Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August VI           Band August VI           Anhang August VI

31. August


DIES TRIGESIMA PRIMA AUGUSTI.

SANCTI, QUI PRIDIE KAL. SEPT. COLUNTUR.

Sanctus Aristides philosophus, Athenis in Græcia.
S. Theodotus Cæsareæ in Cappadocia.
S. Rufina Cæsareæ in Cappadocia.
S. Ammia Cæsareæ in Cappadocia.
S. Syrus episc. Patavinus.
S. Cæsideus presb. martyr Transaquis in Marsis.
SS. Socii ejus Transaquis in Marsis.
S. Primianus M. Spoleti in Umbria, ut fertur.
S. Maurentius M. apud Forum Sempronii in Italia.
S. Urbanus M. apud Forum Sempronii in Italia.
S. Avitus M. apud Forum Sempronii in Italia.
S. Maternianus M. apud Forum Sempronii in Italia.
S. Vincentius M. apud Forum Sempronii in Italia.
S. Robustianus M.
S. Marcus M.
S. Gaianus Ancyræ in Galatia.
S. Lucianus Ancyræ in Galatia.
S. Rufinus Ancyræ in Galatia.
S. Vincentius Ancyræ in Galatia.
S. Silvanus Ancyræ in Galatia.
S. Vitalica Ancyræ in Galatia.
S. Antiquora Ancyræ in Galatia.
S. Emelinus Ancyræ in Galatia.
S. Florentinus Ancyræ in Galatia.
S. Justa Ancyræ in Galatia.
S. Julia Ancyræ in Galatia.
S. Antineus Ancyræ in Galatia.
S. Maximus Ancyræ in Galatia.
S. Vitalica Ancyræ in Galatia.
S. Paulinus ep. Trevirensis, in Phrygia.
S. Eanswida V. & abbatissa in Cantio Angliæ regione.
S. Aidanus ep. Lindisfarnensis in Anglia.
S. Victor solitarius, Campi-boni in diœcesi Nannetensi.
S. Ebregisilus vel Ebraïfilus ep. Meldensis, in monasterio Jotrensi in Bria Galliæ provincia.
S. Cuthburga regina & abb., Vindogladiæ in Anglia.
S. Amatus ep., Nusci in regno Neapolitano.
S. Raymundus Nonnatus S. R. E. Cardinalis, Cardonæ in Catalonia.
S. Dominicus puer M. Cæsaraugustæ in Aragonia.
B. Bonaiuncta ex Ordine Servorum B. M. V., in Monte Senario prope Florentiam.
B. Elisabetha seu Isabella virgo regia, prope Fanum S. Clodoaldi in Agro Parisiensi. B. Benedictus Aretinus ex Ordine FF. Minorum, Aretii in Tuscia.
B. Albertinus, Prior eremi sanctæ Crucis Fontis Avellani in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sancti Honulphi Senonensis ep. & conf. translatio in Florario nostro Ms. memoratur in territorio Adartensi; an in Atrebatensi? Nam Castellanus, qui in suo Martyrologio universali Honulfum refert die XIX Decembris, asserit reliquias ejus honorari prope Atrebatum. Datus est a nobis V Januarii.
S. Felicis presbyteri Venetiis, ex Ferrario. Consule XIV Januarii.
In loco Blandinium dicto (prope Gandavum Flandriæ metropolim) dedicatio & consecratio basilicæ beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, ex Molano, Canisio, Wione, Menardo. Vide dicta ad S. Amandum VI Febr,
Calaguri in Hispania SS. martyrum Emeterii & Celedonii. Ita Ferrarius. Adi diem, quo de illis tractavimus, III Martii.
Sanctæ Chineswidæ reginæ, Winburnæ in Anglia, ex Ferrario. Sanctam hanc habes apud nos die, quo non reginæ, sed virginis titulo insignitur, VI Martii.
Bobio monasterio, translatio SS. abbatum, monachorum, & sanctimonialium, qui in eodem cœnobio requiescunt, ex Wione & Ferrario ad hunc diem. Nomina sanctorum abbatum ejusdem loci apud Menardum sic notantur: Columbani primi, Attalæ secundi, Bertulphi tertii, Bobuleni & Camugelli: monachorum vero Merovei, Agilboldi, Theodebaldi, Baudacarii, Leompardi, & aliorum: sanctimonialium autem Petronillæ, Suniuergæ, & Rotradæ virginum. De Columbano 1 videbitur ad diem 21 Novembris: (Adde Bladulphum 2 Januarii) de Attala 10 Martii; de Bertulpho 19 Augusti, de Bobuleno 26 Junii. Monachos prædictos ac sanctimoniales aliis relinquo designandos. Adi itaque dies X Martii, XIX Augusti &c.
Cælestini Papæ Romani sub Theodosio juniore. Hæc Latine scripta invenio in nostro exemplari Græco ex Ms. Menæo membranaceo Conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis. Habes hunc sanctum Pontificem id nominis primum in Opere nostro ad diem VI Aprilis.
Sanctorum Belladii & Aulani episcoporum & confessorum, apud Grevenum; de quibus etiam Florarium nostrum Ms. In Maurolyco autem scribitur sancti Helladii, & Auliani præsulum. (Videri etiam possunt auctaria ad nostrum Usuardum.) Hagiologi citati forte voluerunt indicare SS. Helladium & Aidanum episcopos, qui signantur in eisdem auctariis. De S. Aidano agemus hoc die; de S. Helladio sive Eladio ep. Autissiodorensi in Gallia videri potest dies VIII Maii.
Adulphi episcopi meminit Grevenus & Canisius. Galesinius: Atrebuti (immo Atrebati) translatio S. Adulphi episc. & conf. Adde Molanum. Scripsimus de illo jam pridem ad diem XIX Maii.
Justi & Clementis episcoporum & confessorum, ex Greveno. Confessorum tantum titulo indicantur in Florario nostro Ms., sine quo etiam sunt synonymi apud nos V Junii.
Eracli episcopi positio occurrit inter Auctaria ad nostrum Usuardum. Si de Heraclio Senonensi sermo est, colitur IX Junii.
Lemovico translatio sancti Martialis episcopi, ex Maurolyco & Ferrario. De hoc Lemovicensium in Gallia apostolo & ep. vide XXX Junii.
Gertrudis-Bergæ (oppidum est in confinio Hollandiæ & Brabantiæ) passio Guilielmi Galeni sacerdotis & canonici a Geusiis occisi, a Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani refertur, ubi de ejusdem etiam morte &c., ex Martyrio Guilielmi Gaudani, quod intexuit historiæ Gorcomiensium Guiliel. Estius. Vide apud nos IX Julii.
S. Brunonis episc. & conf. notatur Signiæ a Wione, Maurolyco, Menardo & Ferrario; de quo etiam Castellanus. Habetur in Martyrologio Romano XVIII Julii.
SS. martyrum Fantii & Deodatæ signatur memoria Syracusis in Sicilia apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Habentur apud nos ad diem XXXI Julii.
Passio sancti hieromartyris Felicis, & sociorum ejus Januarii, Septemini & Fortiniani annuntiatur in nostro Ms. Supplemento Græco ad Menæa magna excusa; sed in brevi narratione martyrii, quæ subditur, nulla est mentio loci, nullus character temporis. Vide dicta inter Prætermissos ad diem XXIX Aug.
SS. martyrum Agnetis, Mauritii, & Fructuosi translatio ponitur hac die Minorisæ in Hispania apud Ferrarium. Consule Prætermissos hesternos XXX Augusti.
Sanctæ virgines Gazenses septem gladio consummatæ sunt in prædicto Supplemento. Sed mutatio litteræ Græcæ in nostro exemplari facta, quæ numerum designat, dubium aliquod movet: etenim si legi debeat ζ᾽, sunt virgines septem; sin vero ξ᾽, sunt sexaginta: sed magis propendeo in lectionem priorem, quia in Menæo Chiffletii scribitur: Παρθένοι Γαζαῖαι ζ᾽: id est, Virgines Gazenses septem.
S. Juliani confessoris, qui patrem & matrem interfecit: cujus vita & transitus habetur. Annuntiatio est inter Auctaria ad Usuardum a Sollerio editum. Cupimus plura de illo discere.
Commemoratio pretiosæ zonæ sanctissimæ Dei parentis Mariæ, repositæ in venerabili ejus æde &c., & factum miraculum per ejusdem impositionem, exstat in Menologio Sirletiano. In Menæis magnis excusis eadem laudatur zona, & Officium de illa peragitur. Græcos imitati Latini eamdem etiam referunt. Molanus in 2 & 3 editione scribit ista hoc die: Depositio venerandæ zonæ sanctissimæ Deiparæ, subditque aliis litteris: In anniversario die dedicationis templi, in Chalcopratiis, Constantinopoli: de qua Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 85. Legi possunt elogia, quæ habentur apud Surium de zona Deiparæ ad diem XXXI Augusti, de qua etiam Antonius de Balinghem in Ephemeride sanctissimæ Virginis Mariæ. Habemus Officium proprium de cingulo seu zona ejusdem Virginis, anno 1623 Dertusæ impressum, quod olim, ut indicat titulus, ante concilium Tridentinum in ecclesia Dertusensi celebrabatur. Ante primas autem Vesperas dicitur celebrandum secunda Dominica Octobris. Apud Saussayum in Serie Sanctorum, Beatorum ac Piorum, quæ habetur post Martyrologium ejus, Sanctissimæ Virginis Deiparæ veneratio zonæ & pepli memoratur Suessione atque Compendii.
Sancti IV Martyres e Perge in Pamphilia habentur in ante dicto Supplemento nostro, qui in ignem substratum currere compulsi, vitæ finem imposuerunt. Et sequitur duplex versiculus, uti & de aliis martyribus, quos modo dabo ex eodem Supplemento.
Sancti CCCLXVI Martyres ex Nicomedia gladio consummati habentur in memorato Supplemento.
SS. Menæ, Fausti, Andreæ, & Heraclii memoria signatur ibidem.
Sancti martyris Diadochi memoria notatur ibidem.
Sanctus martyr Phileortus gladio consummatus. Ibidem. Hos dedi, lector, ex dicto Supplemento. Eos autem omnes ad genuinam ac distinctiorem notitiam reducere quis possit?
In Hispania sancti Guterri Osorii comitis & monachi, miraculorum gloria celebris annuntiatio est in Wione, qui hæc ponit in observationibus: Notatur hujus natalis hac die ab Ambrosio de Moralibus in Hist. Hispan. lib. 6 (lege 16) cap. 34. Comitatu relicto fit monachus Laurenzanæ, in quo cœnobio moriens sepultus est in capella quadam claustri monasterii, & liber miraculorum ejus ibidem cum magna veneratione asservatur. Floruit anno Domini CMLXX. De eodem etiam scribunt, & sanctum vocant Dorganius, Menardus, & Ferrarius, qui ait de Osorio in notis: Castrum est apud Legionem urbem, ex quo familia Osoria, & opp. Tarraconen. diœcesis non obscurum. Ambrosius de Morales supra citatus dicit, anno 971 monasterium Laurentianæ (seu, ut ipse vocat, de Lorenzana) in Gallicia, una leuca a Mindonia (urbecula episcopali, vulgo Mondoñedo) fundatum ac dotatum fuisse a laudato Comite; eumque addit haberi tamquam sanctum, & aliquo modo celebrari ipsius festum ultima die Augusti cum magno populi concursu: at nescire se indicat, qua auctoritate. De miraculis autem, quæ in monasterio conscripta haberi memorat, ista subnectit: Jam dixi aliis vicibus, & semper dicam, quod, sicut miracula certa atque auctoritate fulta multum conducunt ad devotionem, sic illa, quæ parvam habent consensionem & minorem auctoritatem, aliquo cum contemptu eamdem tollunt. Mabillonius in suis Annalibus ad annum 969 memorat, tanta Virum hunc religione in dicto monasterio vixisse, ut pro sancto habeatur in eodem, quod Præmonstratensibus postmodum cessit. Quia vero dicebat Moralesius, aliquo modo celebrari ipsius festum, etiamsi cum magno populi concursu, & nos cum illo non sciamus, qua legitima auctoritate, & an per eam non sit inhibitus vel intermitti jussus; liceat nobis rogare eruditos Hispanos, ut de hac re certiores nos facere non graventur, cum Mabillonius de publica veneratione, quam requirimus, satis perspicue non loquatur.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Vicentinæ; Alexandriæ Statyellorum dedicatio item cathedralis ecclesiæ; Vercellis consecratio ecclesiæ majoris; Laude Pompeia dedicatio ecclesiæ cathedralis, uti etiam Malacæ in Hispania, notantur a Ferrario: quibus addi potest Carmelitarum, sicut indicatur in Ms. catalogo nostro Sanctorum hac die, ex Kalendariis, quæ non nominantur, nec locus ecclesiæ additur.
Calari in Sardinia S. Marturii martyris. Ita Ferrarius in suo Catalogo generali, in Notationibus hæc addens: Ex libello inventionis SS. corporum, per archiepisc. Calarit. ad Paulum V Pont. Max. scripto. Corpus ejus in templo S. Luciferi repertum est cum hac inscriptione: “B. Mart. Marturius, qui vixit ann. LXII. Requievit in pace prid. Kal. Septembris.” Hæc Ferrarius in dicto Catalogo: quibus cum nihil aliunde addendum occurrat, Sanctum hic indicare visum est.
Duo fratres, Choletti in territorio Maleacensi a Calvinistis occisi., Mathurinus de Pulchro-Visu, apud sanctum Milianum Aquitanorum oppidum ab hæreticis interemptus., Martinus a Valentia, Flamanalci in India occidentali., Omnes cum titulo beati, ac tres primi tamquam martyres signantur in Martyrol. Franciscano apud Arturum.
Plures laudat Menologium Franciscanum Hueberi hac die.
Ducentorum monachorum .. Ordinis Cisterciensis in Scotia interemptorum, qui inter alios Religiosos sub persecutione Henrici VIII & Elisabethæ fortiter se gesserunt pro fide orthodoxa, memoriam ponit Chrysostomus Henriquez, titulum martyrum eisdem adjungens, a quo rectius abstinuisset; cum non sciamus, illum a Sede Apostolica declaratum fuisse.
Beata Gertrudis abbatissa monasterii de Biloca ejusdem Ordinis annuntiatur Gandavi in Flandria ab eodem Henriquezio. Vitam describit Sanderus in Hagiologio Flandriæ pag. 55 & seqq., beatæ nomine eidem prænotato. Sed nos eam inter feminas venerabiles reponimus, quo nomine appellatur a Chalemoto.
Depositio B. Arnulphi abbatis sancti Nicasii notatur Signiaci in Gallia a dicto Henriquezio. Memoratur etiam in Kalendario Cisterciensi, anno 1617 excuso Divione, sine titulo beati, qui apponitur ei apud Chalemotum. Nos virum hunc veneramur.
S. Ammonis meminit Kalendarium Syriaco-Chaldaïcum, uti apud nos inscribitur. Nomen aliter formatur in alio nostro apographo.
Octava S. Bartholomæi refertur in nostro Ms. Catalogo Sanctorum.
Joannem Orcum Novocomensem istius nominis episcopum primum huc remisimus ex die III Augusti. Quoniam vero interea temporis non invenio ullas submissas ad nos notitias, quibus de ipsius cultu magis nunc constet, quam tunc; cogimur hunc Præsulem prætermittere.
Ambasius abbas tamquam sanctus memoratur in Æthiopia apud Castellanum, qui repræsentatur, ait, insidens leoni. Quisnam sit, nos latet.
Comes Agelwinus, id est, Odda, ab Aldredo Wigornensi episcopo ante suum obitum monachizatus, secundo Cal. Septembris apud Deorhyrste decessit; sed in monasterio Persorensi honorifice sepultus quiescit, sicut refert Florentius Wigorniensis ad annum 1056 pag. 630, ubi & laudatur tamquam ecclesiarum amator, pauperum recreator, & pupillorum defensor, oppressorum subventor, virginitatis custos. Laudatur quoque ab Hovedeno pag. 444.
Commemoratio templi Sanctissimæ Deiparæ in Neorio in Menæis magnis excusis habetur cum satis longa historia. De hac æde sacra scribit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 88.
Potamiæ virginis mentionem facit Grevenus, quam non satis novimus e sola positione nominis.
Virginum plurimarum in Ægypto annuntiationem signat Grevenus. Vellemus, ut addidisset aliquid pro distinctiore earumdem notitia.
Apud Beneventum sancti Lupi episcopi mentio sit in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Non invenio hactenus ullum hujus nominis præsulem inter Beneventanos apud Ughellum, nec scio, quo spectet. Gratum fuerit, si majorem de illo notitiam subministrare potuerint docti Beneventani.
Rophili confessoris nomen habetur in mox dictis additionibus Bruxellensibus. Non novimus illum aliunde.
B. Ludovici Bertrandi, Ordinis Prædicatorum, Valentiæ in Hispania, ex Ferrario. Spectat iste Sanctus ad diem IX Octobris.
Colomanni martyris memoria habetur apud Grevenum. Est in Martyrologio Romano XIII Oct.
Abulæ in Hispania SS. Vincentii, Sabinæ, & Christetæ martyrum. Ferrarius. Inscribuntur Martyrologio Romano XXVII Octobris.
S. Aidus, filius Aidi, filii Lugadii, filii Davidis, filii Fiachrii &c. hac die ponitur a Colgano inter alios ex familia S. Colmani, quos Sanctos vocat; ut in Actis Hiberniæ die III Februarii pag. 248 videre licet: Dies, inquit, natales, qua licuit colligere, & aliquando conjicere, ex Mart. Tamlactensi, ex Festilogio S. Aengussii, Mariani Gormani, Cathaldi Maguir, Martyrol. Dungallensi designavimus. Conjectura ejus de diebus ex istis Fastis sacris non probat publicum cultum Aidi, qui huc solus spectat ex qualicumque ista genealogia. An forte plus aliquid sperandum sit ad XXVII Octobris, ad quem a die III Februarii S. Colmanus a nobis remissus, ignoro. Exspectari interim possunt dicenda ad eumdem XXVII Octobris.
Sanctus Vulgisus pater sancti Willibrordi annuntiatur a Camerario. De S. Willibrordo agendum erit VII Novembris.
S. Dionysii Alexandrini insignissimi confessoris obitus ponitur a Castellano. Vide Martyrologium Romanum XVII Novembris.
S. Lazari episcopi & martyris, quem Dominus a morte suscitavit refertur a Greveno apud Marsiliam: de quo & Ferrarius. In Officiis propriis Sanctorum ecclesiæ Massiliensis, anno 1633 & 1662 impressis, legendum præscribitur die XXXI Augusti in ejus solennitate Officium cum octava. Heri eum distulimus ad diem, quo notatur in Martyrologio Romano, XVII Decembris.

DE S. ARISTIDE PHILOSOPHO
ATHENIS IN GRÆCIA,

Seculo II.

Cultus publicus, & elogia.

Aristides philosophus, Athenis in Græcia (S.)

AUCTORE J. P.

Athenæ, urbs Græciæ in Attica provincia olim memorabilis, [Inscribitur Martyrologiis antiquis,] ac celeberrimum bonarum artium gymnasium, inter plures alios, quos aluit & excoluit litteratos viros, in lucem produxit S. Aristidem, qui non minus antiqua patriæ suæ decora in se expressit singulari sapientia, quam mira animi fortitudine & eruditione Christianam fidem defendit. Nomen ejus inscribitur Martyrologiis primæ notæ (recentiora non memoro.) Romanum vetus seu parvum sic illum memorat: Apud Athenas, Aristidis, qui Adriano principi de religione Christiana libros obtulit. Quæ Ado modice amplificavit: Eodem die (XXXI Augusti) apud Athenas, beati Aristidis, fide sapientiaque clarissimi. Qui Adriano principi de religione Christiana libros obtulit, & quod Christus Jesus solus esset Deus, præsente ipso imperatore, luculentissime peroravit. Eamdem hanc annuntiationem transcripsit Usuardus. His adde Martyrologium Romanum modernum: Athenis sancti Aristidis, fide & sapientia clarissimi: qui Hadriano principi de religione Christiana volumen obtulit, nostri dogmatis continens rationem, & quod Christus Jesus solus esset Deus, præsente ipso imperatore luculentissime peroravit. Ultima hæc clausula, quæ non est in Romano veteri, post Adonem & Usuardum Romano moderno adjecta, non satis probatur, quia de illa non scribunt antiquiores, quorum hæc sunt elogia in laudem Viri sancti ad posteros transmissa: unde varia de illo discimus, vitamque & ejusdem adjuncta in compendio habemus.

[2] [& laudatur] S. Hieronymus epistola 83 editionis recentioris (al. 84) tomo 4 Operum, columna 656, Aristides, ait, philosophus, vir eloquentissimus, eidem principi (Adriano imperatori) apologeticum obtulit, contextum philosophorum sententiis: quem imitatus postea Justinus &c. Idem sanctus Pater in Chronico, anno 1606 excuso, hæc dicit ad annum Christi 127: Quadratus discipulus Apostolorum, & Aristides Atheniensis noster philosopus libros pro Christiana religione Hadriano dedere compositos: & Serenus Grannius legatus, vir apprime nobilis, literas ad imperatorem misit, iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, & sine ullo crimine, nominis tantum & sectæ reos fieri. Quibus commotus Hadrianus Minutio Fundano proconsuli Asiæ scribit, non sine objectu criminum Christianos condemnandos: cujus epistolæ usque ad nostram memoriam durat exemplum. Egregium itaque hoc sanctorum virorum par elegit divina misericordia tamquam instrumentum, ut Ecclesiæ suæ consuleret. S. Quadratum habes tomo VI Maii, die XXVI, pag. 357.

[3] In iis vero, quæ ibidem recitata sunt occasione istius Sancti de aliis tunc temporis apostolicis viris, [a scriptoribus] vix dubito, quin Eusebius in Ecclesiastica historia lib. 3, cap. 37 ibi citato, depinxerit inter alios, quos laudat, modum vivendi saltem ex parte S. Aristidis. Accipe ejus verba ex editione Valesii pag. 109: Eadem tempestate (imperante videlicet Traiano) floruit etiam Quadratus, qui cum Philippi filiabus prophetica gratia illustris fuisse memoratur. Præter hos alii quoque complures eodem tempore viguerunt, inter Apostolorum successores principem obtinentes locum. Qui utpote discipuli tantorum virorum admirabiles plane ac divini, ecclesiarum fundamenta, quæ variis in locis Apostoli prius jecerant, additis ædificiis exstruxerunt: prædicationem Euangelii magis ac magis promoventes, & salutaria regni cælestis semina per universum terrarum orbem late spargentes. Siquidem plerique ex illius temporis discipulis, quorum animos ardentioris philosophiæ desiderio verbum divinum incenderat, Servatoris nostri præceptum jam antea expleverant, divisis inter egentes facultatibus suis. Deinde relicta patria peregre proficiscentes, munus obibant Euangelistarum, iis, qui fidei sermonem nondum audivissent, Christum prædicare, & sacrorum Euangeliorum libros tradere ambitiose satagentes. De Philippi Filiabus dictum est apud nos in Commentario ad Vitam S. Philippi apostoli tomo 1 Maii, die 1 ejusdem mensis pag. 9.

[4] [ecclesiasticis.] Laudatus Eusebius capite 3, libro 4, a pag. 116, Aristides, inquit, vir fidelis ex religionis nostræ sectatoribus, Apologeticum pro fide nostra, perinde ac Quadratus, Hadriano cæsari nuncupatum reliquit. Qui quidem liber etiamnum servatur a pluribus. S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 20 similia de illo prædicat, & addit quædam alia his verbis: Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, & sub pristino habitu discipulus Christi, volumen nostri dogmatis rationem continens, eodem tempore, quo & Quadratus, Hadriano principi dedit, id est Apologeticum pro Christianis: quod usque hodie perseverans apud philologos ingenii ejus indicium est. Tillemontius tomo 2 Monumentorum ecclesiasticorum notatione 6 super persecutione Adriani disserit de tempore, quo S. Quadrati confecta fuit Apologia, & e suo exemplo Chronici S. Hieronymi, præeunte Chronico Eusebii, quod citat, eam affigit anno 126; ego autem in nostra editione legebam supra annum 127. Cum autem modo ex Hieronymo dictum sit, quod Apologiam S. Aristides obtulerit eodem tempore, quo & Quadratus; nihil videmus absoni, si ponamus S. Aristidis Apologiam ad Adrianum fuisse datam anno Christi 126 vel 127.

DE SS. THEODOTO, RUFINA, ET AMMIA
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

Sec. III.

[Commentarius]

Theodotus Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Rufina Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Ammia Cæsareæ in Cappadocia (S.)

J. P.

Haud equidem novi Martyrologium ullum, quod hosce signet Sanctos, præter Romanum sic eosdem annuntians: Cæsareæ in Cappadocia sanctorum Theodoti, Rufinæ, & Ammiæ: quorum duo primi sancti Mamantis martyris parentes fuerunt, quem Rufina in carcere peperit, & Ammia educavit. Hunc sanctum Martyrem dedi XVII Augusti, tomo III ejusdem mensis, pag. 423 & sequentibus. Cum vero nihil occurrat aliunde circa parentes ejus, ac mulierem, quæ eum educasse dicebatur, quo lectorem utiliter detineam; superest, ut eum mittam ad Commentarium ac qualiacumque Acta S. Mamantis: ubi inveniet, quæ hujus occasione sunt dicta de istis. Videatur itaque ibidem pag. 424, 435, 436. Locum Cæsareæ in Cappadocia signavi cum Martyrologio Romano, seu potius ab eodem signatum reliqui. Posui eos seculo 3, quia S. Mamantem signavi in dicto Commentario sub Aureliano, quod seculum etiam notat Castellanus.

DE S. SYRO EPISCOPO PATAVINO

Sec. III.

Cultus, ac tempus mortis.

Syrus episc. Patavinus (S.)

J. P.

Patavium, de quo mentio facta ad diem XIII Junii pag. 703 in S. Antonio Patavino, adeo notum est, ut pluribus hic describi non debeat. Episcopalem ejus cathedram ornavit S. Syrus. Ferrarius Præsulem hunc refert in utroque suo Catalogo, & in eo, qui est Sanctorum Italiæ, illum sic laudat: Syrus patria Patavinus, sanctitate clarus, nono loco Patavinam rexit ecclesiam, quo tempore Antoninus Caracalla in Christianos sævam persecutionem exercebat: in qua tamen sanctus Episcopus gregi sibi commisso nulla in re, ut poterat, defuit. Cumque ecclesiæ Patavinæ annos XXIV præfuisset, denique prid. Kal. Septembris in pace quievit. Qui in pago sui nominis in agro Patavino templo sibi dicato venerationem habet. Huc usque Ferrarius ex monum., prout addit, ecclesiæ Patavinæ, & Bernardo Scardeonio lib. 2, classe 6 de Antiquitate urbis Patavinæ. Similia fere de Sancto habet Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ columna 397, ubi initium episcopatus ipsius affigit anno 191, præfuisse autem ait annis XXIV. Scardeonius loco citato pag. 105, Obiit, inquit, anno salutis CCII. Calculi isti chronologici non conveniunt. Quis veros suggerat? Duo isti auctores nihil referunt de dicta Caracallæ persecutione, quam tempori S. Syri perperam adaptat Ferrarius, quia imperator iste, tametsi aliunde malus, numquam tamen ullam persecutionem movit adversus Christianos. Vide Baronium tomo 2 Annalium ad annum 214: diciturque in Indice ad eumdem tomum, quod Antoninus Caracal. nihil mali molitus fuerit in Christianos, quod prope miraculum fuit existimatum. Diem obitus signabat supra Ferrarius, non vero Scardeonius & Ughellus illum notant: Quo autem in loco, ait idem Scardeonius, corpus ejus jaceat, hactenus ignoratur. Pagus ille, de quo supra, de ejus nomine hodie ab omnibus S. Syri Villa appellatur. Posui eum seculo tertio, ad quod alii eum referebant.

DE S. CÆSIDIO PRESBYTERO MARTYRE EJUSQUE SOCIIS,
TRANSAQUIS IN MARSIS,

Sub Maximino I, vel Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus exponitur, ubi antiqua veneratione gaudet Sanctus: Acta ejus fabulis conspersa: reliquiæ, & tempus mortis, quod incertum.

Cæsideus presb. martyr Transaquis in Marsis (S.)
Socii ejus Transaquis in Marsis (SS.)

AUCTORE J. S.

Marsi, antiquus Italiæ populus, apud scriptores antiquos Romanæ historiæ noti sunt, quorum regionem nuperrime descripsit Franciscus Orlendius in Opere, [Transaquis in regione Marsorum] cui titulus, Orbis sacer & profanus illustratus, part. 2, lib. 4, cap. 3. Porro Marsorum provincia hodierno regno Neapolitano inclusa inter alia oppida Transaquas numerat, ubi celebri veneratione gaudet S. Cæsidius presbyter & martyr, cujus memoriæ consecrata est Transaquensis ecclesia. Laudatus Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 4, cap. 3, num. 12 loci situm breviter sic describit: Transaquæ oppidum est Marsorum, vulgo Transacco dictum, ad lacum Fucinum, ab Alba Marsorum 9 mill. pass., totidemque a Talequitio, & ab urbe Roma quadraginta distans. Putat idem sedem episcopalem Marsorum Transaquis a S. Rufino, quem S. Cæsidii patrem multi credunt, fuisse constitutam: quod examinare non lubet, cum incertum sit & prorsus obscurum, ubi Marsorum episcopi olim resederint. Tradunt porro recentiores scriptores cum Actis apocryphis, quæ edemus infra, ecclesiam quamdam a S. Rufino episcopo in eodem oppido conditam, in quo S. Cæsidius deinde occisus dicitur & sepultus. Audi Ughellum tom. 1 Italiæ sacræ recusæ col. 883: Fama tenet primum Marsorum episcopum fuisse S. Rufinum, qui ex Amasea in Italiam descendit, ut Maximini rabiem devitaret, & hujus regionis renuntiatus fuit episcopus. Tradunt hunc in castello Transacco ecclesiam consecrasse, quam postea S. Rufini vocarunt, ibidemque cum tredecim sociis corpus S. Cæsidii ejusdem filii requiescere. Sub titulo abbatiæ ecclesia hæc collegiata est, omnium ecclesiarum hujus diœcesis splendidissima.

[2] [antiqua veneratione gaudet S. Cæsidius martyr,] Idem scriptor col. 886, ubi narraverat S. Cæsidium in eadem ecclesia, truncato primum brachio, fustibus cæsum esse, de sepultura ejus subdit sequentia: Et Cæsidius quidem seorsum a sociis honorificentiori loculo, nullique alteri usque ad hæc nostra tempora pervio exceptus est, tamquam cujus sanctimonia vitæ celebrior haberetur. Mutius Phœbonius, qui eidem ecclesiæ præerat abbatis titulo, in Historia Marsorum lib. 3, pag. 150 ait, ecclesiam illam B. Mariæ Virgini dedicatam fuisse a Rufino, & pag. 152 affirmat, destructam fuisse Hungarorum in Italiam incursionibus, sed nobiliorem atque ampliorem resurrexisse, ac S. Cæsidii memoriæ sacratam. Porro uti hæc antiquis non probantur monumentis, ideoque minus apparent certa: ita certum est, ecclesiam illam jam seculo XI S. Cæsidio sacram fuisse; id enim probant litteræ Berardi Marsorum comitis & Gemmæ ejus matris, qui anno 1096 multa donaverunt ecclesiæ S. Cæsidii, quæ sita est in castro, quod dicitur Transaquæ. Litteras hujus donationis recitat laudatus Ughellus col. 891. Hinc antiquum S. Cæsidii cultum apud Transaquenses satis probatum habemus, etiamsi ipsius memoria in antiquis Martyrologiis non occurrat.

[3] Martyrologium Romanum hac die XXXI Augusti memoriam S. Cæsidii presbyteri ejusque sociorum martyrum annuntiat in hunc modum: [miraculorum gloria illustris. Acta vero ecclesiæ Transaquensis,] Transaquis in Marsis ad lacum Fucinum natalis sanctorum martyrum Cæsidii presbyteri, & sociorum, qui in persecutione Maximini martyrio coronati sunt. Ad hunc locum hæc observat Baronius: De quo (Cæsidio) diximus supra tertio Idus Augusti, cum de Rufino episcopo actum est. Celebris est ejus memoria Transaquis apud Fucinum lacum, ubi & multis quotidie miraculis illustratur: inde enim maternum nos genus ducentes, res testatas atque expertas loquimur. Accipe etiam, quæ notarat ad diem XI Augusti de Rufino ac Cæsidio, quem cum aliis illius vocat filium: Legi, inquit, tam ejus (Rufini) quam S. Cæsidii ejus filii martyrii Acta ab eadem ecclesia (Marsorum) accepta; quæ tamen non levi indigent emendatione. Id sane verissimum esse experior, si modo emendari possent Acta ecclesiæ Transaquensis, quæ Mss. præ manibus habeo.

[4] Subdit Baronius: Reperimus vero alia illis fideliora, [quæ de Rufino agunt & Cæsidio, fabulis sunt plena:] sed imperfecta, nobis impartita ab ecclesia Pistoriensi, producta tantummodo usque ad Rufini carcerem, in quem Romæ detrusus fuit. Cetera autem, quæ desiderabantur in primo exemplari, ab alio aliquo sunt superaddita, qui maluit ea suo ingenio ad finem perducere, quam relinquere imperfecta; quibus tradit Rufinum solutum vinculis quievisse in pace tertio Idus Februarii, Cæsidiumque filium absque martyrio decessisse sexto Idus Aprilis. Quibus quidem tum prædicta Acta, tum etiam vetus traditio prædictæ ecclesiæ, & antiqua monumenta contradicunt: quibus constat sanctum Rufinum una cum Silone & Alexandro apud Reate fuisse truncatum capite, tertio Idus Augusti, Cæsidium autem passum esse Transaquis, apud lacum Fucinum, pridie Kalend. Septemb. Viget ibidem utriusque Martyris religiosa memoria multis miraculis illustrata. Hactenus Baronius.

[5] Porro quod ait, Acta imperfecta ecclesiæ Pistoriensis fideliora esse, [nec probatæ fidei sunt Acta imperfecta ecclesiæ Pistoriensis.] quam sint Acta Transaquensia, non ita intelligi potest, acsi Acta illa fidei essent omnino probatæ. Aut certe si id velit Baronius, ei assentiri nequeo. Habeo geminum apographum Actorum Pistoriensis ecclesiæ, quæ tantum perducuntur usque ad Romanum Rufini carcerem, ita ut dubium non videatur, quin eadem sint cum iis, quæ legit Baronius. Verum non ausim affirmare illa fidei esse satis certæ, cum in iis multa narrentur modo parum verisimili, & clarum sit illorum scriptorem non esse antiquum. Accipe titulum Actis istis præfixum, ex quo abunde patet non admodum vetusta esse: De sancto Rufino episcopo, cujus corpus in cathedrali civitatis Pistoriensis requiescit, ex antiquis ejusdem ecclesiæ monumentis. Etenim si ex antiquis monumentis Acta fuere conscripta, illa ipsa necessario ab ætate Sancti longe sunt remota. Itaque dicendum videtur, Acta Pistoriensia minus quidem aperte fabulosa esse quam Transaquensia; attamen certam fidem non mereri. Porro Acta Transaquensia notantur transcripta ex codice antiquissimo ecclesiæ Transaquensis, & majoribus nostris communicata fuerunt a Ferdinando Ughello, qui multa ex illis descripsit in S. Rufino Marsorum episcopo tom. 1 Italiæ sacræ. Multo longiora hæc sunt quam Pistoriensia, & aliorum etiam Martyrum cædem referunt, de quibus nihil in Pistoriensibus. Aliqua fortasse vera continent, sed tot figmentis sunt exornata, ut vera a falsis difficulter discerni possint.

[6] [Acta, licet fabulosa, edenda, quia reliquiæ Sanctorum,] Porro Sollerius ad diem XI Augusti de S. Rufino Marsorum episcopo disputavit, adeoque Acta, hæc edere potuisset, cum præcipue agant de S. Rufino. Verum maluit illa seponere in hunc diem, quod communia essent S. Cæsidio, de quo hic erat agendum. Gemina igitur de causa judicavi expedire, ut Acta ista, licet fabulis inquinata, hic ederem. Primum ut appareat eruditis, quo nitantur fundamento, quæ de Rufino & Cæsidio liberaliter narrant neoterici. Deinde vel maxime, quia reliquiæ Sanctorum, de quibus in Actis fit mentio, servari dicuntur in ecclesia Transaquensi S. Cæsidio sacra. De reliquiis autem istis Mutius Phœbonius lib. 3 Historiæ Marsorum pag. 152 habet sequentia: Sanctorum Martyrum reliquiis, qui ibidem a Maximini ministris coronari meruerunt, venerabilis (est ecclesia Transaquensis S. Cæsidii) quarum major pars in lipsanotheca in cappella ad fornicem in cornu Epistolæ, in effigiatis ligneis uniuscujusque Martyris capitibus, auro argentoque linitis, inter quæ tantum ærea argento dealbata sancti Ruphini episcopi & S. Eutichii capita, illorumque non parvam partem ossium continentia, & ipsius sancti Cæsidii in theca argentea brachium, quod mira odoris fragrantia redolet, inclusa servantur.

[7] [de quibus in illis agitur, servantur in ecclesia Transaquensi:] Et sunt aliqua ex illius corpore fragmenta, quæ Alexander abbas anno MCDXXV in lignea statua, quam martyri Cesidio cum sacello, ex inciso lapide, auro adumbrato, in aula ad cornu Euangelii sacravit reclusitque. Reliqua tum corporis ipsius, tum aliorum ibidem quiescentium (quorum nec nomina adhuc innotuerunt) nondum Omnipotens permisit publicæ venerationi prodi. Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ recusæ col. 887 de iisdem reliquiis hæc memorat: In ecclesia autem Transaquensi spinale os cum capite sancti Andreæ proconsulis, reliquiisque SS. Niceæ & Aquilinæ martyrum, capitibusque SS. Silonis & Alexandri martyrum honorifice asservantur. Traduntque S. Cæsidium decisum sibi brachium suis ipse manibus in altari ejusdem ecclesiæ condidisse, cedente petra, ut asservandum reciperet. Dirutum altare postea est, cum ecclesiam illam reparare aggrederentur, tametsi usque ad hæc nostra tempora tam grande miraculum haud exciderit mortalibus. Sub majori altari reliquiæ inventæ sunt SS. Vibii, Placidi, Eutychii, aliorumque S. Cæsidii sociorum. De omnibus autem hic memoratis Martyribus agitur in Actis Transaquensibus, imo & de aliis quibusdam.

[8] Porro antequam edamus Martyrum istorum Acta memorata, inquirendum videtur, sub quo imperatore fuerint martyrio coronati. [passus est Cæsidius cum aliis sub Maximino I, vel Maximiano.] Acta Transaquensia constanter nominant Maximinum imperatorem, indeque plurimi dixerunt sub Maximino passos esse hosce Martyres. Hinc infert Tillemontius tom. 1 Monument. eccl. in Persecutione Maximini I art. 2 rem contigisse sub Maximino I, cum Maximinus II in Italia numquam sit dominatus. In hac sententia martyrium figi debet circa annum 236. Acta Pistoriensia Maximianum imperatorem designant, nisi incuria transcribentium id sit factum, & legendum sit Maximinus, sicut in apographis vox aliquando scribitur & legisse videtur Baronius: nam Acta Pistoriensia ceteris prætulit, & martyrium tamen sub Maximino collocavit. Verum, si quid fidei Acta etiam Pistoriensia mereantur, dicendum necessario est Martyres non esse passos sub Maximino, sed sub Maximiano. Quippe imperator Romæ fuisse dicitur, eoque ad ipsum perductus Rufinus episcopus. At vero Maximinus imperii sui tempore Romæ numquam fuit, ac ne in Italia quidem, nisi in fine vitæ prope Aquileiam, ubi a militibus occisus est, dum Italiam rebellantem volebat subigere. Itaque si Actis standum esset, collocandum foret martyrium sub imperio Maximiani. Verum cum Acta etiam Pistoriensia indubitatam fidem non mereantur, dubie sub Maximino vel Maximiano mortem sanctorum Martyrum figere malui. Nunc Acta qualiacumque accipe; ad quæ suis locis observabimus, quæ supersunt dicenda, & exponenda. Porro pro S. Rufino, de quo Acta præcipue tractant, videri etiam possunt, quæ ad XI Augusti disputavit Sollerius.

ACTA FABULOSA
Auctore anonymo
ex vetusto codice Transaquensi.

Cæsideus presb. martyr Transaquis in Marsis (S.)
Socii ejus Transaquis in Marsis (SS.)

BHL Number: 7361

A. Anonymo.

CAPUT I.
Capti SS. Rufinus & Cæsidius, ac fidem professi cæduntur: immissæ ad eos pervertendos in carcerem Nicea & Aquilina convertuntur: ac dein Alexander & Silon milites.

[Mota persecutione, dum Andreas proconsul erat Amasiæ,] Triumphales Martyrum laudes, & victrices trophæos sanctorum Ruphini, atque Cæsidii & Sociorum ad gloriam Domini nostri Jesu Christi omnibus fidelibus scribere censuimus. Qui impiissimi Maximini a imperatoris temporibus, sanguinem suum fundentes pro Christi nomine, adepti sunt perennis gloriæ palmam, & laudabilis victoriæ coronas. Ea namque tempestate facta est ingens persecutio Christianorum, & hac lege diffinitum est: quod siquis Christicola non offerret diis libamina, sine audientia capitalem subiret sententiam. Unde factum est, ut beatus Ruphinus & Cæsidius, collecta Christianorum multitudine, non longe a civitate Amasiæ b inter latebras petrarum sese latendo absconderent, & diebus & noctibus in vigiliis & orationibus artius vacando insisterent. In eadem civitate erat proconsul nomine Andreas c, qui imperatoria ditione hoc fungebatur officio, & infestissimus erat nomini Christiano: qui, ut leo rugiens circuit quærens quem devoret, sic circa Sanctorum frendens ovilia meditabatur, qualiter Sanctorum corpora sub ipsius laniatibus interirent, & variis cruciatibus fatigata perirent.

[2] [ei sistuntur Rufinus ac Cæsidius, & fidem] Et quia lux nequit latere in tenebris, contigit quadam die, ut beatus Ruphinus & Cæsidius a paganis tenerentur, & proconsuli Andreæ præsentarentur: quibus proconsul dixit: Relatum est nobis, vos esse imbutos artibus magicis, & nolentes flectere colla diis omnipotentibus. Per salutem Maximini imperatoris, & per magnificentiam & clementiam Dei Apollinis, si eorum nomina contemnendo spreveritis, & turifera sacrificia non obtuleritis, omnia tormentorum genera vestra experientur corpora, & diversis passionibus a vobis hujus vitæ auferentur gaudia. Beatissimi Ruphinus & Cæsidius respondentes, dixerunt: Nos præstigiis maleficæ artis nullo modo sumus educati; sed ab ipsis cunabulis verissimi Christiani, credimus Deum Creatorem omnium rerum, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum ab utroque procedentem, & confitemur verum Deum unum in Trinitate, & Trinitatem in unitate: & confitendo veneramur Filium Dei unigenitum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, quæ virgo fuit ante partum, & virgo extitit post partum.

[3] [libere profitentur] Dixit itaque proconsul: Quomodo vos dicitis Virginem ante partum fuisse, & post partum Virginem permansisse? Beati Ruphinus & Cæsidius dixerunt: Videns Deus Pater, quod totus mundus perierat, misertus est humano generi: misit Filium suum in terris, introïvit in uterum Virginis, nobis ut appareret visibilis, indutus carne humana sine peccati semine, & exivit per clausam portam, per quam Ezechiel propheta vidit in somnis Deum ante secula procedentem pro salute mundi: & iterum erat clausa, demonstrans Virginem, quæ permansit Virgo post partum: nam in præsepio positus ab angelo est annuntiatus, a pastoribus est demonstratus, & a magis adoratus, & cum hominibus triginta annos est conversatus, & in multis miraculorum signis ostensus est verus Deus. Primum in Chana Galileæ de aqua vinum fecit: puerum centurionis a febribus eripuit, & archisynagogi filiam, & juvenem extra portam delatum resuscitavit, & Lazarum jam quatriduanum de monumento evocavit. Postremo vero post miraculorum signa multa mortis pertulit exitium, quo a nobis tolleret mortis imperium.

[4] [& minas contemnunt:] Dum hæc & alia multa constanti pectore proferrent, proconsul respondit: Jam ambages vestrorum verborum cessent, & incunctanter monita nostra accipite, & deos nostros non blasphemando sed sacrificando ad salutem vestram inflectite. Sin autem, faciam vos in tormentis deficere. Sancti Martyres respondentes, dixerunt: Per virtutem Domini nostri Jesu Christi minas tuas non pertimescimus: quia minæ tuæ hodie exardescunt, & cras evanescunt, & ideo quidquid vis, in suppliciis excogita, quia præceptis tuis obtemperare parvipendimus, & idolorum culturam pro nihilo ducimus.

[5] Tunc proconsul his verbis nimium commotus, jussit suis satellitibus, [cæsi graviter includuntur carceri.] ut ora amborum cum lapidibus contunderent: qui statim ministri diaboli cœperunt ora eorum contundere: & inter ipsa tormenta sic clara voce dicebant: Christe Deus clemens, disrumpe vincula mortis, ut tibi devota dicamus cantica laudis. Sancti vero Martyres incolumes persistebant, ut ita cæsi minime deficerent. Jussit autem proconsul claudere eos in privata custodia, donec excogitaret, qualibus tormentis, vel blandis suasionibus posset eos revocare ad culturam deorum suorum.

[6] Erant autem in ipsa civitate duæ mulieres turpissimæ, [Duæ meretrices in carcerem missæ, ut tentarent Sanctos,] quæ ita magica arte erant edoctæ, ut mentes hominum a suo proposito valerent avertere: quas suo conspectui proconsul jussit præsentari, & talibus dictis animos earum allicere: Si vestris dulcissimis suasionibus quiveritis Ruphinum & Cæsidium ad culturam deorum impellere, vos magnæ super terram eritis & ditissimæ, & a me infinitum pondus auri & argenti recipietis plenissime. Tunc Nicea & Aquilina d deceptæ proconsulis promissionibus quærunt satisfacere ejus pestiferæ exhortationi: intrantes autem carcerem, ubi Sancti Dei inclusi detinebantur, tanti odoris fragrantia sunt refectæ, ut omnis balsami illic suavitas videretur adesse: quam tanti splendoris plenitudo secuta est, ut pro nimietate tantæ claritudinis in terram corruerent, ut per dimidiam fere horam surgere nequirent. Accedentes autem beatissimi Martyres, Surgite, inquiunt, sorores, nolite timere. Illæ autem surgentes continuo, & nimio stupore correptæ, stabant nihil dicentes. Sancti vero Ruphinus & Cæsidius interrogantes eas, Unde, inquiunt, estis? Illæ autem respondentes, dixerunt: Ancillæ vestræ mulieres hujus civitatis sumus: misitque nos proconsul, ut illecebris & admonitionibus hortemur vos, quatenus consensum animi vestri ad votum ejus inclinaremus.

[7] Petimus itaque, ut faciatis nos participes vitæ æternæ. [ab eis convertuntur,] Nos enim confitemur ipsum esse Deum omnipotentem, cujus lumine illuminatæ sumus, cujus gratia factæ sumus salvæ, qui vocavit nos de tenebris ignorantiæ in suum lumen admirabile. Audientes Christi Martyres verba Niceæ & Aquilinæ, hanc orationem fuderunt ad Dominum pro earum ignorantia: Deus omnipotens, Creator omnium rerum, inspira in eis spirationem vitæ æternæ, & fundamentum veræ fidei corrobora in eis, ut te cognoscant, te laudent, teque adorent & te glorificent: quia tu es Deus benedictus in secula seculorum. Amen. Et conversus beatus Ruphinus ad mulieres, Quæ sunt, inquit, nomina vobis? Quarum una ait: Altera ex nobis Nicea vocatur, altera Aquilina, & hactenus deditæ fuimus idolorum cultibus, & meretricandi voluptatibus. Sanctus Cæsidius ait: Vultis verum lumen, corpus illuminans & animas, percipere? Utræque autem hæc audientes, Nos, inquiunt, nihil terrenum, nihil carnale cupimus, nisi Christum, in quem creditis vos, Ministri ejus. Per ipsum vos deprecamur, ne differatis nos illuminare per lavacrum regenerationis æternæ.

[8] [quæ baptizatæ revertuntur ad proconsulem, & fidem profitentur.] Tunc beatus Ruphinus & Cæsidius jusserunt afferri aquam, & fontem sacri lavacri benedicentes, utrasque unda sacri baptismatis consecrarunt, & docentes eas omnia, quæ sunt vitæ æternæ, hæc monita salutis dederunt: Vos ergo famulæ Christi, cum steteritis ante reges, & in conspectu principum, nolite pavendo cogitare, qualiter respondeatis; Dabitur enim vobis, dicit Dominus, in illa hora quid loquamini. Et continuo regressæ ad proconsulem, steterunt in conspectu ejus, quas ut proconsul vidit, his sermonibus affatus est eas: Num rebelles deorum consentient diis nostris offerre placita munera? Responderunt Nicea & Aquilina: Qua audacia talem blasphemiam præsumis ore proferre, ut dicatis deos idola manu facta, & adscribas deitatem ligno & lapidi? Non legistis dicentem David? Simulacra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum, similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis. Proconsul respondit: Ut video, seductæ estis per maleficia Ruphini & Cæsidii. Responderunt famulæ Christi: Non sumus seductæ, sed reductæ ad fidem veram, & ad lucem inextinguibilem, quæ illuminat omnes homines, qui quærunt vitam æternam.

[9] [Ab illis mulieribus convertuntur duo milites,] Hæc & his similia illis dicentibus, duo ex militibus Silon & Alexander prorumpentes in vocem, dixerunt: Ergo est alia vita præter istam? Famulæ Christi dixerunt: Ergo ista, qua vivitur, vita est? Quam humores corrumpunt & dissolvunt, tristitiæ consumunt, escæ inflant, jejunia macerant, sollicitudo coarctat, securitas hebetat. Hæc vita suos amatores fallere non trepidat, edacitatem gulosis præparat, ebrietatem temulentis ingerere festinat: qui istam vitam amplecti desiderat, post dissolutionem caduci corporis ad interitum sine fine perducit. In illa etenim vita numquam esurire permittitur, non sitire, non languescere, nec ullas angustias habere: sed ibi jugiter sonant Sanctorum organa, ibi cinnamomum & balsamum dant virgulta odorifera, ibi angelicus cœtus ante tronum Dei nova depromunt cantica, & adorant viventem in secula. Dum hæc & alia multa Famulæ Christi dicerent, præfati milites Silon & Alexander clara voce dixerunt: Unus est Deus Christianorum, quem istæ ejus Famulæ prædicant: ipsum adoramus & laudamus, qui tanta & talia suis cultoribus præstat beneficia: & confestim miserunt se ad pedes earum, & osculabantur genua earum: & orantes dicebant: Per illum vos adjuramus, in quem creditis, ut nobis insinuetis, quo ordine purificatæ estis a sordibus idolorum. Tunc Nicea & Aquilina omnem testis * superioris ordinem recensentes, & qualiter consecutæ sunt per beatos Martyres baptismatis mysterium, seriatim curaverunt exponere.

[10] [quos S. Rufinus baptizat.] His auditis Silon & Alexander concurrerunt ad carcerem, & jactantes se ad pedes sanctorum Ruphini & Cæsidii, clara voce dicebant: Sanctissimi ac beatissimi Christi Martyres, obsecrantes vos precamur emundari fonte baptismatis, & renovari imaginem interioris hominis, & sicuti illuminatæ sunt Nicea & Aquilina, & salvæ factæ sunt unda sanctæ regenerationis, sic & nos purificari per vos cupimus, & carere idolorum sordibus, & credere in Deum, quem prædicatis vos, famuli Christi. Beatissimi vero Martyres respondentes, dixerunt: Si creditis in Deum Patrem omnipotentem & Jesum Christum Filium ejus unigenitum, & Dominum nostrum natum & passum, & in Spiritum Sanctum, omne, quod petitis, procul dubio merebimini impetrare. Illi autem dixerunt: Jam semel vobis diximus, quia in Christum perfecte credimus, & tantum baptizari volumus, quo purgemur peccatorum fæcibus. Eadem quippe hora jussit beatus Ruphinus venire aquam, & benedicens eam, baptizavit eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, & confirmavit eos in fide Christi.

ANNOTATA.

a Incertum esse, an sub Maximino an vero Maximiano passi sint Sancti, diximus in Comm. num. 8.

b De hoc loco Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis tom. 1 sic ratiocinatur: Hujus nominis duæ esse civitates narrantur; Amasia scilicet in postrema parte Phrygiæ prope flumen Albim, quod olim Romani imperii terminus, pertinetque ad Germanos, illamque mediam abluit Amasius flumen, unde nomen traxit, hodieque Marpurg vulgo appellant, cujus Abrahamus Ortelius meminit in sua Geographia. Non pauci hic errores. Etenim Amasia quidem, seu Amisia oppidum in extrema Frisia, (non Phrygia) fuit ad flumen Amisiam (aliis Amasium vel Amisium, nunc vulgo Embs dictum;) verum Amisia cumoppidum tum flumen, totaque Frisia longe distat ab Albi flumine, longe etiam a Marpurgo Hassiæ oppido non ignobili, ita ut Marpurgum esse nequeat, si ad flumen Amasium in extrema Frisia fuerit situm, ut satis videtur colligi ex Tacito lib. 2, cap. 8, ubi ait: Classis (Romanorum) Amisiæ relicta; locus enim aliquis seu oppidum designatur ad flumen Amisiam, cum ante narrasset classem per oceanum provectam fuisse ad flumen Amisiam. Porro præcedentibus subdit Ughellus: Altera Amasia Cappadocum jurisdictio est, patriaque Strabonis, ut ipsemet testatur in lib. XII. Hæc Amasia celebris fuit & archiepiscopalis civitas, & hodie sub Turcarum potestate est, a quibus Amnesan vocatur. Vix animum induco, ut credam ex utravis hac urbe oriundum fuisse S. Rufinum, quia nulla est horum Actorum auctoritas. At si constaret natum fuisse in alterutra, id omnino credendum esset de Amasia Ponti seu Cappadociæ, cum fides iis temporibus promulgata necdum esset in Frisia. Nititur quidem Ughellus Amasiæ (quam Phrygiæ metropolim perperam vocat, cum oppidum fuerit vix hodienotum in Frisia) honorem istum vindicare. Sed rationes, quas affert, parum sunt efficaces, & partim erroneæ.

c De hoc Andrea proconsule alibi nihil invenio nisi quod de reliquiis ejus Transaquis diximus ex Ughello. Quæ vero hic narrantur de ejus conversione & martyrio, ridicule conficta sunt.

d In Actis S. Christophori eodem fere modo inducuntur Nicæa & Aquilina meretrices, in carcerem missæ, ut S. Christophorum tentarent, a quo convertuntur. Vide Acta illa hisce nihilo meliora ad XXV Julii, & ea, quæ de SS. Niceta vel Nicea & Aquilina disputata sunt ad XXIV ejusdem mensis. Videtur auctor horum Actorum multos Sanctos, qui diversis temporibus & locis passi sunt, conjungere voluisse, quod eorum reliquiæ quædam Transaquis serventur. Certe nullam merentur fidem, quæ de hisce subjunguntur.

* f. gesti vel rei

CAPUT II.
Martyrium Niceæ & Aquilinæ: conversio Proconsulis, & fuga hujus & aliorum in Marsorum provinciam.

[Cæduntur Nicea & Aquilina,] Ipsa quoque die perrexerunt ad proconsulem, & dixerunt: Audi, proconsul, & pro certo scias, quia Christiani sumus, & ulterius idolis manufactis non serviemus. Tunc proconsul furore correptus, jussit ad se adduci Niceam & Aquilinam, & dixit eis: Ecce mentes hominum immutatis magicæ artis studiis, & docendo superstitiosam sectam a cultura deorum abstrahitis; unum ergo e duobus eligite, aut propriis manibus deorum sacrificia perficite, aut diversis & acerrimis tormentis carnes vestras subjicite, quia pro deorum defensione, & statu reipublicæ faciam vos sub omni turpitudine deficere. Sanctæ Dei Famulæ dixerunt: Tormenta tua, pro quibus nos putas ad consensum tuum inflectere, omni modo contemnimus, & minas tuas intrepido animo respuimus, quia te expectat æternus interitus. Proconsul itaque dolens a mulieribus illudi, jussit eas expoliari, & diutius ante suum conspectum cædi: & tam diu fecit eas verberibus fatigari, quamdiu in membris earum nullum appareret vestigium sanitatis.

[12] [& capite minuuntur,] Alia autem die productæ sunt ante conspectum proconsulis, & ita incolumes perstiterunt salute corporis, acsi in earum membris non fuisset manus percutientis. Dixit eis proconsul: Ut video, confisæ maleficiis vestris minas contemnitis, & omnes cruciatus evaditis. Tunc dedit in eas sententiam, dicens: Niceam & Aquilinam non consentientes monitis nostris, & nolentes sacrificare diis, jubemus capite puniri. Milites autem, data sententia, duxerunt eas foras muros civitatis Amasiæ non longe uno milliario. A carnificibus decollatæ cum martyrii palma pervenerunt ad ætherea regna a.

[13] [Silon & Alexander minis frustra tentati,] Et alia die proconsul sedens pro tribunali, sibi præsentari fecit Silonem & Alexandrum, & talibus verbis collocutus est eis: Ut quid, cari milites, in tantam corruistis dementiam, ut immortales negligatis deos, & opretis cruciatus corporeos? Animadvertite ergo, & diligentius prospicite, & meos sermones auribus percipite, ut adoretis propitiatores deos, & solitis servitiis placate eos. Scitote ergo vos atrocissimis pœnis crudeliter succumbere, & tandem capitali sententia vitam amittere, si renueritis diis genua flectere, & sacrificiis & libaminibus assiduis insistere. Respondentes Milites Christi: Audi, Proconsul, si tibi videtur rectum & congruum experiri divinitatem vestrorum deorum, mitte tuos satellites per circuitum civitatis, ut tuo jussu omnis civitas congregetur ad istud spectaculum, & fac tibi in medio omnium aliquem deferri paralyticum, & nominatim dii tui a philosophis invocentur super delatum paralyticum: si ad invocationem nominum deorum vestrorum sospitatis fuerit reditus, dignum est ut adorentur ab hominibus: & si hoc nequiverint perficere, & ad invocationem Domini nostri Jesu Christi æger convaluerit, & surget; tale est ut relictis erroribus verissimæ Deitatis existas cultor verissimus.

[14] Tunc proconsul & populus unanimes his consenserunt assertionibus, [miraculo ipsum convertunt proconsulem,] & jusserunt in foro civitatis deduci paraliticum: & tota civitas ad istud ruit spectaculum. Præcepit ergo proconsul suis philosophis nominatim deorum suorum exprimere vocabula, ut præsenti ægroto in oculis omnium sanitatis afferrent remedia; quatenus per hoc appareret falsa aut verissima lenitatis eorum experientia. Præfati ergo philosophi parentes dictis proconsulis, nomina eorum deorum falsorum invocabant nominibus singulis. Verum nec deitas Jovis suis coruscationibus, nec Apollo suis auguriis & carminibus, nec sol suis splendoribus & luminibus, valuerunt sanitatis conferre præsidium ægroto. Tunc proconsul ira accensus, & rubore perfusus, dixit: Silon & Alexander præsentem propositionem nunc perficiant, & astanti paralitico salutis subsidia Dei sui invocatione, nobis cernentibus, conferant. Ad istam præceptionem Christi Milites perrexerunt ad pheretrum, & prostrati solo hanc orationem fuderunt ad Dominum.

Rex immense Deus, tellus quem pontus adorant,
Da nobis famulis, quæ pura mente precamur:
Auxilium misero sanitatis confer ægroto,
Omnibus ut pateat Deum te fore salutis,
Poscimus ecce, tibi notis succurre misellis,
Quatenus hi credant præsentes te omnia posse,
Qui sine fine gubernas secula cuncta per ævum.

Tunc dixerunt paralitico: Surge in Christi nomine, & pedibus tuis domum tuam revertere, & collauda Dei Filium omnium rerum conditorem, qui te ex limo ad suam formavit imaginem. Eadem hora surrexit paraliticus, & ad domum suam suis rediit pedibus, magnificando omnipotentem Deum laudabilibus vocibus.

[15] Proconsul autem, viso hoc miraculo, de loco, [qui etiam a Rufino baptizatur:] in quo sedebat, surrexit continuo, & ad carcerem festinans cursu præcipiti, quo clausi detinebantur Martyres beatissimi, advolvens se eorum sanctissimis genibus, iis assiduis utebatur deprecationibus: Oro vos, Athletæ Christi victoriosissimi, ut meis petitionibus annuere dignemini, quatenus, sicuti illuminati sunt Silon & Alexander per vestræ exhortationis monita, sic mereatur illuminari cæcitatis meæ ignorantia, quia hodie procul dubio agnovi lumen verum & incommutabile, quod illuminat omnem hominem venientem in corpore. Respondentes beatus Ruphinus & Cæsidius, dixerunt: Si credideris ex toto corde tuo, illuminari poteris corde & animo. Respondit proconsul: Ego credo in Deum sine dubio, quem vos prædicatis verbo salutifero, & ad certissimam agnitionem ejus properare desidero. Tunc beatus Ruphinus & Cæsidius se in terram prostraverunt, & hanc orationem ad Dominum fuderunt: Ave, Rex Christe, Deus gloriosissime, menti hujus proconsulis infunde amorem vitæ perpetuæ, ut, renunciatis cultibus idolatricis, omnipotentia Deitatis tuæ per ipsum manifestetur ceteris incredulis, & cognoscant te Creatorem suum proprium, qui sine fine regnas in perpetuum. Eadem hora allata est aqua, & benedicens eam, dixit proconsuli: Credis in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli & terræ? Respondit proconsul, Credo. Credis in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, natum ex Maria Virgine? Respondit: Credo. Et in Spiritum sanctum, procedentem a Patre & Filio? Et, respondente eo, Credo, baptizavit eum in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Et dum elevaretur de aqua, cœpit dicere voce clara: Unus est Deus Christianorum in cœlo & in terra.

[16] [proconsul fidem professus coram populo, abdicato munere, cum aliis fugit ad Marsos.] Sequenti namque die proconsul reversus ad palatium, præcepit omnem populum convenire ad publicum spectaculum, & facta concione, allocutus est tali sermone: Clari commilitones, attentius verba mea auribus percipite. Scitote ergo certissime arripuisse me Christianitatis dogma, & Christum Dei Filium omnibus modis colere fide verissima, & ulterius non accedere ad idolorum sacrificia. Ideo vestras legationes ad vestrum imperatorem mittite, & hæc auribus illius intimare satagite, ut officii sui procuratores ad has partes dirigat, qui suæ præceptionis monita custodiant; quia deinceps mei obsequii solatium habere non poterit: quia habeo corporis & animæ verum & perpetuum Dominum. Nam ego cognovi omnipotentem Regem regum omnium, qui propria ditione æternaliter gubernat omne seculum, cujus imperium est in æternum. Audiens autem populus talia, maxima accensus est furia, & ardescens in ira, misit per totam civitatem inquisitores, qui servos Dei Ruphinum & Cæsidium comprehenderent & vivos flammis exurerent. Christi autem Milites timore perterriti, in corpoream fugam lapsi sunt continuo: & ad Marsorum partes confugientes, in loco, qui Transaquæ dicitur, latitantes, ibi ecclesiam cœperunt construere, & laudibus & canticis spiritualibus die ac nocte insistere & Deo omnipotenti sacrificium & oblationes offerre assidue b.

ANNOTATA.

a Quæ hactenus relata sunt de Nicea & Aquilina, brevius sic expressit Ughellus loco ante assignato: Niceæ & Aquilinæ meretricum ac sagarum machinas & fraudes admovit (Andreas proconsul) expugnaturus martyrum tolerantiam. Sed vix intraverant carcerem, cum cælestis odoris afflatu luceque perfusæ, positis illecebrarum armis, vinctis ipsis deditionem fecerunt: a quibus fidei edoctæ mysteria, etiam sacro baptismate lustratæ sunt. Relataque eodem modo conversione militum, Quod … inquit, adeo pupugit proconsulem, ut ira percitus Niceam & Aquilinam minis adigeret ad sacrificandum, renuentes verberibus dilaniaret, divinitus pristinæ redditas sanitati, Amaseæ capite mulctaret. Sic & alia exprimit compendio Ughellus. Sed, licet ejus relatio concinnior sit & brevior, plus fidei mereri nequit, quam Acta ipsa, quæ secutus est.

b Qui consideraverit, quo modo omnes illæ conversiones ac demum fuga ex urbe Amasia ad regionem Marsorum narratæ sint, facile videbit, mera esse figmenta hominis, qui ne quidem noverat vel personis vel rebus vel locis convenientia fingere, ita ut vehementer mirer, hujusmodi nugas Ughello placere potuisse.

CAPUT III.
Capiuntur Sancti & Romam ducuntur, excepto Cæsidio, qui sponte venit ad carcerem, sed Rufini consilio recedit: Andreæ proconsulis martyrium.

[Delati apud imperatorem, ejus jussu capiuntur & Romam ducuntur:] Populus civitatis Amasiæ ad imperatorem celeriter cursores studuerunt dirigere, qui proconsulis delationem deferrent, & malignis accusationibus Sanctos Dei culparent, & talibus alloquiis contra beatissimos Dei Famulos imperatoris iram inflammarent: Sit cognitum piissimæ tuæ clementiæ, quod proconsul Andreas noviter recedendo a proconsulatus officio parvipendit cingulum tuæ militiæ, & sequendo monita virorum Ruphini & Cæsidii, sprevit deorum nostrorum sacrificia, factusque est verissimus Christicola: & cum aliis Christianis in Marsia degit provincia. Audiens autem hæc imperator nequissimus, congregatis plurimis militibus, præcepit apparitoribus, ut ad Transaquanas partes proficiscerentur quam citius. Venientes itaque milites imperatoris in Transaquanam terram, illico ingressi sunt ecclesiam, ubi beatissimi Martyres Deo offerebant sacrificia pro seculi indulgentia. Comprehendentes autem sanctum Ruphinum cum ceteris martyribus Romam perduxerunt, & nunciantes imperatori, ejus conspectui detulerunt: inter quos Andream proconsulem statuerunt.

[18] Quem imperator dulcifluis sermonibus ejus cupien allicere animum, [interrogatus ab imperatore Andreas,] tale protulit interrogationis exordium: Proconsul carissime, quæ vesania exorta est in tuo pectore, ut venerationem deorum relinqueres, & Christianitatis vocabulum usurpares? Noli ergo te tantæ dementiæ errori succumbere, ut cæcatus tenebris ignorantiæ amittas florem mundanæ lætitiæ. Ad hæc Andreas Christi athleta nobilis: Hactenus fui in tenebris infidelitatis involutus, sed arripiens veræ lucis tramitem, jam incipio hujus seculi decutere caliginem, & aspicere lucem inextinguibilem. Imperator respondit: Qua ratione ista prosequeris, & coram me pandere non vereris? Andreas respondit: Hucusque fui in tenebris erroris & perfidiæ, necdum carere valui, quia idola surda & muta adoravi: & Deum omnipotentem, qui fecit cœlum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, ignoravi: sed quia cognovi veritatem, penitus amisi interioris hominis cæcitatem.

[19] Dic mihi, inquit imperator, Andrea, quibus seductoribus vel doctoribus didicisti deos nostros spernere, [minisque & promissionibus incassum tentatus,] & nescio quem Deum cœpisti venerando excolere? Si ergo præbueris assensum præceptis imperialibus, ut offeras grata libamina diis immortalibus, ditabo te magnis & præcipuis muneribus & honoribus, ut fruaris hujus vitæ gaudiis cum bonis omnibus: sin alias, diversa pro contemptu deorum patieris supplicia, & tandem pœnaliter amittes gaudia vitæ. Ad hæc Miles Christi intrepido animo, Juxta, inquit, tuæ interrogationis principium accipe meæ responsionis eloquium. Percunctatus & citius magisterio edoctus sum relinquere tenebras erroris & anfractus suggestionis, & figere gressum in rectitudinis statum. En, hic est magister meus verissimus, cujus hortatu & instructione exutus sum perfidiæ tenebras, & ad agnitionem perductus sum veri luminis.

[20] [uti & alii deinde: concluduntur carcere.] Tunc imperator dixit: Dic nobis ejus officium & vocabulum, & quæ regio misit illos ad nostrum conspectum. Miles Christi Andreas respondit: Si vis scire ejus officium, cognosce ipsum esse episcopum & Ruphinum ejus vocabulum, & Amasiæ civitatis civem esse idoneum. Duo autem isti, qui tuo conspectui videntur assistere, Silon & Alexander vocantur nomine, qui una nobiscum funguntur Christianitatis nomine, atque renati sunt sacri fontis baptismate. Imperator dixit illis: Acquiescite consiliis meis, & adorando deos sacrificia exhibete eis, & præclari atque famosissimi in omni ditione mea eritis. Responderunt ergo beatissimi Martyres: Nos adoramus Deum omnipotentem, qui verbo suo cuncta creavit ex nihilo, cujus Majestas nec incipit nec desinit in seculum. Ipsum quotidie colimus & adoramus, & sacrificium laudis ei offerimus: alium autem Deum præter ipsum respuimus, cujus virtute & auxilio omnia tormentorum genera velut lutum platearum contemnimus. Tunc imperator ira commotus, præcepit eos retrudi in carcere, quousque excogitaret, quibus pœnis eos affligeret, & quo cruciatu debitum mortis exciperent. Ministri antem iniquitatis obtemperantes præceptis tyranni, miserunt eos in carcerem vinctos ferro.

[21] [S. Cæsidius fuga primum elapsus accedit ad carcerem,] Sed Cæsidius filius beati Ruphini in ipsa die comprehensionis beatorum Martyrum in Transaquinis finibus fugam iniit per montem, in quo ecclesia sua erat, ubi beatus Ruphinus incessanter orationum excubias persolvebat. Postera autem die in se reversus, ingemiscendo dixit talia: Vivit Deus, quia non bene operatus sum beatissimum Patrem mortis formidine territus relinquere, & martyrii palmam amittere: & flens & ejulans pervenit Romam, quo beatus Ruphinus cum præfatis martyribus clausus detinebatur in carcere, & tandem festinans abiit ad carcerem, & introgressus cecidit in faciem ante pedes beatissimi Ruphini, & amplexatis ejus genibus, veniam precabatur.

[22] [sed Patris consilio redit ad Marsos.] Cui beatissimus Pater, Revertere, inquit, Fili, ad locum, quem sacravimus & quotidianas oblationes offer omnipotenti Domino, donec per triumphum martyrii atria possis adire ætherei cœli. Respondens Cæsidius, dixit: Cur moras martyrii patior, & non profiteor me publica voce Christianum? Beatus Ruphinus respondit: Tempus tuæ vocationis nondum advenit, & interim incensum tuarum orationum assidue dirigatur ad Dominum, quousque per passionis trophæum acquiras regni cælestis bravium. Beatus autem Cæsidius confortatus monitis beatissimi Patris, rediit domum, & in ecclesia, quam sanctus Ruphinus consecraverat, jugiter permanens, vigiliis & orationibus solitæ servitutis pensum non cessabat omnipotenti Domino reddere a.

[23] [Andreæ proconsulis martyrium.] Transactis vero quindecim dierum spaciis, jussit Maximinus imperator Andream suo conspectui præsentari, & talibus exhortationibus dixit ad eum: Audi me, Andrea, tempus est, ut tuæ vanissimæ religionis instituta deseras; & invictissimo Deo soli adorando venerabilia sacrificia exhibeas; ut amplificatus & divitiis cumulatus, excelsior omnibus factus proconsulatus insulam b recipias, & jura magnorum post me obtineas. Miles Christi Andreas respondit: Quid prodest, o imperator, hujus seculi honorifica lucra captare, & parvo intervallo, morte interveniente, ad perpetuos cruciatus festinare? Animadverte Dominum dicentem in Euangelio: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, & detrimentum animæ suæ patiatur? Imperator respondit: Per deos immortales! si obstinata mente meis præceptis non obedieris, & deos non adoraveris, diversis cruciatibus interibis. Ad quem Miles Christi, Virtute, inquit, Domini mei Jesu Christi non vereor tormenta tua; quia iste temporaneus cruciatus ad tempus cito deficit, sed tuus æternalis interitus numquam finem habebit. Tunc imperator nimio furore correptus, dixit carnificibus: Suspendite eum in eculeo, & ungulis ferreis carnes ejus dilaniate, & donec deficiat, talibus suppliciis subjaceat. Ministri autem diaboli furiis accensi, in tantum carnes ejus, sicut eis fuerat imperatum, laceraverunt, ut costæ denudatæ carnibus palam apparerent astantibus omnibus; & sic inter ipsum cruciatum mortiferum sanctum commendatum Domino reddit spiritum.

ANNOTATA.

a Hæc de spontaneo Cæsidii ad carcerem accessu & reditu in aliis etiam Actis habentur.

b Insula antiquis etiam dicebatur domus ab aliis ædibus separata, ita ut cum iis non haberet parietes communes, qualis haud dubie erat domus proconsulis.

CAPUT IV.
Martyrium Rufini & sociorum, deinde Cæsidii cum aliis sociis, ac demum plurimorum.

[Maximinus, subacta rebelli civitate Assisiensi,] In ipso autem tempore in Assisii a civitate erat proconsul Aspatius nomine, qui excitavit seditionem contra statum Romanæ reipublicæ, & molitus est Romanam potentiam ad nihilum reducere. Qua seditione imperator commotus, & omnis Romanus populus, congregatis exercituum copiis, obsedit præfatam civitatem per tempus & dimidium temporis. Cives autem fracti bello & obsidione, tradiderunt semetipsos imperatoriæ ditioni, & sic proconsulis internecione liberata est civitas a Romana vastatione. Imperator vero, subacta civitate, moratus est ibi anno & mensibus quinque.

[25] In quibus diebus præcepit, ut tota civitas ad suum conveniret spectaculum, [ibidem ad se citat Rufinum & socios; quos promissis & minis frustra urget:] & jussit ut beatus Ruphinus & Silon & Alexander vincti deducerentur ante suum conspectum, quibus allocutus est, dicens: Vos estis, qui magicis artibus mentes hominum evertitis, & malignis suasionibus a cultura deorum abstrahitis. Beatus Ruphinus & Silon & Alexander unanimes respondentes, dixerunt: Nos non sumus magi, sed verissimi Christiani, & revocamus perditas animas hominum idolorum cultibus ad Creatorem suum, qui regnat in cælestibus; & ostendimus, quod ipse est verus Deus, cujus nutu reguntur universa, quæ sunt in cælo & in terra, & cujus dominatione & virtute ac imperio consistunt omnia visibilia & invisibilia. Ipsum ergo adoramus, prædicamus & pura mente colimus: idola vero manufacta pro nihilo ducimus, quia nec sibi, nec aliis possunt præbere auxilium; sed tantum in suis cultoribus conferunt æternum interitum. Dixit ad eos imperator: Ista vana & superflua verba sunt. Adorate deum solem, & eritis honorabiles & præclari ante meum conspectum: quod si renueritis subdere colla deorum sacrificiis, variis & exquisitis suppliciis peribitis. Sancti Martyres respondentes, dixerunt: Jam sumus Christi amore solidati, nec blandimentis ducimur nec minis terremur: fac, quod vis; quia idola surda & muta nullo modo adoramus.

[26] [in ignem conjecti manent illæsi,] Tunc imperator nimio furore repletus, jussit succendi fornacem, ut ibidem sancti comburantur, dicens: Modo apparebit, si Deus vester quiverit vos liberare de manibus meis. Cumque Christi Famuli pervenissent ad clibanum, hanc orationem fuderunt ad Dominum: Domine Jesu Christe, adesto nobis servis tuis in periculo incendii constitutis. Et sicut illæsos tres pueros ex fornacis voragine eduxisti, ita ut nec capillus quidem capitis eorum esset adustus, & ostendisti alienigenæ regi, quod tu es laudabilis Deus, ita dignare pandere ineffabilem tuam Deitatem omnibus astantibus, ut cognoscant omnes, quia tu es Deus solus regnans in secula seculorum. Tunc ministri apprehendentes Christi Martyres, projecerunt eos in clibanum collaudantes Jesum Christum omnipotentem Dominum. Et ecce angelus Domini in medio eorum astitit, & illos talibus exhortationibus admonuit, Nolite, inquiens, Milites Christi, formidare, quia manus Domini parata est vos confortare. Mox ergo, ut Christi Famuli ingressi sunt in ardentem clibanum, illico dissolutum est omne flammarum incendium, & exeuntes illæsi, ita ut nec capillus capitis eorum aliquid pateretur detrimenti, referebant Deo omnipotenti gratias, qui solita virtute semper in servis suis dignatus est ostendere operationes mirificas. Quod miraculum ut astantes populi viderunt, omnes una voce dixerunt: Magnus est Deus Christianorum, quem prædicat Ruphinus beatissimus, hunc coli oportet ab universis terrarum nationibus. Nos ergo illi fidem dantes, & in eum credentes, abrenuntiamus idolis & diabolicis præstigiis, quibus hactenus dediti fuimus, & ipsum Dominum solum ore & corde confitemur, & pro ejus nomine mori non veremur.

[27] [& tandem capite minuuntur; corpora a canibus intacta] Commotus autem imperator his & hujusmodi assertionibus, protulit hanc sententiam in sanctos Dei Martyres: Ruphinum, Silonem & Alexandrum, nolentes parere dictis imperialibus, & præbere consensum cærimoniis augustalibus, jubemus capite puniri. Perducti sunt autem sancti Dei Martyres foras muros civitatis Assisii mense Augusti tertio Idus, ibique decollati sanctas animas Domino commendaverunt: corpora autem eorum jacuerunt ibi quinque diebus ad exemplum Christianorum. Inde ad laniandum & devorandum illa canes, & alias feras pessimas adduci jussit: quæ ferarum genera, ad devorandum prædicta corpora perducta, eis visis, non solum non gustarunt, sed, plurimis populorum præsentibus, personis utriusque sexus cernentibus, ante ipsorum Sanctorum corpora flexis genibus miraculose inclinantur, plurimis signis & ululatibus immensis ipsa lincta corpora adorando.

[28] Tunc Cæsidius presbyter filius ejus cum Simplicio & Euchitio & Placidio & Vibio & Crescentio & Martiali ac Colliberto Christi martyribus commilitonibus, [Cæsidius cum sociis sepelit Transaquis: quos ideo morti addicit imperator:] qui severissimis imperatoris persecutionibus ad Transaquanum locum ierant permansuri, ubi assiduas orationes & sacrificia quotidiana Domino offerebant pro seculi indulgentia, nocte perrexerunt ad locum, ubi corpora sanctorum jacebant: quibus subreptis, reversi sunt ad eorum cubiculum, & in eodem loco b ca occulte sepelierunt. Alia autem die perrexerunt quæstionarii, ut viderent, si corpora ibidem jacerent, & non invenerunt. Tunc perrexerunt ad imperatorem, & talia dixerunt: Piissime imperator & semper auguste, notificamus excellentiæ tuæ, quia in provincia Marsorum, in loco, qui Transaquæ vocatur, est Cæsidius Ruphini episcopi filius, qui etiam nocte veniens corpus Patris sui abstulit, simulque cum eo, & aliorum asportata corpora sepelivit in Transaquis cum honore. Tunc imperator, rugiens ut leo, & stridens dentibus super eum, dixit ministris suis: Ite ad locum illum, & sine interrogatione gladio interficite eum, ubicumque poteritis invenire, ac alios, quos secum inveneritis nostrorum deorum fidem subvertentes.

[29] Cæsidius autem venerabilis presbyter in eadem ecclesia morabatur cum Placidio & Euchitio c, [martyrium Cæsidii & aliorum.] & pluribus venerabilibus, & sanctis fratribus. Ubi autem venerunt milites & invenerunt eum, & alios, Domino sacrificium offerentem, sine interrogatione percusserunt eos gladio, & sic animas sanctas Domino reddiderunt. Corpus autem beati Cæsidii ab aliis occulte & semotim in eadem ecclesia recondiderunt cum hymnis, & canticis spiritualibus pridie Calendas Septembris: ubi florent orationes ejus cum multis miraculorum signis usque in præsentem diem, cum supra dictorum Sanctorum corporibus ibidem tumulatorum, & reversi nunciaverunt omnia imperatori. Martyrizati sunt autem Christi Milites ab imperatore Maximino d, & capitalem susceperunt sententiam. Post hæc vero reversus est imperator in urbem Romam, multitudinem autem illorum, qui crediderunt Domino Jesu Christo in Assisii civitate, vinctos perduxit Romam, & cum gloria suscepti sunt a Romanis: & jussit imperator eos in carcerem recipi. Post quindecim dies præcepit imperator Christi Milites ante suum conspectum præsentari. Quo facto, dixit eis: Eligite vobis de duobus unum, aut mortem aut vitam. Martyres Christi dixerunt: Nos propter Dominum Jesum Christum magis volumus mori, ut obtineamus vitam æternam. Dixit igitur imperator: Si isti extincti non fuerint, multi peribunt: & iratus protulit in eis sententiam, & dixit: Istos sacrilegos & nolentes obedire, & immolare diis meis, jubemus capite puniri. Deportati sunt foras muros portæ Salariæ & decollati ibi numero mille decem & septem e Martyres, & sic in pace sanctas animas reddiderunt Christo Domino. Ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui est honor, gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Assisium urbs est antiqua Umbriæ cis Apenninum, hodieque nota in ditione Ecclesiæ. Porro hic plane novam orditur fabulam impostor audacissimus, dum proconsulem imperatori rebellem, & urbem Italiæ per sesquiannum obsessam fingit,ut tandem Martyres deducat Assisium, ibique occisos affirmet. At nihil de hac rebellione & obsidione tam diuturna innotuit antiquis scriptoribus, qui res tam memorabiles omittere non potuissent: & dum fingit ea sub Maximino, qui, dum imperator erat, in Italia numquam fuit, magis ignorantiam suam prodit.

b Non satis perpendit scriptor ille, quanta sit locorum illorum distantia, cum scripsit Assisio hoc modo delata Transaquas esse prædicta corpora. Si Martyres revera Transaquis sint sepulti, & passos ibidem esse verisimilius est. Reate coronatos esse, scribit Baronius citatus in Comm. num. 4. At ignoro, quo nitatur fundamento, adeoque quam res sit certa.

c Ughellus, dicens horum reliquias servari Transaquis, Placidum vocat & Eutychium.

d Ad marginem Ms. notatur, Alias Dagno. Dagni illius tamquam Amasiæ in Cappadocia regnantis meminit etiam Jacobillus in Rufino. Præterea in quodam apographo, quod Assisio nobis missum fuit, quodque agit de inventione corporis S. Rufini Assisinatis, quem cum Rufino Marsorum episcopo confundunt, notatur Fulginii apudJacobillum haberi passionem quamdam Rufini, quæ inchoatur his verbis: Temporibus Dagni imperatoris, qui in urbe Amasiæ regnabat, in eadem civitate erat proconsul Andreas Statilates. Idem Dagnus occurrit in Actis fabulosis S. Christophori, quæ data sunt ad 25 Julii, nec in ullis historiis notus est.

e Digna sane totius fabulæ catastrophe! Videbit satis studiosus lector, quam multa in his Actis ab omni etiam verisimilitudine recedant, etiamsi id ubique non notaverim.

APPENDIX
Auctore anonymo
De miraculis S. Cæsidii post mortem, ex Ms. Lucæ Holstenii.

Cæsideus presb. martyr Transaquis in Marsis (S.)
Socii ejus Transaquis in Marsis (SS.)

BHL Number: 7370
a

A. Anonymo.

[Cum ecclesia S. Cæsidii combusta esset a paganis,] Post hæc venientes Christiani, sepelierunt corpus B. Cæsidii cum honore in ecclesia, sepultis cæteris aliis corporibus simul. Et inde multa donantes prædia, suisque opibus valde eam ditantes, ob amorem beatissimi martyris Cæsidii aliam decentiorem disposuerunt fabricare ecclesiam. Post multa vero annorum curricula omnipotentis Dei judicio supervenientes Pagani b, igne vel gladio totam Marsorum devastaverunt provinciam, venientesque in Transaquanam terram similiter gladio peremerunt, quos capere potuerant: qui etiam ad ipsam beatissimi Martyris basilicam accedere non titubantes, eam incendio consumpserunt: insuper & mœnia diruerunt. Quod increduli concives videntes, aliquantulum detrahere cœperunt inclytum Cæsidium agonothetam. Sicut enim aliquando inimici Judæi, insultantes Domino Jesu dicebant: Alios salvos facit, se ipsum non potest salvum facere; ita isti profani Christi Famulo aiunt: O Cæsidi, ubi sunt minæ tuæ, quibus tenebas impios? Ubi sunt gaudia, quæ promittebas nobis? Et si tantum dilexisti Dominum, ut pro eo morti succumberes: ergo in cælis cum ipso regnas, ut tu fatus es: quare ecclesiam tuam diruere permittis?

[2] Non igitur immemor Dominus verbi, quo fidelibus ejus promiserat, [illi excæcantur; & ecclesia restituitur.] Si credideritis, majora horum facietis, virtutes innumeras per suum dignatus est ostendere Famulum, ut unde primitus detrahere inceperant, inde & gratulari inciperent. Quicumque ergo ad debellandam vel devastandam non tantum suam basilicam, sed, ut ita dicam, totam sibimet commissam provinciam, voluisset accedere, ad milliarium fere dimidium ab ejus basilica, transitum orbatus lumine c, ac membris attractus, minime habere poterat. Hoc miraculum Christiani cernentes, Cæsidium non tantum animarum, verum etiam corporum optabant habere patronum. Mœnia d protinus illius basilicæ, quæ olim, ut diximus, diruta fuerat, tam valido restaurare cœpere pectore, ut pauco in tempore multitudo sit ibi Domino servientium advocata clericorum e. Unde quis dubitat hoc factum fuisse voluntate beatissimi Martyris, qui, quando voluit, se permisit incendi atque deleri, & tunc, cum voluit, fecit se instaurari, veraciterque fecit excoli.

[3] Igitur quanta & qualia per suum dignatus est Dominus ostendere Famulum, [Claudus gressu donatus,] nec ipsa vox vel eloquens lingua retexere sufficiat. Sed quod nostris nuper temporibus gestum, a viris venerabilibus, quorum vita frugi venerandaque canities fingere aliquid non sinit mendacii, cognovimus, & quod a Telesphoro f Romanæ Sedis Pontifice verum approbatum est, fidelium auribus ob amorem ejusdem satagimus intimare. Claudus quidam, Joannes nomine, de Alba g, qui ita totus erat membris confractus, ut crura natibus, brachiisque manus adhærentibus, nullum sibimet poterat ferre solamen. Hic dum ad sacrum Cæsidii tumulum querula fuisset voce deductus, & inter preces validosque singultus fessus jaceret, immanis super eum irruit sopor. Clerici vero & omnes, qui ibidem orationis causa fuerant, foras egressi erant, januis ex more seratis h. Non longo post intervallo is, qui claudus fuerat soporatus, evigilans cœpit stare rectus, & voce, qua poterat, laudes gratiasque Cæsidio indesinenter dicebat. Ædituus vero templi, his auditis, cursu validissimo ad valvas templi properans, magisque dirumpens quam aperiens, invenit stantem incolumem, quem reliquerat jacentem attractum.

[4] Alio quoque tempore in provincia Campaniæ erat quædam mulier ex Alatro i, [cæcus visu:] quæ, amisso lumine, per multa fuerat corpora Sanctorum deducta: sed cum sibi nullum fore cerneret remedium, quasi jam desperata de lumine, ad proprium reversa est solum. Huic nocte quadam in parvulo quiescenti tugurio, secumque volventi, quare Sancti, quorum circuierat corpora, nullum ei præstassent luminis remedium, adest in visu invictus athleta Cæsidius, qui dixit: Quot anni sunt, quod non aspexisti lumen poli? Cui illa respondit: Septem sunt anni, quod amicum perdidi lumen. Et Sanctus: Quantum est tempus, quod circuisti Sanctorum limina? Cui mulier: Multum satis itineris est, quod peregi, Pater: sed, ut video, minime talia possunt k peragere Sancti. Ad quam paucis ita responsum reddidit Heros: Ista nefanda nec modo tuo ore resones, sed accelera quam citius, & perge ad oppidum, cui Transaquæ vocabulum est, & ecclesiam intra meam; ibi lumen recipies tuum. Ad quem illa: Quis ergo es tu, domine Pater, qui mihi tanta promittis? Et Sanctus: Cæsidius vocor nomine, servus Trinitatis. Mane vero surgens mulier, sicut monita fuerat, ad domum se produci fecit. Omnibus vero in natalitiis ejus vigilias in ecclesia celebrantibus, & mulier cum ipsis erat, promissionem B. Martyris appetens: cumque diu multumque Cæsidium lacrymis precaretur; subito aspiciens videt cereum, quod ante illius sanctum ardebat sepulcrum. Sed cum per multa annorum cæca fuisset curricula, trepida timuit adhuc omnibus dicere: tantummodo ad se vocans presbyterum, dixit: Domine venerande mi, faculam ardentem video. Hoc audiens presbyter, innumeras Domino cœpit promere laudes, suosque ad se vocans fratres, verba feminæ dixit ea. Igitur, carissimi, Dominum voce laudemus, qui maxima suis famulis miracula dignatur ostendere. En quam heri orbatam suo lumine vidistis, nunc clare videntem suumque Dominum laudantem aspicite. Quorum dum auribus tam mira sonarent, statim ad cœlum erigunt palmas, canoraque voce cœperunt canere Te Deum laudamus te Dominum confitemur. Quid plura? Per merita S. Martyris lumen mulieri est redditum, ut ipsa diceret se numquam clarius vidisse.

[5] [hostes fugati & cæsi ope Sancti.] Per idem tempus, quo Odorisius l sæpius memoratam regebat provinciam, eamque sibimet auferre Balduinus Bellicosus valde vir anxius quærens, quadam die cum nimio belli apparatu ex improviso irruens, invenit urbem Messisgrana m nimis fore relictam: quia, ut dictum est, cum nimia foret armorum ditatus copia, & urbani pugnam ferre nequirent, in fugam protinus versi, portisque præ metu apertis, apertum inimicis dedere ingressum. Qui jam a minimo usque ad maximum Cæsidium clamare cœperunt beatissimum, ut in tanto constitutis periculo dignaretur subvenire quam citius. Extemplo apparuit invictissimus miles Cæsidius cuidam, præ nimio stupenti timore, per plateam civitatis niveis indutus vestibus, niveumque n sedere caballum, virgamque auream in manu gestantem, huc illuc discurrendo inimicos fecit ejicere, suosque urbanos, ut eos perimerent data gratia omnipotenti Deo … Cives vero, his visis & auditis, statim ad arma recurrunt, & ita effecti sunt victores, ut infra unius horæ spatium quingentos vel amplius nequiter necarent ex hostibus. Nocte igitur insequuta, cum vir ille, cui primo sanctus apparere maluit, inter concives esset, adest signifer invicti Regis Cæsidius eo habitu, quo in certamine visus est protegere suos; cui dixit: Num vidistis heri, quomodo vobis protector factus sum in bello? Cumque vidisse se & optime nosse profiteretur, ait: Quacumque igitur hora meum fideliter petieritis auxilium, ut hesterno die visibiliter, ita semper invisibiliter vobis assisto patronus. Cui ille respondit: Quis ergo es, Domine, qui nos ita reddidisti victores? Ad quem sanctus: Ego sum Cæsidius, cujus in bello quærebatis auxilium: & hæc dicens, velut aura tenuis ab oculis mirantium evanuit.

ANNOTATA.

a Ante hanc Appendicem Papebrochius noster, qui eam post præcedentia alio charactere exarata descripsit, hunc posuit titulum: In octava die miracula post mortem B. Cæsidii ex Ms. D. Lucæ Holstenii, in quo totum officium. Plura non descripsit, opinor, ex illo officio, quia aliæ lectiones cum Actis modo recitatis congruebant. Quidquid sit, miracula ista, non ejusdem videntur esse scriptoris, quia stylus est diversus, & plusculum fidei merentur; quia aliunde constat S. Cæsidium miraculis claruisse, & quia auctor illa facilius scire potuit.

b Quinam sint illi Pagani, & quo tempore id factum sit, non exprimit auctor. Mutius Phœbonius Historiæ Marsorum lib. 3, pag. 152 Hungaris attribuit combustionem ecclesiæ S. Cæsidii, & annum notat 937. Certe Hungari, antequam fidem Catholicam suscepissent, variis vicibus seculo X vastaverunt multas Italiæ provincias, & nominatim anno 937.

c Idem sic memorat loco citato Phœbonius: Unde illud mirabile refertur, ut, qui postmodum propius accederent, obcæcarentur. Quare Marsi, juncti Pelignorum armis, in barbaros irruentes, gladio pene omnes consumpserunt, spoliisque, quibus onusti incedebant, spoliarunt.

d Muros ecclesiæ designat per illam vocem, opinor.

e Ecclesiam illam phrasi obscura sic describit Phœbonius: Ecclesia ipsa tota concamerata arcuato opere, quatuor aulis distincta, duobus atriis: unum ante faciem, alterum in latere comitatur, cujus postremum ad abbatis canonicorumque habitationem erectum, per circuitum cubiculis officinisque ad communitatem necessariis vallatur: ostium, per quod ad eam aditus aperitur, ex lapide pene pario figuris mirifice effigiato.

f Ita vox in apographo scripta, at mendose, quantum existimo. Quippe nullum novi Telesphorum inter Romanos Pontifices, nisi unum, qui Ecclesiam rexit seculo 2, de quo auctor id scribere non potuit; & mendis scatet istud apographum, ex quibus correxi aliquot.

g Alba olim erat Marsorum, vel, ut alii volunt, Æquorum civitas inter lacum Fucinum & Apenninum, ut habet Orlendius part. 2, lib. 4, cap. 3, ubi situm describit his verbis: In colle Apenninum versus sita erat, tertio circiter a lacu (Fucino) milliario distans. Passim Alba Marsorum vocabatur, ut distingueretur ab aliis ejusdem nominis oppidis. Plura ibidem memoratus auctor, qui docet vetus nomen hodieque superesse, licet urbs excisa jaceat.

h Id est, clausis; nam serare medio ævo dicebant pro sera claudere.

i Locum in Campania non reperio. At est antiqui Latii civitas in Hernicis, & Alatrium vel Aletrum ab antiquis dicebatur. Etiamnum episcopalis est & Alatri vulgo dicitur. Consule laudatum Orlendium part. 2, lib. 3, cap. 8, num. 12, ubi eam describit latius.

k Existimo colloquia ejusmodi commenta esse auctoris, qui videtur sic exornare studuisse miracula, uti etiam in primo miraculo observari potest, ubi blasphemantes inducit ob eversam Sancti ecclesiam. Certe blasphema verba viam non sternunt ad obtinendam miraculi gratiam.

l De Oderisio Marsorum comite mentio fit in Chronico Vulturnensi apud Muratorium tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2; videlicet pag. 465, 468 & 484, quibus locis recitantur diplomata spectantia ad annum 981, 983 & 995; & in Chronico Farfensi tom. 2, part. 2 ejusdem Collectionis col. 511 vocatur Oderisius comes, filius Raynaldi comitis, & resedisse dicitur ad judicandum in villa Transaquas, tempore Joannis Papæ XVI, sub initium seculi XI. De eodem Oderisio Marsorum comite & patre ejus Raynaldo meminit Chronicon Casinense circa finem seculi X & initium XI. Vide tom. 4 laudatæ Collectionis pag. 347, 355, 360 & 404. Idem Chronicon ibidem pag. 423 laudat Oderisium Oderisii Marsorum comitis filium, tunc monachum Casinensem ac deinde abbatem & Romanæ Ecclesiæ Cardinalem: & pag. 473 memoratur Balduinus .. comes, filius Oderisii Marsorum comitis, qui hic vocatur Balduinus Bellicosus, ut opinor. Hoc ergo factum referendum videtur ad seculum XI; sed de bellico illo tumultu nihil alibi se mihi offert.

m Vocem male transcriptam opinor. Certe nullam ibidem invenio istius nominis civitatem.

n Hic tota phrasis corrupta est usque ad hiatum proxime sequentem, nec facile potest restitui. Patet tamen satis, quid miraculi referat auctor.

ACTA ALTERA IMPERFECTA
auctore anonymo
Ex duobus Mss. apographis Pistoriensis ecclesiæ.

Cæsideus presb. martyr Transaquis in Marsis (S.)
Socii ejus Transaquis in Marsis (SS.)

BHL Number: 7360

A. Anonymo.

[Mota persecutione, dum in Marsis degebant Rufinus & Cæsidius,] Erat in regione Marsorum, Maximiani a imperatoris tempore episcopus quidam, nomine Rufinus. Hic nimirum cum filio suo Cesidio presbytero divinis assidue officiis insudabat, & commissum sibi populum salutaribus monitis instruens, multas per Dei gratiam virtutes operabatur. Habitabat autem episcopus ipse in civitate Marsorum b; Cesidius vero presbyter in municipio Messino c, inter quod & civitatem stagnum illud nobile, quod lacus Fucini d dicitur, habebatur. Accidit autem ut Lucianus quidam, a Piceni e provincia Romam veniens, per Valeriæ f regiones transitum faceret; & siquis in partibus ipsis Christiani manerent, sollicitus indagaret. Proposuerat siquidem Maximinus g imperator consularitates vel honores cæteros his, qui Christianæ fidei cultores, & præcipue sacerdotes inquisissent, & ad suam notitiam detulissent, ut delati punirentur, nisi deorum sacrificiis consentirent.

[2] [Lucianus quidam de ipsorum prædicatione edocetur,] Hic itaque cum in Marsorum fines venisset ad Arcum Augustæ h, qui locus a Roma urbe plus minus septuaginta quinque millibus distare dicitur, magnam populi multitudinem in campo obviam habuit. Cujus multitudinis tanta erat & tam constipata frequentia, ut equo calcaribus tuso per tres fere horas transgredi non valeret. Fixit ergo gradum: e quodam de turba seorsum ac cito interrogare cœpit, cujusmodi esset iste conventus. Qui respondens ait: Nundinas hodie Marsorum populus celebrat, propterea tanta hæc in locum istum multitudo convenit. Ad hæc Lucianus ait: In cujus honore dei nundinæ, quas cernimus, celebrantur, & præsens populi multitudo convenitur *. (Homo nempe ille jam Christi Domini nostri fidem per episcopum Rufinum acceperat & ecclesiasticæ disciplinæ rudimentis fuerat institutus.) Respondens autem homo ille Luciano, dixit: Cum persona tua sapientiæ ac nobilitatis insignia præ se ferat, miror te sic fuisse locutum: non est enim Deus alius præter Deum Christianorum, sicut a nostris sacerdotibus edocemur, sicut per Rufinum episcopum & ejus filium Cesidium presbyterum instructi sumus. Isti quippe Viri sancti sunt & eorum verba veritatis assertione subnixa, quia quod verbis loquuntur, operibus ostendunt: & multa per eos mirabilia Christus Deus noster operari dignatur.

[3] His auditis, Lucianus graviter indignatur, equum avertit, [ipsosque defert ad imperatorem,] & gradu concito ad urbem Romanam properare contendit. Quo cum pervenisset, protinus ad palatium furibundus accedit, & tyranni præsentiam nactus, statim post salutationis verba indicat, se festinanter ea de causa urbem accessisse, palatium introisse, & ipsius expetisse colloquium, quia cum a Piceni provincia per Marsorum regionem iter faceret, magnam in campo secus Arcum Augustæ multitudinem populi offendisset, quæ in honorem Christi Dei nundinas celebraret, Illic, ait, per unum aliquem ex ipsis didici, quod in Marsorum civitate Rufinus quidam episcopus commoratur, qui una cum filio suo Cesidio Christi doctrinam divulgare non desinunt; & a deorum cultura, quotquot potest, viros aut mulieres conatur avellere. Quorum profecto doctrina, si intra provinciam ipsam diutius convaluerit, & hac illac cœperit latius divulgari, nimirum in brevi cærimoniæ deorum contemnerentur.

[4] His auditis, Maximianus * furoris nimii stimulis excitatus est, [qui utrumque capi jubet Romamque duci.] & protinus Ascanium cornicularium i evocans; Vade, ait, festinanter in civitatem Marsorum, & illic sacrilegos illos, quos vir spectabilis Lucianus indicat, Rufinum videlicet episcopum & filium ejus Cesidium, sollicitus investiga, & inventos eos nostris aspectibus repræsenta. Eia age diligenter, ut infra quinque dierum spatium in nostram præsentiam perducantur; nisi enim juxta præceptionis nostræ tenorem maturius egeris, ipse pro eis, ut reus, capite punieris. Assumptis igitur de numero militum quibusdam officialibus, Ascanius cornicularius ad urbem Marsorum gradu concito proficiscitur.

[5] In nocte sequenti beato Rufino quædam visio divinitus ostensa est. [Rufinus divina visione discit futura adversa,] Apparuit siquidem ei persona quædam venerandæ imaginis, dicens ei: Confortare, dilecte Domini Rufine, confortare & viriliter age, multa siquidem tibi divino judicio adversa contingent; sed noli timere, neque paveat cor tuum, quia ex divino adjutorio victoriam consequeris. Eos etiam, qui tecum sunt, consolare & commone, ut viriliter agant, & de Majestatis divino præsidio certi semper existant. Ille enim, cui servitium devoti cordis semper exhibuisti, cujus [legem] in omnibus tuis operibus meditaris, tecum est semper. Quidquid ergo contingat, tu illum semper attendas, qui in servis suis mundum furentem & diabolum frementem vincere consuevit.

[6] Porro ad B. Cesidium, qui, ut superius diximus, [Cæsidius vero per os energumeni, quem liberat.] in Messino oppido morabatur, dæmoniacus quidam adductus est. B. autem Cesidius, oratione facta, cœpit in nomine Christi urgere dæmonium, ut exiret. Dæmon autem per os patientis multa vociferans, dicebat: Cesidi, usquequo persequeris me? cur me de possessione mea, quam annis jam quindecim possedi, violenter expellis? Et ego vos de vestra possessione projiciam, nec vos ultra quietos vivere in Marsorum regione permittam: si hinc me ejicis, Romam ibo, & ibi contra te per ministros meos acrius dimicabo. Sed cum in energumeno B. Cesidius manum imposuisset, divinæ misericordiæ munere liberatus est.

[7] [Capitur S. Rufinus] Interea veniens in civitatem Marsorum Ascanius cornicularius cum multitudine militum, cœpit Rufinum episcopum diligenter inquirere: quem cum invenisset, custodiæ mancipavit: & dixit ad eum: Indica nobis prophanum Cesidium filium tuum, ut una tecum præsentetur imperatoris aspectui. Rufinus episcopus respondit: In quem locum a facie tua declinaverit nescio: cæterum existimo, quod trans stagnum in mansione aliqua requiescat. Quod cum audisset Ascanius, ipse quidem cum B. Rufino Romam celerius regrediens, eum imperatoris aspectui repræsentare deliberat: quia eum, ut sæpius dictum est, ad revertendum infra dies quinque præceptio imperatoris urgebat. Quosdam vero de militum, quos adduxerat, numero trans stagnum ire præcepit, & Cæsidium presbyterum diligentius quærere.

[8] [& carceri traditur, non invento Casidio.] Fecerat sane in supradicto municipio (quod a Claudio k cæsare ædificatum dicitur) B. Cesidius mansionem parvulam, & juxta eam oratorium exiguum, ubi Missas & divina Officia cætera private celebrabat. Pro multitudine tamen paganorum latenter agebat: nec a multis ejus mansio sciebatur. Milites itaque, qui pro requirendo Cesidio missi fuerant, inefficaces reversi sunt. Festinabant enim vehementer, ne sine ipsis Ascanius Romam reverteretur. Eum igitur attentius subsequentes, in monte Carbonario l prandentem invenerunt. B. vero Rufinus seorsum sub arbore in custodia positus orabat. Cumque in Romanam urbem die altera pervenissent, nunciaverunt Maximiano imperatori, dicentes: Sicut majestatis vestræ jussionem accepimus, Rufinum episcopum ex Marsorum regione adduximus: Cesidium autem invenire nequivimus. Si jubet majestas tua, Rufinus ille sacrilegus recipiatur in carcere. Ad hæc imperator respondit: Famam de illo accepimus, quod multa miracula operetur, propterea nolumus eum publicæ carceris custodiæ tradere, quia ibi multi sunt Christiani, ne forte suis eos mirabilibus valeat confirmare, sed in Ascanii domo privatam custodiam sortiatur.

[9] [Hic amore Dei incitatus] Inter hæc B. Cesidius presbyter, cum patrem suum captum & ad tribunal imperatoris ductum cognovisset, vehementer tristari cœpit; & hæc intra se tacitus reputabat: Heu mihi misero! per tanta temporis spatia quid feci? Domini mei Jesu Christi vocem in Euangelio audivi dicentem: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Ecce pater meus ad confessionem divini nominis & martyrii palmam deductus est, & ego in desertis locis latebras foveo. Nonne idem Dominus ait? Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego illum coram patre meo, & angelis ejus. Quid mihi prodest tanta contra diabolum bella gessisse, si modo, quod absit, in fine deficiam? Sed in ipso confidam, in ipso sperabo, quia me a charitate Christi nec angustia nec tribulatio separabunt. Ipso adjuvante famem vincam, ipso præstante vincula superabo.

[10] [sponte venit ad carcerem.] Mox intempestæ noctis silentio iter aggrediens, Romam ire, & patrem suum, ubilibet teneretur, visitare contendit. Quo itinere profligato, Romanæ urbis mœnia introgressus cœpit per plateas & vicos Ascanii cornicularii domum quærere, si forte illic patrem suum in custodia inveniret; & cum eum caute ac sollicite inquisitum, quorumdam tandem indiciis invenisset, ad ejus colloquium, sicut optaverat, clandestina indagatione pervenit. Beatus itaque Rufinus Cesidium filium suum per fenestram intuitus, dixit ad eum: Absconde te, & nocte venies ad me. Cumque se Cesidius paululum subtraxisset, vespere facto, rediit, & inter noctis tenebras pedum suorum fasciolis sursum jactatis sese medium cinxit. Pater autem ei tabulam a superioribus projecit pedibus supponendam. Quo utroque adminiculo eum clam custodibus in cubiculum inferius suæ custodiæ sublevavit. Cujus postquam societate potitus est, cœpit cum vocis strepitu psalmorum hymnis & orationibus jubilare m.

ANNOTATA.

a Maximiani hic habet utrumque Ms. Et sic imperator sæpius vocatur in utroque. At in eo, quod est correctius, semel; in altero bis Maximinus scribitur, de quo egi in Commentario num. 8.

b Transaquas designari putat Orlendius part. 2, lib. 4, cap. 3, num. 12 & 14.

c In alio Ms. Mesino. Laudatus sæpe Phœbonius lib. 3, pag. 150 ait Transaquas originem habuisse a Misino oppidulo in cacumine montis posito. Fuit igitur in monte, ad cujus radices nunc sunt Transaquæ.

d Lacus Fucinus antiquis notissimus nunc Lago di Celano vulgo nominatur.

e Picenum seu ager Picenus est provincia Italiæ satis nota ad mare Adriaticum, quæ nunc Marchia Anconitana dicitur.

f Via Valeria ducebat per Marsos. Itaque forsan intelligit auctor regiones, per quas via Valeria transibat. Si tamen regio quædam designetur, ipsa Marsorum provincia intelligenda, quam multi Valeriam vocatam fuisse Longobardorum tempore existimant: imo & ante Longobardos sic vocata fuit, ita tamen ut Valeria regio se latius extenderet quam Marsorum, ut scribit Orlendius part. 2, lib. 4, cap, 3, num. 4, quem consule.

g Hic in utroque Ms. legitur Maximinus, quod, ut in re incerta, relinquendum duxi.

h Locum in Marsis non reperio, cujus forte mutatum est nomen.

i De munere corniculariorum Cangius in Glossario sic disserit: Cornicularius, officium ac munus, cujus frequens mentio in Notitia imperii & apud alios scriptores… Salmasius ad Solinum cornicularios dictos ait a corniculo, seu apice galeæ, qui κεραία Græcis nuncupatur, eosdemque esse, qui κεραιοῦχοι Hesychio: quasi vero corniculariorum munus fuerit militia. Quin potius constat cornicularios fuisse exceptores & commentarienses: iis enim accensentur a Firmico lib. 3, cap. 6: “Erunt .. exceptores earum sententiarum, quæ de hominum capitibus proferuntur, aut cornicularii aut commentarienses” … Eorum autem munus fuit ad cornua secretarii stare, & ministrare judici agenti, loquenti, scribenti, rescribenti, cujusmodi fuit caniclinorum apud Byzantinos. Sic ille. At videtur militare munus hic designari: nam mox cum militibus dicitur profectus Ascanius.

k Phœbonius loco mox assignato affirmat, domum ibidem a Claudio imperatore ædificatam, quæ ex adventantium numero in oppidum crevit. Illam ipsam domum a Rufino in ecclesiam conversam, scribunt cum ipso alii quidam. Ughellus tom. 1 col. 883 de Transaquis sic loquitur: Ibi domum Claudii cæsaris aliquando fuisse, tum marmora, tum inscriptiones produnt, præter Taciti Suetoniique narrationem. Orlendius part. 2, lib. 4, cap. 3, num. 12 idem asserit, hæc scribens post Ughellum: Illic (Transaquis) Rufinus haud ignobile oratorium construxit, in ruinis domus Claudii imperatoris, quam ibi quondam munificentissime condiderat, ut inde cum Agrippina uxore navales ludos spectaret, cum absolveretur emissarium Fucini lacus, quod factum a Claudio probat ex Suetonio, uti & naumachiam. At ex Suetonio non ostenditur, domum ibidem a Claudio constructam, ita ut oratorium a Rufino in ruinis istius domus structum sola populi traditione videatur niti, & forsan quibusdam inscriptionibus ibi inventis.

l Mons Carbonarius ille ipse est, ad cujus radices est oppidum Transaquæ.

m Habes hic, lector studiose, Acta SS. Rufini & Cæsidii imperfecta, quæ Baronio fideliora videbantur, quæque non displicuere Ughello, qui ex hisce æque ac Transaquensibus multa de Rufino compendio tradidit. Verumtamen ego Acta illapro sinceris non ausim obtrudere, cum omnia, quæ ab initio usque ad finem in iis referuntur, modo exponantur parum verisimili; ideoque talia non sint, ut fidem historicam mereantur.

* convenit

* in alio Ms. Maximinus

DE S. PRIMIANO MARTYRE
SPOLETI IN UMBRIA, UT FERTUR,
Ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ.

Sub Diocletiano, et Maximiano.

[Commentarius]

Primianus M. Spoleti in Umbria, ut fertur (S.)

AUCTORE J. P.

Spoletum, civitas episcopalis Italiæ in Umbria, hunc sanctum Martyrem veneratur: cujus cultus asseritur apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die, ubi in brevi narratione martyrii ex monum. ecclesiæ Spoletinæ, quæ ibi legimus, inquit Ferrarius, sunt ista: Ejus reliquiæ in ecclesia majore asservantur. Deinde in Annotatione: Primianum Spoleti passum, antiquæ illius imagines in parietibus depictæ, ac mos pervetus illius natalem in ecclesia Spoletina celebrandi, persuadere videntur. Porro martyrium ejus sic narrat Ferrarius: Primianus (quem Spoleti natum, ibique pro fidei confessione martyrium subiisse tradunt) in Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutione ob Christianam religionem comprehensus, diversa tormentorum genera expertus est. Primum enim in equuleo suspensus, ungulis ferreis excarnificatus est. Deinde ardentes lampades ad ejus latera admotæ sunt. Denique cum neque his cruciatibus a fidei proposito dimoveretur, capite truncatus martyrium consummavit pridie Kal. Septembris. Ejus reliquiæ in ecclesia majore asservantur. De loconatali martyrii genere, palæstra, atque imperatoribus nihil quidquam aliunde comperti habeo, quo confirmem vel infirmem ea, quæ de his retuli ex Ferrario.

DE SS. MAURENTIO, URBANO, AVITO, MATERNIANO, ET VINCENTIO MM.
APUD FORUM-SEMPRONII IN ITALIA.

Sub Diocletiani persecutione.

Cultus & martyrium.

Maurentius M. apud Forum Sempronii in Italia (S.)
Urbanus M. apud Forum Sempronii in Italia (S.)
Avitus M. apud Forum Sempronii in Italia (S.)
Maternianus M. apud Forum Sempronii in Italia (S.)
Vincentius M. apud Forum Sempronii in Italia (S.)

J. P.

Forum Sempronii, vulgo Fossombrone, civitas episcopalis, ad sinistram Metauri Via Flaminea in Umbria ad meridiem .. sita est, [Publica eorum veneratio:] uti habet Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ columna 909, alia addens col. 910, e quibus delibo ista: Cathedralis sub invocatione sanctorum Maurentii martyris, ac Aldobrandi episcopi constructa est, cujus (lege quorum) ibidem corpora requiescunt .. Antiquam cathedralem temporibus Bonifacii IX, dum novæ civitati nova pararentur præsidia, demoliti sunt (canonici videlicet Foro-Sempronienses) ecclesiamque sancti Maurentii, quæ in vicis erat, erexerunt in cathedralem. De S. Aldebrando episcopo Foro-Semproniensi scripsimus die 1 Maii a pag. 158: ubi hæc sunt dicta: Translatum fuit etiam S. Aldebrandi corpus, atque ex tunc, vel saltem post dictæ Maurentianæ ecclesiæ restaurationem, nescio quando factam, cœpta est dici cathedralis ecclesia SS. Maurentii & Aldebrandi, ejusque ambo communi jure censeri patroni. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem de supra dictis Martyribus agens annotat ista: Horum commemoratio quotidie fit in eccl. Forosemproniensi cum hac antiphona: “Maurentius præpositus, miles Christi fortissimus, cum fidelibus sociis miraculis splendet in Marchia” videlicet Anconitana. Idem præterca auctor observat sequentia: Acta non exstant: nomina sociorum depravata in tab. ejusdem eccl. leguntur: festum horum cum Octava celebratur. Nomina superius expressi, sicut Ferrarius ea format in brevi narratione martyrii ex Monum. eccl. Semproniensis, & Vita S. Paterniani.

[2] [narratio] De S. Paterniano episcopo Fanensi consuli possunt ea, quæ dedi tomo III Julii, die XII ejusdem mensis pag. 295 & sequentibus. His prænotatis, accipe perbrevem martyrii historiam ex eodem Ferrario: Maurentius, S. Paterniani episcopi Fanensis discipulus, una cum Urbano, Avito, Materniano, & Vincentio in cœnobio inter Fanum & Forum Sempronii sub ipsius Paterniani disciplina degebat.

[3] [martyrii.] Verum cum S. Paternianus Fanensis episcopus creatus fuisset, ipseque Maurentius cœnobio præpositus esset; ab idolorum cultoribus, vigente adhuc Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutione, tentus pro Christi confessione una cum sociis martyrio affectus est prid. Kal. Septembris. Quorum corpora a Christianis sepulta, postea in ecclesiam Semproniensem delata sunt; ubi caput ejusdem S. Maurentii ab aliis reliquiis separatum religiose asservatur. Castellanus in suo Martyrologio universali solius S. Maurentii meminit, cujus, inquit, reliquiæ sunt honoratæ in loco isto, nimirum ad Sancti-Paterniani, ubi eum annuntiat. Crudelissima sæviit persecutio sub Diocletiano & Maximiano adversus Christianos anno 303, quæ hic per τὸ vigente adhuc videtur indicari. Cum vero hinc preße determinari non possit annus martyrii, posui illud sub Diocletiani persecutione. Vocatur S. Maurentius cœnobio præpositus: sed dubitare liceat, an exeunte seculo tertio, vel ineunte quarto cœnobia ac præpositi in Italia fuerint.

DE SS. ROBUSTIANO ET MARCO MARTYRIBUS.

Cultus ex Martyrologio Romano; an Robustiani plures.

Robustianus M. (S.)
Marcus M. (S.)

J. P.

Quæ ad duos hosce Martyres spectant, magna in ignoratione delitescunt, [Annuntiantur a variis hagiologis & Martyrologio Romano:] si cultum publicum excipias, quem ab antiquissimis temporibus habuisse illos, credere velim potius, quam probandum assumere, cum non norim vetusta Martyrologia, e quibus hoc evincam. Recentiora tamen eosdem annuntiant hac die. Belinus habet ista: Item sanctorum martyrum Robustiani & Marci, eodem modo illos referentibus Molano, Maurolyco ac Canisio, nec majorem de iis notitiam suggerente Galesinio: Eodem die, sanctorum martyrum Robustiani & Marci. At publica illorum veneratio recolenda præscribitur in Martyrologio Romano, quod eosdem refert sicut Belinus, nulla ab omnibus istis hagiologis addita loci mentione. Ferrarius autem in Indice ad suum Catalogum Sanctorum Italiæ in littera R hæc scribit: Robustianus, & Marcus mart. in Sard. (id est Sardinia) XXXI Augusti; qua vero auctoritate illos ibidem loci signet, ignoro. Duos hosce Martyres spectare ad ecclesiam Mediolanensem, colligo ex cultu, quem ad eumdem diem eisdem attribuunt Missalia hujus ecclesiæ, quæ anno 1522 & 1560 sunt excusa, nec non Breviarium anni 1539, licet in Breviariis posterioribus sint omissi. Si autem in Sardinia fuerint passi, credere liceat, aliquas eorum reliquias Mediolanum translatas olim fuisse, & ideo ibidem cultos.

[2] In Prætermissis ad diem XXIV Maii proposuimus difficultatem de uno an duobus martyribus Robustianis Mediolani. [nullum Mediolani Robustianum admittimus] Unum hodierno Romano ad istum diem indicavimus inscribi ex fide unius Galesinii allegantis Annales Mediolanenses; ac Baronium nullos istos invenientem maluisse in notis allegare tabulas ecclesiæ Mediolanensis, quæ non possint ullæ esse aliæ, quam præfixa antiquis Missalibus ac Breviariis Kalendaria: verum hæc ad XXIV Maii non meminisse hujus Martyris, sed sanctorum Marci & Robustiani Martyrum hac die XXXI Augusti habere nomina. Visum itaque tunc nobis fuit Robustianos duos, donec certior nobis præluceret auctoritas, non distinguere intra urbem eamdem. Hæc ibi jam pridem proposita sunt, nulla interea temporis a me reperta auctoritate inter documenta nostra Mss., quæ suadeat duos Robustianos istos. Hodierno igitur acquiescimus. At quid de synonymo Martyre? Ferrarius ad diem XXVIII Februarii in dicto Catalogo agens de translatione S. Augustini e Sardinia ad urbem Papiensem, annotat cum hujus corpore etiam translata fuisse SS. Martyrum Robustiani, Ciselli & Luxorii corpora, idque, ait, marmoreæ in prædicta S. Petri in Cælo aureo basilica inscriptiones, & monumenta antiqua testantur.

[3] [præter hodiernum.] De corpore S. Augustini Ticinum translato egimus in hoc tomo ad diem XXVIII Augusti pag. 363 & sequentibus; de Luxorio autem, Cisello & Camerino MM., ad diem XXI ejusdem mensis, ubi pag. 415 dictum est Pisanos, Ticinenses & Sardos sibi vindicare eorum corpora, inter quæ Robustiani & Marci corpora apud Ticinenses locata a Luitprando Longobardorum rege, vult Gualla in Sanctuario Papiæ ibidem citato. Sed cuinam competitorum parti potior conveniat possessio, in medio tunc reliquimus; nec jam sufficientem habeo rationem asserendi, quod admitti debeant duo Robustiani, alter apud Mediolanenses, alter apud Ticinenses, quodque Robustianus ille, qui hoc die cum Marco annuntiatur in Martyrologio Romano sine loco, sit diversus a synonymo Ticinensi apud Ferrarium die XXVIII Februarii.

DE SS. GAIANO, LUCIANO, RUFINO, VINCENTIO, SILVANO, VITALICA, ANTIQUORA, EMELINO, FLORENTINO, JUSTA, JULIA, ANTINEO, MAXIMO: ITEM VITALICA MM.
ANCYRÆ IN GALATIA,
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Gaianus Ancyræ in Galatia (S.)
Lucianus Ancyræ in Galatia (S.)
Rufinus Ancyræ in Galatia (S.)
Vincentius Ancyræ in Galatia (S.)
Silvanus Ancyræ in Galatia (S.)
Vitalica Ancyræ in Galatia (S.)
Antiquora Ancyræ in Galatia (S.)
Emelinus Ancyræ in Galatia (S.)
Florentinus Ancyræ in Galatia (S.)
Justa Ancyræ in Galatia (S.)
Julia Ancyræ in Galatia (S.)
Antineus Ancyræ in Galatia (S.)
Maximus Ancyræ in Galatia (S.)
Vitalica Ancyræ in Galatia (S.)

J. P.

Quatuordecim horum Martyrum manipulum refert Florentinius hac die in annotationibus e Martyrologio Corbeiensi, [Fasti sacri,] in quo eorumdem natalis ponitur Ancyræ Galatiæ, additurque in eadem ipsorum annuntiatione: Et depositio S. Elladii episcopi, Syrgi, Florentini cum sanctis sociis eorum. Et mox sequitur: Autisiodoro depositio S. Optati episcopi & confessoris; apponente Hieronymiani apographi textu ante notas alio charactere, cum sociis suis. Perturbata hic sunt, uti alias solent, Hieronymiana apographa: nam quatuordecim Martyres in superiore titulo designatos ponit textus seu codex Florentinii in Ancyra Galliæ, & plurima nomina profert in masculino genere, quæ sunt feminini in citato Corbeiensi. Audiamus Florentinium in notis, qui de suo codice varia animadvertit, e quibus nonnulla contraham. Ancyra Galliæ. Nostrum, inquit, codicem * Gallicus antiquarius, in gentem suam propensus, sæpe pro Galatia Galliam scripsit, ut sæpe monuimus. Galitiam etiam male posuit pro Galatia librarius Martyrologii vetustissimi (cujus annuntiationem, ubi Ancyra Galytiæ scribitur, idem Florentinius citat.) Optime vero scripsit exceptor M. Corbeiensis, & Ms. reginæ Sueciæ Ancyræ Galatiæ.

