo, similiter & Hilaria mater ejus de hoc recessit seculo. Beatissimus autem Pelagius accepta potestate, omnem familiam suam, ob amorem Dei liberam dimisit, distribuens eis pecuniam cum universis possessionibus cæteris, quas ei reliquerunt parentes ejus. Et cœpit cum commemorato presbytero commorari, faciens eleemosynas multas in pauperes. Cum autem esset annorum viginti & quinque, facta est acerrima persecutio Christianorum sub imperio Numeriani imperatoris. Et veniens c quidam iniquissimus judex, Evelasius nomine, directus d a Numeriano imperatore in supra memoratam civitatem Emmonem.

[3] Hic judex multum impiissimus & sævus fuit in Christianos, [Evilasii judicis furor contra Christianos:] qui per multas civitates pergyrans, multos Christi servos per bonam confessionem transmisit cum victoria & palma ad Dominum. Qui cum noctis hora tertia sub silentio civitatem fuisset ingressus, illucescente vero die populum congregavit, & cœpit per præconia clamare, dicens: Secundum imperiale præceptum, sacrificate diis immortalibus. Si quos autem invenero non obedientes præceptis domini nostri invictissimi principis, & fuerint contemptores, & non immolaverint diis, diversis pœnis punita corpora eorum canibus derelinquam. Quo audito universi viri & mulieres derelinquebant Deum, & sacrificabant diis. Erat enim immensa persecutio e adversus Christianos.

[4] Quo audito, beatissimus Dei famulus Pelagius flectens genua sua in oratione, [S. Pelagius Deum precatus se offert judici] lacrymas effudit coram Domino, dicens: Vide, Domine Jesu Christe, quoniam appropinquaverunt persequentes nos, qui quærunt velut aquam absorbere nos. Sed tu, Domine, præsto esto cum servis tuis, ut non dicat inimicus: Prævalui adversus eos. Eadem vero hora, cum orationem faceret ad Dominum, facta est ad eum vox de cælo, dicens: Surge, Pelagi; exaudita est oratio tua. Ego enim tecum sum, & non te deseram: descende & confunde audaciam tyranni istius. Sequenti vero die, dum descenderet Uranius presbyter in locum quemdam ad visitandum infirmum, virum Christianissimum; beatissimus autem Pelagius descendens ad civitatem, & se in faciem judicis obtulit, dixitque ad eum: Impiissime, & a Deo alienate, quid tibi cum servis Christi, quibus prævalere non poteris: quia cor tuum alienatum est a Deo patre Domini nostri Jesu Christi.

[5] Audiens hæc Evelasius judex, jussit ei ferri pondera collo & manibus mitti *, [vinculis constringitur, orat, illustratur carcer.] & sic in carcerem protrahi, dicens: Crastina enim die de te examen perpetrabo: faciam te ludibrium universorum Christianorum, qui a te mala eloquia didicerunt. Cum autem protraheretur in carcerem, ingresso eo in interiorem custodiam, in loco obscurissimo reliquerunt eum quæstionarii. Ipse quoque flexis genibus orationem ad Dominum effudit, dicens: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, da perseverantiam servo tuo, & confunde minas istius impiissimi judicis; quoniam in tuo nomine cursum agonis mei percurrere paratus sum. Statimque refulsit lumen in carcere clarius sole, & non recessit usque in mane.

[6] Tertio igitur die diluculo, Evelasius judex præcepit eum in conspectu suo adduci. Cumque fuisset introductus, [Spernit minas judicis,] & videns S. Pelagius tanta tormenta, &, eculeo erecto, signum crucis faciens, dixit judici: Iniquissime judex perditionis, ecce video omnia præparata tua tormenta, & tortores præsto sunt: ut quid moras facis? Paratus est Christi famulus ad omnia tormenta, ut multiplicetur mei capitis corona. Evelasius judex dixit: Extendite eum fortiter, & virgis cædite, dicentes ei: In injuriam judicis noli contumaciter respondere. S. Pelagius dixit: Iniquissime, non de isto modico poteris constantiam meam superare, qui, quantum sævis, tanto magis me confortat Dominus meus Jesus Christus, ut vincam malam astutiam tuam. Evelasius judex dixit: Infelix, nescis, quia meus imperator mihi jussit potestatem habere mortificandi & vivisicandi? Tibi autem, quæ est tua audacia, ut cum injuriis talia contra me loquaris verba? Beatissimus Pelagius dixit: Scio enim & cognosco, quia tuus imperator te fecit ministrum sathanæ, quem ambo colitis. Nam sicut tibi antea dixi, & iterum dico, quia non poteris Christianis facere quidquam.

[7] [& varia] Evelasius judex dixit: Fustes nodosos & contortos adferte; &, illo extenso, cædite donec deficiat. Cumque hoc factum fuisset, ex Dei nutu ita emollierunt fustes, ut quasi de papyro cæderetur. Universus autem populus ex circumstantibus, videntes talem * mirabilem visionem, admiratione repleti sunt, dicentes ad invicem: Magnus Deus hujus juvenis, qui talia ei præstitit. Ecce enim tot horis cæsus, stat illæsus, & nullam maculam videmus in corpore ejus. Tunc exclamaverunt in conspectu judicis, dicentes ei: Magnus est Deus Christianorum, & nos pro eo pati parati sumus, sicut & hic Vir Dei. Audiens hæc Evelasius, jussit Sanctum Dei in eculeo suspenso ungulis radi. Cumque hoc factum fuisset, nullum dolorem sentiebat, sed magis fides accrescebat populo circumstanti. Sanctus autem Pelagius dicebat universis: Videtis, quanta sint præstita beneficia Domini mei Jesu Christi: judice sæviente, & Domino meo me confortante, nihil sentio.

[8] [ejusdem jussu] Tunc ira magna commotus Evelasius judex jussit oleo valde calente ejus ventrem perfundi. Cumque hoc factum fuisset, manus quæstionariorum succendebantur, sancto autem Martyri erat frigidum, quasi frigida aqua in hyemis temporibus esset perfusus. Videntes autem hæc omnes populi, exclamaverunt dicentes judici: Sufficiunt jam tanta mala sævitiæ tuæ. Ecce tanta perpessus est; tu defecisti sæviendo, & hic manet illæsus. Audiens autem hæc S. Pelagius dixit universo populo: Sinite eum, si quid adhuc potuerit exercere in me servum Domini, & me Dominus confortaverit, in omnibus se victum fateatur.

[9] [perpessus tormenta,] Audiens hæc iniquitatis judex, jussit ministris [supra] fragmenta testarum in pavimentum effusa, ligatis manibus ac pedibus eum protrahere, ut sic possit spiritum exhalare. Cumque factum fuisset, sanctus Dei Pelagius exclamavit ad Dominum, dicens: Benedico te, Pater Domini mei Jesu Christi, qui me dignum fecisti, cursum agonis mei percurrere. Domine Jesu Christe, gratias tibi ago, qui me secundum dictum * tuum non deseruisti. Et dixit judici: Jam erubesce cum patre tuo diabolo, qui habitat in simulachris vestris, quæ colitis: qui & cor vestrum & principis vestri possidet.

[10] Hæc cum dixisset, statim commotus Evelasius, jussit ei capitalem dictare sententiam. Educentes ergo eum ministri foris muros non longe, [capite plectitur, ac sepelitur a Christianis.] amputaverunt caput ejus, & relinquentes corpus ejus abierunt. Veniens autem mediæ noctis tempore Uranius presbyter, colligensque corpus ejus una cum fidelibus, sepelierunt eum [in] linteaminibus dignissimis, una cum populis, qui per ejus passionem crediderunt, abrenuntiantes omnia seculi hujus. Passus [est] autem B. Pelagius sub Numeriano imperatore & Evelasio judice, die V Kal. Septembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De loco martyrii dissertum est in Commentario prævio § 1.

b Cum Sanctus infra referatur martyrium consummasse sub Numeriano imperatore; sub eodem non vixerunt ejusdem Sancti pater & mater. Vide Commentarium § 5, num. 54.

c Ponitur hic participium verbi pro ipso verbo.

d Consule Commentarium § 5, num. 52 & 53.

e Persecutio nulla scitur fuisse sub Numeriano. Vide ibidem dicta.

* al. Pelagius

* Dominum

* al. ab adversis

* seculi

* al. Iranio

* al. immitti

* al. tam

* al. qui me servum

DE SANCTIS MARTYRIBUS SALERNITANIS
FORTUNATO, CAIO, ET ANTHE

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fortunatus M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)
Caius M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)
Anthes M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)

BHL Number: 3086

AUCTORE J. P.

§ I. Locus; corpora ibidem deposita; cultus solennis; translationes.

Martyrologium Romanum annuam horum trium Christi Pugilum memoriam signat hac die: [In martyrologio Romano sunt isti Martyres, & Salerni] Salerni, sanctorum martyrum Fortunati, Caii, & Anthes, sub Diocletiano imperatore, & Leontio proconsule decollatorum. Publica eorum veneratio sic probatur in notationibus: De his tabulæ ecclesiæ Salernitanæ, Breviarium, & alia ejusdem ecclesiæ antiqua monumenta. Horum translatio celebratur Idibus Maii. Ipsorum corpora asservantur in ecclesia cathedrali in inferiori crypta: in superiori autem sub altari majori positum est corpus S. Felicis presbyteri & martyris: cujus anniversaria celebritas illic agitur XXI Februarii. Sed hæc pluribus a nobis confirmanda & declaranda sunt. Primo itaque loci, in quo Sancti isti summa cum veneratione honorantur, conspectum exhibemus. Ferdinandus Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ a columna 473 prioris editionis, Salernitanam metropolim ita describit: Inter Minervæ promontorium, ac Salarim amnem ad montis Boni radices sita est nobilis ac pervetusta Salerni civitas, Picentinorum metropolis & caput, in Citeriori, ut vocant, Principatu, a Neapoli in Eurum 30. m. p., quot a Benevento in Austrum, & Caput Aquarum; ab Amalphi in Ortum 15, a Nola in Meridiem 22 recedens.. Ejus vero antiquitas & fama ex eo colligi potest, quod Cicero, Livius, Lucanus, Strabo, Silius Italicus, Plinius & Appianus de illo mentionem faciunt.. Sed schola medicinæ, & academia Salernitana in primis illustris, adeoque, ut inde hæc ipsa civitas fons medicinæ diceretur. Consule Criticam Pagii ad an. 1087, num. 13. De propriis principibus, quos per multa secula habuit, aliisque ornamentis eam condecorantibus scribit laudatus Ughellus.

[2] Ibidem inter alia, quibus metropolitana basilica laudatur, [eorum corpora asservantur:] exstant ista: Sunt etiam quindecim Sanctorum corpora, quorum in ecclesia ipsa celebrantur Officia pro tempore, ac præsertim sunt Fortunati, Gaii & Anthis, urbis tutelarium Sanctorum, corpora tumulata: quorum altare, quod perantiquum, & summæ venerationis erat, nos ipsi (scilicet Marsilius, e quo Ughellus refert elogium seu descriptionem dictæ basilicæ) Columna, archiepiscopus Salernitanus, Gregorii XIII Summi Pontificis auctoritate, privilegio donari curavimus pro animabus defunctorum a purgatorio liberandis, instar altaris Gregoriani, quod est in Urbe. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ agit de hisce Martyribus ad XXVIII Augusti tamquam patronis Salerni. Festum celebratur cum Octava XXVIII Augusti; uti patet ex Officiis propriis festorum Salernitanæ ecclesiæ, ab illustrissimo Mario Bolognino, archiepiscopo Salernitano, reformatis, & anno 1594 Neapoli editis. Lectiones proprias dabo post hunc Commentarium: sequentia e mox allegatis Officiis delibo hic.

[3] [honorificus ibidem illorum cultus] In primis Vesperis … Hymnus: Sanctis Martyribus laus, honor, & decus, qui cæli Domino sanguine proprio, sacrati superæ militiæ vice, invictam retinent fidem. Conflictus validos ferre viriliter, hostiles cuneos frangere fortiter, certavere sui corporis obice, ut post funera viverent. In regis positi nunc diademate, stellarum potius lumine prænitent; donativa suis militibus dedit Christus Filius hæc Dei. Ex quorum numero sunt, quibus optime gaudet plebs hodie cantica promere laudis nostra piæ, tanta velut decet hujus lumina patriæ. Fortunate, tuis utere prosperis rebus cum meritis, cui nota nominis concordat pariter: nosque tua prece da gaudere perenniter. Et tu, Cai, bonis moribus annuc, nobis assidue corda retundere, &, quod nunc petimus, sumere postea nos feliciter adjuva. Anthe, perpetuo lumine splendide, his & par merito, jure nec ultime, communem Dominum fac toties roges pro nobis, quoties potes. Hæc nobis Deitas, Rex, tua conferat, discordem numeris congeriem ligans, ut secum stabili pace per omnia vivamus tibi secula. Amen.

[4] [Officio] Ad Magn. antiphona. Intercessio nobis sanctorum Fortunati, Caii, & Anthæ martyrum tuorum, Domine, succurrat, atque nos ubique protegat, ac defendat, ut eorum precibus ab omnibus malis liberemur. Oratio: Beatorum martyrum Fortunati, Caii & Anthæ natalitia veneranda, quæsumus Domine, ecclesia tua devota suscipiat, & fiat magnæ devotionis amore devotior. Per Dominum nostrum. Et nulla fit commemoratio. Ad laudes et per Horas. Antiphona: O beate martyr, egregie Fortunate, custos & pastor patriæ, funde pro populo preces ad Dominum, qui devote celebrant tuum martyrium. Antiph. Iste est martyr Christi verissimus, Fortunatus Dei electus, qui, calcato seculo, gloriosus hodie meruit cælestia regna conscendere. Antiph. Hodie sanctus Fortunatus martyr cælum lætus ingressus est, cujus nos oratio commendet Domino. Antiph. Præclara lumina militiæ Christi hodie sanguinem suum pro eo fuderunt, Leontio proconsule interempti, cives cælestes effecti sunt. Antiph. Isti sunt Sancti gloriosi, martyres inclyti: quorum patrocinio Salerni cives lætantur, & exultant in Domino.

[5] Hymnus: Salve dies Tutoribus nostris dicata, laudibus insignis, [proprio] & virtutibus summis decora Martyrum: qui rite temporalibus dum sempiterna præferunt, mucronis ictu concite Christi probantur milites. Sunt mira, quæ post transitum hic contigisse creditur; aves eorum corpora custodiebant splendida: obsessa dire patria, & pene morti tradita, mansit repente libera horum quidem victoria. Secura jam concivibus Sanctis, Salerne, dulcibus, præbe tuis victoribus laudis novæ præconium. Hi sunt, quibus sæpissime te gratulari condecet: quorum videris munere, metu represso, vivere. Hi mentis adversarios pellant, ut olim barbaros, augmenta pacis præbeant, summæque vitæ præmia. Summo Parenti gloria, Natoque sit victoria, & Flamini laus debita per seculorum secula. Amen.

[6] Ad Benedictus antiph. Cum ab iniquo proconsule Leontio occisi sunt, [celebratur.] corpora eorum sunt sanctorum angelorum custodia munita, donec a fidelibus collecta, debito sunt honore sepulta. Oratio: Majestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, sicut nos jugiter sanctorum Martyrum tuorum Fortunati, Caii, & Anthæ solemnitate lætificas, ita semper supplicatione defendas. Per Dominum. Magna porro in veneratione apud Salernitanos fuere isti Pugiles ab antiquis etiam temporibus: nam hymnus uterque, a nobis antea productus, habetur in Versibus Alphani, archiepiscopi Salernitani, qui vixit seculo XI, apud Ughellum tomo 2 Italiæ sacræ in Appendice Col. & 1092.

[7] Sed antiqua illa sanctorum Martyrum veneratio apud Salernitanos ad novum antea evecta fuerat splendorem, [Corpora Martyrum translata] quando corpora eorum solenni ritu translata sunt die XV Maii (de qua re tunc mentionem fecimus inter Prætermissos) seculo 10. Gaspar Musca in Catalogo episcoporum & archiepiscoporum ecclesiæ Salernitanæ pag. 21 agens de Bernardo hujus nominis primo, Anno, inquit, CMXL, imminente Agarenorum incursione, metuens ne propriis fraudaretur patronis, sanctis quippe Martyribus Fortunato, Caio, & Anthe, sacra eorum corpora ex propria ecclesia, ubi per longa temporum spatia requieverant, juxta flumen, qui Lirnus appellatur, idem egregius præsul ad ecclesiam jam dicti S. Joannis, (ab eodem præsule, sicut præmiserat, ædificatam) intra mœnia civitatis debito cum honore deportavit, & ea ibidem perhonorifice collocavit, extructo in honorem ipsorum sanctorum Martyrum Fortunati, Caii & Anthæ, beatorumque omnium Apostolorum, altari. Princeps Salernitanus tunc temporis erat Gisulphus, prout tradit Ughellus tomo 7 allegato, col. 475, ubi hæc narrat: Gisulphus I, Guaimarii filius, ætate triennis, X salutatus est princeps anno CMXXXIII. Varia fortuna principatum gessit ad annum usque CMLXXXIII.

[8] [in urbem Salernitanam;] Quæ de imminenti Agarenorum incursione indicabat Musca, breviter expono. Inter Rerum Italicarum scriptores tomi secundi parte altera, anno 1726 Mediolani edita, habentur Paralipomena anonymi Salernitani seu reliqua pars Historiæ ab eo conscriptæ, nondum, ut additur, edita, ab anno circiter 760 usque ad annum circiter 960, & cap. 94, columna 280 hæc scribuntur de principe Gisulpho: Regnum Græcorum, Agarenorum, Francorum, Saxonumque nimirum ei obediebant, atque suum principatum illæsum obtinebat. Ad quem locum, quia videbatur anonymus nimium tribuere Gisulphi auctoritati, notantur sequentia: Aut vitiata vox, aut mitius exponenda. Scilicet cum eo amicitiam servarunt, aut ei munera conferebant, ut sibi amicum, sive minime adversantem haberent. Hæc vero non videntur obstare, quo minus sanctorum Martyrum nostrorum translatio acciderit ex metu imminentis Agarenorum incursionis, distinguendo tempora: nam varia fortuna principatum gessit, ut dicebat Ughellus. Quam vero Agareni seu Saraceni Salernitanis fuerint infesti, refert idem anonymus. Vide indicem ad jam dictum tomum in voce Saraceni.

[9] [quæ deinde] Nec abs re fuerit nonnulla notare ex Officiis propriis festorum ecclesiæ Salernitanæ supra indicatis, ut pateat, quanto in honore ibidem sint Pugiles nostri, quoniam Officio proprio ac solenni eorum translationem recolunt die XV Maii. Antiphonas, hymnos, Invitatorium non transcribo; sed do solam orationem, quæ talis est: Veneranda nobis, Domine, tuorum martyrum Fortunati, Caii, & Anthæ translationis festivitas tuum imploret auxilium, ut, quos eorum lætificasti præsentia, humanis non sinas subjacere periculis. Per Dominum nostrum. Tres autem lectiones, huic Officio insertæ, continent historiam translationis. Aliud ejusdem rei gestæ exemplar Ms. habemus, cujus narratio notatur exscripta ex vetusto Ms. lectionario basilicæ S. Matthæi Apostoli, &, prout additur, ex collect P. Antonii Caraccioli tomo Vitæ SS. Martyrum; illius, ut suspicor, Antonii Caraccioli, qui Clericorum Regularium institutum professus, reipublicæ litterariæ jam diu innotuit scriptis suis. Ex hoc apographo nostro translationem jam dictam proferemus; cum ejusdem lectiones typis vulgatæ inter memorata Officia propria legi possint. Verum antequam instrumentum ipsum Ms. exhibeamus, hæc de illo consideranda proponimus.

[10] [in ejusdem urbis] Primo, Sancti habuerunt propriam ecclesiam extra civitatem Salernitanam; in quam ex illa translati sunt a Bernardo episcopo, & in ecclesia S. Joannis depositi, teste Musca superius citato. Deinde vero in basilica metropolitana S. Matthæi Apostoli fuere collocati, sicut ex Ughello jam diximus. Musca a pag. 23 alteram hujus sancti Apostoli translationem refert ad annum 954 sub Bernardo II episcopo Salernitano, & Gisulpho principe, ex Pæstana civitate Salernum, in majorem ecclesiam .. S. Mariæ: alteram sub Gregorio VII factam, ex dicta majori ecclesia ad novum templum, ære Ducis Roberti Guiscardi, tunc principis Salerni ædificatum, & beato Apostolo & Euangelistæ Matthæo dicatum: quod pluribus describitur apud Ughellum, sicut num. 2 indicavimus. De inventione ac translatione ejusdem sacri corporis scribit anonymus Salernitanus, de quo ante, cap. 143; ad quod in notis dicitur, fortasse anticipandum tempus. Verum, ne quid in hac re, quæ proprie huc non spectat, præpropere statuamus, eam differimus ad XXI Septembris, quo de hoc sancto Apostolo erit agendum cum Martyrologio Romano. Porro de Roberto Guiscardo plura dabit Baronius ad annum Christi 1059, 1061, 1074 & sequentibus.

[11] Secundo, Martyres nostri, prout refertur in translationis instrumento, [basilica metropolitana collocantur.] quod mox daturi sumus, Salernitanam urbem, duris jam oppressam a barbaris, militari habitu de partibus Africæ venientes, divina præcincti potentia liberarunt. Hujus liberationis circumstantiæ, ut ex antiquis probentur, documenta in promptu non habemus. Rei tamen substantiam confirmat Alphanus supra, dum hæc canit: Obsessa dire patria, & pene morti tradita, mansit repente libera horum quidem victoria. Et mox: Hi mentis adversarios pellant, ut olim barbaros. Tertio, de Priapo, cujus in modo dicto instrumento fit mentio, quemque hortorum præsidem ac deum superstitiosa legitur credidisse antiquitas, varia spurca fabulantur poëtæ. His prænotatis, translationis instrumentum exhibemus.

§ II. Sanctorum Martyrum translationis historia.

[Martyrum corpora prope Salernum occisa,] Deus omnipotens, qui in Sanctis suis gloriosus ostenditur, totius humani generis zelans salutem, Salernitanorum civium ita redemptionem sitiit, ut eorum mens idololatriæ caligine hactenus obumbrata, trium siderum, ab ipso vero sole justitiæ prodeuntium expurgaretur calore, & luce circumflua illustraretur. Placuit itaque divinæ providentiæ pretiosos martyres Fortunatum, Caium, & Anthem, passionum & gloriæ socios, non alibi, quam juxta præclaræ civitatis Salerni mœnia, & prope fluvium, qui Lernus dicitur, sub Leutio *, qui Diocletiano & Maximiano imperatoribus in partibus Apuliæ proconsulatum tenebat, post atrocia tormenta, vitam cum morte commutare.

[13] Horum pretiosissima corpora jussu prædicti iniquissimi proconsulis bestiis avibusque exposita, [& bestiarum morsibus frustra exposita] ut veridica refert historia, nutu Deifico, nullius avis bestiæve contactu diminuta, vel aliqualiter læsa, sed a tribus angelis, ad similitudinem trium aquilarum comparentibus, custodita, a fidelibus sunt inventa: qui cum hymnis, & spiritualibus canticis sancta corpora abstulere, & cum debito honore, juxta prædictum fluvium, terræ, ut jus humanitatis expostulat, commendarunt. Ubi crescentibus in Christum fidelibus, prædictorum Martyrum crebris pullulantibus miraculis, ad honorem eorum & gloriam, ecclesia cum eorum vocabulis est extructa: quæ illustrium militum corpora dudum extra muros civitatis recondita, qualiter intra civitatis mœnia translata sint, illo præstante, qui suos Martyres in ejus confessore effecit gloriosos, texere procurabo.

[14] Tempore, quo Salerni Inolphus * vir illustris, devotus, [in eamdem civitatem transferuntur,] & providus per deificam gratiam principatus Salerni feliciter moderabatur habenas, & Bernardi piissimi præsulis, a quo tunc temporis Salernitanus nobilis episcopatus felici tramite regebatur, Deo Salernitanis civibus beatum Matthæum Apostolum & Euangelistam providente pastorem, cujus corpus, thesaurus inæstimabilis margaritæ, tempore Gisulphi principis filii Guismarii *, illo procurante, qui est omnibus ovibus Pastor unus, inventum extitit in Lucanis finibus, & in Salernitanæ urbis partibus est locatum.

[15] [& ibidem in ecclesia S. Matthæi Apostoli] Cujus prædicatæ civitatis in medio ecclesia miræ magnitudinis, & non minoris pulchritudinis ad honorem jam dicti Apostoli cum ejus vocabulo per Robertum Guiscardum ducem constituta est: nec immerito, quia sicut cor inter membra corporis nobilissimum est in medio animalis reconditum, ut omnibus partibus suo modo influat sui virtutem, sic & coruscans berillus in medio civitatis locatus undique cives suos respiciens gubernaret. Sed quia indignum videbatur & erat, ut talium Martyrum sacratissimos artus locus incultus contegeret, quorum merita proprii cum effusione cruoris signis evidentissimis Salernitanam provinciam illustrarunt, fidelium dignum duxit devotio, eorum glebas, non minus adoratissimis floribus præstantes odorem, humili prius loco repositas, debito cum honore transferre.

[16] [collocantur:] Nec ratione hoc caruit: nam qui Salernitanam urbem, duris jam oppressam a barbaris, militari habitu de partibus Africæ venientes, divina præcincti potentia liberarunt; sic infra muros custodes fuere impositi, ut supravenientium hostium tam mentis, quam corporum, velut invictissimi pugiles adversa fugarunt. Statuto igitur die ad exequendum translationis negotium procedit episcopus habitu pontificali, & clericali comitiva stipatus, cum vexillis, & thymiamatibus, candelabris, & signis cruceis præcedentibus: currit & populus, pusilli cum majoribus, cum innumerabili dominorum caterva; sed non minus corporalibus incessibus, quam mens eorum currebat, & ad primum locum, ubi implicatus thesaurus erat absconditus, advenerunt.

[17] [aperto monumento] Erat autem locus, ubi collecta a fidelibus corpora humata jam fuerant, prope satis constructam artificiose lapidum fabricam, ubi pridem idolorum cultores deum Priapum siquidem nominatum subdola ejus responsione decepti, ob dominarum intuitum, quæ defectu naturæ vel morbi concipere non valebant, (proh dolor!) sceleratissimis victimis excolebatur. Nec immerito hunc locum primitus beatissimi Martyres elegerunt, ut in testimonium victoriæ, ac fidei incrementum, ubi hostem Leontium ejusdem Priapi ac aliorum sculptilium culturam sectantem, in gestis ab eo suppliciis expugnarunt; ibidem quousque fidelium turba cresceret, locum sibi fieri voluerunt.

[18] [odor suavissimus] Fracto igitur monumento, ubi fulgentissimæ margaritæ, velut tres siderum radii coruscabant, tanta subito ex ipsis prodiit suavissimi odoris fragrantia, ut non sepulcrum, sed cella videretur aromatum patuisse. Decebat namque, & hic odor tantus erat, tamque mirabilis, ut cuncta manifeste superaret aromata, & inter suaves odores suavior, eorum odorem transcendens, quasi nulli naturali odori similis videretur: ut recte secundum Scripturam in ipsorum quasi unguentorum odorem populi currerent, & verificaretur in eis verbum, & illa benedictio Patriarchæ: Ecce odor filii mei, quasi odor agri pleni, cui Dominus benedixit.

[19] O stupendum, & omni plenum gaudio miraculum! quia non solum sacris Martyrum artubus talis odor inerat; sed etiam terræ circumquaque congestæ, [recreat præsentes & absentes:] ac pulveri locelli ipsius firmiter inhærebat: ita ut, postmodum de eo ad longinquas partes delato, multi vehementissime mirarentur. Sancta autem erat circa eos utriusque sexus devotio, ut se beatissimum quisque putaret, qui vel minimam partem corporum, vel saltem pulverem tetigisse gauderet. Credebant siquidem; nec mirum, quia omnia possibilia sunt credenti, ut variis detenti languoribus liberati, & a futuris incommodis servarentur: itaque factum est, ut multi sanitatum beneficia a quacumque oppressi valetudine * repararentur.

[20] Sed o! quam laude dignissimum, salutem hanc corporum, [solenni ritu translatio peracta:] salutem esse secutam animarum, ut tantorum miraculorum beneficiis sublevati, se Christo protinus conformarent! Jussu denique prædicti pontificis cum omni reverentia, gaudio, & devotione corporibus de prædictis locellis sublevatis, & in theca, pannis aureis circumtecta, repositis, humerisque sacrarum personarum reverenter imposita cum laudum præconiis: & sic processionaliter, sicut ante venerant, feliciori tamen mora, ad prædictæ urbis mœnia, ad majorem videlicet ecclesiam traduxerunt: nec passa est eos in morte divina providentia separari, quos in vita fieri socios passionum voluit. Quis autem modicæ fidei dubitare valeat, quod in eorum adventu immundi spiritus, quos in tyrannis devicerant, fugarentur?

[21] Namque qui ejulatum magnum facientes, currentes per aërem dæmones, [fugati dæmones:] dum sacratissima corpora ferebantur, dolebant siquidem de possessione amissa, ignitam populi devotionem cernentes, se, quos diu subdolis suggestionibus invaserant, amisisse. Nec mirum: nulla enim participatio lucis ad tenebras, & Christi ad Belial. Integri igitur artus, quos divina virtus ab avium bestiarumque morsibus, quondam expositos servavit illæsos, per jam dictos duces translati ad prædictum locum advenerunt.

[22] Tres igitur stellæ, videlicet Fortunatus, Caius, [Salernum quasi tribus hisce stellis illustratum.] & Anthe, majori conjunctæ sunt sideri, ut unitus jam multis splendoribus fulgor magis micans appareret, & Salernitana civitas tantis fulgoribus adornata, & multiplicatis irradiata luminaribus, totius noctis se sentiret caliginem amisisse. Exulta igitur urbs fidelis & nobilis tribus custodibus, & uno principe gubernata, agnosce penitus a prædictis incommodis te per eos fuisse defensam, & spera te a futuris adversitatibus liberari, illo præstante, qui est gloriosus in secula. Amen. Hactenus narratio translationis: cui nihil addimus, quia varias de eadem animadversiones præmisimus in fine paragraphi præcedentis.

[Annotata]

* l. Leontio

* al. Gisulphus

* al. Guaimarii

* f. invaletudine

§ III. Actis alii Sancti immixti; miraculum, quod in eisdem narratur, aliunde confirmatum; illorum characteres.

[Damus Acta e lectionibus propriis Salernitanis:] Quandoquidem nullum in nostris collectaneis Actorum exemplar Ms. invenio, dabuntur illa, quæ in Officiis propriis ecclesiæ Salernitanæ excusa sunt, & leguntur per Octavam sanctorum Martyrum in varias lectiones dispertita; exceptis diebus tribus: nam XXIX Augusti fit Officium de decollatione S. Joannis Baptistæ, XXX de SS. Felice & Adaucto Martyribus, XXXI de S. Augustino. Lectionibus vero jam dictis immixti sunt martyres alii, nimirum Felix Buzocensis episcopus, & cum eo Donatus & Adauctus, presbyteri. Sed ab his diversi Felix & Adauctus, qui via Ostiensi, secundo ab Urbe lapide, ducti, securi percussi sunt. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem habet martyrium Fortunati, Caii, & Anthes in compendio; in quo etiam agit de Felice, Donato & Adaucto in Apulia coronatis: difficultatem vero in hac re aliquam videns, ita occurrere eidem conatur in annotatione: Acta horum sanctorum Martyrum cum Actis SS. Felicis, Januarii, Adaucti, Fortunati, ac Septimi, qui Venusiæ passi sunt, confundi videntur. Nisi dicamus duos fuisse Fortunatos, hosque illorum socios esse. Rem, quantum pro præsenti instituto sit satis, breviter proponamus.

[24] [varii Sancti] Non satis perspicimus, quam apte immisceantur lectionibus propriis Felix Buzocensis *, ut in eisdem lectionibus vocatur, episcopus, & cum eo Donatus & Adauctus, quorum primus ac tertius (de secundi morte ibi est silentium) in via Ostiensi prope Romam ducti martyrium subierint, postquam antea una cum Martyribus nostris fuissent comprehensi, & ad proconsulis Amagleniani prætorium adducti. Nec cum his ullo modo cohærent Felix, Donatus, & Adauctus apud Ferrarium, cum dicantur in Apulia coronati. Tillemontius tomo 5 Monumentorum ecclesiasticorum in notis pag. 665 & sequentibus, in S. Felice Thibarensi in Africa (alias Tubzocensi) varias congerit difficultates de episcopatus ejus loco, quem ignorari affirmat; de Actis ipsius diversis; de iis, qui cum illo comprehensi sint; de martyrii sociis; de sententia denique in eum lata. Verum hasce tricas dissolvere, non est hujus loci: poterit esse alibi, vel ad diem videlicet XXIV Octobris, quo signatur in Martyrologio Romano Venusiæ in Apulia natalis sanctorum martyrum Felicis episcopi Africani, Audacti & Januarii presbyterorum, Fortunati & septimi lectorum: qui tempore Diocletiani a Magdelliano procuratore &c.; vel ad diem XXX Augusti, quo in eodem Martyrologio annuntiantur Felix & Adauctus, martyres Ostienses. Consuli interim possunt observationes ad Usuardum nostrum diebus modo assignatis.

[25] [eisdem immixti:] Inter auctaria ad eumdem Usuardum hac die XXVIII Augusti diximus in Vaticano codice num. 5949 adjici ista: Apud Salernum, sanctorum martyrum Fortunati, Gagi, & Anthes. Et sanctorum martyrum Septimini, Januarii, & Felicis. Hos autem posteriores cum prioribus vel annecti eidem loco, vel in eo saltem coli, colligitur ex eo, quod mox ibidem subdatur: Et dedicatio trium altarium hujus ecclesiæ. In apographo autem nostro ecclesiæ Bovinensis (in Apulia Capitanata) etiam ponuntur tres illi posteriores, quos dicebam; qui post interrogationem Valeriani Christum confitentes, jussi sunt decollari in civitate Venusia quinto Kalendarum Septembriarum. Ubi vides pro Magdelliano poni Valerianum. Atque superiores quidem difficultates hoc die quasi digito indicasse sufficiat, materiem præbitura suo tempore ulterioris inquisitionis non exiguam. Satis quippe nobis & abunde est, quod habeamus Fortunatum, Caium, & Anthem, qui hodierna die apud Salernitanos coluntur: de quorum lectionibus hæc observanda supersunt.

[26] Quæ lectiones ecclesiæ Salernitanæ infra num. 7 narrant de sanctorum Martyrum nostrorum ecclesia a rege Saracenorum profanata, [mors impio regi Saraceno] ac morte eidem inflicta, pluribus exponit anonymus Salernitanus, sæpe jam allegatus, e quo, ut hoc factum magis confirmetur, recitare visum est sequentia cap. 113: Ille Agarenorum tyrannus (Abdila) in sanctissima æde beatorum Fortunati, & Gaii, & Anthes, cum suis satellitibus degebat, atque in luxuriis, & variis inquinamentïs fervebat in tantum, ut ille Abdila thorum sibi parari jusserit super sacratissimum altare: ibique puellas, quas nequiter deprædaverat, deludebat. Sed non diu perstitit tam immane contagium, immo & præsumptio, annuente Divinitate. Nam cum ei fuisset oblata quædam Christiana, nec non & speciosissima puella, continuo ad thorum suum illam deportari jussit. Sed dum eam stuprare satageret, & illa omni nisu resisteret ei, immo & ei propria lingua diceret: Ante morti incumbo, quam sacratissimum altare nimirum polluam, quia multa sacrificia super illud oblata sunt; tyrannus rex verba illius deludens, vi eam opprimere tentabat: cum repente per angelorum manus trabs ex alto diruptus * est, & super Abdilam regem decidit, & sine mora extinxit. Et mira Dei potentia puella illa minime est ab ipso trabe contacta, & illæsa permansit.

[27] Et ne forte Agareni fingerent, quod non fuisset gestum per Dei clementiam, [divinitus illata] sed casu accidit, quomodo creberrime conspiciuntur per vetustatem plurimæ ecclesiæ dirutæ, & non solum trabes, sed & parietes usque ad solum prostratæ *; haud procul * ab ipso altari sectum * nimirum fuit, & ubi contumax ille, Deoque odibilis super sacratissimum altare Dei ludebat, trabem projecit, eumque mortuum stravit. Et hactenus a parte australi in testimonium reliquit Redemptor suis fidelibus caput de ipsa trabe. Et non solum tyrannum illum, sed etiam plures illorum subitaneo contagio perdidit, & extemplo de hac luce abstraxit.

[28] Ab illo namque die, quamvis gentiles minime jam dictam ecclesiam eo ordine intraverunt, [confirmatur e Chronico Salernitano.] Christiani indesinenter Redemptorem omnium collaudabant. Agareni econtra minime obstupescebant. Extincto, quemadmodum diximus, rege illo tyranno, Agareni illico regem procreaverunt nomine Abemelec, licet fuisset eunuchus. Erga res humanas audax fuit, & sagax. Referunt lectiones Salernitanæ, simul cum rege interiisse filium ejus: sed hic nulla de illo fit mentio. Baronius ad an. 874, Ad miraculi, ait, evidentiam declarandam accessit, quod trabs illa procul ab altaris perpendiculo distans, non nisi divina potentia potuit in sacrilegum Sarracenum, altare prophanantem immitti.

[29] Ceterum, quod attinet ad martyrium in eisdem narratum; [Acta.] non video equidem genuinos in eo characteres, quibus magnopere commendari possit tamquam primigenium & sincerum. Miracula autem damus in fide auctoris: quia apud anonymum Salernitanum non invenio ullum, excepto illo, de quo modo fuit sermo. Idque mirum utcumque nobis apparet, cum indicet, Salernitanos divino auxilio fretos fuisse, ejusque opem implorasse adversus Agarenos. Cap. 93 hæc sunt: Salernitani, freti de Dei potentia, illico audaci animo super Agarenos irruunt, eosque undique comminuunt, multos ex eis interimunt, ita ut cruore illorum litora maris replerent. Cap. 94: Petrus ille jam dictus .. continuo Dominum invocans, & suos Martyres, ante quorum ecclesiam certamen iniebat *, scilicet sanctos Cosmam & Damianum, hastam, quam manu gestabat, in illum (Agarenum) protinus misit …, & sine mora extinctus est. Christiani una omnes Dominum collaudabant.

[Annotata]

* Tubzocensis

* dirupta

* l. prostrati

* f. procul sine haud

* f. tectum, seu pars illa tecti, unde trabs illa cecidit.

* l. inibat

ACTA
Electionibus propriis ecclesiæ Salernitanæ.

Fortunatus M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)
Caius M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)
Anthes M. Salerni apud Picentinos in Italia (S.)

[Sancti comprehensi,] Lectio I. Diocletiano & Maximiano imperatoribus, decima a post Neronem persecutio excitata fuit, quæ omnibus ante actis ita fuit crudelior, ut per decem annos, ecclesiarum incendia, innocentum proscriptiones, martyrum cædes incessanter agerentur. Horum metu Felix Buzocensis episcopus, & cum eo Donatus, & Adauctus b presbyteri, Fortunatus, Caius & Anthes, quum essent in unum congregati, in orationibus perseverantes, Deoque gratias agentes, a militibus comprehensi, ad proconsulis Amagleniani prætorium adducuntur.

[2] [ac nullis minis] Lectio II. Quos cum proconsul vidisset, minacibus verbis terruit, & vinculis, carcere, aliisque pœnis affici jussit, mortemque demum minatur, nisi diis libamina adhiberent. Idque audacter detestati, Felix, & Adauctus via Ostiensi, secundo ab Urbe lapide ducti, securi percussi sunt c. Fortunatum vero, Caium, & Anthen Leontius Apuliæ proconsul Salernum secum adduxit, blandisque verbis, pro tribunali sedens, compellavit, dicens: Supplicibus votis vos oramus, ut hac deposita pertinacia, & Christicolarum superstitione, diis omnipotentibus cervices vestras flectatis, ac nobiscum eorum beneficiis perfruamini.

[3] [a veri Dei cultu] Lectio III. Tunc Christi athleta Fortunatus respondit: Cum felle doloque tumens proconsul, innocentium animas perdere cupis, & ad injuriam summi Creatoris, corruptoribus atque adulteris hominibus, quos nunc tartara tenent, Dei famulos colla flectere cogis. Cui proconsul iratus dixit: Quomodo dii non sunt, qui super æthera tonant, mundumque perpetua ratione gubernant? Adversanter beatus Fortunatus, Vestri poëtæ, inquit, Diogenes carmen illud retulit: Jure igitur contemno Jovem, cui mater avara est. Cumque vocem faucibus hærere sensisset proconsul, sanctos Martyres ad Priapi d templum afferri, eique sacrificare præcepit.

[4] [absterriti,] Lectio IV. Sancti vero Martyres nec verborum lenitate decepti, neque tormentorum acerbitate victi, dixerunt: Notum sit tibi, proconsul, quod numquam dæmonibus thura offerimus, nec genua inclinamus; sed soli Deo omnipotenti sacrificium nosmetipsos offerimus, qui est sator rerum, & mundanæ lucis origo: qui cælum, terramque regit moderamine summo, ipsum omnipotentem adoramus, ipsum veneramur, ipsumque labiis, & corde confitemur: ipsum totis visceribus concupiscimus, Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum.

[5] [capite truncantur:] Lectio V. Mox autem sanctus Fortunatus subjunxit: O spectaculum nobilissimæ civitatis, o generosa caterva, attendite id, ad quod vos impulit impius error. Quosnam deos esse putatis? Hisce monitis, & alacrioribus verbis e vestigio indignatus proconsul, spiculatoribus jussit, ut gladio eorum capita minuerent, eorumque corpora avibus, beluisque inhumata relinquerent. Qui denique nec mortis pœna territi, fortiter dato capite, ad cæleste regnum migrarunt quinto Kalendas Septembris.

[6] Lectio VI. Sanctorum corpora beluis exposita, trium angelorum, [eorum corpora divinitus servantur illæsa:] trium aquilarum visu, custodia illæsa sunt inventa, & a fidelibus, hymnis, canticisque spiritualibus humata juxta fluvium, qui Lirnus e dicitur, prope quem passi sunt. Christi denique fidelium crescente numero, basilica ad sanctorum Martyrum honorem erecta est; ibique sepulta requieverunt, donec intra urbis mœnia ad cathedralem ecclesiam translata f fuere. Ubique tamen miraculis non paucis claruerunt.

[7] Die I Septembris de Octava .. Lectio IV. [profanatores puniti:] Non post multa annorum curricula dignatus est omnipotens Deus per illos multa miracula demonstrare: nam dum Saraceni ab Africa venientes, & magna ex parte Italiam vastantes, agmina sua adversus Salernum dirigerent, ambitumque illius obsidione constringerent; audacter & impudenter eorum rex cum filio suo in ecclesiam beatorum martyrum Fortunati, Caii, & Anthæ ingressi, super eorum altare, lectum sibi sterni mandarunt; ibique dormientes (mirabile dictu) statim trabs ecclesiæ illius de parietibus egressa, super eos ruit, & unico ictu ambo demortui sunt g. Lectio V. Alius autem in facti contemptum & Sanctorum, idem altare secessu fœdare tentans, statim a dæmone correptus, in terram corruens expiravit. Lectio VI. Inde Saraceni perterriti recedentes, propius ad urbis mœnia accesserunt. Ubi etiam beatorum Martyrum intercessionibus pro Salernitanorum tutela, justum Dei judicium si expectasssent, illius utique ultricem manum sensissent.

[8] Die II Septembris Lectio IV. Aliud etiam miraculum operatus est misericors Deus per martyrem suum Fortunatum: [S. Fortunatus apparens opem suam Salernitanis addicit:] is enim speciosus, & ætate florens, Græcorum habitu indutus apparuit cuidam homini, in densam sylvam venationis causa ingresso: a quo de nomine rogatus, respondit, se Christi famulum esse, & ad Salernitanam urbem tuendam accedere. Lectio V. Ego sum, inquit, Fortunatus Christi famulus; meque ire Dominus Salernum voluit, & defensorem constituit, & illuc me confero, ut Saracenos, qui suis illam obsidionibus affligunt, funditus amoveam ac repellam, eorumque spolia Salernitanis dividenda tradam, ipsosque Saracenos Francorum h & Salernitanorum gladiis subjiciam. Quod ita factum est, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui glorificavit Sanctos suos in secula seculorum. Amen.

[9] Lectio VI. Sub silentio insuper prætereundum non est, [parta] qualiter Deus, qui in Sanctis suis mirabilis prædicatur, propter præclara merita suorum beatorum martyrum Fortunati, Caii, & Anthæ, hoste prostrato, Salernum ab iniquorum manibus liberaverit. Tempore namque Guayferii Salerni principis, rex quidam Agarenorum Abdila nomine, de partibus Africæ cum ingenti Agarenorum multitudine veniens, Salernum pervenit. Ac cum civitatem ipsam Salerni mœnibus, strenuisque militibus munitam invenisset, haud potuit ad eam introïre. Cujus obsidionem a parte meridiei circa mœnia præparavit, & ad littora præfatæ civitati adjacentia castrametati sunt.

[10] Die III Septembris. Lectio IV. Cum igitur die quadam præfatus rex cum exercitu suo juxta mare ambulasset, [Martyrum meritis] prope civitatis prædicta mœnia; custodes murorum in silentio exercitum observantes, quum lapidibus eum offendere potuissent, ne lapillum quidem in eos ausus est quisquam jactare. Unde Agareni ad castra incolumes sunt reversi. Assumpta ergo audacia creberrime talia faciebant, cum nemo illis resisteret. Lectio V. Itaque factum est, ut timidissimos Agareni Salernitanos putarent, injuriis, & conviciis, magnisque opprobriis eos afficiendo; etiam excidium haud modicum minabantur, in tantum, ut, nisi divina pietas, quæ suos nequaquam usque ad finem deserit, affuisset, ab iniquis civitas ipsa utique capta fuisset.

[11] [contra Agarenos] Lectio VI. Attamen Agareni, pravitatis satellites, quia bis cum Salernitanis pugnantes, victores ad castra redierant, eorum plurimis vulneratis, paucis interemptis, omnibus tamen non mediocri timore perculsis, audaciores effecti, igne, ferro, & artibus omnia perdere volentes, statuta die ad certamen cunctos provocarunt.

Die IV Septembris. Lectio IV. Sed valde iniqua industria usi sunt in pugnando: quum mane ab ortu solis, vespere autem ab occasu contra Salernitanos inirent certamen, quatenus, solis splendore oculorum aciem vincente, suas illi vires adversus iniquos deperderent, vel saltem ictus frustra in eos jactarent. Ex quo factum est, ut Salernitanos omnes non solum in personis molestaverint, sed eorum etiam bona diripuerint. Quapropter Agarenorum rex in tantam elatus est superbiam, ut sacras Dei ædes profanare non timeret.

[12] [a Salernitanis victoria.] Lectio V. Salernitani tamen Dei Sanctorumque ejus injuriam ferre non valentes, sæpius quoque ad pugnandum lacessiti, Dei omnipotentis auxilio freti, qui salvos facit sperantes in se, ac protectione, intercessioneque sanctorum martyrum Fortunati, Caii, & Anthæ; die jam dicta, forti animo & armis muniti, de civitate excuntes in Agarenorum gentes irruerunt, eosque undique comminuerunt, atque trucidarunt, quum tantummodo ex ingenti Salernitanorum multitudine septuaginta interierint. Unde victores inimicorum spoliis onusti, exultantes civitatem ingressi; Deo, & beato Fortunato gratias agentes, præda inter se divisa, quilibet ad propria remeavit.

Lectio VI. Rubent ergo littora infidelium Sanguine, & tamquam Ægyptiorum ad mare rubrum, eorum apparent corpora crudeli nece prostrata. Visa igitur rex & Agareni suorum strage, fistula, sambuca, & universis bellicorum generibus, tubisque clangentibus ac perstrepentibus, paucos, qui remanserant, militum advocarunt, & civitatem atque obsidionem reliquerunt i.

ANNOTATA.

a Decimæ adversus Ecclesiam persecutionis sub Diocletiano inchoatæ, ac sub ejus successoribus continuatæ per annos decem, primum famosum edictum prodiit anno æræ vulgaris 303.

b De Martyribus, qui hisce lectionibus immixti sunt, egimus in Commentario prævio § 3.

c De illis agit Martyrologium Romanum, sicut ibidem monuimus, ad diem 30 Augusti.

d Mentionem de illo fecimus in Commentario § 1 in fine.

e Ulteriorem hujus fluvii notitiam non habeo compertam, atque adeo Salernitanis eum describendum relinquo. Supra num. 12 vocatur Lernus.

f Consule ibidem dicta num. 10.

g Vide, quæ ex anonymi Salernitani Chronico præmissa sunt in Commentario § 3.

h Breve est illud Baronii ad annum Christi 874: Salernitani tandem Dei beneficio ab ea longa obsidione sunt liberati a Ludovici imperatoris exercitu, eisdem Saracenis iterum profligatis. Legi etiam potest anonymi Salernitani Chronicum columna 240, & 243.

i De bello, Saracenos inter & Salernitanos gesto, legi potest idem anonymus a cap. CXI.

DE S. JULIANO MARTYRE
BRIVATE IN ARVERNIA

Circa annum CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Julianus M. Brivate in Arvenia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Locus & tempus martyrii: Acta gemina, & liber Miraculorum.

Celeberrimus in Gallia fuit S. Julianus martyr, Brivate in Arvernia coronam adeptus, ibique sepultus & coli cœptus, [Sanctus Brivate sepultus:] ut consentiunt eruditi. Attamen nec sic satis constat de loco martyrii. Audi Ruinartium in notis ad Turonensem de Gloria martyrum lib. 2, cap. 1: Julianum martyrem Brivate passum fuisse & sepultum, nemo est qui infitiatur. Sed cum duplex ejus nominis vicus sit, vetus scilicet & nova Brivas, lis est, quo in loco primitus sanctus Martyr sit depositus. Savaro, Sirmondus, &c. censent, illum in veteri Brivate sepultum fuisse, hodieque Vieille-Brioude appellata: de quo Gregorium, Fortunatum, Apollinarem Sidonium in Propemptico seu carm. XXIV, aliosque veteres locutos fuisse volunt; alii vero hæc de nova Brivate intelligunt, ubi etiam nunc S. Juliani corpus asservatur in percelebri basilica, quæ nobili canonicorum, qui comites nuncupantur, collegio illustratur. Posterioribus hisce omnino adhærendum existimo, cum constet in oppido Brivatensi, quod nova Brivas, aut rectius Brivas ad ecclesiam, vulgo Brioude glise dicitur, hodiedum sacrum Martyris corpus servari, nec quidpiam rationis adferri possit, cur suspicemur illud ex vico Brivatensi, qui antiqua Brivas nunc nominatur, illuc delatum fuisse.

[2] Valesius in Notitia Galliarum pag. 101 in hanc quoque propendet sententiam, [quod intelligendum non esse de antiqua Brivate,] & de loco utroque aliqua memorat ad propositum nostrum: Brivas, inquit, vicus fuit Arvernorum, tumulo ac basilica Juliani Arverni martyris nobilis… Eo delatus est Avitus augustus, ad pedes B. Juliani sepultus anno CDLXI, teste Gregorio Turonensi in Historia Francorum lib. 3, cap. XI, ubi sic habet: Avitus … basilicam sancti Juliani Arverni martyris cum multis muneribus expetivit: sed impleto in itinere vitæ cursu, obiit, delatusque ad Brivatensem vicum, ad pedes antedicti Martyris est sepultus. Itaque sancti Juliani ecclesia jam structa erat ante Avitum, quod aliunde confirmabitur. Audiamus rursus Valesium: Nunc opidum est, ait, non longe a flumine, quod dicitur Elaver (Gallis l'Allier) Brioude glise, ab ecclesia S. Juliani sæpe cognominatum: cui proximus vicus, impositus ei flumini, ubi & pontem fert, nuncupatur Vetus Brivas, Vieille Brioude. Addit Valesius, & exemplis probat, ex nomine illo Vetus Brivas consequens non esse, vicum illum altero, nunc oppido, antiquiorem esse.

[3] [sed de Brivatensi oppido, manifeste probatur:] Verum, quidquid fuerit de loci utriusque antiquitate, mihi dubitandum non videtur, quin primus sepulturæ locus fuerit, ubi hodiedum exstat Brivatensis S. Juliani ecclesia. Etenim in Actis antiquioribus num. 5 refertur, super sepulcrum Sancti cellulam, id est sacellum, constructam fuisse a matrona Hispana; quod & Turonensis habet num. 9. Postea, eadem Vita testante, ædificata est ibi basilica in honorem ipsius, quæ celsum protulit ædificata fastigium. De hac ecclesia, votivisque ad eam peregrinationibus sæpissime meminit Turonensis. Porro hanc ecclesiam non aliam esse ab illa, quæ hodie est canonicorum in oppido Brivatensi, facile ostendi potest. Berengarius comes Brivatensis, imperante Ludovico Pio, ecclesiam, ubi sanctus Julianus martyr corpore requiescit, quæ est constructa in vico Brivatensi, … quæ a Saracenis destructa & igne combusta erat, ad pristinum statum reduxit, & in eadem ecclesia constituit triginta quatuor canonicos, ut habent litteræ Ludovici Pii, datæ anno 825, quæ videri latius possunt apud Cointium ad dictum annum num. 37. Non negabunt, opinor, adversarii ecclesiam S. Juliani, in qua tempore Ludovici Pii imperatoris instituti sunt canonici, eamdem esse cum illa, quæ nunc superest in oppido Brivatensi, & Sancti corpus conservat. Nulla quoque est ratio, cur inficientur, ecclesiam illam, quæ exstabat tempore Gregorii Turonensis, restauratam fuisse prædicto tempore. Hinc manifeste consequi existimo, ecclesiam S. Juliani Brivatensem eodem nunc esse loco, in quo primum super Sancti corpus fuerat conditum sacellum, adeoque Sanctum sepultum fuisse, ubi nunc est oppidum Brivatense.

[4] [locus ille Sancti miraculis olim celeberrimus.] An Brivas illa jam oppidum esset, dum ibidem sepultus est Sanctus, non inquiro. Facile suspicarer, frequentis populi concursu ad sepulcrum Sancti factum esse, ut vicus paulatim in oppidum excresceret. Quippe huic suspicioni favet nomen addititium, quod dicatur Brivas ad ecclesiam. Verum, ut hæc non omnino sunt manifesta, ita certissimum est, locum gloria miraculorum & votivis peregrinationibus celebrem fuisse, ut patebit ex Turonensi inferius. Apollinaris Sidonius in Propemptico ad libellum, seu carmine 24, ad propositum nostrum hos habet versiculos:

Hinc te suscipiet benigna Brivas,
Sancti quæ fovet ossa Juliani:
Quæ dum mortua mortuis putantur,
Vivens e tumulo micat potestas.

[5] Tempus, quo coronatus est S. Julianus, antiqui non assignant; [Tempus martyrii non potest] nec illud ex eorum scriptis certo deduci potest. Recentiores quidem non pauci asserunt, in persecutione Diocletiani passum esse Julianum, at nec veterum auctoritatem, nec idoneas rationes allegant pro opinione sua. Tillemontius tom. 5 Monumentorum nota 3 in Julianum, pag. 700 adducit rationes aliquot ad opinionem illam utcumque probandam; sed fatetur, illas minus esse efficaces, quam ut rem satis reddant certam. Prima est, quod senes duo, qui Sancti corpus sepelierant, in Actis prioribus num. 4 dicantur vixisse, dum illac transibat matrona Hispana ad imperatorem Treviri habitantem, seu Trevericum, ut eum vocat Turonensis. Hoc argumentum, si quid probet, evinceret potius sub Juliano apostata passum esse S. Julianum. Quippe, cum per imperatorem Trevericum non alium intelligere debeamus, quam Maximum tyrannum, qui nomen imperatoris assumpsit anno 383, ut probabo inferius num. 14, poterant senes illi, quorum vires miraculo auctæ erant, facile in vivis esse tempore Maximi, si sub Juliano passus erat Sanctus noster, cum inter Julianum & Maximum viginti solum anni & menses aliquot intercedant. At vero si Julianum dicamus occisum sub Diocletiano circa annum 304, jam senes illi post corpus Sancti sepultum superfuissent annis fere 80; quod nullo modo fit verisimile. Itaque hæc ratio sub Juliano passum suaderet, si satis esset certa. At verosimilius est, senes illos prædicto tempore non vixisse, ut habet Turonensis num. 8.

[6] Altera Tillemontii ratio est, quod Crispinus Viennæ residens jurisdictionem non habuisset in Arvernia, [manifeste assignari:] ubi occisus est Julianus, nisi fuisset aut præfectus prætorio aut vicarius: vicarios autem primum institutos sub Diocletiano advertit, licet admittat aliquos fuisse sub imperatoribus præcedentibus. Fatetur merito, hanc quoque rationem exigui esse valoris. Certe non militat contra tempora Juliani apostatæ, sub quo præfecti prætorio & vicarii in provinciis magis erant constituti, quam sub Diocletiano. Magis quoque Juliani temporibus favent verba Actorum antiquiorum num. 1: Quoniam passionis ejus necdum intercepit oblivio. Nam, cum Acta hæc scripta sint seculo V, quo serius fuerit passus, eo facilius memoria gestorum ejus tamdiu conservari potuit. Itaque, si solis hisce rationibus standum esset, non video, cur non potius ad Juliani apostatæ, quam ad Diocletiani tempora esset respiciendum. Hæ tamen rationes utcumque probant, S. Juliani martyrium ad anteriores persecutiones non esse referendum: nec aliud, opinor, intendit Tillemontius. At nunc restat probandum, cur potius videatur sub Diocletiano passus quam sub Juliano.

[7] Acta S. Ferreoli data a Ruinartio in Actis martyrum sinceris a pag. 462 magis insinuant, [at probabiliter passus creditur in persecutione Diocletiani.] Ferreolum æque ac Julianum, qui amicum suum Ferreolum non diu præcessit, in generali persecutione passum esse sub Diocletiano & Maximiano, non autem sub Juliano. Cum per universas provincias, inquit Actorum scriptor, genus Christianorum, Deo carum, invisum diabolo, deservire sacrilegis ritibus cogeretur, Crispinus quidam, temporis illius præses, in Viennensi civitate juxta imperatorum præceptum cœpit ad sacrificandum cogere Christianos. Hæc verba tempus innuunt, quo & plures erant imperatores, & persecutio per universas provincias grassabatur. Acta quoque priora Juliani num. 3 plurium principum meminerunt, & posteriora num. 1 persecutionem insinuant late diffusam. Porro & plures erant principes, & latissime grassabatur persecutio imperantibus Diocletiano & Maximiano Herculio circa annum 304; neutrum contigit Juliano imperium administrante: nam hic solus imperabat, nec ubique sæviisse videtur persecutio, eo imperante. Itaque, cum vel sub Juliano vel sub Diocletiano hos Martyres passos esse, probabiliter eruatur ex Actis Juliani, si utrisque simul Actis inniti velimus, martyrium S. Juliani sub Diocletiano statuendum est circa annum 304, quo vehementissime sæviit persecutio.

[8] [Acta duplicia: priora scripta seculo 5,] Acta S. Juliani exstant duplicia, altera Gregorio Turonensi antiquiora, & scripta, ut apparet, seculo V; altera Gregorio Turonensi ab aliquibus attributa, sed male, ut existimamus. Priora jam edidit Franciscus Bosquet Monspeliensis deinde episcopus part. 2 Historiarum ecclesiæ Gallicanæ a pag. 176. Eadem ex aliis Mss., & nonnihil hinc inde immutata dedit Labbeus in Bibliotheca nova Mss. tom. 2, a pag. 567. Illa quoque habemus in codice Ms. antiquo, qui apud nos notatur P. Ms. 20, & accepimus ex alio Ms. vetustissimo; sed utrobique variis mendis conspersa sunt. Quapropter recudere malui editionem Labbeanam, eamque illustrare, notatis iis, quæ in alia editione aut Mss. nostris diversa sunt, notatuque digna. Porro hæc Acta non esse seculo V antiquiora, colligitur ex die obitus noto, dum illa scribebantur: cum ille primum innotuerit per S. Germanum Autissiodorensem circa annum 431, ut referemus infra. Eodem forsan tempore, quo facta est revelatio natalis, Acta fuere scripta; certe non diu post medium seculi V. Nam caput Sancti cum corpore S. Ferreoli inventum est circa annum 474: de qua inventione non siluisset auctor, si post illud tempus scripsisset. Acta S. Juliani in ecclesia Brivatensi olim prælecta fuisse, habemus ex Turonensi infra edendo num. 22: quod forsan de his Actis intelligendum. Hinc tamen non sequitur, tantam horum Actorum esse auctoritatem, ut omnia in iis relata pro certis sint habenda. Etenim, cum auctor nec coævus sit, nec notus, potior fides est S. Gregorii Turonensis, ubi ille auctor ab hoc dissentit, quod in paucis articulis observabimus.

[9] [altera, inserta miraculis per Turonensem scriptis,] S. Gregorius Turonensis totum librum secundum de Gloria martyrum de miraculis S. Juliani contexuit, & cap. 1 martyrium ipsius compendio narravit. Nec dubium mihi videtur, quin illa omnia scripserit Gregorius eo ordine, quo leguntur in omnibus Operum ejus editionibus & in plerisque codicibus Mss. Verum inventa deinde fuit in Mss. alia relatio martyrii S. Juliani, in qua omnia, quæ Gregorius primis quatuor capitulis narrat, paullo uberius & mutato ordine exponuntur. Primam hujusce opusculi mentionem fecit Tillemontius tom. 5 Monumentorum, nota 1 in Julianum, pag. 696, aliisque investigandum reliquit, an illud potius exhibeat textum S. Gregorii, an liber secundus de Gloria martyrum, qualis est editus. Ruinartius in postrema editione Operum S. Gregorii a Col. eamdem lucubratiunculam separatam a miraculis edidit ex codicibus Mss., præfixo nomine S. Gregorii Turonensis. Habemus & nos istius Opusculi exemplar, acceptum olim ex Legendario Ms. Prumiensi. At in illo apographo nostro auctoris nomen non reperitur præfixum, nulla addita est præfatio, miraculaque non leguntur subjuncta. Eamdem Passionem nobis transmisit Petrus Franciscus Chiffletius ex Legendario S. Theoderici, & Ms. codice Vallis-lucentis inter se collatis.

[10] Ruinartius in præfatione sua num. 78 dubitat, an illius auctor sit ipse Gregorius, [ut Gregorius illa non scripsit ante Miracula,] dum scribit sequentia: Haud plura dicam de passione sancti Juliani, quam in nonnullis codicibus scriptis invenimus, libro, qui de ejusdem sancti miraculis a nostro Gregorio scriptus est, insertam, ab ipso Gregorio, an ab alio quovis, divinare non licet. Erunt fortasse, qui ipsammet passionem Gregorii fœtum esse putent. At nemo sibi facile persuaserit hanc primum a Gregorio scriptam, & ab illo ipso miraculorum narrationi præmissam, a posteris vero detractam fuisse; cum e contrario multo verisimilius sit, eam miraculorum libro adjunctam fuisse, ut simul utrumque in sancti Martyris festivitate legi posset. Si quis tamen id ab ipso Gregorio factum fuisse dicat, non multum refragrabor. Præfaciuncula quippe ipsi præfixa Gregorii stylum sapit. Quare librum absque illa passione suo loco exhibere visum est, uti in plerisque scriptis, & in omnibus editis habetur. Passionem autem ipsam cum ejusdem libri initio, prout alii codices scripti habent, post cetera Gregorii opera proferemus. Hactenus Ruinartius, cui omnino assentior, Passionem illam libro Miraculorum post adjunctam fuisse. Nam id satis patet ex clausula: Regnante Domino nostro Jesu Christo &c., quæ apud Tillemontium quoque reperitur adjecta Passioni, quæque ostendit, Opusculum ibidem finitum esse.

[11] At ne existimare quidem possum, Passionem illam genuinum esse Gregorii fœtum. [ac ne posterius quidem: sed incerti sunt auctoris.] Etenim in Miraculis num. 2 asserit Gregorius, Julianum delituisse apud viduam quamdam: in Passione vero dicitur in quorumdam senum se occultasse tugurio. Quæ, etiamsi fortasse conciliari utcumque valeant, si credamus in eadem domo & viduam fuisse & senes, eumdem tamen auctorem non insinuant. Laudatus Chiffletius transmisso apographo hanc adjecit notam: Hæc Narratio in codice Ms. Vallis-lucentis tribuitur Gregorio Turonensi, sed falso; stylus enim iste nihil sapit Gregorii: & videtur esse Eucherii potius Lugdunensis. At neque hæc conjectura satis videtur certa. Probabilius igitur putem, Passionem illam partim ex Gregorio, partim ex antiquioribus Actis compositam fuisse, deindeque aliquibus Mss. Gregorianis infartam, quod Gregorii crederetur lucubratio. Quapropter post Acta antiquiora, hanc Passionem edam incerti auctoris nomine, ac demum totum librum secundum S. Gregorii Turonensis subjiciam, ut studiosus lector omnia ad S. Julianum spectantia hic habeat conjuncta.

§ II. Cultus Sancti, & quo modo hic cœptus sit atque auctus, variisque locis propagatus.

[Nomen Sancti in Fastis antiquis:] Memoriam S. Juliani annuntiant Martyrologia pleraque antiquissima ad XXVIII Augusti. Hieronymiana apud Florentinium: In territorio Arvernis urbi Brivatinse natalis sancti Juliani martyris. Ado exactius & prolixius his verbis: Brivate, natale sancti Juliani martyris. Qui tempore persecutionis hortatu beati Ferreoli, cujus in militia comes erat, ex Viennensi urbe clandestino discessu ad præfatum Arvernæ urbis territorium commigraivt: ubi ab insequentibus persecutoribus tentus, desecto gutture, morte horribili necatus est. Sic fere Usuardus, aliique deinde secuti martyrologi, quorum verba adducere supersedeo. Longius elogium texuit Andreas Saussayus, quod in plerisque cum Actis consonat; at aberrat a vero, dum caput Sancti Viennam delatum asserit a S. Ferreolo: cum Ferreolus cædi non adfuerit, sed caput Sancti Viennæ acceperit. In Romano Martyrologio additur, passum esse Julianum in persecutione Diocletiani, de qua temporis epocha jam egimus.

[13] [sacellum supra ejus sepulcrum structum] Cultus porro inchoatus videtur per constructum supra sepulcrum Sancti sacellum, quod contigisse existimamus seculo IV ad finem vergente. Res narratur a Turonensi in Miraculis infra num. 8, quam compendio accipe. Hispanus quidam in carcere erat apud imperatorem Trevericum. Illius uxor ex Hispania Trevirim proficiscens, apud sepulcrum Sancti Brivate pro incolumitate mariti sui vovet, se Martyris sepulcrum sacello inclusuram, si vir evaderet incolumis. Liberato autem viro, pollicitationem, quam promiserat, cum immensis muneribus adimplevit, ait Turonensis. Jam vero, ut tempus ædificati sacelli innotescat, inquirendum est, quem designet Turonensis per imperatorem Trevericum. Ruinartius in notis ad hunc locum existimat Maximum tyrannum designari. Idem suspicatur Tillemontius nota 3 in Julianum. At Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 468 conjicit, fundamenta sacelli jacta esse sub Constantio Chloro aut Constantino Magno, quod fieri non potuit, si Maximum pro imperatore Treverico accipiamus. Quapropter breviter ostendam, non alium designari hoc nomine quam Maximum.

[14] [circa finem seculi 4:] Turonensis ipse Historiæ Francorum lib. 1, cap. 38 mentem suam exponit, dum de Maximo sic habet: Maximus vero, cum per tyrannidem, oppressis Britannis, sumsisset victoriam, a militibus imperator creatus est. In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. De nullo alio imperatore refert Turonensis, in urbe Trevirensi habitationem fixisse, licet aliunde sciamus, aliquot imperatores ibidem ad tempus substitisse. Quem igitur per imperatorem Trevericum intelligere potuit, nisi illum, quem ibidem refert regiam habuisse, & collocasse? Hinc mox cap. 40, narrans filiam Maximi a S. Hillidio sanatam, vocat imperatoris Treverici filiam, idemque nomen Maximo tribuit in Vita S. Hillidii apud Ruinartium Col. Nullum igitur videtur esse dubium, quin Maximum tyrannum ubique intelligat Turonensis nomine imperatoris Treverici. Porro, cum mors Gratiani, qua Maximus dominationem suam in Gallia stabilivit, passim affigatur anno 383, illeque Hispanus, qui forsan pro Gratiano steterat contra Maximum, verosimiliter eodem vel sequenti anno mancipatus sit carceri, constructio sacelli accidisse potest anno 384 vel 385, aut certe non multo serius.

[15] [ampla deinde ibidem ædificata ecclesia:] Cum autem post hæc sepulcrum Martyris crebris miraculis inclaresceret, Brivatensesque ad fidem essent conversi, magna ibi basilica fabricata a fidelibus, teste Turonensi num. 14. Tempus conditæ hujus ecclesiæ nullibi exprimitur. Ait quidem Dionysius Sammarthanus col. 468: Jam quinto ineunte seculo inter Galliæ nostræ basilicas locum tenebat non infimum; at id ipse non probat, nec ego probare possum. Quin magis mihi verisimile apparet, seculo V conditam fuisse, sub initium tamen istius seculi, cum Acta satis insinuent, inter sacelli & ecclesiæ ædificationem annos non paucos intercessisse. In apographis quibusdam Martyrologii Hieronymiani XV Aprilis inserta legitur S. Juliani martyris, Brivate apud Arvernos, dedicatio altaris, ut notarunt Majores nostri in prætermissis ad illum diem. Incertum est, utrum hæc dedicatio ad primi sacelli, an ad ecclesiæ altare spectet: nec constat, quo facta sit anno: at suspicari quis posset, festivitatem Sancti illo dedicationis die celebratam fuisse, donec natalis Juliani innotesceret. Certe dies obitus diu latuit, nec nisi divina revelatione tandem innotuit, ut jam explicabo.

[16] Constantius presbyter in Vita S. Germani Autissiodorensis apud nos tom. VII Julii pag. 215 scribit sequentia: [dies obitus revelatur precibus S. Germani Autissiodorensis:] Denique cum multa peragraret loca, … pervenit quodam tempore ad Brivatensem vicum, ubi sanctissimi Juliani martyris corpus honorabiliter habebatur humatum. Ibi namque plebs vicina mœsta pendebat, eo quod ignoraret diem, in qua beatissimus Martyr deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari. Factum est autem, dum ibidem adventaret, ut sciscitaretur ab incolis, quo tempore hujus sacra solemnia celebrarentur. At illi se nescire fatentur. Tunc ille: Oremus, inquit, & fortassis nobis hæc Domini potentia revelare dignabitur. Adveniente autem noctis tempore, redierunt quique ad sua. Tunc idem sanctissimus pontifex more solito in oratione pernoctavit. Redeunte vero matutino tempore, ac sole orto, convocatis senioribus loci, si cui forte Dominus aliquid depalaverit, inquirit. At illi; Minime, inquiunt, domine. Et ille: Quinto Calendarum mensis septimi celebrandam esse scitote festivitatem. Nam, ut mihi divinitus est ostensum, hac die hic ab infidelibus exstinctus, sanctorum martyrum est societati conjunctus. Tunc devotus, qui aderat, populus, vota præsuli reddens, optatam refert corporis & animæ medicinam. Mensis septimus est September, initio sumpto a Martio; ita ut indicaverit XXVIII Augusti, qua festivitas deinde celebrata. Factum id videtur circa annum 431: nam, ut ibidem probatur in Commentario prævio num. 63, rediit S. Germanus e Britannia circa Maium anni 430: nec multo post profectus est Arelatem, teste Vita cap. 7: inde vero dum redibat, hæc contigisse narrantur. Idem brevius refert Turonensis num. 36.

[17] Ab eo tempore usque ad finem saltem seculi VI templum Sancti Brivatense multum inclaruit. [celebris S. Juliani ecclesia Brivatensis seculo 5 & 6:] Patet id abunde ex Turonensis Opusculo, quod edemus. Pauca tamen adjungere lubet ex aliis ejus Operibus. Avitus imperator, ut habet in Historia Francorum lib. 2, cap. XI, comperto … quod adhuc indignans senatus vita eum privare vellet, basilicam sancti Juliani Arverni martyris cum multis muneribus expetivit: sed impleto in itinere vitæ cursu, obiit, delatusque ad Brivatensem vicum, ad pedes antedicti Martyris est sepultus. S. Gallus Arvernensis, seu Claromontensis episcopus, postquam precibus suis lue inguinaria urbem Arvernensem liberaverat, rogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo ad basilicam beati Juliani martyris itinere pedestri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta, inquit laudatus Gregorius lib. 4, cap. 5. Egimus de S. Gallo tom. X Julii, in cujus Vita pag. 107 idem refert Gregorius. Cautinus Galli successor eamdem supplicationem obivit, teste Gregorio lib. 4, cap. 13; & quidem asylum ibidem cum aliis quæsivit contra persecutoris sui Chramni vexationes. Plura ad hanc ecclesiam spectantia dabit Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana tom. 2 a col. 467, docens illam fuisse olim diœcesis Arvernensis, at nunc spectare ad diœcesim S. Flori, illiusque abbates, præpositos, & decanos recensens.

[18] [quando Sanctus ipse jam erat Arverno rum patronus:] Porro S. Julianus non solum colebatur Brivate, sed jam seculo V diœcesis Arvernensis erat patronus. Hinc Venantius Fortunatus illum variis locis cum Sanctis celeberrimis recenset, atque Arvernis attribuit. Carminum lib. 10, carm. 10 sic de eo canit:

Est Julianus item gladio jugulatus amico,
      Plebs quem Arverna colens, arma salutis habet.

Et lib. 8, carm. 4.

Privatum Gabalus, Julianum Arvernus abundans,
      Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.

Idem lib. 5, carm. 3 de Gregorio Turonensi ad episcopatum Turonensem promoto, sic populum Turonensem alloquitur:

Martino proprium mittit Julianus alumnum,
      Et fratri præbet, quod sibi dulce fuit.

Innuit hic Fortunatus, talem Arvernis Julianum esse, qualis Turonensibus est Martinus, Gregoriumque patria Arvernum, qui Julianum hactenus patronum habuerat, habiturum pro patrono S. Martinum. Sidonius Apollinaris, qui seculo V ad finem vergente Arvernensem regebat ecclesiam, lib. 7, epist. 1 scribens ad S. Mamertum Viennensem, simul memorat inventionem capitis S. Juliani cum S. Ferreoli corpore, ac simul ostendit illum esse Arvernorum patronum, dum Mamertum sic alloquitur: Et quia tibi soli concessa est … martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus retulit cruenta carnificis: non injurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars Patroni. Memorat hæc Turonensis infra num. 5.

[19] [cultus quoque Viennæ, ubi caput erat inventum,] Ab inventione ista capitis S. Julianum Viennæ coli cœptum suspicamur, nisi ibidem jam antea coleretur. In Breviario Viennensi, impresso anno 1522, ad XXVIII Augusti festivitas ejus celebranda præscribebatur cum festivitate S. Hermetis martyris & S. Augustini Ecclesiæ doctoris. Inventio autem S. Juliani & S. Ferreoli in Martyrologiis quibusdam notata fuit ad XV Februarii, ut isto loco in prætermissis observarunt Majores nostri. In Hieronymianis quoque apud Florentinium ad XIX Septembris notatur Translatio capitis S. Juliani. At non satis liquet, quænam translatio designetur. Quippe & seculo VIII, dum principatum in Gallia obtinebat Carolus Martellus, Wilicarius Viennensis antistes ossa beati Ferreoli cum capite Juliani martyris intra urbem transtulit, eisque accelerato opere, non magno precio ecclesiam construxit, inquit Ado in Chronico, asserens id factum, quod eorum ecclesia citra Rhodanum a Saracenis esset incensa.

[20] [multisque insuper locis.] Multis præterea locis a seculo VI cultum fuisse Julianum, abunde patebit ex Turonensis Opusculo infra edendo, in quo variæ commemorantur ecclesiæ Juliano Brivatensi dedicatæ, quas hic non recensebo. At præter memoratas ibidem, meminit idem in Historia Francorum lib. 6, cap. 17, & lib. 9, cap. 6 ecclesiæ S. Juliani Parisiis. Cum autem gemina sit Parisiis S. Juliani ecclesia, dubitarunt aliqui, utra hic designetur. At Gerardus du Bois in Historia ecclesiæ Parisiensis lib. 9, cap. 5, num. 7 ostendit, illam designari, quæ hodie vocatur S. Juliani pauperis; multaque de illa colligit, quæ ibidem videri possunt. Acherius in Spicilegio tom. XI a pag. 283 ex chartulario Brivatensi edidit fundationem capellæ in comitatu Talamitensi S. Juliano dicatæ, ejusque reliquiis illustratæ anno 924, & pag. 292 instrumentum recitat, quo multa donantur S. Juliani ecclesiæ. Nec deerunt loca alia Sancto dicata, ejusve cultu insignita. At illa omnia scrupulosius enumerare non lubet. Hisce itaque prætermissis, Acta Sancti subjungo antiquiora primum, deinde posteriora, Turonensi ab aliquibus attributa, ac demum miracula.

PASSIO
auctore anonymo
Ex editione Labbei collata cum editione Bosqueti & codice nostro Ms.

Julianus M. Brivate in Arvenia (S.)

BHL Number: 4540

A. Anonymo.

[S. Julianus Arvernorum patronus,] Sublimem atque venerabilem passionem Arvernæ urbis a patroni B. Juliani martyris, quem patronum plebs hæc sibi venisse gaudet, scribimus. Non ille martyrium fugiens in hanc urbem advenit, sed Christus pro delictis nostris eum intercessorem tribuit, ut urbs vel plebs hæc tanta Martyris tutela muniretur. Quoniam necdum passionem ejus intercepit oblivio, vel nunc oportet eamdem fidelibus scriptis in tempora sequutura transmitti, quoniam in universo orbe illustrissimum est Martyres venerari, convenit & huic plebeculæ Julianum martyrem intercessoremque suum vel suffragatorem præferre b.

[2] Igitur in illo tempore in Viennensi c urbe accidit persecutio Christianis sub Crispino d quodam præside. [suadente S. Ferreolo,] Sanctus autem Ferreolus e & ipse a Domino martyr probatus tunc in supradicta urbe Tribunitiam regebat potentiam. Sic tamen regebat militiæ officium ut sacræ religionis impleret propositum. Beatum autem Julianum, quia esset fidelissimus Christianus, in suo solatio f detinebat. Cumque sanctus Ferreolus comperisset de Christianorum persecutione, ait ad sanctum Julianum: Cognovi persecutionem Christianorum ad hanc urbem esse venturam, & ideo obsecro, ut te ab isto loco amoveas, quousque desinat persecutio Christianis.

[3] Ubi hanc relationem audivit B. Julianus, in territorio Arvernæ urbis se contulit; [Vienna fugit in Arverniam, ubi martyrio coronatur:] ingressusque est tugurium cujusdam veteranæ g, & ab ea se occultari deprecatus est. Quod h hospitium non longe aberat, ubi tunc a gentilibus vana simulacra celebrabantur. Ad hujus autem latebram persecutores protinus affuerunt, mulierem sciscitantes, ubinam esset ille, qui ante paululum in suo hospitio confugisset. Illaque negante i, sanctus Vir nolens sibi coronam fraudari, persecutoribus se ultro offerens, ait: Hic est quem quæritis, facite quod vobis a principibus vestris præceptum est. Cumque aliquantulum incubuisset orationi, cervices suas persecutoribus obtulit. At illi nihil morati, extracto gladio caput ejus amputantes, atque ad exemplum cæterorum, qui in Viennensi civitate commorabantur, caput S. Martyris recidentes, secum detulerunt. Sicque ille sacri sanguinis sui unda perfusus est.

[4] [sepelitur a senibus quorum instaurantur vires:] Illis autem temporibus a Gentilibus vana superstitio in his locis celebrabatur. Duo senes k tamen compuncti divina virtute corpus Sancti de loco, ubi decollatus est, ad vicum, cui Brivate nomen est, transtulerunt, quod venerabiliter sepulturæ tradiderunt. Unde redeuntes pro beneficio sepulturæ senserunt eam se a Deo, quam in juventute habuerant, pristinam recepisse virtutem. In illis diebus quidam dives opibus in Hispania imperatori l cuidam Treveris civitatis culpabilis extitit. Quem accersitum & carceri mancipatum pro suo crimine jussit post comperendinatis diebus capitalem subire sententiam. Cum hæc comperisset uxor ejus anxia atque mœsta ad cadaver mariti sui colligendum celeriter properabat. Cumque præfatum vicum matrona ipsa præteriret; prædicti senes, quo tenderet m, vel quare tam tristis esset, diligentius inquirebant. At illa necessitatem vel causam exposuit eis.

[5] [damnatus ad mortem, facto ab ejus uxore voto, liberatur:] Tunc dixerunt senes matri-familias: Ante paululum decollatus est a persecutoribus quidam Christianus, cujus corpus cum summo honore sepelientes, indeque redeuntes, eam, quam in juventute habuimus, sensimus nos pristinam recepisse virtutem. Cum hæc audisset fidelissima mulier, statim ad sepulchrum sancti Martyris incubuit, ac spopondit, ut si virum suum videret incolumem, & ad domum suam * superstites, in illius honore cellulam super sepulcrum sancti Martyris ædificarent. Cumque diutissime orasset, proficiscens via, qua pergebat, venit ad civitatem. Ingressaque illam, vidit virum suum regis indulgentia solutum: & non solum absolutionem meruit, verumetiam honorem recepit. Quibus remeantibus ad beati viri Juliani sepulcrum vota implentes, cellulam, sicut promiserant, construxerunt, & deinceps per universos vitæ ipsorum annos ingentia munera pro tanto beneficio reportantes ad venerabile ipsius sepulcrum deferebant.

[6] [ecclesia Sancto structa, in qua mulia fiunt miracula.] Postea vero opinio B. Martyris vel fama ubique declarata omni populo concelebranda innotuit, nunc vero huic vero talis testis adsistit, ut hujus tanti Martyris patrocinium non recedat. Inde per multa tempora a fidelissimis Christianis ædificata est basilica in honore illius, quæ celsum protulit ædificata fastigium, & fulget non uno muneris sui ornata privilegio, peculiaris Patroni nostri referta virtutibus. Nec silebo miraculum, quod Dominus ad laudem nominis sui facit, ut in die natalis illius n multa divina beneficia orationibus vel intercessionibus peculiaris patroni nostri Juliani martyris operetur. Nam o dæmones effugantur & omnes infirmi salvantur: & est laus Domini cum omni pace, & benedicitur ibi Christus Deus, Dei Filius, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ipsam Arvernorum metropolim, quæ nunc Claromontium dicitur, auctor designat, non quia ibidem passus Julianus, sed quia ibidem æque ac Brivate erat patronus. Editio Bosqueti & codex noster Ms. verbis dissonat, non sensu. Et operæ pretium non puto, omnes vocum differentias notare.

b Editio Bosqueti, cui codex noster hic consonat, hæc posteriora verba sic exprimit: Ita & huic plebeculæ sanctum Julianum martyrem intercessorem vel suffragatorem præstare dignatus est Dominus.

c Vienna caput olim Allobrogum, nunc urbs archiepiscopalis & primaria in Delphinatu, satis nota est.

d Hunc Crispinum præsidem Viennensem, quem Turonensis vocat consularem, non invenio nisi in Actis S. Juliani & S. Ferreoli.

e De S. Ferreolo agemus ad 18 Septembris, quo colitur. Acta ejus jam edidit Ruinartius in Actis Martyrum sinceris a pag. 462 editionis secundæ.

f In editione quidem Labbeana, quam præcipue sequimur, legitur solario: at istud ut omnibus aliis contrarium & mendosum correxi. Porro in codice nostro adjunguntur sequentia: Quem etiam devinctissime ac singulariter diligebat. Nam sicut erant militiæ officio conjuncti, ita etiam sunt honore martyrii copulati.

g Consonant omnia exemplaria, uti & Turonensis in Miraculis num. 3, dissonat tamen Passioaltera num. 3, quæ mulieri viduæ seu veteranæ senes substituit. At major est hujusce simul & Turonensis auctoritas, quam illius, scriptoris incerti, ut vel hinc evincitur.

h Bosquetus, eo quod hospitium ejus non longe haberet a loco &c.: sed minus recte, quantum apparet. Labbeo consentit codex noster.

i Hanc mulieris negationem prætermittit Turonensis, uti & alia multa.

k Jacobus Branche in Sanctis Arvernis ad 18 Junii scribit Vitam sanctorum Elpidii & Arcontii, quos putat fuisse hos senes. Primum martyrem facit, alterum confessorem. At Papebrochius tom. 3 Junii pag. 574 & 575, ubi de Elpidio & Arcontio agit, merito dubitat, an hi iidem sint cum senibus hic memoratis: nam Branche nullum affert argumentum, quo id satis probatur.

l Imperator ille est Maximus tyrannus, ut probavimus in Commentario num. 14. Hispanum vero illum certo assignare nequimus. At verisimile est fuisse aliquem, qui Gratiani imperatoris partes foverat contra Maximum.

m Refert idem factum Turonensis num. 8 & 9, sed modo magis verisimili. Hic senes illi inducuntur, tamquam viventes eo tempore, quod credibile non est, cum imperium Maximi nimis distet a persecutione Diocletiani. Deinde quis credat senes illos sciscitatos fuisse ex matrona peregrina, quo tenderet? & cur tristis esset? illamque tristitiæ suæ causam ipsis tam facile indicasse? Probabilius igitur est, senes eo tempore fuisse mortuos, remque totam contigisse, prout refertur a Turonensi.

n Additur in codice nostro Ms., quinto Kal. Sept.

o Editio Bosqueti cum codice nostro: Cæci namque illic illuminantur, dæmones effugantur &c.

* adde redirent

PASSIO II
auctore incerto
Ex tribus Mss., collatis cum editione Ruinartii.

Julianus M. Brivate in Arvenia (S.)

BHL Number: 4542

A. incerto.

[Cum persecutio nuntiaretur Viennæ mox futura,] Sanctus a igitur Julianus Viennensi ortus urbe, Arvernis datus est martyr, prosapia quidem illustris, ac morum probitate non mediocriter ornatus: sed, quod majus est, igne superni amoris vehementer succensus. Beatus vero Ferreolus tempore Crispini consularis jam Christi miles, at necdum proditus, officio tribuniciæ potestatis, habitu non corde, specie non affectu, apud præfatam urbem fungebatur. Cui videlicet S. Julianus, ætate jam adultus, collega mox futurus in cælo, providentia divina solatium præbebat in seculo. Se enim invicem, in contubernio militiæ temporalis constituti, plus fidei studio, quam militari diligebant affectu *, & inter labores publicos Sanctorum societatem fidelibus vinculis sacra dilectio innexuerat. Cum præterea assiduis persequutionibus se gentilium furor contra Christianorum genus Deo carum armasset & immortali agricolæ renitens, pullulantem novellæ plantationis vineam radicitus evellere manu inimica contenderet: sicut impiorum rabies per diversas mundi partes callido, & inexsaturabilis sævitiæ gladio discurrebat, urbi nihilominus Viennensi proximare fama vulgante nuntiatur.

[2] [suadente Ferreolo, Julianus fugit in Arverniam:] Itaque cum dubium non haberetur, quin eximus Christicola Julianus, martyrii amore flagrans, nullatenus occultare se pateretur; cœpit S. Ferreolus omnimodis agere, quatenus, antequam rabies persequutorum illo pertenderet, prædictus Vir Dei occulte discederet, & ad superstitum Christianorum solamen ipse superstes, vesani furoris impetum paulisper evitaret. Hoc ergo consiliis suadet, hoc precibus exorat. Ille vero, quia virtute temperantiæ præditus erat, quamvis certamen martyrii toto cordis affectu jam dudum sitiret, tamen amicabilibus monitis parere non distulit. Videbat enim, quia nec hæc sine divino mandato peregisset, quandoquidem tunc persequutio in Viennensi urbe ferveret: legerat enim Dominum percepisse: Si vos persequuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Metuebat enim, ne ejus parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen inisset, & perderet Christi miles coronam gloriæ, si legitime non certasset. His vero omnibus apud se collatis, propria quæque relinquens, & carnales affectus solius Christi succensus amore parvipendens, juxta B. Ferreoli consilium clam discessit, & in Avernæ urbis territorium divertens, non alibi, nisi ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris næniæ colebantur, latere disposuit. Unde manifestum est, quia non metu mortis ab urbe Viennensium subterfugerat: sed ob hoc potius, ut Christi præceptum de civitate in civitatem fugiendo complesset; & suis nihilominus vel rebus vel parentibus spretis, optati stadium certaminis liberius cucurrisset.

[3] [latitans & ad mortem quæsitus,] Porro Crispinus consularis, comperto quod Vir sanctus clandestino discessu fugiens, in Arvernæ urbis territorio latitaret, ad hoc statim exitiale dedit præceptum, ut ubicumque * reperiret eum, insequens eum persequutor extingueret. Et quidem ille juxta sui furoris insaniam, qua totus in Sanctorum sanguinem præceps invehebatur, de B. Juliani nece dictabat: sed occulta dispensatione agebatur, quod & ille damnationis cumulum sibi exaggeraret, & gloriosus Martyr ad Christum, sicut jam dudum desiderabat, celeriter perveniret. Festinus itaque lictor, cum in loco, qui Vinicella b vocatur, S. Julianum consequenti aspectu imprimens contemplaretur, ille quorumdam senum c quasi occultandus ingreditur tugurium. Sed quia nutu Dei adversarios insequi se sentiebat, nec jam, qui, evocante Deo, ad cælum paratum habebat ascensum, immorari per divortium amplius licebat, illico se detegi poposcit: cum videlicet eum senes certatim occultare vellent.

