Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VI           Band Juli VI           Anhang Juli VI

28. Juli


VIGESIMA OCTAVA DIES.

SANCTI QUI V KALENDAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Nazarius Martyr, Mediolani.
S. Celsus Martyr, Mediolani.
S. Victor Papa Martyr, Romæ.
S. Peregrinus presbyter, Lugduni in Gallia.
SS. Martyres Thebaïdos.
S. Theophilus Martyr Laodiceæ.
S. Auxentius Martyr Laodiceæ.
S. Prudentius Martyr Laodiceæ.
S. Philippus Martyr Laodiceæ.
S. Alexander Martyr Laodiceæ.
S. Zoticus Martyr Laodiceæ.
S. Bessia Martyr Laodiceæ.
S. Secunda Martyr Laodiceæ.
S. Macarius Martyr Laodiceæ.
S. Septimia Martyr.
S. Augusta Martyr.
S. Eustachius Martyr, Ancyræ in Galatia.
S. Acatius Martyr, Mileti in Caria.
S. Innocentius Papa confessor, Romæ.
S. Auspicius episc. confessor, Tulli Leucorum in Belgica I.a
S. Ursus abb. confessor, in agro Turonensi.
S. Leobatius abb. confessor, in agro Turonensi.
S. Camelianus episc. confessor, Trecis in Campania Galliæ.
S. Samson episc. confessor, Dolæ in Britannia Armorica.
B. Gerannus episc., Autissiodori.
S. Irene hegumena virgo, CPoli.
S. Botuidus Martyr, in Suecia.
S. Raymundus Palmarius confessor, Placentiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Guilielmi translatio signatur in nostro Florario Sanctorum Ms., apud Bituricas; quid pronius est, quam cogitare, agi istic de sancto archiepiscopo istius nominis qui colitur X Januarii.
Sanctorum apostolorum & diaconorum Prochori, Nicanoris, Timonis & Parmenæ memoria hoc die celebratur apud Græcos, cum Menæis magnis excusis; in quibus est canon acrostichus, versiculi & elogium. Vide quæ nos de iis jam diximus diebus, quibus inscribuntur Martyrologio Romano, X & XXIII Januarii; IX & XIX Aprilis.
S. Tessanus frater S. Gibriani hoc die a solo Camerario male efformatus & pejus relatus est, si fratrem S. Gibriani volebat dicere, scribere oportuerat Tresanus, eumque signare vero natali die quo inter Sanctos de eo actum est VII Febr.
Memoria S. P. N. Cononis inscribitur apographis nostris Sirmondo-Chriffletianis; quo indicari suspicamur synonymum abbatem monasterii Penthuclæ in Palæstina, a nobis datum die XIX Febr.
Certamen sancti martyris Quintiliani, Dadæ, Maximi, & Callinici memoratur hoc die in Menæis magnis excusis, Menologio apud Canisium, & Ms. Taurinensi, quod tamen Κιντιανοῦ scribit. Tres primi habentur in Martyrologio Romano die XIII Aprilis; quo & apud nos videri possunt. De Callinico ibidem obiter injecta fuit mentio, eodem forte, qui satis celebris habetur & colitur die crastino. Adi itaque jam dictos dies XIII Aprilis, & XXIX Julii.
SS. Gervasii & Protasii nativitatem hoc die signavit Notkerus cum Nazario & Celso puero; quod adeo mirum non est, cum in Hieronymianis codicibus ea annuntiatio frequens sit, ut notat Florentinius; id Notkero peculiare, quod iterum in ipso eodem laterculo commemorationem SS. martyrum Gervasii & Protasii cum iisdem sociis repetat. Satis erat de sanctis istis Gervasio & Protasio egisse eo die quo in Actis nostris relati sunt XIX Junii.
Artemas apostolus signatur in Menæo Chiffletii; per quem haud dubie indicatur synonymus episcopus Lystrensis. Excerpta nostra ex Menæis Ambrosianis ponunt cum die XXII Junii; & alibi tunc eum referri diximus inter Prætermissos ad istum diem. Menæa magna excusa notant ipsum die XXX Octobris; at nos de eo egimus ad diem XXI Junii.
S. Frederici elevationem capitis apud Trajectum inferius celebrat hoc die, quo vere facta est, Florarium nostrum Sanctorum Ms. signans annum 1382, ubi scribere debuit 1362, ut vide mensis hujus tomo IV pag. 454 XVIII Julii.
S. Mayram aliquam virginem martyrem casu reperi in Appendice partis 2 Antiquitatum Hispanicarum Francisci de Berganza, anno 1719 Hispanice editarum pag. 544, ubi occasione expugnati in Cantabria municipii S. Mayræ, hanc notulam addit quam ex Hispanica Latinam facio: Celebratur memoria S. Mayræ virginis martyris XXVIII Julii, ut constat ex Kalendario scripto in libro Etymologiarum S. Isidori, quæ servantur in monasterio de Silos, & ex duobus aliis libris ecclesiasticis ejusdem monasterii. Tam diserte asserenti fidem negare non ausim, tametsi vehementer mirer, Tamayi diligentiam Sanctam illam effugisse: opinor, quia Hispanam esse non censuit, quod nec ego ullatenus existimo: satis vicina est Cantabria Lectoræ vel Ausciis Galliæ, ut inde communicari potuerit cultur istius S. Meræ quam dedimus XX Julii.
S. Hermolaum hoc die perperam refert Viola Sanctorum, nos cum Romano de eo egimus XXVII Jul.
S. Pantaleonis memoriam hoc die in tot Martyrologiis referri nemo mirabitur, qui meminerit, in codicibus Hieronymianis, tum majoribus tum minoribus, passim signari, nos de eo cum Romano egimus XXVII Julii.
Raodimium martyrem apud Rhedones nescio unde nobis eruerit Galesinius, ex quo ipsum se accepisse fatetur Ferrarius, qui Rhaodinium appellat; addens se de eo nihil apud alios Martyrologiorum scriptores legisse, quod & ego candide fateor, ut prorsus non capiam quid sibi velit Saussayus dum hoc die ita scribit Apud Redones in Armorica provincia, seu Britannia minori, natalis S. Radimii martyris, qui pro fidei defensione depugnans, insigni patientia & fortitudine confessionem suam præclare confecit. An ad Rhaodinium reduci possint quæ in duobus Hieronymianis parvis, sub Riodomi & Riodani confusionibus expressa sunt, haud facile dixero. Frustra equidem istius nominis Sanctum apud Armorico-Britannos diu quæsivi, quem alibi reperire nusquam poteram, ne quidem apud diligentissimum Sanctorum, præsertim Gallicorum, refossorem Castellanum. Nata demum suspicio, alterum forte sub corrupto nomine latere, quem mihi alicunde panderet magna Alberti Sanctorum Britannorum collectio, ubi cum Riotismum reperissem, ipsumque Rhedonensem episcopum, ordine septimum, haud dubium mihi fuit quin ipsum tenerem Raodimium seu Radimium: ut sola quæstio superesset, verene ut Sanctus coleretur, quemadmodum eum rotunde appellat Albertus. At dubium resolvit Castellanus, dum eum in suo Martyrologio universali pag. 1001 solo venerabilis titulo honorat, tametsi, inquit, a Roberto Lingonensi & Sammarthanis Sancti appellatione decoretur. Id certum est, in proprio Rhedonensi, quod apud nos exstat, anno 1620 excusum, nullam prorsus fieri de Riotismo, multo minus de Radimio memoriam.
SS. Martyrum, quorum numerus Deo est cognitus, qui diversa tormentorum genera sustinuerunt. Primo flagris per omne corpus carpebantur. Secundo ad bestias trahebantur, adhibebantur leones, ursi, pardi & omne genus ferarum, & etiam tauri indomiti, & igne sunt cruciati. Præparabantur hæc omnia adversus cultores Dei. Tertio decapitati sunt. Ita Viola Sanctorum absque ulla positione seu loco martyrii, ut quid velit, prorsus non queat intelligi, nisi hic obscure indicentur Martyres Thebaïdos sub Decio de quibus hoc die agimus.
S. Leubarii abbatis Sempariensis memoriam dum seorsim recolit hoc die Ferrarius, & in eodem laterculo SS. Ursum Castrilocensem & Leobarium Senapariensem subjungit, ignorantiam suam nimis quam aperte prodit, nam Sempariensis & Senapariensis idem ipse est Leubarius seu Leobarius, imo Leobatius, de quo hoc die cum S. Urso agitur.
SS. Nazaria & Celsa in Hieronymianis nonnullis memoratæ, nomina haud dubie sunt ex Nazario & Celso per amanuensium incuriam aut ignorantiam efformata.
Conscomani in Sicilia reperitur in solo codice Epternacensi, pro quo Richenoviense legit Cosconiani, neutrum absque majori notitia admittendum putamus.
Titus, pro Theophilus in Phrygia, error est in codice contracto reginæ Sueciæ: ceteros aliorum codicum prætereundos potius quam commemorandos censemus: sic Julia, Secunda & Januaria in Corbejensi ex die præcedenti perperam repetuntur.
Himerii alicujus præclarissimi antistitis (episcopi an abbatis nescitur) elogium, Viro sancto dignissimum, concinnavit S. Apollinaris Sidonius lib. 7 cap. 13, quod scriptores nonnulli Trecenses sancto suo episcopo Cameliano, cujus nulla exstat Vitæ historia, aptandum, sed perperam, censuerunt, ut habes hoc die loco suo. Ceterum de Himerio isto nulla usquam, quod sciamus, in Fastis sacris exstat memoria, ut virum quantavis sanctitate eximium, inter Sanctos collocare nobis integrum non sit. Cum vero neque temporis ratio sinat ipsum cum aliquo synonymo confundere, neque de loco aut die obitus quidquam traditum noverimus, id reliquum censuimus, ut saltem aliqua tam insignis antistitis memoria hic notaretur, eo die quo alias cum S. Cameliano confusum diximus.
S. Philosophus martyr Alexandrinus, hactenus anonymus, sive sub alio nomine Nicetas seu Victor, desumpta ab insigni victoria appellatione, ad hunc diem in Actis nostris remissus ex 1 Maii, is ipse est qui inter Martyres Ægyptios hoc die prædicatur, ut qui præcisam morsu linguam in blandientis impudicissimi scorti faciem exspuerit: de quo aliud non est quod hic seorsum referamus.
Galinardum seu Alinardum, ex abbate Divionensi S. Benigni, archiepiscopum Lugdunensem, a XXVI Aprilis, quo apud Ferrarium perperam memoratum invenerant, ad hunc diem, quo anno 1052 mortuus est, remiserunt Majores nostri. Ipsum inter pios mire laudat Saussayus, sed die sequenti, tum in Martyrologio tum in Supplemento pag. 1151 & 1152. Verum neutro die Sanctis aut Beatis adscriptum novimus. Vitam ejus edidit Mabillonius inter Acta SS. Ord. Benedictini tomo 6 parte 2, ubi Halinardum appellat, solo venerabilis titulo ipsum exornans.
Paulum & Helladium, tamquam martyres, durissima supplicia propter fidei constantiam perpessos, hoc die anno ipso 252, apud Flaviam Lambrim in Gallæcia Hispaniæ nobis obtrudit Tamayus, miranda Acta contexens, quorum ecphrasis partim ex relatis Juliani archipresbyteri Toletani verbis desumpta sit, partim ex epigrammate Ms., quod in vetusto codice Auli Hali invenitur. Hos vero fontes, pessime olentes, jam toties cum stomacho respuimus, ut cramben eamdem denuo recoquere pigeat. Habes in Martyrologio Romano ad XXVIII Maii Paulum & Helladium qui cum Crescente & Dioscoride celebrantur.
Quintinum Charlartium & Bernardum Oliverium Societatis Jesu sacerdotes pluribus hoc die laudat Raissius in Auctario ad Natales SS. Belgii, ut viros plane apostolicos; de quibus hoc decerpsisse sufficiat, quod ambo Victimæ caritatis, juvandis proximis non solum opes ac labores, sed vitam quoque propriam consecraverint: ambo Tornaci peste sublati anno 1556, atque ea causa conjuncti.
Saxonis episcopi & confessoris, & quidem in Britannia majori, legitur in Bellino editionis Venetæ anno 1498, sed crasso errore, ubi notanda erat Britannia minor, & non Saxon, sed Samson, de quo hoc die agitur. Emendatior est altera Bellini editio anni 1521.
Matthæum eremitam in Martyrologium universale transtulit Castellanus ex Fastis, ni fallor, Æthiopicis, a Jobo Ludolfo editis: nobis aliunde constare debet de talis eremitæ orthodoxia, sanctitate & cultu.
Guicardus seu Guichardus, ex abbate Pontiniacensi seculo XII archiepiscopis Lugdunensis, Beatis adscribitur in Kalendario Cisterciensi ab Henriquez, & Bucelino, sed prudentius a Chalemoto memoriæ venerabilis encomio solum decoratur, ubi inter alia asserit, multa ipsum laude digna coram Deo & hominibus peregisse.
Ægidium Villariensem, a Chalemoto die præcedenti signatum, inter Prætermissos ibidem collocavimus, quod & hic facere cogimur, tametsi ab Henriquez & Bucelino Beatis etiam annumeretur.
Manifestatio iconis Smolenicæ sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ Odigitriæ * ponitur in Menologio Slavo-Russico, e Slavonica lingua Latine reddito a prænobili ac generoso Domino Joanne Gabriele barone de Sparwenfeld. Ædem sacram sub eodem nomine Deiparæ Hodegetriæ CPoli, pluribus illustrat Cangius CPolis Christianæ lib. 4, a pag. 88.
Giselbertus abbas Hemmerodensis importune hoc die signatur a Menardo cum titulo Beati: melius Henriquez eum retulit XVIII Maii, quo die vide quæ in Prætermissis dicta sunt.
Sancta martyr rore Chione auri amicta (βλητεῖσα) consummatur, teste nostro Supplemento ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis: cui duo accinuntur versiculi. Verum cum ista Sancta aliunde nobis hactenus non innotuerit; satis esse duximus, illius hic meminisse.
Notkerum Labeonem in Supplemento ad hunc diem, ut venerabilem S. Galli monachum suggessit Castellanus, quem Beatum a Murero appellari invenerit.
Commemoratio encæniorum templi sanctissimæ, Dei Genitricis Mariæ, est in Menologio apud Canisium. Locum determinant Menæa magna excusa, addendo ἐν τοῖς Διακονείων; de quo Cangius CPolis Christianæ lib 4, pag. 87.
Maria Veneta, tertii Ordinis S. Dominici, relata hoc die ab Arturo in Gynæceo cum titulo Beatæ, eumdem servat apud Marchesium in Diario, scriptores citantem qui de ipsa egerint, præsertim Razzium, quo ferme ductore, jam olim inquisiverunt Majores nostri, utrum Venetiis in monasterio Corporis Domini, ubi sepulta fuit, aliqua exstarent venerationis aut cultus monumenta. Ad quorum quæsita responsum invenio a R. P. Joanne Baptista Ectoreo, ibidem PP. Prædicatorum Priore, II Decembris anno 1671, non celebrari prorsus ullum de ipsa Officium, ullamve agi memoriam; nec imagines exponi, nec opem ejus implorari, nec patrata miracula, nec gratias per ipsius intercessionem collatas ad sua tempora recenseri. Addit præterea, non solum non honorari Mariæ istius corpus, sed & locum ignorari in quo tumulatum fuerit. Quæ omnia satis ostendunt, nullum ei locum in hoc opere concedi posse.
Claram Siciliæ reginam, Neapoli in S. Crucis cœnobio sepultam, ut Beatam annuntiat Cajetanus in Martyrologio Siculo, quod citat & sequitur hoc ipso die Ferrarius eodemque utitur nomine; eo nempe quo, abdicata Sanciæ reginæ dignitate, appellari ipsa voluit, jam Clarissis sanctimonialibus adscripta. Sanciam nihilominus, Roberti I relictam, signant Arturus in Martyrologio suo æque ac in Gynæcco, uti & Hueberus, insigni prorsus elogio eam meritissime ornantes, cui nihil deesse videtur præter Sanctorum honores, quos ei legitime delatos fuisse, necdum invenio; ut in nupera Virorum illustrium Ordinis S. Francisci collectione Flandrica, melius ab omni titulo abstineatur
Alexander Joannis martyr in Ægypto, Petrus, Joannes & alter Petrus martyres, Falezii in territorio Sagiensi, Jacobus Manfredus confessor, in Italia, Antonius a Leonessa conf., apud montem Oderisium in Apulia, Franciscus a Turribus conf. Compluti in Hispania, Titulo Beati donantur ab Arturo in Marllio Franciscano.
Joannes Ruizius conf., in Castella, Onuphrius de Senis, Narniæ in Italia, Petrus de Placentia, ex Ordine Capucinorum, in Africa, Franciscus Halanus, ex eodem Ordine, Dublini in Hibernia, Item plures alii Capucini qui pro anno 1625 enumerantur, sanctitatis excellentia & mariculorum gloria insignes, Robertus Siciliæ & Jerosolymorum rex, ut maritus Sanciæ & fautor Ordinis, Referuntur ab Huebero in Martyrologio Franciscano qui & in his & in aliis titulo Beati abstinet.
Sanctimoniales multæ cœnobii Fiscannensis a Danis seu Normannis cæsæ sub littera S referuntur a Menardo in appendice altera Martyrologii sui Benedictini, quæ & eodem modo locum habent in appendice Saussayi Sanctorum incertæ diei: at plusculum ausus Arturus ipsas hoc die signavit in suo Gynæceo: nos certiora recepti cultus & festi indicia præstolabimur.
Montesia, ut filia Montesis, de quo in Actis S. Sabigothonis & sociorum, die præcedenti relatis, obiter agitur, inter Sanctas hoc die ponitur in citato jam non semel Arturi Gynæceo. Verum tali auctoritate a nobis non admittitur
Anna virgo, eximiæ auctoritatis & puritatis, in pago Basiliensi prope oppidum Columbariense Beatis etiam ab Arturo adscribitur.
Pater, mater ac duo filii habentur in Menæo Chiffletiano; de quibus die crastina XXIX Julii.
Callinici ἐν Γάγγρᾳ meminit Menæum Chiffletianum; de quo XXIX Julii.
Beatrix Nazarethana, de qua hesterno die in Prætermissis egimus, hic in Florario Sanctorum Ms. refertur: jam notavimus, dicturos nos quid de ea censeamus XXIX Julii.
Constantinus patriarcha CPolitanus notatur in Menæo Chiffletii; de quo videbimus die XXIX Julii.
S. Anastasii martyris Salonensis translatio celebratur. De eo dicta sunt aliqua dum ageretur de S. Domnio seu Domnino Salonitano episcopo & martyre ad XI Aprilis. Hic vero Anastasius in Romano Martyrologio signatus est XXI Augusti.
S. Serapia non hoc die sed sequenti referenda erat, ast ibi & hic remittitur ad III Septembris.
Heliam abbatem Antinoi in Ægypto nobis hoc die porrigit Ferrarius in Catalogo generali, ductorem assignans Canisium, in cujus Martyrologii editionibus an. 1573 & 1599 de Helia altum silentium. Rectius adducit Petrum in Catalogo ubi Helias refertur lib. 8 cap. 64 sed pro die XI Septembris. Nihil reperit Castellanus quo satis tuto Sanctis annumeretur: siquid nobis innotescat, quo ei cultus asseri possit, de eo agemus dicta die XI Septembris.
Dorymedon quidam ex Synnadis, qui martyrium consummarit cum S. Trophimo, occurrit inter elogia de S. Acatio martyre; ut videre est apud nos hac die XXVIII Julii, qua ipsum damus: ubi & hunc Dorymedontem non distinguendum censuimus ab illo, qui signatur in Martyrologio Romano ad diem XIX Septembris, quamquam utriusque tempora, prout ibidem notamus, non conveniant. Sed ea, quæ ex incidenti ibi dicimus, dicturi sumus ex professo quæ de ipso invenire poterimus, ad diem XIX Septembris.
Arduinum Angligenam, non in Anglia sed Ceperani in Campania coli diximus in Prætermissis ad XVIII hujus mensis, remisimusque cum Wilsono & Ferrario ad XXV Octobris. Dubium interim aliunde subortum est ex historia aliqua ab Antonio Vitaliano Urbini 1645 edita, utrum ad hunc diem non spectaret: quo circa Romam recurrimus, ut certiorem inde notitiam obtineremus. Ea vero cum necdum ad manum sit, cogimur & hic rem differre quo eam pridem distulimus; nempe ad XXV Octobris.
S. Venera virgo & martyr Locrensis, sacris litteris erudita, quæ Euangelium per loca finitima prædicavit, ac sub duobus præfectis cruciata, demum sub Asclepio præfecto gladio percussa martyrium consummavit V Kal. Augusti, hoc die notatur apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ ex lect. eccles. Hieracen. Vita anno 1643 edita est Neapoli sub nomine S. Venerandæ, quæ vulgo dicta Venera, & a Græcis ἁγία Παρασκευὴ, S. Parasceue, nata Hieracii in Calabria in regno Neapolitano, virgo & martyr, ac prædicatrix euangelica, contemporanea SS. Apostolorum, auctore R. P. Fratre Simone a Spiritu sancto Carmelita excalceato. Vitam quoque sub iisdem nominibus Sanctæ propriis Italice anno 1645 Panormi in lucem dedit D. Franciscus Gravina de Cruyllas; ex Breviario quodam antiquissimo, ut dicit pag. 221, Siculo amplificatam: sed utraque ista Vita rapsodiam potius nugatoriam & fabulosam, quam historiam ullo modo tolerabilem exhibet. Vita insuper libello Italo-Græco Venetiis anno eodem 1645 excusa prodiit, auctore Pantaleone Casano Chiensi. Habemus item duplex martyrium Ms., alterum quidem ex codice Ambrosiano f. N. 112; alterum vero ex cod. Vaticano 1190: S. Veneranda etiam signatur XXVI hujus mensis in Sanctuario Capuano typis edito, pag. 524, tamquam apud Galliam passa sub Asclepio præside, quæ fuerit filia Agathonis & Politiæ, cum martyrio, quod coincidit cum eo, quod habet Petrus de Natalibus lib. 10, cap. 61; qui citatur in notationibus ad Martyrologium Romanum die XIV Novembris, quo S. Veneranda ibi refertur. Interim longe intricatissima ac fabulosissima sunt, quæ isti Sanctæ attribuuntur, suo præbitura tempore amplissimam exercendæ criseos, qua summopere indigent, materiem; sive Sanctam ipsam (unicamne an plures?) sive vitæ institutum; sive peragrata loca; sive tempus ac modum, & reliqua martyrii adjuncta; sive Acta Græca, Latina & Italica consideres. Nos proprium ad hoc locum esse arbitramur, quo S. Veneranda inscribitur Martyrologio Romano XIV Novembris.

[Annotata]

* Hodegetriæ

DE SANCTIS MARTYRIBUS MEDIOLANENSIBUS
NAZARIO ET CELSO,
ET DE SYNONYMIS EBREDUNENSIBUS FORTE ALIIS.

SUB Nerone.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Nazarius Martyr, Mediolani (S.)
Celsus Martyr, Mediolani (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus Mediolanensium Martyrum apud Latinos & Græcos; elogia.

Urbs Mediolanensis, eximiis, quibus nobilitatur, ornamentis toto orbe celeberrima, ducatus sibi synonymi primaria, atque Insubriæ totius caput, peculiari quodam ac meritissimo jure gloriari potest suis hisce sanctis Martyribus, [Memoria eorum apud Latinos] apud Latinos pariter ac apud Græcos notissimis. E latinis Fastis illos memorant apographa Hieronymiana apud Florentinium die XIX Junii his verbis: In Med. natalis sanctorum Nazari, Gervasi, Protasi, & Celsi pueri. Et hoc die XXVIII Julii sic habent: In Italia civitate Mediolani, sanctorum Gervasi & Protasi, Nazari & Celsi pueri. Die autem XXX Octobris ita annuntiant: In Antiochia Januarii, Marciani, Nazari, Gervasi & Protasi & Celsi pueri. Ne annuntiationum filum interrumpamus, quæ hoc loco observanda forent, tantisper differimus. Romanum parvum dicto die XIX Junii tradit ista: Mediolani Gervasii & Protasii. Et commemoratio Nazarii & Celsi. Præmiserat die XII ejusdem mensis: Mediolani, Nazarii & Celsi, quorum inventio II Id. Junii; martyrium V. Kal. Augusti.

[2] In Adone ad eumdem XII Junii hæc leguntur: Mediolani, natale sanctorum martyrum Nazarii, & Celsi pueri. Quo etiam die ejusdem Adonis elogium, mox a nobis recitandum, Usuardus sic contraxit: Mediolani, natalis beati Nazarii martyris, quem Anolinus sub rabie persecutionis, quæ per Neronem excitata est, diu maceratum & afflictum in carcere, cum quo sanctissimum puerum Celsum, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri jussit. Horum corpora, ut scribit S. Paulinus, cum usque ad tempora Honorii & Arcadii imperatorum latuissent, beatus Ambrosius Domino revelante reperit. Quanam ergo veritatis specie neotericus Legendista Gallicus in collectione historica nostrorum Sanctorum ad diem XXVIII hujus tamquam ex tripode pronuntiat, quod Usuardus .. ad XII Junii non fecerit mentionem de S. Celso; sed det alios ipsi socios, qui videri possint ad istum diem, & quorum renovet memoriam ad XXVIII Julii, jungendo ibidem S. Celsum? Nam Usuardus noster disertissime, ut vidimus, ad XII Junii exprimit S. Celsum: die autem XXVIII Julii non meminit de ipso, nedum de sociis: quamquam ejus & S. Nazarii commemorationem in ora codicis Pratensis apponi, inter Auctaria ibidem invenies; de qua re vide etiam observationes ad istum diem; ubi leges, codices quidem nonnullos tunc Nazarium & Celsum repetere; verum hanc eorumdem Sanctorum repetitionem longe abesse ab Usuardina simplicitate. Perperam etiam dicit idem Legendista, quod Usuardus ad XII Junii det alios ipsi Sancto Nazario socios; nam socii non sunt Basilides, Cirinus & Nabor, quos tunc apud ipsum legimus: tum quia ponuntur sub alia annuntiatione; tum quia, uti dicitur in observationibus, ex vitiosa lectione Usuardus istos Martyres Romanos Mediolanum transfert. Acta nostra ad eumdem diem tu consule. Annuntiatio Romani Martyrologii Usuardina contractior, & obvia est. Alias item recentes præterimus. Notum est Wandelberti hemistichium, quod hoc die panxit:

Quintam Nazarius cum Celso possidet.

[3] [Datur elogium] Ratio nunc habenda elogiorum; quorum illud est præcipuum, quod citatus Ado ex Actis delibavit, atque his verbis expressit: Beati Nazarii pater Africanus; mater vero Perpetua, a beato Petro apostolo baptizati: ipse vero S. Nazarius a S. Clemente instructus & baptizatus est. Quem Anolinus sub rabie persecutionis, quæ per Neronem excitata est, diu maceratum & afflictum in carcere, & cum eo beatissimum Celsum puerum *, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri jussit. Quorum corpora Christiani furati, quinto Kalendas Augusti sepelierunt foris portam, quæ dicitur Romana, in propriis hortis. Revelabant * autem se beatissimi Martyres cuidam Ceratio nomine, cui uxor Fortunata, & per visum monuerant, se occultari propter rabiem persecutionis, quam Nero impius excitaverat. Latuerunt vero usque ad tempora Honorii & Arcadii imperatorum.

[4] Quos beatus Ambrosius, Domino revelante, reperit. [ex Adone;] Patefacto autem sepulcro, in quo jacebat corpus S. Nazarii (qui quando passus fuerit, ut scribit S. Paulinus, usque tunc temporis ignorabatur) viderunt sanguinem Martyris ita recentem, qui præsentes erant, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscisum, ita integrum atque incorruptum, cum capillis capitis & barba, ut videretur eo tempore, quo levabatur, lotum atque in sepulcro compositum. Etiam odore tanto repleti sunt, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. Quo levato, & lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus erat, ad orationem sanctus episcopus perrexit, & * transtulit ad basilicam Apostolorum, quæ est in Romana. Inventi autem & translati sunt pridie Idus Junii: festivitas vero agitur de martyrio, quinto Kal. Augusti. Commemoratio etiam * eorum publica & celebris in die SS. Gervasii & Protasii a fidelibus populis frequentatur, & venerabiliter excolitur.

[5] Hactenus Adonis textus; quem integrum proferre visum est, [cum notitia, cur Sancti diversis diebus colantur.] tum ut generalis quædam idea Actorum, prout ea vulgo circumferuntur, lectori suggeratur, sequentibus paragraphis subservitura; tum ut inventionis ac translationis, de quibus mox pluribus, prævia quædam detur notitia; tum denique ut hinc elucescat ratio, cur diversis diebus nostri Sancti apud Latinos colantur; nempe XXVIII Julii, quo eorum corpora sepulta fuisse traduntur; XII Junii, quo inventa & translata; & rursum XXVIII Julii, quo festivitas agitur, & juxta superiorem Romani parvi annuntiationem, dies etiam martyrii: ac denique publica ac celebris eorum commemoratio occasione SS. Gervasii & Protasii, die XIX Junii, quasi sociorum, sicut addit Notkerus Adoniani elogii descriptor, synchronon: id quod postmodum discutietur. Leviora quædam ex iis, quæ aliter habet textus Notkeri, notavimus ad marginem textus Adoniani. Cur vero in annuntiatione ex apographis Hieronymianis apud Florentinium SS. Nazarius & Celsus die XXX Octobris, & quidem Antiochiæ signentur, nos omnino latet; & cum eodem Florentinio in notis suspicamur, ne post Marcianum & ante Nazarium, Mediolani vox desideretur; vel pro voce Marciani, restituenda sit alia Mediolani. Sed tunc superest etiamnum difficultas circa diem XXX Octobris; cum apud Græcos colantur die XIV ejusdem mensis; uti planum fiet ex sequentibus.

[6] Tunc enim Nazarii, Gervasii, Protasii, Celsii nomina inscribuntur Horologio Græco anni 1607; [Veneratio eorum publica apud Græcos,] sed in Horologio anni 1601 Nazarius M. solus ponitur. Menologium ex interpretatione Sirleti a Canisio vulgatum, his verbis utitur: Natalis sanctorum martyrum Nazarii, Gervasii, Prothasii, & cȩteri * sub Nerone imperatore in urbe Roma post consummationem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, martyrii certamen subierunt &c. Ast in Kalendario apud Genebrardum, Menologio Græcorum Basilii imperatoris apud Ughellum tom. 10 novissimæ editionis, inter anecdota ab Ughello edita col. 275, ac Menæis magnis Græcorum excusis quatuor dicti Martyres simul conjunguntur; quæ Menæa hos ipsis aptant versiculos:

Τὸν Ναζάριον καὶ συνάθλους τρεῖς ἅμα
Θεῷ προσῆξε Ναζαρηνῷ τὸ ξίφος.
Σὺν τρισὶ Ναζάριος τμήθη δεκάτῃγε τετάρτῃ.

Simul Nazarium cum tribus sodalibus
Conjunxit ensis Nazareno cum Deo.
Nazarius decima & quarta tribus additur ense.

Patet allusio in vocibus Nazario & Nazareno, cujusmodi allusiones in eisdem Menæis non magno cum lepore pluries recurrunt.

[7] [& Officum sacrum,] Si quis autem videre desiderat Officium sacrum, quo ibidem Sancti honorantur; Joannes Petrus Puricellus historicæ suæ Dissertationi Nazarianæ, anno 1656 Mediolani editæ, illud inseruit cap. 81, ex communicatione, versione Latina atque observationibus nostri Simonis Wangnereckii sibi suppeditatum. Quæ in canone, per Josephum condito ibi dicuntur de reliquiis, infra dabuntur; quod habetur ode nona: Ecclesia universa hodie, Sancti, benedictione quadam perfunditur, hanc solemnitatem vestram celebrando, satis clare significat, publicam eorum venerationem die XIV Octobris tum honorifice celebrem, tum longe lateque extensam fuisse per universam ecclesiam Orientalem; id quod confirmabitur postea ex æde sacra in honorem S. Nazarii CPoli restaurata, ac reliquiis eo delatis.

[8] [nec non elogia: quæ tamen hic non dantur.] Elogia de nostris Martyribus duo potissimum typis edita, & ex Græco in Latinum conversa circumferuntur; ambo, ut candide loquamur, parvi valoris: neque enim majoris esse possunt, quam sint ipsa Acta, e quibus contracta fuere. Et alterum quidem habetur in Menæis magnis excusis loco superius assignato; alterum in Menologio seu Synaxario Basiliano, jam memorato; utrumque latinitate donatum, quia legi potest, hoc quidem apud Ughellum; illud apud Puricellum locis citatis; & quia puncta quædam in decursu hujus Commentarii ex illis elogiis erunt excerpenda, occasione tum variorum attributorum, quæ Sanctis nostris imputantur, tum ipsorum Actorum, quæ suo loco ad trutinam revocare conabimur; ideo operæ pretium non duximus elogia ista huc transcribere. Transeamus itaque ad alia, proposito nobis instituto magis accommodata; atque iis, quæ de cultu hactenus collegimus, ejusdem in Oriente & Occidente propagationem superaddamus.

[Annotata]

* Notkerus cum beatissimo &c.

* Notkerus revelaverunt

* Notk. addit utrumque

* Notk. tamen

* forte Celsi, qui

§ II. Inventio ac translatio a quo scriptæ; quo anno, die ac mense factæ.

Inter omnia, quæ circa nostros sanctos Martyres transmissa ad posteros fuere, antiquitatis monumentis, [Auctoris fides, munia, distinctio a synonymo Nelano.] palmarem meretur laudem inventionis sanctorum corporum, nec non trnaslationis historia; extracta ex Paulino, qui Vitam S. Ambrosii circa annum 411 litteris mandabat; quique narrat ea, quæ viderat ipsemet; præsens utique, spectator, testis 7 admirator rerum, quas narrat. Baronius Vitæ S. Ambrosii a se collectæ (quæ habetur ante opera istius sancti Doctoris anno 1616 Coloniæ Agrippinæ excusa) subjungit Vitam, auctore isto Paulino conscriptam; ac prius de ipso nonnulla præfatur, quæ compendio contrahimus. Diversum enim fuisse ab homonymo Nolano episcopo, probat Baronius ex utriusque stylo ac tempore contra nonnullos, qui eumdem fuisse existimarunt. Inter illos nobis videtur exstitisse Usuardus ad XII Junii, dicens in sua de nostris Sanctis annuntiatione: Horum corpora, ut scribit sanctus Paulinus &c. Quod ad vitæ institutum pertinet; Fuisse Paulinum nostrum clericum ecclesiæ Mediolanensis, inferioris ordinis, subjectumque Casto diacono; eumdemque Ambrosii in sacris scriptionibus amanuensem, usque ad ejusdem obitum, ex Ambrosii Vita, quam idem ipse Paulinus scripsit, ibidem notata reperies; factumque postmodum presbyterum, ex S. Isidoro de Viris illustribus seu scriptoribus ecclesiasticis cap. 4; non vero vitæ instituto episcopum, ut ex errore in quibusdam inscribi codicibus, observat ibidem Baronius; ubi plura habentur de Paulinis synonymis. Laudatissimus itaque ille auctor in Vita ista, tum alibi una cum operibus Ambrosianis, tum apud Surium ad diem IVAprilis edita, rem gestam ita exponit, de ultimis vitæ S. Ambrosii annis agens: Nec diu clementissimæ memoriæ Theodosius imperator,susceptis filiis in Ecclesia, & traditis sacerdoti, in hac luce fuit. Post cujus obitum fere triennium supervixit S. Ambrosius.

[10] Quo in tempore S. Nazarii martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, [Inventionis ac translationis historia] levatum, ad basilicam Apostolorum, quæ est Romana, transtulit. Vidimus autem in sepulcro, quo jacebat corpus Martyris (qui quando sit passus, usque in hodiernum diem scire non possumus) sanguinem Martyris ita recentem, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis atque barba, ut nobis videretur eodem tempore, quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro. Et quid mirum? quandoquidem Dominus hoc in Euangelio ante promisit, quod capillus de capite eorum non periret. Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. Levato corpore Martyris, & in lectica composito, statim ad S. Celsum martyrem, qui in eodem horto positus est, cum sancto sacerdote ad orationem perreximus. Numquam tamen illum antea orasse eodem loco compertum.

[11] Sed hoc erat signum revelati Martyris, si sanctus sacerdos ad locum, [ex ipso hic datur.] ad quem numquam antea fuerat oratum, isset. Cognovimus tamen a custodibus loci ipsius, quod a parentibus, illis traditum sit, non discedere de loco illo per omnem generationem & progeniem suorum, eo quod thesauri magni in eodem loco positi essent. Et vere magni thesauri, quos non ærugo neque tinea exterminat, neque fures effodiunt, & furantur: quia custos eorum Christus est, & locus eorum aula cælestis: quibus vivere Christus fuit, & mori lucrum. Translato itaque corpore Martyris ad basilicam Apostolorum, ubi pridem sanctorum Apostolorum reliquiæ summa omnium devotione positæ fuerant, cum tractaret episcopus, quidam de populo repletus spiritu immundo clamare cœpit, se torqueri ab Ambrosio. At ille conversus ad eum ait: Obmutesce diabole, quia non te torquet Ambrosius, sed fides Sanctorum, & invidia tua: quoniam illo vides ascendere homines, unde tu dejectus es; nam Ambrosius nescit inflari. Quo dicto, ille, qui clamabat, obmutuit, prostratusque in terram est, nec amplius vocem, qua obstrepere posset, emisit. Ita Paulinus:

[12] [Quo anno inventio ac translatio ista] Cujus narratio a nobis elucidanda est, nonnullis quæstionibus, quæ ex ea proponi queunt, faciendo satis. Quæres itaque I. Quo anno inventio ista ac translatio contigerint? Respondeo, constare quidem ex verbis Paulini, ea contigisse post mortem Theodosii magni; verum quo determinate anno contigerint, indictum is reliquit, atque adeo videndum nobis superest, an aliunde individua rei gestæ temporis ratio elici possit. Theodosius imperator, de quo hic agitur, e vita excessit die VII Januarii anno Christi 395 (de qua re videri potest Tillemontius Historiæ imperatorum tom. 5, artic. 84, & nota 58 in Theodosium) sanctus vero Ambrosius communiter obiisse ponitur die IV Aprilis anno 397, prout videre est apud Baronium ad istum annum, & Tillemontium Monument. eccles. tomo 10, articulo 79: & sic præsens factum juxta dicenda mox de ejusdem die, innectendum esset anno Christi 395 vel 396. Baronius in Vita S. Ambrosii a se collecta, paullo post Theodosii obitum illud accidisse censet, anno videlicet 395; sed hic annus e verbis Paulini extundi non potest, ac proin supporni potius, quam poni eum censemus.

[13] [acciderint inquiritur,] Sigebertus in Chronico ad an. 397, Corpora, inquit, Nazarii & Celsi martyrum Mediolani ab Ambrosio reperta & levata sunt: quæ ratio temporis stare non potest juxta dicta, si inventio ac levatio ista contigerit post diem IV Aprilis illius anni; quod paullo post discutietur. Stare autem potest, si quis cum nostro Henschenio in Exercitatione singulari de anno & die mortis S. Ambrosii, ad tom. 1 Aprilis, pag. XXXVIII, statuat, quod Præsul iste obierit anno Christi 398, die XVII Aprilis, prout ibidem pluribus probatum lector inveniet; dissentiente Godefrido Hermant in elucidationibus ad Vitam S. Ambrosii, quam Gallice edidit anno 1679, pag. 24. Sed hanc recudere ac dirimere controversiam non est hujus loci, quæ proprie spectat ad diem VII Decembris, quo agendum erit ex professo de ista re, quando S. Ambrosius habetur inscriptus Martyrologio Romano. Dicamus itaque nos cum Paulino, illa post mortem Theodosii magni, & ultimo S. Ambrosii vitæ triennio contigisse.

[14] [correcto nonnullorum errore.] Ex his planum fit, quam sint inepta & falsa, quæ Martyrium SS. Nazarii &c. sub nomine Metaphrastis ad diem XIX Junii a Surio vulgatum, nugatorie atque imperite fabulatur: In eos (Nazarium, Gervasium, Protasium ac Celsum intelligit) cum magnus incidisset Theodosius (tunc enim agebat Mediolani, adversus tyrannum Maximum, inquam, decertans) cum accepisset partes sacrarum harum reliquiarum, pro quibuslibet spoliis aut manubiis, aut potius pro quibuslibet armis & munimentis, in urbem detulit regiam; iis, quæ ipse vidit, miraculis confirmatus, & adversus Scythas, socios inexpugnabiles assecutus Martyres. Quot verba, tot apertissimæ fælsitates. Hinc etiam erroris manifesti convincitur auctor Martyrii qualisqualis apud Mombritium tomo 2, dicens sic; Deus .. revelavit eorum corpora … imperante … Theodosio imperatore; ubi is una & S. Ambrosius accedentes ad locum &c. Atque hæc quidem ad primam quæstionem, quo nempe anno inventio ac translatio corporum acciderit; nunc ad aliam perveniamus.

[15] Quæres igitur 2. Cuinam diei aptandum sit hoc factum, [Disseritur] & cuinam mensi? Difficilis ad hoc responsio; neque enim satis solidi quidquam in promptu est, quo ista quæstio decidatur. Rem nihilominus expendere quid vetat? Romanum parvum, sicut supra vidimus, inventionem aptat II Idus Junii, seu XII ejusdem mensis, consonante Adonis elogio. Martyrologium Romanum modernum, ad diem X Maii, disertis verbis inventionem nostram isti diei affigit; pro qua Baronius tunc in suis notationibus citat tabulas ecclesiæ Mediolanensis. Sed alium sapientissimi Cardinalis locum non satis cum isto combino: etenim in notationibus ad hodiernum diem XXVIII Julii dicit, quod nonnulli nostros Martyres signent ad pridie Idus Junii: qua sane die, inquit, inventatum reliquiarum per S. Ambrosium solemnis dies celebrabatur. Apud nos in Prætermissis ad dictum diem X Maii refertur, quod ista inventio solenni officio celebretur apud Mediolanenses.

[16] Quod si sapientissimum Cardinalem conciliare secum coneris, [quo die ac mense:] dicendo quod priore loco agat de cultu inventionis solo apud Mediolanenses, quorum tabulas citat; secundo autem, de cultu inventionis, qui fuerit signatus in aliis locis; reponimus, ne vel sic quidem nobis apparere, quomodo ista satis recte subsistant: nam Usuardus nihil notat die X Maii; Usuardus, inquam, genuinus, cujus Martyrologium a nobis ed itum est: quamquam Molani secunda editio tunc inter adjecta ponat: Mediolani, translatio corporis beati Nazarii, ad basilicam Apostolorum; quæ verba dum tamquam Usuardina profert Puricellus cap. 48, satis prodit, se vel ea transcripsisse ex Molano, vel ex alio exemplari aucto seu interpolato, Usuardum parum ab adjectis ad Usuardum auctariis non distinguens. Idem auctor agens ibidem de die ac mense, quibus potissimum S. Nazarii corpus sit inventum ac translatum; dicit eam celebritatem ab ecclesia Mediolanensi usque in præsens recoli die X Maii. Atque ista translatio notatur isto die in Mediolanensi Missali Ambrosiano, quod typis editum fuit anno 1522.

[17] Sed non quæritur hic quidnam hodiedum fiat, sed quid antiquissimis retro seculis factum fuerit apud Mediolanenses circa diem ac mensem hic controversos; [qui determinari non possunt ex hodierno apud Mediolanenses cultu,] unde sufficiens præbeatur argumentum, quod die X Maii tunc temporis ista inventio vel translatio celebrata apud Mediolanenses sit, ac proin quod isto die illa a S. Ambrosio sit peracta. Sed contra, tantum abest, ut ex antiquitate probari queat, quod ea tunc sit peracta, ut non sine fundamento suspicemur, tunc omnino peractam non esse: nam apud Mabillonium Musei sui Italici tom. 1, pag. 107 memoratur ex bibliothecæ Ambrosiana unus ex antiquioribus istius ritus codicibus, qui inscribitur Antiphonarium de universis festivitatibus anni circuli Mediolanensis ecclesiæ; cui codici Tillemontius Monum. eccl. tom. 2, pag. 85 sub finem collectionis historicæ de Sanctis nostris, post Mabillonium pag. 109, ætatem 500 ut minus annorum tribuit; memoratur, inquam, ibi iste codex, in cujus contextu, qui subditur, nullus de agitata hic inventione aut translatione apex invenitur mense, nedum die X Maii, mense Junio nullus; nullus item mense Julio, nisi quod tunc dumtaxat ponatur die XXVIII Nazari & Celsi. Sed silentium istius codicis probat nimium, sicut infra dicemus, acproinde nihil.

[18] Itaque quoniam cultus ille, qui nunc agitur apud Mediolanenses die X Maii, nullo antiquitatis sufficientis testimonio nobis probatur, [quasi inventio 10 Maii facta sit:] quod olim isto die celebratus ibidem fuerit, nos certe non concipimus, quo pacto ex hodierno isto cultu inferri legitime queat primæva ac vera inventio ac translatio, quasi die X Maii per S. Ambrosium factæ sint; quæ cum adeo antiquæ sint, accommodato tantæ antiquitati documento probari deberent. Nos interim Romani parvi & Adonis testimoniis subnixi putamus inventionem istam ac translationem vere a S. Ambrosio factas esse die XII Junii; præsertim quia Romanum parvum disertissime condistinguit diem inventionis a die martyrii. Accedit eo, quod in Martyrologio apud Puricellum, conscripto, sicut ipse dicit, satis antiquo charactere, secundo Idus Junii legatur: “Mediolano festivitas Nazarii & Celsi martyrum; quando iidem beati Martyres a B. Ambrosio inventi sunt & translati” Puricellus quidem fateri cogitur, quod ista inventio ac translatio die XII Junii quotannis ab Ecclesia Romana fuerit celebrata: sed non admittit propterea, quod illa censuerit, hanc tunc a S. Ambrosio peractam fuisse; & dicit, errasse Adonem. Sed cur, amabo, erravit Ado; cur erravit Romanum parvum; cur translationi assignat diem XII Junii; si illam tunc factum fuisse non credidit? Imo vero cur potius eam tunc factam non credidit, quia tunc illam signavit? Cur denique Ecclesia Romana inventionem ac translationem hanc olim celebravit die XII Junii; si illæ tunc non sint factæ?

[19] [quæ probabilius contigit die 12 Junii.] Aliam, inquit Puricellus, ob causam, quæ sibi satis congrua & commoda videretur; sicut etiam ecclesiæ nostræ, uti addit, Ambrosianæ quandoque placuit ac placet, ut alicujus Sancti celebritas e proprio sui die transferatur in alienum. Ita ille, ut hisce tricis se expediat, obtrudens id quod est in quæstione, ac veritus ne ex dissonantia Romani parvi seu antiqui cum moderno, errorem Ecclesiæ imputaret. At quid piaculi admisisset, si dixisset, verum inventionis ac translationis diem notari in Romano parvo; quem Martyrologii Romani moderni reformatores forte mutaverint in diem X Maii; quia in eo voluerint se conformare Mediolanensibus; apud quos ea nunc agitur. Certe in verbis Baronii supra citatis habemus universaliter & absque ulla ad ecclesiam Romanam restrictione, quod die XII Junii inventarum reliquiarum per S. Ambrosium solemnis dies celebraretur. Argumentum autem quod desumere placuit Puricello ex eo, quod alicujus Sancti celebritas &c. nobis favet hic, & contra ipsum pugnat. Dicit quidem quod decimus Maii dies eidem celebritati ab ecclesia Mediolanensi ex antiquissima jugique traditione destinatus fuerit; sed traditio talis mere tantum ab ipso asseritur, non probatur. Et mirum certe esset, si auctor Romani parvi & Ado vel diem a vero ac genuino diversum posuissent, vel verum ignorassent. Antiqua, uti supra vocabatur, Antiphona suo silentio æque obest Puricello quam nobis: imo vero nimium probat: nam quia nullum inventionis ac translationis diem illa signat, sequeretur inde, nullum fuisse. Sed cum hoc argumentum sit negativum; Romani autem parvi & Adonis pro nostra sententiæ sit positivum, putamus, longe probabilius esse, quod contigerint die XII Junii; donec eruditi Mediolanenses ex idoneis documentis melius nos instruant.

§ III. Respondetur ad varias alias quæstiones circa translationem corporum propositas.

Duabus antecedentibus quæstionibus aliæ nonnullæ superaddi possunt, circa varia, quæ SS. Nazarii ac Celsi corporum translationem spectant. [Non fuisse translatum] Quæres igitur 3. An ambo ista corpora a S. Ambrosio ad basilicam Apostolorum translata sint, an solius dumtaxat corpus S. Nazarii? Respondeo, non inepte aut abs re hoc quæri; præbita propositæ quæstionis ansa ex verbis Paulini, cetera satis clare, hic vero ambigue & obscure suam mentem enuntiantis: exposita quippe utriusque Martyris inventione, subindicat quam brevissime, translationem fuisse subsecutam, dicens: Translato itaque corpore Martyris ad basilicam Apostolorum; an corpore unius, & cujus, an utriusque Martyris? Utriusque juxta Baronium in Vita S. Ambrosii a se collecta, ubi illud affirmat: Puricellus autem cap. 154 id negat, qui solum Nazarii corpus eo vult translatum: id quod ibi quidem obiter dumtaxat asserit, pluribus hoc antea conatus probare cap. 48; ubi textum Paulini censet sibi favere; adstipulante, uti vult, ecclesia Mediolanensi, quæ translationem solius Nazarii quotannis celebret, nulla facta mentione translati S. Celsi, quem, sicut addit, expresse excludit etiam in tertia lectione matutina.

[21] Accedit eo, quod basilicæ Nazarianæ, prout pergit Puricellus, [ad basilicam Apostolorum] præpositi & canonicorum collegium numquam S. Celsi corpus inter suæ basilicæ reliquias numerarit, nec ipsum tamquam proprium & inquilinum Sanctum coluerit; qualem vice versa cum hactenus colit basilica Celsiana, in eo, uti refert, constructa horti situ, in quo Celsus denique jacuerat. Ultimo tandem loco sententiam suam confirmat testimonio scriptoris Vitæ SS. Nazarii & Celsi apud Mombritium; sed auctoris adeo inepti ac misere fabulosi, ut citari neutiquam mereatur. Specimen jam nunc parvum dedimus supra, pluribus alias ipsum conventuri. Verum cap. 97 ex antiquo, uti id appellat, Kalendario præsentem controversiam iterum tangit, & pro translatione solius S. Nazarii ad basilicam Apostolorum rursus pronuntiat, sed mera usus conjectura, quæ rem nullo modo evincere possit; testimoniis scriptorum etiam nequaquam dirimendam, nisi tanta foret eorum auctoritas & ætas, ut puncto, quod nunc inquirimus, aliquo usque saltem videretur accommodata.

[22] Æque quidquam conficitur ex translatione solius S. Nazarii apud Mediolanenses, [solius S. Nazarii corpus;] lectione 3 matutina &c., quæ pro sua sententia coacervat Puricellus: nam cum istæ argutationes sint mere negativæ, & res alioqui positive non probetur ab ipso; ignoscet nobis, si ab ejus parte continuo nos non stemus; quibus apparet probabilius, quod corpus utriusque Sancti nostri a S. Ambrosio in basilicam Ambrosianam sit translatum. Atque id putamus erui posse ex verbis Paulini, quæ, uti vidimus, Puricellus sibi vult favere: nam quandoquidem Paulinus prius locutus fuerat cum de S. Nazario, tum de S. Celso, quam attingeret translationem; quid factum de alio corpore, si per τὸ Martyris non voluerit utrumque sanctum Martyrem intelligi? Sin autem contendis, quod de uno dumtaxat locutus sit, dic, amabo, cur intelligendus est de solo S. Nazario, & non potius de S. Celso; præsertim quia hunc postremo loco nominaverat. Ordinarius quippe orationis contextus exigere solet, ut dum nomen aliquod appellativum, quale hic est τὸ Martyris, gerit vices alicujus nominis proprii, afficiat illud nomen proprium, quod ultimo loco ac magis immediato præcedit, non illud, quod penultimo ac mediato. Sensus itaque proprius ac naturalis, spectata utique vi verborum, appellat S. Celsum: quamquam videatur Paulinus voluisse vel debuisse saltem sanctum quoque Nazarium intelligere: certe illum ab hac translatione excludere nec voluit, nec potuit: de qua omnino constat ex Monumentis seu Epigrammatibus Christianis apud Janum Gruterum in opere, cui titulus Inscriptionum Romanarum corpus &c., pag. MCLXVII.

[23] [de quo ex Ambrosio constat;] Ibi quippe producuntur ipsiusmet Ambrosii versus, qui sic sonant:

Condidit Ambrosius templum, Dominoque sacravit
      Nomine Apostolico, munere, reliquiis.
Forma crucis templum est, templum victoria Christi:
      Sacra triumphalis signat imago locum.
In capite est templi vitæ Nazarius almæ,
      Et sublime solum Martyris exuviis.
Crux ubi sacratum caput extulit orbe reflexo,
      Hoc caput est templo Nazarioque domus.
Qui fovet æternam victam pietate quietem,
      Crux cui palma fuit, crux etiam sinus est.

Hæc ibi habentur; unde etiam discimus, quæ templi prædicti parte corpus S. Nazarii a magno illo Mediolanensium præsule conditum fuerit. Sed nos ad sæpe dictam S. Celsi translationem redeamus.

[24] [sed ipsius etiam S. Celsi, nobis est probabilius.] Ado in suo elogio, quod dedimus superius num. 4, disertissimis verbis favet nostræ sententiæ: nam locutus de corpore S. Nazarii &c., mox subdit: Quo levato & lectica composito, statim ad S. Celsum martyrem … sanctus episcopus Ambrosius perrexit, & transtulit ad basilicam Apostolorum … Inventi autem & translati sunt &c. Quid clarius in rem nostram Præsul Viennensis edicere potuit? Enimvero sive is ad τὸ Martyris in Pauliniano inventionis ac translationis historiæ exemplari invenerit additum utriusque (quod in textu Notkeri legi, superius indicabamus) sive aliunde hoc hauserit; sive, considerato Paulini textu, sensum illius id exigere judicaverit; plane liquet, ipsum fuisse in illa sententia, quod uterque noster Martyr simul inventus, simul levatus, simul translatus fuerit ad Basilicam Apostolorum: quæ hactenus & nobis apparet probabilior. Ad utriusque etiam Sancti corpus dictam translationem retulit Tillemontius tom. 2 Monum. eccles. pag. 88. Ex dictis sequitur, ut corruant, quæ auctor apud Mombritium in Vita vere pseudographa obtrudit; quasi vero S. Ambrosius S. Celsum, in eo, quo positus fuerat, loco obtectum reliquerit. Atque hæc circa quæstionem 3 dicta sunto.

[25] [Asseritur alicubi, quod libellus apud corpora fuerit repertus;] Nunc autem quæres 4. An, quando S. Ambrosius hæc invenit corpora Sanctorum (verba sunt Puricelli eodem cap. 48) simul etiam libellum aliquem ad eorum capita invenerit, quo descriptum esset ipsorum certamen; sicuti cap. 20, num. 3 S. Syrum vidimus monuisse, ut apponeretur, & sicut appositum jam fuisse legebamus cap. 19, num. 4. Talem utique dubitationem mihi, inquit, Paulinus ipse per ea injecit de Nazario verba: “Qui quando sit passus, usque in hodiernum scire non possumus” Si enim aliquis ejus generis & argumenti libellus eo inventorum corporum tempore inventus fuisset; certe fuisset etiam Paulino ipsi, qui tunc aderat, & omnia diligenter inspectabat, notissimus; ex eoque sic etiam ipsi tempus illud Nazariani certaminis ac martyrii facile innotuisset. Ita Puricellus, melius præsentis puncti difficultates sibi objiciens; quam dissolvens; uti perspicuum fit ex iis, quæ subdit his verbis: Sed ne talis quidem conjectura fidem apud me abrogat iis, quæ cap. 19, ad finem numeri 4 recitabam. Ibi siquidem tale certaminis scriptum “ad ipsorum capita reconditum” (cujus nempe bina, sicut interpretari licet, confecta fuissent exemplaria, & unum sigillatim fuisset occultatum prope cujusque illorum caput) diserte affirmabatur mansisse occultum “usque ad diem revelationis eorum” Sequitur ergo &c.

[26] Nunc ad quæstionem circa libellum ad capita Martyrum positum, [sed quiæ illa assertio nititur apocrypho testimonio,] & a S. Ambrosio inventum, quo descriptum esset eorum certamen, nos respondeamus. Dicimus itaque istum libellum omnino apocryphum, supposititium ac fabulosum esse; qui obtrusus nobis fuerat a Puricello cap. 19, numero 4, & quem modo citabat superius, ex testimonio miselli biographi apud Mombritium; cujus male feriati historiastri quia nugas pro eo ac debuit non satis perspectas habuit Puricellus, id causæ fuit, cur somniis in cerebro istius vel alterius istiusmodi homuncionis natis adeo multum tribuat: sed quam id præter æquum ac bonum, alias elucescet. Scriptorum vero catalogum, quem ad confirmationem subnectit ac citat ibid. Puricellus num. 5, nimirum Græci auctoris apud Surium, Vincentii Bellovacensis, Jacobi de Voragine, Petri de Natalibus, ac sancti Antonini, quid vel tantilli momenti conciliare potest facto, quod contigisset (si Superis placet) tempore Neronis, tot seculorum intervallo ab eorum temporibus distante?

[27] Quanto itaque satius fecisset Puricellus, si argumenti, [silente de hac re Paulino, a nobis rejicitur.] quod ex silentio Paulini sibi objecerat, quodque elevato perperam vocabulo vocat conjecturam, vim expendens, exsufflasset imaginarium illum libellum, sola nullius fidei fabulatoris umbratili auctoritate nixum. Atque ut argumenti, quod ex Paulino accersitur, robur percipiatur; combinet hæc duo lector, si possit, ut apte inter se cohæreant. Vidimus, inquit Paulinus, in sepulcro, quo jacebat corpus, sanguinem Martyris mirabilibus cum adjunctis, quæ narrat. Ad hæc, caput etiam ita integrum … cum capillis capitis atque barba &c. Vidit hæc, inspexit, perspexit, ac contemplatus fuit Paulinus; appositus interim ad eorum capita erat libellus, ut narratur apud Mombritium, imo duplex, si interpretationi superiori Puricelli credimus; quem S. Ambrosius invenerit, & quo descriptum esset Martyrum certamen: & tamen de mirabili isto libello nullus meminit Paulinus, adeo omnium rerum, quæ ad S. Nazarii passionem spectabant, ignarus, ut quando sit passus, usque in hodiernum diem scire se non posse, candide profiteatur. Credite posteri, & hæc cum prætenso libello combinate. Circumstantiæ, quibus libellus iste ad capita Martyrum fuisse primo positus fertur, alibi infra discuti poterunt. Nunc dispiciamus alia quædam, quæ in translatione S. Nazarii narrantur accidisse.

[28] Puricellus pag. 254 scribit, se tres lectiones, pro ista translatione in codice Caroli Andreæ Septalii habitas, in unicam velut contraxisse; e qua nos, rescissis aliis, ista puncta excerpimus. Erat Nazarius ad tres Moros in horto ante translationem reconditus … Sed ranæ cum clamarent ultra tres Moros, [Tria aliæ, quæ volunt huc spectare, proponuntur.] de præcepto sancti Patris, ulterius ne clamarent, usque hodie ibi non sunt auditæ. Cum autem perventum esset ante portam balisicæ Apostolorum, numquam corpus beati Nazarii introduci potuit. Tunc intelligens beatus Ambrosius ob reverentiam Apostolorum hæc fieri; a parte posteriori basilicæ introduxit, & ibi reconditus est reverenter. Tria itaque nobis ex isto codice qualicumque, cujus donec nobis antiquitas satis idonea probetur, non magnæ is apud nos erit auctoritatis, experientia doctos, hujusmodi exemplaribus non fidere; tria, inquam, ex isto codice nobis proponuntur, quæ huc spectent. 1. Locus primæ S. Nazarii sepulturæ. 2. Ranarum coaxationi impositum a S. Ambrosio silentium. 3. Corpus S. Nazarii ab ingressu portæ basilicæ Apostolorum divinitus prohibitum. De singulis aliquid dicamus paragrapho proxime sequenti.

§ IV. Loca sepulturæ ac translationis; duo, uti volunt, miracula.

[Cognomentum loci, in quo sepulti fuerint Martyres, improbatur;] Quæres itaque quinto, qua veritate nitatur cognomentum primæ S. Nazarii sepulturæ, nimirum ad tres Moros, sive ejusdem sepulturæ locus ita dictus putetur a tribus istiusmodi arboribus, juxta quas conditus terra sit Sanctus; sive id nomen antea non habuerit locus ille, sed illa horti pars tunc observari ac nomine notari cœperit, quando thesaurus adeo pretiosus fuerat eo illatus: utcumque illi, qui hoc volunt, rem acceperint, judicamus, nullo eam niti fundamento, ex sordida utique apud Mombritum Actorum cloaca, aut hujuscemodi saltem historiastri, qui sordes exinde suas hauserit, protractam. Enimvero ista Acta sic habent: Jussit Anolinus eos duci extra civitatem foras portam Romanam, in locum, qui dicitur, Tres moros &c. Verbis itaque Paulini, e quibus habemus, quod utriusque Martyris corpus in horto positum extra civitatem &c. acquiescamus, nihil supperaddendo, quod melius non probetur. Sed paucula hæc circa levioris momenti rem dicta sufficiant, quæ proinde nos diutius morari non debet. Cui autem hæc non sufficiunt, consulat Puricellum a pag. 259; ubi tradit, quod locus iste fuerit in portæ Romanæ suburbano; quod Carolus a Basilica Petri hunc hortum confuderit cum horto Philippi, citra dubium, inquit, extra veterem portam Vercellinam sito, ubi nunc basilica exstat Franciscana, quæ prius SS. Naboris & Felicis nuncupabatur, & in qua SS. Protasii & Gervasii corpora divinitus a S. Ambrosio inventa fuisse, dicit; addit item deinde nonnulla circa etymon prædicti loci, Tres Mori an Muri, an Mauri? De qua re subdit suam conjecturam. Sed alia duo puncta, superius a nobis tacta, plusculum attentionis merentur: duo etenim continent miracula, quæ putantur in S. Nazarii translatione accidisse.

[30] [uti & miraculum, quod in translatione fertur factum,] Landulphus senior, de quo pluribus infra, Mediolanensis historiæ lib. 3, cap. 7, In qua, inquit, translatione cum S. Ambrosius adviveret, quod didicimus * sancto sacerdote Ambrosio imperante, super strepentes ranas egerit, Sanctum testem Augustinum affirmantem lector intellige: “Cum plurima ranarum murmura auribus religiosæ plebis obstreperent, Sacerdos præcepit, ut tacerent, & deferrent orationi sacræ reverentiam. Tunc subito circumfusus strepitus quievit, & usque hodie paludes silent: ita ut vix aut umquam aliquam ranarum, maxime illo in tempore crepitantem invenisses.” Ita ille in editione Mediolanensi scriptorum Italiæ recentissime excusa, tomo 4, pag. 100, cujus mendosum alicubi textum correximus ad marginem ex Puricello pag. 255; ubi etiam indicat, in suo exemplari Ms., quod habuit, e regione horum verborum in ora marginali adnotatum fuisse rubro charactere: Miraculum beati Ambrosii, quod recitat Augustinus.

[31] [auctore Landulpho narratum;] At quis non miretur, ista tam confidenter quasi ex tripode dici a Landulfo isto, sublestæ fidei auctore, & ista quidem dici ex ipso Augustino? Re tamen vera, inquit Puricellus, nihil tale recitat Augustinus inter opera saltem sua, quæ in præsenti circumferuntur; & recte ea Puricellus abjudicat Augustino, donec proferatur aliquis ex ejus operibus locus; unde hoc factum constet: e quibus quia nullum citat vel citare potuit Landulphus, & quia alioqui de multis falsitatibus convincitur, atque adeo nulla ei debetur hic fides, judicamus nos abusuros tempore, si in discutiendis super præsenti argumento hujus sancti Patris lucubrationibus operam nostram insumeremus; præsertim cum de eo nihil prorsus meminerit Paulinus, qui illud longe melius ac certius rescire debuisset tamquam oculatus & auritus testis, quam Augustinus; neque prætermisisset rem adeo mirabilem mandare litteris. Melius, inquam, ac certius quidquid hujus est historiæ Paulinus, Vitæ S. Ambrosii auctor, rescire debuisset, quam S. Augustinus, cum hujus hortatu ille eam conscripserit, ita incipiens: Hortaris, venerabilis pater Augustine &c.

[32] Arbitratur porro Puricellus pag. 255, quod Landulphus memoria lapsus supposuerit Augustinum pro ipsomet Ambrosio; [quod perperam alibi ex S. Ambrosio elicitur, loquente in persona Liberii PP.] ubi plura supperaddit, quæ cogimus in compendium. Profert ibi codicem capituli Metropolitani (intellige Mediolanensis) in quo hic habeatur: Hæc sunt verba B. Ambrosii in lib 3 de Virginitate ad S. Marcellinam sororem “Frequens sermo est cum plurima ranarum murmura religiosæ auribus plebis obstreperent, sacerdotem Dei præcepisse, ut conticescerent &c. Et mox ineptissime sequitur: Fuit ipse S. Ambrosius, qui, cum portaretur corpus S. Nazarii… ad ecclesiam suam ranis coaxantibus silentium indixerit: nam S. Ambrosius ibi non loquitur in propria, sed in aliena Liberii PP. persona; id quod pluribus deinde apud Puricellum invenies probari: & luculentissime illud patet ex toto S. Ambrosii contextu. Tandem itaque Puricellus hanc de ranis historiam concludens, recte dicit quidem, quod illa miraculum contineat, multos patratum annos ante, quam S. Ambrosius pompa solenni sacrum Nazarii corpus transferret ad basilicam Apostolorum; sed minus recte ac fundate mox superaddit: Sic etiam simile illi miraculum dicemus ab Ambrosio postea patratum eo tempore, quo id ipsum transferebat. Dicet id quidem Puricellus, ac dicent fortasse plures alii, qui, quod volunt, verum esse credunt; sed non probant.

[33] Certe Puricellus miraculum hoc neutiquam confirmat, quando mox interrogat: An enim quidquam repugnat, quo minus Deus per Ambrosium renovaverit ejusmodi miraculum, quod antea per innominatum illum sacerdotem, a Liberio PP. insinuatum patrasset? [Illud miraculum non probat Puricellus: aliud quoque ab ipso relatum nos non admittimus.] Nam inde tantum sequitur, quod miraculum illud tunc fieri potuerit sub S. Ambrosio: id quod nemo sanæ mentis negaverit; non vero quod re ipsa factum sit; proindeque inter miracula historice certa locum nos eidem dare non audemus, quia putamus illud apocryphum esse; cum nihil de eo dicat Paulinus, præsens rerum omnium inspector; cum tamen is clare agat de clamore energumeni, miraculo videlicet inferioris notæ, quam id, quo de hic egimus. Nullam itaque codex Septalianus, de quo supra, nullam metropoliticus Mediolanensis fidem hic facit, nullam meretur: idque pari jure dicendum nobis apparet circa aliud miraculum, ex eodem Septaliano codice, uti supra dicebamus, a Puricello excerptum: nimirum quod, dum perventum esset ante portam Basilicæ Apostolorum, numquam corpus B. Nazarii introduci potuerit &c. Neque enim laudatus Paulinus cæcus aut mutus fuit, qui nihil simile scripserit.

[34] [Indagatur quo loco in basilica Apostolorum] Quo autem dictæ basilicæ loco S. Ambrosius condiderit illud sacrum corpus, dispiciamus: de qua re juverit audire Puricellum pag. 252 ita disserentem: Nazarii corpore in Apostolorum basilicam translato, dubium esse non debet, quin Ambrosius illud ibi sub altari condiderit, quemadmodum & alias alibi Martyrum reliquias, olim a se inventas, condiderat. Quid, quod etiam in ejusdem basilicæ ac Martyris honorem contexuit epigramma (quod nos supra dedimus num. 23) & ex eo plane constat, Nazarii corpus in capite basilicæ collocatum fuisse. Sed paulo etiam clarius hoc idem fuit nobis indicatum per Carolum a Basilica Petri, episcopum denique Novariensem. Hic enim cum canonicus esset ordinarius basilicæ hujus metropolitanæ Mediolanensis, una cum sancto Cardinali & archiepiscopo Carolo Borromæo affuerat, omniaque diligenter inspexerat anno MDLXXVIII, cum sacræ illius templi reliquiæ recognoscerentur, ac nominatim Nazarii corpus. Itaque in ejusdem S. Caroli Vita lib. 5, cap. 6 reliquias imprimis enumerabat repertas sub altari præcipuo, quod in media tunc erat ecclesia; & una cum iis etiam computabat Apostolorum reliquias, e quibus nomenclaturam hæc basilica primam obtinuit.

[35] [depositum a S. Ambrosio fuerit corpus S. Nazarii.] Ex verbis vero, quæ loco citato habet illustrissimus idem episcopus Novariensis, quæque citat Puricellus, delibamus nos ista, quæ potissimum faciunt ad rem præsentem: Sub alio item præcipuo altari, ait, ad caput ecclesiæ constituto … celeberrimi martyris Nazarii, unde præsens nomen ecclesia accepit, reliquias invenimus. Et quoniam adjungit paulo post: Neque enim conjicere potuimus, corpus ex eo tempore motum esse, quo illud Ambrosius condidit; idcirco nobis valde verosimile est, corpus S. Nazarii isto eodem certo ac determinato loco mansisse, quo S. Ambrosius illud primo collocarat in basilica Apostolorum, & qui jam satis a nobis indicatus est. Sed postmodum sacrum illud pignus una cum aliis reliquiis alio transtulit S. Carolus Borromæus; sicut postea dicetur. Atque hæc quidem de loco basilicæ Apostolorum, quem primitus nobilitarint sacræ S. Nazarii exuviæ, satis plana sunt; non autem illa, quæ circa primævam S. Celsi depositionem hic nunc quæremus.

[36] [De loco primævo, quo corpus S. Celsi] Diximus jam, S. Celsi corpus una cum corpore S. Nazarii translatum probabilius fuisse a S. Ambrosio ad basilicam Apostolorum: at nunc investigandum nobis incumbit, ibine, an alibi, & ubi illud fuerit depositum. Puricellus pag. 258, qui censet, illud in eadem, qua inventum fuerat, horti parte relictum & obtectum, sic etiam nunc nihil se ambigere dicit, quin altare protinus illi quoque superstructum fuerit, nec non etiam ecclesia quantocius ibidem in ipsius Sancti honorem constructa. Sed hæc satis incerta sunt, & fere conjecturalia, prout ipsius verba id quoque satis insinuant. Parum quoque roboris hisce addi potest ex Caroli a Basilica S. Petri historia Mediolanensi, undecim primorum hujus urbis Præsulum Vitas complexa, ubi in Caio, ordine apud ipsum tertio, hæc habet: De puero Celso, nihil apud Paulinum (quod verum est, si de depositione seu sepultura illud intelligas) quod fortasse etiam ab initio diversam sortitus sit sepulturam; ut Ambrosius illius corpus simul eruere non potuerit. Illius reliquiæ, sub altari majori in ecclesia ejus nomine dicata conditæ, apud nos coluntur; de quorum translatione annis abhinc circiter quinquaginta quinque memoria est.

[37] Quibus verbis allatis Puricellus, interpretem potius agens, quam assertorem, & verba verbis potius accumulans, [post inventionem permanserit, nihil certi traditur.] quam rem suam confirmans, Celsum igitur ibi denique sepultum, ibidemque ab Ambrosio postea relictum, ego, inquit, INTERPRETOR. Ast in rebus adeo antiquis, junioris alicujus auctoris interpretatione nihil quidquam probatur. Quoniam itaque adeo hic obscura & obsoleta sunt omnia antiquitatis vestigia, fateri ingenue cogimur, incompertum nobis prorsus esse, quid de S. Celsi corpore factum fuerit; an videlicet, postquam illud una cum corpore S. Nazarii transtulerat S. Ambrosius ad basilicam Apostolorum, postmodum ab ipsomet Ambrosio ad locum sepulturæ pristinum relatum fuerit; an usque post mortem ejus in ista basilica asservatum, ab alio deinde illuc transportatum sit; & siquidem hoc ita acciderit, a quo & quando id actum fuerit, omnino nos latet. Hoc non latet, quod sanctus Martyr ecclesiam habeat propriam Mediolani; quod in illa ecclesia sint sacræ ipsius exuviæ sub altari majore; quod denique sacrum illud depositum pluribus post primam inventionem seculis fuerit translatum: de quæ translatione, uti & de ecclesia ratio habebitur inferius. Forsan æque incerta est traditio, quam subdimus ex fide illius, qui eam narrat.

[38] Constans vero, teste Puricello, traditio est, [Fertur erecta pila fuisse a S. Ambrosio in horto, in quo inventa corpora:] Ambrosium quidem ad perpetuam ejus horti memoriam, in quo Nazarium & Celsum invenerat, in eo erigi jussisse pilam parvam, sive altiusculum parietem; ipsique imaginem Deiparæ Virginis appingi eam, quæ tandem variis illustrata miraculis, & erga cultores suos beneficiis occasionem dedit construendæ illius ecclesiæ ornatissimæ, quæ nunc Deiparæ ad S. Celsum (juxta & prope ejus ecclesiam est) appellatur; & in qua imago pilaque ipsa, primori loco immota, sub ejusdem altari Deiparæ consistit, perque fenestellam in anteriore altaris parte patentem conspicitur. Atque præter eam pilam separatim etiam intra ejusdem horti spatium constructa fuit ecclesia, quæ S. Nazarii in Campo vocata fuit (cujus meminerat cap. 36.)

[39] Quocirca satis etiam tunc liquet, Nazarianam ejusmodi ecclesiam illic extructam fuisse in memoriam & indicium loci, [ubi & S. Nazarii ecclesiæ.] quo Nazarii corpus tumulatum quievisset ad illud usque tempus, quo tandem inventum fuit. E campo autem potius, quam ex horto, ecclesiæ illi Nazarianæ nomen, ut opinor, ait, indiderunt, ut eam expressius distinguerent ab altera Nazariana in Broho, quæ tale sibi nomem e translato ad semetipsam Nazarii corpore obtinuit: Brolium enim & hortus apud nostros Mediolanenses synonyma erant, ut ex iis constat, quæ de Brolio jam diximus cap. 37, num. 7. Et cap. 36 num. 5 enumerat ecclesias quatuor, quæ S. Nazarii aut Celsi nomen prætulerint; ubi quæri posse dicit de quarta, an ea tempore Miroclis, qui fuit præsul Mediolanensis, exstiterit. Sed alia plura, eaque nostro instituto magis accommodata non patiuntur, ut istiusmodi controversiunculis incidentibus nos nimium immisceamus. Interea prius quam Mediolanum relinquamus, non abs re fuerit notare nonnulla, quæ cum ædibus ibidem loci nostrorum Sanctorum affinitatem quamdam habent.

§ V. Ecclesiæ apud Mediolanenses Sanctis sacræ.

[Variæ suggeruntur notitiæ de basilica S. Nazarii apud Mediolaneuses; sec. 12 urbi inclusa,] Ad pleniorem itaque istarum ædium sacrarum notitiam magno nobis adjumento erunt, quæ Puricellus in rem nostram diligenter atque operose collegit. Alia vero ex illis solummodo obiter indicabimus; alia pluribus deducemus, prout major vel minor rerum sciendarum congruentia id faciendum dictabit. De basilica itaque Apostolorum, a S. Ambrosio ædificata, de qua frequens modo apud nos recurrit sermo, agit cap. 37, ubi de tempore, quo ædificata fuit; de mutato ejus in Nazarianam cognomento, de situ; de variis item Sanctis ibidem sepultis, quorum nomina haud transcribo, capp. 59, 61, 63 & 64; de incendio antiquissimo, an huic ecclesiæ adscribendo, cap. 67; de bonis quibusdam in favorem istius basilicæ anno Christi 1052 a Petriberto, officiali, ut vocatur, ecclesiæ S. Joannis .. Itolani legatis, cap. 88; de incendio, quod anno Christi 1075 illam S. Nazarii ecclesiam consumpsit, cap. 93; de ejusdem ecclesiæ officialibus cap. 100. Nec vero operæ pretium ducimus, ab ovo hic exponere qua occasione, tempore seculi duodecimi basilica Nazariana recentibus urbis Mediolanensis amplificatæ mœnibus inclusa sit; cum de his consuli possit Puricellus cap. 105.

[41] [altera S. Celsi, ac S. Nazarii manet inde exclusæ usque ad an. circiter 1550: unde error Galesinii] Ibi præterea dicitur, quod basilica Celsiana, itemque altera S. Nazarii in Campo, remanserint extra muros urbis usque ad annum circiter 1550, sub quem annum præsentes ac longe ampliores muri de integro exstrui cœperint a Ferdinando Gonzaga, ditionis Mediolanensis gubernatore. Hinc, inquit Puricellus, conjectare mihi liceat occasionem, qua Galesinius a vero aberraverit, cum in matutina breviarii nostri Ambrosiani, anno MDLXXXII typis impressi, Lectione de SS. Nazario & Celso affirmaret, eorum corpora per S. Ambrosium ex eo loco, in quo diu latuerant, fuisse in urbem translata; quia nempe translata tunc fuissent in Apostolorum basilicam, & ibi recondita. Basilicam nimirum hanc, muris e medio tandem paucos ante annos sublatis, comprehensam fuisse; nec iis comprehensum fuisse hortum illum, quo sepulta Martyrum corpora latuerant; Galesinius ignorare non poterat.

[42] Quippe cum non modo ejus tempore passim exstarent, [corrigitur a Puricello.] sed etiam præsenti exstent evidentia ejusmodi murorum indicia, & reliquiæ. Sin autem præterea ille animadvertisset, ambitum murorum .. Ænobarbicam ante cladem, atque superioribus etiam seculis usque ad ætatem Ambrosii, non fuisse talem ac tantum, sed multo fuisse arctiorem … Quis eumdem credat … tam inepte in ejusmodi lectione scribere voluisse, ut ea nihilominus corpora diceret ex eo sepulturæ loco in urbem translata? Etenim tam basilica ipsa, quam locus ille tunc temporis pariter erant in suburbiis, & extra muros urbis interiores; sicut alibi docebam, inquit, & hic repetere juvat … Meo itaque judicio, Galesinius talia non animadvertit; & hæc illi fuit occasio aberrandi. Puricelli judicio nos suffragamur; monentes errorem hunc in Breviario recognito anni 1635 relictum, juxta hanc observationem corrigi debere. Atque hæc de basilica S. Nazarii hactenus: cujus extra urbem Mediolanensem situs, a Puricello assertus, confirmabitur ex tali situ basilicæ S. Celsi; de quo mox in citando instrumento seculi X, & infra num. 47.

[43] Ne vero quis exstimet, ecclesiam S. Celsi apud Mediolanenses neglectam aut ignobilem fuisse, [Ecclesiæ Celsianæ adjecti a Landulfo monachi,] visum est nunc exhibere, quæ laudatus Puricellus in ejus gratiam collegit. Huc conducunt, quæ is pertractat cap. 86, ubi memorat ecclesiæ Celsianæ monasterium & monachos adjectos fuisse a Landulpho, Mediolanensi archiepiscopo: quod qua causa atque occasione acciderit, ex Arnulfo, ut alios ab eo citatos præteream, recenset. Quæ in rem nostram sunt, describimus ex libro ejus primo historiæ Mediolanensis, quæ novissime edita est inter rerum Italicarum scriptores tomo 4. Ex præfatione eidem a V. Cl. Ludovico Antonio Muratorio præfixa disces, quod patria fuerit Mediolanensis; quod Gregorii VII ætate floruerit, & circiter annum Christi 1085 suam historiam concinnarit, quodque illorum temporum gesta satis accurrate exhibeat. Loco itaque assignator, cap. 10 habentur ista: Anno CMLXXX. Jam enim successerat Gotefredo Landulphus archiepiscopus, qui propter nimiam patris ac fratrum insolentiam, gravem populi perfessus est invidentiam; … conjuratione … orta … civilis seditio, ac partium est facta divisio … Grande commissum est in urbe certamen.

[44] Videns autem se prægravari undique præful, nec posse sufficere, [qua occasione, & quo tempore.] discessit ab urbe cum fratribus, relicto patre, qui fuerat jam senex, & viribus imbecillis. Quamobrem ecclesiæ facultates, & multa clericorum distribuit militibus beneficia … Et pauculis interjectis de iterato conflictu, & plurima utrimque cæde, patreque præsulis a vernula in lecto transfixo, subdit Arnulphus: Post hæc, & alia multa, inspirante Deo, & interveniente consultu sapientum partis utriusque, nova pax vetera dissolvit odia … Præterea sentiens se præsul dispersis facultatibus offendisse ecclesiam, ut clerum leniret ac populum, sancti martyris Celsi fundavit monasterium, multisque ditavit opibus: ubi completo dierum numero, moriens suo quievit in tumulo. Quo autem anno ista fundatio facta sit, disserit Puricellus, censens cos propius ad verum accedere, qui illam innectunt anno Christi 992.

[45] Testamenti item a Landulpho conditi, & ex archivo basilicæ Nazarianæ sibi suppeditati fragmentum producit ibidem Puricellus, hoc exordio: In nomine sanctæ & individuæ Trinitais. Otto tertius, Dei gratia imperator augustus, anno imperii sui secundo, mense Novembris, [In testamento ab eodem condito assignantur bona abbati monasterii Celsiani;] Indictione undecima. Ego Landulfus, Dei gratia archiepiscopus Mediolanensis ecclesiæ, filius bonæ memoriæ Ambrosii patris &c. Quibus characteribus chronologicis notatur annus Christi 997. Tum memoratus mox Puricellus, contracto in compendium testamenti argumento, istum archiepiscopum abbati monasterii S. Celsi, quod ipsemet construxerat foris (verba sunt testamenti, distincto ibidem charactere expressa) & prope Mediolanensem urbem, ad locum, ubi * antiquitus tres Moros vocabatur; Puricellus, inquam, refert, istum archiepiscopum dicto abbati assignasse quædam bona, ibidem sigillatim commemorata, suisque limitibus descripta: qua vero conditione Landulphus id fecerit, paucis accipe ex verbis testamenti, quæ allegare pergit Puricellus, & quæ non obscure indicant, S. Celsum magno apud istum fundatorem in pretio fuisse, cujus annuam memoriam solenni affectus erga illum sui testificatione honorare voluit; dum addit ista:

[46] [certa tamen conditione. De isto Landulfo ac monachis notitiæ.] Ita faciat abbas ipsius monasterii S. Celsi de rebus, seu reditibus, quibus ex ipsis molendinis, seu rebus ipsis, anniversarium vitæ meæ in festivitate S. Celsi, honorifice pascat presbyteros illos decumanos, officiales ecclesiarum SS. Nazarii martyris, & Ambrosii confessoris: ubi eorum Sancta requiescunt corpora: & det pro unoquoque denarios tres, & cereum unum &c. Agitur de isto archiepiscopo Landulpho apud Ughellum tomo 4 Italiæ sacræ a col. 143; quem ponit obiisse anno 999, die XXII Septembris; apud Puricellum vero variant auctores circa tempus sedis ac vitæ; apud nos denique in Exegesi de episcopis Mediolanensibus tomo VII Maii præmissa, hæc habes: Landulfus, sedit annos XVIII, menses III, obiit X Kalendas Aprilis: sepultus est ad monasterium S. Celsi; non videlicet ante annum Domini 997, sicut ex superiore testamento liquet. Cujusnam autem instituti ascetæ locum istum incoluerint, & ad quos deinde is transierit, docet Gabriel Pennottus Historiæ tripartitæ lib 2, cap. 26, ubi inter collegia canonicorum regularium in toto dominio & metropoli ducatus Mediolanensis existentia, undecimum ponit S. Celsi, congregationis S. Salvatoris Bononiensis; quod illis concessum fuit a Paulo IV, anno MDXLVIII, per suas datas III Idus Martii. Erat Ordinis D. Benedicti. Ex libro taxarum Apostolicarum.

[47] [Mortuarium anniversarium in basilica S. Celsi, ac bona monasterio legata.] Quod Giximbertus de Isola, archiepiscopi Arnulfi II, qui Landulpho prædicto successit, camerarius, mortuarium sibi anniversarium in basilica Celsiana quotannis celebrandum instituerit, Puricellus refert cap. 87, citans Gualvanei Flammæ, ex Ordine Prædicatorum, seculo XIV clari, Catalogum, in quo citatur ejusdem Giximberti testamentum … quod factum fuit anno VIII imperii Henrici I, de mense Aprilis, Indictione IV, anno videlicet Christi 1021. Inter alia, quæ de isto testamento ibi Puricellus habet, illud notatu dignum, quod post plurium seculorum lapsum accurata ejusdem exsecutio adeo constanter perstiterit, ut is testetur, se isti anniversario nonnumquam interfuisse una cum præposito canonicisque suæ Laurentianæ basilicæ, cui ab anno 1629 usque ad annum 1656 archipresbyter deserviebat; item secum interfuisse etiam parochos earum ecclesiarum, quæ in testamento ipso nominantur, pluribus ibi explicatos. Adde ex Ughello paulo ante citato, col. 143, quod Aribertus seu Heribertus archiepiscopus, Arnulfi laudati successor, suo testamento ad abbatem & monachos S. Celsi dat solidos XX. Istius testamenti exordio præfigitur, Chunradus Dei gratia imperator augustus, anno imperii ejus septimo, mense Martii, Indictione II: quibuscum concurrit annus Christi 1034. De isto Heriberto consuli potest nostra Exegesis modo assignata, pag. LXXIV. Legatio bonorum quorumdam in favorem monasterii S. Celsi a prædicto Petriberto facta anno 1052, habetur apud Puricellum cap. 88.

[48] Mittimus dicere, quod S. Arialdus martyr, a nobis illustratus ad diem XXVII Junii, [Varia circa S. Celsi ecclesiam] anno Christi 1067 ex Ambrosiana basilica delatus sit ad Celsianam; ut videre est apud Puricellum cap. 91; quodque in ecclesia S. Mariæ de S. Celso, in qua ineffabilia miracula … & gratiæ contigerint, Deipara virgo spectabilis apparuerit anno Domini 1485; de qua re agit idem auctor cap. 128, per authentica testimonia, publicas tabulas &c. diffuse extensa; unde etiam confirmantur, quæ supra diximus de situ ecclesiæ S. Celsi extra urbem Mediolanensem etiamnum tunc; nam ibi dicitur, illa apparitio contigisse in ecclesia S. Mariæ prope & juxta ecclesiam S. Celsi, extra & prope muros Mediolani. Quod ad etymon istius ecclesiæ attinet; ego quidem suspicor, inquit Puricellus pag. 613, priorem illam (de qua egerat cap. 121) Deiparæ cappellam, circiter annum Christi MCDXXX primis a fundamentis constructam, eo situ dispositam fuisse, ut ex ipsa, & ex propinqua S. Nazarii in Campo ecclesia coaluerit una tantum, quæ deinde Marianæ ad S. Celsum ecclesiæ appellationem obtinuerit.

[49] In Litaneutico autem triduano & Ambrosiano, anno 1494 Mediolani typis edito, [huc congeruntur.] tertia Litaniarum die describitur processio a S. Euphemia ad S. Celsum, teste ibidem Puricello; subinde autem a S. Celso ad S. Nazarium in Campo: atque inter huc eundum, dici ait istam antiphonam: Rex Sanctorum, Deus, converte nos; & in tempore malo non nos derelinquas. Et in introitu ecclesiæ istam: B. Nazarius una cum Celso parvulo meruerunt a Domino coronam perpetuam. Kyr. Kyr. Kyr. Letaniæ in S. Nazario in Campo, Quæ superaddit Puricellus de nomine istius ædis sacræ; ac cur in Litaniis majoribus festo S. Marci prius ad S. Celsum, quam ad S. Nazarium in Campo procederetur, relecta non sine incommodo eadem via, consulto brevitatis causa pluribus haud prosequimur. De capellaniis a Philippo Maria Vicecomite, Mediolani duce, ad priorem, de qua supra, S. Mariæ capellam a se exstructam, adjectis, consuli potest Puricellus citato cap. 121. Nunc decursis iis, quæ pertinent ad primas Martyrum nostrorum translationes, ac loca cum illis connexa Mediolani, tantisper lustrabimus eorum cultum in Oriente; inde mox regressuri Mediolanum, atque ad alias Italiæ civitates, ut antiqua post primam inventionem ac translationem venerationis publicæ monumenta scrutemur.

[Annotata]

* Puricel. quid Dominus

* forte qui

§ VI. Veneratio publica & antiqua in Oriente ac Mediolani, nec non in aliis Italiæ locis, ex ædibus sacris ac reliquiis.

[Ædes sacra S. Nazario CPolinon a Theodosio magno ædificata;] Publicam S. Nazarii venerationem in Oriente inclaruisse seculo nono, prioribus etiam seculis ibidem loci frequentatam, liquet ex Constantino Porphyrogenito in avi Vita, ubi sic fatur: Præterea vero etiam triumphalis martyris Nazarii sacram ædem, a multis retro annis non modo collapsam, sed & penitus abolitam, ædificavit, majestate, elegantia ac pulcritudine, priori longe ædificio præstantem. De isto templo meminerunt Baronius ad annum 886 ex Curopalate; & Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 130. At qua urbis parte, quando, & a quo condita fuit ista ædes sacra, quæ a multis retro annis steterat, postmodum utique penitus abolita, ac restaurata? Vita apud Surium ad XIX Junii, sub nomine Metaphrastis edita, modo vera diceret, recte admodum nos instrueret de præsenti argumento. Ante hanc magnam, inquit, civitatem eis (Nazario, Gervasio &c.) excitat (Theodosius magnus) pulcrum & elegans templum, & in eo sacras Martyrum reliquias deponit. Sed pugnant ista cum tempore quo Sanctorum primum inventæ reliquiæ sunt, & eorum nomen pervulgari cœpit, sicut alibi dictum fuit.

[51] [sed forte tempore Honorii & Arcadii.] Paulo verosimiliora & magis cohærentia tradit Puricellus cap. 81, cui vetus … hæc basilica … videtur ea fuisse, quæ olim a fundamentis constructa fuerat in honorem ac reverentiam Nazarii, Gervasii, Protasii, & Celsi, quando sacræ ipsorum reliquiæ nostra, inquit, ex urbe Mediolano CPolim allatæ fuerunt. Quod quidem si non Theodosii senioris, certe saltem Honorii & Arcadii, filiorum ejus, & proximorum in imperio successorum, quin etiam superstitis Ambrosii tempore factum esse, constanter hoc etiam loco, ait, crediderim: sicut etiam superiore illo capite 49, num. 10 credebam. Credenti illud Puricello non contradicimus; & istius rei probabilem verisimilitudinem nobis facile persuaderi patimur; cum in Canone Græco superius, allegato mentio habeatur ista reliquiarum valde honorifica, quam ex supra citati interpretis versione huc transcribo. Ode itaque 6 sic habet.

[52] [Reliquiæ S. Nazarii Cpoli celebres: unde cultus fortasse ad alia Orientis locæ propagatus.] Sanari nulla arte idoneis corporum morbis, tu, per divinam, o martyr Nazari, gratiam, remedium attulisti: ac omnibus porro, qui ad veneranda lipsana tua appropinquant, eximie fragrans unguentum, ebullitione quadam subministras. Et ode 8, Antiqua, inquit, Roma, tua prædicat certamina, o multarum palmarum victor Nazari: at Nova Roma (seu CPolis) canit tua prodigia, per sacras reliquias tuas, quas possidet, inter fideles perpetrata. Et mox: Ritu fontis unguenta gratiæ profundens divinus ille Nazarius, invitat omnes, qui ad eum religiose confugiunt, ut hauriant ex se lucem atque munditiam mentis. Quæ hic inserta vides de antiqua Roma, tamquam certaminum palæstra, discutientur infra. Neque porro refragabimur credere, in aliis quoque Orientis locis publicum, quo de agimus, cultum viguisse; quoniam adeo solenniter CPolis, Orientis caput, aliis in eo locis præluxit; & viguit fortasse Antiochiæ, si non sit mendosa annuntiatio ex apographis Hieronymianis ad diem XXX Octobris, superius allegata, & expensa.

[53] At nunc ad Occidentem transeamus, visuri quo pacto post inventa ac translata a S. Ambrosio nostrorum Martyrum corpora, [Primis post corporum inventionem temporibus institutam fuisse Mediolani processionem] deinde lapsu temporis eorumdem cultus ad varia Italiæ loca fuerit diffusus: quæ tamen non prius lustrabimus, quam ubi exposuerimus, quanto venerationis studio apud Mediolanenses æstimatissimorum sibi Sanctorum memoria floruerit. Ac de annua imprimis cleri Mediolanensis processione ad ecclesias, in quibus condita sunt corpora SS. Nazarii & Celsi, tractat Puricellus cap. 51; quam solennitatem jam tum ab initio incepisse affirmat, citans Landulphi senioris Chronicon Mediolanense lib. 1, cap. 3; ubi sequentia ista leguntur: Accidit, ut dum quidam dux Gothorum extraneæ gentis, nomine Ruilus, illos (sacerdotes Mediolanenses) in festivitate SS. Nazarii & Celsi, & ad silentium polite ornatos, & cum episcopo (S. Ambrosio) gradientes, inopinate supervidisset, non illos tantum sacerdotes, sed episcopos credidit, & affirmavit, dicens:

[54] “Certe cum ego fere totum orbem terrarum jussu Valentiniani imperatoris circumdedi, [asserit Puricellus ex Landulphi senioris Chronico sublestæ fidei;] & vidi, inquirens usum & mores ipsorum, maxime & religiosorum episcoporum; numquam tamen tanto stupore & tam ineffabili admiratione obrigui.” Qui videns & admirans hæc, parum subsistit: tandem abiit, secum mirans, quæ viderat. Et subjungit mox Puricellus: Clerus nempe metropolitanus apparatu pompaque solenni quotannis in eorum Martyrum natali festivitate procedebat ad basilicam Apostolorum, in qua siquidem corpus Nazarii collocatum esset; sicut etiam postera die procedebat ad ecclesiam S. Celsi; quia nimirum pariter illius corpus ibidem requiesceret. Prior tamen ea processio longe solemnior erat. Landulphi istius Senioris Chronicon, sub titulo Mediolanensis historiæ nuper editum fuit inter Rerum Italicarum scriptores, tomo 4; e qua editione prolatum modo textum delibavimus. Istius auctoris maculas ac vitia detegit & castigat V. Cl. Ludovicus Antonius Muratorius in Prolegomenis, pag. 49; unde non videmus, quam vel tenuissimæ fidei micam chronicaster ille ineptus & absurdus facere possit ad præsens argumentum, eo præsertim, quod & scriptor sit imperitus & sublestæ fidei; & cum vixerit seculo XI, quidnam de re, quæ contigerit seculo IV, satis apte & accommode nobis persuadere is possit?

[55] Præsertim quia non in eruditione tantum ecclesiastica ineptit Landulphus, [quæ quamquam inde non satis probetur, verisimilis tamen nobis est. Annua translatio.] sed in ipsarum etiam rerum narratione, quæ non multis seculis aut annis ante ejus tempora contigerant, uti ibidem habes pag. 50. Quamquam vero solennis ista apud Mediolanenses processio sub prima, quibus Sancti nostri innotuerunt, tempora a Puricello sic non satis probetur; credibile tamen nobis est, hæc aut similia publicæ erga Sanctos adeo sibi charos venerationis obsequia a piis Mediolanensibus non fuisse prætermissa, quibus eorum apud Deum gratiam ac patrocinium sibi demereri possent, & inventum apud se tam mirabili ac spectabili Dei manifestatione thesaurum quam religiosissime & decentissime cohonestare. Ad posteriora tempora spectat Quarto Kalendas Augusti processio ad S. Celsum; de qua Puricellus cap. 97 pag. 467. Translationem S. Nazarii seculo XI profert Puricellus cap. 90, ex auctore Vitæ S. Arialdi, his verbis: Arialdus itaque, ex decumanis canonicis, cœpit cum Landulfo tacite seminare inter clericos & laicos urbis, quæ foris (in oppido Varisio interserit Puricellus) prædicaverat in aperto. Cumque translatio beati Nazarii a cunctis clericis & civibus devote celebraretur &c. Porro de dicto auctore egerat Puricellus cap. 64, num. 26. Consule etiam apud nos Commentarium de dicto Sancto ad XXVII Junii. De anniversaria autem translatione auctorem hic loqui, & non de prima, tunc temporis celebrata, quando S. Nazarii corpus primo inventum est, recte censet contra Ripamontium: sicut eodem cap. 90 ex ejus verbis a Puricello citatis videri potest. In Actis ecclesiæ Mediolanensis a S. Carolo Borromæo conditis & Lugduni editis anno 1683, part. 7, pag. 1012 inter litteras pastorales dicitur; Festis diebus huic urbi & diœcesi propriis, ut divi Ambrosii … Nazarii, Celsi … antiquæ populi hujus devotionis memineris; qui vigilis & processionibus, frequentioribus precibus, & pietatis exercitiis eos dies agebat; cujus exemplo, ad eorum Sanctorum cultum religiosius exciteris.

[56] [Serena S. Nazarii apud Mediolanenses lipsanorum locum exornat.] Porro quod S. Nazarius jam inde a primis inventionis suæ annis summa cum veneratione cultus fuerit, & apud principes personas singulari in honore habitus, illud argumento est, quod Serena, magni Theodosii neptis, & Stiliconis uxor, eam basilicæ partem, qua istius sancti Martyris conditæ fuerunt reliquiæ, Lybicis marmoribus ex voto adornaverit, teste Tristano Calcho in Historia Mediolanensi lib. 3, ad annum 404; qua de re tale refert exstare epigramma:

Qua sinuata cavo consurgunt tecta recessu *,
      Sacratæque crucis flectitur orbe caput,
Nazarius vitæ immaculabilis, integer artus,
      Conditus exultat hunc tumulo esse locum:
Quem pius Ambrosius signavit imagine Christi,
       Marmoribus Lybicis fida Serena polit,
Conjugis ut reditu Stiliconis læta fruatur,
      Germanisque piis, pignoribus propriis.

De hoc epigrammate pluribus agit Puricellus cap. 58; & noster Jacobus Sirmondus in notis ad Ennodium a se editum pag. 87 illud memorat.

[57] [S. Paulinus, episc. Nolanus, S. Nazarii reliquias collocat in ecclesia Nolana & Fundana:] His de religioso Sanctorum nostrorum apud Mediolanenses cultu ita expositis, nunc ad alia Italiæ loca progrediamur. S. Ambrosius misit S. Paulino episcopo Nolano reliquias S. Nazarii: qui piissimus præsul summa cum veneratione illas admisit, atque in ecclesia Nolana S. Felicis reposuit. Rem gestam Poëmate 24 canit ipsemet his versibus:

Hic & Nazarius martyr (quem munere fido
Nobilis Ambrosii substrata mente recepi)
Culmina Felicis dignatur & ipse cohospes,
Fraternisque domos privatis sedibus addit.

Ejusdem quoque Sancti lipsana collocavit in Fundana, quam ædificabat, basilica; prout liquet ex epistola 12 ad Severum; ubi inter versus circa reliquias eidem epistolæ ab ipso inspersos, occurrit in hoc pentametro

Martyr & illustris sanguine Nazarius.

[58] [S. Gaudentius apud Brixianos; capita sibi vendicant Triventini; reliquiæ ad S. Zenobium missa.] Cujus etiam sacra pignora apud Brixianos deposuit S. Gaudentius, episcopus Brixianus: nam post enumeratas quorumdam aliorum Sanctorum, quas habere se dicit, reliquias, Post istos, inquit; habemus Gervasium, Protasium, atque Nazarium, beatissimos martyres, qui se ante paucos annos apud urbem Mediolanensem sancto sacerdoti Ambrosio revelare dignati sunt: quorum sanguinem tenemus gypso collectum, nihil amplius requirentes; tenemus enim sanguinem, qui testis est passionis. Ita Sanctus ille sermone 17, secundum ejus editorem & illustratorem Paulum Galeardum, canonicum Brixianum (qui opera illa vulgavit Patavii anno 1720) habito paulo post annum 397. Porro de vitreis & figlinis vasculis, quibus martyrum sanguinem fideles solebant colligere, consuli potest Paulus Aringhus Romæ subterraneæ lib. 3, cap. 22. Ughellus Italiæ sacræ tom. 2, Cathedralis, inquit, ecclesia Triventina vetustæ ac nobilis structuræ, Divis tutelaribus Nazario & Celso martyribus dicata est; ubi eorum pretiosa capita in argentea theca asservantur, olim a quodam Triventino episcopo Mediolanensis patriæ, S. Ambrosii temporibus illuc translata, constans est civium patrumque eorum memoria, præter monumenta ejusdem ecclesiæ; sed Triventinus episcopus anonymus, patrum memoria, monumenta mere dumtaxat nominata, non autem probata, quam parum probare possunt rem adeo antiquam! Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio Romæ Christianæ & gentilis ad hunc diem XXVIII Julii, ad S. Joannem in Fonte esse eorum reliquias memorat, donatas, si ipsi credimus, ab ipsomet S. Ambrosio. Sed antiquiora pro ista donatione testimonia desideramus. De sacris lipsanis Nazarii & Celsi ab isto præsule ad S. Zenobium episcopum Florentinum missis, agitur apud Surium in ejus Vita ad diem XXV Maii; sed in nulla ex tribus Vitis apud nos ad eumdem diem a pag. 52 datis, hoc invenio; quod tamen habet Razzius Italice, de Sanctis ac Beatis Tusciæ pag. 80 ex Vita S. Simpliciano adscripta.

[59] Ravennæ Sanctos nostros haud fuisse ignobiles, conficitur ex eo, [Ædicula SS. Nazario & Celso Ravennæ exstructa a Galla Placidia. Quid Ticini, Beneventi, ac Placentiæ?] quod Galla Placidia augusta, primo Ataulfi, deinde Constantii conjux, ac Valentiniani imperatoris parens, Divis etiam Nazario ac Celso elegantissimam exstruxit ædiculam, in qua sepeliri voluit .. Parietes præclaro marmore undique incrustati, pavimentum ipsaque ædiculæ testudo, vermiculato opere pulcherrime exornata; quibus omnibus non solum interfuit, sed præfuit, teste Hieronymo Rubeo Historiæ Ravennat. lib. 3, ad annum 449. Ticini quoque inclaruerit fama S. Nazarii, utpote quem S. Ennodius, ejusdem urbis episcopus, seculo sexto ineunte clarus, & a nobis illustratus ad diem XVII Julii, carmine celebravit. Exstat Beneventi sacra ædes S. Nazario dicata, olim monasterium monialium (hodie antiquitate consumptum) quod Pelagius PP. ad religionem Gregorii magni, tunc temporis diaconi Cardinalis, suppressit, & monasterio S. Mariæ ad Olivolam perpetuo adjunxit, & annexuit, sicut legere est apud Marium de Vipera in suo Catalogo Sanctorum ad hunc diem XXVIII Julii; ubi assignatur ipsi ritus duplex. Placentiæ denique SS. Nazarii & Celsi ecclesiam invenies apud Petrum Mariam Campi, Historiæ Placentinæ parte 3: ut videre datur in indice ecclesiarum, qui dictæ parti subnectitur. Reliquum est, ut propagatam in aliis extra Italiam locis publicam Martyrum venerationem prosequamur.

[Annotata]

* Sirm. regressu,

§ VII. Sancti in aliis per Occidentem locis præsertim in Gallia celebres ex reliquiis, & ædibus sacris &c.

[Sacræ exuviæ quaquaversum transmissæ a S. Ambrosio:] Auctor sermonis in natali sanctorum martyrum Nazarii & Celsi, qui sermo attribuitur S. Ambrosio, atque inter opera ejus habetur in editione quidem Coloniensi anni 1616, tom. 5, a pag. 70, ubi est ordine sermo 14; in Parisiensi autem anni 1586 est ordine 93, & habetur a col. 917; auctor, inquam, istius sermonis, de quo suus post recurret disserendi locus, scripta reliquit ista: Beatum … Nazarium martyrem Christi sancta Mediolanensis ecclesia licet totum corpore secum retineat, & mundo tamen totum in benedictione transmisit. Hæc est enim sanctorum Martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo. Sacræ itaque S. Nazarii exuviæ quaquaversum dispersæ. De Oriente & Italia jam id diximus; nunc vero de aliis, quibus id accidit, locis sermonem instituemus; quo non illius dumtaxat, sed sancti quoque Celsi veneranda lipsana transmissa sunt, ne ipsa quidem Africa ab hoc sacro thesauro exclusa, sicut quidam voluit; sed dispiciamus an satis recte.

