Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August VI           Band August VI           Anhang August VI

29. August


DIES VIGESIMA NONA AUGUSTI.

SANCTI, QUI IV KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sancta Serapia V. & M. Romæ.
S. Sabina M. Romæ.
S. Adelphus episc. conf. Metis in Lotharingia.
S. Euthymius conf., Perusiæ in Umbria.
Uxor ejus Perusiæ in Umbria.
S. Crescentius eorum filius Perusiæ in Umbria.
S. Nicæa Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Paulus Martyr Antiochiæ in Syria.
SS. Nongenti Martyres.
S. Albericus eremita apud Balneum in Etruria.
S. Hypatius episc. M. Constantinop.
S. Andreas presb. M. Constantinop.
S. Candida V. M. Romæ.
S. Felix M. Romæ.
S. Foricia M. Romæ.
S. Adausia M. Romæ.
S. Gemellina M. Romæ.
Socii. MM. Romæ.
S. Basilla V. Sirmii in Pannonia inferiore.
S. Sebbus rex Londini in Anglia.
S. Medericus presb. & abbas Parisiis.
S. Verona V. prope Lovanium in Brabantia.
B. Antonius Ripolanus M. ex Ordine FF. Prædicatorum, Tuneti in Africa.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sancti Lupi ep. Cabilonensis corpus relevatum IV Cal. Sept., habemus ex Claudio Roberto in Gallia Christiana pag. 277. Legi etiam potest Saußayus ad hunc diem. Sed nos de isto Sancto scripsimus XXVII Januarii.
Sabiniani Trecensis martyris meminerunt Maurolycus & Ferrarius. Adi XXIX Januarii.
In pago Tricassino S. Sabinæ virginis, virtutibus & miraculis gloriosæ. Ita Martyrologium Romanum hodierna die. Vide diem, quo apud nos jam pridem data est, XXIX Januarii.
SS. Basini & Weomadi archiepiscoporum Trevirensium corpora ad decentiorem locum translata memorat Masenius in Annalium Trevirensium continuatione ad annum 1621, pag. 469, re solenniter peracta apud patres ad S. Maximinum. S. Basini Vitam illustravimus IV Martii, & ibidem indicavimus, S. Weomadum VIII Novembris Fastis sacris S. Maximini & aliis insertum. Spectant itaque ad diem IV Martii
& VIII Novemb.
Commemoratio S. Frudulphi confessoris scribitur in Martyrologio Menardi. Colitur festo solenni Parisiis in ecclesia S. Mederici die, quo agendum de ipso erit in Operis nostri supplemento, XXI Aprilis.
Sanctæ Elisabeth Taumaturgæ memoriam ponit Ferrarius ex Græcis, sicut addit in notis, in Menol. De qua iidem in Antholog. seu Brev. Romæ excuso sub Clemente VIII agunt ad diem XXIX Aprilis. Voluerit scribere XXIV Aprilis, quo illam lego in dicto Anthologio, anno 1595 ibidem impresso. Habetur apud nos ad eumdem diem XXIV Aprilis.
Messanæ, plurimorum sanctorum Martyrum sub Tertullo præside. Annuntiatio est Ferrarii, ex Martyrol. Siculo, ut dicit in notationibus, addens: De eis in Actis SS. Alphii, Philadelphii & Cyrini. De illis tamen Officium ecclesiasticum haud recitatur, quod corpora ubi sint, ignoretur. In Martyrologio Siculo apud Caietanum in Idea Operis de Sanctis Siculis, prædicti Martyres anonymi etiam signantur ex modo dictis Actis, quæ data sunt, & legi possunt apud nos ad diem X Maii.
S. Helisæi prophetæ annuntiatio signatur apud Belinum, de quo etiam Galesinius, Molanus, Maurolycus, Canisius. Dedimus eum XIV Jun.
S. Ethelredæ reginæ & virginis notatur Coldinghamæ a Ferrario. Vide XXIII Junii.
Decollatio sancti Joannis Baptistæ signatur hac die in Martyrologio Romano, qua etiam exstat in Fastis Græcis. Consule quæ a nobis dicta sunt ad diem XXIV Junii.
S. Aureæ virginis & martyris Ostiensis meminerunt Grevenus & Canisius. Lege quæ habentur apud nos XXIV Augusti.
In Anglia depositio S. Ebbæ virginis & abbatissæ est apud Menardum. Inspice apud nos XXV Augusti.
S. Magini martyris apud Tarraconem in Hispania meminit Ferrarius. Habetur in Romano ad diem, quo & nos illum dedimus, XXV Aug.
In civitate Aquila, coronatio beati Petri Cælestini patris nostri, in qua est indulgentia a baptismo. Ita auctaria ad Usuardum a nobis editum habent e codice Bigotiano. Vide dicta in hoc Sancto, & in B. Joanne Bassando in Annot. ad cap. 5 Vitæ XIX Maii
& XXVI Augusti.
Rapatho, Comes Abenbergensis &c. … postea vero abbas notatur a Chalemoto. Meminimus de illo inter Prætermissos ad diem XXVII Aug.
Emoniæ in Istria S. Pelagii diac. & martyris, patroni ejusdem civitatis. Annuntiatio est Ferrarii in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad hunc diem XXIX Augusti. Nos de illo egimus hesterno die, quo colitur Martyr synonymus, XXVIII Aug.
Aleydis Casimiri regis (Poloniæ) filia refertur ab Henriquezio in Menologio Cisterciensi, & tamquam beata laudatur. Cupimus discere publicum ac legitimum ejus cultum.
Gerardus Mutinensis, ex illustrissima familia Rangona oriundus, titulo beati insignitur in notitiis Mss., quas de illo habemus, in eisque celebrari scribitur ipsius festum die XXIX Augusti, ex Benedicto Mazara, qui citatur in Legendario SS. Ordinis Minorum tomo 2. Apud Arturum a Monasterio ad diem XXV Augusti laudatur a virtutibus atque signis admirandis, & in notationibus, cujus anima, inquit, ob ejus miracula, præclaras virtutes, singularemque sanctitatem, inter cælites ab omnibus beari existimatur. In supplemento apud Waddingum ad annum 1251 tomo 3 Annalium Ordinis Minorum secundæ editionis pag. 277 sunt ista: Cujus frequentior est apud antiquos memoria, quam particularis miraculorum, quæ plurima extitisse feruntur descripta. Astra petiit .. anno MCCLI, VIII Kal. Septembris, Mutinæ honorifice sepultus, teste Paulo Pansa supra citato. Quodnam hic vestigium legitimi cultus? In litteris ad Papebrochium Mutina datis continetur notitia laudati Gerardi ac duorum etiam aliorum, quorum corpora ibidem in Conventualium ecclesia S. Francisci cum honore servari scribuntur; & additur: Quod quidem ad cultum attinet, nullus publice defertur, præter ornatum radiorum circa caput, quo eorum imagines (in dicto) templo coram omnibus expositæ decorantur, & titulum beati, quo eorum nomina præsignantur. Verum cum Gerardo & duobus aliis nullus tunc temporis deferretur publicus cultus, neque noverimus tempus, quo imaginibus istis radiatis sint insigniti, rogamus Patres Minoritas, ut, si postea indultus ipsis legitima auctoritate fuerit cultus, nos de eo certiores facere dignentur.
Hertinodus de Gotha confessor, Ordinis eremitarum S. Augustini, titulo beati donatur, ac Vita ejus describitur apud Cornelium Dielman ejusdem Ordinis Religiosum, in Vitæ monasticæ norma, quam edidit. Cupimus probari publicum ac sufficientem ejus cultum.
Joannis & Petri martyrum annuntiationem Valentiæ in Hispania cum titulo beatorum ponit Arturus; qui .. ob Mahumeticæ legis publicam damnationem, variis .. tormentis excruciati, ab Azoto Maurorum rege jussi sunt capite plecti. Eosdem signat Ferrarius post Marietam. Prolixum idem Arturus contexit catalogum auctorum, quos operose non consulo, quia in historia martyrii, quam narrat, non lego ea umenta, quibus cultus eorum publicus probetur; atque adeo in Opere nostro eis locum non tribuo.
Hieronymus Olivarius conf., Pinciis in territorio Placentino, Didacus a Motica conf., in territorio Syracusano Siciliæ, Maria Gonsalva virgo Tertiaria, Toleti ut beati apud Arturum dantur in Martyrologio Franciscano.
Præter hos videri possunt plures alii apud Hueberum.
S. Joannis confessoris mentio fit ex codice Castri Caroli inter auctaria ad nostrum Usuardum.
Apud Jacam in Hispania S. Joannis eremitæ. Annuntiatio est Ferrarii, ex tab., ut habet in notis, monast. Rupen., quod vulgo S. Yuan de la Peña, in diœc. Jacen. dicitur. Vixit quo tempore Arabes Hispaniam occuparunt. De quo in Chron. Aragonensib. Sed nec eorum auctorem, nec locum assignat. De illo etiam scribit Marieta in Historia Sanctorum Hispaniæ, sicut lego inter ea, quæ habet de confessoribus non pontificibus; at nullam affert publici cultus notitiam.
In Hemmenrode (abbatia est Ordinis Cisterciensis in archiepiscopatu Trevirensi) Meynerus Prior annuntiatur ut beatus, & elogio condecoratur a Chrysostomo Henriquez, & a Chalemoto, referturque in Kalendario ejusdem Ordinis, quod anno 1617 Divione impressum est; sed absque titulo beati, quem cupimus discere e publica, si habeat, ejus veneratione.
S. Fiacrius annuntiatur a Camerario. De illo tractabimus cum Martyrologio Romano XXX Aug.
In Affrica sanctorum martyrum Vitalis, Satiris, & Repositi. Ita additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. In auctariis ad nostrum Usuardum scribitur e codice Vaticano Satoris. De his videri poterit I Septemb.
S. Adelphi abbatis Habensis depositionem ponit Saussayus in Supplemento. Differimus eum ad diem, quo scribitur obiisse, XI Septembris.
S. Terentiani episcopi & martyris memoriam signat Galesinius Tuderti, de quo etiam apud Canisium in anni 1599 editione. Sunt in Romano Terentius & Fidentius XXVII Septemb.
Natale Felicis episcopi civitatis Tubrozensis (immo Tubzocensis) signat Venusii in Apulia Martyrologium Rabani, & Januarii presbyteri, & Fortunatiani & Septimi lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano procuratore XVIII Calend. Julii, inde multis diu vinculis & carceribus macerati, & in Asia & in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt. Molanus & Canisius in civitate Tubzozense annuntiant Januarium & duos socios modo nominatos; sed Felicem sine episcopatus loco ponunt seorsum ab istis Venusii. Florarium quoque nostrum Ms. in Venusia, inquit, S. Felicis episcopi, sine aliis; quod etiam faciunt Galesinius hac die, cui adde Ferrarium in Catalogo generali. Consule, lector, dicta hoc tomo pag. 166 in SS. Fortunato & duobus aliis Martyribus Salernitanis, & exspecta dicenda ad diem, quo de Venusinis agit Martyrologium Romanum XXIV Octobris.
S. Edwoldi confessoris & eremitæ translatio exstat in Martyrologio Anglicano Wilsoni anno 1608 impresso. Sed ejusdem Sancti depositio inscribitur utrique ejusdem auctoris editioni die, quo & nos eum daturi sumus, XXVIII Novembr.

DE SS. SERAPIA VIRGINE MARTYRE ET SABINA MARTYRE
ROMÆ,

Circa annum CXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus utriusque Sanctæ & reliquiæ: Acta utrique communia: tempus & locus martyrii.

Serapia V. & M. Romæ (S.)
Sabina M. Romæ (S.)

Auctore J. S.

Sanctam Serapiam, aut, ut alii scribunt, Seraphiam virginem & martyrem annuntiant Fasti sacri diebus variis, [Serapia in variis Martyrologiis ad XXIX Julii, qua obiit:] quod alia die obierit, alia colatur in Ecclesia. Majores nostri in prætermissis ad XXIX Julii notarunt sequentia: S. Serapia signatur hoc die in variis Martyrologiis, quorum aliqua male scribunt Seraphiam. Nota est sancta Romana, sciturque hoc die martyrium subiisse; verum festivitas ejus propter rationes, suo tempore explicandas, dilata est in Martyrologio Romano ad III Septembris. Indicantur hic varii codices Usuardini aucti, quos in Usuardo suo Sollerius citavit ad XXIX Julii, & in quibus Serapia vel Seraphia Romæ annuntiatur. Plerique tamen melioris notæ martyrologi S. Serapiam memorant ad III Septembris, licet adjungant, passam esse XXIX Julii. In Veteri Martyrologio Romano, quod edidit Rosweydus, ad III Septembris sic legitur: Romæ, Seraphiæ virginis, IV Kalendas Augusti passæ, II Kalend. sepultæ, III Nonas Septembris memoria ejus celebrior.

[2] [at festivitas ejus celebratur III Septembris,] Hisce vestigiis institit Ado, at prolixum ex Actis adjecit elogium, quod prætermitto. Accipe tamen priora & posteriora ejus verba: Romæ passio & natalis beatæ Seraphiæ virginis, sub Adriano imperatore, judice Berillo… Passa est autem quarto Kalendas Augusti, & sepulta juxta aream Vindiciani in monumento illustris martyris Sabinæ II Kalendas Augusti. Compositum vero & ornatum est venerabile sarcophagum ambarum, & locus orationis condigne dedicatus tertio Nonas Septembris, quando & memoria passionis ejus celebrior agitur. Usuardus ad eumdem diem sic habet: Romæ, passio beatæ Serapiæ virginis, sub Adriano principe, quæ cum esset tradita duobus lascivis viris, & minime posset illudi, nec postmodum ardentibus lampadibus inflammari, jussu præsidis fustibus est cæsa, sicque gladio decollata. Hujus dies passionis quarto Kalendas Augusti, sepulturæ vero ejusdem in præsenti habetur, quando & memoria ipsius martyrii celebrior agitur. Usuardus sepulturam non distinguit ab ornatione sepulcri, prout distinxit Ado, & cum Adone consentiens Ms. Florarium nostrum.

[3] Romanum Martyrologium Baronii elogium contextum partim ex Adone, [qua eamdem annuntiant præcipui martyrologi: corpus Romæ servatum.] partim ex Usuardo, habet hujusmodi: Romæ sanctæ Serapiæ virginis, quæ sub Adriano principe cum esset tradita duobus lascivis juvenibus, & minime potuisset illudi, nec postmodum ardentibus facibus inflammari, jussu Berilli judicis fustibus cæsa, dehinc gladio decollata est. Passa est autem quarto Kalendas Augusti, & a beata Sabina in suo monumento juxta aream Vindiciani sepulta; sed memoria ipsius martyrii hac die celebrior habetur, quando ambarum sarcophagum ibi compositum & ornatum fuit, & locus orationis condigne dicatus. Festivitatem Sanctæ celebrari in ecclesia S. Sabinæ, ibique corpus ejus quiescere, affirmat Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ad III Septembris. Gelenius autem in Opere de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis pag. 571 ait ibidem apud Capuccinas moniales haberi caput S. Seraphiæ. Hæc de cultu S. Serapiæ abunde sufficiunt, & juvabunt eadem ad locum & diem martyrii assignandum. Ceterum, etiamsi hæc Sancta colatur III Septembris, de ea hic agendum judicavimus, quia Acta ejus Actis S. Sabinæ sunt immixta.

[4] Cultus S. Sabinæ celeber admodum est & antiquus hac ipsa die XXIX Augusti, [Nomen S. Sabinæ in antiquis Fastis:] qua in plerisque Martyrologiis signatur. Apud Florentinium ad diem memoratum in Annotatis annuntiatur ex duobus apographis Hieronymianis. At ibidem in Mss. Reginæ Sueciæ titulus Virginis perperam additur, uti etiam fit apud Bedam vulgatum. In veteri Romano sic habetur: Romæ ad Arcum Faustini, Sabinæ martyris. Fusius Ado ex Actis dat elogium, cujus initium & finem subjungo: Romæ in Aventino, in oppido Vindinensi, ad Arcum Faustini, natale beatissimæ & illustrissimæ Sabinæ martyris… Passa est autem beata famula Christi Sabina quarto Kalendas Septembris; & a Christianis sublatum corpus ejus sepultum est in monumento, ubi ipsa venerabiliter reposuerat magistram fidei suæ virginem Seraphiam, ad Arcum Faustini, juxta aream Vindiciani, in oppido Vindinensi. Romæ item Sabinam annuntiat Usuardus & alii antiquiores passim.

[5] De titulo Virginis apud Bedam & Wandelbertum addito hæc observat Sollerius in Usuardo suo ad XXIX Augusti: [ab aliquibus per errorem virgo vocatur:] Ponit hodie primo loco Beda: “Romæ, sanctæ Sabinæ virginis atque martyris”: Rabanus solum, “Sabinæ martyris”, quomodo verisimile est, primum a Beda scriptum fuisse, cum ex Actis constet, præclarissimi quondam Valentini uxorem fuisse. In veteribus Kalendariis Allatii & Frontonis, uti & in Sacramentario Gregorii, solo nomine signatur. Nec præter Martyris titulum, quidquam adstruxit Romanum parvum, nisi quod locum addat. Præterea oratio, quæ in Sacramentario Gregorii, & Euangelium, quod præscribitur in Frontonis Kalendario, de viduis est. Vetera itaque instrumenta hac in re cum Actis concordant, ita ut necesse sit affirmare, non nisi ex errore factum esse, quod Virgo ab aliquibus vocetur, cum constet fuisse maritatam, & vidua fuerit, quando coronata est martyrio.

[6] [antiqua ejus ecclesia Romæ,] Baronius in annotatis ad Martyrologium de S. Sabina memorat sequentia: Vetus Romæ exstat titulus (Cardinalitius) S. Sabinæ in Aventino, cujus est mentio in concilio primo Romano sub Symmacho, & apud Gregorium in Regest. lib. IX, cap. XXII, & lib. XI, cap. 2, quam quidem ecclesiam Eugenius Papa II exornavit auxitque, ut constat ex libro de Romanis Pontificibus in Eugenio. Sunt alia innumera ejusdem vetera monumenta. Memoratam S. Sabinæ ecclesiam conditam fuisse tempore Sixti III scribit Anastasius Bibliothecarius in Sixto. Verum Platina in Sixto III & Baronius in Annalibus ad annum 432 num. 37 structuram ejus referunt ad tempora Cælestini I, remque probant ex veteri inscriptione, quæ constat his versibus:
Culmen Apostolicum cum Cælestinus haberet,
Primus & in tota fulgeret Episcopus Urbe,
Hæc, quæ miraris, fundavit presbyter Urbis
Illyrica de gente Petrus, vir nomine tanto
Dignus, & ab ortu Christi nutritus in aula.
Paupertas locuples, sibi pauper, qui bona vitæ
Præsentis fugiens, meruit sperare futura.
In Kalendario Frontonis pag. 33 notatur feria quarta cinerum solemnis statio ad sanctam Savinam, id est, Sabinam.

[7] [de qua narrantur aliqua:] Martinellus in Roma sacra pag. 296 ecclesiam hanc ita describit: S. Sabinæ in colle Aventino, supra Tiberim occasum versus, olim Dianæ, (quod rectius negant alii) templum satis splendidum, in uno ordine columnas tredecim, in altero decem habens, olim Pontificum sedes, habuit bibliothecam nobilem, quæ, capta urbe, a milite barbaro cremata est. A Petro Illyrico Cardinali anno CDXXV ædificatum, a Leone III renovatum, ab Eugenio II ad meliorem cultum perductum, & picturis undique decoratum, atque corporibus Alexandri, Theoduli, & Eventii martyrum, ut indicabunt hi versus, extantes in pavimento sub crate ferrea:
Summa Papatus Eugenius arce locatus
      Corpus Alexandri Præsulis egregii,
Nec non Theodoli simul & te martyr Eventi,
      Juxta Sabinam Serapiamque piam
Æde sub hac posuit, quam Petrus presbyter ædis
      Sub Cælestino presbyt. * Roma tuo.
Illis & cunctis sacro baptismate lotis,
      Vos Sancti, Dominum esse rogate pium.
A Juliano Cardinali de Cæsarinis reparatum, Fatius Sanctorius Cardinalis hortorum amœnitate eleganti præcinxit, ædibus instauratis. Postremo a Sixto V in præsentem speciem redactum: sub cujus altare majori plura Sanctorum corpora requiescunt. Est titulus Card. sub cura fratrum Ordinis Prædicatorum.

[8] [in hac colitur, ejusque corpus servatur: reliquiæ quædam locis aliis.] Laudatus ante Piazza ad XXIX Augusti ait, festivitatem Sanctæ in dicta ecclesia solemniter celebrari, ac corpus servari sub ara principe, brachium vero ad venerationem exponi, eademque die indulgentias plenarias esse. Addit festum quoque celebrari in ecclesia S. Laurentii in Damaso, ubi reliquiæ sunt ex humero Sanctæ. Porro S. Sabinæ sacra lipsana assignantur & aliis locis. Apud Ughellum in Italia sacra editionis posterioris tom. 7, col. 324 dicuntur in ecclesia Scalensi conservari duo ossa S. Sabinæ. Non additur tamen hic, an hæc ossa sint S. Sabinæ martyris, de qua nunc agimus. Laurentius Beyerlink in Theatro vitæ humanæ tom. 6 ad vocem Reliquiæ pag. 304 id nihilo magis exprimit, dum ait Neapoli in ecclesia S. Catharinæ Senensis conservari caput dimidiatum sanctæ Sabinæ. Verum Sabinam nostram clare designat Rayssius, dum pag. 212 asserit asservari in cœnobio Benedictinorum Epternacensi caput sanctæ Sabinæ viduæ, quæ sub Hadriano imperatore gladio percussa, martyrii palmam adepta est IV Kalend. Septembreis. Idem scriptor & alibi S. Sabinæ reliquias memorat, uti & Gelenius in Opere de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis locis variis, at cum non liqueat, hanccine Sabinam, an aliam designent, illas visum est prætermittere.

[9] Acta S. Serapiæ & S. Sabinæ martyria complexa exstant Ms. & edita. [Actorum exemplaria Ms. & edita:] Eadem ediderunt Mombritius & Surius, sed distracta in duas partes, qualia etiam habemus Mss.: attamen dubium non est, quin unum sit Opusculum, quod aliquis divisit, ut ad XXIX Augusti collocarentur, quæ ad S. Sabinam pertinent, quæ vero ad S. Serapiam, ad III Septembris, quibus diebus sic edita leguntur apud Surium. Acta S. Serapiæ sic separata Mss. habemus in codicibus duobus admodum antiquis, qui notati sunt Q Ms. 6, & Q Ms. 7, atque insuper descripta ex codice Fuldensi. Pro parte autem illa, quæ ad S. Sabinam attinet, transcripta apud nos sunt ex codicibus tribus, nimirum ex Rebdorffensi & Audomarensi vetustissimis atque ex Bodecensi cum aliqua mutatione, eademque sunt in Ms. nostro P. Ms. 6, quod minus est antiquum. Acta vero integra edidit Baluzius tom. 2 Miscellaneorum a pag. 106, eaque nobis olim transmissa sunt ex codice Trevirensi S. Maximini. Hæc omnia Mss. dum inter se contuli, & cum editionibus Mombritii & Baluzii; deprehendi omnia omnino exemplaria satis consonare, si solam spectemus Sanctarum historiam; at in verbis non parum discrepare. Quin imo, omnibus istis exemplaribus Mss. & editis non segniter consideratis, dubium mihi nullum superest, quin omnia hinc inde mendosa sint aut leviter in verbis mutata.

[10] Baluzius in annotatis ad hæc Acta pag. 490 editionis suæ hasce dat rationes: [Baluziana editio melior non est quam Mombritiana: nos editionem dabimus ex omnibus collatis.] Postremam istorum Actorum partem edidit Boninus Mombritius, Surius priorem, (imo uterque utramque seorsum) sed valde mutatam ab illis antiquis. Nos cum illa integra & sincera reperissemus in codice CCCXVI bibliothecæ Colbertinæ, existimavimus conjungenda esse cum vetustis Martyrum Actis &c. Satis adverti ex utriusque collatione, Baluzii editionem non modo aliam esse ab editione Surii, qui stylum correxit, sed etiam dissonare hinc inde ab editione Mombritii, etiamsi hic codicem suum fideliter secutus videatur. At non video Baluzianam editionem Mombritiana meliorem esse: quin potius existimo Baluzii codicem minus purum fuisse, quam fuerit Mombritianus, uti satis patebit ex annotatis nostris. Hac de causa nullam in omnibus editionem sequar, codicem nullum; sed ex omnibus inter se collatis illa desumam, quæ magis genuina videbuntur, aut plurium consensu præferenda, ita tamen, ut maxime secuturus sim codices nostros, & in annotatis sim indicaturus, ubi quædam in aliis exemplaribus occurrent notatu digna.

[11] De Sinceritate horum Actorum non idem est omnium judicium. Baronius in observationibus ad Martyrologium die XXIX Augusti de parte illa, quæ ad S. Sabinam spectat, sic pronuntiat: Habemus eadem (Acta) sincerissima, [Varia variorum de sinceritate Actorum judicia;] quæ ex Actis publicis sunt excepta. Porro non alia designat a nostris Acta tum hic, tum III Septembris, ubi affirmat se habere etiam Acta S. Serapiæ: at habuit Acta illa separata, ut liquet ex initio utriusque partis, locis citatis assignato. Quin & Papebrochius noster olim, dum erat in Italia, editionem Mombritii contulit cum Actis Baronianis: neque hæc multum ab illa abhorrebant. Tillemontius tom. 2 Monumentorum nota 1 in S. Sabinam agnoscit, Acta certo esse antiqua: verumtamen quasdam in iis invenit difficultates, quibus contendit auctoritatem illorum minui, dubiumque reddi, an omnino antiqua sint & non interpolata. Itaque nec plenam fidem iis Actis audet adjicere, nec rursus omnem fidem abrogare. Bailletus in Tabula critica ad III Septembris interpolata existimat, & conscripta ab auctore, qui ab ætate Sanctarum erat remotior, idque, ait, propter expressiones paulo duriores, & prodigia quædam non satis cohærentia. At censura hæc severior est quam exactior: nam si Acta sint auctoris ab ætate Sanctarum remotioris, cur insuper interpolata existimat? Cur illa, quæ reprehendenda putat, non æque ab auctore primo Actis inseri potuerunt quam ab interpolatore? Porro ut censuram suam probet Bailletus, remittit ad objectiones Tillemontii, quas singulas examinabimus in Annotatis ad Acta, ubi ostendemus difficultates illas tanti non esse momenti, ut fides Actis sit abroganda, & plerasque objectiones aut enerves esse aut male intortas.

[12] [nobis non videntur fide indigna, etiamsi non careant omni nævo.] Baluzius de hisce Actis aliter judicavit, dum pag. 490 de illis observavit sequentia: Magnum autem sinceritatis & antiquitatis argumentum est, quod Sabina dicitur fuisse filia Herodis, “qui sub Vespasiano Augusto ter in urbe Roma candidam … dedit Romanis”. Quippe vir doctissimus Henricus Valesius Acta sancti Bonifacii martyris, quæ ab Holstenio edita sunt, hoc magnum indicium vetustatis habere scribit, quod illic de Aglaë dicatur: “Hæc ergo ter candidam egerat apud urbem Romam ex præfectura”. Candida autem est editio ludorum, quæ fiebat a prætoribus vel quæstoribus candidatis, sumptu ipsorum, non ex arca publica, ut idem Valesius observavit ad librum XXVII Ammiani Marcellini pag. CCCXXXII, & in præfatione ad Acta Sanctarum Perpetuæ & Felicitatis. Hoc judicium præferendum videtur exaggeratæ Bailleti censuræ, quod ipse etiam Tillemontius sequi maluit, non ignarus in Actis maxime sinceris quasdam reperiri difficultates, quæ nequeant omni ex parte amoveri, quod adjuncta rerum nobis sint ignota. Fatendum tamen est, Acta non omnino esse primigenia, nec omni prorsus nævo carere.

[13] [Passæ dicuntur, imperante Adriano,] Restat ut de tempore & loco, quo passæ sunt hæ Martyres, pauca disseramus, quod illa non satis clare in Actis sint exposita. Ado, aliique martyrologi supra adducti, sub Adriano imperatore passas affirmant, addit Florarium nostrum Ms.: Anno Salutis CXXVI, persecutionis tertiæ anno XVIII. Verum existimo hanc epocham ex conjectura auctoris positam, adeoque non magnam habet auctoritatem. Tillemontius in Sabina, seu tom. 2, pag. 246, ait persecutionem Adriani maxime exarsisse anno CXXV, quod cum chronotaxi mox adducta satis congruit. Hæc autem Adriani persecutio ab aliis quarta vocata est, ab aliis habita est pro continuatione tertiæ, uti videre est apud laudatum Tillemontium in persecutione Adriani art. 1, seu pag. 224. Porro ex Actis num. 1 satis colligitur, martyrium harum Sanctarum serius collocari non debere, quam sub Adriani imperio. Verum ex iis colligi nequit, cur citius non sint passæ. Quippe sic ibidem de Sabina legitur: Quæ fuit uxor Valentini & filia Herodis quondam Metallarii: quæ sub Vespasiano augusto ter in urbe Roma candidam dedit Romanis. Obiit Vespasianus anno 79; itaque si credamus Sabinam, eo moriente, triginta circiter annorum fuisse, aut aliquot etiam annis juniorem, Septuagenaria major erat anno 125, ita ut omnino non videatur serius passa S. Sabina, licet pati potuerit citius, vel sub Domitiano, vel sub Trajano, aut etiam sub prioribus annis Adriani. Verumtamen, cum Ado martyrio coronatas hasce Martyres sub Adriano scribat, & monumenta forsan habuerit nobis ignota, ejus sententiæ subscribimus, donec certiora quis adduxerit.

[14] De die martyrii nullum videtur eße dubium, quamvis in illa assignanda mire hallucinatus sit Tillemontius, [Serapia XXIX Julii, Sabina XXIX Augusti.] eumque secuti Bailletus atque auctor novi Martyrologii Parisiensis. Omnes martyrologi asserunt S. Serapiam coronatam quarto Kalendas Augusti, seu XXIX Julii. Hisce consentiunt omnia Actorum exemplaria cum manuscripta tum impressa, si solam excipiamus editionem Baluzianam, in qua legitur: Passa est autem sancta Seraphia III Nonas Septembris. Quod signum est manifestum, Baluzii codicem corruptum fuisse, uti & aliunde probabimus in annotatis. Tillemontius in Sabina & Serapia scribit, S. Serapiam passam esse XXIX Augusti, & nota 2 in Sabinam id confirmare nititur auctoritate Surii & Adonis, qui ambo cum aliis habent quarto Kalendas Augusti. Ex crassa hac hallucinatione in alium errorem incidit, dum scripsit pag. 250 in Sabina, Sanctam hanc verosimiliter passam esse sequenti anno, seu uno anno post Serapiam. Bailletus ad III Septembris in Serapia & Sabina errores hosce intrepide amplectitur, affirmans utramque Sanctam eadem die XXIX Augusti passam, at Sabinam uno anno post Serapiam. Verumtamen ex Adone & Actis nullum videtur esse dubium, quin eodem anno coronatæ sint Sanctæ, nimirum Serapia XXIX Julii, Sabina vero XXIX Augusti.

[15] De loco rursus consentiunt martyrologi, asserentes unanimi voce Sanctas Romæ passas esse. [Martyrologi antiqui scribunt martyrium contigisse Romæ;] Verum Acta locum reddunt dubium; ex iisque concludit Tillemontius nota 1 in Sabinam, non Romæ sed in oppido Umbriæ martyrium subiisse, quod Bailletus audacter affirmat loco mox assignato. Accipe, quid Acta de loco habeant: Num. 1: Erat sancta virgo Serapia apud oppidum Vendinensium .. in domo Sabinæ. Et num. XI: Incisum est caput sanctæ virginis Christi Serapiæ trans arcum Faustini, juxta aream Vindiciani ducis ducum. Demum de sepultura Sabinæ num. 15 sic habetur: Christiani .. corpus ejus … posuerunt in monumento ipsius in oppido Vendinensi, ad arcum Faustini, ubi ipsa venerabiliter reposuerat magistram fidei suæ, virginem Christi Serapiam. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ pag. 566 ait, oppidum Vindinense quondam fuisse in colle Aventino, qui nunc urbi Romanæ est inclusus. Consentit Ado, qui S. Sabinam annuntiat Romæ in Aventino in oppido Vindinensi ad arcum Faustini; & auctor veteris Martyrologii Romani Adone antiquior, qui Sabinam memorat Romæ ad arcum Faustini: consonant & alii martyrologi ante citati.

[16] [alii Umbriam assignant, levi ratiuncula ducti:] Verum Tillemontius loco mox indicato contendit, oppidum Vindinense in monte Aventino omnibus geographis & historicis fuiße ignotum, ac mavult consentire Baluzio, qui in notis ad Acta pag. 490 de oppido Vendinensi aut Vindinensi sic loquitur: Fuit porro oppidum Umbriæ, cujus incolæ Vindenates dicebantur, ut ostendit Cluverius libro secundo Italiæ antiquæ cap. VIII. Hisce item subscribunt Bailletus & auctor novi Martyrologii Parisiensis ad XXIX Augusti, ubi Serapiam æque ac Sabinam commemorat, hallucinantem Tillemontium in die obitus Serapiæ cæce secutus. Verum nec certum est, quo loco Vindinates seu Vindenates habitarint, ut fatetur laudatus Cluverius, & nihilo certius mihi videtur, utrum Vendinense seu Vendinensium oppidum, in quo coronatæ dicuntur Martyres nostræ, sit oppidum Vindenatium, quod in Umbria collocat Cluverius: adeoque non video conjecturam Baluzii, quam avide secuti sunt alii, satis firmam esse contra auctoritatem Veteris Martyrologii Romani, Adonisque & aliorum, qui istud sunt secuti. Certe auctor dicti Martyrologii, qui verisimiliter in Italia ac Romæ seculo VII aut VIII floruit, non videtur collocaturus fuisse S. Sabinæ martyrium Romæ ad Arcum Faustini, nisi scivisset locum aliquem, sive in urbe, sive in suburbio Romano fuisse, qui sic appellaretur. Si autem ibidem fuit Arcus Faustini, fuit & oppidum Vendinense; utrumque enim Acta conjungunt.

[17] [at putamus inhærendum auctoritati antiquiorum.] Accedit & alia ratio, quæ suadeat Romæ passas esse hasce Martyres. Nam constat, corpora illarum ibidem quievisse a multis seculis, nec ulla translationis fit mentio in Actis aut Martyrologiis. At contra Ado satis insinuat corpora translata non fuisse, sed supra ambarum sepulturam oratorium seu ecclesiam fuisse erectam, dum ad III Septembris hæc scribit: Compositum vero & ornatum est venerabile sarcophagum ambarum, & locus orationis condigne dedicatus tertio Nonas Septembris. Itaque ob levem conjecturam de oppido Vendinensi ab antiquorum auctoritate recedendum non putem. Nam, etiamsi lubens agnoscam Adriani imperatoris tempore nullum oppidum fuisse in monte Aventino ab urbe Romana distinctum, non video tamen, cur vicus aliquis urbis in monte Aventino sic vocari non potuerit. Fuit Aventinus mœnibus urbis inclusus ab Anco Martio, quarto Romanorum rege; at solum a Claudio imperatore intra pomœrium receptus, ut probat Alexander Donatus in Roma vetere ac recente lib. 1, cap. 5. Livius in Anco ait, Aventinum novæ multitudini datum, populis nimirum victis, eoque translatis. Si itaque suspicemur partem aliquam Vendinensibus datam, non est, cur vicus ille, in quo illi habitabant, Vendinensium oppidum dici non potuerit. Fateor quidem conjecturam hanc eße incertam: at nihilo certiora eße video, quæ afferuntur de Umbria. Quare antiquorum auctoritati inhærendum censeo, & Acta in tres partes divisa subjungo.

[Annotata]

* lege præsule

PASSIO
Auctore anonymo
Ex quatuor Mss., collatis cum editionibus Mombritii & Baluzii.

Serapia V. & M. Romæ (S.)
Sabina M. Romæ (S.)

BHL Number: 7586, 7407

A. Anonymo.

CAPUT I.
Utriusque Sanctæ cohabitatio: Serapia ad præsidem ducitur, comitante Sabina: ac deinde violanda traditur duobus juvenibus; at liberatur divinitus.

[Cohabitans S. Sabinæ S. Serapia, ad præsidem citatur:] Cum dies itaque a metuendus persecutionis innotuisset Christianis, multi etiam per orbem terrarum subirent in nomine Christi martyria; erat sancta virgo Serapia apud oppidum Vendinensium b civis Antiochena in domo Sabinæ c, quæ fuit uxor Valentini & filia Herodis quondam d Metallarii, quæ e sub Vespasiano augusto ter f in urbe Roma candidam g dedit Romanis. Cum igitur Christiana esset ejus filia, memorata sancta Serapia, secum morabatur h, suadens etiam illam *, ut Jesu Christi Domini notitiam gereret. Credens itaque sancta Sabina in Domino Jesu crescebat in fide i & bona conversatione; ad quam tunc misit Berillus k præses, ut sanctam Dei Virginem l raperet ad tribunal. Primum quidem illustrissima * femina sancta Sabina, adhibitis pueris seu puellis, restitit m illis. Et post paullulum dixit ad eam sancta Serapia: Domina mea mater, permitte mihi, ut eam, tu tantummodo ora, & fidens esto in Dominum Jesum Christum, credo enim ego, etsi indigna & peccatrix sum, quod dignam me faciat Dominus meus Jesus Christus Sanctis suis n ancillam suam. Dicit ad eam Sabina: Filia mea & domina mea, virgo Serapia, aut vivere tecum aut mori tecum debeo o, non te dimittam.

[2] Et cum ei satis inminerent, jussit sibi parari basternam, [illam eo ducit Sabina, secumque, permittente præside, domum reducit:] & perrexit ad prætorium. Cumque nuntiatum fuisset præsidi, Sabinam illustrissimam ante fores prætorii stare, habentem p etiam secum Christianam illam Serapiam, præses surrexit & egressus q est in porticum prætorii honorans r eam & dicens: Quid tibi ipsa derogas? aut quare temet ipsam vilem reddis? aut quare non consideras, quæ es, aut cujus filia es? Conjunxisti enim te Christianis, & oblita es natales tuos & memoriam tanti viri, cujus fuisti uxor s, & deorum, quorum iram vereor ne incurras. Revertere magis in domum tuam, & dimitte illam nefandam, quæ maleficiis te, & plures demutavit t a deorum cultura. Sabina respondit: Illius sanctæ Puellæ maleficiis utinam & tu suadereris, sicuti & ego ab ea juste suasa sum, ut ab immundis recederem idolis, & verum & certissimum agnoscerem Deum, qui bonos ad æternam vocat vitam, & malos in pœnam relinquit perpetuam. Præses tunc quidem reveritus illam recepit se in prætorium. Illa autem cum sancta Dei Virgine reversa est in domum suam.

