Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August VI           Band August VI           Anhang August VI

30. August


DIES TRIGESIMA AUGUSTI.

SANCTI, QUI III KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Philonides episc. & martyr, Curii in Cypro insula.
S. Felix presb. M. Romæ Via Ostiensi.
S. Adauctus M. Romæ Via Ostiensi.
S. Bonifacius Adrumeti in Africa.
S. Thecla conjux Adrumeti in Africa.
S. Irenæus M.
S. Or M.
S. Orepsis M.
S. Gaudentia V. & M. Romæ.
SS. Martyres LX Sufis in Africa.
S. Pammachius senator, & forsan presb. Romæ.
S. Æonius episc. & conf. Arelate in Gallia.
S. Modanus fortassis episc. in Ultonia Hiberniæ provincia.
S. Agilus vicecomes conf. prope Magdunum in Gallia.
S. Agilus abbas Resbaci in Bria Galliæ provincia.
S. Fiacrius eremita conf. in territorio Meldensi in Gallia.
S. Ameltrudis V. Gemeticæ in territorio Rotomagensi in Gallia.
S. Fantinus monachus confess. Thessalonicæ in Macedonia.
B. Ritza V. Confluentiæ in Germania.
S. Bononius abbas presb. in monasterio Lucediensi in Pedemontio.
S. Petrus conf. Trebis in Latio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Felicis presbyteri & confessoris commemoratio signatur Nolæ in Campania apud Maurolycum, de quo etiam Ferrarius in Catalogo generali, dicens in notationibus, quod diversus sit ab eo, qui XIV Januarii colitur.
De duobus Sanctis synonymis presbyteris vide dicenda hoc die XXX Augusti in SS. Felice & Adaucto MM., & dicta ad diem XIV Jan.
S. Arduini episcopi Cenomanensis in Gallia meminit Ferrarius. Vide de S. Hadoïndo tomum 2 Januarii nostri in Appendice ad diem ejusdem mensis XX Januarii.
S. Julianus conf., patronus Maceratensis memoratur hac die in Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ, mittentis lectorem ad XXIX Januarii. Janningus noster in suo Diario itineris Romano-Neapolitani Ms. fol. 7 verso observat ista: Maceratæ vidi brachium S. Juliani protectoris urbis inclusum argento, integrum cum sicca carne, sollicite sub quatuor aut quinque clavibus asservatum sub altari, quod cornu Euangelii altaris majoris proximum est. Historica de vita ejus narratio intricata est, ac fere ex vulgi traditione. Festum ejus præcipuum a paucis annis ultimo (ni fallor) Augusti celebrari cœptum est incerta de causa, nisi quod tum populus minus impeditus, quam in Januario (quo inventionis brachii festum agitur) convenire frequentius possit. Credo illo die alium quempiam Julianum coli, quocum suum confundunt Maceratenses. Litteræ autem anno 1685 Laureto huc datæ aßerunt S. Julianum magna cum solennitate ac populi concursu præcipue die XXXI Augusti Maceratæ coli. Cuperus S. J. in litteris ad Papebrochium datis Coloniæ XXXI Augusti anno 1696, ex illo quæsivit nomine excellentissimi ac reverendissimi D. Paulutii episcopi Maceratensis, tunc ibidem nuntii Papæ, ac deinde Cardinalis, de sancto quodam Juliano, cujus brachium Maceratæ in ecclesia cathedrali servatur, de quo aiunt, quod fuerit plurimum hospitalis &c. Nos cum Ferrario mittimus lectorem ad diem, quo de S. Juliano Hospitatore egimus, XXIX Januarii.
S. Stephani fundatoris Ordinis Grandimontensis canonizationem hac die factam esse, ejusque memoriam quotannis recoli festo secundæ classis, indicavimus die VIII Februarii: in catalogo autem nostro Ms. de Sanctis ad hunc diem XXX Augusti citatur Off. Ord., id est, Officium Ordinis. Vitam Sancti illustravimus dicta jam die VIII Februarii.
S. Felicis, Evæ & Regiolæ mart. memoria habetur in kalendario Carthaginensi apud Mabillonium tomo 3 Veterum analectorum pag. 399 editionis prioris: ubi in Observationibus pag. 413 sunt ista: Alutinenses illi Martyres in Numidia fuerunt, plurimis aliis conjuncti; quorum Acta profert Baronius ad annum CCCIII, num. 35: ubi Fua errore typographico in quibusdam editis pro Eva scribitur. Dies ignotus ex Actis: sed constat eum esse post V Kal. Aug., quo die apud Augustinum in Breviculo collationis diei tertiæ cap. 17 passi dicuntur Consulibus Diocletiano novies, et Maximiano octies, pridie Idus Februarii, tametsi in Martyrologiis memorantur III Idus; hic III Kalend. Septembris. Prædicti Martyres sunt etiam apud Castellanum. Lege quæ de plurimis Martyribus in Numidia passis dicta sunt XI Februarii.
B. Robertus de Abruscellis laudatur a Saussayo in notula, quam pag. 1216 dicit referendam ad XXX hujus mensis. Lege quæ de hoc Beato scripta sunt apud nos XXV Februarii.
S. Heriberti archiepiscopi Agrippinensis Coloniæ & confessoris apud Grevenum ponitur translatio: de qua in Florario etiam nostro Ms. & inter auctaria ad Usuardum nostrum. Sanctum dedimus XVI Martii.
S. Brunonis abbatis Hirsaugiensis inventio indicatur a Wione, Dorganio, Menardo, & Ferrario. Prætermissus est (quem utique Trithemius appellat venerabilem dumtaxat abbatem) apud nos ad diem XXIII Martii.
S. Secundi martyris inventio Astæ in Liguria refertur a Ferrario, ex tab., sicut ait in notis, Astensis eccl. Scripsimus de isto Martyre XXX Martii.
S. Barsanuphrii confessoris meminit Ferrarius in Catalogo generali, Uriæ in Salentinis eum annuntians. De S. Barsanuphio egimus XI Aprilis.
Translatio S. Adelini episcopi Witoniensis est in additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. S. Adelmum episcopum Schireburgensem ex abbate Malmesburiensi in Wiltonia Angliæ voluerint indicare; de cujus translatione apud nos inter Prætermissos ad diem XXXI Martii: Acta vero ejus data sunt die XXV Maii cum Martyrologio Romano. Videri itaque possunt XXXI Martii
& XXV Maii.
S. Bertrandi episcopi Cenomanis meminit Ferrarius. Vide S. Bertichramnum ad diem, quo gesta ejus illustravimus, VI Junii.
In Cameraco translatio S. Magnerici episcopi, forte Gaugerici dici deberet (immo sic debet) ex additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. S. Magnericus archiepiscopus Trevirensis, de quo scripsimus die XXV Julii, huc non spectat; sed S. Gaugericus episcopus Cameracensis: cujus Acta illustravimus XI Augusti.
Martyres Hydruntini indicantur a Schmidio in Diario historico ad hunc diem. Sunt apud nos XIV Augusti.
Memoria sanctorum patriarcharum (Constantinopolitanorum) Alexandri, Joannis, ac Pauli junioris (τοῦ νέου) refertur in Menæis magnis Græcis typo vulgatis, quibus adde Menologium Sirletianum. De S. Alexandro agetur hoc die. Joannem habes apud nos XVIII Augusti, uti & synonymum prætermißum ad XXI Februarii. S. Paulum juniorem dedimus XX Augusti. Præter ea, quæ diximus in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum 1 Maii, ad XXVIII Augusti pag. XXXX, legi possunt XXI Febr.,
& XVIII Aug.
ac XX Aug.
Oswinus Angliæ rex refertur a Schmidio in Diario historico ad hunc diem. Vide quæ de isto S. Rege ac martyre diximus XX Augusti.
Sanctorum Hipoliti & Saviniani MM., de quibus in gestis sanctæ Aureæ virginis, meminit Grevenus. Adi XXIV Augusti.
S. Rosa virgo Limana solenni Officio colitur hac die in Breviario Romano. De illa egimus cum Martyrologio Romano XXVI Augusti.
Sancti Decimavi martyris nomen occurrit ex codice Altempsiano inter auctaria ad Usuardum nostrum. Erit, ut suspicor, Decumanus, de quo actum XXVII Augusti.
Hermes, Pelagius, Julianus in nostro Catalogo Ms. Sanctorum designantur e variis Kalendariis, quæ non nominantur, e solo nomine non satis nobis noti. Hermetem celeberrimum martyrem, & ab eo fortasse distinctum synonymum, Pelagios item synonymos, nec non Julianum dedimus XXVIII Augusti.
Natalis sanctorum nongentorum Martyrum scribitur in Martyrologio, cui prænotatur nomen S. Hieronymi apud Acherium in Spicilegio tomo 4. Vide apud nos XXIX Augusti.
Felix nescio quis signatur apud nos in Augusto Moscorum figurato ante tomum 1 Maii pag. XXXX, tamquam martyr, & observatur: Hoc ut summum indicat habitus &c.
Colagiæ, cum titulo beatæ, virginis, commendatariæ monialium seu beatarum Ordinis sanctæ Mariæ Mercedis redemptionis captivorum Vita est apud nos manu scripta, in qua dicitur obiisse XXX mensis Augusti, anno MCCXCVI. Sed nihil in dicta Vita invenio quod probet publicum ejus cultum, qualem nos requirimus, nec aliunde eumdem habeo.
Sanctorum VI Martyrum Melitinæ memoria ponitur in nostro Ms. supplemento Græco ad Menæa magna excusa, appositis duobus versiculis, e quibus colligo, eos in mari vel submersos, vel eo projectos fuisse. In Menæo Chiffletii non invenio eorum numerum, nec eos novi aliunde.
S. P. N. Sarmatæ & Bryaines memoria profertur in nostro Ms. Supplemento Græco ad Menæa magna typis edita, & honorantur duobus versiculis: suspicor fuisse ascetas. Non novimus plura aliunde, nisi quod in Menæo Chiffletii sola eorum nomina ponantur Sarmata & Bryaines.
S. Eulalius in pace consummatus est in Supplemento nostro Græco Ms. ad Menæa magna excusa. In Menæo Chiffletii etiam notus est.
Beatissimi P. N. Alexandri Sivirici Thaumaturgi mentionem facit Menologium Sparwenfeldianum Slavo-Russicum. De cultu ejus legitimo, & rebus aliis nihil scimus. Ad vocem Sivirici notatur ad marginem Siviria urbs est; non additur ubi.
Erus abbas in Armentera ponitur in Kalendario Ordinis Cisterciensis, quod anno 1617 editum est Divione. Laudatur ut beatus ab Henriquezio & Chalemoto. Probanda est legitima ejus veneratio.
S. Epiphanius I, episcopus XI, XXX Augusti, ab anno CCLXX ad an. CCLXXIV. Corp. in Saxon. in urbe Hildesnheim inscribitur Catalogo episcoporum Ticinensium, sanctitate fulgentium; sed illorum, quorum adhuc .. ecclesia Ticinensis non celebrat Officium divinum. Catalogus ille impressus est post Breviarium Vitæ Sanctorum ejusdem ecclesiæ episcoporum, quod vulgavit Joannes Baptista de Gasparis: apud quem pag. 112 exstat oratio propria de S. Epiphanio, primone an secundo istius nominis, me latet. Ughellus tomo 1 col. 5* Italiæ sacræ, de secundo confuso cum primo sic scribit: Vehemens itaque mihi suspicio est, aliquid hic subesse erroris, huncque Epiphanium cum altero Mirocli coætaneo facile fuisse confusum. De secundo agit Ughellus col. 7*. Consule quæ de illo habentur apud nos tom. 11 Januarii, die XXI, ubi post ejus Vitam ponitur translatio Ticino Hildesheimum. Si eruditi Ticinenses plura nos docuerint de publico Epiphanii I cultu, rebusque ab eodem gestis, poterit eorum ratio haberi in Supplemento Operis nostri.
S. Sigillindis virg. & mart. apud Saussayum in Supplemento signatur hac die Coloniæ ad sanctos Machabæos: quæ cum titulo beatæ etiam refertur a Gelenio de Coloniensis urbis magnitudine lib. 4, pag. 718. At de cultu publico nihil novimus, nec scimus qualis sit illa virgo.
Ingoberga Francorum regina laudatur ab Arturo in Gynæceo tamquam beata. Fuit uxor Chariberti regis, ab eoque repudiata, insignia virtutum exempla edidit, & pie obiit. Scribit de ea S. Gregorius Turonensis lib. 4 Historiæ Francorum cap. 26 a columna 165 editionis Ruinartianæ; de morte autem ejus ac virtutibus lib. 90, cap. 26, col. 450. Non novi quidquam de publico ipsius cultu.
Festum glorificationis B. Virginis in sacro Ordine S. Brigittæ notat Antonius de Balinghem in Ephemeridibus suis Marianis, ex Breviario ejusdem.
Imaginis D. Virginis divinitus pictæ festivitas in Valleviridi montis Ætnæ juxta Acim notatur a Cajetano in Idea Operis de Sanctis Siculis.
S. Gaudentii martyris & sociorum passio notatur apud Saussayum in Supplemento, addito loco in pago Convenarum: quorum hic anno ætatis duodecimo dicitur occisus. Majorem de istis Martyribus notitiam desideramus.
Sancti Junionis, nescio cujus, episcopi & confessoris mentio fit e codice Altempsiano inter auctaria ad nostrum Usuardum.
Falco Utenhovius canonicus Insulanus laudatur a Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani.
Gunterus monachus Novi-Castri in Germania etiam tamquam beatus refertur ab Henriquezio. Utinam nobis constaret de publico cultu ejus.
S. Fermerius (S. Fraigne) confessor annuntiatur a Castellano in provincia Engolismensi. Plura de illo edoceri cupimus.
S. Dasias conf. notatur apud Castellanum in Æthiopia, aliunde nobis ignotus, præterquam quod in Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Ludolfum etiam signetur hac die.
S. Severæ, nescio cujus, nomen occurrit inter auctaria ad Martyrologium Bedæ, prout a nobis vulgatum est.
S. Florentina, honorata Secusterone (a Cisteron) tamquam virgo & martyr, quam etiam memorat novum Martyrologium Parisiense, ponitur a Castellano. Desideramus ulteriorem, sicubi exstet, de illa notitiam a doctis Gallis.
Didacus Mugnosius, Gumiel, & Antonius a sancta Maria, ab hæreticis occisi, in Gomera insula Canariæ. Petrus Toelatus, Bergeraci in Aquitania, a Calvinistis interemptus. Martinus de Sarmiento episcopus, Populæ de Angelis in India occidentali. Tres Socii S. Francisci, Villæ-Francæ in territorio Lugdunensi. Nicolucius Senensis tertiarius, columbarii in Tuscia. Cherubinus a sancta Lucia, Agrigenti in Sicilia. Martinus a Carrascola, Conchæ in Castella. Domicilla de Falconinis V., Volaterræ in Etruria. Omnes cum titulo beati, quatuor autem primi etiam cum titulo martyris signantur apud Arturum in Martyrologio Franciscano, & ultima quoque in Gynæceo.
S. Raymundi Nonnati celebritas memoratur apud nos tom. 11 Januarii pag. 981 ex Ordine recitandi divini Officii, quem excusum in Hispania diximus. Acta ejus illustrabimus die proxime sequenti, quo habetur in Martyrologio Romano XXXI Augusti.
S. Aidanus confessor, Lindisfarnensis episcopus & Anglorum apostolus laudatur a Camerario. Inscribitur Martyrologio Romano XXXI Augusti.
S. Firmini episcopi Ambianensis mentionem faciunt Maurolycus & Ferrarius. Galesinius scribit Firmi, tituloque episcopi addit & confessoris: sed in ejusdem notationibus est Firmini: de quo ad diem I Septembris.
S. Agabii episcopi Novariæ translatio memoratur a Ferrario. Colitur hic Sanctus X Septembris.
XVI Martyrum Thebæorum memoria occurrit in Menæis magnis impressis, & in nostro Græco Ms. supplemento ad eadem Menæa alibi sæpissime memorato. De plurimis Martyribus Thebaïdos tractavimus V Januarii & XXVIII Julii. S. Mauritius & alii e legione Thebæorum sunt in Romano XXII Septembris. An, & quibus dicti sexdecim sint annumerandi, compertum non habemus. Videri poterunt dies V Januarii,
XXVIII Julii,
& XXII Septembris
SS. Agnetis, Mauritii, Fructuosi, Augurii & Eulogii translationes narrat Antonius Domenec in Historia generali Sanctorum principatus Cataloniensis edita Hispanice, lib. 1 a fol. 83 verso. Habentur synonymi Sancti apud nos die XXI Januarii, nimirum S. Agnes, & alii jam nominati, excepto Mauritio, de quo Martyrologium Romanum XXII Septembris. Videri itaque poterunt dies XXI Januarii
& XXII Septembris.
S. Therentiani ep. & mart. una cum Flacco memoria habetur in Greveno, de quibus & Maurolycus. Terentium vocat Martyrologium Romanum, de quo cum illo agemus XXVII Sept.
Translatio sancti Donatiani Remensis episcopi, ex Molano: de qua etiam Canisius, Ferrarius, ac Saussayus in sua Serie. Colitur hic Præsul XIV Octobris.
Natale SS. Felicis episcopi civitatis Tubzocensis, & Audacti & Januarii presbyteri, & Fortunatiani & Septimini lectorum in Martyrologio Bedæ, prout a nobis editum est, annuntiatur in Venusia civitate Apuliæ. Spectant ad diem XXIV Octobris.
Willibrordi episcopi translatio, ex additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. In Martyrologio Romano refertur hic Sanctus VII Novembris.
S. Ealdwoldi (seu Edwoldi) confessoris, fratris beati Edmundi martyris memoria inter auctaria ad Usuardum a nobis vulgatum notatur e codice Altempsiano, præmisso ibidem loco Ceneyo monasterio. Heri inter Prætermissos eum distulimus ad XXVIII Novembris.
S. Lazari Massiliensis episcopi depositio exstat in nostro Florario Ms., ubi & laudatur hic Sanctus. Habetur etiam in Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ inter auctaria Usuardi a nobis editi. Inscriptus est in Martyrologio Romano ad diem XXVII Decembris.

DE S. PHILONIDE EP. ET MART.
CURII IN CYPRO INSULA.

Sub Diocletiano.

Loci descriptio, cultus & martyrium e Mss. Græcis.

Philonides episc. & martyr, Curii in Cypro insula (S.)

AUCTORE J. P.

Curium, civitas episcopalis in Cypro insula, nunc Piscopia dicta, [Topographica Curii notitia:] teste Baudrando, estque, sicut addit, casale amplum, ex Lusignano, Nigro, & Porcaccio, quos memorat, sanctum hunc Præsulem & martyrem habuit. De eodem autem loco varia collegit Cellarius Notitiæ orbis antiqui lib. 3, cap. 7, pag. 165: Ab Amathunte, ait, proximum Straboni & Ptolemæo est Κουριὰς Curias promontorium: & deinde Κούριον πόλις, Curium oppidum, inter quod & promontorium Ptolemæus habet Lyci amnis ostia. Oppidum Plinius (lib. 5, cap. 31) Curiadem vocat communi nomine cum promontorio: “Nea Paphos *, inquit, Palæpaphus *, Curias, Citium” cetera. Stephanus tamen, ut Strabo & Ptolemæus: Κυριον πόλις Κύπρου, Curium oppidum Cypri… Fuit, quod Strabo addit, Ἀργείων κτίσμα, Argivorum opus, seu ab Argivis conditum. Ptolemæus deinde promontorium, cui φρούριον, .. id est castellum & munimentum, nomen est: in quo finit latus meridianum. At Strabo & Curium occidentali lateri adscripsit: Ἀρχὴ τοῦ δυσμικοῦ περίπλου τὸ Κούριον: Initium occiduæ circumnavigationis est Curium. Malim vero austrinæ plagæ cum Ptolemæo relinquere, quia figuræ, quam hujus insulæ recentes pictores nobis adferunt, est omnino accommodatius. Porro conspectum Curii exhibet idem Cellarius in mappa geographica ad libri 3 modo dicti caput 1. Zeno ejusdem episcopus memoratur in concilio Ephesino anni 431, ut licet videre apud Harduinum tomo 1 Conciliorum columnis 1426, 1529, & 1617.

[2] [cultus e Fastis Græcis Mss.] Quamquam vero dubitare non possimus, quin S. Philonides virtute ac meritis egregie dignitatem suam episcopalem ornaverit, vellemus tamen, ut plura nobis forent ad manum, quam nunc sint, e quibus ea illustrare possemus. Interim de publico ipsius cultu hæc ponimus e Fastis Græcis. In Supplemento nostro Ms. Sirmondo-Chiffletiano ad Menæa magna typis vulgata sic annuntiatur ad diem XVII Junii (e quo ad hunc dilatus est, ut videre licet ibi inter Prætermißos) Μνήμη τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Φιλονείδους ἐπισκόπου τοῦ Κορίου. Id est, Memoria sancti hieromartyris Philonidis episcopi Coriensis, pro Curiensis. In eodem Supplemento iterum recurrit die XXXI Augusti: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Φιλονίδους. Id est, Certamen sancti hieromartyris Philonidis. Refertur etiam in nostris excerptis ex Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, citato codice f. N. n. 178, & additur brevis narratio martyrii. At nos illud damus e dicto nostro Supplemento, in quo habetur e codice Chiffletiano Ms. ad XVII Junii:

[3] Οὗτος Ἅγιος ἐν ταῖς ἡμέραις Διοκλητιανοῦ ἀποκεκλεισμένος φυλακῇ διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν μετὰ τοῦ Ἀριστοκλέος, [martyrium] Δημητριανοῦ καὶ Ἀθανασίου· κᾳκείνων τελειωθέντων ἐν μαρτυρίῳ, οὐ μετὰ πολλὰς ἡμέρας μιαρὸς Μαξιμιανὸς δόγμα ἐξέθετο τοῦ βιάζεσθαι τοὺς Χριστιανοὺς ὑπὸ ἀσώτων ἀνδρῶν μιαίνεσθαι τῇ φρουρᾷ τοῦ σώματος αὐτῶν. Τοῦτο μαθὼν ἅγιος Φιλονείδης, μὴ θέλων παρανομίᾳ ταύτῃ μιανθῆναι, ἀνελθὼν ἐφ᾽ ὑψιλοῦ τόπου, καὶ δήσας τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ τὸ πρόσωπον καλύψας τῷ ἑαυτοῦ ἀναβολαίῳ, κλίνας τὸ γόνυ, καὶ ἐπὶ πολὺ προτευξάμενος, ἐῤῥιψεν αὐτὸν ὄρθριον κάτω, καὶ πρὶν τὸ σῶμα κατελθεῖν, τῷ Κυρίῳ τὸ πνεῦμα παρέθετο.

[4] Ὁδοιπορούντων δέ τινων προπολλοῦ * τόπου τῆς πόλεως ὤφθη τούτοις Ἅγιος ἔμπροσθεν αὐτῷν τρέχων γυμνὸς, [e Græco] καὶ τὴν κεφαλὴν ἐστεμμένος, μύροιστε εὐώδεσι κατηλειμμένος, καὶ βαΐα κατέχων ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ, καὶ βοῶν· Εὐχαριστῶ σοι, Χριστέ μου, ὅτι ἔν σοι νενίκηκα, καὶ ἀπὸ πύλης ἐπιγείου ἐπὶ τὰς πύλας οὐρανοῦ ἀνήγαγές με. Πλησίον δὲ γενομένων αὐτῷν τῆς πόλεως, ἀπέστη ἀπ᾽ αὐτῷν· καὶ ἐπὶ τὸν τόπον ἐλθόντες, ἐντα ἔκειτο τὸ λείψανον αὐτοῦ, ἐγνώρισαν αὐτόν. Ἐμβάλλεται δὲ ὑπὸ τῶν ἑλλήνων εἰς σάκκον, καὶ ῥιπτεται εἰς τὴν θάλασσαν, καὶ αὖθις ταραχθεῖσα θάλασσα ἐῤῥίπτει ἔξω τὸ τίμιον σῶμα, ὅπερ οἱ Χριστιανοὶ εὑρόντες ἀξίως ἐκήδευσαν. Ἀρίστων δὲ ἐπίσκοπός ποτε κρατηθεὶς, καὶ οὐκ οἶδ᾽ ὅπως οὐσθεὶς * συνεγράψατο.

[5] Hoc Sancto in diebus Diocletiani incluso carceri propter confessionem Christi, [Latine] cum Aristocle, Demetriano & Athanasio, illisque consummatis in martyrio, non multos post dies impurus Maximianus edictum edidit cogendi Christianos, ut a viris luxuriosis contaminarentur in custodia corporis sui. Hujus rei conscius sanctus Philonides, hac iniquitate contaminari nolens, altum locum ascendit, caputque suum ligans & faciem tegens pallio suo, flexis genibus, diuque precatus, mane projecit se inferius: quo antequam corpus perveniret, spiritum Deo tradidit. Aliquibus autem loci suburbani iter facientibus ad civitatem, visus est Sanctus ante illos nudus currens, caput coronatus, unguentisque fragrantibus delibutus, ac ramos palmæ in manu sua tenens, & clamans: Gratias tibi ago, Christe mi, quia in te vici, & e porta terrestri ad cæli portas eduxisti me. Dum autem illi essent prope civitatem, discessit ab ipsis: atque ad locum venientes, ubi jacuerat corpus illius, notum fecerunt eum. A gentilibus autem injicitur in saccum, & projicitur in mare: & turbatum mare ejicit rursum venerabile corpus, quod Christiani invenientes, condigne ei justa persolverunt. Ariston autem episcopus aliquando comprehensus, & non scio quomodo occisus, conscripsit. Hæc narratio videtur fabulosa.

[6] [redditum.] De SS. Aristocle presbytero, Demetriano diacono, & Athanasio lectore scripsimus die XXIII Junii, ubi signantur passi Constantiæ in Cypro. Nihil tamen ibidem lego de S. Philonide, qui superius indicabatur carceri cum eisdem inclusus fuisse, & post illos martyrium consummasse. Modus autem, quo illud confecit, ad singularem Dei inspirationem referri debet, qui tamquam dominus vitæ humanæ ac necis, eo modo hunc Sanctum ad se vocavit, quo plures alios, vehementi videlicet Spiritus sancti flamma accensos, ejusdemque jussu violentas lictorum manus voluntaria morte prævenientes. Ariston autem ille episcopus aliunde nobis notus non est.

[Annotata]

* i. e. nova Paphos

* i. e. vetus Paphos

* προπολίου

* f. οὐτηθεὶς

DE SS. FELICE PRESBYTERO ET ADAUCTO MARTYRIBUS
ROMÆ VIA OSTIENSI.

Sub Diocletiano.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Felix presb. M. Romæ Via Ostiensi (S.)
Adauctus M. Romæ Via Ostiensi (S.)

BHL Number: 2878, 2884

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus horum Sanctorum antiquissimus: Acta ex Adone: beneficia quædam & reliquiæ locis variis.

Omnibus fere Martyrologiis & Kalendariis inscripta sunt sanctorum Felicis & Adaucti nomina, neque ullum potest esse dubium, [Memoria horum Martyrum in Fastis antiquis:] quin cultus horum Martyrum sit antiquissimus. Hieronymiana pleraque eos ad XXX Augusti annuntiant, sed aliqua pro Adaucto per metathesin litterarum Audactum habent. Richenoviense apud nos post tomum VII Julii sic habet: Romæ via Ostiensi, natale sanctorum Felicis & Adaucti. Rhinoviense vero: Romæ, natal. sanctorum Felicis & Audacti. Eodem modo scribitur in veteri Martyrologio Romano per Rosweydum edito: Via Ostiensi, Felicis & Audacti martyrum: & in Kalendario Romano, Frontonis cura illustrato, SS. Felicis & Audacti, & alibi. Ad quod laudatus Fronto hæc observat: Porro Audactus & Adauctus idem nomen: sed metathesis est litterarum sat frequens illis temporibus. Vide Glossarium Rosweydi ad finem libri, qui continet Vitas Patrum. Reperiuntur iidem Martyres in Sacramentario Gregorii XXX Augusti, uti & in aliis antiquis Kalendariis, quorum catalogum texere non est necesse. Observo tamen in Kalendario antiquo Gallorum, quod edidit Acherius tom. 10 Spicilegii, pag. 138 vocari Felicissimum & Audactum.

[2] [illos epitaphio honoravit S. Damasus Papa:] Hæc omnia dilucide ostendunt antiquum admodum esse horum Sanctorum cultum. Confirmatur ille ex carmine 24 Damasi Papæ, quod epitaphium est Martyrum nostrorum, quodque in Operibus Damasi pag. 88 sub titulo, de SS. martyribus Felice & Adaucto, recitatur hunc in modum:

O semel atque iterum vero de nomine Felix,
Qui intemerata fide, contempto principe mundi,
Confessus Christum, cælestia regna petisti.
O vere pretiosa fides, cognoscite fratres,
Qui ad cælum victor pariter properavit Adauctus.
Presbyter is * Verus, Damaso rectore jubente,
Composuit tumulum Sanctorum limina adorans.

Tillemontius tom. 5 in Persecutione Diocletiani art. 49 loquitur de hoc epitaphio ex Baronio, qui istud in appendice tomi 4 tamquam Damasi recitaverat, uti & Aringhus mox a nobis citandus idem Damaso attribuerat. Verumtamen Tillemontius non Damasum, sed Verum presbyterum, loquentem inducit, acsi ejus essent carmina. Sed nullum est dubium, quin Damasi sint, cum cujus stylo optime congruunt, & in cujus Operibus sunt edita. Hæc porro carmina insinuant, jam circa medium seculi IV, quo vivebat Damasus, Romanis in veneratione fuisse Felicem & Adauctum.

[3] Aringhus in Roma subterranea lib. 3, cap. 4 agit de cœmeterio & ecclesia SS. Felicis & Adaucti, [antiquum eorumdem cœmeterium cum ecclesia seculo nostro detectum:] via Ostiensi olim structis. Cœmeterium autem istud etiam Commodillæ nominatum fuisse ostendit. Quo tempore factum fuerit, non constat. Verum instauratum fuit seculo VI per Joannem I, in quo Anastasius Bibliothecarius sic habet: Item renovavit cœmeterium Felicis & Adaucti. Idem de ecclesia eorumdem Martyrum instaurata hæc scribit in Leone III; Itemque renovavit sarta tecta beati Felicis & Audacti martyrum, juxta sanctum Paulum apostolum. Franciscus Blanchinus in prolegomenis ad Anastasium Bibliothecarium nuper recusum tom. 2, pag. 127, exponens Itinerarium cujusdam anonymi per Urbem & circa Urbem, refert, insignem partem cœmeterii SS. Felicis, Adaucti & Emeritæ, cujus nomen postea accessit, inventam esse seculo nostro extra portam Ostiensem loco per dictum Itinerarium designato. Verba ejus accipe: Insigne hoc cœmeterium paucos ante annos detectum est hoc ipso in loco per Itinerarium indicato, nempe ab ecclesia S. Pauli superato proximo clivo in via perducente ad S. Sebastianum. Primum a clivo prædicto visitur in villa Mandosia, nuper repertum indicio veterum picturarum, in cubiculo cœmeterii conspectarum, quæ trium Sanctorum nomina sub eorumdem imaginibus distincte referebant. Easdem delineavit & communicavit sæpe laudandus R. P. Joannes Marangonius, uti luculenter descripsit in Observationibus ad martyrum cœmeteria pari cum laude supra recensitus canonicus Boldettus lib. 2, cap. 18, pag. 541. Quare non immerito Bibliothecarius num. 361 in Vita S. Leonis tertii locum hunc Felicis & Adaucti ecclesia & cœmeterio insignem appellat Juxta S. Paulum apostolum.

[4] Hisce, quæ antiquissimam Martyrum nostrorum venerationem abunde demonstrant, [elogia ex Usuardo & Notkero,] prolixiora quædam elogia subjungo. Usuardus tale exhibet: Romæ via Ostiensi, passio beati Felicis presbyteri, sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, qui post equulei vexationem, data sententia, cum ad decollandum duceretur, obvius ei fuit quidam Christianus. Hic cum se Christianum sponte profiteretur, mox cum eodem pariter decollatus est. Hujus nomen ignorantes Christiani, Adauctum eum appellaverunt, quod sancto Felici auctus sit ad coronam. Eadem plane habet Martyrologium Romanum. Notkerus ad eumdem diem hoc composuit elogium: Romæ via Ostiensi, Felicis & Adaucti martyrum. Hic Felix cum ad diversorum deorum imagines duceretur compellendus sacrificare, Serapis, Mercurii, & Dianæ, exsufflans statuas dejecit. Pro qua re suspensus est in equuleum, & de patibulo vivens depositus, jussus est decollari. Cumque eo duceretur, obvius est ei quidam Christianus, qui divino instinctu subito exclamavit: Et ego ipsum, quem hic sanctus Presbyter confitetur, Dominum Jesum Christum colo. Mox & ipse comprehensus, cum beato Felice decollatus est. Hunc postea Christiani, quia nomen ejus ignorabatur, Adauctum appellaverunt, quia martyri Felici auctus sit ad coronam; ipsique pro fidei confessione corona martyrii sit aucta. Duo hæc elogia desumpta sunt ex Actis, quæ Ado integre descripsit, uti & Florarium nostrum Ms.

[5] [Acta vero integra recitantur] Audi Adonem: Romæ, via Ostiensi, miliario secundo ab urbe, natale beatissimorum martyrum Felicis & Adaucti, sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, præfecto & judice Dracco. Fuere autem duo fratres, nomine & opere Felices, ambo presbyteri. Horum senior Felix ex jussione imperatorum cum ad secretarium judicis esset perductus juxta templum Serapis, dum cogeretur ad sacrificandum, exsufflavit in faciem statuæ æreæ, & statim cecidit. Item ductus ad Mercurii statuam in aliam ædiculam, simili modo in illam exsufflavit, & mox cecidit. Item ad simulacrum Dianæ, quod pari modo dejecit. Reductus ad præfectum imponitur equuleo, & inquisitus, quibus hæc maleficiis fecisset, B. Felix respondit: Non maleficiis diaboli, sed beneficiis omnipotentis Dei hoc egi. Furore itaque accensus præfectus, jussit eum duci extra Urbem via Ostiensi, quia illic arbor excelsissima stabat dæmonibus consecrata, juxta quam erat templum, ut ibi ad sacrificandum impelleretur. Quo perductus, oratione facta, dixit ad arborem: Præcipio tibi in nomine Domini mei Jesu Christi, ut radicitus corruas, & templum ac simulacrum, vel aram ejus funditus comminuas, ut amplius cultu tuo animæ non decipiantur. Quæ statim ad verba ipsius ita eversa est, ut & templum ac simulacrum comminueret, & quod fuerat, non pareret.

[6] [ex Adone,] Quod cum nuntiatum fuisset præfecto, statim jussit eum decollari, & corpus ejus inhumatum canibus & lupis derelinqui. Data sententia, obvius fuit ei quidam vir Christianus, hominibus quidem absconsus, Deo vero manifestus. Hic cum didicisset, quod B. Felix duci fuisset jussus, cœpit clamare & dicere: Et ego ex eadem lege sum, & ipsum, quem hic sanctus Presbyter confitetur, Dominum Jesum Christum colo. Mox & ipse ab officio præfecti comprehensus, pariter dato sibi osculo, cum beato Felice decollatus est. Hujus nomen quia non invenerunt Christiani, postmodum Adauctum eum appellaverunt, quod sancto martyri Felici auctus sit ad coronam, ipsique pro fidei confessione corona martyrii aucta. Christiani itaque noctu venientes, in eodem loco, ubi arbor steterat, quæ cadens nimiam terræ altitudinem aperuerat, eos sepelierunt. Quorum corpora volentes pagani exinde effodere, quicumque manus apposuerunt, a diabolo correpti sunt. Ubi postea pacis tempore basilica fabricata est, & Martyrum memoria digne exculta. Compleverunt autem martyrium suum III Kalendas Septembris.

[7] Hæc Acta in plurimis reperiuntur Mss. codicibus, editaque sunt apud Mombritium tom. 1, [quocum consonant Mss. codices, exceptis paucis, quæ hic notantur:] fol. 307, & apud Surium ad XXX Augusti. Porro cum Adone quoad verba etiam pleraque consentit Mombritii editio, codex noster notatus P Ms. 18, & apographum Trevirense S. Maximini. At Surii editio cum codice nostro P. Ms. 6 & apographo Audomarensi, quæ cum aliis quibusdam collata sunt, ab Adone & Mombritio in verbis non raro dissentiunt; sed eadem prorsus facta continent. Aliud apographum olim majoribus nostris transmisit D. Andreas Maroquin, quod in verbis magis recedit a prædictis: nam in illo judex non Draccus, Dracus, Drachus, ut in aliis, sed Dracontius ubique nominatur. Præterea non duo Felices initio memorantur fratres, at unus ille, de quo agitur. Demum, præter vocum discrepantias, quæ sensum non mutant, in fine hæc leguntur: Tandem reddita pace ecclesiis, super Martyrum sacras reliquias fabricata est grandis basilica, & additum cœmeterium, ubi florent orationes eorum usque in hodiernum diem. Hæc Acta Marbodus episcopus Redonensis eleganti Rhythmo expressit, prout videre est in editione Operum Marbodi, curata per Antonium Beaugendre, post Opera venerabilis Hildeberti Cenomanensis episcopi, ubi legitur sub hoc titulo: Passio sanctorum martyrum Felicis & Adaucti. Eamdem nos habemus in codice qui notatur Q Ms. 5, uti & in apographo aliunde accepto.

[8] Marbodi Opusculum, cum jam editum sit, & eadem narret cum Actis memoratis, [Marbodus episcopus Redonensis eadem Acta Rhythmo expressit: ex quo dantur quædam beneficia,] non recudam: at solum conclusionem subjungo, in qua auctor Sanctos alloquens, quædam refert beneficia ipsorum intercessione impetrata. Itaque sic eos alloquitur:

Sancte Felix & Adaucte pretiosi martyres,
Qui per fidem superastis sævos mundi principes,
Impetrate mihi vestro peccatorum veniam,
Qui soletis sitienti terræ dare pluviam.
Vidi bis, cum siccitate morerentur segetes,
Arva finderentur siti, desperarent homines,
Postquam vestra sacro-sancta sunt prolata pignora,
Statim venit de supernis exoptata pluvia.
Rursum vidi, cum natarent arva magnis imbribus,
Premerentur curvæ messes noxiis graminibus,
Postquam vestras sacro-sanctas prompsimus reliquias,
Statim fulsit impetrata cœlitus serenitas.
Vos habetis potestatem cæli portas claudere,
Rursus inde, quando vultis, largos imbres fundere.
Irrigate, quæso, meam sitientis animam,
Non per imbrem, sed per illam, quæ me mundet, gratiam.
Vobis meus deservivit qualiscumque calamus,
Per vos mundi Conservator mihi sit propitius. Amen.

[9] [quæ videntur Andegavi contigisse, ubi Martyrum capita dicuntur inventa: hæc tamen] Non omnino certum videtur, an in ecclesia Andegavensi, an in Redonensi contigerint relata modo beneficia, cum Marbodus episcopus fuerit Redonensis, & ante episcopatum diu militaverit in clero Andegavensi. At verisimilius puto Andegavi contigisse, in Breviario enim Andegavensi anni 1624, in quo ad XXX Augusti festivitas Sanctorum nostrorum celebranda præscribitur Officio semiduplici, de reliquiis eorumdem hæc referuntur lectione 4: Eorum capita in ecclesia Andegavensi inventa, cum reliquiis sancti Serenedi recondita sunt per Gabrielem episcopum, anno salutis millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, die decima Aprilis; ibique religiose venerantur. Verumtamen capita SS. Felicis & Adaucti sibi quoque adscribunt colonienses: nam Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, pag. 297 describens thesaurum ecclesiæ collegiatæ SS. Apostolorum, non modo recenset reliquias SS. Fœlicis & Adaucti martyrum, quas anno MCCXXV, Idibus Julii, Walterus Karliolensis episcopus cum aliis imposuit sarcophago argenteo gemmis exornato; sed deinde sic prosequitur: III & IV hermæ (id est, thecæ) preciosæ, includentes capita SS. Fœlicis presbyteri & Adaucti martyrum, singulæ singulis sunt inscriptæ versibus, cujus Sancti caput contineant, videlicet:

Sum Fœlix dictus, cole me si vis fore fœlix.
Augeo res auctas, qui nomine dicor Adauctus.

[10] [sibi quoque adscribunt Colonienses, uti & Beccenses caput S. Felicis:] Et inferius, Per quem, inquit, Agrippinenses sanctorum martyrum Fœlicis presbyteri, & alterius illi ad coronam fœlicissime Adaucti sacra lipsana acceperint, clerus apostolicus hebdomadatim commemorat hymno ecclesiastico:

Quorum capita Sanctorum
Clerus hic Apostolorum
Habet in custodia,
Hæc de Roma tulit primus
Pius quondam Piligrimus,
Præsul in Colonia:
Cujus corpus hic decenter
Jacet, & ejus frequenter
Agitur memoria.

De Piligrimo episcopo Coloniensi agitur in nova Gallia Christiana tom. 3, a col. 655, ubi obitus ejus innectitur anno 1035. In Usuardo editionis Lubeco-Coloniensis ad diem IV Martii de hisce leguntur sequentia: Item translatio sanctorum martyrum Felicis & Adaucti; scilicet capita eorum nunc Coloniæ habentur in ecclesia SS. Apostolorum. Jam vero utrum Andegavenses, an Colonienses potiori jure sibi capita horum Martyrum adscripserint, non disputo, sed malim existimare, partem utrisque concessam fuisse, cum nihil frequentius occurrat in sacris reliquiis quam partem corporis aut capitis pro toto sumi. Hæc explicatio tanto magis hic est necessaria, quod etiam in Chronico Beccensi, edito post Opera Lanfranci, ad annum 1152 legantur sequentia: Eodem anno Joannes Romanus, qui a puero fuerat monachus sancti Sabæ, & postea abbas sanctæ Mariæ in Capitolio Romano, &, relicta eadem abbatia, factus fuerat monachus Becci, perrexit Romam, & inde rediens caput beati Felicis martyris, socii Adaucti, attulit secum, & gratuito dono dedit illud ecclesiæ Beccensi.

[11] [corpora variis locis adscripta: aliæ quædam reliquiæ.] Corpora horum SS. Felicis & Adaucti variis attribuuntur. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad XXX Augusti hæc memorat: In monasterio sancti Petri de Ferrariis, diœcesis Senonensis, veneratio sanctorum corporum beatorum martyrum Felicis & Adaucti, hodie extremo agone via Hostiensi peracto Romæ triumphantium, quæ integra huc transvecta ibidemque reposita, cultu præclaro honorantur. Bucelinus vero in Sacrario Benedictino ad eumdem diem, exposito breviter Sanctorum nostrorum martyrio, ista subjungit: Quiescunt hi Sancti duo in Andechs (Monasterium est in Bavaria, quod alias Mons sanctus, vulgo Heiligen-berg dicitur.) Sed de utroque corpore contendit monasterium Ferrariarum. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 3, pag. 16 scribit de Ermengarde imperatrice: Hæc sancti Sixti, ac sanctorum Felicis & Adaucti reliquias, a Leone IV sibi concessas, Roma attulisse, & in suo monasterio collocasse traditur, epitaphio non obscure attestante. Monasterium istud est parthenon Eresteimensis in Alsatia. Insuper officula de sanctis Fœlice & Adaucto Coloniensi ecclesiæ B. Mariæ virginis ad Gradus assignat laudatus modo Gelenius pag. 310. Demum Piazza in Hemerologio sacro Urbis ad XXX Augusti brachium S. Felicis asserit conservari Romæ in ecclesia S. Laurentii in Lucina.

§ II. Examinantur ea, quæ contra Acta objecta sunt, & disputatur de S. Felice fratre Martyris nostri, quem probamus esse alium a S. Felice Nolano, & nominari Felicem in Pincis.

[Acta SS. Felicis & Adaucti repudiant aliqui; sed rationes non allegant,] Tillemontius tom. 5 Monument. eccl. in Persecutione Diocletiani art. 49 rotunde edicit Acta SS. Felicis & Adaucti, quæ ex Adone recitavimus, nihil prorsus valere. At ne verbum quidem profert, quo censuram tam rigidam probet. Illi tamen inhæret Bailletus ad XXX Augusti in Tabula critica Actorum, & in Vita ipsa SS. Felicis & Adaucti. Fateor quidem Acta non esse auctoris contemporanei; (id enim patet ex illis verbis in fine Actorum: Ubi postea pacis tempore basilica fabricata est:) adeoque non eamdem habere auctoritatem, quam habent Acta proconsularia aut scripta ab auctoribus coævis. At non satis percipio, quid in brevibus hisce actis Tillemontio, ejusque sequacibus tantopere displicere potuerit, ut ea omnino repudianda duxerint; præsertim cum sanctus Ado & Marbodus Redonensis antistes, usque adeo eadem Acta probaverint, ut tota pro suis adoptarint: atque ex stylo non barbaro judicare possimus, scripta fuisse non diu post pacem Ecclesiæ datam, nimirum seculo quarto aut quinto. Itaque debuerat Tillemontius rationes quasdam censuræ suæ allegare, ut de illius æquitate facilius judicare possemus. Verum cum rationes illas prætermiserit, ex conjectura subjiciam, quid ei in Actis displicuisse existimem.

[13] Statuæ Serapidis, Mercurii, Dianæ solo flatu eversæ, [nec revera allegari possunt rationes satis idoneæ.] atque arbor evulsa, quæ & templum comminuisse dicitur, non placuerunt, opinor, Tillemontio, qui difficulter hujusmodi prodigiis fidem habere potuit, nisi relata essent a testibus insigni auctoritate præstantibus. At vero si Acta Martyrum abjicienda sint ob prodigia aliqua in iis relata, abjicere oportebit alia multa, quæ pro authenticis habentur ab omnibus, uti egregie probavit Honorius a sancta Maria in Opusculo de Observationibus ad regulas critices Dissert. 4, art. 3, 4 & 5, ubi exhibet varia Martyrum Acta eaque sincera, quæ prodigiis scatent & miraculis. Aliud, quod in dictis Actis displicere potuit, est Draccus vel Drachus aut Dracontius judex, qui vocatur præfectus: neque enim ullus reperitur inter Urbis præfectos eo nomine. Hæc quidem difficultas est aliqua, quæ Acta potest reddere suspecta. Responderi tamen potest nomen præfecti forsan sumi improprie, & designari judicem inferioris ordinis; aut nomen Dracci fuisse addititium ad nomina, quibus præfecti Urbis illius temporis in catalogo præfectorum sunt designati. Demum, cum plures subinde fuerint præfecti eodem anno, fieri potuit, ut hic in vulgatis catalogis non sit recensitus. Quidquid sit, non sufficit hæc ratio ad Acta prorsus repudianda: nec alia occurrunt, quibus Acta suspecta reddi possent, nisi unum illud, quod prolixiori disputatione nunc examinabo, quia spectat ad distinctionem Sanctorum synonymorum.

[14] [Felici martyri frater fuit alter Felix, cujus Acta dedit Bollandus:] Forsan quoque displicuit Tillemontio, quod in hisce Actis mentio fiat de altero Felice, qui Martyris hujus frater dicitur & presbyter. Verum Acta istius Felicis jam edidit Bollandus tom. 1 Januarii ad diem XIV, pag. 951, & Acta quidem illa cum hisce tam apte consonant, ut dicendum sit, vel utraque fictitia esse aut utraque sincera. Quippe idem in illis occurrit præfectus Draccus, & de eversis per Felicem nostrum idolis satis clara in iisdem fit mentio. Accipe Actorum istorum initium: Factum est post completionem beatissimi Felicis presbyteri, alius Felix germanus ejus, junior nomine & actione, & ipse presbyter, cum adductus fuisset ad iniquissimum Draccum Urbis præfectum, cœpit eum compellere, ut idolis immolaret. Quibus beatus Felix presbyter ait: Puto, quod estis inimici deorum vestrorum effecti, ad quoscumque me duxeritis in deorum templis, hoc eis eveniet, quod illis evenit, ad quos meum Fratrem vos duxisse jam pœnitet. Sed si vultis probare virtutem Domini mei Jesu Christi, ad capitolium ire me jubete, ut ipsum Jovem principem dæmoniorum vestrorum ruere faciam. Hæc tam clare insinuant, Felicem illum fuisse fratrem Felicis martyris, de quo nunc agimus, ut mirer Ruinartium in Admonitione prævia ad Acta S. Felicis Nolani quæsivisse, quo id fundamento affirmaverit Bollandus, cum vix ignorare posset fundamentum id asserendi Bollando fuisse utriusque Felicis Acta.

[15] [Felicem illum fratrem fuisse Felicis martyris perperam negat Florentinius] Florentinius in Observationibus ad XIV Januarii dissentit etiam a Bollando, putatque verbis supra citatis designari Felicem aliquem Nolanum, qui frater fuerit Felicis junioris: ac pro ea opinione adducit auctoritatem antiqui Breviarii Capuani, in quo XIV Januarii tres ponuntur Felices. Verum illud ipsum Breviarium Capuanum & opinionem Florentinii prorsus evertit, & confirmat Bollandi sententiam. Nam prima lectio istius Breviarii ad XIV Januarii est de Felice nostro martyre Romano, ut vel ex his verbis patet: Interea unus ex ipsis (fratribus) nomine Felix, qui erat senior frater, cum ductus fuisset ad templum Serapidis, exsufflavit in faciem ejus; & statim cecidit, atque in pulverem redactum est. Secunda lectio est de Felice juniore ejus fratre, atque ita inchoatur: Post hæc alius Sanctus vir venerabilis, memorati Martyris germanus junior, adductus ad Draccum. Jussit eum idolis immolare. Tunc sanctus Felix dixit: Ut video inimici estis deorum vestrorum effecti; ad quoscumque me duxeritis hoc eis eveniet &c. ut supra. Tertia vero lectio est de Felice Nolano, quem S. Paulinus versibus suis celebravit. Itaque prima lectio est compendium Actorum Felicis nostri Romani, secunda Actorum Felicis ejus fratris, tertia Felicis Nolani quædam gesta exhibet. Breviarium igitur Capuanum ipsam Bollandi sententiam continet, ita ut Florentinius non videatur istud cum Actis contulisse, dum memoratas scripsit Observationes.

[16] Ado & alii quidam Felicem juniorem Felicis nostri fratrem confuderunt cum celebri illo Felice Nolano, [& Ruinartius:] quem S. Paulinus carminibus laudavit. At utriusque Acta distinxit Bollandus. Ruinartius ante citatus & Tillemontius tom. 4. Monument. nota 4 in S. Felicem Nolanum confusionem illam admittunt quidem; at tantum non putant tribuendum Actis per Bollandum editis, ut credant Felicem illum juniorem aut fratrem esse Martyris Romani, aut Nolæ obiisse, prout in Actis dicitur. Uterque nititur argumento negativo plane infirmo. Audi Ruinartium: Felicis & Adaucti sepulcrum suis curis a Vero presbytero compositum fuisse asseverat sanctus Damasus carmine 24 (quod dedi num. 2) at de Felice hujus Felicis fratre nulla mentio est. Verum hinc inferri non potest, Felici martyri fratrem non fuisse, cum breve epitaphium non exigeret, ut de eo fieret mentio.

[17] Tillemontius nihilo melius ratiocinatur hunc in modum: [nihilo rectius negat Tillemontius plures Felices Nolæ obiisse.] Sanctus Paulinus ignorare non potuisset Felicem illum, adeoque aliquid de eo dixisset, ut illum ab alio distingueret: nam illam ipsam rationem mox ipse refutaverat, dum inquirebat an Felix Nolanus contra hæreticos decertasset, ut de eo asseruerunt aliqui, respondens ad silentium Paulini his verbis: Numquid credibilius est Paulinum, qui Historiam S. Felicis in plura divisit poëmata, ipsius contra hæreticos certamina reservasse cuipiam ex illis (poëmatibus,) quæ sunt deperdita. Nam ex quindecim, quæ ut minimum composuit, non nisi decem habemus integra, & parum, aut nihil prorsus, ex quinque aliis. Qua, obsecro, consequentia silentium Paulini intorquet Tillemontius contra Felicem nostri Felicis fratrem, de quo non agebat, idemque silentium obesse non vult certaminibus Felicis Nolani, quem unice canebat Paulinus? Argumento huic negativo, quod nullas hoc loco vires habet, manifestum adjungit errorem sub finem notæ 6, ubi ex verbis quibusdam Ambrosii Leonis a Bollando citatis hæc infert: Videtur igitur hic auctor (Ambrosius Leo) non agnovisse Nolæ nisi unum S. Felicem, & nullus esset illo hac in re fide dignior. At non dixisset hæc Tillemontius, si ipsum legisset Ambrosium; nam ille lib. 2 de Nola cap. 13 sex Felices enumerat, ac duos ex illis Nolæ mortuos ac sepultos scribit. Audi pauca ejus verba: Horum itaque sex divorum (Felicium) duo corpora Nolæ habentur. Hinc igitur concludam rectius, tanti momenti non esse argumenta, quæ contra duos Felices fratres, quorum alter Romæ via Ostiensi obiit martyr, alter Nolæ confessor, objecta sunt, ut brevia utriusque Acta, invicem recte consentientia, abjicere debeamus, variaque Kalendaria & Breviaria antiqua erroris arguere.

[18] Porro prædictis lumen accedet, si invenire possimus, [Plures Felices recensentur ad XIV Januarii] ubi Felix ille junior Felicis martyris frater cultus fuerit, & quo nomine antiquitus ab aliis synonymis fuerit distinctus. Vetus Martyrologium Romanum a Rosweydo editum ad XIV Januarii hæc habet: Nolæ, Felicis presbyteri, in Pincis sepulti. Kalendarium Romanum Frontonis ad eumdem diem: Natale S. Felicis in Pincis. Kalendarium Romanum Allatii eodem die: Natale S. Felicis confessoris. Sacramentarium Gregorii Felicem confessorem eodem die celebrat, de eoque sic canit in præfatione: Vere dignum & justum est … confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere, qui nec hæreticis pravitatibus, nec sæculi blandimentis a sui status rectitudine potuit immutari. Menardus in observationibus pag. 36 affirmat sequentia: In codicibus Rodradi, Rem. & Rat., atque apud Pamelium additur (ad nomen S. Felicis) in Pincis. Locus est Romæ, in quo sancti Felicis ecclesia ædificata est. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano quinque edidit Kalendaria antiqua. In primo ad XIV Januarii sic habetur: Depositio sancti Felicis in Pingis, presbyteri & confessoris. In secundo: S. Felicis presbyteri & Felicis M. Tertium mutilatum est mense Januario. Quartum vero sic habet: SS. M. Felicis in Pincis presbyteri & M., & Felicis Nolani episcopi & conf. Quintum: Felicis & Felicis, & Felicis Nolani episcopi.

[19] [in variis Fastis, atque unus ex illis vocatur Felix in Pincis:] Usuardus ad prædictum diem in antiquissimo codice Pratensi primo refert Felicem Nolanum a S. Paulino celebratum: deinde alium his verbis: Item eodem die sancti Felicis presbyteri & confessoris. Quæ annuntiatio, si Usuardi non est, ut putat Sollerius noster, certe est admodum antiqua. Rabanus eodem die duos admittit Felices: nam celebrato primum Nolano illo Paulini patrono, subjungit: Eadem die natalis est Felicis germani ipsius (imo germani S. Felicis martyris nostri, ut sequentia manifeste docent) quem Dracus Urbis præfectus idolis immolare coëgit, & fustibus cecidit, atque in exilium deportare jussit &c. Synopsis hæc est Actorum Felicis junioris. Hæc omnia, quæ hactenus adduximus, manifeste probant, alium quempiam Felicem, præter celebrem illum S. Paulini patronum, XIV Januarii notum fuisse & cultum. Ut autem lector intelligat, quid probare ulterius intendam, existimo prorsus, Felicem illum, qui toties cognominatur in Pincis, esse Felicem juniorem fratrem Felicis martyris, illumque Nolæ quidem obiisse, ut habent ejus Acta, sed Romæ in Pincis fuisse sepultum, ibique cultum, donec per correctionem Breviarii Romani Felix Nolanus in ejus locum sit substitutus, cujus Vita correctoribus Breviarii melius erat cognita ex S. Paulino & aliis. Hæc ut ostendam, locum in Pincis dictum prius oportet investigare: nam alii illum Nolæ statuerunt, alii Romæ.

[20] [ecclesia autem S. Felicis in Pincis Romæ fuit, non Nolæ:] Fronto in observationibus ad locum Kalendarii citati de eo sic disserit: Pincis locus est Romæ. Nam palatium Pincianum memoratur in Vita Silverii anno DXXXVI, quod paulo post dicitur palatium in Pincis: erat enim palatium Pincii senatoris, a quo collis Pincius dictus est, ad quem erat ecclesia S. Felicis in Pincis, ut discere est ex Antiquitatibus Romanis Lucii Fauni lib. IV, cap. XI. In Vita Hadriani, qui sedit anno DCCLXXII, dicitur, quod basilicam B. Felicis positam in Pineis instauravit. Legendum in Pincis. Nam in Vita Benedicti III, qui sedit anno DCCCLV, legitur clare: Pari modo & in ecclesia B. martyris Felicis, quæ ponitur in Pincis, fecit vestem &c. Hæc cum sufficiant ad ostendendum, quod Pincis locus Romæ est, seu a colle Pincio dictus, seu a palatio Pincii, a quo etiam nunc Pinciana porta: tum sane id evincit, quod Paulinus inter tot carmina, Felici suo recurrentibus annis decantata, numquam Pinciani loci meminit etiam tum, cum describit locum, ubi sepultus est. Hisce passim assentiuntur nunc eruditi, qui admittunt ecclesiam S. Felicis in Pincis non Nolæ fuisse, ut olim putarunt aliqui, sed Romæ.

[21] Verum non omnes hinc concludunt, Felicem, cui sacra erat hæc ecclesia, [at hinc non sequitur Felicem illum Romæ obiisse, cum probetur Nolæ mortuus.] non Nolæ obiisse, sed Romæ, prout inferre videtur Fronto, dum carpit vetus Martyrologium Romanum, quia habet: Nolæ Felicis presbyteri in Pincis sepulti; acsi Felix iste, quiscumque fuerit, non potuisset mori Nolæ, & Romæ sepeliri, aut deinde Romam transferri. Ego sane non video hac in re errasse auctorem istius Martyrologii, sed potius suspicor insinuare voluisse, Felicem istum Nolæ mortuum esse, & corpus ejus vel statim vel deinde Romam translatum, ibique sepultum. Hæc dicti Martyrologii expositio ex variis confirmari potest. Primo Martyrologia & Kalendaria memoriam S. Felicis in Pincis passim annuntiant XIV Januarii. At nullus cognitus est Felix, qui eo die Romæ obiisse dicitur: duo autem Nolæ XIV Januarii dicuntur defuncti. Unus ergo ex illis a martyrologo Romano designatus. Secundo Ado aliique martyrologi, qui Acta utriusque istius Felicis confuderunt, de Felice suo sic confuso referunt, sepultum esse in loco, qui dicitur Pincis. Insinuant igitur alterutrum ex illis, quorum Acta miscuerunt, in Pincis sepultum esse. Tertio Felix ille in Pincis ab aliis vocatur martyr, ab aliis vero confessor. Uterque autem titulus congruit utrique Felici Nolano, cum uterque multa (non tamen eadem) pro Christo tulerit, ac tandem in pace quieverit. Hæ rationes vix dubitare me sinunt, quin S. Felix in Pincis alteruter fit ex Nolanis. Restat igitur, ut investigemus, uter ex his in Pincis sepultus fuerit.

[22] Tillemontius tom. 4, nota 4 in S. Felicem Nolanum existimat ecclesiam illam in Pincis Romæ fuisse, [Celeber ille Felix Nolanus in Pincis sepultus non est,] & Felici Pauliniano sacram. Ratio ejus fuit, quod non agnosceret, nisi unum Felicem Nolæ mortuum. Qua etiam ratione alios, qui idem censuerunt, permotos crediderim. Verum hæc unica Tillemontii ratio jam abunde refutata est. Accipe igitur argumenta & plura & meliora, quæ persuadeant Felicem in Pincis illum esse, quem Acta testantur Felicis martyris Romani fratrem juniorem, multaque a persecutoribus passum, ac demum Nolæ in pace defunctum. Imprimis argumento negativo ostenditur Felicem Paulini patronum in Pincis sepultum non esse, cum Paulinus nusquam meminerit de illo loco, licet Sancti sepulturam late describat Natali 6, & aliis locis de sepulcro sæpe loquatur, & basilicas ejusdem Sancti recensuerit. Hoc argumentum, etiamsi negativum sit, vehementer hic urget; & solum suffecit Ruinartio, ut Felicem in Pincis a Nolano distingueret. Audi ipsum in Admonitione prævia ad Acta Felicis Nolani: Nusquam enim Paulinus loci in Pincis dicti meminit, quamvis quindecim poëmatibus Felicis gesta, mortem, sepulturam & miracula perstrinxerit, & quinque basilicas recensuerit ad hujus Sancti tumulum constructas… Unde satius est fateri, Felicem, qui Romæ in Pincis celebrabatur, diversum a Felice Nolano fuisse. Nec jam responderi potest, aliqua adhuc latere Paulini de Felice poëmata, cum omnia in lucem vindicata sint a Ludovico Muratorio, & jam recusa in nova editione Operum S. Paulini.

[23] Secundo frequenter repetit Paulinus Felicis sui sepulcrum Nolæ esse, [at per Felicem in Pincis Fasti antiqui] & Tillemontius fatetur locum in Pincis esse Romæ. Itaque vetus Martyrologium Romanum designat alium Felicem, dum ait in Pincis sepultum. Hinc colligendum videtur, alium item designari in Kalendariis Frontonis & Allatii, uti & in Sacramentario Gregorii: nam omnes hi Fasti cum sint Romani, eumdem verosimiliter designant cum Martyrologio Romano istius fere temporis, & duo ex illis de loco in Pincis faciunt mentionem. Hæc mox firmabuntur, cum dicemus Felicem Nolanum in Breviariis Romanis ignotum fuisse usque ad medium seculum XVI. Tertio Michaë Monachus in Sanctuario Capuano pag. 450 sic habet in observationibus ad Kalendarium quintum: In Martyrologio Ms. Felix in Pincis dicitur, non qui Nolæ, sed qui Romæ colitur. Habent & alia Martyrologia Mss.

[24] [& Breviaria quædam designare videntur Felicem Martyris Romani fratrem:] In Breviario Ms. antiquo, quod apud nos notatur W 156, ad XIV Januarii Officium fit de Felice presbytero confessore, & unica lectio, quæ ibidem habetur, est initium Actorum S. Felicis junioris, ac sic inchoatur: Factum est, ut post completionem beatissimi Felicis presbyteri, alius Felix germanus ejus, junior nomine & actione &c. Breviarium Spirense anni 1478 ad eumdem diem tota fere Acta ejusdem Felicis, sicut edita sunt a Bollando, tribus lectionibus inclusit. Osnabrugense anni 1516 sub titulo Felicis in Pincis compendium eorumdem Actorum in tribus lectionibus exhibet. Accedunt his aliarum quoque ecclesiarum Breviaria ejusdem fere temporis, inter quæ tamen aliqua reperiuntur, in quibus Acta utriusque Felicis sunt confusa; at nullum reperi, quod pura exhiberet Acta Felicis Nolani.

[25] [olim pro Felice in Pincis Romæ lectiones erant ex Actis Felicis martyris,] Breviaria Romana, seculo XV & XVI edita usque ad pontificatum Pauli III pro festo S. Felicis in Pincis exhibent tres lectiones ex Actis S. Felicis martyris, qui cum Adaucto passus est, in quibus mentio fit de fratre ejus Felice juniore. Hinc Breviarium Spirense anni 1507 lectione 3, ubi aperte præmittit sententiam nostram, sic habet: Expletis autem duodecim annis, sanctus Felix junior die Dominico, post peracta sacra Mysteria, & pacem populo datam, prosternens se pavimento in orationem, in pace migravit ad Christum, sepultus in loco, qui dicitur Pincis, unde cognomen adeptus est. Ejusdem junioris Felicis hodie ecclesia Spirensis sub titulo Confessoris, Ecclesia vero Romana Senioris sub titulo Martyris festum faciunt: quos tamen ambos oratio communis in plurali numero simul connectit. Breviaria Romana jussu Pauli III correcta Felicem in Pincis penitus omiserunt, nec ullum Felicem memorant XIV Januarii. Demum, quæ Pii V & sequentium Pontificum jussu correcta prodierunt Breviaria, XIV Januarii commemorare cœperunt S. Felicem Nolanum, ac de eo asserere, sepultum esse in loco, qui vocatur in Pincis: nec ante annum 1569 ullam in Breviariis Romanis mentionem inveni de S. Felice Nolano.

[26] [quod verisimile non est de Felice Nolano; sed minus mirabile de fratre ejusdem Martyris:] Porro cum Felix Nolanus tam celebres habuerit laudum suarum præcones, ut Acta ejus Romanis non possent esse incognita; nullo modo mihi verisimile apparet aut credibile, lectiones de Felice in Pincis tamdiu recitandas fuisse Romæ ex Actis Felicis martyris Romani, quocum celeberrimus ille Felix Nolanus nullam habuit connexionem, si Felix in Pincis idem fuisset cum Nolano. Id tam mirabile non est in Felice juniore, Martyris fratre, tum quod Acta ejus minus essent cognita, tum quod de eo etiam in fratris Actis ageretur, ita ut suspicari possimus, ex ignorantia ejus Actorum contigisse, ut Acta fraterna in ejus quoque festivitate partim prælegerentur.

[27] Posset quidem hic quispiam suspicari, ipsum Felicem martyrem Adaucti socium sub nomine Felicis in Pincis cultum fuisse a Romanis, [Felicem martyrem XIV Januarii Romæ cultum non fuisse, sed fratrem ejus, probatur.] quod supra assertum vidimus in Breviario Spirensi. Verum hæc opinio abunde refutatur ex Fastis Romanorum antiquis, quæ Felicem in Pincis manifeste distinguunt a Felice Adaucti socio. Quippe vetus eorumdem Martyrologium Nolæ obiisse tradit, & Martyris titulum omittit. Sic & Kalendarium Frontonis, & Sacramentarium Gregorii de eo agunt, ut de Confessore. Præterea festivitas S. Felicis cum Adaucto in iisdem Breviariis, quæ dubitationem hanc ingerunt, celebratur XXX Augusti, adeoque verisimile non est rursus celebratam fuisse XIV Januarii. Ex omnibus igitur concludere liceat, vix dubium videri, quin S. Felix in Pincis, cui & confessoris & martyris titulus congruit, sit frater junior Felicis martyris nostri; aut certe nullum cognitum esse Felicem, de quo verisimilius id affirmari queat.

[28] Priusquam huic Commentario finem imponamus, superest refutanda crisis temeraria Bailleti, [Felix & Adauctus nihil commune habent cum martyribus Africanis.] qui ad XXX Augusti ex Romanis Martyribus nostris Africanos fingere voluit, quia in Bedæ Martyrologio eodem die XXX Augusti annuntiantur quidam Martyres Africani his verbis: In Venusia civitate Apuliæ natale SS. Felicis episcopi civitatis Tubzocensis, & Audacti & Januarii presbyteri, & Fortunatiani & Septimini lectorum &c. Quippe hinc colligit, forsan ex Felice episcopo & Audacto presbytero confictos esse Felicem & Adauctum martyres Romanos: Quod, inquit, latius videbimus ad XXIV Octobris, quo apud alios martyrologos referuntur isti martyres Africani. At pœnituit ipsum Bailletum, opinor, temeritatis suæ, cum ad XXIV Octobris in Actis dictorum martyrum ne verbo quidem hæc attingat. Quapropter sufficiet adferre verba Sollerii in Observationibus ad Usuardum XXX Augusti, quibus assertionem illam jam refutavit hoc modo: Certe vetera Kalendaria Allatii & Frontonis sæpe citata, Sacramentarium Gregorii, apographa Hieronymiana, Romanum parvum, Rabanus, Ado, Notkerus, Wandelbertus æque ac noster (Usuardus) disertissime hodie signant Felicem dumtaxat & Adauctum, vel per metathesim Audactum, via Ostiensi, eosque tot præterea characteribus & circumstantiis distinguunt, ut hactenus non videam, quid cum superioribus, Africanis omnibus, commune habere queant. De Felice illo episcopo Africano ejusque sociis agemus cum Martyrologio Romano ad XXIV Octobris, quo etiam memorantur in aliis plerisque Martyrologiis.

[Annotata]

* Forte his

DE SS. BONIFACIO ET THECLA CONJUGIBUS
ADRUMETI IN AFRICA.

Sub Maximiano.

[Commentarius]

Bonifacius Adrumeti in Africa (S.)
Thecla conjux Adrumeti in Africa (S.)

AUCTORE J. P.

Sanctum illud par Conjugum damus e Martyrologio Romano ita eos annuntiante: [Ex Martyrologio Romano: notitia loci:] Adrumeti item in Africa sanctorum Bonifacii & Theclæ, qui beatorum duodecim filiorum martyrum parentes fuerunt. Dicitur item, quia ibidem proxime retulerat dictum Martyrologium sexaginta Martyres Coloniæ Suffetulanæ in Africa, de quibus tractabimus hac etiam die, & dicemus, eos Sufis potius, quam Suffetulæ annuntiandos fuisse. Ibidem etiam occurret mentio de situ Adrumetensis civitatis. R. P. Franciscus Orlendius ex Ordine Prædicatorum, in Orbe sacro & profano illustrato, qui anno 1728 & sequentibus Florentiæ in lucem prodiit, parte 1, lib. 4, cap. 8, de Africæ provinciis, & aliis rebus ad eam spectantibus scribens, num. 7, pag. 345 Byzacena, ait, regio fertilitatis eximiæ. Ab Ortu habet fluvium Tritonem: ab Occidente Numidiam: ab Austro Lybiam interiorem. Hujus urbs præcipua est Adrumetum, cujus meminit Plinius lib. 5, cap. 4.

[2] Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum observat ista de hisce Sanctis conjugibus: [an fuerint] Plura de iisdem Martyribus leguntur in Actis sanct. duodecim Fratrum, quæ apud nos manuscripta asservantur. Martyres hic facit Baronius duos istos Sanctos, quos in ipso Martyrologii sui contextu absque martyrii titulo annuntiat; at quo auctore? Duplex habemus horum duodecim Fratrum Passionis exemplar Ms., quorum alterum ex Bodecensis cœnob. Ord. Regular. S. Augustini, diœcesis Paderbornensis Passionali &c., ad cujus finem video aliqua deesse in nostro apographo: alterum ex Ms. N. Belfortii transcriptum notatur, & utrumque servamus pro die 1 Septembris. Bodecense vero sic incipit: Dum fervor Maximiani imperatoris diversis pœnis Christianos perimeret, Africa regio quamdam Christi militum occultabat cohortem: inter quam vir Christianissimus Bonifacius cum conjuge Tecla nomine, Drumentina urbe constitutus, duodecim filios suos sacræ fidei documentis cotidie instruebat: pro quibus tam ipse quam mater fideliter preces Domino Jesu effundere non dubitabat, dicens cotidie in orationibus suis: Jesu bone, agne immaculate, qui mundum perditum nativitatis tuæ novo lumine reparasti, fac misericordiam cum filiis meis, ut postpositis omnibus diis te solum Deum cognoscant & adorent, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas in sæcula. Amen.

[3] [martyres: tempus vitæ.] His nutrimentis & hujusmodi precibus assiduis dum Bonifacius cum conjuge filios suos in fide solidaret, felices illi nihil eorum, quæ a parentibus audiverunt, obliti sunt, sed sicut terra bona doctrinæ semina receperunt, & multiplicatæ fidei fructum parentum moribus reddiderunt. Nam ad comprobandam fidei suæ integritatem atque constantiam, abnegantes semetipsos .., licet Christianos ob Dei tamen amorem parentes relinquunt, & ubique per fines patriæ suæ discurrentes, verbum veritatis & baptismum Jesu Christi constantissime prædicare contendunt. Deinde vero in narratione certaminis eorum nihil invenio de martyrio Parentum. Alterum autem, quod memorabam, exemplar tractat solummodo de certamine sanctorum duodecim Fratrum, nulla SS. Bonifacii & Theclæ facta mentione. Acta porro duodecim istorum Martyrum expendi poterunt ad diem 1 Septembris: an vero eadem occasione fortasse aliquid aliunde sperandum sit de Parentum martyrio, me latet. Signavi illos sub Maximiano cum exemplari Bodecensi, & cum Belfortiano, quod ita incipit: Maximianus, cæsar crudelissimus, audiens famam sanctorum duodecim Fratrum &c.

DE SS. IRENÆO, OR, ET OREPSE MARTYRIBUS

Tempore imperatorum gentilium.

SYLLOGE.
Cultus, elogium, observationes.

Irenæus M. (S.)
Or M. (S.)
Orepsis M. (S.)

AUCTORE J. P.

[1] Annua horum Martyrum memoria recolitur in variis Fastis Græcis die XXII Augusti. Menologium enim, quod Sirletus Latine reddidit, Canisius vulgavit, ita tunc habet: [Memorantur in variis Fastis Græcis alio die:] Eodem die sancti martyres Irenæus, Orus, & Orepsis, gladio * post ignem, post feras, post suspendia, ense percussi, martyrii palmam acceperunt. Menæum Chiffletii: Ὢρ᾽, Εἰρηναῖος, Ὄροψις ξίφει. Id est: Or, Irenæus, Oropsis gladio. Menæa magna excusa: Eadem die sancti martyres Irenæus, Or, & Orepsis gladio consummantur. Et mox ibidem his versibus honorantur Græcis, quos Latine sic verto.

Ξίφει τριὰς τμηθεῖσα τριστάτας πλάνης
Βυτῷ καλύπτει τῶν ἑαυτῆς αἱμάτων.

Hæc quando Trias ense cadit, erroris duces
Operit in imo gurgite cruoris sui.

Allusio est in vocibus τριὰς & τριστάτας, similiter cadentibus. Habemus Martyrium istorum trium Pugilum, illa etiam die notatum, e Græco codice Ambrosiano f. N. n. 152, quem jam toties indicavimus. Verum Papebrochius tomo III mensis Martii, die XXV, pag. 555 in S. Irenæo episcopo Sirmiensi ac martyre, Displicet, inquit, .. hæc epitome, eo quod episcopum Irenæum cum Levita confundat, pridie & probabiliter alibi cum duobus sociis, quos supra nominavimus, juxta alios omnes passo die XXII Augusti.

[2] Porro eorum elogium, seu certaminis historia habetur hodie in Menæis magnis, [alibi hac die 30 Aug. cum elogio:] & in Synaxario, quod ex Menologio, collecto Basilii imperatoris jussu, exstat, & e quo textum Græcum, a nobis editum ad calcem tomi primi hujus mensis Augusti, de more sic interpretor: Beatus Irenæus fuit Ecclesiæ minister cum sancto Or, & sancto Orepsi: qui Christum prædicantes ab idolorum cultoribus comprehensi sunt, & adstantes coram præside, variis cruciatibus torti. Deinde in ignem projecti fuere, & simul imbre sursum erumpente, & igne exstincto, illæsi exierunt. Post hæc feris etiam traditi sunt in cibum: verum Dei providentia ab his etiam liberati sunt: item in ligno suspensi, dum vehementer radulis excarnificati essent, iterum, Christo annuente, sine damno permanserunt. Tunc idololatræ immutabilem eorum mentem conspicati, magnasque in furias acti, consensu unanimi illos aggressi sunt: & hic quidem lignis ipsos cædebat; hic autem lapidibus conterebat dentes eorum: hic capillis arreptos trahebat: hic calce impetebat, & conculcabat. Denique dum funibus eos ligassent, & extra civitatem traxissent, sacra illorum capita gladio absciderunt.

[3] [varia observantur] En tibi, lector, nonnullas super hoc elogio observationes. Prima sit de officio illorum. In editione Menologii Basilii imperatoris, quæ anno 1727 Urbini vulgata est, sed aliunde interpolata; titulus iste prænotatur eorum elogio, quod ibi datur die XXIII Augusti: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Ἱερέων Ὢρ, καὶ Ὀρέψεως. Certamen sanctorum martyrum sacerdotum, Or, & Orepseos. Ubi vides, duos e Martyribus vocari sacerdotes, & omitti nomen proprium Irenæi, pro quo intrusum ibi per errorem fuerit nomen appellativum ἱερέων, cum nec in contextu elogii editionis istius, nec in nostra uspiam illud occurrat; sed in utraque λειτουργὸς inveniatur. Titulus autem editionis nostræ ad hunc diem XXX Augusti sic habet: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Εἰρηναίου, Ὢρ, καὶ Ὀρέψεως. Certamen sanctorum martyrum Irenæi, Or, & Orepseos. Vides itaque, lector, in hac annuntiatione diserte exprimi singulorum trium Martyrum nomina propria.

[4] [de eorum officio] Secundo. In editione utraque officium λειτουργοῦ, uti modo dicebam, tribuitur Martyribus; in Menæis vero magnis scribitur de S. Irenæo, λευΐτης ὑπῆρχε τῆς Ἐκκλησίας. Levita fuit Ecclesiæ. In Euchologio, seu Rituali Græcorum apud Goarum in notis ad ordinem sacri ministerii pag. 12 hæc observantur de verbo λειτουργεῖν: Authores ecclesiastici Græci, qui vocem hanc λειτουργεῖν, a cujuscumque ministerii publici, etiam prophani significatione, ad officium Missæ celebrandæ primitus olim & in Ecclesiæ nascentis exordio traduxerunt, non ubique illa in hoc proprio ac rigido sensu utuntur; sed & eamdem ministerium quodcumque sacrificandi muneri annexum, vel ad illud ordinatum connotare demonstrant: qua ratione diaconus λειτουργεῖν hoc loco dicitur. Quamvis enim Græcorum lingua vulgaris solum sacerdotem hodie λειτουργὸν, & sacrificandi munus, quo defungitur, λειτουργίαν nuncupet, indubium est nihilominus, subdiaconis & diaconis eamdem appellationem fuisse communem, apud Dionysium de Eccl. Hierar. cap. 3, cujus (sive alterius, quisquis fuerit auctor) verba citat. Deinde hæc subdit:

[5] [quo functi dicuntur:] Imo & lectoris Missæ inservientis ministeria, συλλειτουργικὰ dicuntur: unde & inter ecclesiæ Græcæ Officia separatus est liber τῶν συλλειτουργικῶν τοῦ ἀναγνώστου, lectoris comministerium. Hæc sufficiant in rem nostram: plura ibidem legi possunt. Apud Macros in Hierolexico ad vocem Levita notantur ista: De tribu Levi; apud quos in veteri Testamento erat hereditarium sacerdotium: sed in novo Testamento Diaconum significat. Quæ cum ita sint, videntur nobis probabilius nostri Athletæ officio diaconi, vel subdiaconi, vel, si vis, sacræ liturgiæ ministri fuisse, quod postremum magis accedit ad nomen λειτουργὸς, quod per se non determinat, cujusmodi ministerium sacrum illud fuerit.

[6] Duabus his observationibus addatur tertia. Tametsi in variis aliis Fastis de iis agatur die XXII hujus mensis, ac in Menæis magnis, quo sunt etiam apud Castellanum; [cur dentur hac die.] nos tamen Basilianum Synaxarium secuti, maluimus illos differre ad præsentem diem. Qua vero gratia in editione Urbinate compareant die XXIII Augusti, non satis intelligimus. Quonam autem tempore, quo die, quo loco martyrium suum confecerint, nos latet, deficientibus videlicet notis characteristis, quarum indicio aliquid horum erui a nobis possit. Superius illos posui tempore imperatorum gentilium, ad quod videtur spectare narratio martyrii eorum.

[Annotata]

* redundat hæc vox

DE S. GAUDENTIA VIRG. ET MART.
ROMÆ

Tempore imperatorum gentilium.

Cultus ex antiquis Fastis & Martyrologio Romano.

Gaudentia V. & M. Romæ (S.)

J. P.

Nomen hujus Sanctæ sic inscribitur Martyrologio Usuardi hac die: Item Romæ, sanctæ Gaudentiæ virginis. Antiquioribus quoque hagiologis non fuit ignota: nam, ut observatur ad textum ejusdem Martyrologii a Sollerio, In Hieronymianis primo loco notatur “Gaudentia virgo cum reliquis tribus”. Hæc in Rabano totidem verbis leguntur, quibus alicunde lucis aliquid afferri velim. Porro Gaudentia illa Adoni & Notkero præterita est: unde mihi dubium non est, quin Usuardus ex Hieronymianis eam acceperit. Hæc ibi. Non nomino plurima exemplaria cum Mss. tum excusa, quæ illam memorant, nec cum his Martyrologium Romanum, in quo sic habetur: Item Romæ, sanctæ Gaudentiæ virginis & martyris, cum aliis tribus. Vides, lector, Virginem hanc non honorari ubique titulo martyris: de qua re observare convenit sequentia. Martyrem fuisse suadet primo, quia tres alii vel aliæ cum illa conjunguntur, tamquam ejusdem, ut ego quidem intelligo, sacræ martyrii laureolæ consorte. Apographum Corbeiense apud Florentinium sic memorat: III Kal. (Septembris) Romæ natalis S. Gaudentiæ virginis cum reliquis tribus. Et ibidem vetustissimum Martyrologium S. Willibrordi eidem consonat. Secundo, in antiquis istis Fastis natalis Martyrum solet annuntiari. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in annotatione, Usuardus, inquit, illam virginem nulla martyrii facta mentione facit: quæ an Romana fuerit, incertum est: cum in libro de Virginibus Romanis ab Antonio Gallonio prætermissa fuerit. Sed ei respondet Florentinius in notis: Virginem fuisse peculiari corona notant tam libri nostri, quam reliqui fere omnes: quorum aliqui dum martyrem expresse non vocant, ansam dubitandi Ferrario dederunt, an martyr fuerit, sed ex Mss. & vetustioris M. stylo dubitationi locus non relinquitur. Tempus martyrii me latet. Videtur tamen ad persecutiones imperatorum gentilium referendum.

DE SS. MARTYRIBUS LX
SUFIS IN AFRICA.

Anno CCCXCIX.

Cultus e Martyrologio Romano: locus, occasio ac tempus martyrii.

Martyres LX Sufis in Africa (SS.)

AUCTORE J. P.

Hunc Martyrum manipulum annuntiat hac die Martyrologium Romanum: [Annuntiatio ex Martyrol. Romano: locus mortis] Coloniæ Suffetulanæ in Africa beatorum sexaginta Martyrum, qui furore gentilium cæsi sunt. Additur in notis: De his scribit S. Augustinus epist. 276. Passi sunt hi, quando ex edictis Honorii imperatoris, quæ recensentur in Codice Theodosiano titulo de Paganis, jussum est omnia simulacra confringi, quarum quidem legum Augustinus meminit de Civitate Dei lib. 18, cap. 54 &c. De loco palæstræ hæc colligere visum est. Situm sic describit Baudrandus: Suffetula, urbs Africæ mediterranea Antonino, olim episcopalis sub archiepiscopo Carthaginensi, inde 172 mil. pass. distans in ortum hybernum, ab Hadrumeto 100, a Veveste 70. An exstet modo incertum. Erat & Sufetensis urbs episcopalis. Apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra pag. 102 posterioris editionis ponitur Sufes, & pag. 103 Sufetula. Apud Ruinartium vero in notis ad Historiam persecutionis Vandalicæ pag. 305 occurrit Præsidius Sufetulensis: de quo ista observat: Laudatur hic antistes apud Victorem Vitensem lib. 2, num. 16, supra pag. 38, & in nota 93 in hunc locum pag. 172.

[2] [illustratur:] Et mox, Privatianus a Sufetula, inquit, sedit in concilio Carthag. sub sancto Cypriano inter Rebaptizantes num. 19. Plura subdit. Diversa itaque est hæc diœcesis a Suffetana: nam sequitur ibidem Eustratius Sufetanus .. qui in concilio Carthag., prout observat, sub sancto Cypriano num. 20 sententiam tulit, Privatus a Sufibus: cui, & Privatiano Sufetulensi, num. præcedenti memorato, respondet Augustinus lib. 6 de Baptismo contra Donatistas cap. 26 & 27. In Collatione Carthag. cap. 142 cum nominatus fuisset Serenianus episcopus Miditensis, statim Peregrinus Donatista episcopus Sufetanus, qui & sic cap. 187 appellatur, interlocutus est, asserens hunc locum e sua esse diœcesi, ubi presbyterum, nomine Victorem habebat.. Ceterum Sufi memoratur in Antonini Itinerario. In synodo Suphetana beatus Fulgentius patres supplex oravit, ut Quodvultdeo episcopo prior supra se ipsum locus concederetur, ut in ejus Vita narratur cap. 29. Suffectanos Martyres sexaginta memorat Augustinus epistola 50, quos hujus opidi incolæ ob confractum Herculis simulacrum trucidarant. Horum memoriam celebrat Martyrologium Romanum die XXX Augusti. Utriusque modo dicti loci situm exhibet laudatus Carolus a S. Paulo in mappa geographica ad pag. 77. Videri etiam potest Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 4, cap. 4, ubi agit de Africa propria seu Carthaginensi. Porro Martyres nostros annuntiandos potius censui Sufis, (unde formatur derivatum Sufetanus, quod coincidit cum Suffectanus, quo usus est S. Augustinus) quam Sufetulæ.

[3] Honorius imperator destrui jussit idola in Occidente; [occiduntur a gentilibus] quæ res Martyribus nostris occasionem præbuit consequendi felicem fusi pro Christo sanguinis laureolam. Tillemontius tomo 5 Imperatorum in Honorio articulo 12 & sequentibus varia collegit, quæ ad præsens argumentum pertinent. Articulo autem 14 tractat de Athletis Suffectanis ad annum 399, Honorii imperatoris quintum. At juvat audire S. Augustini epistolam 267 (al. 50) ad Suffectanos, monito tamen prius lectore de iis, quæ habet Baronius ad dictum annum 399, num. 71 ex ejusdem sancti Patris epistola 154 (al. 47:) Ex quibus intelligis, inquit idem Baronius, quam a suis exegerit Augustinus in gentilium superstitione abolenda hoc tempore moderationem. Haud tamen ab omnibus id præstitum est, ut ipsa materia, ex qua idola confecta essent, gentilibus ipsis fuerit restituta: quis enim illam a militum manibus rapacissimis extorsisset?

[4] Et num. 72: Accidit autem tunc temporis illud lugubre in Colonia Suffectana, [occasione destructi a Christianis simulacri] ut gentiles simulacri sui Herculis jacturam passi, adversus Christianos arma corripientes, ex eis trucidaverint sexaginta: ad quos tunc S. Augustinus exprobrans ista breviter scripsit in citata modo epistola, reprehendens tragicum illud homicidium, atque inanem cultum deorum Gentilium ante oculos ponens occasione hujus facti. Audiamus nunc ipsius epistolæ verba: Immanitatis vestræ famosissimum scelus, & inopinata crudelitas terram concutit, & percutit cælum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis, & resonet homicidium. Apud vos Romanæ sepultæ sunt leges, judiciorum rectorum calcatus est terror. Imperatorum certe nulla veneratio nec timor: apud vos LX numero fratrum innocens effusus est sanguis, &, si quis plures occidit, functus est laudibus, & in vestram curiam tenuit principatum. Age nunc, principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt, accedunt marmorum genera, suppeditat artificum copia.

[5] [Herculis: factum reprehendit S. Augustinus] Cæterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur & ornatur. Addimus & rubricam, quæ pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, & sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animæ reddantur. Tillemontius in notula ad articulum 14 supra citatum, examinari, ait, poterit super S. Augustino, quod nonnulli volunt, epistolam ejus 267 esse falsam. Sed quoniam a monachis Benedictinis qui ejusdem sancti Doctoris opera ediderunt, tamquam vera & genuina fuit admissa, & inter alias recusa; non video, quid cogat movere litem adversus antiquissimam ejusdem possessionem. Hinc reprobo aliam notulam marginalem apud Castellanum, quam ponit ad textum Martyrologii Romani Gallice a se redditum in suo Martyrologio universali, dicens hos Martyres non esse in Kalendario Carthaginensi, sed in una dumtaxat epistola, sancto Augustino male attributa.