[4] Quibus nutantibus ac remorantibus, cum quidem ille minaci irrumpentium terrore peteretur,[ipse se offert, & capite truncatur.] ne quid periculi excusantibus immineret, continuo foras prosiliens, inquit, Quem poscitis, quem quæritis, en coram adsum: in me convertite ferrum, optatas pœnas jam mihi date, imperata supplicia de me sumite, reatum apostasiæ vestræ nullatenus adscribi patientiæ innocentis sanguinis sinat effusio. At illi, cum ad tantam constantiam beati Martyris obstupescentes hæsitassent, ille constantior subinde adjecit: Nolo ultra commorari in hoc sæculo, quia Christum tota animi aviditate sitio. Ecce occurro obvius, caput subdo intrepidus: habetis quod tota mente petistis; ictus tantum exerite, & vestram devotionem meumque desiderium implete. Et cum hujusmodi devotione beatissimus Vir animam suam studeret consecrare martyrio, subjuncta nihilominus religiosa oratione commendavit eam Christo. Barbaram vero immanitatem cruentosque insanientium animos non constantia pii propositi, non tam mira in sui oblatione fiducia ab effusione innocui sanguinis reflexit, sed eductam vibranti dextera frameam in cervicem ejus vibrant.

[5] Sanctum vero caput, dissecto gutture abscissum, in fontem, [Caput Sancti Viennam delatum,] qui forte prope locum effusi sanguinis emanat, carnifices abluunt: & quia nec patrata nece persequutorum animus, utpote insatiabiliter æstuans, parcere novit; corpus truncum relinquentes, ad S. Ferreolum d illud, quod parricidales manus abluerant, deferunt caput: quatenus non dubitaret cæsum, quem ense, veritate attestante, videbat desectum; & agnosceret hoc se excepturum sua in morte, quod per passionem ejus cernebat in corpore. Quod totum juxta divinam voluntatem carnifices nesciendo fecerunt, ut videlicet fons sacro sanguine irroratus futura salus multis fieret, & pretiosius Sanctos Dei, quos conjunxerat militare collegium, pariter etiam ibi retineret sepulturæ e consortium. Nam sicut nulla discretione minor est in cælo, ita maxima & præcipua parte corporis sociatur in tumulo. O quam feliciter sanctus Vir, quamque concito gradu ad summum meruit pervenire fastigium! quam subito profectu pro Christo alacriter dimicans tyro rudis, factus est militiæ emeritæ veteranus! quod strenui commilitones vix longo tempore multoque labore percipiunt propositum victoribus præmium, brevi conflictu fortis bellator obtinuit: immortalitatis stipendia percepturus, inexercitata principia victrici auctoritate inclytis Sanctorum finibus exæquavit.

[6] Quibus itaque, sicut prædicanda Martyris patientia consecratis, ita profana persequutorum atrocitate peractis, in tribus, ut ita dicam, partibus gloriosus dividitur Miles: nam caput Viennæ defertur, corpus a loco, in quo percussus est, Brivatum f delatum est; [corpus Brivate sepultum, ubi multa patrata miracula:] felix anima a Christo conditore suscipitur. Beatissimi vero senes, qui succensi spirituali gratia, sacrosanctum corpus sepulturæ mancipaverant, ita redintegrati sunt, ut in summa senectute positi, ætatis juvenilis vigore firmati, tamquam juvenes haberentur. Hic igitur Christi Confessor * & testis ibidem studiose reconditur, læta quotidie fidelium devotione veneratur: ubi tanta beneficia virtutesque patrantur assidue, ut eas humana lingua nullatenus sufficiat enarrare.

[7] [fons item, in quo caput lotum, miraculis clarus.] In illo autem loco, quo beatus Martyr percussus est, fons g habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo a persequutoribus caput amputatum ablutum est. De quibus aquis multæ sanitates tribuuntur infirmis: nam sæpe cæcorum oculi ab his tacti, illuminati sunt, tertianarum quartanaramque febrium ignibus accensi, ut potati fuerunt, qui patiuntur, conquiescunt. Nam & si quis gravi laborans incommodo, inspirante Martyre, desiderium habuit hauriendi; protinus, ut hauserit, convalescit, & ita velociter vis extinguitur febrium; seu si videas, super immensum rogum projectis undis, incendia universa restingui. Semper enim de tanto Patrono & ejus gratia indulto supplicationis affectu populus gaudet, & quos locus ille merentes excipit, lætos remittit, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præfatio fere tota desumpta est ex Turonensi infra edendo, adeoque hic prætermittitur.

b Vinicella habent duo Mss. cum Ruinartio; in Ms. Prumiensi Vineella.

c Imo in tugurium veteranæ, secundum Acta priora, seu viduæ, ut habet Turonensis.

d Existimo caput primo delatum ad Crispinum præsidem, ejusque jussu ad Ferreolum, cujus religio forte jam innotuerat. Certe Sidonius, citatus in Commentario num. 18, clare dicit caput ad persecutorem a carnifice delatum.

e Nempe quia caput S. Juliani cum corpore S. Ferreoli sepultum.

f Ruinartius Brivatim, aliud Ms. Briviate.

g Eadem de hoc fonte habet Turonensis num. 6, ad quem locum Ruinartius notat sequentia: Locus autem, in quo B. Martyr occubuit, olim Vincella dictus, ab utraque Brivate haud multum dissitus, nunc S. Ferreoli appellatur; ubi hodieque visitur fons ille miraculis clarus, in quo S. Juliani caput lotum fuisse dicitur, priusquam deferretur Viennam. Ceterum videbit lector, editionem nostram satis consonare cum editione Ruinartiana, sicut Mss. nostra invicem consonant. Vocularum quidem paucarum est differentia, sed quæ sensum non mutat.

* al. amplexu

* al. ubi

* Ruinart. Martyr

MIRACULA
Auctore S. Gregorio Turonensi
Ex editione Ruinartii

Julianus M. Brivate in Arvenia (S.)

BHL Number: 4541

A. S. Gregorio Turonensi.

ANTIQUÆ DIVISIONIS CAPITA.

Præfatio Gregorii.
Caput I. De passione sancti Juliani martyris.
Cap. II. De revelatione capitis ejus.
Cap. III. De virtute fontis, ubi caput ejus ablutum est.
Cap. IV. De senibus & matrona, cujus vir carcere tenebatur.
Cap. V. De eo, qui alium in basilica occidere voluit.
Cap. VI. De conversione incolarum.
Cap. VII. Qualiter Hillidius populum ab hostilitate liberabat.
Cap. VIII. De interitu eorum, qui ministerium basilicæ exportaverunt.
Cap. IX. De Fedamia paralytica.
Cap. X. De eo, qui percussorem suum de basilica conabatur extrahere.
Cap. XI. De contracto, qui die Dominica boves junxit.
Cap. XII. De Anagildo muto, surdo & cæco.
Cap. XIII. De his, qui Theodorici regis tempore basilicam inruperunt.
Cap. XIV. De Sigivaldo pervasore.
Cap. XV. De pastoris malitia.
Cap. XVI. De contumacia Becconis.
Cap. XVII. De diacono, qui oves basilicæ abstulit.
Cap. XVIII. De eo, qui caballum in vigilia Sancti * furatus est.
Cap. XIX. De eo, qui propter triantem pejeravit.
Cap. XX. De eo, qui basilicam sanctam furto spoliavit.
Cap. XXI. De eo, qui caballum in festivitate perdidit.
Cap. XXII. De cæco illuminato.
Cap. XXIII. De pede Galli postmodum episcopi sanato.
Cap. XXIV. De febri Petri fratris mei. (al. nepotis ejus.)
Cap. XXV. De mei capitis dolore.
Cap. XXVI. De febricitante ad fontem sanato.
Cap. XXVII. De tonitruo in basilica facto & coruscatione.
Cap. XXVIII. De eo, qui præ multitudine populi ad sepulcrum non valebat accedere.
Cap. XXIX. De festivitate ejus.
Cap. XXX. De energumenis.
Cap. XXXI. De mansuetudine pecorum.
Cap. XXXII. De reliquiis ejus in Campaniam translatis.
Cap. XXXIII. De reliquiis ejus in Oriente exhibitis.
Cap. XXXIV. Qualiter Turonis in basilica ejus reliquiæ sunt locatæ.
Cap. XXXV. Quod vinum ea nocte creverit.
Cap. XXXVI. De contracto in eodem loco sanato.
Cap. XXXVII. De puella lippa, Mss. de cæco illuminato.
Cap. XXXVIII. De alio contracto.
Cap. XXXIX. De perjuris.
Cap. XL. De reliquiis ejus, quas Aredius presbyter sustulit.
Cap. XLI. De paralytico sanato.
Cap. XLII. De cæco illuminato.
Cap. XLIII. De cruce altaris furata.
Cap. XLIV. Qualiter expetita sunt ejus pignora.
Cap. XLV. De puero ad ariolos ducto, & alio per virtutem Sancti sanato.
Cap. XLVI. De rosis ad sepulcrum ejus divinitus ostensis.
Cap. XLVII. De muliere inluminata.
Cap. XLVIII. De reliquiis, quas Nanninus presbyter detulit.
Cap. XLIX. Quod de ejusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt.
Cap. L. De alio cæco illuminato.

[Annotata]

* al. sancti Petri

PRÆFATIO.

[Celebrat auctor Dei in Sanctos misericordiam.] Magnum in nobis quodammodo igniculum ad justitiæ suæ adipiscendam semitam pietas divina succendit, cum dicit: Oculi Domini super justos, & aures ejus ad preces eorum, ostendens quod qui justitiam ex toto corde dilexerit, cum deprecatus fuerit, audiatur a Domino. Utinam quisque nostrum cum hæc cantare * cœperit, statim spretis mundi scandalis, neglectis concupiscentiis vanis, derelictisque semitis pravis, justitiæ viam expeditus, & sine impedimento secularium actionum conaretur inrepere. Per hanc enim viam Abel justus suscipitur, Enoch beatus adsumitur, Noë reservatur, Abraham eligitur, Isaac benedicitur, Jacob dilatatur, Joseph custoditur, Moyses sanctificatur, David prædestinatur, Salomon ditatur: tres pueri inter incendia rorulenta vaticinantur, Daniel inter nocuas * bestias pascitur. Per hanc viam Apostoli diriguntur, Martyres beati glorificantur. Et qualiter iniquis? Scilicet dum infirma curant, mortuos * suscitant, præsentia contemnunt, futura desiderant, tortores despiciunt, pœnas non sentiunt, ad cælestia regna contendunt *. Quod proculdubio virtute propria non obtinerent, nisi per viam justitiæ rectissime incedentes a Domino audirentur.

[Annotata]

* al. tentare

* al. innocuas

* al. mortua

* al. conscendunt

CAPUT I.
Martyrium Sancti: capitis inventio: fons miraculis clarus: quidam mortis periculo & carcere liberatus.

CAPUT I.

Sic & inclytus Martyr Julianus, qui Viennensi ortus urbe, [S. Julianus Vienna fugit in territorium Arvernense,] Arvernis datus est martyr, ab hoc igne succensus, hæc concupivit ac mente tota desideravit. Quia cum esset apud beatissimum Ferreolum jam tunc martyrii a odore flagrabat, qui relictis divitiis ac propinquis, tantum ob solius amorem martyrii Arvernum advenit. Sed nec hoc sine divino mandato peregit, cum tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat enim Dominum prædixisse: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Contulit ergo se hic in Arvernum territorium, non metu mortis, sed ut relinquens propria, facilius perveniret ad palmam: metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen iniisset: & perderet Miles Christi coronam gloriæ, si legitime non certasset. Igitur instante persecutione ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris næniæ colebantur, advenit. Et cum insequi adversarios nutu Dei sensisset, a vidua quadam se occuli deprecabatur. Quem illa tegens, illico Martyre poscente, detexit, qui suis insecutoribus ita infit: Nolo, inquit, diutius commorari in hoc seculo, quia sitio tota animi aviditate jam Christum.

[3] At illi, eductam vibranti dextera frameam, deciso capite, [ubi a persecutoribus occisus, Brivate sepelitur a duobus senibus, quorum vires instaurantur.] in tres, ut ita dicam, partes gloriosus dividitur Martyr. Nam caput Viennam defertur, artus Brivate reconduntur, felix anima a Christo conditore suscipitur. Senes quoque, qui sacrosanctum corpus mancipaverant sepulturæ, ita redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tamquam juvenes haberentur. Caput quoque ejus Ferreolus martyr accepit, completoque certamine tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo conlocantur. Quod ne cuiquam fortassis videatur incredibilis esse narratio, quæ audivi gesta, fideliter prodam *.

II.

[4] Quodam autem tempore, dum ad occursum beati Nicetii b antistitis usque Lugdunum processissem, [Sancti caput cum corpore S. Ferreoli a S. Mamerto] libuit animo, non aliter nisi orationis causa, Viennam adire, & præcipue sepulchrum visitare Ferreoli martyris gloriosi: insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse ejus alumnum ut Juliani. Denique oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal c, conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos.

Heroas Christi geminos hæc continet aula:
Julianum capite, corpore Ferreolum.

Cumque hæc legens, ædituum consulerem, cur hæc scripta sic fuerint, respondit: Basilica sancti martyris Ferreoli, super ipsum Rhodani littus ab antiquis fuerat collocata: denique cum, impulsante violentia amnis, porticus, quæ ab ea parte erat locata, conrueret, providus * sacerdos Mamertus d nomine, qui tunc Viennensem regebat ecclesiam, ruinam futuram præveniens, aliam basilicam eleganti opere, & in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti * martyris transferre cupiens corpus. Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte accepto sarculo fodere cœperunt. Cumque in profundum descenderent, tria sepulchra reperiunt, ac confestim stupor mentes spectantium invadit: nec quisquam erat certus, quisnam esset beati martyris tumulus.

[5] Igitur cum starent omnes in hebetitate * mentis attoniti, [Viennæ inventum:] inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus exclamat, dicens: Antiquitus referri solitum erat, & celebri per populos sermone vulgatum, caput Juliani martyris e in sepulchro retineri martyris Ferreoli. Si opertorio amoto unusquisque consideretur, * potest quæ sint membra Ferreoli martyris protinus inveniri. Hæc audiens sacerdos, cunctos jubet in oratione prosterni: qua impleta, procedit ad tumulos, detectosque duos singulos in iis quiescentes invenit viros. Cumque aperuisset & tertium, invenit in eo virum jacentem inlæso corpore, integro vestimento, qui deciso capite, caput amplexus aliud brachio retinebat. Erat enim acsi nuper sepultus, neque pallore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus, sed ita integer inlæsus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detineri. Tunc antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Juliani martyris, dubium non habetur. Tunc cum magno psallentio plaudente populo, in loco, ubi nunc adoratur, Domino annuente perducitur. Hæc autem ut ad sepulchrum martyris ab ipso ædituo cognovi, fideliter retuli. Præbet tamen huic operi testimonium Sollius f noster, ipsi Mamerto scribens his verbis: “Tibi soli concessa est in partibus orbis Occidui, Martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani: unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars Patroni”.

III.

[6] In loco autem illo, quo beatus Martyr percussus est, [fons, in quo caput ablutum, miraculis clarus:] fons habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo & a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multæ sanitates tribuuntur infirmis. Nam sæpe cæcorum oculi ab his tacti illuminati sunt: tertianarum quartanarumque febrium ardore accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt. Nam & si quis gravi laborans incommodo, inspirante Martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus, ut hauserit, convalescit: & ita velociter extinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum projectis undis incendia universa restingui.

IV.

[7] Post passionem vero beati Martyris, ac fama præeunte de senibus, [quidam vinctus & ad mortem damnatus,] qui dum sanctos artus sepulturæ mandarent, fortitudini pristinæ fuerint restituti, multa ibi beneficia expetentes credentesque indulgente Martyre consequuntur. De quibus pauca perstringenti deprecor veniam condonari, quod me minus vel idoneum, vel peritum ad hæc narranda cognosco, nec imbutum grammaticis artibus, nec literis liberalibus eruditum: sed quid facio, quod impellit me amor Patroni, ut nequeam hæc silere? Vinctus quidam ab Hispaniis *, & carceri deditus apud Imperatorem Trevericum g, capitali dijudicatus sententia detinebatur.

[8] [voto ab ejus uxore facto, in gratiam recipitur: hinc sacellum Sancto structum.] Quo conjux illius cognito, dum tumulare viri membra festinat, ad Brivatensem vicum pervenit, repertosque viros, dum diversa studio intento rimaretur, cognoscit, quid ita eo loco vel de Martyre, vel de senibus fuerit gestum, fidelique insinuationi credens, ad sepulchrum beati Martyris deliberat properare, ut causas suggerat, casus reseret, vel cunctum laborem sui doloris exponat. Adserentibus tum præterea hominibus, absque dubio pollicemur, domina, tibi a Martyre reddi lætitiam, qui senum quondam decrepitæ ætatis membra rigentia antiquo vigori restituit: impletaque hac * oratione promittit, ut si sospitem reciperet conjugem, Martyris sepulchrum, in quo possit spatio, cæmento contegeret, fide plena, & de Martyris pietate secura, Treveris * est ingressa, inventumque virum gratia imperiali receptum, læta regreditur, inquisitumque tempus, quo vir relaxatus esset e carcere, hæc fuit absolutionis hora, qua illa Martyris est auxilium precata: dehinc pollicitationem, quam promiserat, cum immensis muneribus adimplevit.

ANNOTATA.

a In editionibus variis, ut & in Breviario Turonensi, legitur, ob solius amorem Martini. At natus necdum erat S. Martinus, cum passus est S. Julianus. Id ergo certo mendosum.

b De S. Nicetio Lugdunensi episcopo actum est tom. 1 Aprilis a pag. 95.

c Sic appellat Cyprianus pulpitum, in quo diaconus legebat Euangelium in ecclesia. Hodie jubeum appellamus, ait Ruinartius ad hunc locum.

d Gesta S. Mamerti apud nos illustrata sunt tom. 2 Maii a pag. 629.

e In editis & Mss. quibusdam legitur confessoris, quod in idem recidit: nam martyr Græce idem est quod Latine confessor, & apud antiquos non raro confessores dicebantur, qui nunc vocantur martyres, licet hodie alius sit usus vocis confessor.

f S. Sidonium intelligit, cujus nomen Caius Sollius Apollinarius Sidonius. De eo egimus tom. 4 Augusti a pag. 597. Verba hic citata recitavimus in Commentario num. 18. Porro Wilicarius episcopus Viennensis hasce reliquias deinde in urbem transtulit, ut in Commentario diximus num. 19: Qua occasione, inquit Ruinartius ad hunc locum, Brivatenses dicunt, se caput S. Juliani cum B. Ferreoli brachio recepisse.

g Trevericum hunc imperatorem esse Maximum,probavimus in Commentario num. 13 & 14, & factum hoc ibidem illustravimus.

* al. pandam

* al. providens

* al. sanctum

* al. hebitate seu hebetate

* al. additur & sic

* al. Hispanis

* al. hæc

* al. Trevirim

CAPUT II.
Prodigia apud sepulcrum patrata, quibus conversi gentiles: sanationes variæ.

V.

Erat autem * haud procul a cellula, quam supra sepulchrum Martyris hæc matrona construxerat, [Gentilis in sacellum Sancti fugiens, divinitus evadit manus percussoris;] grande delubrum, ubi in columnam altissimam simulachrum Martis Mercuriique colebatur. Cumque delubri illius festa a gentilibus agerentur, ac mortui mortuis thura deferrent, medio e vulgo commoventur pueri duo in scandalum, nudatoque unus gladio alterum appetit trucidandum. At ille cernens nihil veniæ reservari, cum a diis suis non defensaretur, nostræ religionis custodiam, nostræ confessionis veniam, nostræ contagionis medelam, cellulam expetiit Martyris gloriosi. Tunc ille, qui sequebatur, cum in adsultu gladii eum non potuisset adtingere, & hic super se ostium reserasset, atque ille adreptum utrumque postem, ostium conaretur infringere, illico adhærentes manus tabulis dolore maximo quatiuntur, & tanta afflictione misen torquetur, ut ubertim fluentes lachrymæ, qualis esset dolor intrinsecus, extrinsecus nuntiarent: interea stupente vulgo, inclusus qui fuerat, progreditur liber: parentes quoque illius, qui virtute Sancti retinebatur, cognoscentes Martyris sepulturam, devotis multis muneribus pro filio exorabant.

VI.

[10] Factum est autem, dum hæc agerentur, ut presbyter quidam via illa descenderet. [quo prodigio, aliisque ibidem factis,] Qui cum didicisset quæ acta fuerant, pollicetur parentibus, ut si a gentilitate discederent, filium reciperent sanum. Ipse quoque sacerdos sequenti nocte videt per somnium simulachra illa, quæ a gentilibus colebantur, Numine divino comminui, atque in pulverem redacta solo prosterni. Quarta autem die, cum gentilitas vellet iterum diis exhibere libamina, mœstus presbyter ad sepulchrum Sancti prosternitur: & cum lachrymis exorat, ut tandem gentilitatem hanc, quæ jacebat in tenebris, splendor divinæ potentiæ visitaret, nec sineret ultra Martyr beatus alumnos proprios ista caligine detineri, cum ille perennis claritatis gaudia possideret.

[11] [regionis incolæ ad fidem convertuntur:] Confestim ad ejus orationem commoventur tonitrua, renident * fulgura, descendit imber igne mixtus, & grandine turbantur omnia: concurrit vulgus ad cellulam, prosternitur coram sacerdote omnis caterva gentilium, & mixto cum lachrymis ululatu cuncti Domini misericordiam deprecantur, pollicenturque sacerdoti, si grando recederet, & Martyrem patronum expeterent, & ad Deum ejus, relictis simulachrorum cultibus, integro de corde transirent. Porro ille fusa oratione, cuncta, quæ petiit, meruit obtinere. Recedente autem tempestate, puer cum parentibus credens, ipsa die a doloribus liberatur: gentiles in Trinitatis nomine baptizati, statuas, quas coluerant, confringentes, in lacum vico amnique proximum projecerunt. Ab eo enim tempore in loco illo & fides Catholica, & Martyris virtus est amplius declarata.

VII.

[12] Post hæc venientes quidam de Burgundionibus ad Brivatensem vicum, [Burgundiones prædatores cæsi favore Sancti,] eum cum armorum multitudine copiosa circumdant, captoque populo, direpto ministerio sacrosancto, ultra amnem transeunt, & viros gladio interficere, reliquum vulgus sorte dividere parant. Tunc Hillidius * quidam a Vellavo a veniens, & ut aiunt, commonitione columbæ alitis incitatus, super eos inruit. Hortatusque socios, ita hostes ad internecionem cecidit, ut captivis laxatis triumphans in laudem Martyris, amne transmisso, ad beatam cellulam tamquam novus Moyses cum omni populo canendo revertitur: nec minor, ut arbitror, exultatio fuit ereptis, quam quondam Israëlitis demersis fuit Ægyptiis: quod ne quis dubitet hanc beati Martyris fuisse victoriam, sed insinuatio columbæ aliquod mysterium fuisse creditur virtutis divinæ. Nam veniente Hillidio, hæc ei obviam venit: cum ille, ut adsolet, aliquid demoraretur, hæc in circuitu illius volitabat: illoque progrediente, ista præcedebat, & revertebatur in obviam, quasi accelerare deprecans iter. Dum hæc agerentur, adveniens puer captivitatem adnuntiat, & sic iste viam acceleravit. Sed &, ipso pugnante, columba semper circa eum visa est decurrere. Quod ne quis invideat confictum de columba, & homini præstitum Christiano, cum Orosius b consulem Romanum, id est, Marcum Valerium, a corvo alite scribat adjutum.

VIII.

[13] Prostratis ergo ab Hillidio hostibus, quatuor ex his per fugam lapsi patenam & urceum qui anax c dicitur, [raptaque ab iis reginæ pietate ecclesiæ restituta:] in patriam deferunt, & divisam in tantis, ut erant, partibus patenam, urceum regi Gundobado d ob gratiam exhibent conquirendam. Reliquum vero argentum reginæ e sagacitas reperit, cui additis multis muneribus, loco illi sancto restituit, fideliter insinuans regi, non oportere eum, ut gratiam Martyris sancti propter argenti parvitatem amitteret.

IX.

[14] Pro quibus ac talibus virtutum ornamentis magna ibi basilica fabricata a fidelibus, [paralytica apud sepulcrum, prævia visione, sanata:] virtutibus, ut præfati sumus, Martyris beati refulget, in qua paralyticorum, claudorum, cæcorum, & aliorum quoque morborum sæpius petita remedia conquiruntur. Fedamia quædam mulier paralysis humore constricta, cui nullum corporis membrum sine dolore vigebat, exhibita est, deferentibus propinquis ad beatam basilicam, ut vel stipem a largientibus mereretur. Quæ dum in porticu illa, quæ sanctæ basilicæ conjungitur, decubaret, noctem Dominicam dum sacrosanctis vigiliis populi fides devota concelebrat, & illa quiescens lectulo paululum obdormisset, a viro quodam per visum correpta atque increpata est, dicente sibi: Cur, reliquis excubias nocturnas Deo exhibentibus, illa deesset? Respondit se ab omni membrorum parte debilem, nec penitus gressum agere posse. Tunc quasi sustentata a viro, qui loquebatur ei, & ad sepulchrum usque deducta, dum in sopore fundit orationem, visum est ei quasi multitudo catenarum ab ejus membris solo decidere, a quo etiam sonitu expergefacta, sensit omnium artuum recepisse plenissimam sanitatem. Protinus surrexit a lectulo, & stupentibus cunctis, cum gratiarum actione vociferans, sanctam est ingressa basilicam. Ferunt etiam quidam, solitam fuisse eam referre habitum viri, qui eam fuerat adlocutus: dicebat eum statura esse procerum, veste nitidum, elegantia eximium, vultu hilarem, flava cæsarie immixtis canis, incessu expeditum, voce liberum, adlocutione blandissimum, candoremque cutis illius ultra lilii nitorem fulgere, ita ut de multis millibus hominum, quæ sæpe vidisset, nullum similem conspicasset: unde multis non absurde videtur ei beatum Martyrem adparuisse: quæ mulier post decem & octo annos sanata est.

X.

[15] Quidam dum in seditione, quam commoverat, oculum amisisset, [quidam ecclesiæ injurius primum excæcatus, deinde pœnitens facti sanatus:] hominem, qui ictum intulerat, de basilica conabatur extrahere: quod dum agit, non modo amissi oculi non recipit lumen, verum etiam sentit alium, quem sanum habuerat, obcæcari. Porro cum peccata sua confiteretur, dicens: Merito mihi evenit judicium sine misericordia, qui non feci misericordiam, prostratus coram sancto sepulchro cum populo, qui tunc ad festivitatem advenerat, indulgens lædenti, & visum recepit & gratiam: sicque factum est, ut is, qui Sancti auxilium expetierat, tutaretur: ille vero, qui non credebat, argueretur, & sic uterque lætus emendatusque discessit.

XI.

[16] Alius quoque ausu temerario die Dominica jungens boves agrum sulcare cœpit, [ausus operari die Dominica ac punitus, favore Sancti evadit incolumis:] adprehensaque securi, ut aliquid emendaret in vomere, protinus contractis digitis manubrium in dextera ejus adhæsit. Cumque præ dolore nimio cruciaretur, post duos annos veniens ad beati Martyris basilicam, vigilias fideliter celebravit: statim in ipsa die Dominica, reserata manus lignum, quod invitus tenebat, amisit, magnam inferens populo disciplinam, ut quod die Dominica fuerat perpetratum, ipsa quoque die Dominica purgaretur. At ille magnificans gloriam Martyris, recessit incolumis, nec ultra die resurrectionis Dominicæ f quidquam ausus est operari.

XII.

[17] Sic & Anagildus * quidam mutus & surdus & cæcus, [surdus, mutus, ac paralyticus sanatur.] vel omnium membrorum compage debilitatus, ad limina sacrosancta projectus est, scilicet ut vel ab stipe pasceretur devotorum, qui victus alimoniam propriis manibus laborare non poterat. Igitur cum per annum integrum ante sanctam ædem decubasset, tandem visitatus a virtute beati Martyris, ab omni infirmitate sanatus est.

ANNOTATA.

a In aliis legitur Velauno. Hoc nomine, ut notat Ruinartius, Vellavorum regio intelligenda, vulgo le Velay. Velaunia autem Arverniæ superiori est contigua.

b Verba Orosii lib. 3, cap. 6 hæc sunt: Confecit hanc pugnam (contra Gallos) M. Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. At tribunus militum tunc erat Valerius, & sequenti anno consul creatus est, ut videre est apud Livium lib. 3, aliosque, qui rem narrant exactius.

c Per vocem anax designari vas sacrum, ex textu patet. Cangius in Glossario putat materiam vasis significari hac voce: at qui Glossarium ejus auxerunt, contendunt formam potius vel usum designatum. Verumtamen non exponunt, quale vas sic fuerit nominatum, neque id ego invenire potui.

d Alias Gundebaldo. Gundebaldus autem Burgundionum rex Arianus obiit anno 517, ut habet Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 336.

e Hæc fuit Caretene, quæ anno DVI obiit, conditaque est Lugduni in basilica S. Michaëlis, quam exstruxerat, ut observat Ruinartius. Consentit laudatus Longuevallius pag. 262, docens catholicam fuisse & maxime piam. Miris laudibus ornatur in epitaphio suo apud Chesnium tom. 1, pag. 514.

f Hic & passim manifeste dies quælibet Dominica, resurrectionis Dominicæ dies appellatur, ait Ruinartius.

* al. enim

* al. renitent

* al. Illidius

* al. Anagilus

CAPUT III.
Pœnæ variorum, qui Sancto ejusve ecclesiæ injuriam intulerant.

XIII.

Videtur mihi, ut sicut Sancti virtute curata morbida retexuntur, [Pœna illorum, qui Sancti ecclesiam spoliaverant,] ita & infidelium pravitates oratione illius confutatæ ad emendationem aliorum, ne similia appetant, declarentur, quia utraque Sancti gloria præstat, ut & hos sanitati reddat, ne amplius crucientur, & illos arguat, ne in futuro judicio condemnentur. Et quia nullum latere credo aliquid de hostilitate Theoderici a regis, ac infirmitatibus Sigivaldi, quæ ei in Arverno posito contigerunt, propter virtutem tamen beati Martyris, est diligentius exponendum, quo facilius fides dictis adhibeatur. Igitur cum ad direptionem Arvernorum rex antedictus festinaret, & ingrediens terminum vastationi cuncta subigeret, pars aliqua ab exercitu separata ad Brivatensem vicum infesta prorupit, fama vulgante, quod in basilica essent incolæ cum multis thesauris adunati. Cumque pervenissent ad locum, inveniunt multitudinem promiscui sexus, obseratis ostiis in templo ipso cum propriis facultatibus residere. Cumque intrare non possent, unus effractam ceu fur, in altario * sancto fenestram vitream ingreditur, quia qui non intrat per januam hic latro est: dehinc reseratis ædis illius valvis, exercitum intromittit. At illi direptam cunctam pauperum supellectilem b cum ministris c ipsius basilicæ, reliquum quoque populum, qui infra erat, eductum, foris diviserunt haud procul a vico. Quæ cum ad regem delata fuissent, comprehensos ex his aliquos diversis mortibus condemnavit. Fugiens vero ille, qui inrupta æde caput fuit hujus sceleris, igne de cælo delapso consumptus interiit: super quem cum multi acervum lapidum congregassent, a tonitruis & coruscationibus detectus, terrena caruit sepultura. Qui vero de consentaneis d latentes regem in patria sunt regressi, correpti a dæmone, diversis exitibus hanc vitam crudeliter finierunt. Hæc audiens rex, omnia, quæ exinde sunt ablata, reddidit. Præceperat enim ne in septimo a basilica milliario quis vim inferret.

XIV.

[19] Tunc Sigivaldus e cum rege præpotens cum omni familia sua in Arvernam regionem ex regis jussu migravit: [uti & Sigivaldi ob villam ablatam; at hic deinde restitutus duplum reddit:] ubi dum multorum res injuste competeret, villam quandam, quam gloriosæ memoriæ Tetradius f episcopus Biturigensis *, basilicæ sancti Juliani reliquerat, sub specie obumbratæ commutationis avidus pervasit: sed mense tertio postquam adgressus est, correptus a febre & sine sensu effectus, declinavit caput ad lectulum. Cujus uxor, dum de hoc exitu mœsta penderet, a quodam sacerdote commonita est, ut eum si videre vellet incolumem, auferret a villa. At illa hæc audiens, præparatis carrucis, compositoque plaustro, quo eum eveheret, mox ut prædium sunt egressi, protinus divina sunt pariter gratia munerati: nam iste sospitate, illa meruit ex hujus incolumitate lætitiam. Ferunt etiam in oratorium prædii illius sanctum Julianum martyrem cum Tetradio episcopo conloquentem, cuidam religioso revelatum fuisse, promittentem se episcopo villam, quam pro animæ suæ remedio sibi reliquerat, recepturum. Sed & habitum beati Martyris in eodem modo esse, ut quondam paralytica exposuerat, referebat.

XV.

[20] Pastor vero quidam non strenuitate, sed nomine Ingenuus g, [fulmine ictu, qui bona Sancti ecclesiæ invaserat;] dum in multis rebus contra basilicam sancti Martyris injuste ageret, ad hoc levitas ejus inimico ingrassante convaluit, ut colonias h basilicæ concupiscens, quæ agro ejus erant proximæ, pervadere non timeret. Ad quem sacerdos loci, cum aliquos de clericis quasi legatos mitteret, ut accepta ratione, quod male pervaserat, relaxaret, ille quasi contra iniquum hostem telis correptis prosiluit, fugatisque sagittis clericis, res Sancti in sua dominatione retinuit. Factum est autem ut in proximo adveniret dies passionis Martyris gloriosi: ad quam ille immemor pervasionis suæ atque injuriæ, quam intulerat clericis, ante quinque dies solemnitatis ad vicum Brivatensem advenit, qui cum in domo hospitalitatis suæ convivio cum lætitia & exultatione fungeretur, subito coruscatione facta tonitruum sonuit. Rursumque iterato jaculo igneo de cælis elapso percussus est, nullo tamen de reliquis pereunte. Deinde ad exemplum omnium, tamquam rogus flammeus ardens, paulatim consumebatur. Ad quod miraculum populus, qui ad Beati festa convenerat, hæc cernens cum admiratione, metuebat, satisque illi fuit, ne de rebus Sancti aliquid ultra contingeret. Quod ne fortuito actum quis putet, cernat inter multos innoxios unum interiisse sacrilegum.

XVI.

[21] Quid etiam ad Becconis i comitis confutandam superbiam beatus Martyr sit operatus, [alius ministrum ejusdem ecclesiæ calumniatus,] evolvam. Hic cum actiones k ageret publicas, & elatus jactantia multos contra justitiam adgravaret, casu contigit, ut dimissum accipitrem diu per diversa vagantem perderet. Similiter ut unus de servientibus basilicæ sancti Juliani, accipitrem alium, dum per viam ambularet, quasi vagum invenit: erat enim puer ille pincerna in domo basilicæ. Quod cum ad Becconem pervenisset, quod scilicet puer repertum teneret accipitrem, calumniari cœpit ac dicere, Meus ille erat, inquit, & hic furto eum sustulit. Deinde succendente avaritia, misit illum vinctum in carcere, deliberans eum in sequenti, patibulo condemnare. Tunc sacerdos mœstus valde ad sepulchrum Sancti properat, reseratisque cum gemitu capsis, adprehensis decem aureis, per fideles amicos Becconi obtulit. Quod ille pro nihilo respuens, cum juramento adseruit, numquam se puerum dimissurum, nisi exinde aureos triginta acciperet. Quod presbyter desuper sepulchro Sancti accipiens, Becconi transmisit, quos acceptos satiata avari * cupiditate, puerum restauravit incolumem.

[22] [gravi morbo percutitur:] Sed Deus omnipotens, qui permanet ante solem, secundum bonitatis suæ divitias, humiliavit calumniatorem. Nam ipsius anni transacto curriculo veniens ad Sancti festivitatem cum caterva satellitum, ingressus est limen sanctum. Procedente vero lectore, qui beatæ passionis recenseret historiam, ut revolvit librum, & in principio lectionis, sancti Juliani protulit nomen, confestim Becco voce nescio qua teterrima, ad terram corruit, cruenteque spumans dare voces diversas cœpit: inde inter suorum manus sublatus a basilica, domum reducitur. Nec fuit dubium pueris ejus hæc ob injuriam basilicaris famuli evenisse: omnem quoque ornatum, quod super se tunc habuit, tam in auro quam in vestimentis, basilicæ contulit, & multa deinceps munera misit: sed usque ad diem obitus sui sine sensu duravit.

XVII.

[23] Fuit etiam quidam diaconus, qui relictam ecclesiam * fisco se publico l junxit, [alius, qui oves ecclesiæ rapuerat,] acceptaque a patronis potestate, tanta perpetrabat scelera, ut vix posset a vicinis circumpositis sustineri. Accidit autem quadam vice, ut saltus montenses, ubi ad æstivandum oves abierant, circumiret, atque pascuaria m, quæ fisco debebantur, inquireret. Cumque diversos spoliaret injuste, conspicit eminus greges, qui tunc sub nomine Martyris tuebantur: ad quos levi cursu evolans, tamquam lupus rapax diripit arietes. Conturbati atque exterriti pastores ovium, dicunt ei: Ne, quæsumus, contingas hos arietes, quia beati martyris Juliani dominio subjugati sunt. Quibus ille, hæc inridens, respondisse fertur: Putasne quia Julianus comedit arietes? Dehinc ipsis verberibus affectis, quæ voluit abstulit ignorans miser, quod qui de domibus Sanctorum aliquid aufert, ipsis Sanctis injuriam facit, ipso sic Domino protestante: Qui vos spernit me spernit, & qui recipit justum, mercedem justi accipiet.

[24] [morte punitus:] Contigit autem, ut post dies multos, non religione, sed casu conferente, ad vicum Brivatensem properaret, projectusque humo ante sepulchrum, mox a febre corripitur, & tanti vi caloris opprimitur, ut neque consurgere, neque puerum evocare posset: famuli vero, cum vidissent eum extra solitum plus occumbere, accedentes: Quid tu, inquiunt, in tanta diuturnitate deprimeris? non enim tibi tam longus mos erat orandi, aut devotio n. Ferebant autem de eo, quod quandoquidem in ecclesia fuisset ingressus, parumper immurmurans, nec * capite inclinato, regrediebatur. Tunc interpellantibus pueris, cum responsum reddere non valeret, ablatus manibus e loco, in cellam, quæ erat proxima, lectulo collocatur. Igitur invalescente febre, proclamat se miser * incendi per Martyrem. Et quod primo siluerat, admotis animæ judicii facibus, crimina confitetur, jactarique super se aquam voce, qua poterat, deprecabatur. Delatis quoque cum vasculo lymphis, & in eum sæpe dejectis, tamquam de fornace ita fumus egrediebatur e corpore. Interea miseri artus, ceu combusti, in nigredinem convertuntur. Unde tantus procedebat fœtor, ut vix de adstantibus possent aliqui tolerare. Innuens enim dehinc manu, indicat se esse leviorem: mox illis recedentibus, hic spiritum exhalavit: de quo haud dubium est qualem illic teneat locum, qui hinc cum tali discessit judicio.

XVIII.

[25] Alius autem per vigiliam festivitatis, equum alicujus, [fur equum nequit tota nocte abducere:] qui tunc forte ad eamdem solemnitatem venerat, furto comprehendit, ascensoque velociter properat, scilicet ut qui lumen perdiderat veritatis, non inveniretur a luce: & cujus pectus cupiditatis tenebræ obsederant, ejus & furtivam fraudulentiam nox celaret. De talibus enim Dominus dicebat in Euangelio: Omnis qui male agit, odit lucem. Albescente igitur cælo dicebat: Jam securus sum, nam triginta leucas a Sancti basilica elongatus sum: jam secus propriam domum esse me credo. Dum hæc tacitus revolveret intra se, demotis ex axe * tenebris, cognoscit se ipsi vico propinquum inter populos divagari: timensque ne scelus suum patefieret publico, cum cautela grandi caballum in loco, unde digressus fuerat, reformavit: sic miser virtute Martyris tota nocte detentus in circuitu vici, &, ut ego credo, ab auctore, qui eum obsederat, est delusus, ut viam, quam adprehendere voluit, non valeret. O scelerata cupiditas, quid agis? Semper amatores tuos in confusionem præcipitas.

XIX.

[26] Quidam alteri triantem o præstiterat, quem interpositis paucis diebus recepit. [volens pejerare in Sancti ecclesia mutus hæret & immotus:] Post annum vero in atrio Sancti convento homine, rem suam quasi non recepisset, sibi reddi deposcebat. At ille detestans, adserebat se reddidisse susceptum. Cumque diutissime altercarentur, ille, qui reddiderat, ait ad socium: Usque quo uterque contendimus: sub judicio hoc omnipotentis Dei ponamus. Eamus ad tumulum Martyris, & quod sub sacramenti interpositione dixeris, discernat virtus sancta Patroni. At ille nec dubitans, ingressusque sepulchrum dum audacter elevat manus, ut pejeraret *, infeliciter miser inriguit. Hæret vox in gutture, lingua coarctatur in fauce, vibrat labia vacua a sermone: ipsa quoque brachia, quæ ad adjutorium frustrati sacramenti erexerat, prorsus retrahere non valebat. Ad hæc vulgo admirante, publicato scelere, multitudo cuncta populi una voce prorumpens, Domini misericordiam, ac beati Martyris auxilium deprecatur. Post quatuor vero, aut eo amplius horas, ad sensum regressus, quod injuste repetebat, publica confessione patefecit, & sic sanus abscessit.

XX.

[27] Sæpe hæc ille audierat, qui basilicæ sanctæ violentiam intulit, [fur ecclesiæ egressum nequiens invenire, obdormit & deprehenditur.] sed iniquam mentem semel obsessam vitio, bonitas mollire non potuit, Salomone obtestante: In malevola anima * non ingreditur sapientia. Advenerat festivitas Sancti, & ecce quidam e populo conspicatur ornamentis immensis beatam basilicam effulgere. Concupiscit iniqua mente, quod adipiscens non poterat occultare. Igitur discedente populo a basilica, post gratiam vespertinam, hic se in angulo basilicæ reprimens, latitavit: ac dato cunctis nocturna quiete silentio, vel operiente umbrosa caligine mundi, consurgit ab angulo, & nihil dubitans, utique quia * satellite satana impellebatur, super cancellum beati sepulchri cursu prosiliit rapido, detractamque a summo unam gemmis coruscantibus crucem ad terram dejecit; collectisque velulis ac palliolis de circuitu parietum pendentibus, unum voluclum * facit, imposuitque humeris, ac elevata cruce manu, locum, unde discesserat, repetit, ac posita capiti sarcina, peccati sopore compressus, obdormivit. Media vero nocte circumeuntes custodes sanctam basilicam, adspiciunt in angulo unam gemmam crucis, tamquam jubar cæleste refulgere: obstupefacti, accedunt cominus cum timore, admotoque cereo inveniunt personam cum rebus furatis, quas auferre non potuerat, inibi decubare. Denique sub custodia eum illa nocte detentum, mane facto cuncta, quæ fecerat, patefecit, adserens se lassum obdormisse, eo quod diutissime circumiens cum fasce basilicam, ostium unde egrederetur, reperire non potuit.

ANNOTATA.

a Theodoricus, vel Theodericus, Turonensi etiam Theudericus, filius erat Clodovei I, ejusque successor in Austrasia. Expeditionem ejus contra Arvernos refert Turonensis in Historia Francorumlib. 3, cap. 12, ubi & breviter narrat direptionem ecclesiæ S. Juliani & pœnam sacrilegorum, addens hæc verba: Sicut in libro Virtutum ejus conscripsimus. Longuevallius jam laudatus tom. 2, pag. 378 expeditionem Theodorici innectit anno 532.

b In editis ante legebatur, direpta cuncta pauperum supellectilia.

c Ruinartius legendum putat, cum ministeriis.

d Id est, de iis, qui consenserant in direptionem.

e In Historia Francorum lib. 3, cap. 13: Theudericus autem ab Arverno discedens Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit. Et cap. 16 villam Bulgiatensem vocat, quam abstulerat Sigivaldus: additque ibidem de illo jam sanato: Vota beato Martyri vovens, ea, quæ simplum abstulerat, duplicata restituit. Meminimus & hujus virtutis in libro Miraculorum S. Juliani.

f De S. Tetradio breviter actum est tom. 2 Februarii pag. 887.

g In codice Vallis-Lucentis, teste Chiffletio, qui nobis varias illius codicis lectiones transmisit, legitur hoc modo: Pastor vero quidam, non strenuitate, sed nomine, ingenuus genere, dum &c.

h Colonia alias colonica medii ævi scriptoribus est prædium rusticum, seu domus coloni cum agris adjunctis.

i In codice mox dicto Becgonis.

k Id est, officium publicum, ut probat Ruinartius.

l Seu munus suscepit colligendi vectigalia regia, quod non erat diaconi.

m Pascuarium, inquit Rumartius, dicitur vectigal ex animalium pastione, ut AGRARIUM illud, quod æris imponitur.

n Plerique Mss., ait Ruinartius, tam longa mos erat orandi devotio.

o Alias in editis legebatur, trientem, & forsan rectius. At obscurum est quid rei significetur. Triens quidem tertiam assis Romani partem significat; at agi non videtur de pecunia, saltem tam modica. Calepinus ad vocem Triens ait: Item sumitur pro calice quatuor continente cyathos. Hinc Propertius lib. 3: Cum fuerit multis exacta trientibus hora. Poculum igitur forsan designaverit Gregorius.

* al. altari

* al. Bituricensis

* al. auri, vel auro

* al. relicta ecclesia

* al. ac

* al. miserum

* id est, orbe

* al. perjuret

* al. in malevolam animam

* al. qui a

* al. voluculum, id est, fasciculum

CAPUT IV.
Beneficia varia variis Sancti favore præstita.

XXI.

Multa quidem & alia in prævaricatoribus ostendit, [Equus amissus, Sancto invocato, reperitur;] sed satis sint * ista ad coërcendam desidiam eorum: nunc vero ad gaudia prosperitatum, quæ larga pietate præstat populis, revertamur. Sed prius illud non arbitror postponendum, quod expertum valde cognovimus, quid * in rebus perditis apud hunc Patronum fidelis deprecatio consequatur: ex quibus unum tantum commemorare studui. Ad festivitatem beati Martyris devotus pauper advenerat, laxatoque equite a sacram ingressus est ædem, ac vigiliis immobilis instans, noctem cum cæteris orando deduxit: inlucescente vero cælo, ad metatum regressus, caballum, quem reliquerat, non invenit: quæsitumque diutissime, nec signa quidem in quam partem discessisset, agnovit. Transacto igitur biduo recurrit iterum per saltus, perscrutans locorum incolas, si forte aliquis aut teneret captum, aut capi vidisset ab aliquo. Nullum dehinc indicii genus reperiens, anxius atque mœstus ad sepulchrum Sancti regreditur, ibique causas doloris ac mœroris exponens, aiebat: Ad tua, Sancte, limina veni, nihil aliud quam parvitatis meæ vota deferre: nihil injuste abstuli, nihil gessi indignum tua solemnitate, cur, inquam, perdidi rem meam? rogo ut restituas amissum, ut necessarium reddas. Hæc fletu addito aiens, ut egressus est templum, conspicit eminus a quodam viro suum equitem * retineri. Ad quem accedens, dum discutit, unde sit, aut unde venerit, aut ex quo tempore hunc habeat equum, didicit ipsa hora cum fuisse repertum, qua ille beati Martyris imploravit auxilium.

XXII.

[29] Cum autem quidam ab eo loco per incursum diabolicum, [cæcus apud sepulcrum illuminatus;] oculum perdidisset & ad hospitiolum suum viduatus lumine infeliciter resideret, ac manibus propriis nihil laborare prævalens, spem ullam alimonii non haberet, apparuit ei vir in visu * noctis commonens, ut ad Beati basilicam ambularet: ibique si devote suggerat *, promittit auxilium inveniri. At ille nihil moratus, adrepto baculo, adminiculante puero, sanctum ingressus est locum: qui post completam orationem archipresbyterum, qui tunc locum ipsum regebat, nomine Publianum, adivit, supplicans ut oculis cœcis Christi crucem imponeret, erat enim valde religiosus. Quod ille, dum jactantiam evadere cupit, evitans, tenetur a cœco, nec omnino dimittitur, nisi quæ petebat adimpleret. Tunc ille prostratus ante sepulchrum diutissime Martyris est suffragium deprecatus. Deinde admotam oculis cœcis manum, protinus ut signum crucis imposuit, visum iste recepit. Admiramini quæso virtutem Martyris, cui cum parum sit per se exercere miracula, nunc etiam per manus discipulorum, adstipulante virtutis suæ favore, publice operatur: sed nec meritum discipuli fuit exiguum, cui hæc præstita esse cernuntur.

XXIII.

[30] Erat etiam tunc temporis apud urbem Arvernam patruus meus Gallus b episcopus, [pes S. Galli sanatus;] de quo non videtur omitti, qualiter in adolescentia sua fuerit a Sancti virtute juvatus. Et quia sæpius commemoravi c, quale excidium Arvernæ regioni Rex Theodericus intulerit, cum neque majoribus, neque minoribus natu aliquid de rebus propriis est relictum, præter terram vacuam, quam secum barbari ferre non poterant. His ergo temporibus gloriosæ memoriæ patruus meus, qui postea, ut dixi, sacerdotali fasce Arvernam rexit ecclesiam, pupillus erat, cujus facultates ita direptæ sunt ab exercitu, ut nihil prorsus remaneret. In promptu ipse quoque cum uno tantum puerulo, usque ad Brivatensem vicum plerumque itinere pedestri discurrebat. Accidit autem quodam tempore, dum hoc iter tereret *, ut laxatis præ calore solis calceamentis, nuda incedens planta, sudem calcaret spineum: qui d tunc fortassis incisus adhuc terræ hærens erecto acumine inter herbas virides latitabat. Qui defixus plantæ & supergressus effractusque deorsum extrahi nequibat. Igitur defluente sanguinis rivo, cum gressum facere non valeret, beati Martyris implorat auxilium, paululumque dolore compresso, licet claudicando, iter, quod cœperat, expedivit. Tertia vero nocte computrescente vulnere, dolor maximus incitatur. Ille vero ad experta dudum præsidia confugiens, sepulchro glorioso prosternitur, expletisque vigiliis regressus ad lectulum, dum virtutem Martyris præstolatur, somno incumbente deprimitur. Deinde consurgens, nullam doloris sentit injuriam, aspectaque planta, pars sudis, quæ ingressa fuerat, non videtur: evulsam tamen sentiebat a pede, quod lignum diligenter inquirens in stratu suo, reperit admirans qualiter fuisset egressum: solitus namque erat in episcopatu suo locum vulneris ostendere, in quo magna adhuc fossa conspiciebatur, obtestans in hoc beati Martyris fuisse virtutem.

XXIV.

[31] Post multum vero tempus advenerat festivitas beati Martyris, [frater Gregorii febri liberatus apud sepulcrum,] & pater meus cum omni domo sua ad hujus solemnitatis gaudia properabat. Nobis vero iter agentibus, Petrus e frater meus senior, ab ardore febrium occupatur, & tam graviter agit * ut neque vigere *, neque cibum sumere posset, totumque illud iter cum grandi agitur mœrore, & in discrimen res vertitur, utrum convalescat aut * pereat. Denique cum isto labore pervenitur ad locum: ingredimur basilicam, adoramus sacrosancti Martyris sepulturam: prosternitur & ægrotus in pavimentum, deprecans medelam a Martyre glorioso. Post completam vero orationem, ad metatum f regressus, febris paululum conquievit: veniente autem nocte, nobis ad vigilias properantibus, rogat se & ille deferri: incumbensque ante sepulchrum tota nocte, Martyris suffragium deprecatur. Exactis deinde nocturnis excubiis, rogat ut de pulvere, qui circa beatum erat tumulum, collecto vel potui darent, vel collo suspenderent. Quo facto, ita omnis ardor febrium conquievit, ut ipsa die & cibum caperet incolumis, & ubi delectatio vertisset animum, ambularet.

XXV.

[32] Sequenti vero festivitate, dum iterum cum magno gaudio ad sanctam properaremus basilicam,[Gregorius ipse capitis dolore apud fontem,] mihi caput a sole percussum graviter dolere cœpit: qui dolor adcrescens, febrem intrinsecus generabat, ita ut nec cibum me capere, nec loqui permitteret: cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam sancti Ferreoli, cui fons ille, de quo superius meminimus, est contiguus, advenimus. Distat autem basilica a Brivatensi vico quasi stadiis decem. Cumque in locum illum venissemus, libuit animo ad fontem usque procedere, confidens de virtute Martyris, quod si me exinde levis unda perfunderet, mox sanarer. Adveniens vero, orationem fundo, aquam haurio, os refrigero, caput infundo, statimque decidentibus lymphis, fugato dolore sanus abscedo, & usque ad sepulchrum Martyris gloriosi lætus ingredior, admirans & gratias agens Martyri, quod prius me virtute sua dignatus fuerit visitare, quam ipsius mererer cernere sepulchrum.

XXVI.

[33] Est enim * ad hunc fontem g, quia ibidem Martyr percussus est, [ubi & alius ex febri convalescit:] virtus eximia. Quidam a febre correptus, dum in extremis ageret, desiderium habuit de aqua fontis haurire, ad quam etiam se deportari fideliter exoravit: qui a suis inter manus adprehensus, & in loco depositus, protinus ut aquæ haustum accepit, & faciem caputque perfudit, recipere meruit sanitatem: & aliorum manibus inlatus, propriis gressibus est regressus: fuit autem incola hujus vici, sed excidit nomen ejus.

XXVII.

[34] Quadam autem die orta tempestas cum magno venti impetu super vicum Brivatensem rapide descendebat: [ecclesia Sancti fulmine percussa, illæso populo.] micabant enim de nubibus fulgura ac tonitrua terribilia, voces dabant, quatitur terra fragore, & exuri a coruscatione pene omnia putabantur: sola erat expectatio in virtute Martyris gloriosi. Nec mora, dato cum fulgore gravi sono tonitrui, jaculum igneum per aditum, quo funis ille signi dependet, ingreditur: percussisque duabus columnis, frusta excussit: inde repercutiens per fenestram, quæ super sanctum habetur tumulum, est egressum: nullum tamen per Beati custodiam de populo læsit. O quam magnus circa alumnos proprios beati Martyris amor, columnas sustinuit h percuti, non sinit phalangas: confringi passus est vitream, non catervam: permisit super sepulchrum proprium præterire coruscum, ne fieret multitudinis totius interitus. Igitur expulsum a basilica sancti Martyris jaculum, acervos fœni combussit, interfecit pecora, jumenta delevit. Quod si hæc fortuita quis putat, admiretur magis & stupeat inclyti potentiam Martyris, quod præteriens ignis per medium populi, neminem nocuit, sed ibi tantum explevit vota, ubi se cognovit habere licentiam.

ANNOTATA.

a Eques pro equo non raro invenitur apud scriptores medii ævi. In editione priore legebatur equo.

b De S. Gallo Arvernensi episcopo, & patruo Gregorii actum est tom. 1 Julii a pag. 103, Vitaque ejus ibidem data ex Gregorio.

c Maxime in Historia Francorum lib. 3, cap. 15 & sequentibus illam Arvernorum vastationem retulit: de illa meminit supra num. 18.

d Editio est Ruinartii, quam damus ubique. Affirmat ille in scriptis codicibus omnibus sic legi, quibus codex noster consentit. Alii tamen ediderunt, sudem spineam, quæ &c. in feminino genere.

e Diaconus erat, cum ab inimicis occisus est, ut refert Gregorius in Historia lib. 5, cap. 5.

f Metatus, quæ vox familiaris est Gregorio, designat hospitium, vel etiam domum propriam.

g Editiones aliquæ mendose habent Hunoronem.

h In aliis, columnas sustulit, percuti non sinit phalangas.

* al. sunt

* al. quod

* al. equum

* al. visione

* al. se gerat

* al. teneret

* al. agitur vel angitur

* al. bibere

* al. an

* al. etiam

CAPUT V.
Alia mirabilia: obitus dies revelata: reliquiæ in Campaniam, & in Orientem portatæ, ædificatæque illic ecclesiæ, & facta miracula.

XXVIII.

Clericus autem quidam Aridii a Lemovicini abbatis ad festivitatem veniens, [Monacho divinitus patet ingressus in ecclesiam:] præ multitudine populi non modo ad sanctum tumulum accedere, verum etiam nec in ipsam basilicam potuit introire. Cumque mœstus metatui se reddidisset, recubans in lectulo obdormivit. Protinus adstitit ei vir in visu, dicens: Quid tu, inquit, sopore deprimeris? vade celerius ad templum Martyris, & omnia invenies reserata. At ille metu territus exsurgens, credulus dictioni, properat velociter experiri, si vera essent quæ sibi fuerant indicata. Cumque venisset ad ostium, reperit, remotis undique populis *, usque ad sanctum altare, vel ipsum tumulum viam factam nullo obsistente: & sic sine ulla impressione accedens, fusa oratione cum gaudio est regressus. Quod ne quis dubitet, testor omnipotentem Deum, quia ab ipsius abbatis hæc ore cognovi, apud cujus monachum gesta sunt.

XXIX.

[36] Hujus festivitatis temporis ignara plebs, mœsta pendebat, [die martyrii revelata:] nesciens diem, in quo Martyr beatus deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari: & hæc ignorantia usque ad beatum Germanum Autisiodorensem antistitem est protracta. Factum est autem ut antedictus pontifex Brivatem adveniret, sciscitatusque ab incolis, quo tempore hujus sacra celebrarentur, se nescire respondent. Tunc ille: Oremus, inquit, & fortassis nobis hæc Domini potentia revelabit. Quod cum fecissent, mane orto, convocatis senioribus loci ait, quinto Kalendarum mensis Septimi * celebrandam esse festivitatem b. Ex hoc nunc devotus adveniens populus, vota præsuli reddens, refert & animæ & corporis medicinam.

XXX.

[37] Energumeni vero, cum advenerint, plerumque evomunt in Sanctum Dei convitia, [energumeni apud sepulcrum sæpe liberati:] cur Sanctos alios ad sua convocet festa, ipsosque nominatim confitentes, eorum fatentur virtutes & merita. Aiunt enim: Sufficiat tibi, Juliane, nos propria virtute torquere, ut quid reliquos provocas? quid invitas extraneos? Ecce Martinum Pannonicum c, inimicum jugiter nostrum, qui tres a nostris cavernis repulit mortuos. Adest Privatus ex Gabalis d, qui oves suas barbaris nostra instigatione commotis, tradere noluit. Advenit Ferreolus collega tuus ex Viennensibus, qui nobis in te supplicium, incolis præsidium misit. Quid Symphorianum Æduum e, quid Saturninum f vocas Tolosanum? Aggregasti concilium, ut nobis ingeras infernale tormentum. Hæc & his similia dicentibus, ita Sanctos Dei humanis mentibus repræsentant, ut nulli sit dubium eos inibi commorari: multi tamen ab his infirmi curantur, & sani recedunt.

XXXI.

[38] Sed & illud est memoratu dignissimum, quæ sit mansuetudo pecorum in hac basilica votivorum: [pecora mansuescunt in Sancti ecclesia:] qualiter vituli petulantes, calcitrantes equi, grunnientes suillæ *, cum limen sanctum ingressi fuerint, conquiescunt. Nam vidimus sæpe cothurnosos tauros, qui a quindecim aut eo amplius viris alligati, funibus ducebantur, talem in hominibus impetum dare, ut putares eos ipsos quoque disrumpere funes: sed cum ædem sanctam ingressi sunt, ita quieverunt, ut arbitreris eos tamquam agnos mansuetos haberi. Vidimus etiam per medias turmas multos ingredi, inclinato capite populos amoventes rostro, non cornibus, & tamquam tribunal adirent judicis, aliquem sensum habere timoris: non calcem mittere, non aliquem cornu petere, non oculis torvis aspicere, sed in omni mansuetudine usque ad sanctum properantes altare, osculantesque rursus in ipsa, qua ingressi fuerant, patientia repedare. Sic & reliquorum jumentorum petulantia cum illuc accesserit, deposito cuncto furore, mitescit, ut ea in mansuetudine columbarum cum grandi admiratione conspicias. De his vero, quæ votiva sunt, nulli penitus quippiam subtrahere licet: nullus priusquam ad basilicam veniat, aut commutare præsumit, aut emere. Nam qui fecerint, sæpius ultione divina graviter quatiuntur, nam aut febris imminet, aut malum aliquod obrepit, aut damnum grave succedit, aut hoc, quod abstulit, morbus aufert. Difficile tamen sine præsenti ultione res præterit.

XXXII.

[39] De illis dixisse virtutibus sufficiat, quæ circa sanctam basilicam aut * gesta sunt aut geruntur: [reliquiæ ad structam Remis ecclesiam portatæ, dæmon in via expulsus:] nunc pauca de locis illis, in quibus ejus habentur reliquiæ, disserentes, finem hujus libelli facere placet, devotione commonente. Quidam apud Belgicæ secundæ provinciam, id est suburbano Remensis g urbis, basilicam in honore beati Martyris studiose construxit, cujus reliquias post perfectam fabricam expetiit fideliter ac devote, quas acceptas, dum viatim psallendo regreditur, Remensem est ingressus Campaniam. Erat enim haud procul a via ager cujusdam divitis Campanensis, ad quem scindendum magna multitudo convenerat. Igitur adpropinquante viatore cum his pignoribus, cœpit quidam de aratoribus male torqueri, & quasi in excessu mentis dicere: En, inquit, beatissimum Julianum adpropinquantem, ecce virtutem ejus, ecce gloriam ejus: currite viri, relinquite boves, dimittite aratra, caterva omnis eat ei obviam. Stupentes illi, & quid narraret ignoti *, dum hebetati admirantur tam voces quam dicta personæ, protinus miser relicto in arvis vomere, elidens se in terram, verberansque palmas, in parte, qua vir ille beati Martyris veniebat, cursu celeri rapitur, clamans: Ut quid me, Sancte, sic crucias? ut quid me, gloriose Martyr, incendis? cur regionem tibi non debitam aggrederis? cur habitacula nostra perlustras? Talia eo dicente, ad locum, ubi jam sacerdos tabernaculum erexerat, turbulentus advenit, prostratusque coram Sancti reliquiis, diutissime humo * incubuit, tunc presbyter capsulam illam sanctam super eum ut posuit, illico erumpente ex ore ejus sanguine, ab incursione diabolici erroris mundatus est, ac deinceps virtutem Sancti prædicans, comes fuit hujus itineris.

XXXIII.

[40] Quid de ejus reliquiis in Oriente fidelium fratrum relatio signat, [in Oriente, quo pulvis sepulcri perlatus, dæmon pulsus, structaque ecclesia:] edicam. In quadam Orientis civitate, dum in ecclesia a dæmonio quidam torqueretur, in navi beati Martyris prædixit esse reliquias. Cumque navis portum fuisset adepta, hic ad eam saltuatim prosiliit, ac provolutus solo coram navi, erumpente ab ore & naribus tabe, persona purgata est. Quæ cum episcopo nuntiata fuissent, commovet * populum, cum accensis cereis ad portum usque procedere. Igitur nauclerus audiens, flensque præ gaudio, in occursum episcopi properat, nihil se aliud adserens de Beati sustulisse basilica, nisi parumper pulveris, qui circa sanctum jacebat tumulum: sed Deus omnipotens comprobans fidem viri, occuli virtutem Martyris non permisit. Dehinc episcopus sublatas reliquias, usque ad sanctam ecclesiam cum magno honore deportat. Negotiator vero tanta cernens mirabilia, basilicam in honore Martyris ædificavit, in qua beatas reliquias conlocans, multa deinceps ibi miracula vidit operari.

ANNOTATA.

a De S. Aridio vel Aredio egimus tom. 5 Augusti a pag. 171: plura quoque de eo inferius num. 57.

b Hoc factum exposui in Commentario num. 16.

c Colitur S. Martinus, ex Pannonia oriundus, & præsul Turonensis, XI Novembris, quo ampla dabitur de eo agendi materia.

d De S. Privato Gabalitano episcopo & martyre, disputatum est tom. 4 Augusti a pag. 433.

e Ibidem quoque de S. Symphoriano martyre Augustodunensi pag. 491.

f Saturninus episcopus Tolosanus & martyr Fastis Romanis insertus est ad 29 Novembris.

g Remi urbs est notissima in Campania Gallica & Belgicæ secundæ olim metropolis, de qua ejusque antiquis nominibus fuse agit Valesius pag. 180 & seqq. Basilica S. Juliani Remis etiam nunc superest archimonasterio Remigiano subjecta, cum parochiali titulo, ait Ruinartius.

* al. remotos .. populos

* id est Septembris

* id est, sues

* al. ejus

* al. ignari

* al. homo

* al. commonet vel commonuit

CAPUT VI.
Reliquiæ Turones translatæ, conditaque ibidem ecclesia & facta miracula: perjuri puniti.

XXXIV.

Hæc ego dudum expertus sum a. Contigit ut post ordinationem meam Arvernos accederem: [Monasterium cum ecclesia apud Turonenses Sancto dicata, illatisque in eam reliquiis energumenus liberatus:] profectusque Beati basilicam adivi, expletaque festivitate, disruptis a palla b, quæ sanctum tegit tumulum, fimbriis, in his mihi præsidium ferre credens, impleta oratione discessi. Apud Turonicam vero urbem monachi in honore ipsius Martyris basilicam c, qualem possibilitas eorum habuit, ædificaverunt, cupientes eam ejus virtutibus consecrari. Audientes autem hæc pignora a me fuisse delata, rogabant ut dedicata ædes iisdem augeretur exuviis. At ego adprehensam secretius capsam, ad basilicam beati Martini, incipiente nocte, propero. Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus adstabat, cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pharum immensi luminis e cælo delapsam, super beatam basilicam descendisse, & deinceps quasi intro ingressa fuisset. Cum enim nobis hæc in crastinum a fidelibus relata fuissent, conjicimus eam a virtute beati Martyris processisse. Depositis ergo super altare * sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte cum grandi psallentio *, ad antedictam deferebantur basilicam: & ecce unus ex energumenis, manibus in se conlisis, ore patulo, cruenta projiciens sputa *, aiebat: Ut quid te, Martine, Juliano junxisti? Quid eum in his provocas locis? satis nobis erat præsentia tua supplicium: similem tui ad augenda tormenta vocasti? cur hæc agis? Quare nos cum Juliano sic crucias? Hæc & alia misero declamante, expletis Missarum solennitatibus, dum se ante sanctum altare diutissime conlidit, profluente sanie ex ore ejus, ab infestatione furoris diabolici liberatus est.

XXXV.

[51] Sed nec hoc silere * puto, quid in nocte illa priusquam sanctæ reliquiæ ibidem conlocarentur, [eadem nocte vinum multiplicatum] sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet, & singulos quosque ad cellariolum d basilicæ promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fideliter vigilarent, extracto a vase vino, cœpit eis causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: Magnum nobis patrocinium in beatum Martyrem pietas divina largitur, idcirco rogo charitatem vestram, ut unanimiter vigiletis mecum: cras enim sanctæ ejus reliquiæ in hoc loco sunt conlocandæ. Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque cælestibus nocte, celebratis etiam Missarum solemniis, festivitate ovans clericus *, cœpit eos iterum, quos prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: Gratias vobis ago, quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis: sed nec Martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suæ gratia munerare. Nam ingressus promptuarium clericus reperit cupellam *, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque duceret. Quod ille admirans, posito deorsum vase, sæpius extulit plenum, sed & de ipso cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum, mirantibus cunctis, semper stetit plenum.

[52] Erat autem III Kalend. mensis quinti e. O admirabilis virtus Martyris, [invase:] cum produxit de vase sine flore vindemiam, cum sit solitum ut collecta vina condantur in vascula, protulit dolium musta, in quo non uva *, sed virtus sola defluxit: turgescit vasculum a liquore, fructus non inlatus est, sed creatus. Agit hoc ille Dominus ad glorificandum Martyrem, qui implens uterum Virginis sine semine, permanere præstitit Matrem in castitate: sed tamen hic novo magis exuberat fructu, cum sine codicibus falerna porrigit ad bibendum. In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmæ: in hoc vero vase vinum defluit a virtute, æquatur Maius Octobri, cum nova porrigit pocula: & plus habet quam ille, cum in promptu non ostenditur vinea, & in domo gignuntur falerna. Rudis etenim venit sine torculari vindemia, quæ non in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta: acervus acinorum non premitur ab arbore, & vini defluunt undæ: hauriuntur falerna, cum in torculari non cernuntur impressa; vitis ecce non aspicitur, & pocula large complentur. Sed quid inquam? Non enim deest fidelibus virtus illa cælestis. Nam qui quondam nuptiis de aquis præstitit vina, nunc suis eadem large porrigit sine ullius elementi natura: & qui geminis piscibus quinque millia hominum satiavit, nunc bonæ voluntati multiplicata restituit. In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Sed jam ad sequentia virtutum opera veniamus.

XXXVI.

[53] Serviens * hujus monasterii diu contractus, infeliciter trahebatur. [contractus ibidem sanatus:] Adveniens autem ad ipsam Sancti basilicam, vigilias * celebrat: quibus expletis, mane dum ad stratum suum regreditur, inter portantium manus resolutis sanatus est nervis.

XXXVII.

[54] Puella quædam lippis erat oculis & nimio imbre lachrymarum profluente pene cæcata: cujus pater, audita virtute Martyris gloriosi, cum ea ad basilicam sanctam properat, celebratisque vigiliis, mane pauperibus, qui ad matriculam illam erant, [puella ex lippitudine restituta:] cibum potumque protulit: epulantibus vero illis, subito puella capitis dolore se torqueri proclamat, & ut modico sopori indulgeatur, implorat: qua quiescente, cum convivæ epulum explicarent *, illa surrexit, & ad sanctum se altare duci deposcit, antequam * solo prostrata fuisset, & adtente Domini misericordiam deprecaretur, restrictis lachrymis, purgatis lippitudine oculis, læta surrexit: tunc patre gaudente domi redditur * sana.

XXXVIII.

[55] Alius quidam puerulus parvulus, cujus parentes haud procul ab ipsa basilica commanebant, [puer contractus malo suo liberatus:] in secundo ortus sui anno membris totis contractus, sine spe alicujus boni nutriebatur, qui ita contractus erat, ut genua ab ejus ore penitus separari non possent. Cujus parentes, cum ad sanctam basilicam vigilassent, & projectum infantulum coram sacrosanctis reliquiis dimisissent, post paululum reperiunt eum sedentem, membris omnibus esse directum. Dehinc fusa oratione, gaudentes ad domum suam regressi sunt.

XXXIX.

[56] Est etiam in Turonico vicus, cui Gaudiaco f nomen est, [perjuri puniti.] in quo beati Martyris reliquiæ continentur, qui cum magnis virtutibus crebro inlustretur, in perjuris tamen plerumque agitat ultionem. Nam cum ibidem quis inimico humani generis suadente perjuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni aut in amissione proximi, aut in consumptione morbi manifesta patescat: non tamen causam remanere inultam, Martyr prorsus indulget: sed nec inibi tam * ausu temerario perjurat barbarorum cruda rusticitas, de quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula, quæ de his acta sunt, per ordinem memorare.

ANNOTATA.

a In codicibus quibusdam Ruinartii, uti & in nostro legitur: Hæc ego dudum experta, nimirum pro, his expertis. Alii: Hæc habens experta.

b Pallæ sepulcrales sunt aulæa seu velamina, quibus olim Sanctorum aliorumve honoratorum sepulcra tegebantur, ut multis exemplis probatur in auctiore Cangii Glossario.

c Monasterium S. Juliani Turon, olim de Scalariis dictum, a Nortmannis dirutum, restauratum fuit anno circiter CMXXXVIII a Tetolone archiepiscopo, qui ipsum S. Odoni abbati Cluniacensi reformandum commisit… Hodieque subsistit Regulæ Benedictinæ addictum sub Congregatione S. Mauri. Hæc Ruinartius. Porro cultus Sancti videtur cœptus apud Turonenses a translatis eo reliquiis. At festivitas ejus notatur in Breviario Turonensi anni 1635 ad 27 Augusti, verosimiliter quia festum S. Augustini occurrit 28.

d Cellariolum diminutivum est a cella vel cellario, designatque locum hospitibus reficiendis designatum.

e Hic, ut notat Ruinartius, contra suum morem Gregorius mensem quintum videtur Maium appellare; proindeque inchoare annum a Januario: nam infra dicit: Æquatur Maius Octobri. Certe num. 36 annum a Martio inchoavit, uti eum aliis locis fecisse ostendit Ruinartius.

f Alias Gaudiacum. De loco Ruinarius notat sequentia: Habetur apud Turones ad Carim fluvium locus Joyacum dictus, vulgo Joue, aut Jouay, qui forte hic designatur. In libro autem V Historiæ cap. XIV memoratur domus Jocundiacensis, (diciturque civitati Turonensi proxima,) quam nonnulli putant esse hunc ipsum locum Jouay, alias Gaudiacum, aut Joyacum, appellatum. Ursinus in Vita S. Leodegarii Gaudiacum memorat cap. XXII, sed in parochia Carnotensi.

* al. altarium

* id est cantu

* al. cruentos .. sputos

* al. silendum … quod, aut sileri

* al. monachus

* id est, cupam minorem

* al. vina

* al. servus

* al. vigiliam

* al. adplicarent

* ante quod cum solo

* al. reducitur & redit

* al. jam

CAPUT VII.
Ecclesia a S. Aredio ædificata, Sanctique reliquiis ditata, in qua miracula varia patrata: reliquiæ aliis locis servatæ, & miraculis claræ.

XL.

Cum autem ad me Aridius presbyter ex Lemovicino a venisset, [Condita a S. Aredio ecclesia, in qua balsamum, ex aqua Sancti fontis factum, servatur:] vir valde religiosus, cujus etiam in secundo virtutum beati Martini libro b memini, dum sollicite vitam ejus perscrutarer & actionem, inquirere cœpi, quæ ibidem beatissimus Julianus in miraculis prodidisset. In honore enim beati Martyris basilicam ædificavit, quam & ejus reliquiis inlustravit. Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem hæc & valde invitus exposuit. Quando, inquit, primum beati Juliani adivi basilicam, parumper ceræ a sepulchro sustuli: inde veniens ad fontem, in quo beati Martyris sanguis effusus est, abluta aquis facie, parvam ab his pro benedictione complevi ampullam. Testor omnipotentem Deum, quia antequam ad domum accederem, colore, spissitudine atque odore in balsamum commutata est. Veniens vero sacerdos ad dedicandam ædem, cum hæc exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voluit, nisi vasculum, cujus aqua in balsamum commutata fuerat, dicens: Hæ sunt certæ reliquiæ, quas Martyr paradisiacis virtutibus inlustravit.

XLI.

[58] Multa quidem & alia sunt, de quibus plurima prætermittens, [paralyticus sanatus;] aliqua pando. Infirmus quidam, omnibus membris debilis, plaustro impositus, ad ejus monasterium est adductus. Qui cum ante ipsam basilicam in hoc vehiculo nocte jaceret, videt eam subito magno splendore fulgentem, vocesque in ea psallentium tamquam multorum hominum audiebat. Dum hæc agerentur, & ille orationem funderet, quasi stupens factus * nec memor dolorum, eo adpropinquante splendor, quem viderat, præteriit ante oculos ejus. At ille fulgore demoto, in se reversus, sensit se pristinæ saluti recuperatum.

XLII.

[59] Cæcus quoque, adminiculo deducente, ad sacrosanctum altare ejus accedens, [cæco visus restitutus;] dum de opertorio sanctarum reliquiarum oculos adtigit, lumen recepit: sed & energumeni ab hac palla cooperti, sæpe mundati sunt, & potestas judicum, quotiescumque in eo loco superflue egit, confusa discessit.

XLIII.

[60] Pendebat autem super ipsum altare crux holocrysa c, eleganti opere facta: & erat tam præclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo. Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea æstimata, [crux furto altari ablata nimio pondere furem gravat:] direpta est & sinu recondita. At is, qui eam sustulerat, tanto subito pondere prægravatur, ut eam penitus sustinere non posset, statimque compunctus virtute Martyris, ac pœnitentia motus, de itinere transmissam loco sancto restituit.

XLIV.

[61] Quæ postquam gesta sunt, misit d clericum suum, [pulvis ex sepulcro Sancti petitus pro reliquiis,] dicens: Vade, inquit, ad beati Juliani basilicam, & fundens orationem, supplica, ut tibi aliquid ceræ vel pulveris, de sepulchro jacentis, largiri dignentur æditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur. Ille vero veniens, quæ sibi fuerant imperata, flagitat ac suscipit. Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem posset erigere: unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, & iterum cum lachrymis orationem fundens, surrexit incolumis, & acceptam sensit abeundi habere se libertatem. Igitur arrepto itinere, incalescente nimium sole, siti corripitur.

XLV.

[62] Veniens autem ad villam viæ proximam, unam casulam adit, [eoque dæmon efectus:] aquam deposcens: de qua egrediens juvenis dare responsum, ut eum vidit, in terram corruit, factusque est sicut mortuus. Concurrentes autem parentes ejus calumniabantur hominibus *, adserentes parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, & adprehensum puerum elevaverunt eum semivivum. At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis cœpit debacchando clamare vel dicere, quod martyris Juliani virtute exureretur. Clericus vero hæc audiens, posita super caput ejus capsula cum pignoribus sanctis, fide plenus orare cœpit attentius: ipse quoque cum vomitu sanguinem dæmoniumque projiciens, purgatus abscessit. De hinc firmatus in fide portitor, iter totum cum psalmis & gratiarum actionibus carpens, ad locum præoptatum, Martyre ducente, pervenit. Jam exinde tempore procedente quanti ibi energumeni, frigoritici e, vel diversis morbis oppressi, Martyris virtute sanati sunt, nec nomina retineri, nec numerus potuit colligi.

[63] [puer æger, ad quem vocati harioli, ex morbo occumbit;] Inter reliqua vero insignia suscipiendorum miraculorum, ponimus & istud, quod insipientes corrigat & roboret sapientes. Igitur Cautini f episcopi tempore, quo ingruentibus peccatis populi Arverna regio ab excidio luis, quam inguinariam vocant, devastabatur, ego Brivatensem vicum expetii, scilicet ut qui meritis tutari nequibam, beati martyris Juliani salvarer præsidio: in quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter ægrotare cœpit. Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut, si aliquid acciperet, confestim rejiceret. Nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur. Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, ariolum quemdam invocant. Ille vero venire non differens, accessit ad ægrotum & artem suam exercere conatur. Incantationes immurmurat, sortes jactat; ligaturas collo suspendit, promittit vivere, quem ipse mancipaverat morti. Hæc autem me nescio agebantur: quæ cum mihi delata fuissent, amarissimus reddor, & cum gravi suspirio illud commemoro, quod Dominus per Heliam prophetam Oziæ g regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti Dominum Deum Israël & consuluisti Deum Acharon, ideo de lectulo, in quo ascondisti, non consurges, sed morte morieris. Nam iste post adventum arioli validius febre succensus, spiritum exhalavit.

[64] Cujus post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare cœpit incommodo: [alter, hausto cum aqua sepulcri pulvere, sanatur:] tunc ego eis inquio: Accedite ad Martyris tumulum, & aliquid exinde ad ægrotum deportate, & videbitis magnalia Dei, atque cognoscetis, quid sit inter justum & injustum, & inter timentem Deum & non servientem illi. Accedentes autem parumper pulveris circa sepulchrum jacentis sustulerunt. De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus adsecutus est medicinam, recuperatisque viribus ac restincta febre, convaluit. Intelligite ergo nunc, o omnes, qui insipientes estis in populo, & postquam ista discusseritis, scitote quia nihil sunt, quæ ad seducendum humanum genus diabolus operatur. Ideo moneo, ut si quis vexillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis vetustate deposita in novo nunc homine viget, talia postponat ac negligat: quærat autem patrocinia Martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur: postulet adjutoria Confessorum, qui merito amici sunt Dominici * nuncupati, & quæ voluerit, obtinebit.

XLVI.

[65] Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii h, [rosæ ad sepulcrum divinitus ortæ, quibus energumenus liberatus:] Urbanus diaconus, hujus basilicæ ordinatur ædituus, mira res ad sepulchrum Sancti adparuit. Nam vigilante diacono in lectulo suo auditus est sonitus, quasi ostium basilicæ panderetur. Post multarum vero horarum spatium audivit ipsum iterum claudi. Post hæc surgens de strato, præcedente lumine accedit ad tumulum Sancti: mirum dictu, vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum. Erant autem magnæ valde, cum fragrantia odoris immensi. In ipsas quoque cancelli celaturas, mirabatur rosas intus: nonus enim erat mensis i: & hæ ita erant virides, acsi easdem ipsius putares horæ momento k ramis virentibus esse decerptas. Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit: multis exinde infirmis medicamenta distribuens. Nam energumenus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibutum potum sumpsit, ejecto dæmone purgatus abscessit.

XLVII.

[66] Mulier erat a nativitate cæca, quæ se exhiberi a parentibus ad B. Martini tumulum deprecata est: [cæca S. Martino supplicans, monetur adire ecclesiam S. Juliani,] ubi * cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulchrum sancti antistitis habentur, extrinsecus responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro: Si lumen recipere desideras, require basilicam sancti Juliani, in qua dum præsidium Martyris expetes *, ille conjunctus Martino visum tibi necessarium simul orationum suarum suffragiis revocabunt. Exurgens autem mulier & ignorans, quod in Turonico hujus Martyris reliquiæ tenerentur, ad Sanctonicam l urbem dirigit.

[67] Victorina m etenim materfamilias ex nobili stirpe progenita in villæ suæ territorio basilicam construxerat, [aditque eam in agro Santonico structam, & sanatur:] reliquiasque beati Martyris condiderat. Ad hanc ergo ædem mulier accedens, orat per triduum. Die autem tertia advenit natalis Baptistæ Dominici: stante autem populo, & lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnum oritur. Presbyter vero, qui solemnia celebrabat, comprimere voces cupiens, interrogat quid hoc esset. Cui unus ex adstantibus ait: Murmur mitescere non potest, quia virtus Domini miraculum prodidit. Ecce enim mulier illa, quæ se cæcam testabatur ortam, erumpente ab oculis sanguine, visum recepit. Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter, quæ fuerant gesta.

XLVIII.

[68] Nanninus n igitur presbyter domus Vibriacensis o, Martyris hujus gloriosi reliquias expetivit, quas ex jussu beati Aviti p pontificis, adsumptas, cum psallentio tulit usque ad basilicam sancti Ferreoli, quæ q procul ab ipso vico sita est, [reliquiæ quædam translatæ, & energumeni liberati,] & cum ad eam pervenisset, unus ex energumenis est mundatus. Procedens autem psallendo, cum ad medianam * pervenisset horam, hoste r improbo virtute Sancti depulso, puella alia purgata discessit.

XLIX.

[69] Accedens autem ad locum, ubi oratorium, quod in honorem Sancti construxerat, posuit hæc pignora in altari sancto. Accedens autem ad eum unus cum amissis oculis s, alius manu debilis, impleta oratione, hic lucem recipit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna. Mulier etiam nomine Æterna * cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospes abscessit. Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati * sunt. [multique infirmi sanati:]

L.

[70] Sed quoniam non est absurdum, si beatus Julianus cum Johanne aut Martino dona sanitatum impertiat, cum quibus victor seculi in cælo tripudiat, referam adhuc qualiter cum Nicetio Lugdunensi t simili virtute floruerit. Igitur infra terminum territorii Turonici, [cæcus illuminatus in ecclesia territorii Turonici.] Litomeris quidam in honore sancti Martyris basilicam ædificavit: in qua nos ex more ad benedicendum evocati, sancti Juliani martyris cum Nicetii Lugdunensis reliquias conlocavimus. Sed non multo post tempore cæcus adveniens, dum fideliter orationem fudit, visum recipere meruit. Memini hujus cæci in libro vitæ sancti Nicetii, quia dignum est, ut communis virtus utriusque Sancti scripta * connectat. Ergo his miraculis lector intendens intelligat, non aliter nisi Martyrum reliquorumque amicorum Dei adjutoriis se posse salvari. Ego autem Domini misericordiam per beati martyris Juliani patrocinia deprecor, ut advocatus in causis alumni proprii coram Domino adsistens obtineat, ut absque impedimento maculæ ullius, hujus vitæ cursum peragam atque illa, quæ confessus sum in baptismo, inreprehensibiliter teneam, fideliter exerceam, ac viriliter usque ad consummationem hujus vitæ custodiam. Amen.

ANNOTATA.

a In Actis S. Aredii tom. 4 Augusti pag. 173 agitur de cœnobio Atanensi, quod nunc S. Arudii nomen habet, situmque est in finibus pagi Lemovicini versus Petrocorios.

b Nimirum cap. 39.

c Id est, tota inaurata, quantum existimo. Vox quidem holochrysum, si Græcam originem intueamur, significat totum ex auro, ut Macri in Hierolexico illam exponunt: at clarum est, crucem illam auream non fuisse.

d Tres Ruinartii codices habent, misit supra dictus Aredius clericum.

e Frigoritici, vel frigoretici vocantur febribus laborantes, sicut febris ipsa quandoque frigus.

f Cautinus Arvernensis seu Claromontensis episcopus obiit tempore luis inguinariæ hic memoratæ anno DLXXII, inquit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 241, ubi de eo plura videri possunt. Agit de hisce Gregorius in Historia lib. 4, cap. 31.

g Imo Ochoziæ 4 Reg. 1, ℣ 16, ubi hæc leguntur Eliæ verba: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Sensum verborum dedit, & verisimiliter transcribentium vitio Ozias irrepsit pro Ochozia.

h Martyrarius idem est ac ædituus, aut custos ecclesiæ.

i Novembrem verosimiliter designat.

k In aliis editionibus, acsi eadem ipsius putares hora & momento &c.

l Urbs Sanctonica haud dubie est metropolis Santonum, vulgo Saintes dicta.

m Nomen hoc in alio Ruinartii codice Victuriana, in alio, Victurina, ut & in nostro.

n In codice nostro Nannius, in aliis apud Ruinartium Manninus, aut Naninus.

o Audi observationes Ruinartii: Nomine Vibriaci Veterem-Brivatem, vulgo Vielle-Brioude, hic designari censet Savaro in Originibus Clarom., & quidem basilica exstat in honore S. Ferreoli haud procul a Veteri-Brivate sita. Verum Nanninus reliquias S. Juliani e nova ad veterem Brivatem deferens, S. Ferreoli ecclesiam habere obviam non potuit: siquidem Brivas nova inter veterem sita est & ecclesiam S. Ferreoli. Forte Vibriacensis domus hic appellatur Vibrac seu Vibrat, vicus diœcesis Claromontensis, aut certe Vibret in eadem diœcesi.

p S. Avitus episcopus Arvernensis successit Cautino ante memorato. De eo egimus tom. 4 Augusti a pag. 444.

q Addendum hoc loco non monet Ruinartius.

r in editis & Mss. quibusdam, coram hoste &c.

s In codice Gemeticensi, veniensque ad eum unus, amisso oculorum usu.

t Pro S. Nicetio jam assignavi tom. 1 Aprilis pag. 95.

* al. stupefactus

* al. hominem

* al. Domini

* al. quo

* al. expetieris

* al. meridianam

* al. Acerna

* al. sanati

* al. scriptura

DE SS. POLIENO, SERAPIONE, JUSTILLA, AC FORTE HERMETE MM.
ALEXANDRIÆ.
ITEM DE SS. HELIA, STEPHANO DIACONO, POLLIONA MM.
ROMÆ.

[Commentarius]

Polienus M. Alexandriæ (S.)
Serapion M. Alexandriæ (S.)
Justilla M. Alexandriæ (S.)
Hermes M. Alexandriæ (S.)
Helias M. Romæ (S.)
Stephanus diac. M. Romæ (S.)
Pollion M. Romæ (S.)

AUCTORE J.P.

Martyrologium, quod tamquam vetustissimum, & S. Hieronymi nomine insignitum vulgavit Acherius tomo 4 pag. 669 hanc trium Martyrum classem refert: In Alexandria, natalis sanctorum Polieni, Serapionis, Justillæ. Pro hac ponitur apud Florentinium Hermetis. Ibidem in notis scribuntur tantum istiduo: In Alexandria Polici, Serapionis. Ex Martyrologio autem Corbeiensi mox subduntur ibidem tres isti, quos ex Acherio recitavimus. Classis altera apud Acherium est a priore diversa, & sic annuntiatur: Romæ, via Salaria vetere, in cimiterio, natalis sanctorum Hermetis, Basillei, Heliæ, Stephani diaconi, Pollionis. Martyrologium Augustanum inter Hieronymiana contracta apud nos excusum ab Acheriano dissonat: Romæ, Hermetis, Stephani, Polieni. In Augustano eodem post annuntiationem S. Viviani Sanctonensis, de quo agimus hac die, mentio fit Perasii, & Abundii MM. Hic ultimus forte est idem, quem ex Greveno sub nomine Abundi referimus in his Prætermissis, ac simul cum Abundantio differimus ad XVI Septembris. De S. Hermete M. Romano tractamus hac die: nomen Basillei suspectum nobis est, quod non sit Sancti, sed cœmeterii, ut pluribus dicitur in eodem S. Hermete § 2 num. 24. Porro Sanctos sub titulo Martyrum annuntiavimus superius, quia in exemplaribus Hieronymianis tales notari solent. His non addidimus Perasium, qui notabatur in uno exemplari, & sine clara & distincta notitia loci. S. Hermetem sub dubio posuimus, qui forte Romanus est, & perperam Alexandriæ applicatus.