[3] [Serapia rursus ducitur ad præsidem, cui Dei vindictam minatur Sabina:] Præses vero post tertium diem paravit lusorium u trans pontem super arcum Bini x, ubi solebat fieri themela y, & jussit officio, ut adduceretur Serapia. Quam cum rapuisset officium, sancta Sabina secuta est eam pedibus, & venit ad lusorium; & cum vidisset se non posse illam adjuvare, exclamavit, dicens præsidi: Canis rabide Asiatice z, noli contra salutem tuam sanctam Dei Virginem & dominam tuam contristare injuriis; prope est enim, immo adest Christus Dominus noster, qui te & imperatores aa tuos torquebit sempiternis tormentis, qui tanta mala excogitaverunt servientibus Deo vivo, & recepit se in domum suam cum magno fletu.

[4] [constanter præsidi respondens Serapia,] Præses vero jussit coram se sisti sanctam Serapiam, dicens illi: Sacrifica diis immortalibus, quibus sacrificant domini imperatores. Serapia dixit: Timeo & colo omnipotentem Deum, qui fecit cælum & terram, & quæ sunt in eis: nam deos, quos jubes me adorare, non adoro bb. Non sunt dii, sed sunt dæmonia, & ideo non licet mihi adorare eos, quia Christiana sum. Præses dixit: Accede igitur & sacrifica Christo tuo. Serapia respondit: Ego cottidie illi offero sacrificia adorans illum & deprecans die ac nocte. Præses dixit: Et ubi est templum Christi tui? vel quod sacrificium illi offers? Serapia respondit; Ut meipsam mundam exhibeam per castam conversationem, & ut alios adducam ad illam professionem per ipsius misericordiam. Præses dixit: Hoc est templum Dei & sacrificium Christi tui? Serapia dixit: Maius nihil est quam verum Deum cognoscere & pie vivere & illi servire. Præses dixit: Ergo tu es ipsa templum Dei tui, ut dicis? Serapia respondit: Si ipso juvante munda permansero, illius sum templum, sic enim dicit divina Scriptura: Vos estis templum Dei vivi & spiritus Dei habitat in vobis. Præses dixit: Si ergo violata fueris, desinis esse templum Dei tui. Serapia respondit: Dicit Scriptura divina: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.

[5] [traditur duobus junenibus violanda; at divinitus servatur.] Præses autem peccatum ignorans, jussit duobus juvenibus lascivis Ægyptiis eam tradi, ut ea per integram noctem uterentur: quam suscipientes horridi juvenes, perduxerunt eam in locum secretum, ubi erat cubiculum valde obscurissimum. Tunc sancta Serapia in memorato cubiculo orabat dicens: Sancte Sancte Sancte, te invoco, Domine Jesu Christe, qui es verus custos & conservator. Te invoco, Domine Jesu Christe, qui es lumen & gaudium sempiternum. Te invoco, Domine Jesu Christe, qui sanctos Apostolos in carceris custodia detentos clausis januis visitasti & confortasti. Adesto nunc, precor, & mihi miserere peregrinæ ancillæ tuæ Serapiæ, & libera me a sordida cogitatione juvenum istorum. Obscurentur oculi eorum, ut non valeant me contingere ancillam tuam, in te confidentem; & non contaminent sigillum tuum, tua consecratione signatum. Confunde impudentiam eorum, & munda me a coinquinatione carnis, & ad te jube me transire, & adesto, Domine Jesu Christe, cum ancilla tua Sabina. Corrobora eam in tua magnitudine, Domine Jesu Christe, ut non inimicus diabolus exultet super eam, quæ multa sustinuit propter nomen sanctum tuum circa me ancillam tuam. Domine Jesu Christe, exaudi me, qui es benedictus & gloriosus & superlaudabilis Filius cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen. Et cum memorati juvenes circa horam primam noctis cœpissent contra propositum Virginis Christi accedere, subito sonus magnus factus est & terræ motus horribilis, ita ut per totum oppidum sentiretur. Juvenes autem illi tremefacti cæci cadunt exanimes in terram, membris omnibus resoluti cc: sancta vero Dei Ancilla immaculata videns adesse cæleste auxilium extensis ad cælum puris manibus pernoctavit deprecans Dominum.

ANNOTATA.

a Itaque non habetur in Ms. Trevirensi, at in aliis omnibus. Verum ex hac voce non certo sequitur, Acta esse initio mutila. Si tamen aliquid desit, ut hinc infert Tillemontius nota 1, erit præfatio, quæ exciderit.

b In Ms. Baronii Vendiensium. De hoc loco disputavimus in Comment. num. 15 & seqq.

c In tribus Mss. Savinæ, littera b in V mutata, ut alias non raro accidit. Sic Serapia inquibusdam scribitur Seraphia.

d Sic cum editione Mombritii tria Mss. exemplaria, duo cum editione Baluzii cujusdam metallarii. Metallarius videtur fuiße cognomen Herodis.

e Hic sensus varie exprimitur. Apud Baluzium & in Ms. uno Romano pro quæ legitur qui, acsi candidam dedisset Herodes, non Sabina: atque hanc lectionem secutus est Tillemontius. Verum repugnant omnia alia Ms. exemplaria cum editione Mombritii, quæ factum istud ad Sabinam referunt. Plures sequor codices, etiamsi alia lectio non displiceat.

f In codice nostro Q. Ms. 7 particula ter omittitur.

g Quid sit candida, dictum in Comment. num. 12 ex Baluzio, qui edidit, candidam confessionem, sed notavit redundare τὸ confessionem, quod in aliis non legitur.

h Hunc sensum sic exprimit Ms. Trevirense, cui fere consentit Fuldense. At hujus phrasis, uti plerorumque Mss. mendosa est. Mombritius sic habet, nec male fortaße: Cum ipsa igitur ejus filia sancta Serapia morabatur, suadens etiam illi &c. Longius recedit editio Baluzii, in qua sic legitur: Cum igitur eam memorata sancta Serapia hortaretur, suadens &c. At omnes codices magis accedunt ad lectionem Mombritii, aut nostram.

i Sic plerique codices cum Mombritio. Baluzius cum uno Ms. nostro, In fidem & bonam conversationem.

k Sic cum Mombritio pleraque Mss. Baluzius Virillus, & duo Mss. Byrillus.

l In sola Baluzii editione Virgines, & pro raperet legitur apparerent. Ex hac tamen Baluzii lectione, quæ certo mendosa est, argumentum se habere putavit Tillemontius contra fidem Actorum, dum nota 1 observat nullibi mentionem fieri nisi de una virgine Serapia. Verum abstinuisset ab hac argutatione, si quid detulißet editioni Mombritianæ, quæ longe melior est quam Baluziana, ut ex Mss. patet.

m Carpit hunc locum Tillemontius loco mox assignato, ubi & reliquæ sunt objectiones, asserens non fuiße morem Christianorum judicibus resistere. Lubens admitto non fuiße hunc Christianorum morem; sed inde non recte inferemus falsum eße, quod hic refertur. Quippe multa solentfieri in subita perturbatione, quæ non fierent, si tempus suppeteret rem maturius considerandi. Quid ergo miri apparebit, si nobilissima femina, amore erga Virginem incitata, ad momentum restiterit, & deinde ceßerit, re maturius expensa?

n Sanctis suis deest in sola editione Baluzii.

o Sic tres codices. In Ms. Trevirensi desidero, Mombritius volo, Baluzius habeo. Porro basterna, ut notat Baluzius, est vehiculum tectum, quo præcipue utebantur feminæ.

p Rursum hæc periodus in variis exemplaribus varie exprimitur, & in plerisque mendose: nam in tribus Mss. legitur habens, & deinde quo audito præses. Verum cum idem ubique sit sensus, expressi editionem Baluzii, quæ magis est Latina.

q Apud solum Baluzium ingressus.

r Duo Mss. orans.

s Mombritius cum uno codice tantum, cujus fuisti. Baluzius, cui juncta fuisti.

t Sic omnia Mss. Mombritius, alienavit. Baluzius, expulsa demultavit mendose.

u Lusorium, inquit Baluzius ad cap. XXI Lactantii de Mortibus persecutorum, est theatrum, sive amphitheatrum, ubi ludi publici edebantur.

x Sic in omnibus Mss. & Mombritio: solus Baluzius Albini, hanc pag. 490 adjiciens observationem: Ejus nimirum, ut arbitror, qui rempublicam tenuit cum Severo, & postea ab eo victus interiit. Fuit autem hic arcus trans Tyberim. At primum non capio, qua consequentia oppidum Vendinense in Umbria quæsiverit Baluzius, si hæc facta putavit Romæ ad arcum Albini. Deinde qua verisimilitudine Albini istius arcus fuiße creditur, ad quem hæc contigerunt sub Adriano aut citius, cum Albinus ille Adriano plus quam quinquaginta annis sit posterior? Retineamus igitur lectionem communem, & fateamur nos ignorare, cujus arcus ille fuerit, & quo loco.

y Vox est satis obscura. In auctiore Cangii Glossario ad vocem hanc themela citantur verba hæc, & pro expositione dicitur: Ubi themela a Græco est θυμέλη; ara in theatris, ut interpretatur Suidas, vel pulpitum in orchestra, ubi musici canebant in scenis. Explicat quidem utroquemodo Suidas vocem θυμέλη, sed difficultatem parit, quod sic Latine deberet scribi thymela, non themela.

z Displicent hæ voces Tillemontio, quod non videantur decere matronam illustrem aut Sanctam. Neque ego hujusmodi verba imitanda censeo, sed magis miranda, si dicta fuerint. At neque ex verbis hujusmodi durioribus fidem Actorum vacillare, cum in Actis quoque probatissimis occurrant, jam frequenter in hoc Opere ostensum est. Idem dictum esto de aliis, quæ postea sequuntur, & simul objiciuntur a Tillemontio, nimirum de hisce; Non facio voluntatem patris tui satanæ, &, Non sacrifico, diabole insane. Incertum tamen puto, an eadem prorsus verba prolata sint a Martyribus nostris, cum scriptor Actorum ea durius exprimere potuerit, quam fuerint dicta. Imo verisimile est, pleraque dicta scriptoris magis eße quam Martyrum.

aa Hæc duplici de causa displicent Tillemontio. Primo quod nulla videatur fuiße ratio divinam vindictam intentandi imperatoribus. Secundo quod unus tantum eo tempore eßet imperator. At potuit antea præses imperatorum leges allegaße, quibus sacrificare aut puniri jubebantur Christiani: eaque eße occasio minandi ultionem divinam non uni tantum, sed & pluribus imperatoribus, licet illi jam eßent defuncti. Certe plures imperatores in Christianos leges tulerant. Fateor tamen probabilius videri, ab auctore hæc profecta, qui scripserit, dum plures erant imperatores: idque clarius patet, dum num. 4 præses dicit: Quibus sacrificant domini imperatores.

bb Sic Ms. Trevirense. In omnibus aliis solœcismus est, quia omittuntur voces, non adoro.

cc Apud solum Baluzium, resolutis. In reliquis exemplaria omnia satis consonant.

* al. illi

* al. inlustrissima

CAPUT II.
S. Serapia ad præsidem reducta, precibus ad sensum reducit juvenes: deinde variis modis nequidquam tentata martyrio coronatur.

[Reducta Serapia illudenti præsidi asserit se intactam,] Diluculo autem properaverunt missi a profanissimo præside, ut vocarent juvenes, &, si præcepta implessent, maligni interrogarentur. Ingressi autem invenerunt sanctam Dei Virginem orantem, juvenes vero dejectos in terram, velut mortuos, penitus non habentes potestatem erigendi se: sed neque loqui poterant; tantummodo oculi eorum erant aperti corporaliter a. Concursus autem factus est non modicus. Præses autem, cum audisset, jussit præparari tribunal, & perduci sanctam Dei Ancillam. Et cum ducta fuisset, præses dixit: Quid est puella? Fecerunt juvenes illi satis desiderio tuo? an delectaris adhuc? Sancta Serapia respondit: Tu quidem secundum perversam mentem tuam, quam pervertit & possedit inimicus diabolus, irridens loqueris; ego autem juvenes, quos dicis, nec sensi, nec fuerunt mecum. Præses dixit: Quid ergo? Hac nocte tecum non fuerunt? Serapia respondit: Mecum fuit, cujus sum, & ad quem pertineo. Præses dixit: Quis est ille? Serapia respondit: Custos & b conservator meus Dominus Jesus Christus. Præses dixit: Quid tantam multitudinem tricas? Dic mihi, quomodo vel quibus maleficiis juvenes enervasti? Serapia respondit: Nobis Christianis non licet esse maleficos, nam quos per maleficia vestra interfecistis noster & omnium Dominus Jesus Christus invocatus vivificat eos c.

[7] Præses dixit: Si ergo superat Christus tuus omnem maleficiæ d artem, [juvenibus vero illis, omni sensu orbatis,] invoca eum propter juvenes illos, ut reddatur illis sanitas pristina, & dicent, si luserunt tecum per noctem aut non. Ego certissime scio, quia ideo illos quibusdam e maleficiis dementes fecisti, ne te de turpitudine tua detegerent. Serapia dixit: Deus, cujus ego ancilla sum, omnipotens est, & apud illum nihil impossibile est. Præses dixit: Igitur, si apud illum Deum tuum nihil est impossibile, fac ut juvenes illi ad se redeant & loquantur. Serapia respondit: Ut tu suspicaris, maleficia ego ignoro, sed oratio mihi est ad Deum meum, per quam præstat non mihi tantum, sed omnibus invocantibus eum ex toto corde. Præses dixit: Quomodo vis, fac tantum, ut loquantur juvenes: & tunc videbimus integritatem tuam. Serapia respondit: Jam tibi dixi, quia maleficia facere nescio, sed orare & exorare Deum, ut annuat. Præses dixit: Perge igitur ad locum, ubi sunt juvenes: & precare super eos Deum tuum. Serapia respondit: Ut non alii fraudentur miraculo aut male sentiant, sicut & tu, quid opus est, ut ego illuc vadam? Jube eos huc perduci in conspectum horum omnium. Et jussit Præses perduci juvenes; quos portantes manibus, perduxerunt ad tribunal. Et erant quasi numquam habuissent linguam, nec pedes ad ambulandum, neque manus ad palpandum: omnibus enim membris erant omnino resoluti.

[8] [membrorum usum restituit:] Igitur omnibus mirantibus præses dixit: Serapia, precare nunc Christum tuum super istorum sanitatem. Sancta vero Serapia extendens ad cælum manus, dixit: Domine omnipotens Deus, qui fecisti cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt: qui per sanctos Apostolos tuos mortuos resuscitasti, leprosos mundasti, dæmones fugasti, mutis linguam donasti, surdis auditum præstitisti, nunc, precor, exaudi me ancillam tuam confidentem in te, & ne dissimules propter hunc infelicem & incredulum: sed releva juvenes istos in conspectu omnium exspectantium te per meam orationem ad confusionem istius stulti, qui insanit adversum credentes in te. Accelera, Domine, ut cognoscant, quia tu es Deus solus, qui facis mirabilia, & non est alius præter te. Et accedens, tetigit juvenes illos, dicens: In nomine Domini nostri Jesu Christi erigite vos in statu vestro: qui mox, ut audierunt, exsiluerunt, & steterunt in pedibus suis, & cœperunt loqui.

[9] [præses arti magicæ hæc attribuens,] Et cum hæc vidisset populus & miraretur, præses dixit: Videtis, quia non adimplebat artem maleficii sui, nisi eos manibus perpalpasset. Et ait præses juvenibus: Quid faciendo hæc mulier dementes vos fecit & resolutos f? Juvenes dixerunt: Domine præses, nos secundum præceptum sublimitatis tuæ mox cum ad illam accederemus, ingressus est quidam juvenis decorus g miræ magnitudinis valde; & totus splendebat sicut sol, & stetit inter nos & puellam hanc: & præ claritate illius tremor & caligo & defectio nos comprehendit; & exinde jam non habuimus sensum usque modo. Cognosce autem, domine præses, quia hæc puella aut malefica h est, aut vere Deus ejus magnus est. Præses ad puellam dixit: Dic mihi, Serapia, genus maleficiorum, quibus artibus hæc facis: & mox te dimittam. Serapia respondit: Ego maleficia odi: & omnes, qui Christiani sunt, Christum nominantes, maleficia ad nihilum redigent, & non valebunt nocere eis.

[10] [jubet eam uri lampadibus, quæ exstinguuntur,] Præses dixit: Ecce jam nunc videam, si valebit ars tua. Et, si non sacrificaveris, caput tuum faciam incidi. Serapia respondit: Fac quod vis, non sacrifico dæmoniis, nec facio voluntatem patris tui satanæ, quia Christiana sum. Et jussit ei præses apponi duas lampades ardentes, & cum applicatæ fuissent lampades, mox extinctæ sunt i, & qui lampades tenebant, ceciderunt retrorsum. Sancta autem Serapia, elevans oculos suos ad cælum, dicebat: Domine Jesu Christe, erubescant & conturbentur nimis omnes inimici mei; avertantur retrorsum & confundantur valde velociter. Præses dixit: Sacrifica diis, ne moriaris. Serapia respondit: Ideo autem non sacrifico dæmoniis vestris, ne moriar morte vestra k. Præses dixit: Biothanata l & malefica, audi imperiale præceptum, & sacrifica diis immortalibus & libera te de cruciatibus & morte. Serapia respondit: Biothanati & malefici vos estis, qui negatis Deum vivum & verum, & dæmonia adorando m cum ipsis pariter estis morituri. Deo autem immortali ego meipsam offero sacrificium, si me dignatur suscipere, licet peccatricem, tamen Christianam n.

[11] Præses autem jussit eam fustibus cædi. Et cum cæderetur, [deinde fustibus cæsam capite minui.] subito terræ motus factus est magnus; & quasi astula o de fustibus, unde cædebatur sancta Dei Virgo, adtigit dextrum oculum præsidis: quem oculum post triduum p amisit. Tunc repletus furore præses dedit sanctæ Dei Puellæ capitalem sententiam, dicens: Quoniam Serapiam non solum imperialia præcepta contemtricem, verum etiam tantis deprehensam maleficiis gladio jussi percuti. Et incisum est caput sanctæ virginis Christi Serapiæ trans arcum Faustini, juxta aream q Vindiciani ducis ducum r. Passa est autem sancta Serapia quarto s Kalendas Augustas: regnante t Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per immortalia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc vox apud Baluzium est omissa.

b In duobus Mss., Qui est conservator meus.

c Eos omittitur apud Mombritium.

d Baluzius, omnes maleficas artes.

e Quibusdam in duobus Mss. non legitur.

f Sic omnia exemplaria, excepta editione Baluzii, in qua legitur, mutata interpunctione, Et resoluti juvenes dixerunt.

g Sic tria Mss. Mombritius cum uno codice, decore. Baluzius, decoræ miræque magnitudinis.

h Displicet Tillemontio, quod ausi fuerint dubitare de magia. Mirarer ego potius, quod dubitaverint de divina potentia, nisi constaret, ethnicos solitos fuisse magiæ attribuere divina miracula. Et vere miror scrupulos tam inanes incidere posse homini in Martyrum actis versato.

i Hæc & alia, quæ sequuntur, prodigia Metaphrasten sapiunt, si credimus Tillemontio. Verumtamen Ado, Metaphraste antiquior, eadem plane narrat in elogio S. Serapiæ. Metaphrastes igitur hic commemoratur crisi non satis accurata.

k Baluzius, vera. Ms. Trevirense, ne moriatur vita mea.

l Alias, viothanata, quod idem est. Mombritius, brothanata. Porro biothanata, inquit Baluzius, id est, vitæ tuæ inimica, quæ te in mortem voluntariam temere præcipitas. Usurpata fuit eadem vox pro damnatis ad mortem, ut videre est in Glossario Cangii. At data expositio loco huic congruit, & etymo vocis Græco.

m Baluzius, adoratis, cum ipsis pariter morituri.

n Idem, Christiana sum.

o Astula pro assula. Sic pleraque exemplaria. Mombritius, fistula. Apud Adonem, astella.

p Mombritius, quem postridie amisit.

q Mendose apud Mombritium, arcam Vindiciam. Baronius in notis ad 3 Septembris sic habet: Aream hic accipias locum ipsum, ubi sepelirentur defuncti Christiani. Atque aream hoc sensu alias accipi, probat ex Tertulliano, & Actis S. Cypriani. Verum Baluzius in notis ad hunc locum Baronio non assentitur, licet alioquin fateatur aream interdum sumi pro cœmeterio. Attamen, cum aliam non substituat explicationem, & area dato sensu non raro sumatur, non video, cur expositionem Baronii ut probabilem amplecti non possimus: sed aliæ quoque ejusdem vocis significationes possunt loco huic congruere; nimirum si locum apertum, forum, aut aream domus designaret.

r Titulum hunc a se non intelligi, ait Tillemontius. Fateor parum fuisse usitatum. At suspicor non alio sensu intelligendum, quam quo Seneca dixit in Agamemnone: Rex ille regum, ductor Agamemnon ducum: videlicet pro duce, sub cujus imperio militabant duces inferioris ordinis.

s Consentiunt omnia Mss. & edita exemplaria, excepta editione Baluzii, in qua legitur: III Nonas Septembris, sed mendose, ut fidem etiam faciunt martyrologi in Commentario citati.

t Hæc conclusio non legitur apud Baluzium. At habetur non modo in exemplaribus omnibus, in quibus Acta sunt separata, sed in Ms. etiam Trevirensi, in quo sunt connexa.

CAPUT III.
Sepultura S. Serapiæ: S. Sabinæ pia opera & martyrium.

[Sabina Serapiam sepelit, ac bonis operibus insistit:] Illustrissima itaque a femina Sabina, colligens reliquias sanctæ & intactæ virginis Christi Serapiæ, & ex more aromatibus condito corpore b, celebratis venerabilibus exequiis, ut thesaurum sempiternum, vel margaritam pretiosam, reposuit in monumento suo, quod ipsa sibi cum summo studio & ornatu c fecerat. Et non cessabat ex eo die facere eleemosynas multas, confidens in nomine Christi Jesu, & permanens in fide, quam ei tradiderat sancta virgo Serapia. Studebat autem quotidie visitare infirmos & in carceribus inclusos, præstans eis omnia, quæ necessaria erant, abunde.

[13] [adducta ad præfectum, eique constanter respondens,] Veniente igitur præfecto Helpidio rapidissimo cane, cæcus animo & corporeis oculis præses d, indicavit ei de religiosissima femina Sabina omnia, quæ gesta fuerant. Quam cum exhibuisset, introduxerunt in prætorium, & videns eam præfectus e, interrogavit eam, dicens: Tu es Sabina uxor quondam Valentini illustrissimæ memoriæ, & filia Herodis? Sabina respondit: Ego sum. Præfectus dixit: Quare oblita es tui & sociasti te Christianis, quorum vita mors est; & non adoras magis deos, quos adorant domini imperatores & augusti nostri? Sabina respondit: Ego gratias ago Jesu Christo Domino nostro, qui me peccatricem per sanctam famulam suam Serapiam de multis sordibus & potestate dæmonum liberavit, ut non amplius errem f, sicuti vos video errare adorando dæmones. Præfectus dixit: Ut tu dicis, ergo non solum nos, sed & domini nostri & augusti dæmones adorant, & non deos g. Sabina respondit: Utinam Deum adoraretis, qui fecit omnia, cujus nutu omnia reguntur & gubernantur visibilia & invisibilia, & non stulta aut insensata simulacra dæmonum adoraretis, quia cum ipsis pariter in gehenna ignis arsuri eritis vos & imperatores vestri.

[14] [ac minas contemnens, capite damnatur,] Præfectus dixit: Per deos omnes juro, quod si non sacrificaveris, non elongabo te capitalem subire sententiam h, sed mox te faciam gladio vita privari. Sabina respondit: Non sacrificabo, diabole insane, dæmoniis tuis i, quia Christiana sum, & Christum habeo Deum, & ipsius sum ancilla & cultrix, & illi soli oportet me sacrificare. Tunc diaboli minister præfectus protulit in eam sententiam, dicens: Sabinam inobedientem diis, dominos quoque & augustos nostros blasphemantem, gladio percuti decrevimus, atque omnes facultates ejus publicis titulis præsignari k.

[15] Amputato igitur capite sanctæ & venerabilis famulæ Christi Sabinæ, [martyrium & sepultura.] Christiani l cum gaudio magno corpus ejus sustulerunt & posuerunt in monumento ipsius in oppido Vendinensium m ad arcum Faustini, ubi ipsa venerabiliter reposuerat magistram fidei suæ virginem Christi Serapiam. Passa est autem sancta Sabina IV Kalend. Septembris, & coronata est una n cum fortissima virgine Christi Serapia, qui omnibus in se credentibus virtutem dat & præmia sempiterna, ipsi honor & gloria una cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Baluzius, autem. In Actis separatis omittitur illa particula.

b De aromatihus nihil in Baluzio, Mombritio, & duobus Mss. At in omnibus aliis Mss. leguntur datæ voces.

c Romani passim scriptores & martyrologi credunt, illud monumentum fuisse in monte Aventino, ubi hodieque est ecclesia S. Sabinæ. Video hisce objici posse legem duodecim tabularum, qua vetitum erat defunctos sepelire in Urbe. Responderi tamen poterit, legem illam forsan in usu non fuisse pro Aventino, quod ille diu extra Urbis pomœrium fuerit, multaque in eodem essent monumenta, priusquam Urbis pomœrioesset inclusus.

d Ita tria Mss. admodum vetusta. Baluzius, præses indicavit &c., omissis vocibus, cæcus animo & corporeis oculis. Mombritius tantum, indicatum est ei de illa. In Ms. Trevirensi, indicatum est ei de religiosissima &c. Ex hisce dubium videtur, an verba ista, quæ de Berillo præside dicuntur, cæcus animo & corporeis oculis, ad textum sint adjecta, an vero ab aliis exciderint.

e Tillemontius nota 3 disputat, qua potestate Berillus primum, deinde Helpidius præfectus hæc judicia exercuerint: multamque sibi parit difficultatem, quod putaverit hæc in Umbria contigisse. At, cum nos existimemus omnia Romæ peracta, res caret difficultate: nam Helpidius secundum Acta erat præfectus Urbis; Berillus vero judex inferioris ordinis.

f In Ms. Audomarensi, & non amplius errare, sicuti &c. In Rebdorffensi ea omittuntur, & substituitur, & a cultura eorum.

g Solus Baluzius, Deum.

h In uno Ms., non elongabo te capitali sententia.

i In eodem Ms. Rebdorffensi, non sacrificabo diabolo, insane, domino tuo. Baluzius cum duobus Mss., non sacrifico, pro, non sacrificabo.

k In Ms. Trevirensi, præscribi.

l Apud Mombritium de sepultura solum dicitur: Christiani corpus ejus sepelierunt cum sancta Serapia, eodemque modo postrema ibidem contracta sunt.

m Apud solum Baluzium Vindennensi. In Ms. Rebdorffensi, Vendenensium. Duo Mss., in oppidum Vendinense. De loco disputatum est in Commentario a num. 15.

n Id est, coronata est, sicut illa non diu ante coronata fuerat.

DE S. ADELPHO EPISCOPO CONF.
METIS IN LOTHARINGIA,

Post medium aut circa finem seculi III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, & corporis translatio: Acta, quorum pars prima fabulosa: ætas examinata.

Adelphus episc. conf. Metis in Lotharingia (S.)

AUCTORE J. S.

Quamvis de cultu S. Adelphi Metensis episcopi nullum sit dubium, memoriam tamen illius non invenio apud antiquos martyrologos; recentiores vero non omnino consonant in die cultus assignanda. [Elogium Sancti apud Saussayum in variis corrigendum:] Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXVIII Aprilis longum Sancto texit elogium, hisce verbis conceptum: Ipso die Metis depositio, seu transitus, sancti Adelphi episcopi & confessoris, qui temporibus Apostolorum vicinus, apostolicis moribus & doctrinis gregem sibi creditum rexit ac instruxit: divinæque virtutis operationibus præditus, ethnicos, furentes in Christi caulas, alios deterruit a feritate, alios cælesti luce irradians ad fidelium numerum adjunxit. Clarus denique incruentæ victoriæ trophæis, ad cælestes palmas post exactum quindecim annorum præsulatum evolavit: hisque in tumulo micuit prodigiis, quæ integro libro vix potuerunt recenseri. Decora cujus beatissimi Antistitis eo sermone celebrasse beatum Petrum Chrysologum nonnulli autumant, qui in Adelphi episcopi laudationem ab ipso inscriptus est. Oratorem hic potius agit Saussayus quam historicum, gesta Sancti æque ac miracula nimis exaggerando, ut ex Actis patebit, dicendisque in hoc Commentario, in quo alia quædam illius dicta corrigentur.

[2] [de translatione corporis, quam aliqui contigisse volunt 29 Augusti:] Idem auctor ad XXIX Augusti de translatione Sancti memorat sequentia: Metis ipso die translatio sancti Adelphi episcopi & confessoris: cujus sacrum corpus, petente Lantfrido corepiscopo Drogonis antistitis Metensis, fratris Ludovici Pii; ad Novum Villare monasterium, cultu potiori repositum est. In consignandis hisce obitus & translationis diebus Saussayum præcessit Joannes Molanus in additionibus ad Usuardum editionis anni 1573, ad XXVIII Aprilis & XXIX Augusti, uti observatum est in prætermissis ad XXVIII Aprilis, ubi additur: Sed errare Molanum ostendemus, quando ipsum colit Metensis ecclesia, & inscribitur Romano Martyrologio, ipsiusque Molani ad Usuardum additamentis (in editione priore) die XXIX Augusti. Molanum tamen secutus est Meurissius in Historia episcoporum Metensium in Adelpho pag. 38. At ex ipsis Meurissii dictis facile patebit, ipsum Molano nimium tribuisse, dum ejus auctoritatem reliquis omnibus præposuit: nam nullus adfertur scriptor, qui Molanum hac in re præcessit. Accipe igitur reliqua de cultu, ex quibus colligemus obitus diem.

[3] In Usuardi nostri auctariis ad XXIX Augusti codex Bruxellensis S. Gudulæ expressis verbis habet: [dies obitus 29 Augusti, quo Sanctus colitur:] Mettis, depositio sancti Adelphi episcopi & confessoris. Consentiunt editiones Lubeco-Coloniensis, Greveni & prima Molani, quæ, uti & Florarium nostrum Ms., Sancti memoriam ad eumdem diem annuntiant. Accedit cum Galesinio Martyrologium Romanum, in quo ad diem memoratum sic legitur: Metis sancti Adelphi episcopi & confessoris. At vel maxime iste obitus dies firmatur ex antiquis episcoporum Metensium catalogis, in quibus legitur: Adelphus episcopus sedit annis XVII, obiit IV Kal. Sept. Quin, ipso teste Meurissio, in Martyrologio Metensi, eodem die XXIX Augusti clare dies obitus annuntiatur his verbis: Metis, depositio sancti Adelphi episcopi. Addit Meurissius, festivitatem Sancti eodem die solemniter celebrari in ecclesia Metensi. Nihilominus contendit laudatus scriptor, certum esse, Sanctum obiisse XXVIII Aprilis, & XXIX Augusti translationem celebrari: idque se ait didicisse ex Religiosis Novo-Villariensibus, & Molani confirmat testimonio. At mihi nullum apparet hujus certitudinis fundamentum, nulla ratio, cur Metenses translationem suscepissent celebrandam, ad se utique non pertinentem, omisso interim mortis die. Nec intelligo, quod Meurissius ait, se illa ex Religiosis Novo-Villariensibus didicisse, cum in illo monasterio ejus tempore canonici essent, non monachi, ut dicemus. Proinde malim credere Martyrologio Metensi, hunc esse depositionis diem, non solius translationis. Verumtamen, si Meurissius ex Novo-Villariensibus audierit, ipsos XXIX Augusti celebrare translationem: id verum esse non negaverim. At inde colligam, Sancti corpus ipso depositionis festo die translatum esse, ut sæpe contingit. & factum esse constat de corpore S. Mederici, de quo agemus inferius ad hunc ipsum diem.

[4] Seculo IX, imperante Ludovico Pio, corpus Sancti translatum est ad monasterium S. Petri in Alsatia, [locus, ubi nunc quiescit Sancti corpus,] quod Novam Villam seu Novum Villare nuncupant varii, oppidi nomine Abbatiæ attributo, ut videtur. Quippe Novum Villare, seu Nova Villa, vulgo Neiweyler, oppidum est antiquum, situm in diœcesi Argentoratensi ad confinia Lotharingiæ, inter Tabernas * & Liechtenbergam *, ad cujus comites, qui erant ex familia Hanoviæ comitum, spectabat etiam Nova Villa. Benedictini scriptores Galliæ Christianæ recusæ tom. 5, col. 833 de monasterio Novo-Villariensi ita scribunt: Nova Villa, seu Novum Villare, monasterium Alsatiæ in ingressu montium Vosagi, ad amniculum, qui vallem irrigans, locum peramœnum reddit, suam originem debet S. Pirminio plurimorum aliorum fundatori, dotationem vero & impensas Sigibaldo Metensi episcopo… Ecclesia primitus in honorem SS. apostolorum Petri & Pauli a prædicto Sigibaldo condita est, quibus subinde alter patronus accessit S. Adelphus, seu Adolfus, episcopus Metensis, cujus corpus anno DCCCXLVI Drogo sedis ejusdem antistes hanc in ecclesiam transtulit. Mutatum vero cœnobium anno MCCCCLXXXXV in collegium canonicorum secularium auctor est Trithemius, MCCCCLXXXXVII R. P. Laguille, curante, inquit, Alberto episcopo apud Alexandrum VI, postquam incassum laboraverat, ut illud reformaret. Mabillonius tom. 2 Annalium Benedictinorum pag. 79 similia scribit de fundatione, quam refert ad annum 727. Hæc de loco, ubi corpus etiamnum quiescit. Nunc pauca de tempore translationis.

[5] [tempus translationis:] Acta edenda cap. 2 translationem innectunt anno 846: quibus assentiuntur laudati editores Galliæ Christianæ. Verum Acta sibi manifeste contradicunt, nisi mendum irrepserit in numeros. Sic enim habent: Anno .. ab Incarnatione Domini octingentesimo quadragesimo sexto, regnante gloriosissimo Ludovico imperatore, regente prædictæ urbis (Metensis) ecclesiam Drogone archiepiscopo præfati regis germano &c. Drogo Metensis episcopus frater fuit naturalis Ludovici Pii. Hic ergo imperasse dicitur tempore translationis. At Ludovicus Pius obiit anno 840, ut passim scriptores affirmant. Translatio ergo contigit ante annum 840, aut certe post eumdem annum contigisse non potuit. Drogo autem antistes Metensis factus dicitur anno 823, ut volunt Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 712. Hinc consequitur, translationem contigisse inter annum 823 & 840. At determinari non potest, quo anno fuerit facta. Forte in Actis scriptum fuerit, anno 826, vel 836: verum res est incerta.

[6] [Acta, quorum pars prima fabulosa,] Acta, quæ daturi sumus, edidit anno 1506 Jacobus Wimphelingius, dedicata Philippo comiti in Hanauw & baroni in Liechtenberg. Scripta illa sunt post memoratam corporis translationem. Meurissius jam laudatus affirmat, scripta esse hæc Acta anno 1197, ea, opinor, de causa, quod ultimum miraculum eo anno factum notetur. Verum undique manifestum est, Acta fuisse conscripta paucis annis post translationem, nimirum secundo aut tertio post eam anno. Auctor affirmat num. 7, se scribere miracula, quæ aut vidi, inquit, aut fideli relatione audivi. Quod spectat ad postremum istud miraculum, illud postea ab alio auctore ceteris adjectum est, ut facile vidisset Meurissius, si ipsa videre potuisset Acta, quæ se non habuisse fatetur. Porro ex ætate auctoris jam assignata statui potest, quid fidei his Actis debeatur. Prima pars, qua narratur Vita Sancti, tota fere apocrypha est & fabulosa, ut patet ex anachronismis, quibus scatet, quosque in annotatis assignabimus. Recudetur tamen, ne Opus prodeat imperfectum. Verum pars altera, quæ translationem continet & miracula, hinc fidem non amittit apud nos, cum omnia, quæ in illa referuntur, sub ipsis pene scriptoris oculis gesta sint. Nec est, cur dubitemus de postremo miraculo, quod ab alio postmodum adjectum diximus.

[7] [unde accepta & quomodo edenda:] Laudatus Wimphelingius in Epistola dedicatoria, quam omittemus, explicat, cur Acta dedicaverit Philippo comiti Hanoviensi, & unde illa acceperit, dum illum affatur his verbis: Quippe qui inter cetera religionis officia ad sacras divi Adelphi reliquias (qui dominii tui Deus * tutelaris sive patronus est) singularem geris affectum: id quod mihi nuper placabilis benignitas & eximia mansuetudo tua patefecit: dum desiderares sancti Adelphi Historiam (cujus exemplar Jacobus Scheidius capellanus tuus mihi tradidit) a me lectum iri, per capita distingui, impressionique commendari. Distinxit ille omnia in 27 capita minutissima. Nos ex illis tria tantum capita formabimus. Primum continebit Historiam vitæ apocrypham: alterum translationem cum miraculis: tertium appendicem postea adjectam, seu miraculum ultimum.