[6] [in epistola, quæ est ipsius: tempus martyrii.] Itane vero tam rotunde & velut ex tripode damnat istam epistolam tamquam spuriam sine ulla probatione? Prudentior enimvero hic fuit Tillemontius, qui in S. Augustino, ad quem istius epistolæ examen differebat, tomo 13 Monumentorum ecclesiasticorum articulo 34, auctorem quemdam neotericum convenit, qui epistolam illam de seditione Suffectana loquentem rejicit tamquam supposititiam, dicitque se nullum alium scire, qui hoc sentiat, nec sibi videri censuram ejus tam esse fundatam, quam severam. Castellano itaque neutiquam suffragari possum in hac re; in alia autem habeo, quod de illo conquerar. Annuntiantur enim in ejus Martyrologii Romani textu Gallico trois-cens bienheureux Martyrs, id est, trecenti beati Martyres pro sexaginta dumtaxat, qui signantur in Martyrologio Romano, ut superius dictum est. Circa tempus martyrii nihil occurrit singulare. Tillemontius, ut præmissum est, illud affigit anno Christi 399; uti & Castellanus: Pagius vero ad istum annum num. 13 Hoc, ait, circiter anno. Baronium dedimus antea. Nos aliorum exemplo illud factum intexuimus eidem anno 399.

DE S. PAMMACHIO SENATORE ROMANO, FORTASSIS PRESBYTERO
ROMÆ,

An. CDIX vel CDX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pammachius senator, & forsan presb. Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sanctus noster a S. Hieronymo laudatus propter virtutes summa cum generis nobilitate conjunctas.

Paucis multa dixit Martyrologium Romanum, quando hunc Sanctum ita annuntiavit: [Annuntiatio Martyrologii Romani illustratur,] Ibidem (Romæ) S. Pammachii presbyteri, qui fuit doctrina & sanctitate conspicuus. In additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni die XXVI Aprilis mentio fit Pamachii confessoris, an hodierni an alterius, non constat. Baronius in notationibus ad idem Martyrologium Romanum allegat plura, quæ magis distincte conducunt ad singulatim illustranda sanctissimi hujus Viri gesta. Non claruit dumtaxat in monasticæ vitæ instituto, quod, calcatis mundi illecebris, amplexus est, verum etiam, antequam eidem nuntium remitteret, illustri generis nobilitate, ac copiosa divitiarum abundantia, quæ ornabat maxime Viri animus, in eisdem pie ac sapienter se gerentis. Vixit cum S. Hieronymo, in cujus scriptis frequens de illo fit mentio. Fuit inter ambos amicitia prorsus singularis, ac communicatio litteraria, nec non magna alterius de altero concepta æstimatio, ac fiducia, ut fieri solet inter intimos in Christo familiares. Hinc, quæ de S. Pammachio referam, e S. Hieronymi testimoniis irrefragabilibus præcipue depromam: quo fiet, ut non tam me, quam Sanctum de Sancto loquentem lector auditurus sit.

[2] Tomo 4 Operum S. Hieronymi in epistola 33 (al. 101) ad Pammachium de Optimo genere interpretandi, [ex antiquissima Sancti] columna 255 editionis Joannis Martianay, quam posthac citabo, idem sanctus Ecclesiæ Doctor eum alloquitur: Ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, & Christianorum nobilissime &c. In ejusdem epistola 54 (al. 26) col. 584 vocatur consulum pronepos & Furiani germinis decus. Et ibidem col. 587 ab eodem sancto Patre vocatur patritii generis. Fuit autem familia Furiana antiquitate & nobilitatis splendore spectatissima. Joannes Hofmannus in suo Lexico universali, anno 1687 Basileæ edito, hæc de illa memorat tomo 1, pag. 667: Furii, (subintellige familia) sub Romulo, e Medullia Latinorum urbe, quæ tunc se Romanis dedidit, Romam migravit, atque inter minorum gentium patricias lecta fuit. Nobilissima postea fuit, in multas familias, quarum hæc cognomina, distincta: Medullinus (ab urbe unde orta, cognominis origo quoque) Fusus, Pacilus, Camillus, Purpureo, Crassipes, Philus. Clara admodum & illustris dictaturis septem: consulatibus viginti: tribunatibus militum consulari potestate viginti tribus: censuris quatuor: triumphis septem. Hæc brevissime e dicto auctore: nam nimis longe me abduceret hoc argumentum, si istarum familiarum decora singillatim enuclearem, & quid cuique conveniat, operose discuterem. Ab Hieronymo in epistola 31 (al. 52) col. 244 sancta Marcella vocatur consobrina Confessoris nostri. Apud Tillemontium in S. Pammachio pag. 567 dicitur fuisse consanguineus (parent) Melaniarum, quarum junior est in Martyrologio Romano ad diem XXXI Decembris; senior vero inter Prætermissos die VII & XXI Januarii. De hac, cui titulum Sanctæ tribuit, varia collegit Tillemontius tomo 10 Monum. eccl. pag. 591 & sequentibus: de illa autem pag. 603, 610 & 611.

[3] [atque uxoris ejus nobilitate:] Nec imparem sibi S. Pammachius natalibus ac virtutibus duxit uxorem, Paulinam videlicet S. Paulæ Romanæ filiam. De S. Paula egimus tomo 11 Januarii cum Martyrologio Romano, atque hæc ibidem pag. 713 diximus in ejus Vita a S. Hieronymo conscripta: Carpamus igitur narrandi ordinem. Alii altius repetant, & a cunabulis ejus, ipsisque (ut ita dicam) crepundiis matrem Blesillam, & Rogatum proferant patrem: quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes fere Græcias usque hodie stemmatibus & divitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione delevit. Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, & de purissimo sanctæ mentis fonte profertur. Inter Scipiones fuere cognomento memorabiles hi tres, nimirum Scipio Africanus, Asiaticus, & Africanus Minor. Titum vero Sempronium Gracchum, Caii & Tiberii patrem, bis consulem, semel censorem, bis triumphum meruisse lego. Hæc obiter de his familiis antiquissimis perstrinxiße sit satis: si quis plura de eisdem novisse voluerit, auctores consulat, qui de rebus gestis Romanorum scripserunt.

[4] [cujus dotes naturæ ac virtutes refert S. Hieronymus] Ita S. Hieronymus de antiquissimo ejus genere: cui Paulina præclarissimas integerrimæ vitæ adjunxit dotes. Audiatur iterum Sanctus idem in epistola 54 (al. 26) qua S. Pammachium consolatur in morte Paulinæ uxoris suæ col. 582: Sanato vulneri & in cicatricem superductæ cuti, si medicina colorem reddere voluerit, dum pulchritudinem corporis quærit, plagam doloris instaurat. Ita & ego serus consolator, qui importune per biennium tacui, vereor ne nunc importunius loquar, & attrectans vulnus pectoris tui, quod tempore & ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quæ enim aures tam duræ, quæ de silice excisa præcordia, & Hyrcanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lachrymis Paulinæ tuæ audire nomen? Quis parturientem rosam & papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, & tota rubentium foliorum pandatur ambitio, immature demessum æquis oculis marcescere videat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desivimus. In agro terræ bonæ tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum, & tricesimum. In tribus mulieribus & sanguine & virtute conjunctis, tria Christi præmia recognosco. Eustochium virginitatis flores metit. Paula laboriosam viduitatis aream terit. Paulina castum matrimonii cubile servat. Tali filiarum mater fulta comitatu, totum sibi in terris vindicat quod Christus promisit in cœlo.

[5] Et ut quadrigam domus una emitteret sanitatis, & feminarum virtutibus responderent viri, [laudans etiam S. Pammachium,] additur comes Pammachius, verum Ezechiëlis Cherubim, cognatus, gener, maritus, imo frater amantissimus, quia sancti consortia spiritus vocabula non tenent nuptiarum. Huic quadrigæ Jesus præsidet. De his equis & Abacuc canit: “Ascende super equos tuos, & equitatio tua salus”. Impari cursu, pari animo ad palmam tenditur. Discolores equi, sed voluntate concordes, unum aurigæ jugum trahunt, non exspectantes flagelli verbera, sed ad vocis hortamenta ferventes. Obiter hic observa S. Pammachium appellari fratrem, & infra num. 17 S. Paulam socrum ejus, imo matrem indicari hoc sensu, quem indicabat Hieronymus. Ad Eustochium, modo nominatam virginem, Paulinæ sororem scripsit idem Sanctus epistolam 86 (al. 27) Epitaphium Paulæ matris: quæ, patrem Rogatum, matrem Blesillam habuit, Toxotio deinde nupta, editis ex eo Blesilla, Paulina, Eustochio, quæ & Juliæ nomen habuit, ac Rufina, nec non uno filio Toxotio, patri cognomine, uti habet synopsis prædictæ epistolæ præfixa. Si quis plura velit, adeat ipsum fontem, e quo paucula ista designasse satis est in rem nostram.

[6] At tunc potissimum eluxit S. Pammachius, tum splenduit maxime, [qui egregie ab eodem prædicatur ob mundi contemptum,] quando omnem mundi splendorem conculcans elegit abjectus esse in domo Dei sui. Baronius ad annum 398, num. 15 eum laudans, Hic, inquit, uxore privatus sanctissima femina, filia S. Paulæ, bona sua erogavit in pauperes, atque monasticum amplexus institutum, una cum vestibus vitæ quoque genus mutans, summum Christianæ philosophiæ verticem attigit. Sed adeamus denuo S. Hieronymum, qui epistola 54 (al. 26) sic ad illum scribit col. 583: Nobis post dormitionem, somnumque Paulinæ, Pammachium monachum Ecclesia peperit posthumum, & patris & conjugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Et paulo post ita pergit: Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles Christiani: nunc multi monachi sapientes, potentes, nobiles: quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς * monachorum. Fuit pater pauperum, teste ibidem S. Hieronymo: Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere. “Lætare sterilis, quæ non paris, erumpe & clama, quæ non parturis” quoniam quot Romæ sunt pauperes, tot filios repente genuisti. Ardentes gemmæ, quibus ante collum & facies ornabantur, egentium ventres saturant.

[7] [& eleemosynas] Vestes sericæ, & aurum in fila lentescens, in mollia lanarum vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio. Delitiarum quondam supellectilem virtus insumit. Ille cæcus extendens manum, & sæpe ubi nemo est, clamitans, hæres Paulinæ, cohæres Pammachii est. Illum truncum pedibus, & toto corpore se trahentem, teneræ puellæ sustentat manus. Fores, quæ prius salutantium turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis & mutus, & ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, supervivit cadaveri suo.

Non mihi si linguæ centum sint, oraque centum
Omnia pœnarum percurrere nomina possim.

[8] [pauperibus erogatas:] Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. Munerarius pauperum, & egentium candidatus, sic festinat ad cœlum. Cæteri mariti super tumulos conjugum spargunt violas, rosas, lilia, floresque purpureos, & dolorem pectoris his officiis consolantur: Pammachius noster sanctam favillam ossaque veneranda eleemosynæ balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: “Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum”. Quantas vires habeat misericordia, & quibus donanda sit præmiis, & beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, & Danielis consilium probat; qui regem impiissimum, si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet hujuscemodi filiæ mater hærede. Non dolet opes ad alium peryenisse, quas cernit iisdem, quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo sua vota compleri. Non enim substantiæ diminutio, sed operarii commutatio est.

[9] [idem sanctus Doctor Pammachii virtutes aliis] Quanto autem in pretio haberet idem sanctus Doctor eximias S. Pammachii virtutes, pleno ore prædicat epistola 92 (al. 34) ad Julianum, virum quidem divitem & potentem, sed adversas res passum, dum hunc exemplo ipsius ac S. Paulini ad vitæ perfectionem hortatur col. 752: Nec est, inquit, quod excuses nobilitatem & divitiarum pondera. Respice sanctum virum Pammachium, & ferventissimæ fidei Paulinum presbyterum, qui non solum divitias, sed se ipsos domino obtulerunt: qui contra diaboli tergiversationem nequaquam pellem pro pelle, sed carnes & ossa & animas suas Domino consecrarunt: qui te & exemplo & eloquio, id est, & opere & lingua possunt ad majora perducere. Nobilis es, & illi: sed in Christo nobiliores. Dives & honoratus, & illi, imo ex divitibus & honoratis pauperes & inglorii, & idcirco ditiores & magis inclyti, quia pro Christo pauperes & inhonorati. In Commentariis super Isaïa propheta tomo 3 lib. 17, cap. 60, loquens de his verbis a Christo Domino prolatis, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regna cælorum, ea sic exponit col. 450: Difficultatem rei, dicit Eustochio sanctus Doctor, proposuit, non impossibilitatem. Denique sanctæ memoriæ mater tua Paula, fraterque * Pammachius, per foramen acus, hoc est, per arctam & angustam viam, quæ ducit ad vitam, transierunt ad regna cælorum, latam viam cum sarcinis relinquentes, quæ ducit ad Tartarum.

[10] Imo quidquid habebant, in Domini dona portarunt, [proponit imitandas.] implentes illud quod scriptum est: “Redemtio animæ viri, propriæ divitiæ”. Quæ enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Habentes in muneribus principalia, aurum, incensum, & thus odoris optimi, atque dicentes: “Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo”. Et: “Christi bonus odor sumus in omni loco” exemplo virtutis suæ quotidie nunciant salutare Domini, ut omnes oves Cedar * congregentur in Ecclesia, & de erroris tenebris ad lucem transeant. Calmetus in Dictionario suo sacræ Scripturæ ad vocem Cedar observat ista: Cedar filius Ismaë Gen. 35. 23 (immo 25. 13.) pater Cedræorum, seu Cedarenorum .. qui regionem tenebant Arabiæ Desertæ Nabathæis proximam. Addit tamen, difficile esse hujus populi certum invenire domicilium, & rationem apponit: In Meridionali tamen Arabiæ Desertæ plaga potissimum versabantur, ad Septemtrionem Arabiæ Petreæ & Felicis, ex qua plures usque ad Mare Rubrum excurrebant. Cedar nonnumquam a sacra Scriptura Arabia omnis Deserta nuncupatur. Atque hæc quidem postremo loco memorata virtutum S. Pammachii pars apparuit peculiariter e quibusdam litteris ad suos colonos, quos habebat in Numidia Africæ, scriptis eo successu, ut illos a Donatistarum errore ad orthodoxam fidem traduxerit. Rem gestam inferius narrabimus ex S. Augustino.

[Annotata]

* i. e. dux sacræ militiæ

* i. e. sororis maritus

* i. e. infideles

§ II. Xenodochium a Sancto erectum: titulus SS. Joannis & Pauli: monita ipsi data a S. Hieronymo; amicitia cum eodem sancto Patre, & cum S. Paulino.

[Sanctus erigit xenodochium in portu Romano:] Laudatus jam identidem sanctus Ecclesiæ Doctor in supra dicta epistola 54, col. 586, Audio, ait, te xenodochium in portu fecisse Romano, & virgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore. Quasi Æneas nova castra metaris, & super undam Tyberis, ubi ille, cogente quondam penuria, crustis fatalibus & quadris patulis non pepercit, tu viculum nostrum, id est, domum panis * ædificas; & diuturnam famem repentina saturitate compensas. Euge: noster hinc transgrederis; statum summum tenes; de radice pervenis ad cacumen; primus inter monachos, in prima urbe, primum sequeris patriarcham. Lot, quod interpretatur, declinans, campestria eligat, & juxta Pythagoræ litteram, facilia magis ac sinistra sectetur. Tu in arduis & saxosis cum Sara tibi monumentum para. Juxta sit civitas litterarum; deletisque gigantibus, filiis Enac *, hæreditatem tuam, gaudium & risus excipiat. Dives erat Abraham auro, argento, pecore, possessione, vestibus: tantam habebat familiam, ut ad subitos nuncios, juvenibus electis, armare posset exercitum, & quatuor reges, quos quinque reges fugerant, in Dan consequutos occideret *; & tamen post tam crebra hospitalitatis officia, dum non refutat homines, suscipere meruit Deum. Non servis, & ancillulis imperabat, ut ministrarent hospitibus, nec bonum, quod exercebat, per alios minuit; sed quasi reperta præda, cum Sara sua humanitati solus incubuit. Ipse pedes lavit, ipse pinguem vitulum portavit humeris de armento. Stetit ut servus peregrinis prandentibus, & Saræ manibus coctos cibos jejunaturus apposuit. De laudato xenodochio legi etiam potest S. Hieronymi epistola 84 (al. 30) ad Oceanum de Morte Fabiolæ col. 662. Franciscus Orlendius Ordinis Prædicatorum in suo Orbe sacro & profano parte 1, lib. 4, cap. 4, pag. 269 agens de Portu Romano ejusque demolitione, Nulla, inquit, restant vestigia nobilissimi xenodochii. Ughellus Italiæ sacræ tomo 1, col. 104 prioris editionis perperam sic scribit: Symmachus Papa, ut S. Hieronymus narrat, nobile in Romano portu construxit xenodochium &c. At quomodo Symmachus Papa memorari potuit a S. Hieronymo, qui annos circiter octoginta obiit ante illius pontificatum? Actum de hoc Sancto apud nos die XIX Julii.

[12] [titulum SS. Joannis & Pauli Romæ excitat, cujus datur inscriptio.] Baronius ad annum 398 num. 18 huic xenodochio adjungit aliud piæ S. Pammachii munificentiæ monumentum, dum ista memorat: Hæc cum S. Hieronymus scribat, tantum abest, ut veris majora descripserit, quin potius etiam grandia prætermiserit. Etenim inter alia Pammachius sanctis martyribus Paulo atque Joanni, qui hoc seculo, tempore Juliani Apostatæ Romæ (ut meminimus) passi sunt prope Clivum Scauri contra Palatinum, nobilem memoriam excitavit, in titulumque erexit, qui usque hodie nomine dictorum Martyrum dictus Pammachii titulus perseverat. Hæc ibi Baronius, qui tomo 12 inter Addenda & emendanda pag. 893 recitat inscriptionem præsenti proposito accommodatam. Exstat apud Gruterum in Inscriptionibus antiquis pag. 1164, num. 8, hoc titulo In introïtu ecclesiæ Johannis & Pauli præfixo:

Antistes domini celsa sacraria christi
      Vestibvlvm decorat gratia pvlcra loci
Qvæ qvia compta nitet primaqve in fronte renidet
      Ostendit qvantvm nvminis intvs inest
Qvis tantas christo venerandas condidit ædes
      Si qværis cvltor pammachivs fidei.

Acta modo nominatorum Martyrum illustravimus tomo V Junii, die XXVI ejusdem mensis, pag. 158 & sequente.

[13] [Hortatur eum S. Hieronymus, ut non opes tantum, sed se ipsum Christo offerat,] S. Hieronymus optimis monitis roborabat & accendebat S. Pammachium ad solidas virtutes, & sincerum in Christi servitio famulatum. Etenim post ea, quæ superius ex ipso retuli de constructo xenodochio, addit ista col. 587: Hæc moneo, frater charissime, pietate, qua te diligo, ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum; & imiteris Filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Et quod patriarcha alienis, hoc discipulis & servis magister exhibuit & Dominus. Corium pro corio, & omnia, quæ homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange, inquit diabolus, carnes ejus, nisi in faciem benedixerit tibi. Scit hostis antiquus, majus continentiæ quam nummorum esse certamen. Facile abjicitur, quod hæret extrinsecus: intestinum bellum periculosius est. Conjuncta disglutinamus, unita discindimus. Zachæus dives erat, apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum, quod rapuerat; divisitque pauperibus medietatem substantiæ suæ, quæ remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui ejus; & tamen quia parvulus erat, & apostolicæ proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero apostolorum. Apostoli autem quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem, quæ foris sunt Deo; quæ intus sunt, diabolo demus, non est æqua partitio, & dicitur nobis: “Nonne si recte offeras, & non recte dividas, peccasti”?

[14] Deinde S. Pammachium hortatur Hieronymus ad verum contemptum sui ac profundam humilitatem, [ejusque exemplo se abjiciat,] dum ista mox subdit: Quod patritii generis, primus inter primos monachos esse cœpisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. Quantumquumque te dejeceris, humilior Christo non eris. Esto incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, æqueris pauperibus, inopum cellulas dignanter introëas; cæcorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas; ubi vincula? ubi alapæ? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? & quum omnia, quæ dixi, feceris, ab Eustochio tua Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romæ non eram, & tunc me tenebat eremus: (atque utinam pertenuisset!) quando socero tuo vivente Toxotio, sæculo serviebant.

[15] Sed tamen audio, quæ immundicias platearum ferre non poterant; [ac contemnat,] quæ Eunuchorum manibus portabantur; & inæquale solum molestius transcendebant; quibus serica vestis oneri erat, & solis calor incendium, nunc sorditatæ & lugubres, & sui comparatione forticulæ, vel lucernas concinnant; vel succendunt focum; pavimenta verrunt; mundant legumina; olerum fasciculos in ferventem ollam dejiciunt; apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos; huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num hujuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? Sed nolunt vinci ab his labore corporum, quas ipsæ superant virtute animi. Hæc dico, non quod de ardore mentis tuæ quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, & acriter dimicanti fervorem fervori augeam.

[16] Optime autem gnarus idem sanctus Doctor, humanum respectum, [armatque contra humanum respectum] ut vocant, potentissimam esse machinam ad avocandos homines, præsertim generis aviti nobilitate & divitiis præstantes, a via laudabili perfectioris vitæ, ac constanti perseverantia in virtute, Pammachium armat adversus hunc acerrimum hostem, his eum monens verbis col. 584: Quis enim hoc crederet, ut consulum pronepos, & Furiani germinis decus, inter purpuras senatorum, furva tunica pullatus incederet, & non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? Est confusio, quæ ducit ad mortem: & est confusio, quæ ducit ad vitam. Prima virtus est monachi, contemnere hominum judicia, & semper Apostoli recordari, dicentis: “Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem”. Tale quid & Dominus loquitur ad prophetas: quod posuerit faciem eorum quasi urbem æneam, & lapidem adamantinum, & columnam ferream, ne paverent ad injurias populi; sed impudentiam subsannantium frontis rigore contererent. Ingenia liberaliter educata facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhærere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est.

[17] [promissis Christi sequentibus se.] Et mox Virum sanctum magnis Christi promissis excitat, ut pergat illum sequi: Lucet, inquit, margaritum in sordibus, & fulgor gemmæ purissimæ etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus repromisit: “Glorificantes me, glorificabo”. Alii hoc intelligant de futuro, quando mœror vertetur in gaudium, & transeunte mundo Sanctorum corona non transit: ego & in præsentiarum video Sanctorum promissa compleri. Antequam Christo tota mente serviret, notus erat in senatu; sed multi alii habebant insulas * proconsulares. Totus orbis hujuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos. Præcedebat alios dignitate; sed & alios sequebatur. Quamvis clarus honor, vilescit in turba: & apud viros bonos indignior fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Cæsare Tullius, quum quosdam, ait, ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit. At nunc omnes Christi Ecclesiæ Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem huc usque divitem nesciebat. Quid consulatu illustrius? annuus honor est, & postquam alius successerit, prior desinit. Latent in multitudine laureæ, & triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. Quod ante per manus patritias tradebatur, & sola nobilitas possidebat: quo consul Marius, victor Numidiæ & Teuthonum, atque Cimbrorum, ob ignobilitatem familiæ putabatur indignus: quod Scipio ultra annos pro virtute meruit, nunc sola militia possidet, & agrestia dudum corpora fulgens palma circumdat. Plus ergo accepimus, quam dedimus. Parva dimisimus, & grandia possidemus. Centuplicato fœnore Christi promissa redduntur. In tali & Isaac quondam agro severat, qui paratus ad mortem, ante Euangelium euangelicam portavit crucem. Superius infulas legendum monui. Editio Erasmi Roterodamensis in scholiis tomo 1 Operum S. Hieronymi fol. 73 verso notat: Tyaræ genus erat, insigne nobilitatis, ut nunc, ait, torquem auream collo gestant. De Caio Mario plura e variis auctoribus collegit Hofmannus antea citatus, a pag. 997.

[18] [Singularis inter ambos amicitia] Ex superioribus S. Hieronymi monitionibus ad S. Pammachium scriptis planum est, nemini dubium esse posse, quin inter ambos arctissimus amicitiæ nexus intercesserit, & consentiens studiorum voluntatumque communicatio. Id perspicue profitetur sanctus Doctor in epistola ad eum sua de Optimo genere interpretandi, quando accusatus de epistola S. Epiphanii perperam Latine reddita, & tamquam falsarius publicis latratibus impetitus, causam suam S. Pammachii arbitrio permittit: Excessi, inquit col. 256, mensuram epistolæ; sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor, & inter muliercularum radios & textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto, ut legas ipsam epistolam tam Græcam quam Latinam: & illico intelliges accusatorum meorum nænias, & probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse charissimum, & in cellula latitantem diem tantum expectare judicii. Optoque, si fieri potest, & si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis & Tullii Philippicas tibi scribere.

[19] Amicitia autem illa per annos plurimos continuata fuit, [per annos plurimos fuit continuata: S. Pammachius erat etiam amicus] cum ab ineunte quodammodo ætate sit incepta, sicut colligo ex his verbis epistolæ 54 antea citatæ, col. 586: Quod nos quondam adolescentuli, quum a perfecto oratore in præfatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenæum scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. Hoc etiam exprimit in epistola 30 (al. 50) quæ inscribitur: Apologeticus S. Hieronymi presbyteri ad Pammachium pro libris contra Jovinianum, col. 229, ubi hæc sunt: Provocatus dulcissimis litteris tuis, & hujusmodi litteris, quæ me ad philosophiam nostri dogmatis provocarent; & condiscipulum quondam & sodalem & amicum, obviis, ut aiunt, manibus excipio, defensoremque meorum Opusculorum paro: ita tamen si ante te placatum judicem habuero; imo si oratorem meum super omnibus, quæ in me arguuntur, instruxero. In præfatione autem in Abdiam prophetam tomo 3 Operum pag. 1455, ita Virum sanctum, cui lucubrationem illam scribit, alloquitur: Hoc est illud tempus, mi Pammachi hac luce dulcior, quo egressi scholam rhetorum, diverso studio ferebamur: quando ego & Heliodorus charissimus pariter habitare solitudinem Syriæ Chalcidis nitebamur. Clarissimo huic amicorum pari adjungamus S. Paulinum episcopum Nolanum celeberrimum, & egregie S. Pammachio addictum, uti liquet ex ipsius epistola, quæ habetur inter Opera ejus anno 1685 Parisiis edita, tomo 1, pag. 66 & sequentibus, & ibidem ponitur ordine decima tertia. In hac Sanctus ille consolatur Pammachium, mortem Paulinæ conjugis suæ multis lacrymis, & largissimis in pauperes eleemosynis prosecutum, ac ex utroque illo nomine consolandi eum & laudandi materiem desumit. Suffecerit nonnulla inde excerpere de eleemosynis:

[20] Veniam enim jam, ait pag. 73, ad prædicationem operum tuorum, [S. Paulini ep. Nolani.] & ad pios actus de lacrymarum sanctitate transibo.. Itaque patronos animarum nostrarum pauperes, qui tota Romæ stipe * meritant multi, tu dives in aula Apostoli congregasti. Pulcro equidem tanti operis tui spectaculo pascor. Videre enim mihi videor tota illa religiosa miserandæ plebis examina, illos pietatis divinæ alumnos tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri basilicam, .. ut tota & intra basilicam, & pro januis atrii, & pro gradibus campi spatia coarctentur. Video congregatos ita distincte per accubitus ordinari, & profluis omnes saturari cibis &c. Et pag. 77: Tibi igitur, Frater in Christo unanime .., cujus os benedictione plenum est, cujus divitiæ ubera pauperum sunt, cujus domus hospitium Christi est, qui non jacere mendicum ante januam tuam epulante te sustines; sed contra tectis tuis lætus inducis aut tecum epulaturum, aut etiam jejunante te saturandum; tibi felix a peccatis egestas, & beatæ in virtutibus opes sunt &c.

[Annotata]

* Bethleem

* V. Num. 13, ℣ 34.

* V. cap. 14 Genes.

* l. infulas

* al. Roma stipem

§ III. Mutua SS. Pammachii & Hieronymi pro bono Ecclesiæ navata opera; laudatur a S. Augustino, & Palladio; an fuerit presbyter.

[S. Pammachius hortatur S. Hieronymum ad refutandas calumnias Rufini:] Sanctus noster & Oceanus hortantur sanctum Doctorem epistola 40 (al. 64) col. 341, ut librum Origenis περὶ Ἀρχῶν in Latinum sermonem convertat exacte, calumnias Rufini refutet, hominum suspicionibus obviam eat, seque ab Origenistis alienum ostendat: Quæsumus, inquiunt, præstantiam tuam, ut & hoc specialiter non tam nobis quam universis, qui in Urbe habitant, profuturum Opus digneris impendere.. Purga ergo suspiciones hominum, & convince criminantem: ne, si dissimulaveris, consentire videaris. Paruit Sanctus amicorum monitis, sicut habemus ex ejus epistola 41 (al. 65) ad ambos data col. 341. Verum inter alia plurima, quibus S. Pammachius profuit Ecclesiæ Dei, illud est palmarium, quod junctis viribus cum S. Hieronymo hæreticam pravitatem, quæ in urbem Romanam irrepebat, solide ac fortiter impugnarit, teste sancto Patre in præfatione super Joële propheta tomo 3 Operum pag. 1337: Quæ, ait, quum ita se habeant, obsecro, mi Pammachi, qui omni arte pugnandi adversus diabolum dimicas, ut nobis contra Amalec pugnantibus leves cum Moyse ad Dominum manus, & adversarios Israël orationibus superes .. surgat licet scorpio, & arcuato vulnere ferire conetur: tu comes itineris, & excantator venenatorum morsuum, spiritualem nobis ψυλλέα exhibe: quodque sanctæ ac venerabili Paulæ parenti tuæ polliciti sumus, pius hæres suscipe.

[22] [expressio quædam sancti Doctoris perperam alicubi intellecta exponitur:] Ad vocem ψυλλέα notantur ista in novissima editione, qua utimur: Quanta sit depravatio hujus vocis & sententiæ Hieronymi, vix poterit mente comprehendere, qui eam oculis viderit in antiquis editionibus Erasmi & Mariani, qui absurdissimum ostendunt S. Hieronymum, legentes ψηφιστὴν, id est, suffragatorem, vel calculatorem, non ψυλλέα, hoc est, Psyllum juxta fidem omnium Mss. codicum. Sunt autem Psylli populi Libyæ in Africa, a Psylle rege dicti, quibus est virus ingenitum exitiale serpentibus, & cujus odore eos possunt sopire. Vide Plin. lib. 7, cap. 2. Scribit porro Plutarchus in Catone, eumdem Catonem per deserta Libyæ iter facientem, secum Psyllos duxisse, qui morsibus serpentum mederentur, ore trahentes venenum, & ipsos serpentes cantibus mitigantes. Totum hunc locum respicit S. Doctor, qui in Pammachio spiritualem cupit habere Psyllum, ad æmulorum atque hæreticorum virus ac venena superanda, ut prudenti lectori manifestum est.

[23] [S. Pammachii opera damnatur Jovinianus, & scribitur contra Joannem ep. Hierosolymitanum:] S. Pammachii opera damnatus fuit Jovinianus, cujus erroribus se primus omnium opposuit, teste Baronio ad annum 390 num. 38: Cum igitur, ait, ut dictum est, ejusmodi scripta Jovinianus Romæ vulgasset, primus omnium, qui ex adverso surrexit, & contra deforme monstrum cominus decertavit, egitque ut Apostolica damnaretur auctoritate, Pammachius fuit nobilissimus senator, atque doctissimus Romanorum, qui sanctæ Paulæ gener extitit, Christianæ religionis exactissimus cultor, & fidei Catholicæ ardentissimus propugnator. Audiamus verba, quæ subdit, S. Hieronymi in epistola ad Pammachium 30 (al. 50) col. 229: Denique idcirco, te post Dominum faciente, damnatus est (Jovinianus) quod ausus sit perpetuæ castitati matrimonium comparare. Quid Sanctus idem fecerit contra Jovinianum pro S. Hieronymo, intelligitur ex ejus epistola 31 (al. 52) ad Pammachium data: De opusculis meis, inquit col. 243, contra Jovinianum, quod & prudenter & amanter feceris, exemplaria subtrahendo, optime novi. Sed nihil profuit ista diligentia, quum aliquanti ex urbe venientes mihi eadem lectitarent, quæ se Romæ excepisse referebant. Ursit idem Vir magnus sanctum Patrem, ut post longum silentium scriberet adversus Joannem episcopum Hierosolymitanum, sicut intelligimus ex prolixa laudati Sancti epistola 38 (al. 61) ad Pammachium contra istius episcopi errores. Nosti, ait col. 306, Pammachi, nosti, me ad hoc Opus non inimicitiis, non gloriæ cupiditate descendere; sed provocatum litteris tuis ex ardore fidei, ac velle, si fieri posset, omnes idipsum sapere, nec impatientiæ, ac temeritatis posse reprehendi, si post triennium loquor. Denique nisi ad apologiam, de qua nunc scribere institui, multorum animos diceres perturbatos, & in utramque partem fluctuare sententiam, decreveram in incepto silentio permanere.

[24] Huic sancto Doctori adjungamus aliud Ecclesiæ lumen S. Augustinum, [studium propagatæ fidei in Africa laudat S. Augustinus:] cujus tomo 2 Operum a monachis Benedictinis editorum, est epistola 58 (al. 134) scripta anno CDI exeunte, ut additur, & Pammachio inscripta, col. 145: e qua epistola (de qua vide supra num. 10) hæc excerpo: Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, & conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus caritate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta Catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros eo terrarum, unde Donatistarum furor exortus est, hoc est, in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum Virum nonnisi agnita veritate sequi cogitarent, & tam longe a te locorum intervallis remoti irent sub idem caput, atque in ejus membris in æternum tecum deputarentur, cujus præcepto tibi temporaliter serviunt. Et post alia, quibus sanctus Doctor affectum suum erga Pammachium ex plenitudine cordis testatum esse voluit, ita subdit col. 146: O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctæ Ecclesiæ filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo lætamur! Ne vero quisquam dubitet de nomine Pammachii huic epistolæ inscripto, observant eruditi editores, In Mss. quatuor scribi Palmachio. Porro hunc illum esse Pammachium Romanum civem ac senatorem clarissimum non dubitamus, qui fuit gener Paulæ, Paulinæ maritus, & Hieronymo plurimum familiaris. Nec vero nos videmus, attentis epistolæ characterismis, cur ab eorum sententia discedendum sit; nec vidit Tillemontius tomo 10 in S. Pammachio articulo 6, ac tomo 13 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Augustino, articulo 136 pag. 360, cum ex illa referat rem gestam S. Pammachii, de qua modo dictum est. Sed redeamus ad S. Hieronymum.

[25] Mittit SS. Pammachio & Marcellæ epistolam Græcam Paschalem Theophili Alexandrini. [epistola Theophili Alexandrini ab Hieronymo ad Pammachium missa:] Sciebat utique S. Hieronymus, gratissimam fore duabus istis personis publicæ utilitatis studiosis interpretationem suam. In epistola 87 (al. 78) ita loquitur de illa: Rursum Orientalibus vos locupleto mercibus, & Alexandrinas opes primo Romam vere transmitto. Et col. 690: Vos Christiani senatus lumina accipite & Græcam & Latinam etiam hoc anno epistolam; ne rursum hæretici mentiantur a nobis pleraque vel addita vel mutata: in qua laborasse me fateor, ut verborum elegantiam pari interpretationis venustate servarem, & intra definitas lineas currens, nec in quoquam excedens loco, eloquentiæ ejus fluenta non perderem, easdemque res eodem sermone transferrem. Quod utrum consequutus sim necne, vestro judicio relinquo. Et mox ejusdem epistolæ divisionem subjungit.

[26] [bonum publicum Ecclesiæ] Discimus ex eodem sancto Doctore, Pammachium sacræ Scripturæ studiosissimum fuisse, ac communi Ecclesiæ bono intentissimum, quod merito sperabat ex optimis in eamdem explanationibus amici sui. Tomo 3 Operum S. Hieronymi in præfatione in Jonam pag. 1471 leguntur ista: Cæterum non ignoramus, Chromati papa venerabilis &c.; sed ab eorum editore observantur sequentia: Sic legunt omnes Mss. codices, sancti Germani a pratis, monasterii Cluniacensis, S. Albini Andegavensis, & S. Cygiranni &c., eodem quoque modo editi libri ab Erasmo ac Mariano. Falsam tamen hanc esse lectionem, & pro Chromatio papa venerabili, nomen Pammachii substituendum non ignoramus: nam ipse Hieronymus præfatione in librum tertium commentariorum in Amos prophetam conceptis verbis admonet lectorem, se edidisse commentarios in Abdiam & Jonam imperante Pammachio, hoc est, rogante expositionem istorum amborum prophetarum. Tertio, inquit, “post longi temporis silentium, Abdiam & Jonam tibi imperanti edisserui”. Ergo eidem Pammachio edisseruit Abdiam & Jonam, non Chromatio episcopo Aquileiensi, cui delegaverat tantum duos libros in Abacuc. Unde autem tam constans error manarit in editos ac Mss. libros lectoris divinationi permittimus judicium. Nisi forte & aliis viris sanctis promiserat expositionem in Jonam, quemadmodum commentarios in Amos & Osee, licet ipsos Pammachio dedicaverit. Vide comment. in Amos Cap. 1. Si hoc accidit, habemus exemplar, non Pammachio, sed Chromatio missum ab Hieronymo.

[27] [cum eruditione] Præfatione 2 in Amos dicit ista pag. 1395: Quam ob rem, Pammachi cano jam mecum capite, impetra mihi a Domino, ut comitem mihi merear habere sapientiam .., ut ipsa adjuvante & socia, cœptum in Amos Opus expleam. Et præfatione 3 in eumdem prophetam pag. 1423: Osee, ait, & Joël & Amos tibi negare non potui. Præmiserat ista ibidem: Abdiam & Jonam tibi imperanti edisserui. Commentarios in Danielem eidem dedicat ac Marcellæ pag. 1073 hæc scribens: Itaque obsecro vos, Pammachi φιλομαθέστατε *, & Marcella, unicum Romanæ sanctitatis exemplar, junctos fide & sanguine, ut conatus meos vestris orationibus adjuvetis. Inscribit etiam Pammachio Commentarios suos in Oseam, & in eorum præfatione pag. 1235 & sequenti, Ante annos, ait, circiter viginti duos, quum rogatu sanctæ & venerabilis socrus (imo matris tuæ Paulæ, illud enim nomen carnis, hoc spiritus est: quæ monasteriorum & Scripturarum semper amore flagravit) essem Alexandriæ &c. Promisit idem sanctus interpres Pammachio suo Commentarios in Isaïam prophetam. En tibi ejus verba pag. 1 in eorumdem prologo: Expletis longo vix tempore in duodecim prophetas viginti explanationum libris, & in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaïam, & quod sanctæ matri tuæ Paulæ, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem & eruditissimo viro fratri tuo Pammachio promisisse me memini. Et in præfatione ad cap. 65 Isaïæ, libro 18, pag. 478 dicit, quod Pammachius & tunc, quando nempe vivebat S. Paula, & postea frequentibus scriptis cogere se non destiterit ad illud Opus.

[28] Superiora abunde conficiunt, Sanctum nostrum bono publico Ecclesiæ invigilasse, [conjunxit.] & singulari eruditionis laude ornatum fuisse, ita ut meritissimo jure eum laudet Baronius ad annum 398 num. 15 his verbis usus: Cujus .. si eruditionem spectes, a cunabulis bonis litteris una cum ipso S. Hieronymo assuevit, eminebatque inter ceteros senatorii ordinis Christianos facile princeps. Porro excellenti huic doctrinæ adjunxit Vir sapientissimus candidam ac nativam simplicitatem, ex epistola S. Hieronymi 54 (al. 16) col. 586: Sentio, ait, te divinis ardere doctrinis, nec temeritate quorumdam docere quod nescias, sed ante discere quod docturus sis. Simplices epistolæ tuæ olent Prophetas, Apostolos sapiunt. Non cothurnatam affectas eloquentiam; nec more puerorum argutas sententiolas in clausulis struis.

[29] Specimina bene multa, quæ ex S. Hieronymi testimoniis de S. Pammachii virtutibus identidem inspersimus huic Commentario, [Laudatur a Palladio:] nullum dubitandi de illis locum relinquunt. Hasce etiam perspectas habuit Palladius synchronus in Historia Lausiaca, qui cap. 121 & 122 pag. 215 editionis Parisiensis anni 1570 narrat ista: Non parvo autem nos honore affecerunt cum Romam venissemus propter beatum Joannem episcopum … Ad eum accessit vir proconsularis, nomine Pammachius, qui cum mundo renunciasset, vitam egit optimam, & suas opes partim quidem vivus dispersit, partim autem moriens reliquit pauperibus. S. Hieronymus epistola 92 (al. 34) col. 752 Julianum hortatur ad perfectam vitam, hoc est, ad absolutum mundi contemptum exemplo SS. Pammachii & Paulini: Respice, inquit, sanctum virum Pammachium, & ferventissimæ fidei Paulinum presbyterum &c. Vide supra numero 9.

[30] Vides hic, lector, titulum presbyteri dari dumtaxat S. Paulino, [an fuerit presbyter.] non autem S. Pammachio. An igitur sicut ille, pariter hic non fuit presbyter? At Romanum Martyrologium supra num. 1 talem fuisse affirmabat. Tillemontius tomo 1 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Pammachio articulo 6 pag. 580 asserit, nullam a Baronio citari auctoritatem pro isto titulo, ac nullum se hujus rei fundamentum invenisse, nec se cogitare, quod S. Hieronymus umquam ipsi attribuat hanc qualitatem; & ex citata epistola ad Julianum observat, titulum presbyteri tribui S. Paulino, Pammachio autem sancti viri. Nihil etiam habemus de ejus sacerdotio ex Palladio, quem modo designabamus. Nec video hoc sufficienter confici ex eo, quod S. Hieronymus in epistola ad Pammachium 54 (al. 26) hæc dicat col. 586: Non magnopere cures, quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi jactitent; sed prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, patriarcharum symmystes. Etenim tametsi tunc esset ita constitutus Vir sanctus, mortua videlicet uxore Paulina, ut sacerdotio initiari potuerit, ac mystes esse Christi, sumpta hac voce pro sacerdote, qua hodieque utimur, dum sacerdotes novos seu recenter consecratos vocamus neomystas; hic tamen a sancto Doctore intelligitur per nomen mystes mysteriorum peritus, mysteriorum cultor, indagator, vel quid simile, sicut suadetur ex istis: sed prophetarum quotidie medullas bibas, eorum utique symmista, consors & socius disciplinæ. Quandoquidem igitur de sacerdotio, de quo hic disputamus, non satis certo mihi constat, eumdem in titulo ante hunc Commentarium restrinxi per adverbium fortassis. Quamquam vero hac eum dignitate ornatum fuisse non noverimus, scimus tamen S. Pammachium ea præluxisse virtutum præstantia, ut dignus esset sacerdotio, sicut testatur S. Hieronymus epistola 31 (al. 52) col. 244 ita ad ipsum scribens: Audio totius in te Urbis studia concitata. Audio Pontificis & populi voluntatem pari mente congruere. Minus est tenere sacerdotium, quam mereri.

[Annotata]

* i. e discendi cupidissime

§ IV. Epistola contra S. Pammachium perperam S. Hieronymo adscripta: tempus mortis: vitæ chronotaxis.

[Epistola invectiva in Sanctum spuria:] Inter lucubrationes S. Hieronymo attributas exstat epistola ad Pammachium & Oceanum, quæ continet exhortationem vehementem admodum, qualis conveniret hominibus obduratis, & implicitis mundi deliciis, ut ad cor redeant, & vitam ducant religioni, quam profitentur, conformem. Epistola hæc merito rejecta est ad Opuscula sancto Doctori perperam adscripta tomo 5 col. 208, & hac censura perstringitur: Quæso, lector, ut de sermonis habitu nihil dicam, quid est in hac epistola, quod ad Pammachium aut Oceanum pertinere videatur? Objurgat eos, quorum pietatem semper alias prædicare solet. Postremo quo signo deprehendas ad duos scriptam potius, quam ad unum? Verosimile autem videtur, ab his, qui S. Hieronymi nomen eidem imposuerunt, ad duas istas directam fuisse personas, quia variis vicibus ad illas scripserat. En tibi, lector, pulcros quosdam scilicet ex illa flosculos: Judaïca in vobis testimonia, non Christiana agnosco. Quoniam videntes non videtis, & audientes non vultis audire. Ut alias invectivas omittam, sic concluditur eadem epistola: Unum dico quod cupio, quia Christiani cælum debent amare non terram, & verbo Dei plus obedire quam diabolo, & judicium æternum magis timere quam hominum. Hæc satis.

[32] [disseritur de anno] Absoluta jam collectione rerum, quæ ad sancti Viri vitam pertinent; de anno mortis ejus disseramus. Baronius tomo 5, anno 410, num. 31, Innocentii Papæ anno nono, imperatorum autem Honorii decimo sexto, Theodosii tertio, quando Roma ab Alarico Gothorum rege (sicut antea dixerat ad eumdem annum) capta est, S. Pammachii obitum ponit. Et mox subdit ista num. 32 ex S. Hieronymi præfatione in lib. 1 in Ezechielem; apud nos tomo 3, pag. 698. Transire (inquit) cupiebam (post interpretationem scilicet elaboratam in Isaïam, ut interserit Baronius) & extremam, ut dicitur, manum imponere Operi prophetali: & ecce subito mors mihi Pammachii atque Marcellæ, Romanæ urbis obsidio, multorumque fratrum & sororum dormitio nunciata est &c. Pagius vero in Critica Baroniana ad dictum modo annum num. 17 citatis ejusdem præfationis verbis, Quare, ait, sanctus Pammachius .. anno superiori e vivis etiam excessit, cui innectit Romanæ urbis obsidionem ac devastationem, afferens varia argumenta, quibus sententiam suam probare conatur. Longum porro esset rationes ejus omnes hic proponere & examinare, quæ apud ipsum legi possunt. Nec videtur operæ pretium, pluribus lectorem morari in tam parva discrepantia unius anni. Itaque in sententia Pagii vitam clausit S. Pammachius anno 409; in sententia autem Baronii ac Tillemontii anno 410. Hic ultimus tomo 5 Imperatorum notatione 29 super Honorio disserens de tempore, quo Roma est capta, ponit annum 410, quem etiam signat in tabula Chronologica pag. 844, & tomo 10 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Pammachio articulo 6, pag. 380. Ego autem nodum hunc scindendum ratus posui in exordio hujus Commentarii annum Sancti emortualem 409 vel 410.

[33] His nonnulla superaddimus de die, quo Vir sanctus obiisse memoratur. [ac die mortis ejus:] Baronius ad annum 410 num. 32 ex S. Hieronymo mox citato hæc concludit: Quibus significat, paulo post expugnatam Urbem S. Marcellam diem clausisse extremum, eamque indicat adscriptam sacris Fastis die XXXI Januarii, non quia tunc obiit, sed quia tunc translata est; cum Pammachii, qui eodem tempore obiit, dies natalis agatur tertio Kalend. Septembris. At modo designatus Monumentorum eccl. collector articulo citato in S. Pammachio, credi affirmat, quod Romana urbs capta sit XXIV Augusti: atque adeo, uti addit, S. Pammachii mors poni potest uno circiter mense prius. Ad diem vero XXX Augusti, quem signat in Martyrologio Romano Baronius, reponit, nullam ab eo allegari auctoritatem, quæ sit nonnihil antiqua. Sed non semper sibi constitit idem collector. Nam tomo 10 in tabula chronologica ad annum Christi 410 obitum quidem isti anno affigit, sed addit S. Marcellam & S. Pammachium mortuos esse paucis diebus post captam Romam, mittiturque lector ad tomum 10, pag. 580, & ad tomum 12, pag. 301, 303, 319, 320. Dies itaque emortualis sancti Confessoris nostri non est nobis comperta: eum tamen hodie referimus Martyrologium Romanum secuti.

[34] Non mediocriter conducet ad bonum lectoris, si ea, [daturque] quæ in superioribus paragraphis narrata sunt, ad rationem chronologicam reducamus, hanc pene totam prompturi e notis temporum, quibus in novissima Operum S. Hieronymi editione Martianæus aptavit ejusdem sancti Doctoris epistolas, & ex serie chronologica Tillemontii in S. Pammachio, ubi varia ipsius facta cum annorum ordine copulavit. Sanctus noster & S. Hienymus fuere ambo condiscipuli in classe eloquentiæ, ut antea dictum est, e qua simul egressos Tillemontius pag. 567 ponit anno circiter 370, non serius imo vero aliquantulum fortasse citius. Baronius ad annum 372 de S. Hieronymi ætate disserit num. 57. Tillemontius tomo 12 in notatione 3 super eodem sancto Doctore pag. 618 dicit nativitatis ipsius tempus satis esse incertum, & varia congerit ad præsens institutum, de quo tractari poterit ad diem XXX Septembris. Interim quid vetat natales S. Pammachii per conjecturam affigere anno circiter Christi 330: anno vero 348 potuit S. Hieronymi fuisse condiscipulus. Absoluto autem suorum studiorum curriculo diversas iniverunt vitæ instituendæ vias: Hieronymus quippe meditabatur solitudinem, sicut num. 19 jam dictum est, S. Pammachius autem ad publicam administrationem se accingebat. Non videmus, inquit Tillemontius, quod S. Hieronymus peculiarem amicitiæ usum cum eo habuerit illo tempore, quo Romæ fuit, ab anno 382 usque ad annum 385; tametsi auctor idem indicet, verosimiliter admodum id præsumi posse, propterea quod Pammachius jam tum uxorem duxerat Paulinam S. Paulæ filiam.

[35] [vitæ] Certum tamen esse addit, quod alter ad alterum non scripserit usque ad annum circiter 392. Hæresis itaque Joviniani antiquam illorum amicitiam renovavit. Vide superius præmissa num. 23 ex epistola 30 (al. 50) quam Martianæus innectit anno 394 vel 395, & ex epistola 54 (al. 26) quæ ab eodem editore notatur scripta anno 398. Porro ex epistola ejusdem sancti Doctoris 31 (al. 52) col. 243 & 244, ad Pammachium directa, intelligitur, quidnam hic pro illo fecerit adversus Jovinianum. Vide supra num. 23. Signatur a Martianæo scripta & missa cum superiore, quæ est 30 (al. 50) & apologetica contra eumdem hæreticum, anno 394 vel 395. Memoratus Monumentorum ecclesiasticorum collector pag. 568 epistolam de Optimo interpretandi genere, Sancto nostro inscriptam, ineunti circiter anno 396 (eumdem annum vel circiter signante Martianæo) alligat; qui mense circiter Septembri ejusdem anni S. Hieronymum misisse ad Pammachium refert apologiam adversus Joannem Hierosolymitanum, ut videre licet a pag. 568, subditque pag. 569, sanctum Patrem hoc tempore resumpsisse rogatu S. Pammachii Commentarios in Prophetas minores, pro eoque explicationem Jonæ confecisse ineunte circiter anno 397: Commentarios quoque Abdiæ ad ipsum transmissos; sed nescire se fatetur dictus collector, an hoc non acciderit aliquot post annis.

[36] [chronotaxis.] Varia deinde colligens de Sancti conjuge Paulina, anno 397 ad hibernum tempus ac in fine ejusdem anni vita functam refert. Præter elogia ejus superius recitata ex S. Hieronymo, laudatur a S. Paulino in epistola 13 ante designata. Quamquam vero S. Pammachius ab anno 393, quem signat Tillemontius inter ea, quæ de ipso collegit, articulo 4 pag. 573, vitæ integritate ac virtutum ornatu adeo fuerit spectabilis, ut sacerdotio dignus haberetur, teste S. Hieronymo supra in fine § 3 citato, singulare tamen ad ista probitatis decora adjectum est incrementum ex largissimis Viri sancti eleemosynis, contemptu mundi, fundatione xenodochii, ac instituto vivendi monastico (quale illud fuerit, compertum non habemus) quod amplexus est. Atque hoc quidem virtutum comitatu stipatus incessit post mortem uxoris, de qua S. Hieronymus epistola 54 (al. 26) scripta apud Martianæum anno 398; apud Tillemontium autem pag. 576 anno 399. Hic pag. 580 magnum illud charitatis opus, supra num. 24 a S. Augustino laudatum, quo S. Pammachius subditos sibi in Africa colonos ad Ecclesiæ Catholicæ sinum reduxit, referri posse asserit ad annum 401 (exeuntem hunc annum ponunt Benedictini num. 24 citati:) ac subjungit, S. Hieronymum anno circiter 405 decrevisse reliquos vitæ suæ dies consecrare explicationi Prophetarum, quod instanter Vir sanctus ab eo petierat, illique dedicasse anno 406 Commentarios suos in Oseam, Joëlem & Amos; anno autem verosimiliter 407 Danielem ab eodem fuisse inscriptum S. Marcellæ pariter ac Pammachio, qui Ezechielem a S. Hieronymo explicatum non vidit, morte præventus anno 410, ut ibidem indicat sæpe allegatus collector; secundum nos autem anno 409 vel 410, ut pluribus antea narravimus, anno circiter ætatis septuagesimo, secundum dicta superius. Hæc tibi, lector, de Sancto hodierno proponenda censui.

DE S. ÆONIO EPISC. ET CONF.
ARELATE IN GALLIA

Anno DII.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus: gesta, eorumque chronologia.

Æonius episc. & conf. Arelate in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Memoria S. Æonii, vel, ut alii scripserunt, [Sancti memoria in Fastis diebus variis: cultus 30 Augusti:] Eonii, Arelatensis episcopi diebus variis annuntiatur apud martyrologos. Quippe Castellanus ad III Augusti Æonium Fastis adscripsit, eodemque die memoratur in Martyrologio novo Parisiensi. Hisce præiverat Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad III Augusti verbis hujusmodi: Arelate festivitas sancti Eonii, cujus mors beata incidit colenda in diem XVI hujus mensis. Hinc apud nos de eo mentio fit in prætermissis ad dictum diem, adjecta hac observatione: Conveniunt Officia propria Arelatensia, Claudius Robertus, Sammarthani & alii, obiisse Sanctum XVI Augusti, quamvis eo die non colatur, ob tum occurrentem, ut notant Breviaria anni 1612, solenniorem S. Rochi festivitatem: ideoque apud nos differtur in XXX ejusdem mensis, quo certum est coli apud Arelatenses ritu duplici, ut notatur in Officiis propriis. Eodem die annuntiatur a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum.

[2] Quin & Saussayus parum sibi constans ad XXX Augusti hoc eidem Sancto texuit elogium: [elogium ex Saussayo,] Arelate sancti Eonii episcopi & confessoris, qui totus Dei amore incensus, ejus cultui propagando, ecclesiæque suæ utilitatibus serio invigilavit: cujus & jura tutatus, decora etiam maximis virtutibus, quibus affluebat, ampliavit: meruitque ob sanctitatis & pastoralis vigilantiæ clara indicia, a summis Pontificibus Gelasio Anastasioque, dignis, quæ in illorum ad eum rescriptionibus conspicua sunt, honorari præconiis. Deinde beatus Antistes, designato sibi ex cleri suffragio populique assensu sancto Cæsario, quem sacris initiaverat, foveratque ut filium, divino in munere successore, æternam migravit ad requiem.

[3] In laudatis Officiis Arelatensibus lectio quarta, quæ una ex Vita Sancti assignatur, [aliud ex Officio proprio.] hujusmodi concepta est verbis: Eonius episcopus Arelatensis, Leontii successor, floruit temporibus Felicis III, Gelasii, Anastasii, & Symmachi summorum Pontificum; quorum ad illum extant variæ epistolæ, quæ cum de privilegiis ecclesiæ Arelatensis, deque jure metropoleos ipsi jam dudum quæsito, tum de præclaris Eonii virtutibus fidem adstruunt. Is e vita migraturus, & de successore sollicitus, hortatur cives Arelatenses, ne alium in locum suum assumant, præter Cæsarium. Qua de re, tanti viri confisus meritis, fide accepta a circumstantibus, post ingentes thesauros pro redemptione captivorum & pauperum sustentatione ecclesiæ suæ relictos, supremum diem obiit decimo septimo Calendas Septembris. Sepultus est Arelate in ecclesia S. Honorati. Sic breviter ibidem: nec plura fere de tanto Viro memoriæ prodidit vetustas. Hæc igitur, paucaque aliunde adjungenda discutere aggredior, & confirmare.

[4] [Factus est episcopus Arelatensis post Leontium,] Claudius Robertus in catalogo antistitum Arelatensium Leontio præposuit Æonium, uti & Baronius in addendis ad tom. 6, quæ leguntur tom. 10, pag. 960. Saxius vero in Pontificio Arelatensi inter Leontium & Æonium collocat Joannem I: quem errorem secutus est Pagius in Criticis ad annum 494, num. 8. Præterea Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 534 hæc refert: Tonantium Ferreolum, qui præfectus fuerat Galliarum, Leontio successorem esse datum legitur in codice Avenionensi, cui Savaro credit favere Apollinarem Sidonium in epistola XII lib. VII ad eumdem Tonantium. Rejicit quidem, at non refutat hos errores Sammarthanus. At prior sponte sua ruit ex epistolis Pontificum ad Leontium & Æonium datis, quarum meminit; non ita posteriores. Omnes refutabo, dum ostendam Æonium Leontio suffectum. Ruricius Lemovicensis episcopus lib. 1, epist. 15 ad Æonium scribens, dolorem suum declarat de morte Leontii, aitque se audivisse successionem & ordinationem Æonii. Hæc nullum relinquunt dubium, quin Æonius Leontio successerit. Epistolam vide apud Canisium tom. 5 Antiquæ lectionis pag. 472.

[5] [sed anno incerto:] De initio episcopatus sic disserit laudatus Dionysius Sammarthanus col. 534: Hunc episcopum accessisse ad Arelatensis ecclesiæ regimen anno CDXCII vix dubitamus; quippe hoc anno Gelasius, electus in Romanum Pontificem mense Martio, de hac electione ad ipsum scripsit, ut eam aliis notam faceret præsulibus intra Gallias. Epistola hæc exstat apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col. notaturque data X Kalendas Septembris, Asterio & Præsidio viris clarissimis consulibus, id est, anno 494. At sane non video, qua consequentia inde deduci possit, Æonium anno 492 factum esse episcopum. Nam, etiamsi verisimile hinc fiat, episcopum factum non esse, postquam Gelasius esset electus Pontifex, quem alias de promotione sua fecisset certiorem, neutiquam hoc argumento probari potest, episcopum non fuisse toto etiam decennio & ultra ante pontificatum Gelasii. Aliunde quoque non probatum est hactenus, episcopum non fuisse jam anno 480, imo & citius. Quapropter initium episcopatus ejusdemque durationem incertam relinquere cogor, donec monumenta alia inveniantur, ex quibus plus lucis enitescat.

[6] Anno 499, ut plerique asserunt, (licet Pagius ad annum 501 num. 4 contendat illo anno rem esse gestam, [interest collationi Catholicorum cum Arianis: Iis cum Viennensi episcopo,] quod non lubet discutere,) habita est collatio Lugduni coram Burgundionum rege Gundebaldo inter Catholicos episcopos & Arianos. Primas ibidem pro Catholicis partes gessit S. Avitus Viennensis, cujus rationibus resistere nequibant Ariani, ita ut plurimi Ariani fuerint conversi, & rex ipse Gundebaldus fidei Catholicæ veritatem satis agnosceret. Adfuit huic collationi S. Æonius cum aliis episcopis, quam fuse relatam vide apud Labbeum tom. 4, a Col. Porro, licet Æonius & Avitus conjunctis animis adversum Arianos decertarent, aliquid tamen erat inter eos controversiæ de primatu ecclesiarum suarum. Litem hanc, quæ jam antiqua erat inter Arelatensem & Viennensem ecclesiam, exposui ad XXVII Augusti in Commentario ad Acta S. Cæsarii § 3. Hic itaque breviter tantum referam, quid contigerit tempore S. Æonii. Anastasius II, qui post Gelasium tenuit Pontificatum, aliquid immutaverat in divisione per S. Leonem facta, quam in Cæsario narravimus, in favorem ecclesiæ Viennensis. Conquestus est ea de re S. Æonius apud Symmachum Anastasii successorem, uti ex Symmachi litteris discimus.

[7] Exstant hæ litteræ apud Labbeum Col. datæ die III Kalendas Novembris, [contra quem ecclesiæ suæ jura tuetur] post consulatum Paulini viri clarissimi, id est anno 499. Jubet illis Symmachus, ut cum Arelatensis tum Viennensis legatos mittant, qui utriusque ecclesiæ jura exponerent. Misit S. Æonius Crescentium presbyterum, qui causam ecclesiæ Arelatensis sic defendit, ut Symmachus anno sequenti rescinderet, quæ innovata erant ab Anastasio. Docent id litteræ ejusdem Pontificis apud Labbeum col. 1291, datæ III Kalendas Octobris anni 500. Audi verba epistolæ posteriora: Relegentes ergo veterum antistitum super hac causa ordinationes, quibus ecclesiasticum gravatur scrinium; dilectionem tuam enixissime commonemus, ut in ordinandis per singulas urbes sacerdotibus cana ac reverenda servetur antiquitas, nec novella constitutio vetustæ sanctionis robur imminuat, quia non aliter inter vos poterit servari concordia, nisi novis cupiditatibus antiquitatis reverentia modus prudentiori adhibeatur consilio.

[8] Acquievit hisce libenter Æonius, qui nihil præterea postulaverat. [apud summum Pontificem.] Sed non ita Avitus Viennensis, quem de hisce conquestum esse, docent litteræ Symmachi, datæ III Idus Octobres Avieno & Pompeio consulibus, seu anno 501. Accipe illarum initium: Non debuit caritatem tuam offendere, quod ad fratrem & coëpiscopum nostrum Æonium nuper rescripsimus. Non enim juri tuo, dilectissime frater, præjudicatum fuit, cum nos, inaudita parte & absque competenti instructione non posse judicare respondimus. Unde fraternitati tuæ salvum est allegare, quod putaverit allegandum, & proponere, quod viderit proponendum. Hinc quoque intelligimus, de jure utriusque hactenus non judicavisse Symmachum, sed tantum rescidisse, quæ constituta erant ab Anastasio, paratum, ut addit, illa confirmare, si Avitus rationes hujusmodi allegaret, quæ evincerent, esse confirmanda. Totam epistolam exhibet Labbeus a Col. Pependit hoc modo controversia, donec S. Cæsarius Æonii successor anno 513 impetraret, ut antiqua S. Leonis divisio rata haberetur, quemadmodum exposui in S. Cæsarii Actis loco jam assignato.

[9] [Sanctus popularis & consanguineus est S. Cæsarii,] Hinc progredior ad ea, quæ de S. Æonio colligi possunt ex Vita S. Cæsarii ad XXVII Augusti edita, ut rerum series persuasit, quamvis ordine temporis eorum multa fuissent præponenda iis, quæ jam disputavimus. In memorata Vita lib. 1, num. 10 refertur, Cæsarium tunc monachum, & valetudinis restaurandæ causa Arelate degentem, innotuisse Æonio episcopo per illustres personas Firminum & Gregoriam. Jubet ille Cæsarium ad se perduci, & præsentatum .. sibi, ut habet Vita, venerabilis Eonius episcopus diligentius percunctatur, quis civis esset, quibusve parentibus fuerit procreatus. Cumque incolatum civitatis, & parentum publicasset originem, congaudens sancta alacritate Episcopus dixit: Meus es, fili, concivis pariter & propinquus: nam & parentes tuos reminiscor optime, & per consanguinitatem parentali recordatione complector. Ex his verbis discimus & nobili prosapia fuisse Æonium, & in Burgundia natum in territorio Cabillonensi, cum, teste Vita num. 3, nobili genere natus sit Cæsarius in territorio Cabillonensi, cujus se popularem agnoscit & consanguineum.

[10] [quem diaconum ordinat & presbyterum; dein abbatem constituit:] Subdit Vita: Cœpit ergo juvenem, non ut peregrinum sive extraneum, sed respectu attentiori intimis cordis oculis contemplari. Mox ergo ab abbate suo sancto Porcario eum expetiit. Rogante igitur beato viro Eonio episcopo, licet ab invito conceditur. Ilico diaconus, dehinc presbyter ordinatur. Non modica sane Æonii est gloria tantum habuisse discipulum, quantus fuit Cæsarius. At cum eximia in eo suspiceret naturæ & gratiæ dona, non ita lateri suo adhærere voluit, ut ad proximi utilitatem non amandaret. Abbatem igitur constituit in insula Arelati suburbana, priusquam trigesimum ætatis annum compleverat. Audi laudatam Vitam num. 11: Post hæc autem defuncto abbati in suburbana insula civitatis, dirigitur a sancto Eonio beatus Cæsarius pater, ut monasterium, quod recentius fuerat destitutum obitu rectoris, ipse in eadem reverentiæ auctoritate succedens, ad disciplinam formaret abbatis.

[11] [ac tandem efficit, ut sibi in sede eligatur successor:] Deinde Æonius non minori humilitate quam charitate eumdem Cæsarium in sede sua successorem habere desideravit, quo vel solo facto optime meritus est de tota Ecclesia, cui sanctitas & doctrina Cæsarii mirifice profuerunt. Res in eadem Vita num. 12 refertur hoc modo: Dum ergo antelata insula ultra triennium in abbatis officio conversatur, sanctus Eonius clerum vel cives alloquitur, & ipsos dominos rerum per internuntios, ut, cum ipse, Deo volente, migrasset ad Christum, nullum sibi alterum quam S. Cæsarium eligerent fieri successorem: quatinus ecclesiasticum vigorem, quem querebatur in multis regulis ægritudine sua fuisse mollitum, per servum Christi Cæsarium ad statum suum & vigorem gratularetur revocari fraternitas, essetque subsequentis labor, emolumentum aliquatenus successoris; ut cum talem posterum relinquebat, augmentum æternæ hereditatis etiam in sanctissimi viri electione perciperet; & non deesset post transitum socius electionis voto, qui etiam superstes auctor extitit in decreto. Itaque his omnibus divina providentia fideliter ordinatis, securus de successore beatus Eonius migravit ad Dominum.

[12] [mors, sepultura, pecunia ecclesiæ suæ relicta, litteræ Ruricii Lemovicensis,] Mors innectenda est anno 502: nam cum passim obiisse dicatur XVI Augusti, & Symmachus in epistola mox allegata de Æonio ut vivente meminerit III Idus Octobres anni 501, citius collocari nequit. Serius quoque mortuum non esse ostendimus in Cæsario § 2 num. 13. Sepultum esse in ecclesia S. Honorati, prout legitur in Officio, confirmat Historia translationis S. Honorati apud nos tom. 2 Januarii pag. 25. Quod habet Officium de thesauris ab eo relictis, sumptum est ex Vita S. Cæsarii lib. 1 num. 23, sed cum exaggeratione aliqua, cum tantum dicatur ibidem, Cæsarium expendisse pecuniam ab Æonio relictam. Ceterum, præter epistolam Ruricii Lemovicensis antistitis, de qua jam memini, exstant duæ aliæ ejusdem ad Æonium, altera octava libri 2, altera decima quinta. Utraque charitatem commendat; at prior in laudem Æonii magis excurrit.

[13] Ex hac igitur pauca delibare juvabit, iisque brevem hanc collectionem concludere: [in quibus laudatur Sancti charitas.] Ita enim paucis diebus, inquit, quos mihi vere & paucos & brevissimos vester fecit affectus, dum contemplatione vestra non solum satiari noster nequit, verum etiam videndo magis exardescit intuitus; cum nos & desideraremus præsentes, & ad hoc coram positos quæreremus, sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris irrigastis, ut quamlibet * nulla deinde sancti oris munera pretiosa perciperem, præsentiam tamen vestram intra mentis meæ arcana possideam, & effigiem vestram in speculo mei cordis intuear, quam illic tua caritas perfecta depinxit, ut nullius ætatis oblivione possit deleri, quia jugi recordatione momentis singulis innovatur. Illic enim vobiscum ex consuetudine pietatis vestræ secretius conloquor. Illic etiam de vitæ melioris institutione pertracto. Illic vos labiis mentis exosculor, & manibus cordis amplector. Quo fit, ut vera dilectio, quæ in visceribus meis viva vultus vestri figuratione nutritur, & igniculo caritatis accenditur, amoris vestri vicissitudinem mihi repromittat, & animus meus mihi animi vestri fidejussor adsistat; dum quantum mihi de vobis præsumere debeam, conscium mutuæ dilectionis pectus interrogo. Plura videri possunt apud Canisium tom. 5 Antiquæ lectionis, pag. 483: nam hæc satis insinuant, quanti Æonium faceret Ruricius. Subdubitat quidem Canisius an hæc epistola ad Æonium nostrum sit data, quia vitio transcribentium Ænio inscribitur. Verum ad illum ipsum datam fuisse inde satis colligitur, quod Ruricius in fine Æonium rogat, ut ad se mittat Pomerium, non alium utique, quam qui Arelate floruit Æonii tempore, & S. Cæsarii ibidem magister fuit, ut in Actis Cæsarii narravimus.

[Annotata]

* forte quantumlibet

DE S. MODANO FORTASSE EPISCOPO,
IN ULTONIA HIBERNIÆ.

Seculo forte VI vel VII.

[Commentarius]

Modanus fortassis episc. in Ultonia Hiberniæ provincia (S.)

J. P.

Apud Colganum in Actis Sanctorum Hiberniæ ad diem IV Februarii pag. 253 hæc sunt: Memorantur autem in nostris Festilogiis Hibernicis duo hujus nominis eximiæ sanctitatis viri: [Damus hunc Sanctum] unus abbas de Kill-Modain & episcopus de Carnfurbhuidbe in Connacia; alter episcopus de Aregal-Muodain in Ultonia. Prior Modanus floruit anno DLXI, & juxta eadem Festilogia natalis ejus celebratur die VI Martii; posterioris XXX Augusti. Et licet tempus anni DXXII, (quod pag. 252 ex qualicumque Camerarii auctoritate assignaverat S. Modano synonymo, qui ex eodem Camerario dicitur abbas Driiburgensis fuisse) & dignitas abbatis S. Modano de Kill-Muodin quadrare videantur; cum tamen videam, inquit, natales singulorum esse diversos, non habeo, unde vel ipsum, vel S. Modanum de Airegal asseram cum præsenti, id est, cum eo, de quo ibidem ex dicto Camerario ex professo agitur, confundendum. Consuli etiam possunt apud Colganum notæ pag. 253, in quibus eadem Festilogia citantur pro episcopo de Airegal-Muadain, quem ex ipso damus hoc die XXX Augusti. Hæc autem adduntur in iisdem notis: Ita Marianus Gormanus ad eumdem diem: “Muodanus, inquit, episcopus de Airegal-Muadhein”. Idem tradunt ad eumdem diem Cathaldus * Maguir, M. Taml., & Dungallen; sed Tamlacten. & Maguir non vocant episcopum.

[2] [e Martyrologiis a Colgano citatis.] Ceterum Modanus, a Colgano datus IV Februarii, habetur apud nos cum titulo abbatis in Scotia, ut videre licet ad eumdem diem pag. 497. De Muadano seu Modano abbate de Kill-Modain, ac ep. de Carnfurbaidhe, ut volebat supra Colganus, consule Prætermissos apud nos ad diem VI Martii, ubi etiam indicavimus, de ipsius sanctitate nobis non constare. Modanum hodiernum Operi nostro inserendum censui, etiamsi aliunde mihi ignotum, propter Fastos sacros a Colgano indicatos: de quorum ætate scribit idem hagiographus tomo primo, quem edidit de Actis Sanctorum Hiberniæ, ad diem 1 ejusdem mensis, pag. 4 & 5. Posui, seu potius reliqui eum a Colgano positum in Ultonia, quæ est Hiberniæ provincia ad septemtrionem. Titulum episcopi, quem ipsi tribuunt Marianus Gormanus & Martyrologium Dungallense, ut indicabat Colganus, Tamlactense autem & Maguir non habent, S. Modano hodierno supra apposui tamquam dubium. Quandoquidem vero tempus mortis ejus frustra quæsivi, & Modanum synonymum video superius a Colgano innecti seculo sexto, hodiernus eodem fortasse seculo vixerit vel proxime sequenti.

[Annotata]

* f. Carolus

DE B. AGILO VICECOMITE CONF.
PROPE MAGDUNUM IN GALLIA

Post annum DLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Beati & Acta: an fuerit monachus.

Agilus vicecomes conf. prope Magdunum in Gallia (S.)

J. S.

Memoria quidem B. Agili seu Agilis, vicecomitis Aurelianensis adscripta numquam fuit Martyrologiis antiquis: [Legitimus Sancti cultus] at recentiores martyrologi Beatum memomorant, & alia monumenta antiquum ejus cultum abunde ostendunt. Novum Martyrologium Parisiense in Addendis ad XXX Augusti sic habet: Apud Vicinates * prope Magdunum * oppidum in territorio Aurelianensi, sancti Agilis vicecomitis, qui conversus e sæculo, res suas in alimenta pauperum & ædificationem monasteriorum distraxit. Consonat Castellanus in Martyrologio universali, sed brevius dat elogium. Saussayus vero in Martyrologio Gallicano ad eumdem diem Actorum dat compendium. Simon de Peyronet in Catalogo Sanctorum pag. 269 cultum magis probat, Beatumque monachis quoque adscribit hisce verbis: Ay, Agilus, aliis Agylus, vicecomes Aurelianensis; postea monachus Miciaci in Gallia, cujus meminit Carolus Saussay Annal. ecclesiast. Aurelian. lib. 3 § 4, dum recenset insignes abbates, monachos & confessores, qui ex Miciacensi cœnobio ab Aureliano non longe dissito prodiere. Colitur in diœcesi Aurelianensi XXX Augusti, maxime in ecclesia sui nominis, quæ olim ab ipso in honorem Deiparæ constructa, hodie S. Ay sur Loire vulgo indigetatur.

[2] Beati quoque memoria habetur in Kalendario Sanctorum Aurelianensium ad XXX Augusti cum Vitæ compendio; [ostenditur:] & apud Ferrarium in Catalogo generali. Præterea Franciscus le Maire in Historia & antiquitatibus Aurelianensibus pag. 200, recensens reliquias Sanctorum, quæ seculo XV & XVI in supplicationibus circumferri solebant, inter illas numerat reliquias B. Agili. Demum sub Actis, de quibus mox agemus, hæc notata reperio: Acta hæc in veteri codice manuscripta servantur in ecclesia sancti Agili prope Magdunum, quotannis ejus die natali legenda ad Matutinum: quibus concordant in verbis ipsis nocturnales lectiones antiqui Breviarii Ms. monasterii sancti Maximini de eodem festo. Hisce immemorabilem Beati cultum abunde probatum existimo.

[3] Acta B. Agili Majores nostri acceperunt a RR. PP. Fuliensibus ex collectione eorum Parisiensi. [Acta unde accepta & qualia.] Auctor eorum est anonymus & incerti temporis, cum nullibi insinuet, se Beato coævum fuisse, & aliunde colligi nequeat, ab ejus ætate multo fuisse remotum. Porro ex annotatis nostris patebit, nihil in illis referri, quod falsitatis aut erroris convinci possit. Carolus Sausseyus in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis lib. 3, cap. 40 hæc ipsa Acta contraxit, contractaque ab ipso edidit Surius ad XXX Augusti. Nos integra ex apographo nostro subjiciemus, & de more annotatis illustrabimus. Ex Actis vero facile perspiciet studiosus lector, Beatum nostrum non recte monachis Miciacensibus annumeratum fuisse a Carolo Sausseyo, aliisque quibusdam, cum de Vita ejus monastica in iis non fiat mentio, nec illa aliunde probari possit. Hinc ipse Mabillonius tom. 1 Actorum Sanctorum Ordinis sui pag. 581 hæc notavit: S. Agilus (Aurelianensis) non videtur fuisse monachus.

[Annotata]

* Voisinat

* Meun

VITA
Auctore anonymo
Ex Ms. ecclesiæ B. Agili prope Magdunum.

Agilus vicecomes conf. prope Magdunum in Gallia (S.)

BHL Number: 0147

A. Anonymo.

[Cum Agili servulus, qui deli querat, fugisset] Extitit quidam vir, nomine Agilus, nobilis prosapia ac præpotens gloria, qui in tantum sublimatus est in præsenti vita, ut pagi Aurelianensis fungeretur honore vicecomitis a. Hic namque tam severus, tamque districtus fuit in malefactoribus, ut vix eum posset evadere reorum ullus. Accidit autem ut quidam servulus illius contra eumdem B. Agilum quoddam committeret delictum: quo perpetrato, desperans idem servus de adjutorio hominum viventium, cœpit cogitare, si usquam Dei occurreret auxilium per alicujus sancti viri meritum. Inter varios autem animi cogitatus, in memoriam venit illi, quanta Deus, sancta Trinitas & simplex unitas, operari assidue illis diebus dignabatur ad tumulum egregii confessoris atque abbatis egregii Maximini b.

[2] [ad tumulum S. Maximini, mittit ille apparitores,] Illuc ergo prædictus servus cum summa festinatione convolavit, atque mox solo prostratus ad tumulum c divi Maximini, suspirans cum gemitu profusis clamabat lachrymis, dicens: O præstantissime misericordia beate Maximine, qui beneficia tua poscentibus minime denegas, subveni mihi, ne violentia proprii domini possit me lædendum abstrahere ab isto loco sancto. Appareat, Sancte, super me virtus tua, quia ad te confugi, nullum sperans fortiorem invenisse defensorem. Hæc dicens sæpissime, non cessabat deosculari sanctum tumulum. Dominus vero jam dictus Agilus, barbaro utens animo, misit illico apparitores, qui certissime ab illo deducerent eum loco, sibique præsentarent, quatenus ulcisceretur in eum.

[3] [ut vi eum mulo abstrabant: his vero tremore absterritis ipse eo tendit,] Illi ergo appropinquantes ad locum, ceperunt paulisper tremere in membris omnibus correpti Dei virtute, & merito sancti Maximini. Et ad se reversi agnoscunt Sancti virtutem, & suam præsumptionem: moxque humiliter accedentes ad tumulum reddunt sua vota Deo per intercessionem ejusdem beati viri, non attingentes profugum illum, quem suus defensabat protector: sicque ipsi sani nuntiant Domino suo, quod ipsis evenisset. Quod audiens minimeque credens, sed furore plenus, ascenso caballo iter suum ad tumulum præfatum dirigere cœpit, ut servulum, quem virtus divina servabat, puniturus vi abstraheret.

[4] Sed cum jam in medio positus fere itinere foret, [sed gravi correptus infirmitate, multa vovet,] sonipedem nequaquam valuit promovere, percutiens illius utraque latera calcaribus, ipse vero ita subito gravatus, ut caput non erigere posset ullo modo, (cœpit namque incredibili totius corporis vexari cruciatu) nec regredi domum, nec ad locum sepulchri ire valens, in se reversus virtutem Domini, & meritum Sancti coactus est confiteri. Et tractis ab imo corde suspiriis, ad tumulum sancti confessoris servorum suorum manibus se jussit deferri, ibique commorans aliquantulum, cibi potusque inedia tabefactus, cum multis lachrymis & planctu confessus coram Deo & sancto Maximino peccasse, votum fecit, ut, si pristinum robur membris Deus & S. Maximinus ei restitueret, imminentemque mortem ab eo repelleret, & vitam adduceret, supra sepulchrum beati viri ecclesiam componeret, & famulum, quem B. Maximinus sibi vindicaverat, servitio illius manciparet perpetuo.

[5] Clementia ergo Domini omnipotentis Dei citissime voces illius suscepit lachrymabiles: [si valetudini restituatur: ac restitutus vota sua complet.] nempe, confestim recepto robore, hilaris Deo benedixit, beato Maximino gratias egit, servulum illum a Deo liberatum & a beato Maximino, ipsi serviturum cum omni sua progenie sub testamenti attestatione tradidit perpetuo: qui etiam ecclesiam d, quam voverat erexit. Peracto igitur ecclesiæ ædificio in nomine Domini & beati Maximini, dotavit eam hereditate sui patrimonii, nam curtem, quæ dicitur villa B. Berarii, cum suis appendiciis ipsi ecclesiæ concessit sub testamenti scripto. Regebat tunc Miciacensem locum beatus Avitus e.

[6] Nunc autem dicendum est, quæ conversatio, & qui actus post conversionem hujusmodi beati fuerint Agili. [Beatus virtutibus] Nam hic sæpe prædictus Agilus, qui prius durus & ultra modum districtus existens, nunc est piissimus & omni suavitate conspicuus. Orationibus vero vacabat & jejuniis continuis, inter divites autem & pauperes medius sic consistebat, ut pauperes illum quasi pauperem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem æstimarent. Sublimius autem tanto unumquemque honorabat, quanto sanctius vivere didicerat. Erga egenos vero ita sollicitum se exhibebat, ut vere secundum Christi verbum in iis esse crederet Christum. Viduarum, orphanorum, pupillorum paterno affectu causam, & omnem sollicitudinem gerebat. Clericorum vero omnium ita curam tenebat, ut clericos pauperes si vidisset, divitibus sociasset, ut secundum beati Pauli dictum, horum inopiam illorum abundantia sublevaret. Clericorum cura ita illi erat, ut si aliquos inter eos studiosos in lege Dei reperisset, maxima veneratione diligeret, & suis eos amicitiis conjungeret.

[7] Erat igitur beatus Agilus sermone facundissimus, justitia præditus, [variis fulget] in judicio justus, in commisso fidelis, in bonitate conspicuus, in universa morum honestate præclarus, ecclesiarum Dei dilatator atque existens propagator, nonnullas etiam ex sua hereditate fundans, quasdam etiam accrescens in divitiis abundantius ex prædiis sui patrimonii fertur hereditasse, sicuti basilicam proto-martyris Stephani f, quæ fundata est Miciaco. Curtem enim, quæ dicitur Biverias, & aliam, quæ dicitur Audoëni Puteus, perpetualiter sub testamento ab omni dominio immunem dedit. Beati vero Petri principis apostolorum monasterium g, quod foris muros Aurelianis ad Orientem est constructum, in quo corpus beati Aniani humatum habetur, beatus Agilus valde ditavit ex suis prædiis, quæ per diversa loca sunt locata.

[8] [& miraculis:] His & plurimis bonorum operum virtutitibus pollens beatus Agilus in laïcali constitutus habitu tam Deo quam hominibus complacebat, temporibus regis inclyti Childeberti h, qui imperium gubernabat nobiliter a Deo sibi traditum, propter supra dicta bona. B. etiam Agilus visitator sanctorum locorum erat assiduus: nam & Romam, & alia visenda loca Sanctorum peragrabat sæpissime. Per eumdem vero beatum Agilum ita splendescebat gloria Christi sanitatum plenitudine, ut surdi auditum, cæci visum, muti loquendi officium, claudi gressum, membrorum curationem paralitici perciperent. Talia multis largiebatur Christus per sancti meritum Agili.

[9] [peregrinatur Romam & Hierosolymam,] Ipse quippe hominum jactantiam fugiebat remorando in secretissimo loco, ex quo nullatenus egredi volebat, nisi causa expetiisset perspicua. Post multum vero temporis, postquam se toto corde Deo mancipaverat, dum adhuc de perfectione animæ suæ virtus divina animum suum pulsaret, vigilantius vigili mente pertractans dictum Salvatoris nostri piissimi, qui ait: Si vis perfectus esse, relictis omnibus, nudus Deum sequere: æstimans, & valde pertimescens detrimentum animæ suæ fore, si maneret sub tanta dignitate, sicut considerabatur in honore vicecomitatus, relictis & dispositis sub eleemosina omnibus suis prædiis, atque rebus aliis mobilibus, commonitionem a Christo sibi aspiratam acceleravit expetere. In qua peregrinatione multum commoratus, Romam primum adiit: ibique diu ad beatorum Petri & Pauli limina consistens, tandem instinctu divino redemptionis nostræ ac venerabilis sanctæ crucis honore Hierosolymam petiit: & ad sepulchrum Domini longo tempore se maceravit jejuniis & orationibus, donec divinitus pro redeundo est admonitus.

[10] [aliaque loca Sancta visit in reditu.] Gratia autem Domini ejus gressus dirigente, pervenit usque ad portum maris, in quo navim inveniens præparatam, navim cum suis est ingressus: navigantesque devenerunt Arelatum i, ibique relinquens navim, cum suis sociis gratia orationis visitabat omnia Sanctorum loca in itinere posita, expetens a Christo indulgentiam per illorum merita. Sicque tendens suum iter, pervenit usque ad urbem Turonis k, in qua aliquantulum ad beatorum Mauritii atque Martini basilicas commoratus, cognovit divinitus imminere diem vocationis suæ. Transitoque Ligeris amne ad Aurelianensem repedabat civitatem recto itinere, cupiens tumulari in ecclesia, quam ipse fundaverat supra beati Maximini mausoleum.

[11] [Febricula tactus de propinqua morte ab angelo monetur:] Et cum hospitaretur in prædio sui juris satis amœno, vicino amni Ligeris, quod abest quinque millibus a supradicta civitate Aurelianis: & ibi aliquantulum demoraretur, levi tangitur febricula. Adest autem angelus tempore noctis mediæ per visum conspicuus vultu, qui alacriter dixit: O dilecta Deo anima, bonum certamen certasti, opus Christi peregisti, jam nunc idem Christus imponet finem tuo labori. Dominica autem die ad Christum assumendus eris ab angelis sanctis; corpusculum vero tuum in hoc loco jubet tumulari divinitus. Sed citissime, si quid tibi disponendum est, dispone: ita enim fiet tibi, ut a me audisti.

[12] Fama autem vulgante beatum a peregrinatione Agilum revertisse, [& munitus extremo viatico pie moritur] multorum turba divitum pauperumque illuc lætabunda atque festinanter, ubi cubabat, suum transvolat ingressum. Ipse etiam pro episcopo Austreno l Aurelianis, atque pro abbate Miciacensi Maximino secundo m, qui fuit beati Theodemiri nepos, misit, ut consolaturi eum venirent, atque commendaturi Christo ejus animam. Qui ejus voluntati mox obedientes, adsunt cum magna clericorum, atque monachorum caterva. Petiit autem Dominici Corporis viaticum, & ita plenus dierum post ætatis suæ tempora consummata, meritorum splendore coruscans, terrena terrenis membra commendat, spiritus vero illius cum cælestibus angelorum choris mansurus celsa conscendit, sub die tertio Calendarum Septembris. n

[13] Igitur repente innumerabilium populorum refluxit repente caterva: [sepultura, & miracula ad sepulcrum.] corpus vero ejus illatum sepulchro in ecclesia, quæ ibi erat dicata in honore sanctæ Dei Genitricis Virginis Mariæ, retro altare decenter est humatum. Reliquit autem beatus Agilus familiam quamdam servorum illi loco deservituram, & prædium, quod ad ipsum pertinebat, in quo tumulatus est. Et hujus progenies beato adhuc Agilo devote serviendo pertinet. Ad tumulum ejus divina bonitas operari dignatur continue maxima miracula: nam sæpissime frenetici sanantur, morbi vero diversi generis extinguuntur, per invocationem sanctæ & individuæ Trinitatis, & per meritum beatissimæ semperque Virginis Dei Genitricis Mariæ, & confessoris sancti ibi quiescentis Agili. Amen.