[61] [ad episcopos Afros in Sardinia exsules] Nam episcopi Afri ob persecutionem Wandalicam relegati in Sardiniam anno, sicut ponit Tillemontius in historica collectione nostrorum Martyrum, tomo 2 Monumentorum eccles. pag. 88; anno, inquam, 508 poposcerunt benedictionem, id est reliquias aliquas sanctorum martyrum Nazarii & Romani; prout planum fit ex S. Ennodio lib. 2, epist. 14. Audiantur ejus verba: Quod tamen directis ad filium nostrum H. diaconum literis speratis, beatorum martyrum Nazarii: & Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. Accipite veneranda patrocinia invictorum Militum. Locum hunc notis illustravit Sirmondus antea memoratus; ubi inter alia recte observat, epistolam hanc ab Ennodio quidem esse scriptam, sed pro Symmacho; cujus etiam nomine inter alias ejus epistolas legitur in antiquis collectionibus. Ita ille; qui & per H. diaconum opinatur intelligi, Hormisdam, qui diaconus erat Romanæ Ecclesiæ.

[62] [Symmachus PP. mittit reliquias S. Nazarii,] Hanc reliquiarum communicationem Tillemontius quoque tribuit Symmacho; non Baronius, qui in notationibus suis hac die XXVIII Julii tum illam tum epistolam adscribit Ennodio Ticinensi: sed Baronium, ne secum is pugnet, facile ex Baronio explicabis, eumdem & secum simul ac cum aliis conciliaturus: nam ad annum Christi 504 fatetur quidem, illam epistolam, tametsi inter scripta Ennodii Ticinensis reperiatur, dicendam tamen potius esse Symmachi PP., sed quæ ab ipsius diacono Ennodio, nomine Symmachi PP. scripta fuerit. At parum nostra interest, hanc controversiunculam pluribus discutere: aliud punctum ac palmare quidem se nobis offert circa istas S. Nazarii reliquias, nostrine an alterius synonymi censeri debeant.

[63] [qui tamen nobis probabilius videtur] Nostri atque hodierni eas esse Nazarii, censuisse Baronium ac Tillemontium, satis perspicue constat ex eorum textu; hujus quidem in citata collectione; illius autem in notationibus. Puricellus cap. 68 est in alia sententia; quam nos quoque tamquam probabiliorem amplectimur, his verbis ab ipso expositam: Quoniam igitur epistola hæc vere vel a Symmacho Papa, vel ipsius nomine ab Ennodio scripta fuit … Propterea sacræ illæ martyrum Nazarii & Romani reliquiæ ab eodem Symmacho, vel ipsius nomine ab Ennodio missæ sunt, nec aliunde quidem, quam ex urbe Roma. Quocirca tales etiam S. Nazarii reliquias, ego sane crediderim, non Nazarii fuisse nostri, qui ne miles quidem fuit; sed illius, quem postea cap. 75 videbimus Romæ passum, vereque militem fuisse, Martyrologii etiam Romani testimonio; de quo mentionem faciemus etiam nos inferius alia occasione. Nunc pergamus cum Puricello:

[64] Quod si quis a me, inquit laudatus jam sæpe ancior, [non fuisse hodiernus,] pariter requirat, quisnam fuerit alter item ille martyr ac miles, nomine Romanus, cujus itidem reliquiæ ad episcopos illos missæ sunt; ego quidem illum responderim non alium fuisse, quam eum, de quo Martyrologium pariter Romanum quinto Idus Augusti sic habet “Romæ S. Romani militis, qui in confessione B. Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari: & mox exhibitus, ac fustibus cæsus, ad ultimum decollatus est.” At de isto Martyre plura nobis dicenda reservamus ad diem IX Augusti, quo inscribitur Martyrologio Romano. Nobis interim probabilior apparet sententia Puricelli, quod videlicet Nazarius ille, cujus sacra lipsana ad episcopos Afros transmissa sunt, non fuerit noster hodiernus, sed vel supra dictus Martyr iste, vel alius synonymus Romæ passus: 1. Quia lipsana ista Roma missa, & a Symmacho quidem PP., ut fatentur ipsimet, qui sunt in contraria sententia: hodierni vero Nazarii lipsana eo directa fuisse, non scimus. 2. Quia ista, de quibus hic controversia est, lipsana missa sunt simul cum reliquiis martyris Romani, Romæ passi. 3. Quia sub invictorum militum nomine missa; quales duo isti Martyres exstitere; noster vero Nazarius non item.

[65] Quod mirum certe nobis accidit, Baronium non observasse; neque ipsum Tillemontium, alibi sæpe plus æquo lynceum, [sed alius synonymus Romæ passus.] hic autem adeo parum oculatum; qui nostro quidem judicio Nazarium istum militem cum nostro synonymo hodierno confuderunt. Nobis, inquam, longe probabilior apparet ista sententia; certam quippe non audemus illam dicere; etenim quandoquidem nostri Nazarii reliquiæ a S. Ambrosio quaquaversum dispersæ sunt, quid vetat, eas Romam ab eodem præsule mitti facile potuisse vel ad. S. Gelasium hujus nominis I, vel ad Anastasium II, Symmachi in cathedra S. Petri decessores; & vero invictissimi milites in sensu satis usitato ac proprio, quamquam in significatione metaphorica, vocari possunt quilibet Martyres, qui præliantes prælia Domini, gloriosam victoriæ coronam fuso pro fide sanguine reportarunt. At de his plus satis. Nunc alia nos vocant loca.

[66] Sacra Nazarii ac Celsi pignora jam inde a Childeberti I, [Reliquias SS. Nazarii & Celsi Parisiis honoratas fuisse] Francorum regis temporibus in Gallia honorata fuisse, colligitur ex Pragmatico seu regio diplomate, quod legitur apud Aimoinum lib. 2 de Gestis Francorum, cap. 20; & in quo rex iste ita loquitur: Ego Childebertus rex … cœpi construere templum in urbe Parisiaca prope muros civitatis … in honore S. Vincentii martyris; cujus reliquias de Spania apportavimus; & tum aliorum Sanctorum tum Nazarii & Celsi pueri … reliquiæ ibi dicuntur esse consecratæ. In fine autem instrumenti hujus apponitur: Datum quod fecit mensis Decembris die sexto, anno XLVIII, postquam Childebertus rex regnare cœpit. Templum illud S. Vincentii, nunc est S. Germani Pratensis Parisiis, cujus abbatiam fundavit idem rex. Sanctio pragmatica prædicta refertur a Baronio ad annum 561; quo apud Pagium num. 8 impetitur tamquam Aimoino intermixta, supposititia atque interpolata.

[67] [tempore Childeberti 1, conficitur ex diplomate ejus.] Habetur tamen part. 1, pag. 1 collectionis documentorum ad faciendam fidem eorum, quæ in historia regiæ abbatiæ S. Germani Pratensis, Lutetiæ Parisiorum anno 1724 Gallice edita, narrantur; apposito ei anno 558. Consuli potest super hoc regio diplomate Mabillonius Annalium Benedictinorum tomo 1, ad annum 555, ubi diploma illud vir rei diplomaticæ apprime gnarus obiter approbat, nihil morari se dicens estutias quasdam, quas critici recentiores in hoc diploma objiciunt &c. Nos litem hanc non decidimus, sed ulteriorem harum tricarum discussionem relegamus ad eos, quibus & plus abundat otii, & quorum id magis interest. Propius enimvero huc spectat, quod ex S. Droctovei abbatis olim S. Germani Pratensis Vita, a nobis edita ad diem X Martii habemus pag. 39: ibi nimirum inter aras quatuor, in ista S. Vincentii ecclesia contentas, & a S. Germano consecratas, illam, quæ ad occidentem, Domino in honore SS. Gervasii & Protasii, & Celsi pueri, sanctique Georgii martyris consecravit idem S. Germanus, qui uti ibidem dicitur in annotatis, anno Christi 558 ipsam illam consecravit ecclesiam. Nihil hic de S. Nazario dici, miramur.

[68] [Epigramma Fortunati super ecclesiæ S. Nazarii a Leontio Burdigal. ep. condita.] De domno Nazario martyre Christi occasione unius ecclesiæ, quam Leontius episcopus Burdegalensis in ejus honorem ex sacello ædificarat, est apud Fortunatum libro 1 epigramma 10, his verbis concinnatum:

Culmma conspicui radiant veneranda Nazari,
      Cujus membra solum, spiritus astra tenet.
Semine terrigeno terrenis usibus exsors
      Immortale bonum pulvere natus homo.
Nil carnale volens, sed Christi præmia poscens,
      Sanguine de proprio victima digna Deo.
Hæc tibi templa sacer devota Leontius offert,
      Majoremque suam hinc cupit esse domum.
Hic prius angusto fabricata est machina gyro,
      Quo neque tunc poterat plebs veneranda capi.
Dejectamque solo rursus fundavit ab imo,
      Et dedit hæc quæ nunc amplificata placent.

De Leontio isto consuli possunt Sammarthani in archiepiscopis Burdegalensibus; dum nos interea temporis, quid de aliis Galliarum tractibus eruderandum supersit, expendere pergimus.

[69] [qui apud Æduenses quoque claruit; uti constat ex diplomatibus,] Magna ibidem apud Æduenses seu Augustodunenses veneratione S. Nazarium honoratum antiquitus fuisse, illud argumento est, quod ecclesia ibidem cathedralis sub ipsius nomine, haud dubie tamquam Sancti tutelaris, jam a decem circiter aut amplius seculis dedicata sit; in cujus favorem exstat diploma apud Sammarthanos in episcopis Æduensibus a Ludovico Pio imperatore directum ad Modoinum ejusdem sedis antistitem: in quo dicitur, quod antecessores reges Francorum ecclesiæ S. Nazarii martyris, cui … ipse Modoinus præest, sub suo nomine & defensione … consistere fecerunt … Data XI Kal. Augusti anno Christo propitio II imperii domini Ludovici piissimi augusti, Indictione VIII; qui characteres temporis concurrunt cum anno Christi 815. Aliud ibidem habetur diploma Caroli Calvi regis ad Alteum Augustodunensem episcopum, in gratiam ejusdem ecclesiæ datum; in quo illa vocatur sedes matris ecclesiæ, quæ est constructa in honorem S. Nazarii martyris … Data III Nonas Julii, Indictione VIII, anno IV, regnante Carolo, gloriosissimo rege; sed sextus Caroli annus, qui transpositis litteris numeralibus forte hic legi debet, concurrit cum Indictione VIII, & anno Christi 845. Aliud insuper ibi diploma reperies, quod Jonas, ejusdem cathedræ præsul, ab eodem Carolo Calvo pro sua ecclesia impetrarit.

[70] Apud Launoium in opusculis de Lazari, Magdalenæ &c. in Provinciam appulsu cap. 8, [basilica cathedrali, moneta, ac reliquiis.] pag. 95 citatur auctor, qui superiori post ipsum seculo vixerit, atque hæc scripserit, quæ ex Launoio transcribimus: Basilica major & antiquior mater & cathedralis in honore Dei ac beatorum Nazarii & Celsi martyrum fundata exstitit. Auctor ille hic meminit etiam de S. Celso; sed in Notitia episcopatuum Galliæ qua Francia est, apud Andream Chesnium inter Historiæ Francorum scriptores tom. 1, pag. 65, ubi sermo est de templis cathedralibus ac eorum patronis, seu Sanctis quorum nomine dedicata sunt, Augustodunensi dantur Lazarus ac Nazarius, non autem Celsus. Anno 1713 prodiit liber Gallico idiomate editus de Vitis sanctorum Patronorum, Martyrum & episcoporum Augustodunensium; qui a pag. 106 de nostris Sanctis agit, Vitam & panegyrim eorum pertexens ex Ennodio episcopo Ticinensi, & sermone inter opera S. Ambrosii edito. Liber ille eo a nobis hic citatur, ut pateat SS. Nazarium & Celsum hodieque ibi haberi in summa veneratione; cum in titulo, qui dictæ panegyri præmittitur, patroni diœceseos Augustodunensis vocentur. De moneta Æduensi antiqua, cusa sub S. Nazarii effigie obiter meminit Saussayus ad XXVIII Julii; & pluribus ad diem VI Novembris, ubi sic habet; Augustoduni Æduorum adventus & susceptio sacrarum reliquiarum S. Nazarii martyris, ejusdem ecclesiæ cathedralis antiqui tutelaris: in cujus nomine concesso sibi a Christianissimis regibus Carolinæ stirpis monetæ cudendæ jure, numismata illa, quæ hodieque supersunt, ipsamet ecclesia pridem signavit. Et vero apud Chesnium loco mox citato, Vidi, inquit dictarum Notitiarum collector, monetam argenteam sic inscriptam “Moneta S. Nazarii” & ex alia parte “Aedua civitas” Neotericus Legendista Gallus ad XXVIII Julii de nostris Sanctis agens, observat quod ecclesia Augustodunensis S. Nazarii non sit amplius primaria, sed quod ipsam dignitatem cesserit ecclesiæ S. Lazari Bethanici. In Breviario Æduensi, anno 1534 typis edito, SS. Nazarius & Celsus, ab ipsa vigilia incipiendo, celebrantur valde solenni ritu cum Octava: & in oratione dicitur populus .. sub tantis .. patrociniis .. constitutus. Joannes Rolin, episcopus Æduensis & Cardinalis, inter statuta synodalia anno 1468 præcipit observare eorum festum, abstinendo ab omni opere servili; uti videre est apud Edmundum Martene Thesauri novi anecdotorum tomo 4, col. 519. Et ibidem inter alia ejusdem ecclesiæ synodalia statuta tam nova quam vetera, col. 475 dictum fuerat: Festa .. Nazarii & Celsi martyrum .. injungantur solemniter observari.

§ VIII. Sancti alibi in Gallia honorati; Ebredunenses synonymi probabilius ab hodiernis distincti; miraculum: reliquiæ infra Nannetas in Britannia minore S. Nazarii incerti; punitus earum contemptor; Nazarius Vercellensis.

[Sanctorum veneratio] Idem, quem modo citavimus, Legendista Gallus memorat, extensum esse cultum in diœcesi Parisina; & quod ad S. Celsum attinet, dicit, quod factus fuerit in particulari titularis unius parochiæ archidiaconatus de Josas versus limites archiepiscopatus Carnotensis, ab Celsi nomine appellatæ S. Ceouls, & corrupte S. Sous; quod geographi etiamnum amplius deformaverunt, notando Cinq-Sols in suis mappis. Antiqui parochiæ tituli appellant S. Cheours. At videtur illa amisisse nomen & cultum nostri sancti Martyris, postquam Guilielmus de Lamoignon, primus in supremo senatu præses, factus territorii dominus, vocari eam jussit Courson vel Launay-Courson. Quod ultimum compositum loco inditum esse a fine seculi XVII, tradit Castellanus in suo Supplemento, pag. 697: ubi alias etiam ponit nominis Celsiani metamorphoses, notans S. Celsum insuper esse dictum S. Esceux, apud Augustam Ausciorum (Ausche) quæ est metropolis in provincia Auxitana Galliæ; & S. Soux in Bituricensi provincia; & in territorio Josacensi (le Josas) in diœcesi Parisina: cui loco nonnullæ ex ejus reliquiis allatæ Parisios dederant nomen; uti refert ex Aimoino, seculi X scriptore; sed locum ejus non indicat. At nunc ad Biterrensem ecclesiam pergamus; ubi nonnulla se offerunt, scitu non indigna ad argumentum quod tractamus, & satis ostendunt, Sanctos nostros ibi aliquid singulare habuisse.

[72] [in variis Galliæ] Officium proprium habere Sanctos nostros, notatur in apographo, quod servamus, ex antiquo Breviario Ms. Biterrensi. In instrumento conventus episcoporum, anathema dicentium in invasores ecclesiæ Biterrensis, quod editum legitur ex chartario Biterrensi apud superius assignatum Edmundum Martene, apposita ad marginem instrumenti nota temporis circa MXC, habentur ista: Quidam illustris vir, & sanctæ operationis largus effector .. nomine Atradulfus, & uxor sua nomine Garsindis contulerunt Domino Deo & sanctis martyribus Nazario & Celso Biterrensis sedis ecclesiæ, pro suorum & omnis genealogiæ suæ peccatorum redemptione, & æterna adipiscenda beatitudine, contulerunt in quadam nostri episcopatus villa Tortilias dicta ecclesiam ejusdem villæ cum suis decimis & pertinentiis, & cum omnibus ad eam jure pertinentibus, & omnem alium alodem suum, quem in illa villa, supra scripta, & in ejus terminio habere videbantur &c.

[73] Hinc de antiqua Sanctorum apud Biterrenses veneratione certiores reddimur. [locis.] Ne Provinciam in Gallia indictam relinquamus, Cemilienses & Nicienses Celsum & Nazarium patronos habent, sicut notat noster Antonius Macedo in Divis tutelaribus orbis Christiani, pag. 162. Dicendum etiam nobis est, quid sit sentiendum de sacris lipsanis sanctorum Martyrum, an nostrorum an homonymorum dumtaxat, apud Ebredunenses in Delphinatu Galliæ; item de S. Nazario in territorio Nannetensi Britanniæ minoris; de sancto denique pariter synonymo Martyre Vorcellis in Sabaudia.

[74] Ab Ebredunensibus itaque reliquiis exordiamur; de quibus Baronius hoc die in suis notationibus ita loquitur: [Sacra eorum lipsana Ebredunum Mediolano translata esse,] Translatæ sunt etiam in Gallias Ebredunum; sed ob frequentes barbarorum incursiones (puta seculo 5) jam oblivione sepultæ, ac iterum inventæ, occasionem dederunt, ut Gregorius Turonensis de Gloria Martyrum cap. 47, rerum gestarum inscius, existimaret dictos Martyres Ebreduni in Gallia esse passos, secutus fidem cujusdam apocryphi. Multa paucis verbis hic affirmat Baronius, quæ nobis, salvo meliore judicio, non videntur eadem facilitate, qua afferuntur, probari posse. Etenim bona sapientissimi Viri venia, quærimus 1. Unde constet, reliquias hasce Ebredunenses esse SS. Nazarii ac Celsi Mediolanensium, & non potius synonymorum Ebreduni passorum? 2. Quæ de translatione Mediolano Ebredunum, ac oblivione ibidem & deinde de inventione proferuntur, quid sunt nisi mera conjectura, ex isto eodem supposito concepta, quod apud Ebredunenses sint reliquiæ hodiernorum nostrorum Martyrum? Nullo enimvero indicio id prodit Gregorius Turonensis: imo potius prodit contrarium: nam paulo ante in eodem capite signate egerat de corporibus SS. Gervasii ac Protasii Mediolani sepultis; ac paucis interjectis pergit ad corpora SS. Nazarii ac Celsi ad Ebredunenses spectantia. Quod studio eum fecisse, cur credibile non sit, ne quis putaret, eum in posterioribus agere de synonymis istis Mediolanensibus, sicut in prioribus de Mediolanensibus egerat? Utut est, rectius sane utrumque Martyrum par synonymum, de quo hic controversia est, Gregorius distinguit.

[75] Proferamus & expendamus ejus verba: De sancti vero Nazarii, [censet Baronius ex Gregor. Turon.;] ac Celsi pueri artubus, quos apud Ebredunensem Galliarum urbem passos lectio certaminis narrat, ipsa corpora & ita clam, propter paganorum insecutionem, sepulta sunt, ut in tempora secutura oblivioni darentur. Quæ cur nostris Mediolanensibus aptari debeant, imo vero quomodo possint, adeo nos non assequimur, ut non concipiamus potius, qua veri specie, artus ac corpora, ibidem, uti suadetur ex textu, sepulta (namque mox narrat Gregorius, super hæc sepulcra mirabile illud contigisse, quod paullo post ex ipso enarrabimus) qua, ut iterum dicamus, veri specie tanta reliquiarum massa pertinere queat ad hodiernos nostros Martyres, tum propter dicta de sacris eorum exuviis quaquaversus per orbem transmissis; tum propter dicenda sequenti paragrapho de statu corporum ipsorum Mediolani? Neque ex eo, quod verba illa, ex Gregorio mox producta, habeantur sub eodem titulo ac capite cum iis, quæ præmiserat ibidem de sanctis Mediolanensibus Gervasio & Protasio, inferas ibi etiam agi de Nazario ac Celso Mediolanensibus: nam præter illa, quibus modo hanc objectionem prævenimus, contra est, quod Theodoricus Ruinartius in notis ad hunc, quem supra dedimus, Gregorii a se editi locum observat, ista sub alio capitis titulo in Mss. haberi; quæ proinde conjuncta simul ac confusa forsan postmodum fuerint ab aliquo imperito, qui uti priores Sanctos, sic etiam nostros ibidem ordine posteriores, omnes in ejus idea Mediolanenses, ad unum idemque caput revocarit.

[76] Utcumque hæ nostra se habeat conjectura; lectio certaminis, quatenus Sanctos, [sed Ebredunenses ab Mediolanensibus videntur diversi;] de quibus Gregorius Turonensis, apud Ebredunensem Galliarum urbem passos narrat, nobis nec est apocrypha, nec erit, quamdiu talis non probatur: præsertim cum Ado Mediolanenses hodiernos ab Ebredunensibus clarissimis terminis distinxerit ad diem XII Junii: postquam enim tunc annuntiationem suam exorsus esset a Mediolanensibus, illam Ebredunensibus sic concludit: Sed & Nazarii & Celsi, quos duos passos fuisse apud Ebredunensem urbem, antiquitas memorando celebrat. Poteratne Viennensis præsul clarius, distinctius atque expressius secernere alterum ab altero utrumque hoc synonymum Martyrum par? Cur igitur nos illud confundamus? Neque moramur hic Sammarthanos, qui inter episcopos Ebredunenses de Artemio referunt, quod reliquias SS. Nazarii & Celsi, refossis a S. Ambrosio eorum corporibus, pro sua ecclesia ab eodem impetrarit; & citantur Ebredunenses tabulæ, quæ illud circa annum 392 conjiciant: sed in novissima editione opera & studio Dom. Dionysii Sammarthani V. Cl., Congregationis S. Mauri, Ordinis S. Benedicti præpositi Generalis, Lutetiæ Parisiorum anno 1725 regiis typis ad tertium usque tomum provecta, col 1055 melius nostra quidem sententia dicitur Artemius.. in ea ecclesia reliquias SS. Nazarii & Celsi martyrum Ebredunensium collocasse &c. Sed ut ad Baronium redeamus, videri possunt, quæ pro nostra sententia objicit illi Puricellus cap. 49, ubi Baroniana proposita, nostram etiam ex Adone confirmat. Codex itaque Usuardinus Bruxellensis, dum Martyres Mediolanenses ab Ebredunensibus synonymis non distinguit (prout conficitur ex dictis inter Auctaria ad Usuardum nostrum die XII Junii) in hoc a nobis probari non potest, sed reprobari debet potius, in eamdem utique confusionem lapsus.

[77] [ad quorum sepulcrum] Age vero, quoniam quæ Ebredunenses istos Martyres spectant, in Prætermissis apud nos, a die XII Junii ad hodiernum remissa sunt, nunc referamus rem mirabilem ad eorum sepulcra gestam, quam Gregorius Turonensis sic memorat citato cap. 47: Referre erat solitus vir ille, qui de supradictis Sanctis (Gervasio ac Protasio) quæ præfati fuimus, enarravit, natam fuisse super hæ sepulcra pirum arborem, & fecisse quemdam pauperem hortulum in hoc loco, qui hanc arborem concludebat. Verum cum poma juxta morem tempore debito ferret, quicumque exinde infirmus, qualibet ægritudine detentus, pomum mordicus decerpsisset, mox ablata infirmitate convalescebat: unde magnum quæstum pauper ille habebat. Sed cum se revelantes Martyres, arborem incidi jussissent, pauper ille in magnis fletibus prorumpens, incidi arborem non sinebat.

[78] [mira contigisse memorantur.] Quo remoto, succisa piro, basilica miro opere ædificata est: in cujus etiam altari beati Genesii Arelatensis martyris (de quo agit cap. 68) reliquiæ venerantur. Tantaque pauper ille fide prælatus est, ut sacerdotium in hac ecclesia deinceps promereretur. Porro τὸ vir ille, ex cujus ore Gregorius miram hanc historiam didicit, & cujus solius fide tota ejusdem veritas nititur, appellat ad præcedentia, quæ ibi habentur de SS. Gervasii ac Protasii reliquiis; sermo quippe quadam vice de his, quibusdam religiosis est habitus &c. Et quæ super his, addit Gregorius, quodam (ex viris nempe illis religiosis) referente audivi &c. Atque hæc quæ circa sacras Nazariorum synonymorum exuvias satis diffuse disseruimus, non parum juvabunt, ut, quantum fieri poterit, notitiam aliquam saltem confusam hauriamus circa Martyrem cognominem, cujus reliquiæ depositæ fuerint in quodam vico apud Nannetenses in Britannia minore; prius vero quam transcribamus quæ Gregorius Turonensis de illis narrat toto capite 61 de Glor. Martyrum; præmittemus notitiam loci; & paucula alia, quibus historiæ ex ipso narrandæ tempus illustrari possit, deinde assignabimus.

[79] Ruinartius in notis ad citatum caput, Locus, inquit, [Nazarii alicujus reliquiæ in territorio Nannetensi;] ille infra Namnetas hodieque nomen retinet S. Nazarii; ubi præter parochialem ecclesiam prioratus exstat monasterio S. Albini Andegavensis subjectus: cui præfuisse abbatem tempore Gregorii Turonensis, colligitur ex ipsius verbis, quæ producemus. Quisnam porro sit ille Nazarius, cujus ibidem reliquiæ exstiterint; an Mediolanensis, an Ebredunensis, an Laureshamensis seu Romanus (cujus ultimi, corporis translationem, factam a Chrodegando, episcopo Metensi, dedimus ad diem XII Junii, pag. 514) an denique synonymus Martyr Vercellensis, de quo agemus paullo post, divinare non lubet. At quisquis demum sit, existimamus nos non abs re facturos, si hoc loco non excludamus exemplum divinæ vindictæ adversus reliquiarum ipsius impium contemptorem: nam si alicubi est, hic certe locus est de ista re agendi: quia facile ad unum ex istis Nazariis, quos nunc illustramus, spectare potest. Gregorius itaque Turonensis eam sic narrat: In territorio quoque urbis Namneticæ, in vico quodam supra alveum Ligeris, beati Nazarii reliquiæ continentur. Igitur quodam tempore homo devotus baltheum ex auro purissimo cum omni apparatu studiosissime fabricatum, super altare basilicæ illius posuit, orans, ut in causis suis Martyris virtus dignaretur adesse.

[80] Quo recedente, Britto quidam ex satellitibus Warochi Britannorum Comitis, [quarum impius contemptor punitus refertur] & primus cum eo adfuit, ablatoque violenter apparatu balthei, ipsum quoque baltheum repetiit; renitente presbytero ac dicente: Dei res hæ sunt, & ad reficiendos pauperes sancto Martyri sunt conlatæ, ne famem pessimam patiantur, qui huic templo fideli devotione deserviunt: unde tu potius aliqua huc inferre, non auferre debebas. Non mollivit hominis avari animum abbatis illius prædicatio: sed potius succensus, minari ei cœpit, ac dicere: Nisi sine mora refuderis baltheum, manu mea interimeris. Tunc victus abbas, speciem super altare, quo sancta teguntur pignora, conlocavit, dicens: En ipsam, quam petis, reiculam: si metus de virtute Martyris nullus est, aufer. Erit enim, ut confidimus, de vestigio judex, si ea auferre præsumpseris. At ille nihil metuens, abstulit, jubens sibi equum ante ipsam basilicæ porticum præparari. Cui ait sacerdos: Nullus umquam in hoc loco equum præsumpsit ascendere. Da quæso gloriam Deo, & honora Martyrem, ne mali aliquid patiaris.

[81] Ille vero mandata negligens sacerdotis, asscenso in atrio sancto equite *, [ex Gregorio Turonensi.] ubi egredi venit, percusso ad portæ limen superius capite, ad humum testa disrupta corruit, manibusque suorum deportatus, ut tugurium cujusdam pauperculi, quod erat proximum, est ingressus, protinus spiritum exhalavit. Quod Warochus audiens, & res, quas hic abstulit, restituit, & de suo proprio multa contulit, pavore perterritus. Ita Gregorius Turonensis hoc factum exponit; quod, sicuti observat hic Ruinartius, contigisse putant tempore belli, quod anno DXC commotum est. Vide Gregorium Historiæ Francorum lib. 10, cap. 9.

[82] [Vercellensis Nazarius datur ex epitaphio.] Vercellensis nunc Nazarius superest martyr; qui cum aliunde totus nos lateat; ne prorsus latere orbem pergat, videtur hic etiam locus opportunus ipsum, qualiscumque demum sit, hagiophilis exhibendi. Epithaphium civ. Verzell. (id est civitatis Vercellensis) profert Gruterus supra citatus, pag. MCLXIX, de Sarmata presbytero compositum; quod dictum Martyrem nobis manifestat. Sic sonat:

Discite qui legitis, divino munere reddi
Mercedem meritis, sedes cui proxima sanctis
Martyribus concessa Deo est, gratumque cubile,
Sarmata quod meruit venerando presbyter acto
Septies hic quinos transegit corporis annos,
      In Christo vivens auxiliante loco:
Nazarius namque pariter Victorque beati
Lateribus tutum reddunt, miritisque coronant.
O felix, gemino meruit qui Martyre duci
Ad Dominum meliore via, requiemque mereri.

At nunc ad nostros Martyres Mediolanenses revertamur.

[Annotata]

* alii equo, apud Ruinart.

§ IX. Corpus S. Celsi translatum seculo X; inventum ac repositum seculo XVI: S. Nazarii inventum, inspectum, ac translatum solenni pompa a S. Carolo Borromæo seculo item XVI.

[Corpus S. Celsi seculo 10 translatum fuisse,] Corpus S. Celsi ad ecclesiam, quæ Mediolani est, cognominem, a Landulpho archiepiscopo pluries superius memorato translatum esse, refert Puricellus cap. 86; idque solenni pompa, magnoque fidelium concursu, quin etiam non fine comprovincialibus episcopis, in hoc ipsum adscitis contigisse memorat; rei gestæ fidem faciens ex carminibus, quæ Alciati ac deinde Fontanæ beneficio salva sint; quasque eumdem Fontanam suas inter observationes, catalogo Ms. archiepiscoporum Mediolanensium adnotatas recensuisse in ipsomet Landulpho testatur. De Andrea Alciato meminimus in Commentario prævio S. Arialdi mart. ad diem XXVII Junii pag. 280, num. 7. Quisnam vero sibi videatur esse Fontana iste, eodem edisserit capite Puricellus. Nunc subdo carmina, quæ apud ipsum his constant verbis:

Eximium hæc Celsi corpus complectitur ara,
Quem pia Nazario mater sub rure Cymelli
Obtulit, ad cæli pariter qui scanderet arces:
Morte obita, longum pariterque jaceret in ævum.
Ambrosius tandem hos separe * post condidit ambos,
Nazarium apportans alio, Celsumque relinquens.
Secula Landulfus donec post plurima præsul,
Vatibus adscitis, vicinisque undique turbis
Lætitia summa studio & certantibus omni,
Transtulit, atque locum divinis usibus aptum
Ipse lubens struxit, miroque decore paravit.
Pos. ann. CMLXXVI.

[84] In rure Cymelli respicit poëta ad vulgata Acta, [testatur inscriptio metrica. Idem inventum] de quibus post agetur. An S. Ambrosius transferens corpus S. Nazarii, corpus S. Celsi simul non transtulerit, jam disputavimus. Vatum nomine intellige episcopos. Adi Puricellum super hac voce; uti & super verbo struxit, id est instruxit, in melius reformavit; vel pro antiqua ecclesia, quæ antea ibi stabat, ampliorem a fundamentis ibi exstruxit Landulphus. Annus 976, rei gestæ testis, non cohæret cum Exegesi nostra superiore loco citata: nam secundum ibi jam dudum dicta, ordinatio ejus primum incidit circa natalem Domini anno 978. Ab antiquioribus ad recentiora tempora dilabitur Puricellus cap. 136, quo quid circa S. Celsi corpus acciderit, exponit: nimirum quod sacrum Martyris corpus anno Domini 1521 sub primaria ecclesiæ suæ ara repertum sit, ac ritu solenni iterum in ea repositum; citans librum Ms. ex archivo monasterii Celsiani, in quo contineri ait sequentem memoriam, quæ ad verbum excerpta sit e libro cujusdam personæ, huic potissimum Sancto devotæ, & cujus sint hæc verba.

[85] Anno Domini MDXXI, die XX Aprilis, abbas seu commendatarius ecclesiæ S. Celsi fecit fodere subtus altare majus: [ac repositum sec. 16 probatur ex variis,] & inventum fuit corpus S. Celsi, & tria vasa, in quibus erant de sanguine ipsius Sancti, & de reliquiis Apostolorum, & SS. Fidei, Spei, & Charitatis. Die XXVIII supradicti mensis & anni dictus abbas fecit reponere corpus & reliquias cum maximo honore in altari majori sancti Celsi, præsentibus domino Ruphino, archiepiscopi vicario, & scholaribus S. Mariæ, & multitudine magna populi. Et etiam ego Ambrosius Brasca, & Joannes Baptista filius aderamus. Et de hoc factum fuit instrumentum; a Puricello diligenter admodum, sed frustra quæsitum. Deinde interjectis nonnullis aliis ad hujus, de quo agimus, facti confirmationem, subdit majorem de isto Ruffino, qui cognomento Belingerius fuerit, notitiam, inveniendam apud ipsum pag. 640. Illa vero, quæ interjecta diximus, hujus sunt argumenti.

[86] Pergit ibi ulterius rei veritatem stabilire ex eo, [quæ ex Puricello proferuntur,] quod in prima ante Francisci Petrarchæ librum anno 1494 Mediolani excusum, & sibi commodato datum, candida chartæ pagina, quæ impresso libri initio ex adverso respondet, librisque, dum consuuntur, anteponisolet, conscripta charactere perantiquo, secundum idioma eo tempore majoribus, inquit, nostris usitatum, hæc verba legantur; quæ tunc absque dubio credendus est ad posteritatis memoriam dominus ejusdem libri (sicut sæpe fieri solet) adjecisse; quæ nos ex Italico ita Latine reddimus: Jesus MDXXI, die XX Aprilis, hora XXI dominus reverendissimus episcopus Alexandriæ (ita verto vocem Lisandria, quæ est in textu, nunc vulgo Alessandria, in ducatu Mediolanensi) abbas S. Celsi quæri jussit in dicta ecclesia. Invenit corpus S. Celsi; ac multæ etiamnum aliæ reliquiæ diversorum Sanctorum, varia genera inventa fuere subter dictum altare S. Celsi. Facta fuit maxima solennitas in dicta ecclesia. Credo vere, quod isto die venerint plus quam bis centum mille personæ ad videndum illud benedictum corpus sanctum. Et subscribitur: Io. Antonius da Ro. Hæc ibi. Subinde sequitur, teste eodem Puricello, in eadem pagina, eodem, ut ipsi videtur, vel saltem persimili charactere, his exaratum verbis; quæ ex Italico Latine sic sonant:

[87] Memoria, quomodo dominus reverendissimus & illustrissimus fecerit reponi corpus S. Celsi in dictum locum suum, præsente multa populi multitudine &c. Quod contigit die XX Aprilis, [testimoniis.] MDXXI. At non est credibile tantæ multitudini, ad inusitati adeo thesauri tam religiosa ac pia aviditate confluenti conspectum, tam breves temporis angustias suffecisse; id quod non abs re etiam notavit Puricellus, recte credens, illud repositum vere ac reconditum fuisse in altari .. ejus mensis XXVIII, sicut in priore eo libro testatum videbamus. Quod ex characterismis Puricellus parem cum priore scriptura huic ultimo testimonio auctoritatem videatur velle conciliari; neutiquam nobis probatur: nam non videmus, quomodo illud scriptum sit ante tempora Urbani PP. VIII, qui titulum illustrissimi, antea Cardinalibus proprium, ad eminentissimi evexit, relicto tunc illustrissimi titulo episcopis, qui prius reverendissimi vocabantur, qualis in proxime antegresso testimonio exprimitur. Nisi forte in hoc ultimo testimonio vocetur episcopus iste illustrissimus ratione familiæ suæ; vel aliam ob causam singularem. Atque hæc quidem circa sacrum S. Celsi depositum apud Mediolanenses allegata sufficiant. Quæ superaddit Puricellus in rei confirmationem ex testimonio Caroli a Basilica Petri, Novariensis demum episcopi, consuli apud ipsum possunt pag. 641, Locum autem ipsum illustrant ista:

[88] [Quomodo illud apud Mediolanenses occlusum.] Ex hoc ipso, ait idem auctor pag. 642, anno vigesimo primo ego quidem facile crediderim, eam invaluisse consuetudinem, quam nunc etiam usu retentam contuemur: videlicet, ut ferreis e cancellis, altari primario circumdatis, binæ pendeant e charta pergamenæ tabellæ, quibus enuntiatur, ipsummet S. Celsi corpus in eo esse conditum altari. Pervetustæ quidem adhuc ibi eæ perseverant: & quæ sinistro introëuntium lateri respondet, talis est. “Corpus S. Celsi sub altare majore hujus ecclesiæ reconditum, & nomen ejus vivet in æternum” … Altare porro e grandibus marmoris candidi tabulis compactum est: & quadratam in medio tergo fenestram habet, crate ferrea obstructam; ex qua commode introspicitur inclusa e candido pariter marmore arca, palmo circiter ab exterioribus tabulis distans. Ei vero insculptæ in circuitu consistunt variæ Sanctorum imagines: ac tres illæ, quæ sunt e fenestræ regione, mihi profecto visæ sunt Christi Domini, & Apostolorum Petri & Pauli &c. Eidem igitur arcæ inesse creditur S. Celsi corpus, & ibidem a fidelibus adoratur. Sicut autem quidquam ego non ambigo, quin ibi fuerit ita collocatum anno illo Domini MDXXI; sic etiam nihil postea in præsentem usque diem arbitror mutatum intra marmoreum illud altare; licet aliqua deinde ornamenta extrinsecus addita fuerint. Ita Puricellus.

[89] [Corporis S. Nazarii inspectio anno 1578, & translatio anno 1579, quæ occasione] At nunc tempus est, ut ad ea, quæ S. Nazarii corpus spectant, elucidanda perveniamus. Longe celeberrima est istius sacri depositi inspectio, ac translatio: quarum illa quidem anno 1578; hæc autem anno proximo 1579 a S. Carolo Borromæo peracta fuit. Utramque nos docet illustrissimus Carolus a Basilica Petri supra memoratus, rerum gestarum oculatus testis, dum in Vita S. Caroli Borromæi lib 5, cap. 6 hæc scribit: Concilium autem provinciale quintum anno 1579 ab eodem sancto Mediolanensium Præsule celebratum, ornavit translatio reliquiarum basilicæ Apostolorum; quemadmodum & translatio ipsa ex episcoporum præsentia valde illustrata est. Moverat eas Carolus superiore anno: cum canonici antiquam ædem instaurare atque ornare vellent. Sed in loco destinato non reposuerat, ut honore celebritateque majore, cum haberetur concilium, per urbem gestarentur, & omnino earum esset translatio splendidior, & ad populum pie excitandum efficacior. Tum præmisso de sacris lipsanis sub primario basilicæ Apostolorum altari a S. Carolo repertis sermone, materiem nostram sic exponit, de statu tunc corporis S. Nazarii egregie nos instruens:

[90] Sub alio item præcipuo altari ad caput ecclesiæ constituto, [a S. Carolo Borromæo] quod itidem tollendum & commodiore loco constituendum fuit, celeberrimi martyris Nazarii, unde præsens nomen ecclesia accepit, reliquias invenimus: quæ alte sub terram inter tenues quasdam & politas marmoreas tabulas conditæ erant. Vidi, inquit, succidum quiddam adhærere inferiori tabulæ, quod equidem vestigium esse recentis sanguinis putavi, quem a S. Ambrosio cum reliquiis hujus Martyris mirabiliter repertum, Paulinus narrat: neque enim conjicere potuimus, corpus ex eo tempore motum esse, quo illud Ambrosius condidit. Apud loculum S. Nazarii arca inventa est, duorum corporum ossa continens &c. Ex utroque autem loco magna odoris suavitas, cum sepulcra aperirentur, afflata est. Deinde postquam dixisset de inventa alia arca a latere dextro ecclesiæ, sancti cujusdam Ulrici sive potius Henrici (de quo actum in Commentario prævio S. Udalrici, episcopi Augustani, ad diem IV Julii, pag. 92) corpus complexa; ita prosequitur suam narrationem:

[91] Has igitur reliquias Carolus inventas, pie manibus suis collegit, [peractæ sint,] nobis, ait, sancto officio inservientibus: quos jubebat ejusmodi semper actionibus adesse. Absoluto autem .. episcoporum concilio, hæc corpora religiosa admodum celebrique pompa extulit, & congruo viarum ambitu, portans ipse cum episcopis sancta feretra, populo frequentissimo ad venerationem proposuit. Commemoratas reliquias omnes collocavit sub magno novo altari, præter illas ab ecclesiæ latere dextro ablatas … Ratio condendarum reliquiarum, qua Carolus usus est, quamque in posterum præscripsit, fuit sane magis quam antiqua, quantum perspicio, & ad conservationem aptior, & ad memoriam accommodatior; quæ quidem ejus editis libris continetur. Hactenus Carolus a Basilica Petri, qui maximam ab eruditis hagiophilis initurus fuisset gratiam, si præter illa, quæ graviter ac fideliter narrat de corpore Sancti nostri invento, recognito ac translato, paululum distinctius atque expressius recensuisset, quonam illud tum in statu esset, ac quæ qualesque in eodem superessent partes majores vel minores artuum, ossium, aut membrorum. Paucula tamen adjuncta, quæ hic silentio pressit, dabimus illico ex ejus Historia Mediolanensis ecclesiæ in S. Cajo III.

[92] Paulus Morigia Historiæ Mediolanensis lib. 2, [refertur ex oculato teste.] cap. 23 solennem hanc reliquiarum translationem adaptat diei X Maii; additque, quod portatum fuerit corpus S. Nazarii separatum a capite: de quibus ipse viderit. Narratio porro rei gestæ e S. Caroli Vita producta, pauculis ab ejusdem Vitæ auctore in mox assignata Historia elucidatur, quæ quoniam illic non ita clare referuntur; ne ab aliquo forte desiderentur, hic ex ea supplere visum est. Nazarii, inquit, corpus .. alte defossum erat, quantum communis est hominis longitudo, tabulis marmoreis inclusum pressumque, & munitum calce, & lateribus usque ad ecclesiæ solum, extante super solum ipsum post altare lateritio tumulo … Carolus archiepiscopus sepulcrum aperuit prægrandi lapide tectum, ut plures etiam presbyteri difficile illum dimoverent. Atque his tam hoc, quam præcedente paragrapho ita expositis circa reliquias amborum Martyrum nostrorum, nullo pacto suffragari possumus Saussayo, ad hodiernum diem dicenti, quod potiores (reliquiarum partes) in Gallias delatæ sint.

[Annotata]

* id est saparatim

§ X. Gloria posthuma ex S. Ennodio; sermone inter opera S. Ambrosii edito, hymno Ms. apud Prumienses; aliisque impressis, ac Missali Ambrosiano.

[Gloria Sancti posthuma canitur in carmine S. Ennodii ep. Ticinensis:] Præcipuos inter auctores antiquos, qui scriptis suis gloriam nostrorum duorum Athletarum posthumam nobilitarunt, memorari merito debet S. Ennodius Ticinensis episcopus (de quo uti & de ejus ætate jam supra meminimus num. 59) quando hymnum is panxit in honorem S. Nazarii Carmine XVIII, metro jambico bimetro illigatum, & non inelegante vena effusum: qui quoniam adeo est antiquus, nec justo longior, tametsi prælo communis, a nobis tamen videtur hic dandus. Sic itaque Sanctus Sanctum canit: Augusta vitæ tempora, Parvis coacta terminis, Mors sancta donat crescere, Æterna fines præparat. De fruge casuum venit, Quo surgat humanum genus: In stirpe Nazarius bona De morte lumen addidit. Nerone felix principe, diversa perpessus mala, lustravit orbem, non gravi Pavore cordis algidus: Sed ut profanis inderet, Quo calle conscendant polos, Verus magister actibus Exempla, non verbis dedit. Nam ductor ille fortis est, Qui bella viribus docet. Quem dicta militem trahunt, Si dux gerendis abstinet? Ventosa linguæ hortatio; Quod forma præstat, non habet. Sed magna postquam semina, Scribente terram sarculo, Glebis refudit optimis, Mediolanum mox petit, In qua triumpho nobili Carnis ruinam reppulit. Qui sede non digna jacens, Vatem * tremendus mox monet, Ut clara rursus munera Mundo refusus adderet.

[94] [in sermone item inter opera S. Ambrosii edito;] Sermo S. Ambrosio attributus, atque inter opera ejus editus juxta dicta § 8, puncta quædam singularia complectitur, quibus memoria nostrorum Martyrum posthuma elucidari possit; quæ priusquam inde huc summatim derivemus, nonnulla præmittimus circa illum observanda. Sermo quidem iste S. Ambrosio tribuitur; sed an non perperam? Carolus a Basilica Petri in citata historia Mediolanensi pag. 25 alium pro isto sancto Doctore ejusdem auctorem assignat, ubi sic loquitur: S. Maximi (Taurinensis) esse sermonem illum, qui S. Ambrosii sermonibus ultimus, de his Martyribus est, equidem dubitandum non arbitror; cum legenti facile se idonea argumenta ostendant, quæ Ambrosium negent auctorem. Atque ex eo nonnulla sub Maximi nomine citat Radulphus Tungrensis in libro de canonum observantia: qui liber habetur in Bibliotheca Patrum sub nomine Margarini de la Bigne Parisiis anno 1589 edita, tom. 6, a col. 771.

[95] [sed quem alii contra alios] Floruit S. Maximus, Taurinensis episcopus, seculo V, actumque est de eo apud nos ad diem XXV Junii. Quod ad rem præsentem attinet; sermonem quidem illum non esse S. Ambrosii existimamus; sed quamquam illius non sit, non ideo tamen audemus asserere, quod sit S. Maximi episcopi Taurinensis; quidquid memoratus Carolus satis affirmate eumdem illi adscribat. Neque ad hanc controversiam dirimendam sufficit, quod eum sub Maximi nomine, uti addebat idem Carolus, citet Radulphus Tungrensis. An & quomodo illum citet Radulphus, non est operæ pretium investigare, percurrendo ejus librum; & vero nimium juvenis est ille auctor, spectans utpote ad finem seculi XIV, quam ut vel tantillum movere nos hic debeat. Et fac fuisse antiquiorem, plura citari scripta sub nomine alicujus determinati auctoris tamquam vere illius sint, cum tamen illius ea esse vel non satis constet, vel alterius ea esse probetur, notius censemus esse, quam ut stabiliri debeat. Recentior bibliographus Anglus dicit, quod sermo de Vita Nazarii & Celsi, Maximi esse censeatur, licet inter ejus opera non reperiatur. Tillemontius in notis ad sanctos nostros Martyres tom. 2 Monum. eccles., pag. 502 de Maximo nihil; Ambrosii vero eum esse non posse statuit; quia loquatur de ecclesia Mediolanensi tamquam de externa. Observat item, quod exordium totum videatur innuere, sermonem hunc esse dictum in loco, ubi nati fuere Martyres; Romæ natum fuisse Nazarium juxta ejus Acta. De qua urbe recte nostra quidem sententia intelligi queunt illa verba sub initium dicti sermonis posita: Ecce nos populos Martyrum possidemus.

[96] Jam vero Tillemontius stylum considerans, videri dicit, [ipsi abjudicant] quod aliquam habeat conformitatem cum stylo S. Leonis; quodque difficile saltem sit, sæpe dictum sermonem non esse alicujus ex episcopis istorum primorum seculorum, quibus literæ politiores etiamnum excolebantur. Quamquam autem, prout insuper observat, deroget ejus auctoritati, quod exordium ipsius verbatim conveniat cum exordio homiliæ S. Eucherii in S. Blandinam; addere tamen non dissimulat, reliqua sibi satis constare, ut æstimationem ac fidem mereantur. Ludovicus Muratorius in præfatione In opusculum de situ civitatis Mediolanensis &c., quod est inter Scriptores Italiæ a paucis annis edi cœptos, tomo 1, parte 2, , meminit codicis bibliothecæ Ambrosianæ, in quo habeatur Sermo in SS. Nazarii & Celsi natali, habitus in S. Nazarii templo; quem veteres, sed perperam, S. Ambrosio tribuebant. At sive sermo iste Romæ, ut videbatur Tillemontio, sive Mediolani, in æde S. Nazario sacra, ut notat Muratorius, sive utroque loco dictus sit; sive item S. Maximum, sive alium habuerit auctorem; quiscumque demum is fuerit, antiquus esse videtur, æstimationem meritus, ac fide dignus. Consuli interea possunt ea, quæ super isto sermone notavit noster Papebrochius ad diem XIX Junii, a pag. 829, occasione SS. Gervasii ac Protasii; ubi invenies, eum esse auctoris S. Augustino junioris, neque episcopi Mediolanensis, non etiam S. Maximi Taurinensis; sed vult potius, esse alicujus episcopi Sedunensis seculo IX; at quæ tam circa hunc Sedunensem episcopum, quam circa ætatem illam conjicit, rem non evincunt. Nec videmus, cur a Tillemontio, in rebus istiusmodi asserendis satis timido & circumspecto, recedendum nobis sit, qui multo antiquiorem censet esse istum sermonem; de quo hæc plus quam satis: Raynaudum quippe nostrum non moramur, qui inferius num. 125 recurrit ad Eusebium Gallicanum quemdam: de quo ipse viderit.

[97] [variæ dantur notitiæ] Nunc igitur nonnulla puncta, Sanctis nostris propria, omissis aliis quæ hujusmodi non sunt, ex laudato sermone delibabimus, tum ut gloriæ eorum posthumæ accedat auctoritas ex antiquitate scriptoris, tum ut sic paulatim semina quædam præmittantur, quibus & increscere Sanctorum Acta possint, & a falsitatis zizaniis, quibus scatent, utcumque expurgari. Sequentia ergo inde excerpimus: Beatum .. Nazarium martyrem Christi sancta Mediolanensis ecclesia licet totum corpore secum retineat, & mundo tamen totum in benedictione transmisit … Beatus Nazarius, cujus hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exultatione concelebrat, cum tempore gentilitatis non ignobilibus parentibus oriundus existeret, sacrilegi adhuc puer genitoris militiam simul & doctrinam detestari ex improviso cœpit; atque ab innocente matre, quæ jam Christianæ fidei titulis insignita, Christo sedule insistebat, sacrosanctæ regenerationis fluenta fidelis jam spiritu ac fide instituta præveniens demonstrari sibi flagitabat.

[98] [ad præsens institutum] Nondum siquidem baptismum consecutus, sed inter religionis principia consummatus … Quid illud, quamque insigne divinæ gratiæ munus, quod accepto jam salutari lavacro, post innumera virtutum signa, post peragratas circumquaque ob Christi prædicationem innumeras regiones, cum pro Dei summi confessione diversa per supplicia adversus eum totus pene orbis baccharetur, & nunc atrocossimis arctaretur pœnis cruciandus, nunc in longinquis finibus transveheretur exulandus, ita robustissimo Christi Athleta pectore tormenta omnia devincebat, ut strenuum de prostrato reportaret hoste trophæum: interque cruenta cæsaris jussa vasti maris gurgitibus dejectus, ambulare ei divina super aquas concessum est providencia, & rerum obstupescente natura, per insueti itineris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit. Videres æquoreas sanctis substerni meritis undas, supraque angelicis confortatum alloquiis in Christi Jesu laudibus exultare. Ecce profanus hostis numquam beato Martyri tantum prodesset obsequio, quantum profuit odio.

[99] [accommodatæ.] Sed tandem perfecto agonis certamine cum Celso puerulo, quem ipse in holocaustum Deo, polluto adsumpserat ex seculo, crudeli imperio damnatione absolvitur, gladio consecratur … Quæ cum ita sint, charissimi, licet hic tantus Christi Testis pretiosus confessione, pretiosior sanguine, crudeli vulnere pretiosior, & tincta veste candidior; licet hic Mediolanensium peculiaris putetur privilegio sepulchri, sed omnium est communione suffragii. Neque enim istius urbis charitas proflua, & fides avara, tantum huic Martyri derogaverit, dum sibi arrogat, ut solum erga mœnia sua, patrocinii illius beneficia affutura esse crediderit. Et postea, injecta mentione euangelicæ lectionis de vocatione Philippi apostoli, atque invento per eum Nathanaële, hunc inter & S. Celsum instituens parallelum, id factum, ait sermonis auctor, hodiernæ festivitati aptissime convenit; quia sicut apostolus Philippus Nathanahelem vocavit, ita beatus martyr Nazarius Celsum puerum perduxit ad Dominum. Nam & illi aptissime consonat: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. Solent enim pueri sine dolo & insidiis esse. Unde alio loco Dominus dicit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum cælorum. Hæc dicti sermonis auctor, quorum non pauca suo post loco meminisse juvabit.

[100] In manibus est carmen rhythmicum Ms., historiam de SS. Nazario & Celso, [Paucula strictim delibantur ex rhythmo Ms. Prumiensi,] patronis collegiatæ ecclesiæ B. Mariæ Virginis in Prumia continens; & ex Ms. codice chori & ecclesiæ collegiatæ Prumiensis (prout nostro ejusdem apographo adscribitur) desumptus. Quia vero partim rei contextui inscribuntur antiphonæ ad psalmos Vesperarum; partim hymnus; partim denique Ad Matutinum invitatorium; sufficienti id nobis indicio est, quod rhythmi isti horis canonicis, in gloriam Sanctorum nostrorum adhibitis deservierint. Porro quandoquidem antiquitate idonea carent, & non sunt nisi historiæ vulgaris Actorum cento, non merentur transcribi. En specimen ex initio, quod ita habet: Uroldus vir nobilis, Et abbas venerabilis Prumiensis cœnobii, Pater hujus collegii, ad laudem aliorum, qui ibidem nominantur, Sanctorum, beatique Nazarii .. dicavit hanc basilicam. De qua re adiri potest Mabillonius Annal. Benedict. tom. 4, ad annum 1017, pag. 255. In compendio typis cuso De monasterii S. Salvatoris in Prumia, imperiali fundatione, & apud nos asservato sub titulo, qui manu adscribitur, Sacrarii Prumiensis, ponitur Uroldus ex stirpe de Dhuna, vir laudabilis, & abbas venerabilis XVII, præfuit annis IX, obiit anno MXVIII. Atque his res præsens, quantum satis est, explanatur.

[101] Duos hymnos in dicto Breviario Æduensi; eumque quem ex Sannazario impressit Ferrarius, [aliisque hymnis typo editis, & Missali Mediolanensi.] satis est vel nominasse; uti & Missas proprias Sanctorum nostrorum, quæ tam in profesto seu vigilia, quam in ipso festo exhibet Missale Ambrosianum, anno 1522 typis editum. Puricellus cap. 50 hymnum dat, quem .. ecclesia Mediolanensis decantare solet, ac tanto jam ex tempore, ut ego eum, inquit, in antiquissimis etiam invenerim Officii Ambrosiani codicibus Mss. Hymnus autem ille re consonat primo e duobus apud Æduenses, atque adeo eumdem habet auctorem; qui non fuit S. Ambrosius, uti probat Puricellus ibidem. Jam eo provecti sumus, ut attributa quædam sanctorum Martyrum prius elucidanda videantur, quæ eorum Actis inspersa sunt, quam ad illorum discussionem accedamus. Hoc itaque præstabimus per aliquot paragraphos sequentes, incipiendo a S. Nazarii natalibus.

[Annotata]

* id est S. Ambrosium episcopum

§ XI. Natales; parentum ac S. Nazarii baptismus; sub quo is passus, & ubi; schema peregrinationum.

Quod superius canebat S. Ennodius, In stirpe Nazarius bona, illustres vel nobiles saltem ipsius natales indicat, [Nobiles Sancti natales,] suffragante sermonis apud S. Ambrosium editi auctore; a quo dicitur non ignobilibus parentibus oriundus. Ast utroque isto testimonio disertius atque expressius est illud S. Paulini, episcopi Nolani, alia occasione num. 57 jam a nobis prolatum; ubi laudatur Martyr & illustris sanguine Nazarius. Quamquam vero τὸ illustris prima fronte æquivocum appareat, intelligendumne sit de martyrii, an de natalium sanguine; putamus tamen quod S. Ennodius in posteriore potius sensu vocem illam acceperit, ne alioqui Martyrem laudarit per epitethon, quod Martyribus omnibus sit commune, & a nullo omnino, si eam accepisset in priore significatione, Martyre separabile, qui sanguinem pro Christo effuderit. Testimoniis, de quorum antiquitate & auctoritate non æque, atque de jam productis, certo constat, ad ulteriorem rei, qua de hic agimus, confirmationem allegandis supersedemus, ad Sancti parentes perrecturi.

[103] [parentes, & eorum nomina.] Pater ipsi fuit sacrilegus (intellige gentilem) ac miles; mater autem innocens, quæ jam Christianæ fidei titulis insignita, Christo sedule insistebat, teste auctore laudati sermonis. Ceterum de eorum nominibus nihil; haud dubie quia in fonte, unde suam narrationem hausit, nihil de illis repererat. Unde vero ea acceperint vulgaria, quæ circumferuntur, martyrii Acta; aliique scriptores, quibus illa præluxere, quamque vere ac certo nomina eorum exprimant, non disputamus; neque miramur, quod Paulinus in Vita S. Ambrosii, de qua diximus § 2, nihil de illis prodiderit, quem utique ineunte seculo V tam hæc quam pleraque istiusmodi alia latuerunt; nam sanctus Martyr quando sit passus, usque in hodiernum diem scire, inquit, non possumus. Nomina autem, patris quidem Africani, matris vero Perpetuæ jam num. 3 præmisimus ex elogio Adonis; ita tamen, ut hoc loco quædam circa utriusque personam examinanda supersint, prout planum fiet ex sequentibus.

[104] [An ambo] Ambos a beato Petro apostolo baptizatos, dicit ibidem Ado; consentiente Menologio Basilii imperatoris apud Ughellum, tacente autem eo, quod interprete eminentissimo Sirleto edidit Canisius, nec non elogio in Menæis excusis ad XIV Octobris. Contra vero Martyrologium Romanum ad diem IV Augusti, quo aliis istius diei Sanctis annumerat S. Perpetuam, refert quidem, quod ipsa ab eodem Apostolo baptizata, Nazarium filium, & Africanum virum ad Christi fidem perduxerit; sed de baptismo, quem S. Petrum impertiisse Africano volunt, nihil memorat. Producti sermonis auctor nec illum baptismum negat, nec probabile suggerit indicium aliquod, unde colligas, quod Africanus, illo suscepto, Christianus fuerit mortuus. Apertissime baptismo favet Martyrium apud Mombritium; quod tametsi, observantiam sabbatorum Africano tribuens, non modo indicet, Judæum fuisse; sed iis, quæ præterea superaddit, diserte denuntiet, illum sedulo id egisse, ut filium suscipiendo baptismo absterreret; mutata tamen deinde scena, dicit ejusdem Martyrii scriptor, pergendo paulatim ad historiæ suæ finem, quod Sanctus conveniens patrem jam longo senio confectum, tamen Christum credentem, in opere Domini continuo desudantem invenerit obsequio; eique pater narraverit .. quomodo ei per visionem B. Petrus apostolus apparuerit, & doctrinam Christianæ religionis imbuerit &c.

[105] [baptizati?] Tantæ visionis novitate perterritus, jam nihil aliud, inquit, agi licere decrevi, quam quod apostolico eo præcepto monitus, ut Christum crederem, baptismi me unda purificarem. Ubi baptismus quidem asseritur, sed de S. Petro tamquam ejusdem ministro tacetur. Verum quam parvi pretii sint Acta ista apud Mombritium vulgata, ostendetur alio infra loco; ut baptismus hic controversus nullo niti testimonio censeri debeat, qui tali nititur; ac mirum sit, sapientissimum Baronium illa Acta in suis notationibus ad dictum mox diem IV Augusti citasse pro rebus gestis S. Perpetuæ; de qua tunc nobis erit agendum. Interim dum Africani baptismum ex antiquis documentis probare non possumus satis solide, non gravate eum supponimus, retulisse contenti, quid ab aliis de illo dicatur; ubi nihil nobis est in promptu, unde statuamus, quid vere circa istud factum dici debeat. His itaque missis, ad S. Nazarium revertamur; qui cujus manibus baptismi lavacrum acceperit, haud satis constat, nec determinatu facile est; ut proinde iterum dicturi simus ea, quæ sunt dicta prius ab aliis auctoribus.

[106] Menologium a Sirleto versum & a Canisio editum memorat, [S. Nazarius potuit baptizari a S. Petro apostolo;] eum fuisse baptizatum a S. Apostolo Petro; factum id fuisse a Lino patriarcha Romano, tradit Menologium Basilii imperatoris; a Lino item fuisse baptizatum, notatur in Actis apud Mombritium. In Breviario autem Ambrosiano anni 1635 sic habetur: Nazarius .. a beato Lino pontifice fidei mysteriis imbutus, baptizatur. Atque nunc recenseamus reliqua. Oppositum jam dictis docet Ado citatus; vult quippe nec a S. Petro nec a S. Lino, sed a S. Clemente instructum & baptizatum esse. Hæc, quæ Puricellus cap. 89 ex B. Petro Damiano affert: Nazarius .. martyr insignis, sicut scripturæ testantur, Petri auctoritate baptisma a Lino ejus successore suscepit; historice certi nihil suggerere possunt, ob ætatem auctoris, qui seculo demum XI floruit. Sermo pluries designatus recenset quidem, quod ab innocente matre … sacrosanctæ regenerationis fluenta … demonstrari sibi flagitabat, & mox de accepto salutari lavacro sit mentio; sed a quo illud acceperit, ibidem non invenimus. Tempus imprimis non pugnat, quo minus baptismum acceperit a S. Petro Apostolo (quamquam deest idonea probatio, quæ hoc factum suadeat) quia obiit anno Christi 65 secundum dicta in tractatu de Patriarchis Antiochenis qui est ante tomum IV Julii, in S. Petro apostolo; ac proin sat ipsi temporis datur, ut Nazarium vel puerum salutaribus undis ablueret Romæ, ut fertur; annis 25 in administranda Apostolica Sede ibidem exactis.

[107] De SS. Lino ac Clemente, saltem qua Romanis Pontificibus, dici non potest, quod Sancto nostro baptismum contulerint: [non autem a SS. Lino & Clemente, quando erant Romani Pontifices.] nam obstat tempus martyrii Nazariani, quod ab omnibus ponitur contigisse sub Nerone, qui violentas sibi manus attulit anno Christi 68; atque adeo talis baptismus cum ætate baptizati, tot peregrinationibus, totaque martyrii historia, plurimorum annorum intercapedinem requirente, cohærere nullo pacto potest, si hunc a Lino collatum velis; ac multo minus intelligi potest, quod illum contulerit S. Clemens. Dixi saltem qua Romanis Pontificibus; nam id si factum contendas ante eorum pontificatum, hactenus non videmus, cur id per illos fieri non potuerit. Ast hæc atque alia, quæ istos duos sanctos Pontifices spectant, non est hujus loci tractare: de illis quippe cum Martyrologio Romano agendum erit die XXIII Septembris, ac XXIII Novembris. Hanc circa baptismum a Lino collatum difficultatem viderit sine dubio auctor martyrii, quod ex Ms. Ultrajectino S. Martini desumptum habemus: ubi notantur sequentia: Quod autem dicitur, eum (S. Nazarium) a Lino Papa baptizatum fore; intelligitur, quod non tunc Papa erat, sed quod futurus erat. Nazarius enim post baptismum … multis annis supervixit; qui tamen a Nerone martyrium pertulit.

[108] Et vero illud sub Nerone contigisse, multa persuadent. Huc etenim collimat illud Ennodii, quod supra dedimus, [Martyr passus sub Nerone,] Nerone felix principe, diversa perpessus mala lustravit orbem &c. Qua in re Ennodio præluxisse credimus antiquiora quædam Acta seu documenta; quæ tametsi non viderit Paulinus, prout conficitur ex ejus verbis num. 103 allatis, non tamen inde sequitur, ut nulla tunc temporis exstiterint. In hoc pariter tyranno signando conveniunt Ado, Usuardus, aliique Martyrologi Græci ac Latini, ut qualiacumque Sanctorum nostrorum Acta non commemoremus. Martyrium innectit Puricellus anno Christi 69, die XXVIII Julii, sed fabuloso auctori apud Mombritium, non satis videlicet sibi cognito, plus æquo tribuit, quando hunc annum ex ipso probare contendit. Dicamus nos cum Ennodio, nostrum pugilem Nazarium martyrii laurea coronatum esse sub Nerone principe; de determinato autem anno non constare. Imperare cœpit Nero anno Christi 54, desiit anno 68, ut videre est apud Tillemontium Monum. eccl. tom. 2 sub finem, ubi tabulam chronologicam exhibet; intra quod tempus, si Ennodio credimus, S. Nazarii acciderit triumphus, ac proinde etiam S. Celsi, necesse est. Perperam igitur Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum ad XIV Octobris meminit SS. MM. Nazarii, Gervasii, Protasii, & Celesii, passorum sub Aurelio anno CLXXI.

[109] [Mediolani.] Martyrii palæstra fuit Mediolanum, teste laudato Ennodio in Nazariano citato Carmine XVIII: ibi namque triumpho nobili carnis ruinam reppulisse Sanctus refertur; seu, prout nos id interpretamur, corporis exuvias fuso ibi pro fide sanguine nobilitatus deposuisse. Martyrologos eidem palæstræ suffragantes dedimus superius paragrapho I. Martyrologium Arabico-Ægyptium ad diem XIV Octobris notat ista: Certamen S. Nazarii, Gervasii & Protasii, & Celsi, qui certarunt Romæ: qua phrasi si intelligas (& vero intelligendum ita videtur) Pugiles nostros Romæ martyrium consummasse; palam profitemur, nos plus deferre testimonio Ennodii & hagiologorum, quam incerti auctoris, temporis incerti, incertæque fidei Martyrologio; quodque proinde nobis auctor esse nec debeat nec possit, ut gloriosam SS. Nazarii ac Celsi palæstram Mediolanensibus eripiamus. Canon apud Græcos, de quo superius num. 52, verbis illis, Antiqua Roma tua prædicat certamina, ibidem productis, si palæstram certaminis & martyrii eo spectare velit, id quod nobis apparet ista phrasi indicari, ex dictis refutatur.

[110] [Datur ex Actis apud Mombritium] Ad peregrinationes quod spectat, longa est historia, longæ ambages; variaque & parum credibilis alternatio ac variatio, ut ad scenam potius excogitata, quam ad veritatem historicam exacta appareat narratio illa, quam exhibet auctor Actorum apud Mombritium, & alia Acta, quæ, licet sint breviora, in substantia tamen rerum cum eo consentiunt. Dictus itaque apud Mombritium historicus ponit S. Nazarium Romæ, dicens: Beatus .. Nazarius ibat quotidie ad studia disciplinæ Romanæ … Parentes ejus .. ex bonis suis dederunt ei septem onera animalium cum auri & argenti pondere magno. Egressus Nazarius ab urbe Roma faciebat eleemosynas multas &c. .. Iter agens per singulas civitates Italiæ docebat omnem populum baptizari … Post annos autem decem discessionis suæ ab urbe Roma ingressus est civitatem Placentinam, prædicans remissionem peccatorum per baptismum salutis … Transactis .. paucis diebus venit Mediolanum: ubi … invenit confessores Christi Protasium & Gervasium ab Anolino principe custodiri … Anolinus jussit eum fustibus verberari .. Et præcepit eum projici extra civitatem. Qui gaudens … pergebat de loco in locum… Venit in civitatem Galliæ, quæ dicitur Cimellus: in qua … mulier quædam nobilis ex primariis civitatis … detulit ei filium suum, Celsum nomine …

[111] Egressus inde cœpit per vicina quæque loca humanas mentes veluti prudens agricola spiritualium virtutum vomere exarare … Treveris … cum in idolorum culturis .. ageret colligata, primum suæ salutis auctorem, [schema peregrinationum.] sancto prædicante Nazario, certum est cognovisse … Missa a Cornelio vicario relatio est ad Neronem, datis ad eum litteris, quarum exemplar ibidem recitatur. Susceptis litteris Nero … Dentum militem suum primum mittit, qui Nazarium accersat. Et post multa ultro citroque dicta & facta Cæsar vocatis naucleris Martyrem committit, in medio mari sentinæ dissoluta compage ut pereat … Et post episodium fabulis continuatum; de quo agitur inferius a num. 150, ad ingressum Nazarii omnis illa navis resolidata jactura est; atque in civitatem Genuensem .. deducti sunt … Nazarius vero & Puer ingressi civitatem Genuensem, non cessabant die ac nocte prædicare … Non post multos dies egressus inde per vicos & civitates exhortando suadebat. In quibus non video, quod genuinus character veritatis vel fide digni historici, saltem prout ea hic referuntur, inveniri queat; sed reliqua prosequamur.

§ XII. Alia ad Sancti peregrinationes spectantia, & earum historia ad examen revocata.

Cum vero infinitam multitudinem Domino credentium aggregasset … venit Mediolanum: statimque quos reliquerat beatos Protasium & Gervasium .. in carcere positos requisivit … Audiens de eo Anolinus, [Longa illa tot peregrinationum historia dramatica nobis est,] dixit militibus suis: Quomodo effugit manus Neronis homo iste? Et jussit, ut superpositum carpento longius ab urbe projicerent eum … Indicatum est ei, quia esset destinatus exilio … Commendavit Celsum puerum cuidam mulieri Christianæ … & ipse electum exspectabat diem. Exterminatur ex urbe; producitur aliud litterarum ab Anolino ad Neronem datarum exemplar &c. A Mediolanensi urbe projectus, & ad exilium destinatus, fertur .. Romam properasse … Nazarius itaque dum verbum Dei imperterritus Romæ prædicaret, de doctrina ejus longe lateque ferebatur opinio … Reversus inde Mediolanum, requisito Puero, verbo Dei operam dabat … Anolinus … jussit .. eos duci extra civitatem .. & ibi eos decapitaverunt occulte. Habes tandem, lector, longam lectuque tetricam tot viarum atque itinerum periochen; seu novam in nostro sancto Heroë adumbratam quodammodo Odysseam, quæ non tam doceat lectorem narrando cohærentia & vera; quam delectet coacervando res mirabiles, exitus inexspectatos, mutationes continuas, apparatum denique vere scenicum ac theatralem.

[113] Quod ne gratis quispiam a nobis dici existimet, rem discutiamus attentius, demusque rationem, cur tam nigro calculo illa a nobis notetur. Hoc ut fiat, redeundum nobis est ad S. Perpetuæ, [neque satis cohæret cum aliis factis,] S. Nazarii matris, baptismum; quæ, sicut tradit ille auctor, qui apud Mombritium editus est, baptizata per manus Petri apostoli fuit apud urbem Romam, Symone jam devicto. Utrum victoria illa sub Claudio, an sub Nerone acciderit, disputatum jam pridem apud nos est ad diem XXIX Junii, pag. 407; eamque sub hoc, non autem sub illo accidisse, ibidem invenies: quam anno Christi 65 innectit Tillemontius in iis, quæ habet de S. Petro, Monum. eccles. tom. 1, articulo 34. Pergit mox Mombritianus auctor, illa subjungens: Cumque esset annorum novem beatus Nazarius, & erudiretur a matre, post multos, quos auctor obtrudit, logos, B. Linus episcopus baptizavit eum. Memoria nunc repete, quæ paragrapho proxime antegresso narrabat idem biographus; ubi egressus Nazarius ab urbe Roma … iter agens inducitur per singulas civitates Italiæ … Post annos autem decem decessionis suæ ab urbe Roma, ingressus dicitur civitatem Placentinam.

[114] [quæ ejusdem historiæ auctor narrat.] In memoriam quoque revoca, quæ magno conatu & hiatu idem ille scriptor deinde prosequitur de tot peregrinationibus, prædicationibus, aliisque rebus gestis, quæ non ætate juvenili, sed mature adulta; non modico paucorum sed plurium annorum spatio peracta fuisse oporteret; recurrente identidem partesque suas strenue ac graphice agente Nerone; revoca, inquam, ista omnia in memoriam, & mox intelliges, quod dictus auctor neutiquam cohærentia obtrudat, quando hæc omnia cum imperio Neronis componit, qui supervivere amplius haud poterat; sed justo annorum, puta duodecim aut quindecim, spatio jam e vita excesserat, & forte diutius, ut post sancti Martyris baptismum, nono ætatis anno, uti vult auctor, susceptum, consequens, quæ ab illo fluxit, ætas tot tantisque rebus gestis mirabilibus, ne dicam paradoxis patrandis aptari queat; nisi ad miracula recurras sine necessitate, quam nullo pacto nobis imponere debet nullius nominis, nullius meriti ac valoris scriptor: cum quæ magna is facilitate adstruit, merito a nobis negentur, donec melioris notæ testimonio confirmentur; quod fiat utinam! sed vereor, ut fiat umquam.

[115] [Quæ de peregrinationibus in genere refert auctor alius,] Eo autem magis illud fieri deberet, quod anonymus ille auctor, rerum substantiam carptim delibasse non contentus, individua ac singularia determinet earum adjuncta; locorum videlicet, personarumque nominibus, aliisque, quos suæ narrationi identidem interseruit, characteribus exprimendis adeo totus undequaque intentus, ut omnia & singula oculis suis atque auribus hausisse eum diceres, nisi alium se proderet rebus male combinandis, quæ nulla vel umbratili similitudine veri sic combinari possunt. Ast hoc super argumento pluribus postea ipsum conveniemus; nunc ad peregrinationes redeat oratio: quas ita indefinite commemorat pluries dicti sermonis auctor, virtutumque signa, prædicationes, supplicia & cruciatus, exsilium, calcatas maris undas, angelica alloquia, assumptum puerum Celsum adeo genericis simul & oratoriis phrasibus hinc inde admixtis attollit, ut characteribus omnibus locorum, personarum &c. caute abstineat, ac ne cæsaris quidem, quem refert, nomen exprimat. An autem hoc ideo fecerit, quia plura non invenit; vel si plura invenerit, quia inventa non approbavit; ecquis satis prudenter definiat?

[116] [reprobare non audemus.] Mirari enimvero satis non possumus, quod adeo mirabilia de S. Nazario commemoret, neque satis intelligere, ubi illa invenerit, eo præsertim quod scripserit post Paulinum, inventionis Nazarianæ scriptorem, vel saltem postquam a S. Ambrosio inventum erat corpus S. Nazarii, qui, ut idem pluries repetamus, quando sit passus, usque in hodiernum, Paulino teste, diem scire non possumus. Unde ergo tot ac tanta scire potuit iste anonymus sermonis auctor? Etenim quod scripserit post Paulinum, vel saltem post inventionem corporis S. Nazarii, certo constat ex ejus verbis, quibus incipit textus superius num. 97 ex ipso allatus. At sicut plura scivisse se ostendit, ac proin alicunde hausisse circa Sancti gesta Ennodius quam Paulinus; sic plura, quam hic aut ille, alicubi reperire potuit sermonis auctor; atque adeo narrationem ejus, tametsi satis mirabilem, & quatenus adeo multas Sancto peragrationes tribuit, eatenus Mombritianæ satis conformem, falsi arguere non audemus, nedum reprobare, non sufficiente nobis ad alterutrum præbito argumento ex rerum, quas summatim perstringit ille auctor sermonis, admirabilitate (mirabilis quippe Deus in Sanctis suis) quæ quoniam firmatur possessione antiqua, nec aliunde infirmatur contrariis argumentis, in eadem, qua nunc gaudet, possessione perseveret.

[117] Quod si quis peregrinationibus in genere expositis non acquiescens, [Aliud est de peregrinationibus determinatis, earumque adjunctis in Italia,] ulterius progredi velit, atque adjuncta earum individua penitius lustrare, vix inveniet, ubi firmum utcumque pedem figat, tum ob res incertæ fidei, tum ob episodia aperte fabulosa. Atque ex hoc postremo genere sunt illa, quæ Mombritianus auctor narrat ante contigisse, quam S. Nazarius Roma proficisceretur, peregrinationes suas inchoaturus. Parentes .. ejus, inquit, ex bonis suis dederunt ei septem onera animalium cum auri & argenti pondere magno. Idem auctor vult nobis persuadere, quod invenerit Mediolani Protasium & Gervasium ab Anolino principe custodiri; deinde pervenisse in civitatem Galliæ, quæ dicitur Cimellus, in qua mulier quædam … detulit ei filium suum Celsum. Ast in Ms. nostro Fuldensi mutatur scena, jussuque Neronis prodit in eam Dento comes cum militibus ad perquirendum S. Nazarium: qui cum ad civitatem Ebredonensem venisset, invenit S. Nazarium ædificantem oratorium, & cum eo duos juvenes Gervasium & Protasium, qui ad doctrinam ejus convenerant, & infantem Celsum nomine, lapides porrigentem.

[118] Hisce consentit apographum nostrum ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris. Sed aliud, [Gallia,] quod habemus ecgraphum ex bibl., uti adscribitur, reginæ Sueciæ tom. 1566 membr. in 8 pervetusto brevius rem expedit; omisses quippe SS. Gervasio ac Protasio, Dento .. invenit Nazarium in civitate, quæ dicitur Ebridunum, ædificantem oratorium contra orientem, & infans Celsius nomine sedebat numerans lapides. In lectione Breviarii Mediolanensis seu Ambrosiani, de quo supra meminimus, dicitur Sanctus multas peragravisse provincias, & Galliam in primis, ubi puerum Celsum Christiana religione a se instructum baptizavit. Græcos quoque nunc audiamus. Menæa magna excusa & Anthologium cum nostro Sancto ponunt Placentiæ simul fuisse SS. Protasium ac Gervasium, qui ibidem conjecti fuisse dicuntur in custodiam sub vel ab, ὑπὸ, Anulio * principe; sed noster inde expulsus, venisse in civitatem nomine Κίμελιν, fertur, ac suscepisse S. Celsum τριετῆ ὄντα παῖδα, qui erat puer triennis; quam etiam ætatem exprimit Menologium Basilianum apud Ughellum. Porro Cimellus & Κίμελις denotabit sine dubio eumdem locum in Provincia Galliæ haud procul Nicæa, vulgo dictum Cimiez vel Cimies: de quo agit Adrianus Valesius in Notitia Galliarum ad nomen Cemenelium.

[119] [Hannonia.] Ceterum Cimellus adeo efformatione affinis loco alteri in Hannonia, qui Cimacum dicitur, & a priore isto plane diversus est, ansam præbuerit, Sanctos nostros trahendi in Hannoniam, quasi vero Christi doctrinam ibidem prædicarint. Vide Fastos Belgicos ac Burgundicos Miræi ad diem XXVIII Julii, & Annales provinciæ & comitatus Hannoniensis a Francisco Vinchant collectos, auctosque & ad finem perductos ab Antonio Ruteau, Ordinis Minimorum. Verum, sicut antea indicavimus, qui ultra substantiam quamdam peregrinationum genericam lustrare voluerit individua tot, quæ Sanctus noster fertur paragrasse, loca, vix inveniet ubi firmum pedem figat; adeo incerta nituntur auctoritate. Quo etiam referendum putamus illud assertum Menæorum impressorum, Anthologii, ac Menologii apud Ughellum; hoc quippe dicit; Annos viginti natus totam Italiam peragrabat. Illa vero: Vigesimo ætatis suæ anno S. Nazarius, Italiæ civitates pertransiens & prædicans, ad fidem multos manu duxit.

[120] [Nomina quædam locorum propria an & quomodo exponi possint.] Verum, ut priorem Galliæ semitam relegamus, volunt dicta Menæa cum Anthologio, nostrum Martyrem una cum Celsio contulisse se ad urbes Tiberii euangelizantem; de qua re tacet Menologium apud Ughellum. Martyrium a Surio sub nomine Metaphrastis editum, Abit, inquit, Nazarius in vicinam Temerum cum puero Celsio. Est autem hæc urbs Temerus propinqua Meliæ. Apage Græculas hasce, quas satis sit commemorasse, nugas. Quamquam suspicari forte quis possit, mendose Τιβερίου, Tiberii, nec non. Temerum scribi; ac legendum esse utriusque loco Τρηβιρῶν, quod habet Ptolemæus, Trevirorum. Sic apud Surium pro Meliæ, per aphæresin decurtatæ, forte ponendum Cimelæ (qua voce utitur Usuardus ad diem XIV Maii) ut coincidat cum Cimello. Quod si ita est; pessimum tunc istius Martyrii auctor Metaphrastes, vel alius ejusdem aut similis ingenii auctor se prodit geographum, qui Treviros ac Cemelam, loca utique neutiquam satis sibi cognita, & tota Galliæ intercapedine divisa, propinqua inter se vicinitate conjungat. Sed cum de hac re, tum de S. Nazarii ad Trevirenses peregrinatione, quam ex auctore Mombritiano superius retulimus, atque hic ex incidenti tetigimus, plura dicenda supersunt.

[Annotata]

* Anulino

§ XIII. Nostrum de reliquis peregrinationibus Sancto imputatis, earumque adjunctis judicium.

[An S. Nazarius ad Cemelienses,] Noster Theophilus Raynaudus in suo Hagiologio Lugdunensi a pag. 412 duo hæc locorum nomina jam exposita restituere debitæ lectioni satagens, circa vocem Melia nostræ explanationi, quam mox dedimus, satis consentit; sed circa Temerum adhibet a nostra superiore plane diversam. Est, inquit, Intemelium in Liguriæ hodiernæ extremo limbo; paucisque in ejus laudem decursis, ita pergit: Vixisse ibidem .. SS. Nazarium ac Celsum, pulsos Cemelia, tradunt antiqua horum Sanctorum Acta a Metaphraste repræsentata, admodum librarii vitio deformata. Pro Melia itaque legendum monet, Cemelia, extrita ex mendo vel ex usu Græcis familiari detruncata prima syllaba; quem usum exemplis probat: idque fortasse circa Intemelium, quod item recisa prima syllaba efferunt, locum habet … Natum Cemeliæ, dum staret, S. Celsum, extra controversiam est; ac proinde fidem Christi ibi prædicavit S. Nazarius. Ita Raynaudus. R. D. Petrus Jofredus in sua Nicæa civitate sacris monumentis illustrata, & anno 1658 Augustæ Taurinorum excusa, pag. 57 S. Celsum martyrem civem Cemenelensem exhibet, subdita historica de utroque nostro Sancto narratione; sed parvi pretii ob auctores, quos pag. 62 citat.

[122] Jam vero Raynaudus ad Temerum nomen ac locum discutienda progressus, [Intemelienses,] censet pro ea voce non esse Treverim legendum, quo cum infante Celso pulsus Melia concesserit Nazarius; sed ex imperitia librarii sic scriptum esse, non satis videlicet animadversa, quam asserit Actorum scriptor, quamque nos ex ejus verbis paullo ante indicavimus, amborum locorum istorum vicinitate; a quibus urbs Trevirensis longe sit sejuncta, a mari autem sejunctissima: in quod tamen digressum Melia S. Nazarium, ab ei infensis alibi quoque fidei hostibus conjectum, divinoque præsidio emersisse, dicit Raynaudus, citans Acta; prædicationi ejus Intemelii, uti vult, ac per reliquam Liguriam, & continentem Insubriam attestantia: cum laborum ejus Treviris pro Christo susceptorum ne vestigium quidem sit reperire. De Treviris mox disseremus. Interim multa, ut vides, in hoc superiore fragmento dicit Raynaudus; sed eorum, quæ dicit, nihil quidquam documentis ad faciendam fidem historicam satis accommodatis probat, unice nixus Actis sub nomine Metaphrastis editis: quæ quia misera sunt, miseras etiam esse consecutiones, quæ indidem deducuntur, necesse est; & quamvis ea vocet antiqua, dispicere debebat, an vere hujusmodi nomen mererentur Acta ista; quæ post tot demum ab obitu S. Nazarii seculorum interpositionem exarata oportet, siquidem Metaphrastis sint.

[123] Nullam itaque pro suo Intemelio Raynaudus probationem affert, [Ligures, & Insubres profectus sit;] dum talem affert; nullam item pro natalibus S. Celsi apud Cemelienses; ut mirum sit, Raynaudum adeo affirmate dicere, illud punctum extra controversiam esse; ac proinde fidem Christi ibi prædicavisse S. Nazarium. Quæ addit de Liguria & Insubria tantidem valent: non quia sufficiente cum fundamento possimus dicere, quod omnia illa sint falsa; sed quia non probantur vera; ac proin fidem non merentur, præsertim ob silentium seu nescientiam potius antiquiorum auctorum; inter quos Paulinus nihil satis comperti habuit, quod in rem præsentem diceret; Ennodius autem & auctor Sermonis pluries memoratus Sanctum indefinite indicant esse peregrinatum; at peregrinationum loca definite non determinant. Et cur, amabo, antiquiores isti auctores omnes a determinandis peregrinationum locis in individuo, sed ab ipsis etiam provinciis ac regionibus nomine suo proprio exprimendis, adeo concordi silentio abstinuere? eo, uti putamus, quod nihil omnino in individuo de iis scirent dicere, nedum singulatim ac nominatim determinare; adeo ut qui hoc postmodum tentarunt, non ut certo vera dicerent, sed ne nihil dicerent, vel ad verosimilem, vel ad dramaticam dictionem seu compositionem confugisse videantur.

[124] [an item ad Trevirenses;] Age, nunc Trevirensis expeditio S. Nazarii, an & quo fundamento firmari infirmarive possit, inquiramus. Illum narrator Mombritianus solenni adeo emphasi de Trevirensibus bene meruisse asserit, ut primum suæ salutis auctorem; eo prædicante, certum sit, si dicenti credimus, cognovisse. Alia nostra Actorum apographa circa Trevirensem illam prædicationem allegare, nihil attinet; nec, quos Puricellus cap. 13 profert, Vincentium Bellovacensem in Speculo historiali lib. 9, cap. 52; Jacobum a Voragine in Legendario cap. 97; Petrum de Natalibus in Catalogo lib. 6, cap. 147; sanctum denique Antoninum I parte Chronicorum, titulo 6, capitulo 27: istiusmodi quippe auctores, adeo recentes ac meri vulgarium Actorum vel transcriptores vel compilatores, rei hic controversæ nihil quidquam subsidii afferre possunt; cum pluris valere non queant, quam instrumenta, quæ adhibent. Noster Christophorus Browerus S. Nazarii apud Trevirenses apostolatum commemorans in suis Annalibus Trevirensibus, ad annum Christi 65 sic loquitur: Pervenisse SCRIBITUR in Treviros, magnaque hominum multitudine ab imperio stygiæ tyrannidis ad Christi jugum obsequiumque traducta, fundasse ecclesias, dedicasse basilicas, omnes implesse denique numeros pervigilis atque boni Christiani sacerdotis. At qua veritatis specie fundationes ecclesiarum, dedicationesque basilicarum cohæreant cum persecutionibus sub Nerone adversus Christianos excitatis, sub quo tamen hæc gesta fuere secundum Browerum, non concipimus.

[125] Ecce tibi jam, si Superis placet, S. Nazarium sacerdotem & episcopum ex narratione Broweri; [an ibidem sacerdotis & episcopi munus exercuerit.] quam tamen totam moderate temperat per τὸ scribitur; subindicans, quid scriptum sit de ista re, non vero quid scribendum fuerit, aut scriptum vere ac sufficienter probari possit. Et vero Raynaudus citatus, pag. 413 recte, quamquam id poterat facere paulo modestius, ipsum refutat his verbis: Sudat Browerus, rerum Trevirensium scriptor accuratissimus, ut inveniat, quomodo famæ protritæ de S. Nazarii Trevirim appulsu velificetur; & præter Adonem, quem frustra allegat, cum nihil plane in hanc rem habeat, obscura duo recentiorum exiguæ accurationis scriptorum ex Actis depravatis implanatorum testimonia adducit: ac denique vulgatum S. Ambrosii nomine sermonem, qui plane abjudicatus est S. Ambrosio, cum sit cento ex variis Eusebii Gallicani lectis hinc inde plagulis ad SS. Nazarium & Celsum accommodatis contextus: in quo item nihil est, quod Trevirensi S. Nazarii apostolatui faveat; nisi quod Vir sanctus varias omnino regiones peragrasse dicitur; quod de tam multis Italiæ oris ab eo Roma jam extorri peragratis facile accipitur; sed illud Ennodii, quod supra dedimus, lustravit orbem; & alia ex auctore sermonis S. Ambrosio a nonnullis tributi, quæ allegavimus, plus aliquid indicant quam solas Italiæ oras. Quod iste sermo, sit cento ex variis Eusebii Gallicani lectis hinc inde plagulis … contextus, dicit Raynaudus, non probat; nec concipimus, quomodo id satis probari possit: tanta quippe scriptorum tamque diversa circa auctorem istius sermonis est controversia, ut statui nihil in hac re satis probabiliter possit, juxta dicta num. 94 & sequentibus

[126] Quod attinet ad obscura duo recentiorum exiguæ accurationis scriptorum ex Actis depravatis implanatorum testimonia, quæ adduci a Browero carpit; [Hanc ultimam peregrinationem non satis consequenter rejicere videtur Raynaudus.] carpere meliore jure posset alius, cui Acta S. Nazarii tanto in pretio non sunt, in quanto sunt Raynaudo; citat quippe Browerus Metaphrasten; citat illum eumdem Raynaudus, quin imo in illo unico Sancti apud Intemelienses, uti vidimus, peregrinationem fundat. Pari itaque passu ambo procedunt. Recentiores duos præterea, nimirum Vincentium Bellovacensem, & S. Antoninum allegat Browerus, cum tanti valeant, quanti valent Acta, quæ ipsi sequuntur. Parum quoque momenti habent ea, quæ de obscuritate, exigua accuratione ac depravatione monet Raynaudus; cum nulla non S. Nazarii Acta corrupta, minimeque accurata, ac depravata sint; atque adeo tam nulla magis Raynaudo pro suis Intemeliensibus, quam Browero pro suis Trevirensibus patrocinari possint. Breviarium Romanum citari a Browero, vel non observavit Raynaudus, vel sciens potius ac volens dissimulavit: de quo tamen neutiquam hic laborandum est. Ita legit ad hunc diem XXVIII Julii de Martyribus nostris: Qui una Treverim euntes, Neronis persecutione in mare uterque dejicitur.

[127] Mare cum aditu ad Trevirensem urbem qua veri specie connectitur? [Quid de ea Breviarium Romanum.] Ast Breviarium Romanum accommodat se Actis; non quid vere historice legi debeat, sed quid pie legi velit bona fide præscribens. Adde, quod Breviarium illud, quatenus in eodem continentur lectiones de Sanctis pro Officio nocturno, adeo sit recens, ut a grandi Breviariorum antiquitate nequeat pro vetustissimi alicujus facti veritate præjudicium formari, prout dictum est jam pridem in Responsionibus Papebrochii ad Sebastianum a S. Paulo, parte 2, art. 17, a num. 5; pluribus ibidem in decursu ad præsens argumentum curiose observatis: ad quæ lectorem mittimus. Consequens itaque est, ut eruditi Trevirenses vel patienter ferre debeant, quod candide dicamus de S. Nazarii apud se apostolatu nobis non satis constare; vel ut melioribus, quibus constare possit, documentis illum stabiliant.

[128] At quid de peregrinationibus per Italiam Genuensi ac Placentina? [Fertur etiam Sanctus ivisse Placentiam; Genuam item: ubi volunt] Hanc quidem præter auctorem anonymum Mombritianum tradunt Acta apud Surium, & apographa nostra ex Mss. Windbergensi, Trevirensi S. Maximini, Anthologium apud Græcos cum Menæis excusis: de qua quid dicendum sit, abunde colligi datur ex præcedentibus circa alias peregrinationes, observationibus. Idem esto judicium de Genuensi, quæ fabulosa S. Celsi resuscitatione a mortuis adornatur, in nostro codice Fuldensi Q Ms. 6, fol. 21, in Passione SS. Nazarii, Gervasii, & Protasii, & Celsi pueri descripta: Nazarius vero abiit cum Celso puero in civitatem, quæ vocatur Janua; ibique Celsus puer amisit spiritum: & non erat in eo spiritus, neque loquebatur. Constans cum animo, & fidens de Dei misericordia S. Nazarius oravit dicens: Domine Deus patrum meorum, ostende mihi si vere mortuus est Puer, ut sepeliam eum in loco hoc: sin vero vivit, exspectans exspectabo eum. Et orante eo, venit vox ad eum dicens: Resurget Puer, & adnuntiabit tibi gaudium.

[129] Circa autem nonam surrexit Puer, dicens ei: [S. Celsum ab eo ad vitam revocatum.] Ave pater Nazari. Dixitque ei Nazarius. Ave fili Celse: dicito mihi, ubi nunc fuisti. Qui respondit: In congregatione justorum; ibique te vidi stantem juxta sedem omnipotentis Dei; & loquebatur tibi de vita immortali. Gaudio autem repletus S. Nazarius osculatus est caput ejus; & Puer osculatus est vestigia ejus. Manserunt autem nocte illa intra civitatem. Et post triduum surgens ambulavit cum Celso puero &c. Ecgraphum nostrum ex bibliotheca reginæ Sueciæ supra assignatum simillimam aperit scenam, imo vero in substantia eamdem. Fabulosam, inquam, hanc resuscitationem æquis rerum æstimatoribus numquam persuaserint Genuenses, quamdiu pro ejusdem veritate melius fundamentum non produxerint, quam hujusmodi Acta. Verum quod de Sancti ad Genuenses peregrinatione dicebamus, vellemus melioribus antiquitatis monumentis roborari, ut magis secure credi posset id, quod habet Ubertus Folieta Genuensis historiæ lib. 1, pag. 14: Religionem & doctrinam Christianam civitas nostra a Nazario & Celso accepit.

[130] [Peregrinatio Viennensis ac Gebennensis ab aliquibus perperam Sancto adscripta;] Novum denique apostolatus ac peregrinationis locum nobis pandit Saussayus in suo Martyrologio Gallicano, ad diem XXVIII Julii his verbis usus in sua de SS. Nazario ac Celso annuntiatione, quibus Viennensis Galliæ ac Alpinæ regionis Apostolorum titulum eis tribuit; pari nempe veritatis & auctoritatis specie, qua mox in elogio attexit apochrypha ista inter S. Nazarii peregrinationes: Gebennam … ingressus, Christi gratiam primus civibus prædicavit; ex quibus Celsum adhuc puerum salutaribus præceptis instructum baptizavit; unaque cum eo Trevirim progressus &c. Invenerit itaque, uti conjectamus, vel ex vocibus Cimellus, Gemellus, Genebellis, non satis fortasse sibi cognitis, formarit ipsemet Viennam ac Gebennam, assini syllabarum similitudine in errorem ductus. Nisi potius novum hunc apud Gebennenses apostolatum acceperit a Claudio Roberto in Gallia Christiana sub initium Catalogi episcoporum Genevensium; ubi de prædicatione S. Nazarii, qua inter ceteros cives Gebenenses ad fidem conversus fuit S. Celsus, meminit.

[131] [cum peculiari cultu apud Gebennenses.] Quod in eadem etiam sententia fuerit S. Franciscus Salesius, episcopus & princeps Gebennenses, non ausim dicere; sed Carolus Augustinus Salesius, in Vita hujus sui patrui lib. 5, pag. 257 enumerans eos Sanctos, quos ille sanctissimus Præsul peculiari novo vel antiquo cultu celebrari voluerat in sua diœcesi, ponit In Julio, die XXVIII divos martyres Nazarium & Celsum: quorum ille ex Italia Treverim iter faciens, ac in civitate Gebennensi aliquamdiu moratus, plurimos ibidem ad fidem convertit; inter quos Celsum admodum juvenem, civem Gebennensem … Officio duplici: ubi præter novum S. Nazarii apostolatum habes novam S. Celsi patriam, a Cimeliensi prorsus diversam: quæ, quod ad locum hunc spectet, non satis constat ex dictis; multos minus tamen Gebennensibus eam adscribere possumus.

§ XIV. An S. Nazarius fuerit synchronus SS. Gervasio ac Protasio?

[Synchronismus ille jam pridem apud nos in dubium revocatus;] Communi auctorum suffragio, secundum dicta num. 108, S. Nazarii martyrium contigit sub Nerone; quo posito, quærere an SS. Gervasius ac Protasius ei fuerint synchroni ac in carcere ab ipso inventi, fere tantumdem est, ac si quæras, utrum sicut hujus, sic etiam illorum ætas cum Neronianis temporibus cohæreat. Actum de ista controversia jam pridem apud nos fuit ad diem XIX Junii in Commentario SS. Gervasii & Protasii § 5; ubi variis difficultatibus contra affirmantem sententiam propositis, tandem sic concludit Papebrochius, rem indecisam relinquens: Ceterum quæ diximus in favorem sententiæ, SS. Gervasium & Protasium ad Antonini & Veri tempora referentis, non aliter velim accipi, quam dicta per conjecturam. Et mox subdit: Interim dubium manet, rebus sic stantibus, utrum SS. Gervasius & Protasius aliquid commune habuerint cum SS. Nazario & Celso, præter locum martyrii apud Mediolanum, & cultum ibidem atque CPoli, itemque in Martyrologiis &c. His, quæ tunc temporis ibi dicta sunt, superaddamus hic paucula, ac rem, quoadusque poterit, breviter elucidemus, saltem quatenus S. Nazarii ætatem spectat.

[133] Nulla imprimis Acta seu Græca seu Latina, saltem prout illa nunc circumferuntur, [qui nunc etiam ex antiquis monumentis] sufficientem præferunt auctoritatem, ut ætatem, de qua hic agitur, probabiliter persuadere nobis valeant: nam de exigua eorum fide nemo est qui dubitare possit, si tum ad præmissa ex illis specimina, tum ad pleniores, quæ suo loco congerentur, castigationes in illa nostras, seposito partium studio, animum attenderit. Dispiciendum itaque superest, an & quid aliunde ex melioribus antiquitatis monumentis sperare liceat. Illa, quæ refert S. Ambrosius in epistola 54 (citamus hic editionem Coloniensem anni 1616) ad sororem suam Marcellinam; Invenimus miræ magnitudinis viros duos, Protasium & Gervasium, ut prisca ætas ferebat; qui ibidem etiam dicuntur diu ante ignorati; adde item id quod subditur: Nunc senes repetunt, audisse se aliquando horum Martyrum nomina, titulumque legisse; illa, inquam, argumento quidem sunt, quod spectent ad primæva nascentis Ecclesiæ tempora, sed rem præsentem neutiquam decidunt, quandoquidem nullum determinate annum aut imperatorem definiunt. Nihilo amplius extundes ex illo apud S. Augustinum lib. 9 Confessionum cap. 7 (ubi loquitur de istorum Sanctorum corporibus S. Ambrosio revelatis) quæ per TOT annos incorrupta &c. Mirum etiam enimvero esset, si quidquam amplius ad præsens propositum novisset Paulinus, & si in Vita S. Ambrosii, ubi de revelatis ipsi hisce sanctis Martyribus agit, nihil aliud dixisset, quod huc quidem faciat, quam illud: Protasii vero & Gervasii martyrum, ut nomina, ita etiam sepulcra incognita erant; quod magnam quidem arguit martyrii antiquitatem, non tamen eam, quam nos inquirimus, demonstrat.

[134] At de S. Nazario idem auctor agens, Quando sit passus, [non probatur; uti nec ex columna antiqua, ut fertur;] inquit, usque in hodiernum diem scire non possumus; atque adeo hujus nostræ controversiæ arbiter aut judex esse nequit, non magis quam auctor sermonis S. Ambrosio adscripti, apud quem nihil hujusmodi offendimus, quod hac conducat, nosque e Cymmeriis hisce tenobris erutos vel crepera etiam saltem luce impertiat. Nec vero hujus nostri Sancti cum duobus istis aliis synchronismus stabiliri potest ex veteri, ut putatur, apud Mediolanenses monumento (de quo scribebat Franciscus Bernardinus Ferrarius litteris Idibus Decembris anni 1608 ad Rosweydum datis) ex marmorea columna antiquissima (verbis Ferrarii utimur) quæ anno Domini MDCII hic Mediolani prope arcem effossa fuit, cum hujusmodi inscriptione litteris pene fugientibus:

In hoc loco ubi fixa est h * columpna
Decapitatus fuit sanctus Paxius * anno
Ab Incarnatione Domini LVII. die XVIIII Junii sub
Comite Astasio.

Sed inscriptio ista merito nobis est suspecta, nec tam antiqua censeri potest, ut ad ecclesiæ incunabula referatur.

[135] [sed quæ pluribus titulis merito suspecta] Etenim cum annos computet ab incartione Domini, patet quod non exstiterit ante tempora Dionysii Exigui, qui floruit seculo VI: cui debemus, quod in Cyclo suo annos non per olympiades vel consules aut indictiones; sed a Christi Domini Incarnatione numerare cœpit, ut refert Baronius ad annum Christi 527. Vox autem comes quæ Astasio apponitur, necdum seculo primo aut secundo adhibebatur tamquam titulus dignitatis; sicut observat Tillemontius in nota secunda super SS. Gervasio ac Protasio, tomo 2 Monument. eccles., pag. 500. Dicit, quod vox ista necdum seculo primo aut secundo adhiberetur tamquam titulus dignitatis; qui apparet Tillemontio posse dici institutus a Constantino magno, prout videre est apud ipsum Historiæ imperatorum tomo 4, art. 84; quamquam, uti ibidem notat, res ipsa in se videatur esse antiquior, ejusque exordium referri posse ad tempora Augusti, qui plures senatores sibi comites assumpserit, itineris videlicet socios, ac rerum gerendarum adjutores; quæ hunc in modum eadem auctoritate peragebantur, acsi in pleno peractæ fuissent senatu, prout apud ipsum legere est loco mox citato. Et sic forte intelligitur Flaccus, comes, in Actis S. Petronillæ ad diem XXXI Maii, pag. 420, qui venit .. ad eam cum militibus, ut eam sibi sponsam assumeret.

[136] [ostenditur.] An autem Albinus aliquis ante Constantinum appellatus fuerit comes, non addendo talis imperatoris, invenies in eodem tomo nota 68 in Constantinum; quod si supponas Albinum & comitem fuisse, & ante istum imperatorem vixisse; cum illud exemplum unicum fortasse sit, inquit Tillemontius, obstare illud haud debere, quo minus ad Constantinum referatur origo tituli comitis eo modo, quo & sub ipso & sub successoribus ejus adhibitus fuit. Ceterum nonnulla notionem hujus vocis spectantia breviter nos perstrinximus ad diem XXII Julii occasione S. Josephi comitis, cujus tunc historiam illustravimus. Quoniam itaque columna ista duobus nunc ostensis defectibus evertitur, nullam vel ætatis SS. Gervasii ac Protasii vel propriæ suæ antiquitatis regulam suggerere potest. Adde ex Ripamontio inferius citando, pag. 55, ubi de columella … juxta Jovis arcem effossa, atque adeo eadem haud dubie agens, id adulterinum, inquit, esse monumentum dicunt, litterarum argumento, quæ recentioris formæ notas & ductus male nimirum tegant. Ergo ex illa columna nihil conficitur. Undenam igitur illam hic controversam anriquitatis regulam desumemus? Non ex qualibusqualibus, suspectis, aut antiquitatem ementitis utique instrumentis illa expromi debet, sed ex antiquissimis ac primorum fere seculorum monumentis; quæque adeo sint accommodata, ut temporibus scriptoris ac rei scriptæ non nimia inter se longitudine distantibus conciliare possint fidem. Nec vero nobis objicias Ambrosii epistolam 53, in qua de inventione corporum SS. Protasii ac Gervasii, invento ad corum caput libello, comite Astasio, belloque Marcomannico &c. fit mentio: nam Tillemontius nota 2 in istos Sanctos, quæ ponitur inter notas super persecutione Diocletiani pag. 499, isti sancto Doctori merito eam abjudicat, tamquam ei suppositam, & in pluribus contrariam epistolæ 54, quæ vere sit ipsius. Plura dabit citata nota (unde paucula hæc delibasse sufficiat) & Commentarius apud nos die XIX Junii de Sanctis istis § 3, a pag. 820.

[137] Cum igitur adeo incertis nitatur principiis assertio Actorum, quæ SS. Gervasium ac Protasium nostro Martyri ætate conjungunt, [Proponitur systema circa istum synchronismum aliunde non satis probatum,] candide profitemur, desiderare nos majorem auctoritatem, ut in isto facto consentiamus Actis, in pluribus aliis ab eorum historia recedere coacti; dubiumque nobis, uti jam pridem fuit Papebrochio, etiamnum remanet, utrum duo isti Sancti aliquid cum nostro habeant commune, præter locum martyrii apud Mediolanenses, & cultum ibidem atque CPoli, itemque in Martyrologiis &c. Quod si inoffensis iis, qui aliter hosce inter se Sanctos conjungunt, integrum nobis sit, sincera animi nostri sensa exponere super hac re, systema quoddam formabimus, quo intelligi detur, unde conjunctio ista originem traxerit, quo pacto deinde processerit, ac denique quam late ac diffuse in medii ævi scripta irrepserit, ab aliis recentioribus etiam adoptata. Systema, inquam, merum illa omnia erunt; seu hypothesis, quam eruditis potissimum Mediolanensibus expendendam proponimus tantisper, donec certiora vel ipsi vel alii nobis suggesserint, paratissimis interea doceri, ac nostras mutare conjecturas, siquidem vel ratio sufficiens, vel idonea documenta, vel probabilis auctoritas aliqua contrarium nobis suaserit.

