Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Juli VI


ACTA
SANCTORUM
JULII
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE BAPT. SOLLERIO,
JOANNE PINIO,
GUILIELMO CUPERO,
PETRO BOSCHIO
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS VI
Quo dies vicesimus quintus, vicesimus sextus, vicesimus septimus & vicesimus octavus continentur, cum Tractatu præliminari historico-chronologico
DE LITURGIA MOZARABICA
AUCTORE JOANNE PINIO.

ANTVERPIÆ
Apud Jacobum du Moulin. MDCCXXIX.

MARIÆ
TERESIÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ ET SERENISSIMÆ
ARCHIDUCI,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, LIMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ: COMITI FLANDRIÆ, NAMURCI, TYROLIS, GORITIÆ &c.

Inter triumphos Tuos non postremus accedit, ARCHIDUX SERENISSIMA qui ab Augustissimo Parente, perpetuo nostro, dicamus Sanctorum Mæcenate, Tibi destinatus est tomus hic de Actis Sanctorum mensis Julii sextus, ut & ipsi, cælestis istius supernæque curiæ Principes, aulicis Viennensibus acclamationibus, suos plausus adjungant in communi lætitia, dum Te, annum necdum duodecimum prætergressam, de iis disserentem disputantemque obstupuere proceres, quæ ætatem sexumque supra, auditorum omnium animos admiratione, Augustissimos autem Genitores incredibili voluptate affecerunt perfuderuntque. Eos equidem eruditæ virgunculæ Archiducis solidos triumphos appellare non dubito, ubi tenella Princeps sapientum virorum examini sistere se non formidat, atque ad propositas quascumque quæstiones, etiam captiosas, de Latini sermonis elementis ac regulis, animo plusquam masculo, præsenti firmoque ingenio responsiones subjicere, subtilia & implexa evolvendo, quibus vel grandiores adolescentes in scholis sæpenumero irretitos captosque perspeximus. Hæc nimirum est quæ se a teneris prodit ingenii Tui perspicacia, hæc mentis penetratio, hæc memoriæ firmitas prope incredibilis, ut quæ in hisce rebus difficillima sunt, plenissime capias, profunde intelligas, aptissime clarissimeque dissolvas. Sane ad institutum hoc nostrum feliciter juxta ac opportune; dum hisce instructa principiis Latium ingressa es, eum edocta sermonem quo Te hic alloquimur, quo tomus hic totus compositus est, captum haud dubie superaturus, nisi jam Grammaticæ difficiles ac tortuosos amfractus emensa, ad ipsa Latinæ linguæ adyta gloriose penetrasses. Age modo, sume animos, SERENISSIMA non solum sed & ERUDITA PRINCEPS, hisce ingenii Tui scientiæque monumentis in tam illustri theatro exhibitis, haud vane vaticinari præsumo, quod mecum consebit orbis universus, præludia hæc esse eorum decorum quibus Te, meritissime ornatam contemplabimur, dignam sane quovis imperio, quo Te præmatura illa doctrinæ specimina evectura sunt, iis cumulata virtutibus, quæ Te Austriacis non solum heroidibus, sed & ceteris omnibus, quantumvis laudatissimis præteritorum seculorum feminis Principibus non exæquent modo, sed longe etiam anteferant. Liceat apertius eloqui quod sentio. Has præcellentes naturæ dotes haud verebor existimare Augustissimum Parentem impulisse, ut in tenera illa Tua ætate ea Tibi conferret regiæ quodammodo dignitatis insignia, quæ natu majoribus dumtaxat Tui sexus Principibus exhiberi solita sunt; ut, si ita dicere liceat, ex ephebis egressam, morum gubernatrice non amplius indigam censuerit, quam tot talentis jam nunc præditam perspexerit, eoque adeo apparatu comitatuque donarit non jam ut parvulas inter, sed inter Cæsareæ aulæ Principes feminas prima gradereris, utpote Augustissimorum Parentum Archidux non solum primogenita sed exercitatione, doctrina, gravitate, ceterisque virtutibus honores jam nunc quosvis dignitatesque promerita. Eas virtutes hic intelligo ARCHIDUX SERENISSIMA, in Te refulgentes, quibus olim enituit regni Tui Hungarici stirps illustrissima, Austriaco certe sanguine digna sanctissima Elisabetha Thuringica, quam Augustissimæ Genitricis Tuæ synonymam, Patronamque adeo colendissimam me hic proferre patieris, dum in hoc nostro volumine nulla suppetit, quæ tam augustis natalibus progenita, tam illustribus titulis ornata, tot circumdata splendoribus Tibi in exemplum commode proponi queat. Eam loquor beatissimam Principem, quæ a primis unguiculis, quod & de Te prædicari audio, imo quam Te singulari cultu venerari atque imitari non dubito, eam, inquam, Principem, cujus primula ætas omni virtutum genere mirifice refulsit. Auctorem testor fide dignissimum Theodoricum Turingum, hisce plane coloribus tenerrimam tum etiam virginem depingentem. Enutritam prædicat Principem suam cum omni studio ut oportuit & decebat; quæ profecto in Te desiderari minime passi sunt piissimi non minus quam Augustissimi Genitores. Admirabilem Sanctæ istius infantiam, innocentem castamque pueritiam, sic absque fuco exornat religiosus scriptor: “Ipso, sine quo nihil est validum nihil sanctum opitulante, illustris & beata Elisabeth adhuc infantula, nondum doli capax, vel ratione utens, jam futuræ in se perfectionis imaginem præferens, frequenter ante altare provoluta, genuflexiones multiplicans, complicatis manibus & erectis oculis, cælestibus, pro ut poterat, intendebat… In iis qui pueritiæ congruunt ludis, lucrandi spem in Deum contulit. Pauperculis puellis de lucro dabat decimam, easque per hæc ad dicendam orationem Dominicam & Salutationem angelicam obligabat… His aliisque sanctæ indolis insignita præludiis nonum annum attigit: sicut autem corpore sic gratia crevit & virtute, in omnibus viis suis Deum cogitans, ipsumque præ oculis mentis habens fideliter invocabat, dulciter nominabat, omnes in ipsum sensus suos & actus pariter dirigebat… Quotidianum Deo per orationes votivas offerebat sacrificium” Sic regia virgo devotissima infantiam suam sic pueritiam innocentissime pariter & ferventissime instituit. Et quis, obsecro, Te, paris Elisabethæ lacte enutritam, in hac sancta tenella etiam Principe non agnoscit SERENISSIMA MARIA TERESIA? Quis Tuam non prædicat in Deum pietatem, dum teste famulitio, inspectante aula universa, ad aras frequens immota persistis genuflexaque in oratione perseveras complicatis manibus, erectisque oculis, rebus intenta cælestibus; eo præsertim tempore quo cibo cælesti, pane Eucharistico recreata, ab ecclesia vix avelli Te pateris, senis quandoque & pluribus sacris Missæ sacrificiis amantissimo Servatori litare solita: quod quid aliud est quam futuræ in Te perfectionis præclarissimam præferre imaginem? Quæ Tua porro in ludis lucrandi spes refulgeat, id enimvero tum egregie demonstras, dum non decimam solum confers puellis pauperculis, verum ut in misericordiæ opera, (quæ Austriacorum Principum propria quodammodo virtus dici potest) Te propensissimam novimus, sic nullo sexu, nulla ætate, nulla conditione exclusis, in egenos omnes caritatis viscera effundis, usque adeo ut Tibi dictum existimes: Effunde super eos misericordiam, & conclude eleemosynam in corde pauperis, de egregia notissimaque, opinor, cælesti remuneratione probe edocta, ut eleemosynæ Tuæ innotescant Teque exorent ab omni malo, quemadmodum divino dictante Spiritu accepimus. Atque hanc illustrem dignamque prole Cæsarea commiserationem sic animo impressam habes, ut hic non stimulo incitanda sed fræno cohibenda sis, plura nimirum & larga & benefica manu effundere paratissima, si ardenti illi & numquam satis laudandæ bene merendi voluntati consimiles thesauri elargiendi suppeterent. At bene, quod radices modo mittat Austriaca Principe dignissima virtus, palmites olim ramosque suos quaquaversum extensura. Cresce modo, PRINCEPS SERENISSIMA, cresce corpore, sed magis gratia & virtute: in omnibus viis Deum cogita, ipsum frequenter invoca, & quod Te constantissime facere intelligo, Sanctos omnes cæli indigetes Tibi Patronos, ac præsertim Matrem Dei sanctissimam, Tibi dominam, Tibi tutricem, Tibi protectricem adscisce; sicque sensus Tuos & actus omnes pariter dirige, ut soli Deo ejusque benignissimæ Matri votivas orationes in quotidianum offeras sacrificium, id propriis festivitatibus, quod soles, ardentiori pietate reduplicans, dum sacratissimæ refectionis particeps, in referendis gratiis tota es; tota in demississime flagitandis; tum ad Matrem auxiliatricem conversa, ipsam & Tuam esse ferventissima devotione agnoscis. Quocirca & secure & confidenter eadem verba pronuntio, quibus laudatus jam scriptor de sua S. Elisabetha quodammodo vaticinabatur: “Quis in tenellæ ætatis corpusculo tantum munus gratiæ & virtutum opera non obstupescat? Qualis putas est futura adulta, quæ talis est in pueritia? Quis, ut æstimas, erit in sapore fructus, cujus odor sic fragrat vernans in flore? Utique quæ misit radicem deorsum, faciet fructum sursum, afferet fructum multum, faciet multa opera bona, & majora horum faciet, & de fructu manuum suarum plantabit vineam, palmites meritorum, botrosque gratiarum cum vino suavitatis perpetuæ germinantem”. Huc Te magis magisque provocet incitetque quam in hoc tomo, serenissimo Tuo nomini inscripto invenies, optima sanctissimæ Dei Genitricis Tuæque, & ipsa sanctissima Mater Anna. Deus bone quæ Sancta, quam potens, quam illustris miraculis, quam in clientes profusa & misericors, quantis olim beneficiis in Augustissimam ipsam Domum munifica! Hujus patrocinium, DEVOTISSIMA PRINCEPS, dum Tibi propitium feceris, habebis sane quæ Te ad perfectiora quotidie animent, hortentur, provehant, eoque demum perducant, quo Te tam illustria & Christianæ pietatis & doctrinæ rudimenta non possunt non extollere; diserte hic iterun eloquar: ad prima nempe regnorum imperiorumque gubernacula, Austriaca prudentia, justitia & integritate administranda, ut felices jam nunc fortunatosque audacter prædicem, qui Tuis sub auspiciis ævum acturi, felicissimi sideris optatissimo influxu poterunt recreari: cujus radios & Belgio nostro perennaturos confidimus. Ita vovent

���SERENISSIMA ARCHIDUX

ARCHIDUCALIS SERENITATIS TUÆ

Clientes Devotissimi
JOAN. BAPT. SOLLERIUS
JOANNES PINIUS
GUILIELMUS CUPERUS
PETRUS BOSCHIUS
Societatis Jesu.

SYNOPSIS TOMI SEXTI DE ACTIS SANCTORUM JULII

[Praefatio]

En modo grandis nostri de Actis Sanctorum operis tomum primum supra trigesimum, complectentem, præter anonymos, Sanctos propriis suis nominibus expressos centum & duodeviginti, diebus non plus quatuor, quot eo volumine continentur, nempe a XXV ad XXVIII; quos recepto more, in classes suas quatuor dispescimus, ut primam occupent Sancti ex Statu ecclesiastico, alteram ex Statu monastico, tertiam ex Statu seculari, postrema vero referantur Sanctæ quæ sunt ex sexu femineo, servato ubique solito regionum ordine. Ad vetus potius quam ad novum fœdus spectat beatissimæ Virginis Dei genitricis sanctissima mater Anna, de qua proinde hic extra classem præcipua ad ipsam spectantia capita obiter notanda censuimus. Quæ de Actis ejus, patria & parentibus tradita accepimus, non satis exacta & sincera esse facile conceditur: acrior concertatio pro ejus monogamia & filia unigenita, quam sententiam vindicandam suscepimus. Demonstratur antiquus ejus in Oriente cultus, qui paulo serius ad nos pervenerit, prodigiosa templi ædificatione in Hispania auctus, inde fortasse ad alias regiones propagatus, innumeris certe stupendisque miraculis quaquaversum diffusus. Horum quæ postremo seculo in Britannia Armorica contigerunt, tam authenticis nituntur probatisque testimoniis, ut vel incredulum quemque & pervicacem convincere necesse sit. De superstitibus ejus reliquiis anceps inter varias ecclesias disceptatio: paradoxon vero de corporali ejusdem resurrectione.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Primus in hac classe absque controversia Jacobus, a synonymis Majoris cognomento distinctus, primus inter Apostolos martyr, primus Hispanicæ ecclesiæ fundator, gentisque istius gloria; Compostellam ex martyrii loco, hic abunde explicato, delatus, ubi peregrinationibus ex toto orbe Christiano, certe ex omni Europa, miraculisque & ibi & alibi ingenti numero patratis, longe celeberrimus, pluribus disquisitionibus ansam præbuit, quæ hic ex ordine eruderantur, ea vero præcipua, qua Hispanis, toties a se adversus Mauros propugnatis, probabilius asseritur. De Erasto, Pauli discipulo, alia Græci tradunt, alia Latini: quæ de eo gentium Doctor scribit, & virum honorarum & urbis Corinthi, non ecclesiæ Hierosolymitanæ œconomum fuisse demonstrant; tum vero Philippensem potius quam Paneadis, ex pseudo-Dorotheo, episcopum.

De Victoris PP. I & M. die natali, ætate, gestis ac scriptis implexa multa: in exstirpandis istius temporis hæresibus acer ostenditur, nec minus constans æquusque in asterenda adversus Polycratem aliosque Asiaticos episcopos, Romana Paschatis celebratione. Neque Victori cedit illustris Papa Innocentius, item I, cujus eximiæ virtutes & doctrina a calumniis hic vindicatæ sunt: distincta tempora, ejusque etiam præclarissima gesta ac scripta; laudata constantia & fortitudo in Romanis calamitatibus, in tuenda Chrysostomi causa, in refrænandis hæreticis, demum in auctoritate Apostolica strenue confirmanda. His accedit, non tam celebritate cultus quam rebus præclare gestis Laurentius Mediolanensis episc, ab Ennodio ita laudatus, ut inde toleratæ a barbaris ærumnæ, restaurata civitas, gesta in causa Symmachi PP., ornata templa aliaque potissimum eruenda fuerint. De Ecclesio præsule, Ravennate pauca expendi potuere, quod Acta non supersint, nec cultus vetustissimus sit. Vigilienses in Apulia MM. Maurus episc., Pantaleemon & Sergius notiores sunt inventionibus, translationibus secutisque exinde miraculis, quam rebus gestis, quæ ex eorum Officio examinantur.

Gallicanos antistites binos suggerunt Trecæ Ursum & Camelianum, illum solo nomine & cultu notum, hunc cum aliquo Himerio perperam confusum; binos item Autissiodorum, de quorum priore Ætherio ignota historia; at celebris est in Martyrologiis cultus. Contra vero de alterius, Geranni, cultu dubitatum est; Vita edita hic illustratur. Non multo celebrior est Phronimus inter Metenses episcopos numerandus. Neque de Desiderato Bisontino præter breve elogium & exaltationis relationem quidquam superest. Galactorii episcopi Lascurrensis & martyris memoria decessoris Juliani nomen suscitavit. Auspicius Tullensis, a synonymo Trevirensi distinctus, ex istius ecclesiæ tabulis educitur, ad Theodosii tempora male a Baronio retractus.

Illustres laudatores insignibus suis meritis nactus est Magnericus Trevirensis, multorum Sanctorum seculo dignissimus, locorumque sacrorum conditor, quæ inter S. Martini cœnobium vicissitudines passum est. Gesta ejus varia, quæque ad obitum, sepulturam & alia spectant explanantur ac digeruntur. Joannis Agni singularis memoria, quod miraculo sicci baculi florescentis, ad cathedram Trajectensem evectus sit. Jorius aliquis episc., an Macarii Anthiocheni frater, certo Bethuniæ in Belgio colitur. Virum magnum Samsonem produxit Britannia, suscepit Armorica, utrobique magnis prodigiis celebratissimum; verum nec Anglicanæ ullius ecclesiæ, nec Gallicæ episcopum, nec 120 annorum senem: de quo id singulare notaveris, quod quemadmodum vivum, variæ ecclesiæ antistitem sibi vindicant, sic hodiedum de sacri ejus corporis possessione decertetur. Hermolaus presbyter cum S. Pantaleone celebratur, Pastor Romæ, Peregrinus Lugduni in Gallia.

EX STATU MONASTICO.

In hac classe primas teneat Pastor abbas, doctis suis apophthegmatis quam vitæ serie, inter veteres Patres nominatior; de quo id dictu mirandum, quod nec matri videndum se præbere voluerit, nec judici, apud quem sororis filius de capite periclitabatur. Adde huic Simeonem Stylitam tertium, qui utrum a Fulminato distinguendus sit, an idem cum Simeone in Martyrologiis notato, disquiritur. Ex Oriente in Italiam seculo X progressus est mirabilis alter Simeon monachus, ab Arsenio Hierosolymitano patriarcha commendatus, in monasterio de Padolirona singulari cultu celebris, cujus perpetuæ peregrinationes, prodigia, prophetiæ virtutesque aliæ fideliter describuntur. Diu laborandum fuit priusquam ea quæ de duobus eremitis Ordinis S. Augustini Euangelista & Peregrino apud Veronenses honoratis, postulata sunt, impetrari potuerint, atque una explorari, quo pacto Euangelista ab Albertino sive Alberto, item Veronensi distingueretur. De Vita recentius scripta fertur judicium. De Ebrulfi abbatis S. Fusciani, Bellovacum translati, ætate adversus Cointium disputatur: dantur autem Vita ejus & miracula. Haud paulo nobiliores reddidit S. Gregorius Turon. in Vitis Patrum Ursum & Leobatium, licet in antiquioribus Fastis parum notos, de quorum patria & instituto adversus Tamayi nugas solidius agitur, deque sacris eorum reliquiis. Bertholdus abbas Garstensis in superiore Austria, locum suum hic meritus, eximia potius sanctitate quam longe quæsita genealogia resplendet: Vita ejus & miracula accurate descripta & elucidata sunt. Theodemirus, non abbas sed monachus, a S. Eulogio satis laudatus est, dum gloriosum ejus Cordubæ, sub persecutione Arabica, martyrium nos docuit.

EX STATU SECULARI.

Aciem instruunt septem Dormientes, quorum tres classes te reperire miraberis. Sufficiebat Ephesina, tam variis nominibus expressa, quam apud Latinos æque ac Græcos, aliasque Christianas gentes recepta est, nec ipsi Alcorano ignota. Quæ hic discutienda occurrerint, facile intelligis. Alia suppeditavit stupendus M. Pantaleon, tanta in veneratione, cum in Oriente tum in Occidente semper habitus, tot dicatis ipsi templis honoratus, tot miraculosis dives reliquiis, in omnem prope orbis partem translatis, ut si ad eumdem omnes Sanctum referantur, insolito prodigio multiplicatas esse oporteat. Aliam controversiarum materiam præbet Christophorus, virtutibus, martyrio, miraculis, cultu quam statura grandior: hæc explicatur, convellunturque hæreticorum, contra Sancti exsistentiam blasphemiæ. Non adeo exuberant quæ de Eustathio M. Ancyrano in Galatia, de Acatio Mileti in Caria, & de Ignatio Steironita apud Græcos potissimum commemorantur. Ingens rerum silva Nazarii & Celsi patria, ætas, conversio, baptismus, peregrinationes, martyrium, inventiones, translationes, miranda omnia; & quæ ad idem Sanctorum par non videntur posse referri, ut laborandum fuerit, ad homines, loca & tempora apte distinguenda. Felix aliquis Nolanus cum Nicomediensibus feminis MM. perperam conjunctus est. Hyacinthi M. in Portu Romano, Florentii & alterius Felicis in Vestinis illustrata memoria. Nevolonus Faventiæ, Raymundus Palmarius Placentiæ mirabili conversione, tum sanctitate atque in proximos caritate excelluerunt. Benignus & Charus prope Veronam, Gliscentus in territorio Brixiano latendo gloriam consecuti sunt. Cucufas non Christophori socius, ut ineptum vulgus somniat, sed Barcinonensis martyr & rebus gestis & veteri cultu inclytus est, de cujus sacris exuviis cum Hispanis Galli pridem certavere. Pietatem spirant Acta Georgii, Aurelii aliorumque MM. Cordubensium. Gothalmus Melliciæ in Austria, Hugo puer, Judaici furoris victima, Lincolniæ in Anglia, Boluidus in Suecia M. veris suis encomiis ornati sunt.

EX SEXU FEMINEO.

Illustrissimæ virgines Thea & Valentina, socium in martyrio Paulum nactæ, ab Eusebio celebrantur, hic variis præterea elogiis honoratæ. Irene item virgo egregiis virtutibus prædita, prophetiæ dono multisque dotibus insignita, CPoli in Chrysobalanto hegumena consenuit, honorificis aliis characteribus depicta, qui in Actis, hic Græco-Latine exhibitis, mirifice describuntur. Floruere ibidem Anthusa & Oræozela: Hierusalem vero ut martyr in Fastis Græcis memoratur. Glodesindis virginis natalis in abbatia a se Metis fundata, antiquissimus est, jam inde in primaria ecclesia a seculo IX celebratus, erecto ei postmodum novo & ampliori templo. Christianam V. Teneræmondæ in Belgio solenni festivitate recoli, constat; quæ vero de origine gestisque circumferuntur, admirationem excitant potius quam fidem: nec de Juliana & Sempronia VV. MM., præter cultum quidquam invenies, nisi ad Tamayum recurreris.

Atque hi præcipui Sancti sunt, de quibus in hoc tomo agitur; reliqua docebunt soliti indices: ornatur autem Præliminari Tractatu de Liturgia antiqua Hispanica, Gothica, Isidoriana, Mozarabica, Toletana, Mixta, historico-chronologice deducto, auctore Joanne Pinio.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III; ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Junii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Michaële Angelo Tamburino, concedo Jacobo du Moulin facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet; Tomum sextum de Actis Sanctorum Julii, collectis & illustratis per Joannem Bapt. Sollerium, Joannem Pinium, Guilielmum Cuperum & Petrum Boschium Societatis nostræ Presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXVI Martii MDCCXXIX.

PETRUS MAELCAMP.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Bapt. Sollerii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat���������LOYENS.
Et ego Joannes Bapt. Sollerius Societatis Jesu, permitto Jacobo du Moulin, ut tomum sextum de Actis Sanctorum Julii, meo permissu ab ipso impressum, publicet. Datum Antverpiæ XXX Martii MDCCXXIX.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus hic sextus Julii de Actis Sanctorum, iisdem quibus priores, a nobis etiam recogniti, auctoribus Joanne Baptista Sollerio, Joanne Pinio, Guilielmo Cupero & Petro Boschio; eadem diligentia & accuratione elaboratus, nihil fidei aut bonis moribus oppositum continet. Quod etiam testamur in ordine ad Joannis Pinii præmissum Tractatum historico-chronologicum de Ritibus Mozarabicis, varie compellari solitis; ut proinde opus utrumque luce publica dignum censeamus. Antverpiæ XXIX Martii MDCCXXIX

F. G. ULLENS
Can. Schol. Offic. & Lib. Censor Antverpiæ.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc sextum tomum Julii denuo protestamur.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Iter nostrum Hispanicum pro Actis Sanctorum anno 1721 susceptum, elaborando huic Tractatui occasionem præbuit. Etenim post lustratas a Majoribus nostris Henschenio, Papebrochio, Baertio ac Janningo, Italiam, Galliam ac Germaniam; visum fuit ad Opus nostrum conducere, si, quam nemo nostrum hactenus tentarat, excursio Hispanica a nobis institueretur; eo ad rem, quam præ manibus habemus, operæ pretio, ut dum Toleti essemus, nonnulla ibidem reperta fuerint, quæ ad liturgiam Hispanicam, sub Mozarabum nomine etiamnum ibi usitatam, spectare potissimum posse videbantur; tametsi minime tunc sufficientia, ut integer ex illis, satisque instructus, ac prælo dignus, qualem eum nunc esse confidimus, Tractatus conficeretur. Jacta itaque quædam ejusdem fuere semina; quibus copiosior aliunde notitiarum messis accrevit, ex variis Hispaniæ conciliis, Romanorum Pontificum gestis, aliisque, quæ undequaque corradere potuimus, documentis; partim ex aliorum auctorum pervestigatione haustis, partim ex Hispania post reditum in Belgium submissis. Sic itaque se habuere hujus Tractatus initia & incrementa.

Ea vero, quæ circa liturgiam istam quatuor primis Christi seculis & ulterius, de singularibus ejusdem partibus quæri possunt, incerta prorsus fatemur, atque obscura esse; uti videre est ex illis, quæ cap. 1 super hoc argumento deducimus; proposita eruditis lectoribus controversia, quæ eo redit, an satis solide probari possit, quod codex aliquis liturgicus integer, ad usum particularis ecclesiæ sive in Oriente, sive in Occidente, scripto exaratus exstiterit; integer, inquam, atque ita digestus, auctus, concinnatus, ut totius sacræ œconomiæ modum, ordinem, cæremonias ac preces singillatim ac determinate recenseret. Allata sunt varia tam sententiæ id negantis, quam affirmantis argumenta: sed quamquam me propendere potius in illam, quam in hanc insinuem; cupio tamen, ut quæstio illa eo habeatur loco, ut non tam a me certo decisa, quam eruditorum judicio tantisper proposita, eorumque calculis probanda vel improbanda censeatur. Et erit fortasse ex illis quispiam, qui arrepta inde occasione, controversiam istam secundis curis examinet, plenius tractet, meliusque ac certius aliquid me doceat. Quod si fiat, applaudam & gratulabor. Non enim vincimur, quando afferuntur nobis meliora, sed instruimur, aiebat S. Cyprianus in epistola ad Quintum.

Videbimus porro liturgiæ antiquæ Hispanicæ, anterioribus seculis circa determinatas, proprias ac singulares sui partes adeo nobis incompertæ, novam lucem affundi seculo VII, ex decretis omnium Hispaniæ conciliorum celeberrimi quarti Toletani; præside S. Isidoro, Hispalensi antistite; qui de sacra liturgia cumulatissime meritus est, aliis quoque post ipsum sanctis viris suam pio huic labori symbolam conferentibus. Videbimus eam deinde sub barbaro Saracenorum jugo gemere, humanæque vicissitudinis scenam subire; ad hæc ex corruptione quorumdam exemplarium accusatam, at deinde comprobatam; seculo autem XI, recuperato ab Alphonso VI Toleto, extrema passam, & abrogatam, non tamen penitus exstinctam. Videbimus denique sequentibus seculis varia a regibus Hispaniæ indulta Mozarabibus diplomata; quorum antiquum Officium sacrum ne in tantam desuetudinem veniret, ut ab interitu parum abesse videretur, seculo tandem XVI ineunte novum a magno Francisco Ximenio, archiepiscopo Toletano, & S. R. E. Cardinale splendorem accepit, ad perpetuitatem utique temporis cum Sedis Apostolicæ consensu a Viro illo immortalitatis fama dignissimo fundatum ac stabilitum. Quæ omnia hic in compendio exhibita, pluribus dabuntur suis locis.

Ne vero mireris, lector, liturgiam hanc adeo varia ac multiplici nominum coacervatione a nobis indigitari: res enim illa sese evolvet per decursum; nam pro varia ratione temporum aliud ex alio hæc liturgia nomen induit. Observari etiam abs te cupio, Tractatum hunc, si alicui præfigendus erat de Actis Sanctorum tomo, non incongrue præfigi tomo huic Julii mensis sexto; cum in eo illustrentur Acta S. Jacobi Majoris, primi utique ecclesiæ Hispanicæ fundatoris, atque adeo primos inter rituum sacrorum ibidem adjutores, ministros ac propagatores, designatoris, &, quantum quidem per commorationis apud istam gentem tempus licuit, propagatoris gloriosum etiam nomen meriti; juxta ea, quæ tum cap. 1, § 1 dicemus; tum quæ de ipsius ad Hispanos adventu, adeo diu multumque inter eruditos disputato, in hoc præsenti tomo in favorem eorum probabilius decisa reperies.

Interim non dissimulamus, varia apud varios auctores circa Officium sacrum, de quo dicere aggredimur, excusa reperiri; nam ut nihil dicamus de Francisco Pisa, Eugenio Roblesio, Eminentissimis Joanne Bona, & Josepho Aguirrio; item ut non memoremus Joannem Mabillonium, atque Edmundum Martenium, de quibus redibit per decursum sermo; Petrus Brunus in suo Gallico opere, postea a nobis memorando, non segnem operam huc contulit, quando res gestas in antiqua liturgia Hispanica ac Mozarabica historico-chronologice deduxit, Ordinem Missæ Mozarabicæ observationibus explanavit ac cum antiqua liturgia Gallicana contulit. At nemo omnium, quos ego quidem viderim, illud argumentum plene tractavit hactenus, ea videlicet plenitudinis ubertate, qualem nos post illos comparare conati sumus: nam diplomata varia, aliaque documenta Tractatui nostro inseruimus, quæ apud laudatos auctores frustra inquiras, allaborantibus viris illis Hispanis, quorum, ubi res feret, veneranda nobis memoria recurret.

Tametsi vero non segni opera colligere conati simus, quidquid ad plenam rerum liturgicarum, de quibus agimus, notitiam maxime conducere putavimus, tantum tamen nobis polliceri non audemus, ut in animum inducamus, Tractatum hunc pari ab omnibus approbatione, pari aviditate ac gustu lectum iri: ea namque hujus argumenti, ea aliorum rituum antiquorum investigationis est conditio, ut, spectata illorum natura, non pauca se offerant, quæ instruant potius quam delectent; unde fiat, ut quia sunt jejuna, tetrica etiam ea esse, necesse sit, atque adeo illis dumtaxat grata potissimum, qui hujusmodi rerum studio rapiuntur; quibus conatus hosce meos non omnino displicituros confido; in quorum præsertim numero ponimus eruditos Hispanos, ad quos Tractatus præsens, tamquam rei avitæ eis olim, domesticæ ac propriæ; nunc vero tamquam nomine, atque usu unice singularis, imprimis spectat. Atque hæc sunt, de quibus te, Lector, præmonendum censui. Tu interim, quidquid hujus sit Tractatus, æqui bonique id consule.

TRACTATUS HISTORICO-CHRONOLOGICUS,
ad tomum VI Julii præliminaris,
DE LITURGIA ANTIQUA HISPANICA, GOTHICA, ISIDORIANA, MOZARABICA, TOLETANA, MIXTA.

CAPUT I.
Origo liturgiæ Hispanicæ; qualis ea fuerit quatuor primis æræ Christianæ seculis.

Sec. I, II, III, IV.

§ I. Status quæstionis; origo liturgiæ Hispanicæ S. Petrus apostolus; alii in hac re ipsus adjutores.

Quando primum, divisis toto orbe Apostolis, novæ legis præconibus, in omnem terram exire cœpit doctrinæ euangelicæ sonus, & longe lateque quaquaversum propagari; præter sacrum Christianæ fidei depositum, [Res liturgicæ ab Apostolis quaquaver sum propagatæ] quod cuilibet ex illis seorsim atque omnibus simul sub Petro eorum principe ac præside, concreditum erat, varia alia in suam quisque, quo destinabatur, provinciam secum detulit, ad novæ Ecclesiæ œconomiam necessaria, atque ad credentium institutionem utilitatemque prorsus accommodata; quæ Spiritu sancto dictante, Christo docente, ac per os Petri utroque loquente, didicerat. Id cum in aliis pluribus, ad nascentis Ecclesiæ propagationem, conservationem, incolumitatemque conducentibus, tum præcipue locum habuit in liturgia sacra, seu in ordinata augustissimi novæ Legis Sacrificii administratione; circa quam, quatenus Hispaniam spectat, præsentis collimat tractatus præliminaris argumentum. Non agitur autem hic de substantia & essentia, ut loquuntur Theologi, quibus illud Sacrificium intrinsece atque ex vi primævæ suæ institutionis constat & perficitur: quippe cum illud sit eatenus juris divini, semper ab initio idem, semper idem deinceps, semper denique unum idemque ad nostra usque tempora perseveravit, ac perseverare porro perget usque ad consummationem seculi.

[2] Id quod nitide expressit Wilhelmus Lindanus, qui e Sirleti Ms. Græco liturgiam sub nomine S. Petri, [conveniunt ubique in substantialibus;] latine vertit, edidit, notis illustravit, & apologetico defendere conatus est; quando in rem nostram a pag. 70 sic enuntiat: Ipsum Christiani sacrificii nucleum enim si studio Christianæ pietatis investiges, ac sedulo quæras; agnosces formulam sacrificalem, & Romanam D. Petri, & Jerosolymitanam D. Jacobi, Byzantinam sive CPolitanam D. Andreæ, Ephesinam D. Joannis, Alexandrinam D. Marci, Mediolanensem D. Barnabæ, & Indianam D. Thomæ prorsus consentire; atque tamquam ab illo uno veritatis magistro Spiritu sancto editam omnino conspirare, eamdemque omnibus vocem sonare, quod quidem ad ipsam rei substantiam attinet, sive ad rem oblatam, & ad effectum sacrificii, aliaque consentanea. Non itaque de prima ac necessaria hujus divini Holocausti forma, substantia, &, ut ita loquar, natura hic agitur, de quibus Catholicos inter omnes convenit; sed agitur de quibusdam partibus, quæ primæ ejusdem institutioni postmodum acciderunt, quæque proinde, salva rei substantia, adesse & abesse possunt.

[3] [in accidentalibus autem differunt.] Hujusmodi sunt, externi quidam ritus ac cæremoniæ, preces plures vel pauciores, earumque compositio, dispositio item, numerus & ordo. Adde hymnos, tractus, antiphonas, lectiones, psalmos, & quæ sunt generis ejusdem: & quamvis illa omnia, vel ex omnibus saltem aliqua, initio prædicationis euangelicæ, uti ego quidem censeo, magna cum moderatione fuerint adhibita, ut nec longa admodum essent, nec alia ab aliis omnino diversa, quamquam in diversis regionibus recitarentur; lapsu tamen temporis varias sensim sine sensu œconomia liturgica induit mutationes, additionesque accepit, viris illorum temporum apostolicis, sive ecclesiarum particularium moderatoribus episcopis, in conciliis aut extra illa, pro suo quibusque in res sacras studio in illud incumbentibus, ut augustissimum hoc, & omnium, quæ fuerunt sub sole, dignissimum longe sacrificium & pro sua tremenda majestate rite & decenter, & pro assistentium fidelium utilitate & reverentia salubriter perageretur.

[4] [De qua re scribit S. Gregorius Magnus.] Juvat itaque hic meminisse, quidnam S. Gregorius Magnus responderit S. Augustino, Anglorum apostolo, qui inter alias interrogationes apud Labbeum tom. 5 Conciliorum ex isto sanctissimo Pontifice sic quærit. Cur, cum una sit fides, sunt ecclesiarum consuetudines tam diversæ, & altera consuetudo Missarum est in Romana ecclesia, atque altera in Galliarum ecclesiis tenetur? Cui recte Gregorius: Novit fraternitas tua Romanæ ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet, ut, sive in sancta Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet ecclesia, aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, solicite eligas, & in Anglorum ecclesia, quæ adhuc in fide nova est, institutione præcipua, quæ de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige, & hæc quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. Consuli etiam potest laudati summi Pontificis epistola 64, libri 7 ad Joannem episcopum Syracusanum data; quæ habetur loco citato a

[5] Sic itaque se habuere rerum liturgicarum exordia; sic paulatim cum tempore accreverunt ac variaverunt earum progressus: [Varia proponuntur circa primigeniam liturgiam Hispanicam:] quod, quemadmodum in Hispania contigerit, inspiciamus. Rem aggrediamur a tribus punctis, quæ potissimum ante alia omnia hic quæri possunt. 1. A quo videlicet suam primo liturgiam acceperint Hispani seculo æræ Christianæ primo. 2. Qualis ea tunc & tribus sequentibus seculis fuerit. 3. An denique quatuor primis seculis aliqua litteris exarata, & in unum collecta volumen exstiterit. Circa primum quæstionum propositarum punctum, ista colligere potui, quæ subnecto.

[6] Ordo autem Missæ, inquit S. Isidorus, Hispalensis episcopus, [cujus origo fuit S. Petrus;] de ecclesiasticis Officiis lib. 1, cap. 15, vel orationum, quibus oblata Deo sacrificia consecrantur, primum a S. Petro est institutus. Quod ibidem additur, cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis; Cardinalis Bona Rerum liturgicarum lib. 1, cap. 7, pag. 83, Hoc de re & substantia, non de verborum tenore ac cæremoniis intelligendum esse, recte observat, & sequitur ex dictis. Suam itaque liturgiam, teste S. Isidoro, Hispani ab Apostolorum Principe acceperunt; idque vel immediate, siquidem in Hispania prædicarit, prout vult noster Gaspar Sanctius tractatu 4 de Prædicatione sanctorum Apostolorum Petri & Pauli in Hispania, cap. 2; vel mediate, quatenus alii Hispanis circa illam tradiderunt, quod a Petro acceperant. Operam quoque suam fortasse eo contulerit S. Paulus, sive ordinem istius liturgiæ tradendo ac promovendo per se, idque in illorum sententia, qui tenent, Doctorem gentium in Hispania fuisse; inter quos est laudatus Sanctius, qui illud ex sanctis Patribus probat ibidem cap. 1 (de qua etiam re videri possunt ea, quæ occasione prædicationis S. Jacobi Majoris dicta sunt in hoc tomo ad diem XXV Julii pag. 94) sive per alios illuc mittendo, quod didicerat a S. Petro.

[7] Ut ut est, assertio ista commode combinatur cum verbis S. Pauli ad Rom. cap. 15, [forte etiam juvit S. Paulus:] ℣. 24, ubi sic loquitur: Cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, & a vobis deducar illuc. Et ℣. 28. Per vos proficiscar in Hispaniam. Hispanos itaque animo complectebatur Apostolus; ut mirum non sit, si dicamus, quod studium suum ipsis navarit in sacra liturgia; præsertim cum S. Clemens, S. Petri in cathedra Romana successor, & a S. Paulo ad Philipp. cap. 4, ℣ 3 honorifice nominatus, de eo scribat in epistola sua prima ad Corinthios pag. 12 novissimæ editionis Epistolarum Romanorum Pontificum: [ἐπὶ] τὸ τέρμα τῆς δύσεως ἐλθὼν, Cum .. ad occidentis terminum venisset; quæ locutio tametsi diserte Hispaniam non exprimat; congrue tamen eidem aptari potest; sed quocumque modo tam verba hæc ultima, quam superiora testimonia intellexeris, parum interest: illud manet, quod prima Hispanicæ liturgiæ vestigia ad cathedram Romanam, atque adeo ad S. Petrum sint referenda.

[8] [faventibus huic sententiæ SS. Innocentio PP. I, & Gregorio VII.] Audiatur S. Innocentius PP. I in epistola 1, quæ est ad Decentium, episcopum Eugubinum, tom. 2 Concilior. apud Labbeum col. 1245 ita scribens: Manifestum est, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerint sacerdotes. Eodem itaque spectat institutio liturgiæ Hispanicæ, quo spectat institutio ecclesiarum & plantatio Catholicæ fidei in Hispania, ad cathedram utique Romanam S. Petri. S. Gregorius PP. VII lib. 1 epistola 64 ad Alphonsum & Sancium Hispaniæ reges, quæ habetur apud Labbeum tom. 10, col. 53, rem sic declarat; Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet, ac postea septem episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt, ordinem & officium in divinis cultibus agendis ostenderunt, & sanguine suo ecclesias dedicavere, vestra diligentia non ignoret.

[9] [Enumerantur alii adjutores] De istis fidei in Hispania præconibus jam pridem nos tractavimus ad diem XV Maii, quo inscribuntur Martyrologio Romano. Prudentius de Sandoval in libro de Fundationibus monasteriorum S. Benedicti, Hispanice edito, part. 1, fol. 8 verso testatur, in libro quodam Ms. Conciliorum, in Hispania celebratorum, qui spectabat ad monasterium S. Æmiliani, quique ad Scorialense delatus fuerit anno 1598, haberisequentia, sub hoc titulo: De Missa Apostolica in Hispaniam ducta, Julianus & Felix. Tum sequitur: Igitur cum apud urbem Romam beatissimi confessores Torcatus, Tisefon, Indalecius, Secundus, Eufrasius, Cæcilius, & Isicius, a sanctis apostolis Petro & Paulo sacerdotium suscepissent, & ad tradendam Hispaniæ Catholicam fidem, quæ adhuc gentili errore detenta, idolorum superstitione pollebat, profecti fuissent divino gubernaculo comitante, & ad civitatem Accitanam se utrique converterent: deinde non mente segregantes, nec fide; sed pro dispensanda Dei gratia per diversas urbes dividuntur: Torcatus Acci, Tisefon Bergii, Esicius Carcesæ, Indalecius Urci, Secundus Abulæ, Eufrasius Eliturgi, Cæcilius Eliberri.

[10] [in liturgia sacra apud Hispanos propaganda.] In quibus urbibus commorantes cœperunt de initio vitæ immortalis prædicare; sicque factum est, ut dum famuli Dei cælestia dona impertiunt, magnum suæ ecclesiæ credentium fructum acquirunt: atque ita, sicut ab Apostolis Missam, doctrinamque acceperunt, per Hispaniam ordinatis episcopis, supradictis urbibus tradiderunt. Et sic crevit fides Catholica paulisper, donec de orthodoxis & Catholicis viris fuit illustrata; id est, Fulgentio, Petro, Leandro, Isidoro, Ildefonso, Fructuoso, Juliano. Ab illis exemplum tenuerunt, & nobis reliquerunt. Æra DCCCCLXV; id est anno Christi 927. Ab ecclesia igitur Romana, cui præsidebat S. Petrus, ordinem & modum liturgicum accepit Hispania, adjutoribus illis, ministris ac propagatoribus, quos jam memoravi; e quorum numero nequaquam volo excludi S. Jacobum Majorem, Hispanorum Apostolum. Etenim cum is in Hispania prædicarit, juxta illa, quæ operose discussa reperies ad diem XXV hujus mensis, ubi intricatissimam & diu multumque agitatam de ejusdem in Hispaniam adventu controversiam in favorem Hispanorum decidimus; sequitur, ut Apostolus ille sacros liturgiæ ritus ibidem designarit; imo etiam, quantum per commorationis tempus licuit, tradiderit & confirmarit id, quod circa rem præsentem a S. Petro acceperat.

§ II. Obscura prorsus atque incerta sunt, quæ quatuor primis Christi seculis, cum de aliis liturgiis tum de Hispanica inquiruntur.

Expedito, quantum in me fuit, primo propositæ quæstionis puncto, delabor ad secundum, quo dispiciendum susceperam, [Liturgiæ totius œconomia qualis fuerit sec. 1,] qualis fuerit Hispanica liturgia quatuor primis æræ Christianæ seculis. Quæstio enimvero perobscura & difficilis! Nam quibus verbis, quo ordine, quo principio & fine, quibus externis ritibus ac cæremoniis, quibus precandi formulis, (ut de ministris & duratione temporis nihil dicam) sacra ista liturgia constiterit, quisnam edisserat? Quod Christus dominus benedictionem & gratiarum actionem adhibuerit in consecratione & institutione sanctissimi sui Sacramenti, tradunt disertis verbis Euangelistæ; sed qua orandi forma usus fuerit, dum benediceret & gratias ageret; hactenus non didici vel ex sancti Euangelii scriptoribus, vel ex aliis, qui Spiritu sancto inspirante locuti sunt, novi Testamenti auctoribus sacris. Neque satis apparet, quod Apostoli scripto consignarint jam tum ab Ecclesiæ primordiis omnem precum formam, modum ac numerum; aut quod omnes ordinarint externos ritus, qui omni tempore ac loco illud divinum Sacrificium deberent comitari. Ecce itaque nos in tenebris plus quam Cymmeriis hic positos, sine luce palpantes, atque sine duce aut viæ præmonstratore incedentes, qui obsoleta primævæ liturgiæ vestigia nobis ostendat.

[12] Laudo .. vos fratres, ait Doctor gentium 1. ad Corinth. cap. 11, [nec constat ex S. Paulo Ap.;] ℣. 2, quod .. sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. Et ibidem ℣ 23: Ego enim accepi a Domino, quod & tradidi vobis &c. Et ℣. 34: Cætera, inquit, cum venero, disponam. Denique cap. 14, ℣. 40: Omnia .. honeste & secundum ordinem fiant. Similem absque dubio procedendi modum in suis quique ecclesiis, quas fundarunt, alii tenuere Apostoli: sed quidquid S. Paulus tradidit, quæcumque præcepta dedit, quidquid disposuit & quo modo; quem demum in omnibus ordinem præscripsit, litteris id exaratum ubi reliquit, ut a posteris legi posset? Tradiderunt itaque viva voce tam ipse, quam reliqui Apostoli, quidnam in celebranda divina liturgia observatum vellent: neque novi, aliquod indicium exstare, unde sciri queat, quod illud vel scripserint umquam per se, vel scribi per alios jusserint. Quod si a primo æræ Christianæ seculo progrediamur ad secundum, nihilo fere plus lucis se nobis offeret. Tunc quippe floruit S. Justinus Philosophus martyr (quem dedimus tom. 2 Aprilis, a pag. 104) Is itaque in Apologia 2, tom. 2 Bibliothecæ Patrum anno 1618 Coloniæ edita, pag. 51, Sub finem precum, inquit, nos inter nos osculo salutamus; deinde ei, qui præpositus est fratribus, panis offertur, & poculum aqua & vino temperatum, quæ cum accepit, laudem & gloriam omnium parenti, Filii Spiritusque sancti nomine tribuit:

[13] [nec ex S. Justino] Gratiasque diu agit, quod ab eo his dignus sit habitus: quibus rite perfectis, precibus & gratiarum actioni, populus omnis, qui adest, benedicit, dicens: Amen … Posteaquam & is qui præest, gratias egit, & populus omnis benedixit; ii, qui apud nos diaconi dicuntur, dant unicuique eorum, qui adsunt, percipiendum panem, vinum & aquam, quæ cum gratiarum actione consecrata sunt, & ad eos, qui absunt, perferunt. Atque cibus hic apud nos Eucharistia nominatur, qua nemini alii participare licet, nisi ei, qui & vera esse credit, quæ nos dicimus, & expiatus est lavacro, quod in remissionem peccatorum, regenerationemque datur; & ita vivit, ut Christus tradidit. Neque nimirum hæc communem usitatumque panem, usitatamque potionem capimus, sed quemadmodum per Dei Verbum homo factus Jesus Christus conservator noster, & carnem & sanguinem pro salute nostra habuit: sed etiam cibum, qui per preces sermonis, quem ab eo accepimus, consecratus est, & quo sanguis carnesque nostræ communione aluntur, Jesu Christi ejus, qui homo factus est, & carnem & sanguinem esse accepimus ex Euangeliis, quorum verba profert. Et paulo post ita pergit: Die, qui solis dicitur, omnes qui in oppidis vel agris morantur, unum in locum conveniunt, commentariaque Apostolorum vel Prophetarum scripta leguntur, quamdiu hora patitur.

[14] [seculo 23] Deinde ubi is, qui legit, destitit; is, qui præest, admonet & hortatur, ut ea, quæ lecta sunt, bona imitemur: tum surgimus omnes, ac comprecamur, conclusisque nostris precibus, panis, jam ut dixi, vinumque & aqua offeruntur; tumque is, qui primum locum tenet, eodem modo preces gratiarumque actionem pro virili mittit, populusque benedicit, dicens, Amen, & iis, quæ cum gratiarum actione consecrata sunt, unusquisque participat, eademque ad eos, qui absunt, diaconis dantur perferenda. Talem sanctissimus Martyr iste Antonino Pio imperatori, nec non senatui populoque Romano, ad quos apologia illa dirigitur, sacræ Christianorum liturgiæ reddebat rationem, pro suo tunc instituto sufficientem; quamquam pro nostro, non satis in individuo determinatam; nam inde quidem habemus, quod fusæ fuerint preces, laus & gloria Deo reddita, adhibitæ lectiones Apostolorum vel Prophetarum &c. Sed quibus verbis, ordine ac modo omnia & singula constarent, inde non discimus.

[15] [nec ex S. Irenæo sec. 3;] S. Irenæus, qui S. Polycarpum, S. Joannis Euangelistæ discipulum, audiit, & seculo III ineunte martyrii laurea fuit coronatus, (de quo agitur apud nos tom. V Junii a pag. 335) Adversus hæreses lib. 4, cap. 32 agens de Eucharistia, quam Christus instituit, Novi, inquit, Testamenti novam docuit oblationem, quam Ecclesia ab Apostolis accipiens, in universo mundo offert Deo. E quibus nihil elicere datur præter ideam quamdam indefinitam sacrosanctæ hujus oblationis, & ab adjunctis individuis abstractam. Tertullianus, qui seculo item tertio ineunte vixit, valde etiam indeterminate scripsit in rem nostram. Quippe ex ejus verbis, in libro de Corona militis quæ habet, cap. 3: Eucharistiæ Sacramentum & in tempore victus, & omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis cœtibus, nec de aliorum manu, quam præsidentium sumimus. Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus; item ex iis, quæ habet in Apologetico cap. 39: Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris, & potestatibus, pro statu seculi, pro rerum quiete, pro mora finis; nihil concludes singulare ac determinatum, ex quo tota liturgiæ œconomia intelligatur.

[16] Seculo IV occurrit S. Epiphanius, qui hæresi 79, [nec ex S. Epiphanio sec. 4; neque scitur,] num. 3 tradit ista: Petrus & Andreas, Jacobus & Joannes, Philippus & Bartholomæus, Thaddæus & Jacobus Alphæi, & Judas Jacobi & Simon Cananæus, & Matthias ad supplendum Duodecim suffectus; illi, inquam, omnes, & apostoli delecti sunt; ac toto terrarum orbe sacram Euangelii functionem administrarunt, cum Paulo, Barnaba, & ceteris: iidemque mysteriorum auctores, atque conditores fuerunt, una cum Jacobo Domini fratre, primo Hierosolymorum episcopo: tradit, inquam, ista; sed ex eo, quod Apostoli mysteriorum, id est illarum rerum, quæ mysteriorum substantiæ accidunt, secundum dicta, auctores atque conditores fuerunt; ex eo, ut iterum hoc repetam, nobis non est perspectum, qualium rituum usum divinæ liturgiæ adjunxerint, & quousque auctoritas atque conditio, ut ita dicam, sese ista extenderit. Imo vero etiamsi Patres isti distinctius ac pressius sacros suæ liturgiæ ritus & preces definivissent, nondum tamen vel sic innotesceret status liturgiæ Hispanicæ primis quatuor Christi seculis usitatæ, de qua mihi hic sermo est. Interim nullum mihi dubium est, quin ea ibidem tunc non solum exstiterit; sed propriis etiam quibusdam modis ac ritibus fuerit circumscripta. Fundatæ ecclesiæ, teste S. Irenæo lib. 1, cap. 3, quæ in Hiberis sunt: ac proin usitata ibidem in istis ecclesiis aliqua talis liturgia.

[17] Cardinalis Bona lib. 1, cap. 7 postquam dixisset, [qualis tunc liturgia apud Hispanos fuerit.] antiquam & immemorabilem traditionem esse, quod Missæ ordo a Petro apostolo traditus fuerit Romanæ Ecclesiæ, cui successores addiderint preces aliquot ac cæremonias, sic recte statuit: Ita enim fert rerum omnium conditio, ut initium suum habeant, sequatur incrementum, omnibus demum numeris perficiantur. Mea igitur sic fert opinio, quod Hispanorum liturgia, sicut aliæ omnes, a parvis initiis paulatim cum decursu temporis accreverit, additis sensim sine sensu orationibus, ritibus ac cæremoniis, & quid ni etiam aliquot Sanctorum festis, ceterisque id genus adminiculis externi cultus, prout ferebant & locorum varietas, & ecclesiarum ratio, & adjuncta temporum vel locorum, & episcoporum denique propensior erga hunc potius quam erga illum Sanctum Martyrem colendum affectus. Sed quid, quantum, quo modo atque ordine id contigerit in Hispania quatuor primis, de quibus nunc quæritur, Christi seculis, definire, hoc opus, hic labor est. Nullam quoque satis patentem lucis desideratæ rimulam nobis aperit concilium Eliberitanum, e quo intelligitur, quod liturgia quidem aliqua tum temporis exstiterit in Hispania, sed qualis ea fuerit, non item.

[18] Concilium itaque illud, ineunte seculo IV celebratum (adisis Aguirrii Cardinalis Collectionem maximam conciliorum omnium Hispaniæ; [Distincta ejusdem notitia ex concilio Eliberitano] in qua tom. 2, dissertatione 1 alias 16 inquirit tempus & annum, quibus illud concilium fuerit habitum) concilium, inquam, illud apud laudatum Cardinalem tom. 1, pag. 275 statuit capite XXIX: Energumenum, qui ab erratico spiritu exagitatur; hujus nomen neque ad altare cum oblatione esse recitandum, neque permittendum, ut sua manu in ecclesia ministret. At quibus partibus cum illa oblatio, tum ministerium constiterint, unde extundes? Quibus si addas caput XXVIII, quo sancitur: Episcopum placuit ab eo, qui non communicat, munera accipere non debere. Item caput XLIII: Pravam institutionem emendari placuit juxta auctoritatem Scripturarum, ut cuncti diem Pentecostes celebremus *: quod qui non fecerit, quasi novam hæresim induxisse notetur; nihilo plus promoveris ad designandam vel œconomiæ liturgicæ totius, multo minus singularum ejusdem partium in individuo cognitionem, qualem apud Hispanos frustra hactenus investigamus.

[19] [non eruitur.] Ne cuiquam porro mirum id videatur, in sententia præsertim illa, quæ censet, nullam liturgiam quatuor primis Christi seculis scripto exaratam ad posteros transivisse; sed sola viva voce traditam; adminiculante memoria exercitam, ac non interrupto usu propagatam, ubique gentium tunc perstitisse: ut mirum non sit juxta istam sententiam, adeo abstrusa esse omnia, quæ de singularum sacræ liturgiæ partium accidentalium notione quæri possunt. Tametsi autem controversia illa non sit adeo cum instituto meo connexa, quin ejusdem investigatione facile supersedere queam; visum tamen fuit operæ pretium fore, si argumenta sententiæ, quæ liturgiam aliquam tum temporis scriptam exstitisse negat; & oppositæ, quæ id affirmat, eruditis liturgiophilis exhiberem; eo, uti spero successu, ut ex ista mea degressione, pars aliqua laboris ad liturgiam Hispanicam transitura sit.

[Annotata]

* al. post Pascha celebremus:

§ III. An liturgia aliqua quatuor primis Christi seculis scripto exarata fuerit. Sententia negans.

[Sententia negans probatur ex silentio antiquitatis,] Probandæ, quæ nunc præ manibus est, controversiæ subserviunt argumenta, quæ præmissa fuere paragrapho præcedente, inde videlicet desumenda, quod admodum parce ac jejune, quin imo non nisi genericis fere terminis primorum quatuor Christi seculorum scriptores, quos ibidem produxi, de sacris liturgiæ mysteriis meminere: ut proinde omnes illos, quibus mira videbitur sententia negans, quique adeo ab ea dissentiunt, provocare ausim, ut vel unum unicum auctoris legitimi ac fide digni, qui tunc vixerit, testimonium proferant, quo plane constet, ordinem quemdam liturgicum scripto exaratum & in ecclesia aliqua particulari usitatum fuisse, atque ita concinnatum, ut modum totius mysticæ œconomiæ, precesque a sacerdote recitandas, & peragendo Missæ sacrificio accommodatas singillatim ac determinate recenseret. Tertullianus in libro de Corona militis cap. 3 videtur indicare, ritus Sacramentorum, & modum ea administrandi, suo tempore cognita fuisse ex sola traditione non scripta: Quæramus, ait, an & traditio non scripta non debeat recipi?… Denique ut a baptismate ingrediar, aquam adituri ibidem, sed & aliquanto prius in ecclesia sub antistitis manu contestamur, nos renuntiare diabolo, & pompæ, & angelis ejus.

[21] Dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes, [ex Tertulliano item] quam Dominus in Euangelio determinavit. Inde suscepti lactis & mellis concordiam prægustamus. Exque ea die, lavacro quotidiano per totam hebdomadam abstinemus. Tum subdit, Eucharistiæ sacramentum &c. quæ dedimus supra num. 15; & cap. 4 sic pergit: Harum & aliarum hujusmodi disciplinarum, si legem expostules scripturarum, nullam invenies. Traditio tibi prætendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, & fides observatrix. Si ergo scriptus tunc exstitisset sacræ liturgiæ codex, cur ad traditionem non scriptam recurrisset Tertullianus, etiam tum, quando agebat de Eucharistia? Signum itaque est, quod præter solam traditionem non scriptam, nullum Tertullianus agnoverit liturgici ordinis instrumentum litteris exaratum, quod partes divino Sacrificio accidentes recenseret. Procedamus ad seculum III.

[22] Si liturgicum aliquod exemplar characteribus scriptis efformatum tunc exstitisset, [ac S. Cypriano:] enimvero S. Cyprianus auctoritate istius exemplaris fuisset usus, ut probaret, vino calicis Eucharistici consecrando admiscendam esse aquam. Tempore quippe S. Cypriani, inventos fuisse, qui vel ex ignorantia vel ex simplicitate offerebant in sacro calice solam aquam, non autem vinum aqua mixtum, liquet ex ejus epistola 63 ad Cæcilium fratrem. Sive autem abusus iste irrepserit, quia in animum inducebant suum, quod esset indecorum, sumere vinum in antelucanis cœtibus; quo spectant S. Cypriani verba ibidem posita: An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen cum ad cœnandum venimus, mixtum calicem offerimus? Sive metuerent, ne vini consecrati odor prodidisset eos gentilibus, tamquam jamjam reversos a sacrificio Jesu Christi, quod modo obtulerunt; prout innuunt ibidem hæc verba: Nisi in sacrificiis matutinis hoc quis veretur, ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi. Quidquid sit, quod isti abusui ansam dederit, parum id nostra interest; illud ad nos spectat, quod Sanctus iste Carthaginensis episcopus ibidem moneat, ut ubique lex euangelica, & traditio Dominica servetur.

[23] Vinum fuisse in calice, quem Dominus noster consecravit atque Apostolis suis distribuit, [hic sane liturgiam scriptam citasset, si talem novisset; ut suadetur a contrario] clare ex Euangelio scimus; sed quod vinum illud aqua mixtum fuerit, ex traditione accepimus. Si vero tum temporis liturgia aliqua scripto expressa exstitisset, ultimum hoc punctum decidere & stabilire Cyprianus potuisset testimonio decretorio, ex scripta ista liturgia deprompto; unde simul uni, simul alteri puncto non modica confirmationis vis accessisset; neque S. Cyprianus non potuisset istam liturgiam citare, tamquam primo obvium & irrefragabile pro aqua vino admiscenda, testimonium. Rem illustremus argumento a contrario. Patres concilii Quini-sexti, CPoli celebrati anno 706, (prout notatur in editione novissima Conciliorum apud Harduinum nostrum tom. 3 canone 32, a Quoniam, inquiunt, ad nostram cognitionem pervenit, quod in Armeniorum regione vinum tantum in sacra mensa offerunt, aquam illi non miscentes, qui incruentum Sacrificium peragunt, adducentes Ecclesiæ doctorem S. Joannem Chrysostomum, hæc dicentem in interpretatione Euangelii secundum Matthæum (cap. 26, Homil. 82 al. 83) “Quamobrem non aquam bibit, cum surrexit; sed vinum? improbam sane hæresim exstirpans. Quoniam enim nonnulli aqua in mysteriis usi sunt; ostendens, quod & quando mysteria tradidit, & quando, postquam resurrexisset, absque mysteriis solam ac nudam mensam apposuit, usus est vino. Ex genimine, inquit, vitis: vitis autem vinum, non aquam generat” Et ex eo aquæ in sacro Sacrificio adjunctionem, doctorem subvertere existimant; ut non ab hoc tempore in posterum ignorantia teneatur, Patris sententiam orthodoxe aperimus.

[24] [e synodo Quoni sexta] Cum enim improba Hydroparastarum, hoc est, eorum qui aquam offerebant, antiqua esset hæresis, qui loco vini sola aqua in proprio Sacrificio usi sunt; refellens hic Vir divinus detestabilem hujusmodi hæresis doctrinam, & ostendens, quod directe Apostolicæ traditioni adversatur, id quod jam dictum est, affirmavit. Nam & suæ ecclesiæ … aquam vino miscendam tradidit … & in omni etiam ecclesia … hic ordo divinitus traditus servatur. Nam & Jacobus, Christi domini nostri secundum carnem frater, cui Hierosolymitanæ ecclesiæ thronus primum est creditus; & Basilius Cæsareensium ecclesiæ archiepiscopus, … mystico nobis in scriptis tradito Sacrificio, ita consecrandum in divina Missa ex aqua & vino sacrum calicem ediderunt. Et qui Carthagine (anno 397) convenerunt sancti Patres, his verbis ((capitulo 24) aperte & præcise mentionem secere: Ut in sanctis nihil plus quam corpus & sanguis Domini offeratur, ut ipse Dominus tradidit; hoc est, panis & vinum aqua mixtum. Si quis ergo &c.

[25] [liturgias scriptas citante,] Vides hic citari liturgias, in scriptis traditas, S. Jacobi (de qua inserius num. 42) S Basilii, ac S. Joannis Chrysostomi; & istorum quidem duorum disertissimis verbis; hujus vero tacite quodammodo & paullo obscurius per verbum tradidit? Jam vero ut ad S. Cyprianum revertar; cur de liturgia scripta non meminit; cur de sola tradita meminit? Non alia sane de causa; quam quia Hierosolymitanam scriptam non noverat, atque adeo verosimiliter nondum tunc scripta erat. Neque enim tempore S. Cypriani ignorabant Afri, quo ordine ac ritu sacro-sancta divinæ liturgiæ mysteria Hierosolymis celebrarentur; sicut inferius alia fortasse occasione videbitur; ac proin multo minus hæc ignorare poterat ipse Sanctus, tam in rebus sacris egregie copioseque versatus; atque adeo citari sane ab eo non potuerit liturgia S. Jacobi, primi ejusdem civitatis episcopi; quia nondum tunc temporis fuerit scripta. Quæ cum ita sint; concludo, nullam verosimilius in Oriente liturgiam, scripto codice exceptam viguisse, sed sola viva voce traditam.

[26] [S. Basilius in rebus liturgicis] Pro seculo IV egregie idem probat insignis locus S. Basilii, Cæsareæ Cappadociæ archiepiscopi, libro de Spiritu sancto, cap. 27 ita loquentis: Invocationis verba, cum conficitur panis Eucharistiæ & poculum benedictionis, quis Sanctorum IN SCRIPTO nobis reliquit? Nec enim his contenti sumus, quæ memorat Apostolus aut Euangelium; verum alia quoque & ante & post dicimus, tamquam multum habentia momenti ad mysterium, quæ EX TRADITIONE CITRA SCRIPTUM accepimus. Consecramus autem aquam baptismatis, & oleum unctionis, præterea ipsum qui baptismum accipit, ex quibus scriptis? Nonne a tacita secretaque traditione? Ipsam porro olei inunctionem, quis sermo scripto proditus docuit? Jam ter immergi hominem, unde ex scriptura haustum? Reliqua item quæ fiunt in baptismo; velut renuntiare satanæ, & angelis ejus, ex qua scriptura habemus? Nonne ex minime publicata & arcana hac traditione? Nonne ex doctrina, quam Patres nostri silentio quieto, minimeque curioso, servarunt? Ut vero causas noveris, quæ sacros rerum liturgicarum administros tunc temporis impulerunt, ut arcana earum mysteria viva potius voce traderent, quam scripto publicarent, audi S. Basilium his verbis, ad istum agendi modum quid Patres nostros adduxerit, graphice ibidem exponentem: Pulcre quidem illi, nimirum docti arcanorum venerationem silentio conservari. Nam quæ nec intueri fas est non initiatis, qui conveniebat, horum doctrinam publicitus circumferri scripto?

[27] Et proposito exemplo Moysis circa templum, levitas, [solam assignat traditionem.] ministerium sacerdotum, adyta, ac Sancta sanctorum in veteri Lege; mox apposite subjungit: Ad eumdem profecto modum, & qui in primordiis Ecclesiæ certos ritus præscripserunt Apostoli & patres, in occulto silentioque mysteriis suam servavere dignitatem. Neque enim omnino mysterium est, quod ad populares ac vulgares aures effertur. Hæc est ratio, cur quædam citra scriptum tradita sunt, ne dogmatum cognitio propter assuetudinem vulgo veniret in contemptum. Hactenus Magnus Basilius cum notis nostri Frontonis Ducæi, anno 1618 Parisiis vulgatus: cujus utinam sanctissimi Præsulis ac sapientissimi Doctoris verba audiant, atque alte in animum demittant iniquitatis filii, ruboreque (si quid etiamnum in illis superest frontis) suffundantur, quod sacratissimorum liturgiæ Romano-Catholicæ mysteriorum majestatem, ac linguæ sacræ, qua eorum series, verba & ritus excusa sunt, dignitatem sus deque habentes, rudi ac simplici utriusque sexus plebeculæ importune obtrudere audent quidquid in eadem nostra liturgia sacrum ac tremendum est, Missam nimirum, administrationemque Sacramentorum, ex Latino idiomate in linguam vulgarem conversa.

[28] Sed redeamus ad propositum. Quod hactenus diximus, [Ex S. Innocentio PP.. I] nullum quatuor primis Christi seculis scripto ordinatum liturgiæ canonem, seu totam aliquam arcanorum altaris seriem exstitisse; ne quis existimet, id ad solum extendi debere Orientem; nonnulla proferam, unde confici queat, eumdem etiam sacræ liturgiæ modum obtinuisse in Occidente. Probationi subserviet epistola S. Innocentii PP. I, ad Decentium data, de qua superius. Sanctus itaque ille Pontifex Decentii consultationibus ita moderate, parce ac restricte respondet, ut ne utique plusculum sibi elabatur de arcanis mysteriis, quam sit conveniens. Sic loquitur: Sæpe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse, & quem morem vel in consecrandis mysteriis vel in ceteris agendis arcanis teneat, cognovisse dubium non est. Quod sufficere ad informationem ecclesiæ tuæ vel reformationem (si prædecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt) satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses…

[29] [nullam tunc liturgiam scriptam] Pacem ergo asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare; vel sibi inter sacerdotes tradere: cum post omnia, QUÆ APERIRE NON DEBEO, pax sit necessario indicenda: per quam constet, populum ad omnia, quæ in mysteriis aguntur, atque in ecclesia celebrantur, præbuisse consensum, ac finita esse, pacis concludentis signaculo demonstrentur. Jam vero dic, amabo, cur timore detineri potuisset S. Innocentius, ne declarasset disertius ac dilucidius exposuisset arcana rerum liturgicarum; si ea scriptis tabulis consignata facile admodum in promptu haberi, & proin nullo negotio promiscue inspici ac perlegi poterant? Et sub dictæ epistolæ finem summa cum locutionis moderatione insinuat, plenam sese ad propositas quæstiones non dare responsionem, quædam tunc dicens, quædam postea dicenda reservans; ac non obscure ostendens, malle se circa ista cum illo præsente coram, & os ad os loqui, quam absenti plura enucleate & definite determinare, & scripto vulgare ea, quæ scripto vulganda non erant, quia ad aliorum clericorum, quin imo etiam laicorum fortasse notitiam manatura. Quidquid sit; sive voluerit Pontifex illud præcavere, sive divinorum mysteriorum solummodo majestati consulere, plura, quæ poterat indicare, eadem occasione silentio suppressit.

[30] [exstitisse in Occidente comprobatur,] Nam postquam in decursu epistolæ de nominibus ante preces sacerdotis non recitandis egerat, dicens: De nominibus vero recitandis, antequam preces sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, & ipse tua prudentia recognoscis, ut, cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinuos, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandæ, ac tunc eorum nomina, quorum sunt oblationes, edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quæ ante præmittimus, ut ipsis mysteriis, viam futuris precibus aperiamus; postquam, inquam, de offerentium nominibus recitandis ita egerat, restricte admodum se enuntians de precibus sacerdotis, aliaque subdidisset de consignandis infantibus, jejunio Sabbatino, fermento, baptizatis, pœnitentibus, ac de ungendis oleo chrismatis; super quibus S. Innocentius a Decentio fuerat consultus, tandem sub finem suæ epistolæ clare exprimit, sancta arcana parce, restricte & sancte revelanda esse scripto; nam reliqua, inquit, quæ SCRIBI FAS NON ERAT, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Unde concludo, anno 416, quo data notatur epistola ista, nullum liturgiæ ordinem scripto consignatum fuisse in Occidente.

[31] [atque adeo nulla talis tunc fuerit in Hispania.] Atque hæc, quæ de liturgia sacra, quatuor primis Christi seculis tam in Oriente, quam in Occidente, vi solius non scriptæ traditionis conservata, hactenus dixi, ad ipsam quoque Hispaniam extendi debere contendo; ab illis utique, quibus sententia ista ad verum proprius accedere videbitur: & potiore quidem ratione, sicut planum faciam paullo post, ubi prius difficultates varias elucidavero, quæ contra assertionem toto hoc paragrapho stabilitam, objici possunt; quæ totidem erunt argumenta pro sententia affirmante, quod quatuor primis Christi seculis exstiterit liturgia litteris consignata.

§ IV. Sententia affirmans liturgiam aliquam tunc temporis exstitisse; seu difficultates sententiæ id negantis.

Prima, quæ percellere possit eum, qui præcedentia nostra circa traditionem solam non scriptam quatuor primis Christi seculis legerit; [Difficile concipitur, quod cessantibus] prima, inquam, difficultas ista desumitur ex eo, quod dictu difficile & vix credibile videatur, nullibi gentium tunc temporis ordinem liturgicum litteris expressum exstitisse. Et quamquam assertio ista, quatenus ad tria prima æræ Christianæ secula extenditur, non adeo feriat intellectum; qui consideret, id accidere potuisse tum ob causas superius allegatas, tum potissimum ob timorem non Panicum sed bene fundatum, ne temporibus sævientium adversus Christianos persecutionum sacrosancta illa mysteria venissent in manus gentilium, impiæ eorum profanationi exponenda; monente & mandante ipso Christo Matth. 7, ℣ 6: Nolite dare Sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos; illa tamen ultima ratio non ita mox intelligitur obtinere seculo Christi quarto aliquantulum adulto, quando pace per Constantinum Magnum Ecclesiæ data, persecutiones cessabant, atque adeo una cum illis cessabat sacræ liturgiæ, etiamsi tunc scripto exarata fuisset, profanandæ metus.

[33] Accedit eo, quod, rebus Ecclesiæ ita se habentibus, [sub Constantino M. persecutionibus, non fuerit scripta aliqua liturgia.] credibile non appareat, sacri altaris mystas frustratos fuisse maximo, ne dicam fere necessario isto subsidio, eos præsertim, quibus vel propter sui muneris novitatem, vel propter ingravescentem senectutem, non satis fida & tenax rerum omnium observandarum custos erat memoria, ut rite decenterque sine omissione, sine additione, sine errore aut mutatione totum liturgiæ ordinem decurrerent; vel si hoc non vis, ut summa saltem cum facilitate & commodo rem totam expedirent. Ista quidem, fateor, sententiæ neganti objici possunt, & ita objici, ut non parvam prima fronte præ se ferant speciem veritatis. Sed an ideo mutabunt mentem sententiæ negantis patroni? Non equidem existimo: verosimiliora quippe sunt, inquient, & probabiliora Patrum modo allegatorum testimonia, quam ut e manibus nostris extorqueri illa sinamus ob rationes paullo ante objectas, quæ assertionem nostram conceptu quidem difficilem arguunt, sed falsitatis non convincunt. Et sane res captu difficiles, veræ tamen, quia accommodatis testimoniis roborantur, quam sæpe sine ulla imprudentiæ nota admittuntur?

[34] Præter testimonia Patrum superius prolata, plura, [Factum tamen ita fuisse, ex S. Hieronymo,] quæ dictis tamquam corollarium subnecti possint, superaddere poterunt. Dic, amabo, cur regula, ordo, preces, concinnitas, & reliqua, quæ substantiæ consecrationis accidunt, per solam traditionem non scriptam conservata non fuerint quatuor primis Christi seculis, cum formula seu symbolum fidei per traditionem non scriptam per quatuor Christi secula conservata fuisse videatur? S. Hieronymus ad Pammachium adversus errores Joannis Hierosolymitani epistola 61, juxta novam operum ejusdem sancti Doctoris editionem 38, tom. 4, part. 2, col. 323 scribit: In symbolo fidei & spei nostræ, quod ab Apostolis TRADITUM, NON SCRIBITUR IN CHARTA ET ATRAMENTO, sed in tabulis cordis carnalibus &c. Et quamvis facilitatem maximam symbolum fidei litteris expressum afferre deberet iis, qui vel in provecta ætate ad Christi fidem convertebantur, vel vacillante laborabant memoria; nihil tamen propterea vel ad latum unguem ab antiqua symbolum fidei non scribendi consuetudine deflectebatur.

[35] [& S. Augustino] Audiatur S. Augustinus, qui sermonem De symbolo ad Catechumenos tom. 6 novæ editionis col. 399 incipit his verbis: Accipite, filii, regulam fidei, quod symbolum dicitur: & cum acceperitis, IN CORDE SCRIBITE, & quotidie dicite apud vos; ante quam dormiatis, ante quam procedatis, vestro symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit, ut legi possit; sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio, quod tradidit diligentia; SIT VOBIS CODEX VESTRA MEMORIA. Ad memoriam itaque, ad codicem non scriptum, ad solam, ut verbo dicam, traditionem recurrit S. Augustinus in symbolo fidei; ad hanc etiam solam, dicent negantis sententiæ assertores, recurrimus & nos in regula seu ordine divinæ liturgiæ. Memoria itaque temporibus istis partes agebat suas in rebus hujusmodi sacris; non littera, non manus, non codex characteribus loquens. Et rursum ibunt ad S. Augustinum serm. 58 in Matth. secundum novam editionem (alias 42 inter Homilias 50) ubi tom. 5, part. 1; col. 239 tradit in rem eorum sequentia: In ecclesia .. ad altare Dei quotidie dicitur Dominica oratio, & audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia & si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit… Modo enim nisi teneatis symbolum, in ecclesia, in populo symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis; ut non obliviscamini, quotidie dicite … reddite symbolum vestrum .. commemorate vos ipsos, non pigeat repetere.

[36] [colligitur.] Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico; teneo illud bene. Jam vero an tanta tamque diligente solicitudine & cautione usus fuisset Augustinus, tam graphicis ac disertis verbis inculcans audiendum, e memoria non delendum, ideoque quotidie dicendum, commemorandum, ac repetendum symbolum, si symbolum tunc temporis e scripto codice a quolibet litterarum non penitus ignaro legi, memoriæ mandari ac recitari identidem potuisset? Quis nisi iniquus rerum arbiter id in animum inducat sinum? Reclamat utique tantus quantus est magni Patris textus modo productus, ne dicam verba ejusdem textus pene singula, sicut patet cuilibet, qui studio partium vacuus illa expenderit. Sicut igitur symbolum fidei nobis tradiderunt Apostoli, sic, teste S. Epiphanio superius assignato, iidem Apostoli mysteriorum auctores, μυστηρίων ἀρχηγέται, exstiterunt; ita ut nihil vetet, cum aliqua analogia dicere, quod utrobique pro scriptura ordinis sacri, fuerit traditio ordinis sacri non scripta. Plura circa præsens institutum collegit Petrus le Brun, Oratorii presbyter, in opere, quod inscribitur Explicatio litteralis, historica & dogmatica precum & cæremoniarum Missæ, anno 1726. Gallice edito; sed an non potius edendo Latine tantum, lingua utique sacra, ob sacrosanctam mysteriorum majestatem, tum præsertim quando canonem Missæ exhibet, & explicat tom. 1, a pag. 411; quidquid in præfatione operis sui a pag. XII varias congerat, quibus suadere conatur sui instituti scopum, rationes? Plura, inquam, ille scriptor collegit tom. 2, dissertatione 1, pag. 10 & pag. 30.

[37] Sed longius evagamur, quam & instituti ratio, [Varia alia] & brevitas, quæ hic cordi nobis esse debet, a nobis postulant. Et vero ne longius nos a proposito, quod in inquisitione sacræ Liturgiæ Hispanicæ positum est, abducere pergant aliæ difficultates circa sententiam negantem objiciendæ, compendio utemur, assignando potius, quam fusius enucleando ea, quæ auctores tradidere. Eminentissimus Cardinalis Bona superius citatus, lib. 1, cap. 8 rejicit quidem liturgiam illam, quæ a Lindano edita est sub nomine Petri Apostoli; deinde dubiæ fidei eas esse censet, quæ Matthæo & Marco euangelistis tribuuntur. Denique his, inquit, rejectis, vel in quæstione relictis, de liturgia Jacobi, fratris Domini, Hierosolymorum episcopi, omnium celeberrima paulo fusius, ait, disserendum est. Quod dum fecisset, illam S. Jacobo isti post Leonem Allatium vendicare conatur. Ast Ambrosius Gardebosc in Historiæ eccl. Synopsi tom. 1, dissertatione 5, a pag. 546 de liturgiis quatuor, nimirum S. Petri, S. Matthæi, S. Jacobi & S. Marci, præcipue controversis, statuit sequentia.

[38] Primo. Quod quamvis prædictæ quatuor liturgiæ ab Apostolis scriptæ fuissent, [ex variis] tamen ante quintum Ecclesiæ seculum fuerint prorsus ignotæ. 2. Quod nulla ex dictis liturgiis eo modo, quo nunc leguntur, eum habeant auctorem, cujus nomen præferunt. 3. Quod nulla ab Apostolis scripta fuerit forma liturgiæ. Proposita nobis brevitas haud patitur, ut illa pluribus deducta & probata ex eodem auctore exhibeamus, quæ apud ipsum legi possunt. Hisce plurimum suffragatur Eusebius Renaudot in liturgiarum Orientalium collectione, tom. 1, cap. 5, pag. XXXIII, quamquam candide fateatur, rem in obscuro esse; adeo ut quando liturgiæ scribi cœperint, designari certis argumentis non possit; mox tamen pag. XXXIV suam subdens conjecturam, verosimilius esse censet, quod liturgias Græcas scriptas fuisse oporteat ante Ephesinum concilium, anno 431 celebratum. Atque hæ duorum istorum auctorum sententiæ satis cum negante consentiunt, quidquid dissentiant Leo Allatius, & Cardinalis Bona.

[39] Honoratus a S. Maria, Carmelita excalceatus, in Observationibus super regulis & usu critices Gallice editis, [circa utramque] tom. 3, lib. 5, dissertat. 3 varia congessit ad præsens institutum; sed quæ rem in longos nimium sermones extraherent, si omnia huc transcriberem. Summos igitur, ut ita dicam, rerum apices inde solummodo delibabo. A pag. 165 varias præmittit observationes: quænam vero sint, colligi utcumque poterit ex conclusione, quam ex dictis observationibus deducit pag. 167. Textum ejus ita reddo Latine: Dicendum, quod si sanctum Missæ sacrificium fuerit celebratum ab initio Ecclesiæ absque interruptione; si magnus numerus precum ac cæremoniarum, quæ eidem diversis temporibus adjectæ sunt, exigebant, ut liturgia esset scripto consignata: & si illæ, quæ attribuuntur S. Petro, S. Matthæo, S. Marco, S. Barnabæ, & XII Apostolis, incognitæ fuerint, & auctoritate destitutæ; sequitur, ut ex omnibus liturgiis, quæ supponuntur compositæ primis seculis, quæque ad nostram pervenere notitiam, non sit nisi illa, quæ præfert nomen S. Jacobi, & illa, quæ attribuitur S. Clementi, quæ usui esse potuerint a temporibus Apostolicis ad usque quartum circiter seculum; quæque spectari queant tamquam scaturigo omnium liturgiarum Ecclesiæ Græcæ & Latinæ.

[40] [sententiam] Pag. 169 pro scripta a S. Jacobo liturgia allegat auctoritatem Procli, canonis item 32, concilii Trullani seu Quinisexti; Allatium denique & Cardinalem Bonam addit, qui constantem ecclesiæ Græcæ traditionem pro ista re fuisse teneant; sed quam parum illis testimoniis fisus fuerit; candide fatetur, dum dicit, nolle se inferre ex omnibus istis testimoniis, certum esse, quod S. Jacobus scriptam nobis liturgiam reliquerit; & minus etiam, quod sit auctor istius, quam habemus sub ejus nomine: sed id dumtaxat, quod satis sit verosimile, quod ille Apostolus potuerit scripto exarasse (POURROIT AVOIR MIS PAR ECRIT) modum, quo mysteria divina celebrabantur in sua ecclesia; vel quod aliquis, ipso vivente, vel paullo post ejus mortem, ad conservandam ejusdem apud posteros memoriam, vel ad instruendas alias ecclesias, fecerit quasi corpus aliquod liturgicum, quod attributum isti fuerit Apostolo sequentibus seculis. Ita ille, nixus constanti, uti vult, & universali traditione. Pag. 170 conjicit, satis esse probabile, quod ista liturgia fuerit scripta saltem exeunte seculo primo, aut ineunte secundo. Etenim adjectas tum temporis ad Missam ab Apostolicis viris preces, gratiarum actiones, multasque cæremonias censet; credibile proinde non esse, quod tamdiu exspectatum fuerit, quo minus scripto committerentur ritus, in augustissimi nostri mysterii celebratione observandi. Ibidem rem suam urgere pergit ab uniformitate ecclesiarum, & ministrorum capacitate non omnium semper æquali.

[41] [proferuntur.] Pag. 171 censet e liturgia S. Jacobi extracta esse, quæ refert S. Justinus in Apologia 2, quam supra citavi. Quid, quod recenseat ex S. Cyrillo, archiepiscopo Hierosolymitano, cæremonias aliquot liturgicas, ejus tempore usitatas; ut videre est a pag. 172. Pag. 181 citat S. Proclum, & vult liturgiam S. Jacobo adscriptam, scaturiginem & fundum esse liturgiæ S. Basilii, S. Joannis Chrysostomi, omniumque aliarum, quæ usitatæ fuerunt in ecclesia Græca. Pag. 186 agens de Missa Ecclesiæ Romanæ, & de origine ejusdem Missæ nonnulla præfatus, pag. 187 producit Baronium ad annum 102, num. 23; cujus verba huc transcribo: Traditio est .. Clementem Romanum Pontificem, quem acceperat a S. Petro ritum offerendi sacrificium, Missam nempe ipsam, Romanæ Ecclesiæ scriptis consignatum reliquisse. Et mox pro ista traditione a Baronio & ab Honorato allegatur testimonium S. Procli CPolitani. Quidquid sit, inquit Honoratus pag. 188, de illa liturgia S. Clementi attributa; debemus consentire, oportuisse existere aliquam Missam scriptam intra quinque prima secula; sed pag. 189 ex additionibus Missæ & ipsius quidem canonis, per Pontifices Romanos factis, vult evinci, quod ad usum Ecclesiæ Romanæ scripto expressa fuerit liturgia ante Gelasium PP., quin imo jam inde ab exordio seculi secundi. An aliqua liturgia scripto tradita fuerit seculo quinto, extra nostram controversiam est; de quatuor Christi seculis id quæritur; & neque ex rationibus Honorati, neque ex aliis argumentis, quæ protuli, videtur prorsus solide everti sententia illa, quæ negat, ullam liturgiam, integram videlicet, omnibusque ordinatam & perfectam partibus, ita ut singularis cujusdam codicis sacri formam præferret, & in stabilem singularis alicujus ecclesiæ usum esset destinata, quatuor primis æræ Christianæ seculis scripto exaratam fuisse. Ast Honorati argumenta discutienda erunt paragrapho proximo, ne hic nimium excrescat.

§ V. Reliquæ in hac materia difficultates; an aliqua hujusmodi liturgia quatuor primis Christi seculis apud Hispanos.

Quod S. Jacobus Minor potuerit scripto exarasse modum, quo mysteria divina celebrabantur in sua ecclesia, [Non probatur ex traditione, quod aliquis ex Apostolis scripserit liturgiam:] hic non quæritur; sed quæritur an revera id fecerit, & hactenus id non probat Honoratus; sed nec probare id voluisse se insinuat, quia sub disjunctione indicat, quod sit satis verisimile, quod ille Apostolus potuerit scripto exarasse &c. vel quod aliquis, ipso vivente, vel paullo post ejus mortem, fecerit quasi corpus aliquod liturgicum, quod illi postmodum attributum fuerit. Traditionem illam constantem & universalem, quam adducit, an ignorassent Patres quatuor primorum Christi seculorum, siquidem talis tunc uspiam exstitisset? Imo vero quod nulla tunc litteris consignata fuerit vel ab Apostolis, vel ab alio quopiam liturgia sacra, suaderi potest ex profundissimo totius antiquitatis silentio, quod usque ad VI Ecclesiæ seculum perseveravit: si enim hujusmodi liturgiæ etiam brevissimæ exstitissent, in serie scripturarum sacrarum fuissent repositæ: saltem Origenes, & Hieronymus, exacti librorum scrutatores, levem aliquam hujusmodi liturgiarum mentionem fecissent: concilia, quæ numerum librorum sacrorum determinarunt, earumdem liturgiarum meminissent: Damasus Romanus Pontifex, & Gelasius eas saltem inter apocrypha rejecissent: Basilius & Chrysostomus, qui primi leguntur scripsisse liturgias, fassi fuissent, se eas saltem ex parte exscripsisse ex Apostolorum liturgiis, ut majorem ipsis conciliarent auctoritatem. Cum ergo nihil ex prædictis contigerit; habendum est tamquam certum, nullam ab Apostolis scriptam fuisse formam liturgiæ, uti recte argumentatur Gardeboscus supra laudatus pag. 548.