ANNOTATA.

a De officio & dignitate vicecomitum multa explicantur in auctiore Cangii Glossario, quæ videri possunt. Vicecomites autem Aurelianensesrecenset laudatus ante le Maire cap. 27, interque eos primum statuit B. Agilum. In Actis S. Maximini mox assignandis Agilus solum vocatur dives ac præpotens homo.

b Sanctus hic Maximinus primus abbas fuit monasterii Miciacensis, duabus leucis Aurelia dissiti, quod ab eo nomen accepit. Quippe dicitur Miciacense S. Maximini, vulgo Saint Mesmin de Micy. Conditum est tempore Clodovei I, cujus pro eo diploma exhibet Acherius tom. 3 Spicilegii recusi pag. 307. Fundator fuit S. Euspicius, de quo actum apud nos tom. 5 Julii a pag. 72. Euspicium item abbatem illius primum statuunt vulgati catalogi, sed Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 33 S. Euspicium vocat fundatorem, S. Maximinum vero primum abbatem. Hujus autem Acta dedit tom. 1 Actorum a pag. 580. De eo in Opere nostro agendum erit ad 15 Decembris.

c Carolus Sausseyus lib. 3, cap. 40 de sepulcro S. Maximini, ad quod servum illum fugisse narrat, sic habet: Quod est in capella sancti Maximini retro altare. Verum ibi tunc nondum erat Sancti illius sepulcrum, ut mox videbimus.

d Locum sepulcri S. Maximini conditæque ecclesiæexplicat utraque S. Maximini Vita, referturque rursum in Miraculis apud laudatum Mabillonium. Vita prima pag. 589 sic habet: Circa Ligeris ripam erat & est mons non multæ altitudinis, habens sub se concavam rupem, & intra eamdem habitantem sævum draconem &c. Hunc draconem exstinctum narrat locumque purgatum a Sancto, qui & moriens ibidem se sepeliri jussit. Relata deinde Maximini morte, eodem loco sepultus dicitur, sicut mandaverat: atque hæc subduntur: Qui locus multis … postea claruit miraculorum signis, quamdiu sancta membra tegere meruit. Tum fuse narrat hoc ipsum miraculum de servo B. Agili, ejusque subito morbo ac voto. Ac demum subjungit sequentia: Nam subito recepto robore constitit (Agilus,) & lætus Deo benedixit, beato Maximino gratias egit, servum, quem ipse sibi vindicaverat, perpetuo ei serviturum cum agnatione successura sub testamenti attestatione tradidit, nec non & basilicam, quam voverat, opere perfecit. Nec est quidquam, quod de ea dici valeat, cum hodieque supersit: in qua basilica cum diu, ut jam dictum est, multi beneficia divina petituri per interventum sancti Maximini adventarent, & pro voto res pluribus cederet &c. Refert mox translationem corporis S. Maximini, quæ huc non pertinet. Eadem paulo brevius exponuntur in Vita secunda pag. 597: & brevissime in Miraculis pag. 600 hoc modo: Sepultus est vero (S. Maximinus) a venerabili Eusebio episcopo & Fratribus in monte transligerino, in quo ipse per Domini virtutem sævum exstinxerat draconem: super cujus venerabile corpus quidam præpotens homo, nomine Agilis, ob sanitatem sibi redditam ædificavit basilicam, & postmodum idem Agilis ad habitum sanctitatis conversus hodie etiam miraculis claret.

e S. Avitus abbas fuit post S. Maximinum, ut consentiunt omnes. Acta autem S. Aviti data sunt apud nos tom. 3 Junii a pag. 351: ex iisque æque atque ex Actis S. Maximini idem est hic Avitus cum illo Avito abbate, quem laudat S. Gregorius Turonensis lib. de Gloria Confessorum cap. 99, cum illud ipsum, quod ibi narrat laudatus Turonensis, in Actis S. Aviti Miciacensis referatur num. 24. Mabillonius quidemin Actis seculo 1 Benedict. pag. 613 & 614 & in Annalibus tom. 1, pag. 77 ex uno hoc Avito duos formare conatus est, eumque secutus est Bailletus ad 17 Junii, ubi temere utrique Avito sua gesta assignat: at mihi, expensis Mabillonii argumentis, illa distinctio usque adeo improbabilis videtur, ut credam, non potuisse illam opinionem probari viro erudito, nisi quod non vidisset Acta sincera S. Aviti per Henschenium edita loco jam assignato.

f Est hæc ecclesia monasterii Miciacensis, de qua in Actis S. Maximini apud Mabillonium pag. 585: Basilicamque eamdem in honore Dei & sancti Stephani protomartyris consecravit Eusebius episcopus.

g De hoc monasterio, nunc ecclesia collegiata, fuse agit le Maire in Historia ecclesiæ Aurelianensis cap. 19. Vocatum est primo monasterium sancti Petri ad Boves, deinde S. Aniani ab illato istius Sancti corpore paulatim dici cœpit. S. Gregorius Turonensis lib. 9 Historiæ cap. 18 narrat sepultum Namatium episcopum in basilica sancti Aniani confessoris, quæ hæc ipsa est ecclesia. De S. Aniano agetur ad 17 Novembris, quo colitur.

h Childebertus I obiit anno 558. Hic autem indicari videtur; licet Beatus etiam vixerit & obierit tempore Childeberti II.

i Arelatum, aliis Arelate & Arelas, vulgo Arles, urbs nota est in Provincia ad sinistrum Rhodani ostium.

k Turones, vulgo Tours, urbs satis ampla & nota est ad Ligerim [Note: ] [la Loire] flumen. Sammarthani tom. 1 Galliæ Christianæ de urbe Turonensi ad propositum nostrum scribunt sequentia: Basilicas habet insignes, metropolitanam, cujus olim patronus S. Mauritius, & nunc passim divi Gatiani templum nuncupatur… Nec minoris est prærogativæ ecclesia collegiata regni Francorum opulentissima, quæ S. Martino dicatur, vetustate venerabilis, amplissimis dignitatibus &c. Fuisse ibidem magna in veneratione corpus S. Martini, vulgo notum est. Reliquias quoque Martyrum Agaunensium, seu Legionis Thebææ, cujus tribunus erat S. Mauritius, ibidem fuisse testatur S. Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ cap. 31, num. 19.

l Laudatus Turonensis lib. 9, cap. 18, relatoNamatii Aurelianensis episcopi obitu, subjungit: In cujus cathedram Austrinus Pastoris quondam filius subrogatur. Carolus Sausseyus lib. 3, cap. 39 initium episcopatus ejus affigit anno 590. Cointius vero episcopum factum existimat anno 587. Hac de causa obitum B. Agili notamus cum Martyrologio Parisiensi post annum DLXXXVII. At incertum est, quot annis jam sedisset Austrenus, dum Beatus obiit.

m Letaldus in Miraculis S. Maximini I (apud Mabillonium tom. 1 Actorum pag. 600 & 601) docet S. Maximino primo successisse S. Avitum, huic vero Theodemirum, ac Theodemiro nepotem ejus Maximinum II, qui omnes brevi ibidem honorantur elogio; at quando obierit Theodemirus aut Maximinus II, non exprimitur.

n Senem obiisse ex præcedentibus clarum est. Quippe conversus est tempore S. Aviti abbatis, cujus mortem Henschenius fixit circa annum 527. Vixerit igitur annis 60, ut minimum, post conversionem suam, ita ut octogenario longe major fuisse videatur, dum defunctus est.

DE SANCTO AGILO PRIMO RESBACENSI ABBATE
IN BRIA GALLIÆ PROVINCIA

Circa annum DCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Agilus abbas Resbaci in Bria Galliæ provincia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus Sancti: scriptores Actorum & Miraculorum.

Quamquam dubitari non potest de sanctitate ac veneratione satis vetusta S. Agili abbatis, [Memoria Sancti non quidem in antiquioribus Fastis omnibus,] plerique tamen antiquiores martyrologi ejus memoriam prætermiserunt. In Pratensi codice Usuardi ad XXX Augusti annuntiatur his verbis: In pago Meldensi, sancti Agili confessoris. Verum Sollerius noster in Observationibus ad illum diem existimat annuntiationem istam Usuardi non esse, sed Usuardino codici postea adjectam, licet alioquin agnoscat, additionem admodum esse antiquam, cum ex codice Pratensi in duos alios codices, quos Antverpiensem Majorem & Rosweydinum vocat Sollerius, translata sint eadem prorsus verba. Jacobus Bouillart, qui codicem illum Pratensem, suppresso nomine, edidit anno 1718, ipsa putavit esse Usuardi verba. At id mihi verisimile non magis est, quam fuit Sollerio, cum longe plures Usuardini codices Mss. & editi, Agilum omnino non habeant, aliique non pauciores eumdem quidem memorent, sed verbis plane diversis. Accipe pauca pro exemplo: Muneratus sic edidit: Resbaco monasterio, cognomento Hierusalem, sancti Agili, qui ejusdem abbas cœnobii multis virtutibus claruit. Codex Centulensis hæc habet: Cœnobio Restacensi *, depositio sancti Agili abbatis. Bruxellensis: Eodem die in monasterio Jerusalem, depositio sancti Agili confessoris & abbatis. Aquicinctinus: In monasterio, quod dicitur Respacis, transitus sancti Agili, ejusdem loci abbatis & confessoris. Demum, ut alios codices & editiones prætermittamus, editio Lubeco-Coloniensis eumdem Sanctum memorat his verbis: In monasterio Resbasi, sancti Agili abbatis & confessoris, qui centenarius ac virgo existens, feliciter ex vocatione migravit a seculo.

[2] [in quibusdam tamen satis antiquis:] Ex hac tanta codicum Usuardinorum in omittendo & memorando S. Agilo varietate, quæ latius videri potest apud Sollerium, colligimus Sanctum illum ab ipso quidem Usuardo Fastis insertum non esse, venerationem tamen ipsius a multis seculis longe lateque fuisse agnitam. Primus igitur S. Agilum Martyrologio suo adscripsisse videtur Rabanus, qui ad XXX Augusti his verbis illum commemorat: Depositio Agili abbatis. Florarium nostrum Ms. ad eumdem diem sic habet: In pago Meldensi Agili abbatis Resbacensis. Secuti sunt recentiores plurimi, interque eos Benedictini, qui eumdem Sanctum suis Menologiis inseruerunt. Unum subjungo Andreæ Saussayi elogium, quod satis fideliter ex Actis contractum. Ipso die (XXX Augusti,) itidem in agro Meldensi sancti Agili primi Resbacensis abbatis & confessoris, qui ex monacho Luxoviensi, ubi floruit sancti Eustachii * discipulus, revocatus ad patrium solum, ob egregias virtutes & præcipuum religionis studium, a sancto Audoëno prædicti cœnobii fundatore primus illic ætheriarcha * constitutus, germina ibidem pietatis plurima excitavit, collectaque multa operum bonorum segete, candidatus gloriæ centenarius quievit in Domino. Ætas illa centum annorum, in Actis asserta, discutietur inferius. Maurolycus & Felicius in suis Martyrologiis S. Agilum habent 1 Septembris; at qua de causa, ignoramus.

[3] Præter festivitatem hanc præcipuam, quæ XXX Augusti celebratur, [præter festivitatem præcipuam translatio quoque celebrata.] habetur in abbatia Resbacensi alia festivitas de Sancti translatione XXIII Januarii. Annuntiatur illa in duobus codicibus Usuardi auctis, adductisque per Sollerium ad diem memoratum. Bruxellensis his utitur verbis: Eodem die translatio S. Agili abbatis & confessoris. Augensis vero istis: Resbaco monasterio, translatio sancti Agili abbatis. Accedit Florarium nostrum Ms., in quo sic habetur: Ipso die beati Agili abbatis Resbacensis anno salutis DCC. Subintelligi forsan debet translatio, uti præcedit in alia annuntiatione, & inde utcumque colligitur, quod natalem Sancti idem auctor memoret XXX Augusti. Ea quidem explicatio certa non est, cum auctor natalem bis per errorem commemorare potuerit, ipsumque ad XXIII Januarii referre, uti revera fecit Bucelinus in Menologio Benedictino: verumtamen annus adjunctus magis translationem quam obitum insinuat. Mabillonius in annotatis ad Vitam pag. 325, ubi sepultus dicitur in ecclesia, quæ est in honore B. Johannis Baptistæ ad plagam meridianam, de reliquiis & festivitatibus Sancti observat sequentia: Ejus reliquiæ in monasterii sui ecclesia, S. Petro sacra, religiose coluntur. Visitur ejus cenotaphium in B. Joannis Baptistæ ecclesia parochiali, in qua sepultus fuit. Duplicem habet apud suos Resbacenses celebritatem, unam depositionis III Kalendas Septembris, alteram translationis X Kalendas Februarii, qui dies elevationis esse videtur. Idem omnino existimo. At quo tempore facta sit illa elevatio & translatio ad ecclesiam S. Petri, hactenus non liquet.

[4] Ad venerationem quoque Sancti ejusque reliquias spectant aliqua, [supplicationes cum reliquiis Sancti olim institutæ,] quæ R. D. Nicolaus Belfortius, Canonicus Regularis notavit ad Acta, per eum ex codice Resbacensi descripta, transmissaque ad Majores nostros, ut dicemus. Verba Belfortii hæc sunt: Interfui etiam supplicationibus publicis, quæ cum reliquiis Resbacensibus a viginti, triginta, seu etiam quadraginta simul, tum villarum tum oppidorum accolis, me puero, fiebant pro aëris temperie impetranda. Etsi, ut puer tum temporis, minime observavi petitionis effectum (non enim volo sine certa ac vivida memoria in talibus quicquam asserere) tamen præter communem famam, quod sæpiuscule Deus postulata concessit, scio & probe memini D. Romanum Consivet, mei monasterii Canonicum Regularem hujusce rei ingenuum se mihi aliquando testem ingessisse. Sed heu dolor nuper adeo beati Agili & aliorum cum eo quiescentium Sanctorum corpora fere tota, ipsamque funditus ecclesiam Resbacensium flammis tradidit Vasconum cohors, quæ cum reliquo exercitu juncta ab urbe Agendico ad partes Silvanectenses pergebat, circa annum MDXCII aut MDXCIII mense Septembri pridie Nativitatis beatæ Mariæ. Hæc ille.

[5] Lubet etiam huic loco innectere vetustum carmen de S. Agilo, [hymnus in ejusdem laudem compositus:] quod ex codice 696 reginæ Sueciæ descriptum, nobisque olim fuit transmissum. Complectitur istud quædam Sancti gesta hisce verbis expressa:

Anni revolvens circulus festum reducit Militis,
      Qui est ob agiles motus vocatus jure Agilus.
Quem tulit sanguis nobilis, sed fides hausit * meritis:
      Omittens fastum seculi, Christo adhæsit principi.
Attingens annos puberes, actus exercens celebres,
      Qualis extabat pectore, mox patefecit opere.
Furenti in se juveni signum crucis opposuit,
      Cui statim manus aruit, quam sanam Sanctus reddidit.
Christum in forma pauperis suis subvexit humeris,
      Tali donatus munere Christo portatur bajulo.
Adstitit Christus Famulo fesso jam longo senio,
      Quem pius pater Agilus voce precatur supplici.
Memento mei, Domine, quem redemisti Sanguine:
      Fac me tuorum concivem, gaudiorumque consortem.
Tuere, Pastor maxime, gregem istum continue,
      Pro quo affixus es ligno, restitue paradiso.
Jam nunc conjunctus intimis sacer Sanctorum gaudiis,
      Nostri memor assidue esto, Pater sanctissime.
O alma Deus Trinitas, venerandaque Unitas,
      Largire tuis servulis, æternis frui præmiis.

[6] [Vita ab anonymo scripta & jam edita,] Hisce de Sancti veneratione disputatis, ad Actorum notitiam progredior. Vitam S. Agili, ab auctore anonymo conscriptam, ex Mss. codicibus Accincti & Vallis Lucentis monasteriorum primus edidit Petrus Franciscus Chiffletius inter instrumenta Historiæ Tornutiensi subjuncta. Eamdem ex hac editione & aliis Mss. recudit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis sancti Benedicti seculo 2, a pag. 316; Vitæque subjunxit Miracula sancti Agili, duobus libris scripta ab auctoribus contemporaneis, usus codicibus Mss. monasteriorum Resbacensis & Uticensis. Accepimus & nos prædictæ Vitæ cum libris Miraculorum apographum ex codice Resbacensi. Descripsit illud jam laudatus Nicolaus Belfortius, Canonicus Regularis in monasterio S. Joannis de Vineis juxta Suessiones, ac misit ad Majores nostros, quorum cura idem apographum collatum fuit cum codice 696 Reginæ Sueciæ, exceptis tamen miraculis.

[7] [at rursus edenda ex Ms. una cum Miraculis.] Porro quod spectat ad Vitam, gesta eadem referuntur in editis & Mss. exemplaribus. Verumtamen tanta est vocum discrepantia inter apographum Resbacense & reliqua jam dicta exemplaria, ut hæc mutationis aliquid passa sint aut illud. Facile crediderim Opusculum primi auctoris ab interpolatore aliquo verbis amplificatum fuisse & effatis quibusdam generalibus auctum. Quippe id longe verisimilius apparet, quam Ms. Resbacense, in quo omnia explicantur paulo brevius, fuisse contractum. Hac de causa edam laudatum apographum Resbacense, ita tamen, ut in Annotatis adjecturus sim illa omnia, quæ in editionibus memoratis & in Ms. Reginæ Sueciæ leguntur adjecta. Ex his studiosus lector judicare poterit, an codex ille, qui etiam aliis præferendus videtur, quod ejusdem sit abbatiæ, in qua Sanctus obiit, magis referat primævi auctoris stylum, an alii, ex quibus editiones jam factæ. Post Vitam Miracula subdemus ab aliis scriptoribus exarata: in his autem utemur eodem codice Resbacensi, quem conferemus cum editione. Mabillonii, non raro in verbis discrepante. Id factum opinor, quod Mabillonius magis secutus sit codicem Uticensem quam Resbacensem. At malim ego adjuncta ex Uticensi inter annotata exprimere.

[8] [Inquiritur,] De ætate hujusce Vitæ scriptoris variæ admodum sunt eruditorum sententiæ. Adrianus Bailletus in Tabula critica ad XXX Augusti, & Jacobus le Long in Bibliotheca historica Franciæ pag. 240 sine ulla probatione asserunt, biographum toto fere seculo vixisse post S. Agilum. Cointius vero in Annalibus Francorum tom. 2 & 3 eumdem scriptorem frequenter adducit, & ubique contemporaneum vocat. Mabillonius inter hos videtur medius, atque in ætatem biographi hujus inquirit. Audi itaque quomodo in Observationibus præviis de notis quibusdam Vitæ chronologicis disserat laudatus Mabillonius: Hujus Vitæ scriptor anonymus, inquit, tres nobis suppeditat ætatis suæ characteres, duos scilicet in præfatione ab episcopo Ragnemundo & Aygloaldo abbate, tertium ab ætate S. Donati Vesontionensis episcopi, quo referente miraculum, cap. VII memoratum, se accepisse testatur. Ragnemundum sedis Meldensis episcopum, Aygloaldum vero Resbacensis monasterii abbatem fuisse omnino probabile est. Verum, ut subdit, uterque in vulgatis catalogis episcoporum Meldensium & abbatum Resbacensium ignotus est, nisi Ragnemundus forsan idem sit cum Ragaminato seu Ragemario. At ne quidem de ætate Ragaminati aliquid certi habemus. Duæ igitur hæ notæ chronologicæ nihil subsidii afferre possunt.

[9] Hinc Mabillonius sic progreditur: Certior est a S. Donati ætate petita ratio temporis, [quo tempore] quam S. Agili encomiastes cap. VII profert. Quippe S. Donatus ab anno circa DCXXV, quo synodo Remensi sub Sonnatio habitæ subscripsit, ad annum DCLI, quo denatus videtur, Vesontionensem cathedram tenuit. Verba scriptoris, ex quibus argumentum desumitur, hæc sunt infra num. 10: Porro, sicut Donato, tunc quidem monacho, postea Vesantionensis urbis episcopo, referente didici, qui, quando hæc gesta sunt, adhuc adolescens intererat &c. Si hæc verba sumamus eo sensu, quem præferre videntur, S. Donatus hæc ipse narravit Vitæ scriptori sive in privato colloquio, sive in prædicatione publica. Ex quo consequitur, vixisse biographum ante mortem S. Donati. Verum credere non potuit Mabillonius eo tempore vixisse biographum, atque inde fieret, ut tertia illa temporis ratio, quam certiorem vocabat, prorsus futura esset incerta.

[10] Nam ille ratiocinari pergit hoc modo: Unde scrupulus nascitur, [conscripta sit Vita,] an S. Agili encomiastes Donatum videre potuerit; anne potius ex Donati relatione, voce aut scripto tradita, narrationem capitis VII acceperit. Hanc expositionem in annotatis amplectitur ad hæc verba, Donato referente didici, sic commentans: Nempe ex scripto vel traditione: nam ex Donati ore istud accipere auctor non videtur potuisse. Nullibi enim auctor aut se Agilo coævum, aut eum a se visum dicit, cum tamen Donatus ante annum DCLX mortuus, vel paullo post S. Agilum in nostra sententia; vel in aliorum, ante ipsum Agilum. Ratio Mabillonii, cur locum ita exponat, ab eo sic exprimitur in Observationibus præviis: Certe, ne quid dissimulemus, occurrunt in ista Vita mendæ nonnullæ, quæ scriptorem seculo VII inferiorem designant. In his Sadaberga seu Salaberga virginitatem inviolabiliter servasse cap. XII falso dicitur, cui plures liberos fuisse ex propria Vita constat… Sententia (in Vita sæpe asserta) de centenaria B. Agili ætate cum Vita S. Filiberti conciliari non potest.

[11] Verumtamen hæ rationes non evincunt, tertiam illam notam chronologicam prorsus deserendam, sicut deseritur a Mabillonio, locumque biographi exponendum eo modo, quo ab ipso improprie exponitur. Nam, [& ostenditur, scriptam videri] si biographus scripserit inter annum 684 & 690, ut nos existimamus & mox probabimus, facile in aliquot errores labi potuit conjecturis nimium indulgendo. Deinde cum S. Donatus vixerit post annum 656, & obierit verosimiliter tantum circa 660, ut in ejus Actis probatum est tom. 2 Augusti pag. 199, nulla est ratio, cur miraculum istud ex ipso S. Donato audire non potuerit biographus, sicut naturalis verborum expositio ipsum audivisse insinuat, cum scripserit annis circiter triginta post mortem Donati. Neque hisce obstat, quod ille nullibi asserat se S. Agilo coœvum, aut eumdem a se visum. Nam, etiamsi Sanctum numquam viderit, nec dicat eum vixisse se puero aut adolescente, inde inferri non potest, natum non fuisse biographum ante mortem S. Agili: imo ne quidem hinc satis solide concludes, monachum non fuisse Luxoviensem, dum defunctus est Sanctus. Monachum autem fuisse Luxoviensem suspicor, cum quod plura referat de Sancti gestis Luxovii quam Resbaci, tum quod Donatum testem adducat, qui monachus fuerat Luxoviensis, & episcopus Vesontionensis Luxovio longe vicinior erat quam Resbaco, adeoque suos Luxovienses verosimiliter subinde invisebat, ita ut biographus prædictum miraculum facile ex ipso audire potuerit, vel ante monasticam professionem, vel jam monachus, si monachus re vera fuerit, ut est verisimile.

[12] [ante annum 690,] Error vero a biographo commissus in S. Salaberga, quam virginem putavit, licet maritata bis fuerit, adeo non probat scriptorem esse seculo VII posteriorem, ut potius evincere videatur, eumdem non scripsisse post annum circiter 690. Observarunt id eruditi Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 3, pag. 636, ubi de ætate biographi nostri accurate disserunt. Laudati scriptores solide probant ibidem pag. 636 & 637 Vitam S. Salabergæ scriptam esse inter annum 680 & 688. At verisimile non est, aut biographo nostro diu ignotam fuisse Vitam S. Salabergæ, ubi erat conscripta, cum fuisset ejusdem Ordinis abbatissa; aut eumdem incidere potuisse in errorem de asserta illius Sanctæ virginitate, si ejus vidisset Vitam, priusquam S. Agili Vitam exararet; adeoque dicendum videtur S. Agili Vitam scriptam esse ante Vitam S. Salabergæ, id est, ante annum 688, aut certe non multo posterius, & prius quam Vita Salabergæ esset vulgata. Hac de causa dixi probabilius scriptam esse ante annum 690.

[13] [& post annum 684: scriptor illius subinde errori obnoxius.] Jam vero Vitam exaratam fuisse post annum 684 sic ostendo cum laudatis mox Benedictinis. Auctor num. 33 de S. Filiberto abbate Sancti nostri discipulo ac successore loquitur, tamquam de defuncto: at S. Filibertus probabilius obiit anno 684, ut in Commentario ejus Vitæ prævio dictum est tom. IV Augusti pag. 71. Vita igitur post illum annum 684 conscripta. Demum ex tota Vita patet, auctorem non esse omnino contemporaneum: nec quidquam in illa reperitur, quod persuadeat, assignata ætate esse juniorem. Porro in errores aliquot lapsum esse hujus Vitæ scriptorem, jam supra ex Mabillonio diximus: & licet ille ibidem adjungat: Et tamen suo auctori integram in aliis fidem habemus; id tantum intellexisse videtur de iis, quibus gravior auctoritas non repugnat. Certe nos alia quædam in annotatis assignabimus, quibus indubitatam fidem habere non possumus. Nunc præcipua Vitæ capita ad ordinem chronologicum utcumque reducere conabimur.

[Annotata]

* pro Resbacensi

* Eustasii

* lege etæriarcha i. e. sociis præfectus seu abbas

* forsan auxit

§ II. Præcipua Vitæ capita ordine chronologico deducta, & aliunde illustrata.

[Locus Sancti natalis non satis certus:] Natum nobilibus parentibus S. Agilum Vita docet, at nec locum natalem clare, nec tempus ullo modo exprimit. Locum tamen natalem Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1, pag. 306 describit hisce verbis: Is est Agilus seu Agilis, nobilissimis natalibus ex primis palatii Burgundici optimatibus, Portensi ad Ararim territorio, & quidem in vico Honorisiaco exortus, patre Chagnoaldo (in Vita Agnoaldo,) Childeberti regis conviva & consiliario, & Deuteria ejus conjuge ex præclara Burgundionum prosapia. Verum non omnino hæc mihi videntur certa, cum conjecturis solum nitantur incertis. Asserit quidem Vita Agnoaldum Sancti patrem Portensi territorio ortum: at inde certo inferri non potest, natum ibidem filium. Rursum Vita affirmat in villa Honorisiaco exceptum ab Agili parentibus S. Columbanum: verum hinc pro certo colligi non debet, in eadem villa S. Agilum mundo datum. Mallem itaque ut pro conjectura verisimili hæc dedisset Mabillonius, quam narrasset tamquam certa: nam admodum incerta eße magis patebit in Annotatis ad caput 1 Vitæ. Qua de causa locum natalem incertum relinquo, & ad tempus investigandum accedo.

[15] Cointius in Annalibus Francorum ad annum 568 num. 18 scribit ortum S. Agili incidere in annum Christi quingentesimum sexagesimum primum. [de tempore ejus natali opiniones variæ,] In eam opinionem, quæ longe abest a vero, abductus est Cointius, quod secutus sit sententiam biographi de centenaria Sancti ætate. Mabillonius in annotatis ad Vitam natum putat circa annum 580, septuagenarium enim fere obiisse scribit circa annum 650. Porro tempus natale S. Agili, quod nullibi exprimitur, colligi utcumque posset ex tempore, quo S. Columbanus abbas ex Hibernia in Galliam venit: ab eo enim septennis benedictionem obtinuit. Verum scriptores de tempore adventus S. Columbani non minus dissentiunt quam de anno natali S. Agili. Præterea ignoramus, an statim post adventum suum in Galliam Columbanus ad parentes S. Agili accesserit, atque huic bene precatus fuerit. Qua de causa, prætermisso primo Columbani in Galliam adventu, qui in ejus Actis spinosæ inquisitioni dabit materiam, solum inquiram, quo tempore conditum sit Luxoviense monasterium, ut inde tempus natale S. Agili utcumque colligi valeat.

[16] Cointius ad annum 590 num. 36, Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 212, [inter quas illa probabilior,] aliique scriptores existimant, monasterium Luxoviense conditum anno 590, aut certe circa eumdem annum. Rationem allegant satis convincentem, cui acquiescere fas est. S. Columbanus in exsilium missus est anno conditi monasterii vicesimo. Testatur id Jonas in Vita S. Columbani apud Mabillonium tom. 2 Actorum Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 21 his verbis: Egressus ergo vir sanctus cum suis vicesimo anno post incolatum eremi illius: Luxoviensis videlicet, ut confirmat Vita S. Agili infra num. 7, ubi sic legitur: B. Columbanus vicesimo anno, ex quo monasterium (Luxoviense, de quo solo egerat) instaurare cœperat propulsione Theoderici regis & dolo pessimæ Brunechildis exagitatus, .. natale solum repetere perurgetur. Hoc autem S. Columbani exsilium contigit anno 610. Quippe accidit tribus annis, priusquam Clotarius II solus in Gallia regnare cœpit, morte Theoderici & Theodeberti monarchiam consecutus. Docent id scriptores jam laudati. In Vita Columbani citata pag. 23 Sanctus hic prædicit regem Theodericum cum omni stirpe sua intra triennium periturum. Idem pag. 24 prænuntiat Clotario, intra trienii tempus Galliæ monarchiam ad ipsum devolvendam. Et demum pag. 28 ostendit auctor hæc fuisse completa. Consentit Vita S. Agili, quæ num. 12 habet sequentia: Per idem vero tempus Lotharius rex anno tertio, ex quo sæpe dictus Columbanus de monasterio recessit, sicut idem prophetico spiritu prædixerat, devictis duobus regibus, solus potitur trium regnorum monarchia. Itaque, cum Clotarius Galliæ monarchiam adeptus sit anno 613, prædictio & expulsio Columbani contigit anno 610, & constructio monasterii Luxoviensis anno 590, aut certe circa illum annum.

[17] [quæ natum statuit circa annum 580. Religionem ingressus circa 590,] Hisce positis, in quæ eruditi fere consentiunt, natales S. Agili collocandi videntur circa annum 580; benedictio septennis Pueri circa 587, ingressus vero in monasterium Luxoviense circa 590, aut omnia paullo serius; prout omnia illa ordinavit Mabillonius in annotatis ad Vitam. Rationes hæ allegari possunt. Quantum ex Vita colligi potest, septennis Agilus benedictionem obtinuit a S. Columbano, dum hic apud patrem ejus Agnoaldum agebat, ut per eum a rege impetraret locum condendo monasterio Luxoviensi: paucis itaque annis, antequam in eodem monasterio degerent monachi cum Columbano, ita ut suspicari possimus id factum anno 587 aut 588. Deinde ex modo, quo Vitæ scriptor num. 5 narrat ingressum Agili in monasterium Luxoviense, videntur aliquot anni intercessisse inter benedictionem & ingressum. Verba accipe: Optata dehinc dies advenerat, in qua pius pater (Agnoaldus) sacris altaribus charam Sobolem offerret in jam dicto monasterio, ditans eumdem locum supellectilis variæ muneribus.. Sicque ingrediens Agilus ævum pueritiæ, committitur Eustasio sacris litteris erudiendus cum aliis nobilium virorum filiis. Ex varia supellectili monasterio donata conjicio, illud tum non diu fuisse conditum. Ex ævo autem pueritiæ, quo tamen tradebatur sacris litteris erudiendus Agilus, suspicor decennem saltem fuisse aut duodennem tunc temporis. At lubens fateor hasce rationes non sufficere ad ætatem S. Agili exacte figendam, cum natus esse possit aliquot annis serius aut citius; non tamen anno 561, ut voluit Cointius: nec tam cito, ut ætatem centum annorum compleverit.

[18] [ad Theodericum & Brunichildem pro monasterio suo mittitur anno 610,] Presbyterum deinde ordinatum fuisse S. Agilum Vita locis variis insinuat, etiamsi ordinationem ejus nullibi referat, adeoque non constet, quo tempore quave ætate fuerit consecratus. Post exsilium S. Columbani, quod anno 610 contigisse jam diximus, ex omnibus electus est Agilus, ut Theodericum Burgundiæ regem ejusque aviam Brunichildem adiret, eorumque mitigaret animos, qui etiam post abscessum Columbani contra Luxovienses monachos vehementer erant exacerbati. Missio illa verosimiliter contigit eodem anno 610, cum dicatur decreta eo .. tempore, quo Columbanus dimissus erat. Quam feliciter exsecutus fuerit Sanctus officium sibi commissum, docet Vita num. 8 & seqq.

[19] Post aliquot annos S. Agilus cum S. Eustasio electus fuit ad prædicandum infidelibus Euangelium. [eligitur ad Euangelium cum abbate suo prædicandum anno verosimiliter 617,] De tempore in Vita num. 12 nihil dicittur, nisi factum esse, Clotario in solio trium regnorum sublimato: additurque electos esse synodica diffinitione. Hinc Pagius ad annum 617, num. 4 sic ratiocinatur: Uterque .. ad prædicandum Euangelium synodica difinitione missus asseritur, nec illa synodica difinitio designat alium episcoporum cœtum, quam qui celebratus est hoc anno (617) in villa regia Bonogello, seu Bonogilo *, ad Matronam sita, cujus mentionem facit Fredegarius cap. XLIV anno XXXIV regni Clotarii. In nova Fredegarii editione per Ruinartium curata synodus illa cap. 44 refertur ad annum Clotarii XXXIII, id est, Christi 616. At editor observat in ceteris omnibus cum Aimoïno legi XXXIV, id est, DCXVII. Porro Aimoinus de Gestis Francorum lib. 4, cap. 6 de illo conventu sic habet: Anno trigesimo quarto regni sui Clotarius Warnarium palatii comitem de regno Burgundiæ cum universis pontificibus seu primatibus ad se Bonogilum villam evocans, dando, sive petitionibus eorum annuendo, cunctos sibi fidelissimos effecit. Cum antistites Burgundiæ ad eum conventum vocati fuerint, satis verisimile puto S. Agilum cum S. Eustasio in eo electum ad Euangelium prædicandum iis gentibus, quas Vita num. 13 nominat, quasque ibidem in annotatis exponemus.

[20] Hinc progredior ad investigandum tempus conditi Resbacensis monasterii, [structo cœnobio Resbacensi abbas præficitur anno 636] cui Sanctus noster primus præfectus est abbas. Vita asserit monasterium conditum esse tempore Dagoberti regis, & S. Agilum abbatem constitutum in synodo Clippiacensi. Mabillonius autem in Observatione prævia de tempore sic disserit: Resbacensis monasterii initia anno DCXXXIV, ecclesiæ dedicationem & Agili abbatis institutionem anno DCXXXVI cum Carolo le Cointe illigamus. Quippe utrumque accidit Dagoberto rege, cum adhuc Audoënus & Eligius laïci essent, ut patet ex Vitæ istius cap. 16 & 17, adeoque Agilus ex cap. 19 abbas a Dagoberto institutus est in synodo Clippiacensi, quæ anno DCXXXVI habita est. Huic chronotaxi congruit diploma Dagoberti pro monasterio Resbacensi, quod edidit idem Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 687. Etenim diploma datum est post monasterium constructum, &, ut videtur, ante institutionem abbatis, cum nulla abbatis jam instituti fiat mentio. Clauditur autem hac epocha: Datum sub die Kalendarum Octobris XIV regni ejus, id est Dagoberti. Porro, cum eruditi passim nunc doceant Dagobertum anno 622 regnare cœpisse in Austrasia, annus regni XIV convenit cum anno Christi 635, adeoque videtur cœptum anno 634, absolutum majori ex parte 635, dedicatumque & inhabitari cœptum anno 636, quo synodum Clippiacensem habitam censemus cum Mabillonio Kalendis Maii, quia Dagobertus Clippiaci fuit anno regni sui XIV & XV, id est, Christi 635 & 636, ut ex Fredegarii Chronico habemus cap. 78.

[21] Obiisse S. Agilum anno 660 putavit Cointius ad eumdem annum num. 14: [obit non centenarius, sed septuagenarius circiter,] sed ea opinio longe a vero deviat, nec aliud habet fundamentum quam quod Vitæ scriptor dicat centenarium esse defunctum. Quod si verum esset, multis adhuc annis vixisset serius. Mabillonius Sanctum nostrum obiisse existimat circa annum 650. Audi rationes, quibus id ostendere nititur: Quo minus ita de S. Agili prolixiori ætate sentiamus, vetant descripta ab auctore gravi & pæne coævo Acta B. Filiberti S. Agili discipuli, qui post Magistri obitum monasterio Resbacensi abbas suffectus dicitur, priusquam de condendo cœnobio Gemmeticensi cogitaret. Cum ergo Filibertus hoc opus molitus sit vivente adhuc rege Chlodoveo (II,) a quo locum exstruendo asceterio, favente Baldechilde regina obtinuisse fertur; Agilus præreptus dicendus est annis aliquot ante Chlodoveum, qui secundum veriorem calculum anno DCLIV vivere desiit. Annos proinde fere septuaginta Agilo concedimus, ejusque obitum anno circa DCL consignamus, ut variis Filiberti ipsius successoris peregrinationibus & structuræ Gemmeticensi tempus ante Chlodovei mortem relinquamus. Et certe vix sibi quis persuadeat, Filibertum vivente adhuc Magistro sanctissimo tam cito recessurum fuisse a monasterio Resbacensi, ut alia Galliæ monasteria perlustraret, siquidem sub ipso Agilo perfectissime monastica florebat disciplina.

[22] [circa annum 650.] Placent hæ rationes, etiamsi mors Clodovei II ab aliquibus affigatur anno 655, ab aliis 656. Nam in Vita S. Filiberti, apud nos tom. IV Augusti pag. 76 de successione S. Filiberti hæc leguntur: Igitur cum beatus Agilus obiisset in Domino, Fratrum concordante consensu, vir Domini Filibertus suscepit regiminis locum. Deinde vero refertur, quo modo rexerit monachos Resbacenses, qua cura perlustraverit omnia Ordinis S. Columbani cœnobia, quæ intra suum gremium Francia & Italia ac tota concludit Burgundia. Ac demum subditur, locum impetrasse a Clodoveo II ad construendum cœnobium Gemeticense. Regimen autem monachorum peregrinationibus prævium, ac tot peregrinationes, aliquot annos tenuisse videntur. Quapropter mortem S. Agili circa annum 650 cum Mabillonio collocandam existimo, donec certior temporis ratio aliunde queat inveniri.

[23] [Elogium Sancti ex Trithemio:] Ex hisce, quæ de ordine Vitæ chronologico disseruimus, corrigi poterit etiam Trithemius, qui lib. 3 de Viris illustribus cap. 92 satis aptum Sancto nostro contexuit elogium; sed in tempore designando a via aberravit, uti alias frequenter. Verba ejus subjungo; Agilus, primus abbas Resbacensis, quod sanctus Audoënus episcopus fundaverat cœnobium, monachus & discipulus beati Eustasii Luxoviensis, vir doctus & nobilis, filius fuit Agnoaldi viri nobilissimi, Sigeberti regis consiliarii, tantæ virtutis & sanctitatis fuit, ut in vita multis miraculis effulserit. Erat enim in jejuniis frequens, in orationibus assiduus, in eleemosynis largus, hospitalitatisque amator præcipuus, cujus Vita satis diligenter scripta est. Claruit anno Domini DCLXX: & moritur IV Calendas Septembris, anno ætatis suæ centesimo. Hæc ultima corrigenda. Nunc Acta ipsa subjungimus, quæ Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 23, cap. 101 & sequentibus magna ex parte descripsit.

[Annotata]

* Boneüil

VITA
Auctore anonymo suppari.
Ex Ms. Resbacensi, collato cum editionibus Chiffletii & Mabillonii, ac Ms. reginæ Sueciæ.

Agilus abbas Resbaci in Bria Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 0148

A. Anonymo.

PROLOGUS
Ad Aygloaldum abbatem.

[Rationes scribendi declarat auctor.] Crebris admonitionibus urges a me, venerande abba Aygloalde, suadente domno episcopo Ragnemundo, conscribere vitam B. Confessoris Christi Agili b. Licet autem ad hoc peragendum minus sufficiens sim: inobediens apparere magis vereor, ne talenti quantulamcumque mihi creditam quantitatem sudario male ligatam involvam, qui per hanc Domino velut fidelis servus copiose lucrari debuerim. Recolens igitur c Sanctorum manifestari oportere triumphos, ut Dei ac Domini nostri Jesu Christi majestas celebretur d in terris, quæ gloriosius ab angelis adoratur in cælis, oppido precor (venerabilis episcope & abba) orationum vestrarum suffragiis juvari: quatenus valeam digne scribere de meritis atque virtutibus beatissimi Agili, quæ sagaci studio vera comperi e.

ANNOTATA.

a In Ms. reginæ, & in utraque editione: Urget me prælativa caritas vestra. Aygloaldum abbatem ignotum esse, jam diximus in Commentario.

b Hic additur in dicto Ms. & editionibus: Opus quidem compendiosum ac pene difficile, utile tamen Ecclesiæ dignumque celebritatis laude. Deinde: Licet enim ad hoc opus &c.

c Apud eosdem: Quin etiam recolens. Et mox: Agones, imo triumphos &c.

d Ibidem rursus: Immensa Majestas potentissime veneretur a fidelibus.

e Addunt dicta exemplaria: Qui donec vita præsens illius vegetavit artus, studuit æternam feliciter promereri gloriam. Vides, lector, quam multa in brevi hoc prologo addita fuerint in codicibus, quibus usi sunt Chiffletius & Mabillonius. Et vel hæc sola sufficere existimo, ut pateat illos codices interpolatos esse ab aliquo, qui stylum primi auctoris expolire voluit & pleniorem reddere. Neque enim verisimile est tam multa in codice Resbacensi fuisse omissa. Pergam tamen interpolationes illas notare, ne quid videatur deesse editioni nostræ.

ANTIQUA DIVISIONIS CAPITA, QUALIA SUNT IN MS.

Caput I. De parentum S. Agili nobilissimis natalibus.
Cap. II. Ut B. Columbanus per Agnoaldum patrem S. Agili ad regem venit.
Cap. III. Ut B. Columbanus S. Agilum septennem benedixit, & pater eum Deo vovit.
Cap. IV. Qualiter B. Agilus est Deo in monasterio, & Eustasio erudiendus traditus, & de doctrina illius ac sociorum.
Cap. V. Ut communi fratrum consensu ad Brunichildem reginam & Theodoricum pergentem B. Agilum nepos Wandaleni nisus est ense percutere; & de ariditate brachii ejus & sanatione.
Cap. VI. Ut fama hujus miraculi velocius ad regem pervenit: & de postulata indulgentia a rege & regina, & per eos largitione villarum & ornamentorum.
Cap. VII. Ut Clotarius, devicto Theodorico & Theodoberto, solus potitus est trium regnorum monarchia: & ut synodali decreto B. Agilus una cum Eustasio abbate ad prædicandum gentibus dirigitur.
Cap. VIII. De expulso dæmone in porta Metensis civitatis per B. Agilum.
Cap. IX. Quomodo a Gondoïno potentissimo viro benigne sunt suscepti, & de benedictione duorum filiorum ejus ac filia illuminata.
Cap. X. Ut B. Agilus febre correptus a Domino visitatur.
Cap. XI. De obitu Lotharii & successione Dagoberti filii ejus in regno: itemque de viro illustri Authario ac filiis ejus, Adone, Radone, & Dadone.
Cap. XII. Ut S. Audoënns intra Brigiensem saltum locum adeptus, Resbacense monasterium ædificavit.
Cap. XIII. Ut S. Audoënus cum SS. Eligio & Farone B. Agilum expetit in abbatem.
Cap. XIV. Qualiter in conspectum Dagoberti regis B. Agilus venit Compendium, & ad monasterium Ven. Audoëni perficiendum directus est.
Cap. XV. De ecclesiæ ipsius dedicatione: & de marmoris scissura ejusque rejunctione.
Cap. XVI. Ut monasterium illud B. Audoënus locupletavit; & B. Agilus eidem præfectus est.
Cap. XVII. Pastoralem curam B. Agilus pie administrat: & Christum in specie pauperis hospitio recipit.
Cap. XVIII. Quomodo eadem nocte in similitudinem draconis apparuit ei diabolus, quem signo crucis idem B. Agilus fugavit.
Cap. XIX. Quomodo suis orationibus imbres divisit.
Cap. XX. Multi ex primoribus palatii ac proceribus ejus magisterio se subdunt in tantum, ut ex eis octogenarius compleretur numerus.
Cap. XXI. Hyberni ad limina Apostolorum veniunt, & ad dictum monasterium digrediuntur.
Cap. XXII. Qualiter Dominus ante biennium ei suum denuntiavit transitum.
Cap. XXIII. Quomodo Ado una cum Fratribus audivit choros virginum in aëre canentes; & duo ex Fratribus remedia corporis receperunt.

CAPUT I.
Parentes S. Agili illustres, ad quos accedit S. Columbanus, quem juvant apud regem pro condendo cœnobio Luxoviensi: Columbanus vero bene precatur septenni Agilo.

Cap. I.

Agente igitur in sceptris Hildeberto a Sigeberti regis filio, [Illustres & pii parentes S. Agili,] qui juventutis fiore & sapientiæ decore gubernavit Burgundiam atque Austrasiam; fuit quidam ex primis palatii optimatibus, Portensi territorio nobilissimis natalibus oriundus, ejusdemque regis conviva & consiliarius, nomine Agnoaldus b: cujus conjunx ex præclara Burgundionum orta prosapia, nec non bonitatis laude famosissima, Deuteria vocabatur c, ambo generis nobilitate sublimes, sed religionis apice sublimiores d, utpote eleemosynarum largissimi dispertitores, hospitalitatum sectatores, pauperum & peregrinorum susceptores tam solliciti, ut veraciter cum Job dicere potuissent *: Foris non mansit peregrinus: & non negabam, quod volebant, pauperibus. Viduas e consolabantur, orphanorum quoque tristitiam indulcabant: & euangelicum illud assidue sermocinabantur, quod dominus f in judicio dicturus est: Infirmus fui & visitastis me, atque infirmorum indigentiam magno * studio sublevabant.

II.

[3] Eo g tempore vir religione reverendus, Columbanus h nomine, [S. Columbanus, obtinet per Agnoaldum a rege locum condendo monasterio:] ab Hybernia in Galliam i advenerut k, desiderans l a præfati regis m serenitate adipisci locum, quo monasterium ædificaret n: qui dum sedule meditaretur ac secum quæreret, quem de aulicis palatii adiret, ut o regiæ celsitudini sutim panderet desiderium; audito vehementi studio præscripti principis Agnoaldi, se suamque precem illi commendare deliberat. Mox Agnoaldus talis desiderii arcanum quasi divinitus sibi commissum suscipiens, quantocius regi oportunius intimat, eumdemque Columbanum illi gratiosum efficit p, & castrum in vasta eremo, quæ Vosacus dicitur, sanaticorum cultui olim dedicatum, sed tunc ad solum usque dirutum, obtinet a rege, ut per scripti seriem Deo militantibus perenniter delegaretur. Interea providentissimus q Agnoaldus, quamquam universa palatii officia ejus industria gererentur, & totius regni querimoniæ illius æquissima definitione terminarentur, tamen una cum devotissima conjuge r interiorem hominem divini verbi pabulo alere procurabat s, inter reliqua colloquia, illud euangelicum dicere solitus: Reddere oportet Deo, quæ Dei sunt, & regi, quæ regis sunt. Disputationem vero spiritalis doctrinæ si quando audire mererentur, tunc sese felices atque a Deo visitatos summa cum exultatione congratulabantur.

III.

[4] Contigit t autem ut B. Columbanum penes se commorari aliquantisper fecerint in villa, [ac bene precatur septenni Agilo.] quæ Honorisiacus dicitur. Cumque u esset illis chara soboles septennis ac bonæ indolis (quam propter celeres motus infantiæ Agilum nominaverunt x) petivit B. Columbani benedictione muniri & orationum munimine illum firmari. Ille data benedictione, præmonstrat veritatis præconio eumdem talem futurum qui y gloriosus in Christi militia effulgeat, ut post veritas patescens claruit. Beato namque Columbano tantam gratiam superna concessit Majestas, ut quoscumque sua benedictione sacravit, hos in boni cultus perseverantia dies supremus invenerit. Proinde multiplici hortatu persuadet utrisque parentibus vovere Deo eamdem prolem sub norma religionis monasticæ. Unde factum est, ut divino instinctu illius acquiescentes sermonibus, quem sibi optabant superstitem, heredem z Dei & coheredem Christi magis esse vellent.

ANNOTATA.

a Hildebertus communius vocatur Childebertus, rex Francorum eo nomine secundus, ac filius Sigeberti I, qui solum Austrasiæ regnum administravit. Mors autem Sigeberti passim ab eruditis affigitur anno 575, a quo Childebertus II regnare cœpit in Austrasia. Regnum vero Burgundiæ adeptus est anno 593 obitu & testamento S. Guntramni patrui sui ac Burgundiæ regis,qui illo anno defunctus est. Childebertus vero regnum cum vita deposuit anno 596.

b Agnoaldus, aliis Agnohaldus, recentioribus fere Chagnoaldus, parum notus est apud historiographos. Oriundus dicitur Portensi territorio, quod Mabillonius putat esse in comitatu Burgundiæ. Audi ejus observationem: Locum signantius exprimere videtur auctor cap. III (infra num. 5,) ubi Columbanus Agnoaldum convenisse legitur in villa, quæ dicitur Honorisiacus, forte Villory,qui vicus est medius Luxovium inter & Portum vicum ad Ararim in Burgundiæ comitatu, vulgo Pont sur Saone, uti Franciscus Chiffletius interpretatur. In diplomate Hugonis I Chrysopolitani, seu Vesontionensis antistitis, quod edidit Chiffletius in Historia Tornutiensi pag. 355, mentio fit comitatus Portensis his verbis: Dedi autem eis (canonicis Vesontionensibus S. Stephani).. de ejusdem scilicet archiepiscopatus beneficio, quam in proprio possidebam dominio, ecclesiam unam, in honore S. Leodegarii dicatam, in comitatu Portensi, in villa, quæ dicitur Vulliacus, sitam. Favent hæc conjecturæ Mabillonii. Neque ideo tamen eam opinionem tam certam puto, ut suspicio esse nonpossit, Agnoaldum oriundum fuisse ex Pertensi Campaniæ territorio.Quippe Valesius in Notitia Galliarum pag. 443 ostendit pagum illum Campaniæ Gallicæ Pertensem, Partensem, & Portensem fuisse nominatum. Præterea pagus Pertensis erat in ditione Childeberti, cujus conviva & consiliarius dicitur Agnoaldus, Portensis vero ad Ararim eo tempore, quo hæc facta sunt, erat in ditione Guntramni, & tantum anno 593 Childeberto cessit. Res igitur satis videtur ambigua.

c In editis & Ms. Reginæ additur: Quæ a rudimentis infantiæ percepit Catholicæ fidei rudimenta. Et mox, namque.

d Hic rursum adjungitur: Erant quippe seculi opibus locupletes, sed &, omisso, utpote.

e Interpolator hic: Viduarum revera mœrentium corda consolabantur, ut cum eodem possent dicere: Cor viduæ consolatus sum. Orphanorum amaram tristitiam mellitis (ut sic dictum sit) affaminibus indulcabant.

f Alii addunt: Ad dexteram positis.

g Apud alios, eodem siquidem tempore.

h De S. Columbano variorum monasteriorum conditore in Gallia & Italia agendum erit ad 21 Novembris, quo Martyrologio Romano est inscriptus.

i Interpolator: Christo ducente in Gallias.

k Satis constat S. Columbanum venisse in Galliam ante mortem Guntramni Burgundiæ regis, adeoque venisse, priusquam Childebertus Burgundiæ regnum fuerat adeptus. Quod ergo dicit auctor, eo tempore.. Columbanus .. in Galliam advenerat, referri potest ad vitam Agnoaldi & Deuteriæ, non item ad regnum Childeberti in Burgundia. Neque verba auctoris exigunt, ut eo referatur, præsertim cum non dicat, advenit sed advenerat. Mabillonius in annotatis ad Vitam S. Columbani sec. 2 Benedictino pag. 10 putat Columbanum in Galliam venisse paullo ante annum Christi DXC. Idem seculo 3 Benedictino part. 2, pag. 451 in Observatione ad Acta S. Waldeberti probare conatur adventum ejus incidisse in annum 585. Verum cum æque antiqui ac recentiores tam varia scripserint de tempore istius adventus, ut maturo examine indigeat, illud remitto ad ejus Acta.

l Rursum in editis additur, nutu divino.

m Notat Mabillonius ad hunc locum sequentia: Non Sigiberti, sed potius Guntchramni, ut ad Vitam S. Columbani probavimus. At præfatus rex auctori est Childebertus non Sigibertus. Itaque inquirendum, utrum Childeberti an Guntramni dono obtentus sit locus ad condendum Luxoviense monasterium. Guntramno id nullus antiquorum attribuit, quantum scio. At præter hunc scriptorem, qui clare affirmat locum a Childeberto donatum, scriptor fere coævus, qui Vitam S. Salabergæ composuit, sic habet apud Mabillonium seculo 2, pag. 423: Venerabilis vir Eustasius abba… ex Luxovio monasterio in Vosago saltu sito advenit, quod vir fama laudabilis & sanctitate pollens Columbanus peregrinus ex Hybernia adveniens, ex munificentia Childeberti regis, summo studio & labore construxit. Difficulter autem credi potest, duos hosce scriptores ignorasse, a quo S. Columbanus accepisset locum condendo monasterio tam celebri. Accedit, quod locus fuerit obtentus interventu Agnoaldi, qui consiliarius erat Childeberti, non Guntramni, ut ipse eum vocat Mabillonius tom. I Annaliumpag. 306. Attamen locum a Guntramno impetratum vult Mabillonius, quia Luxovium credidit fuisse in ditione Guntramni, non Childeberti. Verum, licet certum sit in hodierno Burgundiæ comitatu situm esse prope Lotharingiæ confinia, non æque certo constare existimo de limitibus antiquorum regnorum Burgundiæ & Austrasiæ, neque adeo ausim contra auctoritatem utriusque scriptoris Guntramno potius loci donationem attribuere quam Childeberto.

n Interpolator addidit: Monasticæ religionis.

o In editis: Qui se præsentiæ regis sisteret, atque celsitudini illius clementiæ suum panderet desiderium, si quando obtineri posset, quod fervore fidei cupiebat.

p Hoc loco interpolator magis excurrit his verbis: Nec non ut cooptabilem illius precem exaudiat, summissus efflagitat. At rex magnanimitatis modestia jocundatus super sermone hujusmodi, postulata libentissime indulget, insuper necdum petita largiri magnifice promittit. Castrum namque intra vasta eremi septa, quæ Vosagus [Note: ] [la Vosge] dicitur, fuerat fanaticorum cultui olim dedicatum, sed tunc ad solum usque dirutum, quod hujus saltus incolæ, quamquam ignoto præsagio, Luxovium [Note: ] [Luxeu] nominavere. Illud equidem considerans benignissimus Agnoaldus velocius posse restaurari, & cernens situm loci monachorum agmini aptum; immo intelligens, prærogativa fidei & sapientia illustratus, eumdem locum Deo sacrari oportere, ut, ubi olim prophano ritu veteres coluerunt fana, ibi Christi figerentur aræ, & erigerentur vexilla atque celebrarentur Mysteria; obtinuit suis precibus a sublimitate regis, ut per scripti seriem habitaculum Deo militantium perenniter delegaretur, quo adversus aërias potestates B. Columbano instituente dimicarent superni Regis tirones, quos demum post diversa exercitia virtutum, ut robustos bellatores ac triumphatores, lux perpetua Christus cum palma gloriæ suo [Note: ] [al. suos] conspicuos redderet paradiso. Secundum erat hoc monasterium, quod in Vosago condidit Columbanus; præcesserat enim Anagratense, ut ex Vita ipsius Columbani discimus apud Mabillonium seculo 2 pag. XI, ubi etiam pag. 12 de fundatione Luxoviensis monasterii leguntur sequentia: Cumque jam multorum monachorum societate densaretur (Columbanus,) cœpit cogitare ut potiorem locum in eadem eremo quæreret, quo monasterium construeret: invenitque castrum firmissimo munimine olim fuisse cultum, a supradicto loco distans plus minus octo millibus, quem prisca tempora Luxovium nuncupabant: ibique aquæ calidæ cultu eximio constructæ habebantur. Ibi imaginum lapidearum densitas vicina saltus densabat, quas cultu miserabili rituque prosano vetusta paganorum tempora honorabant. Ibi residens vir egregius monasterium construere cœpit, ad cujus famam plebs undique concurrere, & se cultui religionis dicare curabant; ita ut plurima monachorum multitudo adunata vix unius cœnobii collegio consistere valeret. Ibi nobilium liberi undique concurrere nitebantur, ut & spreta phaleramenta seculi, & præsentium pompam facultatum contemnentes, æterna præmia caperent. Addit ibidem in annotatis Mabillonius: Ex quo tamquam ex sacro religionis monasticæ seminario prodierunt viri complures, sanctitate & ecclesiasticis dignitatibus illustres. Illic diu viguit laus divina, quam perennem seu perpetuam vocant, nimirum ab ipso conditu ad Wandalorum stragem abbate Mileto seu Mellino perpetratam. Floret etiam nunc Regulæ Benedictinæ præcipuo cultu, quem RR. PP. Congregat. S. Vitoni feliciter ibidem restituerunt.

q Interpolator: Vir prudentissimus: qui & mox addit: Quamquam multiplicibus aulæ regiæ foret implicitus.

r Addidit idem: Cælitus inspiratus.

s Et rursus hic: Atque de doctrina mandatorum Domini assiduis disceptationibus disputabat. Mox etiam pauca verba leviter mutata.

t Hæc facta videntur ante conditum monasterium Luxoviense. Consuli potest Comment. num. 17.

u Interpolator: Nimirum præter cetera dignitatum affluentia erat &c.

x Rursum hic addit: Super quo etiam sicut herede ac superstite felices lætabantur. Hunc ergo pietatis ducti amore.

y Idem hisce inserit hæc verba: Multis viam salutis ostendat, atque &c.

z Interpolator: Heres esse mereretur Dei & coheres Christi.

* al. possent

* al. ingenti

CAPUT II.
Agilus adolescens Luxoviense monasterium ingressus virtutibus inclarescit: moritur ejus pater, Columbanus relegatur, Agilus vero ad Brunechildem legatus, eam Luxoviensibus reddit benevolam, miraculo prævio adjutus.

IV.

Optata dehinc dies advenerat, in qua pius pater a sacris altaribus charam sobolem b offerret in jam dicto monasterio: [Sanctus puer intrat monasterium Luxoviense,] ditavit eundem locum supellectilis variæ muneribus, quin etiam largiens solenniter per titulum testamenti ex propria ditione numerosam copiam fundi ac familiæ. Sicque ingrediens Agilus ævum pueritiæ committitur Eustasio c sacris litteris erudiendus cum aliis nobilium virorum filiis, qui postea ecclesiarum præsules extiterunt, Agnoaldo d scilicet & Waldeberto e Hagnerici f patrui ejus filiis (qui monasterio, quod soror illorum Fara g in paterno solo inter Albam h & Mucram i in loco, qui dicitur Eboriacus k, ædificavit, construendi & docendi regulares l magistri claruerunt, quorum alter Lugduno clavato m, alter Meldensibus n est episcopus ordinatus) Achario o, qui Virmandorum, Noviomensis ac Tornacensis antistes fuit; Rachnachario p, qui Augustodunensis ecclesiæ pontifex egregius emicuit, Audemaro q, qui Bononiæ & Taruanensis oppidi laudabilis pastor floruit.

[6] Denique sicut præmemoratum Agilum charius his omnibus commendatum susceperat: [ubi a S. Eustasio instituitur:] ita in eo præ cunctis doctrinæ & religionis acumen resplenduit. Nam liberalibus disciplinis enucleatius imbutus multos sua facundia erudivit, plurimos catholicæ fidei puritate illustravit, nonnullos etiam r postposita altitudinis pompa professioni s sacræ religionis idoneos reddidit. Ut enim pubertatis attigit annos, confestim t ut exercitatus miles u vacabat lectionibus, insistebat orationibus, jejuniis carnem macerans, vigiliis affligens, obedientiam cunctis certatim impendens x: quibus & hujusmodi studiis castitatis amator nitidus & decorus, efficitur non modo affinibus, verum etiam palatii aulicis amabilis & gratus.

V.

[7] Interea magnanimus Agnoaldus debitum humanæ carni persolvens quievit in pace. [moritur pater S. Agili, & relegatur S. Columbanus:] Et B. Columbanus vicesimo anno, ex quo monasterium y instaurare cœperat, propulsione Theodorici z regis & dolo pessimæ Brunechildis exagitatus natale solum repetere perurgetur, atque Eustasius vir totius religionis experientia probatus aa successor illius subrogatur invitus. Extat denique libellus de vita atque virtutibus memorati patris Columbani, ad bb quem lectorem mittimus, cœpta prosequentes.

[8] Eo igitur tempore, exigente ratione & suggerente, prudenti fratrum consensu decretum est, [Agilus vero legatur ad Brunichildem:] ut probus Agilus ad Brunechildem reginam dirigeretur: quæ cum Theodorico nepote morabatur in palatio, quod Bruchariacum cc appellant. Nam ea maxime de causa sæpefato Columbano infesta erat, eo quod accessus fæminarum ipsiusque dd adeo reginæ, a monasterio propellebat, qua de re fuerat edictum regali indignatione, ut omnes sub institutione pii patris Columbani degentes in monasterio ee coarctarentur, ut nemini locus daretur extra eundi.

[9] [quem aliquis occidere conatus divinitus punitur,] Pergens itaque B. Agilus ad reginam, cum non longe ff esset a monasterio, & appropinquaret villæ, quæ Jussiacus gg vocatur, supervenit cum magno impetu flagitiosus juvenis nepos Wandaleni hh ducis cum satellitibus, qui sub obtentu venationis, accepta relatione, observabant exitus monasterii, more latronum. Is extenso brachio nisus est mitissimum Virum percutere, sed hic subducto terrore vexillum crucis opposuit, moxque brachium illius obrigescens, sicut extensum fuerat, mansit adeo inflexibile, ut nemo gladium valeret de ejus pugno educere, neque ipse pedem a loco movere. Obstupefactis omnibus, infelix ille ii, totum se quatiens singultibus lacrymosis kk, misericordiam capite submisso petebat.

[10] [sed ab Agilo sanatus convertitur:] Mirabile dictu: sanctus Agilus, flebili commotus prece solamen fidei orationem assumpsit: peractaque mora trium fere horarum, aridum brachium tetigit, continuo pristinus vigor rediit, ac viror omnis revertitur: caro tamen palmæ, capulo sicuti inhæserat, secuta est, & sanguis per ungulas emanavit. Porro (sicut Donato ll, tunc quidem monacho, postea Vesantionensis urbis episcopo, referente didici, qui quando hæc gesta sunt adhuc adolescens intererat) saliva cum oratione & signo crucis eamdem palmam B. Agilus perunxit: atque illico caro cum pelle restituta est sanitati, acsi numquam corrupta fuisset. Præsumptor vero hujus sceleris, qui sibi mm videbatur audax, pœnitudine correptus, relicta militari toga, Christi vestivit amictum, & sub monastica professione in jam dicto monasterio Deo militavit.

VI.

[11] Hujus ergo miraculi fama, qua nihil velocius, ut ait Maro, [rex & regina Sanctum benigne excipiunt, & Luxovienses muneribus ditant.] regia impleverat mœnia: cum præclarissimus Agilus adfuit nn, supplicationes fratrum serenitati eorum ingerens: qui ambo oo, rex videlicet atque regina, postposita altitudine mundi, contrito spiritu, humi coram vestigiis illius procumbunt, indulgentiam pp petentes, humili quoque affatu profitentes se qq peccasse, dum servos Dei injuste afflixerant, narrantes insuper miraculum palmæ per B. Agilum pridie rr patratum, quod ipse vehementer celare poposcerat, & incunctanter latere credebat. Quo facto, regiis muneribus ditaverunt idem monasterium, rex quidem villis ac familia, regina vero ornamentis ecclesiasticis mirifico opere elaboratis. Testamenta denique de sæpefato cœnobio conscripserunt, quibus deinceps quieti servi Dei manerent, in divini cultus obsequio perseverantes, amoto fæminarum accessu.

ANNOTATA.

a Addidit interpolator: Voti completor & desiderii possessor, applicans &c.

b Rursus hic: Devotissime Deo.

c Idem hoc loco: Probatæ religionis viro. Porro de S. Eustasio, qui abbas deinde fuit, ac sæpius memorabitur, actum est apud nos tom. 3 Martii a pag. 784 ad diem 29 ejusdem mensis.

d Agnoaldus, in Vita S. Columbani, cujus minister fuisse dicitur, num. 55 apud Mabillonium vocatur Chagnoaldus. Interfuit Concilio Remensi sub Sonnatio anno 625, ut putat Labbeus, apud quem tom. 5 Col. scribitur Chainoaldus.

e Hunc locum Mabillonius in annotatis reprehendit his verbis: Waldebertus non fuit frater Burgundofaræ, nec Meldensis episcopus, ut infra in ipsius Actis probabimus. Et revera in Elogio S. Waldeberti abbatis Luxoviensis, eodem tomo pag. 503 & 504 abunde probat, S. Waldebertum abbatem Luxoviensem nec fratrem fuisse S. Faræ seu Burgundofaræ, nec Meldensem episcopum. Valesius Rerum Francicarum lib. 18, seu tom. 3, pag. 73 similiter Waldebertum abbatem nec fratrem S. Burgundofaræ nec antistitem Meldensem fuisse affirmat: atque his alii subscribunt non pauci, qui nullum plane agnoscunt Waldebertum Meldensium episcopum. Plerique tamen scriptores, qui ediderunt catalogos Meldensium episcoporum, Waldebertum illis inseruerunt ante S. Faronem ejus, ut putarunt, fratrem. Cointius vero ad annum 672 num. 15 Waldebertum Faroni postposuit. Hi vero omnescrediderunt ex abbate Luxoviensi factum esse episcopum. Porro Acta S. Waldeberti abbatis edidit Mabillonius in Appendice seculi III Benedictini, & Henschenius tom. 1 Maii a pag. 277. Ex his, aliisque rationibus per utrumque allegatis, satis certum est, abbatem illum Luxoviensem numquam fuisse Meldensem episcopum. At dubium esse potest, an duo non fuerint Waldeberti, Luxovienses ambo monachi, quorum alter deinde fuerit abbas Luxoviensis, alter, qui frater esset SS. Chagnoaldi, Faronis ac Faræ, Meldensis episcopus. In ea opinione fuit Henschenius in Commentario prævio ad Acta S. Waldeberti num. 3. Et sane non modo hic scriptor Waldebertum memorat Meldensem episcopum, sed omnes etiam scriptores Vitæ S. Faronis, inter quos Hildegarius seculo IX Meldensis episcopus, Waldebertum seu Walbertum S. Faronis & Chagnoaldi fratrem faciunt, eumdemque Meldensibus episcopis annumerant ante S. Faronem. Accedit Kalendarium quoddam Benedictinum adductum ab Henschenio, in quo ad 26 Aprilis duo Waldeberti seu Walberti manifeste asseruntur his verbis: S. Baldebertus [Note: ] [i. e. Waldebertus] III abbas Luxoviensis: item S. Walbertus episcopus Meldensis, primo monachus Luxoviensis. Qui negant Waldebertum ullum fuisse Meldensem episcopum, respondent opinionem illam fluxisse ex Vita S. Eustasii male intellecta. Quod satis probabiliter dicitur de auctoribus Vitæ S. Faronis, qui Vitam S. Eustasii citant. Verum auctor Vitæ S. Agili nec citat Vitam S. Eustasii, nec tam remotus erat ab iis temporibus, ut plura cognoscere de his non posset, quam in Vita SS. Columbani & Eustasii legerat. Quapropter certum quidem puto, Waldebertum Luxoviensem abbatem non fuisse Meldensem episcopum: an vero alius fuerit Walbertus Meldensis episcopus, ulterius examinandum relinquo.

f Hagnericus sic laudatur in Vita S. Columbani apud Mabillonium num. 50: Deinde ad Meldense opidum properat (S. Columbanus.) Quo cum venisset, quidam vir nobilis Hagnericus, Theodeberti (Austrasiæ regis) conviva, vir sapiens, & consiliis regis gratus, & nobilitate ac sapientia vallatus erat. Is virum Dei miro gaudio recepit, seque habere curam ejus spopondit, qualiter ad Theodeberti accederet aulam, & non esse necesse alios comites e regio latere habere. In Vita S. Eustasii apud Mabillonium eodem seculo 2 pag. 116 & 117 vocatur Chagnericus, licet idem Jonas sit scriptor utriusque Vitæ. Memoratur quoque ibidem Leudegundis uxor, Chagnoaldus filius, & filia Burgundofara. In Vita S. Faronis tum edita tum Ms. filii Hagnerici enumerantur Faro, Walbertus ac Chagnoaldus & filia Burgundofara. Verum de Walberto dubitari jam diximus.

g S. Fara, alias Burgundofara colitur 7 Decembris, ad quem diem de ea agemus. Acta ejus jam edidit Mabillonius seculo 2 a pag. 439.

h Valesius in Notitia Galliarum pag. 8 varios hujus nominis fluvios assignat. Exiguus autem est in Briegio fluviolus, de quo hic agitur. Istum sic ille describit: Hic Alba ab angusto alveo dictus est & Albeta ὑποκοριστικῶς, quasi parvus Alba, vel Albula, & nunc, ut audio, vocatur Aubete, alias Aubetin … Alba vel Albeta alluit basilicam Basoche, Ameliacum, alias Amiliacum, dictum, vulgo Amilly; & infra Columbariense castrum in majorem Mucram devolvitur.

i De Mucra hæc notat Mabillonius ad VitamS. Eustasii pag. 117: Mugra, seu Mucra, duplex est amnis ejusdem nominis, uterque in Matronam influens, alter supra Meldas, qui minor, infra idem oppidum alter, qui Mucra absolute, vulgo le Morin, dicitur. Ille paullo infra Jotrensem parthenona ad Orientem; hic itidem paullo infra S. Faræ monasterium, olim Evoriacas appellatum, ad Aquilonem præterlabitur, recipitque ex parte Orientali rivulum, prope idem cœnobium decurrentem, quem Jonas (auctor illius Vitæ) sine dubio Albæ nomine intelligit. Plura de his Valesius pag. 364.

k Mabillonius in Observationibus præviis ad Acta S. Burgundofaræ eodem tomo pag. 439 de monasterio Eboriacensi, quod nunc S. Faræ dicitur, hæc memorat: Monasterium Eboriacense, seu S. Faræ, etiamnunc florentissimum ac celeberrimum est, tum numero ac religione sanctimonialium, quæ S.P. Benedicti Regulam districte servant, tum nomine ac opibus. Illic duplex quondam erat, sicut in Jotrensi parthenone, monasterium, puellarum nempe ac virorum.

l Jonas in Actis S. Eustasii de his sic habet apud Mabillonium loco mox assignato: Monasterium quoque virginum Christi supra paternum (patris S. Burgundofaræ) solum inter fluvios Mugram & Albam ædificat (Eustasius,) Fratresque, qui ædificandi curam habeant, deputat: Germanum puellæ Chagnoaldum & Walbertum, qui ei postea successit, ut Regulam doceant, decernit. Hæc autem verba de Walberto dicta: Qui ei postea successit, non leguntur in editione Henschenii, licet notet haberi apud Surium, & in quibusdam Mss. In Surio vero & in editione alia, quæ Surio est antiquior, inter Opera Bedæ tom. 3, pag. 335 aliqua etiam diverso modo leguntur, atque inter alia habetur: Germanos puellæ Chagnoaldum & Walbertum, qui ei postea successit &c. Vides, opinor, lector, quanta sit inter editiones illas diversitas, non in verbis modo, sed in sensu quoque verborum. Itaque ex hac tam incerta periodo erroris convinci non potest biographus noster, qui duobus fratribus S. Burgundofaræ curam attribuit construendi monasterium & docendi Regulam. Imo si omnino constaret de mente Jonæ, dubium adhuc maneret, an non potius ab auctore nostro correctus esset, quam male intellectus, cum Jonas erroribus non careat, & Noster ejus lucubrationem præ oculis habuerit, & non minori scripserit judicio quam ille.

m Lugdunum Clavatum communius Laudunum dicitur, Gallis Laon, atque urbs est Insulæ Franciæ episcopalis sub archiepiscopo Remensi.

n Meldæ, vulgo Meaux, urbs est Briæ provinciæ episcopalis olim sub archiepiscopo Senonensi, nunc sub Parisiensi.

o Annuntiatur Acharius in Martyrologio Parisiensi ad 27 Novembris, quo de eo plura dabuntur. Interim sedes ejus episcopales elucidari possunt ex Vita S. Medardi. Hic electus Veromandensis episcopus, cum Augusta Veromanduorum vastata esset a barbaris, sedem transtulit Noviomum, Gallis Noyon: deinde vero, mortuo S. Eleutherio Tornacensi episcopo, coactus est etiam suscipere episcopatum Tornacensem, qui aliquot exinde seculis eumdem habuit episcopum cum Noviomensi. Consule Vitam S. Medardi tom. 2 Junii pag. 90. Nunc Noviomum, quod alii Noviodunum aut Noviomagum Veromanduorum malunt nominare, suum habet episcopum sub archiepiscopo Remensi, Tornacum vero, quæ urbsest in Flandria, Belgis Doornick, Gallis Tournay dicta, suum quoque habet sub Cameracensi.

p De hujus episcopatu disputant eruditi. Mabillonius, qui receptam ante sententiam deseruit, remittit ad annotata sua ad Vitam S. Eustasii, in qua idem refertur episcopus. Porro ipse ibidem sic edidit: Ragnacharius Augustanæ ac Basilcæ. In annotatis vero hæc observat: Sic legendum cum Mss., non vero Augustoduni, ut apud Bollandum. In Mss. tamen Henschenii, qui hanc Vitam ad 29 Martii edidit, clare habetur Augustoduni, in uno saltem, quod consului, & cui diversæ lectiones ad marginem erant adjectæ. Henschenii Mss. consonat editio jam memorata inter Opera Bedæ, in qua legitur Augustodoni, una mutata littera, uti & in Surio. Accedit locus Vitæ S. Agili, quam exponimus, ubi ipse Mabillonius edidit Augustudunensis. Præferenda igitur videtur lectio antiqua & communis, atque ex ea decidenda controversia, quæ hinc oritur. Audi reliqua Mabillonii: Augustanæ nomine intellige Augustam Rauracorum, vulgo Augt (prope Basileam, Basle) urbem quondam, hodie in vicum redactam. In hanc Mabillonii conjecturam inclinant novissimi editores Galliæ Christianæ tom. 4, col. 348; sed perperam dicunt in Mss. Mabillonii, quibus præcipue nituntur, legi Augustæ, cum sit Augustanæ, quod certo mendosum est. Porro illi ibidem in catalogo episcoporum Augustodunensium post Auspicium, qui anno 625 interfuit concilio Remensi sub Sonnatio, collocant Rachonem, quem multi eumdem credunt cum Rachnachario. Sane tempus apte congruit, & mihi vix dubium est, quin prorsus sit idem, quidquid repugnent laudati scriptores, Mss. Mabillonii sui nimium confisi. Verumtamen hæc latius discuti poterunt ad 5 Decembris; nam eo apud nos remissus jam pridem est Racho vel Rachnacharius. Ibidem quoque examinari poterit, qua de causa a Jona addatur & Basileæ, quod omisit noster, & forsan rectius.

q Colitur S. Audomarus 9 Septembris, quo de illo latius. Bononia est civitas Galliæ in hodierna Picardia ad mare: Taruanna vero, seu Teruanna, vulgo Teroüanne, in Artesia erat, sed penitus excisa est per Carolum V imperatorem. Utraque erat in Morinis, ac diu eumdem habuit antistitem, qui Morinorum vel Morinensis episcopus etiam dicebatur.

r Addidit interpolator: Luculentissimis documentis.

s Idem: Sub professione.

t Rursum hic adjungit: Non ut ignavus, sed &c.

u Et hic: Spiritualibus incrementis operam dedit.

x Interpolator: Humilitatem omnibus præbens.

y Idem huic loco addidit: Intra vasta eremi. De tempore, quo hæc contigerunt, actum est in Comment. num. 16.

z Theodoricus Childeberto patri suo successerat in regnum Burgundiæ anno 596, & frater ejus Theodebertus administrabat regnum Austrasiæ. Utriusque avia erat Brunichildis, mater Childeberti, quæ nepotem suum Theodoricum in Columbanum ac monachos Luxovienses excitaverat. Interpolator aliqua in sequentibus, more suo addidit & mutavit. Quippe ubi hic legitur & dolo, ille habet, per dolositatem. Post vocem exagitatus additur: Vi præfati regis ab eo amovetur, ac &c.

aa Hic rursum inseritur: Licet totis viribus recusare conatus.

bb Interpolator: Ad eum, qui de illius meritis nosse voluerit, lectorem &c. Libellus autem hic memoratus est haud dubie Vita S. Columbani per Jonam scripta, quam dedit Mabillonius in Actis Ordinis Benedictini seculo 2 a pag. 5.

cc In dicta Columbani Vita num. 32 vocatur villa Brocariaca, ubi Brunichildis antea Columbanum excepisse refertur. Valesius in Notitia Galliarum pag. 102 de loco hanc ponit conjecturam: Videtur esse vicus Boucheresse, inter Cabillonum Regiam Theodorici ac Brunichildis & Augustodunum positus.

dd His verbis interpolator substituit: Et sibi, quæ regina erat, idem contradixerat.

ee Ita rursus: Intra septa monasterii adeo arctarentur.

ff Idem hæc verba sic mutavit: Accepto siquidem affabilis Agilus mandato ire perrexit. Cum vero necdum longe &c.

gg Locum hunc ita explicat Mabillonius: Jussiacus, Jussy, in finibus Sequanorum haud procul ab Arari & origine Mosæ fluvii.

hh In sæpe laudata S. Columbani Vita num. 22 sic habetur: Erat eo tempore dux quidam, nomine Waldelenus, qui gentes, quæ intra Alpium septa & Jurani saltus arva incolunt, regebat. Additur S. Columbani precibus liberos impetrasse, interque eos S. Donatum, de quo mox fiet mentio. Plura de Wandaleno seu Waldeleno idem Mabillonius in Annalibus tom. 1, pag. 234 & alibi.

ii Addit interpolator: Qui digne torquebatur.

kk Et rursum hic: Precibus, ut suimet ruboris seu doloris saltem misereretur, omissa voce, misericordiam.

ll De S. Donato Vesontionensi episcopo actum ad diem 7 Augusti, seu tom. 2 illius mensis a pag. 197. De hoc etiam loco actum est in Comm. num. 9 & seqq.

mm Interpolator addit: Ac suæ vesaniæ.

nn Idem hic: Utrorumque conspectui se præbet.

oo Interpolator: Cum repente ambo.

pp Interponit ille rursum: Super temeritate, quam sanctis viris ingesserant.

qq Et hic inepte addit: Hac nece.

rr Idem adjungit: In virtute Christi, uti & voculas quasdam deinde, quæ sententiam non mutant.

CAPUT III.
Agilus cum abbate suo Eustasio mittitur ad prædicandum infidelibus Euangelium: miracula quædam in hoc itinere facta.

VII.

Per idem tempus Lotharius Rex anno tertio, ex quo sæpedictus Columbanus de monasterio recessit, [Mittitur Sanctus cum Eustasio ad fidem Warascis & Bajoariis prædicandam:] sicut idem prophetico spiritu prædixerat, devictis duobus regibus, solus potitur trium regnorum monarchia a. Decrevit autem b excellentia illius altitudinis synodica definitione dirigere peritissimos viros c, qui vicinas gentes, falso errore d deceptas, ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ e revocarent: &, quibus necdum Christus annunciatus fuerat, fulgenti eloquio, euangelizarent. Ex multorum quidem cœtu episcoporum ac sacerdotum eligitur prudentissimus Agilus f cum Eustasio abbate.

[13] Qui ingressi hujus itineris viam, juvante Christo Warascos g prædicaturi accelerant, [ex quibus multos convertunt:] qui agrestium fanis decepti, quos vulgo faunos vocant, gentilium quoque errore seducti, in perfidiam devenerant. Fotini seu Bonosi h veneno infecti. Quos, errore depulso, matri Ecclesiæ reconciliatos, veros Christi fecere cultores. Deinde directo calle ad Boias i, quos terræ illius incolæ Bodoarios k vocant, pervenerunt, & multo labore catholicæ fidei dogmate imbutos, plurimos illorum ad fidem Christianitatis converterunt.

VIII.

[14] Quadam vero die, dum B. Agilus in eodem esset itinere, [Sanctus in porta Metensi energumenum liberat:] sæpefato abbate vestigia illius prosequente, & psalmorum melos ex more perageret, obviavit in porta Metensis l urbis homini spiritus immundi perturbatione vexato. Qui cum procul accederet; deformi vultu, obscenisque nutibus, horrendum vociferare cœpit, dicens: Agile miles Christi fortissime, ac superni Regis legate, quid me præjudicas, vel quare meos auges immensos cruciatus? Ecce in tuo adventu populos, quos diu possederam, reliqui, tuas orationes sufferre non valens: & nunc me hinc ejicis? Ad hæc sanctus Vir & veneratione dignissimus, ait: Impero tibi, immunde spiritus, ut recedas ab hoc plasmate Dei, & amplius non habeas locum in eo, in quo Rex & Salvator æternus Jesus Christus per lavachrum regenerationis, habitaculum sibi præparavit. Ad hanc vocem ejulatum emittens horrisonum, e vestigio visus est ab ore illius flatus ebullire sanguinei coloris ac picei cum fœtore horribili. Quamobrem homo exanimis est effectus: sed interventu præclarissimi Agili, fugato dæmone, mox redditus est sanitati.

IX.

[15] Cum autem progressi inde ad monasterium Luxoviensium remearent, [excipiuntur Eustasius & Agilus a Gondoino viro nobili,] deveniunt ad quemdam potentissimum virum nomine Gondoinum m, qui generositatis fastu ac enormi dignitatis copia splendens, atque beatissimi Agili consanguinitatis nexu propinquus, morabatur eo tempore in villa, quam Mosam n vocant, ob amnem, super quem sita est: hic sanctissimos viros o Christique Apostolos, quasi munus a Deo missum, officio recepit, secumque morosius retinuit. Cum ingressi fuissent domum, benedictione præmissa, post multa colloquia spiritalis doctrinæ, oblati sunt eis ad benedicendum duo filii p ejusdem viri: quos suis benedictionibus sacrantes & sæculi dignitate futurum ut florerent, & ad futuram vitam feliciter migrarent vero vaticinio designarunt: ut post evidentissime claruit.

[16] [cujus filiæ Salabergæ visum restituunt:] Erat autem prædicto viro filia luminibus orbata nomine Sadeberga q. Cum ergo pater supplici prece deposceret, ut r orationis ope ei subvenirent; recolentes se ideo missos, ut virtus Christi amplius per eos manifestaretur, & fides credentium roboraretur, sciscitantur a puella an velit virginitatem suam Deo dicare s, si Majestas divina reddiderit illi lumen oculorum. Cum illa annuisset t: tunc hi sancti Viri pariter cum puella in orationibus sacris celebraverunt triduo jejunium. Tertia autem die post Missarum solennia, beatissimus Agilus oleo benedicto oculos illius perunxit, & signo crucis munivit u. Miranda res! In ipso quippe momento eadem virgo visum x recepit, sacrumque velamen devotissime suscepit & virginitatem y, quam voverat, inviolabiliter servavit.

X.

[17] Inde abeuntibus illis, venerabilem Agilum validissime perfudit ignea febris, [Agilus ex periculosa febri] ita ut supremum exhalare spiritum a cunctis crederetur z. Quod cernens Eustasius, opimo studio sollicitudinem illius incommoditati adhibuit, adeo ut priora repetens studia, abbatis nomen eo ferret, quo bajuli non obliteraret. Interim gemino vallatus angore; quippe qui nec Fratrem videret refrigerari aa, nec sine illo vellet remeare, tali eum alloquitur affamine: Frater amabilis Agile, quem a puero, nobilium parentum tuorum amore, & pii patris Columbani rogatu, educavi pie, enutrivi caste, docui modeste, nunc moneo abjectis tædiis bb hujus ærumnosæ vitæ, soli Deo, cui inhæres, spem totam committas, imo etiam, quo resistere principibus tenebrarum cc valeas, magnopere elabores. Non dubitas (credo) quod ille te hac ægritudine potens est liberare, qui Ezechiæ regi ad vitam ter quinos annos auxit.

[18] [divinitus restituitur.] Aurora vero diei incipiente, finitis ex more matutinis laudibus, venerabilis Agilus hanc ex præcordiis fudit orationem: Adesto mihi, Domine, qui in hanc lucem eduxisti, & tuo sacro baptismate renasci fecisti, manumque tuæ benignitatis porrigens, libera me ab hac ægritudine, Deus meus, quia tu es regnans in secula, & salvas sperantes in te. Expleta oratione, æstuantia membra sopor occupat, ac semivigilans videt adstare sibi præclarum forma juvenem in veste fulgenti, qui posuit manum dexteram super pectus illius, & infit: Agile chare meus, quem ab utero matris incorruptum ab omni labe noxiæ pollutionis custodivi, atque custodiam, donec pleno ætatis ævo te recipiam, adsum tibi. Age, quod me donante agis, eroque tecum: depulsoque languore surge. Cum hoc dicto, omnis ægritudo ab eo recessit: incolumitate pristina divino medicamine dd remeante.