[138] Nos itaque sic existimamus; quod Sancti nostri cum SS. Gervasio ac Protasio sint conjuncti tempore, [& in Actis traditum,] quod S. Nazarius Mediolani in carcere eos invenerit, ad martyrium hortatus sit vel in ærumnis consolatus; quod utraque Acta fuerint commixta &c., eo totum illud refundendum esse tamquam ad primum factæ conjunctionis fontem, quod eadem omnibus & martyrii exstiterit palæstra, & locus inventionis moraliter idem; idem eatenus saltem passionis tempus, quod ad priscam ecclesiæ ætatem SS. Gervasius ac Protasius pertinerent; nostri vero ad Neronem saltem secundum ea, quæ antea super hac re potulimus. Quibus sic stantibus, quidnam in rem suspectæ fidei auctorum, tempora S. Ambrosii & S. Ennodii, nec non Paulini istius, qui Vitam S. Ambrosii litteris mandavit, secutorum, accidere poterat accommodatius optabiliusve, quam, ut oblata sibi hac opportuna occasione, alia ex aliis istorum Sanctorum Actis utrimque adornarent; idque exigua forte vel nulla suspicione sua vel aliorum, hujusmodi ornatus; cui utpote tot congruæ convenientiæ videbantur favere?

[139] Quod vero id factum sit seculo octavo aut nono, [medioque ævo aut forte citius adoptatum, alterius Sancti Actorum exemplo] certo definire non quimus; at vel tunc, vel etiamnum citius, vel mediæ saltem ætatis ævo id factum, videmur aliquo cum fundamento suspicari posse, memores eorum, quæ jam pridem monuimus in Commentario SS. Gervasii ac Protasii § 5, num. 40, quæque maturo de Actis eorum, ac SS. quoque Nazarii ac Celsi, quamquam respectu horum tunc etiamnum præmaturo examini inspersa leguntur his verbis: Æque celebris, ac Sancti quatuor, de quibus hactenus, Mediolanensisque ecclesiæ patronus S. Victor Maurus, ex Maximiani imperatoris militia, sub ipso, ejusque consiliario Anolino passus anno CCCIII, haud multo felicior in suis Actis fuit; eo quod, mendosa cum sint, sicut ostendimus VIII Maii, ipsa tamen scripsisse se fingat Maximianus, Maximiani imperatoris notarius, prout præsens viderat. Interim inducit Martyrem prædicentem, quod ipso anno moriturus imperator sit, qui tamen usque ad annum CCCX supervixit. Omitto alia olim notata: satis est ea hic obiter attigisse; ut constet, fuisse medio ævo viros Mediolani indiscrete pios, qui publicæ devotioni recte consulere se putabant, eorum Sanctorum Acta, quorum nulla exstabant, concinnando ex vulgi traditionibus male cohærentibus, & ex suis propriis conjecturis.

[140] [quod profertur, nosiramque conjecturam confirmat,] Id autem fecerunt sub nominibus antiquis, aptisque, si vera essent, fidem certissimam facere; prout male factum sero nunc deprehendimus; ægre fidem inventuri ipsimet apud præoccupatos in favorem fabularum, longi temporis præscriptione fultarum: adeo diu insignes quoque scriptores & viros alias eruditos impostura latuit. Hujusmodi ad judicia, quamlibet in speciem duriora quam par sit, cum hic tum sexcentis aliis in decursu operis nostri locis cogit nos aperta simul & impudens fabulandi libido, qua id generis biographi pro rebus maxime seriis res suspectas ac meras nobis nugas venditant; cogit item amor veritatis, quæ cum alibi semper tum hic maxime locum suum habeat, necesse est; cogit denique vera Sanctorum gloria, quæ proprio contenta splendore, veris honoratur laudibus, falsis dedecoratur. Quod vero sanctorum Martyrum nostrorum Acta præsertim Mombritiana similem subierint fortunam, elucescet inferius. At de controversia nunc agitata, an S. Nazarius cum SS. Gervasio ac Protasio simul vixerit, simul egerit &c. dictum sit hactenus ex nostra conjectura.

[141] [non nimis rigidam & exoticam,] Quæ ne cuiquam videatur nimis rigida, mira & exotica, audiat is, quidnam de ea censeant ipsimet cruditi Mediolanenses, & quam affirmate sensa sua proferant. Unus sufficiat (plures etenim inquirere nihil attinet) Josephus Ripamontius, qui Historiarum ecclesiæ Mediolanensis decade 1, lib. 1, pag. 44 sic habet: Nazario & Celso Gervasium & Protasium diversi Annales nectunt, explicantque mutuæ caritatis officia, queis alteri alteros adjuverint, cum iisdem vinculis attinerentur. Ea fama nimium quantum aberret a vero, confundatque tempora & ordinem rerum. Constat enim certissima litterarum atque monumentorum fide, Gervasium & Protasium post aliquot ab hoc ipso tempore annos extitisse. Et ibidem pag. 55: Ceterum annus martyrii, inquit, nulli non scriptori talium rerum attente ac solicite vestigatus in obscuro adhuc latet, miraque contentionum ambage ac varietate tota res in hanc illamve partem trahitur. Et recensitis nonnullis difficultatibus, ita rem concludit: Hæc inter se contraria & diversa, nostra non possunt auctoritate componi. Certe constat, posteriores fuisse Nazario & Celso, contra quam nonnulli scriptores tradidere. Ita ille.

[142] [ut ipsismet Mediolanensibus displicere merito possit.] Quando tam affirmate pronuntiat, SS. Gervasium ac Protasium posteriores fuisse Nazario ac Celso, plus forte dicit, uti nostra est suspicio, quam ex antiquis ac fide dignis monumentis solide probari posse videatur. Ex solidis, inquam, ac fide dignis monumentis; in quorum numero nos nentiquam ponimus vulgaria eorum Acta, nec epistolam pseudo-Ambrosianam, atque adeo nec chronologicum characterismum belli Marcomannici iis insertum. Adi Baronium in notationibus Martyrologii Romani ad diem XIX Junii, nec non annotata nostra paullo ante num. 136 citata, littera o. Nec movent nos Victoris Syri, de quo nunc diximus; nec S. Hermagoræ Legendæ, testibus coævis sub pompatica, ut ita loquamur, nominum antiquorum umbra testibus coævis suppositæ, de quibus inspici potest supra assignatus SS. Gervasii ac Protasii Commentarius § 5. Utinam melioris sint notæ, quæ habentur in Commentario historico de S. Juventio ad diem VIII Februarii, § 2, pag. 153; ubi refertur, quod ille a quadam Dei famula, dum recisa esset cervix B. Nazario, cruorem ejus acceperit; illo energumenum sanarit, aliaque secerit miracula ac fidem promoverit.

[Annotata]

* hæc

* Protasius

§ XV. Scriptores Actorum; eorum, quæ sunt apud Mombritium, examen.

Ascriptoribus Actorum incipiamus, ad ipsa deinde Acta examinanda progressuri. Quoniam vero duplicis generis ea circumferuntur, [Acta Græca tribuuntur Symeoni Metaphrastæ;] Latina nimirum & Græca, vel e Græco in Latinam linguam conversa; primo de his, tum de illis, quantum ad eorum scriptores pertinet, tractabimus. Actorum, quæ Latine reddita exstant apud Surium ad diem XIX Junii, Actisque SS. Gervasii ac Protasii, ut diximus, immixta sunt, auctorem fuisse Symeonem Metaphrastem censet Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 130. Sic autem incipiunt: Νέρωνος αὖτις τὰ Ῥωμαίων σκῆπτρα διέποντος θαυμαστὸς Ναζάριος. Titulus hic: Vita & certamen SS. Nazarii, Gervasii, Protasii & Celsi. Sub istius etiam auctoris nomine dat illa Surius, sub quo & nos eadem pluries supra allegavimus. Sint itaque ipsius; quamquam existimemus admodum difficile dictu esse, quænam Acta vere ipsius sint, quænam autem ei supposita. Exemplar nostrum Græcum non præfert nomen auctoris. Nec plura occurrunt, quæ circa auctorem dicamus.

[144] Acta, quæ edidit Mombritius, anonyma sunt, [Mombritius quæ edidit, videntur composita ab anonymo Mediolanensi:] ac frustra proinde nomen auctoris indagaveris. Aliter censemus de ejusdem patria; Mediolanensem enim ipsum fuisse argumento est, quod in sua præfatione dicat, Nostri quoque prærogativa Patroni. Et mox: Noster celeberrimus Martyr. Quæ quia abs nullo quam a Mediolanensi magis proprie dici possunt, ideo nobis illa sufficiunt, ut ex quadam probabili conjectura istum anonymum auctorem Mediolanensibus adscribamus. Quod autem ad ætatem ejus spectat; non scripsit ante tempora S. Ambrosii: nam sub finem suæ historiæ agit de revelatione, inventione ac translatione corporum SS. Nazarii ac Celsi. Imo vero scripsisse eum diu post, illud indicio est, quod occasione miraculorum, translationem S. Nazarii subsecutorum, dicat usque in præsentem diem. An porro vixerit medio ævo, quo apud Mediolanenses vixisse viros indiscrete pios dicebamus num. 139; an citius etiamnum, an serius, nos omnino fugit. Nihil in rem nostram invenimus apud Tillemontium in notis, nihil apud Puricellum. Hoc manifestum, quod, quisquis ille fuerit, quocumque tempore vixerit, res suas male combinet, fabulas venditet, piumque ac scenicum drama repræsentet: ad tria quippe hæc capita nostrum circa ipsius Acta reducemus examen.

[145] Ac primo quidem, res, inquam, suas male combinat. [qui res male combinat,] E quarum imprimis numero est baptismus S. Perpetuæ, matris S. Nazarii, cum Simone mago jam devicto, novennio S. Nazarii, & tam longa rerum gestarum peregrinationumque subsecuta serie, ac demum cum martyrio sub Nerone ineptissime ab isto auctore connexus; adi quæ supra diximus num. 107. Nec meliore nexu observantia sabbatorum Africani, patris S. Nazarii, & illud, Pater die sabbati in observatione suæ legis (Judaicæ videlicet) cohærere intelligimus cum sequentibus, quæ Africano ad filium dicta imputantur: Tibi dabo mysterium religionis meæ, & eris gloriosus in conspectu principum urbis Romæ. Nam quid Neroni, aut aliis, si vis, principibus Romanis gentilibus cum Judaica observatione? Ejusdem furfuris illa: Residente super cathedra Romanæ ecclesiæ sanctissimo Lino episcopo, qui B. Petro apostolo prima religione succedens &c.; a quo, uti mox dicitur, Sanctus noster petierit & acceperit baptismum; vide citatum numerum 107; ubi diximus non cohærere. Ista vero, Parentes ejus .. ex bonis suis dederunt ei septem onera animalium cum auri & argenti pondere magno; de qua re meminimus num. 100; hæc item, Egressus .. ab urbe Roma … iter agens per singulas civitates Italiæ, docebat omnem populum baptizari &c. Hæc, inquam, an sunt facta novennis vel undennis pueri?

[146] [quas ostendimus neutiquam cohærere,] Et paulo post dicitur: Post annos autem decem discessionis suæ ab urbe Roma, ingressus est civitatem Placentinam, prædicans &c. Vide ineptias: baptizatus novennis a S. Lino Pontifice jam Romano, martyrium facit sub Nerone: quomodo ergo in casu comparet Placentiæ, nisi jam mortuus? Quod vero narratur postea, videlicet Sanctus noster transactis … paucis diebus venit Mediolanum; ibi dum verbum Dei sedule prædicaret … invenit confessores Christi Protasium & Gervasium; id intactum hic relinquimus: nam an & quid cum illis commune habere potuerit S. Nazarius, discussum est § 14. Quid tum postea? Nuntiatum est de eo Anolino præsidi Italiæ; qui statim … ad se eum cum celeritate pertrahi jubet. Baronius in notationibus ad diem XXVIII Julii Anolinos seu Anulinos quatuor synonymos ponit unumque ex his sub Nerone; at quæstio est, an & unde is ultimus nobis suaderi possit; an, inquam, ex melioribus documentis, quam sint Acta, quæ discutimus, aut ejusmodi furfuris scripta. Ad hoc certe comprobandum minime ea sufficere profitemur. Tu vide interea, quæ de synonymo, qui sub Maximiano vixerit, apud nos dicta sunt in Commentario S. Proculi ad diem XXIII Martii; S. Victoris ad diem VIII Maii, & in Actis SS. Naboris & Felicis XII Julii: cujus aut alterius, qui post Neronem sævierit, nomen huc intrusum, & male sub Nerone positum suspicamur: qua de re pluribus te instruet Commentarius SS. Gervasii & Protasii, num. 43; ubi Neronianus ille exsufflatur.

[147] [sed pugnare cum veritate,] Pergamus cum Actis Mombritianis: Oratorium Domino & fundando cœpit, & consecrando præcepit Sanctus noster; is scilicet qui numquam, quantum scimus, fuit episcopus. Vide superius num. 125. Et vero quo pacto cohærent illa, quæ auctor apud Mombritium memorat, volens suæ narrationi auctoritatem ex iis conciliare; sed quia apexte cum veritate pugnant, nimium quantum similia allegando sibi ac suis Actis officit: Consequens, ait, quidam philosophus S. Nazarium, ab initio scripsit libellum certaminis ejus, quem apud se fideliter conservabat occultum. In visione vero commonitus a Sanctis, eamdem sacri certaminis scripturam Ceratio detulit, qui eorum pretiosa corpora sepelierat: & sicut ab eisdem Martyribus Ceratio fuerat imperatum, ad capita eorum reconditum, usque ad diem revelationis eorum mansit occultum. Combinet ista lector cum iis, quæ mox sequuntur: Post vero .. revelavit Deus eorum corpora .. beatissimo Ambrosio episcopo Mediolanensi … imperante Theodosio religioso imperatore; qui jam obierat, sicut probavimus num. 14. Paulinus enim oculatus istius inventionis testis, inspector, & accuratissimus omnium etiam minutissimorum, quæ in ea vidit, descriptor; vel cæcus fuit, si illum libellum ad capita eorum reconditum, sed usque ad diem revelationis eorum occultum, ac proinde tunc inventum, non viderit; vel supra fidem negligens & incurius, ne dicam mendax; cum quando Sanctus sit passus, usque in hodiernum diem scire se non posse profiteatur. Viden', in quot ἀνακόλουθα, ἀσύστατα, ἀσύναπτα impegerit Mombritianus iste auctor, res suas male combinando; id quod primo loco susceperamus probandum?

[148] Alterum, quod fabulas venditet, sic ostendimus. Epistola imprimis seu relatio, [fabulis] ut ibi vocatur, sub hoc exordio, Neroni cæsari & consuli piissimo Cornelius salutem, in his rerum, personarum, ac temporis circumstantiis, displicet; cujus argumentum describere tædet. Sequitur: Susceptis litteris Nero indignationis ira commotus, vocavit ad se Dentum, militem suum primum; dixitque ei: Cum omni festinatione acceptis militibus percurre in provinciam Galliarum, & contumacem Nazarium, murmurantem contra deos, vinctum collo & manibus, nostris tribunalibus statue puniendum: quo facto, Nero … accersito Dento, præcepit ei dare talentum auri. Dignum patella operculum! Nec tolerabiliora sunt hæc: Cum Nero in vicinis sibi montibus ad capiendas feras venatores misisset, & omni nisu ageretur … illa ferarum multitudo, ad inferiora descendens, ostia viridarii, in quo erat Nero, rabido cursu petiit, multis armigerorum ejus necatis: quam plurimi etiam morsu macerati sunt, in tantum ut ipse cæsar nimio pavore turbatus, ab eodem loco diffugiens, percussus pede, juxta palatium fessus perveniret … Cumque casu vulneris laceratus Nero multis diebus decubuisset &c.

[149] Deinde unus ex militibus percutiens eum, concidit pede, & illidens lapidi oculum amisit; & plura istiusmodi fursuris, [esse respersas,] quæ subduntur, & de quibus agemus paullo post, quid continent nisi res apocryphas? Illa vero, Audiens de eo, jam Mediolanum profecto, Anolinus, dixit militibus suis: Quomodo effugit manus Neronis homo iste? Et jussit, ut suppositum carpento longius ab urbe projicerent eum. Et … indicatum est ei, quia esset destinatus exilio. Tunc … commendavit Celsum puerum cuidam mulieri Christianæ &c.; illa, inquam, quisnam satis patienter legat? Cui item non commiserationem moveat aliud exemplar litterarum, quibus Neroni imperatori, & consuli piissimo Anolinus salutem dicit, atque his illud concludit verbis: Litteras tuæ magnitudinis exspecto, ut tantæ audaciæ viro, compendiosæ mortis terminum imponatis. Credulus enimvero ac valde simplex ille sit oportet, qui in tota narrationis congerie non detegat palpabilem concatenatarum fabularum texturam, ita ab isto auctore dispositam tamque distinctis minimarum circumstantiarum nexibus ordinatam, ut diceres, aliter hæc ita exprimi non potuisse nisi ab eo, qui singulos, ut ita dicam, passus Martyris coram numerarit; quod quam ab isto auctore sit procul, ex dictis est manifestum.

[150] [piumque ac scenicum] Jam de tertio, quod suscepimus demonstrandum, puncto, quodque in pio ac scenico dramate positum esse diximus, accipe pauca hæc e multis, ut brevitati consulamus. Ut vero prologum, frequentesque in Actorum decursu dialogismos prætereamus, ac mutatam identidem supraque a nobis castigatam locorum scenam, apparitionem matris, uxoris Galliarum præsidis Denovai apud suum maritum pro Martyribus intercessionem, aliam apparitionem angeli &c. quæ theatrum sapiunt; en tibi palmare episodium: Alia die, primo diluculo surgens Nero venit ad portum maris, in quo erat multitudo navium, & de carcere educto Nazario, dixit ad eum: Dic mihi, seductor, quæ te dementia tenuit, ut soluta deorum nomina * redigeres in nihilum? Nunc te jactari præcipio in fundum maris … Tunc cæsar vocatis naucleris, dixit ad eos: Providete navem, & rebelli Nazario supposito, longius a terra discedite, atque in medio mari sentinæ dissoluta compage, ut pereat, quassatam inter undas relinquite .. Et si magicis artibus maria superaverit, ejectum in littore persequimini, & eum vivum igne cremate, ac combusti corporis cinerem in mare projicite … Et renuntiate mihi; & dabo vobis bona mundi hujus, & eritis gloriosi, aucti regis muneribus.

[151] Suscipitur in navim Nazarius & Puer .. Jactaverunt eos in mare. [exhibentes drama] Et continuo lux magna resplenduit eis .. Angelus autem Domini descendit ad eos, & ostendens eis testamentum Domini, confortabat eos. Quid plura? Sequitur deinde nautarum naufragium, conversio, resolidata navis, ingressus in civitatem Genuensem, mysterii sacramentum nautis traditum, Nazarius prædicans &c. qui venit Mediolanum; statimque quos reliquerat beatos Protasium & Gervasium … in carcere positos requisivit, atque inventos confortabat &c. Quid est episodia contexere, si hoc non est? At necdum hic finis: nam eo tempore, quo beatus Nazarius a Mediolanensi urbe projectus, & ad exilium fuerat destinatus, fertur, eum Romam properasse; atque in domo propria requisita convenit patrem jam longo senio confectum, tamen Christum credentem, in opere Domini continuo desudantem obsequio. Quem cum B. Nazarius solicite percunctaretur, si usque ad perfectum Dominum sequeretur, omnia quæ de eo gesta fuerant, narravit per ordinem: quomodo ei per visionem B. Petrus apostolus apparuerit, & doctrinam Christianæ religionis imbuerit, asserens non esse justum, ut præcedentibus se conjuge & Filio ad cæleste regnum, … ipse crudelis inferni lueret pœnam. Sed ne sepultura quidem Sanctorum nostrorum vacavit apparitione, quæ facta ab eis fuerit, si nostro scriptori credimus, cuidam, Ceratio nomine; quam non transcribimus.

[152] [frustra illud laudante Puricello.] Habemus itaque in scriptore isto, uti dicebamus, res inter se non cohærentes, fabulis interspersas, atque dramatico apparatu adornatas. Ecquis post hæc non miretur, Puricellum recudendis ipsius rebus tot paginas male inficere potuisse per suæ Nazarianæ Dissertationis decursum? Et vero Vita per ipsum elaborata longe mihi, inquit, videtur & uberior, & veritati propinquior, uti dicit cap. 3. Propositum nobis auctorem, ait cap. 4, hic etiam comitamur, ex ejus ore, calamoque pendentes. Cap. 14 laudatur auctor .. a Mombritio delectus, ipsoque delectu posteritati ad sequendum, tamquam fidei certioris commendatus; sed quam nullo jure tot eum Puricellus condecoret laudibus, cujus utique merces non satis noverat; liquet abunde ex dictis. Sed ab hisce Actis ad alia examinanda progrediamur.

[Annotata]

* forte numina

§ XVI. Alia Actorum exemplaria castigata; quodnam & cur ex iis potissimum a nobis hic detur.

Cum alia Actorum exemplaria tam typis edita quam manu scripta, quæ proxime commemorabimus, omni prorsus auctoritate idonea ad persuadendum careant, [Ex nostra Actorum Mombritianorum censura corrigi alia possunt.] iisque congesta sint sordibus, quæ nullum nobis dubium relinquunt, quin omnia redoleant unam eamdemque aut certe simillimam sentinam; id causæ est, quod singulis eorum fecibus colligendis supersedendum putemus, usui ad hanc rem futura collection observationum, quas proxime jam assignavimus circa Acta omnium, quæ nos quidem viderimus, pessima apud Mombritium vulgata; quarum observationum subsidio alia quælibet argumento similia vel affinia, tametsi mole breviora, & eatenus meliora, castigari poterunt ab eo, cui placuerit illa conferre inter se. Ut de Actis apud Vincentium Bellovacensem, Jacobum Januensem, Petrum de Natalibus ac S. Antoninum nihil dicamus; obvia sunt illa, quæ dantur apud Surium; ubi auctor de S. Nazarii parentibus agens, in eo plane est singularis, quod dicat: Eorum pietatem Deus veluti remunerans .. eis dedit filium, heredem simul virtutis & bonorum; quæ certe non conveniunt cum antecedentibus in hoc Commentario, num. 103 & 104: ubi de Sancti patre egimus. Parachronismos circa Theodosium magnum perperam productum deteximus supra num. 14.

[154] Alfonsus de Villegas in Flore Sanctorum ad diem XXVIII Julii, [Errores quidam notantur,] Vitam nostrorum Martyrum se dare profitetur ex Simeone Metaphraste; sed versus finem dicit, quod imperator Theodosius, hujus nominis secundus, templum illis fabricarit, ea occasione, quod transiens Mediolano, reliquias eorum acceperit, & secum tulerit; ac relata deinde visibili illorum adjutorio victoria in prælio adversus Scythas, in gratam accepti beneficii memoriam, sumptuosum illis, uti vult dictus auctor, elaborarit templum; addens quod dum ponerentur in illo corpora eorum, Deus multa per eos miracula sit operatus. Sed qua auctoritate Legendista ille pro Theodosio magno, quem tametsi perperam, diserte tamen exprimit Vita Metaphrasti adscripta, supposuit Theodosium secundum, primi synonymi ex Arcadio filio nepotem?

[155] Ad hæc, discere cupimus, an & quando Theodosius junior Mediolani fuerit. [in quos legendista quidam impegit.] Barbaros in Theodosium conspirantes, a Deo punitos, eorumque ducem fulmine ictum novimus; de qua re consuli potest Baronius ad annum 425; sed nihil ibi invenimus de nostris Sanctis. De locis, in quibus deposita fuerint ipsorum corpora, satis supra dictum est; unde falsitatis convincitur citatus Legendista in iis, quæ de templo isto, & Sanctorum corporibus in eodem repositis affert. Vides lector, quot erroribus abnoxii sint scriptores, qui, quæ in chartam temere conjiciunt, neque satis intelligunt, neque satis apte combinant. Neque ab hallucinatione eximi potest allegatus auctor quando translationem Laureshamensem nostro S. Nazario aptavit, de alio ei synonymo intelligendam juxta ea, quæ præmisimus num. 79. Noster Petrus Ribadeneira in suo Flore Sanctorum ad diem XXVIII Julii vulgarium Actorum compendium concinnavit; sed recte sibi consuluit, quia omisit ista, in quæ supra dictus Legendista erronee impegit. Nomen S. Nazarii Commentario S. Ambrosii in cap. 13 Lucæ secundum maximam exemplarium impressorum partem insertum esse erronee, observat Tillemontius in notis super SS. Nazario & Celso: alioquin oportebit dicere, quod arma non posuerit, & quod se non declaraverit alta voce Christianum, nisi persecutionis causa; quod non recte convenit cum eo, quod in rebus ipsius gestis narratur: prout ibidem bene observat idem auctor.

[156] [Recensentur plurima Mss. exemplaria] Plura nobis in promptu sunt exemplaria Passionis manu scripta; apographa videlicet ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, ac S. Martini, ex bibliotheca reginæ Sueciæ tomo 1566 membr. in 8 pervetusto; ex Fuldensi, quod collatum notatur cum Ms. Velseri vetustissimo; quibus adde ecgrapha nostra ex Ms. S. Maximini Trevirensis, Legendario Ms. Barberiniano; cœnobii item Bodecensis canonicorum regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, passionali pergameno Ms. mensis Junii, sign. f LXXX, p. A, ex Ms. denique Windbergensi; ut nihil dicamus de nostro codice Valcellensi; ac tribus præterea anonymis P Ms. 18, Q Ms. 2. Q Ms. 7; at tam multiplex exemplarium catalogus solum transcriptæ ac pluries rescriptæ Passionis numerum facit, non fidem, non auctoritatem, no historiam credibilem; uti perspicuum fit ex paucis speciminibus, quæ proponimus. In Ms. Ultrajectino S. Salvatoris ac Fuldensi, nec non in codice nostro Q Ms. 2 dicitur Nero strangulatus a dæmonibus. Ex Bodecensi, Baberiniano ac Windbergensi Neronem exsiccato pede dextero mortuum habemus; quibus accedit apographum ex bibliotheca reginæ Sueciæ, in quo mendose dicitur, exectus est pedes dexter Neronis & c.; apographum vero ex Ms. S. Maximini Trevirensis, quia martyrium S. Nazarii ponit sub Domitiano, ideo consequenter fabulatur: Exsiccatus pes dexter Domitiani, & mortuus est.

[157] [& in aliquibus signate castigantur;] Easdem de exsiccato dextro pede ac morte Neronis nugas tradunt codices nostri P Ms. 18, & Q Ms. 7. Et vero quis satis concipiat, in sanum cerebrum incidere potuisse id genus somnia circa rem adeo vulgo notam, adeo historice certam, Neronis, inquam, mortem; quam utique is auctoritate publica sibi jam imminentem prævenit violentas sibi manus afferendo; uti legere est apud Baronium ad annum 70, & Tillemontium tomo I Imperatorum, in Nerone art. 31. Eamdem fabulosam figlinam redolere videtur tragicus obitus Denovai & Anolini, quos nonnulla ex citatis exemplaribus strangulatos a diabolo memorant. Sed jam satis ac nimis sordium est, ut judicium formetur, quam nullius meriti sint Acta, quæ de Sanctis nostris vulgo circumferuntur, melioris certe notæ historia longe dignissimis.

[158] Quæ dum nos deficit, visum est ad prælum deligere præ aliis tot exemplaribus illam Passionem, [præ quibus hic excuditur apographum ex Ms. Ultrajectino S. Martini.] quæ descripta notatur ex Ms. Ultrajectino S. Martini, quæque exstat, prout apographo nostro adscribitur, in Ms. Thuringico; non quod ea bona sit, sed quod inter tot malas eatenus saltem sit minus mala, quia brevissime historiam Martyrii expedit. Ab aliis autem characteribus illam præ aliis tamquam veram, genuinam ac sinceram laudare non possumus. Rivulus quippe est ex sordida scaturigine derivatus, & ipse sordidus. De auctore, aut qua ætate scripta sit hæc Passio, noli quærere. Potuissemus huic paragrapho intertexere variorum, qui de rebus ad Sanctos spectantibus agunt, auctorum testimonia; sed nullo, quoad quidem de rebus eorum gestis scribunt, operæ pretio; cum auctores non sint antiqui, ac proin tanti ac non pluris valere debeant aut possint in rebus antiquissimis, quanti valent fontes, e quibus sua hauserunt. Si quis tamen auctores illos videre desiderat, adeat Puricelli Dissertationem Nazarianam versus finem. His prænotatis, nunc qualecumque Martyrium lectori inspiciendum exhibemus cum pauculis annotatis. Plura dabit Commentarius prævius, identidem ad nauseam hic citandus, nisi eo lectorem remitteremus.

MARTYRIUM
Ex Ms. Ultrajectino S. Martini.

Nazarius Martyr, Mediolani (S.)
Celsus Martyr, Mediolani (S.)

BHL Number: 6049


EX MS.

Nazarius filius illustrissimi viri nomine Africani, sed Judaæi, & matris Perpetuæ Christianissimæ & Romanorum nobilissimæ, [S. Nazarii parentes ac baptismus:] & a Petro Apostolo baptizatæ, cum haberet novem annos, plurimum mirabatur, videns patrem suum & matrem in observantia religionis tam dissimiliter variari, & quod mater sua legem baptismi, pater vero suus legem sabbati sequeretur: unde cui adhærere deberet magis, plurimum dubitabat, cum uterque eum ad fidem suam trahere niteretur. Tandem nutu Dei vestigiis matris adhæsit, & a Beato Lino Papa sanctum baptisma suscepit. Pater autem cœpit ipsum a sancto proposito avertere & tormentorum genera, quæ Christianis inferebantur, per ordinem explicare. Quod autem dicitur eum a Lino Papa baptizatum fore, intelligitur quod non tunc Papa erat, sed quod futurus erat. Nazarius enim post baptismum, sicut infra dicetur, multis annis supervixit: qui tamen a Nerone martyrium pertulit, qui Petrum anno ultimo a imperii sui crucifixit. Linus autem post mortem Petri Papa fuit.

[2] Cum autem Nazarius patri nullatenus assentiret, sed Christum potius constantissime prædicaret, [ab illis dimittitur ob metum persecutionis:] ad preces parentum, qui ne occideretur timebant, de urbe Romana exiit, & septem summarios b de divitiis parentum oneratos accipiens per civitates Italiæ venit, & omnia pauperibus erogavit. Decimo autem anno digressionis suæ a Roma Placentiam deinde Mediolanum adveniens, sanctos Gervasium & Protasium ibidem in carcere detineri reperit. Audito autem quod Nazarius prædictos Martyres animaret, cito ad præfectum trahitur, & in confessione Christi perdurans fustibus verberatur, & sic de urbe illa projectus, dum de loco ad locum pergeret, mater sua, quæ obierat, sibi apparuit, & Filium suum confortans, ut ad Gallias properaret, admonuit.

[3] Cumque ad urbem Galliæ, quæ Gemellus dicitur, advenisset, & ibidem plurimos convertisset, quædam matrona c filium suum nomine Celsum, elegantem puerum, sibi obtulit, [in Galliam profectus accipit Celsum puerum;] rogans ut eum baptizaret, & secum duceret. Et præfectus Galliarum audiens, ipsum cum puero Celso retro manibus vinctum & collo catena constrictum in carcere reclusit, ut eum in crastino tormentis afficeret. Tunc uxor sua misit ad eum, asserens injustum esse judicium, ut innocentes occideret, & deos præpotentes vindicare præsumeret. Quibus verbis præses correptus Sanctos absolvit, sed ne ibi prædicare præsumerent, admonuit, & interdixit.

[4] [pergit deinde Treviros; sed inde ad Neronem ducitur.] Venit ad urbem Treveros, & ibi primo Christum prædicans, multos ad fidem Christi convertens, ecclesiam ibi ædificavit. Quod audiens Cornelius vicarius Neroni imperatori intimavit: qui centum milites ad eum capiedum misit. Quem cum illi juxta oratorium, quod sibi construxerat, invenissent, manus ejus ligaverunt, dicentes: Magnus Nero te vocat. Quibus Nazarius: Incompositus rex incompositos milites habet. Quare enim venientes non dixistis honeste, Nero te vocat, & venissem? Vinctum igitur ipsum ad Neronem ducebant; & Celsum puerum plorantem, alapis cædentes, ut sequeretur, urgebant. Quod cum Nero vidisset, jussit eos in carcerem recludi, donec ipsos suppliciis excogitatis perimeret.

[5] [Punitur Nero, idola a S. Nazario confringuntur:] Interea cum Nero, quadam vice ad capiendas feras venatores misissit, subito ferarum multitudo erumpens viridarium Neronis intravit, ubi & multos laceravit & plerosque occidit; in tantum, ut Nero turbatus diffugeret, & vulnerato pede vix ad palatium veniret. Multis autem diebus illius vulneris dolore decumbens tandem Nazarii & Celsi meminit, & putavit deos sibi iratos fuisse, eo quod tam diu ipsos vivere permisit. Jussu ergo imperatoris Nazarium milites calcibus tundentes & puerum verberantes de carcere eduxerunt, & coram imperatore statuerunt. Videns autem ero faciem ejus instar solis lucidam, se phantastice deludi putavit, & ut magicas artes deponeret, sibi dixit. Ductus ergo Nazarius ad templum rogavit, ut omnes exirent, & sic, eo orante, omnia idola sunt confracta.

[6] [qui ejus jussu una cum Celso in mare præcipitatur, sed divinitus servatur.] Quod audiens Nero jussit eum in mare præcipitari, præcipiens ut si forte evaderet, ipsum sequentes igni comburerent, & pulverem ejus in mare projicerent. Nazarius igitur & puer Celsus navi imponitur, & in medium pelagus perducti præcipitantur; sed statim circa navim tempestas magna concitatur, & circa Sanctos magna tranquilitas cernitur. Cumque illi periclitari timerent, & malorum, quæ in Sanctos commiserant, pœniterent; ecce Nazarius cum puero Celso super aquas ambulans hilari vultu eisdem apparuit, ac super naves conscendens, ipsis jam credentibus, oratione sua mare placavit.

[7] [Jannæ prædicat; Mediolani invenit SS. Gervasium & Protasium; Romæ patrem conversum intelligit.] Ac inde cum eis ad locum per passus fere sexcentos juxta urbem Januensem pervenit; ubi cum diutius prædicasset, Mediolanum tandem, ubi sanctos Gervasium & Protasium reliquerat, venit. Quod cum Anolinus præfectus vidisset, eum, remanente Celso in domo cujusdam matronæ, in exilium direxit. Nazarius vero Romam veniens, & patrem suum jam senem & Christianum inveniens; quomodo conversus fuit, inquisivit. Qui respondit, Apostolum Petrum sibi apparuisse, & ut præcedentes se ad Christum uxorem & Filium sequeretur, admonuisse. Deinde a templorum pontificibus ad urbem Mediolanum, unde a Roma in exilium missus fuerat, redire cum injuria multa compellitur.

[8] Ubi cum puero Celso præsidi præsentatur, qui extra portam Romanam eductus, [Martyrium Mediolani, sanata paralytica, sepultura.] in loco, qui dicitur Tres muri, cum puero Celso decollatus est; quorum corpora cum Christiani rapuissent, & in hortis suis collocassent, in ipsa nocte Sancti cuidam nomine Ceratio apparentes dixerunt, ut eorum corpora in domo sua propter Neronem profundius sepeliret. Quibus ille: Quæso, domini, sanate prius filiam meam paralyticam. Quæ cum continuo sanata fuisset, corpora eorum tulit, &, ut jusserant, sepelivit.

[9] Post longum vero tempus Deus eorum corpora beato Ambrosio revelavit. [Corpora S. Ambrosio revelata transferuntur, & miracula edunt.] Celsum autem in locum suum relinquens, Nazarium cum sanguine recenti, quasi eadem hora sepultum, miro odore fragrantem, integrum & incorruptum cum capillis & barba reperiens, ipsum ad ecclesiam Apostolorum d transtulit, & honorifice sepelivit. Celsum quoque postmodum sustulit & in eadem ecclesia sepelivit. Et tunc multi cæci, claudi, obsessi & paralytici sunt sanati. Passi sunt Nazarius & Celsus sub Nerone, qui cœpit e circa annos Domini LVII f.

ANNOTATA.

a Martyrium Principis Apostolorum incidit in annum Christi 65, uti videre est apud nos in Commentario prævio SS. Petri & Pauli, ad diem 29 Junii, § 2; & in historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum tomo nostro IV Julii præfixa, in S. Petro; quibus adde Pagium in Critica Baroniana ad annum Christi 67, num. 3. Nero autem interiit anno Christi 68, secundum Pagium ad istum annum, num. 3, ac Tillemontium Historiæ imperatorum articulo 31 paullo ante assignato.

b Summarius, aliter sagmarius, est equus clitellarius, sarcinale jumentum (Italis somaro:) est enim sagma, onus, sarcina. Vide Glossarium Cangii.

c Marianillam vocat Jofredus superius num. 121 citatus, pag. 57, forte ex Ribadeneira & Villegas, quos citat pro sua historia S. Celsi pag. 62: ast undecumque eam acceperit; vereor ne confusa sit cum Martianilla, alterius S. Celsi pueri itidem ac martyris sub Diocletiano matre: de qua agitur ex Martyrologiis apud nos die 9 Januarii pag. 572; quidquid Jofredus alteram ab altera distingui dicat.

d Basilicam Ambrosianam perperam ponunt Mss. Fuldense, Bodecense & Ultrajectinum S. Salvatoris. Consule Commentarium prævium § 2; ubi tamen num. 22 pro in basilicam Ambrosianam, lege in basilicam Apostolorum.

e Cœpit Nero imperare anno Christi 54. Vide Labbeum ac Pagium; Tillemontium item in Nerone.

f Sequebatur in nostro apographo additamentum sub nomine Ambrosii in præfatione; cujus maximam partem invenies in Missalis Ambrosiani, anno 1522 typis editi præfationibus in Vigilia & festo SS. Nazarii & Celsi; ac proin dicta clausula hic omittitur tamquam inutilis in rem nostram.

DE S. VICTORE PAPA ET MARTYRE
ROMÆ.

Anno CXCVII

COMMENTARIUS CHRONOLOGICO-HISTORICUS.

Victor Papa Martyr, Romæ (S.)

AUCTOReE J. B. S.

§ I. S. Victoris dies cultus, ætas seu sedis duratio.

Quemadmodum de S. Victoris Papæ sanctitate & cultu ex Fastis sacris monumenta habemus indubitata, sic ejus gesta, tempus sedis, obitus dies, & quæ ipsum circumstant ferme omnia spinosa & controversa sunt. Et de cultu quidem consonantia exstant Martyrologiorum testimonia, [De vero die natali] in quibus passim martyr fuisse asseritur, quidquid nonnulli laureolam istam in dubium revocre velle videantur. At de obitus die multa post Florentinium controversia, de qua pridem disputarunt Henschenius, Papebrochius & ex ipsis alii, nosque difficultates idcirco attigimus in prima ad Usuardum observatione XX Aprilis, quo nimirum die in codicibus Hieronymianis Victor aliquis episcopus, ut Romæ passus cum tribus sociis commemoratur, quem Victorem Papam esse noluit Henschenius, aliis cum Papebrochio oppositum sentientibus; non quod multum intersit, utro die ejus recolatur memoria, sed ob diversas rationes quas singuli texendæ Pontificum seriei aptiores existimarunt, utpote cum pontificatus ejus duratio ita involuta implexaque sit, ut qui eam extra controversiam poneret, hactenus inventus sit nemo, quod infra patebit manifestius.

[2] A die obitus seu cultus ordimur, quem primus, quod sciam, XX Aprilis consignavit auctor Romani parvi, his verbis: Romæ, [multa in Marlliis diversitas;] Victoris episcopi martyris, quem mirum non est, sequaces habuisse Adonem, Usuardum & Notkerum cum tota eorum progenie. Adonis annuntiatio sic habet: Romæ, sancti Victoris episcopi, qui tertius decimus post B. Petrum rexit Ecclesiam annis decem, & sub Severo principe martyrio coronatur. Quæ omnia ex ipso accepit Usuardus, errore, quem correxit, excepto, dum rectius ordine quintum decimum fuisse asseruit. Iisdem istis omnibus ex Adone ad verbum descriptis, aliunde adjecit Notkerus jam dicta die XX Aprilis in hunc modum: Hic cnstituit ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur, & a quinta decima luna primi mensis usque ad vicesimam primam observaretur, quod eatenus sexta die Kal. Aprilis, absque ullius diei discretione celebratum est: nempe ab Asiaticis aliquot episcopis, ritui Romano sese conformare detrectantibus, ut paulo clarius edisserit codex Usuardinus Bruxellensis inter auctaria ibi citatus, nosque in hujus commentarii § 3, explicare conabimur.

[3] [hodiernus a Rabano signatus obtinet.] Quæ apud Notkerum sequuntur ipse mutuatus est a Rabano, eodemque, quo ille scripserat die iterum repetiit, ut satis pateat, in diversa deflexisse. Ex genuino Beda metrico, aut Floro sub ejus nomine a Majoribus nostris edito, nihil prorsus eruitur, unde de vero natali die statui queat, ut plane colligendum sit, Martyrologorum omnium primum fuisse Rabanum qui hoc Julii XXVIII die S. Victoris memoriam egerit, hac plane phrasi: Romæ, Victoris PP. & martyris, qui constituit in Ecclesia, ut, faciente necessitate, ubi inventum esset, sive in flumine, sive in fonte, sive in mari, tantum Christianæ credulitatis confessione declarata, quicumque hominum veniens ex gentili baptizaretur: & sepultus est juxta corpus B. Apostoli in Vaticano: quæ ex aliquo Catalogo Pontificio contracta sunt. Atque de antiquioribus Martyrologiis hactenus: quis ex Usuardinis amplificatoribus in hac parte Rabanum primus secutus sit, non est mihi promptum definire, neque Baronius usquam indicavit, quo ex codice ipsum desumpserit: non verebor tamen opinari, Belinum ei suggessisse totam hodiernam de S. Victore annuntiationem. Coli porro S. Victorem cum Nazario Celso & Innocentio, ritu semiduplici, ex Romano Breviario notissimum est.

[4] Sequitur modo implexissimus, quem dixi, nodus de Sancti ætate seu potius sedis duratione; [De ætate implexior quæstio] in qua definienda, scriptoribus pluribus non oscitanter inspectis, perpensisque omnibus, ad præcipuas duas opiniones, reliquas revocari posse existimo; alteram quæ Eusebii calculos utcumque sequi videtur, alteram quæ Catalogos pontificios præferendos censet: sic tamen ut nec prioris sententiæ sequaces inter se conveniant, neque posterioris, singulis in diversa, quasi dato studio, abeuntibus. Eusebium autem in ordinanda Romanorum Pontificum chronologia securum ducem haud esse, norunt eruditi; atque in ipso hujus controversiæ puncto sibi non constare, ex ejusmet verbis saxo intelligas. En ipsa ex ejus libri 5, cap. 22 initio: Interea Commodo decimum annum imperii agente (is certissime est annus Christi 189) cum Eleutherus tredecim annis episcopatum administrasset, Victor in ejus locum successit. De Victore autem sic habet ejusdem libri cap. 28: Qui cum decem annis sacerdotium administrasset, Zephyrinus ei successor substitutus est, anno principatus Severi circiter nono, qui est annus Christi 201, ut adeo non annis dumtaxat decem, sed omnino duodecim S. Victorem sedisse oporteat, si consequenter loquatur Eusebius.

[5] Audi modo Cardinalem Baronium in Annalibus de S. Victoris pontificatus duratione hoc modo scribentem: [ex Eusebio non satis solvitur:] Anno Domini ducentesimo tertio, Annio Fabiano & Nonio Mucano Coss., XXVIII Julii Victor Papa auspicatus jam annum decimum sui pontificatus per mensem unum & dies viginti octo, martyrio coronatur. Quis consules istos, quis determinatos annos, mensem & dies Baronio suggesserit, non habeo unde conjiciam: id colligere posse videor, ab Eusebii sententia eum non longissime recessisse: at vero pressius ei inhæret Labbeus in Compendio chronologico, dum anno Severi nono S. Victoris finem collocat, principium ejus referens ad annum 192, totum autem pontificatum annis novem cirumscribens. Alia prorsus est in Conciliorum collectione Severini Binii ad eas notas chronologicas observatio: ausim dicere, discordes esse omnes quotquot de eo argumento legerim. Consule, sodes, reliquos omnes calculorum Eusebianorum sectatores cum Tillemontio, & recentiore eruditissimo Constantio in editis ab eo Romanorum Pontificum epistolis pag. 91; id te exploraturum spondeo, quod vulgo fertur, tot esse diversas combinationes, quot capita.

[6] [neque Catalogi Pontificum] Aut ego multum fallor, aut paulo rectius sentiunt qui ad Catalogos pontificios seu libros pontificales recurrunt, quamvis & hic priori non absimilis intercedat discripantia, dum chronologi nostri citatos a semet textus, obtorto non nihil collo, fixæ a se Pontificum seriei aptare contendunt: Inter duos istos Catalogos, quos ante tomum I Aprilis illustravit Henschenius, secundus altero distinctior, qui Damaso vulgo tribuitur, sic habet disertis terminis: Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit annos decem, menses duos, dies decem. Fuit temporibus [Commodi, Pertinacis & Severi] cæsaris, a consulatu Commodi V & Glabrionis, usque Laterano & Rufino: ubi licet perturbata non nulla agnoscat laudatus Henschenius, id in ordine ad præsentem quæstionem extra controversiam est; & annos, & menses & dies sic in exemplaribus aliis notatos esse; nec minus certa & ubique conformis est Consulum, pro sedis ingressu, Commodi V & Glabrionis, pro exitu, Laterani & Rufini expressio: quem certe computum ceteris præfert Henschenius, a multis Catalogis egregie confirmatum in grandi nupera elegantique Anastasii Bibliothecarii editione, mox pluribus a nobis convenienda.

[7] [suis carent molestiis.] Iterum repeto, in recitatis jam verbis, hæc duo passim admissa, saltem ab iis qui Catalogis insistunt admittenda sunt; primum quod sedere cœperit S. Victor a consulatu Commodi V & Glabrionis qui manifestissime est annus 186, e vivis autem excesserit sub consulatu Laterani & Rufini anno 197; alterum quod sederit annos decem, menses duos, dies decem, quot ei constantissime tribuunt codices duodecim relati ab illustriss. Blanchino in laudata Anastasii editione tomo 2 in prolegomenis pag. 93. Hos vidit Vir. Cl., vidit plerosque Pagius, vidit nostros Papebrochius, viderunt plures alii, quorum hic nomina referre opus non est; ac nihilominus postulare audeo, ut inter istos omnes, vel duos mihi assignes qui aut annos, aut menses aut dies durationis pontificatus Victorini eadem prorsus ratione concludant. Ut a Papebrochio incipiam, en ejus computum: Ordinatus XI Septembris in Dominica anno CLXXXVI, sedit annos X, menses VII, dies X, depositus XX Aprilis anni CLXXXXVII, translatus ad S. Petri in Vaticanum XXVIII Julii; & cessavit episcopatus menses XIII, dies XXI. Cessationum autem seu interpontificiorum, tum decessoris, tum successoris causas non contemnendas adducit, quæ apud ipsum & apud Henschenium ad diem XXVI Aprilis videri possunt.

[8] [Pagius nodum scindit,] Iis omnibus non obstantibus, aliam prorsus rationem in Crisi sua Baroniana inivit Antonius Pagius, a cujus placitis non recessit nepos Franciscus in suo Breviario, seu patrui Criseos in ordine ad Pontifices compendio. Adducit ille verba ex Catalogis jam citata, atque codicem Palatinum, ceteris plane consentientem, item Catalogum nominum apostolicorum, in quo pro mensibus duobus unus dumtaxat legitur: tum vero more suo pronuntians, protritis quodammodo auctoritatibus omnibus, definitive rem determinat: Verum, inquit, cum in Eleutheri obitu Victoris initium XII mensis Junii anni CLXXXV (pro mero nempe arbitrio) collocaverimus, liquet, Victorem sedisse annos XII, mensem I, dies XVI, numeranda a die quo sedere cœpit, usque ad diem quo sepultus est. Ita nimirum Pagius hic hypothesim suam, seu seriem pontificiam recte se ordinasse existimat, dum interim notas omnes chronologicas ad libitum convellit aut detorquet: neque enim signatis Consulibus insistit, neque pensi habet Catalogorum annos, menses aut dies, neque interpontificia admittit, vix paucos dies reperiens, quibus sedes vacaverit.

[9] Plusculum se confecisse arbitratur laudatus illustrissimus Blanchinus, [Blanchinus utcumque explicat.] dum inter notas suas pag. 157, textum secundi nostri Catalogi supra datum, hoc modo immutat: Victor sedit annis XII, diebus X; fuit temporibus Commodi & Severi, a consulatu Commodi V & Glabrionis, usque Laterano & Rufino. Probare id conatur a pag. 156, iis itidem argumentis, quæ seriem a se dispositam confirment, desertis Catalogorum characteribus, qui tamen inviolati hic servandi videntur, siquid eorum auctoritate stabilitum velimus. Displicet itaque in ipso æque atque in Pagio quod pro Consulibus anni 186 expressissime signatis, nempe, ut jam inculcavimus, Commodo V & Glabrione, rotunde ipsi obtrudant annum superiorem 185, de quo nec somniarunt Catalogi, quasi certum sit, S. Eleutherium eo anno obiisse XXVI Maii, ac paucissimis interjectis diebus S. Victorem successisse, quod est manifeste Catalogos infringere, quibus stantibus omnino necesse est, non ad annum 185 sed ad sequentem 186 S. Victoris exordium figere, cumque Eleutherius præcedenti vivere desierit, cessationem aliquam nequaquam respuere. Certe si Catalogorum præcipuos characteres intactos cupis, non alia tutior via excogitari potest.

[10] Candide equidem fateor, nullam prorsus superesse qua Martyrologium Romanum cum Catalogis combinetur, [Quid dici posse videatur.] neque propius ad hos patere accessum, quam iis inhærendo, quæ Henschenius in Eleutherio XXVI Maii præstruxit, Papebrochius autem superius ordinavit. Statuatur itaque, ut ibi ex codd. Hieronymianis ostendit Henschenius, obiisse S. Eleutherium Materno & Bradua Coss., anno 185, VIII Idus seu VI Septembris; successerit autem primum S. Victor, post integri anni interpontificium 186 die Septembris XI, sub Coss. Commodo V & Glabrione; defunctus sit sub alia nota consulari 197, aut XX Aprilis ex mente Papebrochii, ut sederit annis X, mensibus VII & diebus X, vel, si mavis, præfer XXVIII Julii, eumque statuas sedisse annis decem, mensibus decem diebus octodecim, qui calculus, etsi deficiat in signatis mensibus & diebus, potissimam servat substantiam, ut salventur notati Consules, pontificatus autem tempora, non ad duodecim, quod Pagius primum ausus est, sed ad annos dumtaxat decem, cum præcipuis utriusque classis chronologis restringantur. Quæ hic opponi possent, ab Henschenio & Papebrochio, locis suis abunde soluta invenies. Quod si hæc ratio controversiam exponendi componendique minus arrideat, eam tibi præferre fas est, quam verosimiliorem agnoveris.

§ II. Varia S. Victoris gesta & scripta.

Præter jam recitata, ex Henscheniano Catalogo secundo, sive is Damasi Pontificalis sit, sive cujuscumque alterius, [Gesta ex dictis Catalogis] de quo jam tamdiu inter eruditos certatum est; ex hoc, inquam, Catalogo ea hic addenda sunt, quæ apud Rabanum & Notkerum ex parte contracta monuimus, ibi in hunc modum deducta: Hic constituit ut Pascha die Dominica celebraretur, sicut Pius. Hic fecit sequentes cleros: martyrio coronatur. Constituit ut necessitate faciente, ubi inventus fuisset, sive in mari, sive in fonte aut stagno (tantum Christiana confessione declarata credulitatis) efficeretur integer Christianus quicumque hominum ex gentilitio veniens ut baptizaretur. Fecit concilium & interrogatio facta est de Pascha, vel de die prima cum Theophilo episcopo Cæsareæ de luna. Hic fecit ordinationes duas, presbyteros quatuor, diaconos quinque, episcopos per loca duodecim; qui sepultus est juxta corpus B. Petri V Kalendas Augusti & cessavit episcopatus dies undecim. Notavit Henschenius, inter alia menda citatum illic Theophilum episcopum scriptum fuisse Alexandriæ, qui certo fuit Cæsareæ in Palæstina.

[12] [atque ex Anastasio] Quam multa insuper luxata, ac verosimiliter amanuensium incuria vitiata sint, clarius patet quam ut hic a me observanda sint, aut restituenda, a quo tamen non abhorrerem, nisi Anastasii Bibliothecarii textum, huic satis consimilem variis notis & variantibus lectionibus explicatum jam dedissent Holstenius, Ciampinus, Schelstratius aliique, ac novissime illustrissimus Blanchinus, ut materia illa pridem exhausta sit. Audiamus modo Anastasium ipsum: Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit annos X, menses duos, dies X. Fuit autem temporibus Helii Pertinacis & Severi, a consulatu Commodi quinto & Glabrionis usque ad Lateranum & Rufinum. Hic constituit ut S. Pascha die Dominico celebraretur, sicut & Eleuther. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur: & constituit, ut necessitate faciente, ibi, ubi inventus fuisset, sive in flumine sive in mari, sive in fontibus, tantum Christiana confessione credulitatis clarificata, quicumque hominum ex gentilitate veniens, ut baptizaretur. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem, presbyteros quatuor, diaconos septem, episcopos per diversa loca duodecim.

[13] [eo reducuntur,] Hic fecit constitutum ad interrogationem sacerdotum de circulo Paschæ, cum presbyteris & episcopis facta collatione, & accersito Theophilo episcopo Alexandriæ, facta congregatione, ut a quarta decima luna primi mensis usque ad vigesimam primam, die Dominica custodiatur sanctum Pascha. Hic sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano V Kalendas Augusti, & cessavit episcopatus dies duodecim. Utut hæc etiam confusa sint & implexa quæ criticorum ingenia exercuerunt, ex iis nihilominus præclariora sancti Pontificis gesta eruenda essent, cum interim vix paucula recenseantur, ut adeo pridem a Baronio, Labbeo, plurimisque doctissimis prægressi jam hujusque seculi viris aliunde illustranda fuerint, quod hic primum ac præcipuum est, ea diligentia & accuratione, ut non nulla dumtaxat hinc inde capita hic delibasse, totam sit ejus gestorum seriem contexuisse, rejecta in paragraphum sequentem agitatissima cum aliquot Asiaticis episcopis de Paschatis celebratione controversia.

[14] Inter præcipua quæ sancto Pontifici passim tribuuntur contra emergentes eo tempore hæreses certamina, [ut Theodotum Coriarium] illud certe commemoratione dignum est quod adversus Theodotum, cognomento Coriarium, apostatam Byzantinum & fortiter suscepit & gloriose exsecutus est, quemadmodum ex ipso Eusebio atque item ex Epiphanio, vetustis utique & puris fontibus, haurire conabimur, pro longiori clariorique eorum omnium elucidatione lectores de cetero ad præstantes illos commentarios, de tota ea re jam pridem concinnatos, remissuri. Huc spectat potissimum libri 5 Historiæ ecclesiasticæ caput 28, ubi cum de his qui Artemonis hæresim initio sectati sunt: cujusmodi moribus præditi, & quomodo sacras Scripturas depravare ausi fuerint accurate disserit, atque etiam enormem adversus S. Victorem calumniam egregie refellit, quid de totius erroris magistro Theodoto consendum sit, haud obscure declarat. En specimen ex libro seu narratione istius temporis, in qua impia sectariorum istorum mendacia memorantur & convincuntur. Ita ex illo narrat ibi Eusebius:

[15] Affirmant enim, inquit, priscos quidem omnes, [ab Eusebio] & ipsos Apostolos, ea quæ ab ipsis nunc dicuntur & accepisse & docuisse; ac prædicationis quidem veritatem esse custoditam usque ad Victoris tempora, qui tertius decimus a Petro Romanæ urbis Episcopus fuit: a Zephyrini autem temporibus, qui Victori successit, adulteratam fuisse veritatem. Ac fortasse id quod dicunt, credibile videretur, nisi eis refragarentur primum quidem divinæ Scripturæ, deinde fratrum quorumdam scripta, Victoris ætate antiquiora, quæ illi adversus gentes & contra sui temporis hæreticos pro veritatis defensione scripserunt. Justinum intelligo, & Miltiadem, & Tatianum ac Clementem, aliosque quamplurimos: in quorum omnium libris Christi divinitas adstruitur. Nam Irenæi quidem & Melitonis & reliquorum scripta quis est qui ignorat, in quibus Christum Deum simul atque hominem prædicarunt? Psalmi quoque & cantica fratrum jam pridem a fidelibus conscripta, Christum Verbum Dei concelebrant, divinitatem ei tribuendo. Cum igitur tot abhinc annis ecclesiastica doctrina prædicata sit, qui fieri potest, ut omnes usque ad Victoris tempora eam, quam isti dicunt, doctrinam promulgaverint? Quomodo eos non pudet, hujusmodi calumniam adversus Victorem concinnare, cum certo sciant Theodotum Coriarium, qui defectionis illius Deum abnegantis parens & auctor fuit, primusque Christum nudum esse hominem asseruit, per Victorem a communione Ecclesiæ ejectum fuisse. Nam si, ut aiunt, Victor eadem sentiebat quæ illorum docet impietas, cur Theodotum, opinionis illius autorem ab Ecclesia removit? Ac de Victore quidem ita se res habet.

[16] Quod hic desiderare fortasse quis posset in ordine ad ipsam totam Theodoti vesaniam, [& Epiphanio graphice depictum] supplebit abunde Epiphanius, ex quo satis nobis erit personam referre, quam graphice depingit hæresi 54 his verbis: Theodotus igitur ille Bizantio oriundus, quæ hodie Constantinopolis dicitur, arte coriarius erat, homo apprime litteris eruditus. Qui cum aliis plerisque ineunte persecutione comprehensus (quænam vero ea persecutio fuerit nondum comperi) sed tum ab urbis præfecto cum pluribus correptus, cum de omnibus quæstio ob Christi nomen haberetur, ceteri quidem dei famuli, reportata victoria, cæleste præmium consecuti sunt, martyrio pro Christo perfuncti. At ille Christum negans, & a scopo veritatis excidens, transgressor est factus. Qua ex re cum probro omnium appetitus, pudorem sustinere non posset, relicta patria, profugus Romam contendit, & illic habitavit. Sed & Romæ a quodam agnitus, in eamdem ignominiam incidit, cum qui illum ob insignem eruditionem noverant, ob id eum incusarent, quod homo excellenti doctrina præditus a veritate excidisset. Quare ad sui excusationem vanum dogma commentus est, atque ita jactare cœpit: Ego, inquit, non Deum negavi, sed hominem. Interrogatus, quem demum hominem? Christum, inquit, hominem negavi. Hinc prædicandæ falsæ hujus opinionis occasionem accepit, ut & Theodotiani, quorum ille auctor exstitit: qui nudum hominem esse Christum asserunt, atque ex humano semine genitum &c.

[17] [cum aliis hæresiarchis damnarit:] Synodus porro adversus impium istum habita paucis indicatur penultimo loco in Collectione Labbeana tomo 1 col. 602: Synodus divina & sacra provincialis, collecta Romæ sub Victore sanctissimo Papa aliisque quatuordecim episcopis; quæ Theodotum, Æbionem & Artemonem abdicavit, qui non minus quam Judæi fide. Hi enim duces fuerunt Pauli Samosateni & Nestorii. Cetera in Annalibus a Baronio ita explicata sunt ad annum 196 & alibi, ut ea hic ex instituto nostro attigisse sufficiat. Neque vero sola ea monstra in Christi Ecclesiam, satis aliunde per ea tempora afflictam, grassabantur, ut jam notato anno invenies num. 17. Rursus vero de aliis, inquit, qui sub Victore prodierunt, hæreticis eorumque auctore Praxea, ultimo loco hæc habet Tertullianus: Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam hæresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic Deum Patrem omnipotent Jesum Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit, mortuum præterea, seipsum sibi sedere ad dextram suam, cum profana & sacrilega auctoritate proponit. Hæc Tertullianus in commentario quem scripsit adversus hæreses, sed de eo pluribus in libro adversus eumdem privatim conscripto.

[18] [forte etiam Praxeam.] Sequuntur ibidem quæ ab hæresiarcha isto Praxea nequiter gesta sunt, quæque ei exprobrat Tertullianus: tum ejusdem subdola pœnitentia turpisque relapsus; quæ omnia utrum ad S. Victoris tempora spectent, compertum non est, uti nec satis discerni potest, quem Romanum Pontificem insinuet Tertullianus, qui falsis de Montano deceptus fuerit nuntiis. Ceterum vivente S. Victore, errores suos sparsisse Praxeam, satis certum est, ut tuto dici possit, toto pontificatus sui decennio hæresibus istis aliisque pluribus exercitum fuisse vigilantissimum Pastorem; quemadmodum patet ex alia synodo, quæ apud Labbeum ultima est, quæque aut in Præxea Valentinum Sabelliumque, aut illum in ipsis merito condemnavit. Eadem quæ supra phrasis est: Synodus divina & sacra privincialis, collecta Romæ a beatissimo Papa Victore; quæ Sabellium & Noëtum abdicavit, qui de divinitate in tribus personis subsistente, contractionem & commixtionem personarum divulgabant: Valentinum item, qui præter ceteras ineptias, corpus etiam Christi cæleste asserebat. Porro utrum Tertullianus S. Victoris tempore Romæ fuerit, an potius sub Zephyrino tum etiam turpissima defectione, in Montani deliria prolapsus, non est qui hactenus satis clare definiat.

[19] [Difficultas ejus temporis præcipua] Posset & hic non minus obscura quæstio moveri, utrum inter episcopos, quos numero duodecim per diversa loca ordinasse Sanctus dicitur, etiam aliquis ab ipso ad Caledonios seu Scotos directus fuerit, de qua re nonnulla disquisivit Blanchinus in suo Anastasio tomo 2 pag. 161, ubi testem adducit Boëthium, aliaque erudite investigat, quæ apud ipsum legi malo, quam hic pluribus discutere: id certe facile concessero, nec S. Victorem, nec successores Romænos Pontifices Britannicas insulas magis neglexisse quam reliquam totius orbis Catholicam Ecclesiam. Ad S. Pontificis scripta quod attinet, hoc S. Hieronymi de scriptoribus ecclesiasticis exstat testimonium: Victor, tertius decimus Romanæ urbis Episcopus, super quæstione Paschæ & alia quædam scribens opuscula, rexit Ecclesiam sub Severo principe annis decem. Epistolas fortasse innuit, quas ab ipso scriptas dubium non est; verum an eæ quæ ipsi in Conciliorum collectionibus adscribuntur, genuinæ sint, ex novissima editione Coustantiana facile colligitur. Nunc una superest palmaris illa sub ejus pontificatu disceptatio, quam laudati scriptores aliique satis studiose illustrarunt, aliis contra in S. Victore nonnulla suggillantibus.

[20] Fatendum sane est, celeberrimæ istius controversiæ seriem & ordinem erudite ac dilucide discussisse digessisseque Baronium ad annum 198, [circa Paschæ celebrationem.] per totos septemdecim articulos, probantibus eumque passim sequentibus scriptoribus Catholicis. Neque enim heterodoxos hic moramur aut hypercriticos alios qui ex Polycratis S. Victori adversantis pervicacia, ansam sibi præbitam credidere, qua pontificiam auctoritatem aut vellicarent aut arroderent inani prorsus conatu. Id etiam in confesso est, non unam eamdemque viam ingressos omnes in exponenda pontificia S. Victoris excommunicatione in Polycratem Asianosque episcopos lata: Baronio cum reliquis passim eam vibratam agnoscente, aliis solas minas intentatas asserentibus: quœ omnia paulo longiori disquisitione hic explicanda fuissent, nisi eam spartam præoccupasset Vir Clar. Emmanuel Schelstratius in sua Antiquitate illustrata, anno 1678 Antverpiæ edita, parte 2 cap. 3 ita rem totam prosecutus, ut ante objecta egregie refellerit, & quæ deinde excogitari potuere, abunde prævenerit. Sit igitur

§ III. V. C. Emmanuelis Schelstratii elucidatio contentionis Polycratis adversus S. Victorem de observatione Paschatis.
Ex Antiquit. illustrata, parte 2, dissert. 1, cap. 3.

AUCTORE Schelst.

PARS PRIMA.

Contentionem attingit Joannes Launoius parte 4 epistola ad Henricum Barillonium, & profert ex D. Hieronymo, [Ex male intellecto S. Hieronymo] libro de viris illustribus cap. 54. Volente sub finem seculi secundi Victore Papa, festum Paschatis celebrandum Dominico die post 14 Lunam & vernale æquinoctium, contendente contra Polycrate observari debere 14 Luna primi mensis in quamcumque diem incideret, licet Dominicus non esset. Scripsit (inquit de Polycrate Hieronymus) adversus Victorem Episcopum Romanum epistolam synodicam, in qua docet, se Apostoli Joannis & veterum auctoritatem sequi. Subjungit litteras Hieronymus, per quas Polycrates docet, maximos sanctos etiam Apostolos in Asia obdormisse, quos omnes se secutum profitetur in servando Paschate decimaquarta Luna, & pergit: Non formidabo eos, qui nobis minantur, dixerunt enim majores mei: Obedire Deo magis oportet, quam hominibus. Post quæ concludit D. Hieronymus: Hæc propterea posui, ut ingenium & auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem.

[22] Ponderat hæc ultima verba Launoius, & urget, a Polycrate Victoris judicium fallibile judicari, [quæstionem movit Launoius] quod Hieronymus, cum non improbat, probare videtur. Addit ex Eusebio libro 5 historiæ, capite 24, Victorem omnes ecclesias Asiæ a communi unitate præscindere conatum, sed id aliis non placuisse episcopis, sanctumque Ireneum ostendisse, quod quidem Pascha debebat Dominica celebrari, sed non ideo alios tam acri censura a communione separari oportere, unde & D. Hieronymus de viris illustribus capite 44: Feruntur ejus (Irenei) & aliæ ad Victorem Episcopum Romanum de quæstione Paschæ epistolæ, in quibus commonet eum, non facile debere unitatem collegii scindere. Si quidem Victor multos Asiæ, & Orientis episcopos, qui decimaquarta Luna cum Judæis Pascha celebrabant, damnandos crediderat. In qua sententia, hi, qui discrepabant ab illis, Victori non dederunt manus. Gravis est hæc contentio, sed suis expendenda momentis, ne tota actorum serie minus perfecte cognita, aliquid subrepat, quod veritatem offendat.

[23] [quæ hic solide proponitur] Extant apud D. Bail Parisiensem doctorem tomo 2. Conciliorum, classe 5, ex venerabili Beda fragmenta synodi Palæstinæ sub Theophilo Cæsareensi metropolita tempore Victoris Papæ anno CXCVIII, hac de re coactæ, quibus præfigitur apud Bedam tomo 2, certa introductio, ex qua patet, Apostolos nihil conciliariter statuisse de observando precise Paschatis die, sed toto orbe dispersos eorum aliquos, quacumque die decimaquarta Luna mense Martio fuisset, Pascha celebrandum instituisse: cum vero constet, alios diem Dominicum post XIV Lunam istius mensis determinasse, hinc diversa provinciarum consuetudo ortum duxit, ut facile colligitur ex Eusebio Cæsareensi metropolita, libro 5 historiæ cap. 23; nam tradit Asiam ex antiqua observatione XIV Luna celebrasse Paschatis diem, & pergit: Cum tamen reliquæ totius orbis ecclesiæ alio modo uterentur, qui ex Apostolorum traditione profectus etiamnum servatur, ut scilicet non alio quam resurrectionis Dominicæ die jejunia solvi liceat.

[24] [tum ex S. Irenæo] Viguerat ab initio Ecclesiæ hæc consuetudo in provinciis Asiæ, nullo contradicente Romano Pontifice, ut urget in epistola synodica ad Victorem Papam S. Ireneus Lugdunensis in Gallia episcopus: Sed & presbyteri illi, inquit, qui ante Soterem Ecclesiam, cui tu nunc præes, gubernarunt: Anicetum, dico, & Pium, & Hyginum cum Telesphoro, & Xysto, neque ipsi umquam observarunt, neque his, qui cum ipsis erant, ut id observarent, permiserunt. Ipsi tamen, cum hoc minime observarent, pacem nihilominus colebant cum iis, qui ad se venissent ex ecclesiis, in quibus id observabatur. Atqui observantia inter eos, qui minime observabant, tanto magis contraria videbatur, nec ulli umquam ob ejusmodi constudinem rejecti sunt. Verum illi ipsi, qui te præcesserunt presbyteri, quamvis id minime observarent, ecclesiarum presbyteris, qui id observabant, Eucharistiam transmiserunt. Et cum beatissimus Polycarpus Aniceti temporibus Romam venisset, atque inter illos de quibusdam aliis rebus modica esset controversia, statim mutuo pacis osculo se complexi sunt: de ho capite non magnopere inter se contendentes.

[25] [tum ex aliis.] Ex quibus apparet, Romanos Pontifices ad ista usque tempora Asianorum consuetudinem non improbasse, & primum omnium fuisse Victorem Papam, qui se Asianis opposuerit, & Paschatis diem juxta morem Ecclesiæ observandum præscripserit, ac communionem ipsam denegandam Asianis minitatus sit. Præscripto Victoris Papæ consonabat (excepta Asia) orbis totius Ecclesia: cum enim Polycrates, mutata veterum sententia, observationem Paschatis non amplius indifferentem sinebat, sed de mandato Dei consuetudinem Asiæ præponens, tacite aliarum regionum consuetudines damnare videbatur: de eo enim & de Asianis habet Eusebius lib. 5 capite 23; Quod quartadecima Luna putarent omnimodo genere Pascha observandum; quando scilicet Judæis Paschalis agnus præcipitur immolari, veluti necessario confirmantes quacumque die septimanæ quartadecima Luna venisset.

[26] Notanda sunt verba: necessario confirmantes. Hoc enim Asianorum judicium ita erroneum visum fuit, [Notandus error Polycratis,] ut reliquarum provinciarum episcopis contrariam consuetudinem ubique apud ipsos vigentem duxerint confirmandam. Ob quam causam (pergit Eusebius) conventus episcoporum & concilia per singulas quasque provincias convocantur, prorogatisque ad se invicem epistolis, de singulis quibusque locis unum ecclesiasticum dogma confirmant: ne liceat aliquando nisi in die Dominica, in qua Dominus surrexit a mortuis, Dominicum Paschæ celebrare mysterium, & in hac sola solvendum esse Paschæ jejunium. Tantum abest, ut ceteri orbis episcopi Asianis consentirent, ut non amplius eorum consuetudini indulgendum, sed potius eam judicarint mutandam.

[27] Et in hoc consentiebant Victori Romano Pontifici, [quem S. Victor insectatus est,] qui conciliorum per orbem congregandorum auctor exstiterat, ut patet ex fragmento synodi Palæstinæ sub Theophilo metropolita Cæsareensi, quod exstat apud Bedam tomo 2, libro de Paschæ celebratione, ubi; Tunc Papa Victor Romanæque urbis Episcopus direxit auctoritatem ad Theophilum Cæsareensis Palæstinæque antistitem, ut quomodo Pascha recto jure a cunctis Catholicis celebraretur ecclesiis, utilis fieret ordinatio, ubi Dominus Salvator mundi fuerat in carne versatus. Percepta itaque auctoritate, prædictus episcopus non solum de sua provincia, sed etiam de diversis regionibus omnes episcopos evocavit. Ubi cum illa multitudo sacerdotum convenit, tunc Theophilus episcopus protulit auctoritatem ad se missam Victoris Papæ, & quid sibi operis fuisset injunctum, ostendit. Adduntur acta concilii, quæ ne aliquis exstare [non] potuisse credat, en Eusebium lib. 5 cap. 23: Exstat usque in hodiernum diem concilii apud Cæsaream Palæstinæ habiti decretum, in quo primus est Theophilus ipsius Cæsareæ episcopus, & Narcissus Jerosolymorum sacerdos.

[28] Quod Eusebius successor Theophili usque ad sua tempora exstare fatetur, [consentientibus etiam orientalibus] hoc Beda presbyter venerabilis feliciter æternitati consecravit: ex quo apertissime constat, & Victoris auctoritate a Theophili concilio Palæstino decisam quæstionem Paschatis, & ad Victoris mandatum convocatum concilium: quod ipsum & pro alia synodo sese in Asia executum fuisse scribit in litteris synodicis Polycrates ad Victorem: Possem, inquiens, etiam episcoporum, qui mecum sunt, facere mentionem, quos petiistis, ut convocarem, sicut & feci. Ad quæ Polycratis verba apud Eusebium libro 5 cap. 24 denotat Henricus Valesius; Quod ad convocationem episcoporum Polycrates Victori obtemperavit. Ubi hic recte Baronius tomo 2 ad annum 198: Videre est perspicuo sane exemplo, quanta auctoritate polleret Romanus Episcopus, præstaretque ceteris, quippe qui per orbem concilia indicat. Quod aliis commiserat Victor, hoc in sua quoque regione Italica executioni mandarat, convocata synodo ex vicinis Romæ episcopis, & ut consueverant Pontifices, Urbis adjuncto presbyterio, cujus habito consilio, litteræ ad Polycratem missæ sunt, non solum ad cogendum in Asia concilium, sed conformiter ad morem Ecclesiæ universæ, mutandam Paschatis observationem, additis minis, nisi obtemperarent Asiani, a communione secludendos: ad quæ Polycrates reposuit, quod habet Eusebius libro 5 cap. 24 ex versione Henrici Valesii: Episcopis vero Asiæ, qui morem sibi a majoribus traditum retinendum esse acriter contendebant, Polycrates præerat: qui quidem ea epistola, quam ad Victorem & Romanæ urbis Ecclesiam scripsit, traditionem ad sua usque tempora propagatam exponit his verbis: Nos igitur verum ac genuinum agimus Paschatis diem: nec addentes quidquam nec detrahentes.

[29] [contra quos & ceteros] Etenim in Asia magna quædam lumina exstincta sunt, quæ illo adventus Dominici die resurrectura sunt, cum Dominus e cælo veniet plenus majestate & gloria Sanctosque omnes suscitabit. Philippus scilicet unus e duodecim Apostolis, qui mortuus est Hierapoli, & duæ ejus filiæ, quæ virgines consenuerunt: alia quoque ejusdem filia, quæ Spiritu sancto afflata vixit & Ephesi requiescit. Præterea Joannes, qui in sinu Domini recubuit, qui etiam sacerdos fuit, & laminam gestavit: Martyr denique & doctor exstitit. Hic, inquam, Joannes apud Ephesum extremum diem obiit. Polycarpus quoque, qui apud Smyrnam episcopus & martyr fuit: itemque Thraseas Eumeniæ episcopus & martyr, qui Smyrnæ requiescit. Quid Sagarim episcopum eumdemque martyrem attinet dicere, qui Laodiceæ est mortuus? Quid beatum Papirium, quid Melitonem eunuchum, qui Spiritu sancto afflatus cuncta gessit, qui & Sardibus situs est, adventum Domini de cælis, in quo resurrecturus est, exspectans? Hi omnes diem Paschæ quartadecima Luna juxta Euangelium observarunt; nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes.

[30] [se opponebat Polycrates,] Ego quoque omnium minimus Polycrates ex traditione cognatorum meorum, quorum etiam nonnullos affectatus sum; fuerunt enim septem omnino ex cognatis meis episcopi, quibus ego octavus accessi. Qui quidem semper Paschæ diem tunc celebrarunt, cum Judæorum populus fermentum abjiceret. Ego, inquam, fratres, quinque & sexaginta annos natus in Domino, qui cum fratribus toto orbe dispersis sermones sæpe contuli, qui Scripturam sacram omnem perlegi, nihil moveor iis, quæ nobis ad formidinem intentantur. Etenim ab illis, qui me longe majores erant, dictum scio: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Quæ omnia ex litteris Polycratis retulit quoque D. Hieronymus, & subdit: Hoc propterea posui, ut ingenium & auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem.

[31] Unde Launoius conclusit, [a cujus sententia probanda.] ab Hieronymo Polycratis judicium, cum non improbetur, probari visum. Verum, Polycratem hic Asiæ institutum præposuisse Romano, facile assentior: at D. Hieronymum approbasse Polycratis judicium, penitus diffiteor: auctoritatem & ingenium Polycratis tamquam viri suo tempore illustris libro de viris illustribus laudat Hieronymus; causam ejus vel judicium potius reprobat; tantum abest, ut firmaret. Ce que S. Jerosme luy mîme (inquit contra Angliæ regem Perronius cap. 44) celebre & traduit les HomilieEine Homilie (von griech.„ὁμιλεῖν”, „vertraut miteinander reden”) ist eine Art von Predigt. Während eine Predigt die Großtaten Gottes preist (lat. „praedicare”, „preisen”) und Menschen für den Glauben begeistern will, hat die Homilie lehrhaften Charakter. s Paschales de Theophile patriarche d' Alexandrie, qui suivoit l'ordre du concile de Nicée touchant la Pasque, ne justifie t'il pas, que quand S. Jerosme dit, qu'il rapporte l'epistre de Polycrates pour monstrer l'esprit & l' authorité de l'homme; il entend par l'authorité, non l'authorité de droit, mais l'authorité de fait, c'est à dire le credit, que Polycrates avoit entre les Asiatiques & autres Quarto-decumans?

[32] Aliter ergo quam Polycrates sensit Hieronymus, nec illius instituto ullatenus acquievit: [multum abfuit S. Hieronymus.] sciebat, Polycratem gravissimo errore immersum de observatione Paschatis, quatenus suam ita studuit propugnare consuetudinem, ut reprobarit alienam, tamquam Christi mandato & Euangelico verbo adversam, unde & totius orbis ecclesias in sui damnationem contraxit, quæ per provincias coadunatis conciliis, Pascha Dominico potius die observandum statuerunt. Sic Bacchyllus Corinthiorum episcopus in synodo Achaiæ, Palmus in Ponti, Theophilus in Palæstinæ, Ireneus in Galliæ, & præter ceteros Victor Romanus Episcopus in Italiæ aut Romæ concilio, tanto magis in Polycratem & Asianos offensus, quanto in altiori specula constitutus & Apostolorum Principis Petri cernebat contemni institutum, & suum successoris Petri sentiebat temerari mandatum.

[33] His ita gestis (inquit Eusebius libro 5 cap. 24 ex vesione Henrici Valesii) Victor quidem Romanæ urbis Episcopus illico omnes Asiæ vicinarumque provinciarum ecclesias, [S. Victor Asianos excommunicavit,] tamquam contraria rectæ fidei sentientes, a communione abscindere conatur. Datisque litteris universos, qui illic erant fratres, proscribit, & ab unitate Ecclesiæ prorsus alienos esse pronuntiat. Litteræ illæ Victoris magno ecclesiasticæ veritatis detrimento periere aut latent: constat interim Victorem seculo 2 summam clavium auctoritatem sibi in S. Petro agnovisse concessam, & tam enormem judicasse Asianorum exceptionem de obediendo potius Deo quam hominibus, ut eos excommunicandos judicarit. Quæstio est, an reipsa excommunicaverit? Eminentissimus cardinalis Baronius tomo 2 ad annum 198 sustinet, reipsa non obtemperantes provincias a communione seclusas, & ipsum cum communiori sententia sequitur doctor & protopœnitentiarius Parisiensis dominus Bail tomo 2 conciliorum, classe 4 in controversia hujus: ac plane favent verba Eusebii versionis Valesianæ omnium hactenus correctissimæ: Asianos Victor a communione abscindere conatur, quo indicat, quæ Victor, obtento Polycratis responso, Romæ meditatus sit, ac pergit: Datisque litteris universos, qui illic erant, fratres proscribit, & ab unitate Ecclesiæ prorsus alienos esse pronuntiat.

[34] Non potuit clarioribus terminis uti Eusebius, ad exprimendam latam excommunicationis sententiam; [ut patet ex Eusebio] quam si solum minatus fuisset, cur, quæso, alii episcopi tam vehementet fuissent commoti, ut subdit Eusebius, cum ante coactum a Polycrate Asianum concilium, ipsis quoque minatus erat excommunicationem, unde & post synodum Polycrates in epistola synodica: Nihil moveor iis, quœ nobis ad formidinem intentantur. Et, ut aliud testimonium accedat, ita Socrates intellexit Eusebium, forsan ex certioribus, quam nostro tempore exstant, instructus monumentis. Ex quibus ne seculi nostri novatores opponant, post Victoris censuram Asiaticos a communione Orientalium non fuisse rejectos, occurrit Parisiensium archiepiscopus de Marca libro 3 capite 9 & docet ex Zozomeno libro 7 cap. 19 in gratiam statim rediisse Polycratem & Asiaticos episcopos cum Victore Papa.

[35] [recte explicato:] Verba Zozomeni ex versione Valesii sunt: Et hæ quidem fuerunt in hujus festi observatione discrepantiæ. Porro exortam olim controversiam sapientissime dissolvisse mihi videtur Victor, tunc temporis Romanorum Episcopus, & Polycarpus Smyrnensis. Nam quoniam Occidentales episcopi traditionem Pauli ac Petri abrogandam non esse censebant, Asiani vero Joannem Euangelistam sequi se velle affirmabant, ex communi consilio placuit, ut festum, prout consueverant celebrantes, a mutua inter se communione nequaquam discederent. Ex retento nomine Victoris recte collegit de Marca, vitium irrepsisse in nomine Polycarpi, cum Polycarpus ante pontificatum Victoris per 20 annos martyrio coronatus obierat. Legendum itaque Polycrates, qui floruit tempore Victoris Papæ, inter quos pacem initam ad preces Irenei, tum ex litteris ipsius Irenei, tum ex loco Zozomeni collegit Parisiensis archiepiscopus & addit: “Licet probent novatici, non rejectos Asiaticos a communione orientalium post Victoris censuram, hoc de dignitate Sedis Apostolicæ nihil demit, cum ad Irenei suggestionem pacem redditam a Victore docuerimus.

[36] [verum suspensus est] Ex Eusebio enim & Socrate constat de excommunicatione a Victore inflicta, & de Irenei epistola. Ex Zozomeno autem de communione Victoris & Polycratis non interrupta, quod aliter contingere non potuit, nisi suspenso a Victore excommunicationis effectu post monita Irenei.” Absque ulla difficultate sese a novatorum argutiis defendunt, qui sustinent, Victorem non tulisse excommunicationis sententiam, inter quos novissime Henricus Valesius putat, Victorem tantum conatum fuisse separare ecclesias Asiæ: “Epistolæ, inquit, Irenei & aliorum episcoporum ad Victorem scriptæ satis arguunt, rem adhuc in pendenti fuisse, nec damnationis sententiam etiamnum a Victore in Asianos fuisse prolatam, sic enim testatur Eusebius de Ireneo: Victorem decenter admonet, ne integras Dei ecclesias, morem sibi a majoribus traditum custodientes, a communione abscindat: Nondum ergo (pergit Valesius adnotatione ad libri 5 caput 24. Eusebii)” ecclesiam Asiæ a communione Victor absciderat, cum has litteras scriberet Ireneus, quandoquidem Victorem Ireneus his litteris admonet, ne illas, ob vetusti moris observantiam, a totius Ecclesiæ corpore sejungere velit.

[37] [excommunicationis effectus,] Favet & D. Hieronymus cap. 44 de viris illustribus: Feruntur (Irenei) & aliæ ad Victorem Episcopum Romanum de quæstione Paschæ epistolæ, in quibus commonet, non facile debere unitatem collegii scindere, siquidem Victor multos Asiæ & Orientis episcopos, qui XIV Luna cum Judæis Pascha celebrabant, damnandos crediderat. Et post D. Hieronymum Photius in Bibliotheca cap. 120: Victor ea tempestate Romæ Pontificium tenuit, quem crebris litteris hortatus est Ireneus, ne ob Paschatis dissensionem ab Ecclesia aliquos abdicaret. Ergo ante litteras Irenei (concludit Valesius) neminem adhuc Victor a communione præsciderat. Verum laudata omnia nihil obsunt clarissimo Eusebii testimonio, quod nullis tergiversationibus valet obscurari, & ad summum probant, Ireneum laborasse apud Victorem pro sublatione excommunicationis Asianorum, ut verum maneat illud de Marca: “Ireneus persuasit Victori Papæ anno 198, ut pacem Polycrati ceterisque Asiaticis episcopis restitueret, quos Ecclesiæ communione privarat.

[38] Ad hoc enim litteris ad Victorem datis intercedebat S. Ireneus, [intercedente S. Irenæo,] ne excommunicatio hanc ob causam locum obtineret, quod & suspenso a Victore excommunicationis effectu, subsecutum ostendimus supra, & Eusebius post relatas litteras ex versione Joannis Dadrei anni 1581 & altera antiquiore, indicat: Et Ireneus non abludens a nomine suo, sed ingenio quoque ad conciliandam pacem accommodus, talia pro pace ecclesiarum admonuit, & egit. Et longe clarius Nicephorus Calixtus lib. 4, cap. 39: Quapropter egregius, ut aptissimo nomini suo responderet, pacificator Ireneus fuit, qui sic intercessione sua pacem Ecclesiæ conciliarit.

PARS ALTERA.

Restat nunc difficultas, quam attingit Launoius; cum Victor Asianos excommunicaverat, & inter alios, [cujus verba expenduntur] qui Victori manus non dederant, S. Ireneus contrarium existimabat, Victoris errorem innotescere: quod augetur, si Victor ad instantiam S. Irenei excommunicationem retractarit. Huic ut satisfiat, expendenda sunt verba Eusebii libro 5. cap. 24. Postquam de Victoris excommunicatione tractarat: Verum inquit, hæc non omnibus placebant episcopis. Non omnibus, ergo vel aliquibus vel pluribus placebant. Proinde (pergit Eusebius) Victorem ex adverso hortati sunt, ut ea potius sentire vellet, quæ paci charitatique erga proximum congruebant. Si solummodo hortati sunt, ut habet versio Valesiana cum aliis antiquioribus, ergo cum postea scribat: Victorem acriter reprehenderunt, e quibus & Ireneus; Nimis exaggerative locutus est Eusebius, unde ad hæc versionis Valesianæ subsequentia Eusebii verba: Extant etiamnum eorum litteræ, quibus Victorem acerbius perstringunt. Ex quorum numero Ireneus, in epistola, quam scripsit nomine fratrum quibus præerat in Gallia, illud quidem defendit, solo die Dominico resurrectionis Domini mysterium esse celebrandum: Victorem tamen decenter admonet, ne integras Dei ecclesias, morem sibi a majoribus traditum custodientes, a communione abscindat.

[40] Sic notat ementissimus Cardinalis Perronius cap. 44. Il dit, [& explicantur] que les autres Evêques reprirent aigrement Victor, & quand il est question de produire un essay de l'aigreur de leurs reprehensions: allegue pour tout echantillon les paroles de S. Irenée, ou il ne se trouve un seul mot de l'aigreur, & qui ne contiennent que de simples & douces remonstrances, & pleines de soumission à la personne de Victor & a l'autorité de son Siege. Notanda sunt Perronii verba, quia certum est, Eusebium Cæsareensem hic lingua lapsum: neque Ireneus per umbram perstringit Victorem aut acriter reprehendit: his enim utitur apud Eusebium verbis: Neque enim de die solum controversia est, sed etiam de forma ipsa jejunii: quidam enim existimant unico die sibi esse jejunandum: alii duobus aut pluribus: nonnulli etiam 40 horis diurnis ac nocturnis computatis diem suum metiuntur. Atque hæc in observando jejunio varietas non nostra primum ætate nata est, sed longe ante apud majores nostros cœpit: qui negligentius, ut verisimile est, præsidentes, ex simplicitate & imperitia ortam consuetudinem posteris tradiderunt. Nihilominus tamen & omnes isti pacem inter se retinuerunt, & nos invicem retinemus, ita jejuniorum diversitas consensionem fidei commendat.

[41] [aliter quam senserit Eusebius.] Addit Ireneus de consuetudine Paschatis per Romanos Pontifices Victoris prædecessores tolerata, & initio hujus capitis ex Ireneo adducta: ex quibus non solum patet, Ireneum non perstrinxisse Victorem, sed & insuper consuetudinem Paschatis habuisse indifferentem, & jejuniorum consuetudini pro varietate regionum varianti simillimam, & hinc persuasisse Pontifici, ut Asianos in veteri consuetudine relinqueret, nec ob illum morem adiaphorum integram regionem, ab ecclesiastica communione sineret præcisam: quod tamen Victor ita dissolvit, teste Zozomeno supra, ut Polycrates aliarum ecclesiarum consuetudinem damnare omitteret; Ex communi, inquit, consilio placuit, ut singuli festum prout consueverant celebrantes, a mutua inter se communione nequaquam discederent. Hinc jam patet hallucinatio multorum, qui ex Eusebii verbis de acri reprehensione Victoris decepti putant, Victorem Pontificem absque ratione separasse Asianos ab ecclesiastica communione.

[42] [Non tam feriebatur consuetudo Asianorum] Quidem verum est, multos episcopos & inter illos D. Ireneum manus non dedisse Victori, id est non promovisse excommunicationis sententiam, quod magis amarent pacifice quæstionem hanc terminari; & ideo rationes undecumque conglomerarint, ut perhiberent consuetudinem Asianorum fuisse indifferenter a prædecessoribus habitam, & etiamnum bono pacis habendam: hinc tamen nullatenus consentiebant Polycrati, aut excommunicationem ipsius injuste latam voluerunt, quæ plane justam ob causam lata fuit. Non enim ob consuetudinem sed ob errorem gravissimum, nimis tenaciter defensum, a communione separatus fuit. Opponebat Victori Polycrates, Deo magis obedire oportet quam hominibus, non quidem quod Victori omnem subtrahebat obedientiam, sed quod hac in re sibi obediendum non credebat contra Dei mandatum; prætendens Christum imperasse, ut Pascha non alio die quam XIV Luna celebrari deberet, unde & enumeratis provinciæ suæ episcopis, Hi, inquit, omnes diem Paschæ quartadecima Luna, juxta Euangelium observarunt: nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes.

[43] [quam perversum dogma,] Euangelii veritatem, & regulam fidei suum errorem vocabat Polycrates, & pergit Eusebius: His ita gestis, Victor quidem Romanæ urbis Episcopus illico omnes Asiæ vicinarumque provinciarum ecclesias, tamquam contraria rectæ fidei sentientes, a communione abscindere conatur. Non ob consuetudinem, sed ob sententiam rectæ fidei contrariam, Victor excommunicandas duxit Asiæ ecclesias: etenim ultra id, quod Asiani errabant, suam consuetudinem ex fidei regula observandam, inducebat error in renovationem Judaïsmi, initiando obligationem observantiæ legalium a concilio Jerosolymitano damnatam.

[44] XIV Luna erat, quando agnus paschalis immolari debebat apud Judæos, [quo comendebant, Pascha Judæorum more servandum,] quem diem cum necessario observandum a Christianis volebat, tacite initiabat, necessariam observantiam legalium, quod adeo recte displicuit, & nisi corrigatur, excommunicatione dignum judicavit Victor Pontifex Romanus, ut cum Blastus, unus ex præcipuis auctoribus sententiæ Polycratis Romam penetraverat, & ibidem, teste Eusebio libro 5 Historiarum cap. 15 hæresim suam tempore Victoris Papæ seminare cœpisset, Tertullianus libro de Præscriptionibus hæreticorum, quem ad æræ Christianæ annum CCIII elucubravit, in illius fine insigniter animadvertat: Blastus latenter Judaismum vult introducere: Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysis XIV die mensis. Unde manet, eminentissimos Cardinales Baronium ad annum 189 tomo 2, & Bellarminum libro 2 de Pontifice cap. 19 recte posuisse, justum fuisse Victoris judicium, & debitam excommunicationis sententiam.

[45] At dices, aliter visum Ireneo & aliis Occidentis episcopis, [quod reliquus orbis improbabat.] ut patet ex Eusebio: Verum hæc non omnibus placebant episcopis. Proinde Victorem ex adverso hortati sunt, ut ea potius sentire vellet, quæ paci charitatique erga proximum congruebant. Sed respondetur ut supra, episcopis non ita displicuisse excommunicationis sententiam, ut justitiam causæ negarint; enimvero hæc erat omnium fere episcoporum contra Polycratem & Asianos sententia, ipsum errare in reprobanda Romana consuetudine, tamquam Sancto Dei Euangelio & rectæ fidei regulæ adversa, unde & subjectus ab Eusebio Ireneus, ex fratrum consilio causæ excommunicationis favet: Illud quidem defendit, solo die Dominico resurrectionis Domini mysterium esse celebrandum. Defendit, inquit, ergo & errorem Polycratis reprobavit, sic tamen ut simul Victorem hortatus sit, casu quo Polycrates errorem mutaret sententiæ, ob solam consuetudinem non obnoxius maneret excommunicationi latæ.

[46] Victorem putavit Ireneus nimium cito ad censuras habuisse recursum, [Emolliendum censuit S. Irenæus Polycratem] ac magis oportuisse tentare mentem Polycratis, ut ab errore recederet: interim lata sententia hortatus est, ut ea potius, quæ paci charitatique erga proximum, sentire vellet, idque non unica apud Eusebium epistola, sed pluribus aliis iteravit: Victorem (inquit Photius in Bibliotheca capite 220) crebris litteris hortatus est Ireneus, ne ob Paschatis dissensionem ab Ecclesia aliquos abdicaret. Latent pleræque Irenei litteræ & responsa Victoris Papæ; interim Ireneum fuisse pacis auctorem, lucet ex dictis: & cum, teste Zozomeno, pax hoc modo inter Victorem & Polycratem composita sit, ut singuli festum, prout consueverant, celebrantes a mutua inter se communione nequaquam discederent, quis non dicet, Ireneum pro Asianis intercessisse, datis ad Victorem litteris, non quidem judicando excommunicationem injuste latam, (sic enim non tam sæpe Victorem hortatus fuisset, sed ei injustum procedendi modum exprobrasset) at monendo ut errore per Polycratem revocato ob solam Asiæ consuetudinem, illius ecclesiæ non manerent excommunicationi innodatæ.

[47] Hocque ipso facto sensit Victor apud Zozomenum loco citato, [ne ob solam consuetudinem ab Ecclesia rescinderetur:] ubi & additur: Stultum enim nec immerito æstimabant, consuctudinum causa ab se invicem separari eos, qui in præcipuis religionis capitibus consentirent. Tantum abfuit, Victorem ob solam consuetudinem excommunicasse Asianos, ut revocato eorum errore, cum omnibus Occidentis episcopis crediderit id stultum juxta versionem Valesii, vel ut habet alia, frivolum judicarit. Et hisce recte observatis, a nodosis difficultatibus liberamur, quibus alii minus considerate procedentes huc usque fuere obnoxii. Enimvero ad instantiam S. Irenei sustulit excommunicationem Pontifex Romanus Victor, non quidem quod erraverit ferendo, sed quod causam, nimirum errorem, retractaverit Polycrates cum tota Asia, cui permissum fuit, consuetudinem retinere; ut jam pateat, licuisse post Victorem observare morem Asiaticum, donec ob plerasque rationes visum fuerit, more illo sublato, Romanam consuetudinem ubique observare, ut visum est concilio Arelatensi primo, quod canone 1 statuit: De observatione Paschæ Dominicæ ut uno die & tempore per omnem orbem a nobis observetur, & juxta consuetudinem (alloquuntur Silvestrum Romanum Pontificem) litteras ad omnes tu dirigas.

[48] [sed postmodum & ipsæ abrogata est,] Quod statutum firmavit sacrosanctum Nicænum concilium ex toto orbe convocatum, perhibente id Eusebio libro 3 de Vita Constantini a capite 17, & testante id Ambrosio in epistola ad Æmiliæ episcopos, ubi ait de observando Paschatis die majores qui convenientes ad synodum Nicænam, inter illa fidei, ut vera, ita admiranda decreta, etiam super celebritate memorata statuisse. Et ante Ambrosium D. Athanasius epistola de synodo Ariminensi & Seleuciensi: Nicæna synodus non temere habita est, ut quæ habeat gravissimos usus & legitimam rationem; Syri enim, Cilices, Mesopotamiani in festi causa claudicabant, atque una cum Judæis Pascha celebrabant.

[49] Et post hæc tempora, qui obedire noluerunt, fingentes cum Polycrate, [quique eam sequerentur,] esse præceptum divinum pro observando Paschate XIV Luna, tamquam contraria rectæ fidei sentientes reprobati sunt, ut & Epiphanius hæresi 50 eos Quartodecumanos appellet, & cum Epiphanio S. Augustinus tomo 6, libro de hæresibus eorum errorem pro hæresi 29 exhibeat: Quod, inquit, non nisi quartadecima Luna mense Martio Pascha celebrant. Unde & contra Angliæ regem pro Victore urget Cardinalis Perronius cap. 44: Le succes des siècles posterieurs monstra, que même en l'usage de la puissance, la procedure du Pape êtoit juste, car aprés la mort de Victor, les conciles de Nicée, de Constantinople, & d'Ephese excommunierent derechef ceux qui tenoient la même coûtume des provinces que le Pape avoit excommuniées, & les mirent au Catalogue des heretiques, sous le titre des heretiques Quartodecumans.

[50] [declarati hæretici Quarto decumani] Hæc si perpendantur, quis non videt, Victoris & successorum Pontificum auctoritati immerito opponi factum Polycratis, qui non unici Victoris, sed totius fere Ecclesiæ morem ausu tam temerario abjudicavit, ut & vela vertens, errorem proprium erubuerit, & Victorem non errasse consenserit, quando consuetudinem ipsius, teste Zozomeno, indifferenter reliquerit observari, ut & D. Hieronymo injuriosum sit, eum erranti Polycrati adjungere, qui cum retractante Polycrate Victoris consuetudinem approbavit, uti & fecit S. Ireneus Lugdunensis in Gallia episcopus, teste Eusebio: Illud quidem defendit: solo die Dominico resurrectionis mysterium esse celebrandum: Nec errasse putavit Victorem in sententia excommunicationis lata, qui justam ejus causam suscepit defendendam, licetque in ea erratum credidisset, excommunicationis error non spectat ad errorem in fide.

DE S. PEREGRINI PRESBYTERO
LUGDUNI IN GALLIA.

SUB INITIA SECULI III.

[Commentarius]

Peregrinus presbyter, Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE P. B.

[1] Quam obscura nunc est, tam erat olim illustris apud Lugdunenses S. Peregrini memoria. Testatur id sanctus Ado in Martyrologio ad hunc diem pauculis his quidem, [Cultus antiquus ex Martyrologiis.] sed gravibus verbis: Eodem die, Lugduni, sancti Peregrini, presbyteri; cujus beatitudinem miraculorum gloria testatur: quod idem elogium ab Adone Usuardus, Notkerus, ac Romani tandem etiam Fasti mutuati sunt. Imminuit illud suppositus Beda, dum ait: Lugduno, sancti Peregrini, presbyteri; cetera prætermittens: at paulo liberalior Saussayus, ipso die, inquit, Lugduni, sancti Peregrini, presbyteri & confessoris, magnarum virtutum viri; cujus virtutis testimonia sunt crebra, quæ ad ejus memoriam facta memorantur miracula in ecclesia sancti Justi; ubi post sanctissimæ vitæ terminum honorificam sepulturam recepit. Alios passim recentiores nil moror.

[2] Quod vero illum asserit Saussayus in ecclesia S. Justi sepulturam recepisse, [Corpus, in ecclesia S. Justi diu conditum,] id de prima ejus sepultura intelligi vetat Severtius in Archiepiscopis Lugdunensibus, Lugduni editis anno 1628; num. 2, § 10: quia in vetustis membranis Insulæ Barbaræ (est ea Lugduno haud procul in Arari medio sita, & insigni olim cœnobio memorabilis) hæc legantur: Corpus etiam sancti Peregrini confessoris, ibi (in Insula Barbara) quiescit: qui tempore B. Irenæi evadens Lugdunensem persecutionem, abiit apud Insulam Barbaram, eremiticam, seu monasticam vitam ibi ducens. Sed Claudius le Laboureur, ejusdem Insulæ quondam Præpositus, in opere Gallico, quod emisit in lucem Lugduni anno 1665, inscripsitque Parietinas abbatiæ regiæ Insulæ Barbaræ prope Lugdunum, cap. 2, § 1 Severtium nimiæ credulitatis arguit, qui membranis istis adhibuerit fidem; Manuscriptum enim, inquit, allegatum apocryphum est, tametsi erutum ex archivis nostris, quibus illud monachorum nostrorum aliquis instruserat cum aliis ejusmodi quisquiliis bene multis, & omni destitutis auctoritate. Id quod ibidem probare aggreditur; locum tamen illum de prima Sancti sepultura, quem ex Severtio dedimus, nec profert nec eatenus sigillatim attingit.

[3] Verum sive Ms. illud in hac saltem re fidem aliquam meretur, [Calviniano sacrilegio dispersum est 1562.] sive nullam; id certum est tamen, in ecclesia S. Justi diu conditum fuisse corpus S. Peregrini, ibique fuisse repertum inter alia ab octo theologis partim ex Ordine S. Dominici, partim ex S. Francisci, qui juxta Severtium tum alibi tum præcipue num. 97, § 2, ex commissione Guilielmi de Valentia archiepiscopi Viennensis sacra istius ecclesiæ pignora inspexerunt anno 1287: sic enim habet, teste eodem Severtio num. 18, Inventarium tum ab iis legitime confectum: Item sub altari B. Virginis ejusdem ecclesiæ repertum est corpus B. Peregrini, presbyteri & confessoris, cum quadam charta Græce scripta. Hoc instrumentum ipse etiam Raynaudus noster, quantumvis alibi non raro severus, in Hagiologio Lugdunensi pag. 31, ubi de S. Arigio, Scriptum appellat justissimæ auctoritatis ac fidei; neque aliter de hoc statuisse quemquam novimus. Non est autem ecclesia S. Justi, de qua hic sermo est, moderna illa, quæ nunc intra urbem Lugdunensem ab anno 1574 erecta visitur; sed alia in altiori olim civitatis ejusdem suburbio posita, & a Calvinianis anno 1562 a mense Maio usque ad Septembrem sacrilege profanata, expilata, ac funditus eversa; e cujus ruderibus sacrarum reliquiarum fragmenta tantum aliquot, tamquam e naufragio erepta, ad novam subinde S. Justi ædem in urbem delata sunt; an etiam de S. Peregrini lipsanis aliquid, nescimus. Adi Severtium num. 2, § 9.

[4] [S. Peregrinus male confunditur cum S. Barbarino.] Corruit hinc eorum conjectura, qui apud Petrum Bullioud in observationibus ad Vitam S. Treverii seu Trivierii pag. 38 & seq. existimarunt, eumdem esse Peregrinum nostrum cum S. Barbarino, illo, nisi fallor, de quo egimus die 2 Junii: Peregrini enim jam vidimus conditum fuisse corpus (& quidni totum, aut certe majori ex parte?) in ecclesia S. Justi, ibique examinatum anno 1287, aut sequenti, ut quidam volunt; inde autem alio translatum fuisse nusquam legimus. Constat interim ex Bulla Guilielmi de Sura, archiepiscopi Lugdunensis anni 1337 apud Severtium num. 23, § 6, S. Barbarini corpus asservatum tunc fuisse in ecclesia S. Nicetii. Diversus ergo hic ab illo est. Quamquam quid opus est ratiocinio adversus homines, qui quod asserunt, nullo prorsus fulciunt argumento? Juvat etiam hic obiter observare errorem Saussayi, quo ad diem XI Novembris agens de S. Verano, episcopis Lugdunensibus sanctum Barbarinum accenset, idque ex Bulla jam citata Guilielmi de Sura; cum nihil vel ibi vel alibi simile affirmetur.

[5] [Videtur Sanctus vixisse sub Severo imp.] De Actis S. Peregrini si quid umquam fuit, nihil est super. Quod ait Guilielmus Paradinus Historiæ Lugdun. lib. 2, cap. 106, in persecutione crudelissima Lugdunensium sub M. Aurelio Antonino Christianos quosdam in Insulam Barbaram, tum nondum habitari cœptam, & silvis passim ac vepribus horridam, tamquam ad opportunum tempori latibulum profugisse, atque eorum unum fuisse S. Peregrinum, qui vitam ibi sanctissime degerit; id, inquam, Paradinus nullo testimonio confirmat; cum tamen ejus unius auctoritas in multis adeo vacillet, ut ei Raynaudus hoc loco Aristotelicum illud non dubitarit impingere: Qui veritati parcere deprehensi sunt, hoc assequuntur, ut etiam vera proferentibus fides absque vade denegetur.