[8] De tempore, quo floruit S. Adelphus, scriptores minime consentiunt. [variæ opiniones de ætate S. Adelphi,] Ineptissime Saussayus Apostolorum temporibus vicinum asserit, cum in catalogis episcoporum Metensium inter illos statuatur decimus. Florarium nostrum Ms. anno Salutis CCLVII obiisse vel floruisse enuntiat: nec longe hinc abit Meurissius, qui episcopatum ejus inchoat anno CCXXX, & finit anno CCXLVII. Martyrologium Parisiense in margine assignat annum circiter 426. In Chronico episcoporum Metensium, quod edidit Acherius, tom. 2 Spicilegii recusi pag. 225 sic legitur: Decimus Metensium episcopus præfuit Adelphus, qui sedit XVII annis sub Aurelio Alexandro, Maximino, Gordiano, & Philippo Christiano cum Philippo filio; sub episcopis Romanis Pontiano, Antero, & Fabiano. Hic etiam sepultus est in ecclesia sancti Clementis. Hæ notæ designant medium circiter seculi III, ita ut credibile sit, Florarii auctorem & Meurissium ex hoc fonte hausisse. Verum isti Chronici Metensis auctori, qui seculo XI scripsit primam Chronici partem, ut ex illius partis fine colligitur, parum aut nihil in hisce fidimus, cum junior sit, quam ut auctoritatem habere possit in rebus tam antiquis.

[9] Paulus Warnefridus Forojuliensis diaconus scripsit Libellum seu breve chronicon de episcopis Metensibus. [& aliorum episcoporum Metensium,] Editus hic Libellus in Corpore Francicæ Historiæ a pag. 172 cum subjuncto catalogo episcoporum a S. Clemente primo Metensium episcopo usque ad Walam seu Walonem, qui sedem illam rexit seculo IX. Similem catalogum ex codice S. Symphoriani Metensis edidit Marcus Antonius Dominicy in Monumentis post Ansberti Familiam redivivam a pag. 23: at hic præcedenti auctior est, subjectis aliquot episcopis, nec in omnibus cum illo consonat. Porro Paulus diaconus scribit, S. Clementem missum esse Metas a S. Petro apostolo. Quod si verum sit, præfuit isti ecclesiæ seculo primo. Deinde memorati catalogi tot fere annos singulis adscribunt episcopis, ut decimus illorum S. Adelphus sedere in episcopatu debuerit circa medium seculi III, si & Clemens a S. Petro missus sit, & anni singulorum episcoporum recte sint enumerati. Itaque hi etiam catalogi cum opinione Pauli Diaconi de missione Clementis favent opinioni Meurissii & Florarii nostri. Verum cum hoc loco agitare non lubeat quæstionem illam intricatam de primis in Galliam missis episcopis, catalogis istis non inhæreo, præsertim quod non constet an anni episcoporum, priorum certe, in illis recte sint expressi.

[10] Calmetus Historiæ suæ Lotharingicæ præmisit dißertationem de Episcopis Metensibus cum eorumdem catalogo chronologico, [ex quibus illam interim sequimur,] in quo col. XXI Victorem I, inter episcopos Metenses quintum, vult interfuiße concilio Coloniensi anni 346 per legatum, per se vero Sardicensi anno 347. Idem cum Paulo diacono asserit, S. Auctorem, in antiquis catalogis XIII episcopum, vixisse tempore Attilæ Hunnorum regis circa annum 451. At episcopis inter Victorem & Auctorem mediis attribuuntur plus quam 175 anni, ne computatis quidem annis Victoris aut Auctoris. Quæ quomodo cohærere possint, non video. Hesperium deinde, qui passim habetur episcopus XXIII, recte ait interfuisse concilio Claromontano anni 535. At rursum solis episcopis inter hunc & Auctorem mediis adscribit annos minimum 188, qui certe non reperientur inter 451 & 535. Sollerius noster tom. III Augusti in S. Auctore pag. 536 cum aliis ibidem citatis existimat, in concilio Coloniensi seu Agrippinensi pro Victore legendum Auctorem, adeoque Auctorem floruiße circa medium seculi IV. Et revera anni circiter 188, qui attribuuntur episcopis inter Auctorem & Hesperium mediis, facile deducent ab anno 346, seu a concilio Agrippinensi, usque ad 535, seu concilium Claromontanum: imo vel sic aliquot anni redundabunt, cum S. Auctor non videatur obiisse statim post concilium Agrippinense, nec Hesperius primo episcopatus sui anno interfuisse Claromontano.

[11] [quæ statuit eum vixisse post medium aut circa finem seculi III.] Porro, etiamsi non ignorem contra opinionem Sollerii varia objecta esse ab illis, qui duos finxerunt Servatios Tungrenses episcopos, cum quorum secundo Auctorem vixiße volunt Attilæ tempore, sequar interim Sollerii & Henschenii sententiam, unum seculo IV Servatium statuentium eique contemporaneum S. Auctorem Metensem, donec alterius sententiæ patroni solidioribus argumentis evertant traditionem ecclesiæ Tungrensis de uno Servatio. Adi pro hac controversia Henschenium ad XIII Maii in S. Servatio, & in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi ante tom. VII Maii, uti & Sollerium in S. Auctore ad X Augusti. Jam vero si S. Auctor episcopus fuerit anno 346, seu tempore concilii Agrippinensis, cum duo inter ipsum & Adelphum statuantur medii in antiquis catalogis, iisque simul tribuantur anni 79 episcopatus, inhærendo dictis catalogis mortem S. Adelphi collocare deberemus post medium seculi III. At quia suspicatur Calmetus annos priorum Metensium antistitum forsan non parum auctos, ut primus ad S. Petri tempora reduci posset, mortem S. Adelphi fiximus post medium aut circa finem seculi III.

[12] [Sermo 136 S. Petri Chrysologi ad Sanctum nostrum non spectat.] Restat, ut inquiramus an Sermo 136 S. Petri Chrysologi spectet ad Sanctum nostrum, uti existimare aliquos supra dixit Saußayus, & de quo dubitat Baronius in annotatis ad Martyrologium Romanum die XXIX Augusti, ubi sic habet: Est sermo S. Petri Chrysologi CXXVI (lege CXXXVI) in natali sancti Adelphii: an autem sit ille, de quo agitur, non audeo affirmare. Verum sermo iste dictus est in Adelphum episcopum præsentem, non in natali sancti Adelphi. Hinc ex epocha mortis, posita a nobis, certum est, non spectare ad Sanctum nostrum. Imo ne in illorum quidem sententia, qui S. Auctorem Metensem removent ad Attilæ tempora, adeoque S. Adelphum statuunt circa annum 426 cum Martyrologio Parisiensi, sermo iste ad S. Adelphum nostrum pertinet: etenim S. Petrus Chrysologus serius ad episcopatum evectus est, licet de tempore non conveniat inter scriptores. Hisce subjungo Vitam Sancti: nam quæ fabulatores quidam Hispani confinxerunt de S. Adelpho, refutare non est neceße. Inspice, si lubet, lector, Martyrologium Hispanum Joannis Tamayi Salazar ad XXIX Augusti, & ridebis, aut potius miraberis confidentiam hominis in fingendo.

[Annotata]

* Zabern

* Liechtenberg

* i. e. Sanctus

VITA
Ex editione Jacobi Wimphelingii, qui usus est chartis comitis Hanoviensis.

Adelphus episc. conf. Metis in Lotharingia (S.)

BHL Number: 0076

Ex veteri impresso.

CAPUT I.
Vitæ historia apocrypha & fabulosa.

[Dicitur Sanctus nobili natus stirpe, ac promissus ab angelo:] In omnipotentis Dei nomine Jesu Christi Domini nostri Filii ejus, Vitam & actus sanctissimi antistitis Adelphii auxiliante Spiritu sancto, qui in ipso requievit, humili stylo edicere aggrediar: confisus in eo, qui dixit: Aperi os tuum & ego adimplebo illud. Non enim reticenda sunt, quæ in exemplum bonæ operationis divulgata proficere, atque suis sectatoribus procul dubio municipatum cum Sanctis suis in cœlis tribuere possunt. Beatus igitur Adelphus in Aquitaniæ provincia ultra a fluvium, qui Lieris dicitur, ex nobilissimis atque in rebus seculi potentissimis natus fuit: quibus tamen ipse sanctitate nobilior, & in fide Christi sublimior extitit. Sicut enim traditur, ex genere regis Constantini, cujus matrem ex Treveri b natam legimus, originem duxit. Cujus pater, Felix nomine, ducatus c honore insignitus fuit: mater vero Beatrix nuncupata, ex nobili Burgundionum d stirpe processit. Quæ quadam nocte Dominica in extasi angelum cernit sibi assistentem atque dicentem: Ave Deo dilecta, & omne genus tuum. Quæ cum ad hanc vocem expavisset, inquit: Gaude quia concipies & paries novum Paulum Adelphum episcopum, virum prudentissimum & virtuosum, & gratia Dei erit cum illo. His dictis angelus disparuit. Nec mora: illa concepit & peperit puerum, quem Adelphum vocari fecit.

[2] Qui cum ad eam venisset ætatem, qua jam litteris imbuendus erat, [deinde litteris instructus, ac Rufo episcopo adjunctus:] cuidam bonarum litterarum & divinæ legis peritissimo traditur magistro: mire sagax & artium capax omnes coævos & contubernales suos in brevi scientia superans, omnibus tam amabilis quam gratus extitit. Erat enim cunctis secum morantibus subditus, sed fide & caritate sublimior omnibus. Transcursis autem studiis, avunculo suo Rufo e Metensis ecclesiæ præsuli sanctissimo, sed subregulo seu rectori palatii ac regis consiliario, in bonis tam secularium quam ecclesiasticorum negotiorum actibus exercitandus committitur. Cui etiam domi militiæque, ceu patri filius dominoque servus, prælato subjectus, humillimus adhæsit. Pro quo gratuitæ subjectionis obsequio, prædestinatus & donatus est illi a Deo successor & hæres, non solum in pontificio, verum etiam ut Helisæus Eliæ in sanctitate spiritus & prophetiæ. Hunc ille cum accepisset, & per multa experimenta sibi, ut in omnibus successor existeret, dignissimum fore probasset, in loco suo regis palatio aptavit. Ubi tanta fidelitate tantaque industria terreno regi legationis munere sæpius Romam & in Græciam f fungendo ad nutum servivit; quod tamen cælestem Regem (licet hoc difficile factu fuerit & perraro fiat) non offendit.

[3] Illo nimirum adhuc in seculari militia regioque servitio existente, B. Rufus g tricesimo pontificatus sui anno migravit e seculo. [fit Metensis episcopus: ejus virtutes:] Tunc una fuit vox omnium, Adelphum, regis domesticum & consiliarium, episcopatu fore dignissimum. Ille vero, licet lacrymans & invitus, tamen (quia Deo sic placuit, quod etiam per revelationem ostenderat) sedem episcopalem & urbem Mediomatricem gubernandam suscepit: sic denique curas episcopales gerens, quod tamen primatum palatii licet nolens retineret. Mox autem tali tantaque profusus est munificentia, tantaque in eleemosynis pauperum liberalitas in eo excrevit; ut de longinquis regionibus & civitatibus (fama ejus ubique divulgata) innumera pauperum caterva ad ipsum refocillanda festinaret. Sed cum jugiter cunctis operibus bonis foret intentus, præsertim tamen in susceptione monachorum & peregrinantium devotissimus invigilabat: ita ut quos hospitio recepisset, eorum pedes propriis manibus ablueret; illosque vestitos atque refectos deducens, alios refocillandos susciperet. Porro abstinentiæ illius normam narrare quis valeat? maxime cum interdum post triduana seu amplius protracta jejunia pane hordeaceo ac lymphæ poculo sese recrearet. Indutus etiam sæpius occulte intrinsecus tunica de cilicio facta, membris jam vigiliis atque jejuniis exesis geminum ingerebat cruciatum: quippe quæ vestis asperitate & inedia frequenter affligebat.

[4] [bonis ecclesiæ donatis pie moritur.] Tandem omnipotente Deo pro tantis laboribus mercedem ipsi reddere volente, cum sibi jam vitæ suæ finem imminere cognosceret, proprias possessiones, quas ultra fluvium Lierim habuit, ecclesiæ S. Stephani sub scripturæ testimonio contradidit, implens quod Dominus dixit: Vade, vende omnia, quæ habes & da pauperibus, & veni sequere me. Nec mora, cum infirmitate correptus ad ultimum vergeret diem, fama ægritudinis ejus circumquaque divulgata, adsunt monachi, necnon religiosi canonici, gloriosum ejus præstolantes egressum. Quos alloquens ait: Sancti viri & Deo amabiles, obsecrate pro me: adest enim dies, in quo Judici meo præsentandus apparebo. Quid igitur faciam? Sicut mihi videtur, nihil boni gessi in seculo, omnibus sceleribus & peccatis vallatus coarctor: pro quibus ut veniam merear, obsecro, supplicate. Hæc Vir sanctus (quia scriptum est: Justus in primordio sermonis accusator est sui) se inculpando profatus est. Moxque pacis osculo dato, omnibus vale dicens, facie ejus resplendente ut sol, nocte Dominica intra planctus & fletus assistentium anima sancta migravit ad Deum.

[5] [Mirabilia in morte, & deinde facta:] Statim auditus est cantus angelorum lætantium & Deum laudantium, clangorque campanarum a seipsis ultro sonantium. Fit gaudium magnum proculdubio in cælo & ingens luctus pauperum Christi atque monachorum in seculo. Tandem exequiis digne & rite celebratis, ad latus beatissimi Clementis corpus illius sepultum est. Ubi etiam exuviæ S. Rufi erant reconditæ. Interim omnibus, qui cum illo ad sepulcrum venerunt, odor suavissimus affuit. Ubi dum multo tempore jacuisset, nec aliquis ipsum coleret nec adoraret, nec sanctum quidem Rufum, qui & itidem illic tumulatus fuerat; quidam vir erat in eadem civitate religiosus, hoc est, Deum amans ac de suæ animæ salute solicitus, qui intempesta nocte (ut se orationibus Domino commendaret) universa, quæ extra muros sita erant oratoria indesinenter circuire solebat cum solo tantummodo comite: cum quo, dum medium haberetur noctis silentium, psalmos recitare solitus fuit. Hic itaque h vir dum ad eamdem ecclesiam, in qua sancta requiescebant corpora, venisset, nec tamen ingrediendi esset concessa facultas; quia non se manifestari voluit ædituis, quo ignotior ejus haberetur devotio; accessit juxta murum forinsecus ad eam partem, qua ipsorum sepultura erat: ibi orationi incumbens humillima mentis intentione sese prostravit. At dum ab oratione surrexisset, & in eorum honorem Sanctorum, quorum e regione sepultura fuit, oraret, psalmique versiculum illum, Exultabunt Sancti in gloria pronunciaret, nullo in sacra æde manente, subjungentes audivit, Lætabuntur in cubilibus suis. Nam & comes ejus, qui audierat, postmodum de hac re testimonium perhibuit. Denique præfato homine regrediente & ad mansionem veniente, vox divina in visione sibi dixit: Non per tua merita, sed eorum, qui ibi jacent, ubi Deum deprecatus es, vox illa facta est: quoniam nullus eos, sicut dignum & justum esset, veneratur & colit. Hoc ut hominibus patefactum est, venerunt & sicut decebat, eos coluerunt.

[6] Sed & postea per plura signa atque miracula idem Sancti Dei glorificati sunt: [Acta quædam miraculorum ab Hunnis combusta.] ex quibus quam plurima, licet non omnia, quæ Dominus specialiter per S. Adelphum facere dignatus est, in scriptis erant redacta: sed libellus, in quo conscripta fuerant, postea machinante diaboli invidia, ab Hunnis i concrematus est. Nec aliquem movere debet quod præfati Sancti aliquanto tempore quasi ignoti jacebant ac velut inglorii: cum idem de B. Stephani secumque quiescentium corporibus inveniatur scriptum, præcipue cum fortasse nullus, per quem revelarentur, inventus est dignus, vel illius temporis homines digni non erant, ut eis tam pretiosus manifestaretur thesaurus: quacumque de causa hæc sint facta, nostrum non est disputare, sed divino judicio debemus relinquere.

ANNOTATA.

a Aquitania late hic sumitur pro parte Galliæ trans Ligerim fluvium usque ad Oceanum & Pyrenæos montes extensa, prout passim sumebatur illo tempore, quo scribebat auctor. Ligeris autemmox vocatur Lieris, vulgo la Loire.

b Sancta Helena mater Constantini Magni Treviris nata dicebatur a variis, præsertim Germanis, ut ad ejus Acta dictum est tom. III Augusti pag. 549, licet prælata ibidem sit sententia aliorum, qui in Bithynia natam tradiderunt. Hinc igitur patet, Constantini Magni genus a biographo indicari, sed nulla veri specie, cum non obierit Constantinus ante annum 336.

c Neque titulus ducatus congruit cum tempore S. Adelphi.

d Burgundiones multo serius, videlicet seculo V sedes fixere in Gallia. Hinc videas, quam inepte fabulas hasce congesserit auctor. Nihilo credibilior est, quæ mox sequitur, angeli nuntiatio, in qua clare imitatur Gabrielis ad Mariam legationem Luc. 1.

e Rufus in Catalogo episcoporum Metensium præcessit Adelphum: an autem hujus ille avunculus fuerit, mecum forsan ignoravit auctor. At vero dum eumdem palatii rectorem fingit, respexit ad mores sui temporis, quo & usitata erat, & subinde etiam episcopis collata dignitas illa. Vocabantur illi Majores domus sub prima & secunda stirpe regum Francorum. At tales non eranttempore Rufi aut Adelphi, quo Franci Galliam necdum occupaverant, qui & pagani erant iis temporibus.

f Æque hæc sunt fictitia quam præcedentia: cum auctor insinuet pro Francorum regibus obitas hasce legationes. Commercium autem cum Græcis tunc nullum habebant Franci.

g In Catalogo antiquo viginti & octo episcopatus anni Rufo tribuuntur, atque obiisse dicitur VII Idus Novembris, quo die de eo forsan agetur latius.

h Hoc factum narrat Paulus Diaconus in Libello ante laudato his verbis: Rufus vero & Adelfus, qui sunt in numero (Metensium episcoporum) nonus & decimus, magnis absque dubio in vita meritis fulsisse credendi sunt: quandoquidem tali etiam post obitum fulsere miraculo. Horum denique corpora cum in basilica beati Felicis martyris essent humata, (sicut ad nos usque decucurrit relatio) vir quidam erat religiosus ac de animæ suæ cura sollicitus, qui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Domino commendaret, universa, quæ extra muros ejusdem civitatis sita erant, oratoria indesinenti studio circumire solebat. Hic itaque dum ad prædictam beati Felicis martyris pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi esset concessa facultas, accessit juxta murum forinsecus ad eam partem, qua prædictorum sacerdotum corpora requiescebant, atque ibi se in orationem tota mentis intentione prostravit. Qui dum post effusas preces ab oratione surrexisset, & in eorum Sanctorum honorem, ad quorum e regione sepulcra oraverat, Psalmi versiculum, id est, “Exultabunt Sancti in gloria” pronuntiaret; mox ab intus vocem subjungentis audivit, “Lætabuntur in cubilibus suis”. Hæc Paulus Diaconus, nec plura de his Sanctis, quia verosimiliter plura de illis non erant tunc cognita. Hinc collige, quid fidei debeatur ceteris hactenus relatis.

i Contingere id potuit circa medium seculi V, dum Attila cum Hunnorum exercitu Galliam vastavit.

CAPUT II.
Translatio & miracula ab auctore coævo scripta.

[Sacrum corpus Metis Novam Villam transfertur:] Nunc autem quomodo gloriosissimi antistitis Adelphi reliquiæ in eum, in quo nunc reconditæ sunt, locum devenerint, & quædam ex miraculis, quæ vel in translatione, vel postea, per eum Dominus fecit: quæ aut vidi, aut fideli relatione audivi, ad Dei & ipsius honorem, & legentium vel audientium ædificationem, quanto expeditius potero, scriptis explicare studebo. Anno igitur ab Incarnatione Domini octingentesimo quadragesimo sexto a, regnante gloriosissimo Ludovico imperatore, regente prædictæ urbis ecclesiam Drogone archiepiscopo præfati regis germano & sacri palatii summo capellano: Lantfrido vero coëpiscopo: qui Lantfridus Neovillam b, quam Romani Novum Villare appellant, singulari coluit dilectione. Hic ergo Drogonem venerandum pontificem obnixe rogavit, quatenus virum Dei Adelphum ad prædictum locum evehi mandaret. Quod hujus rationis auctoritate affectavit, cum quia locus ille bonis S. Stephani inscribitur, tum quia in regione illa rarissima sanctorum corpora reperiebantur. Præcipue vero eam ob causam, quia locum ille, ut supra diximus, specialiter gratum habuit. Idcirco autem tanto eum amore amplexus est, quod ibi erat cœnobium Petri Apostolorum principis religiosos habens homines ac Deum metuentes: & loci facies habilis videbatur & pulcherrima. Est etenim Neovilla agris fœcunda, vineis opulenta, arboribus consita, fontibus optimis irrigua, silvis & pratis amœna: ea videlicet in parte sita, qua mons Scaurus c Alsatiam determinat. Et quia, ut diximus, loci qualitatem coëpiscopus vehementer adamabat, moresque inibi degentium quam maxime ei complacebant, diligentissime hoc, ut S. Adelphus eo transferretur, agere curabat. O egregium & laudabilem virum memoria & celebritate dignum! qui tanta opera satagebat ob salutem languentis Alsatiæ Neovillam talem advectare Patronum. Ipse accipiat benedictionem a Domino & misericordiam a Deo salutari suo, eo quod talem nobis suo impetratu Patrem advexit. Præfatus namque antistes petitioni ejus contraïre nolens, & temere & inconsulto rem aggredi veritus, triduanum populo indixit jejunium. Quo peracto, coëpiscopi supradicti impetratu, omniumque, qui aderant, consensu beatissimi Viri corpus efferri, feretroque imponi præcepit. Hoc autem bonis & religiosis sacerdotibus injunxit officium, ut videlicet bonus a bonis, etsi non æque perfectis, congrue gestaretur.

[8] Tanta autem in celeberrima ejus translatione odoris & miraculorum dulcedo vectores exhilaravit, [miracula in translatione] ut quem portabant, non esset eis labori, sed delectationi. O felix valde & salutiferum tempus, quo B. Adelphi reliquiæ in regionem nostram, utpote miraculorum suorum beneficiis exaltandam, allatæ sunt: quia & tunc & postmodum Dominus innumera per ejus meritum signa operatus est. Cæcis namque visum, mutis sermonem, surdis restauravit auditum. Verum de tantis & tot miraculis, quæ gessit, antequam narrandi finem faciam, aliqua memorare libet. Primum denique signum in hac evectione apparuit, quod silvæ d, per quas sanctissimum ferebatur corpus, quasi salutando se ad feretrum inclinabant. Per hæc & alia, quæ Dominus per ejusdem Pontificis merita divulganda operabatur, multi ex circumjacentibus vicis & villis accurrentes, & quasi obsequium sancto Viro exhibere cupientes, feretro se adjungebant. Inter quos duo compatres spiritales diu inter se rixantes, nec per aliquem ad concordiam redire volentes, dum se cum ceteris sancti Viri excubiis obsequentibus jungere vellent, ita fixi tenebantur, ut nullo conatu ad feretrum accedere valerent. Tunc demum peccatum suum recognoscentes ac pœnitentiam agentes, ad pacem & concordiam redierunt. Quo facto continuo, quæ antea fuerat clausa, ipsis aperta est via, & liber cum aliis eis patebat accessus.

[9] Interim, cum, sicut dixi, ex agris omnibusque locis ad sanctum Virum deducendum multitudo se congregaret populi, [facta:] quidam homo in campo demetendo cum ceteris occupatus, solus, cunctis sequentibus atque eum imitantibus, noluit sequi; insuper & insultans dixit, quod Vir Dei sanctus non esset, sed propter pecuniam congregandam mortuus in feretro deduceretur homo: illiusque sanctitatem hypocrisim esse affirmabat. Statim post hujusmodi verba blasphemiæ lingua ejus maledica muta conticuit, totumque corpus illius juste validissima febris corripuit. Econtrario alius quidam homo, qui multo tempore membris debilibus sibi & aliis inutilis extitit, ad feretrum portandum humilem se submisit: sicque sospitatem, quam desiderabat, continuo recepit. Hæc & alia multa Sancto Dei in via faciente miracula, cum magna prosperitate & lætitia præfatæ villæ appropinquare cœperunt. Mox omnes fratres & fere novem millia hominum cum crucibus & cereis ingenti gaudio obviam veniunt, & Pastorem suum jam in cælo regnantem recipiunt, receptumque cum grandi reverentia & exultatione in locum præordinatum reposuerunt. Hæc nos pauca de pluribus, quæ Dominus per eum in itinere egit, miracula excerpsimus.

[10] [miracula] Nunc restat, ut quæ in proxima post ejus translationem festivitate facta sunt, prolixitatem vitantes, & ideo multa omittentes, brevi & simplici, sed verissima relatione dicamus. Primum itaque, quod in jam dicta festivitate contigit, signum hoc fuit. Puer quidam, manum habens aridam & brachium, sanatus est. Postea homo quidam, nomine Waltmundus, nullam membrorum sospitatem habens, sanus effectus est. Deinde mulier quædam de villa proxima, quæ Buswilre e dicitur, cujusdam Wilonis filia, Rumildis nomine, ex multis annis muta loquelam recepit. Cæcus etiam visum accepit. Facta sunt & alia quinque signa, quæ quomodo fierent, brevitati studentes, narrare supersedimus. Mulier etiam quædam a nequam spiritu per tres annos agitata, ad ipsius gloriosam festivitatem vix adducta, loris funibusque constricta trahebatur a suis: ibique per diem & per noctem terribiliter debachans, non minuit furorem, sed auxit. Cur hoc illi evenerit nescio, Deus scit. Peractis autem Missarum solenniis, cum in redeundo parentes ejus milliarium unum peregissent, ita fixa est, ut nec passum pedis progredi potuisset. Caballo etiam superposita plus furere cœpit, seque ocius exinde dejecit. Cumque vidissent parentes ejus illi non licere progredi, inito consilio revertentes, antea non datam acceperunt medicinam a Deo, per Sanctum illius exoratam. Dæmon confusus exhalavit, puellaque sana repatriavit.

[11] [plurima] Cum de allatis sancto Adelpho ovibus lupus unam raptam more suo devorare vellet, jamque ejus guttur ore suo absorbuisset, venenosi ipsius dentes ita retrusi sunt, acsi nil unquam virium habuissent: ovemque nullum læsionis signum habentem dimittere coactus est. Hinc ergo perpendi potest, ex quanto Deus Sancti sui precibus homines defendat, cum etiam bruta animalia per ejus merita lædi non permittat. Cum populus ad exercendas sacras ob amorem Dei vigilias confluxisset, femina quædam a dæmone obsessa sancti Adelphi testimonio in baptismo, in quo specialia signa acceperat, liberata est a vexatione spiritus maligni, manuumque debilium sanitatem recepit. Alia femina, Hiltegundis nuncupata, de villa Otenwylre f nata, cum a dæmonio possessa esset, & S. Adelphi adventum angelum nunciasse dixisset, liberata est. Item alia femina a die nativitatis muta loquelam recepit. Alia quædam femina, Regnisindis nomine, de villa Alsatiæ Schildenchen vocata, lumen oculorum, quo diu caruit, recepit. Femina quædam de Brunwylre, contractione debilium membrorum laborans, a Sancto Dei confortationem & medicinam salutis meruit recipere. Item alia femina de Alsatia omnium membrorum, qua diu caruit, sanitatem recepit. Quidam Udalricus de villa, quæ Pressigin dicitur, non valens nisi cum croceis g seu brachiorum fulcimentis incedere, erectionem diu negatam recepit.

[12] Dominica quinta post ipsius festum femina quædam, [cujusvis generis] Diethildis nomine, de quodam oppido Alsatiæ Fridesheim vocato, quæ credendo cæca accessit, videndo recessit. Alia quædam de Metensi civitate, Mutlieba vocata, desiderium habens invisere S. Adelphi pignora, palpando & sine visu & auditu tristis fuit adducta, quæ videndo & audiendo simul & gaudendo remeavit ad sua. Quidam Gualterus nomine, de villa Griesbach, cum in festo S. Remigii, qui etiam in eadem ecclesia, in qua S. Adelphus nunc requiescit, celebris habetur, cum falce ad herbam in prato secandam abisset, falx manui ejus adhæsit, nec absolvi potuit, donec ad S. Adelphum cucurrit. Dominica sexta post ipsius S. Adelphi festum cuidam feminæ de Prumwiler, Adelmudis vocata, gressus incolumitatem, quam debilitas sibi negavit, ejusdem Sancti oratio restituit. Item alia de eadem villa, nomine Hergardis, quam malignus spiritus possederat, sole occumbente diei Dominicæ adducta, ipso crepusculo subsequente a dæmonio purgata est. Quædam paupercula femina & advena, cui nomen erat Sillaberta, quæ utroque oculo fuit orbata, Sancto Dei donante unum recepit, sed divino, licet occulto, numquam tamen injusto judicio, altero privata remansit.

[13] Dominica septima quædam Hiltebirdis de villa, [post translationem] quam supra diximus, Buszwilre vocata, brachii dextri diu aridi, manusque contractæ recuperationem recepit. Gundelindis monialis femina de loco, qui dicitur Freistat in Mortenave sito, in manibus, quæ integro anno debiles permanserant, sanari promeruit. Infans quidam, qui manibus, tibiis, pedibusque debilis erat, omnibusque despicabilis, integritatem recepit. Dominica octava nullum conspicuum peractum est signum, nisi quod quidam pauperculus, ut asserebant, de paupertate sua cum tortam panis super altare misisset, & cum ad socios ad sarcinas, quas ferebat, reversus esset, panem, quem super altare posuerat, panno, quo portaverat, involutum reperiebat. X Kal. Novembris puella quædam Willigota, adhuc materna lambens ubera, de villa, quæ Hirslanden dicitur, adducta, quæ tribus & eo amplius mensibus cæca fuit, visionis donum recipere meruit. Dominica nona post præfatam solemnitatem monialis femina, Regnisindis dicta, de quadam villa Alsatiæ, quæ Illenkirche vocatur, in manibus & pedibus ac tibiis debilis existens, a Sancto Dei meruit juvamen sentire. Item Gundelindis femina monialis, quam supra curatam diximus, cum domum rediret, in via acrius & deterius quam prius, contrahi cœpit; sed ad nota subsidia recurrens, & intentius se in orationem persternens, S. Adelphi interventu curata est. Frousindis puella parvula de Alsatia ex loco, qui dicitur Stille, tibiis per tres annos retro contracta, sospitatem recepit. Item quidam puer, introrsus incurvatis pedibus, legitimam erectionem pedum habere promeruit. Quædam femina, cujus oculos densæ nebulæ texerant, clarum lumen recepit. Alia femina, Herlindis nomine, de Rumoldeswiler, quæ jugiter quatuordecim noctibus dire & acriter cunctis languebat membris, ita ut sæpe in ignem præ doloris magnitudine se jactare vellet, ad S. Adelphum in carro deducta est, ibique per omnia sospitatis salubre recepit auxilium. Quædam puella de partibus Winidorum advenerat, & per annum maligni spiritus vexatione ita cruciabatur, quod etiam teneri non posset: in quam cum quidam adolescens manum misisset, ut eam constringeret, manum retrahere non valuit, donec jussu astantium ad Sanctum Dei acceleravit: ibique manus ejus, quæ constricta erat, erecta est. Thuribulum etiam ad fumandum miserrimum allatum est: sed cum presbyter in carbones pene extinctos sufflaret, scintilla de thuribulo egressa prope altare stantem, cunctis videntibus, candelam incendit. Item quædam femina palpando adducta, videndo & gaudens est reducta.

[14] [intra paucos] Quodam tempore, cum Fratres ad vespertinum officium persolvendum processissent, lampas cum oleo ibidem dependens lumine divino inflammata est. Quædam mulier de Sarburgo h illic etiam illuminata est. Quadam die, cum cellerarius ad vinum fratribus exhibendum promptuarium fuisset ingressus, detracta de dolio brocca i, sive ducillo, missoque desubtus ad implendum vase, vocatus est ad aliud quoddam opus exercendum, de quo se cito sperabat reversurum: cumque vasculum impletum esset, nullo nisi Deo agente, stetit vinum, quasi clausum, duarum fere horarum spatio: donec cellerarius reminiscens, quomodo dimiserit, ingressus est, & reperit ad integrum per omnia salvum, quod timebat perditum vinum. Quædam mulier, dum sacræ Dominicæ noctis solemnia frequentare voluisset, sed temerario ausu sibi necessaria consuere præsumeret; globus, de quo filum ad consuendum sumpsit, manui sinistræ adhæsit; ita ut a nullo abstrahi valuisset: statim coacta ad S. Adelphum venire, ibique per totam noctem consistens, aurora Dominicæ diei inter primam & tertiam rejecit globum. Multum itaque lætata est, populusque mirum in modum in Dei laudibus exultavit. Cumque ad explenda ejusdem diei Missarum solemnia persistere voluisset, candelam in manu interim tenendam accendit. Sed custos ecclesiæ cum luminaria incendere deberet, nec aliam in promptu haberet, illam de manu mulieris tulit, ut ex ea ceteras incenderet. Mox in manu ejus vacua candela apparuit, concitoque cursu custodi nunciavit; dumque cum ipso de novitate miraculi sermocinaretur, candela, quæ prius in manu ejus apparuit, vidente custode incensa est. Sed expletis Missis, cum sine licentia recedere voluisset, ita subito angores eam constrinxerant; ut formidaret subito expirare. Itaque coacta ad custodem accelerat, quam ille blande consolans, licentiam cum Sancti Dei adjutorio præstat abeundi.

[15] [annos] Quadam nocte cum prima campana sonante Fratres ad noctis vigilias celebrandas convenissent, subito lampas una oleo plena divino lumine mirifice fuit accensa. Sed per hoc Dominus ostendit, eos, qui ad obsequium sancto Viro digne persolvendum conveniunt, cælesti lumine non esse privandos. Quidam homo cum croceis vix valens incedere, audita S. Adelphi fama venit, curatusque & sanus ad propria redivit. Quidam a nativitate cæcus visum recepit. Alius quidam surdus advenit, cui restitutus est auditus. Item duæ mulieres luminibus privatæ visum meruerunt accipere. Similiter quidam, qui ex longo tempore non vidit, lucis beneficium recepit. Quidam diuturna ægritudine laborans, cum multi medicorum omni nisu sibi succurrere voluissent, ad sancti Dei Adelphi suffragia venit, & statim melius habuit. Accidit etiam Sancti ejusdem meritis res quædam magis stupenda magnitudine miraculi quam facti. Mulier quædam paupercula de villa, quæ Hoffelden dicitur, duos denarios per quemdam vicinum suum misit, ut sibi necessaria compararet. Quos cum ille per negligentiam perdidisset, & ideo infecto negotio cum ingenti tristitia rediret, præcipue cum mulieri fere nihil amplius reliquerit, nec ipse, per quod damnum restituere posset, habuerit: sicque quidnam agere deberet, animo revolveret, ad quoddam venit pratum: ibique genibus fixis Dei & S. Adelphi misericordiam & solatium super hac re postulavit, statimque deorsum respiciens, in herba nummos, quos perdiderat, reperit. Quos etiam ad sancti Adelphi ecclesiam portavit. Quidam de villa Rotbach, cum esset cæcus, per Dei Sanctum recepit visum. De Gengenbach mulier surda venit, quæ auditum recepit. Quidam nauta de Ferstat, Trobertus nomine, cum quibusdam, eo quod ad S. Adelphum ire vellent, dum eos navigio transmittere derogaret * vindictam propter hoc expertus divinam, cum aliis, licet invitus, ire coactus, & pœnitentiam de injuria Sancto Dei illata agens, gratiam Dei & ipsius electi Adelphi, quam superbiendo perdiderat, se humiliando recuperabat. Mulier quædam de Buthenhem a dæmonio liberata est. Alia mulier de Wimenawe, fere duorum spacio annorum clauda, sed ad S. Adelphum portata, sanata per se ipsam pergebat ad propria. Item alia mulier de Vendenheim auditum, quo diu caruit, ibidem recepit. Alia quædam mulier, quam pater ipsius claudam ad S. Adelphi reliquias portavit, sana redivit. Quidam de Rumiluingen etiam claudus juxta criptam S. Adelphi per septem hebdomadas jacebat, postea restituta sanitate ad propria remeavit. In die festivitatis ejusdem dilecti Dei Adelphi, quæ facta est secundo translationis ejus anno, multa per eum facta sunt signa. Nam vir quidam & mulier quædam visum ibi receperunt; & alia mulier a corporis debilitate sanari meruit. Nec diu fuit post idem festum, etiam quidam cæcus visum recepit. Mulier quædam lineum drappum k seu mappam perdidit, & votum fecit, quod, si reperisset, S. Adelpho deferret. Contigit ut furem, qui abstulerat, comprehensum ligaret, & pannum receptum, sicut voverat, afferret, & omnibus quomodo reperit demonstraret. Alia quædam per septem annos debilitatem corporis passa, ad eumdem Sanctum veniens, sanitatem recepit. Quidam de Rimilingen a nativitate mutus, ibidem loquelam accipere meruit. Alia quædam mulier per quatuordecim noctes sub mortis periculo ægrotabat: sed ex quo se ad S. Adelphum venturam, si convalesceret, promisit, statim ad sospitatem rediit. Quædam mulier de villa in partibus Alsatiæ, Rodeshem vocata, per quatuor annos tanta ægritudine laboravit, quod nec etiam domum egredi potuit: quæ in curru posita venire cœpit, & cum ad S. Adelphum appropiaret, sana facta est & propriis pedibus remeavit. Alia mulier de Sarburgo netum in manu dextra cum fuso tenuit, & sinistra alabrum l cœpit circumvolvere: sed nescio quo ejus peccato, sive ut opera Dei & S. Adelphi manifestarentur per illam; utrumque manibus ipsius adhæsit. Jam vero vesperascente alabrum de manu excrepuit, sed digiti in palma sunt confixi. In crastino ad S. Adelphum festinanter cucurrit, ibique per totam diem in oratione persistens, die declinante & laudibus Dei peractis, ad custodem ivit, eique fusum in manu hærentem ostendit: sed continuo, sancto Antistite ipsius dolori compatiente, de manu ejus resilivit. Eadem vero nocte sinistram manum contractam habuit, sed Deo volente infra Matutinas sanitati restituta est. Quidam die Dominico infra S. Adelphi terminos veniens, cum cujusdam vicini sui, qui cum eo venerat, calceamentum vellet reficere, statim subula manui ejus infixa est. Mox ille ad lectum præfati Sancti cucurrit, ibique oratione Dominica finita, subula de manu ejus exiliit, ipseque per S. Adelphi merita sanus redivit. Alius vir annis decem visu oculorum orbatus, in S. Joannis Baptistæ nativitate ad eumdem Sanctum veniens, lumen recepit. Quædam mulier de Spirekowe trium annorum spacio debilis existens, cum illuc deduceretur & jam appropinquaret, quasi milliario uno distans ab eo, in quo Sanctus Dei quiescit loco, statim sanata est. Hæc de signis & prodigiis, quæ per dilectum suum Adelphum Dominus operatus est, plurima (sicut prædiximus) tum propter brevitatem, tum propter incredulitatem, quomodo videlicet septem mortuos resuscitavit, & multa alia omittentes, prout expeditius potuimus, perstrinximus: solet enim ex hujus temporis hominum fragilitate contingere, ut quæ modo fieri non vident, aliquando facta fuisse non facile credant.