[2] Immutato autem nomine Vitalici aut Vitalicæ (pro quo scribitur Italicæ in dicto Martyrologio vetustissimo apud Florentinium) quod constanter retinent libri, [e quibus dantur hi Martyres,] ait, nostri cum Corbeiensi, in Italicam, ad ambages nos deduxisset, an Italica pro martyris nomine, an loci vel urbis accipiendum esset, quod Italica Hispaniæ Bæticæ oppidum Ptolemæo & aliis sit. Si enim pro oppido acciperetur, non omnes numerati Martyres Ancyrani essent, sed primi tantum quinque sub Gaiano eorum duce. Tutius tamen existimavi, plures & bonæ notæ codices amplecti, quam uni tantum insistere, præsertim quia Ms. reginæ Sueciæ omnes hic enumeratos Martyres, quamvis singillatim non exprimat, collectim Ancyræ ita tribuit: “Ancyra Galatiæ natalis SS. Gaiani, Juliani, Rufini cum aliis XI”. Quorum numerus ad Elladium usque episcopum, omnes in libris nostris nominatim explicatos Ancyranos Martyres complet, quemadmodum etiam quotquot in Corbeiensi Martyrologio, & vetustissimo eodem recensentur. In hoc tamen desunt Antiquirius sive Antiquira, & Maximus. Neque hic negandum est, nomina aliqua (ut passim etiam alibi) quæ in aliquibus codicibus sanctorum virorum martyrum sunt, in aliis sanctarum mulierum propria esse, idque evenisse librariorum oscitantia, qui male postremas nominum syllabas signaverint.

[3] [admodum perturbati.] De hac etiam mutatione ut nonnulla addam, in textu, quem edidit idem auctor, scribitur Vitalici, Antiquiri, Emiliani, Florenti, Justi, Julii: item Vitalici. Sequitur depositio Elladii episcopi, quæ interpolationis videtur suspecta, quia aliis characteribus exarata. Post hanc occurrunt nomina Syrgi, Florentini cum sociis suis. Ac denique aliis iterum litteris: Autisiodoro civitate sancti Optati episcopi & confessoris cum sociis suis. Maurolycus: SS. Helladii & Aulani episcoporum & confessorum. Spicilegii Acheriani tomo 4 in Martyrologio, quod dicitur vetustissimum & S. Hieronymi presbyteri nomine insignitum, pag. 669 Martyrum quatuordecim nomina eodem modo efformantur, quo sunt in Martyrologio Corbeiensi, cumque eodem subditur: Et depositio sancti Elladii episcopi, Syrgi, Florentini cum sanctis sociis eorum. Fallor, si in hisce tribus non irrepserit confusio: nam depositio videtur potius indicare confessorem quam martyrem; per hos vero qui adjunguntur cum sanctis sociis eorum, quid intelligas, nisi martyres? An Ancyranos in Galatia? Mihi id non compertum. Forte ab Ancyranis avulsi fuerint per interpositionem S. Elladii. Non mirum palpare nos in tenebris, ubi obscura nox est. Elladium & Aulanum cum titulo episcoporum & confessorum, jam notavi supra: de quibus plura in Prætermissis hodiernis. S. Optatum episcopum Autissiodorensem damus hac die. An Vitalica secundo loco posita, & per τὸ item a priore distincta, ad Ancyram in Galatia spectet, etiamsi mihi certo exploratum non sit, ad eumdem tamen retuli palæstræ locum, Florentinium secutus, præsertim cum aliunde nihil obstare norim, quo minus ad aliorum. Martyrum præcedentium manipulum pertinere possit. Et hoc sensu apposui eam Ancyranis supra in catalogo Sanctorum ante hunc diem.

[Annotata]

* Nostro in codice

DE S. PAULINO EPISC. TREVIRENSI,
IN PHRYGIA,

Anno CCCLIX VEL CCCLX.

Commentarius Prævius.

Paulinus ep. Trevirensis, in Phrygia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus ex Fastis sacris; natales, educatio, initium episcopatus; acta pro S. Athanasio contra pseudo-synodum Sirmiensem.

Treviri seu Augusta Trevirorum, urbs Belgicæ primæ, antiquitate, Sanctorum plurimorum hospitio ac martyrio memorabilis, [Inscribitur sacris Fastis hac die,] longiore descriptione non indiget, satis utpote nota, sicut indicavimus ad diem XXV Julii in S. Magnerico ejusdem urbis archiepiscopo, ubi pag. 168 copiosissimas de illa notitias assignavimus. Inter alios vero præsules suos, quos sacris Fastis inscriptos pie veneratur, occurrit hac die S. Paulïnus. Annua ejus memoria annuntiatur in plurimis Martyrologiis, e quibus nonnulla dumtaxat referam antiquioris notæ. Ado sic eum memorat & laudat: Treviris, natalis sancti Paulini episcopi confessoris: qui tempore Arianæ infestationis, a Constantio imperatore ob catholicam fidem exilio relegatus, & usque ad mortem, etiam extra Christianum nomen, mutando exilia fatigatus, ad ultimum apud Phrygiam defunctus, beatæ passionis coronam percepit a Domino. Similia habet Usuardus. Wandelbertus metricum hoc panxit de S. Paulino elogium:

Paulinos pridie Treverorum mœnia lustrat,
Exilio antistes vero pro dogmate clarus.

Rabanus hunc Præsulem etiam refert. Sollerius in observationibus ad Usuardum notat eum exornari passim a Martyrologis, præsertim Hieronymianis, in eisque hodie positum, In Treveris depositio sancti Paulini episcopi & Confessoris, iterum repeti ad diem IV Septembris: Treveris depositio sancti Paulini.

[2] Florentinius in notis ad eumdem diem IV Septembris, [& 4 Septembris.] Cur, inquit, S. Paulini episcopi Trevirensis depositionem hic repetant tam libri nostri quam Martyrol. Corbeiense, cum eamdem indicaverint pridie Kal. Septembris, difficile est affirmare: nisi pro depositione aliqua veneretur translatio, utpote translato corpore ab exilio Phrygiæ, ubi martyr obiit. Verosimile nobis videtur, satis convenientem duplicis hujus annuntiationis rationem assignari, si ad modo dictam relationem, vel ad aliam translationem, aut elevationem vel inventionem corporis recurratur. Nescio, cur Notkerus, ex Adone pleraque sua passim describere consuetus, ducem suum non satis fideliter sit secutus, quando dixit, Apud Africam beatæ passionis accepit coronam. Ceterum S. Paulinus habetur etiam in Martyrologio Romano, & iisdem fere verbis, quæ recitavimus ex Adone & Usuardo. Superius eum annuntiavimus in Phrygia, quia in ea Asiæ minoris regione virtutum ac laborum suorum coronam a Deo accepit. Nunc res ejus gestas illustrare conabimur.

[3] Ex Aquitania oriundus dicitur, & apprime nobiles habuisse natales. [in Aquitania natus dicitur: nobilitas, educatio sub S. Maximino,] Browerus Annalium Trevirensium tomo 1, lib. 4, pag. 236, num. 73 editionis secundæ memorat ista in rem nostram: Eum veteres etiam ortum ex Aquitania, parentibus prima nobilitate; educatum vero & disciplinis Christianæ sapientiæ excultum a B. Maximino, atque una cum ipso, superstite etiamnum Agritio, profectum in Treviros: nec plura ferme de ipsius adolescentia tradunt. De Sancti autem nobilitate sic disserit: Non vereor equidem ad Paulinam gentem in Aquitania nobilem cumprimis, ejus referre genus: quia tam constanter majores eum prodidere natione ac domo Aquitanum, prosapia nobilissima. Et vero sine commendatione opum, & autoritatis senatoriæ, in externa & ambitiosa Republica vix alias credibile, tantum meruisse fastigium. Paulinam quoque gentem, etsi non desint eruditi (vide Baronium ad an. 394, a num. 78) qui senatoribus admiscent Romanis, de quibus Prudentius contra Symmachum scribens, & agens de senatus ad Christum conversione lib. 1:

Non Paulinorum, non Bassorum dubitavit
Prompta fides dare se Christo,

Lubentius tamen amplectar notionem eam, quæ Burdigalæ florens Pontii prænomen tulit, a qua hodieque regionem urbis superesse volunt, Paulinis cognominem: cujus antiqua stemmata Venantius Fortunatus in Leontio illius urbis episcopo mirifice extulit, dum lib. 1, Carmine 15 ipsius laudes cecinit. Pergit Browerus: Eadem intuitus Apollinaris Sidonius, de alio quodam ejusdem gentis hæc scribit lib. 8 epist. 12: Ecce Leontius meus, facile primus Aquitanorum; ecce jam parum inferior parente Paulinus. Et mox ab eodem Browero Sidonius affertur ista canens de burgo Pontii Leontii Carm. 22:

Quem generis princeps Paulinus Pontius olim
Cum Latius patriæ dominabitur, ambiet altis
Mœnibus, & celsæ transmittent aëra turres.

Hisce ex locis satis colligitur, ait idem Annalium scriptor, claram in Aquitania extitisse Paulinorum prosapiam. Ex hac, si scriptori Vitæ S. Paulini nostri credimus, qui referet num. 2, eumdem Præsulem ex Aquitanicæ regionis partibus nobilissima prosapia .. esse procreatum, potuit natales traxisse Sanctus; quamquam non possim dissimulare, majore cum fiducia me præsenti materiæ adhæsurum esse, si aliunde eam viderem confirmari.

[4] [& S. Agritio.] Melioris etiam notæ testimonio, quam sit Vita S. Agritii episcopi Trevirensis apud nos ad XIII Januarii edita, stabilita vellem, quæ in eadem memorantur de S. Maximino & S. Paulino, discipulis ejus, pag. 780: Dubitabile itaque non est, fratres mei, spiritu prophetico hunc virum sanctum fuisse prædoctum, quantum in domo Dei forent necessarii tales agonistæ, quibus tam præcipuum disciplinæ studium scitur impendisse. Utriusque elogium ibidem habetur. Quo autem anno S. Paulinus ad illum accesserit, non habeo exploratum. De morte ejus agit Browerus ad annum 335: quem nos sequendum rati in Commentario prævio ad mox indicatam Vitam pag. 773, obitum ipsius eidem circiter anno innexuimus: ultra quod proinde tempus differri non potest secundum hanc notationem chronologicam accessus S. Paulini ad disciplinam ejus; immo hic aliquot annis fortasse citius acciderit, quia S. Maximinus, Agritii in sede Trevirensi successor, circa annum 332 signatur apud nos ad diem XXIX Maii pag. 19 in Commentario ipsius Vitæ prævio; mors vero ejus anno 349. Legi etiam possunt quæ habet Tillemontius tomo 7 Monumentorum ecclesiasticorum in nota 2 super S. Maximino; ubi pag. 695 utrumque hunc annum ex nobis adoptat. Apud hos itaque sanctos magistros Agritium & Maximinum diu versatus S. Paulinus, opportunitatem habuit, unde ex eorum monitis atque exemplis instrueretur ac roboraretur ad prælianda prælia Domini adversus Arianos. Atque hæc quidem sunt decora, quibus Vir celeberrimus episcopalem suam sedem potissimum exornavit, jacturam, quam Ecclesia Catholica fuerat passa per obitum S. Maximini, egregie reparans.

[5] Anno 349 incepit S. Paulinus suum episcopatum, qui non videtur posse ulterius differri propter obsequium ab ipso præstitum in causa S. Athanasii, [Dissertatio] quod cum dicto anno chronologice connexum est. Eidem quippe anno affigenda est Valentis & Ursacii palinodia, qua, ut admitterentur in communionem Ecclesiæ, edito a se instrumento propria manu subscripto, declarabant omnia adversus S. Athanasium a se objecta, esse meras imposturas. Rem paullo latius declaro. Tomo 1, parte 1 Operum S. Athanasii a monachis Benedictinis editorum, in Apologia, quam scripsit contra Arianos, pag. 177 dicunt ista laudato Sancto: Sane habere nos locum tecum & communionem ecclesiasticam, his litteris scito. In epistola ad Julium PP. ibidem pag. 176, Quoniam, inquiunt, constat nos antehac multa gravia de nomine Athanasii episcopi litteris nostris insinuasse, .. profitemur .. omnia .. falsa nobis esse insinuata. Sanctus vero Athanasius ibidem præmiserat sequentia. Hæc cum viderent Ursacius & Valens (egerat Sanctus de se ecclesiæ Alexandrinæ restituto) sua se damnante conscientia, Romam sunt profecti, peccatumque suum pœnitentia ducti confessi sunt, ac veniam postularunt, Julioque Romæ veteris episcopo, itemque nobis hæc scripserunt: quorum exemplaria mihi sunt a Paulino Trevirorum episcopo transmissa. In Græco est Τριβέρων. Consuli etiam potest Historia Arianorum ad monachos ejusdem sancti Patris loco citato pag. 359, ubi eadem vox Græca occurrit. Tillemontius nota 3 in S. Maximinum observat, alibi legi Τιβέρων, eademque occasione multa congerit de lectione Τιβέρων & Τριβέρων: priori autem modo nomen illud formari indicat in editione Parisiensi anni 1627, & sine dubio etiam haberi in aliis, cum Baronius ad annum 350, num. 20 eum appellet Tiburis episcopum (Tibur autem est urbs in Latio.)

[6] Et vero Baronius ad eumdem annum numero 28 adeo non credidit Paulinum hunc fuisse episcopum Trevirensem, [de anno,] ut loco Maximi episcopi substituat S. Maximinum S. Paulini decessorem, qui jam obierat, ut statim probabitur: Hoc eodem tempore, inquit, missa est a Magnentio tyranno ad Constantium imperatorem legatio. Fuerunt autem ad hoc opus delecti.. Servatius & Maximinus, ille Tungrensis, iste Treverensis civitatis antistites &c. Vide Apologiam S. Athanasii ad Constantium imperatorem pag. 300, & notas ibidem, ubi inter alia sunt ista: In omnibus editis & Mss. Athanasii Apol. contra Arianos pag. 150 legitur Τιβέρων, vertitque Nannius “Paulino episcopo Tiburis” quem secutus est Baronius. At Parisienses editores suo marte “episcopo Trevirensi posuerunt”. Vero sane similius est Tyburensem, quam Trevirensem episcopum litteras Julio Romano datas Athanasio transmisisse, licet res omnino explorata non sit. Propter hanc sine dubio rationem, sicut advertitur apud Tillemontium loco citato, Benedictini, qui imprimi curarant in sua nova editione Τριβέρων, calamo id correxerunt, ut ibi relinquerent Τιβέρων. Hæc quidem ille; sed in meo exemplari istius editionis pag. 176, quæ assignatur apud Tillemontium, & a me jam paullo ante indicata est, nihil lego mutatum. In Vita S. Athanasii, quam ipsius Operum editores ponunt post præfationem, dicuntur ista pag. XLVII: Reversi ad suas sedes (Ursacius & Valens) necdum posita formidine, litteras pœnitentiæ suæ testes mittunt ad Julium Papam: quarum exemplar Athanasio per Paulinum Tiburensem episcopum transmissum fuit.

[7] [quo S. Paulinus] Tiburensem enim, non Trevirensem hic legi oportere propalam est: quando in Mss. Τιβέρων. & episcopus Tiburensis apud Photium vocatur (non additur ubi) ἐπίσκοπος Τιβερέων. Sane verisimilius est, Tiburensem episcopum Italum, quam Trevirensem, litteras valentis & Ursacii ad Julium Athanasio misisse. Refragatur Tillemontius: nam cum constet, errorem irrepsisse in locum alterutrum (pag. 176 vel 300:) ac ipsimet Benedictini ponant Τριβέρων in loco ultimo, videtur, inquit, tam supponi posse error in loco primo quam in secundo: deinde addit: magis esse verosimile, quod S. Athanasius Græce in numero singulari positurus fuisset nomen Tibur, ut Latini faciunt, quodque usus non fuerit numero plurali, nisi ut se conformaret usui Latinorum, qui numero plurali nuncupabant civitatem, de qua hic loqui volebat. Hæc ex illo. Quod ad Photium attinet; ex eo dumtaxat sequitur, ut ille seculo nono sic legerit, non vero ut recte legerit, vel sic legi tunc debuerit, vel nunc debeat. His itaque consideratis, probabilius nobis apparet, S. Paulinum a S. Athanasio supra nominatum, non esse a nostro diversum.

[8] [cathedræ Trevirensi] Baronius ad annum 350, num. 2 concilium Hierosolymitanum sub S. Maximo celebratum affigit eidem isti anno, atque adeo post mortem Constantis imperatoris, qui obierat mense Martio, ut putat Baronius, quin immo mense Januario secundum Tillemontium tomo 4 Imperatorum in Constantio imperatore articulo 16, & Pagium ad annum 350, num. 2. Deinde idem Baronius palinodiam seu retractationem Ursacii & Valentis refert num. 18 anni jam dicti 350; ac num. 16 agit de S. Athanasio ecclesiæ Alexandrinæ reddito; sed Pagius num. 3 rem innectit anno 349, uti & Tillemontius nota 64 in S. Athanasium pag. 693. Synodus enim ista sic scribit in Apologia S. Athanasii contra Arianos pag. 175: Dignas universorum Deo gratias agere non valemus .., quando.. Athanasium vobis restituit. Epistola synodi inscribitur populo Alexandriæ & aliis: Vestri, inquit, autem Officii est pro pietate religiosissimorum imperatorum orare.

[9] Vivebat itaque etiam tunc Constans, post cujus mortem agnovit Oriens unum dumtaxat imperatorem usque ad annum 351, [præesse cœpit:] ut observat Tillemontius pag. 694, quo Gallus creatus est cæsar. Hanc synodi epistolam dum recitarat S. Athanasius, ponit eorum nomina, qui subscripserunt; & mox subdit pœnitentiam Ursacii & Valentis: Hæc cum viderent &c., quæ supra recitabam. Dici itaque non potest, retractationem illam fuisse missam prius a S. Paulino ad Athanasium, quam hic restitui jussus esset anno 349. Idem confirmatur ex ordine narrationis in Historia Arianorum ejusdem sancti Patris ad monachos, in qua gaudio Ægyptiorum exposito in suo adventu, subdit pag. 359 Ursacii & Valentis pœnitentiam per hasce litteras, quas Julio episcopo Latine scriptas misere, quæque Græce translatæ sunt. Quarum exemplar Latine nobis a Paulo (ita ibi vocatur) Trevirensi episcopo transmissum est. Res itaque hæc accidit ante synodum Hierosolymitanam, ac post reditum S. Athanasii ad Alexandrinos, atque adeo ante mortem Constantis imperatoris, & ante finem anni 349; atque adeo eodem anno 349 S. Paulinus erat Trevirensis episcopus. Epistolam Ursacii & Valentis Julio PP. oblatam innectit Pagius eidem anno, ut videre ibidem licet num. 5, ubi addit, Pannoniæ & Mœsiæ episcopos fuisse. Sed jam ad alia progrediamur.

[10] Synodus Sirmiensis contra Photinum anno 351 habita est, [acta in causa fidei] ut collector Monumentorum eccl. in notis super Arianis tomo 6, pag. 766, & Pagius ad istum annum a num. 10 memorant contra Baronium, qui ad annum 357 num. 1 & sequentibus concilium illud (dicendum, inquit, potius conventiculum satanæ) eidem anno innectit, quod etiam fit in Labbei & Harduini collectione conciliorum. Browerus ad annum 351 num. 75, Religionis, ait, res, Arrianis tunc cuncta miscentibus, fluctuabant in incerto: quippe in eumdem hunc annum conventiculi Sirmiensis acta eruditis referre placuit, sine veritatis, ut arbitror, dispendio: quibus Socrates & Sozomenus ambo tam diserte patrocinantur &c. Quin & Paulini Trevirorum episcopi cum in hac Sirmiensi caussa insignis enituerit constantia, ac sententiæ gravitas, nisi hoc constituto tempore vix reperias, quo scriptionem & censuram Paulini de Sirmiensibus actibus, quam Sulpitius Severus celebrat, ante beati Præsulis exsilium bene colloces.

[11] Hujus orthodoxam fidem laudatus Severus Sulpitius lib. 2 Sacræ historiæ a pag. 165 editionis Lovaniensis sic commendat: [& S. Athanasii.] Ea tempestate Arriani perfidiam suam occultabant, non ausi palam erroris sui dogmata prædicare: Catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati, quam ut Athanasium ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat: quo remoto, reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. Sed pars episcoporum, quæ Arium sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu & factione in studia partium concesserant: pauci, quibus fides chara, & veritas potior erat, injustum judicium non receperunt. Inter quos Paulinus, episcopus Treverorum, oblata sibi epistola, ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem præbere consensum, de Athanasio non probare *. Atque hoc quidem facto Episcopus sanctissimus quasi proludere visus est aliis pluribus, quibus & magna agens & multa patiens in causa fidei Catholicæ & S. Athanasii, in utraque invictum se adversus Arianos pugilem comprobavit.

[Annotata]

* f. præbere

§ II. In exsilium relegatur Sanctus a conciliabulo Arelatensi; a S. Athanasio laudatur; locus & annus mortis; an fuerit martyr; sacra ejus crypta Treviris.

[Sanctus Arianis adversus] Conciliabulum Arelatense, pessimis machinationibus & dolis adversus orthodoxam fidem ejusque propugnatorem S. Athanasium infame, anno Christi 353 publicum exstitit theatrum, in quo S. Paulinus, episcopis aliis ibidem congregatis condemnationi Photini, Marcelli & S. Athanasii consentientibus, & solus quidem, ut refert Tillemontius in Indice chronologico ad tomum 6 suorum Monumentorum pag. 833, invictum se murum posuit pro eodem viro sancto, & in exsilium relegatus est. De hoc concilio varia ex variis auctoribus scribit supra citatus Monumentorum ecclesiasticorum collector articulo 45 inter ea, quæ habet de Arianis pag. 357. S. Hilarius Pictaviensis episcopus in Fragmentis, quæ anno 1598 edita sunt Parisiis, Incipiam, ait, ab .. eo tempore, quo primum in Arelatensi oppido frater & comminister meus Paulinus, ecclesiæ Trevirorum episcopus, eorum se perditioni, simulationique non miscuit, & qualis fuit illi sententia exponam, a qua referens voluntatem, indignus ecclesia ab episcopis, dignus exilio a rege est judicatus. Hæc ibi sanctus ille Pater pag. 6: in Operum autem S. Hilarii editione, a monachis Benedictinis vulgata, Fragmento 1, num. 6, col. 1282 & 1283. Laudatus sanctus Pater lib. 1 ad Constantium Augustum, num. 8, Col. , Venio nunc, inquit, ad id quod recens gestum est.. Eusebius Vercellensis episcopus est vir omni vita Deo serviens. Hic post Arelatensem synodum, cum Paulinus episcopus tantis istorum sceleribus contraïsset (anno videlicet 353) venire Mediolanum (anno 355) præcipitur. Ante concilium igitur Mediolanense S. Paulinus restitit Arianis, ex hoc Hilarii loco: ex altero autem modo citato in exsilium abire jussus fuit in concilio Arelatensi.

[13] [mittitur in exsilium, quod & alii subierunt; sed non] Sanctorum virorum exsilia Paulini, Eusebii, Luciferi, Dionysii refert S. Hilarius in libro uno contra Constantium imperatorem col. 1238, ubi plura, ut vides, simul conjungit: ne vero ea commisceantur, observant ista editores Benedictini ad hunc Hilarii locum: Paulinum ab Arelatensi synodo anno CCCLIII desinente e sua sede pulsum esse constat tum ex libello 1 ad Constantium n. VIII, tum maxime ex fragmento 1, n. VI; Luciferum autem, Eusebium ac Dionysium a Mediolanensi an. CCCLV. Neque ignoravit Athanasius, quid utraque illa synodo gestum sit, de quibus scribit ad Solitarios pag. DCCCXXIX. Cum autem esset (imperator) Arelate, & Mediolani omnia pro hæreticorum adhortatu suggestioneque faciebat, vel potius illi ipsi agebant insultabantque in omnes cæsaris potestate succincti. Quia tamen ille Apolog. pag. DCXCII, quemadmodum hic noster Hilarius, Paulini exsilium una cum exsiliis Eusebii, Luciferi ac Dionysii memorat; factum est, ut Socrates lib. 11, cap. XXXVI, & Rufinus lib. 1. Hist. eccl. c. XIX, Paulinum cum ceteris ab una synodo Mediolan. in exsilium trusum esse existimarint. Immo his addit Rufinus Hilarium atque Rodanium: qui a Sulpicio Severo pariter superioribus adjunguntur. Unde Blondellus Hilarium anno CCCLIV relegatum scribit. At hos omnes exsilio conjunxit, non tempus, sed causa una, Athanasii scil. ac fidei Nicænæ defensio. Horum meminisse juvabit ad caput 1 Vitæ num. 8.

[14] Hinc corrige Browerum, qui ad annum 355, [eodem tempore:] num. 83 de concilio Mediolanensi agens confundit prædicta exsilia, & S. Paulini tamquam in isto concilio præsentis constantiam laudat his verbis: Qua re audita, Dionysius Mediolanensis, Paulinus Trevirorum, & qui pro Liberio aderant, Eusebius Vercellarum, Lucifer Caralis * Sardiniæ episcopi, præcipuam in fidei Nicænæ defensione constantiam sumere, palamque ibi denuntiare, prius de episcoporum fide quæstionem inferii, quam de Athanasii caussa cognosci placere. At fortissimum nostrum Pugilem non exsilio dumtaxat, sed aliis præterea calamitatibus, ac etiam blanditiis ab eodem Constantio imperatore tentatum fuisse pro optima S. Athanasii causa, docet S. Hilarius modo citatus, ubi col. 1246 sic in illum invehitur: Aut tu Paulinum beatæ passionis * virum blandimento sollicitatum relegasti, & ecclesiam sanctam Trevirorum tali sacerdote spoliasti. Edictis fidem terruisti. Ipsum usque ad mortem demutasti exsiliis & fatigasti: extra Christianum quoque nomen relegasti, ne panem aut de horreo tuo sumeret, aut de Montanæ Maximillæque antro profanatum exspectaret. Mediolanensem piissimam plebem &c. Baronius ad annum 355 num. 29, Hæc, ait, idcirco dicit de Paulino Hilarius, quod prius relegatus fuerit in Phrygiam, ubi erant Cataphryges hæretici, Montani Maximillæque sectarii, inde vero ad barbaros amandatus. Addunt ad hunc Hilarii locum editores in notis: Quasi diceret: Parum erat Constantio, Paulinum inter Cataphrygas amandasse, eum etiam extra Christianum nomen expulit. Quod hic Montanæ legitur, librariorum lapsum putamus, præsertim cum lib. 2 ad Constant. exstet Montanus, non Montana.

[15] Tam multa vero sunt, quæ S. Paulini & aliorum Catholicorum episcoporum exsilium illustrant, [elogium eorum] ut ea memorari mereantur ex S. Athanasio in Historia Arianorum ad monachos a pag. 363, ubi hæc scribit: Ejus enim (Constantii imperatoris) autoritate freti Christi adversarii, quæ placent omnia arbitratu suo perficiunt. Porro cum sese putant plurimis ejus opera insidias parare, non advertunt sane se multos efficere confessores. E quorum numero sunt viri, qui jam claram edidere confessionem, ipsique religiosi ac probi episcopi, Paulinus Trevirorum Galliæ metropolis episcopus, Lucifer metropolis Sardiniæ episcopus, Eusebius Vercellorum Italiæ urbis, Dionysius Mediolani: est autem & ipsa metropolis Italiæ. Accitis enim illis præcepit imperator, ut contra Athanasium subscriberent, ac cum hæreticis communicarent. Quibus rei insolentia stupentibus, ac dicentibus, id ecclesiastici non esse canonis; statim ille: At quod ego volo, id pro canone, inquit, habeatur: me quippe ita loquentem Syri episcopi tolerant. Aut igitur obtemperate, aut vos quoque extorres futuri estis.

[16] [ex S. Athanasio:] His auditis episcopi, remque summopere mirati, manibus ad Deum tensis, compellare virum, docereque, non suum esse imperium, sed Dei, qui tradidisset: rogare, ut eum timeret, ne derepente datum adimeret: interminari judicii diem, suadereque, ne ecclesiasticas res pessumdaret, neu Romanum imperium cum ecclesiasticis statutis commisceret, vel Arianam hæresim introduceret in Ecclesiam Dei. Verum ille neque audivit, nec eos plura dicere permisit; quin & acrius districto adversum illos gladio comminabatur, imo ex iis nonnullos ad supplicium abduci jusserat: sed postea, uti Pharao, sententiam mutavit. Excusso itaque pulvere Sancti illi, erectisque ad Deum oculis, neque minas imperatoris reformidarunt, neque stricti gladii metu veritatem prodidere: sed exilium pro ministerii sui officio habuerunt. Dum enim per loca perque civitates transirent, etsi vinculis constricti, nihilominus euangelizabant, ac piam fidem prædicantes, Arianam hæresim anathemate damnabant, traducebantque Ursacii atque Valentis pœnitentiam. Quod contra, quam rati erant, cessit insidiatoribus: nam quanto longiore intervallo distabat exsilii locus, tanto majus in illos odium concitabatur, Sanctorumque virorum commigratio, vera fuit prædicatio adversus illorum impietatem. Quis enim, dum peragrantes cerneret, non admiratus illos ut confessores, Arianos non tantum ut impios, sed etiam ut carnifices & homicidas non aversatus exsecratusque est, & non quovis potius quam Christianorum nomine appellavit?

[17] [locus exsilii, & annus] Gloriosa itaque exsilia laudatissimi isti veritatis Catholicæ propugnatores acceperunt pro bravio. Quos inter S. Paulinus amandatus est in Phrygiam Asiæ minoris regionem, impio Constantio imperatore id agente, ut, mutatis exsiliorum ipsius locis, Virum sanctissimum fatigaret usque ad mortem, prout referebat S. Hilarius modo citatus, qui nullum tamen exsilii locum in Phrygia nominat, nobis aliunde etiam incompertum. Ibidem quoque invictissimus ille Pugil illustrium suorum pro orthodoxa fide cum Arianis certaminum metam ac vitam posuit anno 358, secundum Chronicon S. Hieronymi, inquit Tillemontius Monum. eccl. tomo 6 in Arianis articulo 50, pag. 361, anno 1658 Amstelodami editum: hac enim editione se uti indicat in tabula citationum ante eumdem tomum. In editione autem Lugduno-Batava anni 1606, qua utor, sic lego ad annum 359: Paulinus Trevirorum episcopus in Phrygia exulans moritur. Eumdem annum signat Baronius in Annalibus (vide ibi num. 109) citans etiam Chronicon Hieronymi. Sed editio Pontaci scribit annum 362. Browerus obitum ejus ponit anno 358, uti etiam Bailletus in ipsius Vita. Fuit vero hic annus nonus episcopatus; exsilii quintus, secundum dicta superius. Ex his apparet, non satis constare inter auctores de anno emortuali Confessoris nostri presse sumpto. Nos mediam quasi viam tenentes eum antea num. 1 affiximus anno 359 vel 360. Creditur autem obiisse hac die XXXI Augusti.

[18] [mortis S. Paulini:] His ita expositis, quis non miretur Florentinium hac die in notis ista scribere potuisse? Præter ea, quæ hac ipsa die adducit pro sancto exule ac confessore Paulino Treverensi Cardinalis Baronius, videndus est Mersæus in Annal. archiepiscoporum Trevirensium: ubi docet S. Paulinum a S. Martino Turonensi consecratum, & a D. Ambrosio dilectum & excultum. S. Martinus ad Turonensem cathedram evectus est anno 371, vel probabilius 372, ut affirmat Tillemontius tomo 10, articulo 3, pag. 315, inter alia plurima, quæ de hoc sancto præsule collegit. Annus vero 371 præplacet Longuevallio in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 2, pag. 301, qui addit, hunc esse ætatis ejus circiter 55. Sanctus autem Ambrosius tomo apud Tillemontium mox citato, articulo 3 in eodem S. Ambrosio, pag. 82, ponitur natus anno circiter 340; qui etiam placet Pagio ad annum 369, num. 13. Hinc liquet, quam inepte Florentinius mittat lectorem ad Mersæum, ut hujusmodi parachronismos discat.

[19] Clarissimum confessoris nomen a gravissimis scriptoribus S. Paulinus accepit. [non fuit] At cur non martyr vere dici possit; cui causa fidei exsilium; exsilium vero mortem intulit? Vide Annotata ad cap. 1, lit. o. Sunt tamen qui volunt violenta morte pro Christo interemptum. Florarium enim nostrum Ms. ista habet hac die: Præsul vero & martyr Christi Paulinus a Constantio imperatore Arriano veræ fidei causa in Phrygiam exul destinatur, ibique pro nomine Christi decollatur & sepelitur. Dum enim veram fidem instantius prædicaret, gentilibus accensis in rabiem cæsus est. Ab hac sententia non abhorret Browerus ad annum 358, num. 97 & 98: Sunt inter domesticos, ait, qui B. Paulinum capite truncatum, non confessione aut ærumnis exilii tantum, sed profusione sanguinis martyrium etiam obiisse tradunt: quorum autoritatem nequaquam ego defugero, vetere quodam & marmoreo B. Paulini pro ipsis loquente cenotaphio, quod hodieque in basilicæ stat odeo commissum præcipuo altari.

[20] Quibus deinde hæc subjungit: Ferunt autem, cum B. Paulini cineres in humiliore sub odeo crypta servari minime dubium sit, [martyr strictissimi nominis,] marmoreum id, quod dixi, saxum ex tabulis sepulchri in morem compositis, Caroli magni ævo, ab Amalario Fortunato Trevirorum antistite, cineribus sacris eo transferendis exstrui cœptum; sed opere necdum perfecto Fortunatum jam exstinctum, quem B. Paulino pararat, ipsum adeptum fuisse tumulum. Hæc domestici: (citato ad marginem Ms. de reliquiis eccles. S. Paulini.) Sed pergens, At Metensium, ait, literæ in veteri jamque abolita S. Arnulphi basilica conditum hunc Amalarium Fortunatum, & Sancti honore cultum olim fuisse testantur. Cæterum incisus marmori character quamvis scitus, & ipsa vetustate blandiens, serie temporum valde tamen est impeditus, objectoque altari versus Occidentem, parte quadam interruptus. Est porro ejusmodi: Anno III imperii constantii B. Paulinus ob catholicam fidem extra Christianum nomen [relegatus, & usque ad mortem exsilia mutando fatigatus, Phrygibus] et miconibus * prædicavit, et fractis diis gentilium, ecclesias fundavit, ad ultimum apud Phrygiam multis tormentorum generibus exquisitus, capite cæsus est II Kalend. Septemb. an. CCXCV incarnati verbi, et miraculis magnifice clarificatus a S. Felice [Trevirim ex Phrygia translatus, cujus] gratiam et intercessionem, martyrum quoque sub Rictiovaro * gloriam et coronam fidelium populus hic adorat, et voti compos veniam exorat.

[21] [ut nonnulli volunt:] Sed hæc inscriptio, diu admodum post S. Paulini obitum exarata, non habet sufficientem antiquitatem, ut multa illa tormentorum genera, & capitis amputationem persuadeat, quæ utpote scripta non sit ante Dionysium Exiguum, qui floruit seculo sexto, primusque annos numerare cœpit a Christi Incarnatione, sicut fit in prædicta inscriptione. Videri potest Baronius ad annum 527 num. 71. Sed alia quædam circa eamdem inscriptionem animadvertenda occurrunt. Vides inæquales in eadem characteres, uncinis [] inclusos: quod ideo fit apud Browerum, ut restituerentur ea, quæ legi amplius non poterant. Sed an. CCXCV inscriptionem illam reddit etiam suspectam. Nec vero martyrium violenta morte consummatum suadent verba, quæ Browerus præmiserat ex Luciferi Calaritani libro, quo docet moriendum pro Filio Dei, Constantii crudelitatem increpantis: Mactasti quamplurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, dispersisti resistentes tibi variis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime vis, martyres sunt. Illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio, in paradiso esse quidem credimus.. Dicatos Deo homines torques, interficis, exterminas, & cur hæc geras, caussas odiorum reddere non vales. E quibus concludit ista: Non igitur a Constantii more, nec horum temporum conditione alienum, ut B. Paulinus persecutoris gladio caderet. Verum ex his dumtaxat concludi potest, nihil obstare, quo minus id fieri potuerit: quod vero factum sit, inde non satis probatur. Ego enimvero nec morte violenta, nec capitis amputatione sublatum Præsulem possum credere, cum ea de re taceat genuina scriptorum antiquitas.

[22] [locus corporis depositi apud Trevirenses.] Laudatus Annalium Trevirensium conditor num. 98 de Sancti sepulcro agit, Hodie, inquiens, quo loco B. Paulini corpus in crypta quiescens, præstantissimorum corona Martyrum cingitur, literis vetustis inscripti desuper laqueato cælo opere musivo versus, qui per cavos deducti fornices egregio artificio compositis tessellis, & vario colore ac pictura illuminatis, solenne illud Xi, nominis Christi symbolon, ductu suo repræsentant:

Qvam bene pontificvm dvx patricivsqve cohærent.
Gallica palmacivs, thebæa dat agminatyrsvs.
Dvcit vterque svos, et dvcit vtrvmque sacerdos.

Cernitur etiam in medio laqueati cœli fastigio, quia fornices hemicycli figura columnis marmoreis nixi superne coëunt, orbis ejusdem artificii, Agnum Dei cum crucis vexillo repræsentans, hac inscriptione: tv redemisti nos Deo. At de sacra ista crypta, quam hoc loco Browerum secutus obiter descripsi, plura dicentur inferius.

[Annotata]

* l. Calaris

* al. confessionis

* f. LYCAONIBUS

* PASSORUM

§ III. Corpus e Phrygia Treviros translatum; a Normannorum profanatione conservatum, ac deinde inventum.

[Corpus Treviris honorifice depositum, quod Normanni] Browerus ad annum 396, num. 209 de corpore S. Paulini e Phrygia Treviros translato hæc narrat: Per id quoque tempus cum Felix Trevirorum episcopus .. civitatis obstrinxisset sibi studia, .. facile consecutus est, ut publico provinciæ sumptu B. Paulini .. corpus .. ex Phrygia, qua detentum fuerat hactenus, transferret in suam sedem.. Postquam autem rediit Felix .. eleganti opere basilicam posuit in urbe cum monasterio; quam votam dicatamque Virgini beatæ Dei Genitrici, tum Martyrum Treverici Thebæique nominis sacratis ossibus tamquam gemmis quibusdam distinxit, tum B. Paulini corpore, in crypta religiose catenis suspenso, .. communivit. Corpori loculum aptavit æterno, &, ut reor, cedrino ligno, ignotum sibi genus confessi majores; byssinisque ac sericis induto orbem pectori imposuit argenteum cum sollenni tunc Christi nominis inscriptione, quod & in capite tumbæ, atque ad Martyris pedes forinsecus expressum: cujus schema a Browero ibidem exhibetur: Et situs ac veneratio, sicut pergit num. 210, pignori sacro usque ad Normannorum irruptionem inviolata mansit: qui iterato facibus illatis, sed frustra; divinitus a violatione sanctissimi Præsulis fuerunt prohibiti non sine insigni miraculo, quod postea referam e Ms. Trevirensi una cum dictæ translationis historia, aliisque prodigiis deinde subsecutis. De ecclesia S. Paulini facta apud nos mentio die XIII Januarii in Vita S. Agritii pag. 775.

[24] Magnitudinem operis memorat Browerus: Basilicæ veteris molem, [seculo nono] inquit, a Felice collocatam longitudine, aiunt, collegisse quadringentos decem pedes; at latitudine centum viginti. Atque hæc .. origo & ornamenta basilicæ: quæ varias post hostiles experta clades, nec non crebris afflicta incendiis, priscæ sedis vix ulla vestigia tuetur. De istius ædis sacræ antiquitatibus scribitur apud eumdem Browerum in Proparasceve ante 1 tomum Annalium Trevirensium pag. 40. Porro in eisdem sic asseritur ad an. 396 num. 210: Translationis ac depositionis hujus fama celeberrimæ memoriam III Iduum Maii conservat: de qua consuli possunt Fasti sacri eodem die a nobis citati inter Prætermissos pag. 187. Quæ autem dicebam modo de profanatione a Normannis tentata adversus sacrum depositum S. Paulini, ita declarantur & confirmantur apud Acherium in Spicilegio tomo 12, pag. 217, ubi in Historia Trevirensi narrantur sequentia: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXX defuncto Ludovico imperatore (notat editor ad marginem, scilicet rege Germaniæ Ludovici regis Germ. filio, qui tamen anno DCCCLXXXII mortuus est) Normanni, audita ejus morte, cum omnibus viribus exeuntes, urbem Treberorum Nonas Aprilis die sacratissima cenæ Domini occupaverunt, Bertolfo episcopo cum quibusdam civibus fuga lapso.

[25] In qua usque ad diem sanctum Paschæ fessa ab itinere corpora recreantes, omne territorium urbis circumquaque utique ad solum demoliti sunt, omnesque, quos intra & extra urbem repererunt, [frustra conantur profanare:] gladio occiderunt, ipsamque urbem & monasteria omnia igne succenderunt. Cumque monasterio etiam sancti Paulini ignem multotiens injecissent, sed divinitus exstingueretur, catenas ferreas, quibus sarcophagus ejus pendebat, confregerunt, sed tamen sarcophagus catenis confractis nequaquam altius terræ insedit, sed in aëre pendens remansit: donec post multos annos a quibusdam infidelibus depressum subsedit, non sine vindicta in eos transfusa: quicumque enim huic sacrilegio manibus deservierunt, singulas infirmitatum plagas susceperunt. Browerus Normannorum in Trevirenses grassationem, ac Ludovici regis mortem, hostilemque in basilicam S. Paulini invasionem, nec non patrata tunc ibi mira intexit anno Christi 883. Ibidem autem num. 7 affert aliud miraculum: Eadem, ait, in æde immanis suæ crudelitatis ediderunt (Normanni) exemplum, vivo homine in sarcophagum incluso, atque omni illi aëris usu intercepto: qui tamen D. Paulini suffragatione, dum Normanni inde movent, servatus & incolumis ibi repertus est. Pro qua re citatur ibi ad marginem Sigehardus monachus in S. Maximini Vitæ memoria. Hoc miraculum narratur etiam in Vita cap. 2, num. 19.

[26] [idem corpus seculo undecimo quæritur] Idem Annalium Trevirensium auctor ad annum 1070, num. 18 ex Ms. D. Paulini hæc narrat: Porro eodem tractu temporum Trevirensem clerum acris incessit cupido, Divorum reliquias, quas vesanus Nortmannorum furor ad hunc usque diem celaverat, e latibulis atque conditoriis, quibus majores barbarorum metu eas abdiderant, eruendi, atque in antiquum venerationis locum restituendi. Sed abolita prorsus loci memoria negotium id in primis arduum atque difficile faciebat. Fusis deinde precibus pro sacrarum reliquiarum inventione, ad earum conditorium investigandum prævia fuit duplex apparitio, quarum altera Folberto cuidam cæco, ibidem num. 18; altera Frideburgæ moniali facta sit, num. 19, prout pluribus refert Browerus, & modo quidem satis miro. De inquirendis, ait, in æde B. Paulini reliquiis anno postero agi intentiore cura cœptum. Et mox pergens ad annum 1071, hæc subnectit: Itaque re Udoni archiepiscopo nuntiata, ejus auctoritate cryptam atque altaria quædam, refossa humo, demoliendi potestatem fieri postulant. Qua impetrata, constituto die, præstantissimos quosque tam ex clero quam episcopi comitatu viros, quorum sub oculis res tota gereretur, adhiberi visum. Hi igitur cum spectaculo intenti, plenique venerationis adstarent, ibi tunc incredibili omnium lætitia tredecim inventa, partim ex sacra Thebæorum militia, partim ex senatorio corpore Trevirorum Augustæ sacrosancta Martyrum pignora.

[27] [& invenitur, addito ipsius cryptæ] Quin altius retectis cryptæ fundamentis, etiam ad pretiosum B. Paulini corpus fodiendo deventum; apud cujus loculum tabula reperta marmorea, jam inde a Nortmannorum illuvie terris obruta, atque alia item subter eam plumbea, quæ ceterorum corporum positum atque collocationem, tum Martyrum etiam certamina atque nomina his omnino verbis edebat. Sequitur apud Browerum num. 21 harum rerum inscriptio; quam huc non transcribo, sed mitto lectorem ad Vitam S. Felicis archiepiscopi Trevirensis, quæ habetur tomo III Martii, die XXVI ejusdem mensis, e qua ibidem pag. 623 delibo ista, quæ ad S. Paulinum spectant: In medio vero ipsorum S. Paulini clarissimi Trevirorum archiepiscopi corpus est ferreis catenis suspensum, quod ibi S. Felix hujus sedis episcopus, e Phrygia totius regni viribus translatum, III Idus Maii honorifice suspendit.. Is ergo, qui in dextero S. Paulini latere est positus, Palmatius vocabatur.. Ad caput autem S. Paulini septem jacebant hujus urbis senatores.. Ad pedes vero S. Paulini altrinsecus positi sunt quatuor viri, genere & virtute clarissimi.

[28] Sigebertus scriptor synchronus prædictam inscriptionem contractius refert ad eumdem annum 1071. [novo splendore.] Porro de Martyribus Trevirensibus agetur ad diem VI Octobris cum Martyrologio Romano; de Thebæis autem die XXII Septembris cum eodem Martyrologio. Hujus tam inexspectatæ, novæque rei deinde fama, ut memorat auctor Annalium Trevirensium num. 22, cum late per Germaniam vicinamque Galliæ oram hominum sermone percrebuisset, atque animos omnium sancta quadam religione ac pio visendi studio excitasset, placuit archiepiscopo basilicæ cryptam, humilem illam quidem, ac temporum injuria tunc obscuram, magnificentiore opere mox explicare, dignumque Sanctorum majestate ei addere splendorem: quæ postea rerum adversarum vicissitudines passa pristinum illum splendorem amisit, & cum obsoletis ruderibus commutavit, ut videbitur paragrapho proximo. Ecclesiæ autem S. Paulini seculo duodecimo ille honoris titulus accessit, quod ab Eugenio PP. III Treviris degente consecrata sit, prout refertur inter Gesta Trevirensium archiepiscoporum apud Edmundum Martene in Veterum scriptorum & monumentorum amplissima collectione tomo 4, columna 204, his verbis: Consecravit ecclesiam S. Paulini Domnus apostolicus secundo Cal. Februarii. Factum narratur pluribus, & isto modo accidisse refertur apud Browerum ad annum 1148 num. 68: Divi Paulini basilica annis abhinc quatuor & quinquaginta sub Egelberto perniciosi incendii casu vexata, & inde in annos non paucos deserta, restitutaque, rogatu Alberonis pridie Kalendas Februarias anni incuntis ab Eugenio Dei Genitricis nomini dedicata, & amplissimis exceptionum & indulgentiarum ornamentis ab eodem de novo condecorata. Subserviit cæremoniæ Balduinus Cæsareæ Palæstinæ, qui cryptam S. Paulini sepulchro nobilem, divi Mari item præsulis aram, & aliam, quam Novam appellant, præstantibus quibusque Divorum reliquiis condendis eodem die sacravit. Tomo 11 Januarii, die XXVI ejusdem mensis, pag. 730 tractavimus de S. Maro Trevirensium episcopo.

§ IV. Alia corporis inventio; inspectio ejusdem; caput ab eo separatum magna cum veneratione colitur; ecclesiæ S. Paulini vicissitudines; Sancti Acta.

[Schavartius incunte sec. 15] Seculo decimo quinto incunte alia corporis S. Paulini accidit inventio, quam sic ad posteros transmisit Browerus tomo 2 ad annum 1402, num. 103: Primo vere ineuntis anni, nono Kalend. Aprilis reclusum gloriosissimi Trevirorum antistitis Paulini sacrum sepulchrum; & privatis modo ad spectaculum admissis arbitris, inventum corpus, suis adhuc ossibus & commissuris integrum, & peripetasmatis decore involutum. Auctor hujus inventionis Fridericus Schavartius Trevir, ecclesiæ S. Paulini præpositus; qui cum voluntate sua in tanti patroni studium ac honorem propensus, tum sermonibus hominum adductus, qui caput S. Paulini in Phrygia relictum contendebant, quia cæsum capite martyrio istic perfunctum obtinebat fama, diligentius eam in rem inquirendum sibi putavit. Itaque ipsa die parasceves, animo ad religionem composito, ubi cryptam subiens, sarcophagi ferramenta revelli jussit, operimento tumbæ sublato, conditorium plus solito longius apparuit, sericis diversi generis instratum pannis.

[30] [corpus Sancti] In hoc tumba stabat ex ligno formæ ignotæ, sed elegantis sic fabrefacta, ut retinaculis argenteis decore vincta, in horum superficie imagines eminentes haberet, & inter bina retinacula argenteæ relucerent sphærulæ, imaginibus quoque suis affabre signatæ. Revincta quoque tumba cupreis erat ligaminibus argento vermiculatis, ex quorum ansis creditum est olim fuisse suspensam, cum ferreis ligata catenis, sublime pependisse traditur. Denique versus caput patefactus aditus, ubi seris argenteis venuste eadem tumba clausa cernebatur. Impositus pectori erat orbis item argenteus, cum inscriptione veteri Christianorum X & P. Christi nomen, hoc fere modo referens. Hæc eadem est orbis istius forma, inscriptio eadem, de qua actum supra § 3. Præter sepulcrum vero jam descriptum ex Schavartio, refert etiam Browerus inspectionem sacri corporis, publicamque ejusdem venerationem, ita pergens num. 104:

[31] [inspicit, ab eoque caput separat,] Jam cætera prosequitur ipse Fridericus eo in commentariolo, quem super urbis. Treviris commendatione, sancti Paulini inventione, & ejus templi religione, viginti quinque capitibus digestum posteritati reliquit. Tumba igitur aperta, jacuit in eadem corpus beatissimi Viri, magna quidem diligentia etiam sericis pannis diversorum colorum involutum; quos cum nostris indignis dissolveremus manibus, vidimus stupentes hoc nudum corpus humano more compositum, velut hominem integrum cum ipsius capite, & absque membrorum corruptione. Cum autem hoc beatissimum tangeremus corpus, desiderantes in primis ipsius caput elevare, humaniter dubitantes, si ob tanti temporis vetustatem minaretur collisionem, tetigimus primum nares, mox verticem, demum occiput. Et quia gratissima divinitus constabat durities & capitis, ipsum compago de corpore * præcipua semper veneratione colendum, cum ingenti excepimus animi gaudio, sarcophagum ferro ac cæmento summa, qua potuimus, recludentes diligentia.

[32] [ac publicæ venerationi exponit,] Porro excepto hoc pretiosissimo capite, clero & populo urbis honorifice congregatis, die videlicet, qua sancti Paulini translatio colitur, quæ celebris haberi solet, Dominica proxima ante ferias beati Gangolphi, post ductam de more circuitu supplicationem, & divinis ad gratias laudesque Deo dicendas rite peractis, tunc primum sancti Paulini, & sancti Simeonis monachi Græci, cujus anno superiore caput fuerat elevatum, tum sancti Maximini capita, cum multis aliis reliquiis, palam populo ad spectandum oblata. De S. Gengulpho martyre, uti apud nos vocatur, vide tom. 11 Maii, die XI, a pag. 642. De S. Symeone recluso in porta Trevirensi egimus tomo 1 Junii, die 1, pag. 87 & sequentibus. Audiamus, quæ de annua solennitate instituta subjungit Browerus num. 105:

[33] Commemorat inde tacito nomine de se Fridericus, [fundata in perpetuum pro Sancti cultu] ad rei gestæ perennem gratamque memoriam, & ad cultum venerationemque Cœlitum, qui in eadem basilica quiescunt, propagandam, effecisse non neminem, patrimonio eam in rem profuso, ut pervigilio ejusdem diei, tres quotannis congregationes, canonicorum una sancti Simeonis, monachorum duæ sancti Maximini & Dei Genitricis ad Martyres, sancti Paulini ædem frequentent, solemni Vesperarum, certoque cantu antiphonarum, tum ipsa die translationis eædem in unum conveniant, & capitis circumferendi pompam cohonestent, prosequente senatu, constituta perenni in præsentes pecuniæ distributione: pridie vero honoraria vini propinatione.

[34] Atque ab hoc tempore caput S. Paulini statuæ thorace tenus ex argento ductæ, [memoria:] parergis auro gemmisque venuste factis, inclusum, magna religione spectari consuevit, & nostra quidem memoria sacrilegas Judæorum manus vix fuit, ut evaderet, etsi argentum potius, quam pignus sacrum eo furto quæsitum videbatur, cum projecto capite thorax sublectus, vel ablatus est, mox tamen redititius ad dominos, sed non illibatus. Hactenus Browerus e Frederico Schavartio, cujus lucubrationem, de qua superius, viginti quinque capitulis constantem, in Ms. habemus.

[35] Porro ecclesiam S. Paulini passam postea humanæ miseriæ vicissitudines indicat Browerus tomo 2, [seculo 16 & 17 adversa patitur S. Paulini ecclesia; status sacræ] ad annum 1552, num. 84, pag. 381 & 382: Kalendis, ait, Septembris marchio (Albertus Brandeburgicus) .. eruptionem in Macheram, Mosellæ ripis impositum oppidulum tentavit, & incolis adventu repentino oppressis, Epternacum .. ad Suram amnem oppidulum inde cepit.. Decimo die Septembris Pauliniana & D. Maximini basilicæ ære campano spoliatæ:.. XXV vero die Septembris, sole jam merso, D. Paulini septa, sancti Maximini & Martyrum monasteria suburbana subjectis facibus, præfecti jussu (de Dailbergero egerat auctor) ferali flamma concremata. Quibus hæc addere licet, quæ refero ex litteris P. Sixti Hesselmeir e Societate Jesu, Treviris ad P. Cuperum scriptis die XXIX Augusti anno 1738: Notum est R. V. quod prope hujus urbis mœnia steterit S. Paulini templum, varias olim injurias expertum, anno MDCLXXV solo rursus æquatum, ut canonici in contiguo parochiali templo divina peragere debuerint; ingens vero sacrorum pignorum thesaurus sub terra jacuerit sepultus.

[36] Hoc demum anno Eminentissimus Elector (qui locum, [cryptæ.] cujus est præpositus, magna veneratione prosequitur) rudera jussit removeri, ipsum forte templum repositurus. Cum egesta sit terra, apparent in crypta variorum Sanctorum corpora eo fere ordine, quo deposita esse dominus Enen refert. Lapideis inclusa sunt loculis; quorum unus & alter, incumbente saxorum mole, fractus fuit, ut extrahi debuerint Sanctorum ossa. Nonnullis inscripta sunt Martyrum nomina: Constanti & Hormisdæ titulus consulis adjicitur. Obiter hæc observavi, nec licuit examinare cætera, cum altera vice clausum invenirem aditum; quem tamen non difficilem fore credo, si conveniantur DD. canonici. Alia sarcophaga (de quibus auctor) in circuitu cernuntur XIV. Tres archiepiscopi diversis inclusi loculis quiescunt in crypta minore, quæ a memorata superius separatur per gradus lapideos ad utramque descendentes. Epitomen, alias medullam gestorum Trevirorum, a Joanne Enen Teutonice seu Germanice editam, Latine vulgavit Scheckmannus anno 1617. Agens autem de Sanctis, qui in ecclesia collegiata S. Paulini sunt reconditi, fol. 51 verso, In crypta, ait, hujus ecclesiæ requiescit archiepiscopus martyr Treverensis, a quo nomen indepta est basilica. Superiores autem notitias e dictis litteris transcripsi, ut lector novissimum hujus sacræ cryptæ, ac S. Paulini in eadem reconditi statum cognosceret.

[37] [Sancti Acta,] De Actis hujus sancti Præsulis, eorumque exemplaribus Mss. aliquibus sequentes suggero notitias. Apographo uni prænotatur hic titulus: Excerpta quædam ex Vita S. Paulini, e bibliotheca S. Matthiæ Treveris. Incipiunt: Sanctorum patrum memoriis inservire, dignum arbitrantes &c. Desinunt in his: Antecessores nostri culpandi sunt, qui visa beati Patris miracula non ea literis vel memoriæ tradere studuerunt; sed potius negligentia oblivioneque dilabi passi sunt. Apographum aliud desumptum notatur ex Ms. S. Martini Treviris: cujus prologus est: Sanctorum patrum memoriis inservire &c. Sub finem vero post ista verba per totum vitæ spatium penitus non caruit, apponitur parergon, quod, in nostra ejusdem apographi editione omittam. Exemplar aliud ex Ms. S. Maximini Treveris præfert hunc titulum: Passio sancti Paulini archiepiscopi & martyris. Incipit: Congregatis nobis, fratres dilectissimi, in præclara sancti Paulini sollempnitate, vita ejus ad recitandum jocunda, ad audiendum dulcis, ad imitandum quoque probabilis & gloriosa, multa & in præsenti seculo Christi fidelibus confert solatia, & ad spectanda futura præmia, multa adhibet documenta &c. Finis est, per totum vitæ spatium penitus non caruit.

[38] [& observationes nostræ.] Nec præteriero exemplar alia manu exaratum, ad quod apponitur diverso charactere: Est Vita in Ms. S. Mathiæ Treviris; idemque habet exordium cum ecgrapho Maximiniano: Congregatis nobis, fratres dilectissimi, in præclara S. Paulini solemnitate. Mortem vero ita refert: Ad ultimum apud Frigiam capite cæsus, beatæ passionis coronam pridie Kalendarum Septembris percepit a Domino: & diverso iterum charactere notatur: Finit Ms. S. Mathiæ. Deinde autem narrantur in dicto Ms. corpus e Phrygia ad Trevirenses translatum, flamma exstincta sub Normannis, & miracula alia: de quibus vide exemplar, quod prælo dabitur e Ms. Martiniano Trevirensi, quia brevius est, quam Maximinianum. Plurimis autem post S. Paulini obitum seculis Acta ipsius conscripta fuisse, ac proinde non magnæ auctoritatis esse, illud argumento est, quod in eisdem fiat mentio de Normannorum in Trevirenses grassatione, quæ ex dictis § 3, num. 25 a Browero intexitur anno Christi 883, Sigeberti Chronico ad eumdem annum 883 sic memorante: Nortmanni urbem Treverim incendunt. Acta vero eadem non fuerint litteris mandata post annum circiter 1071, quandoquidem nihil in illis lego de inventione sacrorum pignorum sub Ugone archiepiscopo, cujus mentio incidit supra num. 26. Unde conjicio, eorumdem lucubrationem referri posse ad illa tempora, quæ inter jam dictam grassationem ac translationem sunt interjecta. Hæc præfatus subdo Sancti Acta, numeris, titulis & capitibus de more distincta, quibus variæ etiam adduntur notationes.

[Annotata]

* l. & capitis compago, de corpore ipsum

VITA
auctore anonymo
Ex Ms. Trevirensi sancti Martini, ad aliud collato.

Paulinus ep. Trevirensis, in Phrygia (S.)

BHL Number: 6562, 6563

A. Anonymo.

PROLOGUS

[Auctor pauca e multis de Sancto refert:] Sanctorum patrum memoriis inservire, dignum arbitrantes, non omnino reticere cupimus, quæ ex antiquitatis auditu facta comperimus: miracula namque Sanctorum patrum propalare magnificum est, ut in eo certius scire possimus, qui & quanti sint, quorum meritis nos commendare debeamus. Unde venerabilis patris nostri Paulini scilicet Trevericæ urbis episcopi gesta quædam ex relatione majorum audita, quædam in exemplaribus sanctorum patrum passim inventa, volumus nostris innotescere successoribus, ne virtutum ejus memoria penitus oblivioni tradatur: non modica quippe apud Trevericos ejus gestorum exstabant volumina, quæ in ipsius incendio a urbis, Domino permittente, dicuntur esse consumpta. Et nunc pauca de pluribus locuturi, ipsius nos auxilio commendamus, cujus operis titulus vobis est præsentibus prænotatus.

ANNOTATIO.

a Intelligo hic incendium seu grassationem Normannorum: unde colligitur auctorem hunc post illa scripsisse. Adi Commentarium prævium num. 24, & 38.

CAPUT I.
Natales, educatio; profectio ad Trevirenses; acta pro S. Athanasio; exsilium.

[Natus in Aquitania, parentes, educatio sub S. Maximino:] Paulinum igitur Trevirorum archiepiscopum, ut ferunt historiæ, ex Aquitanicæ regionis partibus nobilissima prosapia constat esse procreatum. Parentes siquidem ejus Catholicæ fidei decorati munime *, filium suum baptismatis fonte, ut mos est, immersum, beatissimum Maximinum a, ut eum ex lavachro suscipere debeat, humillime deposcunt: quorum ille obtemperans voluntati, eum sibi spiritualem filium non inscius futurorum, Domino demonstrante, adscivit. Crescens itaque puer ablactatus est, atque prædicto patri traditur, sacrarum litterarum paginis imbuendus b: quarum ille memoriam (nostræ necessitati sua subveniat pietate, confringat infernum, aperiat paradisum, perpetuæ retributionis concedat nos esse participes, qui vivit & regnat Deus in sæcula sæculorum) fideliter retinens, jam nunc tempore puerili seu apes prudentissima colligere non distulit, quæ postmodum fidelibus, infidelitate Arriani dogmatis desudantibus, per eum Dominus eroganda præscivit.

[3] [uterque Treviros profectus degit apud S. Agritium,] Porro Maximinus dominicam cupiens sequi doctrinam, una cum charissimo filio genitale solum relinquens, Galliarum partes adiit atque Treverim, Domino ducente, pervenit, ubi nunc sanctus Agricius c ecclesiam apostolica sibi authoritate commissam strenuissime rexisse dignoscitur. Venerandus igitur Maximinus ab eo honorifice susceptus, ejus contubernio in tantum familiarissime usus est, ut provectioris ei ætatis viros privilegio amoris postponeret.

[4] [cui succedit in episcopatu S. Maximinus:] Sanctus quoque Paulinus suum spiritualem, quem secutus est, non parvi pendens patrem, ei cum omni humilitatis subjectione horis cunctisque momentis non incommodus adhæsit. Sæpe dictus autem pontifex jam nimio gravatus senio angelicis per quemdam presbyterum, nomine Quiriacum, ammonitus indiciis, beatum Maximinum, consentientibus turbis populorum, pontificalis apicis dignitate sublimavit, atque non post pauca, terrena relinquens, spiritum de sui operis remuneratione securum ad æternitatis gaudia, Domino jubente, transmisit.

[5] [eique vita functo S. Paulinus:] Interea Arriana hæresi per ecclesias Dei pullulante, Constantii imperatoris d, filii Constantini patris Augustorum, contra Catholicos infestissima exoritur indignatio. Nam ubicumque auditus vel visus est hujus sanctissimæ fidei custos, ab eo statim aut præsenti morte punitus aut longi exilii damna perpessus est. Hujus faciem declinans beatissimus Pontifex, ad propriam scilicet Aquitaniæ regionis patriam suosque revisendos ire disposuit, atque non post pauca inibi vitam finivit e. Post cujus discessum beato Paulino miræ sanctitatis viro pastoralis sollertiæ cura committitur f. Hic itaque dilectissimi magistri sui corporis non immemor, collecta multitudine Trevirensium, eos ad hoc investigandum unanimes ac sinceræ dilectionis amore ferventes, versus Aquitaniam tendere præcepit.

[6] [qui translatum Treviros corpus ejus sepelit, & fortiter] Cui obtemperantes ignotæ regionis arripiunt iter, atque angelicis adjuti indiciis pretiosissimum, Domino ducente, Treveros reportavere thesaurum: quibus obviam factus præsul Domino dignissimus Paulinus, cum gloria & psalmorum melodia in suburbio Trevirorum urbus sancti patris corpus in beati Joannis Euangelistæ basilica sepelivit g. Ipse vero, utpote fidelis pastor, commisso sibi divinitus gregi pervigili sollicitudine intentus, incursantium undique luporum impetus gladio spiritus arcebat, opprobrium videlicet eorum longe declinans, quibus per prophetam a Domino dicitur: Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. Siquidem in sancto certamine cursum consummavit: quippe qui usque ad vincula laboravit, usque ad sanguinem restitit. Namque pro assertione fidei Catholicæ quibus pulsatus injuriis, quantis fuerit objectatus periculis, sic nos tripartita ecclesiastica docet Historia h.

[7] [se opponit Arianis] Porro Constantius prædicta Arriana hæresi jam ex omni parte infectus, statuit hoc ad pravitatis suæ cumulum, ut omnium Orientalium Occidentaliumque partium episcopi indubitanter suæ sectæ subscriberent: convocansque omnes, synodum Mediolani i fieri constituit, atque eos inibi suæ pleniter præcepit adesse præsentiæ. Orientalium ergo venere non multi [quoniam] plurimos eorum aut senectus aut itineris longitudo prohibuit. Occidentalium vero ultra trecenti affuere præcepta principis facientes, scilicet ut supradicti loci synodus celebraretur: ubi convenientes Orientales ante omnia contra Athanasium k, fortissimum fidei defensorem, fieri commune decretum poscebant, ut hoc facto penitus aditus Alexandriæ clauderetur l.

[8] Quod etiam dum Paulinus m Gallicanæ Trevereos, [in causa fidei & S. Athanasii:] Dionysius albæ * n metropolis Italorum, & Eusebius Vercellensis o episcopi sensissent, quia ad destructionem fidei Orientales contra Athanasium agere molirentur, surgentes magna voce clamabant dolum & circumventionem per ea, quæ gerebantur, Christianis dogmatibus irrogari: non enim veras culpas contra Athanasium esse dicebant, cum ad retractionem fidei talia probarentur inventa. Illis igitur talia proclamantibus consilium tunc solvitur episcoporum: deposito siquidem Athanasio, aliam hæretici fidei exponere sunt visi doctrinam: sed neutrum horum perduci potuit ad effectum, dum præsente principe clamaretur, quod injuste agebatur & impie. Quo facto & ipsi ecclesiis sunt expulsi, & in ultimis terræ finibus habitare præcepti.

[9] Tunc enim ecclesiis pacem habentibus & populis per collectas orantibus, [mittitur in exsilium] Pontifex, qui Romanæ sedis Liberius p, & Paulinus Galliarum metropolitanus episcopus, & Dionysius Italus, Lucifer metropolitanus insularum Sardiniæ q, Eusebius ex Italia, omnes episcopi boni & prædicatores veritatis abripiuntur & traduntur exilio, nullam habentes culpam, quia * in Arrianam noluerunt consentire vesaniam, neque in calumniis subscripserunt nostris. Eusebius quoque Cæsariensis r eadem hæc in libris Ecclesiasticæ, quam scribit, historiæ commemorans, Constantius, inquit, cum ob vindictam fraternæ necis s regnumque recuperandum ad Occidentis partes venisset, & extincto tyranno t regni solus arte * potiretur, fatigare Occidentales episcopos & per deceptionem ad consensum Arrianæ hæresios cogere adgreditur, Athanasium prius, condemnatione præmissa, & velut obicis validissimi objectione sublata.

[10] Ob hoc apud Mediolanum episcoporum consilium convocatur. [una cum aliis episcopis:] Plures decepti: Paulinus u vero Trevirorum archiepiscopus, Eusebius, Dionysius vero * & Lucifer dolum esse in negotio proclamantes adserentesque, quod subscriptio in Athanasium non aliam ob causam, quam destruendæ fidei moliretur, in exilium trusi sunt: quos tamen omnes præter Paulinum Julianus Apostata x postmodum revocavit, magis ut regni sui primicias artificiosæ pietatis velamine commendaret, quam ut recta intentione, quod brevi post innotuit, ecclesiasticam calamitatem corrigeret. Paulinum vero communi beneficio vel excepisse videtur, quod eum suæ, quam mente jam [parturiebat,] vesaniæ acriorem, si reductus foret, adversarium metuebat, vel certe in primo edicti sui impetu immemor præterisse, utpote inter nationes barbaras relegatum, & conspectu imperii præ cæteris remotissimum.

ANNOTATA.

a Id non probo: de aliis vide Commentar. num. 3 & 4.

b Ms. S. Maximini: A quo sacræ Scripturæ paginis sufficienter imbutus, sanctæ moralitatis habitu decenter indutus: unde idem pater ejus Maximinus spe futuræ strenuitatis, futuræ dignitatis & sanctitatis ipsius, divinitus animatus, non alium nisi hunc egregiæ indolis filium sanctæ peregrinationis suæ in Belgicam Gallicam pro Christo destinatæ, in Christo ordinatæ, elegit commilitonem & socium. Vides, lector, alium hic narrandi modum & non sine affectato dictionis ornamento comptum.

c De quo ibidem num. 4. An autem fuerit patriarcha Antiochenus, qualis vocatur in Ms. S. Maximini, vide ad diem 13 Januarii pag. 773.

d Imperavit ab anno 337 usque ad 361. Plura de illo historici.

e De anno mortis ejus scribit Comm. num. 4.

f Per beatum Martinum episcopum divinæ benedictionis oleo perfusum eum vult Ms. S. Maximini. Vide Comm. num. 18.

g Mira sunt, quæ de hac translatione referuntur in Vita S. Maximini ab anonymo Sanmaximinianensi scripta seculo 8, & apud nos edita ad diem 29 Maii; quæ pag. 22 consuli potest.

h Quæ Sanctus contra Arianos in causa fidei orthodoxæ & S. Athanasii egit, satis exposita sunt in Comm.

i Concilium illud anno 355 innectit Labbeus in Compendio chronologico: eumdem signat Tillemontius tomo 6 Monumentorum in tabula chronologica pag. 833, Pagius ad istum annum, & Harduinus in Conciliorum collectione tomo 1, columna 697.

k Invictissimum hunc orthodoxæ fidei pugilem illustravimus ad diem 2 Maii, pag. 186 & sequentibus.

l S. Athanasius jam ab anno 349 erat restitutus cathedræ Alexandrinæ, ex dictis in Comm. num. 9; etsi post ex illa extrusus.

m Non interfuisse eum synodo Mediolanensi, ibidem indicatum est Vide num. 13 & 14.

n De hoc Sancto episcopo scripsimus die 25Maii pag. 369 & sequentibus. A Theodoreto Ecclesiasticæ historiæ lib. 2, cap. 15, in quo agit de synodo Mediolanensi, pag. 91 editionis Valesianæ, dicitur Dionysius metropolis Italiæ.

o Inscribitur Martyrologio Romano ad diem 1 Augusti: ubi inter Prætermissos agendum de illo indicavimus die 16 Decembris, quo colitur publico Ecclesiæ Officio tamquam martyr. Exsilium ibi legitur, & multa alia passus; deinde ad cathedram suam reverti permissus.. Vercellis migravit ad Dominum. Potest igitur & S. Paulinus vere martyr dici.

p In Prætermissis ad diem 27 Augusti distulimus eum ad 23 Septembris.

q Acta ejus illustravimus die 20 Maii, tomo 5 ejusdem mensis, pag. 197 * & seqq.

r Loquens hic inducitur a biographo & a Ms. Sanmaximiniano Eusebius iste occasione synodi Mediolanensis, quam anno 355 habitam modo diximus lit. i; eum vita functum anno 340 lego in Bibliotheca chronologica scriptorum a Labbeo edita pag. 31, Caveo heterodoxo mortem ejus circa eumdem annum signante in Scriptoribus suis ecclesiasticis pag. 92, ne Baronium & Pagium memorem, qui anno 340 obiisse scribunt.

s De Constante imperatore occiso a Magnentio, qui imperium sibi vindicabat, anno 350, tractat Baronius ad eumdem annum num. 1.

t Magnentii tyranni cladem, illatamque sibi mortem memorat Baronius ad annum 353, num. 6.

u Hic iterum comparet perperam S. Paulinus, uti & statim sub Juliano imperatore.

x Imperavit ab anno 361 usque ad 363.

* f. lumine

* f. almæ

* Ms. S. Maximini Trev. nisi quia

* ibid. arce

* expunge vero

CAPUT II.
Mors in exsilio; corpus Treviros translatum; miracula.

[Sanctus in exsilio la boribus apostolicis,] Denique beatus Paulinus in captivitatem pro Christi nomine positus, gentibus circumquaque degentibus, divini verbi eloquia prædicando aperire non distulit, & quod in episcopatu proprio agere permissus non est, hoc devotus ac Deo dignus in peregrinatione implere curavit. Unde & Salvator omnium magnarum ei virtutum gratiam conferre dignatus est, ut quos verbis converti * nequisset, eos ad conditoris sui agnitionem per diversa miracula perduceret: quia ut beatus Apostolus dicit: Signa infidelibus, non fidelibus data sunt.

[12] Concessum namque est ei a Domino cæcos illuminare, [& miraculis clarus moritur:] leprosos mundare, dæmones ab obsessis corporibus sanctæ Trinitatis invocatione confestim depellere: & ut talium mereretur fieri compos donorum, studuit creberrimis eleemosynarum largitionibus, viduarum, orphanorum atque omnium egentium pater humillimus existere, illud semper sapientis satagens implere præceptum, quo dicitur: Absconde eleemosynam in sinu pauperis. His igitur aliisque bonitatis suæ amminiculis fultus, usque ad mortem, etiam ultra Christianum nomen, mutando exilia fatigatur, & ad ultimum apud Phrygiam defunctus beatæ passionis a coronam percepit a Domino b.

[13] Igitur Treverici ejus obitum comperientes satis condoluerunt, [Trevirenses in Phrygiam tendunt] quod eum, quem [in] vita degentem possidere non licuit, saltem in morte debitis exequiis venerari non contigit. Congregati itaque non solum hi, verum circumadjacentium urbium populi ob piissimi Pastoris illorum reliquias tam longissima terrarum spatia libentissime se peragrare professi sunt, utpote qui immanissima persecutionis Græcorum c rabie nuper vastati atque afflicti, per ejus tandem interventum, Christum totius boni largitorem sperarent tantæ cædis finem fore facturum.

[14] Adeuntes itaque Phrygiam Asiæ finitimis sitam, [ad obtinendum corpus sui episcopi:] cœperunt cum omni perquirere sollertia, ubi gleba beati Pontificis jaceret humata: quam dum Dei nutu invenissent, Dei ipsius clementiam implorare non desistebant, quatenus urbs illorum scilicet Treveris tanti Patris non fraudaretur patrociniis. Asiani ilico illorum desiderium cognoscentes, eos a finibus suis arcere conati sunt; suosque conatus sequeretur effectus, nisi forte suis intervenissent, qui gravitatis signa * potius, vel * levitatis vel contentiositatis sequerentur machinamenta. Treverenses ergo jam propriæ voluntatis proditores dicebant, se nullam aliam ob causam advenisse, nisi propter expetendas pii Pastoris sui reliquias.

[15] Illis itaque hoc fieri viriliter recusantibus, corpusque Pontificis retinere cupientibus, Treverim nullo modo se abire sunt professi, [sed cum Asiatici eisdem se opponerent, divinitus res deciditur,] nisi tanti pignoris fuissent compotes effecti. Certatum namque diu ab utrisque populis est: sed illud certamen vertit pietas Sancti in caritatis adunationem. Consilio siquidem inito glebam venerandi Pontificis in medio collocantes, ejus implorabant clementiam, ut, cui adhærere vellet, ab eo se asportari permitteret: cui vero nollet, ab eo penitus submoveri non posset. Accedentes ergo Asianorum quam plurimi loculum quidem sublevare nitebantur, sed nulla motionis res in eo peracta est. Igitur Treverici nil morantes gratia sui Pontificis cum omni celeritate feretrum sublevantes, læti rediere in sua gaudentes d, relictis tamen inibi paucis de corpore ejus reliquiis propter amorem fraternitatis, titulumque Christianitatis.

[16] [& corpus ad Trevirenses delatum sepelitur.] Adest itaque obviam salutifero corpori ex adjacentibus urbibus una cum clero innumerabilis populus cum gloria illud excipiens, insuper & Dei perennis Filium benedicens, qui urbem Trevericam diu multumque desiderato noluit privare Patrono. Exstat ergo non longe ab oratorio beati Maximini basilica in honore sanctæ Dei Genitricis dedicata admodum præclara, in qua deponentes corpus sanctissimi Pontificis, locum inibi decrevere fieri sepulchri, exstruentesque cryptam e, ossibus ejus satis habilem, in sarcophago cum catenis ferreis * in cryptæ medio pendere fecerunt, quod ita pendens usque ad tempora Nortmannorum f mansit, & ab ipsis fractis catenis sarcophagum * non altius terræ insedit.

[17] Multa sane beati Paulini miraculorum insignia tunc temporis gesta, etsi litteris non sint tradita, quamvis ex parte minima, tamen non nos præteriere auditu comperta, [Miracula plura non scripta:] nimiumque nos inertes esse credimus, si hoc, quod benignitas Domini erga nos indignos ad laudem & gloriam nominis sui vel per se vel per Sanctos suos agere dignatur, quasi parvipendendo posteris nostris provalere * negligamus: in quo hoc antecessores nostri culpandi sunt, qui visa beati Patris miracula non ea litteris vel memoriæ tradere studuerunt, sed potius negligentia oblivioneque dilabi passi sunt. Verum his omissis, ad certum nostræ sententiæ tramitem redeamus.

[18] [flamma ædi sacræ Sancti injectæ] Prædicta namque Nortmannorum gens Dei permissu Christianorum exigentibus culpis emissa, tanta per Sanctorum domicilia cæde bacchata est, ut penitus non esset locus, ubi væ non audiretur & planctus. Multarum igitur destructione urbium gaudentes, eadem facturi, hanc quoque urbem nihilominus sunt aggressi: circa quam dum Sanctorum habitacula concremassent, contigit eos quoque oratorium, ubi sacratum corpus depositum fuerat, adiisse, in cujus tectum cum volasset flamma, ita fertur extincta, acsi vim ignis numquam fuisset experta.

[19] [mirifice exstinguitur: quidam morte liberatur:] Denuo autem alia in tecta, & ipsa simili modo extincta est: sæpius autem id ipsum repetentes, & nihil eorum, quæ improbe moliti sunt, adimplere valentes; postremo suam cernentes nil prævalere vesaniam, arrepto homine, sarcophagum in eadem ecclesia miræ magnitudinis aperientes, medium eum intrinsecus collocantes, pondus cooperculi desuper cadere fecerunt, sicque suæ vesaniæ satisfactum esse putantes, ad alia loca vastanda properabant. Qui tamen post illorum abcessum, quod dubitandum non est, meritis & adjutorio sæpedicti Pontificis sanus atque incolumis repertus est. Alio quoque tempore fuisse * in eadem basilica vespertinis horis occultantes, intempestæ noctis silentio de latibulis surgunt, atque ea, quæ inibi reperiebant, arripere conati sunt. Cumque se deprehensos ab ecclesiæ custode sensissent, malis suis cumulum addentes in ipsum consurrexerunt, eumque miserabili morte peremerunt; cujus interitum mox divina ultio subsecuta est.

[20] Nam cæcitate percussis *, & per totam noctem huc illucque girantibus, [fures puniti:] licet patentibus foribus, tamen facultas eis exeundi nullo modo accommodata est. Circa pullorum vero cantum cum jam nocturnarum vigiliarum tempus instaret, nullusque signum ad hoc opus pulsaret, excitati undique degentes clerici, monasterium adeuntes, eos, sicuti prædictum est, apertis foribus errantes repererunt: quibus comprehensis & primo mane judici urbis assignatis, legali dictante sententia, in formis nodum fecit ligni animadversione temeritas sortita est g.

[21] Plurima & his similia in eadem basilica a beato Paulino olim ostensa sunt miracula; [quidam usu pedum ac membrorum privatus sanatur:] sed (pro dolor!) a majoribus nostris, sicuti prædictum est, oblivioni potius quam memoriæ sunt tradita: ex quibus unum, quod ad nostram, fama ferente, perlatum est notitiam, indicare curabimus. Quidam ejusdem monasterii præpositus h, quem multi adhuc superstites noverunt, quemdam gressu pedum, cæterorumque membrorum motione carentem cum carruca suscipiens, ejus ut in curte i publico stipendio aleretur, dispensatori præcepit: qui cum multis annis inibi degeret, in festivitate beati Joannis Baptistæ ad ecclesiam deportatus, cum matutinalium finiretur laus hymnorum, meritis beati Paulini lætus & alacer ad propriam sine alicujus sustentatione rediit casam: & ut talis miraculi notitia cunctis pateret, ipsa carruca præ foribus ecclesiæ in oculis omnium suspensa est: quæ ibidem tam diu pendebat, donec destitit esse quod fuit.

[22] Alio quodam tempore peregrini quidam, adventantes ob peccatorum suorum remissionem, [mulieris furtum] Sanctorum habitacula circumquaque posita adire gestiebant; sed ignorantia situs eorum aliquatenus prohibiti sunt. Unde ab eis mulier quædam mercede conducta est, quæ ipsis per ecclesias deducendis satis idonea esse comprobata est. Quæ cum eos per Sanctorum domicilia sæpe dictæ urbis valle consistentia duxisset, contigit eos quoque ad ecclesiam prædicti Pontificis ejus ducatu advenisse: in quam cum fuissent ingressi, & altaria orando circuissent, devenere ad fenestram cryptæ, in qua corpus Pontificis jure clauditur sepulchri. Qui cum hujus rei notitiam ab ipsa fæmina comperissent, ob devotionis illorum excellentiam tres argenteos immittentes recesserunt.

[23] [punitur.] Mulier autem paululum retardata eosdem furtim abstulit, sinuque recondito * cum celeritate rediit: mirum in modum necdum monasterii limen attigit, cum subito vesana exclamans, væ ingeminare atque iterare per plateam discurrendo cœpit, nescientibus cunctis, unde ei tam subita insania advenisset. Parentes itaque ejus, hoc rumore concitati, convenientes, vix reatus sui culpam ut detegeret impetrabant: qua tamen detecta cum eisdem, quos furata est, nummis aliisque oblationibus denuo ad sanctum Paulinum reducta, paululum quidem ejus meritis ab ipsa vesania postea quievit; sed per totum vitæ suæ spacium penitus non caruit k.

ANNOTATA.

a Sunt, qui violentæ mortis martyrium ei tribuunt, contra quos consule dicta in Commentario num. 19.

b Addit Ms. Sanmaximinianum anno Incarnationis Dominicæ trecentisimo LXII, sed perperam, ex Comment. num. 17.

c Græcorum non lego in eodem Ms. Quænam vero sit immanissima ista persecutionis rabies, relinquo aliis elucidandum.

d Translationem hanc memorat Comm. § 3.

e De hac sacra crypta pluribus agit Comm.

f Hinc liquet, Vitam hanc non fuisse scriptam ante seculum nonum. Vide supra num. 38.

g Ms. Sanmax. informis nondum leti digne animadversa temeritas sortita est. Si pro nondum legamus nodum, videtur ita restitui posse, ut intelligi queat, fures istos suspendio muletatos: sin vero legi debeat modum, morte nescio qua plexos.

h Bucelinus in sua Germania sacra part. 2, quæ habetur apud nos post Annales Germaniæ, pag. 69, de S. Paulini monasterio agens, hæc scribit: Pervetus Benedictinæ professionis apud Treveros cœnobium, præmature tamen divo Benedicto ereptum, communicatumque in collegium canonicorum sæcularium. Vellem, ut addidisset tempus, quo id contigit, & scriptorem.

i Cortis vel curtis significationes dat Cangius. Hic vero videtur indicari villa vel hospitum, in quo alebantur pauperes publicis eleemosynis.

k Parergon, quod in hoc Ms. sequitur, omitto, ut indicavi in Comm. num. 37.

* f. convertere

* Ms. S. Maximini Trev. insignia

* ibid. quam

* Ms. S. Maximini Trev addit tertio Idus Maii

* sarcophagus

* f. propalare

* f. fures se

* ibid. perculsis

* ibid. reconditis

DE SS. OPTATO EPISCOPO, SANCTINO ET MEMORIO PRESB.
AUTISSIODORI IN BURGUNDIA,

Circa annum DXXX.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
De gestis, cultu, & corporum translationibus.

AUCTORE J.S.

Pauca admodum de gestis S. Optati Autissiodorensis episcopi ejusque presbyterorum Sanctini & Memorii, [De gestis S. Optati Sanctini & Memorii pauca olim relata,] qui cum eo sacra veneratione honorantur, ad posterorum memoriam sunt perlata. Referuntur illa in Historia episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ manuscriptorum, pag. 419 in hunc modum: Optatus sedit annum 1, menses 8, dies 5. Hic construxit basilicam in honore sancti Christophori martyris juxta basilicam sancti Germani ab orientali parte, cooperantibus duobus presbyteris suis Sanctino atque Memorio. Hic sanctissimus Pontifex, excurso vitæ suæ tempore, pridie Kal. Septembrium, cum eisdem sanctis Presbyteris suis vitam finivit temporalem, & adeptus est sempiternam, cum quibus pariter & sepultus est in eadem, quam construxerat, basilica. Postmodum vero, labentibus annis, consilio nobilium ac sapientum translata sunt eorum sacra corpora in ecclesiam beati Germani, tam officiose, tam solemniter, ut in omnibus Martyrologiis & maxime vetustis dies translationis eorum insertus habeatur VI Non. mensis Maii. Transitus autem vel depositio eorum pridie Kal. Sept., ut prædiximus, annotatur. Uno eodemque sane sarchophago omnes pariter requiescunt. Fuit civitas sine episcopo anno uno. Extitit autem temporibus supra dicti Vigilii Papæ, imp. adhuc Justiniano augusto, regnante vero Clodo. Fr. rege. De translatione corporum ad ecclesiam S. Germani eadem prorsus narrantur in Miraculis S. Germani Autissiodorensis episcopi ab Herico monacho, cujus verba erunt recitanda inferius.

[2] In novo Breviario Autissiodorensi, quod anno 1726 Senonis impressum est, [quibus in novo Breviario additur gemina corporis translatio:] ad XXXI Augusti, quo festivitas sancti Optati celebranda ritu semiduplici præscribitur, præcedentibus additur gemina corporis S. Optati translatio. Nam lectio 3 his verbis concepta est: Optatus Autissiodorensis episcopus felici cura gregem rexit annum unum, menses octo, dies quinque. Juxta basilicam sancti Germani, minorem alteram in honorem sancti Christophori martyris ab orientali parte construxit, cooperantibus duobus presbyteris Sanctino ac Memorio. Sanctitate conspicuus obdormivit in Domino die Augusti ultima, circa annum quingentesimum trigesimum secundum, & in eadem, quam exstruxerat, ecclesia cum iisdem presbyteris sepultus est. Sancti Præsulis duorumque presbyterorum corpora labentibus annis in ecclesiam sancti Germani translata sunt tam solemni pompa, ut in omnibus Martyrologiis, iis etiam, quæ nono seculo vetusta erant, translationis hujus dies inserta habeatur die Maii secunda. Ab hujus translationis tempore, uno eodemque sarcophago conditi pariter quiescebant. Verum beati Optati corpus, desinente nono seculo, ad vetus sancti Petri Doverensis monasterium in agro Bituricensi delatum fuit: atque hinc ad novam monasterii Virzionis ecclesiam, in qua tamquam patronus colitur, ac translationis ejus solemnitas die decima sexta Februarii celebratur.

[3] [natalis horum Sanctorum in antiquis Martyrologiis,] Posteriores translationes hic assertæ aliquid controversiæ pepererunt, de quo mox agemus. At prius aliquot Martyrologia adducemus, in quibus horum Sanctorum natalis & prior translatio leguntur annuntiata. Hieronymiana apud Florentinium ad XXXI Augusti sic habent: Autisiodoro civitate sancti Optati episcopi & confessoris cum sociis suis. Alia pleraque Hieronymi nomine insignita Martyrologia ad eumdem diem annuntiant S. Optatum; at in illis sociorum nulla mentio. Habent istum apud nos tom. VII Junii sub finem, Richenoviense, Augustanum, Labbeanum, Reginæ Sueciæ, & apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi pag. 17 Corbeiense: demum apud Martenium tom. 3 Anecdotorum col. 1559 memoratur in antiquissimo Martyrologio monasterii S. Germani Autissiodorensis, & col. 1589 in Fragmento Martyrologii Turonensis. Ex Hieronymianis, ut notat Sollerius, Usuardus Optatum memorat his verbis: Autisiodori, sancti Optati episcopi & confessoris. Consentit Romanum, aliaque plurima, quæ recensere non est necesse. Grevenus natalem horum Sanctorum perperam commemorat 2 Maii, neque rectius Molanus ad III ejusdem mensis.

[4] [uti & corporum translatio:] Laudata Hieronymiana apud Florentinium ad 2 Maii translationem enuntiant hoc modo: Autisiodoro translatio corporum sanctorum confessorum Optati episcopi. Memori presbyteris * & Sanciani * presbyteri. Varia ad locum hunc mendosum observat Florentinius, testaturque memoriam hujus translationis reperiri in variis Mss. admodum antiquis, sed etiam non sine mendis. Apud Acherium ex laudato Ms. Corbeiensi sic legitur: Autisiodero, translatio corporum sanctorum confessorum Optati episcopi, Memorii presbyteri, Sanctini presbyteri. Martyrologium antiquum ecclesiæ Autissiodorensis apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 702 solum habet: Autissiodero Optati episcopi, Memorii presbyterii & Sanctini presbyteri. Verumtamen translationem innuere videtur, cum XXXI Augusti depositionem S. Optati memoret. Alia etiam quædam apographa Hieronymiana translationem hanc memorant 2 Maii, ut observatum est apud nos ad eumdem diem. Saussayus & Galesinius eamdem male commemorant 2 Martii. Ex dictis collige, variis quidem Martyrologiis antiquis insertam fuisse translationem Sanctorum Optati, Sanctini & Memorii, at non omnibus, ut nimis generaliter asseritur in novo etiam Breviario.

[5] Ante novum Breviarium, quod supra citavimus, XXXI Augusti Officium de S. Optato Autissiodori dicebatur simplex cum commemoratione SS. Sanctini & Memorii, [celebratur festivitas 31 Augusti, translatio prima 2 Maii, altera 16 Februarii.] prout videre est in antiquis Breviariis Autissiodorensium, atque etiam in Directorio anni 1720. Nunc vero eodem die fit Officium semiduplex de S. Optato; & 2 Maii fit commemoratio translationis Sanctorum Optati, Sanctini & Memorii. In abbatia Virzionensi Ordinis S. Benedicti, de qua mox agemus, celebratur XXXI Augusti festivitas S. Optati, ut patroni minus principalis, ritu duplici primæ classis & secundi ordinis cum octava. Translatio vero XVI Februarii ritu duplicis majoris & tertii ordinis. Verum hæc alia est translatio a præcedente, ideoque alia die celebratur. Præterea die XXXI Augusti arca, in qua S. Optati corpus depositum est, fidelium venerationi exponitur. Hæc ex litteris Prioris Virzionensis, de quibus mox plura dabimus.

[6] Porro hæc verba novi Officii, Verum beati Optati corpus, [Controversia de gemina translatione & corporis S. Optati possessione:] desinente nono seculo, ad vetus sancti Petri Doverensis monasterium in agro Bituricensi delatum fuit, atque hinc ad novam monasterii Virzionis ecclesiam, non placuerunt omnibus. D. Joannes Bretagne, monachus Benedictinus S. Germani Autissiodorensis anno 1730 scripsit ea de re ad D. Lebeuf canonicum & succentorem Autissiodorensem epistolam bene longam, in qua variis argumentis translationem Doverensem oppugnat, ac probare nititur corpus S. Optati Autissiodoro numquam amotum. Verum respondit ad omnia illa argumenta D. Lebeuf per epistolam una cum præcedente nobis submissam. Hisce adjuncta est epistola D. Royer Prioris Virzionensis, qui adduxit monumenta omnia, ex quibus possessio corporis S. Optati abbatiæ Virzionensi asseritur. Juvabit monumenta illa lectorum oculis objicere, prout in epistola sunt relata, & breviter saltem expendere difficultates, quæ contra moveri possunt. Verum prius exponam loca, ad quæ corpus translatum dicitur. Virsio vel Virzio, vulgo Vierzon, oppidum est in Bituricensi provincia ad confluentes Avarici amnis in Carum. In hujus oppidi vicinia conditum erat Doverense cœnobium. At, cum dicta abbatia in nihilum pene redacta esset incursione perversorum hominum, ad ipsum oppidum Virzionense seculo X translata est. Hæc latius deducit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 133 & sequentibus.

[7] Nequeunt ostendere Virzionenses, quo tempore, qua occasione, [in variis chartis asseritur corpus S. Optati] aut per quem corpus S. Optati Autissiodorensis ad abbatiam Doverensem sit delatum. Id satis aperte fatetur laudatus Prior Virzionensis, dum in prædicta epistola ait, sibi alia argumenta non esse, nisi traditionem ab immemorabili tempore, & loca quædam ex chartulario abbatiæ, quibus corporis possessio probari possit. Ex dicto autem Chartulario pag. 5 adducit hæc verba: Sanctæ basilicæ sancti Petri Doverensis monasterii, quæ est constructa in honorem apostoli * principis Petri & intemeratæ Virginis Mariæ; ubi etiam Sanctorum corpora quiescunt, Obtati confessoris & Perpetuæ martyris; ubi etiam Americus * abbas præesse dignoscitur. Signum Karoli regis. Pag. 6 sequentia: Summo Factori &c. beato videlicet Petro sanctæ Doverensis basilicæ: quæ in ejus honore constat dicata: quo (lege in qua) etiam Sanctorum corpora quiescunt humata, Obtati scilicet venerabilis Autisioderii pontif. & Perpetuæ martyris; ubi Americus abbas præesse dignoscitur. Ego Ambranus &c. Signum Karoli gloriosissimi regis.

[8] [circa medium IX seculi fuisse in abbatia Doverensi,] Hæ chartæ circa medium seculi IX scriptæ esse debuerunt, cum jam circa annum 853 Aimericus abbas successorem habuerit Asinarium, ut discimus ex Mabillonio, qui tom. 2 Annalium pag. 641 adducit partem litterarum, anno XIII Caroli Calvi regis datarum, quando Asinarius erat abbas. Verba ipsa litterarum accipe, cum non minus faciant ad propositum nostrum quam præcedentia: Sacrosanctæ basilicæ sancti Petri Doverensis monasterii, quæ est constructa in honore Apostolorum principis Petri, & intemeratæ Virginis Mariæ, ubi etiam sanctorum Optati confessoris & Felicitatis martyris corpora quiescunt, ubi etiam Asinarius abbas præesse dignoscitur &c. Tria allata fragmenta, si quid evincere possint, necessario probabunt corpus S. Optati ante medium noni seculi fuisse in abbatia Doverensi.

[9] [in aliis dicitur fuisse in abbatia Virzionensi ante medium seculi XI;] Recenset deinde laudatus Prior fragmenta quædam chartarum, quæ pertinent ad seculum X & XI. Priora duo, quæ in Chartulario habentur pag. 9 & 10, mentionem non faciunt corporis S. Optati, sed corporum Bisencii confessoris & Perpetuæ martyris, adeoque non prosunt traditioni Virzionensi. At pag. 12, eodem teste, hæc leguntur: Ubi Sanctorum corpora quiescunt humata, Obtati confessoris (Bisensi) videlicet & Perpetuæ martyris; ubi etiam Martinus abbas præesse dignoscitur. Dein sequentia pag. 21: Ubi etiam Sanctorum corpora quiescunt humata, Obtati confessoris, necnon Bisencii confessoris, seu Perpetuæ martyris; ubi etiam Martinus abbas præesse dignoscitur. Præfuit Martinus abbas Virzionensis anno 1031, ut videre est apud Dionysium Sammarthanum tom. 2 Galliæ Christianæ col. 137: hæc igitur duo fragmenta spectant ad illa tempora. Porro laudatus Sammarthanus recitat ibidem chartam ad idem monasterium attinentem, datamque sub Christiano abbate, qui Martinum præcesserat, in qua de Sanctorum corporibus in abbatia Virzionensi servatis tantum hæc leguntur: Ubi etiam sanctorum corpora quiescunt humata, Bizenesi confessoris & Perpetuæ martyris. Ex hisce observo, in fragmentis chartarum Doverensium asseri sacrum Optati corpus abbatiæ Doverensi circa medium seculi IX: in prioribus vero chartis Virzionensibus, quæ spectant ad seculum X & partem seculi XI, de illo corpore taceri, de eoque Virzione servato mentionem non fieri ante Martinum abbatem, seu annum circiter 1030. Infert hinc Prior Virzionensis in laudata epistola, S. Optati corpus non statim cum abbatia ipsa Virzionem delatum esse, at solum sub Martino abbate.

[10] [in eaque etiamnum quiescere:] Antiquis hisce monumentis aliam probationem adjungit laudatus Prior ex Historia domus suæ, in qua testatur legi sequentia: Sanctus Obtatus (aut Optatus) episcopus Autissiodorensis in basilica Virzonensi requiescit. Vide de eo Chronicon episcoporum Autissiodorensium, editum in R. P. Labbeo. In ecclesia S. Germani Autissiodorensis, ad quam sacræ ejus reliquiæ asportatæ fuerant ab ecclesia S. Christophori, jam non asservari fatetur eruditus noster domnus Georgius Violle in schedis suis, quas penes dominum Gaucher, regium apud Virzionem advocatum volvi: notatque anno MDCXXXIV, quo visitata fuere ossa Sanctorum in basilica Sangermanensi recondita, reliquias S. Optati non inventas fuisse, licet in crypta, in qua diu jacuit, hactenus legatur hæc inscriptio: “Cy gist le corps monsieur St. Optat, qui fut evesque de cette cite le XIV, qui trepassa le dernier d' Aoust”. Quo pacto, die, annoque ad Doverense & Virzionense monasteria hujusce sancti Optati facta sit translatio, nulla docent monumenta, sed sola traditio. Hactenus argumenta, quibus Virzionensibus corpus S. Optati Autissiodorensis asseritur.

[11] Hisce monumentis præcipue opponitur auctoritas Herici monachi in Vita S. Germani, [at Hericus monachus scripsit contraria,] & Historia episcoporum Autissiodorensium. Hericus in Miraculis S. Germani tom. VII Julii pag. 281 sic habet: Requiescit eadem basilica (S. Germani Autissiodorensis) sanctus Optatus episcopus cum duobus presbyteris, Sanctino & Memorio; cum quibus primo sepultus fuit in ecclesia sancti Christophori martyris, quam ipse extruxerat; postmodum, annis labentibus, translata sunt eorum corpora in ecclesiam S. Germani tam officiose, tam solemniter, ut in omnibus Martyrologiis, & maxime vetustis, dies translationis eorum insertus habeatur sexto Nonas tertii mensis *: transitus autem vel depositio illorum pridie Kalend. Septemb. annotatur. Eodem sane sarcophago omnes pariter requiescunt. Porro Miraculorum libros non diu absolutos obtulit Hericus Carolo Calvo circa annum 876. Si itaque vere dicat de S. Optato episcopo, Requiescit in eadem basilica, non poterat circa medium ejusdem seculi translatus esse ad abbatiam Doverensem, uti habent chartæ supra adductæ. Verba Historiæ episcoporum Autissiodorensium, quæ dedimus num. 1, idem innuere videntur; cum & illa Historia scripta sit post tempus, quo corpus jam esse debuisset in abbatia Doverensi, & de illa translatione prorsus sileat. Accedit silentium Historiæ abbatum S. Germani ac Chronici abbatiæ, & demum scriptorum omnium: nullibi enim translatio illa memorata legitur apud ullos scriptores synchronos, suppares, aut longe etiam posteriores. Ex hisce sequi putat laudatus D. Joannes Bretagne S. Optatum, qui colitur in abbatia Virzionensi, alium esse ab Optato Autissiodorensi. Adjicit & alias rationes, & has deducit latius. Verum satis me facturum judicavi, si præcipuas proponerem breviter, eademque brevitate responderem, ne hæc disputatio prolixior evadat, quam sit necesse.

[12] Præcipuam difficultatem habet auctoritas Herici, [nec locus ejus de interpolatione potest esse suspectus:] qui inter eos etiam fuit, qui sub Wala episcopo cœperunt conscribere Historiam episcoporum Autissiodorensium, ut videri potest apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1, pag. 434. Locum Herici de interpolatione suspectum reddere conatur D. Lebeuf. Verum totus ille locus sine lituris vel additionibus legitur in codice nostro Lugdunensi P. Ms. 4, quem nullus de interpolatione suspectum habebit, qui ipsum codicem lustraverit, aut legerit, quæ de illo codice verissime dicta sunt apud nos tom. VII Julii pag. 192 in S. Germano. Quapropter non video, cur fateri non debeamus, Hericum credidisse, corpus S. Optati suo tempore adhuc fuisse in ecclesia S. Germani Autissiodorensis. Restat igitur, ut consideremus, an falii hac in re non potuerit ipse Hericus; atque utrum verisimile non sit, re vera deceptum fuisse.

[13] [sed errare potuit Hericus: cum corpus S. Optati verisimiliter sit Virzione:] Qui per translationem reliquiarum sacro ditantur thesauro, acquisitionem suam magis annotare solent, quam jacturam suam illi, qui eumdem thesaurum amittunt. Hinc translationem ad ecclesiam S. Germani in schedis monasterii sui invenire potuit Hericus, & tamen non invenire translationem ad abbatiam Doverensem, etiamsi certo esset facta, vel quia monachi S. Germani non curaverant annotare amissionem sacri corporis, vel quia translatio forsan clanculo facta fuerat, adeoque litteris non consignata. Cum igitur Hericus sciret corpus S. Optati ad ecclesiam monasterii sui translatum fuisse, & non inveniret idem deinde amotum, existimare potuit illud ibidem adhuc superesse. Certe ignorasse videtur Hericus, qua ecclesiæ parte Optati & Sociorum corpora essent deposita. Quippe de omnibus aliis Sanctorum corporibus, quæ ibidem memorat, locum diligenter describit, in quo erant deposita: de solis corporibus SS. Optati, Sanctini & Memorii id prætermittit. Nec video cur locum non assignasset, si illum habuisset perspectum. Locum porro videtur non ignoraturus fuisse Hericus, nisi corpora dudum alio fuissent translata. Hæc mihi sane apparent maxime verisimilia, tum propter chartas Doverenses & Virzionenses ante adductas, tum quia Autissiodorenses fatentur, se ignorare, ubi modo deposita sint sacra illa corpora, quod videntur ignorasse ab Herici tempore; Virzionenses vero celebri cultu venerantur S. Optatum ejusque arcam publicæ venerationi exponunt. Ex omnibus, quæ disputavimus, colligo, corpus S. Optati probabilius esse in abbatia Virzionensi, prout affirmat Officium novum: at istud delatum non esse ad abbatiam Doverensem desinente nono seculo, sed citius & incerto tempore.

[14] [pauca de anno emortuali.] Demum pauca veniunt notanda de tempore, quo floruit S. Optatus. Historia episcoporum Autissiodorensium, num. 1 allegata, ait, eum floruisse temporibus Vigilii Papæ, Justiniani imperatoris & Clodovei Francorum regis. Verum hæc secum minime concordant: nam Clodoveus multis annis obierat, priusquam Vigilius Pontifex aut Justinianus esset imperator. Itaque hæ notæ chronologicæ plane sunt deserendæ. Novum Officium Autissiodorense mortem S. Optati figit circa annum 532. Cointius in Annalibus Francorum ad annum 531 num. 19 sic habet: Sanctus Optatus Autissiodorensis episcopus obiit hoc anno pridie Kalendas Septembres, quo die colitur in tabulis ecclesiasticis. Verum non tam certus apparet hic annus emortualis, ut sine ulla dubitatione sit asserendus. Nam serius quidem collocari non debet obitus S. Optati, cum episcopatus uno anno vacasse dicatur, deindeque successerit Droctoaldus, ac post hunc S. Eleutherius, qui anno 533 concilio Aurelianensi subscripsit apud Labbeum tom. 4, Col. At nondum perspicio, cur aliquot annis citius mortuus esse non potuerit Sanctus, ideoque obitum ejus figere malui circa annum 530. An eodem tempore defuncti sint Sanctinus & Memorius, qui Memorianus a quibusdam vocatur, ex monumentis antiquis non liquet.

[Annotata]

* Memorii presbyteri.

* Sanctini

* forte Apostolorum

* forsan Aymericus

* i. e. Maii

DE S. VICTORE CONF. SOLITARIO
CAMPI-BONI IN DIOECESI NANNETENSI IN ARMORICA.

Sec. VI.

Sylloge de cultu ac miraculis.

Victor solitarius, Campi-boni in diœcesi Nannetensi (S.)

AUCTORE J. P.

De publico & antiquo hujus Sancti cultu constat ex Officiis propriis Sanctorum Nannetensium, [Cultus ex Proprio Nannetensi, ac Martyrologiis:] sicut infra videbitur. Refertur etiam in Castellani Martyrologio universali: In diœcesi Nannetensi S. Victor Campibonensis solitarius. Consonat Martyrologium Parisiense, anno 1727 editum: In diœcesi Nannetensi, sancti Victoris Campibonensis solitarii. His præcesserat Ferrarius, qui perperam Sanctum hunc facit episcopum, in Catalogo suo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ita eum annuntians: Nannete S. Victoris episcopi ejusdem urbis. Præterquam enim quod nullum hujus nominis præsulem inveniam inter episcopos Nannetenses; clarissime indicat in sua annotatione, respexisse se ad S. Victorem eremitam: Is, inquit, apud Campum bonum, pagum urbis prædictæ, in parvo oratorio aliquamdiu vixit, prout in ejus Vita legitur. Saussayus in Supplemento refert eum, abdicato episcopatu Nannetensi, apud Campum-bonum se reclusisse.

[2] Albertus de Monterelaxo in Sanctis Britanniæ Armoricæ de hoc solitario scribit ad XXXI Augusti, [memoria Sancti obliterata, ædes sacra destructa,] relataque generali ejusdem provinciæ calamitate, seculo nono a Normannis aliisque gentilibus misere desolatæ, narrat inter alia adversus Sanctos ac orthodoxam fidem ibidem patrata, Normannos fuisse depopulatos totum comitatum Nannetensem, interque alia loca sancta destruxisse ædem sacram ac eremum S. Victoris, combussisse ecclesiam parœcialem Campibonensem, ejusdemque in ruinis sepelivisse Sancti memoriam, cujus ecclesiam & eremum frequentabant Britanni propter magna miracula, quæ Deus ibidem, Sancto patrocinante, operabatur. Deinde autem seculo decimo renovata est erga hunc Sanctum pietas.

[3] Factum describit citatus Albertus, quod compendio referam. [quæ deinde post punitam profanationem] Mortuo Conano I, Rhedonensi dicto, Gaufridus filius ejus natu major successit. Princeps ille adversus Judicaëlem comitem Nannetensem collecto magno exercitu, comitatum illum depopulatus est. Gaufridus autem dum nocte quadam in vico Campibonensi hospitaretur, sed non satis capaci hospitii loco ad excipiendos equos & homines, hi vident oratorii S. Victoris muros exstare, ratique ruinas esse alicujus ædificii profani, texerunt illud opere extemporaneo posueruntque tot in eo equos, quot locus posset capere.

[4] Sed Deo hanc irreverentiam puniente, omnes isti equi postridie reperti sunt mortui. [restaurata est:] Res ad Ducem defertur: miratur ac dolet valde: sed pastor Campibonensis de loci sanctitate, de magno Dei Famulo in eodem sepulto, nec non de peregrinorum ad ejus sepulcrum visitandum adventu laudatum principem instruxit: qui locum istum expurgari jussit, Sancti sepulcrum invisit, ibidem oravit, magnamque pecuniæ summam dedit parocho ad reædificandam hanc eremum. Hanc historiam excerpsi e prædicto Alberto, de qua inferius nonnulla notabo. De bello supra memorato Gaufridi contra Judicaëlem, agit Guido Lobineau, de quo infra, ad annum 992. Pergamus interim cum eodem Alberto ad miracula.

[5] [impetrati per Sanctum favores:] Restituto loco a parocho, undique ad Sancti sepulcrum accurrisse memorat infirmos ad consequendam sanitatem, multaque Deum fecisse miracula per ejusdem Sancti patrocinium. Hoc videns, ut pergamus cum Alberto, homo quidam, nomine Chambennus, qui diu militaverat, S. Victoris ossa lavari fecit aqua benedicta, quam lagenis ac vasis hujusmodi impositam distribuebat infirmis, qui ob suam invaletudinem non poterant per se invisere S. Victoris reliquias: quam æquam simul atque potassent, sanabantur: pergebatque vir iste longo tempore portare hanc aquam per Britanniam superiorem ac inferiorem, per provincias Andegavensem, Pictavensem, ac Normænnicam.

[6] [punitum sacrilegium] Erat in parœcia Campibonensi vir quidam honestus, nomine Vivianus, erga S. Victorem pie admodum affectus, qui, mortua uxore, factus est sacerdos, ac clericos juniores, qui aspirabant ad sacerdotium, instruebat, cantum ecclesiasticum illos docens. Erat inter discipulos filius ejus, nomine Jamgonus, juvenis nequam, qui die quodam, absente patre, condiscipulis suis dixit: Volumusne experiri, an S. Victor, cujus reliquiæ habentur in tanta veneratione ab omni populo, vere tantus sit Sanctus, quantus creditur? Ignem accendamus, oßaque ipsius eidem injiciamus, ut videamus, an illis sit parsurus ignis. Socii ejus omnes talem detestati impietatem, nihil horum ut faceret responderunt; se de meritis S. Victoris neutiquam dubitare, facinus tantum punituri. Verum miser, perversi sui propositi tenax, voluit repetitis vicibus illos inducere, ut malitiæ suæ essent participes; sed frustra: illam exsecutioni mandare decrevit, clavibusque hierothecæ furtim sublatis, venerabilia Sancti ossa surripuit, & in magnum ignem injecit. Sed statim ex eo resilierunt tanto cum fragore, ut omnes, qui aderant, fuerint attoniti, & aufugerint.

[7] [sacris ossibus illatum, & sanatio sacrilegi:] Miser autem ille, in malitia sua persistens, iterum illa in ignem projecit: e quo iterum cum fragore magis horribili, quam ante, sunt egressa: miserque cecidit supinus, rigidus, surdus, mutus, ac omnibus sensibus privatus. Pater ejus reversus, reique peractæ certior factus, nec non gravissime ferens cum injuriam Sancti reliquiis illatam a suo filio; tum horribilem punitionem, quam sibi consciverat, corpus illud ad sacellum S. Victoris deferri jussit, & extendi apud ejus sepulcrum: ubi, fusis ad Deum precibus, Sanctoque invocato, filius ejus integræ redditus est sanitati, ac Sancto valde addictus fuit: cujus sacellum conspicitur ad extremum vici Campibonensis, a fidelibus frequentatum propter favores, quos Deus impertiit invocantibus patrocinium ejus. An miraculum illud sic narratum invenerit alibi Albertus, an hisce rerum adjunctis vestiverit, ac adornarit suo marte, ignoro: longe enimvero brevius narrabitur infra ex Proprio Nannetensi.

[8] Idem scriptor Vitam S. Victoris a se collectam affirmat ex antiquis legendariis Mss. S. Petri Nannetensis, [nonnullæ de Sancto notationes:] ubi tres de illo lectiones esse indicat. Addit Breviaria antiqua Nannetensia de eo meminisse XXXI Augusti, uti & Proprium Nannetense eodem die. Tempus Vitæ ac mortis non lego apud Albertum. Castellanus ac Breviarium Parisiense ponunt eum seculo sexto, quo & ego illum signavi supra, dum alia mihi desunt documenta, quibus hanc temporis notationem probem vel improbem. Subjungo nunc pauca de Sancto ex Proprii Sanctorum Nannetensium parte æstivali, quæ edita prænotatur anno 1623, dum jam dictis attexuero hoc de illo elogium ex Supplemento Saussayi ad præsentem diem: Apud Nannetum in Armorica sancti Victoris episcopi ejusdem urbis, qui populo suo in Dei timore multa diligentia erudito, apud Campum bonum in territorio urbis prædictæ, purius ac liberius Christo serviendi amore se reclusit: ubi extructo parvo oratorio cum secretus a seculi conturbationibus in summa animi tranquillitate aliquamdiu vixisset, angelicæ puritatis æmulator, meritis locupletatus innumeris, finem sic mortalitatis invenit, ut ad beatæ immortalitatis gaudia pervenerit.

[9] In proprio Nannetensi, præmisso hoc titulo, Sancti Victoris confessoris Nannetis, [miracula] & oratione de communi confessoris non pontificis, Deus qui nos beati Victoris confessoris &c., sic de illo legitur: Victor apud vicum Campi boni in territorio Nannetico in parvo oratorio reclusus, admirabili sanctitate vixit: ibique post mortem sepultus, multis miraculis claruit. Omnes enim infirmi, qui devotionis causa huc adveniebant, sani & incolumes revertebantur. Northmani vero totam patriam devastantes, hoc etiam oratorium destruxerunt: in qua desertione permansit usque ad tempus Roberti regis Francorum, quo multis signis ostensum, reædificatum est. In eo nocte quadam, cum pascerentur equi militum Gaufredi comitis Rhedonensis, adversus Judicaëlem comitem Nannetensem dimicantis, singulos, illucescente die, mortuos invenerunt: quo miraculo exterriti milites omnes fugerunt. Juvenis quidam cum hujus sancti Viri ossa in ignem projecisset, statim supinus in terram, surdus, mutus, & omni corporeo motu privatus cecidit, sicque permansit, donec patris opera ad locum transportatus, cordis pœnitentiam egit, & tunc per sancti Victoris preces & merita omnimodæ sanitati restitutus fuit. Multa alia miracula per illum operatus est Dominus.

[10] [& observationes] Ad hanc lectionem juvat observare sequentia. Primo, Campus bonus, Gallice Cambon, apud Albertum de Monterelaxo Campbon vocatur: in quo Sancti sacellum, ad extremitatem ejusdem vici situm, ut num. 7 dictum est. 20. De tractu Nannetensi a Normannis devastato scribit Guido Lobineau in Historia Britanniæ tomo 1, lib. 2, ad annum 843, & 877: libro autem 3, num. 1, ad annum 907 &c. refert desolationem Britanniæ Armoricæ illatam ab eadem gente, ac ab illa interceptam quarta vice civitatem Nannetensem. 30. Robertus Francorum rex, Hugonis Capeti filius, solus post obitum patris regnavit ab anno 997, postquam in regni consortium a patre assumptus esset anno 988; obiit 1032, prout licet videre apud Pagium. Labbeus in Compendio chronologico mortuum fuisse scribit anno 1031: de qua discrepantia disputare, non est hujus loci.

[11] [nostræ.] Equis militum Gaufredi comitis Rhedonensis accidisse mortem, sacræ ædis S. Victoris profanatæ ultricem, dicebat lectio superior; quem & Albertus supra indicabat num. 3. Laudat eum pag. 377 tamquam unum e religiosissimis principibus sui temporis. Consuli tamen potest Lobineau pag. 87. Laudatus Lobineau ad annum 992 scribit de morte Conani I, ejusque liberis Gaufrido comite Rhedonensi, ac Judicaële comite Nannetensi. Ea hic breviter indicasse sufficiat in rem nostram.

DE S. EANSWIDA VIRG. ABBATISSA
IN MONASTERIO FOLKSTONIENSI IN CANTIO,

An. DCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus, publica veneratio; vitæ institutum; tempus mortis.

Eanswida V. & abbatissa in Cantio Angliæ regione (S.)

J. P.

Cantium, vulgo Kent, olim regnum, nunc autem regio in Anglia satis nota, [Loci notitia:] ab antiquissimis temporibus habuit monasterium, quod hæc sancta ac regia Virgo fundavit, ac virtutibus illustravit. Camdenus in sua Britannia, anno 1607 excusa, pag. 246, de hoc loco sic scribit: A Dubri cautes ex creta, veluti serie cohærentes, per V milliaria perpetuum habent dorsum usque ad Folkstone, quod olim floruisse Romanorum numismata quotidie inventa persuadent; quo autem nomine incertum. Ex illis turribus fuisse probabile est, quas Romani ad Saxones arcendos (Theodosio juniore regnante) per intervalla (ut inquit Gildas) ad meridianam Britanniæ plagam in littore collocarunt. Anglo-Saxonibus religionis nomine celebre fuit, a monasterio, quod Eanswida Eadbaldi regis Cantii filia virginibus consecravit: nunc vero viculus est, ejusque partem maximam abrasit oceanus. Baronia tamen fuit familiæ de Abrincis, a quibus ad Hamonem de Crevequer, & per ejus filiam ad Joannem de Sandewico, cujus e Joanne filio neptis Juliana eamdem Joanni de Segravio in dotem attulit.

[2] De publico autem & antiquo S. Eanswidæ cultu constat ex Vita ejus, [cultus:] quam dabimus. Merito itaque hagiologi recentiores retulerunt eam in Fastos sacros. Molanus in additionibus ad Usuardum suum, anno 1573 impressum, ita illam memorat: Ibidem (nimirum in Anglia) depositio sanctæ Eanswindæ, virginis & abbatissæ. Monastici Wion, Dorganius, Menardus ac Bucelinus illam etiam annuntiant: quibus adde Ferrarium in Catalogo generali, Arturum in Gynæceo, & Wilsonum in Martyrologio Anglicano primæ editionis, qui tamen in secunda Sanctam ponit XII Septembris; qua de causa, nescio. Eamdem Sanctam tunc etiam repetit idem Ferrarius. De illa etiam mentio fit inter Auctaria ad Usuardum nostrum. Asservatur apud nos Ms., cui titulus: Collectæ & antiphonæ de variis SS.: (sunt autem SS. Angli, ut annotatur ad marginem) in quo ad nomen S. Canswida, quod, ni fallor, eo irrepsit mendose pro Eanswida, sunt ista: Virginale collegium, ecclesia fidelium convocentur in gaudium. Alleluia. Consonet plebs angelica, flos Canswida adquisivit Agnum sponsum: cum quo vivit alleluia. Ave nostrum, ave pium, dulce, dignum solatium: pro servis tuis ora Dominum. Alleluia. ℣. Diffusa est gratia &c. Deus, qui beatam virginem Canswidam Ecclesiæ tuæ honorabilem exhibuisti, & pretiosam supernis civibus reddidisti; ipsius meritis & precibus sic nos facias tibi in hac vita placere, ut in futura partem mereamur habere. Per.

[3] Titulum abbatissæ dant illi passim martyrologi: monastici hagiologi supra citati videntur tacite indicare, [an abbatissa Benedictina:] Ordinis Benedictini institutum professam fuisse. Id non satis compertum fortasse habuit Mabillonius tomo 2 Actorum Benedictinorum, ubi pag. LIX ponit eam in indice Sanctorum prætermissorum, cum titulo tamen abbatissæ. Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum 640, num. 6 eumdem ei titulum tribuit: Hanc regiam, ait, virginem, monialem & abbatissam vel ab Honorio Dorobernensi, vel saltem a Romanis monachis velatam esse, nullum dubium est, & monasticum institutum ab eisdem edoctam: quod licet a nemine assertum inveniam; tamen cum monasterium illud nigrarum sanctimonialium vocetur, ab Eanswida, & qui illam consecrarunt, colorem illum appellationemque accepisse, credendum est. Hæc Alfordus: cujus opinio videtur mihi probabilis, etiamsi inter Auctaria ad nostrum Usuardum notetur dumtaxat virgo e codice Rosweydino & Altempsiano.

[4] Floruit hæc Sancta seculo septimo. Mabillonius supra citatus assignat ejus tempus circa annum DCXXX. [tempus mortis.] Maihewius hac die in suis Trophæis, Claruit, inquit, anno Christi DCXXX. Alfordus mortem ipsius affigit anno 640: quem & ego secutus sum superius in exordio hujus Commentarii, dum aliunde nihil habeo magis compertum, unde ejus obitum certius definire queam. Laudatur ab Harpsfeldio septimi seculi cap. 10, ac Maihewio supra citato: adde Arturum in Gynæceo.

VITA
auctore anonymo
Ex editis apud Capgravium a folio XCVII.

Eanswida V. & abbatissa in Cantio Angliæ regione (S.)

BHL Number: 2555

A. Anonymo.

[Regia Sanctæ stirps; vitæ professio,] Ethelbertus rex Cantiæ a, per sanctum Augustinum episcopum ad fidem conversus, genuit Edbaldum & Ethelburgam virginem b, quam pater suus Ethelbertus dedit Edwino regi Northanhumbrorum in uxorem, sicut inferius in Vita ejusdem Sancti regis clarius patet. Edbaldus c vero ex Emma, regis Francorum d filia, genuit Ermenredum & Ercombertum e, & filiam Eanswidam. Quæ ab infantia pompis sæcularibus renuncians, Deo servire studuit, pretiosa quæque mundi calcavit, & ad vitam regni cælestis, tota virtute sanctam amplexata doctrinam, jugi desiderio suspiravit, & sanctimonialis vitæ regulam subire deliberavit. Ad cujus observantiæ opportunitatem commodum elegit locum a vulgi frequentatione remotum, Folkstan nominatum, ubi & pater ejus Edbaldus in honore beati Petri apostoli ecclesiam construxit f.

[2] [obitus:] Ibi ergo ex parte maris, quæ remotior dicitur esse ab ipsis ruricolis, hujusmodi competentem fundavit ecclesiam cum officinis sibi suisque comitibus, professioni ejus necessariis, a pleno tunc maris gurgite septem jugerum latitudine, id est viginti octo perticarum distantem. Quæ hodie nusquam apparet: terra namque a mari paulatim consumpta, post longum seculum corruit, & ripa maris cimiterium hausit. In qua castimoniam virginalem sub regulari habitu ducens, die nocteque Dei Famula tui * dedita, ad beatum finem pervenire meruit pridie Kal. Septembris. Cujus reliquiæ, ruina ipsius ecclesiæ imminente, in vicinam ecclesiam beati Petri translatæ sunt g.