[6] [quando persecutionem fugiens in Insulam Barbaram se receperit;] Simile quid asserit Severtius ex Ms., de quo supra diximus num. 2; & quidem hoc amplius ex illo adstruit, quod in Insula Barbara S. Peregrinus non qualemcumque, sed eremiticam seu monasticam vitam duxerit; quod quo sensu admittam, significabo inferius: id tamen cum Paradino non dicit contigisse sub Marco Aurelio, seu, ut ipse loquitur, sub Antonino Vero, sed posterius in secunda Lugdunensium persecutione sub Septimio Severo, ut patebit conferenti textum ab illo citatum num. 2, § 10 cum iis, quæ illum in eodem instrumento antecedunt num. I, § 5. Severtio adhæret Claudius le Laboureur, ejusque eatenus Ms. approbat in opere laudato cap. 1 & 2, § utrobique 6; idemque assirmatur in vetusto abbatum ejusdem Insulæ Catalogo, quem hic tractatui suo præmittit, in hæc verba: Irenæus episcopus Lugdunensium tempore Severi imperatoris martyrizatus est cum omni fere suæ civitatis populo. Eodem tempore Peregrinus quidam nomine abiit apud Insulam Barbaram, eremiticam seu monasticam vitam ibi degens: hic evasit persecutionem. Cui quidem Catalogo auctor ille, qui se a fabulis præfatur alienissimum, tantum tribuit, ut cap. 3, § 1 de ejus fide dubitare neminem patiatur, eamque totius operis sui decursu tueri non desinat. Non diffitetur interim, scriptum illum esse seculo decimo quinto, & quidem ad finem vergente; aut saltem ibi primum desinere.

[7] Nos, quamquam rei antiquissimæ testem optemus minus recentem, [non tamen proprie monachus ibi vel eremita fuit.] nihil habemus tamen, quo auctoritatem ejus vel rejicere possimus vel etiam in dubium revocare; maxime cum ei patrocinari videatur Lugdunensium antiqua traditio scriptorumque indigenarum consensus. Censemus igitur, vixisse sanctum hunc Presbyterum seculo III, saltem sub initia: nam quoadusque vitam protraxerit, neminem vidimus, qui doceat. Quin ipse Raynaudus, tametsi de Peregrini ævo liquere sibi neget, in hanc sententiam, alio etiam argumento se propendisse significat, cum in Hagiologio Lugd. pag. 77 de epigraphe Græca in ejus sepulcro reperta mentionem faciens, subdit: An ea (epigraphe) possit esse conjectura aliqua ævi, quod scilicet floruerit Lugduni, aut eo venerit primis illis temporibus, quibus frequentes huc commeabant Asiani & Græci, non definio. Ceterum haud immerito idem refutat, quod legerat apud Bullioudum, qui in observationibus ad Vitam S. Treverii pag. 39 ex Ms. Severtiano colligit, Sanctum nostrum in Insula Barbara instituisse normam vivendi monasticam, legesque sectatoribus præscripsisse; atque adeo fundatorem Ordinis & abbatem fuisse; cum id nequaquam adstruat Ms. illud; &, si adstrueret, rejiciendum eatenus esset: quando hujus instituti duces primos Peregrino juniores Paulum & Antonium non semel agnoscit S. Hieronymus. Quare per vitam eremiticam seu monasticam, quam citata superius instrumenta Peregrino concedunt, talem intelligo; quæ aliqua ratione, puta habitationis, victus, cultus egestate, statisque precandi temporibus, atque assidua rerum cælestium contemplatione illud vivendi genus, quod eremicolæ subinde ac monachi professi sunt, in loco tum inculto utcumque adumbraverit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
THEBAIDOS
IN ÆGYPTO.
Ex Martyrologio Romano & S. Hieronymo.

CIRCA ANNUM CHRISTI CCL.

[Commentarius]

Martyres Thebaïdos (SS.)


AUCTORE P. B.

Thebaïde in Ægypto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in persecutione Decii & Valeriani passi sunt; quando Christianis optantibus pro Christi nomine gladio percuti, [Martyres hi Romanis primum Fastis inscripti sunt] callidus hostis tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora: ex quorum numero unus post equuleos, laminas, ac sartagines superatas, melle perunctus, ligatis manibus post tergum, sub ardentissimo sole fucorum ac muscarum aculeis expositus fuit: alius inter flores molliter vinctus, cum ad eum impudicissi num scortum venisset, ut in libidinem concitaret, præcisam morsu linguam in blandientis faciem expuit. Ita Martyrologium Romanum, ex quo reformatum est: nam antea nullis Fastis ecclesiasticis sanctos hosce Martyres adscriptos invenimus; neque vero ullus etiam in annotationibus ad hunc diem assignat Baronius; contentus adduxiffe S. Hieronymum in Vita S. Pauli, primi eremitæ, quam dedimus ad diem X Januarii, pag. 604; ubi sic habet num. 3:

[2] Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, [ex S. Hieronymo] Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Ægyptum & Thebaïdam ecclesias tempestas sæva populata est. Voti tunc Christianis erat pro Christi nomine gladio percuti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora. Et, ut ipse, qui ab eo passus est, Cyprianus ait, volentibus mori non permittebatur occidi. Cujus ut crudelitas notior fiat, duo memoriæ causa exempla subjicimus. Perseverantem itaque quemdam in fide Martyrem, & inter eculeos laminasque victorem, jussit melle perungi, & sub ardentissimo sole, religatis post tergum manibus, resupinari: scilicet ut muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines ante superasset.

[3] [in Vita S. Pauli, primi eremitæ.] Alium juvenili ætate florentem in amœnissimos hortulos præcepit abduci, ibique inter candentia lilia & rubentes rosas, cum leni murmure aquarum juxta serperet rivus, & molli sibilo arborum folia ventus præstringeret, superexstructum plumis lectum resupinari jussit; &, ne se inde posset excutere, blandis sertorum nexibus irretitum relinqui. Quo cum, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, cœpit delicatis stringere colla complexibus: & (quod dictu quoque scelus est) manibus attrectare virilia: ut, corpore in libidinem concitato, se victrix impudica superjaceret. Quid ageret Miles Christi, & quo se conserret, nesciebat. Quem tormenta non vicerant, superabat abominata voluptas. Tandem cælitus inspiratus, præcisam morsu linguam in osculantis se faciem expuit: ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superavit. Hactenus S. Hieronymus; quem qui pluribus illustratum desiderat, is consulat Acta S. Pauli tomo 1 Januarii loco jam assignato; vel etiam Rosweydum in Vitis Patrum pag. 22. [Sed quinam hi sunt; aut quosque se extendunt?]

[4] Porro ut ad Martyrologium Romanum redeam, cum præter duos illos Martyres anonymos, quorom ex Hieronymo certamina persequitur, alios insuper annuntiet plurimos, dubium videri potest primo, certamne hic Martyrum classem designet, qui eodem judicio, aut eadem certe die simul omnes passi sint: quod si est ita; fatemur, hanc nobis classem aliunde prorsus ignotam esse. Sin plurimi illi, ut verisimilius apparet, accipiantur pro collectione Martyrum omnium, qui in Thebaïde, dum ejus ecclesias, Hieronymo teste, tempestas sæva populata est, locis variis ac temporibus martyrii palmam adepti sunt, & quorum neque nomina sigillatim, neque numerus, neque certamina sciuntur; si sic, inquam, accipiendi sint; incertum videbitur secundo, quo usque extendere sese debeat ista collectio, an ec tantummodo, ut solos includat Martyres, qui istic sub Decio passi sunt; an latius, ita ut illos insuper complectatur, qui postmodum sub Gallo & Volusiano, ac deinde sub Valeriano imperatore, ab anno Christi 250 usque ad 260 ibidem sublati sunt.

[5] Quamquam etenim hæc Martyrologii verba, qui in persecutione Decii & Valeriani passi sunt, [An ad eos tamtum, qui sub Decio,] septimam simul & octavam persecutionem, totumque adeo decennium indicare videantur: Baronius tamen, hujus forsitan annuntiationis Martyrologio inserendæ auctor præcipuus, hæc in Annalibus ad annum Christi 253, num III sic interpretatur, ut ad sola Decii tempora pertinere possint; censet enim, hic Decio Valerianum addi, non ut imperatorem, sed ut Decii, ad bellum profecti, vicarium; recte, an perperam, non discutio; Majores certe nostros in hac sententia sectatores habuit; tametsi nunc eatenus adversentur eruditi. Itaque quidquid hoc loco de Martyribus Thebaïdos sive in Martyrologio, sive apud Hieronymum asseritur, id ipse totum consert in annum imperantis Decii primum, quem male credidit incidisse in annum jam dictum. Christi 253. Et sane ad annum Decii primum respexisse dices Hieronymum, cum textui supra recitato subdit fugam S. Pauli in solitudinem his verbis: Per idem ergo tempus, quo talia gerebantur, apud inferiorem Thebaïdem, &c. Fugam enim illam sub initia persecutionis Decianæ accidisse, constans est & communis opinio. Accedit, quod adductum ab Hieronymo pro tempore, de quo disserit, Cypriani testimonium desumptum appareat ex hujus epistolis, juxta Pamelii editionem, octava, nona, & maxime decima sexta, quæ omnes ad annum Christi 250, Decii primum referuntur. Hæc sunt, ut reor, momenta, quibus Tillemontius in Persecutione Decii art. 4, aliique impulsi sunt, ut Martyres ac tempestatem Thebaïdos ab Hieronymo memoratam, sub solo Decio colocent, hac saltem parte Baronio subscribentes.

[6] At enim quid si S. Hieronymus severum hoc loco chronologum agere noluit, [an etiam ad illes qui sub Gallo, ac Valeriano passi?] aut Pauli recessum tam angusta pressoque, quam poterat, spatio definire; sed satis habuerit decennium assignare, intra quod & fuga Pauli & cetera, quæ narrat, contigerint? Tum vero difficile erit ex Hieronymo martyria Thebaïdos memorata intra unius Decii tempora coërcere, & non etiam ad Gallum Valerianumque imperatores extendere; ut ad Galli tyrannidem martyr Cornelius, ad Valeriani, non utique censoris, præfecti, aut vicarii, sed imperatoris Cyprianus martyr extenditur cum in Chronico tum in Catalogo Scriptorum eccles. cap. 66 & 67, ab eodem illo, qui paulo ante cos tempori, de quo dicturus erat, bis verbis inseruit: Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, Cyprianus Carrhagine, felici cruore damnati sunt, multas apud Ægyptum & Thebaidam ecclesias tempestas sæva populata est. Et vero ad testanda Martyrum tarda non sub Decio tantum, sed & sub Valeriano imperante supplicia allegari potuit Cyprianus (ab hoc magis quam ab illo passus) ut patet ex epistola ejus 77. Quod si martyria Thebaïdos eo usque producere voluerit Hieronymus, quousque SS. Cornelii & Cypriani; quid ni eo etiam produxerit enuntiatio Romana, ex illo ipso Hieronymi loco haud obscure derivata?

[7] [Ad Diocletianum certe nullus horum pertinet.] Ut ut est, tota exerrat via Nicephorus Callistus Hist. eccles. lib. 7, cap. 13; ubi Martyrem illum castissimum, de quo supra meminimus, sub Diocletiano reponit; deceptus forte corruptis quibusdam S. Hieronymi codicibus, quales sunt Avenionensis & Tolosanus, qui in textu proxime citato, uti testatur Martianæus in editione sua tom. 4, parte 2, col. 69, non habent, Sub Decio & Valeriano, sed sub Diocletiano & Valeriano, quod vitium est apertissimum. Quis enim umquam Diocletianum Valeriano præposuit? Quid de Diocletiano scire potuit citatus ab Hieronymo Cyprianus? Quid fugienti Paulo cum Diocletiano commune aut utcumque cohærens? Dubitavit quidem Rosweydus, idemne esset Martyr, de quo istic agit Nicephorus, cum Hieronymiano ac nostro: verum nimis omnia consonant, quam ut prudenti dubio locum relinquant. Nec refert, quod illum Nicephorus appellet ἀσκητὴν: nam vox illa proprie Pugilem significat, quadratque adeo Martyri cuicumque melius quam vox latina Ascetes, quam Nicephori interpres adhibuit, quæque apud Latinos fere vel monachum vel anachoretam designat.

DE SANCTIS MARTYRIBUS LAODICENIS IN PHRYGIA
THEOPHILO, AUXENTIO, PRUDENTIO, PHILIPPO, ALEXANDRO, ZOTICO, BESSIA, SECUNDA ET MACARIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Theophilus Martyr Laodiceæ (S.)
Auxentius Martyr Laodiceæ (S.)
Prudentius Martyr Laodiceæ (S.)
Philippus Martyr Laodiceæ (S.)
Alexander Martyr Laodiceæ (S.)
Zoticus Martyr Laodiceæ (S.)
Bessia Martyr Laodiceæ (S.)
Secunda Martyr Laodiceæ (S.)
Macarius Martyr Laodiceæ (S.)

J. B. S.

Utut de cetero confusa aliqua recurrant in hodiernis Hieronymianis laterculis, tum quod in medio textu & serie horum Martyrum in Lucensi seu Fontanellensi perperam inseratur; In Dolo monasterio, depositio Samson abbatis, tum quod alia implexa occurrant; seclusa memorata hoc die suo loco lacinia, convenit codex iste cum Corbeiensi & alio reginæ Sueciæ, qui a Florentinio adducitur, in numero atque in nominibus relatæ classis Martyrum novem Laodicensium, hoc solo discrimine, quod in postremo isto codice nomen Secundæ genere masculino efferatur, & Angentii pro Auxentii; atque alibi Prudenti, loco Prudentii. Ex vetustissimo Epternacensi æque ac Blumiano aut aliis contractioribus nihil hoc die, quod claritatem pariat, erui potest, cum pleraque inversa & contorta sint. Textum genuinum nos hoc die reddere existimamus, nec minus liquida sunt quæ ad duas sequentes pertinent.

DE SANCTIS SEPTIMIA ET AUGUSTA VIRGINE
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Septimia Martyr (S.)
Augusta Martyr (S.)

J. B. S.

Annuntiantur ambæ in omnibus majoribus codicibus eodem ordine, præterquam in turbato Epternacensi, ubi superiori Laodicensium classi immiscentur, in Lucensi conjunctæ Nazariæ & Celsæ: verum de his transformatis nominibus jam dictum est in Prætermissis. Purissimum textum refert codex Corbeiensis: Et alibi, natale sanctarum Septimiæ, Augustæ virginis. Porro utrum hæc Augusta eadem sit cum ea quæ Seravalli in ditione Veneta colitur XXVII Martii, ut olim censuit Bollandus, non est unde conjicias; præsertim dum ei socia additur Septimia, nullaque positio seu locus martyrii adjicitur. Malim credere, Seravallensem istam confundendam cum alia quæ hoc die a Greveno aliisque signatur, quæque in codice Montis Sancti Augustina dicitur.

DE S. EUSTATHIO MART. ANCYRÆ IN GALATIA.

Cultus ex Fastis Græcis, ac Martyrologio Romano, elogia.

Eustachius Martyr, Ancyræ in Galatia (S.)

AUCTORE J. P.

Duplex est Ancyra, altera Phrygiæ, altera Galatiæ urbs; utraque satis nota, præsertim prior, quæ totius Galatiæ est metropolis, & pluribus Sanctis memorabilis, uti liquet ex Martyrologio Romano: quos inter locum habet S. Eustathius, [Cultus e Fastis Græcis,] apud Latinos æque ac apud Græcos notissimus. In Menologio, quod interprete eminentissimo Sirleto typis vulgavit Canisius, ita refertur: Eodem die (XXVIII Julii) sancti martyris Eustathii apud Ancyram. Inscribitur etiam Menæis magniis excusis hoc modo: Hagio-martyris Eustathii in Ancyra. Menæis more suo insistit. Maximus Cytherorum episcopus; adde Synaxarium Basilianum, Menæum Chiffletii, apographa nostra ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, ac Martyrologium Arabico-Ægyptium: sed hoc ultimum non exprimit certaminis palæstram. In supplemento nostro Ms. ad Menæa impressa ex apographis Sirmondo-Chiffletianis annuntiatur die proxime sequenti cum his versiculis:

Ῥυθεὶς ποταμοῦ Παμμάκαρ παρ᾽ ἀγγελου,
Ταῖς χερσὶ τοῦ σώματος ἐκπνεῖ ἀγγέλου.

Extractus undis Sanctus angelica manu,
Corpus relinquit inter angelicas manus.

[2] [ac Martyrologio Romano:] Allusio clara fiet ex Sancti elogiis, de quibus mox agetur, ac Martyrologio Romano, his verbis hoc die ipsum referente: Ancyræ in Galatia S. Eustathii martyris, qui variis tormentorum generibus excruciatus, atque in flumen domersus, sed inde ab angelo ereptus, demum columba e cælo adveniente, ad præmia æterna vocatus est. Elogia in promptu sunt: illud hic, more alias nobis usitato, integrum reddo latine, quod habetur excusum Græce ad calcem tomi primi mensis Julii, ut ab istius linguæ non satis gnaris intelligi queat. Sic itaque sonat:

[3] Eustathius, Christi martyr, miles quidem fuit, sed Christianus: productusque ad Cornelium præsidem Ancyræ, [elogium ex synaxario Basiliano:] & interrogatus, libera voce Christum confessus est: unde vehementer verberatus, & talos pertusus, nec non funibus constrictus trahitur a civitate Ancyra ad Sangarum usque fluvium, sequente ac spectante præside. Ibi autem arcæ immissus est, atque in fluvium projectus. At secundum Dei beneplacitum, divinus, qui adstabat, angelus arcam eduxit in terram siccam, & inventus in illa fuit Sanctus damni expers, cantans: Qui habitat in adjutorio Altissimi; & quæ sequuntur. Hoc ubi intellexisset præses, rubore perfusus, extraxit machæram, & semetipsum e medio sustulit. Sanctus vero Martyr, fusis precibus, & sumpto divino munere, per columbam, e cælo ad se demissam, in manus angeli, qui sibi apparebat, commendavit spiritum. Et corpus ejus fuit depositum in civitate Ancyra.

[4] Hactenus elogium; in quo paucula quædam notanda se offerunt. [circa cujus textum nonnulla observantur.] Cornelius iste præses, quando vixerit, & alia quæ ad ipsum spectant, ignotiora nobis sunt, quam ut inde subsidii aliquid accersere possimus ad figendum martyrii hujus tempus. Cornelius dux, de quo die XXIII Aprilis pag. 97, ad Galliam pertinet. Sangarus hic, alias Sagaris, Sangarius fluvius. Is fontes habet, teste Strabone, apud Sangiam pagum, CL circiter stadiis a Pessinunte, & majorem Phrygiæ Epicteti * partem perlabitur, ac partem etiam Bithyniæ aliquam, ita ut a Nicomedia absit paulo plus CCC stadiis: quo loco ei occurrit Gallus fluvius. Per illud vero, quod sub sinem prædicti elogii ponitur, τὸ divino munere (τῆς θείας δωρεᾶς) intellige sacram synaxim, eodem modo, quo δῶρον vel τὰ δῶρα sumuntur pro eadem apud Cangium in Glossario Græco-barbaro. Speciale est illud Theophanis in Chronographia pag. 336, editionis regiæ Parisiensis: μετελάμβανον τὸν ἁγίαν δωρεάν. In orationibus vero Missalis Romani, quæ Post-communionis nomen habent, phrasis illa est usitata; videlicet munus sacrum, cæleste donum, munera sacrata, cælestis vitæ munus & c.

[5] [pluribus quæ de Martyre quæri possunt, nos latentibus.] Porro quæ elogium innuit de Eucharistia, columbæ ministerio ad Sanctum delata; quæ item refert de Cornelio præside, quasi voluntariam sibi mortem consciverit, auditis quæ in ipso fiebant mirabilibus, ita accipi volumus, ut meminerimus, quod hæc & similia redoleant episodicum ornatum Græcis adeo familiarem. Prædicto autem elogio consonat illud, quod habetur in Menæis excusis, & apud Canisium. Quonam vero tempore, quove sub imperatore sanctus Christi Pugil certaminis sui laureolam consecutus sit, determinare hactenus non possumus; nam hæc & plura, quæ de ipso quæri hic possent, nos latent.

[Annotata]

* id est acquisitæ

DE S. ACATIO MART.
MILETI IN CARIA.

Sub Licinio.

Cultus ex Martyrologio Romano ac Fastis Græcis, elogia.

Acatius Martyr, Mileti in Caria (S.)

AUCTORE J. P.

Fortissimum hunc Christi Martyrem, e Græcis Fastis acceptum, hoc die annuntiat Martyrologium Romanum: Mileti S. Acatii martyris, qui sub Licinio imperatore post diversas pœnas in fornacem injectus, [Cultus] ac Dei ope servatus illæsus, martyrium capitis abscissione complevit. Apud Græcos notatur ejus memoria in Menæis magnis excusis, sequente Maximo Cythereo, ac Taurinensi β; quibus, adde Synaxarium Basilianum, Menologium a Canisio editum, apographa excerpta e bibliotheca Ambrosiana, ac nostrum ad Menæa impressa supplementum ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis: in quo sequens habetur distichon:

Τράχηλον Ἀκάκιος ἐκτμηθεὶς ξίφει,
Ψυχῆς τὸ λευκὸν μηνύων βλύζει γάλα.

Acatius ense colla dum abscissus cadit,
Animæ, profuso lacte, candorem indicat.

[2] Elogium, quod Græce excusum habes ad calcem tomi primi mensis Julii, ita sonat: Acatius, Christi martyr, [& elogium ex Synaxario Basiliano,] fuit imperante Licinio: cui dum adstaret, & Christum confiteretur, suspensus ac rasus est; deinde Terentio prætori traditus: a quo in sartaginem ardentem, pice, oleo ac sebo repletam injectus, sed nihil læsus, præsidem, qui Apameam & Apolloniadem proficiscebatur, sequi coactus est: ubi in templum idolorum adductus, omnes precibus statuas contrivit. Post hæc tribuno traditus ac vehementer cæsus, cum bestiis certavit. Deinde in furnum injectus, illæsus permansit. Tribunus autem furnum esse frigidum opinatus, dum visurus accederet, combustus ipse in cinerem redactus est. Acatius vero traditur Posidonio duci, &, ferrea mole ei imposita, ductus est Miletum: & postquam iterum contrivisset idola, capite minutus est, sectione reddente sanguinem & lac.

[3] [cujus textus explanatur] Palæstra martyrii in Romano, ut vidimus, Martyrologio assignatur Mileti; quæ etiam eruitur ex fine elogii ex Synaxario Basilii imperatoris jam producti; cui & nos superius Martyrem nostrum adscripsimus. Nunc inquirendum, quænam sit Miletus ista: nam Miletus duplex invenitur; altera quidem vetus in Creta; altera vero celebrior in Caria: atque hæc istius filia fuisse fertur; sicut videre est apud Cellarium Geographiæ antiquæ lib. 2, cap. 14, pag. 820. Miletus (Melasso) notante Ferrario in nova Topographia in Martyrologium Romanum pag. 78, civitas archiepiscopalis antiquissima & clarissima, Cariæ maritima, apud Mæandri fluminis ostia, inter Ephesum & Halicarnassum, ab Epheso in meridiem diei itinere dissita, triplici prædita portu, multarum urbium procreatrix. Nam si C. Plinio fides est LXXX urbes a Milesiis conditæ fuere. Ea sub Turcis subobscura, uti & Ephesus effecta est. Baudrandus Joniæ urbem, dicit, quæ nunc secundum alios recentiores vocata sit Palatschia, cum Melasso eis pro Milasa sumatur; additque idem Baudrandus, quod sit episcopalis sub archiepiscopo Myrensi: de qua re ipse viderit.

[4] [variis observationibus.] Archiepiscopalem eam fuisse, quod affirmabat Ferrarius, hactenus non reperio; tempore Concilii Nicæni primi vixit ipsius episcopus, post Eusebium Antiochenum, Ammonium Aphrodisium, Leodium Cybiritanum, provinciæ Cariæ episcopos, eidem concilio subscribens, Eusebius Miletius, apud Labbeum tom. 2 Conciliorum, col. 53. Vide Carolum a S. Paulo in Geographia sacra de episcopis Cariæ (ubi & de metropoli ejusdem agit) a pag. 236, editionis anni 1704, ubi notat Lucas Holstenius, Miletum ab Hierocle primo loco poni inter Cariæ civitates; Aphrodisiadem tamen metropolin ipsum cognominare. De Mileto meminit S. Lucas in Actibus Apostolorum cap. 20, ℣. 15, & 17. Apamea & Apollonias in superiore elogio memoratæ, urbes sunt ad Propontidem; hanc enim Apolloniada inter plures alias synonymas ab auctore elogii intelligi arbitramur, quia adjuncta hic ab eo est Apamea; de quibus urbibus duabus plura dabunt Geographi; quamquam plures etiam synonymas Apameas reperiri, non ignoremus. Utramque itaque urbem eo, quo diximus, situ hic accipiamus, quando nihil pugnat, quo minus ita accipiantur. Atque hæc quidem observare placuit circa dictum elogium.

[5] Habeamus nunc rationem aliorum etiam elogiorum, & observemus si quid in iis, [Elogia alia cum Basiliano collata,] ab hoc diversum, notandum occurrat. Elogium a Canisio vulgatum, consonat huic nostro; sed discrepat in eo, quod Zelicintius quidam, frigidam esse fornacem opinatus, accessit &c., quem etiam nomine exprimit elogium Ambrosianum, circa alia huic nostro elogio conforme. Menæa magna typis edita elogium non referunt, pluribus utique Sanctis hoc die occupata, de quibus tam hoc die, quam in Prætermissis ad illum, meminimus. Sed singulare admodum est, quod habet citatum Menologium a Canisio editum, elogium suum concludens his verbis: Leontius vero presbyter sancti Martyris reliquias in domo cujusdam, nomine Dorymedontis, in urbe Synadonensi reposuit. Similia leguntur in nostro Supplemento superius producto: nam duobus versiculis paulo ante inde depromptis, subduntur sequentia, Papebrochii nostri manu adscripta:

[6] Elogii finis hic (in Ms. videlicet Chiffletii) & in Sirm.: [e quibus duo suggerunt alium nobis Sanctum,] Λεόντιος δέ τις πρεσβύτερος λαβὼν τὸ σῶμα τοῦ Ἁγίου, καὶ μύροις τιμήσας μετὰ τὸν ὑπομνημάτων κατέθετο εἰς τόπον κατάσκιον, πολιτευομένου τινος Δορυμεδόντος ἐκ Συνάδων, ὃς ἐμαρτύρησε σὺν τῷ ἁγίῳ Τροφίμῳ. Leontius vero quidam presbyter, acceptum Sancti corpus, & unguentis honoratum, cum monumentis deposuit in loco umbroso, rem administrante quodam Dorymedonte ex Synnadis, qui martyrium subiit cum sancto Trophimo. Trophimos varios dedimus per decursum operis notri; hic autem uti & Dorymedon martyr spectabunt, ni fallor, ad diem XIX Septembris, quo Martyrologium Romanum ita illos recenset: Sanctorum martyrum Trophimi, Sabbatii, & Dorymedontis, sub Probo imperatore: quorum Sabbatius Antiochiæ jussu Attici præsidis tamdiu flagris cæsus est, donec emitteret spiritum: Trophimus vero Synnadam ad Perennium præsidem missus, post multos cruciatus cum Dorymedonte senatore, capitis decollatione martyrium consummavit.

[7] [rejectum ad 19 Septembris.] Nounulli hic conveniunt characteres inter Dorymedontem hunc, & illum de quo ista elogia; unde fit, ut unum ab altero tantisper non distinguamus; etsi pugnent tempora: nam noster ex dictis debuit vixisse sub Licinio; alter vero sub Probo passus affirmatur. Sed quæ ex incidenti hic tetigimus, suo post loco erunt tractanda, die videlicet XIX Septembris, cum Martyrologio Romano, sicut monuimus in Prætermissis ad hunc diem XXVIII Julii.

DE S. INNOCENTIO I CONFESSORE
ET PONTIFICE ROMANO

ANNO CCCCXVII.

SYLLOGE HISTORICA.

Innocentius Papa confessor, Romæ (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, elogia, calumniæ ipsi perperam impactæ, & præcipuæ ejus virtutes.

Majores nostri ad diem XII Martii egerunt de quodam S. Innocentio, qui ea die in vetustissimis Hieronymiani Martyrologii exemplaribus cum Raso episcopo occurrit. Codex Epternacensis, a mille circiter annis exaratus, [Proposita quæstione, utrum hic S. Innocentius ab homonymo,] illo die sic habet: Romæ sancti Innocenti episcopi, Rasi episcopi. Florentinius pag. 373 ex aliis apographis Hieronymianis eum IV Idus Martii ita refert: Romæ depositio sancti Innocenti episcopi, Rasii episcopi. At die XXI Decembris apud Florentinium pag. 1039 eadem de Innocentio leguntur, nulla Rasii facta mentione. Martyrologium Hieronymianum, quod in Spicilegio Dacheriano secundæ editionis a pag. 1 recusum est, utroque die similem annuntiandi formulam servat. Hinc Henschenius noster tomo II Martii pag. 106 ob illam cum Raso conjunctionem, & duplicem S. Innocentii in quibusdam codicibus annuntiationem, aliasque ibi allatas rationes judicavit, istum S. Innocentium episcopum ab hodierno S. Innocentio diversum esse. Sed ita timide ac caute judicium suum protulit, ut Commentarium concludat his verbis: Quidquid sit, thesaurum ostendimus, quem optamus ab aliis in majorem lucem proferri.

[2] Alii opinantur, in apographis Hieronymianis S. Innocentium I Papam indicari, [qui die 12 Martii colitur,] & diversis diebus nil nisi ejus sancti Pontificis mortem, vel sepulturam aut translationem commemorari. Saltem opinioni eorum favet vetus Martyrologium Romanum, quod XII Martii in editione Rosweydi nostri sic habet: Sanctorum Pontificum Gregorii & Innocentii. Clarius favet Ado, dum eodem die illos ita refert: Romæ beatorum Pontificum, Gregorii doctoris & apostoli Anglorum, qui sedit ibi annos XIII, menses VI, dies X; & Innocentii, qui rexit Ecclesiam annos XV, menses II, dies XXI. Usuardus Adonem ita contraxit: Romæ beatorum Pontificum Gregorii doctoris ac apostoli Anglorum, & Innocentii. Rabanus die XXVIII Julii memoriam S. Innocentii nostri in suo Martyrologio celebrat; Notkerus autem XII Martii & XXVIII Julii eumdem sanctum Pontificem bis annuntiat. Forte hi duo Martyrologi S. Innocentium die XXVIII Julii consignarunt, quia V Kalendas Augusti ad Ursum pileatum sepultus fuisse dicitur. Inde etiam haud dubie hac die transiit in auctaria Usuardina, quæ in nostro Usuardo illustrato consuli possunt.

[3] Ex dictis videtur collector veteris Martyrologii Romani Adoni aliisque primo fundamentum præbuisse, [sit distinctus,] ut de S. Innocentio Papa intelligerent, quod in Martyrologio Hieronymiano de S. Innocentio episcopo obscure ac dubie dicebatur. Utrum vero hæc posteriorum interpretatio antiquissimis Hieronymianæ collectionis codicibus præferenda sit, aliorum esto judicium. Certe de distinctione utriusque S. Innocentii constaret, si ipsum S. Hieronymi autographum aut saltem genuina illius ecgrapha reperiri possent: nam sanctus Doctor Innocentium Pontificem, adhuc viventem, suo Martyrologio non inseruisset, si illud collegerit, aut ab Eusebio collectum Latine reddiderit, ut alii arbitrantur. Sed cum tam antiqua & incorrupta monumenta nostro ævo sperari vix possint, repeto hic ea, quæ Henschenius tomo 11 Martii pag. 106 fatetur hoc modo: Quibus circumquaque discussis, etsi nihil certi possimus concludere, inducimur tamen in hanc opinionem, quod hi duo episcopi Innocentius & Rasus vixerint tempore persecutionis, & aliunde Romam advenerint, ibique aut sancte in pace quieverint, aut martyrio etiam sint coronati, aut saltem corpora corum, si alibi sint passi, Romam delata tunc & deposita fuerint. Si aliunde certiora indicentur, ea ut lector amplectatur, suademus. Interea nulla certiora accesserunt, nisi quis forte existimet, sese aliquid pro alterutra opinione posse elicere ex veteri Martyrologio, quod nuper Edmundus Martene in Thesauro novo Anecdotorum tomo 3 a vulgavit, quodque ab annis circiter mille sub nomine S. Hieronymi conscriptum fuisse opinatur. In illo autem sic legitur: IV Idus Martii, Romæ Innocenti, & depositio S. Gregori Papæ. Ad diem vero XXI Decembris ita habetur: XII Kalendas Januarii, in Edissa natalis S. Thomæ apostoli. Romæ Innocenti. Posset hinc nonnemo suspicari, Innocentium, die XII Martii relatum, ab Innocentio Pontifice differre, quia ipsi non additur nomen Papæ, quod ibidem Gregorio expresse adjungitur. Cum tamen non videam, hoc instrumento ostensum thesaurum, quem Henschenius in majorem lucem proferri optabat, feliciter a me eruendum esse, ad alia progredior.

[4] Quiscumque mortis dies S. Innocentio I assignandus sit, [hac die cum Martyrologio Romano agitur de S. Innocentio Papa,] de quo Tillemontius tomo 10 Monument. eccles. pag. 832 inextricabilem quæstionem instituit, nos hodie de sancto illo Pontifice agimus, quia Martyrologium Romanum V Kalendas Augusti ipsum sic annuntiat: Romæ sancti Innocentii Papæ & confessoris. Recte hic additur nomen confessoris, etsi in quibusdam auctariis Usuardinis titulo martyris donetur, & in Catalogo Petri Equilini lib. 6 cap. 149 dicatur martyrio coronatus tempore Archadii principis. Neque ad hunc titulum ipsi vindicandum sufficit explicatio Galesinii, qui in notationibus ad suum Martyrologium ita scribit: S. Innocentii pontificis et confessoris alias MARTYRIS, ut in Martyrologio Romano (verosimiliter designare voluit Martyrologium Bellini de Padua, quod secundum morem Romanæ curiæ Venetiis anno 1498 editum est) legitur: quo nomine is fortasse appellatus est ob admirabilem virtutem, summamque constantiam cum Martyrum fortitudine comparandam, quam in omni pro fidei defensione proque Ecclesia tuenda certamine præstitit, ut res ejus gestæ indicant. Hæc Galesinii explicatio, inquam, non sufficit, nisi omnes, sancta constantia illustres, numero martyrum velis adscribere. Quamvis autem titulum martyris S. Innocentio nostro abjudicemus, nihil tamen de vera ipsius laude detractum volumus, ut ex sequentibus facile intelliges.

[5] [cujus laudes recensentur.] Labbeus noster tomo 2 conciliorum refert epistolam concilii Milevitani, ad Innocentium Pontificem scriptam, quæ columna sequente sic incipit: Quia te Dominus gratiæ suæ præcipuo munere in Sede Apostolica collocavit, talemque nostris temporibus præstitit, ut nobis potius ad culpam negligentiæ valeat, si apud tuam venerationem, quæ pro Ecclesia sunt suggerenda, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere, magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quæsumus, adhibere digneris. Viden', quam præclaram opinionem Patres concilii Milevitani de pastorali Sancti nostri vigilantia habuerint? Sanctus Augustinus Innocentium vivum ac mortuum variis laudibus exornavit. Quantam S. Hieronymus de pura illius fide existimationem conceperit, liquet ex epistola 8 alias 97, in qua Demetriadem ita hortatur: Illud te pio charitatis affectu præmonendam puto, ut sancti Innocentii, qui Apostolicæ cathedræ, & supradicti viri (nempe Anastasii, qui illum in Pontificatu præcesserat, & spiritualis ejus pater fuerat) successor & filius est, teneas fidem. Orosius lib. 7 Historiarum adversus paganos cap. 39 narraturus excidium urbis Romanæ per Gothos de Sancto nostro hæc præmittit: Accidit quoque, quo magis illa urbis irruptio indignatione Dei acta, quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanæ Ecclesiæ Episcopus, tamquam justus Lot subtractus a Sodomis, occulta providentia Dei apud Ravennam tunc positus peccatoris populi non videret excidium. In Historia ecclesiastica Theodoreti lib. 5 cap. 23 vocatur vir ingenii & prudentiæ ornamentis egregie instructus, aut juxta versionem Henrici Valesii vir insigni solertia ac prudentia præditus. Denique sanctus Prosper Aquitanus in libro contra Collatorem paucis verbis egregium ejusdem elogium complexus est, dum in editione Parisiensi anni 1711 col. 319 dixit, quod Papa Innocentius fuerit Petri sede dignissimus.

[6] [Calumnia ipse a Zosimo ethnico] Si honorificum sit laudari a laudatis viris, sane ignominiosum non est vituperari aut traduci ab impiis aut malevolis obtrectatoribus, inter quos primo loco collocandus est Zosimus scriptor ethnicus, qui lib. 5 Historiarum narrans obsidionem Romanam fingit, ab hoc Pontifice exsecranda gentilium sacrificia occulte permissa fuisse: Tum vero persuasi Romani, inquit, Alarichum esse, qui bello vexaret urbem; ac desperatis omnibus, quæ vires humanas spectarent, ad animos revocant eam opem, quam in seditionibus olim urbs fuisset experta, quodque patriis ritibus violatis, hanc amisissent. Dum hæc ipsi secum expendunt, Pompeianus, præfectus urbis, forte in quosdam incidit, qui Romam e Tuscia venerant, & oppidum quoddam ajebant, cui nomen Neveia (Sigonius Narniam vocat) præsentibus se liberasse periculis, perque nuncupata numini vota cultumque patrium, tonitruis & fulgetris immanibus elicitis, barbaros imminentes abegisse. Cum his collocutus, quæcumque de pontificum libris fieri expediret, fecit. Quia vero ad animum accidebat ei, quæ tunc invaluerat opinio, quo tutius id perageret, quod in votis habebat, omnia cum urbis episcopo communicat: is erat Innocentius; qui quidem opinioni suæ salutem urbis anteponens clam permisit eis, ut facerent, quæcumque scirent. Cum illi non aliter hæc urbi conductura dicerent, nisi publice consueta sacrificia fierent, senatu in capitolium ascendente, atque tum ibi, tum quolibet in urbis foto rite debita sacra peragente, nemo interesse cæremoniis ritu patrio celebrandis ausus fuit; sed hominibus illis e Tuscia valere jussis, ad permulcendum omni studio barbarum se convertunt. Nempe erubescens Zosimus infirmitatem suorum deorum fateri, excusat illos ex eo, quod nemo ausus fuerit sacrificiis interesse, & interim has impias cæremonias, quibus nemo publice assistere audebat, ab Innocentio clanculum permissas fuisse mentitur. At hunc maledicum scriptorem occasione obsidionis Romanæ, ab Alarico factæ, posteo iterum conveniemus. Interea tamen de ejus narratione judicia quorumdam audiamus.

[7] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 409 num. 7 hanc Zosimi calumniam ita diluit: [falso impacta,] Porro eamdem historiam describens Sozomenus, æque ac Zosimus Græcus scriptor, & ipse sui temporis res prosecutus, licet secta Novatianus esset, & adversus Innocentium, quod primus omnium (ut tradit Socrates) Novatianos ejecisset ab urbe, nonnihil commotus, tamen dum exacte eamdem obsidionem enarrat, & de Innocentio mentionem habet, nequicquam hujusmodi, quod Zosimus objicit, accidisse refert. Hisce addo verba Guilielmi Cave heterodoxi (is certe in defensione Romanorum Pontificum nobis minime suspectus esse potest) qui in Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum anno 1694 Genevæ edita pag. 206 ita scribit: Permisisse Innocentium, ut, imminente jam Romæ Alarico, Gentiles priscos ritus & sacrificia clam peragerent, conficta est a Zosimo calumnia. Zosimo scriptori ethnico opponi possunt Socrates & Sozomenus, qui Romæ obsidionem & ethnicorum molitiones narrantes, rem plane tacent, id nequaquam facturi, si crimen ejusmodi admisisset Innocentius, quem sectæ Novatianæ odium ipsis invisum reddiderat. At quid miramur, sanctissimum Pontificem tam atroci injuria affectum esse ab infensissimo Christianæ religionis hoste, qui in scriptis suis, teste eodem Caveo pag. 269, quoties de rebus Christianorum agit, religionem eorum acriter perstringit, eoque nomine in omnes pene principes Christianos, præcipue in Constantinum Magnum & Theodosium seniorem, strenue debacchatur. Ceterum vide, si lubet, Euagrium lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ cap. 41, ubi hujus hominis ethnici convitia & mendacia acriter refellit.

[8] Attamen nonnulli Lutheri aut Calvini sectatores, qui etiam eruditi videri volunt, [& a quibusdam heterodoxis perperam admissa refellitur,] tam cæco in Catholicos seu Pontificios aguntur furore, ut unius Zosimi mendacia omnibus veterum scriptorum testimoniis præferant, & malint sanctissimos Ecclesiæ patres explodere, & famam Christianorum principum lædere, quam isti calumniatori ethnico fidem abrogare. Audiatur hic iterum Caveus, testis in hac re minime suspectus, qui in opere proxime citato pag. 269 ita fatetur: Non sum nescius, Joannem Leunclavium, virum quidem eruditissimum, prolixam apologiam in Zosimi gratiam edidisse, qua eum ab injuriis, fictisque in Christianos calumniis, a livoris & malitiæ labe, qua flagrabat maxime, omni quo potuit ingenii acumine vindicat. Verum dum hominem gentilem & Christiani nominis hostem infensissimum purgat, laterem lavat, & æthiopem dealbare conatur: & ut malevoli, ac, si umquam alius, virulenti scriptoris causam ageret, non modo in Eusebium, Chrysostomum, Innocentium, Theodoritum, Photium aliosque Christianæ religionis antistites, sed & in Constantinum Magnum, ejusque filios, in Jovianum, Valentinianum, Theodosium, totamque sequentium imperatorum prosapiam se parum æquum, quin & in nonnullos acerbum plane & inverecundum manifesto prodit. Inter istos Zosimi defensores numerandus videtur Johannes Jacobus Hofmannus, publicus linguæ Græcæ in academia Basileensi professor, qui in suo Lexico universali ad nomen Innocentii I sine ulla crisi sic inverecunde pronuntiat: Italia & Roma a barbaris misere vexata, cum fidelibus tot mala imputarentur, imprudens numina gentilium placari permisit. Ita nempe quidam hæretici scriptores, in aliis historiis admittendis tam severi, quidlibet facile credunt, quod in Romanorum Pontificum dedecus potest cedere.

[9] [atque insulsa fabula,] Æque calumniosa est fabula, quam aliqui Burgundiones, popularium traditionum nimis tenaces, imprudenter S. Innocentio nostro impingunt, & quam Sigebertus Gemblacensis pro suo contra Romanos Pontifices odio ad annum Christi 411 in Chronico narrat his verbis: De hoc Antidio (fuit is sanctus præsul Vesontionensis in Burgundia, cujus Acta ad diem XXV Junii illustravimus) legitur, quod aliquando tertia feria post Palmas transiens pontem Duvii fluminis, vidit agmen dæmonum, gesta sua principi suo referentium, & inter eos æthiopem, in manu sandalium præferentem, ad indicium, quod Romanum præsulem, cujus hoc erat, per septem annos impugnatum, tandem ad lapsum traxerit: qui vocans ad se æthiopem, & in virtute Dei & sanctæ crucis super eum ascendens, eo vectante, Romam venit feria quinta, hora celebrandi officii, &, dæmone pro foribus exspectante, Papæ rem retulit; negantem per sandalium ad pœnitentiam movit, & Missa vice ejus celebrata, & parte chrismatis a se consecrati assumpta, dæmone revectante, ad ecclesiam suam rediit Sabbato sancto, hora celebrandi Officii. Scimus, hunc schismaticum monachum Henricianis partibus adversus Romanos Pontifices, ut Labbeus noster cum aliis Catholicis scribit, usque ad insaniam deliriumque addictum fuisse. Forte ex hoc sua accepit Theodoricus Engelhusius, seculi XV scriptor, qui in Chronico apud Leibnitium tomo 2 scriptorum Brunswicensium pag. 1039 eamdem fabellam aliis coloribus ita depingit: Antidius diabolum adjuravit, ut eum Romam ad præsentiam Papæ Innocentii perduceret, quod & fecit infra diem; ubi Papam prævenit, ne peccaret, sicut ab eodem diabolo audivit. At satis mirari nequeo, a Joanne Jacobo Chiffletio, archiatro Vesontionensi, tam acriter defendi hanc insulsam fabellam, quam in Vita S Antidii ad diem XXV Junii fusius retulimus & explosimus, ut tomo V istius mensis a pag. 39 videri potest.

[10] [& temerariis quorumdam judiciis explosis,] Cum Erasmus Roterodamensis nihil in istius sancti Pontificis moribus carpendum inveniret, scribendi stylum arrodit, dicitque, Innocentium in litteris contra Pelagianos suo more sævum potius, quam eruditum apparere, ac in iis ingenium & eruditionem tali dignam Præsule desiderari. At eminentissimus Norisius lib. 1 Historiæ Pelagianæ cap. 11 hunc rigidum censorem pro merito depexuit, ut illic videri potest, ne hic actum agamus. Porro nil mirum est, hæc contra S. Innocentium scripta fuisse ab homine, qui eruditissimos ac sanctissimos Ecclesiæ Patres audaci calamo promiscue perstringit, & qui ab eminentissimo Bellarmino inter semi-Christianos recensetur. Magis miror, a recentioribus quibusdam Gallis, qui se Catholicos dici volunt, eumdem sanctissimum Pontificem usurpatæ contra canones jurisdictionis insimulari. Nuperus inter eos scriptor apud Schelstratium tomo 2 Antiquitatis Ecclesiæ dissert. 5 pag. 316 in epistolam S. Innocentii ad Alexandrum patriarcham Antiochenum ita commentatur: Hanc vindicabat in provincias sibi subditas Innocentius, eamdemque ab Antiocheno usurpari arbitrabatur, & ex se de aliis judicat. Indigna sane Catholico scriptore verba, in quæ Schelstratius suaviter & fortiter hæc notat: Ita pro singulari sua modestia scribit nuperus ille auctor de Innocentio primo, quem magnus Augustinus cum conciliis Africæ ante mille ducentos quinquaginta annos tamquam sanctissimum, & avitæ disciplinæ ac religionis amantem Pontificem prædicarunt, cujus epistolis universa demum Ecclesia non calculum modo, sed obsequium quoque offert suffragii, & perpetua tot seculorum consensione se addicit. Prætermitto hic alios ejusdem nationis scriptores, qui ambiguis & mollioribus verbis S. Innocentium ambitionis accusant. Notum est, e quibus fontibus, seu potius oloacis, similia contra Romanos Pontifices dicteria hauriantur. Nunc præcipua morum ejus decora summatim referamus.

[11] Inter plurimas S. Innocentii virtutes eminuit ardens Catholicæ fidei zelus, [virtutes ejus breviter enumerantur.] quo incensus hæreticos ubique persequebatur. Testis est ejus epistola ad Laurentium episcopum Seniensem, quæ apud Labbeum tomo 2 conciliorum & 1271 legitur, & qua illi districte præcipit, ut omni diligentia Photinianos e sua diœcesi expellat. Nec minori ardore exstirpare conatus est Novatianos, ut testatur ipse Socrates lib. 7 Hist. eccles. cap. 9, ubi in versione Christophorsoniana hæc leguntur: Quo mortuo (videlicet Anastasio pontifice) Innocentius, qui primus Novatianos Roma ejicere cœpit, multasque ecclesias eis adimere, illius ecclesiæ suscepit administrationem. Anastasius Bibliothecarius in vitis Romanorum Pontificum cap. 41 asserit, Cataphrygas aliosque ab eo in exsilium pulsos fuisse, apud quem etiam munificentia ejus erga ecclesias, aliaque pietatis opera videri possunt. Domum reliquæ illius virtutes facile per decursum colligentur ex ipsius gestis, quæ jam temporis ordine, quantum fieri poterit, illustrare conabimur.

§. II. Vitæ prosfessio, patria, pontificatus initium, & unanimis ad eumdem evectio.

Nemo veterum, quod sciam, litteris prodidit, quid S. Innocentius ante Pontificatum gesserit, [Examinatur, an S. Innocentius fuerit monachus,] aut quodnam vitæ institutum professus fuerit. Petrus Ricordatus seu Calzolarus post plura secula in opere Italico, quod Romæ anno 1575 editum est, silente tota antiquitate, nobis fol. 39 verso persuadere nititur, S. Innocentium ex ordine monachorum ad Petri cathedram evectum fuisse. Nullos ad id probandum testes, nullas tabulas allegat, uti nec pro aliis rebus, quas de illo ibidem confidenter affirmat. Videtur autem hunc monachatum dumtaxat mira consequentia deduxisse ex verbis Anastasii Bibliothecarii, qui in Vitis Pontificum Romanorum cap. 41 asserit, S. Innocentium aliqua statuisse de regulis monasteriorum. Unde Ricordatus folio sequente concludit, ipsum monachum fuisse. At si ex eo antecedente istud consequens tam clare demonstretur, ut auctor ille ibi loquitur, etiam haud dubie sequetur, omnes Pontifices Romanos, qui de regulis monasticis aliqua decreverunt, numero monachorum adscribendos esse, quod neminem sanæ mentis admissurum existimo.

[13] [aut natione Scotus,] Loco proxime citato apud Anastasium Bibliothecarium, & in antiquioribus Romanorum Pontificum catalogis dicitur Innocentius natione Albanensis, ex patre Innocentio natus. Hinc omnes hactenus crediderunt, eum Albæ seu Albani in Italia ortum habuisse, donec Scotis quibusdam in mentem venit, illum patriæ suæ vindicare, quia olim Albion seu Albania vocabatur. Imo Dempsterus lib. 9 Historiæ ecclesiasticæ gentis Scotorum num. 703 conqueritur, quod omnes pene Itali hanc gloriam Scotis invideant, citatque aliquot recentiores e suis popularibus, qui pro honore patriæ suæ eamdem opinionem tradiderunt. Genebrardus & Pontacus, quod magis mirandum, in sua chronologia de eodem ita scribunt: Sanctus Innocentius Albanus sive Scotus. Videntur hi duo Galli nimis leviter Scotis fidem adhibuisse. Cautior fuit Alfordus noster, gente Anglus, dum in Annalibus ecclesiasticis Britanniæ ad annum Christi 402 num. 3 hanc sententiam ita rejicit: Anastasio successit Innocentius, patria Albanus, non Scotus, ut vult Dempsterus. Certe non videntur Scoti aliud assertionis suæ fundamentum habere præter quamdam similitudinem nominis, quo olim patriam suam appellatam fuisse non negamus. At si hæc homonymia sufficiat, Albanenses seu Albani in Hispania, in Macedonia, aliisque regionibus eodem jure S. Innocentium sibi vindicabunt.

[14] [& quo anno] Magis intricata quæstio est, quo anno S. Innocentius pontificiam cathedram ascenderit. Baronius, Norisius, Tillemontius, aliique plures eruditi initium pontificatus ejus anno 402 consignant. Nihilominus huic epochæ contradicit Antonius Pagius, eamque uno anno antevertendam putat, dum in Critica historico-chronologica in Annales Baronii ad annum Christi 417 num. 4 de Innocentiani Pontificatus exordio sic disserit: Illum anno CCCCI, & quidem die XXI Decembris, supremum Ecclesiæ regimen suscepisse, contra communem sententiam asseruimus. Reliquum est, ut argumentis ex ejus sedis duratione, die emortuali, ac successoris ordinatione petitis, hoc extra omnem dubitationem ponamus. Anastasius tam in codicibus vulgatis, quam in pluribus Mss. docet, eum sedisse ANNOS QUINDECIM, MENSES DUOS, DIES VIGINTI; quod confirmant Marianus Scotus, Regino, Ordericus lib. 2, Honorius Augustodunensis, Ado & Beda, non quidem genuinus, sed vulgatus, uterque in Martyrologiis, catalogus Palatino-Vaticanus, alius a Papebrochio, aliusque a Mabillonio editi, ac varii catalogi huic operi subjuncti, in quibus omnibus Innocentio attribuuntur anni XV, menses II, dies XX, nisi quod aliqui exiisdem auctoribus ac catalogis habent dies XXI. Ad hæc Prosper juxta editionem Scaligerianam scribit, Innocentium sedisse annos XV, menses II, die XXI. In chronico quidem Prosperi bibliothecæ Colbertinæ, qui quingentorum circiter est annorum, num. 1286 dicitur Innocentius ecclesiam Romanam gubernasse annos XV, menses II, dies XXII; sed errore librarii unus & alter dies ibi plus numeratur. Quare cum Innocentius die duodecima mensis Martii currentis anni (videlicet 417) ad Deum migratit, ordinatus fuerat anno CCCCI, die XXI Decembris: sic enim sedit annos XV, menses II, dies XX, & sepultus est die XIII Martii. Chronicon Prosperi & aliquos catalogos, in quibus duratio sedis Innocentii augetur vel minuitur, librarii corrupere. Non usque adeo certum est, quod hic Pagius de corrupto Prosperi chronico asserit: nam in tribus istius chronici codicibus dicitur S. Innocentius numero rotundo tantum annis XIV sedisse, ut mox observabimus.

[15] Pagius ad eumdem annum numero sequente ex Martyrologiis probare nititur, [ac die] S. Innocentium die XII Martii obiisse, quod supra initio § I examinavimus, & de quo iterum circa finem hujus sylloges sermo recurret. Deinde num. 6 pro stabilienda sua opinione ita ratiocinatur: Baronius, qui diem sepulturæ vel translationis ab Anastasio descriptum pro die emortuali de more intelligit, Innocentii mortem usque ad diem XXVIII mensis Julii, & Zosimi ejus successoris initium usque ad diem XIX mensis Augusti differt; sed ex rescripto ejusdem Zosimi, de quo paulo post agemus, hunc die vigesima quinta Martii præsentis anni jam Ecclesiam Romanam rexisse certo constabit. Papebrochius in conatu Chronico-historico ad catalogum Pontificum Romanorum, Innocentium die XXI Decembris anni superioris in Martyrologio Hieronymiano notato, demortuum existimavit. Verum præterquam quod constat, illum ad hujus anni initium vitam protraxisse, cum mense Januario Pelagianos damnaverit, eo pacto sedisset tantum annos XIV, menses XI, dies XXI, quod auctores & catalogi citati, ut existimamus, non patiuntur, licet id vir doctissimus sine auctoritate alicujus codicis Anastasiani, aut alicujus catalogi Pontificum Romanorum persuasum habeat. Hactenus Pagius.

[16] Non inficior, sententiam Pagii ob allata argumenta plane probabilem esse; [juxta varias] at nego, annum 401, quo initium Pontificatus Innocentiani statuit, positum esse extra omnem dubitationem, ut se ostensurum supra spondebat: fateri enim debet, se contradicere Prospero & Marcellino, aliisque antiquissimis chronicis, quæ constanter asserunt, S. Innocentium electum fuisse Pontificem Arcadio V & Honorio V consulibus, quorum consulatus juxta exactissimos chronologos anno Christi 402 respondet. Negare etiam non potest, codices Mss. sæpe inter se differre circa Pontificatus istius durationem. Prosper Aquitanus apud Labbeum nostrum tomo 1 Bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 48 ita expresse habet: Arcadio V & Honorio V .. Romanæ Ecclesiæ XXXVIII præest episcopus Innocentius annis XIV. Codex Colbertinus & Augustanus S. Innocentio totidem regiminis annos diserte adscribunt, uti testatur ille, qui novissimam Prosperi editionem Parisiis anno 1711 curavit. Imo ipse Pagius fatetur, errore librariorum in quibusdam codicibus unum alterumve diem adjectum fuisse. At eodem errore unus alterve annus aut mensis adjici potuit. Forte antiquissimus scriptor numero rotundo computavit annos quatuordecim, quos deinde posteriores librarii in quindecim mutarunt, & quibus ex conjectura aliquot menses & dies addiderunt. Hanc conjecturam nostram confirmat scriptor anonymus Zwetlensis, qui seculo XII vixisse creditur, & quem Bernardus Pezius tomo 1 Thesauri anecdotorum part. 3 a col. 325 edidit, ubi in Historia Romanorum Pontificum col. 345 sic scribit: Innocentius, natione Albanus, ex patre Innocentio, annos XV, menses ferme IV; in Chronicis Prosperi annos XIV. Hoc modo tempus Innocentiani Pontificatus cum tribus Prosperi exemplaribus conciliari posset, si rotundo quatuordecim annorum numero aliquot menses addantur.

[17] [scriptorum opiniones] Verumtamen concedamus, in plerisque chronicis & catalogis melius annos quindecim signari. An id etiam admittendum erit de mensibus & diebus, inter quos in vetustis codicibus tanta est varietas? Nonne ex antiquo quodam Ms. prodiisse censendum est, quod singulis annis ad hunc diem in Breviario Romano ita de isto Sancto recitamus: Sedit annos quindecim, mensem unum, dies decem. Cur, obsecro, rejiciendus est catalogus Romanorum Pontificum, quem Henschenius noster tomo 1 Aprilis præfixit, & cujus secunda pars verosimillime ante medium seculi VI exarata est, ut ibidem pag. XXXVI Henschenius ostendit? In eo tamen de Innocentio ita legitur: Sedit annos quindecim, mensem unum, dies XXI. Totidem omnino annos, mensem, ac dies exprimit alius catalogus, quem Mabillonius tomo 4 veterum analectorum pag. 429 ex Ms. Corbeiensi edidit. Non hic codicum multitudo, sed antiquitas pretium facit: nam ex uno exemplari corrupto potuerunt multa vitiosa ecgrapha prodire. Sunt & alia, quæ opinioni Pagianæ opponi possunt, de quibus vide Tillemontium in Monumentis ecclesiasticis nota 69 in S. Hieronymum apud nos tomo 12 a pag. 650.

[18] Interim profiteor, me non jurare in verba Papebrochii, quem errasse existimo, dum mortem S. Innocentii anno 416 alligavit. [Romanum cathedram ascenderit,] At nihil hactenus video, quod me cogat deserere sententiam Henschenii, quam ante tomum 1 Aprilis pag. XXXII concludit his verbis: Colligimus secundo, aut non integros quindecim annos sedisse Innocentium, cum decessor Anastasius sit sepultus XXVII Aprilis (hæc est dies translationis juxta Pagium) eoque die colatur; aut dicendum, hunc etiam aliquamdiu ante vita functum, & Innocentium XXII Januarii creatum, & sic sedisse annos quindecim, mensem unum, dies viginti unum hic indicatos. Quinimo posteriori hujus disjunctivæ propositionis parti favet ipse Pagius, dum cum Papebrochio contra Baronium contendit, Anastasium, Innocentii decessorem, anno 401, die XIV Decembris obiisse, eo quod isto die Martyrologio Hieronymiano apud Florentinium aliquis S. Anastasius referatur. In hoc systemate prorsus verosimile est, S. Innocentium mense Januario anni 402 electum fuisse Pontificem, & Ecclesiam usque ad mensem Martium anni 417 gubernasse. Neque mors ejus necessario ad diem XII Martii differenda est, ut propositum ab Henschenio catalogum tueamur, ut consideranti & computum inire volenti patebit. His tricis chronologicis utcumque expediti, ad alia pergamus.

[19] [ad quam unænimi consensu evectus est.] Quanta cleri ac populi concordia Sanctus noster ad summum Pontificatum assumptus fuerit, ipsemet significat in litteris, quas non diu post electionem suam scripsit ad Anysium, episcopum Thessalonicensem, & quæ post Lucam Holstenium in collectione Romana part. 1 pag. 45 referuntur a Petro Coustant Benedictino inter epistolas Romanorum Pontificum, Parisiis anno 1721 editas, tomo 1 col. 739 hoc tenore: Cum Deus noster Christus sanctæ memoriæ virum Anastasium episcopum, licet celeriter, ad se vocare dignatus sit; computans ejus merita tanta esse ac talia, ut jam excederent conversationis humanæ consortium, seculumque illud præ vitæ puritate & abundantia doctrinæ, qua populum Dei toto ecclesiasticæ auctoritatis rigore regebat: ne ejus Ecclesia aliquantulum sine rectoris gubernaculo remaneret, statim pro sua misericordia, consentientibus sanctis sacerdotibus, omnique clero ac populo cum pace, quam Deus Ecclesiæ suæ rediens ad cælum donare dignatus est, ordinatum me in ejus locum, frater carissime, par fuit recognoscere *, primitiasque meas non nisi viro optimo atque in Deo semper fideliter laboranti celeriter nuntiare: cui etiam anteriores tanti ac tales viri prædecessores mei episcopi, id est sanctæ memoriæ Damasus, Siricius, atque supra memoratus vir ita detulerunt, ut omnia, quæ in illis partibus gererentur, sanctitati tuæ, quæ plena justitiæ est, traderent cognoscenda. Deinde confirmat eamdem Anysio potestatem in Illyrici ecclesias, quam decessores ei antea concesserant.

§ III. Gesta & scripta primis pontificatus sui annis.

Tot tamque diversæ leges ab imperatoribus latæ fuerant circa curiales in clerum adscitos, ut judicibus numquam deesset occasio, [Sanctus post quasdam difficultates exortas,] qua eos importune repeterent, indeque præsulibus ecclesiarum molestiam crearent. Quare Innocentius multum laboravit coram ipso imperatore Honorio, qui circa finem anni 403 Romam venerat, ut hujusmodi difficultates tollerentur, ac postea statuit, ut episcopi inter clericos non assumerent, qui talibus officiis fungebantur. Id colligo ex epistola, quam sanctus Pontifex anno sequenti ad Victricium Rothomagensem episcopum dedit, in qua post alia apud Labbeum nostrum tomo 2 Conciliorum ita loquitur: Præterea frequenter quidam e fratribus nostris curiales, vel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos facere contendunt: quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore præcipitur, quam gratia de adscito nascitur. Constat enim eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, & ludorum vel munerum apparatibus aut præesse aut interesse. Sit certe in exemplum solicitudo & tristitia fratrum, quam sæpe pertulimus, imperatore præsente, cum pro his sæpius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti, ingens molestia, ut redderentur, imminebat. Hi fuerunt primi S. Innocentii pro Ecclesia labores, quos saltem novimus, & quos spectavit Victricius, qui Romæ aliquo tempore substitit, ut Paulinus Nolanus epist. 37 testatur.

[21] Dixi hanc epistolam ad Victricium Rothomagensem anno sequenti id est 404 scriptam fuisse, [non anno 405, ut putat Tillemontius,] etsi Tillemontius tomo 10 Monument. eccles. pag. 828 contra hunc annum moverit aliquot scrupulos, quos Petrus Coustant tomo 1 Epist. Rom. Pont. in monito prævio ad hanc epistolam num. 2 satis evulsisse videtur hac responsione: In his omnibus, inquit, collectionibus (si Dionysianam excipias, in qua omittitur nota consularis) idem omnino est epistolæ finis, ac summo consensu consignatur: Honorio AUG. VI & Aristeneto CONSS. Hinc nullus relinquitur locus eruditi viri conjecturæ, qua huic Innocentii epistolæ notam illam consularem ab alio adjectam esse, aut certe POST CONSULATUM Honorii &c. legendum esse suspicatur. Ut enim ei largiamur voces POST CONSULATUM, quæ primis litteris PC. ab antiquariis exprimi solent, excidere facile potuisse; eo sane casu in aliquo saltem vetere codice Honorii ET Aristeneti, non Honorio ET Aristeneto fuisset retentum, nec in ullo vocabulum CONSS. addi debuisset.

[22] [sed 404 videtur scripsisse] Neque magis conjecturæ illius concedere cogimur, si, quid causæ sit, cur epistolam hanc anno CCCCV potius quam CCCCIV scriptam putet, expendamus. Nempe unis movetur num. 5 verbis, quibus commemorat Innocentius, quæ curialium causa, imperatore præsente, & Victricio secum posito, pertulerit. Unde & sequi existimat, ut non modo postquam in Urbem venisset imperator, sed & postquam Victricius Roma Rotomagum rediisset, hæc epistola scripta sit. Atqui, inquit, Honorius imperator anno dumtaxat CCCCIII, mense Decembri Romam venit, nec eo antea, ut ex Claudiani poëmate colligitur, venerat: Victricius autem tam exiguo intervallo, quod ab imperatoris in Urbem adventu ad XV Februarii diem anni CCCCIV excurrit, Roma Rotomagum redire, atque inde litteras ad Innocentium mittere, ita ut ei ante redderentur, non valuit. Ex quo litteras illas non Honorio augusto consule, sed post consulatum Honorii augusti, hoc est anno CCCCV, non CCCCIV, datas esse concludit.

[23] [ad Victricium episcopum Rothomagensem;] Sed si ob factum, cujus nulla habetur notitia certa, tot & tam diversis tamque antiquis titulis fidem negare liceat, quid in historia erit certi? Esto igitur, Honorius exeunte anno CCCCIII Romam venerit, atque in Urbe tunc temporis exstiterit Victricius. Ut eumdem episcopum prius, quam has Innocentii litteras acciperet, Rotomagum rediisse simul assentiamus, quid cogit? Nullum Innocentius Victricii nomine ad se missum, nullas illius litteras sibi redditas memorat. Verum, inquit, vir eruditus, verbum MISI, quo in exordio utitur Innocentius, absentem innuit. At si absentem, non certe Rotomagum reversum, non Roma egressum sonat. Quid enim prohibet, quo minus Victricius Roma abcessurus, dum vale Innocentio diceret, regularum ecclesiasticarum librum ab eo postularit, atque is ad manum tum non habens librum, illum quamprimum concinnari & Victricio ante illius ex Urbe discessum tradi curarit. Neque vero opus est, ut procul a nobis sint, ad quos aliquid mittere dicimur. Quotidie sibi mutuo mittunt amici, etiam ejusdem urbis mœnibus contenti, munuscula, libros, litteras, & cetera: cujus rei exemplo sint Damasus & Hieronymus supra pag. 579 & seqq. His addo, quod forte Innocentius paulo post discessum Victricii, dum ille inter redeundum incerto loco consisteret, has litteras Rothomagum miserit, & ibi usque ad ejus adventum servari jusserit.

[24] [quam epistolam heterodoxi perperam carpunt,] Quædam in hac epistola carpunt hæretici, quos Binius in notis apud Labbeum nostrum tomo 2 Conciliorum ita refellit: Novatores hujus temporis hanc epistolam Innocentii suggillant, ideo quod lapsam virginem sacram non prius ad pœnitentiam recipiendam esse decernat, quam vir ille, cui se titulo nuptiarum conjunxerat, defunctus sit: inique enim constitutum esse judicabant, pœnitentiam lapsæ in obitum adulteri differre. Sed nihil æquius atque sanctius valuit decreto Romani Pontificis definiri, quam ut rejiciatur prætensa lapsæ virginis pœnitentia, quæ titulo nuptiarum cum adultero, tamquam cum legitimo viro, ad mortem usque cohabitare delegit, quæque non prius, quam post mortem adulteri, ab eo separari voluit. Cum itaque justissimum sit, ne in Ecclesia absolvantur ii, qui in peccato perseverare volunt, hanc de repudianda ejus pœnitentia constitutionem Pontificis hæretici nostri temporis immerito reprehendunt. Videri etiam de hac re potest Baronius in Annalibus ecclesiasticus ad annum Christi 404 num. 131, ubi post probatam hujus decreti æquitatem ita concludit: Sunt pleraque alia, quæ in ejusdem Innocentii Papæ epistolis esse nævos iidem novatores obtrectant: quæ cum Apostolicis traditionibus, sanctorum Patrum doctrina, usu Ecclesiæ sibi vendicent auctoritatem, gemmas potius esse, quam nævos, nisi limis oculis aspexissent, satis intelligere ac perspicue cognoscere potuissent.

[25] Alii ejusdem furfuris scriptores totam illam epistolam Innocentio abjudicant. [aut S. Innocentio abjudicant,] Inter hos audi Robertum Cocum, heterodoxum Anglum, qui in censura quorumdam scriptorum, Londini anno 1623 edita, ita misere pag. 111 ratiocinatur: Innocentii I epistola ad Victritium citatur a Bellarmino, ut probet cœlibatum jure apostolico rectissime annexum sacris Ordinibus, & matrimonium, post votum solenne, nullum esse. Hæc epistola fere ad verbum eadem est cum epistola Syricii ad episcopos Africæ, ac idcirco non videtur Innocentii. Stramineum enimvero argumentum, quod Franciscus Pagius in Breviario Pontificum Romanorum tomo 1 Pag. 126 difflat his verbis: Non me latet, heterodoxos dictam Innocentii ad Victricium Rotomagensem epistolam suggillare vel etiam penitus rejicere, quod in ea quædam sint decreta, quæ de verbo ad verbum continentur in epistola Siricii. Sed cum decreta XII & XIII ejusdem Innocentii epistolæ, de quibus loquuntur heterodoxi, citentur ex epistola Innocentii in concilio Turonensi III *, anno DLXVI vel DLXVII celebrato, & ibi approbentur, & Innocentius melius facere non potuerit, quam majorum instituta tradere, nemo jure dubitaverit de illa decretali epistola Innocentii, quam Dionysius Exiguus inseruit integram in codice Ecclesiæ Romanæ, sicuti nemo dubitaverit de epistola Siricii, a concilio Zellensi & a Ferdinando laudata.

[26] Laudatus Petrus Coustant in proxime citato monito prævio num. 1 hoc responsum ita pluribus confirmat: [ut ex antiquorum monumentorum consensu ostenditur.] Ex epistola IV Siricii multa in hac describuntur. Verum, ut observavit Tillemontius, id minime mirum videri debet, cum Innocentius a Victricio rogatus, ut regulas in Ecclesia Romana servari solitas sibi traderet, id felicius præstare, quam decessorum decreto exscribendo, nequiverit. Hinc itaque nulla habetur idonea ratio, cur aut prædicta epistola Siricio, aut hæc Innocentio abrogetur. Neque leviora sunt momenta, quæ hanc Innocentio, quam fuerunt, quæ illam Siricio adjudicant. A concilio Turonensi II cap. 20 a Cresconio in Breviario can. PASSIM; a Zacharia Papa apud Sirmondum tomo 1 concil. Gall. epist. 9 cap. 14 & 20 sub illius nomine laudatur. Præterea e veteribus collectionibus, quas bene multas recognovimus, in nulla desideratur, in nulla non exhibetur Innocentio inscripta. Hanc ipsi adscribunt exemplar Corbeiense, Vigilii Papæ temporibus descriptum, Colbertinum majusculis litteris Langobardicis exaratum, vetus canonum codex a Quesnello vulgatus, Dionysianæ collectionis Hadrianæque exemplaria, nec non collectio Hispana, Isidoriana, & aliæ plures. Eo accedit, quod S. Innocentius in istius epistolæ exordio apud Labbeum toto citato præmonuerit, sese hæc præscribere, non quo nova præcepta aliqua imperentur, sed ea quæ per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiat, quæ tamen Apostolica & Patrum traditione sunt constituta. Ecce quam frivolis cavillationibus hæretici Romanam Ecclesiam oppugnent!

[27] [In causa S. Chrysostomi, quæ hoc anno Innocentium delatæ est,] Hoc eodem anno 404 ad S. Innocentium delatæ sunt litteræ sancti Joannis Chrysostomi, in quibus de violenta injuria, sibi a Theophilo Alexandrino aliisque adversariis illata, justissime conquerebatur. Theophilus etiam lectorem Alexandrinæ ecclesiæ Romam miserat, ut Romano Pontifici traderet epistolam, in qua depositio Chrysostomi, a se facta, nuntiabatur. Non est hic nostrum singula commemorare, quæ in hac causa ultro citroque scripta & acta sunt, de quibus videri potest Palladius in Dialogo de Vita S. Joannis Chrysostomi, cujus Acta ad diem XIV Septembris illustranda erunt. Nobis jam sufficit scire, quod S. Innocentius in ea lite, quæ per plures annos discussa est, sese prudenter ac pie gesserit, sicut Palladius in Dialogo citato cap. 2 testatur his verbis: Quibus Actis perlectis, Papa Innocentius, cum comperisset, nullas graves esse accusationes, neque Joannem adfuisse, neque coram reprehensum esse, Theophili furorem exsibilare perstitit, quod contra absentem tam præcipitem & abruptam sententiam effudisset. Dimissis igitur illis cum increpatoriis litteris, precabatur Deum supplicans cum jejunio, ut sedaretur quidem ecclesiæ discordia, fraternus vero amor compingeretur. Si quis interim has aliasque litteras ad hanc controversiam spectantes legere cupit, adeat Palladium, Baronium, Labbeum, ceterosque, qui concilia aut Pontificum epistolas collegerunt.

[28] [aliquæ epistolæ] Sed inter numerum genuinarum epistolarum non admittimus tres illas, quas eminentissimus Baronius tomo 5 Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 407 exhibet, & de quarum prima ibidem num. 20 ita præfatur: Quod vero pertinet ad Innocentium Romanum Pontificem: audita ipse morte Chrysostomi, magno est affectus dolore, & qui hactenus ab infligendo in imperatorem Arcadium & Eudoxiam augustam, quam provocarant, summam ecclesiasticam animadversionem illam, cum quis a communicatione Sacramentorum & cœtu fidelium separatur, rogatus ab ipso Joanne Chrysostomo se continuisset, eam in eosdem provocatus, & violentia quadam adactus, inflixit: extorsisse enim visi sunt illi e manibus Innocentii juste judicantis vindictam, quam hactenus apud se longa patientia continuerat. Deinde num. 22 indicat, apud quos scriptores ea epistola reperiatur, inter quos Gennadium numerat; at oportet, hunc Gennadium a Gennadio Massiliensi diversum esse: nam Massiliensis in Catalogo scriptorum illustrium de Innocentio agens nullum de ejusmodi epistola verbum facit.

[29] Antonius Pagius tomo 2 Criticæ historicochronologicæ in Annales Baronii ad eumdem Christi annum num. 5 has litteras de suppositione sic suspectas reddit: [videntur supposititiæ.] Epistola Innocentii Papæ trigesima (isto numero in Labbeana conciliorum editione Græco-Latine legitur) ad Arcadium imperatorem, qua excommunicantur persecutores sancti Chrysostomi, supposititia [est,] cum in ea sermo sit de Eudoxia vivente, quæ tamen jam ab anno CCCCIV supremum diem obierat. Quare ejusdem epistolæ nec Palladius, nec Socrates, nec Theodoretus, nec Sozomenus, nec Zonaras, nec aliqui ex Latinis mentionem fecere, primusque Georgius Alexandrinus, qui septimo Ecclesiæ seculo vixit, ex quo Nicephorus & Glycas eam hausere, illius meminit. Idem judicium ferunt viri eruditi de binis ejusdem Arcadii ad Innocentium Papam epistolis, quas e Glyca & Ms. bibliothecæ Vaticanæ deprompsit Baronius, qui & epistolam ad Arcadium exhibet. Petrus Coustant easdem epistolas in Appendicem tomi 1 epist. Rom. Pontificum a col. 105 inter adulterina scripta rejecit, & pluribus rationibus probat, illas spurias esse, ut ibidem in monito iis præmisso videri potest.

§ IV. Scripta & gesta usque ad direptionem urbis Romanæ per Alaricum Gothorum regem.

Etiamsi discordia in Oriente exorta S. Innocentium curis & occupationibus obrueret, tamen indefesso studio ac labore paternam suam solicitudinem ad ecclesiastica Occidentis negotia etiam extendebat, [Sanctus scripsit epistolam ad Exuperium Tholosanum,] & in aliis ecclesiis operam suam desiderari non patiebatur. Hinc pro vigilantissimi pastoris munere, ut tradit Franciscus Pagius in Breviario Romanorum Pontificum tomo 1 pagg. 126 & 127, secunda Innocentii decretalis epistola anno quadringentesimo quinto data est ad Exuperium Tolosanum episcopum, & septem decreta seu canones continet. Primo clericos incontinentes, nempe sacerdotes & diaconos, omni honore ecclesiastico privandos decernit, & sanctissimam cælibatus legem a Siricio decessore ipsis positam confirmat. Septimo librorum canonicorum indicem describit, eosque ab Ecclesia receptos velut sacros & divinos testatur & pronuntiat: quem indicem cum legent Calviniani & Lutherani, se ab Ecclesiæ veteris sensu & fide, quoad numerum librorum canonicorum, agnoscant alienos: non enim Innocentius sententiam solum suam exponit, sed Ecclesiæ doctrinam & traditionem ab Apostolis ad sua tempora derivatam, & in Romana Ecclesia conservatam. Hanc epistolam anno 405 ad Exuperium scriptam esse, liquet ex clausula, quæ sic habet: Data X Kalendas Martias, Stilicone secundo & Anthemio viris clarissimis consulibus.

[31] Non placet hæc epistola Roberto Coco, & aliis quibusdam hæreticis, [quæ nullo fundamento suppositionis arguitur,] qui pro suo libitu ob levissimas nullius momenti suspiciones eam suppositionis arguunt. Sed cæci illi commiserationem potius, quam refutationem merentur: nam juxta testimonium Petri Coustant in notis ad istam epistolam tomo 1 operis jam sæpe citati col. 789 in omnibus exstat omnium generum antiquis collectionibus, puta Isidori, Hispana, Hadriani I, Dionysii Exigui, codicis a Quesnello vulgati. Eamdem exhibent codex Corbeiensis seculo VI exaratus, Colbertinus majusculis litteris Longobardicis descriptus &c. Ad hæc anno DVI ab Agathensi concilio can. 9 laudata legitur. Quocirca ridet merito vir eruditus, nec refutatione dignum censet heterodoxum quemdam, qui epistolam istam Innocentio hac una ratione abjudicari velit, quod Siricius in ca citetur. Quasi vero Pontifice indignum sit, quod ipse definit, decessorum suorum decretis firmare. Sed & Innocentio ea proposita erat quæstio, quæ Siricii constitutionem ab ipso memorari necessario postulabat, ut sententiam suam adversus eos, qui aut scientes aut ignorantes peccassent, æquo discrimine moderaretur. David Blondellus, Calvinista Gallus, haud dubie noverat hæc solida Catholicorum argumenta, atque idcirco in suo Pseudo-Isidoro pag. 562, ubi alias Innocentii litteras examinat, non est ausus hanc epistolam in dubium revocare.

[32] [& præter varios labores] Ex supra laudato Palladii Dialogo capp. 3 & 4 patet, quantum hoc tempore S. Innocentius ad sedandas ecclesiæ Constantinopolitanæ turbas laboraverit. Idem facile colligi potest ex litteris S. Chrysostomi, qui postea ad eumdem Pontificem in Labbeana Conciliorum editione tomo 2 ita scribit: Corpus quidem nostrum uno eodemque loco tenetur & stabilitum est; animus autem caritatis ala in universo orbe circumvolitat. Proinde licet tanta itineris intercapedine separati simus, a pietate tamen vestra non absumus, sed quotidie vobis præsentes sumus: animi enim oculis videmus vestram illam fortitudinem, & sinceram affectionem, constantiamque non mutabilem, & quod vos consolari nos plurimum & perpetuo cupiatis. Quanto enim fluctus extolluntur sublimius, & plures latent scopuli, V hementioresque venti sunt & tempestates, tanto & vigilantia vestra augetur; neque vos tanta viæ prolixitas, neque tantum temporis intervallum, neque causarum difficultas segniores reddidit: sed perseveranter imitamini optimos gubernatores, qui tunc maxime vigiles sunt, quando elevari fluctus & mare intumescere, & multas aquas in navim inundare, gravissimamque interdiu noctem ingruere vident. Eapropter & gratias vobis habemus multas, & desideramus quidem ad vos dare crebras litteras, id quod nobis maximo foret solatio.

[33] [in causa S. Chrysostomi] Deinde post allatas rationes, ob quas ex solitudine, in qua exulabat, sæpius scribere non posset, pastoralem S. Innocentii curam laudare ac implorare sic pergit: Perpetuas enim vobis gratias agimus, quod paternam erga nos benevolentiam declarastis: nam quantum in vestra pietate situm fuit, jam res omnes sedatæ & emendatæ, & sublata omnia scandala fuissent, gauderentque ecclesiæ tranquilla & sincera pace, & essent plane secunda omnia, neque contemptæ leges, neque violatæ patrum constitutiones forent. At illi in suis impiis operibus pergunt, & quasi nihil attentarint, ita priora malefacta recentibus vincere certant … Ecclesiæ usque ad genua humiliatæ sunt, populi dispersi, clerus divexatus, episcopi exules, constitutiones patrum violatæ. Et idcirco iterum atque iterum & sæpius vestram oro diligentiam, ut quanto major est tempestas, tanto majus adhibeatur studium. Exspecto quidem futurum, ut aliquanto amplius corrigantur. Quod si minus fiet, vos vestram coronam paratam apud misericordem Deum habebitis; & hi, qui injuria afficiuntur, consolationem ex incremento caritatis vestræ non minorem accipient: nam & nos tertium nunc annum in exilio versamur, expositi pesti, fami, bello, continuis obsidionibus, solitudini indicibili, quotidianæ morti, & Isauricis gladiis, & non mediocriter nos consolantur solida vestra fides & caritas, quæ se in me tam tenui & simplice oblectant. Ex his judica de apostolicis S. Innocentii laboribus, ac simul adverte, quantis laudibus S. Chrysostomus illum exornet.

[34] Præter ecclesiastica negotia summopere animum [pro Romana urbe] S. Innocentii occupabat commune exitium, quod gentes barbaræ imperio ac Romanæ urbi minitabantur, ut Sozomenus lib. 9 Hist. eccles. cap. 6 narrat his verbis: Cum Alaricus Gothorum dux, missis ad Honorium legatis de pace, repulsam tulisset, Romam obsidere aggressus est, ingenti agmine barbarorum ad ripas Tybris apposito, ne alimenta civibus importarentur ex Portu: sic enim vocant navale urbis Romæ. Porro cum obsidio diutius protraheretur, & fames simul ac pestis urbem premeret, pluresque e servis ac præcipue ii, qui natione barbari erant, ad Alaricum transfugerent, hi, qui in senatu pagani erant, necesse esse dicebant, ut in Capitolio & in aliis templis sacrificaretur. Etenim Etrusci quidam a præfecto urbis ad hoc acciti, fulminibus ac tonitruis barbarum hostem sese abacturos spondebant: idque a se factum jactabant Narniæ, quæ urbs est Tusciæ; quam prætergrediens Alaricus tunc, cum Romam contenderet, haudquaquam ceperat. Verum istos nihil Urbi profuturos fuisse, ipse exitus declaravit.

[35] Certe qui mente valebant, hæc Romanis ex Dei indignatione evenisse perspiciebant ob vindictam eorum, [cui Alaricus exitium minabatur,] quæ luxu atque intemperantia erga cives simul ac peregrinos injuste egerant. Itaque ajunt, probum quemdam monachum ex his, qui in Italia erant, Alarico Romam properanti suasisse, ut Urbi parceret, nec tantorum malorum auctor existeret: cui Alaricus respondisse dicitur, se non sua sponte hæc aggredi; sed quemdam sibi assidue molestum esse, qui ipsum urgeat, Romamque expugnare jubeat: quod & ille tandem fecit. Porro cum Urbem obsideret, plurimis muneribus acceptis, aliquanto temporis spatio obsidionem solvit, cum Romani pacti essent, se imperatori persuasuros, ut illum in amicitiam reciperet. Altum hic est silentium de clam permissa ab Innocentio idololatria, ut supra num. 7 observavimus, & quam Zosimi calumniam mox infra alio argumento refellemus. Ceterum Pagius in Critica Historico-chronologica tomo 2 a pag. 87 recte evincit, hanc urbis Romanæ obsidionem ad finem anni 408 referendam esse, ac tunc S. Innocentium Romæ versatum fuisse.

[36] Non est hic confundenda duplex legatio, quæ post primam Urbis obsidionem ad Honorium instituta est. [legationem suscepit,] Zosimus lib. 5 Historiarum pag. 818 de prima sic meminit: Ceterum pace cum Alaricho nondum confirmata, quod imperator nec obsides dedisset, nec postulatis omnibus satisfecisset, ab senatu legati Ravennam mittuntur Cecilianus, Attalus, & Maximianus, qui deploratis rebus adversis, quæ Urbi accidissent, & eorum multitudine, qui periissent, tragicum in morem amplificata, nihil his rebus persecerunt. Deinde pagina sequente alteram indicat his verbis: Cum enim pacem princeps differret, & pactis conventis haud satisfaceret; non amplius Romanis extra Urbem prodire liberum erat. Senatus quidem pacis causa legatos iterum ad principem mittit, cum quibus & Romanus Episcopus proficiscitur. In hac re Zosimo secure credi potest, quia hic diis ejus nec seritur nec metitur, & Sozomenus lib. 9 cap. 7 etiam utramque illa legationem distinguit.

[37] [quam aliqui non recte ex Græco idiomate interpretati sunt.] At miror, viros Græce doctissimos sensum Sozomeni ita interpretatos esse, quasi scriptor ille affirmaret, legatos ab Innocentio ad imperatorem missos fuisse, cum tamen textus Græcus patiatur, & historia exigat, ut ipse Innocentius ea legatione functus fuerit. Sozomenus lib. 9 cap. 7 Græce sic scribit: Μετὰ δὲ ταῦτα πρεσβευσαμήνου Ἰνοκεντίου τοῦ Ῥωμαίων ἐπισκόπου, μετακληθεὶς Ἀλάριχος γράμμασι τοῦ βασιλέως, ἧκεν εἰς Ἀρίμηνον πόλιν· Joannes Christophorsonus hæc ita Latine reddit: Postea cum legationem ejus nomine misisset Innocentius episcopus Romanus, revocatus imperatoris litteris Alarichus Ariminium venit. Henricus Valesius iisdem pene verbis sic reddit: Postea vero cum Innocentius Romanæ urbis episcopus legatos misisset, Alaricus imperatoris litteris evocatus, Ariminum venit. Puto, utrumque eruditissimum interpretem in illa versione hallucinatum esse. Haud dubie eos deceperit verbum æquivocum πρεσβεύομαι, quod legatos mitto & legationem obeo significat, ut apud lexicographos passim exemplis probatur. Jacobus Gothofredus in Commentariis ad codicem Theodosianum tom 3 pag. 135 hanc hallucinationem observavit, ubi de eodem Sozomeni textu agens sic notat: Mox legationem ab Innocentio susceptam memorat, ubi pessime interpres, legationem ab Innocentio missam vertit. Interpres Nicephori Callisti verosimiliter eumdem errorem viderat, quando in historia ecclesiastica lib. 13 cap. 35 occurrentia eadem fere verba Græca Ἰνοκεντίου δὲ πρεσβευσαμένου, πεισθεὶς Αλλαρίχος βασιλέως γράμμασιν, εἰς Αρίμηνον ἧκε πόλιν; sic melius Latine exponit: Atque Innocentio legationem obeunte, imperatoris litteris persuasus Alarichus, ad Ariminum urbem concessit. Denique clara est expressio Græca Zosimi, quam numero præcedenti ex vulgata versione Latine exhibuimus.

[38] [Sanctus videtur procurasse legem contra haruspices,] Pagius tomo 2 Criticæ historico-chronologicæ a pag. 92 multis argumentis contendit, Romam non anno 410, ut Baronius aliique volunt, sed 409 ab Alarico captam fuisse. Quidquid sit, videtur S. Innocentius a tempore hujus legationis usque ad secundam Romanæ urbis obsidionem Ravennæ mansisse. Forte sanctus Pontifex ea occasione apud imperatorem conquestus est de impiis sacrificiis, quæ præfectus Romanus per haruspices Etruscos in prima urbis obsidione peragere voluerat, ut supra vidimus. Certe Honorius Ravennæ anno 409 contra superstitiosos mathematicos seu haruspices tulit legem, quæ in editione Gothofrediana tomo 3 Codicis Theodosiani pag. 134 sic sonat: Mathematicos, nisi parati sint, codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis, Catholicæ religionis cultui fidem tradere, numquam ad errorem præteritum redituri, non solum urbe Roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus: quod si non secerint, & contra clementiæ nostræ salubre constitutum in civitatibus fuerint deprehensi, vel secreta erroris sui & professionis insinuaverint, deportationis pœnam excipiant. Dat. VIII Kal. Februarii Rav. Honor. VIII & Theod. III AA. coss.

[39] Juvat de hac re disserentem audire Jacobum Gothofredum, [ex quo facto calumnia Zosimi iterum refutatur.] quantumlibet heterodoxum, qui supra memoratum Zosimi mendacium explodit, & hanc legem suasu Pontificis editam esse existimat, dum in Commentario ad illam tomo proxime citato pag. 135 ita scribit: Neque dubium mihi, posteriore legatione, adversus mathematicos, ab Honorio, Ravennæ constituto, hanc ad Cæcilianum jam P. F. P. constitutionem impetratam, qua mathematici non solum urbe Roma, verum etiam omnibus civitatibus pelli jubentur, eorumque errorem atrociter perstringit: ut ita testatum faceret Honorius, quantopere factum illud, ceu a religione Christiana, vel ut lex loquitur, a Catholicæ RELIGIONIS cultu alienum maxime improbaret; quod contra neglectum pagani quiritabantur, & Christianis exprobrabant: ut proinde ex hac lege jam colligere facile possimus, Innocentio hanc maculam a Zosimo falso & per calumniam impositam. Quinimo non dubito, ipsummet Innocentium ipsum hujus legis auctorem Honorio tum Ravennæ fuisse, & ad propitiandum divinum Numen, & ad eluendam hujus facti invidiam, & ne quid tale porro eveniret, mathematicique secreta erroris sui & professionis deinceps insinuarent, ut hæc lex loquitur, & ad errorem præteritum redirent. Et certe refert Orosius lib. VII cap. XXXIX, Innocentium tempore mox irruptionis Gothicæ in urbem Romam, tamquam justum Loth subtractum a Sodomis, apud Ravennam positum fuisse. Ipsa Orosii verba superius num. 5 dedimus.

[Annotata]

* forte te cognoscere

* alii II

§ V. Reliqui labores ejus pro Ecclesia usque ad mortem.

Tillemontius tomo 10 Monumentorum eccles. pag. 829 contendit, litteras Innocentii ad Rufum Thessalonicensem episcopum, quæ in collectione Romana Holstenii part. I pag. 47 leguntur, [Contræ Tillemontium ostenditur,] anno 407 scriptas esse. Jam sæpe laudatus Petrus Coustant, qui eamdem epistolam tomo 1 epist. Romanorum Pontificum a col. 815 inseruit, ibidem in notis conjecturas Tillemontii ita proponit: Tempus quo scripta est, consulari nota indicatur. Sed hac in nota mendum esse ac pro Honorio IX ET Theodosio V restituendum esse, Honorio VII ET Theodosio II, clarissimus vir Tillemontius tomo 10 pag. 829 opinatur. Unde sequeretur, ut hæc epistola anno CCCCVII scripta esset. Hanc autem opinionem probare nititur ista inductione. Primo quidem statuit, ex epistolis, quas Innocentius ad Rufum scripsit, hanc primam esse, atque ab eo datam fuisse statim ut de Rufi ordinatione certior factus est: quod non negandum. Tum addit, Rufum illum, ad quem Innocentius modo scribit, non alium videri ab eo, ad quem de Naïssensibus clericis litteras jam dedisse se idem Papa epist. XVII ad Marcianum memorat. Quo pariter concesso, subdit: Atqui hanc epistolam ad Marcianum scripsit Innocentius Ravennæ constitutus, quo ab anno CCCCIV ineunte venit, & ubi mense Augusto anni CCCCX adhuc versabatur; nec ullum est in historia vestigium, unde eum præterea in eamdem civitatem redisse conjectemus. Ex quo consequi putat, ut neque Rufi ordinatio, neque epistola ista serius anno CCCCVIII differendæ sint.

[41] Tunc statim huic argumento negativo ita respondet; [quo tempore scripta sit epistola ad Rufum Thessalonicensem,] Sed cum nequaquam omnia scripta sint, quæ contigerunt, & qui Ravennam semel accessit, eo etiam secundo ac tertio potuerit pergere; cumque hujus rei, ipso viro clarissimo fatente, anno CCCCXIII, quo frumentum Heraclianus Romam perferri prohibebat, causa & occasio non defuerit: minime tutum videtur certam epocham conjectura incerta mutare. Sane inusitatus valde foret is librariorum lapsus; ut cum in duorum consulum, qui eamdem dignitatem gessissent pluries, annis exprimendis peccassent, eorum tamen error in eorum consulatibus designandis sic apte sibi cohæreret, ut cum Honorii nono consulatu, quintum Theodosii, non quartum aut tertium; ac vicissim cum quinto Theodosii nonum Honorii, non septimum aut alium quemvis componerent. Hæc responsio nobis adeo satisfacit, ut omnino retinendam putemus consularem notam, quæ epistolæ sic distincte subscribitur: Data XV Kalendas Julias Honorio IX & Theodosio V augustis consulibus, id est XVII Junii, anno Christi 412: potuit enim Innocentius anno 413 ob frumentum Romanis negatum aliquo tempore Ravennæ subsistere, & tunc, etsi epistola nullam temporis notam habeat, ad Marcianum sic scribere: Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres & coëpiscopos nostros Rufum & ceteros hujusmodi litteras de clericis. Naïssensibus transmisisse… Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas &c. Facile etiam poterat S. Innocentius inter tot tamque varia negotia dubitare, an recte recordaretur eorum omnium, ad quos anno præterito litteras dedisset. De aliis quibusdam S. Innocentii epistolis, circa hæc tempora datis, disceptatur, utrum uno altero ve anno serius aut citius scriptæ fuerint; sed hæc tanti momenti non sunt, ut nos hic diutius morari debeant.

[42] [& ex litteris Innocentii ad episcopos Macedoniæ] Anno Christi 414 rescripsit S. Innocentius episcopis Macedoniæ, illosque nonnihil reprehendit, quod prima sua responsione non acquievissent: sic enim initio istius epistolæ apud Labbeum tomo 2 Conciliorum loquitur: Adverti Sedi Apostolicæ, ad quam relatio, quasi ad caput ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus jamdudum scripsisse me memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus relationis vestræ geminata percunctatio compellit. Ex istis sancti Pontificis verbis Baronius ad annum Christi 414 num. 19 sic recte concludit: Vides ex his, quanta effulgeret in Sede Apostolica cum auctoritate majestas, ut loco injuriæ duceretur, si oporteret eamdem semel impertita iterare mandata. Anno sequente coaluit illa diu ab Innocentio desiderata pax inter ecclesiam Antiochenam & Romanam, de qua ultro citroque scriptæ litteræ apud conciliorum & epistolarum Pontificiarum collectores passim occurrunt.

[43] [ac Decentium episcopum Eugubinum aliqua notantur.] Die XIX Martii anno 416 Innocentius dedit litteras ad Decentium, episcopum Eugubinum, in quarum exordio dicit, ab aliis ecclesiis circa ritus & cæremonias servandum esse id, quod a principe Apostolorum Petro Romanæ Ecclesiæ traditum est, cum ecclesiæ in Gallia, Hispania, aliisque regionibus a Petro sint institutæ. Quomodo illa institutio intelligenda sit, in Actis S. Jacobi Majoris ad diem XXV Julii explicuimus. In eadem epistola fit mentio de fermento, quo nomine quidam Catholici panem benedictum, alii plures ipsum Eucharistiæ sacramentum intelligunt. Posteriorum opinio nobis videtur longe probabilior, cum paulo infra ipse S. Innocentius talem hujus rei rationem reddat: Quia non longe portanda sunt Sacramenta. Hanc vero rationem in eulogia seu pane benedicto non obtinere, constat ex epistolis Augustini & Paulini Nolani, in quibus sanctos illos viros ab Italia in Africam, ac vicissim, benedictos panes sibi invicem in unitatis seu communionis mutuæ indicium misisse legimus. Quod autem tam obscuro vocabulo augustissimum Sacramentum exprimatur, oritur ex disciplina arcani, de qua post Schelstratium vide Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum tomo 1 a pag. 130.

[44] Reliquum vitæ tempus sanctus Pontifex discutiendis damnandisque Pelagii erroribus impendit, ut litteræ in hac causa ab Afris ad Innocentium & ab Innocentio vicissim ad Afros datæ satis ostendunt. [Ex litteris in causa Pelagii] Quanta autem esset Afrorum erga Romanum Pontificem reverentia, docet nos epistola concilii Milevitani, in qua ad S. Innocentium inter alia apud Labbeum tomo 2 sic scribunt: Sed arbitramur (adjuvante misericordia Domini Dei nostri Jesu Christi, quæ te & regere consulentem, & orantem exaudire dignatur) auctoritati sanctitatis tuæ de claro Scripturarum lumine depromptæ, facilius eos, qui tam perversa & perniciosa sentiunt, esse cessuros, ut de correctione potius eorum gratulemur, quam contristemur interitu, Domine beatissime. Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit venerabilitas tua, instanter & celeriter providendum. Hæc ad Sanctitatem tuam de concilio Numidiæ scripta direximus, imitantes Carthaginensem ecclesiam & Carthaginensis provinciæ coëpiscopos nostros, quos ad Sedem Apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. Similia habet epistola concilii Carthaginensis, & alia quinque episcoporum, quæ apud conciliorum aut epistolarum Pontificiarum collectores legi possunt.

[45] Hanc Romanæ Sedis auctoritatem confirmat S. Innocentius, dum apud laudatum Labbeum col. 1287 synodo Milevitanæ post alia sic rescribit: [ultro citroque scriptis] Diligenter ergo & congrue Apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius, quem præter illa, quæ sunt extrinsecus, solicitudo manet omnium ecclesiarum) super anxiis rebus, quæ sit tenenda sententia: antiquæ scilicet regulæ formam secuti, quam toto semper orbe mecum nostis esse servatam. Verum hæc missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam, qui id etiam actione firmatis, scientes quod per omnes provincias de Apostolico fonte petentibus responsa semper emanent. Præsertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror, omnes fratres & coëpiscopos nostros, non nisi ad Petrum, id est sui nominis & honoris auctorem, referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. In eumdem fere modum concilio Carthaginensi respondet, ut ibidem invenietur.

[46] Nonnulli Pontificiæ auctoritatis invidi S. Innocentium accusant, [colligitur Romanæ Sedis auctoritas] quasi in extollenda Romanæ Ecclesiæ potestate modum excesserit. At audiant illi S. Augustinum, qui epist. 186 num. 2 in novissima editione tomo 2 col. 506 de S. Innocentii responsis ita pronuntiat: Missæ sunt itaque de hac re ex duobus conciliis, Carthaginensi & Milevitano relationes ad Apostolicam Sedem .. Scripsimus etiam ad beatæ memoriæ Papam Innocentium, præter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. Ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo, quo fas erat atque oportebat Apostolicæ Sedis Antistitem. An hæc scripsisset Augustinus, si judicasset, Innocentium indebitam suæ Sedi potestatem arrogare? An decebat Apostolicæ Sedis Antistitem ab aliis ecclesiis exigere, quod sibi non competebat? Non est igitur dubitandum, quin Hipponensis præsul etiam ea probaverit ac laudarit, quæ in responsionibus S. Innocentii de Romanæ Sedis prærogativa continebantur.

[47] [quæ ex S. Augustino,] Mens sancti istius Doctoris satis patet ex iis, quæ lib. 1 contra Julianum Pelagianum cap. 4 in eadem editione tomo 10 col. 331 sic affert: Puto, tibi eam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare: cui Ecclesiæ præsidentem beatum Innocentium si audire voluisses, jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses: quid enim potuit ille Vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes, & Romana cum ceteris tenet perseveranter Ecclesia? Audin', judicium Romanæ Sedis sufficere debere ad hæresim condemnandam? Præterea idem sanctus Doctor serm. 131 tomo 5 ejusdem editionis col. 449 censet, post latam Ecclesiæ Romanæ de doctrina sententiam nihil superesse, quam ut hujusmodi refractarii manifestentur ac puniantur: Ubi tales inveneritis, inquit, occultare nolite; non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, & resistentes ad nos perducite: jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam; inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error. Hæc attente expendant nostri temporis novatores.

[48] [& conciliis Africanis confirmatur,] Quod si cavillatoribus quibusdam non sufficiat S. Augustini auctoritas, & forte etiam illis suspectum sit testimonium S. Innocentii, in propria causa loquentis, saltem audiant, quomodo tria Africæ concilia eamdem Romanæ Sedis prærogativam agnoscant: sic etenim apud Labbeum tomo 6 Conciliorum col. 128 universi episcopi ex tribus Africanæ provinciæ synodis anno 649 ad Theodorum Papam scribunt: Magnum & indeficientem omnibus Christianis fluenta redundantem apud Apostolicam Sedem consistere fontem, nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluentes, universum largissime irrigantes orbem Christianorum, cui etiam in honore beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem omnem decrevere reverentiam in requirendis Dei rebus, quæ omnino & solicite debent, maxime vero justeque ab ipso præsulum examinari vertice Apostolico, cujus vetusta solicitudo est, tam mala damnare, quam probare laudanda: antiquis enim regulis sancitum est, ut quidquid quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad notitiam almæ Sedis vestræ fuisset deductum, ut hujus auctoritate, justa quæ fuisset pronuntiatio, firmaretur, indeque sumerent ceteræ ecclesiæ, velut de natali suo fonte prædicationis exordium, & per diversas totius mundi regiones puritatis incorruptæ maneant * fidei sacramenta salutis. Tota epistola, quam hic brevitatis causa non exscribo, attento animo legi meretur. Ex ea certe quilibet, studio partium non addictus, facile intelliget, episcopos Afros in Pontifice Romano eamdem agnovisse potestatem, quam S. Innocentius sibi tribuebat.

[49] Erasmus Roterodamensis, ut supra § 1 monui, in his S. Innocentii litteris majorem elegantiam & eruditionem requirit, [ac istarum litterarum sinceritas probatur.] dum interim S. Augustinus de his ipsis Innocentii scriptis ita loquitur: Ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo, quo fas erat atque oportebat Apostolicæ sedis Antistitem. An forte sanctus Pontifex Erasmianum scribendi stylum adhibere debuit, ut semi-Christiano illi Aristarcho placeret? At fortasse voluit hac censura istas S. Innocentii epistolas de suppositione suspectas reddere. Ut ut est, plus apud nos valet grave unius sancti Augustini judicium, quem temeraria multorum ejusmodi censorum crisis, quamvis illa apud aliquos heterodoxos tanti sit ponderis, ut ob eam Robertus Cocus in Censura quorumdam scriptorum pag. 112 has Innocentii litteras in dubium revocare non vereatur. Saltem in hac re prudentior inter acatholicos fuit David Blondellus, qui in Pseudo-Isidoro pag. 562 de his tribus Innocentii epistolis sic scribit: Licet Erasmus dictionem, ingenium, & eruditionem, tali dignam Præsule, desiderare cogatur in his epistolis, eas tamen germanas esse certissimum est. Deinde citat antiqua monumenta, in quibus illæ memorantur, atque ita concludit: Non est ergo, quod quis suspicionibus indulgeat, Erasmi judicio fretus.

[Annotata]

* forte manent

§ VI. Mortis annus & dies, locus sepulturæ, ac reliquiæ.

Sanctus Pontifex non diu post Pelagianorum damnationem, ex qua tantam gloriam consecutus est, [Assignatur annus mortis,] ut nulla ei accessio deinceps fieri posse videretur, anno 417 ad Superos migravit. Panvinius & Papebrochius perperam mortem ejus anno 416 consignarunt, ut eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 417 num. 4 evincit his verbis: Quod autem revera hoc anno ipse Innocentius mortuus sit, adversus assertionem eorum, qui eum anno superiori defunctum volunt, istud quidem evidenter demonstrant litteræ ejus hoc anno datæ sub dictis consulibus Honorio atque Constantio ad concilium Milevitanum sexto Kalendas Februarii, quarum ante meminimus. Accedit præterea Marcellini Comitis auctoritas, qui sub hujus anni consulibus collocat Zosimum Innocentio subrogatum. Porro hunc minime prætergressum esse annum Innocentium, litteræ Zosimi Papæ datæ hoc anno manifeste declarant. Norisius lib. 1 Hist. Pelag. cap. 11 idem tempus ita assignat: Certe Panvini opinio evidenter refellitur ex subscriptione litterarum S. Innocentii ad synodum Milevitanam inter epistolas Augustini XCIII: datæ enim dicuntur SEXTO Kal. Februarias Honorio et Constantio V. C. coss. Plane designatur præsens annus CCCCXVII, quo Honorius XI; Constantius vero alterum consulatum gessit: nam primum consul hic fuit cum Constante anno CCCCXIV; tertium vero cum Theodosio Augusto anno CCCCXX. Henschenius noster, Pagius, aliique passim circa hunc Innocentianæ mortis annum Baronio adhærent.