[43] Quod dicebat Honoratus de numero magno precum ac cæremoniarum, [neque id suadetur ex numero precum ac cæremoniarum] quæ eidem diversis temporibus adjectæ sunt &c., nihil evincit. Nam nec quantus earum fuerit numerus, nec quales & quam longæ illæ exstiterint, scimus secundum dicta superiora. Certe S. Gregorius Magnus lib. 7, epist. 63 orationem, ait, Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos Apostolorum fuit, ut ad ipsam SOLUMMODO orationem oblationis hostiam consecrarent: ubi quamvis τὸ solummodo non in omni rigore, quem præfert, sed accommode intelligi debeat & cum aliqua latitudine, juxta ante dicta ex S. Justino, temporibus Apostolorum admodum propinquo, & illud Apostoli ad Timotheum Epistola 1, cap. 2, obsecro .. fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (quem locum ad sacrificium Missæ aptissime refert Augustinus tom. 2, epist. 59 ad Paulinum, quæst. 5 pag. 114 editionis Plantinianæ) & verba Christi, Hoc facite in meam commemorationem; eo tamen valet τὸ solummodo, ut ex S. Gregorii sensu intelligatur brevitas liturgica, quæ tempore Apostolorum fuerit. Consuli tamen potest Cardinalis Bona lib. 1, cap. 5, num. 3, ita loquens:

[44] [ab Apostolis usitato:] Hæ sunt in speciem dissidentes circa breviorem vel longiorem liturgiæ divinæ durationem, Patrum sententiæ, quæ facile conciliari possunt, si dixerimus, Apostolos utramque formulam & brevem & prolixam diversis temporibus adhibuisse: brevem quidem cum temporis angustia, vel persequentium metu premebantur; prolixam vero, cum per tempus & occupationes licebat. Credo autem ab initio brevissimum fuisse liturgiæ ritum, ita exigente primæ Christianitatis inter procellas adversantium nascentis conditione. Postea vero crescente fidelium numero cœperunt Apostoli lectiones, preces, cæremonias adjicere, quibus & sacrificii dignitas clarius elucesceret, & major ipsi veneratio conciliaretur, pietasque fidelium ac fervor magis accenderentur; exemplo nimirum veteris Testamenti; in quo plures a Deo cæremonias institutas, sacræ litteræ nos docent. Sed imminens persecutorum furor, & præsens profanationis mysterii inter res sacras sacratissimi, cum, si non semper, plerumque saltem periculum instaret; cumque Apostoli, ac primi eorum discipuli & administri tot aliis maxime ad salutem animarum necessariis occupationibus distinerentur, existimo eos sacram liturgiam breviter vel semper vel plerumque saltem expedivisse. Exemplum, quod additur ex veteri Testamento, huc non spectat, quia non erant illa incommoda in veteri Testamento, quæ fuisse diximus in novo.

[45] [nec ex Proclo & Chrysostomo:] Textus itaque, quem ex libello de traditione divinæ liturgiæ sub nomine Procli CPolitani citat eminentissimus Bona, & habetur inter opera ejusdem Procli a Vincentio Riccardo, Clerico regulari, Romæ anno 1630 edita, & Commentariis illustrata, pag. 581 nimium probat; dicit enim: Salvatore nostro in cælis assumpto, Apostoli antequam per omnem terrarum orbem dispergerentur .. ad INTEGRUM ORANDUM DIEM convertebantur .. &fusissime longoque verborum ambitu Missam decantabant. Quæ Bona Cardinalis ex S. Chrysostomo profert in Epistolam 1. ad Corinthios Homil. 27 in hæc verba: Cum sacras illas cœnas Apostoli accipiebant, quid tum faciebant? Nonne in preces convertebantur & hymnos? Nonne in sanctas vigilias? Nonne in longam illam doctrinam & multæ plenam philosophiæ? Nimium, inquam, ista probant. Ecquis enim concipiat, tantum inter ardua tot negotia superfuisse otii Apostolis? Et forte sanctus ille Pater modo oratorio plus dixit, minus volens intelligi; prout Patribus illis, ac S. Augustino imprimis non raro usitatum esse, norunt Theologi.

[46] [nec ex uniformitate rei sacræ.] Ad uniformitatem rei sacræ, & non æqualem ministrorum ejus capacitatem, ut debito modo illam peragerent, quod attinet; respondeo Honorato; quandoquidem ex dictis functio liturgica tempore Apostolorum non videtur fuisse adeo longa, non erat vel mediocris capacitatis ministris tunc adeo multum laborandum vel de prompta precum recitatione vel de rituum aliorum æqualitate. Et fac aliquousque eos alicubi laborasse; certe non laborabant nisi de rebus minoris momenti, ac mere adventitiis sacrificio, quæque, salva ejusdem substantia, poterant alicubi esse inæquales. Deinde fac ministros sacrificii, quatuor primis seculis adjutos fuisse scripto aliquarum Missæ partium minus principalium, ne memoria eos falleret; nondum tamen video, inde sequi, quod codex integer liturgiæ, sensu superius declarato, tunc exstiterit scripto exaratus. Neque id, ut censeo, videbunt sententiæ negantis assertores; qui reponere poterunt, nimis clara sibi videri testimonia Patrum, superius producta, quam ut ex ista objectione enerventur.

[47] Porro S. Proclus, de quo jam dixi, floruit seculo V; [An S. Proclus] & quoniam testimonio ejus (si tamen ipsius est) adeo nititur Honoratus, expendamus quid contra afferri possit. Dico si tamen ipsius est: nam ipsemet Leo Allatius; cujus tametsi maxime intererat, testimonium, quod sub istius auctoris nomine promit, tamquam genuinum ac vere ab eodem scriptum vindicare, ut hoc pacto majorem liturgiæ S. Jacobi, quam defendit in Συμμίκτοις a pag. 176, conciliaret auctoritatem; & ubi Proclum pag. 180 pro ea citat, tamquam antiquissimum, & omni exceptione majorem; ipsemet, inquam, Leo Allatius non semper sibi constitit, sed vacillavit circa auctorem Tractatus, de quo hic agimus. Nam De libris & rebus ecclesiasticis Græcorum dissertatione 1, pag. 17, de genuino ejusdem Tractatus auctore subdubitans, Si tamen, inquit, illius Procli Tractatus ille est. Vincentius vero Riccardus supra citatus, in suo ad istum Tractatum Commentario pag. 582 ingenue de eo fatetur sequentia: Sed nec Tractatus integer est, sed potius fragmentum quoddam excerptum ex epistola, vel Tractatu S. Procli a librario, qui liturgias exscripsit, ut tanti viri testimonio pariter & elogio eas commendaret. Quocirca ea dumtaxat, quæ ad rem suam facerent, exscripsit: nam ita abrupte a sancto viro hæc ipsa fuisse composita, haud crediderim umquam.

[48] At concilium Trullanum illam adscribit S. Jacobo. [composuerit Tractatum liturgicum?] Quid tum? Responderi enim potest, concilium sub isto nomine citasse illam liturgiam, non quia re ipsa credidit, aut credi voluit, verum ac genuinum liturgiam hanc fuisse fœtum S. Jacobi, sed quia sub isto nomine tunc cognita circumferebatur. Adde ex Gardebosco pag. 548, ex auctoritate Trullani concilii id solum sequi… post quintum Ecclesiæ seculum hujusmodi liturgias, præsertim liturgiam S. Jacobi, prodiisse: unde non mirum est, si præfatum concilium illam laudaverit, quod in sexto Ecclesiæ seculo celebratum fuit. Potuit igitur illud concilium laudare opus, quod jam a pluribus annis Jacobo fuerat falso suppositum. Ad S. Cyrillum, Hierosolymorum præsulem, superius objectum, quid reponendum sit, nunc intellige.

[49] Cum floruerit S. Cyrillus seculo IV, dubium esse non potest, [Respondetur ad ea, quæ contra sententiam negantem ex S. Cyrillo,] quin, si pro codice aliquo liturgico ante ejus tempora scripto, solidi aliquid afferri posset, sententia negans ullum istiusmodi codicem quatuor primis Christi seculis scriptum exstitisse, plane corrueret. Sed ex eo, quod Sanctus iste in sua Catechesi mystagogica quinta sanctam Missam exponat, ejusdemque partes singulatim admodum designet, notans, quænam in decursu fierent; non tamen transcribit verba, quibus ista fierent, & quibus istius liturgiæ totius ordo constaret. Unde non video sequi, ut omnes Missæ idiotismi, de quibus ibi agit, scriptis characteribus exarati tunc exstiterint, ita, ut ex integro aliquo, quod tunc Hierosolymis asservatum sit, liturgiæ sacræ corpore, fuerint deprompti ac verbatim excepti. Id etenim quomodo persuaderi sibi sinet sententia negans, præsertim, quando tot alia, quæ assignavimus, antiquitatis monumenta videntur oppositum suadere? Quando autem dicit Honoratus, ea, quæ refert Justinus, extracta esse e liturgia S. Jacobi; negabunt id rotunde sententiæ negantis patroni: atque ipsi incumbet, illud idoneis argumentis probare. Atque his ita se habentibus, nullo modo assentiri poterunt laudato pluries Honorato, quod liturgia S. Jacobo adscripta, fons seu origo fuerit liturgiarum S. Basilii, S. Joannis Chrysostomi, & omnium aliarum, quæ usitatæ fuerint in ecclesia Græca.

[50] [ex traditione,] Etenim hoc si verum est; fierine potuit, ut illam S. Basilius non viderit scriptam? sin vero scriptam viderit, prorsus non intelligent, quomodo ita loqui potuerit, quemadmodum locutum fuisse constat ex ejus verbis a num. 26 allatis; e quibus arguent, quod sanctus iste doctor neque istam neque aliam ullam liturgiam characteribus insignitam aut viderit aut videre potuerit suo tempore, aliis plane verbis usurus, quam usus fuit loco mox designato, si uspiam talem vidisset. Ad traditionem, quam ex Baronio profert Honoratus, non difficilis est responsio; illa quippe facile dicitur, sed difficillime probatur, habere majus pondus, quam traditionis popularis; quæ si populari major, & solidis antiquitatis documentis suffulta quatuor primis Ecclesiæ seculis exstitisset, scivissent hoc S. Basilius apud Græcos, & S. Innocentius PP. I apud Latinos; ac proinde tam hic quam ille non tam parce, caute & restricte de liturgia sacra egissent, uti egisse eos jam diximus. Ceterum quæ congerit Honoratus a pag. 188 de liturgia, quæ S. Clementi attributa sit, quæque a Gelasio aucta, a Gregorio Magno postmodum restricta, mutata, ac novis additionibus instructa sit, duobus utique Gelasii tomis, uti dicit pag. 189, ad unum ab eo redactis, negantem sententiam ferirent, si illa diceret, nullam sacram liturgiam litteris exceptam fuisse seculo V; sed, id esse factum quatuor primis Christi seculis, sententia ista negat.

[51] [aliisque rationibus desumuntur.] Brunus dissertatione 2, a pag. 131, ostendit, liturgias tam in Oriente quam in Occidente scripto commissas fuisse seculo V, non serius, tum ex elencho virorum vitæ integritate & sapientiæ laude florentium, qui illuc studium suum contulere, nimirum S. Basilii, S. Hilarii, Musei Massiliensis ecclesiæ presbyteri, Voconii Mauritaniæ episcopi; tum ex aliis rationibus, propter quas scriptæ tunc fuerint liturgiæ. Quid vero causæ fuerit, quod liturgiæ Apostolis aliisque Sanctis attributæ sint, exponit pag. 136. De Sacramentario Gelasiano tractat a pag. 151; de Gregoriano autem a pag. 154; quæ si singillatim recensere velim, finis non erit. Ex iis, quæ habet Honoratus pag. 189, quod Alexander PP. I ex traditione Apostolica jusserit aquam admisceri vino in calice; quod Sixtus I instituerit hymnum Sanctus, sanctus, sanctus; quod Damasus I voluerit cani in Missa symbolum Nicænum; quod Innocentius I introduxerit osculum pacis ante communionem dandum; quod Leo canoni adjecerit sanctum sacrificium, immaculatam hostiam; ex iis, inquam, invicte probari affirmat, quod, uti supra ex ipso retulimus, ad usum Ecclesiæ Romanæ exstiterit aliqua liturgia scripta ante Gelasium PP., quin imo a principio seculi secundi; sed quod ille pro seculo secundo affirmat, nos negamus.

[52] Jam vero si sententiæ neganti aliquis objiciat liturgiam, Constitutionibus Apostolicis, quæ sub nomine S. Clementis PP. exstant, [De liturgia Constitutionibus Apostolicis inserta.] insertam; observo, libro 2 istarum Constitutionum, cap. 57, a pag. 260 editionis novæ Cotelerianæ, nullam liturgiæ formam talem, qualem hic inquirimus, contineri; uti liquet ex titulo dicti capitis: Descriptio ecclesiæ & cleri; & quid facere debeat unusquisque clericus vel laicus in synaxi congregatus. Lib. 7, cap. 25 habetur, Gratiarum actio Sacramentalis; cap. 26, Gratiarum actio super divina Communione. Liber vero octavus continet integram liturgiam simul cum orationibus ante & post verba consecrationis &c. Quia vero plus hic videtur ausus fuisse istius liturgiæ scriptor, quam fuerat ausus dicere lib. 2; consequens esse apparet, quod serius ista scripserit; quæ exarata forte fuerint sub finem seculi IV, post mortem S. Basilii, quæ contigit anno 379; cum sanctus ille Doctor juxta numerum 26 nos docuerit, quod oratio, quæ præmittitur & postponitur verbis Christi, non scriberetur. Jam vero unde probabis, liturgiam istam in aliqua particulari ecclesia usitatam fuisse. Quod si probari non possit, quidquid ex ista liturgia objici sententiæ neganti potest, illam non tangit, uti patet ex statu quæstionis sub initium § 3 proposito. Quod autem liturgia ista a nulla determinate ecclesia adoptata & usitata fuerit; suadetur ex S. Basilio, aliisque circa arcana ista testimoniis supra citatis.

[53] Habes, lector, de codice aliquo integro liturgico ad usum alicujus tam in Oriente quam in Occidente particularis ecclesiæ quatuor primis Christi seculis scripto vel non scripto, [Si alibi non exstiterit tunc scripta liturgia;] præcipua, quæ censui exponenda: tuum nunc est, considerare, quæ quibus momenta rationum præponderent, & controversiam hanc dirimere. Ego certe non video hactenus quidquam adeo solidum afferri, quod a sententiæ negantis patronis discedere me cogat, tamdiu saltem, donec melius aliquid edocear. Sed jam in Hispaniam, unde digressa tamdiu fuit, revertatur oratio. Si, hisce ita expositis, nulla hujusmodi liturgia tunc temporis scripta exstiterit, multo minus talem in Hispania exstitisse, credibile videtur. Etenim quoniam Hispanica, secundum ea, quæ supra diximus, Romanæ a S. Petro Apostolo institutæ est filia, ab eodem utique Apostolo tamquam rerum liturgicarum parente ad Hispanos immediate vel mediate saltem propagata; quidnam satis probabile afferri poterit, quod suadeat, codicem aliquem quatuor primis seculis ibidem exstitisse, in quo œconomia tota liturgica ad usum vel totius Hispaniæ, vel loci alicujus particularis, non viva tantum voce, usu, exemplo fuerit tradita, sed expressis scripto characteribus efformata?

[54] Quid est, cur sola Hispania in usu suorum rituum amplius aliquid habuisse dicenda sit, [multo minus exstitit talis in Hispania.] quam omnes Orientales & Occidentales ecclesiæ simul? An quia tunc ibi gentiles non erant? An quia nulla ibi tunc sæviebat adversus Christianos persecutio? An denique quia nullum ibi tunc imminebat periculum profanationis mysteriorum sacratissimorum? At nihil horum dici potest; ac proinde quæ hactenus proponere nobis visum fuit de liturgia aliarum ecclesiarum, ad Hispanicam maxime extendenda putamus, saltem donec solidis rationibus contrarium probetur. Nunc commenta quædam liturgica refellenda dabit proximus paragraphus.

§ VI. Commenta quædam liturgica in pseudo-Chronicis notata; certiora quædam ex concilio Toletano primo anni 400 liturgiæ veteris apud Hispanos vestigia eruuntur.

Innotuit jam pridem viris passim omnibus eruditis famosa pseudochronicorum figlina, [Figmenta pseudo-Dextri,] e qua sub personatis nominibus Flavii Lucii dextri, Marci Maximi, Juliani Petri, Luitprandi, tot falsitates in orbem invectæ sunt. Quamvis autem sordes illæ non merentur moveri; placuit tamen nonnulla circa nostrum institutum ex eis fragmenta producere, ut vel ex parvo specimine perspicuum fiat, quam strenue partes egerint in obtrudendis etiam liturgicis, commentis. Pseudo-Dexter in Chronici fragmento fol. 7 verso agens de divisione Apostolorum sic scribit: Quo tempore canones eduntur, & Apostolicæ constitutiones componuntur, ad Sacramentorum & totius Ecclesiæ œconomiam.

[56] [larvati Juliani] Larvatus vero Julianus in Adversariis a pag. 102, Ego, inquit, utpote archidiaconus prius, nunc archipresbyter S. Justæ, defendi libris editis officium Mozarabum, vel S. Isidori, Missale, Breviarium, Manuale, & Antiphonarium, quod primus reformavit S. Melantius episcopus Toletanus, vir sanctus. Perfecerunt illud Olympius, Gregorius, Asturius, Audentius, & alter Olympius, Montanus, Leander, Isidorus, Ildefonsus, Julianus, Toletani archiepiscopi; & multas Missas composuerunt: sed S. Jacobi Majoris ab Discipulis S. Jacobi inceptam fere perfecit, ut modo est, S. Melantius confessor, archiepiscopus Toletanus. Et ibidem pag. 96 ita fabulatur: Inter Officium Breviarii Gotthici per & antiquissimum est Officium S. Jacobi, Zebedæi filii; & ideo ponitur exemplo aliorum. Compositum est a discipulis ejusdem Jacobi. Rursus pag 115: Missam S. Jacobi acceptam ab ejus discipulis auxit Eugenius Euangelio Epistolaque. Pag. 116: Missa S. Jacobi Majoris, a discipulis ejus composita, incipiebat: “Apostolo tuo Jacobo”. Post adjecit M. Marcellus Eugenius: “Hæc dicit Dominus” & orationem:” Christe, cujus virtus. Duas lectiones “Justus si morte” & “In illis diebus supervenerunt” Cetera ad finem S. Melantius Toletanus episcopus adjecit.

[57] [Luitprandi.] At multo apertius & disertius se declarat isti nugivendulo non impar Luitprandus, quando pag. 488, num. 187 obtrudere conatur sequentia: S. Jacobus Missam, quam coram ceteris Apostolis constituerat, Petrus ceterique comprobaverant (& post litteris mandavit S. Clemens; & ob id dicitur vulgo Missa S. Clementis) Hispanis episcopis tradidit: & usi sunt illa prius in Hispania, quam aliis Occidentis partibus. Postea illam in scriptis attulerunt etiam septem sancti discipuli S. Jacobi, S. Torquatus & socii; & per Bæticam meridionalem, ubi nullum reliquerat episcopum, ut testantur Julianus & Felix, Toletani pontifices, libris ea de re editis, in confirmationem Missæ S. Isidori: quos ego legi, & aliquando evolvi, cum essem in Fuldensi bibliotheca, a Carolo Magno cœpta, multisque libris valde referta, bibliothecarius. At cum bibliotheca illa, quatenus hic in testimonii subsidium advocatur, in male feriato cerebro nata & instructa sit, & tam ipsa quam personatus ejusdem bibliothecarius infami falsitatis nota laborent, jure meritissimo ad aniles nænias talia commenta relegamus. Vide, quid dictum fuerit in Responsionibus Papebrochianis part. 2, ad art. 15 a pag. 230; item ad art. 18, a pag. 352; denique ad art. 21, a pag. 387, & ad art 25, a pag. 547.

[58] Emunctioris enimvero naris, veræque & non umbratilis gloriæ pro gentis suæ antiquitate avidiores fuisse, [Eruditorum contra eos censuræ.] quam ut larvata hujusmodi supellectilis scena decipi se sinerent, insignes Hispanorum eruditorum triumviros, quis ignorat, excellentissimum videlicet D. Gasparem Ibañez, Agropolitanum primo marchionem, comitem deinde de Mondexar; & illustrissimum D. Nicolaum Antonium; ac tertium denique Hispaniæ litteratæ decus, eminentissimum D. Cardinalem Aguirrium: quos satis est vel nominasse? Laudatus comes Mondexarensis in Discursu suo historico a paragrapho 6 egregie impugnat pseudo-Dextrum. Nicolaus Antonius Bibliothecæ veteris Hispaniæ tom. 2, lib. 7, cap. 8 Julianum Petri operose castigat; & cap. 9 duodeviginti ostendit locos, ex quibus refelli promptum sit insulsi istius fabulatoris Chronicon & Adversaria. Aguirrius genuinis coloribus depingit tam pseudo- Chronica, quam eorum architectum, occasione Melantii, Toletani præsulis, ut videre est tom. 1, a pag. 301 in Commentariis ejus novis; & tom. 2, pag. 63 aperit candide suum circa figmenta ista sensum. Quid, quod ipsemet Joannes Tamayus, tantus alioqui hujusmodi mercium æstimator ac venditor, ad diem III Aprilis, pag. 469 de Juliani larvati Adversariis sic enuntiat: Videmus passim in hisce Juliani Adversariis tot glossematum ineptias, quod potius ferrum, quam illas deglutire, compelleremur. Sed hæc plus quam satis, ut detracta commentitiis hisce documentis fide, nihil posthac pro liturgia veteri Hispanica ex illis citemus.

[59] [Certiora ex concil. Tolet. 1 circa res liturgicas vestigia.] Nunc indaganda me vocant certiora antiquæ liturgiæ Hispanicæ vestigia ex concilio primo Toletano, quod apud Aguirrium tom. 2, pag. 130 innectitur æræ 438; id est anno Christi 400. Quæ indicantur canone seu capitulo 1 de diaconibus, ministerio, interdicto, atque presbyterio; can. 2 de clero, ostiariis, lectoribus, manuum impositione; can. 3, 4 & 5 de subdiacono; can. 20 de chrismate, hierarchiam proprie ecclesiasticam indicant, non liturgiam; illa vero can. 2 divino .. reconciliatus altario: & can. 5 ad ecclesiam ad officium * quotidianum non accesserit, supponunt liturgiam, non indicant, qualis ea fuerit. His autem adde ex dicto can. 2. Placuit, ut de pœnitente non admittatur ad clerum; nisi tantum, si necessitas aut usus exegerit, inter ostiarios deputetur vel inter lectores: & subditur, ita ut Euangelia & Apostolum non legat. Hactenus quatuor primis Christi seculis circa res liturgicas omnia sunt obscurissima apud Hispanos; ad quintum transeamus.

[Annotata]

* Apud Labbeum & Harduinum sacrificium

CAPUT II.
Status veteris liturgiæ Hispanicæ seculis V & VI.

Sec. V & VI.

§ I. Hispania a barbaris occupata; summa rerum potiti Gothi; liturgia tunc ibidem duplex; disciplinæ ecclesiasticæ observatio.

Initium seculi quinti novam in Hispania nobis scenam aperit; de qua Idatius episcopus in Chronico, edito a nostro Sirmondo, pag. 10 sic fatur: Alani, & Wandali, & Suevi Hispanias ingressi æra CCCCXLVII; [Inter barbaras gentes, quæ Hispaniam invasere,] alii quarto Kalendas, alii tertio Idus Octobris memorant die, tertia feria, Honorio VIII, & Theodosio Arcadii filio III Consulibus; id est anno 409, quo rem contigisse confirmat Pagius ad istum annum. Noster Joannes Mariana in Historia sua De rebus Hispaniæ ad annum 410 ita eam describit lib. 5, cap. 1: Multas gentes feras & indomitas in Hispaniam per hæc tempora venisse, sequens narratio declarabit, Vandalos, Suevos, Alanos atque Silingos. Gotthi in primis ex antiquis sedibus dilapsi, cum Orientis Occidentisque solis oras sui nominis terrore famaque complessent, atque victricibus armis Italiam universam lustrassent, ad extremum in Hispania constiterunt… Ex septemtrione omnes has gentes profectas sese in Romani imperii provincias infudisse, quæstionis non est. De regionibus, e quibus singulæ hæ nationes in Hispaniam commigrarint; quibus moribus & ingenio essent, pluribus supersedeo prosequi. Laudatus historicus Gothorum originem, quoniam diutius in Hispania regnarunt, majori utique ibidem præ reliquis nominis fama celebres, & de quibus hic a me potissimum instituetur sermo, paullo altius eruit; sed quæ ita hic a me erui, instituti mei ratio non exigit. Dividebantur porro Gothi in Ostrogothos, id est Orientales, & Visigothos seu Occidentales, sicut vulgo notum est.

[61] [Gothi summa rerum potiti:] Qualis autem per dictas provincias fuerit invasorum istorum partitio, ita traditur apud citatum paullo ante Idatium pag. 11. Barbari ad pacem ineundam, domino miserante, conversi, sorte ad habitandum sibi provinciarum dividunt regiones. Gallæciam Wandali occupant & Suevi, sitam in extremitate Oceani maris occidua. Alani Lusitaniam, & Carthaginiensem provincias: & Wandali cognomine Silingi Bæticam sortiuntur. Hispani per civitates & castella residui a plagis, barbarorum per provincias dominantium se subjiciunt servituti. Gothi vero illuc quoque introgressi, post certamina cum Romanis atque cum barbaris bene multa, cæsis Alanis, ejectis Wandalis, Suevisque in Gallæciam retrusis, suas in Hispania fixere sedes, summa ibidem rerum potiti. Ex quo intelligitur, duas illic potissimum tunc temporis liturgias usitatas fuisse, alteram quidem antiquam Hispanicam; alteram vero Gothorum, qui jam inde a Valentis imperatoris regno pestifera Arianismi lue infecti fuerant.

[62] Quamlibet vero obscura & incomperta mihi fit Gothorum liturgia, nullus tamen dubito, quin eam hauserint ex ecclesiis Orientis, [qui ex Philostorgio,] secundum ea, quæ de conversione illorum tradit Philostorgius apud Valesium lib. 2, num. 5, pag. 470: Cum Valerianus & Gallienus imperium administrarent, ingens multitudo Scytharum trans Istrum degentium, in Romanorum ditionem trajecit… Deinde vero cum in Asiam trajecissent, Galatiam & Cappadociam invaserunt. Cumque plurimos homines captivos fecissent, inter quos non pauci erant clerici, cum ingenti præda in patriam suam reversi sunt. Captivi igitur ac pii homines isti, barbaris permixti, non paucos eorum ad veram pietatem traduxerunt; utque pro gentilium superstitione Christianam religionem amplecterentur, iis persuaserunt. Ex horum captivorum numero fuerunt etiam majores Ulfilæ, natione quidem Cappadoces, orti juxta urbem Parnassum, ex vico, qui Sadagolthina vocatur. Hic igitur Ulfila dux fuit piorum hominum, qui ex Gothia egressi sunt, primusque eorum episcopus fuit, constitutus hoc modo &c. Eorum itaque tum aliis in rebus maximam curam gessit; tum proprias ipsis litteras excogitavit, & universos sacræ Scripturæ libros patrio ipsorum sermone interpretatus est, exceptis libris Regnorum, eo quod illi res bello gestas contineant; gens autem illa bellis maxime delectetur, & freno potius opus habeat ad bellicos impetus comprimendos, quam calcari, quo ad prælia incitentur.

[63] Sozomenus Historiæ ecclesiasticæ libro 6, cap. 37 memoriæ prodidit, [ac Sozomeno] Gothos, prælio superatos ab Hunnis, qui universam quoque eorum regionem occuparunt, fugientes in Romanorum regionem trajecisse; transmissoque fluvio legatos ad imperatorem misisse, qui se auxiliares in posterum fore Romanis pollicerentur, peterentque ut ipsis, ubicumque vellent, degere concederetur. Hujus legationis princeps dicitur fuisse Ulphila, episcopus gentis Gothorum… Ulphila, qui tunc apud ipsos erat episcopus, initio quidem nulla in parte dissensit ab Ecclesia Catholica. Cumque regnante Constantio imprudenter, ut opinor, una cum Eudoxio & Acacio Constantinopolitanæ synodo interfuisset, cum episcopis Nicænorum patrum decreta sectantibus communicare perseveravit. Sed cum venisset CPolim & Arianæ sectæ antistites de religione cum eo disseruissent, eique polliciti essent, se legationem illius adjuturos esse apud imperatorem, modo idem cum ipsis sentire vellet; necessitate compulsus, vel quod eam de divinitate sententiam potiorem esse existimaret, cum Arianis communicasse dicitur, seque & universam gentem ab Ecclesia Catholica abrupisse.

[64] Gothi enim, in iis quæ ad religionem pertinent, ejus magisterio eruditi, [liturgiam Orientalem] & ad mansuetiorem cultum per eum traducti, cunctis in rebus ei facile obtemperabant, pro certo habentes, nihil eorum, quæ ab illo aut dicerentur, aut fierent, improbum esse; sed cuncta ad utilitatem eorum, qui zelo Dei ducerentur, spectare. Quin & virtutis suæ multiplex experimentum dedit. Quippe qui pro Christi fide innumera subierit pericula, dum barbari adhuc gentilium ritu simulacra colerent. Primusque apud eos inventor exstitit literarum, & sacros libros in patrium sermonem convertit. Theodoretus lib. 4, cap. ultimo similia narrat compendiosius, & nonnulla superaddit, a Philostorgio & Sozomeno præterita; ut ejus verba huc etiam transcribere, supervacaneum non videatur. Sic itaque habet ex editione Henrici Valesii: Ego vero operæ pretium facturus mihi videor, si ignaros docuero, qualiter barbari (Gothi) Arianam hæresim amplexi sint. Quo tempore Gothi Istrum trajicientes, fœdus cum Valente percusserunt, abominandus ille Eudoxius, qui tum aderat, suggessit imperatori, persuadendum esse Gothis, ut cum ipso communicarent: nam cum diu antea divinæ cognitionis radiis illustrati essent, in Apostolica doctrina semper fuerant innutriti.

[65] [adhibuisse referuntur.] Quod Eudoxii consilium cum approbasset Valens, optimatibus Gothorum proposuit, ut in doctrina fidei cum ipso consentirent. At illi responderunt numquam se adduci posse, ut a Majorum suorum doctrina discederent. Porro ea tempestate, Ulfila, totius gentis erat episcopus, magnæ apud illos auctoritatis; qui verbis & muneribus Eudoxii eo impulsus est, ut Gothos ad communionem imperatoris amplectendam adduceret. Id autem persuasit, cum diceret contentionem ex ambitione ortam esse; dogmatum vero nullam esse discrepantiam. Quamobrem Gothi hactenus, Patrem quidem Filio majorem esse dicunt: Filium tamen creaturam dicere non sustinent, licet cum iis communicent, qui ita dicunt. Nec tamen a Majorum doctrina penitus discesserunt. Etenim Ulfila, cum eis persuadere vellet, ut cum Valente & Eudoxio communicarent, nullam dogmatum discrepantiam esse dixerat; sed ex inani altercatione ortum fuisse discidium.

[66] [quæ una cum ipsis Gothis in Hispaniam invecta sit,] Quæ cum ita se habeant; ut jam propositum mihi elucidationis liturgicæ in Hispania seculo V filum prosequar, intelligi datur ex dictis 1. Quod præter liturgiam antiquam Catholico ritu ibidem hactenus usitatam, alia simul cum victricibus Gothorum armis eo introducta fuerit: quam etenim seculo IV ante imperium Valentis, duce, præmonstratore, instructore atque antesignano Ulfila una cum fidei Christianæ rudimentis didicerant (& vero quando illa ab ipso didicere, didicisse & hanc ab illo, quis dubitet?) hanc quoque sine dubio in Hispaniam detulere secum, quando stabilem ibidem seculo V fixere sedem. Intelligimus 2. Quod, sicut cum fide Catholica, prima eorum institutio sacra consentiebat, sic etiam liturgia sacra a Catholica dissentiens tunc non fuerit ab ipsis adhibita; de tempore autem, quo Ariana fuligine infecti fuere, id non ita ausim affirmare: nam dicere promptum mihi non est, an & quo usque iisdem sordibus liturgicæ apud ipsos res fuerint infectæ. 3. Intelligimus, vel totam eorum liturgiam, vel pro magna saltem parte Orientalem fuisse. Quod vero de isto Ulfila, Gothorum catechista & episcopo, longior & repetitis quidem vicibus institutus redierit sermo, non frustra id factum est; nam ex idea ipsius, hoc loco præmissa, lux quædam accedet alteri loco, quo de abrogatis in Hispania Toletanis seu Gothicis characteribus, quos vidimus ipsum ad Gothos propagasse, dicendum erit inferius.

[67] [& videtur fuisse] Res Gothorum sacras habuisse cordi S. Joannem Chrysostomum, liquet ex ejus epistola ad Olympiadem, quæ est 14 in editione Latina operum ipsius Parisiis excusa anno 1588; in Græca vero Henrici Savilii est ordine 13. Itaque in ea, quam primo loco nominavi, editione reperio sequentia: Hoc autem quod dicturus sum, ne prætereas, verum de eo perquam ingens studium exhibeas. Narraverunt mihi Marsi ac Gotthi monachi, apud quos Serapion episcopus perpetuo delitescebat, Moduarium diaconum venisse, illud afferentem, eximium illum atque admirabilem virum Vuilam *, quem non ita pridem episcopum creavi, atque in Gotthiam misi, multis ac magnis rebus gestis, diem suum extremum clausisse: ac regis Gotthorum litteras attulisse, quibus, ut ad eos episcopus mittatur, petit. Quoniam igitur ad subversionem eam, cujus minæ nobis intentantur, depellendam, nullum aliud adjumentum conspicio, quam cunctationem ac dilationem (neque enim nunc ipsi in Bosphorum aut in illas partes navigare possunt) da operam, ut illos ob hiemem remoreris. Atque hæc, quæso, ne negligenter prætereas. Istud enim si perficiatur, maximi momenti erit.

[68] Duo quippe sunt, quæ si contingant (quod Deus procul avertat) maxime me excruciant, [Constantinopolitana.] nempe & quod ab istis creandus ille sit, qui tot mala perpetravit, & quod simpliciter quispiam ab his creetur, a quibus creari nefas est. Omnia hæc ansam præbent non vanam suspicandi, quod tam episcopus ille a S. Joanne Chrysostomo creatus, & in Gothiam missus, quam alius in istius defuncti locum eo mittendus, liturgiam eo secum CPolitanam deduxerint, quodque illa ipsa fuerit, quam habebant Gothi, quando Hispaniam invaserunt, id quod paucis annis post mortem S. Joannis Chrysostomi contigit. Quamquam enim sub imperio Valentis aliquot ante annis natio Gothica fascino Arianorum, uti vidimus, seducta fuerit; mansisse tamen inter illos primævæ suæ institutionis tenaces & probe Catholicos, conficitur ex producto loco S. Chrysostomi; atque adeo inde etiam intelligi posse videtur, repertos fuisse Catholicos, Arianis admixtos, dum irruptio in Hispaniam facta est; quos sua illuc secuta fuerit liturgia, forte eadem cum illa, quam Gothi Ariani adhibebant, vel saltem non multum diversa; quæ ex Orientali aliqua ad illos transierit.

[69] Quia autem turbulentis istis & Hispaniæ fatalibus temporibus sacra omnia & profana sub barbaris nationibus sus deque vertebantur, [Turbulentis hisce temporibus.] vastationibus, deprædationibus, rapinis, cædibus, incendiis, sacrilegiis ac profanationibus eorum exposita; mirari utique non debemus, seculum illud obscurum adeo delitescere circa individuam ac singularem rerum liturgicarum communicatam cum posteris notitiam: quamquam aliunde satis constet, quod miserrima illa ibidem rerum facies non obstiterit, quo minus plurima circa disciplinam ecclesiasticam sancita fuerint publica auctoritate: uti videre est apud Aguirrium tom. 2, a pag. 190: ubi agitur de concilio Bracarensi, anno circiter Christi 411 celebrato; quod in adjectis ad illud notis tamquam genuinum censet. Concilii Hispanici generalis, suasu S. Leonis PP. in causa Priscillianistarum anno Domini 447 indicti, regula fidei occurrit pag. 202. Epistola Pontificis prædicti 95 alias 109 ad episcopos Galliarum & Hispaniarum de celebrando Paschalis festi die, anno 455, habetur pag. 223; quam pag. 225 sequitur Epistola 1 Episcoporum Tarraconensium, anno circiter 465 ad Hilarum PP. data, & in concilio Romano anni 465 lecta.

[70] Conqueruntur in ea apud Pontificem de ordinatione episcopi contra regulas & canones, [Tarraconensis provincia præcipua custos legum & canonum:] eumque consulunt de isto casu; ut illis abusibus velociter occurratur. Et quamquam barbaricus furor, uti pag. 226 notatur ex Binio, Gotthorum, Hispaniarum ecclesias prope omnes devastantium, vigorem ecclesiasticæ disciplinæ relaxasset, Tarraconensem tamen provinciam custodem legum & canonum permansisse, Romanum Pontificem observasse; omnes controversias ad eumdem, velut ad supremum judicem & pastorem Ecclesiæ, detulisse; hæc epistola manifeste satis indicat. Cum quanta vero & quam patheticis expressa terminis submissione ad Sedis Apostolicæ oraculum confugerint, liquet ex his eorum in initio epistolæ verbis: Nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus Apostolico ore laudatam; inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed Pontificali totum deliberatione præcipitur. In fine vero epistolæ sic dicunt: Erit profecto vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod S. Petri cathedra obtinet, Catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata.

[71] [Liturgia tum ibi, tum alibi videtur viguisse.] Nos interim, quod huc spectat, discere possumus ex illa epistola, quod, sicut Tarraconensis provincia in summa aliarum ecclesiarum devastatione, custos legum & canonum fuit; sic etiam una ista præ reliquis omnibus haud dubie excelluerit in conservando augustissimo sacræ liturgiæ deposito; atque in id incumbendo enixe; ut nulla sui parte temeraretur, minueretur ejus majestas, interturbaretur ordo; quamquam is, si non jam tum, saltem seculo VI a primævo fuit diversus. Verum etiam alibi in Hispania divinum arduis hisce temporibus floruisse cultum, colligo ex epistola Simplicii PP. ad Zenonem Spalensem episcopum, qua committit illi vices Apostolicæ sedis in omnibus Hispaniarum ecclesiis, prout præfert ejusdem epistolæ synopsis; ibid. pag. 232. Quamquam non constat, quo determinate anno ea fuerit data; contigisse tamen hoc oportet intervallo illo, quod est inter annum 467, quo adiit pontificatum; & annum 483, quo illum una cum vita exuit. In illa itaque epistola laudatur Zeno digna honoris remuneratione cumulandus .., per quem in his regionibus DIVINUS crescere innotuit CULTUS.

[Annotata]

* Græce apud Savilium Οὐνείλας

§ II. Plurima ad res liturgicas spectantia proferuntur.

[Ex concilio Tarraconensi circa divinum officium;] Seculum æræ Christianæ sextum, plurimarum notitiarum magis ferax quam alia quinque prægressa, aream bene latam pandit, ut sensim sine sensu in arcana & abstrusa hactenus divinæ liturgiæ adyta aliquo saltem usque penetremus. Viam præmonstrant Hispaniarum concilia isto sexto seculo celebrata; quæ memorantur apud Aguirrium tom. 2, a pag. 235. Concilium Tarraconense decem episcoporum, anno Christi 516 illigatum, quædam præscribit, non ad mysteria liturgica, sed ad mores seu disciplinam ecclesiasticam pertinentia, quæque ea de causa huc non transcribimus. Sequentia utcumque hujus loci esse, censeri possint; cum sint instituta, ut majore cum solennitate divinum officium peragatur. Igitur tit. 7 sic dicitur: De diœcesanis ecclesiis vel clero, id placuit definiri, ut presbyteri vel diaconi, qui inibi constituti sunt, cum clericis septimanas observent: id est, ut presbyter unam faciat hebdomadam: qua expleta succedat ei diaconus similiter; ea scilicet conditione servata, ut omnis clerus die Sabbato ad Vesperam sit paratus: quo facilius die Dominico solennitas cum omnium præsentia celebretur: ita tamen, ut omnibus diebus Vesperas & Matutinas celebrent; quia desistente clero (quod est pessimum) comperimus, in basilicis nec luminaria ministrari. Si qui sane negligentiæ vitio hæc implere noluerint, noverint se secundum statuta canonum, pro modo personarum, canonicæ disciplinæ subdendos.

[73] Apud eumdem Eminentissimum a pag. 241 ponitur concilium Gerundense septem episcoporum, [ac Gerundensi varia præscribuntur circa Missam &c.] anno Christi 517 habitum, in quo notantur ista: 1. De institutione Missarum, ut quomodo in metropolitana ecclesia fuerit, ita in Dei nomine, in omni Tarraconensi provincia, tam ipsius Missæ ordo, quam psallendi vel ministrandi consuetudo conservetur. 2. De Litania, ut expleta solennitate Pentecostes, sequens septimana, a quinta feria usque in Sabbatum; per hoc triduum, abstinentia celebretur. 3. Item secundæ litaniæ faciendæ sunt Kalend. Novembris; ea tamen conditione servata, ut si iisdem diebus Dominica intercesserit, in alia hebdomada, secundum prioris abstinentiæ observantiam, a quinta feria incipiatur, & in Sabbato Vesperæ Missa facta finiantur. Quibus tamen diebus a carnibus & vino abstinendum decrevimus. Omnia denique, quæ ibidem sancita sunt, excipiunt ista verba: Ita nobis placuit, ut omnibus diebus, post Matutinas & Vespertinas, oratio Dominica a sacerdote proferatur.

[74] Ceterum circa litanias varia ibidem notantur a pag. 243. [Observatio Ambrosii de Morales circalitanias.] Breve est illud Ambrosii de Morales in Chronico generali Hispaniæ lib. XI, fol. 51, ubi observat, istas litanias Hispaniæ magis esse antiquas quam Romanas: nam hæ institutæ sunt pluribus post annis a S. Gregorio PP., Romæ inquam, neque enim adhuc erat usus litaniarum, quem nunc habet Ecclesia; tametsi jam tum antea eas haberent in Gallia, institutas a S. Mamerco *, episcopo Viennensi: prout in Sidonio Appollinare, Gregorio Turonensi, & in Martyrologio Usuardi apparet. De Mamerto isto, Vita functo post annum 475, actum est apud nos die XI Maii, pag. 629 & seqq., ubi plura invenies. At ne ab instituto nostro in hujusmodi rebus longius evagemur; prius quædam memoria repetenda sunt, quam ulterius pergamus.

[75] Dictum est supra, 1. Quod sacra liturgia a S. Petro Apostolo in Hispaniam manarit. [Hispanos alicubi deflexisse a Romana liturgia,] 2. Quod Orientalis comitata eo fuerit Gothos: hanc vero ultimam alicubi in Hispania, adeo arrisisse Catholicis, suspicor, ut eam vel Romanæ immiscuerint, vel fortasse tertiam aliquam ex utraque simul conflaverint. Etenim si nihil horum contigit, & si manserit immutata in provincia Bracarensi Catholicorum liturgia; quorsum pertinet igitur epistola Vigilii PP. ad Profuturum episcopum Bracarensem (non ad Eutherum sive Eutherium, ut in omnibus Conciliorum editionibus scribi in titulo epistolæ observat, & improbat Aguirrius in notis pag. 277) quorsum, inquam, pertinet ista epistola ad dictum episcopum data, cujus consultationibus Pontifex respondet, anno Christi, uti annotatur, 538? de quo tamen consule Aguirrii notas eadem pag. 277; cum Vigilius nondum tunc fuerit Pontifex rite electus, sed solus S. Sylverius. Frustra itaque ad hunc Bracarensem metropolitam direxisset Romanæ liturgiæ contextum Vigilius (forte per prolepsin Papa vocatus) si in provincia Bracarensi tunc, vel etiam prius a Romanæ liturgiæ ordine non deflexissent. Neque intelligo, quo probabilius deflexerint, quam ad liturgiam Orientalem, spectatis rerum adjunctis. Titulus itaque quintus, prædictæ epistolæ præfixus, sic sonat: De Paschæ festivitate, precum ordine, ac Missarum solenniis. Textus vero ita se habet:

[76] [suadetur ex epistola Vigilii ad Profuturum, episcopum Bracarensem.] Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit, 11 Kalendarum Maairum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate Missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum *; sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare. Quoties vero Paschalis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes & Epiphaniæ, Sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus; quibus commemorationem sanctæ solennitatis, aut eorum facimus, quorum natalitia celebramus. Cetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter & ipsius canonicæ precis textum direximus subteradjectum; quem (Deo propitio) ex Apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat, quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, Paschalis diei preces similiter adjecimus. Porro per canonicæ precis textum intelligo sacræ actionis canonem, & animadverto, arctum illud in istis arcanis sacrosanctis scripto communicandis secretum, quale superius a S. Innocentio adhibitum fuisse dixi, non observatum fuisse hoc seculo sexto ea cum cautela; nec porro ita observari debuisse; quandoquidem tunc exstabant liturgiæ litteris consignatæ, juxta ea, quæ superius dicta sunt.

[77] [Concilium Barcinonense ac Valentinum nonnulla circa Officium ac Missam sanciunt:] Concilium Barcinonense, de quo Aguirrius pag. 279, quodque anno circiter Christi 540 celebratum notatur, canonibus suis nonnulla interserit, ac statuit 1. Ut Psalmus quinquagesimus ante Canticum dicatur. 2. Ut benedictio in Matutinis, fidelibus, sicut in Vespera, tribuatur. Valentinum anno 546 congregatum, est pag. 288, & ad rem sacram aliquid statuit: sic enim sex episcopi, qui eidem interfuerunt, decernunt titulo 1: Anno XV Theodorici regis, sub die 11 Non. Decembr. in nomine Domini nostri Jesu Christi Valentiæ in concilio congregati, cum de ecclesiastica regula tractaremus, antiquos canones relegentes, inter cetera, hæc * censuimus observandum, ut sacrosancta Euangelia ante munerum illationem, vel Missam Catechumenorum, in ordine lectionum, post Apostolum legantur: quatenus salutaria præcepta Domini nostri Jesu Christi, vel sermonem sacerdotis non solum fideles, sed etiam Catechumeni ac pœnitentes, & omnes, qui ex diverso sunt, audire licitum habeant. Sic enim Pontificum prædicatione audita, nonnullos ad fidem adtractos evidenter scimus. Aguirrius in notis monet, pro Theodorici sine dubio legendum esse Theudis seu Theuduredi. Præterea in omnibus Hispaniæ conciliis morem fuisse, ut codex canonum initio legeretur, ibidem observat, citans Acta ipsorum; ac propterea, sicut recte infert, concilia Hispaniæ semper & ubique in magna æstimatione fuerunt, veluti mature celebrata ad præscriptum & amussim sacrorum canonum.

[78] [In Bracarensi Missæ uniformitas,] Synodus Bracarensis, quæ apud Aguirrium tom. 2 pag. 292 notatur prima; apud Labbeum vero tom. 5, col. 836, secunda; & quæ signatur apud Eminentissimum Aguirrium anno 561 celebrata, differente illam Baronio ad annum 563) omnimodam urget in divinis officiis uniformitatem: Nam omnes episcopi dixerunt: Necessarium & valde hoc utile arbitramur, ut ea quæ apud unumquemque nostrum varia & inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos, per Dei gratiam, quo per concordiam celebrentur officio. Et idcirco si quid illud est magnum vel parvum in quibus variari videmur, ad unam, sicut dictum est, formulam, præfixis rationabiliter capitulis, revocentur: præcipue cum & de ceteris quibusdam causis instructionem apud nos Sedis Apostolicæ habeamus, quæ ad interrogationem, quondam venerandæ memoriæ prædecessoris tui Profuturi, ab ipsa beatissimi Petri Cathedra directa est. Ista ad Lucretium, metropolitanæ in Gallæcia provincia Bracarensis ecclesiæ Præsulem, dum præfati essent episcopi, suam deinde mentem synodus ista declaravit, editis super hac re variis capitulis in hæc verba: 1. Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur; & non diversæ ac privatæ, neque monasterium consuetudines cum ecclesiastica regula sint permistæ. II. Item placuit, ut per solennium dierum vigilias vel Missas, omnes easdem, & non diversas lectiones in ecclesia legant. III. Item placuit, ut non aliter episcopi, & aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent, dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro Ruth legitur; & ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo: sicut & ab Apostolis traditum omnis retinet Oriens; & non sicut Priscilliana pravitas permutavit. IV. Item placuit, ut eodem ordine Missæ celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus metropolitanæ ecclesiæ episcopus, ab ipsa Apostolicæ sedis auctoritate suscepit scriptum.

[79] Et quibusdam aliis intermixtis, quæ non sunt proprie hujus loci, [& alia nonnulla præscribuntur;] nimirum circa baptismum, episcoporum subordinationem, portiones ecclesiasticarum rerum, ac non ordinandum ab episcopo clericum alterius, mox subditur: IX. Item placuit, ut quia in aliquantis hujus provinciæ ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differre a subdiacono videantur: de cetero superposito scapulæ (sicut decet) utantur orario.. XI. Item placuit, ut lectores in ecclesia in habitu seculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant. XII. Item placuit, ut extra psalmos, vel canonicarum Scripturarum novi & veteris Testamenti, nihil poëtice compositum in ecclesia psallatur: sicut & sancti præcipiunt canones. XIII. Item placuit, ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus; nisi tantum clericis: sicut & antiquis canonibus statutum est. At ne cuiquam injiciat moram vox granos, modice explanat illam Cardinalis Aguirrius in notis pag. 297: Excusi ait GRADUS, lego GRANOS, ut est in manuscripto. Tum subdit illud Isidori lib. 19 Etymologiarum cap. 23.

[80] Nonnullæ etiam gentes non solum in vestibus, sed & in corpore aliqua sibi propria, [parva circa modum ejus loquendi observatio;] quasi insignia vindicant; ut videmus cirros Germanorum, granos & cinnabar Gotthorum. At quale illud Gothorum insigne, quod per granos hic indicatur? Existimat, inquit Aguirrius, D. Loaisa, esse genus laicæ vestis oblongæ: at ex iis verbis S. Isidori potius colligere debuisset, esse cincinnum, vel capillitium, ut exponit Jo. Ludov. Zerda in Adversar. cap. 177 ex antiquo interprete in verba illa Judith: “Et discriminavit crinem” &c. ubi exponit GRANOS fecit. Per vocem autem sanctuarium, uti hic rursus recte ex Loaisa observat Aguirrius, velum intelligitur, quo distinguebatur locus altaris, & tegebatur, ne omni populo esset conspicuus. Hoc constat ex Gregorio in epist. XXX ad Constantiam August. lib. 3. Vocatur & brandeum, ex quo, cum a S. Leone PP. forcipibus incideretur, sanguis effluxit. Alibi appellatur velamen.

[81] [& aliorum quorumdam circa hanc synodum annotatio.] Per illa verba capituli XII, quibus dicitur, sicut & sancti præcipiunt canones, videtur alludi ad canonem LXVII, qui ponitur post capitula, ex Orientalium synodis a S. Martino episcopo Bracarensi collecta, & in concilio Lucensi publicata; vide Aguirrium a pag. 325. Canon vero iste LXVII his verbis constat: Non oportet psalmos compositos & vulgares in ecclesia dicere; neque libros, qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos novi & veteris Testamenti. Forsan respexit synodus ad illud Augustini epistola 55, alias 119, ad Inquisitiones Januarii, cap. 18, ubi de Donatistis dicitur, quod obrietates suas ad canticum psalmorum, humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quidquid sit; Patres concilii IV Toletani can. 13 præscripserunt postea; non esse renuendos hymnos, a sanctis doctoribus compositos. Ratio quoque hic habeatur eorum, quæ ad canonis XIII superioris explanationem affert pag. 297 Aguirrius ex Loaisa: sunt autem ista: Sacerdotibus & levitis dabatur communio ante altare, clero in choro, populo extra chorum. Id constat ex concilio Toletano IV, cap. 18. Hinc a locorum divisione vocatur laica communio, & peregrina, & sacerdotalis.

[82] [Liturgia Hispanica ex Orientali commixta.] Quæ superius dicebam de ritibus liturgicis in provincia Bracarensi ex Orientali liturgia commixtis; suspicor non intra solam istam provinciam obtinuisse, sed ad alios quoque extensa fuisse Hispaniæ tractus. An vero & quomodo id fiat verosimile; qua item auctoritate, occasione atque adminiculis exsecutioni illud videatur mandatum, nunc discutiam, simulque conabor exponere, quo loco fuerint res liturgicæ, ex variis congruentiis, quas subdo, & quibus confirmabo ea, quæ in provincia Bracarensi facta fuisse memorabam; ac præterea in reliquam Hispaniam tempore S. Leandri Orientales quosdam ritus transivisse, suadere enitar.

[Annotata]

* Mamerto

* diversum

* lege hoc

§ III. Liturgia Romano-Hispanica ex Orientali commixta.

[Varia ex liturgia Orientali in Hispanicam translata fuisse,] Liturgiæ Romanæ, primis legis Christianæ temporibus in Hispaniam introductæ, hoc seculo VI plurima ex liturgia Orientali immixta fuisse, probabile admodum mihi videtur ex variis congruentiis; quarum prima sit, quod varii tunc viri ibidem floruerint, qui studium & auctoritatem eo conferre potuerint ac voluerint; nimirum Theodomirus seu Ariamirus, Suevorum rex, Martinus Dumiensis archiepiscopus Bracarensis; Joannes Biclarensis, ac Leander. De singulis dicam. Cardinalis Baronius ad an. 563, num. 14 scribit ista: Dum imperator (Justinianus) in Oriente a Catholica fide deficiens, insequitur Orthodoxos (O mirabile divinæ providentiæ signum!) in Occidente, qui erat hæreticus ad fidem conversus princeps, collegit Catholicos episcopos; per quos concilium celebrat, quo damnentur hæreses cum hæreticis. Hoc enim ipso anno, qui tertius Theodomiri, Suevorum regis numeratur; idem princeps celebrari curavit concilium Bracharense, in totius Galliciæ metropoli civitate. Porro in editis ibi canonibus, loco Theodomiri, Ariamirus positus est, qui ejus filius fuit. Præfuit autem synodo Lucretius Bracharensis episcopus, qui successit Profuturo; præcessit autem Martinum.

[84] De Theodomiro & Ariamiro, eodem an diverso; [ex persona regis Theodomiri seu Ariamiri,] de anno item, quo concilium illud celebratum est, agitur apud Aguirrium in notis variorum pag. 296. Gregorius vero Turonensis De miraculis S. Martini lib. 1, cap. XI mirabilem regis prædicti & subditorum ejus ab hæresi Ariana conversionem narrat; ubi perperam in plerisque Mss. haberi Chararicum, observat hic Ruinartius in novissima operum S. Gregorii Turonensis editione Recens ergo illa ac plane mirabilis conversio plurimum favebat, ne vel ex parte regis, vel ex parte subditorum moræ quidquam injiceretur, si ritus eorum sacros mutari contingeret. Ceterum quæ de Theodomiro & Suevis orthodoxæ fidei adjunctis, dicta sunt, præclare confirmata invenies ex S. Isidoro, episcopo Hispalensi, apud nos ad diem XX Martii, quo Commentarius historicus datur a pag. 86 de S. Martino Dumiensi, archiepiscopo Bracarensi, paucis nunc, quoad in rem præsentem conducet, illustrando.

[85] Pannoniæ ortus fuit, teste Gregorio Turonensi Historiæ Francorum lib. 5, [Martini Dumiensis,] cap. 38, & exinde ad visitanda loca sancta in Orientem properans, in tantum se litteris imbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Vixit in Gallæcia annis circiter 20; obiit anno 580, sicut notatur in citato Commentario. Exstat in ejusdem laudes carmen Venantii Fortunati, quod Aguirrius inseruit suo tomo 2, pag. 324; & pag. 325 agitur de capitulis, quæ ex Orientalibus synodis laudatus Martinus collegit, in melius restauravit, & in concilio Lucensi publicavit, notante ad nostrum circa arcana liturgica institutum Loaisa apud Labbeum tom. 5 Conc., col. 902: Græcus homo .. ad mores nostrorum hominum Græcos ritus sancte & prudenter accomodavit. Quod vero tum hic dicit, tum paullo ante ibi præmiserat, erat Græcus; contradicit Gregorio Turonensi & Fortunato, si de natalibus seu patria S. Martini illud intelligas. Plura de eo ac scriptis ejus dabunt S. Isidorus jam designatus, de Viris illustribus cap. 35, Nicolaus Antonius Bibliothecæ Hispanæ veteris lib. 4, cap. 3, Commentarius noster mox allegatus, & Mabillonius Actorum Ordinis Benedictini tom. 1, a pag. 257.

[86] Iisdem temporibus floruit Joannes, cum Biclarensis a monasterio, cui præfuit, tum ab ecclesia, [Joannis Biclarensis,] quam rexit, Gerundensis vocatus. Elogium ejus S. Isidorus inter ea, quæ memorat De viris illustribus, cap. 44 his verbis concinnat: Joannes Gerundensis ecclesiæ episcopus, nativitate Gotthus, provinciæ Lusitaniæ Scalabi * natus. Hic cum esset adolescens, Constantinopolim perrexit, ibique Græca & Latina eruditione munitus, post decem & septem annos in Hispanias reversus est, eodem tempore, quo, incitante Leovigildo rege, Arriana fervebat insania. Hunc supradictus rex, cum ad nefandæ hæresis crudelitatem compelleret, & hic omnino resisteret, exilio trusus, & Barcinonem relegatus, per decem annos multas insidias & persecutiones ab Arrianis perpessus est. Qui postea condidit monasterium quod nomine Biclaro dicitur; ubi congregata monachorum societate, scripsit regulam ipsi monasterio profuturam, sed & cunctis Deum timentibus necessariam: & mox injecta ab Isidoro mentione scriptorum ejus, & multa alia, inquit, scribere dicitur, quæ ad nostram notitiam non pervenerunt. De hoc Joanne Gerundensi diffusius tractat Nicolaus Antonius Bibliothecæ Hispanæ veteris lib. 4, cap. 5; ubi illam, quam & nos supra dedimus, lectionem præferendam tenet, quæ non septimo demum anno; sed post decem & septem annos in Hispanias reversum esse Joannem istum, habet.

[87] [suaderi videtur;] Jam vero ut ad priora, quorum gratia paullo fusius deducta hæc sunt, retro referamus pedem; facile ex dictis intelligitur, quod locorum ac personarum, adde & temporis adjuncta, eo mirifice conspirarint, ad ritus, cæremonias, precationes ac consuetudines ecclesiæ Orientalis inserendas Hispanicæ veteri liturgiæ; non importuno atque alieno tempore quæsita, nedum affectata, sed sponte oblata, ac proinde facili & percommoda ad hoc tentandum favente occasione, prout ex præmissis abunde constat. Sed enim ex parte Theodomiri seu Ariomiri, Suevorum regis, jam ad Christianam fidem ab Arianismo conversi, erat timendum nihil; quin potius tam illi quam ejus subditis grata ea res debuerit accidere; imo vero id ipsum fortasse urserint apud episcopos Gallæciæ, ut liturgiæ Romanæ, a Vigilio ad Profuturum directæ, nonnullæ intersererentur preces, aut alia hujusmodi, ex Ordine liturgico Orientali, cui, utpote Ariani, videbantur ipsi assuevisse, exprompta, vitato interim, ut credere par est, omni excessus, defectus, errorisve periculo. Et sane num prudenter timeri illud poterat? Aderat quippe Martinus Bracarensis archiepiscopus; aderat Joannes episcopus Gerundensis, ambo egregiis scientiæ atque virtutum dotibus præstantes, ad Orientem præfecti ambo, Orientales quodammodo ambo, ut ita dicam, si natales excipias; ex Oriente deinde ambo in Hispaniam reduces, memoresque eorum omnium, quæ cum in rebus ecclesiasticis generatim, tum in liturgicis singulatim coram usurpari inspexerant.

[88] [ac potissimum ex S. Leandro episc. Hispal.] Quid de S. Leandro, magno Gothorum apostolo, dicam, cum gesta Viri istius in clara adeo luce versentur, ut supervacan eum sit, pluribus hic verbis in laudes ejus excurrere. Elogium ipsius contexuit germanus ejus frater, & dignissimus in cathedra Hispalensi successor, S. Isidorus De viris illustribus cap. 41; gesta quoque laudati Præsulis jam pridem apud nos Commentario historico illustrata sunt die XIII Martii a pag. 275, & apud Mabillonium Actorum Benedictinorum sec. 1, a pag. 378. Annus mortis ab aliis alius ponitur; sed idem Mabillonius ex SS. Gregorio PP. & Isidoro inter se collatis, illam affigit anno 601. Quod huc spectat, illud est, quod arctissimam Constantinopoli cum S. Gregorio Magno amicitiam contraxerit; de qua re ipsemet Gregorius in epistola, expositioni libri Jobi præfixa, testatur his verbis: Reverendissimo & sanctissimo fratri suo Leandro coepiscopo Gregorius S. S. D. Dudum te, Frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic Sedis Apostolicæ responsa constringerent, & te illuc injuncta pro caussis fidei Wisigothroum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui.

[89] [intimo amico S. Gregorii M.] Gregorio deinde ad summi pontificatus apicem evecto, amicitia, quæ ibidem inter utrumque hoc sanctum par intercesserat, ultro citroque postmodum datis litteris conservata atque confirmata (adi citatum Commentarium § 3, pag. 279) satis S. Leandro præbuerit causæ, ut in sacra ecclesiæ Hispanicæ Officia introduceret varias consuetudines, in ecclesia CPolitana, ejusdemque suffraganeis usitatas; eo præsertim quod ipse S. Gregorius PP. satis sua sponte propensus fuerit, ut optima quæque ex sacro vel ecclesiæ CPolitanæ vel alterius Officio excerperet, & in Romanum transferret. Id lucescit ex epistola sanctissimi Pontificis 63, lib. 7 jam superius assignata, ad Joannem episcopum Syracusanum, in qua contra aliquorum murmurationem, rationem reddit de Missæ ordinatione, quasi ecclesiæ CPolitanæ consuetudines per omnia sequeretur. Ad quæ postquam sanctus Doctor respondisset; In quo ergo, subdit, Græcorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparavimus, aut NOVAS & UTILES CONSTITUIMUS; in quibus tamen ALIOS comprobamur IMITARI?.. De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt; quis eam dubitet Sedi Apostolicæ esse subjectam?..

[90] Tamen si quid boni vel IPSA vel ALTERA ECCLESIA habet; [& satis propenso, ut ex liturgiis optima excerperentur; cum variæ rationes] ego & minores meos, quos ab illicitis prohibeo, IN BONO IMITARI PARATUS SUM. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona quæ viderit, discere contemnat. Quæ ergo Sanctus viderat ac didicerat CPoli, aut alibi hauserat liturgici ritus puncta, quamquam nova, tamen utilia, omnino se promptum diserte indicat, ut ea in Ecclesiæ Romanæ usum convertat. Quantum itaque erat ex parte Romani Pontificis, si a Leandro, uti credere par est, consultus sit, facile is ab illo inclinari se passus fuerit, ut mutatio aliqua fieret in veteri Hispanica liturgia; vel si non consultus sit, nullo negotio intelligi potest, quod Leandro novi aliquid in hoc genere meditanti non obstiterit, cum in hujusmodi nova, modo simul utilia Pontifex ille Romanus satis, ut dixi, propenderet. Ex parte autem Visigothorum ut aliquid in hoc genere fieret, nonne omnino conveniens & rationi congruum erat? Emergebant illi e barathro errorum, amplectebantur nova sacra, liturgiæ suæ, Ariana tunc fortasse multis locis contagione corruptæ, nuntium remittebant; nonne itaque conducens plane erat in rem Catholicam regni Hispanici, recentissime ad Christum adjuncti, indulgere plusculum; obsecundare in loco & tempore, ac deferre novis conversis, & ex Orientali liturgia delibare nonnulla, ut hoc pacto magis prompti, volentes ac lubentes sacra mysteria frequentarent? Hæc itaque aut certe similia rationum momenta induxisse S. Leandrum ad mutandam liturgiam, credibile est.

[91] Postquam enim Virum hunc a sua legatione CPolitana reversum Leovigildus Visigothorum rex, [assiguentur, cur ex liturgia CPolitana S. Leander aliqua in Hispanam transtulerit.] Catholicos acerbe persequi non cessans, in exsilium una cum aliis Catholicis episcopis relegarat; intimo deinde animi sensu dolens, quod proprium filium Hermenegildum capitis damnasset, sanctum Præsulem revocavit; filium ei suum natu minorem Reccaredum educandum commisit, talibusque morum institutionibus informandum, quales perfidus ille ac ferox pater in suo Hermenegildo probabat suspiciebatque. Quo factum est, ut Reccaredus, regni quidem paterni successor, sed non heres paternæ vesaniæ, acerrimus exstiterit orthodoxæ doctrinæ propugnator, & cum subditos suos, tum episcopos Gotho-Arianos exemplo & prudentia induxerit, ut fidem Catholicam amplecterentur. Gloriosa porro illa & plane illustris conversio summum accepit splendorem ex celeberrimo concilio Toletano tertio, anno Christi 589 convocato, quod habes apud Aguirrium a pag. 338. Inter alia vero, quibus piissimus iste rex affatur patres congregatos, notare juvat ad nostrum propositum sequentia, quibus ostendit Ordinem liturgicum sibi admodum cordi fuisse.

[92] [Concilium Toletanum 3 statuit symbolum CPolitanum in Missa recitandum.] Prius tamen, inquit, admoneo pariter & exhortor, jejuniis vos & vigiliis atque orationibus operam dare, ut Ordo canonicus, quem a sacerdotalibus sensibus detraxerat longa ac diutina oblivio, quo * ætas nostra se nescire fatetur, divino nobis rursus dono patefiant. Singulare omnino est, quod can. 2 Pro reverentia sanctissimæ fidei, & propter corroborandas hominum invalidas mentes, consultu piissimi & gloriosissimi domini.. Reccaredi regis, sancta constituit synodus, ut per omnes ecclesias Hispaniæ vel Gallæciæ, secundum formam Orientalium ecclesiarum, concilii Constantinopolitani, hoc est centum quinquaginta episcoporum, symbolum fidei recitetur; ut priusquam Dominica dicatur oratio, voce clara a populo decantetur: quo & fides vera manifestum testimonium habeat, & ad Christi corpus & sanguinem prælibandum pectora populorum fide purificata accedant. Singulare, inquam, illud omnino est, quod hic circa symbolum statuitur:

[93] [Id quod postea aliæ fecerunt ecclesiæ. S. Leander liturgiam illustravit.] Nam Cardinalis Bona lib. 2, cap. 8, num. 2, morem recitandi Symbolum, Hispani, inquit, primi inter Latinos receperunt; ubi plura de symbolo ab aliis postmodum ecclesiis Occidentalibus recepto, addita invenies. Ceterum quidnam S. Leander in gratiam Officii ecclesiastici præstiterit, breviter exponit S. Isidorus De viris illustribus cap. 41, ita loquens: In ecclesiasticis Officiis idem non parvo laboravit studio: in toto enim psalterio duplici editione orationes conscripsit. In sacrificio quoque, laudibus atque psalmis multa dulci sono composuit. Quid autem, quale & quantum tum pro Officio ecclesiastico diurno (quod sub nomine psalterii hic dictum intelligimus cum Nicolao Antonio Bibl. Hisp. vet. lib. 4, cap. 4., propter majorem ejus partem psalmis insumptam) quid item, quale & quantum pro divino Sacrificio elaborarit, in obscuro est. Porro quod nec ipse, nec frater ejus S. Isidorus auctores fuerint veteris liturgiæ Hispanico-Gothicæ, postmodum declarabitur.

[94] [Quid circa illam in concilio Narbonensi statutum sit.] Huc etiam spectat concilium Narbonense, eodem quo Toletanum tertium, anno 589, & sub eodem piissimo rege Reccaredo convocatum; cui regi & Hispania & Gallia Narbonensis tunc suberat, (de qua re consuli possunt notæ variorum apud Aguirrium a pag. 387) quamquam enim in ejusdem concilii canonibus agatur de disciplina ecclesiæ reformanda, nonnulla tamen ibidem notata reperio, quæ sunt instituti mei. Hoc itaque definitum est canone secundo, ut in psallendi ordinibus per quemque psalmum Gloria dicatur omnipotenti Deo: per majores vero psalmos, prout fuerint, prolixius pausationes fiant, & per quamque pausationem Gloria Trinitatis Domino decantetur. Canone autem XII dicitur: Hæc maxime pro Dei timore & modo disciplinæ canonicæ, elegimus custodienda vel tenenda, ut, dum Missa celebratur, nullus presbyter aut diaconus absque aliqua infirmitate, dum Missa perficitur, egredi de altario audeat: nec diaconus aut subdiaconus, certe vel lector, antequam Missa consummetur, alba se præsumat exuere. Quod si quisquam &c. Atque hæc quidem hactenus de sex primis Christi seculis. Inspiciamus seculum VII.

[Annotata]

* Nunc dicitur Santaren

* forte quemque

CAPUT III.
Acta circa res Liturgicas seculo VII.

SEC. VII.

§ I. Multiplex earum notitia ex decretis concilii Toletani IV.

Quod religiosissimus rex Reccaredus a congregatis synodi Toletanæ tertiæ patribus petierat, admonens & exhortans eos, [Concilium hoc de rebus liturgicis optime meritum] jejuniis & vigiliis atque orationibus operam dare, ut ordo canonicus, quem a sacerdotalibus sensibus detraxerat longa ac diutina oblivio … divino illis rursus dono patefiant; quodque exsecutioni circa restaurationem innovationemque sacræ liturgiæ sub Leandro mandari cœptum vidimus, id in plenissima forma exsecutioni mandatum videbimus in celeberrimo concilio Toletano IV; cui apud Eminentissimum Aguirrium tom. 2, pag. 478 præfigitur hic titulus: Gesta synodalia in Toletana urbe, in concilio LXII episcoporum, Hispaniæ & Galliæ (Narbonensis seu Gothicæ) provinciarum, edita anno tertio regnante gloriosissimo domino nostro principe Sisenando, die IX * Decembris, æra DCLXXI *, id est anno Christi 633. Etenim quæ seculo V & VI ad illustrandum veteris liturgiæ Hispanicæ statum ac progressum ex obsoletæ antiquitatis crepera, ut ita loquar, luce coacervare conatus sum, meræ quodammodo videntur esse tenebræ, si cum clarissimis comparentur novæ lucis radiis, quos laudatum illud concilium rebus liturgicis affudit; adeo enim præscribit numero multa, genere singularia, certoque precum, rituum ac cæremoniarum forma, modo, ordine definita, ut operæ pretium sit atque in rem nostram apprime conducat, illa huc transcribere; unde discat lector statum sacræ liturgiæ in Hispania seculo VII.

[96] Canon itaque secundus sic sancit: Placuit, ut omnes sacerdotes[præscribit omnimodam in eis æqualitatem,] nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis Sacramentis agamus… Unus igitur ordo orandi atque psallendi nobis per omnem Hispaniam atque Galliam conservetur; unus modus in Missarum solennitatibus; unus in Vespertinis Matutinisque officiis: nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica consuetudo, qui in una fide continemur & regno: hoc enim & antiqui canones decreverunt, ut unaquæque provincia & psallendi & ministrandi parem consuetudinem contineat. Quod hic dicitur de antiquis canonibus; declaratur exemplis apud Aguirrium in notis variorum pag. 495. Hoc itaque præjacto ad urgendam æquabilem & uniformem in omnibus ubique sacerdotibus observationem eorum, quæ circa officium ecclesiasticum præscribentur, fundamento; pergit synodus ad singularia quædam, quæ vel jubet vel prohibet. Can. V urgetur uniformitas in celebrando Pascha: Solet in Hispania de solennitate varietas existere prædicationis … proinde placuit, ut ante tres menses Epiphaniorum metropolitani sacerdotes literis invicem se inquirant, ut communi sententia edocti, diem Resurrectionis Christi, & comprovincialibus suis insinuent, & uno tempore celebrandum annuntient.

[97] [celebrationem Officii feria 6 Passionis, benedictionem cerei in vigilia Paschæ;] Canon VII jubet celebrari Officium in feria sexta Paschæ, seu hebdomadæ sanctæ. Textus sic habet: Comperimus, quod per nonnullas ecclesias in die sextæ feriæ Passionis Domini, clausis basilicarum foribus, nec celebratur Officium, nec Passio Domini populis prædicatur: dum idem Salvator noster Apostolis suis præceperit, dicens &c. Ideo oportet eodem die mysterium crucis .. prædicari, atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut pœnitentiæ compunctione mundati, venerabilem diem Dominicæ Resurrectionis, remissis iniquitatibus suscipere mereatur; corporisque ejus & sanguinis Sacramentum mundi a peccatis sumamus. Canon. VIII est De non solvendo jejunio in sexta feria Paschæ, exceptis languidis, senibus, & parvulis, uti ex hoc canonis titulo liquet; sub pœna in ipso canone expressa, ut quicumque in eo jejunium .. ante peractas indulgentiæ preces resolverit, a Paschali gaudio repellatur; nec in eo Sacramentum corporis & sanguinis Domini precipiat. Canon. IX agit De benedicendo cereo & lucerna in vigiliis Paschæ, ut iste ejusdem titulus satis indicat; ex ipso autem canonis textu intelligitur, quod hac in re fuerit defectus per Galliam Narbonensem, quando dicitur: Et quia hæc observatio per multarum loca terrarum, regionesque Hispaniæ in ecclesiis commendatur, dignum est, ut propter unitatem pacis, in Gallicanis ecclesiis conservetur.

[98] [quotidianam orationis Dominicæ recitationem;] Canon X circa orationem Dominicam præscribit sequentia: Nonnulli sacerdotes per Hispanias repertuntur, qui Dominicam orationem … non quotidie, sed tantum die Dominica dicunt. Et postquam varia protulisset canon pro quotidiana hujus orationis recitatione, concludit: Ergo sicut Christus præcepit, sicut Apostolus admonuit, & quemadmodum Doctores ecclesiastici instituerunt, quia quotidie vel cogitatione, vel verbo, vel opere delinquimus; quotitie hanc orationem effundere in conspectu Dei debimus. Quisquis ergo sacerdotum vel subjacentium clericorum, hanc orationem Dominicam quotidie, aut in publico aut in privato officio præterierit, propter superbiam judicatus, ordinis sui honore multetur. Quod Dominica oratio in sacrificio Missæ publico vel privato dicenda sit, Christus docuit, auctore S. Hieronymo lib. 3 Adversus Pelagianos; Sic docuit, inquit, Christus Apostolos suos, ut quotidie in corporis illius Sacrificio credentes audeant loqui: Pater noster, qui es in cælis. S. Gregorii verba habes superius num. 43. Hæc, & plura ex Loaisa dat Aguirrius inter notas variorum pag. 498. Quod vero per privatum Officium, a publico hic distinctum intelligi debeat privata recitatio Horarum canonicarum (cui frequens intertexitur oratio Dominica) non autem celebratio Missæ, apud Aguirrium invenies inter notas citatas, eadem .

[99] Canon XI prohibet cani Alleluia in Quadragesima, his verbis: [item non canendum Alleluia in Quadragesima:] Item cognovimus, quosdam Hispaniæ sacerdotes, qui in Quadragesimæ diebus Alleluia decantant, præter in ultima hebdomada Paschæ: quod deinceps interdicimus fieri, statuentes, ut in omnibus prædictis Quadragesimæ diebus, quia tempus est non gaudii, sed mœroris, Alleluia non decantetur … quousque veniat tempus Resurrectionis Christi, quando oportet Alleluia in lætitia canere… In temporibus quoque reliquis, id est, Kalendis Januariis, quæ propter errorem gentilitatis aguntur, omnino Alleluia non decantetur. In quibus etiam præter piscem & olus, sicut in aliis quadraginta diebus, a ceteris carnibus abstinetur, & a quibusdam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus, qui arbitrium suum huic constitutioni existimet præferendum, ordinis sui officio carere cogatur, & a communione ejusdem Paschæ privetur.

[100] S. Isidorus Hispalensis Etymologiarum lib. 6, [circa quam vocem nonnulla notantur.] cap. 19, Alleluia, ait, duum verborum interpretatio est, hoc est, laus Dei: & est Habræum. Ia enim unum est de decem nominibus, quibus apud Hebræos Deus vocatur. Præsentis vero canonis constitutio confirmari potest ex eodem S. Isidoro lib. 1. De ecclesiast. officiis cap. 13, ubi hæc scribit: Laudes, hoc est, Alleluia canere, antiquum est Hebræorum… Apud nos secundum antiquam Hispaniarum traditionem, præter dies jejuniorum vel Quadragesimæ, omni tempore canitur Alleluia. Plura dantur apud Aguirrium pag. 498 de hujus vocis usu & significatione.

[101] Canon XII ita statuit: In quibusdam quoque Hispaniarum ecclesiis Laudes post Apostolum decantantur, [Vetat idem concilium,] priusquam Euangelium prædicetur: dum canones præcipiunt, post Apostolum non Laudes, sed Euangelium annuntiari… Circa omnes igitur sacerdotes hic ordo deinceps retineatur: excommunicationis pœnam suscepturi, qui hunc ordinem perturbaverint. Sed canon ille, quid sibi velit, dilucidius intelligi poterit ex iis, quæ Cardinalis Bona curiose circa illum observat lib. 2, cap. 6, num. 4: Putat, inquit, Berno Augiensis cap. 1, tempore hujus concilii gradualia frequentari cœpisse, & Hispanos novitate rei perculsos restitisse; postea vero Romanæ Ecclesiæ auctoritate constitutum fuisse, ut Responsoria & Alleluia ante sanctum Euangelium canerentur: idque ait Walfridus Strabo cap. 22, usu Romano commendatum, ad omnes deinde Latinorum ecclesias pervenisse. Sic omnes fere ignorantia facti hunc nodum evadunt, sed non solvunt. Ad ritum enim Mozarabicum, quo tunc (nondum tamen tum temporis sub ista nomenclatione cognito) Hispania utebatur, & longo post tempore ibidem viguit (prout suo loco dicetur) pertinet citatus canon.

[102] Quem ritum cum quidam sacerdotes perverterent, merito in illos Toletani concilii antistites, [ne Laudes ante Euangelium canantur:] Isidoro Hispalensi in eo præsidente, animadverterunt. Sunt autem Laudes, quæ post Euangelium prisco more Hispaniarum dicuntur; non hymnus trium Puerorum, ut ait in notis ad præcitatum canonem Garsias Loaisa; sed versiculus cum Alleluia ei prorsus similis, qui ritu Romano post Responsorium cantatur. Ipsum vero Responsorium cantabant Hispani post lectionem veteris Testamenti, quæ in eorum Missali epistolæ permittitur. At post epistolam chorus respondet, Amen, & sequitur immediate Euangelium. Vide Missæ Mozarabicæ ideam, ac cæremoniarum ejus descriptionem, infra cap. 9. Pergamus jam ad canonem XIII sæpe memorati concilii, in quo restituitur usus hymnorum; restituitur, inquam; nam, ex supra allato canone XII Synodi Bracarensis 1, placuit ut extra psalmos, vel canonicarum Scripturarum novi & veteris Testamenti, nihil poëtice compositum in ecclesia psallatur, sicut & sancti præcipiunt canones, usus hymnorum erat sublatus. His itaque verbis concilium Toletanum IV circa usum hymnorum mentem suam declarat:

[103] [usum hymnorum restituit.] De hymnis etiam canendis, & Salvatoris & Apostolorum habemus exemplum… Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum & Martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi, quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt; quos tamen quidam specialiter reprobant; pro eo quod de scripturis sanctorum canonum vel Apostolica traditione non existunt. Respuant ergo & illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque Officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto in secula seculorum. Amen. Nam & ille hymnus, quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: “Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis” Reliqua quæ ibi sequuntur, ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in ecclesiis canendus est, quia in Scripturarum sanctarum libris non invenitur. Componuntur ergo hymni, sicut componuntur Missæ, sive preces vel orationes, sive commendationes, seu manus impositiones: ex quibus si nulla dicantur in Ecclesia, vacant Officia omnia ecclesiastica… Sicut igitur orationes; ita hymnos, in laudem Dei compositos nullus vestrum ulterius improbet; sed pari modo Gallia Hispaniaque celebret; excommunicatione plectendi, qui hymnos rejicere fuerint ausi. De antiquitate hymnorum varia congeruntur in notis variorum apud Aguirrium pag. 499; ubi etiam agitur de eorum auctoribus.

[Annotata]

* Ita etiam apud Labbeum; sed apud Harduin. die nonas

* Vide notas apud Labb., Aguirr. & Harduin.

§ II. Aliæ ex decretis ejusdem Concilii Toletani IV notitiæ.

[Præscribitur usus hymni Trium puerorum, & clausula psalmorum,] Canon XIV sequentis est argumenti: Hymnum quoque trium Puerorum, in quo universa cæli terræque creatura Dominum collaudat, & quem Ecclesia Catholica per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes in Missa Dominicorum dierum, & in solennitatibus Martyrum canere negligunt. Proinde hoc sanctum concilium instituit, ut per omnes ecclesias Hispaniæ vel Galliæ, in omnium Missarum solennitate idem in pulpito decantetur: communionem amissuri, qui & antiquam hujus hymni consuetudinem, nostramque diffinitionem excesserint. Unde pronum est intelligere, quod recte Cardinalis Bona, paullo ante assignatus, dixerit contra Garsiam Loaisam, Laudes non esse hymnum trium puerorum. At quod attinet ad istud Canticum seu hymnum; consule dicenda inferius cap. 10, § 2. Canon XIV jubet, ut in fine psalmorum non, sicut a quibusdam huc usque, Gloria Patri; sed Gloria & honor Patri dicatur… Universis igitur ecclesiasticis hanc observantiam damus, quam quisquis præterierit, communionis jacturam habebit. De versu illo Gloriæ Patri, & Filio &c. nonnulla ponuntur inter notas variorum apud Aguirrium pag. 499 ex Loaisa. De illo item versu tractat Cardinalis Bona lib. 2, cap. 3, num. 2; qui, ipso teste, ab antiquis Patribus hymnus glorificationis dictus est. Consilio S. Hieronymi in Ecclesia Latina additum finibus Psalmorum a S. Damaso, refert ipse Hieronymus in epistola ad istum Pontificem data. Et hic mos Romanus prævaluit in Ecclesia; & ita non GLORIA & HONOR, sed Gloria Patri dicitur, ut legere est inter citatas modo notas apud Aguirrium. Sequitur in nostra synodo

[105] Canon XVI: Sunt quidam, qui in fine Responsoriorum Gloria non dicunt, [item Gloria in fine Responsoriorum, & liber Apocalypseos:] propter quod interdum inconvenienter consonat. Sed hæc est discretio, ut in lætis sequatur Gloria, in tristioribus repetatur principium. Canon XVII: Apocalypsim librum multorum conciliorum auctoritas, & synodica sanctorum Præsulum Romanorum decreta, Joannis Euangelistæ esse præscribunt, & inter divinos libros recipiendum, atque in Ecclesia Dei prædicare contendunt. Si quis eum deinceps, aut non receperit, aut a Pascha usque ad Pentecosten, Missarum tempore in Ecclesia non prædicaverit, excommunicationis sententiam habebit.

[106] Canon XVIII. Nonnulli sacerdotes post dictam orationem Dominicam statim communicant, [& quædam alia.] & postea benedictionem in populo dant: quod deinceps interdicimus: sed post orationem Dominicam, & conjunctionem panis & calicis, benedictio in populum sequatur, & tunc demum corporis & sanguinis Domini Sacramentum sumatur; eo videlicet ordine, ut sacerdos & levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus. Canon XXVI mandat, ut Quando presbyteri in parochiis ordinantur, libellum officialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant; ne per ignorantiam etiam divinis Sacramentis offendant. In notis ad concilium IV Toletanum apud Garsiam Loaisam a pag. 370 circa libellum, prout hic vocatur, officialem, paucula ista observantur: Sacramentorum manuale nunc, inquit, appellatur: & in eo etiam decreta Patrum de Sacramentorum usu, & ritibus contineri apparet ex concil. Magunt. cap. 22; ubi de libro Officiorum fit mentio, & duæ regulæ ex eo de clericis vagis adducuntur. Concilio Toletano octavo vocatur supplementum; uti constat ex ejus canone VIII.

[107] Atque hæc quidem sunt, quæ de libris ac legibus circa officium sacrum a celeberrimo isto concilio tradita accepimus: [Quisnam fuerit præcipuus dicti concilii scopus.] in quo nullus de novo Officio aut œconomia nova liturgica concinnandis; nullus de novo codice aut libris introducendis conficiendisve occurrit sermo: sed illud unice concilium præ oculis habet, illud urget, illud inculcat, prout constat ex disertissimis ipsius verbis can. 2; ut nulla posthac in provinciis Gothorum per Hispaniam & Galliam Narbonensem liturgiæ ac ministeriorum sacrorum sit diversitas; sed unus ordo, unus modus, par consuetudo.

[108] Quæ autem de Gallia Narbonensi per decursum dixi, [Termini provinciæ Narbonensis, tempore Gothorum] modice illustranda censeo ex Cardinale Aguirrio in notis ad concilium Narbonense a pag. 387: Porro, inquit, termini Narbonensis metropoleos, sicut & aliarum intra dominia regum Hispaniæ Gotthorum, descripti inveniuntur tempore Wambæ sive Wambanis .., in continuatione S. Ildephonsi Toletani ad Chronicon S. Isidori apud Lucam episcopum Tudensem. Textum, seu fragmentum ex Aguirrio sic transcribo: Divisio autem sedium Narbonensis metropolis hæc est. Beterris teneat de Scalath usque Barcinonam, de Macay usque Ribofora. Agathe teneat de Rusa usque Riberam, de Gallar usque Nurlam. Magalona teneat de Nurla usque Ribogar, de Castello usque Sambiam [Nemauso hæc teneat: de Busa usque Angoram, de Castello usque Sambiam] Lateva teneat de Sambia usque Ribanal, de Anges usque Montem-rufum. Carcassona teneat de Monte-rufo usque Angeram, de Angosa usque Montanam. Elna teneat de Angera usque Rosmalam *, de Latorsa * usque Lamasam *. Hæ sunt octo sedes immediate subditæ archiepisco Narbonensi provinciæ Galliæ, vel Hispaniæ, quæ citerior dicitur. Et fiunt sedes harum duarum Hispaniarum octoginta sub dominio Gotthorum, tam archiepiscopales quam episcopales, per quas nobis ministratur verbum Dei, qui a Romano Papa accipiunt communitatem Catholicæ veritatis, ut in fide Christi secundum traditionem & doctrinam sanctorum Patrum, animas sibi commissas valeant gubernare. Hæc igitur nostra divisio, quæ de assensu omnium archiepiscoporum & episcoporum dictarum sedium auctore Deo facta est, firma permaneat in æternum. Hæc omnia suprascripta legit gloriosus rex Wamba in concilio Toletano: ubi omnes archiepiscopi & episcopi Hispaniarum convenerunt, Quirico Toletano archiepiscopo, & primatiæ dignitate & fide Catholica consistente. Ita ibi. Quæ uncinis inclusi, uti variantes lectiones ad marginem notatas, desumpsi ex editione Labbeana tom. 5, col. 883; ubi plures invenies.