[3] [conatur pater ejus] Cum enim ad annos nuptiarum pervenisset beata virgo Eanswida, pater ejus jugi ammonitione crebris precibus ad nuptias Virginem invitavit. Cui beata Virgo, Spiritu sancto inspirata, immobili mentis devotione in hæc verba respondit: Genitor charissime, si dilectionis constantiam interminabilem, fructum nuptiarum perpetuum, sponsum immortalem, lætitiam sobolis infinitam virginitati meæ properare sufficitis, consilio vestro gratulanter adquiescam. Sin autem amicitiam odiis immixtam, nuptias steriles, fructum in illis transitorium, maritum mortalem, lugubrem filiorum interitum, & in omnibus virginitatis corruptionem studetis apponere, potiori adhærere, etiam patris consilium intimabit, nisi patrem velit exuere.

[4] [nuptias] Maria namque optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Cum igitur in humanis jura mortis universa possideant, Sponsi cælestis & immortalis amplexus sitio: illi meæ virginitatis florem reservo: quem cum amavero, casta sum, cum tetigero, munda sum, cum accepero, virgo sum. Ad hujus Sponsi talis obsequium oratorium michi construi deposco, pater. Motus igitur Virginis precibus, locum orationis sibi pater suus Edbaldus construere cœpit. Quod cum construeretur, rex Northanhumbrorum h prosapia nobilis, beatam Virginem in conjugem adoptavit. Pater vero Puellæ filiam suam blandiciis convenit & tam illustris mariti consortium extollit i.

[5] Contigit tunc ad opus oratorii inter cæteras trabem adductam, [illi suadere; sed frustra: miraculum] reliquis trium pedum longitudine minorem, quæ sui brevitate operi inutilis habebatur. Adducto autem rege Northanhumbrorum multis comitantibus, talibus patrem suum affatur verbis: Regis hujus nobilitas me Christi ancillam comitem sibi suspirat, conjugem queritur *. O quam stulta commutatio, quam detestanda stultitia, quam intolerabile dampnum, si pro cælestibus terrena, pro æternis transitoria suscipiam. Hunc tamen licet transitorium, licet terrenum, conjugem accipiam, si in Dei sui potestate hoc lignum, quantum opus est, elongare orando sufficiat. Sin autem, intactam me relinquat. Rex autem conditioni congratulans, leviter in dei sui potestate hoc patrare speravit, sed nequaquam ullus deorum suorum k hoc facere, licet plurimum invocatus, valuit. Accessit enim & capite ligni elevato preces coram diis suis prolixius in vanum effudit, & omnibus intuentibus verecundus abcessit.

[6] Virgo igitur sancta mente congaudens, cælesti manifestatione ab illicito conjugio se liberatam exclamavit. [hac occasione factum: alia] Et accedens ad lignum, facta oratione, pars ejus opposita se sursum elevans in tantum producitur, ut cæteris æqualis aut major longitudine videretur, & quæ prius cæteris nequaquam adaptari poterat, tunc aptior operi habebatur. Oratorium enim suum rupibus suspensum, mari supereminens, aquæ dulcis suffragio caruit. Et cum de longinquo ministrorum labore aqua deferretur, ministrantium miserata labores liquorisque penuriam, perrexit ad fontem, per spatium miliarii unius, aut eo amplius in villa, Swectonum nomine.

[7] Baculo præcedente ejus ductum quasi vivæ vocis jussione ab infimis ad summa, [mira] per rupes & saxorum vertigines ad oratorium suum perduxit, & hominibus, & jumentis poculi largitatem dare abundanter non cessavit: sicque precibus Virginis sanctæ aqua contra sui naturam ascendit, &, quod vehementius est mirandum, per aquam alienam rivus transiens prorsus quasi intacta & immixta perdurare cernitur. Mira res: Virginis precibus, quam Creator suis jusserat a mundi principio aquam descendere, Ancillam sequitur etiam contra naturam, Dominum oblita etiam in natura, Ancilla Domini jussit, ut sequeretur, & hæc audivit secuta jubentem.

[8] Contigit enim agros suos multiplici avium genere & fructus eorum absumi, [de Sancta] & sic labores hominum denudari. Inter cæteras vero aves, quæ gantæ l vocantur, plurimum agris nocere præsumebant. Virgo autem Christi aves jussit congregari, & in nomine Domini in domo quadam includi. Et ecce aves, quæ volare poterant per naturam, jussu Virginis manus hominum quasi domesticæ sequuntur. Sub illius vero noctis custodia, novæ carnis gaudentes edulio, tres sibi ministri parare non metuebant. Mane vero pietatis commota visceribus Famula Christi ad locum, ubi inclusæ erant, processit, & omnibus evolandi libertatem exhibuit. Quæ statim a carcere egressæ, inauditum planctum circa domum volitantes ediderunt; alas reverberant, questus ingeminant, & neglecto recessu pro modo querentium inusitant *, ac si aliquid amisissent. Miratur Dei Famula querimoniam, miratur & moram. Causam a ministris inquirit, & omnes unanimiter se excusant: jussu tandem Virginis sanctæ, factum confitentur licet inviti. Jubet igitur ossa colligi, & in ejus præsentiam collecta deferri. Allatis itaque ossibus, cum preces devotas ad Dominum fudisset, quot volucrum ossa collegerant, tot repente volatilia prodierunt, ut numerus deficientium in nullo sentiret detrimentum m. Avibus in hunc modum reparatis, hoc illis adjunxit interdictum, ne territorio suo insiderent in æternum. Et factum est ita. Hæc enim Virgo sancta suis meritis mulierem cæcitate percussam illuminavit, dæmoniacum sensui reddidit, & multos alios a diversis morbis salute recepta lætari fecit.

[9] [a biographo] Erant enim quatuor fratres, rebus mundi abundantes, qui decimas in contemptu ducebant, nec eas dare volebant. Elapsis in tali errore annis multis, dixerunt tres fratres ad quartum: Frater, si dudum Deo injuriantes oberravimus, resipiscere tempus est, ut quod maligna deliquit præsumptio, defleat pœnitentia, corrigat satisfactio. Accedamus ad corpus sanctæ Eanswidæ, & frugum nostrarum decimas Deo & sanctæ Virgini offeramus. Et cum ille non acquiesceret, ecce inimicus in eum ingressus, eum insanire, & huc illucque discurrere & discerpere seipsum fecit. Qui a fratribus vinculis astrictus ante altare sanctæ Virginis adducitur, & sanitate recepta decimas Deo & sanctæ Virgini deinceps subtrahere non præsumpsit.

[10] [memorantur: quibus additur parergon rei mirabilis] Vir quidam continuis pressus doloribus carnis & tabescens, nulla tamen in carne vel carnis superficie læsionis vestigia apparebant: huic astitit mulier speciosa nimis, dicens: Vir bone, cur animam tuam tantis doloribus affligis, cur doloribus dolores accumulas? Perge apud Folkstanum ad ecclesiam virginis Eanswidæ, cujus precibus noveris te pristinæ saluti restituendum. Quo facto, Virgo quædam venerabilis sibi apparens, primo doloris loca lavit, post linteo tersit, & carnem prorsus a dolore purgavit. Narratio n. Circa annum Domini sexcentesimum septuagesimum octavum, conserto gravi prælio inter reges Merciorum & Northanhumbrorum Ethelredum & Egfridum o, miles quidam nomine Ymma, inter cadavera occisorum similis mortuo jacens, recepto spiritu revixit, & vulnera, ut potuit, alligavit. Inventus autem ab inimicis & captus, ad quemdam comitem regis Ethelredi adducitur, & interrogatus quis esset, rusticum & pauperem se esse fatetur. Quotiens enim vinculis ferreis ligatus erat, totiens vincula soluta reperta erant. Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, abbatem cœnobii in civitate, quæ hactenus ab ejus nomine Tumacester * vocabatur, qui eum mortuum credens, Missas pro ipso crebro celebrabat. Quarum celebratione factum est, ut nullus eum vincere * posset, quin continuo solveretur. Interrogatus a comite, quare ligari non posset, ait: Habeo, inquit, fratrem in provincia mea, & scio quia ille me interfectum putans, pro me Missas crebras facit, & si nunc in alia vita essem, ibi anima mea per intercessiones ejus a pœnis solveretur.

[11] [de sacrificio Missæ.] Requisitus a comite intentius, unde esset, promisit se nichil ei mali facturum, si simpliciter sibi, quis fuisset proderet: quod dum ille faceret, militem se regis fuisse manifestans, respondit. Et ego, inquit comes, per singula tua responsa cognoveram, quia rusticus non eras, & nunc dignus es morte, quia omnes fratres, & cognati mei in illa sunt pugna occisi, nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi prævaricem. Vendidit ergo eum Londoniis cuidam Freso, sed nec ab illo, nec, cum illuc duceretur, ullatenus ligari potuit, cum alia atque alia vinculorum genera hostes imponerent. Tertia vero hora, quando Missæ fieri solebant, vincula ejus soluta erant. Pretium demum redemptionis suæ persolvens ad fratrem rediit, & cuncta, quæ sibi evenerant, narravit. Multi enim hoc audientes, accensi sunt in fide ac devotione pietatis ad orandum vel ad eleemosynas faciendas, vel ad offerendas Deo victimas sacræ Oblationis pro suorum ereptione, qui de hoc seculo migraverant.

ANNOTATA.

a Regnum Cantii describitur tomo III Februarii, ad diem 24 ejusdem mensis, pag. 470 & 471 in hoc S. Ethelberto ejusdem rege: cujus Vitam illustravit Henschenius ad dictum diem.

b S. Ethelbertus inter posteros suos & longaserie reges Cantiorum & plures sanctitate vitæ eminentes habuit. Vide apud nos tomo mox citato pag. 473, ubi agitur de Edbaldo, S. Edeburga, S. Edwino rege &c.

c Ibidem pag. 473 dicitur post apostasiam, per S. Laurentium revocatus, teste Beda lib. 2, cap. 6 “Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere & favere curavit”. De S. Laurentio archiepiscopo Cantuariensi egimus 2 Februarii a pag. 289.

d Alfordus ad annum 640 num. 2 meminit de Emma Edbaldi conjuge, Theodoberti Austrasiæ regis filia.

e De filiis hisce, Sanctæ hodiernæ fratribus, scribit Alfordus ad annum 640, num. 2.

f Alfordus ad annum 618 num. 2 narrata Edbaldi regis conversione ab idolorum cultu ad Christi fidem, num. 3 subdit ejusdem regis chartam, in qua leguntur ista: Ego Edbaldus in solio paterno confirmatus, patris vestigia imitans.., monasterio apostolorum Petri & Pauli, in suburbio Doroverniæ civitatis fundato & .. terris ac variis honoribus ditato, ad honorem Dei, & SS. Apostolorum, sanctique Augustini, pro remedio animæ patris mei, meæque, parentumque meorum, gratanter concedo, & amicabiliter dono quandam partem regni mei, triginta aratorum, nomine Northborne, in ipsum [Note: ] [f. usum] monachorum ibidem Deo famulantium: ubi ipse pater Augustinus, & pater meus requiescit, ubi etiam archiepiscopi & reges sibi succedentes requiescere decreverunt: ubi etiam corpus meum sepeliri præcipio &c. Actum est hoc anno sexcentesimo decimo octavo, Indictione quarta [Note: ] [immo sexta] .

g Alfordus ad annum 640, num. 6 dicit, hanc ecclesiam hodie in sanctæ Eanswidæ nomen concessisse.

h Alfordus ad annum 640, num. 3 rem ita refert: Edbaldus pater, sanctioris consilii ignarus, uni e Northumbriæ principibus filiam tradere in uxorem, animum induxerat.

i Quod hic dicitur de isto rege, factum modo insinuabat Alfordus in uno e Northumbriæ principibus, nescio quo. Utrum sit verius, me fugit. Porro Edbaldi Cantii, ac Edwini Northumbriæ regum exordia notantur apud Alfordum ad annum 617.

k De Edwino ab idolorum cultu ad Christum converso agit idem auctor ad annum 626; de morte ejus ad annum 633, ubi illum vocat Sanctum & martyrem, qualis vocatur in Martyrologio Anglicano Wilsoni ad diem 4 Octobris. Castellanus in Martyrologio suo universali ad diem 12 ejusdem mensis tamquam Sanctum refert, & injuste occisum, sed sine titulo martyris. Verum de illo alias videbitur.

l Gantæ sunt anseres silvestres, vel etiam domesticiapud Cangium in Glossario. Plura ibidem licet videre. Hic autem indicari anseres silvestres, colligitur ex sensu.

m Requirimus majorem auctoritatem pro tam miro prodigio.

n Beda lib. 4, cap. 22 sequentem refert historiam, & ex eo Baronius ad annum 679: quæ etiamsi nihil habeat cum S. Eanswida commune, ponere tamen hic illam visum est pro sacrificio Missæ, vivis atque defunctis proficuo, contra heterodoxos. Historia hæc plenior & melior est apud Bedam: quæ hic abbreviata, & non satis bene connexa.

o Anno regni Ecgfridi nono, conserto gravi prælio inter ipsum & Æthilredum regem Merciorum juxta fluvium Treanta, occisus est Elfwini, frater regis Ecgfridi; juvenis circiter decem & octo annorum, utrique provinciæ multum amabilis. Nam sororem ejus, quæ dicebatur Ostridi, rex Æthilredus habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris & inimicitiæ longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, divino fretus auxilio, salutifera exhortatione cœptum tanti periculi funditus extinguit incendium, adeo ut pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo mulcta pecuniæ regi ultori daretur. Cujus fœdera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt. Ex Beda lib. 4, cap. 21. Porro Theodorus archiepiscopus Dorovernensis inscribitur Martyrologio Romano die 19 Septembris, quo plura de illo dicentur.

* f. suis

* f. quærit

* f. invisitant pro inquirunt

* al. Tunnacestir

* l. vincire

DE S. AIDANO EPISCOPO LINDISFARNENSI
IN ANGLIA

An. DCLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Aidanus ep. Lindisfarnensis in Anglia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Nomen Sancti in Fastis & cultus antiquus: gesta ejus descripta a venerabili Beda.

Quamquam veneratione admodum antiqua gaudet S. Aidanus primus Lindisfarnensis in Anglia episcopus, [Memoria Sancti non quidem in Fastis antiquissimis,] ejus tamen memoria apud antiquiores non reperitur martyrologos, Bedam nimirum, Adonem, Usuardum, aliosque his suppares. Varii quidem codices Usuardini cum Mss. tum editi nomen Sancti hujus ad XXXI Augusti continent, sed illæ annuntiationes Usuardi Martyrologio postea sunt adjectæ, adeoque incerti temporis. Accipe ex additamentis istis geminum elogium: nam reliqua in Usuardo Sollerii nostri videri poterunt ad diem prædictum. Aquicinctinus codex sic habet: Eodem die, sancti Aidani episcopi, cujus animam sanctus Cuthbertus in cælum ab angelis ferri vidit. Grevenus vero hoc edidit: In Anglia sancti Aidani episcopi Lindisfarnensis & confessoris. Hic, ut testatur Beda lib. III, vita & miraculis clarus, nil ex omnibus, quæ in Euangelicis sive Apostolicis sive Propheticis litteris facienda cognoverat, prætermittere, sed cuncta pro viribus implere curabat.

[2] Florarium Sanctorum apud nos manuscriptum ad eumdem diem hujusmodi verbis Sancti memoriam commendat: [in aliis tamen satis antiquis celebratur: & veneratio ejus antiquissima;] Item sancti Aidani episcopi & confessoris. Hic sancti Columbæ abbatis discipulus a Stochia * veniens, apud Anglos clarebat sanctitate & doctrina. Obiit anno salutis DCLI. Accedunt martyrologi recentiores, quos enumerare non est necesse, & Romanum Martyrologium, in quo Sanctus annuntiatur his verbis: In Anglia sancti Aidani episcopi Lindisfarnensis, cujus animam cum sanctus Cutbertus ovium pastor in cælum ferri vidisset, relictis ovibus, factus est monachus. Porro ex reliquiarum translatione colligimus, Sanctum in veneratione fuisse eodem, quo obiit, seculo. Nam Beda lib. 3 Historiæ, cap. 26 refert, partem reliquiarum S. Aidani a S. Colmano translatam fuisse, partem in ecclesia Lindisfarnensi relictam. Verba ejus accipe: Abiens autem domum Colman assumpsit secum partem ossium reverendissimi patris Aidani; partem vero in ecclesia, cui præerat, reliquit, & in secretario ejus condi præcepit. Contigit ille Colmani ex Anglia recessus post celebrem de Paschate disputationem, quæ anno 664 habita fuit, ut passim scriptores affirmant.

[3] [uti probatur ex translationibus ejus reliquiarum:] Porro reliquiæ illæ S. Aidani, quæ in ecclesia Lindisfarnensi relictæ sunt, postea Dunelmum delatæ videntur, quo sedes ipsa episcopalis ex urbe Lindisfarnensi translata est, ut dicemus. Certe in Historia translationis S. Cuthberti, Lindisfarnensis item antistitis, tom. III Martii pag. 139 refertur, Dunelmi cum corpore S. Cuthberti aliisque ossibus sacris inventas quoque reliquias S. Aidani, quod contigit anno 1104, prout latius ibidem exponitur. Idem de ossibus S. Aidani narratur in Historia Dunelmensi, edita primo loco inter decem Angliæ Scriptores, pag. 67, ubi sic legitur: Inventa sunt quoque cum corpore ipsius Sancti patris (Cuthberti) ossa sancti Aidani &c. Apud Capgravium in S. Patricio fol. 264 dicuntur reliquiæ S. Aidani etiam Glastoniam delatæ per Tictam abbatem, qui illam ecclesiam anno Domini septingentesimo quinquagesimo quarto abbatis jure rexit. Et Monasticon Anglicanum enumerans reliquias ecclesiæ Glastoniensis tom. 1, pag. 4 inter illas recenset sacra ossa S. Aidani his verbis: Illic requiescunt ossa S. Aidani Lindisfarnensis episcopi, cujus animam beatus Cuthbertus vidit in cœlum transferri. Hisce de legitima veneratione sacrisque Sancti reliquiis breviter expositis, ad notitiam Actorum progredior.

[4] [gesta Sancti scripsit Beda, ex quo hauserunt alii.] Gesta S. Aidani memoriæ posterorum commendavit scriptisque consignavit venerabilis ac sanctus Beda, scriptor sane omni fide dignissimus, Sanctoque nostro suppar. Vitam tamen Sancti nostri seorsum Beda non conscripsit, sed præcipua ejus gesta libro 3 Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum inseruit, prout singula cum illa Historia erant connexa. Ex Beda hauserunt Angli scriptores medii ævi, quæ de S. Aidano in scriptis suis commemorarunt. Ex eodem desumpta est Vita S. Aidani gemina, altera impressa apud Capgravium in Nova Legenda Angliæ fol. 4 & sequentibus, altera vero manuscripta, & ad nos olim transmissa per R. P. Joannem Gamansium, qui illam descripsit in cœnobio Bodecensi Canonicorum Regularium diœcesis Paterbornensis ex Passionali pergameno Ms. insigni mensis Augusti fol. CXXVI, uti superius notavit. Utraque hæc Vita ipsis passim Bedæ verbis descripta est: neutra quidquam adjungit ad Bedam; imo neutra complectitur omnia, quæ ille commemoravit. Relictis igitur hisce rivulis, fontem adibimus, & ex ipsa Bedæ Historia, adjunctis aliunde subsidiis, Commentarium historicum de vita S. Aidani contexemus.

[Annotata]

* forte Scotia

§ II. Sancti vita monastica in cœnobio Hiensi: qua occasione episcopus consecratus & in Northumbriam missus fuerit: erectio episcopatus Lindisfarnensis & monasterii.

[S. Aidanus monachus erat in Hiensi insula,] Quibus natalibus quave in urbe aut provincia mundo datus sit S. Aidanus, quidve egerit in pueritia, nullibi expositum invenio. At monasticam vitam duxisse in celebri monasterio Hiensi, indeque ad episcopatum eductum, docet S. Beda lib. 3 Historiæ cap. 3, simul commendans dictum monasterium his verbis: Monachus ipse episcopus Aidanus, utpote de insula, quæ vocatur Hy *, destinatus: cujus monasterium in cunctis pene Septemtrionalium Scottorum & omnium Pictorum monasteriis non parvo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat. Quæ videlicet insula ad jus quidem Britanniæ pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Britanniæ plagas incolunt, jam dudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis prædicantibus fidem Christi perceperunt. Insula illa, quam Hy vocavit Beda (prout legitur in Ms., teste Alfordo in Annalibus ecclesiasticis Britanniæ ad annum 565 num. 2, ubi ulterius probat sic legendum) Hy, inquam, vel Hu exigua est hodiernæ Scotiæ insula ad ejus Occidentem sita, satis ab Anglia & Hibernia in Septemtrionem remota, multisque olim nominibus insignita, at nunc passim Jona, & vulgo Columbkil dicta.

[6] Sanctus Columba insulam illam accepit, in eaque Hiense monasterium fundavit, [de qua notantur varia,] teste Beda cap. 4. Hinc Baertius noster tom. 2 Junii in Commentario prævio ad Acta S. Columbæ plura de insula ipsa monasterioque Hiensi exposuit, ex quibus pauca huc transfero: Jona insula, inquit pag. 180, adjacens Mulæ, quæ una est ex Ebudis, seu Hebridibus, venerabili Bedæ Hii nuncupata, aliis Hya, Hu, Hoia, Ithe, I, Eo &c., nunc a Sancto incola suoque apostolo Columba vulgo nominatur Columbkil, id est, Cella Columbæ: quia scilicet in ea cellam seu monasterium idem Sanctus exstruxit, quod celeberrimum evasit inter omnia monasteria hodiernæ Scotiæ, propter monasticæ disciplinæ severitatem & monachorum sanctitatem. Addit venerabilis Beda cap. 4 sequentia: Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cujus juri & omnis provincia & ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subjecti, juxta exemplum primi doctoris illius (Columbæ) qui non episcopus, sed presbyter extitit & monachus… Nos hoc de illo certum tenemus, quod reliquit successores magna continentia ac divino amore regularique institutione insignes. Hisce subnectit quædam de modo celebrandi Paschatis, de quo agemus postea, docetque ex laudato monasterio missum Aidanum ad prædicandum Anglis Euangelium.

[7] [quando S. Oswaldus Northumbriæ rex petebat prædicatorem;] Occasio missionis fuit pietas S. Oswaldi Northumbriæ regis, de quo egimus tom. 2 Augusti a pag. 83. Verumtamen non statim ad postulationem Oswaldi missus est Aidanus, sed primo alius quispiam, quem Cormannum vocarunt aliqui, ut habet Alfordus ad annum 635 num. 14. Audi Bedam lib. 3, cap. 3: Idem ergo Oswaldus, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem fidei Christianæ gratia imbui, cujus experimenta permaxima in expugnandis barbaris jam ceperat, misit ad majores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat, petens, ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum Dominicæ fidei & dona disceret, & susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, impetravit: accepit namque pontificem Aidanum, summæ mansuetudinis & pietatis ac moderaminis virum, habentemque zelum Dei, quamvis non plene secundum scientiam. Postremum hoc dicit ob diversum Paschatis celebrandi ritum, de quo addit aliqua inferius exponenda.

[8] [ cum alius quispiam in Northumbriam missus nihil proficeret, eligitur Aidanus,] Idem cap. 5 de alio ante Aidanum misso sic habet: Fuerunt autem, quia cum de provincia Scottorum rex Oswaldus postulasset antistitem, qui sibi suæque genti verbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi vir: qui cum aliquamdiu genti Anglorum prædicans, nil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit in patriam, atque in conventu seniorum retulerit, quia nihil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset: eo quod essent homines indomabiles, & duræ ac barbaræ mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere cœperunt: desiderantes quidem genti, quam petebant, salutem esse, sed non recepto, quem miserant, prædicatore, dolentes. Tunc ait Aidanus (nam & ipse concilio intererat) ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: Videtur mihi, frater, quia durior justo indoctis auditoribus fuisti, & non eis juxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinæ mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti verbo Dei ad capienda perfectiora, & ad facienda sublimiora Dei præcepta sufficerent. Quo audito, omnium, qui consedebant, ad ipsum ora & oculi conversi, diligenter quid diceret, discutiebant, & ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos & indoctos mitti debere decernunt: qui gratia discretionis, quæ virtutum mater est, ante omnia probatur imbutus: sicque illum ordinantes ad prædicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum & cæteris virtutibus ornatus apparuit.

[9] [qui episcopus consecratur anno 634 vel 635,] De anno, quo episcopus consecratus & in Northumbriam missus est S. Aidanus, scriptores non omnino consentiunt. Alfordus omnia refert ad annum 635, quem item statuit Eduardus Maihew in Trophæis Ordinis Benedictini in Anglia ad XXXI Augusti, seu in Aidano pag. 1412. Bailletus ad XXXI Augusti ad marginem notat annum 636, qui contrarius est auctoritati Bedæ, ut mox videbimus. Mabillonius in Annalibus Ordinis sui tom. 1, pag. 365 Aidanum scribit episcopum ordinatum anno 634. Mihi vero satis certum apparet, episcopum factum vel anno 634 vel 635, at incertum, utro ex illis duobus. Rem paucis expono. Omnes consentiunt obiisse Sanctum XXXI Augusti anni 651. At Beda lib. 3, cap. 17 sic habet: Obiit autem decimo septimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Si igitur episcopus ordinatus sit sub finem anni, seu post XXXI Augusti, contigit ea ordinatio anno 634; si vero consecratus ante diem prædictum, consecratio facta est anno 635. Objicit tamen Bailletus contra allatam rationem, nescio quam conjecturam, nulla certe auctoritate nixam. Videtur, inquit, Beda annos episcopatus S. Aidani numerare a recessu S. Paulini Eboracensis episcopi. Contigit autem ille recessus, de quo Beda lib. 2, cap. 20, anno 634 aut præcedente: indeque sequi existimat, Aidanum primum tribus annis Eboracensem fuisse episcopum, dein vero annis 14 Lindisfarnensem. Verum omni prorsus fundamento caret hæc conjectura, quæ ex dicendis sponte corruet, cum nullibi Eboracensis antistes dicatur Aidanus, sed statim cathedram suam posuerit in insula Lindisfarnensi.

[10] Beda lib. 3, cap. 3 de erecta cathedra sic loquitur: [& cathedram statuit in insula Lindisfarnensi,] Veniente igitur ad se Episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit: (qui videlicet locus, accedente ac recedente reumate *, bis quotidie instar insulæ, maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terræ redditur) atque ejus admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, Ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter ædificare ac dilatare curavit. Westmonasteriensis lib. 3 de Gestis pontificum Anglorum pag. 275 de his ita scribit: Ex omnibus, qui quondam in Nortanhimbria * episcopatibus positi, principatum Eboracensem suspiciebant, solus ille, qui apud Lindisfarne fuit, remansit. Lindisfarne est insula exigua, quæ nunc a provincialibus Halieland (nunc Holy-iland, id est, insula sancta) vocatur, quam sanctissimus Aidanus, appetitor silentii & sanctæ paupertatis, in sedem episcopatus, spreta illa Eboracensis frequentiæ pompa, elegit. Viri tenuitatem & modestiam secuti sunt successores ejus: donec videlicet ob incursiones Danorum, quibus insula Lindisfarnensis maxime erat exposita, episcopatus Dunelmum fuerit translatus. De episcopis Lindisfarnensibus & Dunelmensibus videri potest laudatus Westmonasteriensis. Plura quoque de insula & diœcesi Lindisfarnensi in S. Cuthberto tom. III Martii pag. 93.

[11] Porro, etiamsi Eboracensis episcopus non esset Aidanus, [licet alioquin totius Northumbriæ esset antistes.] totam tamen Northumbriam excolendam & Christiana fide imbuendam suscepit, quod Eboracensis ecclesia antistitem non haberet. Audi Simeonem Dunelmensem in Epistola de archiepiscopis Eboracensibus, edita inter Historiæ Anglicanæ scriptores decem col. 77: Recedente Paulino (anno 633, ut præmittit) Eboracensis ecclesia per triginta annos proprium non habuit episcopum, sed Lindisfarnensis ecclesiæ præsules, Aidanus, Finanus, Colmannus & Tuda Nortanimbrorum provinciæ administraverunt pontificatum. Jam vero mox ut ecclesiam illam regendam accepit Aidanus, ut plures sibi adscisceret cooperatores, monasterium instituit, probante atque opem ferente Oswaldo rege.

[12] Narrat id Turgotus in Historia Dunelmensi lib. 1, [Monasterium erigit, juvante rege,] cap. 2 his verbis: Anno igitur Dominicæ Incarnationis DCXXXV, … piissimus rex Oswaldus secundo imperii sui anno venienti ad se Aidano sedem episcopalem in insula Lindisfarnensi constituit, ubi & ipse Antistes, jubente, suffragante & cooperante rege, monachorum, qui secum venerant, habitationem instituit, hoc illis rege scilicet & Episcopo procurantibus, ut & pontificali auctoritate fides roboraretur novella, & monachica institutione semper in posterum caperet augmentum religionis observantia: unde sicut legimus & seniorum traditione percepimus, ad ipsius ecclesiæ præsulatum monachi solebant eligi, exemplo nimirum primi antistitis Aidani, qui & monachus erat & monachicam vitam cum suis omnibus agere solebat. Quod ab anno Incarnationis Dominicæ DCXXXV observatum est usque annum Incarnationis ejusdem MLXXII.

[13] [& cum clero suo vitam monasticam] De his venerabilis Beda lib. 4 Historiæ cap. 27 sic agit: Siquidem a temporibus antiquis ibidem (in insula Lindisfarnensi) & episcopus cum clero, & abbas solebat manere cum monachis, qui tamen & ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. Quia nimirum Aidan, qui primus ejus loci episcopus fuit, cum monachis illuc & ipse monachus adveniens, monachicam in eo conversationem instituit. Et in Vita S. Cuthberti cap. 16: Neque aliquis miretur, quod in eadem insula Lindisfarnea, cum permodica sit, & supra episcopi, & nunc abbatis & monachorum esse locum dixerimus: revera enim ita est. Namque una eademque servorum Dei habitatio utrosque simul tenet, imo omnes monachos tenet. Aidanus quippe, qui primus ejusdem loci episcopus fuit, monachus erat, & monachicam cum suis omnibus vitam semper agere solebat. Unde ab illo omnes loci ipsius antistites usque hodie sic episcopale exercent officium, ut, regente monasterium abbate, quem ipsi cum consilio Fratrum elegerint, omnes presbyteri, diaconi, cantores, lectores, cæterique gradus ecclesiastici monachicam per omnia cum ipso episcopo Regulam servent. Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 416, narrans erectionem hujus monasterii, de Regula sic habet: Hiiensium monachorum Regulam principio sectabantur Lindisfarnenses: at Benedictinam post prædictum concilium (Streaneshalense, anno 664 celebratum) susceperunt.

[14] [ducit, & austeram admodum.] Quam austeram vivendi rationem cum suis servaverit S. Aidanus, collige ex Simeone Dunelmensi, qui in Historia de gestis regum Anglorum ad annum 864, relato ingressu S. Ceolvulfi regis in monasterium Lindisfarnense, subjungit: Hoc rege jam monacho facto efficiente, data est Lindisfarnensis ecclesiæ monachis licentia bibendi vinum vel cerevisiam: ante illud tempus non nisi lac vel aquam bibere solebant, secundum antiquam traditionem sancti Aidani primi ejusdem ecclesiæ antistitis & monachi, qui cum illo de Scotia venientes, ibidem donante rege Oswaldo mansionem acceperant, & cum magna districtione, futuræ vitæ servientes, degere gaudebant. Præibat omnibus ipse Antistes, teste Turgoto jam laudato cap. 2: Aidanus ipsius ecclesiæ primus & præsul & monachus, omnibus sibi successuris & episcopis & monachis, in via Domini, qua præcesserat, se sequendum præmonstravit. Hisce expositis, ad virtutes Sancti, operaque ejus apostolica uberius memoranda progredimur.

[Annotata]

* mendose in editis Hydestinatus

* i. e. fluxu marino

* i. e. Northumbria

§ III. Virtutes sancti Episcopi & opera apostolica: prædictiones de Oswaldo & Oswino regibus.

[Egregiæ Sancti] Beda lib. 3, cap. 5 præcipuas Sancti virtutes recenset, innuens simul ex celebri cœnobio Hiensi illas fuisse exortas, dum hæc scribit: Ab hac ergo insula, ab horum collegio monachorum ad provinciam Anglorum instituendam, in Christo missus est Aidanus, accepto gradu episcopatus, quo tempore eidem monasterio Segenius abbas & presbyter præfuit. Unde inter alia vivendi documenta, saluberrimum abstinentiæ vel continentiæ clericis exemplum reliquit: cujus doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam vivebat cum suis, ipse docebat. Nihil enim hujus mundi quærere, nil amare curabat. Cuncta, quæ sibi a regibus vel divitibus seculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta & urbana & rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu vectus, nisi si major forte necessitas compulisset, solebat. Quatenus ubicumque aliquos, vel divites vel pauperes, incedens aspexisset, confestim ad hos divertens, vel ad fidei suscipiendæ sacramentum, si infideles essent, invitaret; vel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad eleemosynas bonorumque operum executionem & verbis excitaret & factis. In tantum autem vita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, sive adtonsi sive laïci, meditari deberent: id est, aut legendis Scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat quotidianum opus illius, & omnium, qui cum eo erant, fratrum, ubicumque locorum devenissent.

[16] Et si forte evenisset (quod tamen raro evenit) ut ad regis convivium vocaretur, [virtutes,] intrabat cum uno clerico aut duobus, & ubi paululum reficiebatur, accelerabat ocyus ad legendum cum suis, sive ad orandum exivit. Cujus exemplis informati tempore illo religiosi quique viri ac fœminæ, consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione Quinquagesimæ Paschalis, quarta & sexta sabbati jejunium ad nonam usque horam protelare. Numquam divitibus honoris sive timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat; sed aspera illos invectione corrigebat. Nullam potentibus seculi pecuniam, excepta solummodo esca, si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat: sed ea potius, quæ sibi a divitibus donaria pecuniarum largiebantur, vel in usus pauperum (ut diximus) dispergebat, vel ad redemptionem eorum, qui injuste fuerant venditi, dispensabat. Denique multos, quos precio dato redemerat, redemptos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo provexit.

[17] Magnopere dilatatam esse in Northumbriæ regno fidem Christianam, [fides dilatatur in Northumbria ejus cura, & cooperante rege,] prædicante S. Aidano & pie cooperante Oswaldo rege, insinuant Bedæ verba cap. 3: Ubi, inquit, pulcherrimo sæpe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non noverat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres verbi existeret cœlestis: quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum jam plene didicerat. Exinde cœpere plures per dies de Scottorum regione venire in Britanniam, atque illis Anglorum provinciis, quibus regnavit rex Oswaldus, magna devotione verbum fidei prædicare, & credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu præditi, ministrare. Construebantur ergo ecclesiæ per loca, confluebant ad audiendum verbum Dei populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones & territoria ad instituenda monasteria, imbuebantur præceptoribus Scottis parvuli Anglorum una cum majoribus studiis & observatione disciplinæ regularis.

[18] [qui ex pia Antistitis institutione multum proficit:] Quantum rex ipse ex pia sancti Præsulis institutione profecerit, docet idem Beda cap. 6 his verbis: Hujus igitur reverendissimi Antistitis doctrina rex Oswaldus cum ea, cui præerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna cælorum sperare didicit, sed & regna terrarum plusquam ulli majorum suorum ab eodem uno omnipotenti Deo, qui fecit cælum & terram, consecutus est. Denique omnes nationes & provincias Britanniæ, quæ in quatuor linguas (id est, Britonum, Pictorum, Scottorum, Anglorum) divisæ sunt, in ditione accepit. Quo regni culmine sublimatus, nihilominus quod mirum dictu est, pauperibus & peregrinis semper humilis, benignus & largus fuit.

[19] [& cujus manum non corrumpendam prædicit.] Denique fertur, quod tempore quodam, cum die sancto Paschæ cum præfato Episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, jamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, & indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adveniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid eleemosynæ a rege. Qui mox dapes sibimet appositas deferri pauperibus, & discum confringi, atque eisdem minutatim dividi præcepit. Quo viso, Pontifex, qui assidebat, delectatus tali facto pietatis, apprehendit dexteram ejus, & ait: Numquam inveterascat hæc manus. Quod & ita juxta votum benedictionis ejus provenit. Nam cum, interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectæ, contigit ut hactenus incorruptæ perdurent.

[20] [Sanctus equum ab Oswino rege acceptum dat pauperi:] Cum anno 642 occisus in prælio esset S. Oswaldus, partem Northumbriæ, seu Deirorum provinciam regere cœpit S. Oswinus, de quo apud nos actum est tom. IV Augusti pag. 57 & sequentibus. Quid cum pio illo rege, cujus & mortem prædixit, egerit Sanctus noster sic narrat Beda lib. 3, cap. 14: Donaverat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamvis ambulare solitus, vel amnium fluenta transire, vel si alia quælibet necessitas insisteret, viam peragere posset: cui cum parvo interjecto tempore pauper quidam occurreret, eleemosynam petens, desiliens ille, præcepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari: erat enim multum misericors & cultor pauperum, ac velut pater miserorum.

[21] [regemque id ægre ferentem corripit, ita ut ille veniam humiliter petat:] Hoc cum regi esset relatum, dicebat Episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: Quid voluisti, Domine antistes, equum regium, quem te conveniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos viliores plurimos, & alias species, quæ ad pauperum dona sufficerent, quamvis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi? Cui statim Episcopus: Quid loqueris, inquit, rex? Num tibi carior est ille filius equæ, quam ille filius Dei? Quibus dictis intrabant ad prandendum, & Episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex venerat de venatu, & cœpit consistens ad focum calefieri cum ministris. Et repente inter calefaciendum recordans verbi, quod dixerat illi Antistes, discinxit se gladio suo, & dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes Episcopi corruit, postulans ut sibi placatus esset, Quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc, aut judicabo quid vel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas. Quod videns Episcopus multum pertimuit, ac statim exurgens levat eum, promittens se multum illi esse placatum, dummodo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.

[22] Dumque rex, jubente ac postulante Episcopo, lætitiam reciperet: [mortem prædicit S. Oswini.] cœpit contra Episcopus tristis usque ad lachrymarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex & domestici ejus non noverant, quare lachrymaretur, interrogasset, Scio, inquit, quod non multo tempore victurus est rex: numquam enim vidi antehac humilem regem: unde animadverto citius illum ex hac vita rapiendum. Non enim digna est hæc gens talem habere rectorem. Nec multo post dira Antistitis præsagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt. Sed & ipse antistes Aidan, non plus quam duodecimo post occisionem regis, quem amabat, die, id est, pridie Kalendarum Septembrium de seculo sublatus, perpetua laborum suorum a Domino præmia recepit. Verum de morte ejus infra agetur latius.

§ IV. Miracula quædam & mors Sancti: virtutes & error in celebrando Paschate.

[Tempestatem prædicit, datque oleum sacratum,] Spiritu prophetiæ & miraculorum gloria claruisse S. Aidanum, magis deinde ostendit Beda, hæc referens cap. 15: Qui cujus meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus Arbiter edocuit: e quibus tria memoriæ causa ponere satis sit. Presbyter quidam nomine Utta, multæ gravitatis ac veritatis vir, & ob id omnibus etiam ipsis principibus seculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam, ob adducendam conjugem regi Oswini *, filiam videlicet Eduini regis Eanfledam, quæ, occiso patre, illuc fuerat adducta: qui terrestri quidem itinere illo venire, sed navigio cum virgine redire disponebat: accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tunc iter erant aggressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos, ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: Scio, inquiens, quia ubi navem ascenderitis, tempestas vobis & ventus contrarius superveniet: sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare, & statim, quiescentibus ventis, serenitas maris vos læta prosequetur, & cupito itinere domum remittet: quæ cuncta, ut prædixerat Antistes, ex ordine completa sunt.

[24] Equidem in primis furentibus undis pelagi tentabant nautæ anchoris in mare missis navem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque mergentibus undique & implere incipientibus navem fluctibus, [quo illa sedatur:] mortem sibi omnes imminere, jam jamque adesse viderent, tandem presbyter reminiscens verba Antistitis, assumpta ampulla, misit de oleo in pontum, & statim, ut prædictum erat, suo quievit a fervore. Sicque factum est, ut Vir Dei per prophetiæ spiritum tempestatem prædixerit futuram, & per virtutem ejusdem spiritus hanc exortam, quamvis corporaliter absens, sopiverit. Cujus ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidissimus mihi nostræ ecclesiæ presbyter, Cynimund vocabulo, narravit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo & per quem completum est, audisse perhibebat.

[25] [flammas urbi injectas absens precibus suis in hostem retorquet.] Aliud prodigium subdit cap. 16 hunc in modum: Aliud ejusdem Patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam cum tempore episcopatus ejus hostilis Merciorum exercitus, Penda duce, Nord-Humbrorum regiones impia clade longe lateque devastans, pervenit ad urbem usque regiam, quæ ex Bebbæ quondam reginæ vocabulo cognominatur: eamque cum neque armis, neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est, discissisque vinculis, quæ in vicinia urbis invenit, advexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum virgeorum, aliarumque rerum. Et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quæ terræ est contigua. Et dum ventum opportunum cerneret, illato igne comburere urbem nisus est. Quo tempore reverendissimus antistes Aidan in insula Farne, quæ duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim sæpius secrete orationis & silentii causa secedere consueverat. Denique usque hodie locum sedis illius solitarie in eadem insula solent ostendere. Qui cum ventis furentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exhalare conspiceret, fertur elevatis ad cælum oculis manibusque cum lachrymis dixisse: Vide, Domine, quanta mala facit Penda. Quo dicto, statim mutati ab urbe venti, in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliqui læsi, omnes territi, impugnare ultra urbem cessarent, quam divinitus juvari cognoverant.

[26] [pius Sancti obitus:] Demum cap. 17 mortem Sancti, quam jam supra perstrinxerat, refert his verbis: Hunc cum dies mortis egredi e corpore cogeret, completis annis episcopatus sui septemdecim, erat in villa regia non longe ab urbe, de qua præfati sumus. In hac enim habens ecclesiam & cubiculum, sæpius ibidem diverti ac manere, atque inde ad prædicandum circumquaque consueverat exire, quod ipsum & in aliis villis regiis facere solebat, utpote nihil propriæ possessionis, excepta ecclesia sua & adjacentibus agellis, habens. Tetenderunt ergo ei ægrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiæ partem, ita ut ipsum tentorium parieti hæreret ecclesiæ. Unde factum est ut acclivis * destinæ *, quæ extrinsecus ecclesiæ pro munimine erat apposita, spiritum vitæ exhalaret ultimum. Obiit autem decimo septimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Defunctum esse Sanctum anno 651, consentiunt omnes; idque testatur Beda in Epitome ad eumdem annum 651.

[27] [animam ejus ad cælum deferri videt S. Cuthbertus:] Huic loco inserenda sunt ea, quæ laudatus Beda narravit in Vita S. Cuthberti cap. 4 in hunc modum: At ubi gubernatrix vitæ fidelium gratia Christi voluit famulum suum (Cuthbertum) arctioris propositi subire virtutem, altioris præmii gloriam promereri, contigit eum remotis in montibus commissorum sibi pecorum agere custodiam. Qui dum nocte quadam, dormientibus sociis, ipse juxta morem pervigil in oratione duraret, vidit subito fusum de cælo lumen, medias longæ noctis interrupisse tenebras, in quo cælestium choros agminum terras petisse, nec mora, rapta secum anima claritatis eximiæ, supernam redisse ad patriam. Compunctus est multum hoc visu Deo dilectus adolescens ad subeundum gratiam spiritualis exercitii, ac promerendæ inter magnificos viros vitæ felicitatisque perennis, confestimque Deo laudes gratiarumque referens actiones, sed & socios ad laudandum Dominum fraterna exhortatione provocans: Heu miseri, inquit, qui somno & inertiæ dediti, non meremur semper vigilantium ministrorum Christi cernere lucem. En ipse cum modico noctis tempore pervigil orarem, tanta Dei magnalia conspexi: aperta est janua cæli, & inductus illuc angelico comitatu spiritus cujusdam Sancti, qui nunc, nobis in infima caligine versantibus, supernæ mansionis gloriam, ac regem illius Christum perpetuo beatus intuetur: & quidem hunc vel episcopum quemlibet sanctum, vel eximium de fidelium numero virum fuisse existimo, quem tantæ splendore lucis, tot ducentium choris angelorum cælos allatum vidi. Hæc dicens vir Domini Cuthbertus, non parum corda pastorum ad reverentiam divinæ laudationis accendit, agnovitque mane facto antistitem Lindisfarnensis ecclesiæ Aidanum, magnæ utique virtutis virum, per id temporis, quo viderat, raptum de corpore cælestia regna petisse, ac statim commendans suis pecora, quæ pascebat, dominis, monasterium petere decrevit.

[28] Redeamus ad Bedæ Historium, qui memorato cap. 17 post superiora sic prosequitur: [corpus sepultum in cœmeterio monachorum: dein ad ecclesiam S. Petri translatum:] Cujus corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cœmeterio fratrum sepultum est. At interjecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica major, atque in honorem beatissimi Apostolorum Principis dedicata, illo ossa ejus translata, atque ad dexteram ejus altaris juxta venerationem tanto Pontifice dignam condita sunt. Successit vero ei in episcopatum Sinan *, & ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. De S. Finano S. Aidani successore egerunt majores nostri ad XVII Februarii, seu tom. III illius mensis, ubi pag. 22 refertur ecclesia ista Lindisfarnæ a Finano constructa. Videtur igitur ab eodem Finano corpus Aidani in illam illatum, licet ecclesia serius dedicata sit S. Petro per S. Theodorum Cantuariensem antistitem, uti ibidem additur. Nam noluit, opinor, Beda insinuare illationem corporis S. Aidani dedicatione posteriorem esse.

[29] Post prædicta tale miraculum subjungit Beda: [ecclesiæ fulcrum, cui incubuerat Sanctus moriens, ab igne illæsum.] Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu hæc in loca perveniens, cum cuncta, quæ poterat, ferro flammaque perderet, vicusque ille, in quo Antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circumcincta vorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, & hæc eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus apposita. Rursumque, peracto tempore aliquanto, evenit per culpam incuriæ vicum eumdem & ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi, sed nec tunc quidem eamdem tangere flamma destinam valebat: & cum, magno utique miraculo, ipsa ejus foramina ingrediens, quibus ædificio erat affixa, perderet, ipsam tamen lædere nullatenus sinebatur. Unde tertia ædificata ibi ecclesia destinam illam, non, ut antea, deforis in fulcimentum domus apposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere ac misericordiæ cælesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos, quin etiam assulis ex ipsa destina excisis, & in aquam missis plures sibi suisque languorum remedia conquisiere.

[30] [Beda laudans Sancti virtutes,] Demum quædam adjungit Beda, ne laudando personam laudare videretur ritum Scotorum istius temporis in celebrando Paschate: Scripsi hæc, inquit, de persona & operibus Viri præfati, nequaquam in eo laudans, aut eligens hoc, quod de observatione Paschæ minus perfecte sapiebat: imo hoc multum detestans, sicut in libro, quem de Temporibus composui, manifestissime probavi. Sed quasi verax historicus simpliciter ea, quæ de illo sive per illum sunt gesta, describens, &, quæ laude sunt digna, in ejus actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriæ commendans, studium videlicet pacis & charitatis, continentiæ & humilitatis, animum iræ & avaritiæ victorem, superbiæ simul & vanæ gloriæ contemptorem: industriam faciendi simul & docendi mandata cælestia, solertiam lectionis & vigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam redarguendi superbos ac potentes, pariter & infirmos consolandi, ac pauperes recreandi vel defendendi clementiam. Qui (ut breviter multa comprehendam) quantum ab eis, qui illum novere, didicimus, nil ex omnibus, quæ in Euangelicis, sive apostolicis, sive propheticis Litteris facienda cognoverat, prætermittere, sed cuncta pro suis viribus operibus explere curabat. Hæc in præfato Antistite multum complector & amo, quia nimirum hæc Deo placuisse non ambigo.

[31] [non approbat tamen ritum Scoticum in celebrando Paschate, quem ille sequebatur:] Quod autem Pascha non suo tempore observabat, vel canonicum ejus tempus ignorans, vel suæ gentis auctoritate, ne agnitum sequeretur, devictus, non approbo nec laudo. In quo tamen hoc approbo, quia in celebratione sui Paschæ non aliud corde tenebat, venerabatur & prædicabat, quam quod nos: id est, redemptionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in cælos Mediatoris Dei & hominum hominis Jesu Christi. Unde & hanc non, ut quidam falso opinantur, quartadecima luna in qualibet feria cum Judæis, sed die Dominica semper agebat, a luna quartadecima usque ad vicesimam, propter fidem videlicet Dominicæ resurrectionis, quam una sabbati factam, propter spem nostræ resurrectionis, quam eamdem unam sabbati, quæ nunc Dominica dies dicitur, veraciter futuram sancta Ecclesia credebat. Ritum Scotorum improbabat quidem Ecclesia, benigne tamen tolerabat, donec illi rectius instruerentur. Sic antea diu toleraverat ritum Quartadecimanorum, quorum error demum damnatus in Nicæno concilio. Hinc S. Aidanum aliosque istius temporis Scotos a dictis hæreticis, qui Tesseradecatitæ seu Quartadecimani vocabantur, distinguit Beda; a ritu tamen communi Ecclesiæ aberrasse observat, illudque sic reprehendit, ut simul excuset Sanctum nostrum.

[32] Porro Scoti in eo differebant a Quartadecimanis, quod Pascha semper celebrarent die Dominica, [in quo ritus ille differret a Catholicorum ritu, & unde in illum errorem lapsi Scoti.] illi vero id celebrarent Luna decima quarta, in quamcumque diem incideret. A Catholico autem ritu distabant Scoti, quod alia subinde Dominica Paschale festum haberent. De causa, progressu & fine hujus erroris Scotici egit Baertius noster in Commentario ad Acta S. Columbæ § 2, seu tom. 2 Julii a pag. 190, ubi & alios assignat, qui eamdem materiam pertractarunt. Mihi igitur, ne actum agam, sufficiet pauca observare. Sequebantur Scoti, ad investigandum Paschatis tempus, circulum 84 annorum, teste Beda lib. 2 cap. 2. Hic autem circulus paulatim prævertebat, quod ignorabant Scoti, qui cyclum illum non emendabant. Hinc de Scotis ait Beda lib. 3 cap, 4: In tempore quidem summæ festivitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis, nemo synodalia Paschalis observantiæ decreta porrexerat. Putabant haud dubie cyclum, sibi a primis suis Apostolis traditum, bonum esse, ideoque illi omnino inhærebant, ignorantes tutiorem Paschatis inquirendi rationem. Qua de causa sic eos excusat Beda cap. 4: Sciebant enim (ut Christiani) Resurrectionem Dominicam, quæ prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam: sed ut barbari & rustici, quando eadem prima sabbati, quæ nunc Dominica dies cognominatur, veniret, minime didicerant. Verum quia gratia charitatis fervere non omiserant, hujus quoque notitiam rei ad perfectum percipere meruerunt. Plura de his vide apud Baertium laudatum, scriptoresqne ab eo assignatos.

[Annotata]

* Oswino

* f. acclinis

* id est, fulcro vel columnæ

* lege Finan

DE S. EBREGISILO VEL EBRAISILO EPISCOPO MELDENSI,
IN MONASTERIO JOTRENSI IN BRIA GALLIÆ PROVINCIA.

Seculo VII. VEL VIII

Locus, cultus, tempus, sepulcrum, sacra lipsana.

Ebregisilus vel Ebraïfilus ep. Meldensis, in monasterio Jotrensi in Bria Galliæ provincia (S.)

AUCTORE J. P.

Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 2, pag. 286 in elogio historico S. Theodechildis, [Jotri situs, Sancti cultus:] abbatissæ Jotrensis primæ, situm hujus monasterii, parthenonis illustris nomine, Ordinis S. Benedicti illud nuncupans, ita describit: Jotrum *.. intra Jorani saltus arva (uti Jonas in Vita S. Columbani, & anonymus in Vita S. Agili abbatis loquuntur) situm in pago Briegio, sexto milliari supra Meldas opidum, haud procul a fluvio Matrona, sua debet primordia Adoni nobilissimo Franco: de quo ibi plura. Toussanus du Plessis in Historia ecclesiæ Meldensis, anno 1731 Parisiis Gallice edita, tomo 1, nota 25, pag. 663 collegit varia de hoc monasterio agens. Meldæ autem (vulgo Meaux) urbs est episcopalis in Gallia, ac Briensis provinciæ caput, 10 leucis a Parisiis distans in Ortum, Rhemos versus 18, ex dimensione Baudrandi. Hæc de loco; de cultu autem hujus Præsulis occurrunt ista. Molanus, Canisius ac Ferrarius eum signant, & Ebraisilum vocant; Castellanus vero Ebrigisilum, addens nuncupatum Evrele: Martyrologium novum Parisiense scribit Ebregisili, & sic illum annuntiat: Jotri in Bria, sancti Ebregisili Meldensis episcopi, cujus corpus in ecclesia monialium Jotrensium religiose asservatur. Hujus sancti Episcopi memoriam honorari hac die apud Jotrenses, ac in tota diœcesi Meldensi, Plessius indicat tomo 1, num. 52, pag. 40. Ex Castellano in Ahemeris pag. 749 habemus, eum coli hac die cum Octava in abbatia Jotrensi.

[2] [lectiones de illo propriæ] In Breviario Meldensi, quod anno 1640 excusum est, præscribitur hac die colendus ritu semiduplici, habetque duas lectiones proprias in hæc verba: Lectio IV. Ebrigisillus nobilissimis ortus parentibus, circa annum Domini septingentesimum quinquagesimum, eximiæ sanctitatis merito in episcopum Meldensem electus fuit, & in sancti Pathusii (qui nondum consecratus fuerat) locum suffectus. Quo in munere gerendo tantam diligentiam adhibuisse fertur, ut nihil omitteret, quo plebis suæ fidei a Christo commissæ salutem facilius promoveret. Intelligebat enim Pastor bonus suam administrationem coram justo judice æquis librandam ponderibus, & villicationis rationem sigillatim esse reddendam. Itaque alios divinis pascebat eloquiis, alios injecto terrore a vitiis abducebat: aliis viam excellentiorem monstrabat, exemplo sancti Pauli omnibus factus omnia.

[3] [dantur] Lectio V. Cum autem diu piis illis operibus animo vere paterno vacavisset, ecce moritur, & quidem anima cælum petit beatis angelorum choris inserenda: corpus vero in monasterio Jotrensi, in quo decesserat, & cui Aquilberta ejus soror præerat, deponitur, ubi ad nostra usque tempora occultum fuit, & circa annum Domini millesimum sexcentesimum vigesimum ab episcopo Nannetensi levatum e sepulchro, in loco honoratiori fuit collocatum: particulam vero illius corporis Meldensis episcopus inclusit, cum sancti Sanctini reliquiis, in theca argentea, quæ nunc in insigni ecclesia Meldensi asservatur. Utinam loco lectionum istarum licuisset mihi dare Sancti Vitam, quam hactenus in museo nostro non inveni.

[4] [una cum variis] S. Patusius habetur apud Castellanum, & in novo Martyrologio Parisiensi ad diem III Octobris, de quo tunc videri poterit. In Parisiensi præter titulum presbyteri Meldensis (addit Castellanus S. Stephani) dicitur: Qui electus episcopus ipso die obiisse traditur. Apud Sammarthanos in Gallia Christiana tomo 3, pagina 696 exstat inter episcopos Meldenses ante S. Ebregisilum, non apposito utrique, ac septem sequentibus aliis anno. Post hos sequitur Romanus qui anno DCCXLI nominatur in epistola Zachariæ PP.. sub an. DCCXLIV. Castellanus in suo Martyrologio S. Pathusium ponit seculo VIII; Martyrologium novum Parisiense anno circiter DCXCVII. Hæc neutiquam cohærent cum anno circiter DCCL in præmissis jam lectionibus signato. Ebrigisilus autem in dicto Parisiensi Martyrologio signatur hac die XXXI Augusti anno circiter DCC, apud Castellanum autem seculo VII. Ego vero, illis præeuntibus, superius illum tantisper adscripsi seculo septimo vel octavo in magna Meldensium Præsulum obscuritate chronologica: cui plus fortasse lucis præferent editores novæ Galliæ Christianæ, dum videre dabitur archiepiscopos eorum Parisienses, quibus suffraganei sunt Meldenses.

[5] In prædictis lectionibus dicitur Aquilberta (al. Aguilberta, [in easdem] Agilberta, & Agliberta) sancti Præsulis nostri fuisse soror. Tomo 2 Augusti, die XI, pag. 656 pauca diximus de sancta ista virgine, abbatissa Jotrensi, & ibidem etiam indicavimus, de gestis ejus nihil plane compertum esse. In elogio autem ipsius ex Saussayo fertur ibidem illustri regum sanguine procreata, patre Abobino, Pientia matre, sancti Abregesili gloriosissimi episcopi Meldensis germana. Menardus in Observationibus ad Martyrologium suum Benedictinum similia habet lib. 1., pag. 300, suamque notationem de eisdem Sanctis sic concludit: Quæ comperta habeo ex veteribus monumentis ejusdem abbatiæ. Vellem addidisset, cujus ætatis illa fuerint, quæ vocat vetera, ut aliquid magis explorati hic statui posset. Porro de corpore S. Ebregisili, ut referebant superiores lectiones, levato e sepulchro, & in loco honoratiori collocato, juvat ista observare ex Plessio, qui lib. 1, num. 55, pag. 43 scribens de translatione sanctorum corporum Jotrensium ad ecclesiam magnam istius abbatiæ, narrat cæremoniam hanc solenniter fuisse factam die XIII Octobris anno 1627, præsente regina Maria de Medicis Ludovici XIII regis matre, a Philippo de Cospean, tunc episcopo Nannetensi, ac postea Lexoviensi. Tria dumtaxat tunc temporis aperta fuisse sepulcra memorat, videlicet S. Theodechildis (de qua agetur apud nos X Octobris) & alia duo, quæ credebantur esse S. Ebregisili, & S. Aguilbertæ.

[6] Agit etiam de nonnullis ornamentis pontificalibus, in sepulcro sancti Episcopi repertis, ex Historia ecclesiæ Parisiensis edita a Gerardo du Bois, [observationibus] tomo 1, cap. 7, pag. 205 & 206; ubi hæc dicit de tumulo Agilberti episcopi Parisiensis: Scribit Andreas Saussayus, anno Christi MDCXXXI repertum ejus corpus apud Jotrum in ea crypta sepultum cum pontificiis indumentis textis ex serico, ubi fimbriæ aureæ, quæ ipse viderat & tetigerat, ubi & annulus aureus, cui agathe lapis, in quo est insculpta effigies S. Hieronymi pectus silice percutientis ante Christum cruci affixum: ait elegantis artificii fuisse, additque circulum annuli adeo latum, ut utrumque pollicem in eum facile induceres. Deinde laudatus Gerardus du Bois, interjecta narratione, quæ dictis Saussayi non omnino consonat; Credibile est, inquit, hallucinatum esse Saussayum, & S. Agilbertum pro S. Ebregisilo episcopo Meldensi, qui in eadem crypta sepultus est, & cujus corpus inventum cum iis indumentis & cum annulo, incautius assumptum. An stricti nominis cultus conveniat Agilberto, quem sanctum vocabat citatus auctor, uti & Saussayus ad diem XI Octobris, inquiri poterit alias. Idem Saussayus meminit ibidem de sepultura istius præsulis: sed nihil horum ibi habet, quæ ei modo imputabat Gerardus du Bois: quæ & alibi quæsivi frustra in ipsius Martyrologio. Cum igitur historicus ille non apponat ibi locum Andreæ Saussayi, in quo ista invenerit, cogor ea relinquere fidei referentis. Castellanus in suo Martyrologio universali pag. 744 inter Ahemeros ponit venerabilem Agilbertum episcopum Parisiensem, de quo varia deinde colligit. Plessius pag. 43 refert cryptam S. Ebregisili ornatam esse columnis quindecim Corinthiacis, quarum quinque e marmore, quæ sanctuarium sustentant; aram, quæ ante annum 1704 ibidem videbatur, non amplius existere. De loco tumuli in sacrario isto, factaque anno 1640 mutatione in eadem crypta etiam scribit loco citato.

[7] [nostris.] Postremo, in lectionibus narrantur ista: Particulam istius corporis Meldensis episcopus inclusit cum S. Sanctini reliquiis in theca argentea, quæ nunc in insigni ecclesia Meldensi asservatur. Anno 1658, die XXX Octobris illustrissimus Meldensis episcopus Dominicus Seguier inter varia sacra pignora, quæ transtulit, & hierothecæ argenteæ inclusit, memorat ossa duo S. Ebrigisili, quæ ecclesiæ suæ donata aßerit ab abbatissis Jotrensibus suæ diœceseos, ut patet ex instrumento super hac re confecto, & excuso apud Plessium tomo 2, a pag. 384, facta etiam mentione sacri lipsani S. Sanctini, qui habetur in Martyrologio Romano die XXII Septembris.

[Annotata]

* Jouarre

DE S. CUTHBURGA REGINA ET ABBATISSA WINBURNENSI
VINDOGLADIÆ IN ANGLIA,

Inter annum DCCXX et DCCXXX, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cuthburga regina & abb., Vindogladiæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Legitimus Sanctæ cultus: ejus stirps & proximi consanguinei: an cum marito virginitatem servaverit.

Martyrologi Angli aliique non pauci celebrant hac die XXXI Augusti S. Cuthburgam, quæ regio orta sanguine regique primum nupta, monasticam deinde vitam professa est & sacris virginibus præfuit abbatissa. [Nomen Sanctæ annuntiant martyrologi,] Martyrologium Anglicanum de ea sic habet ad diem memoratum: Eodem die Winburnæ in comitatu Dorcestriæ depositio S. Cuthburgæ abbatissæ, sororis Inæ occidentalium Saxonum regis: quæ, ædificato propriis impensis monasterio Winburnensi, ipsa illud ingressa est, religiosam vestem assumpsit, ac abbatissa illi præfuit. Hæc omni virtutum genere monasticaque disciplina excellens, uti & operatione multorum miraculorum, spiritum Sponso suo cælesti tradidit circa annum Christi DCCXXVII. Arturus a Monasterio in Sacro Gynæceo ad eumdem diem annuntiat Sanctam his verbis: Vindogladiæ (ita locum a Romanis vocatum putant multi) in comitatu Dorcestriæ, sanctæ Cuthburgis virginis, reginæ Northumbrorum in Anglia, deinde monasterii Wiburnensis, ejusdem Ordinis (Benedictini) fundatricis & abbatissæ, (quæ) miro virtutum ornatu vixit, & ad Christum sponsum læta processit. Consentiunt Ferrarius, Menardus, Wion, Castellanus, aliique recentiores martyrologi. Verum, cum horum auctoritas non sufficiat ad antiquam Sanctæ venerationem ostendendam, ad antiquiores accedo.

[2] In Usuardo nostro ad XXXI Augusti codex antiquus, [& legitimus ejus cultus probatur.] quem Rosweydinum nominavit Sollerius, Sanctam nostram sic breviter annuntiat: Eodem die, sanctæ Cuthburgæ virginis. Ejus quoque memoria reperitur in tribus Usuardi editionibus, nimirum in Lubeco-Coloniensi, Greveni & Molani. Verumtamen ab ipso Usuardo aliisve illius fere temporis martyrologis memorata non fuit S. Cuthburga. At auctor Florarii nostri Ms. Sanctorum de ea sic habet: In Anglia Cuthburgæ virginis. Et ad cultum legitimum demonstrandum vel solum sufficit Breviarium Sarisberiense, quod de Sancta nostra XXXI Augusti præscribit Officium trium lectionum de Communi unius virginis non martyris cum hac oratione: Deus, qui eximiæ castitatis privilegio famulam tuam Cuthburgam multipliciter decorasti; da nobis famulis tuis, ejus promerente intercessione, utriusque vitæ prosperitatem, ut, sicut ejus festivitas nobiscum agitur in terris, ita per ejus interventum nostri memoria apud te semper habeatur in cælis. Per Dominum &c. De eadem Sancta apud nos mentio facta est in prætermissis ad XV Martii ex Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum, in quibus leguntur sequentia: S. Cuthburga uxor Alcfridi, in Anglia apud Northanhumbrorum provinciam regis, quæ ab eo dimissa, apud Berkengum sub abbatissa Hildelida, dein Winburnæ Deo placitam vitam transegit. Hæc quidem omnia confirmabimus; at cur ibi annuntietur XV Martii, prorsus ignoro, nisi forsan aliqua corporis translatio illo die facta fuerit.

[3] [Acta non magni momenti:] Acta S. Cuthburgæ edidit Joannes Capgravius in Legenda Angliæ, eaque ex ipso recudemus. Verum, cum non omnia Sanctæ gesta ibidem referantur & scriptoris auctoritas non sit irrefragabilis, auctores Anglos consulemus, partim ut discutiamus atque exponamus, quæ in Actis sunt relata, partim ut adjungamus aliqua, quæ in illis sunt prætermissa. Facem mihi hac in re prætulerunt Henschenius noster, qui variis locis quædam de S. Cuthburga memoravit, & Mabillonius, qui seculo 3 Actorum Ordinis sui Sanctorum a pag. 445 de eadem Sancta structoque per ipsam monasterio varia collegit. Hisce igitur aliisque, qui se obtulerint, du ibus vitam Sanctæ discutere aggredior, ab ipsis natalibus ducturus exordium.

[4] [Sanctæ frater Ina rex, pater Kenredus,] Fratrem S. Cuthburgæ Inam Occidentalium Saxonum regem scriptores passim nominant, at patrem ejus aliqui prætermittunt. Henschenius autem ad VI Februarii in Ina Saxonum Occidentalium rege num. 1 & 2 probat, eum ex regibus Occidentalium Saxonum genus duxisse, & de patre ejus subdit hæc verba: Patrem habuit Ina Kenredum tempore regni sui adhuc superstitem, cujus suasu & instituto præfatur se leges suas… subditis tulisse. Verum Kenredus ille pater Inæ & S. Cuthburgæ rex fuisse non dicitur, nedum Merciorum rex, ut habent Acta, antiquorum auctoritate hac in re destituta, & aberrantia, uti notabimus. Alii tamen Cissam vocant Inæ patrem, quem & Occidentalium Saxonum regem dicunt. Hinc num. 3 Henschenius subdit sequentia: En qui pater aliis Inæ est, hic (apud Cambdenum) Occidentalium Saxonum rex habetur, inter subregulos, qui juxta Bedam divisum inter se regnum tenuerunt, forte numerandus, & patruus vel patrinus potius quam pater Inæ censendus, nisi binominem agnoscamus Kenredum, quem cum Chronologia Saxonica, Wigorniensi, Cestrensi, Westmonasteriensi, Huntindoniensi, aliisque ipse Ina suum scribit patrem esse, in Legibus nimirum, ibi num. 23 datis.

[5] Præter Inam alius fuit S. Cuthburgæ frater Ingelsus, [alius frater Ingelsus, soror S. Cuenburga:] cujus mortem refert Chronographus Saxo ad annum 718, simulque Sanctæ nostræ sororem & maritum memorat hisce verbis: Hic Ingelsus, Inæ frater, obiit: quorum sorores erant Cuenburga & Cuthburga. Hæc autem Cuthburga in vitam monasticam monasterium apud Winburnam instituit. Hæc data nuptum fuit Northanhymbrorum regi Alfrido, sed ab eo adhuc vivente sejuncta fuit. Quod spectat Sanctæ fratrem & sororem, hisce passim consentiunt alii scriptores Angli, atque utramque sororem Sanctam vocant. Colitur autem S. Quenburga, aliis Cuenburga, Cneburga, Kineburga XII Septembris, ut observat Henschenius: quo die de illa agetur latius. Verum de marito S. Cuthburgæ non idem est omnium sensus, ideoque quædam hic examinanda sunt & exponenda magis quam probanda, cum solide probata jam sint ab Henschenio, cujus sententiam secutus est Mabillonius.

[6] Oswio Northumbriæ regi quatuor erant filii, nimirum Alfridus natu maximus, [quatuor Oswii Northumbriæ regis filii distinguendi,] qui regnavit cum patre Oswio, ante quem est defunctus; alter Egfridus, qui patri defuncto in regnum Northumbriæ successit anno 670; tertius Elfwinus, qui anno 679 occisus est in prælio; quartus demum Alfridus junior & nothus, qui anno 685, aut, ut alii dicunt, 686 regnum adeptus est, cum nullus ex fratribus ejus esset superstes. Hi quatuor Oswii regis filii memorantur a venerabili Beda locis variis, ut ostendit Henschenius tom 1 Martii in SS. Kineburga & Kineswitha pag. 441 & 442, ubi Egfridum aliquoties Egbertum vocat lapsu calami, & pag. 446 & 447 latius probat Alcfridum seniorem distingui ab Alfrido notho, de quo solo poterat esse dubium. Hanc utriusque Alcfridi vel Alfridi distinctionem tam diligenter stabilivit Henschenius, quia Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ ad annum 713 num. 1 & 2 ex utriusque confusione in errorem inciderat, ac contra antiquorum omnium auctoritatem scripserat, S. Cuthburgam non fuisse nuptam Alfrido, aut Egfrido, (quem aliqui nominant, ut videbimus) sed Osredo Alfridi filio, a quo ob ejus incontinentiam separatam contendit, qui alter est error ex priore natus.

[7] Audi Alfordi ratiocinium, quod agnitæ antiquorum auctoritati opponit, [nam ex confusione duorum ex illis in errorem incidit Alfordus:] quodque sponte concidit, sublata confusione utriusque Alfridi: Verum, inquit num. 3, cum supra Egfrido regi conjunxerim matrimonii lege sanctissimam virginem Ethelredam, sive Ediltrudem, Annæ Orientalium Anglorum regis filiam; & Alfrido Kineburgam, e pagano Penda natam: restat, ut Cuthburga, Inæ regis soror, Osredo regi juncta, ab eo juvene, & alios amores quærente, separata sit: non eo modo, quo aut Ediltrudis ab Egfrido, aut ab Alfrido Kineburga, qui mutuo consensu discesserunt; sed lege repudii, quia Osredus rex matrimonii jura violaverat. Hanc conjecturam, de qua dubitationem suam mox ipse subjungit, non protulisset Alfordus, si juniorem Alfridum cognovisset: nam nullus antiquorum S. Cuthburgam Osredo nuptam fuisse dixit. Nec ullo modo cum ætate utriusque hæ nuptiæ conciliari possunt. Quin potius Cuthburgam verisimiliter Osredi matrem fuisse, dicemus infra.

[8] Accipe nunc, quæ de S. Cuthburga memorarunt scriptores Angli probatiores, partim ut dicta confirmentur, partim ut reliqua, quæ occurrent dubia, [scriptores Angli Cuthburgæ maritum attribuunt Alfridum regem,] eorum auctoritate dirimantur. Chronographus Saxo num. 5 jam dixit Sanctam Alfrido nuptam fuisse, sed ab eo vivente sejunctam; & monasterium Winburnense ab illa fundatum. Consentit hisce omnibus Florentius Wigorniensis ad annum 718 sic scribens: Ingelsus frater Inæ regis Westsaxonum vitæ modum fecit. Quorum sorores extitere sancta Quenburga & sancta Cuthburga, quæ monasterium virginum Deo devotarum in loco, qui dicitur Winburnan, construxit. Hanc autem Aldfridus rex Northanhimbrorum in conjugem habuit, sed ante finem vitæ suæ connubio carnalis copulæ ambo pro Dei amore renunciavere. Eadem plane habet Ranulphus Higdenus monachus Chestrensis in Polychronico ad annum 716. Addit præcedentibus aliquid Malmesburiensis lib. 1 de Gestis regum Anglorum cap. 2, ubi hæc scripsit: Habuit sane Ina sorores Cuthburgam & Quenburgam. Cuthburga Alfrido regi Northanimbrorum nuptui tradita, sed non post multum conjugio diducto, primum apud Berkengum sub abbatissa Hildelida, mox ipsa magistra Regulæ, Winburnæ Domino placitam vitam transegit.

[9] [exceptis paucis, qui refutantur:] Alium tamen S. Cuthburgæ conjugem attribuit Henricus Huntindoniensis lib. 4 Historiarum pag. 338, sic scribens: Circa hoc tempus Cudburg, soror Cneburg, constituit abbatiam apud Wineburn. Quæ data fuerat Egferdo * regi Nordhumbre, sed eo vivente separata. Hunc plane secutus est Matthæus Westmonasteriensis ad annum 720, dum scripsit sequentia: Anno gratiæ DCCXX Ingilsus frater Inæ regis diem clausit extremum. Quo utique tempore Cuthburga, soror Inæ regis & Keneburgæ, apud Winburnam abbatiam construxit. Hæc Cuthburga data fuit in conjugem Egfrido regi Northanhumbrorum, sed eo vivente separata est. Licet horum duorum auctoritas inferior sit auctoritate aliorum omnium, quos supra adduxi, dubitationis tamen aliquid injiceret, nisi temporis ratio aperte militaret pro conjugio Sanctæ cum Alfrido. Nam primo Ina rex factus est anno 689, id est, quatuor circiter annis post mortem Egfridi, anno 685 defuncti; debuisset igitur Cuthburga multis annis ante regnum fratris nupta fuisse Egfrido, cum a marito adhuc vivente separata sit: at vero id minime est verisimile. Deinde Cuthburga monialis facta est in Berkingensi cœnobio circa annum 700, ut videbimus, separata ergo est ab Alfrido tunc regnante; non ab Egfrido quindecim annis defuncto. Accedit ante allegata ratio Alfordi, quod uxor Egfridi nota sit, nimirum S. Etheldreda: & licet alteram deinde duxerit Egfridus, illamque usque ad mortem habuerit, ut patet ex Beda in Vita S. Cuthberti apud nos tom. III Martii pag. 109 & 110: alia hæc omnino est a S. Cuthburga, ut ibidem videre licet.

[10] [virginitas Sanctæ a quibusdam asserta, parum videtur probabilis.] Hæc firmiter stabilire volui, quia & aliud hinc colligere licebit. Imprimis parum probabilis videtur virginitas Sanctæ in matrimonio servata, quam cum Actis varii scriptores neoterici asserunt, uti & Mabillonius ipse in S. Cuthburga; sed absque auctoritate antiquorum. Quippe scriptores antiquiores, quorum verba dedi, testantur quidem unanimi voce, Cuthburgam a vivente adhuc Alfrido fuisse separatam: verum non dicunt, id factum ante consummatum matrimonium. Contra vero certum est, Alfrido filium fuisse Osredum; nec apparet, quam illi matrem assignaremus, nisi S. Cuthburgam. Audi Bedam in Historia lib. 5 cap. 19: Anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo quinto Alfridus rex Northanhymbrorum defunctus est, anno regni sui vicesimo necdum impleto. Cui succedens in imperium filius suus Osredus, puer octo circiter annorum, regnavit annis undecim. Quapropter matrem Osredi fuisse S. Cuthburgam existimo cum Henschenio. Et sane hæc verba Wigorniensis, sed ante finem vitæ suæ connubio carnalis copulæ ambo pro Dei amore renunciavere, cum virginitate Sanctæ nostræ ægre componi possunt. Ceterum separationem conjugum factam mutuo consensu, ut ait Wigorniensis, verisimile est ob probatos mores Alfridi, quem passim laudant Angli, eamque contigisse paucis annis post natum regni heredem, seu circa annum 700, conjicimus ex iis, quæ mox dicemus de ingressu monasterii.

[Annotata]

* Egfrido

§ II. Vita monastica in Berkingensi cœnobio: constructio cœnobii Winburnensis cujus fit abbatissa: tempus mortis ignotum.

[Sancta se recipit in monasterium Berkingense,] Jugo matrimonii liberata S. Cuthburga in Berkingense cœnobium se recepit, ut supra num. 8 audivimus ex Malmesburiensi. De initio dicti cœnobii agit Beda lib. 4 cap. 6 sic scribens: Hic sane (S. Erconwaldus) priusquam episcopus (Londinensis) factus esset, duo præclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suæ Æthilburgæ construxerat: quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat:… Sorori autem in Orientalium Saxonum provincia, in loco, qui nuncupatur Bercingum, in quo ipsa Deo devotarum mater ac nutrix posset existere fœminarum. Quæ, suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, & ipsa recte vivendo, & subjectis regulariter & pie consulendo, præbuit; ut etiam cælestia indicio fuere miracula. Deinde, relatis aliquot miraculis, secundam abbatissam, sub qua monasterium istud ingressa est Cuthburga, cap. 10 memorat his verbis: Successit autem Æthilburgæ in officium abbatissæ devota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est, usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, & in observantia disciplinæ regularis, & in earum, quæ ad communes usus pertinent, rerum providentia præfuit. Hæc abunde declarant regulari observantia floruisse abbatiam Berkingensem sub S. Hildelitha abbatissa; atque existimare possumus hac de causa eo se recepisse Sanctam nostram. Porro de S. Hildelitha apud nos actum est ad XXIV Martii, seu tom. III illius mensis a pag. 484, ubi etiam de loco hæc notantur num. 1: Est Berkingum seu Bercingum in comitatu Essexiæ prope Tamisim fluvium, haud longe a Londino, in quo usque ad infelicissima tempora Henrici VIII Angliæ regis celeberrimum viguit monasterium.

[12] [quod regulari disciplina maxime florebat:] Dum S. Cuthburga degebat in monasterio Berkingensi, S. Aldhelmus ad abbatissam & moniales scripsit librum de Laudibus virginitatis, quem orditur his verbis: Reverendissimis Christi virginibus, omnique devotæ germanitatis affectu venerandis, & non solum corporalis pudicitiæ præconio celebrandis, quod plurimorum est; verum etiam spiritualis castimoniæ gratia glorificandis, quod paucorum est; Hyldilichæ * regularis disciplinæ & monasticæ conversationis magistræ, simulque Justinæ ac Cuthburgæ, nec non Osburni mihi contribulibus; necessitudinum nexibus conglutinatæ Altgidæ ac Scholasticæ, Hidburgæ & Berngidæ, Eulaliæ ac Teclæ, rumore sanctitatis concorditer Ecclesiam ornantibus, Aldhelmus segnis Christicola crucis, & supplex Ecclesiæ vernaculus optabilem perpetuæ prosperitatis salutem. Easdem sacras virgines sæpe laudat in Operis decursu, iisdemque valedicit hunc in modum: Valete, o flores Ecclesiæ, sorores, monasticæ alumnæ, scholasticæ Christi margaritæ, paradisi gemmæ, & cælestis patriæ participes. De tempore scripti hujus Opusculi sic loquitur Mabillonius in Actis seculo 3 pag. 300 in S. Hildelitha: Scripsit porro Aldhelmus hunc librum post synodum, cujus jussu edidit Opusculum contra errores Britonum: at vero ante annum DCCV, quo ex abbate Maildunensi seu Malmesburiensi factus est Scireburnensis episcopus.

[13] [condit deinde, opitulante fratre Ina & sorore Coënburga,] Postquam Sancta nostra disciplinam regularem egregie didicerat in celeberrimo hoc cœnobio, eamdem docere cœpit in abbatia Winburnensi, quæ interim erat exstructa. Porro constructionem Winburnensis monasterii alii attribuunt S. Cuthburgæ, alii etiam aliis. Citati antea scriptores Angli, Wigorniensis, Huntindoniensis, Westmonasteriensis, illisque antiquior Chronographus Saxo fundatricem nominant S. Cuthburgam solam. Hisce accedit Cambdenus in Britannia pag. 158, ubi describit comitatum Dorcestriæ; ac demum Acta edenda, aliique plurimi recentiores. In Monastico Anglicano tom. 1 pag. 163 additur soror Coënburga ex Joanne Tinemuthensi, cujus hæc citantur verba: Anno Domini DCCXVIII sancta Quinburga & sancta Cuthburga, sorores Ynæ regis West-Saxonum claruerunt, quæ monasterium apud Winburnam construxerunt. Verum his omnibus antiquior est Rudolfus monachus Fuldensis & presbyter, qui seculo IX scripsit Vitam S. Liobæ, editam a Mabillonio seculo 3, part. 2, a pag. 246, ubi ille de cœnobio dicto sic habet: In Britannia insula, quam natio Anglorum inhabitat, locus quidam antiquo gentis illius vocabulo Winbrunno vocatur, … in quo duo monasteria antiquitus a regibus gentis illius constructa sunt, muris altis & firmis circumdata, & omni sufficientia sumptuum rationabili dispositione procurata, unum scilicet clericorum (id est monachorum) & alterum feminarum: quorum ab initio fundationis suæ utrumque ea lege disciplinæ ordinatum est, ut neutrum eorum dispar sexus ingrederetur. Hinc collegit Henschenius monasterium ab Ina rege maxime structum esse, cooperante tamen S. Cuthburga, cui & sororem ejus Coënburgam Mabillonius adjungit. Quæ eo magis fiunt verisimilia, quod Berkingense cœnobium, in qua degebat Cuthburga, longo esset intervallo remotum a loco, in quo structum est Winburnense, adeo ut illa commode non potuerit simul Berkingi degere & simul curam habere monasterii Winburnæ exstruendi.

[14] Itaque de loco, tempore, aliisque conditi hujus monasterii adjunctis recte meo judicio ratiocinatur Mabillonius in Annalibus tom. 2, pag. 10 in hunc modum: [cœnobium Winburnense, quod recte instituit & regit abbatissa:] In condendo illo cœnobio (Cuthburga) adjutores habuit Inam & Coënburgam, fratrem ac sororem, ibidemque abbatissæ munere functa est. Positum erat hoc monasterium in pago Dorcestrensi ad fluvium Winburniam, quem recentiores Stourum vocant, haud procul a castro Badburiensi, quæ regum Westsaxonum sedes erat. Ejus monasterii primordia referenda sunt ad hunc annum (794) aut insequentem, uti colligitur ex eo, quod Aldhelmus Scireburnensis antistes hoc posteriori anno (705) creatus, proximo epistolam scripsit de libertate a se concessa monasteriis in sua diœcesi constitutis, in quibus memorat Winburnense, cui jam tum Cuthburga, regis Inæ germana, præsedisse dicitur. Epistolam hanc vide in Annalibus Alfordi ad annum 705. Pergit sic Mabillonius: Duplex eo in loco monasterium erat, teste Rudolfo in Vita sanctæ Liobæ abbatissæ, unum clericorum seu monachorum, alterum feminarum. Ea vero lege utrumque monasterium ordinatum erat, ut neutrum eorum dispar sexus ingrederetur, exceptis solummodo presbyteris, qui in ecclesias feminarum ad agenda Missarum tantum officia ingredi solebant. Feminarum vero quæcumque sæculo renuntians earum consortio sociari vellet, numquam exitura intrabat, nisi causa rationabilis vel magnæ cujusdam necessitatis id exigeret. Addit conjecturam de triplici monasterio ibi constituto, quam prætereo.

[15] Quamdiu Sancta nostra dicto monasterio præsederit abbatissa, [tempus mortis ignotum.] quoque anno ad Superos emigraverit, prorsus incertum est. Porro ex tempore conditi cœnobii Winburnensis per conjecturam probabilem colligimus, Cuthburgam intrasse monasterium Berkingense circa initium seculi VIII, cum paucis annis ibi vixisse videatur. Matrimonio forsan juncta fuit cum Alfrido rege circa annum 690 quia frater Ina anno 689 regnum est adeptus, & Alfridus ab anno 685 vel 686 regnaverat. Verum lubens fateor annum initi matrimonii incertum esse. Magis quoque obscurum est, quo circiter tempore nata sit ac defuncta, licet Mabillonius mortem ejus consignet circa annum 724, & Martyrologium Anglicanum circa 727, cum nulla detur ratio, ideoque latius obitum ejus consignavi inter annum 720 & 730, quod ne quidem satis est certum.

[Annotata]

* al. Hildelithæ

ACTA
ex Capgravio fol. LXXIX.

Cuthburga regina & abb., Vindogladiæ in Anglia (S.)

BHL Number: 2034

[Sancta ad nuptias petita, consentit imperio fratris;] Kenredus rex Merciorum a genuit filium nomine Yne & sanctam Cuthburgam & Queneburgam b: quarum Cuthburga a diebus adolescentiæ suæ soli angelorum Domino complacere elegit. Cumque fama bonitatis & pulchritudinis ejus circumquaque divulgaretur, multos reges & nobiles ejus amore illexit: & a multis in conjugium petebatur. Illa vero solius cælestis Sponsi gaudens inhærere complexibus, hominum horrebat aspectus, ut sine offendiculo vitam præsentem transigere posset. Interea rex Northanhumbrorum Alfridus c misit legatos suos ad regem Yne Westsaxonum, rogans, ut ei suam sororem Cuthburgam daret in conjugem. Advocans igitur rex Sororem suam, regis legationem indicavit ei. Cui Virgo respondit: Si michi ad votum meum vivere licet: nullus certe in tota Britannia rex michi placere potest. Sed quia Scriptura dicit, quod qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: quæcumque tua majestas de me ordinaverit, me sibi obedientem, quamvis non voluntarie, inveniet. In Domino enim confido, quod humilitatem ancillæ suæ respiciet, nec patietur violari claustra pudicitiæ meæ, neque unquam sequestrabit me a castis complexibus dilectionis suæ. Potens est Dominus & Sponsus meus me sibi etiam sub matrimonio custodire incorruptam: & quamvis alicui secundum leges hominum nubam, potest tamen me sibi conservare inviolatam.

[2] [nupta orat Deum, ut virginitas sibi servetur illasa:] Cumque Virgo sancta regi Alfrido desponsata fuisset, cubicularem ingressa thalamum, talem orationem dicitur fudisse ad Dominum: Domine Jesu, universæ creaturæ dominator, inclina pias aures tuas ad preces Ancillæ tuæ: intende, quæso, orationi meæ, & ascendat deprecatio mea in conspectu majestatis tuæ. Te solum Sponsum michi elegi, tibi me totam a juventute mea devovi, tu michi super omnia complacuisti. Custodi ergo, Domine, quod tuum est; conserva tibi partem tuam, & dignare me vocari sponsam tuam. Non sinas corpus meum, quod tuum est templum, aliqua carnis corruptione contaminari, nec michi detrimentum inferri. Fac etiam, Domine, ut in corde sponsi mei hujus regis terreni spiritum infundas gratiæ salutaris; quatinus, despectis seculi hujus vanitatibus & carnis illecebris, michi in castitatis proposito consentiat, ut ad te, qui omnium bonorum dispensator es, recto itinere perveniat.

[3] [regi Alfrido conjugi vanitatem rerum humanarum proponit,] Et cum sola cum rege in cubiculo constituta esset, opportunum sibi considerans loquendi tempus, talibus regem verbis affari cœpit: Amantissime domine, ne indigneris, quæso, si loquar tibi sponsa tua & ancilla. Si enim aliquid dixero, quod saluti tuæ majestatis fore cognoveris necessarium, ne cuncteris libenter verbis meis præbere assensum. Omnium creaturarum Dei naturale & proprium est Creatorem suum super omnia diligere, & quiscumque voluerit amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituetur. Studendum est ergo omni homini, qualiter possit esse amicus Dei. Dicit enim Jacobus: Nolite diligere mundum, neque ea, quæ in mundo sunt. Mundus enim transibit & concupiscentia ejus. Cur ergo diligetur, quod quasi in momento in nichilum redigetur? Considera, quæso, quot reges hoc regnum ante tempus tuum obtinuerunt. Dic ergo, ubi sunt, vel quo devenerunt? Nonne omnes sicut fumus evanuerunt? Tu quoque, cum diu forsitan regnaveris, mortem certe nequaquam effugere poteris: sed mortis debitum solves, velis nolis.

[4] [ac petit ab eodem ut virginitatem servent,] Et quamvis centum annorum spacio vixeris: tunc eris tamquam numquam fueris, immo etiam multo pejus, quam si numquam natus fueris, si male vivendo diem ultimum clauseris: quia æterna tormentorum, quod absit, pœna cruciaberis. Hinc ergo collige, quam caduca, quam fallax sit hujus mundi gloria, quam contemptibilia, quam vana sunt hujus carnis gaudia. Considera insuper, rex, quod fallaces sunt seculares divitiæ, quæ possessori suo non possunt conferre sufficientiam: sed magis solent augere concupiscentiam. Concupiscentia autem parit peccatum, peccatum vero generat mortem. Perseveremus ergo in corporis castitate & cordis puritate, nulla carnis corruptione polluamus corpus nostrum, ut sancti Spiritus mereamur effici sacrarium: ut pro voluptate carnis, quæ quasi in momento pertransit, mutuari possimus gaudium illud, quod nullo fine concludi poterit.

[5] Audiens rex tantam verborum in beata Virgine prudentiam, [quod rex ei assentitur:] & admirans, sic respondit, dicens: Universa, quæ loquendo prosequeris, Sponsa dulcissima, cognosce te prorsus veraciter disseruisse, nec aliqua possunt contradici ratione, & sicut ex tuis verbis colligi potest, virginitatem tuam Deo consecrasti, &, ut michi videtur, virginem permansuram te proposuisti. Injustum igitur est, me aliquam tibi contra tuam voluntatem inferre molestiam, & mentem tuam a tam sancto proposito revocare. Permitto tibi propositam tenere pudicitiam d, concedatque tibi Deus talem inchoatæ religionis habere perseverantiam, ut post hujus vitæ peregrinationem ad gloriam possis pervenire æternam. Pro me etiam assiduis precibus Deum interpellare non desistas, ut præsentis vitæ superare valeam illecebras, & ut juste & sanctæ vivens in hoc seculo, Dei consequi valeam misericordiam.

[6] Cumque de renunciatione hujus mundi Sponsa regi multa disseruisset, [monasterium Winburnense condit & regit:] annuit rex petitioni ejus, & semetipsum spopondit, relictis omnibus e, velle Deo famulari. Impetrata itaque licentia, beata Cuthburga, postposita omni gloria mundi, locum, qui Wimburnia f nominatur, ædificavit, ecclesiam beatæ Mariæ construxit, carnem suam ibidem maceravit jejuniis, & vigiliis vacavit sive intermissione. Erga Deum & homines erat humilis, & erga omnes mansueta & mitis, virgines multas in eodem loco congregavit, nullam corpori suo requiem habere permisit, sed importune die ac nocte pias Dei aures obsecrationibus pulsabat.

[7] Infirmitate tandem longe decocta, intelligens diem depositionis suæ imminere, [morbo correpta, sorores ad pie vivendum] indesinenter cœpit gratias Christo agere; & vocatis sororibus inter cætera dixit: Videte, charissimæ sorores, vocationem vestram, quomodo caute ambuletis redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Considerate quam fallax sit mundus, quem corpore & habitu deseruistis, & ideo in Ægyptum, unde existis, corde reverti ne velitis: sed omni custodia cor vestrum custodite, quoniam ab ipso vita procedit. Christo desponsatæ estis, cui angeli serviunt, ad cujus nutum universa cælestia & terrestria tremiscunt. Si igitur tanto Sponso placere desideratis, necesse est, ut ejus legem & mandata sollicite custodiatis, & quæ odit & prohibet, cum omni diligentia caveatis.

[8] [hortatur, & sancte moritur.] Ipsum Christum Sponsum Virginum super omnia amate, vosmet ipsas mutua charitate diligite, honore vos invicem prævenite: ad æternæ beatitudinis præmia indesinenter suspirate. Ego jam mortis debitum me persolvere gaudeo, victura postmodum sine fine cum Sponso meo dulcissimo. Vos autem imitatrices mei estote g, & quæ vidistis in me & audistis, hoc agite: & Deus pacis erit vobiscum. Propter discessum meum nolite flere, nec gemitibus vestris exitum meum aggravare. Non enim moriar, sed vivam: quia de corruptione transibo ad immortalitatem, de miseria vado ad gloriam, de peregrinatione revertor ad patriam. Sicque locuta, & sacro viatico munita, pridie Kal. Septembris, relicto terræ corpore, anima cælos penetravit.

ANNOTATA.

a Fuit quidem Kenredus vel Coënredus aliquis rex Merciorum, sed antiquorum nullus ipsum dixit patrem Inæ Occidentalium Saxonum regis. Et vero Coënredus rex Merciorum factus non est ante annum 704, cum Ina rex fuerit ab anno 689. Quod mirum appareret, si Coënredus cum Kenredo Inæ patre idem esset. Verumomnem dubitationem tollit stirps utriusque Kenredi. Alter genus duxit ex regibus Occidentalium Saxonum, ut diximus in Commentario, alter ex regibus Merciorum: nam, ut videre est apud Malmesburiensem lib. 1 de Gestis regum Anglorum pag. 28, Kenredus Merciorum rex filius erat Wlpheri Merciorum regis & nepos Pendæ.

b De Queneburga vel Coënburga sorore Cuthburgæ ejusque fratre Ina, actum est in Comment. num. 4 & 5.

c De Alfrido consule Comm. num. 6 & seqq.

d Totam Cuthburgæ orationem regisque responsum haud dubie meditatus est uctor; taliaque ei verba attribuit, qualia convenire judicabat sponsæ, quæ maritum ad virginitatem servandam inducere vellet. Verum in Comm. num. 10 ostendi, non satis probabilem videri virginitatem hic assertam.

e Conjugem quidem dimisit Alfridus, at regnum non deseruit ante mortem.

f De hoc oppido, quod Vindogladia dictum fuisse putatur, sic habet Baudrandus in Geographia: Vindogladia oppidum Durotrigum in Britannia magna Antonino, nunc Winburn, sive etiam Winburnminster (a monasterio,) oppidulum Dorsettensis comitatus, ad collis ramentum, teste Camdeno, juxta fluvium Stowre, in limite Hantoniæ provinciæ, & 16 mill. pass. a Dorcestria in ortum. De monasterio ibi erecto agit Comment. § 2.

g Hæc Apostoli verba, aliaque morienti Sanctæ congrua judicavit auctor. An omnia humilitati, quæ virtus est Sanctis propria, satis congruant, aliis judicandum relinquo.

DE S. AMATO EPISCOPO
NUSCI IN REGNO NEAPOLITANO

Anno MCXCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amatus ep., Nusci in regno Neapolitano (S.)

BHL Number: 0360, 0361

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus Sancti antiquus, præsertim in ecclesia Nuscana, & in Ordine Eremitarum Montis Virginis.

Principium Ordinis Montis Virginis in regno Neapolitano fuse describit Papebrochius tom. V Junii a pag. 134, [Memoriam Sancti annuntiant martyrologi:] ubi hunc in finem composuit Appendicem ad Acta S. Guilielmi, qui prædictum Ordinem seculo XII instituit sub Regula S. Benedicti. Laudatus Ordo festivitatem S. Amati episcopi Nuscani hac die celebrat, tamquam Alumni sui. Verum ecclesia Nuscana Episcopi sui festum diem agit XXX Septembris. Martyrologium Romanum, quod passim hac in re sequimur, Sanctum annuntiat cum Ordine Montis Virginis XXXI Augusti paucis hisce verbis: Apud Nuscum sancti Amati episcopi. Consentiunt in hunc diem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi dat Vitæ compendium; ac Wion in Ligno Vitæ, qui eum hunc in modum celebrat: Apud Nuscum, sancti Amati episcopi, Ordinis monachorum Montis Virginis, sanctitate celebris. Assentiuntur hisce & alii. At initio hujus seculi vita Sancti monastica graviter oppugnata est, aliæque ea occasione natæ controversiæ, de quibus agemus inferius.

[2] Cultus Sancti inchoatus videtur triginta circiter annis post mortem. [cultus admodum antiquus: cathedralis ecclesia ei ut patrono sacra:] Quippe in Vita edenda num. 17 dicitur: Successor ejus D. Rogerius .. magnificam ecclesiam (ut nunc conspicitur) ædificavit, & ædificatam in honorem sancti Amati consecravit, (quod factum dicitur anno 1223) & hodie sanctus Amatus (id est, ecclesia S. Amati) est titulus episcopatus. Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ col. 532, post civitatem Nuscanam breviter descriptam, de cathedrali ecclesia sic habet: Cathedralis ecclesia eidem sancto Amato civitatis patrono dicata est, rebusque ad divinum cultum necessariis satis instructa. Ibi numerantur duodecim tenuioris fortunæ canonici, e quibus quatuor dignitate eminent, archidiaconus secundus ab antistite; archipresbyter, qui curam animarum gerit; primicerii duo, major & minor, aliique presbyteri & clerici, qui divinum Officium persolvunt. Deinde col. 534: Sacræ Amati exuviæ in cathedrali jacent. Corporis ejus translatio celebratur XXVIII Maii.

[3] Felix Renda, qui Vitam Sancti infra edendam conscripsit, [antiquum Sancti Officium a Renda editum, de quo varia notantur,] una cum Vita Officium edidit, quod videtur antiquum, & multa Sancti gesta complectitur, ita ut suspicio mihi nonnulla oriatur, biographum, dum Vitam exaravit, pleraque hausisse ex illo Officio. Verumtamen nullibi explicat, quo tempore compositum sit, aut per quem. Franciscus Noja, de cujus Discursibus criticis paullo post agemus, in præfatione pag. XII asserit Rendam in libello suo solum impressisse hymnos, responsoria, reliquaque ex Officio Sancti, quod olim usitatum erat ab ecclesia Nuscana, atque exscriptum ex Octavario Francisci de Ponte. Hæc sane critici hujus verba non satis percipio. Etenim si hymni responsoriaque illius Officii legebantur in ecclesia Nuscana, prout a Renda sunt edita, agnoscebant olim Nuscani monachatum S. Amati, quem tanto conatu oppugnat Noja, ut omnia, quæ disputavit, ad hanc controversiam referantur. Officii Nuscanæ ecclesiæ mentionem etiam facit Paulus Regius in Vita S. Amati, quam conscripsit Italice inter Vitas Sanctorum regni Neapolitani: nam pag. 417 de Vita S. Amati sic habet: Quam collegi ex Officio proprio, quod recitatur in ecclesia Nuscana, & ex Vita Latino sermone scripta per P. D. Felicem Rendam. Sandullus in Apologia, qua Discursus criticos Nojæ refutavit, pag. 238 hæc intelligit de antiquo Nuscanorum Officio, quod diversum putat ab Octavario Francisci de Ponte, sed nullibi ostendit, quantæ antiquitatis sit Officium editum a Renda, & non inquirit, utrum idem Nuscanis fuerit usitatum.

[4] [quodque vetustius apparet Octavario Francisci de Ponte:] Porro suspicor Franciscum Noja, dum dicit recusos a Renda hymnos, aliaque ex Officio Nuscanæ ecclesiæ, insinuare voluisse, id non factum sine interpolatione, quemadmodum dicit lectiones ejusdem Octavarii descriptas in Vita per Rendam composita, sed ita, ut multas immiscuerit fabulas. Verum, etiamsi dubitationem aliquam mihi ingerat silentium monachorum Montis Virginis de antiquitate Officii sui, vehementer tamen suspicor, Officium istud ipso Francisci de Ponte Octavario antiquius esse, adeo ut malim existimare Franciscum de Ponte hymnos aliasque Officii sui partes, mutatis quibusdam, ex hoc desumpsisse Officio, quam auctorem hujus Officii sua mutuatum esse ex Francisci de Ponte Octavario. Duæ rationes hanc mihi injiciunt suspicionem. Prima petitur ex forma Officii, quia hæc antiquitatem præferre videtur, & quia Officium eadem methodo compositum est cum antiquo S. Guilielmi Officio, quod verosimiliter aliquem ex monachis Montis Virginis habuit auctorem. Altera desumitur ex hymno Vesperarum, cujus partem dedit laudatus Sandullus pag. 240. In Officio Montis Virginis sic habetur: Carnem afflixit jugiter cum labore multiplici, viam sequens humiliter patrisque Guilielmi. Eadem sunt apud de Ponte, exceptis ultimis vocibus, patrisque Guilielmi, pro quibus habetur, Patrisque sui Stephani. Recte Guilielmus & pater S. Amati vocatur & exemplar pœnitentiæ. Neutrum convenit S. Stephano. Quis igitur non suspicetur illud, Patrisque sui Stephani, interpolationem esse ab homine indocto sine judicio factam? Quidquid sit, quæ de gestis & virtutibus Sancti in illo Officio leguntur, hic subjiciam. Cum autem scateat mendis, clara corrigam, pro dubiis conjecturam suggeram.

[5] Hymnus in primis Vesperis hic est:

Christe, serena gloria, superna [hymnus in primis Vesperis,]
Virtus, amœna vita, lux æterna,
Suscipe vota, tibi nempe nota,
      Conditor alme.
Solvimus ora decus ad eorum
Voce sonora, gloria Sanctorum,
Qui te tulerunt, per te perceperunt
      Gaudia palmæ.
Numero quorum, rutilat Amatus,
Aucto bonorum, cælitus afflatus:
Cujus in festo, Christe, nobis esto
      Pacis amator.
Hic aquæ potum, Domini vigore
Vino permotum *, optimo sapore,
Dum fabricatur, mansio testatur
      Virginis almæ.
Annuo claudum gressu religatum
Cælica virtus solvit in Amatum.
Tempore bino operi divino
      Hic famulatur.
Carcere nexus erat, ut corula:
Ille confessus, hostium ab aula
Venit ligatus. Fecit hoc Amatus
      Nusci patronus.
Organa vocis erant uni clausa,
Sanctum adivit & pro tali causa:
Sed reformavit verba, quæ rogavit,
      Sanctus Amatus.
Templa divina Matri Salvatoris
Instruit bina ope Creatoris,
Prope Lacenum, flumen & amœnum
      Juxta Caloris.
Plura prædictis mirabiliora
Factis & dictis, horum & majora
Signa pro certo Sanctus in aperto
      Mundo patravit.
Laus Trinitati, gloria solennis
Sit Deitati unice perennis &c.

Nihil præterea in Vesperis occurrit, quod opus est describere.

[6] Ad Matutinum, in quo idem hymnus repetitur, varia sunt, [responsoria quædam,] quibus Sanctus generatim laudatur & invocatur. At illis prætermissis, singularia quædam subjungo. Post lectionem primam responsorium istud sequitur: Inter cetera Scripturæ divinæ mandata menti ipsius illud Davidicum stylo divino inscriptum est: Dispersit dedit pauperibus. Secundum his verbis exprimitur: Pullulabat in eo radix charitatis melliflua, qua in pauperum compassione totis misericordiæ affluebat visceribus. Virtutum flores in fructus operum producebat humilitate. Tertium: Euangelicæ lectionis auditor non vacuus, manu missa ad aratrum, retro semper præcavebat aspicere: sed in anteriora oculos in Dei agricultura dirigebat; nec usquam exorbitans recto festinabat itinere. Quartum: Pueritia sancte & Deo digne decursa, adolescentiæ suæ viam perseverantius ad suum convertit Authorem, assiduis insistens vigiliis, totus in Dei cultu.

[7] In secundo nocturno hæc est Antiphona prima: Postquam ad sacerdotis gradum pervenit, [antiphonæ & responsoria alia,] immensa ejus excrevit religio. Secunda: Florem innocentiæ, quem in tenera ætate protulerat, in fructum bonæ operationis produxit. Tertia: Populi desiderio immenso archipresbyter factus, animarum regimen accepit. Quarta: Dimisso archipresbyteratus officio, sacræ religionis fuit habitu indutus. Quinta: Ut habitu indueretur monastico, ad sanctissimum Guilielmum cum socio Joanne evolavit. Sexta: Monastico jugo submisso *, in divinis fervebat alloquiis. Responsorium primum: Pater sancte, magnifica locum patriæ tuæ; quo Nuscia civitas tua humilitate erit in gloriam: sit per te celebris pontificali dignitate præfulgens. In tertio hæc dicuntur: Monasterium magnum ædificat ad Lacinii montis radicem Fontilianum ad Virginis gloriam. Quartum hoc est: O per omnia Pastorem laudabilem! qui cum monachis vivens, totus in Dei dilectione & proximi versabaris; mori paratus pro Deo animam ponis.

[8] [responsoria & antiphonæ aliæ,] Responsorium primum tertii nocturni: Iste homo ab adolescentia sua partim * meruit infirmos curare: & dedit illi Dominus claritatem magnam cæcos illuminare & dæmones effugare &c. Secundum: Iste fons pietatis irriguus, unde oleum misericordiæ incessanter distillat: qui fœcunda cælestis Regis oliva, luminis & pacis alimento fundit oleum. O res inæstimabilis! O signum cunctis gentibus declarandum! Animarum curam aufugit … ad monasterium fugit, ut totus se Deo dicaret, & pontifex eligitur. Tertium: Vivebat antistes Amatus in ecclesiastica cura; & populo serviens, Deo erat intentus: foris agens populo, intus vero Deo erat intentus. Pro Laudibus habentur antiphonæ sequentes. Prima: A teneris annis sacro moderamine mentis Christi Confessor carnis compescuit ignes. Secunda: A puero mundum sanctus contempsit Amatus, infima despiciens, sola superna petens. Tertia: Et nunc divinis precibus, nunc laudibus instans, artus spiritui semper servire coëgit. Quarta: Ad jussum Sancti mox pallida lympha colorem mutavit, largita merum dulceque. Quinta: O Christi Famule, ex toto corde colendus: cujus sentit opem, devote qui petit illum *.

[9] [hymnus in Laudibus,] Hymnus hic canendus in Laudibus assignatur:

Festum insigne præsulis Amati
Colimus digne, sanctæ Trinitati
Solvere vota surgimus in tota
      Devotione.
Hic Deo gratus claruit honeste,
Corde beatus, actione teste:
Pauperum vera mansit mente pura
      Dilectione.
Festo præsenti sancti Confessoris
Sumus intenti, gaudia canoris
Carmine * damus, tibi jubilamus
      Petitione.
Sanctum Amatum cuncti veneremur,
Cælo ditatum laude præconemur
Miraculorum, probitate morum:
      Fama feratur.
Quidam omnino pergere nequibat
Claudus, & miser ibat & redibat:
Reddidit gressum vinculis annexum
      Præsul Amatus.
Alto suspensa, casu faciente,
Lampas accensa, populo vidente,
Corruit vento: stat in pavimento
      Sine fractura.
Clerico chori languor inhærebat;
Cupiens mori sedule mœrebat:
Mox sanitati meritis Amati
      Redditur ille.
Hostibus quidam ductus & ligatus,
Verbera, pœnas, tulit cruciatus.
Constat Amato, ipso liberato
      Carcere duro &c.

[10] In secundis Vesperis ponitur hymnus sequens:

      Adest Amatus nobilis, [& in secundis Vesperis.]
Festumque cæli curiæ;
Ut rosa delectabilis
Offertur Regi gloriæ.
      Amatus fide claruit,
Carens parentum nebula;
Deo servire studuit
Sub Regula monastica.
      Carnem afflixit jugiter
Cum labore multiplici,
Viam sequens humiliter
Patrisque Guilielmi.
      Præsul Amatus humilis
Christo se totum dedicat,
In Lege Dei docilis,
Verbis, exemplis prædicat.
      Præsul Amatus floridus,
Et virtutum sacrarium,
Nullum mortalis criminis
Sensit umquam contagium, &c.

Hæc demum antiphona ad Magnificat: O sacratissime Amate, qui regulari normæ traditus puerum a morte liberasti, paralyticum & cæcum in sanitatem pristinam reduxisti, deprecare pro nobis Dominum Jesum Christum.

[Annotata]

* i. e. mutatum in vinum

* f. submissus

* f. partem

* f. illam

* f. versibus

§ II. Acta S. Amati a quibus scripta, & quænam inde exortæ controversiæ.

[Prima Sancti Vita est Octavarium Francisci de Ponte,] Vitam S. Amati nullam habemus a scriptore coævo aut suppare exaratam. Verum illa, quæ habetur antiquior, composita dicitur anno 1461, id est, plus quam duobus seculis & dimidio post mortem Sancti, impressa vero anno 1543. Secunda edita est tantum anno 1581. Hæ duæ S. Amati Vitæ in variis dissentiunt capitibus, & suos singulæ habent sectatores. Priorem Vitam conscripsit Franciscus de Ponte, presbyter ecclesiæ Nuscanæ, illamque sic ordinavit, ut dictæ ecclesiæ in festivitate & Octava Sancti servire posset pro lectionibus divini Officii. Qua de causa Octavarium non raro dicitur. Usitatum olim fuisse id Octavarium ab ecclesia Nuscana asserit Franciscus Noja, sed de usu illo dubitant alii. Hanc lucubrationem secuti sunt Ferdinandus Ughellus & dictus Noja, de quibus mox plura.

[12] Alterius Vitæ scriptor est Felix Renda, monachus & Prior monasterii Montis Virginis, [Vitam aliam scripsit Felix Renda, vir pius & doctus,] qui Vitam etiam S. Patris sui Guilielmi, aliaque non pauca exaravit. Huic insigne dat elogium Carolus Tapia marchio Bellomontensis in tractatu de Rebus monasticis, quod ex eo recitat illustrissimus Sandullus in Apologia sæpe memoranda pag. 197 hunc in modum: Congregatio Montis Virginis pluribus effloret doctis viris, inter quos, ut dixi, fulget D. Felix Renda, qui, præter narratas aliasque virtutes, multa scripsit, quorum aliqua jam in lucem prodiere, nonnulla sub typis sunt, alia tandem tradenda sperabimus. Scripsit etiam super Symbolum libros quindecim: in quibus omnia, quæ ad nostram fidem pertinent, doctissime explanavit: de Theologia mystica libros duos; super Summam D. Thomæ libros quatuor; Enchiridion terminorum theologalium; Breviloquium generationis rerum naturalium; librum Sermonum ad Patres in clausura; Vitam S. Guilielmi, & aliorum Sanctorum sui Ordinis; Sermonem in festivitate S. Benedicti; & plures Regulas de regimine spiritus.

[13] [quem secuti sunt alii.] Paulo ante eum laudarat his verbis: Dum hæc scriberem, legebat duas lectiones, theologiæ scilicet & philosophiæ, doctissimus & religiosissimus D. Felix Renda, quem inter ceteros hujus congregationis religiosos agnovi theologica, philosophica ac juris Pontificia doctrina, & spiritualium scientia præcellere. Hæc recitanda duxi, ut deinde facilius refutentur, quæ contra hunc scriptorem iniquiori calamo intorta sunt. Ejusdem Sancti Vitam postea scripserunt Italice Thomas Costus Ordinis Montis Virginis ex collectis per Vincentium Veracem instrumentis, & Paulus Regius episcopus Vici Equensis in Opere de Sanctis regni Neapolitani. Horum lucubrationes Italicæ conformes sunt Opusculo Latino Felicis Rendæ, cui & alii scriptores, qui de S. Amato egerunt, passim consentiunt.

[14] [Francisci Noja Discursus critici super Vita S. Amati,] Franciscus Noja archipresbyter Cusanus anno 1707 Opusculum edidit Italico sermone conscriptum, cui hunc præfixit titulum: Discursus critici super Historia vitæ S. Amati presbyteri & primi episcopi civitatis Nuscanæ. Relatum est istud Opusculum in Indicem librorum prohibitorum decreto sacræ Congregationis XV Januarii anni 1714; idemque deinde diligenter refutatum. Hic scriptor curiose inquisivit in gesta S. Amati, & nihil admittendum putavit, quod non haberetur in Octavario Francisci de Ponte, aut in testamento S. Amati, quod infra examinabimus. Hinc multa temere tamquam fabulosa repudiat, quæ a Felice Renda de gestis Sancti sunt narrata. Præterea variis locis multa immiscet, in Ordinem Montis Virginis acerbiori stylo intorta, nec fide satis bona ubique procedere videtur. Hæ forsitan præcipuæ sunt causæ prohibitionis Opusculi; quæ & nobis persuadent, dicta ejus non temere & sine examine amplecti. Quod spectat ad gesta S. Amati, Nojæ præluxisse videtur Ferdinandus Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ col. 534 editionis novæ, ubi recitato S. Amati testamento, hæc subdit: Ex quo indubitato monumento clare patet, quam portentose plura enarrasse visi sunt hi, qui nuper Vitam ipsius scripserunt, emiseruntque in lucem post Franciscum de Ponte, qui ante annum CXX vixit ab illis. Amati conscripsit Vitam rudi quidem stylo, ad veritatis tamen calculum eam evulgavit: quæ olim una cum hymnis & responsoriis in Nuscana ecclesia in die festo ejusdem Divi tutelaris legebatur. Hæc Ughellus. Quæ autem paucis dixit Ughellus, pluribus probare conatus est Noja.

[15] [contra quos Apologiam scripsit Paulinus Sandulli.] Contra memoratum Nojæ Opusculum Apologiam Italicam scripsit illustrissimus dominus Paulinus Sandulli ex Ordine Montis Virginis episcopus Castoriensis. Hæc edita est Neapoli post mortem auctoris anno 1733. Refutare conatus est illustrissimus Sandullus omnia argumenta, quibus Noja in Opusculo Felicis Renda multa reprobare conatus erat, multaque contra Ordinem Montis Virginis intorserat. Non spectant ad propositum nostrum omnes illorum scriptorum controversiæ, sed illæ tantum, quæ Vitam S. Amati attingunt propius. Hinc, prætermissis aliis, has solas discutiam: neque id faciam ea prolixitate verborum aut sententiarum, qua usi sunt prædicti scriptores; sed eam adhibere conabor brevitatem. ut nec fastidium pariam lectori, nec tamen prætermittam illa, quæ ad majorem rei elucidationem utilia judicabo. Accipe paucis omnes, quæ de S. Amato inter eos tractantur controversiæ.

[16] Præcipua est, utrum S. Amatus ante episcopatum adscriptus fuerit Ordini Montis Virginis, [Capita inter Nojam & Sandullum controversa,] quod Noja confidenter negat, affirmat vero cum aliis omnibus sui Ordinis Sandullus. Ad hanc reducitur controversia de ætate Sancti, quem Noja vixisse contendit seculo XI, & primum fuisse ecclesiæ Nuscanæ episcopum, priusquam institutus esset Ordo Montis Virginis, qui originem suam debet seculo XII; at Sandullus cum suis probare nititur Sanctum floruisse seculo XII, & alteri in episcopatum Nuscanum successisse. Tertio monasterium Fontilianum ante episcopatum ab Amato fundatum narrat Renda: id impugnat Noja, propugnat Sandullus. Quarto Renda S. Amato attribuit generis nobilitatem, quam ei Noja detrahere, asserere conatur Sandullus. Quinto Sanctum gravi vulnere in capite affectum, vulnerisque vestigium in cranio defuncti relictum, affirmat Renda: hoc legibus anatomicis repugnare vult Noja; at iisdem non esse contrarium ostendit Sandullus.

[17] Verum hisce prævia est disputatio de instrumentis, ex quibus sua singuli probare nituntur. [ac lis eorum de auctoritate documentorum.] Noja scriptum aliquod adducit, tamquam originale S. Amati testamentum, quod inter reliquias ecclesiæ Nuscanæ conservatum asserit: negat Sandullus scriptum istud authenticum esse Sancti testamentum, negat inter reliquias umquam conservatum. Octavarium Francisci de Ponte unice sequendum, longeque præferendum Vitæ per Rendam scriptæ, omnino sibi persuasit Noja: at Sandullus Rendam non minoris debere eße auctoritatis quam laudatum de Ponte, multis evincere satagit. Habes, studiose lector, compendium controversiarum, quas exponere aggredior, ducturus exordium a discussione testamenti, quod sane multum faveret Nojæ, & plerasque decideret controversias, si satis videretur authenticum.

§ III. Examinatur scriptum, quod circumfertur sub nomine testamenti S. Amati.

[18] [Scriptum, quod aliqui dicunt testamentum S. Amati:] Testamentum Noja recitat pag. 58 hunc in modum: In nomine Dei æterni, & Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno ab Incarnatione ejus millesimo nonagesimo tertio, temporibus Domini nostri Rogerii gloriosi ducis, mense Septembri, & tertia Indict. Ego Amatus Apostolicæ Sedis gratia Nuscanæ episcopus, quod laudavi, qui dum jacerem in stratu meo in valida infirmitate detentus, & ante me adstante Urso vicecomite, & alios idiotos homines, qui me ad visitandum venerunt, declaro me, quia gratias Deo, si divina misericordia mihi obviaverit, & ejus a vita e vita dimissurus sum, & idcirco cogitavi omnipotenti misericordia, ne subitanea mors mihi eveniat, & causam vitæ judicatam relinquam: in primis quidem pro Christi & Salvatoris nostri misericordia, & propter remedium & salutem animæ meæ, & de ipso genitore, & genitrice etiam judico, atque trado in ecclesiam sancti prothomartyris Stephani, quam nobis & nostris parentibus, atque consortibus constructam habemus intus supradictam civitatem, & ego eam de propriis causis meis dotavi omnibus rebus stabilibus & mobilibus, quæ pro parte supradictæ ecclesiæ paravi, ubicumque exinde inventum fuerit intus, vel extra supradictam civitatem hoc fuisse, … & pannis sericis, & lineis, & casaline, & case, & hortis, & vineis & antris, insertata, castanetas, & alio apparatu, omnia in supradicta ecclesia judicavi, atque tradidi ad faciendum de eo propter dictæ ecclesiæ omnia, quæ ipsi rectores, atque consortes ejusdem ecclesiæ voluerint eam parandam, vel gubernandam, & de omni quod superius dictum est in supradicta ecclesia firmandum. Ego Amatus gratia Dei episcopus primus supradictæ civitatis gratia Dei vobis olim presbyteri, & godivi & cet. quod Amatus ecclesiæ & Romoaldi, quod Alfetus, & Munitus, qui multa bona dedit, & fidejussorem exinde posuit, precique preces, & hoc etiam addimus, modisque omnibus constituimus, ut si quæ persona magna, vel parva contra hæc, quæ superius scripta sunt, agere attentaverit, aut ea disrumpere voluerit, sit maledictus a Deo Patre, qui fecit cælum & terram, & unico Filio ejus Domino nostro Jesu Christo, sanctoque Spiritu, & cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi participet, & in perpetuum condemnetur, & taliter tibi Amatus Dei, ac hanc notam scribere præcepi.

✠ Signum manu positum supradicti Ursi vicecomitis.
✠ Ego Joannes presbyter.
✠ Ego Petrus presbyter me subscripsi.

[19] [quodque in brachio argenteo inter reliquias servari ait Noja.] Habes hic, lector, scriptum istud, quod Noja se habere dicit tamquam fundamentum bene solidum & firmum, supra quod, inquit, consistit hoc opus ædificatum. Ante dixerat, se non locuturum de indubitata ejus fide, cum id minime judicaret necessarium, quod nihil contineat, quo reddi possit suspectum. Addit se istud per lineas singulas considerasse criticæque subjecisse, sed semper invenisse tale, ut in controversiam vocari nequeat. Ughellus etiam jam adductus vocat indubitatum monumentum. Autographum hoc testamentum, exaratum in membrana, conservari ait in theca reliquiaria ecclesiæ cathedralis Nuscanæ, reclusum brachio argenteo, inter alias reliquias, ubi asserit inventum a se in visitatione illius ecclesiæ, jussumque describi per Franciscum Antonium Moncelli notarium Nuscanum. Id tamen non congruit cum dictis Ughelli, qui tom. 7 col. 533 de eodem testamento dicit: Cujus in episcopii Nuscani tabulario originale summa religione servatur. At vero Sandullus nec fidem testamento habuit, nec magnificis Nojæ assertis, ut videbimus. Observationes Nojæ huc adducere non lubet: inutiles enim sunt ad fidem testamento asserendam.

[20] [Scriptum istud adeo alienum a legibus Grammaticis & testamentorum,] Audiamus igitur aliqua ex iis, quæ Sandullus merito huic scripto opposuit: neque enim omnia adducere lubet, ne disputatio hæc nimium excrescat, neque id necessarium censeo. Non est, inquit, intentio nostra tempus operamque perdere, & minutim notare manifestos errores, quibus scatet scriptum istud, etiam contra primas regulas infirmarum scholarum. Nec dicemus, quanto legum notarum & vulgarium contemptu in illo enuncientur bona stabilia sine suis confiniis, terræ nullis circumscriptæ limitibus, bona mobilia non enumerata. Oculos modo intendat lector, & mirabitur non solœcismos tantum aut barbarismos, sed nullas Testamentorum, quæ clara esse debent, leges aut consuetudines in hoc scripto servatas. Quis mortalium, non dico episcopus, sed vel sanæ mentis homo in testamento sic bona sua enumeret, sicut in hoc scripto enumerantur? Trado in ecclesiam S. prothomartyris Stephani, quam nobis & nostris parentibus atque consortibus constructam habemus intus supradictam civitatem, & ego eam de propriis causis meis dotavi omnibus rebus stabilibus & mobilibus … & pannis sericis, & lineis, & casaline, & cafe, & hortis, & vineis, & antris, insertata, castanetas, & alio apparatu &c.

[21] Plura non enumero, quia omnia æque sunt vitiosa & a testamenti legibus aliena. [ut credi nequeat pro testamento compositum ab episcopo:] Qua de causa vehementer assentior Sandullo, qui hæc subdit Italice: Sane quis umquam credere poterit, testamentum tam male formatum scripto mandandum in aliqua civitate, idque nomine Episcopi, qui, uti venerationi est propter morum probitatem, sic arguendus non est ignorantiæ litterarum? Quis testamentum Episcopi credat, scripturam ad propositum non accommodatam, sine arte, qua temperetur, sine legibus, quibus ordinetur, sine ordine, quo distinguatur? Id mihi, fateor, nec verisimile apparet nec credibile. Etenim, licet fateamur litterarum studia parum floruisse seculo XI, non tamen credere poterimus hujusmodi scriptum ab Episcopo pro testamento compositum, nisi cogeret gravissima auctoritas. Hujusmodi autem auctoritas non adfertur: sed contra multa afferuntur a Sandullo argumenta, quæ vehementem ingerunt suspicionem, scriptum esse supposititium ac plane fictitium. Ex pluribus pauca tradam compendio.