[51] At non tam facile ei consentiunt circa mortis diem, [& diversæ] quem Baronius in Annalibus loco proxime citato sic determinat: Hoc igitur anno, inquit, quinto Kalendas Augusti idem Innocentius Papa diem obiit, cum sedisset annos quindecim, mensem unum, & dies decem: ea enim die finem imposuisse præsenti vitæ, non solum liber de Romanis Pontificibus tradit, sed & Romanum Martyrologium fidem facit, dum eadem ipsa die celebrat ipsius ad Deum transitum. Petrus Coustant tomo 1 epist. Rom. Pont. col. 737 hanc opinionem impugnat, de S. Innocentio ita scribens: Singularem autem gloriam adeptus est constanti Johannis Chrysostomi defensione. Hanc deinde Antiochenæ aliarumque Orientalium ecclesiarum reconciliatione & pace non mediocriter auxit, ac postremo solemni Pelagianorum damnatione cumulavit: quod eum anno CCCCXVII, Januario exeunte, præstitisse cum litterarum ipsius auctoritate constet, cumque Zozimum ante mensem Aprilem ejusdem anni CCCCXVII Romanam ecclesiam administrasse ex hujus Papæ litteris non minus indubitatum sit, restat, ut Innocentii mors anno CCCCXVII consignanda sit, & eo quidem intervallo, quod Januarium inter & Aprilem mensem interjicitur. Neque igitur hæc vel cum Julii XXVIII die, ut Baronius priscos Pontificales libros secutus existimavit, vel cum die XXI Decembris, ut Bolando (id est Papebrochio) ex nonnullorum Martyrologiorum fide placuit, componi potest… Sed nihil adversus Baronii ac Bollandi opiniones desiderari evidentius aut certius potest testimonio Paschasini Lilibæi in Sicilia episcopi, qui quidem ad Leonem Papam epistola III scribens, Zosimum anno CCCCXVII, dum Pascha celebraretur, Romanæ ecclesiæ pontificatum gessisse diserte docet.

[52] [scriptorum sententiæ] Hoc Paschasini Lilibæi testimonium, quod Norisius in Historia Pelagiana lib. 1 cap. 11 exhibet, recte contra Bollandum seu potius Papebrochium urgeretur, si ille cum Baronio annum 417 Innocentianæ morti assignasset. Sed Papebrochius in Conatu chronico-historico ad catalogum Pontificum cum Panvinio mortem S. Innocentii anno 416 alligat; & quidem existimat, eum die XXI Decembris isto anno obiisse, quia illo die in nonnullis antiquis Martyrologiis Romæ quidam S. Innocentius annuntiatur, ut § 1 hujus sylloges vidimus. Nihil igitur hoc argumentum facit contra opinionem Papebrochii, qui Zosimum anno 417 ante Pascha S. Innocentio successisse admittit. Magis ipsum premunt epistolæ Innocentianæ, quæ in causa Pelagii ad Afros anno 417 ineunte datæ dicuntur. At Papebrochius putat, ex illis nihil certi pro chronologia statui posse, cum istarum litterarum subscriptiones in quibusdam exemplaribus mutatæ ac corruptæ legantur. Quod si dicas, in ejus systemate non inveniri quindecim Pontificatus Innocentiani annos; respondebit, eos numero rotundo ita computari, quia parum deerat, vel in quibusdam Prosperi chronicis tantummodo quatuordecim numerari, ut supra num. 16 diximus. Hinc concludo, conjecturam Papebrochii non tantopere a Tillemontio contemnendam fuisse, etsi Henschenii nostri aliorumque sententiam multo probabiliorem censeam.

[53] [referuntur de die obitus,] Pagius in Critica ad annum Christi 417 num. 5 determinatum diem Innocentianæ morti sic assignat: Innocentium vero die XII Martii vita functum, deducitur ex Martyrologiis, Romano a Rosweido publicato, omnium quæ ad nos pervenere vetustissimo, Hieronymiano a Florentinio e tenebris eruto, alio vetusto sancto Hieronymo attributo, quod legitur tomo IV Spicilegii Dacheriani, alio antiquissimo edito ab Holstenio cum Actis sanctarum martyrum Felicitatis & Perpetuæ, ex Martyrologio Adonis, Notkeri, Bedæ, non quidem genuino, sed vulgato, ex appendice Adonis, ex manuscriptis antiquis apud Galesinium, & Martyrologio Ms. reginæ Sueciæ, aliisque pluribus Mss. a Bollando ad diem XII Martii in Vita SS. Innocentii & Rasi episcoporum recitatis. Quare Anastasius, qui dicit, Innocentium sepultum esse ad ursum pileatum v Kalend. Augusti, intelligendus est de aliqua ejus translatione. Auctor Martyrologii Hieronymiani, qui depositionis ejus meminit ad diem XII Martii & ad diem XXI Decembris, tam diem ejus emortualem, quam diem alicujus alterius translationis memorat. Recte ratiocinaretur Pagius, si certo constaret, in Martyrologiis Hieronymianis S. Innocentium Papam memorari. At quid si XII Martii & XXI Decembris de alio quodam S. Innocentio in illis agatur? Quid si Innocentius noster antiquissimis Martyrologiis Hieronymianis nusquam sit insertus? Quid si primus nomen Sancti & diem XII Martii signaverit auctor Martyrologii Rosweydiani, quod Pagius perperam vocat vetustissimum omnium, quæ ad nos pervenere? Non tamen difficulter admittam, S. Innocentium nostrum ineunte Martio aut forte die XII istius mensis obiisse, cum hæc antiquo Henschenii nostri catalogo non repugnent, ut supra num. 18 ostendimus. Tantummodo contendo, hanc obitus diem non esse tam certam, quam Pagius Norisiusque putarint.

[54] Certe conjectura mea de alio quodam S. Innocentio non omnino improbabilis videri debet, [quæ non usque adeo certa est.] cum Claudius Castellanus Papebrochio nostro indicaverit, exstare Parisiis nobilem Brancatiorum domum, vulgo Phostel de Brancas, in cujus sacello habetur corpus sanctum, Cardinalis Brancatii munere Roma missum, una cum marmore sepulcrali, cui inscriptum S. Innocentii episcopi, & cum duodecim lampadibus figlinis, quibus nunc circumdatur, repertum in sepulcro. Sic autem S. Innocentius iste Parisiis honoratur, ut ejus cultus ad nullum certum anni diem sit adstrictus. Videtur iste sanctus a S. Innocentio Pontifice Romano diversus, quia non est verosimile, Romanos tam facile permissuros, ut in aliam regionem transferretur corpus sancti sui Pontificis, cujus sepulturam Romæ noverant, & quod sese hactenus possidere existimant, sicut ex sequentibus patebit.

[55] Anastasius Bibliothecarius post elogium S. Innocentii Pontificis in fine de ipso asserit, [Proponitur Aringhi opinio] quod sepultus sit ad Ursum pileatum. De hoc sepulturæ loco Aringhus tomo 1 Romæ subterraneæ lib. 2 cap. 19 ita disserit: Ex quibus omnibus manifeste quidem apparet, cœmeterium via quondam Portuensi ad Ursum pileatum exstitisse, longe tamen diversum ab altero ejusdem nominis, quod in Exquiliis ad sanctæ Bibianæ ecclesiam exstabat. Hic interim vero lector admonendus est, quod ubi apud Bibliothecarium de Anastasio primo legitur: Qui vero sepultus est in coemeterio suo ad Ursum pileatum; & de Innocentio primo: Qui etiam sepultus est ad Ursum pileatum; id neutiquam de cœmeterio in Exquiliis, sed Portuensi via sito procul dubio intelligendum est: in pervetusto enim quodam Ms. codice bibliothecæ Vaticanæ, olim monasterii Cavensis, indiculus locorum habetur, ubi summi quondam Pontifices conditi sunt, atque hi duo quidem in memorato viæ Portuensis cœmeterio ad Ursum pileatum una simul depositi leguntur. Hæ autem expressæ sunt ibidem notæ:


AD VRSV PILEATV PORTV
ANASTASIVS
INNOCENTIVS

[56] Deinde post sancti Anastasii Pontificis translationem, a Paschale primo Papa factam, [de antiquo Innocentianæ sepulturæ loco,] sic prosequitur: Id ipsum plane de S. Innocentii Papæ corpore affirmandum nobis est, quod a Sergio secundo (ut idem Bibliothecarius testatur) in Equitii titulum translatum fuit, & una cum ipso postmodum (ut in inscripto ibidem lapide legitur) ejusdem S. Anastasii corpus repositum est, ut quæ in eodem simul cœmeterio via Portuensi jacuerant, hic pariter ambo contumulata quiescerent. Argumentum, quod Aringhus postea profert ex testimonio Wilhelmi Malmesburiensis lib. 4 de gestis Anglorum cap. 2, parum urget, cum in nostra editione non legatur Candida & Innocentius, ut citat Aringhus, sed Candida & Innocentia, quæ sexus feminei martyres esse videntur.

[57] [& refertur, ubi hodiedum quiescat sacrum corpus,] Quidquid sit de priori sepulturæ loco, Antonius Philippinus Carmelita in libello Italico de ecclesia sanctorum Silvestri & Martini in montibus pag. 77 exhibet verba ibidem lapidi in insculpta, quæ sic sonant: Temporibus Domini Sergii Junioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari corpora beati Silvestri & Martini Pontificum… Item corpora Sisinii, Anastasii, & Innocentii pontificum &c. Eminentissimus Baronius in Annalibus ad annum Christi 847 num. 4 eamdem ferme inscriptionem profert, quam paulo supra eo ipso tempore (nempe Sergii II Pontificis) scriptam esse arbitratur. Non negamus, hanc inscriptionem utcumque veterem esse; at non facile credemus, hos characteres tempore Sergii II Papæ isti marmoreæ tabulæ insculptos fuisse: nam Schelstratius aliique viri eruditi, qui eam curiose examinaverant, Roma Papebrochio responderunt, illam inscriptionem trecentis annis antiquiorem non videri. Imo Janningus noster, etiam characteres imitatus, eamdem tabulam Romæ descripsit, quam Papebrochius in Paralipomenis ad Conatum in catalogos Pontificum pag. 68 cum abbreviationibus & litterarum forma exhibuit, quantum per typum fieri potuit. Sed sive hæc inscriptio antiquior sive recentior sit, putamus, illic corpus S. Innocentii hactenus quiescere, quamvis nonnulla sacra ossa aliis communicata fuerint, ut jam videbitur.

[58] [cujus tamen aliquæ partes alio translatæ sunt.] Præter sacras S. Innocentii exuvias, quas Masinus in sua Bononia perlustrata hodie assignat, didici ex Vita S. Godehardi, episcopi Hildesheimensis, quam in opere nostro ad diem IV Maii illustravimus, aliqua ejusdem sancti Pontificis ossa olim in Saxoniam delata fuisse: nam tomo 1 istius mensis pag. 508 ita legitur: Quidam dux Saxonicus, Ludolphus nomine, cum sua conjuge Oda cum consilio & licentia S. Altfridi, quarti nostræ ecclesiæ episcopi, Romam petiit, & a beato Sergio Papa reliquias sanctorum præsulum Anastasii & Innocentii impetratas detulit: in quorum honore monasterium & cœnobium virginum primo in Brunesteshusen, deinde quarto post anno in Gandesheim construxit. Hic agi de reliquiis S. Innocentii nostri liquet ex Alberico, Trium fontium monacho, qui in chronico editionis Leibnitianæ ad annum Christi 859 pag. 189 ita diserte scribit: Hoc tempore Leuthulphus dux Saxonum, pater Brunonis & Ottonis ducum, avus Henrici regis primi Romanorum, corpus Innocentii primi Papæ a Roma in Saxoniam transtulit. Per corpus hic more satis ustitato intellige corporis partem, at clare indicat Roswitha, antiqua Saxoniæ poëtria, quæ in carmine de fundatione cœnobii Gandersheimensis apud Leibnitium tomo 2 scriptorum Brunwicensium pag. 322 Sergium Pontificem ita duci Saxoniæ respondentem inducit:

Hic duo rectores fuerant aliquando potentes
Præsul Anastasius sedis sanctissimus hujus,
Et coapostolicus sacer Innocentius ejus,
Qui post pastorem Petrum, Paulumque magistrum
Ecclesiæ meritis celebres fulsere supremis;
Quorum tam magna servantur corpora cura
Hactenus a cunctis hujus rectoribus urbis,
Ut nec particulam quisquam subtraxerit umquam,
Pleno membrorum numero remanente sacrorum.
Sed quia jure piis concedere debeo votis,
Amborum vobis donabo pignora gratis,
Corporibus sacris ABCISA patenter ab ipsis.

Plura chronica Germanica de eadem reliquiarum translatione meminerunt. Atque hæc sunt, quæ de isto sanctissimo Pontifice colligere potui.

DE S. AUSPICIO EP. CONF.
TULLI LEUCORUM IN BELGICA PRIMA.

Circa an. CDLXXVIII.

Sylloge de cultu & ætate.

Auspicius episc. confessor, Tulli Leucorum in Belgica Prima (S.)

AUCTORE J. B. S.

Subtimide a nobis datus est ad VIII Julii synonymus Sanctus, quem Martyrologio Romano adjecit Baronius cum titulo episcopi Trevirensis, de quo diximus non nisi incerta & dubia occurrere, quæ istic deducta videri possunt. Illud ibi nos torsit potissimum, quod Auspicius unus in duos videatur distractus, [Hic ut a synon: Trevirensi distinctus] quem Auspicianum, nescio an satis recte, appellat Castellanus dicta die VIII Julii in Martyrologio suo universali, per appositam notulam diserte exprimens, non Trevirensem episcopum fuisse S. Auspicium, sed Tullensem, ac proinde non ad seculum secundum seu persecutionum tempora, sed ad seculum V spectasse, quod facile eruitur ex eo quod celeberrimis sanctis episcopis Apollinari Sidonio & Lupo Trecensi certissime synchronus fuerit. Et hæc quidem Castellani sententia, quæ an satis certa sit, confundendique adeo in unum præfati Auspicii, non est unde satis tuto definias. Minus etiam placet quod nostrum hunc a prætenso Tullensi alio diversum fecerit Baronius, de qua re infra conveniendus. Locum dedi Trevirensi cum Martyrologio Romano jam dicto die VIII hujus mensis, modo dispiciendum restat, utrum vero huic Auspicio Tullensi locus hic inter Sanctos competat.

[2] Fatendum imprimis, nomen ejus inter Sanctos consignatum non fuisse in ullis antiquis Martyrologiis, [antiquioribus Fastis incognitus est;] saltem quæ ad manus nostras pervenerint. Primus esse videtur Saussayus, qui ipsum æque ac Trevirensem eodem ipso die VIII Julii retulerit, hujusmodi ornatum elogio: Eodem die Tulli Leucorum, sancti alterius Auspicii episcopi itidem & confessoris, qui sanctissimo Lupo Trecensi coævus, etiam doctrinæ ac religionis gratia suppar enituit, adeo ut communi elogio (sicut Sidonius Apollinaris auctor est) patris ac protomystæ Galliarum titulo insigni prædicaretur. Quem & divina eloquentia etiamnum in egregia illa epistola patens quam scripsit ad Arbogastem comitem Trevirensem, oraculum pietatis: opera vero virtutum magistrum, Christique verum imitatorem indicarunt, merita æternum glorificarunt, quibus radiavit sepultus in æde sancti Mansueti suburbana. Iterum vero inventionis ac depositionis ejus cum aliis Sanctis episcopis meminit die 11 Augusti his verbis: Tulli Leucorum, inventio & repositio SS. episcoporum Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi; quæ non nisi ex tabulis Tullensibus haurire potuit; unde id saltem probabilissime accipimus, cultu aliquo ecclesiastico olim donatum fuisse S. Auspicium; & merito, cum ex Sidonii verbis inferius referendis, de ejus eximiis virtutibus ac sanctitate satis & abunde constare videatur.

[3] [cultum tamen habet] Et certe in duobus catalogis episcoporum Tullensium quos Mss. habemus, Auspicio Sancti titulus præfigitur, non item in alio quem edidit Martene, quemque vocat Acta Tullensium episcoporum, in Thesauro novo anecdotorum tomo 3 a pag. 989, ubi nihilominus hoc ornatur brevi sed insigni elogio: Quo (nempe Celsino) vitæ hujus excessu facto cum Deo, Auspicius in prædicta sede exstitit ordinatus; vir bonitate præclarus, circa suos solicita circumspectione, dum vixit perspicax. Quocirca sempiternam a Christo remunerat onem meruit, & consortium supernorum civium cum electis pastoribus est adeptus. Atque hæc ferme sunt ex quibus sua desumpsere posteriorum catalogorum compilatores, hæc inde de S. Auspicio notantes; S. Auspicius, quintus hujus sedis episcopus, vir bonitate præclarus, circa suos solicita circumspectione, dum vixit perspicax, quocirca sempiternam a Christo remunerationem meruit, & consortium supernorum civium cum electis pastoribus est adeptus, sepultus in suburbio in ecclesia B. Mansueti. Hæc de Sancto prædicari satis perspicuum est; id sane non diffiteberis, tanto propinquius ad Sanctorum honores accedere Auspicium nostrum, quanto propius ad synonymum Trevirensem reducendum censueris.

[4] [in tabulis Tullensibus.] De episcopis Tullensibus optime meritus videtur vir ampl. Franciscus Riguet, ad S. Deodati in Vosago præpositus, in gallico Systemate chronologico eorumdem, quod ad nos manuscriptum transmitti curavit, ubi & ipse Auspicium Sancti appellatione honorat, tametsi Catalogum alium refutet, in quo scriptum reperit, confusum fuisse Auspicium cum Aspasio, de quo nimirum in S. Deodati ecclesia celebraretur officium; cum tamen certum sit, inquit, nec unum nec alium ibi notum, nedum ulla festivitate recoli. Quid quod ibidem rotunde neget Riguetius, in Tullensis ecclesiæ antiquioribus Breviariis aut Kalendariis ullam umquam Auspicii solennem exstitisse memoriam ante editionem Breviarii anno 1628 pro ea ecclesia procuratam, ubi ipsi hoc die aptata est lectio in eaque tria potissimum, quæ teste eodem Riguetio, vera sunt, memorantur: nempe quod ecclesiam Tullensem quintus ordine rexerit, quod sepultus sit in cœnobio S. Mansueti, quodque S. Apollinari Sidonio per litteras familiaris fuerit. Ex ejus fide hæc referimus, cum lectionem ipsam non descripserit, neque vero nobis ad manum sint nec facile esse possint sint ecclesiarum omnium Gallicanarum tam frequentia & toties mutata hactenus Breviaria. Hæc de qualicumque cultu: reliquum est ut paucula alia quæ ad S. Auspicium spectant, breviter expediamus.

[5] Ubi de S. Auspicio Trevirensi, prænotata jam non semel VIII die Julii, [non recte a Baronio distinctus] agendum fuit, ad Baronii notationem observatum est, multa paucis in ejus contextu consusius asseri, quæ longiori discussione opus haberent, ea vero cum ejus loci propria non essent, huc differenda fuerunt. Baronii verba examini obnoxia, iterum repetenda sunt & lectorum oculis subjicienda: Fuit alius ejusdem nominis (Auspicii) Tullensis episcopus, ordine quintus, sanctitate & doctrina conspicuus, cujus exstat insignis epistola metro scripta ad Arbogastum comitem: vixitque temporibus Theodosii imperatoris. Diversus ab his omnibus habendus est ille Auspicius ad quem scribit Sidonius Apollinaris epist. II, lib. 7. Hactenus ipsa Baronii verba, quæ si vera essent, inde consequens fieret, non jam unum sed binos omnino Auspicii nomine insignitos ipsi eidem Tullensi ecclesiæ præfuisse, alterum nempe seculo quarto ad usque Valentiniani & Theodosit tempora, alterum vero seculo quinto cui æqualis ætate fuerit S. Apollinaris Sidonius, quod ante virum Eminentissimum scripsit nemo, ut ante me observavit Riguetius, nec post ipsum, saltem quod sciam, asserere quisquam ausus est.

[6] Baronium fefellit, opinor æquivocatio nominis, quod Arbogastum comitem compellari intelligens, [ab altero,] ad eum S. Auspicii metricam epistolam retulerit, quem in historia sub Valentiniano & Theodosio famosiorem noverat, cuique adeo Auspicium Tullensem episcopum scripsisse arbitratus sit; ubi tamen ex ipsa epistola, quam Baronium non legisse perspicuum est, aperte evincitur, non ad seniorem illum Arbogastum, in idololatria proprio demum ense manuque confossum, sed ad juniorem alium Arbogastum ipsam dirigi, qui non solum a peritia tractandorum armorum, sed & a virtutibus vere Christianis mirifice ibi extollitur. En ipsa epistolæ verba apud Chesnium tomo 1, pag. 864:

De magno origo semine descendit tui nominis;
Certe virtutis ejus est ut Arbogastis legitur.
Scribantur in annalibus hujus triumphi pariter,
Sicut & ejus scripti sunt, quem supra memoravimus.
Sed hoc addamus meritum huic, qui vere major est,
Quod Christi nomen invocat religioni deditus.
Fuit in armis alacer ille antiquus, verum est;
Sed infidelis moritur, & morte cuncta perdidit.
Hic autem noster strenuus, belligerosus, inclytus,
Et quod his cunctis majus est, cultor divini nominis.

[7] Quid clarius, quid manifestius, quam Arbogastum, seu Arbogastem comitem hic indicari vere Christianum & pium, [quem ad Theodosii tempora perperam revocat,] quem & filium duobus locis nominat S. Auspicius, atque ut talem ad veræ justitiæ exercitationes paterne instituit, quæ certe officia longissime aberant ab illo quem modo depinximus. Neque ad Theodosii ætatem spectare posse hunc Tullensem episcopum, ex eo patentissime evincitur, quod ipsi inscribatur S. Apollinaris Sidonii ep. 17 lib. 4, quodque S. Auspicius ipse Jamblychum Papam Trevirensem Arbogasto suo honorandum diligendumque commendet, eum utique qui seculo quinto floruit, ut tradunt episcoporum Trevirensium Catalogi; quibus argumentis Baronius ad receptissimam opinionem reducendus est, unicum scilicet fuisse S. Auspicium nostrum Tullensem episcopum, ad cujus determinatam ætatem definiendam frustra hactenus laboravimus, neque vero laborandum videmus, quandoquidem nec vitæ principium, nec ejusdem decursum, nec tempus adeptæ sedis episcopalis, nec regiminis durationem, nec obitus annum usquam expressa invenire hactenus licuerit, id etiam ingenue non uno loco fatente laudato a me supra Francisco Riguetio Adeodatensi præposito.

[8] [ut ex S. Sidonii litteris perspicuum est.] Celeberrimo S. Lupo Trecensium episcopo synchronum fuisse, ejusdemque circiter ætatis, id vero etiam docet Sidonius Claromontanus episcopus in supradicta ad Arbogastum epistola, ubi quæ fusius describit, non ætatem dumtaxat S. Auspicii sed vel maxime sublimium meritorum dotes explicant, quas non neglexit Saussayus. En ipsa S. Sidonii verba: De paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, justius hæc postulantur a Sacerdotibus loco propinquis, ætate grandævis, fide claris, opere vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem civitatis vestræ relinquam, consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia & fama juxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quæstionibus tibi interrogabuntur inclyti Galliarum patres & protomystæ, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius, quorum doctrinæ abundanti eventilandæ nec consultatio tua sufficit.

[9] [S. Lupo Trecensi ætate par fuit.] Grandævus igitur erat, dum hæc scriberentur, S. Auspicius æque ac S. Lupus; datas autem præcipuas S. Sidonii epistolas inter annos circiter 472 & 484 communis opinio est, ut si intra eos terminos scripta fuerit ea, quam modo ex parte recitavimus, plane liqueat, annum 484, forte nec 482 superasse Sanctum nostrum, quidquid Cointius insinuet, eum anno 486 superstitem esse potuisse, cui assentiri non audet Riguetius. Tuto asserere posse videmur, S. Lupo non diu, imo verosimilius non supervixisse, hic vero cum obierit anno 478 aut 479, habes quod de S. Auspicii vitæ termino in hac rerum ambiguitate utcumque statuas, & consequenter de anno natali, quem ad seculi istius principium non incongrue revocaveris. Atque hic sistendum est, cum de rebus ceteris toto regiminis ipsius tempore gestis, de virtutibus, meritis aut miraculis nihil memoriæ proditum repererimus, neque fontem ullum, unde ea haurirentur, assignare nobis potuerit, in hac parte haud sane indiligens laudatus Riguetius.

DE SANCTIS ABBATIBUS CONFESSORIBUS
URSO ET LEOBATIO
IN AGRO TURONENSI.

CIRCA AN. DX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus utriusque, ætas, professio.

Ursus abb. confessor, in agro Turonensi (S.)
Leobatius abb. confessor, in agro Turonensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

De Sanctis hisce, sive divisim sive conjunctim positis, nullam in antiquioribus, quæ vocamus, sive classicis seculi IX Martyrologiis, in Usuardo recensitis, neque in Notkero ullam fieri memoriam, ipsa inspicienti ad oculum patet: porro S. Ursum diu ante S. Leobatium, [In vetustis Martyrolog. ignoti,] seu Leubatium (Gall. Libesse vel Loubace) in Usuardis auctioribus satis antiquis signatum olim fuisse, ex nostra editione perspicuum est; ubi in quinque codicibus recte appellatur Ursus, sub eadem positione Lucas, seu Luchas, seu Lochas castro, qua brevitate etiam utitur Florarium; at pro Ursi, in Belinum irrepsit nomen Ursini. Neque alium signavit Galesinius, dum ita annuntiat: Hoc ipso die, S. Ursi confessoris, qui admirandæ abstinentiæ & aliarum virtutum laude celebratur, multis exstructis monasteriis, sæpe divinitus datis sanctitatis suæ significationibus, abiit ad Dominum. Atque hæc quidem recte & ad mentem S. Gregorii Turon. lib. de Vitis Patrum cap. 18, ubi tametsi utrumque nominet, at certe solius S. Ursi gesta prosequitur, ut de Leobatio, istic obiter memorato, loquendum non censuerit laudatus Galesinius. Sancti ipsius nomen luxavit Maurolycus, dum ita scripsit: Castroluca, S. Urbi confessoris.

[2] Monasticis, Wioni, Dorganio, Menardo &c. debetur utriusque annuntiatio, quam primus non satis recte concepit, [in variis auctariis Usuardinis,] his verbis: Item S. Leobatii abbatis Senapariæ in Turonicis, S. Ursi consodalis, sui per omnia imitatoris; ubi æqualitatem utriusque videtur innuere. Melius ipsos distinxit & sejunxit Dorganius, hoc modo: S. Ursi abbatis, multorum cœnobiorum patris, abstinentiæ admirandæ & aliarum virtutum laude celebris. Tum: S. Leobatii abbatis. At rursus socios prædicat Menardus: In argo Turonensi, SS. confessorum Ursi & Leobatii sociorum. Bucelinum proxime conveniam, ubi ex tom. 1, Actorum Ordinis S. Benedicti (ubi ambo, non ut sacri istius Ordinis alumni, sed ut alterius instituti in indice dumtaxat prætermissorum memorantur) & personarum & locorum distinctiorem notitiam præmisero. Ita ibi legitur: Leobatius & Ursus abbates, hic monasterii Lochiensis, vulgo Loches, super Agnerim seu Indram fluvium; ille Senapariæ, diœcesis Turonensis, coluntur in Martyrologio Benedictino die XXVIII Julii, & a Gregorio Turonen. de Vitis PP. cap. 18 celebrantur. Cœnobium Senapariæ incognitum modo est, Lochiense vero in prioratum reductum est, Bellilocensi abbatiæ subjectum, vulgo Beaulieu, diœcesis itidem Turonensis, qua in abbatia iidem Sancti coluntur.

[3] Ut cetera quæ ad cultum spectant eadem, ut ita dicam, [in monasticis] via decurram, id me miratum fateor, cur solus Castellanus contra Martyrologos reliquos, quos noverim, omnes, S. Ursum quidem hoc die consignet, at S. Leobatium (quem Leupatium & Leopatium vocat, Gall. Lubais) XXV Januarii; & in Martyrologio universali, & in Vocabulario hagiologico expresse notans, Senapariæ ad fluvium Agnerim, hodie parœcialem ecclesiam, tumulatum esse, proindeque ibidem coli, quem tam diserte testatur Mabillonius eodem, quo S. Ursum loco, nempe in cœnobio Bellilocensi celebrari; non exclusive tamen, opinor, ut & Senapariæ solennitas ejus haberi possit, quocumque demum die, de qua re hic disceptare non lubet: colatur utrobique S. Leobatius, colatur etiam alibi, id mihi sane sus deque est. Quæ ad XVIII Julii & hoc die miscuit Ferrarius, non cohærent, neque adeo hic observari merentur. Aliud occurrit, quod nuperus Legendista Gallus, utrumque memorari velit a Saussayo dicta XVIII Julii in Supplemento; quod negari quidem nequit, cum ex aberrante Ferrario ibi sic repetatur: In territorio Turonensi, SS. confessorum Ursi & Leuberii abbatum Locensium, quorum præclaras actiones, inter Vitas Patrum Gregorius Turonensis scripsit.

[4] [aliisque referuntur.] At enim naturalis ordo poscebat ut criticus ille prius diem ipsum inspiceret, quo Sancti ambo a plerisque omnibus referuntur, nempe hoc XXVIII Julii, ubi eos Saussayus disertissime annuntiat his verbis: Item S. Ursi conf. qui admirandæ abstinentiæ [&] aliarum virtutum a S. Gregorio Turonensi laude celebratus, multisque exstructis monasteriis in Celtica Gallia, fœnoribus gratiæ plenus abiit ad Dominum. Eodem die, S. Leobatii, ejusdem S. Ursi socii confessoris. Atque hæc quidem quæ hactenus dicta sunt, de utriusque legitimo cultu nullum prorsus dubium relinquunt, ut locus hic etiam dari possit Bucelini elogio cujus principium describo: Apud Luchas castrum, S. Ursi abbatis & confessoris. Cetera ex Gregorio ferme desumpta sunt. In Gallia item B. Leobatii abbatis, lectissimi discipuli divi Ursi memorati, & per omnia strenui imitatoris, qui ob insignia vitæ merita, ab eodem sanctissimo magistro suo, recens condito Senapariæ cœnobio præfectus, illud admiranda vitæ sanctitate stabilivit & quasi consecravit &c. Sequitur ut de ætate & professione nonnulla subjiciam, quæ una eademque quæstione involuta, eadem item opera discuti possunt.

[5] [Ætas perperam extenditur ad an. 560,] Ex dictis num. 2 satis liquet, non agnovisse Mabillonium Sanctos istos ut Benedictinos, tametsi Trithemius ac citati jam alii monastici inter viros suos illustres eos commemoraverint, vitam eorum quasi studiose ad ea tempora protrahentes, quibus in Franciam advenisse S. Benedicti discipulos tuto asseri posset, ut adeo eorum obitum referant ad annum 560 & ultra, imo tunc claruisse comminiscantur, quidquid Gregorius Turon. eam ætatem aperte excludat, dum Alarici temporibus vixisse eos & consenuisse clarissime innuit, ut principi isti vix aut saltem parum supervixisse censeri queant, unde communior hodie opinio anno circiter 500, saltem ut summum 510 eorum obitum affigit (quamquam Cointius ad annum 508 nescio quam exceptionem adstruere velle videatur) idque sane ex Turonensis narratione palpabiliter eruitur, qui non de Sanctis sibi notis aut æqualibus, sed de pridem mortuis loquitur: florebat autem anno 560 S. Gregorius ad annum usque 594 superstes, ut prosus non intelligam quo verisimili argumento Trithemius tradere potuerit, SS. Ursum & Leobatium claruisse anno Domini DLX, nisi ea ratione ductus, quod Ordini suo ambos perperam vindicare voluerit.

[6] Ceterum utcumque ea se habeant, tolerabilia videntur; [neque recte Benedictinis adscribuntur,] at vero quæ pseudo-Maximus apud Tamayum somniavit, inepta, insulsa & absurda sunt. Audiamus comptulam hoc die annuntiationem: Luco-Asturum in Hispania, S. Ursi abbatis, qui apud nostrates coacervatis insignium virtutum cumulis, & mirificis operationum manipulis, Gallias adivit, & S. Leobatii comes effectus, multis exstructis & erectis monasteriis, terminum vitæ confessor inclytus adimplevit. Textus hujusmodi imperitam compaginem notis æque ridiculis expolivit archinugivendulus, Saussayi amici sui, uti profitetur, quodammodo misertus, quod S. M. Maximi Cæsaraugustani chronicon non legisset, in quo ipse nimirum ad annum 568 num. 11 hæc miranda repererat: In Hispania, ad Lucum Asturum, S. Ursus, primus ibi Benedictinus monachus, socius fuit sancti Leubatii abbatis. Quot verba tot merissimæ gerræ sunt, quas eo solum titulo hic recensere visum est, ut pateat intolerabilis Tamayi audacia, qui hujusmodi fuligine vel ipsum S. Gregorii Turonensis textum inficere ausus est, sic exordium corrumpere aggressus:

[7] Ursus Cadurcinæ urbis incola fuit, ab ineunte ætate religiosus & in Dei amore devotus. De quo egressus loco, [multo minus ut finxit Tamayus.] Hispaniam adivit, & apud Lucum Asturum, ubi Benedictinum cœnobium erat constructum, primus ibi Benedictinus monachus fuit, & ibidem in aliorum fratrum sanctissimorum congregatione nutritus, ad religiosæ vitæ & regularis instituti specimina devenit. Post Bituricum … Quid quod & Alarico non minus confidenter Amalaricum substituat. Tum vero S. Ursum ad Dominum migrasse mentiatur circa annum Domini DLXXX. Demum ne parum impudens videri possit, Gregorii textum erroris arquit, pro mero suo arbitrio fingens refingensque omnia; quia, inquit, tempore Alarici nondum congregatio Benedictinorum fratrum instituta erat, & ideo nequaquam Ursus potuit illo seculo Benedictinum monachum agere nec in Gallia nec in Hispania. Neque vero egit umquam; ut proinde Maximiana illa commenta Turonensis Gregorii auctoritate profliganda fuerint, non vero ex hujusmodi quisquiliis venerandus textus turpiter convellendus. Eum modo integrum accipe, iis solis præmissis quæ in eo observanda sunt.

[8] Atque illud imprimis, quod prædictus textus ex Surio hic a nobis desumptus sit, [Elogium ex Surio, coll. cum edit. Ruinartii] sic tamen ut cum novissima Ruinartii editione ipsum contulerimus, atque ex hac nonnulla restituta fuerint, quæ correctione opus habere videbantur; pauculis momenti perexigui intactis, tametsi ipsa aliter legerit Ruinartius, cujus annotata contraximus, ea sola delibantes, quæ ad necessariam explicationem conducere videbantur. Id vero notandum præcipue quod de S. Ursi tumulo penultima annotatione testatur in hæc verba: Visitur etiamnum in ecclesia Locciensi superius memorata, juxta majus altare. B. vero Ursi reliquias elevavit aliquot adhinc annis Illustriss. Victor Buticularius, Turonum antistes. Quæro an non transtulerit in ecclesiam cœnobii Bellilocensis? qua in abbatia tam diserte asserit Mabillonius, eosdem Sanctos coli; nempe S. Leobatium æque ac S. Ursum, ut ferme innuere videatur, sacras utriusque reliquias eo loci hoc tempore depositas. Verum de his statuere, mihi promptum non est, nisi aliunde edocear. En igitur modo:

S. GREGORII TURONENSIS, DE SS. URSO ET LEOBATIO
Ex Vitis Patrum caput 18.

Ursus abb. confessor, in agro Turonensi (S.)
Leobatius abb. confessor, in agro Turonensi (S.)

BHL Number: 8454


A. Greg. Turon.

Legiferi vatis oraculum, cum de Principio principium fandi sumpsisset, [Auctoris prologus.] & Dominum extendisse cælos dextera majestatis fuisset effatus, ait: Et fecit duo luminaria magna, & stellas, & posuit eas in firmamento cæli, ut præessent diei ac nocti, ut lucerent in firmamento cæli. [Genes. 1.] Sic nunc & in illo mentis humanæ cælo, a sicut priorum sanxit auctoritas, luminaria magna dedit, Christum scilicet, & Ecclesiam ejus, quæ luceant in tenebris ignorantiæ, & illuminent sensus humilitatis nostræ: sicut Joannes Euangelista de ipso Domino ait: Quia hic est lux mundi, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [Joan. 1.] Posuit etiam in eo & stellas, Patriarchas videlicet, Prophetas, Apostolosque, qui vel doctrinis nos erudiant, vel mirabilibus suis illuminent, sicut in Euangelio ait: Quia vos estis lux mundi: &; Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent patrem vestrum, qui est in cælis. [Matth. 5.] Hi enim Apostoli merito pro tota accipiuntur Ecclesia, quæ non habens rugam aut maculam, impolluta subsistit, sicut ait Apostolus: Quia ipse sibi exhibuit Ecclesiam mundam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujuscemodi. [Ephes. 5.] Ex horum ergo doctrina, & usque b ad nostra fuerunt tempora, qui in hoc seculo, quasi astrorum jubar, non solum meritorum radiantes luce, verum etiam dogmatum magnitudine coruscantes, orbem totum radio suæ prædicationis illustraverunt, euntes per loca singula prædicando, ac monasteria ad divinum cultum locando, docendoque homines a curis secularibus abstinere, & relictis tenebris concupiscentiæ, Deum verum sequi, per quem facta sunt omnia: sicut de Urso Leubatioque abbatibus fidelium fratrum relatio signat.

[2] [Condita a S. Urso mnria ejusque virtutes.] Igitur Ursus abbas, Cadurcinæ urbis incola fuit, ab ineunte ætate religiosus, & in Dei amore devotus. De quo egressus loco, Bituricum terminum est ingressus, fundatisque monasteriis apud Tausiriacum, Oniam atque Pontiniacum c, stabilitisque præpositis sanctitate honorificis d & prudentibus, ad Turonicum territorium in locum, quem Senapariam e vocitari priscus instituit auctor, accessit, ædificatoque oratorio, monasterium stabilivit, & commissa Leobatio præposito summa regulæ, monasterium aliud statuit, quod nunc Locis f vocant, situm scilicet super fluvium Angerem in recessu montis, Cui nunc castrum supereminet, ipso nomine ut monasterium vocitatum. Illic adjuncta congregatione, statuit apud animum suum, ne ultra alium proficisceretur in locum: sed in eo cum omni congregatione manibus propriis operari, & victum a terra in sudore vultus exigere: illud fratribus inter reliqua prædicationum dona commendans, quod Paulus Apostolus ait: Labora g manibus, ut habeas, unde possis tribuere necessitatem patientibus. [Ephes. 4. 2, Thes. 3.] Et illud: Quia qui non laborat, nec manducet. Dedit autem ei Dominus gratiam curationum, ita ut insufflatis energumenis, protinus dæmonia ejicerentur a corporibus obsessis. Sed & alias per eum Dominus dignatus est operari virtutes. Erat autem abstinens a cibis & potu, indicens monachis sine cessatione, avertere oculum & cogitationem ab omni luxuria.

[3] Dum autem hæc ageret, ac fratres molam manu vertentes, [Gotthi alicujus cupiditatem] triticum ad victus necessaria comminuerent, pro minuendo labore fratrum, visum est ei, molendinum in ipso Angeris fluvii alveo stabilire. Itaque defixis per flumen palis, aggregatisque lapidum magnorum acervis, exclusas fecit, atque aquam in canale collegit, cujus impetu rota fabricæ in magna volubilitate verti cœpit. Hoc opere laborem monachorum relevans, atque uni fratrum delegans curam, opus necessarium implebatur. Hanc autem fabricam Sichlarius h quidam Gotthus, qui magno ab Alarico Rege amore diligebatur, æmulus monasterio concupivit, dixitque Abbati: Dona mihi hoc molendinum i, ut sit sub ditione mea, & quod volueris repensabo. Cui ille: Cum grandi, inquit, labore hoc paupertas nostra statuit, & nunc non possumus ipsum donare, ne fratres mei fame pereant. At ille: Si vis, inquit; ipsum bona voluntate tribuere, gratias ago: sin autem, vi ipsum auferam, aut certe faciam aliud, cujus exclusis aqua retrorsum conversa, rotam tuam verti amplius non permittam. Abbas respondit: Non facies autem, quod Deus non voluerit: nam a nobis ipsum penitus non accipies.

[4] Tunc Sichlarius fervens felle, similem fabricam infra adaptavit. [suis suorumque precibus superat.] Cumque aqua retrorsum conversa, sub hujus operis rotam inundans, gurgitem fecisset, restitit prorsus, nec omnino verti potuit, ut consueverat. Venit igitur custos ejus ad Abbatem media (ut ferunt) nocte, illo in oratorio cum fratribus vigilante, & ait: Surge Abba, deprecare attentius Dominum: restitit enim rota molendini ab inundatione canalis alieni, quem Sichlarius fecit. At ille hæc audiens, misit confestim fratres singulos ad monasteria illa, quæ statuerat, dicens: Prosternite vos in oratione, & non sit vobis opus aliud, donec iterum ad vos dirigam. Sed & ipse non egressus ab oratorio, deprecans Dominum attente, ac præstolans adventum ejus misericordiæ, sic fecit per integros duos dies, totidemque noctes. Tertia jam illucescente die, accessit iterum monachus ille, qui custos fuerat, nuntians rotam fabricæ suæ juxta consuetudinem priorem in summa verti velocitate. Egressusque Abbas cum fratribus de oratorio, accedit ad litus, conspiciensque versus molendinum, quod Sichlarius fecerat, non reperit: accedensque propius ad litus, & fundum alvei intuens, nullum indicium de eo accepit, de quo non quidquam ligni, non lapidis, non ferri, nec ullius * umquam genus indicii potuit ostendi, nisi quod conjici potuit ipso, quo fabricatum fuerat, loco, virtute divina absorptum, atque ab oculis hominum ablatum. Tunc misit nuntios ad fratres, dicens: Requiescite jam a labore, quia ultus est Deus injuriam fratrum nostrorum.

[5] [Ejus ac S. Leobatii obitus.] His & talibus virtutibus præditus, consummato cursu vitæ, migravit ad Dominum. Ad cujus tumulum postea & energumeni sanati, & cæci illuminati sunt. Post ejus vero obitum præpositi, qui per monasteria erant, abbatum officium, episcopis largientibus, susceperunt. Sed & Leubatius apud Senaparium monasterium, quod intra terminum Turonicum erat, abbas instituitur, in summa sanctitate ac senectute perdurans: ibique obiit ac sepultus est.

ANNOTATA.

a Legebatur in Surio sed & nunc menti humanæ, correxi ex edit. Ruinartii.

b Variantem lectionem adducit Ruinartius, at nostram sequitur.

c De his monasteriis plura habet laudatus Ruinartius, sed quæ rem non satis explicant.

d Hic in nonnullis variat novissima editio, at in nostra nihil mutandum censuimus.

e De hoc loco plura Ruinartius, ubi patronum agnosci S. Leobatium notat: an a sinapi Sinapariæ dicendum ex mente Valesii, necdum satis liquet: Gall. est Seneviere.

f Loccis scribit nuperus editor, alii Locias: nos de eo jam satis diximus.

g Citantur codices qui habeant Laborate … habeatis … possitis.

h Utrum Silarius appellandus sit, vide iterum apud Ruinartium.

i Alibi legitur hunc molinum. Porro, inquit Ruinartius, hodieque ibi visitur molendinum, cujus molam eamdem esse, quam B. Ursus fabricari curavit, vulgus existimat.

* usquam.

DE S. CAMELIANO EPISC. CONF.
TRECIS IN CAMPANIA GALLIÆ,

An. DXXV VEL DXXXVI.

Sylloge de cultu, nomine, ætate, gestis & reliquiis.

Camelianus episc. confessor, Trecis in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Martyrologiis antiquis ignotum S. Camelianum, alias Camillianum, nescio ex quo Usuardino auctiori codice acceperit Molanus, non satis apte eum signans XXII Martii seu XI Kalendas Aprilis; Trecis, depositio S. Cameliani antistitis, [Hic dies natalis est,] ut eo die inter Prætermissos a Majoribus nostris observatum est, Sanctum ad hunc XXVIII Julii merito remittentibus, ut qui vere hoc die Trecis colatur, noteturque inter auctaria Usuardina ab Editione Lubeco-Col. & Greveno iisdem plane verbis: Trecis, depositio sancti Cameliani episcopi & confessoris. Recte omnino & ex veteri Trecensium instituto, de quo testem habemus Camuzatum in Promptuario pag. 159 his verbis: Ea qua par est veneratione colitur, illiusque honori & nomini consecrata sollennitas XXVIII Julii celebratur. Accedit & Jacobus Cousinet, ad S. Lupi Trecis Canonicus regularis Ord. S. Augustini, cœnobii istius Martyrologium adducens, atque item alia S. Jacobi Pruvinensis & S. Sereni de Centumerula, ut plane concors sit popularium & vicinorum in hac re sententia.

[2] Quærere igitur liceat, quid post hæc Saussayum moverit ut de S. Cameliano alia comminisceretur. [non 22 Martii,] Sic scribit ad XXII Martii: Augustæ Trecarum, ordinatio S. Cameliani episcopi ejusdem urbis & confessoris, cujus natalis dies illic celebris est in majori ecclesia V Kal. Augusti, ubi nullum factæ eo die ordinationis vestigium apud Tricassinos umquam exstitit. Porro sui immemor XXVIII Julii nullam S. Cameliani fecit mentionem; in Supplemento aliam cantilenam exorsus, quam ejusmet verbis hic etiam refero: Augustæ Trecarum, festivitas sancti Cameliani episcopi, qui sancto Lupo successit, tam dignitate sedis quam merito sanctitatis. At postquam ad Dei beneplacitum, ecclesiam illam multis annis administrasset, concilio Aurelianensi, quod sub Clodoveo magno habitum est, interfuisset; multarum animarum, quas Christo genuit, parens felicissimus, spirantem conspectus Domini animam in cælum transmisit XI Kal. Aprilis: ex quo die feriis Quadragesimæ obnoxio (in quibus nec natales Martyrum antiqua Ecclesiæ politia permittebat celebrare) in hunc colenda ejus depositio differtur, quæ ibidem hoc ipso die solennis perseverat, potissimum in ecclesia majore, ubi ejus reliquiæ congrua reverentia conditæ asservantur.

[3] Ex quo demum fonte Saussayus hæc hauserit, an de suo divinaverit, [ut aliqui perperam statuunt.] perspectum non habeo: certe nec Camuzatus, nec Desguerrois, nec Cousinotus, quos hic potissimum auctores sequor, de transposita ex XXII Martii in hanc XXVIII Julii festivitate uspiam meminere: neque quod de S. Cameliani reliquiis istic asserit, ita accipiendum est acsi omnes prorsus in majori ecclesia hodie asserventur, quandoquidem sacrum corpus aut integrum aut saltem ex potiori parte ad ecclesiam dicti superius S. Lupi cœnobii translatum dicatur, ut infra patebit manifestius. Ceterum Saussayo pluribus hallucinationibus obnoxio, & hasce facile indulserim; id miror vehementer, cur Castellanus in seligendis figendisque Sanctorum natalitiis festivitatibus ad scrupulum ferme accuratus, in Martyrologio suo universali, errantem Molanum potius secutus sit quam Tricassinos ipsos, de festo hoc die constanter ipsi assignato apertissima ferentes testimonia, non solum ex citatis superius Martyrologiis, verum etiam ex domesticis Kalendariis, Officiis ceterisque omnibus tabulis ecclesiasticis.

[4] [neque Himerii elogium] Hæc de cultu sub uniformi apud omnes enuntiatione Cameliani sive Camilliani, recte, opinor, & bene ordinata sunt; at quis nobis edisserat, quæ affinitas reperiatur inter hoc nomen & appellationem Himerii, ut diversos homines in unum confunderent scriptores neoterici, atque eos inter de patria sua æternum meritus Camuzatus, quem tamen opinionem istam retractasse, idque verbo & scripto postmodum indicasse, pridem scripsit laudatus Cousinetus, cujus nonnullis commentariis seu notitiis uti compellor, cum de S. Cameliani gestis, virtutibus aut miraculis nihil seorsim memoriæ ab antiquis traditum sit, præter id unum quod e S. Lupi, celeberrimi illius Trecarum episcopi, cujus Acta die sequenti XXIX Julii illustrantur, insignibus discipulis unus fuerit, ejusdemque in eadem sede successor, cui eo fortasse argumento aptatum fuerit Himerii jam dicti elogium, inter S. Sidonii Apollinaris epistolas lib. 7 epist. 13 egregie exornatum; eo, inquam, argumento, quod sanctus Arvernensis episcopus ibi de S. Lupi discipulo loquatur, quem ipse Lugduni viderit; Tricassibus eo appulsum, eumdemque appellet antistitem.

[5] [a S. Sidonio relatum] Non potuit nitidius a Sidonio Sancti alicujus encomium concinnari, ut ex specimine plane intelliges. Ita scribit ad Sulpitium Himerii istius patrem: Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quæ quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit: quo loci mihi raptim ac breviter inspectus, sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suæ tam professionis magistrum, quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. Deus bone, quæ viro censura cum venustate! Si quid deliberet forte vel suadeat, abundat animi sale cum consulitur, melle cum consulit. Summa homini cura de literis, sed maxime religiosis: in quibus eum magis occupat medulla sensuum quam spuma verborum. Tota illi actionum suarum intentio, celeritas, mora Christus est: quodque mirere vel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil faciat non quietum. Jejuniis delectatur, edulibus adquiescit: illis adhæret propter consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam caritatis, summo utrumque moderamine; quia comprimit, quoties prandere statuit, gulam, quoties abstinet, jactantiam &c.

[6] [ei recte aptatum est.] Binos hic Sanctos nobis depingit Sidonius, nam quæ de Himerio prædicat, eadem ipsa de parente Sulpitio accipienda sunt, sic enim paulo post: Quid plura? Totum te nobis ille jam reddidit: totam tuam temperantiam, religionem, libertatem, verecundiam, & illam delicatæ mentis pudicissimam teneritudinem jucunda similitudine exscripsit. Fatebor equidem hæc satis apte referri potuisse ad episcopum aliquem, at S. Cameliano applicanda, non video unde vel eminus colligi potuerit; ut rectissime in notis suis observarit Sirmondus, Himerium, de quo ibi agitur, Sulpitii quidem filium fuisse, alterius Himerii nepotem, a S. Lupo institutum & promotum, cujus autem loci antistes fuerit, incertum esse. Nam quod hunc eumdem nonnulli faciunt cum Cameliano, S. Lupi successore, probari nobis non potest, & multis modis refellitur. Abbatem potius fuisse suspicor, quam episcopum: antistites enim Sidonio etiam abbates dicuntur, ut Abraham ep. 17. Non me latet, ultimam hanc Sirmondi observationem recentioribus criticis non omnino probatam; ausosque ipsos abbati presbyterum substituere: at multum fallor, si eorum conjectura Sirmondianæ præferenda sit. Ad Himerium redeamus.

[7] Scylla evitata in Charybdim incidunt qui cum Cousineto, [Himerius Sidonii alius a Basileensi.] Himerium istum volunt esse eremitam sanctum non procul Basilea in diœcesi Friburgensi seu Lausanensi, unde adhuc hodie nomen traxerit Vallis S. Himerii (val S. Himier.) At enim Himerio isti nomen antistitis minime convenit, neque concordant tempora ut S. Lupi discipulus dici possit, qui totis ferme duobus seculis illo posterior sit, utpote mortuus seculo VIII, ut annotavit Castellanus ad XII Novembris, quo die id pluribus suo tempore demonstrabitur. Ut verbo dicam S. Cameliani & Himerii distinctio hodie adeo recepta, ut de prætensa identitate nec somniare quis ausit. Audi Cointium ad an. 536 num. 259. Camuzatus S. Camelianum aliquando confudit cum beato Himerio, quem a Tricassibus venientem Sidonius Apollinaris, a se Lugduni breviter inspectum testatur, sed Severtio postea rescripsit, Himerium nullibi vere episcopum exstitisse, præsertim Tricassibus; abbatem dumtaxat fuisse in agro Basileensi, ubi nunc etiam illius nomen servat regio dicta Vallis S. Himerii. Sed jam satis dixi & Camuzatum & alios, Himerio isti Sidoniano perperam tribuisse quæ synonymo juniori adscribenda sunt.

[8] Atque in ea quidem S. Cameliani & Himerii distinctione Cointio libenter subscribo: [Quo anno obierit S. Camelianus.] utrum satis recte episcopatus ejus annos extenderit ad septem & quinquaginta, equidem definire non præsumo, quod nec Bollandus ausus est tomo I Februarii pag. 476, contentus, diversus istic Pithœi & Camuzati opiniones retulisse. Sic autem scribit loco jam dicto Cointius. Obiit & hoc anno Camelianus Trecensis episcopus, ut Pithœus testatur. Alii Camuzato suffragati, mortem ejus adscribunt anno Christi DXXV… In episcoporum Trecensium Catalogo Camuzatus encomium Cameliani clausit his verbis: Nonnulla vero antiqua monumenta memini me vidisse, quæ ejus e vita discessum anno DXXV assignant. Hoc uno nituntur argumento qui Camelianum illo anno mortuum volunt. Adhærendum potius Pithœo judicamus, quia Fidolus, Cameliano superstite, monachum induit in monasterio Insulæ post Arverniæ cladem, quæ sub rege Theodorico, Clodovei filio, contigit, nec citius quam exeunte anno DXXV referri potest. Sedit igitur Camelianus annos septem & quinquaginta, neque id extra fidem haberi debet, cum Lupi, cui Camelianus successerat, pontificatus quinquennio tantum brevior extiterit, & Remigius, utrique coætaneus, longe diuturniorem præsulatum Remis gesserit.

[9] [De ejus gestis paucula collegit] Hæc sunt quæ de S. Cameliani cultu, nomine & ætate reperiri hactenus potuere: de gestis paucula, operose a se collecta, anno 1686 ad Papebrochium misit laudatus jam non semel Cousinetus, inter quæ singularem Sancti mentionem fieri ait in Vitis sanctorum Aventini, ad IV Februarii, nempe citata jam pag. 476, ubi Vir apostolicus pronuntiatur, & Fidoli XVI Maii, ex qua ceterisque rarissimis monumentis id habetur potissimum, quod sub sancti Lupi disciplina adoleverit, sitque ab eodem successor designatus: neque plura referunt scriptores, quos præterea citat, Pithœus, Chenu, Sammarthani, Desguerrois, Adrianus Valesius, & siqui alii sunt idem testantes; Trecensem scilicet fuisse episcopum, atque ut talem subscripsisse concilio Aurelianensi anno 511 celebrato, ut est apud Labbeum & Harduinum, Camillianus episcopus ecclesiæ Tricassinæ subscripsi. Quod porro memorat Cousinetus de S. Camilliano se scripsisse in libello Trecis an. 1657 edito, cui titulum fecit, Officia festorum regalis abbatiæ S. Lupi Trecensis, ubi Himerianis coloribus S. Camelianum depinxerat, hic adducendum non est, ut qui candide fateatur, se ab ea confusione, dum senior scriberet, recessisse.

[10] [Jacobus Cousinetus Can. regularis] Audiamus jam ipsum: S. Camillianus sub B. Lupi disciplina, una cum aliis bene multis eximiæ sanctitatis viris, qui stellarum instar in Ecclesia Dei pietate & doctrina fulserunt, pie educatus, inclyti magistri mores sanctissimos assecutus est. Is unus ex illis clericis Trecensibus fuit, quos præsul Sanctus obviam Attilæ Trecas advenienti direxit, qui sub cujusdam salicis densis viminibus delitescens, militum sævam rabiem & gladium, quem Memorius diaconus cum ceteris sociis Martyribus subiit, solus evasit, & quæ patrata sunt Sancto pontifici retulit. Ejus vita Deo fuit pretiosa & omni laude digna; adeo ut eum S. Lupus successorem sibi futurum præviderit, in episcopatus solicitudine & in cœnobii sui regimine: omnibus enim virtutibus quæ antistitem decent, præditus fuit, sed imprimis misericordia in Christi pauperes & oppressos singulari. Aventini, sanctitate illustris familiarisque sui cognita virtute & in egenos caritate, eum promptuariis suis non modo præfecit, sed & abbatem cœnobii constituit. Interfuisse eum primæ Aurelianensi synodo anno Dom. DXI, ipsius synodi Acta testantur. In episcopatu summa cum omnium laude versatus, clarus etiam miraculis ad cælestia migravit.

[11] [uti & de ejus reliquiis.] Sequitur modo quod supra de sacris reliquiis innuimus num. 3, eas nimirum non in majori ecclesia, sed in S. Lupi asservari. Ita pergit: Ejus corpus e tumulo levatum, primum in ecclesia S. Petri honore condigno habitum est. Postea Henrici illustrissimi comitis beneficentia, liberalitate quoque episcopi & capituli Trecensis, ecclesiæ S. Lupi collatum fertur, ubi qua par est veneratione colitur. Hæc ibi quæ paulo expressius confirmat: Sacra S. Camilliani pignora ecclesiam S. Petri alias decorasse præsentia sua, testatur concio quædam, jam pridem legi solita ad Officium Matutini in ecclesia Trecensi in festo Reliquiarum (de quo vide Bollandum I Februarii pag. 92.) Ea jam pridem possidere a quingentis abhinc annis canonicos S. Lupi, testantur pleraque antiqua monumenta. Fuisse vero ad ecclesiam nostram apportata ex beneficentia Henrici comitis magni, profero auctore Nicolao Desguerrois canonico Trecensi, qui instrumentum translationis exhibitum sibi fuisse mihi affirmavit. Patet id etiam ex ejusdem canonici opere ad annum 479, fol. 97 verso, ubi potiorem & integram sacri corporis partem, eleganti lipsanothecæ impositam, honorari asserit in abbatiali S. Lupi ecclesia; eadem apertam fuisse an. 1496, & 1609, inventasque ibidem sacras S. Cameliani reliquias.

DE S. SAMSONE EPISCOPO CONF.
DOLÆ IN BRITANNIA ARMORICA

CIRCA AN. DLXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Samson episc. confessor, Dolæ in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. S. Samsonis patria, genus, ætas, professio.

Non unus est, si Britannicis scriptoribus credimus, S. Samson, (sic enim passim scribitur) non unus ejus nominis episcopus in Britannia majore, saltem si Eboracensis archiepiscopus admittitur, tum episcopus Menevensis, demum in Armorica Dolenses præsules gemini, [Ut multa de SS. Britannicis obscura sunt,] & ii quidem omnes celebrati in historiis, quarum quanta in hisce sit fides, jam olim a Bollando & Henschenio in hoc opere haud obscure declaratum est, & ab aliis non semel repetitum, ut sit cramben quodammodo recoquere, de his ultra multis conqueri aut discepare. Paucis sed vere dixit Bollandus agens de S. Gilda ad XXIX Januarii pag. 959, plura esse in Britannicorum Sanctorum rebus gestis obscura, nec idonea chronologia connexa, & fidem supra. In Commentario de S. Paulo Leonensi ad XII Martii non pauciora adduxit Henschenius, ex quibus jam probe docti sumus, ea solum monumenta seligere, quæ si omnem caliginem non submoveant, saltem ad receptas historias, rectamque chronotaxim exigi utcumque queant.

[2] De eo S. Samsone hic nobis sermo est, cujus ut originem paucis præmittamus, ex Pitseo ipsam describimus: [sic de S. Samsonis origine disputatur,] Samson, natione Britannus, patria Demeta, in provincia Glamorganensi bonis parentibus ortus, Iltuti præceptoris insignis, dignissimus discipulus; a quo bonas litteras, vitæ integritatem, & monasticum institutum accurate didicit in monasterio, quod paulo ante ibidem Iltutus fundaverat. Atque hæc paucis clare explicant quæ longiori oratione deducit anonymus auctor Vitæ quam ceteris præferendam censemus, & de qua pluribusque aliis tum editis tum Mss. infra agendum erit. Adde hisce exordium Vitæ apud Capgravium; S. Sampson, de Britannia majori, nobilissimis parentibus originem habens, B. Maglorii consanguineus exstitit. Hujus autem mater Anna, cum sterilis putaretur, desperato jam fœtu, cum marito suo Amone, jejuniis & eleemosynis frequentibus incumbebat. Audis hic Britanniam majorem, quæ in aliis etiam Vitis passim & constanter exprimitur.

[3] Nullius itaque momenti censenda sunt quæ Armoricus Legendista Albertus ille Magnus de monte Relaxo, [qui non in Armonica sed in Britannia ortus est.] de S. Samsone more suo ausus est rotunde venditare, natum ipsum videlicet in ipsa Armorica seu Britannia minori, loco ipso nativitatis aliisque studiose designatis, unde quinquennis puer a patre in majorem Britanniam deportatus sit; ut proinde ex Gallia in Britanniam, atque unde rursus in Galliam non semel commigraverit, quæ omnia probatioribus Sancti Actis ex diametro repugnant, ubi ea tamen ab auctore subæquali & fide digno scripta novimus. Vita ex bibliotheca Floriacensi a Joanne Boscio Cælestino edita, sive ea Baldrici Dolensis, sive alterius sit; sic item omnia ordinare videtur acsi Armoricus origine fuerit S. Samson, omniaque adeo gesta ipsius ad solam Galliam restringenda sint; quam in foveam etiam lapsus est Cointius ad annum 529 num. 7: verum ea, quæ ex jam dictis & porro dicendis ultro concidunt, seorsim hic refutari non merentur.

[4] [Ætas ex Iltuti & Dubricii annis colligenda;] Habes Sancti patriam & genus; in ætate definienda Rhodus ingens & saltus est, quem nemo superavit hactenus, nedum spinas & vepres quispiam expurgare aggressus. Qui cum Albertina Vita ac Bosciana S. Samsoni rotundo calculo ætatem tribuunt annorum 120, latum sibi campum aperiunt quo plura concilient, ab aliis neutiquam admissa, neque a nobis deglutienda. Exactior hodie chronologia S. Iltuti (sic enim scribendum putamus) conversionem, currente adhuc seculo V factam existimat, in ea præsertim hypothesi, si S. Germani Autissiodorensis discipulus fuerit, quod tamen admitti non potest, nisi jam tum senem eum fingamus, dum scholam suam primum aperuit. At enim ad calculos chronologicos parum attendisse videntur qui de Iltuto, Hilduto, seu Hidulto locuti sunt. Porro sub ejus disciplina institutum S. Samsonem clamant Vitæ omnes & scriptorum unanimis est consensio; neque minus indubitatum, annis pluribus eadem disciplina eruditum, donec ab ipsomet Iltuto alteri monasterio præpositus est circa annum 513.

[5] [ut circa annum 490 natus dici possit,] Hinc liquet, opinor, in Vita S. Dubricii apud Usserium pag. 445 perperam asseri, S. Samsonem discipulum ejus fuisse in numerosissima schola, sanctos prope omnes & illustriores viros istius seculi complexa, jam ab anno 469, quo necdum natus erat, nedum eo tempore præsul Eboracensis ex Merlini vaticinio, quod explosum vide apud Alfordum ad annum 492 num. 6. Hic, nisi fallor, melius figerentur S. Samsonis exordia ut circa annum 490 in lucem editus censeretur, quinquennis S. Iltuto in disciplinam traditus, sub qua sanctissime adoleverit, adeo exercitatus & maturus, ut anno circiter 512 a magistro discederet, & Pironi Britanno in insulari cœnobio a se constructo jungeretur, eique vita functo substitueretur, quod habes in Vita num. 21, ut recte observarit Alfordus ad annum 513, eo tempore Samsonem cœpisse innotescere. Postquam vero triennium & amplius in Pironis cœnobio exegisset, contigit anno 516 (quod habes in Vita num. 37) ut advenirent ad eum quidam peritissimi Scoti de Roma &c. cum quibus in Hiberniam profectus est. Inde ad aliud monasterium regressus ea egit quæ in Vita fusius describuntur, nos hic solam chronologiam ordinare conamur.

[6] Ut missa faciam parerga quæ ex obscuris suis historicis commiscet Usserius ad annum 520, de Samsone expulso, [anno 521 ordinatus episcopus] qui cum septem episcopis imo sex suis fratribus in Armoricam trajecerit, & in Dolensi civitate metropolitanam sibi cathedram constituerit, atque id genus alia; ut, inquam, hæc missa faciam, & tolerabile saltem aliquid dicam; videtur Samson noster, Iltuti discipulus, jam ante sacerdotio initiatus, a S. Dubricio episcopatus gradum suscepisse anno 521, certe multo serius non potuit, cum ex calculo satis recepto Dubricius ultra annum 522 vitam non protraxerit. Quam miranda stupendaque in ea ordinatione acciderint, quæ Missæ tempore visa sint, ex Actis, hoc loco præter modum prodigiosis, facile intelliges, ubi & reliqua vitæ S. Samsonis in Britannia actæ describuntur. Cujus porro ecclesiæ episcopus ordinatus fuerit, Eboracensisne an Menevensis, implexus aliis nodus est, sed quem facile scindendo solveris. Apostolicum seu regionarium episcopum fuisse, id longe probabilius est, si non certum, quandoquidem nec in Eboracensium, nec in Menevensium episcoporum Catalogis Samson ullus, saltem pro eo tempore inveniri potuit hactenus.

[7] Neque vero ecclesiæ ulli Britannicæ affixum fuisse, [non ecclesiæ alicujus Britannicæ, sed regionarius.] aut vero affigi potuisse, vel inde manifeste evincitur, quod non diu post consecrationem, puta anno circiter 522, ad Armoricanam missionem sese accinxerit, ut habes in Vita num. 45 & brevius in Registro Landavensi apud Usserium pag. 1131: S. Samson, post acceptam patris Dubricii, abbatisque Iltuti & totius cleri & populi benedictionem, consummato Paschalis solemnitatis officio, ac præparato navigio, assumptis quibusdam secum fratribus, citra Abrinum mare, sive fretum Sabrinianum perrexit, terram matremque suam visitavit, & ecclesiam ab ea factam consecravit: deinde cum cognato suo Maglorio (quem ab Iltuto institutum, ipse diaconum ordinaverat) aliisque nonnullis clericis & laicis, in Britanniam minorem prædicandi causa trajecit. Ceterum de iis quæ ad Sancti dignitatem spectant plura dicenda erunt § sequenti, ubi ruinosa argumenta excutiemus quibus aliqui anno 566, alii primum 588 ex sede Menevensi ad Dolensem transiisse Samsonem perperam contendunt.

[8] Quæ de Sancti ætate huc usque quasi palpando dicta sunt, certitudinis inde aliquid consequuntur, quod Vitæ omnes passim eum in Armoricam seu minorem Britanniam transmigrasse memorent tempore Childeberti regis, [Vix octogenarius fuisse potuit, non 120 annorum;] cui pars illa Galliæ post Clodovæi patris obitum, in partitione obtigerat, quaque certo potiebatur dum eo pervenit S. Samson sub annum 522 aut 523. Quæ porro ibi gesserit, quæ miraculo patrarit, Vita ipsa abunde exhibet a num. 48; id plane negligens, quod unicum est ætatis Sancti certum vestigium, nempe Parisiensi synodo (sive ea secunda fuerit, sive tertia) anni 557 nomen ejus penultimo loco subscriptum inveniri apud Labbeum tomo 5 col. 818; Samson peccator episcopus consensi & subscripsi. Ubi observes velim, nullam istic sedem aut cathedram designari cui ipse insederit, ut rectissime censeant, qui ipsum sedis incertæ seu regionarium & apostolicum episcopum fuisse pronuntiant, quidquid contra sentiat Alfordus, quem § sequenti conveniemus. Quamdiu Sanctus post eam synodum vixerit, non ausim equidem certo definire; ad finem seculi, imo ad annum 604 ætatem extendisse, ut cum aliis notat Wilsonus in Martyrologio, vel ad 607, imo ad 615, ut habes apud Albertum, numquam inducar ut credam. Fac superasse annum 560, atque ut Mabillonius censet ad 565 pervenisse, ut octogenario non multo junior fuerit, haud multum refragabor; eamque, non vero 120 annorum fuisse ejus ætatem censebunt omnes quibus vera placent præ mirabilibus.

[9] [institutum professus quod in Britannia didicerat.] Atque hi S. Samsonis ætatis calculi verosimillime subducti sunt. Quam porro regulam ante episcopatum professus sit, quam deinde toto vitæ decursu tenuerit, aut in monasteriis suis seu Dolensi seu Pentalensi discipulis præscripserit, ex Actis ejus datur intelligi; eam scilicet quam in Britannia hauserat sub S. Iltuti disciplina. Utrum igitur Benedictini instituti dici possit S. Samson ex iis colliges quæ de S. Gilda ad XXIX Januarii in pari omnino quæstione notavit Bollandus Commentarii sui § 5, num. 45. Id utique certum est, S. Iltuti monasterium nec fuisse, nec esse potuisse Ordinis S. Benedicti, dum in eo ad pietatem eruditus est S. Samson, sub finem quinti & initium seculi sexti, cum nondum conditus is Ordo esset, nec ante annum 540 in Galliam, nedum in Cambriam propagatus. Mutasse autem in ipsa Gallia assumptum a teneris vitæ institutum, ut jam senex recentissimum aliud profiteretur, quæro testem idoneum qui id persuadeat. His ita positis, jam cultum Sancti ejusque dignitatem expendamus.

§ II. Sancti cultus & dignitas.

[Ab Usuardo primum notatus] Hæc duo conjungimus, quod in Sancti elogiis dignitas ejus episcopalis potissimum prædicetur, aliaque quiæ cum eadem connexa sunt, de quibus jam supra cursim hinc inde agere cœpimus. Ac de cultu quidem, ut hinc ordiamur, fuit is in Ecclesia celebris saltem a seculo IX, quo certum est, eum ab Usuardo fuisse in Martyrologio consignatum, quem certatim secuta est universa ejus progenies, per omnes totius orbis catholici ecclesias. En Usuardi verba: In Britannia minori, Dolo monasterio, S. Samsonis (sic enim nomen certatim efformatur) episcopi & confessoris, quæ simplex est & clara annuntiatio, non accepta opinor, ex apographo Hieronymiano Lucensi, seu Fontanellensi, cui soli Samsonis nomen insertum est, sed ab ipso Usuardo primum expressa: id enim certum est, neminem unum ex Martyrologis classicis, quales censemus auctorem Romani parvi, Bedam, Florum, Wandelbertum, Adonem, Rabanum, Notkerum, & siqui hujusmodi sunt, de Samsone usquam meminisse, ut quod dubium quodammodo in observationibus meis olim reliqui, id modo indubitatum existimem. Neque hic curanda sunt quæ in nonnullis Hieronymianis parvis adjecta inveniuntur, quorum ætas non facile distinguitur.

[11] Neque vero opus est longiorem Martyrologiorum istius classis aut aliorum recentiorum seriem hic attexere, cum solus Romani textus sufficiat, [in Romano & aliis passim celebratur.] Usuardi prope verbis conceptus; In Britannia minori, sancti Samsonis episcopi & confessoris, ubi vel ipsum Doli aut Dolæ nomen studiose præteritum videtur, ne loci istius episcopus appellari censeretur. In editione Lubeco-Coloniensi id notatum habes, cujus corpus Aurelianis translatum est. Nolim hic fabellam attingere quam præbet codex Bruxellensis, de sex Samsonis fratribus, cum ipso uno partu a matre in lucem editis, quos alibi episcopos omnes fuisse legere memini. Neque Scotos aut Hibernos moror, Samsonem sibi inepte vindicantes; nec quidquam sane confert Wilsoni annuntiatio. Nitidius est & verius Adonis Morinensis adjectum elogium: In Britannia minore Dolo monasterio, S. Samsonis episcopi & confessoris, cujus beatitudinem miraculorum gloria testatur; nam cum innumeris refulgeat virtutibus, specialiter tamen mortuos tres ante obitum, unum vero post ad vitam perduxit, quod postremum Aurelianensibus innotuit miraculum. Mitto Flori auctarium, æque ac Breviaria antiqua variarum ecclesiarum ab Alberto recensita, quæ sane lectionibus suis soli, ut ita loquar, meridiano lucem hic prorsus non adjicient.

[12] Fastis monasticis certatim adscribitur, quorum hæc ferme est phrasis: [Non placet Bucelini elogium] In Britannia minore, Dolo monasterio, depositio sancti Samsonis episcopi & confessoris, qui Privati hospitis sui uxorem a lepra, filiamque ejus a dæmone vexatam, optatæ sanitati restituit. Ast eos omnes longe post se reliquit Bucelinus longiori elogio, cujus partem hic satis erit transcripsisse; Abbas dem Dolensis monasterii, ob illustrem virtutum omnium famam electus, eum loco ipsa sanctitatis fama honorem conciliavit, ut non plebis solum universæ favore sed Patrum insuper concilii Parisiensis unanimi consensu atque auctoritate, primus eodem nomine Dolensis metropolites esse juberetur, & summa omnium gratulatione solemniter consecraretur, ut tanto viro æternum celeberrimi archiepiscopatus initia debeantur. Cui se hæc scribere putarit Bucelinus, equidem non satis perspicio; certe Saussayum hic non solum æmulatus est, sed longe post se reliquit. Ita iste in suo Gallicano Martyrologio peroravit:

[13] Item in Britannia minori, Dolensi civitate, S. Samsonis episcopi & confessoris gloriosi, [neque quod Saussayus concinnavit.] qui regio in Anglia sanguine clarus, e matre sterili natus, divino cum prænuntio sanctitatis, S. Hilduto in disciplinam a puero traditus est; qui primo intuitu futuram ejus magnitudinem præcognovit. Tantum vero sub ejus magisterio Samson profecit, ut virtutibus admirandis mox signisque etiam maximis coruscaret. Vitiorum severus castigator, vindexque pietatis acerrimus, inde variis persecutionibus exagitari cœpit, diramque Saxonum tyrannidem fugiens, versus minorem Britanniam, ut tutius Christo serviret, pedem retraxit; ubi constituto monasterio, de Childeberti regis licentia & munere, vitam ibi instituit totam divinis rebus deditam, discipulosque adscitos in eumdem tramitem sanctissimis monitis & exemplis direxit. Nec mirum si mentes ad vota flectebat, qui rupem virgæ attactu in undas fluentes liquefecit. His dotibus mirificis cum Vir Dei præfulgeret; dignus qui totius provinciæ gereret præsulatum divino judicio atque indicio declaratus, antistes primus Dolensis, sed cum metropolitani dignitate, a comprovincialibus Armoricæ episcopis consecratus est, atque a Pelagio Pontifice pro meritorum præstantia, pallium accepit, sicque magno honore inter Patres concilii Parisiensis anno DLIX consedit. Demumque pontificatu egregiis actibus decorato, Vitam sanctitatis plenam morte felicissima commutavit. Cujus corpus ob Danorum ferociam, Aurelias deportatum, ea reverentia exceptum est, ut propria ecclesia ad ejus custodiam & cultum construeretur; quæ etiamnum ejusdem glorioso pollet patrocinio, quamquam sacris pignoribus destituta, quæ impii hagiomachi, superiori seculo civitatem occupantes, inter permulta aliorum Beatorum veneranda cadavera, præcidendis manibus exusserunt.

[14] [Neque Eboracensis, neque Menevensis,] Multa hic eleganter, multa hyperbolice, æque ac Bucelinus de S. Samsone enuntiat Saussayus: falsa sunt quæ de ordinatione, sive in synodo Parisiensi, sive in conventu Armoricano, nescio unde comminisci potuerint: neque melius a Pelagio Papa fingitur transmitti pallium; in eo ambobus subscribo, quod pro celeberrimo cultu æquam sententiam tulerint. Superest de Sancti dignitate paulo implexior disceptatio. Jam paucis supra insinuavi, id me probabilissimum censere, quod non in Gallia, sed in Britannia a S. Dubricio ordinatus sit S. Samson, incertæ seu nullius sedis, apostolicus episcopus, ut frustra plane inter se certent Eboracenses & Menevenses, quo Samsonem hunc nostrum sibi vindicent; de qua re, ubi ex variis scriptoribus multa corrasit Usserius a pag. 72, quid tandem præferat, quid asserat, haud facile intellexeris. Neque id mirum; talia enim plerumque occurrunt, quæ sese mutuo interimant. Galfridi historia Britannica, Samsonem statuit Eboracensem episcopum, cujus electio cum ipsa Dubriciana referenda sit ad annum salutis 490: & hic Samson septimus fuerit Eboracensium archiepiscopus, forte ex insulso Merlini vaticinio, ad quod videndus ibi Alanus pag. 73, æque ridicula consarcinans de fratribus septem episcopis; haud longe iis absimilia, quæ ex codice Usuardino Bruxellensi nuperrime explosimus.

[15] [neque Dolensis episcopus fuit;] Alterum chorum ducit Giraldus Cambrensis, in Dialogis suis, æque paradoxa liberaliter adstruens, ut qui videlicet S. Samsonis transfretationem ex Cambria in Britanniam minorem ad tempora S. Gregorii Magni retrahat; unde necesse habuerit Matthæus Florilegus duos Samsones in Dolensi sede ante Gregorii pontificatum constituere, ut si satis consequenter loquatur, tres ipsum Samsones admittere oporteat. Ast illi satis fuit, in anni 561 historia ita scribere: Per idem tempus Samson Dolensis archiepiscopus, & successor S. Samsonis, qui de Britannia majori ad minorem transiit, doctrina & sanctitate refulsit. Potuit sane Samson noster ad ea usque tempora refulgere, verum nec archiepiscopus Dolensis, nec verosimiliter ejus loci episcopus, nedum in ea sede successor alterius, saltem synchroni Samsonis, qui ex ullis tolerabilibus indiciis hactenus innotuerit, ut post tentatam frustra scriptorum incohærentium conciliationem, unicus tandem dicendus sit istius temporis Dolensis Samson, neque ex Eboracensi neque ex Menevensi cathedra in Armoricam translatus.

[16] [neque alia ipse adscripta cohærent:] Pergit tamen Giraldus Sequentiam nescio quam prætexens hujusmodi; Præsul autem Menevensis (de S. Samsone agitur) dignitatis in Dolensis transfertur fastigium. Apage diverticula, in quæ miror Alfordum etiam nostrum incidisse, usque adeo ut ad Hebraicam Teliai nominis radicem descenderit, ut hunc cum Samsone confunderet. Superflua hic sunt longe quæsita ratiocinia, nisi figatur certi aliquid unde temporum ratio dignoscatur. Paucis dicam vel falsæ sunt & nullæ præcipuæ S. Samsonis Vitæ, vel ipse a S. Dubricio episcopus ordinatus est paulo ante annum 522; certissime autem in Galliam appulit tempore Childeberti regis circa annum 524; synodo vero Parisiensi interfuisse constat anno 557. Atque hæ epochæ non ex Giraldinis aut Galfridiavis fallacibus calculis, sed ex ipsis Actis deductæ sunt. Quære modo Samsonem in Catalogo episcoporum Menevensium, & alium non reperies, quam qui post S. Davidem sederit ordine XXV, ut proinde ad seculum decimum spectare ipsum necesse sit. Tam immanis anachronismus devorandus erit scilicet in gratiam Sequentiæ, quod Præsul Menevensis dignitatis in Dolensis transtulerit fastigium.

[17] Aliam nobis historiam conflat Giraldus de flava peste seu ictericia passione, [non magis quam flava pestis] sic denominata a flavo colore, quo morbo isto affecti tingebantur. Audi, obsecro, Giraldum ipsum apud Usserium pag. 74. Tempore Samsonis hujus (dum nempe Menevensem cathedram teneret) Pallium in hunc modum est translatum. Ingruente per Cambriam, isto præsidente, peste quadam, qua catervatim plebs occubuit, quam flavam pestem vocabant, quam & physici ictericiam dicunt passionem, Præsul quamquam sanctus, & ad mortem intrepidus, tamen ad suorum instantiam navem scandens, flante Circio, cum suis indemnem in Armorica Britannia se suscepit: ubi & vacante tunc forte sede Dolensi, statim ibidem in episcopum est assumptus. Unde contigit, ut ob Pallii gratiam, quod Samson secum hinc illuc attulerat, succedentes ibi episcopi, usque ad nostra hæc fere tempora, quibus prævalente Turonorum archipræsule, adventitia dignitas evanuit, Pallia semper obtinuerunt.

[18] Novum hic nobis Giraldus exhibet & patentissimum anachronismum, [aut transitus in Galliam an. 588] quem facile observaveris, si attendas, pestem illam flavam seu ictericiam, ab ipsomet Usserio in indice chronologico, revocari ad annum 588, ut hic rursum apertissime perspicias, inconnexissima esse, quæ de S. Samsonis temporibus circumferuntur, imo turpissime confunduntur. Clara, nisi ego fallor, demonstratio est. Si enim Menevensis episcopus fuerit S. Samson usque ad annum 588, qua ratione, obsecro, temporibus Childeberti regis in Galliam venerit? Quomodo ex eo tempore Dolense & Pentalense monasteria condiderit? Quomodo in synodo Parisiensi, nullius loci episcopus sederit anno 557? ut jam taceam, nec verisimile reddi posse, quod ad annum illum 588 S. Samson vitam produxerit, quam receptior opinio ultra an. 565 vix audet extendere. Asystata sunt hæc omnia, quibus non lubet immorari diutius.

[19] Quæ vero tam confidenter a Giraldo & tot aliis venditantur de Pallio ex sede Menevensi a S. Samsone allato, [aut Pallium ex Anglia translatum.] assertoque proinde metropolitico jure ecclesiæ Dolensi, jam olim ita discussa excussaque fuere, ut de ea prærogativa Dolenses hodie altum sileant, multum se evicisse censentes, si ad S. Samsonis ætatem cathedræ suæ episcopalis primordia possint adducere, qua de re hic nonobis disputandum non est; ita seriem episcoporum Dolensium in Catalogis deductam invenio, eamque justam & ratam haberi sino: sic de occupatis in Anglia a S. Samsone, una vel gemina, sedibus episcopalibus, tacere imposterum satius puto, quam cum tenebris ferme Cymmeriis ultra colluctari. Episcopum S. Samsonem agnoscimus, eo titulo in Martyrologiis recte donatum censemus, addimusque cum Baronio ad annum 559, quo nempe concilium Parisiense habitum contendit; Qui vero ultimo (apud nos penultimo) loco ponitur Samson episcopus, idem claruit in minori Britannia, sanctus Dei sacerdos, cujus perpetua viget memoria in Ecclesia, quæ ejus natalem celebrat XXVIII Julii. Atque hæc de cultu & dignitate S. Samsonis satis dicta sunto; jam alias tenebras dispellere conemur, quæ gesta seu Acta ejus non parum involvunt.

§ III. Sancti Acta a variis scripta.

[20] [Satis placet brevior Vita Capgravii,] Inter Sanctos tam varios quorum gesta illustranda hactenus occurerunt, vix ullum me reperire memini, de quo tot Vitæ seu editæ seu Mss. in sacra nostra supellectile recitarentur, ingenti chartarum mole amplam, in speciem, materiam suppeditante. Eæ vero omnes ubi discussæ sunt, ad unam solam Legendam revocandæ fuerunt, de qua hic præcipue, imo unice agendum erit. In ea Vitarum S. Samsonis insolita copia displicere usque adeo non potest, ea quæ a Joanne Capgravio vulgata est, auctore seu potius contractore, nescio quo anonymo, cui antiquissima illa Legenda Ms. certo præluxit; etenim sic totam ejus narrationem complectitur, ut eo solum a prototypo differre videatur, quod singula ejus capita nullo, saltem quod sciam, prætermisso, breviori clariorique oratione decurrat; sitque adeo multiplicibus aliis compendiis longe præferenda. Unde sua acceperit Petrus de Natalibus, vix operæ pretium est disquirere; neque satis integre neque satis nitide digesta sunt quæ apud ipsum leguntur.

[21] Aliam item viam iniit qui Vitam compilavit a Vincentio Bellovacensi Speculi sui lib. 21 a cap. 105 ad 112 editam, in qua, pluribus omissis, [non item quæ a Bellovacensi] soli quidam articuli quasi studiose selecti exhibentur, quemadmodum ex titulis facile erit intelligere. Primo itaque agitur de S. Samsone Dolensi & ejus origine, & magistro ejus Echuto (pro Iltuto seu Eltuto.) cap. 2, De bona indole ejusdem Samsonis. 3, De ordinatione ipsius in diaconum cum miraculo. 4, De veneno ipsi propinato. 5, De itinere ipsius ad patrem suum, & diacono propter theomacam stupefacto. 6, De responso ejusdem vetulæ diabolicæ & sanatione diaconi, & parentum Samsonis conversione. 7, De reditu ejus ad monasterium, & electione ipsius in abbatem. 8, De ordinatione ejusdem in episcopum. 9, De transitu ejus in Britanniam minorem & monasterio Dolensi: adde & ejus obitu. Quæ omnia si cum Vita a nobis edenda contuleris, manifeste perspicies, nihil hic prædicari quod in illa fusius non describatur; omitti vero plurima, præsertim quæ in Gallia gesta narrantur.

[22] [aut quæ a Boscio edita est:] In oppositam partem peccat Legenda Boscii quam adoptavit Surius, quæque etiam Ms. apud nos exstat ex cod. reginæ Suec. non nihil auctior & alio ordine disposita. Id miror maxime, quod ubi Vitæ aliæ omnes & monumenta quæcumque historica S. Samsonem disertissime asserunt in Cambria, hodie Wallia, natum, ibidem diu monachum & abbatem, ibi ad sacros ordines & ad infulas usque a S. Dubricio promotum; Vitæ hujus auctor, quisquis fuerit, tribus primis capitibus, data quodammodo opera, sic sua involvat, ut ea omnia in ipsa Gallia facta existimes, utpote qui cap. 4 ad regem Francorum Sanctum deducit, ubi cæco visum restituit, tum serpentem fugat; venenum crucis signo dissipat, ferocem equum domat ac leonem enecat, quæ eo usque a Vita primigenia non tantopere discrepant, possuntque adeo in fide veteris scriptoris utcumque tolerari; at quæ sequuntur capita quinque tam prodigiose exornantur, ut nisi gravi auctoritate suffulta sint, ea continuo approbanda, prudens nemo censere audeat, præsertim si ex primo specimine de reliquis statuatur.

[23] Quæ enim de horrendo reginæ interitu comminiscitur cap. 8, [hæc certe falsa varia complectitur.] ex probatis historiæ Gallicæ monumentis omnino convelluntur; miracula vero cetera, de represso ludicre anserum strepitu, de fonte ad manus lavandas e petra elicito, de permutatione ceræ & vini cum S. Germano, de porcis in hircos & capras transmutatis, demum de comitissa nequam a Sancto castigata, admittet qui voluerit, equidem Actis nostris ea inserenda non censui; habent rerum id genus admiratores Vitam ipsam a Boscio, ut dixi, editam, quæ cum tota in Surio exstet, paucula ista a nobis præteriri, haud gravate patientur. Hujusmodi prodigia ex aliis Legendis præsertim Britannicis & Armoricanis facile transferri huc potuerint, quæ ceteris S. Samsonis mirabilibus gestis, fidem supra adjungerentur, ut harum rerum peritis nimis quam notum est. Iis vero omnibus præmissis, tandem cap. 13 Sancti ordinantionem, in monasterio scilicet Dolensi, factam describit, de suo paradoxon adjiciens, quod ibi moris fuerit, a tribus episcopis tres episcopos ordinari. Demum cap. 14 & ultimo vult, Sanctum annos viginti supra centum implevisse, quod jam satis refutatum est.

[24] Atque hæ quidem celebriores Vitæ sunt notioresque & passim citari solitæ, [Fidelior est antiqua Legenda,] quarum præcipuum fontem dabimus ex duobus nostris Mss., altero Accinctino, Vallis Lucentis & Carneoli, quod descripsit Chiffletius, altero Belfortii, collatis cum vulgata a Mabillonio tom. 1 Actorum Ordinis S. Benedicti a pag. 165, quam ceteris omnibus præferendam recte judicavit, solamque adeo edidit laudatus Mabillonius, eam in Annalibus suis loco non uno etiam referens. Plura Mss. compendia hic recensere, tantumdem esset ac lectorum otio abuti, quod fecit Albertus longam scriptorum seriem corradens, in quorum plerisque, nisi vehementer fallor, ut plurimum vix de nomine notus dici potest S. Samson, præter Baldricum Dolensem episcopum, sæpius ab ipso adductum, de quo quod dicam non habeo, cum Vita ab eo scripta nec in Museo nostro reperiatur, nec aliunde mihi innotuerit quam ex prædicti Alberti & Mabillonii citationibus. Ceterum facilis jactura est, ubi laudata Acta ad manum sunt, a monacho subæquali composita, quæ non arbitror videsse Albertum, de cujus grandi volumine notissima pridem est & Majorum nostrorum & nostra sententia, dicam, & justissima censura.

[25] Porro quid de Vita illa omnium vetustissima, quid de ejus scriptore censendum sit, si aperte dicere liceat; [tametsi non satis ordinata,] non tam est vitæ gestorumque S. Samsonis ordinata ad normam historia, quam miraculorum prodigiorumque, ut sunt pleræque Britannicæ Legendæ, ad stuporem magis quam ad imitationem collectio, stylo plerumque contorto, obscuro & sæpe barbaro congesta, ut si appositis annotationibus singula illustrare aut explicare volueris, tantumdem fere laboris subire necesse sit, acsi totam ab ovo construendam componendamque suscipias. Eo nihilominus titulo ceteras omnes longe antecellit, quod citra dubium omne, antiquissima sit, a scriptore nimirum ferme æquali seu prope synchrono concinnata, ut qui ita loquatur acsi omnia quæ narrat ab oculatis testibus acceperit, non numquam eo progressus ut ipsomet tempore se ferme vixisse insinuet, quo res ab ipso commemorata contigerit: idque ad num. 45 annotatum invenies, sequidem genuina ejus verba ibi referantur.

[26] Et hæc quidem magnam scriptori auctoritatem conciliant, id vero fateor dolendum maxime, [reliquas omnes ætate præcellens,] in tam fœcunda & abundanti rerum præclarissimarum messe, aptam falcem non suppetiisse quæ omnia accurate demessa colligeret, disponeret & ordinaret, scriptore infacundo identidem testante, se calamum quodammodo comprimere ne res tantas commemorando fastidium ingerat, dum interim minutiis sæpe occupatus, ita orationem implectit, ut tædium potius quam delectationem pariat lectoribus, in id potissimum intentis, ut rerum gestarum seriem assequantur, ubi hic ad singulas prope periodos hærendum est, ut quid scriptor velit, satis queat intelligi. Facem nonnullam præferet satis nitidum Vitæ compendium, quod a Mabillonio in Annalibus contextum hic opportune subjiciam, ad id etiam profuturum, ut dubia nonnumquam a certis, falsa a veris secernantur; clavim puta ad obscuriora multa reseranda perutilem. Sumitur ex Annalium tomo 1, lib. 6, num. 20, pag. 151, ubi de variorum monasteriorum institutione agens, sic de præcipuis a S. Samsone conditis loquitur.

[27] [cujus hic præmittitur] Dolensis & Pentaliensis monasteriorum, itidem in Armorica, origo ad S. Samsonem episcopum referenda. Huic patria Demetia, quæ Walliæ in Britannia majore provincia est, parentes nobilissimi fuere. Puer in monasterio Eltuti cum Gildasio institutus, dein a Dubricio Legionum episcopo, diaconus ac presbyter ordinatus, abbatis officium gessit in cœnobio Pyronis abbatis, quem Sanctum appellari, Guibertus abbas vehementer conqueritur. Episcopus demum ab eodem Dubricio consecratus, in Armoricam item accessit, ubi Dolense monasterium ab ipso construitur. Aliud deinde, auctore Childeberto rege, in antro, ex quo serpentem expulerat Vir sanctus, excitatum ad fluvium Sigonem seu Sequanam, vocabulo Pentale seu Pentalense. Ejus situm signantius exprimit libellus de vita S. Geremari abbatis, qui seculo septimo rexit monasterium Pentallium in pago Rotomagensi super fluvium Lirizinum, nempe ubi Lirizinus * in Sequanam influit.

[28] Hactenus locus ille infra Pontem-Audomari positus, [Mabillonii elegans compendium.] sancti Samsonis appellationem retinet. Samson episcopus, absque ulla sedis designatione anno quinquagesimo septimo subscripsit concilio tertio Parisiensi, qui non diu supervixit. Post mortem sepelitur in Dolensi monasterio, quod in episcopalem ecclesiam conversum est non ante seculum nonum, nempe cum Nomenoius, dux minoris Britanniæ, ex quatuor ejus regionis episcopatibus octo constituit. Quadragesimæ tempore, pro more piorum istius temporis hominum, in remotiorem locum secedere solitus, tres tantum oblationes, id est panes ad sacrificium paratos, secum portabat; idemque Kalendarum Januariarum profanos ritus acriter insectatus est. Res ab eo gestas anonymus auctor æqualis scripsit duobus libris, quos, Tigerinomalo episcopo nuncupavit, haud dubie Leonensi, qui in Actis S. Pauli, istius sedis antistitis Tiernomalus vocatur, in vulgatis indicibus omissus. Præferendus hic auctor aliis ejus Vitæ scriptoribus: quos inter Baldricus Dolensis seculo undecimo antistes præcipuus est.

[Annotata]

* la Lizaine

VITA
Auctore anonymo subæquali,
Ex tomo 1 de Actis Sanctorum Ord. S. Benedicti a pag. 165, cum Mss. nostris collata & emendata.

Samson episc. confessor, Dolæ in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 7478, 7479


A. anon. subæquali.

PRÆFATIO.
Ad Tigerinomalum episcopum.

*

[1] Religiosorum memoria compulsus, medullitusque quamplures Patrum in suis tam actuali quam theorica vita quodammodo perspicaci intentionis acie, [Auctoris excusatio,] quasi cæli luminaria adminiculatim fulgentes, intellectualibus (ut ita dicam) sensibus totam eorum corpore & anima imaginem, id est secundum Deum & hominem intuitus sum a. Dumque exiguitatem parvitatis meæ perspicerem, utputa novissimi hujus temporis idiota, parum intelligens minusque compertus de vastissimis sanctarum Scripturarum compositionibus, ob id tremefactus, quippe indignus ad id quod tuo speciali sensu cælitus illuminatus opus exercere, o beatissime sedis Apostolicæ episcope Tigerinomale, me rogasti; ut indignum me atque incongruum ante parvæ conscientiæ meæ testimonium coram omnipotente Deo excuso: quia (ut est humanæ infirmitatis jactitare atque in superbiæ nutibus extolli) arroganter imprudenterque multi faciunt, atque in hujus mundi fluctibus huc illucque per vagam mentis instabilitatem ad id quod non possunt, incaute pernatare contendunt; sed in suis pravitatibus reconsi b, ad id quod possunt revertuntur. Et ideo pennata illa animalia, quæ in sancti Ezechielis sacerdotis primo visu legimus, quatuor pennas habentia, alteras duas sursum levantia, atque aliis corpora contegentia, omnes Sanctos scilicet significant: qui etsi humanis (ut est moris) usibus extolluntur, tamen eorum infirmitates cognoscentes ante Dei omnipotentis imminentissimam c majestatem virtutes quas habent, verecundiæ atque humilitatis velamine tegunt. Ego vero promisso sancti Spiritus atque illustratæ scientiæ scintilla succensus, huic officio licet indignus, tuisque exhortationibus provocatus parvitatem meam tuæ dilectioni promptam præbebo. Itaque jubes, o dulcissime, ut pauca in catholicis ac veris stilis de sancti Samsonis mentione atque oraculis verba pertractem, atque in hujus operis labore ac profunditate formidolosus, inobedientiæ lapsum præcavens, id ad quod tuis sanctis verbis invitor, omnipotentis Dei inspiratione aggrediar.

[2] Primo autem omnium credi a me vos volo, quod non juxta adinventionis meæ temeritatem, [& fides ex S. Samsonis antiquis Actis] nec juxta inordinata & incomposita audita, hæc verba collecta sunt; sed juxta hoc quod a quodam religioso ac venerabili sene, in cujus domo, quam ultra mare ipse solus Samson fundaverat, ille per octogenarios fere annos catholicam, religiosamque vitam ducens, propissimisque temporibus ejusdem supradicti sancti Samsonis mater ejus tradidisse avunculo suo sanctissimo diacono (qui & ipse diaconus consobrinus esset sancto Samsoni) mihi veraciter affirmabat: multaque de ejus admirabilibus gestis ad me misericorditer referens, & non solum hoc, sed etiam quamplura ac delicata de ejus prodigiosioribus actibus, quæ citra mare in Britannia ac Romana d mirabiliose fecit, verba supradictus sanctus diaconus, Henocus nomine, congruis stilis polita ultra mare adportavit, & ille de quo nuper præfati sumus venerabilis senex semper ante me in isto monasterio commanens, pie legere ac diligenter faciebat: & ideo dignum non esse putavit, ut hujus fortitudinis immensitatem ab Omnipotente per sanctum egregium ac sanctissimum virum Samsonem operatam, oblivioni tradere voluissem.

[3] [a fratribus legi solitis.] Duabus enim ex causis (nisi tua sancta ac provida exhortatio ad meam adfuisset parvitatem) ista tam sancta immo tam pulchra atque immensa per hominem supradictum Deo auctore operata miracula memoriæ præbere non audebam. Prima, quia me valde indignum, utputa peccatis meis arcentibus me, atque incongruum tantæ narrationi huic decreveram: quia (ut sum ultimus) obtrectationes aliorum fratrum diverse sentientium vitare volebam: ne quod fieri solet a quibusdam tam peritis, quam etiam (quod est sæpius) & ab imperitis, præsumptuosis ac temerariis in hac tanta, inaudita, immo & ab illis de incomperta loquela judicarer. Altera vero in hujus novissimi temporis spatio brevi istud tam arduum quam (ut jam dixi) incredibile a quibusdam opus esse credendo ingredi metuebam. Sed te, o beatissime Papa, suggerente, & profecto * inde legentibus & audientibus volente, hoc quod de isto egregio ac sancto Viro pro certo tenebam in mea memoria, negare non potui.

[4] [Auctoris obtestatio de hujus historiæ veritate.] Et ne quibusdam ad dubia veniant ea quæ huic stilo tradidi, Christum omnium nostrorum Salvatorem ac testem habeo, quod non pro aliqua humana, vel fallaci conjectura, sed pro his quæ apud sanctissimos ac compertos admodum viros, necnon & pro sedulissimis ac pulcherrimis litteris, quas catholice ac indubitanter a supradicto diacono, in eodem monasterio conscriptas reperi, hæc paucissima admodum verba memoriatis litteris tradere conatus sum, pauca de multis colligens, quatenus fastidiosa non essent ad legendum, sed expedita, Deo adjutore, pararentur ad profectum. In principio vero nostri operis adesse nobis precamur auxilium Domini nostri Jesu Christi, cujus virtutes ac magnifica opera per universum Orbem terræ in Sanctis suis clara ac stupenda habentur, ut mihi misero indigno ac satis peccatori gratum ac prosperum iter præbere dignetur ad hoc quod aggredi volo, non pro meo merito, sed pro tanti nominis Viro.

ANNOTATA.

* Si Tigerinomalus hic non alius sit, ut censet Mabillonius, a Tirnomalo, quem Paulus episc. Leonensis, post Jehovium, non successorem suum, sed pro se sedi Leonensi imposuit, ut in Vitæ ejusdem S. Pauli cap. 17 legitur; consequens erit, ut S. Samsoni non solum subæqualis, sed synchronus fuerit, saltem in ea hypothesi quod S. Paulus anno 573 obierit; utpote quem morte præcesserit præfatus Tirnomalus. Verum ex ejus loquendi modo satis patet, ipsum S. Samsonem numquam novisse, ut verosimilius ad finem seculi sexti vitam protraxerit, adeoque & ipse S. Paulus.

a Habes in hac prima periodo & in tota sequenti præfatione unde colligas, vera nos dixisse, de obscuro, implexo & contorto scriptoris stylo; in quo tamen nihil mutare visum est, cum quid velit, utcumque intelligatur.

b Pro reconditi, opinor; voluit dicere prave affecti, vel pravitatibus addicti.

c Pro eminentissimam.

d Id est Gallia, ut recte notavit Mabillonius: nam Galli antiquitus etiam Romani vocabantur, ut vide infra num. 60 & 61, & lib. 2, num. 10. Fortunatus in Vita S. Medardi episc. Noviom. mater ejus Romana, nomine Protagia; quod nomen ad Luitprandi Ticinensis tempora, hoc est ad seculum X in usu fuit: nam lib. 1, cap. 6 de Guidone comite Spoletano agens, cumque inquit, Burgundionum regna transiens, Franciam, quam Romanam dicunt, ingredi vellet &c. Id tamen Aquitanis ceterisque provincialibus cis Ligerim, quod lege Romana viverent, vindicat Dadinus lib. 3 de Rebus Aquitan. cap. 8.

* f. profectum.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.
Precibus a Deo impetratus S. Samson pie educatur & quinquennis S. Iltuto erudiendus committitur.

Igitur sanctus Samson Demetiana a patria nobilibus atque egregiis secundum seculi dignitatem parentibus alitus est. [Samsonis patria & parentes.] Sed illud miraculum quod de eo ante ejus conceptionem in utero matris suæ Dominus omnipotens monstrare dignatus est, ob mirificandum scilicet Sacerdotem Dei populis profuturum silere non censeo. Hæc enim prima de se, licet ante se, at mirifica dignatio fuit. Nam pater ejusdem sancti Samsonis (sicut jam dixi) Demetiano ex genere, Ammon nomine, & ejus mater Dementia *, provincia proxima ejusdem Demetiæ, Anna nomine. Convenientibus itaque coæqualium patrum unitis consiliis, secundum omnipotentis Dei dispensationem, nobiliter conjuncti sunt; parentes vero eorumdem conjugum altrices regum utriusque provinciæ pro certo scimus, siquidem & in aliis ejusdem sancti Samsonis emendatioribus gestis, atque ibidem propinquioribus ita conscriptum indubitanter comperimus, & in nominibus offerentium utrorumque parentum nomina singula, juxta sancti Samsonis altare, ad Missam cantandam legere quam multis vicibus audivi. Nam huic Ammoni patri ejusdem sancti Samsonis, frater fuit Umbrafel & huic nihilominus matri ejusdem Sancti Annæ soror fuit, Afrella nomine, boni ambo fratres, bonæ ambæ sorores, de bonis utpote parentibus progeniti. At vero junior frater Ammonis Umbrafel sororem supradictæ Annæ Afrellam, monitus ac jussis parentum, uxorem sibi duxit; sed & ipsa Afrella suæ sorori supradictæ erat junior.

[2] Post non multum autem temporis, convenientibus illis secundum eorum dignitatem in pace, [Matre sterili uterque parens piis operibus vacat.] ipsa Afrella concepit, & peperit filium. Sed quid est opus rem protelare? tres filios ante suam sororem habuit: ipsa vero Anna jam jamque ab omnibus vicinis, ac notis suis quasi avorsa ac sterilis putabatur. Desperato itaque feminei uteri fetu, non pro ætatis, sed pro naturæ inæqualitate cum sua sorore tristatis parentibus, flebili ac mœrenti admodum matri consolatio ab omnipotente Deo adest. Nam eleemosynis frequentibus ac sæpissimis b jejuniis ipsa Anna cum suo marito semper incumbebat. Evenit autem ut die festo ad ecclesiam convenirent, & inibi sermocinationem inter multos audirent de librario c quodam longinquam terram Aquilonis habitante, & a multis provinciis appetito d, quia omnes qui ad eum venire consueverant, quid illis dixisset, pro certo habebant. Certatim itaque destinantibus multis de ecclesia eodem die comitari ad eum interrogandum, Ammon ille hæ audiens læto animo una cum sua uxore Anna ad eumdem magistrum cum illis iter dirigere fecerunt.

[3] [Vatem de futura prole ambo consultum eunt.] Actum est autem, ut confecto tanti itineris labore, post tandem diem tertium ad locum, ubi magister librariusque commanebat, pervenerunt, ibique magistrum illum cum populis multis sedentem, ac de causis singulis multa disputantem repererunt. Tum vero Ammon munera offerens, & [in] genua ante eum pariter cum sua uxore provolutus, suppliciter precabatur, ut ipse eorum causæ suum animum diligenter apponeret. Tunc ut magister ille de aliis causis graviter circa se concinnantibus e, silentium fecit, ac pro bonis personis & longinquis viaticis sedule interrogans ac semper subridens, O, inquit, filioli, pro tam prolixo itinere vestri laboris causam narrate mihi. Aperiente itaque Ammone os suum, cum ingenti lætitia compescuit eum magister dicens: Causam scio adventus vestri, quia uxor tua hucusque sterilis fuit, & nunc credo quod divina misericordia aderit. Tu vero fac virgam argenteam coæquatam uxori tuæ, & da pro anima illius, & deinde Deus omnipotens suscitabit vobis semen secundum voluntatem suam, & secundum placitum desiderii vestri. Quo audito, ille hilariter dixit: Tres ego virgas dabo argenteas coæquatas sibi.