DE S. VICINIO CONFESSORE
EPISCOPO SASSINATENSI IN ITALIA

Post persecutiones, ut creditur, imperatorum gentilium.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus, cultus, miracula, tempus Vitæ exemplaria.

Vicinius ep. conf. Sassinæ in Umbria (S.)

AUCTORE J. P.

Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ columna 702 editionis prioris hanc dictæ jam cathedræ præsulibus præmittit notitiam topographicam: Sassinam, quam hodie Sarsinam vulgus appellat, collocat Strabo in Togatæ Galliæ * ad dexteram fluminis Sapis, ad extremum Umbriæ: Plinius autem in 6 Italiæ regione. [Varia de loco,] Flaminiæ antiquissima civitas est, Plauti patria, comici theatri principis .., sed ita hoc tempore magna ex parte excisa, ut vix 400 mortales alere dicatur. Sequuntur plura alia, quæ idem scriptor collegit de isto loco. Adde Leandrum Albertum in descriptione Italiæ, anno 1566 Latine excusa Coloniæ Agrippinæ, pag. 461, & Cluverium in Italia antiqua pag. 622. Primum hujus sedis episcopum fuisse S. Vicinium memorat Ughellus columna 704: quanta vero cum laude, vitæ integritate, ac secuta deinde miraculorum celebritate eidem præfuerit & profuerit, docebunt sequentia.

[2] Breve est illud Leandri Alberti pag. 462: Sarsinæ quondam episcopus fuit Vicinus, [publica Sancti] Ligur, vir sanctissimus, & miraculis clarus. Laudatur etiam a Ferrario in utroque Catalogo ad hunc diem XXVIII Augusti, quo illum suo Martyrologio universali inscribit Castellanus. Sassinæ protector vocatur ab Ughello. Varia de ejus cultu succincte tradit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in annotatione; Memoria, inquit, S. Vicinii etiam ab ecclesiis Cæsenate & Parmen. celebratur, ut in tabulis earumdem ecclesiarum vidimus: licet Parmæ de eo XXVII agi consueverit. Postremo die Dominico mensis Maii apud M. Musellam festivitas illius magno accolarum concursu celebratur, vel quod ille translationis dies sit, quando ex eo M. corpus Sarsinam translatum est, vel ordinationis. In Vita memorata (de qua agetur inferius num. 5) S. Vicinii, illum Bleræ apud Viterbium coli, quod ibi caput ejus habeatur, inter alia continetur. Sed Bleræ S. Viventius, non Vicinius colitur. Postquam Ughellus col. 705 retulisset ex Ferrario de S. Vicinii cultu Parmæ; inque arce, inquit, sub ejus effigie hæc de eodem carmina extant:

Dum sacros artus, jejunia, templa, catenæ,
      Dum sylvæ macerant, hunc regis atque gregem,
Dum cælum scandis, quatuor * æstas septima vertit,
      Nos voti damnas, numina tetra fugas *:

[3] In litteris Italicis, Sassinæ scriptis, quas ante me habeo, [veneratione ex variis hic colliguntur.] narratur, Sanctum nostrum ecclesiæ titularem ac civitatis protectorem esse; populo eum annuntiari secundum usum basilicarum Romæ; corpus ejus conservari sub altari cujusdam sacelli honorifici, quod ipsi dedicatum est: præterea existere ibi catenam, a Sancto pœnitentiæ causa gestari ad collum consuetam, eamdemque festo ipsius die XXVIII Augusti magno cum decore ac concursu deferri in supplicatione propter pium admodum erga illam affectum in diœcesi & in circumvicinis locis, & perquam prodigiosam esse præsertim in energumenis. De hac catena agetur pluribus in Vita S. Vicinii inter miracula. Ex his abunde constat de ejus cultu. Superest, ut ad alia progrediamur.

[4] [Tempus sedis ac mortis incertum:] Nescimus, quo anno sedere cœperit in sua cathedra; & quo obierit. Ughellus columna 705, vixisse, ait, creditur post diram Diocletiani, & Maximiani imperatorum persecutionem, Silvestri Pontificis temporibus. Sedit hic ab anno æræ vulgaris 314, usque ad 335. Indeterminata illa temporis positio conformis est auctori Vitæ, quam sumus daturi. Nam in ea proxime post Prologum dicuntur ista: Beatus vero Vicinius, ut fertur, ex Liguriæ partibus imminentis persecutionis tempore veniens, urbem Saxenatem .. petiit: ibique verbum Dei populo prædicans .. divina providentia est episcopus ordinatus. Non dicitur hic, quænam persecutio ista fuerit, an Diocletiani, an alterius imperatoris; sed forte respexit auctor ad Diocletianeam celeberrimam, eamque antonomastice indicare voluit. Nos, Ughellum secuti, qui referebat credi, quod vixerit sanctus Præsul post dictam persecutionem, indicavimus supra, eum etiam vita functum post illam, quia omnino ignoramus, quamdiu eidem supervixerit. Si tamen verum dicat biographus apud nos num. 5 indicans eum vixisse in episcopatu per viginti septem annos, & tres (Ughellus ponit 7) menses .. a Domino .. evocatus; tunc vivere potuit ad annum circiter Christi 330, si imminente Diocletiani persecutione prædicarit Sassinatibus, & eodem circiter tempore ad episcopatum apud illos promotus sit. Sed in tanta rei chronologicæ obscuritate fiximus ejus obitum post persecutiones imperatorum gentilium, saltem per modum systematis chronologici, donec exploratiora quis doceat.

[5] De Vitæ exemplaribus observamus ista. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hasce in rem nostram suggerit notitias, [exemplaria Vitæ,] perbrevem, quam de sancto Præsule habet, collectionem asserens desumptam ex monum. eccles. Sarsinatis, quæ inde, ait, accepimus: in quibus aliqua corrigenda sunt; & ex ejus Vita typis excusa an. D. MDCIX ex antiquiss. cod. Ariminen. eccles., ante DC annos scripto. Nos neutrum illud exemplar vidimus. Ughellus de exemplari, quo utitur, sic scribit: Ejus gesta ex antiquo membranaceo codice exscripsit Jo. Petrus Ferrettus Ravennas episcopus Milensis, quæ extant inter ejusdem eruditissimi præsulis monumenta in Vaticana bibliotheca volu. 5834, in hunc, qui sequitur, modum: “Beatus vero Vicinius, ut fertur, ex Liguriæ partibus imminenti persecutionis tempore veniens ad urbem Sassinatem &c.Finiunt autem his verbis: Quia sua carne solutus, non mortem passus est, sed evasit: non vivere desistit *, sed incepit vitam, quam moriturus poscebat, invenit mortem victurus. Quæ ibidem memorantur de S. Vicinio conveniunt in substantia cum alio nostro apographo, quod habet prologum, & varia refert miracula.

[6] Prænotatur hoc titulo: Incipit narratio vitæ & miraculorum S. Vicinii Saxenatis episcopi perpetuo recolenda, [uti & illud, quod daturi sumus.] ut habetur in libro, qui est apud ill. societatem S. Hieronymi de Arimin. a fol. 145 usque ad fol. 154. Auctor est incerti temporis ac nominis, atque adeo non probatæ auctoritatis. Plus æquo verbosus est num. 8 &9. Scripsit diu post S. Vicinium ex num. 10 in fine, & ex num. 31, ubi Saxenatis ecclesiæ præsul nomine Ubertus ab eo signatur: vixit autem ille seculo XI, sicut dicemus ibidem in Annotatione. Ms. a nobis vulgandum Bollandus noster accepit Roma a P. Guilielmo du Loroy S. J., quod a variis mendis expurgare conati sumus, editione Ughelli non omnino neglecta. Denique textum biographi nostri divisimus in capita, titulos ac numeros more nobis consueto, quibus subjungimus Annotata.

[Annotata]

* f. addendum confinio

* f. quater

* i.e. malignos spiritus

* f. destitis

VITA ET MIRACULA
Auctore anonymo
Ex libro Hieronymianorum Ariminensium.

Vicinius ep. conf. Sassinæ in Umbria (S.)

BHL Number: 8557

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Sanctorum gesta] Ecclesiasticæ religionis [ad] cultum non est ambiguum pertinere, quotiescumque aliquis peritorum aliqua divina miracula mundo patentia, non ut nequam servus domini sui pecuniam abscondens, terræ latibulis occultari permittit, sed ad imitationem præcedentium doctorum, ut Domino lucrando multiplicet, humanæ prosperitatis memoriæ retinenda coaptat: præsertim cum de beatorum virorum meritis ea procedere dignoscuntur, quorum corpora ex antiquæ venerationis studio in terris debita religione recoluntur.

[2] Hinc est, quod David inquit: [In memoria] æterna erit justus. [ad posteros transmittenda.] Memoria enim justi æterna apud mortales esse non potest, nisi litteratorio stilo in perpetuam succedendi seriem commodetur: cum ipsa mortalis conditio cogat humanum genus, etiam pleraque ex his, quæ sibi sunt modo notissima, repente penitus ignorare. Oportet igitur mirabilium operum efficaciam, quæ ex beatorum virorum meritis prodeunt, litteris adnotari, ut in æterna memoria apud homines valeant perdurare. Quæ licet per quadripartiti mundi climata esse innumera prædicentur, hic tamen ex multis pauca, quæ de beati Vicinii Saxenatis episcopi meritis & precibus salubria certum est pervenisse, ut possumus, referamus.

CAPUT I.
Sancti patria; prædicatio apud Sassinates; episcopatus; mors, sepultura; auctoris de posthuma Sancti gloria parergon.

[Insignes] Beatus vero Vicinius, ut fertur, ex Liguriæ a partibus imminentis persecutionis tempore veniens, urbem Saxenatam, vulgo Bobium b vocatam, quæ in Appenninis Montibus sita est, petiit; ibique verbum fidei populo prædicans, pro bonorum operum studiis, quibus omnipotenti Domino inhærebat, omnique populo complacebat, divina providentia est episcopus ordinatus. In quo tandem spiritualis montis vertice constitutus, inexplicabilibus cœpit ad cælestis fastigii culmina desideriis anhelare. Agebat enim ipse in monte verbis sublevatus, quæcumque in valle lacrimabilis corruptionis positos sibi subditos edocebat. Omni clero magister amabilis, populo venerabilis, pauperibus mitis ut Pater, viduis locuples, sibi pauper, orfanis tutor, patientibus compatiens existebat, vigiliis pernoctans, orationibus insistens, jejuniis voluptatem domans, abstinentiis se cælibem exhibebat.

[4] [ac vero præsule] Charitatis vero cæterarumque virtutum ascensus quid in eo opus est favorum gradibus cumulare? cum constet, eum nullis rectitudinis actibus caruisse, nullis hujus mundi vanis deditum studiis tepuisse: sed omnibus, quibus Deus omnipotens delectatur, virtutum odoribus efflagrasse. Ipse nimirum se non solum sacrificium Domino, verum etiam holocaustum interius & exterius incendebat. Præcipuus vero doctor Vicinius subditis suis diversas ammonitionis species, prout expediebat, singulis exhibebat. Eos quidem, quos arrogantia tumidos sentiebat, ad humilitatem ferventis rigore disciplinæ revocare studebat: quos vero callidi serpentis astutia hujus mundi vanis illecebris deditos providebat, omnipotentis Dei jussionibus parere, importune opportune ammonendo, insistendo cogebat.

[5] [dignissime] Talibus igitur exercitiis indesinenter insistens, ad admirabilium operum efficaciam beatus Vicinius meruit pervenire, adeo ut illius præsentia, cujus voluntas semper Domino inhærebat, omnes languorum accessus suis precibus effugaret, dæmoniacis spiritibus comminando solveret occupatos: & quidquid salubritatis populo expetebat, evidenter obtinens a Domino precibus impetrabat. Præcipue tamen inter cætera, sicut hactenus, in expellendis dæmoniis ab infectis humanis cordibus prævalebat. Hic vero dum in episcopatu per viginti septem annos, & tres menses corporeis pro Deo laboribus insudaret, & numquam ab his, quæ noverat Deo amabilia, vacaret, a Domino, quem dilexerat, evocatus, somnum, quem Deus omnipotens dilectis suis in introitum veræ hæreditatis tribuit, accepit.

[6] [virtutes] In qua nimirum non ulterius eam excolendo laboravit, sed peracti laboris præmia perhenniter manenda * exultando suscepit: in qua videlicet dum multiplices manipulos, quos Christo seminans messuit, intuetur, de acceptis lucris multipliciter in Domino gloriatur. O quam beata hæreditas, quam nullus filius potest succedendo, nisi patre vivendo * sortiri, quam nulla proles, nisi prius pro genitore moriatur, possidere c. Mirabilis est nimirum illa æterni Patris hæreditas, quam ibi pro ea natus, moriens accipit d, hic sine illo vivus amittit: cujus possessor illam nemini derelinquit, nisi ad hanc, qui cum eo superstite participari cupit, anhelet e.

[7] Sed quia vir Deo amabilis Vicinius post metam corporeæ vitæ, [narrantur: mors, sepultura:] anima in cælestibus exultante, terrenæ quoque laudis munere inter homines carere non debuit, ubi vide licet laborum carnalium certaminibus contra invisibilem hostem spiritualiter insudavit, ac post illius triumphales exequias, quibus fuit ab ecclesiasticis viris honorificis excubiis pertractatus, ac fragrantium thymiamatum odoribus, celeberrimoque vigiliarum funere decoratus, & sepultus in marmoreo sarcophago requievit, non modo solita eum miraculorum potentia non reliquit, verum etiam potiora & famosiora in Christo mortuus exercuit, quam ab eo superstite facta claruissent: & juste quidem Creator omnium rerum illum non mortuum, sed migratum majori in populo prærogativa, quam viventem corpore sublimavit: quia tunc carne solutus, non mortem passus est, sed evasit; non vivere desiit, sed incepit: vitam, quam moriturus poscebat, invenit, mortem, quam victurus f in solo corpore metuebat, exemit.

[8] Non enim justus anima valet vivere, nisi corpore moriatur. [ejus gloria jure merito] Opportunius igitur eum viventem vitalia miracula comitari debuere, quæ cum ipso semper subsistente vivere non desisterent; quam moriturum, quæ, eo deficienti indeficientia nescirentur. Sæpe namque meminimus in libris ecclesiasticis atque sæcularibus reperiri quosdam magicis artibus eruditos nefariæ disciplinæ potentia extra naturam humanam [patrasse] effectus, viventes quædam mirabiliter operatos, mortuos vero cum ipsis famosis efficaciis ingloriosos defecisse. Quod idcirco fieri credimus, quia talia sectantes interius mortui, opus a mortuis accipiunt, quod exercent: dum vero utraque morte depereunt, ea etiam, in quibus male viventes jactanter valuerunt, infeliciter amittunt.

[9] Liquet igitur, quia hi per beatam vitam, quæ post mortem carnis incipit, [ad posterorum notitiam] imitantur ex meritis deficientis vitæ, in qua innocentes existunt, vitalia miracula defuncto corpore exaggerant, non extinguunt. Post depositionem ergo beati Vicinii, ecclesiastici vigoris cultus, quem prædicationis ejus exarante vomere arva Christianæ devotionis fructificantia susceperunt, gratiæ cælestis imbre complutus, ad eximia sanctæ fidei piæque operationis fastigia, prostrato humani generis hoste, succrevit.

[10] Sed quia, ut manifestum cernimus, cum plantata arbuscula crebris irrigationibus circumfusa, [propagata.] fervorem torrentis æstatis evaserit, atque annuatim humanis adjuta subsidiis, ad aëra fructuosos ramos extenderit, operosus cultor, securus ab irrigatione quiescens, in carpendis ejus fructibus & metendis exultat; sic quoque beati Vicinii crebra miracula, quia his sua ecclesia sanctæ fidei, sanctæque operationis studiis erecta minus indigebat, per aliquot prolixi temporis spatia apparere cessaverunt. Post hæc vero tepescentibus circa priora bonorum actuum studia fidelium cordibus, rursus Deus omnipotens priora miraculorum beneficia beati Vicinii meritis excitavit, quæ seniorum virorum memoria nostris junioribus intimavit, quæ, ut valemus, obnixius exequamur.

ANNOTATA.

a Liguria, Italiæ regio in Gallia Cispadana, olim duplex fuit, littorea videlicet & mediterranea. Vide geographos.

b Ughellus antea citatus tradit ista, columna 703 de Sassina agens: Interdum autem Saxina; recentioribus vero temporibus etiam Bobium, forte a Boiis, qui illic antiquitus habitasse feruntur. Quidquid autem præsulum jurisdictionem attingit, ita Bobium appellatur, ut episcopus ipse Bobii aliquando sit dictus, tametsi hodie Sassinæ, comes autem Bobii, ad quorumdam oppidorum retinendam jurisdictionem, denominetur. Non defuere, qui suspicati sunt, Bobium haud procul a Sassina alteram civitatem extitisse, ubi modo Galeata, abbatiæ S. Hilarii jurisdictio spectatur: qua eversa, cum Sassina excisæ civitatis coïvisse episcopatum; sed profecto falluntur, ut modo diximus: siquidem Sassina ipsa, ejusdemque territorium Bobii nomine censentur, ut prolixe admodum refert Philippus Antoninus in libro de Antiquitate Sassinæ.

c Ughellus col. 705 habet: Quam nulla proles, nisi prius a genitore mereatur possidere.

d Non recte apud Ughellum: Quam ibi pro eis natus mori accepit.

e Hic sine illo vivus, & reliqua usque ad anhelet inclusive non sunt apud Ughellum.

f Ibidem narratio sic finitur: Sed incepit vitam, quam moriturus poscebat, invenit mortem victurus.

* mansura

* Ughell. patri viventi

CAPUT II.
Dæmoniaci liberati; bona suo domino restituta; Sancti catena prodigiosa.

[Energumenus, frustra aliorum Sanctorum ope implorata,] Quidam Aretinæ patriæ colonus, Bonizo nomine, dæmonio arreptus, ab eo, utpote humani generis semper inimico, miserabiliter vexabatur: quem cum illius affines lacrimosis suspiriis afflicti, per plurima Sanctorum loca, Domini pro eo clementiam flagitantes circumquaque deferrent, nequicquam circa illius præsidia laborabant. Cumque ab obsequentibus propinquis jam pene diffidentibus casso fatigio a linqueretur, ad beati Donati martyris b sepulchrum Aretium est deductus: cujus antiqua prodigia cum magno crescentis Ecclesiæ decore patuerunt. Ibi quippe dum beati Donati meritis cuncti eum salutem ex moribus accepturum in proximo confidissent, vox dæmonis ore vexati hominis exclamavit: Quid miserrime per innumera Martyrum loca labore ambiguo circumfertis? Nulli Martyrum, nemini Confessorum cedere jubeor, nisi beato Vicino Saxenati episcopo, qui mihi meisque sodalibus semper etiam dum corpore viveret, obviavit.

[12] Quo audito, virum miserum diligentes, quis esset, [ad S. Vicinii sepulcrum ducitur,] vel ubi consisteret beatus Vicinius, inquirere studuerunt. Comperto denique loco Saxenatis ecclesiæ, cui corpus venerabile beati Vicinii præsidebat, ad eum celeriter properare cœperunt. Dæmon vero miserum obsessum hominem interioribus ligaminibus innectens, nefandis impediens viribus, incessabiliter luctabatur: nimirum ne sancti Vicinii præsentaretur vicinitatibus metuebat. Hic tandem quia Dei imperio reniti penitus non valebat, coactus usque ad præfati episcopii loca proxima est deductus. Cumque eum ad beati Viri sepulchrum perducere niterentur, tanta fortitudine nequam spiritus resistebat, ut vix eum magna hominum multitudo loculo admovere potuisset; sed caninos latratus, porcorumque rugitus edebat, dentium morsibus, & manuum ictibus circumstantes clamando terrebat, humoque prostratus marmorei ponderis a trahentibus putabatur.

[13] His igitur tumultibus sacerdotes prædictæ ecclesiæ concitati, [& per ejusdem catenam] occurrerunt misero dominica * præmuniti. Cumque illum cernerent insuperabili commotione furentem, accersitam in nomine Domini sanctique Vicinii catenam, quæ propter effugandos dæmones antiquitus fuerat fabricata, collo illius circumponentes, ex parte omnipotentis Dei, sanctique Vicinii præcepere, ut ad illius sepulchrum minus properare differret. Quo audito, velut est servus iniquus, quamvis invitus ad Domini sui præsentiam sine trahentium difficultate pervenit.

[14] Celebrantibus ergo pro ejus absolutione sacerdotibus Missam, [liberatur.] devoteque Domino supplicantibus, vir ille miserabilis in terram procidens, ore cœpit spumas evomere, caput huc & illuc vertendo quassare: sic paulatim dormitando quievit. Transacto denique vix unius horæ spatio a sacerdotibus suberectus, se incolumem factum, Christo Domino sanctoque Vicinio gratias agens, benignis vocibus exclamavit: qui postea sanus plurimis annis vixit, multoque tempore in obsequio sancti Vicinii processionalem crucem, ubicumque expediebat, per loca plurima deferebat: post hæc domum rediens deinceps beato Vicinio gloriosa præconia perhibendo annuatim & sæpissime se in suis obsequiis frequentavit.

[15] Apud urbem Regium d, quæ in Liguriæ provincia sita est, [Diaconus bonis suis privatus] erat quidam vir nobilis, & terrenis facultatibus locuples, qui, sicut humana cupiditas exigit, in exaggerandis rebus avidus, cuidam suo diacono, qui mediocris generis erat & simplicis puritatis, cœpit infensus existere, adeo ut, direptis cunctis supellectilibus, molendinum, cujus ope suam suorumque vitam excolendo fovebat, eriperet. Hunc vero diaconus cum nec piis supplicationibus mitigando inflexibilem posset inclinare, nec ad juris censuram sua cæterorumque comparium procerum protectione sublimem, cogere valuisset, mœrensque suam inopiam deflens, elegit Regi regum suisque Sanctis sua incommoda, cui nota fuerant intimare, debitisque precibus supplicare.

[16] Reperit itaque consilium salutis: ad beati Petri apostolorum principis limina, [post varios Sanctos invocatos S. Vicinii] illius suffragia postulando, processit, atque iteratim singulas Sanctorum, quas poterat, basilicas visitabat. Redeunti denique ab urbe revelatum est ei in somnis, quod, si beati Vicinii Saxenatis episcopi solatia postularet, qui scilicet omnibus petentibus subvenire consuescit, accipere meruisset. Dum ergo quis esset Vicinius, sollicitus trepidusque nutaret, a quam plurimis sollertius inquirendo cognovit. Tandem per devia locorum, per abrupta Alpium anxius incedendo, ad exoptatæ partis ignota loca pervenit.

[17] Introgressus igitur ecclesiam, interioris secreti sacellum, quo beati Vicinii corpus quiescit, appetiit, [corpus invisit,] terræque provolutus his est eum lascessendo verbis aggressus: Huc ad te, o beate Vicini Deo amabilis, ego omnium miserrimus accessi, hic te devotus exoro, ut mihi tuos mores pristinos imitatus occurras, mihique inopi præter solitum non desinas subvenire. Non enim a te mihi concedi injusta deposco: ut mea mihi sublata restituantur exoro. Novi quidem te posse a Deo, etiamsi majora poposceris, impetrare. Quod si, meis * exigentibus, aures tuas ad præsens meis precibus renueris inclinare, hinc numquam exeam: hic tuam faciem obnixis supplicationibus occupabo, donec aut infeliciter spiritum exhalando deficiam, aut experiar, si tu miserorum infelicitatibus commoveris.

[18] [& illa, eodem Sancto apparente, recuperat:] Dum hæc igitur & quam plura alia multis diebus exaggerando indeficiens postularet, beatus Vicinius solita miseratione coactus, apparuit [in] noctis somno Regiensi nobili viro, imperans ut diacono molendinum cum cæteris abreptis restituere non differret: qui eum cum quis esset inquireret, Sanctus, inquit, Vicinius Saxenatis ecclesiæ sum episcopus, ipsius quidem diaconi assiduis lamentationibus excitatus. Quod quidem cum prædictus vir negligens præteriret, secunda nocte beatus Vicinius eadem denuo repetens acrius imperavit. Tertia vero nocte suis imperiis resistentem non solum increpativis verbis, verum etiam verberibus laceravit. Protinus homo inter crebra verbera, sub jurejurando polliceri cœpit, se, quæcumque jubebat, sine aliquo obstaculo perfecturum, id etiam postulans, ut ad se prædictum diaconum dirigere dignaretur. Præcepit itaque beatus Vicinius prædicto diacono in somno, ut securus ad suam patriam remearet. Quod cum fecisset, restitutus est in pristinas facultates, &, quoad vixit, cum prædicto nobili viro immensas beato Vicinio retulit grates, ejusque ecclesiam deinceps crebrius visitavit.

[19] [mirabilia quædam] In præfati episcopii ecclesia ex antiquo more catena, quæ dicebatur sancti Vicinii, consistebat. Cujus scilicet catenæ usibus in solis propellendis dæmoniacis spiritibus, quoties expedierat, sacerdotes ex sancti Vicinii meritis fungebantur. Hanc quidam deuuittonibus c, qui medicando * terram circumeunt, dum tanti sacramenti eam ignoraret, furatus est, cœpitque principio cum ea fugere. Cumque usque ad fluvium Sapium *, qui proximus est eidem urbi, celeriter cucurrisset, effecit in illum Deus omnipotens quod per Prophetam reprobis comminatus est dicens, Immittam in eos spiritum vertiginis, & errare faciam ut cæcos, per noctis totius circulum juxta utraque prædicti fluvii littora per culta & devia, per incommoda vallium, spinis ac rupibus offendens incessit, sperans se persequentes magno spatio itineris evasisse.

[20] [referuntur] Lucescente vero aurora infelix vir utraque cæcitate percussus, juxta fluvium in eodem loco se, quo vespere fuerat, reperit. Ammirans igitur, stupens, hæsitans, ne ab insequentibus caperetur, violabiliter formidabat. Iterum fugam moliens nequidquam, impeditus præcipitationibus, laborabat. Cumque adesse * sibi omne fugæ auxilium cerneret, catenam in gurgitis medium projecit, & continuo reversus ad ecclesiam se recepit: ibique triduo permanens medicando * frontem innocentiæ præferebat. Inter hæc quidam dæmonio arreptus ad beati Vicinii tumulum est allatus: confestim sacerdotes catenam, qua ex more collum illius necterent, inquirere sategerunt, comprehensumque ex opinione spiritus hominem terroribus impulsum, facinus prodere coëgerunt.

[21] Feci, inquit homo, ut latro, &, quod deterius & irrevocabile puto, [de Sancti catena.] catenam in profundum immani gurgitis projecisti *. Continuo ad fluvium cum homine concurrentes viderunt catenam prope litus in aquæ superficie enatantem. Laudantes igitur omnipotentem Deum beatique Vicinii merita, proferentes catenam facili conamine protraxerunt: hac vero prædictus dæmon obstrictus celeriter obsessum hominem dereliquit, & sic ex uno bina miracula claruerunt.

ANNOTATA.

a Vox fatigium, vel fatigiæ (Gallice fatigues) significat hic molestias vel labores. Consule Cangium in Glossario.

b De S. Donato Aretino in Tuscia egimus ad diem 7 Augusti.

c Non intelligo, quid velit dicere biographus.Forte legendum de viatoribus in apographo admodum mendoso.

* f. adden. ope

* f. adden. peccatis

* f. mendicando

* al. Sapis vocatur.

* l. abesse

* l. mendicando

* l. projeci

CAPUT III.
Mulier in Sanctum irreverens punita, ac deinde sanata; equus, quia non servatum pro eo votum, mortuus; depulsa falsa accusatio.

[Mulier sancti Episcopi festum profanans] Circa hæc tempora dum beati Vicinii natalitius dies, qui in eadem patria ab universis annuatim excolitur, immineret, quædam mulier ejusdem patriæ diem felicissimum parvipendens, spreto venerabilis solemnitatis officio, molam, qua frumentum frangeret, apprehendit. Cumque eam multiplici rotatu & exertis brachiis regyraret, hanc altera mulier, quæ mentis intellectu sanior esse videbatur, verbis arguens increpavit, quia scilicet in tanta solennitate beati Vicinii ab his operibus non vacasset: cui quidem mulier insultans sic dicitur respondisse: Qui bonum vicinum habet, cum illo gaudeat sero atque mane. Mox vero vocem hujus insultationis obstinatæque mulieris impudentiam divina est ultio subsecuta.

[23] Manus quippe illius & brachium, quibus opus tunc illicitum exercebat, [punitur, ac deinde sospitatur:] sic sub mamilla repente pectori cohæserunt, ut nec ab illa, nec a quibuslibet nitentibus aliis velut simul nativa separari valuissent; sed more sicci stipitis insensibilibus digitorum nervis exanguis dextera in pectore languebat. Protinus mulier lacrymabili voce vicinos evocans accersivit, & portentum indicans, affectum animi, quem tegere nequibat, indicavit. Cognita igitur prodigii causa, quia ex sancti Vicinii meritis procedebat, mulieres affines, atque vicini eam mœrentem octavo natalitii die ad sepulchrum beati Vicinii produxerunt: ibi enim biduo permanens, poscentibus clementiam Domini sacerdotibus, ac populis beati Vicinii suffragia postulantibus, sanitatem accepit, & ita deinceps beati Vicinii nativitas annua & potiori fuit veneratione celebrata.

[24] Eodem quoque tempore quidam Ravennatis ecclesiæ nobilis diaconus, nomine Honestus, dum causa orationis Romam peteret, [equus claudus] hospitium sibi in loco prædicti Saxenatis episcopii proximo pie paravit. Cujus quidem equus uno pede adeo claudicabat, ut nec jam passum unum verberibus compulsus ulterius pergere valuisset. Hoc vero modo ille suusque comitatus immaniter præpeditus in cordis mœstitia dilapsus, circa equi medicinam inaniter insudabat. Tunc prædictus diaconus devotæ mentis affectu beati Vicinii auxilium poposcit: O, inquit, sancte Vicini, nunc mihi in tua patria præpedito miseratus occurre: equo meo restitue sanitatem.

[25] [sospes redditur; sed, voto non servato, deinde moritur.] Quod si feceris, devoveo tibi, me candelam corporis mei altitudinem habentem, quotannis, donec ego, & ipse equus vixerit, oblaturum. Quo vix expleto sermone, tanta cœpit equus yaletudine congredi, ut cæteros præcedendo, nullam claudicationis maculam habuisse videretur. Ita demum diaconus cœptum iter peragens, domum alacriter est reversus. Biennium quidem votum, quod sancto Vicinio voverat, exolvit: tertio vero anno, eo die, quo votum fregit, equus inter manus habenas illius tenentium est defunctus: & sic patuit, quod vir ille, quod in voto sollicitus a beato Vicinio poposcit, accepit: quia post hoc solvere neglexit, amisit.

[26] [Presbyter ope sancti Vicinii] Præfatæ Saxenatis urbis episcopus vocabulo Benno a delatorum suasoriis accusationibus concitatus, presbyterum ecclesiæ suæ nomine Pertarum, dum sibi insonti delaturi crimen opponerent, occupavit. Qui cum per XX dies jejuniis & vigiliis maceratus, catena sancti Vicinii nomine dedicata vinctus continuo atque inevasibilis custodiæ laqueo se affici quereretur, una die, ut liceret sibi ecclesiam ingredi, & saltem aliquo spatiolo beati Vicinii sepulchro præsenter assistere, [a] custodibus postulavit. Custodes quidem, quia sine permissione episcopi hoc agere non audebant, accepta ipsius licentia eodem vinculo catenatum ante beati Vicinii tumulum deduxere.

[27] [mirifice calumnia liberatur.] Qui vero flexis poplitibus terram osculans, opem sibi a Domino concedi deposcens, modico spatio prostratus, quia diutius non permittebatur insistere, seipsum inter lacrimas suberexit. Continuo, miserante Deo, beatoque Vicinio deposcente, catena, qua collum illius adstringebatur, elapsa est, & presbyter, circumspicientibus custodum oculis, apparuit dissolutus: veloci cursu episcopo nuntiare studuere. Quo audito episcopus ad eum magna festinatione cucurrit, cernensque presbyterum dissolutum, eum insontem illico proclamavit, & sic demum ad pedes illius provolutus, ut sibi ignosceret flebiliter postulavit. Presbyter vero Deum laudans, sanctumque Vicinium magnis vocibus exaltans, episcopo suo indulgens, dehinc sibi præ cæteris extitit magna familiaritate copulatus.

ANNOTATIO.

a Ughellus col. 706 scribit Stephanum inter Sassinates episcopos floruisse anno 680, post quem proxime sic pergit: Beno (ita ejus nomen ibi scribitur) ad eamdem sedem subvectus est, tametsi, quo floruerit, tempus ignoretur: post Stephanum tamen reperitur cum subsequenti elogio:

Credulus insontem torquet, vincitque catena
      Presbyterum, Divi jussibus illa cadit.
Solemni festo Vicini oblata ministris
      Munera tollit, equi crimina pune luunt.

Insigne scilicet elogium, uti Ughellus vocabat. De pecunia seu muneribus oblatis, & equis agitur infra in principio capitis 4.

CAPUT IV.
Avaritia punita; diffracta e lapsu membra sanata; mira de amisso lipsano Sancti historia; innumerabilis in miseros beneficentia ejus.

[Episcopi, oblatam in Missa pecuniam sibi avare vindicantis, punitio:] Per idem quoque tempus dum sancti Vicinii dies ab universo populo natalitius ageretur, prænominatus Benno episcopus Missam solenniter celebravit. In qua cum ex more cunctus utriusque sexus populus diversa munera suis manibus obtulisset, quidam dives solidos sibi aureos impendit. Quos episcopus cupiditate ductus sacerdotibus, quorum usibus ex more oblationes cunctæ impertiebantur, auferens, suis privatis commodis reservavit. Sacerdotes vero pro sublatis aureis vehementius condolentes, cæteras videlicet panum oblationes minime susceperunt. Quos quidem panes post aliquot dies episcopus cernens in pavimento ecclesiæ vetustate putrescentes abstulit: & quia humanis comestionibus deprehendit ineptos, ira commotus equis suis edendos apponi præcepit. Consumptis igitur ab equis sacris panibus, cuncti, qui ex eis partem aliquam gustaverunt equi, velociter sunt defuncti: & sic episcopus tali prodigio correptus ad oblationum violentiam ulterius non accessit.

[29] Post hæc quidam rusticæ plebis Aretina patria oriundus, [Quidam e turri lapsus, & per septennium] de arduo turris fastigio, cui ex senioris sui præceptis diligenter custodiam sæpius exhibebat, corruit, in quo fractis brachiis, genibus, cruribusque diruptis, pusillum vitalis flatus anhelo pectore remansit. Transmissis itaque diebus aliquot vitam ei divina miseratio non negavit; sed membrorum status pristinos non concessit: erat quippe illi renum curvitas sinuosa, crurium & coxarum connexio glomerata, brachiorum & manuum imbecillitas, adeo ut nisi rependo velut quidam enervis quadrupes incedere nullatenus valuisset. Talibus igitur per septennium miseriis occupatus, cum jam mortem quam vitam potius expetisset, apud prædictæ ecclesiæ canonicos, quorum alimoniis vitam miseram educabat, assiduo hospitio fungebatur.

[30] Inter hæc vero spes salutis, quæ semper infelicibus animis solatium aliquod administrat, [miserrime affectus sanatur:] mentem illius subiit titubantem, ut, si sancti Vicinii præsidia quæreret, forsitan miserante Deo impetrare valuisset. Accedens itaque genibus, manibusque rependo ad sacratissimum beati Vicinii tumulum, lacrymabilibus querelis ingentibusque fletibus sospitatis remedia postulavit. Cumque Dominicæ curationis accessum differri sibi patientissime suspiraret, verba divinæ admonitionis, quam Dominus noster Jesus Christus, amicum nocte cum pueris recubantem petenti amico panes improbe porrigentem, sub exemplo conclusit, attendit; cunctis dierum ac noctium horis marmoreum sancti Vicinii tumulum amplectens, pectus pugnis invalidis obtundens quærebat, petebat, januam pietatis divinæ pulsabat, ut ex Domini promisso munus salutis inveniret. Flexit igitur Deus omnipotens sancti Vicinii precibus accessibilem suæ clementiam pietatis. Cum jam infelix vir inter miseros ploratus, crebrosque gemitus quadam die arcam manu gemina apprehendere niteretur, ut erat integerrimus, usque ad superiorem se marmoris altitudinem erexit, intellexit illico, quod præter solitum artus totius corporis jam in staturæ amissum ordinem undique concordarent, tentare cœpit si recte incedere potuisset. Directis igitur gressibus expertus diu optatissimam sanitatem, Dei omnipotentis clementiam sanctique Vicinii merita tunc & deinceps collaudavit. Quem noti & proximi in proceræ staturæ valetudine contuentes, nimia admiratione commoti, divinitatis potentiam favorabiliter narraverunt.

[31] [mira] Sed quid mirum si ex totius corporis beati Vicinii præsentia mirabilia prodierunt, cum noscamus etiam ex modica ossium ejus particula magnum aliquod claruisse. Supradictæ namque Saxenatis ecclesiæ præsul nomine Ubertus a causa devotæ orationis ad oratorium sancti archangeli Michaëlis, quod est in monte Garganico b situm, cujus memoria ex vetusti temporis more per orbem celeberrima veneratur, disposuit proficisci. In quo tamen itinere ut ab adversitatum incursibus tueretur, pusillum os corporis beati Vicinii decenti pyxide conclusum, in pera sua positum asportavit. Cumque, opitulante Deo, in eundo dextris successibus uteretur, quodam die in loco est, qui dicitur * hospitatus. Peractis igitur vespere his, quæ sibi suoque comitatui expedierant, mulier, quæ eum hospitio susceperat, suum sibi lectulum impendit: in quo tandem fessus episcopus recumbens, peram cum præfati sancti Vicinii reliquiis sub pulvinar, quod capiti inhæserat, occultavit.

[32] [osse perdito] Huic quidem nocte, dum gravi sopore premeretur, sanctus Vicinius apparens, Fatue, inquit episcopo, fecisti, quia me in muliebri lectulo posuisti. Quo dicto abiit. Post hæc episcopus a conviatorum vociferante multitudine excitatus, adhuc sopitis palpebris pene venerabilis atque nocturnæ visionis oblitus, cum sodalibus est profectus, tantoque munimine destitutus usque ad horam tertiam perrexit. Interim cum adhuc nox esset, prædicta mulier, relicti thesauri nescia, [lectum] episcopi, quem vacuum arbitrabatur, accessit: continuo tantus eam internorum viscerum dolor occupavit, ut parturienti assimilata intolerabili doloris cruciatu torqueri videretur.

[33] [narratur] Inter ipsos tandem languores debili conamine de lectulo surgens exiit, ut forte ex levi motu levius torqueretur. Mox (mirabile relatu) illam egressam pristina est salubritas subsecuta. Post hæc parvo interjecto spatio, quidam familiaris ejusdem domus nocturno itinere fessus veniens, imminenti sopore coactus in eumdem lectulum se projecit: quem repente mulieris languor invasit, mœstisque vocibus se cœpit miserum clamare. His auditis mulier exterrita, mœrentis viri propriosque repentinos dolores anxia interius mente volutabat, magnumque aliquid ex episcopi meritis fluxisse suspicata, virum, ut de strato surgeret, adorsa est ammonere.

[34] [historia:] Qui ut stratum deseruit, subito mulieris adinstar sanissimus est effectus. Ammirantes igitur & stupentes utrique a lectulo cessaverunt, nec stratum contingere, nec quid hoc esset, ausi sunt experiri. Inter hæc episcopus [sese peram] jam reliquisse deprehendens, dolens & tristis effectus uni de pedissequis suis pro ea celeriter repedare præcepit: qui vero cursu reciproco præfati hospitii domum revertens, peram ibidem intactam reperit, atque geminos dolores eisdem, qui passi sunt, referentibus agnovit. Hoc quidem episcopus audiens, terrore correptus, majori deinceps venerationis studio sancti Vicinii reliquias custodivit.

[35] Jam vero quantum in expellendis dæmonibus aliisque hominum remediis sanctus Vicinius apud Deum impetrando valuerit, [beneficia miseris a Sancto collata] non est per singula nostræ facultatis enarrare, cum constet ab innumera testium multitudine cognosci, omnes malignorum spirituum vexatione furentes illius sepulchri præsentia liberatos, cunctos languorum accessus ipsius ope fugatos: nullum cujuslibet pressuræ mœrore subactum, opitulationis illius accessibilem clementiam exorantem, sine ejus præsidio recessisse. Præstat nimirum hactenus indigentibus corporeas valetudines, &, quod est præstantius, concedit petentibus vigorem spiritus, quo animi divini amoris flamma succensi, eaque, quæ Deo sunt placita, peragendo, in supernæ Hierusalem mœnibus componuntur, & quæcumque adhuc mundo superstes fidelibus viva voce prædicabat, eadem corpore defunctus, in supernis vivens, orationum præsidiis prosequitur postulantibus impendenda.

[36] [sunt innumera.] Quæ nimirum quia sunt multiplicia, & nullo valent numero comprehendi, nunc tandem de immani gurgite paucas guttulas fidelibus potandas nobis hausisse sufficiat. Hæc enim de ejus vita atque miraculis … retulimus, ne vel nimis compendioso silentio ignavi, vel immoderato eloquio fastidiosi in scribendo fuisse videremur. Sit igitur æterno omnipotenti Deo, qui hæc beato Vicinio episcopo concedit, laudis honor incomparabilis, decoris favor interminabilis, virtutis gloria indeficiens nunc & deinceps ab omnibus creaturis, per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vixit ille præsul seculo XI secundum Ughellum col. 707.

b Mons est Apuliæ in provincia Capitanata, apparitione S. archangeli Michaëlis celeberrimus. Celebratur ea Officio ecclesiastico ad diem 8 Maii,quo apud nos inter Prætermissos dilata est ad diem 29 Septembris, dedicatæ ibidem ipsi ecclesiæ sacro.

* f. omissum loci nomen

DE S. ALEXANDRO EPISC. CONF.
CONSTANTINOPOLI

An. CCCXL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alexander ep. conf. Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti cultus apud Græcos & Latinos; gesta ejus in concilio Nicæno, contraque philosophos ethnicos, & Arianam hæresim.

Inter antistites, qui seculo IV contra Arium ejusque asseclas decertarunt, [Nomen Sancti in Fastis Græcis ac Latinis.] illustris habetur S. Alexander Byzantinus, seu Constantinopolitanus episcopus. Hujus memoria Fastis sacris adscripta est apud Græcos æque ac Latinos, at diebus diversis. Græci festivitatem ejus annuntiant XXX Augusti, quemadmodum videri potest in Menologio Sirleti, & Menæis. Latini vero, ut Ado, Usuardus, aliique posteriores, ad XXVIII ejusdem mensis eumdem inseruerunt Martyrologiis suis, eademque die nomen ejus reperitur in antiquissimo Martyrologio, nomine S. Hieronymi insignito. Nolim hic multorum verba accumulare, cum unum pro omnibus sufficiat Martyrologium Romanum, in quo hæc leguntur: Constantinopoli sancti Alexandri episcopi, gloriosi senis, cujus orationis virtute Arius divino judicio damnatus crepuit medius, & effusa sunt viscera ejus. Idem fere habent Usuardus & Ado, sed hic addit: Dormivit vero idem beatus Pontifex vitæ suæ anno nonagesimo octavo, episcopatus trigesimo tertio. Verum tempus illud episcopatus certo erroneum est, ut patebit ex dicendis. Brevius ejusdem memoria habetur in Romano antiquo seu parvo.

[2] Acta S. Alexandri nulla exstant, quæ quidem nomen Actorum merentur: [Acta de eo nulla exstant.] nomine enim Actorum S. Alexandri digna non est Oratio nescio cujus de gestis in concilio Nicæno, etiamsi titulus istius Orationis apud Photium Vitam S. Alexandri æque ac Metrophanis & Constantini magni promittat, cum nihil fere de Alexandro contineat quam quædam occasione concilii relata. De hac autem Oratione historica, fideque ejus in multis vacillante, abunde disseruit Janningus noster in S. Metrophane tom. 1 Junii pag. 385. Quapropter ne quidem commemorare lubet, quæ ibi leguntur de prædicto a Metrophane Alexandri episcopatu, utpote fide parum digna. Itaque Actorum vices utcumque supplere debebunt antiqui Patres, historicique, qui meminerunt de S. Alexandro, ejusque laudes celebrarunt. Ex his ea colligam, quibus pateat quantus fuerit Alexander; & gesta, quæ innotuerunt, ordine discutiam.

[3] [Multa de S. Alexandro hinc inde disputata,] Ut certa separemus ab incertis, breve gestorum accipe compendium. Constat Alexandrum in cathedra Constantinopolitana sedisse post S. Metrophanem: at dissentiunt scriptores, non recentiores modo, sed antiqui etiam, utrum ei successerit ante Nicænam synodum, an postea. Interfuit Alexander synodo memoratæ, sed incertum rursus, an adfuerit episcopus, an presbyter tantum. Hinc æque disputatur de episcopatus duratione, cum alii attribuant annos 23, alii 13 aut 14, nonnulli pauciores, aut multo plures: at posteriores illi jam satis convicti sunt erroris, ita ut dubitatio tantum superesse videatur de annis 13 aut paullo pluribus, & 23. Demum, ut constat Sanctum Ario fortiter obstitisse, ne ecclesiam ingrederetur, ejusque mortem precibus a Deo obtinuisse, ita acriter disceptatum est de anno Sancti ipsius emortuali: nam quidam annum 331 morti ejus assignarunt, quorum sententia abunde est refutata: alii prætulerunt annum 336 aut 338, alii demum 340 omnino statuendum existimarunt. Posteriorem hanc sententiam præcipue stabilire conatus est Janningus noster tom. VI Junii a pag. 71, cujus rationibus ut probabilioribus malim hic consentire, quam tempus Sancti emortuale ad novum examen revocare. Adire lector poterit dissertationem Janningi assignatam.

[4] Sicut sententiam Janningi aliorumque de anno emortuali non omnino certam existimo, [quæ certo definiri nequeunt.] ita certa esse non video, quæ disputavit in Metrophane § 2, seu tom. 1 Junii a pag. 386, ubi probare conatur, Alexandrum tempore Nicæni concilii presbyterum solum fuisse, concilioque interfuisse, ut legatum Metrophanis. At cum contrariæ opinionis multæ etiam sint difficultates, ac neutra certis rationibus demonstrari valeat, licet multa hinc inde sint disputata, rem in medio relinquere malim, quam longam instituere discussionem, posteaque nihil certi statuere. Pro chronologia igitur Vitæ S. Alexandri lectorem remittere placet ad Historiam chronologicam patriarcharum Alexandrinorum ante tom. 1 Augusti pag. 13 & 14. Porro apud Theodoretum Historiæ ecclesiasticæ lib. 1, cap. 4 exstat epistola S. Alexandri episcopi Alexandrini ad Alexandrum nostrum de hæresi Ariana, molitionibus Arii, ac ejus sequacium. Scripta fuit hæc epistola ante Nicænam synodum, ex eaque præcipuum argumentum desumitur pro episcopatu Alexandri ante dictam synodum, quod scripta videatur ad ipsum jam episcopum: at videri possunt, quæ respondet Janingus pag. 387 & 388.

[5] Habita fuit Nicæna synodus anno 325. Adfuit pro episcopo suo Alexander presbyter, [Egregie se gerit in synodo Nicæna contra Arianos, synodique decreta promulgat;] si Historiæ concilii credimus, in qua id variis locis habet Gelasius Cyzicenus apud Labbeum tom. 2 Conciliorum. Egregie ibidem decertasse contra Arianos idem refert Gelasius col. 166 hisce verbis: Cum his (Arianorum antesignanis, quos enumeraverat,) generose decertabant sancti patres nostri, Alexander tunc presbyter Constantinopolitanus, & Athanasius archidiaconus ecclesiæ Alexandrinorum. Absoluto autem concilio, cum mitterentur episcopi, ut decreta concilii toto orbe promulgarent, inter illos electus est Alexander, qui illa in Cycladibus insulis annuntiaret: nam in catalogo episcoporum, quos ad id munus electos narrat Gelasius, Alexandrum memorat hoc modo col. 267: Alexander Constantinopolis tunc solum presbyter, postea vero ecclesiæ illius episcopatum sortitus, cum Paulo tunc lectore, atque ipsius notario, ecclesiis omnium Cycladum insularum. Hæc de gestis Alexandri ad concilium Nicænum spectantibus.

[6] Jam vero si Alexander episcopus revera non erat concilii tempore, [philosophum ethnicum salo imperio mutum facit:] dubitare vix possumus, quin paullo post ecclesiæ Constantinopolitanæ sit præfectus. Nec multis post annis contigisse videtur egregium sancti Viri facinus contra philosophos quosdam ethnicos, quod aliqui perperam retulerunt ad concilium Nicænum, cum acciderit Byzantii, quæ anno 330 Constantinopolis vocari cœpta. Sozomenus lib. 1 Historiæ cap. 18 rem narrat hunc in modum: Quo tempore Constantinus Byzantium venit, adeuntes eum quidam philosophi, conquesti sunt, quod non recte Deum coleret, & sacrorum ritus innovaret, novum cultum in rempublicam introducens, contra morem institutumque majorum suorum, & omnium retro principum, qui vel apud Græcos vel apud Romanos umquam fuisse memorantur: petebantque ut de hac doctrina cum Alexandro episcopo disputarent. Ille vero, licet in hujusmodi certaminibus parum alioqui exercitatus, vitæ tamen integritate fretus, (erat enim vir bonus atque honestus) certamen subiit, imperatore ita præcipiente. Itaque cum philosophi convenissent, ac simul omnes disputare vellent, postulavit Alexander, ut unum, quem vellent, eligerent, reliqui vero sedentes silentium servarent. Cumque unus ex illis disputandi partes suscepisset, In nomine Jesu Christi, inquit illi Alexander, præcipio tibi ne loquaris. Quo dicto, protinus vir ille, frænata lingua, obmutuit. Ex hoc facto non recte concludes, Alexandrum indoctum fuisse. Nam ex eo solum consequitur, Sanctum tricis dialecticis minus assuetum, virtute divina eos capere maluisse, qui subtili ratiocinio vix aut ne vix quidem capi potuissent.

[7] [fidem catholicam strenue defendit contra Arianos.] Porro fidem Catholicam a S. Alexandro egregie fuisse defensam contra impietatem Arianam, probant illustria Sanctorum Patrum de eo elogia. Audi S. Gregorium Nazianzenum de eo loquentem ad cives Constantinopolitanos Orat. 27 sub initium: Neque vero fidei rectæ doctrinam, quam arctissimo complexu tenetis, vobis primus prædicavi, sed aliena dumtaxat vestigia secutus sum, & quidem vestra; (dicam enim quod res est) siquidem eximii illius Alexandri discipuli estis, magni Trinitatis propugnatoris & præconis, qui & sermone & rebus ipsis impietatem exturbavit, ac de medio sustulit. Neque enim memoria vobis excidit apostolica illa precatio, quæ impietatis ducem (Arium) in locis impurissima lingua dignis oppressit. Theodoretus brevius Alexandri dotes memorat lib. 1. Historiæ cap. 3, ita scribens: Constantinopoli per idem tempus Alexander pontificalem sedem tenebat, vir donis apostolicis ornatus. Photius apud Labbeum tom. 2 Conciliorum, col. 101 hoc Alexandrum commendat elogio: Alexander, qui sedem Constantinopolitanam obtinebat, vir cum senectute, tum prudentia gravis, vitæque splendore, ac summo pietatis fideique studio, & magna divinis in rebus loquendi libertate insignis. Sed nimis impudenter fallere conatur Photius schismaticus, cum Alexandrum præfuisse scribit Nicæno concilio.

§ II. Resistit Arianis, ne in ecclesiam inducatur Arius, cujus mortem precibus impetrat: gesta in fine vitæ.

[Mors Arii obtenta precibus Alexandri hac occasione:] Nomen Alexandri præ ceteris illustre reddidit mors Arii, ejus precibus obtenta. Factum istud breviter refert S. Epiphanius Hær. 69, cap. 10, seu tom. 1, pag. 734: Post hæc, inquit, cum Arius Constantinopoli Catholicæ Ecclesiæ communionem affectaret, instante vehementer Eusebio (Nicomediensi,) qui apud imperatorem plurimum poterat, & Constantinopolitanum episcopum molestius urgente: qui communionem illi dare nolens, & per vim oppressus ingemiscebat. Cumque Eusebius jactaret: Nisi sponte velis admittere, crastina luce, quæ Dominica erit, mecum in ecclesiam intrabit. Quid autem contra nos efficies? Tum demum religiosissimus episcopus ac Deum timens Alexander, ecclesiæ illi præfectus, … ubi hæc audiit, tota die ac nocte cum gemitu ac mœrore in oratione perseveravit, supplex a Deo petens, ut vel animam suam reciperet, ne se Arii communione pollueret; aut stupendum quiddam & inusitatum faceret. Quod quidem posterius obtinuit. Nam Arius noctu ventris levandi gratia progredi coactus, & in secessum abiens, in ipsa cella delidens crepuit, ac mortuus est inventus. Ita fœtidissimo in loco repertus est, cum intestina omnia perinde ejecisset, atque impurissimum dogma vomuerat. Sic Epiphanius. At factum hoc paullo exactius expendamus.

[9] Anno 336, ut passim eruditi admittunt, evocatus erat Arius Constantinopolim a Constantino magno, [cum Arius vocatus esset Constantinopolim ab imperatore per Arianos circumvento,] agentibus id Eusebianis ejus fautoribus, & repugnante nequidquam S. Alexandro, uti docent verba S. Athanasii post recitanda. Convenerant eo factionis Arianæ duces, ut synodum celebrarent, quod frustra quoque impedire conabatur Alexander. Qua de re Sozomenus lib. 2, cap. 29 sic habet: Arius, .. cum Alexandrina ecclesia communicare ei renuisset, denuo venit Constantinopolim. Cum vero qui idem cum eo sentiebant, & quotquot Eusebio Nicomediensi episcopo adhærebant, separatim de industria eo convenissent, & ad celebrandam synodum se pararent, Alexander, qui tunc temporis Constantinopolitanam sedem regebat, intellecto eorum consilio, synodum dissolvere conatus est. Sed cum id perficere minime valuisset, societati & communioni cum Ario jungendæ palam contradixit; nefas esse dicens, & ab Ecclesia prorsus alienum, & suam ipsorum sententiam, & eorum, qui ex universo prope terrarum orbe Nicæam convenissent, irritam facere. Qui vero cum Eusebio erant, cum primo quidem verbis Alexandrum flectere minime valuissent, contumeliis eum afficientes, cum sacramento interminati sunt, nisi Arium intra certum diem suscepisset, ipsum quidem expulsum ecclesia, in exsilium abiturum, successorem vero ipsius cum Ario communicaturum esse. Easdem Eusebii minas refert Socrates lib. 2, cap. 37, ubi addit: Verum Alexander, non tam sollicitus erat de abdicatione sua, quam de doctrina fidei, quam illi subvertere omni studio conabantur. Nam cum Nicænæ synodi decretorum custodem se ac patronum esse duceret, totus in id incumbebat, ne res in illa synodo judicatæ ullatenus labefactarentur.

[10] Metus Alexandro præcipuus erat ab imperatore, quem Ariani partim artibus suis, [isque juberet illum ad communionem admitti,] partim ipsius Arii perjurio, sibi faventem reddiderant. Perjurium Arii refert S. Athanasius in epistola ad Serapionem hoc modo: Ab imperatore Constantino Eusebianorum opera accitus Arius fuerat: ingressum autem Arium imperator interrogavit, num Ecclesiæ Catholicæ fidem servaret: is vero se recte credere jurejurando affirmavit, ac rescriptum fidei suæ tradidit, quo iis occultatis, quorum causa ab Alexandro episcopo Ecclesia pulsus fuerat, Scripturarum verba dolose proferebat. Cum jurasset itaque, se non eam tenuisse sententiam, cujus causa ab Alexandro exactus fuerat; illum imperator dimittens, Si recta, ait, est fides tua, bene jurasti; sin impia, & tamen jurasti, Deus ex juramento causam tuam judicet. Hoc perjurio, & Arianorum precibus deceptus Constantinus, Arium admitti jussit, teste Theodoreto lib. 4 Hæreticarum fabularum cap. 1, ubi sic habet: Imperator autem, suscepta supplicatione, jussit regiæ urbis Episcopum ei, salutem desideranti, manum porrigere. Divinus autem Alexander, is enim illius civitatis clavum tenebat, primum quidem conatus est persuadere imperatori, ne fictis Arii verbis seduceretur. Postquam autem vidit eum ægre ferre, tacitus exiit. Mandatum illud Constantini confirmant Marcellinus & Faustinus in Libello precum pag. 18 his verbis: Denique ipse Constantinus jusserat, ut ei sanctus ac beatæ memoriæ episcopus Alexander communicaret.

[11] [& Ariani minarentur se vi illum in ecclesiam inducturos;] Hoc imperatoris favore inflati Eusebiani, minati sunt, se Arium vi in ecclesiam inducturos sequenti die Dominica. Audi S. Athanasium loco mox citato: Illum igitur ab imperatore ita digressum Eusebiani, solita usi violentia, in ecclesiam introducere voluerunt. Obsistebat Constantinopolitanus episcopus beatæ vir memoriæ Alexander, non debere, aiens, hæresis autorem in ecclesiam recipi. At Eusebiani, minis adhibitis, dicebant: Ut, repugnantibus licet vobis, obtinuimus ut illum imperator accerseret, sic die crastina, etiamsi id non e sententia sit tua, Arius in hac ecclesia nobiscum synaxi aderit. Sabbatum autem erat, cum hæc illi effutirent. Non poterat non timere Alexander, ne ad effectum perducerent Ariani, quæ minabantur. Quare, relictis humanis præsidiis, ad solam Dei opem confugit, præsente Macario, a quo S. Athanasius se comperisse testatur, quæ de his scribit.

[12] [Alexander Deum orat, ut vel sibi mori liceat, vel Arium tollat,] Pergit autem ille hunc in modum: Quibus auditis, episcopus Alexander, magno mœrore perfusus, in ecclesiam ingressus est, extensisque ad Deum manibus, collacrymans in vultum procidit in sacrario: humique jacens orabat. Aderat Macarius, qui & ipse orabat, orantisque vocem audivit. Alterutrum autem his verbis enixe rogabat Episcopus: Si Arius crastina die ad conventum accedet, me servum tuum ex hac vita dimitte, & ne pium cum impio perdideris: sin Ecclesiæ tuæ miserearis, misereberis autem, hoc bene novi, respice in Eusebianorum verba, & ne dederis in exitium & in opprobrium hæreditatem tuam; ac tolle Arium, ne ingrediente illo in ecclesiam, hæresis cum illo introire videatur: neve deinceps impietas pro pietate habeatur. Hæc precatus Episcopus, multum anxius recessit: & res mirabilis incredibilisque contigit. Eusebianis quippe minitantibus, episcopus orabat, Arius vero Eusebianis fretus, ac multa nugatus, ingressus in latrinas, quasi alvi exonerandæ causa, derepente, uti scriptum est, pronus factus crepuit medius, prolapsusque statim expiravit, utroque simul, vita scilicet & communione privatus. Theodoretus, Sozomenus, Marcellinus & Faustinus hisce de Alexandri oratione satis consentiunt, at Socrates & solum orasse multis diebus & noctibus scribit, & orationem ipsam perperam exposuit.

[13] [hinc Arius subito, effusis visceribus,] Quod attinet ad mortem Arii, breviter ab Athanasio relatam, non omnes consentiunt in adjunctis quibusdam. Marcellinus & Faustinus pag. 18 sic habent: Cujus oratio quam constans fuerit, quam fidelis, hinc probatum est, quod idem Arrius, antequam intraret ecclesiam, dedit pœnas novas & gravissimas usque ad turpem interitum. Nam cum pridie quam se putavit sanctam ecclesiam imperatoris auxilio homo impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris in corpore pateretur, sed, quod gravius est, solo animi morbo insanabiliter ægrotaret, humana consuetudine secessum petiit, atque illic cum sederet, gravissimo repente dolore cruciatus, omnia sua viscera, & ipsum cor, quod erat thesaurus impietatis, effudit in stercora, atque ita, mirabile dictu, internis omnibus evacuatis, attenuatus est, & ad momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut per angustias foraminis & sedilis totus ipse laberetur. Postremum hoc, uti apud alios non invenitur, sic parum est verisimile, imo contrarium dictis aliorum, qui asseruerunt Arium in latrina mortuum inventum, sepultumque ab Eusebianis.

[14] Socrates lib. 1, cap. 38 mortem Arii sic refert: [in latrina moritur,] Perditis Arii conatibus divina ultio jam instabat. Egressus enim ex imperiali palatio, Eusebianis satellitum instar eum stipantibus, per mediam civitatem magnifice incedebat, omnium oculos in se convertens. Cumque venisset juxta forum, quod dicitur Constantini, quo in loco statua porphyretica posita est, terror quidam ex conscientia scelerum ei subortus est; & cum tremore simul alvus relaxata. Percontatusque num in proximo essent latrinæ, cum post Constantini forum esse didicisset, illuc perrexit. Mox animo deficere cœpit, & una cum excrementis anus ipsi delabitur; & id quod medici vocant ἀπέφθισμα, protinus per anum decidit. Subsecuta est sanguinis copia; ac postremo tenuia intestina simul cum splene ac jecore effusa sunt. Et ille quidem continuo animam exhalavit. Latrinæ autem illæ Constantinopoli post forum Constantini, sicut antea dixi, & post macellum, quod est in porticu, etiamnum monstrantur; &, cunctis prætereuntibus digitum ad eas intendentibus, genus mortis Arii perpetuo memorabile posteris reddunt. Rem contigisse vesperi, cum nondum .. sol occiderat, testatur S. Athanasius in epistola ad episcopos Ægypti & Lybiæ, in qua etiam totum narravit factum.

[15] Quid post mortem Arii sit actum, refert partim Theodoretus lib. 4 Hæret. fabul. cap. 1 hoc modo: [ac sepelitur a suis, Deum laudantibus Catholicis.] Cum autem plaga divinitus immissa universæ populosissimæ civitati significata esset, in templum omnes simul accurrerunt. Postquam autem & imperatoris promissum, & Pontificis preces cognoverunt, ecclesiarum Præsidem collaudarunt, & impietatis hæresim abominati sunt. S. Athanasius in epistola ad Serapionem ante laudata quædam addit his verbis: Ejusmodi fuit Arii exitus: Eusebianique ingenti pudore suffusi, conjurationis suæ socium sepeliere. Beatæ vero vir memoriæ Alexander, gaudente Ecclesia, synaxin cum pietate & sana fide celebravit, precesque fudit pro fratribus omnibus, ac Deum magnopere glorificavit: non quo gauderet de illius interitu, absit: nam statutum est omnibus hominibus semel mori; sed quod ea res humana judicia visa fuerit superare. Ipse namque Dominus inter Eusebianorum minas & Alexandri preces judicem sese constituens, hæresim damnavit Arianam, declaravitque esse illam Ecclesiæ communione indignam.

[16] Supervixisse deinde S. Alexandrum usque ad annum 340, probabilius esse jam diximus. At de gestis ejus posterioribus pauca innotuerunt. Magna semper auctoritate Arianis restitisse, [Alexander usque ad mortem fortiter resistit Arianis:] testatur Sozomenus lib. 3, cap. 4, sic scribens: Quamdiu superstes fuit Alexander, Ariani quidem parum fiduciæ ac libertatis habuere: populus vero defixis in illum oculis, nutum ejus sequebatur, Deoque laudes dicebat, maxime post insperatam Arii calamitatem, quem per divinam ultionem eo, quem diximus, modo imprecationibus Alexandri exstinctum fuisse credebant. Vixisse Alexandrum annos nonaginta & octo Socrates & Sozemenus tradunt, qui adjungunt episcopatum gessisse annis viginti tribus, quod incertum esse jam diximus, cum sic episcopus esse debuerit ante Nicænum concilium.

[17] [interrogatus de successore S. Paulum commendat; at Macedonium] Addunt iidem auctores, interrogatum fuisse de successore; videnturque dicere, propositum ab eo fuisse S. Paulum, una cum Macedonio, ita tamen ut Paulum prætulerit. Audi Sozomenum loco assignato: Nam Alexander annos jam natus octo & nonaginta, ex quibus tres ac viginti in episcopatu fortissime transegerat, cum ex hac vita migraturus esset, interrogantibus eum clericis, cuinam post ipsum committenda esset ecclesia: Si virum, inquit, pietate præditum, simulque idoneum ad docendum quæritis, habetis Paulum: sin hominem ad res sæculares & ad colloquendum cum judicibus aptum mavultis, potior est Macedonius. Ab his non multum abludit Socrates lib. 2, cap. 6, rem ita exponens: Alexander ecclesiæ illius urbis episcopus, qui contra Arium strenue dimicaverat, cum tres quidem ac viginti annos in episcopatu egisset; octo vero ac nonaginta vixisset, ex hac luce migravit, nemine in suum locum subrogato. Mandavit tamen iis, penes quos jus eligendi erat, ut alterum ex duobus, quos ipse nominaret, eligerent. Ac si quidem eum vellent, qui & ad docendum idoneus, & vitæ ac morum integritate conspicuus esset, Paulum, quem presbyterum ordinarat, assumerent, ætate quidem adhuc juvenem, sed prudentia senem. Sin eum sibi mallent, qui externa tantum specie gravitatis commendaretur, Macedonium eligerent, qui ecclesiæ illius jam pridem erat diaconus, & ad senilem jam vergebat ætatem.

[18] [cum eo non comparavit, ut is eligeretur; sed potius ut rejiceretur.] Eminentissimus Baronius ad annum 340, postquam hæc retulerat, num. 16 sic loquitur: Sed cum Alexandri episcopi integritatem animi considero, adduci non possum, ut credam ab eo Macedonium quoque una cum Paulo ad electionem faciendam episcopi Constantinopolis tum nominatum fuisse. Ratio illius est, quod Macedonius, qui demum hæresiarcha evasit, jam tum Arianorum partes fuisset secutus. Assentior omnino viro doctissimo, credibile non esse, locutum fuisse Alexandrum de Macedonio, ut is eligeretur. At commode forsan exponi poterunt Socrates & Sozomenus, si existimemus hæc de Macedonio dicta fuisse ab Alexandro, quod de eo consultus esset, studiaque aliquorum in ipsum inclinare cerneret, non ut ipse eligeretur, sed potius ut ab ejus electione deterreret, commemoratis Macedonii qualitatibus episcopo minime congruis. Certe Socrates, relata Pauli electione, addit hæc verba: In quo sane videbatur mortui Alexandri valuisse suffragium. Et Sozomenus ait: Verum, ut reliqui fere omnes affirmant, ob testimonium Alexandri, cujus in locum successit, … ordinatus est Paulus.

DE S. MOYSE ÆTHIOPE EREMITA, ABBATE, ET FORTASSIS MART.
IN MONTE SCETHILYBIÆ,

Seculo circiter IV exeunte.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Moyses Æthiops eremita in monte Scheti Lybiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sanctus e latrone ad pœnitentiam conversus, & per ipsum alii.

Die XXVII hujus mensis in S. Pœmene anachoreta mentionem feci de hoc monte, quem idem Sanctus dictis præclaris ac virtutibus egregie illustravit. [Prosopographia ejus, ac vita in seculo] En tibi nunc, lector, alterum istius montis sidus S. Moyses Æthiops, singulari prorsus miserentis Dei bonitate a perditissimis in seculo moribus ad perfectissimam in solitudine vitæ sanctitatem vocatus, ita ut vere de illo dici possit, quod fuerit prodigium divinæ gratiæ admirandum, ac fortissimum magnorum peccatorum, ut corde contrito ad Deum revertantur, incitamentum. In Lausiaca Palladii historia, anno 1570 Parisiis Latine edita, qua utor, cap. 22, pag. 62 sunt ista: Fuit quidam Moses nomine, Æthiops genere, niger. Erat etiam procero corpore: nam in Vitis Patrum apud Rosweydum libro 5, libello 8, num. 10, pag. 593 secundæ editionis, quam posthac citabo, dicitur longus. Vile exercuit vivendi genus ac facinorosum, teste Sozomeno ex interpretatione Valesii anno 1668 Parisiis edita, Ecclesiasticæ historiæ lib. 6, cap. 29, pag. 682: Moses, inquit, cum esset servus; propter improbitatem ex ædibus domini sui ejectus, & ad latrocinandum conversus, agmini latronum ducem se præbuit. Palladius citatus scribit, quod fuerit servus cujusdam, qui gerebat rempublicam.

[2] Idem vero scriptor paullo aliter exprimit crimina ejus; [perditissimis moribus] quem, inquiens, propter morum improbitatem, & latrocinii crimen projecit ejus dominus. Dicebatur enim etiam usque ad cædes progredi: cogor enim dicere facta ejus improbitatis, ut postea ostendam virtutem ejus pœnitentiæ. Narrarunt ergo aliqui, eum fuisse præfectum magnæ catervæ latronum. Et mox ad singularia perveniens, de effrenata ipsius barbarie memorat sequentia: Cujus inter cætera latrocinandi opera, hoc quoque fertur, quod infesto & vindictæ cupido animo erat in pastorem, qui, ne rem aliquam effectam redderet, ei fuerat impedimento, dum cum canibus gregis noctu abiret. Quem cum vellet occidere, obibat locum, in quo ejus oves habebant stationem. Ei autem significatum est, ipsum esse trans Nilum: & cum fluvius illo tempore inundaret, & plus quam mille passus pateret latitudine, ensem tenens mordicus, & tunicam, qua erat indutus, imponens suo capiti, natando sic transmisit fluvium.

[3] Dum autem tranataret, potuit pastor se abscondere alicubi infodiens. [inquinata:] Cum ergo Mosi cœptum non successisset, occisis quatuor egregiis arietibus, & catena alligatis, Nilum rursus tranavit: & cum in parvam quamdam villam venisset, excoriavit arietes: & cum quæ erant carnis optima comedisset, & pelles pro vino venum dedisset, cum saïtia octodecim ebibisset, illinc ad quinquaginta lapides est profectus, ubi habebat collegium.

[4] [mira] Ex his intelligitur, qualis fuerit ipsius vita ante conversionem. Hæc vero tanto exstitit mirabilior, quanto magis ista perditissimis erat sceleribus inquinata, per veram utique pœnitentiam, ac cor contritum atque humiliatum, quod divina misericordia non despicit, ad insignem deinde sanctimoniam deducta. Rem explico. Palladius pag. 63, Hic princeps, ait, latronum sero tandem casu aliquo, qui ei acciderat, compunctus, tradidit se ipsum monasterio. Casus ille, quem singillatim non explicant Palladius atque Sozomenus, videtur diversus esse ab eo, qui sic legitur in Appendice ad Vitas Patrum cap. 14, pag. 995, seu aliquid a duobus modo dictis auctoribus diversum significare: nam textus citatus hæc narrat: Quodam tempore a quodam viro religioso audiens verbum Dei, & in die judicii futuram examinationem inter justos & peccatores, inter criminosos & Sanctos, at etiam inter amaras gehennæ & ignis æterni pœnas, & cruciatus sine fine in tenebris exterioribus, quæ præparata sunt iniquis & peccatoribus: item audiens æternam gloriam, & æternos honores, & requiem in regno cælorum inter angelos sanctos, quæ præparavit Deus Sanctis & justis servientibus sibi, compunctus corde cœpit amarissime flere cum gemitu & ejulatu. Ingressusque monasterium, dedit se in pœnitentiam, & cruciabat semetipsum in multis lacrymis, indulgentiam & veniam peccatorum suorum de pietate & misericordia a Domino postulando, & ita permansit in monasterio.

[5] Hic, inquam, conversionis modus non probatur intentus a Palladio ac Sozomeno per τὸ casu quodam. [cum ipsius] At vero Cassianus collatione 3, cap. 5, pag. 221 editionis Lugdunensis anni 1606 memorat illam modo diverso a priore, hisce verbis: Nec enim abbati Mosi, qui habitavit in loco istius eremi, qui Calamus nuncupatur, quidquam defuit ad perfectæ beatitudinis meritum, quod metu mortis, quæ ei propter homicidii crimen intentabatur, impulsus ad monasterium decucurrit, quia ita necessitatem conversionis arripuit, ut eam in voluntatem prompta animi virtute convertens, ad perfectionis fastigia summa pervenerit. Nominatus autem modo Moyses creditur apud Tillemontium infra identidem memorandum, pag. 64, idem esse, de quo hic agimus.

[6] Videndum est etiam, quam dignos pœnitentiæ bonorumque operum fructus protulerit Viri sancti conversio. Palladius pag. 63 narrat hoc factum singulare, [tum aliorum per illum conversio.] quo alios ad vitæ pessimæ mutationem miro modo induxit. Textus sic habet: Inter cætera autem dicitur, quod, cum quatuor latrones in eum in cella sedentem irruissent, ignorantes eum esse Mosem, beatus Moses eos tamquam saccum paleæ ligatos & humeris imposuit, & ad fratrum portavit ecclesiam, dicens: Quoniam non licet mihi alicui facere injuriam, inveni autem eos me aggressos, quid de iis jubetis fieri? Hoc modo autem comprehendi a sancto Mose, Deo confessi sunt. Et cum cognovissent eum esse Mosem, qui fuit aliquando insignis princeps latronum, Christum eo nomine glorificantes, illi quoque mundo renuntiarunt propter ejus pœnitentiam, & evaserunt monachi probatissimi, sic cogitantes: Si hic, qui tantum valebat viribus, latrocinia parvi faciens, sic Deum timet: quid nos adhuc nostram salutem differimus?

§ II. Vita solitaria; vehemens & longa carnis lucta; adhibita contra eam remedia; dæmonis in Sanctum crudelitas; mira hujus in illum potestas.

[Amat Sanctus silentium:] Sequimur Virum sanctum in solitudinem Soheteos, egregiorum solitariorum altricem. Apud Cotelerium in Ecclesiæ Græcæ monumentis, quæ e Græco vertit Latine, ac notis illustravit, inter Apophthegmata Patrum pag. 538 referuntur ista: Dixit abbas Moyses abbati Macario in Sceti: Volo cum quiete ac silentio vivere, nec sinunt me fratres. Ait illi abbas Macarius: Video te indolis mollioris esse, nec posse fratrem a te avertere: sed si desideras quietam vitam, proficiscere ad eremum intro in Petra, & illic quiete deges. Atque hoc fecit, & conquievit. Ibidem pag. 554 sic narratur: Aiebant de abbate Moyse in Sceti, quod Petram (rupem esse lego in solitudine Schetensi) venturus, defatigatus est in itinere; dixitque apud semetipsum; qua ratione potero hic congregare aquam meam? Tunc descendit ad illum vox hujusmodi: Intra, nec quidquam curaveris. Itaque introïvit. Accesserunt ad eum patrum nonnulli; nec habuit nisi unicam lagenam aquæ: quæ, ubi parum lenticularum coxisset, consumpta est. Unde senex angebatur. Ergo ingrediens ac egrediens orabat Deum. Cum ecce nubes imbris venit super Petram, atque e pluvia omnia vasa sua implevit. Post hæc senem compellant, Edissere nobis, quare ingrediebaris & egrediebaris. Respondit eis; Caussam cum Deo disceptabam; adduxisti me huc, atque en aqua careo, quam bibant servi tui. Propterea intrabam & exibam rogans Deum, usque quo nobis miserit.

[8] Dubitare vix possum, quin vehemens illa dæmonis impugnatio, [gravissima] quam jam narraturus sum, primis Sancti vitæ solitariæ annis acciderit, & ante fortassis, quam habitarit in Petra. Heroïcam Viri pugnam intellige ex Palladio pag. 63 & 64: Beatum autem Mosem (sic enim oportet eum vocare) deinceps adorti sunt dæmones, ad fornicatoriæ intemperantiæ impellentes eum consuetudinem. Qui usque adeo ab ipsis fuit tentatus, sicut ipse narravit, ut parum abfuerit, quin eum ab instituto dimoverent. Cum autem accessisset ad magnum Isidorum, qui sedebat in Scete, tertio ad eum retulit de bello fornicationis. Cui respondit Sanctus: Ne conturberis, o frater, sunt principia: & ideo te vehementius invaserunt, priorem requirentes consuetudinem. Sicut enim canis cum assueverit in macello ossa rodere, non recedit a consuetudine; sed si fuerit clausum macellum, & nemo ei dederit, fame enectus non amplius accedit: sic tu quoque, si permanseris in tuæ continentiæ exercitatione, mortificans membra tua, quæ sunt supra terram, & excludens ab ingressu ingluviem, quæ parit intemperantiam, ægre ferens dæmon, ut qui cibos non habeat, qui accendant, a te recedet.

[9] [carnis lucta,] Cum ergo secessisset Christi servus Moses, & ab illa hora seipsum inclusisset in cella, maxima in omnibus exercebatur tolerantia, maxime autem in abstinentia a cibis, ut qui nihil aliud sumeret præter panis sicci uncias XII, plurimum operans, & quinquaginta orationes quotidie peragens. Porro autem quamvis suum liquefecisset corpusculum, permansit tamen inflammatus, & præcipue in somnis. Nec hisce remediis cessavit gravissima sancti Solitarii cum spiritu tenebrarum, præsertim in somniis, colluctatio, sed ulterius summa cum pertinacia perduravit, prout discimus e Palladio, qui ita pergit: Cum autem surrexisset, convenit quemdam alium monachum sanctum probatissimum, & ei dicit: Quid faciam, abba? Rationi meæ tenebras offundunt somnia animi, ut qui eis ex veteri consuetudine delecter (id est, delectationem patiar vel invitus, ut colligitur e statu S. Moysis, nihil non facere ac pati recusantis, ut eamdem a se amoliretur.) Dicit ei ille Sanctus: Non cohibuisti mentem tuam a visis, quæ in eis versantur: ea de causa hæc sustines.

[10] [& singularia] Fac ergo quod dico. Dede te paulatim vigiliæ, & ora sobrius: & ab his cito liberaberis. Cum hoc autem monitum audiisset Vir præclarus, tamquam ab eo, qui erat artifex experientia, in cellam reversus, dixit se, quod quidem sua sciat conscientia, tota nocte non dormiisse: non orationis prætextu genu flexisse, ut somni fugeret tyrannidem. Cum annis ergo sex mansisset in cella, totas noctes stans in medio cellæ, & Deum orans assidue, & non claudens oculos, non potuit intemperantem vincere cupiditatem. Re vera enim non potest vere castigari cupiditas. Cum enim seipsum liquefecisset laboribus, turpem illam affectionem non potuit subigere. In Vitis Patrum libro 3, num. 10, a pag. 494, vehemens adeo Virum pugilem vexavit pugna in hac materia, ut eum e dilectissima sibi cella expulerit. Res sic describitur ibidem:

[11] [contra cam] Beato abbati Moysi, qui habitabat in loco, qui appellabatur Petra, quodam tempore in tantum imposuit durissimam impugnationem dæmon fornicationis, ut non prævaleret sedere in cellula sua, sed abiit ad sanctum abbatem Isidorum, & retulit ei violentiam impugnationis suæ. Cumque de Scripturis sanctis abbas Isidorus proferens testimonia, consolaretur eum, &, ut ad cellulam suam reverteretur, rogaret eum, noluit abbas Moyses pergere ad cellulam suam. Tunc abbas Isidorus pariter cum abbate Moyse ascenderunt in superiora cellulæ suæ. Et dixit ei Isidorus: Respice ad Occidentem, & vide. Cumque respiceret, vidit multitudinem dæmonum vehementer cum furore perturbari, & quasi ad prælium præparatos, festinantesque pugnare. Dixit autem ei abbas Isidorus: Respice iterum ad Orientem, & vide. Cumque respiceret, vidit innumerabilem multitudinem sanctorum angelorum, gloriosum & splendentem super lumen solis cælestium virtutum exercitum. Ait autem ei abbas Isidorus: Ecce quos in Occidente vidisti, ipsi sunt, qui etiam impugnant Sanctos Dei.

[12] Nam quos ad Orientem conspexisti, ipsi sunt, [adhibita] quos ad adjutorium Sanctis suis mittit Deus. Cognosce ergo, quia plures sunt nobiscum, sicut dicit Elisæus propheta. Verum etiam sanctus Joannes dixit: Quia major est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo. Et his auditis confortatus in Domino sanctus abbas Moyses, reversus est in cellulam suam, gratias agens, & glorificans Domini nostri Jesu Christi bonitatis patientiam. Nec vero congrua luctæ suæ neglexit remedia sanctus Athleta; sed alias atque alias vitæ austeritates huic medicandæ adhibuit. Nam, ut ait Sozomenus pag. 682, quoniam bona corporis habitudine, quam ex priore victu contraxerat, adhuc fervens, ad cogitationes fœdæ libidinis incitabatur, omni philosophicæ exercitationis genere corpus suum maceravit, nunc exiguo pane victitans sine obsonio, nunc plurimum operis faciens, oransque quinquagies. Interdum etiam singulis noctibus stans, per sex continuos annos orabat, nec genua flectens, nec oculos claudens ad somnum capiendum.

[13] Nonnumquam monachorum cellas noctu circumiens, [a Sancto remedia:] hydrias singulorum clam aqua implebat. Quod quidem laboriosum erat inprimis. Ab aliis enim decem; ab aliis viginti; a quibusdam vero triginta & amplius stadiis aberat locus ille, unde aquam hauriebant. Diu tamen pristinum robur retinuit, licet plurimis exercitationibus illud frangere studuisset, & assiduis vexationibus corpus attereret. Juverit hæc magis declarare, ac confirmare ex Palladio, qui pag. 65 & 66 ita loquitur: Post hæc aliam sibi suggessit rationem asperæ vitæ agendæ. Egrediens hic Pugil satanæ (varie enim cum eo decertavit) noctibus abibat ab cellas monachorum, qui se exercendo consenuerant in laboribus, & per se aquam non poterant amplius importare, & accipiens hydrias eis nescientibus, illas aqua implebat. Habent enim in illis locis aquam certa distantem longitudine. Alii quidem ad duos lapides; alii vero ad quinque; alii vero ad dimidium.

[14] Una ergo nocte, qua hoc faciebat, dæmon, qui eum observaverat, [a diabolo cæditur usque ad mortem, & lucta] non amplius ferens Athletæ fortitudinem, cum ipse se inclinasset in puteum, ut unius monachi impleret hydriam, clavam quamdam ei impegit in lumbos, & eum in eo loco reliquit jacentem mortuum, nihil omnino sentientem, neque quid, neque a quo id passus sit. Cum ergo alio die venisset quidam monachus ad aquam hauriendam, cum illic invenit jacentem linqui animo. Is autem id renuntiavit magno Isidoro presbytero Scetæ. Qui abiens cum aliquot aliis, eum accepit, & tulit in ecclesiam. Ille vero anno toto ægrotavit, ut vix corpus ejus & anima convaluerit. Tunc dicit illi magnus Christi sacerdos Isidorus: Cessa deinceps, frater Moses, contendere cum dæmonibus, & ne sic eis insultaveris. Est enim modus quoque fortitudinis in exercitatione. Is autem illi dicit: Non cessabo cum eis pugnare, donec mihi cessaverit phantasia somniorum. Tunc ei dicit sanctus Isidorus presbyter: In nomine Domini nostri Jesu Christi, ab hoc temporis articulo cessarunt turpia tua somnia. Bono deinceps & fidenti animo communica Sacramentis. Ne enim gloriareris, ut qui tua exercitatione vicisses affectionem, ideo vehementer in te suam exercuit potestatem, ad tuam utilitatem, ne incideres in animi elationem. His auditis reversus est in cellam, quiete deinceps attendens moderato instituto exercitationis. Post duos autem vel tres menses rogatus a beato Isidoro presbytero exercitator Moses, numquid amplius ei molestiam exhibuisset spiritus, respondit: Ab illa hora, qua mihi precatus est Christi servus, nihil mihi accidit ejusmodi.

[15] [diuturna liberatur:] Ex his, Bono deinceps & fidenti animo communica Sacramentis, diceres confici, Sanctum in ardentissimo illo tentationum æstu vel non communicasse Sacramentis, vel saltem hoc non fecisse μετὰ παῤῥησίας, sicut lego in textu Græco Palladii, id est, cum libertate vel cum audacia, dicamus nos libere & audacter. Huc pertinet alius Palladii textus in Vita abbatis Dioscuri presbyteri, in qua, interprete Herveto, quo utimur, cap. 68, pag. 164 narrat ista: Vidimus autem alium quoque presbyterum in Thebaïde, nomine Dioscurum, patrem centum monachorum: qui cum ad Dei gratiam esset accessurus, dicebat eis: Videte, ne quis, qui noctu phantasiam habuit mulieris, audeat accedere ad sancta Sacramenta. Ne quis ex vobis, visis & phantasiis pulsus somniet. Nam qui absque phantasiis fiunt fluxus seminis, casu fiunt, nec ex uniuscujusque libero animi arbitrio insunt, sed absque voluntate. Procedunt enim ex natura, & ex redundanti materia excernuntur. Quocirca nec sunt peccato obnoxii. Visa autem ac phantasiæ (accedente ad illa hominis consensu) procedunt ex libera eligendi voluntate, & sunt argumentum mali animi. Ad Sanctum nostrum redeamus. Verba Isidori apud Palladium, Bono deinceps animo &c. ita expono. Primo, non est credibile, Sanctum nostrum per annos omnino sex, quibus duravit iste carnis conflictus, a Sacramentis abstinuisse. Secundo, videtur verosimile, quod rarius tamen eisdem communicarit quam alii monachi, ex sacro quodam horrore ac magna reverentia indignum se reputans, ut creberrime illa frequentaret.

[16] [alia vehemens ejus tentatio:] Quid dicam de alia lucta non quidem tam diuturna, quam erat prior, sed admodum tamen periculosa ac difficili, prout licet colligere ex singulari modo, quem Deus adhibuit ad medelam, rem narrante Cassiano in Collatione 7, cap. 27, pag. 312, in hæc verba: Secundus vero, quem diximus in hac eremo (nimirum in loco, qui Calamus nuncupatur, ibidem ex cap. 26, pag. 311, in Scheti, ut alibi lego, situs) commoratum, cum ipse quoque singularis & incomparabilis vir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit, quadam scilicet opinione præventus, tam diro confestim est traditus dæmoni, ut humanas egestiones ori suo * suppletus ingereret. Quod flagellum purgationis gratia se Dominus intulisse, ne scilicet in eo vel momentanei delicti macula resideret, velocitate curationis ejus atque auctore remedii demonstravit. Nam continuo abbate Macario in oratione submisso, dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.

[17] [mirum in dæmones imperium: elogium] Atque hæc quidem certamina sustinuit invictus noster Athleta, cui tot & tam atræ carnis tempestates non obfuere, quo minus anima ejus magna cælestium radiorum abundantia illustraretur, ac in dæmonia potens ac mirum exerceret imperium, teste Pulladio pag. 66: Dignatus est, inquit, hic Sanctus gratia adversus dæmones: adeo ut, sicut nos muscas hyeme contemnimus, ita, atque adeo amplius, hic magnus Moses contemneret dæmones. Locum alium, in quo narratur Vir sanctus maximum dæmonibus terrorem incussisse, dabimus inferius num. 38, ubi de ipsius elogiis erit sermo.

[Annotata]

* editio Gazæi addit ab eo

§ III. Sancti virtutes; apophthegmata & instructiones.

[Profundissima] In Vitis Patrum libro 5, libello 15, num. 29, pag. 624 agitur de S. Moysis sacerdotio, profundissima Viri in tenues modestiæ atque abjectionis umbras se colligentis humilitate probato. Rem audi: Dicebant de abbate Moyse, quia factus esset clericus, & posuerunt ei superhumerale. Et dixit ei archiepiscopus: Ecce factus es candidatus, abba Moyses. Et ille respondit: Putas a foris, domne papa, aut deintus? Volens autem episcopus probare eum, dixit clericis: Quando intrat abbas Moyses ad altare, expellite eum, & sequimini, ut audiatis quid dicat. Dum autem cœpissent eum mittere foras, dicebant ei: Exi foras, Æthiops. Ille vero egrediens dicebat: Bene tibi fecerunt, cinerente & caccabate. Qui cum homo non sis, quare te in medio hominum dare præsumpsisti? De voce cinerente atque caccabate observat hæc in notatione ad librum citatum Rosweydus pag. 643, num. 43: Ita manuscripti Vedastinus & Audomarensis. Variant editi. Quidam, CINEROSE ET CACCABATE; quidam, CINERATE ET CACCABATE. Existimo cinerentum dictum ea forma, qua PULVERULENTUS, & similia. Vide Onomasticon.