ANNOTATA.

a Id factum anno 613 diximus in Commentario, quem consule num. 16.

b Interpolator: Eo quoque in solio trium regnorum sublimato, decrevit &c. Adi pro his Comment. num. 19.

c Inserit rursum: Pollentes strenuitatis scientia.

d Interpolator: Doctrina falsi erroris.

e Et hic addit: Auxiliante Domino.

f Interpolator adjungit: In opus præfatum una &c.

g Prædicatio hæc apud Warascos & Bajoarios refertur etiam in Vita S. Eustasii eodem ordine, in Vita vero S. Salabergæ ordine inverso. In posteriori num. 7 apud Mabillonium sic legitur: Deinde ad Warascos; qui partem Sequanorum provinciæ, & Duvii amnis fluenta ex utraque ripa incolunt, pergit. Qui hic Duvius amnis, Dubis est in comitatu Burgundiæ, Gallis le Doux, vel le Dou, ut vult vocem exprimi Valesius, qui in Notitia Galliarum pag. 585 de Warascis latius disputat.

h Clarius hæc exponuntur in Vita Eustasii per Jonam apud nos num. 4: Quorum alii idololatriæ cultibus dediti, (rustica nimirum plebs, quæ faunos, seu agrestes gentilium deos, colebat) alii Photini vel Bonosi errore maculati erant. Porro Photinus, qui Christi divinitatem & æternitatem negabat, satis notus est inter hæresiarchas, ejusque hæresim exponit S. Epiphanius Hæresi 51, vel 71. Bonosum Naïsatanum fuisse in Dacia episcopum, observat Henschenius; Narsitanum scribit Mabillonius. Sirmondus in notis ad Epistolam 3 S. Aviti Viennensis, qui Bonosiacos etiam oppugnavit, observat sequentia: Bonosus Naïssitanæ in Dacia sedis, ut nostra est conjectura, episcopus, Catholicam deserens, ad eorum transiit hæresim, qui Photini venena sectabantur, & Christum Deum negabant, hominem tantum prædicantes. Bonosiacos ejus discipulos vocant etiam concilia Arelatense II, & Aurelianense III. Gregorius vero magnus Bonosianos libro IX, epistola LXI ad Quirinum & alios episcopos Hiberniæ. Marius Mercator part. 2 Operum editorum a Garnerio, pag. 128 de Bonoso sic loquitur: Hunc itaque Ebionem philosophum secutus Marcellus Galata est: Photinus quoque, & ultimis temporibus Sardicensis Bonosus, qui a Damaso urbis Romæ episcopo prædamnatus est. Ex his verbis infert pag. 130 &alibi Garnerius, Bonosum Sardicensi in Dacia metropoli præfuisse, ac prædamnatum a Damaso ait in Marcello & Photino, cum alioquin ab Anysio Thessalonicensi & Macedoniæ episcopis damnatus sit tempore Siricii Papæ, ut latius exponit pag. 315. At vero quod de Sardicensi episcopatu Bonosi infert Garnerius, etiamsi eruditis quibusdam jam placuerit, nequaquam mihi videtur certum: nam Sardicensis vocari potuit a patria, sicut Marcellus verosimiliter Galata dicitur, qui Ancyranus erat episcopus in Galatia: & sicut Paulus mox ab eodem Mercatore Samosatenus a patria nominatur, licet Antiochenus fuerit episcopus. Prior sententia maxime nititur epistola Innocentii I ad Marcianum Naïssitanum episcopum. Nam ex ea constat multos fuisse in illa diœcesi ordinatos a Bonoso, ex quo consequi videtur, illum ibidem fuisse episcopum. At nec illa consecutio tam certa est, ut fallere nequeat, cum constet ex alia epistola Innocentii multos per vim consecratos a Bonoso atque illegitime. Non erat igitur, cur Tillemontius tom. 10 Monumentorum nota in S. Ambrosium 43 duos quæreret Bonosos, acsi utriusque opinionis argumenta tam essent firma, ut fallere non possent.Eligat quivis opinionem, ut placuerit, mihi prior præplacet.

i Boiorum nomen clarum olim fuit, maxime ante natum Christum, deinde vero prorsus obscurum, ut intelliges ex Historia Boïca Marci Velseri. Bajoarios autem eosdem esse cum Boiis, affirmatur quoque in Vitis S. Eustasii & S. Salabergæ, ita ut illa opinio, quæ Boios & Bajoarios, nunc Bavaros, eosdem facit, communis videatur fuisse seculo 7. Verumtamen Hadrianus Valesius Rerum Francicarum lib. 24 longa disputatione probare nititur Bajoarios nihil cum antiquis Boiis habuisse commune, miraturque pag. 463 Bajoarios non numerari a scriptoribus inter populos transdanubianos, & plane quasi e cælo ceciderint, aut Spartorum modo repente terra editi sint, non ante eos, quam in Vindelicia ac Norico consederint, ab veteribus auctoribus memorari. At hoc ipsum, quod ignoti adeo fuerint Bajoarii, favet opinioni communi, quæ eosdem cum Boiis facit. Et sane non iis argumentis illam oppugnavit Valesius, ut suam mihi opinionem probaverit.

k Bodoarios. Communius tunc Bajoarii vocabantur. In Vita Eustasii apud Mabillonium: Bavocarii; in Vita S. Salabergæ Baicarii. Iidem quoque nominati leguntur Boibari, Bajobari aut Baibari apud Jornandem, aliisque vicinis nominibus apud alios, ut fusius docet Velserus pag. 75 & 76, ubi hæc addit: Neque hinc obscurum, cum Boji idem Bojeri Bojarique essent, quibus gradibus ad Bajoaros sive Bojoarios & Bajoarios, ab his ad Bajovarios atque Bavaros tandem itum. Si qui enim scriptores paullo vetustiores sunt, Bojoarios & Bajoarios præferunt, Bavariæ nomen posterioribus plene debemus.

l Hæc facta existimo in reditu ex Bavaria, uti ratio itineris videtur insinuare. Urbs Metensis ad Mosellam flumen limitibus hodiernæ Lotharingiæ inclusa est & passim nota.

m Gondoïnus vel Gundoïnus iisdem & pluribus titulis ornatur in Vita S. Salabergæ apud Mabillonium num. 4, idemque factum ibidem refertur latius & exactius. Narratur quoque in Vita S. Eustasii num. 4, ubi Salaberga vocatur Adalberga.

n Locum hunc, qui etiam memoratur in laudatisVitis, sic describit Valesius in Notitia Galliarum pag. 361: Mosa vicus in finibus Lingonum pagoque Bassiniaco, a fonte fluminis Mosæ, cui adjacet, dictus, inter Andomatunnum [Note: ] [Langres] Lingonum & Tullum [Note: ] [Toul] Leucorum positus est, & ab urbe Lingonum quidem duodecim millia passuum, a civitate Leucorum XXX abest, a monasterio Luxoviensi fere quadraginta… Vocatur Meuse en Bassigni.

o Interpolator: Visis namque sanctissimis viris Christique apostolis, acsi gratissimum munus suscipiens, officiosissime recepit.

p Uxor & filii Gondoïni memorantur in Vita Salabergæ num. 5 his verbis: Tunc vir illustris Gundoïnus cum conjuge sua Saretrude, eleganti forma & nobili femina, duos bonæ indolis adolescentulos ob benedictionis percepturam gratiam præsentavit: quorum senior Leuduinus cognomento Bodo, junior vero Fulculfus, qui & ipse alio vocabulo Bodo dicebatur.

q In editis Sadaberga & Sedalberga, in Vita Eustasii, ut dixi, Adalberga, in Vita propria Salaberga.

r Interpolator: Quatinus sancti viri.

s Addit idem: Et idem votum irrefragabiliter custodire.

t Rursus hic: At illa profitetur utrumque.

u Interpolator: Muniens signo crucis in virtute Christi. Porro hoc factum in Vitis Eustasii & Salabergæ tribuitur S. Eustasio, non Agilo, quod verisimilius est, nisi uterque fecerit idem.

x Addit interpolator: Clarissime fugatis tenebris.

y Fallitur auctor, inquit Mabillonius, nam Salaberga … secundo matrimonio copulata plures liberos habuit, ut in ejus Vita legitur. Facta tamen postea est monialis & abbatissa, quæ forsan fuit erroris occasio.

z Interpolator: A nemine cunctaretur.

aa Idem hic: Quippe cum nec æstuantis incendia Fratris aspiceret refrigerare.

bb Rursum hoc loco, studiis.

cc Addit hic, auxiliante eo; & mox post vocem credo adjungit procul dubio. Sunt & aliæ quædam voculæ aut paululum mutatæ aut additæ.

dd In Vita S. Eustasii apud nos num. 6 sanatio Eustasii precibus attribuitur, & res breviter narratur his verbis: Qui cum progressus inde cœptum iter perageret, quemdam fratrem, Agilum nomine, qui modo Resbacensis cœnobii præsul existit, vehemens febrium ignis corripuit. Quem Eustasius attigit, interventuque orationis sanavit, ac pristinæ salutem sospitatis reddidit. Hæc parum favent relatæ visioni, & ostendunt biographum nostrum quædam liberaliter nimis S. Agilo attribuisse, quæ rectius aliis tribui poterant.

CAPUT IV.
Constructio cœnobii Jotrensis, Radoliensis & Resbacensis.

XI.

Eo tempore Lotharius rex a quievit in pace: & Dagobertus ejus filius regnum Francorum b suscepit regendum. [Constructio Jotrensis cœnobii,] Quo regnante tres fratres, filii illustris viri Antharii c ex præclara Francorum progenie cives Suessionici, illi admodum chari sunt habiti, quos sæpefatus Columbanus jam dudum adhuc infantulos, utrisque parentibus flagitantibus, dum aliquamdiu penes illos moraretur in villa, quæ Vulciacus d vocatur, benedixit. Horum major natu, Ado nomine, non solum se ipsum propriis voluntatibus ac copiis abdicavit, verum etiam in proprio solo intra Joram saltus, ope fratris venerabilis Audoëni e super amnem Maternam, monasterium ædificavit, cui Jotrum f nomen imposuit, atque ex rebus propriis fœcundissime ditavit: in quo etiam monastice secundum B. Columbani instituta una cum caterva præclaræ religionis maxima superno Regi militavit.

[20] Porro secundus Rado g, thesauros prædicti regis sub cura sua habens, [& Radoliensis] animi redemptam inæstimabili pretio margaritam cælestibus signanter commiserat gazis. Proinde super jam dictum amnem in patrimonio proprio monasterium ædificavit, quod ex suo nomine Radolium h nominavit. Junior quoque venerabilis Audoënus i, cognomento Dado, præfato regi præ cunctis aulicis amabilis atque referendarius constitutus, gestans ejus annulum, quo signabantur publice totius regni potiora signa vel edicta, dum assidue moraretur in palatio, beatum Eligium k, qui inter reliquos proceres sapientia, opere ac virtutibus enitebat, vinculo sibi unanimæ dilectionis copulavit. Quapropter illius usus consilio, nitebatur l intra Brigiensem saltum m, in remotis locis, propriis sumptibus monasterium constituere.

XII.

[21] Cum igitur ardentissimo desiderio votum complere satageret, [ac Resbacensis] ac frequenter eamdem sylvam ea devotione animi circumiret, comperit tandem inter duas Mucras, adjacentias n ex fisco quondam Nautolialinse, sed tunc ad villam, quæ Mailus dicitur, aspicere. Has denique suis petitionibus per confinia sua regis largitione ac munificentia integre adeptus, quod optabat o, implere procuravit. Factum est autem, ut quadam die peragrans memorata eremi confinia eo mentis ardore, ut superna gratia situm Ecclesiæ construendæ sibi dignaretur ostendere, deveniret super torrentem p, quem veteres incolæ Resbacen dixerunt, atque in eodem loco, qui prisco vocabulo propter geminum lacunar Gemellus Mercasius nuncupabatur.

[22] [per S. Audoënum.] Ibi dum paululum subter pomum arborem substitisset, facto in ea velocius umbraculo, silentium imperat, significans fessa membra quieti velle concedere, quo secretius posset orationi incumbere. Diutius ergo cum prostratus solus orasset: surgens ab oratione vidit in aëre nubem radiis coruscis splendidam, figuram crucis prætendentem, ex cujus qualitate * tantum lumen per tres continuas noctes emicuit, ut ex ejus fulgore vidisset in eodem loco clare omnia, velut in meridie, cum undique esset noctis consueta obscuritas: per tres etiam dies ros ibidem visus est in modum crucis a mane usque ad vesperam, donec triduano expleto jejunio una cum beato Farone q episcopo ecclesiæ fundamenta locaret. Sicque divina gratia disponente factum est, ut ubi orans subter pomiferam arborem jacuerat, ibi in schemate crucis templum Domino ædificaretur.

ANNOTATA.

a Addit interpolator: Functo humanæ vitæ termino. Obiit autem hic Clotarius II pater Dagoberti I anno 628, eique successit in monarchiam Dagobertus, jam dudum Austrasiæ rex a patre constitutus.

b Rursus addit: Sicut pater tenuerat.

c Apud Mabillonium & Chiffletium Autharii. In Vita S. Audoëni apud nos tom. 4 Augusti pag.806 Andechairus vocatur, in altera Vita pag. 811 rursum Autharius. De Authario autem hæc notat Mabillonius: In vico Vultiaco, vulgo Eussy, tertio milliari supra Meldas oppidum ad amnem Maternam colitur, tum etiam in monasterio Resbacensi VII Kalend. Apriles, quo die nostrates Resbacenses solemne ejus officium in prædicto vico celebrant… Et tamen in Martyrologio Gallicano S. Autharii nulla memoria extat. In Martyrologio Resbacensi notatur die VIII Septemb. translatio corporis S. Autharii Conf. facta per reverendum hujus ecclesiæ abbatem magistrum Petrum Palmarium, postea Viennensem archiepiscopum, anno Domini MDXX, nimirum in ecclesiam Resbacensem, in qua S. Autharii plures reliquiæ religiose adservantur. Majores nostri in prætermissis ad 26 Aprilis alia assignant Martyrologia, Anchariumque sive Antharium, sicut ibi nominatur, remittunt ad 24 Augusti, ubi in Actis S. Audoëni quædam de eo ejusque uxore Aiga memorantur.

d Vicus Vulciacus, aliis Wiltiacus, jamjam assignatus est. Benedictio hæc filiorum Autharii narratur etiam in Vitis SS. Audoëni & Columbani.

e Adonem hunc in quibusdam Martyrologiis memorari, dictum est ad Acta S. Audoëni pag. 807 lit. e.

f In Vita S. Columbani apud Mabillonium num. 50 constructio monasterii sic narratur: Quorum major natu, Ado nomine, semet suis voluntatibus abdicavit, postquam intra Jurani saltus arva monasterium ex beati Regula Columbani construxit. Fundationem describit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 364 hisce verbis: Eodem tempore (id est, anno 634) Ado, Dadonis germanus natu major, postquam in aula Clotarii & Dagoberti floruerat, monasterium, vocabulo Jotrum [Note: ] [Joüarre] , in saltu Jotrensi (Joranum [Note: ] [imo Juranum, sed mendose] vocat Jonas) loco eminenti, non procul a Matrona fluvio construxit, atque impense dotavit: ubi, seculi voluptatibus abdicatis, reliquam vitæ partem pie religioseque exegisse ab Aimoïno dicitur… Id factum non dubito in ipso monasterio Jotrensi, ubi duplex de more cœnobium ædificatum sit, præcipuum virginum, alterum virorum, qui puellis sacra ministrarent.

g Radonem hunc filium Autharii fuisse negant Valesius & Mabillonius, quorum opinionem breviter refutavit Cuperus noster in S. Audoëno, seu tom. 4 Augusti pag. 797. Verumtamen non inutile futurum existimo, si hic paullo magis ostendam, quam levibus ratiunculis nitatur adversariorum opinio, quæ aliquibus jam placuit. Collegit argumenta sua omnia Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 365, eaque sic proposuit, ut multo appareant fortiora quam revera sint. Tota ejus ratio ex eo petitur, quod Jonas in Vita Columbani, & Audoënus ipse in Vita S. Eligii de duobus tantum Autharii filiis meminerint. Quod eorum silentium non dubitat vocare Audoëni & Jonæ testimonium, acsi illi aperte affirmarent, Authario non nisi duos fuisse filios, quod nusquam asseruerunt. Est igitur argumentum Mabillonii mere negativum. At videamus utrum Jonas & Audoënus de Radone siluerint in iis adjunctis, in quibus de eo loqui oportebat. Jonas in Vita Columbani num. 50 refert Columbanum ab Authario atque Aiga ejus conjuge exceptum. Tum subdit: Erantque his filii (codex Cochensis addit, tres) intra infantiæ annos decennes [Note: ] [al. rectius detenti] , quos mater ab benedicendum viro Dei obtulit. Deinde narrat Jotrense cœnobium ab Adone, Resbacense vero a Dadone, seu Audoëno, fuisse conditum, nullamque Radonis mentionem facit. Verum hinc non recte contra multorum testimonia infertur, Radonem inter filios Autharii non fuisse: nam mirum non esset, si Jonas homo Italus Radonem omnino non cognovisset. Deinde nihilo magis esset mirandum, si cognitum prætermisisset, quod ad scopum Jonæ præfixum minus conduceret ejus commemoratio. Etenim quid illa narratione intenderet Jonas, declarant hæc verba mox adjuncta: Tanta in virum Dei gratia redundabat, ut quoscumque sacravit, in boni cultus perseverantia dies suprema invenit. Cum igitur vellet ostendere, quam efficax esset S. Columbani benedictio, idque non æque pateret in Radone, qui in aulicis occupationibus permansisse videtur, illum forsan nominatim recensere noluit. Certe manifestum est ex proxime præcedentibus, exigui momenti esse illud Jonæ silentium, cumibi referat domum Hagnerici, cui duo vel tres erant filii, benedictam ab eodem Columbano, & tamen solam Burgundoforam ejus filiam ibidem nominet. Silentium Audoëni in Vita S. Eligii lib. 1 cap. 8 nullius valoris est contra Radonem: neque enim fratres suos ibidem enumerat Audoënus, sed narrat visionem quamdam secreto sibi communicatam a S. Eligio, indeque se excitatum ad virtutes Eligii imitandum, communicato cum fratre Adone consilio. Horum igitur silentio, prætermissis Aimoïno aliisque scriptoribus posterioribus, qui tres Autharii filios interque eos Radonem numerant, opponimus primo biographum nostrum, qui Audoënum ejusque fratres nosse potuit: deinde utrumque scriptorem Vitæ S. Audoëni, qui eosdem tres Autharii filios recenset. Accedit diploma Dagoberti regis pro monasterio Resbacensi, editum a Mabillonio tom. 1 Annalium pag. 365, in quo iidem tres fratres diserte exprimuntur. Legitimum Mabillonio videtur id diploma, sed, inquit, in cujus exemplum Rado facile intrudi potuit. Imo vero perquam facilis est hæc responsio, at non satis idonea, cum nullum diplomatis assignetur vitium,nec contra Radonem gravis militet ratio. Maneat itaque inter filios Autharii Rado, de quo pauca sciuntur, uti & de fratre ejus Adone.

h De duobus modo dictis monasteriis & Resbacensi mox referendo hæc observat Mabillonius: Tria monasteria hic denominata etiam nunc supersunt. Jotrum quidem, Joüarre, nobile virginum Benedictinarum cœnobium quatuor circa leucis supra Meldas oppidum, haud procul a Materna fluvio: cui Radolium, Reuil, modo prioratus Cluniaco subjectus, adjacet. Inde procedendo inter duos amnes, Mucram utrumque dictos, occurrit Resbacense monasterium, Jerusalem quondam appellatum.

i De S. Audoëno actum est ad 24 Augusti.

k Colitur S. Eligius Noviomensis deinde episcopus 1 Decembris, ubi ampla erit de eo agendi materia.

l Addit interpolator: Molimine studii irrefragabilis.

m Saltus Brigiensis, in secunda Vita S. Audoëni num. 8 Brigiensis Sylva, nomen dedit pago Brigensi seu Briegio, vulgo la Brie. At hic multo latius jam extenditur, uti docet Valesius in notitia Galliarum pag. 96 & 97.

n Id est, prædia aut loca invicem vicina, quæ olim spectaverant ad fiscum vici Nanteüil in pago Meldensi, sed tunc pertinebant ad villam Mailus, vel, ut alii ediderunt, Mastus. Villa verosimiliter regis erat, sed illam nullibi memoratam reperio.

o Interpolator: summopere optabat, omissa dilatione &c.

p Fluviolus vocatur in secunda Vita S. Audoëni num. 8 & in Vita Columbani num. 50, sed perperam, ait Mabillonius in Observationibus huic Vitæ præviis, cum rivulus fere ex pluvialibus aquis in unum confluentibus productus æstate soleat arescere.

q De S. Farone Meldensi episcopo alia occasione jam meminimus.

* al. claritate

CAPUT V.
Sanctus, id agente S. Audoëno, fit abbas Resbacensis: miraculum in dedicatione ecclesiæ factum.

XIII.

Interea venerabilis Audoënus, comperta laudabili fama B. Agili, [S. Audoënus, multis renitentibus,] quæ universam Galliam repleverat, prudentissimi Faronis consilio assidue satagebat, nunc affatu, nunc scripto, amicitiæ fœdere illum sibi conjungere, quatenus prædicto, quod ædificabat, monasterio abbatem præficeret. Sed hoc revera videbatur impossibile, eo quod Metensium plebs gaudebat quandoque sub illius pontificatu miraculis insigniri: & Lingonensium concio ejus virtutibus decorari: & Vesantionensis populus benedictionibus a juvari, quodque majus erat & æquius, cuncta Luxoviensium congregatio concors eum sibi vendicabat alumnum, ut illic pastor existeret, ubi comam deposuerat & miraculis coruscantibus enitebat.

[24] Cernens itaque venerabilis Audoënus hoc certamen aliter sedari non posse, [sed rege approbante,] nisi regia potestas modum imponeret: adhibitis secum Eligio unanimi amico, ac pontifice Farone, regiæ serenitati verba infert, quatenus posset de tanti Viri jucundari solamine. Qui inter hujusmodi agonem b medium se apponens, taliter fatur c: Sufficiens Metensibus arbitramur fore miraculum, quod in porta urbis illorum d patratum est, quando hominem a dæmone liberavit: & Langonicæ plebi, quod in eorum præsentia claudo gressum restituit: & Vesantionensium populo, quod inter cætera, quæ coram eis operatus est, muto loquelam e, & surdo auditum reddidit, insuper etiam paralyticos curavit: & Luxoviensium fratribus, quod illis præsentibus mortuum suscitavit, qui dum lavaretur in thermis, ab altero submersus f est: nobis saltem liceat radiantem virtutibus contemplari illius fulgorem.

XIV.

[25] Igitur egrediens Luxovio per edictum regis beatissimus Agilus, ingreditur palatium, quod Compendium g dicitur, [Agilum, cui structura primum committitur,] stipatus decore pontificum Amandi h & Faronis, fultus nitore procerum celsi Audoëni atque Eligii, qui sub sæculi baltheo pontificale dogma luculentissime præmonstrabant. Aspiciens denique tranquillissimus rex claritatem vultus beati Agili, taliter eum affatur: Propterea, reverende pater & sacerdos Dei, te accersivimus, ut tuo affatu dulcissimo i nostrum sitientem spiritum repleamus atque magnificis tuis exemplis populus nobis commissus adjuvetur: quia nosmet tuis orationibus commendantes, ratum censemus per consultum episcoporum ac nostrorum optimatum, dispensatorem te divini verbi in nostro ubique regno fore. Denique persuasi precibus fidelis nostri ac referendarii Audoëni, committimus tibi k magisterii operam de cœnobii structura, quod ipse ædificare desiderat l. Accessit itaque venerabilis Agilus ad opus jam dictum, juncto sibi in collegio duodeno fratrum numero, & m sollicitudine assidua perduxit ædificia ecclesiæ usque ad perfectionem fastigii.

XV.

[26] Jam vero magna solennitas, hujus templi dedicationis instabat dies. Et venerabilis Audoënus, qui n in honorem B. Petri apostolorum principis eamdem [ecclesiam] ædificabat primam, [dedicatione ecclesiæ peracta,] illo die, quo B. Apostolus primum o Antiochiæ sedit, dedicare peroptabat, id est, octavo Kalendas Martii. Proinde accersitis pontificibus prænotatis, una cum Eligio, sicut mos ecclesiasticus obtinet, templum dedicaturi intrant. Aderat autem p monachorum decus Ado & modestus Agilus. Cumque petram ex vario marmore decentissime politam cernerent super altare inæqualiter jacere, & eam immutare vellent quatuor columnæ & vera mundi luminaria, e manibus elapsa, terra tenus ruit, & per medium scissa est tam directe, acsi quispiam ferro eam secuisset.

[27] [in qua scissum marmor miraculo integratur,] Stupenda res & admiranda, præsules cum optimatibus paululum attoniti repente humi se prosternunt, orationi incumbunt, pugnis pectora tundunt, lacrymis faciem rigant, adeo ut pavimenta humectarentur q. Cum orassent diutius, surgentes pleni singultibus, signarunt lapidem signo crucis in virtute Christi, qui continuo ita rejunctus est solide, acsi numquam fractus fuisset. Illud etenim usque hodie manet admirabile, quod in eadem petra remansit pro signo r per eumdem locum, quo fractus fuerat, velut gracilis fili figura s.

XVI.

[28] Cæterum quia B. Amandus officium dedicationis solenniter implevit, [Resbacensi cœnobio structo & ditato præficiendum curat.] & super illud altare Missam eo die celebravit: placuit venerabili Audoëno illius nomen in eodem marmore altis cælare litteris: atque propter plurima visionum seu miraculorum prodigia B. Audoënus cum prædictis pontificibus eumdem locum Hierusalem t nominavit, desiderans illic haberi collegium pacis, & unanimem fraternitatis contemplationem, ut ipso suo nomine prædicaret locus, quod gremio continebat. His ita completis, fecit venerabilis Audoënus hoc monasterium locupletissime populosum, ditans illud opimis possessionibus, libris, ornamentis ecclesiasticis, atque villis. Quin etiam postposita altitudinis potentia meditabatur u in eodem monasterio sub monastica professione Christi militiam gerere: sed cum rex ac cuncti proceres Francorum x nollent acquiescere, voluntati eorum cessit, committens potestati regiæ etiam illud monasterium. Proinde in episcopali synodo, quæ Calendis Maii in Clypiaco eo anno est habita, B. Agilum præcellentissimus y rex in memorato cœnobio præfecit z abbatem.

ANNOTATA.

a Hæc omnia nihil aliud significare videntur, nisi episcopum expetitum fuisse a Metensibus, Lingonensibus & Vesontionensibus: sed idem diverso modo expressit auctor. Certe non putem auctorem hic insinuare voluisse, S. Agilum subinde Luxovio egredi consuevisse, ut Vesontionenses, Lingonenses & Metenses erudiret, ut Bailletus in S. Agilo scribit, Tullenses liberaliter adjungens. Semel id eum fecisse cum S. Eustasio jam vidimus, at deinde ab eo factum non credimus.

b Interpolator: sanctissimum conflictationis agonem medium se in æquitate &c.

c Idem hic addit: Vestris precibus adquiescentes.

d Idem pro hac voce substituit: Divina per eum operante misericordia.

e Rursus hic addit: Quam natura negaverat.

f Et hic: Necatus.

g Compendium, vulgo Compiegne, antiquissimum est regum Francorum palatium, hodie etiam notissimum.

h De S. Amando Trajectensi antistite fuse actum est tom. 1 Februarii a pag. 815.

i Addit interpolator: Divini verbi poculo exuberante.

k Idem adjungit: Ex nostra præceptione.

l Et hic: Ob amorem Dei, & congregandi illic monachorum agmina. Hac quippe regia deliberatione &c.

m Rursus: Quocirca insistens cœpto operi.

n Interpolator: Quia eamdem ecclesiam &c. Vox ecclesiam omissa erat in Ms. apographo nostro, quam idcirco uncis inclusi.

o Addit idem, cathedram.

p Interpolator, huic etiam intererat.

q Idem adjungit hoc loco, Nihilominus eos, qui intererant, repentinus stupor invaserat. Porro tamen dum &c.

r Addit hic rursum: Ad memoriam, ut creditur, futurorum.

s Confirmat Mabillonius id factum ex Vita S. Faronis, ubi nominantur SS. Faro, Amandus, Audoënus & Eligius, qui supra vocantur Quatuor columnæ & vera mundi luminaria. Narratur idem in Vita S. Amandi apud nos tom. 1 Februarii pag. 861 num. 22, & inter illos, qui oraverunt pro marmoris scissi redintegratione Agilus ipse recensetur his verbis: Tunc B. Amandus cum beatis Farone & Agilo, spe de Domini pietate præsumpta, cum lacrymis in orationem procumbunt: & affectu penetrante cælestia solatium tristis incommodi de Patris æterni clementia præstolantur. Surgentesque ab oratione, signo super lapide vivificæ crucis emisso, reconsolidatum marmor in integritatem pristini tenoris aspiciunt: sed ad signum virtutis signique memoriam virgula subtilis in medio loco scissuræ, tamquam lineare discrimen, apparuit.

t Hæc de nomine S. Amandi marmori insculpto, ac de nomine monasterii leguntur itidem in modo laudata Amandi Vita. Verumtamen cœnobium deinde Resbacense vocatum est a rivo, cui adjacet, ut testatur Aimoïnus lib. 4 Historiæ Francorum cap. 41. Porro Hierusalem interpretatur visio pacis, ad quam etymologiam mox alludit auctor.

u Interpolator, Assiduis meditationibus moliebatur, abjectis fugacibus sæculi opibus &c.

x Idem addit, illi in hoc facto.

y In editis rectius, ut videtur; præcellentissimus legitur, quam præcellentissimum, quod est in Ms., cum titulus ille regi magis congruat quam Sancto.

z Hæc item leguntur in Vita secunda S. Audoëni num. 8, ubi, relata constructione & ampla dotatione cœnobii, auctor sic pergit: Atque abbatem ex discipulis almi Columbani, virum in regularibus disciplinis apprime eruditum, nomine Agilum, eisdem præposuit. Addit ibidem scriptor ille desiderium Audoëni Vitam illic amplectendi monasticam. De tempore, quo hæc facta sunt, consule Commentarium num. 20.

CAPUT VI.
Curam abbatialem pie administrans, Christum specie pauperis suscipit & dæmonem fugat: imbribus suos liberat: mire augetur monachorum numerus.

XVII.

Suscipiens igitur regimen pastorale eximius a Agilus, [Sanctus cum aliis virtutibus tum hospitalitate insignis,] incedens inter fratres discretissimo regimine. Erat enim sicut unus ex illis, & habens in ore splendorem sermonis Euangelici, virtutumque signis coruscans b, in jejuniis frequens, in oratione assiduus, in eleemosynis largus, hospitalitatis amator præcipuus. Qua de re, cum quadam die vesperi circumiens officinas monasterii (fuerat enim eatenus nobilium hospitum obsequiis occupatus) pergeret ad xenodochium, quod illius ordinatione ac juvamine venerabilis Audoënus ibidem constituerat c, unius tantum potitus fratris solatio, qui vocabatur Brandolinus; audivit ad portam monasterii velut plangentis hominis exilem vocem, apertaque fenestra, quæ portæ inhærebat, cernit ante fores pauperem jacere ulceribus plenum (erat enim quiddam adhuc diei) petentem recipi hospitio.

[30] [Christum pauperis specie suscipit,] Conversus itaque ad fratrem, ait: Ecce, quomodo aliis utilitatibus occupati, tanta negleximus: perge ergo velocius, & para ei refectionem. Eo quidem abeunte Vir domini, aperto ostio, quod portæ inhærebat, (claves quoque inde habere consueverat, quoniam talis erat consuetudo, quod janitor, ut signum pulsabatur ad Completam, confestim portas monasterii firmans, ei claves deferebat) ait ad pauperem: Veni, frater: & faciemus tibi, prout competit. Eo autem respondente, præ doloribus ulcerum ambulare minime posse (enimvero membra illius, acsi leprosi, inspiciebantur lurida) suis humeris impositum detulit in domum absque ullo pondere, posuitque in sedili juxta focum, hyems quippe erat. Dum accipiens urceum & lintea, super manus ejus voluit aquam infundere: qui illico disparuit, ac tanta fragrantia jucundi odoris domum replevit, velut si multa ibi odoramenta aromatum redolerent.

XVIII.

[31] Illud etiam non oportet silentio tegere d, quod tantæ hospitalitati invidens diabolus, [dæmonem specie draconis apparentem fugat:] B. Agilo in majori ecclesia paulo ante diluculum, post Matutinorum expletionem de more oranti, specie immanissimi draconis apparuit, erecto capite virus adversus eum emittens. At beatus Confessor Domini fide e magnificus f mysterio crucis se muniens, omnia disperdidit serpentis antiqui spicula, te semper habendo, rex benedicte & Deus Israël.

XIX.

[32] Quadam die, dum in segetum collectione messores ex familia monasterii essent occupati, [imbres in gratiam meßorum dividit:] accidit ut junctis sibi quibusdam e fratribus, illo B. Agilus deveniret. Cum autem aliquantisper ibidem moraretur, subito cæli serenitatem nubila occupaverunt, ac tonitru coruscum terribiliter intonuit cum vento valido, adeo ut messores præ nimio pavore turbarentur. Quod cernens B. Agilus signifer Domini, messores operi jubet insistere, sese in orationem cum fratribus prosternens. Cum diutius orasset, surgens ab oratione Sacerdos magnus Domini, signum in virtute Christi fecit mirabile g, sua oratione magnis divisis imbribus, ita ut juxta eos undique nimia tempestas appareret, & super illos unius saltem guttæ pluvia non caderet h.

XX.

[33] Jam i ex primoribus palatii atque proceribus patriæ, [augetur multum sub eo monachorum numerus.] ejus illustrati exemplo plurimi, sæculi honorem pro nihilo habentes, peroptabant sub illius regimine k monachicam ducere vitam, in tantum, ut ex eis octogenarius compleretur numerus. Nonnulli etiam semet orationibus illius commendantes l monasterium illud fecere ditissimum. Inter quos B. Philibertus m, Elisano territorio ortus n, venerabilis Audoëni potitus consilio, prædicto Abbati se subdens, muneravit sæpedictum monasterium copiosissimis donis auri argentique ac supellectili varia: atque demum illic coma deposita, sub perfectæ religionis norma Christo strenue militavit.

ANNOTATA.

a Inseruit interpolator, Christi miles.

b Uti rursum hic, speculum factus est non solum sibi commissis, sed & mundo. Erat namque &c.

c Rursus interposuit hæc verba, quo pauperum necessariis subveniretur.

d Hic magis excurrit interpolator hunc in modum, sed inter præcipuos Sanctorum triumphos, velut in albo adscribi perpetuo, quod protoplasti persuasor, invidens tantæ hospitalitatis susceptioni, atque sentiens augeri suos cruciatus in Christi serena manifestatione &c.

e Rursum inserit, apostolici dogmatis.

f Et hic, Dum virulenta serpentis antiqui spicula cerneret sub obtutu (Mabillonius mendose, sub obtentu) &c.

g Adjungit & hic: Messoribus commotionem aëris verentibus, suis orationibus &c.

h Addit interpolator hoc epiphonema: O Virum præclarissimum divinis signis prælatum! cujus in cordis abdita fudit Deus eximia virtutum miracula.

i Interpolator, præterea multi &c.

k Hic inserit, in sæpe fato cœnobio.

l Idem hic, atque illud monasterium rebus ac facultatibus locupletantes &c.

m De S. Philiberto seu Filiberto S. Agili successore actum est ad 20 Augusti, seu tom. 4 a pag. 66, ubi in Commentario prævio § 3 de patria ejus disputatur. In Vita autem num. 3 dicitur, propriis omnibus derelictis monachus fieri voluisse. Et mox: Agnito igitur quodam Dei milite, Agilo nomine, qui præerat cœnobio Resbacensi, … quidquid habere potuit, in eleemosynam idem erogavit… Cumque ad prædictum cœnobium pervenisset, beatus Agilus illum gratanter recepit, ibique vir Domini Filibertus comam deposuit &c.

n Addit interpolator, seque suisque omnibus abdicatis.

CAPUT VII.
Vinum miraculo auctum: mors Sancto revelata: felix obitus, & facta tunc mirabilia.

XXI.

Eo a tempore plebs ex Hybernia, ferens sua suæque gentis vota principi apostolorum Romæ, [Cum hospites Hiberni ad Resbacense cœnobium solerent divertere,] ob amorem venerabilis Audoëni (qui sanctum Columbanum præstantissime dilexerat b) atque B. Agili laudabilem famam, quem isdem Columbanus apprime in sancta religione nutrierat, divertere ad sæpedictum cœnobium orationis ac hospitalitatis causa solebat. Insuper etiam numerosis pecuniis illud honorabant, ibique suos relinquebant, quos aut longitudo itineris attrivisset aut debilitas vexasset.

[35] [aliquando in eorum adventu vinum deerat, quod augetur miraculo:] Quadam die cum advenissent, B. Agilus officiosissime eos suscipiens prandia jubet parari. Cumque pater c monasterii respondisset, adfore satis omnia præter vini copiam, unde non amplius quam tres modii in ministerium Sacrificii servabantur, & illud in magno vase, imperat Abbas d fratribus ac plebi propinari. Ministris vero respondentibus, vix unius calicis haustum unicuique in tanta multitudine porrigi e posse, ait: In Dei nomine offerte totum fratribus, quin & hospitibus, donec deficiat: potens est Dominus augere illud sua sancta & admirabili potentia, qui in nuptiis, quando defecit, aquam convertit in vina. Sicque factum est ut, aperto vase, usque adeo sint vina secuta, ut fratres sobrie, & populus ubertim satiatus sit: & illud vas, divina virtute operante, usque ad summum vino ita sit repletum, ut desuper emanaret. Quod cum venerabili Abbati nunciatum fuisset; ministris præcepit, ne cui hoc dicerent, donec ipse huic vitæ superesset in corpore.

XXII.

[36] Denique cum nonaginta f esset annorum, post multarum exercitia virtutum, [Sanctus senio fractus dissolvi desiderat,] longo jam senio affectus, desiderans sudores suos in cælo conspicere, quos ab ineunte ætate illic posuerat, taliter Dominum humili prece compellasse asseritur: Domine, memento mei, & miserere mei jam senio fatiscentis, & educ me de incolatu hujus vitæ, & qui me pretioso sanguine tuo redemisti, fac me participem cum electis tuis cælestium gaudiorum. Commendo tibi gregem istum, Pastor bone, pro quo in ligno triumphasti, quem peto, perpetue custodias ac paradiso tuo reddas.

[37] [futuram mortem discit, ac deinde pie moritur:] Cum complesset orationem, apparuit ei præclarus juvenis, indutus veste nivei candoris, & dixit: Agile chare meus, suscepi preces tuas, biennio expleto te recipiam. Age, quod agis, donec centenarium numerum adimpleas annorum, eroque tecum, non te deseram g. Expleto itaque biennio, hac eadem nocte h, id est, tertio Calendas Septembris i feliciter migravit ad Christum & cum maximo decore est sepultus in ecclesia, quæ est in honorem B. Joannis Baptistæ ad plagam meridianam.

XXIII.

[38] Operæ pretium ducimus, annectere huic paginæ, [cantus angelorum in ejus morte auditi dicuntur,] quod venerabilis Ado, qui ad suum transitum venerat, totam noctem ducens pervigilem, cum Matutinorum melos explesset, paululum ante exurgentis lucis crepusculum, atque in ecclesia B. Petri diutius ante altare k B. Mariæ orans jaceret, duobus fratribus finem orationis illius præstolantibus, surgens ab oratione audivit una cum ipsis choros virginum, in sublime canentes: Hodie B. Agilus cum summis laudibus pergit ad præmium, hodie angelorum atque archangelorum chori exultant, hodie cum Sanctis in cælo coronatus Agilus triumphat. Felix valde, quia ab infantia servavit castitatem, & virgo centenarius l ascendit ad gloriam.

[39] Dum autem corpus ejus sepulturæ traderetur, quidam ex fratribus validissima febre exæstuans advenit, [& quidam morbo suo liberati.] linteum, quod pavonem m tegebat, in fide pro remedio tetigit, moxque febris ab eo recessit. Alter vero, qui dentium dolore torquebatur, maxillam peplo, quasi cervicali imposuit, sicque dolor omnis fugatus est. Multi etiam variis infirmitatibus afflicti, eo die sanitatem recipere meruerunt ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi. Amen.

ANNOTATA.

a Interpolator, Veniens etenim eo &c.

b Post obitum maxime, opinor, & in discipulis ejus: nam, licet puer a S. Columbano benedictionem acceperit Audoënus, illum matura ætate numquam videre potuit, ut ex chronotaxi utriusque Vitæ colligere poterit studiosus lector.

c Non abbas, sed cellerarius, “qui omni congregationi sit sicut pater” inquit S. Benedictus Regulæ cap. XXXI. Observatio est Mabillonii.

d Interpolator addit, totum.

e Idem, porrigere.

f Ita apographum nostrum. In editionibus Mabillonii & Chiffletii, nonaginta & octo, quod congruit cum sequentibus, ita ut vox octo videatur excidisse ex Ms. nostro. At tantæ ætatis Sanctus numquam fuit, ut probatum est in Commentario num. 21.

g Addit interpolator sequentia: O admirabilem Virum & omni laude dignissimum! cujus in corde Christus celsa secreta reserans, Athletæ suo nobili magnum ostendit miraculum, cui ante biennium suum denuntiavit transitum. Merito ab omnibus veneratur, quem Dominus tanto miraculo fecit insignem.

h Idem addit, media.

i Rursum hic inserit, beatus Agilus .. centenarius. Jam monui centenarium non fuisse.

k Addit idem, quod est in honore.

l Nescio, an multum fidei debeatur visionibus, quæ hujusmodi erroribus vestiuntur: quod de præcedente mortis revelatione etiam dici potest.

m Id est feretrum, forte a pausando sic dictum, inquit Mabillonius. Significatio vocis recte assignata videtur; at etymon incertum.

MIRACULA
Auctoribus diversis anonymis
Ex Ms. Resbacensi, collato cum editione Mabillonii

Agilus abbas Resbaci in Bria Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 0149

A. Anonymo.

LIBER PRIMUS.
Complectens ea, quæ seculo XI facta sunt.

PRÆFATIO.

[Excusat auctor styli simplicitatem.] Miracula, quæ nostris temporibus Dei benignitas ad laudem sancti Agili, populo teste, operari dignata est, scribenda suscepi: optimum fore ratus, rem tam celebrem posteritati dare. Neque inscitiæ arguendus sum, eo quod majora viribus aggrediar: urget enim fratrum devota præceptio: quorum voluntati vel in hoc potissimum contraïre, illicitum puto. Sed & si quis movetur rusticitate sermonis, quam a minime vitare studui: audiat quia regnum Dei non est in sermone, sed in virtute, neque apud homines bonos interesse, utrum vina vase aureo an ligneo propinentur. Quædam igitur eorum simpliciter exequendo (neque enim omnia narrare mearum virium est) hinc sumam narrationis exordium.

ANNOTATIO.

a Addit editio Mabillonii: Solœcismorumque inconcinnitatibus, quas &c.

CAPUT I.
Corpus Sancti in supplicatione immobile, donec ablata restituantur: varii febribus liberati: cantus cælestis auditus.

[Docet Deum ex misericordia flagellis etiam corrigere delinquentes;] Spem nostram a præsentium rerum volubilitate ad perennis vitæ stabilitatem transferre nos Dominus admonet & suorum institutione mandatorum, & exemplis Sanctorum, ut eorum consortes mereamur esse præmiorum. Nec enim hujus vitæ fragilis & deciduæ delectationibus (quæ nullæ * sunt) debemus implicari, cum simus filii Dei: sed memores generis (quia sunt primordia nobis a genitore Deo, cujus esse * scimur imago) accelerare, ut ei fidei pietate rejungamur. Hac fide Patri misericordiarum rite copulamur: si mundanis operibus mortificati, per bonorum operum exhibitionem hostia viva Deo facti fuerimus. Verum quoniam in hanc voraginem impietatis humana decidit natura, ut in multis a sola vexatio intellectum det auditui: Deus, cujus misericordia plena est terra, consulit filiis suis etiam flagellis, quia corrigi nolunt beneficiis.

Intentare minas, monstrare videtur & iras:
Ut per præsentis ostensa pericla furoris,
Liberet a stygiis clemens patientia flammis b.

[3] Habemus hujus c pietatis exemplum nostris pene temporibus declaratum. [cum enim ob prodigia in aëre visa] Roberto d apud Merovingiam, quæ alio nomine dicitur Francia, tenente jus regium, post mille a passione Domini volumina annorum. Ipso milenarii impleto anno, cum peracta quadragesimali observatione, sanctæ Parasceves e dies advenisset, visæ sunt multis per loca multa in aëre igneæ acies, prodigioso visu corda se intuentium perterrentes. Extemplo fama (malum, quo non aliud velocius ullum mobilitate viget) multorum perculit aures. Cui quot sunt plumæ, dicuntur & infore linguæ. Quem malorum prospectum ut didicit Ragenardus f vir prudentissimus tunc temporis hujus cœnobii abbas, accita Ermingarde abbatissa Jotrensi g, de tam horrifica visione tractat cum ea, & ut quæ timebant evaderent pericula, communi consilio, humiliari sub potenti manu Dei hortatur, & jejunii diem determinat.

[4] Determinato die convenerunt processiones Resbacensis & Jotrensis monasterii in locum, [solemnis esset supplicatio,] qui ob insignia virtutis Dei ex tunc Crux sancti Agili h meruit appellari, confluente catervatim maxima non ignobilis vulgi multitudine. Cœperunt igitur septem psalmorum pœnitentialium melodiam cum Sanctorum nominibus insonare.

Cum subito eripiunt nubes cælumque diemque,
Fulgura crebra micant, lapidosa grandine mixta,
Pallidus atque timor regnat sub imagine mortis.

Cum nox atra media die densissimas quaquaversum i diffudisset tenebras, omnesque subitam præstolarentur mortem, jussu abbatis, & sapientum a quodam viro, apprime litteris liberalibus imbuto, verbum fit ad populum, ut & terrore præsentium commotionum admoniti, suorum pœnitudinem agerent commissorum.

[5] Soluta concione, cum Sanctorum, quas detulerunt, [quidam Sancti corpus tollere non potuit, donec ablata restitueret:] reliquias in sua quique vellent reportare, Rogerus Jotrensis loci præfectus *, S. Agili (cujus rerum pervasor erat) loculum voluit levare, & cui injuriam fecerat, suis humeris portare.

Non patitur Sanctus hostis cervice levari:
Sed veluti pelagi rupes immota resistit.
Pro pede lingua gemit, premitur si pondere molis.
Nonne suis Agilus sic præstat commoda sanctus k?

Quid faceret, quo se verteret, Rogerus nesciebat: donec illi plebs suæ avaritiæ immanitatem ad animum revocat, quia scilicet sibi tenens adjacentes mansiones Veimlio l S. Agilo abstulerat. Ille ut vir moderatissimus culpam agnovit, omnia Sancto reddidit, atque ita demum Sancti glebam tam leniter levavit, ut non ipse illum portare, sed ab eo putaretur portari.

[6] Cumque omnes jubilosis laudibus tripudiarent, ne quid Sancti gloriæ deesset, [varii febribus liberati:] etiam infirmorum per ejus meritum Deus operatur sanationes, & maxime ardentium extinguit ignes. Ex ipsis ab incendio liberatus fuit Frinoldus *, Duensis m villæ incola, & Wismannus quidam de sancta Halda. Quem dum presbyter liberatum vellet in sua referre: ut ad sylvam venit, iterum cœpit ardere. Relatus ad gloriosi Agili basilicam, meruit extinctionem: sed tentans domum repedare, denuo incurrit arsionem. Tertio igitur cruciatus adustione, tertio liberatus est. Hoc videns pater delegavit eum sancto loco, dum adviveret, serviturum: qui donec diem clausit extremum, promissum devotus solvit obsequium.

[7] [audito solemni cantu in festivitate S. Amandi,] Et quia semel cœpimus n, referemus quomodo Solio o hujus loci abbas supra se raptus, spiritualis vocis meruit esse auditor. Solitus erat gallicinii horam, pene omni nocte furtivas quærens orationes, prævenire p, stans jugiter secundum prophetam, in specula Domini pro grege sibi commisso. Dum ergo huic laudabili & Deo placitæ fraudi insisteret, carnis suæ claustra transgressus, mentis acumine audit cælestes concentus, carmina, laudes, laudes spirituum Domino præconia dantum. Hymnizant læti, fit summo gloria Patri, cum genito Verbo parili cum Flamine sancto. Sonum quidem audiebat vocum, delectabaturque suavitate melodiæ, sed excepto hymno, quem diximus, nihil poterat intelligere.

[8] [illa magis solemniter celebranda decernitur.] Ipsa nox tenebris obscurabatur mundum nigerrimo peplo velantibus; micabat B. Amandi meritis radiantibus, quia eadem nocte erat anniversarius natalis, quo defunctus terris, & natus est in cælis. Cum autem idem sanctissimus præsul hujus loci consecrator claruisset, miro q valde, cur non festivo officio ejus natalem recoluerint veteres, & tres solum suo propemodum pastori recitandas sanxerint lectiones? Verum prædictus abbas hujus theoriæ cum meruisset esse visor: accitæ congregationi rei seriem pandit; & ut deinceps ejusdem sui protectoris natalem festive solennizarent, commonefacit. Monachicus cœtus, plaudens ad talia lætus, mente Creatorem benedicit cuncta regentem: & rogat, ut fiat res, de qua pastor agebat. Sanxerunt igitur indelebili consuetudine observari, sicut alias festivitates XII lectionum r a successoribus nostris. Ita jure hoc adscribitur sanctissimo Agilo, dilectissimo nutritori nostro, qui tali hortatu dignatus est commovere suos servulos, ut debitum honorem amantissimo impenderent semper Amando.

ANNOTATA.

a Mabillonius pro vocibus in multis edidit tantum.

b Ejusdem editio addit hunc versiculum: Et reddat vitæ, quos non vult morte perire.

c Additur rursum in illa editione, incogitabilis.

d De anno, quo Robertus, qui & Rodbertus & Rotbertus sæpe vocatur, patri suo Hugoni Capeto successit in regnum, deque anno ejusdem emortuali, non omnino quidem consentiunt scriptores: at constat, eum patri successisse ante annum 1000, & vixisse post 1030. Merovingia a regibus Merovingis seu primæ stirpis, hic vocatur Francia, quod nomen tamen est rarius.

e Mabillonius, sancti Parasceve, id est, crucifixionis Christi dies &c.

f Notat Mabillonius etiam legi, Rainardus. Toussanus de Plessis in Historia ecclesiæ Meldensis pag. 603 inter Resbacenses abbates recenset hunc Ragenardum, uti & pag. 590 Ermingardem inter abbatissas Jotrenses; sed de illis non novit plura quam hic narrantur.

g Mabillonius, Jotrensi loco præsidente.

h Eodem in loco ob facti memoriam ad hunc usque diem Crux, S. Agili dicta, cernitur, ait Mabillonius.

i In editione Mabillonii additur, victrix.

k Post hæc apud Mabillonium inseruntur sequentia: Ipse pro nobis apud Deum quodammodo linquæ officium obtinet, & sua sancta intercessione nostræ terrenitatis, qui quasi ejus sumus pedes, sordes diluit ac delet.

l Ita videtur habere Ms., sed vox ambigue scripta, ita ut posset etiam esse Venulio. Mabillonius habet, Ventulio.

m Vicus est in vicinia Resbaci, vulgo Douë dictus.

n Mabillonius, ingressi sumus.

o Audi observationem Mabillonii: In Necrologio Resbacensi IV Id. Julii Solion abbas pater monachorum obiisse dicitur. Videtur successor fuisse Ragenardi ante memorati.

p Inseruntur hæc apud Mabillonium, & ut eum Dominus a nuptiis rediens, quasi bonum servum vigilantem inveniret, ejus Majestatem profusis lacrymis sibi semper conciliare. Reliqua vero sic amplificantur, Stabat secundum Prophetam jugiter totis noctibus super speculam Domini, orans ne adversarius noster diabolus, qui tamquam leo rugiens circuit quærens, quem devoret, laceraret aliquem de grege commisso sibi.

q Forsan, miror. Mabillonii editio, mirari non desino, qua surripiente inertia &c.

r Mabillonius, sicut servabitur in futuris seculis, pro XII lectionum. Post hæc auctor subdidit longam digressionem de translatione SS. Ebrulfi & Ansberti, quam, cum minime spectet ad Sanctum nostrum, omittendam hic censui, & reservandam suo loco, prout etiam fecit Mabillonius, qui illam narrationem dedit seculo 5 Benedictino pag. 226 & 227.

* Mabil. mille

* Mab. fore

* Mab. præpositus

* Mab. Finoldus

CAPUT II.
Cæco visus redditus: energumeni liberati.

[Cæcus divinitus monetur Resbacum adire,] Non solum suos comprovinciales hic Dei Amicus dignatur liberare, sed & exterarum gentium homines, sicut præsenti miraculo comprobatur. Normanniæ regionis Oximensem a villam esse audivimus, in qua degebat, mortemque in fronte ferebat quidam vir cæcus lucis dispendia passus: qui soli præsens; verum illi sol erat absens. Orbibus obsessis tenebrante caligine noctis, nil sperare miser clara de luce valebat: sed pressus tenebris suspiria longa trahebat, & crebræ lacrymæ suspiria prosequebantur. Tandem assiduis lacrymarum ejus & precum Dominus miserens querelis, dormienti per revelationem jussit, ut Resbacense cœnobium peteret, ac S. Agili præsidium imploraret, Landricum monachum, qui tum forte loci ædituus erat, rogaret, & aquam Sanctorum reliquiis infusam cæcis orbibus apponeret b.

[10] Hac revelatione lætificatus ille actutum surgit, [ubi lotus aqua, qua lotæ erant reliquiæ, lumen recipit:] vicinis somnia pandit, somnia promissæ præsagia certa salutis. Hortantur omnes Resbacis ut cito pergat c. Post multarum igitur anfractus viarum, ad locum designatum pervenit, & dicto monacho revelationem narravit d. Aqua ergo, qua Sanctorum reliquias laverat, mox ut oculos ejus lacrymis altariam e rorantis tetigit, clarissima lux reddita est, &, qui duce gressum regente venerat, sine duce repatriavit f.

[11] Vaningo cuidam de loco, qui nuncupatur Pinnevindus, contigit, sive propter aliquod peculiare commissum, sive propter augendam Sancti gloriam, [energumenus] ut traderetur vexandus sævissimo dæmoni. Parentes ejus primum allusoriis verbis tentant furentem mitigare, verentes ne tam turpi spectaculo populis fabula essent. Sed magis augentur bacchantis energia monstri: & stringens dentes morsus inferre minatur, qui captivus erat & dæmonis ipse rapina. Si misero panis vescalia grata darentur, & si potus aquæ sævo inferretur in ore: dira beneficiis reddebat vulnera dente, insanos risus aliorum fletibus augens.

[12] [apud Sancti corpus, facto voto, liberatur,] Absorpti ergo parentes tristitia, quia aliud consilium invenire non poterant, durissimis g constrictum loris, ad sacratissimum corpus adducunt B. Agili. Ubi dum aliquantum temporis moraretur, cœpit paulatim mentis sanitatem recipere, ita ut etiam ad votum faciendum B. Agilo idoneus videretur. Suadentibus amicis, voto promisit h conferre bovem Sancto, vicino pecore quam multis meliorem. Facto voto, sanitas ei integra rediit, & i, quod ille voverat, reddere non distulit. Imo ut proprios lares attigit, bovem ante se minans ad monasterium rediit. Et veniens sacri pronus Pastoris ad aram, Ecce (inquit) Sancte, devoto defero corde hæc mea vota, tuæ quæ devovi pietati, ut par est grates reddens pro munere tali. Suscipiens igitur thesaurarius bovem, vendidit illum, atque ex pretio ejus, templum cameravit sanctissimum k.

[13] [uti & alter Sancto in servum oblatus:] Henricum quemdam nimiis furiis alter dæmon exagitabat, ita ut non solum aliena, sed sua quoque, mordicus videretur dissecare membra l. Quidam ergo ex cognatis ejus dixerunt, oportere ligari collum ejus cinctorio m proprio, & sic eum perpetualem servum B. Agilo tradi, datis ad præsens quatuor pro capite suo denariis: cujus numeri censum ei, dum adviveret, quotannis solveret. Cunctis id laudantibus, qui torquebatur ad altare B. Petri deducitur, & mastigiali vinculo collo ejus innexo, in famulum S. Agilo adducitur, super altare sacrum capitalitium n suum quatuor misit denarios: &, si curaretur, tot omni anno a se vovit solvendos. Non fuit ulla mora, sequitur verbum medicina: in mediis votis, diffugit dæmonis ira, & stat liber homo, quem Sancti gratia curat. Reversus est itaque domum, post Deo redditas laudes, & longo post hæc tempore vivens sanissimus, quod voverat cum summa semper reddidit fidelitate.

[14] [alius energumenus primum liberatus,] Sicut votum fideliter reddentibus jure collata permanet sanitas, sic sponsionem non servantes merito acrior subigit vindicta. Caziaci pagi, qui conterminus est abbatiæ Caziacensi o, erat quidam rusticanus, nomine Walgerus, quem, ut postmodum perfidia ejus declaravit, satis juste arripuit dæmon efferus, nec insanam præsentiam suam diu hostis antiquus abscondit, sed in obvios quosque dentibus & unguibus pervasi hominis, ut arreptitii solent, fremere cœpit, hianti ore horrisonos intonans sermones, ita ut non humanæ voces, sed ferarum viderentur esse fremores, vel tonitruorum fragores. Parentes furentem B. Agilo præsentaverunt, & reluctante vexatore, homini extorquent Sancto dationem offerre votivam, spondere quoque, si liberaretur, thesauro ipsius, dum viveret, quatuor denarios quotannis reddere. Vovet, promittit, purgatur, gaudet, abitque, pervenit ad villam, tectis succedit avitis.

[15] [fracto voto, rursum a dæmone corripitur,] Anno transacto, cum solvere debita voti instaret tempus, meditatur perfidus ille denarios votos Agilo non reddere sancto, omnia mentitus, animoque furente rapaci. Et statim monstro pervasus dæmoniali, pejor quam fuerat ex gestu fit furiali: vincitur, spumat, & ringit naribus iram. Tanta ergo vastatione coactus, peram sumit, per loca Sanctorum quaquaversum posita discurrit: Galliam, Italiam, Germaniam circumit, & quæ, fama volante, nominatissima didicerat, loca Sanctorum adit, sancti Petri, sancti Michaëlis p.

ANNOTATA.

a Oximus vel Oximum, vulgo Hiesmes, oppidum est Normanniæ, a quo nomen accepit pagus Oximensis, vulgo l'Hiesmois.

b Addit editio Mabillonii, & hoc facto optabilissimæ lucis se dona recepturum. Adduntur & aliæ hinc inde voces.

c Ibidem rursum inseruntur sequentia, ille duci itineris manum dans, Domino supplex lacrymarum flumina fundit. Et licet ignoret Resbacis mœnia vici, fisus divina spe callem carpere cœpit.

d Hic rursus adduntur hi versiculi: Landricus lætus tali de famine factus, sumit reliquias, supraque fundit aquas, dum miser exorat lacrymisque altaria rorat, ut promissa Deus det sibi propitius.

e Forsan legendum altarium. Vox autem illa haud dubie hic designat basim thecæ, cui reliquiæ erant impositæ, sicut eam sumi, probatur in auctiore Cangii Glossario ad vocem altare.

f Post hæc sequenti miraculo apud Mabillonium præmittuntur ista: Ne vero a quoquam infelice & perfido possit dubitari super miraculis, quæ recensemus a B. Agilo factis, nomina etiam personarum subinferimus, &, unde orti sunt, loca.

g In editione Mabillonii quædam mutata, quædam addita hunc in modum: Durissimis ejus brachia constringunt loris. Et quia patiebatur, nec sentiebat tormenta, ut liberaretur ab hac illum interius vastante plaga, ad sacratissimum corpus adducitur B. Agili.

h Ibidem rursus addita sunt ista: Si vinclis enucleari pestis dæmoniacæ mereretur, contribuente hoc Agili meritis Domino, qui regnat in astris. Sequentia etiam paululum mutata.

i Rursus hic eadem editio: Et qui vinctus nolensque venerat ad Sancti tumulum, gaudens & liber ab hoste stygio remeat ad propriam domum. Sed recenti & horribili flagello admonitus &c.

k Apud Mabillonium additur hujusmodi transitio ad sequens miraculum: Huic simile miraculum operatus est iste fortissimus Christi Miles, expulsor dæmonum, acutissima suæ jussionis cuspide expellens dæmonem etiam ab Henrico quodam, sicut stilus tentabit scribere.

l Addit Mabillonius: Quem dum cognati nimium sævire viderent, & vim dæmonicam numquam sedare valerent, consilio accepto, sic decrevere loquendo: Multas virtutes factas audivimus omnes, quis Agilus sanctus solitus curare furentes, impendit miseris solatia magna salutis, notificans meritum, quo fulget in arce polorum. Fusis ergo ad Deum precibus recogitemus, & ipsum, qui mundus corde, qui corpore virgo perennis Agnum prosequitur, quaqua pede virgine pergit, ut mereatur ab hac purgari sorde misellus, quem vexat dæmon tam longo tempore iniquus. Astutiores vero eorum &c.

m Mabillonius, corrigia cinctorii proprii. Per corrigiam collo impositam se servos profitebantur, uti monui ad Acta S. Hunegundis, seu tomo 5 Augusti pag. 240.

n Per capitalitium designatur census, quem domino suo servus persolvere quotannis debet.

o Caziacum, vulgo Chesy, cœnobium est Ordinis Benedictini ad Matronam fluvium infra Castrum-Theoderici in diœcesi Suessionica, uti scribit Mabillonius tom. 3 Annalium pag. 38, ubi plura de eo videri possunt. Abbatiæ vicinus est ejusdem nominis vicus, quem auctor designavit, ut opinor: sed vox ita misere scripta erat, ut legi commode non posset.

p Videntur hic aliqua deesse: & totum hoc miraculum abest ab editione Mabillonii, qui multa deinde subjicit ex codice Uticensi, quæ desiderantur in Ms. nostro Resbacensi, prout etiam notat in suo Resbacensi non haberi. Dabimus ea capite sequenti.

CAPUT III.
Miracula quædam in Ms. nostro non inventa, sed addita ex editione Mabillonii, qui ea dedit ex codice Uticensi.

[Pestis exstincta:] Mortalitas erat hominum magna in pago Milidunensi a & in pago Pruvinensi, vehementer imminens nullo medicamine convalente. Nam in costis hominum ipsa lues subito obstinatissima sentiebatur, & in crastino, qui patiebatur, moriebatur. Ob hanc causam quærentes refugium quique per diversa loca commanentes, ad hunc locum confugiunt, vigilias Sabbatorum faciunt, orationibus continuis B. Agili expetunt suffragium. Quid plura? Quicumque veniens cum devotione oravit, patriam incolumis permanens remeavit. Non multo post etiam B. Agili suffragio pestis exstinguitur commotio, quando via arripitur divino quiescente judicio. Ipsa quidem clades per plurima loca sæviit ferme a Pascha usque ad festivitatem S. Johannis Baptistæ, &c. b.

[17] [energumena liberata:] Tempore Roberti c abbatis mulier quædam, Emelina nomine, perturbatione spiritus immundi vexata, dum multorum fere manibus adducitur, in pavimentum sacratum, quo continetur sub terræ latibulo gleba hujus sanctissimi Viri, licet invita, tamen multis nexibus impedita, solotenus recumbens obdormire perurgetur, quousque duarum fere horarum transacto spatio, somno excita, virtute Sancti propulsato dæmone, quiescere visa est a tantæ infestationis animadversione &c.

[18] [quidam ex febri restitutus:] Alius quidam tempore Philippi d abbatis a partibus Flandriarum in hanc villam Resbacensem devenit, & sub beneficio cujusdam Ingenulfi monachi, ex Dei amore necessaria vitæ sibi administranti, longo in ea tempore mansionem habuit. Sed cum per accessum temporis, æstuantis incendii flammas nullatenus videret refrigerare, B. Agilum adjutorem advocat in tantæ arsionis exstinctione. Instante itaque hujus Sancti solemni festivitate, consilio prædicti Ingenulfi adducitur ante S. Petri altare, admonetur voto proprio seipsum adstringere, quatinus si divina virtus salutem sibi dignetur conferre, deinceps sese servum Dei profiteri non deneget redibitione IV denariorum cujusque anni revolutione. Illi, qui salutis suæ causa majora, quam rogaretur, vellet promittere, omnia sese diligenter spondet observaturum esse: atque ita caro prius exæstuans per meritum Sancti salubre refrigerium meruit obtinere.

[19] Illud etiam referre honorificum est de Balduino e Flandrensi comite, [Balduinus Flandriæ comes in expeditione militari] qui cum militari usu Philippo regi Francorum utpote palatinus f comes deserviret, ad retundendam superbiam quorumdam, qui in partibus Galliæ & Burgundiæ præfato regi repugnare cupientes, adversus eum servili ferocitate rebellare contendebant; ad quorum convincendam rebellionem prædictus comes accitus, cum apparatu Flandrensis militiæ optima terræ peragrat opida, villasque depopulat, atque truci facie dum lustrat pervia quæque, concives patres ceu raptat ovilia prædæ. Hic itaque cuncta circuiendo pessumdans, causa prædandi Resbacum villam devenit: sed divina potentia ferocitatem illius arcens, propria virtute in tali negotio obstaculo sibi voluit adesse. Nam prædictam villam ingressus, dum subtractis rebus, subtractis & habitatoribus, inhabitabilem reperit, castra metari exercitum quiescendi gratia præcepit.

[20] Ipse autem cum sub obtentu expetendæ orationis monasterium adiret, [subita infirmitate correptus, Sancto invocato sanatur:] conspicit eminus avem, quæ vulgo pavo dicitur, super tegulas monasterii residere, ad cujus peremptionem sibi arcum & sagittam protinus jubet parari. Quod cum factum fuisset, præfato comite in pavonis necem arcu sagittam jaciente, illa quidem flamine venti retorta in aliam partem dirigitur, avis autem immobilis permanens nullo terrore concutitur. Comes vero subitaneo morbo perculsus protinus humi prosternitur, oreque sanguineas spumas emittens, quod divina virtus in se pro pavone vindicet, cunctis ostentui habetur. Eo tamen postmodum, dum B. Agili meritum invocat, melius habente, funem propriis manibus in collo circumdans, humilis & dejectus progreditur ad altare, profitetur coram Deo & Sanctis ejus graviter se peccasse, de cetero spondet se terram S. Petri ab adversariorum impetu illæsam inviolatamque strenue custodire, insuper & patenam auream decemque caseos, decemque vaccas pro sui facinoris offert abolitione: sicque per virtutem B. Agili plebs Resbacensium defensari meruit ab hostili penitus incursione.

[21] Nec illud silentio prætereundum est, quod quidam Hugo abbas monasterii Crispiensis g, [Hugo abbas Crispiensis impetrat] monachus autem cœnobii Resbacensis, dum ad diem festum B. Agili anni circulo redeunte deveniret, fores monasterii ingressus eumdem Patrem infimo cordis interpellat affamine, quatinus, si constaret eum eodem anno de hac vita decedere, neutiquam gratia Sancti permitteret illum ad sua remeare: sed sub cujus ducatus regimine dudum professus fuerat habitum religionis monasticæ, illius etiam fretus juvamine Sanctorum in cælestibus perfrui mereretur societate. Quod & factum est.

[22] Nam ipsa die morbo correptus lecto prosternitur, quarto postmodum die debitum mortis exsolvere perurgetur: [ut moriatur Resbaci, ac visione recreatur:] & ut credimus, orationis suæ vicem Domino sibi rependente, Elisiis sedibus admiscetur. Qui in ipso mortis articulo constitutus, ab adstantibus sibi diligenter investigare cœpit, utrum visus eorum perceperant, quod sibi tunc temporis, ut ipse dicebat, facillimum erat videre, videlicet novitatem cujusdam visionis præclaræ. Quibus respondentibus nil novum penitus se posse videre, reciprocans ille; Ego, ait, video præclaros juvenes hac illacque discurrentes, forma decenti compositos, niveaque facie rutilantes. Eo talia prosequente, visus est non longo post tempore in confessione Domini spiritum feliciter exhalare.

[23] [comitissa Blesensis febri liberata.] Adela h Blesensis comitissa, mater comitis Theotbaudi, vehementi febrium urebatur ardore. Ad cujus curationem, veluti tantæ feminæ congruebat, conveniunt medici circumadjacentium provinciarum Galliæ & Normanniæ, necnon etiam regionis transmarinæ. Sed cum nulla eorum arte curari potuisset, jamque præ nimia incommoditate mortem sibi comminante desperaret de sua salute, asportari se fecit in oratorium Resbaci: ubi dum sub capsa B. Agili duabus noctibus patrocinium ejus præstolando absque ullius cibi vel potus perceptione pernoctat, occurrente sibi virtute divina ardoris sui sentit inesse refrigeria: & quæ prius obtinere non potuit per multorum medicamenta, per B. Agilum postmodum est celeriter consecuta. Obtulit autem super altare in honorem sui Creatoris pallium condigni pretii, quod hucusque manet in eodem monasterio, & apponitur præcipuis quibusque festis retro lignum Dominicæ Crucis.

ANNOTATA.

a Milidunum, nunc frequenter Melodunum, vulgo Melun, & Pruvinum, alias Provinum, vulgo Provins, civitates sunt Briæ provinciæ satis notæ.

b Quæ sequuntur ab alio scriptore exarata sunt, ut notat Mabillonius. Idem suspicor de relato jam miraculo.

c Mabillonius sic habet ad hunc locum: Rotberti obitus in Necrologio Resbacensi X Kalend. Febr. collocatur, Philippi vero, qui postea sequitur, XVII Kalend. Junii. Idem tom. 4 Annalium pag. 604 huc respiciens observat ista: Si Rotbertus abbas Philippum præcessit, ut prædicti libri series innuit, alter ejusdem loci abbas Rotbertus post Philippum admittendus est, is scilicet, quem post mortem Walteri Meldensis præsulis episcopum in eadem urbe nominavit Hugo Diensis Romanæ Sedis legatus, absque consensu Richerii episcopi, qui ob id Rotbertum excommunicavit. Consecratio illa contigit anno 1082, quam narrat tom. 5 Annalium pag. 184.

d Mabillonius tom. 4 Annalium pag. 603 ex tempore Balduini Flandriæ comitis, de quo in sequenti miraculo, notat Philippum abbatem fuisse ante annum 1070. Hæc æque ac præcedens ejus observatio locum habet, si hæc miracula eo, quo contigerunt, relata sint ordine.

e Duo Balduini Flandriæ comites Philippo I Francorum regi fuere contemporanei. Prior Balduinus Insulanus, seu Pius, obiit anno 1067; alter Balduinus Montensis prioris filius triennio post, seu anno 1070, ut tradit Meyerus in Annalibus Flandriæ. Uter ex his designetur ab auctore, incertum quidem est; attamen verosimilius apparet, agi de Balduino Insulano, qui Franciæ regnum administravit, dum minorennis erat Philippus I.

f

Titulus hic raro datus legitur comitibus Flandriæ. In auctiore Cangii Glossario tom. 2, col. 805 de illo hæc habentur: Observandum etiam ex Meyero anno DCCCLXIII, comites Flandriæ interdum sese Comites Francorum & Franciæ inscripsisse. Comitis Palatini titulum Balduino comiti tribuit Willelmus Brito in Philippo.

… Et Balduinus honoris
Jure Palatini clarus proavisque superbus.

Alium locum affert idem Cangius dissertatione 14 ad Joinvillii Historiam, ubi de Arnulpho magno Flandriæ comite dicitur: In genealogiæ linea sextus computatur comes & Palatinus. Accedit hic ipse locus in Glossario etiam adductus. Sed vereor, inquit auctor, ne his locis comites Palatini appellentur, quod Pares Franciæ fuerint, quemadmodum Matthæus Paris ann. MCCXLIX ait, episcopum Noviomensem fuisse comitem Palatinum, & unum de duodecim Paribus Franciæ; aut certe quivis comites regum vassalli.

g De Hugone Crispiensi, seu Crispiacensi abbate hæc observat Mabillonius, locum simul exponens: Crispeïum in Valesia, vulgo Crespy en Vallois opidulum est, habens monasterium S. Arnulfi martyris nomine insignitum, quod Cluniaco subjacet. In Fastis Resbacensibus Hugo abbas, cujus obitus III Non. Septemb. ponitur, non alius ab ipso videtur.

h Audi rursus observationem Mabillonii: Nempe Adela filia Guillelmi nothi Angliæ regis, uxor Stephani cognomento Henrici, qui anno MCI in expeditione Terræ sanctæ ad urbem Romam (lege Ramam) occisus est, mater vero Theobaldi IV cognomento Magni. Relata toto hoc capite sumpta sunt ex codice Uticensi, ut jam monui. Pro sequenti autem libro ipse etiam Mabillonius non citat nisi codicem Resbacensem.

LIBER SECUNDUS
Complectensmiracula tempore Brictii abbatis patrata.

a

CAPUT I.
Fons S. Agili miraculis celebris: claudus & paralyticus aliique infirmi ibidem sanitatem adepti.

[Fons Sancti miraculis clarus:] Anno ab Incarnatione Verbi millesimo centesimo quadragesimo quinto, sanctæ memoriæ domino Manasse b Weldensis urbis antistite, abbate autem Resbacensium domino Brictio c, cœpit beatissimus Agilus ad fontem d, qui ab ipso nomen accepit, rediviva suæ sanctitatis argumenta ostendere. Fons autem ille est, quem (sicut a majoribus accepimus) idem Pater orando prodire e solo fecit, locumque ipsum, dum viveret, amavit, excoluit, miraculis etiam illustravit, quæ narrare poteram, nisi me suscepti oneris necessitas avocaret: sicut autem opinio se habet, miraculorum recens ibi gestorum hoc primum est.

[2] Puer quidam de Britannia oriundus, quam moderni Angliam vocant, [sanatus ibi puer claudus & paralyticus,] Resbacum devenit, ubi paralysi correptus, sinistri pedis officio privatus est, imo & pube tenus morbus irrepens, natibus immobiliter calcem affixerat. Pridie ergo Nonas Maias, die Dominica, hora circiter octava, baculis annitens, ad fontem prædictum venit. Cumque pueris hortantibus (qui forte convenerant) læsam corporis partem aqua perfunderet: nervi strepere, pes a natibus amoveri, poplesque extendi cœpit, cum magna fumi exhalatione. Richardus (id enim puero nomen erat) semianimis erat *: brevi spatio redditus est animo, redditus & saluti e. Ad spectaculum hoc totum Resbacum confluxit, & abstersa omni ambiguitate (claudus quippe cunctis notus erat) in eo glorificavit Deum.

[3] [item tres alii:] Facti hujus fama, longe lateque diffusa, multos multis languoribus laborantes ad fontem venire fecit. Inter eos mulier grandis natu, in territorio Resbacensi nata genere haud obscuro, cum forte cecidisset, læsa est, nervique, qui manum brachio copulabant, ei miserabiliter dissoluti. Quinquennio vel eo amplius in ea doloris perdurat angustia. Ast ubi ad fontem ventum est, morbusque unda intinctus, nervorum compaginatio cum pristini vigoris integritate secuta est. Præterea puerulus quadriennis (cui Bernardo vocabulum erat) claudus & mutus ab utero ad fontem perlatus est: ubi lotus (mirabile dictu) sub oculis omnium ire & loqui cœpit. Puella f nihilominus manum suam (quam paralysis ad cubitum reflexerat) cum aliquoties in unda immersisset, naturalem rectitudinem sospitatemque recepit.

[4] [cæcæ visus bis redditus,] Illud quoque recensendum puto, quod circa fæminam de Vezelo g didicimus gestum. Illi superabundans sanguis longo tempore aciem oculorum ademerat. Vovit se venturam ad B. Agilum: vovit & venit, recepitque sanitatem. Sed quia redire voluit, Deo ac B. Agilo nequaquam digne laudibus persolutis, ut domum reversa est, recuperatum lumen amisit. Proponit iterum iter ad fontem, pollicens satisfactionem admissi, seque, si lumen recipiat, coram Dominum laudaturam, ancillatumque B. Agilo professuram. Ut primum ergo ingressa est terram S. Petri Resbacensis, paulatim pupillæ detegi, acies oculorum clarescere, sensimque ac per momenta succrescens, plene convaluit. Post, ubi ad fontem ventum est, singula, sicut gesta sunt, coram edisserens glorificavit Deum, seque beatissimi Agili ancillam fecit.

[5] [paralyticæ vires:] Bertha de Sanciaco, ægritudinum procellis septennio jactata, totius pene corporis amissionem incurrerat. Audito nomine sacri fontis, perduci se fecit illuc. Res incredibilis, nisi in præsentia populi gesta foret. Ut immersa est, languorem doloremque vis sacri fontis abstersit: & quam ante dolueramus ire, erigi, manusque movere non posse, postea dolore in contraria mutato, euntem, erectam, manuumque officio donatam mirati sumus.

[6] [puella incurva gibbo liberatur,] Puella quædam gibbo depressa a nativitate non poterat videre cælum, nec erectos ad sidera tollere vultus. Adit sæpedictum locum, aquis respergitur: dein ad reliquias Sanctorum, quas illuc fratres detulerant, provocatur. Quibus deosculatis, subito ab omnibus, qui aderant, quasi aliquo desuper urgente, sensim sursum trahi ac cum quodam strepitu spina erigi videbatur. Quid multa? Quæ cogente gibbi sarcina terram numquam intueri desierat, tunc primum æthera libero vidit aspectu.

[7] [alius vermibus viscera misere rodentibus:] Quid dicam de quodam Lambertho Flandrigena, cui vermibus ingenitis viscera rodebantur? Numquam misero requies, pestis indesinens arcebat somnos, cibi prohibebat appetitum, de loco denique ad locum instabilem migrare cogebat. Herbæ adhibitæ sine viribus erant. Orbe fere pererrato, confugit ad suffragia Patroni nostri ac salubri fonte potatur. Ibi expertus est, quanti meriti S. Agilus haberetur. Vermium multitudo non parvæ longitudinis, capitum cæruleorum, colubri instar corpore variatorum, de ejus ventre processit, isque fuit ad incolumitatem progressus.

[8] Verum enimvero quadam nocte, aliqui infirmorum, qui urgente infirmitate, [lucis radii supra fontem visi.] noctem ducebant insomnem, videre inter densas noctis tenebras trina vice super fontem aliquamdiu radios miræ claritatis infundi. Mirabilia sunt hæc, sed mirabilibus mirabiliora succedunt.

ANNOTATA.

a Titulus huic libro in Ms. præfigitur talis: Item miracula per B. Agilum tempore abbatis Brictii mirabiliter patrata. Post titulum sequebaturpræfatio, quæ primo miraculorum libro præfixa est, iisdem verbis concepta, ut testatur Belfortius, qui hæc descripsit ex codice, & videri potest apud Mabillonium, qui illam hic repetiit.

b Manasses II Meldensem ecclesiam regere cœpit anno 1134, obiitque anno 1157, ait Toussanus du Plessis in Historia ecclesiæ Meldensis pag. 554.

c Brictius abbas successit Natali, qui, abdicata dignitate abbatiali, Cluniacum se recepit, ut refert Mabillonius tom. 6 Annalium pag. 189, ubi de eo addit sequentia: Idem Briccius quasdam ejus (S. Agili) reliquias dono dedit Henrico Trecensium comiti, qui vicissim aliquot beneficia & prædia monasterio contulit. Abbatem adhuc fuisse anno 1161 affirmat laudatus du Plessis pag. 604. Nec initium tamen nec & finem præfecturæ ejus assignat. In Necrologio Resbacensi legitur, teste Mabillonio, VI Idus Martii Bricciu abbas pater monachorum.

d Audi de fonte Mabillonium: Visitur hodie quoque fons ille uno lapide a monasterio, a fidelibus multum frequentatus: quo in loco exstat oratorium, in quo fons ipse scaturit, B. Agilo seculo XII consecratum, ut ex sequenti cap. VI patet, infra num. 25. Belfortius in annotatis post Vitam descriptam testis accedit, sic scribens: De veritate miraculorum suo more dubitent, qui velint, si pusillæ sint fidei, & qui ambulant in magnis & in mirabilibus super se. Ego quod vidi testor, prædictum scilicet fontem etiamnum magni esse nominis. Cui rei testificandæ (si non fallor) idoneus accedo, utpote ortus Firmitate Galcheri [Note: ] [la Ferte Gaucher] , quæ Resbaco distat duarum tantum horarum itinere: quique non semel viderim tum monasterium ipsum, tum prædictum fontem paulo remotiorem cum adjacente ecclesia a provincialibus undique confluentibus frequentari: nobilissimum sane argumentum & evidens, quod miraculis olim haud dubie floruerint.

e Addit editio Mabillonii: Fungebatur officio duorum pedum, abjectisque baculis, quorum adminiculo gradiebatur, benedicebat suæ salutis auctorem. Sunt & voces aliæ mutatæ, sed quæ alium non faciunt sensum.

f Hoc miraculum omissum apud Mabillonium cum multis sequentibus, & substitutum &c.

g Vicus verosimiliter est Briæ vel Campaniæ.At omnes illi vici nequeunt assignari ob mutationem vulgarium nominum.

* Mabil. ruit

CAPUT II.
Alia sanationum beneficia a variis apud prædictum fontem impetrata.

[Mulier infirma,] Matrona quædam, nata Barbonæ, quæ villa sita est in pago Trecensi, incidit in languorem. Infirmitas longo tempore protrahebatur. Horum quæ proficere putabantur nil fuit intentatum *: verum omnia sine profectu erant. In dies enim morbus magis ac magis convalescebat, manus debiles, latera dolore contracta, nates cum cruribus sine sensu, quidquid virium in genibus, quidquid in pedibus, exhaustum, numquam se in latus aliud declinare valebat. Inter hæc mala mulier bonæ spei virilem gerebat animum, vacabat crebris orationibus, eleemosynis insistebat.

[10] [quæ diabolica illusione morbum auxerat,] At vero cum quadam die domi sola jaceret: visus est adesse homo ignotus vestibus abjectis, sed reverenda canitie, qui inter cætera eam de infirmitate sua alloquens, sciscitatur an sanari velit, aitque: Os porcinum a, quod vulgo curtum dicitur, sinistri dumtaxat armi, vora: carnes nihilominus, quæ sequentur os, quando ex armo extrahetur, medicinæ ordo consumere te jubet. Sic age, & optatam salutem invenies. Fæmina incolumitatis avida, acceleravit imperata facere, consumptisque carnibus os fatum diligenter comminuit, mixta aqua devorare conatur. Cum inde aliquantulum hausisset, prædictis incommodis, quibus cruciabatur, accessit tumor uteri adeo immensus, ut jamjamque rumpi cutis protensa putaretur. Trahebant autem jam sera crepuscula noctem.

[11] [sanatur apud fontem S. Agili:] Illa quidem mortis proximitate pavefacta, recurrit ad preces, Jesum obtestatur, Mariam obsecrat, invocat omnes Sanctos, ut sui in hoc articulo recordentur. Dum orat, vox audita est, nusquam tamen authore vocis apparente. Quibus (ait) uteris, mecum communica. Illa miratur, & dum super auditis hæsitat: hæc eadem insonuerant auribus suis. Tum ait: Posce in nomine Domini, & dabitur tibi. Signumque crucis sæpius repetens, repentinæ lucis radio illustrata est, suspiciensque cernit in fastigio tecti velut teterrimum suem, qui signo crucis edito nusquam comparuit. Animus itaque Testæ (id siquidem feminæ nomen erat) tam dolore corporis quam fantasmatum illusionibus miserrime cruciabatur, dolorque per dies singulos ingravescebat. Excitata tandem fama B. Agili, cujus odor per totam Galliam redolebat, fontem adit, immergitur, ventrisque tumore deposito divina clementia persentitur, deinde brevi intervallo sospitatis redintegratio subsecuta est.

[12] [multi alii ibidem sanitatem consecuti;] Erat & quidam Theodoricus, natus de Mariolo villa, sita in pago Meldensi, cui quoniam pes jam decennio contractus erat, baculi adminiculo utebatur. Sacris lotus laticibus abjicit baculum, geminoque pede innitens ad monasterium venit, & in oculis omnium fratrum, qui ad laudandum pro hoc ipso Deum in chorum convenerant, subsiliens omnibus lacrymas fecit & risum. Eodem die puella simili modo manum recepit. Iterum ipso die mulier quædam tumorem uteri septennio perpessa adeo, ut hydropicam esse jurares, fontem salutiferum esse salutem consecuta cognovit.

[13] At vero cum febricitantium, qui ibidem sanati sunt, [alii vero per fontis aquas] numerum nequaquam observaverim, illud tamen duxi memoratu dignum, quod femina Meldensis ad urbem secum sacros latices asportavit. Multi varii sexus inde poti sunt, quos febrium anhelarum fatigabant angores. Mira res. Quotquot biberant, ad sospitatem redacti sunt. Siquidem tam femina, quæ aquam detulerat, quam hi, circa quos hoc miraculum gestum est, Resbacum postea venere, & causas suæ salutis in auribus ecclesiæ ediderunt.

[14] Simili modo Garnerus miles Villenovensis b didicit, [alio portatas:] quantam medendi vim fontis potio contineret. Vacabat lecto, languorisque tam diuturnitate quam acerbitate confectus, moveri, ne dicam ire, prohibebatur. De fonte S. Agili spe subnixus sibi potum adferri jubet. Ut bibitum est, nulla temporis intercessio; sed momento eodem aquam & sospitatem excepit. Nec mora: nudis pedibus venit ad fontem, suosque successus fratribus sigillatim enarrat, & ut mira devotione fervebat, profitetur servitutem B. Agilo, profitetur & censum duodecim denariorum, quos in ipsa hora exolvens, simili modo se quotannis acturum promisit.

[15] Non autem solis corporibus fons ille saluber fuit, [amenti sensus restitutus.] verum etiam amentibus noscitur profuisse: sicut in sequentibus indicabitur. Puer quidam, cum in agro forte pecudes custodiret, casu obdormiit. Dormienti visus est homo adesse proceræ staturæ ac vultus horribilis, cujus aspectu tremefactus, in amentiam versus est. Venitur ad Agilum: Agili nomen a parentibus pueri inclamatur, nec frustra: qui enim amens erat, non multo post mentem recepit.

ANNOTATA.

a Superstitiosum hoc consilium ejus auctorem debuisset suspectum facere mulieri, nisi sanitatis avidior fuisset quam prudentior. Putavit forsan divinam esse visionem: sed malo suo didicit in hujusmodi rebus exquirenda esse prudentum consilia.

b Villenova, vulgo Ville neuve, notatur in tabulis prope Firmitatem Galcheri tribus fere leucis a Resbaco. De his omnibus nihil in editione Mabillonii. At sequentia ab eo expreßa.

* i. e. non tentatum

CAPUT III.
Alia rursum beneficia cum brevi apologia miraculorum.

[Mulier, cujus frater a rabido lupo morsus obierat,] Quædam femina, Mathildis nomine, quonam modo mente capta, qualiterve patrocinante viro Dei Agilo in naturalem statum redierit, annectere, haud superfluum arbitror, & ut facilius res elucescat, altiore principio repetenda est. Contigit itaque ut lupus a dæmone, aut saltem rabie nescio qua a, obsessus, Briensem pagum lacrymabili grassatione turbaret: privatim ac publice armenta diripere, homines etiam impetere non verebatur b. At vero hoc maxime mirum, quod quæcumque dentibus vel leviter attrectasset, mori irremediabiliter cogebantur. Plerique autem vulneratorum, antequam morerentur, insaniebant c. Et ne longius proteletur oratio, fratrem præfatæ mulieris postremo aggrediens sauciat. Cum ille expirasset d exsequiæ hominis, utpote spectabilis tam genere quam virtute, multis gemitibus & lacrymis peractæ sunt.

[17] [in phrenesim lapsa menti redditur:] Mathildis interea vacabat lecto, sed audita morte fratris, infirmitas ei geminata est: cumque sopor languidis artubus obrepsisset, vidit sub somni imagine velut fratrem recens defunctum, tegimine lupinæ pellis horribilem. Expergefacta desipuit, dubium utrum ab exinanitione cerebri (tum enim ægritudine, tum longo jejunio erat confecta) an ex hac visione e istud malum prodierit. Ea demum ad S. Agilum deducta est. O qualis erat, facies pallida, oculi turbulenti, capillus hirsutus, corporis gestus horribilis, os cachinnis ac verbis insulsis perstrepebat. Mulier hujusmodi, cum ad suffragia Sancti nostri diebus aliquot perstitisset, & sensum recepit, & visionem, quam supra retulimus, enarravit, sed his compendiose digestis, alii miraculo manum imponamus.

[18] [alterius, quæ in somno jussa erat fontem adire,] Villula est vicina Barbonæ f, nomine Blico, cujus accola erat mulier, quæ Mabila nuncupabatur. Ea cum die Sabbathi, imminente jam hespero, legendis herbis inserviret, repente lacertum obriguisse sensit. Occupavit quoque dolor acerbissimus humeros, qui ad pectus usque progrediens, mortis imminentiam jam jamque minabatur. Audito tandem, quantis Dominus suum Agilum miraculis insigniret, brachium collo suspensum habens tendit ad fontem. Eloquitur fratribus, qui aderant, infirmitatis suæ causam ac modum; & ait: Postquam hac incommoditate teneri cœpi, mihi forte quiescenti visus est adesse homo aspectus angelici, qui me blande alloquens istuc venire jussit recuperandæ gratia sanitatis. Ego igitur hoc somnium pondus habere reputans adveni. De cætero S. Agilus fidem pollicitis adhibere dignabitur.

[19] [debile brachium sanatur:] Talia dicentem (ut fieri solet) alii arguebant mendacii, alii vera locutam asserebant, neque enim erat cur fallere vellet. Sed certe veracem fuisse conjicimus, si rei pensemus eventum: nam cum, oratione facta, oblationem, quam sinistra manu gerebat, in dextram transferre vellet (ea autem manu debilis erat) ipso momento cum magno sonitu porrigitur brachium, pulsatur dolor, ac vigor pristinus reparatur, & hæc quidem hoc modo sanata est.

[20] Sed interim quorumdam vesaniæ occurrere libet: [respondet auctor obtrectatoribus] qui in digito Dei nequaquam hoc fieri æstimantes, dæmoniacæ (proh nefas) attribuunt potestati: cumque miracula diffiteri nequeant, id solum in causam calumniæ assumunt, quod in agresti fiunt loco, ubi nullus Dei cultus (aiunt) nullæ Sanctorum memoriæ. O prudentiam! Verentur homines sublimi ingenio, ne ad ludibrium mortalium, a faunis, nymphis, satyris, cæterisve ruris numinibus res geratur. Sed frustra. Nam ut de fabulis taceam, (neque enim falsa induci decet ad argumentum verorum) apud quos historiographorum g legitur, dæmones visum cæcis, mentem amentibus, manus debilibus, gressum claudicantibus restaurasse?