[4] [Apud quem hospitantur & ab angelo de prole fiunt certiores.] Videns autem magister intellectum & prudentiam viri, manere apud se in hospitium fecit, quousque post lassitudinem viæ nocte insecuta corpuscula sua sopori dedissent, atque ita quiescenti mulieri Annæ per visum Dominus monstrare dignatus est; O, inquiens, mulier firma in fide & stabilis in Dei dilectione, perseveransque in prece, felix es, felixque uterus tuus, felicior fructus uteri tui. Ecce, Deo jubente, sacerdotali officio condignus factus est partus primus quem edes: nam tuus uterus concipiet, & prægnabit & pariet filium, & primarius illius partus septies candidior erit argento illo, quod tuus maritus donavit pro te Deo. Tremebunda itaque mulier facta, necnon & læta pro nimietate visionis, & pro fulgore assistentis sibi & loquentis apud se angeli Dei, & pro concupiscentia sperati partus, atque pro verecundia, (ut est moris bonarum feminarum) nihil omnino respondere poterat. Ad quam angelus leniter fatur: Ne timeas, inquit, mulier, neque diffidas, Dominus enim confortare dignabitur mœrorem tuum, & lacrymæ tuæ vertentur tibi in gaudium; ecce habebis prolem, & primarium filium Samsonem vocabis; hic erit coram omnipotente Deo sanctus & sacerdos summus, & fidem hujus rei in mane habebis per magistrum illum ad quem venistis.

[5] Expergefacta mulier a somno, cuncta quæ vidisset & audisset viro suo per ordinem replicavit. [A vate discedunt cum gaudio de fausto prænuntio.] Gaudentibus autem illis, atque invicem tractantibus, reciproca lux adfuit diei; tum illi pro itineris prolixitate mane levantes præparaverunt se vestimentis, magisterque illis antequam iter captarent adfuit exultans, ovansque. Beata, inquit, es o femina, beatusque uterus tuus, beatiorque fructus ventris tui: mihi enim hac nocte Dominus dignatus est revelare de te & de tua prole. Nam primus partus tuus summus a Deo sacerdos destinatus est; & huc ut pepereris, Samsonem vocabis, & postea legitimo tempore trades cum disciplinis discendis. De Britannorum ergo genere talis non fuit, neque erit, utputa sacerdos multis profuturus. Benedictis autem illis, abierunt domum læti ac pacifici.

[6] Nec mora, Dei promissio adest. Itaque mater cum gaudio concipit, [Samson a matre solicite informatur.] cum lætitia prægnat, cum prosperitate parit dilectum Dei primogenitum Filium suum. Tum omnes eorum vicinos, ut hoc audierunt, gaudium ingens invasit, gratias Deo referentes, quod mirificaverat Dominus misericordiam suam cum illis. Nutrito itaque nobiliter, secundum nobilitatem patrum, nobili ritu Filio, baptizatur, nomen imponentes ei juxta quod in promissione fuerat sortitum; & felici matre admodum solicitante, de infantiæ ejus ac joci munditia, satis semperque die ac nocte satagebat, ne in aliquo vel minimo puncto pars Deo destinata, ac multis profutura pollueretur, circumplectente & conservante illum integrum divina providentia: jocus f enim ejus, felicis matris blandimento ac sedulitate, ad meditandum Scripturas & legendum assidue, vel scribendum aliquid utile fiebat, quod postea veritas probavit rei. Nam cum esset annorum circiter quinque, ille solus tota puerilis animi affectione Christi scholam satis adire voluit: sed pater ejus mutata vice ac perverso contra Dei voluntatem ac dictum ordine, & maxime malevolis consiliariis atque amicis suis, ignorantibus totum illud absconsum miraculum quod antea fuisset factum, Filium suum fieri clericum contradicebat: indignum valde judicans clericatus officium, vicinis suis dehortantibus, utpote qui semper minister terreni regis fuisset, quique reges nutrire deberet: adeo ut conflictus indesinens inter ambos parentes die noctuque fieret, volente matre Filio suo meliorem partem secundum angeli vel sacerdotis obtestationem.

[7] Volventibus autem illis alia, nocte quadam adest cælestis increpatio Ammoni per somnium, multum minans, [Pater eum retrahere conatur, sed cælitus correptus sententiam mutat.] si partem suam sibi destinatam ille prohibere auderet. Ammonem autem tantæ visionis admiratione a somno expergefactum timor ingens invasit, ac de lecto surgens, atque in terra se prosternens quantulicumque commissi, licet parvi, pœnitudinem gessit, atque nihil contra Dei voluntatem de Filio suo amplius se acturum tota fide promisit. Illico vero, erumpente luce, Ammon sine ulla mora Filium suum duci ad scholam compulit, dicens: Non moremur, o conjux, Filium nostrum, immo potius Dei filium ad scholam ducere. Nam Deus cum illo est, & nihil contra Deum agere debemus: cunctaque quæ viderat ea nocte de illo conjugi suæ replicavit. Tum illa ovans, jamque prægnans ac de lecto surgens, toto cordis affectu magnificabat Dominum in cunctis beneficiis suis quæ misericorditer præstitit illis, atque una, eademque hora unanimes æqualiterque surgentes, pari animo ducere Filium suum ad scholam egregii magistri Britannorum, Eltuti nomine, perrexerunt. Qui & ipse Eltutus de discipulis erat sancti Germani, & ipse Germanus ordinaverat eum in sua juventute presbyterum g. Ille vero Eltutus de totis Scripturis veteris scilicet ac novi Testamenti, [Samson Eltuti disciplinæ committitur.] & omnis philosophiæ generis, geometriæ scilicet ac rhetoricæ, grammaticæ & arithmeticæ, & omnium artium philosophiæ omnium Britannorum peritissimus erat, genereque magicus h sagacissimus, & futurorum præscius: in cujus magnifico monasterio ego fui, cujusque mirifica gesta si per singula dirimamus, ad excessum de incepto ducemur: unum tamen ad confirmandam nostram rem, referentibus nobis catholicis fratribus, qui in hoc loco erant, publicamus in medium.

[8] [Eltutus mortem suam ac duorum Abbatum prædicit.] Nam cum ægritudine mortis carnis urgeretur, duos alios abbates ad visitandum se venire fecit, unus Isannus vocabatur, alius Atoclius. Ut enim vidit eos, utrumque secundum morem salutans, ita exorsus est: Gaudeo, inquit, Fratres dilectissimi, ad adventum vestrum, quoniam tempus transitus mei ac dormitionis meæ in Christo adest, & vos debitum mihi obsequium præbebitis. Sed confortamini, Fratres, quoniam pariter & ad vos jam jamque prope est post me cælitus missus eundi de corpore, uno quidem transitu, sed diverso eventu transitus. Ego quidem hac nocte præsentibus vobis medio ferme noctis angelorum manibus percipiar, ita ut in aquilæ similitudinem duas pennas aureas habentis, animam meam frater meus Isannus videbit cum sanctis angelis volare ad cælum: & postea quinto decimo die frater noster Atoclius de corpore ibit, & frater meus Isannus animam illius pariter videbit, in aquilæ quidem typum, sed duas plumbeas i pennas habentis graviter volitare: & post quadraginta dies iterum frater Isannus & ipse æqualiter cum eo exitu, cum eoque typo feliciter perveniet ad Christum. Sed tu, frater Atocli, multum concupiisti ea quæ mundi sunt, & ideo pennati quidem animalis typus est mundi, sed auri munditiam ob tuam in tuis alis avaritiam non habes: mundus vero es tu propter tuam antiquam sanctitatem, de tua infantia huc usque servatam, sed gravidus es in tuis pennis propter plumbeum avaritiæ pondus. Deus autem omnipotens dignetur evellere a te has pennas. Hæc & multa his similia dicens per diem & noctem multum commemorans, sicut ipse dixerat, media fere nocte valedicens fratribus de hac carne cum hymnis & choris ac venerationibus solitis feliciter exiit, animamque suam per imaginariam speciem quam ipse dixerat, beatus Isannus vidit, & alterius fratris similiter animam, sicut senex dixerat, cernit, & vix per ejus suggestionem & Sanctorum orationes ac Missas multas cantatas redempta fuit, ita ut ipse solus vidit eam in melius reparatam, ac de pessimis peccatorum suorum vinculis absolutam, & hæc cuncta fratribus indicavit, & omnibus eis in admiratione fuit, & ille nihilominus die condicto & simili exitu, secundum senis promissionem, feliciter pervenit ad Christum. Sed ad id redeam unde digressus sum.

[9] [Samsonis futuram sanctitatem prædicit Eltutus.] Hic itaque sanctus Eltutus, cum electum Dei puerum sanctum Samsonem oculis vidisset, ac de manu suæ matris cum donariis, quæ cum illo parentes ejus adportaverant, secundum morem excipiens amanter eum deosculasset, respiciens in cælum & benedicens eum, ita exorsus est; Gratias agimus Deo, qui luminare hoc nobis indignis nostra de gente in terra accendere dignatus est. En augustum omnium nostrum caput, en pontifex summus multis citra ultraque mare profuturus, en egregius omnium Britannorum sacerdos, en peritissimus omnium ecclesiarum post Apostolos fundator. Hæc audientes parentes ejus plus de eo voluerunt audire; sanctus vero Eltutus ita responsum reddidit: Non est meum hoc dicere vobis, nec vestrum est a me interrogare, tempus enim est tacendi, & tempus est loquendi, puerum autem istum tradite mihi ad discendum.

[10] Egredientibus autem parentibus ejus, mansit ipse cum supradicto magistro, [Samson litterarum elementa cito addiscit.] non (ut moris infantum est) aliquo fletu post matrem, patremve motus: sed quasi a suis primis cunabulis * inibi nutriretur, immobiliter ac delectabiliter mansit. Mirum in modum sub uno eodemque die vicenas eleas k, tesserasque agnovit totas, nec opus ei fuit amplius monstrare, & (quod est mirabilius his omnibus) sub hebdomadis diebus harum litterarum distinctiones per conjunctiones verborum revelante Deo potuit scire. Nam in legendo ita tenuis erat mens ejus, ut quantum humanus sensus capax est, totos in brevi petransierit Psalmos. [Jejunium colit.] Nam cum esset annorum circiter quindecim, jejuniis frequentissimis ac vigiliis prolixioribus plus omnibus fratribus ibidem habitantibus sese exercebat, ita ut superpositiones l, interdum autem & triduanas facere contendebat, prohibente illum prudentissimo magistro ac dicente ei: Non conveniens est, filiole, ut corpusculum juvenili adhuc ætate florens nimiis & intemperatis frangatur jejuniis.

[11] In altioribus intelligentiis Scripturarum ita acutus erat sensus ejus, [Scripturis sacris indagandis vacat.] ut plus in spiritualibus theoriis quam quæ ei a supradicto magistro insinuabatur, inquirebat. Quadam autem die dubium incurrerunt ambo, ille & ejus magister in quadam alta quæstione: quam quæstionem ego novi, sed insinuare prætermitto, ne in hac diutius immoremur. Nam cunctos tractatus veteris ac novi Testamenti diligenter perscrutantes, explanationem ejus nullatenus reperire potuerunt. Quo facto destinavit sanctus Samson intra semetipsum jejuniis ac vigiliis incumbere, usquequo explanationem hujus quæstionis Deus illi monstrare dignaretur. Dum autem tertia nocte mediaque fere nocte oraret, assistere sibi vidit lucem cælitus emissam, ac vocem desiderabilem audivit de luce sibi suaviter dicentem; Ne amplius fatigeris, electe Dei; ecce enim non solum hanc quæstionem pro qua laboras, consequeris, sed quæcumque petieris a Deo per orationem & jejunium, exigentibus tuis bonis meritis, adepturus es. Tum sanctus Samson omnipotenti Deo gratias referens, lætus admodum ad suam cellam rediit, ac suo magistro cuncta quæ viderat & audierat, quiete replicavit.

[12] Quadam autem die dum irent fratres in mane æstivo tempore ad purganda mala gramina de messe; [Monachum a serpente morsum sanat.] hilider m quidam de quodam rubo exiliens quemdam fratrem momordit in inguine, atque ad terram cadens semivivus remansit. Fratres circa illum flentes orantesque non aliud quam moriturum sperabant. Tum œconomus dixit: Nunciemus hoc seni nostro. Misso itaque quodam, rem præsente Samsone magistro narravit; flente autem illo, sanctus Samson Spiritu sancto tactus ita dixit: Magister, jube mihi ire ad eum, Pater autem meus compertus ac peritus est, & potest liberare hominem de hujus doloris nece. Tum sanctus Eltutus, quasi in derisu sermonem ducens, ita dixit: Pythonis n arte in principio tuo fuisti præmunitus, & postea veniens ad scholam apud disciplinam Christi colere eam vis? non enim conveniens est cum cælesti sapientia mundanam exercere mathematicam. Sanctus autem Samson ita subridens responsum reddidit: Ignorans tu, electe magister, quia nullum ego patrem habeo nisi illum, de quo per Prophetam dicitur: Manus tuæ fecerunt me & plasmaverunt me? [Job. 10. 8.] Magister itaque hoc audito stupefactus & admirans & nihil aliud ausus dicere: Perge, inquit, electe Dei. Pergens itaque Samson, & currens invenit Fratrem extremum pene anhelitum jam trahentem, atque ejectis a se omnibus fratribus, unum tantum probatissimum presbyterum elegit apud se assistere, atque serpentino morsui signum Crucis imposuit sentiens per Dei gratiam virtutem adesse: atque per tres horas, id est ab hora tertia usque ad horam sextam orationes protelans, aquamque oleo mixtam benedicens, fratrem pene emortuum præsentibus omnibus fratribus per Dei admirabile opus incolumem reddidit & sanum; ac per hoc non, ut est moris humano generi, quasi in favore vulgi extollitur in vana gloria jactantiæ elatus, sed Deo gratias agens infatigabilem semper atque acriorem frequentius exercebat abstinentiam.

ANNOTATA.

a Demetia aliis Dimetia, inquit Mabillonius, Cambriæ seu Walliæ pars occidentalis, Difed hodie a Britannis vocitatur, mutato M in F pro linguæ idiotismo.

b Pro sæpe repetitis.

c Non alium hic intelligere fas est, quam virum sanctum & prophetiæ dono ornatum, ut ex sequentibus satis patet.

d In edit. est quem a multis appetitum, nullo sensu, quales constructiones plures ibi occurrunt, a nobis ex accuratioribus Mss. emendatæ.

e Mss. legunt concinnentibus, patet quid scriptor velit.

f In edit. erat locus.

g De S. Eltuto seu Iltuto jam alias in Actis nostris dictum est, & hic abunde describitur: at discipulum S. Germani fuisse (puta Autissiodorensis) atque ab eo ordinatum presbyterum, rectæ chronologiæ repugnare, jam supra diximus: fuerit fortasse discipulus discipuli.

h Qua de magia hic agatur, satis perspicuum existimo.

i In edito erat Plumbineas. Finis non sit, si cetera barbara & male constructa explicare volucro.

k Intellige elementa seu litteras alphabeti, ut bene notavit Cangius, hunc ipsum textum adducens.

l Superpositionem per superadditionem explicat Mabillonius. Quæ vox, inquit, simpliciter prolata, jejunii sonat adjectionem, nam alias dicitur etiam superpositio silentii &c. de cetero remittens ad Menardum in cap. 54 Concord. Regul. § 11.

m Cangius eam etiam vocem hinc accepit, & recte pro colubro intellexit, sive pro chelydro. Est qui edder notet dici Anglice serpentem qui Gallice couleuvre.

n Magiam joco objicit sancto discipulo sanctus magister.

* al. Deventia

* an. litteras.

CAPUT II.
Diaconus ac presbyter, non sine mirabilibus signis, ordinatus arctiorem indies virtutis viam ingreditur; invidorum machinationes patienter tolerat, & ex S. Iltuti cœnobio ad Pironem transit.

[13] Humilitas vero ejus tanta erat, affabilitas, lenitasque, ac mira caritas ultra (ut ita dicam) humanum modum, [Diaconus ordinatur: Quid miraculi contigerit in ejus ordinatione.] ut ab omnibus fratribus suis miro diligeretur affectu. Magister autem videns diligentiam ipsius erga Dei cultum, ac per spiritum venerans in pectore ejus Christum, quem per ænigmata utputa de eo cernebat micantem, tradi ei diaconatus ministerium fecit. Veniente Dubricio a papa ad ejusdem domum die Dominico, consentientibus & congaudentibus omnibus fratribus ac Deo volente, ab eodem papa diaconus ordinatus est. Nec hoc opus esset pertractari, nisi miraculum grande interfuisset. Tres fratres ibidem ordinati sunt, duo in presbyterii, ille tertius in diaconatus officio: sed cum ad veniam flectendam juxta morem fratres compellerentur, vidit sanctus papa una cum magistro Eltuto columbam cælitus emissam per fenestram sursum apertam, & super sanctum Samsonem non (ut est moris avi fugitare, vel volitare, sed semper sine ullo penniculæ motu, discurrentibus ubique per ecclesiam ministris, immobiliter stare. Et non solum hoc, sed etiam episcopo manum ad confirmandum eum diaconum super eum levantem, illa (quod est mirabilius) columba cælitus (ut jam dixi) emissa, in scapulam dexteram ejus descendit & ibi constanter mansit tamdiu donec officum ab episcopo consummaretur totum. Hoc nemini in ecclesia admirabile fuit, quippe quia nemini visibile nisi tantum episcopo ac magistro supradicto, & uni diacono qui calicem tenebat & Euangelium ad precem cantaverat, patefactum est: & semper supradicta admirabilis illa columba ita supra illum videntibus illis tribus immobiliter stetit, donec communionem perciperet Eucharistiæ. Denique in tantum stuporis episcopus ac magister confabulantibus illis ad invicem venerunt, ut sanctum Samsonem jam non terrestrem, sed cælestem indubitanter putarent. Sanctus vero Samson ita admirabilis atque, ut ita dicam, ineffabilis in Dei opere excreverat, ut de die in diem, quasi per scalam spiritualem scilicet, ascendens altius atque altius in summo religionis culmine, renovato in melius quotidiano usu, cerneretur emergere.

[14] Huic vero Eltuto erat in ejus monasterio alumnus, ac nepos presbyterque, [Invidiam quorumdam fert patienter.] & huic presbytero erat frater sine gradu, disjuncti a fratribus in quantulumcumque erga sancti Samsonis dilectionem, antiquo indubitanter humani generis hoste per ineptum invidiæ trophæum illos instigante, nequiter metuentes, ne propter illum quem meliorem illis esse noverant, hereditate privarentur mundana. Nec illi poterant quidquam mali præbere, nec pacifice, amanterque adhærere, ignorantes altius Dei consilium in ima graviter mergebantur. Ille vero sciens totum & nihil illum latens, pro illis amplius Dominum precabatur, lacrymas cum orationibus fundens, Dominum suppliciter rogabat, ne propter eum pessimi criminis lapsum incurrerent, semper jejuniis intentus, orationibusque indesinentibus exercitatus, in sanctis quoque Scripturis scrutandis atque intelligendis vehementer sensatus sine pene intermissione, secundum Apostoli Pauli commendationem, orabat in frigore & nuditate, in hiemalibus pernoctans glaciebus, non brumalibus flatibus, non gravioribus solvebatur æstatis caloribus, memor Apostolici sermonis ubi ait: Non sunt enim condignæ passiones hujus temporis ad superventuram gloriam quæ revelabitur in nobis. [Rom. 8. 18.]

[15] [Presbyter ordinatur accedente prodigio.] Nam non longe post b presbyterii Ordinem ab eodem episcopo, qui diaconem illum ordinaverat, magistro rogante ac Deo volente, ut ille dignus erat, digne accepit. Sed quid diutius immoramur? Quale signum cælitus visum est quando diaconatus accepit officium, tale etiam quando presbyteratus functuram accepit: idem tantum tribus, quibus prius fuerat visum, Deo illum dignum monstrante comparuit. Quanto autem in majore gradu Deo volente, illo vero nolente nec inepte renuente, sed quod Deus promiserat, gratanter accipiente inhæserat, tanto & in arctiori abstinentiæ tramite, secundum sanctarum Scripturarum dictionem, voluntaria se traditione inserebat. Studebat namque præ ceteris humiliorem se ac benigniorem esse. [Virtutes ejus.] Quid vero de castitatis & continentiæ ejus exercitio dicam, quando libidinosa incentiva a primo adolescentiæ suæ flore tenus beato suo fine tam in virili quam etiam in femineo sexu omnino feliciter vincens, voluntariam carnis munditiam pro natura habebat? Ita illi erat virginitas in corpore, ut numquam caritas ac humilitas a corde discederet. Jejuniis igitur & orationibus incumbebat assiduis. [Carnem numquam gustavit.] In omni vero vitæ suæ tempore numquam alicujus animalis, neque volatilis carnem in sua tota vita gustavit, numquam aliquis vidit eum ebrium, numquam mutata mente, vel instabili vacillatione, vel minime illum aliquod poculi genus in aliquo læsit. Numquam funditus a se aliquod poculum interdixit, sed quotidie cum ceteris fratribus, quando non jejunarent, caritatis obtentu communicans, secundum Euangelii verbum sitiebat justitiam.

[16] [Mos monachorum bibendi post Tertiam.] Hi vero supradicti duo fratres, diabolicis utpote repleti venenis, semper invidebant ei, & maxime malus ille presbyter, cujus malum factum ego scio, sed nomen scire non potui: metuens ipse ne propter sanctum Samsonem a suo hereditario privaretur ac destitueretur monasterio, quod post suum avunculum sperabat possidere, æqualiter cum fratre suo, per suæ artis consilium malum ei quærebant: sed nullam causam reatus invenientes in eum, quasi ebrii & amentes, huc illucque vertebantur. Frater autem ejusdem presbyteri, vicissentibus c se per ordinem ceteris monachis, hujus monasterii pistor effectus est. Consuetudo enim erat in hujus monasterii lege herbas hortinas per poculum ad sanitatem convenientes fricare, ac singulis fratribus in suis vasculis, scyphunculo non grandi, ad sanitatem particulatim dividere: ut quando de Tertia celebranda veniebant, paratum jam poculum hortinis mixtum herbis reperirent. Pistor vero, accepto consilio mali fratris, venenum sancti Samsonis per suum antidotum poculo miscuit, tillum d quoddam fricans dedit ei bibere, atque quatenus fieret probabile mortiferum, parum de eo prius pelaci e dedit. Pelax autem ut bibit, saltum præcipitem dedit & statim mortuus est. Pistor vero hoc ut vidit, valde gavisus est, [Samsoni venenum propinatur.] nihil aliud sperans nisi sanctum Samsonem, perbibito hoc poculo, continuo de hoc mundo recessurum. Sancto vero Samsoni oranti continuo adest spiritus Domini, monstrans sibi malum nuper factum. Ille nihilominus de Domini promissione fidus, memor euangelici sermonis, ubi Christus ait de suis fidelibus fidentibus in se; Si mortiferum, inquit, biberint, non eis nocebit, & cetera; lætus admodum refectorium ingressus est, eoquod ipse œconomus erat hujus monasterii, poculaque fratribus benedicens, atque suo sanctæ signaculum Crucis imponens, sine ulla mentis hæsitatione totum bibit, neque umquam ullum vel parvissimum cordis dolorem ex hoc sensit. [Marc. 16. 10.]

[17] Prandentibus autem illis ita uno eodemque die suavem ac lætissimam cum pistore sanctum Samsonem conlocutionem habuisse audivimus; [Monachum sibi inimicum blanda allocutione conversit.] Magnam, inquit, dulcedinem faucibus meis, magnamque sanitatem cordi meo, o amantissime frater, præbuit poculum illud, quod primarium dedisti mihi hodie: sanet te Deus ab omni ægritudine quamcumque habes. Quibus auditis frater intra semetipsum mali commissi pœnitudine tactus est, promittens coram omnipotente Deo, non amplius gesturum se aliquod malum consilium cum fratre suo contrarium huic Famulo Dei: quippe quem omnium conscium noverat, & omnia patienter tolerantem cernebat. Ad fratrem suum postmodum cum increpatione veniens dixit: Peccavimus, frater, nihil in aliquem hominem sed in Christum, atque in ejus dilectum Samsonem: & tu, frater, venenoso livoris incentivo in tuam animam perfusus es, auctore & incentore illo de quo per Prophetam dicitur: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. [Sap. 2. 24.] Sed frater ejus in obstinatione malæ sententiæ perdurans, nullum bono consilio præbuit assensum, sed velox vindicta divinitus ei data est.

[18] Nam Dominica die proxima veniente, cum Communionem altaris de manu sancti Samsonis sumpsisset, [Alius monachus Samsoni infestus a dæmone corripitur;] una hora cum buccella in ore ejus transisset, a dæmonio eadem hora arreptus est, ita ut pallens tremensque ac multum crepitum dans, ac discerpens, atque in terram indecenter concidens, ac semetipsum suis vestimentis impudenter denudans, bina labra ejus suis dentibus mordere primum cœpit, atque alios fratres sine ulla verecundiæ providentia degarrire, & ad iracundiam eorum corda provocare, ac dicere: Quid hic statis otiosi nihil potentes facere? nullam enim de vobis omnibus curam habeo, si unus inter vos non fuerit præsentatus: si unus ille adfuerit, dominationem in totum habet mei. Sapientissimus vero senex ut hæc audivit, compescere eum, ac ligatum a fortibus fratribus foras duci jubet. Quo viso, frater ejus flens atque singultans, & in terram se suppliciter prosternens, præsentibus omnibus fratribus, utrorumque culpam totam ut esset in directo monstravit, veniamque sui delicti submisse ac lacrymabiliter postulavit, promittens se in sua tota vita pœnitentiam gessurum f, ac Deo & sancto Samsoni semper serviturum.

[19] Quibus auditis fratres una cum abbate suo super his quæ fiebant, valde mirati sunt, maxime timentes, ne in his venenatis malis nuper inepte eruptis sanctus Samson offenderetur, [a Samsone liberatur.] insuper & ne ab illis abscederet, quod pro maxima injuria ac malo merito fieri æstimabant; suppliciterque electum Dei rogaverunt, ut ad mansionem, in qua frater dæmoniacus a malo vexabatur spiritu, non dedignaretur ire. Sanctus vero Samson amariter flens atque ejulans, ita responsum reddidit, palam omnibus fratribus dicens: Heu me! propter quid hoc fecisti mihi Domine Deus omnipotens? ut quid amantissimum fratrem meum propter me lædere permisisti? timeo enim ad conspectum illius injuste odientis me, & maxime diaboli illum odii facibus incendentis me præsentare. Doleo tamen illum ab initio injuriam pati, nunc autem si gratiam habeo coram Divinitate tua, per orationes ceterorum fratrum, me indigno interveniente, sanitatem recipiat, & dabis ei cor pœnitens, ut spiritus ejus salvus fiat: ac oleum benedicens, aquæque permiscens, dari ei ad gustandum præcepit. Quibus gustatis, e manibus illum tenentes g in dorso dilapsus est, & velut emortuus factus, nihil aliud fratres, quam eum moriturum putabant esse; ternisque fere horarum spatiis in uno loco jacens, ad extremum non longe post nonam vivus quasi de morte rediit, pristinamque sanitatem de diabolico recepit impetu, ac pœnitudinem mali sui commissi agnitique agens, Deo illum inspirante, coram omnibus agnovit fratribus: sicque justo Dei judicio actum est, ut quem ille invidiose injusteque usurpabat primatum, in tota vita sua numquam habuerit.

[20] [Samson ex Eltuti cœnobio egressum meditatur.] Sanctus vero Samson acrioribus sese atque arctioribus inserebat jejuniis, grave valde apud se reputans illud monasterium, quippe quod jam tumultuosum & expandiosum h per patriam erat. Ille vero Euangelicam illam viam arctam quæ ducit ad cælum semper cupiens carpere, excogitabat quomodo evadere posset a cœnobii congregatione sine sui magistri offensione. Erat autem non longe ab hoc monasterio insula quædam nuper fundata a quodam egregio viro, ac sancto presbytero, Piro i nomine, (in qua insula & ego fui) apud quem, inquam, sanctus Samson cohabitare volebat; sed valde metuebat, sicut jam dixi, ne senem suum offenderet.

[21] [Eltuio permittente ad Pironem concedit.] Talia ergo volvente apud se, ac Deum rogante, ut suæ voluntati opem daret, ecce missus Domini ad sanctum Eltutum per somnium apparuit dicens: Mane surgens tu interroga voluntatem sancti Samsonis, ut ubicumque vult (Deo per omnia ducente) ire, opitulaveris illi, & scito quia Deus semper cum illo est. Evigilans Sanctus ille, & apud se retinens memoriter quæ illi dicta fuerant per somnium, mane diluculo surgens, sanctum Samsonem accersiri sibi jubet, dicens: Enarra mihi, electe Dei, quæ Deo inspirante sunt in tua voluntate documenta: ego hac nocte missum Dei habui de te, quo opituler quæ sunt tui, quia Deus apud te est. Quo audito, sanctus Samson ingemuit, & nihil se boni egisse coram Deo dicebat: tamen voluntatem suam seni suo humiliter revelavit. Senex autem hæc audiens ita responsum reddidit. Opus est tibi omnia agere propter Christum, & voluntate paupertatem pati. Verumtamen omnino in genere nostro major te non erit. Ac linguam comprimens & pectus verberans omnia secundum sancti Samsonis voluntatem adimplevit, & duci eum ad Insulam quo tendebat in pace fecit, ibique cum eodem presbytero supradicto Pirone provecta ætate jam sene ita exceptus est tamquam Dei angelicus missus videretur, admirabilem atque eremiticam, immo & cælestem vitam infatigabiliter ducens, non diebus, non noctibus ob orationibus & a colloquiis Dei cessabat. Totum diem operibus manuum, & orationibus ducens, totam vero noctem in mysticis sanctarum Scripturarum intelligentiis, lucernam suæ mansioni portans, ut ad legendum intentus, aut aliquid scriberet, aut de spiritualibus theoriis meditaretur. Quod si, ut homo, opus haberet pro carnali fragilitate quiescendi, seipsum parieti, aut alicujus rei duræ firmamento inclinans, numquam in lecto dormitabat.

[22] Quadam itaque hieme, cum pater ejusdem S. Samsonis repentino arreptus dolore debitum mortis exsolvere cogeretur, [Numquam in lecto dormiebat.] compellitur a suis vicinis, ut juxta morem sacrificium communionis ante carnis sumeret mortem. Ille vero ingenter k affirmabat, numquam se mortem gustaturum, numquam sanitatem recepturum, numquam se sacrificium recepturum, nisi primogenitum suum Samsonem electum Dei videret, ac per ipsum pariter corporis & animæ sanitatem se percepturum dicebat. His verbis admirantes homines qui audiebant, simul & diligenter examinantes quænam hæc essent, statim missos dirigunt equitantes, rogantes ne pigeret eum visitare patrem suum jam in mortis confinio decubantem, & maxime sanitatem corporis & animæ ab eo accipere desiderantem.

ANNOTATA.

a Notant Acta Benedict. Dubricium hunc fuisse episcopum Legionensem (Anglice Caerleon) floruisseque anno 507, Arthurumque regem anno 516 coronasse, ut scribit Matthæus Westmonast. Dubricii ejusdem meminit Galfridus Monemut. lib. 9 hist. cap. 12, paucis multa dicens; Hic Britanniæ primas & Apostolicæ Sedis legatus, tanta religione clarebat, ut quemque, languore gravatum, orationibus suis sanaret. Plura hic de eodem Sancto occurrunt.

b In edit. hic ita habetur: Nam non longe post, dubio adhuc anno, presbyterii ordinem ab eodem episcopo qui in diaconatus illum functionem voverat &c. prætuli lectionem Codd. Mss.

c Vicissere, barbarum, pro vices subire.

d Et hanc vocem tillum hinc accepit Cangius, sed quid sit divinandum relinquit: venenatum quid certo indicare videtur scriptor.

e Pilax legendum monet Cangius, ut sit cattus murilegus, ut vide istic pluribus.

f Ita etiam Mss. Satis sit quod intelligatur.

g Legendum esset e manibus illum tenentium, at solœcismis hujusmodi abundat hæc Vita.

h Per tumultuosum satis patet, quid velit, nempe quod fama late expanderetur.

i Acris est in hunc locum Guiberti abbatis censura pag. 330. Legi, inquit, testor Deum, & iis qui mihi præsto fuerant, cum nimia detestatione relegi, scilicet in Vita S. Samsonis, celeberrimi apud Francos & Britones Sancti, abbatem quemdam, quem S. Pironem lectio illa agnominat: cujus cum finem ut beatum putabam, rite legendo prosequenter, reperi cumulum sanctitatis, hominem videlicet ebrietate madentem, in puteum incidisse, sicque enectum. Vide infra num. 36.

k Ingenter & similia vix operæ pretium est observare.

CAPUT III.
A patre ægrotante vocatus, non nisi jubente Pirone ad eum pergit; mirus theomachæ in via occursus; totam familiam Deo lucratur, atque in reditu serpentem necat.

[23] [Samsonis pater morbo periclitatus filium ad se accersit.] Pervenerunt ii nuncii usque ad locum ubi sanctus Samson habitabat, & in hospitium nocte recepti, euntibus mane fratribus ad opus exercendum, invenerunt eos ad portam pulsantes, quomodo facile habere possent apud sanctum Samsonem colloquium. Sanctus vero Samson spiritualiter jocans cum illis eum non agnoscentibus, ita dixit: Enarrate mihi causam inquisitionis ejus, pro qua colloquium apud eum habere vultis, & ego exponam. Et responderunt ei dicentes: Illum volumus videre & apud illum loqui, pater enim & mater ejus & omnes vicini miserunt nos fabulari apud illum. Qui & ipse hilari vultu respondens dixit eis: Amen dico vobis, nisi me præsente omnia vestra dicatis propter quæ huc venistis, Samsonem quem quæritis, numquam videbitis. Mœrentibus autem illis atque ad alterutrum diffidentibus, sanctus Piro ita lætus admodum dixit; Ecce Samson quem tanto itineris labore quæsiistis, nunc quod habetis, dicite mihi. Tunc hi ceciderunt in faciem suam, salutationemque parentum suorum nuntiantes, causam ob quam venerant, profecto narraverunt.

[24] [Samson negat sibi licere domum paternam repetere, sed Pironi jubenti annuit.] Sanctus vero Samson ut audivit, apud semetipsum prius ingemuit, superfluum putans redire eum domum, in qua carnaliter fuisset natus. Et respondentibus sibi ait; Repedate ad domum nostram, jam enim, nisi fallor, Ægyptum reliqui, non est enim meum iterum reverti in ipsam; potens est enim Deus ægrotantem sanare. Atque ita gressum rapido cursu ante fratres tendens, ulterius ad opus faciendum progrediebatur. Sanctus vero Piro misericordia motus, immo Spiritu sancto ordinante opem ad virtutem ostensam, leniter revocans eum ad se, dixit ei: Quare sic dicis, electe Dei? non enim negligenter facere debes opus Dei, curam enim te oportet habere de animarum profectu: nam merces tua grandis erit cum Deo, dum ubi carnalia creverunt, spiritualia per te seminentur. Sanctus vero Samson intendens in eum atque paululum silens, ita ait; Utinam voluntas Dei fieret, ego propter Deum & propter animarum lucra omnibus paratus sum. Et qui missi fuerant rogaverunt eum ut pariter cum illis comitatum faceret. Qui dixit eis; Progredimini vos, & nos expedite assequemur. Pro certo habentes, quod ipse eos assecuturus erat, accepta benedictione abierunt.

[25] Ille autem post eos die & nocte mansit in monasterio, & in crastino die dixit ille; [Samson ad patrem cum socio contendit.] Si causa profectus animarum & caritatis invitor, est ex vobis frater promptus mecum ad injuriam sufferendam? Erat quidam diaconus juvenili & ipse adhuc ætate florens, cui dixit Abbas: Tu fortior es senibus istis, caritatis obtentu cum fratre tuo vade. Sanctus vero Samson prævidens in spiritu, fidentem eum in fide futurum non esse, lætus admodum verbo dixit ei; Confide, frater, & viriliter age.

[26] Accepta itaque benedictione impositoque in equum vehiculo, [Quid illis in via acciderit.] iter pergere cœperunt: & factum est dum irent orantes per vastissimam silvam, dirissimam audierunt vocem a quodam horribili valde ad dexteram partem juxta illos terribiliter strepitantem, atque in hujus vocis auditu diaconus supradictus depavescens, ac primo omnium pallens, equum quem in manu tenuerat, velociter dimittens, & pallium quo indutus erat jactans, in velocem fugam sese dedit, clamante post tergum sancto Samsone, & dicente: Confide, o frater, quæso, confide, ne timeas, neque obliviscaris euangelici præcepti quo nutritus es ab adolescentia tua. Sed eum non intendentem & semper fugitantem jam eminus sanctus Samson lacrymabilibus inspiciens oculis, solitaque spiritualia arma & scutum fidei firmiter tenens, & circumvallans se sancto semper signaculo Crucis, vidit theomacham a hirsutam canutamque, jam vetulam anum suis vestimentis bribetham chrysulatamque, venalem in manu tenentem, ac silvas vastas veloci cursu volucritantem fugientemque, recta linea insequentem. Sanctus vero Samson stabilis in fide quasi eam non vidisset *, mansit intrepidus, & veloci cursu equum in manu tenens, palliumque fugientis in equum imponens, fugientem & persequentem fiducialiter secutus est, ac non longe progrediens fratrem fugientem seminecem reperit, paululumque illum intuens vidit a longe theomacham anum currentem, & cernens eam in valle jam descendentem, exclamavit post eam dicens: Quid fugis nulier? Ecce ego homo sum sicut ille quem prostrasti par meus: si datus sum in tua potestate, ecce adsum: noli ergo fugere, sperans me venire ad te. Sed hæc illa non intendente & semper fugere nitente, clamavit post illam sanctus Samson dicens: Impero tibi in nomine Jesu Christi ab eo loco, ubi modo stas, ne ultra pedem moveas usquequo veniam & appellem te.

[27] Stante ergo illa in uno eodemque loco, ac tremente venalemque in terra laxante, sanctus Samson advenit, [Samson sagam morti tradit.] atque eam vix ægre affatur, Quæ, inquiens, es mala forma, vel qualis es? At ipsa cum tremore ingenti dixit: Theomacha sum, nam & gentes meæ huc usque prævaricatrices vobis extiterunt, & nunc nulla in hac silva remansit de meo genere, nisi ego sola. Habeo enim octo sorores, & mater mea adhuc vivit, & hæ non hic sunt, sed in ulteriori silva degunt, & ego marito in hac eremo tradita sum, & meus maritus mortuus est, & propter hoc secedere de hac silva non possum. Sanctus vero Samson dixit: Numquid potes tu fratrem quem percussisti, redivivum iterum reddere, vel saltem de animæ tuæ profectu solicitare? At ipsa respondens dixit: Nolo, nec possum in melius reparari, bonum enim nullum facere queo. De mea infantia hucusque ad mala semper exercitata sum. Sanctus autem Samson ita competenter dixit: Deum omnipotentem imploro, ne amplius aliis injuriam facias, sed dum irremediabilis es, hac hora moriaris. Atque oratione completa, malefica illa mulier saltum præcipitem in latere sinistro dans ad terram corruit, & mortua est.

[28] Tunc sanctus Samson reversus ad fratrem suum in cladis loco seminecem dimissum, invenit eum jacentem pene mortuum, ac diligenter perscrutans, in pectore tantum vitalem flatum remansisse reperit. [Socium confirmat, & sanat] Tum vero secundum Helizei auctoritatem os ori, ac membra cetera membris singulis componens & flens, Deum suppliciter rogabat, quatenus fratrem illum sanitati restaurare dignaretur, ne ob eum injuriam conscientiæ pateretur, quippe obedientem cum illo in caritatis officio: ac Deo per illum virtutem operante, non plus hora & dimidia frater seminecis quasi a somno incolumis resurrexit.

[29] [& ad patrem accedens eum solatur &c.] Denique maxima in eo gratia fuit quod propter sanctum Samsonem trisulca lancea maleficæ mulieris corpus ejus non fuit perfossum, ac fratrem confortans ne timeret, Deumque benedicentes iter cœptum pariter peregerunt, atque ad locum quo tendebant, die tandem tertio pervenerunt, inveneruntque Ammonem, sancti Samsonis patrem, a suis vicinis circumdatum in lecto ægrotantem. Ammon vero ut vidit eos e foribus venientes, gavisus admodum est dicens: Ecce auxilium corporis & animæ meæ, quod Dominus mihi per somnium monstrare dignatus est. Moxque ejectis omnibus foras, sua mater tantum remansit cum illis tribus, ille Samson & suus diaconus paterque ejus & mater: statimque Ammon ille capitale crimen ad mortem cum veniæ postulatione ac supplici imploratione præsentibus illis tribus supradictis, quod in se celaverat, publicavit in medium, ac Deo ab eodem die usque ad suum finem serviturum, suggerente præcipue sua uxore, toto corde devovit, ac suum caput eadem hora tondere vi fecit, instigante illum (ut jam dixi) maxime sua uxore, dicente ei: Non solum ego & tu, ut decet & convenit, Deo serviamus, sed & totas nostras proles in Dei servitute jungamus & omnia nostra Dei tota fiant. Tum ille Ammon dixit: Secundum tuum faciamus verbum. Omnia ergo quæcumque mihi Dominus, immo tibi dedit hucusque, ego hodie b voluntarie offero ei tota. Præsentatis itaque suis quinque fratribus sancto Samsoni una cum sua sorore sexta, admodum adhuc parvula, ita paululum silens, responsum dedit: Fratres quidem mei boni sunt ac Deo donati, sed ista pusilla, quam vos videtis & habetis, ad mundanas voluptates data est: tamen nutrite eam, quia homo est. Quo audito homines, qui illic aderant, valde mirati sunt, & nihil de hoc miraculo interrogare ausi sunt.

[30] Tonso itaque capite Ammonis, & sua uxore viduitatis ordinem recipiente e longo jam tempore concupitum, [Patruum suum cum tota familia Deo lucratur.] ac omnibus suis substantiis divisis, maximisque portionibus in usum pauperum datis, ac minoribus suis usibus relictis, (nam multarum facultatum erant possessores) frater ejusdem Ammonis hoc videns, una cum uxore sua, ac tribus suis filiis, tali sorte ac tali victoria sub uno eodemque die Christo & ipsi lucrati sunt; nam & ipsa sua mater læte admodum benedictionem recepit viduitatis. Confirmatis itaque in bonis operibus his omnibus, atque ad monasteria fundanda suggestis, sanctus Samson una cum suo patre & suo avunculo c, in uno quatuor felici comitatu, iter in pace peragere cœperunt.

[31] Sed dum iter cœpissent, mater ejus singillatim se vocasse fertur ac dixisse ei: [Quid mater ab eo petierit.] Monasteria quæ nobis suggeris fundanda & ecclesias construendas, non solum desidero, verum etiam & amanter amplector. Sed quoniam promissionis de te destinatæ tempus venturum est, nostras ecclesias a te consecrandas, Deo adjutore speramus. Tum ille quasi verecunde subridens, & manu quidem annuens, cumque benedictione eam dimittens, ad suos comites abiit, per aliud iter quam quo venerant remeantes. Ille semper in admonendo, atque exhortando novellos illos, apud quos iter agebat, veteris ac novi Testamenti parabolas dulciter spiritualiterque interpretabatur.

[32] Dum autem iter agerent, præcedens illos Ammon vidit semitam, & circa semitam quasi igne exusta rura, [Samson serpentem obvium necat.] & quoddam vestigium quasi trabes traheretur per exustas herbas; ac primo quidem intremuit, fratrique suo sequenti se monstravit, dicens: En, frater, quem audivimus apud parentes nostros esse in hac silva serpens antecedit nos, &, nisi fallor, non longe a nobis est. Fraterque ejus læto admodum vultu respondit, dicens: Noli timere, frater, jam enim arma nostra omnia cum Deo sunt tuta. Sanctus vero Samson utriusque verba prudenter prospiciens, ita sermonem exorsus est: Unde confabulatio inter vos orta est? Ammon respondit: Vides, electe Dei, en serpens ante nos repit. Sanctus autem Samson, ita quieta mente consolans eos, ne timerent, suaviter dixit: Fidentes estote in illo qui dixit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, transi hinc & transibit, & nihil impossibile vobis erit. [Matth. 17 19.] Itaque & vos stabiles estote exspectantes me huc usquedum ad vos revertar, orantes & silentes de eo quidquid audieritis. Sedentibus autem illis, & illo ulterius progrediente, cœpit avunculus ejus insequi eum, dicens ei: Electe Dei, melius est ut non tu solus eas. Permitte ergo me tecum ire. Qui respondens dixit ei: Non enim ego solus eo, sed Deus mecum est: vos autem, sicut jam dixi, hic sedete donec cum victoria ad vos redeam: ille vero axim d festinanter tenes, vidit a longe serpentem flammivoma crista erecta per vasta deserta serpitantem; atque ille per Psalmi cantus primo vocem elevans, Dominus, inquit, illuminatio mea, & cetera. [Psal. 26.] Serpens vocem pariter ac nidorem ejus audiens, ubi cauda erat, caput cum sibilo ac furore vertit. Tum ille, quasi anguem pusillum videret, concurrit ad eum. Ille serpens nihilominus glebam morsu e terra apprehendens, in advenientis faciem vix ægre jactavit, ac deinde ut vidit hominem fidenter venientem, & maxime Dei virtutem circum se septantem e, sibilum ingens diræ vocis quasi gladio cæderetur, emittit, & postea tremens in sphæram se velociter colligit, caudam rabidis rodens dentibus. Sanctus autem Samson consuetum atque electum apud se decantans Psalmum, cujus initium est, Confitemini Deo Deorum, signum circuli erga se se circumseptans fiducialiter fecit, & signum Crucis imponens, ajebat: Vade modo quousque permittaris. [Psal. 135.] Tum vocatis comitibus suis dixit: Venite fratres, & videte opera Dei, ut fides inde firmior sit. Venientes autem viderunt serpentem e circulo suo pigre satis se volventem super terram tarde repere, & usque ad locum fixi baculi Sancti in gyro rotitare, iterum atque iterum idem faciens, nullatenus ultra terminum caput quiverat erigere. Sanctus vero Samson interim consolabatur eos per dulcia euangelica verba, confortans eos in fide, ac dicens: Creatorem vera fide credentes creaturam timere non debetis, multaque alia hujusmodi verba exhortans per totum diem docebat eos verba ædificationis. Tum sanctus Samson videns diem prope finiri, serpenti exclamavit, dicens: Longum est iter nostrum, tu autem vitam amplius non habes, & ideo impero ego tibi in nomine Jesu Christi, ut præsentibus nobis in hac hora moriaris. Nec mora, serpens supra caudam stans, caputque sursum levans, arcumque de se inepte faciens, evomuit omne venenum, & mortuus est.

[33] [Mos secedendi in monasteria tempore Quadragesimæ.] Tunc hi omnes in commune Deo omnipotenti gratias referentes, iter pergere tentaverunt, atque ad monasterium cum prosperitate die tertio, Domino comitante, pervenerunt, ibi & supradictus Dubricius episcopus, quippe in sua domo commanebat initiante jam Quadragesima Paschæ, audiens de sancto Samsone & comitibus ejus gavisus est valde: (mos namque erat illi episcopo totam pene Paschæ Quadragesimam in eadem ducere insula) consolationemque ei erga patrem, avunculumque suum humane & amanter præstitit.

ANNOTATA.

a Ut barbara est theomacha illa, ἀπὸ μετὰ τοῦ θεοῦ μάχεσθαι, per quam Veneficam aut sagam intellige; ita hic barbare describitur hirsuta canutaque, venalem, seu telum venatorium, infra num. 29 trisulcam lanceam, bribetham, an birrhatam? inquit Cangius, chrysulatamque, forte deauratam, manu tenens, & per silvas volucritans; quæ ex sensu magis quam ex vocum nativa significatione intelligenda sunt, sive crisulatam scribas, sive trisulatam.

b Male in edit. Ego die; ex Mss. correximus.

c Intellige patruum; agitur enim de supra nominato Umbrafel, Ammonis fratre. Notabis etiam in editione post avunculo, omissum & diacono, quod restituimus ut sit comitatus quatuor.

d Axim tenere intelligo, recta via progredi, seu a proposito non dimoveri.

e Se circumsepientem.

* al. hædum videret.

CAPUT IV.
Abbas Pironi suffectus, in Hiberniam proficiscitur, reversusque cum patre & aliis in solitudinem secedit; ac, nequidquam fugiens, alteri monasterio præesse cogitur.

[34] Quadam autem die diaconem illum, qui cum sancto Samsone viam fecerat, [Samson a Dubricio episcopo pistor constituitur.] sanctus Dubricius papa seorsum vocans, diligenter percunctatus est ab eo cunctos eorum eventus in itinere. Sanctus ergo diaconus omnia per ordinem replicans, ac de sua ignavia, quæ ei in via evenit, cuncta disserens, omnia facta quæ fuerant, interroganti se episcopo nihil omnino celavit, sed cuncta ei humiliter dixit. Sancto vero papæ Dubricio hæc omnia in admiratione fuerunt, sciens ipse sanctum Samsonem Deo esse plenum; officium pistoris a sibi ea hora injunxit, dicens ei: Omnia bona quæ in hac cella, Deo donante, abundant, ad dispensandum tibi præcipio, & maxime Domino impertiri per te volo. Ille vero secundum senis præceptum obedientiæ causa faciens omnia secundum Deum agebat. Videbatur namque per singula momenta nomini Domini & caritati cuncta erogare.

[35] Sed diabolus qui numquam humanum infestare cessat genus, [Calumniam sibi illatam diluit.] quemdam fratrem, qui ante se pistor fuerat, invidiosis succendit facibus, derogans sancto Samsoni & dicens, fœnerasse Samsonem in effusione omnia quæ habuerant, & maxime lanternas melle plenas indecenter evacuasse. Hæc malitiosa quæstio pervenit ad episcopum. Episcopus autem latenter ad cellas erumpere * cupiens, ea hora antequam veniret, puerum ad sanctum Samsonem ut eum in cellam venire imperaret, misit. Sanctus vero Samson, spiritu revelante, causam agnovit, atque in cellam continuo introiens, lanternis signum Crucis imposuit: & dum episcopus venit, plena omnia & perfecta reperta sunt. Episcopus autem hæc admirans, Samsonem plenum esse Deo indubitanter credidit, atque in officio sublimiori præesse ceteris dignum esse judicavit.

[36] Nam non longe post in eodem monasterio res inopinata facta est. [Abbas Pironi sufficitur.] Idem Piro in tenebrosa nocte, & quod est gravius, ut ajunt, per ineptam ebrietatem in claustra monasterii deambulans, solus in puteum valde vastum se præcipitavit, atque unum clamorem ululatus emittens, a fratribus fere mortuus a lacu abstractus est, & ob hoc ea nocte obiit. Et factum est ut hoc episcopus audivit, omnes fratres ibidem commanentes pernoctare fecit, ac deinde consilio post Matutinum facto, sanctum Samsonem unanimiter abbatem esse hujus monasterii omnes voluerunt. Obediente illo b non voluntarie fratres suos secundum rectam regulam suaviter instruebat, atque in loco hoc non plus anno & dimidio primatum tenens, eremitam se plusquam cœnobitam monachum fratres judicabant. Studebat itaque inter dapes abundantes & pocula inundantia jejunus semper ac sitiens esse. De vigiliis autem non opus est aliud dicere, quando (sicut jam dixi) nulli umquam lectulo corpus suum concedebat.

[37] Evenit autem ut advenirent ad eum quidam peritissimi Scoti de Roma venientes, ac diligenter perscrutans eos inveniensque philosophos eos esse, [In Scotiam seu Hiberniam proficiscitur.] ad suam patriam illos comitatur, episcopo permittente: ibique non multum demorans, multasque virtutes Deo auctore faciens, ab omnibus religiosis illius provinciæ, ita ut angelus Dei venerabatur, ac per eum Dominus in eadem provincia multos cæcos illuminans multosque leprosos mundans, ac dæmoniacos fugans, plerosque de via erroris salvavit. Quinimmo omnia, ut ajunt, miracula in hac patria per eum Dominus operatus est, unum tamen e pluribus in medium deducamus.

[38] Nam cum in arce Ætride c moraretur, navigationem sperans redeundi ad Britanniam, quodam die veniente recto vento ab Aquilone, [Dæmoniacum liberat.] & navi jam parata, viris nauticis iter festine properantibus atque eum compellentibus ut navem confestim ascenderet, respondit sanctus Samson: Opus prius habemus Dei permissum faciendum quam navigemus. Viri autem nautici ad offensionem provocati, non sperantes eum venire, atque velum jam levantibus, mansuete ipse sic ait: Ite in pace, hodieque Deo volente revertentes in crastinum pariter navigabimus. Euntibus autem illis, ecce vir quidam missus e proximo monasterio, rogabat eum ut iret cum illo ad monasterium dicens: Abbatem nostrum diabolus invasit, & illum alligatum dimisi, interrogans semper de te, si jam ad tuam exiisti patriam. Sanctus autem Samson jam divinitus sciens, cum illo perrexit, atque fratrem dæmoniacum reperit alligatum. Cumque illum ad ostium domus, in qua dæmoniacus erat, appropinquantem vidisset, exclamavit voce magna dicens: En quem semper usque hodie quæsivi, en quem speravi, en contra quem stare non possum. Hæc cum dixisset, quasi expiratus ad lectum decidit, atque orante sancto Samsone, energumenus suo sensui, suæque rationi, Domino operante rediit, pariterque corporis & animæ sanitatem per illum electum lucrans, ac monasterium suum cum omni substantia Samsoni præcipiens, seque Deo serviturum devovens, sanctum Samsonem citra mare secutus est, ac comes illius semper fuit: cujus bona quidem acta, & bonam conversationem post ruinam scio, sed nomen nescio. Referentibus autem mihi de eo litteris transmarinis supra jam insignatis, in Penetale d monasterio quievisse, atque inibi optimam & arduam vitam duxisse, certum teneo. Sed cœpta sequamur.

[39] [Samson in suum monasterium reveritur.] Benedictis ac firmatis in monasterio fratribus, quousque abbatem illis secundum Dei voluntatem mitteret, sanctus Samson obviam navi, quippe Deo illuminatus, abiit. Et factum est, dum ad portum cum suis comitibus iret, invenit navem ea hora portum tenentem, ac de navigio verso vento revertentem. Tum læti admodum ad invicem cohærentes, rem quæ acta esset ex utraque parte referentes, ea nocte inibi manserunt, navigationem futuram in mane sperantes, quam veritas postea probavit rei. Nam erumpente post noctem luce recto vento, itinere prospero, Deo gubernante perrexerunt, atque illam insulam, in qua ante habitaverat, altera die petierunt, invenitque patrem & avunculum suum in illo monasterio omnibus pene ac præ ceteris ibidem regulariter degentibus in Dei mandato præcelsiores ac laudabiliores esse, & ex hoc gratias referebat omnipotenti Deo.

[40] Volentibusque fratribus ut denuo cum illis conversaretur, non acquievit, [Postea in solitudinem secedit cum patre & aliis duobus.] sed desertum desideratum petere voluit. Rogantibus se supradictis duobus fratribus, ut cum illo semper habitarent, boni quidem ambo erant, sed Umbrafel vel in aliquantulocumque videbatur præcellere. Dicebat autem illis Samson, non licere eos carnales in eum affectus sequi. Dicebat namque avunculus ejus: Scis tu, Electe Dei, quod te suggerente, omnes carnales affectus reliquimus, & ideo tu quia spiritualis es, non te carnaliter, sed spiritualiter sequi debemus. Tum sanctus Samson provido spiritu dixit eis: Tu quidem frater Umbrafel, peregrinus debes esse. Et dixit Umbrafel Deo gratias. Et postea sanctus Samson prævidens in spiritu, avunculum suum presbyteratus officio jam mature perfuncturum, ad monasterium quod fratre ei supradicto donante, in Hibernia reliquerat, abbatem cum sua benedictione misit, Ammonemque apud illum una cum fratre presbyteri invidentis, atque cum supradicto Scotico fratre, quatuor pariter, vastissimam eremum adire fecit, ac juxta Abrinum e flumen castellum admodum delicatum reperiens, atque in eo fontem dulcissimum inveniens, habitaculum suis fratribus in eo facere cogitavit, rogans ut aliquem ei subterraneum specum Dominus dignaretur ostendere: quam illam devotissimam precem Dominus placide adimplevit.

[41] Nam quodam die silvam perambulans, reperit planissimum atque secretissimum specum, ostiumque ejus ad Orientem situm, ibique quasi a Deo fuisset datum, habitare amanter amplexus est, atque post hebdomadæ dies jejunus ac sitiens, unum quidem panem siccum habebat, sed aquam unde sitim emendaret omnino non habebat. Factum est autem ut dum demum septima die horam circa tertiam jejunus sitiensque perorabat, atque facies ejus ad terram in veniæ flexione attingebat, glebam sensit sudantem, & hastam sui baculi figens fons emanavit dulcis aquæ, ibique a suis fratribus panis totus sibi post mensem integrum deferebatur, locusque in quo tres fratres supradicti fuerunt, usque ad tempus quando ego fui in Britannia, magno semper venerabatur cultu, oratoriumque inibi est compositum, ubi sanctus Samson per cunctos Dominicarum dies ad Missam cantandam & ad Christi Communionem veniebat.

[42] Facta itaque synodo & percunctantibus majoribus ubinam sanctus Samson latitaverit, [In synodum vocatur,] adfuit vir quidam qui dicebat, se compertum esse ad illam speluncam in qua sanctus Samson cælestem agebat vitam, necnon & ad illud castellum ad quod sanctus Samson cunctis Dominicarum diebus cum tribus his fratribus, placabilem inibi Deo regulam colentibus, ad Missam cantandam veniebat. Tum hi omnes, inito consilio, indiculum dirigunt, (quod indiculum ego audivi lectum) non debere eum propter semetipsum laborare: quippe quem multis profuturum prorsus præsciebant, atque ad synodum eum venire acriter, amanterque cogebant. Perlecto itaque illo indiculo, non spontaneo cum illis cursu, uno tantum de tribus comite ad synodum venit. Majores autem videntes eum læto admodum vultu, quasi angelum Dei viderent, sanctum Samsonem honorifico exceperunt obsequio, abbatemque eum nolentem in monasterium quod, (ut ajunt) a sancto Germano fuerat constructum, constituerunt, diem consuetum habentes, quando ad episcopos ordinandos in eodem loco convenirent, id est beati Petri Apostoli Cathedra. f

ANNOTATA.

a Oeconomum, opinor, voluit, dicere, aut saltem cellerarium. Sic paulo inferius intellige, quid velit per S. Samsonis fœnerasse & per lanternas melle plenas.

b Frequens hic ea constructio, sexti casus pro recto & contra.

c Mss. legunt Etri, Ætri vel Ethri; portum Hiberniæ intellige, sive vero, sive corrupto nomine.

d De eo monasterio vide quæ infra notata sunt ad cap. 6 litt. a

e Sabrinam dicere voluit, vulgo Severne, a quo deinde Sinus sive æstuarium Sabrinianum, Anglis Severne flud. Alii notant Sabrin appellari. Infra num. 45, vocat hic auctor Sabrinum mare.

f Notatur in editione hic agi de Cathedra S. Petri quæ 22 Februarii in primis Ecclesiæ seculis celebrata est, ut ex S. Augustino serm. 15 de Sanctis & Conc. Turonensi II can. 23 intelligitur. Nam festum Cathedræ S. Petri, quod 18 Januarii colimus, non adeo antiquum est; sed in una & eadem festivitate mense Februario instituta, utraque Cathedra Antiochena & Romana olim celebrabatur. Videatur Menardi observatio ad S. Gregorii Sacramentarium pag. 46 & 47.

* al. a cella exire.

CAPUT V.
Miraculosa ordinatio episcopalis; angeli Missam celebranti assistunt: in Armoricam properans, miraculis suis multos paganos prius ad fidem convertit.

[Samson episcopus cælitus consecratur.] Factum est autem, ut illo annuali festo appropinquante, episcopisque ad consuetum expectatis conventum, sanctus Samson admirabilem vidit visum. Quadam nocte circumseptari se a delicatis ac densissimis canditatorum turbis cernit, & tres episcopos egregios diadematibus aureis in capite ornatos, atque holosericis ac pulcherrimis amictos vestibus in faciem sibi adsistere, atque cum illis ecclesiam pariter ingredi eum orationis causa compellere. Ingressus itaque ecclesiam, ut ipse post referebat, horum trium nomina sedule humiliterque percunctatur, & hoc responsum recepisse ab eis, Petrum, & Jacobum Domini fratrem, & Johannem Euangelistam esse; causam vero adventandi, eos fuisse a Domino Jesu Christo missos ad confirmandum eum maxime præelectum Domini Sacerdotem. Perfuncto itaque ab eis secundum morem integre episcopi officio, & eorum benedictiones illo accepto, illi abierunt, & ipse evigilans sensit per spiritum summum se sacerdotem jam factum. Venientibus autem illis episcopis ad diem condictum consuetumque, duos apud illos ad ordinandum deferentibus, tertium secundum morem antiquitus traditum ordinare volentibus, sed quis adhuc esset ignorantibus, nocte insecuta adest Dei angelus ad sanctum papam Dubricium (ut ipse postea referebat) in somnio sanctum Samsonem summum Sacerdotem fore firmans, Deique placitum esse dicens. Sanctus Dubricius præ gaudio hujus angelicæ collocutionis omnes optimos consiliarios congregationis expergisci, atque in unum convenire fecit, ovanter explanans eis quod viderat & audierat, & quod jam in mente ejus retinebat, sacerdotem eum ordinare, quippe cujus magnificas virtutes, quas jam Dominus operatus fuerat, optime sciebat.

[44] [Cathedræ episcopali imponitur.] Tum omnes consiliarii sine ullo disjunctu episcopum eum fieri accepte firmaverunt. Quo cognito sanctus Samson suam visionem Dubricio papæ, ut ipse vidisset, integre publicavit. Conferentibus ad invicem sapientibus, atque episcopum eum integre per hoc miraculum jam factum indubitanter credentibus, insidere eum cathedram episcopalem a, atque confirmare cum aliis duobus pro fidei firmitate statuerunt. Insidente itaque eo condignam cathedram, omnes ibi adstantes viderunt columbam cælitus emissam vocem consuetam reddere, atque super eum tamdiu immobiliter stare, usquequo perfunctus perfecte est, atque ordinatus episcopus, non (ut est avibus moris) pro adstantium tumultu & pro ministris per ecclesiam undique discurrentibus loco movebatur. Cantante autem illo eodem die Missam, præsentibus omnibus, visum est Dubricio papæ ac duobus egregiis monachis, [Angelos tempore sacrificii præsentes videt.] quasi ignem de ore ac naribus ejus erumpere, atque (quod est his majus omnibus) ab eo die quando presbyter fuit, usque ad felicem suum finem, quando Missam cantabat, angeli semper Dei Sancti ministri altaris, ac sacrificii apud ipsum videbantur, oblationemque cum suis manibus, illo solo vidente, frequenter frangebant.

[45] Succedunt itaque mirabiliora mirabilibus, & terrestria cælestibus mirabiliter copulantur. [Deo monente in Armoricam transire parans, in itinere consanguineos visitat.] Nam cum quadam nocte Paschæ Missam cantaret, & juxta morem suum post eulogium tantum ad altare ipse solus staret, immo & Deus cum illo, in somnis dietenus destinaverat b, orante illo illico in excessum mentis exiit, atque adsistere sibi magnum virum magna claritate fulgentem vidit, qui & ipse, ut narrare postea suum patrem audivimus c, primo hujus visionis enormitate intremuit, atque ab eo vocem consolationis ne timeret audivit sibi dicentem: Confortare Sancte Dei & viriliter age: amabilis enim, ac devotus es Deo. Ideo enim intimidus ausculta sermones meos, missus enim sum ad te a Domino meo. Non enim debes in hac patria diutius immorari, peregrinus enim destinatus es, atque ultra mare in ecclesia maximus futurus es, maximo sacerdotali honore condignus. Hæc & multa his similia commemorans & valedicens advenientibus fratribus ad matutinalem synaxim angelus ab eo pacifico recessu exiit, & ille tota fidei alacritate visionem recipiens, atque in sua mente memoriter retinens, consummato Paschalis solemnitatis officio, sine mora iter suum citra Sabrinum mare, invitis ac flentibus cunctis congregationibus direxit, atque in via matrem, materteramque suam visitans, earumque ecclesias jam ædificatas consecrans, ac sororem suam, jam a sua matre discessam adulterino coïtu, immo constupratam reperiens atque excommunicans, ac de suis fratribus & consobrinis nobilem & catholicam vitam cum suis matribus ducentibus gratanter congaudens, multumque in illis locis bonum ad ædificationem spiritualium virtutum instruens, multosque inibi ægrotos de corporis pariter & animæ peste liberans, atque virtutem suæ benedictionis omnibus illis libenter donans, prospero navigio ad monasterium, quod Docto vocatur, sequentibus se supradictis tribus & multis aliis felici perrexit itinere.

[46] Audientes autem fratres qui erant in hoc loco de ejus adventu, & maxime exigente illo ab eis ut aliquis sapiens appellaretur, [Ad quoddam monasterium divertit.] ad se statim dirigunt sapientissimum illorum ad colloquendum secum, Juniavum d nomine, qui & ipse Britannica lingua cum illis Lux vocitabatur. Erat namque ille divinitus inspiratus & multum de futuris conscius. Cum autem venisset ad locum ubi S. Samson erat, honorifico eum salutatu adorabat, atque de ejus adventu gratias referens omnipotenti Deo, ac cum illo pariter considens, percunctabatur humiliter ab eo quo tendebat. At vero dicente sancto Samsone causam illius itineris & rogante, ut vel aliquantulum spatii cum illis requiesceret, sanctus Juniavus prævidens spiritu ita docibile dedit responsum: Desiderabile, inquit, o. Papa amantissime, iter servo Dei est quo pergis, laudante Deo in Euangelio, peregrinum propter illum fieri. Verumtamen quod exigis, ut apud nos quiescere deberes, conveniens non est, ne qui valde melior nobis, utpote inferioribus, condemneris, & nos de te (quod est justius) nostris meritis exigentibus condemnemur. Hoc enim scire te volumus, quod jam in nostris prioribus institutis relaxamur, te vero tuum iter in pace peragentem oportet vel semel antequam transfretaveris in Europa e manifestari, ut per te adhuc antequam desis a nobis corpore, virtus Domini manifestetur in ista provincia.

[47] [Mare trajicit.] Audiens autem hæc sanctus Samson, stupefactus est super doctrina ejus, Spiritum sanctum super eum proloqui providens, atque ita dimittente in eodem loco navem suam, plaustrum ordinans ad portanda spiritualia utensilia sua atque volumina, suumque currum in duobus imponens equis, quem de Hibernia apud se asportaverat, patriam pertransiens, Domino comitante, iter suum ordinavit. Longævus viator mare quod Austejum f vocant, quidquid ad Europam ducit desiderabiliter petiit, præcedentibus se choris fratrum, aliis nihilominus retro insequentibus, ipse in medio solus, vt decebat, Deum diebus ac noctibus incessanter precabatur.

[48] [Paganos idolum colentes corripit.] Quadam autem die, cum per quemdam pagum, quem Tricurium vocant, deambularet, audivit (ut verum erat) in sinistra parte idolum homines bacchantum ritu in quodam fano per imaginarium ludum adorantes: atque ille annuens fratribus ut starent & silerent, & ipse de curru ad terram descendens & ad pedes stans, attendensque in his qui idolum colebant, vidit ante eos in cujusdam vertice montis simulacrum abominabile adsistere, (in quo monte & ego fui, signumque Crucis quod sanctus Samson sua manu cum quodam ferro in lapide stante sculpsit, adoravi & mea manu palpavi;) quod sanctus Samson ut vidit, festine ad eos, duos apud se tantum fratres eligens properavit, atque ne idolum, unum Deum qui creavit omnia reliquentes, colere deberent suaviter commonuit, adstante ante eos eorum comite Guediana; atque excusantibus, illis malum non esse mathematicum eorum partum g in ludo servare, aliis furentibus, aliis deridentibus, nonnullis autem, quibus mens erat sanior, ut abiret hortantibus, continuo adest virtus Dei publice ostensa. Nam puer quidam equos in cursu dirigens, a quodam veloci equo ad terram cecidit, collumque ejus subtus se plicans exanime pene corpus in terra tantum remansit.

[49] [Hos mortui pueri suscitatione convertit.] Flentibus autem circa illum vicinis suis sanctus Samson dixit: Videtis quod simulacrum vestrum non potest huic mortuo adjutorium dare? si autem promittitis, vos hoc idolum penitus destruere, & non amplius adorare, ego illum, Deo in me operante, redivivum resuscitabo. Acquiescentibus autem illis, jussit eos paulo longius secedere, atque illo orante super exanimem per binas ferme horas, illum qui expiratus fuerat, redivivum palam omnibus atque incolumem reddidit. Videntes autem illi unanimes omnes una cum supradicto Comite procidentes ad sancti Samsonis pedes idolum penitus destruxerunt.

[50] [Item serpentem necat, & in antro monasterium condit.] Tunc Comes prudens omnes ad confirmanda eorum baptismata a sancto Samsone venire fecit, & ille una cum eis veniens laudans Deum & dicens, Ecce angelus Dei cælitus missus venit eripere nos de nostro errore! Sed adhuc, Sancte, scrupulum ingens habemus mentis. Sanctus Samson dixit: Quid est hoc? Comes respondit, habemus quemdam agrum egregium a quodam venenoso ac pessimo serpente occupatum, hic vero serpens in quadam impenetrabili spelunca habitat propemodum duos pagos delens, nullumque hominum habitare inibi licet. Quo audito sanctus Samson intrepide dixit: In nomine Domini nihil dubitantes eamus; si vero creditis, vestris videbitis oculis in hoc serpente Dei magnalia. Indubitanter vero inito consilio, abierunt cum sancto Samsone. Juvenis autem qui nuper suscitatus fuerat, clericatum promittens, secutus est eum. Sanctus itaque Samson præcedebat exercitum, & puer ille, qui nuper fuerat suscitatus, ducatum præbebat ei, usquequo altera die post noctem illuminante, illud horribile antrum, ubi serpens erat, suis viderunt oculis. Tum puer; Electe, inquit, Dei, an vides antrum ultra flumen in quo serpens est? At ille in Domino fisus, exercitui pariter ac suis monachis inibi manere jubens, ille solus, immo & Deus cum illo, ultra flumen transivit; suo puero insequente eum, venerunt pariter ad ostium terribilis antri. Sanctus vero Samson inspiciens puerum insequentem eum atque subridens, ita dixit: Confortare, frater, & viriliter age. Isque subjunxit: Quem timebo, Electe Dei, Deus tecum est. Præcipiens vero illi, ut paulo eminus staret, ille audenter antrum ingressus est; serpens vero ut vidit eum valde intremuit, volens rotare ad suam caudam furibunde rodendam, ille vero confestim apprehensam lineam zonam, qua erat accinctus, confestim in collo ejus imposuit, ac juxta se trahens, de quadam eum grandi altitudine præcipitavit, præcipiens, in nomine Jesu Christi ne amplius viveret. Puer autem hæc videns, rapido cursu ad exercitum & ad Comitem perrexit, cuncta eis quæ viderat per ordinem replicans: illi autem nec audientes continuo omnes ad eum placide venerunt, volentes eum apostolico excipere obsequio. Ille autem non grande ab eis accipere voluit, sed pro virtutis ostensæ honore jussit, suis ut monasterium prope antrum fundarent, ipse vero in antro interim cælestem ducebat vitam, jejuniis semper & orationibus incumbens.

[51] Sed illud miraculum quod in hoc eodem antro ob illum Dominus monstravit, [Fontem inibi precibus obtinet.] non silentio relinquendum puto. Nam cum quadam die sitis causa * ut illi Dominus aliquid consolationis aquæ post nimiam jejunii sitisque lassitudinem donare dignaretur, sine mora omnipotens voluntati ejus satisfaciens * precante illo, sensit de lapideo superliminari antri illius frequentissimam quasi de nimbo guttam aquæ fluere & prope antrum supra quamdam petram veloci descendere cursu. Tum vero ut hoc vidit, valde inde gravisus est, ac per hoc sensit per spiritum, suæ preci Deum auxilium dedisse, & usque hodie non die, non nocte desinit fluere.

ANNOTATA.

a Nec Eboracensis nec Menevensis sedis ordinatum episcopum Samsonem, vel ex hoc loco satis patet: verum hac de re in Commentario actum est satis.

b Implexa constructio, quam codex Belfortianus paulo clariorem reddit: Cum quadam nocte sancta Paschæ Missam cantasset & juxta morem suum, post eulogium, (opinor, Missa jam celebrata) tantum ad altare solus stare destinasset, orans illico in excessum mentis rapitur.

c Melius diceret, suum patrem narrasse audivimus, nam ex aliis satis patet, scriptorem nec S. Samsonem, nec patrem ejus novisse.

d Alias Viniavum, vel Vivianum, de quo alibi nil legere memini.

e Belf. legit antequam transfreteris in Europam: quasi diceret, debes hic manifestari, antequam ad aliam gentem proficiscaris.

f Sive Ansteium scribas, sive Austeium, vel ut alii Auferreum, mare Britannicum intelligit, quo in Franciam trajicitur.

g Alii legunt parentum: mathematica hic sumitur pro magia. Quid jam certo sit partus mathematicus, divinet qui potest.

* Supple oraret.

* al. satis fecit.

CAPUT VI.
Pluribus prodigiis apud Gallos inclarescit; Judualum a rege Childeberto impetrat, atque item monasterium, post serpentem in mare præcipitatum. Piissimus S. Samsonis obitus.

[Patre suis præposito, in Armoricam navigat, ubi leprosam ac dæmoniacam sanat.] Recepto itaque suo consobrino, in principio nostri operis jam dicto, atque in diaconatus officio excepto, ac monasterii illius perfecte constructi suo patri præsulatum præcipiente, consummatisque virtutibus, quas in illa regione per ipsum Deus fecit, navigationem citra mare secundum suam promissionem, Deo ducente, destinavit, comitantibus cum illo plerisque monachis, & maxime diacono illo, de quo jam nos dixisse sufficit, prospero cursu portum in Europa desideratum tenuerunt. At descendentibus illis de navi viderunt tuguriolum non grande prope portum situm, ad quod sanctus Samson appropinquans vidit ad ostium mansiunculæ Privatum plorantem, atque ad mare semper inspicientem. Sanctus vero Samson intendens in eum percunctabatur ab eo quidnam hoc esset. At Privatus dixit ei: Tres sunt jam dies totidemque noctes a quibus spero in hoc portu auxiliatorem quem Deus mihi transmarinum venire promisit. Sanctus Samson illi dixit: Quis est dolor tuus? Ille dixit: Uxorem habeo in hac mansione leprosam, necnon & filiam dæmoniacam, & promissionem habui illarum sanandarum in hoc portu. Sanctus vero Samson incunctanter in illam mansionem introiens, ac super utrasque ægrotantes orationem fundens, [Dolum monasterium & alia construit,] sanas atque incolumes eas, Deo auctore, coram omnibus dimisit, ac inde exiens, Deo duce aptissimum reperit inibi locum, atque honorificum fundavit monasterium, quod usque hodie proprio vocabulo Dolum a nuncupatur. Multa inde mirabilium opera seminans, ac multa monasteria per totam pene provinciam fundavit: quæ si per singula omnia scribantur, ad excessum de incœptis b ducemur.

[53] [Childebertum Regem adu.] Unum tamen maximum ac mirabilissimum opus, quod in Europa per eum Dominus fecit, non silentio prætereundum puto. Nam cum omnes regiones in maximo mœrore deprehendisset, causamque ab eis sedule percunctasset; dicunt ei injustum super eos, ac violentum, externumque judicem c venisse, atque eorum præsulem, Jonam nomine, hereditario ritu illorum terram tenentem, per iniqua munera in manu regis, & maxime malæ ejus reginæ d inique data, morti tradidisse, necnon & filium ejus Judualum captivitati dedisse & morti, sed adhuc vivere confirmabant. Sanctus vero Samson hæc audiens per Dei dispensationem misericordia motus, adire regem Hildebertum ob Judualum propere profectus est, comitante illum semper in omnibus Christo.

[54] Et factum est dum in palatium fuisset ingressus, Deo utputa pro eo virtutem operante, invenit quemdam maximum Comitem energumeni dolore vexatum. [Energumenum liberat.] Quo comperto sanctus Samson venit ad eum, & accepto oleo benedixit, ac perungens eum in vertice & facie & pectore multis inspectantibus. Deo auctore, qui ægrotus fuerat, sanus omnino factus est, statimque nunciatum est regi de eo & de mirabili quod per ipsum Deus fuisset operatus.

[55] Volente illo cum rege fabulari, ac de eodem Judualo, [Judualum a rege repetit.] ut sibi dimitteretur, sermocinante negatio impudens adfuit: ita ut numquam eum vivum videre dicebant. Sanctus vero Samson suavem admodum ac pertinaciter sermonem tenens incœptum precabatur: illi detestabilius negabant. Sanctus autem Samson videns ejus sermonem eos in nihilum ducere, iratus voluit ab eis discedere, minans degenarari eos a suis seminibus, si quem rogabat donare ei noluissent, furibunde egrediens clamante cum illo Comite a quo dæmon fuisset ejectus, & multis hortantibus regem ne Sanctus Dei offenderetur. Tum rex inito consilio cum suis Comitibus, Samsonem placare voluit, mala regina ejus in malo perseverante, ac Sanctum pravo vocabulo, quod nefas est dici, procaciter clamitante e, per artem malæ machinæ communicare eum cum rege, priusquam illi placaretur, rogat. Tunc sanctus Samson non spontaneo, sed necessario ritu communionem subiit, at mala regina, diabolo instigante, venenum sibi in vitro miscere fecit, ac sancto Samsone juxta regem sedente, apportari sibi per suum ministrum præcepit. Recipiente itaque rege vasculum suum, sanctus Samson signum Crucis imposuit, ingerente ante se ministro vitrum sibi cum veneno. [Venenum a regina propinatum prænoscit.] Tum ille divinitus nimirum inspiratus, imposito in manu tenentis signo Crucis, vitrum in quo malum erat, in quatuor adunavit f partes, & vino effuso, manus tenentis usque ad ossa, videntibus multis crepuit. Sanctus vero Samson admiratus * admodum dixit: Non est conveniens hoc poculum homini ad bibendum. Imposito vero solito signaculo in manu læsi, coram omnibus sanus factus est.

[56] Turbato itaque rege atque omnibus offensis, regina semper male in malo perdurabat: [Equum indomitum subigit.] & factum est ut rege concedente ad locum ubi Judualus erat, sanctus Samson ire vellet. Tunc regina illa equum indomitum, impetuosumque ad vehendum eum de grege adduci ordinavit: quo viso, sanctus Samson in equum rebellosum signum Crucis imposuit, ac sella desuper imposita, ipse in equo insedit. Ita mitis equus & tremens erat, ut vix pedem movere, vel progredi tarde admodum auderet, mitigante illum Christo sub Electo suo.

[57] Regina semper & ipsa durans in malo cogitatu, ac sanctum Dei Samsonem convincere & consummare volens, [Leonem fugat & verbo occidit.] trucem ad iracundiam a suis custodibus provocare, atque in portum dissolutum, furibundumque obviam sibi quasi nescientibus illis, adduci ordinavit leonem, progrediente sancto Samsone cum solitis armis ante suos comites. Ut autem leo trux, ac furens vidit eum recto ad se atque intrepido cursu dirigentem, mutata ferocitate, ac Deo illum pro suo Electo expugnante, quasi ictum in oculis accepisset, in festinam fugam se se dedit. Tum Sanctus ille nimio admodum turbatu motus, solita jacula post bestiam sub Christi nominis invocatione, quasi spirituali fundibulo emittens, ita dixit: Impero tibi in nomine Jesu-Christi, qui dedit nobis potestatem calcandi super vos & super consimiles vestros, ut terror tuus ab hodierno die numquam excrescat in humano genere, sed præsentibus his omnibus velociter exspires, ut sciant & intelligant; quia Christi famulus huc missus sum in istam provinciam. Completa autem oratione, ac multis videntibus, leo præcipitavit se, atque exanimis in illa hora factus est. Tum hi omnes una cum illa regina hæc videntes, timore perculsi cediderunt ad pedes sancti Samsonis, atque omne secundum placitum voluntatis suæ permissum est ei, ac ne injuriam pateretur, Judualum supradictum præstiterunt ei.

[58] [Serpentem relegat.] Tum rex placere volens per omnia sancto Samsoni, atque cum apostolico eum honore excipiens, ac de supradicto Judualo bonum promittens, submisse dixit: Ingens, Electe Dei, habemus mentis scrupulum, est enim malus serpens multum delens ac desertans de terra nostra. Audivimus te jam victorem fuisse in hac simili causa, & ideo vellemus, si tibi injuria non fuisset, ut depelleres illum a nobis. Sanctus vero Samson indubitanter dixit; Date mihi compertum in itinere & fidentem in Deum, & ego veniens in Dei virtute ejiciam illum. Tum quidem compertus ac fidens præstitit se ad comitandum eum. Relictis itaque comitibus suis in palatio cum supradicto Judualo, atque electis secum tantum duobus de suis, iter propere perrexit, comitante illum Christo. Factum est autem ut tandem venirent ad horrendum illud antrum, in quo serpens erat. Quo cognito, sanctus Samson dixit suis: Constantes estote & exspectate me huc, usque ad vos revertar. Manentibus autem illis, ipse intrepide, Deo utputa comite, ad ostium horrendi antri exiit, ibique jejunans & pernoctans & orans, tandem in nomine Jesu Christi serpentem ad se venire imperavit, atque illo tremebunde veniente, sanctus Samson apprehenso suo palliolo in collo serpentis imposuit, ac juxta se trahens, Psalmum jam dictum solitum cantans, ultra quoddam flumen, quod vocatur Sigona g, ire eum jussit, mandans ut sub quodam lapide maneret.

[59] [Childebertus in gratiam Samsonis monasterium condit.] Reversus itaque ille cum comitibus suis, atque ad palatium remeans, sui comites cuncta quæ de serpente viderant, regi cum suis omnibus narraverunt. Tum omnes timor ac stupor ingens invasit, ut nemo ultra offendere eum vel in minimo auderet. Volente itaque sancto Samsone cum Judualo ad Britanniam remeare, & rege libenter concedente, & monasterium h ei magnificum in loco unde serpentem ejecerat regis opitulatione construere disponente, fratresque inibi cum regis hortatu ad opus Dei exercendum dimittente, Legiam, Angiamque marinas insulas prospero navigio petierunt i atque homines multi sancto Samsoni satis cogniti, ejus hortatu unanimes secum & cum Judualo Deus dedit, ita ut Commorum injuste violantem uno ictu prostraverit, & ipse postea in tota cum sua sobole regnaverit Domnonia *. Denique ita sanctus ille Samson a supradicto rege Hildeberto honorifice exceptus est, ut omnia quæcumque vellet non solum largiter, sed etiam libenter, ac sine ulla mora daret ei, & familias & possessiones prærogativas largiens.

[60] [Samson serpentem in mare agit.] Nam quodam tempore cum esset in domo sua Romania, rem infamosam audivit de serpente, quod non minus prioribus malum faceret. Tunc ille conscientia perculsus perrexit ad eum, ac denuo illum trahens in mare præcipitavit, mandans in nomine Jesu Christi eum mori, ne ullum amplius læderet. Nam quantas virtutes per eum Dominus, ultra citraque mare, & quantum invidiæ, blasphemiæque, maxime a sacerdotibus pravis pertulerit, numerum profecto excedunt, nec non opus de his singillatim rimare.

[61] Perfectis itaque omnibus tam in Britannia, quam in Romania virtutibus quas per eum Deus fecit, [Moritur.] constructisque ac munitis juxta exemplum suæ conversationis ab eo catholicis ecclesiis, perfecta jam vita & ætate, consummatoque bono secundum Apostolum, atque in comprehensibili cursu, utputa omnibus bonis moribus plene ac perfecte ornatus, felici exitu in Dolo monasterio corpusculum cum unguentis conditum, in sacro tumulo suo spei æternæ resurrectionis dimittens, sua felix anima cum hymnis atque angelicis choris ea hora, cum transiret, k auditis a fratribus, feliciter perrexit ad Christum, signumque beatitudinis ejus apud nos habemus in his scilicet signis, quæ quotidie per eum Deus facit. Amen.

ANNOTATA.

a Citatur hic in Vita edita Baldricus Dolensis episcopus, ut qui cap. 6 Vitæ S. Samsonis scripserit, a prædicto Privati dolore, locum illum dolorem (quod lingua modernior Dolum dicit) Sanctum appellasse. An apposite, viderint Britannicæ linguæ periti. Satis notum, Dolam in Armorica urbem esse episcopalem.

b Auxesis videtur; poterat certe auctor, Sancto tam vicinus, absque periculo ne in excessum de inceptis nos duceret, non nulla distinctius explicare.

c Et hæc obscura sunt, uti & ea quæ infra habentur num. 59, de quibus vide Lobinæum in Hist. Britan. lib. 1, num. 32.

d Quæ de regina Ultrogotha memorat, adeo crude admittenda non sunt, non magis quam ea quæ refutat Cointius ad an. 529 num. 8; aut quæ in Vita a Boscio edita narrantur.

e Cod. Belfortianus legit, procaciter vexans, proditorie tamen eum cum rege communicare satagit, ut nempe ea occasione uteretur ad eum veneno tollendum. Sed de stylo jam satis dictum est.

f Cod. Belfort. melius divisit.

g Sequanam hic sine dubio intelligit.

h Baldricum hic denuo appellat editio; qui locum illum Pentale, seu Pentaliense (quasi pœnitentiale) monasterium, secundum Britannicæ linguæ idioma vocaverit: ubi & Boscius citatur, asserens, Sancti corpusculum in monasterio Doli Penetale, sub spe futuræ resurrectionis positum fuisse. Noster sane infra Dolum monasterium etiam appellat, non Pentalium nec Pentaliense ubi Sanctus mortuus sit; Vide Commentarium prævium num. ultimo.

i Voluit dicere, opinor, insulas illas in fundationem a rege datas.

k Notatur in editione, & recte; Cum S. Samson concilio 11 Parisiensi, anno 556 habito, subscripserit, nec interfuerit Turonensi, itidem secundo, quod anno 566 celebratum est; circa annum 565 obiisse videtur. At non attigit 120 annos, ut auctor Vitæ a Boscio editæ scribit, alias S. Maglorius, qui ipsi successit, diuque supervixit, ejus condiscipulus in Eltuti schola esse non potuit. Alia habes superius in Commentario quæ enormen hanc ætatem aliaque ad S. Samsonem sperantia evertunt.

* al. ita mite.

* id est Cornubia Armoricana.

Præmonitio ad librum sequentem.

Qui hic liber secundus, tamquam ad S. Samsonis Vitam spectans, priori subjungitur, in cod. Ms. Belfortii pro majori parte truncatus, in Chiffletiano, cum variis aliis codd. collato, totus etiam exstat: ast alibi rectius vocatur Sermo seu recapitulatio de virtutibus quas S. Samson gessit in corpore, vel quæ post mortem ejus ab eo sunt factæ; qualem sermonem habemus Papebrochii manu descriptum ex cod. Cisterciensi C. num. 19. Verum utut eam partem appellaveris, verbosa ejusdem auctoris, qui Vitam scripsit, & obscura oratio est, multis pauca dicens aut narrans, quæ facile omitti poterant, utpote meræ potius exhortationes quam historia, ut si pauca miracula excipias, reliqua Sanctis prope singulis in eorum festivitatibus commode aptari possint. Ceterum librum istum qualemcumque, jam olim in Actis Benedictinis editum, hic recudendum censuimus, non immoraturi tamen explicando scabroso stylo, cui ex præcedentibus jam lector satis assueverit. Sequatur itaque

LIBER SECUNDUS

[Tigerinomali orationes exposcit auctor.] Regnante perenniter Domino nostro Jesu Christo prope quasi ad seculi terminum, nostri, utputa idiotæ satis ac pigerrimi, magna tamen ex parte ob illum de quo sermo est, sanctissimum Samsonem, ornati ac politi operis prope finem immensum, ac profundissimum magni cujusdam maris pelagus, vadosa admodum ac parvissima imperitiæ meæ lintricula, fosso licet corde, prospero tamen Deo duce, navigationis causa, atque gracilis & incompettæ linguæ cælesti, ut ita dicam, illuminatione percurrens, gratias agimus omnipotenti Deo, quod tantum opus de tam sancto atque egregio Viro per me peccatorem, ac per omnia indignum, catholico ac vero stylo tandem tradere dignatus est. Exinde me mihi, immo & audientibus & legentibus futuram ædificationem sperantem, ac firma fide flagitantem in tuis sanctis, o beatissime papa Tigerinomale, apud Deum intercessionibus opitulare, quæso; quia Deus omnipotens pie ex corde revertenti remittere consuevit. Ceterum, papa, credi a te volo, sicut jam dixi, quod non per omnia de sancto Samsone in mea mente memoraliter retenta stylo tradere volui, sed de multis pauca colligere sufficiens putavi, ut de eo quod pro certo apud nos habemus, tam in auditorum quam in lectorum mentibus ædificatio fertilis sit. Quid enim opus habemus de jejuniis, atque abstinentiis ejus plus protelare, qui plura multum scimus & audivimus? Sufficit enim, ut reor: sed poscimus, quisquis es qui hunc legis librumculum, ut mea me imperitia habeas excusatum.

[2] [S. Samsonis annua festivitas.] Eia jam, fratres carissimi, tanti ac talis viri Samsonis effamatam conversationem per quantam potuimus, ut reor, parvitatem ab Electi ejusdem principio beatum illius finem tenentes, te, o beatissime papa Tigerinomale, volente ac suggerente, verissimis indiciis certitudinem indubitatam habentes, Deo nobis utcumque indignis donante, explanavimus; sed & nunc magnifica illa ac sancta annualis solennitas, in cujus digno ac mirifico honore anniversaliter celebrari solet, imminet, atque insinuat nobis hujus rei opusculo augmentum dare, atque in ipsius festivitatis gratulatione ad majores animarum profectus corda nostra dilatare. Nam sicut profectum inde habemus undecumque claruerit, tanti Viri virtutes inæstimabiles minime latere, atque ad ecclesiarum Christi opitulationem vel exemplum, normamque bene operandi, atque apostolico exemplo hujus optimi utputa Viri memoriam in exemplum profectus multis, ad culmen virtutis ardenter tendentibus, stylo protelare; ita & in hujus festivitatis repetitione ratio exigit, ut aliquantulum admirationis cum apostolico ac spirituali gaudio miscentes, dignum aliquid ob hunc mirificum apud nos atque annualem hujus festivitatis diem, vel in quantum nostræ possibilitatis virtus suppetit, evolvere. Atque cum ejusdem Sancti in virtutibus, quantum valuit aliquid, nec quantum sufficit dictum sit, superest tamen vel de quotidianis ac præsentibus ejusdem virtutibus, cum præteritis supra jam scriptis non inconvenienter concordantibus, & maxime quas vel in hujus diei anniversali solennitate per ejusdem Sancti intercessionem Dominus indesinenter operatur, aliquid enumerando atque gratificando recolere, ut ex hac luce clarius cunctis hunc annualem diem catholice colentibus pateat, quia devotus receptus est hic Sanctus in cælestibus, per quem Deum apud nos cuncta cernimus cunctis perficere in terrestribus.

[3] Quis enim vel nostris temporibus sufficienter enumerare queat, [Miracula.] quanti imbecilles, quanti cæci, quanti claudi, quanti epileptici, quantique energumeni, qui diversis ægritudinum generibus obnoxii tenebantur, qui intercedente antistite nostro Samsone apud Dominum, cujus hodie grata est solennitas, a suis infirmitatibus sunt liberati? Innumeri enim sunt lecturi & grabati ab ægrotantibus dimissi. O quanti corporis & animæ valetudinibus detenti per hunc eumdem diem, eumdemque Sanctum, Domino operante, salvi sunt facti! Et quid est aliud de eodem Sancto memorare, nisi (ut mihi videtur) apostolicam olim virtutem reciproca quadam ad nos reversione ac Dei dignatione tandem relustrantem, immensa cum delectatione recolere? Ut legitur in Actibus Apostolorum, congregatis in unum Apostolis, id est in porticu Salomonis (quod pacis & unitatis veræ signum figuraliter possumus intelligere) turbæ innumerabiles venientes, vel per eorumdem umbras ab omnibus suis languoribus quos habebant, unusquisque eorum sanabatur. Verum & usque hodie in toto orbe terrarum ubicumque sunt diffusi ac repositi per annualia festa, quos in singulorum honoribus Christiani colunt, magnificas virtutes Dominus indesinenter operatur. Simili modo, & in hac annuali atque solenni die per istum, de quo nobis mentio Deo aspirante orta est, sanctum Samsonem non minori prorsus comparatione magnalia Dei verissimis testimoniis consequenter cernimus adimpleri, ita ut de ejus perpetuitate, atque de sua mirabili securitate atque inæstimabili (ut ita dicam) regni cælestis beatitudine ac gaudio spirituali, mens nostra hilarescit. Et inde est quod alteram vitam quasi perspicuis quibusdam intentionis aciebus cernere atque complecti Deo illuminante videmur, nec tam per ænigmata quam per ipsam (ut certius dixerim) veram ac visibilem rem quam operari ipsum inter nos Deo auctore videmus. Namque (ut dixi) aliam meliorem vitam ac perennem inter Sanctos Dei inesse indubitanter credimus, quos inter nos vivos pollentes ac fortes in Dei opere conspicimus emicare.

[4] [Quomodo festa Sanctorum celebranda.] Et ideo indubitata fide ac spe non quasi incerta, sed rectissima norma, fratres dilectissimi, Deo favente contendamus ex intimo ac summo conatu, ut ad hujus Viri sancti Samsonis coëssentialiter, id est fide tenus adminiculatim ancipitem vitam nostram convenienter componentes, atque in lectione hujus opusculi, licet exigui, cum impenso toto intellectu auditum nostrum diligenter commodantes; ut quæ illi profuerunt ad coronam, nobis prodesse possint ad salutem. Non enim decet ut quicumque sanctum Samsonem suis virtutibus atque annualibus vicissim sibi festivitatibus colere disponit, per vagas atque inanes vel ineptas immo & pravas operationes vitam suam cœnosa commaculatione contaminet: quia indecens nimis est ac Deo omnipotenti odibile, ut qui hunc solennem ac sanctum diem officio linguæ, ac solita significatione veneratur, coram omnipotente Deo in suo animo pollutus, vitia in ipso ac peccata regnent. Sic enim quidam sapiens dicit, cum de die judicii disputaret, ait enim: Ad quos Apostolos, ad quos alios Sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? Exempla vero hujus Sancti nimirum displicent illi, qui solenni ut puta consuetudine ore tantum celebrans, iniquis & malis moribus dissipat. Quid enim prodest si aliquis ad dilectum quemque cujusdam principis accessurus, ut pro ipso intercessor sit & precator, & ipse in sui iniquis oppugnationibus eumdem intercessorem ad iracundiam provocet? Nonne & deterius illius animus accendatur, si per aliquam irrisionem ejus causa quasi invite ab intercessore ventiletur, & quod est gravius, mens præsidentis ad deterius exardescat, si sui dilecti animum per ignobilitatem ad defensionem magis quam ad placitum invitet? Sic enim in veteri Testamento legimus, cum Dominus contra populum rebellosum suam querimoniam ostenderet, & quasi ab ipsius petitione eum repudians, atque obominabiles illius obsecrationes competenter detestans, interseratis interim ac deductis nominatim ad medium optimis viris, ne pro eodem populo orare deberent, prohiberetur, ait enim: Si moyses & Samuel adstiterint coram me, si * est anima mea ad populum istum. [Jerem. 15, 1.] Unde & non inconsonanter hoc recepit Euangelii testimonium, quod Christo auctore dicit: Quid est quod dicitis mihi, Domine, Domine, & non facitis quæ dico?

[5] [nempe virtutum imitatione,] Honorare itaque, fratres mei, festa Sanctorum nihil aliud est, quam amanter suis bonis, quibus compti sunt, mentem nostram componere, atque ad illud ineffabile ac cæleste regnum, ad quod feliciter pervenerunt, non eos vitutibus coæquando, sed eorum augusta opera, quæ per immensam abstinentiam atque incredibilem (ut ita dicam) inexpertis, quibus omnia possibilia esse credenti non putantur, ad beatum usque finem vitæ hujus exercuerunt, imitando rectissima linea eosdem Deo duce sequi possimus. Ceterum, ut Scriptura dicit, nihil prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum. Quid prodest, ut dixi, si cum gaudentibus in hoc mundo gaudere videamur, & propter incondita ac prava opera, quibus Deus offenditur, a Sanctorum consortiis, id est a cælesti regno, quod perenniter cum Deo est, exsules ac separati fuerimus? Ecce festa in terra egimus; curandum itaque summopere nobis est, ut ad cælestia ac perennia festa inter angelorum societates deputati, fine labe interesse mereamur. Transitoria ergo ac contraria his operibus, quibus Deus placatur, funditus amputare festinemus, nec in quibus fuimus, sed in quibus futuri sumus actibus perspicaciter intendamus: quia Deus omnipotens pie ex corde convertenti remittere spopondit, [Ezech. 33, 12, & seq.] qui per Prophetam pollicens ait: In quacumque die, vel in quacumque hora coversus fuerit peccator ad me, omne iniquitates ejus obliviscar.

[6] Nemo ergo confidat, fratres carissimi, si huic sacro festo humanis obtutibus interesse corpore tantum pareat, [ne alias nobis noceamus.] & ante occulti atque interni arbitri, qui testis & judex veraciter est, oculos in suis moribus corruptus & contradictor existat. Sed quoniam in principio ac fine alterius epistoliunculæ intexisse me memini minime tota quæ ad nostram venire cognosceremus memoriam de virtutibus sancti Samsonis, vel in secundi opusculi hujus iteratione ad hujus rei exemplum opitulandum de illius assertione aliqua adhuc vel pauca sunt replicanda, ut inde cunctis melius ac firmius pateat, nihil prodesse inter Sanctos speciem sanctitatis dare, & ab iisdem Sanctis in conspectu omnipotentis Dei solius malis moribus & squalentibus se disjungere.

[7] Quodam namque tempore idem Samson ad visitandum papam Dubricium in superiore epistola jam memoratum, [Diaconi cujusdam malos mores discernit Samson] qui quadam ægritudine corporis vexabatur, atque idem Dubricius papa quemdam puerum valde sibi familiarem diaconem, Morinum nomine, eidem Samsoni, ut cum eo habitaret precaretur: S. Samson, ut erat Spiritu sancto plenus, intuens in eum & signum Crucis (ut erat ei solitum) in ejus frontem imponens, atque amanter illum suis manibus recipiens ac deosculans, & deinceps paululum silens, ita responsum tandem læte admodum dedit: Rete, mi papa, cunctos, quos capere valet in mari, recipit pisces, sed ad terram demum deductum piscatores bonos discernunt a malis. Quo audito Dubricius papa (quippe cui ille carus valde erat diaconus) intra semetipsum gemens, taciturnitate apud se offensionem suam abscondit; sed tamen in suo vultu minime celare potuit. Sanctus vero Samson subtili examinatione apud se hoc perscrutans, quasi non aliud dignosceret, suum chrisma (quo facilius papam placare posset) unde officium episcopatus adimplebat, hilariter eidem diacono præcepit dari, suis mandans ut eumdem (quippe suo papa conscio) in obsequio sui præcessorem facerent, & non solum hoc, sed etiam ad majorem administrationem, ac præ omnibus inclytissimam adscivit, ita ut eum in nullo penitus carnali, spiritualive obsequio aliquis anteire videretur. Præsciebat tamen sanctus Samson per spiritum, Deo utputa revelante, qualis ille futurus esset, quod postea veritas probavit rei.

[8] Nam cum quadam nocte insimul ad orandum ambo starent, [Diaconus idem magistro usus dæmone, facta confessione, moritur.] (ut mihi comperti ac religiosi, virique probatissimi quibus intimatum verissime fuerat, relatione tradiderunt) una quidem simulatione, sed diverso mentis usu sanctus Samson in eumdem intendens diaconem, vidit Æthiopem quemdam in modum parvuli in sinistra ejus scapula sedere, & os ejus ad aurem semper intendere, ita ut sanctus Samson intelligeret, quod zabulus cum homine colloquium haberet. Quo viso, sanctus Samson salutaris primum impressione signi armat faciem suam, fratrique confestim, ac vix ægre imperat ut abiret. Ille solus in oratione persistens, magis ac magis Dominum precabatur, ut illi Dominus malum illud, ut erat, totum revelare dignaretur. Nec mora, eunte illo atque in lectulo concidente, statim febris ingens invasit eum, ita trementem pallentemque ac dentibus stridentem & discerpentem, ut cuncti qui aderant dæmoniacum eum clamarent. Nuntiaro verbo sancto Samsoni oranti, cum festinatione occurrit; ægrotus autem ut vidit eum a longe, cum dira ejulatione vocem levavit, dicens: Veni, veni Electe Dei, quæso, obsecra Deum tuum pro me, ne tandem peream, nam propter tuam virtutem mirificandam, & propter mea mala merita jam denudanda, ostentatus sum tibi tuis sanctis indignus esse obsequiis, quippe qui ab infantia huc usque philosophiæ machinatione ad malum semper exercitatus sum. Nam Æthiopem, quem tu conspexisti, doctorem semper habui, ad ea quæ sunt Deo odibilia, ut nullus in his me anteire videretur. Sed nunc non amplius permittor in flagitiis vivere, & ideo obsecro, ut Deum Salvatorem preceris pro animæ meæ redemptione, vel post tormenta, sicque confessionem suam totam (quippe qui omni iniquitate, ac maleficio plenus erat) palam cunctis lacrymabiliter fundens, statim obmutuit, atque ab eadem hora nihil omnino loqui valuit. Nocte vero insecuta ad mediam noctem, adstantibus circa se cunctis fratribus, ac Deum incessanter pro animæ illius salute precantibus, impuram illam animam de corpore exhalavit.

[9] [Samson pro ejus salute Missas & orationes adhibet.] Facto autem mane, sanctus Samson tollere corpusculum illud extra portam monasterii ac sepelire jussit; ille in precibus solitis perseverans per totos tres dies totidemque noctes jejunus, insomnisque manebat; Deum ardenter lacrymabiliterque implorans, ut illi animam hujus miserrimi hominis, vel post diram ac justam pœnitentiam, ad veniam donare dignaretur. Tandem soporato illi aliquantulum post immensam corporis lassitudinem, adest Domini consolatio, quæ de animæ fratris ad extremum absolutione, & de illius corporis ad monasterium reditu suaviter cuncta disseruit, & post aliquantum temporis, Missas decantare pro illo per eumdem Samsonem Domini concessu suggessit. Quod ita factum est, & tamdiu Missas ipse pro eodem fratre fecit, donec cælesti denuntiatione ejusdem animæ felicitatem cognovit, ac libertatem. Et inde est sermo, quoniam minime a Sanctis aliquid mali, bonive celari aliquando posse indicat. Quod ut firmius sentiamus, alia re, licet post obitum ejusdem Sancti affirmare volumus, quam indubitanter novimus factam.

[10] Aliquantulo autem tempore feliciter recidente illo, de quo nobis mentio est, [Fur aurum de Cruce furatus punitur.] profecto ad Dominum Deum suum, post ejus obitum aliquod intervallum, imago Crucis quæ ante eum ferri semper solebat, quamque benedixerat, quæ denique auri atque argenti, gemmarumque venustatibus circum fuerat solidata, a quodam malefico ac pessimo homine furtim detecta, ac dehonestata est; sed tacite, furtimque factum hoc, non tacitus sanctus Dei Spiritus apud eumdem semper Samsonem manens audivit. Nam raptante eo eadem hora illas pecunias supra memoratas, horror invasit illum: ita ut immanitate istius insoliti terroris anxiatus, quasi seminecis in terram prostratus concideret. Nec hoc sufficere potuit ad desperati, ac perditi hominis documentum, nam inde insuadibiliter ac pertinaciter iter conficiens, reperit quadam nocte quoddam balneum hiemali bruma concretantibus aquis obstructum, quod sub pedibus ejus subito disrupit, & ille meritis utputa exigentibus, dirisque miserrimum stringentibus glaciebus, eadem nocte obiit, ac linteamen, in quo pecuniæ supradictæ repositæ erant, invitis de manibus ejus lapsum est. Factum est, ut circumstantibus fratribus illis, qui in hoc erant loco, de pecuniarum amissione *, quidam deambulans altera die reperit linteamen in quo pecuniæ supradictæ absconsæ erant, contemtum supra glaciem manere: ac deinde circum se aspiciens, vidit cadaver rigens inter medias glacies immobiliter stare. Quo viso, frater stupefactus & admirans, cuncta quæ viderat per ordinem ceteris replicavit. Visis his, fratres pecuniam de Crucis imagine raptatam inde certe cognoverunt. Ob hoc ergo quis dubitet hanc virtutem sanctum Samsonem prodidisse, cui carne morienti, immo cum Deo suo semper viventi nulla res bona malave potest aliquando latitari? sed quodcumque & qualiter, vel quando vult patenter manifestat ac prodit Deus per Sanctos suos, ut nos idiotæ ac pigri in isto utputa squalenti luto positi, indubitanter sciamus, præsentes illos esse in his sive bonis, sive malis, quæcumque fecerimus actibus: quippe qui cum Deo suo, etsi non perfecte, tamen quantum potest fieri beate jam sunt glorificati.