[19] Eamdem profundissimæ humilitatis virtutem in multis aliis occasionibus ostendit. [humilitate] Nam in Vitis Patrum libro 5, libello 16, num. 7, pag. 631, Facta aliquando congregatione fratrum in Scithi, cum voluissent senes probare abbatem Moysen, contempserunt eum, dicentes: Ut quid iste Æthiops venit in medio nostrum? Ille autem audiens, tacuit. Cum vero dimissus fuisset conventus, dixerunt ei hi, qui eum injuriose tractaverant: Nec modo non es turbatus? Et ille respondit: Turbatus sum, & non sum locutus. Et ibidem libello 8, num. 10, pag. 593 aliud edidit exemplum, quo ostendit, quam parvus & abjectus esset in oculis suis: Audivit enim aliquando judex provinciæ de abbate Moyse, & perrexit in Scithi, ut videret eum; & nuntiaverunt quidam seni de adventu ejus, & surrexit, ut fugeret in paludem; & occurrit ei ille judex cum suis, & interrogavit eum, dicens: Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? Homo fatuus est & hæreticus.

[20] Et veniens judex ad ecclesiam, dixit clericis: Ego audiens de abbate Moyse, [excelluit:] veni ut viderem eum; & ecce occurrit nobis senex pergens in Ægyptum, & interrogavimus eum, ubi esset cella abbatis Moysi, & dixit nobis: Quid eum quæritis? Fatuus est, & hæreticus. Audientes autem clerici, contristati sunt, dicentes: Qualis est senex ille, qui hæc de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento utens, longus & niger. Et illi dixerunt: Ipse est abbas Moyses; & quia noluit videri a vobis, ideo hæc vobis ipse de se dixit. Et multum ædificatus judex discessit. Quid, quod eadem virtus, ac virtutum omnium regina, sanctum nostrum Confessorem terribilem faceret superbis dæmonibus, viamque præcluderet accessui eorum, ne illum tentare auderent. Factum accipe e Vitis Patrum libro 3, num. 102, pag. 516: Abbati quoque Moysi frequenter apparuerunt dæmones maledicentes ei, ac dicentes: Prævaluisti nobis, Moyses, & nihil tibi possumus facere: quoniam quoties te in desperationem humiliare volumus, exaltaris; quoties autem exaltaris, ita te humilias, ut nullus de nobis accedat ad te.

[21] [cui charitatem] Huic virtuti, quam in eximio gradu habebat S. Moyses, adjunge singularem charitatem, in qua egregie etiam excelluit. Libro eodem septimo, cap. 18, num. 2, pag. 673 scribuntur ista: Quidam frater veniens in Schiti, ut videret abbatem Arsenium postulabat. Cumque alii fratres ei, ut paululum requiesceret, suaderent, respondit: Non manduco panem, nisi illum videre meruero. Tunc unus ex fratribus ipsum duxit ad abbatem Arsenium, pulsatoque ostio cellulæ, introduxit eum. Deinde suscepti, & oratione facta, consederunt. Cum autem beatus taceret Arsenius, ille, qui fratrem adduxerat, ait: Ego discedo. Sed & is, qui ex magno desiderio venerat, videns quia nihil ei locutus fuisset abbas Arsenius, præ verecundia tacitus sedens, dixit: Et ego quoque tecum, frater, abscedo. Ac sic uterque discesserunt. Postulabat autem, ut etiam ad abbatem Moysen, qui ex latronibus conversus fuerat, deduceretur. A quo susceptus, facta charitate dimissus est. Frater autem, qui ad utrosque ipsum duxerat, dixit illi: Ecce, utrosque, quos postulabas, vidisti: quis tibi plus ex ambobus placet? At ille ait: Mihi interea hic melior videtur, qui nos utrosque & bene suscepit, & bene pavit. Quo sermone comperto, unus ex patribus ad Dominum oravit, dicens: Domine, hanc mihi rem precor ostende, quia unus propter nomen tuum omnes homines videre aut appellare refugit; alter vero omnibus propter nomen tuum communis est. Et ecce in exstasi duæ illi naves per fluvium ostensæ sunt; & in una quidem vidit Spiritum sanctum cum silentio & requie una cum abbate Arsenio navigantem; in altera vero navi vidit abbatem Moysen & angelos Dei, mel & favum in os & in dentes ejus inserentes

[22] [adjunxit,] Ex hac etiam virtute profluxit factum sancti Patris nostri, dum maluit videri minus rigidus in quadam, ut credo, consuetudine jejunii, quam parum hospitalis in quorumdam solitariorum adventu. Res gesta in Vitis Patrum libro 5, libello 13, num. 4, pag. 615 scribitur ita accidisse: Factum est aliquando in Scithi mandatum, ut jejunarent illa hebdomada, & facerent Pascha. Contigit autem, ut in ipsa hebdomada venirent ad abbatem Moysem fratres quidam ab Ægypto; & fecit eis modicum pulmentum: & cum vidissent vicini fumum, dixerunt clericis ecclesiæ, quæ illic est: Ecce Moyses solvit mandatum, & coxit apud se pulmentum. Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem sabbato, videntes clerici magnam conversationem abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O abbas Moyses, mandatum quidem hominum solvisti, sed Dei mandata fortiter alligasti.

[23] [& misericordiam erga delinquentes:] Cum virtute charitatis non parvam habet affinitatem misericordia erga delinquentes. Hanc demonstravit Vir sanctus in se reperiri præ aliis fratribus eremicolis: nam hi punitum volebant alium, defectus nescio cujus reum; ille vero ei parcitum. Historiam intellige e Vitis Patrum libro 5, libello 9, num. 4, pag. 594: Frater aliquando in Scithi inventus est culpabilis, & fecerunt seniores conventum, & miserunt ad abbatem Moysem, dicentes, ut veniret: ille autem venire noluit. Misit autem ad eum presbyter, dicens: Veni, quia plebs fratrum te exspectat. Et ille surgens venit. Tollens autem secum sportam vetustissimam, implevit eam arena, & post se portavit. Illi vero exierunt ei obviam, dicentes: Quid hoc est, pater? Dixit autem eis senex: Peccata mea sunt post me currentia, & non video ea, & veni ego hodie judicare aliena peccata. Illi autem audientes, nihil locuti sunt fratri, sed ignoverunt ei. Aliæ plurimæ Sancti virtutes variis hujus Commentarii locis inspersæ sunt.

[24] Varia etiam abbatis Moysis in Vitis Patrum referuntur apophthegmata, [apophthegmata] quæ declarant pia ejus sensa. Libro 3, num. 58, pag. 510 sunt ista: Dixit abbas Moyses: Per has quatuor res passio gignitur: per abundantiam escæ & potus, & per satietatem somni, & per otium & jocum, & ornatis vestibus incedendo. Ibidem lib. 7, cap. 1, num. 7, pag. 665: Idem dixit: Corporeæ multæ sunt passiones. Et dicit ei frater: Et quæ sunt, Abba? At ille respondit: Quia Paulus Apostolus dicit: Fornicatio & immunditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: visus quoque & fiducia frequenter ad prælium veniunt. Libro 3, num. 196, pag. 529: Abbas Moyses commonebat fratres, dicens: Quatuor sunt monacho principalia observanda; id est, tacendi, servandi mandata Dei, humiliandi semetipsum, & angustia paupertatis. Oportet ergo monachum, ut semper lugeat, semper suorum sit memor peccatorum, & omni hora ponat sibi mortem ante oculos suos. Quatuor hisce jam prolatis fere consonant ea, quæ habentur in Vitis Patrum libro 7, cap. 35, num. 1, pag. 680. Cellæ amorem æstimabat admodum, uti patet ex brevi hoc, sed ad persuadendum efficaci apophthegmate, quod in dictis Vitis legitur lib. 3, num. 109, pag. 516: Quidam frater cum expetisset sermonem ab abbate Moyse, dicit ei Senex: Vade, & sede in cella tua. Cella autem tua omnia te potest instruere, si ibi permanseris. Sicut enim piscis ex aqua eductus statim moritur; ita & monachus perit, si foris cellam suam voluerit tardare. Alia super eodem argumento utitur similitudine in libro 5, libello 2, num. 10, pag. 564: Dixit abbas Moyses: Homo fugiens hominem, similis est uvæ maturæ: qui autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba est.

[25] Apud Cotelerium citatum datur pag. 553 hoc apophthegma: [alia proferuntur,] Frater sic interrogavit abbatem Moysem: Rem video coram me, nec possum eam occupare. Dicit ei Senex: Nisi factus fueris mortuus instar eorum, qui sepulcro obteguntur, non poteris illam apprehendere. In Vitis Patrum libro 5, libello 10, num. 63, pag. 602: Dixit abbas Pastor, quia frater quidam interrogaverit abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo, quia triennium habet in sepultura, non attingit ad hoc verbum. Videri etiam potest caput 26 libri 7, num. 1, pag. 678. Ibidem libro 6, libello 4, pag. 657 habentur instructiones variæ hoc titulo: Septem capitula verborum, quæ misit abbas Moyses abbati Pœmenio &c. Longa est narratio, & jam pridem apud nos transcripta die VII Februarii pag. 47: quæ ibidem attribuitur Moysi Lybico. De S. Pœmene, celeberrimo in Scheti & in Ægypto anachoreta, actum est in hoc tomo ad diem XXVII Augusti. Non videmus, cur Pœmenius, qui supra vocabatur, sit ab eo diversus, nec cur Moyses, qui inter ipsius apophthegmata nominatur pag. 41, num. 26, debeat statui alius ab eo, de quo hic agimus. Inter sententias Ægyptiorum Patrum apud Rosweydum num. 109, pag. 1007, monita superiora aliter ac breviter ponuntur hoc titulo: Hæc sunt sententiæ septem, quas locutus est abbas Moyses ad abbatem Pœmenionem &c., quæ ibi legi possunt, uti & apophthegmata apud Cotelerium pag. 555, 557, & ejusdem notæ pag. 816, & Vitæ Patrum libro 5, libello 10, num. 63, pag. 602. Tillemontius tomo 10 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Moyse applicat ipsi varias instructiones, quæ sunt apud Cassianum.

[26] [& instructiones quas fructuose dabat:] Non proferebat promiscue & sine fructu suas de perfectione institutiones, sed volebat ejusdem avidos, ac corde contrito & humiliato illam quærentes, ne, si non essent tales, sibi noceret. Audi Cassianum collatione 1, cap. 1, pag. 174 de abbate Moyse ita loquentem: Cum in eremo Scithi (anno circiter 390, uti vult Tillemontius pag. 72) ubi monachorum probatissimi patres, & omnis commorabatur perfectio, abbatem Mosen, (eumdem sine dubio, de quo hic loquimur, sicut censet mox nominatus auctor) qui suavius inter illos egregios flores, non solum actuali, verumetiam theoretica vita flagrabat, institutione ejus fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano .., pariterque ab eodem abbate ædificationis sermonem fusis lacrimis ambiremus; quippe cujus hunc animi rigorem manifestissime noveramus, ut nisi fideliter desiderantibus, & cum omni cordis contritione quærentibus, nequaquam penitus acquiesceret perfectionis aperire doctrinam, ne scilicet si passim vel nolentibus eam vel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias, & quæ solis perfectionem cupientibus debent esse compertæ, indignis & fastidiose suscipientibus pandens, aut jactantiæ vitium, aut proditionis crimen videretur incurrere &c.

[27] [remedium contra acediam:] Cassianus de Institutis renuntiantium lib. 10, cap. 25, pag. 142 narrat, hoc se remedium contra acediam a Moyse abbate accepisse: Cum incipiens, ait, in eremo commorari, abbati Moysi, omnium sanctorum in ea habitantium summo dixissem, me ægritudine acediæ hesterno die gravissime fuisse confectum, nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem; ille: Non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te addictum ac subditum præbuisti. Gravius enim te ut desertorem ac fugitivum deinceps adversarius impugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de cetero commissa congressione, non desertione cellæ, vel somni torpore ingruentes æstus ejus ad horam evaporare malueris, sed tolerentia potius & conflictu didiceris triumphare. Unde experimento probatum est, acediæ impugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.

[28] [victus frugalitas,] Cassianus idem (prout pergit Tillemontius) duas primas collationes suas abbatis Mosi Schetensis nomine inscribit, & in earumdem secunda, cap. 21, pag. 214 sic eum loquentem inducit: Si vultis experiri vim statuti hujus (egerat cap. 19 de optimo cibi quotidiani modo) modum istum jugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die Dominico vel Sabbati, neque sub aliqua advenientium fratrum occasione sumentes: nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari; verum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum, quos extrinsecus sumpserit, adjectione suffulta. Quod nullo modo facere, nec refectionem panis differre in diem posterum prævalebit, quisquis fuerit semper prædictæ mensuræ quantitate contentus. Etenim memini seniores nostros (quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos) cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse, tantaque vi atque inedia prædictam custodisse mensuram, ut inviti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis imponerent. Porro ista supradictæ mensuræ quantitas cap. 19 in duobus paxamaciis statuitur, quos parvulos panes vix unius libræ pondus habere certissimum est. Hæc paxamacia, ut ibi scribitur, alias paximatia, sunt panes sicci, ex historia Lausiaca cap. 22, pag. 64, ubi in Vita Mosis, qui fuit e latronibus, narrantur ista, & superiora confirmantur: Cum ergo secessisset Christi servus Moyses .., maxima in omnibus exercebatur tolerantia, maxime autem in abstinentia a cibis; ut qui nihil aliud sumeret præter panis sicci uncias XII.

[29] Apud Cassianum collatione 2, cap. 17, pag. 213, [& tenendus in eo modus:] quod est de immoderatis jejuniis & vigiliis, narrat quousque progressus fuerit in abstinentia a cibis, & quod modus in ea tenendus sit, docet. Etenim memini, inquit, me frequenter ita appetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata, ne memoria quidem ullius edulii meam interpellaverit mentem, & rursum ab oculis meis ita somnum diaboli impugnatione subtractum, ut plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a Domino precarer infundi, graviusque me periclitatum somni cibique fastidio, quam soporis & gastrimargiæ colluctatione persensi.

[30] Verosimile videtur, in S. Moysen nostrum cadere illud insigne elogium, [vita sociabilis monasticæ conjuncta.] quod habetur in collatione 19, cap. 9, a pag. 536, & in quo Moyses, Paphnutius, ac duo Macarii laudantur a rerum secularium contemptu, & a vita contemplativa: Qui ita erant in utraque ista professione perfecti, ut, cum ultra omnes eremi accolas secedentes, insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur, quantumque in ipsis erat, nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ac fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut, cum ad eos visitationis vel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam jugem pene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes, nihil aliud vel didicisse vel exercuisse omni vitæ suæ tempore crederentur, quam ut communibus tantum advenientium officiis deservirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, in qua potissimum professione eorumdem major esset industria: id est, utrum in illa eremitica puritate, an in ista conversatione communi, magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.

§ IV. Donum prophetiæ; mors; cultus apud Græcos & Latinos; elogia; chronotaxis.

[Prædicit carnis lapsum] Præter alia plurima dona, quæ Deus in sanctum Eremitam nostrum benignissime congessit, spiritum etiam prophetiæ ipsi contulit. Id probatur e Vitis Patrum libro 5, libello 5, num. 35, pag. 578, ubi leguntur ista memoriæ prodita, quæ cui aptius applicentur, quam abbati Moysi Æthiopi, qui adeo in Scheti claruit, non video: Senex quidam erat in Scithi: qui cum incurrisset in ægritudine magna, serviebant ei fratres. Et videns senex, quia laborarent, dixit: Vado in Ægyptum, & non solvam fratres istos. Et dicit ei abbas Moyses: Non vadas, quoniam in fornicationem incursurus es. Ille autem contristatus dicebat: Mortuum est corpus meum, & tu mihi ista dicis? Surgens ergo abiit in Ægyptum. Quod cum audiissent homines circumquaque habitantes, offerebant ei multa. Venit etiam ad eum quædam virgo fidelis, volens obsequium suum seni infirmanti deferre. Et post aliquantum temporis, cum paululum de ægritudine, qua tenebatur, melius habuisset, incurrit in eam, & illa concepit. Interrogata autem a vicinis loci, unde conceperit; illa respondit: De sene hoc.

[32] [cujusdam solitarii,] Illi autem non credebant ei. Senex vero dicebat: Ego hoc feci, sed custodite mihi infantem, quem peperit. Quæ cum genuisset puerum, & ablactatus fuisset, tulit senex infantem in humeris suis, & die, qua erat festivitas in Scithi, occurrit ibi, & intravit in ecclesiam coram multitudine fratrum. Illi autem videntes eum, fleverunt: Qui dixit fratribus: Videtis infantem hunc? filius est inobedientiæ meæ. Cavete ergo vos, fratres, quia in senectute hoc feci, & orate pro me. Et pergens ad cellam suam, ad initium primæ conversationis suæ reversus est.

[33] [& barbarorum irruptionem in Schetim a quibus occisus] Aliud vaticinium sanctus Abbas noster edidisse dicitur in eodem monte Scheti, & imminentem Mazicorum grassationem prænuntiavisse. Tomo IV Julii, die XIX ejusdem mensis, pag. 610 in S. Arsenio anachoreta, dixi de illorum barbara crudelitate, duplici irruptione, ejusdemque tempore, quæ hic non repeto. Quoniam vero solitudo Schetica erat satis propinqua barbaræ isti genti (vide Historiam Lausiacam cap. 7) non mirum est, solitarios istos grassationibus Mazicorum expositos fuisse. Sancti porro vaticinium super eorum adventu in Schetim, ita narratur in Vitis Patrum libro 5, libello 18, num. 13 & 14, pag. 638: Dicebat abbas Moyses in Scithi: Si custodimus mandata patrum nostrorum, eo præsumens de Deo spondeo vobis, quia huc barbari non venient: si autem non custodierimus, desolandus est locus iste. Sedentibus aliquando fratribus apud eumdem abbatem Moysem, dicit eis: Ecce barbari hodie in Scithi venient, sed surgite & fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos exspecto diem istum, ut impleatur sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: Omnes qui accipiunt gladium, gladio peribunt. At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. Et ille dixit eis: Ego causam non habeo: unusquisque vestrum videat quomodo sedeat. Erant autem septem fratres cum eo, & dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt januæ, & statim intrantes barbari occiderunt eos. Unus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, & abscondit se post plectas de palmis; & vidit septem coronas descendentes, & coronantes abbatem Moysem & sex fratres, qui cum eo fuerant interfecti.

[34] Porro coronæ illæ, sicut observat Tillemontius tomo 10 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Moyse pag. 75, [tamquam martyr dicitur,] non tantum designabant gloriam, quam Sancti isti per suam in pœnitentia ac bonis operibus perseverantiam adepti erant; verum etiam martyrii honorem, quem morte sua meruerant, Ecclesia catalogo Martyrum consueta illos adscribere, qui post sanctam vitam occisi fuere a barbaris infidelibus, sicut sancti Paulus, Isaïas, & alii in solitudine, cui nomen Rhaïtum, & in Sinaï (loca sunt in Arabia ad Mare rubrum) ad annum circiter 373 perempti (de quibus agit tomo 7; a pag. 573.) Hisce addit, quos eodem etiam die & in eadem solitudine Sinaï occisos refert circa initium seculi 5, mittens lectorem ad ea, quæ collegit de S. Nilo, videlicet S. Sarmatam, discipulum S. Antonii, cujus memoria agitur die XI Octobris. Id causæ est, prout observat idem auctor, quod creditum sit die VII Februarii nostri pag. 46, titulum hunc deberi S. Moysi ac sociis ejus (eisdemne, an diversis ab iis, de quibus modo dixi, postea discutiam.) Hæc est Tillemontii ratiocinatio ulterioris nobis infra præbitura materiem examinis.

[35] Vide interim, quantopere ab isto martyrio S. Moysis Æthiopis discrepet Palladius, [refragante Palladii silentio:] auctor gravissimus ac fide dignissimus, qui de ipsius quidem morte, ætate, presbyteratu, ac discipulis diserte meminit, sed de genere mortis nihil dicit, & non aliter de ea loquitur, quam si contigisset sine violentia & in pace: Obit, ait pag. 66, ante septuaginta quinque annos natus in Scete, cum factus esset presbyter, relictis septuaginta quinque * discipulis. Si Sanctus fuit martyr, quomodo Palladius hoc ignorare potuit? Si non ignoravit, quomodo potuit sic scribere? Hic Rhodus, hic saltus. Atque hæc quidem sunt semina controversiæ admodum intricatæ, de qua pluribus infra. Subjicio interea temporis cultum S. Moysis hodierni, & elogia.

[36] Annua S. Moysis memoria inscribitur Typico S. Sabbæ nuncupato, [cultus apud Græcos] ac Synaxario, quod ex Menologio, jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti edito, exstat apud nos ad calcem tomi 1 Augusti. Annuntiatur etiam Sanctus noster & laudatur in Menologio Sirletiano. Nostra apographa Græca Mss. singillarim his attexere prætermitto. In Officio sacro, quod hac die habetur in Menæis magnis Græcis typo editis, compellatur egregiis elogiis, & sequentibus duobus versiculis honoratur; & quoniam Menæa illa, quibus utor, valde mendosa sunt, adhibui eis manum, prout judicavi sensum exigere, qui sic sonat:

Φησὶ τὸ ῥητὸν· Καὶ θανὼν Μωσῆς μέλας,
Ἄνθρωπος ὄψιν, καὶ θεὸς τὴν καρδίαν.

Dictum refert: Vel mortuus Moyses niger:
Homo facie, sed corde qui deus fuit.

Additur hoc hexametrum de ejus sepultura:

Τάψαν ἐν εἰκάδι Μωσῆν ὀγδόῃ Αἰθιοπῆα.

Æthiopem sepelit vicena octava Möysem.

Fortasse respicit ad parœmiam Græcam poëta in primo versu, Αἰθίοψ οὐ λευκαίνεται, de qua dixi in S. Æthiope Eunucho per S. Philippum diaconum baptizato pag. 5 hujus tomi. Qua vero metaphorica similitudine deus vocetur, non habeo exploratum ex ejus dictis & gestis.

[37] [& Latinos] Gloria vero posthuma S. Moysis singulare incrementum accepit, quando ab ecclesia Græca ad Latinam propagata est, quæ in suo Martyrologio hac die illum ita annuntiat: Item sancti Moysis Æthiopis, qui ex insigni latrone insignis anachoreta, multos latrones convertit, & secum duxit ad monasterium. Singulare etiam est, quod annua S. Moysis memoria fuerit peculiari titulo propagata ad ecclesiam S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis Antverpiæ. Nam in libello ibidem impresso, qui continet festa particularia ejusdem ecclesiæ propter notabiles Sanctorum & Sanctarum reliquias, notantur ista: XXVIII Augusti S. Moysis eremitæ & confess. M. & com. in utrisque vesp. & laud., collecta: Deus qui nos.

[38] [elogia] Accipe Viri sanctissimi elogia. Palladius pag. 66 in editione Herveti, Hæc est vita, quam egit Moyses Æthiops, qui ipse quoque numerabatur inter magnos. Græca vero Meursii sic habet: Αὕτη ἔνθεος τῆς ἀσκήσεως πολιτεία τοῦ ἀκαταγωνίστου ἀθλητοῦ Μωυσέως τοῦ τῷ γένει Αἰθίοπος, τὴν δὲ ψυχὴν ἐθίσαντος θείᾳ χάριτι· ὃς καὶ αὐτὸς ἦν ἐν τοῖς μεγάλοις τῶν πατέρων κατορθώμασιν ἀριθμούμενος. Quæ ita interpretor: Hæc (est) divina exercitationis conversatio invicti pugilis Moysis, genere Æthiopis, anima vero se assuefacientis divinæ gratiæ, qui etiam ipse inter magnos patres recte factis numerabatur. Sozomenus pag. 683 his eum laudibus extollit: Aiunt .., nemini umquam talem ac tantam mutationem ex vitio ad virtutem contigisse, quantam isti: quippe qui ad culmen monasticæ philosophiæ pervenerit, & dæmonibus maximum terrorem incusserit, & Schetiensium monachorum presbyter factus sit. En tibi nunc, lector, elogium, ex dicto mox Synaxario Græco, quod habetur ad calcem tomi 1 mensis Augusti, Latine redditum de more, etiamsi aliunde satis nota sint, quæ in eodem narrantur: Mense eodem (Augusto) XXVIII (die) memoria sancti patris nostri Moysis Æthiopis. Hic Beatus genere quidem erat Æthiops, colore autem admodum niger, cujusdam administri reipublicæ famulus, quem dominus ejus expulit propter multam morum perversitatem, & latrocinandi institutum. Hic aliquando infesto in pastorem quemdam fuit animo, memor, quod in re aliqua impedimentum sibi interposuisset: quem etiam occidere voluit.

[39] [ejus:] Gnarus igitur, quod trans Nilum esset aquis inundantem, oris morsu tenens machæram, & vestimentum capiti imponens, natando transmisit. Pastor vero præsentiens adventum ejus, fuga se subduxit. Hic autem, arietibus quatuor egregiis mactatis & vinculo ligatis, Nilum natando iterum trajecit. Dum vero comedisset eorum carnes, & pelles pro vino vendidisset, ad socios suos discessit. Hæc autem narravi, ut ostendam, salvari posse [peccatores] per pœnitentiam, si velint. Hic tandem aliquando compunctus ex occasione aliqua, monasterio se tradidit, & eousque pœnitentiæ processit, ut socios suos ad Christum adduxerit. Dum sederet aliquando in cella sua, latrones quidam accesserunt ad illum, ignorantes quod ipse esset Moyses: quos Beatus fune ligatos adinstar sacci palearum, humeris suis imposuit, atque ad ecclesiam * se contulit; & ad fratres dicit: Quoniam sane non licet mihi injuriam facere & hos inveni accedentes ad me, quidnam de his vultis? Illi autem cognoscentes, quod Moyses esset famosus ille atque insuperabilis latronum princeps, postquam Deum glorificassent, etiam ipsi mundo renuntiarunt, & probatissimi monachi facti sunt. Sanctus itaque Senex exacta vita secundum Dei placitum, ac dæmonis libidine superata, moritur annorum septuaginta quinque, presbyter etiam factus, & discipulos relinquens septuaginta. De voce κυριακὸν, (id est ad litteram Dominicum) quam Latine vocavi ecclesiam, consuli potest Cangius in utroque Glossario.

[40] Ætas porro ista annorum septuaginta quinque occasionem nobis præbet tentandi, [chronotaxis vitæ] an ex his atque aliis contexi possit chronotaxis vitæ, quam dabimus per modum conatus vel systematis chronologici, cum difficile sit, eam exacte definire, & suis illam annis aptare. Ætas vero Sancti jam dicta confirmatur ex Historia Lausiaca superius num. 35, de qua etiam apographum Vitæ, quam habemus e bibliotheca Cæsarea Vindobonensi; etiamsi Nicephorus Callistus tomo 2 Ecclesiasticæ historiæ lib. XI, cap. 36 asserat, vitam circiter annum octogesimum quintum finivisse. Si vitam clauserit S. Moyses seculo circiter quarto exeunte, ponamus vivere eum cœpisse anno circiter 325. Tillemontius tomo 10 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 64 conversionem ejus accidere potuisse indicat anno ætatis 25 vel 30, qui poterit concurrere secundum jam dicta cum anno seculi istius 50 vel 55. In monasterio quodam Schetensi dirigendis solitariis præfuit anno circiter 375 vel 380, si Bailleto credimus in ejus Vita.

[41] Difficilioris prorsus indaginis negotium est definire annum ejus emortualem. [ac mortis] Prædictus Monumentorum collector pag. 75 hanc difficultatem vidit, certumque esse affirmat, quod obierit ante annum 420, cum Palladius de ipsius morte loquatur. Sed ista temporis notatio nimis vaga est. Addit, judicium ferri posse, quod acciderit illud inter annum 391 vel 392, quo auctor iste videtur cum eo locutus, & annum 400, quo Cassianus potuit discessisse ex Ægypto. Sed idem collector præsens argumentum pluribus curis discutere conatur in notatione 5 super S. Moyse latrone, pag. 728 & 729, quæ est de tempore mortis ejus. Si Moyses, inquit, a Mazicis occisus, sit Lyhicus aut alius quispiam a latrone diversus, nihil videmus dicendum de tempore mortis ejus, quam quod contigerit in fine seculi 4, vel in exordio seculi 5. Deinde significat, haberi ex epistola Synesii, quod Ausuriani vel Austoriani, barbari illarum regionum populi, universam depopulati fuerint Lybiam anno 412, immo vero minati fuerint Ægypto. Floruit scriptor ille imperantibus Arcadio & Theodosio juniore, fuitque archiepiscopus Ptolemaïdis in Lybia, ejusque gesta in historicam narrationem redegit Tillemontius tomo 12 pag. 499 & sequentibus, ubi articulo 24, a pag. 550 ex eodem Synesio depopulationem jam dictam pluribus exponit. Et nonnullis interjectis in notatione 5 modo indicata, redit ad tempus mortis S. Moysis, quod inquirimus.

[42] Quod si Moyses, ait, martyr sit idem, qui latro, [utcumque] & idem, qui habitabat in Calamis, mortuus sit oportet ante annum 400: Serenus quippe & Paphnutius cum Cassiano loquuntur de eo tamquam de homine jam mortuo, qui habitavit &c. Vide Collationis tertiæ caput 5, & Collationis septimæ caput 26. Jam vero Cassiano S. Chrysostomi discipulo facto postquam profectus esset in Schetim, vix hoc accidere potuit post annum 400; atque adeo mortuus fuerit eo tempore, quo Cassianus erat in Ægypto, id est, ut nos, inquit, credimus, inter annum 390 & 400: cum mortuus esse non potuerit ante annum 390, idque non ideo tantum, quia hunc eumdem esse credimus, quocum Cassianus sermones contulit in Scheti; verum etiam quia S. Arsenius, qui ad solitudinem se non contulit ante annum 385, solitarius erat jam tum, quin immo in pietate multum provectus, quando S. Moyses tunc etiam vivebat, ex Cotelerio pag. 368 & 369.

[43] [ordinatur.] Palladius, qui in Cellulas pervenit anno 391, videtur dicere, quod sibi retulerit historiam suarum tentationum: idque colligit Tillemontius e textu Græco ὡς αὐτὸς διηγὴσατο, id est, sicut ipse narravit. His, quæ proposui hactenus e dicto collectore, obiter addo, illud, sicut ipse narravit, haberi in Latina versione Gentiani Herveti, qua utor, pag. 63; sed non inveniri a me in textu Græco, quem edidit Joannes Meursius. Longa quidem & varia est superior Tillemontii ratiocinatio, in omnem se operose versantis partem, ut ad exactam veri temporis, quo obiit S. Moyses noster, cognitionem perveniret; sed omnia & singula non revoco ad novum examen; præsenti controversia eo redeunte, ut videatur non improbabile, quod Sanctus e vita excesserit anno circiter Christi 400, sicut eum ponit Castellanus, &, ut huic alium etiam annumeremus, Bailletus. Nos initio hujus Commentarii signavimus eum obiisse seculo circiter quarto exeunte, quod fere in idem redit.

[Annotata]

* in Graeco textu apud Meursium lego ἑβδομηκοντα, septuaginta

* in Graeco est κυριακὸν

§ V. Solitarii Sancto nostro synonymi; hujus discipuli, dignitas abbatialis, sacerdotium & fortasse martyrium.

[S. Moyses ep. ab hodierno distinctus: an etiam] Sanctus Moyses, episcopus Saracenorum in Arabia, diversus est ab hodierno, quem cum isto confusum fuisse diximus tomo 11 Februarii, die VII, quo de illo actum est, pag. 45. Ibidem pag. 46 dati sunt apud nos SS. Moyses abbas & sex monachi martyres, & ponuntur in Ægypto: Moyses vero ille Lybicus dictus refertur. At primo, non satis intelligo, cur annuntientur in Ægypto; & non potius in Scheti; cum in prædictione ac narratione eorum martyrii, quæ ibidem producitur ex Vitis Patrum, & quam superius § 4 post initium retuli, legantur ista: Dicebat abbas Moyses in Scithi &c. Sedentibus aliquando fratribus apud eumdem abbatem Moysem, dicit eis: Ecce barbari hodie in Scithi venient .., & barbari occiderunt eos. Palæstra itaque eorum martyrii non fuit proprie in Ægypto, sed in Scheti Lybiæ. Secundo, non satis video, quod Moyses ille Lybicus dictus intelligi hic debeat, nec satis capio, quo fundamento varia ei applicentur apophthegmata ad eumdem diem VII Februarii. Ex Palladio certe id conficere nequeo, neque ex Sozomeno, quia paucula dumtaxat de illo habent.

[45] [synonymus,] Nam Palladius signate de isto Moyse tractans cap. 88, pag. 184 sub hoc titulo, Vita abbatis Mosis Lybici, hæc memorat: Moyses Lybicus fuit vir mitissimus, & maxima charitate præditus. Is dignus est habitus dono curationum. Is hoc narravit, aquæ videlicet venam mirabili modo in puteo a Piore elicitam in usum monachorum. Alia vero de isto Moyse ibidem non lego, præter hæc paucula. Sozomenus Historiæ ecclesiasticæ lib. 6, cap. 29, pag. 684 de illo hæc scribit: Moyses .. mansuetudine & caritate, & languorum curationibus, quos oratione sola pellebat, præ cæteris inclaruisse memoratur. Tertio, probare neutiquam possum, quod Moyses Lybicus sit ille, qui cum sex monachis occisus fuerit in Scheti: nam quoniam ibidem interemptus Moyses dixit: Ego per tot annos exspecto diem istum, ut impleatur sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: Omnes, qui accipiunt gladium, gladio peribunt, ut videre datur supra § 4, seipsum fortasse hic designat ille Moyses, qui in vita seculari latrociniis assuetus, e latrone ad optimam frugem ac eximiam sanctitatem conversus est. Et vero mors ejus, quæ ponitur inter apophthegmata apud Cotelerium pag. 553, his ibidem pag. 549 & sequentibus depingitur characteribus, qui soli & uni Moysi hodierno videntur esse proprii: dicitur enim vehementissime .. tentatus ad fornicationem.. Æthiops .. longus & niger .. in Sceti.

[46] Validum tamen contra hanc sententiam est argumentum, [Lybicus appellatus, inquiritur.] quod Palladius, qui multis scribit de abbate Moyse, qui fuit ex latronibus, quique vel ipsum mortis ejus locum, annos ætatis, ac numerum discipulorum indicat, nihil dicat de genere mortis ipsius. Hic nodus est difficultatis, quam tangebam num. 35. At respondeo, auctorem eumdem etiam scribere de Moyse Lybico, ac nihil dicere de illius morte. Neque reponas, eum obiter dumtaxat scripsisse de Moyse Lybico, atque accidere potuisse, ut ignoraverit mortem ejus, si inciderit in tempus illud, quo Palladius discesserat e solitudine. Nam respondeo, hæc in meris posita esse conjecturis: neque enim Palladius scripto plus de eo tradidit, quam supra diximus. An, & quid de illo postmodum didicerit extra solitudinem, quisnam divinet? Respondeo denique ad objectum e Palladio silentium de genere mortis S. Moysis e latrone conversi, auctores historicos omnes non scribere omnia semper, sed varia omittere non raro, quæ alii supplent historiæ collectores. Quod quam sæpe fiat in Opere nostro, quis ignorat? Non sequitur ergo: Palladius hoc non refert, ergo falsum est. Nec objicias Græcos in Menæis magnis excusis, nec in elogio Synaxarii Græci, supra a num. 38 a me Latine reddito, quia vel secuti sunt, vel transcripserunt Palladium, aliumve scriptorem, qui hausit ex isto fonte. Si tamen Palladii silentium alicui appareat tanti ponderis argumentum, ut eidem refragandum non censeat; quærere ipsi licet Moysen alium, cui aptius conveniant congruentiæ, quas de hodierno præmisi: hæ tamen quoniam rem non evincunt, controversiam præsentem non decido, sed in medio eam relinquens eruditorum judicio permitto. Jam vero alia se offert controversia, quisnam sit ille Moyses, qui in Collationibus Cassiani nominatur.

[47] Tillemontius in notatione tertia super S. Moyse latrone pag. 728 conatur probare, [An S. Moyses hodiernus sit idem,] quod hic Moyses verosimiliter sit Moyses Schetensis, de quo loquitur Cassianus. Gazæus, inquit, Cassiani commentator (quem citat in notis pag. 218, designata in indice citationum collatione prima Cassiani, anno 1642 Parisiii edita) credit, Moysen Schetensem, qui loquitur in duabus primis Collationibus istius auctoris, esse haud posse eum, qui fuerat latro, propterea quod hic multo fuerit antiquior quam Cassianus. Sed respondet supra dictus Monumentorum ecclesiasticorum collector, se nescire, quidnam habeat fundamenti, ut hoc dicat. Deinde appellat ad textum Cassiani, & ex eo affirmat, necesse esse, ut Moyses latro vixerit usque ad annum 390, quo Cassianum in Schetim venisse memorat, & etiam ulterius: cum Cassianus apprime norit virtutem Moysis, qui propter latrocinium a se commissum in solitudinem secesserat, quique ibidem vixerat in quodam eremi Schetensis loco, cui nomen Calamus. (Vide textum Cassiani a nobis allegatum § 1, num 5.)

[48] [qui loquitur apud Cassianum:] Hic autem intelligi Moysem latronem secundum Gazæum pag. 336, asserit idem collector. Et vero cum Moyses in Calamis, uti addit, Gazæo pag. 218 idem etiam sit, qui loquitur in Collationibus Cassiani, probabile admodum est, Moysen istum esse latronem, in Vitis Patrum & in Palladio adeo celebrem: id saltem a Gazæo negari non potuisse, nisi contrarius sibi fuerit. Ludovicus Bulteau in Historia Ordinis monastici lib. 1, cap. 10, pag. 154 affirmat, Moysen illum, qui loquitur apud Cassianum, ab Æthiope nostro distinguendum, propterea quod hic a juventute sua fuerit apud S. Antonium. Hoc si probaret, non mediocre tribueret pondus sententiæ Gazæi. Verum cum non designet locum, in quo hoc dicatur, addatque collector supra memoratus, se non potuisse illud reperire, non meretur audiri. Ratio itaque temporis non videtur excludere Moysen hodiernum e Collationibus Cassiani: an tamen hic fuerit, non mihi certo constat.

[49] [de Moyse in Nitria:] Quod Moyses synonymus in Nitria, quem ex Ruffino nominavimus in hoc tomo in S. Pœmene anachoreta pag. 26, aliquid habeat præsenti vel superiori controversiæ consentaneum, non habemus compertum, neque memininus, eas ad notitiam nostram pervenisse hactenus vitæ ejus circumstantias, quæ hoc probent: non ideo tamen certo removeri hinc deberet, si alia adjuncta id suaderent, quia, ut diximus, in Nitria memoratur (monte ad confinia Schetios:) solitarios quippe istos antiquos non ita uni semper affixos fuisse loco, ut subinde ad alium non transirent, in laudato jam Pœmene pag. XI ostendimus contra Tillemontium, qui eidem insistens errori in notatione tertia super S. Moyse hodierno ante citata, præter alia, quæ dixisse se significat de Moyse Lybico, cui martyrium abjudicat, illud adjungit, quod in Nitria potius, quam in Scheti habitasse videatur.

[50] [item de synonymo cum septem aliis.] At quid dicemus de S. Moyse Æthiope, & Sanctis VII anachoretis martyribus, ex Hagiologio metrico Habessinorum breviter apud nos datis nos tomo III Junii, die XVIII ejusdem mensis pag. 586? Dum ea, quæ de hisce Martyribus narrantur, confero cum morte synonymi, sociisque septem, de quibus antea disserui, dubitare vix possum quin sint iidem, mihi, ut credo, suffragaturo curioso lectore, qui alteram historiam conferre cum altera, & utramque expendere voluerit. In Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Jobum Ludolfum pag. 419 ad diem XVIII Junii annuntiantur Abba Moyses niger. VII Fratres Moysis nigri: & observatur ibidem in notis littera i: Moyses Æthiops in Menologiis Græcorum & Latinorum die XXVIII Augusti appellatur; ex insigni latrone insignis anachoreta factus.

[51] [An dicta & facta, quæ ante relata sunt, ad Moysen hodiernum spectent:] Paragraphis superioribus deprompsi apophthegmata, & facta historica, quæ Tillemontius adoptavit & posuit sub titulo S. Moysis hodierni, ac proinde quæ visa ipsi sunt convenire eidem Moysi. Sed ego me vadem ponere nolim, quod omnia ad unum referenda sint. Certiora interim in hoc genere sunt, quæ habent Palladius & Sozomenus: quibus adde Vitas Patrum, quando congruentia concurrit, in qua hic potius, quam alius videbitur relucere. Quamquam non refragabor, si quis dicat, quod præsumi utcumque posse videatur, quædam in dictis Vitis solo Moysis nomine notata, hodierno forte Moysi tacite attribui per antonomasiam, cum propter magnam inter antiquos eremicolas nominis celebritatem, tum propter septuaginta discipulos, quos habuit. At de his aliqua etiam animadvertenda sunt.

[52] Monumentorum ecclesiasticorum sæpe nominatus collector suæ de S. Moyse hodierno lucubrationi subjungit duos e pluribus ejusdem, [ejusdem discipuli:] uti vult, Moysis discipulos, Zachariam videlicet & Carionem, pag. 76 & sequentibus varia de iis memorans e Vitis Patrum atque Apophthegmatibus apud Cotelerium. Hæc legi possunt pag. 443 & 444, item pag. 516 & sequentibus: illæ vero libro 3, num. 86, pag. 513, & lib. 5, libello 15, num. 17, pag. 623. Invenio apud Cotelerium nomen Moysis, ac duos istos, de quibus agebam, in Scheti resedisse, ac mentionem fieri de Isidoro ejusdem loci presbytero, eodem forte, de quo Palladius, & quocum egit S. Moyses Æthiops e latrone conversus: rei gestæ textum citavi § 2. Sed idem auctor magnum Isidorum illum ibidem vocat. Verum cum dubitari non possit, quin hic Moyses in tanto discipulorum numero omnes vel plerosque saltem habuerit virtutum suarum testes atque heredes, parum nostra & Sancti interest, an Zacharias & Carion sub ejusdem fuerint disciplina, an sub alterius synonymi.

[53] Ex tam multis ejus discipulis videtur confici, veri nominis abbatem exstitisse. [fuit abbas, presbyter, ac forte martyr.] Abbas vocatur apud Palladium in titulo Vitæ prævio, qui in eodem non est in Græco exemplari, quod vulgavit Meursius. Factus fuit presbyter, teste Palladio. Potest etiam appellari martyr ab iis, qui eum non distinguendum a synonymo, qui a barbaris occisus est, censebunt cum Tillemontio. Titulos hosce illi dedi ante exordium hujus Commentarii prævii, ita tamen, ut martyrium restrinxerim per adverbium fortassis, si alteri synonymo conveniat.

§ VI. Vitæ Græcæ exemplaria; nostræ observationes.

[Duplex Vitæ Græcæ] Præcipuus Vitarum fons est Palladius, antea a nobis laudatus. Ad hunc referenda sunt, quæ de Sancto commemorant duo biographi Græci, quorum narrationis exemplaria Mss. sunt apud nos. Unum acceptum e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, de quo sæpe facta jam fuit mentio per decursum hujus mensis Augusti. Nullum præfert auctorem; sed hoc prænotatur titulo: Τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Μωσέως τοῦ Αἰθίοπος ΚΉ. Hoc est: Sancti patris nostri Æthiopis (Vita) XXVIII (Augusti.) Incipit: Οὗτος μακάριος Μωσῆς τῷ μὲν γένει ἦν Αἰθίοψ, τῇ χροίᾳ μέλας ἀκριβῶς. Hic beatus Moyses genere quidem erat Æthiops, colore (autem) niger admodum. Finis est: Τελευτᾶ δὲ ἐτῶν ἑβδομήκοντα πέντε ἐν τῇ Σκήτῃ, γεγονὼς καὶ πρεσβύτερος, καταλιπὼν ἑβδομήκοντα μαθητάς. Ταῖς πρεσβείαις αὐτοῦ, Κύριε, σῶσον πάντας ἡμᾶς &c. Obit autem annorum septuaginta quinque in Scheti, factus etiam presbyter, relinquens septuaginta discipulos. Intercessionibus ejus, Domine, salva nos omnes &c.

[55] [exemplar: notationes nonnullæ] Aliud Vitæ exemplar reliquit nobis Papebrochius noster a se scriptum ex cod., prout addit, Ambros. f. N. n. 152. Vide Mart. Maximi. Majorem de hoc codice notitiam suggessi in hoc tomo pag. 29, ubi etiam agitur de ejusdem scriptore monacho quodam Laurentio in monasterio Rutiensi, quod est in Calabria. In hoc Ms. aliquanto longior est narratio, quam in superiore. Vitam porro istam typis committam, e Græco in Latinum sermonem a me conversam, & Annotatis instructam. In eadem apud nos num. 9 occurrit σαλός ἐστι, quæ expressio aliquantulum exercuit Tillemontium in notatione 2 super S. Moyse latrone. Dicit enim, se non invenire vocem σαλὸς nec in Constantino, nec in Meursio: voci autem σάλος non dari ab illis significationes, nisi quæ huic loco non conveniunt. Sed Palladius, inquit, quem allegat cap. 41, pag. 958 & sequentibus, adhibet eamdem vocem respectu filiæ, quæ fatuam sese & possessam fingebat, addens, se idcirco credidisse, quod vox ista deberet hic sumi in eodem sensu, pro quo insuper affert versionem Cotelerii. (Consuli hæc potest pag. 552.)

[56] [in illud,] Ibidem etiam observat ex Vitis Patrum, quod stultus sit in versione Pelagii Diaconi, & alterius, quem volunt esse Rufinum; sed utrumque ibidem addere & hæreticus, quod non est in textu Græco, & vix umquam passos esse Sanctos, ut appellarentur hæretici, longe minus, ut ipsimet hoc se onerarent opprobrio. Quod hic proferebat Tillemontius e duobus istis scriptoribus, habetur in Vitis Patrum lib. 5, libello 8, num. 10, pag. 593, & lib. 3, num. 119, pag. 517. Et vero nomen adjectivum, de quo hic agebatur, adeo apud antiquos fuit notum ac pervulgatum, ut in nomen proprium fuerit commutatum, illisque datum Sanctis, qui, ut mundi desipientis vanitati ac fatuitati ludos facerent, sub simulato atque affectato stultitiæ velo cælestem suam sapientiam occultarunt, facti stulti propter Christum. Consule, quæ jam pridem scripsi tomo 1 Julii, die 1 ejusdem mensis, pag. 129 in S. Symeone Salo, ubi obiter indicavi, hujusmodi Sanctis id cognominis Σαλὸς inditum a voce Syriaca.

[57] [quod a nobis] Haud equidem miror, nihil memorari in Vita prædicta, quam Laurentius Rutiensis monachus scripsit, de quodam dæmone ad meliorem frugem converso per S. Moysen nostrum; hoc videtur utcumque mirum, quod res illa breviter memorata in textu Græco Palladii, quem edidit Meursius, & in quo narrantur gesta Moysis Æthiopis, sit omissa in Latina Herveti versione, quin immo, sicut lego apud scriptorem neotericum, in versionibus diversis. Textus Græcus Palladii sic habet: Καὶ οὕτω προσῆλθεν τῷ πράγματι τῆς μετανοίας, ὡς καὶ αὐτὸν τὸν συμπρώκτην αὐτοῦ ἐκ νεότητος δαίμονα, τὸν εἰς πάντα αὐτοῦ συναμαρτῶντα, ἄντικρυς εἰς ἐπίγνωσιν ἀγαγεῖν τοῦ Χριστοῦ. Quæ in Appendice ad Vitas Patrum cap. 7, pag. 954 in Heraclidis eremitæ Paradiso, eadem cum Palladio tractantis, incerto sed veteri interprete, sic redduntur Latine: Suæque pœnitentiæ vitam sic vehementer arripuit, ut etiam Clemonem malorum consortem suorum, qui a prima cum eo ætate peccaverat, ad cognoscendam virtutem Christi eminus collocaret.

[58] [Græce redditum] Cur autem in Latina Palladii Historia hæc prætermissa? Suspicor, id accidisse, quia per dæmonem intellexerint interpretes diabolum. Verum hæc significatio tam esset ridicula, & Palladio indigna, ut potius sit fatendum, vel corruptum esse locum, vel dæmonem hic nomen proprium hominis esse. Rosweydus in notatione ad locum supra productum pag. 1008, In Græco, inquit, Palladio Parisiensi συμπαίκτην αὐτοῦ, COLLUSOREM SUUM. In Palatino erat συμπρώκτης. Utrobique autem in Græco erat δαίμονα pro Κλήμονα. Sed ex Heraclide Palladius emendandus.

[59] Quidnam igitur tantopere commeruit ista historia, [prælo] quid peccavit, ut nonnulli interpretes eam omiserint, tamquam luce publica indignam? Si vero cuiquam non faciat satis observatio Rosweydi, quæ apparet mihi admodum bona, consideret is, quod dicebam de nomine proprio dæmonis, quod vel ex patre homo ille traxerit, vel aliunde ei datum fuerit propter singularem crudelitatem ac profligatum vitæ modum. Sed hoc cum plus habeat conjecturæ, quam facti, magis mihi arridet sententia Rosweydi.

[60] [subjicietur,] Quod tamen attinet ad vocem συμπρώκτην, cui Rosweydus substituebat συμπαίκτην; videtur mihi in hac aliquid esse contorti, adeo ut incidat mihi suspicio, legendum fortassis esse συμπράκτωρα, id est, socium vel consortem. Sic autem, ni fallor, legerit vetus Heraclidis interpres, de quo dicebam, ponendo malorum consortem, non vero collusorem. Sic etiam legitur in codice Cæsareo Vindobonensi συμπράκτωρας plurali numero: cujus fragmentum producemus in Annotatis ad Vitam littera a. Accipe nunc, lector, Vitam, quæ licet res Sancti gestas referat ab antiquis antea ad posteros transmissas, ejusdem tamen exemplar supprimendum non judicavi, quod non novi umquam hactenus vulgatum prælo fuisse.

VITA
A Laurentio monacho Rutiensi descripta,
E codice Ambrosiano, interprete Joanne Pinio.

Moyses Æthiops eremita in monte Scheti Lybiæ (S.)

A. Laurentio monacho.

ΟὙδὲ δούλοις, οὐδὲ κακούργοις βασιλεία τοῦ Θεοῦ ἀποκέκλειται, ἀλλ᾽ ἐντός εἰσι ταύτης οἱ τῇ μετανοίᾳ, καθὰ δεῖ, κεχρημένοι, καὶ τὸ βιοῦν ὀρθῶς αἱρούμενοι, καὶ κατὰ Θεόν· οὐδὲ Σκύθαις πάντως, οὐ δὲ Αἰθίοψι· πάντες γὰρ χωρητοὶ τῇ ἀγήνῃ * Χριστοῦ, καὶ πάντας ἕλκει πρὸς τὴν μάνδραν τῆς ἐπιγνώσεως Ποιμὴν καλὸς, τιθεὶς τὴν ψυχὴν ὑπὲρ τῶν προβάτων, Χριστός. Καὶ τοῦτο καὶ ἐξ ἄλλων μὲν πλείστων ἔνεστι κατιδεῖν, ἀλλὰ δὴ καὶ ἀπ᾽ αὐτοῦ, τοῦ προκειμένου νῦν ἡμῖν εἰς διήγησιν, Μώσεώς, φημι, τοῦ Αἰθίοπος. Ὅσῳ γὰρ καὶ δύστροπος ἦν ἀνὴρ, τοσούτῳ καὶ τὴν ἀπετὴν γέγονε μέγας καὶ περιβόητος.

[2] Οὗτος οὖν μεμελασμένον ἔχων μὲν τὸ σῶμα, λαμπροτέραν δὲ τὴν φυχὴν τῶν ἡλιακῶν κτησάμενος μαρμαρυγῶν, οἰκέτης γέγονε πολιτευομένου τινὸς, οἰκ της οὐκ εὔνους, οὐδὲ φίλα δεσπότῃ φρονῶν, ἐναντία δὲ καὶ τῶν καλῶν τρόπων ὄντα μακρόν. Πᾶν γὰρ εἴ τι συρφετῶδες καὶ φαῦλον, πᾶν εἴ τι δύστροπον καὶ ἀπειρημένον εἰργάζετότε, καὶ ἐμελέτα, καὶ καθ᾽ ἑκάστην, ὡς εἰπεῖν, τὴν ἡμέραν ἐν χερσὶν εἶχε καὶ λογισμῷ, μὴ μεταβαλλόμενος τὸ σύνολον τὸν σκοπὸν μὴ ὀργῇ δεσπότου, μὴ παιδείᾳ, μὴ κακώσεσιν ἄλλαις. Ἐνθέν τοι καὶ τὴν διόρθωσιν ἀπαγορεύσας τούτου δεσπότης πόῤῥω τοῦτον βάλλει τοῦ αὐτοῦ καλῶς ποιῶν ὀφθαλμῶν· καὶ ὃς λῃστείαις καὶ κλοπαῖς ἐνεφιλοχώρει καὶ φόνοις καὶ λοιπαῖς ἄλλαις κακουργίαις παντοίαις, ὧν μιᾶς ἐπιμνησθῆναι καλόν.

[3] Τῇ τοῦ σώματος ῥώμῃ πεποιθὼς Μωσῆς ἔξεισι μόνος εἰς λῃστείαν ποτέ. Ποιμένος οὖν τινος παρεμποδήσαντος καὶ κωλύσαντος αὐτὸν τῆς ὁρμῆς, εἴτε μηνύμασιν, εἴτε τρόποις ἄλλοις τισὶν, οὐκ ἔχω λέγειν, ἐκεῖνος ὅλος ἐκμανὴς γεγονὼς, ἐπιτίθεται τούτῳ τὸν Νεῖλον νύκτωρ πλημμυροῦντα διανηξάμενος. Τούτου δὲ προαισθομένου τὴν ἔφοδον, καὶ πρὸς φυγὴν τραπομένου, Μωσῆς ἀποτυχὼν τοῦ σκοποῦ, κριοὺς τέσσαρας ἐπιλέκτους ἐν θυμῷ σφαγιάσας, καὶ σχοίνῳ συνδήσας, τὸν ποταμὸν δι᾽ αὐτῶν νηχόμενος ἀντεπέρασε. Τῶν κρεῶν τοίνυν αὐτῶν μετασχὼν, καὶ τὰ κώδια τούτων οἴνου διαπωλήσας, τοὺς ἑταίρους κατέλαβε πεντήκοντά που τοῦ ποταμοῦ τὴν οἴκησιν σταδίους ἀπέχοντας. Ταῦτα τοῦ Μωσέως τὰ δεινὰ νεανιεύματα καὶ τεχνάσματα καὶ τοιαῦτα καὶ μείζονα. Διεξῆλθον δὲ ταῦτα, τοῦ Θεοῦ τὴν περὶ τὸ οἰκεῖον πλάσμα συμπάθειαν, καὶ τὴν ἀνοχὴν ἐκπληττόμενος πῶς διὰ τῆς μετανοίας ἕλκει πάντας εἰς σωτηρίαν, καὶ οὐδέν ἐστι τῶν ἀδικημάτων, νικᾶ τὴν αὐτοῦ μεγάλην καὶ ἄφατον εὐσπλαγχνίαν.

[4] γὰρ τοιοῦτος καὶ τοσοῦτος λῄσταρχος, οὖ καὶ τὸ ὄνομα λεγόμενον μόνον φόβον τοῖς πολλοῖς ἐνεποίει· περιβόητος οὗτος ἐν κακίᾳ, καὶ τὴν ἀπήνειαν ἀπαράμιλλος, τῆς θείας χάριτος αὐτοῦ τῆς ψυχῆς ἁψαμένης διά τινα πάντως οὐ μικρὰν αἰτίαν, ᾗ περιπεσὼν ἐμνήσθη Θεοῦ, καὶ θανάτου, καὶ κρίσεως, πᾶσαν ἐκείνην τὴν πολυχρόνιον καὶ πολυαμάρτητον διαγωγὴν καταλιπὼν, καὶ πάντα λόχον ἐρημικὸν, καὶ πᾶσαν ἔνεδραν· ἀσκητῶν ἐξ ἀπροόπτου σεβασμίᾳ πρόσεισι μονῇ τὸ σχῆμα ἐλεεινὸς, τὸν τρόπον ταπεινὸς, τὸ πνεῦμα συντετρομμένος *, ὅλος καταφὴς, ὅλος πάθους μεστὸς, δακρύων πλήρης καὶ στεναγμῶν. Καὶ φόβον μὲν πρῶτα τοῖς ἐν αὐτῇ προσεμποιεῖ μοναχοῖς, εἶτα προσπίπτει τοῖς τοῦ προεστῶτος ποσὶ; καὶ θερμῶς αἰτεῖται τὴν συγγνώμην τῶν ἐσφαλμένων, ἀπαγγέλλει ταῦτα κατὰ λεπτὸν, ἐξαγορεύει τοὺς λογισμοὺς, τὰς πράξεις, τὰς ἐνθυμήσεις, τὰς διανοίας, τὰ ἔργα, οὐδὲν τῶν εἰργασμένων αὐτῷ παρενέλιπεν, ὅτι μὴ διασυγχώρητον ἠβούλετό τι τούτων ὑποληφθῆναι.

[5] Πρὸς τούτους αἰτεῖ καὶ τοῖς κατὰ κόσμον πᾶσιν ἀποταξάμενον δέξασθαι τὸ τῆς σωτηρίας ἐχέγγυον, τὸ μοναχικὸν ἔνδυμα λέγω, δάκρυα κᾂν τούτῳ συχνὰ καταχέει μὴ παροφθῆναι τῆς ἐπιθυμίας ἐκτὸς λιπαρῶν. τοίνυν κατηγούμενος τὸ παράδοξον ἐκπλαγεὶς τῆς μεταποιήσεως (οὐδὲ γὰρ ἀνήκοος τῶν τοῦ ἀνδρὸς ἐτύγχανε πράξεων) δέχεται τοῦτον εὐμενῶς, ἀσπάζεται τοῦτον, χερσὶν ἀμφοτέραις περιπλέκεται, καὶ ὥς τινα τῶν μεγάλων τοῦτον ὁρᾶ προφητικῶς πάντως, καὶ διορατικῶς, κείρει τοῦτον, ἀξιοῖ τοῦ μοναχικοῦ σχήματος, καὶ ἕνα τοῦ καταλόγου τῆς ἀδελφότητος τίθησι· διδάσκει, νουθετεῖ, παρακαλεῖ, ἐντολὰς αὐτῷ δίδωσι τὰς πρέπουσας· καὶ ἦν Μωσῆς πρὸς τὰ τῆς μοναχικῆς πολιτείας θεσμὰ οὐχ᾽ ὡς ἀρτιπαγὴς, ἀλλ᾽ ὡς χρόνων ἐκ πλείστων ταῦτα κατορθωκὼς, πᾶσαν ὑπηρεσίαν ἔπλήρου τῶν ἀδελφῶν, καὶ πᾶσαν προθύμως, καὶ τῆς συνάξεως οὐκ ἀπελιμπάνετο, νηστείαις καὶ προσευχαῖς ἐσχόλαζε, καὶ διὰ τριῶν τεττάρων ἡμερῶν τοῦ ἄρτου μετεῖχε καὶ τοῦ ὕδατος Θαυμάσιος. Ταπείνωσιν ἄκραν ἐκτήσατο, δάκρυον ἄπαυστον, στεναγμοὺς ἀλαλήτους, ἀγρυπνίαν πάννυχον.

[6] Καὶ τί δεῖ τὰ πολλὰ λέγειν; μέγας Μωσῆς ἐν ἔργοις, ἐν θαύμασι γίνεται, κατανύξεως τοῖς ὁρῶσιν ὑπόθεσις, δαιμόνων διώκτης, νόσων θεραπευτὴς, καὶ ἵνα μὴ τὰ καθ᾽ ἕκαστον λέγω, πᾶσι πάντα γέγονε τῆς θείας χάριτος δοξασάσης αὐτὸν, ἵνα πάντας κερδήσῃ, πατὴρ ἄριστος, παιδευτὴς ἀκριβέστατος, κανὼν καὶ τύπος καὶ στάθμη τῆς μοναδικῆς πολιτείας. Πατέρα πάντες τὸν Μωσῆν εἶχον οἱ μοναχοὶ, ποιμένα, κατηγητὴν, οὕτω τοῦ παναγάθου πνεύματος εὐδοκήσαντος· καὶ τί χρὴ τὰ πολλὰ λέγειν; ὅσον γέγονεν εἰς κακίαν περίφημος, τοσοῦτον ἐφάνη πρὸς ἀρετὴν περιδέξιος· καὶ ἦν μέγας Μωσῆς, καὶ τοῖς ἁπάντων ἔκειτο στόμασι. Μωσῆν εἶχεν ἔρημος, Μωσῆν τὰ ὄρη, Μωσῆν πόλις περίχωρος πᾶσα. Μωσῆν κᾀνταῦθά μοι μόνον τὸ τῆς παροιμίας δοκεῖ παρηλλαχθῆναι, τὸ μὴ σμήχεσθαι πάντως Αἰθίοπα. Καὶ γὰρ εἰ καὶ μὴ τὸ σῶμα οὗτος, ἀλλὰ τὴν ψυχὴν ἀπέσμηξε τῷ τῆς μετανοίας ὑσσώπῳ, καὶ λαμπροτέραν αὐτὴν ἡλιακῶν μαρμαρυγῶν ἀπετέλεσε. Καὶ ταῦτα μὲν ἐκ πολλῶν ὀλίγα.

[7] Πλὴν ἄξιόν ἐστι καὶ τῶν ἐκείνου μετὰ τὴν μετάνοιαν ἀγώνων πρόστε τοὺς τῶν ἀνθρώπων πονηροτάτους, καὶ πρὸς τὰς τῶν δαιμόνων ἐπεμβολὰς ἀπομνημονεῦσαί τινα. Λῃσταί ποτε προσυπήντησαν ὁδεύοντι τούτῳ, καὶ δὴ καὶ ἐπέθεντο· καὶ ὃς αὐτοὺς δεσμοῖς περιβαλὼν πρὸς τοὺς πατέρας ἀπάγει, καὶ σώζει ταῖς παραινέσεσιν, καὶ τῆς κακῆς ὁρμῆς αὐτοὺς ἀφεστᾶ. Ἐπέθεντο τούτῳ καὶ δαίμονες· ταῖς κέλλαις νυκτὸς ἀπιόντος, τῶν μὴ δυναμένων τὴν χρείαν τοῦ ὕδατος κομίζειν γερόντων, καὶ λαμβάνων αὐτῶν τὰς ὑδρίας ἐπλήρου ταύτας ὕδατος, ἀγνοούντων ἐκείνων, ἀπὸ μηκους γὰρ ἔχουσιν ἐν ἐκείνοις τοῖς τόποις τὸ ὕδωρ. Μιᾶς οὖν τῶν νυκτῶν ἐπιτηρήσας δαίμων, μηκέτι φέρων τὴν τοῦ ἀθλητοῦ καρτερίαν, ἐγκύψαντι αὐτῷ εἰς τὸ φρέαρ ἐπὶ τὸ τὴν ὑδρίαν πληρῶσαι, παίει τοῦτον κατὰ τῶν ψυῶν, καὶ ἀφῆκε τῷ τόπῳ κεῖσθαι ὡσεὶ νεκρὸν, μὴ εἰδὼς παρά τινος πέπονθε τοῦτο. Τῇ οὖν ἐπιούσῃ ἐλθόντων τινῶν ὕδωρ ἀντλῆσαι, εὗρον κείμενον καὶ ψυχοῤῥαγοῦντα, καὶ ἀπαγαγόντες τῇ ἐκκλησίᾳ, μόλις ἐπὶ ἑνιαυτὸν ὅλον ἐδυνήθη ἐν ἰσχύει γενέσθαι, πολλὰ παρ᾽ αὐτῶν παραινεθεὶς παῦσαι τοῖς δαίμοσιν φιλονικεῖν· μέτρα γὰρ τῆς πρὸς αὐτοὺς ἀνδρίας εἰσί· ἀλλὰ καὶ εὐχὴν ὑπὲρ αὐτοῦ ποιήσαντες τῶν ἀκαθάρτων ἐνυπνίων αὖθις ἀπήλλαξαν, καὶ τοῖς θείοις προσελθεῖν παρεσκεύασαν μυστηρίοις· ἵνα γάρ, φησι, μὴ καυχήσῃ ὡς τῇ σῇ περιεγένου ἀσκήσει τούτῳ τῷ πάθει, καὶ καταχθεὶς ὑπὸ οἰήσεως, καταδυνατευθῆναι ὑπ᾽ αὐτοῦ παρεχωρήθης, καὶ οὕτως αὐτοὺς καταπαλαίσας ἀσθενεῖς ἀπήλεγξε καὶ ἀπράκτους.

[8] Ἀδελφοῦ δέ τινος ἁλόντος ἐπί τινι σφἀλματι ἐν Σκήτει ἀπέστειλαν πρὸς αὐτὸν ἐν τῇ συνάξει παραγενέσθαι· δὲ παρῃτησάμενος, δεύτερον ἀπέστειλαν, καὶ ἀναστὰς λαβὼν σπυρίδα τετριμμένην, καὶ ταύτην ἄμμου πλήσας ἧκε βαστάζων. Οἱ δὲ ἀκούσαντες ἐξῆλθον εἰς ἀπάντησιν αὐτοῦ, καὶ ἐπυνθάνοντο, τί δοκεῖ εἶναι τὸ πεπραγμένον. δὲ, αἱ ἁμαρτίαι μου, ἔφησεν, ὀπίσω μου καταῤῥέουσαι, οὐ βλέπω αὐτὰς, καὶ ἦλθον ἐγὼ σήμερον ἀλλότριον κρῖναι ἁμάρτημα. Οἱ δὲ ἀκούσαντες συνεχώρησαν τῷ ἀδελφῷ, καὶ ἀπέλυσαν. Καὶ ἄρχων δέ τις ἀκούσας περὶ αὐτοῦ, ἀπῆλθεν εἰς τὴν Σκῆτιν ἰδεῖν αὐτόν. Καὶ γέρων γνοὺς ἀνέστη φυγεῖν. Κατὰ συγκυρίαν δὲ ἀπαντήσας τῷ ἄρχοντι, ἡρωτάτω, που εἶναι τὴν κέλλαν Μωσέως. Καὶ αὐτὸς, Σαλός ἐστι, τί θέλετε ἀπ᾽ αὐτοῦ, ἔφησε. Καὶ ἐλθὼν εἰς τὴν σύναξιν ἄρχων ἐξηγεῖτο τοῖς ἀδελφοῖς ἅπερ ἠκηκόει παρὰ τοῦ ἀπαντήσαντος. Ἐκεῖνοι δὲ λυπηθέντες, ποταπὸν εἶναι τὸν εἰπόντα διεπυνθάνοντο. δὲ, γέροντα, μακρὸν, παλαιὰ φορῶν, καὶ μέλανον. Οἱ δὲ αὐτὸν εἰναι τὸν Μωσέα, καὶ διὰ τὸ μὴ θέλειν ἀπαντῆσαι, εἶπεν ὑμῖν ταῦτα. Καὶ ἄρχων ὠφεληθεὶς ἀνεχώρησεν.

[9] Οὕτω τοιγαροῦν βιοὺς, πανάριστε Πάτερ, καὶ πλήρης γενόμενος ἡμερῶν τῶντε λυομένων καὶ τῶν τοῦ πνεύματος, ἐνδόξως καταλύεις τὸν βίον ἐν τέλει καλῷ· καὶ νῦν ταῖς οὐρανίαις σκηναῖς ἐμφιλοχωρεῖς· ὧν γένοιτο καὶ ὑμᾶς πάντας ἀξιωθῆναι ταῖς πρὸς Χριστὸν ἱκεσίαις σου, ᾧ πρέπει δόξα, κράτος καὶ τιμὴ καὶ νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

[Post præfatiunculam] Nec servis, nec maleficis regnum Dei occlusum est (sed intra illud sunt, qui, oportet, pœnitentiam exercent, atque ad recte vivendum, & secundum Deum, appellunt animum) nec Schytis, nec Æthiopibus: omnes enim sunt capaces gregis Christi, bonusque Pastor omnes trahit ad cognitionis stabulum, qui animam posuit pro eis, Christus. Atque hoc quidem licet videre cum ex aliis plurimis, tum vero etiam ex ipso, cujus nobis nunc præ manibus est narratio, Moyse, inquam, Æthiope. Quanto enim vir moribus erat perversior, tanto etiam virtute major ac famosior evasit.

[2] [narrat scriptor] Hic igitur denigratum quidem habens corpus, anima vero solaribus fulgoribus splendidiore præditus, cujusdam præfecti reipublicæ erat famulus, non benevolus, neque intendens animum servus ad ea, quæ domino erant chara; sed ad contraria, quæque a bonis moribus longe distabant. Quidquid enim erat abjectum & vile, quidquid improbum ac nefandum, operabaturque & meditabatur, ac per dies singulos, ut ita dicam, habebat in manibus ac cogitatione, nec domini ira, nec castigatione, aliisque inflictis malis vel tantillum a proposito absterritus. Unde dominus ejus, desperata illius emendatione, e conspectu eum suo amovit, recte faciens. Ille autem latrociniis, furtis, cædibus, reliquisque aliis maleficiis multimodis operam dabat, quorum unum meminisse juverit.

[3] [profligatam Moysis vitam,] Corporis robore confisus Moyses exit solus aliquando ad latrocinium. Dum igitur pastor quidam impetum ejus impediret ac inhiberet, (an signis, an aliis modis quibusdam, non habeo dicere;) ille totus in furias raptus, ad eum se agit, Nilum inundantem noctu transnatans. Illo autem accessus præscio, atque in fugam verso, Moyses fine suo frustratus, quatuor arietibus egregiis in furore mactatis, & fune ligatis, fluvium cum ipsis natando transmisit. Eorum igitur carnibus potitus, pellibusque eorum pro vino venditis, pervenit ad socios, quorum habitatio quinquaginta stadia a fluvio aberat. Hæc Moysis est horribilis strenuitas, ac machinamenta hujusmodi ac majora. Hæc vero cursim retuli, Dei erga suum figmentum commiserationem & patientiam obstupescens: quomodo per pœnitentiam trahat omnes ad salutem, nihilque sit iniquitatum, quod vincat magnam ipsius ac ineffabilem misericordiam.

[4] Talis quippe ac tantus dux latronum, cujus vel dictum solummodo nomen incutiebat multis metum; [& conversionem:] famosus hic in malitia, & crudelitate nulli secundus, divina gratia animam ejus tangente per causam aliquam non prorsus exiguam, in quam incidit, Dei mortisque ac judicii memor, omnem illum diuturnum & multis peccatis fœdum vivendi modum reliquit, omnemque manipulum clandestinum, ac insidias omnes commilitonum: de improviso venerabile monasterium adit, habitu miserabilis, modo humilis, spiritu contritus, totus contractus, totus animi motu plenus, lacrymis ac gemitibus refertus. Ac primo quidem monachis, qui ibidem erant, metum incutit, deinde accidit ad pedes præfecti, veniamque commissorum fervide petit, singillatim ea annuntiat, cogitationes, actiones, inventiones, mentem, opera; nihil eorum, quæ fecerat, ipsum celavit; quia nihil horum quidquam, quod condonatum non esset, volebat subtractum.

[5] Petit apud hos, rebus omnibus mundanis abdicatis, suscipere salutis pignus, [petit & obtinet habitum monasticum:] monasticum, inquam, habitum, uberes etiam tunc effundit lacrymas, utque non frustretur desiderio, supplex foris obtestans. Præfectus itaque incredibili hac mutatione perculsus (audierat enim hujus viri gesta) benigne illum admittit, osculatur illum, ambabus manibus amplectitur, & tamquam aliquem e magnis viris illum videt propheta omnino, vel etiam internorum perspicax: tondet illum, monastico habitu dignatur, catalogo fratrum accenset; docet, instruit, hortatur, convenientes ei dat præceptiones: eratque Moyses ad monastici instituti leges non tamquam nuper conflatus, sed quasi a multis annis ea cum laude exercens, omnia fratrum implens ministeria, & omnia alacriter: nec a conventu aberat, jejuniis & orationibus vacabat, & post tres quatuorve dies sumebat panem & aquam Vir mirabilis. Sublimem humilitatem possidebat, lacrymam continuam, gemitus inerrabiles, vigilias per totam noctem a.

[6] Et quid opus est multa dicere? Magnus Moyses in operibus, [eximiæ virtutes:] in miraculis fit spectantibus compunctionis argumentum, dæmonum persecutor, morborum curator, &, ne singula memorem, omnibus omnia factus est, postquam divina illum gratia honoravit, ut omnes lucrifaceret, optimus pater, doctor diligentissimus, regula, exemplar, & amussis monasticæ conversationis. Moysen omnes monachi habebant patrem, pastorem, ductorem, sicut optimo Spiritui fuit placitum: & quid opus est multis? quam memorabilis est factus in malitia, tam apparuit ad virtutem ambidexter: eratque Moyses magnus, & in ore omnium versabatur. Moysen resonabat b eremus, Moysen montes, Moysen vicina omnis civitas. Moyses solus mihi videtur hic mutare parœmiam, quod Æthiops omnino non lavetur c. Etenim, etiamsi non corpus, animam tamen hic abluit hyssopo pœnitentiæ, illamque solaribus fulgoribus splendidiorem reddidit. Atque hæc quidem pauca e multis.

[7] At dignum est, nonnulla ipsius post conversionem contra homines pessimos, [latrones conversi: certamina cum dæmone:] & contra dæmonum insultus memorare certamina. Latrones aliqui occurrerunt ei iter agenti d, eumque invaserunt: qui illos vinculis constrictos adducit ad Patres, bonisque monitis servat, & a malo instituto ipsos avocat. Illum etiam dæmones invaserunt, dum noctu a cellis aberat, senibus aquam, qua utebantur, portare non valentibus: ille autem capiens eorum hydrias, aqua illas implebat clam ipsis: nam in illis locis longe distäntem habent aquam. Quadam igitur nocte observans dæmon, Athletæ laboris non ferens tolerantiam, cum incurvatus esset ad puteum, ut hydriam impleret, ad lumbos eum cecidit, & reliquit in loco jacentem veluti mortuum: nec sciebat, a quo id passus fuisset. Postero die dum venirent aliqui ad hauriendam aquam, & invenirent eum jacentem, & præ frigore deficientem, in ecclesiam eum duxerunt: anno vix integro fuit restitutus viribus, multis monitus ab eisdem, ut cum dæmonibus sic certare desineret: magni enim contra eos animi esse mensuras: quin immo, facta pro eo oratione, ab impuris somniis illum liberarunt; & ad divina adeunda mysteria, compararunt; Ut non glorieris, inquiunt, quasi tua exercitatione hanc superaveris passionem, &, ne in elationem animi incideres, concessum, ut tyrannide ejusdem vexareris e. Et sic luctatus, dæmones infirmos esse & impotentes comprobavit f.

[8] [recusat condeinnare fratris defectum, ac videri a quodam præfecto:] Dum vero frater aliquis in defectu quodam esset deprehensus in Sceti, miserunt ad illum, ut ad congregationem veniret: qui ubi se excusaret, miserunt ad eum secundo; surgensque accepit sportam detritam, eamque implens afena, venit illam portans: Ipsi vero hoc audientes exierunt illi obviam, & sciscitabantur, quid de facto hoc censeret. Hic autem, Peccata, inquit, mea post me defluunt, non video illa: & ego veni hodie, ut judicem alienum peccatum. Quo audito, veniam dederunt fratri, & dimiserunt eum g. Et vero quidam præfectus, postquam audisset de eo, discessit in Sceten, ut videret eum. Senex vero, re cognita, surrexit, ut fugeret. Casu autem occurrens præfecto interrogabatur, ubinam esset cella Moysis: qui dixit: Fatuus h est: quid vultis ab ipso? Et præfectus ad congregationem veniens, fratribus exposuit, quæ audierat ex eo, qui sibi occurrerat. Illi vero tristitia affecti interrogabant, qualis esset, qui hoc ei dixerat. Senex, inquit, longus, detrita amictus veste, & niger. Cui illi: Hic ipse est Moyses, & quia non vult occurrere, hæc vobis dixit. Et præfectus cum animæ progressu discessit i.

[9] [scriptoris ad Sanctum apostrophe.] Postquam igitur sic vixisses, o ter optime Pater, ac plenus esses dierum, tam qui sunt fluxi, quam qui sunt spiritus, gloriose solvis naturæ debitum in fine bono, & nunc cælestia lubens inhabitas tabernacula: quorum nos omnes consequi dignitatem contingat tuis apud Christum supplicationibus, quem decet gloria, potestas & honor nunc & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Exemplar Vindobonense multum differt ab hoc, brevissime referens: Ἐπιδέδωκεν ἑαυτὸν μοναστηρίῳ: Tradidit se monasterio; & addit: Καὶ οὕτως προσῆλθε τῇ μετανοίᾳ, ὡς καὶ τοὺς συμράκτωρας αὐτῷ ἐκ νεότητος ἐν τοῖς λῃστρικοῖς, εἰς ἐπίγνωσιν ἀγαγεῖν τοῦ Χριστοῦ. Et sic profecit in pœnitentia, ut etiam eos, qui a juventute erant socii ejus in latrociniis, ad Christi agnitionem adduxerit. De uno factum hoc narravimus in Commentario prævio num. 57; ad quod videtur hic respexisse dictum exemplar.

b Lege quæ designavi in Commentario prævio num. 36.

c Pro εἶχεν, quod erat in Græco, posui ἤχει, resonabat, ut requirit sensus.

d Codex Vindobonensis: Τούτῳ ἐπέῤῥιψαν τέσσαρες λῃσταὶ καθεζομένῳ ἐν τῷ κελλίῳ. Id est: In eum in cella sedentem insilierunt quatuor latrones &c. De latronibus quatuor a Sancto conversis egi in Commentario num. 6 ex Palladio.

e Pluribus exposita ibidem sunt num. 8 & seqq. Viri sancti adversus carnem certamina; & adhibita remedia.

f Mirum ejus in dæmones imperium confirmatur ibidem num. 17 ex Palladio, & ex Sozomeno num. 38.

g Factum hoc narratur e Vitis patrum in Commentario nostro prævio num. 23.

h Vide, quæ de voce σαλὸς huic significationi Latinæ respondente præmisimus ibidem num. 55 & 56.

i Ibidem num. 19 & 20 refertur hæc historia e Vitis patrum.

* l. ἀγήλῃ

* συντετριμμενος

DE S. AMBROSIO EPISCOPO CONF.
SANTONIS IN GALLIA.

Sub initium seculi V.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Ambrosius ep. conf. Santonis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ in episcopis Santonensibus col. 1056 S. Ambrosium postponit S. Bibiano, [S. Ambrosius Santonensis episcopus fuit ante S. Bibianum,] de eoque hæc scribit: Solum S. Ambrosii Santonum pontificis nomen nobis notum. In Breviario Santonensi legitur S. Bibianum S. Ambrosio successisse; sed hoc Breviarium non est majoris auctoritatis quam vulgati catalogi. Nititur ergo sola auctoritate vulgatorum catalogorum Sammarthanus, dum Ambrosium Bibiano postponit. Attamen ne catalogi quidem omnes huic favent opinioni. Certe Demochares de Missæ Sacrificio pag. 45, recensens episcopos Santonenses ex catalogo a canonicis Santonensibus anno 1560, ut testatur, accepto, S. Ambrosium præponit S. Bibiano. Verum, etiamsi repugnarent catalogi magna ex parte vitiosi, vel sola Acta S. Bibiani, ad hunc diem edenda, satis evincunt, Ambrosium præfuisse ecclesiæ Santonensi ante Bibianum, ut mox patebit. Porro annum S. Ambrosii emortualem exacte determinare non possumus; at ex successore Bibiano, cujus mortem notabimus circa medium seculi V, mortem S. Ambrosii statuere oportet sub initium ejusdem seculi.

[2] In laudatis S. Bibiani Actis num. 2 hæc leguntur ad S. Ambrosium spectantia: [qui ejus discipulus fuit, ab eoque sacris Ordinibus initiatus:] Cum (Bibianus) ad annos sedecim pervenisset, primam ætatem suam divinis erudiri cupiens disciplinis, sancti Ambrosii Sanctonicæ civitatis episcopi devoto se mancipavit obsequio. Quem ille paterna pietate suscipiens, dum sacris litteris erudiret, in Ordine lectorum conversationis ejus initiavit studium. Addit ab eodem subdiaconum, diaconum, & anno ætatis trigesimo presbyterum consecratum. Deinde mortem Sancti subjungit his verbis: Itaque divina providente gratia, ut sanctissimus Institutor dignum sibi relinqueret successorem, .. beatissimus Ambrosius sancta emigratione de hac hospitali vita decedens dormivit in Domino. In alia S. Bibiani Vita apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 762 hæc referuntur: Sanctissimus igitur Ambrosius dignum suis meritis cupiens relinquere successorem, in omni regulari disciplina atque pontificali magnificentia eum constituit, sibique vicarium post ejus discessum præelegit. Alia rursum ejusdem Bibiani Vita apud nos Ms., ubi narrarat Bibianum S. Ambrosii discipulum factum, hæc subnectit: Diligens insuper virtutum inspector Præsul pro unico illum amplectitur, dum ipse quoque sancta conversatione polleret, tanti de viri contubernio sibi maxime complacebat, & tanto vehementius se in ejus transfundebat dilectionem, quanto quotidianam virtutum ejus videbat augmentationem. Unde factum est, ut sibi illum successorem exoptarit & sperarit. Et Dominus quidem Sanctum suum voluntate labiorum suorum non fraudavit: non longo enim post tempore vitæ præsentis metam excedens, æternæ beatitudinis muneratus est bravio &c.

[3] [titulus sancti Ambrosio passim tributus, nomenque inscriptum Fastis:] Vides, opinor, studiose lector, quam honorificam de S. Ambrosio mentionem faciant scriptores illi, qui certe antiqui sunt, etiamsi non æqualis omnes auctoritatis. Hinc mirum videri potest, nomen S. Ambrosii nostri antiquis Martyrologiis non legi adscriptum. Quippe in aliis Fastis illum non reperi, præterquam in Florario nostro Ms., quod seculo XV exaratum est. Ibidem ad XXVIII Augusti annuntiatur his verbis: Apud Sanctonas sancti Ambrosii episcopi & confessoris. Verumtamen titulo Sancti passim decoratur. An etiam ecclesiastico Officio cultus fuerit, mihi est incompertum. Inter epistolas S. Sidonii Apollinaris sexta libri 9 data legitur ad Ambrosium episcopum, quem hunc ipsum esse putavit eminentissimus Baronius in Observationibus ad diem XXVIII Augusti Martyrologii Romani. At longe antiquior est Ambrosius noster, quam ut Sidonius ad illum scribere potuerit, ut jam observavit Savaro in notis ad laudatam epistolam.

[4] [aliqui existimant huic Ambrosio attribuendam visionem,] Claudius Robertus in Gallia Christiana pag. 467 aliam de Sancto nostro conjecturam refert his verbis: Hunc nonnulli suspicantur esse eum, qui interfuerit in spiritu exequiis S. Martini Turonensis. Factum narratur a S. Gregorio Turonensi lib. 1 de Miraculis S. Martini cap. 5, & S. Ambrosio Mediolanensi attribuitur. Verum eruditi passim contendunt, illud cum tempore obitus S. Ambrosii Mediolanensis conciliari non posse, factumque ut fabulosum rejiciunt non pauci. Hinc aliqui existimarunt attribuendum esse S. Ambrosio Santonensi, cujus ætas non repugnat. Ratio illorum est, teste laudato Roberto, quod urbs Santonum olim Mediolanum diceretur. Errasset igitur Turonensis, & quod relatum invenerat vel audierat de Ambrosio Mediolanensi Santonum episcopo, attribuisset perperam celeberrimo Ecclesiæ doctori ac præsuli Mediolanensi in Liguria. Hæc quorumdam conjectura probabilior quidem apparet, quam eorum censura, qui Turonensis relationem prorsus fabulosam existimant. At, cum Henschenius noster ante tom. 1 Aprilis pag. XXXIX non levibus argumentis totam Turonensis relationem cum morte S. Ambrosii conciliare conatus sit, rem ulterius discutiendam remitto ad Acta laudati Ecclesiæ doctoris, aut ipsius S. Martini.

[5] Rem interim audi ex laudato Gregorio Turonensi: Eo namque tempore beatus Ambrosius, cujus hodie flores eloquii per totam Ecclesiam redolent, [quam de Ambrosio Mediolanensi narrat Turonensis.] Mediolanensi civitati præerat episcopus. Cui celebrandi festa Dominicæ diei ista erat consuetudo, ut veniens lector cum libro suo non antea legere præsumeret, quam Sanctus nutu jussisset. Factum est autem, ut illa die Dominica, prophetica lectione recitata, jam lectore ante altare stante, qui lectionem beati Pauli proferret, beatissimus antistes Ambrosius super sanctum altare obdormiret. Quod videntes multi, cum nullus eum penitus excitare præsumeret, transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt eum, dicentes: Jam hora præterit. Jubeat domnus lectori lectionem legere; exspectat enim populus valde jam lassus. Respondens autem beatus Ambrosius: Nolite, inquit, turbari. Multum enim mihi valet sic obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus est. Nam noveritis fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem ejus funeri obsequium præbuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vobis exspectantibus, non explevi. Tunc illi stupefacti pariterque admirantes, diem & tempus notant, sollicite requirentes. Qui ipsam diem tempusque transitus Sancti repererunt, quod beatus Confessor dixerat, se ejus exsequiis deservisse.

DE S. AURELIO AUGUSTINO, ILLUSTRI ECCLESIÆ DOCTORE, ET HIPPONENSI EPISCOPO,
HIPPONE-REGIO IN AFRICA,

Anno CDXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Augustinus ep. & doctor Ecclesiæ, Hippone-regio in Africa (S.)

BHL Number: 0795, 0796, 0800

AUCTORE G. C.

§ I. Notitia prævia monumentorum, ex quibus Vita hujus sancti Præsulis illustrabitur.

Postquam inclyta S. Augustini gesta & posthumam ejusdem præclari Doctoris gloriam attentius examinare cœpi, mox in ipso disquisitionis initio paulatim expertus sum, mihi tantam tamque variam rerum pertractandarum materiam offerri, ut inopem me copia faciat: si enim omnia, ad hunc sanctum Virum utcumque spectantia, singillatim commemorare vel diffusius exponere voluero, consuetos Commentariorum nostrorum limites prætergrediar, & hac sola lucubratione mea haud difficulter integrum Operis nostri tomum implebo, cum tamen in eodem volumine plures Sanctos illustrare conveniat. Si vero nimium brevis esse velim, jure merito vereor, ne obscurus fiam. Quapropter eligenda erit via media, quam tenere conabor, ut præcipua sancti hujus Episcopi gloria breviter & clare proponatur. Unde chronologicas minoris momenti quæstiones, ab aliis operose agitatas, obiter dumtaxat assignabo, ne Commentarius meus in nimiam molem excrescat. Insuper omittam odiosas quasdam controversias, quæ prolixam dissertationem requirerent, & suo loco justam istius omissionis causam indicabo. Utrum promissis steterim, postea judicabit eruditus lector, cui claritatis gratia hic prius ostendam supellectilem litterariam, quam ad Acta S. Augustini dilucidanda præ manibus habeo.

[2] Primus inter biographos occurrit ipse sanctus Doctor, [pars gestorum suorum ab ipso Augustino scripta, ex eoque edenda:] qui in diversis scriptis Acta quædam sua posteritati reliquit: nam in libris Confessionum distincte narrat ea, quæ ab exordio vitæ usque ad annum trigesimum tertium ætatis suæ gessit. Hanc primam Actorum partem, ex novem prioribus Confessionum libris excerptam, post Commentarium prævium primo loco recudemus. Cum autem S. Augustinus illam Vitæ suæ partem ibi satis copiose descripserit, nos eam loviter attingemus in Commentario nostro, ne cum tædio lectoris bis eadem repetantur. Si tamen ex aliis eximii Doctoris Operibus aliqua suppleri, vel hæc ipsa clarius explicari possint, illa Sancti testimonia sedulo colligemus. Quod si biographi quidam recentiores ab hoc authentico Vitæ fragmento recesserint, aut alibi a veritate aberraverint, eos emendare ac in viam reducere conabimur.

[3] [altera pars scripta a S. Possidio,] Alter Actorum scriptor est sanctus Possidius, Calamensis in Africa episcopus, qui per annos fere quadraginta cum S. Augustino familiariter vixit, & insignia illius gesta sincero calamo expressit, ut ex prologo & epilogo ipsius infra constabit. Unde satis mirari nequeo temerariam censuram Joannis Clerici, qui sub Græco cognomine Phereponi, id est Laboriosi, fidem huic sancto biographo abrogare nititur in heterodoxis Animadversionibus suis ad omnia S. Augustini Opera, ubi etiam sanctissimos Ecclesiæ doctores, & testes oculatos omni exceptione majores, impudenter mendacii arguit. At R. D. Joannes Salinas Neapolitanus ex Ordine Canonicorum Regularium in præfatione ad eamdem S. Possidii lucubrationem, quam Romæ anno Christi 1731 vulgavit, pro meritis excepit hæreticum istum censorem, quem nos etiam inferius alia occasione conveniemus. Interim sciat lector, hunc S. Possidium in Opere nostro ad diem XVII Maii locum habere, & Vitam ejusdem biographi coævi & testis oculati distinctius a laudato Joanne Salinas anno 1731 Romæ recusam, notisque copiosis illustratam fuisse.