[22] Nullus scriptor antiquus meminit de testamento S. Amati: [testamentum S. Amati ignoravit Franciscus de Ponte, & antiqui omnes:] ne quidem Franciscus de Ponte presbyter Nuscanus, qui Vitam Sancti scripsit seculo XV, vel verbum habet de testamento isto, quod ignorare vix poterat, & memorare debebat, si illo tempore in ecclesia Nuscana fuisset servatum inter sacras reliquias, ut vult Noja. Narrat de Ponte fundatam a Sancto ecclesiam S. Stephani protomartyris, in cujus favorem conditum fuisset testamentum istud: de eo tamen verbum nullum. Deinde, ut recte observat Sandullus, dum mortem S. Amati narrat laudatus scriptor, infirmitatem in testamento relatam non attingit, & annum emortualem refert, quasi subdubitans his verbis: Dormitionis tempus S. Amati computatur anno MXCIII. At, si testamentum illud vidisset de Ponte, haud dubie de morbo aliquid dixisset, & annum emortualem enuntiasset certius, ipsaque testamenti auctoritate confirmasset. Hæc paullo latius illustrissimus scriptor, qui adjungit alia quædam, ut ostendat, non potuisse incognitum esse Francisco de Ponte testamentum, si ab immemorabili tempore servatum fuisset inter reliquias Nuscanæ ecclesiæ.

[23] Varia quoque in testamento observat Sandullus, ut ostendat esse supposititium. 10. Non convenit seculo XI, [illud multa continet, ex quibus supposititium dici possit:] quo conditum dicitur, hic titulus, qui in testamento ponitur: Apostolicæ Sedis gratia Nuscanæ episcopus, uti colligitur ex Mabillonio lib. 2 de Re diplomatica cap. 2 num. 10. Notat 20. inconstantiam, dum titulus Sancti mox exprimitur alio modo, his nempe verbis: Ego Amatus gratia Dei episcopus primus hujus civitatis. 30. Observat testamentum subscriptum non esse nec a cancellario episcopi nec a publico notario. Advertit 40. cum Urso vicecomite duos legi subscriptos presbyteros, qui certo nequibant nomen subscribere, nisi essent præsentes. Attamen de personis præsentibus ita loquitur: Ante me adstante Urso vicecomite & alios idiotos homines, qui me ad visitandum venerunt. An forte per idiotos homines intelligendi etiam presbyteri? Id sane non est verisimile, ut fuse ostendit. Ad hæc argumenta addi potest vitium Indictionis, quod Noja ipse vidit & longa ratiocinatione amovere conatus est, sed frustra. Currebat anno 1093 Indictio prima, & mense Septembri a Græcis inchoabatur secunda, non tertia. At Noja, postquam multa disputaverat de differentia inchoandi Indictiones, tandem pag. 18 ridicule concludit, mense Septembri anni 1093, inchoatam esse apud Græcos Indictionem tertiam, quæ notatur in scripto.

[24] [Sandullus rogavit Nuscanos, ut scriptum ostenderent,] Narrat demum laudatus Sandullus, quantam adhibuerit diligentiam, ut ipsum testamentum, quod autographum dicunt Nuscani, liceret intueri, ut membranam, in qua scriptum dicitur, formamque litterarum attente considerare posset. Sic enim cognoscere potuisset, utrum characteres ipsaque membrana congruerent seculo XI. Profectus est hac de causa Nuscum, & tam apud illustrissimum antistitem Hyacinthum Dragonetti quam apud capitulum Nuscanum vehementer institit, ut hoc testamentum sibi ostenderetur. Verum aliæ quidem ostensæ sunt chartæ, quæ servabantur in palatio episcopali; at episcopus ipse Nuscanus obtinere non potuit a capitulo, ut testamentum ostenderent canonici, qui istud custodiebant, & respondebant, se decrevisse communi consensu arma non ministrare adversario. Hæc enimvero responsio, quam refert Sandullus pag. 265, non est hominum causæ suæ fidentium. Aliæ quoque eumdem in finem sollicitationes factæ sunt per marchionem Navarette, sed frustra.

[25] [interposita auctoritate sacræ Congregationis, & dein Cardinalis Ursini; sed frustra:] Non quievit hic Sandullus, sed per procuratorem generalem Ordinis sui recurrit ad sacram Congregationem, cujus jurisdictio in episcopos & religiosos, ut Eminentissimi Cardinales juberent ostendi testamentum cum aliis quibusdam membranis a Noja adductis. Scripsit hunc in finem sacra Congregatio ad episcopum Nuscanum, cujus responsoria, data XX Aprilis, anno 1716, legitur apud Sandullum pag. 268. Lubet quædam ejus verba Italica Latine hic reddere, ut confirmentur jam dicta, & magis pateat Nuscanorum cura abscondendi scriptum istud: Expono, inquit, humiliter Eminentiis vestris istud (testamentum) characteris antiquissimi in membrana ab immemorabili tempore ab hoc capitulo semper conservari inter alias reliquias in lipsanotheca argentea, qua etiam brachium Sancti recluditur: id sæpius fuit a me observatum, & claves illius custodiebat archipresbyter Mongelluzzi. Dum autem in lucem emittebantur Discursus critici super Vita S. Amati, ea occasione D. Paulinus Sandulli Congregationis Montis Virginis precibus institit, ut recognosceret dictum testamentum. Nata hinc sollicitudine non minus hujus capituli quam totius populi, supradictus archipresbyter illius custos, timens, quantum mihi dicitur, ne ille ad tuendam causam propriam eidem aliqua non vera opponeret, illud amovit a lipsanotheca, & absconditum apud se retinuit, ut creditur. Idem deinde defunctus est, & nescitur locus, in quo illud abscondit. Hæc ille, addens testamentum quæri, & mittendum ad sacram Congregationem, si fuerit inventum. Idem postea responsum fuit eminentissimo Cardinali Ursino (ad summum Pontificatum deinde evecto sub nomine Benedicti XIII) cujus auctoritatem imploraverant monachi Montis Virginis, uti subjungit Sandullus, qui hasce tergiversationes merito suspectas habet, & valide contra auctoritatem istius scripti intorquet.

[26] Non obstante tanta Nuscanorum cautela, effecit eximia Sandulli diligentia, [ex aliorum tamen testimonio satis ostendit esse apocryphum,] ut facile intelligere possimus, cur scriptum istud tantopere celatum vellent Nuscani. Profert pag. 273 Italicum testimonium Alphonsi Muscetta, ex quo abunde discere poterimus, scriptum istud nullius esse valoris, adeoque merito a nobis negligendum. Verba Italica fideliter reddam Latine: Testor ego infrascriptus protonotarius Apostolicus, magister sacræ theologiæ & presbyter Neapolitanus, etiam cum juramento, quoties opus fuerit, quod, cum præsenti anno MDCCXIX essem (Balneoli) ad prædicandum per Quadragesimam in ecclesia collegiata Balneolensi diœcesis Nuscanæ in principatu ulteriori, & sæpius agerem cum doctore D. Fabritio Tisci de eo, quod dicitur testamentum S. Amati & allegatur a D. Francisco Noja in libro suo, cui titulus, Discursus critici super Vita S. Amati, dixerit iste Fabritius, se illud libere habuisse in domo sua ad annos multos, & esse characteris Longobardici. Adhuc testor, quod, interrogans hac super re Dominum D. Savinum Cella canonicum dictæ collegiatæ, ille mihi etiam asseruerit, se illud vidisse in aliqua parte corrosum a muribus, atque habuisse in sua potestate multo tempore sub regimine illustrissimi domini (Fulgentii) Arminii: rasuramque murium proprie esse in annis millenarii, quam resarcire jussus est peregrinus amanuensis. Ea autem expresse cernitur, quia est extra lineam, & annus nonagesimus tertius superimpositus est post millesimum. Sic adhuc testor me audivisse ex multis aliis sacerdotibus, dictum testamentum ineptum & apocryphum esse, ideoque canonicos Nuscanos ab aliquo tempore huc usque inter se statuisse nemini istud ostendere. Addit se dare illud testimonium jussu illustrissimi domini Nicolai Rota canonici & vicarii ecclesiæ metropolitanæ Neapoli. Subscribit demum Neapoli XIII Septembris anni MDCCXIX, ego Alphonsus Muscetta testor, ut supra. Accedit testimonium Dominici Antonii Avellone notarii Neapolitani, qui testatur hæc scripta & subscripta ab Alphonso Muscetta propria manu. Ex hisce autem concludit Sandullus, & recte, non alia de causa scriptum istud tantopere abscondi, quam quia vanum est & apocryphum.

[27] Idem toto cap. 17 late probat, scriptum istud servatum non fuisse inter sacras reliquias ecclesiæ Nuscanæ, [& servatum non fuisse ab immemorabili tempore inter reliquias Nuscanas:] uti asseruerat Noja. Verum necesse non est omnia ejus argumenta huc transferre: at pauca ex iis seligam, ex quibus id abunde patebit. Ex mox dato testimonio Alphonsi Muscetta scriptum illud multo tempore apud se habuit Savinus Cella canonicus sub regimine Fulgentii Arminii, id est, ante annum 1680, quo Arminius episcopatu abiit. Idem in domo sua habuit Fabritius Tisci, ex eodem testimonio. Ughellus vero jam adductus num. 19 dicit servari in episcopii Nuscani tabulario, idque Ughello perscriptum est ab ipso episcopo Nuscano Michaële Resta, dum illius scripti apographum eidem transmittebat. Accipe verba laudati antistitis, quæ recitat Sandullus Italice pag. 280 ex ejus ad Ughellum epistola: Testamentum S. Amati conservatur in tabulario nostro; apographum illius authenticum habebis hisce inclusum &c. Plura ad hoc propositum affert Sandullus; at allata mihi videntur sufficere. Etenim, si scriptum istud ante annum 1639, quo illustrissimus Resta ab episcopatu Nuscano transiit ad Asculanum in Apulia, custodiebatur in tabulario Nuscano; si sub episcopatu Arminii ante annum 1680 versabatur in manibus canonici Cella, si deinde in domo fuerit Fabritii Tisci, vana sunt, quæ scribit Noja de testamento inter sacras reliquias conservato ab immemorabili tempore.

[28] [nullum verosimiliter testamentum condidit S. Amatus:] Non modo evincere nititur Sandullus, scriptum illud, cujus non meminerunt antiqui, non esse testamentum S. Amati, sed etiam probabili ratione ostendit, nullum umquam testamentum verisimiliter a Sancto conditum. Adducit ad hunc finem non solum silentium Francisci de Ponte, cujus jam meminimus, verum & verba ejusdem, quæ non satis cohærere videntur cum testamento. Quippe laudatus de Ponte sic habet die 1 lect. 6: Et ut multa concludam brevibus, omnem possessionem suam quandam pauperum effecerat rempublicam… Nihil proprium habebat; cum enim omnia erogasset pauperibus, divina largitio ei affluenter necessaria propinabat. Si nihil proprium habebat, si omnia erogaverat pauperibus, numquid omnino verisimile est, S. Amato convenire verba Possidii de S. Augustino prolata in hoc tomo pag. 440: Testamentum nullum fecit, quia unde faceret Pauper Dei non habuit. Noja quidem pag. 60 persuadere nititur, majorem Sancto nostro gloriam tribui, si dicamus eum in mediis vixisse divitiis eo animo, ut illis non adhæreret, sed eas largiter erogaret pauperibus. Verum hæc illius opinio forsan probari poterit iis, qui solum ratiunculas quasdam humanas naturali ingenio considerant; at illis nequaquam placebit Christianis, qui audiunt Christum ipsum Matth. 19 veridico ore dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni, sequere me.

[29] [ex omnibus concluditur, testamentum istud esse supposititium.] Ex omnibus hactenus dictis concludere liceat cum illustrissimo Sandullo, scriptum istud, quod sub nomine testamenti S. Amati Ughellus & Noja recitarunt, tale esse, ut vir prudens ei fidem adhibere nec possit nec debeat. Hinc istud deinde negligam, tamquam monumentum nullius fidei, quod verosimiliter ab impostore quodam olim procusum est, & postea ab aliis nimium credulis pro testamento Sancti habitum, & pro tali tandem sine sufficienti examine in lucem productum. Lubet subdere verba doctissimi Muratorii, qui in Antiquitatibus Italiæ tom. 3, col. 5 ad propositum nostrum sic disserit: Itaque primo statuendum est, nullum sæculum, nullum regnum litteris utens olim in Europa exstitisse, quod immune se ab impostoribus jactare potuerit. Immo ne ultima quidem sæcula, atque ipsa nostra ætas, abominando hoc hominum genere caruit. Exempla afferre & supervacaneum eruditis, & molestum quibusdam ineruditis foret. Sed longe commodius atque in promptu olim fuit falsariis adulterinos suos fœtus procudere, atque audacter in publicum effundere, quod spem imposturæ numquam detegendæ faceret ignorantia litterarum, & præsertim imperitia criticæ artis, qua universi ferme eorum sæculorum homines laborabant. Poterant insulsa, & undique falsitatem spirantia diplomata confingi: hæc bona gens eodem obsequio, parique credulitate excipiebat ac firmissima & authentica monumenta. Pluribus hæc exponit vir in monumentis Italicis medii ævi versatissimus: at ex allatis facile videbit lector, nos nihil dicere, quod inusitatum sit, cum dicimus testamentum istud nomine S. Amati ab impostore confictum.

§ IV. Utrum Octavarium Francisci de Ponte de S. Amato præferri debeat Vitæ ejusdem per Rendam scriptæ.

[Noja contendit pro gestis S. Amati unice sequendum Octavarium Francisci de Ponte,] Franciscus Noja in præfatione Opusculi sui pag. 7 ait, se unice secutum pro duce lucubrationis suæ Franciscum de Ponte, quem multis locis mirifice laudat, Rendæque præferendum contendit, licet fateatur pag. 9 se nullum, excepto Ughello, vidisse scriptorem, qui in referendis S. Amati gestis Franciscum de Ponte præ oculis habuerit, cum Renda multos habuerit sequaces. Pag. 14 affirmat Franciscum de Ponte tam pauca de Sancto commemorasse, ut facta particularia, quæ refert, quatuor lineis includi possent; Rendam vero plura narrasse agnoscit pag. 15, atque utrumque scriptorem invicem conferens se cognovisse dicit, quod, ubi Franciscus de Ponte pauca scripsit de eo, quod fecit Sanctus, Renda scripserit multa de illis, quæ non fecit. Hæc ubique mens istius Dissertatoris, reprobantis fere omnia, quæ non invenit in rejecto supra testamento, aut in Opusculo Francisci de Ponte. Hinc examinandum est, an auctoritas Francisci de Ponte revera tanti facienda sit, quanti faciendam vult Noja; &, an ex solo illius silentio reprobanda sint facta per Rendam relata.

[31] Audiamus rationes Nojæ, quibus inductus solum Franciscum de Ponte sequendum contendit: [prima ratio ejus ab ætate scriptoris admodum frivola,] Ille imprimis, inquit, est omnium, quos habemus, antiquissimus: &, licet antiquitas illius non perveniat usque ad duo secula cum dimidio (scripsit ante Nojam annis fere 246) nihilominus comparatione aliorum certo est antiquissimus. Hæc prima ratio nec ullius valoris est, nec satis clare exposita. Si Nojæ credimus, obiit S. Amatus anno 1093, & scripsit Franciscus de Ponte anno 1461, itaque secundum ipsius asserta annis 368 post mortem Sancti hæc Vita conscripta. In aliorum opinione Sanctus toto seculo posterius defunctus est; adeoque scripsit de Ponte annis 268 post Sanctum. Hanc distantiam scriptoris a morte Sancti ex sua opinione metiri debebat Noja; adeoque fateri Franciscum de Ponte tribus seculis & plusquam dimidio seculi quarti Sancto posteriorem esse. Nunc, lector, attende, quam frivola sit hæc ratio. Etenim, sive annis 268, sive 368, post mortem Sancti scripserit de Ponte, certum est ac manifestum, gesta virorum illustrium tanto temporis spatio incorrupta non servari in sola hominum memoria, adeoque Franciscum de Ponte nihil certi de S. Amato scribere potuisse, nisi ex monumentis antiquioribus. Itaque, etiamsi sit centum & viginti annis antiquior Felice Renda, id ei majorem auctoritatem conciliare non potest, sed unice inquirendum, uter illorum meliora habuerit monumenta antiqua, sine quibus neuter quidpiam recte scribere poterat de S. Amato.

[32] Alteram rationem sic exprimit Noja: Præterea ille scripsit eo tempore, quo poterant Nusci sciri ea, quæ nos nescimus, tum per traditiones istius populi, [altera de traditionibus & scripto antiquiori nihilo est melior,] quæ necdum erant inquinatæ fabulis, sparsis ab eo, qui deinde scripsit; tum quia poterat ibidem tunc esse aliquod scriptum magis antiquum, cujus hodie non habemus notitiam, sicut & aliorum multorum, quibus olim plenum erat tabularium episcopale Nuscanum, a tempore Francisci de Ponte toties cum reliqua civitate direptum combustumque. Nihil hic dicit Noja pro suo Francisco de Ponte, quod pro Renda suo dicere non possint adversarii ipsius, & forsan majori cum fundamento. Si traditiones de S. Amato fabulis inquinatæ non erant, quando scripsit Franciscus de Ponte; si hic vera scripserat, ut vult Noja; æque dicere possunt monachi Montis Virginis traditiones illas fabulis inquinatas non fuisse, dum Vitam S. Amati conscripsit Renda. Quippe multo majus periculum est, ne traditiones de gestis alicujus Sancti fabulis conspergantur, antequam illius Vita conscripta est, quam illud sit, postquam Vita vere est exarata. Verum, ut jam monui, major est distantia inter mortem S. Amati ejusque Vitæ scriptores, quam ut hæc recte enarrari potuerit ex solis traditionibus. Quod addit de antiquiori scripto & de tabulario Nuscano, monachi Montis Virginis æque rursum aut rectius pro Renda suo afferre possunt. Quin Sandullus cap. 14 ostendere conatur, tabularium Montis Virginis Nuscano longe præferendum. At necesse non est hisce diutius insistere, ut mox patebit.

[33] [tertia ab usu ecclesiæ Nuscanæ plane imbecillis:] Tertiam igitur rationem accipe, quam subjungit his verbis: Insuper liber ipsius consecratus est ab usu ecclesiæ Nuscanæ in divinis Officiis, ut dictum est; neque credibile est, episcopos antiquiores permissuros fuisse, ut in choro legeretur liber, qui approbatus non esset ab hominibus istius temporis, ut conformis ipsorum traditionibus. Hæc ratio per se infirma est: alioquin enim omnia essent ut vera admittenda, quæ in quibuslibet Officiis particularium ecclesiarum hodie leguntur, aut aliquando fuere lecta. Deinde usum illum istius Octavarii fidenter quidem asserit Noja, at non probat. Sandullus vero pag. 239 non admittit illam assertionem, sed impugnat. Demum tantumdem dicere poterunt monachi Montis Virginis de Officio Ordinis sui, quod edidit Renda: in illo enim Officio asseruntur omnia fere, quæ controversiis occasionem dederunt, eaque tantum prætermittuntur in Octavario Francisci de Ponte.

[34] [ex his male infertur, plura de Sancto cognita non fuisse, quam habentur in Octavario.] Ratiocinium istud suum Noja concludit hunc in modum: Tandem ex eo, quod liber ille tanto in pretio fuerit istis temporibus, intelligimus nihil tunc cognitum fuisse illorum, quæ de Sancto isto postea publicarunt scriptores recentiores. Imprimis non video magno in pretio fuisse librum illum, qui contemptus potius videtur ab ipsis Nuscanis, cum imprimendum non curaverint, nisi demum post annos octoginta duos. Certe neglectus fuit ab aliis scriptoribus, cum illi Rendæ Opusculum sequi maluerint. Deinde, si revera fuisset in pretio, non perspicio quam justa sit collectio: multa enim quotannis legimus de Sanctis Officia, in quibus non referuntur omnia gesta, quæ aliunde de iisdem Sanctis habemus cognita probeque perspecta. Secundo si plura non noverant tunc Nuscani de Sancto suo, quia plura non invenerat Franciscus de Ponte; cur diligens veterum monumentorum eruderator alia quædam invenire non potuisset, eaque fideliter scribere? Hinc nequaquam assentiri possum iis, quæ idem Noja habet pag. 14, ubi, postquam dixerat paucissima facta particularia relata esse a Francisco de Ponte, sic infert: Ita ut ex ipso potius colligere potuerim, quid Sanctus non fecerit, quam quid fecerit. Etenim quanto pauciora retulit ille scriptor, tanto minorem vim habere potest ejus silentium ad reprobanda ea, quæ ab aliis sunt narrata.

[35] Itaque ex hisce Nojæ rationibus non evincitur, Franciscum de Ponte majorem fidem mereri quam Felicem Rendam. [Quæ contra Opusculum Rendæ objicit Noja,] Videamus, an id magis colligatur ex iis, quæ contra Rendam idem dissertator protulit pag. 12: Ex quo fonte, inquit, umquam hauserit illa, quæ ibidem refert, dicere non possim; nec ausim affirmare ipsum esse auctorem nugarum & fabularum, quas scribit, quia malim credere, alium quempiam impostorem eas ante ipsum composuisse. Nihilominus primus est ipse, qui eas typis vulgavit; antiquissimus enim scriptor, qui allegatur ab ipsius gregalibus, ille ipse est. Verum, quidquid sit hac de re, non solum noverat Opus Francisci de Ponte, sed illud etiam exscripsit, utens passim ipsis ejus verbis, ita ut, nisi immiscuisset fabulas suas, ejusque opiniones etiam multis in partibus adulterasset, de duabus istis Legendis dici posset, non nisi unam esse. Quin etiam idem Renda in libello suo impressit hymnos, responsoria, reliquaque ex Officio Sancti, quod olim usitatum erat … ab ecclesia Nuscana, & exscriptum ex Octavario Francisci de Ponte. Sic ille, vel Rendam non lædens, vel Franciscum de Ponte eodem perstringens vulnere.

[36] Quippe si Noja nescivit, unde sua hauserit Renda: [contra Octavarium Francisci de Ponte etiam objici possunt:] idem nescivit de Francisco de Ponte. Si gesta quædam primo narrat Renda: idem fecit Franciscus de Ponte. Hæc ergo vel neutri obesse debent, vel utrique. Jam vero si tam fideliter in multis Franciscum de Ponte secutus est Renda, ut ipsis ejus verbis uti voluerit, probabile videtur, alia etiam, quæ refert, fideliter ex aliis monumentis desumpta. Si opinionem Francisci de Ponte in quibusdam capitibus deseruit, id verosimiliter fecit, quia illam cum aliis suis monumentis non poterat conciliare. Quod ait nugas & fabulas vulgasse, discutiemus ad singula, quæ impugnat. Porro dissimulare non licet, varia se mihi offerre, quæ aliquid dubitationis ingerunt, utrum Opusculum Francisci de Ponte purum ad nostra tempora pervenerit, & sine interpolatione aut resectione. Possem ea de re rectius & securius ferre judicium, si ipsum videre licuisset Opusculum; sed, etiamsi nec laboribus nec sumptibus pepercerim, ut illud impetrarem, meque revera impetraturum speraverim opera amici Neapolitani, hactenus ad manus meas non pervenit. Quapropter rationes dubitandi de fidelitate editionis, anno 1543 factæ, breviter accipe.

[37] Primo in fine hujus Vitæ, teste Noja in præfatione pag. 10, [de hoc etiam nescimus an fideliter sit editum ob rationes] leguntur sequentia: Dominus Jancola de Janvilla, comes S. Angeli ac dominus civitatis Nusci, ad laudem, gloriam & devotionem beati Amati confessoris, scribi fecit hoc Opus a me domino Francisco de Ponte, sub anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo, octavæ Indictionis. Impressum Neapoli anno Domini MDXLIII. At hæc verba non videntur scripta a Francisco de Ponte. Nam Sandullus, ad quem brevitatis gratia lectorem remitto, cap. 12 contendit stirpem de Janvillæ comitatu S. Angeli & Nusci dominio privatam fuisse ab anno 1413; eaque dominia anno 1461 fuisse in familia Caracciolorum. Præterea anno 1461 non currebat octava Indictio, sed nona. Non satis etiam intelligo, cur Franciscus de Ponte se dominum potius vocaret quam presbyterum; & cur verba illa impressum … anno MDXLIII sic citentur, acsi ipsius etiam essent de Ponte. Quo igitur modo præcedentia anno 1461 scribere poterat Franciscus de Ponte?

[38] [varias, quæ recensentur,] Secundo Noja pag. 13 præfationis hæc scribit Italice: Legenda, quæ hodie magis cognita est, est illa, quam scripsit Renda, abolita quasi memoria libri Francisci de Ponte, qui tam rarus est, ut in tota diœcesi Nuscana ne vel unus quidem inveniri potuerit: hujus defectus solam causam non credo, quod denuo non fuerit impressus; sed existimo intervenisse diligentiam alicujus, qui illius exemplaria colligere studuit, ut illum aboleret, ut non raro contigit, ubi comparuerat liber, qui non placebat. Hæc quidem in monachos Montis Virginis oblique intorquet Noja; at vel sic librum sibi charum suspectum facit. Etenim si liber ille fideliter erat editus anno 1543, si magno in pretio habitus, & in divinis Officiis usitatus, quo modo tam negligentes fuere episcopi omnesque canonici Nuscani, ut librum de Vita Patroni sui penitus fere aboleri sinerent, præsertim cum eodem seculo Renda scripserit, cujus Opusculum omnes certatim secuti sunt? Itaque magis verisimile est Nuscanos ipsos librum abolevisse, vel alienis oculis subduxisse, aut quia non probabatur, prout erat editus; aut quia nolebant arma adversariis subministrare, sicut contigit in scripto illo, quod testamentum vocant.

[39] [quæque suspicionem ingerunt corruptionis.] Tertio Sandullus in Apologia cap. 15 observat, in toto Opusculo Francisci de Ponte nihil narrari de S. Amato ab anno circiter trigesimo usque ad septuagesimum primum, quo creatus dicitur episcopus a Noja. Tantum Vitæ spatium, vacuum relictum non caret suspicione resectionis, maxime quia illud ipsum est tempus, in quod secundum alios incidit vita ejus monastica. Suspicionem hanc non omnino tollet, si quis dicat, scriptorem præ inopia monumentorum id fecisse. Nam Franciscus de Ponte varia narrat de Sancti adolescentia, de qua non videtur plura scire potuisse quam de ætate ejus virili. Quarto jam num. 4 adduximus partem hymni ex secundis Vesperis, sicut legitur in Opusculo Francisci de Ponte, & sicut idem legitur in Officio Montis Virginis. Idem est hymnus, sed mutatione unius vocis alterutro loco corruptus: nec dubitandum videtur, quin corruptus sit in Officio, quod exhibet Opusculum Francisci de Ponte. Verum dubitari potest, an ipse Franciscus de Ponte hymnum mutaverit, an ejus editor. Nata ex hisce corruptionis suspicio augetur, quia infra videbimus diploma aliquod ecclesiæ Nuscanæ revera corruptum fuisse. Opusculum igitur Francisci de Ponte auctoritatem idoneam non habet ad improbanda ex eo gesta relata per Rendam, licet alioquin fateamur, non omnia illa pro indubitatis haberi posse propter ætatem scriptoris nimis a Sancto amotam. Hinc aliqua in annotatis ad istud Opusculum assignabimus, quæ magis videntur dubia.

§ V. Utrum Sanctus floruerit seculo XI, an. XII.

[Renda ait Sanctum vixisse seculo XII, & episcopum factum sub Adriano IV:] Renda omnesque scriptores ipsum secuti totam S. Amati vitam includunt seculo XII, mortem affigunt anno 1193. Noja vero cum Ughello (cui nuper adhæsit Franciscus Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 4, cap. XI) contendit Sanctum floruisse seculo XI, & obiisse anno 1093. Controversiam hanc magno conatu tractavit Noja discursu 1, quod ex illa dependeant reliquæ. Si enim probare poterat Sanctum vixisse seculo XI, necesse erat collabi omnia, quæ de vita ejus monastica apud Rendam leguntur, cum Ordo Montis Virginis institutus non sit ante seculum XII. Præcipua ejus argumenta sunt Octavarium Francisci de Ponte & testamentum, ut vocat, S. Amati; in utroque enim mortuus dicitur anno 1093. Verum ista monumenta jam excussa sunt, & rejecta tamquam fidei suspectæ, ita ut opus non sit ad ea amplius respondere. Addit tamen & alia argumenta, quæ excutienda sunt hoc loco. At notandum, episcopatus S. Amati initium collocari a Renda sub Adriano Papa IV, qui sedit ab anno 1154 fere finito usque ad Kalendas Septembris anni 1159. Ostendere enim conatur Noja alios episcopos sedisse Nusci inter Pontificatum Adriani IV & annum 1193.

[41] Argumenta Nojæ deprompta sunt ex catalogo Nuscanorum episcoporum, [Nojæ contra hæc disputantis prima ratio inanis,] quem texuit Ughellus tom. 7 a col. 533. Objicit primo Rogerium II, de quo Ughellus hæc tantum col. 536: Rogerius II vixisse narratur sub Cælestino III. Aiunt præterea (Renda & de Ponte) hunc in nova ab eo exornata cathedrali ecclesia S. Amati corpus nobiliori in loculo extulisse, in ejusque honorem consecrasse. Cælestinus autem pontificatum adeptus est anno 1191, eumdemque cum vita deposuit anno 1198. An sub Cælestino revera sederit Rogerius II, incertum est. Verum fingamus ita esse, quid hinc contra assignatum S. Amati annum emortualem sibi vindicare possit Noja, sane non video. Etenim si anno 1193 mortuus est S. Amatus, ut ait Renda, mortuus est Sanctus sub Cælestino, & sub Cælestino succedere ei poterat, vel statim, vel post alium intermedium, Rogerius II. Inania igitur jactat Noja pag. 3, & nihil dicit ad propositum, dum contendit episcopatum Rogerii esse contrarium tempori episcopatus S. Amati.

[42] Nihilo melius est, quod observat ibidem Noja de ecclesia a Rogerio dedicata S. Amato, [altera falsa,] quod perperam asserit fieri debuisse intra sextum aut septimum annum a morte Sancti. Ecclesiam hanc Sancto revera consecratam a Rogerio scribit Renda, sed anno Domini MCCXXIII, Honorio III sanctæ Sedis Pontifice maximo, id est, annis triginta post Sancti obitum. Contra hanc epocham objicit Noja sequentem episcopum Lucam, quem fidenter asserit episcopum fuisse anno 1200, ut probaturum se ait in Catalogo episcoporum Nuscanorum. Verum ibi nihil probationis adducit, nisi verba Ughelli. Audiamus igitur, quid habeat Ughellus loco citato: Lucas, inquit, qui S. Amati lipsana thecis argenteis conclusit. Quo autem anno vixerit, non habemus, neque Acta illius. Post annum tamen MCC a nostra salute episcopus Nuscanus fuit. Post hunc plures desiderantur episcopi. Nescit Ughellus annum, quo vixit Lucas, solumque novit episcopum fuisse post annum 1200. Interim Noja ex Ughello concludit episcopum fuisse anno 1200, quod Ughellus aperte negat. Quis patienter ferat hominem, qui aliorum errores corrigendos suscepit, hoc modo ratiocinantem? Renda num. 18 de Luca episcopo sic loquitur: Multis post annis elapsis, D. Lucas Nusciæ civitatis successor episcopus prædicti Sancti corpus in vasis argenteis mirifice collocare volens, a loco, ubi erat, ad propriam ædem sive sacellum transmutari præcepit. Ex his verbis illa translatio statuenda videtur circa, aut post medium seculi XIII: nec ulla occurrit ratio, cur Lucas tunc non potuerit esse episcopus, qui forsan circa annum 1230 aut etiam 1240 Rogerio successerat. Imo non video, cur episcopus esse non potuisset usque ad annum 1285, quo Jacobus ex Ordine Minorum ad episcopatum Nuscanum elevatus est, ita ut incertum appareat, an plures post Lucam desiderentur episcopi, quos desiderari ait Ughellus.

[43] [tertia ratio duobus instrumentis, nixa,] Majorem difficultatem haberent ea, quæ objicit Noja pag. 5 de Guilielmo episcopo, si instrumenta satis viderentur authentica, quæ afferuntur apud Ughellum, ad confirmandum tempus, quo volunt Guilielmum ecclesiæ Nuscanæ præfuisse. Accipe, quæ de Guilielmo habet Ughellus col. 534 & 535: Guilielmus florebat anno MCLXIV, quo abbas de Fontignano ad solvendum censum, Nuscanæ ecclesiæ ipsique Guilielmo episcopo debitum, juridice adstringitur, ex instrumento tabularii ecclesiæ Nuscanæ … Præsens fuit donationi Rogerii de Medonia, elargitæ monasterio S. Salvatoris de Giulito, cujus diploma notatur anno 1167. Si hæc satis essent firma, per necessariam consecutionem admitti deberet, Sanctum episcopum creatum non esse sub Adriano IV; at potuisset episcopus fieri post Guilielmum circa annum 1170, ita ut hac de causa necdum remittendus esset ad seculum XI. Verum discutiamus, quam solida sint fundamenta, quibus nititur assignatum tempus episcopatus Guilielmi.

[44] [sed instrumentum primum apertæ corruptionis,] Instrumentum primum, in quo fit mentio Guilielmi Nuscani episcopi, editum est in Opere Ughelli recuso tom. 7, col. 534, & insignitur hac epocha: Anno ab Incarnatione ejusdem Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto, regni autem felicissimi Domini nostri Guilielmi Siciliæ, ducatus Apuleæ, & principatus Capuæ regis magnifici, mense Augusti, Indictione duodecima. Sandullus in Apologia cap. 18 vehementer exclamat contra hoc diploma, quod se vidisse testatur, quodque corruptum contendit. Ait se legisse hoc modo: Anno ab Incarnatione millesimo centesimo … agesimo quarto &c. Tum subdit: Non opus est hic magno studio, ut quis comprehendat, quod, deletis tribus litteris, olim conati sint intrudere SEXAGESIMO pro NONAGESIMO. Et clare percipitur, quod, erasa non nimium syllaba NON, deinde scripserint solum X, (quod forsan putabant sufficere) sed tam male formatum & tam inepte accommodatum, ut, dum formaretur, primus pes infortunatæ litteræ impletus sit diverso atramento, ita ut satius judicarint, illam relinquere sectam & truncatam, quam perficere fraude magis aperta & periculo majoris infortunii. Addit & ipsam mediæ litteræ formam, & suspicionem suam aperit his verbis: Cum hujusmodi corruptionibus adulteratum sit verum, quis non videat id fieri non alium in finem, quam ut alii episcopi introducantur illis præcise annis, quibus a Sancto nostro fuit gubernata ecclesia ista? Hæc ille contra prædictum instrumentum, nec plura. Verumtamen mirum etiam apparet, non dici, sub quo Pontifice res fuerit peracta, nec quoto anno regnantis Guilielmi, licet illius regni fiat mentio. Porro annus 1194, quem pro 1164 in diplomate fuisse asserit Sandullus, congruit etiam cum Indictione duodecima, & cum regno Guilielmi III Siciliæ regis, sicut 1164 convenit cum regno Guilielmi 1. Itaque secundum dicta Sandulli debuit Guilielmus episcopus, cujus fit mentio in memorato instrumento, S. Amato succedere in cathedram Nuscanam, & successorem habere Rogerium II, de quo jam egimus.

[45] Ex altero instrumento, quod æque impugnat Sandullus,[alterum suppositionis arguit Sandullus,] hæc solum verba adduxit Ughellus: In nomine Domini Dei æterni, & Salvatoris Jesu Christi, anno ab Incarnatione ejus MCLXVII. Ego Rogerius de Medonia Dei & regia gratia Acerrarum comes & Nusci dominus, præsentibus D. Guilielmo Nuscano episcopo, comite Matthæo de Petro, & Berardo Beneventanis, Lotardo de Apice, Joanne Friderico, Joanne judice Comp. &c. Et concedo terram unam &c. monasterio S. Salvatoris de Giulito, & potestatem incidendi ligna ad comburendum &c. Non indicat Ughellus, unde id acceperit. Hinc Sandullus sic ratiocinatur pag. 295: Dicat nobis humaniter Noja, sive Ughellus. Ubi umquam legerunt tale instrumentum? Ex quo tabulario illud acceperunt? Quas inter scripturas invenietur in commentarios forsan relatum? Ingens illius donationis infortunium, quod locum non habeat, quem assignent! Et vero ubi tandem illius memoria haberi poterat, nisi in ipso monasterio Guletensi, in cujus favorem dicitur facta? Verumtamen inter illius scripturas, quas omnes diligenter perlustravimus, ne minimum quidem reperitur. Deinde quis non perspiciat, quantum a recta regula deflecteret istud instrumentum? Nullum in eo verbum de rege, sub quo fit stipulatio: non assignatur terra, quæ conceditur, non est limitata quantitas, non describuntur confinia. Quæ igitur terra donatur? At præstat dicere, rem belle inventam ad substituendum ibi Guilielmum, ut S. Amatus ab istis temporibus abstrahatur. Hactenus Sandullus.

[46] Hæc igitur duo instrumenta non satis authentica videntur ad probandum ex illis solis, [ita ut ex his colligi nihil certi valeat; nedum inferri Sanctum vixisse seculo XI:] Guilielmum Nuscanæ ecclesiæ præfuisse anno 1164 aut 1167. Et, licet hoc verum esset, perperam hinc inferret Noja pag. 6, removendum a toto seculo XII S. Amatum, cum ipse contra Ughellum, qui initium episcopatus statuit circa annum 1048, ostendat pag. 187 initium episcopatus S. Amati serius collocandum, & quidem post annum 1071, neque ideo tamen Sanctum amovere velit a seculo XI. Etenim si in opinione Nojæ tempus episcopatus ita contrahi potest, ut totum comprehendatur inter annum 1071 & 1093, cur in aliorum opinione totum non posset comprehendi inter annum 1167 & 1193? Hæc paucis observare volui, ut ostenderem Nojam ex allegatis instrumentis nihil evincere posse pro controversia præcipua, etiamsi fingeremus illa quam maxime esse authentica.

[47] Aliud argumentum sumpsit Noja ex verbis Ughelli de Guidone Nuscano episcopo circa initium seculi XII. [quarta nihil probat.] Guido (inquit Ughellus col. 534) potuit successisse Amato. Hujus mentio extat anno MCIV, quo in abbatem sanctæ Mariæ de Fontignano benedixit Pesticum monachum ejusdem monasterii. Benedictionis documentum extat in episcopii tabulario ad rei memoriam. Hinc Noja pag. 8 sic fere ratiocinatur: Fatentibus Renda & Verace, S. Amatus ecclesiam & monasterium Fontilianum S. Mariæ construxit monachisque implevit. Itaque S. Amatus episcopus fuit ante Guidonem, adeoque seculo XI. Hæc ibi pluribus verbis Noja. Verum homo nimia carpendi libidine sibi non constans, quod hic struxit, destruxit ipse pag. 217 & seqq., ubi docet monasterium Fontilianum diu exstitisse ante S. Amatum, ab eoque non primo constructum, sed instauratum, ditatum, auctumque monachorum numero, carpens Rendam, quod Sanctum vocet istius monasterii fundatorem. De monasterii hujus instauratione disputabimus infra; at hic solum observo, argumentum Nojæ nullius esse momenti, cum monasterium facile adhuc abbatem habere potuerit ineunte seculo XI, & circa medium ejusdem seculi desertum esse, instaurarique a S. Amato.

§ VI. Utrum S. Amatus fuerit primus episcopus Nuscanus?

[Noja contendit S. Amatum fuisse primum episcopum Nuscanum,] Noja discursu 6 a pag. 176 probare nititur S. Amatum primum fuisse episcopum ecclesiæ Nuscanæ. Negant id ejus adversarii, quiæ Renda clare dicit electum esse, dum defunctus erat Nuscanus episcopus. Argumenta, quæ adfert Noja, partim ex supposititio testamento, in quo vocatur Episcopus primus, deprompta sunt, partim ex suspecto Opusculo Francisci de Ponte, in quo idem videtur dici, licet Sandullus allatos textus in aliam significationem pertrahere conetur. Ad testamentum nihil amplius respondendum judico. Audiamus ergo, quid alleget ex Francisco de Ponte. Die 1 Octavarii lect. 9 hæc citat verba Nuscanorum, qui Sanctum hortabantur, ut acceptaret dignitatem episcopalem: Eritque civitas hæc per te in posterum famosa & celebris, & pontificali prædita dignitate. Sandullus pag. 305 asserit se in Octavario legisse, pontificali prædives dignitate: idque ita exponit, acsi Nuscani dicere voluissent, Erit civitas nostra famosa, celebris, & prædives dignitate episcopali Civis sui tam præclari. Deinde alium Octavarii locum allegat Noja die 3 lect. 1, ubi hæc testatur legi: Populi petitionem sua auctoritate confirmantes in superna gratia venerabiles viri, (dominus Nusci & archiepiscopus Salernitanus) quam nusquam amplius habuerat, Nuscensi civitati cathedram pontificalem concesserunt. Eodem modo hæc exponit Sandullus pag. 307, videlicet quod Civi Nuscensis civitatis concessa sit episcopalis dignitas, qua nullus eatenus illius civitatis ornatus fuerat.

[49] [quod probabilius negant alii, ob rationes varias:] Renda num. 9 affirmat S. Amatum episcopum factum tempore, quo Nuscanus episcopus ab hac vita migravit, idque contigisse, deprecantibus civibus apud Guilielmum Siciliæ regem, ut hic eum apud summum Pontificem commendaret. Ut existimem S. Amatum non fuisse primum Nuscanorum episcopum, aliquot rationes me movent. Primo quia certi sumus Rendæ Opusculum, quod editum est vivente auctore, corruptum non esse; Opusculum vero Francisci de Ponte suspectum est de interpolatione. Secundo quia multa, quæ narrat Renda de S. Amato, consistere non possunt, si primus fuerit Nuscanus episcopus seculo XI; at verisimile non est, virum probum & doctum, qualis fuit Renda, tam multa confinxisse de Sancto, cujus vitam breviter conscripsit. Tertio Renda nullo modo in alium sensum pertrahi potest; at Octavarium Francisci de Ponte exponitur alio sensu a Sandullo. Et sane, etiamsi explicatio illa primo intuitu videri possit impropria & contorta, non desunt rationes, quibus satis fit verisimilis, præsertim quia Franciscus de Ponte non raro improprie loquitur, & Sanctum nostrum nullibi primum Nuscanæ civitatis episcopum nominat, ac demum quia plane ridicula apparent, quæ narrat de electione Sancti, si intelligenda sint de erectione novi episcopatus.

[50] Audi itaque quomodo electionem ipse Noja exponat ex Francisco de Ponte. Pag. 178 refert, [electio Sancti sic narratur ab ipso Noja,] dignitatem episcopalem frequenter oblatam S. Amato a Nuscanis, adducitque hæc verba ex Octavario, die 1 lect. 8: Quamvis umquam * in territorio Nuscensi tam dignus pontificali infula inventus est, attamen, quo alii cum magna aviditate abusive se intrudunt & ingerunt, iste multis annis exoratus recusavit introire. Hinc quodam die (ut Noja habet pag. 179 ex lectione 9) omnes voce consona & unanimi proclamant: Pater sancte, magnifica locum nativitatis & habitationis tuæ. Quousque Nuscum, urbem tuæ protectioni deputatam, & humilem & patieris ingloriam? Si tantummodo consensum voluntatemque adhibeas, archiepiscopi favor, & domini terræ assensus non deerit, eritque civitas hæc per te in posterum famosa & celebris, & pontificali prædita dignitate. Hæc populus & clerus, si credimus Nojæ, in civitate, in qua nullus umquam fuerat episcopus.

[51] Hisce quoque permotus S. Amatus, ut vult idem Noja pag. 180, [ut populus erexisset episcopatum, si primus fuisset episcopus:] sic respondit apud de Ponte: Si voluntas Dei est, non recuso laborem, fiat voluntas Dei & vestra. Audita hac responsione, Nuscanus populus manus vocemque levat ad sidera, atque exclamat: Benedictus Creator & gubernator omnium, qui non derelinquit sperantes in se. Subdit Noja, aliquot ex præcipuis missos fuisse ad dominum terræ, ut ab eo obtinerent consensum; alios vero ad archiepiscopum Salernitanum, ut confirmationem electionis peterent. Utroque autem impetrato, Sanctum miserunt Salernum, ut ab archiepiscopo consecraretur; indeque cum gaudio Nuscum reduxerunt ordinatum. Hæc ubi narraverat, subjungit rursum Noja: Ecce quomodo fuerit electus Sanctus noster ad episcopatum. Elegit eum populus, consensit princeps, confirmavit eumdem archiepiscopus Salernitanus. Ex ejus igitur sententia populus erexit episcopatum, consentiente deinde principe, ac confirmante archiepiscopo. Quin & affirmat se tuto credere rem ita peractam, non modo quia eam sic narravit Franciscus de Ponte, sed etiam, quia eo modo, & non alio, fieri debebat, ex usu & disciplina istius temporis, & privilegiis ecclesiæ Salernitanæ. Audiamus igitur, quomodo hunc usum, hanc disciplinam, hæc privilegia Salernitanæ ecclesiæ in erigendis novis episcopatibus probet Noja.

[52] Ostendit primo pag. 181 & seqq., electiones episcoporum olim factas a clero & populo, de quo non dubitamus. At probare debuerat, erectiones episcopatuum factas seculo XI per clerum & populum, accedente solum consensu principis & confirmatione archiepiscopi: [electiones episcoporum olim factæ a clero & populo, non erectiones episcopatuum:] nam sic episcopatum Nuscanum non modo esse erectum, sed erigi etiam debuisse, & non aliter, satis aperte insinuat, dum electionem S. Amati describit. Privilegia ecclesiæ Salernitanæ, quæ affert, tantum evincunt, Salernitanis archiepiscopis concessum fuisse episcopos ordinare ad omnes episcopatus suæ provinciæ; non æque probant, iisdem permissum fuisse novos episcopatus sua auctoritate erigere. Erexit quidem S. Alphanus episcopatum Sarnanum, sed auctoritate Apostolica summi Pontificis, non sua. Audi Ughellum tom. 7 col. 571: Risus primus Sarnensis episcopus constitutus est ex auctoritate Alexandri II Papæ, anno MLXVI ab Alphano primo Salernitano archiepiscopo, cujus institutionis monumentum autographum, litteris Longobardicis conscriptum in pergameno, extat in tabulario ejusdem ecclesiæ. Sic Ughellus, cujus judicium maximi facere solet Noja, intellexit S. Alphani litteras, quas recitat. Innuunt id verba ipsius Alphani sub finem litterarum, ubi dicit: Unde auctoritate Apostolica vobis præcipiendo mandamus &c. Qua, obsecro, auctoritate Apostolica, nisi Romani Pontificis?

[53] [concessum archiepiscopis Salernitanis ordinare episcopos sibi suffraganeos,] Verum audiamus privilegia archiepiscoporum Salernitanorum, vi quorum episcopatus novos ab iis erectos contendit Noja. Plerasque litteras Pontificum, quibus illa continentur, edit Ughellus tom. 7 in Catalogo archiepiscoporum dictorum, videlicet Joannis XV, Sergii IV, Clementis II, Leonis IX & Alexandri II. In tribus prioribus nihil habetur, quod ad rem nostram attinet, nisi quod Salernitanus episcopus consecrare debeat episcopos sibi suffraganeos, qui enumerantur. Accipe verba Clementis II huc spectantia: Et insuper licentiam damus & potestatem ordinandi & consecrandi episcopos in his subjectis vobis locis, hoc est, Pestanensem episcopatum cum parochiis & adjacentiis suis &c... Et non habeant potestatem successores nostri, in cunctis prædictis episcopatibus, quos vobis Apostolica auctoritate concessimus, deinceps episcopos consecrare, quemadmodum vobis concessum est. Ex his certe extundere non possum facultatem erigendi novos episcopatus.

[54] Obscura magis sunt verba Leonis IX in litteris anni 1051 ad Joannem archiepiscopum apud Ughellum col. 380: [atque ordinare episcopos in locis congruis provincia suæ:] Confirmamus etiam tibi ipsum ex integro archiepiscopatum Salornitanum cum sibi adjacentibus parochiis suis. Et insuper licentiam & potestatem damus ordinandi & consecrandi in his subjectis vobis locis, hoc est, Pestanensem episcopatum cum parochiis & adjacentiis suis, & Nolanum, & Consanum cum parochiis & adjacentiis suis, nec non Malvitanum, & Cusentinum, simulque episcopatum Bisinianensem, atque episcopatum Aceruntinum cum omnibus parochiis & adjacentiis eorum. Nec non liceat tibi ordinare episcopos super congruentia loca secundum regulam SS. Patrum, in ipsa integritate Salernitani archiepiscopatus, & non habeant potestatem successores nostri in cunctis prædictis episcopatibus, quos vobis Apostolica auctoritate concessimus, deinceps in perpetuum episcopos consecrare, quemadmodum vobis concessum est. Hæc verba, Nec non liceat tibi ordinare episcopos super congruentia loca, de erigendis novis episcopatibus intelligit Noja pag. 185; uti & verba Alexandri II in litteris anni 1067 ad Alphanum, quæ hujusmodi sunt apud Ughellum col. 382: Fraternitati tuæ confirmamus, ut liceat te intra scriptam provinciam episcopos juxta sacrorum canonum statuta congruis in locis ordinare. Assentitur quoque huic opinioni Sandullus pag. 309, additque facultatem illam ordinariam fuisse, & perseverasse usque ad seculum XII; nititurque probare eam nihil prodesse in rem Nojæ.

[55] Verumtamen vehementer dubito, an facultas erigendi novas cathedras sic concessa sit archiepiscopis Salernitanis, [at id non videtur intelligendum de novis episcopatibus propria auctoritate erigendis,] ut illi eas possent erigere sine ulteriori approbatione & consensu summi Pontificis. Audi rationes dubitationis meæ. Thomassinus in Opere de veteri & nova Ecclesiæ Disciplina part. 1, lib. 1, cap. 54, 55, 56, 57 & 58 fuse agit de erectione novorum episcopatuum, ostenditque auctoritatem summi Pontificis passim requisitam fuisse, præsertim post annum millesimum, ita ut verisimile non sit Pontifices seculo XI eam sibi auctoritatem abstulisse per totam provinciam Salernitanam. At, si allata Pontificum verba intelligenda sint de novis episcopatibus, si archiepiscopis Salernitanis æque licebat novos erigere episcopatus, sicut licebat episcopos consecrare ad cathedras sibi suffraganeas, uti contendit Noja; Leo IX sibi suisque successoribus auferebat potestatem erigendi episcopatus in provincia Salernitana, quemadmodum sibi licentiam eripiebat suffraganeos Salernitanæ ecclesiæ consecrandi: Pontifex enim clare suis successoribus adimit, quod concedit archiepiscopo Salernitano. Itaque si æqualem concessit consecrandi & erigendi potestatem, utramque sibi æqualiter ademit, quod nec verisimile est, nec cohæret cum gestis istius temporis, ut ostendam.

[56] Inter suffraganeas sedes metropolis Salernitanæ erant Consana seu Compsana, [uti & ostenditur ex evectis tribus cathedris ad dignitatem metropoliticam,] Acheruntina & Cusentina, supra a Leone IX enumeratæ. Atque tres illæ cathedræ ad metropolitanam dignitatem evectæ sunt circa Pontificatum Leonis IX, suasque singulæ acceperunt suffraganeas. De Compsana Ughellus tom. 6 col. 798 sic loquitur: A quo vero ex Romanis Pontificibus Compsa dignitatem receperit metropoliticam, incompertum mihi est. Crediderim tamen eam accepisse vel ab Alexandro II, vel a successore Gregorio VII; namque anno MLI sub Leone IX episcopus Compsanus suffraganeus erat Salernitani archiepiscopi, ut ex privilegio Leonis (quod supra dedimus) liquet; sub Gregorio VII Leo archiepiscopus Compsanus vixit; ita ut archiepiscopus factus sit intra Leonem IX & Gregorium VII. Idem tom. 7 col. 6 & 7 late descripsit promotionem Acheruntini, eumque archiepiscopum creatum putat, vel ab ipso Leone IX, vel ab uno ex ejus successoribus: & col. 25 ostendit de Geraldo primo archiepiscopo Acheruntino mentionem haberi anno 1063. Idem rursum tom. 9 col. 184 de Cusentino hæc memorat: Fuisse aliquando episcopum Cusentinum archiepiscopo Salernitano obnoxium scribit Gaspar Musca in lib. de Episcopis Salernitanis in Alfano primo, quod habemus etiam ex bullis Joannis XV anno CMXLIV *, & Sergii IV anno MXII, (imo & Leonis IX) quas in archiepiscopis Salernitanis dedimus. Archiepiscopalis vero sedes quo anno, & a quo Romano Pontifice Cusentina constituta sit, non constat; habemus tamen ante annum MLVI illam hujusmodi dignitate exornatam fuisse, cum eo anno Petrus Cusentinus archiepiscopus discesserit. Hæc ibi. At col. 191 dicit, Petrum primum archiepiscopum creatum a Leone IX. Quod vix dubium videtur, cum creari debuerit archiepiscopus post annum 1051, quo recensetur inter suffraganeos Salernitani, & anno 1056 defunctus dicatur.

[57] [erectisque intra eas multis episcopatibus circa idem tempus] Porro, dum hæ metropoles erectæ sunt, aliquot haud dubie instituti sunt episcopatus novi, ut satis colligi potest ex cathedris, quæ archiepiscopo Compsano fuere subjectæ. Recenset eas Ughellus tom. 7 a col. 829, & nullam ostendit antiquiorem, quam sit dignitas metropolitica Compsani. Ex quinque suffraganeis archiepiscopi Acheruntini, Anglonensis & Tricaricensis tunc instituti primum videntur, tres vero alii nullum ducentis & amplius annis leguntur habuisse episcopum, ita ut videantur tunc e cineribus resuscitati, sicut videri potest apud laudatum Ughellum tom. 7. Hæc cum circa Leonis IX & Alexandri II tempora contigerint, nequeo eorum privilegia sic intelligere, ut existimem eos archiepiscopo Salernitano permisisse omnem potestatem erigendi novos episcopatus in sua provincia. Quin suspicor per facultatem ordinandi episcopos super congruentia loca tantum designari facultatem illos etiam ordinandi episcopos, qui cum approbatione summi Pontificis intra Salernitanam provinciam congruis in locis instituerentur.

[58] [in provincia Salernitana per summos Pontifices.] Quo minus id aliter intelligam, faciunt tres metropoles, pluresque cathedræ in provincia Salernitana erectæ, non ab alio utique, quam a Romano Pontifice, qui metropolitanis suos assignavit suffraganeos. Diminutionem illam provinciæ Salernitanæ utcumque reparavit Urbanus II in litteris anni 1099 ad Alphanum II, quibus hæc inserta sunt col. 394: Veterum etiam ecclesiæ vestræ privilegiorum rationibus informati, tibi deinceps tuisque successoribus, super Consanam & Acheruntinam ecclesias, & earum suffraganeos primatum gerere ex apostolicæ Sedis liberalitate concedimus. Manebant tamen illæ metropolitanæ, sed agnoscere debebant primatum Salernitani, ut pluribus ibi exponitur. Hæc omnia persuadent, non tam absolutam potestatem ad erigendos episcopatus concessam fuisse præsulibus Salernitanis, ut omnia illi ordinarent auctoritate propria.

[59] [Admisso etiam privilegio Salernitani, incredibilis est Nojæ relatio.] Verum, etiamsi ea de re nullum esset dubium, ne sic quidem verisimile foret, omnia peracta esse, sicut referuntur a Noja ex Francisco de Ponte, cum omnia fieri deberent secundum regulam SS. Patrum, seu juxta sacrorum canonum statuta. At vero canonibus consentaneum non est, ut clerus & populus, qui numquam habuit episcopum, aliquem ad episcopatum eligat, pro eoque solum exquirat consensum principis, & confirmationem archiepiscopi, sicuti hic factum narrat Noja, & fieri debuisse contendit. Unde auctoritatem eligendi episcopum, priusquam erectus erat episcopatus, acceperat populus Nuscanus? Quomodo electioni tam inordinatæ consensum præbere poterat Sanctus ipse, & dicere, Fiat voluntas Dei & vestra, si ante erectus non erat episcopatus, cujus institutio a voluntate populi non dependebat? Quomodo populus spem habere poterat tam certam de consensu archiepiscopi, si limites futuræ diœcesis non erant descripti, reditus antistiti non assignati, aliaque non ordinata, quæ episcopatus novi institutionem debent præcedere? Enimvero, si omnia facta credimus, prout narrantur a Noja, populus ipse Nuscanus erexit episcopatum, consentiente deinde principe & confirmante archiepiscopo, quod certo est ridiculum. Possem quidem existimare, omnia legitime ordinata fuisse ab archiepiscopo Salernitano, priusquam eligerent Nuscani, illaque omissa a Francisco de Ponte: sed obstat rursum, quod dicat Sanctum multis annis frustra rogatum a populo Nuscano, ut episcopatum acceptaret. Quippe sic multis annis ante electionem hanc debuerat omnia ordinare archiepiscopus, nec verisimile est Nuscanos, qui haud dubie desiderabant episcopum, multis annis episcopo carere voluisse, ut exspectarent consensum S. Amati. Nec archiepiscopus ipse, si episcopatum erigere statuerat, multis annis exspectasset unius hominis consensum. Quocumque igitur modo rem considero, relatio Francisci de Ponte non apparet verisimilis, si dicere voluerit Sanctum fuisse primum Nusci episcopum: adeoque magis assentior Rendæ, qui affirmat electum fuisse in locum alterius defuncti.

[Annotata]

* forte numquam

* imo 993

§ VII. Natales Sancti & Vita usque ad assertum ingressum in monasterium discutiuntur: vita monastica in dubio relinquitur.

[Sancti patria Nuscum, quod describitur,] Cum præcipuas de vita Sancti controversias modo tractaverimus, reliquas prosequemur ordine chronologico, & brevius expediemus. Renda Vitam S. Amati sic exorditur: Amatus nobili Nusciæ civitatis prosapia ortus. Consentiunt omnes de patria Sancti, quam sic describit Orlendius part. 2 Orbis sacri & profani lib. 4, cap. XI, num. 15: Nuscum parva civitas est provinciæ Principatus ulterioris (in regno Neapolitano) ad radices Apennini montis sita, inter Calorem & Sabatum amnes, infra apud Taburnum pagum confluentes. A Benevento 17 * mill. pass. distat in Eurum, Compsam versus, Fano sancti Angeli Longobardorum & Vico finitima. Nulla ejus apud veteres occurrit mentio, ac proinde ejus originem, etsi ea lateat, non admodum antiquam esse oportet… Episcopatus titulo insignita fuit hæc civitas anno MXLVIII. Hæc ex Ughello desumpta sunt. At errore non caret, quod dicitur de erecto ibidem episcopatu anno 1048; cum Leo IX in bulla sæpius memorata anni 1051 enumeret episcopatus tunc subjectos archiepiscopo Salernitano, & nullam Nusci faciat mentionem. Crediderim tamen ejus cathedram erectam esse ante finem seculi XI, tum quia multi alii eo tempore erecti sunt episcopatus in provincia Salernitana, tum quia Guidonis episcopi Nuscani mentio exstat ab anno 1104, uti testatur Ughellus tom. 7, col. 534.

[61] Nobilem Sancti stirpem sine scrupulo admisit Ughellus. [ubi nobili dicitur natus stirpe: nobilitatem illam impugnat Noja,] Verum nobilitatem illam impugnat Franciscus Noja disc. 2, & pro stirpis nobilitate amplas Sancto attribuit divitias. Duas affert rationes non magni momenti, videlicet silentium Francisci de Ponte, & obscuritatem oppidi Nuscani, in quo habitasse viros nobiles credi non vult Noja. Primo non urget vehementer silentium Francisci de Ponte, cum tanto tempore post Sanctum vixerit, ut facile ignorare potuerit, nobiline natus sit stirpe an ignobili. Altera ratio, quam late deducit Noja, plane frivola est, cum experientia quotidiana doceat, aliquando contingere, ut viri nobiles degant in oppidis obscurioribus; vel quia malunt esse inter primos in loco obscuriori quam multis cedere in claris urbibus, vel quia facilius ibi alere possunt familiam suam, vel ob causas alias sexcentas. Deinde Noja ipse in præfatione pag. 48, ubi Nuscum describit, affirmat ex ruderibus apparere, civitatem illam meliorem olim fuisse quam sit hoc tempore. Certe non adeo fuisse videtur ignobilis, dum episcopali dignitate primum fuit insignita, ut nullum in civibus suis numerare posset nobilem.

[62] [quæ revera parum certa videtur:] Verumtamen neque auctoritas Rendæ tanta hic est, ut nobilitatem S. Amati indubitatam credamus, cum sciamus natales nobiles Sanctis subinde attribui ex levi conjectura, & nullo fere fundamento. Thomas Costus, qui Vitam Sancti Italice edidit ex monumentis collectis a Vincentio Verace, non modo stirpem nobilem S. Amato adscribit, sed eam quoque designat, asserens natum ex stirpe Forma, quæ corrupto vocabulo Formari illo loco dicitur. Fuse hanc assertionem impugnat Noja, neque pro ea vehementer pugnat Sandullus, qui nobilitatem S. Amati defendit cap. 23, magis rejiciendo argumenta adversarii sui, quam adducendo argumenta, quibus Sancti nobilitas stabiliatur. Tædet me diutius hærere in re, quæ plane incerta est, quamque, quod spectat ad assignatam stirpem, parum judico verisimilem.

[63] [tempus natale: revelatio gravidæ matris incerta: pia pueritia & adolescentia:] Si chronologia Rendæ non aberrat, natus fuerit Sanctus anno 1104 aut 1105: nam eum obiisse dicit anno 1193, ætatis 89. Ughellus ætatem Sancti producit usque ad annum nonagesimum sextum, sed nullas affert rationes, ita ut satius sit Rendæ acquiescere. Asserit hic num. 1 nomen Amati gravidæ matri revelatum. Eam revelationem multis impugnat Noja disc. 3, & nos requirimus majorem auctoritatem, quam sit Rendæ, ut hujusmodi revelationes pro certis habeamus. De pueritia & adolescentia Sancti varia memorat Franciscus de Ponte apud Nojam disc. 3, quæ ex eo subjungam, cum ipsum auctoris Opusculum ad manus non sit: Ab ipsis, inquit, primæ diebus ætatis simplicitatis & sanctimoniæ, castitatis iter ingressus est… In lectione & oratione crebrescendo, diatim Deo & hominibus magis acceptus magisque fiebat amabilis… Sicque Deo annuente contingebat, ut secundum corporis incrementum, incremento prudentiæ virtutumque omnium de die in diem proficeret. Studia quoque ejus celebrat Noja, sed nihil adducit ex Francisco de Ponte, qui de fama ejus sanctitatis hæc profert: Collimitaneas quoque civitates & oppida tantæ sanctitatis odor ascendit; nimirum in conspectu principum mirificavit Dominus Sanctum suum, adeo ut in magna veneratione nomen ejus ubicumque auditur fuisse omnibus.

[64] [verisimile non est Sanctum annos natum quatuordecim omnia abdicasse:] Renda num. 2 affirmat Sanctum, cum quatuordecim esset annorum, parentibus orbatum esse, ac totum patrimonium suum distribuisse pauperibus, ut clero adscriptus ex bonis ecclesiæ viveret. Suspectum id merito habet Noja citatus, contenditque & tempus obitus parentum incertum, & plane fictitium esse, quod dicitur de patrimonio in pauperes distributo. Sane, quæ ille adducit ex Francisco de Ponte de liberalitate Sancti erga pauperes, magis innuunt eum bona temporalia adhuc retinuisse, dum sacerdos erat & archipresbyter. Verba accipe: Factumque est, dum in Lege Dei die ac nocte meditaretur, inter cætera Scripturæ divinæ mandata, menti ipsius illud Davidicum stylo divino inscriptum esse revolvebat: Dispersit, dedit pauperibus, illud attendens præcipue, illud assiduo interni luminis contemplans intuitu. Ex hoc loco in eam opinionem adductum Rendam, existimat Noja, idque admodum mihi apparet verisimile. At, si id inde collegit, male collegit Renda. Abdicationem enim bonorum verba non innuunt & solum intelligenda sunt de liberalitate in pauperes, de qua rursum Franciscus de Ponte post relatum Sancti sacerdotium sic habet, teste Noja: Et de suis facultatibus eorum sublevabat inopiam; .. & ut multa concludam brevibus, omnem possessionem suam quamdam pauperum effecerat rempublicam. Habebat igitur adhuc facultates & possessiones suas, dum jam erat sacerdos, neque iis se exuerat annos natus quatuordecim.

[65] Quo ætatis suæ anno presbyter ordinatus sit Sanctus, [Noja contendit Sanctum non esse ordinatum presbyterum ante ætatem triginta annorum,] non exprimunt Vitæ scriptores. Noja disc. 3 ex sacris canonibus & consuetudine seculi XI ostendere conatur, ordinatum non esse ante annum trigesimum ætatis, ut sic refutet Rendam, qui num. 4 asserit, Sanctum anno ætatis vigesimo septimo deposuisse archipresbyteratum, & monasticam vitam amplexum: si enim id factum ea ætate, presbyter consecrari debuit annos circiter natus 25 aut 26. Adducit ad propositum suum ex concilio Tolosano anni 1056 canonem secundum, sed mutilum, forsan quia posteriora verba non favebant. Canon apud Labbeum tom. 9 Conciliorum Col. sic habet: Item placuit confirmare, sicut scriptum est, ut episcopus, vel abbas presbyter ante triginta annos, diaconus vero ante viginti quinque non ordinetur: nisi aut studio sanctitatis aut sapientiæ ornati, providentia episcopi simul & cleri promoveantur. Et eadem ordinatio non fiat, nisi temporibus secundum canones statutis: aliter quidem irrita fiat ordinatio. Adduxit priora verba dissertator, sed ea, Nisi aut studio sanctitatis &c. caute prætermisit.

[66] Lubet nunc rogare an studio sanctitatis ornatus non esset S. Amatus, [sed illud ex canonibus nequit evincere:] ideoque episcopus eum promovere non posset sine scrupulo peccandi in canones? Sic S. Malachias, teste S. Bernardo in Vita cap. 3, presbyter ordinatus est seculo eodem annos natus quasi viginti quinque. Sic & alii ante præscriptum tempus ordinati sunt Sancti, ut videre est apud Thomassinum part. 1, lib. 2, cap. 68 & 70 de S. Remigio & S. Hugone Lincolniensi episcopo. Addi potest, usum illum ordinandi presbyteros ante annum ætatis trigesimum adeo invaluisse seculo XII, ut in legem abierit, & Alexander III in concilio Lateranensi III anni 1179 non requisiverit ad presbyteratum nisi annos ætatis viginti quinque, uti videre est apud laudatum Thomassinum cap. 70, num. 3. Itaque omnia, quæ adduxit Noja, non probant, S. Amatum consecratum non fuisse circa annum ætatis 25 aut 26, neque Rendæ assertionem erroris convincunt. Nolim tamen pro re indubitata amplecti totam Rendæ chronotaxim, sed illam sequendam putem, donec documenta certiora proferantur.

[67] Eodem forsan tempore, aut certe non diu postquam sacerdos ordinatus est, [sacerdos & archipresbyter factus, curam animarum suscipit,] archipresbyter quoque factus est Sanctus, & curam animarum suscepit. Virtutes tunc exercitas celebrat Franciscus de Ponte apud Nojam disc. 3 his verbis: Postquam autem ad sacerdotis gradum promotus est, in immensum ejus excrevit religio, & ipse tamquam lignum, quod secus decursus aquarum plantatum est, florem innocentiæ, quem in tenera ætate protulerat, in fructum bonæ operationis sub temporis maturitate produxit… Populi enim immenso desiderio archipresbyter effectus, artem artium suscepit, id est, curam & regimen animarum. Deinde de cura animarum quædam suis verbis subjicit Noja, hæc vero ex de Ponte: Siquis diabolica suggestione abiisset in invium, ipsum benignus Dei Famulus dulci & veluti angelico mulcebat eloquio … sicque ovem, quæ perierat, extraticam * ad gregis Dominici pius Pastor reducebat collegium; & cum ad bona singula tota mentis intentione anhelaret, ad hoc nitebat præcipue, quomodo animas Deo lucrifaceret, quomodo oves commissas Pastori æterno reddere posset ad numerum. Addit Noja curam pacificandi discordes, sublevandi oppressos, juvandi viduas & orphanos, ac demum immensam in egenos ac miseros quoslibet misericordiam. Hæc porro usque ad episcopatum continuavit, si credimus Nojæ, at si Rendæ ejusque sequacibus malumus fidem adhibere, curam animarum deposuit, ut securius lateret in vita monastica. De hac controversia nunc agendum breviter, cum præcipua Nojæ argumenta jam discussa sint & improbata, & pauca restent examinanda.

[68] [Noja disputans contra monachatum S. Amati, nihil solidi affert,] Noja discursum suum 4, in cujus initio vitam monasticam S. Amati se refutaturum dicit, deinde in tres partes dividit, nihilque fere conatur ostendere, nisi duos Sanctos, ambos nomine Joannes, Nuscanos ambos, quos monachi Montis Virginis Ordini suo attribuunt, istius Ordinis non fuisse, & monasteria aliqua, laudato Ordini similiter adscripta, alterius semper fuisse instituti. Vitam quoque antiquam S. Guilielmi fundatoris Ordinis Montis Virginis, quam dedit Papebrochius tom. V Junii a pag. 114, fœtum esse supposititium & nullius fidei contendit. Respondit ad omnia Sandullus in Apologia totis decem capitulis primis, & ita respondit, ut saltem ex tota Nojæ disputatione nihil concludi possit contra vitam monasticam S. Amati. Quapropter verbosas illas temerariasque magis quam solidas Nojæ digressiones sequi non lubet, tum quod spectent ad alios Sanctos, tum quod abunde in rem nostram refutatæ sint. Hinc prætermissa disputatione de iis, de quibus in Vita S. Amati non fit mentio, solum expendam argumenta ad S. Amatum spectantia, & de personis in Vita Sancti memoratis breviter agam in annotatis.

[69] [solumque antiquorum silentium difficultatem parit, quam Sandullus non satis amovet.] Noja disc. 4, part. 3, pag. 143 objicit silentium antiquorum, & nominatim observat, in Vita antiqua S. Guilielmi nullam S. Amati fieri mentionem, nullam quoque in antiquo Montis Virginis Breviario. Nihil responsi ad hoc argumentum reperi in Apologia Sandulli: neque tamen omnino videtur contemnendum, præsertim cum affirment scriptores Ordinis Montis Virginis auctorem illius Vitæ esse Joannem Nuscanum, quem Renda ad S. Guilielmum accessisse dicit cum S. Amato, quemque Sandullus cap. 4 episcopum Montis Marani deinde factum contendit. Fateor eo silentio utcumque me hærere suspensum, tantoque magis dubium reddi de monachatu S. Amati, quanto studiosius quæsivi, cum in Apologia diligentissimi Sandulli, tum in omnibus monumentis scriptisque recentibus & antiquis, in quibus me aliquid inventurum sperabam, quo vita Sancti monastica solide stabiliri posset. Officium quidem S. Amati, quod edidit Renda, monasticam vitam Sancto asserit, sed nullus docet, quam antiquum sit istud Officium, adeoque & nos ignoramus, quantam illi auctoritatem tribuere debeamus. Cum igitur neque argumenta satis solida reperiam in Noja, quibus evincatur monachum non fuisse; nec monumenta satis antiqua, quibus monasticam Sancti vitam firmiter adstruam, ac pro indubitata compertaque affirmem, possessionem quidem Ordinis Montis Virginis impugnare nolim, sed nec inficiari ausim me documenta non habere, quibus omnem dubitationem eximere valeam. Hisce observatis, discutiam facta, quæ Renda Sancto attribuit, dum erat monachus.

[Annotata]

* Ughellus viginti

* forte erraticam

§ VIII. Quæ Sanctus gessisse dicitur, dum erat monachus, examinantur.

[Monasterium Fontilianum,] Quandoquidem Renda asserit S. Amatum vitæ monasticæ se tradidisse anno ætatis vigesimo septimo, id ex ejus calculo accidere debuit circa annum Christi 1131. Primum autem, quod gestum ab eo dicitur in vita monastica, est constructio vel instauratio monasterii Fontiliani; cujus epocha figitur post mortem S. Guilielmi, defuncti, ut passim creditur, anno 1142. De hac re scribit Renda num. 5 hunc in modum: Annis vero sequentibus e vita seculi hujus S. Guilielmus, ad Dominum migrando gloriose discedens (id est, ubi discesserat,) ad Lacinii montis radicem Fontilianum proprio nomine dictam, sanctus Amatus pergens, in honorem sanctissimæ Virginis, (ut ad præsens extat in esse) ecclesiam erexit, ac multorum monachorum monasterium magnum de diocesani licentia construxit & auxit, ubi virorum multitudo confluens, ei bona prædiave non pauca ob ejus sanctitatis merita benigne donabat. Idem affirmatur in antiquo Montis Virginis Officio, citato num. 6.

[71] Tria in hac relatione corrigenda censet Noja disc. 7, [quod desertum erat,] pag. 217 & seqq.: primum in tempore, cum velit rem peractam, dum Sanctus erat episcopus; secundum, quod Renda videatur dicore monasterium istud tunc primo erectum, cum sit antiquius; tertium, quod insinuet datum monachis Montis Virginis, cum ab initio fuerit Benedictinorum. Ad duo priora probanda adducit ex Francisco de Ponte die 5 lect. 4 hæc verba: Eratque ad radicem montis Lacinii in loco, qui Fontilianum nuncupatur, in honorem beatæ Virginis Mariæ monasterium quoddam jam diu desertum, quod ipse vastationi & ruinæ expositum condolens, a Domino terræ illud sibi donari postulavit. Quod impetratum obtentumque feliciter magna sollicitudine reparavit; ecclesiasticis vero ornamentis, & universis utensilibus officio Dei aptis honorifice præmunivit; pari modo prædiis & stabilibus, nec non & animalium gregibus præditavit: monachorum conventu * qui in Dei servitio, & sanctæ Dei Genitricis honore jugiter insisterent, ibi constituit.

[72] Ex hisce Noja sic ratiocinatur. Narravit hæc Franciscus de Ponte diu post relatam Sancti dignitatem episcopalem, [probabilius ante episcopatum,] interque gesta tempore episcopatus. Non contigerunt igitur, dum erat monachus. Respondit Sandullus pag. 327 & 328 Rendæ auctoritatem præferendam, ubi dissentiunt; at ne dissentire quidem hoc loco, cum Franciscus de Ponte rerum gestarum ordinem non servaverit, sed singula narraverit, prout se offerebant, quod non scriberet historiam vitæ, sed tantum elogium Sancti in sacris officiis recitandum. Certe scriptor plures fundationes simul narravit, atque in epitomen contraxit sub finem vitæ Sancti; nec credibile est omnes fundationes eodem fere tempore peractas. Huic responso, quod alioquin videtur sufficere, aliud superaddo. Franciscus de Ponte, prout editum est ejus Opusculum, monachatum Sancti non narravit, adeoque fundationem dicti monasterii ad tempus vitæ monasticæ referre non potuit. Idem ergo hic occurrit dubium, quod de ipso Sancti monachatu insinuavimus; videlicet utrum hic male omissus sit a Francisco de Ponte aut ab ejus Opusculo resectus, an vero ex conjecturis male fundatis perperam assertus ab aliis. Porro si ipsam inspiciamus fundationem, prout refertur ab utroque scriptore, probabilius est, monachum habere auctorem, quam modicæ diœcesis episcopum. Quippe ingentes istius fundationis sumptus insinuantur, dum præter constructionem ædificiorum data leguntur ornamenta ecclesiæ, supellex monasterii, prædia, & animalium greges, ita ut hos sumptus ferre solus nequiret episcopus Nuscanus, præsertim qui pauperum simul erat pater, & aliis intentus ecclesiis construendis. Credere ergo debemus & alios concurrisse benefactores ad illam fundationem, uti asserit Renda, eosque bona prædiaque sua non dedisse episcopo, ut is ea redderet monachis, quod fieri non solet, sed monachis ipsis, seu S. Amato eorum præfecto, ut res explicatur a Renda.

[73] [instaurat:] Desertum fuisse istud monasterium, prout affirmat de Ponte, consentit Sandullus pag. 326. Verum idcirco errorem in Renda non admittit, contenditque illum agere de instaurato potius quam constructo monasterio, quia dicit, ut ad præsens extat in esse, ac deinde & auxit. Fateor, possent Rendæ verba etiam intelligi de constructo monasterio in loco, ubi nullum antea fuerat; at cum necessario sic sumi non debeant, interpretabimur illa sensu meliori, nimirum de instauratione deserti monasterii, cum utraque pars dicat, instauratum dumtaxat fuisse; idque satis videatur certum, cum Guido Nuscanus episcopus abbatem ibi consecraverit anno 1104, ut ante dictum. Verumtamen illa instauratio talis fuit, ut parum differat a prima fundatione, ideoque levis fuit error Rendæ, si voluerit forsan fundationem novi monasterii insinuare. Porro abbatem hujusce monasterii fuisse S. Amatum ait Renda, at contendit Noja, Ordini Montis Virginis monasterium numquam fuisse adscriptum.

[74] [quod suis haud dubie dedit monachis, si ipse fuerit monachus:] Ut id probet memoratus scriptor, tria affert argumenta, quæ rem reddunt dubiam, licet non sufficiant ad monasterium hoc Ordini Montis Virginis prorsus abjudicandum. Primo Ughellus tom. 7, col. 537, dum refert monasterium Fontilianum mensæ episcopali unitum a Pio II, vocat abbatiam nigrorum monachorum, & in bulla ipsa Pontificis, edita in Opere Ughelli recuso, dicitur monasterium sanctæ Mariæ de Fundigliano Nuscensis diœcesis Ordinis sancti Benedicti. Auctoritas Ughelli non potest hic esse magni momenti, cum ex Benedictinis videatur nigros monachos, seu monachos Casinensis congregationis formasse. Benedictini Ordinis certo erat monasterium: at monachi Montis Virginis, etiamsi albo induerentur habitu, etiam erant Ordinis S. Benedicti. Secundo, asserit Noja, monachos istius monasterii etiamnum ibi videri pictos in habitu nigro. Respondet Sandullus pag. 331 imagines illas non pictas esse, sed sculptas, lapidisque vitio contigisse, ut habitus sit niger æque ac vultus: Ejusdem formæ reperiuntur statuæ in alio antiquo monasterio S. Mariæ Longæ prope Fontilianum, inquit, neque idcirco dici potest, suo tempore inhabitatum non fuisse a monachis Virginianis. Plenam istius rei fidem faciunt authenticæ scripturæ, idque confirmat in hac ipsa ecclesia effigies antiquissima Dominæ nostræ, quæ ad latus dexterum habet patrem S. Guilielmum, & ad sinistrum episcopum S. Amatum. Tertio objicit Noja, ostendere vel minimo argumento non posse monachos Montis Virginis, Fontilianum umquam inhabitatum fuisse a monachis sui Ordinis. Verum sic nullum quoque affertur documentum satis idoneum, quo evinci possit, alterius congregationis monachos ibidem habitasse. Itaque idem hic est dubium, quod diximus nobis esse de ipso Sancti monachatu: si enim monachus fuerit Montis Virginis, suis haud dubie dederit monasterium.

[75] Relata constructione hujus monasterii, Renda narrat loquelam muto a S. Amato redditam, [muto loquelam reddit, ut fertur:] eidemque Ordinis ingressum flagitanti nomen Guilielmi impositum, tandemque ipsi Sancto successisse in abbatis officium. Oppugnat factum istud Noja pag. 154, quia mutus ille vocatur puer, ita ut nequaquam sit verisimile ipsi Sancto post paucos annos in regimen monasterii successisse. Respondet Sandullus pag. 332 Rendam de puero isto non dicere, immediate successit; dicitque Sancti revera successorem fuisse, sed post unum aut plures intermedios. Idem Noja pag. 150 & 151 tum contra hoc factum tum contra alia quædam objicit silentium Francisci de Ponte. Verum, ut antea jam insinuavi, magis dubitari potest, an gesta Sancti in vita monastica ab Opusculo Francisci de Ponte non sint studiose resecta, quam suspicio esse possit male conficta esse a Renda. At objectiones hujusmodi leviores sufficiet in annotatis breviter expendere, ut hic aliquas majoris momenti discutiamus.

[76] Laudatus sæpe Renda num. 7 factum narrat mirabile, [percussio Sancti in capite, cujus adjuncta non sunt verisimilia;] quod Noja disc. 5 fuse refutat, nec minori conatu defendere conatur Sandullus cap. 22. Rem paucis expono. Sanctus, ut plausum fugeret, statuerat ex monasterio Fontiliano redire in Montem Virginis. Noctu ab angelo monetur, ut subsistat. Sed, propositi tenax, iter ingreditur, ac in venatores quosdam incidit, qui adeo eum feriunt ferreis jaculis, ut os capitis, id est, cranium perforarint: Prout his oculis vidi, & ab aliis videri potest ad præsens, inquit. Nimirum quia foramen etiamnum apparet in cranio Sancti, quod servatur in ecclesia cathedrali Nuscana. Vulneratus ad monasterium suum revertitur Sanctus & sanatur. Percussor interim captus damnatusque ad mortem, Sancti viventis opem invocat precesque fundit, ac prodigiose, eo apparente, vinculis liberatus & carcere, vitam monasticam amplexus est. Fateor lubens adjuncta omnia hujusce facti mihi non probari. Neque enim facile crediderim Virum sanctum, ubi ab angelo jussus esset in loco suo manere, mox sequenti die discessurum. Liberatio etiam percussoris relata est modo mirabili magis quam credibili, præsertim cum ad similia credenda non cogat auctoritas gravior. Attamen non video, cur vulnere relato affici non potuerit Sanctus, vulnerisque locus apparere in cranio.

[77] Noja pag. 157 & seqq. fatetur percussionem illam Sancti tam firmiter credi passim ab omnibus, ut timeat ne rideatur a multis, si id factum moliatur refutare. [negat Noja foramen ex percussione apparere posse post mortem,] Attamen non modo factum aperte negat, sed etiam contendit anatomicis legibus repugnare, quod dicitur de loco vulneris relicto in cranio. Ejus ratiocinium, quod nimis prolixum est, paucis expono. Ex constitutione capitis ostendit vulnus esse periculosissimum, quando ex percussione cranium in aliqua parte perforatur; fatetur tamen non raro sanari arte periti chirurgi. Hæc utrimque admittuntur. Jam vero, ait Noja, simile vulnus sanari nequit, nisi apertura cranii claudatur, ita ut vivere non possit homo, quin conjungantur rursum solidenturque confractæ cranii partes. Ex hoc principio sic ulterius ratiocinatur. Atqui vixit S. Amatus plurimis annis, postquam sic percussus esse dicitur in capite, ideoque ante mortem ejus apertura illa cranii omnino clausa esse debuit solidataque. Non potest igitur post mortem apparere foramen in cranio, cum illud in vita jam debuisset esse solide clausum: Quippe, inquit, si ei non poterat remanere foramen, dum vivebat, quo modo post mortem ipsi superfuisset? Addit mox rationem alteram, quæ huc redit. Quando duo ossa confracta rursum solidantur, callum, seu aspera quædam superficies, in loco vulneris relinquitur. At ejusmodi callum non apparet in cranio S. Amati. Hæc fusius Noja, liberaliter dicam, an illiberaliter? ridens illos, qui credere possunt foramen, quod in cranio Sancti cernitur, relictum esse ex percussione accepta in vita.

[78] [verum, cum ossa cranii rupti, tantum solidentur per callum obductum,] Respondet ad hæc Sandullus cap. 22, atque ita dissolvit adducta ratiocinia, ut nullus superesse possit scrupulus, quin foramen, in vita acceptum in cranio, etiam possit apparere post mortem. Ex multis ab eo adductis seligam pauca. Galenus lib. 3 Art. medic. affirmat ossa fracta sanari non posse ad intentionem primam, sed aliquo modo sanabilia esse ad secundam. Verba Galeni exponit interpres ejus Lucas Tozzi tom. 5, cap. 8, fol. 157 hoc modo: Et sensus est, quod os fractum restitui in pristinum non potest per medium ejusdem generis, sicut unitur caro soluta, quæ per medium carneum ejusdem naturæ restituitur. Addit tamen Galenus in textu, coalescere posse ossa fracta in pueris per primam intentionem, quoniam per eam ætatem mollia sunt. Neque enim alia ex ratione in adultis ossa per primam intentionem nequeunt agglutinari, nisi quia progressu ætatum evadunt duriora: unde nequeunt admittere in sui substantiam mollis alimenti agglutinationem.. At quoniam ossa per callum, qui est medium differens ac difforme, agglutinantur; idcirco dicuntur per intentionem primam insanabilia, licet per secundam intentionem sanari possint. Quamobrem, ut notat Galenus, ossa confracta per callum unita, veluti vinculo quodam circumducto constringuntur in superficie, in profundo vero minime agglutinantur.

[79] [callumque post mortem corrumpatur, foramen tunc rursus apparebit.] Adducit & alias auctoritates Sandullus, at verba recitata mihi sufficiunt. Etenim callum istud, quo solo agglutinantur ossa confracta, tam durum non est, ut post mortem hominis non corrumpatur, sicuti caro corrumpitur & dissolvitur. Corrupto autem callo, quo cranium perforatum ante fuerat solidatum, foramen in vita acceptum, ac deinde sanatum, rursus necessario apparebit, sicut apparent foramina in loco oculorum, aliaque multa, postquam caro cadaveris in pulverem abiit. Hæc fere Sandullus, subjungens pag. 345 sequentia, quibus simul respondetur ad secundum Nojæ argumentum: Si illa considerasset parum prudens archipresbyter, neque factum existimasset fabulosum esse, neque repugnare legibus machinæ corporalis. Vel certe poterat inspicere venerandum Sancti caput; quia sine dubio observasset extuberationem illam, quæ excrevit & adhuc cernitur in margine cicatricis; indeque prudentiori ratiocinatione conclusisset: Vere igitur Sanctus in vita fuit percussus, cum tumor ille crescere nequiverit post mortem, quando pars illa non erat animata. Hisce factum ipsum abunde vendicatum putamus: at omnia adjuncta, maximeque inobedientia Sancti, ex qua percussionis occasio nata dicitur, non æque apparent verisimilia.

[Annotata]

* lege conventum

§ IX. Discutiuntur ea, quæ Renda narrat de occasione, modo & tempore, quo Sanctus creatus est episcopus: gesta quædam in episcopatu.

[Breviter perstrictum a Renda, & oppugnatum a Noja] Mentem Rendæ paucis expono. Num. 8 & 9 hæc refert. Cum sanatus esset ex vulnere S. Amatus, anno 1156, imperante in Oriente Emmanuële Comneno, Guilielmo I utriusque Siciliæ regnum obtinente, ac summo Pontifice Adriano IV, imperator Emmanuël Apuliam repetebat, Guilielmus rex illam retinere conabatur. Movit tunc Guilielmus Beneventum, ut illam urbem obsideret, transeuntique circa Nuscum aliquis, confisus S. Amati meritis, prædixit victoriam de Beneventanis. Qua de causa, cum victor esset, multas reliquias misit ad monasterium Montis Virginis, & petente populo Nuscano, S. Amatum Pontifici commendavit ad episcopatum, ac demum monasterium Ordini Montis Virginis erexit in Sicilia. Hanc Rendæ narrationem non recte exposuit Noja pag. 166: nullibi enim Renda asserit, Beneventum occupatum fuisse ab Emmanuële imperatore, uti eum asserentem inducit Noja. Hinc contra Rendam non facit, quod affirmat pag. 169, bellum circa Beneventum non gessisse Guilielmum contra Emmanuëlem imperatorem, sed contra Pontificem. Nam id quidem verum est; at contrarium a Renda non dicitur.

[81] Verum, quod ulterius vult Noja, nullibi bellum fuisse inter Emmanuëlem & Guilielmum, [bellum Guilielmi Siciliæ regis contra imperatorem Græcum,] falsum prorsus est. Quippe scriptores varii illorum temporum bellum istud referunt, omnesque affirmant Emmanuëlem imperatorem subsidia non contemnenda misisse principibus fœderatis contra Guilielmum, sed Græcos rebellesque principes prope Brundusium superatos a Guilielmo, quo factum, ut amissas recuperaret provincias. Audi Romualdum Salernitanum episcopum, tempore & loco rebus gestis maxime propinquum, cum jam episcopatum gereret, dum hæc contigerunt. Hic igitur tom. 7 Scriptorum Italiæ, ubi narraverat Adriani IV cum Guilielmo discordiam, multorumque nobilium in Apulia & Sicilia rebellionem, sic prosequitur col. 197: Papa .., congregato exercitu, cum Roberto Capuano principe, & Andrea de Rupe-Canina Terram Laboris ingressus, eam violenter obtinuit, & a Beneventanis est cum honore receptus. Interea Emmanuël Constantinopolitanus imperator, inventa opportunitate, quod de injuriis sibi a rege Rogerio illatis vindicaret in filium, Palæologum virum quemdam nobilem cum multa pecunia ad comitem Robertum & barones Apuliæ transmittit, ut de ea milites retinerent, & Guilielmo regi guerram * inferrent. Misit etiam Comminianum, Sebastum, & alios potentes viros cum suo stolio *, qui venientes Brundusium ceperunt, præter castrum, in quo regis militia se recepit. Barum autem, & reliquæ civitates maritimæ Græcis, & Roberto comiti adhæserunt. Sicque factum est, quod partim a Roberto Capuano principe, partim a comite Roberto tota terra occupata est, præter Neapolim, Amalfiam, Salernum, Trojam, & Melfiam, & quasdam alias civitates, & castra munita.

[82] [exponitur latius, uti & victoria Guilielmi] Quo cognito, rex Guilielmus, prout melius potuit, per mare & terram congregavit exercitum, & recto itinere Brundusium venit; in quo Sebastum & Comminianum, & reliquos potentes Græcorum cum multo exercitu & stolio congregatos invenit, qui castrum Brundusii & gentem regis vehementer impugnabant. Comes autem Robertus, adventu regis cognito, Brundusium reliquit, & Beneventum se contulit. Rex vero Guilielmus Brundusium per mare & terram potenter obsedit, & per mare & terram viriliter impugnando, in ore gladii debellavit, cepit Græcorum nobiles & stolium, pecuniam multam & plures de baronibus Apuliæ, qui ei rebelles exstiterant, de quibus multos suspendi & excæcari fecit. Quo facto, Barum venit, & eam cepit; &, quia Barenses castrum regis destruxerant, rex ira commotus civitatem a fundamentis subvertit. Dehinc per maritimam Apuliæ rediens, omnes civitates maritimas cepit, & totam terram, quam perdiderat, sine bello recuperavit. Ipse autem recto tramite Beneventum venit, quo inimici & rebelles ejus ad auxilium domni Papæ confugerant. Robertus vero Capuanorum princeps dum præ timore regio vellet aufugere, & jam Garilianum fluvium pertransiret, Riccardus de Aquila comes Fundanus … ipsum cepit, & regis bajulis assignavit… Rex autem prædictum principem incarcerandum in Siciliam transmisit. Comitem Robertum, Andream de Rupe-Canina, & reliquos inimicos suos, qui Beneventum ad domnum Papam confugerant, ejusdem Papæ precibus liberos & illæsos cum rebus suis de regno exire permisit. Ipse vero, multis nunciis intercurrentibus, & capitibus pacis hinc inde dispositis, cum Papa concordatus est.

[83] [non tantum de imperatore,] Ex hisce, quæ narrantur a multis aliis scriptoribus, certum est primo, bellum fuisse inter Emmanuëlem & Guilielmum in Apulia, idque continuatum deinde in ipsa Emmanuëlis ditione. Post pauca enim sic habet idem scriptor: Non multo post tempore magnum stolium præparavit (rex Guilielmus,) & ipsum cum Stephano ammirato in Romaniam misit. Qui ad Egrippum veniens, maximum stolium Emmanuëlis imperatoris ibidem præparatum invenit; cum quo viriliter decertavit, & ipsum devicit, multos de Græcis cepit, stolium combussit, Egrippum, & vicinas civitates exspoliavit, & sic victor in Siciliam rediit. Imperator autem cognoscens multos de suis a rege Siciliæ captos, nec posse cum eo de pari contendere, missis frequentibus nunciis, cum rege concordatus est, & pacis fœdera sunt hinc inde jurata. Certum est secundo, Guilielmum victorem regressum esse abexpeditione Beneventana, etiamsi armis non interceperit Beneventum. Id temere negat Noja pag. 170, indeque infert victoriam non prædictam, nec translata Sanctorum corpora.

[84] Etenim principatus Capuanus, totaque fere Terra Laboris ab hostibus fuerat occupata: [sed etiam de Beneventanis, seu de principibus, qui eo fugerant.] totam recepit Guilielmus. Robertus Surrentinus comes, (ut vocatur ab aliis, qui supra Capuanorum princeps, quia principatum Capuanum sibi vendicaverat) erat in vinculis, aliique nobiles multi: Robertus comes Lorotelli, qui hic dicitur Robertus comes, & comes Andreas de Rupe-Canina, qui magnam regni partem invaserant, ut supplices dimittuntur e regno, idque precibus Pontificis: Papa ipsum (Guilielmum) per unum vexillum de regno Siciliæ, per aliud de ducatu Apuliæ, per tertium de principatu Capuæ investivit… Rex autem plures de inimicis suis de regno expulit, quosdam in carcere posuit, teste laudato Romualdo. Demum totum regnum, quod ante fere amiserat, recuperavit. Immerito igitur victoriam de Beneventanis Guilielmo negat Noja, cum Beneventum hostes ipsius amplius tueri non potuerit; recteque de eo scribit Romualdus: Ipse vero tanta potitus victoria, cum ammirato in Siciliam rediit. Confirmat hæc Hugo Falcandus in Historia Sicula, eodem tomo edita, qui col. 269 plenam Guilielmi victoriam paucis verbis sic exprimit: Rex autem, Græcis devictis, fugatoque comite Roberto, reliquos hostes suos persequens, cum omnes ante faciem ejus fugitarent, totius Apuliæ, ac Terræ Laboris tumultum compescuit; ac demum, prospere gestis omnibus, Pharum transiens, Panormum rediit.

[85] Verum, cum Beneventum non occupaverit Guilielmus, [Translata sunt Benevento in Montem Virginis multa corpora; at incertum a quo,] non æque certum videtur, quod dicitur de sacris corporibus, ab eo ad Montem Virginis transmissis. Fuit inter illa sacra lipsana corpus S. Januarii, quod deinde ex Monte Virginis delatum est Neapolim. Antonius Caracciolus de Sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 20, sect. 14 varias recenset opiniones de tempore & auctore translationis horum corporum, de qua sic loquitur: In hunc ergo sacrum Montem D. Januarii (& aliorum) ossa translata fuisse, certum est; incertum quo tempore, qua occasione. Prima opinio, quam refert, uti & secunda, translationem Guilielmo revera attribuunt, adeoque & Rendæ consentiunt. Tertia opinio est, corpus a Neapolitanis eo delatum, dum Beneventum interceptum est a Carolo Andegavensi post victum Manfredum anno 1266. Ipse demum Caracciolus præfert opinionem quartam, suspicaturque corpora eo delata ab ipsis Beneventanis, dum Fredericus II imperator sæviebat in urbem Beneventanam.

[86] Porro hactenus non video, cur recedendum sit a Rendæ sententia: [non probatur, id factum non esse a Guilielmo, ut habet Renda.] nam Sandullus pag. 324 profert ex archivio Montis Virginis partem instrumenti anni 1225, in quo de monasterio Montis Virginis dicitur: Ubi multa Sanctorum corpora requiescunt. Si hæc, ut verisimile est, de iisdem dicantur corporibus, erant dudum in Monte Virginis, priusquam Fredericus II, aut Carolus Beneventum vastarent. Demum potuit Pontifex ipse aliquot corpora Sanctorum Guilielmo donare, ut regem potentem sacris hisce muneribus sibi redderet amicum, Romanæque ecclesiæ faventem: præsertim cum Guilielmus ipse non exigua munera Pontifici donarit. Fateor tamen, hisce rationibus rem non fieri omnino certam, illiusque examen remitto ad Acta S. Januarii, ad quem hæc spectant propius.

[87] [Sanctus episcopus eligitur,] De promotione S. Amati ad episcopatum sic scribit Renda: Rex vero Salernum revertens tempore, quo Nuscanus episcopus ab hac vita migravit, a Nusciis civibus deprecatur, ut ejus favore ab Adriano sanctæ Sedis IV Pontifice maximo, in episcopatus officium sanctus Amatus esset electus. Pontifex precibus regis assentiens, Sanctum prædictum in suæ civitatis episcopale regimen creavit. Modus hic eligendi, petendique regis consensum, tempori erat accommodatus. Nam inter pacis conditiones, quas Guilielmus pepigerat cum Adriano Papa, hæc statuta erant de electione episcoporum apud Baronium ad annum 1156 num. 5: De electionibus quidem ita fiat. Clerici conveniant in personam idoneam, & illud inter se secretum habebunt, donec personam illam excellentiæ nostræ pronuntient, & postquam persona celsitudini nostræ fuerit designata, si persona illa de proditoribus aut inimicis nostris vel heredum nostrorum non fuerit, aut magnificentiæ nostræ non extiterit odiosa, vel alia in ea causa non fuerit, pro qua non debemus assentire, assensum præstabimus. Noja hanc Rendæ narrationem multis impugnavit, sed ejus argumenta jam expensa sunt; nec invenimus, cur Rendam falsitatis arguere debeamus, nec aliunde habemus monumenta idonea, quibus asserta ejus magis confirmemus.

[88] [consecratusque ab archiepiscopo Salernitano, a suis honorifice suscipitur:] Sanctum ordinatum esse ab archiepiscopo Salernitano, magnoque suorum gaudio exceptum, consentiunt omnes. Franciscus de Ponte apud Nojam pag. 177 voces lætantis populi sic exprimit: Benedictus dominus Deus Israël, quia visitavit nos, illuminavit vultum suum super nos, & misertus est nostri; misit suis humilibus Angelum pacis, sani ministrum consilii, fidelibus suis misericorditer salutare contulit præsidium, patrem patriæ, rectoremque civitatis nostræ præcipuum … Hucusque fuimus quasi oves errantes, modo autem, Deo propitiante, conversi sumus ad Pastorem animarum suarum *. Renda, relato introïtu Sancti consecrati in urbem, duo refert miracula, alterum de primicerio Nuscanæ ecclesiæ liberato e carcere, alterum de puella lunatica valetudini restituta. Primum narrat Franciscus de Ponte post mortem S. Amati, alterum prorsus omittit. Verum, ut jam monui, non est, cur ei potius credere debeamus quam Rendæ.

[89] [ecclesiam cathedralem in honorem S. Stephani ædificat, gregem suum vigilanter regit,] Postquam episcopatus regimen aggressus est S. Amatus, animum adjecit ad ædificandam ecclesiam novam, in qua cathedram suam collocaret. Franciscus de Ponte, Rendæ hic consentiens, ea de re sic scribit apud Nojam pag. 195: Lapicidas idoneosque artifices ad fabricandum conduxit ecclesiam, quam consummatam & perfectam feliciter in honorem beati protomartyris Stephani consecravit, in eademque sedem episcopii sui stabilivit basilica. Amorem vigilantiamque pii Pastoris pro grege suo idem celebrat apud Nojam pag. 204 & 206 hisce verbis: Mori paratus pro Deo, animumque ponere, si necesse esset pro populo, semper insomnis, semper nulla præoccupatus inertia, necessarias adversus hostem humani generis faciebat vigilans præcipuus excubias… Numquam in ejus tempore ille insidiator antiquus se gloriatus est aliquid, quod ad sancti Amati custodiam pertineret, de grege sustulisse Dominico. Eo vero dolentior, & in malum promptuosior, tendebat insidias, laqueos abscondebat, foveas fodiebat præcipites: inflammabat odia, litigia incitabat, furtum, adulterium, iram, cupiditatem, invidiam, cæteraque suæ iniquitatis semina cordibus hominum toto suo nisu imprimebat perfide; contraque Gloriosus Dei clypeum jejunii, loricam patientiæ, galeam humilitatis, lanceam fortitudinis, gladiumque opponebat justitiæ. Verbo, ut habet pag. 210: Populo sanæ exhortationis disciplinæque salutaris pocula ministrabat.

[90] Fulgebat etiam Sanctus miraculorum gloria. Ex his multa singillatim narrat Renda, [& miraculis claret.] quæ partim omissa sunt a Francisco de Ponte, partim post mortem Sancti relata. Verum non pauca contigisse etiam in Vita Sancti, satis insinuat idem scriptor, sic habens apud Nojam pag. 216: Confluebant ad eum de remotis locis & proximis diversa sustinentes infirmitatis genera, surdi, muti, paralytici, claudi, cardiaci, febricitantes; & quibuscumque depressi doloribus sancti Viri opitulatione, interventu, & manus impositione curati abibant, revertentesque ad mansiones incolumes glorificabant Domini *, sanctique confessoris sui Amati merita, atque hujuscemodi magnificabant præconia. Unum a Renda prætermissum narrat Franciscus de Ponte apud Nojam pag. 220 his verbis: Dumque ecclesiam, quæ sancta Maria Nova dicitur, faceret fabricare, & propter vini inopiam aqua operariis apponeretur in prandio, sicut in Jesu Christi signorum patratum est initio, aqua in vinum mirabiliter conversa est. De hac fundatione, uti & de aliis quibusdam, mox agemus § sequenti. Illa vero, quæ adversus miracula quædam relata a Renda objecit Noja, in annotatis ad Vitam examinabimus.

[Annotata]

* i. e. bellum

* i. e. classe

* forte, nostrarum

* forte Dominum

§ X. Quædam fundationes ecclesiarum: mors Sancti, mortisque adjuncta.

[Constructio trium locorum sacrorum:] Præter monasterii Fontiliani instaurationem & constructionem ecclesiæ cathedralis, Renda num. 13 & 14 refert tria alia loca sacra a Sancto erecta, nimirum ecclesiolam, seu sacellum S. Leoni, monasterium sanctæ Mariæ Novæ olim vocatum, & ecclesiam S. Laurentio dicatam. Fundationes hasce nullibi negavit Noja, quod eas in Octavario itidem aßertas inveniret. De duabus posterioribus sic habet Franciscus de Ponte apud Sandullum pag. 242: Fundavit & aliam ecclesiam B. Laurentii. Rursus aliam ædificavit basilicam, quæ S. Maria Longa nominatur, juxta fluvium Caloris. Eadem hæc est, quæ sancta Maria Nova vocatur ab ipso de Ponte num. 90 citato. Hæ ecclesiæ, quæ non simul, sed per intervalla a Sancto sunt constructæ, jam videntur fuisse destructæ, dum scribebat Opusculum suum Renda, cum de iis non loquatur ut adhuc integris & exstantibus; at solum vestigia memoret monasterii S. Mariæ Longæ.

[92] Franciscus de Ponte post verba mox citata, sine ulla morbi commemoratione, [mors Sancti; annus emortualis, in quo Rendæ opinio præferenda:] mortem Sancti subjungit hoc modo: Dormitionis igitur tempus S. Amati confessoris atque pontificis computatur anno Dominicæ Incarnationis MXCIII, mense Septembrio, ultimo die ejusdem mensis. Observat Sandullus, ista non recte connecti cum præcedentibus, indeque augetur suspicio de interpolatione seu corruptione Opusculi. Hæc sane epochæ mortis corruptio facillime fieri potuit, cum auctor, prout editus est, nullum umquam tempus, nullam nominaverit personam, quacum vixerit, aut rei quidpiam gesserit S. Amatus, ita ut sine periculo contradictionis epocha mortis, etiamsi nulla indicata esset ab auctore, fingi posset ab editoribus, qualis placebat ipsis, aut qualem colligebant ex supposititio Sancti testamento, si id jam tum in eorum manibus versabatur. Hæc præcipue ratio me movet, cur epocham Rendæ præferendam censeam; ille enim & personas non paucas nominat, & facta utcumque suo ordine suisque temporibus distinguit; atque ita hæc præstat, ut subinde quidem relatio difficultate non careat, & fortasse erraverit non raro in adjunctis, attamen manifesti erroris, nedum imposturæ convinci nequeat. Hinc Rendæ assentimur, donec certiora proferantur documenta; uti etiam fecit Mabillonius tom. 6 Annalium Benedictinorum, Amatum laudans brevi hoc elogio: Amatus apud Nuscum ortus, ad radicem montis Laceni monasterium exstruxit; factusque ab Hadriano IV Nuscanæ civitatis episcopus, aliud monasterium sub titulo beatæ Mariæ novæ ædificavit. Obiit pridie Kal. Septembris anno MCXCIII, miraculis ante & post obitum clarus.

[93] [ætas, & anni episcopatus:] Annos ætatis octoginta & novem attribuit Renda S. Amato, episcopatus vero circiter triginta & septem, quandoquidem episcopum creatum dicit anno Christi 1156. Ughellus, nescio quæ secutus documenta, certe non ea, quæ laudat ceterisque præfert, de his omnibus sic habet: Ceterum cum clerum populumque sibi commissum ad salutem Amatus instituisset spatio quinque & quadraginta annorum, miraculis clarus in pace quievit anno MXCIII, die ultima Augusti, ætatis suæ anno XCVI, condito testamento quarto die ante obitum, … in quo .. annos præsulatus sui XLV … nominat. Quot verba, tot fere hic errores. Quippe nulla vox in supposititio testamento, prout ab ipso Ughello dein editum est, de quadraginta quinque episcopatus annis. Deinde, cum testamentum signetur mense Septembri, si illud quarto ante obitum die sit conditum, qua consequentia ab Ughello asseritur Sanctus obiisse die ultima Augusti? Nos quidem illa die obiisse putamus, quia eadem die colitur; sed Ughellus id dicere non poterat, si cohærentia volebat scribere. Unde acceperit annos ætatis, verosimiliter nihilo rectius signatos, & cur asserat testamentum conditum quarto die ante obitum, nec exprimit, nec divinare valeo. Ceterum non videtur dubium, quin obierit Sanctus in ætate decrepita, cum id omnes asserant, omnesque imagines talem eum exhibeant, teste Noja pag. 233.

[94] [corpus elevatum structumque Sancto sacellum in cathedrali,] Duplex commemoratur in Actis corporis translatio. Prima facta dicitur a Rogerio II, ex abbate S. Salvatoris de Guleto in episcopatum Nuscanum S. Amati successore. Annum huic translationi 1223 adscribit Renda; at Franciscus de Ponte, nullum designans tempus hæc solum habet: Cum autem venerabilis episcopus Rogerius successor ejus recolendæ memoriæ in eodem loco, ubi sacrum corpus ejus præfati Sancti requiescebat, basilicam instrueret, & dilatare vellet, accidit ut paries ecclesiæ per illum locum, ubi tumulus ejus situs erat, erigeretur. Remoto inde corpore, tanta odoris fragrantia totus locus repletus est &c. Verba hæc, cum … basilicam instrueret & dilatare vellet, de instauratione ecclesiæ cathedralis intelligo, cum haud dubie in ea Sanctus jaceret sepultus, uti affirmat Renda num. 16. Ubi ergo ille dicit de Rogerio primum basilicam construxit, intellige ecclesiam cathedralem instauravit & ampliavit. Quæ vero deinde dicit, acsi de alia loqueretur ecclesia, magnificam ecclesiam … ædificavit, de sacello intelligenda existimo, quandoquidem non puto S. Amato tunc exstructam ecclesiam a Cathedrali diversam, sed sacellum in ejus honorem cathedrali adjunctum. Plura quidem insinuare videntur Rendæ verba, & forsan plura significare voluit. Attamen quidquam præterea tunc factum vix credidero, nisi certiora accederent monumenta, cum nullibi dicatur Sancti corpus ab una ecclesia translatum ad aliam, nec verisimile sit ecclesiam cathedralem aliam umquam fuisse ab hodierna; ac demum quia, teste ipso Renda, corpus S. Amati collocatum est cum brachio S. Stephani, non in alia utique ecclesia, quam quæ S. Stephano dudum sacra erat, quæque vel tunc, vel paulatim S. Amati ecclesia dici cœpit.

[95] Facta hæc anno 1223 asserit Renda, nec sine documentis quibusdam, [idque contigisse dicitur anno 1223:] uti credere debemus, licet illa ipse more suo non assignet. Verum Noja pag. 237 asserit se scire, Rogerium II, a quo hæc peracta fatetur, obiisse ante annum 1200, quo Lucas Rogerio successit. Attamen nihil scivit Noja, ut observavimus num. 42, nisi ex Ughello, qui fatetur se nescire, quo tempore episcopus factus sit Lucas, quique nec Rogerium II, nec Lucam ullibi commemoratos invenisse videtur, nisi in Actis S. Amati. Ridenda igitur jactata illa Nojæ scientia, & sequenda Rendæ epocha, donec quis certiora adducat. Nam, etsi certum esset, Rogerium statim post mortem S. Amati ipso anno 1193 creatum esse episcopum, quod nequit pro certo affirmari, nihil esset, cur anno 1223 superesse non posset, & corpus S. Amati decentiorem ad locum transferre. Hinc vanum quoque est, quod pag. 4 ex hisce objicit Noja contra annum Sancti emortualem. Vult ibi probare, sequi ex asserto per Rendam anno emortuali & dedicatione ecclesiæ per Rogerium facta, hanc contingere debuisse intra sex aut septem annos a morte Sancti, idque ait incredibile. Verum hæc sibi somnia finxit, aut lectoribus suis obtrudere voluit, ex falsa epocha mortis Rogerii, cum translatio totis triginta annis post mortem Sancti contigisse dicatur. Melius contra Nojam disseri poterit ex eadem hac corporis elevatione hunc in modum. Nulla ante hanc corporis elevationem videtur fuisse Sancti veneratio publica. At incredibile videtur, Sanctum, qui tanta sanctitatis fama, totque miraculis splendescebat tam in Vita quam post mortem, toto seculo fuisse sine legitima veneratione eo tempore, quo multi colebantur paucis post obitum annis: probabilius igitur est, Sanctum non obiisse anno 1093, sed 1193.

[96] Altera translatio, qua caput & brachia a reliquo corpore sunt separata, [altera translatio, in qua caput & brachia a corpore separata.] multis post annis contigisse dicitur per Lucam episcopum successorem. Franciscus de Ponte in Officio translationis de hac scribit sequentia: Tempore siquidem domini Lucæ venerabilis successoris ejus a loco, ubi requiescebat, sacrum corpus præfati sancti Amati extitit transmutatum, cujus mutationis solemnitas quinto Kalendarum Junii celebratur. Consentit Renda in diem assignatum, qui est XXVIII Maii. Quo tempore sederit Lucas, ignorat Ughellus; incertumque est, an statim successerit post Rogerium II. Certum tamen videtur ecclesiæ Nuscanæ præfuisse seculo XIII, & ante annum 1285, quo ex Ordine Minorum ad episcopatum assumptus est Jacobus. Conjicere igitur possumus, translationem hanc peractam esse circa aut post medium seculi XIII. Porro reliquias, tunc a reliquo corpore separatas, etiamnum in brachio & capite argenteo servari, testatur Noja pag. 241, ubi addit, quotannis in die hujus translationis Sancto offerri a Nuscanis oves suas, ideoque singulos pastores ad ecclesiam cathedralem venire, ut ibidem offerant dona sua.

§ XI. Miracula quædam post mortem facta, relataque a Francisco de Ponte: brevis observatio ad Vitam edendam.

[Mira odoris fragrantia in prima corporis elevatione ac claudus sanatus:] Noja post discursus suos pag. 244 quædam edidit ex miraculis S. Amati; prout ea in Octavario suo die 6 conscripsit Franciscus de Ponte. Ea hic lectorum oculis exhibebo, breviterque observabo, quænam cum Rendæ relatione consentiant, quæ vero ab ea differant. Sic ille orditur a prima coporis elevatione: Cum autem venerabilis episcopus Rogerius, successor ejus recolendæ memoriæ, in eodem loco, ubi sacrum corpus ejus præfati Sancti requiescebat, basilicam instrueret, & dilatare vellet, accidit, ut paries ecclesiæ per illum locum, ubi tumulus ejus situs erat, erigeretur. Remoto inde corpore tanta odoris fragrantia totus locus repletus est, qui cuncta exsuperabat aromata, & in eadem hora quidam claudus ibi adveniens, virtute Dei, & interventu hujus gloriosi Sancti, pristinæ sanitati restitutus est, qui cum universo populo ibi assistente gratias Deo agens, per biennium in ipsa ecclesia ad honorem sancti Amati famulari studuit. Eadem habet Renda num. 17 de suavi corporis odore & claudo tunc sanato. Alia jam exposui supra num. 94.

[98] [primicerius carcere liberatus,] Est & aliud miraculum. Dum quidam præstiteretur * primicerius ipsius episcopi, qui tota mente ipsi Sancto devote famulari consueverat, dum in carcere in quodam castro finitimo captus detineretur, auxilium Dei, & opem ipsius Sancti per noctem invocans, statim carceris pars, tamquam si manu hominis tantum factum esset, in partem alteram erupit, & idem Sanctus illum per manum accipiens, a truci custodia carceris eum liberavit. Renda num. 10 hoc narrans miraculum, contigisse ait in vita Sancti, dum consecratus erat episcopus & Nuscum ingressus.

[99] [muto loquela impetrata,] Non post multum vero tempus, dum quidam puer umbra fantastica depressus, oris organum amisisset, & sermone insanus careret, ad ejus sacratissimum corpus adveniens, & ibi per noctem excubans, statim loqui meruit, & oris organum, quod amiserat, gratia divini muneris, & merito hujus præcipui Sancti recuperavit. Renda de muto post mortem Sancti sanato nihil habet. At puerum mutum loquela donatum a Sancto, dum hic abbas erat Fontiliani narrat num. 5. Suspicor vehementer idem esse miraculum; & potius in vita Sancti factum esse quam post mortem, cum non videam, cur Renda tempus mutare voluisset; ab aliis vero tempus facti miraculi mutari potuerit, ut monastica Sancti professio nullibi appareret.

[100] Accidit autem, ut quidam æger, qui diabolo premente incessum amiserat, [claudo gressus:] & totus claudus factus erat, in grabato a parentibus suis in sacrum tumulum ejus delatus est: qui nulla mora protracta, dum ejus patrociniis se commendaret, ab ipsa contractione meruit liberari, & propriis plantis suis ad propriam cum gaudio repedavit. Hoc miraculum apud Rendam non invenio; sed in Officio idem duobus sequentibus præmittitur, uti hic fit. Vide hymnum num. 9 datum.

[101] Quodam vero tempore in annua solemnitate beatissimi Amati, [lampas lapsa non frangitur, nec extinguitur, nec evacuatur:] dum sacrista ecclesiæ lampades ante tumulum ejus appararet, accidit ut lampas una oleo plena, quæ a superiori pavimento ecclesiæ per funem pendebat, casu faciente, nimis ex alto in terram caderet: virtute hujus sanctissimi viri Amati, neque confracta, neque oleum aliquatenus fuit effusum. Renda num. 15 refert hoc miraculum in ipsis Sancti exequiis contigisse. Dubitari potest, uter tempus rectius designaverit; sed exigui id est momenti, modo constet de facto.

[102] Quidam vero clericus, cujus domus ab ecclesia ipsa non longe erat, [clerico paralytico vigor redditus,] dum peccatis exigentibus angustia corporis sic premeretur, quod, quasi truncus & lignum, corpus ejus rigidum & immobile esset, & multo tempore in tali miseria persisteret, sic quod anima ejus in extremo posita erat, & ejus parentes magis de morte quam de vita gauderent, cum in locum ejus sacratissimi corporis deduceretur, & ibi tempore noctis unius in oratione factis excubiis, meritum hujus sanctissimi viri Amati eum liberavit, & sanitati donavit. Renda num. 13 idem narrat miraculum; sed Sancto viventi attribuit.

[103] Cum quadam igitur die universam faciem civitatis mœnia ex improviso hostes præoccuparent, [vinctus miro modo liberatus,] multosque ex civibus nostris vinctos & captivos ducerent, accidit, ut inter ipsos caperent virum quemdam, cujus opinio bona & laudabilis erat, & in famulatu prænominati sanctissimi viri Amati præcipuus cultor extiterat: qui dum ab ipsis captivus duceretur, ubi ipsi hostes ad castra sua devenerunt, ipsum pedibus & manibus post terga ligantes, & in corporis tormentum quasi in eculeo positum suspendentes, lapidem immensum suis humeris ad majorem corporis cruciatum imposuerunt. Sed dum ipse patrocinium gloriosi Confessoris interpellaret, tantam ei præbuit constantiam, ut de martyrio nihil sentiret, & ipsum tormenta illa nullo modo contererent; factumque est, ut dum ipsi inimici, qui eum affligebant, eum de tormento deponerent, & sese ad cibum sumendum discumbentes pararent, accenso magno igne in domo, ubi manebant, eum vinctum a ministris servari faciebant. Qui dum noctis silentio corpora sua quieti traderent, & ipse captivus in oratione sine intermissione maneret, subito apparuit ei visio candida & valde gloriosa, quæ eum a vinculis eripiens splendorem ignis (exstinxit) in ipsa parte, ubi hostes in tenebris manebant, & ex altera parte, unde ei aditum evadendi reserato pariete administrabat, cum multa odoris fragrantia serenum lumen effundunt *. Non enim dubium est apud nos, quod visio illa, quæ ei apparuit, Sanctus cui servierat, & quem sedulo orabat, extitit: quem per manus articulos accipiens, de medio hostium, ipsis in caligine noctis sopitis, eduxit, & a vinculis absolutum, sanum, & incolumem ad propria restituit. Idem miraculum narrat Renda num. 16, sed minus recte, uti ibidem observabo. Quod autem supra dicitur, Et in famulatu prænominati sanctissimi viri Amati præcipuus cultor extiterat, sic recte intelligi potest, sicuti a Renda sumitur, ut Sanctum magna in veneratione habuerit viventem. Noja pag. 239 intelligi vult de culto Sancto post mortem.

[104] [uti & alius:] Accidit autem, quod quidam ex nostratibus hostilitatis tempore in captivitatem ductus, ubi ab inimicis in vinculis detineretur, corde & ore Dei misericordiam, & dicti Sancti opem jugiter invocabat: qui dum graviter arctis ferreis compedibus vinciretur, prima noctis hora Deum, & sanctum Amatum sine intermissione ad sui auxilium invocaret, subito ligamina ipsa ferrea ab ejus vestigiis, quasi propria hominum manu enodata fuissent, penitus decidere. Et tamquam divino spiritu admonitus, a carcere exiens, paravit illi Dominus in densis tenebris lucem, ut inter caliginosa discrimina, quibus ejus hostes & custodes præoccupati fuerant, ipsum requirendi aditum non habebant, & illi prævia luce evadendi libera occasio patuit; qui securo ductu a Domino sibi proviso, ad proprios lares redit, & ad certam cognitionem præfatæ rei ipsos ferros *, quibus vinctus fuerat, adduxit, qui usque in præsentem diem ante tumulum, ubi ejus sacræ reliquiæ sitæ sunt, ad memoriam in posterum dependent. Vide etiam Rendam num. 16, ubi idem refert cum aliqua differentia.

[105] [mutæ loquela restituta.] Fuit autem apud nos mulier quædam, quæ dum solito more in occultiorem partem ædis suæ ingrederetur, antiquus hostis, qui semper hominum gressus præpedire conatur, ipsam ad terram prostravit, eique formidinem non modicam inferens, sibi vocem ademit: ejusque os, dum loqui vel ridere conaretur, ultimas aurium partes repetere videbatur. Quæ igitur mulier divino consilio inducta mausoleum prædicti Sancti adiit, eodemque venerabili loco ad honorem Dei, & memoriam sui Missam solemnem celebrare faciens, osculato brachio corporis sui, nihilominus sed bibens de aqua, quam ejus sacræ reliquiæ tinxerant, & corpus ejus mulieris inde aspersum extitit, illico recte loqui meruit, & sui corporis pristinum sanitatis officium cum integritate liberavit. Dubitari potest, an hoc miraculum idem sit cum eo, quod narrat Renda num. 14 de muliere Acernensi, sic fatigata a dæmone, ut loqui non posset. Magna quidem in utriusque relatione est differentia, sed non tanta, ut necesse sit affirmare diversa esse miracula.

[106] [Sacri corporis translatio, & separatio capitis & brachiorum:] Quæ hactenus dedimus, edita sunt ex Octavario, nunc vero alia quædam dabimus ex Officio translationis, quod eumdem dicitur habere auctorem, & hunc titulum apud Nojam pag. 247: In translatione sancti Amati episcopi & confessoris, de qua fit Officium XXVIII die mensis Maii. Omnia dicuntur sicut in alio festo præter lectiones & orationes. Translatio, de qua egimus num. 96, cum miraculis narratur in hunc modum: Tempore siquidem domini Lucæ venerabilis successoris ejus a loco, ubi requiescebat, sacrum corpus præfati sancti Amati extitit transmutatum, cujus mutationis solemnitas quinto Kalendarum Junii celebratur. Cum autem suum corpus de arca, in qua reconditum erat, in basilicam mutaretur *, sic ipse miraculis effulsit, velut jam pene fulgore * nitentis radii renitescunt. Accidit, quod ejus dens, & vertebrum in arca eadem remanserunt, ex qua tanti odoris exibat fragrantia, quæ cunctas indifferenter species aromatum superabat, qui donec non fuerunt inventi, & in basilica positi, eadem ab aliquo non poterat reserari *. Quibus inventis atque reconditis, sic referata * extitit in instanti, velut infinitorum mechanicorum manibus seraretur. Narrat hæc etiam Renda num. 18.