[21] [miraculorum, quæ fiebant ad fontem:] Verum campestris locus nequaquam mihi accusandus videtur, cum plerumque solitudines Dominus miris rebus insignire dignatus sit. Mons h ille, in quo B. Michaëlis memoria maxime celebris habetur, quamvis non habitaretur, Deo tamen acceptus fuit. Moysi quoque in deserto i divinitus dicitur: Locus, in quo stas, terra sancta est. Et quia fontem S. Agili obtrectatores nostri calumniantur, meminerint Naaman k in aquis Jordanis lepram abluisse. Sic cæcus, jubente Domino, oculos in Siloë lavit, & vidit. Quid autem diutius immoror exemplis, quorum me turba fatigat? Ex iis, quæ dixi, satis colligi potest, si in loco campestri, si ad fontem, si ubi nullus Dei cultus, nullæ Sanctorum memoriæ l, Deus salutem populi sui operetur, non esse mirandum. Et hactenus de his. Nunc ad cœpta stylum vertamus.

[22] Mulier Maria nomine, de Lotharii regno m oriunda, [loquela mulieri data,] angebatur acerbissime, quia nodus grandis in gutture vias vocis obducens, usum loquendi ademerat. Itum est ad sanctum Jacobum n. Ibi femina quiddam divinæ pietatis experta, aliquantulum quidem, parum tamen intelligibiliter, loqui cœpit. Exinde venitur ad Agilum. Cumque fere muta ibidem triduum ageret, tertio die, dum balbutiens Agilum nominare nititur, nodus, qui jugulo imminebat, abscedit; & protinus officium vocis pristinæ reformatur.

[23] Rusticus o quidam de villa, cui nomen Ulchiis, [claudo gressus post confessionem.] decennali pedum ægritudine laborabat. Si quando ei eundum erat, testes infirmitatis baculi vice pedum adhibebantur. Æger iste, suffragante ter beato Agilo, curandum se æstimans, fontem adit, sæpius inde bibit, sæpius lavit corpus, sæpius iteravit preces: verum nulla curatio. Tum unus de fratribus ad illum: Vide (ait) ne quid intra conscientiam lateat, quod non expiarit syncera confessio. Homo ergo seipsum consulens, confitetur se nequaquam puræ confessionis examine purgatum esse. Nec mora: etiam omnia peccata, quorum recordatione mordebatur, profert in lucem. Res memoratu digna. Ipsa hora languor omnis aufugit, & dum mens curatur, corpus quoque curatum est.

[24] Puer Rohardus nomine, quem Bolorria villa Suessionici territorii curandum misit B. Agilo, [uti & puero.] nunc mihi dicendus est. Huic pedum tumor dolorque arcuerat incessum, & aliquid durum plantis attigisse tumentibus, dolorem auxisse erat. Eum tamen ardor incolumitatis ad fontem venire jubet. Itur quoquomodo baculis vix firmantibus iter. Modicum viæ actum erat, manus fatigatæ impotes baculos ultra ferre, pedesque amplius tumentes ad facienda vestigia penitus inertes erant. Humi ergo prostratus, cubitis ac genibus nitens, aliquatenus procedebat. Institores quadrupedanti obviant: & agnita viæ causa, devotionem mirati, vehiculum alimentaque impendunt. Hoc modo tandem ad optatum locum pervenitur. Vix unius diei mora ad fontem peracta, puer, pedum tumore ac dolore suppresso, propriis contentum pedibus se ire miratus est.

ANNOTATA.

a Hæ voces, aut saltem rabie nescio qua, desiderantur apud Mabillonium. Adjungi tamen debent, cum magis verisimile sit lupum fuisse rabidum, quam obsessum a dæmone.

b Addit editio Mabillonii, Id ei audaciæ vis instigantis dæmonis conferebat. Verum rectius hæc absunt a Ms. nostro ob rationem mox datam.

c Illa adeo miranda non sunt, cum vulgonotum sit, morsos a cane rabido ad insaniam immedicabilem passim redigi.

d Hisce tribus verbis sequentia substituuntur apud Mabillonium: Pro dolor! Non evasit commune malum eorum, qui a lupo vulnera acceperant, sed morbo correptus miserabiliter expiravit.

e Æque dubium apparet, an vera illa fuerit visio, an potius ægræ & de fratris infortunio dolentis somnium.

f Barbonam supra adscripsit pago Trecensi.

g Additur apud Mabillonium, veterum seu modernorum.

h Garganum Apuliæ montem indicat, apparitione & cultu S. Michaëlis celebrem.

i Prope montem Horeb in Arabia. Factum refertur cap. 3 Exodi.

k Vide hanc historiam lib. 4 Regum cap. 5: sequentem vero Joan. cap. 9.

l Nullæ ibi erant Sanctorum memoriæ seu ecclesiæ, quia hæc fiebant ante conditum ibidem oratorium, de quo infra.

m Lotharii regnum a Lothario rege, Lotharii imperatoris filio, nomen accepit, indeque dictahodierna Lotharingia, quæ istius regni pars erat. Quam longe Lotharii regnum se extenderit intra Rhenum maxime & Mosam usque ad oceanum Britannicum, fusius docet Valesius in Notitia Galliarum pag. 284 & 285.

n Vel Compostellam, vel ad quamdam aliam S. Jacobi ecclesiam minus dissitam.

o Hoc, uti & sequens miraculum, rursus omissum apud Mabillonium.

CAPUT IV.
Duarum meretricum conversio: alia beneficia.

[Conversio duarum meretricum:] Jam exigente materiæ textu, duarum meretricum Aalidis scilicet & Emelinæ conversionem modumque conversionis eloqui libet: quarum prior Cantameolæ a, altera Colomarii * nata fuit. Imminente igitur die, quo primum ad templum, quod ad fontem B. Agili construebatur, Missarum solemnia agenda erant, hoc est, IV Calendas Augustas: præcedente nocte, inter reliquam populi multitudinem venit & Aalidis corde & habitu meretricio, neque enim, ut ipsa postea prædicante didicimus, eam ad sanctum locum devotio trahebat, sed impurus quærendi lenonis affectus. Dumque hic & illic amatorem lubricis auspicatur obtutibus, repentina oboritur ægritudo, quæ paulatim tantum accepit virium, ut pene etiam sermonem adimeret. Fratres, qui aderant, persuadent, reatus confiteri, abrenunciare prostibulis, mores corrigere. Misera nutibus & verbis, quibus poterat, assentiebatur. Vertitur interea polus, & vergente lucifero languet hyperboreus glacialis portitor ursæ. Subito nares, os, & aures mulieris rivi sanguinis inundant, & sic ista mulier meritis beatissimi Agili restituta est sanitati b.

[26] [energumena sævo dæmonio liberata] Quædam puella, quæ nuper dæmonis esca fuerat effecta, de villa, quæ dicitur Mons, non sua, sed alterius fide, est potius ejecta quam egressa, & cum diligenti parentum custodia, velut animal silvestre ligata funibus ad sæpe fatum fontem adducitur. (O fons desiderabilis, potando dulcis & currendo agilis, vere ab illo vivo Fonte es sanctificatus, quem B. Agilus, dum advixit, suo in corpore jugiter portavit.) Et quid plura? Postquam a suis parentibus, in ipsius Sancti ecclesia sub trina noctium excubatione est vigilatum & oratum, mane facto illa limpidissima aqua lavatur, potatur, & confestim ipsa sibi incolumis redditur.

[27] Fratres, (sicut a summo doctorum Doctore didicimus) hoc genus dæmoniorum, [summo omnium gaudio:] non nisi in oratione & jejunio ejicitur. Sed quoniam brevitate gaudent moderni, studeamus nunc sub silentio dulciter contemplari, quam bene jejunavit noster Agilus & oravit, qui hoc a Domino in ævum promeruit. Denique in majori ecclesia, hoc idem fratribus nuntiatur, qui statim exoccupatis manibus in chorum conveniunt, simulque cum thurubilis odoriferis clara luminaria accendunt, pulsatis omnibus signis, laudes Salvatori debitas cum lacrymis reddunt. Tunc illa clero & populo fit prævia, quæ antea totius plebis objectio fuerat, sicque ore promens jubilos accurrit, & ante altare Protectoris sui se ipsam devote prosternit. Tua sunt hæc, bone Jesu, qui talibus nostras propassiones coherces, ne in passiones vertantur.

[28] Permodico deinde temporis spatio peracto, ecce quidam adolescentulus duarum obsequio feminarum illuc defertur, [adolescens paralyticus sanatur]cujus extremam corporis medietatem paralysis dudum damnaverat, quique juxta pontem Resbaci hospitabatur, & de rebus cœnobii, ut pietas exigit, sustentabatur. Hic quia de familia sancti Petri natus, pene cunctis Resbacensibus satis cognitus erat, hujus patrem & matrem & ego novi. Eodem tempore propter hyemem sic inasperato, ut plus de algore pauperi isti quam de infirmitate curandum videretur, dominus Joannes noster monachus ipsius loci custos habebatur, cujus fidem pia opera satis commendabilem reddunt. Nec mora: pauperem exutum pannis propriis sumpsit in ulnis, & ad ipsius fontis balneum secum tulit lavandum. Et cum ab ipso ibidem tertio mergeretur, a quadam insulsa muliere taliter affatus est: Venerande senex, in vanum laboras, impossibile enim est ut ulterius pergere queat. Cujus verba pro nihilo ducens, ac, si non voce, tamen fide proclamans, Omnia possibilia sunt apud Deum, illico quem debilem merserat, simillimum mortuo retraxit, & ad sui patroni Agili asylum confugiens ante ipsius altare semivivum projecit.

[29] O magnæ virtutis miraculum & apostolicis comparandum! [miro cum populi applausu.] Postquam in oratione monachus paululum substitisset, & infirmum pristino calori redditum sensisset, apprehensa ejus dextra, sic ait: Surge in nomine Domini, & in honore B. Agili. Qui surgens c firmiter stetit & firmius * ambulare per ecclesiam cœpit. Et quoniam insolita res d minime latere potuit, volans fama facti contiguos incolas advocavit. Dies quippe Dominica erat & abbatiales campanæ longe lateque resonabant. Innumeri igitur utriusque sexus convenerunt, & eo præeunte ad monasterium properarunt, hæc & his similia concinentes, & ad invicem conferentes: Agile magne pater, tu es princeps & episcopus noster, tibi enim gloriosus rex Dagobertus e sæcularem potestatem in nobis tradidit, & imperio regiæ dignitatis, ne a quolibet temerario abrumpatur, corroboravit. Tibi quoque S. Faro f Meldensis antistes regimen suæ dignitatis in adjacentibus ecclesiæ tuæ parochiis concessit, &, quod majus est, S. Martinus g Romanorum Sedis pontifex summus utrumque cum obtestatione & anathematis innodatione h confirmavit. Eamus igitur, curramus, & Domino nostro tam clerus quam populus pro his omnibus devotas laudes reddamus. Ipse enim animarum & corporum noster est medicus: ipse nobis omnibus omnia factus. Et cum simplex turba hoc profiteretur: quid nobis agendum erat, qui in capite stare videbamur. Nihil tandem consultius invenire potuimus, quam nostra & eorum vota B. Mariæ & suæ Virginitatis imitatori Agilo commendaremus, ut eorum interventu divinæ Majestati acceptabilia efficerentur i.

ANNOTATA.

a Mabillonius, Cantamerle. At hic locus satis certo assignari non potest.

b Sanitati corporis & animæ, ut antea insinuavit. Verum & Emelinæ conversionem ibi se narraturum dixit, de qua nec in Ms. quidpiam invenitur, nec apud Mabillonium, ita uthinc suspicari liceat excidisse quædam miracula.

c Additur apud Mabillonium, & consolidatis basibus.

d Apud Mabillonium, res in sole facta.

e Pro hisce consule diploma Dagoberti apud Mabillonium tom. 1 Annalium pag. 687.

f

Audi observationem Mabillonii ad hunc locum: Fulcoïus subdiaconus Meldensis in S. Faronis Vita, quam rogatu Gaufridi abbatis S. Crucis metrice composuit, postquam miraculum de reparato altaris lapide scripsit, immunitatis Resbacensis meminit his versibus:

Hæc sanctus pastor cernens miracula Faro,
Libertate locum nota donavit in ævum,
Regis item Papæ confirmans conditione.

g Haud dubie S. Martinum 1 designat, qui ad pontificatum promotus anno 649, martyr obiit anno 655, ut vult Pagius.

h Additur apud Mabillonium, liberalissimo privilegio.

i Hic desinit editio Mabillonii, addit tamen &c.

* forte Coulomiers ad Mucram.

* Mab. firmus

CAPUT V.
Reliqua beneficia apud fontem Sancti impetrata.

[Manus paralytica vigori restituitur:] Verum quoniam B. Agili memoria devotos devotiores reddidit: congruum mihi videtur de ejus insignibus miraculis adhuc aliquid memorare. Primum quidem negligentes, & quæ apud nos facta sunt, nauseantes monebo ut timeant, quia si in Sodomis facta fuissent, etiam illos emendare & corrigere forsan potuissent. Quadam die Dominica, dum eximia Chananeæ fides in ecclesia recitaretur, fide ipsius Sancti & obtentu unus ex servulis ejus hoc modo sanatus est. Quidam filius Petri de Bollevillare illuc advenerat, qui unicam manum & ad omnia inutilem longo tempore gerebat, cumque ipsam in aquam salutiferam aliquantulum lavaret, subito naturalis vigor rediit, & velut virga manuflexa & statim dimissa ad pristinum statum resilivit. Hoc idem consueto more celebramus, excepto quod cujusdam negligentia, choro psalentium sanatus minime interfuit.

[31] Scire volentibus paucis intimavimus, quibus virtutibus fons B. Agili in illa hyeme æstuaret. [paralyticus alter aqua fontis ablutus] Nunc paucioribus designabimus, quibus insequenti vere floruit. Multa tamen prætermittimus, quia ad majora & recentiora properamus. Nam, qui capitum, aurium, dentium, viscerum, aliorumque membrorum incommoditates, hujus aquæ aspersione medicatas, describere studeret, prius ei tempus quam copia dicendi deficeret. Prænotato siquidem tempore tanto frequentiora signa de talibus facta sunt, quanto in ipso homines abundantius infirmantur. Audiens hujusmodi famam quædam paupercula de Villare *, quæ, ut vicini asserunt, diu in viduali castitate manserat, septimo die Paschæ hac parte direxit iter pro miseriis suis rogatura. Erat enim pupillorum quinque parens, quorum primogenitus ita omnium membrorum erat impotens, ut limen transgredi vel domi suæ sine adjutorio nequiret: hunc nescio quo modo super asinum locavit, & cum domesticis suis vigilandi gratia huc properantibus adduxit. Cum pervenissent, videntibus cunctis, qui ad vesperas Sabbathi convenerant, infirmus sanctificato illo fonte perfunditur, & in ecclesiæ parvo cubiculo collocatur.

[32] Tunc mater, cujus animus circa sobolem semper idem permanet, [mane sanus reperitur:] ubi lacrymose pernoctavit, orans & petens, quatenus suis necessitatibus Dominus consuleret. Quid amplius cunctamur? Circa horam Dominicæ Resurrectionis juvenis se sanum reperit, matre tamen adhuc ignorante. Cumque dies illuceret, & peregrini vociferantes sæpius dicerent: Deus adjuva, Deus adjuva. Eamus, recedamus, non est morandum amplius, vidua proprios vicinos precatur, ut paululum expectarent, & ad reducendum filium auxilium impenderent, & accedens dixit ad eum: Surge, fili, expectant te vicini nostri. Ad quam ille: Dulcissima mater, amodo noli flere, sanus enim factus sum Dei pietate. Quæ respondit: Ergo da honorem Deo, regendo te. Qui mox seipsum induens, & erigens, firmiter stetit. Hæc omnia dominus Joannes diligenter consideravit, & volenti baculum arripere dixit: Dimitte nunc eum, fili, & ad B. Agili altare cito veni. Qui jussa viriliter complens, illudque deosculans tertio circumivit, & sic deinceps sanus permansit. Tum vero omnes peregrini contuentes, & magnificantes Deum, veram B. Agili divulgatam famam perhibebant. Plane beatus, qui super egenum & pauperem intellexit, imo adhuc sapienter, dulciter & fortiter intellexit. Igitur sæpe fatus custos, capitulo convocato rem ab initio exponit. Unde tota hebdomada vidimus fratres in Dei servitio hilariores.

[33] Puer quidam annorum circiter quatuordecim, Burgundia oriundus, cui nomen Garnerius erat, apud Resbacum morbo correptus, nervorum in genibus contractionem incurrerat, [puer, qui convalescere cœperat apud tumbam Sancti,] adeo ut tibiis & calcibus ad nates inflexis, toto fere corpore glomerato, non nisi scabellulis innitendo, per humum reptans, promovere se posset. Et ita per triennium fere se habens, in hospitio pauperum mansitans mendicabat. Hic quorumdam, cum quibus degebat, adhortatione commonitus, ad tumbam S. Agili, in beati Joannis Baptistæ ecclesia a sitam, pro illius ætatis sensu, cum bona fide reptando se conferens, genua dolentia atque rigentia ad illam fideliter applicando Dei misericordiam per Sancti suffragium implorabat.

[34] [apud fontem integre sanatur.] Nec mora: sensit genu dextrum a rigore laxari, & pedem cum tibia aliquantulum extendi, & exinde, cum jam morem sibi fecisset illuc frequenter accedere, cœperunt utraque genua dedolescere & laxari, tibiæque protendi, adeo ut post aliquantum temporis ad tumbam, ut solebat, accedens, nullo tunc sustentaculo nixus, seque paululum subrigens circa tumbam ter girando deambulaverit. Verumtamen necdum tunc plene convaluit, nec adhuc sine scabellis nisi perpaululum poterat promoveri, donec ad basilicam & fontem S. Agili (cui loco præcipua in talibus gratia inesse cognoscitur) salubri unda se provolvens, in majorem membrorum vigorem confortatus est, & sequenti die absque sustentaculo visus est ambulare, maximumque in populo stuporem & gaudium excitavit b.

ANNOTATA.

a In ecclesia parochiali S. Joannis Baptistæ primum fuisse sepultum diximus in Commentario num. 3.

b Ex dictis his auctoris num. 31: Multa tamen prætermittimus, quia ad majora & recentiora properamus, post quæ duo tantum referuntur miracula, suspicamur plura ab eodem auctore fuisse conscripta, quæ incendio monasterii perierint, uti revera illo multos codices periisse testatur Belfortius in subjunctis notis. Scripta autem fuisse plura miracula ipse ibidem confirmat his verbis: Promiserat mihi unus e Fratribus multa de iis alia lectu digna mittere, tum præsertim repentinæ mortis genus & modum cujusdam viri, qui abbatis secularis præcepto reliquiarum ipsarum nondum combustarum laminas aureas & argenteas Parisios deferebat aurifabris distrahendas. Sed temporum injuria obstitit. Neque ad nos plura pervenerunt, ut finem hic facere cogamur.

* Villers

DE S. FIACRIO EREMITA CONF.
IN TERRITORIO MELDENSI IN GALLIA

Seculo VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fiacrius eremita conf. in territorio Meldensi in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Celeberrimus Sancti cultus ex frequentia miraculorum ortus.

Quamquam S. Fiacrius miraculorum gloria inclaruit a seculo saltem nono, [Nomen Sancti in Fastis,] indeque veneratio ejus evasit celeberrima, ut videbimus; nulla tamen de eo fit mentio apud martyrologos antiquiores: quod accidisse suspicamur, quia Acta ejus aut scripta necdum erant, aut prorsus erant ignota. Nomen quidem hujus Sancti reperitur in variis codicibus Usuardinis tum Mss., tum impressis, quemadmodum videre est in Usuardo Sollerii nostri ad XXX Augusti, & ad III ejusdem mensis, sed illæ annuntiationes Usuardo postea sunt adjectæ, nescimus quo tempore. Unam ex iis omnibus accipe. Codex reginæ Sueciæ signatus num 428 sic habet: In pago Meldensi, beati Fiacrii confessoris, viri vita & miraculis gloriosi. Florarium nostrum Sanctorum Ms., cujus auctor floruit seculo XV, ad eumdem diem XXX Augusti, S. Fiacrium memorat his verbis: Item sancti Fiacrii confessoris & heremitæ, ad cujus tumulum quasi continue fiunt gloriosa miracula. Brevius eo die Martyrologium Romanum: In territorio Meldensi sancti Fiacrii confessoris.

[2] Gloriam Sancti posthumam magis illustrat Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad dictum diem, [crebra miracula,] ubi, postquam gesta ejus ex mente quorumdam recentiorum narraverat, prosequitur hunc in modum: Innumeris in tumulo claruit miraculis, quæ cum frequentia ad ejus sepulcrum edantur, perpeti devotorum clientum concursu pollet memoria ejus celebris. Nec ibi modo, ubi Deo famulatus est & quievit Vir divinus, fulgent meritorum ejus insignia: quæ etiam, postquam corpus ejus Meldas ad sanctum Pharonem delatum fuit, illic perennia perstiterunt: sed & in parthenona Hederensi Parisiensis agri, ubi in Dei Genitricis templi cœnobitico sacrario maxilla ejus in decoro lipsanodochio, quod imago ejus profert in manibus, condecenti cultu asservatur, iisque rutilat gloriosis virtutum coruscationibus, quæ celebrem ibidem illius & memoriam & festivitatis diem reddiderunt; confluentibus undique devotis supplicibus, qui eum benignum sibi suffragatorem interpellantes, ibidem opitulatorem experiuntur. Usu enim hactenus compertum est, si quis tantillum aquæ, in quam immergitur sacrum pignus, morbo quocumque laborat, cum fide infuderit, optatam continuo medelam consequi beati Confessoris virtute: qua & aqua ipsa, quæ hac benedictione donatur, ad longos annos limpida manet, suavis ac incorrupta.

[3] [oratorium ejus peregrinationum] Oratorium, quod Sanctus construxit, & sepultus miraculis illustravit, quod in prioratum Ordinis Benedictini deinde excrevit, describit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis sui seculo 2 pag. 600 his verbis: S. Fiacrii cella seu monasterium, tertio fere milliari a civitate Meldica distans, est prioratus monasterio S. Faronis subjectus, a nostris excultus: ubi ob pias fidelium peregrinationes vicus ejusdem Sancti nomine insignitus accrevit. Cultum S. Fiacrii antiquum ibi esse, colligitur ex iis, quæ mox subjungit: Locum illum, inquit, a S. Fiacrii ævo paullulum neglectum, & justo monachorum numero destitutum, restituit Adam Faronianus abbas, ut patet ex his ejus litteris anno MCCCXIII scriptis. Illas recitat hoc modo: Frater Adam Divina permissione monasterii S. Faronis Ord. S. Benedicti abbas humilis, totusque ejusdem loci conventus devotus, æternam in Christo salutem. Ut in nostro prioratu de S. Fiacrio Meldensis diœcesis Deus & Dominus noster Jesus Christus, sacratissima ejus Genitrix Maria, omnesque Sancti ejus, & præcipue beatus ille confessor Fiacrius devotius, celebrius, & solemnius honorentur, ibique divinus cultus, quem cordis desiderio desideramus augeri, per nos nostris temporibus augeatur; nos in nostro capitulo congregati, habito super hoc diligenti tractatu, cum deliberatione provida dignum duximus ordinandum, quod deinceps in prioratu nostro prædicto novem monachi, de gremio tamen nostri monasterii, ibidem divinis obsequiis mancipati, & una cum eis unus conversus & una conversa, qui eorum insistant obsequiis sub habitu regulari, per priorem, qui denarium numerum faciet (quem abbas dicti nostri monasterii de ipsius monasterii gremio instituet & eis præficiet) sub regularibus disciplinis & observantiis nostri Ordinis gubernando continue resideant, noctu dieque, sicut in nostro monasterio consuetum est fieri, Domino famulantes … Volumus & etiam ordinamus, quod prior prædictus pro se & aliis personis prædictis ad opus sustentationis ipsorum una cum antiquis ipsius prioratus reditibus, proventibus & juribus, habeat & possideat & percipiat in futurum omnes & singulas oblationes, quæ prætextu & reverentia capitis gloriosi prædicti confessoris & alias in ecclesia ipsius Sancti de cetero fient. Veneratio Sancti ab illo tempore magnum haud dubie incrementum sumpsit, eaque ad nostra usque tempora non interrupta perseveravit.

[4] [& miraculorum gloria insigne.] Certe laudatus Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 344 initio seculi nostri de his scripsit sequentia: Hunc (Fiacrium) laudant Hildegarius in libro de Vita sancti Faronis, ac Fulcoius poëta & subdiaconus Meldensis, atque ambo Meldicam provinciam ejus signis ac miraculis clarescere ac florere testantur. Sane vix ullus alius etiam nunc celebrior miraculorum patrator in Gallia; vix ullus alius locus amplius frequentatus a peregrinis, qui istuc voti causa undique confluunt, id est, in Briolense ejus oratorium, sancti Fiacrii jam dudum appellatum, tametsi ejus corpus, superiori Calvinistarum furente tempestate, in majorem ecclesiam Meldensem translatum sit, nec umquam inde extorqueri a canonicis potuerit. Quo autem in morbo opem S. Fiacrii maxime implorent Galli, exponit Mabillonius in Actis loco mox assignato num. 13 his verbis: Quamvis S. Fiacrium in quibusvis morbis patronum invocent, auxiliaremque experiantur Galli; præcipue tamen visco laborantes, quos viscosos appellant, curare consuevit. Hinc affectionem illam vulgari nomine le fix de S. Fiacre, hoc est, viscum S. Fiacrii nuncupant. Viscus, cancri genus, carnosis partibus adhærere solitus, primo quidem calli instar durescit: postea callus in pus conversus, proximas partes sensim depascitur. Hæc generatim de miraculis Sancti, quorum aliqua narrabuntur inferius.

[5] Ex tanta miraculorum gloria cultus S. Fiacrii longe lateque per Galliam diffusus. [Cultus late per Galliam diffusus:] Varia, inquit laudatus Mabillonius num. 15, ubique locorum in Gallia habet idem Sanctus oratoria, in quibus ob crebra miracula honoratur. Et in Annalibus pag. 344: Multæ ubique Galliarum ecclesiæ & plura oratoria in sancti Fiacrii honorem condita sunt. Hinc Officium de S. Fiacrio, aut commemoratio de eodem, multis Galliæ Breviariis ad XXX Augusti est insertum. Verum, cum in Officiis istis compendio legantur ea, quæ infra edemus pro Actis, nihil attinet quidquam ex illis hic recitare. Lubet tamen attexere rhythmum satis eleganter compositum, in quo exprimuntur omnia fere, quæ de Sancti gestis referuntur. Edidit illum Thomas Messingamus in Florilegio insulæ Sanctorum pag. 392, ubi de eodem sic præfatur: Videatur & antiqua membrana apud S. Maturinum Trinitariorum Parisiis in sacello ejusdem Sancti in tabula ad parietem appensa, in qua legitur eadem prorsus Sequentia, quæ sequitur, & inveniri potest explicata apud Jodocum Clichthoveum in suo Elucidario ecclesiastico.

[6] Deinde sub hoc titulo, Sequentia de sancto Fiacrio confessore, [rhythmus, in quo habentur pleraque,] ex ejus Officio ecclesiastico desumpta, rhythmum recitat sed mendis aliquot conspersum. Correctior idem rhythmus habetur in codice nostro Ms., infra memorando, ex quo illum lectorum oculis subjicio:

Lucernæ novæ specula
      Illustratur Hibernia,
      Coruscat Meldis insula,
      Tantæ lucis præsentia.
Illa misit Fiacrium,
      Hæc missum habet radium,
      Habent commune gaudium,
      Hæc Patrem, illa Filium.
Ad vitam solitariam
      Suspirans exit patriam,
      Faronem Meldis reperit,
      Cui suum votum aperit.
Hunc loco solitario
      Locat in solo proprio,
      Sic fit Joannis similis,
      Cultor deserti sterilis.
Dum locum signat baculo,
      Novo nemus miraculo
      Tamquam cæsum dejicitur,
      Humo non fossa cingitur.
Sic sancti Viri meritum
      Loci dilatat ambitum,
      Res innotescit fœminæ,
      Accusat * ut de crimine.
Dampnat opus malefici,
      Diffamat artem magici,
      Præsentandus hic præsidi,
      Lassus insedit lapidi.
Lapis cedit nec cæditur,
      Petræ sedes insculpitur,
      Et * fœminæ nequitia
      Petræ major duritia:

[7]

      Orat ne loci limina [quæ narrantur de Sancti gestis:]
      Immunis intret fœmina.
      Hæc est causa cur fœminæ
      Arcentur ejus limine.
Hic miseris refugium,
      Infirmis refrigerium,
      Peregrinis hospitium,
      Spes lapsis, mœstis gaudium.
Vitam arctat jejunio,
      Somno brevi, cilicio,
      Se dum occultat latebris,
      Mundo fit magis celebris.
Virtutum fulget titulis,
      Medetur cœcis oculis,
      Polypo, fico, calculis,
      Febribus, morbis singulis.
Fidentem in Fiacrio
      Nulla lædet corruptio,
      Pia cujus devotio
      Purgat ab omni vitio. Amen.

[8] [cultus ejusdem Sancti multis aliis locis:] Hactenus egimus de celebritate S. Fiacrii in Gallia, in qua vivens virtutibus ac defunctus miraculis eluxit. Angli quoque hunc Sanctum in Martyrologiis suis celebrant, & vel maxime Scoti & Hiberni, qui de ejus natalibus inter se contendunt. Martyrologium Anglicanum in prolixo satis elogio inter alia memorat sacellum S. Fiacrio constructum Audomaropoli in Artesia, illudque magno celebrari hominum concursu. David Camerarius & Thomas Dempsterus Scotiæ suæ Sanctum adscribunt, & Eugenii IV Scotiæ regis dicunt filium. In Breviario Ms. ecclesiæ Aberdonensis in Scotia exstat Officium ejusdem Sancti, ex quo infra adducemus aliqua. In catalogis vero Sanctorum Hiberniæ, quos multos præ manibus habeo, passim recensetur S. Fiacrius, ut oriundus ex Hibernia. Nicolaus Antoninus O Kenny Missas proprias Sanctorum Hibernorum collegit, ac Parisiis anno 1736 imprimi curavit. Inter has XXX Augusti ponitur Missa S. Fiacrii confessoris, Hyberniæ principis, ecclesiæ & diœcesis Meldensis in Gallia patroni generalis.

[9] [rhythmus alius,] Missa autem illa ante Euangelium continet hymnum, quo certiora Sancti nostri gesta eleganter exprimuntur hunc in modum:

Nunc festivæ sonent laudes,
Nunc & sacræ plaudant ædes
      Celebri Fiacrio.
Subjacentes linquit terras,
In cœlestes fertur oras
      Sinu Dei pervio.
Clara quondam stirpe natus,
Res terrenas aspernatus,
      Mundi migrat transfuga.
Sed & opes abnegavit,
Et honores conculcavit
      Auri manu prodiga.
In secessum dum flagrabat,
Dum in umbras anhelabat,
      Excipit hunc Gallia.
Nudis quoque ministrantem,
Et ægrotos sublevantem
      Suscepit Lutetia.
Ad Faronem venerandum,
Mox se præbens imbuendum,
      Tyro Christi properat.
Spem pastoris tunc Alumnus,
Ardens votis Deo plenus,
      Gressu gygas properat *.
Illibato fit pudore,
Indefesso fit amore,
      Par beatis mentibus.
Fugitivus suos amat,
Sibi durus membra domat
      Asperis laboribus.

[10]

      O Vir magne, delitescis,
Inter silvas ac splendescis
      Jubar admirabile. [in quo narrantur solum gesta certiora.]
Late nomen illustratur,
Manus tua declaratur,
      Jus ineluctabile.
Huc vicina plebs currit *,
Peregrinus huc accurrit
      Inhians spectaculo.
Hic colonos edocebas,
Hic curabas, hic pascebas
      Vili sub umbraculo.
Numquam vacas, terram fodis,
Cœlo gaudes mille modis
      Te super assurgere.
Divæ Matri structo templo,
Gentem verbis & exemplo
      Sursum mones tendere.
Cœli palma te regali
Tandem Christus immortali
      Cingit diademate.
Sub sepulchro micas signis,
Morbos fugat vis insignis,
      Vires patent redditæ.
O Fiacri, qui latendo,
Qui secessu te profundo,
Sic obscuras fugiendo,
      Fac nos mundum spernere:
Junge Christo, quem amasti,
Vitæ leges, quas servasti,
Fac tenere; quam intrasti,
      Gloriam perquirere. Amen.

[Annotata]

* al. recusat

* al. O

* forte superat

* f. recurrit vel concurrit

§ II. Elevatio Sacri corporis & translationes aliquæ: reliquiæ variis locis in veneratione habitæ.

[Corpus S. Fiacrii, quod diu in primo sepulcro mansit,] Laudatus sæpe Mabillonius seculo 2 Actorum pag. 601 illustrat ea, quæ spectant ad reliquias S. Fiacrii, atque ita scribit: Quod attinet ad ejusdem Sancti reliquias, sacrum ejus corpus in proprio oratorio mansit ad annum MDLXII, quo ob Calvinistarum furorem in civitatem Meldas delatum, in majori S. Stephani ecclesia repositum est *: quamvis fidelium concursus locum Sancti vestigiis & conversatione consecratum frequentare non desinit. Verumtamen sacrum corpus non semper ibi fuit immotum, sed elevatum solemniter est anno 1234 per Petrum de Cuisy Meldensem episcopum, separatumque a corpore brachium in agmine supplicantium circumlatum. Erravit Mabillonius, quem & alii secuti sunt, dum episcopum illum nominavit Philippum: at errorem correxit Toussanus du Plessis in Historia ecclesiæ Meldensis tom. 1, pag. 214, ubi docet corpus elevatum a Petro episcopo, petente Raynaldo abbate Faroniano ejusque monachis. Res tota colligitur ex litteris laudati Petri episcopi, datis anno 1237, quando summus Pontifex Gregorius IX indulgentias concesserat in die anniversario dictæ translationis. Litteras istas cum insertis Gregorii litteris edidit laudatus du Plessis tom. 2, pag. 133 hunc in modum:

[12] [elevatum ac circumlatum anno 1234,] P. Dei gratia Meldensis episcopus omnibus decanis, presbyteris, & cæteris ecclesiarum prælatis in Meldensi diœcesi constitutis salutem in Domino. Noveritis nos indulgentiam domini Papæ de verbo ad verbum diligenter inspexisse sub hac forma: “Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati & conventui monasterii S. Faronis Meldensis salutem & apostolicam benedictionem. Licet is, de cujus munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, &c… Cupientes igitur, ut ecclesia beati Fiacrii, quam ad monasterium vestrum pertinere asseritis, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in anniversario translationis corporis ejusdem Sancti & usque ad octavas ipsius dictam ecclesiam venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia … viginti dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Laterani quarto Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno decimo”. Nos vero qui ab Incarnatione Domini anno MCCXXXIV, die festo S. Trinitatis, corpus gloriosissimi confessoris S. Fiacrii de voluntate & petitione religiosorum virorum abbatis & conventus S. Faronis Meldensis, quibus subest ecclesia dicti Sancti, divino invocato auxilio levavimus, & dicti gloriosissimi Confessoris brachium, in vase honorifico repositum, in pratis subtus villam dicti S. Fiacrii deferri fecimus & ostendi, & ibidem universis Christi fidelibus, qui ad hoc apud dictum locum devote convenerant, verbum Domini nunciari, & indulgentiam & remissionem suorum eisdem in multa parte, quantum in nobis erat, concessimus peccaminum; de voluntate & assensu dictorum religiosorum abbatis & conventus ordinamus in hunc modum; quod caput gloriosissimi Confessoris singulis annis anno revoluto in die festo S. Trinitatis ad locum memoratum processionaliter deferatur, & ibidem cunctis astantibus ostendatur. Et nos de omnipotentis Dei misericordia, & B. Mariæ Virginis, & beatorum apostolorum Petri & Pauli, & B. Stephani protomartyris, & omnium Sanctorum meritis & intercessione confisi, licet immeriti, omnibus illis, qui ad dictum locum dicta die S. Trinitatis & usque ad diem octavam translationis ejusdem ad videndum caput dicti glorisissimi confessoris S. Fiacrii, & ad audiendum verbum divinum pie & devote cum oblationibus suis convenerint, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis, peccata oblita, vota fracta, si ad ea redierint, offensionem patrum & matrum sine manuum injectione, quantum in nobis est, misericorditer relaxamus; & universis vobis mandamus, quatenus omnia præmissa, quotiescumque ex parte prædictorum abbatis & conventus S. Faronis Meldensis fueritis requisiti, in ecclesiis vestris solenniter publicetis. Datum anno Domini MCCXXXVII mense Maio.

[13] [impositum deinde thecæ argenteæ cum corpore S. Chilleni,] Pretiosam thecam S. Fiacrio compositam esse post medium seculi XV, colligitur ex apocha viduæ Petri le Maistre aurifabri, quam profert du Plessis tom. 2, pag. 259. Data est illa anno 1468, agnoscitque dicta vidua sibi a monachis, priore & conventu S. Fiacrii solutum esse reliquum ex magna pecuniæ summa, quæ marito suo aurifabro fuerat debita, quod majori ex parte fabricasset arcam S. Fiacrii. Ornatum hujus arcæ auxit Ludovicus XI Galliarum rex, teste Spondano ad annum 1478 num. 21, ubi sic habet: In Gallia rex Ludovicus … sacram corporis S. Fiacrii thecam argento cooperuit. Laudatus sæpe Plessius in Historia tom. 1, pag. 319 arcam hanc ejusque ornatum describit latius, & pag. 320 adjungit, Ludovicum de Melun Meldensem episcopum, ubi die VI Junii anni 1479 reliquias S. Fiacrii & S. Chilleni in duabus thecis ligneis separatis transtulerat, utramque thecam ligneam huic uni argenteæ imposuisse. Hanc vero instauratam deinde jussu Ludovici XIII, novisque ornamentis decoratam, videbimus infra.

[14] Porro qua de causa pretiosissimum Sancti corpus anno 1568 ad ecclesiam cathedralem fuerit translatum, [translatum anno 1568 ad cathedralem Meldensem:] exponit Plessius pag. 372. Cum diœcesis Meldensis multa pateretur a Calvinistis, qui in Sanctorum reliquias immani debacchabantur odio, videbant monachi S. Fiacrii corpus in magno fore periculo, si illud in oratorio ejus relinqueretur extra urbem. Jam anno 1557, XXVIII Decembris furto ablatum erat Sancti caput, quod numquam deinde fuit inventum. Hinc anno 1565, cum novorum motuum urgeret timor, corpus in tugurio quodam absconderunt: idem deinde transtulerunt ad castrum de Villemareüil. Demum, cum canonicus quidam Meldensis persuasisset monachis, corpus nullibi tutius servari posse quam in ipsa ecclesia cathedrali Meldensi, illudque restituendum promitteret, ubi turbæ essent sedatæ; sacrum illud depositum canonicis Meldensibus traditum est anno 1568, mense Septembri, ibique in medio chori tantisper locatum, donec parata esset pyramis, cui impositum est supra sacellum S. Blasii post summum altare. Hæc Plessius loco assignato & in annotatis pag. 684 ex monumentis diversis, additque mansisse ibidem sacrum corpus, etiamsi frequenter illud repetierint Benedictini.

[15] Anno 1627, XVI Octobris, teste Plessio pag. 684, [reserata sæpius theca, & reliquiæ aliis datæ:] non VI Octobris, ut habet Mabillonius, Joannes de Belleau Meldensis antistes reseravit thecam S. Fiacrii, ex qua protulit reliquiarum portionem Hetruriæ duci concessam: qui dux in ditione sua egregium templum S. Fiacrio erexisse dicitur, inquit Mabillonius. Impetratas has reliquias per Mariam de Medicis Franciæ reginam, aliasque anno 1695 ab illustrissimo Bossuetio concessas magno Etruriæ duci, observat Plessius pag. 56, docens ecclesiam S. Fiacrio constructam in villa magni ducis, quæ Toppaïa nominatur. Anno 1637 thecam rursus aperuit laudatus præsul Joannes de Belleau, ut vertebram donaret Cardinali Richelio, eaque occasione modicam particulam impetrarunt Benedictini S. Fiacrii, uti habet Plessius pag. 373. Anno 1643, cum Ludovicus XIII Francorum rex, qui mira pietate venerabatur reliquias S. Fiacrii, supremo decumberet morbo, eidem particulam misit Dominicus Seguier tunc Meldensis episcopus, teste rursus Plessio pag. 373. Rex vero, qui eodem anno defunctus est, testamento legavit duodecim millia nummorum aureorum, ut theca Sancti magnificentius exornaretur.

[16] Factum id anno 1646, curante episcopo mox laudato, uti intelligimus ex ejusdem litteris Gallicis apud Plessium tom. 2, pag. 365 & sequentibus. Pauca ex illis compendio accipe. Illustrissimus antistes, [reliquiæ ex arca extractæ, ut illa magnificentius ornaretur, in eaque rursum depositæ:] accepta memorata pecunia, anno 1646, die III Januarii arcam argenteam deauratam ex pyramide, in qua erat collocata, deposuit, assistentibus præcipuis personis urbis Meldensis cum ecclesiasticis tum secularibus. Depositam, concinentibus clericis hymnum ISTE CONFESSOR, transtulit ad sacrarium, ubi viderunt variis locis ruptam esse. Aperta hac arca, extraxit antistes duas thecas minores ligneas, in quarum altera repererunt ossa S. Fiacrii, quæ erant pulchra, sana, nitida & sine corruptione, involutaque serico multitio * viridi, substrato mantili candido: in altera vero ossa S. Chilleni eodem modo involuta & incorrupta. Deinde sacræ reliquiæ in alia arca depositæ sunt loco tuto, dum arca argentea instauraretur atque ornaretur magnificentissime. Ubi hæc refecta erat & exornata, antistes die Sabbati XXIX Septembris, præsentibus rursum canonicis & optimatibus, sacra ossa in priorem hanc arcam debita cum veneratione reposuit, institutaque die sequenti per urbem solemni supplicatione, arcam circumlatam rursum in eadem pyramide deposuit, in qua eam positam fuisse supra diximus. Mansit ibidem in sacello S. Blasii usque ad annum 1723, quo translata est ad aliud ejusdem ecclesiæ sacellum beatæ Virgini sacrum, ut habet Plessius pag. 373.

[17] [vertebra concessa monachis S. Fiacrii,] Idem episcopus anno 1649 aliquid reliquiarum donavit monachis S. Fiacrii, qui totum corpus sæpe repetierant. Vertebram dorsi esse, ait Mabillonius in Actis tom. 2, pag. 601. Accipe ipsius antistitis ea de re litteras, quas ex tabulario monasterii S. Fiacrii edidit Plessius tom. 2, pag. 375 hunc in modum: Dominicus Seguier, Dei, & sanctæ Sedis apostolicæ gratia Meldensis episcopus &c… Notum facimus & attestamur, nos particulam de corpore S. Fiacrii, in sua pretiosissima & ditissima theca seu capsa in insigni nostra & cathedrali ecclesia Meldensi recondito, ac devotissime asservato & honorato, extractam & depromptam, nec non capsulam argenteam deauratam, crystallisque ornatam, & per duas figuras angelorum etiam argenteas deauratas deportatam, in qua inclusa est dicta particula, donavisse & concessisse monasterio & ecclesiæ S. Fiacrii, Ordinis S. Benedicti, nostræ Meldensis diœcesis, ut inibi … a Religiosis dicti monasterii, Christi fidelibus, & peregrinis eo undique affluentibus semper colatur, sitque perpetuum memoris nostri animi pignus, ob receptam sæpius in gravibus morbis S. Fiacrii meritis salutarem opem. In cujus rei fidem præsentes manu nostra subscripsimus &c. Datum apud sanctum Fiacrium decima tertia mensis Junii, anno Domini MDCXLIX. Has reliquias eo solemniter delatas fuisse ab ipso episcopo, comitante supplicantium agmine, testatur Plessius tom. 1, pag. 429.

[18] [atque aliæ Sancti reliquiæ variis locis servatæ.] Aliis quoque diversis temporibus concessæ fuerunt ejusdem Sancti reliquiæ, de quibus pauca subjungo. Jam seculo XV mentum S. Fiacrii erat in ecclesia prioratus Montis Louveti, Ordinis Benedictini, ut fidem facit Joannes Cardinalis & Andegavensis episcopus in litteris, in gratiam monasterii S. Fiacrii anno 1468 datis, editisque a Plessio tom. 2, pag. 259. Quippe, ubi asseruerat corpus servari in ecclesia ipsius S. Fiacrii, hæc addit: dempta solum quadam parte capitis ejusdem, videlicet mento, in capella de Monte Louveti, Rothomagensis diœcesis. Plessius tom. 1, pag. 373, post varia, quæ ex ipso narravimus, hæc subdit Gallice: Demum abbatia S. Faronis (Meldis,) abbatia S. Faræ * (in diœcesi Meldensi) aliæque ecclesiæ ex illis (S. Fiacrii reliquiis) aliquid obtinuerunt diversis temporibus. Arnoldus Rayssius in Gazophylacio Belgico pag. 444 Sancti nostri reliquias assignat Planciaco, vico prope Duacum, qui vulgo Planq dicitur. Verba ejus subjungo: Planciaci prope Duacum, commonstrantur notabiles corporis partes sancti Fiacrii confessoris & eremitæ signis & virtutibus clari, qui claruit anno DCXL: ad quas fit frequens populi concursus, præcipue ab iis, qui gravissima hæmorroïde corripiuntur. Idem auctor pag. 190 inter sacra pignora, quæ habentur Duaci apud Prædicatores, recenset reliquias S. Fiacrii eremitæ & confessoris: & pag. 118 inter reliquias abbatiæ Blangiacensis, Ordinis Benedictini in Artesia, numerat ossicula sancti confessoris Fiacrii. Non dubito, quin & aliæ in veneratione sint locis aliis.

[Annotata]

* id factum anno 1568

* taffetas

* Faremoutier

§ III. Acta Sancti qualia: referuntur & discutiuntur, quæ de eo leguntur apud scriptores recentiores: inquiritur, quo circiter tempore floruerit & obierit Sanctus.

[Acta ex codice Ms. edenda,] Acta S. Fiacrii habemus manuscripta in codice proprio & aliunde transmissa. Verum & auctor illorum est anonymus & adeo ab ætate Sancti videtur fuisse remotus, ut in iis, quæ de gestis ejus referuntur, parum auctoritatis esse, libenter agnoscamus. Miracula tamen, quæ in Mss. nostris post Vitam narrantur, omnino credibilia sunt, & ex monumentis antiquioribus deprompta videntur, aut a scriptoribus synchronis exarata. Codex noster, qui notaturMs. 88, totus est de S. Fiacrio. Præfatio ad Vitam est elogium Sancti bene longum, oratorie magis quam historice compositum. Huic subjungitur Vita historice utcumque conscripta, & antiquioris auctoris, quam sit præfatio, ut ex postremis præfationis verbis facile colligitur. Vitæ subjunguntur miracula, ac demum Officium & Missa, quæ ex hac Sancti Vita sunt composita, aut forsan ex Actis antiquioribus, ex quibus hæc ipsa Vita potuit esse collecta. Quidquid sit, certe hymni Officii & Missæ eadem de gestis S. Fiacrii continent, quæ refert hæc Vita. Congruit etiam hæc Vita cum illa, quam edidit Surius ad XXX Augusti, quamque recudit Mabillonius tom. 2, pag. 599, nisi quod nostra sit prolixior & multo plura contineat miracula, ita ut Suriana hujus appareat compendium. Hanc igitur Vitam, cujus etiam habemus apographum, in quo menda aliquot sunt correcta, edemus ut ceteris meliorem, eamque conferemus cum Suriana & Mss. jam memorandis.

[20] Alia S. Fiacrii Acta ex Ms. codice Divionensi huc transmisit Chiffletius noster. [Acta alia Mss.] Vitam hæc continent & miracula partim eadem, quæ in nostro sunt Ms., partim diversa, quæ Divione in sacello ducis Burgundiæ patrata sunt. Vitam & miracula ejusdem Sancti transcripsit ipse Papebrochius ex Ms. Domini le Maire, si recte lego, nam vox ambigue scripta est. Hæ duæ Vitæ a prima dissentiunt maxime in duobus; nimirum quod velint Fiacrium regali Scotorum sanguine genitum, & discipulos eidem attribuant in eremo: de quibus mox agemus. Vitas hasce edere non est necesse: at miracula, quæ in illis leguntur narrata, & prætermissa in Ms. nostro, subjungam post miracula ex prima Vita inferius edenda. Nunc progrediemur ad elucidanda ea, quæ in gestis S. Fiacrii occurrunt dubia.

[21] [Aliqui putant Sanctum nostrum proprio nomine Fefrum fuisse dictum,] De ipso Sancti nomine dubitatio aliqua exoritur: varii enim, auctorem secuti Mabillonium, Fefrum nomine proprio vocatum volunt, non Fiacrium, quod nomen non nisi post annum millesimum contendunt Sancto datum. Ratio illorum est, quod Fefrus vocetur ab auctore Vitæ S. Faronis, quem Hildegarium dicunt Meldensem episcopum, seculi IX scriptorem, & a Fulcoïo poëta seculi XI, quorum verba dabimus inferius. Audi Mabillonium pag. 598, ubi adductis Hildegarii verbis hæc subjungit: Hic notanda occurrunt nonnulla. Primum, S. Fiacrium quondam Fefrum fuisse vocatum: quo nomine etiam Fulcoïus Belvacensis, subdiaconus Meldicensis eum appellat in Vita sancti Faronis seculo XI metrice edita… Nomen Fefri in Fiacrium ob vocis prioris asperitatem mutatum putamus, quod in aliis sanctis Hibernicis contigit. Sic S. Frigorius socius Caidoci, qui ambo S. Richarium ad sanctiorem vitam adduxerunt, ob rictum vocis nomen accepit Hadrianus. Hisce de antiquo Sancti nomine subscripserunt varii, interque eos Plessius, qui pag. 53 affirmat nomine Hibernico Fefrum fuisse dictum, at in Gallia ab octingentis annis Fiacrii nomine innotuisse.

[22] [quod nobis apparet minus probabile,] Verumtamen non video, cur ob auctoritatem duorum scriptorum, quorum primus Sancto nostro ducentis fere annis posterior est, continuo credere debeamus nomen Sancti nostri Fefrum fuisse, & non Fiacrium, cum alii omnes Fiacrium nominarint. Quippe incredibile videtur, nomen Sancti, qui miraculis diu floruerat & innotuerat, ita universim mutari potuisse apud omnes scriptores, ut prius nomen omnino fuerit abolitum, idemque Sanctus, qui post mortem aliquot seculis Fefrus fuerat nominatus, deinde a Gallis, Scotis, Hibernis, cunctisque demum gentibus Fiacrius vocaretur: atque ita quidem, ut nullus de mutato nomine meminerit ante Mabillonium. Accedit, quod Fiacrius nomen sit satis usitatum apud Hibernos, non item Fefrus. Nec rationes Mabillonii magnopere urgent. Quippe quod dicitur de vocis Fefrus duritia, frivolum etiam videtur Plessio, etiamsi ejus opinionem sit secutus. Imo illa mutatio nominis Fefri in Fiacrium contraria est usui Gallorum, qui nomina Sanctorum in idiomate suo non solent longiora facere, sed breviora. Quod adfertur de S. Frigorio, qui nomen accepit Hadrianus, simile non est: neque enim S. Frigorius ita passim Hadrianus vocatur, ut verum nomen sit abolitum.

[23] [& sine sufficienti fundamento assertum.] Hinc magis existimo nomen Fiacrii proprium esse Sancto nostro: sic enim in omnibus antiquis orationibus, hymnis, Officiis & Actis vocatur, uti & in Chronico S. Dionysii infra adducendo. Quod spectat ad nomen Fefri (si illud ex vitio transcribentium ortum non sit, nam in alia Vita S. Faronis apud nos Ms. Festus habetur,) suspicor illud exortum ex vulgari Gallorum appellatione, quam duo laudati scriptores forsan exprimere voluerint Latina terminatione, quod illo tempore vulgare nomen magis esset usitatum. Quidquid sit, idem est Sanctus, qui Fefrus nominatur a duobus scriptoribus memoratis (certe prout editi sunt a Mabillonio) quique ab aliis omnibus dicitur Fiacrius, uti & prioratus Sancti jam vocabatur S. Fiacrii seculo XI apud Plessium tom. 2, pag. 15, imo & vicus ibidem exortus.

[24] De patria S. Fiacrii contendunt inter se Scoti & Hiberni, [Patria Sancti vel Scotia vel Hibernia: quid Scoti trædant de ejus natalibus:] dum utrique suum esse volunt. Hiberniæ, quæ olim Scotia dicebatur, Fiacrium attribuunt plures scriptores Galli: at fateor argumenta mihi ad manum non esse, quibus rem satis certo stabilire possim. Audiamus tamen, quæ de Sancto nostro commemorent auctores Scoti. Hector Boëthius Scotorum Historiæ lib. 9, pag. 173 Eugenii IV Scotorum regis filium esse asserit, atque hæc de eo scribit: Eugenio in regnum Scotorum successit filius ejus Ferquhardus. Tres enim Eugenio fuere liberi virilis sexus, Ferquhardus, Fiacrius, & Donevaldus. Hi a patre sanctissimo episcopo Sodorensi Connano moribus ac literis instituendi traditi, haud undequaque præceptoris monitis obtemperarunt. Ferquhardus ac Donevaldus præsulem & docentem literas & recta monentem libentes quidem audiere: verum regio tumentes stemmate, tanta animi decoramenta, veluti parum profutura regnantibus, haud ex animo sunt complexi. Fiacrius pontificem saluberrimum & continentiæ & parsimoniæ exemplar studio imitatus, consilium concepit omnis humani fastigii dimittendi, concedendique aliquo, ubi procul ab hominum frequentia secum gereret bellum, talique sancto conflictu Christo perpetuo militaret. Joannes Leslæus lib. 4 de Rebus gestis Scotorum in Eugenio IV eadem fere habet, sed brevius: atque hisce assentiuntur alii passim Scoti. Hiberni autem ut falsa hæc rejiciunt. Galli vero, ut Mabillonius, Plessius, atque etiam Cointius ad annum 652 num. 54, narrant tamquam incerta. Sane, ut natales Fiacrii, ejusque educatio, sicut referuntur a Boëthio, satis apparerent certa, antiquiora alleganda essent instrumenta, cum ne in Actis quidem, quæ edituri sumus, de iis quidquam habeatur; sed in illis dicatur nobilibus ortus natalibus in Hiberniæ partibus. Redeamus ad Boëthium, qui sic prosequitur.

[25] Ergo humili assumpta veste, quo minus cognosceretur, [venit Fiacrius Meldas ad S. Faronem:] a patria clam profectus, ubi in Galliam devenit, solitarium quærens locum, a sancto Pharone Meldensium tunc episcopo, agello, in quo nunc religiose colitur, est donatus. Constans ea in regione fama est, nefas esse fœminam sanctissimi Viri sacellum ingredi: & quæ id aliquando attentaverint, aut oculis privatas, aut actas in amentiam. Hæc præcedentibus certiora sunt, & aliunde firmantur. In Vita S. Faronis, sub nomine Hildegarii Meldensis episcopi edita, apud Mabillonium seculo 2 Actorum pag. 618 hæc leguntur: Similiter quoque ex gente Scottorum quam plurimi amore illius (S. Faronis) ad hanc regionem accelerabant … In tantum vero pro studio vitæ angelicæ diligendo officiosissime eos Scottos excolebat, ut etiam heredes eos de propriis suis rebus faceret: atque ex reliquiis eorum corporum, dum sæcula labentia volaverint, ad protectionem nostram eorum meritis hæc clarior provincia fulgebit, ut ex B. Fefri munere miraculorum hæc nostra Meldica claret. At in quodam territorio suo monasterium, quod dicitur Broilum, situm retinetur, tribus distans millibus ab urbe Meldis, quod accepit ille vir sanctus Fefrus in possessione copiosissima ab antistite Christi Farone.

[26] Accedit Fulcoïus poëta apud Mabillonium laudatum pag. 598, sic scribens de S. Farone:

Heredem Fefrum dedit in quibus esse beatum.
Huic Broilum tribuit, [a quo benigne exceptus loco donatur ad vivendum solitarie:] qui templum condidit illic.
Hic duxit vitam, vitam finivit ibidem.
Meldica nunc signis floret provincia Fefri.

In Vita S. Faronis, quam in scriniis nostris servamus acceptam ex Ms. monasterii Accincti de his leguntur sequentia: In quibus quidem Scotis in tantum officiosissimus erat (S. Faro,) amore eorum religiosæ vitæ, ut etiam hæredes eos de propriis suis rebus faceret; sicut comperimus beatum Festum in possessione copiosissima, nomine Broilum, ab eo honorifice susceptum, in qua monasterium ædificavit; atque in sanctis moribus vitam ducens probabilem, ibidem requievit, & miraculis hanc Meldicam provinciam illustrat plurimis. In Chronico S. Dionysii, quod inter Rerum Gallicarum scriptores nuperrime edidit Martinus Bouquet, Ordinis S. Benedicti presbyter, tom. 3 dicti Operis pag. 279 inter incidentia memorantur ad propositum nostrum sequentia, quæ ex antiquo Francorum idiomate Latine reddo: Tempore istius sancti Faronis venit ex Scotia dominus S. Fiacrius, sanctisque moribus adeo se notum fecit domino S. Faroni, ut illi donaret locum, in quo solitarius privatim sanctam duceret vitam. Hic locus nominatur Broilum *, qui spectabat ad patrimonium S. Faronis in diœcesi Meldensi. Ibi habitavit dominus S. Fiacrius, dum vixit, obiitque ibidem ut confessor tam gloriose, ut ingens miraculorum copia ad hunc usque diem in terrena hac vita splendeat in memoriam ejus & in testimonium sanctitatis ipsius. Ex his concludimus, nihil ex gestis S. Fiacrii certius esse, quam venisse eum ad S. Faronem, atque in loco, quem ab ipso acceperat, piam vitam duxisse.

[27] [affirmant Scoti, legatos ad Fiacrium missos ex Scotia,] Verum non æque certa sunt, si non prorsus fictitia, quæ Boëthius, ubi narraverat Ferquhardum Scotiæ regno privatum a subditis, de Fiacrio subjungit hunc in modum: Facto inde consessu de regno administrando, … itum est omnium suffragiis in hanc sententiam, ut legati mitterentur in Galliam, qui Fiacrium ad paternum regnum occupandum in patriam revocarent. Id si nullis suasionibus obtinere ab eo possent: quod monastica vita forte plus æquo delectatus humanum omne aspernaretur fastigium: Clotharium regem, qui tunc Francis imperabat, adirent: peterentque, ut ejus authoritate Fiacrius regni hæres in patriam, summi administratoris defectu multis fluctuantem incommodis, remitteretur. Noverant enim fama referente, quam Deo charus esset Clotharius, quam sacerdotum venerator, quam diligens æquitatis ac religionis cultor: quamque regibus respublicas rite administrantibus amicus. Legati imperia exequentes, in Meldensem agrum post longa itinera deveniunt, ubi Fiacrius Deo serviebat. Facti igitur certiores, ad sanctissimum Virum loci incolarum opera, quod aspectu venerandi viderentur, ocyus sunt adducti.

[28] [qui regnum ei offerrent:] Fiacrius nunciorum adventus per quietem superne admonitus, Numen cæleste piis lacrymis obsecravit, ne deliciis, ad quas per solitariam vitam Dei benignitas ipsum admiserat, quoquomodo frustraretur. Exaudivit Omnipotens deprecantem, effecitque ut, adventantibus legatis, lepra infecto simillimus hominum aspectui appareret. Nuncii itaque ad Fiacrium venientes, conspectum virum fœdissimo morbi genere, ut apparebat, laborantem frigide rogarunt, cuperetne redire in patriam: ubi nativi alimenti frequentia, potius quam peregrino, opitulante natura, contractam tabem fortassis tandem evaderet: se a Scotorum primoribus ad hoc missos, ut ipsi obtemperantes in iis, quæ cuperet, ad omnia affluenter ministrarent impensas.

[29] Ad ea Fiacrius, magistratum omnem non aliter quam tetram pestem aversatus: [illudque a Sancto repudiatum:] Cernitis (inquit) opinor, ut ultro in privatam abiens vitam, solitarius agere potius quam hominum frequentia delegerim: tametsi plaga, quam in me cernitis, vitæ potius emendatio atque ad humilitatem incitamentum videtur æstimanda, quam aliquis naturæ error. Satis mihi esse cognoscite, cellam, vestem, olera, his manibus præparata. His enim contentus, nihil est humani fastigii, utut res meæ sese habent, quod præ illis concupiscerem. Ite ergo & germanis, nostræque gentis majoribus renunciate, ut Deum in primis reverentes, religionis observationi incumbant: rectumque colentes, virtute se muniant & pietate: quas nulla hostium vis umquam expugnabit: me impensis, uti cernitis, non indigere: eoque Dei benignitate devenisse, ut meo vivendi generi privata vita magis quam publica deinceps convenerit. Adoptavit hæc omnia Saussayus in Martyrologio Gallicano. Leslæus lib. 4 in Ferquhardo cetera narrasse contentus, lepram apparentem prætermisit. At hæc omnia, cum antiquorum testimoniis destituantur, & ne Vita quidem de iis quidquam habeat, incerta sunt & parum probabilia.

[30] Nec majori nituntur auctoritate, quæ de sorore Sancti addit Boëthius his verbis: [an S. Syra sit soror Fiacrii, prorsus incertum:] Erat Fiacrio soror, virgo sanctissima, nomine Syra, quæ, audita Fratris sanctitate, ad eum in Meldensi agro anachoreticam vitam agentem cum majusculo sanctarum virginum comitatu se recepit: quæ ab eo cum sodalibus in sancto proposito confirmata, ad Gallicanam Campaniam se contulit, ubi per vitæ sanctitatem, & clara sanctitatis signa, insignem sui reliquit memoriam. Mabillonius in Elogio S. Fiacrii num. 17 de his scripsit sequentia: S. Fiacrii sororem fuisse aiunt S. Syram, quæ monasticam vitam in Eboriacensi seu S. Faræ parthenone duxerit, & monasterium puellarum prope Catalaunum civitatem exstruxerit gubernaveritque. Locum conditi cœnobii ostendunt, ubi modo S. Sulpitii parochus suas ædes habet, quem locum S. Syræ claustrum haud ita pridem appellabant, uti Desguerroisius tradit in Vita S. Syriæ matronæ ac martyris Tricassinæ, distinguendæ a S. Syra, quæ a Meldensibns X Kalend. Novemb. colitur, a Catalaunensibus vero X (lege VI)Idus Junias: qui dies non S. Syræ, sed S. Syriæ matronæ sacratus. Non admodum antiqua videtur illa opinio de Syra sorore S. Fiacrii, cum in Actis de illa nihil habeatur. Eam tamen ulterius examinandam remitto ad XXIII Octobris, quo S. Syra apud Meldenses coli dicitur.

[31] De aliis quibusdam ad S. Fiacrium Spectantibus sic ex conjectura disserit laudatus Mabillonius num. 16: [conjecturæ de vitæ instituto & mortis tempore.] Quam Regulam tenuerit Fiacrius, conjicere utcumque licet, certo definire non licet. Demigravit ex Hibernia nondum Benedictinis institutis informata, an jam monachus, incertum. Nullum excoluisse legitur cœnobium in Gallia, ubi S. Benedicti Regula passim recepta erat, nisi forte in sanctæ Crucis asceterio tantisper hospitatus est. In solitudine anachoreticam vitam egit. Illic peregrinos excepisse, non discipulos habuisse legitur. Ejus mortem ad annum circa DCLXX collocamus. Unica, opinor, hujus epochæ ratio est, quod S. Faronem circa eumdem annum 670 obiisse putaverit. Verum nec tempus mortis S. Faronis satis certo probatum invenio; nec constat, an S. Fiacrius eodem fere tempore cum S. Farone obierit: nam potuit multis annis citius mori aut serius. Quapropter mortem Fiacrii latissime fixi seculo VII, quo vixisse eum scimus: nec verisimile est usque ad sequens seculum vitam protraxisse.

[Annotata]

* le Breire

ACTA
Auctore anonymo
Ex codice nostro Ms.

Fiacrius eremita conf. in territorio Meldensi in Gallia (S.)

BHL Number: 2916

A. Anonymo.

PROLOGUS

Egregius Christi confessor Fiacrius, perfectus euangelicæ institutionis discipulus enituit. [Præfatio.] Siquidem fidei rectitudini opus bonum studiose maritavit. In sacro enim pectore volvebat assidue, quoniam intellectus bonus omnibus facientibus eum, non audientibus, (quoniam auditores tantum non justificabuntur) nec dicentibus, multi enim dicunt & non faciunt: unde doctrina sana cum morum inæqualitate non cedit eis ad salutem, opus autem bonum reputatur ad justitiam: Qui facit, inquit, hæc, non movebitur in æternum. Ne igitur fides in eo sine operibus moreretur, vel operatio præter fidem facta infructuosa ad salutem persisteret; quæ in lege Domini meditabatur die ac nocte, in lucem bonæ reparationis perducere studuit; juxta illud, Luceat lux vestra coram hominibus, ut fontes derivarentur foras, & cortina traheret cortinam, & qui audiret, diceret, Veni. Tamquam ergo turtur holocaustomatis ad assellas ora retorquens, & sicut animal mundum in lege, sic quæ subtili discretione decoxerat, bona operatione ruminabat.

[2] [Virtutes Sancti] Ab ineunte vero ætate terra suæ nativitatis egreditur, populum suum & domum patris sui obliviscitur, voluntariæ paupertatis suæ strenuus amator, quæ in bonis mentibus custos humilitatis esse assolet. Tentationum turbines & vitiorum incendia egestatis pruina decoxit: multis enim fallaces divitiæ malignandi præstitere occasiones: dum vel ad luxuriem evernant *, vel ad superbiam inflant, vel per aliorum abrupta vitiorum præcipites impellunt. Ut igitur Peregrinus mundi, amicus Dei constitueretur, diabolo & omnibus operibus ejus perfecte renuncians, pauperem Christum pauper secutus est. Christus non habuit, ubi caput reclinaret. Fiacrius spinas divitiarum declinavit, ut Christum lucrificaret. Adhærens quoque testimoniis Dei in custodiendis illis per singulos dies delectabatur; in eo quippe cythara virtutum, sanctæ operationis manu tacta, cælicum melos exprimebat, sciens enim quod qui in uno deliquerit, omnium reus est, omnium bonorum fabricam seipsum exhibere studuit.

[3] [generatim] Nulla spiritualis officinæ supellex ei deesse potuit, in quo castitas rata finaliter perseveravit. In fidei rectitudine Abraham, in fervore Petrum imitari satagebat; Moysi mansuetudo, Pauli simplicitas, Job patientia in eo rutilabat. Sicut igitur Apelles simulacrum Helenæ edidit: sic Fiacrius se agrum virtutum plenum odoramentis solerter excoluit. Ambulans itaque perfecte in mandatis Dei, caput contrivit serpentis antiqui, vicit enim draconem, superavit leonem: draconem vicit per prudentiæ circumspectionem, leonem superavit per tolerantiæ fortitudinem. Calcavit mundum per contemptum & voluntariam paupertatem; perdomuit carnem per vigiliarum & jejuniorum exercitationem; omnia, quæ sunt mundi, subjecit sub pedibus ejus: noverat enim quia vanitas vanitatum, & omnis homo vanitas. Sicut onager contemnit civitatem, sic Sanctus iste sprevit mundum & concupiscentiam. Divitiæ si affluerent, cor non apponebat, sed pertranseunter eis utebatur, memoriter recolens, quod hic & in futuro delitiari nemo poterit.

[4] Tua sunt hæc, Christe, munera, qui gratiam prærogas, [commendat] ut velimus, cujus gratia nos comitatur, ne in interitum curramus: non enim est volentis neque currentis, sed tui miserentis. Quis unquam sine gratiæ tuæ adminiculo vel potuit bene velle vel bonæ voluntatis opus a perficere, sine te nihil potest aliquis facere, sed anima sicut terra sine aqua tibi. Beatus iste Sanctus, quem elegisti, cujus manum dextram tenuisti, & in voluntate tua deduxisti eum b. Tu ei, scutum & protectio, tu ei adjutorium & exultatio: & ideo fideliter decertavit, legitime triumphavit in valle lacrymarum constitutus. Crebris jejuniis & orationibus puris intentus, flevit malitiam mundi, flevit miseriam exilii, & quoniam irriguum superius & inferius irriguum suscipiebat a Domino, a quo omne datum optimum & omne donum perfectum est, totus resolvebatur in lacrymis, cupiens dissolvi & esse cum Christo. Volens itaque Dominus pro tanto labore Sanctum suum coronare, ab æterno electum, in terris mirificatum, hodie de carnis eduxit ergastulo, ut cum fratribus suis epularetur in cælo. Gaudeamus nos in terris, quia hodie gaudent angeli in cælis: si enim gaudium est angelis super unius peccatoris conversione, multo magis super unius justi assumptione: gaudeat ecclesia nostra tanti Patroni illustrata præsentia.

[5] Astruunt fidem tantæ sanctitati signorum novitas, & miraculorum magnitudo. [& miracula.] Ad sepulchrum enim ejus ægri veniunt, & curantur; desperati, & salutis consolationem recipiunt. Quis enim unquam fida mente & puro corde, devota fide ejus imploravit auxilium, & misericordiæ ejus non sensit beneficium? Certe rutilat sicut stella matutina in cælis, sed sibi devote famulantibus patrocinii & beneficiorum radios extendit in terris. Hujus meritis & intercessione tot mortalibus collata sunt beneficia, tot ægritudinum exhibita remedia, quod in eorum prosecutione præ numerositate Demostenis obmutesceret eloquentia. Verumtamen ne in ejus solennitate ad præsentiam corporis ejus devote pernoctantibus copia desit lectionis, ex multis pauca, ex omnibus aliqua, licet humili stilo, perstringere curavimus. Horum quidem lectione auditu & relatione in scientibus ignis devotionis amplius exardescet, nubes ignorantiæ tolletur nescientibus, gloria & honor crescet in laude Dei, & ejus persistentibus. Sancti Spiritus unctio cor nostrum splendore gratiæ suæ illuminet & doceat, linguam regat & os aperiat & impleat verbo veridicæ eloquentiæ. Amen c.

ANNOTATA.

a Vox Opus non est in ipso codice, sed adjuncta erat in apographo, ideoque illam ut necessariam in textu reliqui.

b In codice me, sed recte in apographo correctum videtur, eum.

c Post hæc verba, litteris rubris subditur, Sequitur legenda festi: & deinde ad marginem notantur novem lectiones.

* forte enervant

CAPUT I.
Gesta Sancti in vita: ingressus in ejus sacellum mulieribus prohibitus.

Beatus Fiacrius eremita magnificus in Meldensi territorio, [Sanctus nobilibus parentibus in Hibernia natus,] sub sanctissimi Pharonis Meldensis episcopi protectione consistens, innumeris apud Deum vigebat virtutibus, sicut actuum suorum lectio a sacra declarat. Hic siquidem nobilibus ortus natalibus in Hiberniæ b partibus extitit oriundus; sed, ut a propinquorum cura solutus & seculi tumultibus expeditus solitariam vitam duceret, parentes patriamque reliquit, & Domino ducente in has externas partes advenit.

[7] [relicta patria, Meldas venit, ubi benigne excipitur a S. Farone,] Eo itaque tempore, quo gloriosissimus Faro c, relicta seculi militia, Meldorum pontificatu, annuente Domino, fruebatur, eum beatus Fiacrius cum sociis, quos sibi fortuna donaverat, gratia hospitalitatis expetiit: quem piissimus Faro libentissime suscepit, & ut piissimum mentis illius affectum familiarius & expressius indagare valeret, quamdiu vellet, secum manere concessit.

[8] [ab eoque de patria & parentibus interrogatus,] Cujus vultum simplicem & religiosum diligenter intuens, ait: Obsecro, carissime, ut mihi originem tuam patriamque, & archanum tuæ mentis affectum, quo tendis, & quo nomine vocaris, innotescas. Si deinde consilium tibi congruum præbere queo, teste Deo, libenter donabo. Cui Sanctus respondit Fiacrius: Reverendissime pater, Hybernia d Scotorum insula michi meisque genitoribus dedit originem, & quia solitariam vitam ducere concupisco, patriam parentesque fugiens dereliqui, locum quemlibet eremitis congruum expeto, & nomine Fiacrius vocor.

[9] [locum petit ad vivendum solitarie,] Nunc ergo tuam almificam paternitatem suppliciter efflagito, quatenus, si locellum quempiam nemorosum in his partibus inesse noveris, quo sacris orationibus insistere queam, michi indulgere non differas. Hiis auditis, B. Faro gaudens effectus ait ad eum: Habeo utique haud procul hinc nemus quoddam in jure proprio & hæreditario, quod incolæ Prodilum e vocant, ad exercendam vitam solitariam, ut credo, satis idoneum: quod si contemplari desideras, illuc usque pergamus. Cui beatus respondit Fiacrius: Ut tua paternitas jubet, ita fieri citius peropto.

[10] [quem impetrat in territorio Meldensi,] Tunc piissimus episcopus eum quantocius ad peroptatum locum perduxit, & intendens in eum, ait: Frater bone, locus iste jure hæreditario ad me spectat, & si ad habitandum tibi placuerit, quantum tibi necessum fuerit, devotus offero & alacriter concedo. Quo dicto, beatus Fiacrius mox ad ejus vestigia proruens & obortis ejus lacrymis de collato sibi beneficio gratias referens, ait: Beatissime Pater, solo intuitu locus iste nimium me delectat, sacer enim est, & ab omni prorsus hominum frequentia remotus.

[11] Hiis itaque completis, sese divini pabuli fomentis reficientes, [ubi oratorium construit:] repedatis gressibus ad urbem Meldensem pariter sunt reversi. Postera vero die petita benedictione, & accepta licentia a sancto Farone, ad prædictum locum reversus est Fiacrius & avulso nemore monasterium f in honorem B. Mariæ construxit, & exiguam domum seorsum ædificavit, in qua hospites suscipiebat, in qua & ipse manebat.

[12] Perfectis itaque omnibus, quæ pro tempore idonea videbantur, [virtutibus floret & miraculis:] almificus Dei athleta Fiacrius de die in diem se Christi servitio arctius subdebat, virtutibus accrescebat, sibique austerus hostis effectus, quod corpori famelico quotidie subtrahebat, peregrinis & pauperibus misericorditer erogabat. Si autem quipiam lacertorum robore privati, aut elingues effecti, sive nervorum ariditate contracti, aut maligni spiritus infestatione vexati, vel etiam totius corporis incommoditate detenti, ad cum veniebant, vel ab aliquibus deferebantur, sola manus ipsius impositione, Dei suffragio pristinæ incolumitati reddebantur.

[13] Flagrabat itaque sancti Viri gloriosa opinio, ejusque miracula, [ad eum accedit S. Chillenus,] fama promulgante, per Meldenses affinitates affluenter cum virtutum rumoribus odoriferis circumquaque magis ac magis cœperunt augmentari. Audivit siquidem beatissimus Chillenus g, qui ex Romanæ peregrinationis itinere in Meldensi territorio applicuerat, famam tanti Viri, ac eum accessit.

[14] Sanctus vero Fiacrius benigne & liberaliter eum suscipiens, [quem pie suscipit & familiariter.] ut cognovit eum suum esse patriotam & sibi sanguinis affinitate conjunctum, rogabat eum, ut secum aliquot diebus commaneret: quo concesso, de natali solo, de notitia parentum pariter conferebant, & dulcifluis sacræ Scripturæ sententiis sese reficiebant. Postmodum autem alterutrum Domino commendantes, dato pacis osculo, ab invicem sunt divisi h.

[15] Revera quoniam, opinione sanctitatis ejus odorifera circumquaque diffusa, [Dicitur Sanctus tantum ex nemore impetrasse, quantum fossa posset uno die cingere,] multi ad eum conveniebant undique, ut haberet, unde necessitatibus advenientium subveniret, & de labore manuum suarum inopiam pauperum relevaret, visum est ei, quod amplior & spaciosior locus foret ei utilis & necessarius ad hortum faciendum, ad plantanda olera & alia diversarum herbarum genera. Sed quamvis B. Faro prius ei tantum sui nemoris concessisset, quantum suis necessitatibus conveniret, tamen locum ampliare & hortum facere sine licentia pontificis non præsumpsit humilis Eremita. Accessit igitur ad episcopum, & rogavit eum, ut circa domum suam liceret ei tantum nemorum avellere, quod ibidem hortum posset facere. Cui venerabilis episcopus tantum rogati nemoris liberaliter concessit, quantum in gyro circa domum suam propria manu fodiendo in una die fossato * posset circumdare i, & quidquid infra fossatum labore unius diei factum fodiens includeret, [ac baculum trahendo fossam excavasse, eaque de causa accusatus magiæ,] liberum absque cavillatione quasi hæreditarium possideret.

[16] Quo concesso, Sanctus episcopo inclinato capite gratias agens & valedicens, ad locum dilectæ solitudinis reversus est, & facta oratione baculum k, quem manu tenebat, per terram trahebat, & quod est dictu mirabile, ad nutum Viri Dei tactu baculi terra dehiscens patebat, nemus hinc & inde funditus corruebat. Interea mulier l quædam advenit, quæ, viso terræ dehiscentis miraculo, rei novitate stupefacta hoc idem episcopo nuntiare festinando celeriter properavit, Eremitam magnificum asserens esse maleficum, non summi Dei cultorem, sed magum & incantatorem. Reversa igitur mulier cum summa celeritate, sancto Viro convitia, contumelias, blasphemias irrogare præsumpsit, & eum auctoritate episcopi ab incepto opere cessare præcepit, ipsum episcopum advenire nunciavit. Accusatus ergo apud pontificem a muliere Vir sanctus, ab incepto opere cessans, iratus & tristis supra petram resedit.

[17] [alio miraculo innocentiam suam ostendisse:] Mirabilibus mirabilia succedunt. Petra namque durissima contra naturam divino nutu mollita, ut sessioni sancti Viri esset habilior, sub ipso concavum eidem præstitit locum. Ut autem audientes narrationi huic fidem adhibeant, eadem petra m in ejusdem Sancti monasterio servatur, & locus sessionis ejus demonstratur adhuc pro miraculi testimonio, cujus tactu debiles & infirmi restituti sunt sanitati. Provocatus igitur pontifex verbis prædictæ mulieris, advenit, & videns in lapide locum sessionis Viri Dei mirabiliter cavatum, & quasi lapidem, deposita duritia, divino nutu fuisse mollitum: videns etiam tactu baculi ejusdem Sancti terram patuisse, nemus hinc & inde corruisse, fossata profunda subito facta fuisse, intellexit Eremitam almificum magni meriti esse apud Deum: & deinceps, cognitis ejus virtutibus, eum ferventius dilexit, & quamdiu advixit, ei familiarius adhæsit. Fossata n vero tactu baculi Viri Dei facta usque in hodiernum diem ab incolis demonstrantur.

[18] [mulieres ab oratorio Sancti prohibitæ.] Ab illo igitur tempore, quo mulier sanctum Virum accusavit apud episcopum, usque in præsens, mulieres in monasterium Sancti non intraverunt. Ad iram siquidem provocatus a muliere oravit, ut Deus ultionum Dominus injuriam suam sic vindicaret, quod omnis mulier, quæ monasterium ejus ingrederetur, sui corporis infirmitatem incurreret o. Narraverunt itaque patres filiis, quod quædam mulier dives & nobilis cupiens videre, quid accideret mulieri, quæ in monasterium prædictum intraret, in illud ancillam suam manibus impulit. Quo facto, videntibus omnibus, qui aderant, ipsa unum oculum amisit, illa vero illæsa permansit. Moderno autem tempore mulier quædam de Latiniaco p in monasterio Sancti unum pedem posuit, qui pes statim intumuit. Tumor vero non solum pedem, verum etiam tibiam, genu & crus ascendendo occupavit. Sunt & alia multa, quæ mulieres ab ingressu monasterii prædicti compescunt. Beatus igitur Fiacrius in eodem loco signis & virtutibus claruit, cursum vitæ præsentis feliciter consummavit: ad cujus sacrum tumulum frequenter membra languentum modo sanitati, quolibet morbo fuerint gravata, restituuntur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Per lectionem sacram videtur auctor designare lectiones novem cujusdam Officii antiqui: atque has, opinor, mox describit.

b His consonant Acta apud Surium & Mabillonium edita. In Ms. Divionensi, quod alium habet auctorem, de patria & natalibus Sancti sic habetur: De Hibernia Scotorum & sanguine regali Scotorum genitus. In Ms. Dom. Le Maire: De Hibernia ex sanguine regali Scotorum genitus. Porro norunt eruditi, Hiberniam olim inhabitatam fuisse a Scotis, ita ut omnia faveant sententiæ eorum, qui S. Fiacrio patriam attribuunt Hiberniam.

c S. Faronem in aula Theodeberti regis educatum, deinde floruisse in aula Clotarii II, ac tandem clero nomen dedisse, docet Vita apud Mabillonium tom. 2, quam consule. De eo in Opere nostro agetur ad XXVIII Octobris.

d In Officio Ms. Breviarii Aberdonensis sic refertur responsum Sancti: Scotia, mi pater, mihi meisque progenitoribus originem dedit &c. At, licet sic revera respondisse constaret, ne quidem inde certo inferri posset, in hodierna Scotia natum esse, cum eo nomine etiam vocaretur Hibernia.

e Sic in codice nostro. Apud Mabillonium vero Brodolium scribitur: in Breviario Aberdonensi Brodilum. Alii Broilum vocarunt, ut vidimus in Commentario.

f Oratorium intellige seu sacellum: nam id sensusexigere videtur & vox monasterium ea etiam significatione gaudebat medio ævo, uti & vox Gallica moustier, quemadmodum videre est in Glossario Cangii. Alioqui etiam monasterium olim dicebatur, in quo unus degebat monachus, sed domus exigua Sancti mox distinguitur a monasterio.

g De S. Chilleno agitur etiam in Vita S. Faronis laudata apud Mabillonium cap. 100 & 101, ad quem locum observat editor, coli Idibus Novembris. Ad illum igitur diem de eo latius disputabitur: reliquias autem ejus servari in ecclesia Meldensi cum reliquiis S. Fiacrii, jam vidimus in Commentario § 2.

h Hic finiuntur novem lectiones. Reliqua ab auctore addita suspicor, & forsan ex fama populari.

i Si consideremus, quam exiguum locum fossa circumducere posset Sanctus uno die, donatio hæc prorsus fiet incredibilis: neque enim verisimile est S. Faronem, qui liberaliter agebat cum Fiacrio, plura noluisse concedere; neque etiam credi potest, Fiacrium ipsum simile quid petiisse, ut miraculo locum sufficientem impetraret, quemnaturali labore obtinere non poterat.

k In aliis duobus Mss. dicitur ab episcopo accepisse instrumentum, quod Gallice BESSA vocatur (beche, quod ligonem designat) illudque per terram traxisse. Refertur id ipsum in Breviario Aberdonensi.

l Mulierem illam, quæ S. Fiacrium apud B. Faronem insimulavit, Becnaudam vulgo la becnaude appellant, eodemque nomine tuguriolum ejusdem feminæ, quod hodie quoque ostendunt, ait Mabillonius num. 12. Plessius in Historia tom. 1 pag. 54 testatur hæc facta in arca Sancti reliquiaria fuisse expressa tempore Ludovici XI. Illud, opinor, non fieret hoc tempore, quo facta hujusmodi ægre fidem inveniunt, nisi firmiori nitantur fundamento, & modo magis verisimili sint narrata.

m Plessius mox laudatus pag. 55, ubi dixerat se hanc historiam non referre ut veram, ad propositum nostrum hæc scribit Gallice: Verumtamen a multis seculis in monasterio S. Fiacrii conservatur ingens lapis figuræ rotundæ, & in superficie excavatus circa centrum. Positus ille est in navi ecclesiæ … ad manum sinistram intrantis, atque in commodum peregrinorum æque ac decentiæ causa, impositus est cuidam quasi sedili seu stylobatæ ex lapide impolito. Qui laborant hæmorroïdibus, modeste se ibi collocant, prout sunt vestiti; & novi ea certitudine, quæ nullum relinquat dubium, multos ibidem, & viros & feminas, integræ perfectæque restitutos esse valetudini. Hactenus Plessius.

n In utroque alio Ms. idem asseritur de fossis ad illa usque tempora manentibus. Porro, quæ de fossis illis hic dicuntur, quæque de lapide mox recitata sunt, vehementem quidem ingerunt suspicionem, aliquid miraculi & in fossis & in lapide patratum a Sancto: at difficulter credi potest, omnia peracta eße, prout hic narrantur.

o Mabillonius num. 12 ad propositum nostrum scribit sequentia: Quod narrat anonymus iste de vindicta mulierum in S. Fiacrii oratorium sese ingerentium, plurimis testatum manet experimentis. Anno MDCXXIII, cum mulier quædam de suburbio Parisiaco, S. Germani dicto, vulgatum Fiacrii interdictum parvipendens, sacellum eidem Sancto speciatim nuncupatum (quod communi majoris ecclesiæ tecto conclusum, e regione altaris principalis situm est) subiisset, repente in amentiam & furorem versa, postea quidem parentum precibus furorem, sed non amentiam deposuit. Hinc mulieres hodieque Sancti sacellum non ingrediuntur, sed ex loco remoto preces fundunt. Hanc legem secuta est Anna Austriaca Francorum regina, dum anno 1641 sepulcrum S. Fiacrii veneratura accederet, teste Plessio pag. 54. Constat igitur, ingressum sacelli mulieribus esse vetitum. Verum ratio hujus interdicti, quæ ex calumnia mulieris hic petitur, prorsus incerta est. Laudatus Plessius pag. 53 existimat, Fiacrium ea in re adhæsisse Regulæ S. Columbani, quæ omnes omnino feminas ab ingressu monasterii arcebat: consuetudinemque in Vita Sancti inchoatam perseverasse post mortem.

p Latiniacum, vulgo Lagny, oppidum est Briæ ad Matronam fluvium.

* i. e. fossa

CAPUT II.
Pater cum duobus filiis ægris Matronæ illapsus, cum iis sanis fluvio egreditur: quatuor pueri diu submersi, deinde ex aqua emergunt incolumes.

[Pater cum duobus filiis infirmis in Matronam incidit,] Homo quidam de Montinaco a duos habebat filios, qui gravi diu infirmitate laboraverant; quorum pater infirmitati compatiens, cogitavit illos ducere ad sanctum Fiacrium, & imponens eos in jumentum suum, ipse medius insedit, ita videlicet, ut minorem haberet ante se, majorem vero post se. Venit itaque usque ad civitatem Meldensem, quam pertransiens, venit ad pontem, qui dicitur Pons rapidus. Jumentum autem ejus forte pedem offendit ad lapidem, & in fluvium, qui Materna b vocatur, de ponte corruens cecidit, cum quo etiam pater & filii pariter corruentes ceciderunt, in ipso casu voce magna clamantes & dicentes: Sancte Fiacri, sancte Fiacri, succurre nobis propitius. A circumstantibus igitur & eventum rei considerantibus clamor attollitur, Deus invocatur, sancti Fiacrii auxilium imploratur.

[20] Nec mora, pater emersit ab undis, emerserunt & filii, [invocatoque S. Fiacrio,] de quorum vita omnes, qui aderant, desperabant: maxime quia ibidem prædictus fluvius undis labentibus celeri & nimis impetuoso cursu per arcus sinuosos transitum habebat ad molendina juxta pontem posita. Pater emergens ab undis caput erigebat, sanctum Fiacrium attentius invocabat, fluctuantes filios longe a se videbat, natandi peritiam non habebat, nullum ibi navigium præsens, imminebat periculum. Sed quia de tribulatione invocavit Dominum, exaudivit eum Dominus. Nam mirum in modum, cum aqua tantæ profunditatis esset, quod pertica duorum hominum longitudinem habens tunc temporis ad fundum non posset attingere, quasi contra naturam elementi se calcabilem præbuit sub pedibus ejus.

[21] Super aquæ superficiem caput patris apparebat, qui ad filios accedens, [incolumis cum filiis sanatis aqua egreditur:] & alterum hinc, alterum vero inde dextra lævaque complectens, velut unda famulante, sine difficultate cum illis ad ripam usque pervenit. Egressi itaque de aqua pater & filii, dicebant sibi naufragantibus sanctum adfuisse Fiacrium: quod ut manifeste pateret, sicut de mortis periculo, ita de morbo, quo prius laboraverant, in ipso articulo liberati sunt. Fama igitur velox totam percurrit civitatem, & factus est concursus populorum clamantium & dicentium: A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Postea pater & filii ad Sancti monasterium venerunt, Deo gratias egerunt, sanctoque Fiacrio votum fecerunt: deinde læti & incolumes ad propria reversi sunt.