[4] Porro sanctus ille præsul Calamensis potissimum narrat ea, quæ S. Augustinus post conversionem suam egit, [post priorem edenda:] ut liquet ex præfatione, in qua sic scribit: Nec attingam ea omnia insinuare, quæ idem beatissimus Augustinus in suis Confessionum libris de semetipso, qualis ante perceptam gratiam fuerit, qualisque jam sumpta viveret, designavit. Cum ergo sanctus Doctor ipse primam vitæ suæ partem litteris mandaverit, eamque sanctus Possidius usque ad obitum venerandi Præsulis prosecutus fuerit, inferius hanc secundam Actorum partem priori subnectemus. Ceterum illa sancti Possidii lucubratio jam sæpius impressa est, & passim Operibus S. Augustini annexa reperitur, eamque laudatus Joannes Salinas non ita pridem cum aliis Mss. codicibus contulit, & anno 1731 Romæ recudi jussit, ut jam monuimus. Sequemur hanc novissimam editionem Romanam, quam tamen conferemus cum vetusto manuscripto Musei nostri codice, qui P. Ms. 5 signatur. Si quoddam notatu dignum discrimen inter editionem & codicem nostrum occurrat, illud in margine vel Annotatis observari curabimus. Si vero sanctus Possidius aliqua præclari Doctoris gesta prætermiserit, aut brevius obscuriusve indicaverit, ea ex ipsis S. Augustini scriptis in Commentario prævio supplebimus, vel dilucidius exponemus.

[5] Sed lectorem præmonitum volo, tantum tres editiones Operis Augustiniani nobis ad manum esse. [tres nobis editiones Operum S. Augustini,] Prima est Basileensis anni 1556, quæ ex prælo Frobeniano prodiit, & cui Erasmi Roterodamensis epistola dedicatoria, ad illustrissimum Alfonsum Fonsecam archiepiscopum Toletanum data, a typographo præfigitur. Altera est Antverpiensis, quam jam a sesquiseculo Lovanienses aliquot theologi correxerunt notisque illustrarunt, & quam Christophorus Plantinus celeberrimus istius temporis architypographus regius Antverpiæ tunc eleganter impressit. Tertia denique, quam dono datam accepimus, & quæ Parisiensem monachorum Benedictinorum editionem imitari voluit, ineunte hoc seculo recusa est typis Hollandicis, etsi Antwerpiæ sumptibus societatis cum privilegio impressa subdole fingatur, ut omnes eruditi hujus urbis incolæ, & plerique Belgæ jam norunt.

[6] Ipse Casimirus Oudinus apostata, ex cœnobio suo in Hollandiam profugus, [inter quos Amstelodamensis, quæ falso inscribitur Antverpiæ facta,] etiam exteris nationibus hanc crassam bibliopolarum Batavorum fraudem publice detexit; dum in Commentario suo de scriptoribus ecclesiasticis tomo 1 col. 986 & sequente scribit in hunc modum: Joannes Clericus, qui damnat alios novis sanctorum Patrum editionibus incumbentes, … in illud, cujus alios arguit, ipse omnium primus impegit, in editione Operum sancti Augustini omnium anni MDCC Amstelodamensi, quam tomis seu voluminibus quatuordecim in folio distinctam vendi vidimus hic Lugduni Batavorum enormi auctione pretii, inutili tot voluminum partitione & compactione, ac meditata a bibliopolis deceptione eorum, qui minus sibi suisque pecuniis non disperdendis attendunt. His non contentus, ut obtemperaret typographis, mercenarium ipsum conducentibus, anno MDCCIII Appendicem Augustinianam sub ficto Joannis Phereponi nomine, ac tomi duodecimi titulo, edere contra principia a se adversus alios stabilita aggressus est. Unde Augustinianorum Operum pretium auctum, & exemplaria novæ editionis, quæ non vendebantur, difficiliora adhuc venditu facta sunt… Opus istud falso inscriptum est, impressum anno MDCCIII Antverpiæ sumptibus Societatis, cum constat, editum fuisse Amstelodami apud fratres Huguetanos & Petrum Mortier, apud quos venditur. Nos huic editioni Batavæ non fidimus, & jam simul rationem diffidentiæ nostræ reddimus.

[7] [quæque multis modis est corrupta;] Lipsienses in Actis eruditorum ad annum Christi 1707 pag. 94 & sequentibus recitant schedulam monitoriam Joannis Baptistæ Clarelli bibliopolæ Veneti, qui novam Operum Augustinianorum impressionem promittit, & jam memoratam editionem Hollandicam accusat his verbis: Quoad Amstelodamensem vero editionem, Antwerpiæ nomine pervulgatam, undequaque reprobatur, non tantum propter duodecimum tomum, multam non sanæ doctrinæ copiam continentem, verum etiam propter transcriptionis infidelitatem ipsius divi Patris textus, quem non solum adulterati sunt, multa verba demendo, sed etiam mutilum reddiderunt, integras periodos auferendo, præter innumeros errores passim insertos. Certe apud eruditos Catholicos constat, hunc tomum duodecimum hæreticis Clerici notis contaminatum esse, quemadmodum evidentibus argumentis probare possem, si theologum polemicum agere vellem, quod hic ab instituto meo alienum est.

[8] [nec illius errores recte] Etiamsi Casimirus Oudinus loco supra citato non approbet iteratam illam Batavorum editionem, tamen a Clarello objectam prædictæ editionis Hollandicæ corruptionem sic frigide excusat: Imprudens hic bibliopola fallitur; quamvis enim Joannis Clerici tomum duodecimum non approbem ob tumorem, quo plenus est, & Operis inutilitatem, falsum tamen est, quod multam doctrinæ non sanæ copiam contineat; itemque, quod multa verba decerpta sint, & integræ etiam periodi ablatæ: si quæ talia contigerunt, vitia & errores sunt correctorum parum accuratorum, non eorum, qui editionem illam reiterandam voluerunt. Facilis enimvero & nova methodus excusandi omnes non tantummodo sanctorum Patrum sed etiam sacræ Scripturæ corruptores: sic enim Lutherus oscitantem correctorem poterat accusare, dum perperam ex Apostolo asseruit, hominem sola fide justificari, quamvis ipse hanc vocem hæresi suæ faventem fraudulenter addiderit. Sic Calvinus & Beza aliique hæretici varias sacrorum Codicum corruptiones, quarum convicti sunt, imperitis aut parum accuratis correctoribus imputare potuissent.

[9] [excusat Oudinus;] Interea Oudinus ibidem sine testibus aut tabulis affirmat, Opera sanctorum Patrum potius a Pontificiis aut Papicolis (sic ei Catholicos hic appellare placuit) quam a Lutheranis vel Calvinistis corrumpi, ac deinde Clarellum refutare pergit his verbis: Nec, opinor, editio Veneta correctior erit Amstelodamensi, quæ quamvis male correcta sit, a nemine tamen Pontificiorum adulterationis de industria factæ hucusque accufata fuit. Imo venditur publice ut authentica, tum Antverpiæ, tum in Belgicis partibus Pontificiis, nemine contradicente; quod Belgæ non passi fuissent, si adulterata de industria hæc editio fuisset. At quis hac in re statim credat homini apostatæ, qui Deo & religiosæ suæ professioni infidus fuit? Unde primo scire vellem, ubi, & a quibus in Belgio Catholico nunc editio illa Amstelodamensis, ut authentica, publice vendatur. Imo nihil evinceret Oudinus, etiamsi gratis ei concederem, initio seculi labentis aliquos Belgas imperitos, aut falso loci titulo deceptos, eam editionem vel emisse vel vendidisse: nam quotidiana experientia discimus, fictis librorum editionibus exteros Catholicos ab astutis bibliopolis Batavis non raro decipi. Cur autem finxerunt, hæc omnia S. Augustini Opera in urbe Catholica Belgii edita esse, nisi ut incautos emptores fallerent? At sive isti errores ex negligentia irrepserint, sive de industria congesti fuerint in editionem Amstelodamensem, nobis non vacat hanc conferre cum novissima Parisiensi (inter illas duas haud dubie Clarellus magnam discrepantiam reperit) & ideo collationem istam relinquimus iis, quibus plus otii est.

[10] Verosimiliter Oudinus hæc effugia quæsivit, ut placeret hominibus novæ sectæ, [sed verius agnoscit Joannem Clericum,] ad quam transfugerat, & ut serio videretur odisse Catholicos, a quibus discesserat. Unde facilius ei fidem adhibeo, dum Joanni Clerico gregali suo superbiam, quæ in oculos uniuscujusque lectoris ultro incurrit, ibidem col. 988 exprobrat his verbis: Incipit Joannes Phereponus præfatione, quam tomo huic duodecimo præmittit, ut rationem Appendicis hujus adjectæ reddat, & quæ in ea continentur, recenseat. Quantum autem de se Joannes Clericus præsumat, quanto fastu turgeat, abunde ex præfatione ista liquet, ubi Augustinum sibi longe inferiorem facit. Deinde refert ipsa Clerici verba, & ex iis ita concludit: Nihil umquam istis verbis insolentius dici potest, quibus eruditionem suam Joannes Clericus orbi literario commendatam esse cupit.

[11] Denique Oudinus post enumeratas aliorum lucubrationes, [editionis auctorem, virum esse arrogantiæ inauditæ.] quæ in hac Appendice continentur, ibi col. 990 exiguum Joannis Laboriosi sive Phereponi laborem sic explodit: In hoc tomo duodecimo a pag. 1 ad 470 nihil omnino est, quod ad laborem Joannis Clerici spectet, excepta præfatione, quæ superbiam ejus orbi literario detegit. A pag. 471 ad 622, qua tomus concluditur, vix columnæ viginti ex labore Clericali procedunt; aliis omnibus ad Desiderium Erasmum, Henricum de Noris, vel ad alios pertinentibus. Unde mirum est, tanto fastu nomen suum tomo huic præfixisse, in quo tam modica laboris pars ad ipsum spectat. Ad hanc ridiculam eruditionis ostentationem accedit impudentia, qua Clericus sanctissimos Ecclesiæ Patres de mendacio accusare non erubescit, ut forsan alia occasione obiter indicabo. Verum nunc oportet ab hac digressione in viam redire; & alios S. Augustini biographos recensere.

[12] Seculo XII Philippus ab Eleemosyna Præmonstratensis in Hannonia abbas Vitam S. Augustini exaravit, [Vitam S. Augustini recentius scripserunt Philippus ab Eleemosyna,] ut Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, & alii bibliographi passim testantur. Habemus hanc Vitam, quam R. D. Nicolaus Chamart ejusdem cœnobii abbas anno 1620 vel 1621 Duaci cum aliis abbatis Philippi opusculis edi curavit. Videtur autem Philippus illa sancti Doctoris Acta ex libris Confessionum & S. Possidio contraxisse, quemadmodum in prologo innuit his verbis: Ea ergo, quæ vel ipse de seipso humiliter dixit, vel alius de ipso veraciter scripsit, præsenti opusculo inserui, prout ipso juvante & gratiam impetrante, legendo colligere potui: quæ enim hic de eo dicta sunt, alibi, etsi non eisdem verbis, eodem tamen sensu scripta sunt, & ibi forte melius, sed brevius hic, ut, qui illic non vacat legendo colligere, hic, si placet, possit collecta legere. Non indigemus illo Vitæ compendio, nec opus est rivulos sequi, quando fontes ipsos adire possumus. Cum tamen Philippus abbas habeat nonnulla ad posthumam sancti Doctoris gloriam spectantia, illis postmodum utemur.

[13] Jacobus de Voragine, ex Ordine Prædicatorum ad cathedram Genuensem assumptus Acta S. Augustini seculo XIII collegit. [Jacobus de Voragine,] Sed iis immiscuit nonnulla, quæ alibi non invenimus, & quæ postea discutiemus. Interim audi Echardum, qui inter Scriptores Ordinis Prædicatorum recensitos tomo 1 pag. 456 de fide scriptoris istius ita disserit: Fatendum tamen, in hoc Opere non pauca esse, quæ viris eruditis merito displicuerunt, neque solum Ludovico Vives aut Melchiori Cano seculi decimi sexti scriptoribus, sed longe antea Magistro Ordinis XIII Berengario de Landora, archiepiscopo postea Compostellano, qui propterea Bernardo Guidonis jussit, ut Legendam alteram ex sincerioribus Actis colligeret ac ederet; quod & fecit, ut dicetur postea, ubi de eo: quod tamen non impedivit, ne Legenda Jacobi de Voragine sua brevitate commoda passim ab omnibus conquireretur, & avide legeretur. Justa porro Jacobi defensio est, quam ipse innuit, Vitas has Sanctorum non a se compositas; sed, ut ipse ait, compilatas tantum, id est jam diu antea a variis scriptas, sed & apud varios dispersas a se collectas, in ordinem digestas, & ex historicis sacris, qui sua ætate in pretio erant, locupletatas in lucem prodiisse, additis passim suis annotationibus. Nos tantum discere cuperemus, ex quibus auctoribus Jacobus de Voragine acceperit illas historias, quas inter gesta sancti Doctoris refert, ut ex infra dicendis apparebit.

[14] [Jordanus de Saxonia,] Præterea seculo XIV Jordanus de Saxonia ex Ordine Eremitarum Augustinianorum contexuit eamdem S. Augustini Vitam ex ipso sancto Doctore & S. Possidio, quemadmodum manifeste declarat in suo prologo, qui apud Jacobum Hommey Augustinianum Gallum in Supplemento Patrum pag. 569 sic incipit: Divi Patris ac Doctoris eximii, Hipponensis Episcopi ortum percursumque ac finem vitæ, auxiliante eo, qui laudatur in Sanctis suis, fideliter descripturus, nihil huic Operi inserendum censui, quod non in suis propriis dictis, aut aliorum authenticis scripturis continetur; secutus præcipue vestigium illius venerandi viri sancti Possidonii Calamensis episcopi, ejusdem sancti Patris discipuli, & in suo monasterio olim Canonici, qui ejus gesta, prout viderat, & per experientiam didicerat, diffuse conscripsit; ad ea maxime se referens tempora, quibus ipse cum eo præsentialiter fuerat conversatus. Etiam non indigemus illa Jordani collectione, cum post hunc Commentarium prævium edituri simus ipsos primigenios auctores, ex quibus ille narrationem suam hausit. Attamen ibi leguntur quædam de chronotaxi Actorum & duabus sacri corporis translationibus, quæ inferius examinanda erunt.

[15] [anonymus Cartusianus,] Denique seculo XV Religiosus quidam Cartusianus, cujus apographum in Museo nostro servamus, Acta S. Augustini ex Operibus ejus copiose collegit, & in duas partes divisit, ut patet ex fine istius lucubrationis, ubi legimus sequentia: Expliciunt duo libelli in Vita beatissimi Augustini compilati anno MCDLXXXIV, & finiti octavo die Novembris in domo Vallis Regalis Ordinis Cartusiensis juxta Gandavum, per Fratrem quemdam ejusdem Ordinis. Verum anonymus iste Cartusianus hæc Acta supposititiis quibusdam sancti Doctoris opusculis implevit; & ea moralibus instructionibus aliisque superfluis digressionibus amplificavit. Hinc etiam prolixa & interpolata illa collectio nulli usui nobis esse poterit, cum ipsa genuina & emendatiora S. Augustini scripta præ oculis habeamus. Omittimus hic alia recentioris aut incertæ ætatis apographa, quæ Vitam ejusdem Sancti continent, & in Museo nostro conservantur.

[16] Nolumus etiam hoc loco singillatim recensere Gerardum Moringum, [& multi alii.] Prosperum Stellartium, Cornelium Lancilottum, Joannem Nævium, Joannem Rivium, Sebastianum Tillemontium, Benedictinos Gallos e congregatione sancti Mauri, & plurimos alios scriptores, qui Vitam S. Augustini prælo subjecerunt. Attamen spondemus, hos auctores a nobis examinandos esse, ut vestigiis eorum inhæreamus, aut illos errantes refutemus: sicut enim proxime laudati Benedictini Galli Vitam sancti Doctoris, quam Latine vulgarunt, magna ex parte monumentis Tillemontianis acceptam referunt, ita libenter alieno labore utemur, si hæc via ad inveniendam veritatem, & illustrandam Sancti gloriam, brevior apparuerit. Nihilominus ubique testimonia S. Augustini in ipso fonte consulemus, eaque propter rationem superius allegatam citabimus ex editione Plantiniana, quod hic semel monuisse sufficiat. His ad clariorem rerum dicendarum intelligentiam præmissis, ipsa sancti Doctoris Acta ab exordio nativitatis illustrare incipiamus.

§ II. Sancti patria, tempus nativitatis, nomen, parentes & consanguinei.

[Patria Sancti] Sanctus noster hodiernus, sicuti splendida totius Ecclesiæ lux, obscurum Africæ municipium, quod Thagaste vel Tagasta dicebatur, & inter Hipponem-regium ac Medauros in mediterranea Numidiæ parte situm erat, ortu suo illustravit. Ipse jam Præsul Hipponensis hanc patriam suam agnoscit in epistola 227, quam scripsit ad hospites Romanos, qui ipsius desiderio in Africam venerant, & Tagastæ commorabantur. In hac epistola se excusat, quod propter necessitatem præsentiæ suæ in ecclesia Hipponensi non potuerit eos invisere & Tagastam excurrere: Si enim id mihi licuisset, inquit, simul etiam fruerer carnalis patriæ meæ tam spirituali felicitate, quæ vos etiam præsentes habere meruit. Deinde epistolam illam sic concludit: Huic meæ solicitudini procul dubio libenter ignoscitis; præsertim quoniam si succenseretis & velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior, cum vos Tagastæ non video. Spero autem vestris adjutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocyus concedetur, cum hoc, quo nunc detentus sum, præterierit; si hæc civitas, in qua laboramus, digna non est (quia nec ego audeo dignam putare) quæ nobiscum de vestra præsentia collætetur. Insuper in epistola 225, quam ad Albinam piam mulierem dedit, Tagasta ab ipso carnalis patria mea vocatur.

[18] Denique præclarus Ecclesiæ Doctor in epistola 48, [Tagasta,] ad Vincentium Rogatistam data, priorem quamdam opinionem suam mutat, & hac occasione rursus de patria sua sic meminit: Mea primitus sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos Catholicos haberemus, quos apertos hæreticos noveramus. Sed hæc opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis: nam primo mihi opponebatur civitas mea, quæ cum tota esset in parte Donati, ad unitatem Catholicam timore legum imperialium conversa est, quam nunc videmus ita hujus vestræ animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur. Hæc est civitas Tagastensis, quæ circa annum Christi 349 sub imperatore Constante schisma Donatistarum deserere coacta est, & postmodum unitati Catholicæ firmiter adhæsit, ut Alypius S. Augustini discipulus & popularis in prima Collatione Carthaginensi § 136 testatur, ubi apud Labbeum nostrum tomo 2 Conciliorum Col. hic civis & episcopus Tagastensis ita loquens inducitur: Alypius episcopus Ecclesiæ Catholicæ dixit; Tagastenus Carthagini constitutus, præsente V. C. tribuno & notario Marcellino, hoc mandatum suscepi & subscripsi. Quare idem dixit: Utinam, quemadmodum Tagastis antiqua unitate gaudet, ita etiam de ceteris locis gaudeamus.

[19] [non Carthago, ut perperam] Ex his omnibus evidenter patet, S. Augustinum in oppido Tagastensi natum esse. Quare Jacobus de Voragine errat, dum in editione Parisiensi anni 1475 cap. 119 Vitam Sancti nostri sic exorditur: Augustinus doctor egregius in provincia Africana, civitate Carthaginensi ortus est. Nescimus, ubi Carthaginensem illam S. Augustini patriam repererit Vir iste simplex, qui bona fide, sed sine severo examine, plurimas historias fabulosas in chartam conjecit. Forte deceptus fuit ab illo impostore, qui sub ficto S. Ambrosii nomine sermonem nonagesimum secundum composuit. Illud sane eo seculo, artis criticæ passim ignaro, quo Jacobus de Voragine vixit, non est magnopere mirandum. Sed magis miramur, quod Prosper Stellartius eremita Augustinianus hac de re in Augustino-machia sua lib. 1 Dissert. 1 cavilletur, & inutilibus ratiunculis adversus eminentissimum Baronium contendat, hunc sanctum Doctorem recte Carthaginensem nominari posse. Sed vir ille, litterarum humaniorum quam artis criticæ peritior, ad hanc exoticam sententiam arripiendam inductus est auctoritate Sermonis nonagesimi secundi de baptismo sancti Augustini, qui in quibusdam editionibus inter Opera S. Ambrosii legitur, & in quo editio Basileensis eorumdem Operum tomo 3 pag. 397 habet sequentia: Divinæ clementiæ innumeras gratias agere debemus, quod Augustinus Afer Carthaginensis, philosophus acutissimus, contempto gentilium cultu, ad veram Christianam religionem divino nutu tandem pervenit.

[20] [putarunt aliqui:] Stellartius itaque perperam existimat, hunc genuinum S. Ambrosii sermonem esse, & in ea hypothesi contra eminentissimum Baronium argumentatur. At prius hæc hypothesis solide probanda erat, cum sermonem illum sancto Ambrosio indignum censeant eruditissimi viri, inter quos eminentissimus Bellarminus in Opere de scriptoribus ecclesiasticis apud nos pag. 142 & sequente spurium istum fœtum rejicit his verbis: Sermo quoque nonagesimus secundus de baptismo sancti Augustini longissime distat a stylo & gravitate Ambrosii; neque ullo modo credibile est, quod in eo sermone dicitur, Ambrosium sæpe Deum orasse, ut eum a captionibus Augustini liberaret: Augustinus enim non disputando cum Ambrosio, sed eum concionantem audiendo ad fidem Catholicam conversus est, ut ipse idem testatur libro V Confessionum cap. XIII & libro VI cap. 1. Cardinalis Baronius in Vita S. Ambrosii, Operibus ejus præfixa, de eodem supposititio sermone simile fert judicium, quod exactiores bibliographi passim censura sua confirmant. Nemo igitur imposterum propter hanc falsam Stellartii hypothesim dubitet, quin S. Augustinus in oppido Tagastensi primam lucem aspexerit.

[21] Sanctus autem ibi natus est Idibus Novembris anni 354, [natus est Idibus Novembris anno 354:] cum ad Superos migraverit anno 430, die XXVIII Augusti, quando septuagesimum sextum ætatis suæ annum ferme compleverat, ut in ejus obitu postmodum ex lucubratione Possidii, & Chronico Prosperi colligemus. Hinc corrigendi sunt eminentissimus Baronius, Joannes Nævius eremita Augustinianus, & alii scriptores, qui nativitatem ejus anno Christi 355 affixerunt. Longius ab hac vera chronotaxi nostra aberravit Jordanus de Saxonia, dum apud Hommeyum in Supplemento Patrum pag. 633 tempus nativitatis & mortis ejus assignat his verbis: Natus est præclarissimus doctor Augustinus, quantum colligitur ex Chronica Eusebii, anno Domini CCCLX, Pontificatus Liberii Papæ anno quinto; imperii vero Constantii quondam Constantini Magni filii anno decimo nono… Obiit autem idem sanctissimus Pater anno Domnii CDXXXVI, Pontificatus Sixti Papæ tertii anno secundo; imperii vero Theodosii junioris anno decimo nono. Tota hæc Jordani chronologia corruit, & cum assignatis Pontificum ac imperatorum annis non cohæret, ut cuilibet accuratiores chronologos consulere volenti manifestum fiet. Porro sanctus Doctor in libro de Beata vita apud nos tomo 1 Operum pag. 213 diem nativitatis suæ sic aperte & breviter indicat: Idibus Novembris mihi natalis dies erat.

[22] Forsan ex animi demissione factum est, ut ipse sanctus Doctor in scriptis suis sese tantummodo appellaverit Augustinum, [non solum habuit Augustini nomen, cujus ridiculas etymologias finxerunt aliqui,] quamvis etiam aliud prænomen habuerit, ut mox ostendemus. Jacobus de Voragine futilem nominis ab ipso Sancto usurpati etymologiam excogitavit, eamque posteris explicuit in hunc modum: Augustinus hoc nomen sortitus est propter excellentiam dignitatis, vel fervorem dilectionis, vel propter etymologiam nominis. Propter excellentiam dignitatis; quoniam sicut imperator Augustus præcellebat omnes reges, sic & iste excellit omnes doctores… Secundo propter fervorem dilectionis; quoniam sicut mensis Augustus valde fervet æstu caloris, sic & ipse valde incaluit igne divini amoris… Tertio propter etymologiam nominis; dicitur enim Augustinus ab AUGEO, & ASTIN, quod est civitas, & ANA, quod est sursum; inde Augustinus, quasi augens supernam civitatem. Simplex ille vir eruditis risum movet, dum postremam illam nominis etymologiam ex verbo Latino augeo, & duabus vocibus Græcis miscet & inepte coagmentat. Attamen Echardus in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum recensitis tomo 1 pag. 456 similes Jacobi Genuensis ineptias excusare conatur his verbis: Præfationes cuilibet Vitæ a Jacobo additæ, quæ fere in nomine Sancti lusus sunt, palato hujus seculi saniori non placent; sed is erat seculi XIII & sequentium gustus; & quid patribus nostris non condonandum, ubi de fide non agitur? Licet Echardus id suo sodali ejusque seculo condonandum existimet, tamen non parum dubitamus, an adeo benignus futurus sit erga Cornelium Lancilottum Augustinianum, qui seculo præterito floruit, & in Vita S. Augustini typis Plantinianis Antverpiæ edita lib. 1, cap. 1 ad nomen ejusdem sancti Doctoris alludit hoc modo: Nomen ipsum, quod ominis boni quiddam videtur, ad laudem ejus accomodationem habet; ut enim Octaviano Augusti nomen est inditum, quod ipse amplissimæ dignitatis, quæ tum in terris erat, honore sit auctus, vel quod domi militiæque sopito belli furore dilapsæ reipublicæ dignitatem ad pristinæ felicitatis splendorem adauxerit, sic & Augustinus, velut per vitæ præsagium, ab augendo dictus videatur, quia ejus invicto labore longe lateque refutatis hæreticorum erroribus, doctrinaque præstanti contra sectarios Ecclesia Catholica defendenda & augenda foret. Omissis aliis etymologiis, quas ad utrumque Sancti nomen explicandum Lancilottus ibidem profert, jam potius ex antiquis & fide dignis monumentis probemus, olim quoque prænomen Aurelii huic eximio Doctori datum fuisse.

[23] [sed vocatus est Aurelius Augustinus:] Primo Paulus Orosius presbyter Hispanus, & sancto Doctori nostro synchronus, septem libros suos Historiarum, quos adversus paganos scripserat, ad Aurelium Augustinum anno 417 direxit, ut legitur in titulo præfationis, de quo Ludovicus Lautius in notis præviis ad editionem Moguntinam anni 1615 monet sequentia: Hanc esse veram inscriptionem, & finis harum Historiarum imprimis declarat, & bibliothecæ metropolitanæ Coloniensis vetustissimi codicis confirmat auctoritas. Secundo Claudianus Mamertus, Orosio suppar, in Opere suo de Statu animæ lib. 2, cap. 10 impense laudat eumdem sanctum Doctorem, qui ibidem ab eo diserte Aurelius Augustinus nominatur. Tertio venerabilis Beda in Vita S. Cuthberti episcopi Lindisfarnensis, quam nostri Majores ad diem XX Martii diligenter illustrarunt, tomo tertio istius mensis pag. 113 propter similitudinem miraculi, quo uterque sanctus antistes jam morti proximus ægrum sanavit, ad propositum nostrum hæc scribit: In qua profecto curatione sequebatur exemplum sanctissimi & reverendissimi patris Aurelii Augustini episcopi. Denique Benedictini Galli, qui non ita pridem Opera S. Augustini recuderunt, in Vita istius sancti Doctoris num. 3 testantur, sese prænomen istud Aurelii diversis & antiquioribus opusculorum ipsius voluminibus præfixum reperisse. Nunc ad parentes & alios Sancti nostri consanguineos progredimur.

[24] [pater Sancti Patricius gentilis primum,] Præclarus hic Ecclesiæ Doctor in civitate Tagastensi, de numero curialium parentibus honestis & Christianis progenitus erat, ut ex his ipsis S. Possidii verbis infra repetendis apparebit. Joannes Rivius Augustinianus in Vita S. Augustini lib. 1, cap. 1 § 2 aliique recentiores biographi per nomen curialium hic intelligunt eos, qui curiæ officium administrabant, & procurabant munia civilia, ita ut in municipiis illi vocarentur curiales, qui Romæ & in coloniis senatores appellabantur. Explicatio illa nobis non improbabilis videtur. At primo intuitu non tam facile videmus, quomodo S. Possidius affirmet, eumdem Sanctum parentibus Christianis progenitum fuisse, cum S. Augustinus lib. 2 Confessionum cap. 3 de patre suo Patricio asserat, quod ille adhuc catechumenus & hoc recens esset, quando ipse jam decimum sextum suæ ætatis annum agebat, ut post hunc Commentarium in prima Actorum parte num. 30 rursus audiemus. Hæc tamen inter se conciliari possunt, si dicatur S. Possidius prolepsi usus esse, & patrem Sancti nostri per anticipationem temporis nominasse Christianum, quia postea Christianam fidem amplexus fuit.

[25] [deinde conversus;] Illustrissimus Josephus Pamphilus non satis feliciter hanc dubiam S. Possidii phrasim correxit, dum Chronicon Ordinis Eremitarum Augustinianorum exorsus est his verbis: Anno a partu Virginis CCCLIV, Idibus Novembris, sanctus pater Augustinus natus est Tagastæ in Africa, haud longe a Carthagine, ex patre catechumeno, nomine Patricio Carthaginiensi, & matre recente Christiana, nomine Monycha. Quomodo S. Augustinus ex patre jam catechumeno nasci potuit, cum Patricius anno hujus Filii sui decimo sexto catechumenus & hoc recens esset, ut supra probavimus? Præterea sanctus Doctor innuit, patrem suum postremis vitæ annis ad fidem conversum fuisse, dum lib. 9 Confessionum cap. 9 post alia matrem suam Monicam ita laudat: Denique etiam virum, jam in extrema vita temporali ejus, lucrata est tibi (Deum hic alloquitur) nec in eo jam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. Non videmus igitur, illam Josephi Pamphili assertionem veritati consentaneam esse, nisi hic etiam dicatur proleptice loqui, quod potius antiquo scriptori Possidio, quam huic recentiori condonamus.

[26] At multo minus intelligimus, quomodo idem Pamphilus asserere potuerit, [mater Monica Christiana & parentibus Christianis nata;] sanctum Doctorem ex matre recente Christiana natum fuisse, quandoquidem ipse S. Augustinus indicavit, eam ex parentibus Christianis ortam, ab ipsa pueritia fidem ac timorem Domini didicisse, quemadmodum facile colligitur ex lib. 9 Confessionum cap. 8, ubi de matre sua sic scribit: Erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui, in domo fideli, bono membro Ecclesiæ tuæ. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat, quantam famulæ cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia & propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis honorabatur. Qua igitur specie verisimilitudinis Monica dici potest recens Christiana, quam sedula ancilla in domo fideli & bono membro Ecclesiæ diligenter educavit ac optimis moribus imbuit? Ista hoc loco referre voluimus ex libris Confessionum, quia post hunc Commentarium in prima Actorum parte prætermittemus Vitam S. Monicæ, quæ in Opere nostro ad diem IV Maii satis illustrata est. His circa fidem parentum examinatis, de conditione vel statu eorumdem breviter agamus.

[27] Joannes Baptista Melgarus, Canonicus Regularis, in Vita S. Augustini, [illorum nobilitas non satis probata,] quæ Venetiis anno 1648 edita est, patrem sancti Doctoris illustri nobilitate donat, & ibidem pag. 194 de parentibus ipsius hæc tradit: Matrem habuit vitæ integritate inclytam Monicam, patremque adeo nobilem, ut ex equestri esset ordine, & patricius & curialis. Joannes Nævius eremita Augustinianus in Vita ejusdem Sancti cap. 1 patrem ipsius domo nobilem appellat. Alii etiam plures sine ullo veterum scriptorum testimonio nobilem Patritii stirpem admittunt. Imo non defuerunt, qui parentibus hujus Sancti magnas opes affingerent, ut Prosper Stellartius in Augustino-machia sua testatur, ubi dissertatione secunda de avita Patritii nobilitate dubitat, & alios temerarios divitiarum assertores ita refellit: Nunc de fortuna, quæ non lata & lauta adeo, ut ferunt nescio qui, clarissimos & nobilissimos, ditissimosque acclamantes. Dixerint illi & conceptissima affirmatione probent. Ego avitam & generosam stirpem suspicari tantum possum, donec certius aliquid ad aures vel oculos mihi devenerit: nam ne opibus & divitiis abundantes dicam, vetat ipsa, quam scio, rei veritas.

[28] [divitiæ ex ipso Augustino refutatæ:] Deinde Stellartius hanc veritatem probat ipsis S. Augustini verbis, quæ ex libris Confessionum excerpsit, & quæ post Commentarium prævium apud nos infra legentur. His addimus unicum & evidens ejusdem sancti Doctoris testimonium ex Sermone 50 de Diversis, ubi tomo 10 editionis Antverpiensis pag. 523 publice coram populo Hipponensi pronuntiavit sequentia: Offeratur mihi, verbi gratia, byrrhum pretiosum; forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem de pauperibus natum. Probe scimus, paupertatem vel tenuem rei domesticæ facultatem avito nobilium stemmari non repugnare. Sed cum Stellartio candide fatemur, illam Patritii nobilitatem nobis hactenus incertam esse, & eam libenter agnoscemus, ubi veteribus ac fide dignis instrumentis comprobata fuerit. Ea vero, quæ de amplis parentum ejus opibus aut fortunis circumferri dicuntur, adeo manifeste falsa sunt, ut ulteriori refutatione non indigeant.

[29] [consanguinei S. Augustini,] Porro S. Augustinus sub initium libri de Beata vita quosdam consanguineos suos nominat; videlicet S. Monicam matrem, Adeodatum filium, Navigium fratrem, Lastidianum & Rusticum consobrinos, aliosque discipulos ac amicos, qui cum illo ex urbe Mediolanensi ad prædium rusticum Verecundi migrarunt, ut tranquillius ibi Christianæ philosophiæ vacarent, quemadmodum inferius alia occasione ex ipso referemus. Insuper in Epistola 109 sanctus Præsul etiam meminit de sorore sua, quæ vidua Deo serviens multo tempore usque in diem obitus sui præposita ancillarum Dei vixit, ut S. Possidius apud nos infra num. 54 testabitur, ubi etiam de neptibus ejusdem Sancti mentionem facit. Sermone autem 50 proxime citato de Diversis S. Augustinus inter alios nepotem suum laudat his verbis: Omnes fratres & clericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, & Patricium nepotem meum tales inveni, quales desideravi. Patricius ille erat subdiaconus, ut ibidem paulo inferius expreße nominatur.

[30] [ex quibus unum a Donatistis avellere nititur.] Denique sanctus Doctor habuit consanguineum, nomine Severinum, quem a schismate Donatistarum retrahere conatur Epistola 170, quam sic exorditur: Litteras fraternitatis tuæ etsi valde sero, etsi præter quod speraveram, tamen lætus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem, hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuæ fraternitatis afferret: cogitavi enim hoc exortum esse in animo tuo, ut recoleres consanguinitatem nostram, nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiæ tuæ, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus. Circa finem vero epistolæ istius hunc consanguineum suum ad unitatem Ecclesiæ Catholicæ sequendam exhortatur his verbis: Sed nescio quæ carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; & olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, & olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si æternam Christi hæreditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? Si quos alios ejusdem Sancti consanguineos, aut insignes discipulos vel amicos invenerimus, eos alia occasione memorabimus. Interim pergimus ad gesta pueritiæ & adolescentiæ ejus, quæ cum Sanctus ipse singillatim conscripserit, relictas spicas tantummodo colligemus, & aliqua cum illis connexa vel ad hanc Vitæ partem spectantia clarius explicabimus.

§ III. Gesta studiaque ipsius in pueritia & adolescentia.

[Ab ineunte ætate imbuitur religione Catholica:] Sancta Monica filiolum suum Augustinum ab infantia inter catechumenos Ecclesiæ Catholicæ referri curavit, eumque a teneris annis fidem Christianam sedulo docuit. Id ipse sanctus Antistes indicat, dum postea sæpius deploravit, sese per novem fere annos erroribus Manichæorum adhæsisse, spreta religione, quæ mihi puerulo a parentibus insita erat, ut scribit in libro de Utilitate credendi cap. 1, quem ad Honoratum direxit. Hoc etiam liquet ex Libro de duabus animabus contra Manichæos, quem Sanctus inchoavit his verbis: Opitulante Dei misericordia, diruptis & derelictis Manichæorum laqueis, tandem Catholicæ gremio constituto *, libet considerare nunc saltem ac deplorare illam meam miseriam: multa enim erant quæ facere debui, ne tam facile ac diebus paucis religionis verissimæ semina, mihi a pueritia salubriter insita, errore & fraude falsorum fallaciumve hominum effossa, ex animo pellerentur. Ex his facile quilibet intelligit, S. Augustinum fide Catholica ab ineunte ætate imbutum fuisse, quod tamen in Libro primo Confessionum inferius edendo fusius ac distinctius explicabitur.

[32] Cum Puer valeret ingenio & memoria, parentes eum magistro mature tradiderunt, [litteris erudiendus puer, ludo magis est intentus,] ut artibus liberalibus imbueretur. At Augustinus ad lusum quam ad studia litterarum propensior, ut ea fert ætas, exercitiis ac nugis puerilibus indulgebat. Etiam videtur aucupio deditus fuisse, quemadmodum colligimus ex Libro de quantitate animæ, ubi cap. 21 Sanctus de seipso sic loquitur: Puer multo amplius itineris conficiebam sine defectu, cum aucupandi studio in ambulando exercerer, quam adolescens, cum me ad alia studia, quibus sedere magis cogebar, contulissem. Propterea tunc fallebat innumerabilibus mendaciis & pædagogum & magistros & parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria, sicut ipse inferius in prima Actorum parte num. 23 totidem verbis ingenue confitebitur. Itaque nihil minus curabat, quam studia litterarum, ita ut minis & verberibus ad ea compelli debuerit.

[33] Maxime autem abhorrebat a litteris Græcis, quas tamen invitus discere cogebatur. [& a Græcis abhorret; quas tamen didicit,] Unde tunc temporis in doctrina linguæ Græcæ non multum profecit, ut plerumque contingit in iis studiis, quæ reluctanti animo, vel invita minerva, ut vulgo aiunt, arripere compellimur. Sed forte postmodum S. Augustinus ætate major, utilitate istius linguæ perspecta, rudimenta grammaticæ Græcæ, quæ puer audierat, studio maturiore repetiit, & privata lectione saltem aliquanto clarius percepit: quamvis enim Sanctus in libro 2 contra litteras Petiliani Donatistæ cap. 38 pro solita animi sui submissione concedat, se vix, aut ne vix quidem, linguæ Græcæ peritum esse, tamen eodem loco hunc adversarium, qui vocem Græcam quamdam fraudulenter interpretatus fuerat, refellit his verbis: Et ego quidem Græcæ linguæ perparum assecutus sum & prope nihil. Non tamen impudenter me dico nosse ὅλον non esse UNUM, sed TOTUM, & καθόλον SECUNDUM TOTUM; unde Catholica nomen accepit.

[34] [& scivit, usus scientia Græca] Sæpius alibi sanctus Doctor eruditione sua Græca refutavit hæreticos, ut inter alia exempla patet ex libro 1 contra Julianum Pelagianum, cui Basilium magnum objicienti Sanctus cap. 5 citati libri primi respondet in hunc modum: Sed audi, quod ad rem præsentem spectat, quid de peccato primi hominis ad nos etiam pertinente dicat iste sanctus sine ulla ambiguitate Basilius; quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de Græco. Insuper ibidem alias Græcorum Patrum sententias accurate in linguam Latinam transtulit. Quinimo legit & intellexit libros S. Epiphanii nondum Latine redditos, ut eruimus ex epistola ad Quodvultdeum data, quæ tomo 6 Operum apud nos pag. 3 libro de Hæresibus præfixa est, & ubi ad rem nostram occurrunt sequentia: Scripsit etiam Græce episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina Catholicæ fidei laudabiliter diffamatus; sed ipse utriusque temporis hæreses colligens, octoginta complexus est… Vide ergo, ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam (ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum) qui possit apud Carthaginem in Latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius præstes nobis, quod quæris a nobis.

[35] [in variis] Denique Scripturam sacram frequenter ex Græcis codicibus interpretatus est, ut discimus ex Epistola 59 de novem quæstionibus, quas episcopus Paulinus ei proposuerat, & quarum primam sanctus Doctor ita explicuit: Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est, SATURATI SUNT FILIIS, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem, quam jam olim dictaveram, & hoc satis breviter a me positum reperi. Inspexi etiam codices Græcos, utrum dativus casus esset, quod dictum est FILIIS, an genitivus, quo lingua illa utitur pro ablativo, & inveni genitivum. Quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, SATURATI SUNT FILIORUM; sed recte interpres sententiam secutus est, & Latino more dixit: SATURATI SUNT FILIIS. Ibidem, & in septem libris de locutionibus divinarum Scripturarum S. Augustinus passim Græcos codices cum Latinis confert, & occurrentes quæstiones ex codicibus Græcis illustrat aut dissolvit. Hæc aliaque satis probant, S. Augustinum peritiorem fuisse linguæ Græcæ, quam nonnulli communiter existimant.

[36] [occasionibus:] Propterea libenter subscribimus opinioni Benedictorum Gallorum, qui in Vita hujus sancti Doctoris non ita pridem Latine edita lib. 1 cap. 2 num. 5 de Græca ipsius scientia sic disserunt: Tametsi vero Græci texendarum fabularum peritissimi sint, ab iis tamen linguæ ipsius peregrinitate longissime abalienabatur, & Homerum quoque, lepidis licet deliriis animos oblectantem, prorsus respuebat. Sævis terroribus ac pœnis urgebatur Puer, ut Græcas litteras condisceret; sed cum in ea re, quam quis invitus agit, parum proficiat, hisce litteris leviter imbutum se fuisse fatetur Augustinus. Hujus quoque linguæ inopia, se suosque populares Africanos legendis libris de divina Trinitate Græce scriptis impares fuisse non dissimulat. Ea tamen quantulacumque Græci sermonis notitia, quam sibi comparaverat, usque adeo feliciter usus est, ut nisi ipse pro innata modestia ejus se rudem professus esset, litteris Græcis apprime eruditus videri potuisset: nam legit Epiphanii commentarium de hæresibus, aut certe breviarium ejus, nondum Latinitate donatum. Deinde aliorum Patrum Græcorum libros pervolvit, e quibus testimonia non pauca deprompsit adversus hæreticos. Denique crebra Græcarum vocum interpretatio, quæ passim in ejus Opusculis occurrit, ac complurium Scripturæ locorum ex collatione codicum Græcorum cum Latinis restitutio, documento esse possunt, Augustinum haud ita mediocriter Græce scivisse.

[37] Hac occasione quæri posset, an S. Augustinus etiam simili modo linguam Hebræam sciverit. [linguam Hebraicam ignoravit,] Joannes Rivius in Vita Sancti lib. 1 cap. 2 § 8 videtur affirmativæ sententiæ patrocinari, & illius assertioni favet Epistola 120, quam de quinque quæstionibus ab Honorato propositis exaravit, & ubi cap. 3 significationem vocis Hebraïcæ confidenter exponit his verbis: Cum autem venit plenitudo temporis, ut gratia, quæ occultabatur in veteri Testamento, jam revelaretur in novo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, quo nomine proprietate Hebraïcæ linguæ omnis femina nuncupatur, sive viro intacta, sive jam mixta. Sed ipse sanctus Doctor in Epistola 131 circa finem fatetur, se linguam Hebræam ignorare, & libro XI Confessionum cap. 3 de Moyse sic scribit: Si Hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum; nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem, quid diceret.

[38] Quamvis hoc loco S. Augustinus dicat, quod Moysen Hebraïce loquentem non esset intellecturus, [licet voces quasdam Hebraïcas intelligeret:] tamen inde non sequitur, omnes voces Hebraïcas ei ignotas fuisse. Sic verbi gratia Germanus aut Belga vel Gallus Anglum patria lingua loquentem non intelliget, etiamsi tres illæ nationes ex vernaculo suo idiomate plurimas Anglicas voces, paululum pronuntiatione vel inflexione mutatas, propter affinitatem cum suis linguis agnoscant. Quapropter existimamus, S. Augustino notas fuisse multas voces Hebræas, idiomati Punico præsertim affines, de qua linguarum affinitate sanctus ipse Doctor lib. 2 contra litteras Petiliani Donatistæ cap. 104 agens de Christo tradit sequentia: Hunc Hebræi dicunt Messiam, quod verbum Punicæ linguæ consonum est, sicut alia Hebræa permulta & pene omnia. Ex hac utriusque linguæ cognatione sequetur, S. Augustinum linguæ Hebraïcæ non prorsus imperitum fuisse, si noverit idioma Punicum, cujus aliqualem peritiam nunc ei vindicare conabimur.

[39] Non omnino temere conjectamus, hunc Sanctum in pueritia vel adolescentia didicisse linguam Punicam, [sermonem Punicum puer] qua tunc temporis adhuc utebantur Afri præsertim illi, qui ruri degebant, vel in exiguis & mediterraneis oppidis commorabantur: nam sæpius in scriptis suis aliquam linguæ hujus notitiam prodit. Unde sanctus Doctor Maximo Madaurensi grammatico, qui Punica quædam Sanctorum nomina riserat, in Epistola 44 sic post alia respondet: Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphanio quid aliud significat, quam boni pedis hominem, id est, cujus adventus afferat aliquid felicitatis; sicut solemus dicere, secundo pede introisse, cujus introitum prosperitas aliqua consecuta sit? Quæ lingua si improbatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriæ. Pœniteat te certe ibi natum, ubi hujusmodi linguæ cunabula recalent. Deinde Sanctus ibidem argumento ad hominem paganum probat ex Virgilio, se recte explicasse nomen S. Namphanionis, de quo in Opere nostro Sollerius ad diem IV Julii obiter egit.

[40] [didicisse videtur,] Sic etiam Sermone 35 de verbis Domini cap. 2 vocem Hebræam mammona ex idiomate Punico interpretatur his verbis: Primum quid est mammona? Verbum est enim, quod Latinum non est. Hebræum verbum est, cognatum linguæ Punicæ; istæ enim linguæ sibi significationis quadam vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt mammon, Latine lucrum vocatur. Quod Hebræi dicunt mammona, Latine divitiæ vocantur. Etiam aliis Operum suorum locis S. Augustinus non raro voces & phrases Hebraïcas ex Punico loquendi modo exponit, & his explicationibus ostendit, linguam Punicam satis sibi notam fuisse. Non improbabiliter itaque superius conjecimus, illum in pueritia vel adolescentia linguam Punicam didicisse. Confirmationis gratia tamen addimus unicum hujus rei argumentum, quod ipse Sanctus in Sermone 24 de verbis Apostoli cap. 3 suggerit his verbis: Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quærit pestilentia; duos illi da, & ducat se. Numquid non hoc proverbium de Euangelio videtur natum?

[41] [qui apud Afros fere exoleverat usu linguæ Latinæ:] Ex hoc ultimo sermone discimus, linguam Latinam in populosis Africæ civitatibus adeo vulgarem fuisse, ut multi Afri vetus idioma suum Punicum non amplius intelligerent. Neque id magnopere mirandum est, cum Romani victores semper operam dederint, ut imperiosa civitas non solum jugum, verum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis imponeret, quemadmodum sanctus Doctor in Opere suo de Civitate Dei lib. 19 cap. 7 scribit. Hinc etiam clarius intelligimus, quomodo S. Augustinus puer linguam Latinam inter blandimenta nutricum discere cœperit, sicut in parte prima Actorum num. 15 post hunc Commentarium prævium ipse testabitur. Sed postmodum hæc prima Latinitatis rudimenta tam scrupulose ad præscriptas Grammaticæ leges exegit, ut magis barbarismum contra præcepta Grammaticæ, quam peccatum contra mandata Dei formidaret, ut infra ex Confessionibus ejus audiemus.

[42] [Carthaginem abit ad discendam Rhetoricam; ibi lectione poëtarum,] Postquam tetricas Grammaticæ difficultates superaverat, animum ad legendos poetas appulit, & eorum fabulis potissimum delectabatur. At inde cœpit animus ejus inflammari ad libidinem, quæ postea magis crevit, & quam Sanctus, ad frugem reductus, publice deploravit. Cum vero jam in patria & in oppido Madaurensi litteris humanioribus operam dedisset, eloquentiæ discendæ causa Carthaginem missus est, propter tenuem parentum ejus fortunam sumptus in iter & studia partim faciente Romaniano, primario cive Tagastensi ac viro divite, quem Sanctus hujus beneficii memor in Opere suo contra Academicos lib. 2 cap. 2 sic alloquitur: Ergone tibi gratiam non repensabo? An fortasse paululum debeo? Tu me adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem & domo & sumptu & (quod plus est) animo excepisti. Tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope adjuvisti. Tu in nostro ipso municipio, favore, familiaritate, communicatione domus tuæ pene tecum clarum primatemque me fecisti. Deinde commemorat alia Mæcenatis hujus beneficia, de quibus forsan infra mentionem faciemus.

[43] Quando in urbe Carthaginensi commorabatur, eum circumstrepebat undique sartago flagitiosorum amorum, [& spectaculis obscœnis, quæ frequentabat,] quos obscœnis spectaculis ac ludis theatralibus, aliisque lasciviæ fomitibus nutriebat, ut ipse Sanctus pœnitens in prima Actorum parte post hunc Commentarium num. 62 & sequentibus humiliter & ingenue declarabit. Hæc & hujusmodi perniciosa spectacula, ni fallor, ipse Sanctus in Opere suo de Civitate Dei lib. 2 cap. 4 describit ac damnat his verbis: Veniebamus nos etiam aliquando adolescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegiorum. Spectabamus arreptitios, audiebamus symphoniacos; ludis turpissimis, qui diis deabusque exhibebantur, oblectabamur. Cælesti virgini & Berecynthiæ matri deorum omnium, ante ejus lecticam die solenni lavationis ejus, talia per publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum vel quorumlibet honestorum virorum; imo vero qualia nec matrem ipsorum scenicorum deceret audire. Dein eodem lib. 2 cap. 26 similia sanctus Doctor hoc modo repetit: ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, universi undique confluentes, & ubi quisque poterat stantes, ludos, qui agebantur, intentissimi spectabamus, intuentes alternante conspectu, hinc meretriciam pompam, illinc virginem deam; illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari. Non ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scenicam vidimus; cuncta obscœnitatis implebantur officia.

[44] His itaque libidinum stimulis agitatus Augustinus adolescens incidit in luxuriam, [in luxuriam incidit, & filium ex concubina concipit.] ita ut anno ætatis suæ decimo octavo filium susceperit ex concubina, quam multis annis secum retinuit, ut postea videbimus. Porro facili ac perspicaci ingenio præditus erat, & in eloquentia aliisque scientiis ita excellebat, ut postmodum magno cum plausu rhetoricam Carthagine docuerit. At hisce Dei donis abutebatur, cum propter istud ingenii acumen superbiret, & ambitione, vana gloria, aliisque peccatis animam suam coinquinaret, ut in libris Confessionum candide fatetur. Eo tempore tamen curabat, ut interiora mentis suæ vulnera tegeret, & exterius in publico consortio quemdam decorem servaret: cum enim esset fœdus atque inhonestus, ut in libris Confessionum proxime citatis ipse loquitur, elegans & urbanus abundanti vanitate videri volebat. Unde Vincentius Rogatista, qui Sanctum adhuc adolescentem Carthagine noverat, ut ipse sanctus Doctor Epistola 48 circa finem testatur, post annos multos ei scripsit in hunc modum: Cum optime noverim, te longe adhuc a fide Christiana sepositum, & studiis olim deditum litterarum, quietis & honestatis fuisse cultorem &c.

[45] Tamen ipse S. Augustinus sibi magis delictorum suorum conscius, [quæ peccata sua ipse agnovit;] ingenue & ultro confitetur, se in urbe Carthaginensi turpiter vixisse. Propterea in Concione 3 ad Psalmum 36, quam publice coram Carthaginensibus instituit, tomo 8 Operum pag. 125 peccata sua ibi perpetrata agnoscit, & hæreticis Donatistis ei præterita vitia objicientibus ita respondet: Vident enim in causa se nihil habere, & linguas convertunt in nos, & incipiunt de nobis dicere mala, multa quæ sciunt, multa quæ nesciunt. Quæ sciunt, præterita nostra sunt: fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, stulti & increduli, & ad omne opus bonum reprobi. In errore perverso desipientes & insanientes fuimus; non negamus, & quantum præteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum, qui nobis ignovit, laudamus.

[46] [& deflevit.] Quid ergo, hæretice, dimittis causam, & is ad hominem? Quid enim ego sum? Quis sum? Numquid Catholica ego sum? Numquid hæreditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi, ut in ea sim. Vituperas mala mea præterita. Quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea, quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut error tuus fieret aliquando præteritus! Ista sunt mala præterita, quæ noverunt, maxime in ista civitate: hic enim male viximus, quod ego confiteor; & quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis præteritis timeo. Quid dicam? Doleo? Dolerem, si adhuc sic essem. Quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem! Quidquid tamen fui, in nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Etiamsi sanctus Doctor in libris Confessionum satis fuse narret, quomodo in hæresim Manichæorum inciderit, eamque postea suspectam habere cœperit, tamen hæc narratio ex aliis ipsius Opusculis jam confirmabitur, & ex paragrapho sequente lucem quamdam accipiet.

[Annotata]

* al. restitutum

§ IV. Causa vel occasio, qua sectam Manichæorum amplexus est, aliosque ad eamdem pertraxit; nonnullæ rationes, ob quas hanc hæresim suspectam habere cœpit, & prima ejus lucubratio.

[Augustinus ex superbia,] Deus occulto, sed justo judicio, nonnumquam permittit, ut homines ingeniosi & scientia tumidi propter superbiam in propudiosa crimina & infames ridiculosque errores prolabantur, quemadmodum sanctus apostolus Paulus in Epistola ad Romanos cap. 1 indicat his verbis: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim, se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis, & volucrum & quadrupedum, & serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Hic Apostoli textus fere convenit adolescenti Augustino, qui fama doctrinæ suæ inflatus & fastu turgidus, in absurdam Manichæorum hæresim incidit, ut ex sequentibus apparebit.

[48] [contemptu] Cum ageret annum decimum nonum ætatis, lecto Ciceronis Hortensio, exarsit ad amorem sapientiæ & veritatis, ut ipse initio libri de Beata vita testatur: Ego ab usque undevicesimo anno ætatis meæ, inquit, postquam in schola rhetorum librum illum Ciceronis, qui Hortensius vocatur, accepi, tanto amore philosophiæ succensus sum, ut statim ad eam me transferre meditarer. Sed neque mihi nebulæ defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, & diu fateor, quibus in errorem ducebar, labentia in Oceanum astra suspexi. At frustra quærebat apud ethnicos philosophos & vanos astrologos veritatem, cum interim sacras Litteras, in quibus hæc invenienda erat, ob humilem stylum superbe contemneret.

[49] Hæc impia sacræ Scripturæ vituperatio, & ambitiosa veritatis inquirendæ temeritas, [sacræ Scripturæ,] aliaque similia vitia probroso lapsui, ac diuturno superbi Adolescentis errori præcipuam causam dederunt, sicut ipse postmodum Sermone 65 de diversis cap. 5 publice coram populo fassus est in hunc modum: Loquor vobis aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quærendi. Ego ipse contra me perversis moribus claudebam januam Domini mei. Cum pulsare deberem, ut aperiretur, addebam, ut clauderetur: superbus enim audebam quærere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos beatiores estis modo, quam securi discitis, quam utiliter quicumque adhuc parvuli estis in nido fidei, & spiritalem escam accipitis. Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum & prius cecidi quam volarem. Sed Dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer & morerer, levavit, & in nido reposuit. Nunc audiamus alias causas, quibus inductus est, ut hanc turpem Manichæorum sectam per novem fere annos incaute defenderet & sequeretur.

[50] Ipse Sanctus cuidam Honorato, quem nondum Christianum ad hæresim illam amplectendam impulerat, [& fraudibus hæreticorum] in libro de Utilitate credendi cap. 1 præcipuam lapsus & erroris sui causam exponit his verbis: Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possim, quod Manichæi sacrilege ac temere invehantur in eos, qui Catholicæ fidei auctoritatem sequentes, antequam illud verum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo præmuniuntur, & illuminaturo præparantur Deo: nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant, terribili auctoritate separata, mira & simplici ratione eos, qui se audire vellent, introducturos ad Deum, & errore omni liberaturos. Quid enim me aliud cogebat annos fere novem, spreta religione, quæ mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire, nisi quod nos superstitione terreri, & fidem nobis ante rationem imperari dicerent; se autem nullum premere ad fidem, nisi prius discussa & enodata veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur, præsertim adolescentis animus cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus & garrulus; qualem me tunc illi invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, & ab eis promissum, apertum & sincerum verum tenere atque haurire cupientem?

[51] Insuper in libro de Duabus animabus cap. 9 duas alias ejusdem cæcitatis & pertinaciæ suæ causas ita profert: [in Manichæorum hæresim labitur,] Sed me duo quædam maxime, quæ incautam illam ætatem facile capiunt, per admirabiles attrivere circuitus, quorum est unum familiaritas, nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis, tamquam sinuosum aliquod vinculum multipliciter collo involutum. Alterum, quod quædam noxia, victoria pene mihi semper in disputationibus proveniebat disserenti cum Christianis imperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat Adolescentis animositas & impetu suo in pervicaciæ magnum malum imprudenter vergebat. Quod altercandi genus quia post eorum auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. Ita ex illorum sermonibus ardor in certaminum proventu, amor in illos quotidie movebatur *. Ex quo accidebat, ut quidquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam verum esse, pro vero approbarem.

[52] [& alios in eam inducit;] Propter hos crebros disputationum successus & damnosas victorias arrogantia elatus Augustinus fœdam illam hæresim juvenili impetu tuebatur, & fidem Catholicam miserrima & furiosissima loquacitate vastabat, ut iisdem verbis utar, quibus ille lib. 2 de Dono perseverantiæ cap. 20 cæcam suam istius temporis obstinationem expressit. Non contentus erroribus Manichæorum propugnandis, etiam amicos quosdam suos induxit, ut eamdem sectam amplecterentur. Inter hos novimus Alypium, Romanianum ejus mæcenatem, & quemdam Honoratum, qui postremus adhuc hæreticis illis adhærebat, quando S. Augustinus jam sacerdotio initiatus erat, ut infra videbimus. Propterea Sanctus misit ipsi librum de Utilitate credendi, ubi cap. 1 sic eum alloquitur: Tu nondum Christianus, qui hortatu meo, cum eos vehementer execrareris, vix adductus es, ut audiendi tibi atque explorandi viderentur, qua quæso alia re delectatus es (recordare, obsecro te) nisi magna quadam præsumptione & pollicitatione rationum? Deinde variis argumentis hunc virum, quem olim incautum seduxerat, ad fidem Ecclesiæ Catholicæ profitendam movere nititur.

[53] [numquam tamen in gradu] Quamvis autem Augustinus eo tempore tam ferventer hæresim Manichæorum defenderet ac propagaret, tamen inter eos ad gradum Electorum, qui majoris æstimabatur, ascendere noluit: nam duabus professionibus, hoc est, Electorum & Auditorum ecclesiam suam constare voluerunt, ut ipse in libro de Hæresibus ad Quodvultdeum hæresi 46 loquitur. Itaque se continuit in gradu Auditorum, qui arcana sectæ istius mysteria & occulta flagitia ignorabant. Unde in Disputatione prima contra Fortunatum Manichæum, sive tomo 6 Operum pag. 66, huic Manichæorum presbytero sic respondet: De moribus autem vestris plene scire possunt, qui Electi vestri sunt. Nostis autem, me non Electum vestrum, sed Auditorem fuisse. Itaque quamvis & orationi vestræ interfuerim, ut interrogasti, utrum separatim vobiscum habeatis aliquam orationem, Deus solus potest nosse & vos. Ego tamen in oratione, in qua interfui, nihil turpe geri vidi, sed solum contra fidem animadverti, quam postea didici & probavi, quod contra solem faciatis orationem. Præter hoc in illa oratione vestra nihil novi comperi. Quisquis autem vobis opponit quæstionem aliquam de moribus, Electis vestris opponat. Quid autem inter vos agatis, qui Electi estis, ego scire non possum: nam & Eucharistiam audivi a vobis sæpe quod accipiatis; tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis, unde nosse potui? Itaque serva, si placet, quæstionem de moribus, ut inter Electos vestros discutiatur, si discuti potest. Mihi fides data est a vobis, quam hodie improbo. Sanctus Doctor hic de sola fide contra Fortunatum disputare voluit, etiamsi corruptos Manichæorum mores abunde nosset, ut ex postea dicendis patebit.

[54] Ex his evidenter apparet, Augustinum inter Manichæos numquam fuisse in numero Electorum vel presbyterorum, [Electorum fuit.] quamvis Petilianus Donatista hanc calumniam ei impingere voluerit. Quapropter ipse lib. 3 contra litteras Petiliani cap. 17 manifestum istud accusatoris sui mendacium leviter explodit his verbis: Pergat etiam sermone multiloquo, sed plane vaniloquo in ea, quæ prorsus ignorat, vel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum, & ex confessione cujusdam feminæ, quod catechumenam se dixerit Manichæorum, quæ sanctimonialis & Catholica fuerat, quod ei placet, de illorum baptismo dicat; & scribat nesciens, aut nescire se fingens, non illicite appellari catechumenos, tamquam ejus baptismus quandoque debeatur, sed eos hoc vocari, qui etiam Auditores vocantur, quod videlicet tamquam meliora & majora præcepta observare non possint, quæ observantur ab eis, quos Electorum nomine discernendos & honorandos putant. Me etiam presbyterum fuisse Manichæorum vel falsus vel fallens mirabili temeritate contendat. Jam referamus ex ipsis Sancti scriptis (semper hoc loco excipimus libros Confessionum, qui post hunc Commentarium maxima ex parte recudentur) quas ob causas seductus Adolescens in secta Manichæorum vacillare cœperit.

[55] Sanctus Doctor unam ex istis causis assignat in libro de Utilitate credendi, [Causæ, quæ Manichæorum] dum ibi cap. 1 ad Honoratum inter alia sic scribit: Quæ rursum ratio revocabat, ne apud eos penitus hærerem, ut me in illo gradu, quem vocant Auditorum, tenerem, ut hujus mundi spem atque negotia non dimitterem; nisi quod ipsos quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos & copiosos esse, quam in suis probandis firmos & certos manere?… Sed quia diu multumque de imperitorum erroribus latissime ac vehementissime disputabant, quod cuivis mediocriter erudito esset facillimum, sero didici. Si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, cum alia non occurrerent, in quibus acquiesceremus, arbitramur. Itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent, qui viscatos surculos prope aquam defigunt, ut sitientes aves decipiant: obruunt enim & quodammodo cooperiunt alias, quæ circa sunt, aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidatur.

[56] Etiam vehementer Augustino displicebat illa sectæ suæ consuetudo, [hæresim] qua Manichæi fere prorsus negligebant annuum Paschatis festum, quod ab omnibus Christianis solenniter celebrari noverat. Quapropter in libro contra Epistolam Manichæi, quam vocant fundamenti, cap. 8 de causa istius negligentiæ suspicionem suam sic indicat: Quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichæus, qui per Christi nomen ad imperitorum animos aditum quærit, pro Christo isto ipso se coli voluit? Hoc unde conjiciam, breviter dicam. Cum sæpe a vobis quærerem illo tempore, quo vos audiebam, quæ causa esset, quod Pascha Domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretur, nullis vigiliis, nullo prolixiore jejunio indicto Auditoribus vestris, nullo denique festiviore apparatu, cum vestrum bema (Græca vox βῆμα significat gradum vel tribunal, ex qua significatione verosimiliter illa Manichæorum festivitas nomen suum traxit) id est diem, quo Manichæus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali & pretiosis linteis adornato, ac in promptu posito & objecto adorantibus, magnis honoribus prosequamini.

[57] [suspectam fecerunt] Hoc ergo cum quærerem, respondebatur, ejus diem passionis celebrandum esse, qui vere passus est; Christum autem, qui natus non esset, neque veram sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse sed finxisse passionem. Quis non ingemiscat, homines, qui se Christianos dici volunt, timere, ne polluatur veritas de Virginis utero, & de mendacio non timere? Sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, qui diligenter attenderit, ideo negari a Manichæo Christum natum esse de femina, & humanum corpus habuisse, ne passio ejus, quod totius jam orbis festissimum tempus est, ab eis, qui sibi credidissent, celebraretur, & non tanta devotione diem mortis suæ desiderata solennitas honoraret? Hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod per Pascha frequentabatur; quoniam vehementius desiderabamus illum diem festum, subtracto alio, qui solebat esse dulcissimus. Licet hæc Manichæorum consuetudo, aliæque fanaticæ eorum opiniones haud dubie offenderent Augustinum, subtili ingenio præditum & minime credulum, tamen adhuc inter illos eum detinebant duo laquei, quos ipse lib. 1 de Moribus Ecclesiæ Catholicæ cap. 1 explicat his verbis: Duæ maxime sunt illecebræ Manichæorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores. Una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt, vel quas male intelligi volunt. Altera, cum Vitæ castæ & memorabilis continentiæ imaginem præferunt. Hic liber congruentem Catholicæ disciplinæ sententiam nostram de vita & moribus continebit, in quo fortasse intelligetur, & quam sit facile simulare, & quam difficile habere virtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar, quam illi in ea, quæ ignorant: sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Sed utrumque laqueum illum disrupit, postquam sacras Litteras humili corde pervolvit, & obscœnos pravosque Manichæorum mores detexit.

[58] [Augustino.] Interea non parum quoque ad augendas fluctuantis animi suspiciones contulerat adventus Fausti famosi Manichæi, quem diu exspectatum Carthagine dubitans Augustinus consuluit. Sed præsentia famam minuit: acutus enim Adolescens in hoc colloquio Carthaginensi expertus est, illum magni nominis Faustum potius eloquentem, quam doctum vel eruditum esse, eumque dubiis suis dissolvendis imparem deprehendit, ut in prima Actorum parte post hunc Commentarium prævium cap. 9 distincte narrabitur. Postea Augustinus scribens Opus grande adversus eumdem Faustum adhuc recordabatur istius colloquii Carthaginensis, ut satis innuit in proœmio dicti Operis, quod exorditur his verbis: Faustus quidam fuit gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta Manichæus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum commemoravi in libris Confessionum mearum. Deinde ibidem exponit, qua occasione ac methodo lucubrationes hæreticas hujus Fausti refellendas susceperit.

[59] [Scribit Opusculum primum, quod intercidit.] Eo tempore, quo Augustinus adhuc Carthagine degebat, exercendi vel ostentandi ingenii causa conscripsit Opus de pulcro & apto, de qua prima ipsius lucubratione R. P. Joannes Rivius Eremita Augustinianus in Vita Sancti nostri lib. 1, cap. 1 § XI sic disserit: Sed cum annorum jam viginti sex aut septem, pulcri & pulcritudinis amator esset, ad eorum contemplationem & causam, cur talia amentur, investigandam animum appulit, scripsitque libros duos aut tres de Pulcro & Apto. Et pulcrum, quod per seipsum, aptum autem, quod ad aliquid accommodatum deceret, definiebat & distinguebat, & exemplis corporeis adstruebat. Hos libros, qui interciderunt, dedicavit Hierio, Romanæ urbis oratori, homini Syro, Græce & Latine facundissimo, & scientissimo rerum pertinentium ad studium sapientiæ; quem jam tum amabat ex doctrinæ fama, facie licet ignotum. Verum Augustinus de primo illo opusculo suo mentionem faciet in Actis post hunc Commentarium recudendis, ubi num. 76 & sequentibus sparsim similia ex ipso Auctore fusius audiemus. Interea nunc illum Carthagine discedentem, ut ex Africa in Italiam navigaret, & Romæ commorantem, fideliter & curiose comitabimur.

[Annotata]

* al. novabatur

§ V. Discessus ejus ex Africa in Italiam, commoratio Romana, corrupti Manichæorum mores ibi detecti, transitus a Manichæis ad Academicos.

[Ex Africa Romam petit,] Anno Christi 383 S. Augustinus ex Africa Romam navigavit, ut turbulentas discipulorum Carthaginensium seditiones effugeret, & ibi quietius rhetoricam doceret. Ex illo migrationis anno redarguitur crassa calumnia Donatistarum, qui adversus omnem veri similitudinem finxerunt, Augustinum adhuc Manichæum propter sententiam, quam Messianus proconsul contra Manichæos tulerat, ex Africa in Italiam profugisse. Quapropter ipse sanctus Doctor lib. 3 contra Litteras Petiliani Donatistæ cap. 25 illud evidens mendacium sic refellit: Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit, Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem; & propter hoc falsum (quod si non ipse confinxit, certe malevolis fingentibus malevole credidit) quam multa alia falsa consequenter, non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit; cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem venerim, eique consuli Calendis Januariis laudem in tanto conventu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica professione recitaverim, & ex illa peregrinatione jam post Maximi tyranni mortem Africam repetiverim; Manichæos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. Quæ si dubitantibus vel contradicentibus probare necesse esset, multos possem claros in seculo viros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis vitæ meæ. Hinc evidenter videmus, illos S. Augustini accusatores impudenter mentitos esse, quandoquidem sententia Messiani contra Manichæos data est anno Christi 386, ante & post quem Sanctus in Italia commorabatur.

[61] Porro ex Africa in Italiam discessit, insciis amicis ac ipso mæcenate suo Romaniano, [insciis amicis,] cujus filios discipulos suos Carthagine reliquerat, & quem postea lib. 2 contra Academicos cap. 2 sic alloquitur: Tu etiam, cum te absente atque ignorante navigassem, nihil succensens, quod non tecum communicassem, ut solerem, atque aliud quidvis quam contumaciam suspicans, mansisti inconcussus in amicitia; nec plus ante oculos tuos liberi deserti a magistro, quam nostræ mentis penetralia puritasque versata est. Attamen de itinere illo videtur aliquid scivisse aut suspicatus esse Martianus ejus amicus, qui ei in Italiam profecturo occinuit Terentianum istum versum, Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat, ut colligimus ex Epistola 155, quam ad veterem illum amicum suum scripsit. Quomodo autem deceperit sanctam Monicam, quæ Filium comitari volebat, eumque usque ad mare secuta fuerat, inferius ex libris Confessionum discemus.

[62] [Romæ habitat apud Manichæum,] Cum S. Augustinus Romam pervenisset, hospitio Auditoris Manichæi usus est, ibique periculoso morbo laboravit: licet enim doctrinam Manichæorum de falsitate suspectam haberet, ut hospiti suo indicavit, tamen adhuc familiariter agebat cum Auditoribus & Electis eorum, qui clanculum Romæ magno numero degebant. Forsan hæc familiaritas ei præbuit occasionem detegendi varia Manichæorum flagitia, quæ lib. 2 de Moribus Manichæorum cap. 19 & 20 postea confidenter illis exprobravit in hunc modum: Denique tam multa & tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia homo alicujus facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Hæc igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius. Cum autem laudatis & docetis ista, nec facitis, quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest?

[63] [moresque] Novem annos totos magna cura & diligentia vos audivi; nullus mihi Electorum innotescere potuit, qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino & carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut plane dubitare non possim. Sed sit & hæc magis fama, quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis, qui partim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur. Vidimus ergo in quadrivio Carthaginis in platea celeberrima, non unum sed plures quam tres Electos simul, post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere satis eminebat; quandoquidem nullus socii præsentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes, eadem teneri peste indicabat: non enim erant hi ex una domo; sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco, ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant.

[64] [Manichæorum] Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementius saltem objurgationibus arbitratus est? Et hæc erat omnis excusatio impunitatis illorum, quod eo tempore, quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid læsi proderent, metuebatur. Ubi est ergo, quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commendatiores haberi volunt; hinc interpretantes, quod hic mundus eos oderit, & propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est, quod eum mundus accipere non possit. De qua re non iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in seculi finem, perpetua erit & hæc dissolutio, tantæque turpitudinis impunita contagio, si tales lædere formidatis.

[65] Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus, [corruptos,] conquestam nobis esse mulierem, quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis Electis pluribus, & ab uno lucerna exstincta, incerta cujus eorum in tenebris appetita esset amplexu, & coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc vobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte, qua festæ apud vos vigiliæ celebrabantur. Sed revera etiam, si nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic præcaverat, ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen involutos teneat, qui simul ingressi erant: nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat.

[66] Suspicionibus vero januæ quantæ aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, [variaque] cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitramur, eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula & tenebras invenirent. Duo quidem erant existimationis satis bonæ, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam ceteri familiariusque conjuncti; quorum unus, qui propter studia liberalia nobis arctius adhærebat hic, nunc ibi presbyter esse dicitur. Hi sibi graviter invidebant, & objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat & susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam Auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris Electum criminabatur, qui apud eumdem Auditorem, quasi amicus fidelissimus habitabat: quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat, mulieri & adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne, si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, & molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, & alia conjicere cogebat.

[67] Postremo in theatris Electos & ætate & (ut videbantur) moribus graves, [& nefanda] cum sene presbytero sæpissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis & aurigis deprehendere solebamus; quæ res non mediocri argumento est, quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos Auditorum suorum oculis sustentat, & prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem, mulierem tantum, non & prægnantem facere potuisset. Sed occultum & incredibile malum, crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque, ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelleretur; & ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret.

[68] [eorum] At ille cum graviter cæderetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichæi parceretur; Adam primum hominem peccavisse, & post peccatum fuisse sanctiorem. Talis est namque apud vos opinio de Adam & Eva. Longa fabula est; sed ex ea attingam, quod in præsentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, ut maximam partem lucis haberet in anima, & perexiguam gentis adversæ. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur; ita eum lapsum esse, atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam famulam sub habitu Electi & sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius, quam consuetudinis vestræ: non enim tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri & tolerari possit, ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo, majorem ejus copiam ubertatemque superari: quis enim cum hoc crediderit, & eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem potius, quam ejus libidinis refrænationem compressionemque confugiat?

[69] [scelera] Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi, quæ ipse comperi, cum in ea essem civitate, ubi ista commissa sunt. Romæ autem, me absente, quid actum sit, longum est explicare. Dicam tamen brevi: eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus; & ego quidem postea Romæ cum essem, omnia vera me audisse firmavi, quamvis tam familiaris & mihi probatus, qui præsens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam vester Auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo Electis cedens, qui & liberaliter institutus esset, & vestram sectam copiose vellet & soleret defendere, molestissime ferebat, quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium Electorum mores perditissimi sæpe disputanti objiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes, qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, & suis sumptibus sustinere: erat enim & non mediocris pecuniæ contemptor, & non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem, impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus, implere debebat.

[70] [paulatim] Interea autem episcopus quidam, homo plane (ut ipse expertus sum) rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum & aliquando præsentem arripit iste, exponit voluntatem suam. Laudat ille atque consentit; placet, ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt Electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichæi epistola. Multis intolerabile visum est. Abscesserunt. Remanserunt tamen pudore non pauci. Cœpit ita vivi, ut placuerat, & ut tanta præscribebat auctoritas; cum interim Auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id, quod non prior ipse susciperet. Interea rixæ inter Electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ille omnia gemens audiebat, dabatque operam, ut seipsos in jurgando incautissime proderent. Prodebant nefanda & immania. Ibi cognitum est, quales essent, qui tamen inter ceteros vim præceptorum illorum subeundam sibi putaverunt esse. Jam de ceteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum?

[71] Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt, sustineri illa mandata non posse. [detegit,] Inde in seditionem. Agebat Auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum, qui talia sub tali conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen (non enim aliter poterat) unius sententiam effrenatissimus strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, & cum magno dedecore aufugit: hujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, & sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis & pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis! Cum enim sint ista manifesta & iis, qui scire voluerint, cognitu facillima, intelligitur, quam vere dicere soleant, qui hæc vera esse negaverint.

[72] Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo: [quæ ipsis] aut enim dicitis aliquos, qui vestra præcepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi; aut non oportere omnino quæri, quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque admisero, quamquam nec illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam hæresim a tot & tantis nugis atque sceleribus purgare possitis. Illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos Catholici nominis, quorumdam intuentes perditam vitam, cum de vestris hominibus haberi quæstionem, aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua præcepta custodiant, & in tanta Catholicæ multitudine non velitis?

[73] Forsan Augustinus magnam narrationis hujus partem rescivit ex illo ipso Romano Manichæorum Auditore, [postmodum] qui Constantius vocabatur, & postea fidem Catholicam amplexus est, ut discimus ex Opere contra Faustum Manichæum, ubi sanctus Doctor lib. 5, cap. 5 & 6 simile discrimen inter mores & præcepta Manichæorum breviter repetit his verbis: Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo jam frater noster Catholicus Christianus, qui multos vestrum Romæ in domum suam congregaverat propter implenda præcepta Manichæi, satis quidem vana & inepta, sed tamen quæ magna existimatis. Quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi, qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt; & quia in mattis dormiunt, mattarii appellantur, a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumæ Fausti & caprinæ lodices, qua deliciarum affluentia non solum mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris vestris, ne lingua vestra cum vita vestra, tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum, non mendacibus elementis, sed verbis pugnare videatur.

[74] [exprobravit:] Sed ne in homines potius non implentes ea, quæsibi præcipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa præcepta Manichæi, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis præcepit, ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes & esurientes vellere spicas Sabbato non prohibuit; unde convinceret & præsentes Judæos & futuros Manichæos; illos, quia Sabbato fiebat; istos vero, quia fiebat. Sed plane Manichæus præcepit, ut otiosis manibus vestris de homicidiis vivatis alienis: & illa quidem falsa sunt homicidia; sed vestra sunt vera, cum tali dæmoniorum doctrina miseras animas trucidatis. Hæc & similia sancti Doctoris argumenta, quæ per decursum contra Manichæos occurrunt, clarius intelligentur infra, postquam ex ipso delira istorum hæreticorum dogmata retulerimus. Ceterum hoc loco prætermittimus alia nefanda Manichæorum crimina, quæ postmodum comperta ac juridice probata sunt: hæc enim doctrinæ morumque discrepantia accedens aliis suspicionibus, quas paragrapho præcedente memoravimus, Augustino veritatem quærenti sufficiebat, ut infamem crassamque horum hæreticorum sectam desereret.

[75] [transit ad Academicos,] Sed evitata charybdi, in scyllam incidit, & a Manichæis transiit ad Academicos, qui de omnibus dubitabant, ut ipse Sanctus in libro de Beata vita, seu tomo 1 pag. 212 declarat his paucis verbis: At ubi discussis eis, evasi, maxime trajecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Id iterum indicat in libro de Utilitate credendi, quem ad Honoratum adhuc Manichæum scripsit, ubi cap. 8 candide exponit ei, quomodo post relictam Manichæorum sectam more Academicorum in veritate indaganda dubius hæsitaverit: Ut enim a vobis trans mare abscessi, inquit, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset; quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem (intelligit Faustum Manichæum famosum, de quo supra mentionem fecimus) cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia, quæ nos movebant, quasi de cælo promittebatur, audivi, eumque, excepta quadam eloquentia, talem quales ceteros esse cognovi, rationem ipse mecum habui, magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse pœnitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt.

[76] [hæretque ambiguus de religione eligenda.] Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Sæpe rursus intuens, quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eumdemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quærere, quænam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis sylva, cui demum inseri multum pigebat; atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate inveniendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Cum inter illos cogitationum fluctus ambiguus hæreret, ex urbe Romana Mediolanum evocatus est, ut ibi rhetoricam profiteretur. Propter quamdam fraudem discipulorum Romanorum Augustinus libenter eam provinciam suscepit, & sic divina providentia paulatim ad veram religionem inveniendam propius accedebat, ut paragrapho sequente explicabitur.

§ VI. Professio rhetorica Mediolani, notitia cum sancto Ambrosio episcopo, studium quærendæ veritatis, mira ad Deum conversio, & exempla piorum hominum, quibus ad perfectiorem vitam excitatus est.

[Mediolani docens, adit S. Ambrosium,] Cum Mediolani jam degeret Augustinus, pro rhetorica sua professione jussus est eloquentiæ specimen dare, & ideo Kalendis Januariis anni 385 panegyricum Bautoni consuli publice recitavit. Eo tempore ecclesiam Mediolanensem magna pietatis & doctrinæ fama gubernabat S. Ambrosius episcopus, quem cum aliquando salutationis aut humanitatis causa Augustinus adiisset, adeo benigne ab illo exceptus est, ut hunc præsulem redamare cœperit. Sed in eo magis amabat paternam benignitatem, quam veram religionem, cum ex inveteratis Manichæorum principiis, & incertis Academicorum placitis sibi persuaderet, veritatem in Ecclesia Catholica inveniri non posse. Interea veritatem quærebat apud Academicos, & quotidie magis magisque implicabatur pluribus dubitationibus, quas Ambrosio dißolvendas proponere non poterat, quia fere semper ipsum lectioni intentum vel aliis occupationibus impeditum reperiebat.

[78] Tamen aliquando propter dubitationem matris suæ, [eumque pro matre sua consulit de jejunio Sabbati] quæ ex Africa Mediolanum venerat, breviter Ambrosium consuluit, ut in Epistola 118 ad Januarium data cap. 2 legitur his verbis: Credo, te aliquando ex me audisse; sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit ecclesiam Sabbato non jejunantem. Cœperat perturbari & fluctuare, quid ageret, cum ego talia non curabam; sed propter ipsam consului de hac re beatissimæ memoriæ virum Ambrosium. Respondit, se nihil docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere, ne Sabbato jejunaremus; subsecutus est, & ait mihi: Cum Romam venio, jejuno Sabbato; cum hic sum, non jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Sanctus Doctor Casulano presbytero circa finem Epistolæ 86 scribit similia de jejuniis priscorum, quæ tunc nondum Catholicus parum curabat.

[79] Quamvis hac de re propter anxium matris suæ animum paucis Ambrosium interrogasset, [& concionantem audit:] tamen ei non audebat operosiora sua dubia proponere, & occupatissimum virum diutius interpellare. Igitur hac ope destitutus, antistitem illum publice concionantem vel disputantem diligenter audiebat, sed potius curiositatis quam instructionis gratia, quemadmodum inferius in libris Confessionum rotunde edicet. At simul cum verbis, quorum captator erat, sensim veritas doctrinæ vel ipsæ res, quas negligebat, in animum ejus influebant, ut in libro de Utilitate credendi cap. 8 ad Honoratum a Manichæis etiam seductum scribit hoc modo: Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis & miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam; & jam fere me commoverant nonnullæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipso veteri Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem, non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset, qui posset docere.

[80] [verum inquirit; corrigit jurandi consuetudinem, ac tandem,] Deinde magno labore veritatem indagavit, lectisque cum profanis tum sacris plurium scriptorum libris, cœpit infallibilem sacræ Scripturæ auctoritatem agnoscere, errantes suas in fide sententias mutare, & indecoros in conversatione mores corrigere. Præter alia vitia pravam temere jurandi consuetudinem emendavit, ut in Sermone 28 de verbis apostoli Jacobi cap. 9, seu tomo 10 Operum pag. 148 significat auditoribus suis hac publica confessione: Juravimus & nos; passim habuimus istam teterrimam consuetudinem & mortiferam. Dico charitati vestræ, ex quo Deo servire cœpimus, & quantum malum sit in perjurio vidimus, timuimus vehementer, & veternosissimam consuetudinem timore frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens emoritur, & malæ consuetudini bona succedit. Denique S. Augustinus post diuturnam luctationem variosque fluctuantis animi affectus (hæc omnia post Commentarium prævium graphice in libris Confessionum depingentur) cælesti voce ad Deum conversus est, & non tantum Catholicam fidem, sed etiam perfectiorem vivendi normam amplecti decrevit.

[81] [exemplo Sanctorum incitatus,] Verosimiliter Augustinus illud excellentioris vitæ genus apud Catholicos arripere statuit incitatus exemplo S. Antonii eremitæ aliorumque monachorum, quod non ita pridem Mediolani Pontianus ei narraverat, ut in parte prima Actorum cap. 16 post hunc Commentarium legetur. Certe hæc Pontiani narratio tam firmiter animo ejus inhæsit, ut in libro de Moribus Ecclesiæ Catholicæ cap. 31 postea recens baptizatus eamdem contra Manichæos ita adhibuerit: Accipite, Manichæi, perfectorum Christianorum, quibus summa castitas non laudanda tantum, sed etiam capessenda visa est, mores & continentiam singularem, ne vos impudenter jactare apud animos imperitorum quasi difficillima rerum abstinentia, si quid in vobis pudoris est, audeatis. Non ea dicam, quæ vos ignoratis, sed quæ nobis occultatis. Quis enim nescit summæ continentiæ hominum Christianorum multitudinem per totum orbem indies magis magisque diffundi, & in Oriente maxime atque Ægypto, quod vos nullo modo potest latere.

[82] [quorum mores] Nihil de iis dicam, quos paulo ante commemoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, & aqua contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhæserunt, & ejus pulcritudinis contemplatione beatissimi, quæ nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam, de his loquar: videntur enim nonnullis res humanas plus quam oporteret, deseruisse, non intelligentibus, quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, & vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hinc disputare longum & supervacaneum puto: nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum & honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter jactant, intantum processisse temperantiam & continentiam sanctissimorum Catholicæ fidei Christianorum, ut restringenda nonnullis & quasi ad humanos fines revocanda videatur. Usque adeo supra homines illorum animos evasisse, ab iis etiam, quibus id displicet, judicatur.

[83] Porro S. Augustinus institutum horum eremitarum tanti faciebat, [& vitam] ut aliquando illud imitari desideraverit, & hoc desiderium exsecutioni mandaturus fuisset, nisi Deus eum ab isto solitariæ vitæ proposito avocasset, sicut ipse lib. 10 Confessionum cap. 43 indicat his verbis: Conterritus peccatis meis & mole miseriæ meæ, agitaveram in corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, dicens: Ideo pro omnibus Christus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est. Ex hoc textu satis clare colligimus, Sanctum nostrum divinitus monitum fuisse, ut potius animabus Deo lucrandis instaret, quam sibi soli in eremo prodesset. Unde Wangnereckius noster ad hunc locum Confessionum, quarum priores decem libros anno 1631 Dilingæ piis notis illustratos edidit, utiliter lectorem monet hac observatione: Etsi peccatorum magnitudo incitaret ad grandem pœnitentiam & vitam solitariam sanctum Augustinum, vocavit tamen illum Deus ad regimen animorum, ut innumeras ex luto hæresis & scelerum extraheret, in quo ipse hæserat. Paruit ille, & maluit Christo vivere, ac minister redemptionis ejus effici, quam vivere sibi soli; qua in re illustre exemplum dedit, etiam in vita communi & officiis ecclesiasticis prioris vitæ delicta caritate Dei ac proximi posse expiari.

[84] Sanctus Doctor ab eremitis transit ad cœnobitas, & loco supra citato communem sanctamque horum vitam Manichæis ita objicit: [laudat] Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur & prædicet, qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati simul ætatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi; sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam & intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt. Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea, quibus & corpus pasci possit, & a Deo mens impediri non possit. Opus autem simul tradunt eis, quos decanos vocant, eo quod sint denis præpositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, neque in vestimento, neque si quid aliud opus est vel quotidianæ necessitati, vel mutatæ (ut assolet) valetudini. Illi autem decani cum magna solicitudine omnia disponentes & præsto facientes, quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, traditionem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem vocant.

[85] Hi vero patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, [& opponit] omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis, quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc jejuni sunt ad audiendum illum patrem, & conveniunt ad singulos patres terna, ut minimum, hominum millia: nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu vel fletu, sed modesto & clamore vacuo, gaudium significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti & salubritati sat est, coërcente unoquoque concupiscentiam, ne se profundat vel in ea ipsa, quæ præsto sunt, parca & vilissima. Ita non solum a carnibus & vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab iis etiam, quæ tanto concitatius ventris & gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur; quo nomine solet turpe desiderium exquisitorum ciborum, quod a carnibus alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quidquid necessario victui redundat (nam redundat plurimum ex operibus manuum, & epularum restrictione) tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis, qui distribuunt, comparatum est: nullo modo namque satagunt, ut hæc sibi abundent, sed omni modo agunt, ut non apud se remaneat, quod abundaverit, usque adeo ut oneratas etiam naves in ea loca mittant, quæ inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere.

[86] [perversis] Hæc est etiam vita feminarum Deo solicite casteque servientium, quæ habitaculis segregatæ ac remotæ a viris quam longissime decet, pia tantum illis charitate junguntur & imitatione virtutis; ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum & probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria præbendi, quibus indigent, gratia: lanificio namque corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas Fratribus tradunt, ab iis invicem, quod victui opus est, resumentes. Hos mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, neque digne valeo; & vereor, ne judicare videar, per se ipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem, cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. Hæc Manichæi reprehendite, si potestis. Nolite cæcis hominibus & discernere invalidis ostentare nostra zizania.

[87] [Manichæorum] Deinde ibidem cap. 32 clerum ecclesiasticum sic laudat: Neque tamen ita sese angustæ habent Ecclesiæ Catholicæ mores optimi, ut eorum tantum vitas, quos commemoravi, arbitrer esse laudandas. Quam enim multos episcopos optimos viros sanctissimosque cognovi, quam multos presbyteros, quam multos diaconos & hujusmodi ministros divinorum Sacramentorum, quorum virtus eo mihi mirabilior, & majore prædicatione dignior videtur, quo difficilius est eam in multiplici hominum genere & in ista vita turbulentiore servare: non enim sanatis magis quam sanandis hominibus præsunt. Perpetienda sunt vitia multitudinis, ut curentur, & prius toleranda quam sedanda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum vitæ modum & animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi agunt, ubi vivere discitur, illi ubi vivitur.