[107] Tertio vero die post sui pretiosissimi corporis mutationem virtus Dei benignissima in ejus se voluit nomine altius ostentare. [paralyticus sanatus] Dum enim quidam de Turella, Dominicus nomine, in lecto jaceret paralyticus, per viginti dies lingua, sensu, & motu voluntario carens, ac in extremis quasi in extasi positus laboraret, Sancti hujus cogitans patrocinium gloriosi, subito apparuit ei beatus Amatus vestimento indutus candido, qui eum a prædicta ægritudine liberatum, in statum reduxit pristinæ sanitatis. Qui exurgens ocius, exclamavit dicens: Magna est potentia Domini, & coæqualis majestas; interventu enim gloriosissimi confessoris Dei Amati, licet immeritus, sum sanitati pristinæ restitutus. Eadem habemus infra in Vita num. 19.

[108] Octavo vero die suæ mutationis aliud miraculum fuit cuidam, [cæeo visus restitutus,] in oculum cujus festuca maxima subintravit, ex cujus introïtu per duos menses lumen amiserat in totum. Divinæ placuit majestati, quod mater ejus voveret, ut cum ipso mausoleum beati Amati peteret, & machinam ceream apportaret. Post cognitionem voti, illico suus filius visum recuperare dignoscitur, quem amisit. Renda hoc miraculum habet num. 19, quem consule.

[109] Illo nempe tempore quædam mulier Capitis-Silicis, habitatrix ejusdem loci, [confractum brachium mulieris sanatur,] dum quibusdam negotiis imminentibus peteret, cecidit præpediente per fidei inimicum, ex hoc casu illa fracturam brachii sic passa est fortiter, quod nullis fere poterat chirurgicorum auxiliis adjuvari. Demum limina gloriosissimi petiit Confessoris, & juxta tumulum, in quo tumulatum tunc temporis extiterat pretiosissimum corpus suum, per noctem assidue cum orationibus vigilavit sic devotissime, quod properantibus sociis, ut ad lares proprios verteretur, relictis omnibus, nolebat se a loco pristino removere, habens devotionem incomparabilem circa Sanctum. Ad ultimum circa meridiem, videntibus omnibus astantibus, ibidem in præfati Confessoris exaltatione consolidatum est brachium. Hoc miraculum nullibi habetur apud Rendam. Phrasis initio vitiosa est aut luxata, nec facile restitui potest. At satis intelligitur brachium mulieris confractum fuisse & sanatum.

[110] Erat in episcopio civitatis ex latere superiori quidam locus, [puer sub ruina labentis portæ illæsus.] qui vocabatur brachium sancti Stephani, ad honorem, & gloriam ejusdem protomartyris Stephani gloriosi locus etiam nuncupatur, ubi ædificatur altarium, & est ostium ex directo versus illud, in quo porta lignea erat immanis, & satis procera, cujus cardo propter crassitudinem sui, ponderositatem, & molem in utroque limine ferrea compede jungitur, & est descensus per diversos gradus lapideos satis magnos in ecclesiam ad altarium adeundo. Locus ille erat in ecclesia cathedrali S. Stephano olim sacra, uti habet Renda num. 20. Porro phrasis mendosa forsan restitui potest, si pro vocibus, qui vocabatur brachium &c., substituatur, ubi erat (aut servabatur) brachium &c., ne bis idem dicatur. Subdit de Ponte: Die quodam in natalitio Confessoris, dum Missarum solemnia agerentur, & populus civitatis ad hoc universus concurrit, & nihilominus civitatibus ex diversis sexus promiscui turba mirifica properasset, & quædam mulier in prædictis gradibus sedens & sedula moraretur, gerens in brachiis puerulum filium & biennem, lecto Euangelio, incepto symbolo & finito, subito venti impulsu circumsonat æther, & flamine venti validi prædicta porta ruinam faciens, non sine magno sonitu corruendo defecit. Mulier vero sonitum audiens, dimisit filium, fugam accipiens, luctu æstuans, omnibus audientibus clamare cœpit vociferando; Mortuus est filius meus. Ad cujus clamorem (quæ mirabiliter crinibus, & facie fuerat dilacerata) occurrit populus universus, & multis nitentibus præfatam portam magno conamine levaverunt, subter quam conspexerunt puerulum non læsum, non vulneratum, non lugubrem, nec aliquam in persona læsionem habentem, sed tenentem portam dextero brachio, acsi fortium virorum multitudine regeretur, congaudentes omnes in Domino Jesu Christo, qui per famulum suum sanctum Amatum tantum & tale miraculum ostendere dignatus est. Apud Rendam hoc miraculum postremo item loco ponitur, additurque mulierem invocasse pro puero suo opem S. Amati, ex quo patet, cur huic Sancto attribuatur istud beneficium. Dissentit etiam Renda in die facti miraculi: asserit enim contigisse in festivitate translationis reliquiarum, quæ celebratur XXVIII Maii.

[111] [Observatio ad Vitam edendam.] Porro ex iis, quæ observavimus aliter relata esse a Renda, quam antea fuerant narrata a Francisco de Ponte, colligimus Rendam habere debuisse ad scribendum non solum Opuscula Francisci de Ponte, sed alia etiam documenta. Quippe nefas esset suspicari a viro pio tam multa fuisse conficta, ut S. Amatum Ordini suo sic facilius adscriberet. Quin imo in multis a priore scriptore dissentit, quæ nullo modo conducere possunt ad finem memoratum, ita ut suspicio prædicta in Rendam cadere non posset, etiamsi de probitate ejus non constaret. Hinc facile mihi persuadeo, Rendam non nisi vera, aut saltem probabilia scribere voluisse, gestaque S. Amati ex variis documentis sic enarrasse, sicut ea verisimiliter contigisse existimabat. Verumtamen dubitari potest, an sufficientem adhibuerit crisim, an non indulserit nimium conjecturis incertis, indeque dubia pro certis non narraverit, ac falsa quædam pro veris. Dubitari item potest, an ex conjecturis semel formatis ad alias rursum conjecturas non sit progressus, multaque facile crediderit facta, quia facta cupiebat. Non ausim igitur Vitæ mox edendæ eam attribuere auctoritatem, quam merentur scriptores coævi aut suppares: ac ne illam quidem, quam habent scriptores gestis, quæ narrant, longe posteriores; sed qui exacta crisi & diligentia conantur supplere, quod deest ætati; cum tanta crisis aut diligentia in Rendæ Opusculo non appareat. Ceterum, cum Vita illa, prout edita est anno 1581, innumeris fœdata sit mendis phrasibusque vitiosis, sive quod auctor ipse non satis fuerit Latine peritus, sive quod corrector typorum vel supina laboraverit negligentia, vel sermonis Latini ignorantia, quædam restituam ex editione altera anni 1643, quædam ipse corrigam; aliaque, quorum correctio clara non est, vel in margine vel in annotatis observabo.

[Annotata]

* forte presbyter

* lege effudit

* i. e. ferreas compedes

* i. e. transferretur

* forte addendum solis

* i. e. sera rursum claudi

* clausa

VITA
auctore Felice Renda
Ex gemina editione inter se collata

Amatus ep., Nusci in regno Neapolitano (S.)

A. Felice Renda.

CAPUT I.
Sancti patria, natales, adolescentia, vita clericalis ac monastica.

[Sancti stirps nobilis, nomen ab angelo acceptum, sancta pueritia:] Amatus, nobili Nusciæ a civitatis prosapia ortus; literalibus a suis traditus studiis, ne mundiali sordesceret pulvere; sed Majestatis æternæ lucentia lumina amans, noctu diuque a teneris annis Sanctorum vestigia sequens, castitatis amator, sanctimoniæ bonorum operum est iter ingressus. Tanti in Deum erat futurus amoris, quod gravida mater in somnis ab angelo, filium paritura, Amati b nomen accepit. At nomine & re a Deo & hominibus amatus Amatus litteralibus & ecclesiasticis disciplinis inhærens, tam lectioni & orationi erat intentus, ut magistro & hominibus magis acceptus magisque fiebat amabilis: & quæ magistrali eruditione disceret, ac perspicacitate ingenii cognosceret, conferens in corde, memoriæ conservabat.

[2] At Davidis dictum diligenter attendens, & luminis interni intuitu contemplans assiduo, [distributis in pauperes opibus, fit clericus,] Dispersit dedit pauperibus, ut ad quietem futuræ gloriæ perveniret, cum quatuordecim esset annorum, parentibus orbatus, hæreditario jure in patrimonialibus succedens, cunctas facultates pauperibus erogavit c, ac clericali habitu indutus, de bonis Ecclesiæ vivens, assidue ecclesiastico servitio erat intentus. At in eo melliflua charitas, qua in pauperum compassione totis misericordiæ affluebat visceribus, pullulans, pueritia & infantia sancte ac Deo digne decursa, adolescentiæ suæ viam perseverantius ad suum convertit Authorem. Assiduis assistens vigiliis, totus in Dei cultu ac Sanctorum tali fervebat obsequio, quod probabili vita refulgens, ad proximas civitates & oppida tantæ sanctitatis Viri odor evenit, ut ejus nomen, ubicumque fuisset auditum, in veneratione non pauca haberetur a cunctis, sicque Deo annuente contigit, ut secundum corporis incrementum virtutibus in dies proficeret, ac Euangelici dicti: Si quis posuerit manum ad aratrum, prospiciens retro, non est aptus regno Dei, non vanus auditor retro aspicere præcavens, in anteriora mentis & corporis oculos in Dei agricultura dirigens, recto ad Dominum festinabat itinere.

[3] Postquam autem ad sacerdotii gradum d Confessor Christi pervenit, [deinde sacerdos & archipresbyter: virtutes variæ.] tanta in eo excrevit sancta religio, ut populorum consensu, cum magno civitatis episcopi desiderio, archipresbyter e fuit effectus *. Ac animarum regimen adeptus, præceptis obtemperando Dominicis, tramitem æquitatis incedens, nobiles in nobilibus; divites in opibus, nullam molientes injuriam fraterno venerabatur affectu, & de eorum facultatibus pauperum sublevabat inopiam. Quos * vero diabolica suggestione erant inimici, benignus Dei Famulus dulci, ac veluti angelico, pacificans mulcebat alloquio; & laborantibus adens *, oppressis in judicio succurrens, viduis consulens & orfanis, peregrinantibus hospitalitatem impendens, aliquibus eleemosynæ donum, aliis consilii, aliis, cum ad singula bona tota mentis intentione anhelaret, donum conferebat officii: afflictos consolans, ut ovem, quæ errando perire videbatur, ad Dominici gregis * pius Pastor reduceret citius, orationi semper intentus, quomodo sibi commissam Pastori æterno redderet, Deum orabat assidue.

[4] [Ingreditur religionem Montis Virginis cum socio Joanne:] Sed animarum curam grave onus esse considerans, & ad Dei servitium totum se tradere sæpe in mente revolvens, florem puritatis, quem in tenera ætate protulerat, in bonæ perfectionis sub maturitatis tempore fructum producere voluit. Statim enim cum sanctissimi Guilielmi f sanctitatem, & ejus miraculorum famam increbrescentem intelligeret sanctus Amatus, anno ætatis suæ XXVII g archipresbyteratus officium deserens, ad prædicti sanctissimi religionis institutoris, ad sancti Salvatoris monasterium h, quod milliaribus duobus distabat a patria, ut sacræ suæ religionis habitu indueretur, velocius evolavit. Die quadam una cum Joanne i concive simplici seculari associatus, ad præsentiam sanctissimi patris Guilielmi se contulit, dicens: Pater sancte, ecce reliquimus omnia, & nos ad tuam religionis normam ut suscipias, supplici voce deposcimus. Ad quos Christi confessor: Fratres, melius est non promittere, quam in promissis deficere; ac non incipere, quam ab incepto desistere. At ipsi: Si nos digneris accipere, sperantes in Domino in incepto proficere cupimus. Quos hilari vultu, ut erat, dulciter amplectens, monastico jugo submisit, ac sanctum Amatum sibi elegit in socium.

[5] [condit monasterium Fontilianum, muto loquelam donat,] Annis vero sequentibus e vita seculi hujus S. Guilielmus ad Dominum migrando, gloriose discedens, ad Lacinii montis radicem Fontilianum k proprio nomine dictam, sanctus Amatus pergens, in honorem sanctissimæ Virginis (ut ad præsens extat in esse) ecclesiam erexit, ac multorum monachorum monasterium magnum de diœcesani licentia construxit & auxit, ubi virorum multitudo confluens, ei bona prædiave non pauca ob ejus sanctitatis merita benigne donabat. Inter quos puer mutus adveniens, quem sanctus Amatus interrogans, & ut interrogationi responderet, jussit. At mutus alta voce respondens, ait: Gratias ago Deo meo, qui per servum suum Amatum monasterii hujus patrem, loquelam præstitit mihi: & ad pedes Confessoris Christi se projiciens, habitum suæ religionis humiliter petiit. Quo per manus sancti Viri vestitus, ab eodem (ut * memor sanctissimi primi patris) D. Guilielmi l nomen fuit impositum, qui, postquam ad episcopale regimen a Deo vocatus fuit sanctus Amatus, in prædicti monasterii sanctæ Mariæ Fontilianæ in abbatis successit officium.

[6] [claudo gressum,] Istius miraculi per convicinas regiones fama crescente, paucis diebus elapsis, quidam Montellæ m, qui incessum amiserat, a suis in grabatum, ad sancti Patris præsentiam supplici voce poscentibus, ut claudo redderet sanitatem, fuit asportatus in monasterium. Quod audiens Christi Confessor, nulla mora protracta in ecclesia, una cum fratribus genibus flexis, & manibus elevatis in cælum, quam mutis loquelam, & claudis incessum dedit in terra, ad gloriam suam concederet fidelibus, oravit attente. Orationeque facta, ad claudi grabatum accedens, ut propriis plantis ad majus altare *, ut Christo de sanitate gratias ageret, hilariter imperavit. Quod cernentibus Fratribus fervorem in Dei servitio crevit *, & aliis: ac omnibus factus magis amabilis, tantus fuit hominum, & mulierum concursus ad Dei Virum, quod suum imitando Magistrum, popularem auram fugere volens illinc, & ad Virginis Montem iter arripiens discedere statuit.

[7] Cum nocte sequenti angelus n Domini apparuit, dicens se illic, [Sanctus in itinere afficitur gravi vulnere, cujus in cranio adhuc apparent vestigia.] & patriæ suæ usque ad ultimum vitæ diem Domino famulari. Mane sequenti, quod primo proposuerat, exequi cupiens, per montana iter arripiens, in valle Serpici o oppidi in venatores castri prædicti incidit. Quem calumniose opprimentes ferreis jaculis taliter feriunt, quod capitis os (prout his oculis vidi, & ab aliis videri potest ad præsens) ictu perforarunt. At Dei Famulus præceptum angeli cogitans, & inobedientem se fuisse cognoscens, ad suum monasterium est statim reversus. A suis patribus sic vulneratus benigne suscipitur, & medetur. Nec sanus effectus p, quod per tale vulnus venator aufugiens in curiam incidit, & magnis tormentis affectus delictum Cassani r præsuli succincte narravit: quem præsul, cum Dei Servum feriisset, morti condemnat. At catenis in carceribus vinctus, se, de delicto maxime pœnitens, vertit ad sanctum Amatum, cui multum se commendans in noctis crepusculo Dei Virum, ut lumen refulgens, aspexit, & ut Dei Sanctum adorans, statim a ligaminibus & carceribus liberatum se videns, mane sequenti a sancto Amato se absolutum publice prædicavit: ac miraculum manifestat. Quod audiens præsul s, monasterio sub famulatu illius traditum misit: ibique Dei, & sancti Amati præceptis, dum vixit, humiliter & devote servivit.

ANNOTATA.

a Nuscum descripsimus in Commentario num. 60, ubi num. 61 & 62 de stirpe Sancti disputavimus.

b Incertam videri hanc revelationem, impugnarique a Noja, monui in Comm. num. 63. Erat nomen Amatus satis commune eo tempore, ita ut sine revelatione imponi posset infanti.

c Id parum esse verisimile, ostendimus num. 64.

d Sacerdotio initiatus esse debuit anno circiter ætatis 25 aut 26, si Rendæ chronotaxim sequamur. Vide hac de re Comm. num. 65 & 66.

e Forsan simul cum suscepto sacerdotio. Quin etiam illud officium causam præbere potuit, cur ordinaretur citius presbyter.

f S. Guilielmus Vercellensis Ordinem Montis Virginis instituit circa annum 1123, obiit anno 1142. Vita ejus data est tom. 5 Junii a pag. 112.

g De impugnata & defensa vita S. Amati monastica vide Comm. num. 68 & 69.

h Hoc monasterium, quod duplex erat, virorum nempe & mulierum, illustrat Papebrochius in appendice ad Acta S. Guilielmi § 2. Si autem eo venit S. Amatus anno ætatis vigesimo septimo, ex chronotaxi Rendæ id factum circa annum 1131, quo monasterium aiunt conditum. Idem Renda in Vita S. Guilielmi accessum S. Amati ejusque socii Joannis refert ad tempus, quo S. Guilielmus hoc Guletanum S. Salvatoris monasterium condebat, ita ut omnia invicem recte consonent. Porro monasterium istud, quod maximum fuit, nunc paucos habet monachos, exstinctis monialibus.

i Joannem hunc, S. Amati socium, fuisse scriptorem Vitæ antiquæ S. Guilielmi ac Montis Marani episcopum, ostendere conatur Sandullus in Apologia cap. 3 & 4, eumque distinguit ab alio Joanne Nuscano contra Nojam, qui temere scripsit utrumque Joannem Nuscanum hominem esse fictitium, quamvis revera tantum ostendere conatus sit, fictitium esse, quod alter fuerit episcopus Montis Marani, alter abbas Panormi. Porro S. Joannis episcopi Montis Marani Acta apud nos edita sunt tom. 3 Augusti a pag. 510, ex quibus Sanctus videtur pertinere ad seculum XI, cum dicatur episcopus creatus jussu Gregorii Papæ VII, ita ut non potuerit esse ex Ordine Montis Virginis. Verumtamen apud Ughellum in episcopis Montis Marani tom. 8, col. 338 datur alter Joannes istius ecclesiæ episcopus, quisubscripsit concilio Lateranensi III anno 1179. Apud Rendam in margine hæc notantur: Hic Joannes postmodum sanctus effectus est, de quo supra meminimus in Vita S. Guilielmi, veneratus a Siculis. Verum notulam illam marginalem repudiat Sandullus pag. 57, tamquam a mente scriptoris alienam. Candide edico, me nihil reperire nisi tenebras in utroque illo Joanne Nuscano.

k De constructione, seu instauratione potius, hujus monasterii actum in Comm. § 8.

l Miraculum modo relatum oppugnat Noja, defendit Sandullus. Occasio est asserta Guilielmi successio, in qua errare potuit Renda, etiamsi miraculum vere contigisset. Vide Comm. num. 75.

m Montella oppidum titulo comitatus insigne memoratur a Leandro Alberto in Samnitibus pag. 407, ponitur aliquot milliaribus supra Beneventum, ad dexteram partem Caloris amnis, ad montes collesque flectentis, ubi quoque notatur in tabulis geographicis inter Nuscum & Salernum. Noja disc. 5 contra hoc, uti & præcedens miraculum objicit silentium Francisci dePonte. Sed silentium istud parum probat, cum miracula Sancti viventis generatim narraverit.

n Hanc apparitionem angeli, cujus mandato morem non gessisset Sanctus, verisimilem non esse observavi in Comm. num. 76.

o In tabula Principatus Ulterioris apud Blavium Serpico vicus notatur inter Montellam mox memoratam & Avellinum seu Abellinum non procul ab amne Sabbato.

p Quod ante conquestus sum, phrasim hujus Vitæ non cohærere, ubique fere experior. Hæc igitur verba, quæ sensum non faciunt, sic intellige: Necdum sanus effectus erat, dum accidit, ut venator incideret in curiam, id est, in manus prætoris Cassanensis, qui designatur voce præsul.

r Cassanum oppidum est prope Calorem amnem paulo infra Montellam. Proprium non habet antistitem, ita ut vox præsul de episcopo nequeat intelligi, sed subest Nuscano episcopo.

s Si carcere erat liberatus, quomodo adhuc manserat in potestate judicis? Dici quidem potest, miraculo confisum atque ope Sancti, fugere noluisse. At hujusmodi adjuncta non facile creduntur, nisi majori nitantur auctoritate. Porro percussionem ipsam Sancti non negamus, ut videri potest in Comm. num. 77, 78 & 79, ubi refutavimus male fundatas Nojæ objectiones: at suspicamur Rendam, ex levibus forsan conjecturis, factum præcipuum exornasse adjunctis minime veris.

* al. electus

* i. e. Qui

* i. e. assistens

* adde ovile

* adde, erat

* adde, incederet

* i. e. crescere fecit

CAPUT II.
Occasio, qua sanctus electus episcopus, ipsaque electio: gesta in episcopatu ac pia mors.

[Sanctus inno escit Guilielmo Siciliæ regi, cujus ope] Anno autem domini MCLVI, ætatis vero suæ LII, Christi Confessor a vulnere sanus *, Emanuële Græciæ imperatore a, sanctæ Sedis Adriano IV, ac Guilielmo, Filio Rogerii regis sanctissimi Patris b veneratoris magnifici, secundo Siciliæ rege, regnantibus; dum ab imperatore prædicto prætenderetur regimen Apuliæ, & rex Guilielmus patris patrimonium defenderet, Beneventum volens accipere, non modico exercitu de Salerni c partibus per Nusciæ civitatis regiones transiens, nonnullos, ut cum eo præliarentur, secum vinctos adduxit. Qui ad sancti viri Amati vertentes clementiam, ipsiusque meritis remittendo *, unus ex eis regi Beneventi d victoriam prædicit. Cui rex: Quam de hoc certitudinem habes? At ille: Ecce ego cum sociis in Famulo Dei, discipulo tui genitoris sanctissimi Guilielmi dilecti, confisus Amato, te victorem prædicimus esse. Quibus rex; Mihi, quæ scitis de his Sanctis, præterita cuncta narrate. Et illustri e de primi patris cum suo genitore famulatu continuo non pauca recensentes, rex eis sic alloquens ait: Si Deo placuerit, de victoria Montis Virginis ecclesiam participem faciam. At post modicos menses, de Benevento triumphans f, majorem Sanctorum corporum reliquiarumque numerum, qui adhuc in Virginis Monte reperitur g, quam devote remisit.

[9] Rex vero Salernum revertens tempore, quo Nuscanus episcopus ab hac vita migravit, [episcopus eligitur:] a Nusciis civibus deprecatur, ut ejus favore ab Adriano sanctæ Sedis IV Pontifice maximo in episcopatus officium sanctus Amatus esset electus. Pontifex precibus regis assentiens, Sanctum prædictum in suæ civitatis episcopale regimen creavit h. Rex autem Messinæ i Siciliæ regni de victoriæ triumpho non immemor factus, ibi ad sanctissimæ Virginis laudem monasterium magnum (hodie S. Leonardus vocatum) construi fecit. Sanctus vero Amatus * ita mira, circa qualibet depressos molestia compatiendi erat sedulitas: quod communis omnium ei tanto ardentius inhærebat dilectio, quanto attentius in suum cernebat vigilare subsidium. Et in monasterio existendo prædicto, a suis nunciatur k concivibus: Tu es, quem super Christi gregem indefessus * nocturnas oportet custodire vigilias: & annis jam multis quod recusasti rogatus accipere animarum regimen, nunc sanctæ Sedis Pontificis jussu ut suscipias, non potes aufugere; ac omnes consona voce proclamant: Pater sanctæ, tuæ nativitatis locum præsentia, qua tui omnes reddis amabiles *, ipsa ad Dei gloriam ac animarum salutem magnifica semper, nostrumque tuo consensu magnifica votum. Quibus Sanctus: Deo ac sanctæ Sedis apostolicæ Pontifici maximo semper fui obedire paratus. Ad hoc onus me indignum existimans, pluries recusavi: nunc Deo, Christique Vicario obtemperare malo.

[10] [consecratus Salerni, abbatem sibi substituit: honorifice suscipitur Nusci: duo miracula:] Ut vero consecraretur ad Salerni archiepiscopum associatus a concivibus proficiscens, mirifice suæ patriæ ingenti cum gaudio ab eo fuit consecratus Nusciæ episcopus: & tali dignitate ornatus, ad monasterium, quod propriis construxerat manibus, properans prius, & a monachis susceptus hilariter, dulci sermone ad observantiam cœnobiticæ normæ strictissime admonuit, ipsisque successorem multæ sanctitatis D. Guilielmum l nomine abbatem elegit. Post episcopalis ecclesiæ Nusciæ civitatis patriæ suæ fuit possessionem adeptus. Quem ocius omnes in Dei laudem cum manibus vocem dicentes extulerunt ad æthera: Benedictus, qui cuncta creavit & regit, qui pro nostro regimine sanctum dedit Amatum. Dum autem episcopali cathedra Christi confessor ornaretur, magnifice populorum ad eum undique concursus adveniens *; primicerius m, qui erat in quodam finitimo castro detemptus, auxilium Dei, & opem ipsius sancti Episcopi nocte invocans, ut adesset cum ceteris, statim carceris pars, acsi artificiose esset factum, rupit in alteram partem. A carceribus liberatus, mane coram omnibus hoc sibi evenisse publice manifestavit. Et cum multitudine quædam puella lunatica n assistens, a morbo meritis sancti Præsulis liberatam agnoscens, ad Sancti pedes ejecta Deo gratias egit.

[11] [constructio ecclesiæ cathedralis: virtutes ac pia Sancti opera:] Sanctus præsul Amatus in habitaculo suo tranquille commorans, sculptores artifices ad novam sub titulo prothomatyris Stephani construendam conduxit ecclesiam o: & constructam in honorem sancti Stephani basilicam consecravit, sedem sibi ibi stabiliens. Vigilanter in psalmis, hymnis, lectionibus & orationibus assiduis vacans, ut corpore cum habitaret in terris, in Dominico obsequio cum presbyteris & clericis suis spiritu conversaretur in cælo; etsi alebatur in mundo, ad mundanas non titubans illecebras, nec ad sæculi vanitates ac falsas respexit insanias; sed vivens vita vivebat in Christo, intus cum Deo, foris cum populo agebat justissime. Diebus vero festivis populum in Dei amore & proximi charitate, in divinis eloquiis ac operationibus sanctis exorabat assidue, cujus precibus sanctis Nuscanus populus ab inimicorum turbine liberabatur continue. Tantam Dei Famulus perfectionem adeptus est, quod in nulla occupatus * inertia. Hostis antiquus per cujusdam dæmoniaci os, cum a prædicto Sancto ejiceretur, vociferans ait: Dolet quam maxime, neminem ad sancti Amati custodiam pertinentem de grege sustulisse Dominico: & eo dolentior *, cum promptuosior insidias tenderem, odia inflammarem, litigia incitarem, furtum, adulterium, iram, & cetera varia vitia astute suggererem, ab hujus Sancti viri jejunii clypeo, patientiæ lorica, fortitudinis lancea, justitiæ gladio p; sed magis ab humilitate profunda a suis ovibus expellor assidue.

[12] [infirmi varii sanati:] Talibus enim armis divinæ militiæ Christi Miles insignis, diabolicam impugnabat tyrannidem, & diaboli tentamenta consumendo, gregem Christi, nil de sua præsumens fiducia, sed in Dei sperans auxilio, conservabat immunem, seduloque a sancto non desistens proposito, aspectum hominum dum fugeret, in ecclesiæ angulis, aliisque Deum pro grege sibi commisso exorabat latibulis. Nec quoquomodo superari poterat, cum quo virtus æterna manebat; nec impugnari valebat, quem acies concomitabatur angelica. Peractis non mensibus multis, de longinquo & proximo multas sustinentes infirmitates, surdi *, muti, claudi, paralitici, febricitantes, ad Sancti præsentiam venientes oratione ad Deum primo facta, curabat in Christi nomine: at illi incolumes revertentes Deum Jesum Christum, qui sui Servi dilecti precibus redderet sanitatem, vocibus glorificabant in Sanctis suis.

[13] Sanctus Antistes popularem audiens famam, ut eam aufugeret, [sacellum S. Leonis constructum, & monasterium S. Mariæ Novæ: clericus sanatus:] ad declivium montis, ubi civitas erat, ad honorem sancti Leonis q construxit ecclesiolam, ad quam persæpe, ut ad heremiticum oratorium confugiens, hominum laudem evitabat. Ac illic existens antiquus serpens invidens, ne per hoc Sanctus proficeret magis, imaginationes varias, occultas insidias parans r, extremo flagellis oppressit. Sed Sanctus, velut fortis athleta, in Christi nomine superabat. Sæpe monasterium s duobus milliaribus fere distans a se constructum visitans, veluti filios suos monachos admonebat. His operibus vigilans Dei Servus, & concursum virorum ad sui habitus susceptionem dum videret, ad gloriam Virginis, sub titulo sanctæ Mariæ Novæ, (hodie sancta Maria Longa, a longitudine monasterii, ut vestigia ostendunt, dicta) monasterium aliud ædificat t. Ac quibusdam annis elapsis, clericus quidam, cujus hospitium ab episcopali ecclesia non longe distaret, peccatis exigentibus suis, corporis ita premeretur * angustia, acsi lapis corpus ejus evasit immobile. Diu in miseria tali persistens, acsi anima exhalaret e pectore, quod parentes mortuum magis, quam vivum tenerent, ad sancti Præsulis a suis adductus præsentiam, tali fuit voce locutus: Pater sancte, si gratia Dei multos a variis sanasti languovibus, & me clericum tuum sanare digneris. Cui Præsul: Deus sanat, ego sanatum amplector; orationeque facta, clerico jubet, ut de grabato ad ecclesiæ famulatum accedat. At ille obediens, sanus efficitur, & sanus ecclesiæ servivit.

[14] Post sanctus Dei Amatus ad venerationem sancti Laurentii, [ædificata S. Laurentii ecclesia: duo miracula: mors Sancti.] aliam construxit ecclesiam u: & in consecrationis solemniis mulier a paralysi fuit liberata. Item alia civitatis Acernii x, a dæmone fatigata, quod loqui non poterat, ad Sancti pedes ejecta; diabolus alta voce prorupit: Amate a nobis odite, cur nos expellis ab homine; & ad tartara mittis? Et Sanctus: Non ego, sed ille, qui te de cælo ejecit, expellit ab homine. Sed cum senex efficeretur, sua in cathedrali ecclesia Deo serviret, continue vigiliis & orationibus intentus, suæ ætatis ad ultimum diem venit: ad ecclesiam jussit adduci, pontificali diademate ornatus, Sacrum volens celebrare; ea facta, orando Deo spiritum y comendavit suæ ætatis anno LXXXIX, Incarnationis MCXCIII, Cælestino III Pontif. Max. existente.

ANNOTATA.

a Imperium Manuëlis, seu Emmanuëlis Comneni imperatoris Græci, orditur Pagius ab anno 1143, producitque usque ad annum 1180, quo defunctus est. Adrianus IV Pontificatum gessit ab anno 1154 usque ad 1159. Guilielmus 1 Siciliæ rex, cognomento Malus, patri suo Rogerio in regnum successit anno 1154, illudque cum vita deposuit anno 1166, ut habet laudatus Pagius.

b S. Guilielmi nimirum, quem patrem nominat Renda ob Ordinem fundatum.

c Salernum est nota civitas regni Neapolitani ad mare Mediterraneum, & caput Principatus citerioris.

d Beneventum item satis notum est in Principatus ulteriori: at sub ditione summi Pontificis. Eo confugerant principes, qui regi bellum istud moverant cum Adriano IV.

e Locus haud dubie mendosus est. Suspicor legendum: Et illi de primi patris (S. Guilielmi) cum suo genitore (Rogerio) famulatu continuo non pauca recensentes, pro illis recensentibus: nam hic solœcismus Rendæ familiaris est. Potest etiam per primum patrem intelligi Amatus, & per genitorem Guilielmus.

f Triumphasse revera Guilielmum etiam de Benevento, quod, licet interceptum non sit, pacis conditiones assumere debuit a victore impositas, diximus in Commentario num. 84. At num. 85 observavimus non æque certam esse translationem reliquiarum hic assertam eodem contigisse tempore, cum varia sit variorum de tempore istius translationis opinio.

g Caracciolus ante laudatus pag. 252 translationem corporis S. Januarii ex Monte Virginis Neapolim contigisse ait anno 1494. Non igitur omnia corpora usque ad Rendæ tempora manserant in Monte Virginis, nisi forsan corpus S. Januarii non numeraverit inter translata per Guilielmum.

h De electione Sancti ad episcopatum egi num. 87 & 88: de eadem non pauca dicta sunt toto § 6. Ostendi quidem locis illis nihil in illa occurrere, cur certi mendacii arguamus Rendum, nolim tamen sic inhærere omnibus, quæ narrat scriptor ille de hac electione, ut inficier de adjunctis quibusdam dubitari posse.

i Messana, vulgo Messina, urbs est notissima Siciliæ. De condito ibidem per Guilielmum monasterio consentit Paulus Regius in Vita S. Amati. At istud apud alios scriptores non reperi.

k Voluit auctor hæc dicere. Cum esset in monasterio Fontiliano, venerunt ad ipsum Nuscani, similia dicentes: Tu es &c.

l Num. 5 narraverat puerum mutum a Sancto sanatum, eique Guilielmi nomen una cumhabitu monastico datum. Addit ibidem Sancti in abbatis officio fuisse successorem, ita ut eumdem hic videatur designare Guilielmum. Id tamen negat Sandullus pag. 332, vultque hunc Guilielmum ab altero distinctum. Verum de neutro nihil quidquam dicit ex antiquis documentis.

m Franciscus de Ponte refert id miraculum post mortem Sancti. Vide Comm. num. 98.

n Lunatici iidem passim sunt, qui alias epileptici dicuntur, seu morbo caduco affecti. Hoc miraculum non habet de Ponte, ut observat Noja pag. 195.

o De constructione ecclesiæ cathedralis egimus num. 89.

p In Comm. num. 89 similia recitavi verba ex Francisco de Ponte, sed non sic ibi prolata, acsi dicta essent a dæmone. Observat eam verborum similitudinem, differentiamque narrationis Noja pag. 205, suspicaturque non immerito, Rendam dæmoni attribuisse verba, quæ ad commendandum Sancti vigilantiam meditatus erat Franciscus de Ponte. Hinc ipsa dæmonis expulsio suspecta haberi potest.

q De sacello hoc S. Leonis, uti & de monasterio S. Mariæ Novæ, atque ecclesia S. Laurentii mox memorandis, pauca diximus in Comment. num. 91.

r Hæc etiam, teste Noja pag. 217, habet Franciscus de Ponte, qui tamen, inquit, non dicit Sanctum molestia & verberibus a dæmone affectum.

s Fontilianum designat, de quo antea actum.

t Ad marginem notatur, Anno MCLXIV Alexandro III Pontifice maximo regente.

u Rursus in margine, Anno Domini MCLXXI.

x Acernum, vulgo Acierno, mediterranea est civitas Campaniæ Felicis, in provincia Citerioris Principatus, inquit Ughellus tom. 7, col. 446, ubi modicam hanc civitatem describit latius, texitque catalogum episcoporum, qui illi præfuerunt sub archiepiscopo Salernitano. Pro hoc miraculo consule Comm. num. 105, ubi idem forte narratur modo diverso.

y In secunda editione hujus Vitæ, additur dies emortualis hoc modo: Die ultima Augusti. Porro non dicit clare hic auctor, Sanctum obiisse in ipsa ecclesia; sed tantum affirmat, infirmum ad ecclesiam portatum, ut sacrosanctum Missæ offerretsacrificium; nec addit, utrum deinde relatus sit domum. Noja tamen pag. 226 sic locum exponit, acsi in ipsa ecclesia diceretur mortuus, quod incertum puto. Idem carpit Rendam, acsi diceret obiisse sine morbo præcedente, quod rursum aperte non dicit; sed morbum prætermittit, sicut illum etiam prætermisit Franciscus de Ponte. Tertio reprehendit, quod dicatur ductus ad ecclesiam pontificali diademate ornatus, cum non soleant episcopi in quotidianis Sacrificiis uti indumentis pontificalibus. At potuit ad ecclesiam portari ornatus diademate episcopali, ac deinde sine illo Missam peragere. Hæc dici possunt, si quis nolit admittere, varia de Sancto asserta per Rendam, quæ sunt præter consuetudinem morientium. Fatendum tamen est, sic loqui Rendam, acsi dicere voluisset, Sanctum Missam celebrasse pontificali ornatu, (quo casu vehementer ægrotare non poterat) statimque post Missam obiisse in ipsa adhuc ecclesia orantem. At, uti mens auctoris utcumque incerta, ita multo incertiora sunt ea, quæ sensu obvio videtur affirmare.

* adde, cum esset

* forte, innitendo

* l. S. Amati

* indefessum

* amantes

* concursu adveniente

* adde, esset

* adde sum

* surdos &c.

* premebatur

CAPUT III.
Miracula varia, geminaque corporis translatio.

[In Sancti exsequiis facta duo miracula:] Dum sanctus Pontifex ab hoc seculo ad regna migrasset cælestia, in ejus funere populorum factus est concursus, & suæ religionis maxime patrum. Accidit, præsentibus omnibus, ut lampadum, quæ erant ante cadavet, una oleo plena & accensa nimis ex alto in pavimento ecclesiæ cadens, præsentia sancti corporis nec frangeretur, nec lumine extincto, oleum esset effusum a. Quod cum cernerent, omnes Deum in Sanctis suis glorificarunt. Sed inter funeralia, quidam a dæmone oppressus b adeo, quod oculis tortis, niger colore effectus, spumam evomeret, adductus ligatus a suis ad ecclesiæ fores, inquit: Ille me ejici jubet mortuus, qui vivus a se, & ovibus suis sæpe ejecit. Et dum hæc pluraque miracula faceret, corpus mirifice in cathedrali ecclesia conditum servabatur.

[16] Civitatis vero Nusciæ facies ex improviso occupatur ab hostibus, ut de civibus multi ducerentur captivi. [captivus per Sanctum liberatus, uti & alter:] Quorum unus sancti Præsulis familiaris, cum ad inimicorum castra pervenit, pedibus & manibus post terga ligatus, in tormentis eculeo suspensus, ad majorem corporis afflictionem in humeris immenso lapide cruciatur. Et dum tantam pateretur afflictionem, in sancti Antistitis meritis constantiam præbuit, & illi commendans, factum est, ut inimici, qui eum affligerent, gravi corporis morbo percuterentur c, & suspensus nullo dolore torqueretur, quibus detemptus, sui familiaris sancti Amati precibus evenire ait; quem statim deponentes * vinctum. A ministris detinebatur, in noctis crepusculo, Dei Sancto commendans, cum multa odoris fragrantia visio candida, ut serenum lumen efflulgens, venit: & a loco liberum, per medium hostium, vinculis absolutum sanumque adduxit. Mane valde diluculo hostes omnes hoc audientes, ipsum miserunt d ad propriam patriam. Cujus vincti liberatio ad aures cujusdam captivi perveniens, qui pro criminibus suis in carceribus erat, de delictis pœnitens sancto Præsuli se commendavit. Nocte sopori datus, cum compedibus solutis ad Sancti sepulchrum e se jacere invenit; & liberatus, ad gloriam sancti Amati, compedites * in muro defixit, ut videtur ad præsens. Hæc multaque miracula, dum magna veneratione in domuncula quadam corpus condebatur, sunt patrata.

[17] [elevatum corpus ac sacellum Sancto ædificatum.] At successor ejus D. Rogerius f, qui tempore mortis suæ abbas ejusdem religionis in monasterio sancti Salvatoris de Guleto reperiebatur, prædictæ civitatis a sancta Sede apostolica episcopus factus, in eodem loco, ubi sacrum recolendæ memoriæ corpus jacebat, basilicam construxit: & dum paries per locum, ubi tumulum * erat, erigeretur, ac corpore inde remoto, odoris tantam fragrantiam sentiit, ut cuncta exuperaret aromata; ibique claudus meritis sancti præsulis Amati Dei virtute evasit incolumis g. Quod successor ejus D. Rogerius videns, magnificam ecclesiam (ut nunc inspicitur) ædificavit, & ædificatam in honorem sancti Amati consecravit, (& hodie sanctus Amatus est titulus episcopatus) & pro capituli cleri sigillo, Sancti præfati figuram, cum duabus ovibus juxta pedes hinc inde, ut ovium veri Pastoris, posuit. Corpus vero cum brachio prothomartyris Stephani in propria ara sub pavimento stabilivit, anno Domini MCCXXIII, Honorio III sanctæ Sedis Pontifice maximo vivente.

[18] [Translatio corporis, separatis capite & brachiis:] Multis h post annis elapsis, D. Lucas, Nusciæ civitatis successor episcopus, prædicti Sancti corpus in vasis argenteis mirifice collocare volens, a loco, ubi erat, ad propriam ædem, sive sacellum, transmutari præcepit. Et ipse, præsentibus populo & clero, de arca, in qua recondebatur, miraculose effulgentibus radiis, cuncti nitentes i odoris fragrantiam sentierunt. Et vertebre cum dentibus ibi remansa *, arcam reserare numquam potuit. Stupens dum cerneret intus, & prædictam partem capitis, statim reseravit, ut prius. Hilarescentibus omnibus, processionaliter caput & brachia, distincta a corpore, cum præsul ad sacellum adduceret, (ubi hodie in vasis argenteis summo venerantur honore) corpus ab ædicula amovere non potuit. Ac illud in arca prædicta mirifice collocavit, (ut ad præsens servatur.)

[19] Tribus post diebus finitis, quidam Dominicus nomine, terræ Torellæ k, dum paralyticus in lecto jaceret, [paralyticus sanatus & cæcus:] & per dies fere viginti lingua ac voluntario motu carebat; ac sancti Amati merita volvens, quem suppliciter exposcebat; nocte ei candida veste indutus Sanctus apparuit, & ab ægritudine ad sanitatem pristinam reducit: qui sanus mane de lecto consurgens, publice miraculum prædicavit. Octavo autem a translatione die quidam de oppido Morræ l, lumine visus carens, a suis ad Sancti tumulum ducitur, & continue orabat, & sic orans visum, quem amiserat, recuperavit.

[20] Anno sequenti, dum translationem * reliquiarum celebraretur solemnis dies pontificaliter, e superiori loco cathedralis ecclesiæ ingens lignea porta erat, [puer sub ruina portæ illæsus.] & prope eam dum sedula mulier existeret, juxta se filium parvulum tenens, accidit, ut dum a turbine venti super puerum caderet ostium, mater afflicta vociferans: Oh Amate sancte, auxiliare, homines non sine labore portam auferentes puerum invenerunt illæsum m. Hæc multaque alia Sanctus miracula fecit in Christi nomine. Et benedictus Deus, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, qui fidelibus suis gratiam affluit per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat in seculorum secula. Amen. Celebratur Translatio sancti Amati quinto Calendas Junii.

ANNOTATA.

a Idem narrat Franciscus de Ponte in Commentario num. 101, cum hac tamen temporis differentia, quod dicat miraculum contigisse in annua solemnitate beatissimi Amati; hic vero accidisse dicatur in exsequiis.

b Hoc miraculum alibi clare non reperio. Attamen de dæmonibus ope Sancti expulsis mentionemfacit Officium, adductum in Commentario num. 8.

c Vide in Comm. num. 103 hoc factum relatum a Francisco de Ponte, qui nihil habet de percussione illorum.

d Nec hoc additur apud de Ponte, nec verisimile est; non enim poterat dimitti, qui jam evaserat.

e Idem miraculum narrat de Ponte in Comm. num. 104; sed liberatum recta domum deducit, non primo ad sepulcrum S. Amati.

f Hæc omnia, quæ sequuntur de Rogerio, discussimus in Comm. num. 94 & 95.

g De suavi odoris fragrantia, claudique sanatione consentit Franciscus de Ponte in Comm. num. 97.

h Ante hanc quasi appendicem alteram ponitur hic titulus: Miracula facta in translatione capitis & brachiorum. De Luca episcopo, factaque per eum translatione consule Commentarium num. 96.

i Mendosus est locus, seu imperitia scriptoris seu editoris: at sensus hic est. Cum episcopus coramomnibus arcam aperuisset, emicantes inde radios viderunt præsentes, suavemque perceperunt odorem. Arcam claudere deinde voluit, sed non potuit, priusquam vertebram & dentes inadvertenter in ea relictos etiam ex arca elevasset, quam deinde facile conclusit. Vide hæc omnia in Comm. num. 106, ubi Franciscus de Ponie pro dentibus in arca relictis dentem tantum habet.

k Torrella oppidulum in tabulis geographicis notatur prope Nuscum.

l Mora aliquot leucis Italicis Nusco dissita prope Fanum Angeli Longobardorum notatur in tabulis, ut vicus.

m Refertur idem miraculum in Comm. num. 110.

* deposuerunt

* compedes

* tumulus

* relicta

* translationis

DE S. RAYMUNDO NONNATO CONF. S. R. ECCL. CARDINALE, EX ORDINE B. MARIÆ VIRGINIS DE MERCEDE REDEMPTIONIS CAPTIVORUM,
CARDONÆ IN CATALONIA,

Anno circiter MCCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Raymundus Nonnatus S. R. E. Cardinalis, Cardonæ in Catalonia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Incertum, quando prodierit in lucem; nobilitas; educatio; vocatio ad Ordinem monitu Deiparæ; labores apostolici; iter Italicum ac reditus.

Cardona, inquit Baudrandus, castrum Hispaniæ in Catalonia, ad amnem cognominem Cardoner vulgo, [Tempus,] ubi salisfodinæ celebres, & ducatus titulo insignitur antiquæ familiæ Folcorum, de Folchs dictæ, tribus leucis distans a Celsona in meridiem Minorissam versus, & Montem Serratum septem. Locus hic est, in quo Sanctus noster post exantlatos plurimos labores apostolicos ad cælum migravit. Annus ac dies, quibus vidit primam lucem, varii a variis statuuntur: nam auctori Vitæ Latinæ, quam dabimus, placet mensis Decembris anni 1200. Apud Alfonsum Remon * dicti Ordinis alumnus fuit, ac Historiam ejusdem generalem Matriti editam anno 1618 Hispanice vulgavit, tomo 1, lib. 3 a folio 91 verso nullum annum reperio. Philippus Colombo ex laudato Ordine Vitam S. Raymundi Nonnati sermone Hispanico imprimi curavit Matriti anno 1676, in qua lib. 1, cap. 2, pag. 6 meminit anni 1200, 1204, vel 1198; sed fatetur nihil de hac re constare certi. Bailletus in Vita Sancti habet annum 1204. Ego vero, quem ex his annis tamquam veriorem eligam, non habeo compertum.

[2] Columbus citatus observat in suo Prologo ad lectorem, [quo prodiit in lucem:] quod Bernardus de Vargas, quem allegat lib. 1, cap. 32 Historiæ Latinæ, posuerit Sanctum nostrum anno 1279 prodiisse in lucem ac eum carpit tamquam a communi sententia deflectentem, quæ asserit, S. Raymundum vixisse sub. S. Petro Nolasco, primo Ordinis Generali. De die natali nihil habeo satis certi: nam pro mense Decembri modo notato ponitur apud Colombum cap. 4 Vitæ, lib. 1, pag. 24 dies Veneris, in quem incidisse indicatur festum Purificationis Deiparæ, ex illustrissimo Fr. Melchiore Rodriguez de Torres lib. 3, cap. 25, § 2.

[3] Generis nobilitatem describit biographus, quem in lucem damus, [nobilitas generis: mira quædam in prima Sancti ætate.] num. 1. Remondus antea designatus aliquid se lucis invenisse in chartis archivorum affirmat, quod Sanctus fuerit ortus ex illustri genere Folchensium & Cardonensium; multique e nostris, ait, scriptoribus, quibus addit auctores antiquos & modernos, hoc scripserunt: fatetur tamen, alios ex iis esse, qui aliter senserint, magisque humilem ipsi originem tribuerint. Colombus lib. 1, cap. 1 indicat fuisse editum regio sanguine jam dicti generis, multisque agit de nobilitate ipsius. Verum, quo pacto tantus generis splendor cohæreat cum humili officio pastoris ovium, quo Sanctus perfunctus fuisse jussu patris sui traditur, non equidem satis intelligo. Huic difficultati conatur respondere Colombus pag. 3; sed, quandoquidem inter scriptores de hac nobilitate non convenit, sicut indicabat Remondus, optandum fuisset, ut Colombus proferre potuisset unum vel alterum locum ex scriptore synchrono, & aptæ auctoritatis ad hanc rem comprobandam: etenim tametsi tantus generis splendor & munus pastoritium non ita pugnent, ut simul conjungi in nostro sancto Juvene non potuerint, manet tamen quæstio, an revera conjuncta sint. Pro illustri autem nobilitate ipsius nominat idem Colombus pag. 3 antiquissima instrumenta; pag. 4 chartas antiquas archivi Cardonensis, & librum magnæ, ut vult, antiquitatis &c. Nos itaque Sanctum relinquimus in possessione dubia nobilitatis, quæ a scriptoribus ei tribuitur. Paucis hic addimus, quæ in prima ætate evenisse ei circumferuntur. Colombus lib. 1, cap. 4 narrat Infantem nutricis ubera non suxisse diebus Veneris ac Sabbati; sed admisisse tamen ad finem eorumdem dierum. Item palmis manuum ejus impressa fuisse dulcia Jesu & Mariæ nomina, singula singulis. Sed mirabilia, quæ memorantur loco citato, concludit Colombus fide Melchioris Rodriguez de Torres episcopi Rossensis in Hibernia, quem Nicolaus Antonius in Bibliotheca scriptorum Hispaniæ vocat titularem Rossensis ecclesiæ in Hibernia episcopum. Non potest autem commendari ab antiquitate, cum addat, illum vita functum anno 1644.

[4] [tirocinium vitæ Religiosæ] De Sancti juventute, summa cum integritate morum transacta, singularique ejus erga virginem Matrem religione, ac cælestibus hujus erga illum favoribus scribunt auctores, qui etiam memorant, eum Deiparæ monitu ad Ordinem de Mercede redemptionis captivorum adjecisse animum. Remondus a fol. 97 verso indicat, non convenire inter scriptores de modo, quo Sanctus propositum suum exsecutioni mandarit; nonnullis dicentibus, quod, suadente dynasta Cardonensi, a patre missus Barcinonem ad studia fuerit, priusquam Religionem ingrederetur: aliis contra sentientibus, eum artibus liberalibus ac theologiæ operam navasse post assumptum ejusdem Ordinis habitum. Pro prima opinione allegat Remondus codicem Ms., quem vocat antiquissimum, Vitam Sancti complexum. Collatis autem annis ætatis S. Raymundi cum rebus ab eo gestis idem historicus censet eum Barcinone studia præmisisse ingressui Religionis. Hujus vero habitum quando acceperit, & a quo, an videlicet a S. Petro Nolasco, an a Priore conventus Barcinonensis, compertum non habet. Colombus lib. 1, cap. 18 indicat vestitum fuisse Sanctum anno 1221. Remondus fol. 102 verso affirmat professionem emisisse in manibus Prioris Barcinonensis: Colombus autem lib. 2, cap. 2, pag. 121 vult id factum in manibus S. Petri Nolasci anno 1222. At de hoc, vel alio anno vide Annotata ad cap. primum Vitæ Latinæ littera m.

[5] Varias Sancti virtutes describit Remondus a fol. 101. [virtutes in illa exercitæ; professio:] Deinde memorat fol. 103, S. Raymundum admodum in amoribus fuisse Serapioni: dumque inter colloquia sæpe hic ageret de desiderio moriendi pro Christo in terra infidelium ac prædicandi ejus legem ac Euangelium, & declarasset, quanti opus hoc esset meriti, Sanctum nostrum rogasse, ut eumdem sermonem sæpius sibi ille repeteret, atque ad illud tempus avidissime anhelasse, quo sibi liceret comitari Serapionem ad redimendos captivos. Narrat etiam dictus historicus fol. 102 verso, Serapioni in orationibus continuis corporisque afflictationibus perseveranti revelatum fuisse, quod Raymundus, etiamsi non iret tunc in terram infidelium, profusurus tamen esset sanguinem suum pro Christi nomine, additque, eumdem Serapionem sæpius institisse apud Ordinem, ut permitteretur secum ire ad redimendos captivos, sibique persuasiße, magnum e Sancti præsentia fructum in animis quibuscumque secuturum: verum quia ætate juvenis videbatur, illud officium ei non fuisse datum tunc temporis, & occupasse se in administrando pœnitentiæ Sacramento, dicendo ad concionem, aliisque piis operibus, idque tanto cum fervore, ut aliud per totam Cataloniam non haberet nomen, quam Fratris sancti. De B. Serapione scribit lib. 4, cap. 5 & sequentibus. Colitur tamquam martyr, sicut patet ex decreto sacræ Rituum congregationis die XX Martii anni 1728 dato, cui sanctissimus Dominus benigne annuit die XIV Aprilis ejusdem anni. Colitur autem die XIV Novembris, ut Roma ad me scriptum est.

[6] De apostolicis Sancti expeditionibus in Africa ad redimendos captivos dicet Vita Latina, [labores apostolici] quam hoc nomine posthac citabo, & est illa, quæ apud Ciaconium edita legitur. Antonius Bernal del Corral in Catalogo magistrorum Generalium sui Ordinis, qui habetur ante ejusdem Bullarium anno 1696 excusum, § 1, pag. 2 hæc scribit: Pluries exercuit redemptionis munus: nam præter expeditiones duas, in quibus est socius adscitus sancto parenti Nolasco, tres alias ut primus redemptor explevit: primam Valentiæ anno MCCXXVI redemptis CXL captivis; secundam Algariæ * anno MCCXXIX, in qua CL captivos libertati restituit; tertiam Tuneti anno MCCXXXI, ubi, remissis in Hispaniam CCXXVIII captivis, manens, animarum zelo fervens, ob Christi nominis promulgationem, & quamplurium infidelium conversionem carceri mancipatus, variis pœnis afflictus, & labiis sera ferrea perforatis & clausis, crudele martyrium diu sustinuit.

[7] [ac cruciatus in liberandis captivis:] Novum illud martyrii genus Remondus narrat inter ea, quæ scribit a fol. 105, accidisse Algerii, quo indicarat fol. 104 verso missum fuisse Sanctum anno 1233. Locus itaque & annus non conveniunt cum dicto Catalogo. Colombus lib. 2 cap. 12, ubi acciderit ista redemptio, non concordant nostri, inquit, auctores, aliis Tuneto, Algerio aliis illam attribuentibus. Uter autem locus sit præferendus, determinandum aliis relinquo. Vita Latina locum neutrum determinat, indicans hoc in Africa contigisse. Algerium porro vel Algeria, Hispanis Alger, urbs est Africæ piratica infamis, regni cognominis caput in Barbaria ad mare Mediterraneum. Tunetum, Gallice Tunis, ejusdem regionis urbs, satis nota est. Quam strenue autem se gesserit Sanctus noster in promovenda captivorum salute, quamque heroïce perstiterit in opprobriis, injuriis ac cruciatibus cum eam ob causam, tum ob aliorum conversionem ad fidem Christi sibi illatis, commemorat Remondus cap. 8, quæ huc singillatim transcribere supersedeo. Hæc dicta sunto de expeditione sacra Algeriensi vel Tunetana: cui Colombus lib. 2 cap. 8 & sequentibus præmittit multas ac varias de Sancto historias, de quibus ipse viderit.

[8] [iter Romanum, variaque in eo] Capite enim jam designato refert, Romam fuisse missum a S. Petro Nolasco tamquam Ordinis procuratorem, a Gregorio PP. IX in magna æstimatione habitum, sacrisque suis prædicationibus Ecclesiæ magnopere fructuosum. Cap. 9 affirmat dixisse ad concionem in curia Pontificia; a summo Pontifice destinatum fuisse tamquam concionatorem apostolicum in Franciam ad promovendam expeditionem pro Terra sancta; e dicta curia discessisse anno 1235; profectumque Parisios invisisse S. Ludovicum regem: dum vero tam illum quam alios invenisset adeo distentos expeditione sacra, ut non videretur Sancto necessarium manere in Francia, accepta ejus benedictione, rediisse in Cataloniam. Hæc pauca e pluribus, quæ in compendium coëgi ex Colombo. Cap. 10 narrat S. Raymundum missum fuisse Romam a S. Petro Nolasco, ut Ordo ab ipso institutus militare posset sub regula S. Augustini; & vult Bullam apostolicam de hac re Raymundum obtinuisse a Gregorio PP. IX, quæ habetur in Ordinis Bullario citato pag. 2, eademque occasione longam admodum texit disputationem eodem cap. 9 & 10, quod Breve illud sit diversum a Bulla, qua idem Ordo confirmatus est a sede Apostolica.

[9] [ac in reditu] Unde omnia ista hausit Colombus, & qua fide nituntur? Enimvero iter illud Italicum, cui res aliæ tamquam fundamento superstructæ sunt, debili ratione ab ipso asseritur. Etenim cap. 8, pag. 149 Doctor, ait, Barbosa, quem ab alio citari dicit, iter hoc affirmat, & ex libro antiquo illud affirmarunt duo testes, unus sacerdos, qui hoc legit; alter vero a quinquaginta annis & amplius audivit hoc legentem abbatem Celsonensem, cui serviebat, & ambo concordant &c. Verum non invenio hic antiquitatem sufficientem, quam desidero. Nec vero magis acquiesco iis, quæ referebat de Raymundo apud S. Ludovicum, quæque, prout supra exprimuntur, non cohærent cum anno 1235, quo sanctus ille rex ne quidem scitur cogitasse de sumenda a se cruce, seu de expeditionis sacræ a se instituendæ negotiis, ita propriis per tempora ista distentus curis in Francia, ut rerum suarum satageret. Consule Commentarium Vitis S. Ludovici prævium die XXV Augusti, tomo V ejusdem mensis a pag. 342. Crucem vero ad expeditionem transmarinam sumpsit anno 1244, eamque promovit anno 1245. Vide ibidem dicta pag. 389 & 390.

[10] Parum etiam consuluit fidei historicæ Colombus cap. 9, [adjuncta examinantur.] quando hæc aut similia ad curiam Pontificiam ab ipso dicta commemorat, quæ isti consessui, Sancti modestiæ & professioni ætatique ac prudentiæ ejus neutiquam conveniunt. En verba, quæ ex Hispanico in hanc reddo sententiam: Supremæ curiæ aulici, quoniam in scholis nutriti estis, respondete mihi ad hunc syllogismum, quo in nomine veritatis divinæ vos arguo. Ego vobis dedi legem meam (dixit Deus) cum pœna æternæ damnationis in transgressione ejus. Vos illam violatis: pœna mox vos manet æterna. Prima propositio est evidens. Secunda, quod Romæ accidit, & hodie sic agitur in ista curia, est certa & notoria: utinam negari posset! Unde fit, ut consequentia, quæ vestram concludit condemnationem, sit necessaria. Quisnam respondebit? Non est, qui respondeat. Itaque, filii sanctæ Ecclesiæ, solicite peto vestram emendationem, & vestram nolo desperationem. Plura sequuntur; sed hæc satis pro specimine. Idem biographus pag. 154 Sanctum in civitate Reatina fuisse anno 1234 affirmat in canonizatione S. Dominici, illisque diebus heroïcas ejus virtutes expendisse ad concionem. At redolent hæc potius episodium, quam veram narrationem historicam. Vita Latina indicat quidem Sanctum Romæ fuisse; sed de hujusmodi parergis nihil memorat.

[Annotata]

* al. Ramon

* Algeriæ

§ II. Cardinalitia dignitas; miraculum; Romanum iter obitu præventum; Eucharistia ante mortem divinitus Sancto allata; lis de ejus corpore cælitus decisa, sacellum S. Nicolai donatum Ordini FF. Mercenariorum.

[Cardinalatus a quo Pontifice] Vita Latina Gregorius, inquit, Romanus Pontifex, qui inter Cardinales Raymundum cooptaverat, eumdem, ut apud se illum retineret, Romam vocaverat. Remondus fol. 108 errare indicat illos, & merito, qui dicunt, Cardinalem fuisse creatum a Bonifacio VIII. Etenim cum hic præfuerit Petri cathedræ ab anno 1294 ad 1303; Sanctus vero noster obierit anno circiter 1240, pugnat id cum tempore. Remondus fol. 108 verso hac eum dignitate honoratum indicat a laudato Gregorio Pontifice in creatione tertia Cardinalium Romæ facta mense Decembri anno 1237. Apud Wion in Ligno vitæ lib. 1, part. 1, cap. 87 dicitur a Gregorio Papa IX in tertia Cardinalium creatione, anno Domini MCCXXXIV, Pontificatus sui octavo, mense Decembri Romæ facta, S.R.E. diaconus cardinalis tituli S. Eustachii renunciatus. Remondus fol. 109 auctorem hunc errare affirmat in anno & in creatione, propterea quod creatio ultima, quam iste Pontifex fecit Romæ, fuerit quarta, anno 1237: antea tamen posuerat id factum in creatione tertia, prout modo retulimus.

[12] [& in qua creatione collatus:] Apud Ciaconium in Vitis ac rebus gestis Pontificum Romanorum ac S.R.E. Cardinalium, ab Oldoïno nostro accessione ingenti productis, tomo 2, columna 86 leguntur ista: Anno a partu Virginis ex Ciaconio MCCXXXI, Pontificatus V, mense Septembri, Reate; ex Panvinio vero MCCXXXIV, Pontificatus VIII, mense Decembri, Romæ Gregorius IX .. tertio creavit Cardinales: inter quos ibidem nominantur Romanus, & Raynaldus, Deinde subduntur duorum aliorum res gestæ: de Roberto autem Ummarcote seu de Somercote Anglo, uno ex illis, hæc notantur col. 88: Panvinius hujusce meminit non expresso nomine, sed tantum nominis litera prima hoc modo R … diaconus cardinalis S. Eustachii, & scribitur ibidem obiisse sub Cælestino. In quarta vero creatione, quæ ibi sequitur, quæque signatur facta anno 1237 ex Ciaconio; ex Panvinio autem 1240, unus dumtaxat nominatur Gaufridus. Sed plurium sub eadem creatione positorum dantur notitiæ, eisque annumeratur S. Raymundus Nonnatus col. 90, ac Vita ejus datur.

[13] [ejusdem titulus.] Magna autem ex dictis hic occurrit difficultas. Si enim Robertus ille, de quo actum, in tertia creatione fuerit factus Cardinalis S. Eustachii, & obierit sub Cælestino IV, Gregorii IX successore, qui sedere cœpit anno 1241; quomodo S. Raymundus creatus est Cardinalis sub titulo S. Eustachii, cum apud Ciaconium col. 94 ponatur inter Cardinales sub Gregorio IX mortuos, signato mortis anno 1240? Enimvero ibidem col. 89 in Guidone sunt ista: Hunc Ciaconius nominat diaconum Cardinalem S. Eustachii. At cum viveret, ut diximus, his temporibus Robertus de Somercote Anglus diaconus cardinalis S. Eustachii; Guido hic diaconus S. Eustachii præesse haud potuit, cum in usu non fuerit, ut duo simul cardinales eamdem ecclesiam eodem tempore regerent. At nonne eadem hæc difficultas solvenda est, secundum præmissa, in S. Raymundo Nonnato? Equidem non video modum, quo ex his me tricis expediam. Verum quidquid sit de titulo cardinalitiæ dignitatis ejus; ex dictis tamen non sequitur, de hac dubitandum esse contra communem auctorum consensionem.

[14] [Miraculum Sancti in resuscitato infante:] Colombus lib. 2 cap. 18 insigne refert miraculum, quod a Sancto vivente patratum affirmat, ibique illud ponere se dicit, quod non signetur annus, quo accidit. Factum summatim intellige. Mulier quædam rustica pepererat infantem; cumque alium non haberet, tenere eum diligebat. Maritus ipsius quadam die surrexit mane, ut ad laborem se conferret: mulier vero consurgens ad præparandum jentaculum præ festinatione non cogitabat de infante, eumque reliquit ita positum, ut, dum rediret, illum invenerit suffocatum. Mulier afflicta accepit infantem mortuum, ac Barcinonem profecta, Deo ita disponente, advenit eo tempore, quo S. Raymundus egrediebatur ad celebrandam Missam. Accessit ad aram lacrymis perfusa, infantemque eidem superimponens frigidum, rem gestam ei referebat, dicens, quod, si illum non revocaret ad vitam, in mare se projectura esset e rupe, ne mariti sui crudelitati se exponeret. S. Raymundus lacrymas afflictæ istius mulieris Deo obtulit, quæ, lacrymis cum Sancti intercessione conjunctis, læta rediit cum suo infante vivo. Conditio adjecta ab ista muliere videtur nimis cruda, & tempus minus probabile videtur.

[15] Remondus a fol. 114, Colombus cap. 18 & 19, [annus ac dies mortis:] ac Vita Latina scribunt sanctum Confessorem a Gregorio PP. IX Romam evocatum, Cardonæ correptum morbo, ac morte præventum fuisse, modoque mirabili, antequam exspiraret, accepisse sacrum Viaticum. Quo anno, & quo die obierit Sanctus non certo constat. Breviarium Romanum, Colombus pag. 207, ac Bailletus scribunt annum 1240; sed Vita Latina circa dictum annum ad superos evolasse illum affirmat. Remondus fol. 115 verso nullum ponit annum. Ego supra signavi annum circiter 1240. Nec diem ipsius mortis novimus. Breviarium Romanum, Remondus, ac Colombus notant Dominicam ultimam Augusti; Bailletus autem XXXI Augusti; Vita Latina nullum diem habet.

[16] De sacro Viatico, quo sanctus Cardinalis noster refectus est ante mortem non sine raro prorsus ac stupendo miraculo, [alquo acceperit sacrum Viaticum:] nonnulla occurrunt observanda. Breviarium Romanum scribit hoc esse factum angelorum ministerio, sub specie Religiosorum sui Ordinis apparentium. Vita Latina angelicis manibus hoc miraculum evenisse memorat. Colombus pag. 206 refert multos esse auctores, qui affirment, Christum Dominum nostrum suis manibus porrexisse S. Raymundo pretiosum ac gloriosum corpus suum, antiquissimis picturis, sicut indicat, ita rem gestam exhibentibus. At præplacet mihi sententia, quæ angelorum ministerio id factum memorat.

[17] Exortam litem inter dynastas Cardonenses, apud quos obierat Sanctus, [lis de ejus corpore miraculose decisa:] & Barcinonense cœnobium Ordinis S. Mariæ Virginis de Mercede, in quo religiosam induerat vestem, de ejus corpore, quod Cardonenses suum esse volebant, Barcinonenses vero suum; hanc, inquam, litem Deus mirabili prorsus modo diremit, teste Vita Latina aliisque auctoribus. Remondus fol. 116 controversiam hanc per dies quindecim & amplius durasse refert, ita ut necesse fuerit regis, episcopi Barcinonensis, ac S. Petri Nolasci auctoritatem interponi, donec rei decisio Dei judicio commissa est, & miraculoso mulæ ministerio composita. Res gesta sic narratur in Breviario Romano: Mortui corpus, cum circa locum sepulturæ contentio orta esset, arcæ inclusum, & mulæ cæcæ impositum, ad sacellum sancti Nicolai Dei nutu delatum fuit, ut ibi tumularetur, ubi prima jecerat sanctioris vitæ fundamenta. Colombus cap. 20 tradit, S. Petrum Nolascum veneratum esse ipsius corpus, curamque habuisse, ut de vita ejus & miraculis fierent informationes: addit etiam sacellum seu eremitorium S. Nicolai ab illo obtentum, ut esset conventus Ordinis sui.

[18] De hac donatione Colombus profert ibidem sequens instrumentum: [locus, quo illud mirifice delatum, Ordini Mercenariorum] Universis hominibus pateat, quod nos Geraldus Dei gratia Celsonensis ecclesiæ præpositus, & omnis conventus ejusdem, per nos & omnes successores nostros præsentes & futuros, auctoritate præsentis paginæ damus & concedimus semper Fratri Petro Nolashc, magistro Ordinis Captivorum, & vobis Fratri Bertrando, ejusdem Ordinis, gerenti vices dicti Fratris Petri Nolashc in diœcesi Urgelensi, & omnibus Fratribus ejusdem Ordinis, ecclesiam sancti Nicolai, quæ est sita intus terminos castri de Mediano, & omnem locum, & omnem constructionem … construere poteritis. Quæ ecclesia est locus ille in parochia ecclesiæ de Portel: quam ecclesiam & locum cum omnibus suis terminis, & pertinentiis, & omnibus juribus suis damus & concedimus vobis Fratri Petro Magistro, & dicto Fratri Bertrando, & vestris successoribus præsentibus & venturis, ut ea omnia prædicta, & singula habeatis, & teneatis & possideatis semper in pace, excepta cura animarum, & sepultura, quæ expectat * ad jus ecclesiæ de Portel, salva & retenta tamen vobis & successoribus vestris sepultura Fratrum vestrorum, & familiarium, & nuntiorum vestrorum, nunc & semper: & vos, & successores vestri, semper faciatis pro hac occasione & donatione, nobis & successoribus nostris duas libras ceræ in festo sanctæ Resurrectionis Dom. inexcusabiliter annuatim semper.

[19] [datur.] Actum est hoc sexto Idus Junii anno Dom. MCCXLV. Ego Geraldus Celsonensis Præpositus subscribo. [Ego Ben. de Balian Prior, subscribo.] Ego G. de Catano, subscribo. Ego P. Miravall, subscribo. Camerarius, subscribo. Ego P. de Concliis *, subscribo. Ego G. de Pampa Celsonens. sacrista, subscribo. Ego G. Geraldus Cellariis *, subscribo. Ego P. de Condus *, subscribo. Ego G. Reanaldus firmo. Benedictus de Font presbiter, qui hæc scripsit, in hoc signum ✠ apposuit. Uncinis [] inclusa, & hic ad marginem posita desumpsi ex Hispanica versione præcedentis instrumenti apud Colombum.

[Annotata]

* l. spectat

* in Hispanico de Conciliis

* f. cellarius

* in Hiso. Condens

§ III. Publicus Sancti cultus; an Sanctorum canoni adscriptus.

[S. Petrus Nolascus eum invocat, & diem mortis suæ intelligit:] Colombus lib. 2, cap. 21 multa scribit de S. Raymundi cultu, e quibus sequentia contraho, & produco in fide ejusdem biographi. S. Petrus Nolascus, Ordinis fundator, sæpe visitavit ædem sacram dilecti Filii sui, lætus quod videret annis tam paucis venerationem ejus adeo accrevisse, ut parietes non sufficerent ad capienda anathemata, quæ fideles offerebant pro miraculis, quæ, Sancto patrocinante, adepti erant a Deo. Festum Nativitatis anno 1255 celebrare voluit laudatus Ordinis fundator apud sanctum Filium suum, dumque orationi vacaret ante reliquias ipsius, integras impendebat noctes cum recreatione, qua perfundebatur animus ejus. Rogabat pater Filii patrocinium apud Deum, ut liber timore, quem semper habuerat de sua salute, servum se judicans inutilem, moreretur in pace. Petebat intercessionem ipsius, ut Deus remitteret peccata sua, plorans ex vera pœnitentia, quod Domino tam bono non servivisset, prout debebat. Quando autem signum dabatur ad Matutinum in vigilia Nativitatis, apparuit ei S. Raymundus, certiorem illum faciens divinitus de sua salute, & addens, ipsum ex hoc annum hora. Vide tamen quæ hac re dicentur in Annotatis ad Vitam Latinam cap. 2 littera f.

[21] [ecclesia, propagatio cultus, mirabilia:] Postquam obierat S. Raymundus, cœpit populus cum facultate episcoporum Urghellensium venerari illum tamquam Sanctum, ac nomen ecclesiæ mutatum: verum dum anno 1255 accidit, quod dictum est modo, S. Petro Nolasco, tunc habebat dumtaxat nomen sancti Cardinalis, sicut affirmat ex Domenecco: tantumque cepit incrementi, ut venerationis, quæ ad hunc usque diem habetur erga S. Raymundum, non sit par exemplum in Hispania: Dominica utique ultima Augusti, qua festum ejus semper celebratur, convenientibus hominum utriusque sexus plus quam duodecim millibus. Dictus biographus refert, in conventu S. Raymundi duos esse libros, in quorum primo annotari asserit omnes eleemosynas, eorumque nomina, qui illas apportant; in alio autem mirabilia, quæ ad hanc peregrinationem illos adstrinxerunt; a meridie convenire omnes ad locum, qui est ante conventum, & haberi sermonem; prælegique mirabilia, quæ isto anno Deus per S. Raymundum patravit; nuncupatis locis & nominibus testium, qui adsunt.

[22] Ecclesiam asserit esse antiquissimam, eamdemque esse credit, [altare, reliquiæ:] quam exstruxit S. Petrus Nolascus, excepto sacello majore, quod secundum testium declarationem magis est recens. Pauculis vero interjectis, de altari mentionem etiam facit idem Colombus, ac de arca magna lignea deaurata, intra quam indicat esse arcam æream, ita fabricatam, ut aperiri haud possit nisi frangatur, quam elaborari jussit excellentissimus dominus D. Frater Joannes Cebrian, archiepiscopus Cæsaraugustanus, prorex Aragoniæ, & ex concilio status, dum esset Magister Generalis Ordinis, non sine animi sensu videns, magnam reliquiarum partem deesse per enixas petitiones dominorum Hispanorum, Gallorum, & Italorum peractas semper apud Superiores Ordinis ad consequendum aliquod sacrum lipsanum pro conjugibus in partu afflictis, propter magna miracula, quæ experientia docet operatum esse Deum per S. Raymundi reliquias in istis angustiis. Habet arca cancellos in medio, & in parte interiore crystallum, per quam in festo Sancti universis solatio est conspectus hujus pretiosi thesauri. Altare majus coronat antiquissima imago Deiparæ, Filium in brachiis tenentis, a quibus tantos ibidem loci Sanctus obtinuit favores.

[23] Cap. 22 agit allegatus biographus de jubilis (sic nos vocamus Hispanicum Gozos, [jubili, qui Sancto accinuntur:] quo utitur) qui Sancto accinuntur in Catalonia. Mox, inquit, dum die, quem diximus, fideles devoti offerunt eleemosynas, intrant ecclesiam, positique ante corpus sanctum, magno religionis affectu cantant Sancti jubilos idiomate Catalano; qui autem ignorant, curant illos cantari a duobus Religiosis. Verum non est vir, nec mulier, nec puer in istis locis, qui illos ignoret. Porro, sicut postea, ait, videbimus inter miracula mulierum prægnantium; nobili Elvira Charol, cive Gerundensi phrenesi laborante, cantati sunt S. Raymundi jubili, quibus furiosum malum fuit temperatum. Cantant eosdem per plateas & in ecclesiis, in quarum plerisque est altare vel imago Sancti. Qui vero in ejus festo, vel in angustiis suis non possunt adire sanctam ipsius ædem, quia longe abest, conferunt se ad conventum Ordinis magis propinquum, & in Sancti sacello cantant illos magno pietatis affectu. De eorumdem principio traditio est, non sciri quando sint compositi. Post hæc Colombus producit jubilos istos: sed his omissis ego cum eo ad alia progredior.

[24] Domus S. Raymundi fuit multis annis prioratus cœnobii Barcinonensis. Huic ille adjunctus est, ut dicti cœnobii indigentiæ subveniretur: donec suprema Ordinis præfectura per reliquas se extendente provincias, mutatus est in conventum: quem dum visitaret Magister Generalis Petrus de Salazar, construi jussit sumptuosam ecclesiam, [domus ejus in conventum mutatur, ecclesia, antiphona.] cujus initium magno subsidio juvit. Sæpe dictus biographus etiam refert, in quadam arcula ferrea, quæ anno 1626 reperta est in conventu Barcinonensi occasione ruinæ cujusdam antiqui parietis, inter alias chartas inventam esse antiphonam, teste illustrissimo domino Fratre Gabriele Adarco de Santander, archiepiscopo Hydruntino in epistola ad Magistrum Generalem Ordinis scripta anno 1673, eaque Sanctum fuisse honoratum paullo post mortem indicat. Inscribitur: Pro sancto Raymundo Nonnato, & sic sonat:

Levamen miseris S. Ramon impetra:
Te Deus vivum traxit ab utero matris extinctæ,
Ut ferres in partu laborantibus opem,
Et Christi fideles ab impiorum captivitate
Et periculis animæ liberares.

Antiquam etiam picturam pluribus ibidem describit Colombus.

[25] [Non probatur canonizatus a pseudo-papa Benedicto XIII,] Idem auctor meminit antiquæ disputationis ea occasione renovatæ, quam memorat pag. 230, sub quo videlicet Pontifice S. Raymundus fuerit adscriptus catalogo Sanctorum, aliis uni, aliis vero alteri rem gestam tribuentibus. Illorum autem sententiam magis prævaluisse scribit, qui affirmarunt, Sanctorum canoni adscriptum fuisse a pseudo-papa Benedicto XIII: quem dicit ecclesiam ejus visitasse, multasque eidem indulgentias concessisse; sed repugnare vult Wionem, supra a nobis citatum, dum dicit: Ita vixit, ut post mortem catalogo Sanctorum adscribi dignus fuerit. Cur vero chartæ tanti momenti & antiquitatis non reperiantur in archivo Barcinonensi, dixisse se memorat Colombus, dum tractaret de canonizatione S. Petri Nolasci, ac de Bulla prima confirmationis Ordinis, quæ cur non inveniatur, narrat in Vita S. Raymundi lib. 2, cap. XI. Sed non probat, quod Bulla canonizationis ejus umquam exstiterit in dicto archivo, vel in rerum natura. In eodem autem libro cap. 22 refert, S. Petrum Nolascum informationes de vita & miraculis S. Raymundi in Catalonia per Ordinarios factas misisse Romam ad Gregorium PP. IX, una cum litteris regis Aragoniæ, S. Ludovici regis, ac civitatum, Prælatorum, ecclesiarumque Cataloniæ. Alia quæ superaddit, non merentur transcribi, cum rem non evincant magis quam antecedentia, Raymundum canoni Sanctorum fuisse adscriptum a Gregorio IX, sicut ex jam præmissis concludit idem biographus; sed non solide. Et vero Remondus lib. 3, fol. 117 verso, Non invenio, inquit, in particulari manifestam rationem & lucem, quod Gregorius IX, vel Cælestinus IV, vel Innocentius IV .. jusserint eum poni & scribi in numero & catalogo reliquorum Sanctorum.

[26] [nec ab alio legitimo Pontifice,] Nullam igitur hactenus stricti nominis canonizationem hujus sancti Cardinalis novimus; sed scimus æquipollentem, ut vocant. Audiamus Eminentissimum Cardinalem Prosperum de Lambertinis, nunc Benedictum PP. XIV, in erudito suo Opere de Servorum Dei beatificatione, & Beatorum canonizatione, tomo 1, lib. 1, cap. 41, § 5, pag. 356 ista scribentem: Sanctus Raymundus Nonnatus, qui habitum Ordinis beatæ Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum recepit a sancto Petro Nolasco, quique dignitatem cardinalitiam obtinuit a Gregorio IX, ex hac vita migravit anno MCCXL. Ferunt quoque nonnulli, eum fuisse canonizatum a Benedicto XII seu XIII, illegitimo pontifice, tum in concilio Constantiensi canonizationem fuisse approbatam, atque a subsequentibus legitimis Pontificibus numquam revocatam. Ita nempe habet Baillet in ejus Vita; & eodem insuper modo res exponitur in Catalogo Magistrorum generalium Ordinis beatæ Mariæ de Mercede, typis impresso ante Bullarium particulare ejusdem Ordinis § 1 num. IX & X.

[27] Pater autem Joannes a sancto Felice in Supplemento ad Flores Sanctorum Ribadineiræ testatur, [canonizatione stricti nominis,] nonnullos in ea esse opinione, quod cultus fuerit in ejus honorem concessus a Gregorio IX. Sed, cum peracta per Benedictum canonizatio fidei Philippi Guimeræ innitatur, memoratus porro Baillet in Tabula critica merito de eadem suspicatur: etsi de sancti Raymundi æquipollenti canonizatione a Romanis Pontificibus facta dubitandum esse nequaquam videtur, si Romanorum ipsorum Pontificum constitutiones, atque decreta in citato Bullario relata legantur. Urbanus etenim Papa VIII prævio consilio Congregationis sacrorum Rituum, anno MDCXXVI indulsit Ordini recitationem Officii de communi, & Missæ celebrationem. Alexander Papa VII die XX Octobris MDCLV benigne annuit ad preces Cardinalis Virginii Ursini, tituli ecclesiæ sancti Eustachii, ut in ea festum celebrare posset sancti Raymundi cum officio, & Missa de communi, eo quod ferebatur, Sanctum ipsum fuisse ejusdem diaconiæ titularem, dum Cardinalitio honore frueretur.

[28] Ejus nomen sub eodem Pontifice descriptum fuit in Martyrologio Romano. [sed æquipollenti.] Sub Alexandro quoque Papa VII sacrorum Rituum Congregatio lectiones, & orationem propriam recitandas a Religiosis Ordinis beatæ Mariæ de Mercede approbavit. Clemens Papa IX recitationem Officii, & Missæ celebrationem sub Ritu semiduplici ad libitum ad universam propagavit Ecclesiam die XIII Augusti MDCLXIX. Innocentius denique Papa XI die X Martii MDCLXXXI Ritum de semiduplici ad duplicem elevando, recitationem Officii, & Missæ celebrationem præceptive universæ Ecclesiæ demandavit.

§ IV. Extensio cultus concessa a Sede Apostolica; ejusdem litteræ hunc in finem datæ.

[Extensio cultus, pro qua enixe varii laborarunt,] Quæ paragrapho 3 referebat Eminentissimus Cardinalis Prosper de Lambertinis de publica S. Raymundi veneratione, ejusdemque extensione, singillatim declarare hic visum est. Colombus cap. 23 agens de statu, in quo hodie est cultus istius Sancti, affirmat a tempore Gregorii PP. IX usque ad annum 1612, etiamsi ipsius festum celebraretur in ejus ecclesia, non fuisse actum de cultu extendendo ad totam Religionem: sed in capitulo generali intermedio, quod isto anno Murciæ celebratum est, venerabilem magistrum & dominum Fratrem Philippum de Guimeran, postea episcopum Jaccensem, qui eidem capitulo præsidebat tamquam Ordinis Magister Generalis, toti capitulo dixisse, quod esset Dei voluntas, ut cultus S. Raymundi extensio promoveretur, seque hac de re sensisse internam quamdam inspirationem (aliis communis fuit sensus, claram revelationem habuisse.) Atque hoc quidem gloriosum fuit principium. Peractæ sunt in regno Aragoniæ probationes, agente Magistro Fratre Ambrosio Machin, qui obiit archiepiscopus Calaritanus: in Castella autem, quantum spectabat ad miracula, D. episcopo Rossensi.

[30] [tandem obtinetur,] Rebus Romam delatis, & per sacram Congregationem approbatis, hoc negotium sub variis dominorum Ordinis Generalium præfecturis dilatum memorat Colombus, nimirum Guimeranni, qui illud incepit; addit biennium reverendissimi Fratris Francisci de Ribera, qui vitam clausit episcopus Mechoacanensis: ac triennium reverendissimi Machin, qui informationes instituit: donec tandem rem consecutus est a Sanctissimo D. Urbano VIII reverendissimus Pater Magister Frater Gaspar Prieto, quondam prorex & supremus militiæ præfectus, dum esset episcopus Alguerensis in Sardiniæ insula, opem non segniter ferente domino Cardinale Borja, Ordinis protectore, multumque allaborante V. Patre Didaco de Sancto Raymundo, ejusdem Ordinis excalceato, qui ipsi erat a sacris confessionibus.

[31] [sicut patet] Bulla Urbani VIII, quæ habetur apud Colombum, continet sequentia, correctis a me nonnullis mendis: Urbanus Papa VIII ad perpetuam rei memoriam. Domini nostri Jesu Christi, qui servos suos æternæ gloriæ præmio donat in cœlis, vices quamquam immeriti gerentes in terris, ex injuncto nobis pastoralis officii debito procurare tenemur, ut eorumdem servorum Christi debita veneratio in dies magis promoveatur, & laudetur Dominus in Sanctis suis. Quam ob rem fidelium quorumlibet, præsertim vero dum numinis obsequiis sub suavi Religionis jugo famulantium * votis, quæ peculiarem Sanctorum hujusmodi cultum respiciunt, libenter annuimus, prout conspicimus in Domino salubriter expedire.

[32] [e litteris] Sane dilectus filius Joannes de Quintanilla, procurator generalis Ordinis fratrum Beatæ Mariæ de Mercede, Redemptionis captivorum, totius Ordinis hujusmodi nomine, nobis nuper exponi fecit, quod universus Ordo prædictus pro eo, quem erga sanctum Raymundum Nonnat, ejusdem Ordinis, dum vixit, professorem ac sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalem gerit, devotionis affectu; ac ad augendam Christi fidelium erga illum devotionem, Officium, & Missam de eo, ut infra, recitari, & celebrari posse, summopere desiderat. Quare nobis humiliter supplicari fecit, ut piis hujusmodi votis annuere de benignitate Apostolica dignaremur.

[33] [Apostolicis,] Nos igitur Ordinem præfatum specialibus favoribus, & gratiis prosequi volentes, ac singulares ejus personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum dumtaxat præsentium consequendum, harum serie absolventes, & absolutas fore censentes, supplicationibus ejusdem Joannis, quo supra nomine, nobis super hoc humiliter porrectis, inclinati, de venerabilium Fratrum nostrorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalium, sacris Ritibus præpositorum, consilio, quod de cætero perpetuis futuris temporibus, in universo Ordine * præfati sancti Raymundi hujusmodi cum Officio, & Missa de communi confessoris non pontificis, juxta rubricas Breviarii & Missalis Romani celebrari libere & licite possit & valeat, Apostolica authoritate, tenore præsentium facultatem concedimus, & impertimur:

[34] Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, [quæ hic dantur.] aut quatenus opus sit, dicti Ordinis etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate roboratis statutis, & consuetudinibus, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, quod præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, sigillis alicujus personæ in dignitate ecclesiastica positæ vel constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, acsi forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die IX Maii MDCXXVI, Pontificatus nostri anno tertio. Scipio Cobellutius. Neque hic stetit religiosa affectio, qua Pontifices heroïcam S. Raymundi sanctitatem prosecuti sunt. Alexander quippe VII nomen ipsius una cum Cardinalitia dignitate jussit apponi Martyrologio Romano die VII Augusti anno 1657, approbando decretum sacræ Congregationis diei XIX Junii anni 1655, Ordinem gubernante R. P. M. Fratre Alfonso de Sotomayor, ac rem promovente admodum R. P. M. Fratre Michaële de Alcantara, procuratore generali totius Ordinis, & sacri Indicis consultore.

[35] Autographum Congregationis exemplar de inscribendo Sancti nomine in Martyrologio Romano ante me habeo, [Nomen Sancti] his verbis expressum: Barcinonens. Sanctissimus Dominus anno MDCLV die XIX mensis Junii decretum olim sacræ Congregationis approbavit, quo nomina sanctorum Petri Nolasci, Ordinis B. M. de Mercede Redemptionis captivorum fundatoris, & Raymundi Nonnati S. R. E. Cardinalis, ejusdem Ordinis professoris, confessorum in Martyrologio Romano apponi posse sacra eadem Congregatio censuerat, ea scilicet sub verborum structura ab ipsis Eminentissimis Patribus eidem Congregationi præpositis mox approbanda. Quare ad relationem eminentissimi D. Cardinalis Brancaccii re pluries discussa, tandem Reverendissimi Patres convenerunt, ut nomen sancti Petri Nolasci sub his verbis octavo Kal. Januarii post sanctam Anastasiam, scilicet post verbum CELEBRARUNT, recenseatur: Barcinonæ in Hispania Natalis sancti Petri Nolasci confess., Ordinis Beatæ Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum fundatoris, virtutibus & miraculis clari.

[36] Et pridie Kal. Septembris de sancto Raymundo Nonnato S. R. E. Cardinale, [jubetur inscribi Martyrologio Romano:] in ipso Martyrologio infrascripta initio lectionis addantur: Cardonæ in Hispania sancti Raymundi Nonnati Cardinalis & Confessoris Ordinis beatæ Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, vitæ sanctitate, & miraculis clari. Die IV Augusti MDCLVII. Et facta de prædictis Sanctissimo relatione, Sanctitas sua annuit, tributa insuper impressoribus facultate Martyrologiis deinceps imprimendis addendi prædicta Sanctorum nomina sub præsenti tamen forma, nec unico verbo adjecto, sublato, vel immutato. Die VII ejusdem, eodemque anno MDCLVII datum. J. episcopus Card. Sabinen. Sacchettus. LocoSigilli.

[37] Anno autem dicto 1655, die XX Octobris, per supplices preces eminentissimi Virginii Ursini, [peculiaris cultus] tituli sancti Eustachii Cardinalis, Sanctitas sua concessit, ut in ecclesia sancti Eustachii de Urbe, annis singulis celebraretur festum ipsius cum Officio & Missa. De his datur apud Colombum sequens diploma: Alexander PP. VII ad perpetuam rei memoriam. Ineffabili Divinæ bonitatis abundantia, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, in Sede Principis Apostolorum constituti, piis Christi fidelium, præsertim sublimi Cardinalatus honore fulgentium, votis, quibus virtutum Dominus in Sanctis suis glorificatur, libenter annuimus, prout in eodem Domino conspicimus salubriter expedire. Cum itaque, sicut dilectus filius noster Virginius, S. Eustachii diaconus cardinalis Ursinus nuncupatus, nobis nuper exposuit ipse pro eo, quo * erga sanctum Raymundum Nonnatum, Ordinis Fratrum S. Mariæ de Mercede Redemptionis Captivorum, dum vixit, professorem, & S. R. E. Cardinalem, qui (ut asseritur) diaconiam ecclesiæ ejusdem sancti Eustachii pro denominatione sui cardinalatus obtinuit, gerit devotionis affectu, Officium, & Missam de eo in dicta ecclesia S. Eustachii recitari & celebrari posse summopere desideret:

[38] [ecclesiæ S. Eustachii Romanæ concessus:] Nos eumdem Virginium cardinalem specialibus favoribus & gratiis prosequi volentes, ejus super hoc humiliter porrectis [precibus] inclinati; quod de cætero perpetuis futuris temporibus in prædicta ecclesia S. Eustachii, festum ejusdem S. Raymundi, cum Officio & Missa, de communi confessoris non Pontificis, juxta rubricas Breviarii & Missalis Romani celebrari libere & licite possit & valeat, Apostolica auctoritate, tenore præsentium, facultatem concodimus, & impertimur: non obstantibus *, & ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris die XX Octobris MDCLV, Pontificatus nostri anno primo. G. Gualterius. Pergamus cum Colombo.

[39] [indulgentia] Non his acquievit pius eminentissimi Cardinalis affectus; sed pretiosam Sancti imaginem elaborari jussam voluit in dicta ecclesia collocari magna cum solennitate, die XIV Novembris ejusdem anni. Excitavit ejus pietatem certa notitia, e Galliis allata, multorum mirabilium, quæ tunc temporis in urbe Tolosana accidebant peste infectis, dum potarent aquam, quæ S. Raymundi lipsano tacta fuerat. Sua Sanctitas diem istum ad majorem celebritatem evexit, indulgentias plenarias concedens omnibus visitantibus dictam S. Eustachii ecclesiam a vesperis diei XIII usque ad occasum solis in festo, quod fuit e solemnioribus Romanis propter piam religionem erga Sanctum, & invitatos ab eminentissimo domino principes ecclesiasticos & seculares, qui erant Romæ. Decretum Sanctitatis suæ sic subditur:

[40] [ibidem plenariæ.] Alexander Papa VII universis Christi Fidelibus, præsentes literas inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad augendam fidelium religionem & animarum salutem, cælestibus ecclesiæ thesauris pia charitate intenti, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, ac sacra Communione refectis, qui ecclesiam S. Eustachii de Urbe, in die, qua imago S. Raimundi Nonnati, Ordinis beatæ Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, dum vixit, professoris, ac S. R. E. Cardinalis diaconi (ut asseritur) ejusdem ecclesiæ, solemniter collocabitur in eadem ecclesia, a primis vesperis usque ad occasum solis diei hujusmodi, devote visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia, hæresum extirpatione, ac S. M. Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam, & remissionem misericorditer in Domino concedimus; præsentibus pro una vice tantum valituris. Volumus autem, quod si pro impetratione, &c. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die XXIX Octobris MDCLV, Pontificatus nostri anno primo.

[41] Religionem gubernans, sicut pergit Colombus, noster reverendissimus Pater M. Fr. Josephus Sanchiz lectiones obtinuit peculiares historiæ S. Raymundi, [Oratio propria & Officium] a toto Ordine recitandas, & a D. Cardinale Brancatio approbatas, decreto sacræ Congregationis indicante, quod id acciderit per instantiam R. P. Magistri Fr. Mathiæ Cubells, procuratoris generalis totius Ordinis, XIX Septembris, anni 1665. Anno sequente 1666, X Aprilis propria obtenta est oratio, a D. Cardinale Azzolino revisa, & a sacra Congregatione approbata: Deus, qui in liberandis fidelibus tuis &c., ut in Breviario Romano. Mense Aprili anno 1669, generalatus laudati Josephi Sanchiz penultimo, preces ejus supplices id obtinuerunt, ut S. Raymundi Officium ad libitum apponeretur in Breviario Romano, per concessionem Clementis IX ad preces sacri Collegii Eminentissimorum Cardinalium, pro tam illustri Socio rogantium, ut in universa Ecclesia libere & licite recitari possit de Sancto cum lectionibus vitæ, ac oratione ut supra. Sacræ Congregationis decretum subditur apud Colombum his verbis:

[42] Urbis & orbis. Sanctissimus D. N. Clemens Papa IX ad preces Catholicæ Majestatis, [apponi jubetur in Breviario Romano.] ac etiam sac. collegii eminentissimorum, & reverendissimorum DD. Cardinalium, benigne inclinatus, indulsit, ut officium S. Raymundi Nonnati, Ordinis B. Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, ultimo loco a San. mem. Alexandro VII dictæ Religioni concessum, describatur in Breviario Romano, ab omnibus, qui ad horas canonicas tenentur, utriusque sexus, recitandum sub ritu semiduplici ad libitum. Hac die XIII Augusti MDCLXIX. Hoc itaque in statu erat cultus S. Raymundi Nonnati, quando Vitam ejus Colombus edidit: quænam autem postea eidem cultui adjecta sint, aliunde referam.

[Annotata]

* f. mulantur

* f. add. festum

* quem

* constitutionibus

§ V. Officium ad majorem solennitatem evectum; Missa propria ac Officium Ordinis; Scriptores, qui de Sancto tractarunt.

[43] [Missa & Officium proprium, e quo] Innocentius PP. XI die X Martii anno 1681 Sancti Officium e ritu semiduplici ad duplicem evexit, illudque pariter ac Missam ab universa Ecclesia celebrari præcepit, prout supra num. 28 dictum est. Missa propria excusa est, quæ prænotatur a sac. Rit. Congr. approbata; & universo Ordini .. concessa XXIII Septembris MDCLXXXIV. Habeo ante me Officium proprium S. Raymundi Nonnati .. pro omnibus utriusque sexus ejusdem Religionis tam calceatis quam excalceatis, qui ad Horas canonicas tenentur, a S. R. C. recognitum & approbatum, ac typis Venetis excusum anno 1685. Ex tribus hymnis eidem intextis præplacet mihi ille, qui ponitur ad Matutinum his verbis:

Pennis amoris excitus,
      Quas nulla frænant æquora,
      Ad Barbarorum littora
      Servus Mariæ navigat.
Captiva solvit agmina,
      Quæ pressa vinclis ingemunt,
      Dum deficit pecunia
      Se libere dat pignori:
Ut eximat discrimine
      Salutis almæ proximos
      Sui libenter prodigus
      Fit charitatis victima.

[44]

[datur hymnus.] Legis nefandæ plurimos
      A servitute liberat
      Pendentis e ligno crucis
      Divinitatem prædicans.
Tormenta ridet horrida
      Longaque morte jubilat,
      Dum labra claudit impium
      Seræ ligamen ferreæ.
Gliscente fama, Pontifex
      Virtute tam clara Virum
      Inter Duces Ecclesiæ
      Ostro nitentes aggregat.
Uni superno gloria,
      Trinoque Personis, Deo,
      Qui per Raymundi preces
      Nos a reatu liberet. Amen.

Etsi vix operæ pretium est addere sequentia, addo tamen. In Ephemeride (Italice Giornale) sacra Panormitana, anno 1680 Panormi edita, die XXXI Augusti notatur Sancti festum apud Mercenarios ad Caput (Italice al Capo) cum indulgentia plenaria, additurque, senatum interesse Sacro solenni, ac per totum ordinem post meridiem fieri supplicationem a dictis FF.

[45] [Recensentur] Nec prætereundi a nobis sunt auctores plurimi, qui de hoc Sancto scripserunt. Vita Latina e variis collecta est, quorum nomina ad marginem apponuntur. Sunt autem isti: Hippolytus Maraccius in Purpura Mariana. Alphonsus Remon in Historia B. Mariæ de Mercede: Marcus Salmeron in Memoriis historicis ejusdem Ordinis: Franciscus Zumel in Vitis Patrum: Petrus Marinus in Vit. F. Petrus Amerius in Vita S. Petri Nolasci: Bernardus de Vargas in Chronico Ordinis: Alphonsus de Roxas de Viris illustribus Ord. B. Mariæ de Mercede: Ludovicus de Aparicio in Centuria Martyrum hujus Ordinis: Ciaconius: Ferdinandus Ughellus in Addit. ad Ciaconium: Arnoldus Wion in ligno vitæ: Franciscus Guillen in SS. Ordinis B. Mariæ de Mercede: Lucas Castellinus in Catalogo Sanctorum canoniz. Ex his itaque scriptoribus compilata est Vita, quæ habetur apud Ciaconium, utinam ex antiquioribus! Sic enim plus habitura fuisset auctoritatis ac fidei. Et vero vix ullum e scriptoribus modo enumeratis scio obiisse ante seculum decimum septimum. De Hispanis consuli potest Nicolaus Antonius in Bibliotheca scriptorum Hispanorum.

[46] [scriptores varii,] Quartus M. Generalis .. V. P. Fr. Petrus Amerio .. anno MCCLXXII .. signatur in Catalogo Generalium Ordinis, edito anno 1696, pag. 6, diciturque novas compilasse Constitutiones ad annum 1301. Ex his Colombus lib. 2, cap. 3, pag. 22 profert ista de nostro Sancto: Quocirca Nonnatus vocatus fuit, & appellatus, cum vere non eo naturæ partu prodierit ex utero, sicut alii, naturæ, inquam, legibus solutus. Et idcirco semper a pueritia id cognomen accepit, ut vocaretur Raymundus Nonnatus. Utinam Vita, vel plura saltem de rebus ab ipso gestis ad nostram notitiam transmisisset laudatus iste Generalis, qui S. Raymundo fuit synchronus. Hippolyti Maraccii Lucensis, e congregatione Clericorum Regularium Matris Dei, compendium Vitæ anno 1655 Italice editum apud nos est: Purpuram Marianam non vidi. Castellinus & Ughellus, uti & Ciaconius satis noti sunt eruditis, quibus adde Arnoldum Wion Gallobelgam, qui Lignum vitæ edidit anno 1595.

[47] De S. Raymundo Nonnato scripsit etiam præter auctores alios Hispanos superius allatos Fr. Philippus de Guimeran, [qui de hoc Sancto tractarunt.] qui inter alia edidit Historiam Ordinis de Mercede, ac nonnullorum Sanctorum, atque illustrium personarum ejusdem Ordinis: cujus supremam administravit præfecturam. Laudatur in Catalogo Generalium pag. 28, ac scribitur obiisse anno 1617. Antonius Domenec in Historia generali Sanctorum Cataloniæ lib. 2 a fol. 70 Vitam vulgavit ex constitutionibus Ordinis de Mercede, & ex libro Philippi Guimeran, quem composuit de Deipara del Puche. Tamayus in Martyrologio Hispano ad diem XIV Novembris Latine vulgavit Sancti nostri Acta ex variis scriptoribus. Colombus non pauca ex hisce Actis fragmenta inseruit Vitæ S. Raymundi. Postremo, Michaël de Vlate anno 1704 Vitam & miracula metrice edidit. Visum mihi est Vitam edere, quæ exstat apud Ciaconium, & Annotatis elucidare. Varia quidem in ea memorantur, ad quorum confirmationem afferri vellem auctores synchronos vel suppares, ad faciendam majorem fidem accommodatos: sed cum illi ad me hactenus non pervenerint, dabo ea in fide auctorum, e quibus sunt collecta. Miracula autem post Vitam proferentur. Reliquum est, ut eamdem hic subjungam, in capita, titulos ac numeros a me divisam.

VITA
Ex variis auctoribus collecta,
Et apud Ciaconium edita inter Vitas & res gestas Pontificum Romanorum & S. R. E. Cardinalium tom. 2 columna 90 & sequentibus.

Raymundus Nonnatus S. R. E. Cardinalis, Cardonæ in Catalonia (S.)

Ex editis apud Ciaconium.

CAPUT I.
Sancti nomen; natales; educatio; pietas in Deiparam; hujus erga illum favores; dæmonis insidiæ; vita Religiosa; expeditiones ad redimendos captivos.

[Sancti nomen, origo & educatio:] Raymundus Nonnatus (ideo Nonnatus dictus, quod cæso defunctæ matris utero prodiit a) natione Hispanus, patria Portelensis, diœcesis Urgellensis b in Catalonia c, mense Decembri anno nostræ salutis MCC ex nobilibus parentibus natalem d habuit suum. Illos enim ex antiquis familiis Fox, & Sarroi e genitos, atque Cardonæ Comitibus sanguine junctos fuisse scimus, hodieque Cardonæ Duces in summum sibi honorem assumunt cognatione tantum Virum attingere. In baptismo dictus Raymundus, Raymundi Comitis Cardonæ ergo, qui hujusce pueri patronum ex hoc tempore se nominavit: prima literarum rudimenta in patria didicit, a quibus quam citissime expeditus, humaniorum literarum primum, philosophiæ deinde, ac theologiæ studia felicissime cucurrit f. Major factus, ut a studiis literarum, quibus propensissimus erat, utque a propensione ad ecclesiasticam vitam arceretur, in villam relegatus, oviculas aliquot ex propriis gregibus pascere adactus cum esset, divina providentia factum est, ut in agro, in quo Raymundus suum pusillum pascebat gregem, parva ecclesia, seu eremitorium S. Nicolao Myrensi episcopo dicatum foret, in eoque perpulcra Deiparæ Virginis Mariæ imago, quam ipse genuflexus intimo cordis affectu, summoque devotionis studio sæpe sæpius venerabatur.

[2] [mirifica pietas erga Deiparam:] Ante hanc imaginem dum Raymundus cor suum aliquando effunderet, post suavissimum cum eo colloquium, hæc a Virgine audire meruit: Ne timeas, Raymunde, ex nunc enim te in meum recipio filium; quocirca ore pleno me poteris appellare matrem, de meique in posterum patrocinio, & protectione confisus, securus esse. Exinde licet augustissimæ cælorum Reginæ servus esset humillimus, ac ejus sese mancipium infimum candide confiteretur, quotiescumque tamen imaginem Deiparæ Virginis conspiciebat, se ipsum haud continere poterat, quin illam elata voce matrem suam amantissime appellitaret; asserens disertis verbis, nec aliam sibi matrem aliquando fuisse, nec fore, ut esset cordis sui domina, & tutelaris, nisi ea, cui in filium, ipsa misericorditer annuente, se totum devoverat, & a qua anima, & gressus sui in Dei mandatis jugiter dirigebantur. Singulis diebus ante hanc sacratissimam Dei Matris imaginem precatoriam calculorum seriem, quam Rosarium g vocamus, religiosissime percurrebat. Quoties Raymundus ad sacram ædem se conferebat, toties angelus ejus tutelaris, pastoris munere ejus vice fungebatur, quem in speciem pulcherrimi juvenis, Raymundi genitor propriis oculis aspexit, super oves invigilare.

[3] [Victoria de diabolo, ac votum virginitatis:] Malus dæmon nostri boni semper invidus Raymundum ab hoc Virginis cultu removere studuit; quare falsam pastoris formam, speciemque gerens, aliquando Raymundo apparuit, eique suadere conatus est, vitam illam rusticam juvenem nobilem dedecere, & celebres potius, quam illum solitarium locum, ætati ejusque æqualibus aptos esse. Huic ergo pseudo-pastori Raymundum non aliud respondisse scimus, nisi se non aliam posse apprehendere doctrinam, nisi eam, quam imago sanctissimæ Virginis Mariæ illic in æde D. Nicolai sita illum docebat. Vix talia protulit; cum sacrosanctum Mariæ nomen dedignatus dæmon fragore præcipiti fumum evaporans stygium, sese dedit in Tartara. Quapropter, cognita hostis fraude, Raymundus nihil cunctatus, ad consuetum sibi asylum, ad Divæ scilicet suæ imaginem se contulit, dulcique affectu laudes, gratesque Virgini liberatrici dixit. Cumque iterum sui omnia jura corde liberalissimo Deiparæ Virgini resignasset, visa sibi illa est, hilari vultu servitutem sui, ac mancipatum acceptare. Dissolvebatur Raymundus in lacrymas cælesti dulcedine redundantes, ac miris consolationibus, & spiritualibus deliciis a consolationum ac spiritualium deliciarum Matre cordis ejus intima replebantur. Aucta tamen Raymundi pietas in Virginem est: cumque ab illa intellexisset h, se rem gratissimam eidem Deiparæ facturum, si in ipsius honorem virginitatem suam Deo sacrasset, continuo in ipsius Deiparæ præsentia virginitatis votum emisit, & quod Deo voverat, se usque ad mortem perfectissime impleturum, a Domina sua certitudinem accepit. S. Nicolaum Myrensem episcopum, cujus ædiculæ incola erat fere assiduus, sæpe sæpius summo affectu deprecabatur, ut suus intercessor esse dignaretur apud Reginam, & Dominam illam, a qua tantis gratiis, ac favoribus indesinenter cumulabatur.

[4] Familiari B. Virginis colloquio jussus, pascuis ac saltibus relictis, [tirocinium] Barcinonem proficisci, suoque Ordini de Mercede Redemptionis captivorum recenter ex revelatione ejusdem Virginis instituto nomen dare, læte se obsecuturum respondit, nisi de patris sui displicentia formidaret, verum patris licentia per virum principem, Cardonæ scilicet Comitem i, qui eadem loca venationis causa frequentabat, beatæ Virginis admonitu obtenta, Barcinonem, ut jussus fuerat, concedens, post navatam illic variis pietatis studiis operam, per manus S. Petri Nolasci fundatoris, Barcinone in palatio regio candidum ejusdem B. Virginis habitum summa cum animi sui jucunditate suscepit. In sacrum Marianorum clientum numerum conscriptus, relatu incredibile est, quam grato animo beneficium a beata Virgine acceptum prosequeretur. Sæpe cor augustissimæ cælorum Reginæ lætanter offerebat, atque in tantæ Dominæ cultu & obsequiis alacriori ac ferventiori studio se ipsum exercere nitebatur. In eadem urbe Barcinonensi Religionis tyrocinium posuit sub disciplina beati Serapii Scoti, ejusdem ordinis alumni, qui pro Christiana Religione sanguinem deinde fudit, quique longe prospexit, & aperte prædixit ærumnas, quas Raymundus subire in Africa pro Christi nomine multis post annis debebat k.

[5] Elapso tyrocinii tempore non modo tribus, paupertatis scilicet, [ac professio Religiosa, sacerdotium, ac ejusdem fructus:] castitatis, & obedientiæ votis se obstrinxit, sed etiam quartum emisit proprium alumnorum sacri ordinis B. Mariæ de Mercede, videlicet ad Redemptionem Christifidelium captivorum, quando necessitas urgeret, ultro Sarracenorum servum fe reddere, & eorum manibus, si opus fuerit, se committere. Sacris deinde ordinibus initiatus, certis diebus conciones habebat ad populum Barcinonensem non sine fructu; quam plures enim ab impudentia, peccandique consuetudine ad melioris vitæ rationes traduxit, atque ad frugem correxit; quæque e suggestu auditoribus verus hic Euangelii Præco in dies proponebat, omnium primus perficiebat. Raymundo nemo diligentior in corrigendis aliorum vitiis, nemo illo aptior visus est; at omnibus præire exemplo ac sanctitate, corpus suum verberum acerbitate sæpissime castigare, breves somnos abjecto humi stramine capere, pane dumtaxat extremam famem sustentare, noctes in divinas precationes transigere, quia communia aliis sanctitate claris viris, ut brevitati consulam, prætermitto.

[6] Bis in Africam se contulit jussu S. Petri Nolasci ad redimendos captivos Christianos l. [iter Romanum, expeditiones ad redimendos captivos,] Romæ primus Ordinis sui procuratoris generalis munere functus est, quod munus exercebat anno nostræ salutis MCCXXX, quo Gregorius IX Romanus Pontifex XVI Kalen. Februarii Ordinem B. Mariæ de Mercede, seu de Misericordia Redemptionis captivorum a S. Petro Nolasco ex revelatione B. Virginis Mariæ institutum confirmavit m, instante, nomine serenissimi Jacobi regis Aragoniæ cognomento Debellatoris n, Raymundo de Pegnaforte o, tunc temporis Ordinis Prædicatorum alumno, novæque Religionis nomine Bernardo Corbaria p, & Raymundo Nonnato sacerdotibus, & Arnaldo Aymericio equite laïco. Prælatorum suorum mandato relicta Romana curia in Hispaniam rediit Raymundus, & inde tertio in Africam navigavit, ad redimendos ex sui Ordinis instituto captivos. Cum autem illorum multos ibi reperisset, ad quos omnes liberandos cum rei nummariæ difficultas maxime obstaret, sponte captivum se reddidit, ut illos miseros liberaret. In hac captivitate q verberibus sæpe cæsus, & ejus labia repagulo ferreo occlusa sunt, ne verbum Dei effunderet: expeditius tamen loqui non sine Barbarorum admiratione auditus est.

[7] [& cruciatus in eisdem tolerati.] Nec sine fructu verbum Dei sparsit; nam decem Hebræorum primi, ac duo nobiles Sarraceni Euangelica luce illustrati, e cæcis perfidiæ tenebris ad splendorem veritatis educti, suavissimo fidei jugo dura colla submittere non dubitarunt. Quare iratus Sarracenorum princeps Raymundum verberibus cæsum, catenisque vinctum ad perobscurum carcerem damnavit, quem octo mensium spatio, ore fere semper illo repagulo ferreo occluso, æquo animo sustinuit, solo pane & aqua vitam toto hoc tempore in illis miseriis traducendo. Sæpissime animo a sensibus evocato, tres integros dies sine cibo transegit: res mira dictu, aliquando coram ipsis Barbaris catenæ, quibus vinctus Raymundus jacebat in carcere, & ferreum ipsum repagulum sponte, non sine miraculo corruerunt. Quare Barbarorum aliqui relicto Mahumeto ad Christi signa transierunt. Interea sacri ordinis B. Mariæ de Mercede alumni nonnullos in Africam destinaverant cum pecuniis ad redemptionem Raymundi; & Gregorius IX Romanus Pontifex, qui optime norat tanti Viri virtutes, ut lumen istud super candelabrum in Ecclesia omnibus luceret, mense Decembri anno a Christo nato MCCXXXVII Raymundum diaconum r Cardinalem sancti Eustachii renunciavit.

ANNOTATA.

a Cognomen illud semper a pueritia Sanctum habuisse, indicatum est in Commentario prævio num. 46. Remondus fol. 92 scribit aliud ei cognomentum tribui a modernis, Casseno videlicet, quem citat in Vita Gregorii IX, fol. 558, ac Wibon (immo Wion) in libro, qui inscribitur Arbor (immo Lignum) Vitæ, tom. 1, libro, uti male indicat, 57. Cassenum non invenio in nostro museo. Wionem inspexi lib. 1, cap. 87, pag. 122, & vocatur ibi: Frater S. Raymundus Nonat: in aliis vero, quæ ibidem de illo adduntur, non comparet nomen Liconatus. Cogitat autem dictus Remondus, Nonat transmutatum esse in Liconat, cum, inquit, hujus nomines nulla sit notitia, & Nonat non familiæ, sed eventus fit nomen. Illud autem asserit se non invenire inter appellationes antiquas & modernas, nobilesque & communes, perlectis bene multis familiarum Catalanarum, Aragonensium, Navarrarum ac Valentinarum scriptoribus, quos ibidem nominat, additque, Liconates e Cantabria transmigrare potuisse in Cataloniam. Plura cum ibidem, tum apud Colombum in prologo Vitæ.

b Remondus fol. 92, Sequendo, ait, sententiam & opinionem eorum, qui sunt ejusdem patriæ ac territorii, publicamque inter eos vocem ac famam, dico, S. Raymundum natum fuisse in Catalonia, in territorio, quod appellarunt Abbatiam de Celsona, in parvo loco, cui nomen Portel, diœcesis Urgellensis. His consentiunt ea, quæ habentur in litteris illustrissimi episcopi Barcinonensis, inferius proferendis post Vitam occasione miraculorum, ubi legentur ista: Quem communi omnium seniorum & populorum, vulgo dictorum de la Sagarra, consensus & traditio affirmat fuisse ortum in loco de Portell. Colombus lib. 1, cap. 1, pag. 2 de loco de Portell Sancti patria loquens indicat, illum tunc temporis fuisse diœceseos Urgellensis, mediante abbatia Celsonensi, & nunc episcopatum per se. Domeneccus alio modo rem refert, dum scribit, fuisse oriundum e loco del Portell in episcopatu Celsonensi.

c Catalonia, provincia in Hispania, principatus titulo insignis, & ad mare Mediterraneum sita, satis nota est.

d De anno ac die, quibus in lucem prodiit, non convenit inter auctores. Consule Comm. prævium in principio; ubi & de generis nobilitate num. 3. Nomina parentum indicat Colombus lib. 1, cap. 1 esse occulta.

e Sarroi. Colombus in Prologo Vitæ agens de familiæ Sancti Surrons vel Sarroy appellatione, debile indicat hujus rei esse fundamentum; idque certum esse, quod non constet. A duabus hisce familiis adhuc permanet illa, si Tamayo in Vita a se compilata credimus, quæ dicitur Segers. Sed Colombus in prologo asserit eos falli, qui affirmant, illos hodiedum appellari nomine Segers, qui ab earumdem descendunt prosapia.

f Censet alii studiis Sanctum navasse operampost ingressum Ordinis Mercenariorum. Adi Comm. prævium.

g De Rosario Deiparæ plurima apud nos collecta sunt ad diem 4 Augusti in Comm. prævio Actis S. Dominici fundatoris FF. Prædicatorum § 19 & seqq.

h Virginis Matris, ejusque Filii, ac angelorum collatos in S. Raymundum favores pluribus memorat Colombus cap. 9; & cap. 11 scribit, Mariam descendisse ad eum de cælis, spiritibus cælestibus comitatam; Sanctumque ipsius jussu manibus suis inter Deiparæ manus positis, emisisse votum castitatis, ejusque verba dictasse Deiparam S. Raymundo. Sed hæc pluribus non transcribo, quæ magis pie credi possunt, quam historice probari. His adde, quotidianum pueruli Jesu descensum e brachiis imaginis Deiparæ: de quo ibidem cap. 12. Et cap. 13 scientias omnes ab angelis didicisse dicitur.

i Colombus cap. 2 eum vocat vicecomitem, cap. 3 comitem, & alibi utroque utitur nomine.

k In Comm. prævio num. 4 indicatum est, Remondum non habuisse exploratum, an Ordinis vestem acceperit a S. Petro Nolasco, an a Priore conventus Barcinonensis, & quo anno idcontigerit. De anno quid scripserit Colombus ibidem invenies. Quod hic dicit Vita, in palatio regio .. habitum suscepit, non cohæret cum sententia Colombi, lib. 1, cap. 17 affirmantis, fundato conventu S. Eulaliæ anno 1222, sicut in Vita S. Petri Nolasci probasse se indicat, non exstitisse Religiosos in palatio regio; additque, ecclesiam, quam Mercenarii hodiedum possident in palatio regio cum titulo S. Agathæ, multis post annis fundatam fuisse a rege Martino, Religionique datam a rege Alfonso V: Superiorem vero istius conventus non habuisse nomen Prioris usque ad tempus secundi Generalis Ordinis &c. Hæc ille contra Remondum. De Serapio Scoto, quem in Comm. prævio Serapionem appellavimus, agitur ibidem num. 5: an vero sub Beati hujus martyris disciplina tiro fuerit S. Raymundus, perspectum non habeo.

l Varias Sancti expeditiones in redimendis captivis dat Comm. prævius num. 6.

m In hac periodo animadverte primo: Dicitur Romæ primus Ordinis sui procuratoris generalis munere functus .. anno MCCXXX, & consulequæ contra Colombum diximus a num. 8. Apud eumdem auctorem lib. 2, cap. 9 indicatur Sanctus in Italia fuisse annis 1234 & 1235. De itinere autem Romano, quod Sanctus dicitur suscepisse, nihil invenio in Remondo tomo 1 Annalium lib. 3, cap.1 & seqq., ubi res ab eo gestæ describuntur. Secundo: annus 1230, quo hæc Vita Latina refert confirmationem Ordinis, pugnat cum tempore, quod signatur apud nos tomo 11 Januarii, die XXIX ejusdem mensis in S. Petro Nolasco pag. 980: Anno demum MCCXXXV, duodecimo a prima illius institutione, legitime a Gregorio IX approbatus est Ordo XVII Januarii, pontificatus illius anno VIII, ut e Laërtii Cherubini Bullario patet: unde plerosque Annalium ejus Ordinis scriptores corrigas, qui initia ejus ad annum MCCXVIII referunt: cum neque anno MCCXVIII in S. Dominici familiam adhuc cooptatus esset Raimundus (a Pennaforti) nec nisi anno MCCXXVII, XX Martii ad Pontificatum evectus sit Gregorius; cum Honorius III triduo ante decessisset: ut proinde annus Christi MCCXXX non potuerit esse ejus pontificatus octavus, quo Perusii XVI Kal. Februarii data est Bulla. Bulla autem ista, seu Breve, dicit: Vobis auctoritatem concedimus, ut, cum nondum aliqua sit a vobis regula ex Religionibus approbatis assumpta, beati Augustini possitis Ordinem profiteri. Colombus lib. 1, cap. 19 indicat hoc instrumentum non esse confirmationis, sed concessionis profitendi dictam regulam; ac bullam confirmationis datam anno 1230, Gregorii noni tertio: sed hæc bulla nec apud Cherubinum, nec in Bullario Ordinis de Mercede, nec apud Colombum usquam comparet. Quomodo igitur supra illam fundari solide potest confirmatio ejusdem Ordinis? Ad primam vero illius fundationem seu initia quod spectat; idem Colombus pro anno 1218 profert ibidem varia instrumenta, quibus non ausim refragari; quæ tamen, ne longior sim, videri apud ipsum possunt a lectore, & expendi. Lib. 2, cap. XI a pag. 167 conatur se extricare ex difficultate, quod sæpe dicta bulla confirmationis non compareat.

n De illo scribit Hieronymus Curita tomo 1 Annalium Aragonensium lib, 2: ubi & de institutione Ordinis de Mercede cap. 71.

o Vita ejus edita est apud nos die 7 Januarii. Additur in hac, quam damus, Vita: Tunc temporis Prædicatorum alumno. Habitum Ordinis induisse anno 1222, diximus ibidem in Annotatis pag. 409 littera a.

p Laudatur in Catalogo Magistrorum Ordinis antea indicato pag. 3. Inter alia autem dicuntur de ipso sequentia: Tandem plenus dierum atque virtutum Barchinone patratis miraculis in pace quievit: cujus corpus post quatuor secula e tumulo extractum mira gaudet incorruptione.

q In qua Africæ urbe sustinuerit illud, quod mox hic subditur, labiorum tormentum, non consentire auctores, indicavi in Comment. prævio num. 7.

r Difficultates circa titulum Sancti cardinalitium proposui ibidem § 2.

CAPUT II.
Misericordia; Christi ac Mariæ apparitio; miraculum; vaticinia; contagia sanata; Viaticum sacrum; obitus; lis de corpore cælitus dirempta; mira in ejusdem translatione; ædes sacra; apparitio; propagatio cultus; beneficia.

[Vitæ persectio in dignitate cardinalitia: miræ post rectum pauperem apparitiones;] Ex Africa reducem Raymundum diaconum Cardinalem Barcinonenses solemni pompa, ac extraordinario apparatu exceperunt: ille tamen habitis gratiis, relicta domo, quam comes Cardonæ illi ornaverat, recto tramite tendit ad sui Ordinis cœnobium, in quo tamquam Religiosorum minimus semper ex Prælati more vitam traduxit suam. Cum die quadam imbribus madido, & hiemis tempore in Barcinonensis urbis via, pauperem ætate & canitie venerandum, sine capitis tegumento frigori ac pluviæ expositum deprehendisset; compassione motus, statim pileum sibi detractum cano senis capiti libenti animo ac summa voluntate imposuit; quod quam gratum Deiparæ Virgini acciderit, ex hoc facile agnoscere quisque poterit; nam Raymundus domum rediens, atque orationi juxta morem enixe incumbens, in extasim raptus, vidit se ad pulcherrimum deduci viridarium, in eoque conspexit speciosissimam Reginam cum frequenti Virginum comitatu, quæ varios colligens flores, atque ex iis pulcherrimam contexens coronam, talia proferebat: Dignus hac corona ille est, qui seni pauperi pileum dedit suum. Hæc audiens Raymundus, non florum coronam sed Jesum Christum, in suarum actionum præmium se velle respondit. His dictis, ante se illico stantem Christum Dominum pileo illo, quo pauperis caput paulo ante ille texerat, ornatum vidit, spineam in capite, ac florum coronam præ manibus gestantem, ambasque sibi deferentem. Spinarum coronam, quæ dolorum tolerantia contexta est, sibi concedi cum instanter postulasset, & obtinuisset Raymundus, capitis dolore, qui ab eo tempore ad obitum usque perduravit, continuo voti compos effectus est a.