[22] Apud Noviomum c in flumine, quod dicitur Ysara d, [quatuor pueri submersi in Ysara,] pueri quatuor balneis utebantur, & dum aquæ profunditatem incauti minime vitarent, forte submersi sunt. Mulieres autem ad ripam fluminis vestes lavabant: quæ videntes pueros super undas modo fluctuare, modo submersos non apparere, clamorem attollunt. Quarum clamor auditur, villa, quæ non longe erat a flumine, concitatur: audito clamore plebs adunatur, ad prædictum flumen citius curritur. Nec mora, piscatores in navibus adfuerunt, aduncis perticis pueros submersos quæsierunt, diu multumque quæsitos invenire minime potuerunt. Prædicti vero pueri filii erant duarum mulierum, quæ, plebe tumultuante, filios suos esse submersos cognoverunt.

[23] Quo cognito, velut amentes sparsis capillis ad flumen cucurrerunt & lacrymabilem planctum de inopinata morte filiorum fecerunt: [ac diu frustra quæsiti,] genas lacerabant, pectora pugnis tundebant, capillos præ dolore manibus avellebant, lacrymas uberes fundebant, profunda suspiria ex intimo corde trahebant, auras clamoribus implebant. Matribus itaque lamentantibus ab hora sexta usque ad solis occasum, quæsiti pueri non fuerunt inventi.

[24] Cum vero, nocte superveniente, de illorum inventione desperarent, [implorata ope S. Fiacrii,] una matrum sic ait: Sancte Fiacri venerande confessor, audivi a multis te multum posse apud Deum: quod ipsa experimento didici; nam cum languida, debilis & infirma nuper ad monasterium tuum venissem, tuis suffragantibus meritis, sanitati reddita sum. Peto igitur, quod a misericorde Deo impetrare nobis potes, ut sicut Lazarum quatriduanum de morte revocavit ad vitam, ita per merita tua viventes reddat nobis filios nostros, & hæc dicens exclamavit & erupit in hæc verba: Sancte Fiacri, ostende nobis, quantum potes apud Deum: sentiamus in præsenti necessitate auxilium tuum, per gratiam tibi a Deo concessam redde nobis filios nostros.

[25] [emergunt vivi.] Ad hanc vocem prædicti pueri viventes emerserunt. Vere mirabilia tua, Domine, sunt opera, qui Sanctos tuos ita glorificas, ut deposito carnis onere in cælesti gloria tibi feliciter vivant, & terrigenis patrocinari non desistant. Educti itaque de flumine pueri dicebant se a quatuor dæmonibus ligatos per sanctum Fiacrium fuisse solutos. Viso tanto miraculo, facta est lætitia magna in populo, & omnes, qui adfuerunt, nomen sanctum Domini glorificaverunt.

ANNOTATA.

a Montinaco. In aliis duobus Mss., uti & in Actis apud Surium & Mabillonium Montiaco. Forsan designatur vicus Montigny, inter Meldas & Latiniacum situs.

b Adjacet urbs Meldensis Matronæ fluvio, quem Maternam vocat auctor, ut multi alii illius temporis scriptores. Gallis la Marne vernacule dicitur.

c Noviomum, aliis Noviodunum, aut Noviomagus Veromanduorum, vulgo Noyon, urbs est in Insula Franciæ juxta limites Picardiæ, ad quam olim spectabat.

d Ysara vel Ysera, ac recentioribus Oesia, vulgo l'Oise, fluvius est, qui ortus in Picardia, interque alias urbes Noviodunum præterfluens, demum Sequanæ se miscet. Hoc miraculum in aliis duobus Mss. refertur eodem plane modo, omisso tamen fluvii & urbis nomine; & brevius narratur in editione Surii & Mabillonii.

CAPUT III.
Diversæ mulieres ex variis morbis valetudini restitutæ ope Sancti: quidam calculo liberatus, alter gravi pedis malo.

[Mulier infirma tendens ad S. Fiacrium, evomens colubrum convalescit;] In territorio Belvacensi apud Britolium a mulier quædam multis afflicta doloribus graviter ægrotabat; quæ cum fama volitante cognovisset, quod Dominus virtutum per B. Fiacrium multas operaretur virtutes, sanctum sæpius consuevit invocare Fiacrium, & attentius ejus implorabat auxilium. Quadam igitur die ad Sancti monasterium tendens, peregrinationis iter arripuit. Cum itaque esset in itinere necdum longe a domo propria, quod est dictu mirabile, immanem, enormem, & horribilem aspectuque terribilem evomuit colubrum, & sic meritis & intercessione beati confessoris Fiacrii perfecte & integre pristinæ restituta est sanitati.

[27] [alia, voto facto, emittit bufonem & sanatur;] Præterea aliam vidimus mulierem, apud Montem Leheri b manentem, infirmitate gravi laborantem, quæ superfluis & noxiis plena erat humoribus, & in tantum venter ejus intumuerat, quasi esset in proximo paritura. Hæc igitur ad sancti monasterium venit stipata vicinarum suarum caterva, & narravit nobis coram vicinis suis, narrationis suæ testimonium perhibentibus, quod multis irritata c medicaminibus, & a medicis omnino desperata, votum fecit sancto Fiacrio: quo facto statim enormem, & visu nimis horribilem, per secretum naturæ exposuit bufonem, & diu optatam, sancto suffragante Fiacrio, obtinuit sanitatem.

[28] In urbe Suessionensi d mulier quædam incurrit infirmitatem in tantum gravem, [tertia, destinata ad Sanctum candela,] quod de lecto surgere, & ori manum applicare non valebat: omnia enim membra ejus propriis privabantur officiis. Hæc dives erat, & spe recipiendæ salutis multa medicis dona distribuit. Cum vero languore ingravescente de die in diem deterius se haberet, a medicis desperata, membrorum suorum officio privata, attentius & affectuosius Dei misericordiam orando flagitabat. Quadam autem die candelam ad longitudinem sui corporis fieri & ad monasterium sancti Fiacrii deferri præcepit.

[29] Qua super altare Sancti a famulo suo oblata, eadem hora mulier ægra in domo sua obdormivit, [ab eo apparente sospitatem obtinet:] cui sanctus adstitit Fiacrius candelam tenens, & ait: Ecce venio infirmitatem tuam curare, &, facto crucis signo, Sanctus disparuit. Mulier vero a sompno excitata, membrorum suorum invaletudine depulsa, surgit a lecto, per domum suam deambulat, vicinos convocat, qualiter eam sanctus Fiacrius curaverit, narrat. In crastinum vero servus ejus, qui candelam Sancto obtulit, reversus est: a quo mulier inquirit tempus & horam, quando candelam super altare posuit; & cognovit, quod eadem hora melius habuit.

[30] Mulier quædam de Burgundia ad S. Fiacrii monasterium venit orationis gratia, [mulier Burgunda, audita alterius sanatione Sanctique miraculis,] quæ nobis cum multa lacrymarum effusione narravit, quod sanguinis fluxum per septem annos incessanter passa fuerat. Et cum multi medicorum multam ei adhibuissent curam, nullatenus eam curare potuerunt. Quadam vero die quamdam mulierculam pauperem hospitalitatis gratia in domo sua suscepit; cujus relatione cognovit, quod a fluxu sanguinis per merita sancti confessoris Fiacrii ipsa muliercula sanata erat. Interrogavit igitur illam de sancto Fiacrio, cujus esset meriti, & quas infirmitates curaret. Cui illa respondit: Experimento didici B. Fiacrium magni meriti esse apud Deum, medicum omnium ægritudinum a Deo terrigenis concessum. Ipse curat ægrotos, ficosos, febricitantes, languidos, diversa imbecillitate laborantes. Ipse fugat infirmitates omnium, qui ejus implorant auxilium.

[31] Prædicta mulier hæc audiens, ait: Si vera sunt, [ejus invocatione liberatur sanguinis fluxu, illiusque frater calculo:] quæ dicis, potentior & efficacior est omnibus medicis: alium medicum non quæsissem, si de virtutibus ejus aliquid citius audissem: & amodo curam mei corporis non committam alteri medico. Cui muliercula sic ait: Cum fide integra & devotione sincera, invoca illum, & ejus implora auxilium. At illa erumpens in lacrymas, ait: Sancte Fiacri, venerande confessor, miserorum pius consolator, esto infirmitatis meæ medicus, ad te confugio, te invoco, me tibi commendo, curam mei corporis tibi committo. Necdum verba finierat: ecce fluxus sanguinis cessavit, salus advenit, & ita per merita B. confessoris Fiacrii perfectam & diu optatam obtinuit sanitatem. Hæc igitur mulier fratrem habebat calculosum, qui a prædicta sorore sua rogatus & admonitus inter acerrimos dolores votum fecit S. Fiacrio, & statim, intuentibus omnibus, qui aderant, per genitale membrum cum urina calculum non minorem ovo columbino emisit.

[32] [cum pes cujusdam ex vulnere putrescens esset præcidendus,] Fuit apud Rothomagum e mulier vidua, licet in temporalium rerum substantia tenuis, morum tamen sanctitate & fidei devotione prædives, sicut rei stupendæ patefecit eventus. Hujus filius, dum in silva lignis f cædendis studiose intenderet, instrumentum, quo utebatur, minus caute agens podem suum graviter vulneravit: dolor autem vulneris eo usque invaluit, ut & filium sine modo affligeret, & ipsius matris animam pertransiret Unde materno mota affectu, sicut pia gestabat viscera, medico, ut credebatur, fideli vocato, curam filii ei commisit. Qui de contingentibus nihil omittens loco vulneris, ut moris est, emplastris tumorem castigare curavit. Sed quoniam non est in medico semper, relevetur ut æger, nec medicinalis opera debitum semper sortitur effectum, pes læsus vehementer intumuit, & cum tumoris enormitate computruit, & quia Scripturæ auctoritate membra præcidenda sunt, quæ fomenta non sentiunt, medicus sub specie consilii, ægrum nullatenus posse sanari nisi pedis mutilatione, pronuntiavit. Mater vero, audito mutilationis verbo, singultibus vocem interrumpens ingemiscit, & vicum questibus implens, Me miseram, clamat. Ad cujus clamorem convicanei ejus sub obtentu consolationis confluxerunt.

[33] [consilio mulieres nuper sanatæ,] Inter quos mulier quædam, quæ nuper ab infirmitate, qua tenebatur, S. Fiacrii suffragantibus meritis, fuerat liberata, cito gressu acceleravit. Hæc autem, ut erat plena fide, quoniam a diversis ad memoratum Sanctum confluentibus stupenda & inaudita, quæ per sanctum Fiacrium patrata fuerant, obiter audierat mirabilia, lacrymantem ita verbis solatur amicis: Noli, inquit, flere, noli dolere, tantum audi verba mea, acquiesce consilio meo, quod tibi & filio tuo erit salutare: devove filium tuum sancto Fiacrio, se servum ejus profiteatut singulis annis, quoad vixerit, quatuor denarios de capite suo ei persolvat, natale ejus solenniter celebret; in fide mea polliceor pro S. Fiacrio; fideliter spondeo, quæ tibi placuerit, cautionem præstitura, quod in brevi filius tuus tibi restituetur incolumis.

[34] [se devovet S. Fiacrio & sanatur.] Hæc æger intenta aure percipiens, ait: Benedicta tu hodie & benedicta verba oris tui. Sanum consilium tuum: & ideo benedicta hora adventus tui. Secundum autem formam consilii, quam acceperat, se voto astrinxit, dicens: Hodie me servum sancti Fiacrii esse profiteor. Et valedicto medico, ad suffragia sæpedicti Sancti se convertit. Suspiria vero ab imo trahens pectore, preces non sine lacrymis affectuosas & uberes in hunc modum fudit: Sancte Fiacri, confessor venerande, summi Dei amice, tu dulcedo pauperum, tu pius consolator miserorum, tu misericors curator languidorum, esto mihi adjutor & consolator in instanti necessitate. Tu solus post Deum de cetero medicus, & medela mei eris: & cum ceteris de quacumque tribulatione ad te toto corde clamantibus in subventione sis munificus; confido in Domino, & veraciter credo, quod ego solus beneficiorum tuorum non ero expers & immunis. Succurre celeriter, subveni misericorditer: me tibi commendo, me tuæ curæ committo. Sicut fuerit voluntas in cælo, & quod bonum est in oculis tuis, hoc mihi fiat. Hiis dictis, in devotione concepta persistens melius & quietius se habuit. Unde factum est, ut, paucis elapsis diebus, meritis & intercessione sancti Fiacrii plenam & perfectam reciperet sanitatem, nec aliqua postmodum ipsius morbi superfuere vestigia.

ANNOTATA.

a Bellovacum sæpe dicebatur Belvacum medio ævo, Gallis Beauvais. Hinc territorium Bellovacense seu Belvacense, vulgo le Beauvaisis. Inter vicos majores Bellovacorum Adrianus Valesius pag. 80 Notitiæ Galliarum primo recenset Britolium, vulgo Breteüil. Hoc etiam, uti & sequens, miraculum in aliis Mss. narratur eodem modo, sed locorum nomina in illis luxata sunt.

b Mons Letherici, alias Mons Lethericus, vulgo Mont-Lehery vicus est in colle prope Castrum oppidum in Insula Franciæ.

c Id est, multis medicamentis frustra sumptis.

d Urbs Suessionensis, alias Augusta Suessionum, & vulgo Soissons, nota est civitas in Insula Franciæ.

e Rotomagus seu Rothomagus (Roüen) urbsest primaria Normanniæ ad Sequanam flumen.

f Pro vocibus apographi, dum in silva lignis, in codice habetur, dum insula linnis: correctionem secutus sum, quia satis videtur certa.

CAPUT IV.
Morbi diversi ope Sancti depulsi: quidam blasphemi primum puniti, deinde pœnitentes sanati.

[Quidam polypo misere affectus,] Vir quidam in territorio Ambianensium a morbum, quem medici polypum b vocant, incurrit. Qui ad quantitatem ovi gallinæ, de naribus ejus erumpens, vultum ejus deformiter dehonestavit, & horribilem aspectu, odoratu fœtidum, auditu terribilem reddidit. Morbus siquidem vias spiritus ita intercluserat, ut cum inspirandi & respirandi frequentaret vices, vocem anseris videretur emittere, fœtor etiam ex corruptione sanguinis & saniei jugiter exinde profluentium, intolerabilis oriebatur. Quod eum non latuit: unde hominum, quantum potuit, declinavit aspectus. Huic soror unica obsequendi gratia & familiariter adhæsit, ceteris ab eo quasi a monstro declinantibus.

[36] Videns autem se ab omnibus haberi despectui, convertit se ad suffragia sancti Fiacrii, [ad Sancti sepulcrum curatur;] & nudis pedibus iter arripiens, ad sanctum laboravit * Fiacrium. Ad quem locum ex quo accessit, quis gemitus & singultus cordis ejus enucleare, quis lacrymarum profluvium exponere, quis orationum affectuosarum devotionem & puritatem posset evolvere? Sancti itaque reliquias devote invisens, multo mœrore confectus, & labore viæ fatigatus, tandem projecit se ad Sancti sepulchrum & suaviter obdormivit. Misericors & miserator Dominus, qui semper respicit in orationem humilium, & numquam sprevit preces eorum, sed luctum convertit in gaudium, concidendo saccum eorum. Expergefactus namque a sompno carunculam, quam morbus e naribus ejus produxerat, sine ulla læsione membri, cui inhæserat, coram se repperit, & leni attactu labia & nasum palpans, se perfecte curatum invenit. Egressus itaque foras vultum aqua lavit, & iterum ad monumentum Sancti gratias Deo & sancto Fiacrio relaturus accessit: ubi puræ orationis balsamo aures summi Dei replevit. Sic autem lætus, sanus & incolumis, nullo morbi signo interius exteriusve apparente, repedavit ad propria. O fidei sinceritas, quid non impetras? montes transfers, lapides emollis, a vultu tuo ferina mansuescunt.

[37] [alter eodem malo liberatus.] A simili morbo, sed dispari modo, juvenis quidam, Odo nomine, ad preces sancti Fiacrii perfecte curatus est. Hunc autem Odonem ruris sancti Fiacrii tunc temporis incolæ, pusilli & magni, universi & singuli videre potuerunt, & testimonium veritati perhibuerunt. Qui sanus effectus, in obsequio monachorum ibidem Deo servientium, per annos aliquot devotus extitit. Postmodum vero apud villam, quæ dicitur Colummes, uxorem duxit, & mansionarius resedit. Vidimus etiam quamplures a simili morbo per intercessionem sancti Fiacrii curatos, de quibus singulis non est nostræ possibilitatis scribere. Multa enim millia c utriusque sexus ad monasterium prædicti Sancti conveniunt, & singuli gaudentes referunt per ejusdem Sancti suffragia a diversis infirmitatibus se esse curatos. Ad describendum vero modum curationis singulorum non sufficeret Demosthenis eloquentia. O viri sanctitas! Medici a cura deficiunt, & Sancti preces morbos repellunt. Languescit medicina, & piæ orationis subveniunt suffragia. Merita non suppetunt, & sinceræ fidei ardor extorquet. Natura quidem denegat, sed supplet fides beneficium.

[38] [Quidam apud sepulcrum partim sanatus ex fico,] Homo quidam morbo, quem vulgariter ficum d appellamus, laborabat, nec aliquis medicorum, cum multi multam impendissent operam, eum curare valebat. Desperans tandem de medicis, ut recederent jussit: & totam spem suam in Deo sanctoque Fiacrio ponens, votum fecit, Sanctique monasterium devotus expetiit. Ibi vero, etsi non perfectam, prout desiderabat, adeptus est sanitatem, maximum tamen suæ infirmitatis levamen est consecutus. Recedentem ad propria Joannes monachus, qui tunc Sancti reliquias custodiebat, ut bono esset animo admonuit, & ne sibi medicinas aliquas ulterius adhiberet, diligenter præcepit.

[39] [dum medicum adhibet, deterius habet, eoque relicto integre sanatur:] Homo præfatus ad domum suam reversus, & nondum perfecte sanatus medicis iterum se commisit, & de die in diem se molestius cœpit habere. Cum autem die quadam medicus urinam inspiceret, vas vitreum, in quo urina erat, crepuit, & urina cum vasculo per medium scisso huc illucque cum impetu prosiliens erupit, & medicum novitate rei perterritum turpiter humectavit. Quod videns infirmus, corde compunctus erubuit, medicum amovit, votum ampliavit, & sancti Fiacrii monasterium repetens, perfectam sanitatem, quam diu multumque optarat, obtinuit. Sanitate recepta, loci fratribus valedixit, & lætus & hilaris ad propria remeavit.

[40] [quidam irridentes socios, quod invisere vellent S. Fiacrium,] Septem peregrini de sancto Dionysio e venientes, cum non longe essent a monasterio sancti Fiacrii, quatuor ex illis dixerunt: Eamus ad sanctum Fiacrium, quia prope monasterium ejus sumus. Quibus alii tres responderunt, dicentes: Nos ficosi * non sumus, & non habent necesse ire ad eum, nisi illi, qui ficosi sunt. Ipse non habet peregrinos, nisi ficosos. Ite vos ad eum, qui necesse habetis, qui ficosi estis, & nos ad propria tendemus. Valedicentes ergo discesserunt ab invicem. Incedentibus illis quatuor supradictis per viam, quæ ducit ad prædicti Sancti monasterium, alii tres clamaverunt irridentes post illos, dicentes: Ite ficosi ad medicum ficosorum. Et hæc eadem verba blasphemantes contumeliose sæpius repetebant. Nec mora, ultio divina cæcitate percussit eos, cæci namque subito facti sunt, ita ut apertis oculis nihil viderent.

[41] Dicebant autem ad invicem: Quomodo dies ista paulo ante tam serena, [cæcitate percutiuntur, at pœnitentes] repente nobis in obscuram noctem conversa est? Proculdubio idcirco venit super nos cæcitas ista, quia in sanctum Fiacrium blasphemavimus, & ad ejus monasterium cum sociis nostris ire contempsimus. Agamus pœnitentiam, petamus indulgentiam, vocemus socios nostros. Clamaverunt ergo post illos, vocantes eos. At illi, putantes eos velle sibi illudere, repedare noluerunt. Sed ad jam dictum monasterium perrexerunt, & facta oratione per eamdem viam revertebantur properantes, ut socios suos possent consequi.

[42] Cum autem venissent ad locum, ubi dimiserant illos, [ad sepulcrum Sancti visum recipiunt:] videntes per agros errare, & cæcos esse, dixerunt: Quid vobis contigit? At illi: Quia nos insensati & contumeliosi in sanctum Fiacrium, & in vos blasphemavimus, ideo cæcitate percussi sumus, & quod sponte facere contempsimus, modo ejusdem Sancti suffragia implorare necessitate compellimur. Ducite nos ad ejus monasterium, & satisfaciemus illi, orantes & precantes, ut misericors Deus, Sancto interveniente Fiacrio, hunc reatum nobis dimittat, & amissum lumen restituat. Quo dicto, illi cæcos ad sæpe tactum monasterium duxerunt, qui Sancto satisfecerunt, preces devotas & affectuosas fuderunt, votum fecerunt, ibidem visum optatum receperunt: videntes, gaudentes, & Deo gratias agentes ad propria reversi sunt.

[43] Quidam e fratribus nostris, Milo nomine, visum a se & a pluribus hoc, [æger tendens ad S. Fiacrium,] quod annectimus, miraculum narrare consuevit. Cujus narratio, si propter ipsius testimonium minus credibilis videtur, sufficiat ad testimonium virorum ac mulierum, qui cum eo affuerunt, non minima multitudo. Ego, inquit, cum apud villam, quæ dicitur Ruy, aliquando commorarer, quadam die sedente me in domo & circa rei familiaris curam occupato, subito insoliti clamoris horror auribus meis insonuit. Unde turbatus & conterritus processi ad publicum; & inveni hominem, quantum animadverti poterat, annos circiter triginta habentem, sed diuturni languoris molestia macilentum & tenuem, qui hos clamores in cælum, laudans & glorificans Deum, emittebat: Adjuva me, Domine Deus meus: adjuva me, sancte Fiacri.

[44] Hiis vocibus stupefactus, viris & mulieribus, qui simul excitati convenerant, [& in via] adjunxi me ad hominem, interrogans & scire volens, quid causæ esset, & quid velut mente captus pateretur. Ille autem, interrogationem meam parvipendens, & responsione sua me indignum æstimans, nec ad modicum a cœptis laudibus cessare patiebatur. Cumque ad ecclesiam ejusdem vici, quæ viæ contigua est, propinquaret, ante ostium monasterii in modum crucis sese prosternens, cum grandi supplicatione orationem fudit ad Dominum. Cumque ab oratione surrexisset, ego & alii plures, qui ad hoc spectaculum convenerant, propius accessimus, rogantes ut eventum rei nobis aperiret. Tunc ille, quasi de excessu mentis ad se rediens, ad nos conversus, Quid, inquit, viri fratres, me admiramini? quid me aspicitis hominem, cui datum est videre & audire mirabilia hodie?

[45] [a sociis derelictus, apparente Sancto,] Ego quidem in Flandriarum partibus oriundus, longa & molesta infirmitate detentus, audita fama miraculorum sancti Fiacrii, causa recuperandæ salutis, cum sociis ad ejusdem monasterium iter arripui. Qui videlicet socii infirmitatis meæ molestiam non ferentes, & dilationem viæ, quia duobus diebus iter unius diei vix complere poteram, in proxima villa me solo relicto, hodie mane viam suam profecturi recesserunt. Cumque secus viam solus resedissem, & plangerem dolorem meum, peregrinationem, patriæ & sociorum amissionem, subito apparuit mihi persona quædam facie quidem venerabilis, eremitæ prætendens imaginem, qui me hiis verbis alloqui cœpit: Quid hic agis, bone vir? cur ita plangis, & quo tendis? Ad quem ego: Domine, hic modo resedi, ut plangam dolorem meum, & ad monasterium sancti Fiacrii propero; sed, ingravescente infirmitate, ulterius progredi non possum, sociorum meorum solatio destitutus.

[46] [pergere jubetur, sanatusque] Tunc persona dulci & suavi alloquio, Surge, inquit, festinus, noli dubitare, sed prosequere socios tuos; quia, si volueris, poteris eos ad locum, quo tendis, etiam prævenire. Post hanc vocem, cum subito disparuisset, ecce, Deo gratias, quasi cælitus elapsa repente inæstimabilis quædam sanitas, & suavitas per omnes artus meos diffusa est. Sensi remedium mihi advenisse, & genitalia mea, quæ ad utris instar inflata erant, naturalem formam & statum pristinum recepisse. Ego ad subitam corporis mei mutationem expavescens exilivi, & steti super pedes meos, & cœpi currere laudans & glorificans Deum & Dominum, misericordiam & veritatem sancti Fiacrii, qui me visitare, & sanitatem diu desideratam mihi reddere dignatus est.

[47] [& exultans socios prævenit.] Post hæc cœpit nobis inspicientibus denudare ventrem suum, & nullam habens verecundiam clamosa voce dicere: Videte, videte sanitatem corporis mei: videte & cognoscite, quomodo, qui hodie mane pedem movere non poteram, tam incolumis & lætus repente effectus sum. Et adjunxit: Sinite me, fratres, sinite me abire, & nolite diutius tenere, ut juxta promissionem sancti Fiacrii, socios meos ad ejusdem monasterium prætendere valeam. Cumque valedicens recessisset a nobis, non cessans laudare nomen Domini, & clamitare nomen sancti Fiacrii, non euntem, immo potius celeriter currentem, longo intuitu prosequebamur admirantes & laudantes Deum, qui solus facit mirabilia.

ANNOTATA.

a Ambianum, vulgo Amiens, urbs est Galliæ ad Somonam flumen in Picardia provincia.

b Polypus, inquit Gorræus in Definitionibus medicis, est tumor præter naturam in naribus genitus, polypi carni similis, secundum substantiæ proprietatem. Quod latius ibi exponit, citans etiam hæc Celsi verba: Polypus in naribus est caruncula modo alba, modo subrubra, quæ narium ossi inhæret, & modo ad labra pendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, ut post uvam conspici possit, strangulatque hominem, maxime Austro aut Euro flante, fere mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit, & nares dilatat, quæ καρνικώδης est.

c In codice legitur, mirabilia; at in apographo correctum, millia.

d Ficus, (alias marisca) est tumor a fici similitudine sic dictus, ait laudatus Gorræus ad vocem σύκωσις, sic enim Græce vocatur. Oritur id malum in variis corporis partibus, sed maxime in pudendis, ac difficulter curari potest.

e Fanum S. Dionysii, ubi martyr ille solemniter colitur, situm est in provincia Insulæ Franciæ ad Crodoldum [Note: ] [le Crou] fluviolum, qui paullo inferius Sequanæ miscetur.

* addendum pervenire

* i. e. ficis infecti

CAPUT V.
Apparet S. Fiacrius cuidam, quem sanat & docet filium ei natum: sanati alii: puella ex castitatis periculo & morbo simul erepta.

[Cuidam, post abjectas medicinas, S. Fiacrium invocanti] Peregrinus quidam venit ad sanctum Fiacrium, ut ab ipso suæ infirmitatis levamen impetrare mereretur, quem ruricus * de sancto Fiacrio hospitalitatis gratia suscepit in domum suam. Vespere igitur facto, cum secus ignem sederent, prædictus ruricus videns eum tenentem sacculum, ait illi: Bone frater, quid habetur in hoc sacculo? Cui ille, Domine, inquit, in hoc sacculo continetur pulvis, quem suscepi a medicis: frequenter enim morbus, quem patior, sanguine madet. Ego vero informatus a medicis, pulverem istum superpono. Cui prædictus hospes sic ait: Si bonus peregrinus esses, curam tui corporis Deo & sancto Fiacrio ex toto committeres, contemptis aliis medicis, & omnibus illorum medicinis. Sanctus enim Fiacrius bonus medicus est; & non indiget potione nec pulvere. At peregrinus mente compunctus, Vere, inquit, dixisti. Quo dicto, sacculum & pulverem projecit in ignem, dicens: Amodo non committam me alicui medico, & morbo, quem patior, ulterius pulverem non adhibebo. Et adjunxit: Misericors & miserator Deus sit mihi medicus, & amicus ejus sanctus Fiacrius.

[49] Cum igitur nocte illa, aliis dormientibus, ille se sopori dedisset, [apparet Sanctus, donatumque sanitate docet filium ei natum:] apparuit ei beatus Fiacrius in veste candida, crucem ligneam gerens, & odor vestimentorum ejus super omnia aromata, & ait illi: Ego sum, frater, Fiacrius, cujus auxilium imploras. Et quia pulverem, quem a medicis acceperas, in ignem projecisti; ecce venio te curare. Noli dubitare, quia fides tua te salvum fecit. Insuper aliud annuntiabo tibi gaudium, quia uxor tua, quam in domo tua gravidam reliquisti, peperit tibi filium. Hiis dictis Sanctus disparuit, & mira odoris fragrantia domum illam plenam reliquit. Peregrinus vero evigilans, & se esse incolumem sentiens, gaudio indicibili gaudens, hospitem suum suscitavit a sompno, dicens: Bone hospes, respexit me divina misericordia: collata quidem sunt mihi sospitatis beneficia per sancti Fiacrii pia suffragia, qui mihi dormienti modo apparuit, de cujus vestimentis odor suavissimus processit, quem adhuc ipse sentire potes. Et præterea ipse mihi dixit, quod uxor mea in nocte ista peperit mihi filium. Sit igitur nox ista benedicta, in qua tantum suscepi gaudium, in qua tam magnum, tam dulce, tam ineffabile, desiderabile & incomparabile collatum est mihi divinitus beneficium. Mane igitur facto, cum hospite suo in monasterium Sancti venit, ad cujus tumulum cum Deo & sancto Fiacrio gratias egisset, rediit ad propria. Qui singulis annis ad monasterium Sancti cum filio suo venire, & votum debitum solvere consuevit.

[50] [alter gravi infirmitate,] In territorio Atrabatensi a erat homo quidam noxiis & superfluis humoribus plenus, qui adeo turgidus & inflatus erat, ut cutis ejus lucida & extenta cunctis intuentibus esset stupori: viscerum siquidem torsiones anxius patiebatur, & incommodum hujusmodi passus, per quatuor annos medicorum opem quæsierat. Cui cum multi medicorum multam impendissent operam, in vanum laboraverunt. Irritatus ergo a medicis, totam spem suam in Deo sanctoque Fiacrio ponens, proposuit ad ejus properare monasterium. Sed quid infelix ageret? Tanta erat moles sui corporis, quod seipsum portare non poterat. Propterea vehiculum conducitur, cujus adminiculo ad prædictum monasterium præfatus infirmus perducitur.

[51] [post invisum Sancti sepulcrum, liberatus:] Qui introgressus ad Sancti tumbam cum multa lacrymarum effusione preces affectuosas devotus obtulit, & ut mereretur accipere sospitatis beneficium, Sancti suppliciter implorabat auxilium. Precibus vero lacrymabiliter insistens, obdormivit ibidem. Qui post paululum evigilans sitim patiebatur. Et egressus venit ad fontem non longe positum a monasterio, de quo cum magna aviditate tantum bibit, quantum in una die numquam se bibisse memorabat. Nec mora, necessitas eum compulit ventrem purgare & in egestione illa mirabiliter infirmitatem & omnes noxios humores pariter exposuit. Consequutus itaque diu desideratam sanitatem, nullum sui corporis sentiens incommodum, circumspiciebat undique membra sua, & crura, pedes, manus & brachia, latera hinc & inde, & invenit se gracilem, sanum & incolumem. Intellexit igitur a misericorde Deo per sanctum Fiacrium se esse sanitati restitutum: & erumpens in lacrymas præ gaudio, debitas gratias retulit Deo, votumque fecit S. Fiacrio.

[52] [alius a sociis in via desertus,] Tres juvenes pariter tendebant ad sanctum Fiacrium, quorum duo dudum diu ægrotaverant, & per intercessionem beati Fiacrii a misericorde Deo sospitatem obtinebant. Unde singulis annis ad jam dicti Sancti monasterium venire & vota sua deferre consueverant. Alius vero, qui cum illis veniebat, infeliciter ægrotabat: morbo enim, quem vulgo appellamus ficum, nimis obsessus erat, & multis anxietatibus cruciabatur. Sæpius quidem in tantum graviter torquebatur, ut non minori dolore affligeretur, quam si corpus ejus gladio transfigeretur. Ibat autem cum illis, ut infirmitatis suæ levamen, sancto interveniente Fiacrio, a Domino mereretur obtinere. Erat autem hebdomada, quæ dicitur pœnofa. Illi vero, qui incolumes erant, ad invicem dicebant: Oportet nos in eundo ita properare, ut in die sancto Paschæ ad monasterium sancti Fiacrii pervenire, & divinis officiis & Missarum celebrationibus interesse, & Corpori & sanguini Domini communicare possimus, sicut decet Christianos in paschali solennitate. Hortabantur itaque illum infirmum, ut citius properaret, sed ille infirmitatis obstaculo præpeditus, citius properare non poterat. Unde contigit, ut relinquerent eum in via.

[53] Ille vero juvenis dolebat se esse derelictum a sociis, quasi abjectum & despectum. Unde profundius suspirans, [a Sancto apparente sanatur:] & uberius lacrymas fundens, attentius & affectuosius sanctum Fiacrium invocabat, & ejus auxilium devotus implorabat. Accidit ergo, ut in tanta mentis amaritudine obdormiret in via. Dormienti vero sanctus astitit Fiacrius, dicens: Ego sum, frater, Fiacrius, quem tantopere invocasti, lacrymas tuas & contritionem cordis tui vidi, & te curare veni. Surge, quia sanus factus es: & si volueris, ad monasterium meum socios tuos prævenire poteris. Hiis dictis, disparuit Sanctus. Ille autem a sompno excitatus, sanus & incolumis factus, gaudio gaudebat, velociter currebat, socios suos præveniens, ad prædictum monasterium celeriter properabat. Quo cum pervenisset, Deo & sancto Fiacrio gratias egit, & narravit monachis ibidem Deo famulantibus, & peregrinis astantibus, quam misericorditer & quam celeriter sanctus eum curaverit Fiacrius. Cum itaque eventum rei per ordinem astantibus b narraret, ecce, qui eum in via reliquerant, supervenerunt, & videntes eum repleti sunt stupore & extasi in eo, quod contigerat illi.

[54] Puella quædam secundum carnis putredinem pulchra, [puella ægra proficiscens ad S. Fiacrium incidit in periculum castitatis,] sed morbo, quem appellamus ficum, graviter obsessa, ad sancti Fiacrii monasterium tendebat, ut per ejusdem Sancti suffragium suæ infirmitatis obtineret remedium. Dum itaque esset in itinere, fuit ei obviam miles quidam, quem sequebatur a longe adolescens equo residens. Qui videns eam solam, visam concupivit, & concupiscentia subvertit cor ejus. Quanto decorem formæ illius attentius intuebatur c, tanto magis libidinis igne succendebatur. Cogitans ergo eam viribus opprimere, apprehendit eam, & elevavit super collum equi sui. Illa autem perterrita, sic ait ad juvenem d: Parce michi, obsecro, bone frater, parce infirmitati meæ, parce mihi ad sanctum Fiacrium eunti. Audiens hæc juvenis, verba ejus parvipendebat, & desiderium malignum adimplere satagens, nichilominus vim ei inferre parabat.

[55] Tunc puella in articulo tanti mali posita, voce lacrymabili exclamavit, [quo simul & morbo liberatur, invocato Sancto;] & ait: Sancte Fiacri, amice summe Dei, esto michi adjutor & defensor in præsenti necessitate. Miles vero audiens clamorem puellæ, reflexit equum, & eum calcaribus urgens, citius illuc usque pervenit & multis increpationibus eum durius corripiens, puellam de manibus ejus liberavit. Illa autem liberata inceptum peregit iter. Pater igitur misericordiarum, qui ubique præsens est, cujus oculi contemplantur in omni loco bonos & malos, cui omne cor patet, & omnis voluntas loquitur, & quem nullum latet secretum: Deus, inquam, totius consolationis misericorditer consolatus est eam. Eadem namque hora, qua per militem liberavit eam de juvenis violentia, liberavit etiam per sanctum Fiacrium de infirmitatis molestia.

[56] Ipse etiam idem Deus ultionum Dominus, qui per prophetam dixit: [juvenis vero, qui vim ei inferre voluerat, eodem morbo punitus] Da mihi vindictam & ego retribuam; qui facit judicium injuriam patientibus, injuriam puellæ noluit inultam relinquere. Juvenis namque eodem morbo cœpit laborare, quo puella laboraverat. Unde intellexit justo Dei judicio se esse percussum. Puella itaque postquam de manibus juvenis liberata est, nullum sui corporis passa est incommodum, sed per Dei gratiam, perfectam obtinuit sanitatem. Gratias ergo redditura Deo & sancto Fiacrio, ad ejus monasterium pervenit. Præfatus igitur juvenis sequenti nocte, aliis dormientibus, dormire non potuit, sed multis afflictus doloribus, omnes, qui aderant, in domo perturbavit lacrymabili questu, & clamore miserabili.

[57] [post confessionem & pœnitentiam apud Sancti sepulcrum convalescii.] Mane autem facto, perrexit ad monasterium, in quo sacerdos divinum celebrabat Officium. Quo peracto, ad pedes sacerdotis prostratus humiliter reatus sui culpam confessus est: & quia puellæ sanctum Fiacrium invocanti injuriam violenter irrogare præsumpserat, carnem suam virgis cædi, & pœnitentiam sibi injungi postulavit. Quo facto, ad propriam domum non est reversus, sed accepta a sacerdote licentia, nudis pedibus ad sanctum properavit Fiacrium. Ad cujus tumulum cum pervenisset, Sancto satisfecit, votum vovit, & plurimum lacrymatus est, orationem fudit ad Dominum, ut sicut, quia justus, in eo exercuerat justitiam; ita, quia misericors est, cum ipso faceret misericordiam. Adjutus igitur meritis & intercessione beati confessoris Fiacrii perfectam obtinuit sanitatem.

ANNOTATA.

a Atrebatum, Belgis Atrecht, Gallis Arras, urbs est Belgii, comitatus Artesiæ caput.

b Hoc miraculum tam simile est illi, quod narratum est supra num. 43 & seqq., ut suspicio esse possit, idem prorsus esse, & forsan bis relatum, quia auctor ex diversorum testimonio illud acceperat.

c In codice legitur, utebatur; sed in apographo rectius, intuebatur.

d In codice videtur haberi, ad invicem. At secutus hic sum apographi correctionem.

* i. e. ruricola

CAPUT VI.
Varii morbi depulsi interque eos cujusdam, qui ob blasphemiam in Sanctum laborare cœperat.

[Mulier sanata,] Mulier quædam orationis gratia Suessionis advenit, quam videns quidam peregrinus infirmitate graviter laborantem, interrogavit eam, cujus morbi morbum pateretur. Quæ respondit se esse obsessam interius morbo, quem appellamus ficum. Cui peregrinus ait: Monasterium sancti Fiacrii est situm apud Meldensem civitatem, in quo idem Sanctus tumulatus est, ubi de longinquis regionibus conveniunt languidi, & diversis infirmitatibus oppressi, & per ejusdem Sancti merita frequenter restituuntur sanitati. Vade illuc, quia, si habueris fidem, proculdubio curaberis. Illa respondit: Multa loca Sanctorum peragravi; & in tantum fatigata sum, & infirmitate gravata, quod nec ulterius valeo progredi, nec ad propria reverti. At ille: Fac votum, inquit, sancto Fiacrio, & ego tibi polliceor pro Sancto quamlibet cautionem præstiturus, quod in brevi te melius habebis. Mulier credidit, votum vovit, statim in eodem momento melius se habuit, & ad sancti monasterium iter arripuit. Quæ cum esset in itinere, necessitas eam compulit ventrem purgare. Unde ipsa divertit in quoddam nemus: de corpore vero ejus per secretum naturæ expositus est vermis rubeus, qui longior erat & grossior brachio cujuslibet magni hominis. Quo exposito, omnem pariter exposuit ægritudinem. Sancto itaque suffragante Fiacrio, perfectam consecuta sanitatem, ad ejusdem venit monasterium gaudens & hilaris gratias redditura.

[59] Apud sanctum Clodoaldum a in territorio Parisiensi ægrotabat homo quidam, [uti & vir unus,] qui circa cor gravissimas punctiones patiebatur in tantum, ut præ nimio dolore sæpius amitteret usum loquendi. Tanta igitur anxietate constrictus, vicinorum suorum exhortationibus instructus & admonitus, votum fecit sancto Fiacrio. Qui statim duos evomuit vermes admirandæ atque stupendæ longitudinis & grossitudinis, & sic per merita & intercessionem sancti Fiacrii pristinæ restitutus est sanitati.

[60] In Pruvinensi b territorio erat homo quidam, cujus membrum genitale fuit obsessum morbo, [& alter:] quem dicimus ficum. Cui cum multi medicorum multa adhibuissent medicamina, per duos annos nihil profecerunt. Evolutis igitur duobus annis, homo prædictus ad monasterium sancti Fiacrii venit, membrum cereum simile membro, in quo patiebatur, fecit & obtulit, votum vovit, sanitatem obtinuit, sanus ad propria remeavit.

[61] Mulier quædam dives & nobilis unicum habebat filium, [puer calculo graviter laborans] quem contigit esse calculosum. Mater vero eum præcordialiter diligens, in tantum ejus infirmitati compatiebatur, ut nullo modo permitteret eum secari a medicis. Sciens ergo, quod eum sanctus Fiacrius sine dolore curare poterat, præcepit servis suis, ut præpararent vehiculum & viæ necessaria. Quibus paratis, ascendit cum filio in vehiculum, & ad prædicti Sancti monasterium venit. Ante cujus ingressum cum descendissent mater & filius, puerum necessitas mingere compulit, sed calculus urinæ meatum ita obstruxerat, ut mingere nequaquam posset, unde multis anxietatibus miser infeliciter cruciabatur: & factum est, ut inter acerrimos dolores velut oblitus & insensibilis factus in terram corrueret. Pallidam habebat faciem, & emortuo corpore solus spiritus palpitabat in pectore. Mater filium morientem videbat & preces affectuosas fundebat, uberius flebat, profundius suspirabat, sanctum Fiacrium invocabat, gemebat, dolebat: nec tamen de Dei misericordia diffidebat. Dicebat itaque: Sancte Fiacri, credo te tanti meriti esse apud Deum, quod possis mihi reddere filium meum. Tu miseris & afflictis misericorditer subvenire solitus es, per te convalescunt languidi, tu diversis infirmitatibus oppressos restituis sanitati. Quomodo ergo de te possum diffidere, cum tibi a Deo concessum sit miseris succurrere? Aut quid mihi prodest, quod aliis misericorditer subvenis, si me solam miseram & infelicem beneficiorum tuorum expertem reliqueris?

[62] Dum mater sic lamentaretur, servi ejus, qui flentes puero assistebant, [ad sepulcrum integræ valetudini restitutus:] inter crura ejusdem pueri invenerunt calculum ovo columbino non minorem, qui per genitale membrum processerat, quod præ grossitudine calculi fissum & disruptum crepuerat. Quod videntes omnes, qui aderant, mirati sunt. Mater vero filium accepit in brachiis, & quia non licet mulieribus Sancti monasterium ingredi, stetit a foris & flexis genibus ait: Sancte Fiacri, ecce offero tibi filium meum, ita ut cunctis diebus vitæ suæ singulis annis quatuor denarios de capite suo tibi reddat. Deinde præcepit servis suis, ut offerrent illud ad altare. Factum est, ut imperavit. Postea puer ad tumbam sancti Fiacrii obdormivit, & sanitatem ita perfectam obtinuit, ut in membro genitali nec fissura quidem appareret exterius, nec aliquam læsionem deinceps puer sentiret interius.

[63] [quidam ob blasphemiam primum punitus, dein sanatus.] In territorio Parisiensi miles quidam erat, a quo uxor ejus licentiam quæsivit peregrinandi ad sanctum Fiacrium. Cui miles ait: Non habent necesse ire ad sanctum Fiacrium nisi illi, qui ficosi sunt. Et irridens interrogavit eam, utrum ficosa esset. Quæ cum respondisset se non ficosam esse, ille imprecatus est ei subjungens: Crastina die ficosa sis. Sequenti igitur nocte ille percussus est morbo, quem male optaverat uxori suæ: & aliis dormientibus, dormire non poterat: sed infinitis doloribus cruciatus, anxius graviter laborabat. Transacta nocte, mane intelligens se esse a Deo percussum & humiliatum, dixit uxori suæ: Vindicat Dominus in me blasphemiam, quam contumeliose hesterna die dixi in sanctum Fiacrium. Gravi etenim infirmitate laboro in tantum, ut mihi melius esset citius mori, quam in tanta anxietate diutius vivere. Oportet ergo me ad ejus monasterium pergere. Uxor ejus gaudens eo quod Deus ultionum Dominus injuriam sancti Fiacrii tam juste tamque manifeste ulcisceretur, suasit & monuit, ut citius Sancto satisfaceret. Qui statim ad Sancti monasterium venit, seipsum humiliavit, indulgentiam petiit, Sanctoque satisfaciens votum fecit, & sanitatis gratiam obtinuit.

ANNOTATA.

a Fanum S. Clodoaldi, (S. Clou) distat duabus leucis Lutetia Parisiorum, ad Sequanam situm.

b Provinum vel Pruvinum, vulgo Provins, urbs est Galliæ in Bria provincia.

CAPUT VII.
Alii morbi, opitulante Sancto, sanati.

[Canonicus Ordinis Præmonstratensis sanatus;] Apud Præmonstratum a Canonicus quidam graviter ægrotabat, cujus infirmitati fratres ejusdem loci pietatis affectu compatiebantur. Erat enim amabilis valde, honestæ vitæ & bonæ conversationis. Qui cum diu ægrotasset, & de die in diem molestius se haberet, ad visitandum eum venit frater quidam, nomine Wilhelmus, in Meldensi territorio oriundus, qui ad ægrum accessit, dicens: Bone frater, obsecro te, ut me patienter audias, & verbis meis fidem adhibeas. Ecclesia quædam est in Meldensi territorio fundata in honore sancti Fiacrii, in qua idem Sanctus tumulatus est, ubi conveniunt languidi, & diversis infirmitatibus oppressi, qui frequenter per ejusdem Sancti suffragia curantur. Confido ego in Domino, quod, si votum feceris ei, de hac infirmitate convalesces. Cui æger respondit: Non licet mihi facere votum sine licentia abbatis. Vocatus itaque abbas, dedit ei licentiam ut votum faceret. Æger igitur votum fecit, & eadem hora melius se habuit, meritisque & intercessione sancti Fiacrii repente quædam inæstimabilis sanitas cælitus elapsa per omnes artus ejus diffusa est, & infra paucos dies perfectam obtinuit sanitatem.

[65] Mulier quædam de Anglia cum unica filia sua perrexit ad sanctum Jacobum b orationis gratia. [& puella, cui apparuit Sanctus:] Quo cum pervenisset, & facta oratione illuc recessisset, in reditu unica filia ejus decidit in ægritudinem, & ad tantum sui corporis devenit incommodum, quod per tres dies & tres noctes non manducavit neque bibit nec locuta est. Omnes, qui eam videbant, de vita ejus desperabant. Mater igitur super unicam filiam suam plangebat, vitæ suæ solatium, animæ suæ dimidium, senectutis suæ baculum, se amisisse dolebat. Dum itaque mater lamentaretur, filia ejus obdormivit. Cui dormienti senex quidam reverenda canitie astitit, in manu crucem tenens ligneam, quam super pectus ægræ deposuit, cujus tactu miro modo atque inæstimabili puella sanitati restituta est. Cui puella sic ait: Ego ancilla tua obsecro, mi Domine, ut dicas mihi, quo appellaris nomine, qui me visitare dignatus es, per cujus suffragium sentio me suscepisse sospitatis beneficium. Cui senex: Ego sum sanctus Fiacrius & veni infirmitatem tuam curare. Vide ergo, ne ingrata mihi existas, sed pro collato tibi beneficio gratias Deo redditura, ad monasterium meum, quod in Meldensi territorio situm est, quantocius properare festina. Postea Sanctus disparuit. Illa evigilavit, matri flenti visionem aperuit statim, manducavit & bibit, & infra paucos dies integram sospitatem consequuta est.

[66] Item anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi æterni & veri Dei millesimo centesimo octogesimo octavo Odo quidam, [Canonicus ischiade gravi correptus,] sacerdos sacerrimæ virginis Genovesæ c, fere novitiorum novissimus, cum in sanctorum Petri & Pauli apostolorum vigiliis ex injuncto sibi, quod archichori d debebat officio, cæteros ad exultandum Domino, VENITE canens, concanonicos invitaret, repente cœpit acutissimas in coxa dextri lateris sentire punctiones. Angebat dolor intolerabilis, tolerabat tamen Officii coactione: necessitas stare loci cogebat & ordinis reverentia, cum re vera nihil amplius quam stare vereretur. In angusto posito standi mora crescebat angustia. Dolor inde vehementius affligebat, quod doloris vehementiam causamque simul dissimulare cogebatur. Urgebat dolor sciaticus e, quasi clavis infixis ossibus terebratis, acsi coxi vertebrum f terebellum ignitum perforaret: labori cedendum suggerebat infirmitas, affirmabat pudor cedentem argui fictionis. Tantus ardor sentiebatur, ut proprius sentientis calamus calamitatem propriam non possit annotare.

[67] Quid igitur hiis morer? Mori cito levius quam morari sic diu judicabat. [invocata primum aliorum Sanctorum ope,] Vocantur Apostoli, quorum laudibus insistebat invigilans, sed consumpto tempore prece vacua cum gemitu, nec admovit medelam passionis ardori compassio, nec amovit ab impotente potestas Sanctorum indubitata corruptelam. Vocata tota nocte sanctissima sæpius Genovesa, salutem, quam afferre volebat, differre credebatur. Virgo quidem felicissima meritis, potentissima virtutibus, & gloriosa miraculis differebat miraculum, dum sancto Fiacrio deferebat. Audiebatur æger a Sanctis, audiebatur indignus exaudiri. Præcedente namque die gloriosissima beatissimi Confessoris actuum scripta, quæ nuper ad emendandum susceperat, legerat negligenter: legere enim & non intelligere, negligere est. Legit autem & non intelligit, qui capiens constructionem, instructionem non capit. Legit nec intelligit, qui de fide diffidit veritatis. Diffidentia parit incuriam; incuria contemptum. Contemptus autem diffidentiæ nepos, incuriæ soboles, iram provocat contemptorum. Dicit vero veritas: Omnia possibilia sunt credenti. Quod si credentem potentia, persequitur impotentia non credentem, nam contraria contrariis conveniunt; quid igitur mirum, si fiat impotens incredulus, qui virtutes Sanctorum sic transeuntes inspicit, ut non curet curationum Largitorem.

[68] [pronuntiato solum S. Fiacrii nomine, mox convalescit.] Factus igitur sic impotens, sequenti die, cum aliud non inveniret remedium, nisi lectulo decubaret, pedem, ut impedimentum, non in membrum trahens, vix ad lectum veniens, lectisternio g prosternitur. Dum igitur, immensitate doloris acrius insurgente, Fiacrius sanctus ad memoriam rediret; toto corpore per lectulum totum inordinate volutatus, casu manum in fenestram prælibrans librum beatissimi Confessoris ex dexteræ retractione, quam quietam tenere non poterat, in faciem suam cadentem recognovit. Quo viso, velut Orientis ex alto visitatione gavisus, repente Sancto Dei nominatim vocato, sub ipsa nominis beatissimi nominatione recepit sanitatem. Stupens igitur interventus initium accelerati, subventionem invenisse tam celerem, exiliens & laudans Deum, ad chorum psallentium, quos dimiserat, pede jam non impedito repedavit.

[69] [Docet auctor Sanctos colendos, & hortatur ad cultum S. Fiacrii.] Ex his discat audientium discretio non esse tutum virtutibus Sanctorum derogare. Si enim laudatur in suorum laude Sanctorum Deus, sicut scriptum est: Laudate Dominum in Sanctis ejus, & in Sanctorum contemptu contemnitur. Audire vero Sanctorum miracula, si non laudes, derogare est; videre, si non prædices, invidere. Si enim invidiæ noxam & crimen detractionis incurrit, qui virtutem videns proximi, laudibus non extollit, quantis pœnis sive quam multis mulctandus est, qui videns miraculosas Dei virtutes dissimulat, & dignis eas laudibus non exaltat. Non enim dissimulare licet, quod ita patens est evidenter, ut quisquis non vult videre, sit invidus; quisquis vult videre, nec videt, cæcus; quisquis videt nec laudat, ingratus; quisquis laudanti contradicit, non tantum insanus, verum etiam immanissime furiosus. Contemptus ergo reus est, qui miracula Sanctorum non exaltat: quorum uno contempto, contemnuntur omnes glutino charitatis uniti, vivi quidem lapides ut virtutum quatuor, & Euangelicæ quadratura regulæ conquadrarentur, tonsionibus expoliti, coædificati in habitaculum Dei, tamquam membra sub uno capite corporis unius in conjunctione se complectentia. Quisquis ergo Sanctorum unum offendit, offendit & alterum. Membri namque pati pars nulla potest animati, cum sit mœsta malis pars altera collateralis. Quod minime fieret, nisi totus ubique maneret spiritus effusus membris in corporis usus h. Sanctum igitur Fiacrium alacres veneremur, infirmorum baculum, anchoram naufragorum, cujus est in benedictione memoria. Cujus meritis & precibus habere mereamur accessum ad lucem immarcescibilem, quam solus inhabitat Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præmonstratum (Premonstre) vicus est Galliæ in Picardia provincia, cum abbatia celebri, quæ caput est Ordinis Præmonstratensis.

b Compostellam, opinor, in Gallæcia, ubi celeberrima est S. Jacobi veneratio.

c S. Genovefa Parisiensium patrona colitur 3 Januarii, ad quem diem de illa est actum.

d Archichorus est præcentor, qui choro præest, dum sacra liturgia peragitur.

e Ischiadem designat, Gallis schiatique. Dolor est coxendicis vulgo notus,

f Id est, coxæ vertebram.

g Lectisternium medii ævi scriptoribus quibusdam est apparatus lecti vel lectus ipse, ut videre est in Gloßario Cangii.

h Ultimum miraculum ab alio auctore scriptum existimo, ac præcedentibus deinde additum. Primo quia huic soli tempus additur. Secundo quia præcedentia omnia scripta sunt stylo magis Latino, magisque concinno & sobrio, quam hoc postremum.

APPENDIX I.
Miracula facta Divione in sacello ducis Burgundiæ,
auctore anonymo.
Ex Ms. Divionensi.

Fiacrius eremita conf. in territorio Meldensi in Gallia (S.)

BHL Number: 2919

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sanationes diversorum morborum variæ.

[In sacello ducis Burgundiæ sanati morbi plurimi,] Mirabilis a Deus in Sanctis suis, qui virtutem eis tribuit faciendi miracula, prodigia & signa magna in populo: inter quos beatissimus confessor Fiacrius eremita magnificus, quasi sol refulgens in diebus æstatis, sic ille refulsit in templo Dei. Patet evidentissime, dum coruscat innumeris miraculis, non solum in loco, in quo sanctissimum ejus corpus honorifice requiescit; verum etiam in capella ducis Burgundiæ Divionensi a venerabilibus viris decano & capitulo, nec non a Christi fidelibus celeberrime honoratur & ecclesia decoratur. Licet omnipotens Dominus ibidem per ipsius suffragia secreta & stupenda miracula faciat, secreta omnia dicere non possumus; sed ea, quæ certo experimento didicimus & vidimus, sub dissimulatione transire nolumus nec debemus, immo ad Dei gloriam & sancti Fiacrii honorem proponimus declarare.

[2] In parochia sancti Nicolai de Divione quædam puella, [nimirum Gangræna puellæ] Roseta nomine, cancrum b habebat in mammilla, ita quod magna pars mammillæ erat consumpta & corrosa. Ignorabat quid de tanta infirmitate posset facere, tamquam desperata de salute. Ivit ad quemdam famosum medicum supplicando, ut pro Dei misericordia sibi placeret dare de infirmitate sua tam gravi consilium oportunum. Medicus infirmitatem puellæ benigne aspexit, vidit locum fœtidum & usque ad costas corrosum; dixit puellæ: Filia charissima, non possum tibi dare aliquod remedium, quia infirmitas est incurabilis & de salute desperata: sed vade cum devotione ad altare beati Fiacrii, & implora auxilium dilectissimi Amici Dei, & ipse per Dei gratiam adjuvabit te. Puella medico credidit, orationem ante imaginem beati Fiacrii fecit, & votum, quod de cætero in die suæ festivitatis opus manuum c non faceret, & vigiliam festi jejunaret, quotidie orationem suam devotam ante altare beati Fiacrii faciebat. Postmodum ad hospitium dicti medici veniebat: medicus semper eidem dicebat: Non demittas beatum Fiacrium in pace, sed semper ora, usque dum tibi reddiderit sanitatem, quia pius est & misericors petentibus se. Quæ fecit, prout sibi a medico injunctum fuerat: tantum ivit & tantum rediit, quod perfectam & integram sanitatem recepit.

[3] [& mulieris:] Quædam mulier habebat mamillam incanceratam d, & non poterat consilium congruum invenire. Locuta fuit cum prædicto medico causa petendi consilium & juvamen. Medicus mulieri dixit: Vade ad altare beati Fiacrii, & ipsum devote implora, quia medicus est pius & misericors, & curat infirmitates diversas sine dolore & sine unguentis & emplastris. Huic * credens medico altare beati Fiacrii quotidie visitavit, votum fecit, & curata est.

[4] [erysipelas,] In parochia sancti Michaëlis, in vico es Effrois e, Joanneta habebat heresipilem f, id est, sacrum ignem, in mammilla: quæ infirmitas dictam mulierem ita perurgebat, quod requiescere non poterat. Audivit miracula, quæ beatus Fiacrius in capella faciebat. Tota de salute desperata, perrexit celeriter ad altare beati Fiacrii, implorans auxilium dicti Sancti, suspirans & gravissimos emittens singultus. Quotidie sine interpolatione aliqua altare beati Fiacrii visitavit, ut de infirmitate sua haberet per sui gratiam remedium opportunum. Beatus Fiacrius, qui non spernit preces pauperum, sed in tribulatione exaudit piissime, exaudivit preces mulieris: per suffragia beati Fiacrii sanata est.

[5] [fistula mammillæ,] Uxor Joannis de Sine-muro sellarii habebat fistulam g gravem in mammilla & non potetat secundum velle suum invenire consilium opportunum. Hæc mulier sapienti usa consilio ibat quotidie ad altare beati Fiacrii, ac in lacrymis exorabat beatum eremitam Fiacrium: & exaudita est oratio sua, ita quod sine aliquo medicamine perfectam & integram recepit sanitatem.

[6] [fistula lacrymalis,] In parochia sancti Michaëlis de Divione Isabellis neptis Haymonini de Moolani h aurifabri habebat fistulam in lacrimali i. Quæ non poterat invenire consilium, nisi daret decem libras Turoni k cuidam chirurgo. Et tamen nolebat eam in cura accipere, sed posse suum facere. Per consilium cujusdam boni hominis quotidie altare beati Fiacrii visitavit: quæ flexis genibus orabat beatum Fiacrium dicens: Sancte Fiacri, gloriose confessor Domini, ego deformis desperans de salute ad te confugio: audi me miseram & afflictam, & omni solatio destitutam: tu solamen es miseris & levamen doloris. Sic in oratione permansit, & velle suum impetravit, quia curata est perfecte sine aliquo remedio cum Dei auxilio & beati Fiacrii.

[7] [polypus,] Quædam mulier de Canabis l habebat polypum in naribus fœtidum & horribilem ad videndum. Venit ad consilium cujusdam periti medici, ut de infirmitate sua consuleret & sanitatem præstaret. Medicus videns infirmitatem incurabilem, noluit propter honorem suum in cura accipere, sed remisit ad beatum Fiacrium dicens, quod beatus Fiacrius tanti erat meriti & tantæ spiritualis scientiæ & virtutis, quod sanabat languidos, pestiferos & morbidos: Vade in pace ad beatum Fiacrium. Mulier dixit medico: Postquam non possum erga vos invenire auxilium, de vestro utens consilio, ibo ad beatum Fiacrium. Quæ fecit, prout dixit, cum maxima devotione & cordis amaritudine altare beati Fiacrii visitavit, orationem fecit & votum; & sic per merita beati Fiacrii sanitatem recepit.

[8] Quædam mulier de Curia Armilphi habebat herisipilem in manu. [erysipelas in manu,] Caro erat livida & fœtida, nervi fœtidi & corrupti. Non poterat perfecte de cura invenire remedium. Ipsa de salute desperata, cum lacrymis ivit ad altare beati Fiacrii, orationem fecit & votum, se in custodia posuit: sic ad propria revertitur, quæ in paucis diebus sanata est.

[9] Quidam homo de Villarum super Hoichiam m erat hydropicus, [hydrops,] turgidus & inflatus. Misit uxorem suam ad quemdam famosum medicum. Medicus videns urinam, indicavit ipsum esse hydropicum: dicensque mulieri: Vade ad altare sancti Fiacrii in capella ducis Burgundiæ, in qua beatus Fiacrius honoratur & colitur. Pro marito tuo funde preces erga beatum Fiacrium: magnus est medicus, & facit cum Dei adjutorio mirabilia & miracula magna in istis partibus. Medicus aliquod regimen mulieri n docuit pro marito, & remisit ad beatum Fiacrium. Mulier tamquam uxor legalis cum recommendatione recessit a medico, ivit ad altare beati Fiacrii, & ante ejus imaginem amare flevit, orationem fecit & votum: sic maritus infra paucos dies liberatus & sanatus est.

[10] In parochia beatæ Mariæ de Divione erat quædam puella, [tumor colli,] quæ habebat magnum botium o per plures annos in collo, & semper crescendo ad guttur descendebat. Mater & filia causa petendi consilium ad quemdam famosum medicum perrexerunt doctum medicum in capella ducis Burgundiæ invenerunt, cui mater dixit: Domine mi, rogo vos & per misericordiam Jesu Christi, ut de infirmitate istius juvenculæ filiæ meæ des ei salubre consilium & juvamen. Medicus respondit: Ite primo ad altare beati Fiacrii preces fundere, & Sancto facere reverentiam & honorem: & postea venite ad me. Facta oratione a matre & filia extra ecclesiam, venerunt ad medicum: qui medicus botium tetigit, in manu medici crepuit, manum medici & indumenta turpiter humectavit. Medicus matri dixit: Mihi pro certo videtur, quod non placet beato Fiacrio me intromittere de ista infirmitate, ex nunc laudo & consulo, quod filia vestra sit in cura beati Fiacrii. Mater & filia reddentes gratias medico, recesserunt. Filia altare beati Fiacrii visitavit, in oratione & devotione permansit: sic sine aliquo adjutorio de infirmitate convaluit.

[11] Puella quædam de Varangis morabatur in parochia sancti Petri de Divione, [fistula in pollice,] & habebat fistulam in pollice. Prima junctura & uncia p pollicis erant jam mortificatæ * & corrosæ; nervique corrupti. Ivit ad quemdam medicum causa petendi consilium: cui dixit medicus: Visita primo altare beati Fiacrii, & postea veni ad me. Quæ puella cum matre sua venerunt ad medicum: vidit medicus pollicem corruptum, tetigit ossa corrupta, & nervi corrupti exierunt. Quæ in paucis diebus sanata est. Fecit votum ante imaginem beato Fiacrio quod diem suæ festivitatis observaret & vigiliam * jejunaret.

[12] In parochia sancti Petri de Divione erat quædam Beguina q de Roura, Jaqueta nomine, quæ habebat fistulam in digito. [& in digito,] Ossa jam erant corrupta & nervi corrupti. Venit ad supradictum medicum: quæ de consilio supradicti medici beato Fiacrio fecit hommagium & votum: ossa corrupta & nervi ceciderunt; in parvo tempore curata est.

[13] [ac erysipelas in digito.] In parochia sancti Michaëlis de Divione Stephaneta relicta Blamcheti custurarii *, habebat herisipilem, id est, sacrum ignem in digito: quæ tota desperata venit ad supradictum medicum causa petendi consilium. Medicus videns infirmitatem furiosam, Deo dimisit & beato Fiacrio. Dicta mulier gemens, & singultus gravissimos faciens pro eo, quod dictus medicus eam dimiserat sine aliquo consilio destitutam ac etiam desperatam; videns digitum suum ardentem & fumantem, recessit a medico pergens celeriter ad altare beati Fiacrii, implorans sanctissimum Amici Dei consilium & juvamen, dicens: O sancte Fiacri, tu in omnibus tribulationibus subvenis omnibus, qui tuum devote implorant auxilium: redde mihi obsecro digitum meum: aliter oportet me isto defectu mendicare: quia potes facere per gratiam, quæ tibi data est a Domino. Si mihi digitum meum reddideris, promitto tibi, quamdiu vixero, festum tuum celebrare, & vigiliam festi jejunare: & nunc de ancilla tua misera & afflicta facias velle * tuum; quia me offero in tuo servitio permanere: sic recessit. Crastina die primo altare beati Fiacrii visitavit, & postmodum medicum in suo hospitio invenit. Quæ sibi * digitum suum ostendit: omnis corruptio nervorum & juncturæ in simul ad terram cecidit. Medicus mulieri dixit: Mulier, beatus Fiacrius in te perficiat, quod incepit; vade in pace. Mulier recessit, & in paucis diebus sanitatem recepit.

ANNOTATA.

a In Ms. Divionensi, de quo ante meminimus, præcedentibus miraculis, quæ partim ibi narrantur, partim omittuntur, subjunguntur non pauca sub hoc titulo: Incipiunt miracula beati Fiacrii facta in capella domini ducis Burgundiæ de Divione. Ex his nullum habetur in Ms. nostro, sed priora quædam leguntur in Ms.domini le Maire, quod conferemus cum Divionensi Ms. Scriptor horum miraculorum alius est ab illo, qui præcedentia exaravit. Divio autem, vulgo Dijon, caput est ducatus Burgundiæ.

b Cancer, seu Gangræna, malum est vulgo cognitum.

c Duæ hæ voces, opus manuum, omissæ erant in Ms. Divionensi, sed leguntur in altero Ms., ex quo phrasim explevimus.

d Id est, gangræna infectam.

e Nomen est illius loci.

f Quod malum hic, Heresipilis vocatur, a medicis nominatur erysipelas, Græce ἐρυσίπελας. Ad hanc vocem de eo sic habet Gorræus: Est tumor præter naturam in cute a sanguine & flava bile calidioribus, vel a sanguine fervente tenuique proveniens. Malum istud latius ibi expositum videri potest.

g Fistula (Græce σύριγξ) est sinus angustus, oblongus, callosus, interdum etiam obliquus, os habens, cui cicatrix obduci nequit, per quod humor certis temporibus tenuis excernitur. Plura ibidem ad vocem σύριγξ.

h In altero Ms. de Nicolai.

i Hac voce glandulam oculi designat, per quam exprimuntur lacrymæ. Medici fistulam hanc, quæ est in majori angulo oculi, fistulam lacrymalem vocant.

k In alio Ms. Turones. Suspicor legendum, Turonenses, referrique ad vocem libras.

l Vici cujusdam nomen est, ut in sequenti miraculo Curia Armilphi: at difficulter loci illi ignobiles assignari possunt.

m Locus hic æque mihi ignotus est, ac præcedentes.

n Id est, docuit mulierem, quo se modo maritus regere deberet, ne morbus ingravesceret.

o Id est, tumorem.

p Per unciam pollicis designat juncturam alteram.

q Beguinæ medium quoddam sequuntur vitæ institutum inter monasticum & seculare, & notæ sunt hodie in solo fere Belgio. Quo modo in Gallia esse desierint, dictum est in Actis S. Ludovici, tom. 5 Augusti pag. 502 & 503.

* al. nutrix

* i. e. putrefactæ

* i. e. in pervigilio

* i. e. sartoris Gallice, couturier

* i. e. voluntatem

* i. e. ei

CAPUT II.
Sanationes aliæ.

[Sanata insuper fistula in coxa] Quædam puella de Luseya, Stephaneta nomine, nutrita in parochia sancti Petri de Divione, habebat fistulam in scia a, ita quod usque ad genu totum erat concavum & abundantissime saniem emittebat. Quæ puella per plures annos infirmitatem sustinuerat, & aliquod remedium invenire non poterat. Ignorabat quid posset facere: usa perito consilio ivit ad altare beati Fiacrii, & frequentavit quotidie implorando ipsius auxilium, votum fecit Sancto & hommagium, & sanitatem integram & perfectam recepit.

[15] Margarita de Salvia habebat fistulam in pede gravissimam: [ac in pede,] & non poterat invenire consilium ac medelam. Mater ipsius de dolore compatiens, dixit filiæ: Filia mea charissima, ego video te præ dolore languescere & melius diligerem te videre mortuam quam in tali statu permanere: filia mea charissima, eamus ad beatum Fiacrium domini ducis Burgundiæ: & credo, quod per gratiam, quæ data est sibi a Domino, sanabit te. Filia matri respondit: Mater charissima, nihil aliud desidero quam pretiosum Amicum Dei visitare. Quæ surrexerunt & visitaverunt altare beati Fiacrii: orationem suam fecerunt & votum, & in paucis diebus filia sanitatem recepit.

[16] Joannes domicellus b de Arcu laborabat in extremis Divione in domo fratris sui decani capellæ: [morbus alius gravissimus,] nec sperabatur in aliquo de salute. Omnia erant pro funere præparata, candelabra, luminaria & omnia alia necessaria, prout decet. Videns autem frater suus decanus, quod medici eum tamquam desperatum dimiserant, flevit amare invocando auxilium beati Fiacrii, & exaudita est oratio sua: quia in illa hora dictus Joannes melius se habuit & de infirmitate convaluit, dictusque decanus credidit certissime, quod per merita beati Fiacrii frater suus de infirmitate convaluit.

[17] Catharina de parochia beati Petri de Divione habebat fistulam in lacrimali gravissimam. [fistula lacrymalis,] Videns autem, quod per quinque annos talem infirmitatem sustinuerat, & aliquod consilium invenire non poterat, sapienti usa consilio, frequentavit altare beati Fiacrii, & orationem fecit & votum, & in continenti percepit auxilium beatissimi confessoris Fiacrii; quia in paucis diebus sanata est.

[18] [strumæ & gangræna,] In parochia beatæ Mariæ de Divione filia Bartholomæi custurarii habebat in collo scrophulas c gravissimas: quæ infirmitas vocatur malum regis. Item cancer occupabat pectus & mammillam dictæ puellæ. Itaque de infirmitate jam erat fere corrosa usque ad costas. Aliquod consilium de infirmitate invenire non poterat: invocavit auxilium beati Fiacrii, altare suum quotidie in capella visitavit, cum gemitu & fletu orationem fecit & votum, & sic in paucis diebus sanata est.

[19] [sublatum periculum ex nummo gutturi infixo,] Filius Griphoneti de Divione puer quatuor annorum habebat unum grossum Turonensem d in gutture, & non poterat descendere inferius nec ascendere superius. Jam anhelitum amiserat & loquelam. Mater quasi furibunda clamabat: Heu mihi, Domine, quid faciam? Sanctissime confessor Domini Fiacri, consolator miserorum, redde mihi filium meum, quia præ dolore langueo: per illam inæstimabilem potestatem, quam Deus tibi contulit, redde mihi filium meum: & ego me & illum tibi offero in tuo servitio perpetuo permanere. Hoc dicto, in continenti nummus descendit inferius, anhelitum recuperavit & loquelam, & sic de tanto periculo liberatus est.

[20] [paralysis,] Richardus de Bera, moram faciens in villa de Canabis, erat in tanta infirmitate, quod de manibus & pedibus se adjuvare in aliquo non poterat: quam infirmitatem per longa tempora sustinuerat secundum posse suum: omnia medicamina per viam medicinæ nihil ad incommodum suum valuerunt. Dictus Richardus de tanta perplexitate gemens & suspirans habuit recursum ad beatum Fiacrium, obligavit se in suo servitio, quamdiu vitam duxerit in humanis, festum ipsius & translationem celebrare, & vigilias jejunare. Non est fraudatus a desiderio suo: de lecto surrexit sanus & hilaris, venit ad altare beati Fiacrii faciendo reverentiam & honorem: & sic perfectam & integram recepit sanitatem.

[21] [ischias vel arthritis,] Joannes de Fontanis e per duos annos gravem infirmitatem sustinuerat: quam infirmitatem sciaticum f & arthriticam vocant medici. Dictus Joannes se sustinere super pedes nec ire, nisi cum potentiis g poterat. Multas peregrinationes fecit; & aliquod consilium nec juvamen invenire potuit. Vicini dicti Joannis eidem dixerunt: Frater charissime, miramur de te, quia tu scis, & certo experimento didicimus miracula, quæ Deus facit in capella ducis Burgundiæ Divione precibus sedulis beati Fiacrii. Vade cum devotione ad altare beati Fiacrii, & invoca ipsius auxilium & pro certo credimus, quod recuperabis perfectam & integram sanitatem. Qui Joannes credidit: quadam die Dominica, prout potuit, altare beati Fiacrii visitavit: facta oratione, fecit votum & hommagium beato Fiacrio, & sensit se allevatum. Qui unam de suis potentiis super altare posuit, & recessit cum sola potentia & quodam parvo baculo. Die sequenti Dominica venit cum sola potentia ad altare beati Fiacrii: ipso existente h in oratione & devotione, surrexit magis fortis quam antea: dimisit super altare alteram potentiam, & recessit cum suo parvo baculo. Alia sequenti die Dominica venit iterum ad altare beati Fiacrii. Ipso existente in oratione & devotione, surrexit perfecte curatus baculumque dimisit, & sic sanus & hilaris ad propria remeavit.

[22] Quædam puella quatuor annorum de Talento i habebat scrophulas in collo cancrosas. Mater puerulæ, [strumæ,] cum non posset de filia aliquod consilium invenire, per novem dies cum filia de Talento venit ad altare beati Fiacrii: mater pro filia fecit votum beato Fiacrio, se & filiam in Sancti custodia posuit: dicta filia sua de infirmitate tam gravi convaluit & perfectam sanitatem recepit.

[23] Avelina beguina de Maynis campis de Divione habebat in manu fistulam, [fistula manus,] ita quod in tribus locis erat totaliter perforata: de brachio non poterat se in aliquo adjuvare. Tota de salute desperata ivit ad beatum Fiacrium, & ipsius altare devotissime visitavit, cum lacrymis beatum Fiacrium exoravit, imploravit ejus auxilium: & exaudita est oratio sua, quia in paucis diebus perfectam & integram sanitatem recepit.

[24] Quidam famulus Noviomensis diœcesis venit cum potentiis de exercitu captivi k amiserat potestatem de tibiis. [crurum impotentia,] Tibiæ erant turgidæ & inflatæ: sustinere se non poterat nec ire, nisi cum potentiis. Venit cum devotione ad altare beati Fiacrii: postea unam de suis potentiis dimisit, tentando si posset ire cum sola potentia, quod fecit. Vigilavit orando per totam noctem ante altare, & in mane sine potentiis cœpit ire, & sensit se totum allevatum. Inflatio tibiarum recessit totaliter, perfectam & integram recepit sanitatem.

[25] Frater Joannes magister domus Albaripæ l de Divione, [ficus,] habebat gravem insirmitatem & horribilem in posteriori parte: quæ infirmitas ficus appellatur. Per longa tempora secrete, prout poterat, infirmitatem suam sustinuerat: sciebat enim miracula, quæ beatus Fiacrius faciebat cum Dei auxilio. Venit ad altare beati Fiacrii cum devotione maxima: & beatum Fiacrium devotissime exoravit. In parvo tempore omnis infirmitas fiscosa m, supereminentia & superfluitas sine aliquo gravamine ceciderunt: perfectam & integram sanitatem recepit.

[26] Filius Joannis Pinot habebat cancrum in fronte, [demum gangræna & fistula.] & erat in magno periculo: de cura consilium invenire non poterat. Venit ad altare beati Fiacrii, per novem dies stetit * Divione, pœnitentiam fecit in pane & in aqua. Habebat etiam fistulam in pede & in genu. De omnibus istis infirmitatibus curatus est, & sic cum gaudio ad propria remeavit.

ANNOTATA.

a Scia, Græce ἰσχίον, coxam hic designat, opinor: licet aliquando pro parte tantum coxæ sumatur.

b Domicellus idem fere significat, quod vox dominus, seu minor dominus.

c Scrophulæ, latine strumæ, Gallis escroülles. Gorræus ad vocem Græcam χοιρὰς hoc malum sic describit: Est tumor durus glandularum, quæ in cervice, alis & inguinibus sunt, ut pluribus exponit. Vocatur malum regis, quia reges Galliæ infectos eo malo tangere solent, ut sanentur.

d Est species monetæ Gallicæ, vulgo gros Tournois.

e Fontaine vicus prope Divionem notatur in tabulis Burgundiæ.

f Sciaticum, Gallis sciatique, ischiadem haud dubie designat, de qua jam egimus. Verum ischias differt ab arthritide, seu morbo articulari, quem per arthriticam significare videtur, acsi idem esset malum.

g Potentia, Gallis potence, fulcrum subalare designat.

h Hic phrasi corrupta, quæ mox recurrit, auctor minus Latine peritus idem significat, acsi diceret: Postquam fuerat in oratione.

i Talen vicus non procul ab urbe Divionensi locatur in tabulis.

k Phrasis haud dubie luxata est, nec satis certum est, quid auctor significare voluerit. Attamen constat, hominem illum usu crurum fuisse destitutum.

l Alba Ripa cœnobium est Ordinis Cisterciensis in diœcesi Lingonensi, vulgo Aube Rive dictum: de quo plura Angelus Manrique in Annalibus Ordinis Cisterciensis ad annum 1136 cap. 7.

m Voces, infirmitas fiscosa, pro malo ipso seu fico adhibentur ab auctore.

* i. e. mansit

APPENDIX ALTERA.
Miracula recentiora ex Plessio Latine redita.

Fiacrius eremita conf. in territorio Meldensi in Gallia (S.)

Ex Plesio.

[Miracula] Plessius in Historia ecclesiæ Meldensis lib. 1, num. 70 multa breviter refert S. Fiacrii miracula, quæ in Actis scripta non sunt, iisque aut omnia aut certe pleraque sunt posteriora. Illa igitur hoc loco commemorabo, atque ex lingua Gallica in Latinam transferam, ut omnia, quæ reperimus ad Sanctum nostrum spectantia, hic habeantur conjuncta. Dominicus Seguier testatus est, a se receptam sæpius in gravibus morbis S. Fiacrii meritis salutarem opem; cujus verba jam dedimus in Commentario num. 17. Joannes Castillonensis, comes Blesensis, in litteris donationis apud Plessium tom. 2, pag. 174 de S. Fiacrio ait Gallice: Cujus preces sæpius apud Deum mihi salutares fuisse, iisque sanitatem meam promotam sæpius expertus sum. Post duo hæc sic prosequitur Plessius citans S. Fiacrii tabularium.

[2] [serius facta,] Maria de Brichanteau de Senecey, vidua Claudii de Beaufremont, qui … gubernator fuerat urbis & castri Aussonensis, VIII Decembris anni MDCXXII, Seniciaci * in Burgundia, meritis S. Fiacrii sanata est ex malo non vulgari capitis & humerorum, quod immedicabile judicabatur. Domicella Francissa de Vieupont, ipsius neptis, ea intentione vovit pedibus invisere ecclesiam S. Fiacrii: atque ejus preces exaudivit Deus: quod ipsa testata est, tacto sacrosancto Euangelio.

Paulus Beauvarlet, parochus * in Pecy, diœcesis Meldensis, XXIX Maii anni MDCXLIII liberatus est ventris fluxu tam immoderato atque intolerabili, ut ex eo mortem sibi imminere putaret.

Quædam … Santonis Religiosa, ubi votum S. Fiacrio voverat, sanata est anno MDCXXVII. Nata erat annis triginta & tribus; & jam annis triginta facies ei oppleta erat scabie aliisque immunditiis, quæ omnem eluserant medicorum artem.

Ægidius du Plessis, parochus in Yvor, diœcesis Suessionensis, anno MDCXXX ex pectoris inflammatione restitutus est, & ex retentione urinæ anno MDCIX, dum Lutetiæ litterarum studio vacabat. Nicolaus de Lavernot, adscriptus regii corporis custodibus, anno MDCXXIX Blesis; ubi tunc erat, liberatus est ulcere periculoso, quo mortem sibi inferendam cogitaverat.

[3] Jacobus Grenon, parochus in Barbery, diœcesis Silvanectensis, [seu sanationes plurimæ] crure dextero captus, integræ redditus est sanitati mense Augusto anni MDCXXVII, post votum S. Fiacrio factum.

Ludovicus de Cervillien, regius utriusque consilii senator, … cujus maxilla sinistra loco suo prorsus emota erat per imperitiam evulsoris dentium, sanatus est. Uxor ipsius votum S. Fiacrio vovebat, & maxilla, quæ malam perforare cœperat, sponte concidit, nullo ei creato dolore. Contigit hoc miraculum anno MDCXXVII.

Maria Denis, vidua Antonii de Marvaise, scribæ regis, anno MDCXIV liberata est sanguinis emissione, qua ab annis sex vexata fuerat, quæque eam ad extrema deduxerat,

Nicolaus Lefevre, Vallis Coloris * dominus, … anno MDCXXVI sanus evasit ex gangræna insanabili, quæ corrodebat malam sinistram, labia, & nasum.

Filibertus Pelet, dominus de la Plaine, unus ex regii corporis custodibus, anno MDCXLIII sanatus est ex vulneribus, quæ in capite & in bracrio acceperat in conflictu contra Calvinistas Gallos.

[4] Carolus Le Comte, parochus S. Vincentii de Bullion, [personarum illustrium:] diœcesis Carnotensis, anno MDCXLV liberatus est fluxu sanguinis, quo afflictus fuerat ultra decem menses non interruptos.

Philippus Hadengue, parochus in Mirancourt, diœcesis Noviodunensis, eodem etiam anno eodemque morbo liberatus est.

Margarita Le Roy, uxor Matthæi Paien, qui præerat horreo salario Meldensi, anno MDCXLIII adepta est sanationem mali immedicabilis, quo pes ejus erat affectus.

Petrus de Novion, vir nobilis, dominus de Vey ad Vidulam (fluvius est Campaniæ vulgo la Vele) integræ restitutus est sanitati ex hæmorrhoïdibus & arthritide anno MDCXLVI.

Ludovicus de Malleville, vir nobilis, dominus de Toussue, hæmorrhoïdibus liberatus est anno MDCXLVII.

Anna Fremyn, vidua Claudii de Vassiere, præfecti regis in territorio Meldensi, sanata est anno MDCXXXV ex vehementi pectoris malo, & anno MDCXLVII ex duobus ganglionibus ingentibus, qui super palpebras orti erant, visusque amittendi creabant periculum.

Urbanus Potier presbyter, rector collegii Bajocensis Lutetiæ, anno MDCXLV convaluit ex dysenteria, qua ad extrema erat deductus.

[5] [pietas Annæ Au striacæ Francorum reginæ in S. Fiacrium:] Regina Anna Austriaca protectioni S. Fiacrii semper attribuebat depulsionem morbi, in quem rex Ludovicus XIII Lugduni inciderat. Quilibet sanationis gloriam adscribebat patrono suo: verum regina ipsa anno MDCXLI ex vico Monceaux pedes ivit ad S. Fiacrium, prout voverat, ut gratias ageret sancto Briæ Patrono. Experta erat in persona propria, quam potens sit apud Deum illustris hic Eremita, cum ipsam liberaverit molesto sanguinis fluxu, quem nec ars medicorum nec industria chirurgorum potuerant sistere. Credidit etiam fœcunditatem sibi a Deo donatam ejus intercessione; eaque opinione inducta donavit ipsius ecclesiæ sascias sacratas, quas ei Urbanus VIII transmiserat ad usum infantis principis, qui deinde tanta cum gloria regnavit in Gallia Ludovicus XIV. Demum hæc princeps mittebat annis singulis quempiam, qui suo nomine suaque intentione peregrinaretur ad S. Fiacrium. Quando instabat magna curatio adhibenda regi Ludovico XIV, Bossuetius Meldensis episcopus venit ad sanctum Fiacrium oraturus pro sanatione istius principis, cœpitque preces novemdiales, quas complerunt Religiosi.

[6] [pœna, quam dicunt Henrico V Angliæ regi inflictam.] Hisce postremo ex quibusdam historicis adjungit pœnam Henrico V Angliæ regi inflictam, quam Leslæus lib. 7, pag. 269 & 270 refert his verbis: Postea Henricus divi Fiacrii Scoti regis olim filii agros & vicinas ditiones fœde populatus, in morbum incidit, qui nulla adhibita medicina poterat curari. Ille ergo morbi vehementia acrius conflictatus, in hanc vocem prorupisse dicitur, Scotos eo usque Anglis esse infestos, ut non solum in hac mortalitate vivi, dum per corporis concretionem affectionibus possint indulgere, sed etiam mortui, ac in divorum numerum repositi, in cælis, ubi nullus affectioni locus esse potest, eos aliquo detrimento afficiant. Corbelium ergo dilatus ibique exstinctus &c. Narrant & alii id factum, scribuntque Henricum fico laborasse. Verum quam certo res hæc nitatur fundamento, mihi non constat.

[Annotata]

* Senecey

* prieurcure

* Vaucouleurs

DE S. AMELTRUDE VIRGINE
GEMETICÆ IN TERRITORIO ROTOMAGENSI IN GALLIA.

Forte Sec. VII vel VIII.

[Commentarius]

Ameltrudis V. Gemeticæ in territorio Rotomagensi in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Dudo S. Quintini decanus lib. 2 de Moribus & actis Normannorum ad annum Christi 876 hæc memorat apud Andream Chesnium pag. 75: [Signa cultus antiqui,] Anno igitur octingentesimo septuagesimo sexto ab Incarnatione Domini nobilis Rollo … Gimeias venit, vidensque S. Petri monasterium * monachilis habitationis domibus adornatum, sanctumque reputans esse locum, morari illic distulit; sed ultra flumen ad capellam S. Vedasti naves applicuit, corpusque cujusdam virginis nomine Hameltrudis, quod secum asportaverat, super altare S. Vedasti posuit, huicque capellæ ex nomine virginis nomen sempiternum inhæsit: diciturque ille locus ad sanctam Ameltrudem incolis. Hæc Dudo, quem lego floruisse sub an. 996. Similia refert Willelmus Calculus monachus Gemeticensis Historiæ Normannorum lib. 2, cap. 9, ad prædictum annum pag. 227, addens tamen, unde hoc sacrum corpus avectum fuerit: Dani, inquit, cum suo duce Rollone .. Gemmeticum veniunt, corpus sacræ virginis Ameltrudæ, quod a Britannia asportaverant, in capella sancti Vedasti, quæ trans flumen est, super altare ponente. Quæ capella hactenus illius virginis nomen retinet; usque ad tempora videlicet seculi duodecimi, quo hunc auctorem lego signatum, nimirum anno 1120. Consuli etiam potest Matthæus Westmonasteriensis in Floribus historiarum ad annum 897. Verum, quam illi Ameltrudem appellant, Thomas de Walsingam in Hypodigmate Neustriæ pag. 415 vocat Gertrudem, uti & capellam sanctæ Gertrudis.