ANNOTATA.

a Hanc epocham vitiosam esse, probavimus in Comment. num. 5, ubi de Ludovico Pio & Drogone episcopo ejus fratre quædam observata. De utroque plura Meurissius a pag, 189, aliique historici.

b De Neovilla seu Novo Villari, monasterioque S. Petri ibidem, cui oppidi nomen dederunt aliqui, egimus in Comment. num. 4.

c Indicatur mons Vosagus, aliis Vogesus, quo Alsatia separatur a Lotharingia.

d Hæc forsan intelligenda, ut hyperbolice vel allegorice dicta, quia auctor mira ubique & magna loqui cupit.

e Busweiler oppidum notatur in tabulis geographicis Alsatiæ, una circiter leuca a Novavilla seu Neiweiler.

f Otweiler oppidum est in limine Lotharingiæ. At loca hujusmodi ignobiliora, quæ sequuntur, non assignabo.

g Croceis seu crocis designantur fulcra subalaria.

h Saræpons, seu Pons Saravi, est oppidum Germaniæ in limine Lotharingiæ, comitatus titulo insignitum: quod hic videtur indicari, vulgo Sarbruck.

i Broca, vel brocca, Gallis broche, designat epistomium. Idem ducillo significatur.

k Drappus vel drappum, Gallis drap, pannum designat.

l Ad hanc vocem sic habet Calepinus: Alabrum dicitur instrumentum, quo fila vertuntur. Filum enim a colu ducitur in fusum, de fuso in alabrum, hinc in girgillum, deinde in glomicellum, hinc in pannum, postea in telam.

* Forte denegaret

CAPUT III.
Miracula serius facta, auctore alio item anonymo.

Post multos etiam annos gestum est in basilica ipsius insigne prodigium, quod convenit audire devota mente aures fidelium. Nam eo tempore, quo Henricus a reverendæ memoriæ Romanum rexit imperium, ortum est inter fratrem præfati imperatoris Othonem b scilicet & Conradum c Argentinensem præsulem impatiens prælium. In quo comes Otho multitudinem militum congregavit ac adversus fratrem episcopi Huneburg d properavit. Cum vero in præsentem villam venisset, & hic multas opes reperisset, placuit sibi, ut istic exercitus pausaret e, donec sequens dies adproximaret. Huic exercitui quidam diaboli cliens intererat, qui multa peccata, ut in sequentibus patebit, commiserat. Hic dum S. Adelphi ecclesiam cum sociis suis spe prædæ circuiret, contigit ut ferreum ostium, quo pretiosus thesaurus corporis ipsius claudebatur, inveniret. Quod cœpit irreverenter ac sine pavore pulsare, terribilique voce clamare. Quod videns quidam fidelis presbyter, nomine Ulricus, ejusdem ecclesiæ canonicus, sancti Pontificis patrocinium invocavit, ac deinde, ne pateretur dispendia, ostium clave reseravit. Ille vero, dum nihil invenisset, quod manus ejus rapere potuissent, egressus monasterium repente cœpit furere, necnon & proprias manus more canis ossa rodentis rodere. Vultum etiam miserabiliter dilaniavit, seseque in S. Adelphum peccasse proclamavit. Insania igitur hæc in illo non diu duravit, nam die sequenti spiritum exhalavit. Comes igitur cum militibus suis, cum comperisset, quod ille tam cita atque crudeli morte periisset, ipse & alii non pauci pœnitentiam de peccatis suis egerunt, multaque, quæ abstulerant, reddiderunt. Taliter hoc signum, Deo teste est peractum, & ideo monasterium ejus tunc & post hæc longum tempus a prædonibus mansit intactum & illæsum. Nam sequenti anno advenit exercitus Suevorum f, qui destruxere circumquaque loca Sanctorum: sed nullus accessit ad ejus monasterium nec ad loculum, pariter metuentes incurrere mortis periculum. Innumerabilia quidem & alia signa pietas Domini per eum in Argentinensi civitate multoties dignata est facere, sed ego non spero me ad cuncta dictanda posse sufficere. Hæc autem scripta sunt ut sciatis, quantæ virtutis sit apud Deum & potestatis. Patratum est igitur istud signum anno ab Incarnatione domini milesimo centesimo nonagesimo septimo, regnante Christo rege piissimo, qui est rector universorum regnorum per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Designatur Henricus VI, filius Frederici I. Obitum Henrici anno 1197 illigat Pagius ibidem num. 3.

b De hoc Ottone Nicolaus Vignierius in Burgundionum Chronico ad annum 1200, seu pag. 144 hæc scribit: Otho Frederici imperatoris filius, qui primus Palatini titulo cum comitatu Burgundiæ usus est, hoc anno naturæ concessisse scribitur a Paradino: quamvis non desint, qui illum anno MCXCI, undecimo die Julii obiisse contendant. Quorum dissidium, cum vetustiora testimonia desint, non posse facile componi intelligo. Verum, si anno 1197, ut hic refertur,bellum gessit cum Conrado Argentinensi episcopo, non obiit certe anno 1191. Licet autem de hac Ottonis expeditione alibi nihil legerim, constat tamen Conradum episcopum Suevis principibus fuisse contrarium.

c De Conrado II vel III Argentinensi seu Argentoratensi episcopo agunt scriptores Galliæ Christianæ tom. 5, col. 800, ubi episcopatum ejus inchoant anno 1190, mortem vero referunt ad annum 1202.

d Spectabat is locus ad Conradi familiam, ut videtur: nam laudati scriptores Galliæ Christianæ de Conrado sic loquuntur: Is ex nobili baronum d'Hunnenberg in Alsatia genere ortus.

e Id est, requiesceret.

f Contigit hoc procul dubio ob schisma imperii, quod ortum est post mortem Henrici VI. Quippe cum duo essent electi Romanorum reges, Philippus Sueviæ dux, & Otto dux Saxoniæ, posteriori adhæsit Conradus episcopus.

DE SS. EUTHYMIO CONF., UXORE EJUS, ET CRESCENTIO FILIO MARTYRE
PERUSIÆ IN UMBRIA,
Ex Martyrologio Romano & Ferrario.

Tempore circiter Diocletianeæ persecutionis.

[Commentarius]

Euthymius conf., Perusiæ in Umbria (S.)
Uxor ejus Perusiæ in Umbria
Crescentius eorum filius Perusiæ in Umbria (S.)

AUCTORE J. P.

Perusia Augusta antiquissimæ originis est, unaque ex duodecim Etruriæ principibus civitatibus, quam hoc tempore in Umbriam plerique rejiciunt, tamquam ejusdem provinciæ caput: unde legatus Apostolicus subjectis Umbris jus dicit, [Cultus] in eaque nobilis academia floret, ubi ad bonas artes, jurisque prudentiam excoluntur ingenia. Hæc & plura alia Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ a columna 67 *. De illa quoque civitate mentio facta est apud nos tomo 2 Januarii, die XXIX, pag. 924. Martyrologium Romanum tres hosce Sanctos sic memorat: Perusiæ sancti Euthymii Romani, qui Diocletiani persecutionem fugiens, ibi cum Uxore & Crescentio filio quievit in Domino. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ solum Euthymium annuntiat, & in annotatione dicit: Hac die Perusiæ tantum fit de illo commemoratio. At Crescentius puer refertur in Martyrologio Romano ad diem XIV Septembris, quo die erit agendum de ipsius Actis, quorum lectiones proprias habemus, in quibus indicatur passus martyrium Romæ extra portam Salariam. Baronius in notationibus ad dictum mox diem, De (Crescentii pueri) martyrio, aliorumque sociorum Acta manuscript. legi, inquit, quæ ab ecclesia Perusina accepimus. Damus interim, quæ Ferrarius narrat de S. Euthymio confessore, excerpta ex Passione, ut indicat, S. Crescentii mart., his verbis:

[2] Euthymius Romanus, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, [& Vita.] in Christi fide una cum uxore & Crescentio filio ab Epigmenio presbytero instructus, ab eodem baptizatus est. Cum autem persecutio in Christianos Romæ ingravesceret, inde Perusiam cum filio profectus est, ut ibi dies in pace sanctis operibus transigeret: etsi enim Christum clam coleret raro in publicum prodiens, diu Perusiæ occulte commoratus; illum tamen veraciter, & ex corde diligebat. Cum itaque filium in fide educasset, & ne umquam ob impiorum minas vel supplicia ab ea excideret, neglectis inanium deorum simulacris, admonuisset, isque jam XI ætatis annum ageret, Euthymius confessor Perusiæ migravit ad Christum IV Kal. Septembris. Posui superius, tempore circiter Diocletianeæ persecutionis, quia sub hoc imperatore eum vixisse indicant quidem datæ modo notitiæ, quarum textum produxi, non addunt tamen annum mortis.

DE SS. NICÆA ET PAULO MART.
ANTIOCHIÆ IN SYRIA,
Ex Fastis sacris & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Nicæa Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Paulus Martyr Antiochiæ in Syria (S.)

J. P.

Multa & varia de his Martyribus Martyrologia meminisse lego; sed pauca ex his produxisse suffecerit. Inter auctaria ad Usuardum a nobis editum ista scribuntur hoc die: In Antiochia Syriæ, sanctorum Niceæ & Pauli. Apud Florentinium ibidem loci etiam memorantur, notante eodem auctore in suis observationibus: Niceum vocant libri nostri, non Niceam, & Nicium Martyrol. vetustissimum. Sunt etiam in nostro Ms. Florario in hunc modum: In Antyochia Syrie natale Sanctorum Nycee & Pauli. Martyrologium Romanum ita illos annuntiat: Antiochiæ in Syria natalis sanctorum martyrum Nicææ & Pauli, diciturque in notationibus, de his etiam agi in prædicto manuscrip. antiquissimo Martyrologio, & Molan. in addit. ad Usuardum.

DE SS. NONGENTIS MARTYRIBUS
Ex Martyrologiis Hieronymianis.

[Commentarius]

Nongenti Martyres (SS.)

J. P.

Numerosum hoc Martyrum agmen legitur in variis Fastis sacris antiquis, sed non eodem modo ac die. Nam in Spicilegii Acheriani tomo 4, in quo exstat Martyrologium S. Hieronymi nomine prænotatum, quod vocatur ibi vetustissimum, sunt ista ad diem XXX Augusti, post annuntiationem S. Joannis Baptistæ: Et alibi, natalis sanctorum nongentorum Martyrum, qui eadem die passi sunt. In Martyrologio, quod Florentinius sub ejusdem Sancti nomine vulgavit, ad diem XXIX hujus mensis, eorum natalis connectitur cum natali S. Joannis Baptistæ: nam post hunc scribitur iste: In provincia Palæstina civitate Sebastia natalis sancti Joannis Baptistæ, & aliorum natalis sanctorum CM Martyrum, qui eadem die passi sunt. Florentinius in notationibus, Ita, inquit, sancti Martyres nongenti cum celebritate S. Joa. Baptistæ connectuntur, ut non modo eodem die, sed eodem etiam loco videantur adscribi. Tantam Cælitum turbam hic silet Martyrol. Corbeiense, quod eam sequenti die recenseat. Non tacuit tamen Martyrol. vetustissimum, & cum passione quidem S. Joannis Baptistæ copulavit; non tamen locum signavit, quem Martyr. Corbeiense incertum notat ALIBI sequenti die. Reliqua edita Martyrologia eosdem prætereunt. Hæc ille; quibus addi possunt dicta in Observationibus ad nostrum Usuardum hoc die: quo Grevenus, ut antiquioribus eum hic superaddamus, S. Candidæ virgini, de qua hodie agimus, sic subdit: Item sanctorum Martyrum nongentorum, qui eodem die passi sunt. In textu Florentinii fortaße legi deberet & alibi pro & aliorum, ut Martyrologium illud valde mendosum est, & sic conformius esset aliis Martyrologiis modo citatis.

DE SANCTO ALBERICO EREMITA
APUD BALNEUM IN ETRURIA.

[Commentarius]

Albericus eremita apud Balneum in Etruria (S.)

J. P.

Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem paucula hæc refert in rem nostram: Albericus eremita ex Hetruria vitam asperam intra M. Apennimum in agro Sarsinate apud Balneum op. duxit: ubi locus adhuc Cella S. Alberici nominatur, atque ab eremitis usque in hodiernum diem incolitur: cujus corpus in ecclesia S. Anastasii apud vallem Feretranæ diœcesis asservatum hac die religiose colitur, confluentibus eo ad diem festum finitimis populis, balneatoribus maxime, quod S. Albericum balnea illa excitasse fama sit. Hactenus Ferrarius, indicans ea prodiisse ex monum. abbatiæ S. Anastasii. Addit, nondum se vidiße Acta, nec intellexiße an exstent. Utrumque dico & ego, non tamen ideo absterritus, ne Sanctum hunc Operi nostro intexerem in fide Ferrarii, qui affirmat eum publice coli. Adde, si vis, Castellanum, qui in suo Martyrologio universali hæc refert: Balnei apud Camaldulum in diœcesi Sarsinatensi S. Albericus solitarius. De Sassina vel Sarcina egi in hoc tomo pag. 189. Nescitur tempus, quo hic Sanctus vixerit.

DE SS. HYPATIO EPISC. ET ANDREA PRESBYTERO MARTYRIBUS
CONSTANTINOPOLI.

Sub Leone Isaurico.

[Commentarius]

Hypatius episc. M. Constantinop. (S.)
Andreas presb. M. Constantinop. (S.)

J. P.

Martyrologium Romanum duos hosce Christi Pugiles ita annuntiat: Constantinopoli sanctorum martyrum Hypatii episcopi Asiani & Andreæ presbyteri, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Leone Isauro barba pice illita atque incensa, & cute capitis extracta, jugulati sunt. In Menologio Græcorum, quod ex interpretatione Cardinalis Sirleti editum est ab Henrico Canisio ita referuntur ad diem XX Septembris: Eodem die commemoratio sanctorum patrum & confessorum Hypatii episcopi, & Andreæ presbyteri. Sequitur ibidem narratio martyrii in hæc verba: Hi ex Lydorum regione in gymnasio quodam pueri docentur: Hypatius quidem monasticam vitam amplexus est, Andreas vero sacer in Ecclesia præco * extitit: non solum autem jejuniis, vigiliis, & orationibus præstantes erant, sed etiam humilitate, modestia & charitate alios superabant. Cum vero eorum virtutes cognovisset, qui apud Ephesum præsidebat, Hypatium quidem episcopum; Andream vero presbyterum ordinavit: quod cum audisset osor sanctorum, Leo impius imperator, ad se accersiri jussos in carcere inclusit, & laniari præcepit, & e capite cutem extrahi, & sanctas imagines quamplurimas supra capita eorum accensas susceperunt, & pice barbas illiti per mediam urbem (Constantinopolitanam videlicet) distracti sunt, & [ad] partes Xerolophi jugulati, canibus esca expositi sunt. Baronius illorum martyrium narrat ad annum Christi 735.

[Annotata]

* ἱεροκήρυξ

DE S. CANDIDA VIRGINE MART. ET DE SS. FELICE, FORICIA, ADAUSIA, GEMELLINA CUM SOCIIS MART.
ROMÆ.

[Commentarius]

Candida V. M. Romæ (S.)
Felix M. Romæ (S.)
Foricia M. Romæ (S.)
Adausia M. Romæ (S.)
Gemellina M. Romæ (S.)
Socii MM. Romæ

J. P.

[S. Candida in multis Martyrologiis nota,]Martyrologia multa cum vetustiora tum recentiora memorant hac die S. Candidam virginem: sed alia titulum martyris omittunt, alia adjiciunt. Apographa quædam Hieronymiana S. Candidam exhibent aliis martyribus immixtam. Augustanum & Labbeanum apud nos post tomum VII Junii nudum memorant nomen Candidæ, uti & aliud Ms. apud Florentinium in annotatis ad XXIX Augusti. Apographum Corbeiense ibidem habet, Candidæ virginis. Usuardus: Ipso die sanctæ Candidæ virginis. Sic etiam Florarium nostrum Ms. Recte tamen in Romano hodierno & Martyr vocatur, & Romæ passa dicitur, quia id abunde colligitur ex sociis, quos mox assignabimus. Verba igitur Martyrologii Romani accipe: Item Romæ sanctæ Candidæ virginis & martyris, cujus corpus Paschalis primus Papa in ecclesiam sanctæ Praxedis transtulit. Ad hunc locum Baronius observat sequentia: Reperitur in marmorea tabula, quæ est in ecclesia S. Praxedis, inter ceteros ibi conditos martyres descripta Candida. Eadem habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Piazza in Hemerologio sacro urbis Romæ ad XXIX Augusti de S. Candida refert sequentia: Sancta Candida virgo & martyr Romana, cui Adrianus I extra portam Portuensem dedicavit ecclesiam, in qua corpus ejus positum fuit, & postea translatum ad ecclesiam S. Praxedis per Paschalem I, ut affirmat Martyrologium Romanum. Pars capitis ejus servatur in ecclesia S. Mariæ in Campitelli, pars altera in Virginis Lauretanæ. Hæc de Candida. Nunc socios Martyres investigemus.

[2] [quæ martyr fuit cum aliis hic recensitis.] Quippe etiamsi Candida ab Usuardo, aliisque eum secutis martyrologis sola referatur, quod ex corporis translatione contingere potuit, non dubito quin eadem sit, quæ in Hieronymianis cum aliis quatuor conjungitur. Apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi pag. 17 Corbeiense Martyrologium hos ad XXIX assignat Martyres: Romæ, via Ostense *, natalis Sanctorum Felicis, Candidæ virginis, Foriciæ, Adausiæ, Gemellinæ, cum sociis eorum. Iidem Martyres, ac eodem quidem ordine, reperiuntur in tribus exemplaribus Florentinii, sed luxatis non parum nominibus. In textu ille sic edidit: Romæ via Hostiensi Felicis. Candidi *. Forigæ. Adaufiæ. Gemellinæ cum sociis eorum. Ex alio Ms. vetustissimo in annotatis: Romæ Felicis, Candidæ, Furinæ, Adavisæ, Gemellinæ. Tertium ejus Ms. est Corbeiense, jam datum. Ex hisce colligo, hosce quinque Martyres simul Romæ passos in via Ostiensi cum sociis aliis anonymis: & nomina in titulo data ex Corbeiensi Martyrologio proxime ad genuina eorum nomina accedere conjicio. Nec obstat Candidæ martyrio, quod Petrus de Natalibus in Catalogo lib. XI, cap. 130, num. 229 dicat, Candidam in pace quievisse IV Kalendas Septembris: nam, cum fateatur se nihil invenisse de gestis Sanctorum, quos illo capite recenset, ne obitum quidem S. Candidæ invenerit: sed in eam opinionem inductus fuerit, quod titulum Martyris non reperiret apud Usuardum aut alios. Plura de hisce Martyribus non invenio: neque enim annotata Florentinii, aut recentiores alii martyrologi plus lucis afferunt.

[Annotata]

* i.e. Ostiensi

* pro Candidæ

DE S. BASILLA VIRGINE.
SYRMII IN PANNONIA INFERIORE.

[Commentarius]

Basilla V. Sirmii in Pannonia inferiore (S.)

AUCTORE J. S.

[Sancta Basilla in Martyrologiis varie annuntiata,] Romanum Martyrologium hodie annuntiat Sanctam aliquam Basillam his verbis: Apud Smyrnam natalis sanctæ Basillæ. Addidit Baronius annotationem hujusmodi: De ea tam in veteri Romano Martyrologio, quam etiam in manuscriptis. Hieronymianum haud dubie designat per vetus Romanum, per manuscripta forsan auctos Usuardi codices. Quippe in utrisque reperitur memoria Basillæ, sed cum diversitate loci, cui adscribitur, & aliqua etiam nominis. In Hieronymianis a Florentinio editis sic legitur: In Syrmie natalis sanctæ Basillæ virginis. In Corbeiensi ibidem in annotatis, (& tom. 2 Spicilegii pag. 17) In Syrmia natalis sanctæ Basilissæ virginis. Aliud exemplar Florentinii: In Sirmi Basillæ virginis. In Augustano & Labbeano apud nos post tomum VII Junii sine loco ponitur, Basillæ virginis. In additamentis ad Usuardum non minor est varietas de hac Sancta, prout videre est in Usuardo nostro. Memoratur ibidem ex plurimis exemplaribus, partim Mss., partim editis. Pleraque autem habent: In Syrmia, natale sanctæ Basillæ. Unum Hagenoyense: In Sirmia, natale sanctæ Basilicæ virginis. Belinus edidit, Basiliæ. Grevenus, In Sirmio, sanctæ Basillæ virginis. Molanus, In Syria, natale sanctæ Basileæ. Hactenus auctaria Usuardi.

[2] Allata huc usque Martyrologia non exprimunt, utrum S. Basilla sit martyr: [Sirmio attribuenda videtur.] at martyrium clare negat Petrus de Natalibus, dum lib. XI, cap. 130, num. 231 ita scribit: Basila sancta in Syrmio ipso die dormivit in Domino. Florarium nostrum Ms. tantum habet: In Syrmia natale sanctæ Basillæ. Prætermitto recentiores, qui eodem modo de loco variant. Nec lubet adducere Hispanos quosdam, qui ex pseudo-Dextero & Juliano Basillam cum Sirmio Hispaniæ suæ adscribere conati sunt: nam ipsi etiam Hispani prudentiores fabulis hujusmodi fidem negant. At solum observo cum Florentinio vetustissima Martyrologia satis convenire in nomine & loco; nam Basillam passim vocant, & Sirmio Sanctam attribuunt cum titulo virginis non martyris. Porro Sirmium urbs erat satis celebris in Pannonia inferiore, seu in hodierna Sclavonia ad Savum flumen, ita ut non recte in Romano Martyrologio attributa videatur Smyrnæ, quæ urbs est Asiæ minoris hodieque notissima. De ætate aut gestis Sanctæ altum ubique silentium. Hinc incertum manet, an fuerit martyr: sola enim tituli Martyris omissio non sufficit ad martyrium ei certo abjudicandum.

DE S. SEBBO REGE ORIENTALIUM SAXONUM
LONDINI IN ANGLIA,

Circa annum DCXCIII aut DCXCIV.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
De cultu & gestis.

Sebbus rex Londini in Anglia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctum Sebbi, aut, si nomen Latine inflectere malumus, Sebbum, Orientalium Saxonum in Britannia regem, multum laudavit venerabilis Beda, aliique scriptores antiqui. [Cultus ex Fastis,] Memoriam ejus non quidem inveni in Fastis antiquis, sed illum memorant varii recentiores martyrologi, cumque illis Baronius in Martyrologio Romano ad XXIX Augusti his verbis: In Anglia sancti Sebbi regis. Martyrologium Anglicanum, anno 1608 impressum, habet elogium Anglice, cujus hoc est initium: Londini depositio S. Sebbi regis Orientalium Saxonum & confessoris, qui, ubi regnum istud triginta annis in magna pace & tranquillitate administraverat, in monasterio SS. Petri & Pauli Londini monachus factus est. Addit insigni sanctitate mortuum, ac sepultum Londini in ecclesia S. Pauli, ibique corpus ejus servari in monumento marmoreo magna cum veneratione. Addit etiam miraculis claruisse, quod in editione anni 1640 omissum. Inseruerunt eumdem Sanctum Menologiis suis Benedictini, inter quos Wion in Ligno vitæ ad prædictum diem sic habet: In Anglia, sancti Sebbi regis, monachi & confessoris.

[2] Alfordus in Annalibus Anglo-Saxonicis tom. 2, [& corporis elevatione:] ad annum 693 num. 13 sepulcrum Sancti illustrat, simulque refutat petulantem hæreticum, qui ausus fuerat irridere miraculum a Beda relatum de sarcophago Sancti, quod miraculo excrevit, dum corpus Sancti fuit sepultum. Verba ejus accipe: Visitur hodieque sancti Sebbi sepulcrum ad septentrionalem Paulini templi parietem, cancellis inclusum: sed sitne idem, cujus hic (apud Bedam) mentio, merito dubitari potest. Quod enim ita miraculo excrevit, terræ humandum condendumque, non efferendum & in luce populorum statuendum erat. Illud ergo humilius & e communi lapide; nobilius istud, quod hodie cernitur, & e divite marmore, eleganter dicit, diversum esse. Unde dicterium & scomma Joannis Spedi, asserentis nunc, sarcophagum miraculo productum, novo miraculo contractum esse, nec quinque pedes in longitudine excedere, in caput cadit cudentis ipsum. Scimus enim Sanctorum reliquias non statim ab obitu, sed post probatam diu testatamque eorum sanctitatem, coli solitas a majoribus. Tunc elata sunt Sebbi ossa & elegantiore theca recondita, nec opus fuit, consumpta carne, formari sarcophagum primæ longitudinis. Satis hinc colligitur, corpus olim elevatum fuisse; at quando, aut qua occasione id factum sit, non invenio. Nunc ad Sancti gesta progrediamur.

[3] [Rex fuit Saxonum Orientalium cum Sighero,] Beda lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ cap. 30 sic habet ad propositum nostrum: Eodem tempore provinciæ Orientalium Saxonum, post Suithelmum, (de quo supra diximus) præfuere reges Sighere & Sebbi, quamvis ipsi regi Merciorum Vulfhere subjecti. Regnum Orientalium Saxonum, cujus metropolis erat Londinum, breviter describit Malmesburiensis de Gestis regum Anglorum cap. 6 his verbis: Reges Orientalium Saxonum dominabantur in Estsexa & Middlesexa, & dimidia Hurtfordensi, habebaturque ibidem & habetur episcopus Londinensis. Est hæc pars maritima Britanniæ, quæ Belgio nostro opponitur.

[4] [cujus non erat frater, sed patruus:] Genealogiam Sebbi idem explicat eodem capite, uti & Sigheri, dum ita scribit: Eo mortuo (Switelmo rege) Sigherius filius Sigeberti Parvi, & Sebba filius Sewardi tenuerunt regnum. Ambo hi patres item fuerant reges, sed gentiles ambo. Sewardus autem, qui cum duobus fratribus regnans, idololatriam restituerat apud Saxones Orientales, ac deinde interemptus erat, pater erat Sigeberti Parvi, ita ut Sebbus patruus esset Sigheri; non frater, ut eum perperam vocat Harpsfeldius in Historia Anglicana seculo VII, cap. 12. Defunctis autem regibus Sebbo & Sighero, regnum pervenit ad duos Sebbi filios, uti affirmat laudatus Malmesburiensis, ita scribens: Verumtamen Sebbi sociante se defuncto (Sighero) ipse quoque XXX anno voluntarie regno decessit, monachus (ut Beda refert) factus: filii ejus Sigehardus & Senfredus post eum regnaverunt.

[5] Hisce observatis, Bedam rursus audiamus. Quæ videlicet provincia, [Sighero ad idola deficiente, Sebbus in pietate perseverat:] cum præfatæ mortalitatis clade premeretur, Sighere cum sua parte populi, relictis Christianæ fidei sacramentis, ad apostasiam conversus est. Nam & ipse rex & plurimi de plebe sive optimatibus, diligentes hanc vitam, & futuram non quærentes, sive etiam non esse credentes, cœperunt fana, quæ derelicta erant, restaurare, & adorare simulacra, quasi per hæc possent a mortalitate defendi. Porro socius ejus & cohæres regni ejusdem Sebbi magna fidem perceptam cum suis omnibus devotione servavit, & magna (ut in sequentibus dicemus) vitam fidelem felicitate complevit. Subdit Beda, quo modo Sigherus cum subditis suis ad pietatem sit reductus per Jarumannum episcopum, quem eo destinaverat Vulfherus, seu Wolferus Merciorum rex prædictus.

[6] Alfordus ad annum 664, num. 37 affirmat, Sebbum suas etiam partes habuisse in dicta Sigheri conversione, [incertum tamen an laboraverit ad conversionem Sigheri.] ita scribens: Nec in una regni parte stetit Sebbi pietas: qui porro progressus, Sigherum, regni socium, conatus est ad Christum reducere, fidei, quam coronæ, extendendæ studiosior. Dolebat enimvero piissimus Princeps ejusdem pene corporis ac reipublicæ membra luxari adeo, divellique invicem tam pudendo divortio: & interim deesse doctam manum, quæ posset velletque malo mederi. Igitur Wolferum Merciorum regem monet (nam illi fere Orientales Saxones parebant) periclitari provinciam periculosissimo morbo, & esse ruinæ proximam, ni quantocius submittantur aliqui, qui labantem valerent sustinere. Hæc Beda non affirmat, adeoque verisimilia quidem sunt ob pietatem Sebbi, at pro certis non asserenda, cum antiquorum auctoritate destituantur. Nihilo magis apud antiquos invenio, quod subdit Alfordus de petito Londinensibus episcopo per Sebbum: nam Malmesburiensis, quem citat lib. 2 de Gestis pontificum Anglorum, solum refert Winam a Vulfhero Merciorum rege inductum episcopum sine ulla Sebbi mentione.

[7] Omisso igitur facto isto, ad Bedam regredior. Nam hic lib. 4, [Beda narrat Sancti virtutes,] cap. XI Sanctum nostrum uberius commendat hoc elogio: Eo tempore præerat regno Orientalium Saxonum, (ut idem etiam libellus docet,) vir multum Deo devotus, nomine Sebbi, cujus supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis eleemosynarum fructibus plurimum intentus; vitam privatam & monachicam cunctis regni divitiis & honoribus præferens, quam & olim jam, si non obstinatus conjugis animus divortium negaret, relicto regno, subiisset. Unde & multis visum, (ut sæpe dictum est) quia talis animi Virum, episcopum magis quam regem ordinari deceret.

[8] Cumque annos triginta in regno, Miles regni cœlestis exegisset, [vitam ejus monasticam in extremo morbo inchoatam,] correptus est corporis infirmitate permaxima, qua & mortuus est: admonuitque conjugem, ut vel tunc divino se servitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, vel potius mundo servire non possent. Quod dum ægre impetraret ab ea, venit ad antistitem Londoniæ civitatis, vocabulo Waldhere, qui Ercunwaldo successerat; & per ejus benedictionem, habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem & summam pecuniæ non parvam, pauperibus erogandam; nil omnimodis sibi reservans, sed pauper spiritu magis propter regnum cœlorum manere desiderans. Qui, cum ingravescente præfata ægritudine, diem sibi mortis imminere sensisset, timere cœpit Homo animi regalis, ne ad mortem veniens, tanto affectus dolore, aliquid indignum suæ personæ vel ore proferret, vel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se præfatæ urbis Londoniæ, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogavit, ne plures (eo moriente) quam ipse episcopus, & duo sui ministri adessent.

[9] [visionem ei oblatam, & piam mortem,] Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post, idem Vir Dei, cum membra sopori dedisset, vidit visionem consolatoriam, quæ omnem ei anxietatem memoratæ solicitudinis auferret: insuper & qua die esset hanc vitam terminaturus, ostenderet. Vidit enim (ut post ipse referebat) tres ad se venisse viros, claro indutos habitu, quorum unus residens ante lectulum ejus, stantibus his, qui secum advenerunt, comitibus, & interrogantibus de statu ejus, quem languentem visitare venerunt; dixit, quod anima ejus & sine ullo dolore, & cum magno lucis splendore esset egressura de corpore: sed & tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuavit: quod ita utrumque (ut ex visione didicit) completum est. Nam die dehinc tertio, completa hora nona, subito quasi leviter obdormiens sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

[10] [ac sepulturam miraculo nobilitatam:] Cujus corpori tumulando præparaverant sarcophagum lapideum; sed cum huic corpus imponere cœpissent, invenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcophago. Dolantes ergo lapidem in quantum valebant, addiderunt longitudini sarcophagi quasi duorum mensuram digitorum; sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut alium quærere loculum, aut ipsum corpus [si possent in genibus inflectendo, breviare] donec ipso loculo caperetur. Sed mira res, & non nisi cœlitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit: nam subito, astante episcopo & filio regis ejusdem, [ac monacho] Sighardo; qui post illum cum [fratre] Suefredo regnavit, & turba hominum non modica; inventum est sarcophagum illud congruæ longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam cervical posset interponi: a parte vero pedum, mensura quatuor digitorum in sarcophago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati Doctoris gentium, cujus edoctus monitis, cœlestia sperare didicerat.

[11] [annus mortis non omnino certus.] Alfordus ad annum 693 diversas de tempore hujus mortis opiniones refert hunc in modum: Obscurior est annus mortis sancti Regis, nec potest constanter definiri. Capgravius recensens reges, qui monachi fuerunt, hæc habet de S. Sebbo (in Cuthberto fol. 78:) Circa annum insuper Domini sexcentesimum septuagesimum Sebba rex Orientalium Saxonum, post tricesimum regni sui annum, monasticam ducens vitam, obitus sui diem angelica revelatione cognovit. Baronius, ut subdit, mortem Sebbi narrat ad annum 672, videturque insinuare peste obiisse, quod merito improbat Alfordus, qui sic prosequitur: Harpesfeldus Sebbum mortuum ponit ad annum Domini DCLXXXIII. Sed longe rectius alii, e Fastis Savilianis, e Londinensium episcoporum rebus gestis, & triginta annorum imperio, mortem consignant ad annum Christi DCXCIII. Posterior hæc sententia, quam Alfordus amplectitur, confirmatur ex morte S. Erconwaldi Londinensis episcopi, cui supra num. 8 dicitur Waldherus successisse. Quippe Henschenius ad XXX Aprilis in Commentario prævio ad Acta S. Erconwaldi num. 4 probat, Sanctum istum obiisse circa annum 693, atque inter alia argumenta allegat, quod Waldherus eodem anno 693 consecratus sit episcopus. Itaque cum dicat Beda de Sancto nostro, Venit, jam æger ad episcopum Londoniæ civitatis vocabulo Waldhere, qui Ercunwaldo successerat, insinuat ex modo loquendi Waldherum non diu fuisse episcopum, dum hæc fiebant, adeoque Sebbum eodem verisimiliter anno 693 esse defunctum, aut certe non multis annis serius. In Fastis, qui Rerum Anglicarum scriptoribus subduntur, initium regni ejus statuitur anno 664, finis anno 694, quod ex dictis satis est verisimile.

DE S. MEDERICO PRESBYTERO ET ABBATE
PARISIIS,

Circa annum DCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus; reliquiæ; Acta: tempus, quo floruit Sanctus.

Medericus presb. & abbas Parisiis (S.)

AUCTORE J. S.

Acta S. Mederici abbatis & presbyteri edidit atque illustravit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 3, [Nomen Sancti in Fastis antiquis:] part. 1, a pag. 8; ubi pro antiquo ejus cultu adducit vetusta Martyrologia tum ecclesiæ Æduensis, tum ecclesiæ Bituricæ S. Laurentii, in quibus memoria ejus celebratur his verbis: IV Kalend. Septemb. Parisius depositio S. Mederici presbyteri. Hisce consonat Romanum, in quo ad eumdem diem sic legitur: Lutetiæ Parisiorum depositio sancti Mederici presbyteri. Memoriam S. Mederici in suo etiam Martyrologio annuntiavit Usuardus ad præfatum diem: at necdum convenit inter eruditos, quo Sanctum nostrum exornaverit titulo, cum editiones Usuardi multum ea in re discordent. Episcopum ab Usuardo vocatum esse, ait Baronius in Observationibus ad Martyrologium Romanum: atque episcopus re vera vocatur in editione Molani, sed mendose. Abbatis titulum nihilo rectius habet editio Munerati.

[2] Codex antiquissimus Usuardi, qui servatur Parisiis in abbatia S. Germani de Pratis, [ab Usuardo memoratur ut presbyter, licet abbas quoque fuerit:] ac typis editus est anno 1718, sic habet: Parisius, depositio sancti Mederici presbyteri & monachi. Verum Sollerius noster in Usuardo suo tantum habet: Parisius, depositio Mederici presbyteri. Non ignorabat quidem Sollerius in codice Pratensi addita esse hæc verba, & monachi; sed ea pro genuinis Usuardi verbis non agnovit, tum quod abessent a plerisque codicibus nostris, tum quod in codice Pratensi litura esset facta, lituræque inscripta essent hæc verba. Hinc ait in Observationibus: Medericus … notatus est, non ut monachus, abbas, aut episcopus, ut supra ostendimus, tametsi monachum, &, si vis, abbatem fuisse non diffiteamur; sed ut presbyter, sicut textus noster exhibet. Verumtamen editor Usuardi Pratensis, Jacobus Bouillart, litem movet Sollerio in Observationibus suis ad hunc locum, atque ita ratiocinatur: Antequam hinc discedo, nonnihil difficultatis patior, unde se Sollerius expediat velim. Qua in litura S. Medericus, in eadem versatur S. Candida, (cujus annuntiatio sequitur in textu Usuardino) eadem utriusque correctionis scriptura est. Tamen de sancta Candida Sollerius sic: “Certe Usuardinam esse, satis evincunt codices nostri”. Quod igitur de Mederico additum fuit, æque Usuardinum est. Respondeo, argumentum Sollerii non desumptum esse ex sola litura, lituræ enim variis de causis fiunt: sed ex litura simul & dissonantia aliorum codicum. Ratio ergo illius, cur putet Candidæ annuntiationem totam esse Usuardi, etiamsi lituræ inscripta sit, est concordia aliorum codicum: at eorumdem codicum discordia, lituræ adjuncta, arguit, omnia verba, quæ in Pratensi codice habentur de Mederico, Usuardi non esse. Et vero non video, cur Monachum vocasset Usuardus, non Abbatem, licet alioquin cum Vita agnoscamus & monachum & abbatem fuisse.