[109] [ex codice antiquissimo.] Subdit vero laudatus & sæpius laudandus Cardinalis Aguirrius: Concilii autem hujus manuscriptum exemplar antiquissimum, simul & aliorum Hispaniæ celebratorum intra primam Chiliadem annorum Christianam, desumptum fuit ex chartulario regii & venerandi monasterii S. Æmiliani in Castella-veteri (in quo ad sacrum, inquit, D. Benedicti ordinem miseratione divina admissus fui) unde Philippus II Hispaniarum Catholicus rex illud transtulit in bibliothecam exquisitam S. Laurentii in Scoriali; sicuti & plurima alia sacra antiquitatis monumenta ex eodem aliisque monasteriis & tabulariis ecclesiarum, ubi multis seculis delituerant. Hactenus Aguirrius. Videsis dicta superius num. 9.

[110] [An illa divisio] Concilium vero, supra designatum, esse Toletanum XI, novemdecim episcoporum, uti in ejus titulo prænotatur apud Aguirrium pag. 660, in quo sedium episcopalium divisio facta est, anno IV Wambani * regis, VII Idus Novembris, anno Redemptoris nostri DCLXXV, tempore Adeodati PP., tenet idem Aguirrius contra Baronium, sicut videre est inter istius conciliographi notas variorum pag. 668; qui mox, sub Wambane, inquit, rege nullum aliud præcedens concilium in Hispania fuisse, in quo divisio sedium fieret, videtur palam constare ex prologo hujus synodi sub initium; in quo testantur, & dolent Patres, octodecim annos fuisse transactos sine concilio ullo, indeque ortam fuisse tantam disciplinæ ac morum relaxationem in clero & populo &c. Cum igitur annus hujus concilii fuerit quartus Wambanis (alias Wambæ) regis; plane evincitur, nec totis iis quatuor annis, nec aliis quatuordecim præcedentibus, fuisse aliud concilium generale in Hispania, immo nec provinciale, in quo eadem sedium divisio fieret.

[111] Quæ enimvero Aguirrii rationes rem hic controversam, ut mea quidem fert sententia, plene planeque evincerent, [sub rege Wambano facta sit.] per hoc unum ni staret, quod ad istud concilium dicuntur omnes archiepiscopi & episcopi Hispaniarum convenisse; cui tamen post Quiricum episcopum metropolitanum, sedecim tantum subscribunt episcopi; ac duo deinde vicarii episcoporum; nonnulli denique abbates. Qui nodus ne tricis a meo instituto prorsus alienis me implicet; viderint de eo eruditi Hispani, quorum intererit. Porro breviter his videtur addendum non abs re, quando cœperit, ac quamdiu perrexerit Gallia Narbonensis spectare ad dominium Visigothorum; quamdiu item deinde gemuerit sub jugo Saracenorum.

[112] Noster Jacobus Sirmondus apud Labbeum Conciliorum tom. 5, sic notat: Ejecti e Gallia Gothi a Clodoveo rege, compulsique in Hispaniam, provinciæ Narbonensis oram maritimam, quæ ipsis olim a Romanis concessa fuerat, & Gothia postea de eorum nomine dicta est, in potestate sua retinuerunt; quoad tandem Caroli Martelli armis recepta, Francorum regno adscita est. De Visigothis una cum suo rege Alarico debellatis a Clodoveo, agit Cointius ad annum 507. Rem vero gestam de adjecta Francorum regno provincia Narbonensi a Carolo Martello, nescio unde hauserit Sirmondus; cum nullum auctorem citet. Cointius certe ex verbis, quæ profert, Annalistæ Metensis, id contigisse probat anno 755, sub Pippino rege; qui, uti notum est, fuit Caroli Martelli filius. Eumdem annum signat Pagius; licet vetus, inquit, Chronicon, de quo mox, hæc ad annum DCCLIX referat. At nunc resumpto liturgicarum rerum filo, dispiciamus, quousque S. Isidorus, archiepiscopus Hispalensis, de illis fuerit meritus.

[Annotata]

* Rosinolam

* Laterosa

* Lamusam.

* Bambæ

§ III. S. Isidorus, archiepiscopus Hispalensis, de Officio Gothico-Hispano optime meritus; an novi fuerit conditor.

Nemo sane est, qui dubitare possit, quin S. Isidorus optime mereri potuerit de rebus liturgicis, si raras sapientissimi viri dotes norit, [Sanctus iste laudatissimus] pari eruditionis & sanctitatis nexu conjunctas. Acta ipsius illustrata sunt apud nos die IV Aprilis: ubi pag. 329 proferuntur excellentis ejus doctrinæ testimonia. Breve est illud concilii Toletani VIII, anno 653, post sancti obitum XVII, habiti: Nostri quoque seculi doctor egregius, Ecclesiæ Catholicæ novissimum decus, præcedentibus ætate postremus, doctrinæ comparatione non infimus, &, quod majus est, in seculorum fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus Isidorus. Fuit itaque tum in aliis scientiis versatissimus, uti ex libris ejus constat, tum in Officiis ecclesiasticis instructissimus, sicut liquet ex iis, quæ super isto argumento erudite conscripsit. Omnia igitur in eo ita erant comparata, ut ipse, si quis alius in toto Hispaniæ regno, lucem longe maximam mysteriis liturgiæ reconditis & arcanis affundere posset. At quod in hoc genere potuit efficere, effectum re ipsa dedit in concilio Toletano IV; cui quoniam tanta cum laude, tantaque cum graria præsedit, minime aberravero a vero, si a tanto præside, seu viva potius ejusdem concilii voce & oraculo, profluxisse dixero, vel omnes vel plerosque saltem circa œconomiam liturgicam canones, in isto concilio præscriptos, & a me superius recensitos: cui enim melius & verosimilius canones isti attribui possint?

[114] [creditus est a variis auctoribus] Quidquid sit; adeo magnam rebus ibi gestis sanctus Doctor sui apud auctores concitavit æstimationem circa Officium ecclesiasticum, ut crediderint ac tradiderint, novum ab illo tunc temporis conditum fuisse. Baronius ad annum 633, quo concilium illud celebratum dixi: Fuit, inquit, sententia plurimorum, cui volens lubensque subscribo, in hoc concilio a patribus injunctum S. Isidoro, rerum ecclesiasticarum peritia & scientia ceteris excellenti, ut ex præscripto sacri concilii volumina elucubraret ecclesiasticorum Officiorum, quibus tum in sacris Missis, tum in Horis psallendis canonicis nocturnis atque diurnis uti deberent omnes Hispaniarum ecclesiæ. Quod quidem ab eo quam felicissime præstitum est, ita ut & Missale, atque Breviarium ederet. Longior essem, si producerem auctores Hispanos, & ex eorum verbis conficerem, quidnam & quantum in hoc, quo de agitur, argumento tribuant S. Isidoro: neque enim eodem modo loquuntur omnes; & sunt qui ipsi adjungunt præterea S. Leandrum; quem alii dicunt, auctorem fuisse Officii sacri. Quæ videri poterunt apud scriptores, quos assigno; videlicet nostrum Joannem Marianam De rebus Hisp. lib. 6, cap. 5; Franciscum de Padilla Historiæ eccl. Hispan. centuria 1, cap. 10, & centuria 7, cap. 20; Vasæum ad annum 717; Ambrosium Moralem lib. 12, cap. 19; Alvarum Gomecium De rebus gestis Cardinalis Ximenii lib. 2, pag. 969; Marchionem Mondexarensem fol. 136; quibus addi potest observatio ad concilia celebrata in Hispania citeriore apud Labbeum tom. 9, Verba producam inferius alia opportunitate. Nunc juverit rem alibi expositam audire.

[115] [novam condidisse liturgiam:] Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana veteri lib. 5, cap. 4, pag. 269 S. Isidori opera recensens, Tribuitur ei quoque, inquit, Missale & Breviarium, quibus ecclesiæ Hispaniarum … usæ fuere ex concilii Toletani IV decreto illo (ut creditur) quod canon secundus continet: De uno ordine &c. Cum enim hæresis Arianorum non potuisset non ordinem omnem rectum in ecclesiastica disciplina observandum, turbare, varietatemque, erroris sequelam, ubique inducere; nihil magis curandum fuit Catholicis præsulibus, quam sacrum omnem ritum, & cæremonias, tum fidei rectæ conformes, tum universis Gotthicæ ditionis, tam in Hispania quam in Gallia provinciis uniformiter observandas præscribere. In quo vix dubitari potest, quin Leander, dum vixit, Arianismi exturbator, muneri suo satisfecerit. Sed cum Isidorianum communiter hocce audiat Missalis & Breviarii Gotthici Officium; denegare non possumus Isidoro nostro præcipuum aliquem hujus fabricæ, doctissimæque atque gravissimæ, simul & piissimæ compositionis honorem & laudem. Id quod laudatus auctor confirmat ex Guitmundo & Elipando; de quibus dicam paullo post. Deinde ita pergit:

[116] [An & quo usque] Quamquam, ut verum fatear, nollem ex concilii decreto isto .. factum admittere … ne .. haud exigui laboris & contentionis opus intra sic breve tempus, quod a celebrato concilio usque ad sancti Præsulis intercessit obitum, necessario restringamus. Vero etenim mihi similius est, pridem jam eum, post antiquiorem aliorum operam, incubuisse huic rei conficiendæ, cum concilium celebraretur; sive in usum jam tempore concilii hunc ritum venisse Isidorianum; eo autem direxisse sanctionem suam Toletanos Patres, ut per universam Gotthici nominis ditionem, eumdem ORANDI ORDINEM ATQUE PSALLENDI; (Breviarium indicatur) eumdem in Missarum solennitatibus modum (Missalis significatur liber) observari præciperent. Nisi enim jam promulgatus, aut in usu esset ritus aliquis approbatus, quo uti deberent sacri homines, frustra fuisset de evitanda diversitate, atque ex ea scandalo, legem dicere. Deinde nonnullis interjectis, quæ difficultatem movent, quo minus confectio hic agitata S. Isidoro tamquam auctori conveniat, mentem suam ita præsenti quæstioni attemperat, ut mediam quamdam sententiæ viam tenens, nec totum illud negotium ipsi arroget, nec totum etiam abroget, sed partim concedat, partim neget; id quod his verbis exprimit:

[117] Quæ omnia sane cum judicio excogitata, quantumcumque solidam incepti & absoluti Officii laudem Isidoro nostro denegent; [id dici possit,] Isidorianum vulgo datum iis libris, & ab ultima antiquitate derivatum nomen, id saltem conficere apud omnes recta ratione utentes debet, ut inter alios huic negotio deditos non ultima Isidori laus habeatur. Sed præterquam quod illud proprie non disputatur; satis etiam insuper hoc convenit cum dictis meis sub exordium hujus paragraphi, ubi, quid in hoc genere tribuendum S. Isidoro censerem, non obscure exposui. At plus nonnulli exigunt scriptores, non illi dumtaxat, qui nullam sibi ex antiquitate auctoritatem conciliare possint, sed alii præterea satis antiqui. Guitmundus, Aversanus in Italia episcopus, qui floruit seculo XI, & de quo Ughellus inter istius cathedræ episcopos tom. 1 Italiæ sacræ, col. 488 novissimæ editionis; Guitmundus, inquam, ille De corporis & sanguinis Christi veritate in Eucharistia lib. 3 (qui habetur in Bibliotheca Patrum editionis Coloniensis, anni 1618, tom. XI) pag. 369 hæc profatur: In quodam Missali Hispano, quod dicunt sanctum dictasse Isidorum, in hebdomada ante Pascha, in quadam Missa sic inveni &c. Inter opera Alcuini seu Albini, qui Caroli Magni magister exstitit, ac exeunte seculo VIII claruit, habetur epistola Elipandi Toletani episcopi ad ipsum Alcuinum data; in qua sic dicit col. 917, editionis dictorum operum Parisinæ, quæ anno 1617 typis excusa notatur: Nam & ipsi canimus in vigilia Paschæ, beato Isidoro dicente: Induit carnem, sed non exuit majestatem: nostram substantiam expetens, sed propriam non relinquens.

[118] Audisti, quidnam in præsenti controversia pro S. Isidoro dici possit; [variis rationibus] nunc autem, quænam contra faciant rationes, intellige ex Eminentissimo Cardinale Bona lib. 1, cap. XI; ubi postquam retulisset Baronium, nec non librorum, hæc Officia continentium, inscriptionem, quæ assertionem Baronianam confirmat, soletque esse talis: Officium Gothicum sive mixtum, secundum regulam S. Isidori, dictum Mozarabes; statim hæc proponit incommoda, his verbis usus: Mihi autem, ait, ne huic sententiæ statim adhæream, quædam sunt, quæ gravem ingerunt difficultatem: nam primo in Missa S. Martini in oratione Post nomina, hæc verba leguntur: Hunc virum, quem ætatis nostræ tempora protulerunt, jubeas auxilium nostris ferre temporibus. Martinus autem obiit anno Domini CCCCII, & primus ex confessoribus paulo post obitum publico cultu cœpit honorari. Ergo multo ante Isidorum hæc Missa scripta fuit. Deinde si Isidorus hujus Officii auctor fuit, cur nec Braulio Cæsaraugustanus, nec Ildefonsus Toletanus, viri sancti & Isidoro familiares, ille in elogio ipsius Isidori; hic in libro De scriptoribus ecclesiasticis, nullam operis adeo excellentis mentionem faciunt?

[119] [in utramque partem] His accedit, quod concilium IV Toletanum aliquot hujus Officii ritus canone XI, & sequentibus tamquam jam antea usitatos commemorat; & tertium item Toletanum annis XLIV ante quartum, can. 2 statuit in singulis ecclesiis Symbolum recitari, priusquam dicatur oratio Dominicalis, qui mos est peculiaris Missæ Mozarabicæ. Ipse quoque Isidorus libro De Scriptoribus ecclesiasticis, Leandri fratris sui, & in sede Hispalensi antecessoris, scripta recensens, testatur, ipsum in ecclesiasticis Officiis non parvo studio laborasse, & in Sacrificii laudibus atque Psalmis multa dulcisone composuisse. Joannes Mariana lib. VI De rebus Hispaniæ cap. V, usum inquit obtinuisse, ut Isidoro ritus Mozarabicus tribuatur, nonnulla tamen Leandrum invenisse. Quod si Leander dumtaxat invenit, crediderim hoc Officium concilio III Toletano, cui Leander interfuit, antiquius esse, & seculo V jam in usu fuisse, ut ex Missa S. Martini modo ostendimus; sed de primo ejus auctore non constare; ab ipso tamen Leandro illustratum, ab Isidoro auctum, ab aliis progressu temporis amplificatum, nominatim ab Ildefonso, cujus opera Julianus Toletanus in Appendice ad librum ejus de Scriptoribus ecclesiasticis in quatuor partes divisit, & tertiam fuisse ait Missarum, hymnorum atque sermonum.

[120] [prolatis] Ipse item Julianus, qui diem clausit extremum æra Hispanica DCCXXVIII, anno scilicet Christi DCXC, scripsisse dicitur, ut in eadem appendice Felix episcopus refert “librum Missarum de toto circulo anni in quatuor partes divisum, in quibus aliqua vetustatis incuria vitiatas ac semiplenas emendavit, atque complevit; aliquas vero ex toto composuit. Item librum orationum de festivitatibus, quas Toletana ecclesia per totum circulum anni est solita celebrare, partim stylo sui ingenii depromptum, partim etiam inolita antiquitate vitiatum, studiose correctum, in unum congessit, atque Ecclesiæ Dei usibus ob amorem reliquit sanctæ religionis” Petrus quoque Ilerdensis episcopus orationes & Missas edidit eleganti sermone, diversis solemnitatibus congruentes. Et Salvus abbas Abaildensis monasterii, Missas etiam & orationes atque hymnos composuisse dicitur, plurimam cordis compunctionem legentibus & audientibus tribuentes.

[121] [examinatur;] Atque hæc sunt, quæ iste Cardinalis, rerum liturgicarum scientissimus, circa præsentem controversiam congerit argumenta, quæ laudato Nicolao Antonio tam nervosa & solida sunt visa, ut non tantum ea cum judicio excogitata candide, ut vidimus, & aperte profiteatur, sed etiam nihil opponat, quo eorum vim elidat. Hinc illam subjunxit iis clausulam, qua novam ab Isidoro non esse confectam liturgiam tacite admittit, prout conficitur ex ejus verbis superius productis. Ad argumentum vero, quod desumit Cardinalis Bona ex additamentis, quæ per viros, S. Isidorum subsecutos, sacræ liturgiæ sint adjecta, satis apte respondet Antonius, sic dicens: Quod autem post præscriptum semel ordinem sacramentorum, orandi atque psallendi, nec non & Missarum, & quotidianarum precum per Horas recitandarum ex concilio sanctionem, adhuc sancti doctique antistites formandis orationibus atque Missis vacarent, … ita interpretari possumus, ut id ipsum, quod nunc solet, eo tempore acciderit. Romana enim hodierna Ecclesia nihil turbato in substantialibus regulis ordine, tandem a B. (nunc sancto) Pio V, sanctissimo Pontifice stabilito, plures Missas Officiaque integra, aut eorum partes, pro diversis ecclesiis, aut pro universo fidelium cœtu, frequenter, postquam approbata sunt, vel permittit recitare, vel præcipit. Ad rationem itaque Eminentissimi Cardinalis ab amplificatoribus liturgiæ. Hispanicæ desumptam ita respondet Antonius, sed ad alias non item; ob quas magis ad verum mihi accedere apparet illa sententia, quæ novi liturgici Ordinis confectionem S. Isidoro abjudicat.

[122] In eadem quoque sententia fuit Eminentissimus Aguirrius; [sed non videtur novam liturgiam Sanctus iste concinnasse.] id quod tom. 1, pag. 143 agens de decretis concilii IV Toletani, scribit; Ex illis orta fuisse creditur ordinatio illius antiquissimi Missalis & Breviarii juxta ritum Gotthicum, quod Isidorianum appellari solet, denominatione sumpta a S. Isidoro, qui eidem synodo præfuit, & illud ordinandum curavit meliori forma: licet jam antea illud ipsum fere in aliis & aliis Hispaniæ ecclesiis cum varietate aliqua receptum & vulgatum fuisset a tempore discipulorum S. Jacobi, aut circiter, ut late probat D. Marchio Mondexarensis cap. XXIV; ubi tamen fatetur, definire se non posse in individuo formam, quam habuerit ista Missa in suis principiis, deficientibus monumentis istorum seculorum, quæ illud evincant. Atque hæc quidem valde conformia sunt sententiæ circa obscuritatem liturgiæ Hispanicæ primis seculis a me superius propositæ. Argumentum, quod supra depromitur ex Elipando, parum aut nihil probat: nam reponi potest, quod ita locutus sit, ut majorem, apponendo nomen S. Isidori, illis verbis auctoritatem sibi conciliaret; sciebat enim nomen illud Alcuino, ad quem scribebat, debere esse venerabile præ reliquis Patribus Toleti cum illo congregatis: & tamen in eadem illa epistola paullo ante sic præmiserat Elipandus: Iterum testimonia sanctorum Patrum venerabilium Toleto deservientium in Missarum oraculis edita sic dicunt &c.

[123] Hic itaque Missas tribuit Patribus Toletanis, illic S. Isidoro aliquid tribuit, [Quid dicendum ad varias objectiones] quod canebatur in vigilia Paschæ, non eodem modo locutus. Sed fac sanctum vere ista verba tunc cantanda præscripsisse: an inde extundes novam liturgiam ab illo compositam fuisse? Ad Guitmundum superius objectum respondeo; vix aliquid confici inde posse contra sententiam Cardinalis Bonæ: nam per τὸ dicunt, intelligitur quidem quod tunc temporis fama fuerit, quod Missale aliquod S. Isidorus dictasset; sed ne id, quod tunc dicebatur, reipsa antea contigerit, videntur suadere argumenta in contrarium proposita. Adde, quod Guitmundus nimium remotus fuerit a temporibus S. Isidori, quam ut per suum dicunt fidem certam facere possit. Vide laudatum comitem Mondexarensem fol. 136 verso; ubi observat, hactenus non esse repertum testimonium, invasioni Maurorum in Hispaniam prævium, quo persuaderi secure possit communis ista opinio, quæ credit S. Isidorum Officii auctorem exstitisse; quam sententiam & ipse rejicit fol. 138. Jam vero quia argumentum e Missa S. Martini Turonensis depromptum maxime incommodat opinioni contrariæ, addi hic possent nonnulla de tempore, quo Missa ista composita fuerit, uti & de aliis quibusdam circumstantiis; sed cum alibi sese sit oblaturus de illis rebus dicendi locus, lectorem eo remitto; dum interea temporis quædam specimina delibo ex S. Isidoro, unde planum fiat, qualis hoc seculo septimo viguerit Ordo sacrorum mysteriorum, saltem quod ad eorum orationes spectat; & confirmetur sententia, quæ novam liturgiæ pro Hispania confectionem isti Sancto abjudicat.

§ IV. Orationes in sacrificio Missæ tempore S. Isidori; nonnulla circa liturgiam sacram ex variis Hispaniæ conciliis eruta.

[S. Isidorus orationes Missæ] S. Isidorus De Officiis ecclesiasticis lib. 1, cap. 15 agit de Missa & orationibus, ac definit quot, quales, & quem in finem illæ tunc adhibitæ fuerint. Prima, inquit, oratio ammonitionis est erga populum, ut excitetur ad impetrandum Deum. Secunda invocationis adest, ut clementer suscipiat preces fidelium, oblationemque eorum. Tertia autem effunditur pro offerentibus sive pro defunctis fidelibus, ut per idem sacrificium veniam consequantur. Quarta post hæc infertur pro osculo pacis, ut charitate omnes reconciliati invicem, digni Sacramento corporis & sanguinis Christi consocientur. Quia non recipit dissensionem cujusquam, Christi indivisibile corpus. Quinta infertur illatio in sanctificatione oblationis; in qua etiam ad Dei laudem terrestrium creatura, virtutumque cælestium universitas provocatur, & Osanna in excelsis cantatur: quod Salvatore de genere David nascente, salus mundi usque ad excelsa pervenerit. Porro exhinc sexta succedit confirmatio Sacramenti: ut oblatio, quæ Domino offertur, sanctificata per Spiritum sanctum, corpori Christi & sanguini confirmetur. Harum ultima est oratio, quam Dominus noster orare discipulos suos instituit, dicens: Pater noster, qui es in cælis;

[125] [suo tempore usitatas commemorat;] In cujus orationis petitiones postquam breviter esset commentatus S. Isidorus, mox ita concludit: Hæ sunt itaque septem Sacrificii orationes, commendatæ Apostolica euangelicaque doctrina: cujus numeri ratio instituta videtur, vel propter septenariam sanctæ Ecclesiæ universitatem, vel propter septiformem gratiæ spiritum, cujus dono ea, quæ offeruntur, sanctificantur. De symbolo Nicæno sanctus idem Hispalensis Præsul tractat cap. 16: Symbolum, inquit, quod tempore Sacrificii populo prædicatur, sanctorum Patrum trecentorum decem & octo collatione apud synodum Nicænam est editum; cujus veræ fidei regula tantis doctrinæ mysteriis præcellit, ut de omni parte fideli loquatur, nullaque pene sit hæresis; cui per singula verba vel sententias non respondeat. Omnes enim errorum impietates, perfidiæque blasphemias calcat, & per hoc universis ecclesiis pari confessione a populo proclamatur.

[126] [hodiernus tamen Missæ Mozarabicæ ordo diversus est.] Capite 17 agit De Benedictionibus in populo; sed nihil inde excerpo; quia solam continet analogiam benedictionis a Moyse datæ in antiqua lege. Diversum esse Mixtarabici Missalis, inquit Nicolaus Antonius pag. 269, quod idem vulgo cum Isidoriano creditur, Ordinem ab eo, quem libro 1 De eccles. Offic. cap. XV Isidorus servari tempore suo apud universum orbem prodidit. Quod tum Jacobus Pamelius, indicatis iis, in quibus differrent, partibus, in Latinis suis liturgiis tom. 1 pag. 642; tum Joannes Grialius in notis ad istud Isidori testimonium, annotaverunt. At de Missa Mozarabica suo loco recurret sermo. Sed nunc tempus monet, ut controversiæ satis superque hic agitatæ finis imponatur, & dispiciatur, quidnam per decursum hujus seculi VII in re liturgica gestum fuerit.

[127] In concilio Toletano V, quod celebratum notatur apud Aguirrium anno Christi 636, [Varia alia congeruntur] canone 1 decernitur, ut a die Iduum Decembrium Litaniæ triduo usque annua successione peragantur: quod si dies Dominica intercesserit, in sequenti hebdomada celebrentur. In concilio Toletano VI, quod coactum notatur apud Aguirrium pag. 512, anno Christi 638, can. 2 sancitur, ut hi dies Litaniarum, qui in synodo præmissa, sunt instituti, eodem in tempore, quo jussi sunt excoli, annuo recursu, omni observatione habeantur celeberrimi. Ne vero ordinem his & sequentibus hujus seculi temporibus continuatum interrumpam; prosequar ipsa concilia, postque illa recensebo viros hoc ævo de rebus liturgicis bene meritos. In concilio igitur Toletano VII, anni 646, uti signatur apud Aguirrium; pag. 523, can. 2, Censemus, inquiunt Patres, convenire, ut cum a sacerdotibus Missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si ægritudinis accidat cujuslibet eventus, quo cœptum nequeat consecrationis expleri ministerium; sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exsequi Officii cœpti… Ne tamen quod naturæ languoris causa consulitur, in præsumptionis perniciem convertatur, nullus post cibi potusve quemlibet minimum sumptum, Missas facere; nullus absque patenti proventu molestiæ, minister vel sacerdos cum cœperit, imperfecta Officia præsumat omnino relinquere. Si quis hæc tentare præsumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit. De jejunio sacerdotis antequam Sacrificium offerat, inspici potest notatio Loaisæ apud Aguirrium pag. 526.

[128] Toletanum VIII, anno 653 celebratum, quod habetur apud synodographum sæpius jam assignatum, [ex conciliis Hispaniæ.] pag. 540: In sacris Missarum solennitatibus concordi voce profitemur, ac dicimus: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem &c. Videri in hoc symbolum possunt notæ apud Aguirrium pag. 563. Pag. 545, can. VIII sic cavetur: Octavæ disceptationis affectu reperimus quosdam divinis Officiis mancipatos tanta nesciente socordia plenos, ut nec in illis probentur instructi competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus. Proinde solicite constituitur atque decernitur, ut nullus cujuscumque dignitatis ecclesiasticæ deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium vel canticorum usualium, & hymnorum, sive baptizandi perfecte noverit supplementum &c. In synodo Toletana IX, habita anno Christi 655, nihil invenio, quod sit nostri instituti, quantum ex titulis eidem præfixis observare potui. Concilium Toletanum X, anno Christi 656 celebratum, & notatum apud Aguirrium a pag. 579, titulo 1 agit De celebritate festivitatis dominicæ Matris *; & mox capitulo 1 testatum faciunt Patres suum erga Virginem Matrem religionis ac venerationis affectum plane singularem, qui apud piissimam gentem ad hunc usque diem constantissime perseverat. Dicto itaque capitulo ita sancitur:

[129] [Ratio singulari quodam affectu habita in Tolet. 10 circa sanctissimam Virginem.] Si.. Nativitatis & Mortis incarnati.. Verbi dies absque immutatione ita certus habetur, ut absque diversitate in orbe toto terrarum ab omni concorditer Ecclesia celebretur; cur non festivitas gloriosæ matris ejus eadem observantia, uno simul ubique die, similique habeatur honore? Invenitur enim in multis Hispaniæ partibus hujus sanctæ Virginis festum non uno die per omnes annorum circulos agi… Qua de re, quoniam die, qua invenitur angelus Virgini Verbi conceptum & nuntiasse verbis, & indidisse miraculis, eadem festivitas non potest celebrari condigne, cum interdum Quadragesimæ dies vel Paschale festum videtur incumbere… Ideo speciali constitutione sancitur, ut ante octavum diem, quo natus est Dominus, Genitricis quoque ejus dies habeatur celeberrimus & præclarus. Ex pari enim honore constat, ut sicut Nativitatem Filii sequentium dierum insequitur dignitas, ita festivitatem Matris tot dierum sequatur sacra solennitas: nam quod festum est Matris, nisi incarnatio Verbi? Cujus utique ita debet esse solenne, sicut est & ejusdem Nativitas * Verbi. Quod tamen nec sine exemplo decedentis moris, qui per diversas mundi partes dignoscitur observari, videtur institui. In multis namque ecclesiis, a nobis & spatio remotis & terris, hic mos agnoscitur retineri. Proinde ut de cetero quidquid est dubium, sit remotum, solennitas dominicæ Matris die decimo quinto Kalendarum Januariarum omnino celebretur.

[130] [Synodus Emeritensis præcipit unum in psaliendo modum;] Synodus Emeritensis in Lusitania, anno Christi 666, can. 2 decernit, ut sicut in aliis ecclesiis vespertino tempore post lumen oblatum, prius dicitur Vespertinum, quam Sonum in diebus festis, ita & a nobis custodiatur in ecclesiis nostris, inquiunt istius synodi episcopi. In concilio Toletano XI anni 675, apud Aguirrium pag. 664, capitulo III habentur sequentia: Placuit huic S. concilio, ut metropolitanæ sedis auctoritate coacti uniuscujusque provinciæ Pontifices, rectoresque ecclesiarum unum eumdemque in psallendo teneant modum, quem in metropolitana sede cognoverint institutum; nec aliqua diversitate cujusque ordinis vel officii a metropolitana se patiantur sede disjungi… Abbatibus sane indultis Officiis, quæ juxta voluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera Officia publica, id est, Vesperam *, Matutinum, sive Missam, aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus, apud metropolitanum sub pœnitentiæ censura permaneat corrigendus &c. Can. XIV instituitur, ut, ubi temporis vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat semper quisquis ille canens Deo, atque sacrificans, post se vicini solaminis adjutorem; ut si aliquo casu ille, qui officia impleturus accedit, turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat, qui ejus vicem exsequatur intrepidus.

[131] [Bracarensis præscribit materiem Eucharistiæ, vasa, habitum sacrificantis;] Anno Christi 675 habitum in prædicta Lusitania fuit concilium Bracarense; de quo Aguirrius pag. 675, ubi idem auctor tertium istius nominis illud exstitisse memorat; alibi autem est quartum, prout colligitur ex nota marginali apud laudatum Aguirrium. In isto concilio capitulo 1 obviam itur erroribus circa sacrosanctam Eucharistiam commissis, hoc verborum tenore: Relatus est in concione nostrorum omnium error manifestus pariter & diversus… Quidam enim in Sacrificiis Domini relati sunt lac pro vino; pro vino botrum offerre: Eucharistiam quoque vino madidam, pro complemento communionis credunt populis porrigendam; &, quod pejus his omnibus est, quidam sacerdotum in vasis Domini epulas sibi apponunt, & manducare in eis præsumunt. Quidam etiam ex sacerdotibus relati sunt, quod ecclesiasticæ consuetudinis ordine prætermisso, Missam sine orariis audeant dicere, & quod in solennitatibus Martyrum reliquias suo collo imponant ad fastum &c. Quibus erroribus opponuntur capitula sequentia, quorum titulos huc transcripsisse suffecerit brevitatis causa. 2 Ut repulsis omnibus opinionibus superstitionum, panis tantum & vinum aqua permistum in Sacrificio offeratur. III. Ne vasa Deo sacrata humanis usibus serviant. IV. Ne sacerdos sine orario Missam audeat celebrare. VI. De damnata præsumptione quorumdam &c.

[132] Supersunt huic septimo, quo de sermo est, [Toletanum concilium 12 Communionem in Missa præcipit:] seculo concilia duo Toletana in rem nostram, videlicet duodecimum ac decimum septimum. Primum anno 681 collectum, can. V apud Aguirrium pag. 685, agit contra sacerdotes, qui toties non communicant, quoties sacrificant. Id quod ex canonis titulo, pag. 681 intelligitur; sic enim sonat: De quorumdam consuetudine sacerdotum fœdissima, qui oblatis Deo per se Sacrificiis non communicant; nam, sicut dicit textus canonis, in uno die, si plurima per se Deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communicando suspendunt; & in sola tantum extremi sacrificii oblatione, communionis sanctæ gratiam sumunt. Rem illustrant notæ apud Aguirrium pag. 692.

[133] Alterum, quod modo dicebam, erat concilium Toletanum XVII, [Toletanum 17 agit de Missis defunctorum non celebrandis pro vivis; quid de Litaniis?] anno 694 celebratum: cujus canon IV, prout ex titulo ejus constat, est De sacris ministeriis vel ornamentis ecclesiarum. Canonis V titulus sic se habet: De his qui Missam defunctorum pro vivis audent malevole celebrare. Titulo autem canonis VI agitur De diebus Litaniarum per totos duodecim menses celebrandis. Canones ipsos profert Aguirrius a pag. 755; lectorem, cujus interest eos inspicere, illuc mitto. Nunc quos huc distulimus viros, elucubrationibus liturgicis hoc seculo septimo claros, commemoremus; quibus lux aliqua nova accedet ad ea, quæ hactenus ex conciliis hoc ævo habitis colligere conatus sum. Nam præter notitias, oblata aliunde opportunitate, circa hujusmodi viros paragrapho superiore subministratas, supersunt aliæ nonnullæ in hoc genere, quas prætermittere non licet.

[Annotata]

* al. Annunciationis Dominicæ.

* al. Nativitatis

* al. Vesperas,

§ V. Viri illustres in amplificanda liturgia sacra adjutores; unde Gothica illa nuncupata sit.

Nicolaus Antonius, rara & exquisita inter auctores Hispanos eruditione clarissimus, lib. 5 Bibliothecæ suæ Hispanæ veteris, [Conantius ep. Palentinus varia scripsit;] scriptores seculi VII illustrans, materiem mihi suggerit satis amplam, dum per decursum ejusdem libri varios recenset viros, qui suam in res liturgicas operam contulere. Cap. 1, pag. 238 occurrit Conantius, Palentinus episcopus, quem sedisse ponit in ista ecclesia ab anno 609 aut 610, usque ad 639 aut sequentem. Ibidem autem in elogio, quod, auctore S. Ildephonso, de illo profert, laudatur, quod fuerit Ecclesiasticorum Officiorum ordinibus intentus & providus: nam melodias sonis multas noviter edidit. Orationum quoque libellum de omnium decenter conscripsit proprietate psalmorum. Et nonnullis interjectis, Formavit ergo, inquit laudatus bibliographus, ad ecclesiastica Officia, sive hymnos sive alia metrica, aut prosaica, musicisque adaptavit modulis, ut in ecclesia canerentur: utramque enim & poëticam & musicam artem videtur Ildephonsus ei tribuere; uti & Joanni Cæsaraugustano; de hoc dicens cap. 6; In ecclesiasticis Officiis quædam eleganter & sono & oratione composuit. Quæ is ait de Conantio, cap. XI, Orationum quoque libellum de omnium decenter conscripsit proprietate psalmorum, Nicolaus Antonius Interpretari, inquit, possumus de singulis ad singulos psalmos orationibus ab eo compositis, sive de orationibus ab eo adaptatis in Officio ecclesiastico iis, quæ prius canerentur… Nisi orationes non de eo, quod Christianis sonat, intelligamus; sed de quibuscumque compositionibus, aut sermonibus, ad ecclesiastica Officia spectantibus: quæ multa ac prolixa sunt in libris nostris antiqui ritus Isidoriani; uti loquutum nuper observavimus in Joanne Cæsar-augustano.

[135] [uti & Eugenius junior ep. Tolet.;] Idem clarissimus scriptor inter opera S. Isidori, de quo supra dixi, cap. 4 pag. 267 ponit Exegesin in Missæ canonem, Parisiis editam per Carolum Guillard MDXLVIII, in octavo; quam vidimus, sicut addit, in bibliotheca Sapientiæ Romanæ. De Joanne Cæsar-augustano episcopo tractat cap. 5, pag. 275; & modo in antecessum egi de illo. Eugenius junior Toletanus episcopus, uti videre est apud memoratum auctorem pag. 281, scriptorum album exornans, laudatur ibidem ex Ildephonso: studiorum bonorum vim persequens, cantus pessimis usibus vitiatos melodiæ cognitione correxit: Officiorum omissos ordines curamque discrevit. Eodem capite, pag. 282 Missam S. Hippolyti martyris scripsisse etiam dicitur S. Eugenius Toletanus Præsul, instante Protasio Tarraconensi metropolitano; ad quem data epistola XX Maii, æra DCLXXXVI, hoc est, anno DCXLVIII, exstare dicitur in codice Gotthico Ms. S. Æmiliani Cucullati, qui hodie ad regiam Scorialensem bibliothecam pertinet.

[36] [S. Ildephonsus; cui præter alias Missas] Partem quoque non ignobilem S. Ildephonsus archiepiscopus Toletanus sibi jure vendicat in præsenti argumento; de quo Nicolaus Antonius cap. 6, pag. 290 ex Juliano inferius laudando notat sequentia: Partem sane tertiam Missarum esse voluit, hymnorum atque sermonum; subditque doctissimus bibliothecæ Hispanæ auctor; Unde in albo istorum operum collocamus Missas aliquot. Solenne erat tunc temporis Missas confici pro aliquo festo die Christi Domini, Mariæ Deiparæ, aut Sanctorum. Meminit quidem duarum Cixila; nam statim in officio (abbatis) clarens, duas Missas in laudem ipsorum Dominorum (SS. Cosmæ & Damiani martyrum, quibus monasterium dedicatum) quas in festivitate ipsorum psallerent, miro modulationis modo perfecit: quas Missas infra adnotatas habemus, ait. Ita apud Nicolaum Antonium notatur; quibus subdit vir clarissimus: item alterius paullo post meminit Missæ de S. Leocadia. At præter Missas istas, sunt aliæ, quæ apud laudatum Antonium S. Ildephonso attribuuntur.

[137] [attribuitur ea, quæ est] Nam idem, uti testatur celebratissimus bibliographus, paullo post cujusdam Missæ de Maria Virgine, sive de ejus Annuntiatione meminit; verba proferens gravissimi, ait, historici, ad quem oportet, veluti ad fontem sæpius recurrere. Superveniente vero die sanctæ & semper virginis Mariæ ante tres dies tribus diebus litanias peregit, & Missam suprascriptam (forte subterscriptam: hujus enim, ut observat idem bibliographus, non prius meminerat) quæ in ejus laude decantaretur, perfecit, quæ est septima. Hunc vero numerum habueritne in iis, quæ de beata Virgine, an in omnibus, quas de aliis solennitatibus formavit, Missis, non satis eum explicuisse, observat laudatus bibliographus; cujus notationem parenthesi satis longa inclusam mox citato textui, ut sua eidem perspicuitas maneret, huc seorsim ab ipso textu conjeci.

[138] Sic itaque illa habet: Hic est a Gotthis in X concilio Toletano institutus dies B. Mariæ virginis, [de Exspectatione partus:] alias Incarnationis Verbi divini in ejus sacro utero (de quo festo supra actum est a me) XV Kal. Januarii in tota Hispania, post tot alios Deiparæ sacros dies, vel nunc celebris sub titulo Exspectationis partus, alias de nuestra Señora de la O, ut vulgus loquitur, propter antiphonas ab hoc die, quarum principium ab o littera, seu vocandi interjectione concipitur, usui præscriptas. Hisce nos addamus, quod Officium Exspectationis partus a sacra Rituum congregatione jam pridem pro omnibus regnis Hispaniarum recognitum, & approbatum: nunc vero ex indulto S. D. N. Clementis PP. XI ad totum Belgium Hispanicum extensum, atque ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, qui ad Horas canonicas tenentur, recitandum præscribatur inter Officia nova sub ritu duplici, die XVIII Decembris. Unde istius Officii antiquitas & propagatio perspicue intelligitur.

[139] Redeamus jam ad Nicolaum Antonium, ita prosequentem: Adjungemus … nos opportunam notitiam libri Ms. ecclesiæ Toletanæ, [aliæ insuper Missæ] qui, ut ex ejus indice, quo utimur, apparet, plutei XXX vicesimus nonus est. Breviarii Mozarabis hic partem continet, & ab ea titulum habet. In pagina autem ejus nona moderno charactere hæc habentur, partim Latino, partim vulgari Hispaniæ sermone: Hic liber continet sequentia: nempe 3, 4, 5, 6, 7 Missas de B. virgine Maria. Officium Annuntiationis mense Decembri. Mas largo que en ol Mozarabe; hoc est, longius, quam in Breviario Mixt-arabico. Officium in Assumptione B. Mariæ. Officium in Nativitate Domini. Officium S. Stephani. Et additur: No tiene principio, y otras dos hojas suyas estan atras enquadernadas entra la Missa: Qui non, de nuestra Señora. Hoc est, principium non habet, ac duo alia ejus folia per errorem ligata fuere inter Missam: Qui non &c. Deiparæ Virginis. Sequitur ibidem apud Nicolaum Antonium Officium sancti Joannis Euangelistæ. Officium Circumcisionis Domini. Officium in capite anni. Officium in Apparitione Domini, sive Epiphania. Y en medio del hay seis hojas, que son de arriba de la Missa 2 o 3 de nuestra Señora. Hoc est, inque ejus medio sex folia inserta sunt, quæ ad Missam S. Mariæ virginis secundam tertiamve pertinent.

[140] Et subdit mox bibliothecæ Hispanæ editor: Sequitur ad hæc, [de B. Virgine, eidem adscriptæ:] Latina hæc nota Joannis Bapt. Perezii, olim Bibliothecarii, viri doctissimi ac diligentissimi, quod ex ejus subscriptione manifestum redditur. “Hic liber in magno pretio habendus: nam septem Missas de B. Maria, credo esse compositas a D. Ildephonso; primum ex stylo, deinde quia Cixila archiep. Toletanus in Vita D. Ildephonsi ait, illum edidisse septem Missas de B. Maria. Vocant autem Mozarabes Missas, non totum Officium, sed quædam quasi præambula, sive adhortationes ad celebrandum tale Officium. Et subscribitur: Perez.” Addit Nicolaus Antonius: Quæ Missæ nominis acceptio adjungenda est his, quas doctissimus vir Joannes Bona, S. R. E. Card. post alios collegit lib. 1 Rerum liturgic. cap. 2. Idem bibliographus inter opera istius Sancti pag. 291 ponit Hymnos; & observat sequentia: Meminit Cixila, ut vidimus, Cantici, quod Ildephonsus fecerat in Leocadiæ virginis laudem; forte ejus (hymni) qui immissus fuit in Breviarium Gotthicum, vulgo dictum Isidorianum.

[141] [qui aliquid etiam videtur contulisse veteri Officio ecclesiastico.] Ceterum, celeberrimus ac toties supra a me laudatus auctor pag. 295, ut probet, quod ad Officium, seu libros ecclesiasticos Isidoriani, ut vocant, ritus, Breviarium scilicet ac Missale, nonnulla contulerit Ildephonsus; inde illud colligi posse statuit, quod in epistola synodali, quam ad Hispaniarum episcopos Francofordiensis concilii, sub Carolo Magno habiti, Patres undique eo collecti pro damnanda hæresi Felicis Urgelitani atque Elipandi Toletani antistitum nuncupavere, allegatis ab eodem Elipando pro se in Libello fidei suæ ad Carolum eumdem Magnum directo, SS. Eugenii, Ildephonsi, atque Juliani testimoniis, sic reponitur: “Sequitur in eodem Libello vestro: Item prædecessores nostri Eugenius, Ildephonsus, Julianus, Toletanæ sedis antistites, in suis dogmatibus ita dixerunt in Missa de Cœna Domini” &c. De dogmatibus istis alio loco inferius tractabitur.

[142] [S. Juliano, ep. Toletano plurimum in re liturgica debetur.] Venio ad caput 7 bibliothecæ Hispanæ veteris, ubi celeberrimi suæ ætatis viri, orbique Christiano apprime noti, Juliani Toletani præsulis scripta recensentur. Acta ipsius apud nos illustrata sunt ad diem VIII Martii; ubi a pag. 785 datur Sancti Vita, auctore Felice episcopo Toletano, Juliani successore, ex appendice ad librum S. Isidori De scriptoribus ecclesiasticis. Prædictæ igitur Vitæ auctor enumerans libros ab eo conscriptos, De Officiis, ait, quam plurima dulcifluo sono composuit, forte musico, vel saltem, prout ego quidem interpretor, ad concinnum liturgiæ ordinem conducente. Utcumque hoc sit, disertissimis verbis postmodum testatur idem biographus, S. Julianum egregie ad rerum liturgicarum studium incubuisse, dum hæc fatur: Item librum Missarum de toto circulo anni, in quatuor partes divisum; in quibus aliquas vetustatis incuria vitiatas, ac semiplenas emendavit atque complevit; aliquas vero ex toto composuit. Partem ergo habuit Julianus in integro corpore Missalis Isidoriani, de quo supra. Item librum orationum de festivitatibus, quas Toletana ecclesia per totum circulum anni solita est celebrare, partim stylo sui ingenii depromptum; partim etiam inolita antiquitate vitiatum, studiose correctum, in unum congessit, atque ecclesiæ Dei usibus ob amorem reliquit sanctæ religionis.

[143] [Liturgiæ Gothicæ ac Isidorianæ] Ex omnibus hisce, quæ de statu, ordine atque incremento veteris liturgiæ Hispanicæ collegi; intelligi facile potest, cur ea vocari possit Gothica: nam Gothorum in Hispania tempora habemus, sub quibus illa floruit. Et quid vetat, illo potissimum nomine liturgiam apud Gothos usitatam nuncupare, a tempore concilii Toletani IV; quando novus ex concinniore ordine &c. splendor ipsi accessit? annitente præsertim atque operam commodante non vulgarem S. Isidoro Hispalensi; unde corpus illud liturgicum, Isidori quoque nomen fecit suum: prout eruitur ex supra dictis; annitente, ut iterum dicam, atque operam commodante non mediocrem S. Isidoro: nam in notis ad concilia celebrata in Hispania citeriore apud Labbeum tom. 9 Concil. col 1198 nimium dicitur, quando ita dicitur:

[144] Gothicum Officium dictum est, quod a S. Isidoro Hispalensi, [etymon.] Gothis adhuc in Hispania regnantibus, jussu Toletanæ synodi anno DCXXXIII compositum digestumque sit. Nimium, inquam, ibi dicitur, si nova Gothici Officii confectio, stricti nominis sit talis, quæ S. Isidoro, tamquam ejusdem auctori, attribuatur; secundum ea, quæ superius circa hanc rem præmissa sunt. Sequitur, ut de statu liturgiæ seculo VIII dicendum esse videatur, ubi novum indutura nomen, pro veteri Hispanica, Gothica vel Isidoriana, nominabitur Mozarabica; data isti nominis mutationi causa ex Arabum invasione, quæ seculo VIII ineunte universam pene, brevissimo tempore, Hispaniam inundavit; subsecutaque est sub idem tempus ineluctabilis & lamentabilis illa catastrophe, quæ illud regnum, Gothorum dominio ex maxima parte subtractum, ab Arabibus invasum, miserrima prorsus scena in rebus publicis ac privatis; in sacris ac profanis, atque adeo in liturgicis funestavit: sicut proxime dicturus sum; postquam præmisero quæstionem quamdam, cui ansam præbet Mabillonius, de antiquitate veteris liturgiæ Gallicanæ & Hispanicæ inter se comparata.

§ VI. An vetus liturgia Gallica sit antiquior quam Hispanica.

Utramque hanc liturgiam insigni antiquitate valere, satis id quidem apud hujusmodi rerum peritos in confesso est. [Mabillonius antiquam liturgiam Gallicanam] Et sane de veteri Hispana id abunde conficitur ex primis hujus Tractatus nostri paragraphis, in quibus de ipsius genesi ac primordiis dixi. Non quæritur itaque hic de utriusque antiquitate ut sic, sive ibi sistendo; sed quæritur, utra ex ambabus sit antiquior. Mabillonius De liturgia Gallicana lib. 1, cap. 4 quæstionem hanc instituit, & rem decidit in favorem liturgiæ Gallicanæ; an satis solide ac vere, dispiciamus, pedetentim ipsum talia probare conantem secuturi. An Gallicanus ordo, inquit num. 4, Mozarabicum (dicamus eum hic potius antiquum Hispanum) præcesserit, eique formam & exemplum præbuerit, hoc loco inquirere juvat. Gallicanum esse antiquiorem, multa per suadent. In primis Prophetiæ lectio Apostolicam præcedebat apud Gallos tempore S. Cæsarii Arelatensis episcopi (qui floruit seculo VI, & de quo nobis agendum erit ad diem XXVII Augusti) qui in sermone ad populum habito, ut ab ecclesia, donec sacra peracta essent, non recederet, ita loquitur. Et productis ejus verbis, inter quæ ille memorat lectiones, sive Propheticas, sive Apostolicas, sive Euangelicas, concludit Mabillonius, Missam præcessisse ternas ejusmodi lectiones.

[146] [antiquiorem esse censet] Et mox conversa ad illarum auctorem oratione, vero proximum esse censet, eas ipsas esse, quas in ordinem redegerat seculo V Musæus presbyter Massiliensis; qui, sicut addit Mabillonius ex Gennadii capite 74 De viris illustribus; Hortatu S. Venerii episcopi sui excerpsit ex sacris Scripturis lectiones totius anni, festivis aptas diebus; responsoria etiam psalmorum, & capitula, tempori & lectionibus congruentia.. Sed & ad personam S. Eustasii episcopi, successoris prædicti hominis Dei, composuit Sacramentorum egregium, & non parvum volumen, per membra quidem pro opportunitate Officiorum & temporum, pro lectionum textu psalmorumque serie & decantatione discretum: sed supplicandi Deo & CONTESTANDI beneficiorum ejus, soliditate sui consentaneum. Et statim Mabillonius ubi, inquit, CONTESTANDI vocabulum respicit ad primævum morem Gallicanum, in quo contestatio in usu erat ad significandam, quam hodie vocamus, Missæ seu Canonis præfationem.

[147] [quam veterem Hispanam.] Unde infert, Musæm, qui post medium seculum V e vivis excessit, scripsisse librum Sacramentorum, quo veteres passim nomine sacræ Eucharistiæ mysteria designarint; ex Gennadio & Augustino hanc notionem probans. Hæc sunt argumenta nonnulla ex pluribus aliis, quibus Mabillonius veteris liturgiæ Gallicanæ antiquitatem supra eam, quam habebat vetus Hispana, efferre conatur. Hæc cum præmittat, sistamus hic tantisper, & consideremus quidnam contra responderi queat, ut controversia hic agitata primo expendatur secundum Mabillonii placita, quæ jam recensuimus; quo facto, alia discuti etiam poterunt, quæ in rem suam agglomerat, argumenta. Sic fiet, ut omnia ordinatius ac dilucidius decurrantur.

[148] [Discutiuntur] Ex probationibus a Mabillonio hactenus allatis illud ego unicum extundo, quod aliqua apud antiquos Gallos exstiterit liturgia, adeo vetusta, ut ad tempora seculi V referri possit; sed nodum hic controversum nondum ista decidunt; neque enim, etiamsi concedamus, aliquem Ordinem liturgicum tum temporis concinnatum fuisse apud Massilienses, aut Arelatenses, inde sequitur, ut vetus Ordo Gallicanæ ecclesiæ Hispanum præcesserit, multo minus, ut veteri illi Hispano formam & exemplar præbuerit; atque adeo ea lis adhuc sub judice est. Sed voluerit utique vir eruditus suæ prius liturgiæ stabilire antiquitatem, quam ad minorem, uti vult, Hispanæ vetustatem probandam progrederetur. Audiamus itaque, quomodo pergat. Sed & ante Musæum, inquit pag. 29, Hilarius Pictavorum sanctissimus antistes librum hymnorum & alium mysteriorum scripsit, auctore Hieronymo in libro de Scriptoribus cap. 100. Hymnus Gloria in excelsis ab eodem auctus & consummatus dicitur in vulgato Alcuino. His duobus merito adnumerandus est Sidonius Arvernorum episcopus, cujus libro de Missis ab eo compositis Gregorius Turonensis præfationem adjunxit, ex lib. 2 Historiæ cap. 22.

[149] [argumentæ ejus,] Et Salvianus Massiliensis presbyter clarissimus homilias episcopis factas multas; Sacramentorum vero, quantas nec recordor, ait Gennadius, composuit. Quo in loco Sacramentorum homiliæ intelliguntur, vel sermones de mysteriis sacris, inter Missarum solennia quondam ex more Gallico recitari solitis; vel orationes seu præfationes ad Missam. Mitto, quod in fine libri sexti Gregorius Turonensis pontifex tradidit de Chilperico rege, qui inter alia opuscula hymnos scripsit sive Missas, quæ nulla ratione suscipi possunt. Tales auctores, id est, Hilarium, Musæum & Sidonium, habuisse videtur Ordo Missæ Gallicanus: quem a Romano diversum exeunte seculo VI fuisse, constat ex epistola Gregorii M. ad Augustinum: qui tertio loco Gregorium interrogavit: Cur, cum una sit fides, diversæ sint ecclesiarum consuetudines, & altera consuetudo Missarum in Romana Ecclesia, atque altetera in Galliarum ecclesiis teneatur. De quibus verbis alia occasione a nobis dictum superius cap. 1 § 1. Denique Hilduinus, uti adjungit Mabillonius, in epistola Areopagiticis præfixa existimat, Missæ Ordinem more Gallico ab initio receptæ fidei in his partibus obtinuisse ad Caroli M. principatum. Hactenus Mabillonius coacervavit, quidquid pro antiquitate liturgiæ Gallicanæ veteris potuit.

[150] Cui quidem in hoc genere præ Hispana veteri palmam defert: [quibus hoc probare conatur:] etenim consentiunt, uti habet pag. 30, Hispanici auctores, qui ejus originem ad Leandrum & Isidorum seculi VII episcopos revocant. Deinde producit Baronium, qui ad annum 633 ejusdem auctorem exstitisse Isidorum agnoscat. Præterea censet, favere huic sententiæ, quod in titulo Officii Gothici editi dicatur a S. Isidoro ordinatum. Huc addit, quod Isidorus ipse in libro de Scriptoribus ecclesiasticïs Leandri fratris sui scripta recensens, testimonium det, ipsum in ecclesiasticis Officiis non parvo studio laborasse, & in Sacrificii laudibus atque psalmis multa dulcisone composuisse. Ex Joanne denique Mariana De rebus Hispanicis libro quinto, cap. 5 affert, usum obtinuisse, ut Isidoro ritus Mozarabicus tribueretur; sed tamen Leandrum nonnulla invenisse. Quæ si vera sunt, sequitur planissime, ut Ordo vetus liturgicus Hispanus, seculo demum septimo originem suam alligare debeat. Verum non ita rem se habere, conabor planum facere, revocando in memoriam ea, quæ circa hoc argumentum jam a me præmissa sunt.

[151] Imprimis rationes illæ, quas jamjam proferebat Mabillonius, ut persuaderet, Ordinem veterem liturgicum Hispanicum minoris esse antiquitatis, [at uos respondendo ad illa,] quam Gallicanum, tanti valent apud me, & non pluris, quanti valet fundamentum, cui illæ superstruuntur; ut, hoc ruente, illas quoque corruere necesse sit. Atque ego quidem sic existimo, neque S. Leandrum, neque S. Isidorum vere ac proprie veteris apud Hispanos liturgiæ auctores seu conditores exstitisse; ante quorum tempora ritus quidam fuerint in Hispania, ad divina convenientibus cum cæremoniis mysteria celebranda accommodati: quamquam in obscuro plane lateat, quale quatuor primis æræ Christianæ seculis apud Hispanos viguerit sacri altaris Officium; ut colligere est ex dictis cap. 1, § 2; viguit tamen aliquod tam ibi, quam in Galliis, aliisque orbis terrarum regionibus, quo tunc temporis veræ fidei lux illata est. Nonnulla item antiquæ apud Hispanos liturgiæ, quantumcumque obscurum sit, qualis ea tunc esset, vestigia designavi § 6. De statu ejusdem seculis quinto, sexto ac septimo egi cap. 2, ac 3: unde intelliges, quid circa SS. Leandrum & Isidorum, ex consensu scriptorum Hispanorum superius a Mabillonio productos, tamquam antiquæ liturgiæ Hispanicæ conditores, respondendum sit; quid item ad Baronium; quem modo allegabat Mabillonius; uti & ad plura alia, quæ eodem cap. 3, § 3 præmisi: unde confici putem, vero proximius esse; quod SS. Leander & Isidorus novam liturgiam non confecerint; quamquam tantum in illa augenda, recensenda, excolenda & ordinanda S. Isidorus operæ ac studii conferre potuerit, ut Officium Gothicum vere ab ipso ordinatum dici, nihil vetet; adeo ut, quæ supra ex titulo ejusdem Officii in editis, suæ sententiæ favere Mabillonius censebat, facile isto modo exponi queant.

[152] [nostrasque rationes] Pro Officii Gothici Hispanici, ad anteriora quam ad seculi VII tempora extendendi, antiquitate adduxi superius Cardinalem Bonam; at reponet Mabillonius pag. 31: Elipandus Toletanus episcopus in epistola ad Albinum seu Alcuinum, Toletanos sanctos Patres agnoscit Missarum Mozarabicarum auctores; in his Isidorum: signanter vero Eugenium, Hildefonsum & Julianum exprimit libellus, quem confutant Patres concilii Francofordiensis apud Alcuinum; quorum nullus seculum VII præcedit. Unde conficit laudatus scriptor, ad seculum V istiusmodi Officiorum auctores non posse revocari. Sed nec Isidorus, nec ulli post illum Patres Toletani condiderunt Officium Hispano-Go hicum. Consule quæ circa S. Isidorum ex Elipando signatum dixi eodem § 3; e quo satis intelligi datur, quidnam illis Patribus in hac materia tribui conveniat.

[153] [in contrarium proferendo,] Ad textum a Cardinale Bona ex Missa S. Martini citatum, & ob quem illud Officium in usu fuisse crediderit jam tum seculo V, prout in sæpe designato isto paragrapho notatum reperies; item ad illud, quod ibidem habes ab ipso observatum ex concilio Toletano III, cantandum videlicet symbolum, antequam oratio Dominica recitetur; reponi post, ait Mabillonius pag. 31, hæc verba NOSTRÆ ÆTATIS vel ex antiquiori liturgia desumpta fuisse, vel longius quam ad unum seculum protrahi posse; & statutum de symboli ante orationem Dominicam recitatione novum fuisse, ad CORROBORANDAS HOMINUM INVALIDAS MENTES, ut loquuntur concilii Patres. At edisserat, amabo, nobis vir eruditissimus, quo loco, quo tempore, qua ex liturgia voces istæ in Hispanam veterem immigrarint? Quo teste, quibus tabulis, qua auctoritate, qua fide illuc aliunde intrusas esse liqueat? Quod si non ostenditur; non est, quod illæ voces tamquam adventitiæ vel apocryphæ traducantur; imo vero, quamdiu nihil affertur tale, quod e pristina possessione illas deturbet; non video equidem, cur illa privari debeant, quidquid Mabillonio, majorem liturgiæ veteri Gallicanæ præ antiqua Hispanica vetustatem afferre volenti, incommodent, & perspicue obsint, ne S. Isidorus veteris Officii Hispanico-Gothici conditor primus habeatur; super qua opinione Mabillonius illam majorem antiquitatem potissimum fundabat. Brunus pag. 284 vocibus sæpe jam allegatis sublestæ fidei notam non modo nullam inurit, sed laudat Cardinalem Bonam, quod recte admodum observarit, Missam S. Martini designare tempus antiquius, quam sit S. Isidori. Auctorem certe illum, tametsi nuperum, afferre huc volui, quia minime haberi potest suspectus; quod, Gallus cum sit, Hispanæ veteris liturgiæ antiquitati plus æquo tribuat præ studio partium. Atque hæc de primo propositionis disjunctivæ Mabillonianæ membro.

[154] [majorem] Alterum erat, quo dicebat, vel longius quam ad unum seculum protrahi posse voces hic controversas. At paullo amplius rem expendamus. Nomen ætas tempora significat varia. 1. enim denotat plurium seculorum complexum, uti patet in ætatibus mundi. 2. Durationem unius seculi, seu annorum centum. 3. Interdum triginta annorum spatium. 4. Terminum longissimum vitæ humanæ. 5. Tempus vitæ humanæ in quinque successivos gradus distributæ respondens, & quamlibet partem ejus: de quibus vocis ætas significationibus consuli possunt Lexica. Jam vero non intelligo, quo pacto per nostræ ætatis tempora denotari possit complexum plurium seculorum. Nam, ut res elucidetur exemplo, quisnam de S. Francisco Paulano jam a ducentis & amplius annis mortuo, dicere ausit: Sanctum hunc nostræ ætatis tempora produxerunt? Etenim tametsi vox ætas, vel ætatis tempora vi proprii sui significati, indifferens videatur ad extrahendum vel contrahendum temporis spatium; additio tamen pronominis possessivi nostræ, spatium illud arctat & restringit; & ita quidem, uti mea fert sententia, ut nimis laxe atque adeo minus proprie ad seculi unius integri intercapedinem extendi, contra vero magis vere ac proprie ad restrictius aliquod temporis intervallum, puta quinquaginta circiter annorum, referri posse videatur: alioqui non erunt nostræ ætatis, sed superioris ætatis tempora.

[155] Sed fac istam expressionem extendi ad annos centum (certe non ultra admodum extendere se debere, [illam] consentit jamjam citatus Brunus) jam consequens erit, ut Missa ista de S. Martino exstiterit apud Hispanos sub finem seculi circiter quinti, aut in initiis seculi sexti; quæ vel tunc vel aliquamdiu post inserta fuerit reliquo corpori liturgico veteri Hispano, quod in usu ibi erat (qualecumque demum illud fuerit) tum forte, vel aliquanto citius, quando rex Suevorum etiamnum Arianus, ut sanaretur ejus filius a lepra, ecclesiam exstrui jussit in honorem S. Martini, & Turonibus ad se deferri curavit istius Sancti reliquias, in Gallæciam apportatas, quo tempore S. Martinus Bracarensis eodem advenit, circiter annum 560. Consulesis superius assignatum S. Gregorium Turonensem lib. 1 De miraculis S. Martini cap. XI; & lib. 5 Historiæ Francorum cap. 38. Apud Aimoinum Histor. Franc. lib. 3 cap. 39 dicitur beatus Martinus Galliciensis seu Bracarensis, in basilica, quæ prima apud Hispanos in honore S. Martini dedicata est, pontifex ordinatus. Plura de eo diximus supra. Duo itaque ista argumenta, quæ citatis ex Missa de S. Martino verbis opponebat Mabillonius, non eo usque mihi faciunt satis, ut locum hunc, antiquitati liturgiæ Hispanicæ veteris adeo faventem, extorqueri sibi patiantur Hispani.

[156] Neque vero satis commode respondet laudatus scriptor ad rationem aliam, [hic controversam antiquitatem] qua idem Eminentissimus Bona probabat, quod vetus liturgia Hispanica antecessisset tempora S. Isidori, ex recitatione Symboli ante orationem Dominicam juxta præscriptum concilii III Toletani. Nam unde probabit Mabillonius, statutum illud ita novum fuisse in Hispania, ut antea ibidem nullo loco aut tempore Symbolum recitaretur? Repono quippe, quod novum fortasse tunc fuerit, quatenus a concilio nationali extenditur ejus usus per totam Hispaniam, ut illud voce clara a populo decantetur (sive, prout ad marginem notatur, prædicetur) tum propter corroborandas hominum in Hispania, tunc recentissime ab hæresi Ariana ad Christi fidem conversorum invalidas mentes; tum pro reverentia sanctissimæ fidei, sicut addunt Patres; tum denique ut fides vera manifestum testimonium habeat &c. Eatenus, inquam, novum fuisse potest; tametsi cum hoc non pugnet, ut ante ista tempora in Hispania adhibitum forte sit alio modo, quam ibi in concilio isto sanciatur, nimirum non quotidie, sed aliquibus dumtaxat diebus; non a populo, sed a sacerdotibus tantum.

[157] [hactenus non videmus.] Et vero apud Orientales simile quid circa symbolum contigisse, ut nimirum primo restrictior, deinde amplior illius esset usus, refert Cardinalis Bona lib. 2, cap. 8 Rerum liturgicarum; ubi Theodori Lectoris librum secundum Collectaneorum citans refert, Timotheum patriarcham anno DX CPoli instituisse, ut symbolum fidei per singulas synaxes diceretur, cum ante semel tantum in anno diceretur, in magno die Parasceves, cum episcopus catechumenos instruebat. Et postmodum in eodem capite laudatus Eminentissimus observat, quod hunc ritum postea Hispani primi inter Latinos receperint; Hispanicas ecclesias Gallicanis ac Germanicis postmodum imitatis, prout ibidem prosequitur eruditissimus ille liturgiographus. Verum incertis hisce conjecturis omissis, an & quomodo recitatio ista symboli in Hispania obtinuerit ante concilium Toletanum III; ponamus eam tunc primum ab isto concilio introductam fuisse; an ideo enervatur argumentum, quod inde formabat Cardinalis Bona? Non opinor: nam ex facto concilii arguo, quod aliqua ante id tempus liturgia apud Hispanos exstiterit. Ecquis enim ita argumentetur: Versus finem seculi VI ex præscripto concilii istius, symbolum fidei liturgiæ Gothico-Hispanicæ apponi jussum est: ergo illa liturgia antea non exstabat? Tantum quippe abest, ut hoc sequatur, ut sequatur potius oppositum: nam pars tantilla, reliquo Ordini liturgico adjecta, supponit potius, aliquod totum præexstitisse, quam illud faciat. Ergo liturgia vetus Hispanica non est nata & condita sub S. Isidoro, uti volebat Mabillonius: neque proin ex hoc fundamento erui posse videtur major antiquitas liturgiæ veteris Gallicanæ, quam Hispanæ.

§ VII. Alia quædam ad dictam antiquitatem pertinentia.

[Majori antiquitati isti non favet concilium Bracarense, nec epistolæ Vigilii] Quod vero Romanus ritus, sicut prosequitur Mabillonius pag. 31, saltem in provincia Bracarensi, sub Vigilio fuerit receptus, nihil favet majori antiquitati hic disputatæ: nam tametsi hujus concilii canone seu capitulo 4 sanciatur: Ut eodem ordine Missæ celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus metropolitanæ ecclesiæ episcopus, ab ipsa Apostolicæ sedis auctoritate suscepit scriptum; quibus adde Vigilii epistolæ ad Profuturum verba, quæ superaddit Mabillonius pag. 32; de qua epistola dixi cap. 2, § 2; nihil tamen quidquam hinc extundere queo, quod controversiam nostram dirimat in favorem veteris ritus Gallicani. Nam respondeo 1. Quod, etsi provincia Bracarensis tunc temporis, id est seculo sexto medio, & tempore, quod inde excurrit, assumpsisset ritum Romanum; nihil derogaretur antiquitati liturgiæ veteris Hispanicæ; neque enim ex eo, quod provincia Bracarensis ritum externum admisisset seculo VI, consequens esset, ritum Hispaniæ proprium domesticum atque internum non exstitisse seculo IV aut V: imo vero contra statuo, aliquem in Hispania ante seculum VI in usu fuisse Ordinem sacrum, tametsi ibidem in Bracarensi provincia Romanus seculo isto substitutus esset, ne alioqui Hispania fuerit absque liturgia successive continuata, usque ad seculum VI; quod dici non potest.

[159] Quid, quod in hac epistola per ista verba: Quapropter & ipsius CANONICÆ PRECIS textum direximus, [eam confirmat;] aliud non sit intelligendum, quam canon sacræ actionis; ipsomet consentiente Mabillonio; ut prorsus non assequar, quid contra totum veterem ritum Hispanum, nedum contra antiquitatem ejus conficere possit, ut in hoc genere palmam tribuat Gallicano. Jam vero idem eruditissimus liturgiographus opinionem suam non confirmat, quando sic dicit: At cum Toletanis conciliis tertio & quarto Bracarenses episcopi interfuissent, novum ritum in eis præscriptum, Romano (ut credere par est) prætulerunt. Quidnam a Patribus Toletanis in concilio istius nominis quarto circa res liturgicas sit gestum, explanare conatus sum cap. 3; at sive decretis hujus concilii, quod æquabilem totius œconomiæ liturgicæ consonantiam tanto ursit opere, ad uniformem cum ceteris Hispaniarum ecclesiis in sacris ordinem provincia Bracarensis reducta sit; sive non; quidnam hoc refert? Eadem enim redeunt argumenta, quæ superius allegabam, ut ostenderem, liturgiam aliquam apud Hispanos præexstitisse temporibus S. Isidori. Adde, quod ex facto particularis provinciæ, sacro Officio Romano se conformantis, vel non conformantis, nihil concludi possit in hac controversia.

[160] Addit Mabillonius, quemadmodum hymnos ex S. Hilario, [uti nec hymni;] sive etiam suum FORTASSE ritum ex Gallorum imitatione acceperunt Hispani. At cur ex S. Hilario potius, quam ex Ambrosio hymnos suos acceperint Hispani? dicente S. Isidoro De ecclesiasticis Officiis lib. 1, cap. 6: Hilarius autem Gallus, episcopus Pictaviensis, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus. Post quem Ambrosius Mediolanensis episcopus … copiosus in hujusmodi carmine claruisse cognoscitur: atque inde hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur; quia ejus tempore primum in ecclesia Mediolanensi celebrari cœperunt: cujus celebritatis devotio posthac per totius Occidentis ecclesias observatur. Cur itaque ipsius hymnorum celebritas ad Hispanas etiam ecclesias non transierit? Sane ex utroque isto doctore hymnos fortasse aliquot migrasse ad Hispanos, suaderi mihi facile sinam ex canone 13 concilii Toletani IV; qui sic habet: De hymnis etiam canendis, & Salvatoris & Apostolorum habemus exemplum… Et quia nonnulli hymni humano studio.. compositi esse noscuntur, sicut hi, quos beatissimi Doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt; quos tamen quidam specialiter reprobant, pro eo quod de Scripturis sanctorum canonum vel Apostolica traditione non existunt; sed eosdem idcirco a divinis Officiis non esse excludendos, statuit citatus canon, ut videre est cap. 3; § 1, ubi eum dedimus.

[161] [nec Mabillonii conjectura,] Quod suum fortasse ritum, sicut aiebat Mabillonius, ex Gallorum imitatione acceperint Hispani, mera conjectura est; & rotunde negabitur ab iis, qui Ordinem Gallicanum ab Hispano derivant. Et vero fuisse, qui inde eum derivarent; suadetur ex sequentibus. S. Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 17, editionis Ruinartianæ dicit: Lectis igitur lectionibus, quas canon sanxit antiquus. In quem locum ibidem notantur ista: Ex hoc loco confutatur eorum sententia, qui asserunt, Ordinem Gallicanum a Mozarabico Hispanorum prodiisse: cum hic dicatur CANON ANTIQUUS, priusquam Mozarabicus, a S. Isidoro editus, in lucem prodiisset. Ubi vides, supponi, quod ante S. Isidorum non exstiterit antiquus canon seu Ordo liturgicus apud Hispanos; atque adeo hic militant contra illud suppositum, quæ supra protuli contra Mabillonium, eodem supposito nixum. Sed ad id, quod ex Gregorio Turonensi circa canonem antiquum objicitur, repone verba concilii Toletani IV canone 2: Hoc enim & antiqui canones decreverunt, ut unaquæque provincia & psallendi & ministrandi parem consuetudinem contineat. Erant ergo in Hispania antiqui canones ad liturgiam spectantes ante concilium Toletanum IV; ac proinde ex verbis S. Gregorii Turonensis nihil hic evincitur. Factum Cæsarii Arelatensis episcopi, de quo meminit Mabillonius pag. 32, qui Per Italiam et Hispaniam, homilias sacras distribui curavit, nihil antiquitatem liturgiæ Hispanæ infra Gallicam deprimit, non magis, quam commemorationes constitutionum in concilio IV Toletano factarum; de quibus agit a pag. 33.

[162] [ut rem hic controversam in favorem Gallorum dirimamus.] Hisce omnibus ita expositis atque expensis, quibus Mabillonius majorem liturgiæ Gallicanæ quam Hispanæ antiquitatem conciliare conatus est, nihil hactenus videre me fateor satis firmi ac solidi, quo controversia hæc ab ipso agitata, in favorem Gallorum potius quam Hispanorum decidatur: neque unum unicum ex illis multis, quibus persuaderi censebat Mabillonius, a Gallis pro sua liturgia majorem antiquitatem stare, satis me convincit, ut ipsi consentiam. Plura, quæ huc spectant, dabuntur inferius cap. 10, § 3.

CAPUT IV.
Christiani eorumque liturgia sub Saracenis seculo VIII.

SEC. VIII.

§ I. Hispaniæ ab Saracenis subjugatæ notitia generica; rerum liturgicarum singularis; quo tempore tragica illa catastrophe acciderit.

Aggredimur fatale atque infelicissimum Hispaniæ nostræ octavum seculum, quo vix ineunte ira divini Numinis ad vindictam sui, [Descriptioni hujus tragœdiæ] atque erratorum Gotthico-Hispanæ gentis punitionem, quæ ab antiqua illa morum doctrinæque integritate, tot conciliis ac legibus confirmata, sub Witiza & Roderico, iniquissimis regibus, miserrime præcipitaverat, e vicina Africa accitos Mauros, seu Arabes, Machometi asseclas, nobis intulit, hostes teterrimos; vultumque omnem felicissimi regni, atque Gotthici sic ad eum diem florentis imperii, ad exterminationem usque lacrymabiliter defœdavit. Quod hostium Christianæ fidei jugum octavo isto cervicibus suis impositum, multis deinde seculis Hispania tulit, vixque tandem decimo quarto excussit. Nec miraberis, lector, magnæ hujus calamitatis defuisse tempore viros illos doctrina olim inter nos, ac toto terrarum orbe inclytos, quorum nomina huic albo inseremus. Raras igitur scriptorum spicas, quibus magnum ab Austro & Oriente veniens pepercit sidus, ac tritura Sarracenorum non decussit, legere nunc erit nobis opus, ac veluti disciplinæ ignis fere exstincti stricturas quasdam historiæ hujus gremio, ne pereant, confovere.

[164] Iisdem sane his verbis, quibus Nicolaus Antonius auspicatur suum librum Bibliothecæ Hispaniæ veteris sextum, [a Nicolao Antonio notatæ,] scriptores seculorum octavi, noni ac decimi complexum, videor ego non abs re auspicari posse seculum liturgiæ Hispanicæ antiquæ Gothicæ, seu Isidorianæ, ut vocant, octavum, applicando illa verba, quæ ipse usurpat occasione scriptorum Hispanorum, ad res liturgicas, certa quadam cum proportione in istius auctoris præambulo, quod protuli, adumbratas. In funestissimæ itaque hujus tragœdiæ conspectum nos duxit instituti, quod præ oculis habemus, ratio; cujus lamentabilis catastrophes argumentum brevi ex antiquioribus scriptoribus repræsentare compendio juvat, ut, præmisa rerum tum temporis gestarum generica quadam idea, ad ea, quæ in rem nostram apte conducunt, clarius, distinctius ordinatiusque progrediamur. Auctores hic potissimum sectabimur Isidorum, Pacensem episcopum, rebus, quas scribit, tempore proximum, utpote qui medio seculo octavo sua monumenta litteris mandarit. Alter erit Rodericus Ximenius, archiepiscopus Toletanus, qui floruit seculo XIII.

[165] Dolendum maxime, quod laudati istius Isidori Chronicon adeo barbarum, ac mendosum ad posteros pervenerit, [subjungitur ex Isidoro Pacensi], ut incidas in locos ubi vix caput vel pedem invenias. Consule Joannem Vasæum in Chronico rerum Hispanicarum cap. 4; Prudentium de Sandoval, Pampilonensem antistitem, ac Chronici Isidoriani editorem, pag. 26; Nicolaum denique Antonium lib. 6, cap. 3; ubi pag. 329 affirmat, quod auctorem hunc non minus propria & innata, quam ab exscriptoribus inflicta vulnera miserrime debilitaverint. Plura de Isidoro dabit idem Bibliothecæ auctor. Continuatores ejus Sebastianus Salmanticensis, Sampirus Asturicensis, & Pelagius Ovetensis, ex Mss. codicibus omnes cum illo conjunctim a Sandovalio editi sunt Pampilone, anno 1615. Quod soli Hispanici historici istos admittant tamquam genuinos; alii vero ab Hispanis omnes, istos Isidori continuatores, imo & Isidorum Pacensem suppositionis arguant, tradit auctor nuperus heterodoxus in Commentario De Scriptoribus ecclesiasticis, tom. 1, citans Aubertum Miræum in Bibliotheca eccles ad cap. 8 cujusdam anonymi De duodecim scriptoribus ecclesiasticis, pag. 105; a quo hæc, inquit, accepimus. Censuram certe a Miræo non accepit; apud quem nihil lego de Isidoro; ejusque continuatoribus, præter brevem eorum notitiam, seclusa omni de illis censura. Ego sane Isidorum Pacensem (de illo quippe hic potissimum agimus) ad auctores apocryphos amandare non ausim. Sic ergo is loquitur pag. 12, a me tamen hic illic correctus, & alicui saltem intelligibiliori sensui restitutus.

[166] [calamitas Hispaniæ;] In æra DCCLXIX … dum a supranominatis Hispania vastaretur, & nimium non solum hostili, verum etiam intestino furore confligeretur, Muza & ipse … penetrat; atque Toletano urbem regiam usque inrumpendo, adjacentes regiones pace fraudifica male diverberans, nonnullos seniores nobiles viros, quicumque remanserant, per Oppam, filium Egicæ regis, a Toleto fugam arripientem gladio patibuli jugulat, & per ejus occasionem, cunctos ense detruncat; sicque non solum ulteriorem Hispaniam, sed etiam citeriorem, usque ultra Cæsaraugustam, antiquissimam & florentissimam civitatem. . depopulatur: civitates decoras igne concremando præcipitat &c. Cordoba in sede dudum patritia [quæ] semper exstitit [&] præ ceteris adjacentibus civitatibus opulentissima; & [quæ] regno Vuisse Gothorum primitivas inferebat delicias, regnum efferum collocant. Quis enim enarrare queat tanta pericula? … Sed ut in brevi cuncta legenti renotem * flagella, … quidquid historialiter capta Troia pertulit, quidquid Hierosolyma, prædicta per Prophetarum eloquia bajulavit &c. Omnia & tot [una] Hispania … tam in honore, quam etiam in dedecore experta est. Ex his discimus calamitates Hispaniæ generatim.

[167] [quæ a Roderico archiep. Tolet.] Quo autem loco tunc ibidem fuerit cum divino cultu liturgia sacra, facile intelliges ex Roderico, archiep. Toletano, graphice & pathetice divinarum rerum statum tragicum exponente, lib. 3 De rebus Hispaniæ cap. 22: Conticuit religio sacerdotum, cessavit frequentia ministrorum, abscessit diligentia prælatorum, periit doctrina fidei, & Sanctorum unio, pater solvitur Orthodoxorum: sanctuaria destruuntur, ecclesiæ diruuntur; & quæ laudabant in cymbalis, provocant in blasphemiis.. solemnia penitus cessaverunt, & ecclesiæ organa in blasphemiam transiverunt: non est, qui jubilet in ecclesiis … defœdat abusio ornamenta… adeo enim pestis invaluit, quod in tota Hispania non remansit civitas cathedralis, quæ non fuerit aut incensa aut diruta. Arabes enim quæ vi non poterant subjugare, falso fœdere deceperunt, Oppa filio Egicæ Hispalensi episcopo suadente, ut subjecti Arabibus viverent sub tributo; & si forte Dominus patriam visitaret, fierent subvenientibus in succursum. Et sic fraudibus circumventi reddiderunt oppida & præsidia civitatum. Et isti dicti sunt Mixtiarabes, eo quod mixti Arabibus convivebant; quorum hodie apud nos nomen perseverat & genus.

[168] Quod hic dicitur de etymologia Hispanorum sub tributo inter Arabes habitantium, [circa res sacras magis determinatur.] suo loco discutietur, ubere admodum inde subministranda materia, explanandi statum liturgiæ sacræ sub dominio Saracenorum seu Arabum, simulque inquirendi, unde Mozarabes nomen traxerint. Interea pergit Rodericus: Et tali fraude Arabes fere omnia occuparunt; & omnibus occupatis, rupto fœdere, thesauros ecclesiarum & divitias incolarum pariter exhauserunt. Idem Præsul Toletanus cap. 17 præmiserat causas dissensionis, propter quas miserandæ adeo vastationi Hispania fuit involuta; de quibus videri potest Baronius ad annum Christi 713; quæque noster Brietius in compendium ex eo contraxit. Quæri hic præterea potest, quo determinate anno lamentabilis illa catastrophe acciderit.

[169] Auctores cum exteri tum Hispani in hoc anno presse figendo ac definiendo non consentiunt; [Quo determinato anno] sed lis ista magni sane est momenti; cum tota quæstio ventiletur non circa ingens aliquod temporis discrimen, sed circa paucos solummodo annos; quo fit, ut alii præcisum annum anticipent, alii diutius differant. Constat interim, rem gestam esse ineunte seculo VIII. Primo ponam in medio sententias auctorum, qui de illa epocha invasionis Hispanicæ tractarunt. Deinde breviter dispiciam, quænam opinio vero proximior censeri posse videatur. Baronius itaque illud factum illigat anno 713, cum Labbeo; anno autem 714 Joannes Vasæus, Mariana, Aguirrius tom. 3, pag. 67, ne plures commemorem; qui propterea quod non sint antiqui, numerum facere dumtaxat possunt, non fidem; testante excellentissimo comite Mondexarensi in Historiis eccl. parte 1, pag. 30, ruinam Hispaniæ ab historicis Hispanis passim affigi anno 714 prædicto; recte addens, eos supponere potius quam examinare, eo anno Saracenos in illam ingressos esse.

[170] Franciscus de Berganza Antiquitates Hispaniæ propugnatas anno 1719 in lucem dedit; [illa contigerit,] in quarum appendice pag. 555 sic refertur ex Chronico Æmilianensi: Rodericus regnat annis tribus. istius tempore æra DCCLII (anno Christi 714) Sarraceni.. Spanias occupant. At vero quod illud Chronicon diu post istum annum litteris mandatum sit, argumento sunt sequentia: Regnum Gothorum capiunt; quem * adhuc usque ex parte possident; & cum eis Christiani die noctuque bella iniunt * & quotidie confligunt; sed eis ex toto Spania * auferre non possunt. Dissentit ab isto Chronico aliud Chronicon, extractum ex libro Kalendæ antiquæ, cathedralis Burgensis, apud laudatum Berganzam pag. 5613 ubi habentur ista; Æra DCCXLIX intraverunt Hispaniam Sarraceni tempore Roderici, regis Toletani; quæ æra respondet anno Christi 711. Annales Compostellani, qui extracti notantur ex una copia, asservata in bibliotheca monasterii S. Martini Matriti, loco citato, pag. 562 eidem consonant; quando ita dicunt: Æra DCCXLVIIII intraverunt Hispaniam Sarraceni tempore Roderici, regis Toletani.

[171] [non convenit inter auctores.] Annales Complutenses, ex variis, ut eorum textui prænotatur, copiis desumpti, ibid. pag. 565 in anno congruunt cum Chronico Æmilianensi jam citato, prout ex eorum verbis constat: In æra DCCLII venerunt Sarraceni in Hispaniam tempore Roderici regis, & præoccupaverunt eam; sed non totam. Sed cum pleraque mox producta instrumenta in signando anno, hic controverso, pugnent inter se, neque de eorum merito satis mihi constet; neque operæ pretium sit, illud quanti sit valoris, Chronica ista singulatim excutiendo, determinare; frustra volueris quidquam inde certi extundere. Sunt, qui fatalem illam Hispaniæ cladem serius accidisse memorent; quos inter numerandus Franciscus Tarapha, canonicus Barcinonensis, De origine ac rebus gestis regum Hispaniæ; ubi ad an. 710, eam affigit anno Christi 717. Singularis est Sigebertus in Chronico, apud quem illa catastrophe notatur ad annum 720. Pagius denique in Critica historico-chronologica Baroniana adhæret anno 711.

[172] [Neotericus scriptor] Proposui hactenus, quam varia apud varios in figendo presse famosi Hispaniarum interitus anno sit ratio. Sed absit, ut tantilla pauculorum annorum discrepantia ullam injiciat nostro instituto circa res liturgicas prosequendo moram; cum nihil nostra intersit, aliquotne annis serius aut citius catastrophe ista acciderit. Quæ cum ita sint, aliud nihil faciendum censeo, quam lectori assignate neotericum aliquem auctorem, qui præsentem controversiam diligentissime proposuit, explanavit, illustravitque. Est is V. Cl. Josephus Perezius, Benedictinus; qui Dissertationibus suis ecclesiasticis, anno 1688 Salmanticæ editis, adjecit Appendicem secundam a pag. 319; quæ est Dissertatio chronologica de supremæ cladis Hispaniæ a Saracenis illatæ anno.