[9] Neque hoc tantum prodigiosi accidit Raymundo cardinali in urbe Barcinonensi commoranti. Vir quidam nobilis sine ullo doli sensu plagas plures inflixerat innocenti uxori, [prædictio; sanata contagia:] quam nonnulli ex domesticis probri injuste accusarant; animum deinde ille advertens errori commisso, ad Raymundum confugit. Qui innocentem uxorem novo miraculo defendens, ad propria illum statim remisit dicens: Sicut crimine accusatio, ita vulnera inflicta sanguine vacant; scias uxorem fidem tibi semper servasse, qui illius nomen apud te detulerunt, quam primum pœnas dabunt pravi. Domum ille repetens, conjugem salubri esse corpore invenit, illos vero, qui eam ream fecerant, uti conscios & participes multorum facinorum brevi suspendio extinctos vidit. Dum Hispaniæ citerioris provincia pestilentia hominibus æque, ac pecudibus exitiali affligeretur, misericordiarum Pater de more rationibus prospiciens, ad levandum dolorem, eodem punitionis tempore ipsismet afflictis medicamentum anodynum b subministravit: nam Raymundus omnes ad se deductas pecudes solo signo crucis sanitati pristinæ reddebat. Quare illius provinciæ incolæ in tanti beneficii memoriam singulis annis die, qua S. Raymundi festum celebrant, ad ecclesiam, in qua tanti Viri corpus jacet, pecudes multas deducunt c.

[10] [viaticum sacrum ab angelis acceptum; mors, ædes sacra:] Gregorius Romanus Pontifex, qui inter cardinales Raymundum cooptaverat, eundem, ut apud se illum retineret, Romam vocaverat, at dum se ad iter pararet, in morbum incidit, in quo angelicis primum manibus sacra synaxi refectus, circa annum nostræ salutis MCCXL inter sui Ordinis alumnos e stadio hujus mortalitatis vix quadragenarius ad superos evolavit. Cujus corpus cum suum esse vellent Cardonæ comites, in quorum domo obierat, suum vero Barcinonense cœnobium ordinis S. Mariæ de Mercede, in quo religiosam vestem induerat, litem exortam Deus diremit, dum illud ad ædiculam S. Nicolai, in qua Raymundus adhuc puer pietatis lac suxerat, per mulam oculis captam aperto miraculo deportari permisit; voluit enim ille, ac suavissima ejus Mater, ac benignissima mundi Regina servum suum Raymundum præcipuo religionis cultu eo in loco honorari, in quo ille a pueritia tenerrimo semper, summoque filiali affectu se ipsam studuerat honorare. Ab eo namque tempore prædicta ædicula S. Nicolai in celeberrimum conversa est templum d, ipsius S. Raymundi Nonnati nomini consecratum, quod ad hodiernam usque diem, præsertim vero ultima Dominica mensis Augusti, qua ejusdem S. Raymundi festum quotannis solemnissime colitur, permagno, & incredibili populorum concursu, ob crebra, quæ ibi exhibentur, miraculorum beneficia frequentatur.

[11] [mula cæca indicat ubi deponendum corpus: alia mira apparitio:] Dum mula luminibus orba sacrum Raymundi corpus ad S. Nicolai ædiculam asportabat, res admirabiles patravit Deus. Ante domum paternam sancti Raymundi genuflexa mula, locum illum, natali talis Viri spectabilem in transitu venerata est. Funerantium more exequias cum cereis funalibus accensis ingens fidelium turba comitata est ad duodecimum milliarium. Res mirabilis in toto illo itinere, illorum nec unum quidem, licet truces efflarent venti, largusque imber e cœlo efflueret, extinctum quisquam vidit. Demum totum æs campanum urbium omnium, oppidorum, aliorumque locorum per quos mula sacro illo cadavere onusta iter habuit, sonum, se ipso, supra naturæ vim atque ordinem, fudit. Gregorius IX, audita Raymundi morte, in hæc prorupit verba: Sacer Ordo B. Mariæ de Mercede patrem ac patronum, Catalauniæ provincia filium, Ecclesia Catholica Virum sanctum una hora amisit. Elapsis nonnullis a tanti viri obitu annis, anno scilicet a Christo nato MCCLV, S. Petro Nolasco apparens Raymundus, pervigilium feriarum Natalis Christi proximi anni, tamquam ultimum ac postremum ejus vitæ diem præcinuit: res item evenit, uti Raymundus prædixerat: nam anno MCCLVI, nocte illa, cui dies festus Natalis Christi illuxit, sanctissimus patriarcha mirandis operibus editis supra hominum conditionem in vita nobilitatus, ad superos evolavit e.

[12] Sanctorum catalogo ob egregiam vitæ sanctitatem, & miraculorum copiam ab Apostolica sede Raymundum adscriptum scimus f anno reparatæ salutis MCDXIV. [varia de Sancti cultu, ac beneficiis] Urbanus VIII anno MDCXXVI Ordinis beatæ Mariæ de Mercede Religiosis, & Alexander VII anno MDCLV precibus Virginii Ursini diaconi cardinalis S. Eustachii, canonicis aliisque ejusdem ecclesiæ ministris die Raymundo sacra Psalmos divinos recitandi, atque in ejusdem honorem Hostias Deo immolandi facultatem concessit, jussitque Raymundi, uti etiam S. Petri Nolasci nomina in Martyrologio Romano describi, & amplissimam delictorum Indulgentiam proposuit iis, qui die XIV Novembris ejusdem anni MDCLV ecclesiam sancti Eustachii de Urbe visitassent, qua die solemnissime in eadem ecclesia ejusdem sancti Raymundi diaconi Cardinalis effigies magna populi Romani frequentia ac lætitia collocata est g. Innumera sunt beneficia, quæ Deus mortalibus sancti Raymundi precibus indulsit, quæ omnia hic recensere haud possumus. In archivio cœnobii Barcinonensis Ordinis sanctæ Mariæ de Mercede tabulæ extant authenticæ, in quibus multa supra naturæ vim atque ordinem per S. Raymundi deprecationem, nonnullorum annorum spatio mortalibus facta, enarrantur. Placet hic, illis omissis h, rescribere literas, quas III Octobris anni MDCLV Massilia Galliarum urbe Hyacinthus Carral Ordinis beatæ Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum Romam misit reverendissimo Patri Magistro Michaëli de Alcantara, ejusdem Ordinis vicario generali in Italia, & in Romana curia primo procuratori, & sunt tales:

[13] “Perjucundum mihi in primis fuit a vestra Reverentia XL horarum in festo S. Raymundi Nonnati petitum & obtentum Breve: [per eum obtentis.] cum hoc pacto Tolosatum in eum devotionem propagandam in dies arbitror, qui superioribus annis MDCLIII, & MDCLIV ejus ope, & pia intercessione a Deo optimo summa peste & febribus laborantes innumera propemodum accepere beneficia. Et sane certam vestram Reverentiam velim, si mihi fidem adhibere dignetur, supra viginti mille utriusque sexus homines a febribus liberatos fuisse, ne referam hydropicos, & a medicis desperatos, & jamjam morti proximos, invocato S. Raymundi Nonnati solo nomine, vel aquam in ejus honorem benedictam degustantes, vires pristinas recuperasse. Quæ curationum miracula omnibus Tolosanis tantæ erant admirationi, ut quotidie summus populi concursus sacram ejus aram frequentaret, vixque ullus Tolosæ i, & in aliis vicinis oppidis esset infirmus, qui ejus operam * & auxilium summa cum veneratione & fiducia non imploraret, ac remedium & solatium in infirmitate non reciperet. Certum & fidele hujusce veritatis possum reddere testimonium: quippe qui tunc temporis in eodem conventu Tolosano degerem, ac in eo confessiones fidelium audirem, qui quotidie nostram ecclesiam, gratias Deo omnipotenti, & sancto Raymundo Nonnato pro obtenta salute soluturi adibant, & ad illum sanitatem suam referebant. Missa etiam facio, quæ quotidie gravidis, & in partu laborantibus mulieribus confert beneficia. Credo equidem hæc miracula vestræ Reverentiæ, quinimo & toti Religioni non minori, quam nobis admirationi futura &c k”.

ANNOTATA.

a Colombus mirabiles hasce apparitiones narrat lib. 2, cap. 17 post opus misericordiæ erga pauperem, & addit, biographos omnes convenire in substantia rei a se narratæ.

b Græce ἀνόδυνον, i. e. leniens dolorem, ex alpha privativo, ut vocant, & ὀδυνη, dolor.

c Consule Commentarium prævium num. 21.

d Ibidem num. 21 & 22 invenies quæ huc spectant.

e Anni iidem indicantur ibidem in principio paragraphi 3: sed non conveniunt cum anno emortuali S. Petri Nolasci apud nos ad diem 29 Januarii pag. 981: nam posito ibi ex aliis anno 1249 adduntur ista: Sed cum eum velint XXXI annos Ordini præfuisse, qui anno demum MCCXXIII institutus est; fatendum esset non ante MCCLIV decessisse, si illud de præfecturæ intervallo constaret.

f Non probatur Sanctus canonizatus a Benedicto XIII pseudo-pontifice, nec ab ullo alio Pontifice legitimo adscriptus fuit Sanctorum canoni proprie loquendo. Plura Comm. num. 35 & sequentibus.

g Lege Comm. prævium § 4.

h De miraculis tractabimus post Vitam.

i Tolosa urbs est perampla Galliæ in Occitania provincia ad Garumnam fluvium, aliunde satis nota.

k Post hæc nominantur auctores varii: sednos per decursum Comm. de scriptoribus tractavimus, ac præsertim § 5.

* f. opem

MIRACULA.

Raymundus Nonnatus S. R. E. Cardinalis, Cardonæ in Catalonia (S.)

INTERPRETE C. J.

Præfatio interpretis P. Conradi Janningi, hagiographi quondam Antverpiensis.

[Dantur hæc miracula e codice Ms. Hispano.] Sequentia S. Raymundi miracula ego Conradus Janningus Romæ anno salutis MDCLXXXV Latina feci ex codice Hispano, particulares processus, in variis Cataloniæ diœcesibus legitime atque authentice factos, complexo, & in monasterio Ordinis B. Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum Romæ ad radices montis Capitolini conservato, & mihi petenti a R. P. Magistro Ferdinando de Carvajal & Ribera, vicario & procuratore generali dicti Ordinis benigne commodato. Processus porro omnes instituendos curavit R. P. Fr. Ambrosius Machin a S. T. M., atque in provincia Aragoniæ definitor ejusdem Ordinis, ad hoc specialem facultatem habens ab adm. R. P. Magistro Generali Ordinis sui Fr. Philippo de Guimeran b; cujus litteras, in conventu Murciæ anno MDCXII, die XVI Junii datas, Ordinariis locorum passim exhibuit una cum interrogatorio testibus proponendo; quod fere circa antiquitatem cultus, & eo spectantia, nec non miracula inquirit; uti ex ipsis depositionibus clare satis colligi poterit, ac præsertim ex litteris illustrissimi Barcinonensis episcopi Ludovici Sans, utpote complectentibus responsiones ad quælibet interrogata, & depositiones testium fere omnium, si particularia miracula excipias. Hactenus Janningus. Rem ego dividam in capita, titulos ac numeros, & addam mea Annotata. Pars hæc erit prima miraculorum; hujus supplementum erit secunda, aliunde deprompta. De miraculis etiam scribunt Remondus & Colombus sæpius antea citati: hic libro 3; ille lib. 3, fol. 118 & sequentibus.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium prævium § 4.

b De illo ibidem, & § 5, num. 47.

MIRACULORUM PARS I.

CAPUT I.
Raymundi sanctitas, locus mortis ac sepulturæ; cultus; mortuus ab eo ad vitam revocatus.

[Testis juridice interrogatus,] Coram R. D. Francisco Solzona, presbytero villæ Cardonæ a, & officiali villæ & officialatus ejusdem pro illustrissimo & reverendissimo domino D. Fratre Bernardo de Salva, Urgellensi episcopo & regio consiliario, ad instantiam reverendi P. Fr. Ambrosii Machin S. T. magistri, Ordinis B. Mariæ de Mercede captivorum, ac in provincia Aragoniæ ejusdem Ordinis definitoris, ad infrascripta ab adm. R. P. Fr. Philippo de Guimeran, in S. Theologia magistro, Generali totius dicti Ordinis B. Mariæ, specialem licentiam & facultatem habentis &c. b. Die Veneris XVIII mensis Octobris, anno a Nativitate Domini MDCXII in castro Cardonæ deposuit testis sequens ill. & adm. R. Dominus Franciscus Farran, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia abbas collegiatæ ecclesiæ S. Vincentii castri Cardonæ, ac etiam Prior B. Mariæ castri Folliti de Rivo Lutosi, ætatis, ut asserit, LXXVII annorum, parum plus vel minus, testis citatus & debite compulsus, qui juravit super pectus suum, more Prælati, ad Dominum Deum, & ejus sancta quatuor Euangelia, se dicere & deponere omnimodam veritatem in & super his de quibus fuerit interrogatus.

[3] [varia deponit de Sancti virtutibus, loco mortis,] Et interrogatus super contentis in præinserta supplicatione, per dictum P. Fr. Ambrosium Machin oblata c, eidem testi lecta de verbo ad verbum, dixit d, quod super contentis in supplicatione deponere potest, id esse, quod a parentibus, avis, aliisque civitatis Cardonæ provectioribus ætate personis semper audiverit, S. Raymundum Nonnatum in vita sua fuisse hominem eximiæ sanctitatis, castitatis, fidei & morum cælestium. In particulari vero, fuisse a confessionibus vice-comitibus Cardonæ, diemque supremum obiisse in castello Cardonæ, quod erat habitatio præcipua vice-comitum, modo ducum Cardonæ. Auditu similiter crebro didicisse, mortuum esse S. Raymundum in cubiculo prædicti castelli, contiguo majori porticui, quod nunc appellatur cubiculum Perot Call: demortui autem manum tam firmiter clausam fuisse, ut aperiri nullo modo potuerit.

[4] [ac sepulturæ, nec non de cultu,] Porro ut sepulturæ locus deligeretur, corpus in arca imposuerunt mulæ, quam vice-comes domi suæ cæcam alebat, solutis frenis quo luberet ituræ. Ecce autem nullo manum aut aliud admovente, recta processit Portellam, natale solum Raymundi, dissitum Cardona leucis quatuor grandioribus: utque eo pervenit, deflexit * iter, nullo ducente, recta ad locum, ubi modo sepultus suum habet sacellum atque domum Raymundus: & mula continuo crepuit ac mortua est: manum quoque Sancti facile aperuerunt inveneruntque in ea schedulam manu ejus propria scriptam, qua mandabat, istic loci ut sepeliretur. Ex illo porro tempore singularis semper extitit populi erga ipsum devotio, alio eum nomine non appellantis quam sancti Raymundi Nonnati. Et quotannis ultima Augusti Dominica concurrunt ad prædictum locum amplius decies mille hominum, & quater mille jumentorum, illis hæcce circum templum ducentibus, & eleemosynam monasterio impertientibus; aliis quidem dimidiam, aliis vero integram mensuram * frumenti, sic ut quadringentæ amplius tritici mensuræ, & in pecunia totidem, aut certe trecenti ducati afferantur, idque propter grandia miracula, quæ Raymundus quotidie patrat, semper pro Sancto & habitus & cultus.

[5] [eleemosynis promoto ac miraculis.] Ad hæc episcopi concedunt Fratribus istius monasterii facultatem petendi quotannis per episcopatus suos stipem pro sacello ejus, addito titulo Sancti: neque reperire facile erit per omnem Cataloniam, qui non putet ipsum propter miracula quotidiana jam Sanctis rite adscriptum esse. Et ego testis memini, in archivo dominorum Cardonæ reperiri scripturam, quæ tractat de vita S. Raymundi Nonnati. Atque hæc, ait idem testis, scire sese ex relatione parentum, avorum, aliorumque ætate grandium, & quia eadem vidit in archivo dominorum ducum Cardonæ; & omnia sunt publica atque notoria in civitate hac etiam ipsis puerulis; nec est cujusquam memoria in contrarium e.

[6] [Alius testis] Venerabilis Philippus Salamo, presbyter villæ Cardonæ, ætatis LXXV annorum, testis citatus & debite compulsus &c., die XXIII Octobris anni MDCXII deponens, dixit; viginti duos circiter elapsos esse annos, cum agenti sibi in rectoria de Copons nobilis quidam, vocatus dominus Valbuona *, dedit libellum manu exaratum & ob vetustatem pene consumptum, summaque in æstimatione a D. Valbuona habitum. Erat autem conscriptus lingua Lemosina, dicebatque Religionem de Mercede a non multo tempore fundatam esse. (Unde cognoscere licet, prædictum libellum exaratum fuisse aut ipso, quo obiit S. Raymundus, tempore, aut certe non multo post) & continebat totam S. Raymundi vitam: inter alia; appellari Nonnatum, quia natus non erat nisi quatenus per apertum demortuæ matris latus extractus esset in lucem. Deinde in puerili ætate curam ovium * sui patris agens, cum aliquando in eremitorio S. Nicolai, quod est in finibus Portellæ, oraret; visibilem oculis suis habuit Beatissimam Virginem Mariam, jubentem, habitum ut indueret Fratrum Religionis de Mercede, paulo ante a rege Jacobo Barcinone fundatæ. Respondenti autem, pauperculum esse se, & habere neminem, qui se adjuvet; dixit eadem Virgo fore, ut intra horæ unius spatium illac transeat vicecomes Cardonæ, ejus nomine suo opem illum in finem imploraret. Atque ita accidit; transeunti namque vicecomiti puer mandata B. Virginis exposuit, ac ipso patrocinante habitum Ordinis in monasterio Barcinonensi suscepit.

[7] Post hæc dicitur quoque inter Cardinales fuisse adscriptus, [varia etiam] & vicecomitum de Cardona confessarium egisse: quo tempore cum in gravem incidisset infirmitatem, Fratres aliquot ejusdem Ordinis, habitu percandido induti, & a nemine cogniti advenerunt ad castellum Cardonense; quorum unus dignitate majestateque præ ceteris verendus, quam portabat sacratissimam Eucharistiam infirmo manu sua communicavit: atque illico omnes disparuerunt. Posteaquam vero spiritum reddidit Raymundus, contentio gravis orta est inter Cardonam, Portellam, & Barcinonense monasterium, cujus horum defuncti corpus foret. Cardona sibi vendicabat, quia istic animam efflaverat: Portella suum esse dicebat, quia istic in lucem prodierat: Ordo de Mercede idem exigebat, quia suus extiterat Religiosus. Tenente hac contentione, homo quidam simplex id consilii suggessit, oculos ut eruerent alicui mulæ, eique impositum cum arca sua corpus portari sinerent, nemine ducente, istic reponendum loci, ubi ipsum, volente Deo, mula deposuisset. Probato consilio, mula cum imposito corpore, & sola, & cæca discessit Cardona, transivitque partem Urgellensis, partem Ilerdensis, partem Vicensis episcopatuum, & in omnibus, qua transibat parochiis, sponte sua sonabant campanæ, nec prius gradi desiit, quam S. Nicolai sacellum, ubi pridem Raymundo B. Virgo apparuerat, attigisset; ibique corpus reliquit, ubi modo ejusdem domus & sacellum visuntur.

[8] Alia plura de vita & morte Raymundi idem liber narrat, [ex antiquo libello, additque mortuum a Sancto resuscitatum.] quorum ego longi temporis lapsu memoriam perdidi. Continebat quoque miracula nonnulla particularia, quorum me similiter, ut verum fatear, memoria fugit, præter unum; quod scilicet homo quidam de parochia, quæ vocatur Fraxinet, mortuus, parentibus suis gloriosum Patrem S. Raymundum Nonnatum invocantibus, in vitam rediit. Porro ab undecim circiter aut duodecim annis quidam frater Ordinis S. Dominici (cujus quidem nomen ignoro, nisi quod ex signis aliquibus conjicio esse P. Fr. Dominicum) per monasterium de Sarrateix prope rectoriam Viverdensem *, ubi ego tunc vicarium agebam, transiens, & ubique in scripturas de Sanctis Cataloniæ diligenter inquirens, ipsum librum instantissime petitum a me dono accepit. Denique omnia a me dicta, præterquam quod in isto libro legerim, audivi sæpius a longævis hominibus, & sunt tam publica atque decantata, ut in hisce partibus nemo quispiam sit, qui ignoret f.

[9] Honorabilis Joannes Blanck, alias Xiol, de Ortoneda, ætatis CXVIII annorum g. In particulari operatus est S. Raymundus miraculum in filio meo: qui nomine Machaël, ætate decennis, lapsus e jumento h ruperat sibi ilia tam graviter, ut omnia humana remedia curationi nequidquam adhibuerimus, nec aliud reliquum fuerit, quam ut confugeremus ad opem divinam & intercessionem sancti gloriosique Raymundi: cui invocato votum vovimus, si gratiam sanitatis a Domino impetrasset filio nostro, daturos nos ipsi tantum frumenti, quantum filio pondere par foret. Promisimus insuper conducturos ipsum ad ecclesiam Sancti, uti & re ipsa conduximus, ac dedimus duas cistas unamque [fiscinam i] frumenti: curavimus quoque celebrari Missam in honorem sancti patris Raymundi, & frumentum obtulimus. Et ecce filius noster perfectæ sanitati restitutus est, nullo mali signo superante: dictique miraculi memoriam istic reliquimus k. Exinde autem prædictus filius meus semper mansit integre sanus, & ruptura evanuit acsi nulla umquam fuisset l.

ANNOTATA.

a Cardonæ, ubi hic processus factus est, &e quo sequentes depositiones sunt depromptæ, situm indicavi in exordio Commentarii prævii.

b Nota bene, inquit Janningus, simili fere modo in omnibus processibus exordium sumi, curante semper P. Machin jussu Magistri Generalis. Depositionibus semper præmittitur fere, ut sequitur Latine in ipso textu: Die Veneris &c.

c Ejus contentum, sicut observat Janningus, satis innotescit ex depositionibus testium, ut necesse non sit, hic illam describi.

d Hactenus Latine, reliqua Hispanice, quæ sic verto, sicut hic monet Janningus.

e His subdit interpres: Hactenus ex Hispanico: tum Latine subjungitur, proposita testi esse quæ proponi solent, E. G. an inductus prece, pretio, minis &c. deposuisset: & ad omnia respondit, quod non. Denique reliquorum omnium (qui fere viginti sunt) depositiones nihil quoad substantiam ab his duobus diversi habent.

f De his Colombus a pag. 278.

g Interserit interpres: testificatus eadem fere, quæ duo prædicti, subjungit: “In particulari” &c. Sed longa & diversa est depositio ejus, antequam ad particulare perveniat, apud Colombum pag. 280: illud vero declarat pag. 281.

h In codice Hispanico est cayo de un Rocin, Gallis roussin; Dictionarium Gallico-Latinum, anno 1704 Trevoltii editum, indicat hac voce significari equum strigosum: ubi & de vocis etymo post Menagium, qui in suo Dictionario etymologico consuli potest. Hic forte est strigosus mulus.

i In cod. Hispano dimos dos cestas y una panera de trigo. In Latina hac interpretatione non invenio vocem panera, & ideo uncinis eam includo, fiscinam appellans ex conjectura vocis Gallicæ panier: cum aptam in Hispanica ad rem præsentem non reperiam significationem.

k Videlicet, ut notatur ad marginem ex codice Hispanico, una encudia (vel ancudia, littera enim prima dubiuscule expressa est) de cera y quebradura, i. e. ex cera, & herniam. Colombus pag. 281 scribit ancudia, quam vocem nec intelligo, nec invenio alibi.

l Subdit Janningus: Idem miraculum, & eodem fere modo testificata “Eulalia Blanca, uxor Joannis Blanck prædicti, nata annos circiter sexaginta quatuor” aliud subjunxit in hunc modum: quod ego ibi non invenio; sed videri potest Colombus pag. 281 & 282, ubi postquam depositionem Joannis prædicti confirmasset Isabel (ut ibi vocatur, id est Elisabeth) Blanch, ipsius uxor addit, mulum e lapsu mortuum, invocato Sancto & facto voto ad vitam revocatum. Dabo illud in parte 2, cap. 4, num. 101.

* in Hispanico Ms. dio bueltas al lugar de Portell.

* Hisp. quartera

* Colombus Vallboña

* unas obejas

* rectoria de Viverde

CAPUT II.
Quidam a rotis illæsus; curata febris; Sancti cultus; puerperis hic propitius.

[A rotis obterendus servatur illæsus;] R. P. Fr. Antonius Ferrer, Ordinis B. Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, ætatis XXVII annorum, testis juratus dixit: Anno MDCXI, die XVIII Martii iter faciens a civitate Cuizena a * in regno Aragoniæ ad civitatem Oscanam b in eodem regno, perveni eques ad torrentem quemdam fundo stabili & saxis pleno; in cujus transitu subsistenti ad bibendum equo appropinquavit propius carrus quidam arena onustus, quem volens declinare, inhibui frenum, & manibus ponticulum istic quemdam apprehendi; sed cingulo, quo ephippium adstringitur, fracto, cecidi ex equo in medium torrentem, ubi carrus aut potius rota carri per pectus jacentis transiit. Quapropter existimantes, qui aderant, sub pondere me crepuisse, extulerunt lamentabiliter voces suas; & ego in tanto discrimine loqui prohibitus, invocavi corde cum fiducia magna sanctissimam Dominam nostram, & S. Raymundum Nonnatum; atque evasi periculum tam immunis damni, ut non modo nullum os aut costa læsa sint, sed omnis etiam a carne livor, macula, vestigium oppressionis & dolor abfuerint: meque ita sanus ac integer erexi, acsi nihil hujusmodi accidisset, stupentibus, qui aderant, omnibus, & fieri naturaliter non potuisse judicantibus. Sed potuit per intercessionem S. Raymundi; supra cujus reliquiam e collo meo in sacculo pendulam rota pertransiit, quemadmodum ex vestigiis clavorum inibi relictis observatum deinde fuit c.

[11] Illustris D. Michaël Joannes Taverner & Montornes domicellus Barcinonæ domiciliatus, [alius torminibus ac febri liberatur:] annos XXII natus, testis juratus, dixit: Quatuor abiere menses, cum gravi adeo febri & torminibus angebar, ut somnum triduo nullum capere possem, & quidquid manducabam mox evomerem, nullam afferente opem, quidquid medici adhiberent. Cognito igitur discrimine confugi ad S. Raymundum Nonnatum, cujus reliquiam opportune attulerunt Patres duo de Mercede, & aliquantum aquæ, injecto saxo de sepulcro Sancti benedictæ, bibendum obtulerunt: qui potus etiamsi contrarius esset tali morbo, tantam nihilominus mutationem attulit mihi, ut statim fugiente dolore, eo ipso die liber omnino ac sanus fuerim, quod singulari Dei favori per intercessionem S. Raymundi adscripsi, promisique sanctam ejus domum & ecclesiam Sagarrensem visitare, oblaturus ventrem argenteum d.

[12] Die XVII Decembris anno MDCXII in quadam aula palatii episcopalis Barcinonensis coram illustri & reverendissimo in Christo patre & domino D. Ludovico Sans episcopo Barcin., [refert quidam spectantia ad S. cultum:] testis juratus illustris dominus Franciscus Villalba, dominus baroniarum de Momagustre & de Guspi, annorum XXXV, dixit; quod ubicumque depictum vidit Raymundum Nonnatum, vidit eum cum diademate; præcipue vero & specialiter in tabula antiquissima, ab omni hominum memoria depicta; ubi repræsentatur cum diademate in capite, subscripto ad pedes titulo litteris præ vetustate fugientibus, qui ait: Beatus Raymundus Nonnatus. Circum eamdem vero imaginem expressum conspicitur, quomodo per demortuæ parentis apertum latus in auras vitales extractus fuerit; quomodo miraculose sacram Eucharistiam a tribus sui Ordinis Religiosis susceperit; quomodo mula candida & cæca corpus ejus Cardona adusque eremitorium S. Nicolai, nunc domus S. Raymundi Nonnati vocitatum, in finibus Portellæ situm, portaverit, prosequente ipsam, supplicantium more, populo Cardonensi. Et hanc tabulam ipse testis vidit in prædicta S. Raymundi domo, quæ admodum prope abest ab ejus baronia Guspensi.

[13] [mulieribus parturientibus] Eodem die illustris D. Franciscus de Jvorra * dominus baroniæ de Cervallo & Bellera, dominus villæ sancti Vincentii, & loci ac termini de la Ciura * &c. ætatis XL annorum, testis juratus, dixit, quod reliquia etiam S. Raymundi Nonnati portetur passim ad infirmos, & mulieres parturientes per multos dies, ad cujus præsentiam continuo sanantur ac liberantur: quodque, curante se, sæpissime allata sit domum suam pro suorum necessitatibus, tum quod tenerrime erga Sanctum istum afficeretur, tum quod intelligeret per ipsum multis divinitus reddi salutem, ut præcipue patuit anno MDXCIX mense Augusto vel Septembri in castello Manresanæ *, ubi tunc filiolus suus triennis, Don Dalmau appellatus, eo per morbum adductus fuit, ut domina Manresanæ, matertera ipsius testis, dixerit filioli matri: Abisis hinc, domina; Deus alios tibi concedet filios, de hocce enim jam actum est. Simul mater ad fenestram advolat [ecclesiam] S. Raymundi respicientem, quo jam allatum reliquias ejusdem miserat, viditque re ipsa apportari: & statim observarunt adstantes ægrum aperire oculos, eumdemque intrantibus in castellum reliquiis, movere sese; intrantibus vero in cubiculum, se erexisse adorandi causa, etiamsi nullius Religiosi conspectum ferre posset propter metum, qui animum ejus ad cujuslibet præsentiam incessebat. Nec diu adoravit, cum ilico melius habere, & mox integræ saluti restitui: quamquam doctor Saura de Cervera jam a diebus aliquot eum mortuis annumerasset: & opinione sua fallendum non fuisse, credit ipse testis, nisi intercessio S. Raymundi intervenisset e.

[14] [eum esse propitium] Domina Mariana Ripoll, uxor magnifici Bartholomæi Ripoll secretarii adm. illustris nobilis D. Prioris Ordinis & militiæ S. Joannis Hierosolymitani f in principatu Cataloniæ, ætatis XX annorum, testis jurata, dixit; Mense Maio proxime elapso biennium fuit, quod ipsa testis sex menses gravida, ex magna devotione erga S. Raymundum Nonnatum obivit novenam in sacello ejus in monasterio S. Mariæ de Mercede hujus civitatis: & quamvis domus sua procul absit a dicta ecclesia, non solum non se lassabat eundo, verum videbatur sibi per floridum hortum incedere cum magna sui consolatione; videbatur similiter depicta in sacello imago Sancti arridere sibi, quoties in illam oculos intendebat: genibus autem nixa, etiam per duas horas, tametsi infirma, nihil fatigabatur: atque ex illo tempore suus erga Sanctum affectus & fiducia valde singularis fuit.

[15] Adjunxit, quod finita novemdiali devotione, incepit sentire dolores partus per XXIV dies parturiens tanto cum discrimine, [exemplis] ut tractaretur de accersendo chirurgo, qui incisione exitum fœtui panderet, cum matri certa mors judicaretur imminere: præterquam enim quod parere nequibat; nequibat etiam, debilitata & mentis impos, cibum ullum sumere, nisi quis aperto ori imposuisset, quem tamen ipsum, simul atque acceperat, ejiciebat. Tali in statu mortuæ quam vivæ similior, audivit a famulo quodam suo, nomine Jacobo Garau *, dici: Non recordabitur domina nostra S. Patris Raymundi Nonnati, neque liberari tantis ærumnis ab ipso petet? Et statim ad Sanctum conversa cum toto corde imploravit opem ejus, ut, quoniam editus ipse esset per matris demortuæ latus, intercederet apud Deum pro liberatione sua.

[16] Quo dicto, sopore gravari oculos sensit, cum toto illo ærumnarum suarum tempore somnum oculis suis non vidisset, [variis] jussitque in sacello seu oratorio quodam suo domestico volenti sibi quiescere poni sedile cum pulvinari. His ita compositis, jussisque recedere domesticis omnibus somnum captatura, derepente ad se intrare vidit duos Religiosos, album indutos habitum, quorum alter manu dextera præferens ciborium Eucharisticum, quocum depingi ut plurimum solet S. Raymundus, manu elevata signum sibi perterritæ dare visus est surgendi; & eodem momento ipsa se erexit omnino sola, quod prius sine duarum personarum auxilio non poterat; & altum inclamavit domesticos foris ad portam excubantes, intrantibusque, & quid rei esset quærentibus respondit; visos sibi esse Religiosos duos modo supradicto, interrogans num & ipsi vidissent; jam enim disparuerant.

[17] Et, quod mirum est, eodem ipso momento sine dolore aut sensu ullo peperit infantem, [probatur.] pedibus antrorsum (qui partus vulgo letalis existimatur) prodeuntem, mortuum & marcidum, totoque ventre luridum, & [inflatum] sine pelle, ita ut judicatum fuerit, quindecim amplius dies mortuum in utero materno fœtum latuisse. Nihilominus affirmavit ipsa testis, tam se doloris expertem fuisse in partu, ut nescia percunctaretur, num peperisset; atque admiraretur, ubi affirmari audivit, obstupescentibus cunctis domesticis & vociferantibus, S. Raymundum Nonnatum apparuisse atque dominam suam miraculose liberasse. Liberata autem ut fui, mihique restituta, sacellum Sancti actura gratias adivi, jubens Missam celebrari & in tabula miraculum depictum appendi. Atque ita vere se habent, quæ narravi g.

ANNOTATA.

a In mappa geographica Hispaniæ, quam ante me habeo, invenitur Xixena, idem, ni fallor, locus, qui supra notatur, ad fluvium Isuelam, decem circiter milliaribus Hispanicis communibus Osca distans. Quinsena scribitur apud Remondum mox citandum.

b In Ms. Latino vacuus hic erat locus, ponitur ad marginem de Huerca pro Huesca sine dubio, Latine Osca ad Isuelam fluvium in Aragonia, & urbs episcopalis sub archiepiscopo Cæsar-Augustano.

c Miraculum hoc etiam est apud Colombum a pag. 302, cui subduntur ista, quæ ex Hispanico sic reddo: Quod dictum est, confirmavit cum juramento pater frater Joannes Davit, ejusdem cum illo Ordinis, qui eum comitabatur. Idem confirmavit pater Præsentatus Fr. Laurentius de Arbustante, qui erat Oscæ, ab iisque hoc audivit, qui fuerant præsentes, & qui vidit clavos rotæ impressos capucio & scapulario dicti Religiosi. Idem scribit pater magister Antillon in Epitome vitæ S. Raymundi, dicens: Vidi multis post annis clavorum signa in pectore dicti Religiosi, dum ei essem a secretis Romæ. Hoc quoque miraculum refert Remondus fol. 119.

d Remondus miraculo huic, quod etiam refert pag. 303, subdit pag. 304: Confirmavit istud miraculum illustris Don Hieronymus Tabarner Ordinis ac militiæ S. Jacobi (vulgo) de la Espada. Raynaldus in Annalibus eccles. tomo 13 ad annum 1210, num. 6, quæ huc pertinent, redigens in compendium, scribit ista: Comprobavit etiam (Innocentius PP. III) sancti Jacobi militiam, vulgo de Spatha nuncupatam, privilegiaque ab Alexandro III illi concessa corroboravit. Plura hic Innocentius affert de optimis hujus Ordinis legibus: quas si cupias, ipsum consule; hujus enim anni ac trium sequentium proximorum Pontificis regesta, ut diximus supra, typis mandata sunt, quæ Franciscus Bosquetus notis illustravit, deque illo religioso equestri ordine dignissima memoratu adducit. Deinde idem Raynaldus ex litteris Apostolicis laudati Innocentii scribit de equitum S. Jacobi institutione &c., quæ ibi legi possunt.

e De hoc facto scribit Remondus fol. 118. Apud Colombum pag. 300 & 301 longior est narratio.

f De Hospitalariis Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, qui deinde equites Rhodii, & nunc equites Melitenses, scribit Hippolytus Helyot tomo 3 Historiæ Ordinum monasticorum, religiosorum, ac militarium, cap. 12 & 13. Eorumdem equitum Historiæ partem 1 & 2 Romæ edidit Jacobus Bosius Italice anno 1594, tertia fuit postea impressa.

g Videri possunt Remondus a fol. 118 verso, & Colombus pag. 254 & 255, qui addit: D. Angela ejus mater confirmavit declarationem præmissam, adjungens, filiam suam diebus viginti quatuor in doloribus partus fuisse, jurans quidquid dictum est. Idem declaravit Jacobus Garace, supra memoratus.

* Colombus Quicena

* Remond. Ybarra

* idem Cirera

* de la Manresana

* Colomb. Garace

CAPUT III.
Infans redivivus, oculus male affectus, infirmus, mula & equus morti proximi, puerperæ, puella in gravissimo lapsu per Sanctum adjuti.

[Infans mortuus] Die IV Decembris anno Domini MDCXII in villa de Tarrega a diœcesis Celsonensis coram adm. R. D. Francisco Ferrer decano villæ & decanatus Tarregæ, testis jurata comparuit Elisabeth Barbara, uxor Petri Barber, cultoris villæ Tarregæ, ætate circiter XXX annorum, & dixit: Domine vicarie, a mensibus fere sex peperi ego filiolum cum tanto dolore, ut ad extremum adducerer. Quapropter misi illico ad monasterium S. Mariæ de Mercede hujus villæ, qui dicerent laudes * b S. Raymundi Nonnati: cumque jam debebant pervenisse, ac imperata facere, enixa sum filiolum mortuum; quippe sine spiritu os, sine lumine oculi clausi, caput sine robore pendulum, nihil subesse vitæ indicabant, & transeuntes per plateam feminas ipsa audivi dicere: Barbara peperit filium mortuum.

[19] Et dicto modo tenuit infans per quinque aut sex horæ quadrantes, [ad vitam revocatus:] donec ipsum mater mea Elisabeth Beneta sinu exceptum luci propius admovit, & S. Raymundum Nonnatum, ut ipsa mihi postea dixit, multa cum devotione invocavit, promisitque, si miraculum in infante operaretur, se ipsum Sancti habitu vestituram atque apportaturam ad sacram ædem, ubi corpus ejus quiescit. Et eodem, ait, momento respiravit infans, & plorare cœpit, inventusque est tam sanus acsi nihil sinistri actum fuisset; & modo perfecta sanitate fruitur, indutus sacro habitu S. Raymundi, uti videtur, ad complendum votum quod fecit, ut dixi, mater mea. Eadem testificantur quinque aliæ testes, scilicet ipsa mater supra memorata, Elisabeth Beneta, quæ & obstetrix filiæ adfuit, annorum LX, Francisca Gamis, Hieronyma Selva, Elisabeth Joanna Quadras, Elisabeth Martines c.

[20] Anno MDCXII die VIII Novemb. coram magnifico D. Laurentio Granell, [oculus male affectus & infirmitas,] bayulo d & judice oppidi de Torregrossa diœcesis Ilerdensis, deposuit Esperanza Capella, uxor Antonii Capellæ villæ de Torregrossa, testis jurata & dixit: A biennio fere filiolus meus trimestris gravi oculorum morbo laborabat, erumpente ter quaterve copioso sanguine, ut dubium nobis nullum relinqueretur, quin perditurus visum esset. Invocavi tamen S. Raymundum Nonnatum, promittens adituram me nudis pedibus sacram ejus domum, quinque leucas magnas distantem, si miraculum in puero, reddita videndi facultate, operaretur. Vix autem promiseram, ecce aperit puer oculos hactenus clausos, & sanguinolentos: deinceps vero semper sine ullo sanguinis fluxu perfecte curatos & sanos; quod naturali virtute fieri non potuisse, factum vero supernaturali per intercessionem Sancti a me invocati, pie credo. Adde, quod Augusto mense nuperrimo idem filius, ex infirmitate vix ossibus hærens, desperatam a nobis salutem suam, post invocationem ejusdem S. Raymundi, integram recuperaverit tam exiguo temporis spatio, ut decimo inde die, S. Raymundo sacro, ipsum portaverimus ad ejus domum. Quod ego, familia mea tota, aliique pro manifesto habemus miraculo. Eadem deponunt pueri pater Antonius Capella, & frater Raphaël Capella e.

[21] Gaspar Escola, agricola villæ de Torregrossa, testis juratus dixit: [mula deficiens,] Octo aut novem anni fluxerunt, ex quo mulam quamdam meam, torminibus infirmam, Arbecam f ad veterinarium adduxi, qui cum remedia nihil proficerent, suasit eam in locum remotiorem ex oculis subducerem g. Subduco igitur, & ecce in via repente corruit humi, atque incipit jactare pedes, & dentibus stridere, tota frigida stupens h *; sic autem dimidiam circiter horam, inspectante me, permanenti sine motu ac halitu abstuli capistrum, & Arbecam redii: cum per viam venit mihi in memoriam B. Raymundus Nonnatus, ac promisi daturum me sacræ ejus domui sex mensuras * tritici, si mulam miraculo ad vitam revocasset. Ut promisi, mulam respicio, & caput sustollentem video: recurro & virgula percutio jacentem, quæ mox erigit se tali alacritate acsi nihil incommodi passa fuisset: & ego promissionem meam solvi i. Paria his deponunt Thomas & Antonius Capella k. Joannes quoque de Villagrassa simile miraculum in mula sua testatur accidisse coram bayulo & judice ordinario oppidi de las Borjas diœcesis Ilerdensis.

[22] [puerpera,] Coram l adm. R. doctore Monserrate Boixo * archidiacono Vallespirensi, canonico sanctæ ecclesiæ Elnensis m, officiali civitatis Perpiniani pro adm. reverendo capitulo ecclesiæ Elnensis sede vacante episcopali.

Die XIII Augusti anno MDCXII coram prædicto archidiacono & officiali comparuit vocatus & juratus se dicturum veritatem, Martinus Soler, juris doctor, assessor gubernatoris hujusce Comitatus Ruscinonensis n *, & Cerretaniæ o, annos natus, ut dixit, XLIII p, hæc in particulari; quod uxor sua in partu periclitans, dum S. Raymundum Nonnatum, quem devote solebat colere, invocat, ejusque sacram reliquiam ad se allatam adorat, illico feliciter enixa est.

[23] [desperate ægrotus, equus morti proximus,] Fuit quoque eidem testi filius, nomine Raphaël, ad medicorum desperationem ægrotus, qui, invocato eodem Sancto cum voto visitandi per novem dies ejus sacellum q, continuo salutem miraculose recuperavit cum adimpletione voti. Adde, quod eidem fuerit equus percommodus, quem ob morbum nullo remedio curabilem veterinarius jam jusserat ex equili abduci; cum ipse testis invocans S. Raymundum Nonnatum, apposuit collo equi numisma r, quod dare solent Patres de Mercede, promisitque curandam dici Missam unam in ejus sacello: nec mora intercessit ulla, sed eodem plane momento equus se erexit in pedes, comedit, salutem adeptus est integram, nullo morbi vestigio relicto.

[24] [mulier in partu] Domina Emerentiana de Oms & Joli, uxor nobilis domini Guilielmi Oms, ætatis suæ anno XXXV, dixit in particulari, quod ipsa religiose veneretur S. Raymundum Nonnatum, ex quo divina bonitas per ejus intercessionem secum operata est duo miracula, quæ sequuntur. Alterum, quod, cum ipsa prægnans, completo tempore, duos tresve dies laboraret in partu, nullum motum aut vitæ indicium ostendente fœtu; imploraverit opem S. Raymundi, quo tam præsenti periculo defungeretur. Cumque statim ivissent quæsitum reliquiam Sancti, eamque imposuissent pectori parturientis, continuo fœtus movere se cœpit, & paritus est.

[25] [duplici,] Alterum miraculum fuit, quod alias gravida, majores in partu dolores, quam in supradicto sustinuerit, jamque pro mortua haberetur: cum prædicti miraculi memor, oculos in imaginem S. Raymundi e pariete pendulam conjecit, ad eamque his ipsis verbis usa dixit: Ah! sancte Raymunde Nonnate, non me adjuvas? .. & mox allatam imaginem posuerunt supra pectus infirmæ, quæ statim peperit infantem grandiusculam ita duplicatam, ut dorsum prodiret primum: extractus tamen fœtus est sicut erat duplicatus sine sui atque matris læsione; quæ defuncta tanto periculo devote veneratur Sanctum, & quotiescumque Perpiniani versatur, recurrente ejus festo, sacellum ejusdem visitat s.

[26] [puella in gravissimo lapsu sospitantur.] Catharina Torres, uxor Josephi Torres fabri lignarii annos XL nata, dixit in particulari, fuisse sibi annos ab inde duodecim filiam, annorum tunc septemdecim t, nomine Rosam, quæ in ambulacro, octo & dimidia circiter ulnis * a terra elevato, cum puero ludens, decidit inde humi, rupitque colli spondylos, cranium capitis, & brachium alterum: unde miserabiliter læsa, instar mortuæ jacuit sine usu linguæ per duas horas. Mater interim, viso periculo filiæ, fidem atque spem firmam posuit in S. Raymundo Nonnato fore, ut per ipsum liberaretur: vixque Sancto promiserat amicturam se filiam habitu S. Mariæ de Mercede, cum filia fari cœpit dicens: Mater cecidi. Interea vocatus chirurgus hujus civitatis Joannes Auger adfuit, visaque filia impossibilem asseruit ejus curationem. Placuit tamen Deo, mederi intra tridui spatium omnibus omnino vulneribus filiæ ex lapsu acceptis sic, ut tam sana permanserit, ac ante fuit, sine læsione ulla in brachio, in collo, in capite. Id quod prædictus chirurgus plurimum miratus fuit, negans fieri potuisse sine intercessione alicujus Sancti.

ANNOTATA.

a Tarrega ad fluvium Cerveram sita est, & 10 circiter milliaribus Hispanicis communibus distat Celsona.

b Vox gozos Hispanica proprie significat Latine gaudia; hic autem elogia vel laudes, vel jubilos. Vide Commentarium prævium num. 23.

c Colombus pag. 253. Remondus fol. 120 verso, rei gestæ præfigit locum En Tarragona, id est, Tarracone, quæ est urbs archiepiscopalis & portus maris in Catalonia: perperam, ut mihi videtur: cum in Ms., & apud Colombum legatur Tarrega, quæ superius scribitur esse diœcesis Celsonensis.

d Bayulo, quod interpres hic ponit ex Hispanico, al. bayle & baylio, significat præcipuum justitiæ ministrum.

e Vide Colombum pag. 292, & Remondum fol. 121, qui nihil addit de filii salute desperata, & per Sanctum recuperata.

f Locus hic abest Ilerda, vulgo Lerida, sex circiter milliaribus communibus Hispanicis.

g Colombus pag. 292: Le dixo la sacasse al campo, y preveniesse quien la dessollasse, porque si moriria muy presto. Id est: Dixit ei, ut illam traheret in campum, ac procuraret aliquem, qui eam excoriaret, quia cito admodum moritura esset.

h Hierta quid proprie significet nondum inveni: videtur autem plus aliquid indicare quam stupens, si jam tota erat frigida.

i Colombus a pag. 292.

k Consuli possunt quæ ex Colombo referam inferius num. 116.

l Sequentia sunt ex Processu Perpiniani instituto. Perpinianum vero est urbs Galliæ, Ruscinonensis comitatus caput, antea juris erat Hispani, uti observat Baudrandus, sed anno MDCXLII fortiter expugnata fuit a rege Francorum, & ab eo tempore ipsi subdita.. Sedes est episcopi Elnensis ab anno MDCIV, jacetque ad mare Mediterraneum.

m Al. Helena, Hispanis Elna, civitas in jam dicto Comitatu non procul a Perpinianensi. Episcopalem fuisse sub archiepiscopo Narbonensi, sed anno 1604 ipsius sedem translatam Perpinianum, annoque 1640 e regis Hispaniæ dominio transiisse ad regem Franciæ, & ante Illiberim nuncupatam, invenies apud Baudrandum.

n Est provincia Galliæ satis nota inter Occitaniam & Cataloniam ad mare Mediterraneum.

o Provincia est regi Hispaniæ antea, nunc vero regi Galliæ subdita, & comitatu Ruscinonensi terminata ab ortu, a quo Comitatu separatur Montibus Pyrenæis. Ejusdem caput est Cerretanorum jugum, al. Puigcerda.

p In versione Latina Janningi interponuntur sequentia, & aliis characteribus efformanda indicantur, verosimiliter quia ipse illa e longiori textu Hispanico contraxit: Deposuit præter communia de devotione populi versus Sanctum, de concursu ad ejus sacellum, de tabellis & anathematis ibidem appensis, de reliquiis ad infirmos delatis, & miraculis passim patratis, deinde sequitur: Hæc in particulari &c.

q Sacellum illud erat in conventu S. Martini Ordinis FF. Mercenariorum Perpiniani, prout indicat Colombus pag. 282.

r In Hispanico textu apud Remondum fol. 119 verso, & Colombum pag. 283 legitur una medida. Etiamsi autem substantivum illud proprie significet mensuram, sumitur tamen etiamab Hispanis pro vitta seu tænia, quæ attigit reliquias, teste Francisco Sobrino in suo Dictionario Hispano-Gallico, ubi addit, ea mulieres ligare frontem ad sanandum capitis dolorem. Hanc item, de qua hic agitur, scribit Colombus esse benedictam, & in Sancti nomine distribui ab antiquis temporibus in conventu, in quo sunt ejus reliquiæ.

s Remondus fol. 119 verso, & Colombus 249. Hic mulierem ejusque maritum vocat Dons; ille autem Doms.

t Remondus modo citatus, & Colombus pag. 284 de siete años, id est, septem annorum.

* unos gozos

* Ms. hierta

* Ms. quarteras

* Colomb. de Boixo

* Gallice Roussillon

* braças

CAPUT IV.
Religiosus ex altissimo loco lapsus; alii in febribus sospites.

[Quidam febribus ad extrema deductus] Die IX Novemb. MDCXII coram bayulo & judice ordinario oppidi de las Borjas diœcesis Ilerdensis deposuit jurata testis Catharina Bertan, vidua Thomæ Bertran agricolæ, & dixit: Viginti quinque aut sex abhinc annis filius meus Petrus Antonius molestis febribus ad vitæ terminum deductus, cum ipsa jam morte luctabatur: unde, data ipsi benedictione mea, ne morientem coram intuerer, proripui me ex cubiculo, lacrymis perfusa. Cum vicina quædam mea, Margareta Ginera, mulier pia, jam mortua, jussit filium me meum promittere S. Raymundo Nonnato, in omnes sese ex corde invocantes benefico. Obedivi, & statim intra duodecimam & primam noctis horas, quo tempore filium pro mortuo reliqueram, invocavi magna cum fiducia prædictum Sanctum, suppliciter rogans vitam filio, addita promissione mittendi sanatum ad sacram ejus domum dissitam ab oppido de las Borjas quinque ac dimidia leucis, ibique curandi Missam unam offerri.

[28] [sanatur; uti & puerperæ adjutæ s] Facta tali promissione perstiti, quoad lucesceret, in oratione, cum lacrymis commendando filium Sancto. Ubi autem illuxit, ecce conjux meus (qui modo gloria, ut spero, cælesti gaudet) accurrens plorare me vetat, filium quippe vivere & valere. Quæ verba ego, aliter atque ipse volebat accepta, de vita per mortem acquisita intelligens, in cubiculum me intuli suspenso gradu. Audiens tamen intrantem filius; Mater, exclamat, affer mihi panem, quia esurio, & surgere cupio, quia bene sanus. Inter hæc propius lectum aggressa, vidi lætum vultu, corpore sanum, febri omnino liberum, cognovique miraculum in ipso operatum esse S. Raymundum Nonnatum: nolui tamen, ut e lecto se statim proriperet ob corporis debilitatem: qua succedentibus viribus depulsa, misi ipsum ad S. Raymundi, quod promiseram, impleturum. Et inde summa in veneratione semper habui prædictum Sanctum, cui vitam & salutem filii agnosco deberi. Simili modo hæc deponunt ipse Petrus Antonius Bertran, ejusque soror Joanna a. Porro b in partu periclitantes præter narratos casus, aliæ plurimæ cum juramento deponunt, se invocato S. Raymundo, aut ejus reliquiis ad se allatis feliciter enixas esse, videlicet D. Hieronyma uxor magistri Petri Berdu architectoris: D. Angela Casanova, uxor Juliani Casanova Carderii, D. Anna uxor discreti Narcisci Estrada notarii: quæ omnes Perpiniani a XII Octobris MDCXII, ut supra deposuerunt juratæ.

[29] Anno Domini MDCXII die Veneris quinta Octobris in quadam aula palatii episcopalis Vici c R. P. Fr. Gabriël Sagarra, [Religiosus in altissimo lapsu] presbyter Ordinis B. Mariæ de Mercede Redemptionis captivorum, & præsidens monasterii & conventus B. Mariæ de Mercede civitatis Vici, ætatis (ut dixit) XXXVII annorum parum plus vel minus, testis citatus & debite compulsus, qui more sacerdotali juravit ad Dominum Deum & ejus sancta quatuor Euangelia in posse ejusdem reverendissimi D. episcopi dicere veritatem omnimodam, quam sciet in & super his de quibus inferius interrogabitur. Et dixit: Vigesima Decembris anni MDXCVIII cum essem ego sacrista monasterii S. Mariæ de Mercede civitatis Vici, commodaveram per dies aliquot longiores scalas ejusdem monasterii domesticis palatii episcopalis, ut illud in adventum D. Francisci Robusta * Sala bonæ memoriæ episcopi Vicensis decore instruerent. Cumque ego iisdem indigerem pro ornando templo nostro, ad palatium eas quæsitum abii, reperique elatas in summum tabulatum aulæ, a S. Bernardo nomen sortitæ, superans altitudine muros civitatis, & adæquans viginti perticas de Mompeller * (quarum quælibet octo palmorum est) & quartam unius partem, ut ex dimensione cujusdam fabri lignarii constat.

[30] Cum vero capere prædictas scalas non possent gradus palatii, [mirifice a morte servatus:] easdem, necubi impingerent, dirigens in ambulationem muri demittere volui: verum pondere victus, decidi ex dicto tabulato usque in memoratam ambulationem, incontinenter incessanterque, dum per aëra circumagebar, inclamans: S. Raymunde Nonnate adjuva me, S. Raymunde adjuva me: sicque decidens impegi dorso in saxa per ambulationem sparsa. Neque tamen quidquam inde mali sensi, sed continuo in pedes surrexi, numeroso concurrente populo, videre cupido, num in partes comminutus, aut per intercessionem S. Raymundi, protegente Deo, servatus essem. Qui arreptum me ad monasterium deportarunt, unde egredi nisi triduo elapso permissus non fui: tum vero exii per civitatem, acsi nihil quidquam mihi evenisset, bene sanus: triduo vero domi detentus fui propter dorsum ex lapsu aliqualiter passum. Atque isthæc ita accidisse scio & vera sunt. Eadem & expresse de altitudine loci deponunt jurati magnificus D. Christophorus Vilantia * medicinæ doctor LXVII annorum (qui addit, mensurari altitudinem se vidisse, & fieri non potuisse sine manifesto miraculo, lapsum inde vivum ac illæsum mansisse;) magnificus D. Franciscus Martinus item medicinæ doctor, Balthazar Pla faber lignarius; Jacobus Morlans apothecarius.

[31] [alii] Die XVIII Sept. Esperanza Clara, vidua relicta Michaëlis Clara, quondam paratoris Gerundæ d, ætatis suæ XXVI annorum dixit: Anni quinque vel sex elapsi fuerint e quod conjux meus Michaël Clara continua & pervehementi laboraret febri; quæ cum die quodam, fugiente jam frigore, multum invalescebat, obtuli sitienti aquam, attactu reliquiæ S. Raymundi Nonnati, quem uterque singulari veneratione prosequimur, benedictam, & a P. Fr. Mates ædituo in vasculo nobis submissam: quam simul atque bibit, febri, dum re ipsa vires intendebat, liberatus fuit, & hactenus manet. Quamobrem dictus maritus meus gratias acturus, novenam instituit in sacello Sancti f.

[32] [febribus] Die XVIII Septembris in locutorio inferiori ecclesiæ monasterii monialium S. Daniëlis Ordinis S. Benedicti, extra & prope muros Gerundæ deposuit testis sequens illustris Paula de Mala * monialis ibidem professa, & dixit: Sex circiter anni sunt g, cum tertiana febri infestata, adveniente paroxysmo cruciabar gravi dolore femorum, angebar, & vomitabam. Quibus in ærumnis S. Raymundo Nonnato, cui valde devota eram, promisi Missam unam celebrandam, & eleemosynam domui ejus erogandam singulis per unum annum septimanis: tantaque mihi fuit in Sancto fiducia, ut certo mihi persuaderem, visa ejus reliquia morbum aut omnino curandum, aut certe leviorem & sine paroxysmo fore.

[33] [liberati,] Cum eadem similiter spe mulierem quamdam, cui nomen Nomat, id beneficii rogavi, ut conventum S. M. de Mercede adiens [peteret] a Patre ædituo S. Raymundi, quam istic conservant, reliquiam, per ipsum aliumve afferendam. Ivit illa, sed reliquia domo aberat, ad alios per civitatem ægros apportata. Non tamen desii in sancto confidere; & eodem plane die dereliquerunt me dolores & febris, idque, ut credo, per intercessionem S. Raymundi; cui etiam ut fidem meam solverem, celebrandam curavi Missam, & anno solido quot hebdomadis eleemosynam conventui ejus dedi.

[34] [ac puella surditate.] Item eadem dixit: A tribus circiter annis sub potestate mea habui puellam quamdam annorum quinque, cognatam meam, nomine Mariam Joannam *, quæ per tres hebdomades tam surda fuit, ut quantumcumque vocata nihil omnino perciperet. Invocavi etiam pro ipsa S. Raymundum, promittens, curaturam me ad aram fieri semel, & oblaturam auriculam ceream, & postera statim a promissione die vis magna puris ex altera puellæ auricula erupit, & acutum deinceps perpetuo auditum habuit. Quod ipsum credo firmiter per S. Raymundi intercessionem evenisse, & mox ad aram fieri, & aurem ceream e sacello ejus suspendi, ut promiseram, curavi. Hoc ultimum surditatis curatæ miraculum confirmatur simili depositione Marianæ Vilæ-Major * h, annos XXVI natæ.

ANNOTATA.

a Remondus fol. 121, & Colombus a pag. 293.

b Sequentes depositiones sunt factæ Perpiniani, ut mox dicetur.

c His verbis inchoat declarationes Colombus pag. 304: Vici declararunt testes coram domino don Gallart episcopo suo. Primus declaravit Joannes Rexada &c. Ac pag. 305: Secundus, Pater Michaël Sagarra &c., de quo etiam Remondus fol. 121 verso. Alia, quæ in nostro Ms. non invenimus, aliunde postea supplebimus. Est autem Vicus, Hispanis Vique, urbs parva in Catalonia, & episcopalis sub archiepiscopo Tarraconensi, sita prope Teram fluvium, ab urbe Barcinonensi leucis duodecim versus Cerretaniam, a maris Mediterranei ora decem, Gerunda novem distans secundum dimensionem Baudrandi.

d Sequentes depositiones factæ indicantur Gerundæ in nostro Ms., eoque spectant, donec aliud monuero. Est autem Gerunda, Girone Gallis, urbs Ducatus titulo insignis, aliquot leucis a mari Mediterraneo, & a confinio Galliæ & Comitatus Ruscinonensis dissita.

e Remondus statim citandus infirmitatem istam affigit anno 1597; sed non recte, si subsistat hæc depositio: debuit enim aliquot annis serius accidisse, quia Processuum depositiones anno 1612 sunt institutæ.

f Remondus fol. 122 verso, Colombus pag. 276.

g Remondus modo indicatus morbum innectit anno 1597; non recte ob rationem mox datam littera e. Rectius Colombus anno 1606.

h Addit Colombus pag. 278: Quæ tunc temporis erat ancilla dictæ Religiosæ, & dicit, quod ipsa duxerit puellam ad sacellum Sancti, quodque ambæ audierint Missam, quæ dicta fuit in gratiarum actionem.

* Colomb. Robuster

* i. e. Montis Pessulani

* Colomb. Vilanera

* Remond. & Colomb. Malla

* Colomb. addit Domenega

* Colomb. Villa-Majon

CAPUT V.
Sanctus in gravi ruina conservator; ac puerperis variis beneficus; alius a lethargo sanatus.

[Quidam sub ruina stabuli] Benedictus Pons agricola parochiæ de Aquaviva Gerundensis diœcesis, annos quinquaginta natus, dixit a: Hoc ipso Septembri mense, in quo agimus, triennium fuit, quod Michaël Pons, filius meus, tunc XXI aut XXII annorum, quadam die ingressus stabulum domus D. Raphaëlis Joannis Belloch, civis honorati Gerundæ, quam ego conduxi, & cum familia mea inhabito in parochia de Aquaviva episcopatus Gerundensis: cum, inquam, ingressus prædictum stabulum filius, alligaret ibidem boves quatuor & duos tauros ad trabem principem, quæ reliquas trabes magnas parvasque cum toto tecto sustentat; memorata trabs in instanti temporis fracta ruit cum tota structura in filium meum Michaëlem pariter ac jumenta intus consistentia.

[36] Quo viso, repente inclamavi ego, qui prope aberam, sanctissimam Dei Matrem & S. Raymundum (intelligendo S. Raymundum Nonnatum, quem singulari devotione venerantes quot sabbatis [placentam] b pro eleemosyna impertimur) moxque adhibita in amovendis lignis diligentia, [cum jumentis sine damno servatus.] comperimus delapsas trabes omnes per boum tergora distensas quidem, nullum tamen intulisse damnum aut bobus ipsis aut filio meo, protegente ipsos, ut pie credimus, misericordi Deo per intercessionem S. Raymundi, cujus opem imploraveram ego, & mecum filius quoque, uti postmodum ex ipso intellexi: neque deinceps jumenta quidquam nocumenti passa sunt c.

[37] [Puerpera potu aquæ, quam Sancti reliquiæ attigerant,] Die XVII Septembris MDCXII magnifica domina Mariana Campmany & Alzina, uxor relicta magnifici Joannis Raphaëlis Campmany, quondam civis honorati Gerundæ, ætatis suæ XXVI annorum, dixit: Circiter octavus agitur annus, ex quo D. Anna Paula Ribes & Alzina, soror mea germana, quondam uxor nobilis domini Petri Pauli Ribes, tunc temporis Gerundæ parturiens cum summo labore ac dolore, tum quod ipsa complexione debilis, atque ratione unius costæ dorsique læsi manca esset; tum quod fœtus grandior, &, quod caput est, præpostero modo duplicatus exitum quæreret. Cum igitur parere nequiret, ipsa atque ego, quæ istic prope adstabam, imploravimus devotissime opem S. Raymundi Nonnati, singulariter a nobis semper culti, rogantes Patres B. Mariæ de Mercede, reliquiam Sancti ut afferrent; quod & factum est. Pater vero ille, qui attulerat, benedixit aquam, & contactu ipsius reliquiæ sacratam obtulerunt laboranti tertio bibendam intra modicum tempus.

[38] [feliciter fœtum enixa:] Et continuo fœtus exitum promovere cœpit, & mater doloribus liberari, destituta tamen viribus, non secus acsi mortua esset: prodiitque brevi in lucem infans (licet duplicatus, uti dicentem obstetricem audivi) grandis, formosus & sanus, vixitque inde multos menses. Mater autem statim a partu ita recuperavit vires, ut, non obstantibus supradictis, sese in culcitras collocaret, indeque erigeret sine alicujus ope, quam nec impendi sibi volebat, ac brevi omnino convaluerit. Quæ omnia pie credo sic evenisse per intercessionem S. Raymundi Nonnati, quem ipsa in labore partus mecum devote invocavit: & pro actione gratiarum domicella quædam, consobrina Daniëlæ Camaleras, novemdiale pietatis opus nudis pedibus obivit in honorem, ut mihi videtur, S. Raymundi; & D. Ribes maritus Marianæ pro altari ejusdem Sancti fieri curavit frontale ex tela subtili * d. Eadem testificantur Daniëla Camaleras obstetrix annos LVIII, & Antica Fustera annos XLVIII natæ e.

[39] [alia post infelicem partum sanata a febri lethali:] Die XVIII Septembris magnifica Casilda Vedruna, uxor magnifici Hieronymi Vedruna, civis honorati Gerundæ, ætatis suæ XXIV annorum dixit: A biennio circiter domina Victoria Bas, uxor D. Joannis Raphaëlis Bas, civis honorati Gironæ, cognata mea, male peperit, & inde superveniente febri continua, eo deducta fuit, ut de salute ejus desperantes medici, ad patrocinium Sanctorum recurrere juberent, cedentibus malo remediis humanis. Quo audito, infirmam ergo statim commendavi sancto meo Raymundo Nonnato, promittens, si dominæ Victoriæ sanitatem a Deo impetrasset, fore ut ipsa habitum Ordinis de Mercede se indueret, anno integro gestandum: & continue observatum fuit, sensim illi animum, vires, salutem redire. Etiamsi autem intra mensem domo non exiverit, credidi tamen & credo, recuperatam salutem S. Raymundo, quem invocaveram, deberi. Porro promissionem, quam feceram, significavi prædictæ dominæ Victoriæ; & ipsa, ubi sanata fuit, religiose solvit, non anno tantum uno, sed hactenus semper habitum illum induta. His similia deposuit quoque ipsa D. Victoria f.

[40] Die XVIII Septembris Magnifica Joanna Civera & Charol, [alia uterum ferens,] vidua relicta magnifici Hieronymi Civera & Charol, quondam honorati civis Gerundæ, ætatis anno LV dixit: Festa Circumcisionis Domini nostri luce, prima Januarii proximi quartus annus implebitur, ex quo D. Anna Helena Charol, conjux D. Lazari Moner & Charol, incidit in febrim continuam, quæ septima inde die capiti debilitatem, vacuitatem, ac phrenesim cum gravi dolore intulit, per dies omnino quinquaginta tenentes. Adde, quod quarto jam mense uterum gestaret. Interea viso, quod omnia, quæ adhiberi potuerunt remedia, eluderet malum; ego infirmæ admodum mihi caræ noverca (est quippe filia D. Hieronymi Civera, mei quondam mariti) ipsam commendavi plurimum glorioso Raymundo Nonnato, supplicans ut salutem impertiretur.

[41] Cumque quadam vespera insanius deliraret, adivi ego D. Lazarum ejus maritum, [facto voto,] dicens, magnam mihi esse in S. Raymundo Nonnato fiduciam: voveret ipsi quidpiam pro infirma: hoc modo ægritudinem curandam: & continuo vovimus, ipse quidem D. Lazarus, infirmam D. Annam amore Dei & S. Raymundi quotannis festa ejus luce prandium apposituram duodecim pauperibus; ego vero, gestaturam scapulare Ordinis de Mercede; & continuaturam utrumque quoad vita superesset, si sanitatem pristinam consequeretur. Invocavi ego præterea eumdem Sanctum, ut quatuor mensium fœtum, qui jamjam præpropere enitendus pluries ex certis signis videbatur, conservaret saltem dum baptismo renasceretur. Placuit porro Deo utrumque concedere, & infirmæ salutem, & infanti salutarem baptismum. Inter hæc autem reminiscor rei notabilis, videlicet quod non raro infirma, in majori æstu morbi posita, cuipiam gesta * Sancti forte canenti auscultabat g, &, si quid erraret, emendabat.

[42] Denique ita perfecte sanata fuit, ut ne indicium quidem phreneseos in ipsa animadversum deinceps sit, [a gravi phrenesi:] integris sensibus atque intellectu usa semper, & hodiedum utente. Quapropter D. Lazarus Moner festo S. Raymundi quotannis prandio excipit duodecim pauperes hoc modo. Primum congregatos domi suæ ipse & uxor conducunt ad ecclesiam, ubi sacrificio Missæ, quod in sacello Sancti offerendum curant, ipsa cum prædictis pauperibus interest; eosdem, finito Sacrificio domum reducit, manibus eorum aquam affundit, accumbentibus cibos comiter ministrat, remota mensa singulis osculatur manum, & eleemosynam impertit. Gestat quoque scapulare Ordinis, & sciendum est, primum, quod induit, a me emptum fuisse h. Eadem brevius deponunt ipsa D. Anna Helena, ejusque soror germana Hieronyma Cerera *.

[43] Die XVII Septembris nobilis domina Magdalena Carriera & de Doms, [alter a lethargo] uxor relicta nobilis D. Joannis Carriera & de Gurp, in civitate Gerundæ & Barcinonæ quondam domiciliati, anno ætatis suæ LV dixit i; quod die illo, quo rex noster Philippus anno, ni fallor, MDXCIX k Barcinonæ juramentum præstitit, frater meus D. Raymundus Doms tam periculose ægrotabat continua febri, quam dicunt lethargum, ut pro mortuo jam habitus, extremis sanctæ ecclesiæ Sacramentis muniendus esset: verum ab ecclesia sua curatus aberat propter juramentum, quod majestas regia die illo faciebat, quo tota civitas confluxerat. Aderant tamen nobiscum in conclavi decumbentis duo Patres Ordinis de Mercede l, & duo discalceati Carmelitæ, qui videntes dictum D. Raymundum Doms ad vitæ terminum properare, flexis circum lectum genibus, orationi pro ipso vacabant: & suggerentibus Patribus de Mercede, domina Mariana Doms, uxor infirmi, plorans cum animi compunctione, & ego, & quotquot aderant, imploravimus omnes devote S. Raymundum Nonnatum.

[44] [curatus a Sancto, qui prasens apparuerat,] Moxque egredientem me cubiculo subsecutus alter e Patribus de Mercede; Bono, inquit, sis animo, domina, frater tuus hoc morbo non morietur; idemque prædixit D. Marianæ, ægrotantis uxori. Neque vero multum fluxit temporis, cum æger tam copiose cœpit sudare, ut sexto septimove mutare indusium necesse fuerit: & dignum est admiratione, quod ad singulas indusii mutationes melius habere, viribusque auctior semper inventus, ac tandem sanitati omnino restitutus sit. Post triduum autem quatriduumve Pater ille, qui me bono animo esse jusserat, non moriturum fratrem meum, dixit D. Marianæ: Gratias Deo agite, ac S. Raymundo Nonnato, qui nobis pro infirmo orantibus, in ejus lecto præsens apparuit.

[45] [persoluta ei gratiarum actione.] Quod executa domina prædicta, curavit plures Missas pro actione gratiarum in sacello S. Raymundi celebrandas, & pro memoria beneficii accepti suspendit tabellam, infirmum [ac] S. Raymundum Nonnatum repræsentantem.

Idem miraculum testificatus est Barcinonæ coram episcopo istius loci die XVII Decembris MDCXII ipse adm. rev. P. Fr. Laurentius Altava S. T. M. Ordinis B. Mariæ de Mercede, annos LX natus, sine nomine indicatus supra, additque quod, cum prædictus D. Raymundus Doms morti proximus, jamque linguæ, oculorum & aurium usu destitutus esset, ipsi testi ad extremum lectum genibus flexo, & reliquias S. Raymundi Nonnati manibus tenenti, multisque Sanctum pro infirmo interpellanti, apparuerit ipse visibilis, multo splendore circumfusus, qua repræsentari a pictoribus solet forma; &, junctis prius manibus, benedictione sua ægrum impertivit, simulque videri desiit. Æger autem ad se reversus in hasce primum voces erupit: Ora pro nobis, B. Raymunde Nonnate, & brevi totus convaluit m.

ANNOTATA.

a Janningus interserit ista: Quod & ipse filius, in quo contigit miraculum, aliquanto fusius testatur. Depositio ejus jurata, in qua nonnullas addit & corrigit circumstantias, dabitur in parte 2 ex Colombo.

b Vocem hanc interpres vacuam reliquit, ponens ad marginem damos una torta de limosna. Vox torta (Gallis tourte) non Hispanis dumtaxat, sed Latinis etiam nota, significat placentam, vel panem. Plura de hac voce Cangius in Glossario mediæ & infimæ Latinitatis, ubi & multa exempla profert. Suspicor vocis hujus etymon referri posse ad Latinum tortus, a torquendo. Hoc affirmat Menagius in Dictionario suo etymologico ad nomen tourte, ubi plura etiam invenies.

c Colombus pag. 275.

d Alibi lego per vocem telillas significari parvos pannos vel texta ex lana & exigui valoris.

e Colombus pag. 246.

f Colombus pag. 276.

g Ad marginem invenio se assessagava, quod nec intelligo, nec alibi invenio, quid proprie significet. Colombus pag. 247 se sossegava, id est, quiescebat.

h Idem biographus a pag. 247.

i Colombus pag. 271 agens de hac historia præmittit ista: Quamvis miraculum, quod sequitur, accidit in civitate Barcinonensi; declaratio facta est in Gerundensi, quia illic degebant testes, tamquam ambarum civitatum incolæ.

k Fuit hic Philippus III, qui patri suo Philippo II, die 13 Septembris anni 1598 in monasterio Scorialensi S. Laurentii, regia magnificentia a se condito, vita functo successit.

l Declaratio jurata R. P. M. Fratris Laurentii Altavæ, qui fuit unus e duobus istis Mercenariis,profertur apud Colombum pag. 301 & sequente.

m Præter Colombum mox citatum agit brevius de hoc facto Remondus fol. 118 verso.

* de telilla

* los gozos

* Colombus Sebiera

CAPUT VI.
Puer læsus curatur; litteræ illustrissimi episcopi Barcinonensis.

Honorabilis Michaël Guardiola chirurgus, civis Gerundæ, [Puer læsus] ætatis suæ L annorum, dixit: Octo circiter anni sunt, cum vocatus ad domum Michaëlis Subira, virgarii * a magnificorum dominorum hujusce civitatis Gerundensis, ibidem inveni filium prædicti Michaëlis Subira sexennem aut septennem, lecto detentum, ob confractum sibi crus b sinistrum, quod & inspiciens ipse, tale deprehendi, & juxta artem chirurgicam partes loco suo inter se coaptavi, coaptatisque applicui [linamenta] c & nonnullos asserculos; sicque recte obvolutum crus reliqui non tamen sine gravi dolore pueri. Post hæc transacto biduo redii visum ac reperi cum magna admiratione mea crus, alio plane se habens, quam reliqueram, modo: quapropter interrogavi parentes, num alius quispiam chirurgus aliave persona manum curatricem admovisset; atque ambo negaverunt. Tum ego: Qui fieri id potest, cum alia prorsus ratione applicata modo sint involucra, atque ego applicui?

[47] Tum vero puer ita infit: Nemo unus crus tetigit, [a Sancto apparente curatur:] nisi S. Raymundus Nonnatus, qui hoc mane in hocce cubiculo adstans illud medicatus est; neque ullus modo dolor inde mihi superat. Ego nihilominus applicui denuo, quæ talibus rupturis apponi solent, cum iisdem asserculis, & conformiter chirurgicæ crus denuo obvolvi, idque examinaturus tertio reverti. At puer intra brevius multo spatium temporis, quam ejusmodi plagæ curari solent, sanus ambulavit ac cucurrit; quod ego plurimum admiratus fui: quia sic læsi tenere lectum diebus quadraginta solent; & tum quoque diebus aliquot affecto pede consistere nequeunt; cum tamen præfatus puer quindecim non amplius dies usu cruris destitutus fuerit. Idem deponunt simili modo ipse, qui crus fregerat, Raphaël Subira, annorum quatuordecim, ejusque pater annos quinquaginta quatuor natus d.

[48] [litteræ] Nos Don Ludovicus Sans, Dei & apostolicæ Sedis gratia episcopus Barcinonensis, regiusque consiliarius, universis & singulis has literas visuris & inspecturis, seu quibus fuerint quomodolibet præsentatæ, salutem in Domino. Cum P. Fr. Ambrosius Machin S. T. Magister, Ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum, ac in provincia Aragoniæ ejusdem Ordinis definitor, ex peculari commissione reverendissimi Generalis dicti Ordinis designatus ad inquirendas res mirabiles, quæ quidquam possunt afferre momenti ad insignem divi Raymundi Nonnati vitam & sanctitatem probandam, ac pervulgatum in hoc Cataloniæ principatu cultum, & pietatem erga eum maximam, ad ceterasque probationes, quas prædictus Generalis & suum capitulum generale injunxerunt ei faciendas a nobis, & postulaverit, ut ex his, quæ gravissimi testes in informatione coram nobis ad ejus instantiam recepta, deposuerunt nobis, nota & comperta forent, his etiam litteris testaremur, nostræque auctoritatis testimonio, quo haberent majorem roboris ac ponderis firmitatem, confirmaremus: placuit nobis tam justis postulatis annuere, cum emergat præclarior & illustrior Dei gloria in Sanctis suis.

[49] [Ludovici Sans,] Igitur dicimus, affirmamus & fidem facimus, inter alios Sanctos, quos principatus Cataloniæ immemoriali traditione veneratur, unum esse divum Raymundum Nonnatum, quem communis omnium seniorum & populorum, vulgo dictorum de la Sagarra, consensus & traditio affirmat, fuisse ortum in loco de Portell Urgellensis diœcesis mirabili sane modo: etenim emortua ejus matre, cum ipse adhuc in ejus visceribus clausus permaneret & latitaret, dissecto parentis utero & latere fuit extractus: quocirca Nonnatus vocatus fuit, quia non solito naturæ partu & legibus in hanc lucem prodiit. Rursus ejus vitam ab ipsis incunabulis fuisse virtute & sanctitate perspicuam & illustrem ac cælestibus portentis approbatam tria præcipue confirmant.

[50] [episcopi Barcinonensis,] Primum, quod cum adolescentulus pauculas oves parentis pasceret, ac soleret illis relictis sæpius quoddam eremiticum sacellum, situm in termino ejusdem loci de Portell, divo Nicolao episcopo dicatum, ad orandum invisere, beatissima & deipara Virgo ipsi apparuit, simulque ut Ordinis de Mercede ab ipsa instituti togam & habitum indueret, imperavit. Cujus dictis sanctæ indolis Adolescens sedulo paruit, & habitum d. Ordinis Barcinonæ suscepit. Secundum, quod cum in gravem & letalem morbum Cardonæ incidisset (erat enim vicecomitum illius oppidi confessarius) tres Religiosi d. Ordinis apparuerunt, qui postquam refecerunt eum cælesti cibo Eucharistiæ, ab omnium oculis repente evanuerunt.

[51] [post testium] Nec tertium est minori admiratione dignum. Nam cum post ejus obitum, ejus venerandum corpus in arca clausum, & cuidam mulæ albæ, prius erutis oculis, fuisset superimpositum, ut illud deferret, quo divina voluntas designaret, post varia loca peragrata, tandem divino nutu ad prædictum sacellum divi Nicolai, quod distat ab oppido Cardonæ unius fere diei itinere, pervenit, eoque ter circuito, ante fores januæ flexis genibus mula crepuit media, ibique Sanctum corpus divi Raymundi Nonnati reliquit, ubi usque in præsentem diem (mutato tamen nomine sacelli divi Nicolai in divum Raymundum Nonnatum,) magna veneratione servatur & colitur. Hæc autem omnia sæpius a senioribus loci de Portell, & aliis communi fama avorum & parentum in filios & nepotes traducta audivimus.

[52] Nam cum multis annis ecclesiæ Solconæ præfuerimus, [in processibus] cujus domini temporalis est locus de Portell, crebrius ipsum adire necessum erat, & cum eis familiariter sermonem de his facere delectabar. Vidimus etiam ex his præcipua depicta in antiquissima tabella & in imagine altaris constituti in templo ejusdem divi Raymundi Nonnati; in cujus medio cernitur ipse Divus depictus cum diademate in capite, & sub ejus pedibus hic titulus literæ formæ antiquissimæ: Beatus Raymundus Nonnatus: & circumcirca depicta historia ortus post obitum matris, mirabilis communionis & asportationis sui corporis per mulam cæcam & albam, cujus picturæ & imaginis antiquissimæ nulla extat hominum memoria quomodo aut quando fuerit facta.

[53] Itaque divi Raymundi Nonnati invocatio, cultus & populorum erga ipsum devotio a priscis seculis ortum habuit, [depositiones] nec fuit temporis antiquitate antiquata, sed aucta in dies magis & magis: quod probant ubique extructa sacella, crebra, quæ ad ejus intercessionem miracula perpetrantur, ingens populorum erga ipsum pietas & incredibilis concursus ad ejus templum, præcipue Dominica ultima mensis Augusti, quotannis ejus solemniis cum Missa & Oratione propria (quas non solum privatas, sed etiam solemnes celebrare semper fuit consuetum) dicata. Confluunt namque religionis & voti causa ex tota fere Catalonia undique populi: ejus præterea sacellum inspicitur ornatum lampadibus, tabellis depictis, sudariis, aliisque muneribus, a Christi fidelibus ex voto delatis & appensis.

[54] Nec illud videtur prætermittendum, sacras ejus reliquias & imagines, [exaratæ.] ab ægrotis postulatas, desperatam sæpe non solum ipsis sed etiam brutis salutem conferre: omnesque hujus principatus episcopi & antistites, & nos cum illis, singulis annis Religiosis d. Ordinis scriptas licentias concedere ad legendas per suas diœceses a Christi fidelibus eleemosynas ad divi Raymundi Nonnati templum exornandum, ejusdemque cœnobii & domus opus perficiendum, nec non ad pauperes & advenas peregrinos, illuc pietatis & voti causa adventantes, hospitio excipiendos, cibo potuque reficiendos. Quæ omnia quia & vera esse & nobis comperta profitemur & attestamur, præsentes fieri jussimus, manu nostra subscriptas & sigilli nostri impressione munitas, datas Barcinonæ die quarta mensis Januarii anno a Nativitate Domini MDCXIII e. L. Episcopus Barcinon.

ANNOTATA.

a Est apparitor, vel bedellus, ut vocant, (Gallice bedeau.) Plura habet Glossarium Cangii auctum.

b Remondus fol. 122, & Colombus pag. 274, el musclo izquierdo en redondo.

c Ad marginem notatur las estopadas; significationem Latinam uncis a me inclusam, sic describit Dictonarium Calepini: Linamentum est penicillus ex linteo decerptus, qui vulneri imponitur ex linteolo, vel spongia, vel lana ad exsiccandam saniem, & purulentiam extrahendam.

d Rem gestam deponit Michaëlis prædicti filius, cui hæc sanatio evenerat, apud Remondum & Columbum lit. b designatos.

e Litteræ itaque istæ sunt datæ post Processus ac testium in eisdem depositiones, quæ anno 1612 contigerunt, quæque brevi hic compendio perstringuntur.

* Colomb. macero

PARS II
Ex editis Hispanice apud Philippum Colombum, interprete Joanne Pinio.

INTERPRETE J. P.

CAPUT I.
Singularia Sancti beneficia erga mulieres prægnantes ac puerperas in variis Cataloniæ locis.

[Hoc Sancti patrocinium probatur] Colombus libro 3 Vitæ S. Raymundi, qui totus est de cælestibus favoribus, eodem Sancto patrocinante impetratis, cap. 1 & sequentibus agit de mulieribus gravidis, quæ in periculo puerperii opem ejus singularem sunt expertæ. Textum Colombi Hispanicum reddo Latine in hanc sententiam: Etiamsi ex iis, quæ desunt, constabit, S. Raymundi protectionem extendere se ad universas necessitates, quas patiuntur pii erga illum clientes; nihilominus ostendit experientia, memoriam, quod mater ejus amiserit vitam, quando ipse in lucem prodiit, efficere, ut intercessio ejus patrocinetur matribus, quæ in hujusmodi angustiis constitutas se vident. Quia vero miracula jam adeo frequentia sunt, non describuntur. Illa, de quibus authentice constitit Gerundæ ex informatione, quam de eis instituit doctor D. Franciscus de Americh, canonicus, & in dignitate positus istius sanctæ ecclesiæ, nec non vicarius generalis diœceseos, ad instantiam patris magistri fratris Ambrosii Machin, definitoris provinciæ Aragoniæ, & ex commissione illustrissimi domini D. Onofrii Reart episcopi, sunt sequentia; in capitibus autem reliquis dabuntur cetera, quæ ad Cataloniæ principatum spectant a.

[56] [ex declarationibus,] Circa mulieres prægnantes, quæ in suorum partuum periculo prodigiosam erant felicitatem consecutæ, declararunt doctores D. Hieronymus Pinguen archidiaconus Emporiensis b, D. Joannes de Crudillis canonicus & in dignitate positus istius sanctæ ecclesiæ, ac D. Michaël Andreu, nec non D. Franciscus Quadros de Villela, etiam canonici, quod esset publica vox, mulieres, quæ in ista civitate se commendabant S. Raymundo, non periclitatas esse, omnesque hunc in finem habuisse vittas, imagines, & aquam benedictam, sacri ejus lipsani tactu consecratam. Sciebant hoc, quia comprobatio similium miraculorum coram se fuerat transacta, ut testimonia deferrentur ad conventum S. Raymundi festa ejus luce. Curiæ isti adeo cognitum est Sancti auxilium in illa pressura, ut vix invenienda sit mulier, quæ, dum ad ultimum pervenerit mensem, pignore sacro, baculo, galero, candelis, vel imaginibus gloriosi Sancti, sibi non prospiciat.

[57] Decima quarta Septembris anni MDCXII declaravit Michaël Villa, [quæ] scriba publicus Gerundensis, dum quadam die festo S. Raymundi Nonnati interesset concioni, dixisse sacrum præconem: Quænam mulier, in suo partu invocans S. Raymundum Nonnatum, periclitata umquam fuit? Dum hoc dicerem domi meæ, uxor mea & ego magnam erga Sanctum concepimus pietatem, atque adeo dum bis deinde uterum ferret, quodam antea mense ibamus ad ejus sacellum omnibus diebus Dominicis ac festis, magnaque cum fiducia imploravimus præsidium ejus, vicibus singulis curantes cantari ipsius jubilos ante altare ejus: & ex quo habuimus id pietatis genus, conjugis meæ tam felices fuere partus, ut, habita consideratione fœtum edi non posse sine dolore, partus ipsius fuerint tales, ut ex animi sententia non potuisset habere meliores. Uxor mea & ego id attribuimus piæ affectioni, quam habuimus & habemus erga gloriosum S. Raymundum, facto proposito numquam deserendi illam, continuata adeo videntes miracula domi nostræ, postquam majori cum devotione Sanctum invocamus: cum, priusquam ego audivissem quæ dixit concionator, in partubus antecedentibus subiisset magnum admodum laborem, in nonnullis ad instantem mortem deducta.

[58] Venit c ad illum uxor ejus admodum anxia, quia malam admodum prægnationem habuerat; [in variis] timoresque ipsius magis auxerunt periculum. Videns itaque vehementiores esse dolores quam in aliis occasionibus, ac multo post tempore non posse se parere, clamavit, dicens se mori, suosque metus fuisse præsagia finis sui. Maritus ejus in hisce illam angustiis conspicatus, ad sacellum Sancti se contulit, ut Deum pro illa oraret, Religiosos rogans, ut sacrum ejus lipsanum ad illam deferrent. Vix illud venerata fuit, cum Domino nostro placuit mitigare dolores ejus, partumque admodum felicem ipsi concedere.

[59] Declaravit Jacobus del Pas, civis Perpinianensis, magnam domi suæ pietatem esse erga gloriosum Cardinalem S. Raymundum Nonnatum propter multa miracula, [Cataloniæ] quæ in illa operatus est, succurrens sibi in omnibus necessitatibus, in quibus illum invocavit, præsertim in partubus uxoris suæ, qui eam exponunt magnæ pressuræ, post multum temporis parere non valentem: donec Sancti reliquias ad eam deferunt, & statim periculo liberatur. Peculiariter in quadam occasione jam moritura erat, & sic credebat ipsa, quia Sancti lipsanum non erat ad se delatum, quod in alia civitatis domo, ubi simile erat periculum, existebat. Et mulier magna cum angustia dicebat: Vult Deus ut moriar, cum mihi ademerit tutelam vitæ meæ: & maritus promisit, quod, si pareret, fœtusque viveret, illum induturus esset veste Virginis de Mercede.

[60] Et mox voluit Deus, ut domum ejus intraret sanctum pignus, [locis] quod afferebat Religiosus, a quo illud petierat, tantumque fuit gaudium conjugis ipsius, ut illud pectori suo imponens recuperarit vires, ac filium pepererit, per quem Deum mirabilem se ostendere voluit per Sanctum suum, immittens ei symptoma, quod vultum ipsius pingebat colore violaceo, quo moriebatur, latente mali causa. Inclamarunt Sanctum, ut rogaret Deum, ne tam cito ipsorum filius se desereret, quo per intercessionem ejus gaudebant, vota aliquot Sancto facientes; quibus peractis, adeo instantanea fuit ipsius sanitas, ut omnes illam attribuerint S. Raymundi miraculo. Et concludunt, tam devote se affici erga eum, ut filiis & filiabus, quotquot habuerunt, S. Raymundi nomen indiderint.

[61] [publica] D. Hieronyma Berdu, habitans Perpiniani, declaravit, se anno MDCX partui proximam inverso situ habuisse fœtum: unde per multum tempus inter illas angustias ac dolores versata fuit, fœtu unum dumtaxat brachium extrahente. Multa malo adhibita sunt remedia; sed nullum suffecit: unde vita ipsius ad ultimum periculum deducta est. Maritus ejus Petrus Berdu ivit ad conventum Virginis de Mercede, oravitque pro ipsa ad altare S. Raymundi, & petiit reliquias Sancti, quas secum tulit pater frater Joannes Raymundus, conventus vicarius: quæ vix venerata sacrum pignus, sensit magnis se animis & virisibus esse, prodiitque fœtus, matre liberata periculo.

[62] [auctoritate] Declaravit Angela Casanova, se, tempore Quadragesimæ illo ipso anno MDCXII gravidam, multis affectam fuisse morbis: unde suborta ei fuit hydropisis, eo ipsam redigens, ut die Virginis Deiparæ mensis Martii elapsi, qui erat partus sui tempus, desperarint eam medici ac deseruerint, quia plura remedia non habebant, quæ ipsi adhiberent, dicentes ut de rebus suis disponeret, quia cito admodum moreretur. Dum in hoc esset statu, dixerunt ei, ut gloriosum S. Raymundum invocaret, afferrique curaret ipsius reliquias: multas mulieres in hujusmodi pressuris per intercessionem ejus sanatas fuisse. Magno pietatis affectu id fecit, allatoque sacro lipsano melius habere cœpit ab hydropisi, ac peperit. Verum vivusne esset partus, an mortuus, ignorabant: sed illis commendantibus eum dicto Sancto, vivebat, materque cito convaluit, atque ad sacellum ipsius ivit ad gratias agendas, afferens cereum, & feralem amictum d ad rei memoriam.

[63] [fuerunt datæ,] D. Anna de Estrada, habitans Perpiniani, declaravit, anno MDCIX tam adversum sibi fuisse partum, ut per dies tres totidemque noctes eniti eum non potuerit acutissimis torta doloribus ac letalibus angustiis: & obstetrix, quæ semper lateri ejus adhærebat, dixit illi, ut invocaret S. Raymundum Nonnatum, votumque ipsi aliquod offerret. Vovit, fœtui, qui nasceretur, nomen Sancti se daturam, curaturamque, ut ad ipsius aram dicantur aliquot Sacra. Petiit sibi afferrent reliquias, quas magno pietatis affectu venerata fuit, votaque sua renovavit, dicens, ut accinerent ei jubilos ante altare sacelli ejus: quibus nondum cantari cœptis, renuntiatum iverunt, ut eosdem recitarent in gratiarum actionem, quia jam pepererat, multumque erat sublevata. Quæ omnia evenerunt simul atque ipsius domo egressum est Sancti lipsanum.

Michaël Llario, incola Castelonensis e Ampuriarum declaravit, conjugem suam in primo partu anno MDCVI ad tales fuisse redactam angustias, ut cogitarent morituram propterea quod parere non posset per aliquot dies. Curavit ad eam deferri reliquias S. Raymundi, & Patres benedixerunt modicum aquæ, sacrumque pignus eidem injicientes, infirmæ porrigunt, magnaque cum devotione illam bibit: & mox eodem instanti peperit, & sana statim surrexit, infantique nomen Raymundi inditum fuit in signum ac memoriam miraculi.

[64] Franciscus Buigert, chirurgus Castelonensis declaravit, [& hic] se festo S. Lucæ abhinc annis sex vel septem ad ædes nobilis Spei * Fabrega, simul cum magistro Michaële Texidor etiam chirurgo accitum fuisse, ut dictæ dominæ exspirantis corpus aperirent, fœtumque extraherent, quia moriebatur ex abortu absque remedio. Ambo adhibuerunt aliquot remedia isto tempore pomeridiano, sed frustra: partum quippe eniti haud poterat. Remanserunt ibidem illa nocte cum multis aliis, ut viderent, an partum, illa moriente, vivum extrahere possent: & hora tertia matutina mulieres nonnullæ, quæ illic aderant, letales angustias, quas patiebatur, miseratæ, S. Raymundum invocarunt, multis votis ac promissis, si pareret, ac sanaretur, ipsi editis. Hora quarta miserunt ad conventum S. Bartholomæi Ordinis de Mercede, ut afferrentur sanctæ reliquiæ ejus: Religiosi eas attulerunt, & modicum aquæ benedicentes, eidem illam immiserunt, infirmæque bibendam porrexerunt, appositis pectori reliquiis: eodemque temporis puncto peperit, bene habuit, propediem ivit ad conventum Virginis de Mercede, Deo & Sancto actura gratias pro miraculo.

[65] Rem confirmavit venerabilis Bartholomæus Matthæus sacerdos ac beneficiatus ecclesiæ parœcialis Castelonensis, [referuntur.] quem accersiverant, ut dictam Spem Fabregam disponeret ad bonam mortem, quique eum in finem illic remanserat cum chirurgis atque aliis multis personis ista nocte; refertque id quod declaratum est, addens, infantem vivum & tam exiguo cum sensu enixam fuisse, ut hunc, donec ille prodierat in lucem, non nosceret: & sic dixerunt, quemadmodum ipsamet postea declaravit isti sacerdoti, qui sibi erat a sacris confessionibus: ad quod sine dubio induxerat eam status, in quo se versatam fuisse meminerat.

Antonius Morera e loco Montefalco territorii Cardonensis declaravit, Elisabetham Armengolam, ibidem loci habitantem, quadam occasione triduum exegisse in parturiendo, magnis cruciatam doloribus, quia fœtum non poterat dare in lucem: dumque audiret declarans, eam pro mortua haberi, ex commiseratione ivit, & curavit afferri sacrum lipsanum S. Raymundi Nonnati, eodemque instanti, quo venerata illud fuit, peperit, & convaluit.

Andreas Llibragos, præcipuus justitiæ minister, & judex ordinarius loci de Olujas, annorum ætatis octoginta, confirmavit e majorum suorum traditione quidquid de Sancto scriptum remansit; descendensque ad miracula particularia, dixit, conjugem suam in duabus occasionibus habitam fuisse pro mortua ex malis partubus; & in occasionibus ambabus, allatis ad eam e conventu S. Raymundi, qui media leuca inde distat, reliquiis ejusdem Sancti, in momento liberam mansisse; ac innumera esse miracula, quæ Deus patravit per sacrum pignus benedicti S. Raymundi in similibus pressuris.

ANNOTATA.

a Observa, lector, plurima a me omissum iri mirabilia, quæ narrat Colombus, quandoquidem de illis facta est mentio superius in parte prima. Quæ autem ex ipso proferam, in novos titulos,capita ac numeros dispescam, & notationibus illustrabo.

b Emporiæ, sicut scribit Baudrandus, urbs Hispaniæ Tarraconensis in Indigetis Polybio & Ptolemæo, Emporium Straboni & Stephano, a Phocæensibus condita, & olim ampla & episcopalis sub archiepiscopo Tarraconensi, nunc Ampurias, oppidulum Cataloniæ in ora maris Mediterranei, & in diœcesi Gerundensi, paucis constat incolis, contra Medam insulam parvam, sub dominio Hispanorum, tribus leucis distat a Rhoda in Meridiem, Palamum versus septem, & totidem a Gerunda in ortum æstivum: ab ea tractus adjacens dicitur l' Ampurdan: non procul ab ipsa Marcus Cato Hispanos devicit: ejus meminit Silius lib. 3.

c Quia parte 1, cap. 2, num. 22 brevissime perstringitur declaratio Martini Soler circa partum uxoris suæ, suppleo ibidem dicta, & ex Colombo cap. 2 profero plura.

d In Hispanico habetur una mortaja, quod nomen sæpius postea recursurum significat feralem amictum: id est, linteum, cui involvunturmortuorum cadavera ante sepulturam.

e In Hispanico est, de Castellon de Ampuria. De hoc loco Baudrandus ista memorat: Castellon, oppidum Hispaniæ citerioris amplum, nunc ex veteri inscriptione interpretantur Castellon d' Ampurias, oppidulum Hispaniæ in Catalonia, in ora littorali maris Mediterranei prope Emporias oppidulum, quinque leucis a Gerunda in Ortum æstivum, & octo ab Helena in Meridiem.

* Esperanza

CAPUT II.
Aliæ a Sancto gratiæ puerperis præstitæ in variis Hispaniæ locis.

[Vici] Vici declaravit nobilis domina D. Eleonora de Monrrodon, uxor illustris domini Joannis de Monrrodon, id quod sequitur: Anni erunt quatuor, ex quo periculosus mihi fuit partus: & horis quatuor supra viginti in magnis doloribus constituta, dum viderem non posse me eniti fœtum, dominam matrem rogavi hanc mihi gratiam, ut juberet accersi patrem Commendatorem de Mercede a, qui recitatum ad me veniret orationem S. Raymundi Nonnati, atque afferret Sancti lipsanum, erga quem ego testis pie admodum afficior, magnamque habebam fiduciam, & certa eram, me, dum diceretur dicta oratio, in momento liberatum iri, sicut videram in multis aliis. Venit P. Commendator, dumque dimidia orationis pars b esset dicta, statim peperi infantulum, qui, Deo sit gratia, hodie vivit: & in memoriam gestavit Sancti vestem, donec pauco abhinc tempore illam deposuimus: & talis est nostra in Sanctum fiducia, ut visus nobis fuerit, quamdiu vestitus ibat isto habitu, probata admodum ac multa fuisse valetudine: ex quo autem tempore illum deposuerunt, non recte se habet, nec integra gaudet sanitate illa, qua fruebatur ante.

[67] [in Cataloniæ] Et declaravit, quod, dum infans lactaretur, die quodam sibi eum attulerint quasi mortuum ex infecto lacte, quo nutrix illum alebat; quodque, imposito ipsi scapulario Sancti, ejecerit multum lactis per os, ac recte valuerit. Addebat denique: Tantam ego habeo in glorioso S. Raymundo fiduciam, ut nihil ab ipso petierim, quod per intercessionem ejus non concesserit mihi Deus. Sic juravit ac signavit coram domino episcopo c.

[68] Facta declaratione dominæ Eleonoræ de Monrredon, [principatu,] magister frater Joannes de Antillon secundum Commendator fuit Vici, comperitque, dominam istam quotannis S. Raymundi festum celebrare magna cum solennitate, quæ illi causam sciscitanti respondit, se repetitos a Deo accepisse favores in partubus suis, Sancto patrocinante, post illius ex ista urbe discessum, eosdemque in duabus occasionibus adeo fuisse arduos, ut eam reliquerint tamquam mortuam: vidisse cubiculum ingredi gloriosum patrem S. Raymundum: animo inde erecto familiam advocasse, & facile peperisse. Quod vero eam obstrinxit ad vovendam celebrationem ipsius festi quotannis, fuit omnium opinione quasi resurrectio, quia jam erat quasi mortua, ac chirurgi erant parati, ut aperirent corpus ejus, quando nosceretur expirasse. Tunc autem visa fuit spectare (nescit quomodo, quia destituta erat sensu) Religiosum de Mercede sibi benedixisse, & in momento factam sui compotem peperisse, ac recte valuisse, & sic, dum vixerit, festum ejus se debere celebrare, & induere filios suos Sancti veste, quia sic educabat illos sanos; habere se hujus rei experientiam abhinc anno MDCIX, id est, miraculi, quod antea retulimus.

[69] Tutelæ d in Navarra anno MDIV P. frater Valerius Marcus, [Tutela] vir Religiosus admodum zelosus, pingendas curavit multas Sanctorum Ordinis nostri picturas, quæ hodie existunt in parvo claustro conventus nostri Cæsaraugustani. Quando ibat visum easdem elaborari, historiam singulorum sciscitabantur ab illo: quo factum, ut retulerit historiam gloriosi cardinalis S. Raymundi Nonnati, multaque miracula, quæ Deus opefabatur per intercessionem ejus, præsertim in mulieribus gravidis. Contigit, ut pictoris conjux uterum ferret, &, antequam advenisset tempus, invaserint eam dolores partus adeo vehementes, ut moreretur, iis ita judicantibus, qui opem illi ferebant, propterea quod sæpius in cruciatu destituebatur sensibus per triduum, quo conflictabatur isto tormento. Noverant omnes, mortuum esse fœtum, atque adeo condemnarunt illam ad necessarium chirurgiæ rigorem, quo per partes extraheretur fœtus. Verum tam erat illa exanimis, ut cognosceret, remedio isto accelerandam sibi mortem.

[70] Tunc mulier meminit sancti illius Thaumaturgi, cujus historiam audierat ex P. Fr. Valerio, [in Navarra,] commendatore conventus Virginis de Mercede, sed non sciebat ejus nomen. Fecit, ut suus maritus iret ad S. Nicasium, qui est conventus Ordinis in ista civitate, rogaretque P. Commendatorem, ut Sancto isti tam prodigioso se commendaret, cujus nomen non recordabatur, condemnatam utique ad crudelem mortem. P. Commendator afferebat ei reliquias S. Raymundi, & vix collo illas apposuerat, cum cessarunt dolores, cœpitque fœtum ejicere per partes adeo corruptas ac fœtentes, ut tolerari non possent. Cito admodum convaluit, adivitque Sancti sacellum, ubi celebrari jussit Sacrum, tota sua familia magno pietatis affectu eidem addicta: Sanctusque pictas multas suas imagines persolvit marito, quæ ita distrahebantur per devotionem erga Sanctum, ut pictor meliori fuerit in re e.

[71] Dominus episcopus Rossensis f in Vita S. Raymundi, [Optæ] quam scripsit in sua Centuria, affirmat tamquam testis oculatus, in civitate Optana g conjugem thesaurarii regii, partui suo timentem propter periculum, cui se expositam viderat aliis vicibus, instituisse mensibus ultimis novenam S. Raymundo, ac sancta ejus imagine domum delata, magna fiducia sperasse. Tempus aderat pariendi, sed cum hujusmodi symptomatibus, ut de vita desperaret. Invocavit, in tanto se conspiciens periculo, Sanctum, ipsoque patrocinante peperit, pressuris, prout in aliis partubus solebant, non ingruentibus, quæ ultimis periculis eam exponebant. Hinc grati animi causa complevit aliquot promissa, quæ S. Raymundo Nonnato fecerat.

[72] [in Castella nova, ac Matriti] In eadem civitate uxor Joannis Alvarez, scribæ ex numero h, eo redacta e partu fuit, ut alios edere non posset, sicut annorum quindecim experientia comprobavit, fœtu, quem conceperat, immature prærepto i. Patronum igitur sibi assumpsit S. Raymundum, multas eleemosynas in ejus nomine erogans, & offerens, se celebraturam ipsius festa cum magna solennitate. Eodem autem, quo id incepit anno, gravida facta est, filiamque edidit absque terrore mali successus: nec affligebant propter devotionem magnam, quam habebat de protectione S. Raymundi, symptomata aliquot, quæ in prægnando supervenerant.

In nostro conventu Matritensi venerationi exposita est in sumptuoso sacello imago miraculosa sancti Cardinalis, opus mirabilis istius sculptoris Gregorii Hernandez. Inter alia signa, quæ ibi gratiarum actio pro favoribus Dei per Sancti intercessionem obtentis reliquit, legitur in tabula, quomodo anno MDCX Augustina Alameda, habitans Matriti, ad mensem septimum prægnationis suæ cœperit non sentire fœtum: adhibita sunt remedia, sed nullius motus signum dedit: reputabatur mortuus, multis ac continuis remediis, quæ adhibita fuerant, hoc suadentibus. Adjudicatur illa crudeli remedio torni k, ad extrahendum, quoad poterant, fœtum: pie admodum afficiebatur erga Sanctum, fretaque ejus patrocinio, in occasionibus hujusmodi probato, inchoavit novenam in sacello ejus. Primo die fœtum sensit: idem accidit diebus ceteris, ac proinde liberata jam illo terrore primo, speravit cum fiducia in sancto Protectore suo: partus fuit difficillimus, cum horis amplius quinquaginta tribus cruciata fuerit doloribus & angustiis mortiferis: renovavit quæ Sancto promiserat: sacrum ejus lipsanum petiit, quod dum veneraretur, prodiit fœtus liber periculo: nobisque reliquit penicillum *, grati animi sui signum.

[73] Anno MDCLVIII postquam Sanctus dominam Magdalenam de Espinosa liberaverat difficili partu, [in eadem] uno exinde mense invasit puerum tremor artuum l, quo secundum signa & judicia medicorum exspirabat. Mater anxia jussit eum deferri ad aram S. Raymundi, flexisque genibus dixit ei: Si tua intercessio liberarit illum in nativitate, patrocinium tuum debet resuscitare eum. Divinam pietatem movit fides matris, & sancti Cardinalis intercessionem consecuta est, domum rediens cum filio sano ac valente, omnibus publice dicentibus fuisse revocatum ad vitam.

[74] [Castella] In eadem curia Matritensi anno MDCLX operatus est Deus per merita sancti Cardinalis unum e suis miraculis in domina Augustina Carrillo. Sexto prægnationis suæ mense comperit, quod se non moveret fœtus: unde afflicta fuit, mortuum judicans. Timores ejus confirmati sunt, dum videret, quod se affligere inciperent acutissimi dolores, ac mortiferæ angustiæ, quæ una cum remediorum applicatione crescebant. Certo itaque sibi persuadebat, fœtum esse mortuum ac proinde dum videret, se non posse illum ejicere; ut vitæ ipsius consuleretur, tractarunt de fœtu extrahendo per partes. Illa tam crudele verita tormentum venit ad sacellum S. Raymundi, jussaque ei dici Missa, toto illo die perstitit ante ipsius aram. Illic desierunt dolores, domumque suam rediit sine sensu ullo. Sic permansit, donec complerentur novem menses, tam libera angustiis, quam si prægnans non fuisset.

[75] Sed tunc irruerunt turmatim omnes cum symptomatibus talibus, [nova,] ut præceperint eam muniri Sacramentis m. Hisce in angustiis implorans opem gloriosi S. Raymundi, ad se afferri curavit reliquias ipsius, & simul atque eas venerata est, fœtum ejecit corruptum & fœtentem, vitæ periculum non passa, quod medici atque obstetrices minati fuerant in tam diuturna corruptione; cum in diebus paucis tam recte valere se senserit, ut venerit gratias actura Deo in sacello Sancti.

[76] Pietas in Deum & Sanctos, ad repetendos eorum favores, [favores,] exigit devotam agnitionem illius, qui eos accipit. Multæ fuerunt demonstrationes in Sancti obsequium factæ pro bono successu, quem acceperat in miraculo præterito domina Augustina Carrillo: & sic postquam idem ipsi evenisset infortunium in prægnatione sequente, quamquam longiore cum periculo, quia vixerat menses quinque, in ventre fœtu mortuo; advenit partus, sed absque spe vitæ in matre. P. Dominicus de Hispania, istius conventus concionator, qui erat ipsi a sacris confessionibus, accessit ut eam compararet ad extremam luctam, quoniam deposita erat a medicis: Sancti reliquias ipsi applicuit, dicens ut se commendaret ei, cum in periculis hujusmodi fuisset ipsius sospitator: fecit hoc, eumdemque adepta est successum, quem in pressura præterita. Venit cum ipsa, tum Joannes Baptista Esperone, maritus ejus, ad agendas Deo gratias in sacello S. Raymundi.

[77] Episcopus Rossensis citatus refert alium eventum, [nec non Burgis in Castella veteri] qui in civitate Burgensi accidit dominæ Mariæ de Miranda, uxori Zoyli n de Sanzoles, illustris equitis Burgensis. Annos aliquot, postquam fuerat nupta, transegerat in sterilitate & tristitia: per intercessionem gloriosi cardinalis Raymundi Nonnati obtinuit fœcunditatem, qua gaudens quietos matrimonii sui ducebat dies, grataque pietatis suæ rationibus accensuit expensas diei S. Raymundo sacri, præcipuas illustris civitatis istius mulieres invitando, & multas lucrando pro Sancto devotas, mirabilibus ejus divulgatis; religiosæque pietatis suæ fructum consecuta est. Etenim dum gravi infirmitate, multisque in sua prægnatione supervenientibus periculis laboraret, quæ talia erant, ut multa & fortia remedia ad conservandam vitam matris derivarentur in fœtum, ad maxime crudam mortem condemnabant eam. Compertum fuit, mortuum esse fœtum: adhibita repetitis vicibus singularis diligentia; sed omnia frustra, quia eniti eum non poterat.

[78] Rem expedivit Deus, ut agnosceret illa ac confiteretur, quantum suo Sancto deberet. Condemnarunt eam ad brevem mortem, [singulare Sancti rga puerperas ostendunt patrocinium.] quia ad remedium torni non habebat vires, fœtorque fœtus corrupti jam sentiebatur: serio admodum se commendavit S. Raymundo, pictura ejus collocari jussa e regione sui lecti: hanc acceperunt e nostro conventu. Vix illam aspexit, quando bono ejus desiderio videbatur Sanctus in sua imagine tenere compati: unde majore cum desiderio illum invocavit: aliquo modo inquietam se sensit, famulasque advocans fœtum mortuum edidit, corruptum ac fœtentem, tamque horrendis sordibus involutum, ut nemo remanere posset in cubiculo: dixitque postea, novum fuisse miraculum, quod magnus ille fœtor mortem sibi non attulerit. Nec minus in prodigio mirabile fuit, quod senserit exiguum dolorem. Rei coronidem imposuit repentina sanitas ejus. Personæ qualitas, pressura magna, multæque miraculi circumstantiæ, dum statim valeret tam bene, acsi nullo laborasset malo, commoverunt civitatem totam ad religiosum pietatis affectum: & sic multæ novenæ, quæ diebus istis sunt Sancto factæ in suo sacello, solatium attulerunt ipsius gratiarum actioni. Neque in hoc dumtaxat eventu ac supra memorato stetit Sancti favor erga feminas steriles; sed duo sequentes comprobabunt idem.

ANNOTATA.

a In Hispanico, a el padre comendador de la Merced. Per nomen Commendatoris significatur officium seu dignitas in ordinibus Militaribus Religiosis, uti dicitur apud Cangium. In Conciliis Hispaniæ, ab Eminentissimo Aguirrio editis, tomo 4, pag. 290 sunt ista: R. Commendator monasterii beatæ Mariæ Virginis de Mercede civitatis Valentinæ. Et ibidem pag. 453 habes P. Fr. Joannem Garces, Commendatorem domus Dominæ nostræ de Mercede.

b Hisp. en ser mediada la oracion.

c Colombus his subdit: Omnia ista miracula habeo in libro Ms., auctoritate judicum & Ordinariorum Catalanorum munita, & e Catalano versa Matriti per secretarium D. Thomam Gratianum Dentisum, cum sua originali ad cujuslibet informationis finem subscriptione.

d Hisp. Tudela: sita est ad fluvium Iberum.

e In Hispanico: Mejoro su caudal.

f Nomina ejus dedimus supra.

g In Hispanico est de Huete, Latine Opta .., urbs Hispaniæ in Castella nova, a Concha septem leucis, Toletum versus viginti, inter urbes haud obscura, in planitie cum castro, teste Baudrando.

h In Hispanico del numero: id est, ex determinato numero personarum, quæ hoc officio funguntur. Sic dicitur academicus ex numero, qui utique in eo differt ab illo, qui est supernumerarius, ut vocant, quod assumatur in absentia alterius, qui est ex numero.

i In Hispanico malograndose sin tiempo el feto.

k In Glossario Cangii aucto sunt ista: Tornum, machina ad extrahendas naves ascendentes in fluviis, a Gallico TOURNER, quod instar rotæ versatilis esset, sic dicta. Applicari cum proportione metaphorica hæc posse videntur instrumento chirurgico, de quo hic est sermo.

l In Hispanico alferecia: morbus non tantum parvulorum infantium est; sed etiam in adultis personis habet locum, ut videre licet infra num. 85. Consuli etiam possunt Annotata ad cap. 10 lit. b.

m In Hisp. sacramentar, id est, extremo viatico & unctione muniri, prout indicavi in mea versione, vel sacro viatico dumtaxat.

n In Hispanico quidem habetur del Zoyl, unde suspicio esse posset nomen esse cujusdam officii. Verum cum vocem non inveniam; & S. Zoilus colatur Burgis, existimo esse nomen proprium.

* f. picturam tropice.

CAPUT III.
Steriles fœcundatæ; reliqui favores prægnantibus ac puerperis præstiti expediuntur.

[Steriles per Sanctum fœcundatæ Burgis,] In eadem civitate Burgensi, ut refert venerabilis dominus episcopus *, Maria de Valencia, cujusdam nobilis uxor, nomine Ferdinandi de Udobro, anno MDXCIII post multos annos sterilitatis, quæ acciderat e lapsu quando erat puella, medicinas & remedia humana nihil sibi prodesse videns, divina adhibuit, sibi apud Deum assumens patronum gloriosum cardinalem S. Raymundum Nonnatum, obtulitque, se nomen ejus daturam filio vel filiæ, quos Deus sibi concessisset. Gravida mox facta est, peperitque filium vivum, & nominabatur Raymundus de Udobro, dum anno MDCXIII informationem juridicam instituit miraculorum dictus dominus episcopus.

[80] In oppido Portugalete a mulier præcipua & dives, [& in Navarra:] exspes habendi filios postquam multis annis nupserat, narravit suam tristitiam cuidam Religiosæ nostræ *, consanguineæ suæ in conventu sancti Turcii b in Biscaia, qui media leuca distat a Portugalete consuluit ei, ut se commendaret glorioso S. Raymundo thaumaturgo e Religione sua. Obtulit illa, si faveret sibi, constructuram se ipsi altare in isto conventu, & collocaturam in eodem imaginem ejus; talemque ipsi Deus dedit securitatem animi, ut statim inchoari opus curarit: quod priusquam absolveretur, pretium pietatis tulit, dum prægnantem se vidit, & ante temporis finem herede donatam.

[81] In ecclesia Dominæ nostræ de Gloria urbis Ulyssiponensis c, [Ulyssipone] Ordinis nostri hospitio, in veneratione erat anno MDCXXX gloriosi cardinalis sancti Raymundi imago, multasque gratias acceperunt fideles pro isto cultu. Quas obtinuerunt ei devotæ in angustiis suorum partuum, ponemus: de reliquis erit postea dicendi locus. Domina Mariana Maroso, uxor Petri Baez, Ordinis Christi d, in parœcia Magdalenæ, timorum suorum ingressa fuit mensem, qui erat nonus suæ prægnationis, quia fuerat experta, sese in antecedentibus fuisse in periculo mortis, debitum ejusdem solventibus filiis, quos paucis post nativitatem diebus amisit. Prospexit sibi per dies viginti pietate novemdiali ad ejus aram, & Sacrificiis ac precibus nostrorum Religiosorum. Pervenit ad partum, & tametsi illum inchoaverit cum fiducia de Sancti patrocinio, præcedentium tamen pressurarum experientia non desinebat eam affligere. Verumtamen timoribus ipsius evanescentibus baculo utique Sancti nixa, & ad collum pendulo galero ejus, ad primum dolorem peperit parvulam, quam grati animi causa vocavit Catharinam de S. Raymundo, & aliquot post annis vivebat, dum hujus, & aliorum Sancti miraculorum facta est informatio.

[82] In parœcia ecclesiæ cathedralis prænobilis domina D. Antonia de Meneses, illustris benefactrix sacræ nostræ Religionis, [Sanctus] passa est multa symptomata non sine magno periculo in sua prima prægnatione: unde, ut vitæ ejus securitati consuleretur, necesse fuit adhibere violenta remedia: sed his vitam fœtus periculo exponebant, id quod magnis illam afficiebat timoribus, præsertim quando appropinquante partu crescebant angustiæ, invalescebant dolores: & omnia fiebant magis acerba, quando non sentiebat fœtum, omnibus illum mortuum judicantibus. Confugit in sua tristitia ad S. Raymundum, allatumque sibi sacrum ejus lipsanum magna cum pietate apposuit collo, serio admodum Sancti intercessioni se commendans: ac patrocinium ejus obtinuit: per sacrum utique pignus mitigati sunt ei dolores, ac feliciter peperit. Verum ut experiretur favorem sancti Raymundi, prodiit infans omnia mortui indicia præseferens: caput erat gibbosum; oculi maculis cooperti, sine fletu, & ullis vitæ indiciis. In angustias acti sunt omnes; fœtumque absconderunt, satagentes ne videret eum mater. At sicut jam cruciatibus & furente periculo erat liberata, sola eam coquebat cura, quale esset, quod pepererat. Necesse itaque fuit manifestare ei veritatem, & adducere infantem. Non cecidit animis, etiamsi illum videret cum tam paucis vitæ indiciis; sed potius reliquias e collo depositas fœtui applicuit, & statim aperuit oculos, suxit uber, felicemque matris partum lætitia implevit.

[83] [mira] In parœcia vulgo de Santos a Boa-vista Hieronyma Molina vulgavit S. Raymundi gloriosi mirabilia in prospero suo partu. Audivit Sancti miracula, ejusque voluit suffragio se præmunire ad pressuras, quibus vita sua fuerat exposita in similibus periculis. Pingi jussit Sancti imaginem, ponique in suo cubili, timens ne apprehenderetur tunc temporis, quando non potuisset habere ejus reliquias, eoque magis, quod passim non essent in hospitio: frequentia quippe miracula ab uno urbis tractu ad alium deferebant eas in tam populosa civitate: & sic prospiciebant sibi cives imaginibus ejus, quas, cognita pietate, magno numero fecerunt omnes Ulysipponenses pictores: & sic nobis asseveravit fide dignissima persona, quod ad fores ejus viderentur annis istis imagines Sancti, sicut Matriti Virginis Solitariæ e. Tribus ante hebdomadibus quam exspectabat partum, eodem se laborare vidit, Poni jussit luminaria ante Sancti imaginem, opem ejus imploravit, nonnulla ipsi promittens, & ad primos dolores feliciter peperit, & intra paucos dies adivit ecclesiam de Gloria ad agendas Deo gratias, & complenda sua vota.

[84] [confert] Anno MDCXXIX in parœcia Magdalenæ Agnes Mendez, uxor Francisci Diaz de Leon, videns minas mortis in partu rigido, quo multas horas intensissimis cruciatibus, mortisque angustiis fuit conflictata, propterea quod fœtu liberari non posset; amica quædam periculo ejus compatiens, dixit ei, ut se commendaret glorioso cardinali sancto Raymundo ex Ordine Virginis de Mercede, qui in ecclesia Virginis de Gloria, istius Ordinis hospitio, erat in veneratione, Deo per lipsanum ejus sacrum atque imagines faciente multa miracula Ulyssippone. Attulerunt ei candelam cum imagine ipsius; dumque se commendasset Sancto ex toto corde, simul atque incenderunt funale, Deus illam feliciter illuminavit, &, doloribus cessantibus, in lucem edidit formosum admodum partum, postquam sensisset, quamquam sine vehementibus cruciatibus, eum inverti, quia partus prodibat tortus. Hinc grati animi causa egit cum insigni magistro, ut sibi pingeret Sanctum in lamina, quam instruxit pretioso ornatu ex ebeno & argento, ac sub umbella posuit ad caput lecti. Pietatem persolvit ei Sanctus, ut videbimus.

Illustrissima domina D. Helena de Castro, uxor domini Hieronymi de Altayde, qui insignes fuere benefactores Religionis, ac domini sunt domorum nostri hospitii, & nostræ ecclesiæ Virginis Matris de Gloria patroni, fuit experta quam liberalis erga se fuerit Sanctus in felicissimo partu. Ut vero majoris esset ponderis miraculum, talibus eam periculi adjunctis circumdari permisit, ut omnes de ea desperarent, vitæque ejus nihil esse remedii reputarent, etiamsi nobilis domina semper magnam posuerit fiduciam in Sancti patrocinio, quod communi cum admiratione fuit adepta. In familia ista illustri magnæ fuerunt grati animi significationes, nec minores, quos Sanctus rependit, favores: de qua re dicemus aliquid suo loco.

[85] In eadem urbe Ulyssiponensi Elisabethæ Henriquez anno MDCXXX, [in parturientes beneficia,] tempore partus sui appropinquante, tam vehementes erant dolores, ut mentis esset impos, ac per triduum loqui non posset, invadentibus eam aliquoties symptomatibus paralyticis. Malum denique degeneravit in tremorem artuum *, quo identidem luxabatur per continuos motus: unde fiebat, ut, fœtus immemores, toti essent in remediis, quibus matri prospicerent. Verum ubi cognoscerent nullum superesse, dederunt ipsi extremam unctionem. Dum in hoc esset statu, persona quædam S. Raymundo devota dixit marito, in Deiparæ de Gloria, hospitio patrum de Mercede, dari sacrum lipsanum gloriosi cardinalis S. Raymundi Nonnati, quo visa fuerant in hujusmodi pressuris magna fieri miracula in ista civitate: illuc se conferret, celebrarique juberet Missas aliquot in ejus altari, ac sacrum pignus peteret: Religiosos esse admodum affabiles, & statim venturos. Sic fecit, missique a Prælato Religiosi duo: vix collo ejus apposuerunt sacrum pignus, cum ad se reversa peperit infantem vivam, medicis & obstetricibus mirantibus, quod remedia tam violenta, qualia pro matris vita erant adhibita, non abstulissent vitam infantis. Paucis post diebus surrexit, & die quodam tota familia venit domum nostram ad persolvendas grates Deo & Sancto. Georgius Lopez maritus ipsius pingi in lamina Sancti imaginem jussit, quam & retinet splendide exornatam.