[3] [colitur præcipue in die obitus:] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXIX Augusti Medericum annuntiat cum titulo Abbatis & confessoris, amplum ei texens elogium, quod Actorum est compendium. Brevius sic illum memorat Martyrologium Parisiense: Parisiis, sancti Mederici presbyteri, qui Augustoduni in civitate sua abbas, cum vitam austeriorem & remotiorem secessum meditaretur, Parisios orationis causa profectus, annis prope tribus ægritudine detentus, obiit ac sepultus est in suburbana cellula sancti Petri, nunc dicta sancti Mederici. De cultu laudatus ante Mabillonius addit sequentia: Ipso die (XXIX Augusti) solemniter ejus festum celebratur Lutetiæ Parisiorum in ecclesia propria: per totam vero diœcesim pridie Kalend. Septemb. officio semiduplici, ut vocant. Patronus etiam colitur in ecclesia collegiata oppidi de Linaiis (Linays), tertio milliari prope ab urbe Parisiaca; & in ecclesia parochiali de Campellis, de qua postea.

[4] [festum translationis:] Præter obitus diem celebratur etiam dies translationis S. Mederici XXII Januarii, ut observarunt Majores nostri in Prætermissis ad eumdem diem. Laudatus Saussayus ad XXII Januarii sic habet: Lutetiæ Parisiorum elevatio & translatio sancti Mederici abbatis. Verumtamen translatio illa, quæ in Actis narratur anno 884 facta, dicitur ibidem contigisse die depositionis S. Mederici, seu XXIX Augusti. Hinc ad locum illum Actorum sequentia observat Mabillonius: Et tamen diem translationis celebrat Parisiaca sancti Mederici ecclesia die XXII Januarii, tametsi ob diem festum S. Vincentii in proximam Dominicam sequentem remittitur. Forsitan aliam translationem eo die factam recolit. Imo Saussayus etiam ad 2 Septembris hæc scribit: Parisiis elevatio sancti Mederici abbatis & confessoris. An alia hic rursum elevatio designetur, me latet. Certe una tantum elevatio & translatio corporis descripta hactenus comparuit, quæ sub finem Actorum legi poterit. Hæc satis de cultu Sancti.

[5] De reliquiis S. Mederici hæc memorat Mabillonius in annotatis ad Translationem: [reliquiæ, & ecclesia, votivis peregrinationibus clara:] In crypta subterranea recentioris ecclesiæ sancti Mederici corpus sacrum primo tumulatum fuisse aiunt. Ejus reliquiarum pars in argentea capsa altari propriæ ecclesiæ imposita, & mandibula in scrinio peculiari Parisiis; pars Campellis in ecclesia parochiali, cranii nimirum maxima pars cum duabus costis & osse sacro, ut vocant; pars denique in ecclesia collegiata de Linaiis conservantur. Duæ priores ecclesiæ, quæ constructæ sunt in locis istis, quæ Sanctus ipse in Vita incoluit, illustrabuntur in annotatis ad Vitam; tertia, quæ etiam Mederico sacra est, jam superius dicta est distare Parisiis tertio fere milliari. Breulius in Antiquitatibus Parisiensibus lib. 4, pag. 1195 tres ob causas celebrem esse ait hanc S. Mederici ecclesiam. Inter has secunda est ob peregrinationes. Mirum est eum, inquit, videre populum ex tota vicinia & aliis partibus remotioribus concurrere ad invocandum sanctum Medericum, quoniam experientia comperit, quam plurimos infirmos, maxime laborantes dolore viscerum, quem vulgo vocant LA MARY, intercessione S. Mederici sanari, Deo id disponente ad illius sanctitatem & merita comprobanda.

[6] Vita S. Mederici scripta est ab auctore anonymo, & quidem post translationem corporis, [Acta, & varia illorum exemplaria:] anno 884 factam, sumpta forsan occasione scribendi ex ipsa translatione, qua veneratio erga Sanctum haud dubie fuit aucta. Bailletus in Tabula critica, mensi Augusto præfixa, ad diem XXIX ait, forsan hanc Vitam esse exaratam post seculum X, id est, tribus seculis post mortem Sancti. Verum nihil in illa invenio, quod cogat nos credere, diu post translationem esse scriptam, ita ut verisimilius appareat, scriptam esse circa finem seculi IX aut initium X, seu ducentis circiter annis post mortem S. Mederici. Fatendum tamen est, huic scriptori ab ætate non magnam esse auctoritatem; sed monumenta habere potuit antiquiora, ex quibus Sancti gesta hauserit. Mabillonius Vitam hanc edidit ex Mss. codicibus bibliothecarum S. Germani & S. Victoris Parisiis: at digressiones morales, quibus Vita redundat, hinc inde resecuit. Eamdem Vitam, descriptam ex codice Ms. Rubeæ-Vallis, huc transmisit anno 1608 Michaël Jacobs, Ordinis Canonicorum Regularium. Eamdem quoque habemus ex Ms. Chiffletiano. Porro duo hæc nostra Mss. & inter se, & cum editione Mabillonii omnino consonant, si tantum spectemus gesta Sancti; in vocibus tamen nonnihil subinde discrepant. Præplacet Ms. Chiffletianum, quia aliud in fine est mutilum. Istud ergo collatum cum editione Mabillonii & cum altero Ms., prelo subjiciam cum omnibus digressionibus; notatisque, ubi opus est, differentiis aliorum exemplarium.

[7] Mabillonius in Observationibus præviis num. 8 tempus, quo floruit Sanctus, sic inquirit: Quo tempore vixerit S. Medericus, ex nullo capite certo definiri potest. [tempus mortis non satis certum;] Stephanus Ladoneus civis Æduensis in Opere jam citato (de Antiquitatibus Æduorum) ait eum floruisse circa annum septingentesimum. Et certe serius vix rejici potest S. Mederici obitus, cum locum habeat in Germano Usuardi Martyrologio, in quo nullus fere Sanctorum, qui post annum DCCXX devixerit, inscriptus reperitur. Res sane non videtur hinc satis certa. At nihil in Vita, aut alibi se offert, quo magis stabiliatur. Castellanus in Martyrologio universali ad XXIX Augusti notavit annum circiter 750; at plures sequuntur opinionem Mabillonii, quam & nos sequimur, donec aliquid occurrat certius. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8, cap. 25, dum obitum S. Mederici alligat anno 984, obitum videtur confudisse cum translatione corporis, quæ in Mss. quibusdam consignata erat illo anno 984, licet acciderit anno 884, ut recte legitur in Mss. nostris.

[8] [translatio facta anno 884, licet varii per errorem posuerint 984.] Apud Bellovacensem in Speculo lib. 24, cap. 92 compendium habetur Actorum editorum, qualia & duo alia habemus Mss. Sunt hæc Vitæ conformia, ex eaque desumpta, si errores excipiamus chronologicos, qui in illis reperiuntur. Quippe apud Bellovacensem, & in uno compendio Ms. Cœnobii Bodecensis, translatio affigitur anno 984; in altero autem compendio Ms. Rubeæ-Vallis mors eidem anno innectitur, ut fit apud Petrum de Natalibus. Idem error de anno translationis occurrit apud Trithemium lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 231, ubi sic habet: Medericus abbas monasterii in civitate Eduæ, vir tam sanctæ conversationis, ut & vivens & mortuus infinitis claruerit miraculis, sicut in Historia vitæ ejus diligenter conscripta reperitur. Jacet sepultus Parisiis: cujus festum agitur quarto Calendas Septembris. Ejus corpus de terra levatum est anno Domini CMLXXXIV, quarto Calendas Septembris. Hinc colligimus errorem illum de anno translationis, qui in ipsa etiam Vita apud Mabillonium reperitur, antiquum esse. Verumtamen ex apposito episcopo, cujus tempore translatio facta est, certum est contigisse anno 884.

[9] [Officium ex Breviario Parisiensi,] Compendiis modo relatis simile est, quod ad XXXI Augusti habetur in Breviario Parisiensi, anno 1636 impresso, at sine erroribus chronologicis. Accipe istud, ut possit cum Actis prolixioribus conferri: Medericus e civitate Æduensi ortus, spectabili genere, cum tredecim annos implesset, invitis parentibus ad monasterium ejusdem civitatis abiit, religiosumque vitæ institutum amplexus, in ipsis conversationis suæ primordiis, ea vitæ morumque sanctimonia excelluit, qua omnes in sui admirationem raperet: tantæ abstinentiæ, ut in hebdomada nonnisi bis edulii quidquam caperet, idque nonnisi ex pane hordeaceo sumebat: modica aqua temperabat sitim: subtus schema monasticum, quod cæteris gerebat consimile, corpus macerabat asperrimo cilicio: atque nil in verbis & actibus, quod non castigatæ mentis Deoque devotæ speciem ederet, præferebat.

[10] [quod continet] His cum clareret insigniis sanctitatis, excedente ex stadio carnis cœnobii præfecto, quanto dignior, tanto magis renitens, abbatis, omnium votis sibi impositum, munus sic suscepit, ut non honorem, sed onus, se accepisse cogitans, omnibus suæ curæ commissis, sese non Dominum, sed verum patrem exhiberet. Quibus sic in Dei timore præfuit, ut non monitis solum & exemplis, sed & supernæ sibi insitæ virtutis opitulatione, mirum in modum prodesset. Monachum enim quemdam facibus libidinis a dæmone inflammatum, tunica sua induens, ab æstu exitioso liberavit. Alius vero ita cum esset illusione diabolica subactus, ut quandocumque divino operi insistere deberet, statim, ut Synaxeos oratio consueta finienda erat, de ecclesia exiret, hacque de re frequenter admonitus, non tamen emendaretur: demum sanctus Abbas panem accepit, & benedicens, eulogias fratri tribuit, moxque ab eo inimicum exclusit.

[11] Sed vero cum de diversis regionibus, fama ejus diffusa, [Vitæ compendium.] multi ad eum properarent, Dei Famulus, ut procul ab hominum strepitu & adulatione Christo liberius serviret, desertum locum tandem expetiit, illicque divinis meditationibus totus defixus hæsit, donec non modo fratrum instantia, sed & episcopi jussione ad cœnobium revocatus, cum majori signorum gloria coruscaret, relicto iterum monasterio, Lutetiam Parisiorum proficiscens, in sylva urbi vicina se abdidit, postquam in itinere miracula magna fuisset operatus. Cumque ad sacellum sancti Petri illa in sylva conditum, cellam sibi ædificasset, exactis illic in Christi sedula servitute duobus annis & novem mensibus, vocatis discipulis (quibus suæ migrationis diem præindicavit) in devota æterni Numinis adoratione, sanctissimam emisit animam; signisque admirandis sic post obitum emicuit, ut ædicula ipsa, in qua sepultus fuit, insignem in basilicam ipsius obtentu mutata, pristina exuta nuncupatione, patrocinii ipsius sortita sit appellationem: qua etiamnum fulget, pignoribusque amoris ejusdem fruitur pretiosis.

VITA
auctore anonymo
Ex Ms. codice Chiffletiano, collato cum Ms. Rubeæ-Vallis & editione Mabillonii.

Medericus presb. & abbas Parisiis (S.)

BHL Number: 5875, 5876

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sancti natales, vita monastica, dignitas abbatialis, variæ virtutes ac miracula.

[Ratio scribendi hanc Vitam:] Si secularium scriptores literarum famosa quorumdam gesta pomposo studuerunt stilo prosequi, famamque ipsorum ad notitiam posterorum prolixam, tam prosatico, quam metrico deducere certaverunt eloquio; suam utique volenlentes ostentare sapientiam, atque popularem pro ea gestientes umbræ similem captare auram; nos unius veri Dei fidissimi * cultores, ac veræ sapientiæ promptissimi amatores multo magis debemus Sanctorum gesta, utpote plurimum mirabilia, ad fidelium perducere cognitionem; veraci quidem, & compendiosa narratione, incompto quamvis scripto; ut corda audientium ad Sanctorum accendantur * imitationem, & ipsius laudem, qui est mirabilis in Sanctis suis, quique suis non tantum Sanctorum a, sed etiam eorum exempla pie imitantium, sui consortium polliceri dignatus est, dicens, ad patrem orando: Pater, volo, ut ubi sum ego, & ipsi sint mecum. Qui etiam omnibus voce desiderabili clamat; Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & invenietis requiem animabus vestris.

[2] [natales Sancti nobiles,] Quam vocem audiens Medericus, Eduæ b civitatis pago, nobilibus valde parentibus progenitus, cum tredecim annos implesset ætatis, invitis parentibus, non invictis tamen, ad monasterium c jam dictæ civitatis abiit, quod quinquaginta quatuor * monachorum comitatu agebatur, expetens Sanctæ illius congregationis cœtibus admisceri: ut tanto scilicet expeditior omnipotentis Dei famulatui insisteret, quanto semetipsum abnegando, & crucem Christi ferendo, ipsumque sequendo, a mundi illecebris dorsum non tantum corporis, quam etiam mentis, avertere maturaret; juxta illud psalmistæ: Vacate, & videte, quoniam ego sum Deus. Cum enim quis a mundanis operibus quiescendo cessaverit, rectius in Deum mentis aciem dirigere valebit.

[3] [& ingressus in monasterium:] Ubi a parentibus d regulariter ac solemniter bonæ indolis adolescens oblatus, quantæ abstinentiæ, humilitatis, obedientiæ, charitatis, castitatisque fuerit, subsequens pagina manifestabit: licet omnia facta illius non lingua, si foret trisulcis *, non vox millesona narrare prævaleat. Sed nobis vel pauca de pluribus dixisse sufficiat; veluti si quis maximam ingrediens sylvam, paucos exinde ramos ferre studeat; aut * uberrimam intrans segetem, vel exiguos hinc manipulos deportare satagat. Sit ergo studioso lectori satisfactio in paucis, ne forte, quod assolet, fastidium incurrat in multis. Quia & sæpe in paucitate alimentorum major extat aviditas sumentium, sicut * & in pluralitate minuitur aliquando appetitus eorum.

[4] [austeritas Sancti in jejuniis] Ingressus itaque præfatus puer Medericus monasterium, propter nimiam abstinentiam honore non indebito omnibus mirabilis habebatur; Qua ita potitus est, ut in hebdomada non nisi bis edulii quicquam e caperet: quod non nisi pane hordeaceo, aut quod vilius reperire poterat, & aquæ modico fiebat; prudenter recolens Vir Dei, protoplasti casum per ligni vetiti contigisse cibum: nec aliter, nisi parsimoniæ studendo, promereri posse æternæ fœlicitatis regressum. Et cum Apostolus carnis curam non in necessitate, sed in desideriis facere prohibeat, religiosus Dei Famulus etiam necessaria sibi, utpote sedulus Dei cultor, abdicabat; ut ipsa ejus supererogatio fieret in reditu justi Judicis exuberans retributio.

[5] [& cilicio: fama ejus insignis:] Corpus vero illius cilicio asperrimo occulte tegebatur; ac desuper ac desuper aliis fratribus similis videbatur; eisdem vestibus, eodem habitu, quo alii tegebantur, ut est regularis consuetudinis, indutus: cupiens, si posset, id occulte agere, ne forte aut laude humana, vel favore terreno attolleretur: mente revolvens, quod voce Salvatoris dicitur: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, sed sit eleemosyna tua in abscondito, & Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Sed juxta Dominicam vocem, lucerna super f montem posita latere non potuit. Nam fama ejus non solum circum manentium, verum procul habitantium ora pervolitans, longe lateque nomen ejus divulgavit, & quis adesset *, apparuit; in tantum, ut de diversis provinciis ad eum profluerent, magisterio illius & sapientia instrui cupientes: imitantes reginam Saba, quæ venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: turbam quoque quam plurimam, quæ ut in sancto legitur Euangelio, relictis civitatibus, proprio pedum officio properabant audire Salvatoris doctrinam. Sed quanto micans lucerna radios suos abolere * volebat, tanto Auctor lucis utiliter coruscare faciebat.

[6] Interea pater ejusdem loci molestia corporali arripitur, [abbas eligitur:] atque * longa ægritudine laborans migravit ad Dominum. Tunc episcopus ejusdem civitatis, præsulatus sui religione intentus, jussit ejusdem loci habitatoribus pastorem sibi perquirere, qui gregem Christi de morsu lupi rapacis eriperet, atque caulas Christi inviolatas custodiret, ac Domino suo illæsas repræsentaret, lucrum animarum Redemptori reportans. Sicque factum est, ut * ejusdem loci incolæ, ac vicini, qui hujus rei gratia ad monasterium confluxerunt *, beatum Medericum patrem sibi exposcerent, & omnes eum sibi dignum præesse declamarent *. Quoniam idem beatus Vir, juxta quod Apostolus de eligendo episcopo loquitur, bonum ab his, qui foris sunt, testimonium pro suæ sanctitatis merito habebat; ideoque * omnium in ejus electione par assensus existebat. Quorum vocibus annuens beatus episcopus, regia sibi indulta licentia, beatissimo Viro ipsius cœnobii curam commisit, dicens ei: O lucerna Christi, & vas electum * thesauri Altissimi, accipe mensuram dispensationis æterni Dei, ad alendos greges Creatoris, erudiens eos sanctis tuis monitis pariter & præceptis, ut merito a pio Judice merearis audire: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.

[7] Beatus igitur Medericus religionis minister effectus, [tunica sua ad monachum mißa dæmonem pellit:] non honorem, sed onus se accepisse considerans, juxta illud Salvatoris: Qui major est vestrum, erit minister vester, seipsum ponens in exemplo; sicut Filius, inquiens, hominis non venit ministrari, sed ministrare, omnibus sibi commissis pater non solum carnalis, sed etiam spiritualis * studuit apparere. Adeo ut etiam cogitata illorum secrete * redargueret, docens quatinus non solum mala opera resecarent, verum etiam cogitationes iniquas a cordibus suis excluderent. Unde accidit, ut ipso tempore, quo regiminis curam suscepit, quidam monachus ipsius loci incentivæ libidinis graviter æstu ureretur, eumdemque infirmitatis suæ modum Patri sanctissimo notum faceret. Quo comperto, tunicam, qua induebatur, direxit * ad induendum. Qua induta, illico dæmon, incentor ipsius mali, fugiendo delituit, magnis vocibus proclamans: Sancte Mederice, cur me incendis precibus tuis? Vasculum, quod diu possedi *, tulisti *, & me inextinguibili incendio mancipasti. Tunc Sanctus increpans eum divina voce, dixit ei: Obmutesce, diabole, exiens * ab illo; quoniam non possidebis thesaurum, pro quo Christus sanguinem suum fudit. Sicque inimicus abscessit, & monachus postea ita in sanctitate permansit, ut plurimæ ab * eo postea virtutes efficerentur.

[8] Agnoscatur ergo operata divinitas in servis suis, [quod auctor comparat cum miraculis Apostolorum:] quod olim promiserat in Euangelicis verbis: Amen, amen, inquit, dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. Nullum enim umbra Salvatoris, sicut umbra Petri legimus sanatum. Sed ipse operabatur in Petro, qui ait in Euangelio: Sine me nihil potestis facere. Legitur etiam, quia sudaria, vel semicinctia beati Pauli apostoli, a corpore illius super languidos deferebantur; & recedebant ab eis languores, & spiritus nequam egrediebantur. Christi ergo famulus Medericus, quia * propria relinquendo, & ipsum sequendo, imitator extitit Apostolorum, merito etiam particeps fuit operationis illorum, in ostensione signorum. Unde, Jesu bone, immensas pietati tuæ referimus gratias, qui miracula sudariorum, vel semicinctiorum Pauli retulisti nobis in sancti tui fidelissimi tunica Mederici. Idem enim es in posterioribus, qui & in prioribus: & licet sis magnus in magnis, glorificari tamen in minimis ad laudem nominis tui sanctissimi non desinis. Et quid mirum, si fidelibus tuis Sanctos æquiparari Apostolos permittis, quando etiam te ipsum, ut benignus & clemens magister, non invidens signa tuis discipulis, misericorditer imitari concedis: sicut vociferabantur dæmones de obsessis a te ejecti corporibus, dicentes: Quid nobis, & tibi, Jesu fili Dei vivi, venisti ante tempus torquere nos: ita in istius Servi tui miracula magnas emittebat dæmon voces, nolens deserere vas diu possessum. Sed illa *, & ista omnia per te, qui quantum in te sis mirabilis, in Sanctis quoque tuis ostendere non dedignaris: agebat talia sanctus Medericus; quia acceperat a te & ea in tuo nomine faciens, a te habere recolebat, ac propterea suis viribus nihil tribuebat.

[9] [alium pane benedicto tentatione dæmonis liberat.] Sub eodem ferme tempore alius prædicti Patris discipulus ita erat diabolica illusione subactus, ut quandocumque operi divino insistere debuisset, statim ut synaxeos oratio g consueta finienda esset, antea quam genua flecteret, ab ecclesia exiliret *. Qua de causa frequenter admonitus, non tamen correctus est. Tunc Sanctus Dei cernens orationis inimicum, monachum ita vexantem, accepit panem, ac benedictione sanctificans, eulogias fratri tribuit; & mox inimicum ab eo excludit *. Bene Dei Famulus ab aliis virtute Trinitatis deificæ dæmones excludebat, qui nullam in seipso eos potestatem habere sinebat. Genus namque dæmonum, ut sanctum loquitur Euangelium, in nullo potest exire, nisi in jejunio, & oratione. His vero beatus vir Medericus qualiter fuerit intentus, præfatus hujus paginulæ exequitur textus: ideoque dæmonibus recte imperabat, qui sibi præesse per macerationem corporis, & humilitatem mentis, & Creatori subesse per cultum veræ religionis, atque sinceræ famulationis didicerat.

ANNOTATA.

a Sic in utroque Ms. Verum apud Mabillonium sensus clarior est; nam ita legitur: Quique suis non tantum Sanctis, sed etiam eorum exempla pie imitantibus, sui consortium polliceri dignatus est. Per Sanctos autem intellige Sanctos agnitos ab Ecclesia: nam alioquin sancti etiam erunt, qui Sanctorum exempla pie imitantur.

b Ædua, seu Augustodunum, vulgo Autun, civitas est satis nota in Burgundia.

c Mabillonius in Observationibus præviis num. 4 in rem nostram hæc observat: Æduæ, seu Augustoduni, urbis prænobilis duo tum erant virorum cœnobia, S. Martini unum, alterum S. Symphoriani, utrumque extra muros, Ordinis S. Benedicti… Utrum ex istis monasteriis, S. Symphoriani, an S. Martini, adierit, .. non prodit antiquitas… Censent tamen recentiores omnes Medericum in S. Martini æde monachum & abbatem egisse. Cujus argumentum est, quod Martiniani cœnobitæ ex antiquo jure hactenus cellæ S. Mederici curionem provident. Cœnobium S. Martini fundatum esse Augustoduni per Brunichildem reginam & S. Syagrium episcopum, diximus ad XXVII Augusti in Syagrio num. 15. De utroque jam dicto monasterio plura collegit laudatus Mabillonius.

d Hæc parentum oblatio non omnino videtur cohærere cum dictis illis prioribus, Invitis parentibus, non tamen invictis, ad monasterium … abiit. At forsan auctor posuit, invitis pro reluctantibus: quod initio multum reluctarentur desiderio Filii sui, deinde tamen consentirent, assiduis ejus precibus superati. Hinc ait, invitis parentibus, non invictis tamen.

e Hæc tanta abstinentia in anachoreta quodam Ægypti aut Orientis credibilior esset, quam sit in Adolescente, qui seculo VII educabatur in cœnobio Galliæ. Fidem quoque scriptoris minuit, quod tanto tempore vixerit post ætatem Sancti.

f In alio Ms. Supra montem. Confudit hic scriptor duas similitudines Euangelii de lucerna supra candelabrum & civitate super montem posita, nisi forsan voces quædam exciderint. Omisit hæc Mabillonius.

g Ita Ms., quod sequimur. Apud Mabillonium & in alio Ms. sensus est imperfectus.

* al. fidelissimi

* Mab. deducamus

* in al. Ms. quinquaginta mendose, opinor.

* Mab. trisulca

* Mab. ac

* al. sicut omittitur.

* al. esset

* al. abdere

* Mab. eaque

* Mab. addit, omnes

* al. confluxerant

* al. acclamarent

* Mab. denique, aliud Ms. imoque

* al. electionis

* al. spiritalis

* al. secreta

* in alio Ms. additur, ei

* al, possederam

* Mab. distulisti

* al. exi, vel & exi

* al. per eum

* al. qui

* al. ita

* al. exiret

* al. exclusit

CAPUT II.
Secessus in solitudinem: reditus ad monasterium: peregrinatio Parisios: miracula: diuturna infirmitas ac beatus obitus.

[Amore latendi secedit in solitudinem:] Præfato itaque tempore, cum jam dictus beatus Confessor votis esset martyr, quia non constat martyrium in sola gladii peremtione, sed etiam in proprii corporis mortificatione a, ac vitiorum, concupiscentiarumque crucifixione, non credens sibi integrum præmium esse, si inter tantam multitudinem vitam duxisset; quia, ut jam diximus, & de propinquis & longinquis regionibus properabant ad eum, desertum locum expetiit, atque sub statu diu desiderato sese conclusit *; ita ut quicquid cibo b sumendum esset, propriis manibus elaboraret. Nulli fidelium habetur incognitum, Salvatorem omnium ad humani generis venisse exemplum, in hujus peregrinationis exilium. De ipso legitur in Euangelio, quia cum turbæ vellent eum rapere, & sibi regem facere, dimissa turba, fugerit in montem solus orare, ut suos doceret mundi gloriam declinare, & altitudinem patriæ cælestis appetere. Hoc ergo Christi famulus Medericus exemplo tumultuantes declinavit turbas, solitudinis amicæ desiderio, ut quodam modo secretum mereretur habere colloquium cum Domino. In miraculis etiam, quibus Christi virtute nitebat, omnimodis latere cupiebat, juxta Salvatoris exemplum, qui miraculorum suorum signa reticeri jubebat: non quod inde vanam gloriam, utpote sine peccato existens, incurrere timeret; sed ut formam suis daret voluntatem habere in miraculis latendi; sed ob utilitatem aliorum aliquando proderentur inviti. Quia & ipsius miracula quo plus videbantur premi silentio, eo amplius proferebantur in publico. Unde cum summa gratiarum actione nobis recolendum est, quia quod in Capite omnium electorum præcessit, in membris quoque ipsius, cooperante ipso, successit: expedit enim ut capiti membra inhæreant *.

[11] Fratres autem ejusdem cœnobii, abscessu * Patris tristes effecti, [at, petentibus monachis jubenteque episcopo, redit ad regimen suorum:] per vastam eremum longe lateque eum perquirunt, ac crebra sollicitudine tandem inveniunt. Qui valde rogatus ab eis, ut ad pristinum remearet monasterium, dicentibus, eum potiorem coronam accepturum, si aliis vitæ præberet exemplum, quam sibi prodesset ob solius sui meritum; valde repudiavit, ac precibus eorum consultum præbere noluit. Unde factum est, ut beatum adirent episcopum, & perditi Patris flentes intimarent abscessum. Tunc præsul simul * cum illis beatum Medericum inquirens, secum reclusum reperit in eremum, sicque excommunicationis vinculo eum alligans c, perduxit ad monasterium: ubi tanta sanctitate postmodum floruit, ut multis infirmitatibus medicinæ spiritualis impenderet salutem, cæcis reddendo * visum, surdis auditum, debilibus gressum: & omnes, quibus corporalem administrabat curam exterius, verbo salutis curabat interius. Sic gloriosus Confessor Domini vitam virtutibus divinis exornans, regimen ipsius loci recto tramite gubernans, qualiter ultimum diem clauserit, brevi stilo scribere curabimus.

[12] [peregrinatus Parisios, æger in Campellensi cœnobio subsistit,] Sanctus igitur Medericus Eduæ civitatis ordinatus sacerdos, compellente, vel potius exhortante Frodulfo d miræ sanctitatis viro, quem ipse sanctissimis manibus de sancto Lavacro susceperat, atque ad totius perfectionis culmen evexerat, dum proficisci voluisset causa orationis Parisium, infirmitate coactus accessit cœnobio *, quod nominatur Campellis e. Ibidem autem diu commorans, in infirmitate positus, ac Deo militans, religiose vixit, in orationibus, in jejuniis, & in frequentatione ecclesiæ, diu noctuque Deo vacans.

[13] [Meloduni vinctos carcere liberat:] Interea arduam potius vitam cupiens adipisci, cœpit * circumire, in quibus Domini misericordiam implorare potuisset. Venit ergo ad castellum Milidunum f, omnibus orationibus ibidem institutis peractis, audivit carcerarios * reclusos in carcere: unde desiderans ad judicem venire, sub cujus ditione ibidem positi fuerant, eumdem non inveniens, oratione facta ad Dominum, ostiis apertis exilierunt, & salvi facti sunt. Nulli dubium, in auxilium Famulo Dei advenisse angelum, & carceratis præbuisse egressum; qui olim in actibus Apostolorum legitur aperuisse januas carceris, & Apostolicum inde eduxisse chorum. Hoc patefacto multis adstantibus, & Deo gratias referentibus, iterum reversus, venit ad præfatum cœnobium Campellis.

[14] [tendit Parisios, & vehiculum ejus trahunt indomita animalia;] Ibidem etiam diu commorans in eadem debilitate, jussit ædificari vehiculum, sollicitus unde trahi posset Parisium, causa orationis circumeundi, sicut superius retuli. Inde profectus *, obviam ei, audita fama ejus, venit multitudo hominum, offerens ei diversa munera, quæ non respuens accepit, distribuens omnia pauperibus. Inter cætera vero venerunt quidam mutuo cogitantes, & tractantes, ut obtulissent ei animalia, quæ ejus vehiculum traherent. Unde unus quidem obtulit vaccam unam domitam * simplici animo: alii quasi irridentes, taurum indomitum, volentes probare, cum simul jungerentur, si opinio vera esset, quæ de illo dicebatur, si sponte * traherent illud * illa indomita animalia. Statim vero *, ut juncti fuerunt, sine bubulco (sicut de arca Domini legitur tempore captivitatis & reversionis ejus) volentes venerunt Parisium. Nec mirum, si creatura ancillabatur illi, qui toto cordis affectu obtemperabat Creatori. Tunc etenim bene quis præest inferiori, cum recte didicerit subesse potiori. Legimus enim eremi incolis, beato scilicet Antonio, & Paulo, atque aliis quamplurimis leones, ursosque, ac lupas famulatus obsequium nutu impertiri divino. Heliæ quoque corvi panem, & carnes mane deferebant; similiter & vesperi. Ipse nempe in adminiculo famuli sui Mederici mansuescere fecit animalia, qui quondam ex silvarum feris, & volucribus cæli sibi obsecundantibus insolita præstitit solamina. Idem enim semper ipse est, eademque virtus temporibus extat modernis, quæ olim extitit in antiquis. Atque ad honorificentiam divinæ operationis * ultima respondent primis.

[15] In medio autem itinere obviam beato Mederico venit quidam vir, Ursus nomine, febre nimia afflictus. [patrat diversa miracula:] Dumque ad illum accessisset, restitutus est sanitati. Hinc etiam venit quædam mulier, nomine Benedicta, in infirmitate posita, & a dæmonio vexata. Eodem supplicante Domini misericordiam, sana facta est. In villa etiam Bonoilo g audiens duos fures retrusos in nervo a judice, eodem jubente de vinculo carceris sunt absoluti. Interea venturus Pontem Karantonis h, audivit quod quidam fur noctu furatus esset, & defecisset pontem, & ob hoc retrusus in carcere foret: antequam transiret, aperto carcere liberavit eum. Hæc pauca de miraculis sancti Viri sufficiant illis, qui plus in Sanctis recolunt interioris vitæ sanctitatem, quam exteriorem signorum operationem. Neque enim Sanctorum miracula sunt in exemplum * trahenda, sed potius sanctitatis opera necessario imitanda. Sic quippe necesse est ut cogitemus, qualiter Sancti Dei hujus sæculi peregerunt cursum, quatinus consideremus, quomodo ex eorum imitatione sit nobis etiam peragendum, si ad eorum volumus pertingere consortium. Nec prodest Sanctos colere, & sanctitatem spernere; quia non Sancti ante sanctitatem, sed sanctitas ante Sanctos *.

[16] His itaque supradictis sanctus vir Medericus peractis, [manet in suburbana S. Petri cellula, mortem prædicit:] venit ad suburbana Parisii urbis, in cellula, quæ sub nomine Petri i principis Apostolorum fuerat consecrata: in qua jam dicta infirmitate gravatus, Deo militavit duobus annis, & mensibus novem; bene recolens Vir Dei, ejus se posse foveri tutamine, cujus ope ac merito claudus ex utero matris gressum meruit accipere *; Tabita quoque, ipso dexteram porrigente, post lethale funus ad vitales auras redire. Pulchre etiam in ejus ecclesia finem vitæ est sortitus, cujus exempla secutus, perpetuo est consortio aggregatus. Cumque isdem beatus Vir longæva gravatus ætate, seu infirmitate, finem vitæ carnalis * proximum adesse cerneret, Domino sibi crebrius dicente: Veni care meus, posside præparatum tibi locum a constitutione mundi, quia jam tempus est, ut laboris tui percipias * præmium, epulans cum fratribus tuis, simili labore certantibus, vocatis discipulis indicavit novissimum sui obitus diem.

[17] Ecce sanctus Medericus bonum certamen certans, fidelem cursum consummans, fidem rectam servans, repositam sibi coronam justitiæ a Judice justo audire, diemque sui obitus prænoscere meruit. [ac pie moritur.] Legitime certavit, ideoque æternæ beatitudinis præmia percepit. Bonam militiam militans, probumque * posteris exemplum relinquens, quantam mereretur gloriam in cælis, in fine quoque suo ostendit in terris. Omnibus ergo, q.uæ ad tam sacratissimum exitum pertinebant, expletis, valedicens eis, inter verba orationis feliciter migravit ad Dominum, die quarto Kalendarum Septembrium, illi junctus in cælis, quem toto corde dilexit in terris, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit, & gloriatur * Deus in Trinitate perfecta, per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic pauca verba desunt apud Mabillonium. In alio Ms. legitur, maceratione.

b Id est, ad cibum sibi acquirendum.

c

In alio Ms., Eum excommunicationis vinculo terrens: quo sensu locus intelligendus. Porro locum, in quem secesserat Sanctus, illustrat Mabillonius in Observationibus præviis num. 5 sic scribens: Post aliquot annos quam monasterium suum rexerat Vir sanctus, latendi desiderio secessit in desertum locum, tertio milliari ab urbe remotum, quem posteri Cellam [Note: ] [la Celle] S. Mederici appellavere. De ea ista lusit Stephanus Ladoneus jam citatus pag. 183, præmisso hoc titulo: Ad S. Anianum, in cujus tutela pagus est, Cella vulgo cognominatus.

Non ego te tacitum linquam, sanctissime præsul
Aureliæ gentis, tua nec veneranda silebo,
Quæ tibi templa olim Medericus rite dicavit.
Ille ut opes fluxas, & quantum in rebus inane est,
Cognovit, subito Æduaca discessit ab urbe,
Cœnobiumque petens, trino tria nuncupat uni
Vota Deo. Sibi deinde ducem elegere patremque
Unanimes socii: sed tantos odit honores
Insignis pietate Abbas, nec plura moratus
Cœnobio egreditur, rerumque relinquit habenas.
Tum demum in silvis, interque horrenda ferarum
Lustra, diu vitam securam inglorius egit,
Atque humilis Cellæ congestum cespite culmen
Monte sub aërio deserti ad fluminis undam
Incoluit. Locus hic Mederici Cella vocatus
Amborum æternam servat per sæcula famam.

Addit his Mabillonius: Cella vicus positus est ad amnem quemdam, qui in Arotium [Note: ] [l' Arroux] infra urbem influit.

d Accipe de Frodulpho observationem Mabillonii: S. Frodulphus, vulgo S. Frou, Flodulfe, festo solemni colitur die XXI Aprilis (olim XXII, qui dies est obitus) Parisiis in ecclesia S. Mederici, in qua cranium ejus cum duabus vertebris & costa adservatur: reliquæ partes habentur in opidulo quodam Burgundiæ, a quo non longe visitur parvum oratorium, ubi S. Frodulfus tumulatus fuisse memoratur. Hæc in Operis supplemento ad XXI Aprilis latius deducenda sunt: nam S. Frodulfus Majoribus nostris fuit incognitus.

e Mabillonius in Observationibus præviis num. 6, Duplex, inquit, per id temporis cœnobium erat in Gallia, Campellæ nuncupatum; alterum in Burgundia, pago Atuariorum [Note: ] [le païs de Bese] , postea S. Leodegarii dictum; alterum in Briegio [Note: ] [la Brie] tractu, haud procul a Miliduno oppido ad Sequanam, decimo miliari supra Lutetiam Parisiorum. Hisce subdit notitias quasdam de priore, quod ad nos proprie non spectat: ac deinde de secundo sic prosequitur: Aliud Campellense cœnobium Briegii tractus, S. Martino sacrum, in collegiatam ecclesiam mutavit, cui accessit opidum vulgo Champeaux, seu Chauseaux appellatum, habens in suburbano ecclesiam parochialem, quæ S. Mederici nomine, & quibusdam reliquiis illustratur. Nec dubium quin de posteriori loco intelligenda sit B. Mederici Vita: id quod probat tum illa parochialis ecclesia in ejus memoriam erecta, tum vicinia opidi Miliduni, ubi Vir sanctus reos carcere liberasse dicitur, istuc profectus, dum Campellis morabatur.

f Milidunum, Melun, opidum ad Sequanam fluvium, decimo miliari supra Lutetiam Parisiorum, ait Mabillonius. Frequenter nunc vocatur Melodunum, in alio Ms. Meledunum.

g Vicus est, vulgo Boneil appellatus, prope vicum mox memorandum.

h In alio Ms. Carentoni, apud Mabillonium Carantonis. Porro Caranto (Charenton) vicus seu opidulum est ad confluentes Matronæ & Sequanæ, altero miliari supra Lutetiam Parisiorum, ait Mabillonius. Notatur in tabulis Blavianis paulo supra confluentes Sequanæ & Matronæ cum ponte super Matronam, ibique etiam vocatur Pont-Charenton: quod nomen expressit biographus.

i Hunc locum explicat Mabillonius in Observationibus præviis num. 7 hisce verbis: Cellulæ nomine veteres intelligebant exiguum oratorium seu monasteriolum, quod unus aut alter monachus aut clericus regebat. Quamquam CELLULÆ vocabulum passim tribuebatur iis dumtaxat locis, quæ ab origine monachis paruerant, quæ postea clericis concessa, retinebant primariam appellationem. Id generis erat cellula S. Petri, tunc temporis extra muros Parisiacæ urbis posita, cui Theodebertus sacerdos sæculo IX præpositus, transferendi seu levandi corporis S. Mederici Gozlino episcopo auctor fuit. Non ergo ea ecclesia aut parochialis erat, aut canonicis attributa; sed monachorum cellula primum, dein titulus unius sacerdotis, quales simplices prioratus aut capellas vocant. Nunc vero insignis est ecclesia collegiata & parochialis, sub nomine S. Mederici Deo consecrata, urbis pomœrio inclusa.