[173] [presse istum annum figere conatur.] Postquam itaque Vit apprime eruditus, ex aliis cum antiquioribus tum recentioribus bene multa præmisisset, quæ ad extricandam hanc difficultatem conductura sperabat; suam deinde mentem a pag. 335 exponit, re tota majoris perspicuitatis ergo in varias distributa assertiones: quarum prima dicit, nec ante annum 711, nec post 715 illam cladem contigisse. 2. Non esse improbabile, quod ea in annum 711 inciderit. 3. Minus esse probabile, quod anno 713 acciderit. 4. Improbabile prorsus, quod in annum Christi 714 incurrerit. 5. Ex dictis concludit, Hispaniam anno Christi 712 in Saracenorum potestatem venisse. Quæ omnia pluribus apud laudatum chronographum deducta reperies, ne prætermisso quidem individuo mensis & hebdomadis die, de quibus agit pag. 343, dicens quo & cut in hoc quam in illud potius propendeat. Quæ postrema utcumque se habeant; ex anterioribus certe talem se Perezius apprime comprobat, ut in profunda & abstrusa abysso intimos ejusdem scrutatus angulos videatur. Quæ tamen ex laudato auctore recitavi, ita accipi volo, ut, etiamsi ulterius omnium examen chronophilis discutiendum, & ad regalas temporis exigendum relinquam; credam tamen, Perezium propius ad verum accedere. Nunc alia me vocant, quæ meo de rebus liturgicis sub Saracenorum tyrannide instituto magis sunt accommodata.

[Annotata]

* forte renovem

* quod

* ineunt

* Spaniam

§ II. Mozarabes, eorumque Officium sacrum; qua lege, & ubi illud exerceri permissum; nominis etymon.

Exhibui superius ideam quamdam genericam de extremis Christianorum in Hispania sub tyrannica Saracenorum captivitate gementium calamitatibus. [Christiani sub tributo vivunt inter Arabes.] Quædam subjicienda nunc sunt, quæ eorum atque adeo rerum sacrarum ac liturgicarum statum magis in particulari explicent. Quæ supra tangebat Rodericus de tributo, a Christianis, tunc mixtim inter Arabes viventibus, persoluto, pressius hic exponenda videntur. Isidorus Pacensis ita refert: Æra DCCLIII (quæ si vere in auctore prorsus mendoso sic signari debet, respondet anno Christi 715) Abdellaziz omnem Hispaniam per annos III sub censurario jugo pacificans &c. Tributum vero nunc increvisse, nunc decrevisse, docet idem Isidorus his verbis: In æra DCCLIX… Ambiza vectigalia Christianis duplicata exagitans, fascibus honorum apud Hispanias valde triumphat. Quibus succedunt mitiora; nam Æra, inquit, DCCLXIII… Sarracenus Jahic nomine, .. ac ingenio Hispaniæ Sarracenos & Mauros pro pacificis rebus olim abbatis exagitat, atque Christianis plura restaurat. Hæc de tributis, quæ ingentis luctus exigua Christianis eorumque rebus sacris exstitere solatia.

[175] Nec vero exiguo afflictis rebus solatio fuerint viri præclari, [Viri præclari, qui tunc vixerunt;] qui tunc in Hispania vivebant, teste Isidoro; quos inter ea, quæ scribit sub æra DCCLVII commemorat: Per idem tempus Fredericus * Accitanæ sedis episcopus, Urbanus, Toletanæ sedis, urbis regiæ cathedralis veteranus melodicus, atque ejusdem sedis Euancius * archidiaconus nimirum doctrina & sapientia, sanctitate quoque, & in omni secundum Scripturas spe, fide & charitate, ad confortandam. Ecclesiam Dei, clari habentur. De epistola Evantii, archidiaconi Toletani, contra eos qui sanguinem animalium immundum esse judicant, & carnem mundam esse dicunt, anno circiter 730, agit Aguirrius tom. 3 pag. 86, ubi hanc epistolam ipsi vendicat. Porro locum hunc Isidori Pacensis expendit Nicolaus Antonius lib. 6, pag. 354. Ex his intelligitur, res sacras & liturgicas calamitosissimis illis temporibus miserrimum in modum obscuratas atque afflictas, non tamen omnino exstinctas fuisse; quandoquidem Christiani, sub tributi pensione inter Arabes vivere permissi, ritus quoque sacros, quam minima poterant novorum suorum dominorum offensione, alicubi exercuerunt. Id quod magis fiet perspicuum ex iis, quæ subdo.

[176] Rodericus lib. 4 De rebus Hispaniæ cap. 1, [Pelagius fuit Atlas Christianorum;] Deus omnipotens, ait, in ira sua misericordiæ non oblitus, Pelagium quasi scintillam modicam in suo conspectu voluit conservare. Hic Pelagius … fugiens a facie Vitizæ, qui eum voluerat excæcare, .. apud Cantabriam se recepit; sed audiens succubuisse exercitum Christianum, & Arabes quæque desiderabilia invasisse.. Asturiis se donavit, ut saltem in Asturiarum angustiis posset Christiani nominis aliquam scintillam conservare. Sarraceni enim totam Hispaniam occupaverant, gentis Gothicæ fortitudine jam contrita, nec alicubi resistente, exceptis paucis reliquiis, quæ in montanis Asturiarum, & Biscagiæ, Alavæ, Guipuscuæ, Ruchoniæ, & Aragoniæ remanserunt: quas ideo Dominus reservavit, ne lucerna Sanctorum in Hispaniis coram Domino extingueretur. Ceterum de Pelagio, qui instar Atlantis res Christianorum suis humeris sustentavit, hostesque mirabili victoria fudit non in gladio, sed in nomine Domini, Dei manu, ut verbis Roderici utar, pro suis … misericorditer dimicante, agit idem scriptor in citato capite, uti & cap. 2 & 4. Christianis itaque spectabili adeo Domini exercituum protectione triumphantibus erecta spes, revocati animi; ut suspicari merito liceat, novum quemdam, tametsi pro ratione temporis ab anteriore plurimis gradibus minorem, rebus liturgicis usum accessisse in Asturiis.

[177] [quibus quid Toleti,] Quin imo in mediis barbaræ captivitatis angustiis, & in ipsa quondam regiæ civitatis sede, quisnam favor ab hostibus indultus fuerit Christianis, & sacris eorum Officiis, accipe ex mox allegato cap. 3; e quo delibo ista: Postquam vero urbs regia fuit non irruptione, sed fœdere ab Arabibus occupata, quod tamen fœdus Sarraceni postea irruperunt, clerus & Christiani ejecti cum aliis, qui in Hispaniis servituti barbaricæ mancipati elegerunt degere sub tributo, permissi in lege & ecclesiasticis institutis, & habere pontifices, & euangelicos sacerdotes; apud quos viguit Officium Isidori & Leandri, & viget hodie (seculo nimirum decimo tertio, quo Rodericus floruit) in sex parochiis Toletanis. Igitur qui sic inter Arabes Toleti mansere, inquit Blasius Ortizius in summi templi Toletani Descriptione fol. XCVI verso, iis sex urbis ecclesiæ, ubi rem divinam facerent, a barbaris permissæ sunt, divorum Marci, Lucæ, Sebastiani, Torquati, Eulaliæ, Justæ nominibus dedicatæ, in quibus ritum illum Isidorianum, qui incolumi florentique civitate in templis omnibus canebatur, captiva etiam quadringentos ferme annos Mixtarabes illi conservarunt. Quo factum est, ut Toletanum jam Officium appellaretur. Sed de isto cognomento plura dabo ad finem hujus paragraphi. Eugenius de Robles, pastor S. Marci, & sacellanus in sacello Mozarabum sanctæ ecclesiæ Toletanæ, anno 1604 Compendium edidit de Vita & gestis Cardinalis Francisci Ximenez de Cisneros, in quo & de Officio ac Missa Mozarabicis; ubi cap. 21, a pag. 212 tractat de ecclesiis Mozarabicis, quæ Toleti consarvatæ fuerunt, in destructione Hispaniæ, & de earum rebus, quas notatu dignas censuit.

[178] [& in civitate Oscensi indultum sit;] Franciscus Didacus de Aynsa in opere De rebus memorabilibus &c. civitatis Oscensis lib. 1, cap 7, pag. 26 singularem locum Christianis ibidem degentibus indultum fuisse ab Arabibus memorat. Textum ejus ex Hispanico sic reddo: Providentia divina … elegit .. ad suorum tutelam in civitate Oscensi antiquum templum S. Petri veteris, quod hodiedum durat; in quo congregabantur fideles, ibidem degentes, ut divinis Officiis interessent, & cælestem cibum comederent: persolvendo tamen Mauris pro hac re certo tributo, sicut faciebant Cæsaraugustæ. Isti Christiani Mozarabes Oscenses vixerunt intra limites parochiæ, quæ hodie est S. Petri, toto tempore, quo ista civitas subfuit potestati Maurorum: ita ut numquam in illa civitate defecerint Christiani; & ecclesia S. Petri nullo tempore destructa fuit, nec occupata a Mauris, ædificii, quod hodie videtur, integritate semper conservata. Quæ omnia auctor iste fecisset multo credibiliora, si ex fide alicujus antiqui scriptoris ea retulisset. Fateor interim, non esse mihi satis causæ, ut negem, alibi fortasse locorum in Hispania, aliquid in hoc genere fuisse indultum Christianis, inter Arabes degentibus, quos Mozarabes sæpenumero jam vidisti a me per decursum hujus tractatus vocitari; & quorum etymologiæ origo nunc discutienda est.

[179] Porro sicut quæstio ista apud scriptores notissima atque agitatissima est, [Unde dicti sint Mozarabes,] ita alia ab aliis initur via, ut ad veram ac genuinam istius nomenclationis originem perveniant. Excellentissimus comes Mondexarensis in suo opere, quod inscribitur Prædicatio S. Jacobi in Hispania, cap. 24 tractans de origine ac progressu Officii Mozarabici, erudite præsentis quæstionis argumentum explanat a fol. 135; & quia ejusdem clarissimi scriptoris contextus e variis aliis auctoribus, quorum loca distincte allegat ad marginem, depromptus est, videtur mihi operæ pretium, totum hic lectoris oculis textum subjicere, ex Hispanico, quo auctor iste scripsit, a me versum; ut plane intelligi possit, quid tenuerint alii, qui ante ipsum scripserunt, & quid ipse tenendum censeat. Incipit ab his Roderici verbis, superius a me productis, Isti dicti sunt Mixti-arabes, eo quod mixti Arabibus convivebant, quorum hodie apud nos nomen perseverat, & genus; & mox pergens, Cujus, inquit, deductio Latina est communis in omnibus nostris scriptoribus, exceptis Stephano de Garibay lib. 8, cap. 49, & Petro de Alcozer Historiæ cap. 44, qui dixerunt, eos illud nomen accepisse in memoriam Muzæ Arabis, celebris Maurorum ducis, quando subjugata fuit Hispania. Sed tutiorem originem nobis offert ipsamet lingua Arabica, unde procedit; secundum id, quod in illa magis versati sentiunt, sicut demonstrabimus.

[180] Arabes enim distinguunt primos suæ provinciæ habitatores, [disserit excellentissimus comes Mondexarensis,] quos vocant Arabes Arabicos; quod tantumdem est dicere, ac primitivos aut genuinos, consonatque iis, quos ABORIGINES Latini, AUTOCHTHONAS Græci dixere, respectu illorum, qui postea per accidens in illa propagarunt, quos nominant Arabes Arabizantes, & in lingua sua propria Mustarabe: quo denotant, eos origine Arabes non fuisse & natura; prout observant, quotquot moderni sese linguarum Orientalium studio dedicarunt, & inter alios Jacobus Golius, Eduardus Pocockius, Abraham Echellensis, Joannes Henricus Hotingerus, & Samuel Bocart; cujus verba, quia breviora, sufficiet repetere. Dicunt ergo, inquit, citans Bocartum in Phaleg. lib. 2, cap. 30 Porro soli Jactanis posteri pro Arab Arabe, id est, genuinis Arabibus, haberi volunt; alios Arab Mustarabe, id est, Arabes factos esse pertendunt. Istam eamdem distinctionem eorum scriptores conservarunt manifestam, etiam postquam subjugarunt Africam, secundum id, quod affirmat Joannes Leo in Descriptione Africæ pag. 42, ex edit. Elcevidiana *, versatissimus in illius regionis notitiis, ubi educatus est, errorem popularium suorum sequens, donec baptismus ipsum captivum ab eodem liberavit: & sic dicit:

[181] “Veteres illi Arabes, qui ante Ismaëlitas fuere, ab historiographis Africanis, Arabi Araba, [Arabum duplex distinguendo genus:] hoc est Arabes Arabici vocitari solent. Qui ab Ismaele genus duxisse dicuntur, Arabi Mustaraba, id est, Arabes (ut ita loquar) inarabati, vel Arabes per accidens nominantur, eo quod non sint Arabes nativi.” Idem repetit Ludovicus del Marmol Historiæ Africæ lib. 1, cap. 18, cum testimonio Ibni Alraquiq, per cujus auctoritatem affirmat, quod “Africani vocent Arabicos tribus modis. Eos, qui propagarunt in Arabia ante Ismaëlem, vocant Arab Arub, quia sunt descendentes Arub; & istos dicunt esse nativos Arabes. Illos, qui sunt Ismaëlis, vocant Arab Mistaraba, quod vult dicere Arabes Arabicos: quia istos inquiunt non esse natos Arabes, sed quod sumpserint linguam Arabicam. Et eos, qui transierunt propagaturi in Africa, vocant Arab Mastegeme, quod vult dicere Arabes Barbariscos.”

[182] [unde dictum etymon probat:] Eamdem itaque ob rationem Christianis, qui manserunt, ut viverent in Hispania inter Mauros, dum eos obligassent ad lingua sua loquendum, sequendos mores suos, ac leges politicas, nomen dedere Mustarabum ipsimet Mauri, qui in ipsos dominabantur, ad significandum, quod non essent Arabes natura, tametsi accidentaliter arabizarent; id est, loquerentur, mores, leges, & indumenta Arabum sectarentur. Unde modica cum variatione nomen Mozarabum, quo de loquimur, corruptum est. Et post paucula, quæ his addit Mondexarensis ex aliis auctoribus, inter quos est Alfonsus Ortizius, citatisque ex dicti Missalis dedicatoria his ejus verbis, Ut opinor, dicti sunt Mozarabes, hoc est inter Arabes degentes; laudatus Mondexarensis concludit: Atque illud est verum mea sententia nomen, propter quod Mozarabicum dictum sit Officium Gothicum, quo utebantur Christiani nostri, qui vivebant dominio Arabum subjecti.

[183] [cui suffragatur Pagius:] Sententiam hanc exponit & amplectitur Pagius ad annum 714, num. 7, pag. 181, quando citatis a se Roderici verbis subdit ista: Eduardus Pocockius Anglus, linguarum Orientalium, præsertimque Arabicæ peritissimus, vestigiis Abulpharagii inhærendo, docet nos in Specimine historiæ Arabum, Arabas, qui ab Ismaële genus ducunt, dictos fuisse, Most Arabas seu insititios, eo quod non essent ex primis Arabiæ incolis oriundi, nec genuini Arabes. Hoc modo omnes externæ stirpis, gentis, & religionis inter Arabas viventes, vocati sunt ab ipsis Mostarabes. Verum Hispani litteram T de hac voce tollentes, Hispano-Arabas appellarunt Mos Arabes. Pari modo urbs a Mauris vocata Astigia vel Estija, efferunt Hispani Eçija; Saragosta, Saragoça pronuntiant, & multas Arabum voces, quas linguæ intruserunt, corrupere. At nonnulli eruditi opinati sunt, Rodericum, seu & Hispanos eodem præsule vetustiores, cum linguam Arabicam ignorarent, syllabam Mos a voce Latina MIXTOS corruptam existimasse. Verum hanc conjecturam linguæ Arabicæ periti sugillant, licet eam admiserit Mariana lib. 6 De rebus Hispaniæ cap. ultimo.

[184] [hinc aliæ quædam nomenclationes] Et vero etymon Mozarabum, ab illa origine deductum, mihi videtur magis ad verum accedere, quam illud, quod tradit Rodericus; nam, uti recte notat illustrissimus Petrus de Marca in Marca Hispanica libro 3, cap. 1. Dicti.. Christiani Muzarabes, non eo, quod essent misti Arabibus, ut Rodericus Toletanus observavit, posterisque persuasit: nam huic originationi ipsa scripturæ constans ratio refragatur, quæ Muzarabes illos perpetuo vocat, non autem Mistarabes. Perperam item ad indagandum Mozarabum etymon recurri videtur ad Muzam Arabem. Nonnullos eo recurrere, dicebat superius comes Mondexarensis; quibus adde laudatum illustrissimum de Marca, ibidem sic prosequentem: Muzæ Arabis beneficio hanc libertatem consecuti, ejus se nominis patrocinio contra sequentium principum impotentiam tuebantur, ac deditionis suæ conditiones ea nomenclatura explicabant. Sed respondet Pagius loco citato, num. 8: Hæc etymologia ob eamdem, qua præcedens, rationem rejicienda. Blasius Ortizius in Descriptione summi templi Toletani fol. XCVI verso, fabulam & commentum vocat Mozarabum appellationem a Muza petitam: commentum, inquam; quod utique nullo quidem, uti addit, testimonio dumtaxat idoneo nititur.

[185] Hæc tamen etymologiæ radix tamquam probabilior adoptatur apud Labbeum tom. 9 Conciliorum, [videntur non subsistere.] sed nulla, quæ majorem hac in re probabilitatem suadeat, ratio additur. Quid memorem aliam quamdam singularem sæpe dictæ nomenclationis rationem apud Franciscum Didacum de Aynsa De rebus Oscensibus lib. 1, cap. 7, ubi hæc scribit: Ut dicit Blancas in suis Commentariis, Muza in Arabico vult dicere Christianum; sicque dicunt Muzarabes aut Mozarabes; tamquam si dicamus, Christiani mixti Arabibus; voluerit, ni fallor, dicere Christiano-Arabes. Sed de vocis Muza significatione, quæ Christianum velit dicere, ipsi viderint. Hoc sane si verum sit, mirari equidem non satis possum, varios viros, quos modo dedi, linguæ Arabicæ peritia apprime instructos, adeo fuisse hebetes & linguæ peregrinos, ut non adhibuerint istam vocem, quæ facili negotio radicem, de qua quæritur, e tenebris eruere potuisset. At nunc de etymo Mozarabici Officii satis superque dixi. Subdere juverit, cur illud vocetur Toletanum, & mixtum.

[186] Sive autem Toletanum dixeris illud Officium, quia in celeberrimo illo concilio Toletano IV magnum adeo splendorem acceperit ex iis, [Unde officium Mozarabicum sit vocatum Toletanum & mixtum.] quæ ibi sancita sunt, ut Toletanum nomen inde fecerit suum; sive quia illud Officium in Toletanæ urbis ecclesiis ex indulto Arabum Christianis concesso frequentatum fuerit per quatuor fere secula, quibus sub eorum dominio ibidem perseveravit; sive quia per dictum concilium in toto Hispaniæ regno ad uniformitatem revocatum fuit; sive, inquam, ex causis hisce simul omnibus, sive ex earum singulis hoc etymon derivaris; nihil magnopere refragabor. Consuli interim potest Garibayus lib. XI Compend. histor. Hisp., & notatio apud Labbeum paullo ante citatum. Origo autem, cur illud Officium nominetur mixtum, videtur referenda ad posteriora tempora, teste Cardinale Bona lib. 1 cap. XI in fine, ubi hæc scribit: Confessionem more Romano, & alias orationes ante Introitum, sicut & Antiphonam Salve Regina in fine addidit Officio Gothico Franciscus Ximenius, Cardinalis & ecclesiæ Toletanæ archiepiscopus, suo post loco laudandus. Addidit etiam Officia quædam Sanctorum, & alia festa recentioris ævi; atque adeo propter hæc quæ adjecit, Missale mixtum nuncupavit. Non video tamen, cur illud cognomentum ad anteriora secula reduci non queat, ac dici, quod quia Missali Isidoriano, ut vocant, varia subinde a variis episcopis sacræ liturgiæ studiosis intermixta adjectaque sunt, ideo a memorato Cardinale Ximenio editum fuerit hoc titulo: Missale mixtum secundum regulam B. Isidori; cui Missali ita pie mixto, hoc seculo octavo errores ab hæreticis bene multos alicubi impie admixtos fuisse, mox intelliges.

[Annotata]

* al. Frodoarius

* al. Ouantius

* Elzeviriana, haud dubie.

§ III. An & quousque liturgiæ Mozarabicæ exemplaria, Felicis Urgelitani & Elipandi Toletani erroribus corrupta.

[Felix & Elipandus ex depravatis Mozarabici Officii locis] Quemadmodum Officium Mozarabicum sub initia, sicut dictum est, hujus octavi seculi maximam fecit jacturam, usu pene funditus abolito rerum sacrarum per invasionem gentis barbaræ; sic etiam in primævo suo splendore & antiqua integritate multa damna tulit, exeunte eodem isto seculo, inter medias exterorum hostium procellas, a duobus Hispaniæ episcopis, Elipando videlicet & Felice, quorum hic Urgelitanæ; ille Toletanæ cathedræ præsidebat. Quamquam enim Missale Mozarabicum a viris sanctis & doctis erat concinne ordinatum, recognitum & approbatum, inventi tamen sub finem seculi octavi in aliquibus ejusdem exemplaribus fuere errores; sive illi per inadvertentiam eo irrepserint, sive per fraudulentiam & malitiam quorumdam episcoporum Hispaniæ, qui tuebantur hæresim adoptivæ filiationis Jesu Christi, eodem fuerint intrusi. Cardinalis Bona libro 1, cap. XI, num. 2. Quamvis, inquit, hoc Officium a viris sanctis & orthodoxis compositum fuerit, Hispania tamen ab infidelibus devastata, ita erroribus refertum est, ut Elipandus, Toletanus episcopus, ex ipsis Officiis depravatis plura acceperit testimonia ad suam hæresim adstruendam; ut constat ex Albino Flacco, libro adversus eumdem Elipandum. Novæ itaque hujus sectæ primipili Felix & Elipandus, pluribus Patrum textibus fœde corruptis, & in sui erroris sensum detortis abutebantur. Porro de hæresi Felicis & Elipandi, Christum Dei Filium adoptivum blaspheme appellantibus, plura congerit Nicolaus Antonius lib. 6. cap. 2, post Baronium ad annum 783, 792, & 794.

[188] [suos errores tueri satagunt; sed condemnantur] Huc spectat, quod ad tuendum suum errorem allegaverint orationes ex Missali Hispanico, in quo voces adoptivus & adoptio applicantur Jesu Christo; adduntque, orationes illas dictas atque adeo approbatas fuisse a S. Eugenio, S. Ildephonso, & S. Juliano, qui omnes tres Toletanæ sedis antistites exstiterant. Hæresim hanc anno 794 condemnavit concilium Francofordiense, ejusdemque episcopi in epistola synodica ad Hispaniæ præsules missa, ut illos ab errore suo revocatent, objectionem e Missali isto depromptam, his verbis referunt apud Labbeum tom. 7, apud Aguirrium vero tom. 3, pag. 105: Sequitur in eodem libello vestro: Item prædecessores nostri Eugenius, Hildephonsus, Julianus, Toletanæ sedis antistites, in suis dogmatibus ita dixerunt in Missa de Cœna domini: Qui per adoptivi hominis passionem dum suo non indulsit corpori. Item in Missa de Ascensione Domini: Hodie Salvator noster post adoptionem carnis, sedem repetivit deitatis. Et cetera, quæ ex parentum vestrorum dictis posuistis. Concilii Patres huic objectioni opponunt textus Euangelii & S. Pauli apostoli, ubi Jesus Christus appellatur verus ac proprius Filius Dei Patris. Et mox subdunt ista:

[189] Melius est testimonio Dei Patris credere de suo Filio, [a concilio Francofordiensi.] quam Hildephonsi vestri, qui tales vobis composuit preces in Missarum solemniis, quales universalis & sancta Dei non habet Ecclesia; nec vos illis exaudiri putamus. Et si Hildephonsus vester in orationibus suis Christum adoptivum nominavit, noster vero Gregorius Pontifex Romanæ sedis, & clarissimus toto orbe doctor, in suis orationibus semper eum unigenitum nominare non dubitavit; in oratione enim &c.

[190] Alcuinus lib. 7 contra Felicem Urgelitanum episcopum col. 895 editionis supra designatæ ita loquitur: [Alcuinus arguit Felicis malevolam pertinaciam,] Post testimonia igitur sanctorum Patrum, quæ multa quidem, & quædam etiam vere posuisti, sed omnimodis Catholicis, non hæreticis faventia, præsules quoque Hispaniarum inducis: quos tu orthodoxos dicis, in his, quæ posuisti, orationibus indubitanter hæretici esse dignoscuntur. Nisi forte & eorum dicta (sicut & in ceteris solebas) depravares; scilicet, ut quod illi bene dixerunt, tu in adjumentum erroris tui mutare, & alterum pro altero mittere ausus sis. Adserunt enim quidam ex illis Patribus, ubi tu dixisti vel ADOPTIONEM, vel ADOPTIVI HOMINIS eos dixisse pro ADSUMPTIONEM, & pro ADOPTIVI ADSUMPTI: & in hoc quoque tua malivola arguitur pertinacia. Si enim in tua sententia, quasi in veritate confideres, nequaquam ea, quæ ab aliis bene dicta sunt, in pravum sensum mutares. Veritas enim ubicumque est, semetipsam defendit.

[191] Et sic concludit: Sed sive mutata, sive, ut ab eis sunt dicta, [& veritatem orthodoxam confirmat.] hæc eadem testimonia a te sint posita, non magnopere curandum est. Nos enim Romana plus auctoritate, quam Hispana veritate adsertionis & fidei nostræ fulciri desideramus, licet nec illa reprobemus. In his tamen, quæ Catholice dicuntur, unusquisque in hoc se refutandum sciat, in quo ab universali dissentit Ecclesia. Romana igitur Ecclesia, quæ a Catholicis & recte credentibus sequenda esse probatur, se per verum Filium Dei & in Missarum solenniis, & in ceteris quoque omnibus scriptis suis, vel in epistolis fateri solet eum, qui pro nostra salute homo fieri dignatus est, & crucis subire tormentum, &c. Hæc Alcuinus contra impium dogma pro Patrum orthodoxia, & sacrorum codicum liturgicorum catholica integritate; fortius haud dubie locuturus & affirmatius, omissis forte, & sive mutata &c., nec non adserunt quidam &c., si codices ipsos inspicere per se potuisset; de qua re mox plura dicam: nam dum Pagius ad annum 783, num. 9 dicit: Hanc hæresim Elipandus & Felix hauserunt ex male intellectis Missæ S. Isidori orationibus: adeo non faciunt satis, ut nec nihil ibi dicat, nec omnia. Sed jam ad Elipandum redeamus.

[192] Alcuinus anno Christi 800; teste Pagio ad istum annum num. 18, [Elipandum oppugnat; & suspecta reddit exemplaria] opus suum, quatuor in libros divisum, adversus Elipandum absolvit; cujus ad objectionem e Missali Hispano obtrusam digressus a col. 953, Dum tuæ, inquit, infidelitati, o venerande frater, ex aliis ecclesiarum Christi Doctoribus testes defecerunt, subito Toletanos, ut ais, venerabiles Patres protulisti, & illorum in Missarum solemniis orationes in auxilium tuæ sectæ adsumpsisti. Dicis, in Cœna Domini hujusmodi haberi orationem in eorum Sacramentis: Qui per adoptivi hominis passionem, dum suo non indulget corpori nostro demum, id est iterum, non pepercit. Cujus petitionis verba sibi omnino non cohærent; & videtur a quibusdam corruptoribus pro ADSUMPTI HOMINIS, ADOPTIVI positum esse; quodque sequitur: Nostro demum, id est, iterum, non pepercit; sensu videlicet caret, nec satis lucet, quid his verbis significari voluit, qui hæc verba ad deprecandum Deum composuit… In Præfatione vero ubi dicis: Et Jesu Christo Filio tuo, domino nostro, qui pietati tuæ per adoptivi hominis passionem: & forte ibi in antiquioribus exemplariis ADSUMPTI HOMINIS, positum fuit; sed corruptum postea. Eamdemque, quam urget, perurgere ita corruptionem pergit:

[193] [e quibus hæresim suam is tuebatur;] Quid est vero, quod sequitur: Cum non exierit e cælo, exhibuerit e triumpho? Obscure dictum est: si tamen sensus in his verbis dignus inveniri poterit… Quod ais in Missa S. Sperati martyris, adoptivi, inquit, hominis non horruisti vestimentum sumere carnis; inconveniens dictio est, adoptivi hominis vestimentum carnis. Et mox circa Patres ista regerit: Insuper & vestros Patres & progenitores in Christo, quos ad vestra usque tempora Ecclesia Dei recepit, hæreticos efficere studetis. Quod quam impium sit & inhonestum, nemo pene doctus vel indoctus ignorat: quorum plurima ad nos pervenerunt scripta, Catholica fide veneranda, & summis Doctoribus sanctæ Dei Ecclesiæ convenientia. Quiescite, viri fratres, quiescite, & nolite vestri blasphemiam erroris Patribus imputare vestris… Beati itaque Isidori clarissimi Doctoris non solum Hispaniæ, verum etiam cunctarum Latinæ eloquentiæ ecclesiarum perplurima legebamus opuscula, & in magna habemus veneratione; in quibus nusquam de Redemptoris nostri humanitate adoptionis nomen exaratum invenimus. Sed & Juvenci presbyteri atque optimi scholastici .. carmina euangelicæ historiæ prospeximus… Juliani quoque Pomerii Prognostica … consideravimus; nec ibi aliquid hujus vestræ invenimus sectæ depictum. Venerabiliumque Patrum in Toleto synodales ad nos pervenerunt sanctiones, in quorum litteris nihil novi, vel antiquis contrarium Patribus; sed omnia Catholico stylo perscripta agnovimus.

[194] [tamquam corrupta, male explicata, vel mutata.] Denique pessimam adversariorum suorum fidem incusans, depravationem sacræ etiam liturgiæ credibilem & verosimilem reddit ex eo, quod alias notasse se indicat Alcuinus, Doctorum catholicorum sententias perverse detortas, vel perfide immutatas fuisse a novæ istius hæreseos sectatoribus. Ita quippe subjungit: Ideo magis æstimandum est, juniores quoslibet hujus novæ infidelitatis catenis conligatos, ad perditionem sui ipsorum, dicta sanctorum corrumpere Doctorum … & omnibus acceptabilium catholicas sententias vel perverso interpretari sensu, vel perfida vos immutare temeritate agnovimus, veluti in aliquibus probavimus locis &c. Hactenus Alcuinus; qui ingeniosis atque maturis observationibus valebat plurimum, ut ex Missali Hispano dissiparet obductas atra perversissimi dogmatis caligine nubes, expressiones, inquam, omnes, quæ favere poterant errori, Christum Dei Filium adoptivum blaspheme deblateranti.

[195] [Referuntur ex Baronio nonnulla] Baronius ad annum supra citatum 794 postquam egisset de conatu Elipandi, quo studuit suam hæresim propagare, uti & de subdolis ejus artibus ac fraudibus, ostendit, quod suos decessores calumniose tradat erroris fuisse consortes, ac S. Ildephonsum injuste proscindat. Verba Eminentissimi viri, quoniam ad rem præsentem maxime faciunt, huc transcribenda censeo. Sic itaque se habent: Ut autem ipsa veritas clarius elucescat, hic tibi reddenda putamus, quæ idem perfidus Elipandus in suo libello in Gallias misso de iisdem est mentitus prædecessoribus. Reperiuntur enim ista repetita in litteris a Patribus ex synodo ad eum redditis, his verbis: Sequitur in eodem libello vestro; de quibus supra. Hæc suo inseruit Elipandus libello fidei, non quod ista acceperit ex eorum, quos nominat, scriptis; sed quod scripta ea in Missali Toletanæ ecclesiæ (ut ait) in sacris oblationibus recitari solerent; sed an fideliter, vel, ut in aliis, fraudulenter, quod non adesset præ manibus, qui esset codex inspiciendus, ex quo (ut in aliis) idem Elipandus imposturæ convinci posset, Patres hæc tunc respondere:

[196] Hæc ex parentum vestrorum dictis protulistis, ut manifestum sit, [pro integritate liturgiæ Mozarabicæ;] quales habeatis parentes, ut notum sit omnibus, unde vos traditi sitis in manus infidelium. Quia hominem Christum verum Dei Patris Filium esse negastis, vobis defensor esse noluit, sed tradidit vos in manus inimicorum suorum, qui dominentur vestri, qui eum recipere noluerunt. Deinde recitatis iis, quæ superius contra S. Ildephonsum dicta produximus, subdit Baronius: Hæc Patres, quod scilicet, ut ille perfidus asserebat, putarent, ea Ildefonso auctore in sacris Missalibus vere legi. Sed sanctum hunc Doctorem a calumnia vindicat Baronius, testimoniis ejus adversus errores Elipandi prolatis, prout ad dictum annum videri potest. Ceterum quod ad errores; ab impio isto jactatos, sacræque liturgiæ imputatos, spectat: statuenda videntur circa illos sequentia. 1. Plane inducor, ut credam, novæ istius sectæ asseclas, obvia quæque in suæ pestiferæ doctrinæ defensionem arripientes, in Missale Mozarabicum sacrilege grassatos fuisse, atque ex sacræ liturgiæ a se facta depravatione subsidium sibi quæsivisse: quo factum sit, ut sensim sine sensu varii textus sacri ejusdem liturgiæ subdole coacti sint aliud enuntiare, quam & enuntiare debebant, & antea enuntiarant; idque referri posse videtur ad tempora subsecuta annum circiter 736, quo Theodiscus, natione Græcus, homo impostor, successorque S. Isidori pseudo-episcopus hæreticus (qui & depositus transiit in Mahometanam impietatem) primus in Hispania asseruit, Christum Dei Filium esse adoptivum Dei Patris omnipotentis, sicut Baronius ad dictum annum 794 refert.

[197] [cujus exemplaria alicubi corrupta, sed postmodum abolita vel correcta sint.] Secundo. Neutiquam persuadeo mihi, hæreticorum licentiam eo usque in libros liturgicos grassatam fuisse, ut pleraque nedum omnia promiscue exemplaria depravarint. 3. Proin suspicor, nonnullos dumtaxat codices in tractibus Hispaniæ magis ab hæretica lue infectis, sortem illam subivisse. 4. Pono denique tamquam indubitatum, illos codices sacros, qui jam fuerant corrupti, postmodum vel abolitos, vel correctos, ac primævæ integritati restitutos fuisse, simul atque sæpe dicta hæresis ita desiit, ut vel nullos amplius habuerit sectatores; vel forte paucissimos, eosque occultos; pro qua re Brunus pag. 292 allegat factum anno 918 Ordonii, regis Legionis, & Sisenandi, episcopi Compostellani; de quo postmodum loquar; nunc, relicto octavo seculo, ad nonum perrecturus.

CAPUT V.
Monumenta quædam circa ritum Mozarabicum seculis IX & X ad posteros transmissa.

SEC. IX & X.

§ I. Quid actum sit de Mozarabibus in urbe Cordubensi.

Seculum Christi IX, quod præ manibus habemus, sterilem rerum liturgicarum pandit myricam; ubi videlicet vix invenias, quo lectorem pascas. Apud Cardinalem Bona lib. 1, cap. 12, num. 5 occurrit epistola Caroli Calvi imperatoris ad Clerum Ravennatem, [Usus liturgiæ Mozarabicæ perseveravit in Hispania, tum Toleti,] e qua producitur sequens fragmentum: Usque ad tempora abavi nostri Pipini, Gallicanæ ecclesiæ aliter, quam Romana vel Mediolanensis ecclesia, divina celebrabant Officia, sicut vidimus & audivimus ab eis, qui ex partibus Toletanæ ecclesiæ ad nos venientes secundum morem ipsius ecclesiæ, coram nobis sacra Officia celebrarunt. Celebrata etiam sunt coram nobis Missarum Officia more Hierosolymitano … & more Constantinopolitano ..; sed nos sequendum ducimus Romanam Ecclesiam in Missarun celebratione. Unde colligitur, jussu Caroli Calvi imperatoris accersitos fuisse sacerdotes, qui coram se ritu Mozarabico rem divinam peragerent; adeoque istam liturgiam seculo IX, non ita tempore Arabum afflictam, ab Elipandi hæresi corruptam, ut quasi prorsus exstincta vel intermortua fuerit: imo vero in Hispania perseverasse, non obscure perspicimus; idque ulterius confirmabitur ex sequentibus.

[199] [tum Cordubæ præsertim.] Ambrosius Morales Hispaniæ illustratæ, seu in corpore Hispanorum scriptorum tomo 4, Vitæ S. Eulogii presbyteri & martyris Cordubensis anno 859, a se editæ & illustratæ, notitias varias præmittit pag. 220 hoc titulo: Qui status Christianæ religionis Cordubæ sub Arabum imperio D. Eulogii tempore fuerit. Ex illis itaque notitiis juverit eas deligere, quæ prodesse possint & ad supplendam hujus seculi penuriam litterariam, & ad explanandas res Mozarabum Cordubensium, quando de Toletanis supra dictum est satis. Hæc igitur inde delibo: Occupata ab Sarracenis Hispania, multis de causis barbari victores Christianis pepercerunt. Illudque eos in primis commovit, quod magnas lateque diffusas Hispaniæ provincias accolis ipsi implere non poterant. Ut igitur essent, qui agros colerent, consueta mercimonia exercerent, & tributa principi persolverent; Christianos in Hispania quoscumque potuerunt, conservavere. Relictus iis fuit religionis cultus, templa multis intacta permanserunt; libereque permissum, ut Christiano ritu eadem frequentarent. Cordubæ vero major Christianorum numerus relictus, majorem etiam religionis cultum retinuit.

[200] In universum namque ea civitas multis modis ab Mauris jam inde fuit nobilitata. [quo summa rei Christianæ fuit ab Arabibus revocata, celebratis ibidem 2 conciliis.] Sedes regni totius, quæ Hispali paucis annis constiterat (referentibus, inquit, Rasi & Ruderico Toletano antistite in Arabum Historia) per Abdalazim, Mucæ in Hispaniæ administratione successorem, eo fuit translata… Et quoniam Cordubam cum imperii Arabici domicilio & sede ibidem constituta, summa omnia Hispaniæ jura tam sacra quam profana immigrarunt; Christianæ religionis dignitas atque potestas, quæcumque fuerunt, eo etiam ex tota provincia sese transtulerunt. Non quod Toletana ecclesia, ut fuit olim, & nunc quoque est, eo tempore totius Hispaniæ primas esse desierit… Non quod Metropolitanum suum Hispalensem Cordubensis ecclesia non agnosceret; sed quia tyranni, cum omnia possent, & ad sese omnia revocarent, eo convenire ad concilium reliquos antistites cogebant, ibique de quibuscumque cuperent, rebus & consultare, & statuere volebant. Indicio suo * duo concilia Cordubæ per illa tempora congregata. Alterum, cujus D. Eulogius meminit, ab omnibus Hispaniæ metropolitanis cum subditis episcopis celebratum. Alterum, cujus in Sampsonis abbatis Cordubensis, de quo suo loco dicemus, Apologetico mentio fit.

[201] Templorum deinde Morales, quæ exstiterint tam intra quam extra urbem, [Templa ibidem ac monasteria,] catalogum contexit, uti & quorumdam monasteriorum; inter quæ pag. 221 ponit Tabanense cœnobium, ipso D. Eulogii tempore constructum in urbi vicinis montibus. Item Pilemellariense monasterium sancti Salvatoris: & ipsum etiam eodem tempore, iisdem in montibus conditum, cujus etiam hodie ruinæ visuntur. Exhibito itaque templorum catalogo, alia recenset Morales, e quibus de florente miserrimis istis temporibus rerum sacrarum fortuna edocemur, quæque ideam suggerunt, quidnam circa liturgiam Cordubensibus Christianis fuerit vel a barbaris dominis indultum. In his, inquit, atque aliis multis templis, quæ nominare D. Eulogius non potuit, præterquam quod sacra fierent, docendi quoque cura & erudiendi quam plurimos, consuetudo perseverabat. Id docet multis locis D. Eulogius, & in ejusdem Vita Alvarus: ubi etiam apparet, non vulgarem illum doctrinæ cultum, sed supra captivitatis & miseriarum, in quibus degebant fideles, tempora præcellentem. Jam vero quod non solum divinæ liturgiæ exercitium, idque satis liberum Mozarabibus indultum barbari voluerint, sed veterem quoque ejusdem consuetudinem, ordinem, ritum ac cæremonias summa cum conniventia tolerarint, argumento sunt plurima alia externa indulta, quæ Christianis tum temporis licuit habere. Quæ omnia deduci possunt ex doctissimo Ambrosio Morale, qui sic pergit:

[202] Ipsa templa etiam intra urbem suas turres, ænea sua cymbala habuere, [& plura alia Christianis indulta.] quibus Dei plebem assidue convocabant. Et durat adhuc Cordubæ exiguum unum, ab illis usque temporibus, ut suo loco referemus, conservatum. Sacerdotes, monachi, sacræ virgines peculiari veste, legitimoque cultu amicti, detonsi etiam in publico conspiciebantur. Quæ omnia ex divo Eulogio, atque aliis duobus ejusdem seculi scriptoribus sunt manifesta. Neque sine pretio tamen, & recentibus semper exactionibus, ut idem sanctus Martyr, & alii tradunt, concessa fuerunt. Unum illud tantummodo mortis etiam interminatione fuerat Christianis vetitum, ne pseudoprophetam eorum Mahometum maledictis incesserent, aut legi suæ cum probro detraherent. Hoc uno fideles Christi abstinerent, Arabum templa non intrarent, tributa persolverent tuti, & pene liberi poterant permanere. Nam & comitum dignitas semper Cordubæ inter Mocarabes perseverabat; ut ex Samsone abbate, & Cypriani Cordubensis Epigrammatibus, per hæc ipsa tempora scriptis, constat: & quod in divo Eulogio legimus, publico exceptorum munere iidem fungebantur Christiani, atque inter tirones regios, de quibus suo loco dicemus, regiis annonis, ut ipsis sancti Martyris verbis utar, vescebantur. Et Samson abbas, cum de Servando comite initio libri secundi agit, aperte comitatum Cordubensem nominat; ut intelligere debeamus, Gothorum more Comitem Corduba Moçrabibus Christianis datum, qui eis præesset, jus inter eos diceret, & controversias aliquas leviores, neque ad publicam regis majestatem, fiscumve regium pertinentes, decideret.

[203] [Permissa item Cordulæ hierarchiæ ecclesiasticæ dignitas, uti & usus librorum:] Et vero hierarchiæ etiam ecclesiasticæ munera tum in usu fuisse, habemus e laudato scriptore, dum hæc subdit: Inter sacerdotes etiam præter abbates, qui .. templis præerant, archidiaconi atque archipresbyteri nomen & dignitas perdurabat. Cyprianus enim in illorum suorum Epigrammatum titulis archipresbyterum sedis Cordubensis se appellat… Illud etiam scitu dignum, in templis etiam nostrorum publicas Cordubæ bibliothecas fuisse… Unam scriniis etiam insignem, quam in S. Aciscli templo Adulphus comes reposuerit, idem Cyprianus archipresbyter longo epigrammate celebravit. Alterius etiam meminit, quam ipse Saturnino archidiacono magna ex parte perscripsit. Sed in prosperis adeo ac præter captivitatis barbaræ conditionem feliciter succedentibus eventibus, quædam intermixta fuere, quæ Christianos fortunæ suæ memores redderent, & quam duram barbaris dominis servirent servitutem.

[204] [quamquam rebus adeo florentibus] Sed enim, inquit Morales, cum hæc ita sint, Christ anorum tamen contactum, referente divo Eulogio, tamquam in ipso contaminarentur, Sarracini prorsus devitabant; & ab illorum pueris nostri indigna multa in publico patiebantur. Tributa vero gravissima fuisse, idem sanctus Martyr ingemiscit, & illud in primis, quod singulis mensibus solvebatur. Novis etiam tributis Christiani Moçarabes onerabantur: adeo ut de oblationibus omnium ecclesiarum partem solvere, novo tributo excogitato, cogerentur. Quod Samson de Servando Christianorum Cordubæ Comite, sed nefario homine loquens, his verbis deplorat &c.; hoc inde malo consecuto, ut venale sacerdotium sustinentes ipsæ basilicæ, non more solito dignos recipere, & indignos queant sacerdotes repellere &c. Hæc autem, sicut subdit Morales, sex octove annis post divi Eulogii martyrium facta fuisse, suo loco, plenius de Samsone agentes demonstrabimus. In Chronologica autem ratione pag. 371 apud laudatum sæpius auctorem invenies Christianorum Cordubensium post regnum Ordonii primi, & Alfonsi cognomento Magni (quorum hic illius filius, anno Domini 862 regnare cœpisse, ibidem signatur; iste vero pag. 370 ponitur tunc obiisse) pluribus descriptam dispersionem ac lugubrem ruinam.

[205] Non tanta tamen fuit ecclesiæ Cordubensis hoc tempore dispersio, [permixtæ fuerint calamitosæ.] quin integra, templisque & viris optime constituta perduraret, ut ibidem dicitur pag. 372; pro qua re affertur in primis concilium multorum episcoporum Cordubæ paulo post divum Eulogium occisum, congregatum, circa annum nimirum Domini octingentesimum sexagesimum tertium, cujus in Samsonis abbatis Cordubensis libro Apologetico secundo fit mentio. Docent hoc ipsum præterea alia multa, quæ idem auctor eo opere commemorat… Sed enim multum diuque etiam post divum Eulogium Cordubæ templa, sacræ Deo virgines, & magnus religionis cultus vigebat. In templo namque divi Andreæ (quod semper ab sequentium temporum Christianis Mocarabibus retentum fuisse constat) introrsum in septemtrionali pariete lapis est centum viginti ferme post D. Eulogium annis, sacræ virginis & Deo dicatæ tumulo impositus; uti ex litteris ibidem inscriptis exhibet Morales in sua Chronologia, eadem pag. 372, cujus ego verbis hic usus sum; additque sequentia: Lapis autem extrorsum in cimeterio eidem parieti insertus, satis aperte docet, idem templum ducentis post has virgines annis, Christianorum sub Arabibus semper fuisse, ex epitaphio, quod transcribit idem chronologus. Videri etiam possunt, quæ de hoc ipso tumulo ibidem observat. Quæ omnia abunde indicant, quo loco fuerint hoc seculo nono res Mozarabum in civitate Cordubensi. De decimo ista accipe.

[Annotata]

* sunt

§ II. Officii Mozarabici integritas seculo X comprabata.

Ad comprobandam sacræ liturgiæ Mozarabicæ per Hispaniam hoc decimo seculo usitatæ integritatem, [Pro integritate liturgiæ Mozarabicæ] exstat apud Cardinalem Aguirrium tom. 3, pag. 174 documentum sequens sub hoc titulo: Era CMLXII. De officio Hispanæ ecclesiæ, Romæ laudato & confirmato. Ex Ms. ecclesiæ Toletanæ. Documentum autem ipsum his verbis constat: Regnante Carolo Francorum rege, ac patritio Romæ, & Ordonio rege in Legione civitate, Joannes Papa Romanam & Apostolicam sedem tenebat. Sisenandus vero Iliensi * sedi, retinenti corpus B. Jacobi Apostoli, præsidebat; quo tempore Zanellus presbyter reverentissimus & prudentissimus a præfato Papa Joanne ad Hispanias est missus, ut statum ecclesiæ religionis, ejusdem regionis perquireret, & quo ritu ministeria Missarum celebrarent, diligenter perquireret, & comperta fideliter Apostolicæ sedi referret. Quod injunctum sibi officium præfatus Zanellus presbyter solerter complevit, & Hispanias veniens, omnem Ordinem ecclesiastici Officii, & regulam consecrationis corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi perspicaciter perscrutatus requisivit.

[207] Canones & omnes libros Sacramentorum perlegit. [affertur testimonium:] Quæ cuncta Catholica fide munita inveniens, exultavit, & domino Papæ Joanni, & omni conventui Romanæ Ecclesiæ, ut invenerat, retulit. Officium Hispaniæ ecclesiæ laudaverunt & roboraverunt. Et hoc solum placuit addere, ut more Apostolicæ Ecclesiæ celebrarent secreta Missæ. Ergo hac auctoritate mansit ratum & laudabile Officium Hispanæ ecclesiæ, usque ad tempus domini Alexandri secundi Papæ; de quo inferius dicetur loco suo. Quandoquidem vero illud instrumentum maxime conducit ad propositum meum, & nonnulla in eo continentur, quæ materiem suggerunt ulterioris observationis, proxime exponam omnia, quibus hoc instrumentum dilucidari posse censeo.

[208] [cujus ratio temporis] Temporis imprimis, quo res isto documento contenta acciderit, habenda ratio est. Æra CMLXII, eidem prænotata, concurrit cum anno Christi 924; pro qua nisi scribi debeat æra CMLVI, ut respondeat anno Christi 918; vel ad summum æra CMLVIII, ut consonet anno æræ vulgaris 920; non cohærebit ratio temporis cum iis, quæ mox ex Ambrosio Morale, ac Baronio referam. Aguirrius sane vel non satis advertit ad æram CMLXII, quam dicto instrumento præmittit; vel non satis curavit combinationem ejus cum tempore, quo respexit, dum protulit documentum illud: nam collocat illud post testamentum, quod anno Christi 915 illigat; & ante privilegium, quod innectit anno 919: unde consequens est, ut non voluerit in medio isto inter annum 915 & 919 instrumento respicere ad annum 924, per æram CMLXII designatum, sed ad annum priorem, forte 918, cum Baronio. Æram certe CMLII dictæ legationi præfixam non invenio apud Moralem lib. 12, cap. 19 (de quo loco statim plura dicentur) ut ab aliquo fortasse postmodum imperite adjecta fuerit, vel corrupta.

[209] [expenditur;] Nam ut nihil dicam de Ordonio II; cujus mortem tametsi Morales lib. 15, fol. 208 verso, innectit anno 924; fatetur tamen exactam de anno mortis certitudinem non exstare, rem aliunde conficiendam censens; ut videre est loco citato, & fol. 210; Mariana autem De rebus Hispaniæ lib. 8, cap. 2 illam affigit anno 923; Pagius denique eamdem refert anno 924; sed addit, quot annis ipse & duo proximiores regnarint, in tantis historiæ Hispanicæ tenebris ab hoc anno usque ad annum CML, quo Ordonius III regnum iniit, detegi non posse: ut nihil, inquam, dicam de anno mortis Ordonii II; æra enimvero 962 componi nequit cum morte Sisenandi, Iriensis episcopi, secundum ea, quæ ex Baronio paullo post circa illam narrabuntur: quæ ut subsistant, ad aliam æram recurrendum erit. Qua emendatione temporis adhibita, relucentes in producto legationis documento alii characteres chronologici apte inter se cohærere dignoscuntur.

[210] [& alia eidem substituenda probatur,] Vivebant quippe tunc Carolus Simplex, Francorum rex; Ordonius item secundus, Legionis rex; denique Joannes PP. X, ac Sisenandus secundus; Iriensis episcopus. Ambrosius Morales Chronici generalis Hispaniæ lib. 12, cap. 19 dictum instrumentum producit Hispanice redditum, ex isto libro antiquo conciliorum, qui e monasterio S. Æmiliani ad Scorialense transiit; & de quo superius mentio facta est: sed idem auctor homonymia personarum deceptus, miserrime impegit in errores temporum; nam personas nominibus istis designatas, videlicet Sisenandum, Ordonium, Carolum, Joannem PP., illigat seculo nono; quo utique iste Sisenandus I, Ordonius I, Carolus Calvus, & Joannes PP. VIII vixerint. Sed libro 15, cap. 47, fol. 198 inter alia, quæ narrat ad annum 920, commissum errorem recte emendat, postea re considerata, clare intellexisse se significans, quod illa acciderint tempore Ordonii II, & Sisenandi II, nec non Joannis Papæ X: & sic cum dicto instrumento, tum personis in eo memoratis accommodatur & restituitur ratio temporis, de qua hic quæritur; adeo ut nihil incommodare videam rationem chronologicam isti exemplari, quo minus eidem fides & haberi possit & debeat.

[211] Baronius ad annum 918 & rem gestam, de qua hic agimus, [suffragante Baronio ex Ambrosio Morale;] illigat, & eam paullo aliter in quibusdam, quæ eidem acciderint, narrat ex Ambrosii Moralis Chron. Hisp. lib. 15, cap. 47 jam a me designatis. Annus, inquit, Redemptoris CMXVIII .. inchoatur, quo legatio missa est a sancto episcopo Sisenando, & ab Ordonio rege Legionensi ad Joannem X Romanum Pontificem: qui ea functus est legatione Joannes, aliter Joannellus appellatus reperitur. Hæc omnia ex veteri historia Compostellanorum episcoporum, in qua licet certus annus legationis hujus non habeatur expressus; tamen ex eo quod ibi asseritur, eumdem legatum annum integrum Romæ fuisse detentum, & paullo post ipsum Sisenandum ex hac vita migrasse confectum senio, anno Redemptoris CMXX; utique hoc anno potius quam alio aliquo eam contigisse legationem, possumus opinari. Quænam vero res isti legationi ansam dederit, ibidem sic prosequitur laudatus Annalium ecclesiasticorum conditor:

[212] Quod autem ad legationem a Sisenando missam pertinet, [Baronio item dicti testimonii textum] eam præcessisse occasionem, eadem Compostellana Acta docent, quod Joannes PP., ut qui ex pluribus delictis conscientia sauciatus, animi dolore languesceret, inter alia salutis suæ remedia, illud excogitavit, ut nomine suo legatum mitteret Compostellam ad venerandum corpus Jacobi apostoli. Cum & litteras dedit ad dictum ejusdem loci episcopum S. Sisenandum, ut juges preces pro se funderet apud eumdem sanctum Apostolum, ut propitius sibi esset in hac vita, & in hora obitus sui. Qua prævia occasione, idem episcopus ad Joannem Pontificem, eumdem, quem diximus, Joannem presbyterum legavit, cui & Ordonius rex cum pretiosis muneribus apud ipsum Papam litteras dedit. Legatus ubi Romam pervenit, digne exceptus est ab eodem Pontifice, atque honorifice habitus, retentusque (ut dictum est) anno integro Romæ, sed non otiose. Siquidem occasione Missalis Mozarabici, quod tunc erat usui in pluribus Hispaniarum ecclesiis, magna oborta est controversia: nam cum Sisenandus in pervestigandis Romanæ Ecclesiæ sacris ritibus totus intentus, eos invenisset in multis plane diversos ab iis, qui in eodem codice continerentur, ex illis hos emendandi in iis, qui gravioris viderentur esse momenti, ab eodem Pontifice facultatem accepit:

[213] [explanante,] Cujus etiam explendi muneris gratia idem Apostolicæ sedis legatus ab eodem Papa decernitur. Qui multos ab Urbe receptos secum deferens libros, rediit in Hispaniam, & simul conferens, quamvis multa ritu diverso, in nullo tamen ea discrepare invenit a Catholica veritate. Quamobrem ad eumdem Pontificem rediens, visa ac cognita retulit in synodo, tunc coram eodem Pontifice congregata. Cui visum est, omissis reliquis ut levioris momenti, ut Romano ritu sacratiora illa potissimum verba, quibus ipsum divinitus institutum Sacrificium incruentum perficitur, proferrentur, quæ aliquibus additis vel mutatis, ita in dicto Missali scripta essent, videlicet: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: &: Hic est calix novi testamenti in meo sanguine, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sic igitur tunc ea controversia definita; quæ tamen multos post annos (ut suo loco dicetur) repetita; suo item apud nos loco commemoranda.

[214] [Hoc sec. 10 Salvus abb. Alveldensis quædam liturgica scripsit:] Atque hæc quidem, etiamsi ambitu satis longo narrata a Baronio, integre huc transcribenda judicavi; nec judicii factive pœnitet; cum mirifice illustrent instrumentum supra ex Aguirrio prolatum, quod breve quidem, sed obscurum est, eo saltem, quod plura rerum adjuncta vel involvat vel omittat, quæ ex narratione Baronii dilucide intelliguntur. Quibus demum corollarii loco addi potest, quod hoc seculo decimo (quemadmodum antea ab aliis factitatum vidimus) Salvus abbas Albeldensis ad rem liturgicam amplificandam animum appulerit, teste Nicolao Antonio sæpius citato, Bibl. veteris Hisp. tom. 1, pag. 381, num. 354; ubi de operibus istius Salvi agens, hymni, orationes, versus, & Missæ, inquit, sequuntur magna styli dulcedine & efficacia ad concitandos ad compunctionem legentium animos; quorum nihil ad nos, uti addit, pervenit. Sed nunc inspiciendum exhibeo seculum XI.

[Annotata]

* Iriensi

CAPUT VI.
Variæ Officii Mozarabici vicissitudines seculo XI.

SEC. XI

§ I. Quid in nonnullis locis circa illud sit actum; decreta abrogatio in Aragonia; approbatio ejusdem ab Alexandro PP. II facta.

Seculum hoc undecimum exordior a conventu episcoporum apud monasterium Rivi-pullense, in quo basilica ejusdem monasterii quarto dedicata est, ut videre est apud Aguirrium pag. 201. Actorum prædictæ dedicationis instrumentum his signis chronologicis prænotatur: Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MXXXII, era millesima LXX, indictione XV, XVIII Kalendarum Februariarum. [Privilegium monasterio Rivipullensi in materia liturgica concessum:] In ejusdem deinde instrumenti decursu concessum legitur fuisse privilegium isti monasterio in materia liturgica: de quo notantur ista apud eumdem auctorem pag. 202: Concedimus quoque & firmamus prædicto monasterio, juxta constitutionem Domni Papæ Benedicti, sicut ipse eidem cœnobio per auctoritatem beati Petri Apostoli & suam firmavit, ut si festivitas Hypapanti Domini, quam Purificationem S. Mariæ dicimus, post Septuagesimam evenerit, habeant in perpetuum licentiam habitatores ipsius cœnobii, Alleluia & Gloria in excelsis Deo solenniter decantare. Benedictus PP., qui hic indeterminate nominatur, fuit hujus nominis octavus, secundum id, quod eadem pag. 201 exprimitur.

[216] Concilium Coyacense, in diœcesi Ovetensi celebratum, [Concilium Coyacense] tempore Ferdinandi I, regis Castellæ, cognomento Magni, anno Christi 1050, sicut habetur apud Aguirrium (cui præiverat Baronius, ad istum annum) varia præscribit, quibus liturgici Officii apparatui consulitur. Sunt autem ista: Tertio autem titulo statuimus,.. ut ecclesiæ… sint integræ, & non divisæ, cum presbyteris & diaconis, & cum totius anni circuli libris, cum ornamentis ecclesiasticis; ita ut non sacrificent cum calice ligneo vel fictili. Vestes autem presbyteri sint in sacrificio amitus *, alba, cingulum, stola, casula, manipulus. Vestes diaconi amitus, alba, cingulum, stola, dalmatica, manipulus *. Altaris vero ara tota sit lapidea, & ab episcopis consecrata. Hostia sit ex frumento *, sana & integra. Vinum sit mundum, & aqua munda, ita ut inter vinum, hostiam, & aquam Trinitas sit significata. Altare sit honeste indutum, & desuper lineum indumentum mundum. Subtus calicem & desuper, corporale lineum mundum, & integrum… Quinto autem titulo decrevimus, ut archidiaconi tales clericos constitutis quatuor temporibus ad ordines ducant, qui perfecte totum psalterium, hymnos, & cantica, epistolas, orationes, & Euangelia sciant. Hæc apud Aguirrium, a quo & varias lectiones mutuatus sum.

[217] In concilio Compostellano sub Ferdinando rege Legionis & Gallæciæ anno Christi 1056 (non autem 1031, [ac Compostellanum consulunt decoro Officii divini.] ut contra Tamayum Aguirrius pag. 218 evincit) nonnulla lego, ad decorum sacræ liturgiæ ordinem perquam accommodata. Sic itaque statuitur canone 1: Sacrificia ipsi episcopi, & omnes presbyteri omni die offerant Deo… & qui non potuerit per se offerre… omnibus diebus audiat. Psalmos qui potuerit plus recitare, recitet; qui non plus, quinquaginta die omni persolvat, & omnibus Horis, prima, tertia, sexta, Vespertinis & Completoriis, medium noctis Nocturnis & Matutinis omni die persolvat.. Ita etiam & ad omnes Missas, dum dixerit diaconus: Inter vos pacem tradite; omnibus intra ecclesiam stantibus pacis osculum sibi invicem tribuatur, & per omnes communiones majores Nativitatis Domini, Paschæ, & Pentecostes, quisquis de quo habuerit, munera offerat. Et can. 2: Subdiaconus annos XVIII habeat, diaconus XXV, presbyter XXX; & ipsi qui totum Psalterium, cantica, & hymnos, salisparsionem, baptisterium, insufflationem, & commendationem, & Horas, & ipsum cantare de festis unius justi, unius confessoris, unius virginis; de virginibus, de defunctis, & omnia Responsoria perfecte sciant.

[218] Varias hactenus ritus Mozarabici a seculo præsertim octavo vicissitudines vidimus; [An in concilio Jaccensi] sed hoc seculo undecimo longe omnium præteritarum maxima superest, qua ejusdem Officii abrogatio primo in Aragonia tentata, deinde per varias successive Hispaniarum provincias exsecutioni mandata fuit. Res gesta quomodo contigerit, quibus ad hoc exsequendum machinis opus fuerit, & quanto labore, ordine jam expediam. Concilium Jaccense in Aragonia celebratum signatur apud Aguirrium pag. 228, anno Christi 1063 (juxta alios autem 1060) tempore nimirum Ramiri I, Aragoniæ regis, & Sanctii, filii ejus; uti liquet ex donationis instrumento, quod ibidem profertur, & sic incipit: Sub Christi nomine.. Ranimirus rex gloriosus, & Sanctius, filius ejus, omnibus divinæ legis ac Christianæ religionis &c. In fine autem notatur facta charta donationis anno millesimo sexagesimo tertio, Dominicæ Nativitatis, era millesima centesima prima, indictione decima tertia. Quod vero in prædicto concilio aliquid actum fuerit circa res ecclesiasticas, ex isto instrumento plane constat; an vero circa Ordinem liturgicum aliquid sit decretum, determinate & in individuo, ex ejusdem instrumenti verbis confici haud potest: sic enim in illo habetur:

[219] [aliquid contra ritum Mozarabicum sit statutum?] Volumus notum fieri dilectioni vestræ, quoniam ob restaurandum sanctæ matris Ecclesiæ statum nostris in partibus, nostra majorumque nostrorum negligentia pene corruptum, synodum novem episcoporum congregari fecimus, in loco, a priscis olim Jacca nominato; in quo synodati conventu, præsentibus atque consentientibus cunctis nostri principatus primatibus atque magnatibus, pleraque sanctorum canonum instituta episcoporum judicio restituimus & confirmamus. Nec plus discimus ex vocibus Aragonum, qui post ejusdem instrumenti subscriptiones, a rege, filio ejus, aliisque factas, sic inducuntur locuti: Gratias Christo cælesti, ac benignissimo ac serenissimo Ranimiro principi, qui curam adhibuit ad restaurationem sanctæ matris Ecclesiæ. Status itaque ecclesiasticus ibi fuit restauratus; id quod valde vagum est, & nimis late patens, quam ut inde elicias, liturgiam Mozarabicam ibi tunc abrogatam fuisse.

[220] [Id quidem censet Surita;] Surita Annalium Aragonensium lib. 1, cap. 18, ex litteris Apostolicis Gregorii Papæ VII ad regem Ramirum datis, colligit (quantum quidem ait se intelligere posse) quod admiserit regulas & institutiones canonicas, quæ antiquitus introductæ erant a sancta matre Ecclesia, in celebratione Officiorum divinorum, & reliquerit Breviarium Gothicum, ejusque cæremonias, quæ observatæ erant in Hispania jam inde a tempore Gothorum. Ex quibus verbis conficio, in celebratione Missarum admissum quidem esse Romanum morem; sed usum Breviarii Gothici relictum; quem tamen etiam abrogatum indicat alibi. Idem quippe auctor in Indicibus rerum ab Aragoniæ regibus gestarum, ad annum 1060, ita scribit: Data sacerdotibus lex, ne quo alio more, quam Romano precarentur: neque Gothica, utpote peregrina piacula, exsolverentur. De qua re consuli etiam possunt Baronius ad annum 1060, Labbeus Conciliorum tom. 9, & Pagius ad eumdem annum, num. 2.

[221] [sed ex antiquioribus monumentis id non constat.] An autem revera sub isto rege in dicto concilio latum fuerit decretum de abroganda veteri lege liturgica Gothica seu Mozarabica, ejusque loco substituenda Romana; & si latum, an tunc continuo exsecutioni mandatum, ex antiquioribus monumentis id certo nondum comperi. Et vero sunt nonnulla, quæ contra subitam adeo abrogationem faciunt: videlicet innata quædam hominibus tenacitas animorum, ægerrime avelli se sinentium ab ritibus sacris, quos a teneris imbiberunt. Neque scio, quod tunc intervenerit Romani Pontificis mandatum, aut quod missus hac de causa tunc fuerit ipsius legatus. Quidquid sit, si non jam nunc, certe paucis saltem post annis mutationem illam apud Aragones in ductam fuisse, conficitur ex iis, quæ inferius suo tempore de monachis Pinnatensibus docebo. Dispiciendum interea, quidnam in aliis Hispaniarum provinciis circa liturgiam sacram fuerit actum.

[222] Manuscriptum Toletanum, cujus fragmentum produximus num. 206, [liturgia Mozarabica] sic pergit: Quo Alexandro PP. sedem Apostolicam æra TLXIII obtinente, & domino Ferdinando rege Hispaniæ regione imperante, qui Cardinalis, Hugo Candidus vocatus, a præfato Papa Alexandro missus Hispaniam venit, Officium ecclesiæ ejus a supra nominato Joanne PP. laudatum vel roboratum evertere voluit; sed Apostolica auctoritate munitum & confirmatum inveniens, intactum, ut invenit, reliquit. Cui Cardinali succedentes quidam Cardinales alii, hoc idem facere laboraverunt; sed nullo modo facere potuerunt. Pro qua re Hispaniarum episcopi vehementer irati, consilio inito, tres episcopos Romam miserunt, scilicet Munionem Calagurritanum, & Eximinum Aucensem, & Fortunium Alavensem. Hi ergo cum libris Officiorum Hispaniarum ecclesiarum se Domino PP. Alexandro in generali concilio præsentaverunt: obtulerunt, id est, librum Ordinum, & librum Missarum, & librum Orationum, & librum Antiphonarum.

[223] Quos libros Dominus Papa, & omne concilium suscipiens, [Romæ ab Alexandro PP. examinatur & approbatur;] diligenter perscrutantes, & sagaci studio perquirentes, bene Catholicos, & omni hæretica pravitate mundos invenerunt: & ne quis amplius Officium Hispanæ ecclesiæ inquietare vel damnare vel mutare præsumeret, Apostolica auctoritate prohibuerunt, & etiam interdixerunt: & data benedictione super præfatos episcopos, cum lætitia ad propria redierunt. Ex libris, quos portaverunt ad Romam, unus fuit Ordinum majoris, Albaildensis cœnobii, ubi continentur baptismus & sepultura, tenuit Papa Alexandrus, & fuit bene laudatum. Alium librum Orationum de monasterio Iraze: & tenuit abbas S. Benedicti, & fuit bene laudatum. Et librum Missale fuit de S. Gemma, & librum Antiphonarum de Iraze ita diviserunt, decem & novem diebus tenuerunt, & cuncti laudaverunt. Hactenus documentum Toletanum, graphice ac distincte omnia & singula describens; quibus lectis & expensis, quis in animum non induxerit, Officium illud a suprema Ecclesiæ Catholicæ auctoritate ad perpetuitatem temporis approbatum, roboratum ac stabilitum deinde semper permansisse? Sed longe aliter res evenit: quod priusquam ostendam, elucidanda sunt paucula, quæ in allato documento occurrunt.

[224] Primo, æra ibi sumitur non pro Hispanica, sed pro Christiana vulgari: [cujus rei gestæ instrumentum elucidatur.] atque hinc saltem Aguirrius a pag. 232, contra Cossartium contendit, æram ita sumptam, non esse novam, & sine exemplo. Littera autem ista T numerum denotat millesimum. Si quis alia super hac re exempla desideret, inveniet illa in instrumentis apud Aguirrium pag. 196, & 215; item apud Moralem sub finem tomi 3 Chron. general. Hisp., fol. 330 verso. 2. Alexander PP. II ab anno 1061, usque ad 1073 annum Christi sedit. 3. Satis cohæret, hosce episcopos Hispanos Mantuam profectos, etiam Romæ fuisse. 4. Scimus, ritualia Gothica examinata & approbata fuisse in concilio Mantuano: a Romano autem id factum, nescimus; per quod istius documenti auctor nihil aliud forte significare voluit, quam quod Romæ aliqua ad examinandos ritus Hispanorum, deputata fuerit Cardinalium congregatio. 5. Ne porro Toletanum illud exemplar, quia non eodem tempore omnia, quæ in eo continentur, scripta videantur, suspectæ sit fidei; Chronici general. Hispan. lib. 12, fol. 121 verso ita de eo disserit Ambrosius Morales; cujus textum ex Hispanico Latine sic reddo: Dubitare aliquis poterit, cum elapsi sint sexaginta anni & amplius, ex quo scriptum fuerit illud originale conciliorum (de quo supra dixi) unde ego, inquit, ista extraxi; quomodo ibi habeatur memoria illius rei, quæ contigit tempore regis Ferdinandi I, & anni millesimi quinquagesimi noni. Facile respondetur ad illud, quod, scripta prima memoria, quando totus liber scriptus fuit; postmodum reliquum eidem memoriæ adjectum sit, quando contigit; ut totum, quod eo attinebat, ibidem conjunctum exstaret. Jam vero quæ dicebam paullo ante de concilio Mantuano, & Hispanis præsulibus eo profectis, magis lucescent ex proximo paragrapho; in quo rei gestæ seriem exponam.

[Annotata]

* Ms. Tol. amictum

* Ms. Tol. amictum, albam, stolam, dalmaticam, manipulum.

* Ms. Tol. ex frum. electo

§ II. Ritus Gothicus seu Mozarabicus a concilio Mantuano probatus; acta contra eum in conventu Barcinonensi & in Aragonia.

[Libri rituales Gothici in concilio Mantuano probantur.] Anno Christi 1064 concilium Mantuæ celebratum occasione schismatis Honorii II, uti se nominabat, adversus Alexandrum PP. II, apud Labbeum tom. 9, signatur: ad quem annum Baronius scribit ista: Venerunt quoque Mantuam ad dictum concilium episcopi tres, pro reliquis legatione fungentes. Fuerunt hi Manio * Calaguritanus, Eximius * Aucensis, & Fortunius Alavensis, deferentes libros Gothicos Ritualis ipsi Alexandro Pontifici ac universo concilio: a quibus cogniti, inventi sunt orthodoxi. Unde suspicio formari potest, aliquid istis temporibus contra Gothicos ritus vel motum fuisse vel movendum: nisi forte ad sistendos dicto concilio sacros codices rituales Hispanis stimulus fuerit recens in Aragonia adoptatæ Romanæ liturgiæ exemplum (si vere, juxta dicta, jam nunc ea de re lex lata, & exsecutioni mandata fuerat) ut mature se præmunirent, ne talis alibi casus contra suam liturgiam incideret. Incidit is enimvero, & hoc ipso eodem anno 1064, saltem secundum Eminentissimos Baronium & Aguirrium, in concilio Barcinonensi, seu potius comitiis, teste Baronio ad istum annum, qui rem exponit his verbis:

[226] [An Barcinonem profecto] Episcopi Hispani, qui Mantuano concilio interfuerunt, reversuri in Hispanias, duxerunt secum ab Alexandro PP. decretum legatum a latere Hugonem Cardinalem; cujus auctoritate Barcinone concilium congregatum est: in quo leges Gothicas, quibus Catalauni utebantur, penitus idem legatus Apostolicus abrogavit, novasque sanxit, quibus hactenus populus utitur. Ut autem & Gothici ritus, adhiberi in sacris soliti, abrogarentur, ab illis obtinere non potuit; nec cogere voluit, cum iidem in concilio Mantuano cogniti fuissent esse Catholici. Eadem ex Baronio deprompta Conciliis suis inseruit Aguirrius pag. 232: quæ alio modo narrat Mariana De rebus Hispaniæ lib. 9, cap. 5 in fine: Per hæc tempora, inquit ad annum 1060 (nam de anno scriptores variant, nec certi quid constitui potest) Hugo a Pontifice Romano in Hispaniam legatus, Barcinone in episcoporum & procerum conventu Raymundi Barcinonensis comitis voluntate, Gotthicas leges, quibus antea utebantur Catalauni abrogavit… Hunc esse Hugonem illum Cardinalem puto, cognomento Candidum, qui anno hujus seculi sexagesimo quarto ad principes Hispaniæ est Roma legatus, cum duo summum pontificatum gererent .. Alexander & Honorius: qui legatus omnem ad abrogandas Gothicas precationes conatum adhibuit, sed nullo successu: nam missi contra Mantuam .. episcopi tres (de quibus supra) Gotthicos libros, quos secum detulere, Pontifici & Patribus probarunt quasi orthodoxos, nullaque vitiosos parte.

[227] Morales lib. 12, cap. 19, Roblesius Vitæ Cardinalis Ximenii cap. 23, [Hugone Cadido Cardinale, in concilio Barcinonensi,] pag. 264, & noster Oldoinus in nova additione ad gesta Alexandri PP. II, apud Ciaconium tom. 1, col. 835 circa nomen & cognomen Hugonis Candidi inter se consentiunt; qui in concilio Auscensi, anno 1068, vocatur etiam Albus, ut videre est apud Harduinum nostrum, Conciliorum tom. 6, part. 1, Ad illud concilium Barcinonense quod attinet; apud Labbeum tom. 9, agitur de conciliis celebratis in Hispania citeriore: ad annum, prout ibidem notatur 1068 (quo Gothicos sacrorum ritus abrogatos, tamquam probabilius ibidem videri dicitur) Barcinonense concilium scribitur celebratum: primo quia Hugo idem, de quo jamjam loquebar, isto anno concilium Tolosanum & Auscense, in vicinis utique Hispaniæ locis, celebrarit. Deinde quia Sanctius Ranimirus Aragonum rex, in privilegio abbatiæ Leirensis apud Sandovalium in episcoporum Pampilonensium notitia dicit fol. 41 verso, sexto regni mei anno… XIV Kal. Madii concilium in Legerensi ecclesia celebravi.. Contigit autem.. Hugonem.. Candidum Cardinalem presbyterum illi interesse.

[228] Sed ego annum sextum regni Sanctii Ranimiri presse sumptum combino cum anno æræ vulgaris 1069: [anno regis Ranimiri sexto;] nam, ut ostendit Pagius ad annum 1063 ex inscriptione, quam ex nostro Moreto profert, anno 1063 obiit VIII Idus Maii Ranimirus seu Ramirus pater ejus, cui Sanctius successit; qui cum dicat, illud se concilium celebrasse XIV Kal. Madii, id est mense Aprili; non invenio hanc rem contigisse anno 1068, cum regni ejus sextus tantum currere cœperit mense Maio proxime sequente; nisi forte ita locutus fuerit Sanctius per anticipationem, ut, quia proxime aberat annus regni sui sextus, propediem inchoandum pro inchoato posuerit. Mea hæc temporis ratio confirmari potest ex nota chronologica, donationi Sanctii, episcopi Jaccensis, inserta: de qua dicam inferius. Verum tam parvi momenti res obiter hic sit tacta. Addo tamen, me solius privilegii Leirensis chronologicis notis neutiquam fidere: de qua re consuli potest citatus modo Sandovalius fol. 38 verso; & Brizius Martinezius paulo post citandus, lib. 3, cap. 17 illud privilegium Sanctio Ramirezio abjudicat; & inventionem antiquorum temporum esse contendit. Ad concilium seu comitia Barcinonensia redeamus. Loco itaque citato apud Labbeum non expungitur illud ex albo conciliorum, sed dumtaxat removetur ab anno 1064, ad 1068; ubi dicitur; Carbonellus in Chronico, & Martinezius in Historia S. Joannis, aliique anno id tribuunt MLXXI, nixi antiquis illorum temporum monumentis, quæ consignata sunt vel anno MLXXI cum intravit lex Romana in S. Joannem XI Kal. Aprilis, secunda septimana Quadragesimæ, feria tertia: vel æra MCIX (quæ concurrit cum anno Christi 1071) anno nono regni Sanctii Ranimirez, primo vero ingressionis Romani Officii in S. Joanne. Et illa concilianda satis verosimiliter ibid. ita proponuntur:

[229] [sacra liturgia abrogata fuerit,] Ut in Hispaniam Hugo Candidus anno MLXVIII venerit, in Aragonia finitimisque regionibus de mutandis sacrorum cæremoniis habuerit concilia; sed res, quamvis eodem anno decreta; perfecta tamen nisi anno MLXXI non fuerit, propter populi antiquis suis ritibus addicti pertinaciam; quem in ea re cogere invitum sacri magistratus noluerunt, sed sensim persuadere. Unde & factum, ut irritum tamdiu fuerit eadem de re decretum concilii Jaccensis, anni MLX. Eadem causa fuit, cur sacros ritus ut mutarent Castellani, vix adduci, ac nisi vi quadam potuerint (sicut perspicuum fiet, ubi ad ista tempora pervenerimus.) Quod vero ibidem subjungitur: Ad eos.. Hugo non penetravit, sive id mandatum illi non fuerat, sive tempestivum nondum esse duxit, omnino pugnat cum Ms. Toletano, cujus verba recitavi paragrapho præcedente; juxta quod adventus alter Hugonis Candidi Cardinalis in Hispaniam ponendus est anno 1063; qui non excludit alterum anno apud Labbeum 1068.

[230] [& quo anno] Pagius isti adventui ultimo suffragatur, ad eumdem annum 1068 dicens, quod anno 1064 de Hugonis Candidi presbyteri Cardinalis in Hispaniam ab Alexandro II delegati retulerat adventu, tum ob alia, tum ut divinorum Officiorum ritus ex Romana formula constitueret; id anno 1068 factum fuisse; perperamque ad annum 1064 retrahi, ostendi ait ex concilio Auscensi in Novempopulania celebrati, præside eodem Hugone Candido Cardinale legato. Auctor itaque ille, quæ ad annum 1064 de concilio Barcinone ab isto legato indicto (cui interfuerint episcopi & abbates principatus Barcinonensis, & in quo, prout ex Diago refert, communi consensu Officium Gothicum repudiarint) constituerat, facta esse neutiquam negat, sed in annum 1068 differt; contra ac facit illustrissimus vir Petrus de Marca, qui lib. 4 Marcæ Hispanicæ, col. 457 expungendum illud concilium in tomis conciliorum censet; & vero præmiserat, errare eos vehementer, qui Gothicarum legum abrogationem, seu potius additionem, ut vocat, ad veterem legis codicem decretam putant in concilio ecclesiastico; cum nulla illic ecclesiasticæ auctoritatis fiat mentio. Scriptores rerum Hispanicarum & alios quosdam, tradentes huic conventui præfuisse Hugonem Candidum Cardinalem, sedis Apostolicæ tunc in istis regionibus legatum, eumque penitus abrogasse leges Gothicas, novasque sancivisse, insignis falsitatis arguit; factum id dicens sola principum auctoritate, cum consilio tamen magnatum & judicum provinciæ.

[231] [id sit factum, inquiritur,] Jam vero sive illud concilium Barcinonense cum Baronio innectas anno 1064; sive ex observatione apud Labbeum differas ad annum 1068; in quo etiam consentit Franciscus Diago Historiæ comitum Barcinonensium lib. 2, cap. 59: (ubi etiam tradit, quod Cardinalis, qui erat Barcinone, quando ibidem facta est mutatio legum, fuerit Hugo Candidus, omnes affirmare scriptores) sive denique cum solo & unico illustrissimo de Marca contra omnes, quos citavi auctores, ex sua possessione deturbes, atque e conciliorum albo expungas (sed ut non expungas, conductura sunt illa, quæ dabuntur sub finem præsentis paragraphi) verisimile admodum aliunde mihi apparet, aliquid circiter ista tempora in favorem Officii Romani contra Gothicum fuisse actitatum in comitatu Barcinonensi, Aragoniæ contermino: in quo id tunc accidisse in comperto est, prout ex dictis constat, & ex dicendis confirmabitur, Hugone Candido Cardinale ob istum finem illuc delegato.

[232] In historia fundationis & antiquitatum S. Joannis Pinnatensis, [Officium Romanum] quinque libris vulgata ab istius monasterii abbate Joanne Briz Martinez, lib. 3, cap. 15 profertur bulla Alexandri PP. II, ad Aquilinum ejusdem monasterii abbatem, ejusque successores directa; in qua hæc dicuntur: Accepimus in partibus Hispaniæ, Catholicæ fidei unitatem a sua plenitudine declinasse, & pene omnes ab ecclesiastica disciplina, & divinorum cultu interiorum * aberrasse. Itaque .. ad correctionem ecclesiarum Dei, filium nostrum Hugonem Candidum, & Cardinalem presbyterum, in partes illas misimus, qui… Christianæ fidei robur & integritatem ibi restauravit … & confusos ritus divinorum obsequiorum, ad regulam canonicam & ordinem reformavit. In fine signatur, Datum Laterani XV Kalendas Novembris … anno undecimo pontificatus Domini Alexandri II Papæ, anno scilicet Dominicæ incarnationis millesimo septuagesimo primo, indictione nona.

[233] Laudatus abbas ibidem cap. 16 adventum istius legati, atque adeo legum Gothicarum mutationem anno 1071 affigens, [Gothico in Aragonia suffectum.] dicit, quod se fundet in duobus domus suæ privilegiis, quæ expressis verbis illud dicant, præterquam quod in antiqua illius historia id clare admodum haberi scribat. Verba autem quæ profert, sunt ista: Et tunc intravit lex Romana in S. Joannem de la Penya, undecimo Calendas Aprilis, secunda septimana Quadragesimæ, feria tertia, anno Domini millesimo septuagesimo primo, & deinde fuit servata lex Romana. In altero autem privilegio ponitur Facta donationis & confirmationis pagina, æra MC nona, anno nono regni ejusdem gloriosi principis Sanctii Ranimirez; primo vero ingressionis Romani Officii in S. Joanne. Ambo autem privilegia esse episcopi D. Sanctii Jaccensis, indicat citatus auctor, & observat, annum nonum regni Sanctii, Aragoniæ regis, respondere anno isti 1071; ut qui post mortem patris cœperit ab octavo die Maii, anni 63 regnare.

[234] Cum itaque de Romani Officii apud Aragones propagatione tam certis ex documentis constet, [An, & quomodo] persuaderi mihi non ægre patior, aliquid hujusmodi in comitatu Barcinonensi sub ista tempora effectum fuisse. De qua re audire juvat Pagium in Critica Baroniana ad annum 1064, a numero 7, ubi sic loquitur: Videns legatus (Romanus Hugo Cardinalis) hunc principem (Raymundum Berengarii) ad ea, quæ Alexander II optabat, valde propensum, de Officio Gothico, in eo principatu abrogando cogitavit. Ejus conatum promovit Adalmodis, Raymundi uxor, in Francia nata (ubi Officium Romanum, Gallicanum dictum, in usu erat) femina ingentis animi, & cujus res præclare gestæ in monumentis Hispanicis sæpe occurrunt. Legatus itaque concilium Barcinone indixit, cui interfuere episcopi & abbates principatus Barcinonensis, & in quo, ut refert Diagus laudatus, communi consensu Officium Gothicum repudiarunt… Sed concilium illud, uti jam insinuavimus, anno MLXVIII celebratum.

[235] [in concilio Barcinonensi] Antequam ei finis imponeretur, subdit Diagus cap. 58, Raymundus comes conventum procerum … convocavit, ut in eo de legibus Gothicis, quod jam factum fuerat de legibus ecclesiasticis in concilio, fieret. Huic adfuere Hugo legatus, & magnates numero XXI; quorum consilio & assensu codex legum, vulgo vocatus, Usatici Barcinonenses, quo etiamnum utuntur Catalani, a principe conditus est; ut liquet etiam ex ejus præfatione, in qua legitur “Hæc sunt Usaria de curialibus usibus, quos constituerunt tenere in eorum patria omni tempore domnus Raymundus Barchinonensis vetus comes, & Adelmodis ejus conjux, assensione & exclamatione illorum terræ magnatum, videlicet Pontii, vice. comitis Gerundæ” aliorumque ibidem nominatorum.

[236] [abrogari jusa sum sit Gothicum.] Inter quos cum nullus episcopus compareat, Baluzius lib. 4 Marcæ Hisp. ad annum MLXVIII, recte concludit, Gothicarum legum abrogationem, seu potius additionem ad veterem legis codicem, factam non esse in concilio ecclesiastico; deceptumque Baronium, aliosque qui eam attribuunt Hugoni legato, cum id factum fuerit principis auctoritate. Fallitur tamen vir doctissimus in eo, quod ait, concilium Barcinonense ex Conciliorum collectione delendum esse; cum, teste Diago laudato, omnes scriptores Catalani ejus mentionem fecerint.

[Annotata]

* Munio

* al. Eximinus

* forte mysteriorum

§ III. S. Gregorius PP. VII ritum Mozarabicum abolere conatur in regnis Castellæ ac Legionis, aliisque Hispaniæ locis.

[S. Gregorius PP. VII valde cordi habuit abrogationem Officii Mozarabici:] Alexandro PP. II, quem sedulo curasse vidimus, ut liturgiæ Gothicæ in provincia Aragonica, nec non in ducatu Barcinonensi abolitæ, substitueretur Romana, vita functo successit S. Gregorius VII, antea dictus Ildebrandus, anno Christi 1073; cujus Acta die XXV Maii apud nos illustrata sunt. Is, vestigiis decessoris sui presse insistens, rem eamdem unice cordi habuit in regnis Castellæ ac Legionis, diligentia, quanta poterat maxima, obnixe intentus, ut, quod ardentissimis desiderabat votis, ad optatum finem perduceret. Studium illud suum, ulterius promovendi illud negotium, non obscure subindicat, quando non ignarus, quam feliciter illud in Aragonia antea successisset, inter alia ad Sancium Aragoniæ regem sic scribit in epistola data Romæ XIII Kal. Aprilis, indictione XII (id est, anno Christi 1074) quæ habetur apud Labbeum Conciliorum tom. 10, col. 52, & apud Aguirrium tom. 3, pag. 247: In hoc autem quod sub ditione tua Romani ordinis Officium fieri studio & jussionibus tuis asseris, Romanæ Ecclesiæ te filium, ac eam concordiam & eamdem amicitiam te nobiscum habere, quam olim reges Hispaniæ cum Romanis Pontificibus habebant, cognosceris. Esto itaque constans, & fiduciam firmam habeas, & quod cœpisti perficias: quia in domino Jesu Christo confidimus, quia beatus Petrus Apostolus, quem dominus Jesus Christus, rex gloriæ, principem super regna mundi constituit, cui te fidelem exhibes, te ad honorem desiderii tui adducet, ipse te victorem de adversariis tuis efficiet.