[86] Sicut in urbe Burgensi f fuit magna pietas, quam venerabilis episcopus Rossensis introduxit erga sanctum Cardinalem, [uti etiam Burgis,] sic multa fuere mirabilia, quæ Deus fecit etiam iis, qui ipsum non invocabant. Uxor Josephi de Campo, post unius diei ac dimidii periculum, tales sustinuit cruciatus, ut derelicta fuerit tamquam mortua. Viribus defectam statuerunt aperire, credentes exspirasse, ut fœtus baptizaretur: tulerunt ad illam S. Raymundi imaginem, & statim aperuit oculos, ac peperit etiam priusquam ad se rediisset. Obstetrix ac medici affirmarunt revocatam fuisse ad vitam.

Idem accidit uxori hominis condimentarii, qui habitabat in suburbio S. Stephani, cum, Sacro dici jusso in nostro conventu, expedita est & peperit eodem tempore. Idem effecit in ædibus Vallis de Somorostro apud Portugalete imago Sancti delata ad mulierem, quæ per quatriduum fuerat in isto periculoso conflictu: Sanctum invocavit, spem suam in eo posuit, oculosque in imagine ipsius fixit, & e tanto periculo evasit incolumis.

[87] [Azuagæ] Imago sancti patris nostri Raymundi in summa veneratione est in nostro conventu oppidi de Azuaga g, perque illam Deus operatus est magna mirabilia. Accidit anno MDCXL, ut domina Maria Chacon, dum parturiret spatio quatridui, ad vitæ extrema adeo perductam se repererit, ut advocarit bubulcum * ad fœtum, qui in partes erat divisus, sectione extrahendum; quia judicabat, sic conservatum iri vitam matris: quæ in isto posita conflictu commendavit se S. Raymundo, varia promisit, & inter illa, si fœtus nasceretur vivus, sancto ejus habitu vestiendum; si masculus, ei impositum iri nomen ipsius: & statim peperit parvulam, quæ etiam tunc vivebat, quando scribebatur relatio, nupta D. N. de Sancta Cruce, S. Jacobi Ordinis equiti, uno ex equitibus Sorianis h. Domina vocatur D. Anna de S. Raymundo.

[88] [in Extremadura, ac Ecijæ] D. Anna Ortiz de Vara in eadem civitate parturiens, a medicis derelicta, & munita sanctis Sacramentis, S. Raymundo se obtulit, votum faciens, se induturam partum sancto ejus habitu: & peperit illico, a laboribus, quos passa fuerat, sanitati reddita. In lucem vero edidit parvulum, gestavitque diu habitum nostrum, & ex illa hora tam religiose fuit affecta mater, ut sanata condiderit testamentum, corpusque suum sepeliri voluerit in nostro templo, ecclesiæ parœciali istius oppidi relinquens splendidam humationem.

Habeo me penes authenticam informationem, XII Novembris anno MDCXX factam in loco de Alocayna circa civitatem Ecijam i ante Franciscum Martinum Doria, prætorem ordinarium, & ante Alfonsum Barranquero, dicti loci scribam, ad petitionem patris concionatoris fratris Petri de Heredia, Ordinis nostri Religiosi, & conventus Ecijensis conventualis, qui iverat verbum Dei prædicaturus in dicto loco. Accidit, ut memoratus Religiosus, cum dicto die, qui erat Jovis, esset in ædibus Bartholomæi Alfonsi incolæ dicti loci, audierit, mulierem, nomine Catharinam Vasquez, uxorem Didaci Chicon, qui erant incolæ loci ejusdem, derelictam fuisse, quia quatuor horas supra viginti parturiebat immensis cum doloribus, neque liberari poterat fœtu, viribus illam ad hoc jam deficientibus. Tunc Religiosus dixit puellæ, nomine Ludovicæ, quæ filia erat Mariæ Ruiz ac Martini Michaëlis, habitatorum dicti loci, ut adiret domum mulieris parturientis, eique diceret, ut ex toto corde invocaret nostrum gloriosum patrem S. Raymundum Nonnatum, & se commendaret ei.

[89] [in Andalusiæ] Dumque ivisset puella, & rem renuntiasset coram aliquot mulieribus, opem ferentibus pressuræ parturientis; illa se commendavit Sancto magna cum fide, & vere ex animo. Idem, positis humi genibus, fecerunt mulieres circumstantes, & statim, sentiens inverti fœtum, peperit, nemine illum tenente, nullaque alia diligentia adhibita, quam quæ in hujusmodi occasionibus adhiberi solet. Dixit autem Maria Gonzalez, quæ parienti opem tulit, gloriosi S. Raymundi auxilium vix imploratum fuisse, quando mulier, quæ antea erat sine viribus, testis istius prehendit brachium, dicens, se velle parere, surgensque adminiculo lintei, quod ibidem prope aderat, isto brevi momento temporis peperit infantem, dicens fuisse miraculum S. Raymundi, cum nullum in illo edendo sensisset dolorem. Omnes egerunt Deo gratias de miraculo, ac Religiosus rei conscius multo cum populo adivit ecclesiam, testificaturus gratum animum erga Deum, infanti, qui erat natus, ad prodigii memoriam imponens nomen Raymundi in baptismo, & mater cito admodum surrexit sana. Idem testantur dicta Catharina Vasquez, cui res accidit, & Maria Ximenez, aliæque personæ præsentes.

[90] Quamvis sequens miraculum annis quadraginta novem acciderit post præcedens, [provincia] conjungo ea, quia eodem tempore accepi informationem illius, ac testimonium hujus, quod se habet, prout sequitur. Septima Februarii anni MDCLXIX, hora tertia pomeridiana intravit afflictus admodum conventum beatissimæ Virginis de Mercede civitatis Ecijensis dominus Christophorus Castrillo & Tamaris, eques Calatravanus k, dominus locorum vulgo de las Cuevas de Vecerin, Montuxaque, & Veraujan, dicens, dominam Antoniam de Sanvitores filiam vice-comitis de Cabra, sancti Christi l, conjugem suam mori ex partu, eamque a se relinqui sine spe vitæ, quia fœtus erat inversus, & mater exanimata vigorisque expers a biduo: recursumque fuisse ad Deum, & ad omnia remedia humana, medicorumque & obstetricum judicio advenisse horam ejus.

[91] Consolabatur eum reverendus pater magister frater Matthias Tamariz, [singularem Sancti] qualificator sancti Officii, ac istius conventus commendator, dicens, ut speraret de misericordia divina per suffragia S. Raymundi, cujus mirabilia in urgentioribus etiam periculis erant visa. Jussit illico ad eam afferri picturam, medium sancti Cardinalis corpus exhibentem, quæ erat in cella domus commendatoriæ, monens, ut Sancto se commendaret, & speraret a Deo bonum exitum e conflictu per patrocinium ejus. Sic factum; & maritus ei dixit, ut offerret se valde impense sancto Cardinali, ac promitteret illi se facturam festivi aliquid, si eam eximeret e mortali ista afflictione.

[92] Præstitit hoc magna pietate: & mox instantanee sensit moveri fœtum, [opem expertis.] prodiitque in lucem absque novo dolore infans valde grandis, qui hodieque vivit, dum hæc scribuntur, ubi tamen mater erat juvenis admodum ac gracilis. Celebratum fuit prodigium magno cum gaudio populique concursu, quoniam parentes erant e nobilibus civitatis istius illustris, quæ in Hispania adeo nota est. Addit testificatio, innumerabilia esse miracula, quæ operatus est Deus, & operatur quotidie per intercessionem gloriosi cardinalis S. Raymundi in ista civitate: sed negligentia parum adhibet curæ annotandi ea. Certum est, in archiepiscopatu Hispalensi, regnisque Cordubensi & Granatensi, magnam haberi religionem erga gloriosum Cardinalem; & hic gratias referens pie sibi affectos audit, favoribusque prosequitur, ut publica fama est.

ANNOTATA.

a Utor voce Hispanica istius loci. Baudrandus de illo sic disserit: Amanum portus, ubi postea Flaviobriga, colonia civitatum septem, urbs Hispaniæ Tarraconensis, in ora littorali Autrigonum Plinio, in Cantabris, nunc est puerto di Vermeo oppidum Biscaiæ, quinque leucis distans a Bilbao in ortum æstivum, teste Garibaio: sed aliis omnibus est oppidulum Portugallette [Note: ] [Portugalete] in eadem provincia paulo infra Bilbaum urbem Biscaiæ primariam, & ad ostia Nervæ fluvii in occasum Cantabricum.

b Quisnam sit iste S. Turcius, frustra quæsivi.

c Incolis Lisboa, sedes regis Portugalliæ, & celebre emporium.

d Hisp. de el habito de Christo. Institutus est hic Ordo in Lusitania anno 1317 a Dionysio rege, prout refert Hippolytus Elyot tomo 6, cap. 8, pag. 72 obtentamque scribit confirmationem ejusdem Apostolicam sub nomine Militiæ Jesu Christi anno 1319, & plura addit. Raynaldus Annal. eccl. tomo 15 ad annum 1319, num. 29 scribit de illo equestri ordine religioso, eumque cruce rubra, linea candida intersecante, distincta decorum, ac illi prædia ædesque Templariorum attributa memorat.

e In Hispanico est, de la Virgen de la Soledad. Imagunculæ illæ, in parvis lamellis cupreis pictæ, tam intra quam extra Hispaniam celeberrimæsunt, magnaque in veneratione habentur.

f Burgi, Burgos incolis, urbs archiepiscopalis est in Castella Veteri de qua plura Baudrandus.

g Azuagua oppidum Hispaniæ in Extremadura notatur apud Baudrandum: quinque leucis distat, sicut addit, a Regiana, cum castro in planitie. Rodericus Mendez Silva in Populorum Hispaniæ descriptione generali, Hispanice vulgata, agit pluribus de isto loco fol. 80, & inter alia, Ordo, inquit, militaris sancti Jacobi .. ubi parœcia, & conventus Fratrum Mercenariorum. Hic itaque videtur esse locus a Colombo nominatus.

h Soria est urbs Hispaniæ in Castella veteri prope Durium fluvium, & non longe distans a ruderibus Numantiæ urbis antiquæ.

i Ezija civitas est episcopalis in Andalusia, ut refert Franciscus Sobrino in suo Dictionario Hispano-Gallico. Plura Rodericus Mendez Silva a fol. 90 verso.

k Hisp. Cavallero de el habito de Calatrava. Est autem Calatrava Hispaniæ urbecula in Castella nova ad Anam fluvium, & milliaribus aliquotHispanicis communibus distat a Civitate regia. Hinc equitum dictorum Ordo nomen traxit: de quibus Hippolytus Helyot tomo 6, cap. 4, a pag. 34. Raynaldus Annal. eccles. tom. 13 ad annum 1199, num. 72, Alterius, inquit, religiosæ familiæ, cui Calatravæ nomen erat, instituta ac pias consuetudines confirmavit (Innocentius PP. III) vitæque rationem definivit, ut una cum bellica virtute, quam in Sarracenos explicabant, monasticæ vitæ pietatem conjungerent.

l Hisp. Hija de el vizconde de Cabra de el Santo Christo. Credo hic designari Ordinem militarem de quo supra lit. d.

* i. e. Rossensis, de quo paullo ante

* i. e. Ordinis de Mercede

* alferecia

* baquero

CAPUT IV.
Declarationes Gerundenses de Sancti beneficiis; puer herniosus a nativitate sospitatus; juvenis sub ruina stabuli &c.

[Quænam hic dentur mirabilia] Relatis hactenus ex Colombo Sancti mirabilibus erga afflictas in prægnando ac pariendo mulieres, gradum facimus ad alia diversi generis. Omittemus ea, quæ antea dedimus, interprete P. Janningo, & sic pergimus Latine e textu Hispanico Colombi. Sicut a mirabili ejus morte tanta fuit in veneratione in principatu Cataloniæ, quemadmodum vidimus, sic majora illic semper fuere mirabilia, quæ per ejus intercessionem operatus est Dominus noster. Et relictis antiquis, quæ inscripta sunt libris domus ejus, & quorum sufficeret peculiaris notatio; nihilominus ea dumtaxat ponemus, quæ inveniuntur in documentis, anno MDCXII & proxime sequente factis, quia jurejurando illa deponunt homines, quibus acciderunt, vel qui ea viderant, & sufficiunt, ut ostendatur, quam mirabilem se Deus demonstraverit in suo Sancto, cum ad universos extendatur protectio ejus, & secura sit in omnibus necessitatibus erga ipsi devotos intercessio.

[94] Incipiemus a civitate Gerundensi, ubi informationes inchoatæ sunt, [ex aliis,] quæ ponunt declarationem D. Geraldi de San Marti, istius sanctæ ecclesiæ canonici, die XI Septembris dicti anni, quam testatam esse voluit per declarationem sui fratris D. Raphaëlis de San Marti: Scio ego illud, quod in conventu Deiparæ de Mercede hujus civitatis sit sacellum & altare S. Raymundi, plenumque sit sacellum variis donariis ac anathematibus, quæ obtulerunt fideles pro favoribus ab illo acceptis: ubi multæ celebrantur de Sancto Missæ, & fui ego & sum valde erga eum affectus, sæpiusque me contuli ad dictum sacellum ad peragenda in eadem novemdialia pietatis exercitia, ut peterem ejus patrocinium pro salute matris meæ, curans sanctas ipsius reliquias ad eam perferendas (quibus comperit sublevari se per annos complures, quibus infirma erat) pieque credens, quod Deus illam servaverit ad meum solatium aliquot annis inter senectutem & graves infirmitates, per intercessionem ejus, ac ob illam multaque ipsius mirabilia, quæ vidi & audivi, magna teneor pietate erga Sanctum, & habeo eum tamquam patronum, peculiaremque ad illum dirigo orationem, ut sit mihi advocatus apud Deum Dominum nostrum, eumque in necessitatibus meis invocavi pio admodum affectu, & semper audivi, eum a multis temporibus Sanctorum canoni adscriptum esse.

[95] Duodecima dicti mensis dominus de la Nuza & Mombuy, [quæ sunt innumerabilia:] dominus oppidi de Siret, & castri Lorcio, habitans Gerundæ, declaravit, tanta fuisse miracula S. Raymundi in ista civitate & in vicinis locis, ut quidam Sancto addictus, vir valde curiosus, dum vellet ea conscribere, quæ vulgabantur in dies, non perrexerit, quia erant tam multa tamque frequentia. Quod si superviveret conjux ejus D. Elisabeth, valde Sancto devota, multa referret, quæ sciebat: ac singulariter recordari se dumtaxat ex ipsa audivisse, quod in primo suo matrimonio habens filium exiguæ ætatis valde infirmum, petierit ad eum deferri reliquias S. Raymundi, quodque per illas melius habuerit, statim utique sanatus.

[96] [quidam refert majoribus suis præstita.] Dominus Ludovicus Alemanes de Alemany, habitans Gerundæ, eadem die declaravit, pietatem erga S. Raymundum hereditariam esse domui suæ, in agnitionem multarum gratiarum, quas Sancto debebat: & omissis miraculis, quæ patraverat in majoribus suis, dum viverent, Sanctum repetiisse miracula in sua domo: cum in variis infirmitatibus rogarim Patres de Mercede, ut mihi apportarent sanctum ejus lipsanum, semper credidi, suffragantibus ipsius meritis, compotem me factum salutis: idemque evenisse conjugi suæ D. Annæ Alemany: quo fiebat, ut auxilium expertus, quando domi suæ habebat aliquem infirmum, ante curarit afferri sacrum lipsanum, quam advocaret medicum; & hoc quadam vice non fuit necessarium, quia per illud sanabatur infirmitas: atque ita in gratiarum actionem, quotannis jubebat celebrari Missas aliquot de Sancto in altari ac sacello, quæ habet in ista civitate.

[97] [Puer variis morbis,] In eadem civitate, eademque occasione declaravit Damianus Mates, pictor Gerundæ, dum anno MDCII filium haberet, nomine Hieronymum, ætatis trium annorum, in gravi infirmitate desperatum, ita ut tamquam mortuum jam eum haberet, confugisse se ad gloriosum S. Raymundum Nonnatum, erga quem pie admodum erat affectus, ut peteret ab eo solatium, supplicans ipsi per libentiam, qua pingebat sanctas ejus imagines, ut rediret filius iste, quem jam habebat tamquam mortuum. Finita oratione magna cum fiducia, petiit a Religiosis, ad se ut portarent sacrum lipsanum ejus: quando venerunt, loqui infans non poterat, nec videbat: tetigerunt illum sacro lipsano, erantque ibi unam circiter horam, Sancto illum commendantes: & observavi (ait) quod isto tempore, quo Patres illic fuerunt cum dicto sacro pignore, dictus Hieronymus filius meus recuperaverit visum, loquelam, & aliquantulum virium: ac ab isto tempore melius habere perrexit: & Anna Mates mater ejus ad Sancti sacellum deduxit illum, ubi in gratiarum actionem curavit celebrari multa Sacra. Aliud miraculum postea fecit Sanctus in eodem meo filio, qui illud dicet, cum sibi acciderit, & sequetur post hanc declarationem, illud confirmantibus Patribus, qui ejusdem fuere conscii, nova declaratione sua.

[98] [& hernia, quam habuerat a nativitate, liberatus:] Eodem die fecit declarationem suam Hieronymus Mates, annorum ætatis tredecim, dicti filius, dicens: Recordor, me hernia laborasse, meique parentes dixerunt mihi, quod sic natus essem: pejus habere perrexi usque ad ætatem annorum octo, afflictusque magnis doloribus, quos sentiebam, novendialia pietatis exercitia obiturus me contuli ad ædem glorioso S. Raymundo sacram in conventu Deiparæ de Mercede: quia mihi dixerant parentes mei, quod, dum essem parvulus, benedictus iste Sanctus magnum in me patrasset miraculum: diligebam eum impense, ac credebam me ab illo sanandum. Novendiali illa pietate peracta, quæ triplex fuit vel quadruplex, quamvis malo meo tenerer ac doloribus meis, uno die post alterum perrexi adire sacellum ejus, egrediens e studio: ac in memoria habeo, me cecidisse quodam die, dum ad studium irem, ante ædes Domini Francisci de Cruylles, apertamque fuisse herniam magnis adeo cum doloribus, & adeo exiisse intestina, ut non potuerim surgere, meque abduxerint ad ædes meas, invocantem per viam benedictum S. Raymundum. Decubui dies tres vel quatuor multis cum cruciatibus: surrexi, & ivi ad sacellum S. Raymundi, sanusque mansi ac valens, elapsisque annis circiter quinque numquam sensi malum, nec sentio me ruptum fuisse. Quæ omnia confirmarunt in sua declaratione Patres.

[99] Ad depositionem Benedicti Pons, cujus filius in gravissima stabuli ruina simul cum jumentis, [juvenis sub stabulo obterendus sospitatur:] Sancto patrocinante, conservatus est, addo ex Colombo declarationem ejusdem filii, ut monui in Annotatis ad partem 1, cap. 5, littera a, ad eamdem depositionem prædicti Benedicti, quæ in isto capite data est: Idem, inquit Colombus, juravit eodem die Michaël Pons, cui accidit; addens, dum legeret quæ dixit pater suus, aliquot rei adjuncta, quorum ille, quia jam tres elapsi sunt anni, & senex est, non recordabatur; seque eorum apprime memorem esse, videlicet: Dum irem ad ligandos boves, audivi crepare trabem præcipuam, atque adeo timens id, quod evenit, non ligavi illos; sed cucurri, stabulo deorsum lapso, & post me boves quatuor, ac tauri, qui erant tres: sed non potuimus pertingere ad portam, quia ruina prævenerat: & sensi accedere trabes ad tangendum pileum meum, sensique pedes & crura diversis lignis & tabulis contecta, atque animalia etiam magnis cooperta trabibus, quæ judicavi tamquam mortua: labente tecto invocavi S. Raymundum, credoque nos liberatos tam manifesto periculo per intercessionem ejus.

[100] Mirabilia alia, quæ relata sunt superius in parte prima, [declaratio juridica Gerundensis de miris a Sancto patratis:] hisce concludit Colombus: Sequitur in informatione Gerundensi declaratio juridica Juratorum quatuor civitatis, qua affirmant, S. Raymundum Nonnatum, a majorum memoria usque ad illa tempora, in omnibus necessitatibus esse remedium territorii istius, & propterea tam longe lateque a fidelibus invocari in necessitatibus suis ob experientiam, quam habent omnes de auxilio ejus. Idem declaravit ecclesia & capitulum Gerundense universali promulgatione ad omnes fideles, solicitando religiosam eorum pietatem erga S. Raymundum pro beneficiis, quæ, ipso intercedente, omnes accipiunt, mulieres præsertim prægnantes in pressuris suorum partuum, dominis omnibus, Decano, in dignitate positis a & canonicis signantibus, ac officio secretarii fungente Jacobo Pla, dictæ ecclesiæ canonico. Idem declarat dominus D. Onufrius Recart episcopus Gerundensis, gratias agens fidelibus de pia erga S. Raymundum propensione, approbans & indicans qualia sint ista miracula.

[101] In Annotatis ad partis primæ caput primum littera l indicavi aliam rem mirabilem, [mulus vitæ redonatus.] quam uxor Joannis Blanch, alias Xiol, confirmata mariti sui depositione, refert; addidit enim quod æstate præterita elapsus fuisset annus, quo dum domesticus suus famulus adveheret fasces mulo, cujus pellis erat coloris murini b, quique constiterat quadraginta ducatis, onustus mulus ceciderit per rupem, & sic quidem, ut mortuus illic fuerit: miseruntque Celsonam, ut vocaretur magister Romanet, qui eum excoriaret. Moras hic traxit tempore isto pomeridiano: testisque ægre ferens, quod non veniret, S. Raymundo magna cum pietate dixit, quia viderat in similibus eventibus miracula, quod, si mulum sanum sibi reddidisset, promitteret, delaturam se ad ecclesiam ejus mensuram tritici c. Et postridie mane ivit visum, an mulum jam excoriasset; erectumque reperit ac pascentem: illique & omnes, qui erant in loco, ac viderant mortuum, laudaverunt Deum, & gratias egerunt S. Raymundo, solvitque votum, quod Sancto promiserat, imposita hac ei coronide, quod mulus ab eo tempore melius habuerit, ac talis fuerit, qualis numquam fuerat ante.

ANNOTATA.

a Hisp. dignidades, quales sunt archidiaconus, cantor &c.

b In Hispanico con pellejo de raton.

c In Hispanico est, una quartera de trigo, quod & occurrit supra in prima parte. Qualis sit ista mensura, & quantum tritici contineat, etsi non habeo compertum; suspicari tamen liceat, esse quartam partem mensuræ tritici integræ, vel unius sacci.

CAPUT V.
Declarationes Perpinianenses de variis malis Sancti patrocinio sublatis.

[Mulier in periculo vitæ, alius in quodam malo adjuti:] Declaravit Michaël Bonet presbyter, doctor in theologia, & rector ecclesiæ parœcialis S. Matthæi Perpinianensis, magno se affici ab ineunte ætate erga S. Raymundum affectu propter multa miracula, quæ in ista civitate Sanctus patravit tunc temporis, quorum singillatim non erat memor: unius dumtaxat meminit, quia admodum fuit famosum cum propter qualitatem mulieris, cui accidit, tum propter periculum vitæ, quo tenebatur ex abortu, fœtum eniti non valens, quem dicebant esse mortuum. Sancti reliquias ad eam detulerunt, quas vix venerata fœtum edidit, vivumne an mortuum, nesciebatur: sed femina illico convaluit.

Et sic etiam recordatur, litteratum quemdam, nomine Joannem Pellizer, ad Sancti sacellum misisse facem ceream albam, in ejus altari arsuram; seque audivisse dici, quod hoc egerit propter magnum miraculum, quod sibi fecerat; quale autem illud fuerit, non recordabatur, quia multis annis præteritum. Vident omnes, ejus sacellum esse plenum anathematibus aureis, argenteis, figuris cereis, linteis feralibus, quæ omnia sunt miraculorum signa, quæ Sanctus fecit.

[103] [mulus mirifice e puteo extractus:] Josephus de Torres, pater puellæ, de qua vide superius parte 1, num. 6, confirmavit declarationem uxoris suæ, & aliud addidit mirabile, quod S. Raymundus operatus fuerat pro eo. Mulus ipsius decidit in puteum, qui est in campo prope Cabestanum: quæsierunt homines ad eum extrahendum; repertisque dumtaxat uno viro ac muliere una, tentatum est a tribus simul cum uno juvene, filio ejus, sed frustra: nam viri viginti, & admodum fortes, non sufficerent ad extrahendum e puteo mulum; dumque videret se afflictum, accersitum ivit plures homines, timens ne redux inveniret suffocatum: verum, pluribus non repertis, adhibuit patrocinium gloriosi patris sancti Raymundi, & mox tantam concepit fiduciam, ut crederet, Sancto adjuvante, quod extracturus illum esset e puteo cum paucis istis, sospitem & sanum. Dum rediit, vidit filium suum genibus flexis invocare opem benedicti Sancti: qua re talem adeptus fuit spem, ut invocatione S. Raymundi resumptis animis vir ac mulier, qui adjuvabant, funes probe plexos projecerint: unusque descendens ligavit mulum, quem extraxerunt sospitem & incolumem tam feliciter, ut cognosceretur S. Raymundi miraculum fuisse: & sic depingi illud curavit in sacello ejus.

[104] Josephus Marcell chirurgus, habitans Perpiniani, [alius mulus sanatus:] declaravit, se emisse mulum valde egregium, sicut compertum fuit e pretio magno, quod pro eo dedit. Paucis post mensibus in morbum incidit, & tribus diebus non manducavit, nec bibit, nec surgere potuit, adeo ut necesse esset eum levare, ut veterinarius curaret illum, & habere multos homines, qui eum tenerent; sin minus, cadebat. Remedio destitutum videns, trahi jussit in campum, ut moreretur. Tunc soror uxoris ipsius, angustiam, in qua versabatur, non sine sensu conspicata, commendavit eum S. Raymundo, dixitque, ut ipse idem faceret: & adhibito flagello fecerunt eum stare pedibus, Sanctoque invocato, mandavit ancillæ ut soluto fune abduceret ad parvum pratum conventus sanctæ Mariæ de Mercede; ubi posuit eum, ut comederet, postquam sanctum Cardinalem orasset. Videns autem, quod carpere nollet herbas, quæ prope Sancti sacellum erant, flere cœpit, judicans esse tamquam mortuum. Tunc accessit Religiosus e conventu, qui angustiam ejus miseratus, sciensque cur fleret, ac fidem miratus mulieris (cum videretur ipsi, si mulus comederet ex herbis, quæ erant circum sacellum ipsius, statim sanandus) accepit e sua cella vittam una cum Sancti numismate, colloque apposuit; & mox Deo placuit, ut mulus surgeret & manducaret. Cucurrit ut declarantem advocaret, qui venit hilaris, visoque miraculo ecclesiam intravit, actisque Sancto gratiis reliquit eleemosynam, ut celebrarentur Sacra in altari ejus.

[105] Declaravit Joannes de Ortega, scriba civitatis Perpinianensis, [periculosum vulnus] & notarius major reverendæ cameræ apostolicæ in tota diœcesi Elnensi, quod anno MDCIV humor magnus & durus invaserit pedem dextrum filiæ suæ, Cæciliæ de Ortega nuncupatæ, quodque, remediis ad molliendum malum eidem applicitis, chirurgus intempestive illum aperuerit: e quo exivit gutta sanguinis, & exiguum puris. Parentes ejus benedicto S. Raymundo illam commendarunt, quod & ipsa fecit. Unius anni spatio eam curarunt, non mollito tubere: dumque patrem multa solicitudine afficerent, medicorum & chirurgorum consultationem instituit ad dispiciendum, quidnam remedii posset dari, ut sanaretur filia sua. In eam omnes abierunt sententiam; etiamsi nesciretur tempus, quo molliretur, quia frigidus esset humor; tunc tamen periculo expositum iri, vel futurum saltem, ut deberent amputare pedem ejus, propterea quod illa humoris tenacitas anni unius & amplius, consumptura & corruptura esset nervos pedis, atque adeo ad rem examinandam oportere incidi pedem per superiorem partem.

[106] Et ego periculum videns, quia pars tam nervosa est ac difficilis, [curatum,] dubius hæsi in exsecutione, ac proinde spatium trium dierum petii, ut Deum consulerem. Magnorum miraculorum, quæ Dominus noster operatur per intercessionem S. Raymundi suis piis clientibus, memor, omnibusque domesticis meis pie admodum erga eumdem affectis, & filia mea dum Sancto se commendasset cum fiducia se ab illo sanandam, ad sacellum ejus me contuli, curavique celebrari aliquot Missas, ut patrocinio ipsius Deus mihi inspirasset quod magis esset conveniens. Votum feci visitandi ejus sacellum per dies novem, ipsique offerendi pedem argenteum, si mea filia sanaretur: & illic videbatur Sanctus mihi inspirare, ut medicinæ rem permitterem, hac sanandam filiam meam. Mox exsecutioni mandari curavi quod medicorum ac chirurgorum consultatio præceperat, postquam uxori meæ atque infirmæ dixissem, credere me a S. Raymundo id fuisse inspiratum. Aperuere pedem a superna parte, fecerunt incisionem in formam crucis, impenseque illum contemplati, admirati sunt, nervos repertos sine læsione, quæ timebatur, post defluxum humoris intra pedem anno uno & amplius: quod attribuimus pio affectui, quo filia mea quotidie se commendabat S. Raymundo. Curarunt illam, & non sine admiratione chirurgorum intra dies viginti tam fuit sana & valens, ut pede suo ire potuerit ad agendas Sancto gratias in suo sacello.

[107] [uti & filius agricolæ pro mortuo habitus:] Galceranus de Geli, agricola Perpinianensis, declaravit, anno elapso MDCIX obiisse, secundum opinionem medicorum, parvulum filium suum nomine Josephum: dumque videret, quod se jam non moveret, extraxit e lecto, posuitque supra capsam, nulla re infra posita, ut sepelirent eum: & cubiculo egrediens, ut se conferret in atrium, rediit recitaturus orationem ad imaginem S. Raymundi, quæ exstabat supra ostium cubiculi, in quo quiescebat filius ejus. Et tunc interiorem sensit impulsum petendi a glorioso Cardinale vitam ejus, promittens eum a se annis septem vestitum iri habitu Religionis ipsius, ac se curaturum ut suis expensis arderet per annum unum lampas ante ipsius altare: atque uxor ejus, quæ illic aderat, vovit se repturam statim genibus ad ecclesiam S. Martini, quæ est Ordinis ejus conventus, qui prope aberat: & sic ego ivi cum illa ad recitandas benedicto S. Raymundo aliquas orationes. Mansimus ad portam, quia, cum tam sero esset, jam erat clausus conventus. Dum illic essent, venerunt, qui eis renuntiarent, quod se moveret eorum filius. Iverunt illuc, videruntque ipsum aperientem oculos, & loqui; & propere sanitatem consecutus est; atque ille promissa complevit.

[108] [Sanctus in gravi infortunio,] Juravit etiam, quod a quatuor diebus, dum juvaret ad attollendum saccum uvarum, ut injiceretur in cupam pedibus quatuor ligneis suffultam, unoque e pedibus quatuor fracto, cupa, quæ continebat novem gravia onera uvarum, supra se caderet, benedictum invocaverit Sanctum, sibique visus fuerit ad aliud latus esse remotus, certo obterendus, si decidisset supra ipsum cupa; sed apprehendit crus juvenis, qui attollebat uvarum saccum, & clamavit, judicans illud in frusta diffractum. Testis dixit, ut se commendaret S. Raymundo: quod fecit, pedemque extraxit illæsum, dicens, quod visa sibi sit, dum pronuntiaret, S. Raymunde, ne me relinquas, auferri cupa, & crus relinqui concavo ossis commissum: amboque iverunt ad Sancti ecclesiam, ut gratias ei agerent.

[109] [ac variis] Antonius de la Pedra, incola Perpinianensis, juravit, anno MDCXI in infirmitate deductum se fuisse ad statum accipiendi extremam unctionem & a medicis derelictum. Uxor ejus videns eum destitutum remediis terrenis, ad cælestia recurrit, & gnara, in ista civitate multos a glorioso S. Raymundo Nonnato, suffragantibus ejus precibus, sanitatem consecutos, qui in ista erant pressura, invocavit eum, petens, ut, si ad ipsius conduceret salutem, redderet sanitatem suo marito, factis Sancto aliquot votis. Curavit etiam afferri ad illum reliquias Sancti, quas magna cum pietate veneratus est, promisitque, se curaturum aliquot Missas celebrari in altari ejus, seque easdem auditurum, ac deferri funebre linteum suum: & mox reliquit eum febris: nec voluit advocare medicum, quia sentiebat se recte valere: statimque uxor ejus abiit, ut curaret Sancti accini jubilos; maritus vero intra paucos dies, ut persolveret votum.

[110] Onufrius Costa, mercator Perpinianensis, declaravit, [morbis] quod a mensibus circiter octo infantem filium suum ætate biennem jam morti proximum ex tremore artuum, S. Raymundo Nonnato obtulerit, promittens, si salutem ei donaret, picturum se in ipsius sacello miraculum, ac induturum per annum unum sancto ejus habitu. Afferri fecit lipsanum ejus: quod simul atque fuerat veneratus, sensimus melius habere, & intra paucos dies convaluit.

Juravit, idem accidisse isto anno MDCXII in sua conjuge, eodem in periculo constituta, etiamsi non in eadem infirmitate: quæ Oleo sacro uncta, vitæque exspes per reliquias S. Raymundi salutem recuperavit, ipsaque & filius ejus bene valebant, quando fiebat informatio.

[111] Franciscus Vich olitor, incola Perpinianensis, declaravit, [sospitator.] se hoc præsente anno laborasse infirmitate, quæ tali angustia eum opprimebat, ut medicus, qui curabat illum, petierit accersi socios: erat enim infirmitas singularis admodum, ac mortis prænuntia ex signis. Uxor valetudinem ejus desiderans vocavit quatuor medicos, qui per mensem, quo illum curarunt, præter mensem alium, quo antea fuerat infirmus, perdiderunt valetudinem ejus & pecuniam, & declararunt denique, se non invenire malo curationem, nec remedia saluti ejus. Illi, dum relictos se viderent in terris, confugerunt ad cælum, implorarunt opem S. Raymundi, editis ipsi quibusdam votis, adduxerunt sacrum ejus pignus, & cum eo venit sanitas: quoniam ab illo tempore melius habere cœpit, & sine medicis fuit cito sanus & bene valens.

CAPUT VI.
Sanctus in miseriis sospitator ex declarationibus Gerundensibus.

[Multæ] Ex commissione domini episcopi Gerundensis eodem anno MDCXII facta fuit informatio miraculorum in oppido Castelonensi Ampuriarum, ubi declaravit nobilis Franciscus de Boix doctor in jure, quatuor circiter abhinc annis venisse se cum familia sua ad illud oppidum, ubi territorium ita eum probavit, ut quasi plerique ex illa inciderint in morbum: verum uxor ejus, unus filius, ac filiæ duæ admodum opprimebantur. Ille ex magno pietatis affectu, quo feruntur omnes erga S. Raymundum, valde afflictum se videns, invocavit illum, idemque faciebant infirmæ; & placuit Domino nostro, ut nemo periculum incurrerit, sed potius recuperarint salutem, Sancti lipsano ad ipsos allato a Patribus conventus S. Bartholomæi, qui sunt ejusdem Religionis: & mox ivimus omnes acturi Sancto gratias in suo sacello, & vota aliquot persoluturi.

Addidit, ab anno habuisse se puerum valde infirmum, cui medici, qui eum curabant, declararunt, nullum malo ejus esse remedium: morbus erat virium defectio. Sed ego magis fretus experientia, quam de Sancti favore conceperam, quam eorum sententia, invocavi Sanctum magna fiducia, ejusque patrocinium consecutus sum: nam eodem die, quo medici eum reliquerunt, feci afferri sacrum pignus Sancti, & infans cœpit habere melius, & cito sanus evasit, & talis est hodie.

[113] [ac varia] Illustris Hieronymus de Lluch, incola Perpinianensis, declaravit, uxorem suam laborasse febribus continuis una cum tam ardentibus paroxysmis, ut magnus medicos incesserit metus. Ille erga S. Raymundum semper devotus, petiit a Religioso de Mercede vittam Sancti, qua infirmæ brachio alligata cessavit ab isto momento febris, & cito admodum potuit adire sacellum Sancti ad agendas ei gratias.

Magnificus Petrus Paulus Perpinia, doctor juris & assessor in comitatu Ampuriarum declaravit, quod, dum Michaël Davia, procurator Castelonensis, haberet filium moribundum, commendarit illum S. Raymundo: apportarunt ei sacrum ejus lipsanum, & statim convaluit: & in signum miraculi posuerunt linteum funebre in sacello ejus cum candela ex cera candida, quæ pueri altitudinem æquabat.

Elisabeth Joncar, habitans Castelone, juravit, filiam suam sanitati restitutam repente ex solo contactu sacri pignoris S. Raymundi in dicto loco, quando jam ad ultimam vitæ luctam pervenerat.

[114] [infirmitates] Thomas Domenec, pharmacopola Castelonensis, declaravit, quod a duobus mensibus filia sua nomine Vincentia, ætatis duorum annorum ac dimidii, postquam passa esset magnam stomachi cruditatem, orta inde corruptione lumbricorum, & profluvio ventris, nec non accedentibus malo febribus, derelicta fuerit a medicis. Uxor ipsius adduci curavit S. Raymundi lipsanum, quod dum esset venerata, ad se rediit: deseruerunt eam febres, tamque fuit hilaris, ut isto tempore pomeridiano lusui se dederit cum aliis puellis, dicens se jam bene valere, & a S. Raymundo sanatam se esse: quamobrem iverunt ad ejus sacellum, cantari fecerunt Sacrum cum ipsius jubilis, quia pristina utebatur puella sanitate.

Jacobus Llorente Cubells, incola Castelonensis, declaravit, anno MDCX correptum se fuisse inflammatione capitis, quæ descendens a cerebro usque ad humerum, immensos ei creabat dolores, eoque se angustiarum deductum esse, ut magna ex parte sectionem ipsi adhibuerint. Verum id non tantum non profuit, sed illum potius ad hunc reduxit statum, ut medici desperarint de vita ejus. In hac se pressura conspicatus invocavit gloriosum S. Raymundum, voto se obstringens, si Deus per ejus intercessionem restitueret salutem, positurum se in ipsius sacello caput cereum: & vix votum fecit, cum dolor cessavit, vulnusque valde cito coaluit, votumque completurus abivit.

[115] Superiora confirmat Maria Llaurente, uxor ipsius, declarationi adjungens, se post annum, quo miraculum accidit suo marito, habuisse infantem, quem lactabat, valde infirmum, tribusque diebus, [per invocationem Sancti curantur:] quibus non sugebat ubera, transactis, cognoscebatur mori. S. Raymundo illum obtulit, promittens, si sanaretur, uno anno se induturam eum habitu Sancti. Patres de Mercede attulerunt lipsanum S. Raymundi, eodemque momento, quo illud puero applicuerunt, suxit, & convaluit.

Hieronymus Marca, incola Castelonensis, dixit, ab octo circiter mensibus uxorem suam tam magna laborasse infirmitate, ut, deficientibus remediis humanis ad ejus restaurationem, medici enuntiarint eam mori: atque adeo dederunt ipsi Sacramentum extremæ unctionis: & tunc simul cum illa promisit glorioso S. Raymundo Nonnato, rogans eum, ut dignaretur supplicare Deo, ut vellet eam liberare infirmitate, qua laborabat, in grati animi tesseram pro favore delaturos se in sacellum ipsius amictum funebrem: factoque voto, statim fuit compertum, quod infirma valeret melius: & cito admodum convaluit: unde Deo ac Sancto habuerunt gratias de miraculo.

[116] Parte prima, cap. 3, num. 21 deponit singularem gratiam in mula per Sanctum sanata Gaspar Escola incola loci de las Borjas, [jumentum mansuesactum:] de quo adduntur ista apud Colombum: Declaravit etiam, quod jumentum pepererit domi suæ, interque pariendum cœperit morsibus ac pedibus impetere pullum, eumque occidisset, si ab illo non fuisset separatus. Et advocantur homines, qui jumentum tenerent, ut præberet ubera, quod dum videret, actum est in furias, & prosternebat omnes, qui tenebant, ruptis funibus, quibus ligabatur: hinc, dum non adesset, qui pullum lactaret, sine remedio moriebatur. Promisit declarans S. Raymundo duas mensuras tritici *, & statim magna in Deum fiducia fretus accessit, & jumentum cœpit lambere pullum & lactare, non amplius illum deserens. Quod omnes habuerunt tamquam miraculum. Ille votum implevit. Rem gestam confirmarunt Thomas Capella, & Antonius Capella, agricolæ ejusdem loci, qui fuerunt testes.

Parte prima, cap. 4 mentio facta rei gestæ in eodem loco de las Borjas, ut ibi vocatur; apud Colombum de Borjas, qui plura suggerit superiori facto addenda: In isto eodem loco, inquit, Sanctus remedium attulit necessitati Joannis de Villagrasa, sanata mula, quæ jam habebatur tamquam mortua, sicut supra diximus.

[117] Petrus de Fors agricola, incola de Borjas, juratus declaravit, [puer pro mortuo habitus reviviscit.] filium suum, nomine Petrum, a viginti circiter annis correptum fuisse tremore artuum ex cruditate stomachi, quia comederat multa amygdala recentia: unde omnium judicio moriebatur. Dumque invenirent omnia in illo defuncti indicia, admoto diligenter speculo, & viderent non respirare, vultum cooperuerunt, & abiverunt acturi de sepultura ejus. Tunc domina Valls popularis dixit patri, quem videbat adeo afflictum ob mortem filii, & quia illum reddebat solicitum iter magni momenti, ut istum puerum offerret glorioso sancto Raymundo Nonnato; scire se, quod Deus fecisset, illo patrocinante, similia miracula (quæ si vidisset, declararet) atque hoc ut facerem cum multa in Deum fide, ac fiducia in Sanctum ejus. Feci, ac nonnulla promisi, & statim * (uti indicat declaratio ejus) dum dicta feceram vota, discooperui puerum, aperuitque oculos & dixit: Pater; ac tam bene habuit, acsi numquam mali aliquid sensisset. Quod pro magno habuimus miraculo, quia vidimus, quam repente a morte transierit ad vitam. Vota implevi, ac miraculum fuit inscriptum libro ad Sancti ædem sacram spectanti. Rem confirmavit Petrus de Mora, incola dicti loci, qui juravit, quod viginti circiter abhinc annis, dum exiguum iter esset facturus cum Petro Fores, adierit illum, sibique dixerit, non posse, quia moriebatur filius ejus; quodque eodem die redierit hilaris, ac dixerit, jam proficisci ambobus licere: quoniam a se commendatus glorioso patri sancto Raymundo Nonnato, prompte redierat e morte ad vitam; addebat, audiisse se statim miraculum vulgari in loco. Idem juravit Joanna Pellicer, pueri amita a: quodque hic viveret declaravit: & sic audierat dici ab iis, qui adfuerant illi: eaque de causa multum se affici erga S. Raymundum Nonnatum.

ANNOTATIO.

a In Hispanico tia. Significat amitam, id estpatris sororem, aut matris, seu materteram. Utrum nomen hic poni debeat, est incertum: & ideo cum hic, tum postea utar voce amita. Adde, quod id nihil mutet in substantia rei, quæ narratur.

* de dos quarteras de trigo

* Hisp. incontinente

CAPUT VII.
Sancti erga afflictos beneficentiam ostendunt declarationes Portellenses.

[Homines] Quamquam declarationes aliquot Portellenses scripsimus supra, tam multæ tamen sunt, quæ in informationibus habentur, ut de illis solis exarari posset liber. Nonnullas dumtaxat ponemus. Antonius Manuellas, agricola Portellensis, ætatis sexaginta annorum, ab ineunte ætate audierat dicere senes mirabilia, de quibus scripsimus in Sancti Vita: & quomodo præcipui vitæ ipsius passus essent depicti in tabulis antiquæ picturæ, quæ erat in ejus altari. Confirmat etiam quod e testibus retulimus circa concursum populi ad sanctam ipsius ædem; & quomodo deferantur ejus reliquiæ ad infirmos istorum locorum; tamque esse multa miracula, quæ de Sancto vulgantur quotidie per illos, qui veniunt ad agendas ei gratias, ut meminisse eorum nequeat dictus testis, quæque possunt legi in libris, qui scripti de illis exstant in archiviis conventus ipsius. Illud testi occurrit, quod, dum haberet amitam * in loco Santa Fe a admodum infirmam, quam aiebant mori, attulerit ei parum aquæ benedictæ & Sancti lipsano tactæ, ac simul atque eam biberat, reliquerint illam febres, dicique audierit, idem multis aliis personis Portellensibus accidisse.

[119] [& jumenta sanantur: sublata siccitas: multa alia] Recordatur peculiariter salutis, quam, eo patrocinante, consecuta est Elisabeth Solera puella, oriunda ex isto loco; quia percrebuit valde illud miraculum propter nonnulla rei adjuncta, quæ cum illo concurrerunt, & quorum non meminit. Multum quoque addit boni accipere a Sancto agricolas istius territorii per miracula, quæ operatur in jumentis, atque adeo omnes se præmunire vittis, numismatibus, & imaginibus Sancti: fuisse annum, quo festa ejus luce ultra viginti hominum millia confluxerint, atque in tota Sagarra eum honorari ac haberi tamquam peculiarem patronum; dumque multis abhinc annis accideret siccitas, qua fructus exarescerent, Sanctum ipsius corpus delatum fuisse ad oppidum Cerveræ cum crucibus & vexillis universi territorii, vixque eo pervenisse, cum cecidit tanta pluvia, ut multi fructus fuerint percepti.

In Manresana declaravit Nicolaus Michaël, præcipuus justitiæ minister & judex ordinarius loci istius, fuisse sibi bovem, qui jam reputabatur tamquam mortuus; & patrem suum flexisse genua ac direxisse oculos versus Sancti ædem, opemque ejus implorasse, oblata tritici mensura *, ac in ipso temporis articulo surrexisse bovem sanum & valentem: triticum ad Sancti ædem apportasse, visumque esse circumagi aliquoties * ad ejus ecclesiam: casus hujusmodi esse innumerabiles, quos oculis suis vidit: a multis annis generalem esse patronum istius territorii propter magna miracula sua, ac Manresanam voto se obstrinxisse, quod totius loci incolæ quotannis sint ituri cum supplicatione ad ipsius ecclesiam die decima quinta Maii.

[120] Et illustris D. Carolus Copons & Aymerich, dominus Manresanæ & Monroz, [mirabilia] declaravit, vidisse se domi suæ multiplicata S. Raymundi miracula in famulis atque animalibus; seque designare non posse unum solum miraculum; sed explicare se dumtaxat posse prodigia, quæ Deus patrat per S. Raymundum, ex multitudine populorum, qui festo ejus concurrunt, & major eorum pars ex voto alicujus beneficii a Sancto obtenti: in eo positum se fuisse loco, ut e suo castello Manresanæ conspiceret populum advenientem per vias quatuor, quæ respiciunt quatuor mundi partes, & per aliquot horas nihil aliud visum quam homines & animalia, quæ venirent ad ecclesiam Sancti: patrem suum, dum ipse adesset, anno quodam ex eodem castello numerasse per viam, qua exitur Barcinone, & per quam minor pars populi venit, quingentas mulas albas; atque hinc colligi, quam multæ essent aliæ: & concludit, quod, si miracula omnia, quæ de S. Raymundo audivit, scribenda essent, multi libri ea non caperent.

[121] Petrus Joannes Posalgues, incola loci de las Olujas in episcopatu Urgellensi, [in curatis jumentis.] ætatis octoginta duorum annorum, declaravit e notitiis parentum suorum & avorum, nec non aliorum admodum antiquorum, a quibus audivit juvenis, quique, ut sibi videtur, pertingerent ad centum & quinquaginta & amplius annos, quæ de Sancti vita scripsimus, & ab eodem tempore descendere memoriam continuorum miraculorum ejus, e quibus multa expertus est domi suæ: meminisse se, quod, dum mula quædam infirmaretur domi suæ, accitusque esset veterinarius, post multas curationes, tempore quodam matutino * hic dixerit, ut educerent illam in campo morituram: nihil superesse remedii. Rem ille, qui jacebat in lecto, audiens, surrexit, flexit genua, &, oratione ad S. Raymundum benedictum directa, obtulit ei, se, si mula convalesceret, per eam ad ipsius ædem vecturum semimensuram tritici *, seque comitaturum nudis pedibus: & statim mula comedit, & convaluit. Declaravit etiam, quod mulus, quem habebat, fruges conterens b in Manresana, correptus fuerit tam vehementi ventris dolore, ut tamquam mortuum reputantes projecerint in fimetum. Ille rei conscius ædem sancti Raymundi adivit, oravitque eum, proponens necessitatem suam, vittamque Sancti afferens, collo muli illam alligavit: statimque surrexit quasi nihil habuisset mali.

[122] [Sacerdos a gravi infirmitate liberatur,] Petrus Rocha licentiatus, presbyter & rector loci vulgo Gospi, annorum sexaginta sex, e majorum suorum traditione confirmans illa, quæ de vita & miraculis dicta sunt generatim declaravit, puellas septem e sua parœcia, dum gravi oppressus esset infirmitate, ad Sancti ædem ivisse nudis pedibus, & orasse pro eo, Deoque placuisse, meritis S. Raymundi suffragantibus, ut, dum rediissent, sanum invenerint, quia reliquerat eum febris: declaratque cum juramento, dum tam antiqua res est, nihil audiri frequentius per totam Sagarram, quam nova miracula sancti Raymundi.

[123] [ac mulier desperata: de jumento ac homine infirmo.] Josephus Canaleta agricola, e loco Gospi, declaravit, miracula, quæ Deus per sanctum Raymundum fecit in Sagarra, immensum esse pelagus; atque adeo numquam inveniendum finem, si quis ea singulatim numerare voluerit: & sic ea dumtaxat hoc loco dicet sub juramento a se præstito, quæ domi suæ acciderunt. Spatio unius mensis uxorem habuit valde infirmam: ad eum fuit deducta statum, ut vitæ horas illi definirent: afferunt itaque ei Oleum sacrum, quo ubi illam ungerent, ille magno cum conatu invocavit gloriosum sanctum Raymundum Nonnatum, promittens, si salutem ei redderet, iturum se nudis pedibus ad sacellum ipsius, curaturum celebrari in ejus altari Missam, cantarique ejus jubilos: & mox compertum fuit, habere se melius, dumque cito admodum convalesceret, iverunt ambo ad implendum votum suum.

Alia vice, quando declarans veniebat e Monmagastre abhinc viginti circiter annis, jumentum suum in via infirmabatur; veniensque ad terminum Gospi, cecidit in medio viæ tamquam mortuum, ut videbatur, ac pro tali habitum dejecerunt deorsum e rupe. Illi domum reduci venit in mentem invocare gloriosum patrem sanctum Raymundum, promisitque ei mensuram tritici *, si per ipsius intercessionem recuperaret vitam: voto edito verti caput, vidique animal surrexisse ac sequi post nos recte valens & sanum. Egi Deo gratias, votumque implevi.

Alia occasione habui filium tam male affectum, ut noctibus aliquot apud eum vigilarint, in horas mortem ejus exspectantes: quem postquam obtulissem glorioso patri sancto Raymundo, & nonnulla promisissem, placuit Deo, patrocinantibus ejus meritis, reddere ipsi salutem: multaque alia bona domui ejus collata sunt per intercessionem, quam in Sancto habebant.

[124] [Sacerdos miro modo a morte servatus:] Venerabilis Franciscus Porta presbyter, incola Cerveræ, declaravit, a puero magna se affici pietate erga gloriosum sanctum Raymundum, a quo singulares obtinuit favores: & hoc peculiare dixit, quod, dum Januario præterito pervenisset sero ad Sancti ecclesiam, permanserit in oratione, & benedicto Sancto se commendarit. Dum exivisset, quia erat sero, pervenit ad castellum de Malacara, ut ibidem dormiret, clamaretque ad portam, eumque non cognoscerent in aperiendo, servi quinque in illum irruunt sclopis armati: opem imploravit benedicti Sancti; & licet duo ex illis laxarint sclopeti rotam, ignem tamen illud non concepit. Factum cum hic tum illi cognoscentes, Sancti miraculo illud attribuerunt: etenim quandoquidem sclopeta erant bona & usitata, non poterat accidere nisi per miraculum c, ut ambo frustrata sint ictu. Postquam itaque illuxisset dies, ivit celebraturus Sacrum ad ejus altare in gratiarum actionem.

[125] Matthæus Roca agricola ex loco Monfalco declaravit, [vacca cæca curata:] quod, dum haberet vaccam cæcam, videretque eam sibi non servire, sancto Raymundo illam commendarit, obtuleritque ipsi mensuram tritici *, & iverit flexis genibus ab angulo ædis Sancti usque ad ecclesiam, ibique impense oraverit: domum reversus comperit vaccam suam melius videre, & hodie domi suæ eam habet valentem ac sanam. Declaravit etiam, quod, ubi infortunium idem evenisset in domo Petri de Armengol vicini sui, eique dixisset, quam brevi tempore, S. Raymundo patrocinante, recuperasset visum; eamdem ille adhibuerit diligentiam, & tam felici cum successu, ut vacca ejus visum consecuta sit.

ANNOTATA.

a Santa Fee invenio non procul a Cæsaraugustain mappa regni Aragoniæ.

b Certi generis instrumentum est in Hispania, constans tribus asseribus crassis simul junctis, in quibus sunt plura foramina, in eisque ponuntur lapilli duri: junguntur ad hoc instrumentum muli ad trahendum, & ad conterendum frumentum, aut aliud granum. Ex Dictionario Hispano-Gallico Francisci Sobrino ad nomen trillo.

c Etiamsi hoc accidere potuerit sine miraculo, mira tamen istius sacerdotis Sanctum invocantis fuit conservatio, ac gratiarum actionem pro singulari beneficio merita.

* Hisp. tia

* una quartera de trigo

* Hisp. dar algunas bueltas

* in Hisp. una mana f. una manana, ut verti

* Hisp. media quartera de trigo

* una quartera de trigo

* una quartera de trigo

CAPUT VIII.
Declarationes Barcinonenses ac Vicenses de aliis sancti Thaumaturgi invocatione sospitatis.

[Innumera] Barcinone dominus D. Ludovicus Sans a ibidem episcopus examinavit per se testes. Declaravit reverendus Paulus Pla, juris doctor, archidiaconus & canonicus istius sanctæ ecclesiæ, ætatis annorum septuaginta, se triginta annorum & amplius spatio fuisse vicarium generalem & commissarium Cruciatæ b in isto episcopatu, sibique constare per ista officia, innumerabilia esse miracula, quæ in ista civitate ac diœcesi operatus fuerat Deus per sacrum pignus S. Raymundi, quod erat in regio conventu de Mercede istius civitatis; præsertim in mulieribus parturientibus; seque etiam scire, quod multa mirabilia acciderint cæcis, qui visum acceperunt, oculis suis unctis oleo lampadis sacelli ejus; ac meminisse se, quod, dum studeret Ilerdæ, doctor, qui vocabatur magister Biosca, ac visum amiserat, miraculis auditis multis, quæ Dominus noster facit per patrocinium dicti gloriosi Sancti, ad pietatem motus venerit Barcinone ad visitandam ecclesiam S. Raymundi Nonnati, eoque perveniens, ubi studebat dictus testis, indicarit ei causam itineris sui ad memoratam ecclesiam, ac cessasse dolorem oculorum, & sanatum esse, postquam oleo lampadis, quæ est accensa ante gloriosum Sanctum: atque ex isto tempore admodum pie afficitur declarans erga sanctum Raymundum Nonnatum.

[127] [S. Raymundi mirabilia] D. Franciscus de Juorra, Baro de Zervallos & Belleræ, dominus loci Sancti Vincentii, Zireræ, aliorumque locorum, declaravit, scire se, quod vera sint omnia, quæ dicuntur de vita sancti Raymundi, propterea quod in suis locis sit educatus, quæ existunt circa Portellum, ac illa audiverit a majoribus suis, qui hæc legerant in libro valde antiquo, qui jam non comparet; videritque pariter illa depicta in ecclesiæ Sancti pictura, quæ facta fuit ab immemorabili hominum memoria; quodque, secundum tabulas antiquas & scripturas, quas vidit, a Sancti obitu inchoata sint miracula ejus, atque idcirco populorum devotio nomen sancti Nicolai ecclesiæ inditum commutaverit in nomen sancti Raymundi; tamque multa sint prodigia, quæ ab isto numerantur tempore, ut referri neutiquam possint, quæ audivit: & solummodo referet, quod accidit domi suæ: ubi dum erant infirmi, afferebatur illico Sancti lipsanum, & multa mirabilia docuit experientia.

[128] [erga homines & jumenta declarantur.] Vici declararunt testes coram domino D. Antonio Gallart episcopo suo. Primus declaravit Joannes Rexada, theologiæ doctor & canonicus sanctæ ecclesiæ Vicensis, quod, dum esset rector cujusdam loci circa Sagarram, iverit ad sacram ejus ædem die festo ipsius, tantamque populi multitudinem conspicatus hæserit attonitus, quia hujusmodi numerum simul non vidit in sua vita: opinio enim erat, plures accurrisse homines quam octodecim mille: nec minori numero fuisse animalia. Hoc autem miratus fuit potissimum, quod videret multa animalia debilia, perdita, & quæ movere se non posse videbantur, currere tam expedite, ut prodigium videretur: & in hoc statu omnes apportabant triticum, alius plus, alius minus: reversusque ad suam rectoriam, interrogavit parochianos suos, a quo tempore habuissent pium illum affectum. Responderunt, quod illum haberent hereditarium a suis majoribus, nullamque superesse hominum memoriam, quando fuerit inchoatus; seque infinita audivisse Sancti miracula, sed relaturum se dumtaxat unum, cujus fuit testis.

[129] [Mulus morti proximus convalescit:] Quidam e parœcia ejus erat admodum afflictus, quia mulus suus moriebatur, nihilque dum haberet remedii, jussit eum deportari ad campum, ne moreretur domi suæ, qui utpote ab aliquot jam diebus humi erat collapsus, & non comedebat. Ita afflictus accessit ad declarantem, qui dum consolaretur eum, vir quidam ipsi dixit, ut muli collo apponeret vittam sancti Raymundi, invocaretque Sanctum, ac videret quomodo sanaretur mulus suus: quandoquidem viderat majora mirabilia. Sanctum invocavit, ac promisit, quod, si redderet ei sanitatem, vecturus per illum esset mensuram tritici * ad ædem ipsius, ivitque cum hoc declarante ad campum, ubi mulum extensum repererunt: apposuit collo ejus vittam, omnesque sanctum Raymundum Nonnatum invocarunt: fuitque visu mirabile, quod statim surgeret animal recte valens: & hic testis confirmavit omnia, quæ de Sancti miraculis audierat.

[130] [Religiosus B. M. V. de Mercede ex altissimo loco lapsus] Pater Fr. Michaël Sagarra, ex Ordine beatissimæ Virginis de Mercede declaravit, quod die vigesima Octobris anni MCDXCVIII, quando erat sacrista sui conventus, se contulerit ad palatium domini episcopi ad repetendam scalam, quam commodato dederat ad ornandum illud in adventu domini D. Francisci Robuster & Sala bonæ memoriæ, Vicensis quondam episcopi. Scalam sursum elevarant in contignationem admodum altam, quæ est supra aulam, nomine Sabernat, quæque multo est altior, quam tectum muri civitatis istius, continens altitudinem ulnarum viginti cum quarta parte cannæ Montispessulanæ, quæ est palmorum octo longitudine: eamque ne deorsum dirigeret per gradus palatii, statuit testis illam demittere per fenestram istius contignationis supra porticum muri.

Ne vero scala decideret impetuoso lapsu, ac tecto noceret, voluit testis eam dirigere ad porticum ex fenestra: sed superante illum gravitate, per fenestram extraxit eum, gloriosi sancti Raymundi auxilium invocantem; videbaturque sibi sæpius circumagi in aëre, ac semper dicere: Sancte Raymunde adjuva me: supinusque cecidit in lapides, tegulas ac lateres, sed illæsus: & se quidem ait distincte audivisse voces populi, qui eum videbat, Deoque commendabat, & in frusta concisum judicabat: verumtamen surrexit valens & sanus, dicens omnibus, qui cum admiratione accedebant, fuisse miraculum S. Raymundi. Nihilominus conventuales ejus fecerunt, ut in lecto maneret, ac per triduum non surgeret: sed dum se videret doloris malive alicujus immunem, surrexit, & exivit per civitatem, omnibus Deo gratias habentibus, quia se tam prodigiosum ostendit in glorioso patre sancto Raymundo Nonnato.

[131] Rem confirmavit doctor Christophorus Vilanera, [& non læsus:] medicus Vicensis, dicens se fuisse in loco, in quo cecidit Pater Sagarra, & qui a fenestra contignationis usque ad locum, in quem delapsus est, coram se mensuratus, habet altitudinem ulnarum viginti, ac unam quartam partem mensuræ Montispessulanæ, quæ duplicatam continet mensuram ulnæ Castellanæ, quia complectitur altitudinem palmorum octo: & declarat, non potuisse fieri sine miraculo, ut viveret: disrumpi enim debebat, vel frangi ipsius ossa; & quia illæsus fuit, prout omnes viderunt perspicue, & ego fui testis, credo fuisse miraculum gloriosi patris sancti Raymundi Nonnati, quem Religiosus invocavit in suo periculo. Idem declaravit doctor Franciscus Martinez, medicus Vicensis, qui fuit præsens. Confirmarunt Balthazar Pla, & Jacobus Morlaus, qui rem viderunt. Pater magister frater Antillon refert in Epitome vitæ Sancti, narrasse sibi, quando erat Commendator Vici, nobilem dominam D. Hieronymam de Vilademan, quod e meniano domus suæ c vidisset eum cadentem, ac miserit famulos suos, in frusta disruptum fuisse judicans; qui invenerunt eum incolumem, etiamsi attonitum: & elapso triduo contulit se ad ædes hujus dominæ valens sanusque.

[132] Franciscus Casaus clericus, ætatis annorum septemdecim, [hernia a nativitate,] declaravit, herniam sibi fuisse a nativitate, malumque crevisse in pejus, seque aliquoties ad extrema deductum: curasse suos parentes, ut per medicos ac chirurgos remedium afferrent; ætate septennem sine remedio reliquisse, dicentes rupturam esse immedicabilem. Parentes obtulerunt eum glorioso sancto Raymundo, & duxerunt ad sacellum ejus: curarunt dici Sacrum, cui interfuit pie admodum, gloriosi Sancti opem invocans: & ad finem Sacri ceciderunt ligamina, quibus ligatam ferebat fracturam, &, sicut non gestabat braccas, humi deciderunt; videntibus hoc aliis, quoniam non sentiebat ipse. Contemplabantur illum statim parentes ejus, ac qui præsentes erant, tamque incolumem & sanum invenerunt, acsi numquam laborasset malo hujusmodi: refertque P. Antillon, se cum illo habuisse postea communicationem, dum ageret annum ætatis quinquagesimum sextum, retulisse sibi memoratum miraculum, ac dixisse, nullum sibi fuisse dolorem usque ad diem istum. Rem Confirmavit in sua declaratione Aldonca * Casaus mater ejus, sicut relatum est, aliæque personæ.

[133] Elisabeth Sabella declaravit, dum ab annis octo laboraret graviter febri pestilente d, [ac mulieris febris pestifera,] recrevisse sibi dolorem lateris cum lethargo: unde ad statum desperationis deducta est, & extrema unctione munita, duobus Patribus de Mercede illam præparantibus ad bene moriendum. Sed ipsa, tametsi conformaret se voluntati divinæ, magnam habebat fiduciam fore ut a glorioso patre sancto Raymundo sanaretur: nam perquam pie erga eum afficiebatur, seque obnixe illi commendaverat, sacrumque ejus lipsanum habebat ad suum cervical. Ipsa nocte, qua eam unxerunt, videbatur sibi cubiculum suum ingredi gloriosus sanctus Raymundus eo vestitu & signis, quibus eum pingunt, sibi dedisse benedictionem, & in somnum statim incidisse, atque sic mansisse usque ad tempus matutinum: quo venit Anna Fontanelles, neptis ejus, & dixit, redire se ex loco de Mercede, ubi curaverat dici Sacrum in honorem gloriosi Sancti, jubilosque illi accini pro salute ejus, ac vovisse, delaturam se cadaveris involucrum ad Sancti sacellum, ac picturam miraculi, si amita sua convalesceret. Infirma illi respondit: Jam itaque potes afferre; nam sanctus Raymundus mihi apparuit, ac me sanavit. Vulgatum fuit miraculum; cui majorem plausum addidit, quod licentiatus Matabaques, pastor in loco isto Vici, tempore illo matutino, sciens infirmæ neptem fecisse votum sancto Raymundo, linteum funebre deferendi ad ejus sacellum, si amita recuperaret sanitatem, dixerit: Beatus Sanctus recte potest sibi quærere alia cadaverum involucra, de hoc enim nihil esse quod speretur: quia ego de nocte reliqui eam mortuam. Sciens autem quod recte valeret, rem miratus domum ejus se contulit, prodigiosum esse sanctum Raymundum confitens.

[134] [cujus etiam filius convaluit,] Eadem declaravit, filium suum Balthazarem Sabell ab octo circiter mensibus in gravi infirmitate pervenisse ad instantem mortem: & illa cum fiducia, quam habet in prodigioso patre sancto Raymundo, obstrinxit se voto, quod, si filio suo redderet valetudinem, diebus quinque & viginti itura esset nudis pedibus ad sacellum ejus: & simul atque votum ediderat, melius habere cœpit, & brevi convaluit, illaque votum complevit.

[135] [sanantur, & hydrops] Anna Fontanelles, infirmæ neptis confirmavit primum miraculum, referens quod erat actum cum pastore Matabaques, ridendoque se illi dixisse ea, quæ superius sunt scripta: dumque videret suam amitam recte valere, accepisse se sub brachio linteum e, atque ad honorem benedicti sancti Raymundi ivisse quæsitum pastorem, ac dixisse: Domine, vide hic amictum cadaveris amitæ meæ, quod porto ad ejus sacellum, quia Sanctus illam sanavit. Ille rem miratus, infirmæ domum adiit, miraculum credere non desinens. Et declaravit, gloriosum sanctum Raymundum declaranti contulisse favorem miraculi alterius: etenim quando erat hydropica, & monstrose inflata per annum integrum, dixit ei maritus suus, ut fiduciam poneret in benedicto sancto Raymundo; se curasse sex dici Missas ad ipsius altare pro valetudine ejus, magnamque se concepisse fiduciam fore, ut per ejus patrocinium sanaretur. Illa magna cum pietate hoc fecit, & mox deinde cœpit detumescere, & sine alio remedio convaluit.

[136] Maria Font, uxor Josephi Font fabri lignarii, [uti & puellæ tremor membrorum.] declaravit, duobus circiter abhinc mensibus filiam suam, nomine Marianam, ætatis annorum duorum ac dimidii, invasisse tremorem artuum, ex quo mansit veluti mortua sine loquela, ac motu labiorum f. Afflicti parentes commendarunt eam S. Raymundo, ac desiderabant, ut viva superesset usque ad tempus matutinum, quo afferri posset Sancti lipsanum, magna erecti fiducia, filiam suam illo sanatum iri. Simul atque diluxit, maritus ejus ad conventum de Mercede se contulit, sacrumque lipsanum dum abesset domo, rogavit patrem Commendatorem, ut statim Sacrum faceret in honorem Sancti pro salute ejus, pignusque sacrum mitteret ad se. Domum reversus invenit filiam suam in eodem statu. Parvo post tempore venit pater frater Brotons Mercenarius, sancti Raymundi reliquias afferens, vixque infirmam attigit, cum ad se rediit, non aliter quam si apposuissent oleum lampadi, quæ extinguitur. Puella oculos aperuit, reliquias manibus suis accepit, venerata illas fuit, & in ipso instanti convaluit, ac postero die dum surrexisset, duxerunt illam ad sacellum Sancti, Deo gratias acturam. Dicta confirmavit Maria Bona vicina ejus, quæ præsens fuit. Eadem declaravit Josephus Font, puellæ pater.

[137] In eadem civitate Vicensi declaravit coram domino episcopo Sigismundus Toll incola Vicensis, [Puer paralyticus, & continuo motu agitatus,] testis præsentatus per P. magistrum Fr. Joannem Horno & Antillon, conventus Virginis de Mercede Commendatorem, & dixit: Reverendissime Domine, quod ego scio circa interrogationem a reverendissima vestra dominatione propositam, illud est; quod filius meus, cui nomen Justo Toll, & qui tunc temporis ætatem attigerat sex vel septem annorum, plus minus, fuerit socius alteri filio meo ad audiendam doctrinam Christianam, quam docebat sacerdos, qui vocabatur magister Perez, in foro: item quod, postquam ambo exiissent valentes ac sani, quando audiebant doctrinam Christianam, corripuerit Justum paralysis, e qua ita continuo motu agitabantur ipsius manus, ut impediri non posset. Quæ res impulit eum, qui tradebat doctrinam Christianam, ut caput ejus canna percuteret, judicans illum ludere. Verumtamen pergere eum conspicatus & plorare, jussit eum deduci ad meas ædes. Sic perrexit manuum symptomate laborare cum magno dolore nostro, non valens easdem adhibere ad sumendum cibum ac potum propter motum continuum. Symptoma fuit tam repentinum, ut domi etiam judicaremus illum ludere: atque idcirco ipsius mater & ego aliquoties vellicavimus ipsi aures: sed continuari motum videntes, & flentes quod eum castigavissemus insontem; curam suscepimus dispiciendi, quidnam hoc esset futurum; & sequenti die vidimus eumdem eventum in pedibus ac cruribus, ita ut jam pedibus insistere nequiret: atque adeo advocavimus medicum, ut eum curaret.

[138] Præscripsit illi sectiones venæ, purgationes, multaque alia medicamina, hunc sortita effectum, ut non moveret manus ac pedes, jam factus instar trunci. Elapso anno, & quod excurrit, dixit mihi medicus: [adhibitis frustra medicorum remediis,] Pro Toll noli plus pecuniæ consumere, filius tuus membris est captus, & quotquot in mundo sunt remedia, nihil ei proderunt. Quandoquidem faber es lignarius, potes ipsi conficere sedile rotatum, atque hoc modo poterit filius vester ire per civitatem: incessurum vero peditem noli sperare. Feci illud magno cum dolore, propterea quod conspicerem latam esse sententiam in charum filium meum, ut, quoad viveret, membris captus esset. Mater ejus multa promisit sancto Raymundo, si valetudinem ipsi restitueret, nec non novendialem pietatem peregit. Die autem quinta decima Aprilis anni MDXCIX, quando eram occupatus laborando in mea officina, in conventu de Mercede dederunt signum ad Missam horæ undecimæ, quæ dicitur in gloriosi Sancti sacello. Mandavi Gervasio Toll ac Hieronymæ Toll liberis meis, ut membris captum ducerent ad illud Sacrum, ac dixi ei, ut rogaret benedictum Sanctum, concederet sibi salutem repentina cum fiducia se sanatum iri. At brevi post tempore vidi reduces, relatum sibi dicentes, quod Sacrum esset finitum.

[139] [ad Sancti invocationem] Ego, qua eram fide, mandavi illis, ut redirent, & orarent Sanctum gloriosum ante altare suum: quod fecerunt: quid vero ibidem peractum fuerit, referent illi: ego enim dumtaxat scio dicendum reverendissimæ vestræ dominationi, quod viderim venire filium meum Justum pede incedentem, dum exirem mea officina ad voces, quas edebat populus rem conspicatus, clamando sancti Raymundi miraculum. Miratus ego & contentus ad filium cucurri, dicens: Quid hocce rei, fili. Respondit: Miraculum, quod me sanando patravit sanctus Raymundus. Tota accurrit vicinia, multis præ gaudio plorantibus. Vota persolvimus, in ejusque sacello posuimus depictum miraculum. Et ab isto tempore usque ad hodiernum diem filius meus graditur pede valens & sanus, manibusque ac pedibus utens, sicut sani reliqui: atque hoc viderunt quasi omnes, qui hodie Vici degunt.

[140] [fit sospes] Idem Justus Toll juratus declarat illud miraculum una cum fratre ac sorore, qui sibi adfuerunt; addens, quod, dum deferretur ad ecclesiam, primo direxerint preces Virgini de Mercede, quæ est in altari majore, & mox illum detulerint ad sacellum sancti Raymundi, ac soror sua jubilos sancto Raymundo accinuerit, quia nemo erat præter illos in ecclesia, infirmum mox superimposuerit vesti suæ talari g, ac dixerit ipsi, ut preces recitaret; qui dum videretur viribus valere, tentavit surgere scamno innixus; sanumque se sentiens, ad altare majus semel cucurrit, ac per ecclesiam sæpius, sicque adivit domum suam, dicens omnibus, sanatum se esse a sancto Raymundo: & quod ab isto tempore nihil habuerit mali.

[141] [& incolumis.] Dictum miraculum confirmat Hieronyma Toll soror ejus, & Eleonora Real ipsius vicina, addens aliud mirabile, quod Deus in illo fecit, patrocinante glorioso patre sancto Raymundo: fuit vero illud: paralysi oppressus pervenit ad tam malum statum, ut doctor Vilanera de illo desperarit, dicens parentibus, ut parcerent gallinæ, quam volebant occidere ad sufficiendas ei vires, quia nocte illa moriturus esset. Soror autem ipsius hoc audiens vovit Sancto, curaturam se Sacrum fieri, si viveret, in ejus honorem, ac Eleonora Real promisit tribus vicibus se adituram sacellum ipsius, ac vicibus singulis recitaturam tres partes Rosarii, simulque mater ejus multa vovit Sancto: & mox ad se rediit, ac mortem evasit, ad quam tunc erat condemnatus, quamquam inversis manserit pedibus, tortisque manibus ac collo, linguaque adeo impedita, ut nesciretur, quid diceret, donec sanctus Raymundus operatus fuit in illo miraculum, quod relatum est.

ANNOTATA.

a Litteras post depositiones testium conscriptas ab isto episcopo dedimus superius parte prima num. 48.

b Cruciata est expeditio belli sacri contra infideles vel hæreticos, ita nuncupata, quia illi, qui eidem erant adscripti, signabantur cruce in vestibus. Varia cruce signatis dabantur privilegia, de quibus, uti & de hujusmodi privilegiorum renuntiatione tractat Cangius in Glossario ad vocem Cruzata. Hic vero indicatur non expeditio bellica, sed tribunal Cruciatæ, quod formatum est in curia per reginam dominam Joannam, ac patrem ejus regem Catholicum, anno MDXXV ad administrandos reditus ac judicium ferendum de rebus ad bullam sanctæ Cruciatæ spectantibus: quod tribunal constat ex præside, quem vocant commissarium generalem, tribus conciliariis, fiscali uno, secretario uno, computatoribus duobus, ac uno thesaurario, sicut memorat Dictionarium Hispanicum academicum, pluribus infra indicandum. Sed annus sine dubio mendosus est: nam quomodo isto anno formari potuit illud tribunal sub rege Catholico, Ferdinando V, patre Joannæ Caroli V matris, cum jam obiisset ab anno 1516 prædictus rex? An autem in episcopatu Barcinonensi, de quo agit Colombus, in omnibus conforme tunc fuerit tribunal supra designato, non habeo compertum.

c In Hisp. desde un balcon, id est, e podio extra ædificii parietem prominente. Dixi Latine ex meniano. Vocem explico, ne lector hæreat. Joannes Gerardus Vossius in Etymologico linguæ Latinæ de hac voce scribit, & inter alia: Meniana erant pergulæ projectæ, ita dictæ a Menio.. Nominis causam docet Asconius in Divinat. “Menius, cum domum suam venderet Catoni & Flacco censoribus, ut ibi basilica ædificaretur, exceperat jus sibi unius columnæ, super quam tectum projiceret ex provolantibus tabulatis, unde ipse & posteri ejus spectare munus gladiatorum possent, quod etiam tum in foro dabatur. Ex illo igitur columna Menia vocitata est”. Vox itaque meniana vel menianum videtur satis apte transferri posse ad illam partem ædificii, quam Hispani & Galli dicunt balcon, significandam.

d Hisp. tabardillo, est genus pestis vel febris malignæ, maculis purpureis vel subnigris vel alterius coloris per corpus diffusis se manifestans.

e In Hisp. est sabana, Latine linteum, quo insternitur lectus; hic autem, quo cooperiuntur mortui. Hinc confirmatur per vocem mortaja, quæ toties recurrit supra, & quam ex textu Hispanico, Senor ve aqui la mortaja de mi tia, verti: Domine, vide hic amictum cadaveris &c., intelligi quod dixi in Annotatis pag. 754.

f In Hisp. ni minear los labios. Verbum minear non inveni: at sensus videtur id indicare quod Latine posui.

g In Hisp. sobre sus faldas. Est autem falda (communiter dicitur faldas in plurali numero) pars vestis talaris a cingulo deorsum usque ad pedes.

* una quartera de trigo

* f. Alonfa i. e. Alfonsa

CAPUT IX.
Religiosi duo miris modis in itinere sospites; sanata febris; tempestas maris sedata; mira in Sancti imagine; infirmitates sublatæ.

[Dum iter instituunt duo Religiosi Mercenarii ad corpus Sancti,] Anno MDCV magister frater Joannes Antillon Commendator Illiberi decrevit ire invisum Sancti nostri corpus. Duxit secum Fratrem Hieronymum Muñoz: per aliquot dies in itinere illapsa illis est pluvia, præsertim priusquam pervenirent Barcinonem; qua transire debebant propter aliqua necessaria negotia. Hinc discesserunt Igualadam, ut alio die pervenirent tempestive ad conventum S. Raymundi. Sed in egressu venit eis obviam nobilis, dicens, se ire ad parvum quemdam locum suum, circa sancti Raymundi ædes situm; seque, si cuperent, facturum, ut ista nocte in conventu essent, per semitas utique iturum breviores. Secuti sunt eum, pluvia semper cadente, usque ad Poplam, quem noluerunt Religiosi transire propter abundantiam aquæ: verum mora ac instantia amici impulerunt eos, ut pergerent. Occurrerunt fluvio, qui per copiosas aquas intumuerat; dixitque illis, se scire vadum: sequerentur sine metu. Sed Commendator, qui ex sermone cœperat timere, circumspexit ab omni parte, num videret, qui viam doceret: at nemo comparuit: & nobilis dixit: Non timeant Patres: quoniam ego præcedo; transiitque per fluvium, Religiosis uno post alium sequentibus. Commendator reliquias S. Raymundi extraxit e sinu, illique se commendavit: idem fecit socius, quia statim occurrerat magna scaturigo ac furia aquæ. Vix processerant quatuor aut sex passibus, cum ab alia parte magnas audierunt voces, quæ dicebant: Sistant, sistant. Substiterunt Religiosi, videruntque hominem in colle, qui diceret: Non transeant, quia suffocari debent. Nobilis autem, qui sine ullo impedimento multum jam præcesserat, instabat ut sequerentur, quandoquidem non erat periculum, sicut cum viderant transiisse.

[143] [& per periculosissimam viam ducuntur,] Illi noluerunt, atque adeo ad ripam reversi sunt, audieruntque virum sibi ab alto dicentem, si illac transiissent, vehementi aquarum cursu abripiendos fuisse ac submergendos: e regione loci, in quo erat, inventuros securum vadum. Nesciebant Religiosi, quanam vi interiore moverentur, ut eum, qui comitabatur, externamque speciem ac fidem viri nobilis præ se ferebat, relinquerent, ac ignotum sequerentur agricolam: paruerunt tamen Religiosi, ac transierunt non secus ac si non esset aquarum cursus in fluvio, viri vocibus illos semper conducentibus; qui in transitu non comparuit amplius, etiamsi illum vocarent, ut gratias ei agerent: quas persolverunt Deo, tamquam omnis boni nostri auctori, & sancto Raymundo tamquam patrono. Eorum ductor prosequebatur suum iter: illi vero ibant satis cum metu, & tunc magis, quando aspiciebant se ab eo duci per profundissimum præcipitium, in quo necesse ipsis fuit e mulis descendere, easque habenis ducere, cum timerent ad passus singulos ne in frusta confringerentur, mirati, dum viderent, quam expedite ductor suus e jumento non descendens pervenisset inferius. Exspectarunt usque ad noctem, ut se subducerent periculo isti, semper sacrum lipsanum manu tenentes, ore autem & corde invocantes suum Sospitatorem. Quadam noctis hora admodum obscura & pluvia, dixit eis nobilis, se ire ad locum suum, repertumque iri a Religiosis conventum prosequentibus iter suum.

[144] Tunc vehementissima se impatientiæ tentatione impugnari senserunt, [miris adjuti modis perveniunt ad terminum.] quam vicerunt divino auxilio adjuti, dumque alius post alium subsequeretur, permiserunt se mularum instinctui ducendos, cum nescirent, ubinam loci essent, etiamsi ambo recte callerent territorium illud. Ibant, quo bruta ducebant, nunc sancti Raymundi jubilos cantantes, nunc recitantes rosaria. Hoc modo profecti sunt per unam horam & amplius omni solatio destituti, quia ignorabant terram, per quam ibant, ac timebant ne in præcipitium aliquod inciderent. Tunc vero audierunt vocem lingua Catalana dicentem: Quis vadit? Responderunt: Fratres duo, euntes ad sanctum Raymundum viæ ignari. Quibus ille: Utique patres non eunt bene conducti. Illi autem, Tu igitur, aiunt, nos duc, & tibi liberaliter solvemus. Ad se recepit: & statim, etiamsi essent tenebræ, ante se viderunt virum, qui viam præmonstravit, & minore tempore quam quarta horæ parte perduxit eos ad portam conventus, & clamavit. Descenderunt e mulis, nec amplius illum viderunt; nec invenerunt, etiamsi eum inclamarent Religiosi, qui egressi erant: crevitque magis admiratio, dum re, quæ sibi evenerat, narrata, compererunt, nullum hujusmodi nobilem esse in omnibus illis locis: unde convenit inter omnes, nec eum, qui talibus illos exposuerat periculis, nec etiam illos, qui eisdem ipsos liberaverant, istius territorii fuisse incolas. Nec ulterius continuato sermone, intrarunt cum communitate ad agendas Deo ac Sancto gratias.

[145] Antequam Religiosus ille finem imponeret triennio officii Commendatoris, [Religiosus præter ex spectationem a febri sanatus:] febres tertianæ illum corripuerunt, his symptomatibus eas comitantibus, ut valde oppressus fuerit. Vovit, si Deus salutem redderet, visitaturum se die ei sacro sanctas reliquias ejus. Adveniebant ultimi dies Augusti, quando sentiebat se non posse implere suum votum, cum febres eum non relinquerent. Adfuit tunc temporis Fr. Raymundus Salviat, conventualis sancti Raymundi, qui petierat ab illo eleemosynam, animosque ei suggessit, ut sedili, cujus parti posteriori inniti posset ipsius dorsum, insidens, paulatim veheretur, futurum dicens, ut recuperaret salutem. Sumptis animis viæ se dedit, comitante tertiana febri. In pervigilio festi eo advenit, nec febris eum deseruit: Sanctum rogavit, obtineret a Deo vires, ut sequenti die Sacris operari posset ad ejus altare: noctem transegit in magna febri, ac postquam mane surrexisset, statuit Sacrum facere, confidens Sancti ope vires sibi suggestum iri: exivit, febri comite, ad altare, & vix vidit sanctas ipsius reliquias (illo namque die aperiuntur clathri hierothecæ) quando repente sanatum se sensit, ac proinde magno temporis spatio ac pietate potuit ad aram facere, rediitque ad sacrarium valens & sanus.

[146] Religiosus iste admodum pie fuit propensus erga gloriosum Cardinalem, [idem, ac socius ejus in exundatione fluvii Iberi] nec non in conventibus, quibus præfuit, elaborari curavit sacellum pro sancta imagine ejus, & sic beneficum se ipsi ostendit Sanctus favoribus, quos in illum contulit, & periculis, e quibus eum eripuit. Præter jam dicta, in Vita S. Raymundi a se scripta addit, anno MDCXI, quo erat Commendator Stellæ a, se exivisse die prima Junii ad civitatem Pampelonam b, ut spectaret festum & Octavam, quam sancta ista ecclesia dedicat sanctissimo Sacramento: transire debebat Tarraconem c, ut finem imponeret cuidam negotio sui conventus. Egressus autem fuit cum Hieronymo Vitale, fabro argentario, qui in ista quidem erat civitate natus, sed Stellæ habitabat. Decreverunt pervenire, etiamsi sero esset, Tutelam ista nocte, quæ facta est adeo obscura, ut necesse fuerit incedere inter colloquia, ne alter alterum amitteret.

[147] [incolumes.] Pater Commendator pio more suo extraxit reliquias S. Raymundi, dicens socio: Commendemus nos Sancto, qui nos ducet incolumes. Per istos dies intumuerat admodum fluvius Iberus d, ita ut fluxus ejus post transitum pontis perveniret ad antiquum istum murum, qui exstat ad olivetum qua parte crux est, adeo tunc cooperta aquis, ut illac non posset transiri sine submersione. Aliam viam ignorabant, nec sciebant aquas fluvii adeo increvisse, nec intendebant animum ad aquam, quia ex quo intraverant viam horti, in illum erat illapsa, judicantes id contigisse e pluvia, vel residuam esse aquam ex irrigatione vinearum, quod sæpe accidit sine pluvia. Profecti itaque ad pontem per mediam aquam, credebant se perrecturos eodem modo, quo jam transierant, quando audierunt vocem, quæ dicebat: Non hac, non hac, sed per olivetum. Substiterunt, mulasque in aquam non modice ingressas compererunt, magnumque fluvii strepitum audientes retrocesserunt, donec regrederentur ex antiquo muro; & mulæ iter prosequentes, etiamsi tantæ essent tenebræ, ac difficile esset illac iter facere diurno tempore sine magna cautela propter multas olivas, pervenerunt ad pontem ne uno quidem ramo eos offendente. Cujusnam vero fuerit ea vox, & unde emissa, incompertum habuerunt adhibita etiam diligentia. Deo itaque & glorioso Cardinali egerunt gratias, quia liberaverant eos tam perspecto ac evidenti periculo e.

[148] [Sancti lipsanum mari injectum sedat tempestatem:] Pater præsentatus Fr. Ludovicus Galindus a S. Raymundo in libro, qui inscribitur Triumphus puritatis Mariæ, Limæ impresso anno MDCLXIII, & dedicato comitissæ S. Stephani *, proreginæ Peruviæ, duos ipsi singulares favores in memoriam revocat, quos acceperat a sancto Cardinale, dicens: Protector est maxime singularis vestræ Excellentiæ, qualem se monstravit per mirabile lipsanum baculi sui, cujus frustulum quoddam in mare Septemtrionale injectum sedavit statim tempestatem furiosam, qua vita ejus tantopere periclitata fuit. Nec minus Cardinalis sanctus exhibuit se propitium in laborioso ac crudeli partu filii sui primogeniti, quem vestra Excellentia habuit, domini D. Joachimi de Benavides, utriusque succurrendo vitæ in talibus rerum adjunctis, ut publicum fuerit miraculum S. Raymundi, quod obstringit vestram Excellentiam ad fovendam tanta cura pietatem erga Sanctum Nonnatum.

[149] Venerabilis episcopus Rossensis in sua Agricultura animæ tract. 1, cap. 7 § 6 affirmat, magna se expertum mirabilia in imagine Sancti. [idem in variis] De una dicit, vix in altari positam fuisse, cum sanavit multis annis captam usu membrorum. De alia imagine, quæ est Burgis, dicitur, quod mulier quædam filium morti proximum sancto Raymundo commendarit, videritque illum intrare in cubiculum, manuque tactum infantem reliquerit sanum. Addit, pio admodum alicui clienti S. Raymundi magnum accidisse honoris periculum, dum culpa vacaret, per oppressionem judicis, quæ diu duravit. Commendavit se Sancto, ac patrocinio ejus attribuit, quod toto isto tempore non perdiderit patientiam & conformitatem. Accidit autem, ut imago Sancti, quam aliquot ante mensibus habebat, per binoctia sudaverit tam vehementer, ut resperserit velum, quo tegebatur, & tincti aliquot sudore panniculi levarint dolores capitis. Causa mox fuit cognita ex afflictione clientis ejus.

[150] In urbe Matritensi f sicut tanta est erga Sanctum religio, [aliis malis] sic multa sunt mirabilia, quæ per patrocinium suum operatus est noster Sanctus. Unum dumtaxat referam, quod anno MDCXXXIV evenit: præterquam vero quod exstet in tabula sacelli ejus, supersunt etiam homines, qui eventus meminerunt. Maria Anna a Cruce infirmata fuit sine humano remedio, & a medicis deposita, quia nihil habebant, quo illam curarent, viribus ac facultatibus destitutam. Actum de ea curanda tamquam si a dæmone esset obsessa: verum cum talis non esset, multum fuit passa per exorcismos eorum, qui credebant ac credi volebant, non posse non esse obsessam. Denique defessi reliquerunt eam. Et quemadmodum derelictio terrena est ultima dispositio ad consequendos cælestes favores, per sancti Raymundi intercessionem eosdem obtinuit. Venit ad ejus sacellum tali fide, ut, positis humi genibus, dixerit Deo & Sancto ejus; non ex ista se terra surrecturam, nisi pietas ejus succurreret. Res rara! statim se interius quietam sensit, nec redierunt amplius furiosa symptomata, quæ eam discruciabant. Linteum reliquit in sacello ejus pro signo miraculi, multique testes, qui illam noverant annis aliquot, non observarunt antiqua rediisse mala.

[151] In civitate Darocensi g anno MDCXV filius Antonii Quiles in gravi infirmitate ad vitæ extrema pervenit. [patrocinii] Habebat herniam ab utraque parte: unde, præter ardentes febres, excruciabant eum crudeles dolores: quo fiebat, ut inter continuum clamorem degeret, nec haberet etiam occasionem se disponendi, prout desiderabat. Videns ergo conclamatum esse de sua vita, & animam salvare desiderans, usus est patrocinio gloriosi sancti Raymundi, rogans ut doloribus illis mitigatis posset tamquam Christianus se disponere ad instituendam bonam confessionem. Audiit eum Sanctus, Deum rogavit, dolorque locum ei dedit ut aliquantisper dormiret: & in somno videbatur sibi Sanctum spectare, & ab utraque infirmitate per eum sanari. Dum evigilaret nullum dolorem sensit, nullumque signum herniæ: advocavit domesticos, qui occasione ejus somni resarciebant jacturam quietis post multas malas noctes ipsius causa transactas. Videns itaque non venire, resumpsit somnum usque ad tempus matutinum: quo ingressi invenerunt illum sine febri, profitentem quod duplicatum accepisset favorem a sancto Raymundo Nonnato.

[152] In eadem civitate Darocensi die festo Sancti in quadam contentione pectus Dominici Gonzalvi transfixum fuit gladio: munierunt eum statim Sacramentis: invocavit magna fide gloriosum Sanctum: [sui] apparuit ei illa nocte: vulnus manu sua tetigit, ac sine ullo dolore se sensit. Venit chirurgus ad horas viginti quatuor, ut eum curaret: quem dum admirabundus inveniret sanum, retulit ei rem gestam ac surrexit, venitque ad sancti Cardinalis sacellum acturus Deo gratias.

[153] [favores] In civitate Pampelonensi dum doctor Texeros, archidiaconus cameræ ecclesiæ cathedralis, desperate laboraret febri admodum pestilente, dixerunt ei, ut se commendaret Sancto, cujus tunc erat pervigilium festi: paruit magno cum pietatis affectu, mandans ut sibi recitarent antiphonam ejus & orationem: in somnum incidit, in eoque vidit Sanctum cum galero & repagulo in ore, sicut repræsentabatur in altari conventus nostri: qui eum securum reddidit salutis suæ: commendavit ut gratus esset Deo de vita, quam ab eo accipiebat per suam intercessionem. Evigilavit, viditque Sanctum egredi e cubiculo: vocavit domesticos: eventum retulit: recte se valere dixit, sicut recte valuit, surgens sine mora ad persolvendas Sancto grates in ejus sacello. Res admodum percrebuit, quia archidiaconus erat vir valde doctus, & magna integritate præditus.

[154] [ostendit,] In civitate Tutelensi Religiosus noster chori ministerio fungens h, annorum ætatis octodecim, in gravi infirmitate eo pervenit, ut acceptis jam Sacramentis indicia mortui præberet. Cantarunt Responsorium, ac obtexerunt faciem ejus. Advenit medicus, contemplatusque eum dixit: Non exspiravit, etiamsi proximus sit morti. Tunc Prælatus mandavit preces institui ad S. Raymundum, ac Sacrum cantari solenne: interea temporis collo ejus apposuit reliquias sancti Raymundi: compellavit, & tametsi magna cum debilitate ei responderet, dixit, se commendaret sancto Raymundo; ibidem adesse lipsanum ejus sacrum: fecit hoc interius, & statim melius habuit, tamque cito convaluit, ut, dum ad vesperam reverteretur medicus, sine febri illum invenerit. Erat autem e præcipuis civitatis. Peractis itaque informationibus, declaratum fuit tamquam miraculum, &, celebrata ad persolvendam Sancto gratiarum actionem festivitate, prædicatum. Hæc sufficiunt ad imponendum finem isti capitulo: ut omnia quippe recenserentur, quæ de Sancto Cardinale constant ex authenticis probationibus, opus esset multa charta, præterquam quod sint similia reliquis, quæ jam retulimus.

ANNOTATA.

a Urbs parva Navarræ, vulgo Estella, ubi academia. Situs dignoscitur ex sequentibus. Pluribus describitur a Roderico Mendez Silva supra citato, quem vide a fol. 197 verso. Jacet ad fluvium Egam.

b Urbs hæc regni Navarræ caput est & abunde cognita.

c Urbs est episcopalis in Aragonia, Hispanice Taracona, Latine Turiaso.

d Hispanice el Ebro, qui ex Asturum montibus in Castella ortus, cum partem ejusdem, tum Navarram rigat & Aragoniam intersecat.

e Sicut mira sunt, quæ hic narrantur, sic ipse narrandi modus non satis est clarus in designatione locorum, in quibus duo isti magno mortis periculo liberati dicuntur. Distinctiorem locorum eorumdem ideam relinquo incolis & accolis.

f Celeberrima est urbs Hispaniæ in Castella nova, regumque Hispaniæ sedes.

g Oppidum est in regno Aragoniæ, quod leucis quinque Bilbili distat, duodecim vero Cæsaraugusta, ex Baudrando.

h In Hisp. vocatur corista (al. chorista,) estque is, qui cantat, sequitur & adjuvat ordinarie chorum tempore officiorum divinorum & Horarum canonicarum. Regulariter ita vocantur in Religionibus & Ordinibus sacris Religiosi, qui nondum sunt sacerdotes, destinati ad cantandos psalmos reliquasque preces, ac ad præstanda Missis officia, ex Dictionario academico Hispanico inferius laudando.

* in Hisp. de Santistevan f. de Sanestevan

CAPUT X.
Patrata a Sancto mirabilia apud Ulyssiponenses.

[Mercator liberatur] Honorabatur in templo Deiparæ Virginis vulgo de la Gloria civitatis Ulyssiponensis, ubi erat Religionis hospitium, imago gloriosi Cardinalis S. Raymundi Nonnati, sicut supra dictum fuit, multasque gratias receperunt fideles pro isto cultu. Superius commemoravimus, quæ spectant ad mulieres prægnantes; ea jam referemus, quæ conducunt ad narrandas alias necessitates. In parœcia sancti Nicolaï anno MDCXXX Gaspar Perez mercator laboravit febribus adeo acutis, ut inter remedia consumerent ejus vires: radicata fuit infirmitas plus quam mensibus sex: reliquerunt itaque eum medici: dici audierat aliquot de S. Raymundo mirabilia: rogavit itaque Patres hospitii, ut ad se deferrent reliquias ejus, quas pie venerabatur, cœpitque salutem recuperare, quam cito admodum adeptus est: peregit pias grati animi demonstrationes, interque illas curavit in linteo pingi imaginem Sancti.

[156] Convaluit, sed præteriti oblitus periculi, & non attendens ad consilium Christi, [iterato febribus,] Joannis cap.5 ℣. 14, “Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat” genio suo frena laxavit, juventute ac divitiis modo vivendi obsecundantibus: unde antiqua infirmitas novis roborata viribus ad eum rediit, eo deductum, ut desereretur. In hoc periculo relictus dormiebat: mater autem ejus superimposuit lecto linteum, in quo erat picta Sancti imago. Expergefactus dicebat matri, quisnam illuc intrasset. Respondit, solam se fuisse. Cui ille: Somniavi itaque: videbar enim mihi videre Religiosum de Mercede, qui manibus depellebat a me malum; & hoc, ut mihi apparet, sentiebam, & jam comperio me valere. Reposuit mater: Miraculum erit sancti Cardinalis, cujus imaginem superimposui tuo lecto. Gratias habuit, placide noctem transegit, & mane invenerunt eum sine febri.

[157] In eadem civitate, in parœcia S. Magdalenæ, Agnes Mendez, [puella tremore membrorum,] de qua superius meminimus, grati animi causa, quod Sancti intercessione evasisset periculosum partum, imaginem ejus in lamina pingi curavit, ac ebeno & argento exornari, asservans eam ad suum cervical: fecit celebrari multa Sacra, & distribui eleemosynas Religiosis ejus. Retribuit ei Dominus noster: etenim mense Octobri filiam ejus quinquennem invasit symptoma epilepsiæ (in textu Hispanico gota coral a vel alferecia b vocatur) vicibus adeo sæpe repetitis, ut inter medicos conveniret, certo morituram. Implorarunt parentes patrocinium sancti Raymundi, flexisque genibus petierunt salutem filiæ suæ, emissis aliquot votis: & statim quievit, meliusque habere cœpit; ita ut paucis post diebus ire potuerit ad altare ipsius ad persolvendas grates.

[158] [miles febri pestilente,] Ulyssiponem appulit anno MDCXXVIII pars classis navalis regiæ, cui præerat D. Antonius de Oquendo, quia multi milites erant correpti morbo letali. Inter infectos fuit D. Martinus Carolus, dux terra marique, Tafallæ c in Navarra natus. Invaluit infirmitas, quam medici declararunt esse febrem pestilentem *, & dolorem lateris. Multis tunc morientibus ex ejus sociis in eadem platea *, pervenit ad extrema, munitus est Sacramentis, petiitque lipsanum S. Raymundi: proposuit melius vivere, ac repente recuperavit sanitatem: Sanctoque tam obstrictus mansit, ut votum fecerit deserendi mundum, & suscipiendi habitum Virginis de Mercede. Advenit mandatum ut navem conscenderet, quando tempus erat tam rigidum, ut naves reliquæ se reciperent ad hiberna in eodem portu. Verum sancti Raymundi patrocinio fretus, pingi jussit imaginem ejus, puppique imponi: mari se commisit, omnibus periculosam esse obedientiam judicantibus: at suis ille animos addidit, dicens se a S. Raymundo non fuisse liberatum morte, ut vitam sibi in aquis eriperet. Perspecta fuit Sancti protectio, quando Gades appulit incolumis *, scribens inde Ulyssiponem, ubique inveniri securitatem cum sancto Raymundo.

[159] [aliæ gravi infirmitate.] In parœcia Deiparæ Virginis de Mercede Antonia a Jesu, præfecta collegii Dominæ nostræ de Conceptione, quæ propter experimenta virtutum erat in veneratione, totius lateris usu erat destituta ex aëre pestilente: accessit magna febris, multæque in eam infirmitates vim exerebant; dumque remediorum violentorum non esset capax, ad mortem se præparavit, gnara utique, nihil in medicina superesse remedii. Suscepit Sacramenta, ac confessarius ejus, qui erat pater Canterus, quique Ulyssipone vixit & obiit cum opinione sanctitatis, collo ejus apposuit reliquias sancti Cardinalis: illa se obnixe commendavit ipsius intercessioni, quam obtinuit, febri desinente, nec non reliquorum malorum pressura cessante: hinc surgere potuit, & in sedili promovere gressum propter latus pessime affectum. Applicuit sacrum pignus parti, quæ erat quasi mortua, & cito admodum sanata est, incedens nullo juvante, & divulgans Dei mirabilia in Sancto suo.

In parœcia Conceptionis ad limina mortis deductam se vidit uxor doctoris Ludovici Quaresma, medici famosi Ulyssiponensis: remedio reliquiarum sancti Raymundi usus est maritus ejus, videns pro statu suæ uxoris nullum esse in medicina, & felicem successum expertus est, cum desierit infirmitas. Gratum animum ostendit, per civitatem Ulyssiponensem publicando miraculum.

[160] [Vir illustris desperatam valetudinem recuperat:] Jam memoravimus superius miraculum, quod patravit Deus, patrocinante glorioso sancto Raymundo, illustrissimæ dominæ Helenæ de Castro: & sicut magna fuit in ista familia erga Sanctum ac ipsius Ordinem pietas, sic multi fuerunt favores, quos nobilissima ista familia debere se profitebatur patrocinio ipsius. In eodem palatio ægrotavit dominus D. Joannes de Atayde, comes de Castañera, qui Matriti valde addictus fuerat Virgini de Remediis *, & in Lusitaniam deferens hunc pium affectum cum Religiosis, una cum sanguine illum communicavit filiis suis, ac domum suam & ecclesiam dedit pro hospitio. Crevit cum ætate ac febrium ardore cura vitæ ejus: auxit eam erysipelas, & secta sæpius vena non remedium, sed majus vitæ damum ei attulit: agnovit periculum, & sicut nobilis Lusitanus sanctis Ecclesiæ præsidiis præmunitus est: rogavit ad se deferri ex hospitio imaginem Sancti: & vix ingressa fuit, cum cessarunt dolores, resolutus humor est, & convaluit.

[161] Propitius fuit Sanctus devotioni, qua eum venerabatur D. Joannes Lobo, [item filia alterius illustrissimi equitis semel] illustrissimus eques. Erat ei filia graviter infirma: malum tam celeriter processit, ut paucis in diebus facta sit mortis imago. Illa, quæ ob formæ venustatem & immaturam ætatem poterat esse imago immortalitatis, movebat omnes ad commiserationem. Quam tener parentum affectus, quæ amoris significatio? Familia illa valde sibi obstrinxerat Sanctum per eleemosynas, quas erogabant in Religiosos Ordinis ejus. Solatium itaque nobilis istius domus obtinuit ejus intercessio. Attulerunt reliquias: S. Raymundo se tradidit, & salutem tam cito consecuta est, ut nemo esset, qui dubitaret, quin fuerit prodigium sancti Cardinalis. Voluit autem Deus probare virtutem istorum nobilium, ut experimentis radicarentur in pio erga Sanctum affectu. Etenim dum paucis post mensibus invideret malitia, puellæ hujus formositatem ad meliorem rediisse statum, oculi aliqui venenati, infelices naturæ humanæ basilisci, omnem ipsius hilaritatem repente detriverunt. Ignota fuit infirmitas, & præparata medicinæ remedia reliquerunt cæcam, in eumque adduxerunt statum, ut extrema ei daretur unctio.

[162] Adduxerunt Religiosi picturam S. Raymundi magnitudine ulnæ unius ac dimidiæ & amplius, [& iterum, descendente mirabiliter Sancti pictura:] quæ exstabat in oratorio hospitii: appenderunt ex adverso lecti, dumque tempore pomeridiano advenissent cum nobiles viri, tum dominæ, ex rumore periculi, sedebat puer infra picturam; cujus clavo soluto & delapso monitus quasi fuit, ut discederet. Pictura vero, quamquam esset satis gravis ponderis d, descendit per parietem tam sensim sine sensu, ut humanis manibus sustentari videretur. Quæ aderant, prodigium miratæ, emiserunt voces: accurrerunt omnes dominæ, ac miraculum conspicatæ, genibus flexis petierunt a Sancto sanitatem infirmæ: quam earum preces obtinuerunt: quoniam simul atque solum attigit, melius ea valere cœpit, ad priorem statum cito reversa. Prodigiosus iste successus, quia tam mirabilibus rerum adjunctis vestitus, per dies multos in admirationem rapuit Ulyssiponenses.

[163] In parœcia S. Josephi quædam domina pingi jussit imaginem Cardinalis sancti, [aliud mirabile in ejusdem pictura:] rebus mirabilibus, quas de illo audiebat, mota: cui se commendabat in dies singulos; affirmavitque, comperisse se multis vicibus variam in eo vultus conformationem, nunc irati, nunc placidi, alias pallidi. Quæ res curam ei injecit, ac cogitare cœpit, an interior suæ conscientiæ status causa esset hujusmodi mutationum: & experientia didicit, hanc esse: agnovitque mutam reprehensionem, defectus suos vituperantem, & lætitiam, qua afficiebatur, quando eosdem emendarat, imagine ista animæ excitatoris officium faciente.

[164] [nausea cibi sublata.] In parœcia, de el Oreto dicta, in platea Florum Gonsalvus Bas Coutino, eques ordinis Christi, ætatis octoginta annorum, gravi infirmitate laboravit. Malum magis periculosum reddidit ætas. Maximum vero vitæ discrimen nascebatur ex nausea tali, ut exclamaret, dum videret sibi præparari cibum, violentia, qua gingivæ separabantur, quando aliquid alimenti ingerebatur, os ejus cruciante. Talem in malo sensit repugnantiam, ut rogaret suos obortis lacrymis, ne, quandoquidem moriebatur, hoc tormento mortem sibi inferrent. Dum vero confessariorum suorum obedientia urgeretur, respondit, non posse se amplius, quia naturæ fatiscenti deerant vires. Igitur adeo factus est debilis, ut, mitigata febri, non esset aptus ad remedia: & sic tractarunt de rebus ejus disponendis tamquam hominis, cujus mors non poterat tardare. Allatæ sunt reliquiæ S. Raymundi; injectaque in vasculum aqua: pie hanc bibit, sensitque ea refocillari se interius: aliam petiit sacri pignoris: oblata est, si comederet: dixitque, ut cibum afferrent; comedit: ita ut Deo egerint gratias, de ipsius miraculosa sanatione minime dubitantes. Dormivit, sacro pignore ad collum appenso, & expergefactus est sine febri. Agnovit, dum viveret, favorem sancti Cardinalis, eoque usus est ad curandas suas facultates. Jam a diebus multis injuste impedierant, quo minus reciperet magnam summam ex tritico: rogavit Sanctum Cardinalem, & statim liberum ejusdem usum consecutus est.

ANNOTATA.

a Quid sit gota coral, explicat Dictionarium linguæ Castellanæ, compositum ab academia regia Hispanica, Philippo V Hispaniarum regi dicatum, tom. 4, qui editus est anno 1734, pag. 64, ubi sunt ista, quæ ex Hispanico sic interpretor Latine: Gota coral. Infirmitas, quæ consistit in convulsione totius corporis, & in collectione vel attractione nervorum, cum læsione intellectus ac sensuum, quæ facit, ut infirmus cadat repente. Oritur ex abundantia humorum flegmaticorum corruptorum, qui implent subito ventriculos anteriores cerebri, & dum id se contrahit ad illos expellendos, attrahit ad se nervos & musculos, infirmo sine motu remanente & quasi mortuo. Vocatur etiam epilepsia, Lat. EPILEPSIA, MORBUS COMITIALIS. Deinde adduntur ista aliunde: Galenus docet, quod GOTA CORAL sit stupor [Note: ] [Hisp. pasmo] totius corporis, non perpetuus sicut alii, sed interpolatus, qui temporibus quibusdam corripit infirmum.

b Alferecia, sicut memorat dictum modo Dictionarium Hispanicum tomo 1, qui anno 1726 excusus prænotatur, prima species est infirmitatum convulsivarum, quæ consistit in læsione ac perturbatione actionum animalium in toto corpore, vel in aliqua partium ejus, cum variis symptomatibus: qualia sunt compressio ac stridor dentium, ejectio agitatarum spumarum per os, & ordinarie cum contractione pollicis. Lat. EPILEPTICUS MORBUS, EPILEPSIA.

c Sita est prope Olitum oppidum ad fluvium Cicados, & sex vel septem circiter milliaribus Hispanicis Pampelona distat, secundum mappæ Aragoniæ, quam ante me habeo, designationem, sex vero leucis secundum Baudrandum. Agit de hoc loco Rodericus Mendez Silva fol. 199. Dictionarium Morerii auctum tomo 8, qui anno 1740 in lucem editus notatur, refert ibidem esse academiam; locumque hunc titulo civitatis honoratum anno 1630 a Philippo IV rege, vocarique ab Hispanis Florem Navarræ, quia regni istius juventus eo se confert, ut studiis vacet.

d Hisp. de pesados marcos, quod verti satis gravis ponderis. Si auctor respexerit ad gravitatem limbi imaginem illam ambientis; observet lector, quod marco significet oram vel marginem imaginis vel tabulæ, quæ picturam circumdant & exornant, solentque esse sculpta, lævia, auro obducta vel nigra: de qua re scribit Dictionarium academicum Hispanicum, quod modo allegabam. Sin vero etiam ad gravitatem picturæ; observari potest, vocem marco etiam inter alia designare pondus mediæ libræ, usumque habere in auro & argento. At quid vetat, quo minus liceat suspicari, gravitatem hujus picturæ desumi posse tam ex limbo quam ex plano ejusdem, quæ simul juncta plurium selibrarum pondus habuerint, voce mediæ libræ seu selibræ huc fortasseper metaphoram a propria significatione translata.

* tabardillo

* in Hisp. rua

* in Hisp. sin açar

* Hisp. de los Remedios

CAPUT XI.
Sublata desperatio; puer resuscitatus; tres alii pueri a flammis intacti; publica pestis sedata; puer sub carro illæsus; furtum impeditum ac divinitus punitum.

[Mulier liberatur desperatione:] Referam a casum, qui accidit in Catalonia Victoriæ Bas, quæ post diuturnam infirmitatem, in cujus medelam consumpserat facultates & valetudinem, tristibus quibusdam imaginationibus erat agitata, aliquoties sibi persuadens damnatam se esse, alias, malorum suorum levamen fore desperationem; non curatum se iri aliter quam morte: abhorrebat ab omnibus, qui ex amoris significatione & ex officio opem ferebant, mortem eis optans tamquam inimicis suis. Advenit medicina, etiamsi tarde, ad illam ab errore revocandam, dum diceretur, nullum malo ipsius inveniri remedium: quæ res majorem ei desperationem attulit. Accessit Ordinis Religiosus, narratisque ei mirabilibus sancti Raymundi, imaginem ipsi dedit ejusdem Sancti, & injunxit ut in Sancti patrocinio fiduciam poneret, eique admodum impense se commendaret. Fecit id ex toto corde, bonusque eventus innotuit, quoniam, fugato b inimico, admodum cito recuperavit sanitatem.

[166] Cap. 30 libri primi Centuriæ suæ scribit dominus episcopus Rossensis citatus: [infans ad vitam revocatus:] Maria de Motones vidua, habitans Burgis, me percunctata est quadam vice, an audivissem diebus istis mortuum aliquem a S. Raymundo resuscitatum fuisse, quem illa semisopita resuscitatum ab illo viderat. Etiamsi autem responderem, me nihil horum scire; vidisse se aiebat hæc in sua familia: nam Maria de Valencia filia ejus, cui Sanctus, ut dixi supra, succurrerat in sterilitate, amisit filium vita functum e variolis c, patri cognominem Hermannum de Udobro: cooperuerunt eum in cunis, & posuerunt post lectum, ut postridie mane pararent ad sepulturam. In ista domo pictura Sancti, de qua post faciemus mentionem, habita fuerat magna in veneratione: mater illius momor cœpit flere, sicut Martha Joannis XI, Sancto dicens, quæ Martha Christo: puerum mortuum tradidit in manus sui pii patris S. Raymundi: supplices inter preces lacrymasque transegit mediam noctem, quando vidit intrare per cubiculum sanctum Cardinalem eadem forma, qua in linteo habebat depictum, lectumque circumeuntem pervenire ad cunas, totumque pueri discooperti corpus attrectare manu; nec vitæ dumtaxat eum restituit, sed etiam a variolis mundatum reliquit. Advocavit mater domesticos, omnesque Deo & sancto Cardinali gratias egerunt.

[167] [tres pueri in sui no accenso] Sequentem eventum episcopus citatus refert fol. 233, pondus ei addens, quod meretur prodigium adeo mirabile. Illud sibi memorasse affirmat, tamquam testem oculatum, admodum reverendum patrem magistrum fratrem Dominicum Perez, Aragoniæ provincialem, & vicarium quondam generalem Ordinis, nec non patrem magistrum Cavero, Commendatorem emeritum Cæsaraugustæ: qui, dum luce Sancto sacra irent ad venerandas ejus reliquias, inter multos, qui illuc accurrebant, fuit quædam rustica cum tribus pueris, quorum natu major erat annorum sex, habitu Ordinis vestitis, ducens eos offerendos Sancto cum eleemosyna tritici, quam promiserat pro sequente miraculo. Minata tribus pueris fuerat ista mulier, virgis a se castigandos propter aliquod delictum, quod commiserant: qua re perterriti absconderunt se in furnum, qui domi erat. In eo dormierunt, ejusdem latus occupantes. Mater cubitum concessisse credens, massam d composuit, furno ignem injecit, accensum clausit, & ad formandos panes se contulit: deinde stipite versorii e impegit ictum uni, & clamavit expergefactus verbere, matremque, quæ agnoscebat illum, ita reliquit affectam, ut cogitari potius possit, quam verbis exprimi, quo esset animo, dum illos inter fumum ac cineres versari conspiceret.

[168] [a flammis illæsi:] Mentis itaque inops, nihil habuit potius, quam ut clamando invocaret sospitatorem suum sanctum Raymundum: atque ad compellationem filiorum, reliquasque teneritudinis significationes, quoniam non sperabat illos videre, suus eam vocabat dolor. Responderunt ei, petentes ne virgis exciperentur: addixit: & egressi sunt tamquam tres pueri Babylonii, a flammis illæsi in vestibus & capillis. Dixit mater: Quomodo, filii, inter tantum ignem non estis combusti? Responderunt duo, id nescire se, quia occupati fuerant dormiendo; & alter dixit: Quia accessit S. Raymundus, & se ante nos posuit, suoque pallio nos texit, flammasque ac fumum manu removit, donec illa aperuisset furnum: & hic fuit conquestus, quod verberatus fuerit palo, quo expurgabat furnum. Publicatum fuit prodigium; duxitque eos vestimento Ordinis indutos ad persolvendas Deo & Sancto gratias festo ejus die, qui anno MDCII paucos intra menses illuxit. Miraculum illud anno MDCII declararunt in capitulo generali Vallisoletano Provincialis Aragoniæ memoratus, & Pater Commendator Cæsaraugustanus, quia tam erat singulare f.

[169] Jam vidimus supra, quam prodigiosum se ostenderit Deus istis annis elapsis in contagio universali crudelis pestis, [pestis Gadibus sæviens,] quam sustinuit magna civitas Tolosana in Gallia, per merita gloriosi Cardinalis sancti Raymundi Nonnati. Nec minus propitium videbimus eum aliquot post annis in divite civitate Gaditana, nationum emporio, ac illustrissimo Andalusiæ nostræ portu. Quamquam per mensem Augustum anni MDCXLVIII lues contagiosa sentiri cœpit, nihilominus adeo temperate se manifestavit, ut multam curam non requiereret: donec finem ejusdem anni, vel sequentis principium, intravit pestis civitatem, sæviitque adeo, ut quinque vel sex mensium spatio ultra duodecim hominum millia, humana diligentia nihil remedii afferente, sint exstincta. Publicæ preces fuerunt indictæ, ac nostri Religiosi conventus istius, qui titulum habet Immaculatæ Conceptionis, petierunt a capitulo sanctæ ecclesiæ, ut instituerentur aliæ ad nostrum magnum Cardinalem sanctum Raymundum Nonnatum.

[170] Magnæ occurrerunt difficultates inter canonicos, quoniam timebant, [invocato] ne concursus magis accenderet contagium, unusque ex illis gravi ratiocinio suasit, ut confiderent de misericordia Dei Sanctique patrocinio, &, quandoquidem dæmon conabatur impedire, ne fieret pium illud obsequium, constare sibi indicabat, civitatem sanatum iri meritis ejus. Indictæ itaque fuere preces in diem Mercurii XXVI Maii anni istius MDCXLIX, & canonici cum Ordinibus religiosis, ac civitate in forma g, ut vocant, ingressi sunt ecclesiam a meridie, factaque commemoratione de glorioso Sancto, exiit ad videndam h afflictam civitatem, populo firmam concipiente fiduciam suæ salutis, quod solis instar S. Raymundus exterminaturus esset nebulas contagiosas: & memorat relatio, quam vidi scriptam jussu R. P. F. a Præsentatione, chronographi generalis nostræ religiosissimæ familiæ patrum excalceatorum, populos, qui confluxerant, observasse, quod ante Sanctum aër fieret clarior ac purior, quadam quasi nubecula, quæ eumdem obscurabat, exterminata; quodque eo in forum deducto, fuerit omnino lætus ac clarus. Circuivit per plateas magno civitatis gaudio, ac ære Campano resonante, introïvit ecclesiam cathedralem, publicam fiduciam confirmans patente miraculo.

[171] Solennes inchoatæ sunt Vesperæ, & ad prima earumdem verba, [per publicas preces] vulneratum se sensit letali & venenata glandula ardentique febri canonicus Badillo. Observandum vero est, quod hujusmodi symptomatibus affecti morerentur sine remedio intra paucas horas. Hisce se angustiis correptum videns, choro exiit, columnæque innixus petiit a Sancto desideratam salutem; utque liceret sibi audire Vesperas ejus. Optata consecutus est ante egressum ex ecclesia: fuitque res mirabilis, & ab omnibus observata, quod die præcedente, quo decretæ fuerant publicæ preces, decem dumtaxat obierint infirmi, & sanctissimum Sacramentum ad quinque vel sex delatum fuerit, cum malum eo fuisset deductum, ut toto tempore antecedente morerentur quotidie ad centenos. Magis autem perspicue patuit, quanti apud Deum valeat Sancti intercessio; cum die sequente, quo cathedralis ecclesia & civitas interfuerunt Sacro solenni, quod in ipsius honorem cantatum est, nullus obierit infirmus, nec sanctissimum Sacramentum prodierit e suo sacrario ad illos visitandos, crescente mali sanatione, donec declararetur publica salus.

[172] Quo tempore magis sæviebant contagia, multi e nostris Religiosis vitam suam Deo consecrarunt in obsequium charitatis, ac venerabilis P. Fr. Dominicus de los Santos, præses emeritus istius provinciæ, [Sancto,] servivit in hospitali, maloque infectus venit ad suum conventum ut sanaretur, & simul atque convaluit, novo cum fervore ad idem hospitale se contulit, rediitque mortali pestis vulnere tactus ad conventum suum, in quo per dies octo fuit sensibus defectus, quo tempore Religiosi, ac pii filii ejus spirituales magna vi precum videntur conservasse vitam ejus. Denique communitate Sacrum cantante de S. Raymundo pro ipsius salute ac vita, ad se rediit cum vigore notabili, & intra dies paucos unam atque aliam obtinuit per miraculum.

[173] [sedatur: epilogus scriptoris, qui jam dictis] Relatio memorat, tres alias personas, oblata eleemosyna ut cantaretur Sacrum de Sancto a communitate, convaluisse per miraculum; aliasque duas singillatim per ejus reliquias; multasque alias per invocationem. Omnia hæc videntur contigisse, quando lues contagiosa grassabatur vehementer, & quando erat ratio instituendi publicas preces. Concludens librum hunc pronuntio, gloriosum patrem S. Raymundum esse universalem protectorem omnium, qui pie eum invocant; etiamsi secundum experientiam & communem famam Deus se ostendat magis mirabilem, ipso patrocinante, in rigidis pressuris mulierum prægnantium, quando versantur in periculosa conflictatione enitendi fœtum. Scribo ex desiderio ut incrementum capiat pietas erga Sospitatorem adeo universalem, tamque securum Mediatorem, ad gloriam Dei, laudem Sancti ejus, & utilitatem nostram, quæcumque hic scripsi subjiciens censuræ sanctæ Ecclesiæ, repetens protestationem quam præmisi initio libri: cui dum finem imponerem, advenit authentica notitia sequens.

[174] [superaddit puerum a carro non obtritum,] Quando anno præterito MDCLXXV nostri sancti Cardinalis festum celebrabatur in nostro conventu Romano, & in ecclesia sancti Eustachii, cujus tituli Cardinalis fuit, nostri excalceati patres hospitii S. Joannini Hispanorum, multas Sancti imagines distribuerunt, e quibus unam mulier dedit filio suo, ætatis quinque annorum puero, dicens ut oraret illum Sanctum, eique se commendaret, admodum miraculis claro. Paruit, & imaginem sanctam imposuit pectori suo, ejusque favorem obtinuit sequenti die. Dum enim una cum aliis pueris luderet in platea, transivit carrus arena onustus; pueris autem aliis fugientibus lapsus hic fuit, & currus illum ita apprehendit, ut rota supra ejus pectus transierit. Clamavit omnis populus: ad voces exiit mater, accurrensque cum lacrymis ut videret filium mortuum, invenit incolumem ac hilarem inter frequentem populum, qui confluxerat: & conspicabantur clavorum signa in ejus veste. Sciscitanti, quisnam eum liberasset, respondit: Sanctus, quem mihi dedisti, & gestabam supra pectus: quia dum currus transiret supra me, petii ut me liberaret: inspectoque pectore invenerunt ibi imaginem S. Raymundi, ac puerum omnino illæsum: pro qua re gratias Deo & S. Raymundo egerunt.