* in alio reclusit

* al. cohæreant

* Mab. absentia

* al. simul omittitur.

* in alio Ms. redderet

* in alio Ms., cœnobium

* adde loca, ut in alio Ms.

* in alio Ms. vinctos

* adde, cum esset

* al. vox hæc omittitur.

* al. forte

* aliud Ms. illum

* al. enim

* in alio Ms. Majestatis

* al. exempla

* Mab., ipsos

* al. recipere

* Mab. carnis

* Mab. recipias

* Mab. bonumque

* Mab. regnat

CAPUT III.
Elevatio & Translatio corporis.

[Corporis translatio:] Anno autem Incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo a octogesimo quarto studiosus Dei cultor, sacerdos memoratæ ecclesiæ, nomine Teodelbertus b, adiit venerabilem Gozlinum abbatem, atque urbis Parisiacæ antistitem, suggessitque ei, qualiter tanto patrono Mederico digna debuisset exhiberi reverentia in sancto corpusculo. Congruum enim idem sacerdos locum præparaverat, ubi decentissime ponerentur c ejus membra sanctissima, a loco translata, ubi juxta maceriam jacebant. Audito igitur hoc, præfatus episcopus gaudio gavisus est, veniensque ipse ad locum, jam dicti sacerdotis gratiando factum conlaudavit, seque benignum remuneratorem pro talibus repromittens, hoc opus benevole expleturum per se dixit. Adveniente igitur die depositionis sancti Mederici, supra jam taxato d, in qua præfatus sacerdos id facere disposuerat, sæpedictus episcopus variis regni utilitatibus occupatus, adesse minime potuit. Præcepit tamen, condigno illuc misso exenio, archidiaconibus suis, & omni collegio servorum Dei, tam monachorum, quam canonicorum Parisius, atque in circuitu commorantium, ut hoc negotium digno perficerent honore: quod illi studiose curarunt implere. Convenientes namque tam clerici, quamque omnis Parisiacæ urbis populus ad præfatam diem, cum omni religionis obsequio accesserunt ad sancta membra, sicut aurum & gemmas rutilantia, levaveruntque ea cum timore magno & tremore, atque cum decantatione hymni, Te Deum laudamus, & reliquorum hymnorum, psalmorumque decantationibus, omni populo magna cordis exultatione gaudente: & deposuerunt ea in loco olim sibi, ut supra retulimus, præparato, ubi nunc pro nobis, ut credimus, Dominum exorans, honore quiescit debito e. Nec dubitandum est, quia * quanto nobis vicinior est corpore, tanto erit proximior oratione: & quo amplius ei fuerimus devotiores piæ venerationis studio, eo amplius existet nobis, utpote vicinus, uberior in beneficiis, assidue pro nobis orando.

[19] [auctor docet Sanctos colendos, eorumque imitanda exempla:] Hoc f tamen magnopere nobis est necessarium, ut, si Sanctos Dei veneramur, eorum limina frequentando, ac solemnitates annuo cursu recolendo, atque suffragia eorum deposcendo, actus quoque illorum imitemur, sobrie, & juste, & pie vivendo. Legimus enim Dominum dixisse prophetæ suo de populo pertinaci, & converti * ad se nolenti: Noli orare pro populo hoc, & ne adsumas pro eis laudem, & orationem, & non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Et rursum: Si Moyses, inquit, & Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum. Hoc exemplo collegimus, quia neque sancti Mederici, neque aliorum Sanctorum pro nobis oratio quicquam apud Dominum valebit, si nos procaciter in peccatis perdurare contigerit. Aliud est namque peccare per fragilitatem humanam, aliud permanere in peccatis per obdurationem diabolicam. Peccare enim humanum est, persistere in peccatis diabolicum; quia ab initio diabolus peccat. Clamat nobis Apostolus Paulus, dicens; Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Imitemur ergo Sanctos, sicut illi imitati sunt Christum.

[20] [exhortatio ad Sanctos imitandos, ebrietatemque] Ecce audivimus beatum Medericum reliquisse mundum, & Christum fuisse secutum, & humilitati, castitati, sobrietati, & reliquis bonorum fructibus operum fore deditum: cumque mundus in seipso floreret, in corde ejus jam aruerat. Nos igitur si exemplo ejus mundum non sumus idonei relinquere, sic teneamus ea, quæ sunt mundi, ut non teneamur a mundo: ut enim ait Apostolus Jacobus, Quicumque voluerit esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituetur. Sit * ergo nobis res terrena in usu, æterna in desiderio. Utamur cibo & potu in necessitate, non in comessationis * & ebrietatis superfluitate; sicut ipse Dominus præcepit: Videte me graventur corda vestra in crapula & ebrietate: & Apostolus; Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria. Salomon quoque ait, quia vinum ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber. Et vere coluber, qui veneno nimiæ potationis facit homines sine gressu, auditu, visu, tactu, & absque omni prorsus naturali sensu. Cumque in foveam luxuriæ, vel homicidii corruerint, excusationem prætendunt, dicentes; Suadente vino fecisse *, cum nullum crimen sit vini, sed culpa bibentis. Similiterque aufert ebrietas regnum Dei, sicut & fornicatio.

[21] Et quod adhuc pejus est, inebriantur homines in nominibus * Sanctorum; [præsertim vitandam.] & cum debuissent illis debitam reverentiam exhibere, injuriam potius videntur inrogare; quia hoc faciunt bibuli in eorum nomine, quod illi numquam voluerunt facere; sed magis talia suis dictis & exemplis probantur damnare: sicut dicit quidam ex ipsis: Væ, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, & potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis. Quocirca quamdiu degentes in corpore peregrinamur a Christo *, sequamur exempla Sanctorum bene vivendo, ut eis valeamus conjungi in cælesti regno, quorum merita veneramur in præsenti sæculo. Quia si compatimur, & conregnabimus. Si socii fuerimus passionis, erimus & consolationis. Si fuerimus participes in mandatorum obsequutione, erimus consortes in præmiorum perceptione, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, cui est cum æterno Patre, & Spiritu sancto honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sic recte in utroque Ms. nostro. Apud Mabillonium legitur, nongentesimo octogesimo quarto. At ipse nostram lectionem confirmat, dum ibidem observat sequentia: Legendum, Octingentesimo octogesimo quarto. Nam Gozlinus, seu Gauzlinus, abbas monasteriorum sancti Dionysii & sancti Germani, simul & episcopus Parisiacus, obiit anno DCCCLXXXVII, Abboni laudatus in carmine de obsidione Parisiaca. De Gozlino episcopo plura habet idem Mabillonius tom. 3 Annalium locis variis, & Sammarthani tom. 1 Galliæ Christianæ in catalogo archiepiscoporum Parisiensium.

b Apud Mabillonium vocatur Theodebertus, in alio Ms. Theobertus.

c Sic in utroque Ms. nostro. Apud Mabillonium vero poneremus, acsi auctor adfuisset translationi.

d Id est, XXIX Augusti.

e Hic desinit Ms. Aureæ-Vallis.

f Nec male legitur apud Mabillonium, ubi & voces quædam omissæ, uti frequenter alias.

* Mab. quin

* Mab. convertere

* Mab. sint .. terrena

* Mab. commessationibus

* Mab. se fecisse

* Mab. in omnibus solemnitatibus

* Mab. Domino

DE SANCTA VERONA VIRGINE
PROPE LOVANIUM IN BRABANTIA,

Seculo IX exeunte aut ineunte X.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Cultu ejusque loco & Actis.

Verona V. prope Lovanium in Brabantia (S.)

AUCTORE J. S.

Memoriam S. Veronæ virginis annuntiant martyrologi varii, non modo neoterici, sed aliqui etiam, qui illo vixerunt tempore, ut de ejus cultu abunde nobis constare possit. [Cultus Sanctæ ex Fastis sacris] Reperitur imprimis in Usuardinis additamentis apud Grevenum & Molanum ad XXIX Augusti. Eodem die annuntiatur in Florario nostro Ms. his verhis: Apud Berchem (Berthem) villam Brabantiæ natale sanctæ Veronæ virginis. Hæc regia proles de stirpe Karolidarum procedens, ac patri in hæreditatem succedens, regnum humiliter rexit atque viriliter correxit, vitamque sanctissimam duxit. Quæ civitatem Moguntinam a dæmonio & ab igne malo quadam feria quarta liberavit, ac tandem mortua juxta Lovanium sine vectore vecta & sepulta fuit. Elogium hoc ex Actis desumptum est, ac majori ex parte fabulosum, ut de Actis dicemus. In Fastis Coloniensibus apud Gelenium pag. 718 sic habetur ad eumdem diem: Hodie etiam S. Veronæ, filiæ Ludovici regis Austrasiæ, fundatricis Veronhoviensis monasterii ad Rhenum.

[2] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad eumdem diem magis declarat cultum S. Veronæ, [aliisque ostenditur:] ita scribens: In territorio Lovaniensi natalis Veronæ virginis beatæ. Hæc quiescit inter Lovanium & Furam in ecclesia sanctæ Crucis, quæ modo dicitur ad sanctam Veronam, jam pridem in Cameracensi, nunc in Mechliniensi diœcesi. Natalem habet in die Decollationis Baptistæ, quem etiam in lacero Missali in Egenonis curia antiquissimis characteribus, sequentibus verbis notatum observavi: “Veronæ virginis beatæ in ecclesia sanctæ Crucis”. Non est tamen, præter morem Gallicanæ ecclesiæ, ex humo clevata, sed in medio ecclesiæ sepulcrum Virginis frequentatur, & extra ecclesiam fons ejus contra febres potatur. Vide de ea Officium proprium in Lembecana S. Veroni fratris sui ecclesia, ubi a plebeis Veronica nominatur. Hæc eadem fere Aubertus Miræus in Fastis Belgicis ad XXIX Augusti, addens tamen sequentia de Actis: Ceterum Vita SS. Veroni & Veronæ, quæ in Rubra-Valle, & alibi Ms. exstat, minus authentica mihi videtur, ut supra die XXX Martii monui.

[3] [aliqui Monialem fuisse volunt, & regis filiam:] Hac de causa Miræus abstinuit ab iis, quæ referuntur in Actis, uti & Molanus fere. Hic tamen ex Actis sumpsisse videtur, quod S. Veronum vocet fratrem Veronæ. Bucelinus in Menologio Benedictino longum Sanctæ texit elogium, quod partim ex Actis, partim aliunde videtur profluxisse. Hæc enim habet ad XXIX Augusti: Apud urbem Lovanium, natales sanctæ Veronæ virginis sanctimonialis, filiæ Ludovici Germaniæ & Austrasiæ regis. Hæc Domini dominantium servitium exambiens, purpuram exuta, pauperemque Christi complexa vestem, cum permittente patre, cœnobium prope Rheni oram, quod ab ipsa deinceps Veronhute nomen retinuit, construxisset, illud ipsum ingressa, & sanctimonialis Deo consecrata, ita pie & sancte conversationem suam instituit, ut post mortem Divorum catalogo adscripta, longe illustrior cucullo, quam purpura & diademate evaserit. Sacrum postea ejus corpus translatum ad monasterium sanctæ Crucis, inter Lovanium & Furam, digno nunc illic honore colitur, & mons prope Lovanium sanctæ Veronæ nomine appellatur, cujus memoriam insignibus miraculis Deus commendavit, fonte comprimis prope ecclesiam prodigioso, cujus aqua febribus mire medetur, & a peregrinis & ægris usque hodie frequentatur. Wion in Ligno vitæ ad eumdem diem similiter scribit, filiam fuisse Ludovici Germaniæ regis, ac monialem in monasterio Veronhoute, corpusque translatum ad monasterium sanctæ Crucis. At pro monasterio sanctæ Crucis sacellum substituemus, nec inveniemus monasterium Veronhoute, quod forsan nullibi reperitur, ac demum probare non poterimus, aut monialem fuisse, aut filiam Ludovici regis.

[4] Nunc, missis aliis martyrologiis, locum, in quo Sancta præcipue colitur, [locus, in quo Sanctæ corpus quiescit, ipsaque colitur:] quique varie assignatus fuit, paullo distinctius exponam. Inter vicos Berthem & Leefdael situm est sacellum S. Veronæ, quod olim dicebatur basilica sanctæ Crucis, una circiter leuca Belgica distans Lovanio Furam * versus, a qua æquali fere abest spatio. Papebrochius noster anno 1656, dum Lovanii sacræ theologiæ studebat, quædam de sacello, aliisque huc spectantibus ad Bollandum perscripsit, prout ea in ipso loco intellexerat. Verba ejus accipe: Quoad cetera hæc scio, … nec S. Veronæ templum parochiale esse, sed Berthemiense S. Petro sacrum… Quod nunc S. Veronæ dicitur, sanctæ Crucis sacellum fuit: quo ipsa orandi gratia se recipiens, tumulandam atque in honore tuturam se, cælitus intellexit: ac deinde a morte miraculose translata est: quæ, ceteraque Sanctæ vita in prædicto templo depicta visuntur. Qui modo pastoratu abdicavit se, novam reliquiis ejusdem Sanctæ ex ligno inaurato, & satis eleganter sculpto, thecam confici curavit, in eamque illas transtulit. Fons sacello adjacet, quem S. Veronen-born * dicunt, ab ipsa, ut aiunt, reficiendis duobus peregrinis siti deficientibus, post orationem fusam, ictu scipionis elicitus. Hinc quoque habemus, Sanctæ corpus post Molani tempora elevatum, cum reliquiæ in novam thecam translatæ sint circa medium seculi XVII, uti ex verbis Papebrochii colligitur.

[5] Acta S. Veroni & S. Veronæ habemus ex codice Ms. Canonicorum Regularium Rubeæ-Vallis, [Acta prorsus fabulosa.] atque eadem exstant apud Canonicos Regulares in Corsendonc, sed, ut notatur in duobus apographis nostris, Mss. hæc inter se collata non sunt, quia omnino conveniebant. Aliud habemus apographum, a parocho Berthemiensi acceptum, quod desumptum dicitur ex veteribus scriptis, in Lembeke reservatis. Porro hæc Acta suspecta habet Miræus, ut jam vidimus. Rationem ille allegat ad XXX Martii in S. Verono, cur & sibi displiceant, & Serario nostro, cui exemplar transmiserat, dum ita scribit: Istud certe, quod inter cetera ibi legitur (S. Veronam Moguntiæ plurimum suo & posterorum ævo, ob liberatam a malo igne civitatem, innotuisse) per litteras mihi significavit Serarius, rerum Moguntinarum scriptor, numquam sibi, aliisve viris Moguntiæ eruditis, auditum fuisse, adeoque minus probari. Idem de his Actis est judicium Henschenii nostri, qui ad XXX Martii in S. Verono aliam affert rationem ex Olberto, qui miracula S. Veroni conscripsit. Quippe Olbertus num. 1 affirmat, Vitam & genealogiam S. Veroni ignotam esse, de quibus tamen non pauca habent hæc Acta. Deinde certo falsum est, quod S. Verona regnum administraverit, heresque fuerit Ludovici Bavariæ seu Germaniæ regis, ut ostendam in Annotatis. Ac demum omnia, quæ in hisce Actis leguntur, tam mirabilia sunt, modoque tam parum verisimili relata, ut pronum sit suspicari, pleraque fabulosa esse, aut certe fictitiis adjunctis exornata. Acta tamen edere statui, quia ex illorum cognitione facile colligetur, quam infirmo nitantur fundamento, quæ ex illis relata sunt a scriptoribus quibusdam neotericis.

[Annotata]

* ter Vueren

* i. e. Fons S. Veronæ

VITA.
Auctore anonymo
Ex prima parte Hagiologii Brabantinorum Ms. in Rubea Valle.

Verona V. prope Lovanium in Brabantia (S.)

BHL Number: 8548

A. Anonymo.

PRÆFATIO.

Cum venerabilium patrum Sanctarumque matrum gesta fortia sanctamque Vitam describimus, quid aliud volumus, nisi corda nostra excitare, ut Deo creatori nostro benignis & humillimis precibus serviant, & in ejus servitio vigilent. Quod nobis præstare dignetur, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat in æternum. Amen.

CAPUT I.
Natales Beatæ, & vita usque ad obitum parentum.

[Natales Veroni & Veronæ, eorumque pia pueritia:] Post decessum domini Caroli Magni successit filius ejus Ludoicus mitis & humilis, cognomento Pius, sacrosanctæ Ecclesiæ amator, qui pater extitit trium a filiorum, quorum unus Lotharius post obitum patris Italiæ cæsar mansit & Austriæ b: secundus Ludoicus vocabatur, cui pater Teuthoniam & Rhenum dedit, ipsumque regem Alemaniæ c constituit, tertius Carolus Calvus dicebatur, qui regnabat in Francia d. Post Dominicam Incarnationem DCCCXXXI anno Ludoico regi Teuthoniæ, in Alemania regnanti, Christianissimo principi nati sunt gemini e diversi sexus, unus masculus, altera puella fuit. Nomen filii appellatum fuit Veron, filiæ quoque Verona: qui Domino concedente bonæ fuerunt indolis, humiles, pudici, mites, benigni, prudentes, modesti, pii, largi & bonæ conversationis. Quid plura? Dum ad quintum decimum annum pervenerunt, perpensantes illud verbum Euangelicum: Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te; non choreas, non amatoria carmina visitabant; sed limina templi, & Davidica carmina frequentabant.

[2] [ambo nuptias renuunt: Veronus autem fugit,] Præfati vero interim tota mente Deum diligebant, transitoria, vana, & mundanam gloriam annihilantes; & in hoc verbo Apostolico sensu menteque hærentes: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini. Cum autem hic felix partus ad ætatem sexti decimi anni pervenisset, ac pater utrumque ad Sacramentum matrimonii donare vellet, illi recolunt illud Apostolicum: Possideat unusquisque vas suum in sanctificatione & honore. Veron autem, qui patris voluntatem neglexit, propter immundiciam fugiendam & gloriam inanem, cor suum, quasi sanctificatum Dei templum, mundum & intactum habere voluit. Patre vero filium cogente, Veron, quasi fugitivus, regnum deseruit, & sceptrum despexit, omnes amicos suos latuit, excepta sancta virgine sorore sua Verona, quæ multum doluit de discessu fratris sui.

[3] Beata itaque Verona dixit fratri suo: O carissime ac fidelissime frater, [valedicens Sorori eique obitus sui signum se daturum spondens:] quo es iturus? Videbone te amplius? Cui Veron dixit: Tibi, Soror, permanebunt regna f & sceptra, quid plus de me vis? Cui Virgo: Regnum mundi & omnem ornatum sæculi contempsi propter amorem Domini: tantum volo scire tuum reditum. Cui Veron: De reditu meo ab hinc non erit mentio, sed servire volo Creatori Domino, qui cuncta creavit ex nihilo. Ad hæc Virgo respondit: Si sic me dimiseris orbatam, signum obitus tui, & in qua parte orbis fueris, mihi, care frater, trade. Cui Veron: Libenter tibi dabo signum, cum arbores hæ ceciderint, versus quam terram se posuerint, ibi mortuus g ero: & vale dicto recessit. Erant autem arbores grandes, & steterunt ante portam regis. Igitur beatissima virgo Verona in palatio regis permansit, speciosa valde, oculis gratiosa, benigna in loquela, prudens & vigilans, & suum sacratissimum Deo habitaculum ab omni sorde custodiens, ac omni simplicitate plena, sicut in verbo Dominico intellexit: Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ.

[4] Tempore illo fuit quidam rex Hungariæ, nomine Conrardus h, [nuptias recusat Verona:] qui unicum habebat filium, quem volebat beatissimæ Virgini in matrimonium conjungere: quod consensit pater ejus. Sed præfata Virgo omnino despexit, dicens: Deum verum, unum in Trinitate & Trinitatem in unitate adoro & colo, ac illi soli servio, & ipsum sponsum eligo: nullum volo alium. Amorem ejus servo: in Christo confido: omnes alios negligo. Ad quam pater: Si virgo remanere cupis, quid de nostro regno i faciemus? Frater tuus fugit. Cui Virgo: Regnum mundi & omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei Jesu Christi. Pater vero videns constantiam Virginis, renuit conjugium, ac dimisit beatissimam Virginem in sua virginitate perseverare.

[5] Beatissima igitur Virgo constanter virginitatem servabat, [dæmonem pellit:] limina templi visitabat, Dominum orabat, Deum amabat, omnia sua pauperibus erogabat. Quid plura? Contigit autem quadam die, quod quædam puella, matris suæ famula, a dæmone torqueretur, & ita horribiliter agitaretur, quod tota familia regia terreretur. Beata itaque Virgo hæc audiens, ivit ad illam. Dæmon autem videns sanctam Virginem, clamavit, dicens: Verona virgo sancta, recede a me, & discedam: nam tuus adventus me gravavit. Cui respondit Virgo: O immunde sathana, qualiter fuisti ausus ingredi aulam patris mei? Dæmon dixit: Veron frater tuus recessit, & tu, Virgo electa, dives es, & libenter dedissem consilium conjugii tui per hanc famulam tuam: sed viso adventu tuo, non potui. Cui Virgo: Recede velociter, & amplius ne redeas, nec domui, nec palatio, nec alicui homini noceas. Hoc dicto, recessit ille, quasi flamma & fumus. Videntes autem rex & servi ejus potentiam & sanctitatem Virginis, adoraverunt k eam. Quæ dixit: Verum Deum, quem colo, invoco & adoro, hunc adorare debetis. His, & his similibus miraculis beata Virgo claruit, Deum amavit, & electum sponsum suum Christum pura mente coluit.

[6] [Moguntiam a dæmone & igne malo vexatam liberat.] Quadam die præfata Virgo Moguntinam civitatem ingressa est, & vidit totam civitatem a dæmone vexatam: & omnes malo igne accensi erant, & omnes primogeniti moriebantur. Tam crudelis plaga inter omnes Moguntinenses erat, quod nullus in tota civitate fuit, quin esset accensus vel defunctus. Veniebat ad prædictam civitatem Virgo Christi quadam feria quarta: & respiciens dolorem ejus, genua flexit, & dixit: O Christe Rex piissime, judex æquissime, conditor benignissime, rector egregie, multiplica super hanc civitatem & has tuas creaturas misericordiam & pietatem tuam, ut te rectore, te duce, sint ab omni vinculo diaboli enodati, recedant quoque omnes insidiæ latentis inimici, omnis ignis spiritualis nequitiæ extinguatur. Hoc dicto, statim ignis ab omnibus extinctus est, & omnes sanati sunt: dæmones vero, qui eos vexaverunt in aëre, omnibus visi sunt rugientes, & clamantes, Sancta Verona, quare nos torques? Precibus tuis sumus victi, civitatem tuis meritis servasti. His dictis, fugerunt. Cives vero dictæ villæ audientes verba dæmonum, adoraverunt sanctam Virginem, & illam noctem per annum illum qualibet septimana in honorem ejus celebraverunt, unde semper feria quarta dicta est Nox sanctæ Veronæ usque in hodiernum l diem.

ANNOTATA.

a Cum historia Ludovici Pii imperatoris satis nota sit, solum observo omitti ab auctore unum e filiis Ludovici, Pipinum videlicet, cui pater Aquitaniæ regnum dedit, quando Lotharium secum imperatorem declaravit, & Ludovicum Bavariæ regem.

b Non Austriæ hodiernæ, sed illius partis Galliæ, quæ eo tempore Austria vel Austrasia vocabatur.

c Ludovicum hunc alii Germaniæ regem vocant, alii Bavariæ. Daniel in Historia Franciæ initium regni ejus refert ad annum 817.

d In parte primum Galliarum, deinde in tota Francia.

e Hi gemini historicis prorsus sunt ignoti, licet regi Ludovico filii filiæque fuerint varii, quos vide apud Sammarthanos in Historia domus Franciæ tom. 1, pag. 278 editionis tertiæ. Raderus in Bavaria sancta tom. 2 pag. 240 vidit hanc difficultatem, & conjecturam suggerit, qua utcumque tolli posset, si nulla alia in Actis occurreret. Verba ejus accipe: Mihi in his duobus Sanctis illud dumtaxat venit in mentem dubitare, an fuerint revera Ludovici regis Boiariæ, Pii filii, Caroli nepotis, filii, quod nulla horum in ejus Vita, nec in chartis & scriptoribus Francorum mentio sit. Wion hoc affirmat, mihi non ubique certus. Auctores prisci Ludovico Boiariæ regi tres assignant filios tantum, Carolomannum Boiariæ & Italiæ regem, Ludovicum Germaniæ & Boiariæ, & Carolum III imperatorem. Suspicari Veronum & Veronam naturales fuisse Ludovici, fortasse non improbum sit: nisi fuere Ludovici, nepotis Ludovici Pii, pronepotis Caroli Magni, quod non ausim affirmare. Posset quidem prior ex his conjecturis apparere verisimilis, si Acta essent meliora, aut scriptores, qui idem affirmarunt, antiquiores: verum, cum Acta aperte fabulosa sint, non ausim affirmare Veronam fuisse sororem Veroni, nedum patrem illis fuisse Ludovicum Bavariæ regem, ejusve filium Ludovicum.

f Hæc aperte fictitia sunt, etiamsi crederemus Ludovici filium fuisse Veronum: neque enim Verona discessu Veroni ad regnum pervenire poterat, cum & alii superessent filii Ludovici, & aditus ad regnum feminis semper fuerit interclusus apud Francos.

g Hæc risu magis quam fide sunt digna.

h Fictitius plane est ille Hungarorum rex Conrardus, cum ne reges quidem seculo IX haberent Hungari.

i Ineptum rursus commentum, ut patet ex antedictis.

k Neque hæc hominis sunt sani aut sobrii.

l Cum nihil de his omnibus norint eruditi Moguntini, ut dictum in Commentario num. 5, fabulis annumeranda sunt, ut alia pleraque.

CAPUT II.
Vita reliqua: mors & prodigiosa sepultura.

[Parentibus orbata monasterium fundat:] Interea Virginem præfatam parentibus mors orbavit: quæ, exequiis transactis, omnia sua pauperibus erogavit, nihilque nisi solummodo nomen reginæ obtinuit. In quodam loco juxta Rhenum cœnobium sanctimonialium constituit, quod vulgariter Veronhoute a dicitur, & ibi per mensem permansit.

[8] Cum autem post spacium quinque annorum post suam orbationem Moguntiam visitasset, [mirabiliter intelligit mortem fratris sui,] & ante suam aulam venisset, die pulcherrima, mirantibus cunctis, illæ magnæ arbores cum magno sonitu versus occidentem corruerunt. Quod ænigma præfata Virgo intelligens, amare cœpit flere, dicens: Modo certissime scio, quod Veron frater meus mortuus est. Parate mihi curriculum, in quo ponetis duos boves & unum famulum: non plures volo.

[9] Adeamus quærere tumulum dilecti fratris mei. [cujus vult quærere sepulcrum:] Multi autem de hoc mirantes, dixerunt ad invicem: Quo modo possit Virgo sanctissima mortem fratris sui ita certissime scire? Ast ubi vellet eum quærere, dubitabant. Quod Virgo in spiritu intelligens, taliter respondit: O altitudo cæli, Rex regum & Domine dominantium, qui mirabilia magna solus, non meis meritis, sed tua sanctissima gratia, hæc me scire fecisti, adsis mihi, [veniens ad sacellum sanctæ Crucis, docetur divinitus, ubi sepultus sit frater:] Domine, ut fratrem meum famulum tuum invenire merear, quem vagando quærere propono.

[10] Interim currus Virginis paratus erat: & cum duobus bobus ac uno famulo recessit. Pervenit interea Virgo præfata in Lotharingiam b, pertransivit Rhenum & Mosam. Apud Trajectum c villam antiquam una nocte permansit. Facto autem mane, Brabantiam intravit juxta villam, quæ Lovanium appellatur. Cum autem villam pertransiret, haud longe venit in cappellam d quandam in honore sanctæ Crucis dedicatam, ad quam cum pervenisset, stantes erant boves quasi fixi, nec ulterius ire potuerunt. Quod sancta Virgo videns, dixit: Hæc requies mea in seculum seculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Et intravit ecclesiam, & ante sanctam Crucem se prosternens, oravit, dicens: Salve Crux sancta, quæ in corpore Christi dedicata fuisti precium itineris mei, pax mea, salus mea, spes mea, & gloria mea, sis mihi in adjutorium, ut fratrem meum invenire merear & ad finem laboris mei pervenire. His dictis Virgo Christi obdormivit & audivit vocem de sancta Cruce ad se loquentem: O sponsa mea electa, ego te elegi caritate non ficta, locus, in quo jaces, erit tuus tumulus, villa hæc a te nomen accipiet & patrona ejus eris: surge & vade ad villam, quæ dicitur Lembeka: ibi fratris tui monumentum invenies, ipsoque invento ad patriam tuam revertere, donec adventus tuus ad me mihi visus fuerit expedire. His dictis, beata Virgo a somno excitatur, & laudem Deo reddens recessit.

[11] [fontem e terra elicit:] Interea duo peregrini de Alemania juxta villam sanctæ Crucis viderunt sanctam Virginem, & quæsierunt a famulo: Estne domina hæc Alemaniæ regina domina nostra Verona? Cui famulus? Est etenim. Domina, dixerunt, carissima regina, argentum & aurum non est nobiscum, sitim habemus magnam, quid faciemus? Tunc Virgo fixit baculum suum in terra, & dixit: Domine Jesu Christe, qui abscondisti hunc fontem a sapientibus & prudentibus, & revelasti eum parvulæ ancillæ tuæ: fac eum emanare, ut multi hic reficiantur in mei commemorationem. Et statim ibidem fons emanavit. Unde fons ille fons sanctæ Veronæ e dictus est usque in hodiernum diem.

[12] [pervenit Lembekam ad sepulcrum fratris sui:] Post hæc Virgo currum suum ascendit, & bestiæ recesserunt usque ad villam, quæ dicitur Lembeka f, moxque in ejus ingressu omnes campanæ dictæ villæ sonuerunt, & omnes inhabitantes dictam villam exultaverunt, mirantes tamen, quare tam ingens gaudium habuerunt. Videntes vero Virginem sanctam ingredi templum, secuti sunt eam. Cum vero Virgo Dei templum intraret, odor suavissimus omnium aromatum, florum & rosarum in ecclesia redolebat, ex tumba sancti Veronis exiens, ut omnes infirmi, qui ibi venerunt, de diversis languoribus ex ipso olfactu sint sanati. Tumba vero sancti Veronis in adventu sanctæ Sororis suæ aperta est, ita ut fratrem suum carnalibus oculis quasi viventem prospiceret: quæ flectens genua, dixit: Domine sancte, pater omnipotens, æterne Deus, qui me direxisti ab initio, te jure collaudo, benedico & glorifico, quod servum tuum fratrem meum, pro quo laboravi, te duce inveni. Nunc video, quoniam tu laborem & dolorem consideras, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor, desiderium pauperum exaudivit Dominus, præparationem cordis eorum audivit auris tua. His dictis oravit Virgo super tumulum fratris sui per mensem. Quo finito, omnibus valedicto, tumbam clausit, & repatriavit.

[13] [inde ad regnum suum & ad monasterium redit:] Reversa igitur ad regnum suum, quod humiliter rexit & viriliter correxit, sanctissimam Vitam apud Veronhoute g duxit. In hoc cœnobio mansit per decem annos, postquam venit de tumulo fratris sui, ubi multa miracula fecit semper in oratione stabilis, in refectorio sobria, in dormitorio modica quasi monialis, & vitam sanctimonialium duxit in jejunando, vigilando, cantando, legendo, orando, abstinendo, & obediendo. Præterea Virgo Dei quinque monasteria virorum construxit, quæ regaliter dotavit.

[14] Post finem decem annorum Virgo Dei, cognoscens adesse tempus mortis suæ, [monialibus valedicens & pallium suum relinquens,] disposuit regnum suum nepotibus suis, dixitque monialibus suis: Volo visitare fratrem meum, sorores carissimæ, amplius non revertar: sed ubi Deus voluerit, ibi requiescam. Pallium meum vobis relinquo, quod in mei memoriam retinebitis. Quibus flentibus & dolentibus, acceperunt pallium sanctæ Veronæ, ac tenuerunt ipsum pro magnis reliquiis usque in hodiernum diem: quod quinquies in anno populis ostenditur, scilicet in Nativitate Domini, in die Paschæ, in die Pentecostes, in die sanctissimæ Veronæ, & in dedicatione ecclesiæ h ipsius.

[15] Post hæc Virgo sancta licentiam petiit, regnum contempsit, [discedit Moguntiam: morbo corripitur & moritur:] iter arripuit, & omne regnum propter suum discessum mœstissimum reliquit. Nihil secum tulit, nec famulos, nec famulas: sed sedebat super curriculum, quem duo boves pulcherrimi vehebant. Nulla alia consortia volebat, nec indigebat, sicque vale dicto recessit. Cum vero ad Moguntinensem civitatem pervenit, adeo magna febris eam invasit, quod ibi manere cogebatur, & cum singulis diebus languor ingravesceret, in die post perceptionem Dominicorum Sacramentorum petiit, ut post obitum suum in curru corpus poneretur, & recedere cum bobus permitteretur. Quibus voventibus, dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. His dictis, spiritum exhalavit. O sancta Virgo, beata progenies, partus sanctissimus! nam omnia signa dictæ civitatis sonuerunt sine aliquo adjutorio, omnes quoque infirmi de universis languoribus, ipsa moriente, sanati sunt. Obiit sancta Virgo in civitate Moguntinensi i anno ab Incarnatione Domini DCCCLXX, IV Kalend. Sept., regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est hon.

[16] Post decessum beatæ Virginis episcopus & omnes populi sanctum corpus retinere nitebantur, [Moguntini multis affecti malis, corpus dimittunt,] sed nequaquam potuerunt. Invasit autem tantus terror omnes Moguntinenses, quod non fuerunt ausi loqui. Interea vexabantur diversis languoribus in tantum, quod omnes mirabantur: quia moriente ipsa omnes infirmi sanati sunt, modo vero omnes infirmantur: nec tamen eam dimittere voluerunt. Insuper terræ motus magnus factus est, ita quod templum sancti Petri corruit, & omnes cives tantus horror invasit & dolor, ut omnes irent per villam flendo & ululando. Tandem consilio sapientum sanctum corpus in curru suo posuerunt, & vestibus sericis circumvolventes, illud bobus annexis in pace dimiserunt. Quod cum fieret, omnes campanæ sonuerunt, & angelici cantus in aëre auditi sunt, canentes: Veni electa mea, & ponam in te thronum meum, quia concupivi speciem tuam: & hæc antiphona cantatur a Moguntinensibus k semper in festo dictæ Virginis: qui vestimenta ejus tenent pro magnis reliquiis, per quæ magna fiunt miracula: nam ibi infantes aborsi reviviscunt, leprosi mundantur, febricitantes curantur. Quid plura? Dominus tantam pro ejus meritis operatus est virtutem, quod omnes attingentes fimbriam vestimenti ejus ab omni morbo & dolore curantur.

[17] Proinde sanctum corpus in curru jacens cum bobus recessit usque in villam, quæ vocatur Confluentia l, in qua omnes campanæ sine aliquo adjutorio sonuerunt: [quod pervenit ad locum sepulturæ:] & mirantes cuncti sancto corpori obviam exierunt. Quædam matrona paralytica videns sanctum corpus, ad id cucurrit, & palpando vestimentum de serico, quo erat opertum, sanata est. Cæcus quidam, & claudus, & accensus ante portam sedentes, de odore dicti corporis sanati sunt. Quid plura? Tanta miracula per eam Dominus facere dignatus est, ut vix referre valeat lingua carnis. Tandem venit ad villam sanctæ Crucis, quæ nunc dicitur Mons sanctæ m Veronæ: & cum animalia cum curru juxta atrium pervenerunt, fixæ permanserunt, & signa sonuerunt, mirantibus cunctis incolis, & vicini ad tam grande spectaculum convenerunt, sanctumque corpusculum de vehiculo detulerunt, & cum magna reverentia & honore in facie ecclesiæ sepelierunt. Eo tempore erat per totam Brabantiam fames ingens, sic quod multi homines fame perierunt, sed veniente sacro corpore tanta copia frugum venit, quod omnes mirabantur. Tantus concursus fuit ad sepulchrum beatæ Virginis & piæ Patronæ, quod in uno die dolium magnum oblationibus impleverunt.

[18] [ædituus desperatione & voluntaria morte liberatus.] Circa annum Domini M quidam custos, desperans præ nimia paupertate se suspendere desiderabat, & cum in ecclesia sanctæ Veronæ funem de campana arripiens laqueum præpararet, semper tamen, Sancta Verona adjuva me, clamabat. Venit quædam vox in aëre quasi nubes, quæ dixit: Miser expedias te: quid tardas? festina te; tua Verona juvare te non potest: pauper es & pauper morieris. Ille fortius desperans, laqueum præparavit: sed semper hoc verbum ruminabat, Sancta Verona adjuva me. Cui vox respondit, ut prius: Festina te, miser, de tua inopia te nullus liberabit n. Cumque ille laqueum fecisset, statim affuit sancta Verona cum sancta Gertrude o a dextris, & sancta Gudila a sinistris, & statim nubes disparuit. Quæ dictum custodem consolatæ sunt, & in bono statu eum dimittentes, evanuerunt. Qui ad se ipsum reversus, recordabatur, quid sacratissima Virgo pro se fecerit, & gratias agens Deo & beatissimæ Virgini, monasterium intravit, ubi in bonis operibus vitam finivit.