[238] Ita scribebat sanctissimus ille Pontifex, sui propositi tenacissimus, [super quo argumento] ut quæ decessores ejus recte cœperant, illud ipse in aliis quoque Hispaniæ regnis perficeret, nihil vigilantiæ pastoralis in se desiderari passus, quod eo conducere posse judicaret. Quid enim, & quantum, & quo studio non egit? Testis est epistola illa, quæ legitur apud Baronium ad annum 1074, Labbeum tom. 10, col. 53; & Aguirrium tom. 3, pag. 248, hoc titulo prænotata: Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Alphonso & Sancio regibus Hispaniæ a paribus, & episcopis in ditione sua constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Sequitur ipsa epistola: Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet, ac postea septem episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt &c. (ut retulimus cap. 1 § 1) quantam concordiam cum Romana urbe Hispaniam in religione & ordine divini Officii habuisse satis patet: sed postquam vesania Priscillianistarum diu pollutum, & perfidia Arianorum depravatum, & a Romano ritu separatum, irruentibus prius Gothis, ac demum invadentibus Sarracenis, regnum Hispaniæ fuit, non solum religio est minuta, verum etiam mundanæ sunt opes labefactatæ.

[239] Quapropter ut filios carissimos vos adhortor & moneo, [citatur epistola ejus: ad Alphonsum & Sancium data.] ut vos sicut bonæ soboles; etsi post diuturnas scissuras, demum tamen ut matrem revera vestram Romanam Ecclesiam recognoscatis, in qua & nos fratres reperiatis, Romanæ Ecclesiæ Ordinem & Officium recipiatis, non Toletanæ, vel cujuslibet aliæ, sed istius, quæ a Petro & Paulo supra firmam petram per Christum fundata est, & sanguine consecrata; cui portæ inferi, id est linguæ hæreticorum, numquam prævalere potuerunt, sicut cetera regna Occidentis & Septemtrionis, teneatis. Unde enim non dubitatis, vos suscepisse religionis exordium, restat etiam, ut inde recipiatis in ecclesiastico Ordine divinum Officium: quod Innocentii Papæ ad Eugubinum directa episcopum vos docet epistola, quod Hormisdæ ad Hispalensem missa decreta insinuant, quod Toletanum & Bracarense demonstrant concilia; quod etiam episcopi vestri ad nos nuper venientes juxta constitutionem concilii per scripta sua facere promiserunt, & in manu nostra firmaverunt… Data Romæ XIV Kalendas Aprilis, indictione duodecima; id est die XVIIII Martii, anno 1074.

[240] Dirigitur dicta S. Gregorii epistola ad Alphonsum, istius nominis sextum, [Quis sit] Ferdinandi Magni filium, Legionis & Castellæ regem, pluribus postea a nobis memorandum. At vero difficultas est in isto Sancio. Baronius ad dictum annum vult, Sancium hunc fuisse Alphonsi fratrem. Sed contra est, quod ex documentis apud Pagium, ad annum 1072, obitus ejus innectendus eidem isti anno 1072 comprobetur: quibus addas licet sequentia ex Sandovalii historia regum Castellæ ac Legionis fol. 34 verso; ubi in charta donationis, quam fecit Ximenus, nobilis Navarrus, dicitur, Facta carta era MCX, IX Kalend. Decembris, anno in quo fraudulenter lancea percussus a quodam milite Sanccius rex Castellanorum occubuit; anno utique 1072. Et fol. 37 mentio fit chartæ, in qua Alphonsus rex indulget favorem Lezenio cuidam &c., & eidem apponitur: Facta carta apud Legionem anno tertio, in quarto mense post obitum Sanccii regis in Zamora, & in Castro major fuit tradita ad roborandum sub era MCXIII, regnante Adefonso jam dicto imperatore in Castella; & sic reperisse se ait Sandovalius loco citato, istius anni privilegia a Januario usque ad Octobrem; e quibus constet, quod viveret & regnaret Sancius; & eodem anno ac mense Novembri & Decembri, invenisse se scribit regem in Castella & Legione Alphonsum. Unde probatur, anno 1072 e vita excessisse Sancium, atque adeo Gregorium VII anno 1074 ad illum scribere non potuisse.

[241] [rex ille Sancius,] Sandovalius fol. 30, dum censet hanc epistolam fuisse directam ad duos istos reges, & quidem, uti ex voce a paribus confici censet, simul regnantes variis se intricat conjecturis; sed nullo successu; quandoquidem inscriptio epistolæ ita intellecta, chronologice componi non potest. Quærendus igitur est Sancius alius. An Sancius rex Aragoniæ, qui tunc vivebat, & qui ab epistolarum Gregorianarum compilatore seu collectore, aut alio nescio quo expressus legitur apud Labbeum, Harduinum, Aguirrium? At quo pacto id suaderi queat, plane non concipio: nam cum jam ostenderim ex epistola ejusdem S. Gregorii PP. VII, eodem anno, & pridie istius diei notata, quo notatur alia ad duos istos reges Hispaniarum, significare illum Pontificem, quod ritus Romanus jam admissus esset in Aragonia; quomodo concipi potest, ut ad eumdem Aragoniæ regem, eodem anno, eodem fere die, de eodem ritu admittendo literas dederit? Quomodo hortari potuit Sancium Aragoniæ regem, ut reciperet in ecclesiastico ordine divinum Officium; qui in epistola responsoria, a Gregorio ad se missa laudatur, quod jam hoc fieri jussisset, & ad constantiam excitatur. Sed nodum circa regem Sancium, hactenus implexe involutum, solvit Pagius ad annum 1074, num. 10, ubi de regibus in inscriptione epistolæ Gregorianæ nominatis disserens, sic concludit:

[242] Hi ergo, inquit, reges alii non sunt, quam Alphonsus VI, [ad quem epistola illa directa fuit, inquiritur.] Castellæ & Legionis rex, & Sanctius IV, Navarræ & Naiaræ rex, Garzeis & de Penalen cognominatus; Sandovalium incusans, qui in Vita Sanctii Samoræ, ob hæc verba a PARIBUS, duos fratres intelligit, Sanctium nempe Samoram & Alphonsum VI; recteque addit Pagius, quod hæc difficultas virum in Historia Hispanica adeo exercitatum irretire non debuerit; si enim, uti bene observat, ibi sermo esset de duobus fratribus; Gregorius VII Sancium, utpote majorem natu, primo loco nominasset, non vero Alphonsum. Hæc itaque epistola male ad Sanctium Alphonsi fratrem jam a biennio demortuum a Sandovallio refertur. Videri etiam potest laudatus Pagius ibid. num. 12, ubi agit de tribus Hispaniæ regibus, nomine Sanctiis, inter se non confundendis, dicitque, Sanctium istum, ad quem scripserit Gregorius, regno Navarræ præfuisse usque ad annum 1076. Porro scribere a paribus apud inferioris seculi scriptores significat epistolas generales, quæ uno exemplo, paucis mutatis, ad diversos mittuntur; teste Cangio, qui plura dabit in Glossario mediæ & infimæ latinitatis ad vocem Appar.

[243] Quod autem S. Gregorius VII effectum videre desiderabat in Castella, [Alia ejusdem Pontificis epistola] Legione & Navarra, omni deinde conatu ursit in aliis Hispaniarum tractibus, uti perspicuum est ex pathetica & ardore Apostolico plena ejus epistola, ad Simeonem Hispanorum episcopum data Romæ mense Maii, indictione decimaquarta, anno videlicet Christi 1076: sic enim scribit: His itaque fulta præsidiis Romana te cupit scire Ecclesia, quod filios, quos Christo nutrit, non diversis uberibus, nec diverso cupit alere lacte, ut secundum Apostolum sint unum, & non sint in eis schismata: alioquin non mater, sed scissio vocaretur. Quapropter notum sit tibi, cunctisque Christi fidelibus, super quibus consuluisti, quod decreta, quæ a nobis imo a Romana constat Ecclesia prolata sive confirmata, in peragendis a vobis ejusdem Ecclesiæ Officiis, inconcussa volumus permanere, nec eis acquiescere, qui luporum morsibus & veneficiorum molimine vos inficere desiderant. Nec dubitamus, quod, secundum Apostolum, introëant in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes; quibus resistendum fortiter est in fide.

[244] Ideoque, dilectissime frater, certa, & usque ad sanguinis effusionem, [ad Simeonem Hispaniarum episcopum;] si opportunum fuerit, desuda. Indignum enim & pro ridiculo potest haberi, quod seculares homines, pro tam vili pretio, tamque Deo odibili commercio, seipsos periculo ultroneos exhibeant, & fidelis quisque irruentibus cedat hostibus terga. Non enim ab eis poterit acquiri virtus qui facile corruunt, quo trahuntur. Quod autem filii mortis dicunt, se a nobis litteras accepisse, sciatis per omnia falsum esse. Procura ergo, ut Romanus Ordo per totam Hispaniam & Galliciam, & ubicumque poteris, in omnibus rectius teneatur. Data &c., sicut supra præmisimus. Simeon vero ille, ad quem dirigitur hæc epistola, quisnam sit, non ex eadem facile intelligi potest; scimus quidem ex inscriptione epistolæ, mitti eam Simeoni Hispanorum episcopo; sed quo pacto inde characteres individuos extundes?

[245] Hunc tamen Simeonem indicari a S. Gregorio plane suspicor, [de quo nonnulla observantur.] de quo scribit Pagius ad annum 1074 in hæc verba: Ocensis episcopus hoc tempore erat Scemeno, dictus etiam Simeon, cujus varia Acta exhibet Sandovallius in Regibus Castellæ & Leonis. Cum autem civitas Oca appellata, a Saracenis seculo VIII eversa fuisset, ejusque episcopus certam sedem non haberet, se episcopum Castellæ quandoque appellabat, quo nomine Scemeno subscriptus reperitur in Testamento Pelagii, episcopi Legionensis. Urraca & Elvira Ferdinandi M. Filiæ quamdam ecclesiam civitati Burgensi vicinam Scemenoni episcopo dedere, ad innovandam sedem episcopalem, quæ prius apud Aucensem urbem noscitur fuisse constructa, & a Saracenis destructa, era MCXII, currenti scilicet Christi anno. Occam, Aucam etiam dictam, videre est tom. 5 Conciliorum editionis Labbeanæ, pag. 892; ubi uterque episcopatus in notis Garciæ Loyasæ egregie explicatur. Alphonsus VI anno sequenti Aucensem episcopatum in urbem Burgensem transtulit, sanxitque, ut in Castella omnibus aliis honorabilior esset; & Urbanus II eum exemit a jurisdictione metropolitæ Tarraconensis, & immediate sedi Romanæ subjecit. Ita Pagius. Translatio porro illa episcopatus Aucensis seu Oscensis, teste Sandovalio citato, fol. 44 verso, anno quidem sequente, non tamen juxta ipsum anno proxime sequente contigit; quia exprimit ibidem annum 1078; & fol. 45 translationem istam anno 1095 confirmatam fuisse ab Urbano II; immediatam autem sedi Apostolicæ subjectionem anno 1097 ab eodem Pontifice factam memorat. At nunc ad anteriores annos redire necesse, ut inspiciantur reliqua, quæ patravit S. Gregorius PP. VII, ut abolito veteri Officio Hispanico Romanum substitueret.

§ IV. S. Gregorii PP. VII, concilii Burgensis, & Alphonsi VI gesta pro abrogatione Officii Mozarabici; res duello commissa non dirempta fertur.

[Strenuissime laborasse S. Gregor. PP. VII pro Ordine Romano apud Hispanos, ex epistolis ad Alfonsum] Quantum sanctissimus Pontifex cordi habuerit, ut liturgiæ Romanæ Ordo per Hispaniam propagaretur, constat ex iis, quæ aliis suis epistolis inserere super hac re voluit: nam ad Alphonsum Castellæ regem, prout videre est apud Labbeum tom. 10, col. 230, & apud Aguirrium tom. 3, a pag. 253, ita scribit: Excellentiam vestram paterna charitate monemus, ut quod a legatis nostris de religione fidei & ecclesiastici Ordinis accepistis, & adhuc, Deo auctore, accepturi estis, firmiter teneatis… Et quidem de vobis bene speramus: quoniam relatione dilecti filii nostri Richardi Cardinalis presbyteri sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quem nunc secundo ad vos mittimus, bonam voluntatem vos habere intelleximus… Commendamus vobis hunc dilectum filium nostrum, quem, sicut supra diximus, nunc secundo ad vos mittimus, ut eum sicut nos audiatis, & in omnibus sibi favorem exhibeatis, quatenus non fiat inanis cursus & labor illius apud vos, sed pro commissa sibi legatione, ea quæ de ecclesiasticis causis tractanda invenerit, efficaciter exsequi .. valeat… Data Romæ decimo octavo Kalendas Novembris, indictione tertia.

[247] [Castellæ regem datis probatur.] In alia item ad eumdem Alphonsum Castellæ regem epistola apud Labbeum col. 276, apud Aguirrium vero pag. 256 S. Gregorius sic fatur: Noverit excellentia tua, dilectissime, illud unum admodum nobis, imo clementiæ divinæ placere, quod in ecclesiis regni tui, matris omnium sanctæ Romanæ Ecclesiæ Ordinem recipi, & ex antiquo more celebrari effeceris. Denique in illo, quem hactenus tenuisse videmini, sicut suggerentibus religiosis viris didicimus, quædam contra Catholicam fidem inserta esse patulo convincuntur. In fine hujus epistolæ non apponitur nota temporis; apud Labbeum vero, Aguirrium & Harduinum illigatur anno 1080; sed observa, ad librum nonum Registri Gregori PP. VII (ubi ista epistola ponitur secundo loco) cum desint indictiones, vix certo posse annum designari. De depravatione ac erroribus Officio Gothico imputatis tractavimus superius cap. 4, § 3; de comprobata ejusdem integritate cap. 5, § 2; & cap. 6, § 1 & 2: quo lectorem mittimus; ut mirum prorsus videri debeat, in prædicta epistola a sanctissimo Pontifice objici Alphonso; quædam contra Catholicam fidem isti Officio inserta esse, patulo convincuntur. Durum prima fronte, fateor, de liturgia Hispanica judicium.

[248] [Ubi locus aliquis mitigatur.] Illud tamen sequentibus modis mitigari posse censeo. 1. Loqui sese ostendit diserte Pontifex non ex propria scientia, sed ex aliorum relatione, dicens, sicut suggerentibus religiosis viris didicimus. 2. Viri illi religiosi forte inspexerunt codicem aliquem antea depravatum & nondum correctum, e quo S. Gregorium informarint. 3. Fieri etiam fortasse potuit, ut viri illi sola fama acceperint, nonnullos contra fidem errores contineri in istis codicibus; certum namque ex dictis videtur, quod Pontifex non inspexerit; incertum, an ipsimet accusatores inspexerint codices Officii Gothici, cum nullus determinate designetur error, qui in illis contineatur. 4. Si exemplaribus liturgiæ Gothicæ quædam contra Catholicam fidem inserta fuisse, & patulo quidem convinci vis; qui factum est, ut nulla hujusmodi errorum mentio ad nos transmissa fuerit a concilio Burgensi, quod præside Richardo presbytero Cardinale, ac Gregorii VII in Hispania legato, pro Officio Romano contra Gothicos ritus convocatum scribitur, quodque eos in regno Castellæ sua auctoritate abrogari fecit, ac Romanum ipsis Ordinem substitui? Porro de concilio isto subdo sequentia.

[249] Sandovalius inter historicos Hispaniæ, quos collegit & edidit, [Concilium Burgense] habet breve Compendium seu Pelagii Ovetensis episcopi Historiam ex codice Gotthico, qui Oveti servatur, & ab ipso Pelagio creditur descripta, uti fert titulus eidem Compendio apud ipsum prænotatus. In dicta itaque collectione pag. 76 Pelagius sic fatur: Tunc Adephonsus rex velociter Romam nuntios misit ad Papam Aldebrandum [qui erat] cognomento septimus Gregorius. Ideo hoc fecit, quia Romanum mysterium habere voluit in omni regno. Memoratus itaque Papa Cardinalem suum Richaredum *, abbatem Massiliensem in Hispania transmisit, qui apud Burgensem urbem concilium celebravit. Confirmavit itaque Romanum mysterium in omne regnum regis Adefonsi æra MCXXIII, quæ respondet anno Christi 1085. Atque hæc quidem habemus ex Pelagio, qui tunc vivebat.

[250] Mariana De rebus Hispaniæ lib. 9, cap. XI legationem istam uti & concilium memorat; [quando] quod anno 1076 agitatum esse refert. Sed ratio ista temporis non cohæret cum æra, quam ex editione Pelagii apud Sandovalium produxi: neque etiam consentit cum editione Labbeana Conciliorum; ubi tom. 10 in Appendice textus Marianæ, mox a me designatus, circa hoc concilium est transcriptus; sed in figendo anno, quo celebratum sit, ab ipso disceditur: nam ibidem res gesta innectitur anno 1080; contra quam ex editione Pelagii vidimus, quæ serius rem differebat. Videmus itaque, quod annus apud Labbeum nec cum Pelagio Ovetensi, nec cum Mariana conveniat. Cur autem iste substitutus sit ibi annus ab utroque alio diversus, rationem dat noster Gabriel Cossartius in notis, a dicta ubi observat sequentia: Ricardus monachus S. Victoris Massiliensis, presbyter Cardinalis ab Alexandro II creatus, a Gregorio VII in Hispaniam legatus mittitur anno MLXXVIII, ut scribit Gregorius ipse epist. 21, lib. 5. Abbas Massiliensis constituitur anno MLXXIX in locum Bernardi fratris Cardinalis; ut ex ejusdem epist. 7, lib. 7 discimus. Qui stare igitur potest, quod ait Mariana, missum in Hispaniam a Pontifice Ricardum, abbatem Massiliensem anno MLXXVI?

[251] Altera in Hispaniam legatione functum eumdem esse anno MLXXIX docet epistola 6 lib. 7; qua hortatur Alfonsum regem Gregorius, [celebratum.] ut illam, qua de hic agitur, sacrorum mutationem instituat: ex quo apparet, non ante annum illum MLXXIX Burgense hac de re concilium a Ricardo habitum esse. Quando igitur celebratum dicemus? Si Pelagium Ovetensem consulimus, augetur difficultas. Æram enim ille MCXXIII assignat, quæ cum anno Christi MLXXXV congruit. At serius profecto; cum anno MLXXX scribat Gregorius epistolam tertiam libri octavi; cujus ipse initio significat, id perfectum esse (quandoquidem Gregorius regis Alphonsi obedientiam ibi laudat ex relatione Richardi.) Anno igitur MLXXX habitam hanc synodum crediderim, atque apud Pelagium Ovetensem, errorem in numeros, librarii vitio, irrepsisse: scriptum nimirum MCXXIII, pro MCXVIII; qui annus æræ Hispanicæ respondet anno Christi MLXXX. Mariana vero; qui annum Christi assignat MLXXVI, legebat sine dubio, æra MCXIV. Hæc Cossartius; quæ sufficiunt ad instructionem lectoris circa annum, quo synodus Burgensis celebrata sit.

[252] [Alphonsus VI,] Quod vero Gregorius VII & Alphonsus mutuam operam navarint, ut Officio Gothico-Hispanico Romanum subrogaretur, abunde intelligitur ex legatis, teste Pelagio Ovetensi, hac super re Romam ab Alphonso missis, sicut jam diximus: cujus autem hortatu id factum fuerit, discimus ex Roderico Toletano De rebus Hispaniæ lib. 6, cap. 25, ubi hæc narrat: Et quia adhuc littera Gotthica, & translatio Psalterii, & Officium Missæ institutum ab Isidoro & Leandro pontificibus, quod cum translatione & littera dicitur Toletanum, per totam Hispaniam servabantur, ad instantiam uxoris suæ reginæ Constantiæ, quæ erat de partibus Galliarum, misit Romam ad Gregorium Papam VII, ut in Hispaniis, omisso Toletano, Romanum seu Gallicanum Officium servaretur. Constantiam hanc Burgundicam fuisse, Roberti I ducis Burgundiæ filiam, anno 1084 Alphonso, Castellæ ac Legionis regi nuptam, lego apud Andream Chesnium lib. 3 Historiæ regum, ducum & comitum Burgundiæ, Gallice conscripta, pag. 272.

[253] [Toleto capto,] Idem Alphonsus rex Toletum Saracenis eripuit die XXV Maii, anno 1085, prout videre est apud Pagium, ad annum Christi 1088, num. 5; ubi & diem & annum prædictos isti expeditioni vendicat; in quos incidit S. Gregorii PP. VII obitus; quem sanctissimum Pontificem strenuissime laborasse jam vidimus pro liturgia Romana per Hispaniam extendenda contra Gothicam, auctoritatem suam interponente Alphonso rege; qui negotium illud fortissimis animis promovere perrexit, & extrema, donec ad optatissimum sibi finem perduceretur, tentare non destitit. Hæc autem quo modo illis temporibus gesta sint, mox intelliges. Capta ab Alphonso Toletana urbe, suas eo curas convertit, ut religio Christiana ibidem restitueretur; de cujus restauratione agit Pagius ad annum 1088, num. 6; ubi ex Roderici lib. 6, cap. 24, quæ mense Decembri post expugnationem Toleti ad restituendam religionem Christianam, ab Alphonso rege gesta sint, recenset.

[254] [res Christianas ibidem sedulo promovet;] Concilium item Toletanum, seu comitia potius, in quibus rex Alphonsus ecclesiam Toletanam a Saracenorum tyrannide liberatam amplissime dotavit, & Bernardus abbas S. Facundi in novum præsulem electus est, exhibet Aguirrius pag. 287 ex Mariana De rebus Hispaniæ lib. 9, cap. 17. Bertoldus Constantiensis, qui Hermanni Contracti Chronicon continuavit, atque hisce temporibus vixit, ad annum 1090 regis Alphonsi in restaurandis rebus Christianis studium sic obiter attingit: Dominus Papa Urbanus generalem synodum … in Tolosana civitate .. collegit… In qua synodo … legatio pro restauranda Christianitate, in Toletana civitate, rege Hispanorum supplicante, destinatur. Porro de rebus, quæ a memorato superius Bernardo, qui, teste Roderico Toletano, isti concilio interfuit, gestæ sunt, consule eumdem Rodericum De rebus Hispaniæ lib. 6, cap. 26: quas Pagius innectit anno Christi 1090.

[255] Ibidem vero mirabiles duas pro Officio Romano in Hispaniam introducendo probationes ex Roderico narrat. [ac mutationem Officii antiqui Hispanici duello committit.] Eodem itaque cap. 26 sequentia habet Rodericus: Ante revocationem ( Richardi, quem legatione privatum, & ab Urbano Pontifice revocatum dixerat) clerus & populus totius Hispaniæ turbatur, eo quod Gallicanum Officium suscipere a legato & principe cogebantur, & statuto die, rege, primate, legato, cleri & populi maxima multitudine congregatis, fuit diutius altercatum, clero, militia & populo firmiter resistentibus, ne Officium mutaretur, rege a regina suaso contrarium minis & terroribus intonante. Ad hoc ultimo res pervenit, militari pertinacia decernente, ut hæc dissensio duelli certamine sedaretur. Cumque duo milites fuissent electi, unus a rege, qui pro Officio Gallicano; alter a militia & populis, qui pro Toletano pariter decertarent, miles regis illico victus fuit, populis exultantibus, quod victor erat miles Officii Toletani. Sed rex adeo fuit a regina Constantia stimulatus, quod a proposito non discessit, duellum indicans jus non esse. Miles autem qui pugnaverat pro Officio Toletano, fuit de domo Matantiæ prope Pisoricam, cujus hodie genus extat. Hæc Rodericus de probatione Officii Gallicani seu Romani ac Gothici per monomachiam sumpta.

[256] Præcesserat Chronicon S. Maxentii, vulgo dictum Malleacense, [Notantur varia] apud Labbeum tom. 2. Bibliothecæ Mss. librorum a pag. 190 editum, cujus collector, si tamen unus dumtaxat fuit, centum ante Rodericum circiter annis floruit, cum Chronicon suum perduxerit ad annum 1134; præcesserat, inquam, chronographus ille; nam postquam egisset de monasteriis anno 1069 exstrui cœptis, subnectit sequentia: His diebus Hildefonsus, rex Hispaniarum, duxerat filiam Guidonis comitis, ducis Aquitanorum, quam habuit de Mateode uxore supradicta (de qua egerat ad annum 1058) Pro qua re exstitit causa & contentio de lege Romana. Quam legem Romanam voluit introducere in Hispaniam, & Toletanam mutare. Et ideo fuit factum bellum inter duos milites, & falsitate fuit victus miles ex parte Francorum. Eminentissimus Bona, ac Brunus non viderint sine dubio hoc testimonium; cum Rodericum tamquam unicum hujus rei testem citent. Res porro hæc gesta, quæ a duobus istis scriptoribus narratur, observationibus nonnullis elucidari debet, quibus utriusque textus difficultates expendantur, & paullo attentius inspectæ ad æquam judicii trutinam exigantur. Et circa textum quidem Roderici hæc subjicio.

[257] Si vera is narrat, res illa contigerit non serius anno 1091: nam significat probationi per ignem factæ post duellum (de quo dicam mox) interfuisse legatum superius memoratum: [circa hujus historiæ] qui die III Nonas Octobris, anno XXXIII regni Philippi regis Francorum (id est 1091) in appendice ad Marcam Hispanicam notatis, non amplius gavisus fuerit isto titulo; cum ibidem paullo ante vocetur Ricardus Cardinalis, qui est abba S. Victoris Massiliensis, omisso atique legati titulo. Mariana lib. 9, cap. 18 de decretorio isto conflictu agens, militem victorem appellat Joannem Ruizium. Non moror hic personatum Julianum, qui in Chronico a pag. 126 ineptias more suo venditat, pugnatum esse somnians sub judicibus Petro Gomesano Barroso, Petro Alvaro Muniosio Adefonsi, Petro Juliani de domo Toletanorum equitum Muzarabum.. Vicit Joannes Roderici: quem ego Julianus peccator archipresbyter obviis ulnis & lachrymabundus excepi, acclamantibus universis Muzarabibus: Vicit Christus, & sacrum Officium Isidorianum. Adjuvat Christus precibus SS. Muzarabum.

[258] [adjuncta.] Regis Alphonsi conjux, nomine Constantia, auctore Roderico, anno Christi 1090, ad quem præsens factum referri dixi a Pagio, concinne convenit: nam apud Berganzam in Appendice sectione 1, pag. 450 profertur donatio ab Alphonso VI facta; cui inseritur nota temporis, videlicet era millesima centesima vigesima octava (id est anno Christi 1090) regnante rex * Aldefonso in Toleto &c.; post quem isti instrumento Constantia quoque adscribitur, divina gratia regina, quæ hanc, inquit, cartam fieri præcepi, legendo audivi, manu mea roboravi. Burgundicam fuisse, jam dictum est: qualem quoque illam indicat Fragmentum ex veteri exemplari Floriacensi apud Franciscum Chesnium inter Historiæ Francorum Scriptores tom. 4, pag. 89, ubi sic habetur: Hic (de Alphonso VI sermo est) filiam Roberti ducis Burgundionum duxit in uxorem, nomine Constantiam. Fragmentum hoc conscriptum fuisse ab auctore hujus temporis, quo de agimus, id indicio est, quod sistat in anno 1110. De ista Constantia agit laudatus superius Andreas Chesnius in Historia genealogica Ducum Burgundiæ Gallice edita pag. 13; nec non inter probationes ad eamdem Historiam pag. 18. Auctor Chronici Malleacensis nec exprimit nomen Constantiæ, nec eamdem originem denotat, quam citati signant scriptores. De uxoribus dicti regis Alphonsi tractant Pelagius Ovetensis, pag. 77; Baronius ad annum 1080, & Sandovalius in Historia regum Castellæ & Legionis a fol. 105.

[259] [& auctoritatem.] Dicebam superius de Roderico Toletano, qui sæpe dictam monomachiam recenset, si vera is narrat: nam sunt viri eruditi, quibus veritas hujus rei non probatur. Eminentissimus certe Cardinalis Bona lib. 1, cap. XI. Utrumque, inquit, eventum pugnæ & ignis (de eventu ignis mox agetur) Rodericus archiep. Toletanus refert lib. VI De rebus Hisp. cap. XXVI, testis unicus & singularis; qui illi non interfuit, nec potuit interesse… Alii recentiores ipsum Rodericum sequuti sunt, penes quem hujus fabulæ vel historiæ fides sit. Brunus item pag. 296 de utraque pugnæ & ignis probatione agens, satis indicat, debilem sese hisce rebus habere fidem, quando subjungit, hujusmodi probationes, dum ab auctore contemporaneo ac fide digno referuntur, molestiam creare posse; sed istas non inveniri nisi in Roderico Toletano, qui audita dumtaxat referat, nullo citato auctore. Ego interea, quandoquidem rem satis aliunde miram, duobus tamen istis Roderici & Malleacensis chronographi testimoniis fulciri video, neque argumenta in contrarium afferre possum satis urgentia, ut omnem satis solide huic facto fidem detraham; historiam hanc in medio relinquo, & eruditorum judicio permitto; qui eam tamquam historice veram admittere poterunt, si duobus istis auctoribus standum esse censuerint. At vero mirum prorsus mihi apparet, quod Pelagius Ovetensis, auctor adeo synchronus, ut dicto duello, si vere contigit, vel interfuerit, vel saltem interesse potuerit, neutiquam de illo meminerit, quod sciam; quod argumentum tametsi negativum, maxime etiam officit historiæ, quæ vult, Officium Mozarabicum per ignem fuisse approbatum: de qua re mox dicam. Quo autem loco habenda sit monomachia ad sedanda jurgia, disces ex Baronio, ad annum 659.

[Annotata]

* Richardum

* lege

§ V. Officium Mozarabicum igne probatum: deinde abolitum in regno Castellæ, Legionis &c.; in locis quibusdam particularibus retentum.

Haud dubium est, quin felix monomachiæ successus, prout is saltem refertur, a summis & infimis inter Hispanos, [Liturgia Mozarabica, teste Roderico, per ignem probata;] pro divino nutu & signo evidenti approbationis veterum rituum faustis acclamationibus exceptus, & pro manifesto ostento cæli habitus fuerit, atque ad obstinatissimam antiquis moribus mordicus adhærendi, novosque neutiquam admittendi voluntatem, ut satis res ipsa loquitur, instigarit. Pergebat interim obniti Alphonsus; certus ab incepto non desistere, donec quod suasu & annisu uxoris suæ instantissime quidem, sed frustra tamen pertentarat, satis etiam fortasse sponte sua eo propensus, ad finem perduceret. Visum itaque ipsi fuit, alia extrema adhibere; & rem committere probationi ignis, priscis istis seculis adeo usitatæ; quo tandem ultimo ac decretorio tentamine vel contra vel secundum antiquam liturgiam lis tota decideretur. Antiquissimus, imo inter antiquos unicus, quod sciam, qui rem gestam narret, est Rodericus archiepiscopus Toletanus, qui post duellum hæc subdit: Cumque super hoc magna seditio in populo oriretur, demum placuit, ut liber Officii Toletani, & liber Officii Gallicani in magna ignis congeric ponerentur. Et indicto omnibus jejunio a primate & legato, & clero, & oratione ab omnibus devote peracta, igne consumitur liber Officii Gallicani; & prosilit super omnes flammas incendii, cunctis videntibus & Dominum laudantibus, liber Officii Toletani illæsus omnino [&] a combustione incendii alienus. Ita ille paucis & graphice; an tam vere?

[261] Mirum accidit, rem in paucis adeo memorabilem a solo, [de qua mirum est, non meminisse Pelagium Ovetensem, nec Lucam Tudensem:] quod sciam, Roderico tradi; neque invenire me quidquam apud Pelagium Ovetensem, qui tum vivebat, quando controversia ista ferbuit, & forte tum Toleti affuit; adesse certe potuit. Historiam ille suam cum morte Alfonsi concludit; indicat sepulturæ ipsius se interfuisse; uti & miraculo, octo dies ante Alphonsi mortem in urbe Legionensi in ecclesia S. Isidori, manantibus aqua lapidibus, patrato; videntibus cunctis civibus tam nobilibus quam ignobilibus, una cum episcopis, videlicet Pelagius Ovetensis .. & hoc fuit factum tribus diebus, quos designat. In quarto autem die, qui erat Dominica, instituta solenni supplicatione ex ecclesia S. Mariæ ad altare S. Isidori, & dein peracto sermone ab Episcopo Ovetensi, & peracta Missa, accesserunt Episcopi ad locum, ubi erat aqua, & ipsi episcopi biberunt ex ea, & multi alii homines. Sic ille totus est in describendo isto miraculo & adjunctis ejus. Quomodo ergo præterire voluit aut potuit aliud miraculum adeo musitatum, de quo hic agimus? Cujus etiam ne vel verbo quidem meminisse novi Lucam Tudensem, Roderico synchronum.

[262] [ac proin non caret aliqua formidine de sublesta fide.] Hæc sunt, fateor, quæ formidinem mihi injiciunt, ne vel non contigerit illud factum, vel non ita saltem contigerit, prout Rodericus illud contigisse refert. Eruntque haud dubie ex illis, qui hæc legerint, qui pro securiore rei adeo paradoxæ assensu momenta credibilitatis majora requirant, quam solam unius Roderici auctoritatem, satis alioqui etiam remoti a tempore, quo eventus ille accidere debuerit. Durum interim est, auctori adeo de historia Hispanica bene merito, quamquam suis quoque nævis non careat, apertam falsitatis notam hic inurere, quasi ex suo ipse cerebro novum quoddam effinxisset ac produxisset commentum. At sive historiam istam ex prævio alio scriptore hauserit, sive ex sola apud posteros didita fama audierit; non est mihi promptum, plus pro illa dicere, quam nunc dictum est, nihil habenti, quo eam ex monumentis, satis ad rem antiquis & accommodatis, confirmare vel infirmare possim. Totum itaque, quantum quantum est, hoc prodigium stat & cadit sola & unica auctoritate Roderici Toletani. Nicolaus Antonius pluries jam a me laudatus, adeo de istius rei gestæ veritate bene existimavit, ut operose eam defendendam susceperit: qua autem id opportunitate contigerit, mox intelliges.

[263] [Nicolaus Antonius] Quod Eminentissimus Cardinalis Bona debilem huic facto fidem adhibuerit, liquet ex ejus verbis, quæ dedi paragrapho proxime antegresso. Contra quem pro veritate rei, prout narratur a Roderico, stetit V. Cl. Nicolaus Antonius, uti liquet ex ejus epistola, hoc super argumento ad sapientissimum Joannem Bonam, tunc temporis sacro purpuratorum Ecclesiæ Principum collegio nondum adlectum, data; cujus apographum debemus amplissimo viro ac reverendo admodum domino Adriano de Coninck, propinquo Nicolai Antonii consanguineo; qui istam epistolam Ms. una cum pluribus aliis ejusdem auctoris schedis ineditis, Matriti nobiscum communicavit humanissime. Illam itaque subdo:

[264] [data ad Joannem Bonam] Non ita est, ut excidit heri & nudiustertius tibi, pater reverendissime; fidei lubricæ id esse, quod tempore ritus Romani a nobis accipiendi, & præ Isidoriano habendi, contigisse in memoriam ego tecum de re ipsa conferens revocavi. Perductam quippe regis Alphonsi VI Castellæ, seu potius Constantiæ reginæ, quæ in Galliis nata, communi jam apud suos Romano Officio savebat, cum toto fere regno controversiam fuisse ad non unum examinis discrimen, quod illius ætatis mos ferebat, Rodericus Toletanus præsul, Hispanicarum rerum historicus eximius, sesqui seculo tantum eo tempore, quo res gesta narratur, inferior, veluti rem notissimam in commentario retulit. Gerebatur nempe hæc res circa annum MLXXXV redempti orbis, floruitque Rodericus sub Ferdinando rege III Sancto, circa annum MCCXLIII, quo historiam suam absolvit. Perductum, inquam, negotium fuit in duello periculum ante alia, ex Roderici verbis: Ad hoc ultimo res pervenit, &c., quæ habes superius.

[265] Sed neque id examen valuit, uti subjungit Nicolaus Antonius, [epistola] ut ab incepto suo rex desisteret; magnaque seditione in militia & populo orta, regis pervicaciæ contientibis; demum placuit, ut liber Officii Toletani, &c. quæ ex Roderico item jam præmissa sunt. Hæc tam perspicue, inquit, dicta sunt pro Toletano Officio, ut nulla tergiversatione perviceris, aliter gestam rem esse, nisi omnem historico fidem abrogaveris. Nec temere venit hæc lectio in typorum lucem. Sancius Nebricensis, Antonii Grammatici celeberrimi filius, ita edidit primus Granatæ anno MDXLV ex manuscriptis, ut par est credere, bonæ notæ. Hisque omnino [se] conformant duo alii hujus historiæ codices, qui asservantur manu exarati in bibliothecis Toletanis cathedralis ecclesiæ, ac monasterii Franciscanorum S. Joannis, Regum nuncupati; simillimaque rei narratio exstat in veteri exemplo Historiæ, quam generalem nostrates homines vulgo appellant, Alphonsi sapientis, Castellæ regis X jussu & auspiciis formatæ. Hunc librum Matriti vidimus apud D. Gasparem Ibanez de Segovia, Acropolitanum marchionem, eruditionis & ingenti admodum locupletem, qui quidem veteri forma scriptus, quamvis acephalus, eamdem ipsam historiam continet, paucis demptis, quæ sub nomine Historiæ generalis, uti jam diximus, Floriani Decampii, regii chronographi diligentia ante centum annos in lucem primum edita est.

[266] Ruditatem excusabis ævi illius, quo barbaris quam barbariei exstirpandæ studebant magis Majores nostri. [hanc per ignem] Transcribit Historiæ auctor apertissime Rodericum episcopum his verbis: E quemose y el libro Frances, e finio y el Toledano sano. Hoc est: Exustus ibi fuit liber Gallicus, remansitque ibi Toletanus illæsus. Nec dubitare nos sinunt de Roderici mente, ea quæ sequuntur: “Sed cum rex esset magnanimus, & suæ voluntatis pertinax exsecutor, nec miraculo territus, nec supplicatione suasus, voluit inclinari; sed mortis supplicia & diremptionem * minitans resistentibus, præcepit, ut Gallicanum Officium in omnibus regni sui finibus servaretur.” Miraculum igitur si quod contigit, veterem Hispanorum ritum, quem ignis non offendit, qui ignis Gallicanum, hoc est Romanum consumpserat, haud temere abrogari debere, satis indicavit. Quod cum ita scriptum ab archiepiscopo, eoque unico rei gestæ auctore sic idoneo & gravi, sequentes legerint, quid in mentem iis venerit, nondum video, ut factum aliter totoque cælo, ut dici solet, diversum referrent.

[267] Historia scilicet generalis Alphonsi regis X tempore scripta, [liturgiæ Mozarabicæ] de qua nuper meminimus, in utroque libro rem contigisse miram, alio tamen & alio modo diserte docet. Hispana verba interserenda sunt, quæ factum continent: Aquellos dos libros fueron puestos en la foguera, y el libro del Officio Frances quexabase con el fuego, que se queria apegar a el, y dio entonzes un salto sobre todas las llamas, y saliose de la foguera, veyendole todos, e alabaron a Dios por aquel milagro tan grande, que ay quisiera mostrar: e el libro del Officio Toledano finio en la foguera sin todo dano, de guisa, que en ninguna cosa non le tanxo el fuego, nin le fizo ma ninguno. Manifestissime ante oculos auctoris fuit, cum hæc scriberet, Roderici Toletani Chronicon: nihil ex illius verbis relationeque prætermitit. At manifestissime etiam textum Rodericianæ orationis aut corruptum aut male interpunctum is offendit, aut nimis indiligenter expensum, eo modo, quo minus debuit, interpretatus est. Extra flammas saltum illæsi omnino libri Rodericus Toletano non obscure tribuit; siquidem Gallicanum igne consumptum diserte præmiserat. Neque alteri prius debebantur adstantium conceptæ erga Deum laudes, quam miraculo intemerati ab igne, cum remansisset in medio igne, codicis.

[268] [probationem] Qui enim asbestinum linum, quod, ut Plinius dicere amat lib. 9 (imo 19) cap. 1 assuescit vivere ardendo, intervenisse hic sanus dixeris? Vulgarem ritus codicem æde sacra aliqua petitum, non medicamine ullo indumentove munitum, experimento expositum fuisse, cum rei ipsius gravitas, tum ævi illius hominum sinceritas persuadet. Saltare autem rem igni suppositam, humiditate, quæ intus latet, ne calori cedat, expellente, quotidiana fere res est, admirationisque prorsus indigna. Et animadvertis tu ipse jam, ac perinde rides stupidam horum Roderici verborum interpretationem: Igne consumitur liber officii Gallicani. Quæ ille sic reddidit: E el libro Frances quexabase con el fuego, que se queria pegar a el; id est: Liber Gallicus stridebat ab insinuante se ad eum igne. Quasi non quidem flammis devoratæ, atque in favillas & cineres abeuntis, sed incendium adhuc timentis, stridoreque id ipsum testantis, rei consumptionem Latine significatam iis verbis crediderit. Et tamen quia vulgaris & vernacula hæc fuit Historia, inficere valuit vitio suo posteriores alias. Chronicon apud nos creditum D. Joannis Emmanuelis, Ferdinandi Sancti, ut credo, nepotis, quod adhuc it per manus curiosorum ineditum, & quasi epitome est generalis illius Historiæ, ita habet: E salto el del Officio Frances fuera del fuego, e finio el del Officio Toledano muy quedo, que non llego el fuego a el.

[269] [revera contigisse, nititur probare;] Simillime conceptæ sunt noviorum, qui res nostras illustraverunt, monumenta; Joannis Marianæ lib. IX, cap. XVIII; Prudentii Sandovalis in Vita Alphonsi regis VI; Gundisalvi Argote de Molina lib. 2 Nobilitatis Bæticæ cap. XXXVI; Petri de Alcozer Historiæ urbis Toletanæ lib. 1, cap. LXVIII. Quorum utroque librorum incolumi remanente, persuasum populo Hispano fuisse (ait Mariana) utramque precandi rationem Superis placere, atque eo temperamento rem compositam, ut in antiquis Toletanæ urbis, ubi curia tunc regia fuit, ecclesiis veteri precandi forma retenta, in aliis ex Romano ritu res divina procuraretur. Hæc habui ad manum, de quibus Te, vir eruditissime, tamquam de domesticis admonerem. Scis enim in talibus testimonio etiam eorum, qui alias fide indigni sunt, adhiberi fidem. .. Expende Tu, & mei esto memor, cum ex munere ad Deum preces effuderis.. Vale. Ex hoc palatio Excellentissimorum Hispaniæ legatorum domo nunc habitationis nostræ, die XII Februarii MDCLXVI. Ita Vir eruditissimus probationem Officii Gothici ac Romani, satis alioqui incredibilem & paradoxam, stabiliendam atque explanandam censuit; sed quæ affert, rem hic controversam fortius evincerent, si non in sola Roderici auctoritate fundarentur.

[270] Sic itaque juxta istum auctorem tandem aliquando post tot ac tantos conatus successit Romanus precandi ritus in locum Gothici, [sed omnis pro hac re auctoritas fundatur in solo Roderico Toletano.] per Castellæ ac Legionis regna, ac ceteras, quæ Alphonso VI parebant, ditiones; atque ita anno circiter 1091 secundum dicta superiora, res tota finem habuit, dicente eodem Roderico: Et tunc cunctis flentibus & dolentibus inolevit proverbium: Quo volunt reges, vadunt leges. Et ex tunc Gallicanum Officium tam in psalterio quam in aliis numquam ante susceptum, fuit in Hispaniis observatum: Licet, inquit, in aliquibus monasteriis fuerit aliquanto tempore custoditum: & etiam translatio psalterii in plurimis ecclesiis cathedralibus & monasteriis, adhuc hodie recitatur. Itaque in ecclesiis cathedralibus & monasteriis istis, ut colligo ex Roderici verbis, non Missa antiqua Gothica tempore Roderici recitabatur; nam de hac silet, & loquitur de solo psalterio. Et re vera eo deventum fuit hoc seculo XI, ut vel ipse antiquus Gothicorum characterum usus fuerit abolitus; de quo nunc agendum.

[Annotata]

* direptionem

§ VI. Aboliti in concilio Legionensi characteres Gothici; indultum ab Alfonso VI Mozarabibus in abrogatione sui Officii temperamentum.

Concilium illud Legionense, præside Renerio S. R. E. Cardinale, & per Hispanias legato, una cum Bernardo Toletano primate, [In hoc concilio præter abrogationem Gothicarum litterarum,] anno Adelfonsi regis XXVIII, æra Hispanica MCXXIX, Christi MXCI, signatur in Labbeana collectione Conciliorum tom. 10, col. 482; quod Rodericus Toletanus De rebus Hispanicis lib. 6, cap. 30 aperuit his verbis: Interfuit etiam Renerius legatus, & Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, ibidemque (in Legionensi videlicet civitate Hispaniæ antiquissima) celebrato concilio cum Bernardo Toletano primate, multa de Officiis ecclesiæ statuerunt, & etiam * de cetero omnes scriptores, omissa littera Toletana, quam Gulfilas Gotthorum episcopus adinvenit, Gallicis litteris uterentur. Ita Rodericus brevissime; cujus synchronus Lucas Tudensis diaconus in Chronico mundi (quod tomo 4 Hispaniæ illustratæ editum est) pag. 101 paullo pluribus de isto concilio tractat, ita memorans: In prædicta vero synodo almi sacerdotes de fide Catholica colloquentes statuerunt, ut secundum regulam B. Isidori, Hispalensis archiepiscopi, ecclesiastica Officia in Hispania regerentur. Statuerunt etiam ut scriptores de cetero Gallicam litteram scriberent, & prætermitterent Toletanam in Officiis ecclesiasticis, ut nulla esset divisio inter ministros Ecclesiæ Dei.

[272] Eamdem quoque synodum anno prædicto 1091 illigat Mariana lib. 9, [aliqua alia gesta referuntur] cap. 18, cum mutationibus litterarum Gothicatum; uti & Aguirrius tomo 3, pag. 298; qui in suis notis Regulam, inquit, S. Isidori de Officiis ecclesiasticis, ad cujus præscriptum ea administrari cautum fuit in hoc concilio, non aliam censemus, quam epistolam illam celebrem ejusdem S. Isidori Hispalensis ad Laudefredum episcopum Cordubensem; quippe in ea sanctus Doctor de omnibus & singulis Officiis ecclesiasticis agit, & proprias uniuscujusque functiones exponit. Quarum disciplina & exsecutio cum jam obliterata esset aut neglecta aliquibus retro seculis in Hispania, propter irruptionem Sarracenorum, & bella assidua cum iis, in hoc concilio instaurata fuit. Quæ postquam laudatus Cardinalis exposuisset circa ea, quæ in ista synodo de divinis Officiis statuta sunt; mox de mutatione litterarum ista subjicit: Præterea quod in eo decretum dicitur, ut scriptores de cetero Gallicam litteram scriberent, & prætermitterent Toletanam in Officiis ecclesiasticis; ut loquitur Lucas Tudensis, non ita accipiendum existimo, quasi nomine aut re litteræ Toletanæ intelligatur Officium divinum Gotthicum, & per litteram Gallicam significetur Officium divinum Romanum, quo Galli utebantur.

[273] [& exponuntur;] Quippe ea commutatio divini Officii Gotthici in Romanum jam fuerat decreta in concilio Burgensi anni MLXXXV, vel, ut aliis placet, MLXXX, & exsecutioni mandata in regnis Castellæ ac Legionis. Mutatio itaque primum statuta in hoc concilio Legionensi non fuit penes Officium divinum; sed solum quoad litteras sive characteres, qui eousque erant Toletani, sive proprii Moz-arabum. Verum ab hoc tempore derelicti fuerunt in Officiis ecclesiasticis & mutati in Gallicanos, communes fere tunc in Ecclesia. Hoc enim indicat Tudensis ipse postremis illis verbis: Ut nulla esset divisio inter ministros Ecclesiæ Dei. Hæc enim causalis omnino extra rem esset, nisi eousque in aliis regionibus libri Officiorum divinorum in choris ecclesiarum usitati, & Missalia quælibet ac breviaria scripta essent Gotthicis * literas; quorum exemplaria aliquot Bernardum ex concilio Tolosano paulo ante celebrato, in Hispaniam attulisse, videtur valde probabile.

[274] [unde intelligitur solos, in eodem abrogatos Gothicos characteres.] Conjecturam, ait, nostram firmat eruditissimus vir Joannes Mabillon in tractatu aureo De re diplomatica lib. V, ad tabellam XLV, ubi sic ait: Per id tempus (nempe Alphonsi IX, anno MCLVI) Europæi fere omnes Gallicanæ scripturæ genus, propria abjecta, susceperant; nempe Angli per Willelmum Conquæstorem loco Saxonicæ: Itali & Germani per imperatores stirpis Carolinæ pro Longobardica & Teutonica: Hispani pro Gotthica per Bernardum Toletanum episcopum ex monacho Gallo cœnobii Cluniacensis. Nam habito apud Legionem concilio per Renerium S R. E. Cardinalem, ac legatum &c. Paucula quæ circa mutationem litterarum adduntur apud Aguirrium ac Mabillonium, quaque ex Roderici Toletani lib. 6, cap. 30 desumpta sunt; ex ejusdem scriptoris textu superius citato facile intelligi possunt; ut non sit opus ea denuo hic transcribere. Fuit itaque decretum, uti recte observat Aguirrius, in concilio Legionensi non de ritu aut Officio ecclesiastico Mozarabico abrogando, sed de abroganda Mozarabica seu Gothica scriptura, qua Officia ecclesiastica exprimi a tot jam seculis consueverant in Hispania; re eousque perducta sub hac synodo, ut, sicut in ipsa liturgiæ substantia jam Hispani se consormarant Gallis seu Romanis; ita vel circa ipsos scriptos liturgiæ apices ab illis, uti & a reliquis Europæ nationibus pene omnibus amplius non dissiderent. Porro de characteribus antiquitus in Hispania usitatis nonnulla congerit laudatus Mabillonius loco citato, quo lectorem curiosum mittimus. De Ulfila paulo ante memorato satis dixi in antecessum cap. 2, § 1, ut supervacaneum feret, plura superaddere.

[275] Causa itaque liturgica cum regio imperio tum decretis ecclesiasticis ita in favorem Gallicanæ seu Romanæ decisa; [Quænam Mozarabibus sint indulta,] quis fuerit Mozarabicæ status, & quidnam ex illa postmodum permanserit reliquum, quod abrogatum non fuerit, sed ad sequentia usque tempora propagatum, docet nominatus supra Ortizius fol. CXIX verso his verbis: Porro cum in urbe (Toletana) nuper recepta inter varias basilicarum, fanorum, ædiumque sacrarum dedicationes, parochiales imprimis (quas dicunt) ecclesiæ regionatim constituerentur, ad quas populus rei divinæ causa potissimum conveniret, suique cuivis limites per vicos domosque circumquaque præfinirentur; solis illis sex ecclesiis (de quibus superius dictum est) fines quidem nulli præstituti sunt; sed sui cuique Mozarabes, illorumque posteri, ubiubi illos intra extrave urbem in agro Toletano morari contingeret, pro parochianis assignati. Quibus etiam immunitates datæ, privilegiaque irrogata minime vulgaria. Hi igitur primum, horumque deinde posteri suam quisque ecclesiam, sacraque gentilitia frequentabant: & interim quidem dum frequens posteritas illa fuit, sacra perinde ipsa in ecclesiis illis assidua celebriaque fuere.

[276] Sublestæ prorsus fidei sunt, quæ obtrudit pseudo Julianus in Chronico pag. 128, [rejectis circa ea figmentis referuntur.] dum sub Gelasio PP. II, qui sedere cœpit anno 1099, electos fuisse somniat, qui irent Romam, Petrum Alvari & Didacum Sanectii, filios Sanctii pincernæ Adephonsi imperatoris; cui cum assideret, ait, in humero dextro, vestito veste Venetica, palumba alba, dictus est Palumbanus, vulgo Palomeque, qui fuit caput illustrissimæ gentis. Abeuntibus illis Romam, interventione Joannis Cardinalis factum est, ut Papa censuerat, ut remaneret Missale Muzarabum vel Gothicum .. in septem ecclesiis Toleti, in aliis Romanum… Et reædificatæ sunt ibidem ædes ecclesiæ, quæ erant tempore Gothorum. Sex porro Toleti Muzarabum ecclesias perseverasse, ex certioribus habemus documentis, quam sint fabulæ istius personati chronographi; nimirum ex Roderico Toletano, qui lib. 4, cap. 1 testatur, Officium Mozarabicum viguisse suo tempore in sex parochiis Toletanis; de qua re alias dixi cap. 4, § 2. Itaque sive Alphonsus VI ita in suis regnis exstinguere voluerit veterem ritum Gothicum seu Mozarabicum, & subrogare ipsi Romanum, ut, interposito quodam temperamento, exacerbatos haud dubie suorum subditorum præsertim Toletanorum animos, antiquorum utique rituum tenacissimos, nonnihil mitigaret; sive ut venerandæ Officii Mozarabici antiquitati aliquo etiamnum usque deferendum censeret; sacerdotes certe Mozarabes Toleti tum sub isto Alphonso rege, tum sub aliis ejusdem successoribus perseverasse, discimus ex variis instrumentis; quæ huic rei fidem concilient.

[Annotata]

* ut & jam

* lege Gallicis

CAPUT VII.
Privilegia Mozarabibus indulta seculis XII, XIII, XIV, XV; Eugenii PP. III contra eos epistola.

SEC. XII, XIII, XIV & XV.

§ I. Diploma Alphonsi VI, regis Castellæ ac Legionis; jubentur ab Eugenio PP. III obedire archiepiscopo Toletano, & ritui Romano se conformare; alia privilegia illis concessa.

Exstat Alphonsi VI diploma, in favorem Mozarabum latum; quod sic sonat: Ego Ildefonsus Dei gratia, Toleti imperii rex, & sub Christi nomine magnificus triumphator, una jugiter cum dilectissima uxore mea Elisabeth regina: [Alphonsus VI condit hoc diploma] A todos Mozarabes de Toledo, tam cavalleros *, quam pedones *, pacem in Christo, atque perpetuam salutem. Cum præteritis temporibus fuerint factas in Toleto multas præsquisitiones * super cortes *, & hæreditates; sic de pressuria * quo modo, & de compacto. Et cum tollerent inde ad illos, qui magis habebant, & darent, ad eos, quod nihil habebant, aut quod paucum habebant; nunc ego jam quæro imponere finem ad istam causam, & nolo, ut amplius fiat. Ideo autem in mense Martio mandavi a domino Joanne Alcadi, qui præpositus imperii civitatis, & juridicus judex erat, ut cum alguacil don Petro, & aliis deceim ex melioribus civitatis, inter Moszarabos & Castellanos, ipsemet cum eis exquireret & æquaret; & cortes & expositas hæreditates inter totos * illos, & ut quod ipse faceret, inconcussum semper & stabile permanent *, quod secundum meum imperium confactum fuit atque completum.

[278] Tunc ego a supradictis præsquisitoribus jugata, & eorum principalius inclinatus facio hanc cartam firmitatis ad totos ipsos Moszarabos de Toleto cavalleros, [favorem Mozarabum] & pedones, ut firmitatem hanc semper, quantas cortes & hæreditates, sive vineas ac terras hodie in suo jure retinent, & pro nulla exquisitione non podant * inde quidquam, nec pro nullo rege subsequente, sive cabet medina, aut comite vel principe militiæ, de quanto hodie pertinet, dare; & pro meo judicum vendicaverunt, atque in sempiternum; & do eis libertatem, ut quod fuerit inter eos pedes, ei * voluerit, & posse habuerit, ut militet, & vendendi, dandi vel possidendi, seu de possessione sua, quoties voluerit, faciendi, liberam in Dei nomine habeat potestatem: & si inter eos fuerit ortum aliquod negotium de aliquo indicio *, secundum sententiam in libro judicum antiquitus constitutus discutiata, & de quanta calumnia fecerint, quantum * solummodo persolvant, sicut in carta Castellanorum resonat; excepto de furto, & de morte Judæi, vel Mauri, & de omni calumnia, talem eis mando habere consuetudinem, qualem & Castellanis in Toleto commorantibus; & si voluerint vineas, aut alias arbores plantare, aut restaurare, illi qui fuerint pedites, decimam inde portionem solummodo ad regale palatium persolvant.

[279] Hoc autem facio pro remedio animæ meæ, & parentum meorum: [pro remedio animæ suæ &c;] & ut vos omnes, quos in hac urbe semper amavi, & dilexi, seu de alienis terris ad plantandum adduxi, semper habeam fideles & oratores; ideoque absolvo vos ab omni feste * pristinæ subreptionis, & præscriptæ libertati trado, ut ab hodierno die & deinceps, nec vos nec filii, aut hæredes vestri ab hac præscripta regula receditis *, & in isto foro semper permaneatis ævo perempni, & per sæcula cuncta. Amen. Si quis tamen, quod fieri minime credo, aut ego, aut aliquis homo de propinquis meis, vel extraneis, contra hoc meum factum ad irrumpendi venerit; quisquis ille fuerit, qui talia commiserit, sit excommunicatum, & Christianæ fidei libertate separatum, & cum Datan & Abiron, quos terra vivos absorbit, quia mandatis Dei rebelles extiterunt, & cum Juda, Dei traditore, qui laqueo se suspendit, & sic vitam cum visceribus fudit in profundo inferni æternas pœnas lucraturus, demergantur: & hoc meum factum in cunctis plenam obtineat firmitatem. Facta autem hæc stabilitatis carta sub hera millesima centesima trigesima nona, & nato die decimotertio Kalendas Aprilis.

[180] Hoc autem non volo prætimitere *, quando mando, [cui ipse cum sua uxore, atque aliis subscribit.] ut plantor vendat ad plantorem, & vicinus ad vicinum; sed non quæro ut aliquis de ipsos plantores vendant cortes, aut hæreditates a nullo comite vel potestate. Ego Ildefonsus Dei gratia, totius Hispaniæ imperator, quod feci conf. Elisabeth regina, quod domino meo fieri placuit, conf. Raymundus, totius Galiciæ comes, regisque ger. conf. Urraca, imperatoris filia, Raymundique comes uxor, cons. Henricus Portugallensis & Colibriensis provinciæ comes, conf. Terasia, regis filia, & Henrici comitis uxor, conf. Hernandus, Toletanæ sedis archiepiscopus, conf. Joannes Toletanor. principalis judex atque præpositus, conf. Petrus Aluariz & medic' conf. Michael Adiz princeps Toletanæ militiæ, conf. Petrus Ansuriz, comes, conf. Fernandus Muñoz, majordomus regis, conf. Garci Alvariz, armiger regis, conf. Gomez Martinez, conf. Gutier Bermudez, conf. Joannes Ramirez conf. Goncalo Stephanus, conf. Didago Alvariz, conf. Pelagio Petriz, conf. Rodrigo Petriz, conf. Gutier Fernandez, conf. Garci Ximenez, conf. Garci Bermudez, conf. Gonzalo Ansuriz, conf. Petrus Suariz, conf. Rodericus Ordoñez, conf. Sancio Aznariz, conf. Johane Didacus, conf. Petro Didacus, conf. Pelagio Guidesteiz conf. Pelagius Erigis, cognomento Botanarius, quod notavi, conf.

[281] Vides, lector, in contextu hujus regii diplomatis multos contineri barbarisimos; [Illud hic cur non explanetur.] ut de Hispanicismis hic illic intermixtis nihil dicam: unde fit, ut non vitiosa dumtaxat, sed obscura prorsus reddatur oratio. Ceterum ruditatem excusabis ævi illius, quo barbaris, quam barbariei exstirpandæ studebant magis majores nostri, inquit in sua epistola jam a me prolata Nicolaus Antonius Hispanus; id quod hic valeat in lingua Latina, quamquam alia de causa id supra usurparit iste auctor. Omnem textus barbariem non emendo; paucula ad marginem annotasse contentus: de aliis viderint ill, ad quos omnium vocum in isto diplomate contentarum explanatio propius pertinere videbitur. Illarum sane illustratio nihil facit ad statum ritus Mozarabici; cujus causa hoc & sequentia diplomata referuntur ex superabundanti, ut ita loquar; ac proin satis fuerit lectori, genericam saltem ex istis instrumentis sibi ideam formare circa ea, quæ Mozarabibus olim indulta fuere a regibus Hispaniæ. Pergamus itaque ad alia, quæ hoc seculo XII gesta sunt.

[282] [Eugenius PP. III jubet, ut Mozarabes obediant] Concilium Fusselense, celebratum prope Palentiam apud oppidum Husillos dictum, circa annum Christi 1104, notatur apud Aguirrium pag. 317; ubi inter alia, quæ ex Sandovalio producit, quædam circa Officium divinum tractata, refert; an vero illa Officium Mozarabicum spectent, nescio. Ad rem nostram certissime facit epistola Eugenii PP III, qui sedit ab anno Christi 1145 ad 1153, legenda apud Labbeum tom. 10, directa ad clerum & populum Toletanum, uti ibi inscribitur, hoc titulo, ut Muzarabes Toletano archiepiscopo pareant, & in ceremoniis ab eo non dissentiant: quam epistolam etiam exhibet Aguirrius pag. 362, & sic habet: Inobedientiæ crimen quam grave, quantaque animadversione plectendum, creator omnium Dominus primi hominis inobedientiam puniendo monstravit; & genus hominum in valle lacrymarum positum experitur. Significatum bene est, quod quidam, qui Muzarabes nuncupantur, venerabili fratri nostro archiepiscopo Toletano obedientiam denegantes, ecclesias de manu laicorum recipiant: & in sacramentis Missarum, & aliis divinis Officiis, tonsura quoque clericali & vestimentis, suam antiquam consuetudinem subsequentes, ab Apostolica sede diversa sentire præsumant.

[283] [archiepiscopo Toletano, & Romanis ritibus se conforment.] Quia igitur Apostolicæ sedi tanta est a Domino collata potestas, ut quam * pro sanis dogmatibus, fidelium moribus, dominico tempore scripsit *, hodie teneatur acceptum: & quam * illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto magis quæ ob reverentiam Catholicæ fidei in sacramentis Missarum, & aliis divinis Officiis instituisse dignoscitur, omni debent honore præferri, & ab omnibus prorsus reverenter assumi? Universitati vestræ per præsentia scripta mandamus, quatenus eos districtius moneatis, ut in sacramentis Missarum, & aliis divinis Officiis, a Catholica Ecclesia dissentire de cetero non præsumant; & memorato fratri nostro obedientiam debitam exhibentes, si in ipsius provincia remanere voluerint, ejus monita & præcepta reverenter suscipiant & observent. Dies & annus, quibus data fuit hæc epistola, desiderantur. Interim ex ea liquet, Romanam sedem hoc etiam seculo XII, prout anteriore eam fecisse vidimus, operam dedisse, ut liturgiæ Mozarabicæ ministri, quos in sex Toletanis ecclesiis remansisse diximus, suo quosque antiquo Officio ecclesiastico vacantes, Romanis sese ritibus conformarent, non secus atque aliæ ecclesiæ per Castellæ, Legionis, aliasque Hispaniarum ditiones extensæ.

[284] [Privilegium Mozarabibus datum] Ad præsens seculum XII spectat privilegium, Mozarabibus concessum; quod ita sonat: Quoniam ea, quæ a regibus & terrarum principibus instituuntur, semper firmantur, nec * temporum diuturnitate oblivioni tradantur: Idcirco ego Ildefonsus Dei gratia, rex Castellæ & Toleti, una cum uxore mea Alienor regina, quia vos promptissimos, & fideles in servitiis meis inveni, facio cartam libertatis, absolutionis & stabilitatis vobis, toti Toletano concilio, præsenti & futuro, in perpetuum valituram. Dono & concedo omnibus Toleti militibus ex totius termini, sive præsentibus & futuris, quod de omnibus hæreditatibus, quas habent in Toleto, aut in aliqua parte termini sui, vel de cetero habuerit *, nullam decimam, nec forum aliquod regi, vel domino terræ, nec alicui alii umquam persolvant: & quicumque de manibus eorum hæreditates ipsorum excolunt, de fructibus inde perceptis nullam decimam tribuant; sed prædicti milites cum omnibus hæreditatibus suis liberi, & immunes ab omni regali, alioque gravamine, & exactione per secula cuncta permaneant; & cetera de ornamento privilegii. Desideratur nota temporis.

[285] Verum ad quæ circiter tempora illud instrumentum pertineat, [ab Alphonso Castellano] colligere licet ex aliis Alphonsi & uxoris ejus Alienoris nomine notatis, ab anno 1173, usque ad 1213, prout videre est apud Berganzam in Appendice sect. 1, a pag. 461. In Chronologia S. Ferdinandi, regis Castellæ & Legionis, quæ per annos dominicæ Incarnationis extenditur apud nos tom. VII Maii, a pag. 294, ita dicitur: MCLXX Alfonsus Castellanus annos XV natus uxorem ducit Alienoram, filiam Henrici II, regis Angliæ & Alienoræ, ex Guilielmo ultimo Aquitaniæ duce natæ. Porro per dictum privilegium videtur tolli onus illud solvendæ decimæ partis, in superiore Alphonsi VI diplomate Mozarabibus impositum his verbis: Talem eis mando habere consuetudinem &c.; atque adeo videtur hoc privilegium extendi ad Mozarabes. Certe illud inter alia eis indulta continetur: atque ideo & illud ego hic produxi; post quod sequitur aliud privilegium hujus tenoris:

[286] Notum sit tam præsentibus quam futuris, quod ego Ildefonsus Dei gratia, [una cum alio quod ab eodem rege latum fuit.] rex Castellæ & Toleti, vidi privilegium illud, quod rex Ildefonsus proavus meus felicis memoriæ, olim Toletanis civibus fecerat, in quo continebatur, quod quicumque morarentur in Toleto, ibidem in civitate & militia faciendo secundum forum Toleti, essent excusati & absoluti ab omni alio pecto *, & facendera in toto regno suo. Ego itaque prædictus rex Aldephonsus, volens prædecessorum meorum facta rata esse, & firma, una cum uxore mea Alienor, regina, & cum filio meo Ferrando, facio cartam libertatis, & absolutionis vobis, toti concilio Toletano, præsenti & futuro, mandans firmiter ac præcipiens, quod quicumque in Toleto morati fuerint, ibidemque in civitate & militia secundum forum Toleti fecerint de hæreditatibus suis, quas in toto regno meo habuerint, nullam faciant postam, vel facenderam, seu pectum aliquod, scilicet pro vicinitate & facenda, atque militia Toleti, sint excusati in omnibus aliis villis regni mei: & reliqua de ornamento.

[287] Interseratur collectioni istorum diplomatum digressio parva intercalaris, [Favores a rege Marocano Mozarabibus concessi.] quæ ad præsens seculum XII spectat, & habetur apud Honoratum a S. Maria, Carmelitam excalceatum, operis Gallici supra citati de regulis & usu critices tom. 3, lib. 5, dissertat. 3, pag. 201; ubi refert, quod versus annum 1170 Jacob Almansor; rex Marocanus, duxerit Mozarabes ex Hispania, ut suæ personæ custodiendæ præessent, quod ecclesiam eis ædificari jusserit; quod vivere eis permiserit in sua religione; Missæque & Officio divino interesse more suo. Quæ ex laudati scriptoris fide hic damus; cum nullum citet auctorem. Nunc iterum diplomata resumamus.

[Annotata]

* equites

* pedites

* an. perquisitiones?

* villas &c.

* molestia

* id est omnes

* permaneret

* an. possint, Hisp. puedan?

* an. si?

* judicio

* tantum

* an. fece?

* recedatis

* prætermittere

* quod

* præscripsit

* quod

* ne

* habuerint

* solutione

§ II. Alia quædam ab regibus Alphonso Castellano, & S. Ferdinando indulta Mozarabibus privilegia.

[Charta donationis Alphonsi Castellani in favorem Mozarabum.] Præsentibus & futuris notum sit ac manifestum, quod ego Aldefonsus Dei gratia, rex Castellæ & Toleti; una cum uxore mea Alienor regina, & cum filio meo Ferrando, libero animo, & voluntate spontanea facio cartam donationis, concessionis & stabilitatis, vobis universo concilio Toletano præsenti & futuro, perenniter duraturam. Dono itaque vobis, & concedo illum mesonem * in Toleto, ubi venditur triticum, ut eum habeatis in perpetuum, & accipiatis semper omnes mediduras *, atque directuras *, quæ in eodem mesone evenerint, de omni tritico, quod ibidem venderetur, ita quod quantum accipiatis de illis mediduris & directuris, expendatis in illis, quæ necessaria fuerint cura * commune utilitate totius concilii Toletani: & quod inde superfuerit de mediduris illis, & directuris; deductis prædictis expensis, detis & expendatis in opere murorum de Toleto. Ideo tamen hoc duximus vobis concedendum, quod dominus archiepiscopus, & canonici ecclesiæ Toletanæ sedis percipiant semper decimam de omnibus illis mediduris, & directuris, quæ evenerint in illo prædicto mesone: & cetera de ornamentis.

[289] [& archiepiscopi] Per præsens scriptum notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego Aldefonsus Dei gratia, rex Castellæ & Toleti, una cum uxore mea Alienore regina, & cum filiis meis Ferrando & Henrico, concedo & confirmo concilio Toletano (sic proavus meus rex Aldefonsus bonæ memoriæ) quod omnes villæ, quæ sunt in termino Toleti, & aldea, sive sint meæ, sive de apotheca mea, sive domini archiepiscopi Toletani, sive ecclesiæ sanctæ Mariæ, sive Salvæ-Terræ, sive hospitalis, sive ordinis de villis *, sive militis, sive cujusque hominis, facenderam faciant in civitate Toleti; sic faciant cives hujus civitatis. Tamen excipimus ab hac generalitate Illescas, quæ fuit propria hæreditas imperatoris, & Ulmos, & Ocaniam, & Moltabam *, cum suo termino, qui numquam hoc fecit ille ruptam de villis domini archiepiscopi, & aldeis ecclesiæ sanctæ Mariæ. Mandamus igitur, quod postam & facenderam (quam supra diximus) illos debere facere cum civibus Toletanis, faciant eam non per manum eorum, sed per manum hominis domini archiepiscopi, qui colligat, & det eam alcaldibus Toleti.

[290] [Toletani.] Non enim volumus, quod alcaldes vel cives Toletani habeant aliquam potestatem vel aliquam præeminentiam super homines archiepiscopi, & ecclesiæ sanctæ Mariæ: & cum ista pecta, quam facient civibus Toletanis, sint liberi & immunes ab omni pecta, & facendera regis. Et si ego vel filius meus, aut aliquis de genere meo voluerit aliam pectam, vel aliam facenderam habere de hominibus supradictis domini archiepiscopi, & ecclesiæ sanctæ Mariæ, non teneantur aliquam pectam, vel facenderam facere cum civibus Toletanis: & cetera spectantia ad ornamentum privilegii.

[291] Per præsens scriptum sit notum omnibus tam præsentibus quam futuris, [Aliud privilegium] quod ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellæ & Toleti, una cum uxore mea Alienore regina, & cum filiis meis Ferrando, & Henrico, attendens damnum civitatis Toletanæ, & detrimentum, quodquod inde eveniebat terræ, statui cum bonis hominibus de Toleto, quod nullus homo de Toleto, sive vir sive mulier possit dare vel vendere hæreditatem suam alicui ordini, excepto, si voluerit eam dare vel vendere sanctæ Mariæ de Toleto, quia est sedes civitatis; sed de suo mobili det quantum voluerit, secundum suum forum *: & ordo, qui eam acceperit datam vel venditam, amittat eam; & qui eam vendiderit, amittat morbidos, & habeant eos consanguinei sui propinquiores. Ego tamen cum concilio condonavi domino Gunsalvo Perez de Turrecremata, & suis cognatis Petro Armillez de Portogal, & Sanchæ Perez de Fonte Almerir, quod hæreditatem suam, & mobile conferant cui suæ sederit voluntati, illud scilicet quod hodie habent; condonavi, inquam, istud eis, & filiis suis, & suis nepotibus.

[292] Concedimus etiam quod illud, quod doña Luna ante istam institutionem concessit Burgensi monasterio sanctæ Mariæ Legalis, [eum confirmatione supra scriptorum a S. Ferdinando facta.] cum suis directuris, valeat. Miles autem de alia parte, qui hæreditatem habeat in Toleto, vel habuerit, faciat ibi in civitate cum suis vicinis; alioquin amittat illam, & conferat illam rex cuicumque voluerit, qui pro ea faciat in civitate: & cetera de ornamento privilegii. Suprascripta igitur privilegia, & omnia, quæ in eisdem continentur, ego rex Ferrandus, superius nominatus, vobis concedo, corroboro, & confirmo; nec non statuo observari irrevocabiliter in ævum. Si quis vero hanc meæ concessionis paginam infringere, seu in aliquo diminuere præsumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, & cum Juda Domini proditore pœnas sustineat infernales, & regi parti mille auros in choto * persolvat; quodque præsumpserit, effectu careat, & damnum quod vobis super hoc intulerit, restituat duplicatum. Facta carta apud Matritum vigesimo primo die Januarii, era millesima, ducentesima sexagesima, anno regis quinto. Et ego rex Ferrandus supradictus hanc cartam, quam fieri jussi, manu ipsa roboro & confirmo.

[293] Ego Ferdinandus Dei gratia, rex Castellæ & Toleti, [Idem sanctus rex confirmat privilegia.] cupiens progenitorum meorum vestigiis inhærere, & eos in meis actibus, prout potero, imitari; volensque libertates, & laudabiles consuetudines confirmare, quas ipsi suis fidelibus contulere, una cum uxore mea doña Beatrice regina, & cum filio meo Alfonso, ex assensu & beneplacito dominæ Berengariæ reginæ, genitricis meæ, facio cartam concessionis, roborationis, confirmationis & stabilitatis vobis concilio Toletano, militibus, civibus tam Mostarabis, quam Castellanis, seu Francis, præsentibus & futuris perpetuo valituram. Concedo itaque vobis & confirmo totum quantum in istis subscriptis privilegiis, quæ a nostris progenitoribus vestri prædecessores impetrarunt de vestra libertate, & quo modo continetur: tenorem quarum transcribi feci verbo ad verbum sub una pagina in hunc modum: Sub imperio almæ & individuæ Trinitatis, Patris videlicet, & Filii, & Spiritus sancti, unius quidem omnipotentis Dei, hoc pactum, renovatum, & fœdus firmissimum jussit renovare & confirmare venerabilis rex Adelfonsus, Raimundi filius, ad omnes cives Toletanos, Castellanos, Mostarabes, Francos propter fidelitatem, & æqualitatem illorum, & illos privilegios, quos dederat illis avus suus Adefonsus rex (det illi Deus optimam requiem) melioravit & confirmavit per amorem Dei, & remissionem omnium peccatorum suorum.

[294] [alias] Sic vero & omnia judicia eorum, secundum librum judicum, sint judicata coram decem ex nobilissimis & sapientissimis eorum, qui sedeant semper cum judice civitatis ad examinanda judicia populorum, & ut præcedant omnes in testimoniis, in universo regno illius. Similiter & omnes clerici, qui nocte & die pro se, & omnibus Christianis omnipotentem Deum exorant, habeant absolutas suas hæreditates in reddendis decimis. Sic vero dedit libertatem militibus a portatico de cavallis & mulis in civitate Toleto. Et si quis captivus Christianus exierit in captivo Mauro, non det portaticum, & quantum dederit rex militibus Toleti de muneribus, sive prosicicis, sit divisum inter illos, scilicet Castellanos & Gallecos & Moçaraues, quomodo fuerint in uno uni ab aliis, & quod ideo sint pignorati tam milites, quam ceteri cives Toletani in universo regno illius: quod si aliquis ausus fuerit unum ex illis in omnibus regionibus suis pignorare, duplet pignora illa, & solvat regi sexaginta soldos: adhuc autem & milites illorum non faciant annubdam, nisi uno fossato in anno: & qui remanserit ab illo fossato fine veridica excusatione, solvat regi decem soldos: & qui ex illis obierit, & equum aut loricam, aut aliquas armas regis tenuerit, hæreditant omnia filii sui, sive sui propinqui, & remaneant cum matre sua honorati & liberi in honore patris illorum, donec valeant equitare.

[295] [concessa;] Nam etsi solam uxorem relinqueret, sit honorata in honore mariti sui. Sic quoque & qui inter civitatis, aut foras in villis in solaribus suis commoraverit, & contentiones & jurgia inter illos ceciderit; omnes calumniæ ipsorum sint suorum: si quis vero ex illis in Francia aut in Castella, sive ad Gallitiam, seu quacumque terra ire voluerit, relinquat cavallerum in domo sua, qui pro eo serviat infra tantum, & vadat cum Dei benedictione. Et quicumque cum uxore sua ad suas hæreditates ultra Serram ire voluerit, relinquat cavallerum in domo sua, & vadat in Octobrio, & veniat in primo Madio. Sed si ad hoc tamen non venerit & veridicam excusationem non habuerit, solvat regi sexaginta soldos. Si vero uxorem non levaverit, non relinquat cum ea cavallerum. Tamen ad hoc placitum veniat: similiter & agricolæ & vinearum cultores reddant de tritico, & ordeo, ac vinearum partibus decimam partem regi, non plus; & sint electi ad scribendam decimam hanc homines fideles, Dominique amicos mercedem regis accipientes, & quod sint adducti in tempore triturarum mensium ad horrea regis, & in tempore vindemiarum, ad torcularia ejus, & accepta de eis cum veridica & æquali mensura videntibus duobus vel tribus de filibus * civitatis: & ii, qui hanc decimam regi solvunt, non sit super eos aliquod servitium, ad faciendum super bestias illorum.

[296] [quæ hic] Non sernant * nec fusatoria, nec vigilia in civitate, nec in castello; sed sint honorati & liberi, & ab omnibus saceribus imperati: & quisquis ex illis equitam * voluerit in quibusdam temporibus, equitet, & intret in mores militum: nam & quicumque habuerit hæreditatem juxta flumen de fluminibus Toleti, & in ipso flumine molendinum, aut vaceat, sive pisqueram ædificare quæsierit, faciet sine ullo timore: nec non & habeant ipsi, & filii sui, & hæredes eorum omnes hæreditates suas fixas & stabiles in perpetuum: & quod vendant & emant unum ab alteris, & donent ad quem quæsierint, & unusque faciat in sua hæreditate secundum suam voluntatem. Sic vero avus suus (det illi Deus requiem) abstulit aliquam hæreditatem uni eorum per iram aut per injustitiam, absque culpa palatina, quod in ea sit reversus: & item qui hæreditates in quacumque terra imperii illius habuerit, jussit, ut saiones non intrent in eas, nec majorinos, sed sint in pace per amorem populationis illius in Toleto: nam & cum Dei ad utorio de quantis civitatibus Maurorum, ut habeant fiduciam accipere, ut & illi, qui de ipsis civitatibus fuerint, ibunt recuperare hæreditates suas, & quod vendicent eas de Toleto cum moratoribus Toleti: sic quoque & illi, qui ultra Serram sunt, si aliquod judicium habuerint, cum aliquo Toletano, quod veniant ad medianetum in Calatalifa, ibi se judicent sanctorum patrum obedire, & implere præcepta.

[297] Jussit (amplificet Deus regnum ipsius) ut nullus Judæus, [singulatim] nullus nuper renatus habet mandamentum super ullum Christianum in Toleto, nec in suo tritorio. De cetero vero si aliquis homo acciderit in homicidium, aut in aliquem laborem absque sua voluntate, & probatum fuerit per veridicas testimonias, si fidei jussorem non habuerit, non feratur alicubi extra Toletum, sed tantum in Toletano carcere trudatur S. de Alfada, & non solvat nisi quintam partem calumniæ, non plus. Quod si aliquis aliquem hominem occiderit intra Toletum aut foras, infra quinque milliarios in circuitu ejus, morte turpissima lapidibus moriatur. Qui vero de occisione Christiani, vel Mauri, sive Judæi per suspicionem accusatus fuerit, nec fuerint super eum veridicas fidelesque testimonias, judicet eum per librum judicum. Si quis ergo cum aliquo fruto * probatus fuerit, totam calumniam secundum librum judicum solvat. Sic vero & si peccato impediente aliquis homo cogitaverit aliquam traditionem in civitate aut in castello, & discoopertum fuerit per fidelissimas testimonias, ipse solus pateat malum, aut exilium: si vero fugerit, & inventus non fuerit, portionem suam de toto suo habere regi accipiant, & remaneat uxor sua cum filiis suis in portione sua intra civitatis, & foras, sine ullo impedimento.

[298] Hoc judicium dedit nobilissimus rex Alfonsus Raymundi, [enumerantur.] die, qua hoc privilegium confirmavit, & jussit, ut nullus pausaterus descendat in una ex domibus Toletanorum intus civitatis, nec in villis suis. Et si mulier ex mulieribus eorum vidua fuerit, an virgo; non sit data ad maritum invitus, nec per se, neque per aliquam potentem personam. Similiter & nullus erit ausus rapere mulierem de mulieribus eorum, mala si fuerit, aut bona, nec in civitate, nec in via, nec in villa. Et qui unam ex illis rapuerit, morte moriatur in loco. Sic etiam honorem Christianorum confirmavit, ut Maurus & Judæus, si habuerit judicium cum Christiano, quod ad judicem Christianorum veniat ad judicium, & quod nulla arma, nec ullum cavallum de sella exeant de Toleto ad trans Maurorum. Et placuit ei, ut civitas Toleti non esset præstamo, nec sit in ea dominator, præter eum, neque vir, neque femina, & in tempore ætatis succurrat Toletum defendere ab hominibus volentibus eam opprimere, sive sint Christiani, sive Mauri: & jussit, ut nulla persona habeat hæreditatem in Toleto, nisi qui moravit in ea cum filiis suis, & uxore sua, & fabricatis muris constet semper de commodis & utilitatibus Toleti. Sic antea erat in tempore avi sui Adefonsi regis (sit ei beata requies.) Si aliquis Castellanus ad suum forum ire voluerit, vadat. Insuper hoc totum exaltet Dominus imperium suum: dimisit illis omnia peccata, quæ accidere de occisione Judæorum, & de rebus illorum, & de totis pesquisitionibus *, tam majoribus, quam minoribus: & cetera, quæ spectant ad ornamenta privilegii.

[Annotata]

* domus est vel taberna.

* mensuras

* an. jura, Hisp. derechos?

* circa communem

* Ms. Ucles

* Ms. Montaluam

* legem vel consuetudinem

* an. quoto?

* Ms. fidelibus

* sorte servent

* Ms. equitare

* Ms. furto

* in Ms. perquisitionibus

§ III. Diplomata Alphonsi Sapientis.

[Duo diplomata] Inter privilegia Mozarabibus concessa referuntur variæ aliæ immunitates, seu indultorum a variis hactenus Hispaniæ regibus obtentorum confirmationes; quæ ex lingua Hispanica sic sonant: Notum sit omnibus hominibus, qui chartam hanc viderint, quomodo ego D. Alfonsus, Dei gratia rex Castellæ, Toleti, Legionis, Galeciæ, Hispalis, Cordubæ, Murciæ, & Giennæ, quando veni Toletum, ut facerem ibi meas cortes, venerunt ad me equites, & boni homines concilii Toletani, & monstrarunt mihi sua privilegia bonorum fororum, & favorum & immunitatum, quæ ipsis rex D. Alfonsus, & rex D. Alfonsus Raymundus, ac rex D. Alfonsus meus proavus fecere, & confirmata sunt a rege Ferdinando meo patre; ac petierunt a me favorem, ut ego illa ipsis concederem ac confirmarem: & privilegia erant facta hoc modo: Ut facta regum ac principum memoria, quæ digna sunt, assequantur. Vacat. Et sequitur: Ego Ferdinandus Dei gratia, rex Castellæ & Toleti, cupiens progenitorum meorum vestigiis inhærere, & eos in meis actibus, prout potero, imitari &c, quæ proxime jam dedimus. Tum sequebatur aliud privilegium hoc exordio: Quoniam ea quæ a regibus, & terrarum principibus instituuntur &c. Tum illud: Notum sit tam præsentibus quam futuris, quod ego Ildefonsus &c. Item: Præsentibus & futuris notum sit ac manifestum. Et aliud: Per præsens scriptum notum sit omnibus &c. Illud denique, cujus initium est: Per præsens scriptum sit notum omnibus &c. quæ ordine temporis nos supra plenius produximus.

[300] [ab Alphonso Sapiente datæ] Quibus privilegiis omnibus ita exhibitis ac recensitis, subduntur sequentia, quæ ex Hispanico ita sonant: Et ego supradictus rex Alfonsus regnans una cum regina D. Violante, mea uxore, & cum mea filia infante D. Berengaria, in Castella, in Toleto, in Legione, in Gallecia, in Hispali, in Corduba, in Murcia, in Gienna, in Biatia, in Vallisoleto, & in Algarbia; Propter affinitatem, quam mecum habent Toletani, majorem quam omnes homines alii meorum regnorum, & quia sapientis est, illis benefacere, & favere, atque illos promovere; concedo privilegia supra dicta & confirmo, & mando, ut nemo audeat contraire isti meo privilegio in ulla re: & qui hoc fecerit, iram Dei incurrat, & cum Juda traditore descendat in fundum inferni, atque insuper solvant mihi quotam supradictam, & illis totum damnum duplicatum. Facta charta in Toleto, per mandatum regis, duobus diebus elapsis mensis Martii, æra millesima ducentesima nonagesima prima (quæ concurrit cum æræ vulgaris anno 1253) D. Alphonsus de Molina conf. D. Federicus conf. D. Gutierre conf. D. Manuel conf. D. Philippus electus Hispalensis conf. D. Sancius electus Toletanus conf. D. Joannes archiepiscopus S. Jacobi conf. D. Albaddillo Abeunazar rex Granatæ, vassallus regis, conf. D. Mahomat Abenmahomat rex Murciæ, regis vassallus, conf.