[88] Demum capite sequente ejusdem Operis assignat alias piorum hominum congregationes, [moribus,] quas ipse in Italia vidit, easque describit hoc modo: Nec ideo tamen laudabile Christianorum genus contempserim, eorum scilicet, qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani non paucorum hominum, quibus unus presbyter præerat vir optimus & doctissimus. Romæ etiam plura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia & divina scientia præpollentes ceteris secum habitantibus præsunt, Christiana charitate, sanctitate & libertate viventibus; ne ipsi quidem cuiquam onerosi sunt; sed Orientis more, & Pauli Apostoli auctoritate manibus suis se transigunt. Jejunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum vel amplius sæpissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis; quibus item multis viduis & virginibus simul habitantibus, & lana ac tela victum quæritantibus, præsunt singulæ gravissimæ probatissimæque, non tantum in instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritæ ac paratæ.

[89] Atque inter hæc nemo urgetur in aspera, quæ ferre non potest; [convertitur.] nulli, quod recusat, imponitur, nec ideo condemnatur a ceteris, quod in eis se imitandis fatetur invalidum: meminerunt enim, quantopere Scripturis omnibus commendata sit charitas… Multi neque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaque iidem ipsi, qui sani temperant, si ratio valetudinis cogat, ægroti sine ulla formidine accipiunt. Multi vinum non bibunt, nec tamen eo se coinquinari arbitrantur: nam & quibusdam languidioribus & prorsus omnibus, qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime præberi faciunt; & stulte nonnullos recusantes fraterne admonent, ne vana superstitione debiliores citius quam sanctiores fiant… Continent se igitur ii, qui possunt, qui tamen sunt innumerabiles, & a carnibus & a vino duas ob causas; vel propter Fratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem. Charitas præcipue custoditur; charitati victus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus aptatur. Coitur in unam conspiraturque charitatem: hanc violare tamquam Deum nefas ducitur; huic si quis resistit, expugnatur atque ejicitur; hanc si quis offendit, uno die durare non sinitur. Haud dubie Sanctus noster his similibusve piorum hominum regulis usus est ad dirigendos illos, quibuscum postea in congregatione vixit, & videtur aliquod istius vitæ communis specimen inchoasse, dum Mediolano cum amicis in prædium rusticum discessit, ut jam dicemus.

§ VII. Abdicatio Mediolanensis magisterii, secessus in villam rusticam, utiles in ea occupationes, & opuscula ibi conscripta.

Elapsis aliquot mensibus, ob exortum stomachi vel pectoris dolorem abdicavit se magisterio rhetoricæ, & cum matre, filio ac amicis quibusdam secessit in villam Verecundi civis Mediolanensis, ut sese & alios in studio Christianæ philosophiæ perficeret, [Abdicat Sanctus se magisterio & ad villam] ibique tranquillius ad sacrum baptismum suscipiendum gradatim præpararet. Hanc seceßus causam & utiles in eo occupationes ipse Sanctus lib. 1 de Ordine cap. 2 sic indicat: Cum stomachi dolor scholam me deserere coëgisset, qui jam, ut scis, etiam sine tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos, benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quæcumque videbantur utilia, adhibito sane stylo, quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meæ: cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio; simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius, & Navigius frater meus, & Licentius repente admirabiliter poëticæ deditus. Trigetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam veteranus adamavit historiam. Etiam in libris nonnihil habebamus.

[91] [secedit cum discipulis quibusdam,] Tam capite sequente ejusdem libri sic pergit: Sed nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem, quæ in mentem, nescio unde, veniebant: nam id mihi amor inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, ut aut primam, si tales curæ inerant, aut certe ultimam dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a me ipso avocari, quia & illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; & id a me ipsi quoque præceptum habebant, ut aliquid & præter codices secum agerent, & secum habitare consuefacerent animum. Quomodo autem sanctus Doctor in illo secessu discipulos suos ad omnem pietatem instituerit, & quantum Magister ipse in cognitione ac amore Dei profecerit, abunde liquet ex opusculis, quæ tunc temporis elucubratus est, & de quibus statim mentionem faciemus.

[92] [magno flagrans sapientiæ veræ amore,] Certe tunc tanto divinæ philosophiæ amore tenebatur, ut lib. 2 Soliloquiorum cap. 12 dicat, se maximum dentium dolorem, quo in Villa Verecundi torquebatur, non fuisse sensurum vel pro nihilo toleraturum, si menti ejus se fulgor veritatis aperuisset. Quapropter ibidem tantummodo conqueritur, quod ob acerrimum istum dentium dolorem ab inquirenda veritate impediretur. Præterea modum, quo cælestem illam scientiam diligebat, capite sequente ejusdem libri secundi exprimit his verbis: Jam certe ostendi, nihil aliud me amare, siquidem quod non propter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam; cetera vero vel adesse mihi volo, vel deesse timeo, propter ipsam; vitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulcritudinis amor, in qua non solum non invideo ceteris, sed etiam plurimos quæro, qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur, tantum mihi amiciores futuri, quanto erit nobis amata communior. Hinc colligimus S. Augustinum adhuc catechumenum non propriæ dumtaxat salutis & perfectionis, sed etiam alienæ, desiderio flagrasse.

[93] Tam serio autem ac severe discipulos ibi erudiebat vera philosophia & Christianis moribus, ut etiam leviores eorum noxas acriter reprehenderet, [illamque discipulis] sicut ipse pius Magister lib. 1 de Ordine cap. 10 indicat hac narratione: Hic ubi eos silentio, vultu, oculis, suspensione, atque immobilitate membrorum, & rei magnitudine satis commotos, & audiendi desiderio inflammatos esse conspexi; Ergo, inquam, Licenti, si tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid habes acuminis, & ordo iste quid sit, definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus, & turbatiore vultu me intuens, atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens; Quid hoc est rei, quod quasi tibi videor, inquit, an vere nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum? Statimque se animans, Aut fortasse, ait, aliquid mecum est; paululumque siluit, ut in definitione quidquid illi in ordine notionis erat, conduceretur.

[94] Deinde erectior; Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, [instillare] quæ Deus constituit. Quid ipse Deus, inquam, non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trigetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui & ordine ad nos venit, & a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit, & Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trigetius addubitans; Nescio, inquit, quomodo istud accipiam: Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater; ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coëgit, atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego; Cohibe te potius, inquam: non enim Filius improprie Deus dicitur.

[95] At Trigetius religione commotus cum etiam verba sua scripta esse nollet, [diligenter] urgebat Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more, vel potius hominum (proh nefas!) pæne omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur: cujus motum animi cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione animadverti ridentem lætantemque Trigetium. Et ambobus; Itane agitis, inquam? Nonne vos movet, quibus vitiorum molibus atque imperitiæ tenebris premamur & cooperiamur? Hæccine est illa paulo ante vestra, de qua ineptus lætabar, attentio, & in Deum veritatemque surrectio? O si videretis vel tam lippientibus oculis, quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus iste indicet! O si videretis, quam cito, quam statim, quantoque productius eum verteretis in fletus! Miseri, nescitis, ubi sumus. Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia & manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum vocantur, alii, qui in profunda laxantur.

[96] Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, [studens.] quæ ut sanentur, pæne quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intelligitis, quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum vestrorum; si dignus sum, quem non negligatis; si denique Deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare, quam vobis, rependite mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi merceden. Boni estote. Hic, ubi ne plura dicerem, lacrymæ mihi modum imposuerunt &c. Mox ibidem Licentium interrogantem, quid tantopere deliquissent, acriter perstringit, & vanam eorum gloriolam tetris adeo coloribus depingit, ut uterque emendationem spoponderit. Ex his similibusque colloquiis, in illo secessu habitis, prodierunt utiles & acutæ nonnullæ lucubrationes, quas jam breviter enumerabo.

[97] [Scribit contra Academicos,] In hoc otio rurali scripsit Augustinus contra Academicos, quibus aliquamdiu prius adhæserat, ut lib. 1 Retractationum cap. 1 tradit in hunc modum: Cum ergo reliquissem, vel quæ adeptus fueram in cupiditatibus hujus mundi, vel quæ adipisci volebam, & me ad Christianæ vitæ otium contulissem, nondum baptizatus, contra Academicos vel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quæ multis ingerunt veri inveniendi desperationem, & prohibent cuiquam rei assentiri, & omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit, approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura & incerta, ab animo meo, quia & me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Tempus autem cœptæ hujus lucubrationis, quam mœcenati suo Romaniano dedicavit, lib. 1 ipsius Operis adversus Academicos cap. 1 distinctius ita indicat: Pauculis igitur diebus transactis, posteaquam in agro vivere cœperamus, cum eos ad studia hortans atque animans, ultra quam optaveram paratos & prorsus inhiantes viderem, volui tentare pro ætate quid possent.

[98] [& de Beata vita,] Hinc colligimus, illud fuisse primum Opus, quod Augustinus in villa Verecundi inchoavit, & cui lucubrationes alias interposuit, ut ipse lib. 1 Retractationum cap. 2 testatur his verbis: Librum de Beata vita, non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem, contigit. Ex occasione quippe ortus est diei natalis mei (is erat XIII Novembris, ut supra diximus) & tridui disputatione completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro constitit inter nos, qui simul quærebamus non esse beatam vitam, nisi perfectam cognitionem Dei. Displicet autem illic, quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamvis docto & Christiano viro, plus tribui, quam deberem… Sane istum librum nostro in codice interruptum reperi, & non parum minus habere, & sic a fratribus quibusdam descriptus est; nec adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem, quando hæc retractavi.

[99] [de qua disputaverat cum discipulis,] Quinam huic disputationi de beata vita interfuerint, Augustinus in fine præfationis ad illum librum indicat hoc modo: Idibus Novembris mihi natalis dies erat. Post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes qui simul non modo illo die, sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi: nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat. Erant autem (non enim vereor eos singulari benignitati tuæ notos interim nominibus facere) in primis nostra mater, cujus meriti credo esse omne quod vivo; Navigius frater meus, Trigetius & Licentius cives & discipuli mei: nec Lastidianum & Rusticum consobrinos meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui, ipsumque sensum communem ad rem, quam moliebar, necessarium putavi. Erat etiam nobiscum ætate minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus.

[100] Deinde pius hujus disputationis auctor prudentem & acutam matris suæ Monicæ sententiam, [præsente Monica matre, cujus laudat sententiam;] in isto colloquio pronuntiatam, sic refert ac laudat: Ego rursus exordiens, Beatos esse nos volumus, inquam. Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. Videturne vobis, inquam, beatus esse, qui quod vult, non habet? Negaverunt. Quid, qui quod vult habet, beatus est? Tum mater; Si bona, inquit, velit, & habeat, beatus est: si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui ego arridens atque gestiens; Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiæ tenuisti. Nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiæ librum fecit; Ecce autem, ait, non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos, qui vivant, ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci, quod velis, quam adipisci velle, quod non oporteat: plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni. In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus, me interim quantum poteram intelligente, ex quo illa & quam divino fonte manarent.

[101] Monica protulit plures hujusmodi sententias, quæ sancta femina dignissimas, [quæque perperam irridetur a Joanne Clerico:] quæ in hoc & sequenti colloquio legi possunt. Attamen arrogans Joannes Clericus in his acutis effatis nihil ingenii invenit, & in hæreticis suis Animadversionibus ad Opera S. Augustini pag. 478 & sequente tomi duodecimi ea appellat verba bonæ anus, quibus jam meliora quælibet mulier paulo liberalius educata etiam aliud agens effunderet. Quinimo ibidem larvatus ille criticus sub nomine Phereponi pium S. Monicæ Filium propter has similesque laudes matri impensas inepte reprehendit ac irridet. Verum nugax Aristarchus ille nos hoc loco non morabitur, cum propter hanc ipsam puerilem censuram satis vapulaverit ab anonymo theologo Cantabrigiensi, qui eximium hunc Ecclesiæ Catholicæ Doctorem adversus hæreticas Phereponi Animadversiones breviter ac singillatim defendit, ut infra dicemus: nobis enim non lubet identidem Commentarium nostrum prævium interrumpere, ut occurrentes hujus nugatoris censuras refellamus. Quapropter inferius alia occasione semel audacem istius superbi scriptoris arrogantiam generaliter retundemus, & aliorum de illo homine judicia allegabimus. Interim alia pii Cathechumeni nostri opuscula, quæ solitarius ille locus hoc tempore peperit, recensere pergimus.

[102] Supra laudatus itaque hic Magister lib. 1 Retractationum cap. 3 ad rem nostram habet sequentia: [scribit ibi quoque & Ordine,] Per idem tempus inter illos, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de Ordine scripsi, in quibus magna quæstio versatur, utrum omnia bona & mala divinæ providentiæ ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intelligendum difficilem, satis ægre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de ordine studendi loqui malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici. Etiam in illo colloquio partim præsens fuit S. Monica, quemadmodum gratus ejus Filius in fine libri primi de ordine commemorat his verbis: Interea mater ingressa est, quæsivitque a nobis, quid promovissemus: nam & ei quæstio nota erat; cujus & ingressum & rogationem cum scribi nostro more jussissem, Quid agitis? inquit. Numquidnam in illis, quos legitis, libris, etiam feminas umquam audivi in hoc genus disputationis inductas?

[103] [post disputationem, præsente rursum matre, habitam:] Cui ego: Non valde curo, inquam, superborum imperitorumque judicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt: non enim cogitant, quales ipsi, sed qualibus induti vestibus sint, & quanta pompa rerum fortunæque præfulgeant… Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut jucunditatis aut gravitatis invenerit: nam & feminæ sunt apud veteres philosophatæ, & philosophia tua mihi plurimum placet. Nam ne quid, mater, ignores hoc Græcum verbum, quod philosophia nominatur, Latine amor sapientiæ dicitur… Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, & noverim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore deterrearis, quam summam philosophiæ arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo? Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset, & viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent, & jam libri modus esset, neque tabulæ reliquæ forent, placuit quæstionem differri.

[104] [demum Soliloquia, distinguenda ab Opere supposititio ejusdem nominis:] Denique Augustinus ultimam suam lucubrationem, quam in villa Verecundi composuit, lib. 1 Retractationum cap. 4 sic assignat: Inter hæc scripsi etiam duo volumina secundum studium meum & amorem, rationem indagandæ veritatis de his rebus, quas maxime scire cupiebam, me interrogans, mihique respondens, tamquam duo essemus, ratio & ego, cum solus essem. Unde hoc Opus SOLILOQUIA nominavi; sed imperfectum mansit. Ita tamen, ut in primo libro quæreretur & utcumque appareret, qualis esse debeat, qui vult percipere sapientiam, quæ utique non sensu corporis, sed mente percipitur. Et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur ea, quæ vere sunt, immortalia esse. In secundo autem de immortalitate animæ diu res agitur; sed non peragitur. Porro oportet hoc opus Soliloquiorum distinguere ab alio, quod eumdem titulum præfert, & perperam S. Augustino adscribitur, ut editores Benedictini in Appendice post tomum sextum editionis suæ invictis argumentis demonstrant, antequam ibi supposititium istud opusculum exhibent.

[105] [quantum in illo secessu mutatus Augustinus.] Ceterum in isto genuino Soliloquiorum opere Augustinus interiorem animæ suæ statum candide exprimit, & variis responsionibus evidenter ostendit, quantum in secessu illo ad frænandas animi cupiditates jam profecisset: nam a Ratione interrogatus de ambitione divitiarum & honorum, modeste sincereque respondet, divitias & honores a se non amplius jam desiderari. Præterea interrogatus, an ei non placeret uxor pulcra, pudica, morigera, litterata, & locuples, aliisque dotibus ornata, ibidem lib. 1, cap. 10 Rationi vel sibimetipsi sic respondet: Quantum velis, licet eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi. Nihil esse sentio, quod magis ex arce dejiciat animum virilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tantum gratia concumbit, mirandus mihi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem satis, ut credo, juste atque utiliter pro libertate animæ meæ mihi imperavi, non cupere, non quærere, non ducere uxorem. Quisquis ibi plura legere voluerit, haud difficulter intelliget, quantum Augustinus hoc tempore mutatus esset ab illo, qui fuerat in adolescentia, & simul judicabit, hunc pium Catechumenum jam baptismo digne suscipiendo maturum fuisse. Quare nunc illum invisemus Mediolani, ad quam urbem Sacramenti hujus petendi causa mox revertetur.

§ VIII. Pii Catechumeni reditus Mediolanum, opuscula ibi scripta: baptismus, hujus Sacramenti collati tempus & quædam circumstantia.

[Redit Mediolanum & parat se ad baptismum:] Appropinquante Quadragesima, circa cujus initium catechumeni nomina sua inter competentes aut competitores sacri baptismatis dare consueverant, Augustinus una cum filio suo Adeodato & Alypio discipulo ex villa Verecundi Mediolanum rediit, gratiam hujus Sacramenti percepturus. Quanta autem humilitate & solicitudine se suosque ad istud regenerationis lavacrum præparaverit, abunde colligimus ex libro de Fide & operibus, ubi cap. 6 de præparatione ad baptismum sic inter alia scribit: Si autem sanus petit spatium discendi, quæ discenda sunt, quod aliud opportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac vivere debeat, quam illud, cum attentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimæ fidei Sacramentum petit? An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut nosmetipsos non recordemur, quam fuerimus attenti atque soliciti, quid nobis præciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc COMPETENTES etiam vocaremur; vel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lavacrum regenerationis accurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur; quanta vigilantia conveniant, quo studio ferveant, qua cura pendeant? Si tunc tempus non est discendi, quæ vita congrua tanto, quod accipere desiderant, Sacramento, quando erit? Ex hoc testimonio facile quilibet intelligit, quam sedulo Vir iste doctus & tunc pius animum ad hanc singularem Sacramenti gratiam recipiendam comparaverit.

[107] Eo tempore adhuc catechumenus Mediolani conscripsit aut inchoavit quædam opuscula, [varia Mediolani partim scripta,] de quibus ipse lib. 1 Retractationum cap. 5 & sequente sic meminit: Post libros Soliloquiorum jam de agro Mediolanum reversus, scripsi librum de Immortalitate animæ, quem mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quæ imperfecta remanserant. Sed nescio, quomodo me invito, exiit in manus hominum, & inter mea opuscula nominatur. Hunc librum, forsan volante calamo exaratum & adhuc debita claritate destitutum, Auctore inscio vel invito, ad manus aliorum pervenisse, satis etiam colligimus ex verbis, quæ mox ibidem Auctor ita subjungit: Qui primo ratiocinationum contorsione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam, vixque intelligatur a me ipso. Dein more suo quædam in eo opusculo corrigi cupit, ut nunc aliquoties monuimus.

[108] [partim ibidem inchoata,] Insuper eodem libro 1 Retractationum cap. 6 alias ejusdem temporis lucubrationes huic ita subnectit: Per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum scribere, interrogans eos, qui mecum erant, atque ab hujusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel pervenire vel ducere. Sed earum solum de Grammatica librum absolvere potui, quem postea de armario nostro perdidi, & de Musica sex volumina: quantum attinet ad eam partem, quæ rhythmus vocatur. Sed eosdem sex libros jam baptizatus, jamque ex Italia regressus in Africam scripsi: inchoaveram quippe tantummodo istam apud Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque disciplinis illic similiter inchoatis, de dialectica, de rhetorica, de geometria, de arithmetica, de philosophia, sola principia remanserunt, quæ tamen etiam ipsa perdidimus; sed haberi ab aliquibus existimo. Hoc Opus sic incipit: Omnia nomina tredecim.

[109] [ex quibus exstant 6 libri de Musica;] Hanc de Musica lucubrationem capite undecimo ejusdem libri primi iterum recenset his verbis: Deinde, ut supra commemoravi, sex libros de Musica scripsi, quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo digna cognitione versatur, quomodo a corporalibus & spiritalibus, sed mutabilibus numeris perveniatur ad immutabiles numeros, qui jam sunt in ipsa incommutabili veritate, & sic invisibilia Dei per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciantur. Cum Memorius episcopus illud Opus ab Augustino postea peteret, hic in epistola 131 sic inter alia ei respondet: Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse pœnitebit: difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit, qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur, sensumque aurium feriant genera numerorum; maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quæ omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Sextum sane librum, quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus ceterorum, non distuli mittere charitati tuæ; fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Unde Lovanienses & Benedictini sex illos Musicæ libros inter genuinas S. Augustini lucubrationes ediderunt.

[110] [liber de Grammatica Augustino adjudicatus a Lovaniensibus,] Sed editores Benedictini libros alios de disciplinis, quos Lovanienses inter Opera S. Augustini vulgarant, in appendicem tomi primi rejecerunt, eique abjudicant ob sequentes rationes: Librum de Grammatica Augustino in prius excusis attributum, inter supposititia censemus opuscula ob eam in primis causam, quia methodo æque & scopo totus discrepat ab eo, quem ipse in lib. 1 Retract. cap. 6 una cum aliis disciplinarum libris a se Mediolani jamjam baptismum percepturo elaboratum recognoscit. Quippe hos libros conscripserat dialogi forma, eoque animo, ut per corporalia ad incorporalia, quibusdam quasi passibus certis, uti ibidem ait, vel perveniret vel duceret. Ipsi nimirum a tempore suæ conversionis religioni fuit operam dare litteris deinceps, nisi illæ Christo servirent, ex lib. IX Confessionum cap. IV, num. VII. Porro autem subjectum hic opusculum neque dialogi formam gerit, neque ad incorporalia promovet animum.

[111] Id præterea eruditi alicujus scriptoris, nedum tanti viri, [eidem abjudicatur ab aliis.] solertiam non refert, quæ tum maxime singularis & summa apparet, cum se ipse in re exercet per se humili ac vulgari. Confer libros de Musica, necnon eum locum secundi de Ordine, ubi disciplinarum inter se ordinem, earumque occasionem, naturam, & proprietates leviter perstringit: hinc profecto intelliges non quidpiam passim obvium, aut quod omnium pedibus tritum esset, de grammatica fuisse ab ipso litteris commendatum. Quæ sane rationes non minus valent adversus tria alia, quæ huc pariter conjecimus opuscula, quæ inscribuntur Principia dialecticæ, Categoriæ decem, & Principia rhetoricæ. Scrupulum injiciebat clausula capiti VI lib. 1 Retractationum assuta; scilicet, hoc opus sic incipit: Omnia nomina tredecim… At fraudem deteximus ex Mss. tum veteribus, tum etiam recentioribus, qui eam non habent. En hactenus ea, quæ Vir eruditus in Italia ante baptismum gessit ac scripsit.

[112] Tandem S. Augustinus cum Adeodato & Alypio aliisque baptizatus est, [Baptizatur ab Ambrosio,] propinquantibus diebus sanctis Paschæ, quemadmodum Possidius cap. 1 Vitæ ipsius asserit, & ideo verosimiliter ex more istius temporis in vigilia Paschatis, quod anno Christi 387 in diem XXV Aprilis incidebat, & quod ipse S. Ambrosius ob incidentem quamdam controversiam eo die celebrari jusserat. Sacramentum baptismatis ei contulit S. Ambrosius, quod beneficium S. Augustinus grato animo sæpius in scriptis suis memorat, ac nominatim lib. 1 contra Julianum cap. 3 recolit, ubi huic hæretico Pelagiano testimonium istius sancti præsulis Mediolanensis ita objicit: Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem, in Christo enim Jesu per Euangelium ipse me genuit, & eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi; beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus, sive sermonibus, & ipse sum expertus, & mecum non dubitat orbis prædicare Romanus.

[113] Non ignoramus, inter eruditos subtiliter & fuse disceptari de anno, [probabilius anno 387,] quo S. Augustinus ad Deum conversus est, & postmodum ab Ambrosio baptismum recepit, ut apud Tillemontium tomo 13 Monument. eccles. pag. 954 & 962 Gallice, vel in Vita sancti Doctoris, quam Benedictini Galli ex Tillemontio collegerunt, lib. 2, cap. 7 & 11 Latine legi potest. Omnibus argumentis attente consideratis, probabilior nobis videtur opinio illorum, qui conversionem ejus anno Christi 386 & baptismum anno sequenti affigunt. Sed quidquid sit de certo anno, quo hæc contigerunt, Ecclesia Romana tanti fecit illam S. Augustini conversionem, ut eam Martyrologio suo inseruerit, & die V Maii solennem ejusdem memoriam quotannis adhuc renovet hac annuntiatione: Mediolani … conversio sancti Augustini episcopi & Ecclesiæ doctoris, quem beatus Ambrosius episcopus fidei Catholicæ veritatem docuit, & hac die baptizavit.

[114] [ut plures nunc censent eruditi,] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 388 num. 71 ex testimonio Possidii refert, S. Augustinum anno 388 baptizatum fuisse Paschali tempore, ut probabiliter hoc latiore loquendi modo baptismum sancti Doctoris die V Maii posset collocare, vel annuntiationem Martyrologii Romani defendere. Sed (quod salva eruditissimi viri pace dictum sit) non videtur satis scrupulose ponderasse verba Possidii, qui cap. 1 Vitæ phrasi minime obscura asserit, propinquantibus diebus sanctis Paschæ, adeoque consequenter ante festa Paschalia, ni fallimur, hunc eximium Catholicæ Ecclesiæ Doctorem salutaribus aquis ablutum fuisse. Quare Pagius in Critica historico-chronologica Annalium doctissimi Baronii ad annum 388 num. 9 chronologiam eminentissimi istius viri corrigit, eique communiorem sententiam opponit hoc modo: Divum Augustinum anno tricesimo tertio ætatis baptismum suscepisse, inter omnes convenire debet. Tota difficultas est, num is annus fuerit completus, vel tantum inchoatus. Baronius & Rivius lib. 1 de Vita Augustini cap. 1 aliique contendunt, sanctum Doctorem aquis salutaribus ablutum anno ætatis tricesimo tertio completo. Verum Augustinum baptizatum fuisse die vicesima quarta Aprilis sabbato sancto, anno trecentesimo octogesimo septimo, cum nondum annum ætatis tricesimum tertium egressus esset, communis nunc est eruditorum sententia. Deinde Pagius hanc chronologiam suam solidis argumentis operose probat.

[115] [& die 24 Aprilis.] Porro Benedictini Galli in Vita Latina S. Augustini lib. 2, cap. 11, num. 3 Pagium, Tillemontium, aliosque sequuntur, & verbis Possidii supra relatis adhærentes, præcipue diem quintam Maii huic baptismati assignatam refellunt his rationibus: Inde Baronius intulit, eum tempore Paschali fuisse regeneratum, eo sane consilio, ut ejus baptismum ad diem quintum Maii, quo die illius conversionem Ecclesiæ nunc celebrat, adaptaret; quamvis ea Possidii verba, si juxta morem, quem tunc Ecclesia servabat, exponantur, eum in Paschæ pervigilio baptizatum fuisse significent; qui dies adultorum præcipue baptismo destinatus erat, ita ut extra eum diem multos aquis salutaribus abluere, quemadmodum in Augustini regeneratione accidit, infrequens & perrarum esset. Hoc itaque contigit ea nocte, quæ quintum & vicesimum diem Aprilis antecedebat; quo die Ambrosius Pascha anno trecentesimo octogesimo septimo esse celebrandum publica epistola probaverat. Quamvis autem die quinta Maii baptismus Augustino non fuerit collatus, Ecclesia tamen annuam hujus conversionis memoriam instituens, tanto honore sanctum illum Doctorem affecit, ut hactenus nulli Sanctorum similis obtigerit, si solus excipiatur Apostolus Paulus, cujus etiam conversio die XXV Januarii quotannis in Martyrologio Romano celebratur.

[116] [An hymnus Te Deum laudamus tunc compositus,] Hæc salutis aqua seu baptismi gratia S. Augustinum tam magno gaudio delibutum reddidit, ut præ tenera mentis dulcedine inter lætos hymnos ecclesiæ Mediolanensis uberrimas lacrymas profuderit, sicut ipse Sanctus in prima Actorum parte num. 238 testabitur. Hinc forsan originem habet illa incertæ auctoritatis traditio, quam Rivius in Vita Sancti Doctoris lib. 1, cap. 1 § 31 proponit his verbis: Huic vero rei nihil par ab initio Ecclesiæ fuit, nil est secundum; quod baptizato videlicet Augustino, ad agendas Deo optimo maximoque gratias, incinuisse Ambrosium ferunt te Deum laudamus, & respondisse Augustinum Te Dominum confitemur; eorumque alternis vocibus suavissimum hymnum ad finem usque esse compositum, quem porro quotidiano jubilo frequentare Ecclesia universa non cessat. Deinde vulgarem hanc traditionem ibidem probare conatur ex fragmento Chronici, quod adscribitur S. Datio Mediolanensi episcopo, qui circa medium seculi sexti ex hac vita migravit. Magna sane esset hac in re auctoritas antiqui præsulis Mediolanensis, si Chronicon istud ab ipso conscriptum fuisset. Sed plures eruditi scriptores ei Chronicon illud abjudicant, ut jam videbimus.

[117] Imprimis Hugo Menardus Benedictinus in notis & observationibus ad librum Sacramentorum sancti Gregorii Papæ pag. 400 & sequente affirmat, [ut volunt aliqui ex Chronico, Datio Mediolanensi male attributo,] hoc Chronicon perperam S. Datio Mediolanensi episcopo tribui vel sub ejus nomine citari, quemadmodum eminentissimus Cardinalis Bona in Tractatu de Harmonia psallentis Ecclesiæ cap. 16 § 12 refert his verbis: Hugo Menardus in notis ad Sacramentarium ejusdem sancti Gregorii certum ait, non esse sancti Dacii illud Chronicon, ex quo præallegata auctoritas desumpta est, quod non redoleat stylum illorum temporum, atque etiam quædam falsa contineat. Sententiæ Menardi subscribit Bartholomæus Gavantus, totumque canticum uni Ambrosio deberi ait, cum careat dialogismo. Præterea Mabillonius certiorem hujus Chronici notitiam Mediolano per litteras accersivit, & ex ipsis Mediolanensium responsis collegit, istud Opusculum minime S. Datio Mediolanensi præsuli tribuendum esse, sicut tomo 1 veterum Analectorum pag. 3 & sequentibus videre est. Denique Muratorius inter Scriptores rerum Italicarum non ita pridem editos idem Chronicon S. Datio abrogat, & tomo 4 istius Collectionis pag. 50 & sequentibus illud Landulpho seniori adscribit, ut ibidem fuse legi potest.

[118] Etiamsi Gavantus hunc hymnum soli S. Ambrosio deberi putet, [quisque illius hymni] attamen in Rubricis Breviarii sect. 5, cap. 19 addit, in antiquissimo Breviario Ms. Collegii Aniciani de Urbe huic cantico præfigi sequentem titulum: Hymnus S. Abundii. Insuper in antiquo Breviario monasterii Cassinensis, quod seculo XI descriptum est, vocatur hymnus Sisebuti monachi, & in Psalterio Ms. Basilicæ sancti Petri in Vaticano hymnus S. Sisebuti. Demum in Psalterio Latino-Gallico idem hymnus S. Nicetio tribuitur, ut Pagius in Critica ad annum Christi 388 num. 11 testatur, ubi in fine numeri istius ex hac inscriptionum diversitate concludit, auctorem hujus hymni nobis adhuc ignotum esse.

[119] Verum auctor illius cantici jam detectus est, [sit auctor,] si subscribamus opinioni Benedictinorum, qui Opera S. Hilarii Pictavorum episcopi Parisiis anno 1693 ediderunt, ubi in Præfatione istius editionis num. 22 de præsenti controversia sic disserunt: De auctore hymni Te Deum non minus diversæ sunt sententiæ. Qui illum ab aliquo sancti Patris nostri Benedicti discipulo compositum existimavit, quia in illius Regula cap. 9 præceptum est, ut singulis Dominicis cantetur, refutatur ex Cæsarii Benedicto æqualis, immo etiam paulo superioris, Regula, in qua idem hymnus cap. 21 memoratur. Quæ autem Ambrosium & Augustinum auctores illius facit vulgi opinio, solo nititur pseudo-Dacii Chronico lib. 1, cap. 10. Eumdem in Ms. ante annos quadringentos exarato vidimus uni Ambrosio adscriptum, Smaragdo in Regulam Benedicti cap. 11 suffragante, ubi hymnum eum vocat Ambrosianum.

[120] [necdum satis constat.] At Abbo Floriacensis epistola in Ms. Pithœano relicta, in qua nonnullas explicat Grammaticæ regulas, rem veluti notam & constantem ponit, illius parentem esse Hilarium nostrum. Deinde ipsa verba Abbonis Floriacensis, qui hunc hymnum S. Hilario Pictaviensi episcopo & inclyto seculi quarti scriptori tam confidenter attribuit, ibidem laudati Benedictini recitant hoc modo: In Dei palinodia, quam composuit Hilarius Pictavensis episcopus, non juxta quorumdam imperitorum errorem SUSCEPISTI, sed potius SUSCEPTURUS legendum: Tu ad liberandum suscepturus hominem &c. Cum Smaragdus ille Virdunensis explicator Regulæ Benedictinæ ante medium seculi noni floruerit, ut Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 28, num. 91 probat, & Abbo Floriacensis ineunte seculo undecimo interfectus sit, eruditi merito dubitabunt, an testimonio Abbonis Floriacensis præferri non debeat auctoritas Smaragdi senioris, qui hunc hymnum Ambrosianum vocat, ut editores Benedictini fatentur. Ex his omnibus eruditus lector facile colligit, de certo istius hymni auctore nondum constare, & consequenter adhuc magis dubiam nobis esse traditionem illam, quæ mirabilem ejusdem hymni compositionem sanctis Ambrosio & Augustino alternatim cantantibus adscribit. Equidem scio, quod Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano part. 1, cap. 5 hanc traditionem confirmari putaverit ex quodam Sermone, quem ibidem sancto Ambrosio vindicare nititur. Sed hoc loco non lubet operose demonstrare falsas ineptias hujus pseudo-sermonis, quem forsan inferius alia occasione discutiemus. Interim certiora Sancti nostri gesta, & reliquam ipsius in Italia commorationem prosequamur.

§ IX. Iter ad Ostia Tiberina, mors matris, secunda commoratio Romæ, lucubrationes ibi scriptæ.

[Augustino in Patriam redituro comites 12 attribuunt aliqui:] Nescimus, quanto tempore Neophytus noster Mediolani post receptum baptismi Sacramentum manserit. At certe decreverat in patriam redire cum consanguineis & amicis, ut ibi simul communem piamque vitam ducerent. Quare Mediolano discessit ad Ostia Tiberina brevi in Africam renavigaturus, nisi repentina matris ejus mors intervenisset, ut ex infra dicendis intelligetur. Jordanus de Saxonia, quem paragrapho primo hujus Commentarii prævii citavimus, Augustino tunc ad Ostia Tiberina profecturo duodecim socios eremitas adjungit, & in Supplemento Patrum apud Hommeyum pag. 589 tradit sequentia: Post hæc autem cum, instigante ejus pia matre, de Mediolano recedere & ad Africam remeare disponeret, adivit sanctum Simplicianum petens, ut sibi aliquos de Fratribus suis eremitis servos Dei donaret, quos secum in Africam assumeret, & cum eis ibi Ordinem plantaret: cujus piis precibus pius ille pater Simplicianus annuens, dedit ei duodecim Fratres viros religiosos; cum quibus adjunctis sibi charissimis amicis suis, qui diu secum fuerant, Nebridio, Evodio, Alipio & Pontiano, cum matre & filio Adeodato ad Africam proficiscendi iter arripuit.

[122] Verum tota hæc Jordani narratio prodit ex sermone vigesimo primo ad Fratres in eremo, [ex sermone 21 ad Fratres in Eremo, qui supposititius est,] quem Lovanienses editores in Appendicem tomi decimi pag. 723 rejecerunt. Eminentissimi Baronius & Bellarminus, aliique prudentes critici jam passim plerosque illos Sermones ad Fratres in eremo supposititios esse censent & acri censura perstringunt, ut videre est in admonitione prævia, quam Benedictini Galli iisdem sermonibus in Appendice tomi sexti præfixerunt. Imo ipse Christianus Lupus Augustinianus in Quæstione quodlibetica cap. 38 nominatim narrationem hujus Sermonis ita explodit: Primo falsum est, quod Augustinus ex Italia in Africam secum duxerit istos monachos Italos. Patet id ex sancto Possidio: dicit enim Augustinum regressum esse in Africam cum aliis civibus & amicis suis, nulla facta mentione istorum Italorum. Et ex ipsius Augustini Confessionibus: dicit namque se regressum in Africam cum fratre Navigio, filio Adeodato, Alipio, Evodio ac Nebridio. Dicit, se egisse cum Simpliciano ante auditum Potitianum, adeoque antequam monachos sciret, aut de monachismo cogitaret. Et sane si Itali isti Augustinum ad Afros comitati sint, cur nulla penitus apud ipsum de illis mentio aut memoria? Proinde comitatus iste est inter fabulas computandus.

[123] Quamvis ideo recentiores biographi de duodecim istis comitibus Italis altum sileant, [alii ipsum deducunt ad eremitas Etruriæ,] tamen aliqui adhuc in illo itinere Mediolanensi versus Ostia Tiberina trahunt nimis longas moras, & quærunt improbabile diverticulum, de quo Cornelius Lancilottus in Vita Sancti nostri lib. 2, cap. 8 hæc tradit: Arbitratus autem Augustinus, in patria commodius Deo vacare se posse, matris precibus etiam accedentibus, Romam versus itineri se accingit, & vale dicto amicis, in primis Simpliciano & Ambrosio, ab eisque benedictione obtenta, proficiscitur cum Alipio & Evodio per deserta Etruriæ, quæ alii vocant Montem Pisanum. Quibus in locis cum velut suavissimum odorem sanctitatis percepisset eremitarum illorum, qui inibi morabantur, ad eos cupide deflexit, invenitque complures in eis partibus, quas Centumcellas vocabant (erant autem centum judicum totidem cellæ, quas Adrianus princeps ædificandas curavit ad audiendum se præsente causas) sanctimonia vitæ insignes.

[124] Inter hæc ædificia jam diruta vivebant iidem viri religiosi, [ubi eremum incoluisse volunt;] qui Augustinum doctrina & sanctitate multo sibi ante notum (ut supra ex Petrarcha & aliis demonstratum est) amictum veste religiosa, similiter & ipsi vestibus induti monasticis, honore magno receperunt: qui talium virorum consuetudine, suæ non absimili, multum delectatus longiores apud eos moras traxit, ut Martinus V, Gerson & Mantuanus de eodem testatur; loquens enim de sancto Augustino ait:

      Memoratur cremum
Incoluisse maris Thusci prope littora centum
Cellarum, qua vicus erat, Tyberina petivit
Ostia.

Etiam illa digressio ad eremitas Thusciæ legitur apud Jordanum de Saxonia, qui pag. 590 Operis supradicti sic scribit: Transiens autem & iter faciens per Thusciam, ubi, ut fertur, plura erant loca eremitica, ubicumque Fratres sui propositi invenit, ipsos charitative visitavit, & eos suis collationibus, salutis pabulo dulciter recreavit. Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano cap. 6 partis primæ, & Simplicianus a sancto Martino in Apologia Gallica contra Gabriëlem Pennottum cap. 1 § 1, aliique eremitæ Augustiniani diversis versiculis ac inscriptionibus veritatem hujus traditionis stabilire conantur.

[125] [quod alii impugnant ex ratione temporis.] At Canonici Regulares testimoniis illis respondent, & novissime Nicolaus Desnos lib. 3, cap. 8 longiorem istam digressionem ratione temporis ita impugnat: Baptismo autem suscepto, inquit, brevissimo tempore moratus in Italia Augustinus; statim enim maturavit reditum suum in Africam. Et inde falsum, quod dicunt Eremitæ Augustiniani, ipsum triginta annos natum, cum baptismum suscepit, tribus sequentibus annis in Italia remansisse, & versatum fuisse cum monachis in Etruria & Centumcellis, nunc Civita-vecchia: observandi enim sunt anni Augustini, dum baptismum suscepit, & tempus, quo in Africam, relicta Italia, repedavit. Deinde illam Eremitarum Augustinianorum opinionem evertere nititur variis argumentis chronologicis, quæ curiosus lector ibidem legere ac expendere poterit: nam firmiter decrevimus, imposterum populares hujusmodi traditiones aut controversias huic Commentario non amplius inserere, ne forte falsa veris aut certa dubiis immisceantur. Quapropter hoc loco prætermittimus vulgarem historiam de puerulo, qui cochleari totum mare scrobiculo includere conabatur, & qui sub tali forma S. Augustino juxta mare Thuscum deambulanti & mysterium sanctissimæ Trinitatis examinanti tunc temporis apparuisse dicitur. Itaque deinceps huic & similibus historiis aut traditionibus, quæ per decursum sese offerent, in fine Commentarii prævii post obitum sancti Doctoris unum alterumve paragraphum reservabimus, & in primos earum scriptores inquiremus, ut eruditus lector simul & semel de narrationibus hujusmodi prudens judicium ferre possit. Nunc in viam revertamur, & ad terminum itineris istius cum sancto Neophyto nostro properemus.

[126] [Cum matre de vita æterna habet colloquium, eique assistit morienti:] Cum Augustinus pervenisset ad Ostia Tiberina, mater ejus quasi mortis imminentis præscia pium colloquium de vita æterna cum Filio habuit, ut ipse lib. 9 Confessionum cap. 10 testatur his verbis: Imminente autem die, quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis, provenerat (ut credo) procurante te occultis tuis modis, ut ego & ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam fenestram; unde hortus intra domum, quæ nos habebat, prospectabatur illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. Colloquebamur ergo soli valde dulciter, & præterita obliviscentes in ea, quæ ante sunt, extenti quærebamus inter nos apud præsentem veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna Sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Non diu post hoc colloquium, quod Augustinus ibi totum refert, S. Monica in febrim incidit, & nono ægritudinis die spiritum Creatori reddidit, ut ibidem capite sequente narratur. Gratus Filius fideliter adstitit morienti matri, cujus precibus & lacrymis conversionem suam magna ex parte attribuebat. Insuper exsequias ejus decenter celebrari jussit, pro anima defunctæ oravit, & pia sanctæ istius feminæ gesta meritasque virtutum laudes posteritati reliquit. Nos hic & inferius ea omnia supprimimus, ne actum agamus, quandoquidem die IV Maii Papebrochius noster hæc & alia ad sanctam Monicam spectantia satis copiose illustravit.

[127] Defuncta matre, Sanctus ob causas nobis ignotas reditum in Africam distulit, [Opuscula duo Romæ scripta;] & aliquamdiu Romæ commoratus est, sicuti colligimus ex Opusculo tunc ibi conscripto, quod ipse lib. 1 Retractationum cap. 7 sic indicat: Jam baptizatus autem cum Romæ essem, nec ferre tacitus possem Manichæorum jactantiam de falsa & fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper præferunt, scripsi duos libros, unum de Moribus Ecclesiæ Catholicæ, alterum de Moribus Manichæorum. Partem hujus secundi libri superius § V transcripsimus occasione primæ commorationis Romanæ, cujus intervallo forsan improbos Manichæorum mores agnovit, & ab eorum secta alienari cœpit, ut ibidem monuimus. Ibidem quoque composuit Opusculum de Quantitate animæ, quemadmodum lib. 1 Retractationum cap. 8 testatur his verbis: In eadem urbe scripsi Dialogum, in quo de anima multa quæruntur ac disseruntur, id est, unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus venerit, qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse, & tamen magnum aliquid esse, ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit, ut appellaretur DE QUANTITATE ANIMÆ. Hanc disputationem Vir sanctus appellat dialogum, quia scripta est per modum colloquii, quod Augustinus instituit cum Evodio, cui multas quæstiones proponenti postmodum sanctus Doctor Epist. 101 inter alia sic respondit: Illa si relegas, quæ tibi jam diu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es, quæ te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de animæ quantitate, sive de libero arbitrio, invenies, unde dissolvas, & sine mea opera, dubitationes tuas.

[128] Denique in eadem urbe pius Neophytus inchoavit opus de Libero arbitrio, [aliud ibidem inchoatum.] cujus ipse lib. 1 Retractationum cap. 9 sic meminit: Cum adhuc Romæ demoraremur, voluimus disputando quærere, unde sit malum; & eo modo disputavimus, ut, si possemus, id, quod de hac re divinæ auctoritati subditi credebamus, etiam ad intelligentiam nostram quantum disserendo, opitulante Deo, agere possemus, ratio considerata & tractata perduceret. Et quoniam constitit inter nos, diligenter ratione discussa, malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio; tres libri, quos eadem disputatio peperit, appellati sunt DE LIBERO ARBITRIO: quorum secundum & tertium in Africa, jam etiam Hippone-Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminavi. In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullæ quæstiones, quas vel enodare non poteram, vel longam sermocinationem in præsenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte vel ex omnibus earumdem quæstionum partibus, in quibus non apparebat, quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur vel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant, ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, & Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt; eo modo volentes secundum suæ impietatis errorem (Manichæi enim sunt) immutabilem quamdam & Deo coæternam introducere mali naturam.

[129] [ac postea absolutum.] De gratia vero Dei, qua suos electos sic prædestinavit, ut eorum, qui jam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam præparet voluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quæstione. Ubi autem incidit locus, ut hujus gratiæ fieret commemoratio, transeunter commemorata est, non quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. Aliud est enim quærere, unde sit malum, & aliud est quærere, unde redeatur ad pristinum, vel ad majus perveniatur bonum. Quapropter novi hæretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiæ Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam; quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quæ illius disputationis causa poscebat. Deinde variis argumentis ostendit, hæresim Pelagianam, priusquam exoriretur, a se potius impugnatam quam defensam fuisse in hoc Opere, licet illud præcipue contra Manichæos scripserit. Sed propter Manichæos, quos Augustinus hoc tempore aggredi cœpit crebroque postea refellit, ad cognoscendam eorum originem & impiam doctrinam paragrapho sequente digredi oportebit, ut varia in hoc Commentario prævio occurrentia, ac ipsa Acta post hunc edenda facilius intelligantur.

§ X. Occasione librorum, quos pius Neophytus Romæ scripsit adversus Manichæos, præcipuus hujus hæreseos auctor assignatur, & impia sectatorum ejus dogmata recensentur.

[Manichæorum auctor,] Jam propter rationem mox allatam digredimur ad primum Manichæorum magistrum vel antesignanum & ad abominanda discipulorum ejus deliria, quæ omnia sanctus Doctor in libro de Hæresibus ad Quodvultdeum num. 46 sic exponit: Manichæi a quodam Persa exstiterunt, qui vocabatur Manes, quamvis & ipsum cum ejus insana doctrina cœpisset nomen prædicari: nam antehac Urbicus (Epiphanius hæresi 66 Cubricum appellat) vocabatur. Sed in Græcia discipuli ejus vitantes nomen insaniæ, quasi doctiores, & eo ipso mendaciores, geminata N littera, Mannichæum, quasi manna fundentem [pro Manichæo, id est, insano] appellaverunt. Iste duo principia inter se diversa atque adversa, eademque æterna & coæterna, hoc est semper fuisse, composuit: duasque naturas atque substantias, boni scilicet & mali, sequens alios antiquos hæreticos, opinatus est, quarum inter se pugnam & commixtionem, & boni a malo purgationem, & boni, quod purgari non poterit, cum malo in æternum damnationem secundum sua dogmata asseverans multa fabulatur, quæ cuncta intexere huic Operi nimis longum est.

[131] [ejusque deliria,] His addi merentur ea, quæ Socrates lib. 1 Historiæ ecclesiasticæ cap. 22 circa doctrinam & mortem Manetis aut Manichæi ex auctore hujus hæretici coævo sic breviter contraxit: His acceptis, libertus Cubricus in Persidem profectus, se quidem mutato nomine Manem appellavit; libros vero Buddæ sive Terebinti, tamquam a se conscriptos, sectatoribus suis tradidit. Horum porro librorum argumenta verbis quidem religionem Christi præ se ferunt, sed si dogmata attenderis, propius accedunt ad gentilitatem: multos enim deos colendos esse, Manichæus utpote impius præcepit. Solem quoque adorandum esse docet. Fatum præterea introducit, & libertatem humani tollit arbitrii. Idem corpora ex aliis in alia transmutari asserit, Empedoclis & Pythagoræ, Ægyptiorumque opinionem manifeste secutus. Et Christum quidem in carne exstitisse negat, phantasma illum fuisse dicens. Legem vero ac prophetas rejicit, seque ipse paracletum appellat. Quæ quidem omnia a recta Ecclesiæ fide aliena esse constat. Quin etiam in epistolis se ipsum ausus est Apostolum nominare. Verum falsi hujus erroris debitas tandem pœnas luit ob hujusmodi causam.

[132] Persarum regis filius forte in morbum inciderat: [& pœna:] eum pater ut morbo liberaret, omnem, ut vulgo dicitur, movebat lapidem. Cum autem Manichæi fama ad eum pervenisset, ratus vera esse hominis prodigia atque miracula, eum tamquam Apostolum accersit; sperans scilicet fore, ut filius ejus opera sanaretur. Qui cum venisset, ficta ac simulata specie regalem puerum curandum in manus sumit. Rex vero, qui puerum inter manus ejus mortuum esse viderat, hominem in vincula conjici jubet, extremo supplicio propediem affecturus. Verum ille ex vinculis elapsus, in Mesopotamiam profugit. At rex Persarum comperto, quod Manichæus in illis partibus moraretur, inde abrepto cutem detrahi jussit, eamque paleis oppletam ante civitatis portas appendit. Atque hæc nos haudquaquam commenti sumus; sed ex disputatione quadam Archelai Cascharorum urbis in Mesopotamia episcopi a nobis lecta excerpsimus: hic enim Archelaus ait, se cum Manichæo ipso coram disputasse, & ea, quæ superius a nobis relata sunt, de illius vita commemorat. Hactenus Socrates, cujus historici fides hic confirmatur ex ipsa præsulis Archelai disputatione cum Manichæo, quam Laurentius Alexander Zacagnius, eruditissimus Vaticanæ bibliothecæ præfectus, non ita pridem reperit, & inter Collectanea monumentorum veterum ex antiqua versione Latina Romæ anno 1698 vulgavit.

[133] Porro nunc audire pergamus insulsas Manichæorum fabulas, [insulsi] quas amentes discipuli ex principiis magistri sui deducebant, ut Augustinus insani hujus dogmatis apprime peritus ibidem testatur in hunc modum: Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum naturæ scilicet contrariæ commixtione liberandas, ejus, cujus Deus est, esse naturæ. Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura Dei factum, confitentur quidem; sed de commixtione boni & mali, quæ facta est, quando inter se utraque natura pugnavit: ipsam vero boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum & de omnibus ejus elementis virtutem Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta, quæ sumunt: & eis quippe alimentis, sicuti universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam; quam purgari putant in Electis suis eo genere vitæ, quo vivunt Electi Manichæorum, velut sanctius Auditoribus suis: nam his duabus professionibus, hoc est Electorum & Auditorum, ecclesiam suam constare voluerunt.

[134] [Manichæorum] In ceteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonæ divinæque substantiæ, quæ mixta & colligata in escis & potibus detinetur, maximeque in eis, qui generant filios, arctius & inquinatius colligari putant. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam & solem volunt, regno Dei tamquam propriis sedibus reddi: quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas; lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis adjacentem, non solum in his navibus, ubi eam purissimam credunt, verum etiam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos tenetur admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse naturam. Quinque enim elementa, quæ genuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum; eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia; unde homines ducere originem censent: in tenebris serpentia, in igne quadrupedia, in aquis natatilia, in vento volatilia. His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno & substantia Dei missa esse, & in illa pugna fuisse permixta, fumo aëra, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquæ malæ aquam bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem illas, id est, duo cæli luminaria, ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua; solem vero ex igne bono: esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quæ se in masculos transfigurant, ut illiciant feminas partis adversæ, & per hanc illecebram commota eorum concupiscentia, fugiat de illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant, & purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus imponatur ad regna propria reportandum.

[135] [errores] Qua occasione, vel potius exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis, quos accipiunt, substantia illa divina purgetur. Sed hoc se facere negant, & alios, nescio quos, sub nomine Manichæorum facere affirmant. Detecti sunt tamen in ecclesia, sicuti scis, apud Carthaginem, jam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiæ præfuit, aliqui adducti sunt: ubi puella illa, nomine Margarita, istam nefariam turpitudinem prodidit; quæ cum esset annorum duodecim, propter hoc scelestum mysterium se dicebat esse violatam. Tunc Eusebiam quamdam Manichæam quasi sanctimonialem, id ipsum propter hoc ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primum illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice inspici postulasset; quæ inspecta & quid esset inventa, totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum & commiscendum concumbentium semen farina substernitur (quod Margarita indicante, absens non audierat) similiter indicavit: & recenti tempore nonnulli eorum reperti & ad ecclesiam ducti, sicut gesta episcopalia, quæ nobis misisti, ostendunt, hoc non sacramentum, sed execramentum, sub diligenti interrogatione confessi sunt: quorum unus, nomine Viator, eos, qui ista faciunt, proprie Catharistas [id est mundatores vel purgatores] vocari dicens, cum alias ejusdem Manichææ sectæ partes in Macarios & specialiter Manichæos distribui perhiberet; omnes tamen has tres formas ab uno auctore propagatas, & omnes generaliter Manichæos esse, negare non potuit.

[136] Certe illi libri Manichæi sunt omnibus sine dubitatione communes, [ex ipso] in quibus libris illa portenta ad illiciendos & per concupiscentiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum, ut liberata fugiat ab eis, quæ captivata tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas & feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt, unde ista eorum, quamlibet negant ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim virtutes, quantum possunt, imitari se putant, ut purgent Dei sui partem; quam profecto, sicut in omnibus corporibus cælestibus & terrestribus, atque in omnium rerum seminibus, ita & in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur, eos, ut sic eam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus, quæ in alimentis sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam Catharistæ appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes diligentia, ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant. Nec vescuntur tamen carnibus, tamquam de mortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod jam dignum non sit in Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt, quasi & ipsa, cum franguntur, exspirent; nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci, & hoc solum vivat ex carne, quod in farina, ne moriatur, excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur; non quia putant, divinæ substantiæ nihil ibi esse permixtum, sed quia ipse sibi error non constat. Nam & vinum non bibunt dicentes, fel esse principum tenebrarum, cum vescantur uvis: nec musti aliquid vel recentissimi sorbent.

[137] Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, [Augustino] ut jam inde purgatæ in nulla corpora revertantur. Ceteras autem animas & in pecora redire putant, & omnia, quæ radicibus fixa sunt atque aluntur in terra (herbas etiam atque arbores) sic putant vivere, ut vitam, quæ illis inest, & sentire credant, & dolere, cum læduntur; nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut carpere: propter quod agrum etiam spinis purgare nefas habent. Unde agriculturam, quæ omnium artium est innocentissima, tamquam plurium homicidiorum ream dementes accusant, suisque Auditoribus ideo hæc arbitrantur ignosci, quia præbent inde alimenta Electis suis, ut divina illa substantia in eorum ventre purgata impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi nec in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant hæc afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos, ut, si vescuntur carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in cælestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere; &, si utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia, quæ in eis per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole: sic quippe in omnem carnem, id est, per escas & potus, venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione condemnant, & quantum in ipsis est, prohibent, quando generare prohibent, propter quod conjugia copulanda sunt.

[138] [fusius] Adam & Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos, cum pater eorum, nomine Saclas, sociorum suorum fœtus omnium devorasset, & quidquid inde commixtum divinæ substantiæ ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis tamquam tenacissimo vinculo colligasset. Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos eos asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, & bonum malumque dignoscerent: eumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora, liberandas; nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur: Deum, qui legem per Moysen dedit, & in Hebræis prophetis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum; ipsiusque novi testamenti Scripturas tamquam infalsatas ita legunt, ut quod voluerint inde accipiant, quod nolunt rejiciant, eisque tamquam non totum verum habentibus nonnullas apocryphas anteponunt.

[139] [relati,] Promissionem Domini Jesu Christi de paracleto Spiritu sancto in suo hæresiarcha Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit, atque in illo miserit Spiritum sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit adinstar apostolici numeri, quem numerum Manichæi hodieque custodiunt: nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, & tertium decimum principem ipsorum; episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris; & presbyteros, qui ordinantur ab episcopis. Habent etiam episcopi diaconos. Jam ceteri tantummodo Electi vocantur; sed mittuntur etiam ipsi, qui videntur idonei, ad hunc errorem, vel, ubi est, sustentandum & augendum, vel ubi non est, etiam disseminandum. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre, nec quemquam eorum, quos decipiunt, baptizandum putant. Orationes faciunt ad solem per diem quaquaversum circumit; ad lunam per noctem, si apparet: si autem non apparet, ad Aquiloniam partem, qua sol cum occiderit, ad Orientem revertitur, stant orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ tribuunt gentis adversæ; quam dogmatizantes esse hominibus mixtam, omnem carnem non Dei, sed malæ mentis perhibent esse opificium, quam a contrario principio Deo coæternam esse aiunt.

[140] [& expositi.] Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem, sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, & in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat; easque duas animas vel duas mentes, unam bonam, alteram malam in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum & spiritus adversus carnem; nec in nobis sanatum hoc vitium, sicut nos dicimus, numquam futurum, sed a nobis sejunctam atque seclusam substantiam istam mali, & finito isto seculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tamquam in carcere sempiterno, esse victuram: cui globo affirmant accessurum semper & adhæsurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quæ non potuerant a naturæ malæ contagione purgari. Sanctus Epiphanius hæresi 66 similem Manichæorum originem, & crassos eorum errores multo fusius enarrat. Sed nobis sufficiunt aniles istorum hæreticorum fabulæ jam relatæ, quarum juverit inferius recordari, quando pœnitens Augustinus in prima Actorum parte deplorabit, se per novem annos insanis Manichæis adhæsisse.

[141] At quomodo potuit, inquies, acutus & ingeniosus Adolescens ineptis hisce Manichæorum figmentis fidem adhibere? [Qua ratione fieri potuerit,] Imprimis respondemus, Augustinum hac in re similem fuisse superbis illis philosophis, quorum Paulus Apostolus in Epistola ad Romanos cap. 1 meminit, ut superius initio paragraphi quarti diximus. Unde Wangnereckius noster in observationibus ad Confessiones S. Augustini, quas anno 1631 Dilingæ simul cum notis utilibus edidit, lib. 3 cap. 10 pium lectorem monet his verbis: Impletum est in Augustino, quod sanctus Paulus de philosophis magna cum exaggeratione dixit: “Evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se sapientes, stulti facti sunt”. Quid stultius, quam talia credere? Et tamen paulatim ad has nugas credendas perductus est superbus & lascivus Augustinus. Ut vel ex hoc exemplo persuadear, etiam viros doctos, quantumvis ingeniosos, posse dari in sensum reprobum, non solum ut faciant, verum etiam ut credant, quæ non conveniunt, & quia faciunt impia, credant stulta, fiantque serio hæretici judicio Dei justo, sed tremendo.

[142] Præterea respondemus, Augustinum tunc necdum fuisse conscium flagitiorum, [ut Augustinus] quæ Manichæi clanculum committebant, & consequenter tantummodo fuisse speculativum istius hæresis sectatorem: nam semper inter eos in gradu Auditoris substitit, ut superius ex ipso audivimus, & improbos eorumdem mores in urbe Romana præcipue deprehendit. Etiam procul dubio Romæ (utrum in prima an secunda commoratione Romana, nescimus) audivit horribilia scelera, quæ Manichæi in aliis regionibus perpetrabant, & de quibus Augustinus in libro de Natura boni cap. 47 sic obiter meminit: Hoc se facere quidam confessi esse in publico judicio perhibentur, non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romæ Christiano Catholico audivi. Quamvis hæc occultorum criminum ignorantia peccatum hæreseos in temerario Adolescente non excuset, tamen culpam ejus nonnihil minuit.

[143] Nullus itaque cum Donatistis ac Pelagianis hæreticis inclementer exprobret Augustino præteritos errores, [insanis hujusmodi deliriis] quos ipse postea toties deflevit. Sed quisque potius moveatur tali miserationis affectu, qualem ille ostendit erga cæos Manichæos, quos in libro contra Epistolam fundamenti cap. 2 & sequente sic alloquitur: Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, & quam difficile caveantur errores. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quam rarum & arduum sit carnalia phantasmata piæ mentis serenitate superare. Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum; non istum, quem vos colitis, cælesti corpore oculis carneis & hominum & pecorum fulgentem atque radiantem; sed illum, de quo scriptum est per prophetam: Ortus est mihi justitiæ Sol; & de quo dictum est in Euangelio: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi in vos sæviant, qui nesciunt, quibus suspiriis & gemitibus fiat, ut ex quantulacumque parte possit intelligi Deus.

[144] [haberet fidem.] Postremo illi in vos sæviant, qui nullo tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. Ego autem, qui diu multumque jactatus tandem perspicere potui, quid sit illa sinceritas, quæ sine inanis fabulæ narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei variis opinionibus erroribusque collectas vix miser merui, Deo opitulante, convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis tam tarde clementissimo Medico vocanti blandientique subjeci; qui diu flevi, ut incommutabilis & immaculabilis substantia, concinentibus divinis Libris, sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quæ vos diuturna consuetudine implicatos & constrictos tenent, & quæsivi curiose, & attente audivi, & temere credidi, & instanter, quibus potui, persuasi, & adversus alios pertinaciter animoseque defendi, sævire in vos non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, & tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus & cæcus errarem. Jam tempus est, ut ex Italia revertamur in Africam: nam verosimiliter Augustinus Romæ mansit usque ad exeuntem mensem Julium vel Augustum anni 388, cum in Africam tantummodo redierit post cædem Maximi tyranni, sicuti jam probabitur.

§ XI. Reditus in Africam, commoratio in urbe Carthaginensi, miracula ibi visa vel audita.

[Reditus Sancti in Africam:] Tyrannus nomine Maximus, qui anno Christi 387 Valentinianum juniorem ex Occidentis imperio fugaverat, anno sequente ab imperatore Theodosio debellatus & die XXVIII Julii vel XXVII Augusti, sicut apud Socratem lib. 5 cap. 14 legitur, jussu victoris occisus est, ut exactiores chronologi ex antiquis auctoribus ostendunt. Cum itaque S. Augustinus lib. 3 contra Litteras Petiliani Donatistæ cap. 25 testetur, se post Maximi tyranni mortem ex Italia in Africam renavigasse, reditus ille circa mensem Octobrem vel Novembrem anni 388 probabiliter collocandus est, etiamsi quidam scriptores eumdem anno Christi 389 affigant. Videtur autem Sanctus noster, jam multum mutatus ab illo Augustino, qui anno Christi 383 ex Africa in Italiam discesserat, primo Carthaginem appulisse, & ibi aliquanto tempore commoratus esse, quemadmodum eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 389 num. 7 affirmat: nam Carthagine contigerunt ea mirabilia, quæ nunc ex ipso Sancti testimonio referemus.

[146] [prodigia, quæ audivit,] In libro de Cura pro mortuis gerenda S. Augustinus varias apparitiones recenset, & ibidem cap. 11 miram quamdam rem se ipso, quam post reditum suum ex Italia audivit Carthagine, exponit his verbis: Eodem ipso ferme tempore, quo id audivimus, id est, nobis apud Mediolanum constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeavimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam postridie fuerat traditurus, quemdam locum offendit obscurum. Quo non intellecto, vix potuit dormire solicitus; qua nocte somnianti ego illi, quod non intelligebat exposui: imo non ego, sed imago mea, nesciente me, & tam longe trans mare aliquid aliud, sive agente, sive somniante, & nihil de illius curis omnino curante. Quomodo fiant ista, nescio. Sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque videat mortuum, quomodo fit ut videat & vivum? Paulo antea narraverat exemplum patris defuncti, qui filio suo apparuerat, & quod Mediolani pro certo narrari audiverat. Hinc supra dicit, illam sui ipsius viventis apparitionem Eulogio fieri debuisse eodem ipso ferme tempore, quo Mediolani pater iste mortuus filio suo apparuit, vel quo rem illam Mediolani constitutus ipse pro certo audivit.

[147] Sanctus Doctor lib. 22 de Civitate Dei cap. 8 disputat adversus ethnicos, [& vidit,] qui negabant Christi Sanctorumque miracula, & Christianis objiciebant, suo tempore non amplius patrari talia prodigia, qualia ipsi ex sacris Litteris aut antiquis monumentis prædicabant. Hanc ethnicorum objectionem Sanctus ibi acute refellit, & ea occasione quædam miracula suæ ætatis ita commemorat: Etiam nunc fiunt miracula in ejus nomine, sive per Sacramenta ejus, sive per orationes vel memorias Sanctorum ejus… Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando illuminatus est cæcus, ad multorum notitiam potuit pervenire, quia & grandis est civitas, & ibi erat tunc imperator, & immenso populo teste res gesta est, concurrente ad corpora martyrum Protasii & Gervasii; quæ cum laterent, & penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium revelata, reperta sunt, ubi cæcus ille, depulsis veteribus tenebris, diem vidit.

[148] Huic subnectit alterum, quod contigit Carthagine post reditum suum ex Italia, [& miraculum] & quod ipse testis oculatus ita narrat: Apud Carthaginem autem quis novit, præter admodum paucissimos, salutem, quæ facta est Innocentio exadvocato vicariæ præfecturæ, ubi nos interfuimus, & oculis aspeximus nostris? Venientes enim de transmarinis, me & fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed jam Deo servientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, & apud eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis propter fistulas, quas numerosas atque perplexas habuit in posteriore atque ima corporis parte. Jam secuerant eum, & artis suæ cetera medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa & diuturnos & acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus fefellerat medicos, atque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire debuerant. Denique sanatis omnibus, quæ aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra impendebatur labor. Quas moras ille suspectas habens, multumque formidans, ne iterum secaretur, quod ei prædixerat alius medicus domesticus ejus, quem non admiserant illi, ut saltem videret, cum primum sectus est, quomodo id facerent, iratusque illum domo abjecerat, vixque receperat, erupit atque ait: Iterum me secturi estis? Ad illius, quem noluistis esse præsentem, verba venturus sum? Irridere illi medicum imperitum, metumque hominis bonis verbis promissionibusque lenire.

[149] [sanationis subitæ,] Præterierunt & alii dies plurimi, nihilque proficiebat omne, quod fiebat. Medici tamen in sua pollicitatione persistebant, non se illum sinum ferro, sed medicamentis esse clausuros. Adhibuerunt & alium grandævum jam medicum, satisque in illa arte laudatum (adhuc enim vivebat) Ammonium dico, qui loco inspecto, idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit; cujus ille factus auctoritate securus, domestico suo medico, qui futuram prædixerat aliam sectionem, faceta hilaritate velut jam salvus illusit. Quid plura? Postea tot dies inaniter consumpti transierunt, ut fessi atque confusi faterentur eum, nisi ferro, nullo modo posse sanari. Expavit, expalluit nimio timore turbatus; atque ubi se collegit, farique potuit, abire illos jussit, & ad se amplius non accedere. Nec aliud occurrit fatigato lacrymis & illa jam necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum quemdam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret, quod ab illis fieri nolebat iratus. Sed posteaquam venit ille, laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex vidit, boni viri functus officio, persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laboraverant, quantum ipse inspiciens mirabatur, curationis suæ fine fruerentur, adjiciens quod revera, nisi sectus esset, salvus esse non posset; sed valde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam, industriam, diligentiam admirans in cicatricibus ejus videret, propter exiguum, quod remansit, palmam tanti laboris auferret. Redditi sunt animo ejus & placuit, ut eodem Alexandrino assistente, ipsi sinum illum ferro, qui jam consensu omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. Quæ res dilata est in consequentem diem.

[150] [quod vidit,] Sed cum abiissent illi, ex mœrore nimio domini tantus est in domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus vix comprimeretur a nobis. Visitabant eum quotidie sancti viri, episcopus tunc Uzalensis beatæ memoriæ Saturninus, & presbyter Gelosus, ac diaconi Carthaginensis ecclesiæ; in quibus erat, & ex quibus solus est nunc in rebus humanis episcopus eum honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia opera Dei, de hac re sæpe collocuti sumus, eumque valde meminisse, quod commemoramus, invenimus. Qui cum eum, sicut solebant, vespere visitarent, rogavit eos miserabilibus lacrymis, ut mane dignarentur esse præsentes suo funeri potius quam dolori: tantus enim eum metus ex prioribus invaserat pœnis, ut se inter medicorum manus non dubitaret esse moriturum. Consolati sunt eum illi & hortati, ut in Deo fideret, ejusque voluntatem viriliter ferret. Inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus atque incumbentibus terræ, ille se ita projecit, tamquam fuisset aliquo impellente prostratus, & cœpit orare. Quibus modis, quo affectu, quo motu animi, quo fluvio lacrymarum, quibus gemitibus atque singultibus succutientibus omnia membra ejus, & pene intercludentibus spiritum, quis ullis explicet verbis? Utrum orarent alii, nec in hæc eorum averteretur intentio, nesciebam. Ego tamen prorsus orare non poteram: hoc tantummodo breviter in corde meo dixi: Domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis? Nihil enim mihi videbatur addi jam posse, nisi ut exspiraret orando. Surreximus itaque, & accepta ab episcopo benedictione discessimus, rogante illo, ut mane adessent, illisque, ut æquo animo esset, hortantibus.

[151] Illuxit dies, qui metuebatur; aderant servi Dei, [dum erat Carthagine,] sicut se affuturos esse promiserant. Ingressi sunt medici; parantur omnia, quæ hora illa poscebat; tremenda ferramenta proferuntur, attonitis suspensisque omnibus. Eis autem, quorum erat major auctoritas, defectum animi ejus consolando erigentibus, ad manus secturi membra in lectulo componuntur; solvuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit medicus, & secandum illum sinum armatus atque intentus inquirit. Scrutatur oculis, digitisque contrectat. Tentat denique modis omnibus; invenit firmissimam cicatricem. Jam illa lætitia & laus atque gratiarum actio misericordi & omnipotenti Deo, quæ fusa est ore omnium lacrymantibus gaudiis, non est committenda meis verbis; cogitetur potius, quam dicatur. Sanctus Doctor eodem capite narrat plura miracula, quæ per Sacramentum regenerationis, aut intercessionem Sanctorum publice suo tempore contigerunt, & quorum testis oculatus vel auritus fuit. Quamvis hic instituti nostri non sit illa prodigia transcribere, tamen horum occasione postea pro meritis excipiemus famosum Joannem Clericum, qui similes oculatorum vel auritorum testium narrationes sub nomine Phereponi impudenter explosit.

[152] Porro subitam Innocentii sanationem fusius referre voluimus, [quodque aliqui nimis liberaliter] eo quod abbas Philippus ab Eleemosyna, qui seculo duodecimo Vitam Sancti nostri collegit, cap. 17 illud beneficium precibus Augustini præcipue tribuat in hunc modum: Augustinus hospitis sui miseram sortem miseratus, cum videret illum & multos suorum de medicorum auxilio desperare, fixis genibus, ad orationis confugit remedium, orans eum, qui facit mirabilia magna solus, ut viro tam liberali, tam hospitali, tam religioso, in tanto periculo misericorditer subveniret, & (si dici fas est, immo quia est) votis ut hominum Deus obediret: Josue quippe prælianti & oranti Deus legitur obedisse: cum ad ejusdem Josue imperium oblitus itineris sui sol super Gabaon & luna super vallem Ajalon immobilis staret; donec ille quinque regum tyrannidem expugnaret. Eadem fide armatus tiro devotus Augustinus oravit, & ab eodem Deo, sub cujus signis & ipse militabat præcipuus, effectum impetravit.

[153] Jordanus de Saxonia procul dubio Philippum abbatem Præmonstratensem secutus est, [Augustini precibus attribuunt;] dum in Vita sancti Doctoris apud Hommeyum in Supplemento Patrum pag. 592 sic breviter de eodem miraculo meminit: Veniens Carthaginem a quodam honorato viro (Innocentius nomine) hospitio receptus est; qui cum ob gravem corporis infirmitatem a medico incidi deberet, Augustinus suo hospiti pie compatiens, sua oratione ipsum curavit, cunctis stupentibus, quod ille de tam gravi infirmitate sic subito curatus fuerit. Cornelius Lancilottus in Vita ejusdem Sancti lib. 2, cap. 11, & alii recentiores biographi similia confidenter asserunt. Sed non scimus, an aliquos hujus assertionis suæ testes, duobus jam citatis antiquiores, allegare possint. Quare vellem, ut sanctus Possidius mentionem hujus miraculi fecisset, ne quis dubitandi locus superesset: nam propter illud Possidii silentium, ni fallor, Joannes Rivius in Vita sancti Doctoris lib. 1, cap. 1 § 36, Tillemontius tomo 13 Monument. eccles. pag. 122, & Benedictini Galli in Latinis S. Augustini Actis lib. 3, cap. 1 miram illam Innocentii curationem huic Sancto nostro dubitanter adscribunt.

[154] [licet miraculum ipsum in dubium vocari non possit.] At non satis intelligo, quid sibi velit Joannes Baptista Melegarus, Canonicus Regularis ex Congregatione Lateranensi, dum in Opere de Institutis & progressu Clericorum Regularium inter ea, quæ in Actis S. Augustini corrigenda vel omittenda putat, pag. 250 memoratum miraculum collocat his verbis: Non omni dignum fide censeam miraculum de cruris sanatione Innocentii Carthaginensis, cujus domi in primo in Africam adventu cum sociis commoratus est, cum id a classicis narratum auctoribus non comperiam. Si Melegarus hoc loquendi modo tantum neget, istud miraculum intercessione S. Augustini patratum fuisse, tolerabilis est ejus censura, quamvis abbas Philippus & Jordanus de Saxonia illud precibus ipsius asseveranter adscribant. Si vero Melegarus hac obscura phrasi significare voluerit, istud miraculum non omni fide dignum esse, quia ab auctoribus classicis id narratum non comperit, ignorantiam testimonii supra relati prodit, & turpiter hallucinatus est, cum illud diserte narraverit S. Augustinus oculatus testis, qui facile locum classicorum auctorum in hac re supplet, & cui soli Melegarus historicam fidem adhibere poterat. Cum tamen ambigua Catholici & Religiosi scriptoris verba semper in meliorem partem nos interpretari deceat, hanc obscuram periodum libenter in sensu prioris explicationis intelligemus. Jam prosequamur alia, quæ tunc Augustinus Carthagine videtur gessisse.

[155] [Carthagine disputasse videtur contra Manichæum quemdam;] Verosimiliter in hac commoratione Carthaginensi Sanctus noster ad fidem Catholicam convertere conatus est Manichæum illum, quem argumentis suis ad incitas redegerat, & cujus responsionem in libro de Moribus Manichæorum cap. 12 recitat his verbis: Illud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi; cum enim quidam, quem maxime illo errore cupio liberari, hac quæstione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi a gente contraria; nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit, quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogeretur: videret enim fortasse consequentes ruinas suæ sectæ multo post hanc sententiam, quam per aliam, faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audierit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile intelligat, non jam duas, sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram violabilem, tertiam violatricem. Forsitan ad tempus hujus commorationis Carthaginensis etiam pertinent impudici plurium Electorum mores, quos in quadrivio Carthaginis se vidisse testatur Augustinus, quosque Manichæis in libro proxime citato exprobrat, ut alia occasione superius § 5 retulimus.

[156] [ubi & quando compositus & absolutus liber de Moribus Manichæorum.] At quomodo, inquies, Augustinus hæc posteriora Carthaginensia Manichæorum dicta vel gesta narrare potuit in libro de Moribus Manichæorum, quem Romæ scripsit, antequam in Africam rediisset, ut § 9 dictum est? Patres Benedictini Galli in Vita S. Augustini lib. 2, cap. 14, num. 1, agentes de utraque illa lucubratione Romæ conscripta, nodum istum recte solvunt his verbis: Ipso initio testatur (nimirum Augustinus in libris de Moribus Ecclesiæ Catholicæ & Manichæorum) sat in aliis libris ostendisse se, quemadmodum error & impietas, qua in vetus Testamentum invehuntur Manichæi, possit impugnari. Eum tamen hac de re superioribus Opusculis egisse non legimus. Quapropter non alios opinamur memoratos ibi ab eo libros, nisi geminos illos, quibus initium Genesis contra Manichæorum calumnias post reditum in Africam exposuit. Quod si ita est, libri de Moribus Ecclesiæ & de moribus Manichæorum scripti quidem Romæ fuerint, quando ipse auctor id testatur; non tamen ibi publicati, neque perfecti prorsus, nisi Augustino in Africa jam constituto. Enimvero locis nonnullis perinde est locutus, acsi Roma tum abesset, ut videre est libri primi capite trigesimo tertio, & libri secundi capite vigesimo. Quid, quod in ejusdem libri secundi capite duodecimo memorat quodpiam pro Manichæa hæresi novum responsum, quod se nuper apud Carthaginem audivisse testatur? Quædam scilicet his libris Romæ primum scriptis accessio postea fieri in Africa potuit, antequam vulgarentur. Similia laudati PP. Benedictini repetunt in monitione, quam duplici huic Opusculo præfixerunt. Nunc occasione miraculorum, quæ superius ex Augustino teste oculato vel aurito assignavimus, retundenda est philautia Joannis Clerici, qui sub glorioso Phereponi nomine se ipsum stulte laudat, & hæreticas suas cavillationes apertis antiquorum Patrum testimoniis præferendas arbitratur.

§ XII. Castigata Phereponi temeritas, & adversus ipsum vindiciæ pro miraculis, quæ Sanctus noster oculato vel aurito testimonio suo confirmavit.

[Insignis] Non tantum Catholici, sed etiam scriptores heterodoxi conqueruntur de vana Joannis Clerici sive Phereponi arrogantia, qua veteres Ecclesiæ Patres contemnit, & leves suas ratiunculas aut sophismata sententiis illorum præfert. Jam supra § 1 hujus Commentarii prævii retulimus, quid Oudinus apostata judicaverit de manifesto ipsius fastu, quo labores suos litterarios extollit, ac seipsum stolide miratur. Huic addimus Guilielmum Caveum, qui in Epistola apologetica adversus iniquas Joannis Clerici criminationes anno 1700 Londini vulgata, pag. 16 & sequente contemptum sanctorum Patrum apud Anglos suos invalescentem sic ei imputat: Mirari quidem subit, unde factum sit, ut venerandæ vetustatis antistites, qui per omnia rei Christianæ secula magno in pretio, summoque in honore habiti sunt, quos tanta veneratione hactenus coluit Christianus orbis, hac demum, qua vivimus, ætate, in contemptum venirent, vilescerent indies, & pro nihilo ducerentur.

[158] Si quis in eorum libris occurrit defectus, mox augetur & amplificatur; [arrogantia] si vel levissima hallucinatio, exaggeratur, & in portentosum errorem provehitur, sacrarum Litterarum interpretationes ab iis adhibitæ, tamquam ludricæ, insipidæ & plane ἀπροδιόνυσοι rejiciuntur; rationes & argumenta, velut futilia, ficulnea, imbecillia exsibilantur. Quid verba multa? Tamquam stolidi, fungi, bardi, blenni, buccones, præ fœcundis saltem, sublimibus acutissimisque nostri temporis ingeniis a plerisque irridentur. Quænam, Deus bone! tam stupendæ mutationis causa? Unde inversæ adeo rerum vices? Serio hæc mecum pensitanti vix ulla commodior occurrit ratio, quam quod sancti Patres Catholicæ fidei, Nicænorumque dogmatum testes sunt inconcussi, vindices acerrimi; qui fidem ab Apostolis traditam, a majoribus acceptam ad nos usque propagarunt, acceptam vita, voce, etiam & sanguine suo confirmarunt, invictisque argumentis contra omnia hæreticorum molimina sartam tectam conservarunt; quique nullis sophismatibus flecti queant, ut in unitariorum causam testimonium dicant. Hinc illæ lacrymæ, hæc fundi calamitas. Caveus hac clausula significat, Joannem Clericum præcipue sanctis Ecclesiæ Patribus infensum esse, eo quod hi veteris fidei vindices Arianis hæreticis obstiterint, eumque sic tacite insimulat Socinianismi, de qua hæresi scriptores alii apertius illum accusarunt, ut in eadem Epistola apologetica Cavei pag. 105 & sequentibus videre est.

[159] [ac temeritate,] Theologus anonymus Cantabrigiensis, qui anno 1707 Cantabrigiæ Defensionem S. Augustini typis academicis edidit, in Præfatione severius eumdem Joannem Clericum sive Phereponum redarguit his verbis: Cum multi jam dudum fuerint, qui animum in sanctos Patres Ecclesiæ prodiderint nimis iniquum quidem atque infensum; neminem tamen puto hactenus reperiri, qui majore, quam Joannes Clericus, studio atque opere probris eos conviciisque oneraverit. Quod enim scriptum homini perpetuo scribenti umquam excidit, in quo aliquid de illorum existimatione ac auctoritate non detractum cuperet? Quid in Arte, quam excogitavit, critica, & Bibliothecis, quas vocat, sive universalibus, sive selectis, proposuisse sibi aliud magis videatur, quam ut eosdem & doctrinæ laude & integritatis honore spoliare valeat? Justinum martyrem, Basilium, Gregorium Nazianzenum, aliosque Patres doctissimos atque sanctissimos dudum est adortus, & quotidie, arrepta qualibet occasione, ita impugnat, ut omnibus contemnendos penitus ac irridendos dare conetur. Nuper vero Augustinum sibi potissimum delegit, in quo ostenderet, quid & possit & audeat in hoc certaminis genere; quem proinde ego hoc tempore præcipue defendendum existimavi, nec ferendum judicavi, ut qui pietatis & doctrinæ gloria suo jure & merito hucusque floruerit, arrogantia cujuspiam aut malevolentia ludibrio haberetur; cum præsertim ejus obtrectator tam turpiter sæpe in suis Animadversis & ridicule se dederit, ut augeri & inclarescere Augustini fama inde possit, unde iste labem illi aspersam voluit.

[160] [ut ipsi agnoscunt] Atqui homo astutus sub conficto Phereponi nomine latere gestit; quod modestiæ tribui forte postulat; cum tamen nec quisquam sit, qui de vero auctoris nomine dubitet; & suos ipse labores ingentes & continuos ostentare, collataque in Rempublicam, si placet, litterariam nimis ingratam, beneficia exprobrare hac sub persona tutissime se posse judicaverit. Sit istud autem modestiæ, quod nomen suum non profitetur; sed a laboribus maluit prænotari, post tanta demum in evolvendis Augustini libris devorata tædia, ut a querela sane lamentabili temperare se nequiret. Sumat sibi, quot titulos & nomina libebit, non invideo; sit qualis & quantus, ipse velit, nil contradico: sed quæcumque Joanni vel Clerico vel Pherepono debeatur sive industriæ sive eruditionis laus, nihil tamen inde excusatius aut impunius in sanctorum Patrum famam & meritum involaverit. Me vero hactenus continui, ut exspectarem tamdiu, num quis ex erudita Benedictinorum familia, quorum curæ & diligentiæ novissimam Augustini Operum editionem debemus, reprehensiones, quibus scatent Animadversiones in eamdem a Pherepono conscriptæ, dilueret. His bonus Phereponus monachis adblandiri sæpiuscule visus est, subvererique, ne pœnas ob Augustinum contumeliose habitum exigerent. Quando autem viri illi doctissimi labores suos utilius quotidie collocant, quam ut næniis istis vacent; favebunt, opinor, incœpto hominis, qui tot tantasque ipsorum in recudendis sanctorum Patrum Operibus lucubrationes haud frustra fuisse ostendit.

[161] Deinde post alia, quæ hoc loco brevitatis causa prætermittimus, [heterodoxi,] anonymus iste Cantabrigiensis ita Præfationem suam profequitur: Quæ autem a Pherepono Animadversa ad Augustini ignominiam facere potissimum videbantur, ea in præfatione memorantur, rediguntur in indicem, in Bibliotheca triobolari venditantur: nam Phereponus semel maledixisse non contentus, maledicta sua singulis fere mensibus nundinatur, atque Augustinum Animadversionibus, præfationibus, indicibus, Bibliothecis oppugnat, omnemque non modo lapidem, sed syllabam & litteram movet, ut invidiam ipsi odiumque conflare valeat. Cum vero tanta in Augustino fuerit dignitas præstantiaque pietatis & eruditionis, ut nec a Donatistis, nec a Pelagianis absque aliqua saltem honoris cujusdam significatione nominari soleat, committendum Phereponus non putavit, ut quos in susceptis adversus Augustinum inimicitiis sæpe superaret, eorum hanc tamen consuetudinem non aliquando imitaretur. Atqui si eum forte laudat, tam parce tamque restricte facit, quasi invideret; certe invitum facere manifestum est: & de his quidem quas inspersit laudationibus, malignis sane ac insidiosis, quo vituperationes faciliorem fidem inveniant, in præfatione, in conclusione Animadversionum, in indice denuo meminit. Adeo sanctum Patrem ubique omnibus modis ludos facit.

[162] Denique memoratus anonymus Pherepono-mastix Præfationem suam concludit his verbis: [Joannes] Quis igitur non moleste ferat, ut homo inverecundus, vehemens, implacabilis, admirator sui, contemptor aliorum, præsertim veterum, tum se demum satis doctum & beatum putet, si aliorum errores possit detegere, satis celebrem aliena infamia? Si quid in ipso reprehendendum aliquis ducat, excandescit, vociferatur, fidem hominum inclamat, Dei judicium minitatur; quasi ipsi neutiquam culpando culpare alios soli liceret. In Patres maledicus, in omnes arrogans, ita quotidianis libellis complet & infestat omnia, quasi & religionem & philosophiam suo unius supercilio niti arbitraretur. Augustinum autem conviciis proscindit, concidit, totis voluminibus obruit; nec satis putat in tantum Virum tot atrocia conscripsisse, nisi & putida dicteria admisceat, & illepidos ac scurriles jocos. Errasse nonnumquam & ipse Augustinus se fatetur; nec quisquam, puto, deinceps negaverat; sed ingratitudinis erga Deum nota non caret, in contemptum vilioremque opinionem hominum eum velle adducere, per quem illi tanta in Ecclesiam suam beneficia conferre placuit; eumdemque non doctorum tantum virorum, sed & proborum hominum numero eximere conari, qui religionis veritatem non scriptis solum, sed multo magis vita & factis & moribus comprobavit. Hoc igitur probandum in me suscipio, non tam errare, quam delirare sæpissime gravem hunc & atrocem Augustini reprehensorem; Augustinum vero, si quando ratio fugerit, non tamen pietatem, non veri studium, non bonam mentem & charitatem fugisse; id quod Phereponus sanctissimo Patri ubique exprobrat: quam hoc temere ac inique fecerit, patebit ex iis, quæ deinceps dicentur. Ponam autem in medio verba primo sancti Augustini paulo altius repetita, quam repetenda sibi Animadversor censuit; deinde Phereponi Animadversiones; postremo responsiones meas subjiciam. Vivis hisce coloribus anonymus ille nobis ignotus generatim depinxit Phereponum, quem postea promisso modo singillatim refellit.

[163] [Clericus] Etiam Muratorius sub nomine Lamindi Pritanii composuit Latinum justæ molis Opus de Ingeniorum moderatione in religionis negotio, quod anno 1737 Parisiis recusum est, ut saltem præfert titulus editionis, quam præ manibus habemus. Auctor in hac lucubratione sæpe S. Augustinum ab ineptis Phereponi censuris vindicat, & pro miraculis ab illo Sancto narratis caput undecimum libri tertii sic exorditur: Miraculorum quoque majestate damnatos hæreticos Augustinus ait. At ista pariter pro nihilo Phereponus ducit. En potentissimam rationem, cur ea criticus noster exsibilet. Hæc, inquit, illo ævo stratagemata erant ecclesiastica, quibus plebeculæ fucus fiebat. Ingeniosam profecto methodum, qua se ab adversariis cito litigator expediat. Quando rationes urgent, nullusque alius exitus datur, facta ipsa, quamquam luce clariora negantur. Sed hoc ipsum puerile Phereponi dicterium tam facile negatur, quam profertur. An forsan superbus iste Criticus putat, Catholicos adeo stupidos esse, vel se tantam auctoritatem habere, ut ei sine testibus & tabulis quidlibet effutienti & evidentia miracula neganti statim credant? Sed ne dicamur insultare mortuo leoni, qui jam ab aliquot annis obiit, quemlibet ex ejus sectatoribus confidenter provocamus, ut absurdas Phereponi calumnias saltem speciose defendat. Si quis ex heterodoxis hanc malam causam tueri velit, singulari dissertatione vindicabimus historicam fidem illorum miraculorum, quæ sancti Patres oculati testes narrant: nam nobis hic singula discutere non licet. Interea curiosum lectorem, qui singulares hujusmodi refutationes legere desiderat, ad anonymum Cantabrigiensem vel Muratorium remittimus.