ANNOTATA.

a Hoc monasterium diligenter quidem quæsivi, at de eo non inveni, nisi vagas quasdam notitias, quæ me non omnino certum reddunt, an umquam exstiterit, aut etiamnum existat, cum illæ notitiæ ex hisce Actis oriri potuerint. Gabriël Bucelinus in Germania sacra part. 2, pag. 88 hæc scribit: Veronhofen Benedictinæ professionis nobile virginum monasterium, quod sub annum Christi DCCCXC S. Verona condidit Ludovici regis Bavariæ filia. Miror sane provinciam non indicari, in qua monasterium istud situm, si aliunde eam notitiam hausit Bucelinus. Nam, etiamsi in Menologio citato num. 3 in Commentario, ubi Veronhute nominat, istud collocet prope Rheni oram, vagam illam loci designationem ex his ipsis Actis haurire potuit, aut ab aliis accipere, qui illa ex Actis desumpserant. Nolim tamen hinc concludere, monasterium istud fictitium esse, cum & Fasti Colonienses & Wion in Commentario adducti idem referant, & Antonius Jepes in Chronico Generali Ordinis Benedictini ad annum 908 dictum monasterium a S. Verona conditum affirmet; aliique hisce assentiantur. At mallem ista probari ex documentis melioribus & antiquioribus, ut hæc saltem pars Actorum non vacillaret.

b Lotharingia quidem latius olim extendebatur quam hodie, divisaque erat in superiorem seu hodiernam, & inferiorem, quæ ipsam etiam Brabantiam complectebatur, ita ut Moguntia discedere posset in Lotharingiam inferiorem, & sic in Brabantiam pervenire: at inferior Lotharingia trans Rhenum non erat, adeoque ille non erat transeundus, postquam perventum erat in Lotharingiam. Posset tamen utcumque excusari descriptio itineris minus accurata, si iter ipsum esset credibile.

c Trajectum urbs est Brabantiæ ad Mosam satis nota. Distat Lovanio leucis Belgicis circiter quatuordecim.

d Sacellum Sanctæ Crucis descripsimus in Commentario num. 4.

e Fons ille hodieque frequentatur, & Virginis nomine vocatur, ut dictum in Comment. Addit traditio elicitum esse ictu scipionis S. Veronæ, quod facile credi potest. At malumus suspicari S. Veronam in eodem illo loco, aut in ejus vicinia piam ac solitariam vitam egisse, quam eo fuisse tali itinere, quale describitur, delatam. Namquod Reginam vocet Alemanniæ, magis aperte falsum est, quam ut amplius refutari debeat.

f Lembeka, vulgo Lembeke, vicus est in confiniis Brabantiæ & Hannoniæ, ubi colitur S. Veronus.

g Hic & monialem & reginam facit auctor, nescius verisimilia fingere.

h Quid nisi figmentum auctoris & hoc esse suspicer, cum nullibi pallium istud appareat?

i Neque id verisimile est, licet neoterici aliqui idem scripserint.

k Fictitia hæc omnia, & ab omni specie veri aliena. Terræ motus tamen Moguntiæ varii fuerunt seculo IX, ut videre est apud Serarium nostrum in Moguntiacis. Pro tempore mortis Wion designat annum 908, at sine fundamento, opinor.

l Confluentia urbs est satis nota ad Rheni & Mosellæ confluentes in ditione electoris Trevirensis, ac vulgo Coblentz dicitur.

m De loco actum est in Comment. Sacrum corpus ibidem quiescere certum est: at non credimus istud eo modo illuc delatum, quo id factum narrat hic fabulator omni fide indignus.

n Dæmoniacam vocem dicerem, si constaret defacto ipso.

o Actum est de S. Gertrude ad 17 Martii, de S. Gudila ad 8 Januarii.

DE BEATO ANTONIO RIPOLANO MARTYRE EX ORDINE FF. PRÆDICATORUM,
TUNETI IN AFRICA,

Anno MCDLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Antonius Ripolanus M. ex Ordine FF. Prædicatorum, Tuneti in Africa (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Beati Tirocinium sub S. Antonino; hujus de illo vaticinium; ejusdem Sancti meritis Beati conversio adscripta; translatio corporis; cultus.

Tunetum (al. Tunis & Tunes dictum) notissima Africæ urbs, regnique Tunetani ab ea dicti caput, præclarissimum posteris exemplum præbuit heroïcæ fortitudinis in B. Antonio, qui ibidem fuso sanguine pro Christiana fide ad Superos migravit. Ripulæ autem, natalis locus hujus Martyris (ut dicetur inter miracula cap. 1, num. 8) & quo sacrum ejus corpus postea translatum fuit, cultuque ac miraculis potissimum claruit, vulgo Rivoli, apud Baudrandum sic describuntur: Oppidum Italiæ in Pedemontio, cum castro superbo in colle sito, 8 milliaribus a Taurino in occasum, Segusionem versus, prope Doriam fluvium: hinc forsan dicitur ad Octavum, supple lapidem. Huic locorum duorum notitiæ subdo rationem, cur hic Beatus ab alio die ad hunc dilatus fuerit. Papebrochius noster inter alia, quæ de illo a se scripta nobis reliquit, Ob hanc, ait, informationem (quam sub nomine notitiarum Ripolensium postea allegabimus num. 10) huc translatus est Antonius a die 2 Maii, ubi mere per accidens erat a me positus, quia ejus fueram in Aprili oblitus. Ita ille pro suo candore. Sed felix illa fuit oblivio, tum quia eum dedisset die non suo, tum quia alia de illo postea accepit documenta. Porro nomini ejus Antonio aliud adjectum lego. Nam in instrumento Baldesaniano miraculorum postea memorando vocatur Antonius Molinerius. Vide etiam inter miracula cap. 1, num. 8. Post ecgraphum autem nostrum Fr. Constantii, de quo pluribus infra, subditur de præfato B. F. Antonio Neyroto (quantum lego) .. exastichon carmen, quod deinde dabimus.

[2] [ejus inconstantia post ingressum Ordinis: S. Antonini prædictio,] De parentibus B. Antonii, anno natali, ac de vita in seculo acta, nihil in promptu habeo, quod scribam. Illustrissimus Joannes Lopez, episcopus Monopolitanus, in Historia Prædicatorum parte 3, lib. 2, cap. 63 indicat eum in Conventu S. Marci Florentiæ, cujus Prior erat S. Antoninus, vestitum habitu religioso, sed ab ipsis tirocinii primordiis magna laborasse inconstantia, indeque profectum esse in Siciliam, consulto eodem sancto Priore, qui frustra eum abducere satagebat ab istis cogitationibus, eumque præmonebat non sine cælesti revelatione, prout addit idem auctor, si navem conscenderet, de periculo terribili animæ & corporis. Hanc inconstantiam alia pessima subsecuta est, quando Tuneti Antonius noster simul cum religioso vestitu fidem Christi exuit, Mahometicam sectam professus. Sed Deus, qui non vult mortem peccatoris, oculis misericordiæ filium prodigum respexit, ac gratia singulari roboravit, ut constantia heroïca crudele martyrium pro orthodoxa fide subiret.

[3] Mira vero ista beati Viri conversio adscribitur S. Antonini archiepiscopi Florentini meritis, [cujus meritis adscribitur] quondam Prioris ejus, ut indicabam, Florentiæ, cujus Acta illustravimus ad diem 2 Maii: ubi inter Analecta ex summario Processuum impresso num. 43, pag. 344 scribuntur ista de laudato S. Antonino, qui ibi & alibi Antonius vocatur. Frater Bartholomæus de Cavalcantibus de Florentia .. dicit ista: Cum recepisset ad religionis habitum Antonius, tunc Prior S. Marci, quemdam Pedemontanum, cui etiam nomen suum indiderat: qui receptus, post aliquod tempus, ad partes infidelium Africanas cum pervenisset, apud Tunetum barbarorum abnegavit Catholicam fidem. Postmodum audita in conspectu Domini præsulis Antonii pretiosa morte, & qualiter miraculis coruscasset; apparente etiam illi, juxta quorumdam relationem, B. Antonio, ipsumque fortiter super tam gravi peccato redarguente; motus ille intus atque compunctus, ac fervore fidei caritate formatæ accensus, sequenti die in publicum prodiens, ubi abnegaverat, iterum publice Christum & fidem ejus constantissime professus fuit, ac revocavit penitus abnegationem illam, mortem non timens, & amicitiam regis, quam contraxerat, & omnes mundanas prosperitates, quibus eum prosequi jam cœperat, & in posterum majores pollicitas contemnens; iniqui regis impio jussu a Mauris Saracenis, indignantibus & in eum lapidibus irruentibus, orans & in Christi confessione persistens, occisus gloriosum martyrium cum summa constantia consummavit. Cujus corpus etiam in cloaca fuit a Jesu Christo mirabiliter conservatum, & a Januensibus fidelibus inde Januam translatum.

[4] De hoc facto, martyrio & miraculis D. Franciscus Castilionensis historiam scripsit, [mira Antonii conversio] latius omnia continentem. Et Michaël Christophorus ann. LXXXII testificatur hoc habuisse a Fr. Baptista, seniore Ord. Prædicatorum, qui ab ipso Antonio tunc priore S. Marci, simul cum prædicto martyrizato, Religionis habitum susceperat. Et Fr. Jacobus Siculus d. Ordinis ann. LXIV idem dicit, & quia vidit martyrii locum, & intellexit historiam. F. Bartholomæus, qui sic videtur referre S. Antonini apparitionem, & conversionem Antonii, quasi hæc ab illa non fuisset remota nisi unius noctis intervallo, non recte rem narrat, sicut planum fiet ex dicendis § 2. Papebrochius præter hanc historiam a Francisco descriptam, profert e dicto summario testem XIV primi examinis, anno MDXVI instituti, his verbis: Michaël Christophori, annorum LXXXII testificatur, hoc habuisse a Fr. Baptista, seniore Ordinis Prædicatorum, qui ab ipso Antonio, tunc Priore S. Marci, simul cum prædicto martyrizato Religionis habitum susceperat. Deinde allegans examen tertium, de quo, ait, anno MDXIX Romæ facta relatio, refert ista: Fr. Jacobus Siculus d. Ordinis, annorum LXIV, testis primus, idem dicit, & quia vidit martyrii locum, & intellexit historiam. Et testis II, annorum LIV, Fr. Robertus Florentinus dicit idem audivisse a Fr. Baptista prædicto, & deinde legisse in historia D. Francisci prædicti.

[5] [post apostasiam: translatio corporis] Quæ spectant ad Beati apostasiam, pœnitentiam, martyrium ac sepulturam, narrabimus infra ex Fratris Constantii, testis omni exceptione majoris, relatione: e qua etiam discimus, hunc Christi Pugilem sanctum fuisse in veneratione Tuneti post mortem suam, scribente eodem Constantio: Hactenus quatuor Christiani, omni digni fide, testati sunt, quod, dum universis variisque oneribus morborum laborarent, & se eidem fidelissimo Christi Militi devote commendarent, facti sunt statim incolumes. Divinæ autem providentiæ visum est, alium Martyri suo dare locum. Nam, sicut observat Papebrochius in notitiis, quas nobis reliquit sua manu scriptas de hoc Beato, & quas intellectas volumus, quoties infra citabimus Papebrochium, ut semel hoc dicamus; Papebrochius, inquam, observat ista: Mansit in Africa sepulcri honor..; verum hoc statim ac cœpit miraculis clarescere, non existimantibus tutum Christianis thesaurum istum servare sub oculis barbarorum, translatum corpus Genuam est, & exigui, quo in Africa illud detentum est, temporis nullam habitam rationem videmus in Processu S. Antonini, aut in diplomate, quo B. Amedeus Sabaudiæ dux indicat translationem ejus secundam ad suas ditiones faciendam. Duplex apud nos est ejusdem translationis apographum; alterum a Baldesano descriptum; alterum postea submissum, quod notitiis Ripolensibus annumero. Hoc typis subdimus, ita tamen ut varias lectiones prioris non simus omnino neglecturi. Sic itaque sonat:

[6] [annitente Amedeo Sabaudiæ Duce,] Amedeus Dux Sabaudiæ &c. Cum quadam singulari affectione illo noviter desuper misso fulgenti radio afficiamur, B. Antonio de Ripolis Ordinis fratrum Prædicatorum, e nostra ditione qui traxit originem, cujus corpus post dira ab infidelibus a [decennio *] citra pro Christi fide illata * reconditum jacuit in Conventu dicti sui Ordinis Januensi, quod in præsentiarum ad nostri * singulares preces ab hinc ad Conventum Ripolarum diœcesis Taurinensis transferri per Priorem & fratres dicti Ripolarum Conventus rogavimus; universis igitur & singulis officiariis, fidelibus stipendiariis, & subditis nostris mediatis & immediatis ubilibet constitutis, ad quos præsentes fuerint exhibitæ, ipsorumque locum-tenentibus, cuilibet in solidum strictissime * præcipimus & mandamus sub pœnis indignationis nostræ & centum marcharum argenti.

[7] [cujus diploma datur:] Ceteros autem officiarios, & alios quoscumque nobis non subditos affectu singulari rogamus, [quatenus] sanctum * corpus ipsum per ditionis nostræ loca etiam & nobis non subdita libere *, honorabiliterque & decenter transferri permittant, quemadmodum Sanctos decet, opem, auxilium, favorem & reverentiam præstantes, nullumque obstaculum *, impedimentum, aut quodvis aliud, quod absit, præpeditum * seu mali machinationem quovis inferentes modo, cunctos & singulos prælatos, & alios ecclesiasticos affective rogantes, ut litteris nostris fidem adhibeant, & Deum in Sanctis suis honorantes, id ipsum corpus honorifice recipiant, recipique permittant, & libere transferre * ad locum usque * sibi in Ripolensi suo conventu destinatum: quod & singulare ob hoc nobis præstitum obsequium putabimus, & oppositum facientes, quasi nobis factam injuriam puniendos censebimus, & Dei & Sancti vindictam [in illos] haud dubitabimus. Datum Avilianæ die XII Augusti MCDLXVIII. Lamberti.

[8] Nomen hoc non invenio in alio nostro apographo; sed post annum 1469, [nonnullæ] qui ibidem, ut mox dicetur, correctionis gratia ponitur pro anno 1468, uti habet allatum diploma; post hunc, inquam, annum adduntur ista: Præsentibus Joanne episcopo Lausanensi cancellario Sabaudiæ, & aliis. Porro diploma Amedei Sabaudiæ ducis contuli cum alio exemplari ex Baldesano, de quo inferius, & ex hoc apographo transtuli non pauca in aliud, quod recitabam, uncinis tamen [] inclusa. Papebrochius antea indicatus vidit difficultatem in dicto mox anno 1468, & ad apographum Baldesanum notata reliquit sequentia: Si inter hunc Joannem & Guilielmum, anno MCDLXVII vita functum, mediavit Rudolphus juxta catalogum Sammarthanorum, brevis admodum fuit Rudolphi episcopatus: error tamen calami fuisse videtur, quo in charta Baldesani notabatur hoc diploma anno MCDLXVIII; cum decennium initio indicatum non nisi per annum MCDLXIX possit verificari, nec probabile sit inter diem promulgatæ & factæ translationis integrum annum intercessisse.

[9] Primum autem .. miraculorum (quod producetur inferius apud nos) ita describitur factum Cherii decimo post corporis adventum die, [ad illud observationes.] ut in margine notaverit Baldesanus annum MCDLXIX. Quod vero Sammarthani aiunt dictum Joannem anno MCDLXXIV fuisse Cardinalem S. Petri ad Vincula, non consistit cum Ciaconio, qui hunc titulum dat Juliano Cardinali Roboreo, nec ullius Joannis Lausanensis episcopi meminit inter illius temporis Cardinales. Ceterum Amedeus, cujus pio admodum ac religioso desiderio sacri corporis translatio ista contigit, est nonus inter alios synonymos, morum integritate & vitæ sanctitate spectabilior quam dominatu terreno. De Actis ejus, cultu & miraculis tractavimus ad diem XXX Martii.

[10] Hanc vero corporis B. Antonii translationem reddidit celebriorem publicus ipsius cultus in Pedemontio, [Beati cultus.] quem discimus e notitiis Ripolensibus ad Papebrochium missis, quæ ex Italico ita sonant: Corpus ejus est supra altare sacelli ipsius in tumba marmorea. Festum ejus celebratur XXIX Augusti: cantatur Missa, & sæpe dicuntur Missæ votivæ ad istud altare: sed non Missa nec Officium de ipso; quod hactenus permissum non est, nec usus obtinet. In dictis tamen notitiis indicatur, id non obstare, quo minus erga Beatum pia sit affectio. Et mox adduntur ista: Antequam sacellum restauraretur, totum erat circumdatum anathematibus, cera, & spoliis infirmorum, qui favores a Beato acceperant, atque etiam tabellulis; sed omnia per antiquitatem corrupta. Ibidem etiam sunt in præsentia tabellulæ aliquæ depictæ &c. Quibus adde, quæ in antecessum diximus num. 5. His publici cultus testificationibus inductus fuit Papebrochius, ut a die 2 Maii Beatum differret ad hunc diem. Per spolia infirmorum intelligo instrumenta, quibus infirmi utuntur ad supplenda utcumque miseriarum suarum incommoda, quæque Sanctorum altaribus, tamquam gratiarum a suis sospitatoribus obtentarum testimonia appendere solent, qualia sunt fulcra subalaria vel alia ejusdem vel diversi generis. Ex supra dictis conficimus, in cultu beati Martyris hic esse casum exceptum a decreto Urbani Papæ VIII per tempus immemorabile seu satis diuturnum ac legitimum ante idem decretum, ac proinde eum a nobis inseri posse Operi nostro inter alios præsentis diei cælicolas. Publicam quoque Beati venerationem ac salutarem invocationem patrocinii ejus corroborant miracula, quæ subnectemus post Martyrium ejus.

[Annotata]

* in hoc Ms. vitiose centesimo

* f. adden. supplicia

* sic & alibi: f. nostras

* al. districte

* al. non additur sanctum

* al. non additur libere

* al transferri permittant, obstaculum

* al. præpedicium

* al. transferri

* al. non add. usque

§ II. Scriptores, qui de hoc Martyre tractarunt; ejusdem martyrii chronotaxis; Ms. authenticum passionis & miraculorum.

[Primus martyrii scriptor,] Primus inter illos atque irrefragabilis auctoritatis scriptor est Frater Constantius ex Ordine eremitarum S. Hieronymi, oculatus videlicet rerum gestarum testis, Beati familiaris ac adjutor &c., ut pluribus declarat in ejusdem Martyrio, quod in epistola, de qua inferius, descripsit. Asservatum illud inveni inter alias notitias Taurinenses, & hoc titulo prænotatum: Divi ac invictissimi militis Christi beati Antonii de Ripolis, sacri Ordinis Prædicatorum, gloriosum certamen, ac insigne martyrium feliciter incipit. Et mox sequuntur ista: In Tunisio die vigesimo Aprilis, millesimo quatercentesimo sexagesimo extitit tractatus de martyrio cujusdam R. P. F. Antonii de Ripolis, Ordinis Prædicatorum, editus per Fr. Constantium Heremitarum sanctissimi Hyeronimi de monasterio S. Raphaëlis de Venetiis. In epistola vero, quæ hisce subjungitur, ad FF. Prædicatores potissimum scripta, exponit B. Antonii martyrium ipsemet Frater Constantius de Insula Capri, Heremitarum societatis Fr. Petri de Pisiis *, ad præsens captivus regis Tunici. Hæc ille de se. S. Petrum Pisanum, fundatorem pauperum eremitarum S. Hieronymi, dedimus tomo III Junii, die XVII ejusdem mensis, pag. 531 & sequentibus. Consuli etiam possunt, quæ de eodem Sancto, ejusque congregatione ac monasteriis collegit e variis auctoribus Hippolytus Elyot tomo 4 Historiæ Ordinum monasticorum, religiosorum ac militarium cap. 1.

[12] [ejusque patria & auctoritas:] Vocabat se laudatus Constantius de Insula Capri, secundum apographum nostrum, per quæ intelligo natale ejus solum seu patriam. Capreæ, uti habet Baudrandus, insula Italiæ, Campaniæ adjacens.., Capri hodie incolis vulgo, .. insula regni Neapolitani, in mari Thyrreno. Plura scribit Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ a columna 351 prioris editionis. Quæ porro Frater Constantius commemorat in dicta epistola de certamine ac morte B. Antonii, summa cum fide commemorat, ita ut in eadem non tam sit quærenda veritas, quam sponte se offerat, atque statim incurrat, ut ita dicam, in oculos lectoris. Cur autem patriæ istius auctoris modo notatæ addiderim secundum apographum nostrum, statim patebit.

[13] [ex hoc prompsit] Aliud exemplar apud nos est ex Ms. Florentino conventus S. Marci, hoc titulo: Vita & Martyrium B. Antonii de Pede montium Ordinis Prædicatorum, qui fuit receptus ad Ordinem per sanctum virum Antoninum postea episcopum Florentinum, martyrio coronatus de anno Domini MCDLIX (immo 1460, ut postea ostendetur.) Scriptor nomen suum ante Prologum exprimit his verbis: Reverendissimo domino Jacobo Cardinali Papiensi Franciscus Castilonensis * presbyter S. P. D. Ex præfato autem Prologo delibo in rem nostram hæc pauca: Lege igitur hoc novum martyrium, magnæ virtutis exemplar, quod leni stylo ac currenti calamo exercitationis caussa ἐπεξῆλθον *. Sumpsi autem id ex longiori epistola cujusdam Fratris Constantii Cyprii, qui huic rei enarratæ præsens & inspector adfuit. Quam enarrationem ille una cum gravissimorum testium fide & attestatione verissimam esse attestabatur. Hoc autem feci, ut brevior lucidiorque esset oratio. Sed vide, quanta fuerit archiepiscopi Antonii virtus & gratia post obitum, quæ tantum mereretur apud Dominum, ut hominem impietate & scelere deperditum ad pœnitentiam revocarit. Tantum enim valuit illarum sanctarum manuum impositio, ut non possit malo exitu claudi, quod tam sancto principio cœptum fuerat.. Vale.

[14] Observa primo: Jacobus Amanatus Cardinalis Papiensis dictus ab episcopatu, [suam narrationem] idem ad quem Pius II, qui ipsum familia & civitate Senensi donarat, assumptus fuerat anno MCDLX, mox anno sequenti donatus purpura cum titulo presbyterali S. Chrysogoni, obiit MCDLXXIX, ex Papebrochio. Secundo: Frater Constantius, qui supra dicebatur in nostro Ms. de insula Capri, hic vocatur Cyprius. Et in narratione martyrii dicit Castilionensis: Frater Constantius, ab insula Cypri oriundus. Utrum sit verius, non constat certo; etiamsi negare non possim, illud exemplar, quod antea assignabam, plurimis mendis respersum fuisse. An vero etiam mendose hic scribat de insula Capri pro de insula Cypri, non est mihi satis exploratum. Est autem Cyprus notissima Asiæ insula in mari Mediterraneo. Apud nos quoque est Ms. epistola Cardinalis Papiensis ad Franciscum Castilionensem presbyterum, commendantis martyrium Antonianum, & hortantis ad veteres Martyrum historias digniori stylo reparandas. Hic titulus est, qui eidem epistolæ præmittitur. Ejusdem autem contextus sic incipit: Antonianum martyrium, quod misisti ad me, magna dulcedine sensus omnes complevit: etenim grande est & mirabile, & his tepentibus seculis inauditum.

[15] Refertur etiam a te eo genere orationis, ut non majori fide tormenta illa subierit, [Franciscus Castilionensis, qui & alia] quam tu spiritu expresseris. Fecisti rem consentaneam sacerdoti, placitam Deo, & quæ nobis exemplo esse possit, si non ad eadem suscipienda, saltem ad toleranda patientius, quæ contra carnem nos premunt.. Hortor, capessas alia, neque hic finem industriæ facias &c. Signatur Romæ ad XXV Januarii MCDLXIX. Habemus etiam aliam epistolam laudati Francisci ad eumdem Cardinalem, in qua, sicut prænotatur, pulchre se eximit ab injuncto Martyrum opere. His addi potest alia, quam præ manibus habeo, hoc titulo: Hieronymus abbas S. Floræ Aretinæ (Vide Lubinum in Notitia abbatiarum Italiæ pag. 26) Francisco suo Castilionensi presbytero S. D. Sequitur hoc epistolæ argumentum in nostro exemplari: Commendat Antonianum martyrium. Tres istæ epistolæ .. post hanc, de qua agebam, Castilionei epitomen sequebantur, uti colligo ex Papebrochio. Tertio: Alia idem Franciscus de Sanctis scripsit: nam tomo 1 Aprilis nostri, die V ejusdem mensis, pag. 478 lego, Majores nostros reperisse in conventus S. Marci Florentiæ codice Vitam S. Vincentii (Ferrerii) anno MCDLXX editam per dominum Franciscum Castilionensem presbyterum, sacræ theologiæ doctorem, & in litteris Græcis atque Latinis sui temporis eruditissimum, canonicum S. Laurentii Florentini, & plebanum S. Appiani.

[16] [scripsit: hunc secutus Leander Albertus.] Et ibidem a nobis adduntur ista: Qui anno MCDLXXI conscripsit Vitam S. Petri martyris, ac proxime sequenti Vitam S. Thomæ Aquinatis. Papebrochius adjungit hisce Francisci lucubrationibus Vitas S. Marci Papæ, Christophori archiepiscopi Bononiensis, & Orlandi archiepiscopi Florentini post S. Antoninum. Vitam seu potius Martyrium B. Antonii Ripolensis, a sæpe dicto Francisco conscriptum, Leander Albertus, qui floruit seculo decimo sexto, inseruit suo Operi de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum libro 2 in fine, sed omisso Prologo, & nos, inquit Papebrochius, insuper vidimus manuscriptam, sed absque Prologo, Mediolani in tomo 1 Ambrosii Taëgii de Insigniis d. Ordinis fol. 220. Fuit Ordinis Prædicatorum, vixitque seculo 16. Habemus miracula e documentis authenticis, hoc titulo prænotatis: Aliqua miracula B. Antonii de Ripolis. Hæc dabimus post Beati Martyrium. Aliud præterea Ms. in manibus habeo, quod continet miracula a R. D. Guilielmo Baldesano eruta, ex charta ejus manu scripta. Fuit is canonicus & theologus metropolitanæ Taurinensis, teste Papebrochio, a cujus erudito calamo Historiam S. Mauritii & Legionis Thebææ habemus. Scriptum vero ejus, quod venerat in manus Papebrochii, hoc fuisse exordio addit: Fr. Constantius Cyprius, Ordinis Eremitarum D. Hieronymi, monachus S. Raphaëlis de Venetiis scripsit martyrium D. Antonii Mulinerii de Rippolis Dominicani.

[17] [Errores chronologici,] Auctores varii, qui post Fr. Constantium de hoc Beato scripserunt, lapsi sunt in chronologicos errores. Hujus primum referemus chronotaxim, deinde autem parachronismos illorum ex eo ostendemus. Captus est Beatus .. secundo die mensis Augusti MCDLVIII: nono vero ejusdem mensis die idem & reliqui .. capti ingressi sunt urbem Tunetanam, ex cap. 1 apud nos num. 2. Deinde acciderunt ea, quæ ibidem narrantur a num. 3. Quo elapso tempore, secundo die Veneris post Paschale festum anni proxime decursi MCDLIX, die vero sexta mensis Aprilis.. Christi nomen .. & fidem Catholicam negavit .. &.. Mahometanam sectam confessus est, ibidem num. 6. Conveniunt calculi chronologici. Anno quippe 1459 incidit Pascha in diem XXV Martii. In illa vero apostasia stetit quatuor menses, ut ibidem sequitur: post quos resipuit primo clam, ac deinde palam, exspectans regem Tunetanum, qui erat in castris, ut coram quo erraverat palam, coram eodem rediret pariter ad fidem .., ac etiam anno revoluto, diem, in quo erraverat, expectaret: quo in proposito circa sex menses constantissime perduravit, num. 8. Die Palmarum (XVI Aprilis) ad martyrium se accingit, regem adit, fidem profitetur, num. 8 & 9. Denique post promissa, minas & verbera, ille sanctissimus dies Jovis affuit, quo Dominus Jesus ultimam cœnam cum discipulis suis egit. Quo die .. in superna patria cælestes comedit epulas, heroïco utique martyrio perfunctus die XX Aprilis anno 1460, cum Pascha tunc inciderit in diem XXIII ejusdem mensis. Hæc Constantii chronotaxis nitida admodum & concinna est; ut mirum sit, nonnullos scriptores tam misere hallucinatos fuisse.

[18] [in quos varii scriptores sunt lapsi:] Franciscus Castilionensis, qui suam tamen de Beati martyrio lucubrationem ex epistola Constantii deprompsit, sic secundum nostrum apographum memorat: Tandem .. frequenti populo, & præsente barbaro rege, gloriosum Christi nomen, sanctamque etiam fidem abnegavit. Hoc fuit VIII Kalend. Aprilis, seu XXV mensis Martii, prima sexta feria post Pascha Domini, millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Et postea, Aderat igitur, inquit, jam dies dictus, quo illi, nisi mutasset sententiam, moriendum erat. Is erat dies Jovis, quo Dominus noster cœnam cum discipulis suis fecerat, IV Idus Aprilis, (sive decimus ejusdem mensis) ducitur ad præsidem &c. Verum neutiquam tunc temporis concurrere potuit cœna Domini cum isto die: nam anno 1458 (quem in apographo nostro fuisse scriptum, sed correctum, posito anno 1459 invenio) pascha fuit die 2 Aprilis: anno 1459, XXV Martii: anno 1460, XXIII Aprilis, ut modo indicavimus. Castilionensi adde Leandrum Albertum, qui beati Martyris a Christo defectionem ponit accidisse VIII Idus Martii, id est, die VIII ejusdem mensis: mortem autem signat die Jovis sancto, quarto Idus Aprilis, ex & cum Castilionensi. Ex dictis corrigendus quoque Lopezius, qui lamentabilem B. Antonii lapsum innectit diei VIII Martii; ejusdemque sententiam mortis mandatam exsecutioni scribit die Jovis sancto, die X Aprilis.

[19] Antequam perveniamus ad editionem Martyrii, dicimus, [martyrii] illud nobis de eodem præplacuisse exemplar, quod supra laudatus Frater Constantius conscripsit in sua epistola, cum sit primum ac genuinum, atque adeo aliis præferendum. Cupidus, aiebat Papebrochius, ad ipsum totius narrationis fontem perveniendi, Taurinum scripsi, & Rupulis curavi quærendam epistolam prædictam: etiamsi securos nos, sicut præmiserat, de historiæ totius veritate facit, quod Franciscus (Castilionensis) profiteatur in Prologo .. se totam sumpsisse ex longiori epistola, jam memorata. Quod vero cupiebat tunc Papebrochius, postea obtinuit, & magno nostro bono, cum Franciscus Castilionensis dicat in sua narratione: Quam (epistolam) nos pro arbitrio nostro amicorumque usu in commentarii formam redegimus. Epistola vero genuina ab ejusdem commentario quantum differt. Magnam porro meretur laudem in notitiis Ripolensibus huc transmissis R. P. Franciscus de Malines S. J., Rector sæpius collegii Taurinensis: idque conficitur ex hujus ad illum epistola Taurini data XIX Decembris MDCLXXVI, in qua hæc lego: Mitto tandem quæ inventa sunt de B. Antonio de Ripolis. Multum debemus bonis patribus Dominicanis Ripolensibus, qui diu siverunt me habere quæcumque repererunt de isto Beato, donec invenirem hominem, qui posset omnia illa legere & describere.

[20] In alio autem apographo, quod manu sua scripsit Papebrochius, [apographa,] cuique prænotavit hunc titulum, Epitome a Fr. Constantio Cyprio teste oculato, subjuncta tractatui de martyrio Antonii, per R. D. Guilielmum Baldesanum transcripta; in illo, inquam, apographo, quod habebat Papebrochius, quando nondum acceperat prædictam ejusdem Constantii epistolam, subnexam invenio hanc metricam inscriptionem, quæ etiam habetur in alio nostro ecgrapho post epistolam Fr. Constantii.

Iste Ligur natus Antonius Rippolis exstat,
      Cujus mors nostro tempore sancta fuit:
Nam se cultorem Christi dum rite fatetur,
      Impia gens saxis enecat Afra Virum.
Ignibus extinctum tentarunt urere corpus:
      Flamma tamen non est viribus usa suis.

Nec plura novi, quibus lectorem hic morari debeam; eorum enim, quæ supersunt, ratio habetur in Annotatis ad Martyrium & miracula, quæ subjicio. Illud autem sicut mendis præsertim contra orthographiam refertissimum est, sic identidem illud emendabo in gratiam lectoris, daboque illud sub nomine Prædicatorum Ripolensium, propter præmissa modo ex epistola R. P. Malinesii, & dividam in capita & numeros. Idem feci in miraculis.

[Annotata]

* l. Pisis

* al. Castilionensis

* i. e. enarravi

MARTYRIUM
Auctore Fratre Constantio Ordinis S. Hieronymi.
Ex Ms. FF. Prædicatorum Ripolensium.

Antonius Ripolanus M. ex Ordine FF. Prædicatorum, Tuneti in Africa (B.)

BHL Number: 0606

A. Constantio.

CAPUT I.
Beati captivitas, apostasia ac pœnitentia.

[Auctor in epistola ad PP. Prædicatores] Universis & singulis Christi fidelibus, & potissime omnibus, & quibuscumque reverendissimis magistris, baccalariis, lectoribus, cæterisque Fratribus Ordinis Prædicatorum, salutem exoptat, & manifestum facit frater Constantius de Insula Capri a, Heremitarum societatis Fr. Petri de Pisis ad præsens captivus regis Tunici. Visum est in non modicum interesse mea, singulis vobis notum facere omnibus, quod in urbe ista, omni memoria dignum non sine Dei ministerio nuper contigerit, cum & Christianus, & sacerdos, ac Religiosus, licet omnibus indignus, sim

[2] [exponit] Quidam frater Antonius de Ripolis Pedemontensis, Ordinis Prædicatorum, qui ingressus est Religionem superioribus annis Florentiæ in-Conventu sancti Marci b, cujus erat tunc Prior Frater Antonius c, vir quidem integerrimus, qui deinde sua prorsus exposcente virtute & animi sinceritate ad ejusdem civitatis archiepiscopatum sublimatus extitit, dum Fr. Antonius de Ripolis Pedemontanus e Sicilia ad regnum Neapolitanum d migraret in quadam caravella e, cui Joannes Sardus præerat, captus per Nardum Anequinum, qui piraticam artem pro rege isto barbaro, contra Christianos (licet Christianus) exercet. Quod quidem actum est secundo die mensis Augusti MCCCCLVIII f; nono vero ejusdem mensis idem Fr. Antonius & reliqui in eadem caravella capti & ligati colla funibus hanc ingressi sunt urbem.

[3] [B. Antonii] Quibus per loca consueta urbis circumductis, & facto, ut moris est, spectaculo, idem frater Antonius & reliqui ad commune omnium regionum captivorum carcerem missi sunt. Quo ego, quam primum potui, ad eumdem fratrem Antonium visendum accessi: quem plurimis hortatus sum verbis, suæque inopiæ, si non ut debui, ut valui, subveni; ipsumque diligentissime de confessione audivi, &, dum in eodem carcere degeret, secum familiariter atque amicabiliter conversabar. Qui quidem cum in ceteris satis bene moratus, &, ut decebat Religiosum, esse videretur, una in re, sed peroptima quidem deficiente, consideravi: hoc est, quod nimis impatienter, & iniquo animo flagellum carceris ferre videbatur.

[4] Quapropter perpaucis elapsis diebus ad foras exeundum operam dedit. [captivitatem] Nam permisit rex iste captivos, fidejussione præstita, extra carcerem degere. Et dum in hoc laborabat, certe nimis anxie atque impatienter se gerebat. Nam cum super excarceratione ejus scriberet ad spectabilem virum dominum Clementem Cicerum, tunc Januensem consulem, aliqua profecto inepte & scandalose dicebat: qua in re idem D. consul decrevit, non se de hoc homine impedire: sed rogatus atque compulsus precibus cujusdam vener. Fr. Joannis ejusdem Ordinis Januensium capellani, eumdem Fr. Antonium a dicto carcere idem D. consul extraxit, & pecuniam, qua dictæ incarcerationi fuit opus, de suo proprio solvit. Sed priusquam exiret, spectabilis ille ac D. consul Clemens protestatus fuit, dictum Fr. Antonium esse Januensem, & propterea a captivitate liberandum.

[5] Ad quod petendum ipse differebat, quoniam super hujusmodi ad ducem, [& carcerem,] remque publicam Januensium scripserat: a quibus responsum expectabat, quo certior factus rem tutius veriusque prosequeretur. Quem quidem Fr. Antonium excarceratum F. Joannes præfatus in domuncula suscepit sua, simulque tam in domo quam in ecclesia in fundaco g dictorum Januensium existente degebant: qui, licet sibi fuerint vestimenta Religioso & captivo necessaria, & convenientia impensa, nec quicquam reliquorum ad vitam necessariorum sibi defecisset; tamen, ut consueverat, satis impatienter se gerebat, ac moleste ferebat ejus sortem, & hoc modo extra dictum carcerem quinque vel circa mensibus mansit Christianus.

[6] Quo elapso tempore, secundo die Veneris post Paschale festum anni proxime decursi MCCCCLIX h, [abjurationem fidei] die vero sexta mensis Aprilis, seu diabolica suggestione superatus, seu ejus incredulitate atque perfidia compulsus, præsente isto rege barbaro, gloriosissimum Christi nomen, sanctissimamque fidem ejus Catholicam & apostolicam negavit, & detestabilem, falsam atque fœdissimam Mahometanam sectam confessus est, & ut perfidus Maurus & Christiani nominis hostis infestissimus stetit quatuor menses pleno semper ore fidem nostram Christianam reprobando, & sectam illam maledictam Mahometi ad cælum miris laudibus ferendo.

[7] Quo quidem tempore dictorum videlicet quatuor mensium, [Catholicæ,] librum, quem Alcoranum i vocant, transferre cœpit ex lingua barbara in linguam Latinam vel Italicam, adhibito sibi quodam, qui utramque linguam Latinam vel Italicam optime noverat: in quo libro continentur omnia, quæ ad eamdem perditissimam sectam pertinent: quo in libro vidit, clareque cognovit, nihil esse præter errores & falsitates, ac omnia ludibrio penitus habenda, ipsoque auditu vel horrenda vel deridenda k.

[8] Itaque viso errore, & cognito peccato suo, adjutus a Domino Deo vivo & vero, [resipiscentiam.] qui neminem ad se redeuntem respuit, doluit, & percussus, ut mirabiliter sanaretur tamquam Paulus apostolus persecutor fidei, calicem decrevit bibere passionis, & in primis expulit uxorem, quotidieque dicebat Officium tamquam Christianus & Religiosus, & reliqua omnia, quæ secreto facere poterat. Nam ad ea, quæ erant facienda palam, fuit sibi consilium, regem istum expectare, qui erat in castris, ut coram quo erraverat palam, coram eodem rediret ad fidem pariter, & ad vitam, ac etiam anno revoluto diem, in quo erraverat, expectaret: quo in proposito circa sex menses constantissime perduravit.