[301] Et sequuntur plura nomina eorum, qui dictam chartam confirmarunt, [data] & additur in fine: Albar Garcia de Fromesta eam scripsit anno secundo, quo rex D. Alfonsus regnavit. Alphonsus utique cognomento Sapiens, S. Ferdinandi regis Castellæ & Legionis filius, qui anno 1252 mortuo patri successit; vita functus anno 1284, secundum Chronologiam Ferdinandeam loco citato, pag. 296; ubi etiam notantur hæc: MCCXLV Alfonsus Sancti primogenitus, uxorem ducit Violantem, filiam Jacobi Aragonii, Vallisoleti mense Novembri. Schema genealogicum regum Castellæ ac Legionis, quatenus ad S. Ferdinandi historiam, atque adeo ad reges superius in diplomate Alphonsi Sapientis designatos pertinet, habes apud nos die XXX Maii pag. 293. Prædicta vero privilegia, sicut subjungitur ad calcem diplomatis Alphonsi Sapientis, quod ultimo loco mox recitavi, [Ms. latiniter] latini * scripta, desumpta fuerunt ex veris originalibus, mihi notario infrascripto traditis & consignatis per dominum Alfonsum Fernandez a Castro, scribam regalem, locum scribæ majoris concilii Toletani tenentem, anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, die vero decima nona mensis Aprilis.

[302] Suntque vero realiter & fideliter transcripta, & per me correcta, ut in originalibus reperi; & hoc Toleti, anno, mense, & die, quibus supra; præsentibus ad corum correctionem dominis doctoribus Ildephonso a Narbona, & Eugenio a Narbona, clerico presbytero, Toletanis testibus ad præmissa vocatis specialiter, atque rogatis. Et quia ego Ludovicus Treviñus, presbyter, notarius Apostolicus Toletanus, in archivo Romanæ curiæ descriptus, sanctique Officii Inquisitionis negotiis assignatus, præmissis interfui; ideo hoc transsumptum, propria & aliena manu descriptum, transcripsi, desumique feci, rogatus & requisitus, in testimonium veritatis. Ludovicus Treviñus notarius Apostolicus. Post hæc mox sequitur aliud laudati Alphonsi Sapientis diploma, ex Hispanico idiomate Latine translatum:

[303] Sicut reges tenentur facere justitiam, & debent dare malum illis, [ex Hispanico] qui illud fecerint, & ipsis propter illud inferre pœnam, secundum meritum; sic tenentur dare bonam compensationem bonis, qui legitime sibi servierunt Et ideo Nos D. Alphonsus Dei gratia rex Castellæ, Toleti, Legionis, Galeciæ, Hispalis, Cordubæ, Murciæ, & Giennæ, una cum regina D. Violante, uxore mea, & cum nostro filio infante D. Ferdinando primo & herede, & cum nostro filio infante D. Sancio, cognoscendo quomodo equites, ac nobiles nobilis civitatis Toletanæ, servierint semper illis, qui sunt ex genere nostro, in propagando & custodiendo illis Toletum; & jussis parendo & obediendo in rebus omnibus, ac Nobis, & antequam regnaremus, & postquam regnamus; & fecerunt id, quod Nos mandavimus & æqui bonique consuluimus: & propter naturæ indolem, quam eos potissimum habere cognosco; quia nati sumus in Toleto: ut illis favorem faciam & gratiam: propter omnes istas causas supradictas damus & concedimus in perpetuum, ut omnes equites, & dominæ, & scutiferi nobiles, omnesque qui ex illis descenderint, qui sunt, & qui fuerint habitatores in nobili civitate Toletana, sint liberi a moneta in perpetuum; ut eam non dent. Atque etiam illis damus, & illis concedimus, ut hereditates, quas habent vel habuerint in Toleto, aut in ejus termino, ita in quantitate pensionis tributariæ annotentur, sicut annotanitur hereditates, quas equites nobiles habent in Castella.

[304] [translata] Et prohibemus, ut nemo audeat illas capere in illa consuetudine * per vim; neque injuriam aut malum inferat. Et si aliquis hoc fecerit, mandamus, ut illud solvat, sicut illud solvunt equitibus nobilibus in Castella. Et similiter, ut fiat favor & gratia equitibus Mozarabibus Toletanis, qui directe descendunt a Mozarabum genere, quod gladio cinxerunt illi, qui ex genere meo sunt, vel divites eorum viri honorati, qui pro tempore fuerunt; aut similiter nos vel nostri viri divites faceremus aut ficerimus; vel quos nostri generis reges, qui venerint, ipsi post nos, aut viri eorum divites imposterum fecerint; illis, qui hac linea directe descenderint, concedimus, ut habeant eamdem istam liberationem a moneta, quam concedimus istis aliis equitibus supradictis. Et mandamus ac prohibemus firmiter, ut nemo audeat contraire isti nostro privilegio istius nostræ donationis, neque illud infringat, neque diminuat in ulla re. Et quisquis illud fecerit, incurret nostram iram, & solvere debebit in quantitate decem mille Maravedisos, & illis totum damnum duplicatum. Atque ut ista liberatio, & ista gratia supradicta sit firma & stabilis in perpetuum, mandamus muniri istud nostrum privilegium sigillo nostro aureo. Facta charta in Toleto, de mandato regis, die dominica vigesima sexta die elapsa mensis Januarii, æra millesima ducentesima nonagesima septima (id est, anno æræ vulgaris 1259.)

[305] [producuntur.] Et Nos rex supradictus D. Alfonsus, una regnans cum regina D. Violante, mea uxore, & cum nostro filio infante D. Ferdinando primo, & herede; & cum nostro filio infante D. Sancio, in Castella, in Toleto, in Legione, in Galecia, in Hispali, in Corduba, in Murcia, in Gienna &c. istud privilegium illis concedimus & illis confirmamus. D. Sancius, electus Toletanus, cancellarius major regis, conf. D. Alphonsus de Molina, conf. Et sequebatur catalogus bene longus aliarum personarum, quæ prædictam chartam confirmarunt. Quam Garcias Martinez de Segovia se scripsisse testatur anno septimo, quo rex D. Alfonsus regnavit.

[Annotata]

* ita Hispanicum conducho vertendum censui.

§ IV. Aliorum Regum Hispaniæ diplomata seculi XIV & XV, quibus Mozarabum privilegia confirmantur.

[Petrus Crudelis] Petrus cognomento Crudelis, anno 1350 Alphonsum XI patrem in regnis Castellæ ac Legionis subsecutus, diploma quoque in favorem Mozarabum condidit; quod ex Hispanico Latinum facio: Sciant omnes, qui hanc chartam viderint, quomodo Ego D. Petrus, Dei gratia rex Castellæ, Toleti, Legionis, Galleciæ, Hispalis, Cordubæ, Marciæ, Giennæ, Algarbiæ, Algeziræ, & dominus Molinæ, vidi unum privilegium regis D. Alfonsi, qui vicit Toletum, littera Gothica scriptum in pergameno coriaceo, factum hoc modo: “Ego Ildefonsus Dei gratia, Toleti imperii rex, & sub Christi nomine magnificus triumphator, una jugiter cum dilectissima uxore mea Elisabeth regina: A todos Mozarabes de Toleto, tam cavalleros, quam pedones” &c. Et nunc equites ac nobiles, & homines boni, communitatis Toletanæ, miserunt, qui a me peterent gratiam, ut æqui bonique consulerem, illis confirmare istud privilegium, & permisi, ut mandaretur conservari. Et Ego supradictus rex D. Petrus, ad faciendum ipsis favorem & gratiam; & quia est mea voluntas, ut [subsistant] favores & gratiæ, quas ipsis fecerunt reges, e quibus ego provenio, permisi, ut illæ conservarentur, & promoverentur, propter multa servitia, & bona, quæ illi semper fecerunt supradictis regibus, & mihi; quæque mihi faciunt quotidie.

[307] Ratum habeo, & confirmo illis dictum privilegium, [Alphonsi VI diploma confirmat:] & mando, ut illis valeat, & illis observetur in omni bono, & complete in perpetuum, secundum quod in illo continetur. Et prohibeo firmiter, ne aliquis aut aliqui audeant contraire illis, aut eo contra illud progredi, ut illud infringant, aut diminuant in aliqua re ex illis, quæ in illo continentur ullo modo. Et quiscumque vel qualescumque, qui id fecerint, incurrent meam iram, & præterea mihi solvent, dabuntque in pœnam mille maravedisos istius monetæ, quæ nunc est in usu; atque Toletanis supradictis, aut qui eorum vocem habuerit, omnia damna & præjudicia, quæ inde receperint, duplicata; & præterea illos aut illum, qui fuerint, conveniam propter illud. Atque ut istud sit firmum & stabile, mandavi illis inde dari istam chartam, sigillatam nostro sigillo plumbeo. Data in cortibus Valisoletanis, die vigesima quinta Octobris, æra millesima trecentesima octogesima nona (anno Christi 1351) Ego Joannes Goncalez illam scribi curavi. De mandato Regis, Ruy Fernandez Vargas. Joannes Goncalez.

[308] Henricus II antecessorum regum vestigiis inhærens, [uti & faciunt alii reges;] dicta Mozarabum privilegia confirmat: nam Joannes I, ejus filius, testatur, se vidisse privilegium, a suo patre Henrico datum; qui ubi protulisset privilegium Alphonsi VI (in quo tamen hic, pro decimo tertio Kalendas Aprilis, notatur decimo tertio Idus Aprilis) sæpius jam supra memoratum, habuit illud ratum ac confirmavit per chartam, quæ signatur Data in curtibus Toletanis, die XX Septembris, æra millesima quadringentesima nona. Quæ omnia prædictus rex Joannes refert & confirmat similiter in sua charta, Data in valde nobili civitate Burgensi, die XXX Septembris, æra millesima quadringentesima decima septima, anno Christi 1379; atque inserta sunt collectioni privilegiorum Mozarabum, de qua dicam inferius.

[309] Ferdinandus & Elisabeth regia sua auctoritate sæpe nominata Mozarabum privilegia amplissimo diplomate corroborare & promovere etiam voluere; [quos inter Ferdinandus & Elisabeth] e quo, omissis Regis ac Reginæ titulis, qui privilegium condunt, atque nominibus ministrorum justitiæ, ad quos illud inspiciendum dirigitur, & qui ibidem exprimuntur, prætermissis, excerpo sequentia, quæ immunitates Mozarabum magis determinate, distincte atque in individuo commemorant. Sic itaque illud privilegium ex Hispanico Latine reddo: D. Ferdinandus & D. Elisabeth, Dei gratia rex & regina Castellæ, Legionis &c. conciliis &c. Salus & gratia.

[310] Sciatis, quod clerici, pastores & beneficiati ecclesiarum Mozarabum dictæ civitatis Toletanæ, nobis fecerint relationem per suam petitionem, [majorum suorum] dicendo: Quod illustres reges gloriosæ memoriæ, nostri antecessores, ex valde magna devotione, quam habuerunt erga dictas ecclesias, & Officium Mozarabicum, illas decoraverint & honoraverint, uti & pastores ac beneficiatos atque parochianos earum; valde magnis privilegiis, libertatibus & exemptionibus; quas huc usque dicunt, sibi fuisse conservatas; & specialiter, quod nemo eorum, qui erant, & sunt parochiani dictarum ecclesiarum Mozarabicarum, aut quarumcumque ex illis, solveret exactiones, vel monetas; neque immatriculati essent in ulla ex civitatibus, villis, aut locis istorum nostrorum regnorum & dominiorum, ubicumque vixerint & habitaverint, ita ut omnes decimæ horum parochianorum talium (posito quod viverent in dicta civitate Toletana) dispersæ & diffusæ per quamlibet parochiarum Castellanarum, aut extra illam, redirent & redeant ad ecclesias aut ecclesiam Mozarabicam, cujus fuerit iste talis parochianus.

[311] [vestigiis] Et dicunt, quod nunc in aliquibus dictarum villarum aut locorum, istorum nostrorum regnorum, malitiose & indebite, atque ut inferatur eis omne malum & damnum, patiantur molestiam, & immatriculati sint; quodque dictarum exactionum & monetarum [præfecti] petant a dictis parochianis; ut sibi solvant dictas exactiones & monetas: ac similiter dicunt, quod justitiæ administri dictarum villarum & locorum, eos ad illud cogant: quod esse dicunt, contra tenorem ac formam dictorum privilegiorum; [&] ex quo dicunt resultare magnum detrimentum divini cultis, & servitii sui; dictumque Officium Mozarabicum magnam pati diminutionem: quia dicunt, quod servi, & administratores, adimendo sibi decimas, quibus se sustentant, essent compulsi ad illud relinquendum. Et dicunt, quod, quia dictos parochianos jubent solvere dictas exactiones & monetas, eosque ideo fatigant viis diversis; dicti parochiani desinant dare decimas dictis ecclesiis Mozarabibus; & dent illas aliis parochiis territoriorum, ubi vivunt: in quo dicunt, si hoc ita trasiret, quod ipsi afficerentur magno gravamine, & damno.

[312] [presse] Hinc nobis supplicabant, & petebant pro gratia circa illud, cum remedio justitiæ, ut mandassemus ipsis provideri, mandando ipsis dari nostram chartam, ut in omnibus dicta privilegia ita data & concessa in dictis ecclesiis Mozarabicis per dictos reges, nostros antecessores, sibi essent conservata & adimpleta; & quemadmodum fuisset nostra gratia. Et Nos ratum illud habuimus: quia vobis omnibus, & singulis mandamus, ut videntes dicta privilegia (de quibus supra fit mentio) & observetis, & adimpleatis; & faciatis observari & adimpleri in toto & per totum, secundum quod in illis continetur, sic, & secundum quod hoc usque ipsis fuerunt usitata, & observata: neque contra eorum tenorem & formam eatis, aut transeatis, neque consentiatis iri aut transiri in ullo tempore, aut ullo modo: neque [vos] faciatis neque alii faciant deinceps [aliquid] ullo modo, sub pœna nostræ gratiæ, & decem millium Maravedisorum pro nostra camera, unicuique vestrum, qui contrarium fecerit; & præterea mandamus illi, qui vobis istam chartam monstraverit, ut vos citet, ut compareatis ante nos in nostra aula, ubicumque nos fuerimus, a die quo vos citaverit usque ad quindecim dies primos sequentes, sub dicta pœna; sub qua mandamus cuilibet notario publico, qui ad hoc vocatus fuerit, ut inde det illi, qui vobis eam monstraverit, testimonium suo signo munitum, ut nos sciamus, quomodo adimpleatur nostrum mandatum.

[313] Data in nobili civitate Toletana die tertia mensis Augusti, [insistunt.] anno nativitatis Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo octogesimo. Ego Rex. Ego Regina. Ego Didacus de Santander, secretarius Regis, & Reginæ, dominorum nostrorum, illam feci scribi de suo mandato. Alia, quæ ad Mozarabum privilegia attinent, suis quæque temporibus innexa postmodum designabuntur. Ex instrumentis interea tot jam prolatis, ac toties repetitis liquidissime conficitur, plures Catholicos Hispaniarum reges in id semper solicite incubuisse, ut liturgiæ Mozarabicæ cultus ac propagatio sarta tecta conservaretur, indulgendo gratiosissime singularia prorsus privilegia, exemptiones atque immunitates ejusdem liturgiæ clericis, beneficiatis, administrisque sacellanis; nec non iis omnibus, qui sunt e communitatis Mozarabicæ gremio; omnibus hisce regiis favoribus ac gratiis in eum finem directis, ut ne antiquissima ista liturgia, ejusdemque cultores tam sacri quam profani, aliquid dispendii, aut damni paterentur. Atque id distinctissime & patentissime liquet ex postremo isto Ferdinandi atque Elisabethæ privilegio, prout illud expendenti ad oculum patebit.

[314] Verum quemadmodum humana quæque & sacra & profana, [Mozarabes pene collapsos] in primis suis exordiis sanctissime institura, atque ad perpetuitatem temporis legibus firmissimis temperata, ordinata & stabilita, lapsu ætatis paulatim languere solent, & tandem penitus deficere & interire, eamdem fortasse sortem subiisset dicta liturgia, nec non sacerdotes ac reliqui ad ejusdem continuationem deputati, nisi efficacissimis remediis isti rei prospectum fuisset exeunte decimo quinto seculo, & ineunte decimo sexto: audiamus Blasium Ortizium fol. centesimo ita loquentem: Postea vero quam hominum illorum soboles (ut res mortalium sunt) imminui indies atque deficere cœpisset; simul & eorum ritus ecclesiasticus sensim labi, concidereque apparebat, ac vulgaris sacrorum consuetudo in eorum etiam ecclesias paulatim irrepere, adeo quidem ut memoria nostra non nisi paucis quibusdam statis festisque diebus, eo ritu in illis sacrificaretur: ita cum ritus totus in occasum jam proclivis, propediemque interiturus videretur, Franciscus Ximenez archiepiscopus (Toletanus) ut erat vir ille fervens admodum religionis cultor, priscarumque ceremoniarum studiosissimus, illius instaurandi curam, cogitationemque suscepit.

[315] [restauravit Franciscus Ximenius.] Celebratissimus itaque Præsul iste, Hispanici, quod sapientissime moderabatur, regni immortale decus, omnique virtutum genere excultissimus; & quo majorem vix vidit umquam Hispania, quæsitura fortasse diu huic parem; collapsam Mozarabicam liturgiam, non secus atque sepultum jam sub cineribus Phœnicem, novæ vitæ redonavit, erexit, ornavitque, non Hispaniæ dumtaxat universæ, sed exteris quoque nationibus ob insignes, quos eidem affudit, splendores, longe spectatissimam. Nihil porro huc attinet, longiora tanti Viri elogia coacervare. Hoc unum facit ad propositum meum, si ostendero, quot, quantisque meritorum titulis Mozarabicum Officium, & administros ejus reddiderit sibi obstrictos. Quæ, quemadmodum gesta sint, dabo capite proximo; statum rerum Mozarabicarum seculi XVI ac XVII nobis exhibituro.

CAPUT VIII.
Officium Mozarabicum ineunte seculo XVI mirifice illustratum; confirmatio privilegiorum sec. XVII; status rerum Mozarabicarum hodiernus.

SEC. XVI & XVII.

§ I. Eminentissimus Franciscus Ximenius Cisnerius ejusdem restaurator; Breviarium ac Missale excusa; fundationes, sacellum.

Alvarus Gomecius sub finem libri secundi, qui est in laudatissimis ejus lucubrationibus De rebus gestis memorati jam, ac sæpius deinceps memorandi Francisci Ximenii, occasione eorum voluminum, antiquam illam orandi rationem continentium, [Ximenius antiquos Hispanorum ritus restaurat,] ita loquitur; rebus utique Ximenio gestis, de quibus scribit, satis vicinus; cum floruerit medio seculo decimo sexto, anno 1580 e vita ereptus Igitur, inquit, cum ad ea volumina Ximenius venisset; de re tota .. edoctus, indignum esse & grave judicavit, sanctissimas priscorum Hispanorum cæremonias, a viris præclaris institutas, & miraculorum testimoniis comprobatas, in tantam desuetudinem venisse, ut jamjam interituræ esse viderentur; cœpit rem altius considerare, &, ut erat priscarum cæremoniarum studiosissimus, Mozarabum ritus instaurandi curam suscepit: adhibitisque viris, quotquot exstabant, ejus rei peritis, primum libros omnes, quibus sacra illa continerentur, Gotthicis characteribus conscriptos, in vulgaris litteraturæ formam redigendos, impressoriisque formis excudendos curavit.

[317] [ac Mozarabes sodales instituit.] Quibus non sine magna impensa in exempla innumera vulgatis, ad extremam templi (Toletani metropolitani) partem, Occidentem versus, in ædicula, quæ Corporis Christi dicebatur, sacellum eleganti structura ædificavit: in quo tredecim sacerdotum collegium, adjunctis tribus ministris, instituit, quos Mozarabes sodales appellavit. Hoc collegium idoneis proventibus annuis instructum sub capituli Toletani patrocinio constituit. Ipsis porro sacerdotibus perpetuis horum sacrorum curationem demandavit, ut eo ritu singulis diebus sacrificare, horariasque preces concinere, solenne esset. Ad quos & sex Mozarabum ecclesiarum sacerdotia pertinere voluit: quæ quoties vacua esse contingeret, ipsi optare possent sacerdotes, quibus illa archiepiscopus conferret; aliasque leges addidit… Sic ergo sacra illa per Ximenium restituta, & ab interitu vindicata sunt: in cujus restitutionis memoriam, cenotaphium reparatori in medio sacello honorifice erectum cernitur, impendente desuper coccineo galero, Cardinalitii honoris insigni.

[318] Ita ibi fere cum Blasio Ortizio cap. 41, laudatus Alvarus Gomecius, [Libri eorum liturgici summo in pretio habiti;] qui excusus legitur in Hispania illustrata, typis Francofurtensibus anno 1603, tom. 1, a pag. 927; ac lib. 3, pag. 979 sic pergit: Officii Mozarabum libri tunc per illum in publicum dati, ut res omnes usu consumuntur, nunc ita ferme jam exhausti sunt, ut volumen, quod Missale vocant, me, inquit, vidente, triginta aureis Toleti constiterit: (nam ab omnibus doctis & piis hominibus, quibus hujus Officii notitia est, tam Missale quam Breviarium certatim expetitur;) ipseque adeo Paulus III, Pontifex Maximus, missis Toletum legatis ab ecclesia (Toletana) Officium hoc petierit, & Gothicæ pietatis monumentum in bibliotheca Vaticana asservari jusserit. Opus profecto utrumque, sive rerum gestarum per antiquos patres & Martyres, non vulgares historias quispiam consideret, magno in pretio & veneratione habendum. Utinam aliquis exoriatur, actorum Ximenii æmulus, qui sacra hæc Mozarabum volumina evulget rursus!

[319] Enimvero quod summo hodieque in pretio sint Toleti, [de quibus proin] illud argumento est, quod, dum ibidem anno 1722 essemus; dicta volumina inspiciendi copia tandem nobis facta est ex favore & gratia R. A. D. Manuelis Alfonsi Vinader, in jure canonico licentiati, ac pastoris ecclesiæ SS. Justæ & Ruffinæ Toleti, nec non sacelli Mozarabum Corporis Christi sacellani; qui dictos libros humanissime nobis ad tempus commodavit. Cum itaque exemplaria ista ob singularem penuriam ac raritatem non ab omnibus perinde palæophilis, quibus monumenta hujusmodi sunt in pretio, inspici possint; non abs re fuerit, aliquam de illis notitiam suppeditare. Missale in folio excusum, & satis crassum hoc titulo notatur: Missale mixtum secundum regulam B. Isidori, dictum Mozarabes. Præmittitur huic titulo in eadem pagina imago Deiparæ excusa, sanctum Ildefonsum ante pedes suos prostratum casula induentis; obitque circum ista inscriptio: Induam eum vestimento salutis. Sacerdotes ejus induam salutari. Superne eminet crux, metropoliticum insigne, cum galero Cardinalitio, floccis utrimque seu nodis pendentibus. Porro per dictam imaginem exprimuntur, ut audivi, insignia ecclesiæ Toletanæ.

[320] In pagina versa sequitur in litteris rubris Ad reverendissimum in Christo patrem, ac Dominum, D. præstantissimum Franciscum Ximenem, [variæ] archiepiscopum Toletanum, Alfonsi Ortiz, divini & humani juris doctoris & canonici Toletani præfatio, his verbis expressa: Immortales tibi, Antistes celeberrime, referant gratias seculi nostri homines oportet, cum vetera, & quasi obsoleta nostræ religionis arcana tanto studio renovare institueris, ut incipiant nostrates majorum suorum monumenta incultis characteribus hactenus obstrusa, ingenii tui igniculo respicere ac propius intueri. Beatissimi Isidori nostri ecclesiastica Officia, quæ in urbe regia Toletana, cui Tu præes archiepiscopus, quondam Maurorum irruptione cunctis absorptis simul cum Christianis, ceu captiva superfuerant, nostra ætate propriis sumptibus restaurare ac in lucem promere decreveras.

[321] [subministrantur] Ac non immerito quidem ne tam illustria fidei nostræ mysteria abdita jam penitus interirent, quæque adeo situ & vetustate fuerant exesa, & errorum caligine respersa, ut vix callidus lector congruas sententias multorum librorum indagine rimari potuerit. Quam profecto durissimam provinciam mihi servorum tuorum minimo mandare non dubitasti, quatenus summa cum diligentia Missarum imprimis solemnia recenserem, ac vigili lucubratione, quæ a vero characterum dimissæ jam diu fuerant, styli non mutato ductu reficerem, servataque verborum dignitate antiquorum majestatem custodirem: nam quæ præ se antiquitatem ferebant, intacta esse jusseras. Et tandem sic actum est: nam dispersis in ordinem redactis, vitiis abrasis, dubiisque enucleata veritate lustratis, & ceu abolita multa resarciens, tuo jussu, ut valui, omnia illustravi.

[322] [hisce locis] Unde conflatus liber iste fuit, præbentibus ad id opem mihi venerabilibus presbyteris, ejusdem Officii peritioribus, Antonio Roderico, Alfonso Martino, ac Hieronymo Guterio, beatarum Justæ, & Eulaliæ, ac B. Lucæ Euangelistæ ecclesiarum rectoribus; quorum basilicæ inter pressuras Christianorum Toleti fluctuaverant, cum Hispania pene omnis Arabum inundatione tabesceret. Quo fit, ut habitantibus Christianis Toleti inter Arabes, ejus urbis imperio potitos, nomen Mozarabes inductum huc usque permanserit, ut opinor dicti sunt Mozarabes; hoc est inter Arabes degentes. Ut autem ecclesiastica eorum Officia memoratu digna neminem de cetero laterent, litteris Latinis, explosis Gothicis, imprimenda nobili viro Melchiori Gorricio Novariensi tribuisti; cujus opera & impensis ars impressoria in ea urbe valde illustrata est. Tum conversa ad lectorem & Ximenium oratione, dicti Missalis præfationem concludit: quod fuit impressum in regali civitate Toleti, jussu laudati archiepiscopi, impensis nobilis Melchioris Gorricii Novariensis, per magistrum Petrum Bagenbach Alemanum, anno salutis nostræ MD; die vero IX mensis Januarii.

[323] [notitiæ.] Breviarium autem in folio pergameno excusum fuit; ad cujus ad cujus calcem notatur perfectum & emendatum per eumdem Alfonsum Ortizium; ac Toleti impressum (jussu, impensis nec non opera concurrentibus eorumdem, qui supra notantur in Missali) anno 1502, die XXV mensis Octobris. Præfatiuncula, quæ illi præfigitur, & ad eumdem X menium ab Alfonso Ortizio dirigitur, pandit res in eo contentas, & earum ordinem. Nam imprimis Dominicalia atque Quadragesimalia Officia ordine priopra se offerunt; subsequentur psalterium cum Defunctorum celebri officio, atque Commune: postremoque Sanctorum Legendæ occurrentes; prout ibidem dicitur. Eugenius de Robles in Compendio Vitæ & gestorum Cardinalis Francisci Ximenii Cisnerii &c. cap. 22 agens de fundatione unici & singularis sacelli Corporis Christi, varia congerit a pag. 236, quibus eo spectantia magis distincte & in individuo illustrari possint. Nam ubi de impressione Missalis & Breviarii dixisset, Alfonsum Ortizium, uti mox vidimus, in hac re adjutum fuisse a tribus pastoribus propriis Mozarabibus, videlicet Antonio Rodriguez, pastore S. Justæ, Alphonso Martinez de Yepes, pastore S. Eulaliæ, & Hieronymo Guitierrez, pastore S. Lucæ; quos instructos in cæremoniis & antiquo modo recitandi & cantandi, secundum istum ordinem Mozarabicum, fuisse memorat;

[324] Pag. 237 agit de reditibus, qui cum facultate Apostolica applicati sunt ex beneficiis, [Varia item recensentur] quæ vacabant, ad sustentationem sacellanorum Mozarabum, quæ ibidem nominatim exprimit; quæque ob mutationem temporum dici nequeant, sufficere ad congruam sustentationem eorum, qui capellaniis inserviunt; curtorum adeo redituum causam refundens in mortem præmaturam laudati Cardinalis fundatoris; nam attentis principiis, & animo, quem gerebat, fuissent illæ ex præbendis melius dotatis, quam inveniantur dotatæ in tota Hispania, uti Roblesius censet: qui circa sacellum sequentia prosequitur, unde liquido constet, Eminentissimum istum fundatorem nullis pepercisse sumptibus, ut suis circa locum novum sacelli Mozarabibus prospiceret.

[325] Inceperunt in initio sacellani, teste Roblesio pag. 238, [de sacello Mozarabum] recitare illud Officium in sacello, quod est intra claustrum ecclesiæ Toletanæ juxta illud, quod fundavit archiepiscopus D. Petrus Tenorio; unde postea transierunt ad sacellum, ubi in præsentia resident, vocatum antiquitus Corpus Christi. Erat intra illud, sacellum aliud; in quod ecclesiæ Toletanæ canonici convocabant suas congregationes seu capitula; sed laudatus Mozarabum fundator ex duobus istis sacellis unum fecit, cum antiquo titulo Corporis Christi, datis capitulo dictæ ecclesiæ quatuor millibus florenorum aureorum, in compensationem loci: quod capitulum istius unici ac singularis operis patronum reliquit, imposito ei onere reparandi ædificium, necessaria subministrandi ornamenta, aliaque ad usum sacelli accommodata; uti ex Roblesio discimus. Quibus adjungi ex ipso potest a pag. 240, quod sæpe memoratus fundator alia quatuor millia florenorum aureorum dederit, ad redimenda quindenia (ut loquar cum Roblesio, qui voce quindenios utitur) quæ ad suam Sanctitatem singulis quindenis annis pertinebant ex beneficiis; quæ applicata sunt ad congruam sustentationem ministrorum ac sacellanorum sæpe dicti sacelli; cujus partem exteriorem & interiorem, altare &c. pluribus singillatim repræsentat Roblesius a pag. 241.

[326] Quo autem fundationes, ab Eminentissimo Ximenio in gratiam Officii Mozarabici, [& eorum fundatione.] ejusque sacellanos ac ministros factæ, magis confirmentur, juverit producere publicum super hac re ejusdem Cardinalis instrumentum, ex archivo Mozarabum nobiscum Toleti communicatum, juxta copiam authentica fide munitam per Franciscum Tellez, notarium publicum. Quænam autem in prædicto instrumento transacta sint, intellige.

§ II. Authenticum instrumentum Cardinalis Ximenii, & Capituli Toletani, circa bona Mozarabum fundationi annectenda.

Frater Franciscus Ximenez, miseratione divina sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, tituli S. Balbinæ, presbyter Cardinalis, Hispaniæ vulgariter nuncupatus, [Eminentissimus ille ex affectu erga divinum cultum,] sanctæque Toletanæ ecclesiæ archiepiscopus, Hispaniarum primas, ac regnorum Castellæ major cancellarius &c. Universis & singulis præsentes litteras, sive præsens publicum instrumentum inspecturis; illis præsertim, quorum interest, intererit, aut interesse [poterit] quosque infrascriptum tangit negotium, seu tangere poterit quomodolibet in futurum, salutem & sinceram in Domino caritatem. Cura * ecclesiarum & piorum locorum statum salubriter dirigendum, cultumque divinum ad laudem & gloriam omnipotentis Dei augendum, juxta pastoralis officii nostri debitam considerationem, extendentes intuitum, in his eis libenter assistimus, per quæ animarum occurritur periculis & personarum commoditatibus providetur; quemadmodum ecclesiarum ipsarum piorumque locorum necessitas exigit, causæ suadent rationabiles, catholici populi devotio & incrementum exposcat *; quatenus ecclesiarum earum & piorum locorum status non mutetur seu in melius reformetur, & devotioni & saluti divinoque cultui consulatur, prout, rerum & temporum & locorum circumstantiis pensatis, id noverimus in Domino salubriter expedire.

[328] [& Officium Mozarabum, quod vult restaurare,] Cum itaque nos antiquissimum & magnæ devotionis quoddam divinum Officium, Mozarave nuncupatum, quod in aliquibus ecclesiis Toletanæ civitatis ab antiquo celebrabatur; & jam temporum longitudine, & hominum negligentia atque malitia diminutum, & prope oblivioni traditum erat, cupientes illud in pristinum statum ad gloriam & laudem omnipotentis Dei redigere & reformare, futurisque temporibus propter populi devotionem perpetuum facere; in quadam capella in claustro nostræ prædictæ ecclesiæ Toletanæ sita, tredecim amovibiles ad nutum archiepiscopi Toletani, pro tempore existentis, capellanos auctoritate nostra ordinaria instituerimus, qui dictum Officium juxta antiquam ordinationem debite celebrarent, ac unum eorum capellanum majorem seu abbatem deputaverimus, qui aliis præesset, dictamque capellam regeret & gubernaret: ac de bonis, a Deo nobis collatis, quosdam annuos redditus eidem capellæ ejusque capellanis donaverimus, applicaverimus & appropriaverimus, ut in institutione dictæ capellæ, & instrumento desuper consecto plenius continetur:

[329] [reditus ad sustentationem ministrorum ejus auget] Nunc vero attendens * ad dictorum capellanorum sustentationem plures redditus esse necessarios, eorumque necessitatibus providendum & consulendum esse considerantes, cumque possessiones & decimas quasdam territorii de Alamin, videlicet terras de Alamin, quæ dicuntur de Palatio, & mediam decimam, quæ vulgo dicitur del Ganado estrangero de Alamin, y de la De Hesa Barciença, nostræ mensæ archiepiscopali pertinentes, diu & per multum temporis a quibusdam dominis secularibus detentas & usurpatas, nunc de novo ex potestate illorum eduxerimus, dictæque nostræ mensæ restituerimus; utile & opportunum videbatur, si prædictas terras & possessiones ac decimas de Alamin, & de Palatio, & de Barciença, sicut præmittitur, eductas, & restitutas, aut alienatas, ne in alienam interim devenirent potestatem & dominium, eidem capellæ & capellanis Mozaraves concederemus, donaremus, & applicaremus. Nos igitur dictæ capellæ Mozaraves & capellanorum ejusdem necessitatibus divinique Officii Mozaraves ministerio providere volentes, ne redituum penuria & necessariorum inopia diminueretur, & detrimentum aliquod pateretur; de consensu speciali & expresso capituli nostræ præfatæ sanctæ ecclesiæ Toletanæ, ut in instrumento desuper confecto, & nobis præstito coram notario, & testibus plenius continetur, cujus consensus tenor sequitur & est talis:

[330] In Dei nomine Amen. Universis & singulis, præsentes litteras sive præsens publicum instrumentum inspecturis, [cum consensu capituli Toletani;] visuris, lecturis pariter & audituris notum esse volumus per præsentes, quod nos Decanus & capitulum almæ ecclesiæ Toletanæ, videlicet Alphonsus Yañes cantor, Carolus de Mendoza abbas sanctæ Leocadiæ, Joannes de Tamayo vicarius, Joannes Alvarez, Nicolaus Ortiz, Petrus Fernandez de Yepes, Ludovicus de Leon, Ægidius de Rojas, Alphonsus de Toro, Joannes Lopes de Leon, Rodericus Tenorio, Joannes Sanchez de Castro, Blasius Cavallero, Joannes Nuñez de Herrera, Lucas de las Peñas ac Joannes Ruiz bachalarius, omnes canonici præbendati, capitulariter congregati, & ad infrascriptum negotium per scedulam ante diem, ut moris est, evocati dicimus; quod cum reverendissimus in Christo pater & dominus frater Franciscus Ximenes, miseratione divina sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyter Cardinalis Hispaniæ, archiepiscopus Toletanus, dominus & prælatus noster dignissimus, provide considerans, quod Officium Mozarave, quod ex antiquissima prædecessorum suorum institutione in certis parochialibus ecclesiis istius civitatis solitum erat decantari, indies in præceps iret, capellam quamdam in hac alma ecclesia Toletana, in qua certi capellani singulis diebus omnes Horas canonicas tam diurnas quam nocturnas, juxta ritum & consuetudinem dictorum Mozarabum, prout ad præsens dicitur, quotidie decantarent, instituerit; cujus quidem capellæ & capellaniarum administrationem post obitum dicti reverendissimi domini Cardinalis, ut accepimus, nobis & successoribus nostris, perpetuis futuris temporibus relinquere intendit.

[331] Et quia nobis dictis Decano & capitulo pertinet & spectat, [quod, certis tamen sub conditionibus] ratione nostrorum vestuariorum certa pars decimarum territorii de Alamin, quod est in districtu archipresbyteratus Descalona istius diœcesis Toletanæ, & nostræ intentionis existit, illam pro capellanis dictæ capellæ Mozarabum donare, dum tamen illius administratio supradicta nobis & successoribus nostris prædictis perpetuo relinquatur: Idcirco nos dicti Decanus & capitulum tenore præsentium pro nobis & successoribus ipsis, prævia inter nos capitulari consideratione præhabita, idque in Dei omnipotentis servitium, & hujus almæ ecclesiæ decorem cedere comperto, omnibus melioribus modo, via, jure, causa & forma, quibus melius de jure potuimus, & debuimus, ac possumus & debemus, dictæ parti decimarum de Alamin, nobis, ut præmittitur, ratione nostrorum vestuariorum pertinenti & spectanti, in favorem dictæ capellæ Mozarabum & capellanorum ejusdem, qui nunc sunt, & pro tempore erunt, pure, libere & simpliciter cedendum duximus, & renuntiandum, prout ex nunc etiam cedimus & renuntiamus, ad hoc videlicet ut perpetuo uniatur, annectatur & incorporetur dictæ capellæ & capellanis prædictis; ac tum * lege & conditione, quod dictus reverendissimus dominus Cardinalis statuat, quod post obitum suum dictorum capellæ & capellanorum administratio & omnimoda dispositio nobis & successoribus nostris prædictis plenarie relinquatur.

[332] Et, si necesse est, ex nunc etiam nominamus & deputamus personam seu personas, [bona cedit in istum finem,] quam & quas dictus reverendissimus dominus Cardinalis duxerit nominandum & deputandum ad hoc, ut tam dicti reverendissimi domini Cardinalis, quam nostri & successorum nostrorum prædictorum nomine, possint supplicare sanctissimo Domino nostro Papæ pro approbatione & confirmatione nostrarum prædictarum cessionum & renuntiationum; & promittimus, & nos obligamus per nos & prædictos successores, nullo umquam tempore, quavis occasione vel causa, contra præmissa seu aliquid ex eis fore umquam venturos, sub hypotheca & obligatione omnium bonorum nostræ mensæ capitularis mobilium & immobilium, spiritualium & temporalium, præsentium & futurorum: & insuper potiori pro cautela, nostro & ipsorum successorum nostrorum nomine juramus ad sacros ordines, quos recepimus, & ad sancta Dei Euangelia, nos ratam, gratam, atque firmam perpetuo habituros dictam nostram cessionem & renuntiationem:

[333] [firmissima voluntate se obligans] Et quod hujusmodi nostri solemnis juramenti nullo umquam tempore relaxationem petemus a præfato sanctissimo Domino nostro Papa, seu a quovis alio prælato, vel judice, ad id potestatem habente: & casu quo, motu proprio nobis vel successoribus ipsis a supradictis dominis concedatur, illo nullatenus utemur. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, præsentes litteras sive præsens publicum instrumentum manu dictorum nostrorum subscriptos seu subscriptum exinde fieri & per secretarium nostrum notarium publicum infrascriptum subscribi & registrari mandavimus, sigilloque nostro capitulari a tergo jussimus & fecimus communiri

[334] [ad rei exsecutionem.] Data & acta fuerunt hæc Toleti intra almam ecclesiam Toletanam in nostro capitulo, sub anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo octavo, die septima mensis Aprilis, pontificatus sanctissimi in Christo patris & domini nostri domini Julii divina providentia Papa secundi anno quinto; præsentibus ibidem venerabilibus viris Dominis Francisco Fernandez portionario Toletano, & Petro Barrio Nuevo, & Alvaro Calderon civibus Toletanis, testibus ad præmissa vocatis, specialiter atque rogatis. R. Tenorio. L. De Leon canonicus. Et ego Ferdinandus Alphonsus, publicus apostolica auctoritate notarius, almæ ecclesiæ Toletanæ secretarius, præmissis omnibus & singulis una cum prænominatis testibus interfui, & signum nomenque meum solita & consueta in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum hic apposui, rogatus & requisitus. Ferdinandus Alphonsus Apostolicus notarius.

[335] [Ita itaque bona] Prædictas terras & possessiones ac decimas videlicet de Alamin & de Palacio, & de Barciença nostræ Toletanæ diœcesis, nostræ mensæ archiepiscopali, ut præmittitur, pertinentes cum omnibus juribus & pertinentiis suis a prædicta nostræ mensa archiepiscopali auctoritate nostra ordinaria, vel, ut melius potuimus & debuimus; divisimus, dimembravimus, & separavimus, ac ex nunc prout ex tunc, & ex tunc prout ex nunc tenore præsentium dividimus, dimembramus, & separamus, easdemque possessiones & decimas de Alamin, & de Palacio & de Barciença, per nos, ut præmittitur, divisas, dimembratas & separatas, de consensu & voluntate spontanea dicti nostri capituli Toletani, præfatæ capellæ & capellanis Mozaraves, sicut prædictæ nostræ mensæ pertinebant, & pertinent, & pertinere possunt, donavimus concessimus, applicavimus, perpetuoque appropriavimus, ac ex nunc prout ex tunc, & ex tunc prout ex nunc donamus, concedimus, applicamus, perpetuoque appropriamus per præsentes.

[336] Itaque liceat præfato capellano majori, ceterisque capellanis dictæ Mozaraves dictarum terrarum possessionum & decimarum de Alamin, [dictus Eminentissimus in perpetuum Mozarabibus applicat.] & de Palacio & Barcienca corporalem possessionem per se suumve procuratorem apprehendere, earumque fructus & redditus & proventus percipere, & in suum dictæque capellæ usum & utilitatem propria auctoritate libere liciteque convertere, nullius alterius superioris super hoc licentia minime requisita; contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam compescens. In quorum fidem præsentes litteras manu nostra subscriptas, & nostro sigillo munitas coram notario publico Apostolico nostro secretario, & testibus infrascriptis concessimus, fierique jussimus, & publicare datas Toleti anno Domini millesimo quingentesimo octavo, mensis Octobris die primo. Franciscus Cardinalis S. B. * Mandato reverendissimi domini mei Cardinalis, Georgius Varacaldo secretarius. ℞ta Didacus de Bañares. Suum illis accessit robur & plena firmitas ex consensu & approbatione Sedis Apostolicæ; cujus ecce diploma.

[Annotata]

* Circa

* an. exposcunt?

* attendentes

* an. hac tamen?

* id est sanctæ Balbinæ

§ III. Consensus Sedis Apostolicæ circa bona prædicta, Mozarabum fundationi annectenda. Alia ejusdem Sedis bulla, unde, a quo, qua fide transcripta.

Julius episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Admonet nos cura pastoralis Officii, [Julius PP. II] nobis licet immeritis ab alto commissi, ut ad illa nostræ considerationis aciem convertamus, per quæ in singulis ecclesiis & locis cultus divinus ad laudem & gloriam omnipotentis Dei augeri possit; & his, quæ propterea provide processisse noscuntur, ut firma, perpetua, & illibata persistant, cum a nobis petitur Apostolici muniminis præsidium, propensius impartimur. Sane pro parte dilecti filii nostri Francisci, tituli S. Balbinæ presbyteri Cardinalis, qui ecclesiæ Toletanæ ex concessione & dispensatione Apostolica præesse dignoscitur, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod alias ipse de propria salute recogitans, & cupiens terrena in cælestia, & transitoria in æterna felice commercio commutare; provide considerans, quod Officium divinum Mozarabe nuncupatum, quod in aliquibus ecclesiis & locis civitatis & diœcesis Toletanæ celebrabatur, antiquissimum & magnæ devotionis erat, crescente hominum malitia, plurimum fuerat diminutum;

[338] Fervore devotionis accensus, Officium prædictum in certis ecclesiis dictæ civitatis, [piæ Mozarabum fundationi obsecundans,] in quibus celebrabatur, auctoritate ordinaria confirmavit & in statum pristinum restituit, nec non pro majori divini cultus augmento & populi devotione Officium prædictum in quadam capella, sita in claustro ecclesiæ Toletanæ, dicta auctoritate instituit, ac tredecim perpetuos seu amovibiles ad nutum Archiepiscopi Toletani & pro tempore existentis capellanos, qui dictum Officium juxta antiquam ordinationem debite celebrare tenerentur, & unus eorum capellanus major, seu abbas nuncuparetur & aliis præesset, & dictam capellam regeret & gubernaret, deputavit, ac de bonis a Deo sibi collatis eidem capellæ pro sustentatione dictorum capellanorum annuos redditus trecentorum ducatorum auri de camera, ac etiam nonnullas decimas, exceptis possessionibus & prædiis, del Palatio nuncupatis, in territorio del Alamin consistentibus, provenientes, ad mensam suam arch episcopalem pertinentibus, & quæ olim per nonnullos temporales dominos occupatæ fuerant, & illas dictus Franciscus Cardinalis recuperaverat, & quas ab eadem mensa de consensu dictorum filiorum Decani & capituli dictæ ecclesiæ, ab illis separaverat, de simili consensu, auctoritate ordinaria concessit, & donavit, ac perpetuo applicavit, & appropriavit, prout in litteris dicti Francisci Cardinalis desuper confectis dicitur plenius contineri.

[339] [ut bona ei ab Eminentissimo Cisnerio applicentur,] Quare pro parte dicti Francisci Cardinalis nobis fuit humiliter supplicatum, ut institutioni, deputationi, separationi, divisioni, donationi, concessioni, applicationi & appropriationi prædictis, pro eorum subsistentia firmiori, robur Apostolicæ confirmationis adjicere, aliasque desuper opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui ex debito pastoralis Officii divini cultus augmentum sinceris exoptamus affectibus, hujusmodi supplicationibus inclinati, deputationem, separationem, divisionem, donationem, concessionem, applicationem, & appropriationem prædictas, &, prout illas concernunt, omnia & singula in dictis litteris contenta, auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus & confirmamus, omnesque & singulos tam juris quam facti defectus, si qui forsitan intervenerint, in eisdem supplemus. Et nihilominus venerabili fratri nostro archiepiscopo Hispalensi, & dilectis filiis abbati monasterii sancti Bernardi extra muros Toletanos, ac Officiali Toletano per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi vel duo aut unus eorum in præmissis efficacis defensionis præsidio assistentes faciant per se vel alium seu alios pro tempore existentem rectorem & capellanos prædictos institutione, deputatione, concessione, donatione, separatione, applicatione & appropriatione prædictis pacifice frui & gaudere, non permittentes, illos desuper indebite molestari, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

[340] [approbat;] Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ac dictæ ecclesiæ juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis & statutis & consuetudinibus contrariis quibuscumque. Aut si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam & expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, & qualibet alia dictæ Sedis indulgentia generali vel speciali cujuscumque tenoris existat, per quam præsentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ approbationis, confirmationis, suppletionis & mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo octavo, duodecimo Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno quinto. Franciscus De Vega.

[341] Instrumentum illud ex archivo capellæ Mozarabum Toleti acceptum ac transcriptum juxta copiam, [ac proinde restaurationem Mozarabum confirmat.] manu Francisci Tellez, notarii publici authentice munitam, perspicue declarat, quod sancta Sedes Apostolica confirmando supradictam Mozarabum fundationem, eamque uti & ejusdem auctorem laudando, plenissime consenserit, & efficaciter voluerit, ut antiquus ille Mozarabum ritus Toleti tam in capella intra ecclesiam Toletanam, quam in aliis quibusdam ejusdem urbis extra dictam capellam locis sacris restauraretur, continuaretur ac fundaretur. Quæ adeo diserta atque expressa Apostolicæ Sedis approbatio obstruere debet omnium ora, ut nemo post illam, contra restauratum Officii Mozarabici usum, ejusque ministrorum fundationem vel hiscere valeat.

[342] Mox tibi aliam dabo Sedis Apostolicæ bullam: ubi testimonium, [Alterius diplomatis Apostolici authentia.] quod de ejus authentica ac fideli transcriptione, ad calcem ejusdem, idiomate Hispanico apponitur, prius hic præmisero. Sic sonat: Ego D. Petrus Caminus Velascus, commissarius sancti Officii Inquisitionis, beneficiatus proprius ecclesiæ parochialis Mozarabicæ D. sancti Sebastiani, hujus civitatis Toletanæ, de mandato & commissione illustrissimorum Dominorum Decani ac capituli sanctæ ecclesiæ Primatialis Hispaniarum, extraxi istam bullam ex originali, quæ asservatur in archivo capellæ Mozarabicæ, quæ mihi tradita est a dominis ejusdem capellanis, die decima octava Julii, hujus anni, scriptaque habetur in pergameno, sigillata sigillo plumbeo, pendente e duobus funiculis, sicut est stylus Curiæ Romanæ: cujus data est eadem, quæ in ista copia ac transumpto refertur; quod bene ac fideliter extractum est, atque in omnibus correspondet cum suo originali; quod reddidi relato archivo. De quibus omnibus ut constet, ubi & quomodo convenerit, testor & subscribo Toleti, die XXI mensis Julii MDCCXXIV. Petrus Caminus Velascus.

§ IV. Alia ista Sedis Apostolicæ bulla hic datur

Julius episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Ex injuncto nobis desuper Apostolicæ servitutis Officio ad ea libenter intendimus, [Julius PP. II] per quæ beneficiorum ecclesiasticorum omnium, præsertim metropolitanorum, ecclesiarum ac personarum, illa pro tempore obtinentium, commoditatibus consulatur; & iis, quæ propterea facta fuisse dicuntur, ut firma perpetuo & illibata persistant, libenter, cum a nobis petitur, Apostolici muniminis adjicimus firmitatem. Dudum siquidem omnia præstimonia, præstimoniales portiones, aut simplicia ceteraque beneficia ecclesiastica quorumcumque nostrorum & Apostolicæ Sedis notariorum, & apud Sedem prædictam tunc vacantia, & in antea vacatura, collationi & dispositioni nostræ reservavimus, decernentes ex tunc irritum, & inane, si secus super illis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari.

[344] Et deinde uno seu una in de Orgaz, & alio seu alia in de Palomeros, ac reliquo seu reliqua in de Yebra; & alio seu alia in de Venturada, necnon reliquo seu reliqua in de Sirvela, [varia beneficia ecclesiastica,] quas seu quæ quondam Petrus Ardones; necnon alio seu alia in sancti Romani, oppidorum Toletanæ diœcesis parochialibus ecclesiis, præstimoniis seu præstimonialibus portionibus aut simplicibus beneficiis, quod seu quam quondam Alfonsus de Villasecha Clerici, illius seu illarum ultimi possessores, dum viverent, respective obtinebant; per Petri, qui apud Sedem prædictam, apud Sedem eamdem & Alfonsi prædictorum, qui extra Romanam Curiam dies clauserunt extremos, respective obitus vacantibus;

[345] [quæ a Cardinale Ximenio] Nos de Orgaz, & de Palomeros, ac de Yebra, necnon & de Venturada, ac de Sirvela Didaco de Briones sub quarto Idus Januarii pontificatus nostri anno nono; de sancti Romani vero præstimoniis seu præstimonialibus portionibus aut beneficiis prædictis, ut præfertur, respective vacantibus, & antea dispositioni reservatis Apostolicæ, Joanni Avari, clericis Calagurritanæ & Astoricensis diœces. dilectis filiis, sub quarto decimo Calend. Februar. dat. ejusdem Pontificatus nostri anno decimo provideri concessum *.

[346] Cum autem Didacus, qui, ut asseritur, dilecti filii nostri Francisci, tituli sanctæ Balbinæ presbyteri Cardinalis familiaris communis commensalis existit, [ii gratiam] & Johannes præfati, concessionibus gratiarum hujusmodi, litteris Apostolicis super eis non confectis, hodie in manibus nostris sponte & libere cesserint, nosque cessiones ipsas duxerimus admittendas; ac prædicta adhuc, ut præfertur, necnon aliud seu alia præstimonia seu prestimoniales portiones aut simplicia in parochiali ecclesia sanctæ Leocadiæ Toletanæ per liberam resignationem dilecti filii Johannis de Frias clerici, de illo seu illa, quod seu quam tunc obtinebat, prædilectum filium Alfonsum Garsiæ de Rincon, abbatem de Compludo, in ecclesia Astoricensi procuratorem suum ad hoc specialiter ab eo constitutum, in eisdem manibus sponte factam & per nos admissam, apud Sedem prædictam vacare noscantur ad præsens, nullusque de illis præter nos hac vice disponere potuerit sive possit, reservatione & decreto obsistentibus supradictis:

[347] [Officii Mozarabici] Et sicut præfatus Franciscus Cardinalis nobis nuper exponi fecit, ipse dudum antea cupiens decorem & venustatem capellaniæ de los Muzarabes in ecclesia Toletana, in eaque divinum cultum augeri, pro illius uberiori dote ac ornamentorum reparatione & manutentione, necnon illius capellanorum decenti sustentatione, præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi ordinaria auctoritate perpetuo univit, annexuit, & incorporavit: ita quod, cedentibus vel decedentibus tunc illas seu illa obtinentibus, liceret eisdem capellanis illorum seu illarum corporalem possessionem per semel * alium seu alios propria auctoritate libere apprehendere, & perpetuo retinere, illorumque seu illarum fructus, redditus & proventus in suos ac dictæ capellaniæ usus ac dictorum capellanorum sustentationem & ornamentorum reparationem convertere; cujusvis licentia desuper minime requisita, prout in quibusdam litteris dicti Francisci Cardinalis suo sigillo munitis, desuper confectis, dicitur plenius contineri;

[348] [fuerant applicata;] Cum autem de juribus unionis, annexionis, & incorporationis prædictarum a nonnullis hæsitetur, præfatus Franciscus Cardinalis nobis humiliter supplicari fecit, ut unioni, annexioni, & incorporationi prædictis, pro illarum subsistentia firmiori, robur Apostolicæ confirmationis adjicere, ac pro potiori cautela præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi eidem capellaniæ de novo perpetuo unire, annectere, & incorporare, aliasque in præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur.

[349] Nos igitur, qui dudum inter alia voluimus, quod petentes beneficia ecclesiastica aliis uniri, [auctoritate] tenerentur exprimere verum an nuum valorem secundum communem extimationem * etiam beneficii, cui aliud uniri peteretur, alioquin unio non valeret, & semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis, quorum interesset; & idem in confirmationibus unionum jam factarum observari voluimus, ac dictæ capellaniæ fructuum, reddituum, ac proventuum verum annuum valorem, præsentibus pro expresso habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, unionem, annexionem & incorporationem prædictas, ac prout illas concernunt omnia & singula, in dictis litteris contenta, auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus & confirmamus.

[350] Et nihilominus pro potiori cautela præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi, [Apostolica] quorum seu quarum insimul fructus, redditus, & proventus centum ducatorum auri de camera secundum communem extimationem, valorem annuum, ut dictus Franciscus Cardinalis asserit, non excedunt, sive præmissis suis aliis quibusvis modis, aut ex aliorum quorumcumque personis seu sanctæ Leocadiæ per similem Johannis de Frias, ac de Orgaz & de Palomeros ac de Jebra, & de Venturada, necnon de Sirvela per Petri; sancti Romani præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi per Alfonsi prædictorum vel quorumvis aliorum liberas resignationes, de illis in dicta Curia vel extra eam etiam coram notario publico & testibus sponte factas, vacent, etiamsi tanto tempore vacaverint, quod eorum vel earum collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, ad Sedem prædictam legitime devoluta, ac præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi dispositioni Apostolicæ specialiter vel alias generaliter reservatæ seu reservata existant:

[351] Et super eis inter … cujus statum præsentibus habere voluimus pro expresso, [confirmat;] pendeat indecisa; dummodo eorum vel earum dispositio ad nos hac vice pertineat, cum omnibus juribus & pertinentiis suis, præfatæ capellaniæ dote, ac capellanorum sustentatione, necnon ornamentorum reparatione hujusmodi, auctoritate Apostolica tenore præsentium de novo perpetuo unimus, annectimus & incorporamus: ita quod liceat præfatis capellanis per se vel alium seu alios præstimoniorum seu præstimonialium portionum aut beneficiorum, juriumque & pertinentiarum prædictorum corporalem possessionem continuare, seu illam de novo propria auctoritate libere apprehendere & perpetuo retinere; illorumque seu illarum fructus, redditus & proventus in suos ac capellæ & præstimoniorum seu præstimonialium portionum aut beneficiorum prædictorum usus & utilitatem, ac dictorum ornamentorum reparationem convertere, cujusvis licentia super hoc minime requisita: non obstantibus priori voluntate nostra prædicta ac felicis recordationis Bonifacii Papæ VIII, prædecessoris nostri, & aliis constitutionibus & ordinationibus Apostolicis contrariis quibuscumque;

[352] Aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de præstimoniis seu præstimonialibus portionibus aut hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dictæ Sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, [non obstantibus] etiamsi ad inhibitionem, reservationem & decretum, vel alias quomodolibet sit processum: quas quidem litteras & processus habitos per easdem, & inde secuta quæcumque ad præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi volumus non extendi;

[353] [quibuscumque,] Sed nullum per hoc eis quoad assecutionem præstimoniorum seu præstimonialium portionum aut beneficiorum aliorum præjudicium generari, & quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis & litteris Apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcumque tenorum existant, per quæ præsentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, & de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit mentio specialis in nostris litteris. Proviso quod propter unionem & annexionem prædictas, præstimonia seu præstimoniales portiones aut beneficia hujusmodi debitis propterea non fraudentur obsequiis, sed eorum vel earum congrue supportentur onera consueta. Et insuper, prout est, irritum decernimus & inane, si secus super iis a quoquo quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus, vel in posterum contigerit attemptari.

[354] [& irritis declaratis, quæ quis contra fecerit.] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ approbationis, confirmationis, unionis, annexionis, incorporationis, voluntatis, & constitutionis infringere, vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit; indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Dat. Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo duodecimo, duodecimo Kalend. Februar., pontificatus nostri anno decimo. C. P. Delius. P. Lambertus. C. Balbus. Hactenus prædicta Julii PP. II bulla; cujus apographum huc transmisit Matrito P. Josephus Cassani, nostræ Societatis sacerdos, tam de nobis, quam de opere nostro de Actis Sanctorum pluribus titulis longe meritissimus.

[Annotata]

* an. concessimus?

* an se vel?

* æstimationem vel existimationem

§ V. Fundationes in favorem ritus Mozarabici Salmanticæ & Vallisoleti; privilegia ab Hispaniarum regibus & tandem a Carolo II confirmata; status rerum Mozarabicarum Toleti hodiernus.

[Salmanticæ ex fundatione dicuntur] Ardentissimum Ximenii in promovendis liturgicis rebus Mozarabicis studium, aliis quoque incitamento fuit, ut suam etiam, qua propagarentur, symbolam conferrent. Quid etenim circa præsens argumentum Salmanticæ sit gestum, discimus ex apographo Hispanico, quod laudatus P. Josephus Cassani Matrito ad me Cæsaraugustæ degentem direxit die XVI Aprilis anno 1722; inde enim habemus, quod XI Septembris anno 1517 reverendus Dominus Petrus Ymperial, Canonicus Salmanticensis, privisor, & officialis, ac vicarius generalis istius episcopatus, pro admodum magnifico domino D. Francisco de Bobadilla, episcopo Salmanticensi confirmaverit fundationem, quam egregius & nobilis dominus doctor Rodericus Maldonado de Talavera, incola dictæ civitatis, & consiliarius suarum Celsitudinum, dominus villarum de Babilafuente & Avedillo, fecit in sua capella sancti Salvatoris; quodque inter alia capitula dictæ fundationis habeatur unum fol. 236 de Officio & Missa Mozarabica; ubi leguntur sequentia; quæ ex Hispanico sic reddo:

[356] Item .. ego habeo devotionem, ut in dicto meo sacello, [plures per annum Missæ Mozarabicæ.] quolibet mense, & in aliis festis (prout per me, & per dicti sacelli patronum fuerit ordinatum) dicatur una Missa Officii Mozarabici, quod dicitur in sancta ecclesia civitatis Toletanæ, in capella, quam reverendissimus dominus Cardinalis D. Fr. Franciscus de Ximenez de Zisneros, archiepiscopus Toletanus instituit, atque ordinavit ac dotavit; mandavitque, ut dicta Missa Mozarabica & alia Officia in dicta capella mea dicantur, utque illa sit auctioris stipendii, quam aliæ Missæ & Officia, quæ debent dici; secundum quod in ista institutione continetur. Et patronus & capellanus major ordinent, quomodo dicatur, & quomodo factum sit satis capellanis, qui illam dixerint, ex reditu annuo dicti sacelli, & fabricæ: unde adimpleri debent aliæ res, ad dictum sacellum attinentes. Concordare hæc cum clausula originali fundationis, quæ asservatur in archivo istius ecclesiæ, fidem facit infrascriptus; & addit ad ejus complementum dici singulis mensibus in sacello doctoris Talavera Missas Officii Mozarabici, de quibus disponit, & in aliquibus festivitatibus anni, per aliquem ex capellanis, cui commendatæ sunt: qui jam est D. Joannes Antonius Eler. De quibus ut constet, hæc signat in civitate Salmanticensi, die VIII mensis Aprilis, anno 1722 D. Petrus de la Puente, archivista.

[357] Ex iis porro, quæ in Hispania de liturgia Mozarabica didiceram, [Vallisoleti] cupido me incessit, inquirendi in illud argumentum Vallisoleti: nec vano successu. Nam P. Josephus Cassani Cæsaraugustam die XXV Aprilis anni 1722 misit mihi humanissimas & officiosissimas litteras nostri patris Lupi de Figueroa; quibus significavit die XV ejusdem mensis & anni, se, post conatus omnes non segniter impensos, nihil quidquam ad præsens propositum nancisci potuisse, quam instrumentum unicum, ad me tunc ab ipso directum; in quo Franciscus de Zurbano, ibidem notarius publicus & apostolicus fidem facit, a D. Emmanuele Martinez, ni fallor, de Zamora, presbytero sacellano majore sacelli majoris parœciæ S. Mariæ Magdalenæ, dictæ civitatis, coram se exhibitum esse librum, certas constitutiones continentem, quæ pertinent ad dictam ecclesiam & sacellum majus, fundatum ab illustrissimo ac reverendissimo domino Petro Gasca, episcopo Seguntino, in dicta civitate, die VII Novembris anni 1567, vi bullæ Pii IV, Romæ anno 1564 datæ, die XIV Octobris, pontificatus sui anno quinto:

[358] In qua instituit sacellanos tredecim, & unum quidem cum titulo sacellani majoris, [talis Missa fundatur,] ad celebranda divina Officia Horarum canonicarum & Missarum. Inter quas constitutiones fol. 20 verso, & 21 habetur capitulum tenoris sequentis: Capitulum decimum nonum de Missa Mozarabica. Item in quantum Officium Mozarabicum fuit antiquitus multæ devotionis & usus in Hispania, & tempore tantæ persecutionis infidelium; recitabaturque quando Christiani erant in afflictione, petentes a Deo Domino nostro misericordiam, & Christianæ religionis restaurationem: & quia non est æquum, ut Officium adeo devotum in Hispania per desuetudinem oblivioni detur (Unde reverendissimus dominus Cardinalis D. Fr. Franciscus Ximenez, archiepiscopus Toletanus bonæ memoriæ, mandavit, ut in suo sacello, quod fundavit, & fecit in ecclesia metropolitana Toletana, diceretur in perpetuum quotidie Missa istius Officii;)

[359] [sæpius per annum facienda.] Idcirco ordinamus, & mandamus, atque voluntas nostra est, ut in perpetuum in duabus feriis sextis cujusque mensis dicatur in qualibet, una Missa dicti Officii Mozarabici in dicto nostro sacello, per dictos sacellanos tredecim, in tono, secundum & quo modo dicitur in dicto sacello dicti domini Cardinalis; utque ab una Missa ad aliam interjiciantur dies quindecim, non occurrente tali feria sexta festo de præcepto, quod impediat. Et in tali casu permittimus ut anteponatur aut postponatur in aliam, in qua non sit festum de præcepto: excepto, si contigerit in feriam sextam incidere aliquem ex diebus, in quibus dicenda sunt anniversaria pro Majestatibus D. Caroli, ac regis Philippi dominorum nostrorum; aut aliquod ex festis, in quo supra a nobis ordinatum est, ut dicatur Matutinum quia in tali casu volumus, ut cesset pro ista hebdomade dicta Missa Mozarabica. Horum, quæ ex Hispanico transtuli, veritas confirmatur hoc testimonio, quod ex Hispanico item verto: Tota relatio constat ex dicto libro, ad quem me remitto: atque ut etiam constet, ubi convenit, do præsens scriptum, quod signo ac firmo Vallisoleti die 2 mensis Aprilis anni MDCCXXII. In testimonium veritatis. Franciscus de Zurbano.

[360] [Locum unicum ritui Mozarabico non recte assignat Mabillonius,] Ex dictis circa loca ritui Mozarabico designata in urbe Toletana, Salmanticensi ac Vallisoletana, liquet, quod nimium arctarit eum Mabillonius, dum Liturgiæ Gallicanæ lib. 1, cap. 2, pag. 13 unico illum includens loco, affirmat, Mezarabicum hunc ritum IN UNICA Toletanæ ecclesiæ ædicula sacra nunc observari. Sed postea pag. 392 meliora doctus, ex Cardinale Bona libro 2 De divina psalmodia, cap. 18 refert, hoc Officium adhuc vigere ac servari Toleti in quinque (imo in sex) parœciis & in sacello Francisci Ximenez Cardinalis; itemque Salmanticæ in sacello doctoris Talabricensis, quod est in claustro majoris ecclesiæ. Interea ex his omnibus omnino persp cuum fit, res Mozarabicas a temporibus Eminentissimi X menii, resuscitatoris, fundatoris ac patroni earum plane singularis, novam induisse quodammodo majestatem, atque ad mirificum splendorem Toleti præsertim fuisse evectas.

[361] [Privilegiæ Mozarabum a regina Joanna, Carolo V,] Qui postquam anno 1517 e vita migrasset, eo in statu suos sacellanos Mozarabes reliquit, ut Serenissimi Hispaniarum reges in suam eorum negotia, privilegia inquam, veluti clientelam admisisse videantur. Etenim regina Joanna, & Carolus V, filius ejus, regum antecessorum suorum privilegia, eisdem concessa, benigne confirmarunt, uti constat ex charta, super hac re confecta, ac privilegiorum Mozarabum collectioni inserta, quæ notatur data in civitate Barcinonensi die XXIV mensis Martii, anno nativitatis nostri Salvatoris Jesu Christi MDXIX. Privilegia generatim omnia &c. ab Henrico II in gratiam civitatis Toletanæ confirmata, atque antea a regibus ejus antecessoribus impetrata; ac postmodum denuo a Joanne II roborata, Philippus II etiam confirmavit; uti habemus ex ejusdem regis charta, dictæ privilegiorum collectioni inserta, & data Matriti die IX mensis Augusti, anni MDLXIV. Altera item Philippi II confirmationis charta ibidem intexitur, data in urbe Matritensi die XXV mensis Januarii, anno nativitatis Domini nostri Jesu Christi MDLXVI, regni ejus undecimo.

[362] Denique Carolus II privilegia omnia & exemptiones, [ac Carolo II confirmantur.] quibus gaudent Mozarabes, quæque a regibus antecessoribus concessa eis sunt, atque collectioni privilegiorum inclusa, ad supplicationem eorum sacellani majoris & aliorum sacellanorum sacelli Corporis Christi, valere voluit & observari in omnibus & per omnia, sicut in illis & eorum singulis continetur; ita quidem & tam complete, prout valuerunt ipsis & observata fuerunt tempore Philippi III & IV, ac tempore etiam suo huc usque; non obstante, quod non fuerint confirmata per istos reges; quem defectum dicit se supplere; districte prohibens, ne quis dictis chartis privilegiorum & confirmationum, vel suæ chartæ privilegii aut confirmationis contraveniat, sub pœnis in eadem charta contentis; quæ signatur Data in urbe Matritensi, die XV mensis Januarii, anno nativitatis Domini nostri Jesu Christi MDCXCIX, & trigesimo quarto regni ejus.

[363] Sed quandoquidem favores, privilegia atque immunitates a tot & a tam variis Hispaniarum monarchis, [Unde ea privilegia sint extracta.] incipiendo ab Alphonso VI, in gratiam Mozarabum concessa adeo frequenter nunc memoravi; locus præsens jam exigit, ut fidem meam circa dicta privilegia liberem, assignando, unde illa extraxerim. Anno Domini 1700 Toleti typis datus est liber hoc titulo, qui ex Hispanico sic sonat: Confirmatio privilegiorum & exemptionum, quibus gaudent equites Mozarabes nobilis admodum civitatis Toletanæ, per majestatem regis, domini nostri, D. Caroli II, ad instantiam sacellani majoris, & sacellanorum sacelli Muzarabici, Corporis Christi dictæ civitatis, Matriti XV Januarii MDCXCIX. In isto itaque libro continentur, & indidem a me variis locis superius desumpta sunt privilegia illa Mozarabum; quæ alio tamen ordine dantur in dicto libro, seu privilegiorum collectione, quam a me data sunt. Librum porro hunc in sacrario sacelli Mozarabum die XXVI Januarii, anno 1722 Toleti mihi perhumanirer dedit R. A. D. Eugenius de las Infantas, pastor ecclesiæ parochialis Mozarabum S. Marci, & sacellanus sacelli Mozarabici, quod dicitur Corpus Christi, sæpius nunc memorati.

[364] Hisce coronidis loco attexenda censeo paucula, [Varia proferuntur] quæ hodiernum capellanorum, sex Toletanis ecclesiis inservientium numerum spectant. Igitur juxta ea, quæ laudatus dominus Eugenius de las Infantas scripto mihi tradidit, atque in cujus fide ea refero; parœciæ, quæ hodie ibidem existunt, sunt sex Mozarabicæ; eædem illæ, quæ antiquis temporibus exstitere: nimirum S. Marci, S. Eulaliæ, SS. Justæ ac Ruffinæ, S. Lucæ, S. Sebastiani & S. Torquati. In dictis sex parœciis sunt quatuordecim titulares; nimirum sex pastores, & octo beneficiati: hoc modo & forma: in S. Marci pastor ac beneficiatus; in S. Eulaliæ pastor; in SS. Justæ ac Ruffinæ pastor & duo beneficiati; in S. Lucæ pastor, & duo beneficiati; in S. Sebastiani pastor item & duo beneficiati; in S. Torquati, pastor & unus beneficiatus. In dictis parœciis Officium Mozarabicum dumtaxat dicitur die titularis Sancti; assistentibus omnibus titularibus. Et quamvis historici dicant, fuisse septem ecclesias tempore captivitatis, addentes aliam, quæ vocata fuerit S. Maria Alficen; ista hodiedum non subsistit; ac fertur, esse una ex sacellis conventus Carmelitarum calceatorum.

[365] [circa statum Mozarabum hodiernum.] Sacellani autem sacelli Corporis Christi, diebus singulis recitant totum Officium Mozarabicum: mane Primam, Tertiam, Sextam & Nonam, nec non Missam; post meridiem Vesperas, Completorium: & postea dicuntur Matutinum & Laudes. Ad hæc, laudatus D. Eugenius in citato scripto tradit, beneficiis curatis ac ministerialibus parœciarum Mozarabicarum providere dictos curatos & beneficiatos, eorumque collationem dari ab Ordinario: & dicta provisio, quam faciunt dicti curati ac beneficiati, adeo antiqua ipsi est, ut ad tempus captivitatis illam referat. Et quamquam in aliquibus occasionibus controversa fuerit, opponente se Ordinario; semper manu tenuisse illos istam possessionem, memorat; & postremo litem a dignitate archiepiscopali motam fuisse atque pependisse Romæ apud Rotam; ac per tres decisiones conformes expeditas fuisse exsecutoriales in favorem dictorum pastorum & beneficiatorum; declarando, pertinere ad ipsos provisionem relatorum beneficiorum. Et hæc quidem de hodierno Mozarabum statu hactenus; quæ retuli ex laudati D. Eugenii de las Infantas instructione Hispanica, scripto mihi tradita in bibliotheca ecclesiæ metropolitanæ Toletanæ, die XXIV mensis Januarii anno 1722; in cujus fide hæc dicta sunto.

APPENDIX PRIMA.
Personæ illustres, quæ Missam Mozarabicam Toleti sua præsentia honorarunt usque ad annum MDCCXXIII.

Eugenius Roblesius supra citatus exhibet cap. 36 præsules, [Viros illos] principes ac reges, qui Officium Mozarabicum, ædemque ei sacram sua præsentia honorarunt; quæ ex ipso mutuata apud Cardinalem Aguirrium Latine dantur tomo 3, pag. 270. Ego exemplum utriusque secuturus, viros etiam illos hinc non excludam, textum apud Aguirrium transcribens: Canitur in hac ædicula Missa singulis diebus Dominicis: in sex vero ecclesiis Mozarabibus, quæ illæsæ in eversione Hispaniæ perdurarunt, canitur Missa die advocationis Sanctorum, quibus dicatæ fuerunt. Canitur etiam Missa, quoties princeps aliquis aut potens accedit ad hanc ædiculam, illius audiendæ gratia. Præterea nemo, cujusque sit conditionis, Toletum appellit, quin ad eam audiendam accedat, quasi ad rem insolitam, quæ plerumque pietatem & admirationem ingenerat auditorum.

[367] Auctoritatem autem non modicam adjecerunt huic Officio accedentes ad hanc capellam ad Sacrum audiendum, [partim ex Roblesio] pene omnes Præsules Toletani, præcipue vero archiepiscopus Alfonsus a Fonseca & Azevedo, illustrissimi Cardinales Joannes Tavera, & Martinus Siliceus; quos imitatus est hac in re reverendissimus Bartholomæus a Carranca & Miranda, Ordinis S. Dominici; nec non illustrissimus Cardinalis Gaspar a Quiroga. Et quamvis illustrissimus Dominus archidux & Cardinalis Albertus Austriacus, dum Toleti esset archiepiscopus, & reverendissimus Garsias a Loaisa suos antecessores non sint imitati (hic quidem ob mortem immaturam; ille vero quod se abdicarit archiepiscopatu: qua de causa nemo sedentem præsulem hic vidit) illustrissimus tamen Cardinalis Albertus, parum adhuc provecta ætate, Officio huic interfuit; sæpissime vero archiepiscopus Garsias, dum canonicus esset, Sacrificium istud frequentavit: imo omnino persuasum habeo, eum insignis hujus capellæ disquisitorem fuisse. Is tandem de numero episcoporum, qui insigne istud Officium præsentia decorarunt, fuit illustrissimus Dominus Bernardus de Sandoval & Rojas, archiepiscopus Toletanus, & Cardinalis S. Anastasiæ, qui nunc sedem Toletanam obtinet; cujusque tuitionem capellani, curiones, & ad beneficia ecclesiastica hujus Officii promoti, sibi pollicentur.

[368] Præterea præsentia sua hanc sacram ædiculam, Officiumque Muzarabicum illustrarunt, [recenset Aguirrius;] vestigia antiquorum Hispaniæ regum secuti, Carolus Vimperator, ejusque filius Philippus II, & cum his illustrissima regina Anna; quorum duo quidem parentes fuere Philippi III, nunc Hispaniarum regis; tertius vero avus ejus fuit. Hic vero cum consorte thori illustrissima regina Margareta Officio huic auctoritatem addidit, decusque præbuit, audito Missæ sacrificio juxta hunc ritum in regia capella palatii Toletani. Atque illas quidem personas dignitate spectabiles recensuit Aguirrius ex Roblesio usque ad annum 1604, quo ejus liber typis editus in lucem prodiit. Neque porro acquievi in isto catalogo ad illum usque annum perducto; sed in posteriora tempora eumdem pertexere cupiens, nihil habui antiquius, quam ut denuo recurrerem ad officiosissimum P. Josephum Cassani, atque interposita ipsius opera, nancisci possem alias personas illustres, qui post eas, quas exhibuerat Aguirrius, sua præsentia cohonestarunt sacellum & Officium Mozarabicum.

[369] Voto meo respondit eventus: nam prædictus Pater rem illam adeo diligenter curavit, [partim aliunde supplentur.] ut ad continuandam istius catalogi prosecutionem induxerit admodum reverendum atque amplissimum virum D. Petrum Caminum Velascum, commissarium sancti Officii &c. supra memoratum, atque catalogum istum ad me direxerit; quem accepi Matrito, die XIV Februarii, anno 1725. Et laudatus quidem Caminus superavit exspectationem meam, plus præstando, quam ego desideraveram; petito quippe catalogo subtexuit alterum virorum illustrium virtute ac litteris, quos habuit congregatio pastorum ac beneficiatorum Muzarabum, & sacellum Corporis Christi; subditque ad catalogi utriusque finem, unde extracta sint, quæ refert, ut dicam infra suo loco. Mozarabicos igitur ritus sua præsentia dignati sunt, teste syllabo Hispanico (huc misso; ex quo ista subdo:)

[370] Cardinales, & archiepiscopi. D. Balthasar de Moscoso & Sandoval. [Sunt hi Cardinales & archiepiscopi,] D. Paschalis de Aragonia. D. Ludovicus Emmanuel Portocarrero. Isti tres eminentissimi Cardinales archiepiscopi Toletani honorarunt suis personis sacellum Mozarabicum, & auctoritatem conciliaverunt Officio Gothico, audiendo ejus Missam semper; quam voluerunt sibi celebrari in sacello sui palatii archiepiscopalis Toletani, imitando devotionem, quam erga istud Officium sanctum habuere decessores sui. Etiam honoravit istud sacellum sua præsentia Excellentissimus Dominus archiepiscopus Toletanus D. Didacus de Astorga & Cespedes; qui hodie tenet Primatialem istam sedem: & non ita pridem sacro purpuratorum Patrum numero adlectus est.

[371] [reges] Reges & Principes. Reges Catholici Hispaniæ dederunt semper exempla religionis ac pietatis, eorumque specimina manifestarunt erga istud sanctum Officium Mozarabicum; quod in singulari æstimatione & pretio habuerunt; nunc suam ibi sistendo personam, ad videndos ritus ejus ac cæremonias; vel nunc mandando, ut in suis regiis sacellis sibi celebraretur omni cum solennitate sacrosanctum Missæ sacrificium. Ita id exsecuti fuere imperator Carolus V; filius ejus Philippus II, duabus vicibus, quibus fuit in isto sacello, & una cum sua conjuge regina D. Anna Austriaca; ac Philippus III, nepos ejus cum sua conjuge, regina D. Margarita; & Philippus IV, qui (etiamsi in libris de Acuerdos, ut vocant) & archivo istius sacelli non inveniatur notitia de ipsius ad eam adventu; sine dubio auctoritatem conciliavit isti Officio, honoravitque regia sua præsentia sacellum Mozarabicum aliquibus, ex pluribus vicibus, quibus tam publice quam privatim venit visitatum Dominam nostram de Sacrario. Porro devotionem istorum Catholicorum regum imitati quoque sunt sequentes: quos inter ex Actis capitularibus sacelli Mozarabum fol. 85 de Maria Anna sic dicitur:

[372] [ac principes,] D. Maria Anna Austriaca, regina gubernatrix Hispaniæ, Philippi IV conjux, & Caroli II mater, postquam abdicasset hujus monarchiæ gubernationem, & Toletum secessisset; Officio isti sancto Mozarabico auctoritatem impertiit, audiendo unam Missam cantatam, quæ die sexta Julii anni MDCLXXVIII dicebatur in suo regio sacello (palatii, quod vocatur) Alcassar; & ministrarunt duæ communitates pastorum & beneficiatorum, ac capellani Mozarabes; quos honoravit ista die, mittendo regium suum comitatum & rhedas, ut conducerentur ad suum palatium.

[373] [qui] D. Carolus II, Hispaniæ rex, & conjux ejus regina D. Maria Anna Neoburgica honorarunt sua regia præsentia sacellum istud die prima Novembris, anno MDCXCVII; & die sequente ipsis cantata fuit Missa Mozarabica in regio sacello sui palatii; ex dictis Actis fol. 115; adjuvante per se dicto D. Rege sacerdotem, vestes induentem: qua re manifestavit religionem suam ac pietatem; nec non postmodum suam regiam magnificentiam, in sacellanum honorarium assumendo capellanum; qui cantavit Missam, atque confirmando privilegia, & immunitates, parœcianis Mozarabibus concessa a rege D. Alfonso VI, & amplificata ab regibus ejus successoribus &c.

[374] [hic singillatim] Nostri Catholici reges, uti pergit Caminus, Domini Philippus V, & D. Elisabeth Farnesia etiam honorarunt, & auctoritate roborarunt regia sua præsentia istud sacellum & Officium Mozarabicum; quoniam die XVIII Maii, anni elapsi MDCCXXIII, quo venerunt, ut viserent Dominam nostram de Sacrario, fuerunt in isto sacello, & in illo audierunt Missam cantatam; cui ministrarunt ambæ Muzarabum communitates. Ad marginem vero, In hac Missa, quæ coram Regibus, Principibusque nostris celebrata est, ego, inquit auctor, jussu congregationis meæ, munus subdiaconi exercui.

[375] Interfuerunt quoque isto die dictæ Missæ Serenissimi Principes Asturiarum, [enumerantur.] Domini nostri, D. Ludovibus Borbonius, & conjux D. Ludovica Aurelianensis, hodiedum Reges Hispaniarum Catholici; (sed ille vix heu! rex Hispanicis terris ostensus, & præmatura morte fuit sublatus) & cum illis magna pars magnatum. Fuit namque actus iste unus ex illis, qui majorem habuere plausum ob majestatem & gravitatem, quæ pluribus seculis Toletum vidit; & de qua re fit descriptio accurata in narratione, quæ in lucem publicam data est, de festivis gaudiis, quibus imperialis ista civitas Toletana suas Majestates & Celsitudines excepit. Qua re syllabo huic finem impono, omittens enumerare multos principes, & dominos Hispanos atque alienigenas; qui devotione aut desiderio videndi & admirandi tam antiquas & venerabiles cæremonias, impulsi, venerunt, & veniunt quotidie ad famosam istam toto orbe capellam Mozarabicam: quia neque Roblesius neque Eminentissimus Aguirrius illud etiam in suis syllabis exsequuntur.

APPENDIX ALTERA.
Viri virtute ac litteris illustres, quos congregatio pastorum ac beneficiatorum Mozarabum Toletana habuit.

SEC. XVII.

§ I. Eorum catalogus usque ad initia seculi XVII.

Laudatus supra Petrus Caminus, hujus itidem catalogi auctor, ex Hispanico Latine redditus, [Dantur elogia] in hanc sententiam præfatur: Si sola præsentia unius aut plurium horarum, quibus Præsules, Reges ac Principes sancto isti Officio Gothico interfuere, auctoritatem ei conciliare potuerit; atque ea de causa petuntur nomina eorum, ut locum habeant in historia; quanto magis rationi congruum est, ut perpetuitati in illa commendentur no nina virorum, qui jam virtute ac doctrina insignes, illud sanctum Officium & sacellum Mozarabicum illustrarunt, suos exercendo ritus & cæremonias per multos annos, tamquam individui ambarum communitatum sodales, quæ hodieque nominum eorum memoria gloriantur? Idcirco itaque æquum mihi apparuit, ad continuandum syllabum antecedentem, ponere brevem catalogum illorum; quem in finem utar auctoribus & chartis, ad marginem a me citatis. Itaque sit, ex Eugenio Robles. Tract. de Offic. Gothic. pag. 261.

[377] Primo, Ildefonsus (apua Roblesium vocatur Alfonsus) Martinez, [Ildefonsi Martinez,] pastor ecclesiæ parœcialis Mozarabicæ S. Eulaliæ Toleti, sacellanus honorarius regum Catholicorum Elisabeth ac Ferdinandi, vir vere pius, tamque doctus in ritu Gothico, ut eminentissimus venerabilis Cardinalis Cisnerius illum nominaverit primum sacellanum majorem sui sacelli Muzarabici; ac de mandato ejus adjuverit canonicum Alfonsum Ortizium, ut ex littera Gothica in Latinam traduceret Missale & Breviarium Mozarabicum; qua de re dixi superius ex Præfatione Ortizii, in Missale Mozarabicum; quamque auctor noster ad marginem sui catalogi hujus citat.

[378] [Antonii Rodriguez,] Secundo. Antonius Rodriguez, pastor ecclesiæ parœcialis Mozarabicæ SS. Justæ & Ruffinæ, in ritibus ac cæremonus Officii Gothici versatus: quam ob causam nominavit illum eminentissimus Cardinalis Cisnerius, ut adesset & auxilium præberet canonico Ortizio &c.; prout videre est in citata modo Præfatione.

[379] [Hieronymi Gutierrez,] Tertio. Hieronymus Gutierrez, pastor ecclesiæ parœcialis Mozarabicæ S. Lucæ, propter suam in Officio Gothico intelligentiam etiam nominatus ad idem opus traductionis & additionum. Tres isti insignes viri (quorum patriam rescire non potui, tametsi omnem eo diligentiam adhibui) floruerunt versus annum Christi MDII, & jacent sepulti in parœciis, quarum fuerunt pastores. De illis mentionem facit doctor Pisa (Historiæ Toletanæ part. 2) atque ista hic eis debetur memoria, propterea quod illustrarunt Officium sanctum Mozarabicum traductione & additionibus, quæ fecerunt.