[164] [accusat Augustinum fictorum miraculorum,] Porro audax Phereponus occasione miraculorum, quæ S. Augustinus lib. 22 de Civitate Dei cap. 8 probat adhuc fieri sua ætate, cum veteribus ethnicis consentit, & pag. 594 memoratæ farraginis hæreticæ sanctum Doctorem de dolosa sententiæ suæ mutatione ac impio mendacio sic accusat: Est objectio ethnicorum, ad quam commodius solvendam ficta sunt, quarto præsertim seculo, innumerabilia miracula Reliquiarum, quæ antea inaudita fuerant. Cum incautius ac proinde verius loquebantur Christiani hujus ævi, fatebantur, miracula non amplius fieri, quod contigit Augustino in libro de Vera religione cap. XXV, ubi negat miracula illa (qualia Apostolorum) in nostra tempora durare permissa. Sed postea hæc verba retractavit propter nova miracula, cujus (scrupulosus ille grammaticus melius quorum dixisset, ut recta periodi constructio postulat) utilitatem animadvertere serius cœpit. His verbis impudens Phereponus incauto lectori persuadere nititur, prius Augustinum nulla suæ ætatis miracula agnovisse; sed postmodum, cognita miraculorum utilitate, priorem sententiam mutasse, vel potius miracula finxisse, ut objectiones ethnicorum facilius eluderet.

[165] Non opus est longo ratiocinio, ut hanc crassam Phereponi fraudem detegamus: [verbaque ejus male exponit:] nam Phereponus haud dubie noverat, quod apud Augustinum & antiquos linguæ Latinæ auctores retractare plerumque significet iterum tractare vel accuratius repetere. Sed mendax ille censor uti maluit verbo æquivoco retractare in alio sensu, ut lectorem facilius deciperet, eique fraudulenter persuaderet, ab Augustino priorem sententiam postea mutatam vel revocatam fuisse. Nunc ergo criticum istum evidenter malæ fidei convincamus ex ipso sancto Doctore, qui lib. 1 Retractationum cap. 13 opus de Vera religione retractans aut iterum recensens, opinionem de miraculis sui temporis antea traditam non mutat aut revocat; sed potius confirmat, & clarius exponit his verbis: Item quod dixi, nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quæreret, & eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit; verum est quidem: non enim nunc usque, cum manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium; aut nunc usque ad umbram transeuntium prædicatorum Christi sanantur infirmi, & si qua talia facta sunt, quæ postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est, quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur: nam ego ipse, quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora Martyrum in eadem civitate cæcum illuminatum fuisse jam noveram, & alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere, nec ea, quæ cognoscimus, enumerare possimus. Ex hac clausula patet malignum Joannis Clerici mendacium, cum S. Augustinus ibi diserte testetur, adhuc innumerabilia miracula suo tempore patrari.

[166] Etiamsi Phereponus alibi miracula ab Augustino relata sæpius explodat, [ejusdem fictionis sacrilegæ Ambrosium insimulat Clericus,] tamen astute silet de cæco illo, qui Mediolani ad tumulum SS. Gervasii & Protasii illuminatus est. Sed fundamentum hujus miraculi subvertere tentavit, dum in hæreticis suis Animadversionibus pag. 475 ipsam horum Martyrum inventionem de fraude suspectam reddere conatus est hac frivola sua censura: Si hæc, inquit, aliæque ejusmodi inventiones sanctorum cadaverum non fuissent conjunctæ cum ingenti lucro ac emolumento eorum, qui ea effoderunt, multi, qui callidorum hominum figmenta hæc credunt ad plebeculam in officio continendam, fidem eis non facile detraherent. Hæc inventio, exempli causa, non parum auxit existimationem auctoritatemque Ambrosii, quandoquidem ea Justinæ principis Arianæ animus, ut habet noster (nimirum S. Augustinus lib. 9 Confessionum cap. 7,) etsi ad credendi sanitatem non ampliatus *, a persequendi tamen furore compressus est. Hinc post alias ineptias, quas anonymus Cantabrigiensis & Muratorius operose refutant, ex temeraria sua suspicione sic concludit: Sed lege cetera, ubi torti diaboli, ope horum Martyrum, Arianos opportunissime damnant; nec amplius miraberis esse, qui stratagema hoc Ambrosianum fuisse censeant, quo plebem sibi devinciret, Justinamque & Arianos perterrefaceret, excogitatum.

[167] [antiquorum Arianorum ea in re sectator,] Hæc Clerici verba rotunde exposita significant, S. Ambrosium fuisse sacrilegum impostorem, qui propter lucrum vel vanam gloriolam fictis miraculis Arianos & Catholicos, omnesque posteros deceperit: nam consequenter etiam negare debet, quod eo tempore Mediolani cæcus civis civitatique notissimus, ut hodiernus Sanctus noster lib. 9 Confessionum cap. 7 loquitur, per intercessionem SS. Gervasii & Protasii coram innumerabili populo, qui ad sacras horum Martyrum reliquias concurrebat, publice ac vere illuminatus fuerit. An forsan hic incertæ sectæ homo (nonnulli Clericum Socinianæ hæresi addictum fuisse putant) tali calumnia favere voluit proavis suis Arianis, qui manifesta miracula tunc temporis patrata pertinaciter ac stolide negabant? At cujuscumque sectæ fuerit ille hypercriticus, hac in re preße insistit vestigiis veterum Arianorum, quos ipse S. Ambrosius in Parisiensi Operum suorum editione, quæ annis 1686 & 1690 vulgata est, tomo 2 col. 878 & sequente sic evidenter convincit: Negant cæcum illuminatum; sed ille non negat, se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Cæcus esse desivi; & probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis, cum valeret, mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines, quorum ante sustentabatur obsequiis. Eos indices suæ visitationis arcessit, quos habebat testes & arbitros cæcitatis. Post hæc sanctus præsul Mediolanensis cum illo confert cæcum Euangelicum a Christo illuminatum, & evidentibus argumentis ostendit, Arianos Judæis obstinatiores esse.

[168] [licet miraculo, quod impugnat, nihil sit certius:] Unde Benedictini editores ibidem in notis ad hunc S. Ambrosii textum recte monent sequentia: Nihil hoc miraculo certius aut magis testatum, non modo propter gravissimam Ambrosii auctoritatem, & adjuncta illius universis Mediolanensibus, quos alloquebatur hic idem præsul, compertissima; verum etiam propter Augustini oculatum, sit verbo venia, testimonium, quod lib. 22 de Civitate Dei cap. 8, & expressius adhuc sermone in Natali martyrum Gervasii & Protasii legere est. Idem etiam miraculum simul cum aliis, quæ memorantur in hac epistola, narrat, qui similiter oculatus testis esse potuit, Paulinus in Ambrosii Vita. Mirum igitur, tantam fuisse Arrianorum pervicaciam, ut miracula tam evidentia pro commentitiis, immo etiam, ut Paulinus auctor est, pretio simulatis habuerint. Verumtamen ex iisdem Augustino atque Paulino cognoscimus, perfidiam hæreticorum ea martyrum manifestatione, sin minus fractam, saltem debilitatam fuisse, ac deferbuisse persecutionem. Et hinc sane magis miramur, inter nostri temporis heterodoxos, qui vix majorem in alium ullum e Patribus, quam in Ambrosium nostrum venerationem præ se ferunt, inventum tamen, qui veterem Arrianorum calumniam, licet sub quibusdam dicteriorum involucris, renovaret. Forsan hic tacite designatur ipse Joannes Clericus, qui leves suas ratiunculas aut futiles conjecturas gravissimis sanctorum Patrum testimoniis præferre non erubescit.

[169] Quinimo severus ille censor in re seria histrionem agit, & in citata farragine suæ hæretica pag. 550 genuinos Sermones, quos S. Augustinus de authenticis S. Stephani miraculis instituit, [idem Augustinum ut comœdum depingit;] petulanter comœdiæ comparat in hunc modum: Sermone CCCXXII legi potest & sane debet fabula, ex qua de tota illius ævi histrionia certum judicium ferri queat. Primo die Paschæ producitur Paulus nescio quis e Cappadocia, hominum nequam feracissima, si veteri famæ & Isidoro Pelusiotæ credimus, curatus a sancto Stephano; sed libellus ejus, hoc est, historia morbi & curationis differtur, ut magis plebs cognoscendi cupidine inflammetur. Is est primus Actus, qui est sermonis CCCXX… Actus secundus habetur Sermone CCCXXI, ubi promittitur plebi libellus ille mirificus, quia nonnulla Augustino indicarat, quæ nosse debebat plebs ad majorem admirationem et Domini nostri gloriam. Tertius est Sermone CCCXXII, in quo Augustinus præfatur; deinde historiam Pauli, die Paschæ curati, jubet recitari. Quartus Actus continetur Sermone CCCXXIII, ubi Augustino ad populum dicente, subito curatur Pauli soror, sequiturque adclamatio populi. Quintum denique Actum complectitur Sermo CCCXXIV, ubi pius Antistes omnia in rem suam convertit, populumque prudenter monet, cum Deus alibi potuisset hæc miracula tam insignia facere, ubi etiam erant reliquiæ sancti Stephani, tamen Paulum & sororem ad se fuisse directos; quo, nisi fallor, spectabat tota fabula. Deinde ex sinceris Sancti Sermonibus excerpit totam miraculi historiam, & ibidem pag. 552 pueriliter effutit, nihil huic comœdiæ deesse, præter illam vulgarem vel similem theatri clausulam: Quæ res bene vortat mihi & vobis, spectatores, plaudite.

[170] Hæccine sunt argumenta digna viro, qui gravis & eruditus vult videri? [at impia superbi hominis arrogantia etiam hæreticis displicet,] Nos ea tanti fecimus, ut ipsa tumidi hujus hæretici verba sine periculo hic recitari posse existimaverimus: nam Catholici etiam simpliciores in avita fide sua confirmantur, dum legunt vel audiunt, oculatis & venerandis sanctorum Patrum testimoniis tales ineptias opponi. Propterea dubitamus, an hæc impudens Phereponi sive Joannis Clerici temeritas ipsis cordatis moderatisque Lutheranis & Calvinistis non sit displicitura. Certe ea placere non potuit Guilielmo Caveo heterodoxo, qui in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum apud nos pag. 149 S. Ambrosium impense laudat, & a quo Mediolanensis ille antistes ibidem vocatur vir summa pietate omnique virtute venerabilis; invicti animi præsul, qui Judæis, gentilibus & cujuscumque generis hæreticis animose restitit; litterarum Græcarum æque ac Latinarum peritissimus. At vir tam pius, tantusque sui ipsius ac rerum caducarum contemptor, impio stratagemate propter lucrum aut inanem gloriam adversus Arianos finxit miracula, si garrienti Clerico lubet fidem adhibere. Credite posteri!

[171] Caveus pag. 169 ejusdem Historiæ litterariæ S. Augustinum post brevem Actorum ejus synopsin exornat hoc elogio: [qui Augustinum & Ambrosium impense laudant.] Egregios Viri sanctissimi mores per totum vitæ curriculum pulcre depingit Possidius. Erat utique pius, modestus, pudicus, mitis, mansuetus, urbanus, placidus, in concionando frequens, in disputando acer, in scribendo indefessus, in tractandis negotiis tam civilibus quam ecclesiasticis sedulus & assiduus, pauperum studiosus, quibus vel ex redditibus ecclesiæ, vel ex oblationibus fidelium prospiciebat &c. Quinimo supra num. 169 idem sanctus Doctor ab ipso Clerico (jocone an serio, nescimus) pius antistes appellatur. Si serio, quomodo Clericus hanc S. Augustini pietatem conciliabit cum turpi miraculorum fictione, quam ei imputat, & quæ Deum graviter offendit, ut omnes theologi docent? Si autem joco vel ironice illum vocaverit pium, temere contradicit toti antiquitati, quæ sanctitatem & doctrinam tanti Viri religiose venerata est, & hoc insulsum hypercritici convitium rideri potius, quam refelli meretur. Quare potius ad alia Sancti nostri gesta transeamus.

[Annotata]

* al. applicitus

§ XIII. Pia Sancti vita fere per triennium Thagastæ cum sociis transacta, & lucubrationes eo tempore conscriptæ.

[Vitam communem ducit cum sociis,] Post aliquantam in urbe Carthaginensi moram Sanctus noster inde Thagastam discessit, ut ibi cum popularibus aliquot & amicis communem piamque vitam duceret. Porro infra in Actis illam fere triennalem cum sodalibus commorationem breviter audiemus ex sancto Possidio, cujus verba Philippus abbas in Vita cap. 18 nonnihil amplificavit hoc modo: Augustinus, Carthagine relicta, ad agros proprios profectus est, ibique cum suis, jejuniis & orationibus vacans, per triennium in ordine laïcali conversatus est. Per idem vero tempus lectioni & scriptioni intentus, scribebat libros, & docebat indoctos, legens & non negligens, quia hæc est pietas, quæ super omnia utilis est ad omnia. Labor enim juxta Apostolum etsi utilis est, ad modicum utilis est; pietas vero ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, & ejus, quæ futura est: quæ nimirum pietas nulla convenientius intelligitur, sicut a sanctis doctoribus exponitur, quam exercitatio in Scripturis divinis, cum devote leguntur, implentur, docentur juxta prophetam docentem: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Levavi manus meas ad mandata tua; narrabo omnia mirabilia tua. His igitur sollicite impendens studium, Marthæ & Mariæ implevit officium, cum Martha docendo proximos, pascens Dominum; cum Maria legendo, meditando, audiens Dominum. Hinc facile colligimus, quibus occupationibus S. Augustinus in illa commoratione Thagastensi distineretur.

[173] [librum scribit 83 Quæstionum,] Ex utilibus colloquiis doctisque disputationibus, quibus Sanctus eo tempore contubernales suos instruxit, ortum habuit liber Octoginta trium quæstionum, quem postea, tunc episcopus, vulgavit, & cujus in libro 1 Retractationum cap. 26 sic meminit: Est etiam inter illa, quæ scripsimus, quoddam prolixum Opus, quod tamen unus deputatur liber, cujus est titulus: De diversis quæstionibus octoginta tribus. Cum autem dispersæ fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meæ, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatæ sunt, jussi eas jam episcopus colligi, & unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat. Deinde singillatim recenset titulos illarum quæstionum, quas ipsas in Plantiniana Operum editione tomo quarto a pag. 231 curiosus lector evolvere poterit.

[174] Verosimiliter etiam in illo secessu Thagastensi sanctus Vir edidit duos libros de Genesi contra Manichæos, [duos de Genesi contra Manichæos,] ut lib. 1 Retractionum cap. 10 memorat his verbis: Jam vero in Africa constitutus, conscripsi duos libros de Genesi contra Manichæos: quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem, Deum summe bonum & immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum, nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichæos nostra invigilaret intentio; isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem veteris Legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant. In hac expositione Geneseos allegoricum sensum secutus est, cum tunc nondum auderet tanta rerum naturalium secreta ad litteram explicare, sicut inferius alia occasione videbimus. Postea tamen litteralem ejusdem Libri explicationem dare tentavit; sed coactus est illud Opusculum relinquere imperfectum, quamvis denique in sacris Litteris exponendis exercitatior conscripserit de Genesi ad litteram libros duodecim, de quibus infra mentionem faciemus.

[175] Porro Sanctus initio memorati Operis de Genesi contra Manichæos prodit humilem animi sui modestiam, [in quibus de industria utitur stylo humiliore,] dum rationem reddit, cur ab aliis monitus, illud simpliciore stylo composuerit, & lib. 1 cap. 1 sic præfatur: Si eligerent Manichæi, quos deciperent, eligeremus & nos verba, quibus eis responderemus. Cum vero illi & doctos litteris & indoctos errore suo persequantur, & cum promittunt veritatem, a veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus manifestis convincenda est vanitas eorum. Placuit enim mihi quorumdam vere Christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichæos edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus aut vix aut difficile intelligi, & me benevolentissime monuerunt, ut communem loquendi consuetudinem non desererem, si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem: hunc enim sermonem usitatum & simplicem etiam docti intelligunt, illum autem indocti non intelligunt. Solent ergo Manichæi Scripturas veteris Testamenti, quas non noverunt, vituperare, & ea vituperatione infirmos & parvulos nostros non invenientes, quomodo sibi respondeant, irridere atque decipere.

[176] Præterea sanctus Doctor in alio Opere de Genesi ad litteram lib. 8 cap. 2 duos hosce libros de Genesi contra Manichæos iterum sic recenset: [sensum litteralem in iis ubique non dedit,] Ego contra Manichæos, qui has litteras veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo & detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meæ, cito volens eorum confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quærendam Litteris, quas oderunt, Christianam & euangelicam fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia, quemadmodum proprie possent accipi, magis non posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile, ne retardarer, quid figurate significarent ea, quæ ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate & perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non curarent. Memor tamen, quid maxime voluerim, nec potuerim, ut non figurate, sed proprie primitus cuncta intelligerentur, nec omnino [Col. 246D] desperans, etiam sic posse intelligi, idipsum in prima parte secundi libri ita posui. Sane, inquam, quisquis voluerit omnia, quæ dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intelligere, quam littera sonat, & potest evitare blasphemias, & omnia congruentia fidei Catholicæ prædicare, non solum ei non est invidendum, sed præcipuus multumque laudabilis intellector habendus est.

[177] [perficit libros de Musica,] Etiam sex libros de Musica, quos in Italia Sanctus noster inchoaverat, circa hoc tempus in Africa absolvit, sicuti superius § 8 diximus. Quinque priores hujus Operis libros, quantumlibet erudite conscriptos, Auctor ipse nugis humiliter annumerat, quas apud benevolos lectores nomine officiosi laboris excusari posse existimat, ut liquet ex initio libri sexti, cui præfixit sequentem prologum: Satis diu pene atque adeo plane pueriliter per quinque libros in vestigiis numerorum ad moras temporum pertinentium morati sumus; quam nostram nugacitatem apud benevolos homines facile fortassis excuset officiosus labor, quem non ob aliud suscipiendum putavimus, nisi ut adolescentes vel cujuslibet ætatis homines, quos bono ingenio donavit Deus, non præpropere, sed quibusdam gradibus a sensibus carnis atque carnalibus litteris, quibus eos non hærere difficile est, duce ratione, avellerentur, atque uni Deo & Domino rerum omnium, qui humanis mentibus nulla natura interposita præsidet, incommutabilis veritatis amore adhærescerent. Deinde propter utilitatem præcipue commendat librum sextum, in quo pia lectoris mens ex consideratione numerorum ad ipsum Deum elevatur.

[178] [vulgat dialogum de Magistro,] Eodem circiter tempore vulgavit dialogum de Magistro, cujus S. Augustinus lib. 1 Retractationum cap. 12 post sex Musicæ libros ita meminit: Per idem tempus scripsi librum, cujus est titulus de Magistro; in quo disputatur, & quæritur, & invenitur, magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum; secundum illud etiam, quod in Euangelio scriptum est: Unus est magister vester Christus. Novissimi PP. Benedictini editores in admonitione, quam huic Opusculo præfigunt, de tempore scriptionis illius ita disserunt: Opusculi sequentis ætatem prodit ipse ejus Auctor in lib. IX Confessionum cap. VI, ubi prænotato, quod annorum ferme quindecim erat Adeodatus, quando ipsi sociisque Mediolanum baptismi suscipiendi causa pergentibus comes adjunctus est, testatur subinde hunc dialogum cum illo tunc habitum fuisse, cum esset in annis sedecim, id est, anno secundo ab eorum baptismate, quo certe initiati fuere anno Christi CCCLXXXVII. Quapropter libris de Genesi contra Manichæos & de Musica, qui circiter annum CCCLXXXIX perfecti fuerant, recensitis adjecit Augustinus in libro primo Retractationum cap. 12, se librum de Magistro per idem tempus scripsisse. Post hunc commentarium prævium in prima Actorum parte num. 237 ex ipso Patris testimonio hæc ætas Adeodati & consequenter asserta lucubrationis istius chronologia confirmabitur.

[179] [librum edit de vera Religione,] Denique S. Augustinus ultimum suum Opusculum, quod ante susceptam sacerdotii dignitatem scripsit, lib. 1 Retractationum cap. 13 assignat in hunc modum: Tunc etiam de vera Religione librum scripsi, in quo multipliciter & copiosissime disputatur, unum verum Deum, id est, Trinitatem, Patrem, & Filium & Spiritum sanctum religione vera colendum; & quanta misericordia ejus per temporalem dispensationem concessa sit hominibus Christiana religio, quæ vera religio est, & ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam vita sua coaptandus. Maxime tamen contra duas naturas Manichæorum liber hic loquitur. Habes hic obiter materiam istius libri, quem Sanctus Romaniano civi suo ac mœcenati nuncupavit. Tempus autem lucubrationis hujus in admonitione prævia PP. Benedictini Galli referunt ad annum Christi 390, cum numeretur ultimo loco inter Opuscula ejus scripta ante sacerdotium, quod anno Christi 391 suscepit.

[180] Sanctus noster argumentum hujusmodi scriptionis ante annos aliquot amico suo Romaniano promiserat, [ut promiserat amico suo Romaniano,] ut patet ex cap. 7 ejusdem Operis, ubi sic illum alloquitur: Cum ante paucos annos promiserim tibi scribere, charissime mihi Romaniane, quid de vera religione sentirem, tempus nunc esse arbitratus sum, postquam tuas acerrimas interrogationes sine ullo certo fine fluctuare, ea charitate, qua tibi obstrictus sum, diutius sustinere non possum. Repudiatis igitur omnibus, qui neque in sacris philosophantur, nec in philosophia consecrantur; & iis, qui vel prava opinione, vel aliqua simultate superbientes, a regula & communione Ecclesiæ Catholicæ deviarunt; & iis, qui sanctarum Scripturarum lumen & spiritalis populi gratiam, quod novum Testamentum vocatur, habere noluerunt, quos quanta potui brevitate perstrinxi; tenenda est nobis Christiana religio & ejus Ecclesiæ communicatio, quæ Catholica est, & Catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis: velint enim nolintve, ipsi quoque hæretici & schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam Catholicam vocant: non enim possunt intelligi, nisi hoc eam nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur.

[181] Cum S. Paulinus episcopus Nolanus ab Alypio accepisset hunc librum de Vera religione cum duobus libris de Moribus Ecclesiæ & Manichæorum, [qui cum aliis quatuor contra Manichæos scriptis,] ac aliis duobus de Genesi, quos propterea pentateuchum contra Manichæos appellat, in novissima Operum suorum editione Veronensi col. 13 epistolam quartam sic exorditur, & Auctorem pentateuchi istius ita laudat: Charitas Christi, quæ urget me, & absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi, pudore depulso, præstitit, teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas & de scholasticis facultatibus affluentes, & de cælestibus favis dulces, ut animæ meæ medicas & altrices in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti & venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro ecclesiæ multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni * habeo, in his me oblecto, de his cibum capio, non illum, qui perit, sed qui operatur vitæ æternæ substantiam per fidem nostram, qua adcorporamur in Christo Jesu Domino nostro; cum fides nostra, quæ visibilium negligens invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris & exemplis fidelium roboretur.

[182] Deinde ingenti admiratione & amore abreptus, ad laudem S. Augustini sic exclamat: [magna Sancti commendatione,] O vere sal terræ, quo præcordia nostra, ne possint seculi errore vanescere, condiuntur! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiæ posita, quæ late Catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo lætitiæ lumen effundens, densas licet hæreticorum caligines discutis, & lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas! Denique in laudes ejusdem Sancti sic iterum excurrit: Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino & suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, & oris tui spiritu vescor: os enim tuum fistulam aquæ vivæ & venam fontis æterni merito dixerim; fons in te aquæ salientis in vitam æternam Christus effectus est: cujus desiderio sitivit in te anima mea, & ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit; ideoque cum hoc pentateucho tuo contra Manichæos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes Catholicæ fidei munimina comparasti, quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis, quæso, promere mihi de armamentario tuo & conferre non abnuas arma justitiæ. Sæpius hic Sanctus alibi Doctorem nostrum meritis laudibus exornat.

[183] [S. Paulino eximie placuit:] Videtur autem in hoc pentateucho potissimum Paulino placuisse liber de Vera religione, sicut eruimus ex Epistola 32, qua S. Augustinus ei respondet, ac inter alia Romanianum amicum suum commendat his verbis: Ecce charissimus meus est & ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissimus, qui hanc eximietati tuæ ac præstantissimæ charitati epistolam apportat; hujus nomen est in libro de Vera religione, quem tua sanctitas (quantum litteris indicas) libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi eum misit, commendatione jucundior. Certe Sanctus adhuc neophytus & solo Christiani Catholici nomine præditus, quando illud Opus de Vera religione conscripsit, in eo tam clare mysteria nostræ religionis explicuit, ut veteris & eximii doctoris Catholici partes impleverit. Unde libenter subscribimus elogio, quod in Vita S. Augustini lib. 3 cap. 3, num. 4 laudati PP. Benedictini Galli propter illud ei contexuerunt in hunc modum: Vix ulla est lucubrationum Augustini, quæ ad illius incredibilis ingenii magnitudinem demonstrandam plus valeat. Nihil enim admiratione dignum vel stupendum magis, quam hominem religionis Christianæ mysteriis recens imbutum, nec adhuc alio quam Fidelis nomine in Ecclesia decoratum, de divina illa religione tam eximie disserere, & adeo egregiam illius dignitatis ac excellentiæ imaginem depingere potuisse.

[184] [epistolæ scriptæ, negotiaque peracta plurima] Brevitatis causa prætermittimus hic epistolas, quas Sanctus illo triennio ad Nebridium, Maximum Madaurensem ethnicum, aliosque diversæ professionis homines dedit. Ad has litteras ultro citroque scriptas accedebant negotia, quæ sanctus Magister pro discipulis aut civibus suis suscipere cogebatur, ut colligimus ex Epistola 114 Nebridii, qui negotiis istis exoptatam amici sui quietem nimis interpellari conqueritur hoc modo: Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium præstas; necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? Quæso, qui te tam bonum homines interpellant? Credo, qui nesciunt, quid ames, quid concupiscas. Nullusne tibi amicorum, qui eis amores referat tuos? Nec Romanianus, nec Lucinianus? Me certe audiant. Ego clamabo, ego testabor, te Deum amare, illi servire, atque inhærere cupere. Vellem ergo te in rus meum vocare, ibique acquiescere: non enim timebo, me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas, & a quibus nimium amaris. Ex his omnibus abunde patet, ab Augustino istud commorationis Thagastensis fere triennium potius in negotioso secessu, quam in tranquilla solitudine utiliter peractum fuisse.

[185] Cum tamen ibi sanctus Vir, alienatis a se curis secularibus, [in illo secessu, ubi monachum fuisse quidam asserunt, negant alii.] fere per tres annos in communitate vixerit, & jejuniis, orationibus, bonisque operibus institerit, in Lege Domini meditans die ac nocte, quemadmodum S. Possidius in Actis infra num. 6 testabitur, aliqui scriptores confidenter asserunt, S. Augustinum tunc vitam monasticam duxisse, & sodalibus monachis præfuisse. Sed alii contendunt, hæc omnia pietatis exercitia optime convenire piis doctisque laïcis aut secularibus, qui simul vivunt, & curam rei familiaris œconomo cuidam relinquunt. Quapropter hunc S. Augustini monachatum prorsus negant, & variis argumentis contendunt, illum tunc tantummodo socialem vitam duxisse, qualem in villa Verecundi duxerat, & qualem diu antea ducere desideraverat, nisi amor muliercularum hoc desiderium vel propositum disturbasset, ut inferius in prima Actorum parte num. 144 legitur. Quod autem maxime mireris, utraque contendentium pars eumdem S. Possidii textum pro sententia sua allegat. Hinc inter Eremitas Augustinianos & Canonicos Regulares orta est controversia, quæ seculo decimo quinto tantas turbas excitavit, ut Romanus Pontifex utrique Religioso Ordini & quibuslibet eorum defensoribus silentium sub pœna excommunicationis indixerit, & illam quæstionem deinceps agitari vetuerit. At postmodum licentia opinionem suam modeste defendendi restituta est saltem alumnis utriusque istius Ordinis, ut paragrapho sequente videbimus.

[Annotata]

* al. in lectione

§ XIV. Lis inter Eremitas Augustinianos & Canonicos Regulares de monastica Sancti nostri professione, quam hi negant, illi asserunt.

[Ex pia & communi S. Doctoris vita] Gerardus Moringus Belga, de quo rursus infra mentio recurret, & Bibliotheca scriptorum Belgarum consuli potest, in Vita S. Augustini § 20 sese huic controversiæ non videtur immiscere; sed ibi tantum pia prædicti secessus Thagestensis exercitia & præcipuas in eo Sancti nostri occupationes exponit his verbis: In Africam transgressus cum Alipio & Evodio, & aliquot eodem spiritu tactis amicis, primum (ut fertur) triennium hæsit in solo natali, quod ibi, ut diximus, suos quisque habebat agros ac fortunas tuendæ vitæ necessarias: nam erant fere omnes indidem oriundi. Nec vero hic quidquam de concepto ardore remisit; quinimo collatis in commune facultatibus, prout Apostoli vivebant sub exordio Ecclesiæ euangelicæ, sacris precibus aliisque piis factis, sicut antea, incumbere cum iis, cum quibus erat, numquam cessabat. Sacrarum Litterarum studio in dies magis inflammescebat. Si quid divina benignitas aut acrius scrutanti aut intentius precanti sibi aperuerat, tum viva voce tum editis scriptis in publicam utilitatem benigne expromebat, haud ignarus, fraudi fuisse servo inerti, qui commissum a Domino talentum, ut in usuram depromeret, infrugifere in terram defoderat; ita ut brevi etiam iis locis sanctitas vitæ ejus, excellensque in sacris eruditio omnium ore circumcirca prædicaretur.

[187] [contentio orta de monachatu Sancti:] Ex hoc sociali pioque vivendi genere, quod hic & paragrapho superiore descriptum est, & rursum infra breviter a Possidio describetur, Eremitæ Augustini deducunt monasticam S. Augustini professionem, & ad eam plerique referunt Ordinis sui primordia, quamvis aliqui ex iis velint, istud vitæ institutum, & consequenter originem eremitici sui Ordinis in villa Verecundi, vel in ipso Sancti baptismo cœpisse, sicut ex Monastico Augustiniano Nicolai Crusenii, aliisque eorum libris patet. Sed huic opinioni contradicunt Canonici Regulares, & variis argumentis ostendere nituntur, S. Augustinum nullo umquam tempore monachum fuisse. Interim Eremitæ Augustiniani contendunt, hunc monachatum ex ipso sancti Doctoris testimonio certum esse, & eumdem confidenter ac strenue propugnant. Hæc quæstio circa finem seculi decimi quinti tam acriter agitata fuit, ut anno Christi 1484 Sixtus IV Pontifex utrique parti silentium indixerit. Abrahamus Bzovius Dominicanus in Annalibus ecclesiasticis post eminentissimum Baronium continuatis ad annum Christi 1484 num. 2 originem hujus tumultuosæ litis ex Celso Mapheo Canonico Regulari narrat, & præcipuam istius altercationis causam Eremitis Augustinianis imputat. Verum Dominicus Antonius Gandolfus in Dissertatione historica de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus pag. 56 & sequente contendit, illam Bzovii narrationem falsam esse. Sed tam parum nostra interest scire, quinam fuerint primi discordiæ istius auctores, ut in hanc rem operosius inquirere nolimus.

[188] [Summus Pontifex] Saltem in Bullario Augustiniano, quod Romæ anno 1628 Laurentius Empoli Eremita Augustinianus edidit, pag. 321 & sequentibus constitutio Sixti IV Pontificis ita sonat: Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Qui Apostolis præcepit, ut se invicem diligerent, sine dilectione mutua bonum aliquod perfectum esse non posse demonstravit; in illa enim consistit omnis bene vivendi ratio & operatio, si odia transeunt in dilectionem, si inimicitiæ convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat vincendi cupiditatem. Sed hostis antiqui versutia, ubi majoris charitatis fervorem esse conspicit, ibi sagacius vires suas intendit, ut fidelibus Christi famulis per diverticula & superfluas contentiones abstractis, de sua sagacitate lætetur; cujus conatibus obviare & mutuam charitatem & pacis dulcedinem inter fideles quosque, præsertim sub eadem vocatione & suavi Religionis jugo Deo militantes, enutrire, ac discordiarum fomenta & inanes contentiones, quæ nihil ad rem pertinent, nec ædificant, sed destruunt, falce vigilantiæ pastoralis ad radicem posita evellere & exstirpare totis conatibus insudamus, ne debile simplicitatis initium per longam altercationem ad inextricabiles prorumpat errores, qui postmodum difficilius valcant emendari.

[189] [Sixtus IV] Sane non sine mentis nostræ displicentia singulari pluries jam dudum ad nostrum pervenit auditum, quod inter dilectos filios Canonicos Regulares Ordinis sancti Augustini congregationis Lateranensis, & Fratres Ordinis Eremitarum ejusdem beati Augustini quædam minus necessaria, minusque laudabilis controversia pullulare cœpit de ipsius præclarissimi Ecclesiæ doctoris Augustini habitu, ac de pictura, & Ordinum hujusmodi institutione, parte qualibet diversimode sentiente, ac prædicante; nec veriti sunt libros super hujusmodi levitatibus componere, eosque legere, & aliis legendos tradere non sine scandalo & perturbatione mentium legentium & aliorum Christi fidelium, & per ineptias hujusmodi, quos Deo lucrifacere deberent, perdere festinant.

[190] Nos attendentes, quod clarissimum Ecclesiæ lumen Augustinum, [utrique litigantium parti] præter episcopalis dignitatis habitum, alium gestasse, aut professioni alienæ se subjecisse, aut affirmare aut negare ad rem non pertinet, nisi quantum contentio supervacanea aucupari nititur, ac tam enorme facinus, & periculosas contentiones de medio tollere penitus & exstirpare volentes, motu proprio, non ad alicujus nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam, sed nostra certa scientia, & mera voluntate, tam Canonicis Regularibus dictæ Congregationis, quam omnibus & singulis Fratribus Ordinis Eremitarum sancti Augustini, quibuscumque nominibus censeantur & quacumque præfulgeant dignitate, in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub pœna excommunicationis latæ sententiæ, quam in singulas tam Fratrum Eremitarum, quam Canonicorum prædictorum personas contra facientes ferimus in his scriptis, a qua absolvi nequeant, nisi a Nobis, vel successoribus Romanis Pontificibus canonice intrantibus, seu in mortis articulo constituti, auctoritate Apostolica tenore præsentium inhibemus, atque districte præcipiendo mandamus, quatenus a contentionibus, ac de beato Augustino assertionibus hujusmodi, prædicationibus, disputationibus, jurgiis, & controversiis penitus abstineant, nec de eis mentionem de cetero faciant, & se mutua charitate in Christo Jesu Domino nostro diligant; & mutuo venerantes, & ea, quæ decorem & venustatem ambarum partium concernunt, alternatim asserentes, & ea, quæ ædificant & instruunt, & ad salutem animarum Christi fidelium prosunt, populo prædicent, omissis & penitus rejectis * vanis assertionibus & altercationibus; ut Ordo a beato Augustino datus, qui idem est in omnibus, licet instituta particularia aliqualiter differant, non divisus, non factiosus, non contaminatus, sed unicus, pacificus, integer & immaculatus, prout est & esse debet, etiam ab omnibus censeatur.

[191] Præterea ut censura ecclesiastica ab omnibus formidetur, [sub pœna excommunicationis] præter Canonicos Regulares & Fratres Eremitarum hujusmodi, eos insuper, qui eisdem Canonicis & Fratribus dederint in præmissis auxilium, consilium, & favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte, quovis quæsito colore, sententias, censuras & pœnas supradictas incurrere volumus eo ipso, nisi postquam de præsentibus notitiam habuerint, a præstatione auxilii, consilii & favoris destiterint. Et nihilominus eorumdem Canonicorum Regularium & Fratrum Eremitarum modernis & pro tempore existentibus Rectori & Generali, & eorum Capitulo generali, sub similibus pœnis injungimus, ut præsentes litteras in eorum monasteriis, claustris & capitulis, dum major Canonicorum & Fratrum Eremitarum prædictorum multitudo convenerit, semel, bis, ter & pluries solemniter publicent & interpretentur, ita quod ab omnibus, etiam Grammaticæ ignaris, plane intelligi valeant; & harum litterarum transumptum seu copiam ad unumquodque monasterium Canonicorum & Fratrum Eremitarum hujusmodi transmittant.

[192] [silentium imposuit:] Quod si secus egerint, & mandatis Apostolicis non paruerint (quod absit) ex nunc, prout ex tunc, & ex tunc, prout ex nunc, excommunicationis latæ sententiæ, anathematis, & maledictionis æternæ pœnas prædictas eos, & singulares personas ex eis incurrisse, illisque irretitos etiam motu, auctoritate, & scientia prædictis decernimus & declaramus, & pro talibus ab omnibus reputari volumus & mandamus, donec & quo usque Sedes Apostolica super contentione hujusmodi aliud duxerit determinandum. Deinde post consuetas constitutionum Pontificiarum clausulas hoc decretum notatur datum Romæ apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto, quinto Idus Maii, Pontificatus nostri anno decimo tertio. Hanc Empoli editionem subinde vitiosam correximus ex duobus ejusdem Bullæ exemplaribus, quorum unum Bzovius Annalibus suis ecclesiasticis inseruit, & alterum Gabriel Pennottus in præfatione ad Historiam tripartitam Canonicorum Regularium vulgavit.

[193] [at posteriores Pontifices Eremitis Augustinianis,] Gandolfus Eremita Augustinianus pag. 57 Operis supra laudati de Bulla illa Sixtina lectorem sic monet: Sciendum insuper est, Innocentium VIII vivæ vocis oraculo, Riario Cardinali camerario facto, declarasse decretum Sixti IV, ut in Bullario Ordinis pag. 324; in qua declaratione hæc inter alia scintillant verba: “Possint publice & private respondere & se defendere in judicio & extra judicium, & quod libri ac tractatus per eosdem Fratres Ordinis Eremitarum, & pro eorum parte & defensione contra eosdem Canonicos Regulares, & eorum libros & tractatus, & quorumcumque aliorum pro eis [hactenus super] hac materia confecti & publicati, in suo robore permaneant, ac libere scribi, vendi, retineri, & uti, ac largiri [per eosdem Fratres Ordinis Eremitarum] possint”. Hic uncis inclusimus ea verba, quæ Gandolfus omiserat. Certe error irrepsit in annum hujus declarationis, qui pag. 326 memorati Bullarii Augustiniani notatur his verbis: Datum Romæ in ædibus nostris apud sanctum Laurentium in Damaso, die penultima Martii, millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris, & D. N. D. Innocentii divina providentia Papæ octavi anno… Verum illo anno millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio, qui hic claris verbis exprimitur, Innocentius VIII nondum erat Pontifex Romanus, cum tantum mense Augusto anni 1484 in locum Sixti IV defuncti successerit.

[194] [uti & Canonicis Regularibus, licentiam dederunt] Equidem ex hac declaratione satis intelligo, quod Eremitæ Augustiniani acceperint facultatem sese defendendi contra Canonicos Regulares, & quod libri eo tempore in favorem illorum editi, per eosdem Fratres Ordinis Eremitarum licite retineri ac distribui possint; sed nondum video, facultatem illam extensam fuisse ad alios, qui eisdem Canonicis & Fratribus dederint in præmissis auxilium, consilium & favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte, quemadmodum Sixtus IV supra num. 191 loquitur, & quos eadem excommunicationis sententia involvit. Similis aut eadem facultas postmodum concessa est Canonicis Regularibus, ut Pennottus in Præfatione sua ad Historiam tripartitam testatur. Etiam non ignoro, multos illustres variæ conditionis auctores, qui ad neutrum litigantium Ordinem pertinebant, post editam Bullam Sixti IV sese huic controversiæ immiscuisse, ut alterutri parti patrocinarentur. At hi procul dubio crediderunt, hanc Pontificis constitutionem penitus revocatam fuisse, quod mihi hactenus omnino persuadere non possum. Quamvis hac in re nimis scrupulosus aliquibus videar, tamen ob hanc aliasque rationes infra proferendas firmiter decrevi memoratum Sixti IV Papæ decretum reverenter observare.

[195] Neque me movet auctoritas Abrahami Bzovii, [defendendi opinionem suam: quam aliqui putant extensam ad omnes.] qui in Annalibus suis ecclesiasticis ad annum Christi 1484 num. 5 in hanc rem scribit sequentia: Ceterum cum post tempora ejusdem Sixti IV plures de hac materia libri prodierint, & nunc prodeant, videtur hoc decretum in dissuetudinem ivisse, præsertim cum duobus abhinc annis Canonici Regulares Lateranenses apud illustrissimos & reverendissimos dominos Cardinales sacræ Congregationis Indicis institerint, ne liber recens editus per Joannem Marquez Augustinianum Eremitam de origine Eremitarum, in quo pluribus circa idem argumentum versatur, publicaretur, nihilominus eisdem illustrissimis dominis Cardinalibus concedentibus, idem liber fuerit publicatus. Similia Pennottus in supradicta Præfatione sua refert, & ibidem addit, tunc etiam Canonicis Regularibus Lateranensibus datam fuisse facultatem scribendi pro sua opinione, & respondendi ad ea, quæ Marquezius in illorum præjudicium proferret. Sed hæc omnia tantummodo probant, id licuisse alumnis utriusque religiosi Ordinis, & ad superiorem scrupulum mihi eximendum non sufficiunt.

[196] Porro videamus, quomodo hæc controversia post decretum Sixti IV rursus agitari cœperit, [Hinc controversia, quæ sopita fuerat,] & post multos editos utrimque libros adhuc ætate nostra perseveret. Hunc antiquæ litis progressum Petrus a sancto Trudone Canonicus Regularis, qui Lovanii anno 1654 Examen testamenti S. Augustini contra eximium P. Lupum Augustinianum edidit, usque ad sua tempora deducit, & in præfatione prædicti Opusculi breviter enarrat hoc modo: Summus Pontifex Sixtus IV hujusmodi contentioni finem imponere volens, utrisque silentium indixit, speciali desuper decreto edito, quod referunt Pennottus in Historia tripartita, & Bzovius in Annalibus ad annum MCDLXXXIV. Atque per hoc decretum pro tempore quidem sopita fuit hujusmodi controversia, non tamen omnino exstincta: paulatim enim iterum resuscitata exarsit, etsi non cum tanto stridore ac offendiculo; nonnulli enim utriusque partis, præter præfatos (paulo superius de primis & acrioribus amborum Ordinum vindicibus egerat) idem denuo controversum argumentum scriptis editisque libellis in lucem protulerunt; ex Canonicis Regularibus Joannes Philippus Novariensis, Anselmus episcopus Havelburgensis ac postea archiepiscopus Ravennas (non capio, cur hoc loco citetur Anselmus iste, qui seculo XII floruit) Joannes Trullus Arragonius, Joannes Mauburnus Bruxellensis, Petrus Heligerius & ceteri. Ex Eremitis Ludovicus ab Angelis, Cornelius Lancilottus Belga, Ægidius a Præsentatione Lusitanus, seu Nicolaus Plenevaulx Leodius & ceteri, conspirantibus utrimque multis viris doctis, theologis, jurisperitis & historicis. Unde decretum istud Sixti IV Papæ (secundum eorum saltem judicium) aut in dissuetudinem abiisse, aut ubique locorum non tam stricte obligasse videtur.

[197] [rursus est renovata,] Denique hac nostra tempestate, causa hæc iterum ad Pontificum tribunal deducta fuit: cum enim P. Joannes Marquez, Ordinis Eremitarum sancti Augustini, sacræ theologiæ doctor Salmanticensis & regius concionator, idiomate Hispano librum edidisset de origine Ordinis sui, isque in Italicum translatus, procurantibus Canonicis Regularibus Congregationis Lateranensis, illustrissimis S. R. E. Cardinalibus Congregationis Indicis nuncupatæ, oblatus fuisset, ab eisdem publicari permissus fuit, data simul facultate Canonicis Regularibus, non obstante decreto Sixti IV pro suorum opinione scribendi, & ad ea, quæ præfatus Pater Marquez in ipsorum præjudicium scriberet, respondendi, hoc tamen salvo, quod a contumeliis & conviciis omnino abstinerent, uti viros Religiosos decet. Hoc autem tam clare, abunde, ac solide ex commissione Superiorum suorum præstitit D. Gabriel Pennottus Novariensis, Canonicus Regularis Congregationis Lateranensis, tunc sancti Juliani apud Spoletum, denique totius suæ Congregationis abbas Generalis, in Historia sua tripartita Ordinis Clericorum Canonicorum, edita prius Romæ & postea Coloniæ Agrippinæ anno Domini MDCXXX, ut adversariorum fundamenta ad imum usque exactissime perscrutans atque excutiens, eaque non nisi meras phantasmatum nebulas esse ostendens, etiam monachismum Augustino ab eis affictum, omnino vanum & nullum esse convincat, ut cuivis neutri parti addicto lectori, si æquo attentoque animo scripta ejus pervolvere voluerit, facile constare poterit.

[198] [contendente utraque parte se firmissimis niti argumentis:] Nemo miretur, Petrum a sancto Trudone tam confidenter hic in fine ad æquos attentosque lectores provocare, & de victoria quasi jam parta gloriari: nam Canonici Regulares & Eremitæ Augustiniani putant, se firmissimis fundamentis niti, & argumenta adversariorum longe suis infirmiora arbitrantur. Unde Simplicianus a sancto Martino Augustinianus in præfatione Operis Gallici, quo Historiam tripartitam Gabrielis Pennotti refellit, benignum & a partium studio vacuum lectorem tantummodo rogat, ut judicium suspendere velit, donec lucubrationem suam pervolverit. Deinde ibidem promittit, se luce clarius ostensurum, quod Pennottus objectas sibi difficultates solvere non potuerit, & non nisi crassis erroribus & imposturis Historiam suam impleverit. Unum alterumve similis confidentiæ exemplum paragrapho sequenti reservabimus.

[199] [acriter pro Eremitis scripsit] Interea spectemus duos eruditos pugiles, qui post medium seculi XVII non minori confidentia utrimque ad singulare certamen descenderunt. Ambo sinceris & æqualibus armis ex compacto pugnare volunt, id est, ex genuinis S. Augustini scriptis oppositas suas opiniones stabilire nituntur. Primus ex his duobus illustribus athletis est R. P. Christianus Lupus Eremita Augustinianus, qui Quæstionem quodlibeticam de hac controversia Duaci anno 1651 in lucem dedit. Imprimis in Epistola dedicatoria hujus lucubrationis, quam sodalibus suis obtulit, de opinione sua sic intrepide pronuntiat: Cuivis sedulo Augustini lectori laïcus Eremitarum monachismus adeo dense incurrit in oculos, ut nec ipse Carneades de isto possit dubitare. Deinde ex S. Optato Milevitano proponit similitudinem de filiis, qui post obitum patris de hereditate litigant, prolatoque tandem patris testamento, ad concordiam reducuntur. Unde magna cum fiducia sodales suos alloquitur, & ex hac comparatione sic concludit: Hoc ipso jure, reverendi Patres, in præsenti quæstione agendum credidi cum fratribus meis Canonicis Regularibus. Convictos eos volui ex ipso Patris nostri testamento, id est, ex ipsis Operibus sancti Augustini. Quod an vere fecerim, judicatum velim a nullo, quam a vestro judicio: neque enim nancisci possim judices magis æquos. Istud namque Patris nostri testamentum quotidie vobis versatur ante oculos, atque ex illo nobis enatum jus, tu eximie Pater Prior, nuper in hac academia, in aula tua doctorali, acerrime propugnasti. Interim judices quæro, non mercenarios præcones: causam quippe ago, agi dignam etiam coram judice inimico.

[200] Denique eximius P. Lupus in Quæstione prævia ante caput primum, [Christianus Lupus;] sive pag. 6 & 7 ejusdem lucubrationis suæ, acrius adversarios aggreditur his verbis: Quisquis Augustino ejus monasteria, ejusque non in domibus episcopalibus Clericos, sed in agris ac desertis insulis monachos eripit, non solummodo calumniosus est, sinistrorumque faber armorum; sed insuper eum omni solatio ac refugio orbatum vult torquere ac consumere mœrore. Hoc scelus volunt ejus filii; filii alieni, nugacibus ratiunculis, tamquam parricidalibus pugiunculis in pium Patrem armati. Verum ad rem. Ostendamus, Eremitas ab Augustino institutos ac fundatos; & quidem tamquam primogenitos ac longe carissimos filios, idque ex ipso Augustino.

[201] Nunc ex adversa parte in arenam prodit R. D. Petrus a sancto Trudone, [cui respondit pro Canonicis] Prior Canonicorum Regularium in Lovaniensi sancti Martini cœnobio, & eruditissimus sacræ theologiæ Licentiatus, qui Lovanii anno 1654 contra Quæstionem quodlibeticam eximii P. Lupi vulgavit Opusculum, quod Examen testamenti S. Augustini inscripsit. Hic autem in Præfatione hujus Opusculi lectorem de methodo & assertionibus adversarii sui sic præmonet: Relicto trito hactenus confratrum suorum itinere, quo ad monachismum Augustino imponendum, seque genuinos ejus filios asserendos, diversis diversorum historiis, sermonibus, epistolis & ceteris uti consueti sunt, ex solis divi Augustini aut coævorum Patrum scriptis Canonicos Regulares convictos vult, se suosque confratres Eremitas esse ipsius primogenitos longeque charissimos filios; Canonicos Regulares vero tantum secundo-genitos; imo, quod durius est, eo quod negent divo Augustino monachos ac Eremitarum monasteria in desertis insulis ac agris, etiam alienos ejus filios, & quasi parricidalibus pugiunculis, id est, nugacibus ratiunculis in pium Patrem armatos, calumniosos, sinistrorum fabros armorum, eumque omni solatio ac refugio orbatum velle torquere ac consumere mœrore. Præsultavit huic Patri Lupo (sed cum majori modestia ac gravitate) eximius Pater Joannes Rivius sacræ theologiæ doctor, & Eremitarum sancti Augustini per Germaniam inferiorem Prior Provincialis in Vita divi Augustini, ex Operibus ejus concinnata, in qua etiam nonnulla in Canonicam divi Augustini professionem & Canonicorum Regularium institutum præjudicialia sparsim interserit.

[202] Post hæc ibidem causam & modum suæ refutationis ita exponit: [Petrus a sancto Trudone:] His concoloribusque horum duorum eximiorum Patrum Rivii & Lupi decisionibus, nimis, ut mihi quidem videtur, a vero deviis, pro eo, quem debeo veritati, instituto Clericali sancti Augustini & Ordini nostro, amore & studio, stimulantibus quoque nonnullis doctissimis optimisque viris, & silentium nostrum in hac ipsa causa improbantibus, paucis mihi obviandum censui: & quia præcipuus intentionis meæ scopus est inquirere verum legitimumque sensum scriptorum ac testimoniorum divi Augustini, aliisque judicandum proponere, an ea, quæ pro causa sua aut prætensa primogenitura venerandi Patres Eremitæ præfati allegant, eis contra Canonicos Regulares faveant; eaque P. Lupus sancti Augustini testamentum vocat, scriptum hoc nostrum Examen testamenti S. Augustini inscribendum fuit: in quo P. Lupum præcipue pari quasi passu insequendo, ab ipso primo divi Augustini ante & in primordiis conversionis suæ proposito inchoando, conabor ostendere ex vi verborum testamenti ipsius manifeste convinci, Canonicos Regulares non alienos, sed proprios, primogenitos, aut potius unigenitos ejus esse filios; Eremitas vero in eo neque ut primogenitos, sed neque secundo aut tertiogenitos agnosci, adeoque aliunde quærendum eis esse, quales sint Augustini filii, quales fratres nostri, & unde Augustiniani dicti.

[203] [hos vero secuti complures alii.] Hos duos athletas secuti sunt alii recentiores ex utroque religioso Ordine, qui communem sui Ordinis opinionem in hac controversia tuentur. Ex Canonicis Regularibus occurrunt Nicolaus Desnos in Opere Latino, quod Canonicus secularis & Regularis inscribitur, & alius in Disquisitionibus Latinis de Canonicorum Ordine, qui Le Large cognominari dicitur, etiamsi nomen suum huic Operi non præfixerit. Ex Eremitis Augustinianis ad manum sunt eminentissimus Norisius, Jacobus Hommey, & Dominicus Antonius Gandolfus, de quibus infra mentionem faciemus. His & aliis Ordinum suorum defensoribus accesserunt externi, sive neutrius Ordinis alumni, nimirum Sebastianus Tillemontius, Stephanus Baluzius, Ludovicus Thomassinus, Natalis Alexander, & Benedictini Galli, qui Latinam S. Augustini Vitam non ita pridem cum Operibus ejus ediderunt. Inter hos exteros aliqui Eremitis Augustinianis favent, quidam iisdem adversantur, ita ut hæc lis nondum plane decisa sit. Utra pars argumentis vincat, judicandum relinquo sedulis lectoribus, qui Opera eorum pervolvere voluerint: ego enim firmiter proposui nullum ferre judicium de controversia ista, & jam duobus paragraphis sequentibus plures hujus propositi mei rationes allegabo.

[Annotata]

* al. relictis

§ XV. Quidam neutrius Ordinis scriptores ab utraque dissidentium parte acriter reprehensi, eo quod huic liti sese immiscuerint.

[Recensentur rationes, ob quas auctor] Quamvis mihi liceret alterutram sententiam propugnare sine illo scrupulo, quem paragrapho præcedente propter expressa decreti Sixtini verba proposui, tamen adhuc arbitror, illam litis decisionem hic ab instituto meo alienam fore: tunc enim singula Canonicorum Regularium & Eremitarum Augustinianorum instrumenta proferenda essent, ut lis prudenter secundum allegata & probata decideretur. At imprimis hæc omnia nobis ad manum non sunt, etiamsi multa ex iis habeamus. Insuper hæc instrumentorum allegatio tam copiosa foret, ut maximam hujus Commentarii prævii partem occuparet. Hinc omittenda essent alia, quæ propius ad Sanctum nostrum spectant, & quæ curiosi piique lectores pluris æstimant.

[205] Fortasse quispiam dicet, me potuisse numerosam illam instrumentorum congeriem breviter contrahere, [huic liti se immiscere nolit,] vel tantum præcipua utriusque partis argumenta curioso lectori proponere, iisque mature expensis, æquum de tota controversia judicium ferre. Sed huic candide respondeo, compendiosam istam præcipuorum argumentorum collectionem suspicionibus & querelis obnoxiam esse: nam facile fieri posset, ut ego quædam ratiocinia, quæ Canonici Regulares aut Eremitæ Augustiniani firmissima & invicta putant, exigui roboris aut momenti esse arbitrarer, eaque proinde prætermitterem. Hinc alterutra vel etiam utraque pars conqueretur, solida sententiæ suæ fundamenta non fuisse fideliter assignata, & me de studio partium accusabit, aut saltem suspectum habebit. Equidem fateor, nos aliquando in quæstiunculis parvæ molis post relata utriusque partis argumenta de majori alterutrius opinionis verisimilitudine judicasse. Sed id breviter fieri non potest in hac prolixa quæstione, de qua defensores utrimque multos ac magnos libros ediderunt. His adde, quod litigantes utriusque partis ægrius ferre soleant, si quis alterius professionis arbiter aut judex sese liti eorum immiscuerit, & plerumque censores illos acrius increpent, quam consuetos apertosque adversarios. Jam proferam aliquot hujus rei exempla, quæ me cautiorem reddiderunt.

[206] Curiosi Germanicæ historiæ lectores haud dubie norunt, [explicanturque difficultates,] quibus sese difficultatibus ob hanc controversiam implicuerit Jacobus Wimpfelingus, vir doctus & apprime Catholicus, quem Guilielmus Eysengreinius in Catalogo testium veritatis fol. 184 laudat his verbis: Jacobus Wimphelingus Slettatensis Germanus, sacræ paginæ doctor atque professor gymnasii Erfordiensis, post Haidelbergensis, presbyter ecclesiæ Spirensis, ecclesiastæ munus haud modica apud Nemetes laude perfecit. Vir fide Catholicus, in lege Dei exercitatissimus atque sacris Scripturis doctissimus, philosophus insignis, historicus gravis, poëta & orator facundissimus, ad Bertholdum archiepiscopum Moguntinum Opus celeberrimum hexametro & pentametro versu elegantissimo in laudem beatæ Mariæ Virginis Dei Matris composuit, cui de Triplici candore titulus tribuitur. De laudibus & cæremoniis ecclesiæ Nemetum carmen ad Ludovicum de Helmstat Spirensium antistitem scripsit. Petente rursus Ludovico episcopo, Officium de compassione beatæ Mariæ semper Virginis composuit, quod per Spirensem diœcesin quotannis solenniter peragitur. De nuntio angelico heroïcum carmen absolvit. Excusationem ad Julium II Pontificem transmisit, quod scripserit, Augustinum non fuisse monachum, aut Fratrem mendicantem. Deinde alias ejusdem scriptoris lucubrationes enumerat.

[207] Licet Eysengreinius hanc excusationem ad Julium II memorans, [quas incurrerunt] non obscure innuat, Eremitas Augustinianos apud Pontificem Romanum de Wimpfelingo conquestos esse, tamen non satis adjuncta & consectaria istarum querelarum exponit. Quapropter hac de re potius audiamus Joannem Trithemium, coævum Ordinis Benedictini abbatem, qui in Epistolis familiaribus lib. 2, epist. 52 ad Matthæum Herbenum amicum anno 1507 post alia sic scribit: Jacobus Wimpfelingus Argentinæ est, gravem a Fratribus Eremitis divi Augustini sustinens persecutionem, propterea quod in quodam Opere suo DE INTEGRITATE prænotato scripsit, ipsum Augustinum non exstitisse monachum sive cucullatum. Compatior homini pæne ultra vires molestiam ferenti, cujus nobile ingenium jam senescentis ad jurgia compellitur juristarum. Nam in propria persona citari illum ad Sedem Apostolicam procurarunt; cujus apologiam in centum versiculos editam cum litteris meis ad te misi, ut excusationem viri intelligas.

[208] [eruditi aliqui,] Audis hic iterum mentionem fieri de excusatione ad Pontificem Romanum scripta. Sed ob hunc ambiguum loquendi modum dubitari potest, utrum Wimpfelingus priorem suam sententiam revocaverit aut mitigaverit; an vero propter justas causas tantum sese excusaverit ab itinere Romano conficiendo, cum Desiderius Erasmus Roterodamensis in epistolis suis lib. 23, epist. 10 videatur honorificum & felicem persecutionis istius finem tribuere Wimpfelingo, quando in elogio ejus eamdem rem breviter ita narrat: Romam excitus est homo & senio & hernia tardus monachorum Augustinensium opera, quod alicubi scripsisset, Augustinum non fuisse monachum, aut certe non talem, quales nunc habentur Augustinenses, cum hi tamen illum in tabulis ac libellis exhibeant promissa barba, nigra cuculla, & zona coriacea. Hoc incendium ex minima scintilla latius evagaturum Julii secundi pressit auctoritas, idque bonorum omnium applausu.

[209] [quod controversiæ prædictæ] At quocumque modo lis hæc finita fuerit, Wimpfelingus omnes illas molestias evitare potuerat, si de odiosa ista quæstione non disputasset, aut saltem judicium non tulisset. Unde supra laudatus abbas Trithemius anno Christi 1507 in epistola 38 libri secundi inter alia sic ad ipsum Wimpfelingum scribit: Tribulationibus, quas pateris, ex corde fidelissimo compatior, & si quid me posse pro tua pace existimas, fac sciam, moxque paratum ad omnia invenies. Confide in Domino Jesu, & ambula firmiter in via veritatis, & ipsa veritas te liberabit. Unum hoc solum te moneo, promptulus ne sies in antea negotiis & rebus occupare claustralium; quia quod extra te ac conditionem status tui, nihil ad te. Quid enim ad te Augustinus cucullatus fuerit an togatus? Scripsisti in libello illo tuo de Integritate, Bedam non fuisse monachum & plerosque alios, quos ego inter monachos computaverim in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, quod nisi mihi deferres amico, te facile probaturum polliceris. Congrediamur inter nos, si placet; quos ego monachos scripsi, & Bedam maxime, tu monachos non exstitisse, minime docebis. Videris mihi non satis transacti temporis perlustrasse historias, qui Bedam fuisse monachum ignoras. Sed ego tibi parcendum duxi, quem Fratrum Eremitarum sancti Augustini vexationibus plus quam satis tribulatum intelligo. Huic Wimpfelingo adjungimus aliquos recentioris ævi scriptores, qui alterutram hujus quæstionis opinionem secuti, sese acrioribus adversariorum reprehensionibus exposuerunt.

[210] [se immiscuissent,] Laurentius Landtmeter Canonicus Ordinis Præmonstratensis in Opere suo de Vetere clerico-monacho lib. 1, part. 1, cap. 13 candide negat monachatum S. Augustini, & ante expositam suam sententiam sic modeste præfatur: Ut hic explicem, quod sentio, primo lectorem rogo, ne quid existimet me spiritu contradictionis aut contentionis asserere. Odi enim animositates illas & pugnas verborum, jam olim per Apostolum præjudicatas; & si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus. Sed existimavi in re obscura cuique liberum esse in suo sensu abundare. At malui Augustinum de se, discipulum de Magistro loquentem sequi, quam quemvis alium. Deinde ex ipso sancto Doctore & S. Possidio ejus discipulo probare conatur, S. Augustinum numquam stricte dictum monachum fuisse, quantumvis cum aliis cœnobiticum vivendi modum tenuerit.

[211] At illa opinio offendit Ægidium a Præsentatione Eremitam Augustinianum, [& pro parte] qui propterea in suo Primate Augustinianæo cap. 10 sive pag. 231 alludens ad cognomen adversarii, quod idiomate Flandrico mensorem agri vel terræ significat, illum perstringit his verbis: At priusquam progrediar, mirari sat non possum, qualiter R. D. P. Landmeter in suo de Veteri clerico-monacho, Lovanii anno MDCXXV edito, agri proprii limites ita liberaliter emensus fuerit, ut digrediendo, longissime errans & palans egrediatur. Hac semita, obsecro, resecto, revertatur. Simul ibidem nostrum Georgium Witweiler, qui in Germanica S. Augustini Vita, Constantiæ anno 1624 edita, cap. 13 eamdem sententiam obiter indicaverat, ita reprehendit: Idipsum contestor ex voto Georgium Witweiler in ea, quam Germanice scripsit, Augustini Vita; qui ut est novæ Societatis (ab heroïbus tamen viris mihi perdilectæ) socius, sic novarum rerum inventor novus, dum antiquissimum Eremitarum Ordinem antiquissimo capite Augustino & fundatore injuste privare conatur.

[212] Ex contraria parte Joannes Baptista Melegarus Canonicus Regularis Ludovicum Cellotium nostrum, [alterutra] eo quod Eremitis Augustinianis in illa lite patrocinatus esset, dignum censet hac acri reprehensione: Attamen, inquit pag. 260 Operis supra citati, etsi multi Eremitarum Patres gloriam sibi decusque inaniter quæritantes, ab anno MCCXL huc usque in Ordinem Canonicum multa & dixerint & scripserint, nemo tamen extra Eremitarum Ordinem tam abs re sese huic addidit discrimini ac litigio, uti Pater Ludovicus Cellotius sacerdos Parisiensis, qui sacræ Societatis Jesu degenerans a more (quæ a suis ipsis exordiis de nostro Canonico Ordine omni modestia & laude sensisse hactenus visa est) primus animum suum ipsis tam adversantem Canonicis patefecit, de quorum progressu etsi aliquid ex iis multis, quæ vere & jure dici potuissent, in suo Hierarchiæ & de Hierarchis libro quinto attigerit, eodem tamen in libro cap. 9 § 1, 2, 3 & 4 tam prolixe & late (licet falso) de ipso Eremitico Ordine fundato immediate (ut ipse ait) ab ipso sancto Patre Augustino; & de eorum Regula ab eodem illis composita disserit, ut stuporem cohibere non possim considerando, tanti auctorem ponderis in Opere tam eximio (quale est materia Hierarchiæ cælestis & ecclesiasticæ) voluisse inserere tractatum ita arduum & omnibus auctoribus classicis ac omni destitutis passione tam adversantem. Deinde suspicatur Cellotium hanc sententiam amplexum esse, ut gratias referret Eremitis Augustinianis, qui lucubrationem ipsius cum elogio approbaverant.

[213] Denique Melegarus Apologeticam responsionem suam adversus Cellotium pag. 412 memorati Operis ita concludit: Magis in mea confirmo me sententia jam adducta, [suam sententiam] quod scilicet inique & extra rem (contra consuetum sanctissimæ Societatis Jesu morem) Pater Cellotius ibidem voluerit totam suam malam in Canonicos Regulares amplecti affectionem; cum par esset & æquum, quod & ipsum cum Magistro (Cellotius in Hierarchia S. Augustinum vocaverat magistrum suum, & cum eo submiße assus fuerat, se ex eorum numero esse, qui proficiendo scribunt & scribendo proficiunt) atque Doctore puderet de hujusmodi liteculis & dissidiis, ad eum non spectantibus, voluisse judicium & oraculum proferre; cum potius munus hoc deceat tantum summos Pontifices, seu judices ab ipsismet delegatos, quibus & ego subjicio quidquid exiguo in hoc meo labore ad gratæ matris meæ Canonicæ Religionis æquo animo suscepto disserui; non contra venerabilissimos Patres Societatis Jesu, quos summo semper sum prosecutus honore, sed in eos, qui a majoribus degenerantes, conati sunt falsis jactationibus & mendaciis antiquissimam floccipendere nostram Canonicorum Regularium Religionem, primo a sanctis Apostolis constitutam, a divo rursus Augustino (qui nullam umquam professus est aliam Religionem, quam hanc, velint nolintqeu adversarii) restauratam sub Regula a sanctis Apostolis constituta, & a tot summis Pontificibus, sanctissimis Patribus atque eximiis doctoribus laudibus decoratam. Procul dubio mitiores ejusdem litis arbitri judicabunt, Cellotium virum doctum ac gravem propter opinionem, quam tot alii ante ipsum defenderant, non tam severe reprehendendum fuisse.

[214] [protulissent,] Non minus inclementer ab alia parte vapulat Franciscus Macedo, qui e Societate nostra ad Ordinem Minoritarum transiit, & quem Fulgentius Fosseus Augustinianus, aut verius sub hoc nomine latitare volens eminentissimus Norisius, inter Somnia quinquaginta pag. 62 & sequente alloquitur his aculeatis verbis: Nos soli Augustiniani ægre ferimus, te, quem dudum in oculis ac corde ferebamus, ea in litteras mittere, quibus apud universos hac tua non provecta, sed plane decrepita ætate, in ridiculo habearis. Nos quidem Aborigines & sine certo auctore natos, uti & cetera, somniasti. At scito, monachatum sancti Augustini solidiori fundamento innixum esse, quam ut ab somniante, non dicam subrui, sed ne tantillum loco moveri possit. Angelicus Aprosius Intimeliensis, magnum bonarum artium ac sodalitii nostri ornamentum, nuperas ad me litteras misit, quibus significabat, P. Magistrum Aloysium Torellum Bononiensem in præfatione tomi sexti Seculorum Augustiniensium, quam ex Pennotto crambem recoctam & comesam (tertium epitheton, quod in hunc tuum fœtum maxime quadret, apud Catullum bis invenies Epigrammate trigesimo septimo) reposuisti, uno oris flatu in ventos sparsisse.

[215] [acerbissime ob id reprebensi,] Gabriel Pennottus, te certe melior historicus, plura contra Augustini monachatum congesserat, quæ tamen Thomas Herrera, Petrus Campensis, Joseph Sabbatinus, ac laudatus præsertim Torellus erudite æque ac solide confutarunt. Interim alienis litigiis temet immiscens, quædam scripturis, quæ te potius Pennotti discipulum quam advocatum, quo ille maxime indiget, publicabunt: nam nostrorum libris ignoratis, alienis armis indutus, inani quodam verborum impetu in certamen descendis, cum nomine saltem cognoscendi tibi fuissent hostes, priusquam eos ad pugnam provocares. Ceterum Augustiniani recentis adversarii tui conatus immemores, veteris tantum amicitiæ memores, hocce te scripto admonendum censuerunt, ut itinerarium Augustini non quidem ad limam, sed ad incudem revoces, & si forte illud in meliorem formam haud potis sis redigere, cum omnes pene litteræ lituram poscant, duas illas tibi somniatas pagellas, mille in partes laceratas, flammis absumas. Non omnes æqui rerum æstimatores judicabunt, ut opinor, hunc eruditum ac decrepitum senem, propter opinionem ab aliis multis antea propugnatam, tanto vituperio dignum fuisse. Quidquid sit de justa vel injusta hujus acerbæ objurgationis causa, ex allatis exemplis patet, Canonicos Regulares & Eremitas Augustinianos facilius professis adversariis, quam alienis censoribus de lite sua judicium ferentibus ignoscere, quemadmodum superius iterum monui.

[216] Certe non decebat viros religiosos ob hanc exigui momenti quæstionem, [magisque etiam, quam exspectare debebant a viris Religiosis.] & inter auctores eruditos passim controversam, tot acerba verba profundere ac fraternam charitatem lædere. Quare prorsus assentior Gerardo Moringo, qui Vitam S. Augustini breviter a se compositam Canonicis Regularibus Bethleemitanis prope Lovanium anno 1531 dedicavit, & in hac lucubratione sua, quam Antonius Sanderus Antverpiæ anno 1644 recudi curavit, § 23 vere candideque scribit sequentia: Si affectus seponamus, quid refert ad pietatem, sive monachus fuerit Augustinus, & clericos monachos habuerit, sive non: neque enim ob id concedendum est, nullos omnino monachos fuisse id temporis. Imo etiam tum tale genus monachorum fuisse, quale jam est, Hieronymus in epistola ad Eustochium scribens, locuples auctor est. Item Augustinus in libro de Moribus Ecclesiæ Catholicæ modo citato. Verum an Augustinus monachus talis fuerit, an non, quorsum pertinet? Inde colligi non potest, eum non fuisse virum modis omnibus sanctissimum. Et alioqui pietas germana his in rebus potissimum non est sita. Symbola sunt ejus, quæ intus est in pectore, aut certe inesse debet, pietatis; quæ si non respondeat, gestamina omnia externa prorsus otiosa sunt atque inania. Quocirca consultissimum fuerit, deposita omni contentione, integritatem morum, eminentemque eruditionem sancti Patris potius pro viribus exprimere, quam ob res quasdam nihili charitatem fraternam dirimere. Gratius hoc fuerit tum Deo, tum sanctissimo Patri: & eos demum veros suos agnoscet discipulos ac sectatores; ceteros habebit pro nothis & supposititiis. Licet hæc sufficerent ad decisionem istius controversiæ prudenter omittendam, tamen etiam nunc alias silentii nostri causas assignabimus.

§ XVI. Præcipuæ rationes, propter quas hanc litem indecisam relinquere voluimus.

[Aliæ rationes,] Exempla severæ reprehensionis, quæ paragrapho præcedente recitata sunt, & ex his similibusve forsan imminens discordiæ periculum, me movent, ut a ferendo judicio abstineam, tametsi utramvis litigantium partem ex hypothetica Bullæ Sixtinæ revocatione mihi certissime tueri liceret: sicut enim fert humana fragilitas, facile fieri posset, ut aculeatis hujusmodi censuris ultro provocatus, acrius alterutri parti responderem. Forsan hinc orirentur rixæ inter viros Religiosos, utiliora studia interrumpenda essent, & fraterna charitas læderetur. Itaque silentio discrimen istud evitabo, cum prorsus nolim, ut de me vere dici possit illud, quod illustrissimus Henricus Spondanus in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1484 num. 1 contra quosdam nimis fervidos utriusque partis defensores in hac ipsa materia sic scripsit: Anno Christi millesimo quadringentesimo octogesimo quarto, Indictione secunda Sixtus Pontifex auctoritatem majoris Pœnitentiarii, quæ multis capitibus a nonnullis convellebatur, definivit atque stabilivit, Constitutione edita septimo Idus Maii. Et biduo post, nempe quinto Idus, alia Constitutione Canonicos Regulares Lateranenses nuncupatos, & Eremitas Ordinis sancti Augustini, gravi Ecclesiæ scandalo animosissime contendentes de ejusdem sancti Patris habitu & pictura, ac de Ordinis institutione, compescere studens, sub anathemate prohibuit, ne ulterius in ejusmodi contentionibus persisterent; sed omnino quiescerent, & se mutua charitate diligerent.

[218] [cur hujus controversiæ] Sed non ii sunt plerique monachi & Regulares, ut facile acquiescant jussis Apostolicis. Quare cum causam præcipue edicto Pontificio dedissent adversa scripta ac publicæ conciones invectivæ Dominici Tarvisini Canonici Regularis & Bartholomæi Patavini Eremitæ; etiam post evulgatum Pontificium decretum ausus est Ambrosius Coranus, sive Coriolanus, Romanus Eremitarum Prior Generalis vir doctus apologiam contra Canonicos scribere, eamdemque ipsimet Sixto Pontifici nuncupare; quam cum Pontifex tribus Cardinalibus examinandam commisisset, fuit illa, ex eorum sententia, ob probra & contumelias, quibus scatebat, reprobata; uti narrat Celsus Mapheus Veronensis, qui tunc eam causam pro suis Canonicis apud Sedem Apostolicam agebat, in libro, quo ejusdem Coriolani oppositionibus respondit. Nec denique hactenus cefsarunt eæ inter ipsos controversiæ, quin adhuc acerrime de iis disputetur. Et quod imprimis in hujusmodi omnibus Regularium altercationibus observes, est, quod qui de iis acrius contendunt, ii plerumque minime omnium soliciti sunt de imitatione Sanctorum, de quibus decertant: qui sane si eo spiritu ducti fuissent, quo istorum plurimi, vix umquam ad patriam Sanctorum pervenissent. Ignoscite, Fratres; scitis me vera loqui, & nolite de cortice digladiari; sed ad medullam penetrate, quæ in charitate & humilitate reperitur. Paterna sane præsulis Appamiensis admonitio, quæ nos omnes Regulares ad exactam decretorum Apostolicorum observantiam, mutuam charitatem, & Sanctorum imitationem excitare debet!

[219] [examen prætermittatur,] Insuper omnia hujus litis instrumenta cum notabili temporis dispendio mature expendere ac tandem de illis judicare non volo, quia nullum tam laboriosi examinis aut judicii fructum exspecto: quid enim post operosas diuturnasque tot illustrium virorum disceptationes efficiet auctoritas mea, quam tenuissimam vel potius hac in re nullam esse cognosco? Quapropter hanc controversiam comparo cum quæstionibus illis scholasticis, de quibus inter theologos Catholicos ab immemorabili tempore disputatur, & quæ verosimiliter numquam decidentur, nisi Sedes Apostolica eas auctoritate sua finiverit. Si quis autem ad unam vel alteram sententiam (puta exempli gratia Prædeterminationem physicam vel Scientiam mediam) defendendam accesserit, neutra pars ideo multum perdet aut lucrabitur. Ita quoque judicium meum in hac historica quæstione nihil conferet ad litem decidendam, cum præsertim utraque pars opinioni suæ mordicus adhæreat, & sententiam Ordinis sui certissimam existimet. Jam præter illa persuasionis hujus exempla, quæ paragrapho præcedente producta sunt, unum alterumque ejusdem confidentiæ specimen hic exhibeo.

[220] Supra citatus Pennottus in præfatione ad Historiam tripartitam pro Canonicis suis Regularibus allegat aliqua S. Augustini & S. Possidii verba, [præ quod sperari nequeat,] ex quibus ibidem sic confidentissime concludit: Ex istis testimoniis apertissimis & omni exceptione longe majoribus totus eruditorum consensus ante annos circiter quadringentos duas has veritates certissimas deduxit, nimirum beatum Augustinum professione Clericum canonicum sive Regularem exstitisse, Clericorum canonicorum habitum gestavisse, cum Clericis canonicis communem vitam duxisse; & eisdem Clericis canonicis Regulam ad exemplum vitæ Apostolicæ conquadratam scripsisse ac tradidisse. Porro istas veritates totus doctorum consensus per annos octingentos & amplius tam firmiter complexus est, tam libere prædicavit, & constanter adeo asseruit ac defendit, ut, si veterum libros cunctos evolvas, summorum Pontificum, conciliorum, & sacrorum canonum decreta, historicorum monimenta, neminem prorsus invenias, qui de illis vel in apice quidem hæsitaverit. Inter eruditos disputatur, quibus hæc Regula primum scripta fuerit, ut apud Tillemontium tomo 13 Monument. eccles. pag. 163 videre est.

[221] Porro Pennottus ibidem post alia pergit his verbis: Quæ cum ita se haberent, [umquam fore,] quis amabo credidisset, aut etiam suspicari potuisset, veritatem adeo constantem, perspicuam, perviam, flumen adeo clarum, tot seculorum decursibus purum & limpidum servatum, fore umquam ullo tempore turbandum? Et ecce illud quoque post longum decursum turbatum est, & veritas non solum in dubium, sed in discrimen manifestum aliquando revocata: nam exorto post sancti Lateranensis concilii tempora, per Innocentium III hujus nominis Pontificem, ex Ordine Canonicorum Regularium assumptum, absoluti, sacro Eremitarum Ordine, antea Fratris Joannis Boni, aut, ut aliis placet, divi Guilielmi nuncupato; postea vero concessione summorum Pontificum beati Augustini Regula & titulo donato, paulatim oriri cœpit cum illo inter populares veritatis ignaros dubium, an Ordo ille a divo Augustino vere esset institutus, vel an ejusmodi vitæ genus Augustinus aliquando tenuisset. Quod dubium ipso Eremitarum Instituto per varias provincias, locorum & personarum numero paulatim aucto, in opinionem coalescere, & successibus temporum ex opinione in assensum * certum & constans cœpit apud non paucos erumpere; nec levis contentionis inter personas ecclesiasticas fomitem ministravit.

[222] Sed non minori confidentia post alios Eremitas Augustinianos, [ut pars] qui Historiam tripartitam Pennotti refutarunt, supra memoratus Gandolfus in præfatione ad Dissertationem suam historicam de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus, quam anno 1704 Romæ vulgavit, hunc & alios adversarios ita interrogat: Ad eos sermonem dirigo, qui nos Aborigines esse proclamant, & solum aliquos paucissimis annis ante magnam unionem exstasse sub nomine sancti Augustini. Si ita putant, & avide esse cupiunt, quinam erant illi Eremitæ Augustiniani Fontis Giardi & de Linceio, de quibus locutus est B. Innocentius tertius in suo Breve directo Hugoni abbati, & Conventui majoris monasterii Turonensis, anno XIV sui Pontificatus, videlicet MCCXII; quorum causa jam agitata fuerat, vivente Eugenio III, nempe MCXLV, quorumque initium ex veridicis monumentis & certis historiis fere Augustini Patris tempora ostendit attingere eruditissimus ac plurium linguarum, præcise Orientalium, professor meus Guilielmus Bonjour Tolosanus?

[223] [alterutra] Post hæc eosdem adversarios ulterius ad respondendum provocat hoc modo: Quinam erant illi Fratres Eremitæ sanctæ Mariæ de Morimundo sub Regula sancti Augustini, ad quos fuit ordinatum aliud Breve ejusdem Pontificis Innocentii III, a me inventum in nostro Perusino archivo, datum anno XVI sui Pontificatus, scilicet MCCXIII; cujus copiam in fine hujus præfationis reponam? Quinam illi, quibus Innocentius II scripsit: “Dilectisfiliis Guidoni Priori & Fratribus Ordinis Eremitarum sancti Augustini in Ecclesia beatæ Mariæ de Rheno regularem vitam professis &c. Datum Pisis MCXXXVI, Pontificatus anno VII”, ut per extensum exhibens litteras profert citatus Leal Lusitanus? Quinam illi Fratres Eremitæ sanctæ Mariæ de Aphrico Ordinis Eremitarum sancti Augustini in territorio Montis Catini Tusciæ, cujus cœnobium anno Christi CMIII igne conflagratum fuit, ut in authentica forma scripturam exhibuit Torellus pag. 633, tom. 7 Seculorum Augustinensium? Quinam denique illi, ut plurima alia prætermittam, quæ nostris in scriptoribus apparent, ad quos major pars Sermonum ad Fratres in eremo directa fuit (pro quibus tamen Sermonibus libenter amplector censuram ultimæ editionis Operum divi Patri Augustini) quæ Ms. exstabat, ut testatur unus ex contrariis nostris abbas Liriacensis Mauburnus, tempore Pipini regis Francorum, nempe circa annum DCCLX? Si ista tam patentia & clara sunt, ut a quolibet videri queant, non est ergo tam modernus Ordo, & nomen Eremitarum sancti Augustini, ut aliqui recentiores crambem recoquendo ostendere tentarunt.

[224] [sententiam mutet,] Attamen his aliisque Eremitarum Augustinianorum argumentis non terrentur Canonici Regulares, ex quibus Nicolaus Desnos in suo Canonico seculari & Regulari lib. 3 cap. 10, tamquam de victoria certus, ita scribit: Talis tantusque vir fuit Augustinus moribus, doctrina, ingenio, ut certatim omnes ipsum vel magistrum vel parentem habere totis votis ambierint. Docti quique ipsius se discipulos, Clerici ac Monachi filios ac æmulatores profitentur. Unde sicut olim ac nuper inter doctos quosque viros orta sunt tumultuosa certamina utrimque ad se trahentium Augustinum; sic dudum ac etiam non ita pridem zelo prorsus incredibili certatum est Clericos inter ac Monachos pro dignoscendo instituto divi Augustini, quod clericale clamant Canonici; monasticum vero reclamant Monachi, utrique Augustinum sui cultus ac vitæ generis vel auctorem vel sectatorem autumantes. Longior essem, si hic referre vellem tragœdias, quas ea de re excitavit nimius partium suarum amor. Has legere est apud Gabrielem Pennottum, Petrum a sancto Trudone & Joannem Melegarum, quorum prior jam pridem, alii vero duo postremi nuper doctas concinnavere apologias Romæ & Lovanii editas pro vindicando Augustini Clericatu & ejurando ipsius monachatu, contra novos propugnatores ejuscemodi monachismi, Rivium, Lupum, Eremitas Augustinenses, & cellotium Jesuitam, quos a laudatis scriptoribus penitus exarmatos nemo non sentiet, qui illas apologias legerit.

[225] E contrario Gandolfus proxime laudatus existimat, [cum utraque] Eremitas suos Augustinianos insignem victoriam retulisse, & adversarios eorum jam penitus exarmatos esse, cum post illa certamina memoratam præfationem ad ducentos Ordinis sui scriptores exordiatur his magnificis verbis: A divi Augustini parentis magni, doctoris maximi, plantatione derivare Eremitanam monasticam Religionem, tot celeberrimorum heroum genitricem, approbarunt plurimi Pontifices supremi; imperatores & reges suis in diplomatibus agnovere; testati sunt plus quam trecenti & viginti scriptores præclarissimi, inter quos aliqui Sancti & beati, ut distincte ostendit Emmanuel Leal Lusitanus in suo Conflatorio purificativo, Ulyssipone impresso; ac aperte demonstrarunt, editis de hoc ex professo fundatis voluminibus, ultra quadraginta doctores mei ejusdem Ordinis, atque, quod notabilius est, idemmet magnus Parens suis apparitionibus, quas circa duodecim enumerat accuratus Herrera in Responsione pacifica, dignatus est confirmare, & uti legitimo partui favere.

[226] Nihilominus hanc tam lucidis radiis veritatem illustratam aliqui moderni scriptores conati sunt obfuscare, [opinioni suæ] &, vel non attendentes splendores, vel considerare nolentes clarissima fundamenta hoc probantia, denuo aliquorum argumentorum nebulas, jam a validissimis ventis scriptorum nostrorum dispersas & dissipatas, in aërem elevare. Quo tamen eventu id egerint, aperte cernere possunt eruditi: nam Nicolao Desnos Gallo, Nicolao a sancta Maria Lusitano, Canonicis Regularibus, Francisco Macedo Minoritæ, Philippo Labbeo Jesuitæ Bituricensi, & Thomassino contradictoribus tam fundate se opposuerunt Aloysius Torellus, Eustachius a sancto Ubaldo, olim amici, ac citatus Emmanuel Leal, ut comprobaverint verissimum, quod eminentissimus auctor protulit in libello erudito contra Quinquaginta somnia Macedoniana pag. 63 de argumentis a Macedo adversus monachatum Augustini allatis. Inter obscurare volentes apparuerunt quoque ultimo viri alias clarissimi, natalis Alexander suis in Dissertationibus ad selecta historiæ ecclesiasticæ capita, abbas Baluzius incidenter in Vitis Paparum Avenionensium, aliique, qui lingua Gallica scripserunt. Verum cum nihil afferant, quod a supradictis nostris elucidatum non fuerit, judico, in Operibus edendis, alia via scilicet secura, incedere eos posse.

[227] Quidam etiam ex nostris contrariis omnem machinam moverunt contra divi Augustini monachatum; [firmissime adhæreat.] sed tam validis munimentis, præcise sumptis ex clarissimis textibus ejusdem sancti Patris, castrum istud vallarunt tot nostri scriptores, inter quos primatum tenet eminentissimus Purpuratus Norisius in Historia Pelagiana, ac postremo sapientissimi sancti Germani Parisienses monachi in ultimo tomo divi Augustini Operum, ut jam impossibile sit illud convellere. Alii aciem direxerunt contra successionem, asserentes, nos seriem successionis probare non posse. Sed vel non viderunt, vel observare noluerunt nostros eruditos Marquezium, Herreram, Sabatinum, & copiosum Torellum, qui suis in Operibus plurima exposuerunt, successionis seriem patenter ostendentia. Fateor ingenue, varia a nonnullis scriptoribus nostris adducta, vel debilia esse vel infirma, utpote innixa historiis insubsistentibus Marci Maximi, Flavii Dextri, Juliani & similium; sed alia tam clara conspiciuntur & evidentia, ut sine nota pervicaciæ & obstinationis negari non possint. Quis cum manifesto offensionis periculo sese gloriosis hisce pugilibus interponat? Cum ergo nullus judicii mei fructus sit sperandus, amplector prudens Gerardi Moringi consilium, quod alia occasione transcripsi, & ab hac digressione ad illustriorem Sancti nostri Vitam progredior.

[Annotata]

* forsan assertum

§ XVII. Occasio, qua Sanctus Hippone-Regio electus est ad sacerdotium, obtinuit monasterium, ac petiit exiguum dilationis tempus, ut sese præpararet ad melius exercendas officii sui functiones.

[Qua occasione Sanctus] Postquam Sanctus noster in oppido vel agro Tagastensi ferme triennium cum sodalibus communiter ac pie vixerat, negotii cujusdam causa Hipponem-Regium venit, ibique sacerdotium suscipere coactus est, ut constabit ex inferius danda S. Possidii narratione, quam Philippus abbas Præmonstratensis in Vita ejusdem Sancti nostri cap. 18 contraxit his verbis: Cum lumen tantæ sanctitatis non posset diutius latere, sed opportunum esset, illud omnibus, qui in domo sunt, apparere, famam ejus quidam Hipponensium civis audivit, cogitans & recogitans apud se, quia si illum videre & ei colloqui mereretur, juxta consilium ejus, relicto seculo, ad Dominum converteretur. Quod cum beato Augustino, mediante legato, innotesceret, volens Vir sanctus Deo lucrari animam, Hipponem profectus est, virumque prædictum ad contemptum mundi & amorem Dei, quantum potuit, exhortatus est; cujus ille præsentia gaudens, exhortationem ejus satis gratanter accepit; sed tamen, quod promiserat, occulto Dei consilio ad præsens implere distulit.

[229] [Hipponem-Regium venerit,] Cum vero divina sapientia, quæ suaviter disponit omnia, adventum Viri sancti, qui sibi jam videbatur inutilis esse, multis fecit prodesse, & cum ille doceret, se non proficere uni, cui voluit, coactus est multis prodesse; unde & amplius doluit: contigit enim ut beatus Valerius, qui tunc temporis Hipponensem episcopatum regebat, cum verbum Dei loqueretur in populo, inter loquendum consilium ejusdem populi & assensum quæreret de eligendo in ecclesia presbytero, adstante beato Augustino in turba, & audiente verbum Dei cum turba. Cujus quia famam beatus Valerius compererat, eumque virum eruditum, facundum, religiosum audierat, divino Spiritu innuente, ipsum ordinandum elegit; tam clero quam populo unanimiter consonante, &, ut id sine dilatione fieret, postulante. Quo comperto, Vir sanctus graviter ingemuit, lecto & intellecto, quantum imminebat periculi his, qui constituuntur judices populi.

[230] Flebat igitur vehementer, & incertus fluctuabat, cum terreret eum illud Propheticum; [ibique reluctans] Væ, qui pascunt se ipsos, & non oves meas; compelleret vero illud Euangelicum: Si diligis me, pasce oves meas. Tandem flentem & frustra renitentem beatus Valerius de turba segregavit & licet invitum, presbyterum ordinavit. Sciens vero desiderium ejus & propositum, quod scilicet cum clericis nihil habentibus, nihil habens optabat vivere, dedit hortum, in quo mox ædificato monasterio, cœpit ejusdem propositi Fratres colligere, & cum eis secundum modum & regulam sanctorum vivere Apostolorum, ut omnia scilicet essent eis communia, & nullus diceret sibi aliquid proprium; & distribueretur unicuique, quod esset necessarium; quod quidem ipse prior jam fecerat, quando de transmarinis ad sua redierat.

[231] Hanc narrationem testimonio suo confirmat ipse sanctus Doctor, [presbyter ordinatus,] dum in Sermone 49 de Diversis cap. 1 auditores suos Hipponenses ita alloquitur: Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quærebam, ubi constituerem monasterium, & viverem cum Fratribus meis. Spem quippe omnem seculi reliqueram, & quod esse potui, esse nolui, nec tamen quæsivi esse, quod sum. Elegi in domo Dei mei abjectus esse magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ab eis, qui diligunt seculum, segregavi me; sed eis, qui præsunt populis, non me coæquavi; nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem & abjectum; & placuit illi dicere: Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam cœperat esse alicujus jam momenti inter servos Dei fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, ne illo accederem, cavebam. Et hoc agebam, quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, Domino servus contradicere non debet.