ANNOTATA.

a Suspicor legendum Cypri, sicut scribunt alii: etenim cum hoc exemplar sit valde mendosum, facile etiam hic mendum irrepserit.

b Quem locum, uti addit Castilionensis, Cosmus Medices, vir ea tempestate opibus, auctoritate & prudentia admodum præstans a fundamento erexerat.

c Castilionensis: Recepit ad Religionem atque induit ipsemet habitu S. Dominici. Beati autem nostri conversionem adscribi meritis S. Antonini,diximus in Commentario prævio num. 3.

d Notissima sunt regna Siciliæ ac Neapolitanum.

e Caravella, vox Italica, species navigii, ut dicitur in auctiore editione Glossarii Cangiani.

f De calculis chronologicis, quos in hoc martyrio ponit Constantius, aliorumque hallucinationibus ex ipso correctis, consule Commentarium num. 17.

g Funda, bursa, crumena, Italis… Proprie vero fundam appellarunt recentiores locum publicum, in quem conveniunt mercatores de rebus suis & commerciis invicem acturi, quod in eo deponatur communis eorum thesaurus vel pecunia ad eadem commercia, atque adeo merces ipsæ. Hoc autem nomine veniunt bursa hic Antverpiæ, & Amstelodami &c. Fundicus eadem notione & origine: Itali etiamnum fundaco vocant, quod anteriores fundam, vel nostri fonde. Scribitur etiam funticus, fonticus, fundicus &c., ex Glossario Cangii, in quo adduntur exempla scriptorum.

h Dissonat exemplar Francisci Castilionensis, sed errat. Consule Commentarium.

i De initiis Mahometis, ejusque putidissimo libro, quem Alcoranum vocant, vide tomi V Augustidiem XXV in Annotatis ad Vitam tertiam S. Ludovici Francorum regis pag. 708 littera b.

k Franciscus Castilionensis: Qua ex re cœpit paullatim resipiscere, cum in eo (Alcorano) nihil sanum, nil cohærens .., & non nisi fabulas & ineptias reperisset. Sed cum nonnulli ex Italia mercatores eo applicuissent, fertur ab eis, quidnam novi afferrent, quæsisse: cui cum inter alia narrarent, sanctissimum archiepiscopum Antonium vita defunctum esse, ex eoque manifesta signa sanctitatis & miracula fieri, illico perculsus animo immutatus est, pœnitentiaque ductus, cœpit primum uxorem, quam barbarica lege duxerat, a se rejicere &c.

CAPUT II.
Publica fidei orthodoxæ professio, martyrium, sepultura, gratiæ per Martyrem aliis collatæ.

[Ad profitendam Christi fidem se parat intrepidus:] Et ecce rex adventavit. Bonus autem Christi miles arma ad victoriam suam necessaria se statim induit: cuncta omnia sacratissima accepit Ecclesiæ Sacramenta: quibus peractis omnibus, pauca quidem, sed mira cum gravitate ad detestationem perditissimæ sectæ & sacratissimæ nostræ fidei commendationem dixit coram omnibus Christi fidelibus, qui illo die Palmarum a in ecclesia erant congregati, ubi ego ipse tunc fidem Christi prædicabam, & assumpto sanctissimo habitu suo, a dicto F. Joanne concesso, rasoque capite & remanente corona, lætissimo animo inde discessit, & ad locum, ubi regem convenire debebat, velocissimo gradu properabat, ut maximo finalique supplicio suum lueret errorem, & Jesum Christum verum Deum, & hominem, quem verbis, & sanguine b palam negaverat, verbis & sanguine palam confiteretur.

O mira Dei bonitas! O inexplicabilis omnium hominum linguis clementia! quæ numquam servis suis opem ferre negat, quæ omni tempore pulsantibus ostium aperit. Sciebat enim fidelissimus ille Dei Servus crudelissime se moriturum, & ita forti atque securo animo persistebat, quod non ad violentissimam mortem, sed velut ad suave gaudium videbatur accedere, nec ipso oris aliquatenus mutato colore, quod inter cætera potissimum mirabile notavi: nam interfui & vidi.

[10] Itaque solus, sed magni Dei consilio sibi comite, [adit regem,] castellum adivit, regemque alloquens, magna ibi magnatum assistente corona, alacri atque intrepido animo, alta & clara voce confessus est, se esse Christianum, & confitendo Christi fidem ad moriendum se esse paratum, semper magnificando Christi nomen & suum nefandum errorem mirabiliter detestando. Quod rex audiens, admirans hominis constantiam & fervorem, cœpit eum placide ac suaviter blandiri, & admonere, ut ad primum suum rediret errorem, alioquin vitam ejus, quam lætissimam atque deliciosissimam agere posset, cum acerbissima morte commutaret, &, si ad Mahometi sectam reverteretur, quod magnis eum muneribus afficere non dubitaret.

[11] Cui regi constantissimus Vir respondit, non egere muneribus suis: [ejusque munera spernens carceri mancipatur:] sed eum hortabatur atque admonebat, quod pro consequendis divinis æternisque muneribus ad Jesum Christum, uberrimum misericordiæ fontem, concurreret, secumque omnes regniculos * atque subditos suos traheret, & sic optimus esset & rex, & dux, nullamque putaret rectam esse viam, quæ ducat ad patriam, præter Christi fidem. Quæ omnia & multa alia ad idem tendentia rex audiens, hinc stupore confusus, hinc ira ardens, jussit illum ad carcerem duci, causamque ad præsidem c, seu primum dictæ sectæ deferri, qui hominem merito supplicio puniret.

[12] O felicem hominem! O rem per universa orbis loca prædicandam! Quis est hominum, qui dicere posset, [crudeliter in eum sævitur:] qua furia, quo fremitu ille tunc captus, quot alapis, quotque verberibus & in facie & in capite crudelissime fuit percussus. Nam illorum omnium, qui crudelius ferociusque secum agere poterat, fortunatiorem se esse credebat. Sed ad dicendum & ad credendum difficilius est, qua constantia atque fortitudine prædicta omnia ille tolerabat semper Christi nomen confitendo & laudando. Itaque introductus est [in] carcerem, & statim ego, non quia opus esset, sed ut tanto negotio aliquid præstarem obsequii, eum hortatus sum meis litteris, & idem fecerunt nonnulli mercatores Januenses, atque miserunt omnia ad vitam necessaria & ad vestitum: sed ille tantummodo parum panis & aquæ capiebat, reliqua vero pauperibus Christianis, & captivis in eodem carcere detentis impartiebatur.

[13] [promissis & minis frustra tentatur,] Crastina vero die fuit ad præsidem prædictæ sectæ ductus, qui præses mirum in modum conatus est eum ad primum suum deducere errorem modo blanditiis, modo maximis pollicitationibus agendo: & demum terribilem cruentamque mortem, qua vitam finiturus erat, ante oculos ponebat. Sed bonus atque fidelis Miles iisdem armis, quibus regem prius vicerat, hunc præsidem prosternebat, ac penitus conquassabat: quibus præses resistere non valens, eum ab ejus præsentia auferri jussit, & ad carcerem duci, sibique denunciari, quod si infra triduum ad primum suum non reverteretur errorem, & nomen Mahometi palam non confiteretur, horrendissimo genere mortis sibi moriendum esse, exploratum haberet.

[14] [& acerbissime cæsus] Quibus dictis verbis fuit reductus ad carcerem, & inter reducendum alapis sæpius aliisque verberibus lacerabatur. Post quod triduum, ecce subsequens ille sanctissimus dies Jovis affuit, quo Dominus Jesus ultimam cœnam cum discipulis suis egit. Quo die verus Christi Discipulus cum præceptore suo in superna patria cælestes comedit epulas. Illa namque ultima die, & vice, prædicto coram præside fuit ductus. Quem postquam præses frustra monuit atque terruit, censuitque nulla vi nulloque ingenio a suo proposito posse moveri, ad præbendam jugulo * cervicem, atque totum corpus lapidibus conquassandum sua iniqua sententia condemnavit.

[15] [cæpite damnatur,] Qua sententia promulgata carnifices mansuetum Christi Servum furioso impetu secum trahentes, ad locum talibus deputatum abierunt: quorum carnificum clam aliquibus vocatis, qui & nostram noverant linguam, & majorem vim ingenii habere videbantur, jussit præses idem, ut dum ad locum martyrio præordinatum accederent, non desisterent, quoad possent, ab ejus proposito hominem abstrahere, & si viderent usque ad illud extremum vitæ suæ eum aliquo modo a suo moveri proposito, ad eum illico reducerent, nec deinceps aliquid sibi inferrent molestiæ. Quæ omnia lictores illi diligentissime peregerunt; sed nequaquam * laboraverunt.

[16] Nam qui se totum Deo dederat, nec preces, nec minas hominum curabat, [ac constantia magna & pietate] & quo asperius vapulabat, & ferventius Deum orabat, & percutientibus ignoscebat. Dumque esset jam loco constituto propinquus apud Christianorum funditos expoliavit se habitum suum, quem lictoribus illis dedit, dicens: Servate hunc habitum ne sanguini involvatur: quem si purum ab omni labe atque sordibus, Christianis dederitis, gratum ab eis pretium habebitis; quem illi acceperunt, & sic facturos fore promiserunt atque fecerunt. Et ecce ad proprium locum applicaverunt, ubi fidelissimus Christi miles ipsos spiculatores exoravit Deum orandi spatium, & positis genibus ad terram, manibus vero ad cælum elevatis versus Orientem, cum ingenti fervore orabat, magna ibi Maurorum multitudine aspiciente & admirante, & quam plurimis etiam Christianis, quoniam locus ille prope Christianorum funditos est. Quem sic perorantem * & quasi raptum ad cælum omnes spiculatores illi, ac etiam quam plures aliorum Maurorum ibi astantium magno cum fremitu, vocibus atque tumultu, alii lapidibus, alii gladiis percutere cœperunt.

[17] O res admiranda atque omnium hominum tenacissima memoria retinenda! [martyrium subit, miris modis] quam pie atque benigne Deus agat cum servis suis, quotque * robore eos muniat atque confirmet. Nemo fuit, qui audierit eximium illum Virum vel vociferare vel conqueri, vel inclinatione vel motu, seu nutu aliquo vehementissimos illos ictus & maxime lapidum fugere, aut illis aliquo modo cedere; imo cum nullis esset aut catenis aut funibus vinctus, sed toto corpore solutus, ita stabat immobilis, quod non ut vinctus, sed ut clavis affixus esse videbatur: donec vis maxima lapidum atque copia eum prostravit ad terram, totumque obruit, & sic beatissimam illam animam suo Creatori reddidit. Quo facto, eo magna congeries lignorum [allata est] qua accensa fuit corpus illud igni appositum, ut combureretur. Mirabile dictu; sed quod ipse vidi, possum & debeo dicere palam, jacuit cadaver illud longum temporis spatium inter flammas, & postquam illud inde amoverunt, non fuit de ejus capite atque barba unicus capillus igne læsus inventus.

[18] Magna enim pars capillorum ejus tam capitis quam barbæ a Christianis in præsentiarum detinentur. [divinitus honoratum:] Quod quidem cadaver flammis subtractum, totum, ut erat laceratum ac ictibus saxorum conquassatum, & vulneribus saxorum seu gladiorum transfixum, per omnia celebriora loca civitatis ad dedecus & etiam ad terrorem circumtulerunt, & demum in quamdam foveam plenam sordibus immundis, ac pessimum fœtorem exhalantem projecerunt: unde opera mercatorum Januensium non sine pecuniarum copia eductum fuit, & ad eorum ecclesiam, in eorum fundaco existentem, delatum omnes mercatores Januenses magno cum caritatis & devotionis fervore cereis accensis susceperunt, & in primis limum, ceterasque sordes, quæ hærebant cadaveri, abstulerunt, lotumque aqua pura atque sola calida, atque inde frigida, optime redolebat: quod deinde redolentissima rosarum aqua totum aspergi, & in terram sepeliri, fuit omnibus consilium: sicque actum est.

[19] Nam manibus ipse meis cadaver illud indui habitum suum, [ipsius sepultura:] & in quadam capsa lignea clausa sub pedibus Crucifixi sepelivimus in dicta ecclesia Januensium. Ipse enim illum suo tumulo locum elegerat d. Admirantur omnes, qui huic novæ atque maximæ rei interfuerunt, tantam viri constantiam, tantumque inexpugnabile *: nec aliquis dubitare potest, quin tamquam verus Christi martyr suam diem feliciter egerit extremam, & sua pretiosa morte vitam sit adeptus æternam.

[20] Quod ita esse jam immensus ille munerum largitor Deus ostendit; cum hactenus quatuor Christiani omni digni fide testati sint, quod, dum universis variique generibus morborum laborarent, & se eidem fidelissimo Christi Militi devote commendarent, [quatuor Christiani per Beatum sanati.] facti sunt statim incolumes e. Valete in Domino Patres reverendissimi, domini mei. Sed quod utile aut bonum in hac epistola dixi, non meis, sed sancti hujus Viri meritis imputetur. Si quid vero superfluum & non bonum inest, solum meæ ignorantiæ & negligentiæ hoc accidisse ab omnibus judicetur. Vos autem, Patres, Deum pro me oretis, quæso, ad laudem Domini nostri Jesu Christi per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Illo die Palmarum, qui anno Christi 1460 incidit in diem XVI Aprilis. Vide Comment., ubi dedimus martyrii chronotaxim.

b Hinc videtur colligi, quod abjurationem Christi scriptam subnotaverit Antonius suo sanguine.

c Baldesanus in epitome martyrii descripta: Eum præsidis Caddi judicio in carcerem tractum dimisit.

d Quam minore cum emphasi narrat ista Castilionensis, postquam de suavissimo odore corporis egisset: Tandem, inquit, a fidelibus curatum (corpus) omni diligentia, pie atque honestissime in arcula conditum, in ecclesia postremo Januensium, quæ in eadem civitate Carthaginis [Note: ] [i. e. Tuneti] sita est, sub pedibus Crucifixi est sepultum: is enim adhuc vivens eum sibi sepulturæ locum delegerat. Satis autem noti sunt Genuenses, qui hic & alibi vocantur Januenses.

e Hæc Castilionensis: Nec multo post cœpit Dominus per martyrem suum Antonium non pauca signa & miracula in testimonium tantæ virtutis ostendere &c., quæ mox inferius hic sequentur. Deinde rem miram singillatim narrat, quam & nos statim dabimus, ubi de miraculis agemus. Denique Beati martyrium laudans, sanctorumque Martyrum collegio eum adscribendum censens, narrationi suæ idem scriptor imponit finem.

* f. regnicolas

* f. gladio

* nequidquam

* f. permanentem

* f. quantoque

* f. adden. robur

MIRACULA AUTHENTICA
Ex tabulis Mss. Ripolensibus PP. Prædicatorum.

Antonius Ripolanus M. ex Ordine FF. Prædicatorum, Tuneti in Africa (B.)

BHL Number: 0608

EX MS.

CAPUT I.
Mira maris tempestas; sanata surditas, oculus pessime affectus, paralysis.

[Orta in mari tempestas fertur] Miraculis, quæ e dictis tabulis mox daturus sum, rem miram præmitto aliunde. Franciscus Castilionensis sæpissime supra citatus, ista commemorat: Nec multo post (sepulto Beati corpore) cœpit Dominus per martyrem suum Antonium non pauca signa & miracula in testimonium tantæ virtutis ostendere, habeturque adhuc a fidelibus, qui isthic habitant, in honore & reverentia non parva. Quin & quod ipse a Borzanno Janifiglazio cive nostro, viro sane nobili genere opibusque & maritimis laudibus glorioso, accepi, non est prætermittendum. Ipse enim, & alias sæpius mercaturæ gratia, & non multo post obitum hujus B. Martyris eo se contulerat. Dumque ibi aliquot dies moram traheret, accidit, ut nonnulli ex illis infidelibus e portu in altum, magna cum cæli & maris tranquillitate, solverent; nec multo post in eumdem portum, acti gravissima tempestate, redirent. Quam rem admiratus hic noster civis, quæsivit a quodam sibi familiari, qui unus erat ex iis, qui in ea navi fuerant, quid causæ esset, ob quam tam cito remeassent, & quæ fuisset illa maris vexatio, cum nusquam nisi tranquillitas undique cælo marique eo die apparuisset.

[2] Cui ille respondit, nescire se prorsus, unde id factum esset; [ob lapides, quibus Beatus fuerat appetitus, irreverenter habitos.] verum nusquam hoc proferret admonuit; hanc fuisse eorum, qui in navi fuerant, opinionem, eam tempestatem marisque motum ea de causa illis exortum esse, quod, cum arenam saxaque in navim inferrent, ut facilioris navigationis causa fieri consuevit, aliquot ex illis lapidibus, quibus Vir sanctus percussus fuerat, se importasse arbitrabantur. Cumque aspera gravique procella subito exorta premerentur; pœnitentia ducti cœperunt inter se scelus, quod perpetraverant, agnoscere & profiteri; sicque veriti, ne in interitum abirent, non progredi, quo instituerant, sed in portum redire decreverunt. Eaque de caussa in eorum etiam cæcis animis, aliorumque, qui id audierant, ortus est timor non parvus, & B. Martyris reverentia.

[3] Miracula sequentia damus e nostro exemplari Ms., [Surdus auditum recipit:] quod desumptum est e tabulis PP. Dominicanorum Ripolensium. Anno Domini millesimo quatercentesimo septuagesimo, Indictione tertia, die vigesima quinta mensis Aprilis, actum Ripolis in sacristia ecclesiæ FF. Prædicatorum de Ripolis, præsentibus ibidem N. Valeriano Provana, & Simondino Grande testibus &c. Notum sit omnibus, quod instantibus & requirentibus V. Fr. Laurentio Barsotti, Fr. Claudio Carselli, & Fr. Martino Rughetti, & fratribus conventus ejusdem loci ecclesiæ ibidem, honesta mulier Catharina uxor Jacobi Pistoni de Cargnano dixit, & in rei veritate attestata fuit, quod dictus Jacobus Pistoni, ejus vir, de anno præsenti post festum Nativitatis Domini, & ante carniscpium a stetit surdus, in tantum, quod nihil audiebat per spatium quindecim dierum, & quod vovit B. Antonio de Ripolis, quod, si posset liberari, quod * veniret vel mandaret ad visitandum corpus dicti B. Antonii, & quod incontinenti, quod vovit, fuit liberatus, in tantum, quod ita bene audivit mediante gratia divina, sicuti numquam passus fuisset surditatem, & ut ante audiebat. De quibus præmissis dicti venerabiles Fratres perceperunt instrumentum &c.

[4] Anno Domini millesimo quatercentesimo sexagesimo nono, [oculus] Indictione secunda, die vigesima octava mensis Decembris actum Ripolis in claustro ecclesiæ sancti Dominici, Ordinis Fratrum Prædicatorum juxta ostium dictæ ecclesiæ sancti Dominici, præsentibus ibidem Andrea Grassi, Constantino Grayloto, Bartholomæo Batuelli, Gaspardo & Baldusardo fratribus de Bathuellis de Ripolis, ac Matthæo Roda de Malezeto mandamenti b Bardoneschiæ c *, testibus &c.

[5] Notum sit omnibus, quod constitutus ante præsentiam ipsorum testium, & mei notarii infrascripti, ac ad requisitionem ven. [pessime affectus] Fratris Bernardini Allani ex Fratribus Prædicatorum de Ripolis, videlicet Andreas Forneri de Malezeto mandamenti Bardoneschiæ, dixit ibidem, & realiter attestatus fuit cum juramento, per eum in manibus mei notarii infrascripti præstito; quod sunt quatuor anni elapsi, vel circa, quibus ipse Andreas passus fuit maximum dolorem in oculis suis, & quod per certum spatium dolor oculi sinistri conversus fuit ad oculum dexterum, in [tantum] quod dictus ejus oculus dexter tantum sibi dolebat, & tantum dabat sibi dolorem, quod non poterat durare, nec illud malum pati, & quod jam sunt plures dies, quod dictus oculus dexter tantum faciebat sibi dolorem, quod nesciebat quid facere, & jam erat totus coopertus de tela, & magnam telatam d habebat super eo, nec de eo jam pluribus diebus non poterat videre.

[6] [sanatur:] Ex quo venit sibi ad notitiam, quod beatus Antonius de Ripolis faciebat multa miracula: quo audito vovit, & fecit devotionem ad dictum B. Antonium, quod, si posset de dicto oculo liberari, quod veniret Ripolas pergere ad visitandum corpus dicti B. Antonii de Ripolis: qua devotione, & promissione facta, illico liberatus fuit de dicto oculo, in tantum, quod quia nihil postea sibi doluit, & ita bene de dicto oculo vidit & videt [in] tantum [tamquam] si nullum malum in eo passus fuisset, ex quo hac de causa huc venit ad dictum corpus B. Antonii visitandum: de quibus præmissis præfatus Fr. Bernardinus nomine præfati conventus percepit instrumentum aut plura &c.

[7] [testimonium] Anno Domini millesimo quatercentesimo sexagesimo nono, Indictione secunda, die Martis, vigesima nona mensis Augusti, modicum ante horam nonæ, actum in finibus Ripolarum, in via publica, qua itur versus Beynascum e ante pratum nobilis Vincentii Felixi, præsentibus ibidem nobili & egregio domino Philippo de Opeciis de Vico-novo, magistro hospitii illustrissimæ D. D. Mariæ de Sabaudia f, ducissæ Mediolani, Ripolarumque & Vigoni &c. domina, & egregio D. Martino de Ripa de Villafranca castellano Ripolarum, & prælibata illustrissima D. ducissa, nobili & egregio Joanne de Monte majori presbytero, D. Andrea Naxy, Joanne Pegeoqui de Ripolis, & quam plurimis aliis ibidem existentibus testibus.

[8] [de muliere] Notum sit omnibus, quod cum conduceretur corpus beati Fr. Antonii Mullinerii de Ripolis a civitate Januæ ad locum Ripolarum veniendo, [unde] oriundus erat; cumque ibidem pervenisset, & cum certa multitudine gentium *, in qua quidem multitudine inter alios erant duo probi viri de loco Cherii, qui vocantur Bartholomæus, filius quondam Jacobini Bocha, & Joannes Mochani, qui veniebant associatum dictum corpus a loco dicto Cherii usque ad locum Ripolarum, causa manifestandi miraculum, quod fecit dictus B. Antonius.

[9] [per intercessionem] Ipsi siquidem Bartholomæus Bocha & Joannes Mochani simul concordes ibidem dixerunt, & cum juramento per eos in manibus mei notarii infrascripti præstito juraverunt, & attestati fuerunt in rei veritatem, vidisse quamdam feminam de Cherio g, quæ vocatur Helena, uxor Facini Gaudini de eodem loco Cherii, quæ erat paralytica, nec se juvare poterat de tota sua persona, nisi de tibia sua dextera, nec ire poterat per vias & vicum nisi una croza h sive scatia * i, & uno baculo, quam scatiam & baculum dicti Bartholomæus & Joannes deferebant post dictum corpus pro manifestando populis, & sic steterat dicta Helena cum dicta infirmitate per spatium trium annorum proxime præteritorum, & quoad ad ejus notitiam pervenerat conductio dicti corporis B. Antonii.

[10] Propter quod fecit devotionem & precheriam k suam ad dictum B. Antonium die Sabbati proxime præterita, [B. Antonii] quæ fuit vigesima sexta mensis hujus Augusti, & die sequenti Dominico fecit se portare cum dictis croza & baculo de nemore circa horam vesperarum ad ecclesiam sancti Dominici Ordinis Prædicatorum de Cherio, ubi repositum erat dictum corpus B. Antonii in sacristia dictæ ecclesiæ, & facta oratione per dictam Helenam, ipsa existente ante cassam *, ubi repositum erat dictum corpus, croza, quam habebat dicta Helena, divina gratia mediante, se movit a manibus dictæ Helenæ, & saltavit super dicta cassa, remanente ibidem dicta Helena quasi libera a dicta infirmitate coram populo ibidem aggregato, præmissa aperte vidente, & ipsis Bartholomæo & Joanne, qui attestati fuerunt præmissa vidisse.

[11] Postmodum vero die herina *, quæ fuit Lunæ, [sanata] & XXVIII mensis hujus Augusti, volens dicta Helena ire ad visitandum dictum corpus, ivit cum dicto baculo ad dictam ecclesiam de mane, & fecit orationem suam in dicta ecclesia, & ante magnum altare dictæ ecclesiæ, ubi erat dictum corpus B. Antonii in dicta cassa, cum maxima multitudine gentium ibidem existente, & facta oratione sua ibidem stando cum dicto baculo in dicta ecclesia, dictum baculum se movit, divina gratia mediante, a manibus dictæ Helenæ, & saltavit sub dicta cassa, ubi erat repositum dictum corpus beati Antonii, & illico sanata & liberata fuit a dicta infirmitate, & dicta Helena ibat libere coram populo & sana, tamquam si dictam infirmitatem numquam passa fuisset.

[12] De quo quidem miraculo asseruerunt fuisse receptum instrumentum per Antonium Besson notarium de Pecetto, [a paralysi.] & de quibus omnibus præmissis præceperunt fieri publicum instrumentum per Antonium Bolonum, Bartholomæum Capella, Petrum Boxy Bauzani, & per me Joanninum Query, notarios &c.

Quæ quidem tria instrumenta testificationis suprascripta ego Michaël Garomey notarius de Ripolis subsignatus extraxi a breviaturis quondam Joannini Query notarii de Ripolis. Et in [fide] testimoniorum præmissorum, hic me subscripsi. De Garomey. Extractum per me N. Soleri.

ANNOTATA.

a Suspicor legendum carnisprivium vel carniprivium, quæ vox significat tempus, quo carnibus privari, & ab iis abstinere incipiunt fideles ante jejunia Quadragesimæ. Quandoque sumitur pro primis jejunii diebus, ex auctiore Glossario Cangii. Nisi fortasse scribendum hic fuerit carniprium, quod ibidem dicitur idem significare. Sin vero carniprimium, sumitur ibidem pro Dominica in Septuagesima.

b Id est, districtus, jurisdictionis, territorii, ut sensus indicat. Vide Cangium.

c Videtur quidem hic indicari locus mandamenti modo expositi, isque in Sabaudica vel Pedemontana ditione: verum, qualis sit, & ubi situs, istarum provinciarum incolis determinandum relinquo.

d Telatam hic sumi pro suffusione vel cataracta oculi, colligi videtur ex sensu.

e Bainasco scribitur apud Blavium in mappa geographica Pedemontii. Distat autem Ripolis hic locus 5 circiter milliaribus, Taurino circiter 6. Non dubito, quin idem locus designetur in relatione miraculi, quamquam ibi paulo aliter scriptus.

f Maria Sabauda, B. Amedei Ducis amita, anno MCDXXVII nupta Philippo Mariæ Vicecomiti Mediolanensium Duci, & post mariti obitum anno MCDLVIII condito testamento in favorem fratris Ludovici Sabaudiæ Ducis, facta Religiosa Taurini ad S. Claræ, ut notavit Papebrochius. Non videtur tamen stricti nominis Religiosa fuisse, ob dicta num. 7.

g Cherium, vulgo Chieri, Pedemontii oppidumest, quod Taurino distat pari fere intervallo ad Orientem, quo inde versus Occidentem distant Ripolæ.

h Al. crossa: id est, fulcro subaxillari.

i Significatio hujus vocabuli patet ex sensu. Vide supra de ejusdem etymo.

k Id est, preces, Italis pregheria.

* redundat quod, uti etiam infra.

* al. Bardonischæ.

* i. e. hominum, Gallice gens.

* Gallice eschaces

* i. e. capsam

* i. e. hesterna

CAPUT II.
Leprosus & cæcus, ac alius ex renibus & vesica laborans sospitantur.

[Leprosus per plures annos] Anno Domini MCDLXXI, Indictione IV, die XXVIII mensis Aprilis actum Ripolis in medio ecclesiæ sancti Dominici, Ordinis Fratrum Prædicatorum de Ripolis coram populo ibidem congregato ad audiendam prædicationem ven. magistri in sacra theologia Fratris Francisci Bettory de Raconixio, præsentibus ibidem Petro Fran. Constantio Giaioti & Stephano Canavery, ac quampluribus aliis de Ripolis testibus ad hæc vocatis & rogatis. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis inspecturis fiat publice manifestum, quod Michaël Rubioni de Trana, commorans Taurini dixit, & in rei veritatem coram dicto populo attestatus fuit, quod jam annis novem vel decem elapsis, vel circa, passus fuit infirmitatem S. Lazari a, & quod habuit ex voto diligentiam ponere juxta possibilitatem suam ad construendum unum hospitale in camino b prope ecclesiam B. Mariæ Magdalenæ, ubi dicitur ad S. Lazarum, & quod faciendo istud hospitale perdidit visum de uno oculo jam annis duobus elapsis vel circa.

[14] [& cæcus] Et antequam perderet visum, erat in tanta infirmitate, quod non potuit quasi se juvare de corpore suo, & quasi non poterat loqui ex ipsa infirmitate S. Lazari. Deinde fecit votum Domino nostro Jesu Christo, beatæque Mariæ Virgini, & sancto Lazaro, ac S. Petro de Roma, ut sibi vellent dare tantam gratiam, quod posset complere opus suum inceptum de dicto hospitali. Quo voto facto cœpit modicum a dicta infirmitate sancti Lazari liberari, in tantum, quod paulatim se juvabat de sua persona. Et postquam fuit modicum liberatus perdidit visum de ambobus oculis.

[15] Quibus sic peractis, ad eum venerunt postea quidam homines ac feminæ, [opem implorat] qui sibi dixerunt, quod portatum fuerit Ripolis quoddam S. corpus, quod faciebat plura miracula, quod fuerat pro fide martyrizatum, nominatum B. Fr. Antonius de Ripolis Ord. Fr. Prædicatorum, ad quem se voveret, quia forte ab eo aliquam gratiam reportaret. Quibus auditis, recolens quod fuerat servitor S. fidei, se vovit ad præfatum beatum Antonium de Ripolis, preces humiliter porrigendo, quod, si esset pro meliori sui corporis, & animæ suæ, quod, si placeret esse ejus advocatum erga Dominum nostrum Jesum Christum, ut ipsum liberaret a dicta sua infirmitate sancti Lazari, & sibi visum redderet.

[16] Deinde duci se fecit super uno equo ad locum Ripolarum ad visitandum dictum corpus B. Antonii: [B. Antonii] ubi fecit certam luminariam c. Postea die sequenti, quæ fuit dies Veneris, recessit, & ivit super dicto equo versus Taurinum. Alia vero die sequenti, quæ fuit dies Sabbati, ibidem in Taurino febres ipsum ceperunt, quæ quasi frangebant omnia ossa sua. Meditatus fuit, quod non erat bene confessus: subito ivit ad D. Jacobum rectorem ecclesiæ S. Mariæ de Taurino, cui confessus fuit peccata sua: & quod propter ipsas febres habebat totum corpus male dispositum, & remotum: & cœpit incontinenti inflari in facie sua de dicta infirmitate sancti Lazari.

[17] Valde fortiter postea ipsa inflatura se viravit d in fronte, [Ripolani, & voto] & postea retro caput super capitio, & ibidem ipsa inflatura siccavit, & recessit ipsa inflatura, & cocale * e magnæ ipsius infirmitatis, quam habebat in tibiis, descenderunt deorsum per tibias & pedes, in tantum, quod per tres vel quatuor dies post votum suum factum præfato B. Antonio remansit liber ex ipsa infirmitate S. Lazari, de facie, capite, tibiis, & tota sua persona, salvo quod remansit cum dolore stomachi valde gravati.

[18] Qua liberatione facta, mediante gratia divina, & intercessione præfati B. Antonii fuit sibi visum, [eidem facto] quod videret unam magnam claritatem ad oculos suos: propter quem dolorem stomachi aliquando cavanabat f, in tantum, quod credebat mori, & misit captum * unum Religiosum pro se reconciliando: qui Religiosus sibi dixit, qualem requisitionem fecerat præfato B. Antonio. Qui respondit, ut posset aliquid boni operari amore Dei in hoc mundo. Qui Religiosus sibi dixit, quod erat stultus facere talem requisitionem, attento quod erat in statu gratiæ: quod non debebat quærere de iterum peccando in hoc mundo.

[19] Qui Religiosus etiam dixit, quod debebat tenere gratum omne id, [valetudinem recuperat:] quod Dominus noster Jesus Christus volebat omnino dare, & quod haberet patientiam. Quibus verbis sic sibi dictis, & auditis, ipse Michaël fuit male contentus, fecisse dictum votum & requisitionem: & cœpit flere: & illico quod pœnituit, nullam vidit claritatem prout supra viderat; sed evanuit ab oculis ejus. Tunc se sentiit liberum & nitidum de dicta infirmitate S. Lazari tam intus quam extra corpus suum. Et hæc fuerunt facta de anno Domini MDCLXIX, circa festum S. Michaëlis. De quibus omnibus & singulis præceptum mihi fuit notario infrascripto fieri publica instrumenta, quæ a me fuerunt requisita.

[20] Sequentia miracula in hoc Ms. reddo Latine ex Italico in hanc sententiam: [alius a male affectis renibus & vesica] Anno Domini currente millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto, & die quinto mensis Octobris, Ripolis ante me Joannem Franciscum Bo, ducalem notarium dicti loci, personaliter constitutus D. capitaneus Joannes Franciscus Bogliani Ripolanus, in verbo veritatis, mediante suo juramento præstito, tactis Scripturis in meis manibus notarii supradicti & infrascripti, dixit & declaravit, dicit & declarat ut sequitur: Anno jam proxime elapso millesimo sexcentesimo sexagesimo tertio, aggravatum me sensi intenso malo renium cum inflammatione in vesica, ut vix aut saltem magna cum difficultate urinam emittere potuerim: quod malum quindecim jam diebus circiter duraverat ante festum B. Antonii martyris, cujus corpus conservatur in ecclesia reverendorum admodum patrum S. Dominici hujus loci, quia hic B. Antonius fuit ejusdem Religionis.

[21] [sospes redditur:] Quo malo aggravatus votum feci dicto B. Antonio, & die ipsius festi, quod incidit in finem Augusti quotannis: dumque ejus ope me contulissem ad dictam ecclesiam S. Dominici, & interfuissem ibidem Missæ ad altare dicti B. Antonii, instanterque orassem, ut liberare me vellet dicto malo, quod mortem mihi inferebat, subito, audita Missa, sensi me melius habere a dicto malo, domumque veni per Dei gratiam, & dicti Sancti intercessionem, a dicto malo liber, & numquam malo illo fui correptus. Et hoc est, quidquid testificari possum. Quas scripturas ego notarius supradictus & infrascriptus accepi in præsentia reverendi Joannis Antonii Bariglieti, & Antonii Botesty, adstantibus & requisitis &c. Ego Joannes Franciscus Bogliani declaro & attestor quantum supra.. Antonius Bariglieto testis.. Antonius Bo testis. Et additur: Sub Bo notario extractum per me N. Soleri.

[22] [alteri] Anno Domini currente millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto, & die duodecimo Septembris, Ripolis ante me Joannem Franciscum Bo, ducalem notarium hujus loci, personaliter constitutus magister Michaël Mantano Ripolanus, in verbo veritatis, mediante suo juramento præstito, tactis Scripturis in meis manibus notarii supradicti & infrascripti, dixit & attestatus est, dicit & attestatur, se scire, ac verum esse, sicut sequitur: Memini, quod abhinc annis circiter quinquaginta, dum essem in consortio Joannis Francisci Mantani, quondam patris mei, quando nondum uxorem duxeram; quod olim dictus meus pater, malo tam terribili aggravatus sit, ut per illud manserit immobilis in lecto, in quo movere se non poterat ullo modo, nisi domestici nostri eum juvarent. Ubi dum idem Joannes Franciscus Mantanus quondam pater meus per hujusmodi infirmitatem suam se vovisset B. Antonio, cujus corpus existit in ecclesia S. Dominici hujus loci, jussa in ejus honorem celebrari una Missa, quodam die, quem non recordor, portari se jussit in sede ad dictam ecclesiam, ubi, audita Missa, per intercessionem dicti Sancti apud S. D. M. * idem quondam meus pater sanitatem recuperavit, liberque domum suam pedibus suis propriis repetiit, relictis fulcris subalaribus ac baculis, quibus fuerat usus, ut se sustentaret, simul atque erat in dicta ecclesia.

[23] [gressus restitutus.] Et illum miraculosum successum scio ego, tamquam filius ejus, qui in successu præsens fui, qui nunc sum ætatis annorum septuaginta trium. De quibus omnibus reverendus admodum P. Augustinus Loche, conventus supradictorum patrum requisivit testimoniales, quas ego notarius vicarius supradictus & infrascriptus recepi, præsentibus …reverendo admodum D. canonico Marco Margarina, & Antonio Bo teste. Et subscribuntur Joannes Michaël Mantano, Marcus Margarina canonicus test. Antonius Bo test. Et testatur, notato sub Bo, suum extractum N. Soleri.

ANNOTATA

a Lazari, leprosi, Gallis ladres, sic dicti, quod eorum domus seu ecclesia extra muros Hierosolymitanæ civitatis sita, S. Lazaro dicata esset. Hæc & plura Cangius.

b Id est, via, Gallis chemin, Hispanis & Italis camino. Vide Cangium.

c Per fecit certam luminariam, hic fortasse indicatur, quod instituerit vir ille aliquam orationem seu preces lucernarias, ut vocat Cangius; qui alias quoque habet significationes. Non displicet etiam, & forte hoc intendit scriptor, quod fecerit accendi aliquot luminaria seu candelas.

d Fortasse gyravit: nisi barbare significetur, quod ista inflatura vires suas fortiter exseruerit in fronte.

e Si scribi debeat totale, sicut supra ad marginem notavi, clarus est sensus: sin cocale, non intelligo, quid vox hæc significet.

f Cavanabat quid sibi velit, ignoro: conjector ex sensu, scriptorem forte voluisse hoc verbo indicare, quod iste infirmus pateretur aliquando animi deliquia, vel extremas angustias.

* f. totale

* i. e. jussit accersi

* i. e. suam Divinam majestatem

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August VI: 30. August




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.