[380] [Gasparis Manso,] Quarto. Gaspar Manso, pastor ecclesiæ parœcialis S. Lucæ, vir perspectæ virtutis (Robles. Tract. de Offic. Gothic. cap, XXI, pag. 215 & 216) & devotissimus miraculosæ imagini Mariæ sanctissimæ; quæ cum titulo Spei colitur in dicta ecclesia, a temporibus S. Ildefonsi. Sancta ista singularem ejus affectum præmiavit, concedendo, ut fuerit oculatus testis prodigii, quo in humana forma descenderint quatuor angelici spiritus, ad cantandum illi, tamquam reginæ suæ, Salve; quod contigit versus annum Christi MCDXC: & paullo post e vita excessit venerabilis iste pastor, qui jacet sepultus in dicta ecclesia. Adscribit ad marginem præsentis catalogi auctor D. Caminus: Exstat præterea in eadem ecclesia S. Lucæ tabula quædam antiqua, in qua hujus miraculi historia depicta est, & in ea visitur præfati rectoris ad vivum expressa imago. Pergamus cum eo.

[381] [Didaci de la Salve,] Quinto. Didacus de la Salve, natus Toleti, ejusdem ecclesiæ S. Lucæ beneficiatus, probatæ vitæ sacerdos. Proprium ejus cognomen erat Hernandez. Assumpsit cognomen de la Salve propter patrem suum; qui ita se vocari voluit; quia fuit primus, qui meruit videre spiritus angelicos; & qui instituit, ut singulis Sabbatis descenderet musica istius primatialis ecclesiæ, illud Salve Dominæ nostræ cantatura; quod hodiedum observatur in memoriam prodigii, quod retulimus num. 4; cujus devotionem hereditavit filius, qui istius miraculosæ imaginis amator devotissimus, vitam suam impendit totam, ut illi serviret, nolens transire ad beneficium Mozarabicum majoris reditus annui, ut ne sejungeret se a visu Dominæ istius, quæ singulari cum prodigio manifestavit, quod gratus sibi fuisset affectus hujus venerabilis sacerdotis. Postquam igitur versus annum MCDXCIX obiisset, & testamentarii ejus emissent duodecim faces, ad ejus sepulturam, honores, nec non Officium ecclesiæ, quod anno a defuncti morte elapso fit; illæque incensæ usui fuissent in hoc, atque in tribus Missis cantatis; quas, ut moris est, pro ejus anima celebravit capitulum pastorum ac beneficiatorum Mozarabum & Latinorum hujusce civitatis; compertum fuit, quod duodecim dictæ faces idem habuerint pondus, quod habebant, dum ex officina ceraria extractæ fuerunt. Sepeliri se jussit in sua ecclesia S. Lucæ; ubi jacet, exspectans universalem resurrectionem.

[382] Sexto D. Mancius de Villafañe, natus Toleti, [Mancii de Villafane,] pastor ecclesiæ parœcialis S. Marci; cujus amplissimo beneficio renuntiavit sponte. Fuit capellanus major capellæ Mozarabicæ; sanguine ac pietate illustris; prout publicum illud faciunt copiosa monumenta atque opera pia, quæ dotata reliquit in dicto sacello: cujus sacellani in memorem grati animi tesseram munificentiæ ejus, posuerunt ipsius effigiem in ejusdem sacrario. Dedit quoque pastorum ac beneficiatorum Latinorum & Mozarabum istius civitatis capitulo ditissimam crucem argenteam auro obductam, quæ gravitatem habet quingentorum ducatus nummorum argenteorum, & pro vexillo servit in omnibus eorum functionibus publicis. Ad instantiam ejus confirmavit Philippus III, Hispaniæ rex, privilegia, (id quod ego non satis combino cum dictis num. 362) quæ D. Alfonsus VI rex, ejusque successores concesserunt Mozarabibus parœcianis sex parœciarum Mozarabicarum istius civitatis. (Notat Caminus ad marginem, exstare hanc privilegiorum confirmationem in archiv. capel. Muzarab.) Jacet sepultus in claustro præcipuo sanctæ ecclesiæ Primatialis; & in lapide ejus legitur hæc brevis inscriptio:

Post tenebras spero lucem.
Licentiatus Mancius de Villafañe
Muzarab. Sacellanus major, et
Rector ecclesiæ sancti Marci.

OBIIT Die 2 Junii anno Dom. MDCXV.
. . . . . . . . . . . .

[383] Septimo. Franciscus de Pisa, natus Toleti, Facultatum theologiæ ac philosophiæ in hujus civitatis universitate decanus, [Francisci de Pisa; cujus opera] juris utriusque doctor, ecclesiæ parœcialis S. Lucæ pastor (antea fuerat beneficiatus S. Sebastiani) & sacellanus major sacelli Mozarabici; vir ad omnes lucis splendores venerabilis; & doctissimum hujus veritatis testimonium sunt opera ejus; quæ quia copiosa sunt & docta, celebrem illum reddidere in orbe terrarum universo. Illorum mihi visum est instituere narrationem exactam: atque hunc in finem illa dividam in quinque classes… Theologica. In 1 & III partem D. Thomæ. In Magistrum Sententiarum. Quotlibeta theologica. Notationes in Cantic. Cantic. In Isaiam. In Epistol. D. Pauli ad Galat. Methodus intelligendi divinas Scripturas. Assertio de immaculata Conceptione Virginis Mariæ.

[384] Canonica. Summa casuum conscientiæ. Epitome summæ casuum tribus tomis divisa. [in lucem edita] Philosophica. Commentarii in libros Aristotelis de anima. In libros de cælo & mundo. Ethica & Metaphysica. De locis Dialecticis. Quæstiones in caput VIII Perihermeniarum. Ecclesiastica. Manuale ad Sacramenta Ecclesiæ ministranda. De sacris ritibus & cæremoniis. Tabulæ de Officio Gothico Muzarabico; Hispanice; uti & sequentes: Duo tomi Sermonum super Euangelia totius anni. Duo tomi de instructione ad vitam spiritualem. Summa exercitiorum spiritualium. Exercitia septimanæ sanctæ. Historica. Historia Toletana, duobus tomis. Historia tertii Ordinis S. Francisci. Historia vitæ, martyrii, & translationum S. Leocadiæ. Additiones ad Historiam Toletanam Petri de Alcozer. Summarium cæremoniarum & favorum spiritualium. Sed Nicolaus Antonius in Bibliotheca Scriptorum Hispaniæ, qui post annum 1500 floruere, pag. 351, refert, quod posteriorem Historiæ Toletanæ partem, ecclesiasticis rebus destinatam, occupatus aliis, non perfecerit. Subjungit Caminus:

[385] [recensentur:] Ista sunt opera, quæ scripsit ille insignis vir, fulgor & splendor patriæ suæ Toletanæ, quæ illum venerata est ut sapientiæ oraculum; admirataque est tamquam perfectum exemplar maxime æquabilis, & religiosæ vitæ, quam duxit in ista civitate spatio annorum octoginta trium, sine alicujus reprehensione, & cum exemplo omnium suorum civium; quorum humeris delatus fuit die transitus sui ad sepulcrum: quod, memoriam ejus honorans & merita, decreto suo singulari illustrissimum capitulum istius sanctæ ecclesiæ Primatialis ipsi designavit: ubi jacet ad ingressum capellæ Mozarabicæ, hac cum inscriptione: Hic jacet Franciscus Pisa, S. theologiæ, et liberalium artium in academia Toletana decanus, juris pontificii doctor, et Muzarabum sacellanus major. Obiit die III Decembris anno ætatis suæ LXXXIII, Domini vero MDCXVI. Qui legis, si sapis, vive sicut iste, moriturus.

[386] [uti & Alphonsi de Villegas.] Octavo. Alfonsus de Villegas, natus Toleti, magister in sacra theologia & Scriptura, beneficiatus proprius ecclesiæ parochialis Muzarabicæ S. Marci, & sacellanus istius sacelli, bene cognitus ob suam doctrinam. Scripsit ac composuit magnum & doctum opus, Florem Sanctorum, aut Vitas Sanctorum veteris & novi Testamenti, quod circumfertur excusum tomis sex. (Citatur ad marginem, ejus Introductio ad Vitam S. Romani, & Vita S. Isidori archiep. Hispal.) Jacet sepultus in ecclesia parœciali S. Romani; ubi fuit baptizatus die XXIX Octobris, anni MDXXXIII, & cantavit primam Missam. Humari se jussit in sepulcro parentum suorum, quod in dicta ecclesia proprium habent; relicto suis testamentariis mandato, ut ne supernotassent illi inscriptionem ullam; prout factum est. Fuit nomen ejus (estque hodiedum) in veneratione Toleti ob notam ejus virtutem & charitatem, qua resplenduit mirifice, exercendo illam in omni piorum operum genere, septuaginta duorum annorum spatio; & famosum in omni Europa doctis & piis ejus scriptis, quæ cum applausu magni fiunt a nationibus omnibus, & auctoribus externis, qui eum citant singulari cum æstimatione doctrinæ ejus. Lucubrationibus ipsius jam dictis aliæ nonnullæ superaddi possunt ex Nicolao Antonio paullo superius designato, pag. 43.

§ II. Reliquorum virorum illustrium series pertexta usque ad annum MDCCVI.

[Hos inter locum habent Josephus de Valdiviesso,] Nono. Josephus de Valdiviesso, natus Toleti, magister in philosophia, pastor ecclesiæ parœcialis S. Torquati, sacellanus honorarius serenissimi Infantis Cardinalis, & sacelli Mozarabici; insignis poeta Hispanus; cujus abundans œstrum sese semper occupavit cum admiratione Hispaniæ, in argumentis sacris; & in particulari, in dulcissimo poëmate, quod in octavo rhythmo composuit, de vita & morte gloriosi patriarchæ S. Josephi; quod adeo æstimatum est inter doctos; prout palam faciunt repetitæ impressiones, quæ de illo factæ sunt. Floruit versus annum Christi MDCXXXII. Jacet in urbe Matritensi. Ex Nicolao Antonio, paulo ante allegato, pag. 626 explico illud octavo rhythmo (quod ex Hispanico exemplari, ubi est octava rithma, sic reddidi) hoc est, eo carminis modulo, quem a singulis octo versibus invicem respondentibus, OCTAVAS, sive octava rima tam nostri, quam Itali vocare amant, inquit laudatus Nicolaus Antonius; e quo varia quædam alia, quæ memoratus Josephus conscripserit, intelligi possunt.

[388] Decimo. Eugenius de Robles, natus Toleti, magister in philosophia, [Eugenius de Robles,] & capellanus Mozarabicus, vir satis doctus, scripsit Epitomen Vitæ eminentissimi venerabilis Cardinalis Cisnerii, & Tractatum de Officio Gothico Mozarabico, quæ excusa sunt Toleti, anno MDCIV. Ex libris præsentiarum capellæ Mozarabicæ obiisse videtur anno sequente MDCV: cum in isto anno non inveniantur ejus subscriptiones, inter illas, quæ reliquorum sunt capellanorum. Sed hoc inde non sequitur, si vera sunt, quæ de ipso refert Nicolaus Antonius pag. 276: nam tandem, inquit, professus fuit religiosæ vitæ institutum inter Clericos regulares minores; ibidem etiam præmittens, quod ad S. Marcum parochus etiam fuerit. Sequamur iterum Caminum.

[389] Undecimo denique ac postremo. D. Emmanuel de Messa, natus Toleti, pastor ecclesiæ parœcialis Mozarabicæ S. Eulaliæ (quem ego, [Emmanuel de Messa.] inquit, novi.) Fuit sacerdos compositæ vitæ, quam impendit semper in operibus pietatis, & specialiter in augmento cultus divini; qua in re omnes suos reditus annuos consumpsit. Illis reædificavit suam ecclesiam S. Eulaliæ, quæ a multis jam annis ruinam minitabatur; eamque adornavit supellectile & ornamentis tanta cum liberalitate, ut hodiedum sit una ex instructioribus parœciis Mozarabibus ac Latinis hujus civitatis. Cum idcirco, tum quia fuit fundator venerabilis confraternitatis sacerdotum, cujus titulus est magister noster Jesus Christus, qui in sua miraculosa imagine Nazareni venerationem habet in ista ecclesia S. Eulaliæ, dignus est venerabilis iste pastor memoria hac. Obiit anno MDCCVI; & se humari mandavit in sua ecclesia: ubi jacet usque ad universalem resurrectionem.

[390] Addit sub finem V. Cl. Caminus Velascus, relata tam in syllabo antecedente, quam in hoc catalogo desumpta esse ex auctoribus, qui citantur (citabantur certe in Ms. ad nos misso) ad marginem: atque ex instrumentis & chartis archivi capellæ Corporis Christi Mozarabicæ; quæ de mandato Illustrissimi Capituli sanctæ ecclesiæ Primatialis, patroni dictæ capellæ, sibi patuisse refert ad istum finem, die XX mensis Junii 1724.

CAPUT IX.
Officii Mozarabici, ac singularum ejus partium notitia.

§ I. Quædam generatim prænotata; Horæ Canonicæ.

Ex editis apud Aguirrium.

His ita hactenus de origine, progressu, variisque liturgiæ Mozarabicæ vicissitudinibus historico-chronologice deductis, nunc ad ea veniamus, quæ ad ipsius argumentum, ordinem, modum ac cæremonias potissimum spectant, [Ex Hispanico Roblesii, apud Aguirrium Latine edito,] dando specialem totius dictæ liturgiæ notitiam, partesque ejusdem singulas explanando atque illustrando. Quædam itaque prius generatim prænotemus. Inseruit ea Eminentissimus Aguirrius tomo 3 Collectionis maximæ Conciliorum omnium Hispaniæ & novi Orbis, a pag. 261, excerpta & in Latinum sermonem conversa ex Hispanico libro de Vita & gestis Francisci Ximenii S. R. E. Cardinalis, auctore Eugenio Roblesio superius laudato.

[392] Inter alia notatu digna, & ab Officio Latino discrepantia habet istud officium Mozarabicum vel Isidorianum vel Gotthicum, [Horarum principium.] quædam, quorum usus generalis est in omnibus tum majoribus tum minoribus Horis, sicuti sunt initia, in quibus semper habetur Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison; Pater noster, & Ave Maria secreto: & protinus: In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. Respondetur autem: Deo gratias. Quod quidem convenit cum eo, quod dicitur: Deus in adjutorium meum intende, in Latino vel Gregoriano Officio, excepto Completorio, quod aliter incipit: ut suo loco videbimus. In fine vero precum semper apponitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. Responsum autem est: Deo gratias. Quod congruit cum his Latini Officii verbis: Benedicamus Domino.

Illic etiam dicitur: Per omnia semper secula seculorum; & Dominus sit semper vobiscum, & Gloria & honor Patri, & Filio &c., ubicumque in Romano Officio se profert occasio dicendi, Gloria Patri, & Filio.

Nec secius Responsa titulorum Prophetiis vel Epistolis inscriptorum, præferunt Deo gratias, pariterque dicitur Amen in fine; sicut etiam respondetur Amen sub finem cujuslibet orationis totius Officii; quomodocumque illa desinat. Neque tamen auditur aut legitur Oremus, ante ullam orationem.

[393] [De oratione Dominica.] Horis autem absolutis adjicitur Pater noster alta voce; singulisque postulatis additur, Amen: nisi cum profertur hæc petitio: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Respondetur enim huic: Quia Deus es; & ultimæ, qua dicitur, sed libera nos a malo: moxque eodem tenores consequenter hæc pia verba proferuntur: Liberati a malo, confirmati semper in bono &c. Quibus Deo necessitates fidelium peculiariter commendantur: pronuntiaturque istud itidem in Vespertinis precibus, Laudibus, & Missa: in ceteris autem precibus suo loco dicitur: A malo nos libera, & in tuo timore, & opere bono nos confirma &c. His peractis, qui sacra peragit, vel Diaconus, jubet his qui adsunt, [De Benedictione] ut humilitatem exhibeant cum his verbis: Humiliate vos benedictioni; Dominus sit semper vobiscum. Confestim vero sacerdos benedictionem impertit, atque pronuntiat tres petitiones continenter; quarum cuilibet respondetur: Amen. Eo modo, & cum hac benedictione preces omnes absolvuntur, exceptis Matutinis, quæ uno spiritu cum Laudibus dicuntur, imo commiscentur, & pro una eademque re censentur.

[394] Distribuuntur Officia in Dominica, quæ vocantur ab Officio Latino Dominicæ, [Divisio Officii.] & in ferias, & festa: horum autem postremorum quædam nomen suscipiunt solennitatis sex trabearam vel pluvialium, eaque sunt quasi duplicia: alia vocantur quatuor pluvialium, suntque velut semiduplicia; alia duorum pluvialium, novem lectionum: suntque quasi simplicia. Et juxta Breviarii canonem, cum decantatur Officium Sancti cujuspiam, nulla fit in Sacro vel precibus Vespertinis commemoratio alterius: cujus festum vel celebratum antea fuerit, vel sit postea celebrandum. Notandum tamen est in precibus Vespertinis, quod, si contingat debere dici quidpiam de Sancto, cujus commemoratio minus sit solennis alia, quæ præcedenti die facta est, dicuntur Vespertinæ preces de insigniori, cum oratione & Laude unica minus solennis: illud autem veluti commemoratio quædam est.

[395] Nunc ad singularia magis descendamus, quæ habentur apud laudatum Aguirrium, [De Vespertinis precibus. Quid Laus, & Sonus.] ex Roblesio Latine reddita, sub hoc titulo: De Horis tum majoribus tum minoribus hujus sancti Officii; & sic sonant: Officium Mozarabicum cujuscumque Dominicæ, feriæ vel festi, incipit a precibus Vespertinis, in quibus numquam dicitur ullus psalmus: suntque hæ preces totius hujus Officii brevissimæ, diciturque in iis communiter Laus, Sonus, Antiphona; hinc alia Laus. Postremæ vero duæ dicuntur cum Gloria & honor Patri: sub finem autem cujuslibet dicitur: Dominus sit semper vobiscum; excepta ultima; quia e vestigio sequitur Hymnus. Laudes, Soni, & Antiphonæ hoc in Officio conveniunt cum Responsis Officii Romani.

Deinde profertur Hymnus, & eo absoluto Supplicatio: quæ nihil aliud est, [Quid Supplicatio.] quam parænesis sacerdotis ad populum, qua eum adhoratur, ut a Deo petat, quod expedit, ut eum colat. Huic autem respondetur: Præsta omnipotens, æterne Deus. Mox dicitur oratio, quæ a tribus Kyrie eleison inchoatur, absolviturque cum tribus orationibus Dominicis, & Benedictione, ut jam generatim perstrinximus.

[396] Succedit superioribus Laus una, quæ eumdem locum obtinet, [Laus loco Magnificat.] quem in Officio Latino possidet Magnificat: dumque ille cantatur, thuribulo accepto sacerdos templum odore perfundit: ea vero decantata, dicitur oratio, cum Vespertinis precibus finis imponitur.

His absolutis, suffragiorum communium loco, quibus utitur Officium Romanum, [Commemoratio.] dicitur alia Laus, aliaque oratio. Verum hæc commemoratio non fit in festis sex aut quatuor trabearum, neque in Octavis.

Quædam festivitates peculiares & Dominicæ plerumque in Vespertinis precibus plures prædictis Laudes habent, [Nota.] & orationes; ut suis locis videbitur. Notandum vero est, orationes tantum & Laudes in precibus Vespertinis, Matutinis, & laudibus reperiri; dicique ante quamlibet orationem in Matutinis & Laudibus, Dominus sit semper vobiscum. In Vesperis autem dicitur oratio sine præviis hisce verbis; Dominus sit semper vobiscum.

[397] Completorium autem inchoatur a psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine &c.; [De Completorio.] moxque dicuntur tria Alleluia singulis anni temporibus, excepta Quadragesima: substituitur enim in eorum locum: Laus tibi, Laus tibi Done, Rex æternæ gloriæ. Confestim sequitur alius psalmus, iteraturque ter Alleluia. Deinde dicitur alius cum Hymno & Versu; consequenterque dicitur psalmus: Qui habitat in adjutorio Altissimi &c. Huic succedit & alius psalmus, & alter Hymnus, ita ut quinque illic psalmi dicantur, interseranturque duo Hymni; hinc dicitur Versus. Supplicatio, Capitulum, Pater noster, & Benedictio: sicque Completorium absolvitur. Post hæc dicitur Versus & oratio pro commemoratione; exceptis solennitatibus sex aut quatuor trabearum, aut Octavis; ut jam monuimus, agentes de precibus Vespertinis. Sub finem autem Completorii attexitur Salve, Versus, & oratio ad Virginem Deiparam, quæ incipit, Virgo Israël &c. In Sabbatis, præcipuisque diebus festis, & Quadragesima quædam peculiaria dicuntur in Completorio, ut in Breviario videre est.

[398] [De precibus Matutinis.] Matutinæ preces hujus Officii breves sunt admodum, & exordium sumunt ab oratione Dominica, & Angelica salutatione: quibus additur Antiphona: Ave Regina cælorum, cum ejus Versu, & oratione beatæ Virginis; qua absoluta sacerdos ait: In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace, ut jam scripsimus. Deinde attexitur Antiphona, & psalmus Miserere: hinc tres apponuntur Antiphonæ cum Responso uno: quamlibet autem sua comitatur oratio.

Monendus est autem lector, dici post singulas orationes Matutinarum precum & Vespertinarum, itidemque Laudum, & sancti Missæ sacrificii; dici, inquam: Per misericordiam tuam Deus, qui es benedictus, & vivis & omnia regis in secula seculorum. Quibus respondetur. Amen. Et ista conveniunt cum his, quæ posita sunt ad calcem orationum Officii Romani, scilicet: Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum. Tandem Matutinæ preces communiter absolvuntur cum ultimo Responso, sive sit post illud oratio, sive non sit.

Verumtamen in Dominicis per annum; Dominicis item Adventus, & Quadragesimæ incipiunt Matutinæ preces ab Hymno: Æterne rerum conditor, loco primæ Antiphonæ; statimque sequitur oratio: post quam dicuntur tres psalmi, singuli cum suis Antiphonis; hisque tres Antiphonæ succedunt cum Responso & orationibus, uti a nobis ante dictum fuit.

[399] [De Dominicis post Pascha.] Dominicis autem diebus, qui inter Christi Resurrectionem, & Pentecosten habentur, sequuntur Muzarabes commune Officium festivitatum totius anni: eo tamen excepto, quod loco Miserere, dicitur psalmus: Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me. Idemque in festis Inventionis, Exaltationis, & Triumphi sanctæ Crucis, Ascensionisque, & aliis solennioribus observatur.

[400] [De Laudibus.] His peractis sequuntur Laudes cum Antiphona, quam præcedit: Dominus sit semper vobiscum; eamque sequitur Canticum quodpiam veteris aut novi Testamenti. Die vero D. Magdalenæ duo Cantica dicuntur. Peculiare autem admodum est, quod in Officio Muz-arabico, totius anni decursu nullibi audiuntur hæc duo Cantica, Magnificat, & Benedictus Dominus Deus Israël; nisi hoc in loco. Dicitur autem Magnificat in solis beatæ Virginis Officiis, & nocte Nativitatis Domini nostri. Benedictus autem solummodo in festo S. Joannis Baptistæ.

Absoluto Cantico, recitataque Antiphona, & dicto Dominus sit semper vobiscum, dicitur alia Antiphona ante psalmum, Benedictus es Domine Deus Patrum nostrorum; qui quidem strictim summatimque complectitur psalmum: Benedicite omnia opera Domini Domino, idemque sonat, si sensum penitus intuemur. Ad hæc dicitur Sonus, & alia Antiphona ante psalmum Laudate Dominum de cælis; quo decantato legitur prophetia quædam, quam sequitur Hymnus, Supplicatio, Capitulum, Pater noster, Laus, & Benedictio: sicque finis Laudibus imponitur. Succedit his Laus quædam, & oratio loco suffragiorum, ut in Vespertinis precibus, & Completorio: idque tantum fieri solet in festis duorum pluvialium, aut novem lectionum: quæ simplicium appellationem sortiuntur.

[401] Officium istud Muz-arabicum superat Romanum una precum specie, [De Aurora.] quæ vocatur Aurora. Illæ autem preces dicuntur ante Primam, & in aliis anni feriis, adeoque paucæ sunt, cum singuli dies Sanctis quibusdam addicantur, ut, excepta Vigilia Nativitatis Dominicæ, & Regum, dieque Cinerum, raro per annum iis Muz-arabes utantur.

Hæ vero preces habent cum Antiphona quatuor psalmos, Laudem unam, Hymnum unum, Versumque unum: finiuntur autem oratione Dominica absque Capitulo, & cum precibus quibusdam.

[402] Initio Primæ dicitur Antiphona, & Dominus sit semper vobiscum: [De Prima,] statimque dicuntur septem psalmi, iteraturque Antiphona, quam sequitur Responsum unum cum Prophetia, unaque Epistola, & Laude, quam comitatur Hymnus cum suo Versu: moxque dicitur: Te Deum laudamus, Gloria, & Credo.

Id autem observatur, quod diebus Dominicis Adventus, & Quadragesimæ, quotiesque non dicitur in Sacro Gloria, non recitatur in Prima Te Deum laudamus, aut, Gloria, diciturque tantum symbolum Apostolorum; cui succedunt Supplicatio, Pater noster, & benedictio, cum quibus absolvitur Prima. Prima autem eo modo se habet totius anni decursu. Notandum tamen est, Responsa mutari, ut exigit festum, quod colitur, aut Sanctus, cujus memoria celebratur. Sunt & aliæ festivitates, quæ in minoribus precibus Hymnos habere proprios consueverunt, sicuti Resurrectio, quæ in Prima Responsum, & Hymnum proprium: deinde dies festi, Dominici, & feriæ sua specialia Capitula, peculiaresque suas benedictiones habentes.

[403] Tertia incipit, ut Prima, cum Antiphona, habetque quatuor psalmos, [Tertia, Sexta, Nona.] variaque Responsa, ut in Prima diximus. His additur Prophetia, una Epistola, Laus una, & unus Hymnus, quem sequuntur clamores, quibus petitur a Deo, ut non juxta scelera pœnas infligat; illicoque dicitur Supplicatio, Capitulum, Pater noster & Benedictio. Sicque regulariter Tertiæ finis imponitur. Sexta & Nona eodem modo, quo Tertia, recitantur, solumque in eo differunt, quod alii psalmi, & Hymni aliaque capitula hic habentur. Verum quoad psalmorum ordinem & numerum, semper idem, quod in Tertia diximus, observatur.

Celebratur etiam solenne jejunium tribus diebus ante festum Epiphaniæ juxta istud Officium: [De DD. Cypriano & Martino.] iis vero diebus plurimum differunt Tertia, Sexta, & Nona: quia peculiares Prophetiæ, Antiphonæ, psalmi, Orationes, precesque dicuntur, & alia specialiter hisce diebus aptata, ut in Breviario patet. Celebratur item solenne jejunium cum Officio divino particulari, mense Septembris, tribus ante D. Cypriani festum diebus, pariterque mense Novembris tribus ante D. Martini solennia diebus, uti videre est in Breviario post Dominicas Pentecostes.

[404] [De Adventu] De quibusdam notatu dignis, quæ peculiaria sunt Officio Muz-arabico, subduntur apud Aguirrium pag. 264 sequentia: Notandum generaliter est, celebrari in hoc Officio Gotthico Muzarabico sex dies Dominicos Adventus Domini nostri, cum in Officio Latino quatuor tantummodo celebrentur.

[De Dominica ante Quadragesimam.] Ante Quadragesimam nulla fit mentio Septuagesimæ, Sexagesimæ, vel Quinquagesimæ; quamvis illic habeatur peculiare Officium Dominicæ, quæ præcedit Quadragesimam. In eo autem id animadversione dignum occurrit, quod legitur Euangelium Divitis avari, & mendici Lazari, ad damnandum vulgi morem, quod eo tempore quasi altissimus gurges, voracissime sese explet, adeo ut ventri, non aliis rebus natus esse videatur. Apposite autem inseritur Breviario Sermo S. Isidori, qui hoc Officium ampliavit, pro Bacchanalium, seu Martis die, cui dies Cinerum immediate succedit. Demum hoc in Officio una Adventus Dominica memoria S. Joannis Baptistæ celebratur. [De S. Joanne Baptista.] Ea autem est, quæ festum Nativitatis ejus antecedit: mirumque profecto & notatu dignum est, neminem e Beatorum choro (Christum excipio) ne ipsam quidem Virginem Deiparam, Adventu gaudere, præter S. Joannem Baptistam. Et hæc sufficiant quoad Officium, & Breviarium Muzarabicum. Sequuntur apud Aguirrium idea Missæ Mozarabicæ, ejusque cæremoniæ; at de istis rebus nos inferius agemus. Hæc interea nunc præmittimus.

§ II. Missæ Dominicarum Quadragesimæ, feriarum Quadragesimæ, Vigiliarum totius anni, ac pro Defunctis. Quædam speciatim notatu digna circa Missam Mozarabicam. Orationes pro Eminentissimo Mozarabum Fundatore. Sancti.

[Incipit Missa a prophetia.] Aguirrius a pag. 267, ex Roblesii Hispanico a pag. 296, de Dominicis Quadragesimæ imprimis ita fatur: Sacrificia Dominicarum Quadragesimæ immediate incipiunt post absolutam confessionem generalem a prophetia; illicque pene semper leguntur duo vaticinia, vel plura; eaque sequitur Psallendum. Deinde immediate sacerdos genu flexo supra gradus altaris recitat quasdam preces, calicem præ manibus habens cum vino, & aqua, [Preces alia.] & hostia supra patenam collocata. Deinde absolutis precibus recitat sacerdos orationem, cujus initium est: Exaudi orationem nostram Domine &c. Recitatis superioribus, dicitur Epistola & Euangelium cum Laude. Hinc ante sacrificium & ablutionem, sacerdos genu flexo ad altare, recitat alias preces, quæ incipiunt: Pœnitentes orate. Quibus dictis, peragitur Sacrificium, & continuatur Missa… Antiphona ad confractionem panis, & responsum seu exhortatio, quæ vocatur Ad accedentes, in his Quadragesimæ Missis varietatem patiuntur.

Sic loco Benedicamus Domino, quod dicitur in Missis Quadragesimalibus Officii Gregoriani, [Loco Benedicamus Domino.] effertur in Muz-arabico: In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace.

[406] Ab hac regula generali Dominicarum Quadragesimæ excipitur prima Dominica, [Prima Dominica Quadragesimæ;] in qua dicitur, Introibo, & Gloria cum oratione, sicut in ceteris festivitatibus totius anni. Nec dicuntur preces: Pœnitentes orate. In reliquis vero observatur ordo præfatus ceterarum Quadragesimæ Dominicarum.

Feriæ Quadragesimæ eumdem modum Officii servant, [ejusdem feriæ;] quem Dominicæ, excepto, quod absolutis vaticiniis, loco precum & Psallendi, dicitur Tractus, efformatus ad similitudinem eorum, quæ in Officio Romano post Epistolam dicuntur: desumiturque pene semper ex aliquo vaticinio Hieremiæ, vel alicujus alterius prophetæ. Deinde sequitur Epistola cum reliquis, ut dictum est in Dominicis Quadragesimæ.

Jam vero de Vigiliis totius anni præscribuntur sequentia: Differunt tantum Vigiliarum Missæ a ceteris totius anni Sacris in eo, [Vigiliæ totius anni.] quod introitu carent, primaque oratione & Gloria: initiumque sumunt a prophetia. In ceteris vero communem totius anni Ordinem sequuntur, ut notavimus.

[407] Missæ pro defunctis ista sunt propria: Absoluta confessione in Missa, [Introitus Missæ pro Defunctis.] quæ pro defunctis celebratur, constitutus sacerdos in medio altaris ait: Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum; statimque consequenter dicit Officium vel Introitum, incipiens ab his verbis: Tu es portio mea, Alleluia, in terra viventium, Alleluia. Tempore Quadragesimæ dicitur aliud Officium, vel alius Introitus, carens Alleluia.

Notate, non dici in Missa pro Defunctis, Hagios, Hagios, [Non dicitur Hagios.] ad dicendam orationem, quam vocant Aliam; verum sacerdotem, dicentem Oremus, recitare Supplicationem, Ecclesiam Catholicam &c.

Hoc in Officio priusquam dicatur prima oratio, vocata Missa, & Dominus sit semper vobiscum, quod eam præcedit, [Kyrie eleison.] dici Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

Ante Præfationem vel Illationem non dicitur in hoc Officio defunctorum invocatio sanctissimæ Trinitatis, [Illatio vel Præfatio.] incipiens: Gratia Dei Patris omnipotentis &c. Nec etiam dicitur: Introibo ad altare Dei mei. Dumque absolvuntur hæc verba: Quia tu es vera pax nostra, cum quibus finis quartæ orationi, quam Ad pacem vocamus, imponitur, consequenter dicitur: Aures ad Dominum. Et cum hoc versu Præfatio vel Illatio inchoatur. Ad confractionem panis dici solet hoc responsum: Requiem æternam det eis Dominus, lux perpetua luceat tibi, & repleatur splendoribus anima tua, & ossa tua reviviscant de loco suo. Variatur autem tam hoc responsum, quam aliud, quod vocatur Ad accedentes, in quibusdam Missis, quæ pro defunctis dicuntur, ut patet in Missali.

[408] Neque vero dicitur Requiescant in pace, in his Missis, [Requiescant in pace.] sed in ejus locum, Anima ejus, & animæ omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei sine fine requiescant in pace; respondeturque: Deo gratias.

Sunt in hoc Officio Missæ peculiares pro defunctis, juxta gradum, quem hac in vita possederunt, veluti pro episcopo, [Missæ peculiares.] sacerdote, diacono, subdiacono vel seculari. Est etiam Missa pro infantibus baptismo regeneratis, qui ex hac vita cum innocentia baptismatis excesserunt, [Missa parvulorum.] inscribiturque, Missa parvulorum defunctorum. In eorum autem memoriam offertur Sacrificium, quo petitur a Deo in peculiaribus hujus Missæ orationibus, ut, quemadmodum pueri isti per ejus ingentem misercordiam, innocentium puerorum Bethlehem consortio gaudent; ita nos frui possimus in cælo consortio utrorumque puerorum, peccatorum nostrorum in hac vita veniam obtinendo. Sic etiam petitur venia pro fidelibus defunctis adultis.

[409] [Occasione fidelium Defunctorum refertur commemoratio Mozarabum fundatoris.] Ecce hic tibi tamquam intercalare intersero perpetuum Mozarabum sacellanorum Toletanorum mnemosynon, debitæque erga Eminentissimum fundatorem ac restauratorem suum Franciscum Ximenium, supra quam dici possit, de se meritum, memoris ac grati animi monumentum; quo teste Roblesio pag. 344, peracta Missa diebus singulis (excipe Dominicos, ac festos observari præceptos) recitatur pro ipsius animæ refrigerio secundum ordinem Officii Mozarabici, sequens Responsorium. Scio, Domine, quia nihil in terra sine causa. P. quia homo nascitur ad laborem, & avis ad volandum. ℣. Ego vero deprecabor Dominum, & ad eum ponam eloquium meum. P. Quia homo nascitur ad laborem, & avis ad volandum. Oremus: Pium & exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut spiritum & animam famuli sui (Francisci Cardinalis Pontificis) in locum lucis inter agmina Beatorum propitius collocare dignetur. Resp. Præsta æterne omnipotens Deus. Kyrie. Christe eleison, Kyrie eleison. Pater noster totum secreto. Oratio: Tibi, Domine, commendamus animam &c. ut in Officio Romano (nisi quod ibi legatur humanæ, hic autem mundanæ conversationis.) Resp. Amen. Dominus sit semper vobiscum. Resp. Et cum &c. In nomine Domini nostri Jesu Christi anima ejus, & omnes animæ fidelium defunctorum per misericordiam Dei, sine fine requiescant in pace. Resp. Amen.

[410] [Martyres Hispani.] Proximum, ut revertamur eo, unde tantisper digressi sumus, ex Roblesio apud Aguirrium pag. 269 occupant locum quædam singulatim notanda in sæpe dicta Missa Mozarabica, quæ huc etiam transcribenda censemus: In hoc Officio habentur Missæ festorum Sanctorumque peculiarium valde prolixæ, cujus generis sunt omnes Dominicæ, nominatimque festa quorumdam Martyrum, veluti B. Laurentii, S. Vincentii, & divarum Eulaliæ, Justæ & Ruffinæ, Hispaniæ Martyrum, aliorumque plurimorum. Ejus rei ratio est, quia cum sit istud Officium mere Hispanum, nec non ejus expurgator & auctor (Adi supra caput 3, § 3) divus Isidorus, Archiepiscopus Hispalensis, Hispanus fuerit; jure quidem Illatio, hymni Officii, & quædam orationes Missæ exhibent gesta Martyrum, triumphosque ab iis de tyrannis sævissimis reportatos. Cumque sanctitate micantes fuerint, & pares paucos in perferendis exquisitioribus tormentis habuerint: non immerito D. Isidorus eorum vitas recensuit, majus studium in enarranda D. Vincentii fortitudine adhibens. Quod quidem patet ex eo, quod sola Missæ Præfatio septem Missalis columnas impleat.

[411] Notandum vero est in impressione, quam fieri jussit Illustrissimus Cardinalis Franciscus Ximenes de Cisneros, Archiepiscopus Toletanus, & in translatione Gotthici textus in Latinum, [Sancti] eum addidisse plerosque e Sanctis Officii Toletani veteris, & Sanctis Gotthicis Muz-arabicis miscuisse. Apposuit autem Missæ confessionem generalem cum oratione adorationis crucis, ceterisque orationibus, quæ ante Introitum dicuntur, & Salve in fine Missæ. Et quia hæc, & pleraque alia adjecit, ideo Missale inscriptionem hanc habet: Missale mistum, secundum regulam B. Isidori dictum Muz-arabe. Vide, quæ num. 186 notavimus.

[412] Sanctis additi fuere quidam sancti Confessores, aliique Martyres, [additi,] qui ab institutione & compositione Officii Gotthici vixerunt. Et quamvis verum sit, fuisse quosdam sanctos Confessores ante Officium Gotthicum; non tamen decantatum est illis temporibus Officium eorum nomine, quia hic honos Martyribus solis tunc tribuebatur. Quod si sit Confessor quispiam, in cujus honorem dicatur Officium; is profecto censeri debet e numero eorum, qui a vetere concilio Toletano additi fuerunt.

Certum autem & indubitatum adeo istud est, ut si forte datum sit solum nomen Confessoris quibusdam sanctis Muz-arabicis, ut divo Gerontio, divæ Leucadiæ virgini Toletanæ, B. Crispino, aliisque id genus, constat ex hymnis festivitatum (quos habent proprios) fuisse etiam Martyres, ideoque antiquis temporibus peculiare Officium illis fuisse tributum. Hinc videre licet pene omnes Sanctos, Missam & Officium peculiariter adeptos, Gotthicos veteres esse, quia pauca sunt festa addita, quæ gaudeant Officio peculiari.

[413] Hinc sequitur, plerosque Sanctos, aut majorem eorum partem, [& quinam.] de quibus dicitur commune Sanctorum, additos fuisse & immistos a Cardinale Francisco Ximenez in translatione textus Gotthici in Latinum sermonem. Non ideo tamen nego, multos fuisse Martyres antiquos, qui proprio Officio minime gaudent, ut sunt divus Marcus Euangelista, divus Pantaleon martyr, & beata Juliana V. & M.; pluresque, quorum gratia compacta sunt Officia, quæ communia vocantur. Disposita etiam ea fuere pro illis, qui mandato summi Pontificis poterant addi, ut singulis diebus adduntur. Ita quidem dicitur apud Eminentissimum Aguirrium; quibus major lux accedet ex dicendis circa fragmentum antiqui Kalendarii Gothico-Hispanici inferius paragrapho 5 producendi atque explanandi; post quod exhibebitur Kalendarium Sanctorum Missalis Mozarabici typis excusi.

§ III. Liturgiæ Mozarabicæ Hymni.

Noster Martinus Claire in Dissertatione sua, opusculo de Hymnis ecclesiasticis novo cultu adornatis præfixa, [Hymnorum usus antiquissimus tum alibi,] Si illorum, inquit, ortum a fonte repetere placet, idem erit & Christianæ religionis, & Hymnorum hujusmodi principium; cujus rei locuples testis est, idemque spectator Philo Judæus, vir utique primis Ecclesiæ temporibus æqualis. Is enim scribens de sanctissimis primorum Christianorum moribus, ritibusque (hos autem Essenorum nomine ab eo designari, tradunt Hieronymus, aliique Patres) suos illis fuisse testatur Hymnos, illosque rhythmicos, quos singuli privato quisque in secessu, & simul suis in cœtibus, alternis choris concinerent. Verba autem, quibus Philonem loquentem inducit, sic sonant: Non solum contemplationi vacant, sed etiam Cantica & Hymnos in Dei laudem componunt; vario metrorum, carminumque genere, rhythmis concinnatos. At quorsum ad Philonem recurrere opus est? Audiatur Doctor gentium, qui ad Colossenses cap. 3, ℣ 16 sic scribit: Psalmis, Hymnis, & canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

[415] [tum in Hispania.] Jam vero pium hoc exercitationis genus primis Ecclesiæ temporibus jam adultis clarescere quoque perrexisse, quis dubitet? In memoriam revocemus verba concilii Toletani IV, occasione usus Hymnorum, quem restituit, ita enuntiantis superius cap. 3, § 1, num. 103: De Hymnis etiam canendis, & Salvatoris & Apostolorum habemus exemplum.. Et quia nonnulli Hymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum & Martyrum triumphos compositi esse noscuntur; sicut hi, quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt &c. Ineunte seculo V occurrit Aurelius Prudentius, natione Hispanus, qui inter alia, quæ scripsit, pangendis variis in laudem Sanctorum Hymnis piam pariter atque elegantem operam insumpsit; prout liquet ex tractatu, qui inscribitur Περὶ στεφάνων; ex cujus calamo Hymnus S. Eulaliæ totus & integer profluxit, atque in Breviarium Hispano-Gothicum seu Mozarabicum transiit (tametsi mendose admodum in Breviario isto excusus) si excipias brevissimam clausulam, quam ibidem, non vero apud ipsum lego.

[416] [quorum ex Breviario Mozarabico] Hymnorum porro propriorum, qui in Breviario Mozarabico Ximeniano notantur, pars maxima transcripta fuit, dum Toleti degeremus, non quidem anni totius, sed postremi dumtaxat sacri semestris; relictis aliis semestris anterioris; quia Sanctos canunt, qui jam apud nos dati sunt, atque adeo ex Hymnorum sibi convenientium transcriptione amplius illustrari non debent. Ceterum nonulli sunt in isto semestri postremo Sancti qui gemino, eoque proprio Hymno; alii sunt plurimi, qui unico tantum; alii denique qui nullo proprio celebrantur. Sed Hymnorum contextus plurimis mendis admodum misere deformis est. Causam fugio quærere. Diversis autem illi modulis constant: nam invenias inter eos, qui diverso metri genere illigantur; alios videas rhythmi syllabas ac formam præferre. Rem declaro ex subjecto specimine, quod exhibeo ex apographo nostro, ex impresso exemplari fidelissime descripto prout jacet, nulla prorsus adhibita correctione mendorum, quorum tamen adeo frequens est copia; quæ & ego hic intacta relinquo.

[417] [specimen profertur de S. Jacobo Majore,] Hymnus S. Jacobi Majoris ad Laudes cum metro Sapphico incipit, & sic habet: Gaudeat cuncta pia plebs alumna resultet voce simul & cruore: pacis fenore semper Christum roget laudis honore. Veritas. vita. spes semper tranquilla in tui almi jacobique sancti: jam cruciamur ignibus cremamur cathenis magnis. Magnus hic ait dominusque noster dira resolve ignea cathena nihil nocente: mihi nunc afferte magnum iniquum. &c. In festo S. Annæ canuntur ista: lucis hujus festa collat plebs honesta: domino celorum dignis confrequentet hymnis. Mater matris Christi ex hoc mundo tristi migrans fide bona: sua vice dona vitæ dona. Annam sic expressa fudit radix Jesse: ut sit mater matris nati Dei patris. Exhinc planta surgit virgo sancta: ex hoc fluit fonte lapis cesus monte. Cælo tam sublata mulier beata: suo nos precatu purget a reatu.

[418] Mense Augusto occurrit S. Felix martyr cum hoc hymno Trochaico rhythmico: [de S. Felice M.] Fons deus vite perhennis lux origo luminis aspice plebem canentem festa: summi martyris excipe vota precantum: sume laudum carmina. En tui felicis almi pangimus insignia: tu resolve vincula lingue dans sonora cantica: ut tua rite queamus promere magnalia. Iste namque cesaree urbis mauritaniæ mundialis discipline dum studeret litteris: artium famosa vabra te sequendo deserit &c. Idem modulus adhibetur in hymno SS. Justi & Pastoris: O Dei perhenne verbum patris ore proditum: organum qui imbecille admovens infantium: das eis spirare flatum: vocis ut promant sonum. Tu pius adesto nobis solve fibras gutturis: ora instrue loquellis: corda reple lachrymis: ut sacrorum festa dignis precinamus canticis. Ecce justus: ecce pastor: ambo juncti sanguine: quos pia fraternitatis junxerat germanitas: invexit equalis sacrate passionis unitas. Hii tamen scolis retenti dum instruuntur litteris: audientes quod tyrannus &c. Metro Asclepiadeo constat hymnus de S. Hippolyto: Adsunt o populi festa celebria que felix reveit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi. Hic namque ypolitus tempore terream despectus nivea scandit ad ethera: cum solvens anima corpore vividam celestem meruit sumere lauream. Dum dux belligerus esset hic agminis &c.

[419] Mense Septembri carmine Jambico bimetro honorantur SS. Faustus, [ac SS. Fausto, Januario, & Martiale MM.] Januarius & Martialis MM. Gaudet caterva nobilis Dei repleta gratia: trium sacrorum martyrum preclara est solemnitas. Templum beata trinitas perenne condidit sibi: ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum &c. Jambico trimetro celebratur mense Novembri S. Romanus M. Romane Christi fortis assertor Dei: elinguis oris organum fautor move: largire comptum carmen fausissimum: fac ut tuarum mira laudum concinam. Qui cum scisset ipse posse facere mutos eloqui: plectrum palati & faucium sevus tibi tortor refregit: nec tamen silentium induxit ori: quo fatebaris Deum vox veritatis testis extingui nequit: vel si recisis palpitet meatibus: Christum loquendi lingua numquam defuit. cum predicatur ipse verborum dator. &c. Atque hæc plus quam satis pro specimine. Possem his subjicere, quinam Sancti apud Mozarabes hymnis celebrentur; sed cum de festis apud ipsos præcipuis proxime occursura quædam sint ex Roblesio apud Aguirrium, reliquis omissis, eo nunc pergendum esse duxi.

§ IV. Quædam peculiaria Officio Missæ ac festis Mozarabicis referuntur.

De his rursum Aguirrius a pag. 269; apud quem Roblesii Hispanicum Latine transcribitur: Solent etiam Muz-arabes, [Peculiaria quædam circa Sanctos,] cum Sanctus quispiamg audet peculiari Missa, vel aliqua ejus parte, proprium aliquid apponere Breviario ad commemorationem, ut suis locis videri potest. Præterea habent Sancti quidam aliquid particulare in reliquo Officio, non autem in Missa, sicuti D. Elisabeth, Hungariæ Regina, D. Saturninus martyr, D. Anna, D. Clemens, & quadraginta Martyres, D. Gabriel Archangelus, Apparitio S. Michaëlis, D. Sperati & sociorum. Id autem adeo raro accidit, ut pene notari non possit. Videantur ista suis locis. Sunt etiam Sancti quidam, qui proprios tantum habent hymnos vespertinarum precum, sicuti D. Euphemia, D. Augustinus, D. Hieronymus, D. Vincentius, Sabina, & Christeta, D. Marcellus Martyr, D. Catharina, S. Æmilianus Abbas.

[421] [Officia propria,] Cupio tandem percensere quædam circa Sacra & Officia propria, quibusdam festis, & Sanctis particularibus aptata, ultra Officia & Missas de communi, quæ Sanctorum causa habentur, qui propriis Officiis carent. Habent Officium Sacrumque proprium sex Dominicæ Adventus Domini nostri; item Dominica Adventus D. Joannis Baptistæ, aliaque Dominica ante Epiphaniam cum octo aliis post Epiphaniam; deinde Dominica, quæ diem Cinerum præcedit; dies ipse Cinerum cum omnibus Quadragesimæ feriis; cujus Dominicæ complectendo Dominicam Ramorum, sunt sex. Item dies Cœnæ Dominicæ, dies Parasceves, & Sabbatum sanctum: solaque dies Parasceves dicitur Passio. Habent pariter Officium, sacrumque proprium Dominica Resurrectionis cum feriis usque ad sequentem diem Sabbati. Similiter & sex Dominicæ, quas post Pascha vocamus: Dominica post Ascensionem, & octo Dominicæ post Pentecosten. Ultima autem Dominica ea est, quæ vocatur Dominica ante jejunium Kalendarum Novembrium.

[422] [festa,] Observanda etiam veniunt festa præcipua, quæ Sacro proprio & Officio gaudent, quæ ab eodem auctore notantur hoc ordine pag. 270: Primo Nativitas Domini nostri; eaque die non dicuntur tres Missæ, ut in Officio Latino; imo tantum una: deinde Circumcisio, Epiphania, festum Corporis Christi, Paschatis dies, Ascensionis & Pentecostes, uti dictum fuit: Nativitas beatæ Virginis, ejus Conceptio, Annuntiatio, vocata D. Maria de O, Purificatio & Assumptio. Quædam de his festis desumpta sunt ex antiquo Officio Toletano. Est etiam commune beatæ Virginis pro Sabbatis, cum dicitur de ea, & pro ejus festis, quæ Officium proprium non habent. Item dies Sanctorum, S. Michael Archangelus, D. Joannes Baptista, ejus nativitas & decollatio; DD. Petrus & Paulus, Cathedra D. Petri, & S. Jacobus Major, D. Joannes Euangelista, D. Andreas, D. Jacobus Minor, frater Domini dictus; D. Thomas, D. Mathias: omnes denique Apostoli: Inventio sanctæ crucis, S. Maria Magdalena, D. Stephanus protomartyr, Sancti Innocentes. D. Laurentius Hispanus, D. Torquatus cum sociis Episcopis, D. Vincentius Hispanus, sanctæ Justa & Ruffina Virgines Hispalenses, D. Genesius, D. Cebrianus Episcopus, D. Christophorus cum sociis, D. Julianus cum Basilissa, D. Adrianus & Natalia, S. Martiniana virgo, DD. Cosmas & Damianus medici, DD. Faustus, Januarius, Martialis, Servandus, Germanus, Romanus; D. Eulalia virgo, D. Leocadia civis, & patronæ Toleti, omnes Martyres.

[423] [ac Missas Sanctorum,] Sancti, qui proprio gaudent Officio, ab oratione, quæ Missa dicitur, hi sunt: DD. Fabianus, Sebastianus, Lucianus presbyter, Justus & Pastor Hispani Complutenses: Speratus cum sociis, Acisclus, Emeterius, Celedonius, Fructuosus, Angurius, Eulogius cum sociis, Thyrsus & Felix, Babylas Episcopus, & tres Pueri, omnes Martyres. DD. Martinus Episcopus, Bartholomæus, Simon, Judas & Matthæus Euangelista, Apostoli. Divæ Agnes, Agatha, Dorothea, Christina, Eugenia, Columba, omnes Virgines & Martyres, simul cum D. Eulalia V. & M. Barcinonensi. Demum maxime differunt Officia Latina a Muz-arabicis quoad Euangelia: quia solet solum Euangelium Officii Muzarabici continere ea, quæ dici solent in duabus vel tribus festivitatibus Officii Latini. V. G. die Epiphaniæ dicitur Euangelium diei Innocentium, & vigiliæ Regum; sicque coagmentatur hoc Euangelium e tribus. Die sanctorum Innocentium dicitur aliud Euangelium, desumptum e capite 18 D. Matthæi; quo utitur Officium Latinum diebus festis Angelorum.

[424] In officio Muz-arabico in qualibet festivitate Virginis legitur etiam Euangelium D. Magdalenæ, [sanctarum Virginum, ac Quadragesimæ.] non vero prudentium Virginum, sicut in Officio Latino. Illud vero Euangelium dicitur in communi plurimarum Virginum, hoc in Officio. Quadragesimæ tempore permutantur omnino Euangelia. Prima quippe Dominica, cum in Officio Latino legitur Euangelium tentationis, in Muz-arabico legitur Euangelium Samaritanæ. Die vero Cinerum legitur Euangelium tentationis; secunda vero Quadragesimæ Dominica non legitur Euangelium Transfigurationis, sicut in Officio Romano, sed cæci a nativitate. Sunt pleraque alia notatu digna, & discrepantia, sed mihi sufficit monere lectorem, ut loca ipsa consulat.

§ V. Kalendarii antiqui ad alia expensi fragmentum; antiquitas ejus.

Hujus Kalendarii, inter pretiosos priscæ antiquitatis thesauros merito reponendi fragmentum typis prodiit Toleti anno 1593, [Antiqui Kalendarii] opera Francisci de Pisa, quem supra laudavi, editum, atque post Tabulam de Officio divino Gothico aut Mozarabico; deque antiquitate & auctoritate ejus, ac ordine generali, illud recitandi (quam Tabulam ipse idiomate Hispano vulgavit) exhibitum: quod ibidem testatur, se invenisse scriptum litera Gothica in uno libro, qui videbatur majorem habere antiquitatem, quam sexcentorum annorum. Dignum sic satis, si Pisæ credimus, antiquitatis scriptæ monumentum, ut curiosis palæophilorum oculis exhibeatur. Sed dolendum, exiguum solummodo ejusdem Kalendarii fragmentum typis commissum fuisse; sive plura non invenerit, sive, si plura invenit, paucula ista sufficere putaverit pro specimine quodam, ut ex illo, tamquam ex ungue leonem, cognoscere utcumque Sanctos, qui antiquis temporibus apud Mozarabes celebrantur, liceret. Quidquid sit, quia non scio, ex quo individuo codice Pisa illud extraxerit; neque spes mihi ulla affulget fore, ut reliquos dicti fragmenti menses continuare queam; illud ipsum subjungo, prout a me Toleti transcriptum est ex impresso exemplari. Sic ergo habet:

Mensis Januarius dies XXXI. I dies habet horas X, [fragmentum: producitur;] nox XIIII.
Kalen. Circumcisio Dñi nostri Jesu Xpr.
IIIJ. Non. Sctæ Columbæ virg. Senonas.
IIJ. Jejunium observantur tribus diebus.
IJ.
Nonis
VIIJ. Jdus. Apparitio, quod est Epiph.
VIJ. S. Juliani vel Comitum mar. Antiocia.
VJ. Scti Luciani presb. mar. Eliopoli.
V. Sanctorum XL mar. Constantina.
IIIJ. Sanctæ Serene virg. mar.
IIJ.
IJ.
Idus
XVIIIJ. Kal. Febr. Sancti Felicis Nola.
XVIIJ.
XVIJ.
XVJ. Policarpi & Antonii.
XV.
XIIIJ. S. Sebastiani & comitum. Roma.
XIIJ. Sanctarum Agnetis & Emerentianæ. Roma.
XIJ. Sctorum Fructuosi Epi, & Eulogii diaconorum. Tarracona. mar.
XJ. S. Vincentii Levitæ mar. Valentia.
X. Obitum Dñi Ildefonsi Epi. Toleto.
VIIIJ. S. Babilæ Epc. & trium puerorum. Antiocia.
VIIJ.
VIJ. Caput Februarii apud Egiptios.
VJ.
V. Scti Tirsi vel comitum mar. Grecia.
IIIJ.
IIJ.
IJ.

Mensis Februarius dies XXVIII. IIIJ dies habet horas XJ. nox XIII.
Kalen.
IIIJ. Noñs.
IIJ.
IJ.
Noñs. Sanctæ Agatæ. virg. mar. Catania.
VIIJ. Idus.
VIJ. Sanctæ Doroteæ, vel comitum mar. Cappadocia.
VJ. Sancti Marci ::: Euange. mar.
V.
IIIJ.
IIJ.
IJ. Sanctæ Eulaliæ virg. mar. Barcinona.
Idus.
XVJ. Kalend.
XV.
XIIIJ.
XIIJ.
XIJ. Sancti Pantaleonis.
XJ.
X.
VIIIJ.
VIIJ. Catedra S. Petri Apostoli.
VIJ.
VJ. S. Julianæ virg. & mar.
V.
IIIJ.
IIJ.
IJ.

[426] [cum variis aliis antiquis] Habet hic lector laudati Kalendarii fragmentum; de cujus antiquitate placet quædam in medium producere, illud expendendo ad alia quædam valde antiqua Kalendaria, apud varios edita. Omnium, quod sciam, antiquissimum illud habetur, quod primus vulgavit noster Ægidius Bucherius; quodque a nobis editum est tom. VII Junii, pag. 185 ex Cuspiniani codice Ms. Carthaginense ex codice Cluniacensi publici juris fecit Mabillonius tom. 3 Analectorum a pag. 398; at in nova editione est a pag. 163. Romanum ex Ms. codice monasterii S. Genovefæ Parisiis, aureis litteris scripto, edidit Joannes Fronto, canonicus regularis. Aliud suppeditat Spicilegium Acherianum tom. 10, a pag. 130; quod anno 826 collectum esse, conficio ex isto anno, Nonis Decembris ibidem adscripto, & primo quidem loco; aliis deinceps ordine subsequentibus usque ad 854 inclusive. Adde librum Comitis, ut vocatur, seu Lectionarium, a nonnullis S. Hieronymo adscriptum, quemque Pamelius ei vindicare conatur Prolegomeno 1, tom. 2 Rerum liturgicarum; ubi illum profert a pag. 1. Eumdem postea edidit Baluzius post Capitularia Regum Francorum a verum tot additionibus infartus est, ut cum vetustissimis istiusmodi monumentis comparari non possit, primæva utique simplicitate destitutus. Denique Romanum Kalendarium typis non ita pridem subjecit Edmundus Martene tom. 5 Analectorum a col. 63, ex duobus Mss. codicibus; altero quidem monasterii S. Andreæ prope Avenionem, annorum minimum, prout ipse censet, septingentorum; altero autem monasterii Grassensis in Septimania; tantæ antiquitatis; ut, si forte, inquit, Bucherianum excipias, quod mediante seculo quarto in usu fuit, omnibus antiquitate præstet; utpote quod seculo quarto conditum, existimare se dicit, aut saltem initio seculi quinti.

[427] Jam vero assignari possunt varii characteres, e quibus major antiquitas Kalendariorum dignoscatur: [collatum,] nimirum annuntiationum paucitas; simplicitas, nuda absque elogiis ac sola fere Martyrum nomina exprimens; nulla aut certe paucissima Deiparæ festa signata; Quadragesima nominibus Sanctorum vacua; non plurium coacervatio, sed unius tantum aut alterius Sancti nomen, & prætermisso quidem titulo Sancti aut Beati; nullæ denique vel saltem paucissimæ per anni decursum vigiliæ in Kalendariis notatæ; omnia hæc & singula sacrorum Fastorum antiquitatem commendant & confirmant. Quæ si ad fragmentum Kalendarii, quo de hic ago, referantur; quam paucæ imprimis in eo annuntiationes occurrant, abunde liquet, cum media plus sui parte Sanctis vacet. Multum quidem, fateor, cedit in illa nota characteristica Kalendario Bucheriano; a quo etiam longissime superantur Kalendaria superius nominata. Aliquantulum etiam cedit Carthaginensi, Frontoniano ac Marteniano, quæ paulo rarioribus annuntiationibus constant; sed Acherianum longe superat in hoc genere. Si simplicitatem ejusdem spectes; nulli postponendum est, cum sola passim, eaque Martyrum, nomina referat, sine ullis elogiis. De more autem antiquissimo solos Martyres adscribendi Kalendariis, agit Fronto in Prænotatis ad suum Kalendarium pag. 66. In nostro unus solummodo annuntiatur, de quo constet, Martyrem non fuisse, nimirum S. Ildephonsus, episcopus Toletanus; quem puto postmodum aliis adjectum fuisse; cum tot alioqui in nostro fragmento occurrant notæ, quæ, quantum apparet, anteriora tempora redoleant.

[428] At præcipuus mea quidem sententia idiotismus se prodit in Kalendario nostro, [eos videtur præferre] quod Hypapante seu Purificatio Deiparæ in eo non signetur: in quo convenit cum Bucheriano & Carthaginensi. Frontonianum hujus festi nomen quidem non exprimit, sed ejusdem Euangelium; Acherianum vero habet: Quarto Nonas (Februarii) Purificatio sanctæ Mariæ virg. (Genitricis) Christi. Comes seu Lectionarius etiam signat: In Purificatione S. Mariæ. Martenianum ita notat: Die secundo, mense Februario Hypapanti; una cum Euang. Lucæ 3: Postquam impleti sunt &c. Id quod suspicionem non levem mihi injicit, minoris illud Kalendarium antiquitatis esse, quam clarissimus ejusdem editor putaverit; & e contrario, non contemnendum inde videor formare posse judicium, nostri Kalendarii, cujus specimen ex producto fragmento dedi, antiquitatem maxime commendari. Diu certe ante S. Ildephonsi, mortui anno 667, tempora illud concinnatum fuisse, arguo ex eo, quod dictum Hypapantes festum in eo non signetur; quod tamen verosimiliter signatum fuisset, si diu ante ejusdem S. Ildefonsi tempora conditum non fuisset illud Kalendarium; cum, ipso vivente & scribente, illud festum in Hispania magna cum celebritate perageretur; prout intelligi datur ex ipsius S. Ildephonsi verbis sermone primo de Purificatione, ubi dicit: Hodierna die in honore sanctæ Dei Genitricis & perpetuæ virginis Mariæ non solum clerus, sed & omnis populus loca cum cereis & diversis hymnis lustrantibus circumeunt.

[429] [characteres,] Ut de festis Quadragesimæ tempore occurrentibus aliquid addam; in Bucheriano nullum mense Aprili reperio Sanctum; nullum in Carthaginensi mense Martio & Aprili cum parte Februarii; plures autem occurrunt in Acheriano tribus istis mensibus, paucissimi in Frontoniano, uti & in nostro, mense Februario. In Marteniano a die V Februarii, ad diem IV Aprilis, utrobique exclusive, vacant festa Sanctorum. Unde rursus corrigas illius editorem, hujus parallelum cum Bucheriano instituentem: Qua in re concinit cum Calendario Bucheriano & cum Africano (seu Carthaginensi) in quibus nullum tempore Quadragesimæ festum assignatur. Etenim in Bucheriano quidem ponitur Octavo Kalendas Martii, natale Petri de Cathedra. Et, Nonis Martii, Perpetuæ & Felicitatis Africæ; in Carthaginensi autem: XIV Kalendas Mart. sanctorum martyrum Macrobi, & Lucillæ, Nundinari, Caecilianae, & Petrensium. Quorum singula pro ratione temporis cum Quadragesima concurrunt. Quousque vero hac in parte Sanctorum festa excluserit Kalendarium nostrum Gothicum seu Mozarabicum, vel incluserit, e duorum mensium, quos habemus, fragmento eruere quis satis tuto valeat? Si reliqui in promptu forent, multum fallor, si non perpauci, forte etiam nulli tunc temporis sese offerrent, secundum antiquam Hispaniæ consuetudinem; quæ diu ante synodum X Toletanam observata fuit. Celebrata est illa synodus anno 656, & capitulo 1 sic præscribit: In quibus (Quadragesimæ diebus, vel Paschali festo) nihil de Sanctorum solennitatibus, sicut EX ANTIQUA REGULARITATE cautum est, convenit celebrari.

[430] [ut ab antiquitate] De aliis, ac certis antiquitatis Kalendariorum notis quid dicam; quarum alteram referebam esse annuntiationes Martyrum absque titulo Sancti vel Beati; alteram, vigiliarum omissionem? Meminerimus eorum, quæ in Præfatione ad Usuardum, ab annis aliquot a nobis editum & illustratum, recte circa præsens argumentum pronuntiata sunt pag. XXXVI, num 133: Prima antiquitatis nota propria, & ab Adoniana methodo diversa, inde in Romano parvo desumitur, quod ubi Ado & ceteri noni seculi Martyrologi, religiose semper SANCTI aut Beati nomen Martyribus & Confessoribus præfigunt; auctor illius Martyrologii, licet apponat aliquando, attamen sæpius omittere soleat, (prout ibidem exemplis ostenditur) Hanc vero certam esse antiquitatis notam, ex eo confice, quod codices Hieronymiani, tum majores a Florentinio editi, tum minores .. raro id genus titulos præmittant, atque adeo tanto rarius, quanto antiquiores fuerint: quod mirifice elucet in apographo Epternacensi; in quo vix nota est Sancti, aut Beati nomenclatio, & ubicumque apponitur, forte tamquam adjectitia expungi meretur. Character vero iste antiquitatis maxime stabilitur ex Kalendario Bucheriano; In quo sive in depositione episcoporum, sive in depositione Martyrum, ne quidem unus unicus ex omnibus ibidem memoratis, Sancti aut Beati titulo notatur.

[431] In Carthaginensi illis apponitur ubique, si perpaucos exceperis; [maxime commendari possit.] idem contingit in Frontoniano. In Acheriano autem adeo is est perpetuus, ut, dum omittitur, ob raritatem vix considerari mereatur. Idem statue de Comite seu Lectionario, ac de Kalendario Marteniano: quod quia isto antiquitatis genuino idiotismo caret; suspicionem ingerit, quod sit minoris ætatis, quam vult ejus editor. Omissio tamen ista omnimoda non est certum signum, quod Kalendaria, quæ titulum hunc apponunt, sint medio seculo V recentiora: nam in mox laudando Polemei Silvii Kalendario signantur Natalis S. Vincentii martyris. Natalis S. Laurentii mart. Natalis S. Stephani mart. Et in Natalibus aliquot Sanctorum e Fastis consularibus excerptis, apud nos tomo VII Junii, a pag. 186, e cod. Ms., qui desinit sub an. vulgaris æræ 493, pag. 187 signatur passus S. Laurentius III Idus Augusti. S. Euphemia XVI Kal. Octobr.; nisi forte illi tituli aliunde postmodum adjecti fuerint istis antiquis monumentis. Idiotismus itaque ille non adeo videtur certo derogare antiquitati nostri fragmenti, ut eam ob causam necessario illud removeri debeat post seculum V. Quæ de prætermissione Vigiliarum memineram, conjicio in paragraphum sequentem.

§ VI. Alius quidam prædicti Kalendarii antiquitatis idiotismus; Sancti in eodem signati.

Ecce jam aliud indicium magnæ Kalendariorum antiquitatis; quod in eo ponitur, ut quanto pauciores vel plures in eis notantur Vigiliæ, [Nullis Kalendariis antiquis, Bucheriano excepto,] tanto amplius crescat vel decrescat genuinus ac primigenius antiquitatis character. Bucherianum imprimis nullas habet; nullas item Carthaginense: Frontonianum solummodo habet quatuor, Acherianum quinque; liber Comitis novem; quem vel ideo a S. Hieronymi ætate remotissimum judico: quidquid Cardinalis Bona Rer. liturg. lib. 2, cap. 6, num. 2 eum isti auctori asserat. Plura huc non congero: de quibus agit bibliographus recentior heterodoxus in Commentario Scriptorum eccles. tomo 1, col. 851. An vero omnibus, aut quibus Vigiliarum positionibus vacuum fuerit Kalendarium istud Gothicum, dicere non queo ex tantillo mensium dumtaxat duorum specimine; in quo nullæ Vigiliæ notantur. Suspicor tamen, vel nullas omnino, vel paucas admodum habuisse; quia non signat vigiliam Epiphaniæ seu Theophaniæ; quam tamen ponit liber Comitis, & Kalendarium Martenianum; quod addit alias insuper sex: ut vel id maximo etiam indicio sit, illud distare plurimum ab antiquitate tanta, quantam habuit in opinione editoris sui. Erunt haud dubie, quibus festum Assumptionis S. Mariæ, quod in eodem signatur die XV Augusti, videatur non prorsus antiqua, sed recentiora seculi circiter noni tempora redolere. Consule, quæ dicta sunt in Observatione, ad diem XV Augusti, Usuardi a nobis editi.

[433] [videtur hoc nostrum fragmentum cedere debere;] His itaque in nostro fragmento vetustatis notis elucentibus; quæri nunc potest, an vel uni ex allatis Kalendariis (Bucheriano, cui præ omnibus palmam do, excepto) nostrum illud, quoad saltem ex tantillo specimine conjectare licet, antiquitate cedere debeat. Equidem non existimo. Neque reformido suspicari, conditum illud fuisse sub finem circiter seculi quinti. Atque ex hoc antiquissimo monumento non mediocriter illustratur ritus Gothicus apud Hispanos, & Sancti ipsi relucent, qui tum temporis ibidem cultum publicum habuerint; de quibus, uti & de festis in eodem nostro fragmento exhibitis, observo sequentia, ut perbrevis ipsius contextus non legi dumtaxat, sed etiam intelligi possit. Primo itaque loco ponitur:

[434] [cujus notæ,] Kalen. Circumcisio &c. hic, a Bucheriano uti & Mabilloniano præterita, quæ annuntiatur sic in Frontoniano: In Octabas Domini. In Acheriano, Octabas Domini; in Marteniano autem, In Octaba Domini. Sancti porro, qui in nostro exemplari memorantur, & Martyres sunt, ac selecti quidem; cum ad tria fere prima æræ Christianæ secula spectent (de S. Ildephonso nunc monui:) signatur quippe mense Januario IV Non. S. Columbæ virg. Senonas; in vetustissimis Martyrologiis notissimæ die XXXI Decembris, & sub Aureliano passæ; quo die etiam refertur in Martyrologio Mozarabum hodierno, nec non Officio proprio & hymno apud ipsos honoratur. Agit de illa Baronius ad annum 275. Sequitur in nostro fragmento IIJ. (Nonas) jejunium observantur tribus diebus: quod puto esse pure Gothicum & antiquissimæ institutionis: unde stabiliuntur ea, quæ dicta sunt superius, ubi de majoribus Horis; &, nisi fallor, stabilirentur alia duo jejuniorum tempora, ibidem indicata, si Kalendarium haberemus integrum. Interim antiquissimam pariter redolet consuetudinem VIII Idus Apparitio, quod est Epiphania. Caret quidem illo festo Kalendarium Bucherianum; sed in aliis maximæ antiquitatis notatur, nimirum in illo, quod sub nomine Polemei Silvii, anno CCCCIIL conscriptum dicitur apud nos tom. VII Junii, a pag. 176; ubi & editum legitur ex codice Ms. Musei nostri; signatur item in Mabilloniano, Frontoniano, Acheriano, Marteniano, ne Comitem seu Lectionarium commemorem. Videsis notationes Baronii de hoc festo, & Acta nostra isto die.

[435] [ex nominibus] Prosequitur nostrum fragmentum: VII (Idus) S. Juliani VEL Comitum mar. Particula disjunctiva vel pro conjunctiva &, singulare quid sonat, & mea opinione idiotismum Officio Gothico proprium: in tantillo quippe fragmento eadem bis occurrit infra; & sæpius repetitur in Breviario Mozarabico hodierno; ut mense Julio; In festo S. Christophori VEL comitum ejus. Novembri; S. Aciscli VEL comitum ejus. Decembri: Eugeniæ virginis VEL comitum ejus martyrum. Particula, inquam, ista hic pure Gothica, dein Mozarabica mihi videtur: quam utique nusquam alibi in dictis Kalendariis signatam reperio. Notatur eodem isto die in Romano parvo S. Juliani martyris Antiocheni, & in moderno; ubi omittitur Antiocheni; at omissis utrobique sociis. Baronius in Notationibus, quando .. vel ubi passus sit, dicit latere; neque certo mihi liquet, idemne sit ab illis Sanctus notatus, qui in fragmento annuntiatur; apparet autem verosimile, eumdem esse; quia convenit dies: quo tametsi in aliis supra dictis Martyrologiis memoriam ejus non invenio; videtur tamen magnum antiquitatis præberi fundamentum, quod referatur in Romano parvo, & in hoc fragmento nostro. Neque refragatus fuero, si quis eum ad tria prima circiter Christi secula pertinere censeat. De S. Juliano martyre actum est apud nos die VII Januarii; ubi leges; quid pseudo-Dexter de illo referat, nullam utique fidem meritus.

[439] Subdit nostrum fragmentum; VI (Idus) S. Luciani presbyteri mar. Eliopoli. [Sanctorum] Celeberrima ipsius memoria est die VII in Martyrologiis. Suspicor in textu nostro scribendum Helenopoli; cum S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 77, in ipsius elogio dicat: Passus est Nicomediæ ob confessionem Christi, sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniæ. Plura de isto Martyre dabunt Acta nostra dicto die VII Januarii, Tillemontius Monum. eccles. tom. 5, a pag. 474; Ruinartius a pag. 503 editionis secundæ; Usuardus noster illustratus pag. 16. Nunc denuo nostrum fragmentum revisamus. Sanctorum XL Martyrum. De Sebastenis sub Licinio, actum X Martii; de Romanis vero sub Gallieno, XIII Januarii. An ab utraque ista classe, hæc, quæ habetur in fragmento, diversa sit, & forte Hispanica, non habeo, unde decidam. Constantinam, quam porrigit sine titulo virginis aut martyris, aut loco palæstræ, quorsum spectet, incertum: neque lubet meris circa illam Sanctam indulgere conjecturis. Neque S. Serene virg. mar., quæ sequitur, nota mihi est, qualis sit. Aliud statue de eo, qui proxime ibidem occurrit, estque Felix Nolanus, ubique notissimus, qui eodem etiam die inscribitur Mabilloniano. Acta habes die XIV Januarii. In moderno Kalendario Mozarabico est, Felicis impinsis cfes. & mart. In Frontoniano: Felicis in Pincis: vide ejus notam pag. 10. In Acheriano S. Felicis mart.

[440] Qui proxime exhibentur in eodem nostro fragmento, Polycarpus & Antonius, [in eodem signatis] characteribus omnibus individuis destituti sunt; forte cum aliis synonymis non confundendi ac pure Gothici. Sequitur annuntiatio Sebastiani & comitum; in Mabilloniano, Frontoniano & Marteniano ponitur sine Sociis iste Martyr; cui adjungitur Fabianus in Acheriano. S. Agnes, quæ hic ponitur die XX Januarii; forte eo remittitur propter S. Fructuosum martyrem Tarraconensem in Hispania, postridie occurrentem; quo ipsa datur in Bucheriano, Mabilloniano, Frontoniano, Acheriano. Adisis Usuardum illustratum. S. Emerentianam, ejusdem Sanctæ collactaneam invenies in Actis nostris ad diem XXIII prædicti mensis; ubi S. Fructuosum ac socios dedimus ad diem XXI, quo & in fragmento iste Sanctus annuntiatur; sed quando in illo dicitur, & Eulogii diaconorum; vel legendum diaconi, vel potius excidit alterius diaconi nomen Augurius, qui apponitur in Kalendario Mozarabico moderno; & apud nos dicto die XXI Januarii.

[441] [atque ad alia] In signando S. Vincentio M., celebratissima Hispaniarum gloria, consentit sæpe citatum fragmentum nostrum cum antiquissimis Kalendariis, nimirum Polemei Silvii, Mabilloniano, Frontoniano, Acheriano. Acta ejus vide ad diem XXII Januarii. Singularis plane est hæc S. Ildephonsi annuntiatio; quæ in fragmento notatur: Obitum Dñi Ildefonsi &c.. De illa jam dixi; dictis addo, quod non mirum esset, si ea eruta fuisset ex libro aliquo obituali ecclesiæ Toletanæ vel alterius, eo tempore, quo nondum ut Sanctus universaliter per totam Hispaniam celebrabatur, atque adeo non diu post obitum ejus. Mox sequitur: S. Babylæ ep., & trium puerorum. Acta dantur eodem, quo hic ponuntur, die. Singulare est, quod occurrit die sequenti: Caput Februarii apud Ægyptios: etenim quid Gothico Kalendario cum Ægyptiis? Hac phrasi designatur initium ipsorum mensis Amschir, quod concurrit cum XXVI nostri Januarii; ut videre est in parallelo Kalendarii Ægyptio-Romani ante tomum V Junii, uti etiam in Fastis ecclesiæ Æthiopicæ apud Jobum Ludolfum in Historia Æthiopica pag. 407. In Comite seu Lectionario pluries designato similis occurrit expressio: Feria IV in capite jejunii. Ultima annuntiatio hujus mensis Januarii in fragmento exhibita, est Scti Tirsi vel comitum mar. &c.; de quibus consule Acta nostra ad diem XXVIII Januarii.

[442] [antiqua] Superest nunc fragmenti Februarius, septem dumtaxat signans annuntiationes; & aliorum veterum Kalendariorum more paucos admodum Sanctos, ob concursum, uti opinor, Quadragesimæ exprimens, de qua re supra monui. S. Agathæ nomen, ubique notissimum, inscribitur Mabilloniano, Frontoniano, & Acheriano: quam invenies apud nos ad diem V Februarii. S. Marcum euangelistam, quem superius fragmentum annuntiat die VIII mensis Februarii, in ecclesia Latina coli die XXV Aprilis, nemo non novit. Qui plura desiderat de istius sancti Euangelistæ cultu, adeat Commentarii prævii ad ejus gesta paragraphum primum, dicto mox die XXV Aprilis; nec non Observationem ad Usuardum nostrum eodem die XXV; in qua inveniet, S. Marcum euangelistam, non illa die, sed XXIII Septembris consignari in apographis Hieronymianis, uti apud Florentinium videre est ad istum diem.

[443] [Kalendaria] S. Eulalia virg. & mart. Barcinonensis illustrata est a nobis die XII Februarii. S. Pantaleon, qui subditur in nostro fragmento, sine titulo martyris, aut loco palæstræ, si idem sit cum celeberrimo Martyre synonymo Nicomediensi, spectat ad XXVII diem mensis Julii, quo eum dedimus cum Martyrologio Romano. Catedra S. Petri Apostoli dum aliis omnibus annuntiationibus isto die exclusis refertur in fragmento nostro, magnam prodit antiquitatem, conformiter ad citatum antiquissimum Bucherianum; ubi illa sic notatur: Octavo Kalendas Martii, natale Petri de Catedra. Notatur item hoc festum in Acheriano, & Comite; non autem hic in Mabilloniano & Frontoniano; ad quod ultimum pag. 28 observantur sequentia:

[444] [comparatis,] Hic non inscribitur Cathedra S. Petri Antiochiæ, & hoc valde notandum propter ea, quæ adnotavit Hugo Menardus ad hunc diem festum, qui incidit in XXII Februarii: tum quia objectant hæretici, Cathedram S. Petri, qua sedit Antiochiæ, solam fuisse antiquitus celebrem, non aliam. Nam re vera olim neutra harum speciali festivitate colebatur. Deinde cœpit hæc recoli, sed sine hoc, quod adderetur Antiochiæ, vel Romæ. Vide Menardum & Pamelium, apud quos scribitur tantum, Cathedra S. Petri; & sic etiam in Kalend. Ms. S. Genosevæ Paris., & in Euangeliario Ms. S. Joannis de Jardo. At nisi illud olim ad maximam antiquitatem extendatur, non video, quo pacto vere dici possit, cum adeo sit diserta specialis hujus festi in vetustissimo Bucheriano, ut de aliis non loquar, annuntiatio. S. Juliana virg. & mar., quæ in fragmento nostro ponitur, si sit Nicomediensis, ad diem XVI Februarii a nobis est illustrata.

[445] Atque hæc quidem ad Kalendarii Gothici fragmentum, supra a nobis exhibitum, observanda habui; [videntur redolere finem sec. 5, vel initium circiter sec. 6.] cujus annuntiationes, dies vacuos, & reliquos id genus idiotismos ea gratia ad alia antiqua Kalendaria expendere visum fuit, ut ex istorum cum hoc nostro collatione aliquousque de ejus ætate lectorem instruerem. Enimvero si ex modico duorum dum taxat mensium specimine conjectandi facultas mihi concedatur, eam apud me vetustatis commendationem relucentes ejusdem characteres mereri videntur, ut præ se ferant indicia non improbabilia, seculi quinti exeuntis, aut ineuntis circiter sexti temporibus Kalendarii istius fragmentum aptari posse. Hoc autem, & Kalendarium Missalis Mozarabici typis editi, juxta se posita, quantum differant; & quam diversos hoc ab illo characteres prodat accessionibus variis Sanctorum festorumque, quibus accrevit, planum fiet ex ejusdem contextu.

§ VII. Kalendarii Mozarabici hodierni primum semestre.

Ex Missali Mozarab. impresso.

Kalendarium hoc excusum est in Missali Mozarabico, de quo supra egimus. Unde fideliter transcripta fuerunt ea, quæ ectypon repræsentabat, quæque nos hic prælo committimus, quamquam variis locis mendosa. [Præmittuntur paucula observanda.] Plurima ibidem erant exarata characteribus nigris; alia rubris. Sed nos hic omnia exhibemus litteris currentibus. Festa vero quædam præcipua Christi Domini, Deiparæ, Apostolorum, ac nonnulla alia ibidem rubricis etiam notata, quæ in decursu Kalendarii sunt, & ordine quæque suo per anni circulum recensentur, exprimi hic curavimus litteris majusculis. Paucula Sanctorum nomina calamo postea adjecta leguntur in præsenti Kalendario, quæ nos uncis [ ] includenda putavimus, ut ab impressis secerni queant. Porro ut vitetur nimis longa ac continuata moles, placuit totum contextum dispescere in duas partes; & primum quidem ipsius semestre præmittere, ac deinde subnectere postremum. Utrumque vero excipient observationes quædam, quibus tota res plusculum illustretur. Nunc ecce tibi ipsum Kalendarium, mendose, ut monebam, hic nunc recusum, sicut olim mendose excusum prodiit.

Jam prima dies estis: & septima fine minetur. [Table: ] Ast februarii quarta est: præcedat tertia finem

[Table: ] [Table: ] [Table: ] [Table: ] [Table: ]

§ VIII. Kalendarii Mozarabici hodierni semestre alterum.

[Table: ] [Table: ] [Table: ] [Table: ] [Table: ] [Table: ]

Hactenus Kalendarium hodiernum, immane quantum genuinis antiquitatis characteribus discrepans ab alio, cujus specimen dedimus. Quomodo autem, quibus in locis, quibus Sanctis, & cujus auctoritate, progressu temporis accreverit illud antiquissimum, non est promptum definire. Nullus interea dubito, quin cum incremento temporis, paulatim ac gradatim incrementum aliorum atque aliorum ei accesserit Sanctorum; prout in aliis Martyrologiis usuvenisse, notissimum est. Quibus demum Sanctis novi rursum seculo decimo quarto vel decimo quinto forte adscripti sint; unde modernis. Missalis excusi tabulis adjecti postmodum typis fuerint. Res declaretur exemplis. Die VII Martii signatur S. Thomas de Aquino. Die XXIX Aprilis, S. Petrus Martyr Ordinis Prædicatorum. Die XIII Junii S. Antonius de Padua. V Augusti Dominici confes. de Ordine Prædicatorum. XII ejusdem, Claræ Virginis de Ordine Minorum. VIII Octobris Francisci Confessoris. Atque hæc paucula pro re sint satis.

§ IX. Præparatio proxima sacerdotis ante Missam; ejusdem idea, ac cæremoniarum descriptio.

Ex editis apud Aguirrium.

Erit sine dubio non ingratum lectoribus, si dicatur, quænam præparatio proxima præscribatur sacerdoti ante Missam. [Quidnam observet sacerdos antequam se vestiat,] Edmundus Martene lib. 1 De antiquis. Ecclesiæ ritibus, cap. 4, art. 12, postquam ex Missali Mozarabum Ximeniano protulisset Missam in Dominica prima Adventus, ex eodem Missali ista in rem nostram subjungit: Quando præparatus sit sacerdos ad Missam celebrandam, ingressus ad sacrarium lavet manus, dicendo: Oremus. Largire sensibus nostris quæsumus, Domine, omnipotens Pater, ut sicut exterius inquinamenta manuum abluuntur; sic per te mentium sordes misericorditer emundentur, & crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. Per Christum Dominum. Deinde ibidem sequuntur ista: Postea flectat genua coram vestibus, & dicat quater Ave Maria, & de intimo corde commendet se gloriosæ virgini Mariæ, ut offerat illum acceptabile mysterium Deo Patri, & Filio, & Spiritui sancto, & ut ipsam in hoc Sacrificio mediatricem & adjutricem habeat. Deinde muniat se signo crucis, & super quamlibet vestem dicat: In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Orationes, quas recitat sacerdos ad singulas vestes sacras (videlicet amictum, albam, cingulum, manipulum, stolam atque casulam) quando eas induit, fere coincidunt cum nostris.

[448] Sacerdoti autem vestibus jam induto præscribuntur ista: [& quando jam est vestitus.] ℞. Pater peccavi in cælum & coram te, fac me sicut unum de mercenariis tuis. ℣. Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus: ego autem hic fame pereo: surgam & ibo ad Patrem meum, & dicam ei. P. Fac me sicut. Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison. ℞. Ab occultis meis munda me, Domine. ℞. Et ab alienis parce servo tuo. ℣. Domine, exaudi orationem. ℞. Et clamor meus. Oremus. Deus, qui de indignis dignos, de peccatoribus justos, & de immundis facis mundos; munda cor meum & corpus meum ab omni sorde, & cogitatione peccati, & fac me dignum ac strenuum sanctis altaribus tuis ministrum, & præsta, ut in hoc altari, ad quod indignus accedere præsumo, acceptabiles tibi hostias offeram pro peccatis & offensionibus, & innumeris quotidianis meis excessibus, & pro peccatis omnium viventium & defunctorum fidelium, & eorum, qui se meis commendaverunt orationibus: & per eum tibi meum sit acceptabile votum, qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium, qui est omnium opifex, & solus sine peccati macula pontifex Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster, qui tecum vivit. Hæc apud Martenium de præparatione proxima sacerdotis ante Missam; nunc compendiosam ipsius Missæ ac cæremoniarum ejus descriptionem subjicio.

[449] [Confessio generalis,] Apud Aguirrium loco citato a pag. 264 rursum ex Roblesii Hispanico notantur sequentia: Sacrum Muz-arabicum pietate refertum est, eximioque ordine constitutum, nec, ut vulgus opinatur, inverso atque præpostere celebratur. Initio dicitur confessio generalis, cum psalmo Judica me Deus. Reliqua vero usque ad introitum conveniunt cum Officio Toletano antiquo, cujus usus frequens erat & receptus, cum typis mandata fuere Missalia, opera Illustrissimi Cardinalis & Archiepiscopi Toletani Francisci Ximenis Cisnerii, conservatoris hujus sancti Officii Gotthici. Confessione vero & adoratione crucis peracta, & apertis sacris pulvinaribus (pro quibus singulis propriæ habentur orationes juxta Officium Toletanum) dicit sacerdos: Adjutorium nostrum in nomine Domini &c. Et, Sit nomen Domini benedictum; dicitque consequenter Missæ introitum ad imitationem Officii Romani.