[175] [nec non furtum arboris] In capitulo provinciali Aragoniæ Ordinis nostri, die XXV mensis Aprilis elapsi hujus anni MDCLXXVI testificatus est pater præsentatus Fr. Mathias Coselete, commendator conventus S. Raymundi, quod exeunte mense Martio jam præterito, dum allatæ essent multæ arbores ad fabricam ecclesiæ Sancti, quæ construitur, inter illas adducta sit una admodum magna & recta: quam dum vidissent juvenes loci vicini, apparuit illis apta ut poneretur tamquam arbor Maialis i in suo loco ad diem Resurrectionis dominicæ, quo illam plantabant. Quinque igitur e fortioribus junctis viribus iverunt ad ædem S. Raymundi, &, onere se gravantes, arborem ei abstulerunt. Sed exeuntes e finibus, arborem senserunt tanti esse ponderis, ut nec movere se, nec tenere illam potuerint, atque adeo reliquerint: cum enim sæpius tentassent sublevare, apparuit quasi plumbea propter maximam gravitatem: unde deseruerunt eam.

[176] Mane minus promota fuit fabrica, furtumque fuit observatum, [miro modo recuperatæ, punitis furibus.] quia arbor erat omnium optima; venitque vir, qui dixit, eam esse in ista via, ac retulit rem mirabilem, quæ acciderat. Dictus pater Commendator misit duos homines, ut illam referrent; retuleruntque eam non aliter quam si fuisset straminea. Celebratum est cum lætitia prodigium: sed Deus, qui vitium ingratorum adversus Sanctos tam bene meritos non patitur, fures punivit: nam sclopus brevior, quem exonerabat inter gaudia festiva, disruptus, partem manus præcipuo abstulit, aliaque infortunia diebus istis evenerunt sociis. Unde crevit Sancti veneratio. Faxit Deus, ut in servis suis aliquando per gaudia suorum favorum, alias vero per timorem castigationum capiat incrementum! Opus hoc concludimus eadem protestatione, qua illud inchoavimus k.

ANNOTATA.

a Præmittit hisce Colombus nonnulla de diabolo, occasione melancholiæ in hominibus movente imaginationem, ac formando imagines, infundendoque species, nonnullas personas deducente ad statum desperationis. Addit, malo frustra præscribi a medicis remedia, quod utique divina ope curandum sit, uti probat exemplo hujus mulieris, quæ, patrocinante S. Raymundo Nonnato, medelam accepit.

b In Hispan. est auyetado, sed lege ahuyentado.

c Morbus hic satis est notus, contagiosus utique,corpus implens pustulis seu ulceribus, & cicatrices vel cavitates in eodem relinquens.

d Massa in textu Hispanico est, quam & Latine lego. Illa autem voce significatur hic farina macerata & aqua subacta.

e Hisp. de la barrendera, id est versorii seu instrumenti, quo expurgatur furnus a cineribusantequam panes coquendi in eumdem immittantur.

f Miræ facti hujus circumstantiæ suspendere fortasse poterunt assensum prudentis lectoris. Nos illud relinquimus fidei referentium, uti & plures alios mirabiles favores, qui apud Colombum memorantur. Hoc semel indicasse sufficiat.

g Hisp. en forma, id est modo solenni, urbis magistratu, ac optimatibus simul cum circumfusa civium multitudine comitantibus, cum & publica fuerit supplicatio, & indicta pro gravissima causa.

h Hisp. Salio a dar vista a la ciudad affligida. Metaphorica est locutio, quam sic explico: Sanctus exiit, id est, statua ejus vel reliquiæ extra ecclesiam sunt delatæ, ut quasi præsens afflictam civitatem videns, ejusdemque misertus, grassantem luem pestiferam ex ea depelleret.

i Hisp. Mayo. Sic vocatur arbor procera, vittis, fructibus, aliisque rebus exornata, quæ ponitur in loco publico alicujus civitatis &c., quo per totum mensem Maium concurrunt juvenes ac puellæ, ut sint hilares ac se recreent choreis aliisque lætitiæ significationibus, ex Dictionario academico Hispano. Arbor Maialis apud Belgas in usu etiam est; nec ignota est in Gallia (vide Dictionarium Gallico-Latinum Trevoltii editum tom. 2) & in Italia.

k Superius cap. 8 inter numerum 133 & 134 adde ex Colombo factum hoc, ibidem omissum: Eadem (Elisabeth Sabella) declaravit, quod sua nurus Benedicta * Sabella, jam defuncta, parvulo filio suo impegerit ictum, e quo lapsus est humi, quodque irata exceperit eum magis, ut surgeret. Sed parvulus omnia præ se ferebat mortui indicia. Quod cum videret mater, in altas erupit voces, dicens: Virgo Maria, filius meus mortuus est! Audivit eam declarans, quæ erat superius, & gradum saltu pertransiens descendit summa cum festinatione, parvulumque conspicata dixit: Sancte Raymunde Nonnate adjuva nos: & statim puer surrexit acsi nihil actum fuisset. Ad hæc Remondus supra citatus narrat a fol. 121 incendium miro modo exstinctum. Textus ejus Hispanicus sic sonat Latine: VI Augusti anni MDCVIII tantus ignis in ædibus aliquot civitatis Vicensis compertus est, ut exstingui non posse videretur: dumque D. Raphaël Grall curasset reliquias S. Raymundi afferendas e sua domo, easque præsentes haberet, facile admodum ignis est exstinctus: quæ res ab omnibus tamquam gloriosi hujus Sancti miraculum est habita.

* in Hisp. Beneta

DE S. DOMINICO VALLIO PUERO AC MARTYRE A JUDÆIS OCCISO,
CÆSARAUGUSTÆ IN ARAGONIA,

An. MCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dominicus puer M. Cæsaraugustæ in Aragonia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti nomen; varia de ejusdem cultu documenta.

Variis locis ac temporibus in ætatem innocentem a perfidis Judæis ex immortali adversus verum Messiam odio sævitum esse, [S. Dominici vel Dominiculi martyrium,] memorant historiæ. Plures hujusmodi victimas, tragica & plus quam ferina barbarie ab illis trucidatas, nominavi tomo III Julii, die XII ejusdem mensis, pag. 462, occasione B. Andreæ pueri similem crudelitatem experti. Hisce annumerandus venit hac die S. Dominicus, seu Dominiculus nomine diminutivo, Hispanice Dominguito, quo etiam nuncupatur. Nomen Vallius (Hispanice de Val) traxit a parentibus. Palæstra vero martyrii est Cæsaraugusta, vulgo Zaragoca, (cujus ecclesia celeberrima deinde facta metropolis e cathedrali) in regno Aragoniæ, & ejusdem caput. De parentibus ejus ac ætate scribunt Acta: de officio autem, quo in ecclesia cathedrali Cæsaraugustana functus fuerit, alii. Coli cœpit & miraculis condecorari primo post mortem tempore, sicut ex eisdem Actis habemus. At plura supersunt memoranda de publica ipsius veneratione, ejusdemque incremento ex Dissertatione de martyrio sancti Dominici nostri, anno 1698 Cæsaraugustæ edita Hispanice a R. A. D. Jacobo Josepho Dormer, archidiacono majore sancti Salvatoris in eadem ecclesia metropolitana.

[2] Pagina 8 hæc ab eo datur Antiphona: Fœlix Redemptoris martyr, [antiphona & oratio de illo propria, confraternitas] Dominice, cujus celebris habetur poli decor, consors Innocentium, & martyrum, gemma rutilans, valor Hispanorum, Salvatorem nostrum Dominum Christum, cujus habes jam insignia, clemens ora pro nobis, ut in cælis tecum sine meta jocundemur. ℣. Ora pro nobis, beate Dominice. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oratio. Deus, qui beato Dominico, martyri innocenti, vitæ perpetuæ præmium contulisti, concede, quæsumus, ut ejus meritis & precibus fulti, æterna beatitudine perfrui mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit &c. De confraternitate in honorem S. Dominici Vallii instituta tractat Dormerus pag. 17 & sequentibus, multa documenta Hispanica congerens, quæ Latine interpretabor.

[3] De ejusdem confraternitatis initio scribens affirmat constare, [antiqua,] illam fuisse institutam, quando Sancti martyrium vix acciderat, ex traditione, quia in archivo ejus asservari asserit Acta, quæ tunc conscripta sunt, & ex ordinationibus ad finem eorumdem positis, prout observasse dicit Andresium in Historia Martyris nostri, & Blascum in Vita & miraculis sancti magistri Epilæ *, quos citat: & ex Blasco refert ista: In donationibus, legatis, tributationibus, ut vocat, ac multis aliis scripturis, quas confraternitas istius Sancti servat (quarum ego vidi novemdecim) in omnibus benedictus iste martyr nominatur absolute sanctus Dominicus de Val, bis vel ter in qualibet, atque ex illis sunt, quæ habent annos ducentos vel trecentos, & centum ac quinquaginta. Dicitur, ut subjungit Dormerus, in Prologo primarum istius confraternitatis ordinationum, quæ, inquit, ponuntur ad finem Actorum: In nomine sanctissimæ Trinitatis &c., & ad servitium gloriosæ sanctæ Mariæ Matris Dei, & specialiter ad honorem sancti Dominici de Val, ecclesiæ sancti Salvatoris, in cujus nomine exstat tam laudabilis confraternitas, & stabilita est ac ordinata. In ordinatione, titulo De die, quo debent comedere, sunt hæc: Et post comestionem omnes ordinate veniamus ad ecclesiam beati Domini sancti Salvatoris ad agendas Deo & sancto Dominico de Val gratias pro acceptis beneficiis. In ordinatione, titulo De die sancti Dominici ad Missam, “Stabilimus & mandamus, ut quilibet confrater, qui fuerit sanus in civitate, & non interfuerit Missæ alio die, quo comeditur, & capitulo * solvat pro mulcta duodecim denarios; &, si veniat, postquam dictum erit Euangelium, solvat tres denarios”.

[4] [ac deinde renovata; ex ordinationibus] Constat etiam, teste Dormero, confraternitatem hanc renovatam ac restauratam fuisse anno 1403 per scripturam diei XXVII Decembris ante Dominicum Martinum Aguilon, notarium ex numero Cæsaraugustæ, e qua produco hæc: Sciant omnes, quod vocatum capitulum confratrum confraternitatis sancti Dominici de Val ecclesiæ sancti Salvatoris civitatis Cæsaraugustanæ &c… Ac ut fundus pecuniarius dictæ confraternitatis augeatur, & … pertinet ad servitium domini sancti Dominici, & fraternitas dictæ confraternitatis sit conservata ac prospera &c. Hæc dedi e fragmento mutilo apud Dormerum, ut non sit mirum hiare sensum. Post hæc citat alia instrumenta, unum quidem anni 1403; alterum diei XII Martii 1426; tertium XVI Martii anni prædicti 1426; quartum diei XII Decembris 1468. Quid sit notarius ex numero, vide in hoc tomo inter Annotata ad Miracula S. Raymundi Nonnati pag. 756. Apud Dormerum pag. 31 scribitur esse traditio, quod Jacobus Aragonum rex confraternitati isti adscriptus fuerit, dederitque pannum texturæ pretiosæ * antiquæ ad sepeliendos confratres vita functos, illumque asservari a confraternitate. De Jacobo I expugnatore Blancas infra citandus scribit pag. 651, mortemque ejus innectit anno 1276. Dictus Dormerus pag. 20 indicat de isto panno agi in secundis ordinationibus anni 1403; apud quem scriptorem pag. 30 etiam lego, constare confraternitatem e secularibus, agricolis, ac etiam ecclesiasticis, præbendariis dictæ ecclesiæ.

[5] Nec minus ostendunt amplificatum Sancti cultum aliæ ordinationes apud Dormerum pag. 21 & 22, [ejusdem] quæ rem declarant in hanc sententiam: Die IV mensis Decembris anni millesimi quingentesimi tertii, postquam venisset, & expeditum esset capitulum confraternitatis gloriosi sancti Dominici de Val martyris in confraternitate S. Magdalenæ civitatis Cæsaraugustanæ, a toto dicto capitulo concorditer fuit deliberatum, ut ad Dei Domini nostri, ac benedictæ ejus Matris, dictique sancti Dominici servitium, & suffragium animarum confratrum defunctorum, & vitæ augmentum vivorum, celebrentur in altari dicti gloriosi Sancti Missæ duodecim quotannis in perpetuum per confratres clericos, qui sunt, eruntque imposterum, die primo Lunæ cujusque mensis &c.

[6] Sequens etiam documentum promovet venerationem erga Sanctum in confratribus. [variis] Audiatur: Die Lunæ prima Septembris anno DXXII * ordinatum fuit in capitulo generali, ut quilibet confrater, qui non iverit ad Vesperas, & ad Vesperam * sancti Dominici de Val, solvat pro mulcta sex denarios, si justam non dederit excusationem. Et subdit Dormerus hanc notitiam de promovendo publico & externo Sancti cultu: Die Martis prima Septembris anni millesimi quingentesimi decimi octavi fuit concordatum in capitulo generali, ut quilibet frater dictæ confraternitatis, qui laboraverit die sancti Dominici de Val, subeat mulctam decem denariorum sine ullo remedio, sitque ista mulcta pro communitate dictæ confraternitatis. Laudatus auctor pag. 22 & sequentibus plura alia profert testimonia, quibus publica S. Dominici veneratio confirmatur & illustratur, & quæ asservari dicit in ecclesia Metropolitana Cæsaraugustana.

[7] In libro, ait, antiquo, cui titulus “De subprioratu sedis metropolitanæ Cæsaraugustanæ ” [aliisque documentis stabilitur] quem scribit esse dispositum ad ejusdem directionem, servarique in archivo ipsius, hoc titulo: Admonitio tam in ratione numeri capparum, reliquiarum, & aliis cæremoniis, quibus ista sancta ecclesia utitur in solemnitate festorum sequentium; in hoc ait libro fol. 347 esse ista: XXXI Augusti sanctus Dominiculus *; affertur ad ejus sacellum pars capitis ipsius, quæ ornata est argento, & sex pelves *. Dum vero ibidem tractatur de sacellis sanctæ ecclesiæ, titulo De ea quæ est sancti Vincentii, dici hæc affirmat idem Dormerus: In sancti Vincentii sunt duæ lampades. Unam, quæ est prima circa portam sacristiæ novæ sacelli ejusdem, alit Prior ecclesiæ cathedralis noctu dumtaxat. Altera ab alia parte est confraternitatis Sancti, & illam alunt confratres, ac ardet quando eis placet, eamque præparant. Observat Dormerus, lampadem hanc a confratribus S. Dominici de Val positam fuisse in sacello S. Vincentii, quia in eo honorabantur ejus reliquiæ, donec sunt translatæ ad sacristiam majorem anno 1496; idque constare e scriptura, quæ facta est ante Alfonsum Martinez Alfozea, notarium ex numero Cæsaraugustæ, die XXVI Septembris, & quæ allegatur in hunc sensum: Eodem die, instante reverendo magistro Antonio Barberan, canonico & Priore ecclesiæ cathedralis Cæsaraugustanæ, fuit facta charta publica, quomodo inventum fuerit vas lapideum in pariete dictæ ecclesiæ, qui destruebatur, dum dicta ecclesia aliquid juberet ædificari * in sacello, quod erat sancti Vincentii.

[8] [continuatio] Quod vas erat parvum, in eoque inveniebantur, dum aperiretur, quædam ossa personæ mortuæ, parum involuta in gossipio * pannisque sericis antiquis ac laceratis: quæ ossa latebant eos, & erant beati Dominiculi de Val, quondam infantis dictæ cathedralis, qui martyrio affectus fuit præterito tempore a Judæis dictæ civitatis in opprobrium passionis nostri Redemptoris & Salvatoris Jesu Christi &c. Testes mossen Martinus Capiella presbyter & sacrista dictæ ecclesiæ cathedralis, & magister Michaël Gombau, magister operum, habitans Cæsaraugustæ. Plura alia, quæ de sancto Puero diligenter collegit memoratus Dormerus, delibo, omissis bene multis, quæ apud ipsum legi possunt. Dicam igitur ex illo nonnulla de festo ejus.

[9] [publici] Doctor Paschalis Mandura, canonicus ecclesiæ Metropolitanæ, & rector perpetuus hospitalis regii ac generalis Cæsaraugustani, in libro, cui titulum indidit, Ordo festivitatum &c., & qui servatur in archivo sanctæ ecclesiæ, titulo De sancto Dominiculo XXXI Augusti, ad posteros transmisit sequentia: Istud festum peragunt infantes, quia fuit infans Sanctus iste, ac martyr obiit… Exitur in Vesperis ejus ad commemorationem in sacellum, quod vocatur sancti Spiritus, alio nomine sacellum sancti Dominiculi, & dicunt ibi de communi plurimorum Martyrum.. Ista die introïtur ad Primam hora septima & media, atque ad Vesperas hora tertia, & non habetur anniversarium, quia dilatum est *. His adde sequentia apud Dormerum pag. 26 ex libro, qui inscribitur: Gesta capituli admodum illustrium virorum, Prioris sive præsidis, & canonicorum sanctæ metropolitanæ ecclesiæ Cæsaraugustanæ, ab anno MDXCIV usque ad annum MDCXI, ubi sub die prima Septembris asserit scribi ista: Festum sancti Dominiculi celebretur sicut huc usque, & sumptus, qui se obtulerint, solvat ecclesia expensis communitatis: ac infantes exornent sacellum, & assistat scholaris vel epistolaris ad sacrum lipsanum venerationi offerendum, colligendamque oblationem, eamque dividat dominus præses inter infantes, ac primo solvatur scholari, qui ejusdem curam habuerit, quod domino præsidi visum fuerit. Similiter determinatum est, ut isto die non dicatur anniversarium, ac differatur.

[10] [cultus] In libro de la Consueta, ut vocant, sanctæ ecclesiæ metropolitanæ Cæsaraugustanæ, teste Dormero, non pauca sunt ad præsentem materiam spectantia: nam inter alia, postquam egisset de musica, qua canitur Magnificat die XXX Augusti, ac de commemoratione in sacello istius sancti Martyris cantando hymnum de pluribus Martyribus, adduntur ista, quæ reddo in hunc sensum: Presbyter, & gestantes cappam, accipiunt cappas rubras, ut exeant ad dictam commemorationem: in choro duo præcipui * ex infantibus porrigunt e pelvibus argenteis ramos floridos domino canonico hebdomadario, & duobus rationariis cappa indutis, & per quemlibet chorum dominis capitularibus, ac rationariis, nec non beneficium habentibus, eosque porrigunt tempore (quo canitur) Magnificat, & in commemoratione duo ex præcipius * agricolis confraternitatis Sancti, quæ antiquissima est in sancta ecclesia, e pelvibus porrigunt mala Persica dominis capitularibus, ac rationariis, nec non beneficiatis. Caput, & sacrum pignus sancti martyris Dominici de Val ad venerationem porrigit scholaris, superpelliceo & stola indutus, illudque defert, infantibus comitantibus, ac duobus facem ferentibus, ad palatium archiepiscopale, ut illud veneretur D. archiepiscopus: eisque dat in eleemosynam quinquaginta Regales *; Capitulum etiam dat in eleemosynam infantibus Regales centum ex administratione communitatis, & D. canonicus doctor Claudius Matthæus Sorbes eisdem reliquit alios Regales centum, & argenteam lampadem, quæ ardet in sacello Sancti ante reliquias ejus: & additur in dicto libro: Salve in sacello Sancti cum musica.

[11] In eodem etiam libro ad XXXI Augusti dicitur dies iste quasi esse de præcepto colendus * in illa sancta ecclesia, [hujus Martyris.] nec esse anniversarium, nec responsoria, nec capitulum anno illo, quo incidit in diem Veneris: confratres candelis albis instructos interesse Sacro ad Euangelium, & ad elevationem Corporis Christi usque ad communionem: cantari ab infantibus duo cantica, alterum post Epistolam, alterum post elevationem in laudem Sancti: item communicare Corpori Domini infantes omnes, diacono & subdiacono albam mappam tenentibus tempore communionis, Sancti lipsanum esse in altari tempore Missæ. Idem liber etiam perhibet, Missas dici in sacello ejusdem Sancti, magnumque esse concursum ad venerandas ipsius reliquias, post Vesperas ab hora quinta usque ad sextam iterum cantari ab infantibus ante Sancti sacellum, confluente innumera populi multitudine. Memorat insuper ignes infantium festivos in campanili turris.

[12] Hisce superaddo observationes quasdam circa voces in allegatis documentis occurrentes, [Quædam ad superiora documenta observationes.] parenthesi inclusurus Hispanicas. Capitulum (capitol) num. 3 & 5 hic accipitur pro congregatione confraternitatis. Apud Cangium inter alia sumitur pro capitulo canonicorum vel monachorum, qui consuli potest ad vocem capitolium. Num. 7 cappæ (capas.) Suspicor hic designari pluvialia, ut vocant. Titulus honoris est mossen num. 8: de quo in Annotatis post Sancti Passionem. Ibidem per infantis nomen (infante) & alibi sæpissime, pro quo inferius etiam infantuli (infantillos) legitur, intelligo puerum, qui cantum ab ineunte ætate docetur, & ad chorum adhibetur, ut una cum ecclesiasticis canat divina officia, aliturque sumptibus ecclesiæ, cui inservit, vel piæ ad hoc fundationis. Et vero Martyr noster apud Dormerum pag. 136 vocatur infans chori (seyse, o infante del choro:) & pag. 63 ei dat nomen filii & alumni ecclesiæ, videlicet Cæsaraugustanæ. Scholaris (un escolar) num. 9 ponitur. Quales autem sint, qui hoc nomine vocantur apud Hispanos, etsi non satis novi certo; suspicor tamen hac voce intelligi canonicos scholasticos. Citato num. 9 epistolaris (epistolero) est subdiaconus. Gestantes cappam (caperos) num. 10. Vide modo dicta de voce cappa. Eodem num. 10 mala persica (melocotones o duraznillas) credo in Hispanico significare mala Persica diversi generis sub conjunctione o, Latine aut seu vel. Ibidem canonicus hebdomadarius (canonico semanero) est, qui vices sacras per hebdomadam exsequitur. Ibidem occurrunt rationarii (racioneros) qui apud Hispanos sunt rationum ecclesiasticarum præfecti. Synodus Valentina anni 1565 apud Cardinalem de Aguirre tom. 4 Concil. Hisp. pag. 80, col. 1 sic loquitur: Quin etiam curatis omnibus, & rationum ecclesiasticarum præfectis, quos rationales vocamus, jubet &c. Apud nos tomo VII Maii in Gloria posthuma S. Ferdinandi regis Castellæ & Legionis pag. 370 sunt illa: Deiparæ parva imago ferebatur .. inter manus rationarii.

[Annotata]

* al. B. Petri de Arbues M.

* Hisp. capitol hic & inferius

* Hisp. de brocado

* l. MDXXII

* in Hisp. est a la viespara

* in Hisp. Dominguito

* Hisp. seis fuentes

* Hispan. obrando

* vel in telis subtilibus. Hisp. en cendales

* se puso ultra.

* in Hisp. mayordomos

* in Hisp. mayordomos

* Hisp. reales

* es como colendo

§ II. Reliquiæ; visitatio sacelli; Acta; scriptores, qui de Sancto agunt.

[Sancti reliquiæ, earumque epigraphe.] Dormerus pag. 37 & sequentibus ex dicto libro Consueta, ut vocant, de sancti reliquiis scribit, hæc memorans: In domo, in qua Sanctus martyrium est passus, visa est in puteo lux, quæ duxit ad extrahendum ejus caput ac manus, quæ in illud projecerant, atque una cum corpore imposita sunt urnæ, in qua honorantur, cum hac epigraphe: Hic infans jacet pro Christi nomine martyr, beatus Dominicus de Val. Eamdem hanc inscriptionem litteris antiquis exaratam profert ex Andresii libello cap. 9, fol. 96 Tamayus, ubi, inquit, agit de antiqua veneratione, qua sedes Cæsaraugustana sanctum Martyrem a tempore ejus passionis coluit, & marmoream adfert columnam, ad ejus sepulchrum positam ante CCC annos. Epigraphen hanc e Tamayi ectypo sic imitatus est noster chalcographus in minori forma: Ad Sancti reliquias quod attinet, meminisse juvat, easdem exstitisse in sacello Spiritus sancti; deinde in sacello S. Vincentii, e quo translatæ fuerunt ad sacrarium majus anno 1496, ex dictis num. 7, & adde, XXI Julii 1600 illas restituisse capitulum eidem sacello Spiritus sancti in arca marmorea, prout videre licet apud Dormerum, cum hac inscriptione: Ossa D. Dominici infantis F. Sancii Vall., et Isabellæ uxo. suæ, hujus cla. urbis civium: qui Cæsaraugustæ, Judæorum sinagoga jubente uti summo supplicio afficeretur, clavis parieti affixus fuit, ac demum latere hasta transfixo, illustrem martyrii coronam reportavit pridie K. Sept. A. MCCL. sancta hæc metropolis XII K. Augusti A. MDC hic hussit collocare.Apud laudatum auctorem pag. 39 sunt illa de Sancti capite, quod exornatum esse argento a trecentis circiter annis, & hæc circumcirca continere insculpta affirmat verba: Martyr beatissime Dominice, novella plantula Cæsaraugustana, ora pro nobis concivibus, ut liberemur ab incursione utriusque inimici. Hic martyr Sanctir. * sanctissimus, cujus septense * serta, a Judæis Cæsaraugustæ confossus est anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo. Plura hic erant alia menda, quæ correxi.

[14] [Archiepiscopus Cæsaraugustanus] Excellentissimus dominus D. Antonius Ybañes de la Riva Herrera, archiepiscopus Cæsaraugustanus &c. in visitatione ecclesiæ metropolitanæ, & templi Salvatoris, anno 1695 instituta, sicut memorat Dormerus, multa declaravit ac varia de sancto hoc Martyre ejusque sacello &c., quæ habentur in dictæ visitationis registro. E longiore instrumento Hispanico, quod profert dictus scriptor pag. 41 & seqq., Latine extraho ista: Die XII Julii visitavit sua Excellentia D. archiepiscopus sacellum sancti Dominici de Val, in cujus loco, antequam illi accessisset amplificatio & magnitudo, quas nunc habet, erant duo sacella, unum Corporis Christi, & aliud Spiritus sancti: hodie unum dumtaxat exstat altare cum invocatione sancti Dominici de Val: in quo sua Excellentia invenit aram, mantilia & frontale admodum bene præparata ac decentia, sicut convenit propter multas Missas, quæ per devotionem erga hunc Sanctum celebrantur in ejus sacello & altari.

[15] Super altare in medio parietis exstat locus concavus * cum clathro ferreo, [Sancti sacellum visitat,] ac limbo operis sculptorii deaurato: intra quem apparet tumulus ex alabastro, ubi est ac honoratur corpus sancti Dominiculi, vulgariter ita nuncupati, excepto capite, quod exstat inter reliquias sacristiæ majoris, argento deaurato inclusum: deferturque tempore anni ad infirmos, qui consequuntur multa & valde singularia beneficia per ejus intercessionem: & in Vesperis, ac in die, quo celebratur festum istius Sancti, exponitur publice in ecclesia ante sacellum ejus super parva mensa decenter adornata, duobus luminaribus ad latera positis, illudque præbet populo venerandum sacerdos. In medio tumuli ad anteriorem partem habetur angelus, istam manibus tenens inscriptionem, cujus characteres sunt antiqui, & tales, quales formabantur a trecentis annis: qui omnes legi possunt extrinsecus, & sic dicunt: Hic infans jacet &c., ut in exordio hujus paragraphi.

[16] Supra locum concavum & tumulum est magna umbella ex panno bombycino Damasceni operis, [variaque] carmosini coloris *, in ejusque medio effigies S. Dominiculi sculpta cum habitu infatuli *, vel pueri choralis *, positi in cruce sui martyrii, aperto lancea latere dextero, & in capite habentis diadema, vel laureolam argenteam: & e brachiis crucis pendent aliquot anathemata ac memoriæ, a fidelibus oblatæ pro beneficiis, quæ per merita & intercessionem Sancti obtinuerunt a Domino nostro. Ante Sanctum in medio sacelli est lampas argentea, quæ interdiu noctuque ardet, oleum subministrante sacristia majore. Ad latus Euangelii est sacristia, in qua sua Excellentia visitavit ornamenta, quæ sunt ad usum altaris, eaque invenit admodum pretiosa ac decentia; quæ etiam suppeditat sacristia major.

[17] Celebratur festivitas sancti Dominici de Val in ista civitate, [de publica Martyris veneratione] patria sua, die XXXI mensis Augusti cum lætitia universali: cumque fuerit Sanctus infantulus vel puer choralis in isto sancto templo Salvatoris, quando anno ætatis septimo adeptus est in cruce coronam martyrii; ad celebrandum ejus festum curam habent infantuli sanctæ istius ecclesiæ quotannis sacellum ejus exornandi pretiosis tapetibus, & altare multis luminaribus & jocalibus *, ac prelo committendi pia admodum ac ingeniosa cantica, quæ canuntur in isto sacello, & distribuuntur ad horam Vesperarum toti choro, ac deinde populo. Doctor D. Claudius Sorbes, hujus sanctæ ecclesiæ canonicus, pro festo isto reliquit censum annuum centum Regalium, quos tradi quotannis voluit infantulis * ad sublevandas expensas, quas faciunt, eumque solvit mensa communitatis.

[18] [ad posterorum memoriam] Intersunt etiam commemorationi Vesperarum, ac antiphonæ Salve, nec non Missæ confratres S. Dominici de Val, luminaribus instructi. Confraternitas ista est antiquissima, adeo ut non habeatur memoria principii ejus; habetque ordinationes valde antiquas. Sancti die post Primam cantatur Sacrum admodum solenne in ejus sacello ac altari, quod facit præbendarius *, præsente toto choro, cum multa musica ac aliquot canticis; & ad communionem omnes pergunt infantuli, eamque recipiunt e manu celebrantis. Isto die post meridiem concurrit multus populus ad siestam *, ut vocant Hispani, quæ cantatur a musicis.

[19] [notata reliquit.] Eminentissimus dominus D. Franciscus Barberinus, diaconus Cardinalis tituli sanctæ Agathæ, Pontificis Urbani VIII sobrinus, & legatus a Latere in regnis Hispaniæ, Cæsaraugusta transiens anno MDCXXVI, ad supplicationem infantulorum hujus sanctæ ecclesiæ metropolitanæ, certior factus de martyrio sancti Dominici de Val, deque ejus veneratione ac cultu, concessit indulgentias plenarias fidelibus omnibus, qui confessi & communione refecti visitaverint sacellum sancti Dominici de Val, ubi est gloriosum ejus corpus, a primis Vesperis usque ad solis occasum diei sequentis, ibidemque oraverint Deum Dominum nostrum pro exaltatione sanctæ matris Ecclesiæ, & exstirpatione hæresum, pro sua Sanctitate, ac pro pace ac concordia inter principes Christianos. Hactenus instrumentum prædictæ visitationis; quod deinde agit de scripta Sancti Passione ac Martyrio, nec non de miraculosa reliquiarum inventione, item de translatione ex ecclesia S. Ægidii ad metropolitanam ex Actis Martyrii. Quod vero variis annis ad varia hujus ecclesiæ loca sit facta translatio, superius dictum est.

[20] [Sancti cultus in America:] Quid, quod S. Dominici cultus in Americam etiam transierit, prout perhibet sequens narratio, quam Hispanice scriptam accepi Cæsaraugustæ die XXX Aprilis anno 1722 a R. A. D. Jocobo Navarro, sanctæ ecclesiæ ejusdem canonico & archivi præfecto. Eam reddo Latine in hunc sensum: Dominus Hieronymus Lopez de Arbisu discessit in novam Hispaniam promotus per regem ad dignitatem rectoris scholarum * sanctæ ecclesiæ metropolitanæ Mexicanæ: & simul atque pervenit ad istam residentiam, scripsit D. Josepho Velasquez & Linas, canonico sanctæ ecclesiæ Cæsaraugustanæ, petens, ad se ut mitteret Vitam sancti Dominiculi Vallii, qui martyrium subiit a Judæis ejusdem civitatis: quia invenerat in choro metropolitanæ Mexicanæ sedem, in cujus parte, cui dorsum innititur, S. Dominiculus Vallius crucifixus exstabat opere sculptorio mediæ eminentiæ *: quam sedem infantuli sanctæ istius ecclesiæ adornabant lauro & floribus, ac ponebant luminaria pridie ac ipso die S. Dominiculi Vallii, qui est XXXI Augusti: & in seminario aut collegio, ubi habitant dicti infantuli, erat oratorium, cujus altare erat dedicatum dicto S. Dominiculo Vallio.

[21] [imago ipsius Cæsaraugustana:] Occasione imaginis sancti Pueri nostri, cujus antea facta est mentio, indico apud nos esse hoc ectypon, quod est dedicatum illustrissimo Capitulo ecclesiæ metropolitanæ Cæsaraugustanæ per infantes dictæ sanctæ ecclesiæ, ut memorat ejusdem epigraphe Hispanica. Imaginem porro istam æri incidi curavimus, & quamquam jussu nostro ad minorem formam contraxerit eam sculptor, exemplar tamen Hispanicum hoc modo imitari conatus est. Apud Dormerum pag. 3 mentio fit de antiqua scriptura, quæ conservatur, antiquissimi characteris, cum pictura Sancti crucifixi in pariete; an vero pia hæc imago ad illud exemplar fuerit edita, non habeo unde satis tuto definiam.

[22] De Actis S. Dominici Vallii sequentes suggerit notitias Dormerus pag. 1 & deinceps: [antiqua] In pergameno valde antiquo, quod conservatur in archivo sanctæ ecclesiæ metropolitanæ Cæsaraugustanæ, characteris jam deformati pulvere ac tempore, posita est relatio martyrii sancti Dominici de Val, & in memoriam transcriptum est istud exemplar de mandato sanctæ ecclesiæ, in unum e codicibus ejus membranaceis, qui vocantur chartuarii, in quibus deposita sunt magis præcipua ipsius monumenta, per M. Didacum Espes, rationarium ac secretarium ejusdem ecclesiæ, quod monetur in dicto chartuario ad finem Actorum, his verbis: “Hæc ex vetusta membranula, in tabulario hujus metropolitanæ recondita, litteris pulvere ac vetustate fere corrosis, & ex altera societatis beati Dominici de Val, hujus sanctæ ecclesiæ decreto sunt scripta” ex Joanne Francisco Andresio, quem citat Dormerus, addens non esse transcriptas confraternitatis Sancti ordinationes, atque Acta ejus etiam inveniri in aliis duobus pergamenis, quæ custodit confraternitas, visa & recognita a chronographis Hieronymo de Blanca, D. Francisco Ximenes de Urrea, & D. Joanne Francisco Andres de Ustarroz, qui uni ex istis scripturis dant ultra trecentos & quinquaginta annos antiquitatis, sicut advertit Andresius, cujus allegat locum.

[23] Tametsi autem ex Actis erui perspicue non possit, [ejusdem Acta] quisnam fuerit eorum scriptor, indicat tamen pag. 3 laudatus Dormerus, tenere Andresium, quod illorum auctor sit D. episcopus Arnaldus de Peralta, qui ibidem laudatur, & cujus tempore martyrium S. Dominici accidit. Hieronymus de Blancas in Aragonensium rerum Commentariis, qui habentur inter rerum Hispanicarum scriptores tomo 3 e bibliotheca Pistorii edito, post sancti Pueri martyrium pag. 658, Arnaldum, inquit, Peraltam episcopum eo tempore Cæsaraugustæ sedisse constat, magnæ religionis virum, ac in literarum scientia valde versatum: qui nobilissimo genere ortus erat. Vocabatur episcopus: nam ecclesia Cæsaraugustana evecta fuit ad dignitatem metropolitanam anno 1318, ut scribit Dormerus pag. 16, eamque referri ac celebrari a variis scriptoribus addit, quorum elenchum longum texit in additione marginali. Idem auctor pag. 3 indicat quidem sententiam Andresii de Arnaldo Actorum auctore fundari ab eodem Andresio; sed cum Historiam S. Dominici nostri ab eo scriptam in museo nostro non reperiam, ac proinde non sit mihi promptum fundamenta ejus examinare, dabo Sancti Acta sine nomine auctoris, prout factum video ab aliis eorumdem editoribus quos habemus.

[24] [varii ediderunt auctores ex eodem fonte:] Hieronymus Blancas Martyrium narrat a pag. 657 ex templi maximi (Cæsaraugustani) tabulario. Exstat etiam apud Tamayum die XXXI Augusti ex codice Ms. vetustissimo membranaceo. His adde Dormerum pag. 4 & sequentibus. Idem Actorum apud illos titulus: Incipit Passio beati Dominici martyris Innocentis Cæsaraugust, ut Dormerus; alii vero duo Cæsaraugustani. Idem Martyrii initium: Ad honorem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris ac Redemptoris nostri, qui salus & vita est omnium &c. Idem etiam finis: Passus autem est beatus Dominicus in mense Augusti, anno Incarnationis Dominicæ MCCL, regnante Domino nostro &c. Idem itaque omnium fons. Quæ leguntur apud Dormerum, mendis scatent; sed ego, dum essem Cæsaraugustæ, & accepissem exemplar a Dormero vulgatum, medelam textui corrupto attuli, & contuli cum chartuario Ms. pergameno ecclesiæ metropolitanæ Cæsaraugustanæ S. Salvatoris die XXVII Aprilis anno 1722 in archivo dictæ ecclesiæ. Sub hoc itaque nomine exemplar illud vulgabo, cum exemplar Dormeri, prout a me emendatum est, sit conforme dicto Ms. Cæsaraugustano.

[25] [recensentur alii, qui de hoc Sancto scripserunt.] Dormerus post Acta pag. 10 & sequentibus catalogum prolixum texit scriptorum, qui de hoc Sancto tractarunt, Aragonensium videlicet, Castellanorum ac Navarrorum, hisce externos adjungens Bzovium, qui in Annalibus ecclesiasticis tomo 13, ad annum 1250, num. 17 Passionem transcribit ex Blanca; & Fridericum Mathenesium, canonicum Coloniæ Agrippinæ, quem in Epitome Annalium Bzovii citat lib. 8, anno 1250, num. 5: quibus ego annumero illustrissimum Spondanum Gallum in Continuatione Annalium Baronii ad annum 1250, num. 25, ubi refert compendium Martyrii. Quæ argumento sunt celeberrimum sancti Martyris nomen egregie claruisse. Prædictus Dormerus majorem libri sui partem implet, cultum immemorabilem ejusdem Martyris probando cum suo tum aliorum virorum doctorum judicio. Sed illa huc non transcribo: publicus enim ac antiquus ejus cultus ita superius est probatus, ut dubitare nequeam, quin in hoc sancto Martyre sit casus exceptus a decreto Urbani PP. VIII. Superest, ut producam Acta observationibus meis elucidata.

[Annotata]

* f. Sanctor. i. e. Sanctorum

* f. septem

* Hisp. un nicho

* Hisp. de damasco carmesi

* Hisp. infantillo

* Hisp. o seyse

* jocalias, i. e. monilibus, gemmis, aliisve id genus pretiosis

* a los infantillos

* prebendado,

* a la siesta,

* f. scholastici

* in Hisp. de medio relieve

PASSIO
auctore anonymo
Ex codice antiquo Ms. membraneo Cæsaraugustanæ ecclesiæ S. Salvatoris.

Dominicus puer M. Cæsaraugustæ in Aragonia (S.)

BHL Number: 2247

A. Anonymo

[Sancti parentes, mira in nativitate ejus, Judæi parvulos Christianos in quirunt;] Ad honorem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris ac Redemptoris nostri, qui salus, & vita est omnium, cui omne genu flectitur cælestium, terrestrium, & infernorum; necnon etiam ad honorem martyris innocentis sui, nomine Dominici, qui apud civitatem Cæsaraugustam natus est cum signis mirandis, videlicet cum corona in capite, & cruce in armo dextro; cujus fuerunt genitores Sancius de Val, tabellio, & Helisabet uxor ejus. Et cum Dominicus haberet ætatem annorum septem, & litteras edisceret, & tractatus enormis & nefarius inter hostilem & impiam gentem Judæorum ejusdem Urbis, iniquitatibus usitatam, esset habitus, ut quicumque occulte furaretur, aut raperet parvulum Christianum, & eis traderet, ut morti daretur, esset ab omnibus peitis a, ac tributationibus b, & impositionibus c quibuscumque per eos * persolvendis exemptus d.

[2] Exinde Mosse e Albayuceto Hebræus, mali conscius, Judæ iniqui proditoris sævissimus imitator, suggestione diabolica rapuit occulte & repente Dominicum, [a quibus S. Dominicus crucifigitur. Corpus ejus cælitus revelatur,] & eum ligatum fune Aljamæ f tradidit Judæorum; qui crudelissime renovantes Christi sanguinem, clavis pariete parvulum confixerunt, & ejus latus graviter lancea perforarunt. Et inde satagentes, ne hoc nefas tam detestabile panderetur, eligentes tempus opportunum, ad litus fluminis Iberi g corpus Martyris occultarunt. Christus autem scrutator cordium & cognitor secretorum, pro quo sanctus Dominicus passus erat, corpus ejus jam voluit revelari. Itaque factum est, dum custodientes naviculas, quæ erant ad portam * præfatæ civitatis h, solicite vigilarent, viderunt aliquibus noctibus lumina cœlica valde coruscantia i supra locum littoris *, ubi sanctum corpus, ut prædicitur, fuerat occultatum, admirantes quid hoc esset.

[3] Cum hoc esset relatum civitati, aliqui ex civibus accedentes ad litus prædictum, [& solenni ritu] corpus martyris absque capite & manibus, ligatum funibus invenerunt. Clero autem & populo hoc scientibus, fuit inde illud ad supradictam civitatem ductum, atque positum in basilica sancti Ægidii, ex qua, aliquibus diebus elapsis, cum corpus Martyris extraheretur, se quidem miraculose flexis genibus, absque ullo dubio, ante ostium ipsius ecclesiæ assistenti populo ostenditur k.

[4] Et audito præconii sonitu generaliter per civitatem facto, [ad ecclesiam cathedralem] necnon episcopo l, & clero ad prædictam ecclesiam cum ingenti solemnitate, & populi celebri devotione venientibus, miris coruscantibus miraculis, omnium sancta congregatio fuit facta, & per manus sacerdotum cantantium, & Deo psallentium m, omnibus aliis Dominum in Sancto suo devotissime laudantibus, solemni processione unanimiter ordinata, & ad tam insigne spectaculum * civibus, milicibus, nobilibus, & cujuslibet conditionis n hominibus ac mulieribus, (istis omnibus concitus o) currentibus, ac cereos albos suis manibus bajulantibus, ubi dulcissima omnium instrumentorum musicalium melodia, ac tubarum sonora armonia non defuit, ad ecclesiam sancti Ægidii primo accersitis, & ibidem debite receptis, per omnes alias ecclesias sanctum corpus alacriter delatum p, tandem per portam Cinegiam * abeuntibus, exinde ad sanctam sedem q urbis prænominatæ fuit solemniter translatum.

[5] [transfertur: conversio Judæi: facta ad Sancti tumulum beneficia: tempus mortis.] Mosse Albayu r tandem corde contritus, relicta via iniquitatis, impietatis & doli Judæorum, Sacramentum baptismatis acceptavit. Contemplemur eia, fratres charissimi, patientiam, passionem, & innocentiam beati Dominici; ejus sacrum tumulum assidue visitantes: hic est comes Innocentium, & Martyrum, habens insignia Christi. Et etiam positi in ægritudine, & aliis necessitatibus, eum adjutorem sentiunt, cum fiducialiter invocatur. Cujus meritis & precibus efficiamur participes regni Dei. Amen. Passus autem est beatus Dominicus in mense Augusti s, anno Incarnationis Dominicæ MCC quinquagesimo, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit, & regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Apud Blancam peytis, id est, præstationibus, tributis, uti habet Cangius, qui hunc Passionis S. Dominici locum recitat ad vocem peyta.

b Blancas tribulationibus, uti & Cangius citatus: Tamayus legit cum textu nostro, in quo nihil hic mutandum censeo. Tributatio autem est exactio apud Cangium.

c Ita etiam scribunt Blancas & Tamayus, & rectius, quam executionibus apud Dormerum.

d Exemptus omittitur in editione Tamayi & Dormeri, quo fit, ut sensus sit imperfectus.

e Mossen, in Aquitania, Occitania, Vasconia, Benearno, & alibi; voce composita ex MOS & SEN, quasi dicens MEUS SENIOR, idem esse, quod Francis MESSIRE, observat Petrus de Marca lib. 3, cap. 9 Marcæ Hispan. col. 261, ex Glossario Cangii aucto. Sed Marca citatus habet en, sive composito nomine Mossen, quasi diceres per contractionem sen, id est senior, sive meus senior &c.; vocem vero mos ibidem non invenio. At quid si forte Mosse in Passione scribatur corrupte pro Moyse?

f Id est synagogæ. Consuli potest Cangius ad vocem aliama. Nisi malis per nomen aljamæ significari locum vel vicum, in quo degebant Mauri ac etiam Judæi in Hispaniæ civitatibus a Christianis separati, ex Dictionario academico Hispanico.

g Fluvius est Hispaniæ notissimus, Hispanis el Ebro, ad quem jacet Cæsaraugusta.

h Tamayus & Dormerus mendose præfatæ dictæ civitatis.

i Simili modo manifestatum fuisse legitur corpus S. Wernheri pueri & martyris, a Judæis occisi, de quo actum est apud nos die 19 Aprilis, ubi in Historia passionis ejus pag. 701 sic narratur: Sed Dei Filius hoc diu noluit latere, ostendens illico sua miracula. Nam cunctis circum vigilibus castrorum, claritas luminum illuxit tempore noctium; quod illi non absque admirationis stupore declaraverunt. Inde corpus mox repertum, & adhuc suo rubricatum sanguine, & panis cæli dans odorem, portatur inde &c.

k Ostenditur etiam habent Blancas & Dormerus; sed Tamayus ostendit, & sic vitiosa constructio restitui potest.

l Nominatur in Commentario prævio § 2 num. 23.

m Sic etiam Blancas; Tamayus autem: Deo suo psallentium; Dormerus minus recte: Deo suo servientium.

n Vitiose Dorm. aut quibuslibet conditionibus mulieribus.

o Parenthesi inclusa non habet Tamayus; Blancaseorum loco ponit puncta. Fortasse debet scribi concitis, ut sic fiat sensus etiamsi non elegans & concinnus, sicut plura hic sunt alia, in quibus desideres meliorem latinitatem.

p Male Tam. ac Dorm. recipi ab omnibus.

q Ad sanctam sedem, id est, ad ecclesiam S. Salvatoris ex Commentario prævio; quæ tunc cathedralis dumtaxat erat, sicut ibidem dictum est.

r Sic etiam id nomen scribit Dorm., Blanc. Albayhu; Tam. Albayzetus. Superius scribitur Albayuceto.

s Nulla hic Augusti dies determinatur: quo autem fundamento dicat inscriptio anni 1600 superius data, martyrii coronam reportavit pridie K. Sept., non intelligo.

* Tamayus & Dorm. pro eis

* Tam. & Dorm. portum

* Dorm. male oris

* Tam. & Dorm. male & ad sancta insigne spectaculum

* Blanc. Cignesiam

DE B. BONAIUNCTA CONFESSORE UNO E SEPTEM FUNDATORIBUS ORDINIS SERVORUM B. M. V.,
IN MONTE SENARIO PROPE FLORENTIAM,

Anno MCCLVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Bonaiuncta ex Ordine Servorum B. M. V., in Monte Senario prope Florentiam (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Varia, quæ ad hunc Beatum pertinent, alibi tractata; eleemosynas dum rogat, venenum sibi porrectum detegit, & sine damno sumit; Ordinis præfectura.

Mons Senarius die XXVII hujus mensis pag. 133 pluribus in hoc tomo descriptus est, [Varia de illo petenda ex 27 Augusti: eleemosynas] quando illustravi res gestas B. Manetti Antellensis, perperam ibi vocati Joannis, qui unus fuit e septem Florentinis fundatoribus Ordinis Servorum B. Mariæ, ejusdemque Ordinis Generalis, sicut B. Bonaiuncta, quem hoc die exhibeo. Varia dicto die XXVII præmisi, quæ huc spectant, videlicet mutationem nominis, vitæ institutum in seculo, ætatem, nobilitatem. De sacerdotio autem, ac Ordine Servorum beatæ Mariæ virginis vide ibid. pag. 134; asperrimam vitæ austeritatem habes pag. 138. Hæc autem B. Bonaiunctæ sunt propria, quæ delibo e dicti Ordinis Annalibus, auctore F. Archangelo Gianio. Centuria prima, lib. 1, cap. XI, fol. 8 charitatem ejus erga socios, animique modestiam ita laudat inter alia, quæ refert ad annos Christi 1235, 1236, & 1237: Illius (Bonfilii, qui etiam est unus ex septem beatis Ordinis fundatoribus) jussu & authoritate duo Florentiam illico mittuntur, qui quotidie per urbem receptas ostiatim a piis hominibus eleemosynas illuc (id est, ad Montem Senarium) transmittere debeant.

[2] Hujusmodi quæritandi officium prudenti viro, morumque gravitate insigni Bonaiunctæ primum cum socio Alexio * committitur: [ostiatim dum rogat,] (fuit enim Alexius omnium eorum humillimus, & ad incommoda quæque perferenda non minus natura, quam voluntate dispositus.) Is autem munus illud, quoad vixit, libentissime pro sociis exercuit. Dum autem viri duo illi nobiles & probatissimi per urbem primo cum sarcinulis super humeros tam humiliter visi sunt eleemosynas petere; vidisses totam pariter commoveri civitatem, accurrere populum (erant tunc Epiphaniæ feriæ;) audisses rursus infantes & pueros acclamantes: Ecce servi, ecce servi B. Mariæ; vidisses eosdem manibus plaudere, matribus inter ulnas blandiri, & rogare: Facite eleemosynas servis Mariæ.

[3] [incidens] In notationibus autem ad prædictum caput XI sunt ista: Bonaiunctam & Alexium primos, qui per urbem eleemosynas quærerent, inde deducit auctor, quod prior illorum ab Antonio pessimo cive fœneratore sub specie eleemosynæ fuerit veneno interimendus, ut suo loco patebit; & alter Alexius huic officio semper ultro inservierit in habitu laïcorum, indignum sibi ducens ad sacra promoveri. Quod si auctor in historia B. Philippi aliter scripserit lib. 3, cap. 1, fol. 191, id scriptorum prædecessorum, quibus vitio dandum, authoritate deceptus fecit. Historiam autem, quæ hic indicabatur de superato a B. Bonaiuncta veneno per signum crucis, pluribus describit Gianius supra allegatus, lib. 2, cap. 5, fol. 16 hæc memorans ad annum Christi 1244: Inter alia facinora, quæ ex hominum iniquitate Deum vehementer ad ultionem lacessere ea tempestate videbantur, unum illud fuerat ardens avaritiæ stimulus, quo plerique exagitati magnis quotidie usuris proximum premere, ut divites de mammona iniquitatis fierent, potissimum adnitebantur.

[4] Quamobrem maximam immisit Deus rerum omnium egestatem, qua æque divites, ac pauperes per totam fere Italiam fame premerentur, [in hominem pessime avarum,] ex qua postmodum, gravi ubique pestilentia grassante, vix cœmeteria sufficerent ad defunctorum corpora tumulanda. In eo igitur rerum omnium defectu Antonius quidam, Florentinus civis, ex usuris & iniquitate perdives, ut pauperes Servorum Fratres per urbem quotidie eleemosynas quæritantes eluderet, & ab ostio domus abjiceret, hanc prætexere insidiam vir avaritiæ deditissimus quærentibus misericordiam excogitavit. Dum enim FF. Alexius, & Bonaiuncta, quibus jamdudum fuerat munus colligendi eleemosynas injunctum, illis calamitosis diebus per urbem quærerent, forte accidit, ut alter illorum Bonaiuncta Antonium hunc, ex diuturna olim familiaritate virum nequam agnosceret: quem eleemosynæ petendæ arrepta occasione conveniens (ut erat Vir manibus innocens & mundo corde) illum de tot tantisque usuris religioso zelo perculsus acriter increpare cœpit; multisque rationibus præceptum Dei de non furando objiciens, Christique mandatum, ut mutuum dantibus nihil inde sperandum foret, ob oculos proponens, vehementer deterrere hominem cœperat.

[5] Commovebat enim, & commonebat simul virum alterius rei cupidissimum, [eumque increpans de injustis lucris,] quod audiret gladium jam iræ præpotentis Dei imminere: sibi tempus jam redimendi eleemosynis peccata opportunum calamitosa ea tempestate adesse: posse iterum ablata non modo restituere, sed etiam Zachæi exemplo quadruplum reddere; telonium & fœnora cum Matthæo derelinquere: recens denique exemplum septem Florentinorum, qui mercaturam cum cælibe vita commutarant, illum ad usuras dimittendas suadere satis posse: alioquin nisi male parta restituat, ab iniquitatibus resipiscat; actum esse animæ suæ, nec aliud sibi præter incendium gehennæ cum malo divite superesse. Hanc vero urgentem fratris Bonaiunctæ quondam familiaris sui tamquam liberam correctionem sibi gratam, fructuosamque fuisse vir pessimus dissimulans, seque ultro velle, quæ ex fraude comparasset, cumulate restituere subdole pollicitus, gratiasque ei agens, illum dolosis his verbis dimisit dicens: Cito, Pater, videbis tuæ in me collatæ hujuscemodi charitatis & objurgationis fructum: interim tuis orationibus propositum meum juva.

[6] Tunc Bonaiuncta veluti contra diabolum victor exultans, [venenum jussu ejus sibi porrectum detegit ac superat.] & Deo gratias agens, dum pro eo fœneratore Deum precatur; ecce Antonii famula quædam ad januam hospitii, panes deferens heri sui nomine cum amphora vini. At statim irruit in Bonaiunctam ab oratione surgentem Spiritus Dei, revelans obsonium illud veneno infectum. Munera igitur de manu mulierculæ accipiens dixit: Hæc libenter ex Domini tui liberalitate ea lege accipio, ut prior tu mulier de his mihi propinans, illa degustare non detrectes. Quod cum vetula fraudes ignorans sui Domini ultro aggrederetur: Siste (inquit) filia, cave ne ori appropies, & scias munera hæc veneno confecta, quibus me necare intenderet Dominus tuus; sed domum reversa, has easdem pœnarum vices herum tuum pro me misere subiisse videbis. Quibus dictis exemplo sancti Benedicti panem, & vinum signo crucis expurgatum, ea muliercula spectante, absque ulla offensa gustavit, & hausit. Famula vero domum reversa herum suum Antonium super pavimentum stratum, mortuumque perterrita reperit. Hujus portenti fama per urbem diffusa integerrimæ vitæ & sanctitatis Bonaiunctæ opinionem, venerationemque apud Florentinos cives vehementer adauxit: quando & fratres talia de eo indies videntes jam excogitarant graviora ei suæ religionis munera committere, & interim maximam in illum reverentiam habere, adeo ut paucis post annis (quod suo loco dicendum superest) supremum ei magistratum administrandæ Servitanæ reip. deferrent Narratio superior an amplificata non videtur?

[7] [Hæc historia] In annotationibus ad hanc historiam afferuntur ista: Magnam hoc tempore fuisse penuriam, quam postea subsequeretur gravis pestilentia, testantur monumenta ex archivio conventus Flor., præter illorum temporum fidissimos interpretes. Deinde quæ inter B. Bonaiunctam & Usurarium gesta referebat Gianius, confirmantur in eisdem annotatis ex Pocc. (id est, Pocciantio) in Vitis septem Beatorum, & ante ipsum ex Dial. Pauli ad Petr. Med., e quibus ea dicitur collegisse. Ex Pauli Florentini Dialogo de origine Ordinis Servitarum nonnulla narravi in B. Manetto Antellensi pag. 137, ubi & Opusculum illud clarius designavi; hic vero miraculum illud memorabo & confirmabo, tum quia Paulus Opusculum suum ad medium circiter seculi decimi quinti direxit ad Petrum Mediceum, tum quia non longa nimium est narratio, & a superiore discrepat. Apud Martenium itaque tomo 6 Amplissimæ collectionis columna 576 & 577 refertur his verbis: Aliud Ordinis nostri fundamentum & decus immortale ostendam, cui Johannes * nomen adest. Hic Spiritus sancti gratia vir summa laude dignus habetur, ut nequidem hucusque apud quemquam ignotus existat. Primo virtutum peritia, sacro Christi lumine illustratus, pro nostro plurimum Ordine laboravit, & rerum fidelium flagravit studio, sui patrimonium nihil pensi habens, pauper Virginis viduitatem inchoavit.

[8] [aliunde] Quare sanctæ vitæ celebrandæ ardentissimus, & caritatis dulcedine ebrius factus, valida corporis tormenta haud horrebat. Taceant itaque qui servis Dei detrahunt; neque semper religionem sanctam vilipendant. Erat civis quidam Florentinus, ob volantem divitiarum famam nobilis, qui Antonius nomine vocabatur. Is quadam die ad Johannem deambulationis gratia venit, de egregia viri virtute certior fieri cupiens. Cujus sententiam Johannes a longe intelligens, Heu, inquit, miserum corpus, divitiarumque catenis involutum, pauperum labores arripis: alteri necem; alteri vero pro voluntate salutem tribuens. Non sic. Cælorum regnum vim patitur, & violenti diripiunt illud. Quod civis auribus intonans, in maximum timorem territus incidit, ne egregia Viri fama vulgus in spem erigeret, quo jucundissima mortalibus vita haud umquam frueretur.

[9] [confirmatur:] Quo & factum est, ut illum veneno necare statuerit: & vinum infusum ei per ancillam quamdam tradidit sub eleemosynæ specie. At Johannes, sancto Spiritu erudiente, Quod mihi paras poculum, bibe, inquit. Quæ præ verecundia & timore, facti nescia, libare volens a Viro retenta est. Et quidnam, Pater, hoc poculi est, inquit? Cui Johannes respondit: Illi, qui te mihi haustum lethalem impendere jussit, edixeris, me poculum hausisse omne. Tecum ei pro me moriendum est. Et signo crucis adhibito, vinum audacter sumpsit. Mira res, eadem hora Antonius absens repenti lapsu moritur. Johannes sospes servatur. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, Euangelium prædicat. Quamobrem quantis extiterit meritis, quantæque virtutis, amplius elaborandum sermo non exigit.

[10] Gianius ad annum Christi 1255 centuriæ 1 lib. 2, [creatur Ordinis Generalis:] cap. 20, fol. 24 scribit de comitiis generalibus Florentiæ habitis, in quibus B. Bonfilius Generalis alterum sibi substitui rogavit & obtinuit. Primo itaque isti Ordinis præfecto secundus B. Bonaiuncta successit: quem Virum optimum, sicut Gianius narrat, omnium calculis elegerunt patres congregati, summumque præsulem Ordinis consalutarunt. Noverant enim ipsum cum humanarum rerum prudentia, tum divinarum sapientia valde exornatum: probitate vero ac sanctissimis moribus longe insignitum. Summam vero Ordinis præfecturam ei commissam fuisse anno prædicto confirmant Annotationes ad caput idem vigesimum fol. 24 verso: Bonaiunctam, inquiunt, hoc anno, nec prius aut posterius fuisse Generalem electum indicant monumenta certissima quarumdam emptionum terrarum, ut videtur innuere Pocciantius in Chron., & author vidit in archivio conventus Florentiæ: in illis enim contractibus primo de an. MCCLV dicitur Prior Annunciatæ, deinde in alio dicitur Generalis Ord. Serv., ut etiam videre licet in catalogo Generalium ejusdem authoris.

[11] Errorem vero alicubi commissum in quadam circumstantia electionis perperam narrata, [corrigitur quidam hac in re error.] memorant & corrigunt Annotationes ibidem. Rem ex eisdem audiamus: Bonaiunctam non fuisse factum Generalem auctoritate literarum Alexandri IV, ut quidam allucinantur, indicat differentia temporis ab an. MCCLVI ad an. MCCLIX, quando facultas conceditur creandi Generalem per easdem litteras Alexandri IV. Credi tamen potest, id factum per vivæ vocis oraculum, vel permittente Guilielmo protectore. Unde videtur corrigendus author in Historia B. Philippi lib. 1, cap. IX, qui Pocciantii Chron. secutus in eumdem inciderit errorem, dicens hunc Generalem creatum post indultum Alexandri IV, multaque in his comitiis edidisse decreta, & Ordinem in provincias primo divisisse: quod hoc anno asserere non est satis veritati consonum, ut posterius suis locis videbitur: administrabatur enim adhuc Ordo non per leges & constitutiones, sed per scita patrum, quia Generalis nondum acceperat omnimodam facultatem a Pont., sicut habuit postea MCCLIX, ut infra patebit.

[Annotata]

* i. e. Alexio, uni ex septem BB. fundaribus

* ita etiam vocatus est Beatus

§ II. Morbus; spiritus propheticus; virtutes; mirabilis ante obitum corporis & spiritus fortitudo; Beati numisma; annuntiatio annua in Martyrologio Romano.

[Lentus Beati morbus, mortisque prævisio:] Pretiosam in conspectu Domini mortem Beati nostri, & memoranda quædam ejusdem mortis adjuncta narrat Gianius supra citatus lib. 2, cap. 21. Verba ejus subdo: Ex quo B. pater Bonaiuncta Generalis, revoluto jam anno, Cardinalem Octobonum in protectorem Servorum obtinuerat, dum pauca illa Ordinis loca, quæ tunc erant, inviseret, maximamque suæ administrationis spem concepisset Ordo, ad Sanarium tandem pervenit, patres, & locum illum sibi quam gratissimum visitaturus. Constituerat enim inde discedens recta ad curiam reverti, ut, Octobono protectore intercedente, privilegia, quæ pro sui Ordinis roboratione pollicitus fuerat Alexander IV, continuo impetraret: verum dum aliquantisper quiescendo in Sanario vires resumere sperat, ecce paulatim se præsentit lento quodam morbo gravari, ex quo tandem sui ex hac mortali vita diem prævidens sibi imminere, horam quoque suæ mortis instare prædixit.

[13] [spiritus propheticus:] Spiritum propheticum beati Viri, virtutesque ejus referunt ibidem Annales his verbis: Fuit B. Bonaiuncta præter alias virtutes etiam prophetico spiritu a Deo exornatus, quod privilegium sibi ex sola cordis munditia (facile enim arcana Dei penetrant, qui mundo sunt corde) obvenisse credendum est. Tanta etiam charitate in proximum præfuisse dicitur, ut sibi severus, & parcus, aliis autem indulgens & humanissimus haberetur, avaris & usurariis, pauperum raptoribus, & id genus aliis rapacibus hominibus insensissimus hostis & insectator: iis vero, qui liberalitatem in pauperes erogassent, semper æquus, semper amicus, & pro quibus præcipuas quotidie fundebat preces.

[14] [gratus animus erga bene meritos de Ordine:] Post hæc sequitur ibidem pia Beati consuetudo, ipsius exemplo in Servitarum deinde Ordinem inducta, orandi pro bene meritis de eodem Ordine: Consueverat enim ad mensam, aut cum accederet, aut cum ab ea recederet, non sine lacrymis & gratiarum actione pro iis Deum secreto orare, quorum ope mensa illa parata fuisset. Quamobrem ex ejusdem postea disciplina subsecuta fuit illa tam pia consuetudo, ut habita post mensam gratiarum actione, fratres simul sub silentio, donec Superior signum faciat, ad Deum suspiria, precationesque ex intimis præcordiis jaculent pro benefactoribus, quorum peccata quodammodo comederunt in illa mensa. Hinc etiam perantiquus usus ille habetur, ut non modo in tabulis conscribantur, & in album referantur hujus Ordinis benefactores, & cuilibet sacerdoti quotidie Sacrum facienti aliquis ex benefactoribus defunctis proprio nomine commendetur; verum etiam in comitiis tam provincialibus, quam Generalibus præcipua singulorum fiat commemoratio, indictis a Superiore pro singulis eorum suffragiis & Sacrificiis: quæ omnia ex hujus B. Bonaiunctæ institutione in leges & constitutiones perpetuo servandas emanarunt.

[15] [celebrato Missæ Sacrificio] Hisce subjungitur mirabilis pariter ac piissima Beati mors, quam ipse, cum nequaquam tam vicina esse videretur, etiam prædixit. Audiamus Annales: Hora igitur sui ad cælum transitus (cum quotidie solitus esset incruentum illud Sacrificium multis lachrymis offerre) tamquam instante discessu, quo ad regias paradisi nuptias invitatus foret, se ipsum hilari spiritu ad idem Sacrificium præparare voluit, paramenta induit, ad aram accessit, Sacrificium fratribus astantibus, inter quos etiam aderat F. Philippus Benitius, obtulit, gustavit, aliis degustandum protulit: ad finem tandem Missæ cum omnium benedictione pervenit; acsi non senex, non infirmus, non moribundus, sed veluti vigoroso quodam incensus ardore adinstar Eliæ properaret in fortitudine cibi illius usque ad montem æternæ gloriæ.

[16] [coram fratribus,] Quibus peractis, coram fratribus ad idem altare adstans, & eisdem sacerdotalibus vestimentis indutus, veluti alter patriarcha Jacob coram filiis primum instare sibi discessum e vita prædixit: Ordini superesse proximam tribulationem: deinde non parvum incrementum: neque illis defuturam mutuam charitatem, dummodo sanctum illum habitum, quem eo in loco recepissent, summa semper cum veneratione gestantes recogitarent Jesu Christi Domini nostri pro nobis patientis mysteria, mœstissimæque Matris ejus dolores crebro meditarentur. In Annotationibus ad prædictum caput 21 indicantur ista: Quæ de beato Bonaiuncta refert auctor, ex Chron. & Vitis septem Beatorum Pocciantii, & ex Dialogo Pauli facile colliguntur, & ex historia B. Philippi lib. 1, cap. 9. Hæc ibi ad illa verba: Fuit B. Bonaiuncta superius continuata num. 13.

[17] Pergamus cum Gianio ad postrema, quæ de beato eodem Confessore narrat: [meditationi patientis Christi intentus obdormit in Domino:] Erat autem, dum hæc agerentur, feria sexta pridie Kal. Septembris, cujus diei veneranda & præcipua Fratribus Servorum commemoratio adeo B. Bonaiunctæ & adstantium animos flexit, ut ipse singula passionis mysteria ferventi meditatione enarrans, cum pervenisset ad illum crucifixionis locum: Et crucifixerunt eum, quasi fontem lachrymarum ab oculis emisit, humani generis hinc peccamina, inde pientissimi Filii Dei immensam misericordiam expendens. Quamobrem expansis brachiis, manibusque extensis, acsi cruci tunc configendus esset cum Christo, cunctis, qui aderant, lugentibus, cum pervenisset ad illud: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, vere in manus Domini emisit spiritum, sequentibus nonnullis suæ sanctitatis signis. Verum inter omnia unum illud præcipuum jam secutum fuerat, quod de talibus in se credentibus prædixerat Dominus noster: Si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: cum constet hunc Virum signo crucis propinatum haustumque venenum minime læsisse, quemadmodum supra dictum fuit.

[18] Quare nulli mirandum erit, si quis beatum hunc Virum gravi aspectu, oblonga barba, inter manus imaginem Christi crucifixi gestantem, [imago ejus & numisma:] contemplantemque, in antiquo ex ære numismate videat, quod Joannes vir pius ex præclara illa familia de Manettis ab atavis acceptum, patribus Montis Sanarii hoc nostro ævo ad perpetuam tam præclari Viri memoriam libentissime obtulit. Annotationes Æreum, inquiunt, numisma imaginis B. Bonaiunctæ vidit author, ut habetur in eadem historia B. Philippi, de qua supra dictum, quod hodie inter sacra monumenta Sanarii asservatur, Joanne Manetto, authoris valde necessario, largitore: qui ut hujus Beati memoriam in familia renovaret hoc tempore, uni ex filiis Bonaiunctæ nomen imposuit. Hæc ibi. Adde ista: Joannes Manettus vocatur Beatus noster ac Joannes in Commentario B. Manetti Antellensis, quem antea citavimus. Apud Gianium vero in indice ad Annales littera b vocatur B. Bonaiuncta de Manettis. Quæ autem superius ex ipso narravimus per decursum hujus § 2, aptantur anno 1257 ab eodem auctore, cujus exemplo & nos obitum Beati affiximus eidem anno.

[19] [elogium in Martyrologio Romano.] Anno 1728 auctoritate Apostolica jussi sunt inscribi septem Ordinis Servitarum fundatores Martyrologio Romano. Vide mox allegatum Commentarium prædicti Manetti Antellensis pag. 138, & pag. 139. Apponi autem mandatur isti Martyrologio Beatus noster hac die XXXI Augusti, his verbis: Juxta Florentiam in Monte Senario beati Bonaiunctæ confessoris, unius inter septem beatos Servorum Sanctissimæ Virginis institutores: qui egregiis meritis inclytus, cum Sacrificio absoluto, in sacris vestibus super passione Dominica verba confratribus faceret, cum ad illud Euangelicum pervenisset. “Et crucifixerunt eum” apertis brachiis, & manibus, ac si esset cruci affigendus, enarratis postmodum illis: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum” in manus Domini subito tradidit spiritum.

DE B. ELISABETHA SEU ISABELLA VIRGINE REGIA FUNDATRICE MONASTERII LONGI-CAMPI
PROPE FANUM S. CLODOALDI IN AGRO PARISIENSI.

Anno MCCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Elisabetha seu Isabella virgo regia, prope Fanum S. Clodoaldi in Agro Parisiensi (B.)

AUCTORE J. S.

§ I. Acta antiqua Beatæ & Vitæ recentiores: natales ejusdem, pia educatio, fuga nuptiarum, fundatio abbatiæ Longi-Campi.

Monasterium Longi-campi a B. Elisabetha fundatum, in quo præcipua veneratione nunc colitur, [Vita Beatæ antiqua, quam ledemus Latine,] situm est in territorio Parisiensi prope Novigentum, seu Fanum S. Clodoaldi, ut nunc passim vocatur, vulgo Saint Cloud. Beata ibidem in veneratione magna fuit a tempore obitus ob famam sanctitatis multis miraculis confirmatam. Attamen cultu vere ecclesiastico tantum dignata est seculo XVI, ut commodius explicabimus infra. Vitam Beatæ conscripsit sermone Gallico Agnes de Harcourt, quæ pedissequa honoraria fuerat Elisabethæ, dum vivebat in aula, & ingressa inter primas abbatiam Longi-Campi, eidem monasterio tertia præfuit abbatissa. Hinc optime novisse potuit mores gestaque Beatæ tum in aula tum in monasterii secessu. Et vero undique ex Vita apparet, eam summa fide & sinceritate in scribendo usam, nihil narravisse, nisi quæ viderat audieratve, aut ex testibus oculatis auritisque didicerat. Lucubratiunculam Agnetis Gallicam edidit diligentissimus Cangius inter antiqua monumenta ad S. Ludovicum spectantia a pag. 169. Illam ego ex editione Cangii Latine conabor exprimere stylo simplici, & post hunc Commentarium lectorum oculis objicere. Autographum etiamnum servatur in abbatia Longi-Campi, ubi illud anno 1741 vidit R. P. Stephanus Souciet Societatis nostræ, qui testatur characterem certo esse seculi S. Ludovici, Vitamque scriptam in membrana, non in librum compacta, sed complicata in volumen.

[2] Vitam B. Elisabethæ deinde scripsit Sebastianus Roulliard, [scriptores recentiores, qui Vitam ejusdem texuerunt.] ediditque Parisiis anno 1619. Hic auctor profitetur se sequi Vitam ab Agnete abbatissa compositam, quam Ms. habuit. Attamen in factis referendis, quas antiqua Vita continet, non satis ubique cum illa consentit, ut lector eruditus percipiet, si utramque Vitam contulerit. Addit Roulliardus pag. 25 se ex aliis Chartis Chronicisque collegisse illa, quæ de Beata refert præter narrata ab Agnete. Hac de causa nos etiam ex illo, aliisque supplebimus, quæ desiderantur in Vita edenda. Porro cum laudatus Roulliardus Vitam B. Elisabethæ nimis prolixam reddidisset perpetuis digressionibus, nihil ad Beatam spectantibus, R. P. Nicolaus Caussin Societatis nostræ eamdem conscripsit brevius, omissis nimirum Roulliardi digressionibus; nam illi alias fere inhæret, eumque in referendis factis & miraculis preße admodum sequitur. Tandem Adrianus Baillet in Vitis Sanctorum ad XXXI Augusti Vitam ejusdem Beatæ compendio scripsit, aliquaque memoravit de cultu ejus posterius aucto, quæ nobis usui esse poterunt. Reliquos, qui vel Vitam collectionibus suis inseruerunt, vel de Beata meminerunt, hic prætermitto; cum singuli memorandi sint suis locis, ubi videbitur operæ pretium. Progredior itaque ad texendum ordinem qualemcumque chronologicum, factaque supplenda, quæ in Vita sunt prætermissa.

[3] [Annus natalis, educatio: virginitatis amore fugit nuptias:] De parentibus B. Elisabethæ Ludovico VIII Francorum rege & Blancha Castellana varia dixi ad XXV Augusti in Commentario ad Acta S. Ludovici § 4, ubi quoque de fratribus ac sorore Beatæ breviter actum. Nata fuit Elisabetha mense Martio anni 1225. Id habemus ex Chronico S. Dionysii apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi pag. 496, ubi ad annum 1224 sic legitur: Hoc anno nata est Isabel filia Ludovici regis in Martio. Nam cum annus 1224 Gallis eo tempore curreret usque ad Pascha, nataque sit mense Martio, seu ante Pascha, nata fuit anno 1225 pro hodierno anni inchoandi more. Nec ea de re dubitant eruditi. Ludovicus VIII eodem anno, mense Junio, condidit testamentum suum, editum ab Andrea du Chesne tom. 5 Scriptorum historiæ Francorum, in quo pag. 325 Elisabethæ sic meminit: Item donamus & legamus Elizabeth charissimæ filiæ nostræ viginti millia librarum. De pia ejus educatione per matrem Blancham leguntur sequentia in Vita secunda S. Ludovici, tom. V. Augusti pag. 575: Memorata domina (Blancha) diligenter custodiri jussit atque educari .. dominam Elisabetham filiam suam, sancti regis sororem, quæ sanctæ fuit vitæ Domina. Infans desponsata fuit Hugoni filio Hugonis Marchiæ comitis. At cum illæ nuptiæ non coaluissent ob secuta inter S. Ludovicum & Marchiæ comitem bella, sollicitata rursum fuit ad nuptias cum Conrado, filio Frederici II imperatoris ineundas, ipso summo Pontifice Innocentio IV matrimonium istud suadente, sed frustra, quia virginitatem quibusvis nuptiis præhabebat Elisabetha, ut relatum est in Vita cap. 1, & ibidem in annotatis confirmatum lit. c & d.

[4] Etiamsi Innocentius primum suaserat nuptias Elisabethæ cum Conrado, [petit fratres Minores conscientiæ moderatores:] vehementer tamen approbaverat consilium ejusdem servandæ virginitatis, ubi id ex ipsius litteris intellexerat. Recurrit Beata deinde ad eumdem Pontificem, ut sibi habere liceret aliquot fratres Minores, conscientiæ suæ directores. Innocentius igitur in gratiam Elisabethæ hasce ad ministrum fratrum Minorum in Francia dedit litteras, editas apud Waddingum in Annalibus ad annum 1254 num. 34: quibus mandat, ut illi, quæ, tamquam præcipua honestatis & sanctimoniæ imitatrix, quandoque in claustris monialium dicitur conversari, concedat aliquos ex fratribus sui Ordinis.. ad decorem honestatis suæ, & confitendum eis peccata infirmitatis propriæ. Datæ leguntur hæ litteræ Assisii VII Kal. Junii, an. XI, id est, æræ Christianæ 1254.

[5] Condidit deinde abbatiam Longi-Campi, ut narratur in Vita num. 12. [fundat abbatiam Longi-Campi,] Guilielmus de Nangis scriptor contemporaneus in Chronico suo apud Acherium tom. 3 editionis secundæ pag. 39 fundationem illam refert ad annum 1259, de eaque sic scribit: In episcopatu Parisiensi fundatum est cœnobium sororum Minorum juxta sanctum Clodoaldum supra Secanam *, a religiosa & illustri Izabella virgine, sorore sancti regis Franciæ Ludovici, ipso rege eidem monasterio possessiones & redditus in sustentationem Sororum congruos assignante. Joinvillius in Vita S. Ludovici, tom. V Augusti pag. 753 affirmat, abbatiam a B. Elisabetha fundatam, rogante S. Ludovico. Roulliardus in Vita pag. 192 ait, crucem ibidem plantatam ab episcopo Parisiensi ante opus inchoatum: deinde primum lapidem positum a rege S. Ludovico, alterum a regina Margarita, tertium a Ludovico eorum filio, & quartum a B. Elisabetha. Addit tres eo tempore visas columbas miri candoris, quales ibi esse non solerent; indeque reginam gratulatam B. Elisabethæ, quod SS. Trinitas videretur operi præsidere. Hæc ille ex litteris testimonio reginæ ea de re factis. Eademque referuntur in Epitaphio, quod totum Latine dabimus § 3. Laudatus Roulliardus pag. 194 testatur, ædificia abbatiæ absoluta mense Junio anni 1260.

[6] Franciscus Gonzaga de Origine Seraphicæ religionis part. 3, [quæ egregie deinde floruit,] pag. 576 de hoc monasterio scribit sequentia: Infra hujusce venerabilis Custodiæ Parisiensis fines duo extant archicœnobia sororum sanctæ Claræ Urbanistarum celebria, unum, quod Humilitatis nostræ Dominæ a Longo Campo nuncupatur, diœcesis Parisiensis, & prope Lutetiam Parisiorum ad quatuor milliaria ædificatum, anno Redemptionis æternæ MCCLX, authore sancto Ludovico invictissimo Francorum rege, instigante tamen serenissima simul ac pientissima beata Isabella, dicti sancti regis Ludovici unica sorore: cujus sepultura, infinitis miraculis conspicua, habetur in medio ecclesiæ (sub patronatu Humilitatis nostræ Dominæ dedicatæ) versus lævam. In hoc celebri archicœnobio floruerunt quondam sanctimoniales, summam generis nobilitatem sanctitate vitæ superantes, sorores Blancha filia regis Navarræ, Magdalena generosissimi principis Francisci ducis Britanniæ soror, Joanna & Margareta filiæ potentissimi Godefridi Brabantiæ. Vivunt illic hodie, Deo in timore servientes, eidemque cum tremore exultantes, sorores numero quadraginta, Christo Servatori summa cum humilitate commori gaudentes: quibus adsunt in cælestibus & divinis distribuendis tres Patres, quorum duo sunt prædicatores.

[7] [cui Regulam scribendam curat, & confirmandam:] Dum ædificia monasterii paulatim assurgebant, curabat simul Elisabetha, ut Regula componeretur, sicuti traditur in Vita num. 13, summumque Pontificem de proposito suo certiorem fecit per quosdam Religiosos Ordinis Minorum. Pontifex vero rem approbavit per litteras anno 2 Pontificatus sui datas, teste Roulliardo in Vita pag. 164, ubi ait litteras illas servari in tabulario abbatiæ. Addit idem scriptor Regulam anno sequenti IV Kalendas Martias ab eodem Pontifice confirmatam, rogante S. Ludovico. At dum ille annum Pontificatus 2 componit cum anno Christi 1257, & sequentem cum 1258, anno uno aberrat a vera chronologia: nam Alexander IV Pontifex creatus est XXI Decembris anni 1254, adeoque annus ejus Pontificatus 2 coincidit cum 1256, sequens cum 1257, quo Regula debuit esse confirmata, si bulla Alexandri signetur anno Pontificatus 3. Hæc Regulæ confirmatio traditur etiam in bulla Urbani IV inferius citanda, ex qua discimus nomen Humilitatis beatæ Mariæ ab Alexandro IV abbatiæ surgenti datum.

[8] [ingrediuntur moniales in monasterium novum:] Regula confirmata, absolutoque monasterio, novellæ congregationis habitum susceperunt Sorores viginti, quas S. Ludovicus cum B. Elisabetha in novam domum introduxit, piisque instruxit monitis, ut magno excelsoque animo ad vitam perfectam aspirarent. Factum id anno 1260 in pervigilio S. Joannis Baptistæ, affirmat Roulliardus pag. 194. Inter hasce primum ingressas quatuor erant moniales ex monasterio Remensi Ordinis S. Damiani, seu S. Claræ, quæ fuerunt electæ, ut ceteras disciplina regulari imbuerent. Laudatus Roulliardus pag. 196, & Marlotus in Metropolis Remensis Historia tom. 2 pag. 504 affirmant, Urbanum IV anno Pontificatus sui primo, ad preces S. Ludovici, præcepisse quatuor dictis monialibus Remensis monasterii, videlicet Isabellæ de Venetiis, Odonæ de Remis, Stephanæ de Remis, Ægidiæ quoque de Remis, ut ad abbatiam Longi-Campi se conferrent, ceterasque instituerent. At, cum hæ litteræ sint datæ XII Kalendas Decembris, anno I Pontificatus Urbani, seu Christi 1261, non 1259, ut perperam ait Roulliardus, hoc Pontificis mandatum non recte cohærere videtur cum primo ingressu ad annum 1260 relato. Dici tamen potest, memoratas moniales episcopali verosimiliter auctoritate primum venisse ad instituendam congregationem novellam, ac deinde per Urbanum in abbatia Longi-Campi manere jussas, & sic recte omnia cohærebunt. Quidquid sit, prima ex istis interim statuta est abbatissa Isabella Veneta, seu de Venetiis.

[9] [Regula primum probata, quæ nimis apparebat rigida, corrigitur,] Sub hac igitur abbatissa cœpit familia illa Religiosa observare Regulam ab Alexandro IV confirmatam. At usu & experientia compertum est, Regulam illam magis esse rigidam, quam conveniret laudatæ congregationi; aut certe in aliquibus corrigi posse & mitigari. Hinc beata Elisabetha rursum ad S. Ludovicum fratrem suum recurrit, ut, ejus intercedentibus precibus, a summo Pontifice corrigeretur, correctaque confirmaretur. Annuit Urbanus IV, Regulamque correctam approbavit per bullam, VI Kalendas Augusti datam, anno Pontificatus sui 2, id est, Christianæ æræ 1263. Edidit hanc bullam Waddingus in Regesto pontificio post tom. 2 Annalium Minorum a pag. 89, cujus initium ad dictorum confirmationem subjungo: Religionis augmentum eo libentius procuramus, quo per hoc amplius dilatatur divini nominis cultus, & salus proficit animarum. Sane fel. rec. Alexander Papa prædecessor noster, charissimi in Christo filii nostri illustris regis Franciæ supplicationibus condescendens, omnibus Christi ancillis e sæculo fugientibus, & in vestro Humilitatis beatæ Mariæ vocabulo insignito, in quo tunc de novo constructo nemo adhuc, ut dicitur, morabatur, professionem facientibus, Regulam infra scriptam in eodem monasterio perpetuis temporibus observandam, cum SORORUM INCLUSARUM vocabulo nuncupandam, concessit.

[10] Porro ex parte dicti regis nobis fuit humiliter supplicatum, [correctaque confirmatur ab Urbano IV:] ut dictam Regulam in aliquibus capitulis corrigi facientes, nominationis ejus Minorum vocabulum adjicere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur ejusdem regis precibus inclinati, Regulam ipsam per dilectum filium nostrum Simonem tituli sanctæ Cæciliæ Cardinalem corrigi facientes, & ut sic re, ita & nomine, præsertim cum idem monasterium, sicut præmittitur, titulum Humilitatis beatæ Mariæ sibi ascripserit, ejusdem humilitatis possit profectibus insigniri, nuncupationi ejusdem Regulæ dictum Minorum adjicientes vocabulum, duximus statuendum, ut Regula ipsa sororum Minorum inclusarum de cætero nominetur, & servetur perpetuo in prætacto monasterio, & in aliis monasteriis de cætero fundandis, seu plantandis, in quibus sorores eamdem Regulam profiteri contigerit, sic correcta. Quam quidem Regulam, & ipsarum sororum Minorum inclusarum vitam inferius fecimus annotari, quæ talis est. Post hæc Regula ipsa subjungitur, quæ ibidem videri potest.

[11] Hippolytus Helyot in Historia Ordinum Religiosorum tom. 7, [hinc Beata nostra dici potest fundatrix Urbanistarum.] pag. 195 B. Elisabetham vocat fundatricem monialium Minorum, quæ Urbanistæ vocantur ab Urbano Pontifice, qui earum Regulam mitigavit & approbavit. Ratio est, quod Regula S. Francisci primum mitigata sit ad preces B. Elisabethæ, atque in monasterio ab ipsa condito primum observata. Putat quidem Helyotus Regulam omnibus Urbanistis ab Urbano præscriptam esse anno tantum 1264, id est, uno anno serius, quam moniales Longi-Campi suam acceperant; nec nomen Urbanistarum derivatum fuisse, nisi a secunda illa Regula, quæ exstat in Bullario Cherubini tom. 1 a pag. 100: at fallitur ille scriptor in epocha bullæ secundæ, quæ æque ac prima data est anno 1263, XV Kalendas Novembris, id est, non integris tribus mensibus post primam. Deinde, ut recte ratiocinatur Helyotus, etiamsi nomen ex secunda bulla profluxerit, titulus fundatricis nihilominus debetur B. Elisabethæ, cum Regula in secunda Urbani bulla præscripta nihil, aut certe parum, differat a Regula, quam, curante B. Elisabetha, monialibus Longi-Campi præscripsit Urbanus.

[Annotata]

* la Seine

§ II. Utrum Beata vitam Religiosam sit professa? Clementis IV ad eam litteræ: mors, & sepultura.

[Aliqui putant B. Elisabetham fuisse Religiosam, negant alri,] Roulliardus in Vita cap. 10, pag. 242 affirmat, Beatam in hospitio separato conditi monasterii reliquam vitam pie & sancte traduxisse: Nam, inquit, non bene fuerunt instructi, qui scripserunt, quod Religiosam vitam ibidem sit amplexa. Hunc ducem secuti sunt alii non pauci, inter quos Helyotus in Historia Ordinum tom. 7, pag. 200. Attamen dictus Roulliardus pag. 257 scribit, vota jam ante conditum monasterium per Beatam emissa in manibus Alexandri IV, qui illa, procurantibus fratribus Minoribus, acceperit, approbaveritque per bullam anno 1257 datam. Hæc, prout a Roulliardo sunt scripta, non satis videntur cohærere. At suspicor vota quædam simplicia tunc temporis facta, non professionis Religiosæ, licet verba istius scriptoris aliud sonent. Nam emittere potuit votum perpetuæ virginitatis, condendi monasterii, in eoque deinde commorandi, aut alia hujusmodi. Verum quidquid sit de his votis, multi cum Roulliardo negant Elisabetham Religiosæ familiæ fuisse adscriptam, idque factum existimant, quod non iis esset corporis viribus, ut Regulam servare potuisset. Contra scriptores varii, præsertim ex Ordine Minorum, Religiosam fuisse contendunt, nec video eorum sententiam usque adeo destitutam rationibus, ut eas negligere oporteat.

[13] [prior opinio habet auctoritatem Guilielmi de Nangis] Guilielmus de Nangis scriptor synchronus in Chronico ad annum 1259 hæc scripsit: Quæ Yzabella habitum sororum ibidem suscipiens, religiose vivendo vitam suam fine laudabili terminavit. Hoc præcipuum istius opinionis fundamentum, neque illud omnino invalidum. Addi posset, quod Sancta fuerit sepulta in habitu monialium, ut infra videbimus. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1254 num. 33, ut B. Elisabetham Ordini suo asserat, varios adducit scriptores recentiores, quorum non magna hac in re potest esse auctoritas. Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano ad XXXI Augusti adjungit rescriptum summi Pontificis Leonis X, in quo Ordinem dicitur professa. At norunt eruditi æque ac canonistæ, ex rescriptis Pontificum, qui longo post tempore vixerunt, efficax non desumi argumentum, dum in illis aliqua referuntur, quæ ex supplicantium verbis sunt desumpta. Præcipuum ergo pro hac opinione argumentum est auctoritas Guilielmi de Nangis, qui eodem tempore vivebat in abbatia S. Dionysii Longo-Campo vicina, illudque vel solum sufficeret, nisi graviores in contrariam partem militarent rationes.

[14] [altera nititur antiquorum aliorum silentio.] Gerardus du Bois in Historia ecclesiæ Parisiensis tom. 2, pag. 445 in contrarium disputat hoc modo: Agnes (de Harcourt) quæ cum illa usque ad ejus obitum vixit, quæque postea (imo ab initio fundati monasterii) se familiæ Longi-Campi addixit, & illius monasterii tertia abbatissa fuit, in Vita Isabellæ, quam scripsit, ne verbulum quidem de ea re profert; neque quidquam in ea Vita reperias, quod eo pertineat, immo plura contrarium persuadent. Quomodo enim admittere in ædes potuisset turbam pauperum, si se claustro continuisset? Quomodo professæ paupertatem plura ad mensam ministrari fercula, a quibus dicitur semper abstinuisse, & vilissima quæque comedisse? Sed, ne longius hæc prosequar, non alienus sum a mente Breulii, qui dicit exstructas ab ea ædes juxta monasterium, ubi morata sit, & morituram habitu monialium indutam fuisse. Ita ille. Verum ad ea, quæ dicit de admissis pauperibus, ferculisque pluribus Beatæ appositis, responderi potest, illa in Vita narrari ante structum monasterium, adeoque contigisse, dum degebat in aula. Quod attinet ad silentium Agnetis de vita religiosa, fortasse non inepte respondebitur, ne referri quidem in Vita habitasse ipsam in abbatia aut in domo illi vicina, licet istud abunde colligatur ex variis cap. 3 narratis. Verumtamen, cum addi possint & alia argumenta negativa ex silentio Cantipratani, auctoris anonymi ex Ordine Minorum, cujus verba ex Vita 2 S. Ludovici dedi num 3, Clementis IV in titulo epistolæ mox citandæ, qui omnes occasionem habebant memorandi professionem ejus religiosam; cumque ne ipsæ quidem moniales Longi-Campenses Beatam Ordini suo attribuisse umquam videantur, auctoritas Guilielmi de Nangis parum ad id prodesse poterit. Certe si moniales Longi-Campenses credidissent B. Elisabetham Ordini suo fuisse adscriptam, illud haud dubie insertum fuisset Epitaphio infra recitando, quod scriptum dicitur seculo XV. Verumtamen ibidem, relata monasterii fundatione atque introductione monialium, hæc tantum subduntur: Sancta domina Elisabetha voluit tota vita sua manere, vivere ac mori in hac abbatia; & ne verbum quidem adjungitur, ex quo colligi possit Religiosam fuisse; sed varia potius narrantur de ejus vestibus, de cura pauperum, aliisque virtutibus, quæ insinuant Religionis legibus obstrictam non fuisse, saltem ante supremum morbum.

[15] B. Elisabetham studiose quæsivisse sacras Sanctorum reliquias, [Putat se habere caput S. Pauli apostoli, quod eam dedocet Clemens IV:] abunde colligitur ex litteris Clementis IV, quas recitat Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1268 num. 50, & Edmundus Martene tom. 2 Anecdotorum col. 588: Scias, filia, Apostolorum capita Romæ indubitanter haberi, quæ felicis recordationis Gregorius Papa nonus prædecessor noster, de sanctis sanctorum suis manibus extrahens, Romano populo patenter exhibuit, & in locum suum restituit cum debita reverentia, præsentibus & scientibus universis. Quod si forsitan caput B. Pauli Apostoli apud te esse putas, depone conscientiam, ne fallaris, nec ponas scandalum matri tuæ Romanæ ecclesiæ, quæ deceptionem hujusmodi non posset æquanimiter tolerare. Si vero Græci aliquo tempore se illud habere dixerunt, ne mireris: nam odio Latinos habentes facile sibi formaverunt mendacium, qui de fide mentiri Catholica, quod est majus, minime dubitarunt. Bene igitur facies, si, quod habes, dilecto filio nostro Simoni S. Cæciliæ presbytero Cardinali, apostolicæ Sedis legato, nomine nostro reddideris, nobis per eundem mittendum: ne, si ad alias manus devenerit, possit inde cum erroris periculo scandalum suscitari. Dat. Viterbii XIV. Kal. Maii anno IV., æræ Christianæ 1268. Titulus apud Raynaldum hic præfigitur: Isabellæ Francorum regis germanæ. Apud Martenium: Dilectæ filiæ in Christo nobili mulieri Isabellæ, carissimi in Christo filii nostri illustris regis Franciæ Germanæ. Prior, ut conjicio, præfixus fuit exemplari, quod servabatur Romæ, alter epistolæ, prout missa fuit ad Beatam. At neuter mentionem facit professionis Religiosæ, ut ante observavi. Porro quod attinet ad caput S. Pauli, suspicatur Baronius ad annum 381 num. 79 caput fuisse S. Pauli Constantinopolitani episcopi, cujus reliquias Constantinopoli ab aliquibus habitas fuisse pro reliquiis S. Pauli apostoli probat ex Sozomeno.

[16] [diuturnus Beatæ morbus ante obitum:] Duobus ante mortem annis gravissima infirmitas Beatam corripuit, in qua mire eluxit invicta ejus patientia, teste Vita num. 17. Dum hoc languebat morbo, sive divina revelatione didicerit vitam sibi non superesse diuturnam, ut vult Roulliardus in Vita pag. 374, sive id conjecerit ex gravitate & qualitate morbi, rogavit summum Pontificem Clementem IV, ut ejus auctoritate liceret consanguineis suis assistere sepulturæ suæ in monasterio. Annuit Clemens Beatæ precibus, licentiamque petitam concessit rescripto, IV Idus Septembris anni 1268 dato, ut testatur Roulliardus pag. 375, & Chaizius in Historia S. Ludovici tom. 2 pag. 614, citans manuscriptum. Verumtamen non obiit quinque circiter mensibus post impetratam hanc facultatem, ut scribit Roulliardus, qui in temporum ordine non raro labitur: sed supervixit usque ad annum 1270, ut mox probabimus. Porro Roulliardus multa deinde commemorat de postremis ejus monitis: at malui illa prætermittere, sicut omisi multa alia ab eodem scriptore relata. Quippe, ubi aliqua ab illo referuntur, quorum fontes non assignat, certus esse nequeo, an illa non potius meditata sint ab ipso, aut ex conjecturis incertis deducta, quam ex antiquis accepta.

[17] [tempus mortis, atque ætas.] Obiit Beata circa mediam noctem XXIII Februarii in pervigilio S. Mathiæ, anno autem veteris styli MCCLXIX (id est 1270 styli hodierni) uti in Martyrologio Longi-Campi notatum est, inquit Roulliardus pag. 401. Hic scriptor, cum morem antiquorum Gallorum, qui annum inchoabant a Paschate, non distingueret ab usitato hodie anni initio, existimavit mortuam re vera esse anno 1269, etiam prout nunc anni numerantur, quem errorem secuti sunt aliqui, inter quos Gerardus du Bois in Historia ecclesiæ Parisiensis tom. 2 pag. 445, ubi insuper perperam dicit, obiisse V Kalend. Mart. Chaizius jam laudatus pag. 614, aliique eruditi cum Roulliardo mortem ejus collocant XXIII Februarii anni 1270: nec de anno vel minimum superesse debet dubium. Verum quod spectat ad diem, Castellanus in annotatis ad Martyrologium Romanum auctum pag. 712 ex Necrologio Longi-Campi probat obiisse XXII Februarii in Cathedra S. Petri, licet sequenti die anniversarium ejus Officium celebrari soleret. Huic autem magis fidendum putem, quam Roulliardo sæpe aberranti, quem alii sunt secuti. Dies hæc emortualis infra etiam confirmabitur. Porro, cum nata fuerit mense Martio anni 1225, ut diximus num. 3, annum ætatis quadragesimum quintum brevi erat completura. Aberravit igitur rursum Roulliardus, dum illi 50 fere ætatis annos attribuit. Mirabilia, quæ tempore beatæ ejus mortis contigerunt, referuntur in Vita cap. 3.

[18] [Sepultura, & elevatio:] Audita morte B. Sororis suæ, S. Ludovicus mox venit ad abbatiam Longi-Campensem, ut ejus sepulturæ adesset & exsequiis. Corpus sanctum jam ad ecclesiam portatum erat, indutum habitu monialium ait Roulliardus, dum eo advenit rex sanctus. Cum autem mira esset populi multitudo, neque omnibus impetrata esset facultas ingrediendi claustrum, ipse Ludovicus excubavit, ne quis irreperet, cui ingrediendi licentia non esset data, testibus Roulliardo & Chaizio pag. 614 ex Ms. Addunt iidem regem, peractis exsequiis, brevi oratione consolatum esse moniales de obitu beatæ illarum Matris, quemadmodum etiam narratur in Epitaphio Beatæ jam laudato. Sepulta est intra claustrum, seu in choro monialium, nonoque post die rursum elevata atque honorifico magis sepulcro imposita. Elevationem hanc memorat Vita num. 24 & 25, ubi videri possunt, quæ tunc contigerunt; uti & in Epitaphio § 3.

[19] Post aliquot menses, si Roulliardo credimus, erectum est Beatæ sepulcrum eo loco, [sepulcrum] quo chorus separatur ab ecclesia populo destinata, ita ut caput cum parte corporis superiore sint intra chorum, reliqua vero pars corporis in alia ecclesiæ parte. Hic locus electus est, teste etiam epitaphio, ut sepulchrum a confluentibus eo peregrinis adiri posset, ac videri extra chorum. Addit sepulcrum ad tres circiter pedes elevatum, illique impositam Beatæ effigiem, habitu Religiosarum S. Francisci indutam, superadjecto pallio regali liliis distincto. Porro sepulcrum beatæ Principis eodem etiamnum loco conspici, docuit me litteris suis laudatus ante Soucietus noster, qui omnia diligenter lustravit, & ad commodiorem rei intelligentiam breviter de ecclesia ipsa observavit, eam sepimento ad quindecim circiter aut viginti pedes elevato distingui in duas partes, quarum altera relinquitur populo, altera solis servit monialibus, quarum est chorus. Quin & figuram totius ecclesiæ ex visu delineavit in hunc modum, quem subjicio.

[20] Vides altare esse in parte populo destinata, eamque partem ecclesiæ dividi a choro monialium sepimento jam dicto: [prout etiamnum cernitur,] In hoc sepimento, inquit Soucietus, ex parte Euangelii est sepulcrum Beatæ. Assurgit ad tres circiter pedes cum dimidio, aut ad pedes quatuor. Superimposita est statua Principis marmorea, quæ composita dicitur jussu S. Ludovici. Vestimento induta est monastico coloris castanei, cinguloque e funibus circumdata. Cubat supina de more, capite obverso parti monialium, pedibus versus altare extensis. Hinc in choro Religiosarum consistere oportet, ut quis caput aspicere possit & vultum, qui Beatæ admodum similis est, inquiebant mihi Religiosæ, ac formosam repræsentat principem. Grandis est staturæ. Et ad pedes statuæ, ubi passim gemini cernuntur leones ad pedes virorum, aut canis duove canes ad pedes feminarum, hic oculis objiciuntur modicæ duæ figuræ Religiosarum, flentium librumque manibus tenentium. Hactenus diligentissimus Soucietus, cujus verba Gallica Latine reddidi.

[21] Roulliardus vero testatur in circuitu legi hosce versiculos: [& epitaphia:]

Præradians stellis, vita fuit hæc Isabellis;
Hujus quæ mater cellæ sit facta libenter.
Tam grandis genere, permansit humillima vere:
Raro loquens, teneræ carni dominata severe.
Hujus vos memores omnes estote sorores;
Quas veluti flores plantavit tanta Minores.

Præter hanc inscriptionem Latinam, hæc insuper habetur Gallica, inquit Roulliardus pag. 408. Illam ex ipso Latinam reddo: Hæc est S. Isabella Francica, filia Ludovici regis Francorum, & soror S. Ludovici, quæ virginitatem suam prætulit lilio cuilibet aut sceptro regio, cum noluerit maculare corpus, ut animam servaret nitidiorem. Nata quoque dives vivere & mori voluit cum pauperibus; mundi honorum oblita, ut humilis esset & parva coram Deo. Hinc pro mundana magnitudine coronam sibi in cælo acquisivit immortalem. Hic infra jacet corpus dominæ Isabellæ Francicæ. Superius in muro scriptum est Latine, In pace factus est locus ejus. Inferius ad latus sunt imagines S. Ludovici & B. Elisabethæ, cum epigraphe Gallica, quam Latine subjungo: Est dominus Ludovicus rex Franciæ et Domina sancta Isabella soror ejus, qui fundaverunt hoc monasterium anno gratiæ MCCLX ad honorem Dei & piissimæ ejus Matris.

[22] [sepulcri apertio & miraculum.] Laudatus Roulliardus deinde refert, anno 1461 apertum fuisse Beatæ sepulcrum, petente atque assistente comitissa Stampensi, matre Francisci Britanniæ ducis, dum illa filiam suam Magdalenam Britannicam in monasterium Longi-Campi inducebat. Aperto magna cum solemnitate sepulcro, odor suavis atque aromaticus perceptus est ab assistentibus, ossaque mirum in modum apparuerunt splendentia, si credimus Roulliardo, qui hæc paullo latius describit. Addit quoque miraculum hujusmodi. Jachelina de Longueil, pia Religiosa Longi-Campi, quæ viginti annis usu mediæ corporis partis capta fuerat, brachiumque habebat inutile & putrefactum, e lecto, quo decumbebat, ad Beatæ sepulcrum delata, rogavit, ut brachium suum imponeretur loculo. Ubi brachium ibidem aliquo tempore pependerat, illud retraxit, prorsus sanata non brachio tantum, sed corpore toto. Extremis autem ipsius digitis aliquid olei miraculosi adhæsit, quod subinde stillare ex sepulcro affirmat Roulliardus pag. 409.

§ III. Prolixum Beatæ Epitaphium, ex Gallico Latine redditum.

[Epitaphium Beatæ, in quo narrantur] In abbatia Longi-Campi servatur scriptum antiquum, quod inscribitur Epitaphium S. Elisabethæ, exaratumque dicitur seculo XV, partim ex Vita Beatæ inferius edenda, partim ex litteris quibusdam in abbatia servatis. Totum illud propria manu exscripsit humanissimus Soucietus, mihique transmisit, addita hac observatione: Epitaphium tribus columnis scriptum est in membrana, lignoque inclusum. Exponitur die festo Beatæ & per totam Octavam prope sepulcrum ipsius. Exaratum est litteris Gothicis; & quia populus litteras istas hoc tempore legere nesciret, exscriptum est eleganti charactere hodierno in membrana simili, extensumque apographum super autographum. Multa quidem referuntur in hoc Epitaphio, quæ fusius narrantur in Vita; cum tamen & alia quædam addantur ibidem prætermissa, totum statui ex sermone Gallico Latinum facere, atque huic loco inserere, quia compositum est eo tempore, ad quod rerum gestarum ordo nos deduxit. Accipe igitur fidelem & simplicem Epitaphii versionem, cui claritatis gratia aliis litteris inseram paucula verba.

[24] Sub hoc tumulo jacet corpus celsissimæ & excellentis Dominæ bonæ memoriæ, [ejus natales, corporis animæque dotes,] dominæ Elisabethæ Francicæ, sororis boni regis Franciæ S. Ludovici, & regis Siciliæ (Caroli,) & filia regis Franciæ Ludovici (VIII) ejusque conjugis reginæ Blanchæ, filiæ regis Hispaniæ. Illustris hæc domina, dicta domina Elisabetha Francica ab infantia cœpit contemnere ac fugere gloriam amplorum mundi statuum, vanaque præsentis seculi gaudia, ut placeret Domino nostro Jesu Christo. Quippe, uti unica fuit filia, ac tenerrime dilecta a rege reginaque Franciæ memoratis, uti mirifica corporis pulchritudine, sapientia & gratia coram mundo præcellebat, sic multo pulchrior, melior, jucundior & gratiosior fuit coram Deo vitæ sanctitate, probis moribus, præclarisque ac virtuti congruentibus dotibus, quibus eminebat, quasque ad finem usque vitæ conservavit. Speculum fuit innocentiæ, pœninitentiæ exemplar, rosa patientiæ, lilium castitatis & virginitatis, fons misericordiæ & pietatis, schola bonorum omnium morum, uti clarum est ex decursu vitæ ipsius.

[25] Etenim tempore pueritiæ ac juventutis suæ non curabat se induere vestibus pretiosis, neque corpus suum eleganti cultu exornare: [virtutes ac pia exercitia,] non curabat ludos, nec mundi oblectamenta: sed amabat solitudinem, & parum loquebatur. Studiis vacabat diligentissime, maxima contentione litteras discere nitebatur, sacrasque Scripturas noscere ac memoria retinere. Postquam iis bene fuit imbuta & erudita, frequenter admodum longis piisque precibus ac orationibus insistebat coram Domino nostro Jesu Christo. Deinde tempus suum insumebat conficiendis in gratiam ecclesiarum ornamentis ex serico, quod doceri se jusserat, ut omne tempus suum omnesque labores Domino nostro impenderet. In commiserationem erat admodum propensa, & larga in sublevanda pauperum inopia: corpori suo sobria & abstinens in cibo & potu. Ter qualibet hebdomada jejunabat, suoque tempore tam parum cibi sumebat, ut corpus humanum illo sustentari non potuisset, nisi Dei gratia fuisset cooperata.

[26] [nuptiarum fuga,] Quando regina mater ipsius, illustresque ejus consanguinei eam nuptum dare volebant (uti eam jam promiserant & concesserant) filio imperatoris Romani (Frederici II Conrado,) qui post patrem suum heres debebat esse imperii, quique vehementer desiderabat, laborabat, totisque viribus enitebatur memoratam Dominam ducere uxorem, illa numquam consentire voluit. Quapropter Innocentius IV, consideratis magnis commodis atque utilitatibus, quæ inde possent oriri, litteras ei scripsit, ut ipsam ad dictum matrimonium induceret, litteræque ejus custodiuntur in hac præsenti abbatia Longi-Campi. Verum numquam consentire voluit in nuptias corporales, nec memorato imperatoris filio, nec ulli alteri homini mortali, propter ingentem amorem, cupiditatem, voluntatemque se totam Deo dandi ac consecrandi, uti re ipsa fecit; magis enim magisque crescebat atque augebatur sanctis virtutibus in via vitæ perfectæ.

[27] [sancta pecuniæ destributio, fundatio abbatiæ Longi-Campi,] Divitias temporales, quas possidebat, quasque pro parte & dote sua debebat accipere, atque alias pecunias magnas, thesaurosque, quos rex pater ejus post mortem ei reliquit, distribuit atque elargita est in opera misericordiæ, stipe pauperibus eroganda, subsidiisque inopiæ conferendis. Totum ad gloriam Dei ejusque amore impendit; nimirum sublevando egestatem miserorum & indigentium, procurando vitæ institutum pauperibus orphanis, magnæque hominum multitudini: aliquos enim Religioni adscripsit; decem equites misit trans mare, ut pro fide Jesu Christi contra infideles pugnarent; & nominatim pecunia sua fundavit construendamque curavit præsentem hanc ecclesiam & abbatiam Longicampensem numero sexaginta monialium inclusarum Ordinis S. Francisci & S. Claræ. Rex S. Ludovicus, qui ejus cœptis opitulabatur, primum ecclesiæ posuit lapidem, regina Margarita ipsius conjux apposuit secundum, dominus Ludovicus filius eorum natu maximus tertium misit, dictaque domina Elisabetha quartum collocavit. Eadem hora, qua hæc fiebant, tres columbæ candidæ sederunt in illo loco, omnibus, qui aderant, eas videntibus. Continuo regina Margarita dixit dominæ Elisabethæ: Chara soror *, tres hæ columbæ ostendunt & significant, sanctissimam Trinitatem aspirare cœptis operis nostri.

[28] Memorata domina Elisabetha perfecto ædificio suo ex proprii consilii motu nomen imposuit, [cui nomen dat, ac Regulam procurat: introductio monialium in abbatiam,] illudque nominavit ecclesiam & abbatiam Humilitatis B. Mariæ Longi-Campi, dicebatque se vehementer mirari, a nemine ecclesiam aut abbatiam suam hoc nomine fuisse insignitam. Verumtamen, inquiebat, nomen est maxime sublime & optimum, quod possit assumi, illudque, quo Dominus noster Jesus Christus elegit gloriosissimam humillimamque Virginem Mariam, ut esset mater sua. Hæc erat ratio, aiebat, cur elegisset dictum nomen, ut illud domui & abbatiæ suæ imponeret. Post illa sancta hæc Domina magna admodum solicitudine cordisque ac mentis angore allaboravit, ut componendam ordinandamque curaret monialium Regulam. Ubi vero illa fuit composita, approbata, & confirmata a summo Pontifice, ædificiaque abbatiæ absoluta, rex S. Ludovicus ac dicta Domina soror ipsius die natali S. Joannis Baptistæ in hanc abbatiam introduxerunt, ibique collocarunt ac incluserunt moniales, quas prælatus dicti Ordinis eo destinaverat ad institutum monasticum ibi inchoandum. Memoratus S. Ludovicus illis bene precatus est, & in capitulo sanctis verbis idoneaque instructione eas exhortatus est, sedens loco non eminentiori præ illis. Postquam hæc tam pie sancteque ordinata erant ac perfecta, dicta domina Elisabetha voluit tota vita sua manere, vivere ac mori in hac abbatia, perseveranter progrediens de bono in melius, atque in perfectiorem vitæ omniumque virtutum sanctitatem.

[29] Tam admirabili fuit in potu ciboque sumendo abstinentia, [vitæ ejus austeritas, humilitas, misericordia in pauperes,] ut ne panem quidem ad satietatem manducare vellet, nec cibos gustare delicatos aut saporatos, nulla præter salem cibis suis apponens condimenta. Quando jejunaverat usque ad vesperam, nihil sumebat cibi, nisi parum pultis e pisis … *. Frequenter jubebat se verberari cædique usque ad sanguinem virgis de fragon *; multisque aliis austeritatibus corpus suum affligebat. Omni tempore diligentissime sibi cavebat abstinebatque a loquendo tam cum nobilibus pedissequis suis quam cum aliis personis, nec loqui volebat, nisi tarde admodum, perparum, ac justa & rationabili de causa. Tam perfectæ erat humilitatis, ut pati nollet a famulantibus sibi aliquod præstari servitium, nisi quod ipsa obire nequibat. Quotidie, priusquam cibum sumebat, prandere in cubiculo suo jubebat magnam pauperum multitudinem, quibus ipsa ministrabat: illas etiam, quæ ipsi serviebant, frequenter ante se jubebat prandere. Quando pretiosum Domini nostri Jesu Christi Corpus erat acceptura, humillime culpam suam dicebat genibus nixa coram ancillis suis. In vestitu erat modestissima; vestibus enim utebatur ex panno vilis crassæque lanæ, easque gerebat, donec detritæ essent & laceræ. Abundabat charitate, amore & commiseratione permagna erga pauperes, illosque, quos noverat afflictos esse & ægrotos. Hos diligentissime invisebat, suavibus sanctisque verbis consolabatur atque eleemosynis: iisdem serviebat propriis manibus, magnoque cum labore & defatigatione id agebat. Tantam aliarum eleemosynarum operumque misericordiæ præstabat copiam, ut satis enumerari nequeant aut enarrari.

[30] Tanta orandi gratia erat donata & fervore, ut majori noctis parte & die fere tota piis insisteret orationibus ac precibus ad Deum fundendis magna cum lacrymarum abundantia. [orationis assiduitas & fervor,] Quotidie confitebatur de peccatis, & sæpe Corpus Domini nostri Jesu Christi suscipiebat maximo pietatis sensu. Contigit aliquando, dum tota fere nocte in oratione perstiterat, ut contemplatione adeo attracta fuerit raptaque in Deum, ut de vita hac mortali nihil sentiret, intelligeret nihil: quidquid enim ei fieret, quæcumque dicerentur illi verba, nec se movebat, nec loquebatur, nisi hæc solum verba: “Illi soli honor & gloria”. Facie quoque erat & carne tam spiritali, tamque mirifice suavi, pulchra & clara, ut res esset visu maxime miranda. In hoc statu fuit a primo tempore matutino usque ad seram vesperam, atque ista viderunt multæ personæ fide dignæ.

[31] Quando venerabilis hæc Domina vitam hanc mortalem reliquit, [mirabilia in obitu, cura S. Ludovici in sepultura,] ipsa mediæ noctis hora, qua spiritum suum Deo reddidit, supra cubiculum, in quo erat, a pluribus personis fide dignis, quæ locis erant diversis, auditus est in aëre cantus, melosque tam admirabile & suave, unoque spiritu tam diu continuatum, ut vox humana cum illo comparari nequeat. Eadem hora ab aliis personis audita est vox, quæ dicebat. (Latine) “In pace factus est locus ejus”. Dum rex S. Ludovicus vidit corpus ipsius vestitum habitu Religionis, magna pietate provolvebatur in genua. Quando vero afferebatur corpus, ut sepeliretur intra claustrum monialium, ipse adesse voluit, ut excubaret ad portam, ne quis intraret, cui ingressus erat vetitus. Idem suaviter ac benigne consolabatur Religiosas in mœrore, quo affligebantur ob mortem sanctæ Dominæ suæ. Præterea, quoties intrabat claustrum, invisebat moniales ægras, inspiciebatque quid monialium conventui apponeretur in prandium. Quando mare trajicere parabat contra Saracenos pro fide Jesu Christi, venit ad moniales in earum capitulum, flexisque genibus preces postulavit & orationes.

[32] [elevatio corporis novem diebus sepulti,] Postquam corpus dictæ sanctæ Dominæ mandatum fuerat terræ spatio novem dierum, levatum de terra fuit, ut magis reverenter, quam fuerat, sepulcroque magis honorifico collocaretur. Tunc inventum fuit corpus ac visa memoratæ Dominæ membra æque tractabilia ac flexibilia quam fuerant ipsa obitus sui hora. Vultu erat pulchro & claro, oculis suavibus & formosis sine ulla læsione, nec videbantur morte fuisse exstincti; nec corpus exhalabat quidpiam odoris mali. Hæc præsentes viderunt illustres Franciæ dominæ tunc viventes, tantaque multitudo aliarum personarum tam secularium quam Religiosarum, ut enumerari non possint. Quilibet præsentes magna religione laborabant corpus attingere annulis, cingulis, aliisque similibus, ut ea servarent tamquam sacras reliquias.

[33] [miracula] Eo tempore una ex sororibus hujus abbatiæ, quæ spatio viginti annorum unum manus digitum habuerat morsu porcæ deformatum, sumpsit aliquid ex terra, quæ erat in circuitu corporis hujus venerabilis Dominæ, illudque alligavit digito, ibique reliquit plurium dierum spatio: postea dissolvit digitum, atque eum invenit tam nitidum & sanum, ut non videretur ullum umquam fuisse vulnus.

[34] Alia persona, quæ multo tempore ante obitum hujus Dominæ mente erat capta, [tria,] multumque delira erat ac furiosa, adducta fuit detentaque spatio unius noctis supra sepulcrum venerabilis hujusce Dominæ; atque eadem nocte monasterii Religiosæ vigilaverunt & magna pietate oraverunt pro dicta persona ægrota. Qua autem proportione nox transibat & dies appropinquabat, sensus ei redibat ac furor temperabatur: die vero illucescente, tam perfecte sibi restituta est, ut dictam infirmitatem numquam deinceps sit experta.

Mulier, quæ omnem oculorum usum amiserat, se devovit sanctæ huic Dominæ, atque ad sepulcrum ipsius adducendam curavit, ubi obtulit binos oculos cereos. Peracta oblatione, mox integre sanata est & illuminata.

[35] [translatio corporis.] Multa alia miracula eaque magna & notabilia patravit venerabilis hæc Domina in gratiam magnæ multitudinis personarum ægrotarum, quæ tam ex longinquis quam vicinis regionibus venerunt ejus opem imploraturæ, quæque integram adeptæ sunt valetudinem, sanatæ ex morbis natura sua immedicabilibus. Hæc miracula continentur scripta in Historia sanctæ vitæ memoratæ Dominæ. Ex hac vitæ Historia & litteris quibusdam bonæ notæ, quæ custodiuntur in hac abbatia, desumptum est breviterque collectum hocce scriptum. Porro, quia peregrini, qui confluebant ad opem sanctæ hujus Dominæ implorandam, eique dona sua offerenda, sepulcrum ipsius aspicere non poterant, quia corpus ejus sepultum jacebat in medio hujus ecclesiæ intra claustrum monialium, corpus ex dicto loco levatum fuit, translatum, positumque eo loco & modo, quo videri potest, partim intra chorum monialium, partim extra. Quamvis autem venerabilis hæc Domina non sit canonizata, pie tamen credi potest sanctarum virginum numero adscripta esse in cælesti gloria, ubi vivit & regnat sine fine per omnia seculorum secula; quo ut & nos perveniamus, per gloriosas ipsius preces sanctaque merita concedat Dominus noster Jesus Christus. Amen. Hactenus Epitaphium, cui aliqua deinde adjecta sunt, ad cultum Beatæ spectantia, quæ suo loco recitabimus.

[Annotata]

* Gallice belle soeur quod verti potest, glos

* vide annotata ad cap. 1 lit. h.

* vox est obscura.

§ IV. Miracula recentiora.

[Invocata Beata, brachium emortuum restituitur:] Roulliardus, postquam narravit miracula in Actis ab Agnete scripta, aliudque ex eo mox datum, alia quædam recentiora subjungit a pag. 449, quæ ex ipso Latina reddo: Alia Religiosa ejusdem monasterii, dicta soror Margarita de Soreille, brachium habebat usu destitutum, emortuum, & sensus expers, quod ei de fascia erat suspensum. Nervi manus adeo erant contracti, manusque illa tam firmiter clausa, ut ungues perfoderent carnes palmæ, globusque arte factus foret inserendus, ne ungues reliquum perforarent. Soror illa vitæ erat admodum probæ fiduciamque de Deo conceperat, simulque de meritis Sanctæ. Porro qua die anniversarium de illa peragebatur officium, soror accedere voluit ecclesiam, ac se posuit satis prope sepulcrum precibus intenta. Interea obdormivit, atque in brevi somno vidit mulierem insigni vultus gratia præstantem, quæ suaviter ejus brachium cepit, e fascia extraxit, atque in longum extendit, manumque ejus aperuit, ita ut globus, qui in illa erat, excideret, volvereturque in medium chori. Hoc facto sorores, quæ occupabantur divino officio, admodum erant attonitæ, & dum rei fama modeste inter illas vagatur, hæc soror expergefacta est, sensitque brachium suum omnino relevatum & sanum. Surgit illa, quoque miraculum redderet manifestius, accedit pulsatura æs campanum, quod satis erat ponderosum. Hoc igitur miraculo significavit, Sanctam beatitatis gloria donatam esse, illamque adeo suffragiis defunctorum non indigere, ut invocanda potius esset, ut gratiam favoremque suum impertiretur.

[37] Sæpe aliunde ostendit per signa varia, singulari modo sibi a Deo concessum, [monasterium Longi-Campi protegit contra ignem,] ut domum hanc suam ab omni adversitate servaret immunem, eamque sub protectione sua constitutam. Contigit aliquando ut horreum & stabula abbatiæ, quæ illo tempore erant extra monasterii septa, satis prope & ad ingressum Silvæ de Boulonge (vici vicini) ignis corripuerit tam ardens & vehemens, ut & silva & omnis vicinia videretur incendenda; ita ut incolæ Boulogne & Suresne (vici item vicini) domibus suis, stramine tectis, imponerent pannos madefactos, ut illas tuerentur contra ignem, qui vento & tempestate ipsas circumvolitabat. Conspicere sibi videbantur totum monasterium ecclesiamque ab igne correptam. Quapropter miseratione moti, & veneratione, qua moniales prosequebantur propter sanctam earum vitam, & quia multum ab illis consequebantur subsidii in necessitatibus suis, accurrerunt ad monasterium, ut viderent, quid afferre possent remedii. In itinere multi ex ipsis perceperunt formosam in aëre dominam, quæ se inter ignem ponebat & monasterium, ac super istud extendebat pallium suum, quo flamma exstinguebatur; ita ut dum venirent ad monasterium, nihil in illo invenerint damni. Boni hi homines visionem suam sororibus narraverunt, quæ illam scripto consignarunt.

[38] [& furem in illo impedit;] Aliud protectionis indicium etiam manifestum. Inter plures operarios, ad negotia quædam abbatiæ destinatos, unus erat animi infidelis, & fur re ipsa. Adverterat prope dormitorium varias esse arcas, quibus imponebantur sarcinæ quædam necessariæ. Decrevit noctu istuc ire, atque arcas uncino aperire: ac re vera venit ad dormitorium per scalas claustro propinquas. Verum, cum rem vellet aggredi, nobilem invenit Dominam, ingenti pallio liliis aureis distincto vestitam, quæ impediebat, ne quid attentaret. Cogitabat spiritum esse, terroreque correptus, descendit in ecclesiam, ut scrutaretur, an quid ibi reperiret furto abducendum. Eamdem ibi similiter offendit Dominam, quæ ipsi ingentem incutiebat terrorem & formidinem; ac, quocumque se verteret, ei se exhibebat obviam, donec abscedere cogeretur, nullo illato damno. Comprehensus deinde a judicibus, & ob aliud quoddam crimen ad mortem damnatus, hoc ipsum narravit tamquam præcipuum, quo divinam in se provocasset vindictam. Quis igitur timere possit in illo loco, quem sancta hæc Virgo ostendit asylum esse tam securum?

[39] [novitia, ob grave corporis malum dimittenda,] Si antiquitas fidem conciliare potest miraculis supra relatis, quia scripta fuerunt eo tempore, quo plus erat simplicitatis & minus fictionis; nova hæc eo magis erunt credibilia, quod non ita pridem vixerint illi atque illæ, quorum obversata sunt oculis. Anno gratiæ MDXVI, die IX Martii, soror Joanna Carphaude juvenis novitia, nata annos quindecim aut sedecim, quæ in a