[2] Alfordus ad annum 886 in suis Annalibus num. 17 quas vidit in hoc sacro deposito difficultates, [& observationes de Sanctæ corpore] ita explanare conatur: Quid de sacro hoc deposito dicendum sit, hæreo. Quia nec Gertrudis, nec Ameltrudis, in fastis nostris locum habent: nec Gallicani fasti me juvant: ubi tamen exacta sanctorum corporum translatio recensetur. Opinor itaque, Rollonem & Danos, monasteria nostra de more diripientes; cum Anglicanæ Virginis ossa invenissent, ab orthodoxis culta, & auro, argentoque ornata: scirent que ab illis in pretio esse; illa conservasse; ratos a fidelibus ingenti pecuniæ summa redimenda. Qua spe frustrati; ubi Gemmetici pacem cum Francone Rhotomagensi antistite sanxissent, sacræ Virginis ossa ibidem reliquerunt; cujus nomen, cum Dani ignorarent, Galli vel Gertrudem, vel Hameltrudem vocando suppleverant

[3] Cæterum quod Rollo Sanctorum corpora deprædari soleret, [e Britannia] Galliarum episcopi intellexisse videntur, qui hoc ipso tempore, audito quid in Anglia a Rollone fieret, corpora sanctorum Maglorii, Sampsonis, & Maclovii Britannorum, ejus furori subducentes, Parisios transtulerunt, teste Gallicano Martyrologio, ubi ad diem XXIV Octobris sunt ista: Corpus ejus (Maglorii videlicet) multis in sepulchro prodigiis claruit. Quod deinde Salvator, episcopus Alethensis .., Rollone Danorum duce cismarinam Britanniam hostili incursu barbaroque impetu invadente, ne profanaretur ab infidæ gentis exercitu, una cum sanctorum Sampsonis, & Maclovii (alias Machuti) pretiosis exuviis mature subductum, Lutetiam Parisiorum, ceu arcem regni, & religionis tutissimam custodiam, detulit. De jam dictis observo sequentia. Primo. Gemeticense S. Petri monasterium est Ordinis S. Benedicti, quod variis locis Annalium suorum memorat Mabillonius. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 224: Locus est, inquit, in pago Rotomagensi ad ripam fl. Sequanæ, quem cum Filibertus a Chlodovæo juniore Francorum rege petiisset ac obtinuisset, nobile ibi permissu ejus monasterium ædificavit octingentorum monachorum, quinque partim basilicas partim oratoria complexum, ac mœnibus quadratis turritisque cinctum. Pluribus describitur a dicto Mabillonio Annalium tomo 1 ad annum 655, pag. 434. Secundo. Rollo, Normanniæ dux I, Robertus in baptismo vocatus, acquisita Normannia notissimus seculo 9.

[4] [translato.] Tertio. S. Maglorius episcopus habetur in Martyrologio Romano XXIV Octobris, S. Machutus ep. XV Novembris: de quibus plura alias. Sampson vero episcopus est apud nos ad diem XXVIII Julii; ubi videri potest Appendix, in qua de istius Sancti reliquiis earumque translationibus agitur. Et vero quid de ejusdem sacris exuviis Parisios, ut volebat Saussayus, delatis censuerimus, ibidem inveniet lector pag. 592. De aliis autem supra memoratis dispici poterit ad præmissos jam dies. Salvator episcopus Alethensis antea nominatus, ab Alberto de Monterelaxo in Britannia sua Armorica pag. 198 dicitur consecratus anno 873, mortuus 915. Denique Sanctam, de qua egimus, annuntiat hac die XXX Augusti Arturus in suo Gynæceo, qua die in antiquioribus sacris Fastis illam inscriptam nondum reperi hactenus. Præfatus autem locus (ad S. Amaltrudam) corrupto, inquit, vulgari vocatur Emendreuilla. Annuntiatio autem ejus sic habet: In territorio Rothomagensi sanctæ Ameltrudæ virginis gloriosæ. Din ante annum 876, quo facta scribitur translatio corporis, eam e vita migrasse, conjicere liceat ex eadem translatione: verum cum sim ignarus quando, & quamdiu ante illam obierit, fortasse hoc acciderit seculo 7 vel 8.

[Annotata]

* Jumleges

DE S. FANTINO MONACHO CONF.
THESSALONICÆ IN MACEDONIA,

Forte seculo IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Topographia; cultus sacer; elogia; ætas, qua vixit; quænam Vita a nobis detur.

Fantinus monachus confess. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

AUCTORE J. P.

Thessalonica, clarissima olim Macedoniæ civitas, & apud geographos notissima, sic describitur a Francisco Orlendio Ordinis Prædicatorum, [Thessalonicæ, quæ describitur,] parte 1 Orbis sacri & profani, lib. 3, cap. 2, pag. 189: Macedoniæ, imo & totius Illyrici saltem Orientalis metropolis Thessalonica fuit, urbs olim clarissima, ad sinum Thermaïcum sita, haud procul ab Echedori fluminis ostio, quæ, Stephano teste, primum a Cassandro condita dicitur, & Halia, seu, ut aliis placet, Halis nuncupata. Thessalonicæ autem nomen a Philippo Amyntæ filio accepit, cum ille in ejus agro Thessalos ingenti clade profligasset. Amplificata maxime est urbis istius dignitas, cum præfecti prætorio sedes effecta, totius Illyrici negotia ad se traxit. Theodoretus enim Ecclesiasticæ historiæ lib. 5, cap. 17 editionis Valesianæ hæc de ea memorat: Thessalonica civitas est ampla, & incolarum multitudine abundans, sita quidem in Macedonia provincia, sed quæ caput est Thessaliæ & Achaïæ, & aliarum plurium provinciarum, quæ sunt sub administratione præfecti prætorio Illyrici.

[2] Subdit Orlendius: Alexander Thessalonicæ metropolis interfuit concilio Nicæno: Aëtius Sardiensi: Acholius CP. (id est Constantinopolitano) 1. In concilio autem Chalcedonensi primus post patriarchas sedit, [S. Fantinus diem suum obiit:] & subscripsit Thessalonicensis. De antistitis auctoritate idem auctor tractat pag. 553; de privilegiis pag. 554 & 555; de provinciis subjectis pag. 556; de episcopalis dignitatis defectione, sola videlicet Macedonia, in qua Thessalonicensis præsul metropolitam ageret, relicta, pag. 559 Præter hunc neotericum scriptorem potest adire lector anteriores auctores, nimirum Novam topographiam in Martyrologium Romanum a Ferrario editam, Baudrandum, ac Cellarium Notitiæ orbis antiqui libro 2, cap. 13, pag. 669 & 670. Laudatam hanc urbem S. Fantinus, variis Europæ regionibus peragratis, piissima sua morte, patratisque post eam miraculis condecoravit.

[3] De publico ejus cultu hæc accipe. Menologium Græcorum a Sirleto Latine redditum, [cultus apud Græcos & Latinos:] & a Canisio vulgatum ita ipsum refert: Eodem die (XXX Augusti) natalis sancti miraculorum effectoris Fantini. Consonant Menæa magna Græcorum impressa: Sancti Thaumaturgi Fantini. Apponunt tres versiculos Græcos, quorum sensum Latinum subdam.

Καὶ γὴν ὑπελθὼν θαυματουργὸς Φαντῖνος
Ἄνωθεν ἡμῖν μάννα θαυμάτων βρύει.
Φαντῖνος βιότου ἀνεχάζετο ἐν τριακοστῆ.

Miraculorum factor, etiam humi abdite,
Fantine, ab alto manna mirificum pluis.
Fantinum ex oculis movit trigesima nostris.

In codice Ms. Græco Ambrosianæ bibliothecæ Mediolanensis die XIV Novembris sic notatur: Τοῦ πατρὸς ἡμῶν Φαντίνου τοῦ νέου. Id est: Patris nostri Fantini junioris. At posthuma Sancti gloria ad longe majorem evecta est honorem, postquam cultus ejus apud Græcos propagatus ad Latinos fuit, Martyrologio Romano sic eum annuntiante: Thessalonicæ sancti Fantini confessoris, qui multa a Sarracenis perpessus, atque e monasterio, in quo mira abstinentia vixerat, expulsus, cum plurimos ad viam salutis perduxisset, demum in senectute bona quievit.

[4] Parvo ibi sanctus Confessor laudatus elogio, longius habet apud Græcos in dictis Menæis, [Græcorum] quod P. Matthæus Raderus noster sic e Græco transtulit: Phantinus in Calabria Georgio & Bryena natus, ab incunabulis Deo consecratus, monasterio est commissus, in quo ad omnem se virtutem exercuit. Nobilis mandatorum operarius divinis etiam a Deo revelationibus est dignatus. Abstinuit dies viginti ab omni cibo: nuditatem per quadriennium * toleravit: cumque Saraceni regionem invasissent, cum infinitis ærumnis conflictatus est.

[5] Ita sexaginta annis transactis, cum suis discipulis Vitale & Nicephoro in Peloponesum trajecit, [de illo elogium:] & Corinthum ingressus, ibique sat diu moratus, multis saluti fuit. Tum Athenas profectus, & in æde Dei Genitricis adorato Deo Larissam concessit: ubi diu admodum ad sepulchrum S. Achillei martyris excubuit. Hinc Thessalonicam adiit, & apud sancti martyris Demetrii reliquias moratus, toto octennio consuetum ordinem abstinentiæ servavit, & in justa senectute vita excessit. Similia de illo memorantur in Menologio Sirletiano. Apographo nostro Græco Ms., quod consonat elogio e Menæis jam producto, prænotantur ista Latine: Compendium vitæ sancti Fantini, quæ in choro solet a patribus Basilianis recitari. Apud Ughellum tomo 9 Italiæ sacræ col. 237 prioris editionis, inter confessores ex Ordine S. Basilii ponitur Fantinus; sed non certo nobis constat, an sit hodiernus, an alius synonymus, de quo actum est ad diem XXIV Julii a pag. 547, quemque ab hodierno ostendimus pag. 549 esse diversum. Ad utriusque autem distinctionem credo hodiernum signari in Fastis Græcis jam allegatis cum nota characteristica τοῦ νέου, id est, junioris.

[6] [tempus vitæ:] Quærenti, quando hic vixerit, respondeo, nihil me invenisse hactenus, e quo exacte hoc determinem. Apud Baronium ad annum 827, num. 25 de Saracenis, quorum facta est modo mentio e Menæis impressis, dicuntur ista: Agareni .. Calabriam & plerasque Italiæ partes occuparunt, omnia incursionibus ac populationibus devastantes. De Calabria & Apulia a Saracenis infestata actum est apud nos in S. Joanne Theriste, Ordinis S. Basilii monacho, ad diem XXIV Februarii pag. 480, & ibidem indicavimus, ab Africanis Saracenis occupatam fuisse Siciliam ad annum circiter 828: exinde vero Calabriam & Apuliam cum vicinis ditionibus Saracenorum deprædationi patuisse: at post annos circiter ducentos a Normannis, dum rerum potiti essent, Græcos & Saracenos paulatim inde expulsos; idque potissimum tributum Guilielmo Tancredi filio, cui inditum Brachii ferrei cognomen. Castellanus annuntiationibus Martyrologii Romani a se Latine redditi apponere solitus notas temporis, nullam apponit S. Fantino hodierno, qui forte spectat ad seculum nonum. Vide inferius Annotata littera k.

[7] [Vita, quæ hic datur.] Suspicari liceat, pleniorem Sancti Vitam cum miraculis scriptam fuisse Thessalonicæ, ubi refertur obiisse, vel alibi, quod videtur suaderi ex notitia admodum distincta locorum ac personarum, sicut liquet ex Menæis typo vulgatis, & continuo videbitur e sequenti Vita ejus. Dabimus autem illam Latine e Menæis Mss. Græcis bibliothecæ Ambrosianæ Mediolanensis. Inter ea vero, quæ inde transcripta asservamus, ad mensem Novembrem prænotavit ista Papebrochius: Ex præcedentibus, itemque ex Cod. f. O 148 signato. Deinde vero ad ejusdem apographi locum, qui est de S. Fantino, ubi ponitur die XIV Novembris, adscribit: Supplementum vide in Sirmond. Habetur inter illa collectanea nostra Græca, quibus prænotatur hic titulus: Supplementum ad Menæa Græcorum excusa ex Synaxario membranaceo antiquo Ms. P. Sirmondi, sive collegii Claromontani Societatis Jesu Parisiis, ad diem XIV Novembris. Quæ inde supplebimus de S. Fantino, uncinis [] includemus. En tibi nunc ejus Vitam, quam variis observationibus illustrabimus.

[Annotata]

* Menol. Sirl. quatourdecim annis

VITA
Ex codice Ms. Græco bibliothecæ Mediolanensis Ambrosianæ, quod cum alio exemplari collatum est, interprete J. P.

Fantinus monachus confess. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

ΟὟτος εἷλκε τὸ γένος ἐκ χώρας τῶν Καλαβρῶν, Γεοργίου καὶ Βριαίνης γέννημα. Ἐξ αὐτῶν δὲ σπαργάνων Θεῷ ἀφιερώθη καὶ [ὄγδοον ἄγων χρόνον] μοναστηρίῳ ἐκδίδοται, καὶ τὴν τρίχα καρεὶς πᾶσαν ἀρετὴν προθύμως διήρχετο καὶ γενόμενος ἐργάτης τῶν τοῦ Θεοῦ ἐντολῶν, θείων καὶ μεγάλων [καὶ ἀγγέλοις ἁμιλληθεὶς] ἀποκαλύψεων καταξιοῦται [ἐπὶ εἰκοσὶ ὅλας ἡμέρας μετέωρος γενόμενος τὸν νοῦν, καὶ μηδενὸς αἰσθανόμενος τῶν ἀνθρώπων.] Ἐρημίαις γὰρ καὶ ὄρεσι ἐμφιλοχωρῶν ἐπὶ ὅλας εἰκοσὶ ἡμέρας πολλάκις νήστης διεκαρτέρησε, καὶ μυρίας περιστάσεις ἐπάλαισεν ἐν ταῖς τῶν σαρκικῶν ἐφοδίαις.

[2] Ἐν τούτοις ἑξήκοντα χρόνους διαρκέσας, Βιτάλιον καὶ Νικηφόρον τοὺς αὐτοῦ φοιτητὰς παραλαβὼν τῇ Πελοπονήσῳ προσεπιβαίνει, καὶ τῇ Κορίνθῴ χρόνον συχνὸν ἐπιφοιτῶν [πολλοῖς τῶν ἐκεῖσε γενομένων] πρόξενος αὐτοῖς σωτηρίας κατέστη. Ἔπειτα ταῖς Ἀθήναις, καὶ τὸ ἅγιον τέμενον τῆς Θεοτόκου προσκυνήσας, ἐν τῇ Λαρίσσῃ γίνεται. Ἰκανῷ δὲ χρόνῳ τῷ τοῦ ἁγίου Ἀχιλίου ἱερομάρτυρος προσεδρύσας τάφῳ [τὸν συνήθη τῆς διδασκαλίας σπόρον ταῖς τῶν ἀνθρώπων ψυχαῖς κατασπείρας] ἐν Θεσσαλονίκῃ ἔρχεται, καὶ κατατρυφήσας τῶν τοῦ μεγαλομάρτυρος Δημητρίου θαυμάτων [καὶ τὴν πολυάνθρωπον ἐκείνην πόλιν τῆς αὐτοῦ πολιτείαις καὶ ἀρετῆς μέτοχον ἀναδείξαι *. Οὗτος πολὺς ἐν ἀρεταῖς, καὶ μέγιστος ἐν θαυματουργίαις Φαντῖνος ὀκτὼ διαρκέσας ἐν Θεσσαλονίκῃ χρόνους, καὶ πανταχοῦ γῆς καὶ θαλάσσης τὰς αὐγὰς τοῦ ἐνθέου αὐτοῦ βίου μέχρι καὶ τῆς Βασιλευούσης ἀκοντίσας] ἐν γήρᾳ καλῷ [καὶ πλήρης ἡμερῶν] τὸν βίον κατέλυσεν.

[Patria, monachatus, virtutes, ac variæ] Hic e regione Calabrorum genus traxit, Georgii ac Briænes filius. Ab ipsis autem incunabulis consecratus Deo fuit & [dum octavum annum ageret] monasterio traditur, capillosque tonsus in omni se virtute exercuit alacriter. Dumque mandata Dei impleret, divinis ac magnis [angelis non inferior] rerum opertarum revelationibus dignatus est [per dies omnino viginti mente in cælum raptus, nullumque hominum sentiens.] In solitudinibus enim & montibus lubenter habitans, totos viginti dies sæpe transigebat jejunus a, innumerisque cum afflictationibus luctatus est in Saracenorum b incursibus.

[2] [peregrinationes: obitur.] Postquam sexaginta annos in his perdurasset, Vitalium & Nicephorum discipulos suos assumens adiit Peloponesum c, & Corinthi d multo tempore versatus [multis eorum, qui ibidem erant] salutem conciliavit: deinde Athenas e adiit, templumque Deiparæ veneratus, Larissam f venit. Dum vero ad sepulcrum sancti Achillei hieromartyris g sufficienti tempore consedisset [consuetum doctrinæ semen animis hominum inspergens] Thessalonicam petit, & miraculis magni martyris Demetrii h læte fruitus [ac populosam illam urbem suæ conversationis & virtutis participem fecit. Fantinus hic virtutibus dives ac miraculis magnus, expletis Thessalonicæ octo annis, & quaquaversum terra marique divinæ vitæ suæ splendores Constantinopolim i usque jaculatus] in bona senectute [ac plenus dicrum] vitæ finem imposuit k.

ANNOTATA.

a Supplementum supra indicatum addit ista: Ἄτροφος ἐπὶ πολὺ καὶ ἄποτος καὶ γυμνὸς ἐπὶ τεσσάροις χρόνοις διετέλεσεν. Ἐν ὅσαις δὲ ἐφόδοις αἰχμαλοσίας .. τοῦ άλιτηρίου τῶν Ἄφρων ἔθνους ἐπέπεσεν, οὐκ ἔστιν εἰπεῖν. Ἑξήκοντα χρόνοις ὑπὸ τοῖς αὐτῶν κακοῖς πιεζόμενος συνήλγει τοῖς κινδινεύουσι. Μετὰ ταῦτα δὲ ἀπάρας τοῖς ἐνεγκαμένοις, καὶ συμπαραλαβὼν ΒιτάλιονQuæ sic interpretor: Sine cibo diu ac sine potu, nudusque annos quatuor transegit. In quantas vero miserias captivitatis .. inciderit exitialis Afrorum gentis, non est qui memoret. Annos sexaginta sub eorum malis vexatus doluit cum periclitantibus. Post hæc autem patriam reliquit, & assumpsit Vitalium…

b Σαρκικῶν, quod hic est in textu Græco, mendosum censeo, ac legendum Σαρακηνῶν, Saracenorum, cum Menologio Sirleti ac Menæis Græcis. Idem patet ex textu supplementi statim recitati.

c Peloponnesus est provincia Græciæ, quæ etiam dicitur Morea, aliunde satis nota.

d Achaïæ metropolis est Corinthus, fere in medio Isthmi Peloponnesiaci sita: ab Ortu Saronicum, ab Occasu Crissæum sinum habens, qui & Corinthiacus appellatur: duobus inclyta portubus &c. Hæc & plura Orlendius parte 1, lib. 3, cap. 2, pag. 194 Operis antea designati.

e Atticæ urbs est metropolis, armis quondam ac litteris celeberrima, quæ secundum dimensionem Baudrandi vix distat passus mille a Saronici sinus ora.

f Larissa Thessaliæ metropolis, Achillis patria, a qua Larissæus est dictus. Sitam esse in confinio Macedoniæ ad Peneum fluvium, & 28 milliaribus distare a sinu Thermaïco in Occasum, observat Baudrandus.

g Celebrem Larissæ hunc Sanctum martyrem fuisse hic indicatur: sed qualis sit, & quo spectet, non est mihi promptum dicere.

h S. Demetrius M. annuntiatur in Martyrologio Romano sub Maximiano imperatore ad diem 8 Octobris: ubi in notis agit Baronius de frequenti Christianorum concursu Thessalonicam ad ejus sepulcrum, unguento medico jugiter ex eodem scaturiente.

i Βασιλευούσης, ut habet textus Græcus, significat imperantem seu imperatoriam (urbem) seu Constantinopolim, imperatorum olim sedem.

k Octennis Deo consecratus fuit, ut supra dicitur: deinde narratur, per Saracenorum captivitatem multa dura pertulisse per annos sexaginta: sequuntur varia ejus itinera, quibus quantum temporis impenderit, non additur. His adjunge annos octo Thessalonicæ transactos, & forte pervenire poteris ad annos ætatis ultra octoginta, & ad finem seculi noni, quo potuit obiisse, secundum superius præmissa in nostro Commentario.

* f.ἀναδειξας

DE B. RITZA VIRGINE
CONFLUENTIÆ IN GERMANIA.
Cultus & miracula.

Forte sec. X aut XI.

[Commentarius]

Ritza V. Confluentiæ in Germania (B.)

AUCTORE J. P.

Ab Rheni Mosellæque concursu nomen Confluentibus factum, vulgo Confluentiæ, Germanice Coblentz, [Colitur Confluentiæ: a Gelenio] diœcesis Trevirensis percelebri oppido, medio Moguntiam inter Coloniamque Agrippinam spatio, jam pridem diximus tomo 2 Februarii, die XIII, pag. 662 in S. Castore presbytero, qui ibidem colitur isto die, uti & hodierno B. Ritza virgo. P. Alexander Wiltheim Societatis Jesu ad P. Godefridum Henschenium nostrum scribens, cujus festum, inquit, seu commemorationem canonici S. Castoris agunt XXX Augusti, ut scribit mihi P. Theodorus Idenus. Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine libro 4 in sacris & piis Fastis hac die illam annuntiat: B. Ritzæ Confluentinæ virginis, apposito signo, ut distinguatur a venerabilibus dumtaxat vel piis. Præmiserat idem auctor eodem libro pag. 653: Et hoc quidem libro solummodo Sanctos hujusmodi dicam, quibus in Ecclesia Catholica sanctitatis titulum dedit canonica apotheosis, vel quos majorum traditio & authentici scriptores eo titulo honorandos duxerunt. Atque ea causa est, cur hunc librum non a solis Sanctis, sed etiam a piis cognomen sumere voluerim, quandoquidem illis citra dubium Sanctis & Beatis, viros venerabiles, pios & religiosos admiscui..

[2] Sed hos minoris nominis duces & ductores nostros tum titulo tum indicio topographico ab eximiis illis Sanctis discretos invenies…, [Beata; in antiquo autem instrumento Sancta vocatur: tempus vitæ:] quia Sanctis rosas marginales apposui, quibus venerabiles carent: religio namque est sua privatim authoritate cuiquam beatitatis titulum vel indicium addere: immo in ea re ita moderatus ero, ut quam plurimos, qui ab aliis Beati compellantur, ego venerabilium & religiosorum solummodo sim nomine compellaturus, & uti viros pios ad imitationem positurus. Ex his patet, Virginem hanc a Gelenio non sine prudentia ac delectu annumerari Beatis. Adde, quod a seculo tertio decimo ineunte manifestatum fuerit sacrum ipsius corpus, variisque deinde prodigiis claruerit, publico testimonio comprobatis: item, quod Sanctæ titulo tunc honorata sit: denique, quod frequens ad Virginis sepulcrum concursus non obscure indicet, eam in publica veneratione jam dudum habitam fuisse, sicut videbitur in antiquo miraculorum instrumento, quod mox subdam. Plura de B. Ritzæ cultu ac Vita invenire non potui. Superiora interim me moverunt, ut crederem, hanc Beatam reliquis hujus diei cælicolis accenseri posse, inoffenso Urbani PP. VIII decreto. Ad dictum supra diem XIII Febr. pag. 663 retulimus, corpus S. Castoris Cardona translatum Confluentiam anno 836 vel 837, ibidemque illud in ecclesia sub ipsius & omnium confessorum nomine consecrata fuisse reconditum. In ecclesia S. Castoris sepultum corpus B. Ritzæ, ac inventum, ut mox dicetur. Non igitur ante seculum nonum ibidem conditum. An vero, & quamdiu post illud, in obscuro est. Si conjectari liceat, fortasse obierit & ibidem condita fuerit sec. 10 aut XI, & sic accipi volo, quod supra posui, tempus mortis.

[3] [ejus patrocinio sanantur clauda, membris capta, cæca,] Miracula porro accepisse se scribit Confluentia Wilthemius jam memoratus, quæ Germanice exarata huc misit; Latine vero nuper ab alio reddita sic sonant: Miracula sanctæ virginis Ritzæ *. Notum sit cuilibet, quod anno a Nativitate Christi millesimo ducentesimo quarto, cum placeret Deo sanctitas sanctæ virginis Ritzæ, ejusdem virginis corpus, sepultum Confluentiæ ad sancti Castoris, manifestatum sit orbi.

Primo. Die S. Stephano protomartyri sacra venit mulier quædam Benigna nomine ad sepulcrum sanctæ Ritzæ oratura, ubi solemne celebrabatur Sacrum. Erat antea a longo tempore adeo clauda mulier hæc, ut adjumento fulcri subalaris incederet. Orante autem illa ad dictunt sepulcrum, præsentes omnes, quorum erat multitudo magna, audiverunt, ejus crus magno cum crepitu suo reponi loco; & postea semper recta incessit.

Secundo. Priore anno mulier quædam dicta Wendelina Moydt, a multis annis omnibus membris capta, postquam quotidie oraverat ad sepulcrum sanctæ Virginis, per intercessionem sanctæ Virginis sanata est.

Tertio. Fuit mulier ex Ehrenbreitstein a, cui erat filia cæca. Illa se contulit ad sepulchrum sanctæ Ritzæ, & oblatis quibusdam, oravit sanctam virginem, ut filia sua recuperaret visum. Peractis rite precibus mulier repetiit domum, & invenit filiam visu præditam. Suscepit itaque filiam secum die Dominico subsequenti, duxit eam ad sancti Castoris, ubi filia nullius ductu ad sepulcrum ivit, gratiasque egit & Deo & sanctæ virgini Ritzæ. Contigit autem hoc miraculum anno Domini millesimo ducentesimo quinto circa Purificationem.

[4] [debilis, dæ moniaca,] Quarto. Eodem anno, hebdomada Rogationum venit mulier ex Lanstein b ad sancti Castoris, debilis adeo pectore, brachiis, omnibusque membris, ut ne ullum quidem potuerit humo tollere. Veniebat illa, & orabat ante sepulcrum beatæ virginis, die Dominico post Ascensionem Domini, & sanata fuit, ita ut postmodum iverit, quocumque vellet.

Quinto. Eodem anno festo apostolorum Petri & Pauli venit mulier ex Virnenborg c, Christina nomine, quæ ducebatur ad sepulcrum in templo sancti Castoris, & obsessa erat a diabolo, qui ex ea expellendus erat. Ibi exclamabat alta voce, & imprecabatur sanctæ virgini Ritzæ, & dicebat, se vinctum atque accensum fuisse ab ea. Qui malus dæmon expulsus fuit ex ea die Veneris subsequenti in præsentia plurimorum sacerdotum, studiosorum, aliorumque hominum, & laudavit Deum. Ubi autem exiverunt templo, tantum murmur, strepitus tantus auditus est in aëre, ut plurimi perterriti & in templum retrogressi fuerint.

[5] Sexto. Eodem anno, quarto die post festum apostolorum Petri & Pauli venit mulier dicta Elisabeth ab Ochtentungh, [alia clauda,] quæ a sex annis clauda fuerat, neque se erigere poterat. Ferebatur itaque, veniebat ante sepulcrum sanctæ Ritzæ, & jacebat in oratione, usque ad octavum diem post festum apostolorum Petri & Pauli: & ita illo die, tempore solemnis Sacri sanata fuit, ut surrexerit, & adiverit altaria omnia, quæ sunt in templo sancti Castoris, orans: palam attestata est coram omnibus DD. Canonicis ecclesiæ collegiatæ, se sabbatho illo, quo primum ad sepulchrum venerat in præsentia frequentis populi, post completorium vidisse sepulcrum S. Ritzæ apertum, magnamque in eo claritatem, tamquam splendorem solis; quemadmodum idem splendor visus est a muliere quadam ex Horcheim.

[6] Septimo. Fuit juvenis dictus Winricus, qui servus olim fuerat præpositi Bruneri; [crus fractum juvenis, cæca alia,] cui trabs in exstructione cujusdam domus crus fregit, ita ut illud nec tollere nec movere posset. Abnuebant medici ei opitulari, & derelinquebant eum. Hic octavo die Apostolorum veniebat ad sepulcrum S. Ritzæ cum aliis infirmis, & incipiebat se melius habere: quinto die Dominico sumebat cereum ex cera candida, & metiebatur eum secundum longitudinem pedis, & ita obtinuit sanitatem precibus suis, surgensque abjecit fulcra subalaria, quibus hactenus incesserat. Et incessit rectus laudans Deum, sanctamque Virginem Ritzam.

Octavo. Eodem anno mulier quædam nomine Agnes, quæ decem annis cæca fuerat, venit ad sepulchrum, ibique per quatuor hebdomadas preces fudit, & visum recuperavit, laudavitque Deum & sanctam virginem Ritzam.

[7] Nono. Iisdem diebus homo quidam dictus Gerlacus a Bleide cum uxore sua Susanna tulerunt ad sepulcrum sanctæ Ritzæ filium suum quinquennem, [claudus, vulneratus a lupo, sanati: juvat in rebus perditis.] Conradum nomine, qui a nativitate sua per quinque annos mancus & claudus erat, ita ut nusquam comparere posset. Puerum hunc ferebant pater & mater ad sepulcrum sanctæ Ritzæ pridie divisionis Apostolorum: quem parentes ejus quotannis cum decima S. Ritzæ, & dabant quotannis oblationem quamdam d.

Decimo. Fuit uxor æditui in Ostenbergh, quæ habebat filium quatuor annorum, Henricum nomine, quem lupus graviter sauciaverat. Mater sequens filium magno cum luctu implorabat auxilium sanctæ virginis Ritzæ, & inveniebat filium in agro jacentem saucium. Unusquisque dicebat, eum sanari non posse: mater tendebat ad sepulcrum sanctæ Ritzæ, & in via sanabatur puer per invocationem sanctæ virginis Ritzæ: & singulis annis offerebat aliquid pro filio suo, qui quatuor annorum erat.

Undecimo. Videmus quotidie, omnes eos, qui cum devotione eam invocant, ubi quid perdunt, & aliquid ex voto offerunt, adjuvari. Idem Petrus Koch a Zelle, vice-juratus in Revenach, natus in Zelle ex Hamm e.

Item ut omnia miracula vera videantur, in tempore unumquodque miraculum divulgatum est, & testimonium eorum, qui præsentes fuerunt miraculis, exceptum fuit: & ad æternam rei memoriam litteris mandata sunt hæc miracula, & sigillo urbis Confluentiæ munita: quæ litteræ asservantur a dominio præsentis ecclesiæ f.

ANNOTATA.

a Castrum est prope Confluentiam, quod exhibet Merianus inter ea, quæ habet de archiepiscopatu Trevirensi.

b In mappa geographica archiepiscopatus Trevirensis apud Merianum notatur duplex Lanstein, fluvio Laen inter utrumque medio, ad Rhenum, non multum distans Confluentia.

c Virnenburg ibidem notatur, & milliaribus aliquot abest Confluentia.

d Sensus ex Germanico sic sonat, sed hiat, & forte ita est intelligendus: Et parentes obtulerunt quotannis decimam pro filio; pro se autem donum aliquod.

e Obscura hæc sunt; nec intelligo quo spectet illud Idem

f Videlicet S. Castoris in urbe Confluentina. Consule diem 13 Februarii pag. 663.

* in Germanico Ms. hic & alibi Ritzheim

DE S. BONONIO ABB. PRESB. ORDINIS S. BENEDICTI,
IN MONASTERIO LUCEDIENSI IN PEDEMONTIO,

Anno MXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, Vitæ exemplaria, alii auctores.

Bononius abbas presb. in monasterio Lucediensi in Pedemontio (S.)

AUCTORE J. P.

Monasterii Lucediensis, in quo S. Bononius seu Bolonius obiit, situm pluribus infra describemus. [Sancti patria;] Bononia, Æmiliæ caput, Italicas inter civitates nobilissima, natales ei dedit, vitæque monasticæ docuit rudimenta. Ibidem illum annuntiant Wion ac Menardus; Dorganius autem sine loco. Martyrologium Romanum sic eum refert: Bononiæ sancti Bononii abbatis. Antiquissimus autem est sancti Viri cultus. Altare enim super sancti Abbatis tumulo: transactis aliquot post ejus obitum diebus judicavit erigendum & dedicandum, ut dicetur in Vita num. 8, Ardericus Vercellensis ecclesiæ venerabilis episcopus: qui tamen hac super re Romam adiit, & a Johanne PP. (istius nominis XVIII, dicto XIX) apostolicam ad hoc auctoritatem adquisivit, & inde regressus .. altare erexit & consecravit.

[2] Huc sine dubio respexit Franciscus Augustinus ab Ecclesia, [cultus] quando in Historia chronologica Pedemontana S. R. E. Cardinalium, archiepiscoporum, episcoporum & abbatum ista de Sancto memorat pag. 288: Fuit inter Sanctos relatus a Joanne XX Papa. Sed hunc errorem corrigit Baronius in Annotationibus ad Martyrologium Romanum: Verum, inquit, si (ut ejus Acta habent) probatio cultus facta est paulo post mortem ejus, a Joanne XIX id factum oportuit: nam Joannes XX (dictus XXI) diu post Pontifex creatus est, seculo videlicet decimo tertio, anno 1276 ad Petri cathedram evectus, & 1277 mortuus, ut in Breviario gestorum Pontificum Romanorum apud Franciscum Pagium tomo 3 a pag. 423, & alibi licet videre. In eumdem incidit errorem Ferrarius infra citandus. Celsus Faleonius, de quo postea, perperam scribit, eum a Joanne XIII Pontifice beatitudinis possessorem fuisse declaratum.

[3] Apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 6, [sacer] parte 1, a pag. 266 scribuntur ista de Sancti cultu & loco: Sancti Bononii corpus colitur in monasterio Lucediensi prope Crescentium Vercellensis diœcesis insigne castrum inter Padum & Duriam situm, nunc sancti Januarii, olim sancti Michaëlis titulo donatum: cujus originem ad tempus Ariperti, Langobardum * regis principatum, id est, ad annum DCCXII refert Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Chronologiæ Pedemontanæ cap. 33. Locus a monachis nigris ad albos Cistercienses, & ab his ad paucos clericos seculares devolutus est. Eadem ferme habet Lubinus in Notitia abbatiarum Italiæ, ubi Locediensem abbatiam hodie ad Casalem diœcesim, quæ ex Vercellensi detracta est, pertinere observat. Hanc sitam esse ait in territorio Montis-ferrati supra fluvium Gardinam, nomenque opido S. Januarii, quod occasione monasterii sensim exstructum est, tribuisse. Hæc non piguit e dicto hagiographo huc transcripsisse paulo prolixius, occasione sacri corporis, quod ibidem coli testatur. Sed plura alia de publico S. Bononii cultu in promptu habemus. Papebrochius noster inter alia, de quibus agit in Reditu suo Ms. ex Italia in Belgium, pag. 233 meminit de spatula S. Bononii Vercellis apud PP. Prædicatores.

[4] Eminentissimus Dominus Prosper de Lambertinis, qui nunc S. Petri cathedræ feliciter præest, [variis] in Opere de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione lib. 2, cap. 18, pag. 150, In litaniis, ait, juxta ritum Eusebianum ejusdem Sancti nomen invocabatur; ut etiam hodie invocatur secunda die Rogationum in litaniis, quæ recitantur a clero Vercellensi: quin immo in quodam vico diœcesis Hyporegiensis, cui nomen Settimo Rotaro, ecclesia parochialis in honorem ipsius Sancti Deo dicata est, in eaque die XXX Augusti Officium recitatur de communi, quemadmodum & apud nos Bononienses efficitur.., pro cujus quidem Officii proprii concessione, Deo dante, mens nobis est preces adhibendi sacrorum rituum congregationi. In Appendice ad prædictum librum pag. 625 ponit Officium proprium sancti Bononii, quod olim in ecclesia Vercellensi recitabatur; quodque se accepisse ab Eminentissimo Cardinale Ferrerio Vercellarum episcopo indicarat pag. 150 modo citata; ubi & de recitatione .. ejus omissa anno MDLXXV, quo tempore in eadem ecclesia ritus cessavit Eusebianus: tametsi adhuc multa de eodem referuntur in lectionibus propriis Officii sancti Petri episcopi Vercellensis.

[5] [e documentis] In Appendice itaque jam designata post hunc titulum, Extracta ex archivio cathedralis Eusebianæ Vercellensis de sancto Bolonio, sive Bononio abbate Leucediensi, subduntur ista: In Antiphonario antiquo, in quo leguntur gesta sancti Eusebii, notis musicalibus signato, post antiphonam sancti Bartholomæi apostoli, habetur antiphona sancti Bolonii, ut sequitur.. “Pastor insignis meritis, & laude digne Boloni, supplicante populo, clementi pietate subveni, ut plebs ad te clamans, pium patronum, verumque intercessorem se apud Dominum in quocumque discrimine sentiat”. Deinde ex Missali antiquo secundum ritum Eusebianum sub die XXX Augusti recitat sequentia laudatus Cardinalis de Lambertinis: Rubr. S. Bolonii confessoris. Oratio. Deus mundi auctor & conditor, qui hodiernam diem præclaræ festivitatis beati Bolonii migratione consecrasti: præsta nobis, quæsumus, ut, cujus annua celebritate devotis exultamus obsequiis, ejus suffragiis tuæ pietatis consequamur auxilium. Per Dominum &c.

[6] [illustratus:] Secreta. Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum sacerdotem, & confessorem tuum Bolonium & sacerdotii officio & fidei munere sublimasti, tribue supplicibus tuis, ut quidquid peccati contagione contractum est in nobis, ipso pro nobis interveniente, solvatur. Per Dominum &c. Postcommunio. Exaudi nos Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, & beati sacerdotis & confessoris tui Bolonii meritis hanc plebem tua solita miseratione custodi, benignitate conserva, pietate salvifica, ut in æterna illi patria jungatur patrono, cujus hic exultat in festo. Per &c. Ibidem pag. 626 proferuntur propriæ de sancto Abbate nostro lectiones ex vetustissimo codice signato “Breviario secundum usum ecclesiæ Vercellen.” quas in Breviario Eusebiano typis impresso Venetiis anno MDIV cum privilegio canonicorum S. Eusebii Vercel. legi ait idem Eminentissimus auctor, prout ibi ab ipso subjunguntur. Pag. 627 dantur lectiones propriæ S. Petri Vercollensis episcopi, quibus gesta S. Bononii inseruntur. Consuli potest dies XIII Februarii pag. 719, quo de S. Petro tractavimus. Porro gesta S. Bononii sufficienter describentur in ejus Vita, ac Miraculis. Varia existunt de illis exemplaria, quorum suggerenda jam notitia est.

[7] [Vitæ exemplaria collata:] Vita ejus, quæ habetur apud Surium ad diem XXX Augusti, uti & Miracula, non sunt primigenii styli, qui aliquantum, ut alibi in isto Opere fieri assolet, mutatus est. Vita Sancti etiam habetur apud Eminentissimum de Lambertinis a pag. 613, & extracta prænotatur ex archivo capituli cathedralis sancti Eusebii Vercellen. in codice pervetusto .. in pergameno manu conscripto .. hoc exordio: Beatus igitur Bononius, Bononiæ oriundus fuit, ibique a pueritia &c. Finis vero est hic: Idem memoratus pontifex Romam abiit, a Domino * Joanne summo Pontifice, & universali Papa apostolicam auctoritatem acquisivit, & inde regressus summa gratia & totius plebis lætitia altare erexit & consecravit &c. Quæ exemplari apud Mabillonium edito consonant. Miracula etiam, quæ ex antiquo Ms. codice pergameno vulgavit idem Eminentissimus Cardinalis, similia sunt narrationi Mabillonianæ. Nos jam dicta exemplaria Vitæ ac miraculorum contulimus, variasque lectiones observavimus, nonnullas e pluribus assignaturi. Aliud Vitæ apographum apud nos est, quod notatur desumptum e Ms. membr. Cardinalis Barberini f. 250. Habet prologum. Sic incipit: Grandium materiarum explanationem parvorum ingenia comprehendere nequeunt. Nihil autem in eo occurrit, quod observari debeat. Sequitur historia Vitæ, quæ narrat similia exemplaribus modo designatis apud Cardinalem de Lambertinis ac Mabillonium, sed sine illis miraculis, quæ ipsi vulgarunt.

[8] Audiamus nunc observationes, quæ exstant apud eumdem Mabillonium pag. 266 in hæc verba: [observationes] Sequentes duos, alterum de vita, alterum de miraculis sancti Bononii abbatis libellos scripsit quidam monachus Lucediensis anonymus, qui ætatem suam prodit in libro de miraculis non uno in loco. Nam num. 7 (qui in nostra editione est 9) ait matrem suam a S. Bononio etiam tunc vivente sanatam fuisse: & num. 10 (apud nos 11) relati miraculi, quod ipso anno mortis ejusdem sancti Viri accidit, se testem adducit. Confer num. 18 (apud nos 19.) His addi possunt ista ex prologo in miracula ad commendandam scriptoris fidem: Quæ refero, inquit, plura ego ipse vidi, & quæ non a me visa, a veridicis & fidelibus viris audivi multorum testimoniis confirmata. Vellem, ut distinctiorem locorum, personarum ac annorum notionem apposuisset miraculis post Sancti obitum patratis. Verumtamen, quæ scriptor ille narrat de rebus per Sanctum in Oriente gestis, exposita sunt modo tam mirabili, & tam parum verisimili, ut non multum fidei obtinere possint apud eruditos. In observationibus jam assignatis sequuntur ista: Eruti sunt primum, sed stilo mutato, duo isti libelli a Surio ex Ms. codice monasterii S. Stephani apud Bononiam, nobilissimam Italiæ civitatem, quod Jerusalem appellatur, [ad Vitam apud Mabillonium: alii scriptores.] olim monachorum nigrorum, nunc Cisterciensium. Eosdem indidem acceptos primigenio stilo restituimus.

[9] Codex ille multas alias vitas continens hanc habet in fine clausulam: Anno ab Inc. Domini millesimo centesimo octuagesimo, abbatiante domino Landulfo abbate discretissimo, Deo & hominibus diligendo, fama sparsim notissimo, anno videlicet abbatiæ ejus XVIII, die scilicet Veneris, qui quarto die post festum sancti Martini episcopi secutus est, completus est in monasterio beatissimi protomartyris Stephani de civitate Bononia, quod vocatur Jerusalem, liber iste, & thesauris armarii jam dicti monasterii aggregatus. Quod utique ad omnium hominum notitiam venire volumus, &c. Porro Sanctus noster laudatur a Sigonio lib. 2 de Episcopis Bononiensibus in Frugerio; de Vita ejus Italice scripsit Celsus Faleonius in Memoriis historicis Bononiensibus lib. 2 a pag. 117, ac Latine Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XXX Augusti. Hæc habui, de quibus lectorem præmonerem. Reliqua dicentur in Annotatis ad Vitam a Mabillonio vulgatam, quam dabimus, ac more nobis usitato dividemus in capita, titulos, ac numeros.

[Annotata]

* l. Langobardorum

* Mabill. Domno

VITA
Auctore monacho Lucediensi anonymo, Sancti synchrono,
Ex Ms. codice Bononiensi edita apud Mabillonium inter Acta Sanctorum sui Ordinis sec. VI parte 1, a pag. 267, quam cum aliis exemplaribus contulimus.
Patria, vita monastica, peregrinationes per Orientem plurimis utiles; dignitas abbatialis; obitus; altare super ejus sepulcrum.

Bononius abbas presb. in monasterio Lucediensi in Pedemontio (S.)

BHL Number: 1421

A. Anonymo.

[Nascitur Bononiæ, ubi factus monachus] Beatus igitur Bononius a, Bononiæ b oriundus fuit, ibique a pueritia se sub monastico prætextu divinæ servituti mancipavit. Inter cujus crepundia plurima claruere virtutum insignia: qui a primæva ætate meditatus quid futurus erat, sicut legerat, utpote omnem vitam sapientis esse meditationem mortis, cotidie moriebatur mundo, ut viveret Christo. Quatuor principales virtutes scripturarum assertionibus noverat appetendas, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam, ita sibi invicem nexas & mutuo cohærentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat. Quas omnes sic habuit Vir venerabilis, ut tamen emineret in singulis. Mundum & ea quæ in mundo sunt, posthabuit, Domino adhæsit, sæcularia judicia contemsit, & semper apostolicam sententiam ad memoriam studuit revocare: Si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem.

[2] [virtutibus fulget: varias] Cumque per annos aliquot in eadem urbe, in monasterio sancti Stephani Protomartyris c carnem suam crucifixisset, & ætatis ac morum perfectione adolevisset; charismata meliora æmulatus, excellentiorem vitam est aggressus. De terra, & cognatione sua, & paterna domo exivit, trans maria secessum solitudinis juxta Babylonem d elegit. Ibi fræno durioris, & supra modum continentioris vitæ corpus suum perdomuit, omnibusque carnis illecebris triumphator agonotheta repugnavit e. Fama igitur ejus boni odoris per totam Ægyptum fragrante f, principes Ægypti, & potior pars populi mira dilectione cœperunt eum amplecti, adeo ut darent ei optionem quid vellet faciendi. At cum frequenter hoc facerent, gavisus sanctus pater Bononius Deo gratias egit, per quem barbarica feritas quievit, & in mansuetudinem conversa siluit. Insuper quod inter sævitiam barbarorum intrepidus maneret, ad perficienda opera Christianorum. Primum itaque suarum virtutum spirituale jecit fundamentum laborando ad reparationem ecclesiarum barbarica vastatione dirutarum. Ibidem quamplurima reparavit monasteria, in quibus abbates & monachos ordinavit g, quorum vitam secundum regulam sancti Benedicti instituit.

[3] De loco ad locum transibat, verbum Dei seminabat: [per Orientem ac valde utiles] fides credentium crescebat, ad quorum informationem multis signorum miraculis coruscans alios ad fidem trahebat, & sicut ager terræ bonæ fructum centesimum, sexagesimum, & tricesimum producebat. Cumque quadam die ingressus navem cum mercatoribus illius regionis Alexandriam h peteret, valida & inevitabili procella subito æquore turbato, nullam evadendi spem habentes clamabant omnes in tanto discrimine constituti, dicentes: Serve Dei, ecce miserabiliter perimus & tu nobiscum: sed secundum tuam prædicationem, talem credimus Dominum tuum, ut si oraveris ad eum, liberabit te, & nos tecum: & liberati vovemus nos sacramentum baptismatis a te sumturos, omnino sequi, & perfecte credere in eum. Ad ejus orationem repente vehemens maris commotio sedata præbuit i, & navis a Deo directa felici cursu portum Alexandriæ, sicut optaverant, intravit: & statim de navi, & de manu mortis, Deo ministrante, ereptis Vir Dei sæpe memorandus sacramenta baptismatis tradidit. Per totam Alexandriam rumor beatæ ejus opinionis sonuit, quia per eum multa virtutum signa ibi Dominus ostendit. Et ne humanus favor, ut sæpe assolet, ejus mentem nævo insolentiæ obduceret, clam locum deseruit; pristinam Babylonis solitudinem repetens, vigiliis, jejuniis, orationibus, & universis sanctis operibus vacavit, vias vitæ quamplurimis monstravit, atque ut omnes lucrifaceret Vir justus, omnibus omnia est factus. Non adulationem per potentiam appetebat, nec fastidio aspernabatur superbos & insolentes, memor illius invectionis, qua comminatus est Dominus populi seductoribus, dicens: Væ vobis qui consuitis pulvillos, & cervicalia sub omni cubitu ad decipiendas animas. Ecce ego disrumpam eos de brachiis vestris, ut non ultra capiatis animas volantes: quem nec prospera extollere, nec adversa noverant inclinare. Pauperes sustentabat, divites ad benefaciendum admonebat. Mollia strata non habebat, sed supra duram humum superjecto cilicio, & lapide capiti subposito quiescere consueverat, si quies est dicenda, quæ jugibus orationibus dies & noctes continuabat, & membra sua mortificabat secundum illud Davidicum: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.

[4] Per idem tempus per universam Ægyptum erat ingens luctus, [instituit peregrinationes:] gravissimæ seditionis creverat tumultus, & facto conflictu inter eos plurimi Ægyptiorum occubuerunt: Romani vero multi perierunt, & triumpho Christianis non feliciter succedente, multo plures in captivitatem ducti sunt. Inter eos Petrus k divinæ memoriæ venerandus antistes Vercellensis, vinctus & carcere retrusus aderat, qui nimia necessitate coactus cautissime inquirebat, si quem forte Christianum in eadem regione invenire posset, cujus consilio fretus liberari sperabat, & incessanter ex hoc ad Dominum miserabiliter suspirabat. Sed quia certum, immo certissimum est, quod Deus in se sperantes non deserit, sanctum Bononium ibidem esse Domino revelante cognovit. Quem ad se devotissime accersivit, & causam captivitatis ac miseriæ suæ, & ceterorum per ordinem innotuit. Postremo ut sibi & reliquis per misericordiam condescenderet l rogavit: videlicet ut paganorum nexibus absoluti, de tam durissima captivitate exirent, & in patriam terram, Deo duce & sancto Bononio, redirent. Tunc Pater sanctissimus magistris carceris pretium dedit, & ocium ad captivos consolandos introëundi accepit.

[5] [captivos liberat:] Cum quadam die rex Babylonis per pomerium, arboribus, quibus balsamum funditur, consitum, nimia jucunditate deambularet, gratiosiores domestici ejus, inspirante Deo, quadam concordiæ regula ad invicem consentientes, supplices rogabant eumdem regem, ut votis sancti Bononii adquiesceret, captivos videlicet Christianos vinculis carceris absolutos eidem traderet, & in patriam redeundi licentiam eis cum eodem beatissimo Dei cultore clementer concederet. Tunc rex uxoris & domesticorum precibus motus, votis sancti Bononii adquievit m. Igitur sanctus Bononius navem ingressus Jerosolymam venit, & inde pertransiens in montem Sinaï n, locum suæ habitationis elegit: ut, sicut Moyses ibi olim susceperat legem Dei, in eodem loco Christi Confessor adipisceretur gratiam Spiritus sancti. Deinde venit Constantinopolim. Tunc custodes navium videntes tantam multitudinem captivorum, pavescentes speraverunt paratas esse adversus eos insidias inimicorum, & exceptoribus * ad palatium missis, ex imperiali edicto omnes sunt capti, & carcerali custodiæ mancipati. Cumque illius urbis Dei cultores ereptionis eorum causam, eo demonstrante, cognoscerent, apud imperialem potestatem operam dederunt, ut injuste capti absolverentur, & in patriam suam cœpto cursu feliciter reverterentur. Quorum precibus imperialis potestas annuit: omnes enim de carcere eductos absolvit, & ex ærario imperii ditatos, navigio, quo advenerant, cum omnibus quibus indigebant, misericorditer restituit. Inde cum gaudio singuli ad propria sunt reversi. Petrus Vercellensis episcopus pristinæ suæ sedi jure est restitutus, & ibi præfuit multis temporibus.

[6] [clarescit in monte Sinai: fit abbas Lucedii: Tusciam petit:] Interim Servus Dei divinæ legi se mancipaverat in montem Sinaï: ubi tantarum virtutum signis claruit, quibus totam Jerosolymorum viciniam sacro-sanctæ opinionis bono odore replevit. Non multo post Vercellensis diœceseos Locediensis abbas obiit o: post cujus obitum Petrus prænominatus pontifex, nunciis ad eum directis, eumdem ad se accersivit, & nimiis & inevitabilibus precibus eum rogavit, ut defuncto abbati succederet, & locum & omnes commissos secundum Deum regeret. Cumque circa se Dei voluntatem intelligeret, nec diutius resistere posset, invitus pater monachorum effectus, multis ibidem cœpit coruscare virtutibus. Sed hostis antiquus, qui omnino, sicut suum est, invidet bonis operibus, adversus sanctum Pastorem pugnæ conflictum assumpsit, & monasterium quodam procellæ turbine commovit. Ille vero memor illius euangelici: Si persecuti vos fuerint in civitate una, fugite in aliam, scandalum humiliter declinavit, atque inde recedens in partibus Tusciæ p interim habitavit: ubi reparato ad plenum monasterio, & secundum legem Dei & sancti Benedicti regulam instituto, sicut consueverat ubivis locorum, claruit multorum indiciis signorum.

[7] [redit Lucedium: moritur:] Interdum prioris loci commotio sedata quievit, & Domino revocante ad monasterium Locediense rediit, ut ibi plantatus clementia supernæ dispensationis ramos ibidem diffunderet piæ conversationis. Et cum per multa annorum curricula plurima ibi fulgerent virtutum suarum insignia, ille angelicus Vir semper latere quærebat, illud Dominicum commemorans: Cum feceritis quæ præcepi vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. At cum multo tempore ad construendum domicilium Dei vivi ex sensibilibus lapidibus laboraret, & in omnibus irreprehensibilem se exhiberet; & jam tempus immineret, ut remunerante Deo sui agonis bravium reciperet, consummato opere valefecit q, & spiritum Deo tradidit r; post cujus obitum evidenter apparuit qualis & quantus in vita fuit. Nam ad ejus sepulcrum plurimas ægritudines curatas novimus, & de die in diem meritis ipsius fidem credentium informari gaudemus: sicut olim verbo sanctæ prædicationis, ita nunc miraculorum signis dæmonia fugantur, cæci illuminantur, qualibuscumque morbis languidi curantur, & manifeste sanctificatus, sanctis in cælo est coæquatus.

[8] Post cujus transitum transactis aliquot diebus s, Ardericus t Vercellensis u ecclesiæ venerabilis episcopus, [altare ei erectum auctoritate apostolica.] divino Spiritu illustratus, ut debitam devotionem erga tantum Christi Confessorem impenderet, supra sacratissimum ejus corpus altare erigendum & dedicandum devotissime adjudicavit. Clero igitur & populo totius ordinis & ætatis, ac utriusque sexus in unum convenienti ex hac causa verbum fecit, ut conhibentia x ac faventis resultatione plebis firmaretur exordium tantæ religionis. Sapientia itaque sacro-sancti pastoris, & plausu totius gregis competenter sancitum est, ut idem pius pontifex, ut rata fieret ejus sententia, & populi obedientia, ex hoc adquireret apostolicam auctoritatem, quæ supereminet sæculi y potestatem: ut & religio esset devotior, & beatissimi Bononii commemoratio celebrior, idem memorandus pontifex Romam abiit, a Domno Johanne z summo Pontifice & universali Papa apostolicam auctoritatem adquisivit: & inde regressus summa gratia & totius plebis lætitia altare erexit, & consecravit aa, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto, vivit & regnat in sæcula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ms. Barberin. Bolonius.

b De notissima hac urbe obiter dixi in Commentario prævio. Plura dabunt Leander Albertus in Descriptione Italiæ, Ferrarius in sua Topographia, Baudrandus, Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 2, cap. 9, pag. 425, ac Orlendius parte 2 Orbis sacri & profani, volumine 1, pag. 772 & sequentibus.

c De hoc monasterio agit Lubinus in Abbatiarum Italiæ notitia pag. 55, inter alia sic scribens: In eam anno circiter CMLXXX introducti fuere Cluniacenses monachi. Ex ea prodiit sanctus Bononius monasterii Lodecensis in diœcesi Vercellensi primus abbas. Sed cum in alterius abbatis defuncti locum successerit, primus esse non potuit. Vide infra lit. o.

d Babylonem. Consule, quæ de Babylonia exstant apud nos tomo V Augusti in Comm. prævio S. Ludovici Francorum regis pag. 420.

e Consonat Ms. Barberin.; sed in editis apud Emin. Lambert. non recte expugnavit.

f Rectius hic, quam flagrante in Barberin. & Lambert.

g Barberin. & Lambert. Ibidem quam plurimas (ecclesias) reparavit, monasterium condidit, in quo abbatem & monachos ordinavit.

h Alexandria, urbs patriarchalis, & emporium quondam celeberrimum fuit in Ægypto; quod nunc multum de pristino splendore amisit.

i Barberin. & Lambert. recte siluit.

k De S. Petro episcopo Vercellensi consule Commentarium prævium num. 6.

l Ita etiam Barberin.; Lambert. minus recte conscenderet.

m Addunt Barberin. & Lambert. Captivos sibi, quos tenebat, reddidit. Insuper navigium; quo singuli ad sua remearent, & omnia navigantibus necessaria contulit.

n In Arabia Petræa.

o Non ergo ibidem Sanctus fuit primus abbas, uti antea lit. c contra Lubinum dixi. Erravit etiam Carolus Sigonius antea citatus, dum hæc scribit: Bonifacius Montisferrati marchio monasterium ad Locedum in agro Vercellensi construxit, atque ei Bononium .. ob singularem sanctitatis famam, Petri Vercellensis episcopi commendatione præfecit. Adde, quæ in Comm. prævio retuli num. 3 e Mabillonio de origine dicti monasterii anno 712, nec non quæ narrat in suis Annalibus ad annum 1050 num. 106.

p Regio Italiæ est Tuscia: de cujus situ & divisione consuli possunt Ferrarius in sua Topographia, & Baudrandus.

q Barberin. & Lambert. fratribus valefecit.

r Addit Lambert. anno Domini MXXVI. Annus idem cum die 30 Augusti habetur inter miracula apud nos num. 11.

s Barberin. convenit, sed Lambert. Post cujus transitum Ardericus &c.

t Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ col. 1069 Ardericus, inquit, ex regia stirpe, patruus Adelaïdis & Othonis, episcopus Vercellensis, anno MXXVII, Resurgenti Christo die sacra, coronationi Conradi imperatoris (cognomento Salici) interfuit sub Joanne XX (immo XIX) Papa. Plura deinde ibidem subdit.

u Vercellæ urbs episcopalis est in Pedemontio. S. Hieronymus epistola 17 editionis novæ (al. 49) col. 23, Vercellæ, ait, Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro est habitatore semiruta. Quænam vero postmodum illa ejusque diœcesi obtigerint, Ughellus proxime assignatus narrat Col. & sequentibus.

x Ita etiam Barberin.; at Lambert. conniventia. Est autem conhibere, cohibere, quasi CONNIVERE, apud Ugutionem ASSENTIRI, sicut legere est in Glossario Cangii, ubi plura invenies.

y Barberin. & Lambert. omnem sæculi.

z Hujus videlicet nominis XIX, ut in Comm. prævio dictum est.

aa Barberin. addit: Secundum quod Papa Joannes statuit atque canonizavit.

* f. vectiga lium publicorum ex actoribus

MIRACULA.

Bononius abbas presb. in monasterio Lucediensi in Pedemontio (S.)

BHL Number: 1423

A. Anonymo.

PROLOGUS AUCTORIS.

a

[Stylum excusat, ac fidem suam commendat auctor.] Gratia nostri Redemtoris, qui fideles suos, mundo mortuos, secum viventes & conregnantes in cælestibus, multorum signis miraculorum ostensis perspicue demonstrat; apparet viros fuisse, quorum studio & labore veteris ac novi Testamenti sanctorum Patrum opera, atque virtutum signa per eos cælitus facta, quibus ad divinum amorem excitarentur, posteris scripta relinquerentur. Quisque autem illorum, sancto Spiritu ubi vult spirante, & non omnes suas gratias uni, sed partim cunctis tribuente, pro virium seu ingenii capacitate pauca vel plura studuit, prout potuit, exarare. Ergo fratribus miræ devotionis in Dominum, ut miracula per sanctum Bononium, dum viveret, sive post ejus obitum facta schedulis traderem precative rogantibus, atque præfatorum scriptorum mihi renuenti exempla objicientibus, quorum minimo nullo modo me audeo comparare, sciens me modicæ scientiæ, sed in Domino spei maximæ, qui linguas infantium facit disertas; tandem eorum diutina deprecatione devictus, atque in ipsorum obsecrationibus, tantique Confessoris supplicationibus pro me ad Dominum confisus, pauca de multis ultra mearum virium negotium præsumendo, non patiens cuncta esse incognita, conor memoriæ tradere humanæ: quorum si nulla foret descriptio, ne inertis commissum talentum abscondentis in terra particeps essem timeo: cum, testante Scriptura, bonum sit secretum regis celare, & honorificum opera Domini laudare. Unde obnixe oro lectores, ut non sint hujus operis detractores, nec verborum rusticitatem attendant, sed quæ hic habentur, vera fore credant: quia quæ refero, plura ego ipse vidi; & quæ non a me visa, a veridicis & fidelibus viris audivi multorum testimoniis confirmata.

ANNOTATIO.

a Lambert. non habet prologum. Apud Mabillonium, e cujus editione hæc etiam miracula recudimus, ponitur titulus hic: Incipit Prologus in miraculis sancti Bononii abbatis & confessoris.

CAPUT I.
Miracula a Sancto vivente patrata.

[Monachi furtum] Nocturnis igitur hymnis atque laudibus, temporibus peractis mos erat beato Bononio in oratorio remorari: ubi vacans uberrimis fletibus & oraminum obsecrationibus, pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ, & omnibus fidelibus vivis & defunctis, quanto secretius valebat, non humanæ laudis appetitum desiderans, Dominum jugiter supplicabat. Ea vero hora, dum hæc agerentur, frater quidam, nomine Lintefridus, vir magnæ reverentiæ, provectæque ætatis, cupiditate victus, videns pulcram candelam in candelabro, subripuit & exstinxit, atque in sinu suo reposuit. Quod dum faceret, Dei occulto & justo judicio meruit percuti ab angelo. Hoc autem ipsum latuit tunc temporis nihil mali sentientem. Sed & candelæ ablatio, & angeli percussio beatum non latuere Bononium: cujus purus mentis intuitus, omni luvione a pulsa, sedulo in exstasi raptus cælestia penetrabat, quippe ejus vita nec etiam levi famine erat maculata. Mane autem facto, primaque hora diei celebrata, ac facta ex more fratrum collatione, beatus Bononius in eorum resedit conventu: & dictis dicendis, & juste misericorditerque correctis corrigendis, ut pater filium, fratrem præfatum, de candelæ subreptione clementer increpavit, & ut eam custodi ecclesiæ redderet, imperavit: qui, licet invitus, reddit * quod fuerat jussus.

[3] [punitur:] Inde vero egressis, & singulis ad sibi injuncta peragenda occupatis, quibusdam ex ipsis ad se accersitis, quod in eo factum esse cognoverat, Vir Dei mærendo b aperuit, dicens: Filioli, scitote fratrem illum modo infirmaturum, & hac de clade vix mortem evasurum. Item & ei lectum in domo infirmorum construite, eumque cum magna diligentia custodite. Qui suscepto ac peracto jubentis imperio, jam aliquid mali patienti occurrentes, quæ a Dei Famulo audiverant & fecerant, innotuerunt. Ipse namque non multa adhuc infirmitate se videns gravari, sibi relata parvipendit, & non futurorum ipsius præsagio, sed amicitiæ stultiloquio deputavit: qui graviter crescente dolore, ut sententia Viri Dei esset veridica, ita est ea die viribus corporis destitutus, ut de ejus vita funditus desperaretur. Sicque per multos dies mansit: &, ut ipse postea solitus erat referre, numquam ea de infirmitate convalesceret, & procul dubio credi licet, nisi beatus Bononius suis meritis & orationibus pro eo intercederet.

[4] [in vinum, a quo abstinere volebat Sanctus,] Aliud quoque narro miraculum, quod valde exstat venerandum. Beato namque Bononio ab adolescentia sua omni tempore corpus suum cum vitiis & concupiscentiis crucifigente, omnino spretis quatuor præcipuis victibus, scilicet carnis, adipibus, ovis, & caseis, dum morem abstinentiæ vini in Paschali festivitate vellet observare, quo tantum in diebus, in quibus Eucharistiam accipiebat, propter stomachi eversionem permodicum gustando, vase vix semisse apparente, utebatur, non ei permisit clementia superna: qui dum in præfata die rite celebratis mysteriis divini officii ad mensam accessisset, ei minister juxta consuetudinem in duobus vasis, in uno vinum, in altero aquam bibere detulit. Quod vas videlicet aquæ dum facto signo sanctæ crucis ori admisisset, eam vinum factam invenit; accitoque ministro dixit: Cur mihi solita consuetudine aquam non propinasti? Qui respondens ait: Etiam, Domine pater. Est, inquit, Vir Dei, experire, &, si sit aqua an vinum, per temetipsum addisce. Ille vero bibere non distulit; & inveniens aquam vinum factam, admiratione perculsus obstupuit; & accipiens scyphum foras vinum ejecit, atque ad fontem recurrens, inde aliam lympham beato Bononio reportans dedit: quam signo sanctæ crucis facto, & nomine Trinitatis invocato, cum iterum ad os misisset, inventa est optimi meri saporem habens.

[5] [mutatur aqua:] Tunc Vir sæpe memorandus tamquam irato animo dixit: Non tibi, amens, vinum, sed aquam præcepi deferre. Scio, inquit minister valde admirans, domine Pater, scio. Testem Dominum invoco, quia illa & hac vice ego ipse ad fontem ivi, & meis manibus aquam extraxi, & huc ad te devexi. Beatus vero Bononius illi non credens, rursum aliam imperavit aquam afferri: quæ & ipsa conversa in optimum vinum, in propriam mutavit naturam. Quo viso beatus Vir, cujus voluntas fuit in lege Dei die ac nocte, maximum habuit stuporem, atque recognita Dei pietate circa se miserationem agente, ei grates dignas retulit. O virum vere per omnia laudandum, cunctorumque bonorum laudibus extollendum! Scriptum est enim, ut illicita committentes licitis interdum non utantur. Ipse enim hujus præcepti non immemor, ut cotidie mortuus mundo viveret Deo, hanc auctoritatem transiliens etiam in Resurrectionis Dominicæ, necdum in aliis, acsi illicita committeret, plerisque licitis nullo modo utebatur: maxime cum ea die peccatoribus venia indulgenter conceditur, & animabus jam carne solutis causa purificandi pro commissis supplicio deputatis requies exhibetur. Quin etiam hominum favorem effugiens, ut hæc indulgentia a Deo sibi præstita omnes lateret, eumdem ministrum, qui solus hoc noverat, ad se vocavit, & ne, quousque hominem exiret *, divulgaretur, interdixit.

[6] Beatus Bononius pro causa monasterii cum suis militibus in itinere directus a quodam rustico in hospitio devote est receptus. [mira in pane mutatio:] Cui, suisque refectis, appropinquante nocte, domus parvitate in ea jacendi facta difficultate, sub divo lecta præparata fuerunt: sed ruentibus cæli imbribus in eisdem quiescere nequiverunt. Domum igitur introïerunt, & utcumque valuit ibi se quisque collocavit. Christi vero servus Bononius super quoddam vasculum, ubi panis solebat confici, sua sancta membra dedit quieti: pro cujus honore vas illud postea veneratione habitum, donum non silendum accipere meruit. Deinde cum panis subcinericius ex usu ibi pararetur, operante divina clementia absque levamine persæpe fermentatus est repertus, ut qualis, ac quantus esset Vir ille, quem sustulerat, insinuaretur. Quod insolitum & inauditum videntes illius domus homines multum admirari cœperunt: sed recolentes beatum Bononium ibi superjacuisse, id ejus meritis fieri non dubitaverunt: qui donec in carne mansit, sui Domini acceptam pecuniam non intra abscondendo, sed negotiando, quantum potuit, multiplicare studuit, unde recepta mercede in cælo & in terra honorari & exaltari meruit.

[7] Fuit quoque femina liberorum procreandorum aviditate plena, [mulier filios obtinet Sancti precibus:] sed a propaginum fœcunditate per multorum annorum curricula aliena: quæ prolem gignendi medicinis susceptis frustra concipiebat & pariebat, quia sibi justo Dei judicio prohibente diu vivere nequibant. Illa vero suorum pœnitens commissorum, audita sancta opinione beati Bononii, ad eum devenit, & supplex ejus pedibus provoluta, cujus rei gratia advenisset, patefecit. Quam suis sanctis instructam monitis, & indicta pœnitentia, in suis sacris orationibus Dei prædictus Famulus suscepit, eamque cum gaudio ad propria remisit. Et quousque vixit concipiens & pariens, meritis Domini Confessoris, filiis & filiabus non caruit. Nec mirum si tanta ac talia valuit obtinere apud Dominum, cum ipse semper fuisset bonæ terræ ager, qui suscepto semine centesimum obtulit fructum.

[8] Quodam tempore, dum contigit eum iter facere, & in quodam vico ad domum cujusdam causa hospitandi declinare, [aliam febricitantem sanat,] auditum est a quadam femina febricitante eum ibi adesse; quæ festinans eo venit, & quis esset fusurus aquas ejus manibus, perquirendo invenit. A quo dum peteret aquas ejus manuum (sciebat enim plurimos sospitatem consecutos per haustum earum) responsum est illi: Hoc minime facere audeo, quia coram eo solito more in terram projicio: sed me ei aquas dante prope adesto; & dum in terram fudero, brachialem c extendens, non tamquam sponte, sed casu, & tamen quo plus latenter poteris, eas suscipe, domumque regrediens ablue, atque eamdem lavaturam confidenter ebibe, quia sine spe possibilitatis vana est petitio cujuslibet cupiditatis. Quæ siquidem mulier visa non multum distare ab ea, quæ accedens retro tetigit fimbriam Domini, fecit quod sibi fuerat imperatum: & ilico convaluit, atque ei Dominus pristinam sanitatem sui Famuli meritis reddidit.

[9] [uti & auctoris matrem:] Inter cetera, quæ refero, nec illud silendum puto, quod meæ accidit matri intercessione ipsius, quæ cum esset frigoretica d, & nimis inde laboraret, ad eum venit, atque suis se orationibus commendare studuit: quam ipse Vir venerabilis satis benigne gratanterque suscipiens, seque Dominum pro ea oraturum promittens, tali prorupit in voce: Vade, & noli amplius febricitare. Continuo namque melius habuit, & citius inde perfecte convaluit. Alio quoque tempore dum idem beatus Vir iter saceret, contigit ut apud quoddam castrum in quadam domo ad hospitandum declinaret: ubi opacæ noctis tempore tanta lucis claritas super eum refulsit, ut a quibusdam non longe manentibus tota illius domus fabrica, in qua excubaverat, igne consumi putaretur. Qui consurgentes omni subtilitate illuc perrexerunt; sed ab eorum oculis sublato lucis splendore eam inustam invenerunt. Quam videlicet claritatem nulli constat dubium fuisse ob ejus merita. Nec mirum, cum ipse Dei Famulus a puerili ævo toto conamine opera tenebrarum perfecte abjecisset, & arma lucis & fidei optime indutus esset. Hoc idem & post ejus transitum in cellula, in qua, dum corpore viveret, recumbebat, frequenter & a multis visum est. Unde aperte patet, quia ibi sancta studia & opera Deo satis placita ab eo sunt peracta.

[10] [ficus per miraculum maturæ.] Dum idem Dei Famulus alio etiam tempore esset apud quemdam vicum in domo cujusdam matris familias, ab ea multis est rogatus precibus, ut ibidem dignaretur prandere: qui ejus obsecrationum instantiam videns, votis ipsius adquievit. Mensa namque apposita ad prandendum discubuit. Ubi autem consumta sunt edulia, quæ haberi poterant, si ficus quivisset habere, inquisivit. Cui quidam suus presbyter, [a] prædicta paullo ante, ut ficus ipsi Dei Famulo colligeret missus, respondit: Eo enim ad colligendum e: sed omnibus diligenter circumspectis, & immaturis repertis, neminem f sumsi. Cui Vir Dei: Vade, ait, & collige, nobisque huc defer. Presbyter vero sancti Viri præcepto obediens, ad easdem ficus, quas adierat, rediit, &, ut eodem referente cognovi, tot in eis maturas invenit, quot Viro Dei, & omnibus, qui cum ipso erant, sufficere potuerunt. Unde credentium fides informari simul debet & augmentari. Nam Unicus summi Patris omnium Dominus Servo suo præstitit, quod ipse quærens fructum in ficulnea sibimet non exhibuit. Spopondit enim in se credentibus: Opera, quæ ego facio, facietis, & majora horum. Quoniam aliqua, quæ vivus peregerat, prout quivimus, summatim scribendo perstrinximus: ad recolendum ea, quæ post transitum egit, Domino adjuvante, stilum vertamus.

ANNOTATA.

a Sic etiam legit Lambert. At forte legendum lusione pro illusione. Sin minus, non intelligo, quid luvione significetur.

b Lamb. inherendo minus recte.

c Lambert. brachiale. Hac autem voce significatur manica, pars illa vestis seu tunicæ, quæ ab humero usque ad manum brachia operit, teste Cangio.

d Frigoretica, id est, febricitans, sicut paullo post dicitur: Vade, & noli amplius febricitare.

e Lambert. Cui quidem suus pater a prædicta matrona paulo ante, ut ficus Dei Famulo (deest colligeret) missus, respondit: Ego enim ad colligendum ivi.

f Ita etiam Lambert., id est, nullam.

* Lambert. reddidit

* f. exueret

CAPUT II.
Miracula a Sancto post mortem facta.

[Vinculis constrictus liberatur:] Anno igitur Incarnationis Dominicæ millesimo vigesimo sexto, tempore dormitionis suæ in Domino accedente, gaudentibus angelis & flentibus populis, beatus Bononius tertio Calendas Septembris ad omnium bonorum Remuneratorem feliciter perrexit, braviumque sui agonis ut optimus athleta accepit. Quo defuncto, ita confestim ejus sanctitatis fama totam per provinciam circumquaque est diffusa, ac si præcones mitterentur, quibus is obiisse, & per eum signa fieri narrarentur. Quod audiens quidam validis compedibus ferreis vinctus, atque in carcerali custodia magna cum diligentia positus, cœpit ingemiscere, pectusque pugnis tundere, & ad Dominum toto mentis affectu preces fundere. Si vera, inquiens, sunt, Christe, quæ de famulo tuo Bononio auditu comperi, ejus, quæso, meritis & intercessione fac misericordiam mihi, ut per me liberatum a tantis, quibus crucior, doloribus, nomen tuum & Servi tui magnificetur, & hoc miraculum tuæ dexteræ potentia factum cunctis intimetur, ut majora his, quæ fieri in præsentiarum perhibentur, ejus interventu futura esse sperentur. Hoc autem cum diu esset oratum, solutus vinculis Dei miseratione, tantique Confessoris supplicatione se exauditum cognoscens, absque mora exivit, & eisdem vinculis sumptis, ad ejus sacratissimi corporis tumulum festinato gressu devenit, & ibi eadem, quæ multo tempore manserunt, suspendit, ac gratias agens Deo, sanctoque Confessori Bononio, qualiter ei accidit, per ordinem nobis narravit.

[12] Eodem vero anno, quo ipse sanctus Dei Bononius ex hac vita ad ineffabilem polorum gloriam migravit, [dolor dentium sedatus:] quidam frater, cui ipse habitum sanctæ conversationis tradidit, adeo acri dentium dolore torquebatur, ut etiam inediam, diesque ac noctes continuatim insomnes duarum hebdomadarum spatio pateretur, atque ei omni quiete amota, per cœnobii circuitum quasi amens vagaretur. Nocte autem quadam post multam fatigationem, dum caput in gremio infirmorum servitoris ponens modicum somni caperet, apparuit ei sanctus Bononius: qui festinus surgens, ut sibi per somnium videbatur, ob honorem tanti Patris, ad ejus sacra vestigia osculandum proruit: sed eum Vir venerabilis amiciter per mentum accipiens erexit. Ad cujus tactum ilico omnis dolor est effugatus, simulque frater ille infirmus a somno, quo tenebatur, est excitatus. Hoc autem facto, obsequentem sibi vocavit, dicens: Jam enim sancti Bononii visione & consolatione omni dentium careo dolore: sicque sospitate recepta, in eadem omni vitæ suæ tempore mansit.

[13] [mulier fœcundata:] Quædam femina ab adolescentia conjugio copulata, videns sibi non nasci filios neque filias, una cum viro suo nimio tædio ac mærore afficiebatur. Hæc autem ut sui uteri sterilitatem amitteret, dum multa inlicita, quæ putabat prodesse, faceret, cognovit se in vanum laborare, quod tentaret velle Dei per sua maleficia superare. Meliore siquidem consilio divinitus inspirata, erogans multas eleemosynas pauperibus, ac insistens assiduis oraminum precibus, se funditus vertit ad Dominum, qui solus est unicum, & verum & unicum * miserorum præsidium. Non multo post tempore evoluto, dum sopita dormiret, vidit in somnis, quod, si ex stillicidiis pluviæ stillantibus a domo, in qua Vir beatus degit, haberet atque potaret, a suo desiderio fraudata non esset. Quæ a somno expergefacta visionem suo non distulit intimare marito. Tempore namque opportuno adveniente, una cum viro suo ad jam memorati Patris monasterium devenit, atque ex aqua, quam desiderabat, per quemdam sibi notum ab ea rogatum accepit. Qua denique exhausta, domumque regressa, paucis transactis diebus concepit & peperit, atque intervenientibus beati Bononii meritis, utriusque sexus prole deinde fœcunda permansit.

[14] [vincto libertas, muto loquela reddita:] Homo quidam erat fratricidii a pœnitens, qui habebat mucronem cum quo peremerat fratrem, fixum in ferreo circulo circum dextrum brachium strictius posito, cute & carne jam superimminente. Hic cum esset in septimo pœnitentiæ suæ anno, multorum Sanctorum ecclesiarum limina calcando, in die ejus natalis venit, ubi beati Bononii corpus jacet humatum. Qui flens & ejulans, ex intimo cordis alta trahens suspiria, Dominum precabatur sibi propitium fieri intercessione sui tanti Famuli. Cumque diu orationi instaret, & sanctum confessorem Bononium in suo suffragio invitaret, ei Christi clementia subveniente, coram multa turba virorum ac mulierum circulus repente fractus, & valde abjunctus a brachio cecidit, qui ante ejus altare ad hujus rei memoriam multo tempore pependit. Unde intelligi datur, quia similiter ab animæ reatu eadem hora est liberatus. Eodem quoque die, quidam ab infantia mutus proprii sermonis recepit usus, a cujus ore multum sanguinis decidit, quod signum fracturæ linguæ vinculi exstitit. His namque visis miraculis, quique majorem spem & fidem in Deo, amplioremque devotionem & venerationem in ejus Confessorem inde habentes, cum gaudio ad propria redierunt. Tua sunt, Domine Jesu Christe, hæc opera: sic sic & mirabilius, cui tu semper vivere fuisti, nunc mortuum magnificas, a quo hac in vita degente fideliter magnificabaris, qui lucerna lucens non sub modio latuit: sed super candelabrum positus omnibus in domo tua nobiliter splenduit.

[15] Alio vero anno in die natalis ipsius, dum ex multis partibus orbis plurimi ad ejus sacri corporis tumulum confluerent Dominum adoraturi, [ dæmoniacæ] &, confidentes ejus interventu ab instantibus & futuris malis posse liberari, ipsius suffragia rogaturi; quædam femina a dæmonio vexata, multis ecclesiis pretiosissimorum Sanctorum petitis, nemini illorum ejus depulsione concessa, illuc deducta est: cujus ecclesiam mox ut fuit ingressus, dæmon se graviter torqueri & ardere orationibus Bononii vociserans, incessanter clamabat. Per triduum autem ibi stetit, & sancti Confessoris supplicatu, multis coram præsentibus, ab ea illud vomente cum sanguine pietas divina dæmonium ejecit: a quo plasma Dei jam diu possessum coacte fugiente magnus factus est strepitus. Coronam enim argenteam super altare ejus dependentem percussit, & auditis & visis ictibus, ipso non viso ictore, miro modo in unum collegit, & tamen non eam omnino dissolvit.

[16] Alia quoque femina, dum jacens in partu sitiret, [sospitatæ:] aquam petiit, eamque, oblita facere signum sanctæ crucis, bibit, sicque spiritus Fumareth, (quo nomine ipse interrogatus se vocari perhibuit,) eam invasit malignus: quam post partus purificationem ad quamdam ecclesiam, in ejus honore dedicatam, perductam, a presbyteris ceterisque fidelibus prius facta oratione & omnium Sanctorum invocatione, per virtutem Domini nostri Jesu Christi conjuratus, coactus & confusus dæmon sancti Confessoris interventu deseruit, & ut fumus, a quo videtur vocabulum sumpsisse, evanuit, nec ad eam redire ultra præsumpsit.

[17] In eadem quoque ecclesia aliud constat esse b miraculum, [debita Sancti ecclesiæ reverentia] multa admiratione venerandum. Erat quidam villicus cujusdam marchionis, vir multæ crudelitatis, qui ut aliquid sibi quolibet ingenio raperet, ad eas partes, ubi ecclesia beati Bononii sita est, se ire disposuerat. Quem illuc venturum homines, qui ibi habitabant, cognoscentes, quæque sua mobilia fugientes ad supra scriptam ecclesiam detulerunt. Circum quam dum multi sues adessent, &, ut illorum mos est, rimanando c per ecclesiæ cœmiterium discurrerent, ipsius muros tetigerunt. Unde quodam contagio ita in renibus sunt percussi, ut inde funditus omnem vim amitterent; & ea die, excepta una sue, cuncti interierunt. Quam videlicet suem dum rusticus, cujus erat, mirabiliter contractam & moribundam videret, votum vovit Domino & sancto confessori Bononio, quod, si inde convalesceret, unum e prioribus, quos fœtus gigneret, in ipsius ecclesiæ servitium stipendio offerret. Facto autem voto, mox ipsius sus sana efficitur. Quibus villico dictis, non fuit credulus illis.

[18] Nec mora, confestim equum ascendit, & quod cognoverat, [miro modo servata:] anhelitu, ut certius sciret, venit cognoscere. His denique visis, quodam timore & amore divino compunctus, ecclesiam est ingressus; vovitque Domino & sancto Bononio in illius ecclesiæ finibus commorantibus se umquam nil mali facturum, & a pravitate sua deinde cessaturum. Qua ex re evidenter ostenditur, quantæ gratiæ & celsitudinis beatus sit Bononius apud omnipotentem Dominum, qui ejus vitam a quibusque custodivit immundis, cujus sacra loca immundas sues non passus est tetigisse impune, unde quorumdam hominum feritas minueretur, & sub ipsius obtentu viventibus securitas & protectio major tribueretur.

[19] Tantorum fama miraculorum longe lateque diffusa, quidam adolescens, Adam nomine, confidens se sanctissimi Confessoris meritis ab infirmitate sua liberari, [eriguntur contracti:] advehitur. Quippe etiam d ab ipsis cunabulis ita erat contractus, ut cohærentibus calcaneis natibus, non plantis passus faciendo, sed scamellis e manibus subpositis rependo incederet. Tribus denique diebus continuatim & noctibus ad memorati & memorandi almifici Confessoris altaris crepidinem jacens, ipsius suffragia postulans, quod optaverat a Domino, sui Famuli intercessione accipere meruit. Cui hora suæ curationis, redeunte sospitatis vigore, tantus æstuationis calor affuit, ut etiam interulam, quam erat indutus, exueret, & nudus maneret: hiems tamen erat. Sanitate vero concessa, recessit ab eo caloris nimietas: sicque sospitati redditus, in eadem penes nos usque hodie manet, sui Sanatoris ecclesiæ serviens, & Deo & ipsi gratias referens. Per idem tempus, alius quoque æger, nomine Heli, ætate grandævus, miserabili atque diutina sorte diræ pestis damnatus advenit. Qui utrorumque pedum officio carens, genua per terram trahendo & manibus scamella habendo, incedere solitus erat. Hic accedens ad sacri corporis opiseri f Confessoris sepulcrum, ejus postulavit auxilium: cujus adjutus gratia, sanitate est donatus pristina g. Qui in eadem adhuc degens, Deo & ipsi sancto Bononio pro sua erectione laudes refert, & quidquid servitii potest, ipsius ecclesiæ servientibus devote exhibet.

[20] [paralyticus] Quadam die Comitissa quædam, nomine Waza, Willelmi marchionis uxor, multis stipata militibus venerat oratum ad ecclesiam, ubi beati Viri corpus jacet humatum. Quæ dum super altare ejus Missas celebrari faceret, & præsens ibi cum suis & aliis pluribus adesset, quidam mendicus ferens filium in scapulis, cujus pes & manus sinistri lateris paralytico morbo aruerant, eam adiit, & ab ea alimoniam sibi & nato petiit. Illa pietatis viscere immota, non solum ei non tribuit, verum etiam increpanter & exacerbanter propter suam improbitatem, ut a se discederet, præcepit, Non mihi est, inquiens, tantarum copia opum, quæ mihi, & omnibus a me petentibus sufficere possit. Præstantius etenim esset te ipsius sancti Confessoris rogato suffragio, ut tuo sanitatem reddat filio, Domini misericordiam implorare, qui dando postulata, non minus thesaurizat, Psalmigraphi præconio impleto dicentis: Tibi enim, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor.

[21] [sanitate donatur.] Homo autem ille quod audivit, facere non distulit. Filium siquidem de scapulis deponens, prope sacri corporis tumulum prostravit, ac genibus flexis, ac precibus fusis, demum ad petendum eleemosynas hac & illac per ecclesiam festinando discurrit. Interea dum pater abesset, opitulantibus meritis almi Confessoris, præfato puero summi Dei bonitas non tarda fuit; & cui eleemosyna denegabatur, ut claudo ad portam templi sedenti, argento & auro carius, membrorum scilicet sanitas, donatur. Hoc namque viso miraculo, magnus factus est plausus exsultationis ad laudem & gloriam omnem Creatoris, ejusque Confessoris. Mox autem hujus facti fama per cunctorum aures volitante, illuc ab omnibus concurritur, inter quos & pueri pater regreditur: quid vero & qualiter actum sit, exquiritur. Tunc præfata comitissa, quomodo res se habuit, cunctis exquirentibus innotescere non piguit. Taliter vero omnipotens Deus, qui cuncta mira dispensatione agit, hoc miraculum mundo propalari voluit, ut Servus suus hinc venerantior & celebrior haberetur: & quia, testante Scriptura, signa infidelibus dantur; ut ab infidelitate declinantes discant, sperantes in Domino non deficere omni bono, cui laus est & gloria per cuncta sæculorum sæcula.

ANNOTATA.

a Tomo 1 Actorum Benedictinorum seculi 3, pag. 120 apud Mabillonium narratur simileexemplum in libro primo de miraculis S. Bertini. Consule dicta superius num. 11.

b Lambert. rectius: Aliud constat esse actum miraculum.

c Lamb. & ut illorum est, rimando. Suspicor mendose hic scribi rimanando.

d Lambert. Qui pene etiam.

e Scamella sunt parva scabella, quibus repentes manibus innituntur. Vide Cangium.

f Lambert. mendose operi.

g Lambert. cujus ad nutum gratia sanitatis est donatus pristina.

* Lambert. qui solus est verum, & unicum

DE SANCTO PETRO CONFESSORE
TREBIS IN LATIO ITALIÆ REGIONE,

Medio circ. seculo XI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus conf. Trebis in Latio (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Variæ de Sancto notitiæ: patria, educatio; disciplina sub S. Cleto; ecstasis; multis in locis verbi Dei prædicatio; tempus vitæ ac mortis.

Trebarum oppidum in Latio, pluribus infra memorandum, ejusdemque territorium ac vicini tractus non mediocrem acceperunt splendorem ab hoc sancto Confessore, [Documenta varia de Sancto unde & a quo huc missa:] virtutibus, meritis ac miraculis clarissimo: ad cujus promovendam gloriam egregie nos instruxit P. Dominicus Antonius Pierantonius Societatis Jesu, quando anno 1700 Roma huc transmisit varias ac multas de illo notitias, postea latius a nobis laudandas. Inter alia vero, quæ nobis subministravit, documenta, invenio apographum Vitæ antiquæ, de qua postea redibit sermo, in duas columnas divisum, in quarum altera datur ejusdem Vitæ narratio; in altera autem apponuntur Latinæ ad illam notæ; deinde sequitur Ms. Appendix Italice, quam uti & notas ad Vitam, etiamsi diversa manu exaratas, & studiose curioseque elaboratas, adscribo eruditis laudati P. Pierantonii laboribus, & quas proinde sub ejusdem nomine citabo posthac. Quasdam vero e dictis notis inseram huic Commentario; quasdam servabo pro Annotatis post Vitam; utrasque magno nobis usui futuras ad gesta S. Petri, & res, quæ ad illum pertinent, elucidandas ac illustrandas. Ordiamur itaque a patrio ejus solo,

[2] Locus, qui vulgari nomine Carzoli nuncupatur, sancto Viro patria obtigit, [S. Petri patria,] uti dicet Vita num. 1. Pierantonius Carzoli, inquit, etiam nunc dicitur, oppidum sub titulo Ducatus in diœcesi Marsorum, milliar. 9 a Sublaco, & 20 ab oppido Treba: olim in Æquicolis celeberrima civitas, facta colonia Romanorum an. V. conditæ CDLV, ex Livio: & ex Valerio Maximo lib. 7, cap. 7 habetur mentio Marci Annæi Carseolani, nobilissimi equitis Romani filii: & in Ovidio Fastorum 4 dicitur:

Frigida Carseolis, nec olivis apta ferendis
      Terra, sed ad segetes ingeniosus ager,

Qui nunc appellatur il Piano di Carsoli. Tria miliaria distat a Roccabotte, & in cacumine vicini montis celebris est ecclesia B. Virginis delli Bisognosi dicta, ibi erecta anno Domini DCX sub Bonifacio IV. De Marsorum autem regione, origine, oppidis aliquot, ac finibus, aliisque ad istum populum spectantibus scribit Orlendius in Orbis sacri & profani parte 2, volumine 3, lib. 4, cap. 3. Hæc de Sancti patria.