[232] Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, [ordinatusque in communi vixerit.] quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio. Quasi securus perveni, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, & per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non attuli aliquid; non veni ad hanc ecclesiam, nisi cum iis indumentis, quibus illo tempore vestiebar. Et quia hic disponebam esse in monasterio cum Fratribus, cognito instituto & voluntate mea, beatæ memoriæ senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Cœpi boni propositi Fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, & imitantes me, ut quo modo ego tenuem paupertatulam meam vendidi & pauperibus erogavi, sic facerent & illi, qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum & uberrimum prædium ipse Deus.

[233] Hipponense monasterium, de quo hic mentio facta est, [Hipponense Sancti monasterium,] eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 391 num. 24 innuit fuisse primum, quod S. Augustinus instituit in Africa, quemadmodum colligimus ex sequentibus ipsius verbis: Ceterum ante presbyteratum adhuc laïcus, una cum suis sociis, de quibus diximus, idem vitæ genus in Africa excoluerat apud Tagastem; sed nondum aliquod ab eo instructum fuerat monasterium, cujus erigendi gratia se Hipponem contulerat, Hipponensem civem, Agentem in rebus, cujus Possidius meminit, conventurus, a quo fuerat accersitus. At alii putant, cœnobium Tagastense huic Hipponensi præponendum esse, & ideo illud ordine ac tempore primum numerant. Insuper eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor ibidem numero sequente suspicatur, istud Hipponense monasterium a sancto Possidio confusum fuisse cum altero, quod Sanctus noster postea ad episcopatum evectus Hippone-Regio constituit. Sed non satis aperte videmus, cur hæc improbabilis duorum cœnobiorum confusio testi coævo tribuenda sit, ut ex infra dicendis apparebit.

[234] [in quo an habitarint] Sed occasione monasterii istius Hipponensis inter eruditos magis disputatur, cujus professionis homines illud incoluerint. Hac de re diversæ sunt auctorum sententiæ, quas Ludovicus Thomassinus Oratorii Gallicani presbyter in Opere de Veteri & nova Ecclesiæ disciplina tomo 1 sive part. 1, lib. 3, cap. 2, num. 7, post recitata S. Possidii verba sic recenset: Neminem præterit, quanta sit opinionum dissensio super hoc Augustini instituto. Existimant nonnulli, exstructum ab eo fuisse monasterium, monachisque adsignatum. Malunt alii Canonicorum Regularium institutionem ei adscribere. Visum est aliis, Clericos ab eo in communis vitæ societatem invitatos adductosque fuisse. Denique consuerunt aliqui, parentem illum gemini fuisse collegii seu congregationis, clericorum alterius, alterius monachorum. Non mihi hic ego partes assumo judicis aut arbitri. Tanti non est mea vel peritia vel auctoritas. Meam tamen præfatus reverentiam & observantiam summam in eos omnes, qui tam pulcra & laudabili cupiditate adoptandi sibi parentis & patroni Augustini flagrarunt, eoque in partes scissi sunt, dicam, quod propius a vero abesse mihi visum est, excussis ventilatisque, qua summa potui diligentia, Augustini & Possidii scriptis.

[235] [laïci,] Thomassinus ibidem numeris sequentibus opinionem suam modeste proponit, & ei probabilius videtur, quod in illo monasterio simul habitaverint pii laïci, quales S. Augustinus olim Mediolani & Romæ viderat, ex quibus capaciores in ordinem clericorum cooptabantur, ut postea sacris ordinibus initiati functiones apostolicas aut clericales obirent. Hæc sententia, quam nos nec approbamus nec improbamus, non displicet Canonicis Regularibus, inter quos Gabriel Pennottus parte 1 Hisotria tripartitæ cap. 12, num. 14 sic scribit: Primum monasterium a beato Augustino in horto Valerii fundatum, non fuit monachorum aut eremitarum, sed clericorum, qui vel actu vel saltem aptitudine proxima tales erant.

[236] [clericive,] Deinde Pennottus hanc assertionem suam exponit his verbis: Hæc assertio prius explicanda est, & deinde probanda. Dixi enim notanter, religiosos illos viros in primo Augustini monasterio constitutos & institutos, aut actu aut saltem aptitudine clericos fuisse; quia non crediderim eos, qui monasterium illud ingrediebantur, in ipso statim ingressu omnes clericos fuisse, vel, ut tales essent, aliqua certa lege ab Augustino constitutum; sed quod illud monasterium collegium esset religiosorum virorum, ex quo juxta varias ecclesiarum indigentias ipsi clerici sumerentur, sicut modo sumuntur ex seminariis & collegiis in omnibus fere civitatibus ad hunc eumdem finem institutis, qualia præsertim Romæ plura videmus, ut seminarium Romanum, collegium Germanicum, Græcorum, Anglorum, & alia.

[237] At eximius Christianus Lupus Eremita Augustinianus in Quæstione quodlibetica cap. 15 illam Pennotti sententiam & aliquas hujus probationes ita refellit: [aut monachi,] Hasce suas devias cogitationes probat Pennottus primo ex sancto Possidio, qui ex primo Hipponensi Augustini monasterio plures promotos dicit ad episcopatum, aliumque omnem inferiorem clericatum. Deinde ex ipso Augustino ad Papam Cælestinum scribente de infelicissimo isto primo ecclesiæ Fussalensis episcopo Anthonio. Dicit, eum a parvula ætate secum fuisse in monasterio enutritum, soloque lectoris gradu notum. Istud Anthonii monasterium putat Pennottus, fuisse primum monasterium, eo quod in secundo nulli parvuli nutrirentur, atque ex eo infert, primi monasterii Fratres passim fuisse lectores, aliosve clericos minores, candidatos ordinum altiorum.

[238] Deinde Lupus Pennottum confidenter ita alloquitur: [non definimus.] Verum, Pennotte, multiformiter erras. Primo, dum dicis, primum agri Hipponensis monasterium fuisse quasi seminarium ac novitiatum secundi monasterii, atque in ipso vixisse clericos minores, candidatos graduum altiorum. Etenim primum monasterium sine ullo ordine ad secundum ab Augustino institutum est, qui tum de secundo non plus quam de apice episcopali cogitabat, ideoque esse nequiit secundi novitiatus ac tyrocinium: novitiatus quippe est quid relativum. Primum, inquam, monasterium erat domus planctus, atque altissimi silentii, in qua degebant plures Fratres irregulares, omnis ecclesiasticæ ordinationis inhabiles. Quomodo ergo esse potuit palæstra ac tyrocinium clericorum minorum sperantium majora? Scimus quidem ex illo plures ad clericatum assumptos; verum contra spem ac propositum suum, contraque sui instituti scopum. Denique laudatus Lupus ibidem plura congerit argumenta, quæ singula Petrus a sancto Trudone postea in Examine testamenti S. Augustini cap. 12 & sequentibus operose refutavit. Si quis huic controversiæ sese immiscere voluerit, utrumque illum scriptorem legere & attente contrarias eorum opiniones examinare poterit. Nobis ob rationes superius allatas nec licet nec lubet de lite illa judicium ferre.

[239] Quapropter utilius in gratiam illorum, qui aliquando sacros ordines suscepturi sunt, [Sanctus] exhibebimus centesimam quadragesimam octavam sancti Neo-mystæ nostri epistolam, ex qua forsan aliqui jam sacris ordinibus initiati non sine salutari pudore nunc primum discent, qualem præparationem S. Augustinus ad sacerdotale munus rite administrandum requirat. Hæc epistola, quam Sanctus ad episcopum suum Valerium dedit, propter exemplum modestissimæ pietatis integra transcribi meretur, & apud nos tomo 2 Operum ejus pag. 262 sic sonat: Domino beatissimo & venerabili, in conspectu Domini sincera charitate charissimo patri Valerio, Augustinus presbyter in Domino salutem. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita & maxime hoc tempore facilius & lætius, & hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur; sed nihil apud Deum miserius & tristius & damnabilius; item nihil esse in hac vita, & maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster Imperator jubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adolescentia mea didici, & eo tempore, quo discere cœperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum, (nam quid aliud existimem nescio) ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

[240] [humillime] Sed arbitror, Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agatur, quasi doctior & melior reprehendere audebam. Itaque postquam missus sum in medium, tunc sentire cœpi temeritates reprehensionum mearum, quamquam & antea periculosissimum judicarem hoc ministerium. Et hinc erant lacrymæ illæ, quas me fundere in civitate ordinationis meæ tempore nonnulli fratres animadverterunt, & nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo valde, multo amplius expertus sum, quam putabam; non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam & vires meas omnino non noveram, & alicujus momenti arbitrabar.

[241] [de se sentiem] Dominus autem irrisit me, & rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. Quod si non damnando, sed miserando fecit (hoc enim spero) certe vel nunc, cognita ægritudine mea, debeo Scripturarum ejus medicamenta omnia perscrutari, & orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animæ meæ ad tam periculosa negotia tribuatur, quod ante non feci, quia & tempus non habui: tunc enim ordinatus sum, cum de ipso actionis tempore ad cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, & sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Et quod verum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet & conterit. Quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat Sacramentum & verbum Dei, ut jam non mihi liceat assequi, quod me non habere cognovi; jubes ergo ut peream, pater Valeri? ubi est charitas tua? Certe diligis me, certe diligis ipsam Ecclesiam, cui me sic ministrare voluisti; & tamen certus sum, quod & me & ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.

[242] [tempus petit] Sed dicit fortasse sanctitas tua: Vellem scire, quid desit instructioni tuæ. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare, quæ habeo, quam quæ habere desidero: audeo enim dicere, scire me, & plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad salutem aliorum, non quærens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, imo non est dubitandum, esse in sanctis Libris conscripta consilia, quibus cognitis & apprehensis, possit homo Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni Christiana corda humilia & mansueta respirant. Quomodo autem hoc fieri potest, nisi quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quærendo, pulsando, id est, orando, legendo, plangendo *? Ad hoc negotium mihi parvum tempus vel usque ad Pascha impetrari volui per Fratres a tua sincerissima & venerabili charitate, & nunc per has preces volo.

[243] Quid enim responsurus sum Domino judici? Non poteram ista jam quærere, [quo se paret ad officium sacerdotale] cum ecclesiasticis negotiis impedirer. Si ergo mihi dicat: Serve nequam, si villa ecclesiæ calumniosum aliquem pateretur, cujus fructibus colligendis magna opera impenditur, neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud judicem terræ, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam jubentibus & cogentibus, pergeres, &, si contra te judicaretur, etiam trans mare proficiscereris; atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, non animæ sed corpori pauperum necessariam; quorum tamen famem vivæ arbores meæ multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent? Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi quid respondeam, rogo te? An forte vis dicam? Senex Valerius, dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus ista discere permisit.

[244] Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem & severitatem Christi, [rite obeundum,] per misericordiam & judicium ejus, per eum, qui tantam tibi inspiravit erga nos charitatem, ut te nec pro lucro animæ nostræ audeamus offendere. Sic autem mihi Deum & Christum testem facis innocentiæ & charitatis & sinceri affectus, quem circa nos habes, quasi ego non de his jurare omnibus possim. Ipsam ergo charitatem & affectum imploro, ut miserearis mei, & concedas mihi ad hoc, quod rogavi, tempus, quantum rogavi, atque adjuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum, nec infructuosa Ecclesiæ Christi atque utilitati fratrum & conservorum meorum absentia mea. Scio, quod illam charitatem pro me orantem, maxime in tali causa, non despiciet Dominus, & eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, fortassis breviore tempore, quam postulavi, me salubertimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum. Ex hac epistola colligimus, quam humiliter sanctus Neo-presbyter de se sentiret, & quantum ingenio suo diffideret.

[245] Porro vix dubitamus, quin episcopus Valerius huic pio S. Augustini desiderio satisfecerit, [quod ei verisimiliter concessum.] eique petitum præparationis tempus usque ad Pascha concesserit. Unde Joannes Rivius Augustinianus in Vita Sancti lib. 1, cap. 2 § 1 scribit, eum verosimiliter ineunte Quadragesima anni 391 presbyterum ordinatum fuisse, & tunc usque ad Pascha ejusdem anni sacris Litteris operam navasse, ut tanto melius ad sacras ministerii sui functiones exercendas sese præpararet. Sed Tillemontius tomo 13 Monument. eccles. pag. 151 mavult, S. Augustinum exeunte anno Christi 390 vel ineunte 391 ad gradum sacerdotii evectum esse, & officio sui gradus fungi cœpisse circa festum Paschatis, quod anno Christi 391 in diem sextam Aprilis incidebat. Quidquid sit de exigua temporis differentia, sacerdotalem ejus ordinationem anno 391 affigunt plerique auctores, inter quos Fulgentius Fosseus Augustinianus, seu verius eminentissimus Norisius, in Somniis quinquaginta pag. 34 vel Somnio 29 pronuntiat sequentia: Augustinus anno CCCLXXXVIII Tagastem reversus est, ac in paternis agris FERME TRIENNIO vixit, ex Possidio ejus discipulo cap. 3. Ineunte anno CCCXCI ordinatur presbyter a Valerio episcopo, a quo parvum tempus vel usque ad Pascha petiit, ut ad delatum munus laudabilius exercendum sese præpararet, ex epistola 148. Nunc illustrabimus præcipua ex iis, quæ Sanctus tempore presbyteratus sui gessit, ac scripsit:

[Annotata]

* al. agendo

§ XVIII. Sancti Sacerdotis conciones ad populum, cura pro diœcesi Hipponensi, gubernatio monasterii, ad quod homines variæ conditionis admittebat.

[Ab episcopo suo statuitur ad populum pro concione docendum,] Cum Valerius episcopus Hipponensis, natione Græcus, linguam Latinam non calleret, adeoque minus aptus esset ad instituendas coram populo conciones, eo fine præcipue S. Augustinum ad sacerdotium promovit, ut hic in sermonibus publicis habendis vices suas suppleret, quemadmodum supra laudatus Philippus abbas Præmonstratensis in citata Vita Sancti cap. 19 breviter ex S. Possidio refert his verbis: Sanctus vero Valerius, qui eum ordinaverat, exultans uberius gratias Deo agebat, quod talem Virum juxta desiderium suum sibi contulerat, qui verbo & doctrina salubri Ecclesiam ædificare poterat; cui rei non satis se idoneum prævidebat, qui natura Græcus, lingua Latina & litteris minus instructus erat. Quocirca eidem Augustino potestatem contulit, ut etiam in præsentia sui verbum Dei in populo loqueretur, quamvis hoc in ecclesiis Africanis hactenus inusitatum haberetur. Unde nonnulli episcopi murmurantes detrahebant, & sic contra morem non debere fieri asserebant. Sed vir sanctus Valerius sciens, hoc in ecclesiis Orientalibus actitari, linguas detrahentium non curabat, & non suam sed Dei gloriam quærens, malebat populum Dei per alium fieri doctum, quam per se remanere indoctum. Unde postea hujusmodi fama discurrente, & bono exemplo procedente, nonnulli presbyteri, quibus competens & erudita inerat facundia, accepta potestate, cœperunt loqui verbum Dei in populo, etiam in episcoporum suorum præsentia. De consuetudine illa Africana consuli possunt auctores, quos Tillemontius tomo 13 Monument. eccles. art. 62 allegat.

[247] [& alia etiam diœcesis negotia ei committuntur,] Quinimo Valerius videtur non solum prædicationis officium S. Augustino demandasse, sed ei etiam fere totam diœcesis suæ curam reliquisse: cum enim Donatistæ diaconum quemdam Mutugennensem rebaptizassent, Sanctus adhuc presbyter epistolam 203 ad Maximinum Donatistarum episcopum dedit, in qua circa finem de grege Hipponensi fidei suæ commisso tamquam Valerii vicarius ita scribit: Ego, rebaptizato diacono nostro, silere non possum. Scio enim quam mihi silentium perniciosum sit. Non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere; sed cogito, me Principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum. Si forte nolles, ut hæc tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo. Multum enim timeo, ne me tacente & dissimulante, alii quoque rebaptizentur a vobis. Decrevi ergo, quantum vires & facultatem Dominus præbere dignatur, causam istam sic agere, ut pacificis collationibus nostris omnes, qui nobis communicant, noverint ab hæresibus aut schismatibus quantum Catholica distet Ecclesia, & quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel præcisorum de vite Domini sarmentorum. Quam collationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litteræ populis recitentur, ineffabili exultabo lætitia.

[248] Si autem id æquo animo non accipis, quid faciam, [ut patet ex epistola de diacono rebaptizato scripta.] frater, nisi ut te quoque invito, epistolas nostras populo Catholico legam, quo esse possit instructior? Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas solas legere decrevi, ut saltem, diffidentia vestra cognita, rebaptizari erubescant… Episcopus meus benevolentiæ tuæ fortasse potius litteras misisset, si esset præsens, aut ego, illo vel jubente vel permittente, scripsissem. Sed illo absente, cum diaconi rebaptizatio recens esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum, de fraterna & vera morte acerbissimi doloris aculeis excitatus. Quem dolorem meum, adjuvante misericordia & providentia Domini, pacis fortasse compensatio lenitura est. Deus & Dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater. Mutugenna ad diœcesim Hipponensem pertinebat, eoque se contulerat Augustinus hujus facinoris indagandi gratia, sicut indicatur in hac ipsa epistola, cujus alterum fragmentum paragrapho sequente dabimus. Hinc interea liquet, Presbyterum nostrum tanta auctoritate præditum fuisse, ut etiam in causis gravioribus, qualis hæc erat, vices episcopi sui confidenter suppleret.

[249] Ad has aliasque muneris ejus occupationes accedebat cura monasterii, [Monasterii sui curam habet, ex quo multi] cui locum ab episcopo Valerio impetraverat, ut paragrapho præcedente audivimus: nam presbyter ordinatus cœpit quosdam boni propositi Fratres colligere, quibuscum de communi viveret, ut ipse superius testatur. Inter hos eo tempore adscitus esse videtur S. Possidius, qui in Vita S. Augustini cap. 31, sive apud nos infra num. 72 asserit, se ferme annis quadraginta cum sancto Doctore illo familiariter ac dulciter vixisse. Quinimo ipse S. Augustinus indicat, Possidium spirituali doctrina a se instructum fuisse, dum in epistola 131 Memorio episcopo post alia sic scribit: Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram; & ideo non misi, quia non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis & multum prævalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te, qui nos sic amas, hic sanctus frater & collega noster Possidius, in quo nostram non parvam præsentiam reperies, vel non disceret, vel sine litteris nostris disceret: est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed Dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.

[250] Præter Possidium Calamensem episcopum ex illo monasterio prodierunt alii plures viri doctrina & sanctitate illustres, [prodierunt sanctitate illustres.] qui ad varias Africæ cathedras evecti sunt, & quos ipse Possidius infra num. 22 sibi notos fuisse testabitur. Haud dubie S. Alypius Tagastensis episcopus, aliique præsules ex hac congregatione ad infulas assumpti cœnobiticum istud vitæ genus in diœcesibus suis instituerunt, & late per Africam propagarunt. Unde S. Paulinus Nolanus ad Alypium scribens, in nova Veronensi Operum suorum editione tertiam epistolam concludit his verbis: Benedictos sanctitatis tuæ comites & æmulatores in Domino, fratres, si dignantur, nostros tam in ecclesiis, quam in monasteriis, Carthagini, Thagastæ, Hippone-Regio, & totis parochiis tuis, atque omnibus cognitis tibi per Africam locis Domino catholice servientes, multo affectu & obsequio salutari rogamus. Cum laudatus Paulinus in aliis litteris ad Augustinum datis pios ejus contubernales suo nomine salvere jussisset, Hipponensis Antistes in fine epistolæ 32 sic ei respondet: Fratres non solum, qui nobiscum habitant, & qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes, qui nos in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant germanitatem, beatitudinem, humanitatem tuam. Non audeo petere, sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, venias & videas, quid mecum sentiat Africa.

[251] [Donatistæ monachis male conferebani Circumcelliones suos;] Petilianus Donatista illum monasticum vivendi modum contemnebat, ut colligimus ex S. Augustino, qui contra Litteras illius lib. 3, cap. 40 scribit sequentia: Deinceps perrexit (nimirum Petilianus) ore maledico in vituperationem monasteriorum & monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus a me fuerit institutum. Quod genus vitæ omnino quale sit, nescit, vel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. Tamen alii Donatistæ, forsan bona monachorum fama convicti, postea videntur circumcelliones suos (erant hi furibundi ejusdem hæreseos sectatores, de quibus Optatus Milevitanus libro tertio & Sanctus noster variis locis consuli possunt) monachis Catholicis opposuisse vel comparasse: nam S. Augustinus Enarratione in Psalmum 132 de inæqualitate hujus comparationis auditores suos ita monet: Ex voce hujus psalmi appellati sunt & monachi, ne quis vobis de isto nomine insultet Catholicis. Quando vos recte hæreticis de circumcellionibus insultare cœperitis, ut erubescendo salventur, illi vobis insultant de monachis. Primo si comparandi sunt, vos videte. Si verbis nostris opus est, jam laboratis. Non opus est, nisi ut admoneam unumquemque, ut attendat. Solum attendat & comparet. Quid opus est verbis nostris? Comparentur ebriosi cum sobriis, præcipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis.

[252] [monachi Africani sobrii erant & probi, licet inter eos] Ex hac comparatione discimus, illos Africæ monachos sobriam ac piam vitam duxisse. Sed hanc laudem istis omnibus non potuisse vere tribui, fatetur ipse sanctus Doctor, explicationem ejusdem Psalmi post pauca sic prosequens: Verumtamen, charissimi, sunt & qui monachi falsi sunt; & nos novimus tales. Sed non periit fraternitas pia propter eos, qui profitentur, quod non sunt: tam sunt enim monachi falsi, quam & clerici falsi & fideles falsi. Omnia ista genera, fratres mei, quæ aliquando vobis commendavimus, & ut puto non semel, habent bonos suos, habent malos suos. Sæpius alibi similia repetit, ac ipse pius Magister habuit in sua congregatione perversos discipulos, qui postea moribus suis scandalum præbuerunt, & pacem Ecclesiæ turbarunt. Talis fuit Paulus Cataquensis episcopus, quem sanctus Doctor in Christo Jesu per Euangelium genuerat, & a cujus communione sese propter excitatas in ecclesia Hipponensi turbas sejungere debuit. Præterea talis erat Antonius, quem a teneris annis in monasterio suo nutrierat, & ad episcopatum Fussalensem provexerat: hic enim postea præpostere officio suo functus est, & tanto mœrore nutritorem suum affecit, ut S. Augustinus episcopatum abdicare cogitaverit, & privatus pro errore suffragationis suæ pœnitentiam agere voluerit.

[253] Ut alios omittam, tales etiam fuerunt Donatus ejusque frater, [quidam reperirentur improbi:] qui sponte monasterium Hipponense deseruerant, ut in ecclesia Carthaginensi ad clericatum promoverentur, & de quibus sanctus Vir ad Aurelium Carthaginensem in Epistola 76 scribit hoc modo: Legi epistolam benignitatis tuæ de Donato & fratre ejus, & quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, & ordini clericorum fit indignissima injuria, si desertores monachorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt, malus choraula, bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur, dicentes: Malus monachus, bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, & tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, & tamen desit instructio necessaria, aut personæ regularis integritas. Etiam inter Clericos, quos Sanctus postea episcopali dignitate ornatus in contubernio habuit, grave scandalum exortum est, ut forsan infra referemus.

[254] Non est profecto mirum, bonis plerisque monachis malos aliquot immixtos fuisse, [Sanctus quoslibet admittebat ad suum monasterium,] cum pius Pater de salute omnium solicitus obscuros cujusvis conditionis homines ad monasterium suum admitteret, ut ipse in libro de Opere monachorum apud nos cap. 22 fatetur his verbis: Nunc autem veniunt plerumque ad hanc professionem servitutis Dei & ex conditione servili, vel etiam liberti, vel propter hoc a dominis liberati sive liberandi, & ex vita rusticana & ex opificum exercitatione & plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati; qui si non admittantur, grave peccatum est: multi enim ex eo numero vere magni & imitandi extiterunt. Nam propterea & infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, & stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes, & ignobilia mundi, & ea, quæ non sunt, tamquam sint, ut ea, quæ sunt, evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram Deo. Hæc itaque pia & sancta cogitatio facit, ut etiam tales admittantur, qui nullum afferant mutatæ in melius vitæ documentum. Neque enim apparet, utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an vitam inopem & laboriosam fugientes, vacui pasci atque vestiri voluerint, & insuper honorari ab eis, a quibus contemni conterique consueverant.

[256] At cur (inquiet aliquis) prudens Pater ignotos cujuslibet sortis homines in monasterium suum promiscue recipiebat? [curque id faceret, indicat;] Huic interrogationi S. Augustinus in Enarratione ad Psalmum 99 jam diu respondit hoc modo: Quid dicturus est mihi, quisquis talibus locis forte præest, imo servit fratribus in his, quæ monasteria dicuntur? Quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis, quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est. Quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, & probari, nisi intraverit, non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, & nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt, qui intraturi sunt. Ipsi se non noverunt, quanto minus tu: multi enim sibi promiserunt, quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima & cor unum in Deum. Missi sunt in fornacem & crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum, qui sibi adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum. De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, a te exclude. Non intret in cor tuum vel suggestio mala.

[257] [docens, non omnes bonos esse posse, nec omnes esse malos,] Deinde ibidem ex his concludit, perfectam bonorum congregationem non nisi in cælo futuram, & errorem illorum, qui vitam monasticam vel clericalem nimiis laudibus extollebant, aut nimis vituperabant, ita refellit: Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur, quia & cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala, quæ mixta sunt; & qui vituperare volunt, tam invido animo & perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, & sola mala, quæ ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit, ut unaquæque professio male laudata, id est, non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi, qui illuc veniunt, aliquos, quales ibi esse non credebant; & offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, & sic audite, ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Ecclesia Catholica, diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, jejuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte, qui nescit, tacitum esse de commixtis malis; venit laude invitatus; invenit commixtos malos, qui non illi prædicti sunt, antequam veniret; offenditur a falsis Christianis, refugit a veris Christianis.

[258] [uti in Christianis fit & in clericis,] Rursus odiosi, maledici irruunt in vituperationem: Quales Christiani? Qui Christiani? Avari, fœneratores. Nonne ipsi sunt, qui theatra & amphitheatra implent per ludos & per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum? Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator cæco animo tacet bonos, & ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudamus in hoc tempore Ecclesiam Dei, quomodo laudant Scripturæ. Ecce quomodo nunc dixit: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Audit homo, considerat; placet illi lilium, intrat, adhæret lilio, tolerat spinas: merebitur esse in laude & in oculis sponsi, qui dicit: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita & in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his, quos volunt proficere, non quærentes quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Laudant hæc, obliviscuntur, quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, jactantes; & tu invide vituperas, & tu incaute laudas. Tu qui laudas, dic mixtos malos, tu qui vituperas, vide ibi & bonos.

[259] Sic & in illa vita communi fratrum, quæ est in monasterio, magni viri, sancti, quotidie in hymnis, [ac explicans, unde oriatur,] in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt. Cum lectione illis res est. Laborant manibus suis; inde se transigunt, non avare aliquid petunt. Quidquid eis infertur, a piis fratribus, cum sufficientia & cum charitate utuntur. Nemo sibi usurpat aliquid, quod alter non habeat. Omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudat, qui nescit, quid interius agatur; qui nescit, quomodo illo vento intrante (superius comparaverat monasterium portui, in qua naves interdum vento collisæ periclitantur) etiam naves in portu colliduntur. Intrat quasi securitatem sperans, neminem, quem toleret, habiturus: invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur. Et necesse est, ut primo tolerentur, ne forte corrigantur. Nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati, & fit ipse intolerandæ patientiæ. Quis me huc quærebat? Ego putabam, quia charitas esset hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere, quod novit, fit desertor tam sancti propositi, & reus voti non redditi.

[260] Jam vero cum inde exierit, fit & ipse vituperator & maledicus; [ut multi de Religiosis male loquantur.] & dicit ea sola, quæ quasi non pati se potuisse asseverat, & forsan vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Væ his, qui perdiderunt sustinentiam. Et quod est amplius, ructat indignationes, malorum odorem, unde absterreat intraturos, quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari. Ille illud ibi fecit, & ille illud ibi fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, jactas; qui te malum toleraverunt, taces. Denique hanc sententiam suam Sanctus ibi confirmat aliis comparationibus, quas hic brevitatis causa prætermittimus. Porro illud monasterium Hipponense, quod huic dissertationi occasionem dedit, simile fuisse videtur istis, quæ S. Augustinus olim Mediolani & Romæ viderat, ut superius § 6 retulimus. Ceterum de cœnobiis clericorum & sanctimonialium, quæ postea episcopus instituit, infra mentionem faciemus. Interea progredimur ad polemicos labores, quos Sanctus adhuc presbyter adversus varias hæreticorum sectas exantlavit, & reliquis occupationibus suis adjunxit.

§ XIX. Zelus sancti Sacerdotis ad convertendos hæreticos, tum Manichæos, tum Donatistas.

[Zelus Sancti ad convertendos Manichæos, ex libro de Utilitate credendi,] Crebræ diversæque novi Sacerdotis occupationes eum non impediebant, quo minus, tum scriptis libris, tum viva voce, certaret adversus Manichœos ac Donatistas, quorum magnus numerus Hippone-Regio degebat. Sanctus Possidius in secunda Actorum parte post hunc Commentarium prævium edenda, plerumque breviter aut generatim narrabit hæc certamina, quæ nos ex ipso S. Augustini testimonio jam confirmabimus aut distinctius exponemus. Neomysta noster primum fervoris sui specimen ad convertendos Manichæos exhibuit Honorato, quem ante annos aliquot ad sectam eorum seduxerat, ut patet ex libro de Utilitate credendi, cujus in Retractationibus lib. 1 cap. 14 mentionem facit hoc modo: Jam vero apud Hipponem-Regium presbyter scripsi librum de Utilitate credendi, ad amicum meum, quem deceptum a Manichæis, adhuc eo errore noveram detineri, & irridere in Catholicæ fidei disciplina, quod juberentur homines credere; non autem, quid esset verum, certissima ratione docerentur.

[262] [pura contra illos scribentis intentio:] Quam pura ac simplici intentione S. Augustinus illum librum scripserit, in principio ejusdem Operis indicat his verbis: Nihil est facilius, mi charissime, quam non solum se dicere, sed etiam opinari verum invenisse; sed quam re ipsa difficillimum sit, agnosces, ut confido. his litteris meis: quæ ut tibi prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino, quorum in manus forte devenerint, & rogavi Deum & rogo; & spero ita fore; si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stylum pio & officioso animo, non vani nominis appetitione aut nugatoriæ ostentationis accessi. Deinde cap. 2 ex hac pia intentione spem suam corroborat, & amicum veterem sic alloqui pergit: Opto autem ac spero, te hoc animo accepturum, quo a me dicuntur. Scit autem Deus, cui nota sunt arcana conscientiæ meæ, nihil me in hoc sermone malitiose agere, sed, ut existimo accipiendum esse, veri probandi causa, cui uni rei vivere jam diu statuimus, & incredibili solicitudini, ne mihi errare vobiscum facillimum fuerit, iter autem rectum tenere vobiscum sit, ne durius loquar, difficillimum. Sed præsumo, quod & in hac spe, qua spero, vos viam sapientiæ mecum obtenturos, non me deseret ille, cui sacratus sum, quem dies noctesque intueri conor; & quoniam propter peccata mea, propterque consuetudinem plagis veternosarum opinionum sauciatum oculum animæ gerens, invalidum me esse cognosco, sæpe rogo cum lachrymis… Non me ergo deseret, si nihil fingo, si officio ducor, si veritatem amo, si amicitiam diligo, si multum metuo, ne fallaris. Videtur autem Deus pium Sacerdotem nostrum voti compotem feciße, cum Honoratus hic verosimiliter sit idem cum illo ejusdem nominis Catholico, ad quem S. Augustinus postea episcopus epistolam 120 scripsit, ut Rivius, Tillemontius, aliique probabiliter existimant.

[263] [Opusculum de Duabus animabus.] Alterum Opusculum, quod sanctus Presbyter eodem circiter tempore adversus Manichæos edidit, lib. 1 Retractationum cap. 15 recensetur his verbis: Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichæos de Duabus animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, & quæ sit Deo coæterna; & has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in uno homine esse delirant. Istam scilicet malam, propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum: illam vero bonam ex adventitia Dei parte, quæ cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit, & omnia quidem bona hominis illi bonæ animæ, omnia vero mala illi malæ animæ tribuunt. Pelagiani postmodum aliquos hujus Opusculi textus in favorem hæresis suæ detorserunt; sed S. Augustinus illos hic & alibi in Retractationibus suis ita explicavit, ut erroribus eorum nequaquam patrocinentur. Porro hæc duo Opuscula referimus ad annum Christi 391 vel 392 nondum elapsum, quia Sanctus eadem præmittit publicæ disputationi, quam anno 392 circa finem mensis Augusti cum Fortunato Manichæo instituit, & de qua nunc agemus.

[264] Tempus hujus disputationis, quæ a notariis publicis excepta est, [Disputatio publica contra Fortunatum Manichæum,] in principio authenticæ relationis apud nos tomo 6 Operum pag. 66 sic exprimitur: Quinto Calendas Septembris Arcadio Augusto bis & Rufino viris clarissimis consulibus, habita disputatio adversus Fortunatum Manichæorum presbyterum, in urbe Hipponensium regionum, in Balneis Solii, sub præsentia populi. Post hæc alternatim sequuntur utriusque disputatoris ratiocinationes, in quarum fine Fortunatus pag. 71 fatetur, se dissolvendis adversarii argumentis imparem esse; cui tacenti sanctus Presbyter dixit hæc verba: Et ego novi, te non habere, quid dicas, & me, cum vos audirem, in hac quæstione numquam invenisse, quod dicerem; & inde fuisse admonitum divinitus, ut illum errorem derelinquerem, & ad fidem Catholicam me converterem, vel potius revocarem ipsius indulgentia, qui me huic fallaciæ semper inhærere non sivit. Sed si confiteris non habere te, quod respondeas, omnibus audientibus & recognoscentibus, quoniam fideles sunt, Catholicam fidem si permittunt & volunt, exponam.

[265] Circa finem hujus responsionis ex ambigua periodo oritur aliqua difficultas, [in qua dubium quoddam exponitur,] ad quam Benedictini Galli post Tillemontium in Vita Latina S. Augustini lib. 3 cap. 7 num. 3 notarunt sequentia: Sub Actorum finem significari credas, solos fideles baptizatos adfuisse disputationi secundæ. Nihilominus liquet ex Possidio, Manichæos etiam plures, cum in ea Fortunatus obmutuit, præsentes fuisse; vixque aut ne vix quidem credi potest, rem se aliter habuisse. Sed hæc apparens contradictio inter Augustinum & Possidium videtur tolli posse, si conjunctionem quoniam, superius expressam pro conjunctione quod, usurpemus eo sensu, quo apud Matthæum cap. 2 ℣ 16 legitur: Tunc Herodes videns, quoniam illusus esset a magis. In hac significatione verba Augustini sic explicari possunt, acsi dixisset: Omnibus Catholicis hic præsentibus, ac etiam aliis recognoscentibus, quod fideles sunt in voto, vel Catholici fieri cupiunt, Catholicam fidem, si permittunt & volunt, explicabo. Si omnes, qui huic disputationi aderant, fuissent fideles aut Catholici, cur Augustinus permissionem vel voluntatem illorum requisivisset, ut fidem Catholicam exponeret? Quidquid sit de hac interpretatione nostra, quam pro conjectura dumtaxat accipi volumus, eo modo sanctus Magister in hac narratione cum sancto suo discipulo conciliari potest.

[266] Interim Fortunatus ad incitas redactus, ita demum respondit: [& in qua ille se victum fatetur, at non convertitur:] Sine præjudicio professionis meæ dixerim; illa, quæ a te opponuntur, cum retractavero meis cum majoribus, si minus responderint interrogationi huic meæ, quæ similiter a te nunc mihi offertur, erit in mea contemplatione (quia & ego animam meam cupio certa fide liberari) venire ad hujus rei inquisitionem, quæ a te mihi offertur, & ostensurum te polliceris. Post hanc Fortunati promissionem sanctus Sacerdos noster Deo gratias egit, & sic illa disputatio finita est. Quis non crederet, hunc Manichæum manifeste convictum postea veritati manus daturum fuisse? Tamen ipse sanctus Doctor lib. 1 Retractationum cap. 16 post multos annos exitum hujus disputationis ita narrat: Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quemdam Manichæorum presbyterum disputavi, qui plurimum temporis apud Hipponem vixerat, seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quæ disputatio, nobis altercantibus, excepta est a notariis, veluti gesta conficerentur: nam & diem habet & consulem. Hanc in librum memoriæ mandandam conferre curavimus. Versatur ibi quæstio, unde sit malum; me asserente, exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio; illo autem naturam mali Deo coæternam persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se adversus nos invenire, quod diceret. Nec sane Catholicus factus est; sed tamen ab Hippone discessit. Possidius infra in Actis occasionem & successum hujus disputationis iterum magis enucleate referet.

[267] [Scribit contra Adimantum Manichæum.] Ne disjungamus eas lucubrationes, quas Sanctus noster adhuc presbyter adversus Manichæos edidit, hoc loco præcedentibus ejusdem materiæ subjungimus Opusculum post alia nonnulla conscriptum, quod ipse lib. 1 Retractationum cap. 22 sic recenset: Eodem tempore (nimirum presbyterii) venerunt in manus meas quædam disputationes Adimanti, qui fuerat Manichæi discipulus, quas conscripsit adversus legem & prophetas, velut contraria eis euangelica & apostolica scripta demonstrare conatus. Huic ergo respondi, verba ejus ponens, eisque reddens responsionem meam. Quod Opus unico volumine conclusi, & in eo quibusdam quæstionibus non semel, sed iterum respondi; quoniam quod primum responderam, perierat, & tunc inventum est, cum jam iterum respondissem. Aliquas sane earumdem quæstionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi, adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquæ remanserunt, quæ, rebus aliis magis urgentibus, prætermissæ sunt, cumulo quoque oblivionis adjuncto. Jam tempus est, ut a Manichæis transeamus ad Donatistas, quos etiam S. Augustinus adhuc presbyter impugnare cœpit.

[268] [Donatistarum origo, & eorum schismatis occasio,] Sed ad clariorem rerum dicendarum intelligentiam prius sciendum est, quid Donatistæ docuerint, & quam sævos erroris sui sectatores habuerint. Hanc notitiam curioso lectori subministrat ipse sanctus Doctor in libro de Hæresibus, ubi num. 69 originem, doctrinam, divisionem, pertinaciam & rabiem eorum describit his verbis: Donatiani vel Donatistæ sunt, qui primum propter Cæcilianum contra suam voluntatem ordinatum ecclesiæ Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, objicientes ei crimina non probata, & maxime, quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dictam atque finitam, falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata; in hæresim schisma verterunt: tamquam Ecclesia Christi propter crimina Cæciliani, seu vera, seu (quod magis judicibus apparuit) falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africa Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos, ubi se amplius hæreticos esse firmarunt, cum Ecclesiæ Catholicæ universæ placuerit, nec in ipsis hæreticis baptisma commune rescindere.

[269] Hujus hæresis principem accipimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, & contra Cæcilianum Christianam dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem factionis episcopis, [eorumdem principes,] Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum: cui Majorino Donatus episcopus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc hæresim, ut multi existiment, propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta ejus, ubi apparet eum etiam non Catholicam de Trinitate habuisse sententiam; sed quamvis ejusdem substantiæ, minorem tamen Patre Filium, & minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hunc, quem de Trinitate habuit, ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit, nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Isti hæretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere, aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset.

[270] Ad hanc hæresim in Africa & illi pertinent, qui appellantur Circumcelliones, [& divisiones:] genus hominum agreste & famosissimæ audaciæ, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo: nam per mortes varias maxime præcipitiorum & aquarum & ignium seipsos necare consuerunt; & in istum furorem alios, quos potuerint, utriusque sexus seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Donatistarum displicent tales, nec eorum communione contaminari se putant, qui Christiano orbi terrarum dementes objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa & inter ipsos facta sunt schismata, & ab iis se de diversis cœtibus alii atque alii separarunt, quorum separationem cetera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem erroris centum ferme episcopis ordinatus, & a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim, qui ordinationi ejus etiam præsentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra ecclesiam dari posse baptismum Christi: nam quosdam ex eis cum eis, quos extra eorum ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione baptismatis receperunt; nec eos, ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui concilii sententiam vehementer exaggeratis, communionem suam contaminare timuerunt.

[271] Ex his facile colligimus, in Africa Donatistas multitudine innumerabiles & feritate terribiles fuisse. [illorum multitudo, potentia, odium in Augustinum.] Certe Hippone-Regio non diu ante adventum S. Augustini tanta erat illorum violentia vel auctoritas, ut Faustinus eorum in hac urbe episcopus panem Catholicis coqui prohibuerit, sicut ipse sanctus Doctor lib. 2 contra Litteras Petiliani Donatistæ cap. 83 significat hac interrogatione: Nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt, qui meminerint, Faustinum vestrum regni sui tempore præcepisse, quoniam Catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cujusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domini sui panem incoctum abjecerit, eique nulla exsilii lege damnato, communicationem non solum in civitate Romana (Hippo-Regius hic vocatur civitas Romana, quia juris erat Romanorum) sed etiam in patria sua; nec solum in patria, sed etiam in domo sua negaverit? Quinimo rabies Donatistarum contra sanctum Presbyterum nostrum eo usque progediebatur, ut eum publice seductorem animarum ac lupum nominarent, & certam peccatorum omnium veniam promitterent iis suæ partis hominibus, qui Augustinum occidissent, quemadmodum sanctus Possidius in Actis infra dandis num. 18 testabitur.

[272] [Sanctus varia] Verum his adversariorum minis non terrebatur intrepidus Catholicæ fidei Vindex, & contra tam multos tamque formidabiles veritatis hostes edidit adhuc tempore sui presbyterii publicum Opusculum, cujus materiam ac methodum lib. 1 Retractationum cap. 20 sic breviter indicat: Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi & omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire, & eorum, quantum fieri posset, per nos inhærere memoriæ, Psalmum, qui eis cantaretur, per Latinas litteras feci; sed usque ad V litteram (tales enim abecedarios appellant) tres vero ultimas omisi; sed pro eis novissimum quasi epilogum adjunxi, tamquam eos mater alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam, quod responderetur & proœmium causæ, quod nihilominus cantaretur, non sunt in ordine litterarum: earum quippe ordo incipit post proœmium. Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba, quæ vulgo minus sunt usitata, compelleret. Iste Psalmus abecedarius in editione Plantiniana Operum S. Augustini initio tomi septimi pag. 3 impressus est, ad quem annotationes theologorum Lovaniensium post eumdem tomum pag. 6 consuli possunt.

[173] [scribit] Sanctus alteram lucubrationem tunc contra Donatistas editam, quæ jam periit, vel adhuc alicubi latet, eodem lib. 1 Retractationum cap. 21 commemorat his verbis: Librum etiam contra Epistolam Donati, qui partis Donati, secundus post Majorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistola ille agit, ut non nisi in ejus communione baptisma Christi esse credatur, cui nos contradicimus. Deinde quasdam opiniones a se in Opere illo traditas corrigit, exponit, aut revocat. Unde omnibus evidenter patet, quanto animi candore S. Augustinus etiam litterarios aut historicos errores suos agnosceret. Eodem circiter tempore ad Maximum Donatistarum episcopum dedit Epistolam 203, cujus fragmentum paragrapho præcedente exhibuimus, ut ostenderemus, quantam curam S. Augustinus adhuc presbyter pro diœcesi Hipponensi gereret. Tota hæc epistola transcribi mereretur, nisi nimis prolixa foret. Quapropter hic alterum ejusdem fragmentum exhibemus, ut ex eo manifestum fiat, quam humaniter & mansuete Sanctus noster cum Donatistis egerit, eosque ad fidem Catholicam amplectendam invitaverit.

[274] [contra Donatistas,] Itaque pacificus Presbyter post honorificos amicosque titulos, quos huic Donatistarum episcopo Maximino tribuit, & quorum in exordio rationem reddit, epistolam 203 mox citatam sic prosequitur: Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam atque plangendam, qui, cum Christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus verbis poteram detestarer, non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent, te ista non facere. Fateor, primo non credidi. Deinde considerans, posse fieri, ut animam humanam de futura vita cogitantem Dei timor invaderet, ut se a scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab Ecclesia Catholica nolueris esse nimis alienus. Quærebam sane occasionem loquendi tecum, ut si fieri posset, ea, quæ parva remanserat, inter nos dissensio tolleretur. Cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse, nuntiatum est. Dolui vehementer & illius miserabilem lapsum, & tuum, frater, inopinatum scelus: novi enim, quæ sit Ecclesia Catholica; gentes sunt hereditas Christi, & possessio Christi termini terræ. Nostis & vos, aut si non nostis, advertite; facillime a volentibus sciri potest. Rebaptizare igitur hæreticum hominem, qui hæc sanctitatis signa perceperit, quæ Christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem Catholicum, immanissimum scelus est.

[275] Tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasim tenebam, [& Maximinum eorum episcopum] Mutugennam ipse perrexi, & eum quidem miserum videre non potui; a parentibus vero ejus audivi, quod vester jam etiam diaconus factus sit. Et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam. Quare te, frater dilectissime, per divinitatem & humanitatem Domini nostri Jesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris, quid gestum sit; & sic rescribere, ut noveris me in ecclesia fratribus nostris epistolam tuam velle recitare. Quod ideo scripsi, ne cum id postea facerem, quod me non sperares facturum, offenderem charitatem tuam, & justam de me apud communes amicos querelam deponeres. Quid ergo te impediat ad rescribendum, non video: si enim rebaptizas, nihil est, quod homines de tuo collegio formides, cum id te rescripseris facere, quod te illi facere, etiamsi nolles, juberent. Cum autem id quantis potueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non succensebunt, sed etiam prædicabunt. Si autem non rebaptizas, arripe libertatem Christianam, frater Maximine, arripe, quæso te: non cujusquam hominis in contemplatione Christi aut reprehensionem verearis, aut exhorreas potestatem. Transit honor hujus seculi, transit ambitio. In futuro Christi judicio nec absidæ gradatæ, nec cathedræ velatæ, nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi cœperit accusare conscientia, & conscientiarum arbiter judicare. Quæ hic honorant, ibi onerant; quæ hic relevant, ibi gravant. Ista quæ pro tempore propter Ecclesiæ utilitatem honori nostro exhibentur, defenduntur forte bona conscientia, defendere autem non poterunt malam.

[276] Quod ergo tam pio & tam religioso animo facis, [humanissimis litteris] si tamen facis, ut Ecclesiæ Catholicæ baptismum non iteres, sed approbes potius tamquam unius verissimæ matris, quæ omnibus gentibus & regenerandis sinum pandit, & regeneratis ubera infundit, tamquam unius possessionis Christi, sese usque ad terræ terminos porrigentis, si hoc vere facis, cur non erumpis in exultantem & liberam vocem? Cur lucernæ tuæ tam utilem splendorem premis sub modio?… Clama ergo, recte te facere, si non rebaptizas; & non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. Nulla te tuorum consilia, frater, exterreant: si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni, qui te habeant. Si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere & conantes placere numquam deserit, quod inter nos & vos cito pax erit, ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio reddetur, miseræ plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos, & mensam Christi communem habere non possint. Nonne ingemiscimus, quod vir & uxor, ut fideliter conjungant corpora sua, jurant sibi plerumque per Christum, & ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant? Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam & prudentiam & dilectionem, quam debemus ei, qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit, quis explicet verbis, quam tibi palmam præparet Dominus, ut ad cetera membra sananda, quæ per totam Africam tabefacta miserabiliter jacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinæ documentum?

[277] [invitat ad fidem Catholicam:] Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar. Sed certe amplius quid faciam, non invenio; nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo. Tollamus de medio inania objecta, quæ a partibus imperitis jactari contra invicem solent; nec tu objicias tempora Macariana, nec ego sævitiam Circumcellionum. Si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Area Dominica nondum ventilata est, sine paleis esse non potest. Nos oremus atque agamus, quantum possumus, ut frumentum simus… Re agamus, ratione agamus; divinarum Scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli, quantum possumus, petamus, quæramus, pulsemus, ut accipiamus & inveniamus, & aperiatur nobis; ne forte fieri possit, ut adjuvante Domino concordes conatus & orationes nostras tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri.

[278] [qui verosimiliter est conversus.] Forsan hac suavi fortique exhortatione Maximinus ille commotus est, ut postea fidem Catholicam amplecteretur: nam Maximinus episcopus Sinitensis ad unitatem Ecclesiæ Catholicæ ex schismate Donatistarum transit, ut S. Augustinus Epistola 166 testatur. Holstenius autem aliique probabiliter existimant, hunc cum illo eumdem esse. Quidquid sit, hæc specimina sufficiant ad ostendendum fervorem, quem Sanctus tempore presbyterii sui pro conversione Manichæorum & Donatistarum habuit. Postea per decursum hujus Commentarii prævii breviter afferemus alia certamina, quæ Sanctus ad cathedram Hipponensem jam evectus, cum Manichæis, Donatistis aliisque hæreticis inivit. Interim paragrapho sequente colligemus illa, quæ S. Augustinus adhuc presbyter ad utilitatem Ecclesiæ scripsit ac gessit.

§ XX. Reliqua scripta, quæ Sanctus tempore sui presbyteratus edidit, & ex horum postremo orta controversia inter ipsum & S. Hieronymum.

[Disputatio Sancti de Fide & Symbolo:] Hippone-Regio generale totius Africæ concilium mense Octobri anni 393 celebratum est, sicut editores conciliorum & chronologi consentiunt. In hac synodo S. Augustinus adhuc presbyter de fide & symbolo disserere jussus est, & eam dissertationem, rogantibus amicis, postmodum scripto vulgavit, ut ipse lib. I Retractationum cap. 17 testatur hoc modo: Per idem tempus coram episcopis hoc mihi jubentibus, qui plenarium totius Africæ concilium Hippone-Regio agebant *, de fide & symbolo presbyter disputavi: quam disputationem, nonnullis eorum, qui nos familiarius diligebant, studiosissime instantibus, in librum contuli, in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat verborum illa contextio, quæ tenenda memoriter competentibus traditur. Alias ejusdem fere temporis lucubrationes collocabimus eo ordine, quo sanctus Doctor illas in libris Retractationum recenset.

[279] Itaque lib. I, cap. 18 aliquod Opus imperfectum memorat his verbis: [Opusculum imperfectum de Genesi ad litteram:] Cum de Genesi duos libros contra Manichæos condidissem, quoniam secundum allegoricam expositionem Scripturæ verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est, quemadmodum possent secundum historicam proprietatem, quæ ibi dicta sunt, accipi; volui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo Opere, quid valerem; sed in Scripturis exponendis tyrocinium meum sub tanta sarcinæ mole succubuit: & nondum perfecto uno libro, ab eo, quem sustinere non poteram, labore conquievi. Sed in hoc Opere cum mea Opuscula retractarem, iste ipse, ut erat imperfectus, venit in manus, quem neque edideram, & abolere decreveram, quoniam scripsi postea XII libros, quorum titulus est: De Genesi ad litteram. In quibus quamvis multa quæsita potius quam inventa videantur, tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum & hunc posteaquam retractavi, manere volui, ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis divinis Eloquiis, ejusque titulum esse volui De Genesi ad litteram imperfectus.

[280] Sanctus eodem lib. I Retractationum cap. 19 testatur, [alia in sacram Scripturam] sese per idem tempus de sermone Domini in monte secundum Matthæum duo volumina scripsisse. Tribus sequentibus ejusdem libri capitibus enumerat Opuscula sua, quæ tunc adversus Donatistas & Adimantum Manichæum vulgavit, & quorum paragrapho præcedente meminimus. His ibidem subjungit tres commentarios in Epistolas Apostoli Pauli, cujus occasionem cap. 23 refert hoc modo: Cum presbyter adhuc essem, contigit, ut apud Carthaginem inter nos, qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistola legeretur, & quædam interrogabar a fratribus; quibus cum, sicut poteram, responderem, voluerunt scribi potius, quæ dicebam, quam sine litteris fundi: ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit Opusculis meis. Ex hoc libro Semi-Pelagiani adducebant opinioni suæ patrocinium. Sed Augustinus lib. 1 de Prædestinatione Sanctorum cap. 3 & sequenti candide errorem suum agnoscit, priorem sententiam mutat, & illos errantes prioris opinionis suæ sectatores ad exemplum suum imitandum invitat.

[281] Lib. I Retractationum cap. 24 sic aliud ejusdem fere generis Opusculum commemorat: [Opuscula:] Post hunc librum exposui ejusdem Apostoli Epistolam ad Galatas, non carptim, id est, aliqua prætermittens, sed continuanter & totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. Sed sanctus Interpres hanc explicationis methodum tenere non potuit in altero sacræ Scripturæ commentario, quem ibidem cap. 25 recenset his verbis: Epistolæ quoque ad Romanos, sicut ad Galatas, expositionem susceperam. Sed hujus Operis, si perficeretur, plures libri erant futuri; quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: “Gratia vobis & pax a Deo Patre nostro & Domino Jesu Christo”. Factum est quippe, ut immoraremur, cum vellemus solvere incidentem sermoni nostro difficillimam quæstionem de peccato in Spiritum sanctum, quod non remittatur neque in hoc seculo, neque in futuro. Sed deinde alia volumina cessavi adjungere exponendo Epistolam totam, ipsius Operis magnitudine ac labore deterritus, & in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est, ut librum, quem feceram primum, relinquerem solum, cujus esse titulum volui, Epistolæ ad Romanos inchoatæ expositio.

[282] [quando scriptus liber 83 Quæstionum.] Miramur, ibidem cap. 26 librum de Octoginta tribus quæstionibus collocari inter Opera, quæ S. Augustinus adhuc presbyter scripsit: nam sanctus Doctor ibi testatur, illas quæstiones a se dictatas fuisse primo tempore conversionis suæ, postquam in Africam rediit, quas postea jam episcopus ordinatim colligi & in unum librum redigi jusserit. Forsan eas presbyter recognovit, episcopus postea vulgavit, & ideo tempore presbyteratus ejus recensentur. At quæcumque sit hujus ordinis causa, nos illas § 13 retulimus ad secessum Tagastensem, cui originem suam debent. Sic etiam superius § 9 recensuimus Opus de Libero arbitrio, quod Sanctus Romæ adhuc laïcus inchoavit, etiamsi illud in Africa jam presbyter absolverit. Nihil hic annotare voluimus circa privatas epistolas, quas Sanctus tempore sui presbyteratus ad Paulinum aliosque dedit, ne Commentarius noster prævius nimium excrescat.

[283] [Scribit de Mendacio, & contra Mendacium,] Denique Sanctus lib. 1 Retractationum cap. 27 postremum Opus a se presbytero compositum indicat, & ab altero similis materiæ distinguit his verbis: Item de Mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intelligitur, habet tamen non inutilem ingenii & mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de Opusculis meis, quia & obscurus & anfractuosus, & omnino molestus mihi videbatur; propter quod eum nec edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cujus titulus est CONTRA MENDACIUM, multo magis tistum non esse decreveram, & jusseram; sed non est factum. Itaque in ista retractatione Opusculorum meorum, cum eum incolumen reperissem, etiam ipsum retractatum manere præcepi; maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quæ in illo altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est CONTRA MENDACIUM; istius autem DE MENDACIO: quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur. Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Utrumque illud Opus in editione Plantiniana sub initio tomi quarti typis excusum est.

[284] [in quo tacite reprehendit S. Hieronymum,] In epilogo prioris hujus opusculi de Mendacio contrariam quorumdam sententiam redarguit his verbis: Quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum. Tanta porro cæcitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit, si dicamus quædam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus; eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum: nam in Epistola ad Galatas, quæ utique sicut ceteræ ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt esse mentitum, ubi ait de Petro & Barnaba: Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Euangelii. Cum enim volunt Petrum ab errore, atque ab illa, in quam inciderat, viæ pravitate defendere, ipsam religionis viam, in qua salus est omnibus, confracta & comminuta Scripturarum auctoritate, conantur evertere. In quo non vident, non solum mendacii crimen, sed etiam perjurii, se objicere Apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est, in Epistola, in qua prædicat Euangelium; ibi quippe ait, priusquam ista narraret: “Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior”.

[285] Hic tacito nomine S. Augustinus reprehendit Hieronymum, [qui docuerat Petro Paulum restitisse] qui in Commentario Epistolæ S. Pauli ad Galatas jam scripserat sequentia: Ex eo quod Petrus, antequam quidam de Jerosolymis Antiochiam venirent, edebat cum gentibus, ostenditur non eum oblitum fuisse præcepti; nullum hominem communem & immundum dicere; sed quia propter eos, qui adhuc Legem observandam putabant, paululum se a convictu subtraxerat gentium; ita ut etiam ceteri, qui ex Judæis erant, similiter facerent; & Barnabas, qui cum Paulo in gentibus Euangelium prædicabat, hoc facere cogeretur, hi qui Antiochiæ crediderant ex gentibus, nec fuerant circumcisi, compellebantur ad Legis onera transcendere; non intelligentes dispensationem Petri, qua Judæos salvari cuperet, sed putantes ita se Euangelii habere rationem. Cum itaque vidisset Apostolus Paulus periclitari gratiam Christi, nova bellator ejus usus est arte pugnandi, ut dispensationem Petri, qua Judæos salvari cupiebat, nova ipse contradictionis dispensatione corrigeret, & resisteret ei in faciem, non arguens propositum, sed quasi in publico contradicens, ut ex eo quod Paulus eum arguens resistebat, hi qui crediderant ex gentibus, servarentur.

[286] Quod si putat aliquis, vere Paulum Petro Apostolo restitisse, [ex quadam simulatione.] & pro veritate Euangelii intrepide fecisse injuriam præcessori, non ei stabit illud, quod & ipse Paulus Judæis Judæus factus est, ut Judæos lucrifaceret, & ejusdem simulationis tenebitur reus, quando caput totondit in Cenchris & facto calvitio oblationem obtulit in Jerusalem; & Timotheum circumcidit, & nudipedalia exercuit, quæ utique manifestissime de cæremoniis Judæorum sunt. Si itaque ipse, qui ad prædicationem gentium missus erat, non putavit abs re dicere: Sine offendiculo estote Judæis & Ecclesiæ Dei; quomodo & ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur; & fecit aliqua, quæ contraria essent Euangelii libertati, ne scandalizaret Judæos; qua auctoritate, qua fronte audet hoc in Petro reprehendere, qui circumcisionis Apostolus erat, quod ipse Apostolus gentium arguitur commisisse? Sed, ut ante jam diximus, restitit secundum faciem publicam Petro & ceteris, ut hypocrisis observandæ legis, quæ nocebat eis, qui ex gentibus crediderant, correptionis hypocrisi emendaretur, & uterque populus salvus fieret; dum & qui circumcisionem laudant, Petrum sequuntur; & qui circumcidi nolunt, Pauli prædicant libertatem. Quod autem ait, REPREHENSIBILIS ERAT, propterea medie temperavit, ut intelligamus, non tam a Paulo eum fuisse reprehensibilem, quam his fratribus, cum quibus ante edens, se ab eis postea separabat. Deinde S. Hieronymus variis exemplis ostendere nititur, hanc reprehensionem ex condicto utriusque Apostoli propter alios simulatam ac licitam fuisse.

[287] [putabatque Hieronymum mendacii officiosi patronum:] Sed hæc opinio nequaquam placet Augustino, qui adhuc presbyter Hieronymo inscripsit Epistolam octavam, in qua cap. 3 sic eum alloquitur: Legi etiam quædam scripta, quæ tua dicerentur, in epistolas Apostoli Pauli, quarum ad Galatas cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur; dictumque ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro, vel a quopiam, (si alius illa scripsit) fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt ea, quæ me movent: mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris sanctis esse mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos …: admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum Librorum particula remanebit, quæ non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Deinde Sanctus noster pluribus ibidem ratiociniis hoc argumentum suum urget, & in epistola sequente rursus repetit.

[288] [respondet Augustino Hieronymus subiratus,] At Hieronymus in Epistola inter Augustinianas undecima remittit Augustinum ad præfationem sui Commentarii in Epistolam ad Galatas, ubi veteres ejusdem sententiæ defensores assignaverat, & caput tertium istius Epistolæ undecimæ concludit his verbis: Ego, imo alii ante me exposuerunt causam, quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem, ut & Apostolorum prudentiam demonstrarent, & blasphemantis Porphyrii imprudentiam coërcerent, qui Petrum & Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, & ea scripsisse jactanter, quæ vel non fecerit, vel, si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens, quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi, ut potuerunt. Tu quomodo locum istum edisseres, utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti. Igitur occasione Opusculi de Mendacio & ex litteris hac de re ultro citroque scriptis inter hos duos sanctos doctissimosque viros orta est illa controversia, quæ paulatim ferventius agitari cœpit: Hieronymus enim postea duas acriores epistolas ad Augustinum dedit, quæ inter Augustinianas numero XIII & XIV legi possunt.

[289] [quem ille leni responsione mitigat,] Attamen Sanctus noster his litteris expostulatoriis epistolam decimam quintam reddidit, ubi cap. 2 subiratum Hieronymum placavit hac mansueta responsione: Restat igitur, ut lædere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non credo, quod injuste me lædendum putares, superest, ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris læserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si læsi te, dimittas mihi, ne me vicissim lædendo malum pro malo reddas. Lædes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis: nam si ea in me reprehenderis, quæ reprehendenda non sunt, te lædis magis quam me; quod absit a moribus & sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate lædendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas, quem adjicere nequeas: potest enim fieri, ut tibi aliud videatur, quam veritas habet; dum tamen abs te aliud non fiat, quam charitas habet: nam & ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiamsi reprehendi non meruit, quod recte defendi potest; aut agnoscam simul & benevolentiam tuam & culpam meam, & quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. Præterea Sanctus noster epistola decima nona fusius Hieronymo respondit, ejusque sententiam de reprehenso Petro suaviter ac fortiter iterum refutavit.

[290] Sic ea disceptatio sopita est inter illustres istos Ecclesiæ Doctores, [ita ut amicitia illorum hinc aucta,] & hæc amantium rixa videtur amoris redintegratio fuisse, quemadmodum colligimus ex epistola vigesima quinta, qua postmodum sanctus Hieronymus Augustinum laudat his verbis: Omni quidem tempore beatitudinem tuam eo, quo decet, honore veneratus sum, & habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem; sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, & plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam præterire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit, quid dicam, prudentia vestra. Macte virtute; in orbe celebraris; Catholici te conditorem antiquæ rursum fidei venerantur atque suspiciunt; & quod signum majoris gloriæ est, omnes hæretici detestantur; & me pari persequuntur odio, ut, quos gladio nequeunt, voto interficiant. Incolumem & mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, & beatissime papa.

[291] Imo non dubitamus, quin Hieronymus in hac materia sententiam S. Augustini tandem amplexus fuerit, [& Hieronymus videatur in Augustini sententiam transivisse:] cum postea in Dialogo adversus Pelagianos lib. 1, cap. 8 sub nomine Critobuli scribat sequentia: Apostolus (nimirum Paulus) dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Euangelii veritate, & in tantum reprehensibilis fuerit; ut & Barnabas adductus sit in eamdem simulationem. Quis indignabitur, id sibi denegari, quod princeps Apostolorum non habuit? Hæc prioris sententiæ mutatio confirmatur ex ipso S. Augustino, qui Oceano hanc veterem controversiam renovare cupienti in epistola 260 post alia sic respondet: Sed quid hinc diutius? cum de hac quæstione inter nos ego & prædictus venerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus; & in hoc Opere recentissimo, quod sub nomine Critobuli adversus Pelagium modo edidit, eamdem de ista re gesta dictisque Apostolicis sententiam tenuit, quam beatissimi Cypriani etiam nos secuti sumus.

[292] Ad evitandas difficultates, quæ ex hac opinione objiciuntur, [quomodo aliqui explicent locum de Cepha reprehenso.] antiqui quidam scriptores asseruerunt, quod Cephas ille reprehensus, non fuerit Apostolus Petrus, sed alius ab ipso diversus, ut in supra citato Commentario Epistolæ ad Galatas Hieronymus tradit his verbis: Sunt, qui Cephan, cui hic in faciem Paulus restitisse se scribit, non putent Apostolum Petrum, sed alium de septuaginta discipulis isto vocabulo nuncupatum; & dicunt nequaquam Petrum a convictu gentium se potuisse subtrahere, qui & centurionem Cornelium baptizarat; .. maxime cum Lucas scriptor historiæ nullam hujus dissensionis faciat mentionem; nec dicat, umquam Petrum Antiochiæ fuisse cum Paulo; & locum dari Porphyrio blasphemanti, si aut Petrus errasse, aut Paulus procaciter Apostolorum principem confutasse credatur. Quamvis S. Hieronymus ibidem mox refellat hanc antiquam sententiam, tamen Harduinus noster aliique recentiores eum secuti, rursus illam suscitarunt, & non contemnendis argumentis hactenus defendunt. Cum non sit hic instituti nostri probabiliorem ex istis opinionibus tueri, theologis & sacræ Scripturæ interpretibus ulterius indagandam relinquimus illam controversiam, de qua interim Historia Apostolica, quam Antonius Sandinus anno 1731 Patavit edidit, & Gerardus Casteel in Controversiis ecclesiastico-historicis, Coloniæ Agrippinæ anno 1734 impressis, controversia XIII consuli possunt. Nunc ab his eruditis utilibusque Sancti nostri scriptis transimus ad egregium ejusdem facinus, quod adhuc tempore presbyterii sui patravit.

[Annotata]

* al. habebant

§ XXI. Hippone-Regio sacrilegus mos epulandi in templo, qui festis quorumdam Sanctorum diebus sub larva pietatis servari solebat, exhortatione Sancti nostri sublatus.

[Cum in ecclesia Africanis zinolenia celebrarentur convivia,] Turpis Afrorum mos erat, ut sub falsa specie religionis in cœmeteriis Martyrum, seu venerandis Sanctorum templis vinolenta convivia instituerent, eoque modo annuam illorum festivitatem colerent, aut verius profanarent. Sanctus Presbyter noster hanc sacrilegam consuetudinem ægerrime ferebat, & propterea anno Christi 392 ad Aurelium Carthaginensem episcopum recenter electum scripserat epistolam sexagesimam quartam Plantinianæ editionis, in qua ipsum graviter exhortatus est, ut auctoritate conciliorum & prævio ecclesiæ suæ Carthaginensis exemplo hunc abusum ex Africa fortiter simulque suaviter eliminaret. Nobis ignotum est, an Aurelius Carthaginensis antistes id exsecutioni mandare potuerit, quamvis apud Labbeum nostrum tomo 2 Conciliorum Col. inter canones ecclesiæ Africanæ, procurante verosimiliter Augustino, sequens ordine quadragesimus secundus exprimatur his verbis: Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant; populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur. At certe Sanctus noster Hippone-Regio hunc canonem observari jussit, & illam fœdam convivandi in ecclesia consuetudinem penitus abolevit, ut discimus ex Epistola vigesima nona novissimæ editionis Parisiensis, quam S. Augustinus adhuc presbyter Alypio jam episcopo Tagastensi scripsit, & quam PP. Benedictini Galli non ita pridem in Ms. codice Cisterciensium repererunt.

[294] [Sanctus adhuc presbyter contra abusum illum] Quamvis hæc epistola sit longior, & laudati PP. Benedictini in Vita S. Augustini lib. 3, cap. 11 materiam illius redegerint in compendium, quod inde facilius hic excerpi posset, tamen hanc rem præclare gestam referre malumus ex ipso sancto Presbytero nostro, & propterea prolixiorem ejus narrationem hoc loco transcribere non gravabimur. Alypius anno Christi 395 versabatur in urbe Hipponensi, quando imminebat annua S. Leontii quondam Hipponensis episcopi festivitas, quam cives solito conviviorum apparatu celebrare decreverant. Sed præsul ille sciens firmum Presbyteri nostri propositum, pro fausto rei successu preces effuderat, & forsan ob urgentia diœcesis suæ negotia ante abusum illum sublatum inde discesserat, ut colligimus ex initio memoratæ epistolæ, quam Sanctus noster ita continuat: Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset, tumultuari homines, & dicere se ferre non posse, ut illa solemnitas prohiberetur, quam LÆTITIAM nominantes, vinolentiæ nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam, te præsente, jamjam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Euangelio capitulum consequenter tractaretur: “Nolite dare Sanctum canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos”. Tractatum est ergo de canibus & de porcis, ita ut & pervicaci latratu adversus Dei præcepta rixantes, & voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent, quam esset nefarium, intra ecclesiæ parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a Sancto & Margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.

[295] Sed hæc quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, [vehementer invectus,] non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis, qui aderant, pro cujusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies Quadragesimæ illuxisset, & frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est istud in Euangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, & eversis mensis nummulariorum, dixit, domum Patris sui pro domo orationum, speluncam latronum esse factam. Quod capitulum, cum eos intentos proposita vinolentiæ quæstione feci, & ipse quoque recitavi; adjunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius & vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quæ ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur, quæ sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quærens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus. Et quoniam mihi præparatæ lectiones suggerendæ tenebantur, adjunxi deinde, ipsum adhuc carnalem populum Judæorum in illo templo, ubi nondum Corpus & Sanguis Domini offerebatur, non solum vinolenta, sed nec sobria quidem umquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent: quæ cum dicerem, codicem etiam accepi, & recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam Apostolus ait, ad discernendum populum Christianum a duritie Judæorum, epistolam suam, non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset, quomodo non possumus istorum corda confringere, qui homines novi Testamenti, Sanctorum diebus celebrandis ea vellent solenniter exhibere, quæ populus veteris Testamenti & semel, & idolo celebravit.

[296] Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, [demonstrataque ex Scripturis] exaggerans sumpsi apostolum Paulum, & inter quæ peccata posita esset, ostendi, legens illum locum: “Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere”; ingemiscendo admonens, cum quanto periculo convivarentur cum eis, qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud, quod non longo intervallo sequitur: “Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. Et hæc quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi & Spiritu Dei nostri”. Quibus lectis, dixi, ut considerarent, quomodo possent fideles audire, SED ABLUTI ESTIS, qui adhuc talis concupiscentiæ sordes, contra quas clauditur regnum cælorum, in corde suo, id est, in interiore Dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: “Convenientibus ergo vobis in unum, non est Dominicam cœnam celebrare; unusquisque enim propriam cœnam præsumit in manducando; & alius quidem esurit, alius ebrius est manducando & bibendo. An ecclesiam Dei contemnitis”? Quo recitato, diligentius commendavi, ne honesta quidem & sobria convivia debere in ecclesia celebrari, quandoquidem Apostolus non dixerit: Numquid domos non habetis ad inebriandos vos, ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret; sed, Ad manducandum & bibendum, quod potest honeste fieri, sed præter ecclesiam, ab eis, qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint: tamen nos ad has angustias corruptorum & diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

[297] [rei turpitudine, animarumque ex illa periculo,] Commemoravi etiam Euangelii capitulum, quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est: “Ex fructibus eorum cognoscetis eos”. Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera. Tum quæsivi, inter quos fructus nominata esset ebrietas, & recitavi illud ad Galatas: “Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiæ, ebrietates, commessationes, & his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi; quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt”. Post quæ verba interrogavi, quomodo de fructu ebrietatis agnoscerentur Christiani, quos de fructibus agnosci Dominus jussit. Adjunxi etiam legendum, quod sequitur: “Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia”. Egique ut considerarent, quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiæ deferre cuperent, & si potestas daretur, totum tam magnæ basilicæ spatium turbis epulantium ebriorumque complerent: de spiritualibus autem fructibus, ad quos & divinarum Scripturarum auctoritate & nostris gemitibus invitarentur, nolunt adferre Deo munera, & his potissimum celebrare festa Sanctorum.

[298] Quibus peractis, codicem reddidi, & imparata oratione, [fletu aliorum & suo finem orationi imponit:] quantum valui, & quantum me ipsum periculum urgebat, & vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum & ipsorum, qui nobis commissi essent, & nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum Principi, per cujus humilitatem, insignes contumelias, alapas, & sputa in faciem, & palmas, & spineam coronam, & crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, & cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere, eisque sæpe dixerit, quod orationes ejus exauditæ essent de nostro adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum, sed ad communem conatum in æternam vitam ad se venisse lætatus est. Postremo etiam dixi, certum esse me, & fidere in eum, qui mentiri nescit, qui per os Prophetæ sui pollicitus est de Domino nostro Jesu Christo dicens: “Si reliquerint filii ejus legem meam & in præceptis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam”. In eum ergo me fidere, quod si hæc tanta, quæ sibi essent lecta & dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga & flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor & gubernator noster animos facultatemque præbebat. Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu præventus, meum abstinere non potui. Et cum jam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei factus est.

[299] Postridie vero cum illuxisset dies, cui solebant fauces ventresque se parare, [cum tamen aliqui adhuc obmurmurarent,] nuntiatur mihi, nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimæ consuetudinis, ut ejus tantum voce uterentur & dicerent: “Quare modo; non enim, antea qui hæc non prohibuerunt, Christiani non erant?” Quo audito, quas majores commovendi eos machinas præpararem, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele, “Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint”; vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero Dominus ostendit, quod nos non deserat, & quibus modis, in se ut præsumamus, hortetur: namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustæ consuetudinis fuisse conquestos; quos blande acceptos paucis verbis in sententiam sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione, quam præparaveram, quia necessaria jam non videbatur, de hac ipsa quæstione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos, qui dicunt, QUARE MODO, nisi & nos dicamus VEL MODO.

[300] [prudenti orationc eos placat,] Verumtamen ne illi, qui ante nos tam manifesta imperitæ multitudinis crimina vel permiserunt, vel prohibere non sunt ausi, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta: scilicet post persecutiones tam multas tamque vehementes, cum, facta pace, turbæ gentilium in Christianum nomen venire cupientes, hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum & ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis & tam vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur, diesque festos post eos, quos relinquebant, alios in honorem sanctorum Martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu, celebrarentur; jam Christi nomine conligatis, & tantæ auctoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis præcepta traderentur, quibus jam propter præcipientis honorem ac timorem resistere non valerent: quocirca jam tempus esse, ut qui non se audent negare Christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea, quæ, ut essent Christiani, concessa sunt, cum Christiani sunt, respuantur.

[301] [abusumque efficaciter abrumpit,] Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim jam per bonos rectores, populo obtemperante, correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri, quotidianæ vinolentiæ proferebantur exempla; dixi primo audisse nos sæpe, esse prohibitum; sed quod remotus sit locus ab episcopi conversatione, & in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis præsertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verumtamen nos, si Petrum apostolum honoraremus, debere præcepta ejus audire, & multo devotius Epistolam, in qua voluntas ejus apparet, quam basilicam, in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice, recitavi, ubi ait: “Christo enim passo pro nobis per carnem, & vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis præteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, commessationibus & nefandis idolorum servitutibus”. Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire, contempta mala consuetudine, cernerem, optatus * sum, ut meridiano tempore divinis lectionibus & psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; & certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, & qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus, sermo terminatus est.

[302] [hymnis ac divinis laudibus epularum loco substitutis.] Pomeridiano autem die major, quam ante meridiem, affuit multitudo, & usque ad horam, qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim & psallebatur; nobisque egressis, duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui jam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, jussum compulit Senex, ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in hæreticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore, quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi, diei pulcritudinem noctis comparatione decorari, & colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritualis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse jocundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum, ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent, quam suavis est Dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur, quod aliquando destruetur; cum quisque comes efficiatur ejus rei, quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens; “Quorum deus venter”, cum idem alio loco dixerit: “Esca ventri, & venter escis; Deus autem & hunc & illas evacuabit”. Nos proinde oportere id sequi, quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea, quæ Dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt vespertina, quæ quotidie solent; nobisque cum Episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque * ad obscuratum diem manente atque psallente.

[303] Ex his abunde patet, quam feliciter ac pathetice S. Augustinus hanc inveteratam consuetudinem sustulerit. [Difficultas circa tempus rei peractæ] Sed occurrit difficultas circa tempus anni 395, quo res ista contigit: cum enim Sanctus noster in epistola superius exhibita num. 295 dicat, se concionem coram populo tunc habuisse, quando dies Quadragesimæ illuxit, id factum videri posset die XII Februarii, quandoquidem Pascha anni 395 in diem XXV Martii incidebat; unde per quadraginta dies retrogradiendo ad diem duodecimam Februarii vel initium Quadragesimæ perveniemus. Verum annua S. Leontii Hipponensis episcopi solennitas post Pascha celebrari consueverat, & aliquando cum festo Ascensionis Domini concurrit, ut discimus ex Sermone decimo tertio de Diversis editionis Plantinianæ, quem S. Augustinus jam episcopus in basilica Leontiana festo Ascensionis instituit, & in quo post alia sic loquitur: Hodiernum ergo diem Ascensionis ipsius celebramus. Occurrit autem huic ecclesiæ a tabernaculo * solennitas; conditoris basilicæ hujus sancti Leontii hodie depositio est. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino potius, quod cœperamus, loquamur. Gaudet bonus servus, quando laudatur dominus. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post Resurrectionem suam, Dominus ascendit in cælum.

[304] Propter allegata memoratæ Epistolæ verba & expressum posterioris hujus Sermonis tempus aliqui dubitanter admittunt duas S. Leontii festivitates, [explicatur:] quarum una mense Februario, altera mense Maio quotannis celebrari potuerit. At nos cum Tillemontio in Monumentis ecclesiasticis tomo XIII pag. 974 & sequente probabilius existimamus, mendum librarii in hanc Epistolam irrepsisse, & pro τὸ dies Quadragesimæ, mutata unica littera, τὸ dies quadragesima (videlicet post Resurrectionem Domini) legendum esse. Novissimi Operum S. Augustini editores ab hac opinione nostra non abhorrent, dum in notis ad eamdem Epistolam monent sequentia: Suspicari quis possit, legendum esse DIES QUADRAGESIMA ILLUXISSET, id est, dies Ascensionis: maxime quia conviviis & compotationibus, quibus sese dedere Catholici cupiebant, quibusque toto illo die dediti Donatistæ fuerunt, nusquam hic jejunii Quadragesimalis religionem Augustinus opponit.

[305] Cum Majores nostri de S. Leontio præsule Hipponensi non meminerint, [ac pauca notantur de S. Leontio.] hic illis & antquis Martyrologis ignotus fuisse videtur: si enim sanctus iste Hipponensis basilicæ conditor ex Sermone decimo tertio mox citato notus illis fuisset, saltem inter Prætermissos de illo mentionem fecissent, etiamsi gesta ejus ignorarent. Licet eminentissimus Baronius eumdem sanctum præsulem Martyrologio Romano non inseruerit, tamen alia occasione mentionem ipsius facit: sed ei perperam attribuit episcopatum Tagastensem, dum die XIII Januarii in notis ad Martyrologium Romanum ita scribit: Habet & Africa suum sanctum Leontium episcopum Tagastensem, de quo sanctus Augustinus Sermone XIII de Diversis, ibidem & de basilica Leontina ab ipso sic dicta. Vir eminentissimus huic sancto Leontio Tagastensem episcopatum tribuens, evidenter errat, ut liquet ex Epistola XXIX jam recitata, cui præfigitur hic antiquus titulus: Epistola presbyteri Hipponensium-Regiorum ad Alypium episcopum Thagastensium de die natalis Leontii, quondam episcopi Hipponensis. Porro Tillemontius tomo XIII Monument. eccles. pag. 211 & sequente putat, hunc episcopum Hipponensem seculo tertio floruisse, & annuam ejus festivitatem die IV Maii constanter celebratam fuisse. Quapropter etiam Castellanus in Corollario Martyrologii sui universalis pag. 735 eumdem die IV Maii annuntiat. Quidquid sit de certo ætatis tempore, quo sanctus ille præsul claruit, aut fixo mensis die, quo solennitas ejus annua colebatur, Augustinus anno Christi 395 foriter abrupit illam pessimam consuetudinem, quæ huic digressioni materiam præbuit. Denique sanctus Presbyter noster hoc illustri facinore, aliisque præclaris scriptis ac factis tantam auctoritatem adeptus est, ut Valerius Hipponensis episcopus eum sibi collegam seu dignitatis suæ socium statuerit adsciscere, quemadmodum paragrapho sequente videbimus.

[Annotata]

* forte hortatus

* forte deest sexus

* melius alii vernacula

§ XXII. Promotio Sancti ad cathedram ecclesiæ Hipponensis, quam simul cum Valerio rexit, & hujus episcopalis ordinationis modus ac tempus.

[Sanctus viventi Valerio coëpiscopus consecratur,] Cum nomen illustre S. Augustini quotidie magis magisque percrebresceret, Valerius antistes Hipponensis non immerito metuebat, ne forsan ille ab aliis Africæ ecclesiis episcopus deposceretur, ut sanctus Possidius in Actis postea recudendis num. 16 narrabit. Expenso igitur hoc amissionis periculo, pius senex Valerius Augustinum, quem prius successorem habere cupiebat, collegam expetiit, & apud alios Africæ præsules effecit, ut voti sui compos fieret, quemadmodum discimus ex Epistola 36 inter Augustinianas, quam S. Paulinus ad Romanianum dedit, & in qua ad rem nostram sic scribit: Non tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanæ ecclesiæ, ut verba cælestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem Dominici muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra, sed accederet: nam incolumi Valerio Hipponensis ecclesiæ episcopo coëpiscopus Augustinus est; & ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla umquam liventis invidiæ macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab Altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui suppliciter optabat, hunc mereretur tenere collegam. Sed duplex obstaculum removendum fuit, antequam ea res ad optatum finem perduceretur, sicut jam referemus.

[307] Primo vincenda erat humilitas Augustini, qui se munere episcopali indignum putabat. [ubi ei persuaserunt exempla alia hujusmodi ordinationis præcessisse;] Etiam cum Valerio simul Hipponensem cathedram occupare renuebat, quia verosimiliter noverat, non esse moris apud Catholicos, ut in eadem civitate duo præsules sederent, ac eamdem diœcesim gubernarent. At tandem timens, ne divinæ voluntati resisteret, precibus Valerii & communi totius cleri plebisque desiderio cessit, cum præsertim exempla duplicis antistitis in eadem civitate proferrentur, ut in Epistola 34 ad Paulinum & Therasiam data satis innuit his verbis: Sed qua ecclesiæ cura tenear, ex hoc vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui vos nobiscum quantum salutet, quantum sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi majorem mihi coëpiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem quia tanta ejus charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis jam exemplis præcedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare.

[308] Qualiacumque fuerint illa exempla duorum episcoporum in eadem urbe, [ipsum tamen postea hujus consecrationis pœnituit.] de quibus Augustinus hoc loco meminit, postea sanctum Præsulem pœnituit istius illicitæ consecrationis episcopalis, ut aperte declaravit in authentico instrumento, quo Eradium presbyterum sibi in episcopatu successorem designavit (nunc est Epistola centesima decima Plantinianæ editionis) ubi post alia clerum populumque sic alloquitur: Scio, quod scitis & vos; sed nolo de illo fieri, quod de me factum est; quod autem factum sit, multi scitis. Illi soli nesciunt, qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant ætatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatæ memoriæ patre & episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, & sedi cum illo, quod concilio Nicæno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo… Erit presbyter, ut est, quando Deus voluerit, futurus episcopus. Ita Sanctus noster alios ab errandi periculo retraxit, & simul innocuum animi sui candorem prodidit.

[309] Interim Megalius episcopus Calamensis & Numidiæ primas huic ordinationi alterum impedimentum attulit, [Ante consecrationem accusatus a Megalio Calamensi] & Augustino succensens (quam ob causam non certo scitur) ei consecrationem episcopalem conferre noluit. Tantummodo ex authentico testimonio constat, Megalium tunc temporis scripsisse litteras, quibus Augustinum de re quadam perperam gesta accusabat. Equidem non ignoro, quod Joannes Rivius in Vita Sancti nostri lib. 1, cap. 3 § 1 causam hujus recusationis confidenter expresserit his verbis: Megalius Augustinum ordinare noluit allegans amatorium mulieri cuidam, marito non solum conscio, verum etiam favente, ab illo datum; quod & aliis episcopis per litteras significavit. Sed hæc impudens calumnia potius videtur adscribenda Petiliano Donatistæ, quam Megalio præsuli Catholico, quemadmodum colligimus ex ipso Augustino, qui contra Litteras istius hæretici lib. 3, cap. 16 hanc falsam accusationem sic explodit: Titulos epistolarum mearum a se vel a suis, sicut eis placuit, inscriptos legat, & tamquam me in eis comprehendisse se gestiat, confitentem eulogias panis simpliciter & hilariter datas ridiculo nomine, & venenosæ turpitudinis ac furoris infamet, & de nostro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri, marito non solum conscio, verum etiam favente, credi sibi posse præsumat. Quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, velit valere adversus me; quod autem a sancto concilio de hoc, quod in nos ita peccavit, veniam petivit & meruit, nolit valere pro me, ita Christianæ mansuetudinis & præcepti Euangelici vel nescius vel oblitus, ut etiam quod fratri, ut sibi ignosceretur, humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur. Sanctus hoc loquendi modo probabiliter innuit, istam philtri dati calumniam non fuisse excerptam ex litteris Megalii, sed potius esse confictam ab ipso Petiliano, qui tam crassam accusationem ab incautis Augustini adversariis credi posse speraverat.

[310] [de re quapiam incerta, sed absolutus] Quinimo Cresconius grammaticus indicat, sese ignorasse, qua de re Megalius Augustinum accusaverit, dum ei objicit hæc verba: Epistolam principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. Certe hic hæreticus calumniator pro suo adversus Augustinum odio non siluisset tam turpe crimen, si illud ex litteris Megalii primatis sibi notum fuisset. Unde Sanctus noster ibidem lib. 3 contra Cresconium cap. 80 contemnit hanc epistolam, licet etiam Megalius in accusatione sua perseverasset, & illam adversarii objectionem breviter refellit his verbis: Illam vero minime curarem (videlicet epistolam Megalii) nec si ejus, a quo scripta dicitur, non perspicua pro nobis sententia legeretur, illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat Catholica Ecclesia, cujus causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis præfidenti, nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem. Desine talibus; unus homo sum: Ecclesiæ inter nos agitur causa, non mea: Ecclesiæ, inquam, quæ in nullo homine spem ponere, a suo didicit Redemptore.

[311] [testimonio etiam accusatoris sui,] Cum inter Felicianum & Primianum Donatistas ortum esset dissidium, Sanctus noster argumento ad hominem, sicut vulgo dicitur, eamdem Cresconii Donatistæ objectionem lib. 4 mox citati Operis cap. 64 sic refutat: Cum ego epistolam primatis nostri, de qua fecisti * sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare, quod intenderat, urgeretur, ejus ipsius sententia se corrigentis, & de hac re veniam postulantis, legam esse damnatam; tu quære, utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus, quæ non accusans, sed damnans, dixit in Primianum, vel saltem ipse Primianus saltem evacuaverit, quæ damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa; quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens, cum veniæ postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudenter, quod scriptum est: “Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, & coram Deo invenies gratiam”. Isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem judices sederant; proinde invicem damnaverant, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si & Christi pacem non respuant in orbe terrarum.

[312] Igitur hac publica primatis palinodia sublatum est alterum ordinationis impedimentum, & Augustinus ab ipso Megalio consecratus est episcopus, [ab eodem Megalio consecratur.] ut discimus ex Breviculo collationum per tres dies cum Donatistis habitarum, ubi hi hæretici consecrationem istam arrodere cupiebant, sicut ipse sanctus Doctor cap. 7 tertiæ diei narrat hoc modo: Quæsierunt etiam, quis ordinaverit Augustinum, nescio quas, sicut jactabatur, calumnias præparantes. Ubi cum eis intrepide responderet, a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia ecclesiæ Catholicæ; & urgeret instanter, ut jam proferrent, quæ præparaverunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Cæciliani personam, quam dicebant Catholicæ Ecclesiæ non obesse, etiamsi vera ejus crimina monstrarentur, & tamen etiam ipsa non posse vera monstrari. Nunc verisimiliorem consecrationis hujus annum breviter assignabimus.

[313] Tillemontius tomo 13 Monument. eccles. pag. 214 ac præsertim pag. 975 cira tempus, [Licet annus consecrationis] quo S. Augustinus ordinatus est episcopus, varias proponit difficultates, quas PP. Benedictini Galli in Actis ejusdem sancti Doctoris lib. 4, cap. 1, num. 4 Latine contraxerunt his verbis: Hæc nimirum fuit Augustini promotio, cujus ille memoriam quotannis renovabat… Exstat in hanc rem egregius præ ceteris sermo, ad plebem ipso die episcopalis ordinationis ejus habitus, in quo Natalem Domini imminere dicit. Facit hæc observatio, ut consecrationem ejus, quam in hujus anni trecentesimi nonagesimi quinti finem referre visum est, nemo putaverit rejiciendam ultra annum trecentesimum nonagesimum sextum; quippe cum anno trecentesimo nonagesimo septimo sanctionibus concilii Carthaginensis tertii, die Septembris prima vel Augusti vigesima octava celebrati, subscripserit inter