[11] Sed nos dum hujus Sancti recordamur, dumque omnia quæ de illo bona fama dispersit recolere volumus, [De Sanctorum patrocinio.] in his nos nostræ dumtaxat verbis conscientiæ remordent, quia huic tam arduo, tamque mirifico operi indignos satis & impares esse nos cognovimus. Sed omnipotentis Dei misericordia, quæ numquam a confidentibus in se abest, ideo hoc ad profectum ceterorum profuturum tandem in fine seculorum per nos idiotas & elingues & imperitos & valde indignos opus retexere confortavit, quatenus & ad exemplum bonæ operationis legendo ceteri eniterentur, & ad testimonium meritorum suorum, Apostolorum, omniumque Sanctorum ceterorum exempla prosequendo non minorem apud nos illius gloriam Dei dignatione effulgere cernerent; quia ille egregius Sanctus de quo nobis mentio est, & cujus festivitas apud multos Britannorum Romanorumque, ultra citraque mare, & ut ita dicam in cælo & in terra nobis satis desiderantibus hodie feliciter clarescit, tam perfectus & totus in omnibus operibus justitiæ exercendis fuit, ut supradictos Apostolos atque alios Sanctos coæquando in nullo prorsus vel minimo, in signis etiam, ac prodigiis monstrandis minor habeatur; quibus denique usque hodie utuntur omnes qui a Domino per eumdem Sanctum sanitatem corporis toto fidei nisu suppliciter precantar. Quid enim aliud per hoc, fratres carissimi, nisi perpetuitatem sancti Samsonis ac felicitatem illius in cælestibus clamare conspicimus, qui quamvis absens a nobis est corpore, de aliqua tamen majestate qua feliciter cum Deo utitur ille in cælestibus bonis, sine ulla hæsitatione nobis præsto est semper, si cum simplici ac puro corde, si cum secura ac munda conscientia, si cum supplici ac submissa commissi pœnitudine festum ejusdem diem celebrantes, auxilium Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi per ipsum affectamus. Inde enim est quod a nobis ipsis veraciter judicamur, & ea mensura, id est eo actu quo conspicimur secundum Euangelii ostentationem, ecce repensamur. Nolite quæso, fratres mei, nostras imperitias ineptas & graves apud vos censere, maxime cum ipsi optime noveritis, quod Deus omnipotens non verborum, sed actuum perspicacissimus examinator est. Nemo igitur præsumat sibi ipsi, si huic gratificæ solennitati interesse tantum corpore potest cum his qui eam secundum catholicam antecessorum sanctorum Patrum normam irreprehensibiliter celebrant; si adhuc in animo suo, ubi Deus solus cognitor est, vitiose ac corruptibiliter suis malis actibus sese commaculantibus versatur. Sed qui his festivitatibus compte desiderat interesse, summopere studeat ut æterna illa cælestium solennitate, locum refrigerii & quietis habere mereatur: quia iste de quo nobis est sermo Sanctus, etsi Dei spiritu utputa plenus, præ omnibus suo tempore in hac terra degentibus, signis ac prodigiis & Dei virtutibus effulsit, omnes hos tamen vigiliarum ac jejuniorum, & omnes abstinentiæ pene labore antecessit.

[12] Nam ut ferebant de illo, qui in sua vita satis comperti erant, [Samsonis jejunia,] superpositiones frequentissimas, nec non & biduanas, interdum autem & totas hebdomadas, id est septem dies totos peragens, septimo demum die reficiebatur: noctes vero longissimas sæpissime solebat transire stando, de luce usque ad lucis reciprocum, nec stans omnino lassabatur. Quid plura? non diebus, non noctibus ab orationibus & a colloquiis Dei cessabat. Tempus vero Quadragesimæ usque ad Pascha sic peregisse audivimus, [Vigiliæ, secessus in Quadragesima.] ut in initio ab humanis locis in quodam remotiori loco segregatus, oblationes secum tres portans, inde tantum usque ad Paschalis solennitatis gaudium, Deo illum per omnia confortante, utebatur, zelum Dei, ejusque ecclesiarum ardenter in pectore habens, subtilique providentia suum sermonem sale divino conditum secundum qualitates peccantium temperans, omnibus, utputa Dei plenus, affabilis & carus erat, & hoc nobis sermo ad confirmandam nostram rem de ejus gestis ad memoriam reducit.

[13] Nam cum quodam tempore in Resia insula prædicaret, [Kalendarum Januariarum prosanos ritus evellit.] veniente per annuam vertiginem Kalenda Januaria, qua homines supradictæ insulæ hanc nequam solennem inepte juxta patrum abominabilem consuetudinem præ ceteris sane celebrare consueverant, ille providus spiritu ob duritiam eorum mitigandam, convenire eos omnes in unum fecit, ac Deo revelante, sermo ad detestanda tam gravia mala fit. Tum hi omnes verum de eo amantes, pravos ritus anathematizaverunt, ac verum juxta præcepta tenus fine suscipere spoponderunt. Ille nihilominus in Domino secundum Apostolos gaudens, omnes parvulos qui per insulam illam ob hanc nefariam diem discurrebant, vocavit ad se, eisque singulis per sobriam vocem mercedem nummismunculi auro quod est mensura donavit, præcipiens in nomine Domini, ne ulterius ab illis hæc sacrilega consuetudo servaretur. Quod ita Deo operante factum est, ut usque hodie ibidem spiritales joci ejus solide & catholice remanserint.

[14] Sed de innumerabilibus virtutibus quas, per eumdem sanctum Samsonem Deus operatus est, [Auctoris adhortatio.] jam si jubetis, sufficiant ista paucula verba de plurimis collecta; ad nos ipsos, ad ejusdem Sancti imitationem, introrsus redeamus. Amemus actus in quibus placuisse illum Deo cognovimus. Concordent actus nostri meritis illius optimis, in quibus præisse se ceteros indubitanter cognovimus. Si enim in veteri Testamento legimus, cum de agno edendo figuraliter Moysi Domino præcipiente diceretur, Sic autem, inquiens, manducabitis illum, lumbos vestros præcingetis & calceamenta in pedibus vestris, & cetera. [Exod. 12. 11.] Cum enim festa Sanctorum celebrare annuali vertigine suggeramur, opus est ut ante omnia lumbos accinctos habere studeamus, id est ut corporis castitatem ac mentis puritatem in sacrificium coram omnipotente Deo exhibeamus: calceamenta vero in pedibus nostris habere præcipimur, quia Sanctorum patrum defunctorum præcedentium vestigiis inhærendo, pedes animæ nostræ spiritualibus calceamentis munimus. Et inde est, quod eorum actus non voce prædicando, sed opere imitando & amando, nobis ipsis rectum iter quod ducit ad cælum dirigimus. Etenim petitiones quæ a Christo per Sanctos poscuntur, non malis moribus miscendæ sunt, sed fideli precantium petitione, secundum præscientiam Domini exaudientis & noscentis omnia tribuuntur. Sed hoc tremebunda conscientia debemus apud nos perscrutari in petitionibus nostris, quæ Dominus ipse in Euangelio terribiliter conqueritur dicens: Non omnis qui dicit mihi Domine, [Quis legitime oret.] sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est, intrabit in regnum cælorum. [Matth. 7. 21.] Quisquis igitur vocibus tantum petit & opere contradicit, derisum sibimet immo & offensum Dominum plusquam placatum parit. Ipsi ergo a Domino exaudiri solent, qui quod precibus petunt, bonis moribus insequuntur. Res enim valde opinata atque ad exemplum referenda adest, quam, fratres dilectissimi, multi vestrum noverunt, quamque a quodam egregio fratre, qui interfuisse se testabatur, ego didici.

[15] Quodam namque tempore in illo eminentissimo atque optimo loco, [Incendium restinctum.] in quo sanctus Samson quiescit in pace, subitaneum ac dirum incendium invasit domum, quod fratres circa fornacem coquendis continuo panibus paraverant: ita ut ingens flamma se se ad summum erigens, domum comburere videretur. Statim vero ut hoc compererunt servi Dei qui in ecclesia ad Nonam celebrandam convenerant, una cum sancto ac venerabili episcopo Leuchero inruentes, crux sancti Samsonis & ejus baculus forinsecus ecclesiam porrecta sunt, atque cum ad domum incendii quantocius appropinquarent, suppliciter ac tota fidei constantia, Samsonem sibi in adjutorium inclamitant, dicentes: Electe Dei sancte Samson, defende quæsumus domos tuas, quo non hac ustione consumantur. Nec mora ad primam vocem precantium, nimbus ingens pluviæ irrupit, ita ut incendium quod tam dire intumuerat, sub omnium obtutibus extinctum visum est, nec ultra ad nocendum comparuit.

[16] Curate itaque, fratres carissimi, ut qui Sanctos colitis in suis solemnitatibus honorando, [Epilogus.] etiam bonum quod ipsi fecerunt, colere possitis in vestris moribus etiam imitando. Curate, inquam, ut qui interesse meruistis in terris festis Sanctorum hominum, interesse etiam mereamini in eorum beatitudine qua perfruuntur in festis cælestibus angelorum: ut si dura eorum verba quæ docuerunt, atque eorum opera, quibus perseveranter tenus fine laboraverunt, insequi cupitis, eorumdem iter quod perduxit eos ad æternam beatitudinem, fine ullo alicujus mundialis impedimenti obstaculo, Deo duce, & intercedentibus illis, prospero cursu pergere valeatis, regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, cui gloria & honor est perennis cum Patre & cum Spiritu sancto in secula seculorum, Amen.

Ex cod. Sacramentorum, Ratoldi abb. Corbeiensis jussu circa an. DCCCCLXXX. exarato, in festo S. Samsonis v. Kal. Aug.
COLLECTA IN MISSA.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in Sanctis præcipue laudaris & mirabiliter prædicaris, tribue nobis quæsumus hodiernam diem in honore S. Samsonis confessoris tui atque pontificis digne celebrare, qua membris exutus corporeis, cælestibus meruit exultare sacramentis. Per, &c.

SUPER OBLATA.

Hæc hostia quæsumus Domine Deus noster, quam tibi ad honorem S. Samsonis confessoris tui atque pontificis immolandam deferimus, tuorum nobis tribuat societate gaudere. Per, &c.

PRÆFATIO.

Vere dignum & justum est &c. æterne Deus, sursum cordibus erectis, hanc sanctam celebrare diem, in qua B. Samson confessor tuus carnis solutus vinculis carnalem finivit pugnam, lætusque cum angelis perpetuam translatus est ad gloriam. Cui tanta concessa est a Deo potentia, ut omne quod per se Deum vellet operari, celerrimo impetraret effectu. Qui patrem * relinquens solum, oceano transnato, nostram delatus est in patriam, in qua multis claruit miraculis. Qui per totam absque ullo corporali alimento hebdomadam angelico sustentabatur alloquio. Qui baculo in terra deposito, nulloque alio sustentaculo recepto, in Natalis Domini nostri Jesu-Christi nocte sacrosancta & Domini Paschæ pernox orationi instabat; qui tres mortiferos Dei nutu interemit serpentes, & totidem de morte ad vitam Deo juvante reduxit homines. Adhuc etiam & hi qui duce fide ad ejus limina fuerint allati, quolibet morbo capti, pristinæ restituuntur sanitati. Per Christum, &c.

POSTCOMM.

Deus qui nos hanc diem in honore S. Samsonis confessoris tui atque pontificis venerabilem excolere fecisti; præsta, quæsumus, ut quem lætis veneramur obsequiis, ejus orationibus muniamur & precibus.

[Annotata]

* l. non

* adde turbatis.

* l. patrium.

APPENDIX
De S. Samsonis reliquiis earumque translationibus.

Samson episc. confessor, Dolæ in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

[Implexa quæstio est] Ut de S. Samsone dubia hactenus plurima, obscura & implexa expendimus, atque ad rectam historiæ normam reducere conati sumus, ita modo intricata alia controversia sese offerret circa translationem reliquiarum Aurelianum primum, unde relatas fuisse nusquam legitur, tum posteriorem aliam deportationem Parisios; factam istic divisionem, atque id genus alia; nisi plane tæderet odiosis istis disquisitionibus, quæ nos mirum in modum cruciant, toties immorari, ubi plerumque piæ contentionis plus subest quam sinceræ veritatis. Rem hic involvit fragmentum historiæ Francicæ apud Du Chesne tom. 3, pag. 344, tomo 1 Martii pag. 248 num. 12 & alibi relatum, ex quo in Vocabulario suo hagiologico multa disputavit Castellanus, multa post ipsum Legendista recentior, de quibus nulla potest superesse quæstio, si vera sunt quæ ad præmissam S. Samsonis Vitam annotavit Mabillonius his verbis: Corpus S. Samsonis a Maynone Dolensi episcopo anno DCCCLXXVIII Aureliam delatum est, ob metum Normannorum, & in ecclesia monasterii S. Symphoriani, ejus nomine postea insignita, quæ nunc est PP. Societatis Jesu, depositum hodieque latere creditur.

[2] Hæc si ita habent, ruere omnia necesse est quæ Castellanus, Bailletus & alii jam dicto fragmento Chesniano superstruere conati sunt: [utrum Aureliani an Pariciis,] si enim anno 878 sacrum S. Samsonis corpus ex prima Dolensi sepultura Aurelianum translatum est, ubi ex eo tempore cultum, postea latuit, latetque etiamnum, nisi fortasse in aliquam sacrarum exuviarum partem sævierint solita sua rabie Calviniani iconoclastæ; si, inquam, ibi hactenus latent, quæ superstites mansere, quid obsecro Salvator Alethensis, in eo fragmento totius expeditionis ductor, de S. Samsonis corpore, jam tot ante annis Aureliani deposito, Parisios deferre potuit, toto ferme post seculo, nempe anno 966, regnante Hugone Capeto; quid vero istic dividi, quid servari, quid in Armoricam aut alio referri? Hic rei cardo est, hæc potissima odiosæ litis summa inter celeberrimas civitates, quarum alterutri nec favere nobis lubet, neque adversari, ut pios Sancti cultores inter se convenire malimus, quam arbitrio nostro ambiguam concertationem dirimere, dum ea aliunde tricis aliis & difficultatibus magis implectitur. Audi cetera.

[3] Apud Alfordum nostrum in Angliæ Annalibus ad annum 934 refertur testimonium Malmesburiensis de S. Samsonis ossibus ex Britannia minori in majorem translatis ibidemque eo tempore depositis. [an in Anglia sint Sancti reliquiæ;] Non est, ut candide fatear, cur iis continuo assentiri oporteat, ast ea certe multum debilitant, si non plane enervant Parisiensium de reliquiis istic existentibus opinionem, cum eæ anno 934 ablatæ asseruntur, totis triginta & amplius annis priusquam de ipsis in tuto collocandis Alethensis Salvator cogitasset; imo quas toto serme ante seculo jam Aurelianum fuisse translatas, ibidemque in proprii nominis ecclesia honorifice cultas, scriptores testantur. Quid? quod & Trinorchii S. Samsonis corpus fuisse narretur apud Chiffletium in ejus cœnobii historia pag. 308, quod certe eo delatum censeri non potest, nisi aut ob Normannicorum aut aliorum bellorum infestationes. En quatuor omnino S. Samsonis corpora suis locis venerationi saltem olim exposita, ut in his angustiis, quamcumque tabulam arripueris, prorsus evasurus non sis, nisi Sanctos plures synonymos confinxeris. Ego vero sincere profiteor, me non nisi unicum Dolensem agnoscere, quidquid nobis venditent Anglica nonnulla monumenta, mihi plane apocrypha.

[4] Jam alias dixi sæpius, nec umquam satis dixero, me ab hujusmodi controversiarum arbitrio aut judicio abhorrere quamplurimum, [quam nemo facile dirimet,] solitum ea referre argumenta quæ utrimque producuntur, tum vero ea uti compositione, ut possideant singuli prout possident, sive interim talis Sancti veras, proprias ac genuinas reliquias venerentur, sive alterius cujuscumque, modo indubitatæ sint alicujus Sancti reliquiæ. Aliam ferme viam repereram qua partes de sacris suis depositis maxime contendentes ad amicam compositionem induci utcumque possent, dum nempe supponeretur Maynon Dolensis episcopus, non omnia prorsus S. Samsonis sacra lipsana sic Aurelianum detulisse, quin facile aliqua in primo sepulcro remanserint, quæ postmodum Salvator iste præsul Alethensis, cum aliis Sanctorum corporibus Parisios comportaverit. Verum obstare videntur recentiores notitiæ, quas mihi procuravit eximius operis nostri cultor indefessusque adjutor vir cruditissimus noster P. Stephanus Chamillart, quem postremo consului, si forte, comperta alias studiosa ejus industria, quis cuneus suggereretur quo intricatissimus nodus feliciter dissolvi posset.

[5] Rogatu meo dignatus est Chamillartius vel Aurelianum usque excurrere, [neque Parisienses cum Dolensibus conciliabit:] oculisque ipse suis lustrare quæ ibi supersunt monumenta, tum edita tum Mss., ex quibus rectissime, litteris ad me datis XXI Julii 1728, cum Mabillonio censuit, nihil prorsus esse quod vetet credere, latere istic etiam hodie pretiosas S. Samsonis reliquias omnes, a tot seculis eo deportatas; certe id plane indubitatum, nullas inde umquam aut Parisios aut alio translatas; sed capsam ipsam integram, qualis ad annum usque 1540 & ultra in supplicationibus circumferri solebat, ut ex annuis civitatis rationibus demonstratur, illic mansisse, publicæque venerationi expositam fuisse, donec metu Calvinianorum, in sacra omnia sævientium, ita cum tota pretiosiori supellectile abscondita est, ut eorum omnium nihil reperiri hactenus potuerit, tametsi frequentes a Patribus nostris, quoties fundamenta aliqua refodienda fuerunt, factæ sint inquisitiones. Satis hæc videri poterunt ad vindicandam Aurelianensium veterem possessionem: non æque favit Chamillartius ei, quam conciliare paraveram, inter Parisienses & Dolenses concordiæ.

[6] [neque enim videntur inde Parisios transferri potuisse.] Altera epistola XIV Augusti data, pari studio & benevolentia significavit, etiam ad Dolenses sese recurrisse, unde instrumentum acceperit quod hic subjicio: Anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono, die XXIV mensis Decembris, festivitatibus & solennitatibus Natalis Domini & Redemptoris nostri Jesu Christi, illustrissimus ac reverendissimus Carolus Depinai Dolensis episcopus vigilantissimus, pietate ac singulari caritate motus, & zelo Dei & ecclesiæ ejus sponsæ ac omnium Sanctorum, sed præsertim divi Samsonis, quondam Dolensis primi archiepiscopi & nunc patroni nostri ductus, capsellam, eidem divo Samsoni antiquitus dicatam, in hac cathedrali Dolensi ecclesia, in congregatione sui cleri devote visitavit: in qua repertæ fuerunt multæ reliquiæ sanctissimi corporis dicti divi Samsonis, scilicet duæ tibiæ, & unum brachium, plures particulæ ossium, manuum, pedum & colli ejusdem Sancti, quam quidem capsam seu parvam arcam honorifice & religiose in majori arca recondidit; eamque arcam majorem suis stipendiis constructam, & pulcre deaurificatam, liberalitate, qua solet, motus dono dedit, & in honorem divi Samsonis Deo dedicavit, & ore proprio consecravit. In cujus rei testimonium & ad perpetuam rei memoriam, secretarius venerabilis capituli dictæ cathedralis Dolensis ecclesiæ, dicta die præsentibus subsignavit, & eas in registris capituli prædictæ Dolensis ecclesiæ inseruit.

[7] Neque hic locus exceptioni patet, quod debitæ legalizationes instrumento huic desint: [Potior videtur Aurelianensium possessio.] hæ enim facilius obtineri poterunt, quam causa ipsa ad desideratam partium concordiam decidi. Porro si hæc ita se habeant, manserintque adeo partes illæ sacri corporis in ecclesia Dolensi ad annum usque 1579, viderint illi, qui pro Parisiensibus reliquiis certant, quid jam non semel dictus Alethensis episcopus de S. Samsonis sacris exuviis eo deferre potuerit; præsertim cum cetera ossa omnia, ut satis certum videtur, Aureliani a Maynone Dolensi episcopo, tanto ante tempore deposita fuissent. Neque inde contentio alia suborietur Dolenses inter & Aurelianenses: facile enim intelligitur, partes aliquas sacri corporis apud Dolam occultari potuisse, dum pars longe maxima in tuto collocata esset. Rem, ut patet, plane spinosam, fugio ultra discutere; satis hic sit, diversas & plane oppositas, de sacris S. Samsonis Dolensis exuviis scriptorum sententias recensuisse, quas cum mihi alia ratione componere, nec promptum nec obvium sit, aliis, quod opportunum censuerint, liberrime statuendum relinquo. Jam telam aliam ordior, æque ac ceteræ invidiosam.

[8] Est ea historiuncula Italica, inter chartas nostras reperta, [Minus admitti potest] qua convulsa, ut vere convelli meretur, dicendum erit, cultum in Italia exhiberi sanctorum corporibus, nempe Samsonis, Maglorii, & Paschasii, quæ quo pacto eo pervenerint, ex missa ad nos translationis narratione, intelligi satis non possit. Scripti titulus est: Informatio de sacris corporibus sanctorum trium episcoporum & confessorum Maglorii, Paschasii & Samsonis. Ex solo exordio quilibet historiæ tantillum peritus, tam disparata conjuncta perspiciet, ut, velit nolit, rem totam summæ imperitiæ arguat necesse sit. Audiatur scriptor, cujus verba ex Italicis Latina facio: Pater aliquis, domnus Germanus nomine, natione Anglus, monachus Camaldulensis ex abbatia S. Mariæ Uranensis in civitate Bertinorii, ejusdem congregationis Camaldulensis, jam pluribus annis gentem suam non viderat; verum facta tandem a P. Generali ordinis istius temporis excurrendi potestate, profectus est in Britanniam minorem, visurus fratres suos carnales ibidem divites & potentes.

[9] Cum vero in patria annis aliquot commoraretur, casus ille deflendus accidit, ut in pudendam apostasiam lapsus rex Henricus VIII templa spoliaverit ac Sanctorum reliquias impie disperserit; [translatio in Italiam] sic ut eo in regno omnia susdeque verterentur, sæviente tam immani persecutione & sacrorum violatione. Monachus igitur iste domnus Germanus, fratrum suorum usus patrocinio, singulari gratia obtinuit dicta tria Sanctorum corpora, ne cum aliis istic flammis absumerentur. Hac præda onustus prompte discessit Bertinorium repetens, Ravennamque appulsus, Classem divertit, unde abbatem suum de reditu certiorem reddidit, qui mox Ravennam indeque Classem sacro thesauro occurrens, ab hujus cœnobii abbate arcam marmoream perelegantem impetravit, in qua tria Sanctorum istorum corpora deposita sunt, moxque summa cum veneratione Bertinorium deportata. &c. Ita misellus scriptor Britanniam cum Armorica inepte commiscens; cœnobii vero istius incendium subjungens, quo nimirum inter cetera chartæ authenticæ de dicta translatione perierint, lectæ olim, ut ait a domno Gerardo de Verona, ibidem monacho annis 1561, 1562, & 1563.

[10] [ex relatione vitiis multis laborante.] Quidquid legerit bonus iste Gerardus, non legit sane, tria ista Sanctorum corpora ex Britannia minore seculo XVI in Italiam transferri potuisse, ubi S. Paschasii Viennensis episcopi, qui XXII. Februarii colitur, corpus numquam fuit, bina autem alia, jam multis ante seculis ablata fuerant. Non legit, Henricum VIII juris quidquam in Britannia minori habuisse, multo minus in templa aut Sanctorum reliquias ibi sæviisse. At forte non minorem Britanniam sed majorem scribere voluerit, in quam domnus iste Germanus sese receperit, utpote Anglus. At tantumdem evinces, si tria sacra corpora inde avecta cotendas, ubi satis certum est, numquam fuisse. Verte hæc omnia quomodolibet, ex talis instrumenti fide numquam persuaseris, trium istorum Sanctorum episcoporum corpora aut Ravennam, aut Bertinorium aut in alias Italiæ partes eo tempore fuisse delata. Ast ibi non uno loco eorumdem Sanctorum reliquiæ venerationi expositæ sunt: per me licet, & venerari eas pergant pii cultores: jam sexcenties diximus, & in hoc tomo, ubi de S. Jacobo agitur, repetivimus, recte & bene Sanctorum reliquias coli, tametsi sæpe eorum non sint, qui locis istis etiam ut singulares patroni honorantur; sit hæc alte piorum Catholicorum mentibus impressa parœmia; Maneat pietas, revelabitur veritas.

DE B. GERANNO EPISCOPO CONF.
AUTISSIODORI IN GALLIA.

ANNO CMXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ejus; reliquiæ; Acta; tempus episcopatus & mortis.

Gerannus episc., Autissiodori (B.)


AUCTORE P. B.

Dubitavimus diu, postquam scrutati essemus haud otiose omnia, quæ ad cultum B. Geranno asserendum in promptu hic erant, liceretne tuto ei locum inter Sanctos Beatosve concedere: nihil enim occurrebat, [B. Gerannus ep. hoc die colitur] unde stabilitam ullibi venerationem ejus esse, satis aperte constaret. Momenta igitur in utramque partem collecta Autissiodorum direximus ad V. C. Joannem le Beuf, Autissiodorensis ecclesiæ canonicum & succentorem, virum eruditum; sed solis nobis antehac officiis, non semel, cum examinandum aliquid de Sanctis vicinis fuit, præstitis notum: rogavimus cum, inquam, tum ut sententiam suam, tum ut aliam, siquam haberet, de B. Geranni cultu notitiam nobiscum communicaret. Utrumque, ut assolet, cumulate præstitit, eoque facilius, quod idem istud negotium, ut ex ipso nunc primum intelleximus, aliorum rogatu operose dudum agitaverat. Epistola vero ejus, ad nos data anno 1728 die XIV Julii, ad duo præcipue capita reduci potest; quorum primum ad cultum Beati præsentem pertinet, alterum ad ejusdem originem & antiquitatem indagandam.

[2] Testatur igitur primo, cœli nunc publice B. Gerannum, [in ecclesia Suessionensi & Antissiodori ad S. Germani; sed hic sine festo.] idque non Autissiodori dumtaxat, ubi servari creditur; verum etiam Suessione, ubi mortuus ac primum sepultus fuit: & Suessione quidem observari festum ejus die XXVIII Julii, quo in Breviario ac Missali proprio commemorationem habet: Autissiodori vero institutum quidem festum non esse; recitari tamen ejus nomen in Litaniis, quæ decantari solent apud monachos Benedictinos in cœnobio S. Germani, quoties ob occurrentes necessitates supplicationem per ecclesiæ suæ cryptas instituunt: ibidem præterea octavo die post solennitatem omnium Sanctorum, qui Sanctis monasterii localibus consecratus est, credentiam, seu mensulam, cum accenso cereo ante Sancti hujus effigiem, juxta sepulcrum S. Mariani depictam, quotannis collocari: ac denique inter hospitum cubiculæ, quæ Sanctorum localium nominibus distinguuntur, unum istic esse inscriptum S. Geranno. Atque hæc nobis sufficere visa sunt, ut & in opere nostro gradum eumdem obtineat; cum privatorum hominum non sit quemquam ex albo Beatorum expungere, cui palam honores ejusmodi, spectante pridem Ecclesia, tribuuntur.

[3] Contendit idem interea secundo, cultum illum, jam descriptum, [Optandum tamen esset,] recentem esse, nec medio circiter seculo decimo septimo priorem: ac de Suessionensi quidem dubium id videri non posse, probat ex rescripto, quod a magno vicario atque archidiacono Suessionensi compositum, una cum litteris suis V Junii 1727 ad se mittere dignatus sit illustrissimus ejusdem ecclesiæ antistes: nam in eo, inquit, post extractum ex Historiæ Suessionensis libro 4, cap. 36, ubi nihil est, quod desumptum non sit ex nostris Gestis pontificum Autissiodorensium (hoc est ex Actis mox exhibendis) sic mentem suam explicat canonicus ille: “Patet, inquit, ex hoc loco Historiæ Suessionensis, S. Gerannum humatum fuisse Suessione, ac deinde translatum esse Autissiodorum ad cœnobium S. Germanum. Atque hoc totum est, quod inveniri potuit, ad satisfaciendum quæsitis domini Le Beuf canonici & succentoris Autissiodorensis. Haud ægre credi cum illo posset, cultum S. Geranni antiquiorem non esse Breviario, quod edidit illustrissimus D. de Bourlon episcopus Suessionensis” (qui illustrissimo D. Simon Le Gras anno 1656 defuncto successit, & in vivis adhuc erat anno 1663, quo prodiit Claudii Dormay Historia Suessionensis:)

[4] “ Nam in illo (Breviario) quod anno MDCXXX vulgavit Ill. D. Le Gras, [ut cultus utrobique recepti antiquitas] de S. Geranno ad diem XXVIII Julii nulla fit mentio; uti neque in alio Ill. D. Caroli de Roucy, quod multo vetustius est, uniceque in diœcesi Suessionensi usitatum, donec suum protulit Ill. D. Le Gras. Consuluimus Necrologium ecclesiæ cathedralis Suessionensis, nec in hoc antiquo Ms. de S. Geranno quidquam occurrit: Missalia quoque inspecta sunt, quibus usa est olim Suessionensis ecclesia; ibi inventa quidem est die XXVIII Julii commemoratio de S. Samsone, at nulla de S. Geranno. Commemoratio de S. Geranno adjuncta tantum fuit commemorationi de S. Samsone sub illustrissimo D. de Bourlon in Proprio particulari adjiciendo ad Missale Romanum, quo utimur in diœcesi Suessionensi. Optabile id nobis fuisset, si satisfacere licuisset domino Le Beuf, assignando ei & originem cultus S. Geranni in diœcesi Suessionensi, & motiva, quibus impulsus fuit illustrissimus D. de Bourlon, ut suo illum Breviario insereret. Siquid horum deinceps retectum fuerit, id perlibenter cum eo communicabitur.” Hæc de cultu Suessionensi.

[5] [demonstrari posset,] Autissiodori vero cum nuper a quibusdam de instituendo S. Geranni festo esset actum, non deffitetur idem D. Le Beuf, obstitisse sese, atque adeo evicisse ne fieret, idque duplici præsertim ex capite; quorum alterum erat non traditio cultus, alterum novitas istius, qui modo Suessione receptus esset. Nec illum ergo antiquum esse censet ac traditione immemorabili firmatum, quem nunc obtinet apud Benedictinos Autissiodorenses juxta dicta superius num. 2: ac de Litaniis quidem ibi memoratis ita scribit: Litaniæ illæ, quas vidi impressas, annos septuaginta aut octoginta non excedunt; & sunt illæ, quas composuit D. Noël canonicus Autissiodorensis, ut devotioni suæ privatæ satisfaceret, quæ Benedictinis exemplo fuere, ut idem quoque ipsi de Sanctis suis localibus factitarent. Florebat autem nobisque scribebat dominus ille Ludovicus Noël anno 1662, tum senior, ut se ipse appellat, canonicus Autissiodorensis: unde facilis de Litaniarum illarum ætate est conjectura.

[6] De credentia cum ardente cereo, quam annis singulis ante effigiem Beati locari dixerat, [sive ex consuetudine immemorabili,] idem omnino videtur innuere, cum subdit, ipsam effigiem recenter esse depictam, puta ab annis circiter septuaginta. Et sane in collectione historica de episcopis & cœnobiis quibusdam Autissiodorensibus, congesta per Georgium Viole Benedictinum (qui obiit anno 1669, teste Le Long) quam hic Ms. habemus, ad calcem Vitæ S. Geranni primum quidem ex epitaphiis, deinde vero his tantum verbis ejus cultus Autissiodorensis probatur: Invocatur in Litaniis ad S. Germani, nec ullibi de ipso fit Officium. Vides, de anniversaria illa cæremonia nihil afferri, ubi tamen id locus exigebat, si jam tum introducta fuisset: recentior ergo videtur, quam usus Litaniarum; quamquam neque hunc multo vetustiorem esse conjicimus etiam ex Vita S. Germani, ab eodem illo Georgio Viole (sed haud dubie antequam superiora illa scriberet) composita, editaque Parisiis anno 1656: in ea namque cap. 30 catalogum texit Sanctorum Autissiodorensium, adjecta singulis demonstratione cultus: ubi vero ad S. Gerannum devenit pag. 237, aliud nihil profert ad probandam ejus, ut Sancti, venerationem, quam epitaphium in ecclesia S. Germani.

[7] [sive ex Martyrologiis utcumque vetutis,] Atque hic quidem catalogus primus est, in quo Gerannum inter Sanctos relatum viderimus; hunc adeo secutum putamus Ludovicum Noël in Kalendario suo Ms. ecclesiæ & diœcesis Autissiodorensis, quod nobis mnemosyni loco perhumaniter obtulit anno, ut ante memini, 1662. Utrobique ei dies natalis adscribitur XXVIII Julii: quo die etiam notatur a D. Bargede in opusculo, ad modum Martyrologii, de Sanctis ad urbem ac diœcesim Autissiodorensem utcumque spectantibus manu exarato post annum (ut ex narratis ibidem ad diem XVII Julii liquet) 1676. Et nescio, cur illum die V Augusti annuntiet Martyrologium quoddam Autissiodorensium Sanctorum Ms. tanto ceteris recentius quanto copiosius, quod inter collectanea Petri Francisci Chiffletii nostri repertum accepimus; nisi forte ejus auctor satis attenderit ad epitaphium B. Geranni quod citat, in eoque legerit quinto Augusti pro quinto Kal. Augusti. Castellanus in Martyrologio suo universali ex Breviario Suessionensi, ut credimus, melius eum notat die, quo decessit, XXVIII Julii. Alios Martyrologos, qui de B. Geranno meminerint, neque nos vidimus, neque consultus per nos dominus Le Beuf; qui addit, nomen Geranni, quod supra cum titulo Sancti cubiculo cuidam cœnobii S. Germani inscriptum diximus, ab annis tantum 20 aut 25 pictum videri.

[8] Cavet idem porro, ne quis assertam a se cultus novitatem inde speret evertere, [sive ex locis Geranni cujusdam nomine consecratis.] quod locis quibusdam ab immemorabili tempore Sancti Geranni nomen inditum fuerit; dum in epistola laudata sic scribit: Est vicus in Borbonio, qui a S. Geranno nomen accepit, vulgo Saint Geran. Sed is, inquit, certo sanctus Julianus est, celebris apud Brivatenses (in Arvernia) martyr, cujus ita deformatum est nomen. Habeo rei hujus ex ipso loco ad me data testimonia. Alia mihi quoque afferri curavi ex diœcesi Aginnensi, ubi etiam pagus est, quem vernacule appellant Saint Gueran: verum idem iterum est S. Julianus Brivatensis, qui nomen hoc dedit; & neutro loco notus est S. Gerannus episcopus, redditurque nomen Gallicum Geran Latine Julianus. Forte etiam genuinum Episcopi nostri nomen Julianus fuit, & Geranni nomen ab iis accepit, qui corruperant ita nomen Juliani; uti jam inde a seculo IX corrupte Raymo dici cœperat, qui appellabatur ante Remigius. Hactenus D. Le Beuf; qui, detecta apud Gallos confusione jam dicta nominum Geranni & Juliani, argumentum præcludit iis, qui pro antiquo Geranni nostri cultu vel pagos veteres vel ecclesias producerent sancti cujusdam Geranni titulo, patrocinio, vel etiam reliquiis gaudentes: Juliani enim alicujus (ut sunt inter Sanctos plurimi) depravatum id nomen esse contendet, non Geranni nostri; nisi hujus esse, aliunde constiterit quam ex nomine; ac proinde forte Julianos esse volet cum Gerannum illum, quem in Vocabulario hagiologico Castellanus patronum ait esse Ledalii in tractu Aginnensi (sive idem ille est, de quo mox facta est mentio, sive alius) tum etiam illum, de cujus reliquiis meminit Historia, quam dedimus, translationis S. Wandregisili, tom. V Julii, pag. 297, num. 32.

[9] Ceterum, inquit idem, quidquid hic attuli, obesse non debet, [Nos illi titulum Beati adscribimus,] quo minus in opere vestro. ad diem XXVIII Julii locum obtineat: existimo tamen, satis fore, si ei vel Beati vel Venerabilis epitheton tribueritis. Submitto interim &c. Sane antiquos hos esse titulos ejus, nemo ibit inficias: Gerranus enim vir vitæ venerabilis appellatur sub initium seculi XIII a Roberto monacho S. Mariani apud Antissiodorum in Chronologia sua post annum 900, fol. 70. Nihil vero minus exigit, imo plus aliquid Vita nostra num. 8, ubi Pastor eximus, & num. II, ubi gloriosus Pastor nuncupatur, cujus circa [oves suas] amoris magnitudo in affamine, in convictu, in receptu quanta exstiterit, neget mortalis explicare lingua; ac tandem num. 14, ubi moriens dicitur migrasse ad Dominum. Quid, quod in epitaphio suo, quod ab annis circiter quadringentis exaratum putatur, ipso teste & interprete Le Beuf, Beatus appellatur? Sic enim habet: HIC: REQUIESCIT: SANCTÆ: RECORDATIONIS: MARIANUS: CONFESSOR: JUXTA: QUEM: REQUIESCIT: GERANUS: EPŪS: UT: EPITAPHIA: MULTUM: ANTIQUA: SUPRA: SEPULTURAM: IPSIUS: TESTATUR: REXIT: AUTEM: ECCLESIAM: ANTISSIODORENSEM: AN: III: MENSIBUS: VI: DIEBUS: XI: MIGRAVIT: AD: DOMINUM: QUINTO: CAL: AUGUSTI: ℣: (verte) DORSUM: ET: VIDEBIS: EPITAPHIAM: ANTIQUAM: B: (Beato) POSITAM:

[10] [quem videtur habuisse saltem a quatuor seculis;] Et sic illud B interpretati etiam sunt, qui antiquo isti epitaphio, de quo in jam dato fit mentio, Gallicum (nescimus quando) supposuere recentius. Rem accipe ex instrumento authentico, quod post visitatas anno 1634, & 1636 a se cryptas ecclesiæ S. Germani condidit illustrissimus D. Dominicus Seguier, Autissiodorensis primum, postea Meldensis episcopus; ubi post alia inspecta descriptaque in ecgrapho nostro sic legitur: Ad capellam sanctæ Maximæ exinde properantes, invenimus, pro foribus ejus, sepulchrum aliquod sive sarcophagum lapideum in terra defossum, in quo corpus sive ossa pulveri terræque immixta, situ tamen naturali, læva vero parte ejusdem sepulchri tale elogium columnæ inscriptum legimus: HIC REQUIESCIT &c. ut supra. Tum subdit: Illud autem epitaphium, de quo hic (in epitaphio alio jam exhibito) agitur, nimia vetustate consumptum, legi non potuit: verum ejus loco hæc recentiora epitaphia legimus: “Cy gist le corps de monsieur saint Marien, moyne de ceans, qui trepassa le XII des Kl. May. Cy gist le corps de monsieur saint Geran, eveque de cette cite le XLII, qui trepassa le III … Aoust.” Id est: Hic jacet corpus domini sancti Mariani, monachi hujus loci, qui obiit XII Kal. Maii. Hic jacet corpus domini sancti Geranni, urbis hujus episcopi XLII (Juxta Viole male habetur, le XIII, accepto I perperam pro L) qui obiit III … Augusti (Viole legit, Le V Aoust, V Augusti; sed neutrum valet, ut ex Latino epitaphio & Actis patet) Tum porro in instrumento memorato statim subjungitur: Horum autem Sanctorum, sancti Geranni scilicet & sancti Mariani, depictæ erant in eadem tabula in pariete imagines.

[11] [nam quando etiam Sanctus appellari cœperit, non liquet.] An vero bina hæc epitaphia Gallica, aut saltem secundum de S. Geranno, consonent utcumque antiquissimo epitaphio, cujus locum occuparunt, scriptaque sint adeo antequam illud nondum ita vetustate corruptum erat, ut omnino legi non posset, quis divinet? Si tamen id verum esset, ut videri potest satis verisimile, jam Geranno nostro non solum Beati, sed etiam Sancti titulus vetustissimo jure vindicatus abunde esset. Nec refert, quod exinde deletum fuerit Gallicum istud epitaphium B. Geranni (ut ad finem Vitæ ejus Ms. testatur domnus Viole, qui de altero S. Mariani ibi nihil meminit,) ejusque loco substituta fuerint hæc duo disticha:

Divinis solitus bellis, solitusque triumphis
      Dæmonis & carnis, prælia lætus obit.
Inde feros hostes fidei funditque fugatque.
      Quid mirum? Qui de Numine victor abit.

Nihil, inquam, hoc refert: nam quæcumque causa fuerit oblitterandi istius epitaphii, ea certe esse non potuit, quod ibi Sanctus dictus esset Gerannus quandoquidem etiam postea Sanctum appellavit tum ipse ibidem Viole, tum alii supra citati num. 7. Sed de cultu titulisque jam satis. Restat, ut paucula de corporis translatione, Actisque subjungantur.

[12] Translatum jam olim fuisse ex ecclesia Suessionensi ad Autissiodorensem S. Germani ex iis, [Translatio, & status hodiernus corporis ejus.] quæ hic producta sunt hactenus, quivis intelliget. At quo anno id factum sit, plerique silent; dominus tamen Bargede citatus supra num. 7, contigisse id affirmat biennio post obitum beati Præsulis; sed unde id habeat, non addit; sicut neque laudatus ibidem Ludovicus Noëel, cum in Kalendario suo hujus translationis memoriam notat die XXI Decembris: quem erroris arguit D. Le Beuf, ut qui eum diem translationi adscripserit, qui re vera electionis fuerit. Dubium quoque apparet, quo loco in ecclesia S. Germani repositum hoc pignus fuerit, an in eodem tumulo cum S. Mariano, an in vicino aliquo ac diverso: utrumvis enim significari potest vocibus juxta quem, in epitaphio positis. At enim si commune idemque ambobus sepulcrum non fuit, cur una eademque tabula commune continet epitaphium? Tum si communem uterque tumulum non habuit, sed diversos; vicinos ac prope conjunctos hos fuisse necesse esset: nam id saltem exigunt voces illæ juxta quem: atqui unum tantum ibi sepulcrum in visitatione jam dicta repertum est; & qui eamdem nuperrime cryptam ingressus est D. Le Beuf, negat, ullum istic alterius tumuli deprehendere se potuisse vestigium. Unus ergo utrumque corpus excepisse censendus est. Cur igitur anno 1636 utrumque repertum in eo non est, sed unum tantummodo, juxta num. 10? An alterum jam inde sublatum ante fuerat? At quo; quando; cujus? Incerta omnia. Crediderim tamen ego, solum ibi B. Geranni corpus superesse, quia ex Actis visitationis videtur esse repertum prorsus intactum; cum & nulla ejus pars defuisse dicatur, & ossa inventa sint pulveri terræque immixta, sed situ naturali: intactum autem dici non potest corpus S. Mariani; quandoquidem alibi portiones ejus esse testatur Le Beuf; & pignora S. Mariani in ipso S. Mariani cœnobio asservari asserit Saussayus in Martyrologio suo ad diem XXIX Aprilis; ut ex eo diximus die XX Aprilis, quo de SS. Mamertino & Mariano est actum.

[13] Acta Geranni damus ex Historia episcoporum Autissiodorensium a Philippo Labbeo nostro edita Bibliothecæ Mss. librorum tom. 1, [Acta unde accepta, & quanti facienda.] pag. 438. Ea scripsit auctor anonymus, coœvus tamen Beato, ut colligimus ex Monito, quod ibidem legitur pag. 445 & in præfatione ad Vitam Guillelmi de Gressibus cap. 65, ibid. pag. 507; quibus locis dicitur fuisse constans ecclesiæ Autissiodorensis consuetudo, ut singulorum episcoporum gesta notabilia post ipsorum cujuslibet obitum scribi statim & registrari curaret in libro ad hoc provide & perspicaciter ordinato. Additur vero, consuetudinem illam primum non fuisse observatam post obitum Roberti episcopi LII, cum toto postea triennio ejus Vita scribi demum cœperit: deinde eamdem iterum intermissam fuisse, & quidem per annos centum a morte Erardi de Lisigniis episcopis LXIV. Vigebat ergo etiamnum illa consuetudo post obitum B. Geranni, qui fuit episcopus XLII, vel, ut quidam volunt, XLIII. Exemplar vero Labbei excusum cum Ms. contulimus, quod hic descriptum habemus in collectione Ms. domni Viole & aliorum: inde, siquid erit notatu dignum, adjicietur ad marginem.

[14] Quoniam vero in Actis hisce dies quidem & mensis notatur, at non annus, [Tempus episcopatus ejus & felicis obitus.] quo Beatus ad Superos migraverit, juverit hunc breviter aliunde determinare: habuit enim Gerannus proximum in episcopatu successorem, ut constat, Bettonem; in veterrimo autem brevi Chronico sanctæ Columbæ (inquit Mabillonius ad annum 915 in Annalibus Benedictinis lib. 41, num. 92) ad hunc annum Betto, IV Idus Martii, ordinatus episcopus dicitur: cum ergo obitus B. Geranni incidærit in V Kal. Augusti, ad annum præcedentem, seu 914, pertinere dicendus est; non ad 915, ut plerique notant. Inde vero si adimas annos IV, menses VI, dies XI, quibus secundum Acta nostra, rexit episcopatus cathedram, initium aditæ sedis defiges ad annum Christi 910, diem XVII Januarii. Dixi primo, secundum Acta nostra; quia in epitaphio Latino leguntur anni 111; sed Actis, utpote antiquioribus, plus deferendum videtur. Dixi secundo, initium aditæ sedis, non autem electionis aut ordinationis: nam ordinatum ante alibi fuisse, quam ad sedem suam accederet, erui potest ex iisdem Actis num. 6; imo testatur appellatus hic toties D. Le Beuf, vidisse se inter Mss. Colbertina, nunc ad regis Christianissimi bibliothecam destinata, Necrologium vetustum Autissiodorensis ecclesiæ, in quo ad diem XXI Decembris hæc legerit: Electio Domni Gerranni episcopi, qui dedit fratribus (canonicis Autissiodorensibus) Logniacum villam & Solium, unde debet ad luminaria ecclesiarum S. Mariæ & S. Stephani & S. Joannis modium olei, & fratribus libram unam denariorum, qui ipsam terram tenuerit. Patet, hæc referenda esse ad annum 909. Ad diem vero XIV Januarii (anni sequentis utique) hæc erant: Ordinaio Gerrani episcopi, qui dedit fratribus in comitatu Laticensi Gaïacum cum omnibus appendiciis suis, vineam quoque, quæ est in suburbio civitatis, quæ dicitur Cerseredus, quam qui habuerit per chartam, det fratribus vini modium unum ad minorem mensuram. Atque hæc denique ad diem XXVIII Julii: Obiit domnus Gerrannus episcopus. Observatque insuper, neminem in isto Necrologio appellari Sanctum. Verum Acta nunc ipsa proferamus.

VITA
Auctore anonymo, excusa apud Labbeum in Bibliotheca Mss. librorum tom. 1, pag. 438, collata cum Ms. Autissiodorensi.

Gerannus episc., Autissiodori (B.)

BHL Number: 3420


Ex impressis.

CAPUT I.
Beati virtutes, quibus ante episcopatum enituit.

Gerannus episcopus, natione Francus, Suessionis oppidi indigena, [B. Geranni patria, parentes, studia, clericatus;] patre Otardo genitus, matre Wia * editus, rexit episcopatus cathedram IV annos, menses VI, dies XI. Sic ab ortu nativitatis suæ lacteis infantiæ fomentis educatus, ubi primævum puerilis ævi exorsus est ingredi vestibulum, exemplo provido * parentum animos solicitante cura, rudibus scholæ committitur studiis, quibus adhuc tenerrimum stupidumque balbutientis infantiæ sensum mos est erudiri, modo mulcendo, modo blanda severitate terrendo. Denique postquam Davidicis est eruditus melodiis, summi Authoris favente providentia, clericatus est normam adeptus, atque gloriosi martyris Gervasii concioni allectus a, ubi regulariter institutus, & venerabilium loci illius patrum moriger b factus, historicos librorum campos faceto linguæ plectro transcurrere, atque canoros musicæ artis modos in aula Christi mellitæ vocis boatu resonare didicit.

[2] Crescebat quotidie in eo specialis sapientia, vita casta, [opera misericordiæ aliarumque virtutum,] mores probi *, & eum his omnibus locuples rerum abundantia. Hujus horrea atque cellaria, frumento & vino redundantia, tenax non possedit philargyria; sed ea omnibus fecit communia munifica eum inhabitans charitas. Ostium domus ejus viatoribus patuit, beneficia consolationis præbuit, gaudens cum gaudentibus, flens cum flentibus, detecta miserorum terga vestimentis contexit, atque purulenta pupillorum capita lympha cum lomento c emaculari fecit. His atque hujuscemodi bonorum operum exhibitionibus exornatus, ita omnibus cœpit complacere illius ecclesiæ patribus, fratribusque, quo non jam ut filius, sed velut pater suspiceretur a cunctis.

[3] Quid dicam? Siquidem ab imis ministeriorum gradibus gradatim conscendens, [quibus per omnes gradus ecclesiasticæ dignitatis evehitur,] ad præposituræ promotus est officium, simulque cum eo archidiaconatus promeruit apicem; in qua honorum dignitate sublimatus, ita se modificare vigilanter studuit, quatenus nec fastus typho d supra se erigeretur, nec adulantium favoribus a statu conceptæ religionis moveretur. Excubias gregis Christi post vigilem pastoris curam instantissime agens, a se & ab aliis vitiorum monstra abegit, atque competentia corporeæ necessitudinis alimenta ac indumenta fideliter ministravit. Talibus, ut dictum est, præconiis, & aliis multimodis usque ad poli sidera evectus, ita mundo opinatissimus enituit, ut & regiæ majestati gratantissimus, præsulibus carus, proceribus acceptus, clericis omnibus venerandus, militibus dilectus, supremis humilibusque personis, atque utrique sexui foret amabilissimus.

[4] Factum est ergo post transitum domini piique pastoris Herifridi e Autissiodorensis *, [donec viduatæ Autissiodorensi ecclesiæ] ecclesiam variis ærumnarum excessibus lacessiri, maximeque pro electione pastorali, ad quam nonnulli, non zelo spiritali, sed anxia honoris ambitione exanhelabant. Erat autem ea tempestate vir quidam potens, Ragenardus f nomine, ejusdem civitatis vicecomes; fundorum ædificiorumque possessionibus locupletissimus, auri argentive thesauris ditissimus, ac rerum omnium abundantia copiosissimus, parentum nobilitate clarissimus, militum cuneis stipatus, &, ut ita dixerim, in aula Richardi g magni & florentissimi principis nulli secundus, excepto Manasse ejus germano. Qui cum talis ac tantus esset, avaritæ vaporibus æstuans, omnibus se præferebat, singularis singulariter apparere cupiens, & ut potens potentior, dives ditior efficeretur, virulento meditabatur animo, quatenus talem ecclesiæ perficeret * præsulem, quem suæ subdere ditioni quiret, propriæque voluntatis consiliis acquiescere urgeret, quique, si sibi libita domus Dei beneficia invadere tentaret, penitus, tyrannica ejus minitante potentia, obmutesceret.

[5] [datus potius, quam electus episcopus,] Nefaria igitur arrepta machinatione ducem Richardum adiit, oblatisque muneribus, ut sibi illius electio ecclesiæ daretur, expetiit, denique compos voti sui effectus, canonicorum venerabilem chorum adscivit una cum militari ordine, sciscitans ab eis, quem in voluntate haberent eligendum, ordinandumque episcopum: cunctis vero silentibus, nihilque aliud respondentibus, nisi, quem Deus elegerit, Ego, inquit ille, omnium vestrum dilectionis flamma ardeo, omniumque voluntati & postulationi favere satagens, peculiariter venerari ut patres, honorare ut fidos amicos cunctos vos præ ceteris usquequaque Deo obsequentibus volo, si tantumlibet a vobis promereri valeo, quob vobis suggerere ad generalem honorificentiam gestio. Illis quoque quædam sibi placentia respondentibus ad hæc, subintulit: Est quidam Francigena mihi familiarissimus, Deo, ut hominibus, acceptus, vocabulo Gerannus, morum honestate præclarus, fide præcipuus, mentis stabilitate vegetus, qui Deo propitio, cum sit suis civibus bonus, vobis poterit fore melior, si vestra affectione * exstiterit pastor:

[6] At illi animadvertentes roboris ejus potentiam, & declinare volentes, quas inferre poterat, calliditatis ejus injurias, pollicentur, [mira omnium gratulatione susceptus est.] se ejus parere consilio. Qui protinus negotium accelerat sitiens, prælibati principis nactus licentiam, propinquorum amicorumque fultus juvamine, tandem cleri populique fretus electione, archipræsulis domini Gauterii h subnixus authoritate, serenissimum atque piissimum regem adiit Carolum i, atque divino suffragante adminiculo, ut Vir ille strenuissimus pontifex eligeretur & ordinaretur, promeruit. Qui sanctissimum ac laboriosissimum benedictionis munus adeptus, ab omnibus gratulanter excipitur, & cum ingenti clericorum diligentia innumerabilique populorum frequentia, præeuntibus atque subsequentibus psallentium choris, defertur humeris religiosorum ad aulam primicerii martyrum Christi Stephani, k ibique stola pontificali infulatus, in sede sacerdotali honorifice collocatus resedit:

ANNOTATA.

a Id est, admissus in clerum ecclesiæ cathedralis Suessionensis, SS. Gervasii & Protasii MM. nomine Deo dicatæ.

b Moriger pro morigerus non legi hactenus apud auctores Latinos.

c Lomentum est trita ex fabis farina, utilis cum ad eruganda corpora, tum ad maturandos & aperiendos tumores, In ecgrapho Ms. male legitur lamento.

d Typhus & typus fastus phrasis est non raro occurrens in scriptoribus sequioris latinitatis pro animi superbientis elatione, ut patet apud Cangium.

e Herifridi hujus Vita describitur loco suo in Historia episcoporum Autissiodorensium proxime ante Vitam B. Geranni; ubi dicitur vixisse gloriose in episcopatu XXII annis, mensem I, dies XVI. Additur vero in subjectis Vitæ observationibus in collectione Ms. Georgii Viole, obiisse illum anno 910 (sed unde id eruerit, non dicit) & quidem decimo Kal. Novemb., quod probatur ibidem ex Necrologio Autissiodorensi: quin & imaginem ejus exstare in Autissiodorensis ecclesiæ cathedralis sacello, quod S. Sebastiani dicitur, cum epigraphe: Sanctus Herifridus sedit &c. Adi Martyrologium universale Castellani in additionibus & correctionibus ad diem XXIII Octob. pag. 987.

f De hoc Ragenardo ejusque germano Manasse consulesis Andream du Chesne in Historia genealogica familiæ Vergeiensis seu Vergiacensis, Parisiis anno 1625 Gallice edita, a pag. 31.

g Richardi cognomento Justitiarii, qui comes erat Augustodunensis simulque Burgundiæ dux; de quo idem Chesnius agit fuse in Historia regum, ducum, comitumque Burgundorum & Arelatensium lib. 2 a pag. 207.

h Gauterius, sive Walterius I fuit archiepiscopus Senonensis ab anno Christi 887 usque ad 923, juxta Sammarthanos. Huic præter alios subjicitur episcopus Autissiodorensis.

i Cognomento Simplicem, Ludovici Balbi filium.

k S. Stephanum protomartyrem patronum habetecclesia cathedralis Autissiodori.

* Viole legit, Guia

* Viole, extemplo provida

* Viole, presbyteri

* Viole Autissiodorensem ecclesiam

* an præficeret?

* Viole electione

CAPUT II.
Quid in ipso episcopatu pro grege sibi credito sit passus & egerit usque ad felicem obitum.

Ubi procedente brevi temporis curriculo, quam pie vixerit, quantasque a præfato Ragenardo, atque a barbarica Normannorum gente pro suo suorumque munimine persecutiones passus sit, [Multa patitur primum a Ragenardo vicecomite;] saltem succincte expedire licebit: siquidem extemplo post potitam episcopatus sedem isdem Ragenardus malitiæ virus, quod rapido delitescebat in pectore, non erubuit in omnium obtutibus evomere: accepta namque occasione quasi ex voto sponsionis ejus, Gajacum a villam, tribus ab urbe millibus discretam, cum omnibus appendiciis suis ditioni ejus ademit, suæque impudenter aptavit; atque ut in facultates ejusdem ecclesiæ minuendas dementior * exsisteret, ipsius suggestione machinante, Manasses frater ejus potentissimus, omnibus tunc Gallicanis divitibus ditior, cunctorumque consiliorum secularium arcanissimus perscrutator (unde & regibus & optimatibus cunctis usque ad extremos orbis cardines famosissimus) Narejacum b villam in suos usus redigere non exhorruit. Ille quoque infestissimus hostis ejus, ut prælibatum est, Ragenardus, suis eum præceptionibus adeo concludere nitebatur, ut extra consultum & voluntatem ejus nihil agere tentaret; clericorum illius nullus, militum nemo ei refragari audebat; sed sicut suis, ita illis omnibus imperabat.

[8] Interea dum talibus mens ejus infortuniis anxiaretur, irrumpebant & aliæ calamitates miseriarum, [tum a Normannis,] quibus maxime turbaretur, seque totum ad divinum conferre auxilium compelleretur. Normannorum quippe passim bacchabatur sævitia, atque incessabilibus plagis omnem regionem diebus ac noctibus palam & clam depopulabatur, cædibus & prædiis * igniumque deflagrationibus omnem terram exterminans: quod cum Vir heroïcus pastorque eximius cerneret, intolerabili cordis mœrore concussus est, pro sibi commisso grege occurrere paratus (dominici sermonis non immemor, quo dicitur: Quia bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis) suos evocat, verbis hortatur, benedictione corroborat, utque bellicis accincti armis secum proficiscantur exorat; mandat Ragenardo verbis postulatoriis, ut secum ad pugnam exeat, & minime impetrat.

[9] [quos ita per se ipse sæpius contudit;] At ille cum suis tantum urbe egressus, speculatores præmittit, hostesque invenit: initur bellum; potitur victoria c; & opitulante divina gratia, profligatis adversariis, tria illorum revehuntur labara. Duo illic hostium nobiles capti sunt: quorum unus de muro civitatis præcipitatus periit, alter eidem Ragenardo datus exstitit. Deinde post hæc supremi Numinis virtute roboratus, quoties hostiles irrumpebant phalanges ad exercendas prædas, ipse illorum congressibus se ultroneum ingerebat, modo incautos, modo perspectos occupans, atque non minima strage prosperabatur *. Hujus victrix dextra una cum Richardo d & Roberto e duobus maximis proceribus, prælio, quod apud Carnotum urbem gestum est f, interfuit; ubi interventu Dei Genitricis Mariæ, maxima paganorum cædes acta est, in tantum, ut innumerabili multitudine palante, inventa sint jugulatorum cadavera plusquam sex millia quingenta, exceptis his, quos vorago fluminis Auduræ g absorbuit, longusque fugæ tractus silvarumque vastitas vulneratos & exanimes obtinuit.

[10] [ut eos & Ecclesiæ & regi tandem subjecerit,] Alia quoque tempestate succedente, cum Normannicæ potestatis * furor pagum Nivernensem diriperet, & immensitatem prædæ etiam cum onustis plaustris ageret, invictissimo illis occurrente Richardo, isdem Gerannus episcopus in prima cum paucis acie positus, illos imperterritus aggressus est; moxque in fugam versis, ita vis hostilis superata est atque devicta, ut siqui remanerent, amissa nobilium bellatorum confidentia, nulla ulterius conserere prælia, nullas deinceps depopulari terras auderent; sed se Francorum imperio ultroneos dederent, atque jugo Christi colla submittentes, dæmonicis ludificationibus spretis, lavacrum baptismatis libenter appeterent, & demum dono regis & principum inhabitandam regni partem, eorum antea abliguriendi * vesania desolatam, sibi dispertitam incolerent h. At Ragenardus, ejus pertinax calumniator, talibus eum pollere successibus, lividis intuens aspectibus, morbo tabescebat invidiæ, animadvertens, illum secundis omnia, quæ moliebatur, proficere * auspiciis; suosque, quos meditabatur conatus, quotidianis deficere detrimentis.

[11] [dux idem strenuus, & solicitus pastor;] Hic itaque gloriosus Pastor cum pro pace sanctæ Dei Ecclesiæ atque ovilis Christi tuitione, ut inexpugnabilis athleta, bellico instare non trepidaret agoni, provido solicitudinis oculo saluti ovium suarum, quemadmodum sagacissimus opilio invigilabat, & a vipereo invisibilis inimici astu per se perque suos eas indesinenter eripere anhelabat: cujus circa eas amoris magnitudo, in affamine, in convictu, in receptu, quanta exstiterit, neget * mortalis explicare lingua; sed tamen quanta fuerit, ipsa donorum ejus dapsilitas evidenter declarat. Atqui * ad solemne suæ electionis memoriale celebrandum, dilargitus est usibus canonicorum Logniacum villam & Solium, ut ex eis ad luminaria ecclesiarum sanctæ Mariæ & sancti Joannis, sanctique Stephani modius olei unius * persolvatur, & Nancradus & Lupinus stipendiis fratrum cedant.

[12] In die quoque suæ ordinationis eisdem fratribus delegavit in comitatu * Gagiacum i cum omnibus appendiciis suis, [ut qui gregi & ecclesiæ suæ multa contulit,] & vineam, quæ est in suburbio civitatis, & vocatur Circeredus; quam qui habuerit per chartam, pro ejus amore Dei * eisdem fratribus canonicorum vini modium unum ad minorem mensuram; & in comitatu Autissiodorensi Tauriacum cum adjacentiis suis, & villarem quo-opertorium, k & in villa Prisciaco mansum unum, & in comitatu Senonico super fluvium Ormentionem in Germaniaco * mansum unum, & super Belcam fluviolum Cervernum, quem ipse emit de Bocardo, fratre Gauterii archipræsulis, cum servientibus & omnibus appendiciis suis.

[13] In die vero obitus sui eorumdem stipendiis accumulare aliqua satagebat; [& plura collaturus erat,] sed in itinere positus, præventu mortis interceptus, ultimum exhalavit flatum: proficiscebatur siquidem in Franciam, quatenus regiæ majestatis aures interpelleret * pro supradictis villis sibi, sicut præscriptum est, ablatis, si forte imperiosa regis jussione & optimatum postulatione atque Richardi clementissimi ducis absentatione * eas posset recuperare: sed cum pervenisset ad urbem Suessionem (antequam enim attingeret, jam paululum infirmari cœperat) gravari exorsus est languoris incommodo: ubi honorifice exceptus, cum se letho appropinquare cerneret, luctuosus a corde erumpebat gemitus, profusos lachrymarum imbres effundens, clamans se, quanquam esset in patria, velut profugum & peregrinum, absque præsentia dilecti gregis obiturum, ac sine eorum exsequiis, quibus se committere ardentissime satagebat, terræ gremio insinuandum.

[14] Exhinc ingruente funeris articulo, acceptoque dominici Corporis & Sanguinis sacramento, [nisi prævenisset præmaturus obitus.] commendans se sibique populum commissum Deo Salvatori omnium, emisit spiritum. Migravit autem ad Dominum V Kalend. Aug. Ibique juxta avunculi sui Rodohini, ipsius loci quondam præsulis, sepulchrum ab Abbone ejusdem civitatis venerando pontifice l aliisque duobus episcopis ad Officium sepulturæ illius occurrentibus, aggregatis diversarum collegiis ecclesiarum, hymnidicis laudibus decenter tumulatus, patriam sortitus est urnam. Fuit ecclesia sine episcopo a XII. Kalend. Januar. m usque ad VI. Kalend. Martii. n

ANNOTATA.

a Gaiacum & Juliacum villas ab iniquo invasore redemptas ecclesiæ suæ postmodum restituit B. Geranni successor Betto, ut narratur in eadem Historia episcoporum Autissiodorensium cap. 43.

b An eadem villa, quæ hic Narciacum dicitur, cap. 43 appellatur Juliacum; an plures villas ecclesiæ; quam duas hic memoratas Ragenardus ademerat?

c Hanc S. Geranni de Normannis victoriam ex hoc loco breviter describit Robertus, monachus Autissiodorensis, in Chronico post annum 900.

d Richardum intellige Burgundiæ ducem, de quo præcedenti capite dictum.

e Robertus hic frater erat Odonis Galliæ regis, ac deinde ipse etiam, quamquam tempore brevissimo, rex.

f De Carnotensi hac Normannorum clade videri possunt etiam auctores alii, a Pagio citati in Criticis Annalium Baronii, ad annum, quo contigit, Christi 911, num. 7.

g Quod Carnotum alluit.

h Pertinent hæc ad annum Christi 912, quo cum suis baptizatus est Rollo, accepta illa ex pacto Galliæ provincia, quæ a novis colonis Normannia de inde vocata est, imo & in sponsam Gisela, Caroli Simplicis filia. Ceterum si Normannorum Historiam consulas, non armis eos adeo, quam honorificis sibi conditionibus cessisse deprehendes.

i Gagiacum etiam legit Viole, non Gaïacum, ut supra in Commentario num. 14 habet Necrologium. Certe Gaïacum differt a Gagiaco; cum illud dicatur paulo ante tribus tantum ab urbe Autissiodorensi millibus discretum; hoc autem in comitatu Laticensi situm, remotiore utique & ad Lingones attinente.

k Villare & villaris viculum significat paucis familiis habitatum; sed quid quo-opertorium, vel ut habet Viole, coopertorium? An proprium nomen est; an appellativum, ductum a cooperto, quod locum indicat dumis silvisque ad alendas feras venationemque opportunum?

l Rodohino defuncto in sede Suessionensi successerat Abbo; ab anno minimum 909, quo synodo Trosleianæ subscripsit, testibus Sammarthanis. Itaque Dormayus in Historia Suessionensi lib. 4, cap. 36 Rodohini obitum refert ad annum circiter 906 aut 907; sed errat, cum Gerannum tantum aliquot postea mensibus obiisse asserit.

m Non potest hoc intelligi de tempore, quo ecclesia Autissiodorensis vacare cœperat per mortem B. Geranni; cum hæc acciderit V Kal. Augusti. Intellige ergo de tempore, quo abierat Autissiodoro, ut regem adiret; atque adeo collige, eum apud Suessionenses decubuisse ægrum per menses septem & amplius, sive a XXI Decembris anni 913 usque ad XXVIII Julii anni 914.

n Atqui successor B. Geranni Betto ordinatus primum fuit IV Idus Martii, ut num. 14 dictum est in Commentario. An forte electus fuit XXIV Februarii; & inde jam ecclesia Autissiodorensis illum pro episcopo suo reputabat?

* Viole demptor

* Viole prædis

* Viole prosternens

* Viole feritatis

* Viole abliguriente

* Viole perficere

* Viole nequit

* Viole Qui

* An non unus?

* Viol. addit Laticensi

* lege det cum Viole & Necrolog.

* V. Germiniaco

* Viol. interpellaret

* V. assentatione

DE S. IRENE HEGUMENA VIRG.
CONSTANTINOPOLI IN CHRYSOBALANTO.

SECULO IX VEL X.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Irene hegumena virgo, CPoli (S.)

J. P.

§ I. Cultus ex Fastis Græcis, locus vitæ.

Quam illustranda a nobis hujus Sanctæ Acta res de ea numero multas ac genere prorsus singulares commemorant, tam apud auctores alios omnes, quos nobis quidem consulere licuit, nihil plane de illius gestis memoriæ proditum reperire quidquam potuimus, [Sanctæ cultus ex tabulis Græcis;] ne nomine quidem suo tenus alicubi, quantum novimus, extra Vitam signatæ; si duo Synaxaria excipias, Sirmondi videlicet ac Chiffletii, pluries a nobis citata, in quibus annua ejus memoria diserte annuntiatur hoc die XXVIII Julii: in altero quidem sic: τῆς ὁσίας Εἰρήνης, τῆς Καππαδοκίσσης, κειμένης δὲ ἐν τῇ μονῇ τοῦ Χρυσοβαλάντου. Sanctæ Irenes Cappadocis, quæ jacet in monasterio Chrysobalanti. In altero autem istis verbis refertur: Τῆς ὁσίας μητρὸς ἡμῶν Εἰρήνης, τῆς ἐκ Καππαδοκῶν ὁρμωμένης, κειμένης δὲ ἐν τῇ μονῇ τῶν Χρυσοβαλάνου. Sanctæ matris nostræ Irenes, quæ ex Cappadocia oriunda est; at jacet in monasterio monialium Chrysobalani.

[2] Atque hæc quidem sunt, quæ extra Vitam, quam damus, [ab historicis Græcis præclara ejus gesta] de nostra Sancta nancisci potuimus, adeo certe ad cultum ejus publicum comprobandum conducentia, ut si illa defuissent, ignotus undequaque ipsius Vitæ scriptor suo solius testimonio sufficientem de eodem cultu fidem nobis minime fecisset; ac proin non putassemus nobis esse integrum, alium Sanctæ locum dare, quam inter Prætermissos. His vero, quæ ad cultum ejus spectant, ita stabilitis, minori nobis scrupulo fuit, apponere ei in titulo, huic Commentario præmisso, dignitatem virginis, tametsi hic sola scriptoris Vitæ auctoritate subnixam; qui ibidem num. 91 immarcescibilem virginitatis florem Sanctæ adscribit. Et vero raris adeo atque honorificis eam sparsim in Vitæ contextu characteribus depingit, ut magnum, si ipsi credimus, CPoli, ac memorabile nomen sibi fecerit; adeo eximia atque illustria sunt, quæ de ipsa narrat; sed eo lectorem remittimus, paucula e multis hic assignasse contenti circa Sanctæ cultum ac venerationem publicam, quæ habet is a num. 89 tam de frequentissimo ac tumultuario ad defunctæ corpus concursu, corporis fragrantia, novoque sepulcro, quam de miraculis ad illud patratis: ut mirum sit, Sanctam adeo magnam & celebrem non inveniri in pluribus sacris tabulis, vel in magnis saltem Græcorum Menæis excusis.

[3] Nam quod in historicis Græcis nihil de ea inveniamus, minus ferire nos debet: illorum quippe institutum ordinaria lege versari solet circa personas publicas, [præterita sunt, vel ignota.] eorumque gesta, ea præcipue, quæ ad prosequendum narrationis filum, ordinem temporum, seriem imperatorum, ducum, victoriarum, rerum tragicarum, inexspectatorum eventuum, & cetera id genus spectant, quæ sint in patenti ac publico orbis theatro gesta: nostra vero Sancta sibi ac Deo vacans in vita monastica ac privata, quamquam juxta biographum nostrum imperatori CPolitano summo in honore habita, cum lateret in monasterio Chrysobalanti, quid miri est, si de ea nihil meminisse historicos noverimus; cujus Vita ad historiæ profanæ institutum nihil magnopere conducebat? Quid, quod longe maximam vitæ suæ partem reclusa vixerit in dicto monasterio, & sic ad historicorum notitiam numquam fortasse pervenerit? Utut est, quandoquidem Sancta aliunde illustrari non potest, illud superest, ut nonnulla, quæ scriptor noster memoriæ prodidit, explanare aggrediamur.

[4] [Chrysobalanti situs,] Monasterium modo memoratum, teste scriptore Vitæ num. 9, in pulcro civitatis CPolitanæ tractu situm erat, & aërem habebat temperatum, nec non a forensium aliorumque tumultuum strepitu locatum erat procul; utpote quod tunc temporis in splendidum gynæceum fuerat conversum. Et num. 15 Gabriëlis .. nomen gerebat ædes sacra monasterii. Ex numero autem 75 habemus, quod proximum fuerit .. Asparis Cisternæ. Fuit vero Cisterna Asparis & Domus CPoli; de hac agit Cangius CPolis Christianæ lib. 2, pag. 168; de illa autem ibidem lib. 1, pag. 97. Urbis CPolitanæ delineatio in tabella secunda expansa, quæ est apud Bandurum ante tomum 2 Imperii Orientalis, monasterium Chrysobalanti exhibet in secunda urbis parte versus portam Polyandri ac portam Romani, inter monasterium Choræ, & ecclesiam S. Georgii.

[5] [etymon] Actum est de isto loco apud nos die XXVII Julii, occasione S. Panteleemonis martyris, uti & de loci etymo: prout videre est ad dictum diem pag. 398, num. 8. Est ergo χρυσὸς, aurum, & βαλάντιον, marsupium, loculi; unde Χρυσοβάλαντον. Idem Bandurus tomo 2, pag. 657 in hunc Anonymi locum commentans observat, Codinum Χρυσοβάλανδον scribere; ibique dicere Lambecium, quod secundum Codini etymologiam, Χρυσοβάλανδον a vulgo corrupte nominatus videatur fuisse hic locus, cum antiquitus appellaretur Χρυσοβαλάντιον; in altero autem codice regio legi Χρυσοβάλανον.

[6] Ita Bandurus; qui mox subdit: At hujus loci Χρυσοβάλαντον aut Χρυσοβάλανδον nemo, quod sciam, ex historicis Byzantinis, [& vocis efformatio.] præter Originum CP. Scriptores meminit: unde ubi steterit locus is, non liquet aliunde, nisi ex Anonymo nostro, inquit, qui hac parte urbis monumenta ad sinum Ceratinum sita, vel his proxima describit. Quia vero efformatio vocis Χρυσοβαλάντου tum ex isto Anonymo tum ex nostræ Vitæ contextu stabilitur, plane censemus, eam præ alia retinendam esse, & pro Χρυσοβαλάνου, quod erat in secunda, quam supra produximus, annuntiatione, esse scribendum Χρυσοβαλάντου. Et vero facillime contingere potuit, ut tam ibi, quam in citato mox codice regio littera τ vel extrita fuerit præ antiquitate, vel per oscitantiam amanuensium omissa. Nunc quædam prælibanda sunt circa Sanctæ ætatem.

§ II. Ætas, vitæ chronotaxis, Acta.

Floruisse eam seculo Christi nono, indicant variæ notæ chronologicæ, quas Vitæ interspersas habes. [Floruit Sancta seculo 9;] Num. 5 occurrit Theodora imperatrix, cujus res gestas ex variis collegimus ad diem XI Februarii, quæ obiisse ibidem dicitur anno Christi 867. Num. 6 & 7 ejusdem Vitæ refertur, quod Sancta convenerit S. Joannicium, celeberrimi nominis anachoretam, & acerrimum fidei orthodoxæ contra Iconomachos propugnatorem eodem seculo IX (de quo consuli potest Baronius variis locis Annal. eccles. tomo 9; & Pagius in Critica historica chronologica) qui est mortuus juxta ipsos anno 846, & a nobis illustrandus ad diem IV Novembris, inscribitur Martyrologio Romano. Si pergas cum nostra Vita, ibidem a num. 21 invenies, Methodium patriarcham CPolitanum, qui Sanctam diaconissam consecrarit ac præfecerit monasterio Chrysobalanti. De illo egimus ad diem XIV Junii, signato anno obitus 847, quem etiam ipsi dat Baronius contra Pagium, ut qui S. Joannicium ipsi superstitem fuisse contendat. Numero 39 in eadem Vita est Michaël imperator; num. 40 Bardas; num. 67 Ignatius patriarcha CPolitanus. Michaël iste, Theophili imperatoris & Theodoræ augustæ filius, occisus est anno 867. Bardas vero ejusdem Theodoræ frater, Michaëlis imperatoris jussu interemptus 866. S. Ignatius, S. Methodii successor, creatur patriarcha anno 846 juxta Pagium ad annum 847 num. XIX; obiit autem anno 877 juxta eumdem auctorem, ad annum 878, num. XI: de quo ad XXIII Octobris cum Martyrologio Romano, Deo bene favente, postea agendum erit.

[8] Atque hæc quidem ita chronologice præmissa viam faciliorem sternent ad determinandam pressius magisque in individuo Sanctæ nostræ ætatem, [de cujus gestis nonnullis præcipuis] atque ad ordinandam, quoadusque saltem per modum systematis chronologici id fieri poterit, chronotaxin Vitæ, præcipua quædam rerum in decursu ejus occurrentium capita complexam. Itaque id quod dicitur ibidem num. 5 & 6, ubi exponitur, quod, dum Theodora imperatrix quæreret conjugem pro suo filio Michaële, una ex omnibus electa atque accersita fuerit CPolim nostra Irene, facile intelligimus, id juxta nostrum biographum, cujus fide sola stant aut cadunt, ut semel dicamus, hæc omnia non contigisse ante annum 842; cum juxta ipsum contigerint, ex num. 5, post institutum ejus annisu Orthodoxiæ festum a num. 2; quod cœptum fuit anno 842, uti est apud Baronium & Pagium. Ponamus itaque eodem isto anno Irenen accersitam fuisse CPolim, ætatis anno 16, ac proinde nata fuerit anno Christi circiter 826. Eodem anno 842 in itinere, quod CPolim dirigebat, digressa fuerit ad S. Joannicium, quo spectent illa quæ recenset biographus a num. 6. Anno autem Christi 846, ætatis 20 a S. Methodio ordinata fuerit diaconissa, atque ad regimen monasterii Chrysobalanti promota, ætatem utique nimis ad hoc præmaturam vitæ sanctimonia supplente, uti credi potest.

[10] Prædictiones ejus de cæsaris Bardæ & imperatoris Michaëlis interitu inciderint in annum Christi 866, [chronotaxis ordinatur: dies mortis.] ætatis 40: etenim cum ex dictis hic anno 867; ille autem anno 866 fuerit occisus, nec multum temporis inter rerum prædictionem & earum eventum interponi queat, juxta nostrum scriptorem num. 40: nam modicum, inquit, post tempus omnia secundum prædictionem Sanctæ evenerunt: cæsar namque in castris occisus est, imperator autem Michaël &c. Sancto item Ignatio prædicto convixit, ex nu. 67; cui & diutissime supervixit, si vera sunt quæ narrat auctor num. 91, ubi sic loquitur. Fertur vitæ ipsius tempus ad centum usque annos, exceptis tribus, extensum fuisse, ac proinde juxta nostram hanc hypothesin chronologicam, usque ad annum Christi circiter 921, morte ejus, prout liquet ex num. 86, signata postridie sancti megalomartyris Panteleemonis: qui cum celebretur die XXVII Julii (vide annotata ad cap. Vitæ 9, lit. c) obiit Sancta die XXVIII ejusdem mensis, quo etiam superius a Synaxariis annuntiatur.

[11] [Quædam in chronotaxi notantur expungenda,] Atque hæc quidem suis illigata annis per systema chronologicum, quatenus a nostro auctore referuntur, ordinare conati sumus: sed inter ea paullo attentius expendi meretur historia de frustratis Sanctæ nostræ nuptiis cum Michaële, quæ merum nobis sunt episodium, adeo male cum personis ac temporibus cohærens, ut nullo pacto cum his combinari possit. Symeon Logotheta in Annalibus inter ea, quæ narrat de Theophilo, num. 17, sic habet: Theophili imperatoris anno decimo, nascitur ei filius ex Theodora, cui Michaëlis nomen indidit: ac proin quia anno Christi 838 & 839 currebat decimus Theophili annus, utpote qui paternum imperium suscepit mense Octobri, Indictione VIII, teste Constantini Porphyrogenneti continuatore, ac consentiente Cedreno, id est anno Christi 829: consequens jam est, ut annus Michaëlis natalis inciderit in annum Christi 838 aut 839; qui consonat abunde cum Niceta, istorum temporum auctore, omni exceptione majore, quando in Vita S. Ignatii patriarchæ CPolitani, apud Labbeum tom. 8 Conciliorum dicit:

[12] [tamquam fabulosa.] Theophilus decedit, totumque imperium in Theodoram … Michaële filio admodum adhuc tenero (νήπιος κομιδῇ) devolvitur. Consonat item continuatori Porphyrogenneti, qui in Vita ejusdem Michaëlis ait, illum annos tres natum Theophilo patri successisse; anno videlicet 842. I nunc, & tantillam pueri Michaëlis ætatulam compone cum frustratis nuptiis Irenes, ac præfectura deinde ejus in Chrysobalanto sub S. Methodio: in quibus tanto cum ambitu verborum commemorandis excurrit auctor. Quæ cum ita sint, malim natales Sanctæ anticipare ad 24 circiter annos, ut nata fuisse potuerit anno circiter 800; quo fiat, ut a S. Methodio promota ad regimen Chrysobalanti non fuerit, nisi quadragenaria major: quamquam ex meris hæc dicantur conjecturis, ad quas confugere compellor, quia idoneis aliunde documentis destituor. De historia S. Joannicii, de qua auctor cap. 1, quid sit sentiendum, satis ex dictis liquet; nisi alia fortasse occasione ea contigerit: verum hac de re ulterius nihil habeo dicere. Nunc de Vitæ nostræ auctore.

[13] [Auctor Vitæ] Quisnam ille fuerit, quove tempore, qua fide & auctoritate scripserit, omnino nos latet; nullo ex iis, quæ scripsit, relicto nobis indicio, unde in ejus notitiam ullo pacto perveniri possit. Optandum enimvero, ut contra fecisset; nam quandoquidem res adeo mirabiles, aliisque, quantum scimus, auctoribus intactas, solus ipse recenset, ex majore vel minore auctoritate scribentis, æquo statui posset judicio, cujus sint ea, quæ scribit, meriti ac valoris. Res, inquam, recenset valde mirabiles, quas, deficientibus ad earum confirmationem aliis adminiculis, damus ex sola ipsius fide. Ceterum ita locis, personis ac temporibus suam adaptavit narrationem, ut convinci possit, prout jam convictus est, res aperte falsas ac palpabiliter disparatas alicubi obtrusisse. Quantopere vero plurimi biographi Græci in hoc vel in simili genere laborare soleant, notius est, quam ut probari debeat, & locis sexcentis in hoc nostro opere indicatum ex Actis Græcis, quæ Græca potius quam historica fide illi nobis reliquerunt.

[14] Quod vero noster auctor Vitæ haud fuerit S. Irene synchronus, sed quod diu post illam vixerit, evincunt tum illa num. 52 in hodiernum usque diem; tum alia num. 40; [non fuit Sanctæ synchronus.] ubi Basilio Macedoni imperatori sceptra ad quartam usque aut quintam generationem extensa fuisse scribit. Vitæ nostræ prænotatur hic titulus: Βίος καὶ πολιτεία τῆς ὁσίας μητρὸς ἡμῶν Εἰρήνης, ἡγουμένης μονῆς τοῦ Χρυσοβαλάντου. Vita & conversatio sanctæ matris nostræ Irenes, hegumenæ monasterii Chrysobalanti. Exemplar, quod hic damus, transcriptum fuit a nostro Papebrochio ex biblioth. Flor. S. Laur. plut. 10, cod. 31, f. 249; prout ipsius manu prænotatur eidem exemplari; quod & in capita ac numeros more nobis usitato divisimus. Capitibus quoque variæ subnectuntur observationes nostræ. His prænotatis, Vitam nunc ipsam accipe.

VITA
AUCTORE ANONYMO
Ex bibliotheca Florentina S. Laurentii. Interprete Joanne Pinio.

Irene hegumena virgo, CPoli (S.)

A. anonymo ex mss.

CAPUT I.
Exstincta iconomachia, Theodora imperatrix de salute Theophili mariti fit certior; S. Irene filio ejus Michaeli destinatur sponsa; at fit sponsa Christi in Chrysobalanto.

Ἤδη μὲν οὖν ἐπέπαυτο κατὰ τὸν προσκυνητὸν τῆς εἰκόνος τοῦ Χριστοῦ διωγμὸς, καὶ ἄλογος ὁρμὴ τῆς ἀπονοίας, τοῦ τῶν εἰκονομάχων φρυάγματος, τῷ τοῖς ὑπερηφάνοις ἀντιτασσομέννῳ νεύματι, καὶ κατηγονισμένη καὶ καταβεβλημένη ἐβδελύχθη, καὶ ἐξώσθη, καὶ διεφθάρη, καὶ ὡσεὶ κάπνος ἐξέλιπεν πολὺς ἐκείνης, καὶ μὴ κατ᾽ ἐπίγνωσιν ζῆλος, τῇ τοῦ βίου καταλύσει τοῦ φιλοχρύσου καὶ μισοχρίστου Θεοφίλου, τῆς τοιαύτης ἀσεβείας συγκαταλυθείσης, καὶ τῇ νεκρώσει τῆς τούτου ζωῆς κατάπερ τινος οὐρᾶς ὀλκοῦ δρακοντιαίου καὶ τοῦ πονηροῦ τούτου συναπονεκρωθέντος δόγματος. γὰρ ἐκείνῳ μὲν σύζυγος, πιστὴ δὲ τῷ θεῷ, βασιλὶς Θεοδώρα, τῆς βασιλείας οὐ τῆς ἀσεβείας γενομένη διάδοχος, εὐθέως καὶ ἐκ προοιμίων, ἣν διὰ τὸν τοῦ Θεοῦ φόβον ὠδίνησεν, εὐσέβειαν ἀρτιωτάτην ἔτεκε, καὶ τελείαν πᾶσι τὴν τιμὴν τῶν ἀχράντων εἰκόνων, καὶ προσκύνησιν ἀνύποπτον, καὶ παῤῥησιασμένην ὑφαπλώσασα, καὶ τῷ ἑαυτῆς ἐκκλησία τοῦ θεοῦ κόσμῳ τὴν θεοτερπὴν τῶν εἰκόνων ἀνατύπωσιν αὖθις ἀπέλαβεν ἐν τοίχοις, ἐν πίναξιν, ἐν ὕλαις πάσαις, χαλκῷ καὶ ἀργύρῳ, καὶ χρυσῷ, καὶ χαραττομένων καὶ προσκυνουμένων.

[2] Δευτέρα μὲν ἑπομένη τῷ χρόνῳ τῆς μακαρίστης βασιλίσσης Εἰρήνης (ἣ τὴν αὐτὴν καὶ ἐπὶ τοῖς αὐτοῖς πρότερον εὐσέβειαν ἐπεδείξατο, τὴν ἑβδόμην, καὶ μεγάλην συγκροτήσασα σύνοδον ἐν τῇ Νικαιέων μητροπόλει, καὶ πᾶσαν τῶν εἰκονομάχων ἀντιλογίαν τῇ συμφωνίᾳ τῶν συνεληλυθότων πολλῶν ἁγίων πατρῶν ἐπιστομίσασα, ἐγγραφῶς ἐκτεθεικότων τὰ τῆς ὀρθοδόξου καὶ ὑπολήψεως καὶ ὁμολογίας, ὑφ᾽ ῶν ἐνεσφράγη στόμα λαλούντων ἄδικα) οὐ δευθέρα καὶ τῇ πίστει, καὶ τῇ προθυμίᾳ, καὶ τῇ σπουδῇ· καὶ γὰρ εἴ τι καὶ λείψανον τῆς τοιαύτης ἀσεβείας τοῖς πονηροῖς ὑπολέλειπτο, δι᾽ ὧν πάλιν αὐτὴ συνήγαγε πατρῶν, οἱ καὶ στίγματα τοῦ Χριστοῦ, τὰ ὑπὲρ τῆς εἰκόνος αὐτοῦ βαστάζοντε, ἦσαν ἐν τοῖς σώμασιν, ἀφανισμῷ τε τοῦτο καὶ σιγῇ παρέδωκε παντελεῖ. Εἶτα σοφωτάτῃ προνοίᾳ κρατύνουσα τὴν εὐσέβειαν, καὶ τὴν ἐπαινετὴν πανήγυριν, παντὶ τῷ αἰῶνι συνπαρεκτεινομένην, ἐθέσπισε τὴν παρ᾽ ἡμῶν ἐπιτελουμένην τῇ κυριακῇ τῆς πρώτης τῶν νηστειῶν ἑβδομάδος πολυάνθρωπον λιτὴν, καὶ τῆς ὀρθοδοξίας εἰς δεῦρο καὶ λεγομένην καὶ γινωσκομενην.

[3] Καὶ [εἰς] μέγιστον συναγόμεθα ναὸν, τήν τε τῶν ἁγίων εἰκόνων ἀναστείλωσιν ἑορτάζοντες, καὶ τῆς παντελοῦς καταστροφῆς τῶν εἰκονομάχων ἐτήσιον τῷ θεῷ τὴν εὐχαριστίαν ἀποδιδόντες· οὐδὲ γὰρ ἐπ᾽ ὄλιγον, ἀλλ᾽ ἐπὶ πολὺ καὶ λίαν κατὰ τῶν ἁγίων εἰκόνων ἐπεκράτησεν ἀτιμία, ἐν ἑπτὰ μὲν καὶ πεντήκοντα πρότερον ὅλοις ἔτεσιν· ὕστερον δὲ πάλιν ἐφ᾽ ἑτέροις τριάκοντα ταῖς αὔραις ἀναφθεῖσα τοῦ πονηροῦ τετυράννικε. Καὶ μεγάλης ἔδει τῆς εὐχαριστίας πρὸς τὸν βραδὺν εἰς ὀργὴν, καὶ ταχὺν εἰς ἀντίληψιν κύριον, τὸν ποιοῦντα πάντα καὶ μετασκευάζοντα κατὰ καιρὸν, καὶ ὡς αὐτὸς ἐπίσταται τῷ βάθει τῆς αὐτοῦ σοφίας καὶ διοικήσεως. Πλὴν ἀλλ᾽ ὅρα τὸ τῆς ἀρετῆς ὑπερβάλλον τῆς θεοφιλοῦς γυναικός. Οὐ γὰρ πρὸς τὸ ἑαυτῆς εἶδε σύμφορον μόνον, οὐδ᾽ ὅτι τῆς αἰωνίου ζωῆς ἐπελάβετο διὰ πίστεως καὶ τοῦ μεγάλου τῆς ὀρθοδοξίας κατορθώματος, τοσαύτην δόξαν ἔστερξεν ἑαυτῇ πραγματευσαμένη· Αλλ᾽ εἰ μὴ καὶ τὸν ἄνδρα τῆς ἀποκειμένης αἰωνίου τοῖς ἀσεβέσιν ἐξέληται καταδίκης, μηδὲ τὴν ἰδίαν ἐθελειν ἐνόμιζε σωτηρίαν.

[4] Καὶ τί ποιεῖ; Πάντας εἰς ταὐτὸ τοὺς ἁγίους ἐκκλησιασαμένη πατέρας, καὶ μάλιστα τοὺς ἐνηθληκότας ὑπὲρ τῆς τῶν ἁγίων εἰκόνων τιμῆς, καὶ πληγὰς καὶ μώλωπας ἔτι περιφέροντας, τούτων τοῖς ποσὶ μηδὲν ὑποστελλομένη προσέπιπτεν βασιλὶς, δάκρυσι τὰς παρειὰς ἐπιῤῥαίνουσα, καὶ πρὸς οἶκτον αὐτοὺς ἐκκαλουμένη, καὶ δυσωποῦσα δεήσεις καὶ ἱκετηρίας πρὸς τὸν οἰκτίρμονα καὶ φιλάνθρωπον κύριον προσενεγκεῖν, ὅπως φείσηται τῆς ἀθλίας τοῦ συνεύνου ψυχῆς, καὶ τὸ μέγα τοῦτο διὰ τῆς αὐτῶν συγχωρήσας μεσιτείας ἀνόμημα τῆς ἀτελευτήτου τιμωρίας ἀγαθὸς ἐλευθερώσῃ. Καὶ δὴ τῆς ἱκετείας ἐν οὐκ ὀλίγαις ἡμέραις τελουμένης ἐν ἀγρυπνίαις καὶ εὐχαῖς καὶ δάκρυσιν, ἔδοξε τοῖς ἁγιοις ἐναπογραφῆναι μὲν τὰ τῶν ἄλλων αἱρετικῶν ὀνόματα, ὅσοι τῆς ὁμοίας ἦσαν ἀσεβείας ὑπέρμαχοι καὶ προστάται, συναπογραφῆναι δὲ καὶ τὸ τοῦ ὁμόφρονος ὄνομα Θεοφίλου, σφραγισθῆναίτε τὸν τόμον, καὶ τῷ ἁγίῳ τοῦτον ἐναποτεθηναι θυσιαστηίῳ· δὴ καὶ γέγονε.

[5] Τῶν ἱλαστηρίων δὲ τελειουμένων ἡμερῶν, ἀνοίξαντες τῇ ὑστεραίᾳ τὸν τόμον (ὦ τοῦ πλήθους τῶν οἰκτιρμῶν σου, Χριστὲ βασιλεῦ, καὶ τῆς ἀφάτου φιλανθρωπίας) εὑρίσκουσιν μόνον, τῶν ἄλλων ἀπηλειμμένων ἐκ τοῦ καταλόγου τῶν αἱρετικῶν, τὸ τοῦ Θεοφίλου ὄνομα. Καὶ ἐπληρώθη κᾀνταῦθα λέγουσα τοῦ ἀποστόλου νομεθεσία· Τί γὰρ εἶδες, γύναι, εἰ τὸν ἄνδρα σώσεις; Ὄντως θεὸς ἐνδοξαζόμενος ἐν βουλαῖς τῶν ἁγίων. Ἐπεὶ οὖν ἅπαντα κατὰ γνώμην καλῶς συνῆλθε τῇ βασιλίδι, καὶ ὡς αὐτῇ θελητὸν (τοῖς γὰρ ἀγαπῶσι τὸν θεὸν πάντα συνεργεῖ εἰς τὸ ἀγαθὸν) ἔδοξεν αὐτῇ καὶ τῷ υἱῷ Μιχαὴλ, ὃν δὴ τῆς βασιλείας εἶχε κληρονόμον γυναῖκα τῶν ἐπιφανῶν ἀγάγεσθαι καὶ περιβλέπτων, γένους μὲν εὐσεβοῦς, καὶ τῇ ὀρθοδόξῃ σεμνυνομένου πίστει, ἀρετῆς δὲ διαφέρουσαν κάλλει, καὶ ψυχῆς εὐγενείᾳ καὶ σώματος ὥρᾳ διαπρεπῆ, καὶ τὰς καθ᾽ ἑαυτὴν νικῶσαν παρθένους. Καὶ γραμματα περὶ τοῦτο κατὰ πᾶσαν ἐπέμπετο γῆν, ὅση τῇ Ῥωμαίων ὑποτελὴς ἐτύγχανε βασιλείᾳ.

[6] Ἄλλων οὖν ἀλλαχόθεν, ὅσοι παρθένους ἔτρεφον, τοιαύτας ἑτοιμαζόντων, καὶ πρὸς τὴν βασιλίδα πόλιν παραπεμπόντων αὐτὰς, καὶ οἱ τῆς θαυμασίας Εἰρήνης πατέρες (ἧς λόγος ἀπ᾽ ἀρχῆς τοὺς τρόπους βούλεται διηγήσασθαι) ὥσπερ ἀρετῆς ὥρᾳ ταύτην, οὕτω δὴ καὶ σώματος κάλλει διαβεβοημένην, ἐκ τῆς Καππαδοκῶν, ὅθεν ὥρμητο, πολυτελῶς εὖ μάλα καὶ κοσμίως εὐτρεπίσαντες, πρὸς τὴν Κωνσταντινούπολιν ἀποστέλλουσι, σὺν αὐτῇ δὲ καὶ τὴν ἀδελφὴν, ἥτις ὕστερον καὶ τῷ πρὸς μητρὸς θείῳ τοῦ βασιλέως Μιχαὴλ τῷ καίσαρι Βάρδᾳ πρὸς γάμου κοινωνίαν ἐχρημάτισεν. Ἀνδρὶ τ᾽ ἄλλα μὲν οὐδενὸς ἀξίῳ, φθόνῳ δὲ δι᾽ ὅλου τηκομένῳ, καὶ ἀρπαγαῖς χαίροντι καὶ φόνοις. Ὡς οὖν τὴν ὁδὸν ἤνυον οἱ τὰς παρθένους ἄγοντες, ἔδει δὲ τούτους διὰ τῆς Μυσίας περὶ τοὺς πρόποδας διέρχεσθαι τοῦ ὄρους τοῦ Ὄλύμπου. Ἀκούσασα σεμνοτάτη παρθένος Εἰρήνη τὰ κατὰ τὸν μέγαν Ἰωαννίκιον, καὶ ὅτι μετὰ τῶν ἄλλων αὐτοῦ πλεονεκτημάτων, οὐδ᾽ ὁρατός ἐστιν ἀεὶ πᾶσι τοῖς ἐθέλουσιν, ἀλλ᾽ οἷς ἂν ὡς ἀξίαν οἰκονομία θειοτέρα ἐμφανισθείη· μεῖζον τοῦ ἔργου τὸ πάρεργον ἡγησαμένη, τί μεν οὐκ ἔλεγε, τί δὲ οὐκ ἐποίει; πείσας τοὺς ἄγοντας ὥστε παρ᾽ αὐτὸν ἀνεληλυθέναι, καὶ εἴγε δοίη κύριός, φησι, καὶ ὄψεως αὐτοῦ τυχεῖν, καὶ ὁμιλίας, καὶ εὐχῶν ἐκείνων τῶν ἀνυσιμωτάτων ἀξιωθῆναι. Πείθοντας τοίνυν μόλις καὶ ταύτην ἄγουσιν πρὸς τὸν ὄσιον.

[7] Ἀλλ᾽ ἐκεῖνος ὡς εἶδεν αὖτὴν πόῤῥωθεν ἐρχομένην, καὶ τῷ διορατικῷ τῆς ψυχῆς χαρίσματι προθεωρήσας εἰς οἷον ἄρα καταντήσει τέλος αὐτῆς τὰ τοῦ βίου, μήπω πλησίον γενομένην, φησὶ πρὸς αὐτήν· Καλῶς ἦλθες δούλη τοῦ θεοῦ Εἰρήνη· σπεῦδε, τέκνον, πρὸς τὴν βασιλεύουσαν χαίρουσα σπεῦδε. Χρείαν γάρ σου ἔχει μονὴ τοῦ Χρυσοβαλάντου, ὅπως ποιμένῃς τὰς ἐν αὐτῇ παρθένους. δὲ ὡς ἤκουσεν τὸ ἑαυτῆς ὄνομα, ἔκθαμβος ὅλη γενομένη, τῷ ἐδάφει προέῤῥιψεν ἑαυτὴν πρὸ τῶν ἐκείνου ποδῶν, εὐχὴν προσδεχομένη καὶ τὴν παρ᾽ αὐοῦ εὐλογίαν. Καὶ τῶν μὲν ἄλλων ῥημάτων οὐ τοσοῦτον ἐμέλησεν αὐτῇ. Τί γὰρ ἐμοὶ, ἔλεγε, καὶ τῷ Χρυσοβαλάντῳ; Μόνη δὲ τοῦ ὀνόματος κλῆσις εἰς ἔκπληξιν αὐτὴν ἦγε, λογιζομένην ὅπως, ἣν οὐδέποτε ἐθεάσατο καὶ περὶ ἦς οὐκ ἡκόει, ὀνομαστὶ προσηγόρευσε. Ἀναστήσας οὖν αὐτὴν ὅσιος, καὶ λόγοις πνευματικοῖς στηρίξας, εὐχαῖς δὲ καὶ εὐλογίαις ἐφοδιάσας ἀπέλυσεν ἐν εἰρηνῃ, πληρῶσαι τὴν προκειμένην ὁδόν.

[8] Ἐπεὶ δὲ καὶ τὴν πόλιν κατέλαβον, ἐξιάσιν πρὸς αὐτὴν ὅσοι τε κατοίκησιν εἶχον ἐν αὐτῇ, τῶν συγγενῶν, καὶ ὅσοις ἦν περί τινων αὐτοῖς ἀναγκαίων ἐπιδημία, τῆς συγκλήτου καὶ βουλῆς ὄντες, καὶ προεδρίας, καὶ μεγάλα παρὰ βασιλεῦσι δυνάμενοι· οἵτε τῶν πατρικίων ἔχοντες τιμὰς, (οὓς ὀνομαστοὺς ἐκάλουν γουβερίους) πλούτῳ καὶ δόξῃ περιβλέπτους, καὶ ἀρετῇ περιβοήτους, ἅμα μὲν ὀφθαλμοῖς ἰδεῖν ἱμειρόμενοι, ἢν πρὸ πόλλα θεάσασθαι ἐπεθύμουν, ἅμα δὲ καὶ τιμῶντες αὐτὴν, ὡς εἰκὸς, βασιλεῖ μνηστευομένην. Πλὴν ἀλλ᾽ ἔδει πάντως νικῆσαι τῶν ἀγαθῶν ψυχῶν ἐραστὴν, τὸν βασιλέα τῶν βασιλευόντων, ὃς τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα καλεῖ, καὶ τὰ μήπω γεγονότα ὡς ἤδη γενόμενα ἀφορίζει. Ἔφθασε γὰρ τῷ βασιλεῖ συναφθῆναι γυνὴ, τοῦ θεοῦ ταῦθα σοφῶς πάντως οἰκονομοῦντος, ἵνα τὴν ἑαυτοῦ παρθένον Εἰρήνην εἰς τὸν οἰκεῖον ἀγάγηται θάλαμον. Ὅπερ ὡς ἧκεν εἰς τὰ ὦτα τῇ θαυμασίᾳ Εἰρήνῃ, χαρᾶς ἔπλησε τὴν ψυχὴν, καὶ τῷ θεῷ μεγάλας ἐκείνη τὰς χάριτας ὡμολόγει.

[9] Πολλῶν οὖν ἐν τοῖς μεγιστᾶσι καὶ πρὸς τοῖς τῆς πόλεως, διάτε τὸ κάλλος, διάτε τὴν τοῦ γένους περιφανείαν πρὸς γάμον αὐτὴν ἑλκόντων, οὐδὲ ψιλῇ παραδέξασθαι ἀκοῇ τοῦτο ἡνείχετο, ἀλλ᾽ ὅλῃ ψυχῇ καὶ προθυμίᾳ τῷ Χριστῷ νυμφευθῆναι, καὶ τούτῳ μόνῳ διαπαντὸς ἀρέσκειν ἐπόθησε. Πάντων τοίνυν ὑπερειδοῦσα τῶν βιωτικῶν, καὶ τῶν γηἳνῶν ἀποσεισαμένη τὸν πόθον, ἐκάστης ἡμέρας διεσκοπεῖτο καὶ διηρεύνα τόπον κατοικίας, ἐν ᾧ τὸν ἡσύχιον καὶ θεάρεστον μετελεύσεται βίον, πάσης ταραχῆς καὶ θορύβου ἀπηλλαγμένον. Πολλὴν δὲ περὶ τούτου τὴν ἔρευναν ἀνὰ πᾶσαν ποιουμένη τὴν πόλιν, μόλις ποτὲ εἰς ἀνάμνησιν ἦλθε τῶν προῤῥηθέντων αὐτῇ παρὰ τοῦ μεγάλου Ἰωαννικίου· καὶ παραυτίκα τῶν ἄλλων ἀφεμένη, πέμπει διὰ σπουδῆς τοὺς τὴν μονὴν ἀναζητήσοντας Χρυσοβαλάντου· Μαθοῦσα δὲ ὡς ἐν καλῷ εἴη διακειμένη τῆς πόλεως μέρει, εὐκρατῶς μὲν ἀέρος ἔχουσα, ἀγορῶν τε ποῤῥω καὶ τῶν ἄλλων ὀχλήσεων ᾠκισμένη, ἄρτι δὲ σεμνεῖον εἰς γυναικεῖον μεταμειφθεῖσα.