[3] [educationis locus:] Vitæ auctor eodem num. 1 natum ac educatum scribit in castro Arcis Vegetis, agens etiam de morum ejus innocentia. Pierantonius hæc observat de isto loco: Arcis Vegetis castrum, nunc Roccabotte appellatum, fortasse Arx fortis, cum legatur Arx Samnitum. In Chronica Sublac. legitur Roccavotte sub prædicto ducatu Carseolano, in diœcesi Marsicana, in confinio regni Neapolitani. Olim erat sub ditione abbatiæ Sublacensis, una cum ipsa Carseoli circa annum ML, 17 milliar. distans ab oppido Treba. Intra mœnia extat domus paterna ipsius S. Petri, in sacram ædem redacta, supra quam cubiculum, in quo ipse natus & nutritus fuerat: & in parochiali ecclesia S. Petri Apostoli, olim monasterio monachorum S. Benedicti, extat sacellum cum reliquiis ejusdem sancti Confessoris, & in proximo monte extra muros oppidi, habetur in veneratione aquæ fons salutaris, qui dicitur ortus ad preces ejusdem Sancti, & dicitur la Fontana di san Pietro.

[4] [fugit, ut non ducat uxorem, proficit sub S. Cleto, & fit clericus:] Biographus loco citato subnectit, Sanctum a parentibus compulsum ad conjugium, clam se subduxisse, Tiburque adivisse, atque adhæsisse cuidam honestissimo viro Cleto, moratumque ibidem cum eo per duos annos. In prædictis observationibus de Cleto honestissimo viro sunt ista: sancti Cleti confessoris diaconi ecclesiæ Tiburtinæ celebratur festum XXIV Octobris, ex Ferrario (in Catalogo generali, ubi signatur solo titulo confessoris: nec probatur esse idem, de quo biographus, nec satis mihi est notus.) In platea prope cathedralem extabat olim hospitale S. Cleti civis Tiburtini, cujus sacrum caput servatur in sacrario prædictæ ecclesiæ cathedralis Tiburtinæ, ex monumentis Tiburtinis, & ex Philippo Ferrario de sanctis Italiæ, qui in eorum indice tribuit corpus ipsius ecclesiæ cathedrali, & ponit XXIV Octobris. Dum vero idem Cletus videret discipulum suum non mediocris esse exspectationis, detulit eum ad Gregorium ejusdem civitatis episcopum, sicut indicat auctor Vitæ num. 1, qui gaudens totondit eum & aptavit quasi clericum. Audiantur notæ: Grego rius iste Tiburtinus episcopus unicus ejus nominis in catalogo episcoporum Tiburtinorum ex Ughellio num. 17, florebat sub Leone IX Pontifice circa annum ML: ex quo deducitur tempus vitæ S. Petri, qui clericus factus est ab hoc episcopo Gregorio, ei oblatus a S. Cleto diacono magistroque.

[5] Pergamus cum Vita: Prædictus vero magister mox ei ferream crucem attulit, [prædicat verbum Dei,] hortatusque illum est ad prædicandum verbum Dei. Crux autem ista, sicut habetur in notationibus, ex lamina ferrea longitudinis unius palmi; latitudinis vero unc. sex & 1 minut. servatur Trebæ in distincto reliquiario: qua cruce multa miracula facta sunt, ut infra. Ex eadem Vita num. 2 Sanctus ex discipulo jam magister factus, verbum Dei in sua patria, & per universa vicina loca .. duobus annis prædicavit, videlicet, sicut lego in notis, oppida & castra in Valle de Nerfa diœcesis Marsicanæ, puta circa Carseolim, Pereto, Riofreddo, Poiocinolfo, Oricola &c., Camerata, Arsoli, Vallinfreda, Colle alto, Tufo, Cerbaria &c. in diœcesi Tiburtina. Tempus autem biennii, de quo supra, desumitur in eisdem observationibus ab initio mensis Martii de anno ML ad MLII ejusdem mensis, quando Sublacum venit. Post verbera vero & irrisiones, a Dei Præcone in prædicta sacra expeditione patienter tolerata, divinæ illum consolationes recrearunt, septem diebus & totidem noctibus raptum in ecstasim, ut ibidem subdit biographus, eamque describit.

[6] Historia autem hujus apparitionis, prout referunt notæ Pierantonii, [rapitur in ecstasim per multos dies:] visitur depicta in choro collegiatæ S. Mariæ in cornu Euangelii, & in cornu epistolæ consimilis pictura S. Blasii, ejusdem oppidi secundarii patroni. Similis raptus per integram hebdomadam legitur de S. Ignatio fundatore Societatis Jesu. Consuli potest Sancti Vita tomo VII Julii, die XXXI ejusdem mensis, pag. 665. Inter alia vero, quæ apud nos num. 3 refert biographus de S. Petro, dicit: A Virgine Deipara virgam manu accepit, in cujus capite frondosum lilium erat appositum. Quæri potest, qualis fuerit ista virga. Num. XI sequenti (qui in nostra divisione est 12) de quadam muliere Trebana dicitur: “quod virgam ejus de manibus ejecit”. Dubitari potest, an hæc virga tradita a B. Virgine fuerit baculus gestatorius, cujus magna pars servatur in Roccabotte ejus patria inter reliquias ecclesiæ parochialis. Certe baculum gestabat iste. Sanctus, ut infra patebit. Ita sæpe jam memoratæ annotationes: sed dubium illud non decidunt.

[7] Sanctus noster Confessor ad verba Deiparæ ab ecstasi excitatus Sublacum petit, [hospitium] sicut indicat scriptor Vitæ num. 3, ubi etiam de ejus hospitio, ac de tempore, quo ibidem egit, nec non de rebus mirabilibus, quas fecit. De castro Sublaco lego sequentia in sæpe dictis notis: Ex quo loco denominata fuit celebris abbatia Sublacensis, a S. Benedicto fundata in duodecim monasteriis circa annum Domini D, ut scribit S. Gregorius lib. 2 Dialogor. Castrum autem illud sic appellatum, uti memorant notationes Pierantonianæ, ab antiquo lacu, quem in Aniene flumine excitavit Nero imperator, & ibidem villam habuit, a Tacito & Frontino dicta Sublacensis villa Neronis. Plinius Sublaqueum vocat, Roma distans 40 milliar., Trebis decem, & totidem a Roccabotte: erat in diœcesi Tiburtina, etiam hoc tempore oppidum satis populosum, quo advenerat S. Leo Papa nonus anno MLI, & anno MLXVII in cacumine ejusdem laci erecta Roccha, quæ adhuc visitur, residentia abbatum Sublacensium. Præter hæc consuli possunt quæ habet Mabillonius tomo 1 Annalium Ordinis S. Benedicti ad annum 494, num. 8, ubi dat Sublaci situm, ac descriptionem.

[8] [apud Sublacenses:] Ea vero, quæ refert biographus de Sancti hospitio apud Sublacenses in ecclesia S. Abundii, ita exponuntur in eisdem notis: Ecclesia hæc jacet quasi in ipso fluminis alveo, quæ processu temporis evasit subterranea parochialis ecclesiæ S. Andreæ nunc collegiatæ, & inservit ad usum sepulturæ: in qua anno MDCLXXI reperta fuit hæc inscriptio antiqua: “Dei Jovis XIX Aprilis anno MDLIV Andreas Cruccius episcopus Tiburtinus construxit novum majus altare super altare vetus ecclesiæ inferioris sancti Abundii, & in ea reposuit reliquias SS. Apostolorum Matthæi &c”. Ecclesia vero S. Andreæ una ex quatuor parœciis Sublaci, facta est insignis collegiata cum sex canonicis, & præposito simul parocho, a præfato episcopo Cruccio anno MDLXV. Hic annus non cohæret cum Ughello tomo 1 Italiæ sacræ col. *220, ubi dicuntur ista de præfato episcopo: Tiburtinam ecclesiam ad multos annos sapientissime rexit: anno vero MDLIV eo munere se exolvit. Moritur anno MDLXIII.

[9] [quamdiu ibi permanserit cum quodam Petro,] In Vita dicitur hospitatus sanctus Confessor noster cum quodam honestissimo viro Petro nomine, & apud eum permansit mensibus quinque. Quæ sic explicat Pierantonius in notis: Ex eo, quod Petrus iste nuncupetur eodem titulo honestissimo, prout nuncupatus fuit S. Cletus, credi potest consimili sanctitate præditus. Et licet num. 4 dicatur Prior; non ideo dici debet claustralis monachus, ut alii male interpretantur: quia præfata ecclesia S. Abundii, postea S. Andreæ, numquam legitur sub ditione monachorum, sed semper subjecta episcopo Tiburtino, adeoque Prior erat idem ac parochus sive curatus, prout in aliis Sublaci parœciis rectores sub hoc titulo Prioris nuncuparentur secundum consuetudinem aliorum locorum. Mox vero de mensibus quinque subdit ista: Unde corrigitur error, qui irrepsit scribendo sex, etiam in lectionibus Officii, eo quod in originali leguntur quinque, non vero sex.

[10] [& per quæ loca semen verbi Dei sparserit:] Nec vero S. Petrus ita mansit in prædicta S. Abundii ecclesia hospes, ut a procuranda hominum salute desisteret; sed abiit, vicina loca visitando, & illuc sæpius revertendo, faciens multa mirabilia, teste biographo. Loca ista memorant notæ: Circa Sublaqueum loca multa, scilicet castra, florebant sub ditione ejusdem abbatiæ, & viginti numerantur in lapide marmoreo juxta januam ecclesiæ monasterii S. Scholasticæ, ab Humberto abbate incisa hoc eodem anno MLII, quo S. Petrus Sublaci morabatur; & sunt Sublacum, Genna, Augusta, Cervaria, Maranum, Anticolum, Ruvianum, Arsolum, Carsolum (patria ejusdem S. Petri, ut supra dictum est) & alia quæ in eisdem observationibus nominantur, addunturque alia castra, nunc diruta, quorum nomina huc transcribere supersedeo. Mirabilia autem sancti Viri, quæ cum in vita, tum post mortem patravit, inferius illustrabuntur. De morte autem ejus tam jejune scribit biographus, ut de illa meminerit dumtaxat, nec modum, nec annum, nec diem mensis exprimens. Sic enim memorat apud nos num. 17: His omnibus, multisque aliis in civitate Trebæ expletis, atque ibi in viginti dierum spatio permanente *, de hoc mundo ad cælestem patriam pertransivit.

[11] Pierantonius in notis, Vita, inquit, historica hujus Sancti comprehendit breve tempus annorum quatuor cum dimidio, [tempus vitæ] demptis tamen diebus decem, eo quod in ea narretur, eum moratum fuisse Tibure sub præceptore sancto Cleto diacono annos duos; duos pariter alios in patria sua divinum verbum seminasse, & Sublaci menses quinque idem munus exercuisse, & tandem Trebis viginti dies vixisse sub angusto scilicet tugurio cujusdam scalæ lapideæ, quæ in oratorium seu parvam ecclesiam consecrata est intra muros oppidi: ubi ad cælum migravit die XXX Augusti, quæ erat Dominica, anno MLII, qui erat bisextilis. Diem hunc & annum vellem edoceri ex antiquis instrumentis. Superius num. 4 idem Pierantonius vitæ tempus colligebat ex Gregorio episcopo Tiburtino, qui Sanctum totondisse & clericis adscripsisse refertur in Vita, quæ etiamsi insinuet, quod non primo, sed secundo anno istius biennii, de quo jam dictum, hoc contigerit, non video tamen hinc preße determinari posse annum 1052 pro Sancti morte, annumeratis eidem aliis prioribus ex Pierantonio.

[12] Obscura quoque & manca admodum sunt, quæ apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ col. *216 prioris editionis in rem nostram memorantur de hisce, [& annus mortis.] quos refert, episcopis Tiburtinis, ubi scribit: Joannes anno MXXXIX Benedicti Papæ Non. anno septimo nonnulla bona dedit ecclesiæ Sublacensi. Deinde subdit: Benedictus subscribit bullam quamdam Leonis noni Pontificis, Bergomati ecclesiæ indultam MXLIX. De Gregorio habet ista: Gregorius successit Benedicto, Leone IX sedente. De Joanne denique, quem huic subjungit: Joannes concilio sub Nicolao secundo celebrato assedit anno MLIX. Deinde in Manfredo transilit ad annum MCX. Ex his itaque conficere nequeo annum emortualem S. Petri, quia obitum Gregorii indictum reliquit Ughellus: in cujus tamen, uti & biographi fide, signavi Sanctum superius medio circiter seculo XI, qui & hoc datur die, quo habetur in Martyrologio Romano. Circumstantia tamen famis, de qua biographus num. 7 & 8, confirmat veritatem historiæ, sicut lego in notis, circa tempus & annum, quo iste Sanctus Sublaci morabatur; scilicet anno MLII: quia hoc eodem anno in Chronico Sublacensi narratur, quod Humbertus abbas, adjutus a S. Leone nono, fabricam sui monasterii “explevit immodicis sumptibus, tempore quo universa Italia re frumentaria laborabat, maximaque annonæ caritate”.

[Annotata]

* l. permanens

§ II. Sepulcra; miracula; Officium proprium; promotus cultus; translatio corporis; reliquiæ.

[Odor vestis, loca sepulturæ:] Quæ biographus apud nos num. 18 refert de S. Petri exsequiis, odore corporis, ac sarcophago, sic declarantur in notis: Sepultus in ecclesia collegiata S. Mariæ, scilicet in inferiori ecclesia, quæ est subterranea, & ideo S. Petri ecclesia nuncupatur, a præfato suo oratorio, triginta vel quadraginta tantum passus distante. Nec vero sacrum cadaver post Sancti obitum dumtaxat odoriferum fuit; verum etiam mirificus iste odor, sicut perhibent Pierantonii notæ, post secula septem adhuc sentitur & perseverat in ejus veste cilicina, quæ, transparenti velo serico cooperta, osculanda traditur omnibus & singulis, processionaliter ejus sacellum intrantibus, ferreis cancellis circumseptum, in die suæ festivitatis. De sarcophago autem, in quo Sanctus fuit sepultus, subdunt ista: Tria numerantur successiva hujus sacri corporis sepulcra: primum ex lapide spongioso satis magno & oblongo cum suo lapideo cooperculo, quod nunc visitur ad sinistram prædicti sacelli: intra quod sepulcrum servantur illæ antiquæ plumbeæ capsulæ, in quibus sacra ossa erant inclusa in prima translatione: secundum erat subtus antiquum altare, in quo fuerat repositum an. MCCXV in sua canonizatione die prima Octobris. Tertium denique extat intra altare novum, in quo fuit collocatum anno MDCXIX ab episcopo Anagnino Seneca, in postrema ejus inventione & translatione facta anno MDCXIX. Suavis etiam odor remansit in S. Petri tunica, ut statim dicetur occasione miraculorum.

[14] [patrocinium contra lupos: miraculum tunica Sancti factum:] Vitæ auctor ea narrabit inferius. Patrata vero sunt partim a Sancto vivente, partim a mortuo. Mirum Viri sancti apud Trebenses patrocinium adversus infestos lupos refertur num. 21: Quadam, ait, nocte quidam Trebensis in agro jacebat, quando luporum pueros devorantium terror erat maximus, ac deinde scribitur, eadem animalia miro modo fuisse enecata. Invocatur iste Sanctus tamquam protector & defensor, sicut asserunt notæ, contra luporum rabiem, quos ideo manu catenatos tenet, ut apparet in imagine æri incisa: de qua referentur plura inferius. Biographus num. 23 narrat miraculum de puero trimulo, qui per S. Petri tunicam sibi impositam obtinuit gressum: Tunica ista, teste Pierantonio, adhuc servatur in scrinio seu capsula prænobili, affabre elaborata, & aurata: & in magna habetur veneratione: præcipue quia etiam nunc suavem emittit odorem. Est contexta ex pilis seu lanis valde rudibus, quæ vocantur lanæ canizzæ: unde appellatur cilicium S. Petri. Quare Cardinalis Baronius in modernis lectionibus Officii scripsit: “Carnem quoque cilicio perpetuo afflixit”. Est vestis satis magna, cum lata sit palmos septem, & uncias duas: alta vero palmos quinque. Et ex tali magnitudine arguitur ejus corporis proceritas quasi gigantea: de qua inferius. Alia vero S. Petri miracula postea etiam memorabuntur.

[15] [hymnus ex Officio ejus proprio Ms. antiquo.] Officium proprium, anno 1674 editum, est de communi confessoris non pontificis præter lectiones secundi nocturni, quæ narrant vitam Sancti, & miracula. Missa Os justi ex eodem communi. Lectiones novem propriæ olim recitatæ fuerunt, quas vide in contextu Vitæ inferius dandæ. Officium aliud proprium Ms. huc misit Pierantonius, hoc titulo prænotatum: In solemnitate beatissimi Petri confessoris de Trebis, & in beatissimam festivitatem ipsius. Præter alia propria, quæ in eodem Officio exstant, duo habentur hymni proprii. In Laudibus autem repetendus indicatur ille, qui est in primis vesperis, cujus partem transcribo:

Petre confessor fidei beatæ
Sancta ter cujus patuit fuisse
Vita cælestis, Dominoque digna,
      Te precor, audi.
Laudibus dignis resonemus omnes
Splendidum festum Famuli fidelis;
Cui dedit vires, relevaret ægros
      Conditor orbis.
Luminans cæcos, dæmones fugando
Liberans artus febribus gravatos,
Circulos ferri manibus relaxans
      Te rogitantes.
Spiritus sancti pietate plenus
Præcipis panem clibano reponi,
Clibano panis coquitur repostus,
      Igne remoto.
Supplici voto varicosus orans,
Claudus ad gressum cupiens sanari,
Vota persolvunt, hilaresque fiunt
      Munere sumpto.

Post Officium sequitur Missa Os justi: paucula vero, quæ habet propria, operæ pretium non est huc transcribere.

[16] Memoratus identidem Pierantonius Appendicem Italice scriptam huc misit, [Promovetur Sancti cultus per bullas Pontificum] e qua libare profuerit varia, quæ ad Sancti miracula, & cultum spectant. Ex tribus itaque bullis Pontificiis, quas in pergameno exaratas conservari confirmat in archivio ecclesiæ collegiatæ Trebanæ, hæc recitat fragmenta. Et prima quidem e dictis bullis est Pauli II, anno 1470, die XXIII Julii Romæ signata, sicut addit, & continens ista: Cum pro parte dilectorum filiorum sindici, consiliariorum, & universitatis dicti castri de Trebis nobis fuerit humiliter supplicatum, ut ecclesiam prædictam &c. parochiali ecclesiæ S. Mariæ de dicto castro, in qua corpus beati Petri confessoris reconditum fore pie creditur, quodque ob quam plurima ibi coruscantia miracula in die festivitatis Confessoris ejusdem multitudo populi illarum partium ad eamdem ecclesiam confluit copiosa, perpetuo unire, adnectere, & incorporare de benignitate Apostolica dignaremur &c.

[17] Bulla secunda est ejusdem Pauli PP., eodem anno 1470, [Pauli secundi,] die XX Augusti data, in qua Sanctum laudans, & novam prædictæ ecclesiæ S. Mariæ fabricam promovere satagens, hæc memorat: Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia ipsius virginis Mariæ, terræ Trebarum, Anagninæ diœcesis, in qua sepultum asseritur corpus quoddam B. Petri eremitæ, qui, ut fama est, & etiam scripturis apparere dicitur, olim in humanis agens, religiose, exemplariter, & honeste vixit: nec non tam in vita, quam post ejus mortem diversis miraculis claruit &c., singulis Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, qui in festo memoratæ virginis Mariæ Annuntiationis, & trigesima die mensis Augusti, in qua fuit nostra ad hujus Apostolicæ apicem assumptio, annis singulis ipsam ecclesiam devote visitaverint, & ad illius reparationem, ampliationem, fabricam & decorem, manus adjutrices porrexerint, singulis festo & diebus prædictis, quibus id fecerint, septem annos & totidem quadragenas de injunctis ejus * pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris &c.

[18] [& Alexandri sexti, nec non ex piis] Bulla tertia est Alexandri PP. VI, ut legitur in memorata Appendice, quæ ibidem notatur data XX Augusti, anno MDII, Pontificatus ejus decimo; e cujus verbis in ista Appendice relatis excerpo ista: Cupientes igitur, ut cappella S. Petri confessoris de Trebis .. congruis frequentetur honoribus & in suis structuris, & ædificiis manuteneatur, reparetur & conservetur, nec non libris, calicibus, & aliis ornamentis ecclesiasticis debite muniatur .., omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, qui in ejusdem S. Petri confessoris, qui penultima Augusti [colitur] ac canonizationis & translationis .. ejusdem .. festivitatibus, quæ prima Octobris mensium diebus celebrantur a primis vesperis .., eamdem capellam devote visitaverint annuatim, atque ad jam dictas conditiones manus porrexerint adjutrices, singulis .. festivitatum earumdem diebus, decem annos & totidem quadragenas .. relaxamus, præsentibus in perpetuum valituris. Hinc gradum facit eadem Appendix ad exempla quædam, singularem erga Sanctum pietatem testificantia. Inter alia vero multa, ut ibidem lego, antiqua & moderna, narrantur sequentia. Primo magnifica domina Miotia Caietana, filia D. Antonii & Jacobillæ pariter Caietanorum, ac soror Benedicti Honorati Caietani comitum palatinorum, & uxor D. Jacobi Caietani, ultimi Trebarum domini, in suo ultimo testamento, quod condidit anno 1468, die X Januarii, peculiarem suum affectum erga Sanctum Trebanorum tutelarem sic exprimit: Item voluit & mandavit sepeliri, & sepulturam sibi elegit subtus ecclesiam S. Mariæ de Trebis, videlicet juxta cappellam & altare S. Petri confessoris &c.

[19] [donationibus:] Item reliquit cappellæ S. Petri confessoris de Trebis Valcatorium (f. molendinum, vel aggerem, vel locum, ubi aquæ concluduntur &c. Vide lexicon Cangii auctum) seu locum Valcatorii, positum in loco, qui dicitur il Ponte delle Tartane, cum cursu aquarum, ac cum omnibus & singulis juribus, usibus, utilitatibus, adjacentiis, & pertinentiis spectantibus & pertinentibus ipsi Valcatorio, & cum via eundi & redeundi per debitum & consuetum locum &c., ubi jam est, ut indicat Pierantonius, molendinum communitatis, milliario uno Trebis distans. Ad alia insuper pia legata pro aliis ecclesiis reliquit tres filios suos, Antonium, Nicolaum & Christophorum, ac nonnullis interjectis, additur: ut ex archivio Trebæ in actis Jacobi Lucæ de Conversis. Hisce iisdem annis, sicut prosequitur Appendix, Antonius Ronconi Trebanus in suo ultimo testamento bonorum suorum heredem reliquit confraternitatem S. Petri: & quamvis tres ejusdem nepotes prætenderent, ea sibi prius donata, & per annos viginti litigarint, sententia ad castellanum Trebanensem, Ludovicum Spagnoto directa anno 1486 & 1489, adjudicata tamen fuerunt utilitati pii loci: quin imo anno 1510 facta transactio, & confirmata concordia anno 1512 a Cardinale Pompæo Colomna, tamquam abbate commendatario Sublacensi, ad instantiam archipresbyteri & canonicorum Trebanorum, nec non supradictæ confraternitatis S. Petri, quæ usque ad præsens tempus gaudet domo, in quam convenit concilium publicum, vocaturque domus S. Petri, sita in area collegiatæ ecclesiæ S. Mariæ, imposita obligatione perpetua Missarum sacerdotibus territorii pro anima benefactoris Ronconi, prout ibidem legi dicitur in longo processu dictæ litis, existente in archivio communitatis. Extracta hæc sunt a me ex Italica Ms. Appendice P. Pierantonii; quæ quoniam characteribus lectu difficillimis exarata est, ignoscet mihi lector, si sphalmata fortasse in meum Latinum ecgraphum irrepserint. Supersunt alia bene multa cultui sancti Confessoris admodum honorifica.

[20] Ineunte enim seculo decimo sexto erecta fuit nova ecclesia, [erecta ecclesia, corporis inventio, translatio,] ut perhibet Appendix, perfecta & consecrata anno 1616, sicut legitur in inscriptione, quæ posita est ad latus dexterum portæ principalis, ad partem supremam scalæ, quæ descendit ad subterraneam S. Petri. Hæc dicit: Templum hoc in honorem beatæ semperque Virginis Mariæ, & S. Petri eremitæ, Trebanensium pietate Deo Optimo Maximo dicatum, Antonius Seneca Anagniæ episcopus, maxima cleri & populi frequentia ac devotione consecravit die IV Octobris, Indictione XII, Pontif. D. N. Pauli Papæ quinti, anno MDCXVI. Anno 1619 facta est ultima translatio solennis cum inventione sacri corporis ejus, quod ad pedem altaris ipsius antiqui repertum fuit, & in novo reclusum; de qua re fidem facit sequens memoria pergameno inscripta, & inclusa tubo plumbeo; sacra autem ejus ossa omnia integra capsæ plumbeæ, illam cooperiente capsa altera cypressina. Inscriptionem accipe: S. Petri confessoris corpus hoc anno MDCXIX, feria VI, die IX Augusti, ab Antonio Seneca episcopo Anagnino in altari existent. in ecclesia inferiori S. Mariæ collegiatæ, præsentibus D. Laurentio Jacobutio abbate S. Theodori, D. Donato Brunneri archipresbytero, Olivante Cecconio, & Cæsareo Aurelio notario, & festi ejusdem Sancti dominis repertum est.

[21] Et adhibita physicorum * opera non semel, sed bis & ter ab eod. episcopo Anagnino, [& recognitio:] præsentibus reverendissimis Jo. Baptista Tosco episcopo Tiburtino, & Jovita abbate S. Scholasticæ Sublacen., solenni translatione, & communi populi Trebani & finitimarum civitatum lætitia, in eadem ecclesia inferiori, in altari majori feria VI, trigesima Augusti ejusdem anni MDCXIX honorifice conditum est. In lapide autem marmoreo incrustato ad columnam sacelli ejusdem Sancti, ad latus sinistrum altaris ejus, legitur hæc publica memoria: D. O. M. sancti Petri confessoris, & terræ Trebarum patroni corpus summa pietate physicorum arte recognitum, ac per totam terram honorifice delatum ab Antonio Seneca Anagniæ episcopo, una cum reverendissimis modo nominatis, cum innumerabili populorum frequentia ad altare hoc, veteri destructo, translatum est anno Domini MDCXIX, die XXX Augusti. Clerus S. Mariæ de Trebis, recognitioni & translationi præsentes, ad rei memoriam posuerunt.

[22] Dicta mox inventio, recognitio & translatio corporis sacri vocat nos ad describendas ejusdem reliquias. [reliquiæ apud Trebanos asservatæ,] Multæ sunt, inquit Appendix, quæ in variis distributæ locis conservantur de hoc Sancto. Primo, Trebis præter corpus omnibus olim partibus integrum, intra altare ejus est caput, a reliquis separatum partibus in ultima translatione anni 1619, & reclusum in busto magno argenteo, expensis in illud scutis trecentis, & laminæ metallinæ pone idem incisa hac inscriptione: S. Petri eremitæ, terræ Trebarum patroni caput feria VI, XXX Augusti, anno Domini MDCXIX, in solemni corporis translatione ab aliis membris disjunctum, Jo. Baptista Melis episcopus Anagniensis in hoc simulacro argenteo feria VI, XXX Augusti asservari mandavit. Laurentius Jacobutius S. Theodori abbas ad rei memoriam. Observo, quod apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ col. 365 modo dictus episcopus vocetur Joannes Gaspar Melis .. electus anno MDCXXVI: atque adeo hoc factum mox non accidit post istam separationem. Hoc observato, redeamus ad Appendicem. Unus digiti articulus magnitudinis extraordinariæ ab immemorabili tempore, a prima fortassis translatione & canonizatione, quæ facta est anno MCCXV, reclusus in hierotheca argentea separata admodum antiqua, & circum istum articulum conspicitur filum seu fragmentum longum cilicii ipsius ligatum; quod furtim sublatum cujusdam devoti indiscreti manu fuerat: qui cælitus percussus improvisa cæcitate, viamque non inveniens, qua exiret e templo, confessus est suum delictum, illudque sacrum pignus, sicut debebat, restituit; atque adeo videtur expositum omnium oculis in memoriam prodigiosi eventus.

[23] [& per varia loca distributæ.] Cilicium vero idem, sive simplex vestis, qua usus fuit Sanctus, & quæ ad præsentem usque diem post tot secula retinet prodigiosum odorem, conservatur in capsa deaurata, quatuor magnis crystallis clausa, ex dono eminentissimi Cardinalis Caroli Barberini. Anno autem 1602 sublatum ex ejusdem vestis manica magnum fragmentum a clero Trebano, ecclesiæ Roccabottensi cessit, in qua illud pariter cum magna parte baculi ejusdem Sancti in veneratione habetur. Trebis asservatur ferrea crux, a Gregorio episcopo Tiburtino ipsi data per manum S. Cleti diaconi, magistri ejus. Tempore translationis postremæ anni 1619, sequentes reliquiæ a Seneca præsule Anagniensi sunt distributæ: nimirum cathedrali Anagniensi una costa: territoriis vicinis, quorum nomina exprimit sæpe dicta Appendix, in diœcesi Trebensi, nec non territoriis di Acuto & Anticoli diœceseos Anagninæ, alia ossa & fragmenta costarum: monasterio S. Scholasticæ Sublacensi dens, qui jam conspicitur in magna cruce cum aliis sanctuarii istius reliquiis. Prædicto territorio Roccabottano, quod natale solum Sancti fuit, cessit dens alter: territorio autem Cameratensi eidem confini alius. Sacra pignora aliis locis concessa memorat Appendix: sed superiora retulisse ex eadem sufficiat. Nunc varias notitias ad Sancti cultum spectantes delibabo e laudata Appendice.

[Annotata]

* l. eis

* i. e. medicorum vel anatomicorum

§ III. Officium novum, ejusdemque extensio, Sanctus Martyrologio Romano adscriptus; imagines & picturæ; statura corporis; an fuerit eremita; varia exemplaria Vitæ; quale hic detur.

[Offleium cum octava Trebanis concessum; quod deinde sine ea extensum ad clerum Sublacensem,] Anno 1602 bulla Romæ edita XIV Augusti antiquo S. Petri Officio, lectiones novem continenti, substitutum est novum conformiter ad bullam S. Pii PP. V, quæ impressa est in Breviario Romano, atque adeo lectiones novem de Sancto redactæ sunt ad tres, a Cardinale Baronio Romæ editas cum octava, nec non cum bulla supradicta Clementis VIII, & epistola dedicatoria populi Trebanensis ad episcopum Anagniensem, qui tunc erat Gaspar Vivianus Urbinas, tamquam diœcesanum suum, hoc titulo: Officium duplex cum Octava in festo S. Petri eremitæ, oppidi Trebarum Anagninæ diœcesis patroni, ad ejusdem loci usum, in quo sacrum ejus corpus requiescit. Celebratur die XXX Augusti. Territorio autem Trebano deinde separato a diœcesi Anagniensi, ac unito per bullam Urbani VIII anno 1638 abbatiæ Sublacensi, idem illud Officium modernum fuit concessum toti clero terrarum septemdecim modernæ abbatiæ, opera Cardinalis Caroli Barberini abbatis commendatarii, anno 1674, atque hoc titulo tunc editum Romæ: Officium duplex S. Petri eremitæ, patroni & protectoris terræ Trebarum abbatiæ Sublacensis nullius diœcesis, cujus sacrum corpus in collegiata ecclesia ejusdem loci pie asservatur: ex indulto Apostolico fel. record. Clementis Papæ octavi recitari solitum cum octava a clero dictæ terræ in festo ipsius Sancti, quod celebratur die trigesima Augusti: modo autem ex decreto sacræ Rit. Cong. pro universo clero etiam aliorum locorum abbatiæ Sublacensis concessum & extensum, sed sine octava.

[25] Anno denique 1683 idem Officium, cum octava fuit extensum & concessum territoriis omnibus septuaginta duobus & castellis diœceseos Marsicanæ ad instantiam illustrissimi domini Antonii Corradini episcopi ejus, [& ad diœcesim Marsicanam cum octava:] qui illud imprimi jussit Neapoli, vi sequentis decreti sacræ Rituum congregationis, quod sic loquitur: Sacra Rituum congregatio ad preces reverendissimi episcopi Marsicani benigne indulsit facultatem, ut in posterum justis de causis semel in anno, die XXX Augusti, in tota sua diœcesi recitari possit Officium duplex cum octava S. Petri eremitæ ab omnibus utriusque sexus tam regularibus quam secularibus, qui ad horas canonicas tenentur, jam approbatum & concessum pro oppido Trebarum Anagninæ diœcesis, & postea extensum ab eadem sacra Congregatione sub die III Martii MDCLXXIV pro universo clero tam terræ Sublaci, quam aliorum locorum abbatiæ Sublacensis. Hac die III Octobris MDCLXXXIII. Nicol. Card. Ludovisius. Lo. † sigilli. Gratis. Bernardinus Casalius sac. Rituum congreg. secret.

[26] Anno 1691, XXIV Novembris Sanctus ab eadem sacra Rituum congregatione, [anno 1691 Sanctus] recognitis antea authenticis supra scriptis bullis Pontificiis, & suis, quæ jam emanarant, decretis circa Officium ejus, fuit adscriptus Martyrologio Romano per sequens elogium ac decretum Romæ excusum: Abbatiæ Sublacen. Elogium die XXX Augusti. “Trebis in Latio, S. Petri confessoris, qui multis clarus virtutibus & miraculis, ibidem migravit ad Dominum, & honorifice colitur”. Et sic deinde insertus legitur ultimis Martyrologiis, quæ Latino & vulgari idiomate recusa sunt Venetiis, ut affirmat Pierantonius in Appendice, anno 1700, & Romæ anno 1702. In dicto autem decreto sequuntur ista: Suprascriptum elogium S. Petri confessoris, EREMITÆ nuncupati, terræ Trebarum protectoris (de cujus canonizatione authentica exhibita fuerunt documenta) prout jacet, ad relationem eminentissimi & reverendissimi D. Cardinalis Casanate ponentis, accedentibus piis & enixis precibus eminentissimi & reverendissimi D. Caroli Cardinalis Barberini abbatis commendatarii Sublacen., sacrorum Rituum congregatio approbavit, ac in Martyrologio Romano apponi & imprimi posse censuit, si Sanctissi. D. N. placuerit. Die XXIV Novembris MDCXCI. Et facta de prædictis Sanctissi. D. N. Innocentio Papæ XII per me secretarium relatione, Sanctitas sua annuit. Die XXIX ejusdem mensis Novembris & anni MDCXCI. A. episc. Ostien. Card. Cybo loco † sigilli. Joseph. Vallemanus sacr. Rit. congreg. secret. Prædicta S. Petri annuntiatio primum inserta est editioni Plantinianæ Martyrologii Romani, quæ in lucem prodiit anno 1701.

[27] [adscribi jussus est Martyrologio Romano: picturæ, imagines,] Gratia hæc singularis novum Sancto isti triumphum attulit, nec non lætitiam plane singularem clero & populo Trebano, qui idcirco officiosissimas gratiarum actionis scripsit litteras tam ad Eminentissimum suum abbatem & patronum, quam ad eminentissimum Cardinalem Albanum, postea Clementem PP. XI, qui admodum fervide ac pie causam hanc promovit per singularem devotionem suam, quam, dum esset in minoribus, ut vocant, profitebatur erga hunc Sanctum. Præter superiora, quæ ex Ms. Italica Appendice Pierantonii desumpsi, alia in eadem subjunguntur de picturis, imaginibus ac inscriptionibus, quæ & antiquitatem cultus, ejusdemque ad varia secula continuationem declarant & confirmant. In ecclesia S. Nicolai extra muros Trebanos infra Sancti picturam sunt ista: Anno MCCCLI mensis Julii impensis archipresbyteri. Alia imago erat in ecclesia alia vicina S. Laurentii, & in ecclesia, cui nomen del Riposo, pariter extra muros anno 1483: item in sacello contiguo S. Sebastiani anno 1486, & alia similis &c. Anno 1603 imago Sancti incisa exhibet eum manu dextera crucem suam tenentem; sinistra vero tres lupos catena vinctos, addita eidem hac inscriptione: Indomitam sedavit rabiem. Infra lupos sunt insignia communitatis, quæ repræsentant montes quinque, & columbam superius, scutoque adscribitur lemma illud: Hoc tuta patrono; & infra imaginem hoc distichon:

Qui fera magnanimus vitiorum monstra domarat,
      Quid mirum, agrestes si domat ille feras?

in fine subditur hæc dedicatoria: S. Petri consessoris a Trebano eremitæ. Celebratur die XXX Augusti. Jacobus de Carolis Trebanensis Anagninæ diœcesis hoc suæ in optimum patriæ tutorem pietatis, justæque in patriam ipsam observantiæ monumentum, suo sumptu incisum suis civibus exhibuit anno Domini MDCIII. Quæ in præsenti argumento referuntur acta annis 1621, 1642 & 1700, ex eadem Appendice, uti & alia, quæ sequuntur de ecclesiæ ornamentis; item de schola pia &c. non describo, cum hæc mihi sufficiant, & longum sit memorare omnia, quæ diligentia singulari prosequitur Pierantonius, suamque Appendicem concludit, postquam egerat de Sancti reliquiis, superius ex eadem a nobis relatis, observatione duplici, quarum altera est de ejusdem statura; altera, an fuerit eremita.

[28] Statura gigantea eum fuisse, quamquam in ætate juvenili annorum circiter viginti, [miræ proceritatis statura:] vel viginti quinque, uti colligitur e tempore, quo vixit, ibidem indicat Pierantonius, dicitque id intelligi ex cranio ejus & capite, supradictoque digiti articulo, qui tametsi fuerit digitus manuum major, nihilo tamen minus anatomicæ proportionis mensuram argumento esse, quod ipsius corporis proceritas fuerit quasi palmorum novem Romanorum, S. Benedicti patriarchæ proceritati similis, cujus mensuram palmorum novem ostendi affirmat in sacrario specus sacri Sublacensis, nec non in Monteccuino. Sic etiam observari indicat e magnitudine vestis supra dictæ vel cilicio, & ex latitudine ac longitudine manicarum: quibus addit, observatum hoc fuisse e longitudine ossium, quæ in ultima inventione sunt cognita multo majoris fuisse formæ, quam consueverunt in aliis esse.

[29] Quod spectat ad cognomentum titulumque eremitæ, [probabilius non fuit eremita:] qui Sancto adjungitur; observari cupit Pierantonius, hoc accidisse post transacta duo secula a Sancti obitu, nec legi id umquam in authentica ipsius Vita, atque hoc dumtaxat inveniri expressum in relata bulla Pauli PP. II anno 1470, indeque appositum fuisse modernis lectionibus Officii, aliisque posterioribus memoriis. Titulum autem illum videri sibi affirmat vitæ potius repugnare, quæ sane non fuit eremitica nec solitaria; sed activa fuit vita & mixta, ministerio prædicandi verbi Dei applicata annis duobus in solo ejus natali, Sublaci mensibus quinque, in hospitio Petri Prioris S. Abundii, prædicando semper & eleemosynas corrogando in subsidium pauperum: & hujusmodi vitæ modum tenuit viginti postremis vitæ diebus apud Trebanos usque ad mortem. Sic etiam egit duobus primis adolescentiæ suæ annis Tibure sub disciplina S. Cleti diaconi. His addere potuisset Pierantonius, in annuntiatione Martyrologii Romani non poni titulum eremitæ. Et quamvis in decreto sacræ congregationis Rituum, quo S. Petrus adscribi jubetur dicto Martyrologio, occurrit titulus eremitæ, quia tamen eidem additur nuncupati, indicio id est, quod eidem sacræ congregationi dubitationem vel suspicionem moverit titulus eremitæ, quando indicat, eum non tam a se tribui Sancto, quod talis fuerit, quam quod talis tunc nuncuparetur.

[30] Multa & varia sunt, quæ in collectione a P. Pierantonio huc missa lego de Vitæ S. Petri exemplaribus. [Vita antiqua:] De antiqua agens, extractam asserit fideliter & de verbo ad verbum ex libro Ms. pergameno multorum foliorum, qui conservatur in archivio collegiatæ ecclesiæ S. Mariæ Trebensis in Latio. Legitur scripta charactere antiquo, in triginta numeros seu paragraphos distincta: quorum novem primi continent lectiones novem, quæ canebantur in tribus nocturnis antiqui Officii ejus, secundum usum ecclesiarum usque ad reformationem Breviarii Romani, a sacro concilio Tridentino stabilitam; & ideo hymni, antiphonæ ac responsoria propria de Sancto, cum aliis de communi confessorum non pontificum in volumine supradicto & libro extensa adhuc sunt notis musicis cantus Gregoriani, sicut etiam Missa cum oratione propria, Sequentia &c.

[31] [addita eidem post miracula:] Vita collecta & scripta pauco post Sancti obitum tempore: cum in lectione quarta Sublacenses aliqui allegentur tamquam testes oculati, super gestis ipsius ac miraculis Sublaci factis examinati, & cum juramento attestati usque ad numerum 25 (qui in nostra divisione est 22) ubi narratur ipsius canonizatio celebrata sub Innocentio III anno 1215, die prima Octobris, paulo ante concilium Lateranense. Deinde a num. 26 (apud nos 23) usque ad finem, aliorum miraculorum collectio adjuncta & scripta a Petro abbate præfatæ collegiatæ S. Mariæ, qui saltem vixit ab anno 1260 usque ad 1300, quando ex bulla Bonifacii VIII habetur, quod in provecta ætate abbatiam illam renovarit. Ad stylum quod attinet, rudis est, & non sine erroribus etiam grammaticalibus. Atque hæc quidem Legenda est & historia magis authentica, quæ habetur de isto Sancto.

[32] [multæ aliæ Vitæ] Seculo autem septimo decimo multæ aliæ Vitæ cum typis editæ tum manu exaratæ lucem viderunt, quæ partim mutilatæ atque imperfectæ, partim mutatæ, maleque compositæ, quia cum suo originali non sunt collatæ. Talis fuit Vita Viterbii excusa anno 1621 Latino stylo, alioquin puro & elegante, quam conscripsit Joannes Baptista Piantamuro canonicus Viterbiensis, eamque dicit extractam ex Officio, ac Mss. Trebanis: sed creditur Opus illud compositum fuisse a patre Fabritio de Britiis Societatis Jesu, in Bibliotheca ejusdem Societatis laudatus. Superiora huc usque contracta a nobis sunt e collectione, de qua dicebamus. Vitam hanc ex Viterbiensi editione transcriptam misit huc P. Petrus Possinus noster anno 1671, sed eidem non apponitur nomen auctoris. Anno 1642, uti pergit collectio, Vita ista Latina in linguam vulgarem translata fuit a D. Thoma Belliccione sacerdote, ac Romæ excusa. Anno 1673 Mutius Febonius abbas de Trasacco Vitam S. Petri inseruit libro Romæ a se edito de multis Vitis Sanctorum Marsicanorum, quem & laudavit in suo Opere Latino Historiæ Marsorum, Neapoli impresso post mortem suam anno 1678.

[33] [seculo 17 conscriptæ.] Ab anno 1622 D. Laurentius Jacobucci Trebanus, sacræ theologiæ doctor, & abbas S. Theodori, ad instantiam illustrissimi D. Antonii Senecæ episcopi Anagniensis, cœpit scribere Vitam historicam S. Petri una cum præcipuis patriæ notitiis: sed illo ibidem mortuo anno 1647, mansit Opus imperfectum & vix inchoatum. Porro exactior Vita noscitur esse illa, quam scripsit P. Raphaël Pasini Venetus, Ordinis S. Augustini, habitans in Frosinone anno 1624, in viginti quatuor capita distinctam cum figuris totidem eleganti calamo & arte elaboratis, & Olivanti Cecconio Trebensi oppidano dedicatam, quæ nunc conservatur in archivio ecclesiæ simul cum originali, quod hic postea transcribitur, additis aliquot brevissimis annotationibus marginalibus ad intelligendas temporum, locorum ac personarum circumstantias. Superiora e dicta collectione contrahere nobis visum est. Annotationibus autem marginalibus partim jam usi sumus supra in hoc nostro Commentario, partim utemur in Annotatis ad Vitam, quam una cum notis & appendice, ac Officio Sancti proprio, Roma ad P. Conradum Janningum nostrum bonæ memoriæ misit P. Dominicus Antonius Pierantonius S. J. anno 1711, toties & merito a nobis laudatus per hujus Commentarii decursum. Vitam porro istam subinde a nobis correctam, more nobis usitato dividemus in capita, titulos ac numeros, appositis etiam in contextu lectionum antiquarum numeris, qui notantur in apographo, & in quo nonnulla occurrunt, quæ non videntur mihi satis probabilia.

VITA
Auctore anonymo antiquo,
Ex archivio Trebano in Latio.

Petrus conf. Trebis in Latio (S.)

BHL Number: 6783

A. Anonymo.

CAPUT I.
Patria, progressus in virtute sub S. Cleto; clericatus; apparitio ipsi facta; prædicatio verbi Dei; miracula.

[Patriam relinquit, adhæret S. Cleto, fit clericus: mittitur] Lectio I. Beatus igitur Petrus de patria, quæ vulgo Carzoli a dicitur, in castro Arcis Vegetis b natus & nutritus, a pueritiæ suæ tempore bonus & innocens fuit. Cum vero ad adolescentiam pervenisset, compulsus est a matre & patre conjugem accipere: qui renuens, patriam occulte dimisit, ac Tiburtum * adiit; ibique cuidam honestissimo viro Cleto c nomine, adhæsit: cum quo per duos annos permansit: in quibus totam totam * ejus doctrinam didicit. Ita ut prædicto Cleto plurima bona magis ab illo viderentur fieri, quam a se. Quamobrem detulit prædictus Cletus ad Gregorium ejusdem civitatis episcopum d, rogans eum, ut aliquid boni faceret. Audiens autem hoc episcopus, gaudens totondit eum, & aptavit quasi clericum, acsi litteras, quas numquam noverat, sciret. Prædictus vero magister mox ei ferream crucem e attulit, & in illius manibus eam tradidit, dicens; Ite per universum mundum, & nihil aliud, nisi quod Deus nobis docuerit, prædicate: sed patriam vestram primum requirite; ejusque habitatores ad bonum opus impellite; & ut a malis recedant, illos instruite. ℞.

[2] Lectio II. Mandatum namquam * cujus frater Petrus cum gratiarum actione suscepit, [ad prædicandum verbum Dei, cælestique visione recreatus] & sic ad propria remeavit, ibique verbum Dei, & per universa vicina loca, in quantum illi divina providentia contulit, duobus annis prædicavit. Quidam autem bene eum audiebant; alii vero, quod ille discebat *, male accipiebant, & multoties eum in facie ceterisque membris percutiebant, & nimium irridebant. Quod humilis Frater benigne ac patienter sustinuit. Talia in sua patria duobus annis perficiens, septem diebus & totidem noctibus adormivit. In hac dormitione autem ei visio revelata est: quoniam Filius Dei, & ejus Mater Maria ante se venerunt; pomumque aureum in manibus detulerunt, & ad os dormientis eum posuerunt.

[3] [varia perlustrat loca:] A Virgine namque Domini tunc virgam manu accepit; in cujus capite frondosum lilium erat appositum. Cui Virgo Domini præcepit, dicens; Exi de terra tua, & perfice agere quod cœpisti. His dictis, statim excitatus est, & profectus est inde. Pervenit namque ad castrum, quod Sublacum f dicitur; ibique in ecclesia S. Abundii g hospitatus est cum quodam honestissimo viro Petro h nomine, & apud eum permansit mensibus quinque, vicina loca visitando & illuc sæpius revertendo, faciens multa mirabilia in Dei omnipotentis nomine; quorum aliqua ad ipsius memoriam non sunt oblivioni tradenda.

[4] [dimicat cum diabolo:] Lectio III. Quodam autem die Dominico, cum prædictus Petrus cum suis sociis, Massaro videlicet & Joseph, coram ecclesia hærent, viderunt, & apertissime cognoverunt famulum Dei Petrum cum diabolo in ecclesia per tres vices pugnare, & ita eum verberare, acsi bestiam vel hominem percuteret; & ex eis verberibus sonitum redderet. At illi hoc audientes, mirati sunt nimis, & potentiam Domini cognoscentes, egerunt laudes Domino Jesu Christo, cui est honor & gloria in sempiterna secula. Amen.

[5] [miraculum in vase vitreo fracto ac vino restauratis:] Lectio IV. Alio vero die, cum hora comestionis adesset, vinoque ad recreanda corpora indigerent, misit jam dictus Petrus quemdam puerum, nomine Joseph, cum quodam vase vitreo, ut vinum deferret. In reversione vero accidit, quod, puero intrante domum, casu vitreum vas, in quo vinum erat, fractum est, & totum vinum in terra cecidit: quod videns Petrus, contra puerum cœpit vehementer irasci. Frater Petrus vero hæc audiens humillimis verbis eum alloquutus est, dicens: Domine, recedat iracundia vestra; tantum meis manibus vas apponite: qui vas fractum cepit, & Servi Dei protinus manibus assignavit. Vir namque Dei extra domum exiens, & parum moratus, ac ridendo * rediit, vas restitutum illi plenum vino reddidit, dicens: Noli contristari; quia nihil est impossibile Deo. Ille vero vas lætus suscipiens, & Deo datori bonorum pariter gratias retulerunt. Hoc totum nobis relatum est a prædicto Petro ecclesiæ sancti Abundii Priore i, & a suis sociis, qui prædicta suis oculis viderunt, & propriis auribus audierunt, & cum sacramento firmiter affirmaverunt k. Multa quippe miracula cum eo Dominus operatus est ibidem; quæ forent cuncta difficilia prænotari.

[6] [lectiones tres] Lectio V. Magnificate l Dominum, fratres charissimi, qui ecclesiam suam nova semper sobole fœcundat; & ejus dilectos renatos filios sibi facit perpetuos coheredes; quorum unus est iste confessor Petrus; qui terrenis actibus abnegatis, vexillo sanctæ crucis recepto, Dominum * ad se vere traxit consilium: Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Vir iste Sanctus non clypeo protectus, aut galea; sed sanctis operibus adornatus, hostium victoriam viriliter reportavit, ut præmii a Christo coronam mereretur accipere sempiternam. Duplex corona Sanctorum, fratres charissimi, legitur in Scripturis: una, qua coronantur in via, & altera, qua coronantur in patria; utraque magna; sed major altera; quia tanto gloriosior * est Sanctis coronari in patria, quam in via, quanto diligentius appetunt habere cælestia, quam terrena. Secundam coronam desiderabat habere Apostolus qui dicebat: “De reliquo reposita est mihi corona justitiæ” id est, præmium, quod reddetur pro meritis. Unde subjungit, “quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex”.

[7] [asceticæ] Lectio VI. Licet huic sancto Viro corona in capite minime refulsisset, quia nec litteras didicit, & ad sanctum ordinem temporalium non pervenit; tamen coronam, quam non recepit in capite, servavit in mente. Hæc sunt, quæ ad Sanctorum coronam semper pertinere noscuntur. Quatuor principales lapides pretiosi, & pulcherrimi flores cum margaritis & gemmis. Lapides isti sunt justitia, fortitudo, prudentia, & temperantia. Ab anteriori parte justitia, a posteriori parte prudentia; temperantia a dextris, fortitudo a sinistris. Nam quæ sunt ante, sunt certa: quæ sunt retro, sunt dubia: quæ sunt a dextris, sunt prospera: quæ sunt a sinistris, adversa. Justitia duas habet virtutes, discretionem & rectitudinem. Prudentia habet vigilantiam & cautelam. Temperantia, continentiam & abstinentiam. Fortitudo constantiam & magnanimitatem.

[8] Lectio VII. Inter hos flores quatuor minores gemmæ constituunt *, [circa Sancti virtutes.] id est, quatuor naturales effectus, dolor & gaudium; timor & spes. Justitia namque dirigit spem; prudentia mitigat dolorem; temperantia format gaudium; fortitudo confortat timorem. Circa gemmas in giro septem margaritæ resplendent, id est, septem dona gratiæ septiformis, quæ Isaïas enumerat dicens: “Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ & intellectus, consilii & fortitudinis, spiritus scientiæ & pietatis, & replebit eum spiritus timoris Domini”. Sub istarum tegumento margaritarum, lapidum & gemmarum protectus Christi confessor Petrus, nulla ei nocuit iniquitas; nec a fide Christi eum separavit adversitas. Igitur cum longum sit mihi miraculorum pondere historiam ejus *, si placet caritati vestræ, pauca de multis volo in præsenti pagina denotare. Cum Vir sanctus Dei in uno tempore, inopia famis cruciatos m conspexisset, & quod nihil manducare haberent, sollicite cœpit eleemosynam quærere, ut Christi pauperibus erogaret n.

[9] Lectio VIII. Sublacense monasterium o arctius amabat, [Panes multiplicati tempore famis] & frequenter ad ipsum ire consueverat. Eodem anno egestatis, uno die venit ibidem: ejusdem monasterii cito ad cellarium perrexit, cui Sanctus dixit: Frater mi, & carissime fili, ecce cruciatu famis Jesu Christi pauperes jam defectos videmus, in quibus Deus diligitur, & habetur, & pretiosissima charitas cooperatur. Da mihi, quæso, panem, quantum potes, ut valeam esurientibus miserabiliter famulis subvenire. At ille, qui ei veritatem negare nolebat, cum juramento respondit: Deum testem invoco, quia non habeo panes; nisi solummodo quatuor, & nescio quid faciam; quia non habeo hodie, quid super mensam ponam. Et dixit ei: Veni, & vide, Pater, & cum videbis, poteris de me fiduciam inviolabiliter obtinere. Dicit ei Sanctus: Ego de te illibatam firmamque gero fiduciæ puritatem: vade ad arcam, & de panibus, quos tibi Dominus dedit, ego & tu hodie esurientibus pabulum tribuamus.

[10] Lectio IX. Qui statim perrexit ad arcam, & invenit ibi panes angelicis manibus præparatos. [per ministerium angelorum.] At ille miratus est nimis, gratiam retulit Deo, & almifico Petro. Tunc Sanctus una cum ipso in illo die escam panum abundantem omnibus tribuerunt. Hoc autem legimus in libro Regum, in diebus Eliæ in Israël; quando clausum est cælum annis tribus, & mensibus sex. Cum facta esset fames magna in omni terra, missus est Elias in Sarepta Sydoniorum ad mulierem viduam; quæ fecit omnia secundum præceptum Eliæ, non defecit lecythus olei, & pugillus in hydria farinæ, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ p.

ANNOTATA.

a Locum hunc descripsimus in Commentario prævio num. 2.

b Vide ibidem num. 3.

c De illo ibidem num. 4.

d Ex tempore hujus præsulis deducitur ætas S. Petri, ut ibidem est præmissum.

e De illa cruce agitur in Comm. num. 5, uti & de locis, ubi prædicavit, atque exstasi. Vide num. 5 & 6.

f Huc spectant dicta num. 7.

g Locus hic illustratur num. 8.

h De quo ibid. num. 9.

i Prior, id est, parochus, seu curatus, ut vocant; non vero monachus claustralis, sicut eodem num. 9 observatum est.

k Ex his, Hoc totum nobis relatum est, & sequentibus, commendantur antiquitas scriptoris, & veritas miraculorum. Adi Com. num 31.

l An hæ tres lectiones sequentes ab ipsomet hujus Vitæ scriptore sint compositæ, an ex aliquo alio antiquo auctore desumptæ, non habeo compertum.

m Consule Comm. num. 12.

n Subditur in ecgrapho nostro illud Responsorium: Iste homo ab adolescentia sua partem meruit infirmos curare. Dedit illi Dominus charitatem magnam, cæcos illuminare, & dæmones effugare. Et additur ℣. Ecce homo sine querela &c.

o Est primarium inter illa duodecim, quæ S. Benedictus fundaverat in Simbruinis montibus prope Sublacum, & est sub titulo S. Scholasticæ: quod anno antecedenti MLI prædictus S. Leo Papa personaliter visitaverat, & ad ejus ampliationem multa dona contulerat, ut legitur in supra relato lapide marmoreo ante fores ejusdem ecclesiæ S. Scholasticæ apposito. Hæc e notis Pierantonii, quarum textum inferius etiam in Annotatis proferam Romanis litteris, & sine nomine,ne identidem sit nominandus.

p Vide lib. 3 Regum cap. 17.

* i. e. Tibur in Latio

* f. totam non repetitum

* l. namque

* l. dicebat vel docebat

* f. arridendo

* f. Dominicum

* l. gloriosius

* f. consistunt.

* adde referre, vel quid simile.

CAPUT II.
Alia Sancti miracula, obitus, exsequiæ, sepultura.

[Arida manus ob impactam Sancto alapam] Altera autem die præfati monasterii coquinator a monachis refectionem de piscibus præparabat. Postquam vidit Vir Dei, ivit ad Priorem, & pro quodam infirmo de illis suam petiit piscibus portionem. Priore autem hæc audiente, cito hilari & læto animo coquinatori jussit, ut suam partem Sancto liberaliter destinaret. Coquinator autem spiritu malignantis arreptus, duos volebat Sancto de piscibus minoribus tribuere: cui Sanctus dixit: Si placet charitati vestræ, de majoribus mihi da, ut egentem infirmum de ipsis valeam aliquantulum sustentare. Ille autem hæc audiens, iratus est nimis: surrexit repente; alapam Sancto dedit in frontem. Cum pateretur Sanctus ab illo, statim discessit a loco illo: in ecclesiam ingressus oravit pro illo. Mox illi arida apparuit manus: latere non potuit, quod fecit malum; citius quam potuit ad monachos cucurrit, & id, quod accidit, enarravit.

[12] Hoc audito, monachi tristes effecti sunt nimis; [ab eodem sanatur:] eo quod a monasterio venerabiliter honorari Sanctum appetebant, tunc injuriam ceperant in eodem. Sed quid multa dicam? Dictis & factis promptam gravi delicto, sicut sancta regula docet, ei pœnitentiam non mediocriter injunxerunt: & post hæc ad Sanctum est deductus: statim est genibus provolutus, qui supplicabat Sancto, & ejus suffragia postulabat una cum omnibus humiliter, ita dicendo: Præcipe, quæ agam, Sancte, electe Dei: miserere mei, & succurre mihi, & redde meæ dexteræ sanitatem. Cui tunc Sanctus tale dedit responsum: Misereatur tibi Deus, frater dilecte, & dimittat tibi peccatum hoc, & ejus interveniente gratia, de cetero talia facere alicui non præsumas. Nam pravis hominibus judicium tale est. Et continuo a suis genibus elevavit eum, & signo crucis signavit dexteram ejus, & precibus suis statim tunc gratia reddita est sanitatis. Cernentibus monachis in illa hora, dicere cœperunt: Mirabilis Deus in Sanctis suis, & cætera.

[13] Post hæc recessit exinde: dies Dominicus qualiter observandus sit, [brachium curatum:] omnibus prædicabat hominibus. Ascendit Trebam b; in qua per eum Dominus divina miracula operatus est: in qua intrante, nolens Dominus, quod lumen illud sub modio, sed supra candelabrum esset appositum, in quadam muliere tale miraculum fecit: eo quod mulier ipsa ejus dicta spernere cœpit, virgamque ejus etiam de manibus suis ejecit, tam maximus dolor super eam irruit, quod brachium ejus dextrum quasi fractum cecidit: omnibus vicinis videntibus, cœperunt dicere: Ideo malum istud ei contigit; quia Sanctum Dei spernere attentavit. Apprehendentes autem eam vicini ejus propinqui, ante illius conspectum adduxerunt, dicentes: Rogamus te, Serve Dei, quatenus, si placet, mulieri isti indulgeas: & pro ea Deum incipe rogare, ut vestris orationibus ab hac infirmitate liberare dignetur. Ille vero statim, ut eorum preces audierat, oravit, & hoc pessimum malum ab ea cessavit, & brachium ejus ita reintegravit, acsi nullum malum haberet.

[14] Fuit quædam mulier, nomine Boniza, quæ die Sabbathi post nonam c, [panis in clibano non accenso coctus:] ad coquendum panem clibanum calefacere satagebat. Quod Vir Dei reperiens, quod hæc incaute agere præsumpsisset, cœpit arguere eam de facto, quod volebat incipere cum peccato. Sed cum ipsa inciperet, quod optabat, de manibus Sanctus ligna trahebat, & non clibanum ardere permittebat. Mulieres antequam ad locum quasi ad jurgium convenirent, humiliter Sancto ita dicere cœperunt: Pater sancte, si mulieri isti panis coctus non fuerit, nihil ei profuerit, nec alicui utilitas ulla erit. Tunc Sanctus certus de misericordia Dei dixit mulieribus illis: In nomine Domini non calefactum in clibanum panem mittatis: quæ statim impleverunt præceptum: miserunt panem in clibanum: hinc ita crevit, & coctus & pulcher effectus est, acsi esset calefactus clibanus, qui non erat, & panis esset ex nimia veneratione curatus. Nil mirum, quia qui in fornace ardenti tribus pueris refrigerium dedit, ipse pro Famulo suo inclinato calore præstavit *.

[15] Et cum sermo divinus splendentem lucem non sub modio, sed supra candelabrum poni præcipiat, ut in domo Domini manentibus beatus Petrus tutor & Trebensis populi defensor, [crux miro modo in marmore fixa:] lumen omnibus conferat, ut ubique ejus lumine illustrati, ejusque precibus & meritis protecti, Trebensis clerus & plebs universa Deo omnipotenti, beati Petri cum devotione & famulatu festum celebrare recolentes, gratiarum referant actiones: hinc est, quod quædam de miraculis ejus sitienti gutture cupimus enarrare, ut eorum auditores gratias Deo referant, quod per tanti Viri merita, talia Dominus ostendere dignatus est. Petro namque Christi athleta Basilicæ d valvas ingrediente, & Dominicam orationem coram omnibus fundente e, crucem, quam in manu gestabat, in marmore fixit; & sic inflexa, cuspide humi fixo sine foramine & aliquo munimine, adeo directa permansit, donec suam orationem finiret. Quod prodigium a cunctis conspectum, gratias omnipotenti Deo innumeras retulerunt.

[16] [sanantur dæmoniacæ, cæci, claudi &c.] Aliud quoque miraculum per compita civitatis factum promimus. Mulier quædam Dominico die, granum causa siccandi ad titanem * sparserat: per quod diversorium Servus Dei iter faciens, pannum cum crocea f tetigit: quod mulier in tantum pro malo habuit, quod Deum blasfemare, & Petrum inhonorare cum manu eum inquietando, furere cœpit. Mox vero ultione divina ejus manus arida facta est; sed interventu bonorum hominum Servum Dei precantium, misericordia Dei motus aridam manum pristinæ reddit sanitati.

Quamdam vero mulierem hujus terræ habitatricem, diu a dæmonio vexatam, a vexatione dæmonis liberavit, & alias dæmoniacas de longinquis partibus venientes curavit: cæcos illuminavit, gressus claudis restituit, auribus auditum tribuit, & diversas infirmitates capitis, ceterorumque membrorum curavit per virtutem Domini nostri Jesu Christi: cui est honor & gloria, laus & imperium, per infinita secula seculorum. Amen.

Quidam vero puerulus nomine Gualterius trium annorum habens ætatem, & fere per annum oculum perdiderat unum. Parentes vero famam Sancti audientes, puerum ante ejus conspectum protinus adduxerunt, atque eum blandis precibus deprecantes, dixerunt: Domine, ut vidimus & cognoscimus, si vis, potes huic puero sanitatem conferre. Rogamus te, si placet, ut preces ad Dominum fundas, quod oculus istius pueri vestris orationibus pristinam recipiat sanitatem: quorum Vir Dei precibus inclinatus, signo crucis super oculo illius impresso, divina favente gratia statim sanus effectus est.

[17] [imperium in dæmones: obitus apud Trebanos,] Fuit quædam mulier nomine Lucia, quæ annis amplius quam viginti a dæmonio vexata fuit; quæ audiens famam sancti Viri, venit ante conspectum ejus, & Sanctus cum dæmone multa verba dicebat: Dæmon autem Sancti virtute ita erat alligatus, quod nullum verbum dicere audebat. His omnibus, multisque aliis in civitate Trebæ expletis; atque ibi in viginti dierum spatio permanente, de hoc mundo ad cælestem patriam pertransivit. In ipso transitu prædictam Luciam a dæmonio liberavit; ipse vero dæmon, dum Sanctus vitam habuit, sæpissime referebat, quod per Virum Dei debebat expelli.

[18] [exsequiæ, fragrantia corporis, sepultura.] Beato namque Petro migrante ad Dominum, populus & clerici civitatis Trebensis ad faciendas ejus exequias cum veneratione & tremore conveniunt; & cadaver cernentes odore repletum g, adinstar nivis, lilio plus redolens, ab omnibus perscrutatum, ad sydera palmas tendentes, Deo omnipotenti gratias retulerunt: & sic de cætero in sarcophago h sepultus, ab illo die usque nunc innumeris miraculis hic ubique coruscare cœpit. O beate Petre confeslor, nitidum lumen, ora devote Dominum pro clero & populo, & pro omnibus hujus terræ senioribus, ut tuis almis precibus muniti, eruantur a malis omnibus, bonisque temporalibus perfruantur, & vitam valeant recipere sempiternam.

ANNOTATA.

a Id est coquus. Vide Cangium in Glossario.

b Treba a Frontino de Aquæ ductibus appellatur Treba Augusta .. olim municipium & colonia Romanorum, ut demonstrat Holstenius in notis ad Cluverium: antiquissima civitas episcopalis, & hoc tempore proprium suum habebat episcopum, qui fuit ultimus episcopus Trebensis, quia de anno MLVII a Victore III ecclesia Trebana unita fuit ecclesiæ Anagninæ. In diœcesi sua septem tantum numerabat municipia seu castra, scilicet Trebam urbem, Felectinum, Vallepretarum, Gennano adhuc extantia, & alia tria pene diruta, nempe Collealtum, Montem porcarium, & Montem Antolinum. Antiquitus erat sub dominio multorum seniorum Trebensium: ad modum reipublicæ postmodum sub Gregorio IX transivit ad familiam suam de Comitibus Anagniæ: inde sub Bonifacio octavo, ad familiam Caietanam, & tandem ad abbatiam Sublacensem sub Sixto quarto anno MCDLXXXIII unita, ut in diplomate dicti Pontificis in regesto Sublacensi, & Chronica.

c Hora nona tunc erat circa XXI (apud Italos, seu antepenultima ante solis occasum:) post quam mulieres Trebanæ, secundum antiquam consuetudinem, servilia opera deponunt, usque ad hanc nostram ætatem: prout etiam alibi mos est. Unde post talem horam non licebat clibanum calefacere.

d Eo quod basilicæ nomine veniat ecclesia principalis loci, facile creditur hoc factum evenisse in collegiata S. Mariæ, in qua ipse Sanctus post moram XX dierum sepultus legitur, ideoque hoc miraculum pictura expressum visitur supra arcum turris campanariæ, ad caput navis occidentalis ejusdem collegiatæ, juxta sacellum S. Francisci, cum inscriptione facta anno jubilæi MDCC: & hinc rejicitur error Altamuræ, qui mendose reposuit illud in ecclesia S. Petri apostoli, quæ fuit abbatialis extra muros Trebanos, nuncupata abbatia S. Petri de Capo de Prato, unita prædictæ collegiatæ per bullam Innocentii octavi an. MCDLXXXIV.

e Pro Nominativo ponitur Ablativus; quod contra fit num. 16: numero 17 occurrit iterum Ablativus pro Nominativo.

f Crocea est genus chlamydis, & baculus pastoralis apud Cangium auctum: hic vero videtur accipi pro baculo curvo, seu sustentaculo, quo usus fuerit Sanctus iter faciens.

g De perseverante adhuc cilicii ejus odore tractat Comm. noster prævius.

h Tria memorantur successiva corporis sacri sepulcra in eodem Commentario § 2.

* præstitit

* i. e. ad solem

CAPUT III.
Miracula post Sancti obitum; ejusdem canonizatio.

[Laborantes manu, febribus,] Miracula namque, quæ post obitum sancti Viri Dominus noster Jesus Christus ostendit vobis, dilectissimi fratres, volumus enarrare. Fuit puella quædam cujusdam strenuissimi militis filia, quæ morbo fistulæ, ut ita dicam, fere manum amiserat: quæ cum Sancti famam audivit, mox ad ejus tumulum pervenit. Cum vero Sanctum Dei lacrymosis precibus deprecaretur, gratia concedente divina, & beati Petri meritis statim sanata est.

Post hæc venit quidam vir de castro, quod Porcianum a dicitur, qui ita febribus erat oppressus, quod caput totumque corpus fere in doloribus commovebat. Audiens autem ille, quod Trebæ talia per Dei Famulum evenissent, sine dilatione aliqua ad ejus sepulcrum accedere properavit. Qui statim ut venit, corde & ore famulum Dei Petrum non defuit flagitare: cujus preces, & beati Petri intercessionem apud Deum cognovimus exauditas; quia sanus & incolumis ad propria remeavit.

[20] [morbo caduco, digito arefacto, curantur: oleum salutiferum:] Fuit quidam juvenis de civitate Alatrina b, qui tali erat infirmitate oppressus, quæ ab hominibus gutta caduca c dicitur; qui sæpe quasi mortuus ubi manebat, in terra cadebat. Statim vero ut ad Sancti Dei tumulum pervenit, pristinam ab eo sanitatem recepit.

Quædam de oppido Vici c puella orta, digitus manus suæ arefactus ulcere plenus a nemine potuit medicorum curari: sed genitrix ejus ad beati Petri sarcophagum veniens, Deo & beato Petro votum vovit, ut filia ejus possit de sua infirmitate sanari. Quo facto, clementia concedente divina, beati Petri meritis digitus manus puellæ statim sanatus est. Mater vero videns filiam a morbo digiti sanatam, una cum ipsa filia Deo omnipotenti & beato Petro confessori gratias retulere innumeras, & munia laudis indesinenter cum voto persolvunt.

Aliud quoque miraculum post obitum ejus factum promere volumus. Marmore d, quo corpus beati Petri tectum erat, ad pedes ejus manna indeficienter manante, ab omnibus infirmitatem patientibus medelam præbebat, & sic multi hylares & sospites facti tanto oleo perfusi, cum gratiarum actione ad proprias repedaverunt cum tripudio ædes, Dominum benedicentes, qui in Sanctis suis mirabilis extat.

[21] [patrocinium contra infestos lupos:] Et adhuc quadam nocte quidam Trebensis in agro jacebat, quando luporum pueros devorantium terror erat maximus. Beatus Petrus confessor & defensor æternæ fidei, videns suum populum terrore luporum maxime occupatum, supradicto voluit apparere, una manu lupos retinens cathenatos, in alia vero vas habens vitreum liquore plenum sanctissimo: & semisopito dixit: Quomodo tam securus jaces? nonne times lupos rapaces. Respondit ille sic: Sed me recomendavi Deo, & suæ Matri sanctissimæ, quorum defensione audeo hic jacere. Respondit illi beatus Petrus: Bene dicis: excita te a somno, & vade, & hæc recita populo Trebensi, & dic, quod diem servent Dominicum, quem promiserunt, si volunt a luporum rabie liberari: & ut hoc credas, verte oculos: de liquore vasis vitrei extraxit, & super lapidem projecit. Lapis ille fuit subito liquefactus: sic luporum rabies liquefiet, diem Dominicum, si cœperint observare firmiter. Ille cum hoc populo recitavit, & sacramento sibi a beato Petro concesso pariter confirmavit. Dies autem Dominicus observari cœpit, lupi vero mortui per diversoria sunt reperti e.

[22] Aliud quoque miraculum promere volumus, ut beatum Petrum vere fuisse Dei famulum cognoscamus. [apparitio columbæ in translatione Sancti:] Cum translatus fuisset a suo tumulo f ad altare, devote cum clericis & episcopis & cum toto populo, digna voce psallentibus, misit Deus angelum suum specie columbæ, quæ in tumulo, multis videntibus, subsedit & volando per ecclesiam, per fenestras ad æthera transvolavit.

[23] Cum pius & misericors Dominus ardentem lychnum non sub modio, [puerulus in sinistro latere pessime affectus] sed in alto, ut agat lumen cunctis, poni præcipiat; quoddam miraculum, quod ipse Dominus inter alia meritis beati Petri confessoris, nostris temporibus, promere voluit, posteros cupimus non latere. Nam cum quidam puerulus Trebensis trium annorum, nomine Liotus, horribili infirmitate superveniente, sinistrum latus ab inguine deorsum fere totaliter perdidisset, ita quod nec pedem de loco aliquatenus movere posset, parentes ejus inenarrabili dolore afflicti, spatio trium dierum continuum gemitum emiserunt. Tandem quippe de meritis beati Petri confessoris confisi, ad ecclesiam beatæ Mariæ de Trebis, ubi corpus ipsius requiescit, puerulum deportaverunt eumdem, voventes beato Petro flexis poplitibus, ac humiliter supplicantes, ut suum filium ab hujusmodi infirmitate liberare dignaretur.

[24] At ubi Petrus abbas humilis minister ipsius ecclesiæ, [sanatur per tunicam Sancti:] inspiciens suos genitores tanto mœrore detentos, misericordia motus tunicam g beati Petri cum reverentia deportans, & eam super ægrum imponens, signo crucis signavit eumdem. Iis vero peractis, prælibatus puerulus pristina sanitate recepta, divina gratia favente, subito erexit se, & devotissime tunicam ipsam extitit osculatus; & suis pedibus una cum genitoribus antedictis ad propria remeavit. Quo prodigio a populo Trebensi conspecto, innumeras laudes Domino retulerunt. His ergo precibus beati Petri suffragio properemus in urbem ubi regia fulvis emicat aula tholis; & ubi digna dantur petenti, præstante Domino Jesu Christo; qui vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[25] Mulier quædam præfati loci de postemæ h ægritudine, [multi a variis malis ad sospitatem ab eo reducti:] quam in gutture habebat, graviter laborabat; & multa expendit in medicis: & nihil ei profuit; quia nullius incantationibus, nec medicorum medicaminibus poterat penitus recipere sanitatem. Dimisit mulier medicorum consilia, sancti Petri postulavit meritorum suffragia: in Dei Genitricis ecclesiam devote intravit, & ante Sancti altare mœrenti voce oravit. Completa vero oratione, quidam clericus cum sancti Petri reliquiis guttur ejus signavit; repente mulier sanitatem pristinam, quam amiserat, tunc recepit. Multis languentibus, ejus intervenientibus meritis, sanitas restituta est. Reddit lumen cæcis: circulos i de brachiis ferreos cujusdam pœnitentialis ejecit, qui usque hodie super altare dependent k, ut ad laudem nominis sui ab omnibus videantur.

[26] Lucia quædam mulier, gratia interveniente illius, a dæmonio liberata est. Diabolica rabies luporum, qui hominum raptores erant, cernitur a quibusdam, [dæmoniacæ liberatæ] quod a nostris partibus sit effugata. Rogemus ergo eum, ut luporum invisibilium, qui sunt diaboli, qui quotidie caulas hominum deprædari non desinunt, nos protecti patrocinio ipsius; ab illorum insidiis liberemur, quod ipse præstare dignetur; qui est super omnia benedictus Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Cum ad laudes Domini silere non debeat lingua carnis, & beatus Petrus confessor innumeris quotidie miraculis vigere dignoscatur, mirabilia, quæ Dominus, nobis præsentibus, ipsius meritis promere voluit, Christi fidelibus cupimus referari. Nam quædam puella Trebensis, nomine Maria, silentio noctis ab infirmitate, quæ morbus epilepticus l nuncupatur, vel ab iniquissimo acerrimo spiritu extitit obumbrata: quæ quidem nudato vertice, laceros crines disrumpens firmis pugnis percutiebat seipsam, nec non suas manus, & latera torquebat enormiter, dæmonosa voce clamando: vicinæ quoque ipsius tumultu & strepitu excitatæ, subito accessere ad eam, suis parentibus ingenti lamentatione motis, lacrymosis oculis conspicientes.

[27] [maligno spiritu.] Præfatæ vero vicinæ de Christi misericordia confisæ, quæ meritis beati Petri firmiter fidem habentibus & devote postulantibus suam gratiam diffundere consuevit, dictam Mariam ad ecclesiam m beati Petri deferre cum devotione satagebant. Unde cum ipsam renitentem & reclamantem, ad ecclesiam nullatenus intrare volentem, ad altare, ubi corpus ipsius requiescit, cum difficultate maxima humiliter deportarent inhibitæ, lacrymabiliter curvatis genibus pro ea Domino devotissime supplicaverunt. At ubi Petrus abbas ipsius ecclesiæ puellam inspiciens sic vexatam, in turbam mulierum alta voce plorantium indutus veste sacerdotali, accensis candelis, tunicam ipsius Confessoris attulit; & eam super languentem imponens, signo crucis signavit eamdem: quo peracto, statim vocata puella, gratia largitionis ab infirmitate hujusmodi extitit liberata, & supplices laudes retulit Creatori.

[28] [Solenni ritu S. Petrus] Et quia labentium temporum cursus, eorum, quæ geruntur, memoriam suam rapit, adversus oblivionis incommodum de scripturæ suffragio prudentium cautela providit, cum res clara modernis, sæpe longinquitate temporis, posteris reddatur obscura: unde ego Petrus humilis minister ecclesiæ S. Mariæ de Trebis n, quædam, quæ gesta per reverendum patrem dominum Ugonem tituli sanctæ Sabinæ presbyterum Cardin. o, posteros cupio non latere.

[29] [canonizatur anno 1215.] Hinc est, quod cum dictus dominus per duos annos fere dicto ætatis * & partim autumni tempore in affectu toto recreationis sui animi, apud ecclesiam sancti Theodori p, moram traxerit, perlectis miraculis beatissimi Petri confessoris q, ac scito, quod bonæ memoriæ episcopus Anagninus loci diœcesanus r cum aliis episcopis Campanis ante tempus concilii Domini Innocentii PP. tertii s, prout poterat, ipsius corpus beati Petri solemniter canonizasset, devote ad ecclesiam sanctæ Mariæ, ubi ejusdem corpus requiescit, in festivitate ipsius, una cum patriarcha Hierosolymitano t, qui eum visitaverat, cum reverentia accedens, capsellam, quæ pendebat super altare beati Petri, in qua de ejus reliquiis reperiebantur, recepit, & eam processionaliter ad altare, quod est super, deportans reliquias, quæ erant in ea, humiliter adoravit, populo adstanti Dominum collaudanti devotissime demonstravit easdem. Postmodum vero Sacrificium offerens Domino, quædam de beati Petri miraculis in sua prædicatione narravit, & denunciavit indulgentiam trium annorum, & quatuor quadragenarum, præter quadraginta dies, quos ipse dominus omnibus vere pœnitentibus voluit indulgere. Actum sub anno MCCLX, pontificatus Domini Alexandri quarti Papæ anno VI, Indictione III, mensis Augusti die ultima u.

ANNOTATA.

a Porcianum castrum nunc dirutum in diœcesa Anagnina, retinet nomen Montis Porciani, sub dominio canonicorum civitatis Ferentinæ, & anno MLXXXV legitur dono datum abbati Sublacensi a D. Trasimundo filio Amati comitis, & Domini Palliani, ex regest. Sublac. anno MLXXXV.

b In civitate Alatrina satis nota, & Trebæ contermina. Miliaria decem inter se distant, & sunt urbes Latinæ, seu Hernicorum, vulgo Alatri.

c Exstat adhuc in diœcesi Alatrina, & circa hoc tempus Vicenses cives fundaverunt celebre monasterium Trisulti, ad petitionem S. Dominici Soræ abbatis, qui anno MXXXI obiit XXII Januarii: qui etiam Trebam sanctificavit. Egimus de illo ad dictum diem 22 Januarii a pag. 442.

d Ex primo scilicet lapideo sepulcro, prout confirmatur in hymno ad Matutinum .. “Liquor e suo tumulo fluebat”. Ex traditione habetur cessasse tale prodigium ob irreverentiam Dominorum loci, qui hoc sacro liquore tentarunt sanare canem venaticum scabie infectum.

e Plura de Sancti patrocinio adversus lupos in Comm. prævio sunt num. 14.

f A suo tumulo ad altare, hoc est a primo, quando anno MCCXV, prima Octobris sub Innocentio III peracta fuit ejus canonizatio, ut infra dicetur.

g De hac tunica consule Comm. § 2.

h Postema vox est Italica pro apostema (uti habet Glossarium Cangii auctum.) Latinis abscessus. Videri possunt Definitiones medicæ Gorræi.

i Hoc eodem anno MLII erat in usu, secundum antiquos Ecclesiæ canones, talis pœnitentium afflictio, prout anno MLV ex S. Petro Damiano refert Baronius: imo ab anno MXXXVIII per merita S. Henrici filii S. Stephani regis Hungariæ, quidam pœnitentialis solutus fuit quinque ferreis catenis, quibus erat obstrictus.

k Circuli .. ferrei, qui dicuntur pendere ex altari, temporis decursu perierunt.

l Epilepsia, seu morbus comitialis, est, inquit Gorræus modo citatus, convulsio totius corporis non perpetua, cum mentis & sensuum oblæsione. Ibidem scribuntur de isto morbo plura.

m Ecclesia ista est inferior seu subterranea collegiatæ S. Mariæ valde luminosa & ampla, tribus, ut dicunt, navibus sustentata, cum lumen recipiat per tres fenestras a parte meridionali.

n Petrus iste S. Mariæ abbas legitur testis præsens in instrumento possessionis captæ de oppido Trebarum a Petro comite Caietano, nepote Bonifacii octavi, de anno MCCXCVII, & anno MCCC ipse abbatiam renunciavit retinendo sibi canonicatum in eadem eccles., ut legitur in bulla dicti Pontificis, qui prædictæ ecclesiæ S. Mariæ univit aliam collegiatam ecclesiam S. Cosmæ, nunc dirutam prope Roccam Trebarum: ubi dicitur San Cosinato.

o Ugo de S. Sabina, seu de Sancto Charo, fuit Cardinalis primus inter PP. Dominicanos, celebris scriptor: qui occasione curiæ Pontificiæ Anagniæ commorantis, cum Alexandro quarto Anagnino Trebam accessit ad recreationem animi sui ætatis [Note: ] [l. æstatis] tempore, & anno MCCLXII in Urbe veteri defunctum scribunt Ciacconius, & scriptores alii ejus vitæ sanctitate celebris, & singularis doctrinæ &c. Vita ejus & scripta habentur apud Echardum tomo primo scriptorum Ordinis Prædicatorum pag. 194 & sequentibus.

p Ecclesia S. Theodori ad ripam fluminis Anienis, prope lapideum pontem, qui ideo dicitur il ponte de S. Teodoro, ubi erat olim sedes & palatium episcopi Trebensis, cujus adhuc exstant murorum vestigia, & hæc eadem ecclesia creditur fuisse cathedralis, & metropolitana totius diœcesis Trebanæ: postea abbatialis, quæ anno MCCXXVII a Gregorio nono Pontifice Anagnino subjecta fuit Anagniæ episcopo; ut ex bulla impressa in Ughellio in episc. Anagn. num. XXVIII regesto Vaticano, & ex archivio Trebano. Circa annum MD, diruta antiqua hac ecclesia, in ejus locum erecta fuit alia intra oppidum Trebarum etiam nunc abbatialis cum decem clericis computato suo abbate, qui tamen anno MDCLXXIII uniti fuerunt octo canonicatibus, & archipresbytero, seu abbati prædictæ S. Mariæ.

q Hinc deducitur, vitam & gesta hujus Sancti tunc temporis satis fuisse nota, & in scriptis expressa, & a prædicto Petro abbate ulterius narrata posteriora miracula, & ad posteros transmissa post annum MCCLX, saltem ab anno MCCC.

r Anagninus episcopus unitam diœcesi suæ obtinuerat ecclesiam & episcopatum Trebensem jam ab anno circiter MLVII per bullam Victoris II Pontificis, confirmatum successive ab Urbano pariter II, Alexandro III, & aliis Pontificibus usque ad Gregorium IX: qui tandem præfatam ecclesiam S. Theodori abbatialem immunem relictam etiam eidem episcopo subjectam voluit. Unde bene dicitur loci diœcesanus, ut ex archivio Anagnino: quo refellitur error moderni chronistæ Sublacensis, qui mendose scripsit, episcopatum Trebensem perdurasse usque ad Alexandrum IV, motus ex eo, quod in multis archivii Sublacensis scripturis Treba legatur sub nomine civitatis, quæ olim talis fuerat ratione episcopi proprii.

s Exprimitur etiam præcise annus canonizationis hujus sancti Petri: quia concilium hoc celebratum Romæ ab Innocentio III, inceptum fuit die XI Novembris de anno MCCXV, & fuit quartum Lateranense in basilica Lateranensi apertum, & œcumenicum seu generale XIV, ut in tomo 1 Conciliorum, in Baronio, Spondano & aliis. Dies vero ejusdem canonizationis expressus legitur in bulla indulgentiarum pro ecclesia S. Mariæ de Trebis, concessa ab Alexandro VI anno MDII, scilicet dies prima Octobris, quæ præcesserat tempus prædicti concilii: quo mense Octobris præfatus Papa Innocentius morabatur in sua patria Anagniæ: ubi episcopo Anagnino Joanne, & aliis episcopis Campanis, scilicet Alatrino, Verulano, Ferentinati, Signino, Tiburtino & aliis potestatem fecerat prædictæ canonizationis explendæ Trebis in ipsamet ecclesia S. Petri subterranea collegiatæ S. Mariæ.

t Erat hic Jacobus Pantaleo ex urbe Trecensi in Gallia; qui Hierosolymis Romam veniens ad pertractanda negotia pro Terra sancta, Anagniam usque pervenit; ubi hoc anno & mense Augusti Alexander quartus Pontifex morabatur: ad quem cum accessisset iste magnus patriarcha, illectus vicinitate loci & amore visitandi amicum, & urbe Anagnina, Trebam profectus est: ubi prædictum cardinalem Ugonem suum comprovincialem, & familiarem salutavit, & una cum eo etiam ipsa præsentia sua sacris S. Petri reliquiis pium obsequium præstitit: quinimo anno sequenti MCCLXI eadem die, qua Trebis moram faciebat in pervigilio ipsiusmet S. Petri confessoris XXIX Augusti, egregius iste vir & patriarcha, licet nondum esset cardinalis, post mortem Alexandri quarti, assumptus fuit ad summum Pontificatum, sub nomine Urbani quarti, qui statim inter alia ecclesiæ universalis negotia, tamquam bene memor Trebani oppidi, ejusque protectoris S. Petri; illud exemit de manibus tyrannorum, & in pristinum statum reposuit, prout narrant Theodosius Vallicolor, & alii scriptores Vitæ S. Urbani quarti, cujus festum ex Ferrario Trecis in Gallia celebratur die XXX Septembris: veneratur enim tamquam Sanctus.

u Ex circumstantiis temporis, anni scilicet, mensis & diei circa Pontificatum Alexandri quarti, tunc Anagniæ commorantis, confirmatur veritas hujus narrationis; quam scriptis mandavit dictus Petrus abbas S. Mariæ tamquam testis de visu; prout supra relatum est.

* l. æstatis

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August VI: 31. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 30. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 30. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.