[10] γὰρ τῶν εἰκονομάχων τυραννὶς τὸ ἱερὸν σχῆμα τῶν μοναζόντων διὰ τὸ μέλαν ὡς ἄγος τι τῆς πόλεως ἀπελαύνουσα, πολλὰ τῶν μοναστηῥίων ἔρημα τῶν ἐνοικούντων καταλέλοιπε, μοναχῶν ἄλλων ἀλλαχοῦ διεσκεδασμένων, καὶ τῶν μὲν τῷ μήκει τοῦ χρόνου τὴν παροῦσαν ζωὴν μετηλλαχότων, τῶν δὲ καὶ μακρυνόντων, φυγαδευόντων τὴν ἐπάνοδον ἀπήγορευκότων. Ὡς οὖν ἤκουσε ταῦτα, ἔχαρέ τε λίαν, καὶ πάντα προθύμως τὰ προσιόντα περιδάῤῥεά τε καὶ κόσμια, καὶ ὅσα ἄλλα παρὰ τῆς βασιλίδος φιλοτίμως ὑποδεχθεῖσα, ὡς βασιλικὰς ἐκτήσατο δωρεὰς, τὰ μὲν πένησι καὶ ταῖς ἑαυτῆς θεραπαινίσι διένειμε, τὰ δὲ πρὸς τὴν μονὴν φέρουσα θεῷ ἀνέθετο. Καὶ οὕτως κείρεται μὲν τὴν κόμην, συναποκείρεται δὲ αὐτῇ καὶ πᾶν εἴ τι κοσμικὸν καὶ πρόσγειον φρόνημα. Μετ᾽ ἀμφιέννυται δὲ καὶ τὰ τῶν ἐνδυμάτων τρίχινα περιβαλλομένη ῥάκια, τρύχειν οἷα δὲ θέλουσα τὸ ἁπαλὸν ἐκεινο σῶμα καὶ τρυφερὸν, ἱν᾽ ὅσον ἐκεῖνο φθείρεται, τοσοῦτο τὴν ψυχὴν ἀνακαινιζομένην ἔχει καὶ ἀναθάλλουσαν, καὶ θεῷ προσεγγίζουσαν.

Jam itaque excitata adversus imaginis Christi cultores persecutio cessaverat, ac vesanus dementiæ, qui Iconomachos invaserat, [Iconomachia post mortem Theophili imperatoris cessante,] furor ac fremitus, resistente superbis Numine, debellatus, dejectus, dirisque devotus & expulsus, ac pessumdatus fuerat; atque instar fumi defecerat multus ipsius, sed non secundum prudentiam zelus; ubi Theophilo a auri cupido ac Christi inimico e vita erepto, simulque hac depressa impietate, atque una cum ipsius vitæ, caudæ instar draconis perniciem spargentis, fine, huic etiam dogmati perverso finis impositus est. Nam quæ ipsi quidem erat conjux, sed quæ Deo erat fidelis, imperatrix Theodora b, regni non impietatis facta particeps, statim ab initio, quam per timorem Dei conceperat, pietatem peperit omnibus numeris absolutam, & perfectum omnibus incontaminatarum imaginum honorem ac venerationem non suspectam, liberam ac publicam expandit, atque Ecclesia Dei suo cum splendore, imaginum Superis acceptam restaurationem iterum adepta est, in parientibus, in tabulis, in omni materia, ære, argento & auro effigiatarum & venerationi expositarum.

[2] Hæc quidem tempore posterior fuit beatissima imperatrice Irene c (quæ eamdem, [imaginum cultus restauratur a Theodora, conjuge ejus:] quam a majoribus acceperat, pietatem ad posteros transmisit, septima & magna synodo d in metropolim Nicænam convocata, & omni Iconomachorum obloquendi audacia repressa, multorum sanctorum patrum, qui eo convenerant, consensu: quique expresse exposuerunt ea orthodoxæ opinionis & confessionis puncta, a quibus obstructum est os loquentium iniqua) Hæc, inquam, fuit illa tempore quidem, non fide posterior, alacritate ac studio. Etenim si quid istius impietatis apud perversos remanserat reliquum, per patres iterum a se congregatos, qui stigmata Christi, pro imagine ejus accepta, portabant in corporibus, abolevit, ac perpetuo tradidit silentio. Deinde sapientissima providentia confirmans pietatem ac laudabilem solennitatem, ad omne retro seculum extensam, instituit e eam, quæ a nobis peragitur Dominica primæ f jejuniorum hebdomadis, supplicationem g, hominum concursu affluentem, quæ Orthodoxiæ sub nomine ad hodiernum usque diem cognita est.

[3] Et vero magnum ad templum convenimus, sanctarum imaginum restaurationem celebrantes, [cujus opera instituitur annua supplicatio eucharistica.] ac pro omnimoda Iconomachorum exstirpatione Deo quotannis gratias agentes. Neque enim ad modicum, sed ad multum ac nimium tempus impietas adversus imagines invaluit; & prius quidem septem ac quinquaginta h integris annis; posterius vero iterum aliis triginta i, maligni spiritus flatibus accensa, tyrannidem exercuit. Ac magna sane opus erat gratiarum actione erga illum Dominum, qui tardus est ad iram, & velox ad misericordiam; qui facit omnia & transmutat opportune, & sicut ipse novit in profunditate sapientiæ ac dispositionis suæ. Verumtamen vide excellentem mulieris, Deum amantis, virtutem. Neque enim ad solam ipsa suam utilitatem respexit; neque ut æternam consequeretur vitam fide, & magno erga fidem orthodoxam officio, hanc gloriam suis solius rebus intenta adamavit; sed nisi maritum æterna, quæ impios manet, sententia eximeret, suam se salutem velle non putabat.

[4] [Patribus convocatis, indicit preces pro salute mariti suis] Et vero quidnam facit? Postquam omnes ad hoc convocasset sanctos patres, eos præsertim, qui pro sanctarum imaginum honore præliati, cicatrices & plagas etiamnum circumferebant, imperatrix nihil absterrita ad eorum pedes accidit, lacrymis genas rigans, & commiserationem illorum implorans, demisse obsecravit, Domino, cui proprium est misereri & parcere, preces ac supplicationes offerrent, ut miseræ animæ conjugis suæ parceret, & ipsorum interventu magnam hanc ei iniquitatem condonans, a perpetuo cruciatu bonus Deus liberaret. Et sane hac supplicatione per dies non paucos peracta in vigiliis, orationibus & lacrymis, visum est sanctis patribus, ut scripto notarentur nomina aliorum hæreticorum, qui ejusdem erant impietatis propugnatores ac præsides, & simul adscriberetur nomen Theophili, ipsorum suffragatoris, sigilloque muniretur volumen, ac sacro altari imponeretur. Quod & factum fuit.

[5] Transactis itaque propitiatoriis diebus, aperientes prostridie volumen (o miserationum tuarum, [quem insigni cum miraculo salvum intelligit: sponsam quærit filio Michaëli.] Christe rex, multitudinem, & ineffabilem benignitatem!) inveniunt solum Theophili nomen, aliorum hæreticorum nomine e tabulis expuncto. k Et impletum fuit ibi Apostoli effatum, dicens: Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? Vere Deus in consiliis Sanctorum glorificatus est. Postquam itaque omnia ex sententia evenissent imperatrici (diligentibus enim Deum omnia cooperatur in bonum) placuit ipsi, Michaëli filio, quem imperii habebat heredem, accersi uxorem illustrem ac spectabilem, atque ex genere, pietate & orthodoxa fide exornato; virtutis autem pulcritudine præstantem, animique nobilitate & corporis forma decoram; quibus ceteris etiam sui temporis virginibus præcelleret. Atque hac de causa litteræ in omnem mittebantur terram, quæ Romano * vectigalis erat imperio.

[6] Itaque dum alii, qui virgines educabant, aliunde illas præpararent, & ad imperatoriam civitatem transmitterent; parentes quoque mirabilis Irenes (cujus mores a capite percensere cupit oratio) hanc sicut virtutis venustate, ita corporis specie memorabilem, e Cappadocum regione, e qua originem trahebat, [Irene ad hoc delecta, CPolim pergens, divertit ad S. Joannicium] pretiose admodum & eleganter adornatam, dimittunt CPolim simul cum sua sorore, quæ avunculo imperatoris Michaëlis, l cæsari m Bardæ posterius n nupta obtigit; viro quidem cetera nullius pretii, invidia autem omnino tabescenti, raptoque ac latrociniis vivere consueto. Ut igitur illi qui virgines ducebant, iter perficerent, oportebat eos transire Mysiam ad pedes Olympi montis. Ornatissima itaque virgo Irene audiens, quæ de magno Joannicio o fama vulgarat; quodque præter alias dotes suas, non foret spectabilis semper omnibus volentibus, sed iis utique, quibus benignior Dei favor hanc dignitatem exhiberet; Irene, inquam, pluris faciens operis seu viæ accessorium, quam ipsum opus; quid indictum, quid infectum reliquit, ut ductoribus persuaderet, ut ad ipsum transirent; & siquidem, inquit, Dominus dederit, conspectu ipsius fruamur, & conversatione, ac precibus illis efficacissimis fiamus digni. Vix itaque tandem persuasi, ipsam ducunt ad sanctum.

[7] Verum ille ut vidit ipsam procul venientem, & charismate perspiciendi animæ arcana prævidit, [qui ei prophetico spiritu monasticam vitam prædicit.] quem res vitæ ejus finem habituræ essent, ipsam, dum necdum accessisset prope, sic compellat: Bene veneris, famula Dei Irene: festina, filia, ad imperatoriam civitatem gaudens festina: nam indiget te monasterium Chrysobalanti p, ut pascas virgines, quæ in eo sunt. Illa vero ut audivit nomen suum, tota stupore correpta, humi se projecit ad pedes ejus, exspectans orationem ab ipso ac benedictonem. Nec vero alia quidem verba tantopere curabat. (Quid enim mihi, dicebat, & Chrysobalanto?) Sola autem nominis compellatio stupore ipsam affecit, cogitantem quomodo is, quam numquam viderat, & de qua nihil audiverat, proprio eam nomine compellasset. Sanctus itaque postquam eam erexisset, & sermonibus spiritualibus confirmasset, orationum ac benedictionum viatico munitam dimisit in pace, ut, quod viæ erat reliquum, absolveret.

[8] Ubi autem ad civitatem pervenere, obviam ipsi procedunt, qui in ea domicilium habebant, e cognatis, [CPolim itaque honorifice deducta, sed nuptiis imperatoris frustrata,] & quibus intercedebat inter nonnullos necessitudinis vinculum, qui senatui, concilio ac magistratui adscripti erant: multaque apud imperatores auctoritate valebant; quique patriciorum honores adepti (gouberios q nuncupabant) divitiis & gloria conspicui, ac virtute memorabiles, tum hanc, quam diu ante spectare desiderarant, oculis videre cupiebant, tum ipsam honorabant, ut par erat, quæ imperatori erat desponsata r. Verum enimvero palmam omnino debebat referre bonarum animarum amator, rex regum; qui vocat ea, quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt; & ea quæ nondum facta sunt, tamquam ea, quæ jam facta sunt, exterminat. Mulier s quippe prævertit t ipsius cum imperatore conjugium, Deo prorsus sapienter hæc disponente, ut virginem suam Irenen in thalamum suum duceret. Quod cum ad aures venisset admirabilis Irenæ, animum gaudio explevit, magnasque ipsa Deo gratias retulit.

[9] Multis itaque inter magnates ac civitatis primores, tum ob pulcritudinem, [aliorum conjugia respuit, & dictorum Joannicii memor] tum ob generis splendorem, nuptias ejus ambientibus, ne vel tenuem quidem aurem isti rei præbere voluit; sed totis animi viribus desponsari Christo, & illi placere soli in omni vita, desideravit. Despectis igitur omnibus hujus vitæ rebus, & cupiditate rerum terrenarum evulsa, quotidie considerabat & investigabat locum habitationis, in quo tranquillam, Deoque placentem, & omni turba ac tumultu vacuam vitam transigeret. Totam itaque hac super re urbem diligenter perscrutatæ, vix tandem aliquando in memoriam ipsi veniunt ea, quæ prædicta ei fuerant a magno Joannicio. Nec mora, mittens alia, jubet cum festinatione ire eos, qui monasterium Chrysobalanti exquirant. Intellexit autem, quod in pulcro civitatis tractu situm esset, & aërem haberet temperarum, nec non a forensium aliorumque tumultuum strepitu locatum esset procul, utpote quod tunc temporis in splendidum gynæceum fuerat conversum.

[10] [monasticum amplectitur institutum.] Nam Iconomachorum tyrannis sacrum monachorum habitum nigro calculo notatum, non secus ac nefas quoddam e civitate expellens, multa monasteria incolis deserta reliquit, monachis aliis alio dispersis: atque hi quidem longitudine temporis præsentem vitam cum morte commutarunt; illi vero, quos longe gentium abigebant, fugabantque, reditum recusabant. Ubi ergo Irene audivit hæc, gavisa est valde, & omnia alacri animo, quæ aderant, monilia & ornamenta, & quæcumque alia (nam honorifice illam imperatrix exceperat) tamquam imperatoria possidebat dona, partim quidem pauperibus & ancillis suis distribuit, partim vero ad monasterium ferens, Deo obtulit. Et sic tondetur ei coma, simulque cum ipsa tondetur omnis, si qua erat, mundana & terrena prudentia. Ad hæc, vestimenta induit, & piloso centone amicitut, macerare utique volens tenellum istud ac delicatum corpus; ut quanto magis illud attereretur, tanto magis renovaretur anima, ac refloresceret, Deoque appropinquaret.

ANNOTATA.

a Theophilus, Michaëlis Balbi filius, imperare cœpit anno 829; obiit anno 842, ut videre est apud Baronium & Pagium.

b De S. Theodora imperatrice diximus in Commentario huic Vitæ prævio.

c S. Irene Leoni IV nupsit anno 769, teste Pagio: cum Constantino filio gubernavit 780; obiit anno 803, uti videsis apud Baronium & Pagium. Colitur apud Græcos die 13 Augusti.

d Synodus illa Nicæna 2, œcumenica 7, CPoli fuit incepta, sed dissoluta; deinde Nicæam translata, accurante S. Irene, anno 786, uti notat Pagius; & ibidem celebrata anno 787.

e De institutione istius solennitatis adi Baronium ad annum 842; ubi duos profert canones epinicios Græco-Latinos, odis quemque suis distinctos, ac Dominica prima Quadragesimæ cani consuetos. Combefisius in novo bibliothecæ Græco-Latinæ Auctario, a col. 716 edidit Orationem historicam in hoc festum. Georgius Codinus Curopalata de Officiis magnæ ecclesiæ & aulæ CPolitanæ, regiis typis Lutetiæ Parisiorum anno 1648 editis, cap. 15, pag. 114, Dominica Orthodoxiæ, inquit, abit imperator ad S. Sophiæ templum; & quando legitur Synodicum, stat: deinde fausta acclamatione peracta, sedet in throno suo.

f Leo Allatius in Dissertatione de Dominicis & hebdomadibus Græcorum num. XII ostendit, eos Dominicas Quadragesimæ numerare a prima Dominica secundæ hebdomadis; ante quam priores jejuniorum feriæ apud Græcos Dominicam Tyrophagi statim excipiant; hinc fieri, ut Latinorum hebdomades Græcis nullo modo respondeant: quæ enim Latinis prima est, Græcis esse secundam: quæ Latinis est secunda, Græcis esse tertiam &c. Addit, hanc numerandi varietatem viris magnis imposuisse; idque exemplo probat. Hunc Allatii locum citat Pagius ad annum 842, num. XV, ubi & corrigit Combefisium (post cujus mortem Chronographia Constantini Porphyrogeniti a Leone Armeno usque ad Michaelem Theophili, edita fuerit) quod occasione Dominicæ Orthodixiæ, de qua ibi sermonem habeat Porphyrogenitus, hæc verba in margine apposuerit, Orthodoxiæ pompa, Dom. I jejunii, nobis II. Et vero, uti Pagius, jejunium inchoant Græci a die Lunæ post Dominicam nostræ Quinquagesimæ .. Hæc vero hebdomas prima Quadragesimæ a Græcis nuncupatur, qui secundam hebdomadem a die Lunæ consequenti exordiuntur … Quare apud eos dies Dominica claudit hebdomadem, quæ tamen eamdem apud Latinos incipit, & eadem Dominica tam Latinis quam Græcis dicitur Dominica prima Quadragesimæ, quam & Græci Dominicam Orthodoxiæ appellant. Porro Ordo Officii Dominicæ istius notatur in Typico S. Sabæ cap. 32.

g Ducebatur, prælucentibus facibus, ea supplicatio ab ecclesia Deiparæ Blachernensi ad augustissimum S. Sophiæ templum, uti indicatum est ad Vitam S. Methodii die 14 Junii, cap. 2, pag. 971. Vide etiam gesta S. Theodoræ imperatricis supra citata, § 7, num. 50; & paullo hic superius lit. e.

h Stabilita publice fuit hæc hæresis anno Leonis Isauri 10, Christi 726 per edictum tunc ab eo vulgatum juxta Baronium ad istum annum; quo etiam videri potest Pagius; quæ hæresis anno 787 in concilio Nicæno damnata est. Et sic tyrannidem, publicam saltem & universalem, non exercuit per annos 57. Sed forte hic annos aliquot adjecerit auctor, quibus quasi privatim grassata sit.

i Persecutionem adversus sacras imagines resuscitatam a Leone Armeno innectit Baronius anno Christi 814; ad quem multis probat Pagius, id contigisse anno sequente. Redditus imaginibus honor sub Theodora anno 842: atque ita tyrannis illa, publica saltem & universalis, non duravit annis 30; sed noster forte auctor commode explicari potest, si dicatur esse locutus numero annorum rotundo.

k Baronius ad annum 842 refert ex Gennadio patriarcha CPolitano in Expositione pro concilio Florentino sessione 5, pœnituisse in ipso vitæ fine Theophilum, & a Deo misericordiam consecutum; ubi & alia, quæ huc spectant, referuntur. At variis illam pœnitentiam infirmat Pagius ad dictum annum num. XIII. Videri etiam possunt, quæ nos jam pridem diximus in Commentario historico S. Theodoræ imperatricis ad diem XI Februarii, pag. 560; ubi auctores citantur pro salute Theophili. Ast ego, relicto interim Deo hujus controversiæ judicio, dissimulare non possum, quin indicem, me vix concipere, quomodo finalis illa pœnitentia cohæreat cum acerbissima illa crudelitate, qua Theophilus jam morti vicinus, in Theophobum, virum innocentissimum, sese exsatiasse scribitur apud Baronium mox citatum.

l Fuit is Michaël III, de quo Commentarius prævius, cognomento Μεθυστὴς, hoc est Temulentus, teste Joële in Chronographia compendiaria pag. 179.

m Bardas, Theodoræ augustæ frater, creatur cæsar anno 860, ut videre est apud Pagium ad annum 859, num. IX.

n Per τὸ ὕστερον in nostro textu Græco cum adjunctis, intellige conjugem Bardæ postremam seu ultimam, conformiter ad num. 38 Vitæ, ubi dicit auctor ultimam (Græce ὑστάτην) hanc fuisse conjugem cæsaris Bardæ, superius exposuit oratio, nempe hoc num. 6. Sed non tam novi, quod hoc sit verum, quam quod Bardas uxorem suam sine causa repudiarit, nuru propria abusus, atque ideo a S. Ignatio patriarcha CP. sacris exclusus, cui in exsilium relegato intrusit impiissimum Photium.

o Meminit de eo Commentarius prævius.

p Locum descripsimus ibidem.

q Quinam proprie illi fuerint; unde sic dicti, quo officio functi, reperire hactenus non potui. Magna haud dubie fulserint dignitate, si, quod vult noster auctor, patritiis accensendi sint, de quibus varia collegit Joannes Meursius in Glossario Græco-barbaro, & Cangius in Glossario mediæ latinitatis. Suspicor, hic scribendum γουερνερίους, gubernerios, id est, rectores, gubernatores, Gallice gouverneurs. Adi Cangium in eodem Glossario.

r Codinus paullo ante citatus, cap. 22 agit de modo, quo futura sponsa imperatrix recipienda sit; ubi inter alia dicitur occurrere ei imperator, maritus ejus, novus sponsus.

s Leo Grammaticus in Chronographia, editionis Parisiensis pag. 457 sic habet: Theodora augusta uxoris filio suo providendæ cum Theoctisto Logotheta consilium habuit: noverat quippe cum Eudocia, Ingeris filia, Logothetæ & imperatrici propter impudicitiam vehementer exosa, familiaritatem contraxisse. Eam ob rem Eudociam, Decapolitæ filiam, eidem matrimonio conjungit &c. Eudoxiam illam vocat Nicolaus PP. I in epistola 15 ad eam data Idibus Novembris, Indictione XV, in favorem S. Ignatii patriarchæ CPolitani. Exstat apud Labbeum Concil. tom. 8, col. 386.

t Quæ de præverso hoc conjugio fabulatur auctor, corruunt ex Commentario nostro prævio, num. 11 & 12.

* CPolis dicta nova Roma

CAPUT II.
Variæ ac mirabiles virtutes; artes dæmonis; monasterii præfectura.

Ἦν οὖν ἰδεῖν τὴν μετὰ χαρᾶς τὸν ἐθελούσιον τοῦ Χριστοῦ ζυγὸν ὑπελθοῦσαν Εἰρήνην, πρὸς πᾶσαν κατὰ θεὸν ὑπακοὴν οὐ μόνον ἐπιτήδειαν, ἀλλὰ καὶ διαπαντὸς ἕτοιμον, ὡς ἐπ᾽ αὐτῇ πληροῦσθαι τὸ χρηστὸν εἶναι τὸν ζυγὸν, καὶ τὸ φορτίον ἐλαφρὸν τοῦ Χρίστοῦ τοῖς εὐχαρίστως ἕλκουσιν. Ἀντιλογιάν μὲν γὰρ ὅλως οὐκ εἶδε παρὰ πᾶσιν ἁπλῶς τοῖς ἐπιταττομένοις αὐτῇ· ὄκνος ἀπῆ, ἐγρέγορσις ἀειθαλὴς παρ᾽ αὐτῇ. Κατάνυξις δὲ ἦν ἀδιάλειπτος καὶ ἀγαλλίασις τοσαύτη πνευματικὴ, ὥστε καὶ τὸ πρόσωπον θάλλον ἔχουσαν, ἀεὶ τὴν τῆς καρδίας εὐφροσύνην ἐμφαίνειν, κατὰ τὸ λόγιον. Εἶχε μὲν οὖν καὶ τὴν καθηγουμένην, ἐπιστημόνως αὐτὴν πρὸς τὰ κάλλιστα διεγείρουσάντε καὶ διερεθίζουσαν. Εἶχε δὲ καὶ τὴν τοῦ θεοῦ χάριν μυστικῶς ἐπισκιάζουσαν, καὶ τὰ συμφέροντα διδάσκουσαν. Χωρὶς γὰρ ἐμοῦ, φησιν Κύριος, οὐ δύνασθε ποιεῖν οὐδέν. Καὶ μένων ἐν ἐμοὶ, κᾀγὼ ἐν αὐτῷ, οὗτος φέρει καρπὸν πολύν. Καὶ μέν τοι καὶ ἤνεγκε, ὡς γῆ καλήτε καὶ πίων τὸν θεῖον δεξαμένη, καὶ κεκαθαρισμένη πάσης ὑλικῆς προπαθείας καὶ σχέσεως.

[12] Ψυχὴ γὰρ τὸν θεὸν ἀγαπῶσα, σώματι κεχρημένη παρθενικῷ, ταχέως εὑρίσκει τὴν θείαν χάριν ἐφιπταμένην, καὶ πάντα γενομένην αὐτῇ. Τὸ δὲ πρὸς τὴν ἀδελφότητα μέτριον, αὐτῆς, καὶ ταπεινὸν, θαῦμα ἦν οὐ μόνον τῇ προσεστώσῃ, ἀλλὰ καὶ πᾶσι τοῖς ἀκούουσιν. Ἑώρα γὰρ πάσας τὰς ἀδελφὰς ὡς βασιλίδας θεραπαινὶς, καὶ τὰς ἐσχάτας τούτων ὑπηρεσίας ἑκάστῃ προσφέρουσα. Οὕτω δὲ προσέκειτο ταῖς θείαις γραφαῖς, καὶ οὕτως ἐνησχολεῖτο τοῖς τῶν πατρῶν βίοις, πᾶν εἴ τι καλὸν καὶ πρόσφορον ἐρανίζουσα, ὡς στόμα δοκεῖν τῶν θεοπνεύστων εἶναι ῥημάτων. Καί ποτε τοῦ μακαρίου Ἀρσενίου ἐντυχοῦσα, καὶ τὴν ἐκείνου στάσιν κατανοήσασα, ὅπως ἐκτεταμένας ἔχων τὰς χεῖρας εἱστήκει μὲν πρὸς ἀνατολὰς, περὶ δυσμὰς ἀρχόμενος ἡλίου· κατέληγε δὲ τῆς στάσεως, ὅτε τὰς αὐτοῦ κατέλαμψεν ἀνατείλας ὄψεις ἥλιος· εἰς ἔρωτα τῆς ἴσης τῷ γενναίῳ περὶ τὴν ἀγγελικὴν μᾶλλον ἀνθρωπίνην ἐλθοῦσα τῷ θεῷ παράστασιν, κοινοῦται τοῦτο καὶ τῇ προεστώσῃ.

[13] δὲ πρῶτα μὲν ὤκνει κατανεῦσαι, τὸ πολὺ τοῦ πράγματος προαποροῦσα. Ὡς δὲ ταύτην εἶχε δυσωποῦσαν ἐπὶ πλέον, καὶ συνεργοὺς πρὸς τὴν ἐγχείρησιν τὰς παρ᾽ αὐτῆς ἐπιζητοῦσαν εὐχὰς, τῷ μετρίῳ τοῦ φρονήματος θαῤῥήνησασα τῆς Εἰρήνης, καὶ μηδ᾽ ἀθεοὶ τὴν προθυμίαν ταύτης εἶναι λογισαμένη, κατένευσέ τε καὶ ἐπέτρεψεν. δὲ καθάπερ εἰς ἀνάκλισίν τινα, καὶ τοῦ σώματος ἀνάπαυσιν, οὕτως ἐπὶ τὴν στάσιν ἔδραμε χαίρουσα· καὶ ταῦτα μὴ πλέον τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸν ἀσκητικὸν ἀγῶνα μετερχομένη. Ἀρξαμένη γοῦν τῆς στάσεως κατ᾽ ὀλίγον, ἐν ὀλίγῳ, τῆς θείας αὐτῇ συνεφαπτομένης χάριτος ἄνωθεν, παρὰ τοσοῦτον εἰς κατόρθωσιν ἦλθε τοῦ πράγματος, ὡς ὅλας μὲν νύκτας, ὅλας δὲ ἡμέρας τῇ στάσει τὰς χεῖρας αὐτὴν ἐκτείνουσαν πρὸς οὐρανὸν, μετὰ πάσης προθυμίας ἐγκαρτερεῖν. Πολλάκις μὲν γὰρ ἀρχομένη τῆς στάσεως τοῦ ἡλίου πρὸς δυσμὰς ὄντος, μέχρι τῆς ἐπιούσης [οὐκ] ἔληγεν ἑσπέρας. Πολλάκις δὲ τοῦ ἡλίου ἀνατέλλοντος, τὴν ἐπιοῦσαν ἵστατο πάλιν ἀνατολὴν προσδεχομένη. Καὶ ἦν θαῦμα τῇ προεστώσῃ ταῦτα, ἣν μόνην συνίστορα τῶν πραττομένων ἐποιεῖτο μετὰ τὸν ἐν κρυπτῷ βλέποντα θεόν. τις ἡνίκα τὴν Εἰρήνην μειδιῶντι προσώπῳ, καὶ ὑποπλέῳ πρὸς αὐτὴν ἐρυθήματος ἐρχομένην ἑώρα, βλέμματί τε γαληνῷ καὶ κάτω νεύοντι, καὶ λαλιᾷ πρᾳείᾳ προσφθεγγομένην· ἐκ τῶν τοιούτων σημείων καὶ τὸ τῆς στάσεως ἐτεκμηριοῦτο μέτρον.

[14] Ἐπὶ τρισὶν οὖν ἔτεσιν οὕτως ἔχουσαν περὶ τοὺς ἀσκητικοὺς ἀγῶνας βλέπων πονηρὸς ἤσχαλεν, ἡνιᾶτο, ἐδυσφόρει· οὐδὲ γὰρ εἶχεν, ὅπως αὐτὴν ταῖς οἰκείαις πάγαις ἁλώσιμον θήσεται· τι μηδὲ τῶν ὅσα καθ᾽ ἡμῶν πολεμῶν λαμβάνει, παρ᾽ αὐτῆς εἶχε λαβεῖν. Χρημάτων μὲν γὰρ καὶ τρυφῆς καὶ δόξης παρὰ τοσοῦτον ἀπέσχετο, ὡς μηδὲν πλέον ἔχειν τοῦ ἑνὸς χιτωνίου καὶ τριβωνίου, καὶ βραχυτάτοις κεχρῆσθαι πρὸς τὸ μόνον ἀποζῇν ἄρτῳ καὶ ὕδατι, ποτὲ δὲ καὶ λαχάνοις λίαν ὀλίγοις, καὶ τοῦτο πρὸς ἑσπέραν. Δόξης δὲ οὕτως καταπεφρόνηκεν, ὡς μηδ᾽ αὐτὰ τῶν τῆς μονῆς προαυλίων αἰσχύνεσθαι περικαθαίρειν ῥυπάσματα. Ὅμως τῷ ἰδίῳ καὶ συνήθει φθόνῳ χρώμενος λογισμοὺς ὑποβάλλειν ἤρξατο, τῆς προτέρας δόξης καὶ τῆς τοῦ γένους περιφανείας ἀναμιμνήσκων, τοῦ πλούτου τε καὶ τῆς τῶν ἰδίων ἀφθονίας, εἶτα καὶ πρὸς τὸ τῆς ἡδονῆς ὑποῦλον καὶ μαλακὸν ὑποχαλᾷν. δὲ τῷ κεκαθαρμένῳ τῆς διανοίας ὄμματι, τῆς ἐπιβουλῆς εἶναι ταῦτα τοῦ πονηροῦ μὴ ἀγνοήσασα, παραυτίκα πάντας τοὺς τοιούτους διαλογισμοὺς ἀνακαλύπτει τῇ ὁδηγῷ καὶ κατηγουμένῃ, καὶ διὰ τῆς ἐξαγερεύσεως ἀπαλλαγὴν εὑροῦσα τῆς ἐπηρείας, τῶν προτέρων ὁμοίως ἀγώνων εἴχετο.

[15] Μιᾷ δέ ποτε τῶν νυκτῶν τὰς συνήθεις πρὸς τὸν θεὸν ποιουμένης προσευχὰς, τῶν ψυχῶν ἀντίπαλος, εἰς μέλανα καὶ δυσειδῆ σχηματισθεὶς ἄνδρα, παραστὰς ἐκ διαστήματος ὕβρισέ τε θρασέως, καὶ ἠπείλη, γοητείας καὶ περιεργῶν ἐργάτιν ὀνομάζων αὐτὴν, καὶ σοβαρευόμενος ἐκφοβεῖν ἐπειρᾶτο. Καὶ τέλος, Ἐμοί, φησιν, ἀντιτάσσῃ; μικρὸν ἀνάμεινον, καὶ γνώσῃ πάντως, ὅς τις ἐγὼ, καὶ τις ἐμὴ δύναμις. Ἔτι δὲ καὶ ἄλλα προσειπεῖν ἐθέλων, ὡς εἶδεν αὐτὴν τὴν δεξιὰν προτείνουσαν τὸ τοῦ σταυροῦ χαράξαι κατ᾽ αὐτοῦ σημεῖον, φυγὰς ᾤχετο. Καὶ τῇ ἑξῆς σφοδρότεροι μᾶλλον πρότερον ἐπιτίθενται ταύτῃ λογισμοὶ, δεινῶς αὐτὴν ἐκταράττοντες καὶ θορυβοῦντες, καὶ εἰς ἀμηχανίαν ἐμβάλλοντες. Ὅμως ἐπειδὴ συνεχῶς τῇ ἀναγνώσει τῶν θείων προσεῖχε γραφῶν, ἐκείνου μνημονεύουσα τοῦ τῶν πατρῶν ῥήματος, ὡς οὐδεὶς ἀνθρώπων ἱκανὸς ἀντιστρατεύσασθαι τῷ πονηρῷ, ἐὰν μὴ τῇ σκέπῃ τοῦ κυρίου καὶ θεοῦ τῶν δυνάμεων προσπεφευγὼς, ἐκεῖθεν ἀπὸ τῆς ἐν αὐτῷ πίστεως τὸν ἐχθρὸν κατατοξεύσῃ καὶ καταβαλῇ, πρὸς τὸν θεὸν καταφεύγει, μεσίτας προβαλλομένη τὴν πανάμωμον μητέρα τοῦ θεοῦ καὶ κυρίου Ι. Χ., τὸν ἀρχιστρατηγὸν κυρίου τῶν δυνάμεων Μιχαὴλ, τὸν παρεστηκότα ἐνώπιον τοῦ θεοῦ Γαβριὴλ, οὗ καὶ τὸ τῆς μονῆς ἐπώνυμόν ἐστιν εὐκτήριον, καὶ πάσας τὰς οὐρανίους δυνάμεις, πάντας τε τοὺς ἁγίους ἐπικαλουμένη, τοιαύτην συνετίθει τὴν εὐχήν·

[16] Παναγία Τριὰς, παντοδύναμε καὶ μεγαλοδύναμε, τῇ μεσιτείᾳ τῆς θεοτόκου, τῇ πρεσβείᾳ τοῦ ἀρχιστρατηγοῦ Μιχαὴλ, καὶ τοῦ εὐαγγέλου Γαβριὴλ, καὶ πασῶν τῶν οὐρανίων δυνάμεων, καὶ πάντων τῶν ἁγίων, βοήθησον τῇ δούλῃ σου, καὶ ἐπίβλεψον ἐπ᾽ ἐμὲ, καὶ ἐλέησόν με, καὶ ἐξελοῦ με τῆς ἐπιβουλῆς τοῦ ἀντικειμένου. Καί ποτε μὲν ἐκτείνουσα τὰς χεῖρας εἰς οὐρανὸν, ποτὲ δὲ τῇ γῇ καταβάλλουσα ἑαυτὴν, ὅλας νύκτας καὶ ὅλας ἡμέρας δάκρυσι τὸ ἔδαφος πλύνουσα, τῆς δεήσεως οὐκ ἀφίστατο, μέχρις οὗ θείαν ἄνωθεν ἐπισκιάσασαν αὐτῆς ἔλλαμψιν τῇ ψυχῇ, καὶ τοὺς πονηροὺς διώκουσαν ᾔσθετο λογισμούς. Οὕτως οὖν ἐφ᾽ ἱκανὸν τῇ προσευχῇ καὶ τῇ δεήσει προσκαρτεροῦσαν ὁρῶν, ἐφορῶν τὰ ταπεινὰ, κύριος, καὶ τὴν πίστιν ἡμῶν, καὶ τὸν πρὸς αὐτὸν δοκιμάζων πόθον, πλουσίαν αὐτῇ καταπέμψας τὴν χάριν τοῦ πνεύματος, ἀπρόσιτον μὲν τοῦ λοιποῦ πάσαις ταῖς τοῦ πονηροῦ κατειργάσατο προσβολαῖς, φοβερὰν καὶ τοῖς δαίμοσιν, καὶ μηκέτι μὲν ζῶσαν αὐτὴν, ζῶντα δὲ τὸν Χριστὸν ἔχουσαν ἐν ἑαυτῇ, ὅλην τὴν ὅλην * ἔνθεον, * forte ψυχὴν ὅλην πεφωτισμένην, μᾶλλον μὲν οὖν καὶ φωτιστικὴν, ψυχὰς πολλῶν δυνατὴν ὁδηγεῖν πρὸς τὸ φῶς τῆς ἀληθείας, ἐξάγουσαν, ὡς στόμα θεοῦ, ἀξίας ἐξ ἀναξίων.

[17] Ὅθεν καὶ πολὺς ἦν περὶ αὐτῆς λόγος ἔντε τοῖς συγγενέσιν, ἔντε συγκλητικαῖς γυναιξὶ, καὶ παρθένοις πρὸς αὐτὴν φοιτώσαις, καὶ τὰ σωτήρια διδασκομέναις, ὡς πολλὰς αὐτῶν κοσμικῆς μὲν καταφρονῆνσαι ματαίοτητος, μεταμεῖψαι δὲ τὸν βίον πρὸς τὸ θεάρεστον ὑπὸ συμβούλῳ ταύτῃ καὶ ὁδηγῷ ταττομένας. Ἐπεὶ δὲ καὶ τὰς τοῦ μακαρίου Ἰωαννικίου γεγεννημένας πρὸς αὐτὴν προῤῥήσεις μήτε διαπεσεῖν ἔδει, καὶ τελείας ἀπηρτίσθαι, ἤγγιζεν ἤδη καὶ τὸ τέλος τῆς ζωῆς τῇ καθηγουμένῃ τῆς μονῆς. Πασῶν οὖν τῶν πνευματικῶν αὐτῇ θυγατέρων τὴν ὀρφανίαν ὀλοφυρομένων, τῆς Εἰρήνης θρῆνος πολλῷ τῶν ἄλλων ὑπερήρετο γυναικῶν· Ὅτι μηδ᾽ ἑτέρᾳ τοσαύτῃ τούτων, ὅση ταύτη καρδίας ὑπῆν συντριβὴ, καὶ ταπείνωσις· ἐξ ὧν τὸ τῆς ἀγάπης ἐξαίρετον πηγάζει, καὶ τῶν δακρύων εἰλικρινεστάτη ῥοὴ διὰ τὴν ἀγαθὴν συνείδησιν. Περικυκλοῦσαι δὲ τὴν κλίνην, ἐν ᾗ κατέκειτο τὰ τελευταῖα πνεύουσα, αἱ μὲν τὰς χεῖρας αὐτῆς, αἱ δὲ τοὺς πόδας, καὶ ἄλλαι ἄλλο τοῦ σώματος μέρος περιέψων, περιεπτύσσοντο, καὶ δάκρυσιν ἔβρεχον. Ἦν μὲν γὰρ καὶ πάσης ἔμπλεως ἀρετῆς καθηγεμών. πρᾳότης δὲ αὐτῇ τὸ ἐπίσημον.

[18] Μόλις δέ ποτε τὴν ζωὴν αὐτῆς ἀπεγνωκυῖαι, ἠρέμα πως ἠρώτων θρηνωδοῦσαι· Ποῦ τοίνυν ἡμᾶς καταλιμπάνεις λέγουσαι; ποῦ ποτε τοιαύτης ἡμεῖς μετά σε τύχοιμεν προστάτιδος, καὶ μητρὸς κηδεμονικώτερον περὶ ἡμᾶς διατεθειμένης, οὕτως ἀγαθῆς, οὕτως πραείας, οὕτως ἑκάστης ἡμῶν τὰ βάρεα βασταζούσης, καὶ τὸν νόμον ἐν ἡμῖν ἀναπληρούσης τοῦ Χριστοῦ; Ὡς δὲ ἐπὶ πολὺ κλαίουσαι τοιαῦτα πρὸς αὐτὴν ἔλεγον, καὶ τὴν ἔξοδον, εἰ οἷόντε ἦν, κωλύσαι φιλονεικοῦσαι, ἤκουσαν φωνῆς παρ᾽ αὐτῆς ἰσχνῆς καὶ λίαν ἀμυδρᾶς, καὶ ταῖς ὀξύτερον ἀκροωμέναις ἐνωτισθείσης. Καὶ, Ἵνα τί μοῦ, φησι, τὴν ψυχὴν συνταράσσετε ὀλολύζουσαι; ἔχετε, τέκνα, ἔχετε τὴν καλῶς ὑμᾶς ποιμανοῦσαν· πιστεύσατε τὸ τοσοῦτον ὑπὲρ ὑμᾶς [τῇ ἀρετῇ] οὖσαν, ὅσον ἐγὼ τῷ γήρῳ ὑπὲρ ὑμᾶς, καὶ τὸ πνεῦμα τοῦ θεοῦ ἀναπέπαυται ἐπ᾽ αὐτῇ. Καὶ εἰ ἐμοὶ πείθησθε, μὴ ἂν πρὸς ἑτέραν ἀποβλέψαι, τὴν ἀδελφὴν ἡμῶν Εἰρήνην λέγω, φωτὸς τὴν θυγαθέρα, τὴν ἀμνάδα τοῦ Ιησοῦ, τὸ ταμιεῖον τῶν χαρισμάτων τοῦ παρακλήτου· καὶ ταῦτα εἰποῦσα, καὶ δόξα τῷ ἐλέει σου, κύριε, τελευταῖον φθεγξαμένη, χερσὶν ἁγίων ἀγγέλων τὸ πρεῦμα παρέδωκεν.

[19] Πάντα οὖν ἐπ᾽ αὐτῇ κατὰ νόμον ταφῆς ἐπιτελέσασαι, καὶ μεθ᾽ ἑτέρων ἱερῶν κηδεύσασαι ταύτην σωμάτων, ἐπὶ φροντίδα τῆς μελλούσης αὐτῶν ἐστράφησαν προἳστάναι. Συναθροισθεῖσαι τοίνυν ἐν τῷ τοῦ ἀρχαγγέλου Γαβριὴλ ναῷ, ὃν εὐκτήριον ὄντα τῆς μονῆς λόγος ἐδήλωσεν οἶκον, πᾶσαι μὲν ἀπέβλεψαν κοινῇ γνώμῃ πρὸς τὴν ἀξιάγαστον Εἰρήνην. Οὐδὲν δὲ παράπαν πρὸς αὐτὴν εἰρήκασι περὶ τούτου, μὴ καὶ λάθῃ ταύτας ὑφορώμεναι διαφυγοῦσα τῆς μονῆς. Ἤδεισαν γὰρ αὐτῆς τὸ μέτριον τοῦ φρονήματος, καὶ ὡς οὐκ ἂν κατεδέξαιτο τὴν προστασίαν, μὴ τῆς ἄνωθεν προνοίας καὶ ἄκουσαν εἰς τοῦτο κατεχούσης αὐτήν. Ἐν τῷ ναῷ δὲ προσευξάμεναι. ὁδοῦ τῆς πρὸς τὸν πατριάρχην εἴχοντο φερούσης, ὡς ἂν δι᾽ αὐτοῦ τὴν ἀξίαν θέοθεν λάβωσιν ὁδηγόν. Ἦν δὲ τοὺς οἴακας παντάριστος διακυβερνῶν Μεθόδιος τῆς Κωνσταντίνου, ὁμολογητὴς, ὃς πολλὰ μὲν ὑπὸ τῶν εἰκονομάχων ὑπέμεινε, βασιλέων ὑπερμαχούντων τῆς ἀσεβείας], καὶ προπολεμούντων κατὰ τῆς εὐσεβείας. Πολλοῖς δὲ στίγμασι καὶ κινδύνοις κεκοσμημένος τοῖς ὑπὲρ τῆς προσκυνήσεως τῶν ἀχράντων εἰκόνων, καὶ διὰ τοῦτο μὴ μόνον τῆς αἱρέσεως καταλύτης, καὶ τῆς ὀρθοδοξίας πρόμαχος ἱκανὸς, ἀλλὰ καὶ θαυμάτων αὐτοῦργος, καὶ πνεύματος ἀνάμεστος ἁγίου, καὶ διορατικῶς τὰ τῷ θεῷ δοκοῦντα καλῶς στοχαζόμενος.

[20] Ὡς οὖν ἥπτοντο τῆς ὁδοῦ, προφασιζομένη προφάσεις οὐκ ἤθελεν Εἰρήνη ταύταις ἕπεσθαι. Μόλις οὖν αὐτὴν πείσασαι συνοδοιπορεῖν, τὸ πατριαρχεῖον κατέλαβον· ὑπομνηθέντος οὖν, ὡς ἔθος, τοῦ μεγάλου Μεθοδίου, εἰσίασιν αἱ ἀδελφαὶ πᾶσαι ἅμα πρὸς αὐτὸν, καὶ τὴν συνήθη λαβοῦσαι μετάνοιαν, ἔκειντο τὴν εὐλογίαν ἀναμένουσαι. Εὐλογήσας δὲ καὶ ἀναστῆναι ταύτας ἐγκελευσάμενος ἠρώτα μαθεῖν τὴν προκριθεῖσαν ὑπ᾽ αὐτῶν εἰς προστασίαν αὐτῶν. Αἱ δὲ μηδεμία ἐξ ἡμῶν ἔφασαν, τόγε νῦν ἔχον, ὦδε δέσποτα, ἐξελέχθη παρ᾽ ἡμῶν· τὸ πᾶν δὲ τῷ θεῷ, καὶ τῷ ἐνοικοῦντί σοι πνεύματι τοῦ θεοῦ ἀναθέμεναι, πρὸς τὴν σὴν ἥκομεν ἁγιότητα. δὲ θεοφόρος ἐκεῖνος ἀνὴρ, Οἶδά φησι τὴν σεμνοτάτην Εἰρήνην αἱρεῖσθαι πᾶσαι καλῶς τε φρονοῦσαι καὶ θεαρέστως, καὶ χάρις τῷ θεῷ, ὅτι οὐκ ἀπέκρυψε τὰ κατ᾽ αὐτὴν ἀπ᾽ ἐμοῦ. Ταῦτα δὲ ὡς ἤκουσαν, ἐκπλήξει καὶ φόβῳ συνεχόμεναι, οὐδὲν ἀποκρίνασθαι εἶχον, μόνον δὲ πρὸς τῶν ποδῶν αὐτῷ καταβαλοῦσαι ἑαυτὰς, Ὄντως θεὸς ἔν σοί ἐστι, εἶπεν, καὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ ᾡδηγήθης, ἅγιε, τοῦ θεοῦ.

[21] Εὐθὺς οὖν μηδὲν μελλήσας πατριάρχης, ἐξαναστὰς τοῦ θρόνου, καὶ θυμιατήριον αἰτήσας, βαλών τε θυμίαμα, καὶ τὸν θεὸν εὐλογήσας, ὑμνωδίας τε προσφόρου πρῶτος ἀρξάμενος, διάκονον τῆς μεγάλης ἐκκλησίας πρῶτον χειροτονεῖ τὴν Εἰρήνην (ἴδει γὰρ τῷ ἐν αὐτῷ πνεύματι καὶ τὴν αὐτῆς καθαρότητα) καὶ μετὰ τοῦτο καὶ τὴν τῆς ἡγεμονείας ἐπιτίθησι σφραγίδα· καὶ πολλὰ μὲν περὶ προστασίας εἰπὼν πρὸς αὐτὴν, πλείονα δὲ ταῖς ἄλλαις περί τε πίστεως καὶ ὑπακοῆς, καὶ τῶν ἐκεῖθεν ὑπομνήσας κολαστηρίων, καὶ αὖθις τῶν ἀγαθῶν, τοῖς εὖ κακῶς τὸν βίον ἐνταῦθα διανύουσιν ἀναμένει, τὴν ὁμονοίαντε ταύταις καὶ τὴν ἀγάπην ἐπευξάμενος, ἀπέλυσεν αὐτὰς ἐν εἰρήνῃ.

Videre itaque erat Irenen, cum gaudio subeuntem voluntarium Christi jugum; non modo accommodatam ad omnem, [Variis excellit virtutibus;] quæ secundum Deum est, obedientiam; sed etiam perpetua serie paratam; ut in ipsa impleretur, quod Bonum sit jugum, & onus Christi sit leve his, qui gratanter trahunt illud. Nullam etenim prorsus norat contradictionem in omnibus, quæ simpliciter sibi imperabantur: aberat desidia: vigilantia semper in ipsa virescebat: compunctio erat continua, & exultatio spiritualis tanta, ut vultum læte virentem gerens, cordis hilaritatem semper præ se ferret, uti est in proverbio. Præsidem quoque habebat, quæ scite ipsam ad optima excitabat atque informabat. Dei item gratiam habebat, mystice obumbrantem, ac docentem ea, quæ in rem ejus erant. Nam sine me, ait Dominus, nihil potestis facere. Et, qui manet in me, & ego in eo, hic fructum multum. Et sane quidem tulit, quæ sicut bona terra ac pinguis divinum semen accepit, & expurgata fuit ab omni terrenæ fecis concretione & adhæsione.

[12] Anima enim, quæ diligit Deum, & possidet corpus virgineum, celeriter invenit Dei gratiam advolantem, & omnia sibi factam. [quibus superaddere statuit stationem S. Arsenii;] Mutuæ charitatis modus, quem tenebat, & humilitas, in admirationem rapiebat non præsidem tantum, sed omnes etiam, qui illam audiebant. Suspiciebat quippe sorores omnes tamquam reginas ancilla, & vilissima singulis earum ministeria deferebat. Adeo in divinas incumbebat Scripturas, & adeo vacabat Vitis patrum, quidquid in eis erat pulcrum, quidquid utile seligens, ut verborum divinitus inspiratorum os esse videretur. Dumque aliquando in beati Arsenii a gesta incidisset, & stationem b ejus intellexisset; quomodo extensas habens manus staret ad ortum usque solis, cum cœpisset a solis occasu; atque a statione desisteret, quando sol oriens vultum ejus illustrasset; amore accensa, ut similis esset isti generoso viro, atque angelica potius quam humana facultate se Deo sisteret præsentem; cum præside rem communicat.

[13] [quam, consentiente sua præside, petit, impetrat, & cum fructu obit.] Primum quidem illa cunctatur annuere, animi pendens ob rei magnitudinem. Verum ubi ipsam vidit instare diutius, & adjutrices ad propositi exsecutionem a se requirere preces, moderata Irenes prudentia freta, atque haud sine divino Numine ipsius fervorem esse arbitrata, annuit ac permisit. Illa autem veluti ad accubationem quamdam ac requiem corporis, sic ad stationem cucurrit gaudens. Et anno non plus uno hunc spiritualem agonem decurrit. Stationem igitur exorsa paulatim, paulo tempore, divina illam ex alto adjuvante gratia, ad tantam rei perfectionem devenit, ut noctes totas, totos dies in statione, extensis ad cælum manibus, magna cum alacritate persisteret. Sæpe etenim stationem exorsa, sole vergente in occasum; usque ad posteræ diei vesperam non cessabat. Sæpe item exorto sole, ortum diei posteræ iterum stabat exspectans. Atque hæc quidem miraculum erant præsidi; quam solam consciam reddebat eorum, quæ fiebant, post Deum, qui videt in abscondito. Hæc quando Irenen arridente leniter vultu, ac rubore perfuso, ad se venientem videbat, hilarique aspectu atque modeste demisso, nec non placido sermone colloquentem; ex talibus signis stationis quoque modum colligebat.

[14] [Diabolus austeram ejus vitam pertæsus,] Per tres ergo annos diabolus ita eam affectam videns erga spiritualia certamina, dolebat, discruciabatur, atque id ferre non poterat. Neque enim habebat, quo eam laqueis suis irretiret: quia nulla ex armis, quæ contra nos pugnans sumit, contra illam sumere poterat. Ab opibus namque, deliciis ac gloria usque adeo abstinebat, ut nihil haberet amplius, quam vestimentum unicum ac palliolum, & parcissimis uteretur ad solam vitæ sustentationem, pane & aqua; aliquando etiam herbis perpaucis, idque usque ad vesperam. Gloriam vero ita contempsit, ut ne vel ipsas quidem monasterii vestibulorum sordes expurgare erubesceret. Nihilominus propria sibi diabolus & consueta utens invidia, cogitationes subjicere cœpit, priorem gloriam, & generis splendorem ei in memoriam revocans, uti & divitiarum ac rerum familiarium abundantiam; deinde etiam ad occultam ac mollem voluptatem relaxare. Illa vero, purgato mentis oculo, diabolicæ artis hæc esse, non ignara, statim cogitationes istiusmodi omnes revelat viæ duci ac præmonstratrici, ac per istam denuntiationem liberata a vexatione, prioribus similiter exercitationibus adhæsit.

[15] Nocte quadam dum consuetas ad Deum preces funderet, [variis artibus Sanctam adoritur:] animarum adversarius, sub nigri & horribilis viri specie, ex insidiis adstans, injuriis audacter eam impetiit, & vexavit, incantationis atque ineptiarum effectricem vocans, & erecto supercilio terrere illam conabatur. Et tandem, Mihine, inquit, resistis? Exspecta parumper, & probe nosces, quisnam ego sim, & quænam mea sit potestas. Alia præterea dum profari vellet, ut vidit, quod dextram protenderet ad formandam crucem, ad signum ejus fuga se proripuit. At postridie vehementiores, quam prius, cogitationes ipsi immittebantur, quæ graviter eam perturbabant, eoque redigebant, ut nesciret, quo se verteret. Sed quoniam lectioni divinarum Scripturarum assidue attendebat, illud sanctorum patrum effatum in memoriam revocans, quod nullus homo sufficiat, ut resistat diabolo, nisi ad auxilium Domini ac Dei virtutum confugerit, vi cujus, fide in ipsum nixus, hostem debellet ac prosternat; ad Deum confugit, mediatores adhibens intaminatam Matrem Dei, ac Domini nostri Jesu Christi; Michaëlem cælestis militiæ principem, adstantem coram. Deo Gabriëlem, cujus nomen gerebat ædes sacra monasterii, omnesque cælestes virtutes, ac Sanctos omnes invocans, talem instituit orationem:

[16] Sanctissima Trinitas, quæ magna potes, & omnia potes; Deiparæ interventu, & intercessione Michaëlis, [sed precibus liberatur.] cælestis militiæ principis, ac boni nuntii Gabrielis, omniumque cælestium potestatum, & omnium Sanctorum, adjuva famulam tuam, & respice in me, & miserere mei, & eripe me ex insidiis inimici. Et nunc quidem extendens in cælum manus, nunc in terram se prosternens, noctes totas, & totos dies lacrymis solum lavabat, & ab oratione non cessabat; donec divinam e cælo illuminationem sensit, quæ & animam obumbraret, & pravas cogitationes expelleret. Sic itaque abunde in oratione ac precibus perseverantem videns, qui humilia respicit, Dominus; & qui fidem nostram, ac desiderium sui probat, Spiritus gratiam ei immisit copiosam, & conatibus omnibus diaboli inaccessibilem reddidit, dæmonibusque terribilem (ut quæ jam viveret non ipsa, sed quæ viventem Christum in se haberet) totam divinam, divino totam Numine afflatam, illuminatam totam, imo vero potius alios illuminandi facultate præditam; quæ posset plurium animas in viam ducere ad lumen veritatis, & educere, sicut os Dei, pretiosa a vilibus c.

[17] Unde frequens erat de illa sermo inter cognatos, inter senatorias feminas ac virgines, quæ ad ipsam ventitabant, [Pluribus prodest ad meliorem vitam: dumque monasterii præfecta] & salutaria docebantur; ita ut multæ ex illis mundanam stultitiam contemnerent, & vitam juxta Dei placitum commutarent, hujus consilio & ductui obtemperantes. Quoniam vero prædictiones beati Joannicii, quæ ipsi erant factæ, excidere non debebant, sed accurate adimpleri: appetebat jam præsidi monasterii finis vitæ. Dum itaque omnes filiæ ejus spirituales orbitatem suam lugerent; longe præ aliis mulieribus Irene mortem hanc graviter molesteque tulit; quia alteri earum nulli, quanta huic, cor erat contritum adeo & humiliatum: e quibus dilectionis excellentia dimanat, & sincerissimum lacrymarum fluentum per bonam conscientiam. Lecto igitur circumfusæ, in quo jacebat illa, quæ extremum spirabat spiritum; hæ quidem ipsius manus, illæ vero pedes, aliæque aliam corporis partem abstergebant, amplexabantur, & lacrymis rigabant. Erat etenim præses omni virtute plena; ac mansuetudine imprimis spectabilis.

[18] [in extremis ageret, suadet ut Irenen suo loco eligant:] Vix de vita ejus desperaverant; cum modeste interrogabant lamentantes: Ubinam nos, inquiunt, relinquis? Ubinam nos talem post te umquam consequemur præsidem, cura etiam plus quam materna erga nos affectam; adeo bonam, mansuetam adeo, cujusque nostrum adeo onera portantem, & legem Christi in nobis adimplentem? Postquam multo cum fletu hæc ei dixissent, & mortem, si fieri posset, impedire contendissent, audierunt edi ab ipsa vocem tenuem, & valde exilem, & earum, quæ acutius audiebant, auribus perceptam. Et, Cur, inquit, animam meam conturbatis ejulantes? Habetis, filiæ, habetis eam, quæ vos recte pascat, & quæ tantum, credite, vobis erit [virtute] præstantior, quantum ego ætate vobis anteeo: & Spiritus Dei requievit super illam, & siquidem mihi obtemperatis, ad aliam ne respicite: sororem nostram Irenen dico, lucis filiam, agnam Jesu, promptuarium gratiarum Paracleti. Hæc cum dixisset, &, Gloria misericordiæ tuæ, Domine, cum extremum pronuntiasset, manibus sanctorum angelorum spiritum tradidit.

[19] Omnibus ergo juxta legem sepulturæ erga ipsam peractis, [quæ, invita licet,] & condito apud alia sacra corpora ejus funere; curam converterunt in eam, quæ præfutura sibi esset. Congegratæ igitur in templo archangeli Gabriëlis, quod monasterii ædem orationi sacram esse diximus, communi omnes consensione oculos conjecerunt in admirabilem Irenen. At nihil prorsus hac de re illi dixerunt, suspicantes ne clam sese, e monasterio profugisset. Timebant enim a modestia ejus, qua demisse de se sentiebat; & ne recusaret admittere præfecturam; nisi cælestis providentia vel invitam ad hoc ipsam compulisset. In templo precatæ, in viam sese dederunt, quæ ducit ad patriarcham, ut per ipsum, Deo annuente, dignam acciperent præsidem. Methodius d autem, virtute spectatissimus, gubernacula moderabatur urbis CPolitanæ; confessor, qui multa ab iconomachis sustinuit, imperatoribus impietatem propugnantibus, & impugnantibus pietatem. Multis ergo stigmatibus ac periculis perfunctus honorifice propter cultum incontaminatarum imaginum, eaque de causa non hæreseos dumtaxat eversor, & sanæ doctrinæ propugnator potens exstitit, sed miraculorum etiam patrator, ac Spiritu sancto plenus, perspicue quæ Deo erant placita assequebatur.

[20] Jamque viam attigerant; quando excusans excusationes, non voluit Irene illas sequi. [annitente ad hoc mirabiliter S. Methodio, patriarcha CPolit.,] Dum vix illi persuasissent, ut comitaretur, ad patriarchæ ædes pervenere. Commonefactum prius, ut moris est, magnum Methodium sorores simul omnes adeunt, & facta consueta corporis profunda inclinatione, e procumbebant, exspectantes, sibi dum is bene precaretur. Postquam bene eis precatus esset, atque assurgere eas jussisset, interrogavit, ut intelligeret, quamnam præ reliquis delegissent sibi ad præfecturam. Illæ vero, Nulla, inquiunt, ex nobis, prout res se nunc habet, o Domine, a nobis electa est: sed totum hoc Deo, & spiritui Dei, qui in te habitat, committentes, ad tuam venimus sanctitatem. Tum divinus ille vir, Novi, inquit, ornatissimam Irenen eligere, omnes recte cogitare atque secundum Dei beneplacitum; Deoque sit gratia, quod non absconderit a me ea, quæ ad ipsam spectant. His auditis, stupore ac timore correptæ, nihil habuerunt, quod responderent; hoc autem solum, ad pedes ejus se projicientes, dixerunt: Vere Deus in te est, & ab ipso, vir sancte, directus es Deo.

[21] Mox itaque nihil motatus patriarcha, surrexit e solio, [& magnæ ecclesiæ diaconissam creante, monasterio Præficitur.] thuribulum petiit, thus adolevit, Deo benedixit, primusque convenientem auspicatus hymnodiam, diaconissam f magnæ ecclesiæ primum ordinat g Irenen: (spiritu quippe, qui in ipso erat, viderat ipsius puritatem) & post hæc præfecturæ signaculum superaddidit. Ac de præfectura quidem multa cum illa locutus, plura vero cum aliis de fide & obedientia; & memores reddens cruciatuum alterius vitæ, uti & bonorum, quæ illos, qui bene vel male vitam hic instituunt, manent; concordiamque ipsis & dilectionem apprecatus, dimisit eas in pace.

ANNOTATA.

a S. Arsenii Acta illustrata sunt die 19 hujus a pag. 605.

b De pervigilationibus nocturnis S. Arsenii agitur die mox citato pag. 623 in Vita.

c Textus sacer Jeremiæ cap. 15, ℣. 19 ex versione Septuaginta sic habet: Καὶ ἐὰν ἐξαγάγῃς τίμιον ἀπὸ ἀναξίου, ὡς τὸ στόμα μου ἔσῃ. Et, si eduxeris pretiosum a vili; quasi os meum eris.

d De hoc Sancto nonnulla præmisimus in Commentario prævio.

e De hac phrasi videri possunt annotata ad Martyrium Sabaitarum die 20 Martii, pag. 177, & Acoluthia Græca ante tomum 11 Junii, pag. LX.

f Dissertationem de diaconissis Ecclesiæ primitivæ habet Cabassutius in sua Notitia ecclesiastica pag. 25.

g Apud Joannem Morinum de sacris Ordinationibus part. 2, pag. 99 habentur ista de ordinatione diaconissæ: Post factam oblationem, ad archiepiscopum adducitur ordinanda, & eo exclamante dicit, Divina gratia. Ipsa autem inclinante solum caput, imponit ei manum, facitque tria crucis signa, & sic precatur. Sequitur ibidem oratio. Postea recitat diaconus prædicta diaconica; episcopus autem habens manum super ordinandam, hanc dicit orationem: Here Domine, qui non repellis &c. Postea circumponit collo ejus subtus maphorion orarium diaconicum, transfertque in partem anteriorem ambas extremitates. Tum qui est in ambone diaconus dicit: Omnium Sanctorum. Postquam autem ipsa communicavit, tradit ipsi sacerdos sanctum poculum, quod accipiens, nulli ex eo impertitur, sed in sancta mensa reponit, & relinquit.

* forte ψυχὴν

CAPUT III.
Varia sibi suisque dat ad virtutem documenta & incitamenta; accipit perspicientiam arcanorum.

Η μέν τοι τὴν προστασίαν τῆς μονῆς ἄρτι τοῦ Χρυσοβαλάντου κατὰ θείαν πρόνοιαν ἀναδεξαμένη Εἰρήνη, εἰς νοῦν λαμβάνουσα τὰ προῤῥηθέντα πάλαι αὐτῇ παρὰ τοῦ μεγάλου Ἰωαννικίου, καὶ τὰ κατὰ τὴν ἀπόῤῥητον τοῦ θεοῦ οἰκονομηθέντα σοφίαν κατανοοῦσα, παρ᾽ ὅλην τὴν ὁδὸν οὐκ ἔληγε τῶν δακρύων, τὰ μεγαλεῖα τοῦ θεοῦ ἐκπληττομένη, καὶ πρὸς τὸ τῆς ταπεινώσεως πολλῷ πλέον νῦν καταβαίνουσα βάθος, καὶ ἀναξίαν ἑαυτὴν καὶ τῆς γῆς ὑπολαμβάνουσα, τῆς θείας χάριτος, ὡς εἰκὸς, δι᾽ ἐπιθέσεως τῶν χειρῶν τοῦ θεοφόρου Μεθοδίου ἐπικαθαπτάσης αὐτῆς τῇ ψυχῆ, καὶ πρὸς τὴν ἄκραν συνδιατιθείσης αὐτὴν μετριοφροσύνην. Ὅπερ θαυμάζουσαι αἱ ἀδελφαὶ μὴ οὕτω λυπεῖσθαι παρεκάλουν αὐτὴν, καὶ ἀδημονεῖν περὶ τῆς ἡμετέρας λέγουσαι προστασίας. Πᾶσαι γὰρ ἡμεῖς πρὸς πᾶσαν ὑπακοὴν ἰδού σοι ἑτοίμως ἔχομεν (ἀγνοοῦσαι πάντως, ἅπερ ἐκείνη κατὰ νοῦν ἐλογίζετο) καὶ οὐδὲν ἔσται πρόσκομμα παρ᾽ ἡμῶν, ῥᾴδια πάντα τῆς ἡμετέρας ὑπακοῆς θεοῦ διομαλιζούσης σοι ῥοπῇ.

[23] Ἐπεὶ δὲ καὶ τὸ μοναστήριον κατέλαβον, τάς τε συνήθεις εὐχαριστίας ἀπέδακαν τῷ κηδεμόνι θεῷ, καὶ σιτίων κοινῇ μετέλαβον πραπέζῃ· τὸ ταῖς προεστώσαις ἀφωρισμένον παραλαβοῦσα ἀτελίον *, κλείσασα τὴν θύραν προσηύχετο τῷ βλέποντι ἐν τῷ κρυπτῷ * forte κελλίον συναντιλήψεσθαι αὐτῇ, τὸν θεὸν ἱκετεύουσα τῆς τῶν ἀδελφῶν προστασίας, καὶ δάκρυσι τὸ ἔδαφος καταῤῥαίνουσα, πολλὴν ᾐτεῖτο καὶ μεγάλην ἐξ ὕψους αὐτῇ καταπεμφθῆναι τὴν συνεργίαν. Σὺ γὰρ εἶ, λέγουσα, ποιμὴν καλὸς, σὺ εἶπας τοῖς μαθηταῖς· Εἷς ὑμῶν εστι καθηγητὴς Χριστός. Σὺ εἶ θύρα τῶν προβάτων, εἰσάγων αὐτὰ εἰς τὴν σωτηρίαν τὴν αἰώνιον. Σὺ εἶ καὶ κύριος καὶ διδάσκαλος· καὶ εἰ σὺ εἶ ὁδηγὸς ἡμῶν, ἀντιλαβοῦ τῆς δούλης σου, καὶ τοῦ μικροῦ τούτου ποιμνίου σου, καὶ διατήρησον ἡμᾶς ἀπὸ τῆς ἁρπαγῆς τοῦ νοητοῦ καὶ δολίου λύκου. Οἶδας γὰρ τὴν ἀσθένειαν ἡμῶν, καὶ ὡς ουδὲν ἡμεῖς ἀνύειν ὅλως δυνάμεθα, μὴ τῆς παρά σου βοηθείας ἡμῖν χορηγουμένης.

[24] Ἐπὶ πολὺ δὲ προσευξαμένη, καὶ μετρίως ἄνεσιν λαβοῦσα, ἤρξατο πρὸς ἑαυτὴν τοιαῦτα διαλέγεσθαι. Ἆράγε, ταπεινὴ Εἰρήνη, ἐπιγινώσκεις τὸ φορτίον, ὅπερ σου Χριστὸς ἐπὶ τῶν ὤμων ἐπέθετο; ψυχὰς ἐνεπιστεύθης, ὑπὲρ ὧν θεὸς καὶ ἄνθρωπος ἐγένετο, καὶ τὸ αἷμα ἐξέχεε, καὶ, ὡς ἤκουσας, οὐδὲ κόσμος ἅπας μιᾶς ψυχῆς ἀντάξιος. Οὐδὲ ἐκεῖνο πάλιν ἀγνοεῖς, ὅτι, ἐὰν ὑπὲρ ἀργοῦ λόγου λόγον ἕκαστος δωσει ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως, ὑπὲρ ψυχῆς ἀπολλυμένης οἷα πείσεται, τὴν φροντίδα ταύτης ἀναδεδεμέννος, εἰ μὴ τὰ παρ᾽ ἑαυτοῦ ποιήσει πρὸς τὴν αὐτῆς σωτηρίαν. Ἐπαγρυπνεῖν δεῖ πάντως περισσοτέρως ἐν εὐχαῖς, καρτερεῖν ἐν νηστείαις, τὰ ἀσθενήματα τῶν ἀδελφῶν σου βαστάζειν, καὶ πάντα φέρειν γενναίως καὶ πρᾴως. Πρόσεχε δὲ ἑαυτῇ, μή ποτε τὸ σὸν ἐλάττωμα, τό σε λανθάνον, ἀφορμή τινι τῶν ἀδελφῶν γένηται, καὶ πληρωθῇ ἐπί σοι τὸ λέγον ῥῆμα τοῦ Χριστοῦ· Ὅτι τυφλὸς τυφλὸν ἐὰν ὁδηγῇ, ἀμφότεροι πεσοῦνται εἰς βόθυνον. Ἀλλὰ τὰ μὲν πρὸς ἑαυτὴν τοιαῦτα, οἷς δὴ καὶ δήσασα τὴν ψυχὴν, ἐπὶ πολλῷ πλείονα διήγειρε τὴν ἄσκησιν, ἀγγελικὴν διόλου βίωσιν ἑλομένη καὶ πολιτείαν, νηστείας μὲν ἀνύουσα πολυημέρους, στάσεις παννύχους, γονάτων ὑπὲρ ἀριθμὸν τελοῦσα κλίσεις· χαμευνία ξηρὰ, καὶ μὴ μᾶλλον ἀνέσεως ὅσον κακὰ παθεῖν ἀφορμῆς κεχρημένη.

[25] Καὶ διὰ τῶν τοιούτων τὴν εὔνοιαν σπεύσασα τοῦ θεοῦ ἐπισπᾶσθαι, καὶ τὴν παρ᾽ αὐτοῦ χορηγομένην σύνεσιν, διδάσκουσαν ἔχειν καὶ πρὸς πᾶσαν μυστικῶς καὶ ὁδηγοῦσαν τὴν ἀλήθειαν· οἷα δὲ καὶ πρὸς τὰς ἀδελφὰς ἐδίδασκε σοφωτάτη. Οἶδα μέν, φησιν, τίμια θεῷ ἀναθήματα, μηδαμῶς εὔλογον τὴν ἐμὴν οὐθένειαν εἰς διδασκάλου τάξιν ὑμῶν προσκαθῆσθαι, καὶ διδάσκειν ὑμᾶς, ἃς ἐγὼ πέπεισμαι διδακτὰς εἶναι θεοῦ. Ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τὰ θεοῦ κρίματα πάντως ἀνεξερεύνητα, καὶ διὰ τοῦτο πολύτροπος αὐτοῦ σοφία εἰς τοῦτό μου τὴν ταπείνωσιν ἤγαγεν, ἀξιῶ μὴ προσέχειν ὡς διδασκάλῳ, ἀλλ᾽ ὡς συμβούλῳ καὶ ἀδελφῇ διὰ τὴν ἐπικειμένην μοι ἀνάγκην· οὐαὶ γάρ μοί ἐστι κατὰ τὸν θεῖον ἀπόστολον, ἐὰν μὴ τὰ συμφέροντα ὑμῖν συμβουλεύσαιμι. Καὶ ἀνέχεσθε τῶν ῥημάτων τῆς ἐμῆς ταπεινώσεως δι᾽ ἀγάπην ὑμῖν προσφερομέννων. Καὶ γὰρ ἐὰν τὸν βίον τοῦτον τὸν ἀσκητικὸν, ὃν ὑπήλθομεν ἑκουσίως, μὴ κατὰ τοὺς αὐτῷ κειμένους μετέλθωμεν νόμους, οὐδὲν ἡμῖν ὄφελος, οὐδὲ αὐτῆς τῆς πίστεως. Χωρὶς γὰρ ἔργων πίστις νεκρά· ἠκούσαμεν γὰρ βασιλείαν οὐρανῶν ζωὴν ἀΐδιον, καὶ ἀτελεύτατον τρυφὴν ἀκηράτων αἰωνίων ἀγαθῶν.

[26] Ἐπιστεύσαμεν τῷ εὐαγγελισαμένῳ καὶ ὑποσχομένῳ Ἰησοῦ τῷ θεῷ καὶ κυρίῳ ἡμῶν, εἰς ὃν καὶ πεπιστεύκαμεν, καὶ πιστεύσασαι τοῖς ἐπηγγελμένοις τοσούτοις ἀγαθοῖς, ἀφήκαμεν τὰ τοῦ κόσμου τερπνὰ ὡς πρόσκαιρα, καὶ μικράν τινα καὶ ταύτην ἡχρειωμένην ἔχοντα τὴν ἀπόλαυσιν, οὐ μόνον δὲ οὐχ ἱστάμενα, ἀλλὰ καὶ πρὸς τὸ τυχεῖν τῶν οὐρανίων οὐ μικρὸν ἡμῖν εὑρισκόμενα κόλυμα. Εἴπερ οὖν μετὰ ταῦτα τούτων ἐκπεσούμεθα, ἐλεεινότεραι τάχα πάντων ἀνθρώπων ἐσμέν· ἀποτευξόμεθα δὲ, καὶ μάτην ἡμῖν ὅλος οὗτος κόπος ἔσται, ἐὰν μὴ κατὰ τοὺς νόμους τοῦ Χριστοῦ πολιτευσώμεθα· εἶπε γὰρ κύριος· Οὐδεὶς δύναται δυσὶ κυρίοις δουλεύειν· γὰρ τὸν ἕνα μισήσει, καὶ τὸν ἕτερον ἀγαπήσει· τοῦ ἑνὸς ἀντέξεται, καὶ τοῦ ἑτέρου καταφρονήσει. Μία γὰρ οὖσα ψυχὴ, εἰς δύο μερισθῆναι οὐ δύναται· μηδ᾽ αὐτὴ ἐν ταυτῷ καὶ τρυφᾷν, καὶ ἐγκρατεύεσθαι, καὶ πτωχείαν χρημάτων ἔχειν, καὶ πλουτεῖν χρήμασι, καὶ ταπείνωσιν τοῦ κυρίου μετιέναι, καὶ τὴν κενὴν τῶν ἀνθρώπων θερίζειν δόξαν.

[27] Ἡμεῖς οὖν ἀφήκαμεν πάντα, καὶ ἠκολουθήσαμεν αὐτῷ. Ἐὰν μὴ καὶ ψυχὴ ἡμῶν, καὶ πάντα τὰ ἐντὸς ἡμῶν ἀκολουθῇ· οὐδὲν ἡμῖν ὄφελος σωματικὴ μόνον ἀκολούθησις, ἀλλὰ δέον ἡμᾶς πᾶσαν ἀπὸ τῆς ψυχῆς διῶξαι βιοτικὴν ἐπιθυμίαν καὶ προσπάθειαν, ἵνα μὴ τὰ ἔξω φαινόμεναι τὸν κόσμον φυγοῦσαι, τὰ ἔνδον μέσον ὦμεν τοῦ κόσμου, ἐφιέμεναι τιμᾶσθαι ὑπὸ τῶν ἀνθρώπων, ἱματίοις ἀνθοβαφέσι καὶ πολυτίμοις κοσμεῖσθαι, καὶ χαίρειν στρωμναῖς ὑψηλαῖς τε καὶ μαλακαῖς καὶ πολυτελέσιν ἀνακλίνεσθαι, πολυφαγίας καὶ οἰνοποσίας ἀμέτροις βαρύνεσθαι, καὶ ἀδικεῖν τὴν ψυχήν· ἀδικία γάρ ἐστι πᾶν τὸ ὑπὲρ τὴν χρείαν, καὶ τοῖς ἄλλοις κατὰ κόσμον πράγμασι ἐντρυφᾷν, οἷς καθάπαξ ἀπεταξάμεθα ἐνώπιον τοῦ θεοῦ καὶ τῶν ἁγίων ἀγγέλων. Ἀλλὰ δεῖ τροφὰς ἡμεῖς ἐχούσας καὶ σκεπάσματα, τούτοις ἀρκεῖσθαι, καθὼς γέγραπται· Τὸ δὲ ἔργον ἡμῶν καὶ τὸ ἀγόνισμα τὸ μέγα ἐκεῖνο ἂν εἴη, τὸ τὰς ἀρετὰς ἐκείνας κτήσασθαι, αἱ σώσουσιν ἡμᾶς, τὴν ἀγνείαν καὶ τὸν ἁγιασμὸν, οὗ χορὶς οὐδεὶς ὄψεται τὸν κύριον, ἀλλ᾽ ἀκούσει· Ἀρθήτω ἀσεβὴς, ἵνα μῂ ἴδη τὴν δόξαν κυρίου· τὴν ταπεινοφροσύνην· ὅτι πᾶς ὑψῶν ἑαυτὸν, ταπεινωθήσεται· τὴν διηνεκῆ κατάνυξιν· ὅτι Μακάριοι οἱ πτωχοὶ τῷ πνεύματι, ὅτι αὐτῶν ἐστι βασιλεία τῶν οὐρανῶν.

[28] Τῶν γὰρ ἐπεγνωκότων τὴν οἰκείαν ἀσθένειάν ἐστιν, οὐ τῶν πλουτούντων ἐν ὑπερηφανίᾳ, καὶ οἰήσει τῆς τοῦ νοὸς αὐτῶν μαθαιότητος. Καὶ τὴν ἀοργησίαν, ὅτι πᾶς ὀργιζόμενος τῷ ἀδελφῷ εἰκῆ, ἔνοχός ἐστι τῇ κρίσει· εἰκῆ δέ ἐστι πᾶν, τὸ μὴ διὰ θεὸν γενόμενον. Εἰ μὴ γὰρ περισσεύσει, φησὶν, δικαιοσύνη ἡμῶν πλεῖον τῶν γραμματέων καὶ φαρισαίων, οὐ δυνησόμεθα εἰσελθεῖν εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν. Τὰ δὲ περιττεύοντα τῆς ἐκείνων δικαιοσύνης ταῦτά ἐστιν, οὐδὲ γὰρ ἐκεῖνοι τοιαῦτα ἀπῃτοῦντο· ὑπὲρ φύσιν γὰρ καὶ ἀγνεία, ὑπὲρ φύσιν καὶ τὸ ἀόργητον· ἀφ᾽ οὗ δὲ ὑπὲρ φύσιν παρεγένετο θεὸς ὢν καὶ ἄνθρωπος, καὶ τὰ ὑπὲρ φύσιν ταῦτα τοῖς πιστεύουσιν εἰς αὐτὸν ἐδωρήσατο. Δωρεῖται δὲ τοῖς αἰτοῦσι μόνοις, καὶ τούτοις μὴ ἐν δισταγμῷ καρδίας. Ἀνὴρ γὰρ δίψυχος ἀκατάστατος ἐν πάσαις ταῖς ὁδοῖς αὐτοῦ. Καὶ ἐπειδὴ οὐ τῶν ἐφ᾽ ἡμῖν ἐστιν τούτων κτῆσις, διὰ τοῦτο καὶ τὸν κόσμον ὡρίσθημεν μισῆσαι καὶ τὰ ἐν κόσμῳ, ἵν᾽ ἐν πρώτοις τέως μὴ ἔχωμεν ἔχθραν πρὸς τον θεὸν, ὅτι ἀγάπη τοῦ κόσμου ἔχθρα εἰς Χριστόν ἐστιν, ἀλλὰ τὴν αὐτοῦ μᾶλλον ἀγάπησιν καὶ φιλανθρωπίαν ἀπολάβωμεν.

[29] Δεύτερον δὲ νηστεύωμεν, ἀγρυπνῶμεν, προσευχώμεθα, τοῖς πένησι τὰ ὑπάρχοντα σκορπίζωμεν, δάκρυσι τὸν κύριον δυσωπῶμεν, ὅπως ἐπιβλέψῃ ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν ἡμῶν, καὶ ταύτας ἡμῖν χαρίσηται τὰς ἀρετάς. Καὶ γὰρ ἀγνισθεῖσα ψυχὴ θεὸν καθορᾷ, καθορωμένη ὑπ᾽ αὐτοῦ· καὶ κατοικητήριον τῆς θείας ἀγαθότητος γίνεται· Μακάριοι γάρ, φησιν, οἱ καθαροὶ, ὅτι αὐτοὶ τὸν θεὸν ὄψονται· μὴ ἀγνοοῦσα δὲ, ὅθεν ἔχει τὴν ἀγνείαν, οὐ καυχᾶται, ὡς μη λαβοῦσα, ἀλλὰ ταπεινοφρονεῖ, ὡς λαβοῦσα, καί ἐστιν ἀεὶ κατανενυγμένη, καὶ πλήρης πίστεως καὶ ἐλεημοσυνῶν. Ἐλεηθεῖσα γὰρ ὑπὸ θεοῦ, πάντας ἐλεεῖ, καὶ πᾶσι φιλανθρώπως συμπαθεῖ, καὶ οὕτω κάθηται ἐν ἀοργησίᾳ κληρονόμος καὶ τῶν ἐπιγείων, καὶ τῶν οὐρανίων, ὡς μηδὲν ἔχουσα καὶ πάντα κατέχουσα. Τῆς δὲ αὐτῆς ψυχῆς ἄγγελοι τοῦ θεοῦ καὶ φύλακές εἰσι καὶ διάκονοι, αἰδούμενοι καὶ τιμῶντες αὐτὴν, καὶ περιέποντες. Διὸ παρακαλῶ πάσας ὑμᾶς, καὶ τῶν ἰχνῶν ὑμῶν ὑφάπτομαι, μὴ ἀποκάμωμεν αἰτοῦσαι τὸν κύριον, ἕως ἂν ἡμᾶς ἀξιώσῃ τῶν δωρεῶν αὐτοῦ τούτων τῶν ἐπουρανίων καὶ τελείων, καὶ πήξῃ ταύτας ἐν ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν, ὡς ἡμεῖς οὐκ οἴδαμεν ἀναφεραίτους, οὐχ ἕνεκεν ἡμῶν τῶν δικαιοσυνῶν, ἀλλ᾽ ἕνεκεν τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ, ἕνεκεν τοῦ ἐλέους αὐτοῦ.

[30] Ταῦτα καὶ τὰ τοιαῦτα πάνσοφος Εἰρήνη σπλάγχνοις μητρικοῖς οὐ διέλιπε τὰ πνευματικὰ ἑαυτῆς διδάσκουσα τέκνα· καὶ μέν τοι καὶ τὸν σπόρον εἰς ἀγαθὴν βάλλουσα γῆν καὶ βλαστάνοντα, καὶ αὐξάνοντα, καὶ καρποφοροῦντα βλέπουσα, ἔχαιρε, καὶ τῷ θεῷ τὰς εὐχαριστίας ἀπεδίδου. Ἦλθε οὖν επὶ λογισμὸν αὐτῇ ποτε παράδοξόν τι καὶ φοβερὸν, καὶ τῆς πρὸς θεὸν αὐτῆς πίστεως τεκμήριον εὐαγές· ἔλεγε γὰρ ἐν ἑαυτῇ· Εἴ μοι διορατικῶς εἰδέναι κύριος ἔδωκε τὰ κρυφῇ παρὰ τῶν ἐμῶν ἀδελφῶν γενόμενα, τὰς μὲν ἐπηνώρθουν σφαλλομένας, τὰς δὲ προκοπτούσας, τρέχειν ἂν συνώθουν τὸν δρόμον τῆς ἀρετῆς εὐτονώτερον. Καὶ ταῦτα λογισαμένη, πρὸς τὴν αἴτησιν ὅλην ἑαυτὴν ἀδιστάκτως ἔδωκε, δάκρυσι πολλοῖς καὶ κλίσεσι γονάτων πολλὴν τῷ θεῷ περὶ τούτων τὴν ἰκεσίαν προσάγουσα· Οὐ γὰρ ἠγνόει τὸ τοῦ χαρίσματος μέγεθος, τάξιν ἐπέχον δευτέραν τῶν εἰς οἰκοδομὴν τῆς ἐκκλησίας μέτρῳ πίστεως ὑπὸ τοῦ πνεύματος διανενεμημένων, κατά φησιν ἀπόστολος· Καὶ οὓς μὲν ἔθετο θεὸς ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ πρῶτον ἀποστόλους, δεύτερον προφήτας· ἔνθεν τοι καὶ ταχέως ὑπήκουσεν αὐτῆς λέγων· Ἔτι λαλοῦντός σου ἐρῶ, ἰδοὺ πάρειμι.

[31] Ἐφάνη γὰρ οὐρανόθεν ἄγγελος θεοῦ στολὴν ἐνδεδυμένος λευκὴν, καὶ τὸ εἶδος ἐξαστράττων, καὶ κατὰ πρόσωπον αὐτῇ παραστὰς χαρᾶς ἐπλήρου ταύτην ὁπόσης ἂν εἴποις, καὶ οὐ μόνον τῷ παραδόξῳ τοῦ σχήματος οὐ κατέπληξεν, ἀλλὰ καὶ προσηνῶς αὐτῆ διελέγετο, καί φησι· Χαίροις τοῦ θεοῦ πιστοτάτη θεράπαινα· ἰδού σοι κατὰ τὴν αἴτησιν ἀπέστειλέ με κύριος εἰς διακονίαν, διὰ τοὺς μέλλοντας κληρονομεῖν σωτηρίαν διά σου. Ἔσομαι δὲ μετά σου διαπαντὸς, τὰ κρυφῇ γινόμενα καθ᾽ ἡμέραν σαφῶς ὑποδεικνύων σοι. Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἐκεῖνος μὲν ἀπέστη τῶν ὄψεων αὐτῶς. Αὐτὴ δὲ εἰς τὸ ἔδαφος ἑαυτὴν ὑφαπλώσασα, καὶ κολληθῆναι τούτῳ βιαζομένη, τὴν εὐχαριστίαν οὕτως ἀνέπεμπε τῷ θεῷ, καὶ τῷ ἀπ᾽ ἐκείνης οὐ διέλιπεν ἄγγελος τοῦ θεοῦ ὀπτανόμενος αὐτῇ, καὶ δῆλα καθιστῶν οὐ τὰ ταῖς ἀδελφαῖς μόνον, ἀλλα καὶ πᾶσι πραττόμενα καὶ λανθάνοντα.

Postquam jam præfecturam monasterii Chrysobalanti secundum Dei providentiam suscepisset Irene, in memoriam revocans, [Chrysobalanto præfecta, memor vaticinii Joannicii, compungitur:] quæ prædicta olim sibi fuerant a magno Joannicio, & quæ secundum ineffabilem Dei sapientiam ordinata erant, considerans, per totam viam a lacrymis haud temperavit, magnalibus Dei obstupescens, & in humilitatis profundum multo magis nunc descendens, indignamque vel ipsa se terra autumans; divina, uti par est, gratia per impositionem manuum a divini Methodii, animam ejus compungente, atque ad sublimem modestiam disponente. Quod mirantes sorores orabant, ne adeo lugeret; &, Quod nobis, ajebant, præsis, non adeo moleste feras. Omnes enim nos ad omnem obedientiam, ecce, paratæ sumus: (omnino ignorantes, quænam mente volutaret ipsa) nullumque in nobis erit offendiculum; obedientia nostra Dei nutu omnia tibi facilia complanante.

[23] Postquam ad monasterium rediissent, consuetas gratiarum actiones Deo curatori reddiderunt, [divinam implorat opem:] & communi eduliorum mensa refectæ sunt; ipsa vero [cellam] præfectis determinatam ubi assumpsisset, clauso ostio, orabat eum, qui videt in abscondito, sibi ut opem ferret; Deo supplicans, ut sororum præfecturam bene fortunaret, & lacrymis solum rigans, multam magnamque ex alto petebat sibi submitti adjutricem vim. Tu enim, aiebat, vere es pastor bonus: tu dixisti discipulis: Unus vester est magister Christus. Tu es ostium ovium, qui adducis illas ad æternam salutem. Tu & dominus es & magister. Et siquidem tu es dux noster, subveni ancillæ tuæ, & huic parvo gregi tuo; & conserva nos a rapina intellectualis & versipellis lupi. Nosti enim infirmitatem nostram; quodque nos nihil omnino perficere possimus, nisi nobis abs te auxilium præbeatur.

[24] [oneris sibi impositi considerat gravitatem.] Fusis satis diu precibus, & interposita aliquantisper requie, secum sermocinari ista cœpit: Numquid, misella Irene, cognoscis onus, quod Christus humeris tuis imposuit? Concreditæ tibi sunt animæ, pro quibus Deus homo factus est, & sanguinem effudit: &, sicut audivisti, ne mundus quidem universus uni æquivalet animæ. Nec vero illud ignoras, quod, si de verbo otioso rationem unusquisque reddet in die judicii, pro anima, quæ perierit, qualia sit passurus ille, qui hujus curandæ vinculo obstrictus est, si pro viribus non incumbat in salutem ejus. Vigilare omnino oportet impensius in orationibus, perseverare in jejuniis, infirmitates sororum portare, & omnia ferre generose ac mansuete. Attende autem tibi ipsi, ne aliquando imbecillitas tua, quæ te latet, alicui e sororibus occasionem lapsus præbeat, & in te impleatur dictum Christi: Quia si cæcus cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadent. Atque hæc quidem secum; quibus animam ligans, ad multo majorem excitabat exercitationem, angelicam omnino vitam assumens & convesationem, peragens jejunia per multos dies, stationes per totas noctes; genuflexiones supra numerum perficiens: dura cubabat humo; & non tam illa remittendi, quam dura patiendi occasionem captabat.

[25] Et per hæc Dei benevolentiam demereri studuit, &, quæ ab ipso datur, intelligentiam, [Variis documentis] quæque mystice doceat attendere, & ducat ad omnem veritatem. Cujusmodi sunt illa, quæ sapientissima Irene docuit sorores. Novi equidem, inquit, o pretiosa Deo pignora, neutiquam adeo disertam esse meam vilitatem, ut tamquam magistra vobis præsim, aut vos doceam, quas ego a Deo doctas esse confido. Sed quoniam judicia Dei prorsus inscrutabilia sunt, atque ea de causa multiformis sapientia ipsius exiguitatem meam huc adduxit; oro, ne me auscultetis quasi magistram, sed quasi consultricem ac sororem, propter incumbentem mihi necessitatem. Væ enim mihi est, juxta divinum Apostolum, nisi conducibilia vobis consilia dedero. Et sustinete exiguitatis meæ verba, quæ ad dilectionem vos adducunt: etenim si vitam hanc asceticam, quam suscepimus lubenter, juxta propositas ei leges non transigamus, nihil illa nobis, nihil fides ipsa proderit: nam sine operibus fides mortua est: audivimus enim regnum cælorum esse vitam æternam, & delicias infinitas incorruptorum bonorum.

[26] [& incitamentis] Credidimus annuntianti & promittenti Jesu, Deo & Domino nostro; in quem credidimus, & credentes bonis tantis, quæ annuntiata sunt, dimisimus hujus mundi voluptates tamquam fluxas, parvamque aliquam & inutilem hanc quidem habentes fruitionem, sibique non modo non constantes, sed quas, ad consequendas cælestes, non parvum ponere impedimentum deprehendimus. Si ergo postmodum hisce exciderimus, infeliciores utique omnibus hominibus sumus: a scopo autem aberrabimus, & frustra nobis omnis ille erit labor, si legibus Christi conformem vitam non ducamus. Dixit enim Dominus: Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habebit, & alterum diliget: aut unum suscipiet, & alterum contemnet: anima namque quia una est, bifariam dividi non potest: ac proin simul delicias sectari non potest, ac se continere; indigere divitiis, & divitiis abundare; Domini humiliationem admittere, & vanam hominum gloriam aucupari.

[27] Nos itaque reliquimus omnia, & secutæ ipsum sumus. [commissas sibi sorores] Quod si anima quoque nostra, & omnia, quæ intra nos sunt, secuta non fuerint; nihil nobis proderit, quod secutæ ipsum solo fuerimus corpore; at necesse est, ut omnem ab anima expellamus cupiditatem erga res hujus vitæ, & affectionem; ne, quæ exterius mundum videmur fugere, interius in medio mundo versemur, desiderantes ab hominibus honorari, vestibus floride tinctis ac pretiosis ornari; gaudentes in stratis sublimibus, mollibus ac splendidis recumbere; immoderato cibo ac potu gravari, atque animam lædere injuria (nam injurium est, quidquid necessitatem excedit) ac rebus aliis hujus mundi immodice affluere, quibus semel nuntium remisimus coram Deo, & sanctis angelis. Sed oportet nos alimentis, quæ habemus, & tegumentis, contentas esse, sicut scriptum est. Opus autem nostrum, ac certamen magnum, sit illud, has possidere virtutes, quæ nos salvent; munditiem ac sanctificationem; sine qua nemo Dominum videbit, sed audiet: Tollatur impius, ut non videat gloriam Domini; humilitatis studium; quia Omnis, qui se exaltat, humiliabitur; assiduam compunctionem; quia Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum.

[28] Illorum quippe est, qui propriam cognoscunt infirmitatem, [exstimulat] non vero illorum, qui divites sunt in elatione animi, & existimatione stultæ mentis suæ; lenitatem; quia omnis, qui irascitur fratri suo temere, hic reus est judicio; temere autem fit omne, quod propter Deum non fit. Nisi enim abundaverit, inquit, justitia nostra plus quam scribarum & Pharisæorum, non poterimus intrare in regnum cælorum. Atque ea quidem sunt, quæ supra justitiam illorum abundant; neque enim illi talia postulabant: nam supra naturam est mundities: supra naturam lenitas. Ex quo autem is supra naturam, qui erat Deus & homo, advenit, hæc quoque, quæ supra naturam sunt, iis, qui in se credunt, donavit. Donat autem solis petentibus, & his quidem, qui petunt sine hæsitatione cordis. Nam vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Et quia in nostra non est potestate illarum rerum possessio; ideo mundum, & ea, quæ in mundo sunt, odisse decrevimus, ut eatenus imprimis inimicitiam non habeamus contra Deum: (nam dilectio mundi inimicitia est in Christum) sed ipsius potius dilectionem ac benignitatem accipiamus.

[29] Secundo, jejunemus, vigilemus, oremus, pauperibus facultates dispergamus, [ad virtutum exercitationem.] lacrymis Dominum placemus, ut respiciat ad humiliationem nostram; atque hasce nobis donet virtutes. Nam anima mundata Deum videt, & ab ipso videtur, & habitaculum fit divinæ bonitatis: Beati enim, inquit, mundi, quoniam ipsi Deum videbunt. Dum autem non ignorat, munditiem unde habeat, non gloriatur, quasi non acceperit, sed humiliat se, ut quæ acceperit; & semper compuncta est, ac fidei plena ac misericordiarum. Nam misericordiam consecuta a Deo, omnium miseretur, & omnibus benigne compatitur; atque ita sedet in mansuetudine, terrestrium simul ac cælestium heres, tamquam nihil habens, & omnia possidens. Hujus vero animæ angeli Dei & custodes sunt & ministri, venerantes ipsam, honorantes ac protegentes. Ideo hortor vos omnes, & vestigia vestra amplector, ne defatigemur rogare Dominum, donec nos dignetur illis donis suis super cælestibus ac perfectis, & mentibus illas nostris agglutinet (quæ uppote nos esse non novimus ita stabilia, ut nequeant auferri) non propter justitias nostras, sed propter nomen ejus, propter misericoriam ejus.

[30] [Petit a Deo arcanorum perspicientiam,] Hæc & similia sapientissima Irene, visceribus deprompta maternis, docere filias suas spirituales non prætermisit. Et sane quia semen, quod miserat in terram bonam, germinare, crescere, ac fructum proferre videbat, gaudebat, ac gratias Deo agebat. Venit igitur ipsi aliquando in mentem res quædam mirabilis ac terribilis; & sincerum ipsius in Deum fidei argumentum. Dicebat enim intra se: Si Dominus mihi daret arcanorum perspicientiam b, ut scirem illa, quæ clam a sororibus meis fiunt; deficientes corrigere, proficientes vero, ad currendum contentiorem virtutis cursum, impellere possem. Atque hæc animo reputans, orationi se totam sine hæsitatione dedit, multis cum lacrymis ac genuflexionibus super his rebus Deo supplicans: neque enim ignorabat doni magnitudinem, quod secundum tenet ordinem eorum, quæ in ædificationem Ecclesiæ per mensuram fidei a Spiritu dividuntur, sicut dicit Apostolus: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos; secundo prophetas. Unde mox illam exaudivit is, qui dicit: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum.

[31] [& ministerio angeli apparentis illam obtinet.] Apparuit enim illi angelus e cælo, stola indutus alba, & specie effulgens; & ante conspectum ejus adstans, gaudio ipsam implevit, quanto queas dicere; neque inusitata dumtaxat specie illam non perculit, sed blande cum ea colloquebatur, his verbis: Gaude fidelissima Dei famula: ecce tibi juxta petitionem tuam, demisit me Dominus ad ministerium, propter eos, qui hereditabunt salutem per te. Ero autem semper tecum; & ea, quæ fiunt in occulto, in dies singulos clare tibi manifestans. Et hæc fatus, evanuit ex oculis ejus. Illa autem humi se extendens, seque ibidem agglutinare contendens, ita Deo retulit gratias. Et ab illa non defecit angelus Dei, qui ipsi apparuerat, manifestans non illa dumtaxat, quæ a sororibus, sed etiam quæ ab omnibus fiebant, ac latebant.

ANNOTATA.

a Baronius ad annum 34, num. 288 vult, diaconissas non accepisse manus impositionem, sicut diaconos; sed diaconissarum ordinationem factam fuisse per manuum impositionem non quidem sacramentalem, sed cæremonialem; vide apud Cabassutium mox citatum, num. 26: atque hoc modo intellige nostrum auctorem. Vide annotata ad cap. 2. Consuli præterea potest Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina parte 1, lib. 3, cap. 50; & ibidem cap. 51 agitur de earum numero CPoli sub Justiniano imperatore.

b In arcanis cordium perspiciendis egregie excelluit S. Stephanus Sabaita, datus ad diem 13 hujus; uti liquet ex cap. 6 Vitæ ejus, a pag. 554.

* forte κελλίον

CAPUT IV.
Studium promovendi proximum in virtute; vexationes dæmonis; spiritus prophetiæ.

[32] Μετὰ γοῦν τὰς ὀρθρινὰς δοξολογίας, ἐπεὶ καὶ πάννυχος ἦν στάσις, αὐτὴ καταμόνας μικράν τινα τῷ σώματι τὴν ἄνεσιν διδοῦσα, καὶ ὕπνον μεταλαμβάνουσα (οὕτω γὰρ εἴθιστο) εἰς τὸ τοῦ ναοῦ εἰσῄει διακονικὸν, καὶ τῶν ἀδελφῶν ὀνομαστὶ πρὸς ἑαυτὴν ἑκάστην καλοῦσα, καὶ ταύτην παρακαθισαμένη ὁμαλῶς πως ὑπῃνίττετο τὰ ἄδηλα καὶ κρύφια, καὶ τῶν τῆς ψυχῆς κινημάτων αὐτῆς καὶ διανοημάτων εὐφυῶς καθήπτετο νύττουσα τὸ συνειδὸς, καὶ εἰς ὁμολογίαν τῶν σφαλμάτων καὶ μετάνοιαν ἐρεθίζουσα, καὶ παντελοῦς λαμβάνουσα τῶν τοιούτων διορθώσεως ὑπόσχεσιν. Ὅπερ ἐξίστασθαι ἑαυτῶν ἐποίει τὰς ἀδελφὰς· καὶ οὐκ ἔτι ταύτῃ προσεἶχον ὡς πρότερον, ἀλλ᾽ ὑπὲρ ἄνθρωπον εἶναι τὴν Εἰρήνην καὶ ὡμολόγουν, καὶ ἀνεκήρυττον, καὶ φήμη τις περὶ αὐτῆς μεγάλη τὰς ἁπάντων ἐντεῦθεν διέθεεν ἀκουὰς, καὶ πᾶσα πρὸς αὐτὴν πόλις συνέτρεχε, πρόσωπον αὐτῆς ἐπιποθοῦντες ἰδεῖν τὸ τίμιον, καὶ λόγου αὐτῆς ἀκοῦσαι, καὶ εὐχῶν ἀπολαύσασθαι. Πᾶσι δὲ τοῖς προσερχομένοις, τὸν τῆς ἀγάπης νόμον ἀποπληροῦσα, τὰ κατὰ ψυχὴν περιπαθῶς εἰς φανερὸν αὐτοῖς ἦγεν ἐν ταῖς ὁμιλίαις, καὶ πρὸς μετάνοιαν καὶ τὴν τοῦ θεοῦ ἐπιστροφὴν ἐνῆγεν ἐνταλμάτων, τὴν τοῦ βίου ματαιότητα διεξιοῦσα, καὶ τὸ τῆς δίκης ἄφυκτον, καὶ τῆς γεέννης τὸν φόβον, καὶ τῶν ἀγαθῶν τὴν ἀπόλαυσιν.

[33] Εἰ μὴ γὰρ ἐνταῦθα, λέγουσα, διὰ μετανοίας τῶν σφαλμάτων τὴν ἄφεσιν εὕρωμεν, καὶ τῶν ἁμαρτιῶν ἡμῶν ἐκκαθαρθῶμεν, ὥσπερ οὐκ ἔστι μετὰ τὴν ἔξοδον ὁμολόγησις καὶ μετάνοια, οὕτως οὐδὲ τῆς ἀποκειμένης τοῖς ἁμαρτάνουσι κολάσεως καὶ τιμωρίας ἀποφυγή. παρήγγειλε δὲ μάλιστα πάντων ἀκαθαρσίας ἀπέχεσθαι καὶ πλεονεξίας καὶ τρυφῆς (τούτοις γάρ, φησιν, πονηρὸς τοὺς ἐν βίῳ κλονουμένους ὡς ἄρκυσιν ἰσχυροῖς εὐκόλως καταζωγρεῖ) ἐλεημοσύνης δὲ καὶ σοφροσύνης, καὶ ἐνκρατείας κατὰ τὸ δυνατὸν ἐπιμελεῖσθαι, καὶ ἀεὶ μετανοεῖν ἐπὶ τοῖς συμβαίνουσι παραπτώμασι· πολλὰ γὰρ καθεκάστην ἡμῖν τὰ προσκόμματα· δεῖ δὲ καὶ τὴν γλῶσσαν παιδεύειν, μὴ πρὸς ὕβρεις καὶ λοιδορίας εἶναι πρόχειρον· Ὃς γὰρ ἐὰν εἴπῃ τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ μωρὲ, ἔνοχος ἔσται τῷ πυρὶ τῆς γεέννης, ὡς ἠκούσαμεν, καὶ ἐν ᾧ κρίματι κρίνομεν, κριθησόμεθα. Εὔκολος γὰρ διὰ γλώσσης ἁμαρτία καὶ [οὐ] χαλεπὴ, ἐπειδὴ τὸ μὲν ἄλλως ἁμαρτάνειν οὐχ ἕτοιμον· τὸ δὲ διὰ γλώσσης ἁμαρτάνειν, πρόχειρον.

[34] Τοὺς δὲ ὄρκους φεύγειν τελέως, καὶ μὴ διασύρειν τὸ τοῦ θεοῦ ὄνομα πανταχοῦ, καὶ περιττῶν ἕως καὶ οὐδαμινῶν προφάσεων, ὅπερ φρύττουσι καὶ ἄγγελοι ὀνομάζοντες, καταφρόνησις γὰρ τοῦτο τοῦ θεοῦ. Πῦρ ἡμᾶς δοκιμάσαι, περιμεῖναι καὶ διακρῖναι τὸν δίκαιον καὶ τὸν ἀσεβῆ σεβασθῶμεν, καὶ φοβηθῶμεν τὸν θεὸν, καὶ τὴν ἑαυτῶν μὴ περιφρονῶμεν σωτηρίαν, διὰ τοῦτο γὰρ ἐκ τοῦ μὴ ὄντος εἰς τὸ εἶναι ἡμᾶς παρήγαγεν, ἵνα μερὶς καὶ κλῆρος τοῦ θεοῦ γενώμεθα, καὶ μὴ τοῦ διαβόλου μερὶς, ᾧ τὸ πῦρ τὸ αἰώνιον ἡτοίμασται, ὥστε σὺν ἐκείνῳ κληθῆναι εἰς τὴν ἀνύποιστον ἐκείνην καὶ ἄσβεστον εἰς αἰῶνας τηγανίζεσθαι φλόγα· τὸ μὲν γὰρ ἁμαρτάνειν τῆς φυσικῆς ἡμῶν ἀσθενείας ἴδιον, τὸ ἐλεεῖν δὲ καὶ συγχωρεῖν, τῆς τοῦ θεοῦ φιλανθρωπίας ἔργον, ἀλλὰ τοῖς ἐπισταμένοις τὴν ἑαυτῶν ἄγαν οὐθένειαν τοῦτο, οἱ καὶ ὁμολογοῦσιν ταύτην ἐνώπιον αὐτοῦ, καὶ μετὰ δακρύων αἰτοῦσι τῶν ἐπταισμένων τὴν ἄφεσιν.

[35] τούτοις ουν καὶ τοῖς τοιούτοις πολλοὶ τῶν προσιόντων, καὶ συγκλητικῶν, καὶ τῶν ἄλλως ἐχόντων κατὰ τὸν βίον, διδασκούμενοι καὶ νουθετούμενοι, καὶ γυναικῶν δὲ καὶ παρθένων, τῶν περιφανείᾳ γένους σεμνυνομένων, προσεῖχον ἑαυτοῖς καὶ τὴν ἀπάγουσαν, εἰς ζωὴν μετὰ πάσης προθυμίας ἐπορεύοντο πορείαν, διὰ στόματος φέροντες πανταχοῦ τὴν Εἰρήνην καὶ θαυμάζοντες. Αὐτὴ δὲ οὔτε τῆς πρὸς θεὸν ἔληγεν εὐχαριστίας, οὔτε τῆς παννύχου στάσεως ἐνεδίδου. Καὶ δήποτε περὶ δυσμὰς ἡλίου ταύτης ἀρξαμένης, καὶ τὰς ὁσίας ἐπαράσης χεῖρας, ὡς ἔθος, εἰς οὐρανὸν, περί που τὸ μεσονύκτιον φάλαγξ δαιμονίων ἄθροον ἐπιστᾶσα φωναῖς ἀσήμοις καὶ τεταραγμένῃ