[450] Introitus autem iste bis profertur; semel quidem ante Gloria & honor Patri; [Introitus, Psallendum, Epistola,] deinde post hæc verba prolata. Die Dominica Adventus S. Joannis Baptistæ, non dicitur Gloria in Missa; verum ejus loco subit Canticum Benedictus Dominus Deus Iraël &c.; sed aliis diebus post dictum Gloria, recitatur oratio absque prævio Oremus: cui respondetur, Amen; idemque fit in reliquis orationibus, ut dictum est. Hac oratione recitata sacerdos dicens, Per misericordiam tuam &c., ad medium altaris progreditur, illicque constitutus ait: Dominus sit semper vobiscum; legitque Prophetiam, respondeturque inscriptioni, quæ prælegitur, Deo gratias; & sub finem, Amen; pronuntiaturque vaticinium in quocumque Sacro, quamvis admodum solenni, nullo penitus excepto. Postea, iterato Dominus sit semper vobiscum, canitur, aut profertur, Psallendum; quod idem pene est atque Responsum, non dispar Graduali Officii Latini. Eo vero absoluto, sacerdos aut diaconus petit ab adstantibus, ut attentos sese præbeant, his verbis: Silentium facite. Hoc in loco diaconus Epistolam legit, quæ in Missa Muzarabica sic incipit: Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Romanos. Respondeturque: Deo gratias. Et ad calcem; Amen, ut jam a nobis dictum est.

[451] Perlecta Epistola, petit sacerdos submisse benedictionem ordinariam ad Euangelium recitandum, [Euangelium, Ordinarium Missæ, oblatio:] interimque Missale transfertur ad latus Euangelii, incipitque cum his verbis: Lectio S. Euangelii secundum Joannem vel Marcum &c. In fine vero respondetur, Amen. Post Euangelium sacerdos ait, Dominus sit semper vobiscum, cum Laude & Alleluia post Graduale aut Euangelium, sicut in Officio Muz-arabico post illud hoc in loco profertur. Quo vero tempore legitur Euangelium, apponitur lateri Epistolæ libellus continens partem Missalis, inscribiturque, Omnium offerentium, complectiturque omnes orationes, & reliqua, quæ communiter dicuntur in omnibus Sacris; idque censeri debet ejusdem rationis, ac in Officio Latino, Ordinarium Missæ. Hoc supposito, dictoque Alleluia, offert Sacerdos Hostiam, dicens orationem, imponitque sacro pulvinari patenam cum Hostia. Numquam vero integræ Missæ spatio collocatur Hostia (nec ante, nec post consecrationem) supra pulvinar, imo semper supra patenam. Oblata Hostia sacerdos signo crucis calicem munit, & cum alia oratione illam offert; deinde cum alia oratione imponit ei amiculum, statimque inclinato capite, profert hanc orationem, In spiritu humilitatis &c. Qua recitata dicit: Adjuvate me, fratres, in orationibus vestris, & orate pro me ad Deum. Quod quidem respondet his verbis, Orate fratres, in Officio Latino dici solitis. Protinus immediate dicit sacerdos verba Sacrificii, quæ etiam canuntur in choro, idque conferri potest cum oblatione Officii Latini. Huc usque antiquitus vocatur Missa Catechumenorum, qui non prohibebantur adesse, donec fieret oblatio; abesse vero, dum reliqua fierent, jubebantur.

[452] Exactis iis, quæ præcensuimus, manus abluit, [propriæ Sacrificio Mozarabico orationes, earumque distributio.] dicens psalmum: Lavabo inter innocentes, manus meas. Quo absoluto, signum crucis oblato calici superindit, & inclinans sese, orationem pronuntiat, qua Deum rogat, ut ei spiritum non deneget, linguamque liberam, & cor purum ad celebrandum Sacrificium largiatur. Quæ deinceps fiunt, magis huic Sacrificio propria censentur; quod ab hoc loco cum quibusdam orationibus inchoatur; quarum prima nomen Missæ sortitur: eam vero præcedit, Dominus sit semper vobiscum, quæ quidem verba viam quasi parant, & muniunt tum ad hanc orationem, tum ad subsequentes. Secunda vocatur Alia oratio. Tertia, Post nomina. Quarta ad pacem. Quinta Post Sanctus. Sexta Post pridie; distributaque sunt ordine sequenti.

[Oratio 1, quæ Missa vocatur:] Post primam orationem, quæ Missa vocatur, sacerdos Supplicationem pronuntiat, cujus initium est: Oremus sanctam Ecclesiam Catholicam. Ad hæc populus Deo laudes occinit, dicens: Hagios, Hagios, Hagios. In ea vero Supplicatione sacerdos populum monet, ut Deo necessitates Ecclesiæ commendet, nec non infirmos, captivos in carcere detentos, peregrinos, respondetque chorus: Præsta æterne, [oratio 2, seu Alia:] omnipotens Deus. Consequenter dicitur oratio secunda; quæ Alia appellatur: in qua a Deo enixe petitur, ut preces Christianorum fidelium admittat: desinitque hæc oratio in hæc verba: Per misericordiam tuam, Deus noster, in cujus conspectu sanctorum Apostolorum & Martyrum &c.;

[453] [commemorationes Sanctorum, ac Defunctorum fidelium:] Statimque adjicitur: Offerunt Deo Domino oblationem sacerdotes nostri, Papa Romensis, &c. Hinc immediate profert sacerdos: Facientes commemorationem beatissimorum &c.; illicque fit mentio sacratissimæ Virginis, & Apostolorum, & Martyrum, & nomina quorumdam recensentur, sicut in Officio Romano in Canone Missæ. Notandum vero est, in Officio Romano Sanctorum nomina submissa voce proferri; secus vero in Muzarabico; & cum Missa canitur, omnia cantantur. Post præfatam Martyrum mentionem, fit commemoratio Defunctorum, qui æterna pace fruuntur, in his verbis: Item pro spiritibus pausantium. Et quamvis id non sit memento Defunctorum, quia fit multo post tempore; convenit tamen aliquatenus cum Memento Officii Latini, præcipueque circa hæc verba: Et dormiunt in somno pacis. Hac in commemoratione nominatim fit mentio quorumdam Archiepiscoporum, primorum scilicet, qui præfuere Ecclesiæ Toletanæ, postquam e manibus Afrorum erepta est civitas Toletana, ut sunt Bernardus, Regmundus *, Joannes, Cerebrunus, Gundisalvus &c.

[454] [oratio 3, quæ Post nomina dicitur, item 4, Ad pacem vocata.] Hinc oratio tertia sequitur, quam Post nomina vocamus, qua petitur a Deo, ut pacem Defunctis fidelibus impertiat, desinitque in hæc verba: Quia tu es vita vivorum, sanitas infirmorum, ac requies omnium fidelium Defunctorum. Sequitur oratio quarta, quæ Ad pacem appellatur, qua petitur a Deo pax & charitas pro fidelibus omnibus Christianis, specialiter vero pro iis, qui tunc temporis Sacrificio intersunt. Et quoniam fideles omnes antiquitus cum sacerdote communicabant, utique recordetur quilibet divini præcepti, quo jubemur reconciliari fratribus nostris, imo eam ob causam dimittere munus ad altare, ut Euangelium monet: ideo antequam fiat elevatio, pax datur in Officio Muz-arabico. Hac oratione recitata, cum his ad finem verbis: Quia tu es vera pax nostra; & charitas indisrupta &c., sacerdos divinum sanctissimæ Trinitatis auxilium invocans, his verbis: Gratia Dei Patris omnipotentis &c., pacem impertit, inquiens: Qui modo astatis, pacem facite. Et cum datur osculum, ait: Habete osculum dilectionis, & pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. Ob præfatas autem rationes pax præbetur in Officio Muz-arabico ante consecrationem, & elevationem. In eoque non parum differt Officium Muz-arabicum a Latino; dumque Pax populo osculanda porrigitur, canit chorus: Pacem meam do vobis; pacem relinquo vobis &c. Novum mandatum do vobis.

[455] Deinde dicitur Præfatio, quam Inlationem vocant, [Præfatio seu Illatio:] eaque præcedit præcipuam Missæ Sacrificii partem; nimirum eam, quæ ad consecrationem pertinet, estque veluti Canon hujus Missæ Muz-arabicæ. In ea vero Præfatione populus monetur circa mysterium, de quo Missa celebratur, vel, ut Sancti vestigiis, cujus fit commemoratio, diligenter insistat. Illic vero circa principium versus quidam sunt, Præfationi Latinæ Missæ aliquatenus respondentes. Primo dicitur: Introibo ad altare Dei mei; confestimque expansis manibus, tametsi junctis, sicuti eas componit sacerdos in Officio Romano, cum dicit: Hanc igitur oblationem; Muz-arabicus sacerdos ait; Aures ad Dominum. Cui respondetur: Habemus ad Dominum; moxque dicit: Sursum corda; respondeturque: Levemus ad Dominum. Tum loco verborum: Gratias agamus Domino Deo nostro; quæ habentur in Officio Latino, dicitur: Deo ac Domino nostro Jesu Christo, Filio Dei, qui est in cælis, dignas laudes, dignasque gratias referamus. Respondeturque: Dignum & justum est.

[456] Tandem concluditur hæc Illatio cum his laudibus angelicis: [oratio 4, post Sanctus, Canon, consecratio;] Sanctus, Sanctus, Sanctus; absolviturque cum his verbis: Hagios, Hagios, Kyrie, o Theos. Sequitur deinceps quarta oratio, vocata Post sanctus; cujus initium solet esse: vere sanctus, vere benedictus, Osanna in excelsis; finis autem, Redemptor æterne. Huic orationi non respondetur, Amen; quia continuatur cum sacro Canone Missæ, & in festis sex aut quatuor trabearum, & in Dominicis & Octavis dicitur hæc oratio, & sexta, quæ inscribitur Post pridie, voce submissa, contra vero in ceteris. Illico sacerdos inchoat sacrum Canonem, cum his verbis: Adesto, adesto, Jesu bone, pontifex in medio nostri; statimque consecrat; & quamvis verum sit, potuisse sacerdotes Muz-arabes sese addicere verbis, quæ apud Euangelistas habentur, & cum iis consecrare, quia sunt propria Officii Gotthici verba, quamvis aliqua ex parte ab iis, quibus utitur ecclesia Romana, differant; tamen ad idem recidunt, eumdemque sensum habent. Verum hodierna die attexitur margini Missalis charta agglutinata, in qua verba Officii Romani, quibus nunc Muz-arabes semper uti solent, continentur.

[457] Dum consecrat sacerdos, populo Hostiam, deinde calicem exhibet coopertum amiculo juxta usum antiquum Toleti, [elevatio, oratio sexta Post pridie:] dicens; Quotiescumque manducaveritis, dum exhibetur Hostia; dum vero calix: biberitis; hoc facite in meam commemorationem. Hisque respondetur: Amen alta voce, si festum minus solemne fuerit; sin magis, submissa. Dum fit elevatio, dicitur oratio sexta, vocata Post pridie, quæ desinit in hæc verba: Te præstantissime *, sancte Domine, qui * hæc omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas &c.; Quæ non mediocriter referunt hæc in Officio Gregoriano contenta; Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas &c. Deinde sacerdos dividit calicem suo amiculo, huicque imponit sanctissimum Sacramentum, nec omittitur ab eo antiphona, quæ Ad confractionem panis dicitur: hinc Hostiam postremam elevat, non elevato tamen calice, juxta antiquum Toletanæ ecclesiæ usum.

[458] [Symbolum fidei, confractio Hostiæ in novem particulas,] In festis duplicibus, annique Dominicis sacerdos loco Antiphonæ Ad confractionem panis, ait: Dominus sit semper vobiscum; statimque subdit: Fidem, quam corde credimus, ore autem dicamus. Tunc Sacramentum præ manibus habens supra calicem sacerdos, quem chorus hac in parte comitatur, recitat Symbolum Apostolorum *: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem &c. Et quia multi simul Symbolum recitant, ideo dicunt, Credimus, non Credo; sicut in Officio Romano observatur. Est autem locus hic admodum proprius ad fidem profitendam, cum adoratione veri corporis Domini nostri. Symbolo Apostolorum recitato; vel dum in choro illud absolvitur, frangit Hostiam sacerdos, & patenæ imponit; neque tantum in tres partes eam dividit, ut mos est Officii Latini; verum in novem eam dispescit, secundum præcipua novem Fidei nostræ mysteria, in Symbolo, quod absolvitur, contenta: dumque singulas partes frangit, ad earum quamlibet mysterii plena quædam verba profert, illasque eo, quem dicturi sumus, ordine, in patena disponit.

[459] [commemoratio vivorum, oratio Dominica.] Notandum, verbum hoc Corporationis, non differre ab Incarnatione; Apparitionem idem esse cum Epiphania; reliqua vero explicatione non indigent. Fracta Hostia, sacerdos Sacramentum respiciens, meminit viventium, & in eo Memento, quod profert, omnes fideles Christianos Christo commendat; nominatim vero eos, qui Sacro tunc intersunt. Commemoratione peracta, dicit sacerdos: Oremus, cum oratione una, quæ proprie Capitulum dici potest; estque quasi præfatio quædam, & via ad Dominicam orationem, non discrepans ab ea, quæ in Officio Romano incipit: Oremus, Præceptis salutaribus moniti &c. Præfatio vero hæc orationi Dominicæ connectitur, & sub eorum finem respondetur. Amen, ut superius dictum est: Liberati a malo & confirmati semper in bono &c. Cum vero ait sacerdos: Pone, Domine, finem peccatis nostris; pectus semel percutit. Respondet autem hæc verba iis, quæ in Officio Gregoriano habentur, Nobis quoque peccatoribus.

[460] [Singulare aliquid tempore Paschali; præparatio ad benedictionem sacerdotis,] His dictis, sacerdos ultimam partium patenæ impositarum, Regnum appellatam accipit, ordine & modo prædictis, dicensque hæc verba: Sancta sanctis; & conjunctio corporis, & sanguinis &c., calici injicit, eaque sanguini tunc commiscetur. Res autem notatu dignissima istic observatur, quod scilicet a Paschate ad Pentecosten, & in festo Corporis Christi, sacerdos in manibus habens, tenensque supra calicem præfatam particulam Regnum, ter alta voce effert, quasi canens hæc verba, quæ Christo, quasi mortis victori celeberrimo gratulari videntur: Vicit leo, de tribu Juda, radix David; quibus respondetur singulis vicibus: Qui sedes super Cherubim, rex David, Alleluia. Statim vero sacerdos aut diaconus populum hortatur, ut humilitatem exhibeat in benedictione suscipienda, his verbis: Humiliate vos benedictioni. Sacerdos vero eam impertit cum tribus ordinariis petitionibus, quarum cuilibet respondetur, Amen, ut in majoribus Horis dictum est. Vide, quæ de hac benedictione superius cap. 3, § 2, num. 106, ex canone 18 concilii Toletani IV præmissa sunt.

[461] Absoluta benedictione, sacerdos ait: Dominus sit semper vobiscum; [atque ad communionem fidelium.] subitoque canitur in choro Responsum, quod vocatur, Ad accedentes. In eo vero monentur fideles, qui sunt communicaturi, ut accuratissime perpendant, quem cibum suscepturi sint. Id autem fit his verbis: Gustate & videte, quam suavis est Dominus, Alleluia, Alleluia. Quæ quidem verba decerpta sunt ex psalmo, Benedicam Domino in omni tempore. Notandum vero est, quod loco Responsi, vocati Ad accedentes (quod quidem nihil aliud est, quam exhortatio ad communionem) in Sacris, quæ pro Defunctis, & Quadragesimæ tempore celebrantur, dicitur aliud, cujus initium est: Qui venit ad me, non esuriet &c.

[462] Responso prolato, sacerdos inquit: Panem cælestem de mensa Domini accipiam. [Communio sacerdotis &c.] Tum penultimam particulam, cui nomen Gloria, accipiens; quam ea de causa sacerdos majorem ceteris relinquit, eamque tenens supra calicem, mentionem facit defunctorum; quo peracto, effert orationem particularem pro susceptione Dominici corporis, & sanguinis; hisque piis sermonibus prolatis, Ave in ævum sanctissima caro Christi, in perpetuum summa dulcedo, ter pectus percutit juxta ritum veteris Officii Toletani, dicens: Domine non sum dignus. His dictis, particulam, quam præ manibus habet, suscipit, ceterasque suo ordine, primo sumens eas, quæ postremæ fuerunt in patena, statimque populo communionem largitur. Consumptis ordine particulis, dicendo, Ave in ævum cælestis potus, qui mihi ante omnia, & super omnia dulcis es, sanguinem suscipit, aliamque dicens orationem, lavat. Postea canitur aut recitatur antiphona, Refecti Christi corpore & sanguine, te laudamus Domine, Alleluia, Alleluia, Alleluia. In cujus locum Quadragesimæ tempore, & in Missis, quæ pro defunctis celebrantur, substituitur ista: Repletum est gaudio os nostrum, & lingua nostra exultatione. Quæ quidem verba præ se ferunt quamdam gratiarum actionem ob susceptum Dominicum corpus.

[463] Deinde aufertur libellus Omnium offerentium, pars nimirum Missæ, [Subduntur reliqua usque ad finem.] de qua supra verba fecimus, transferturque Missale ad latus Epistolæ, post populi communionem. Tunc sacerdos recitat postremam orationem, quæ Post communionem * vocatur in Officio Romano. Finis vero hujus orationis est: Per misericordiam tuam &c. Hinc constitutus sacerdos in medio altaris, ait: Dominus sit semper vobiscum: loco vero horum verborum: Ite Missa est, quæ proferuntur in Officio Romano, dicitur in Officio Muz-arabico, quando duplicia festa solenniora contingunt, Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi; votum nostrum sit acceptum cum pace. In festis autem minus solennibus dicitur; Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi; perficiamus cum pace. Respondeturque, Deo gratias. Absoluta Missa sacerdos genibus flexis juxta altare recitat Salve Regina cum oratione sua juxta ritum veterem Toletanum. Deinde deosculato altari convertit se ad populum; notatuque dignum est, numquam tempore Sacrificii sacerdotem ad populum sese convertere, nisi ea hora & vice. Conversus autem sacerdos ad populum, largitur ei benedictionem his verbis: In unitate sancti Spiritus benedicat vos Pater, & Filius, Amen. Tunc omnino cessans, nec amplius verbum ullum efferens, statim pergit ad adytum, ubi ornamenta deponit.

[Annotata]

* Reymundus, Raymundus,

* præstante

* al. quia tu

* seu potius Constantinopolitanum:

* Postcommunio

§ X. Missale Offerentium usque ad orationem Post nomina.

ex Toletano exemplari.

[Præmissis circa textum hic dandum] Missæ Mozarabicæ ideæ, ac cæremoniarum ejus descriptioni subnectantur nunc orationes ac reliqua, in ejusdem Missæ decursu adhiberi consueta; quæ Ordinarium istius sacræ liturgiæ vocari possunt, continentque eam Missalis partem, quæ Omnium offerentium dicitur; de qua re superius num. 451; & in annotatis, huic paragrapho proxime subnexis lit. l. Postquam aliquod prædicti argumenti exemplar mense Januario anni 1722 Toleti transcripsissem, accessus mihi eodem mense patuit ad duos Mozarabes sacerdotes, nimirum reverendos admodum DD. Eugenium de las Infantas, superius laudatum, & Franciscum Fernandez Vela, sacellanum & archivistam sacelli Corporis Christi; qui accessus ad hoc mihi profuit, ut nonnullas circa rem præsentem instructiunculas acciperem, & annotarem; postmodum in decursu usui mihi futuras, atque textui libri Missalis Offerentium interserendas hoc & sequente §.

[465] [nonnullis observatiunculis,] Locus etiam dabitur aliis annotatis, seorsim textui subjungendis; quæ partim desumentur ex Tabula, Toleti per Petrum Rodriguez anno 1593 cum approbationibus impressa, & a laudato Francisco de Pisa Hispanice in lucem edita; in qua præcipuarum partium ac cæremoniarum Missæ Mozarabicæ seu Gothicæ ratio datur. Quia vero nullum exemplar in promptu erat, quod nobiscum asportare liceret in Belgium; pro aliquo ejusdem transumpto seu apographo supplicatum fuit apud amplissimum ac colendissimum nobis virum, ac dominum D. Bernardum Ossorio de Velasco, ecclesiæ metropolitanæ Toletanæ canonicum: qui cumulatissimis officiis, & propensissimæ erga nos voluntatis affectui, in nostra commoratione Toletana nobis exhibitis, hoc etiam beneficium pro sua singulari humanitate superaddendum censuit, ut noluerit laborem illum alteri imperare; sed ipsemet nostra eum gratia suscipere, totamque istam Tabulam sua ipse manu transcribere non sit gravatus. Partim, inquam, annotata nostra inde; partim etiam aliunde desumentur.

[466] [pro instructione lectoris, res ipsa profertur.] Ritus autem ac cæremoniæ Missæ Mozarabicæ videntur Francisco Pisæ in Tabula paullo ante citata, generatim loquendo, originem ac principium accepisse a Missa, quam Apostolus Jacobus, cognomento Justus, ordinavit pro sua ecclesia Hierosolymitana; in qua Missa diaconus dicebat: Osculamini invicem in osculo sancto. Et sacerdos orationem: Sancta sanctis; nec non exhortationem ad illos, qui erant communicaturi: Gustate, & videte &c.; citatque Pisa Baronium Annal. eccl. tom. 1, ad annum Christi 63; volens, has res, aliasque perseverasse in isto Officio. Et in his ipsis, & aliis multis Missam Gothicam similem esse addit liturgiæ Græcæ S. Basilii ac S. Joannis Chrysostomi. Verum cap. 1, § 1 hujus Tractatus, origo Missæ veteris Hispanicæ relata fuit ad S. Petrum Apostolum; ubi & de aliis ipsius in hac re adjutoribus actum. Porro obscura adeo atque incerta sunt (juxta dicta § 2 & seqq.) quæ quatuor primis Christi seculis, cum de aliis liturgiis, tum de Hispanica inquiruntur, ut nihil ex illis elici posse videatur adeo sincerum, purum ac genuinum, quod in qualitate ac quantitate rituum Sacrificio eucharistico accidentium faciat satis. Quod ad liturgias Græcas attinet; vide an tibi probentur, quæ eodem capite præmisimus a § 3. Interim cum juxta capitis 2, § 3, liturgia Romano-Hispanica ex Orientali commixta fuisse videatur; credibile est, varios ex Orientali in Hispanicam ritus quondam immigrasse. Lectore de his præmonito, ipsum nunc Ordinarium Missæ Mozarabicæ exemplar subdo.

[467] Quando sacerdos accedit ad altare ad celebrandum Missam, [Dicenda in accessu,] dicit: Ave Maria. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Sancti Spiritus adsit nobis gratia. ℣. Introibo ad altare Dei. ℞. Ad Deum, qui lætificat juventutem meam. Postea dicit totum psalmum, Judica me Deus, cum Gloria Patri. Et iterum dicit: Et introibo ad altare Dei. ℣ Dignare, Domine, die isto.Sine peccato nos custodire. ℣. Confitemini Domino, quoniam bonus. ℞. Quoniam in seculum misericordia ejus. ℣. Ora pro nobis sancta Dei Genitrix. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Confessio. Confiteor omnipotenti Deo, & beatæ Mariæ Virgini, & sanctis Apostolis Petro & Paulo, & omnibus Sanctis, & vobis, fratres, manifesto, me graviter peccasse per superbiam in lege Dei mei, cogitatione, locutione, opere & omissione, mea culpa, mea culpa, gravissima mea culpa. Ideo precor beatissimam Virginem Mariam, & omnes Sanctos, & Sanctas, & vos, fratres, orare pro me.

Absolutio: Misereatur vestri omnipotens Deus, & dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos ad vitam æternam. Amen. Indulgentiam, absolutionem, & remissionem omnium peccatorum vestrorum cum emendatione morum & vitæ, per gratiam sancti Spiritus, tribuat vobis misericors Dominus. Amen.Deus, tu conversus vivificabis nos. ℞. Et piebs tua lætabitur in te. ℞. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. ℞. Et salutare tuum da nobis ℣. Sacerdotes tui induant justitiam. ℞. Et Sancti tui exultent. ℣. Domine exaudi orationem meam. ℞. Et clamor meus ad te veniat.Dominus vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo. Oremus. Aufer a nobis, quæsumus Domine, cunctas iniquitates nostras, & spiritum superbiæ, & elationis, cui resistis; & reple nos spiritu timoris, & da nobis cor contritum & humiliatum, quod non spernis, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit & regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[468] Et statim accedit ad altare, & facit sacerdos crucem super aram dicens: In nomine Pa✠tris, & Filii, [& in æscensu altaris:] & Spiritus sancti. Amen. Quando osculatur aram, dicit: Salve crux pretiosa, quæ in corpore Christi dedicata es, & ex membris ejus tamquam margaritis ornata. Salva præsentem catervam, in tuis laudibus jugiter congregatam. ℣. Adoramus te, Christe, & benedicimus tibi. ℞. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum. Oremus: Exaudi nos Deus, salutaris noster, & per triumphum sanctæ Crucis a cunctis nos defende periculis. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.

[469] [oratio in extensione corporalium, mundatione calicis,] Ad extendendum corporalia, dicit sacerdos sequentem orationem: In tuo conspectu, quæsumus Domine, hæc nostra munera, placita sint, ut nos tibi placere valeamus. Attollite portas, Principes, vestras, & elevamini portæ æternales, & introibit Rex gloriæ. Quis est iste Rex gloriæ? Dominus fortis & potens in prælio: Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ. Mundando calicem dicit: Dignare, Domine, mundare vas istud, in quo sumere pretiosum sanctum corpus tuum valeam. Qui cum Patre, & Spiritu sancto vivis & regnas Deus per omnia secula seculorum.

[470] [infusione vini & aquæ, ac positione Hostiæ in patena.] Quando ponit vinum, dicit orationem: Misce, quæsumus, Domine, in calice isto, quod manavit ex latere tuo, ut fiat in remissionem peccatorum nostrorum. Amen. Ad benedictionem aquæ dicat minister: Jube Domne benedicere. Sacerdos dicit: Ab illo benedicatur, cujus Spiritus super aquas ferebatur. In nomine Patris, & Filii✠, & Spiritus sancti. Amen. Oratio: Ex latere Domini nostri Jesu Christi sanguis & aqua exisse perhibentur. Hæc ideo nos pariter commiscemus, ut misericors Deus utrumque ad medelam animarum nostrarum sanctificare dignetur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen. Quando ponit Hostiam in patena, dicat sacerdos: Benedictio Dei Patris ✠ omnipotentis, & Filii, & Spiritus sancti descendat super hanc Hostiam, tibi, Deo Patri, offerendam. Amen. Postea sacerdos accedens ad cornu Epistolæ, & benedicens se, dicit: Adjutorium nostrum in nomine Domini. ℞. Qui fecit cælum & terram. ℣. Sit nomen Domini benedictum. ℞. Ex hoc nunc & usque in seculum a.

[471] [Introitus, Gloria in excelsis &c.] Sequitur Introitus, estque proprius vel communis, Officium b dictus, habeturque in Missali. Quo finito dicit sacerdos, quod sequitur: Per omnia semper secula seculorum. Et prosequitur, dicens: Gloria in excelsis Deo; c & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens, Domine, Fili unigenite Jesu Christe. Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris; qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus; tu solus altissimus, Jesu Christe, cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen d. Et iterum dicit sacerdos: Per omnia [semper] secula seculorum. Deinde subnectitur ORATIO e ex Missali, propria vel communis. Qua finita dicat sacerdos in medio altaris: Per misericordiam tuam Deus noster, qui es benedictus, & vivis, & omnia regis in secula seculorum. ℞. Amen. Postea dicit: Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo. Sequitur Prophetia ex Missali, propria vel communis.

[Prophetia, epistola,] Qua finita dicat sacerdos: Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo. Tum subditur Psallendum f, proprium vel commune ex Missali. Quo finito, dicat Diaconus, vel sacerdos, si sit Missa privata &c.: Silentium facite g. Epistola ex Missali.

[472] Postquam dicta fuerit epistola, celebrans accedit ad medium altaris, [Euangelium, oblatio Hostiæ & calicis:] ibique dicit: Conforta me Rex Sanctorum, summum tenens principatum, da sermonem rectum & bene sonantem in os meum, ut placeam tibi, & omnibus circumstantibus. Inclinet se in medium altaris, dicens: Jube Domine benedicere. Dominus sit in corde meo, & in ore meo, & in labiis meis ad pronuntiandum sanctum Euangelium divinum. Legitur Euangelium ex Missali h. Quo lecto, quando presbyter osculatur librum, dicat: Ave verbum divinum, reformatio virtutum, restitutio sanitatum. Postea dicit sacerdos in medio altaris: Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo. Deinde Alleluia cum una Laude i vel propria vel communi ex Missali. Dicto Alleluia, sacerdos offert Hostiam superpositam patenæ, dicens: Acceptabilis sit Majestati tuæ, omnipotens æterne Deus, hæc oblatio, quam tibi offerimus pro reatibus & facinoribus nostris, & pro stabilitate sanctæ, Catholicæ, & Apostolicæ fidei cultoribus. Per Christum, Dominum nostrum. In nomine Patris✠, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Et dimittit patenam super corporalia; & deinde accipiat calicem benedicendo sic: In nomine Pa✠tris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Offerimus tibi, Domine, calicem ad benedicendum sanguinem Christi Filii tui, deprecamurque clementiam tuam, ut ante conspectum divinæ Majestatis tuæ cum odore suavitatis ascendat. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

[473] Ponat calicem super aram, & accipiat filiolam k sine sanctificatione, [preces pro offerentibus] & cooperiat calicem, dicens sequentem orationem: Hanc oblationem, quæsumus domine, placatus admitte, & omnium offerentium l eorum m; pro quibus tibi offertur, peccata indulge. Per Christum, Dominum nostrum. Amen. Hic dicat presbyter inclinando se, & junctis manibus: In spiritu humilitatis, & in animo contrito suscipiamur, Domine, a te; & sic fiat Sacrificium nostrum, ut a te suscipiamur hodie, ut placeat tibi, Domine Deus. Veni sancte Spiritus sanctificator, sanctifica hoc Sacrificium de manibus meis tibi præparatum. Adjuvate me, fratres, in orationibus vestris, & orate pro me ad Deum. Respondetur: Adjuvet te Pater, & Filius, & Spiritus sanctus n.

[474] Sacrificium o vel proprium vel commune ex Missali. [ac pro sacrificante:] Hic accipiat aquam in manibus, dicens: Lavabo, ut in Romano; &, accepta aqua, dicat secrete super oblationem cum tribus digitis: In nomine Patris ✠, & Filii, & Spiritus sancti. Regnas Deus in secula seculorum ℞. Amen p.

Inclinet se sacerdos ante altare, & dicat secreto istam orationem: Accedam ad te, in humilitate spiritus mei loquar ad te: quia multam spem in fortitudine dedisti mihi. Tu ergo, Fili David, qui revelato mysterio ad nos in carnem venisti, clave crucis tuæ secreta cordis mei adaperi, mittens unum de Seraphim, qui candenti carbone illo, qui de altari tuo sublatus est, sordentia (fiat crux in labiis) labia mea emundet; mentem (fiat crux in fronte) enubilet, docendique materiem subministret; (hic formetur crux communis) ut lingua mea, quæ proximorum utilitati per charitatem servit, nec erroris insonet casum, sed veritatis resultet sine fine præconium. Per te, Deus meus; Qui vivis & regnas in secula seculorum. Amen.

[475] [Missa,] Postea presbyter tenens manus expansas super altare, dicit: Dominus sit semper vobiscum. Dein subditur Missa q, estque oratio PRIMA, uti num. 452 dictum est; quæ vocatur Ad Missam, propria vel communis ex Missali; qua finita dicitur in medio altaris: Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, & vivis & omnia regis in secula seculorum. ℞. Amen. Dicat sacerdos elevando manus: Oremus. Chorus respondet: Agyos, Agyos, Agyos r, Domine Deus, Rex æterne, tibi laudes & gratias. Presbyter dicit: Ecclesiam sanctam Catholicam in orationibus in mente habeamus, ut eam Dominus fide, & spe, & charitate propitius ampliare dignetur. Omnes lapsos, captivos, infirmos atque peregrinos in mente habeamus, ut eos Dominus propitius respicere, redimere, sanare, & confortare s dignetur. Respondet chorus: Præsta æterne omnipotens Deus.

[476] [Alia oratio, oblatio, commemoratio Sanctorum.] Alia oratio t ex Missali, propria vel communis. Per misericordiam tuam, Deus noster, in cujus conspectu sanctorum Apostolorum & Martyrum, Confessorum atque Virginum nomina recitantur. Amen. Offerunt Deo Domino oblationem sacerdotes nostri, Papa Romensis, & reliqui pro se; & pro omni clero & plebibus Ecclesiæ, sibimet consignatis, vel pro universa fraternitate. Item offerunt universi presbyteri, diaconi, clerici, ac populi circumstantes, in honorem Sanctorum pro se & suis. Respondet chorus: Offerunt pro se, & universa fraternitate. Dicat sacerdos: Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum & Martyrum, gloriosæ sanctæ Mariæ virginis, Zachariæ, Joannis, Infantium, Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreæ, Philippi, Thomæ, Bartholomæi, Matthæi, Jacobi, Symonis & Judæ, Matthiæ, Marci & Lucæ u. Respondet chorus: Et omnium Martyrum. Dicit Sacerdos: Item pro spiritibus pausantium: Ilarii *, Atanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliani; item Juliani x, Petri; item Petri, Joannis servi Dei, Visitani, Viventi, Felici *, Cipriani *, Vincentii, Gerontii, Zachariæ, Cenapoli, Dominici, Justi, Saturnini, Salvati; item Salvati, Bernardi, Reymundi, Joannis, Celebruni y, Gundisalvi, Martini, Roderici, Joannis, Guterii, Santii; item Santii *, Dominici, Juliani; item Juliani, Philippi, Stephani, Joannis, item Joannis, Felicis. Respondet chorus: Et omnium pausantium z.

ANNOTATA.

a Ordo dicendi confessionem generalem in principio Missæ, cum suo psalmo, ac versibus adjunctis, non est Mozarabicus, sed desumptus ex Officio Toletano antiquo, uti observat Pisa in Tabula jam citata; quod Officium recitabatur tempore Cardinalis Ximenii. Idem dicit de introitu sacerdotis ad altare, salutando crucem: Salve crux pretiosa; ac dicendo certos versus, & orationes in aperiendis atque extendendis corporalibus; nec non in præparanda Hostia & calice; item Adjutorium nostrum in nomine Domini &c. antequam incipiat Officium Missæ. Totum illud conforme esse dicit usui Missalis Toletani. Vide etiam quæ num. 449 ex editis apud Aguirrium præmissa sunt.

b Introitus Missæ vocatur apud Mozarabes Ad Missam Officium, notante Bruno pag. 309, Introitum eodem etiam modo appellari in Missalibus Cartusianorum, Carmelitarum, ac Dominicanorum. De Introitu supra num. 450; cujus specimen accipe ex Bruno a pag. 309 citata: Dominica prima Adventus. Ad Missam Officium. Ecce super montes pedes euangelisantis pacem, Alleluia, & annuntiantis bona, Alleluia. Celebra Juda festivitates tuas, Alleluia, & redde Domino vota tua, Alleluia. ℣. Dominus dabit verbum euangelisantibus in virtute multa. Ps. Et redde. ℣. Gloria, & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto in sæc. sæc. Amen. Ps. Et redde. Et mox pag. 310 subditur hoc aliud specimen: Dominico primo in Quadragesima. Ecce nunc tempus acceptabile, Alleluia. Ps. Ecce nunc dies salutis, Alleluia. ℣. Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem, & præcinxit se. Ps. Ecce nunc. ℣. Gloria & honor … seculorum.Amen. De non canendo Alleluia in Quadragesima, dixi superius num. 99, ex canone XI concilii Toletani IV; ac proin juxta illud decretum, hic finiri debebat Alleluia pro Missa; additque Brunus ex Mozarabico Breviario, quod soleret etiamnum dici ad Vesperas, quodque non omitteretur, nisi ad Matutinum diei Lunæ; atque adeo, quod tunc initium esset Quadragesimæ: nam Isidorus supra num. 100 dicebat: Apud nos secundum antiquam Hispaniarum traditionem, præter dies jejuniorum vel Quadragesimæ, omni tempore canitur Alleluia.

c Legitur, teste Bruno a pag. 310, in Ordine Missæ, Gloria in excelsis Deo, ac prosequendus a Choro, hymnus iste in eodem præscribitur usque in finem per totum annum, præter in Adventum Domini, in Quadragesima, & in diebus feriis. Porro consuetudinem recitandi in Missa Gloria in excelsis, perantiquam esse in Hispania, liquet ex Etherio ac Beato, qui adversus Elipandum scripsere, atque editi sunt in Bibliotheca Patrum, impressionis Coloniensis, anni 1618, tom. 8; ubi pag. 353 ita dicunt: Sic in Missa non solum Dominicis diebus, sed etiam quibuscumque festivitatibus: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus conclamamus. Verum inde nihil habetur pro dicta mox exceptione; quæ, prout observat Brunus pag. 311, expressius notatur in Dominica prima Adventus hisce terminis: In Adventu Domini non dicimus Gloria in excelsis, Dominicis diebus & feriis; additque idem auctor, istas rubricas ad verbum quidem depromptas esse ex Missali Toletano: sed ritui Mozarabico esse oppositas; secundum quem dicatur Gloria in excelsis tempore Adventus; id quod probat ex oratione in Dominica prima Adventus, quæ post istam rubricam relicta est, videlicet: Deus, qui per angelicos choros Adventum Filii tui .. annuntiare voluisti; qui per angelorum præconia Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis, adclamantibus demonstrasti; concede &c. Verum an illud, ut volebat Brunus, pugnet cum rubrica, decidendum Mozarabibus relinquo; nam aliud est, memoriam facere in oratione aliqua de istius hymni initio; aliud, eumdem hymnum integre recitare. Rubrica denique primæ Dominicæ Quadragesimæ, prout advertit memoratus auctor, præscribit, ut dicatur Gloria in excelsis, simulque ea ostendit, quod Gloria in excelsis dicatur ista prima Dominica Quadragesimæ, qua conservatus fuit usus Alleluiarum, ut ita loquar; quodque jejunium non inciperet juxta ritum Mozarabicum, nisi die Lunæ; sicut Mediolani.

d Hymnum hunc, qui est in Ordine Missæ, extractum esse ex Missali Toletano, notat Brunus pag. 310; & proinde totus cum nostro, inquit, coincidit; sed addit, in Breviario Mozarabico, aliquot vocibus auctiorem inveniri, quam in Romano; inter Glorificamus te, & Gratias agimus, interponi, Hymnum dicimus tibi; & post unigenite Jesu Christe, addi Altissime; denique loco magnam gloriam tuam, dici Gloriam tuam magnam, prout Cartusienses id etiamnum hodiedum dicere, affirmat.

e Hæc prima Missæ (Catechumenorum, juxta dicenda infra lit. q) oratio est, & quasi Collecta; ad quam non dicitur, Dominus sit semper vobiscum, nec Oremus: quia Dominus sit semper vobiscum magis repetitur & usitatur pro præparatione illarum rerum, quæ in choro canuntur; quales sunt Prophetia, Psallendum & Alleluia, & multæ aliæ; quam pro illis, quas sacerdos debet cantare; prout ex Pisa habemus; & addit, Dominus sit semper vobiscum dici in principio sex orationum Sacrificii; Oremus autem in solis duobus Missæ locis adhiberi; neque sacerdotem convertere vultum ad populum in isto loco, neque in tota Missa. Hoc tamen videtur intelligendum accommode, si cupis illud conciliare cum dicendis infra in fine paragraphi 10, & ibi a me additis juxta instructionem, quam acceperam: Non facit circulum, neque se invertit ad populum toto tempore Missæ, nisi quando dat Benedictionem. Quæ consentiunt cum dictis supra num. 463 ex editis apud Aguirrium: Deinde deosculato altari convertit se ad populum; notatuque dignum est, numquam tempore sacrificii sacerdotem ad populum sese convertere, nisi ea hora & vice. Conversus autem sacerdos ad populum, largitur ei benedictionem &c.

f Notio ejus supra datur num. 450; sed observat Pisa, illud cantari a Choro, dum dicitur Prophetia.

g Conforme hoc est S. Isidoro Hispalensi, qui De eccles. Offic. lib. 1, cap, 10 sic habet: Est .. lectio non parva audientium ædificatio. Unde oportet, ut, quando psallitur, ab omnibus psallatur: cum oratur, oretur ab omnibus: quando lectio legitur, FACTO SILENTIO, æque audiatur a cunctis.

h Concilium Valentinum in Hispania, quod exstat apud Labbeum tom. 4, a & innectitur anno Domini 524, capitulo 1 præscribit, ut sacrosancta Euangelia ante munerum illationem, vel Missam [Note: ] [in Missa] catechumenorum, in ordine lectionum, post Apostolum legantur. Porro quid lectioni Epistolæ uti & Euangelii præmittatur, quid ad finem respondeatur, habes supra num. 451. Observat Brunus pag. 315, quod postquam sacerdos dixit, Lectio S. Euangelii secundum N., Chorus respondeat, Gloria tibi Domine. Ratio hic est habenda eorum, quæ Etherius ac Beatus memorant loco supra citato: Cum Euangelium a Levita super altare levatur, a Levita primum dicitur: Laus tibi; & ab omnibus respondetur: Laus tibi Domine Jesu Christe, rex æternæ gloriæ. Præcedente Euangelium cereorum lumine, in signo gaudii & lætitiæ, eo quod tale nuntium diaconus, id est Euangelium Domini nostri Jesu Christi, clara voce populo habet intonare. Tunc silentium omnibus imperat, & dicit: Lectio sancti Euangelii secundum Matthæum; aut quemlibet ex tribus. Respondetur ab omni populo: Gloria tibi Domine.

i Locus iste illustratur ex dictis superius pag. 20, a num. 101.

k Hispanice la hijuela vocatur apud Roblesium pag. 276; & superius num. 451 in editis apud Aguirrium amiculi nomen habet; apud Brunum vero pag. 316 dicitur le corporal, id est corporale: circa quam expressionem non volo instituere quæstionem de nomine.

l Hinc originem ducit etymon Libri Offerentium, teste Pisa in Tabula superius designata; e qua intelligimus sequentia. Mox ut transfertur Missale ad latus Euangelii, ponit minister ad latus Epistolæ parvum librum, vulgo vocatum, Omnium offerentium, qui habet istud nomen ex dictione, quæ dicitur in una oratione ex communibus, ad offerendam Hostiam & calicem: Et omnium offerentium, & eorum, pro quibus tibi offertur, peccata indulge. Liber iste continet orationes, quæ communiter dicuntur in omnibus Missis. Et quamquam unæ atque aliæ habeantur in libro Missali, idque posset sufficere; conveniens tamen fuit, ad aliud latus ponere istum librum, ut sacerdoti non sit necessarium, folia ab uno extremo ad aliud importune invertere. Et sic stans in medio altaris, vertit vultum ad librum Missalem, qui est ad latus Euangelii, ad recitandas orationes proprias cujuscumque Officii; & pro communibus, quæ unam inter atque aliam inseruntur, convertit oculos ad Offerentium.

m Etiam legit Brunus pag. 319 eorum pro quibus; Pisam vero loco jamjam citato scribentem in apographo nostro vidimus, & eorum, pro quibus. Apud Roblesium vero in Missa S. Jacobi, quæ edita simul ab ipso est cum Compendio Vitæ Cardinalis Ximenii, pag. 327 ponitur eorumque pro quibus.

n Solæ hic sunt vices, uti Brunus pag. 317 observat, quibus sacerdos se convertit ad populum; sed non recte, juxta dicta superius in annotatis littera e. Conversionem quidem hoc loco non pugnare cum rubricis, colligo ex Pisa, qui dicit, quod sacerdos, quando dicit, Adjuvate me fratres in orationibus vestris, non soleat se vertere; tametsi hic singillatim id permittat Missale.

o Cantatur, inquit Pisa hic, unus versus, Sacrificium vocatus; & dicit esse sicut Offertorium Romanum. Lavat sacerdos manus. Quæ conveniunt cum dictis supra num. 452; sed non prorsus accurate videtur eumdem ordinem exprimere Brunus, quando pag. 316 dicit, quod Sacerdos faciat oblationem Hostiæ & calicis, & accipiat oblationem fidelium; & quod tunc Chorus canat Offertorium, quod vocatur Sacrificium. Itaque non tunc, sed paullo serius, nimirum post voces illas, Adjuvet te Pater &c. Sacrificii apud Mozarabes locus occurrit. Isidorus De eccles. Offic. lib. 1, cap. 14, Offertoria, inquit, quæ in Sacrificiorum honore canuntur, Ecclesiasticus liber indicium est, veteres cantare solitos, quando victimæ immolabantur, ex Ecclesiastici capite 50; ac deinde pergit: Non aliter & nunc in sono tubæ, id est, vocis prædicatione, cantus accendimur, simulque corde & opere laudes Domino declamantes, jubilamus, in illo scilicet vero Sacrificio, cujus sanguine salvatus est mundus.

p Quæ hic super oblationem dicenda notantur, nec lego expressa superius num. 452, nec apud Brunum pag. 317; sed habentur in Missa S. Jacobi apud Roblesium pag. 328.

q Incipit sacerdos id quod Missæ ac Sacrificio maxime proprium est, cum certis orationibus præcipuis, eo directis, ut petantur a Deo istæ res, quæ sunt necessariæ ad celebrandam Missam. Prima istarum orationum habet nomen Missæ, quia ab ea videtur inchoari; ac proin omnia huc usque prægressa, sunt Missa Catechumenorum, ac pertinent ad divinas laudes, atque ad doctrinam propheticam, apostolicam & euangelicam; quæ observavit Pisa. Tametsi autem hæc oratio vocetur simpliciter Missa; non vero Præfatio seu Admonitio; monitionem tamen eidem subfuisse, conficitur ex Etherio ac Beato, pag. 354, post Isidorum De eccl. Offic. lib. 1, cap. 15, superius num. 124 citatum, ita loquentes: Prima oratio ejusdem Missæ ammonitionis erga populum est; ut omnes excitentur, ad exorandum Deum.

r Apud Roblesium pag. 329, & apud Brunum pag. 319 non recte scribitur Agios &c.; hic vero minus recte Agyos: scribendum enim Hagios, uti scribitur supra in editis apud Aguirrium num. 452; Græce enim est ἅγιος, sanctus.

s Ita etiam scribitur apud Roblesium in Missa S. Jacobi pag. 329; sed apud Brunum legitur conservare.

t Oratio hæc est secunda; vide supra num. 452. Post Isidorum citato cap. 15 inquiunt Etherius ac Beatus Secunda invocationis ad Deum est, ut clementer suscipiat preces fidelium, oblationemque eorum. Post orationem, quæ est in Missa S. Jacobi apud Roblesium, Resp. Amen. Et mox sequitur; Per misericordiam tuam &c.; in quæ tamen verba desinere orationem Aliam seu secundam, habes ex editis apud Aguirrium supra num. eodem 452; quibus eam concludi, refert etiam Pisa.

u De nominibus Sanctorum in Officio Mozarabico non submissa proferendis voce, sicut fit in Romano, vide superius num. 453; addente Pisa, solum reputari pro Canone id, quod spectat ad consecrationem Corporis & Sanguinis Jesu Christi, incipiendo ab illis verbis: Adesto, adesto.

x Juliani, item Juliani etiam lego apud Roblesium pag. 330; quod pag. 331 tam apud ipsum iterum recurrit, quam hic paullo post; ut mirum mihi videatur, item Juliani utrobique ibi expressum, non haberi apud Brunum pag. 320.

y Apud Roblesium pag. 331 in Missa S. Jacobi scribitur Cenebruni. In editis autem ex ipso apud Aguirrium superius num. 453 ponitur Cerebrunus, cum tamen in Hispanico ejusdem Roblesii pag. 284 sit Cenebruno. In Catalogo Toletanorum Præsulum a tempore irruptionis Saracenorum in Hispaniam, qui est apud Aguirrium tomo 3 pag. 67 scribitur etiam Cerebrunus.

z Locum istum sic expono, Pisam secutus. Postquam facta fuit memoria sanctorum Martyrum, qui regnant cum Christo in cælo, consequenter habetur memoria fidelium Defunctorum, orando pro illis Deum, & nominando aliquot præcipuos Defunctos singillatim. Item pro spiritibus pausantium; quod significat: Rogamus Deum pro animabus pausantium; illorum utique, qui dormiunt in somno pacis, sicut dicitur in Romano. Atque inter alios Defunctos nominantur signate nonnulli ex archiepiscopis Toletanis, qui fuerunt primi post recuperatam ex dominio Maurorum civitatem; Bernardus, Raimundus, Joannes &c. De quibus in citato mox catalogo apud Aguirrium notantur sequentia: Bernardus insignis præsul, restaurator ecclesiæ Toletanæ MLXXXV. De quo item supra num. 254 mentio facta. Raymundus ex monacho S Facundi MCXXVIII. Joannes I alias IV. MCL. Cerebrunus MCLXVI. Petrus III alias VI de Cardona MCLXXXI. D. Gundisalvus I Perez MCLXXXI. Martinus Lopez de Pisuerga MCXCI. D. Rodericus Ximenez de Rada, scriptor celebris MCCVIII. D. Joannes II, alias V de Medina MCCXLVII. D. Guterius I, MCCXLVIII. Sequitur ibidem in dicto catalogo D. Paschasius; hic non memoratus. Tum D. Sanctius, filius S. Fernandi regis MCCLXII. D. Sanctius II, filius Jacobi, Aragonum regis MCCLXVI.

* al. Hilarii, Athanasii

* al. Felicis

* al. Cypriani,

* al. Sancii, item Sancii.

§ XI. Reliqua Missalis Offerentium usque ad finem.

Post nomina a oratio propria vel communis ex Missali. Tum subjungitur: Quia tu es vita vivorum, [Oratio Post nomina, & Ad pacem;] sanitas infirmorum, ac requies omnium fidelium Defunctorum, in æterna secula seculorum. Resp. Amen. Sequitur Ad pacem b oratio vel propria, vel communis ex Missali. Deinde: Quia tu es vera pax nostra, & charitas indisrupta vivis tecum & regnas cum Spiritu sancto unus Deus in secula seculorum. Resp. Amen. Dicat sacerdos elevando manus: Gratia Dei Patris omnipotentis, pax ac dilectio Domini nostri Jesu Christi, & communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis. Respondet chorus: Et cum hominibus bonæ voluntatis. Deinde dicit presbyter: Quomodo astatis pacem facite. Resp. chorus: Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis; non sicut mundus dat pacem, do vobis. ℣. Novum mandatum do vobis, ut diligatis invicem. Reiteretur: Pacem meam do vobis &c. ℣. Gloria & honor Patri &c. Denuo reiteretur: Pacem meam &c. Et dum dicitur a choro, sacerdos accipit Pacem de patena, dicendo sic: Habete osculum dilectionis & pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. Et statim det pacem diacono vel puero, & puer populo.

[478] Postea inclinet se sacerdos & junctis manibus dicat: [nonnulla Illationi seu Præfationi prævia.] Introibo ad altare Dei mei. Resp. Ad Deum, qui lætificat juventutem meam. Ponat sacerdos manus super calicem dicens: Aures ad Dominum. Resp. chorus: Habemus ad Dominum. Dicat sacerdos. Sursum corda. Chorus resp. Levemus ad Dominum: Sacerdos inclinatus, junctis manibus dicit: Deo ac Domino nostro Jesu Christo, Filio Dei, qui est in cælis dignas laudes dignasque gratias referamus. Et dicendo, gratias referamus, elevet sacerdos manus in altum, & chorus respondeat: Dignum & justum est.

Postea dicitur a sacerdote Inlatio c propria vel communis ex Missali. [Illatio seu Præfatio:] Qua finita dicit chorus: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt cæli & terra gloria Majestatis tuæ. Hosanna Filio David. Benedictus, qui venit in nomine Domini, [Hagios &c.] Hosanna in excelsis. Agyos, Agyos, Agyos, Kyrie, o Theos.

[479] [Oratio ost Sanctus, Canon, consecratio:] Oratio Post sanctus d ex Missali propria vel communis: Vere sanctus &c. e. Deinde sacerdos positus in medio altaris, ibique inclinatus, junctis manibus, in silentio dicit sequentem orationem. Adesto, adesto Jesu bone pontifex, in medio nostri, sicut fuisti in medio discipulorum tuorum, & sanctifi✠ca hanc oblationem ✠, ut sanctificata ✠ sumamus per manus sancti Angeli tui, sancte Domine ac redemptor æterne f: Dominus noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur, accepit panem, & gratias agens bene✠dixit, ac fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, & manducate: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hic elevat corpus, dicens: Quotiescumque manducaveritis, hoc facite in meam commemo✠rationem. Resp. Amen. Similiter & calicem postquam cœnavit, dicens. Hic sacerdos pronuntiat verba consecrationis super calicem: Hic est calix novi Testamenti in meo sanguine, qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum g. Hic elevat calicem coopertum cum filiola, genuflectit, & dicit: Quotiescumque biberitis, hoc facite in meam comme✠morationem. Resp. Amen. Subjungit sacerdos: Quotiescumque manducaveritis panem hunc, & calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat in claritatem ✠ de cælis. Resp. Amen.

[480] [Oratio Post pridie,] Oratio Post pridie h propria vel communis ex Missali. Quam excipit oratio sequens: Te præstante sancte Domine; quia tu hæc omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas, sancti✠ficas, vivificas ✠, bene✠dicis, ✠ ac præstas nobis: [hic signat seipsum sacerdos.] ut sit benedicta a te Deo nostro in secula seculorum.

Resp. Amen. Et tum presbyter accipit corpus Domini de patena, & ponit super calicem discoopertum, & dicit alta voce omnibus diebus, festivis videlicet & Dominicis, præterquam in locis, in quibus erit antiphona propria, ad confractionem panis: Dominus sit semper vobiscum. Resp. chorus: Et cum spiritu tuo.

[481] [recitatio symboli fidei] Dicat presbyter: Fidem, quam corde credimus, ore autem dicamus. Et elevat sacerdos corpus Christi, ut videatur a populo; & dicat chorus Symbolum bini ac bini, videlicet: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ: visibilium omnium & invisibilium conditorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, & ex Patre natum ante omnia secula. Deum ex Deo, lumen ex lumine. Deum verum ex Deo vero, natum non factum, omousion * Patri, hoc est, ejusdem cum Patre substantiæ: Per quem omnia facta sunt, quæ in cælo, & quæ in terra: qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine. Et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato. Sepultus, tertia die resurrexit. Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos & mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum vivificatorem, & ex Patre Filio [que] * procedentem: cum Patre & Filio adorandum & conglorificandum; qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam, Catholicam, & Apostolicam Ecclesiam. Confiteor * unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, [quando dicatur:] & vitam venturi seculi. Amen i.

[482] Dicitur Symbolum diebus Dominicis, & in festis sex vel quatuor capparum. [quando dicatur:] At in festis duarum capparum vel in ferialibus dicitur una antiphona pro tempore ex sequentibus. Per annum antiphona: Terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Alleluia. Tempore Quadragesimæ antiphona: Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te. Tempore Traditionis, id est, Passionis antiphona: Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam, & imple omnem animam benedictione. Et hæc etiam dicitur in Octava Corporis Christi.

[483] Post hæc frangit presbyter Eucharistiam in medium, [confractio Hostiæ, Ad orationem Dominicam &c.] & ponit mediam partem in patena, & de alia parte facit quinque particulas, & ponit in patena: & postea accipit aliam partem, & facit quatuor particulas, & ponit in patena similiter per ordinem: & statim purget bene digitos, & cooperto calice, faciat Memento pro vivis; uti graphice recenset Roblesius pag. 337. Porro confractionis schema jam exhibui num. 458. Deinde sacerdos dicit Oremus, cum oratione una seu capitulo; quod sit quasi præfatio quædam Ad orationem Dominicam, juxta dicta num. 459; estque propria vel communis ex Missali. Et postea prosequitur hoc modo: Pater noster qui es in cælis. Resp. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Resp. Amen. Adveniat regnum tuum. Resp. Amen. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, & in terra. Resp. Amen. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Resp. Quia Deus es. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Resp. Amen. Et ne nos inducas in tentationem. Resp. Sed libera nos a malo k.

[484] Dicat sacerdos: Liberati a malo, confirmati semper in bono, [ultimæ petitionis paraphrasis quædam.] tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro. Pone, Domine, fi✠nem (hic sacerdos percutit pectus) peccatis nostris; da gaudium tribulatis, præbe redemptionem captivis, sanitatem infirmis, requiem defunctis: concede pacem & securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum, & exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium Christianorum, in hac die, & in omni tempore. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum; qui tecum vivit, & regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia semper secula seculorum. Resp. Amen.

[485] Sacerdos accipit particulam Regnum, & ponit eam super calicem, [Particula Regnum, benedictio:] dicens orationem Sancta sanctis, ut infra. Sed tempore Paschali, & per Octavam Corporis Christi, tenens particulam super calicem, dicit: Vicit Leo de tribu Juda, Radix David Alleluia. Hoc vero dicit tribus vicibus: & chorus qualibet vice respondet: Qui sedes super cherubim Radix David Alleluia. Postea dicat sacerdos sequentem orationem submissa voce: Sancta sanctis, & conjunctio corporis Domini nostri Jesu Christi sit sumentibus & potantibus nobis ad veniam, & defunctis fidelibus præstetur ad requiem. Et mittat particulam in calicem, & eum cooperiat, & dicat alta voce, si diaconus ibi non fuerit: Humiliate vos benedictioni l. Dominus sit semper vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Benedictio propria vel communis ex Missali. Post quam dicit sacerdos: Dominus sit semper vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Quo dicto, cantet chorus per annum:

[486] Gustate m & videte, quam suavis est Dominus. Alleluia, [Responsorium:] Alleluia, Alleluia. Benedicam Dominum in omni tempore. Semper laus ejus in ore meo. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Redimet Dominus animas servorum suorum: & non derelinquet * omnes, qui sperant in eum. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Gloria, & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto, in secula seculorum. Amen. Alleluia, Alleluia, Alleluia n. Tempore Quadragesimæ: Qui venit ad me, non esuriet; qui credit in me, non sitiet umquam. ℣. Ego sum lux mundi, & qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, & habebit lumen vitæ. P. Qui venit &c. ℣. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, & ego in illo. P. Qui. ℣. Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto, in secula seculorum. Amen. P. Qui vivit & credit in me, non morietur in æternum. Dicitur etiam Qui venit ad me &c. in Missis pro defunctis. Tempore autem Resurrectionis: Gaudete populi & lætamini. Angelus sedit super lapidem Domini: ipse vobis euangelizavit: Christus surrexit a mortuis salvator mundi, & replevit omnia suavitate. Gaudete populi, & lætamini. ℣. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, & vestimenta ejus sicut nix, & dixit: P. Christus surrexit &c. ℣. Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore & gaudio magno currentes nunciare discipulis ejus, quia resurrexit. P. Christus &c. ℣. Gloria, & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto in secula seculorum. Amen. P. Gaudete populi & lætamini.

[487] [commemoratio pro defunctis:] Tempore Quadragesimæ vel in Missis pro defunctis: Repletum est gaudium nostrum o; & lingua nostra in exultatione. Per annum vero dicitur: Refecti Christi corpore & sanguine, te laudamus, Domine, Alleluia, Alleluia, Alleluia. Antequam sacerdos dicat: Refecti Christi, vel Repletum est, accipit de patena particulam Gloria, & ponit eam super calicem, dicens secrete istam orationem: Panem cælestem de mensa Domini accipiam, & nomen Domini invocabo. Et faciat Memento pro defunctis. Quo peracto, dicat sequentem orationem: Domine Deus meus, da mihi corpus & sanguinem Filii tui, Domini nostri Jesu Christi ita sumere, ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere, & tuo sancto spiritu repleri, Deus noster: qui vivis & regans in secula seculorum. Amen.

[488] [communio sacerdotis,] Et deinde sequitur hæc oratio: Ave in ævum sanctissima caro Christi, in perpetuum summa dulcedo p. Deinde sumat calicem, dicendo: Ave in ævum cælestis potus; qui mihi ante omnia, & super omnia dulcis es. Alia oratio: Corpus & sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus & animam meam, in vitam æternam. Amen. Hic accipit sanguinem, & immediate dicit sequentem orationem: Domine Deus meus, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, fac me te semper quærere, & diligere, & a te per hanc sanctam communionem, quam sumpsi, numquam recedere: quia tu es Deus, & præter te non erit alius in secula seculorum. Amen.

[489] [& reliqua usque ad finem,] Postea dicit sacerdos: Refecti Christi corpore, vel Repletum est, secundum temporis qualitatem, ut dictum est supra. Hic tollitur libellus Offerentium, & Missale transfertur ad cornu Epistolæ, ex num. 463; & dicitur oratio ultima propria vel communis. Cui subnectitur a sacerdote in medio altaris: Per misericordiam tuam, Deus noster; qui es benedictus, & vivis, & omnia regis in secula seculorum. Resp. Amen. Dominus sit semper vobiscum. Resp. Et cum spiritutuo. Dicat sacerdos vel diaconus: Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. Ita dicitur Dominicis diebus, & in festis sex aut quatuor capparum. Quia in festo novem lectionum aut duarum capparum, & in ferialibus dicitur: Missa acta est in nomine Domini nostri Jesu Christi. Perficiamus cum pace. Et Resp. Deo gratias. Postea sacerdos in medio altaris, positis manibus, dicit Antiphonam Salve Regina &c. In cujus fine, quod cum Romana liturgia Roblesius pag. 343 legit, O dulcis Virgo Maria, apographum meum habet, O dulcis Virgo semper Maria. ℣. Ora pro nobis &c. Resp. Ut digni efficiamur &c. Cujus loco in dicto apographo ponitur: Post partum Virgo &c. Resp. Dei Genitrix intercede &c. ℣. A subitanea & improvisa morte. ℞. Libera nos Domine. ℣. Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum &c. Oremus: Concede nos famulos &c. Postea sacerdos surgit, & versus ad populum, eum benedicit his verbis: In unitate sancti Spiritus bene✠dicat vos Pater & Filius. Resp. Amen. Non facit circulum neque se invertit ad populum toto tempore Missæ, nisi quando dat benedictionem; quæ in Missis pro defunctis non datur; quæ verba apographo meo Toletano adscripsi, aliunde instructus.

ANNOTATA.

a Tertia ex supra dictis num. 452 hæc est oratio. S. Isidorus superius a me num. 124 citatus; Tertia, inquit, effunditur pro offerentibus sive pro defunctis fidelibus, ut per idem Sacrificium veniam consequantur. Et vero oratio ista concluditur his verbis: Quia tu es vita vivorum, sanitas infirmorum ac requies omnium fidelium defunctorum &c. Verum inter istos Pausantes nominari vidimus aliquot sanctos Confessores ac Doctores, nimirum Hilarium, Athanasium, Martinum, Ambrosium, Augustinum, Fulgentium, Leandrum, Isidorum; quonam ergo modo Missæ Sacrificium pro illis offerri potest? Respondeo cum Pisa, fieri id posse pro illis, ad eorum gloriam & gaudium accidentale; prout Ecclesia Romana id facit in illa oratione secreta Missæ de communi unius confessoris Pontificis: Ut per hæc piæ placationis officia, & illum beata retributio comitetur &c. Notum etiam est illud ex Ordine Missæ Romanæ, ut illis proficiat ad honorem &c.

b S. Isidorus loco citato, Quarta, ait, post hæc infertur pro osculo pacis, ut charitate omnes reconciliati invicem, digni Sacramento corporis & sanguinis Christi consocientur.

c Ita vocatur Præfatio, sic dicta, uti notat Brunus pag. 323 quia exprimit elevationem vocis & cordium. Isidorum audiamus loco citato: Quinta infertur Illatio in sanctificatione Oblationis, in qua etiam ad Dei laudem, terrestrium creatura, virtutumque cælestium universitas provocatur, & Osanna in excelsis cantatur &c. In Illatione autem, prout observat Pisa, ordinarie fit exhortatio ad populum circa mysterium aut vitam Sancti, de quo celebratur.

d Orationem Post Sanctus dicit Pisa, esse quintam in ordine præcipuarum orationum; quem ut cum S. Isidoro mox citato concilies, dic eam cum Illatione statuere unum complexum.

e Solet sic inchoari oratio Post Sanctus; finiri autem, Redemptor æterne; uti num. 456 ex impressis apud Aguirrium habes. Specimen dat Brunus pag. 323 ex ea, quæ est in Natali Domini: Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus Christus Filius tuus, qui venit e cælis, ut conversaretur in terris: Caro factus est, ut habitaret in nobis Christus Dominus, ac Redemptor æternus.

f Videtur hic quædam esse mutatio vel defectus aliquis; & haud dubie verba quædam olim ibi habita fuerint, quæ nunc disparuerunt: nam, ut mittam dicere, quod non sit naturalis loquendi modus, ad Christum recurrere, eumque orare, ut se sistat præsentem, & subito mutare constructionem, dicendo: Dominus noster Jesus Christus &c. sine ulla transitione; constat enimvero, quod voces illæ Qui pridie, vel pridie saltem, ecclesiarum Hispanicarum liturgiæ olim insertæ fuerint. Etenim si hoc negas, qui fit, ut oratio Post pridie singularem ac constantem in illa locum acceperit? At suus paullo inferius de illa oratione recurret dicendi locus.

g Verba consecrationis in meo exemplari Missalis Offerentium erant expressa more Romano; de quibus ita exprimendis seculo X sub Joanne PP. X, dixi supra num. 213. Videri etiam possunt ea, quæ num. 456 ex editis apud Aguirrium præmisi. Apud Roblesium vero in Missa S. Jacobi pag. 335 invenies hæc verba, ad marginem antiquæ apud Mozarabes consecrandi formæ apposita: Forma ista consecrationis ponitur, ne antiquitas ignoretur; sed hodie servatur Ecclesiæ traditio. Porro verba consecrationis utriusque liturgiæ in substantia & significatione coincidere, obiter hic dictum sit.

h Oratio itaque Post pridie in Missali Mozarabico proprium locum, nomen, & usum habet, & sexta est, juxta num. 452; atque adeo, ne oratio illa supponat nomen, quod ibi numquam fuit, τὸ pridie aliquando eam præcesserit, oportet; ac proin cum illa expressio ibi jam non legatur; consequens est, ut mutatio quædam vel omissio facta sit.

i Symbolum hoc est Constantinopolitanum, sicut indicabam num. 458. Mirum, quod S. Isidorus, supra num. 125 citatus, sic dicat: Symbolum, quod tempore Sacrificii populo prædicatur, sanctorum Patrum trecentorum decem & octo collatione apud synodum Nicænam est editum; cujus veræ fidei regula &c.; & per hoc universis ecclesiis pari confessione a populo proclamatur. Mirum, inquam, quod sic loquatur sanctus iste Doctor: nam jam inde a concilii Toletani III tempore, secundum dicta num. 92, præscriptum erat, ut per omnes ecclesias Hispaniæ vel Gallæciæ, secundum formam Orientalium ecclesiarum, concilii CPolitani, hoc est, centum quinquaginta episcoporum, Symbolum fidei recitetur. Ceterum ibidem invenies, statutum fuisse, ut, priusquam Dominica dicatur oratio, voce clara a populo decantetur.

k Sex in liturgia Mozarabica esse orationes peculiares, nomine, numero atque officio distinctas, habes ex num. 452; quibus si cum S. Isidoro, num. 124 citato, addas orationem Dominicam; jam erunt orationes septem hujusmodi.

l Concilium Toletanum IV adversus sacerdotes, qui communicabant, antequam erat in populo data benedictio, can. 18 jubet, ut post orationem Dominicam, & conjunctionem panis & calicis, benedictio in populum sequatur; & tunc demum corporis & sanguinis Domini Sacramentum sumatur; uti dictum num. 106.

m Habemus hic Responsum, quod vocatur Ad accedentes, ex num. 461; ubi plura.

n In hoc Responso Gustate & videte, numerus ubique occurrit ternarius: nam 1. Constat tribus versibus, nimirum Gustate, Benedicam, & Redimet. 2. Ter dicitur Alleluia post versus istos singulos. 3. Subditur illis Doxologia Gloria & honor, in qua nominatim exprimuntur tres Personæ divinæ. 4. Doxologiæ isti subjungitur ter Alleluia. In Expositione brevi antiquæ liturgiæ Gallicanæ, quæ ex Ms. codice S. Martini Augustodunensis apud Martenium edita est in Thesauro novo Anecdotorum, tom. 5, & quam in Admonitione prævia existimat, aut esse fœtum Germani episcopi Parisiensis, aut prolixioris ejus operis epitomen, ab aliquo ejus discipulo conscriptam; ibi, inquam, postquam mentio facta esset de sacra Communione, a col. 96 dicuntur sequentia: Trecanum vero, quod psalletur, signum est Catholicæ fidei de Trinitatis credulitate procedere [Note: ] [procedens]. Sic enim prima in secunda, secunda in tertia, & rursum tertia in secunda, & secunda rotatur in prima. Ita Pater in Filio, mysterium Trinitatis complectet [Note: ] [an. complectetur?]. Pater in Filio, Filius in Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Filio, & Filius rursum in Patre. De S Germano, episcopo Parisiensi, qui sec. VI claruit, actum apud nos ad diem 28 Maii. Porro illud Trecanum, quod a ternario cantu sic vocatum censeo, magnam habet affinitatem cum Responso prædicto; ita ut liturgia Gallicana vetus cum Hispana hic etiam, uti & alibi sæpius, commune aliquid habuisse videatur.

o Hic habes illa, quæ sub nomine Antiphonæ præmissa sunt num. 462 ex editis apud Aguirrium.

p Sequebatur in meo exemplari Toletano: Hic facit signum cum particula, quam in manu habet, & cooperit calicem, & consumit particulas de patena per ordinem, quo eas in ea posuit. Deinde purget patenam, abstergens cum pollice, dicens hanc orationem: Ave in ævum &c. De signo isto nihil invenio supra num. 462, nec apud Pisam. At nihil hic dicitur de verbis terna cum percussione pectoris proferendis; de quibus ibidem agitur. Jam vero quo ordine particulæ a sacerdote sint sumendæ, ibidem dictum fuit; eo videlicet ordine, qui, prout diserte ex Pisa habemus, est contrarius ordini, quo fuerunt positæ in patena.

* homuosion

* al. & Filio

* confitemur

* al. relinquet

§ XII. Horæ ac Missa Mozarabica illustrantur exemplo.

EX EDITIS.

Quo magis clarescant, quæ de Horis ac Missa Mozarabica superius operose deducta sunt, videtur a nostro instituto haud alienum, rem in exemplo seu schemate depingere; [Illustrantur Horæ] quo lectori melius innotescant partes quædam non satis obviæ; quales sunt Laudes, Soni, Benedictiones, Supplicationes, Capitula, & alia quædam singularia, quorum supra mentio facta est. Ductores sequor Roblesium & Aguirrium; quorum tamen vestigiis ita insistam, ut in aliquibus ab eorum tramite deflexurus sim. Nam quæ apud illos interseruntur ex Missali Offerentium seu Ordinario Missæ, ea huc prolixe non transcribam; cum satis jam de illis rebus a me actum sit; sed ea, quæ hic peculiaria occurrunt, & prius dicta non sunt, excerpam; in iis autem, quæ jam dicenda essent sive circa descriptionem cæremoniarum Missæ, sive Ordinarium ejus, adde etiam Vesperas, compendio usurus sum, dum interim brevitatis causa remitto lectorem ad superiora, quæ hic pro insertis haberi possunt. Sic itaque exemplar suum auspicantur laudati auctores;

[491] In festo S. Jacobi Apostoli, fratris S. Joannis Apostoli & Euangelistæ ad Vesperum. [ex Vesperis S Jacobi Majoris,] Kyrie eleison &c. In nomine Domini nostri &c. Lauda. Exortum est in tenebris lumen rectis corde. ℞. Misericors, & miserator, & justus Dominus. ℣. Directam fecit viam justorum, & præparavit iter Sanctorum. Presb. Misericors &c. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Sonus: Justorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum mortis. Alleluia. ℣. Visi sunt oculis insipientium mori, & æstimata est malitia exitus illorum, illi autem sunt in pace. Resp. Alleluia. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Antiphona: Dabo Sanctis meis regnum in Hierusalem: lignum enim vitæ in odorem unguenti. Presb. Et non laborabunt, neque fatigabuntur. ℣. Qui confidunt in Domino, sicuti mons Syon, non commovebitur in æternum, qui habitat in Hierusalem. Presb. Et non laborabunt, neque fatigabuntur.Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto. Presb. In secula seculorum. Et non laborabunt, neque fatigabuntur. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Lauda: Sanguinem Sanctorum requiram, dicit Dominus. Presb. Et habitabo cum eis in regno meo. Alleluia, Alleluia. ℣. Fidelis Dominus in verbis suis. Et sanctus in omnibus operibus suis. Presb. Et habitabo. ℣. Gloria & honor &c. Presb. Et habitabo. Videri potest apud Tamayum ad XXV Julii, qui subditur

[492] [earum Hymno,] Hymnus:

      O Dei Verbum, Patris ore proditum;
Rerum creator, & verum principium,
Auctor perennis, lux, origo luminis,
Enixus alvo gloriosæ Virginis,
Christe tu noster revela Emmanuel,
      Rex & sacerdos, cui sacri lapides,
En ter quaterni, onychinus, achates;
Nitens berillus, sapphirus, carbunculus,
Vel amethystus, sardius, topazius,
Smaragdus, Iaspis, & nitens chrysolitus.
      Riteque gemmis sol, dies duodenis
Enitens horis, margaritis optimis,
Gliscensque mundo jam fugatis tenebris,
Et candelabro tibi superposito,
Micans lucernis bis senis Apostolis.
      Petrusque Romam, frater ejus Achaiam,
Indiam Thomas, Levi Macedoniam,
Jacobus Jebus, & Ægyptum Zelotes,
Bartholomæus Licaon, Judas Edessam,
Mathias Judæam, & Philippus Gallias.

[493]

Magni deinde filii Tonitrui [qui hic datur;]
Adepti fulgent prece matris inclytæ
Utrique vitæ culminis insignia:
Regens Joannes dextra solum Asiam,
Et læva frater potitus Hispaniam.
      Clari magistri creatoris innoxii
Adsistit dextram pacis unus fœdera
Tractus: sinistram alter in sententia,
varieque regno: bis electa pignora
Mitridepoli properam ad gloriam.
      Adductus, inquam, gloriosus præmio:
Electus isthinc habitus martyrio,
Christi vocatur Zebedæi Jacobus:
Apostolatus vitam implens debite,
Victorque rapit passionum stigmata.
      Divino quippe obsitus suffragio,
Idem magorum sontes iras, dæmonum
Coërcens virus, punit æmulantium
Minasque dæmonum in stolis: oraculis
Enodatur pœnitens cor credulum.
      Perplexus olim voti compos commoda,
Ruina petenti ægro adminicula:
Optando pandit fidei charismata:
Vexillo pacis ad salutis copiam,
Enseque functus se communit gloria.
      O vere digne sanctior Apostole,
Caput refulgens * Hispaniæ:
Tutorque nobis, & patronus vernulus,
Vitando pestem esto salus cælitus:
Omnino pelle morbum, ulcus, facinusque.
      Adesto favens gregi, pius creditor,
Mitisque pastor gregi, clero, populo:
Ope superna ut fruamur gaudio,
Regno potiti vestiamur gloria
Æterna, per te evadamus tartarum.
      Præsta, quæsumus, unica potentia,
Replensque gloria cuncta, solus machinam
Virtute firma: ingens adesto gloria,
Æterna cujus laus atque clementia,
Et honor jugis affatim per secula. Amen.

[494] Supplicatio: Oremus. Redemptorem mundi dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, [Supplicatione,] ut per gratiam ipsius, & per intercessionem S. Mariæ Virginis, & Genitricis suæ, & per intercessionem sancti Martyris sui Jacobi Apostoli, nobis remissionem peccatorum, & pacem propitius donare dignetur. Resp. Præsta &c. Kyrie &c. Resp. Christe &c. Capitula: [Capitulis,] Subjuga, clementissime Deus, nostras tuo jugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Jacobus Apostolus tuus, pro innexa * collo suo fune ad passionem tractus est lætabundus: atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compunxit, ut eum sacramentis instructum fidei, faceret ad gloriam pervenire martyrii: sicque post ipse in confessione. Filii tui, capite dejecto, interemptus occubuit, perveniens ad eum in pace; pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim unigenitus tuus Filius, qui dedit animam suam redemptionem pro multis; per quem nostris tu Deus Pater jubeas parcere delictis. Pater noster qui es in cælis. Resp. Amen. &c. Et ne nos &c. Resp. Sed libera &c. Dicat Presb. Liberati a malo &c. Pone Domine finem peccatis nostris &c. Resp. Amen. Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. Resp. Et cum &c.

[495] Benedictio: Christus Deus, Dei Patris filius, [Benedictione.] quem Jacobus relicto patre in navi, tota secutus est intentione cordis, indesinenter vos faciat suis inhærere vestigiis. Resp. Amen. Quique per hunc Apostolum cultores dæmonum convertit ad fidem, concedat nobis vana seculi respuendo, se in veritate diligere. Resp. Ut ejus remuneremini præsidiis, cujus hodie triumphum excolitis passionis. Resp. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, & vivit, & omnia regit in secula seculorum. Resp. Amen. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c.Lauda: Gaudium sempiternum super caput Sanctorum. Presb. Laus & jucunditas apprehendet eos. Alleluia, Alleluia. ℣. Beati, qui custodiunt justitiam, & faciunt judicium in omni tempore. Presb. Laus & jucunditas. ℣. Gloria & honor Patri &c. Presb. Laus & jucunditas &c. Oratio: Christe, cujus virtus atque potentia tantum in Apostolo tuo Jacobo emicuit, ut in nomine tuo, emissis a se dæmoniorum catervis, potentialiter meruit imperare, tu Ecclesiam tuam ab adversantium impugnatione defende, ut virtute spiritus exsuperando adversa, illius doctrinam opere compleat, cujus hodie exemplum piæ passionis honorat. Resp. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, qui es benedictus, & vivis & omnia regis in secula seculorum. Amen. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. In nomine Domini nostri Jesu Christi, perficiamus cum pace. Resp. Deo gratias.

[496] [Exemplo elucidatur Missa:] Ad Missam Officium. Facta confessione, INTROITUS: Adjutorium nostrum &c. Resp. Qui fecit &c. Sit nomen Domini &c. Resp. Ex hoc nunc &c. Hæc dicit Dominus: Ego tuli te, & fui tecum. Alleluia, & interfeci omnes inimicos tuos, Alleluia. Fecique tibi nomen grande. Alleluia, Alleluia. ℣. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. Presb. Fecique tibi nomen grande. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto, in secula seculorum. Amen. Presb. Fecique tibi nomen grande, Alleluia, Alleluia, per omnia semper secula seculorum. Resp. Amen.

Gloria in excelsis Deo &c. Dicatur iterum: Per omnia semper secula seculorum. Oratio: Christe, cujus virtus atque potentia tantum in Apostolo tuo Jacobo &c. Resp. Amen. Dicat Presbyter in medium altaris: Per misericordiam tuam Deus noster &c. Resp. Amen. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. ℣. Lectio libri Sapientiæ Salomonis. Resp. Deo gratias. Justus si morte præoccupatus fuerit &c. Et clauditur his verbis: Et respectus in electo ipsius. Resp. Amen. Iterum dicatur: Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c.

[497] Tunc canitur Psallendo: Posuisti Domine super caput ejus coronam de lapide pretioso. [Psallendum, epistola, Euangelium,] ℣. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer. Desiderium animæ ejus tribuisti ei, & voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Presb. Coronam de lapide pretioso. Dicat sacerdos vel diaconus: Silentium &c. Lectio Actuum Apostolorum. Resp. Deo gratias. In illis autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis Prophetæ &c. usque ad hæc verba inclusive: volens post pascha producere eum populo. Resp. Amen. Accepta benedictione, dicat presbyter: Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Lectio sancti Euangelii secundum Marcum: In illis diebus, assumens iterum Jesus Duodecim, cœpit illis dicere, quæ essent ventura &c. usque ad Dare animam suam redemptionem pro multis. Dominus sit semper &c. Lauda: Alleluia. ℣. Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, Allel.

[Missale Offerentium,] Ponitur Missale Offerentium in cornu Epistolæ &c.: fit oblatio, juxta supra dicta. Oratio: Acceptabilis sit &c. ex Missali Offerentium, seu Ordinario Missæ. Sanctificatio calicis: In nomine Pa✠tris, &c. Oratio: Offerimus tibi &c. Ponat calicem super aram, & cooperiat, dicens: Hanc oblationem &c. In spiritu humilitatis &c. Adjuvate me fratres &c. Resp. Adjuvet te Pater &c. ut supra. Sacrificium: Fulgebit justus, sicut splendor firmamenti, & sicut stellæ cæli dantes claritatem lucis: ita & justus splendebit. ℣. In perpetua æternitate. Et reliqua ex Ordinario Missæ.

[498] [Ad Missam oratio, Alia oratio &c.] Incipit Missa: Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Oratio: Christe, cujus virtus &c. Resp. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster &. Resp. Amen. Elevatio manuum: Oremus. Resp. Hagios &c. Præsta æterne &c. Alia oratio: Vocantem nos ad se Jesum, fratres dilectissimi, agnoscentes, qui beatissimum Jacobum Apostolum suum retia componentem in navi ad se vocans, ejusdem nos postea spiritualibus doctrinis admonet atque docet, ut postulantes in fide nihil hæsitemus; omni mentis devotione cum lacrymis eumdem Dominum flagitemus, ut postulatio nostra apud eum a nobis obtineat adimplere, quæ in ipso Apostolo docente cognovimus. Resp. Amen. Deinde Per misericordiam tuam Deus noster, in cujus conspectu &c. ex Ordinario. Item indidem: Offerunt Deo &c. Facientes commemorationem &c. Item pro spiritibus pausantium &c.

Oratio Post nomina: Vivant in nobis, Jesu Domine, [oratio Post nomina,] Apostoli tui Jacobi prædicamenta doctrinæ, quibus docemur illum beatum esse, qui illatus tentationis voluerit æquanimiter supportare; quo dum præsentia mala patientissime toleravimus, in pace & charitate nunc & in æternum tecum sine fine vivamus. Resp. Amen. Quia tu es vita vivorum &c. ex Ordinario. Resp. Amen.

[499] Ad pacem oratio: Suscipe, Jesu bone, in hoc natali Jacobi Apostoli tui offerentium vota: [Ad pacem;] & refrigerium præsta spiritibus defunctorum, ut eo apud te intercedente, & viventibus & defunctis, tuæ pietatis gratia impendatur, cujus doctrina duodecim tribuum commemorantium edocetur. Resp. Amen. Quia tu es vera pax nostra &c. ex Ordinario usque ad Illationem; quæ est hæc:

Dignum & justum est; nos tibi semper gratias agere, [Illatio,] Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum; in cujus nomine electus Jacobus, cum ad passionem traheretur, paralyticum ad se clamantem curavit, atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compunxit, ut eum Sacramentis institutum, instinctu fidei faceret ad gloriam pervenire martyrii. Sic ipse post, in confessionem Filii tui, capite dejecto interemptus occubuit, perveniens ad eum in pace, pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim unigenitus Filius, qui dedit animam suam redemptionem pro multis, per quem nostris tu, Deus Pater, jubeas parcere jam delictis, cui merito exercitus militiæ cælestis non cessant clamare, ita dicentes: Respondet chorus: Sanctus, sanctus, sanctus &c.

[500] Dicat Presb. Post Sanctus: Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus Christus, [Post Sanctus,] Filius tuus, quem Jacobus, relicto Zebedæo patre ita secutus est, ut eum obnixe diligendo, fieret electus in vita, mundus in conscientia, probabilis in doctrina: postremo ita scientiam commendans ex opere, ut pro eo truncato interierit capite; quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse Christum Dominum: cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen

Sequitur Canon: Adesto, adesto &c. consecratio, elevatio Hostiæ, [canon, consecratio &c. oratio Post pridie,] & calicis &c. Oratio Post pridie ita habet: Subjuga, Deus, nostras tuo jugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Jacobus Apostolus tuus, innexo collo suo fune, ad passionem tractus est lætabundus, ut sanctificans hæc, quæ tibi offerimus, nos ipsos benedicas perceptione Hostiæ hujus. Resp. Amen. Te præstante, sancte Domine &c. Vide Ordinarium Missæ. Credimus &c.; partitio Hostiæ, memoria pro vivis.

[501] Ad orationem Dominicam. Oremus: Apostolo tuo Jacobo, Domine, edocente præmonemur, ut si quis nostrum indiget sapientia, [Ad orationem Dominicam,] postulet a te, qui das omnibus affluenter & non improperas. Sed quia ad te pervenire cupimus per Christum, qui est virtus tua, & sapientia, id agere præoptamus, poscentes clementiam tuam, ut per eum, qui apud te advocatus factus est noster, & pervenire nos ad te facias, & orationem, quam ipso Domino instruente didicimus, ad te introire permittas, proclamantes a terris: Pater noster &c. Liberati a malo &c. Sancta sanctis &c. Humiliate vos benedictioni &c. Resp. Et cum &c.

[Benedictio,] Benedictio: Christus Deus, Dei Patris filius, quem Jacobus relicto patre in navi, tota secutus est intentione cordis, indesinenter vos faciat suis inhærere vestigiis. Amen. Quique per hunc Apostolum suum, cultores dæmonum convertit ad fidem, concedat vobis vana hujus seculi respuendo, se in veritate diligere. Resp. Amen. Ut ejus remuneremini præsidiis, cujus hodie triumphum excolitis passionis. Resp. Amen. Quod ipse præstare dignetur per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, & vivis, & omnia regis a in secula seculorum. Resp. Amen.

[502] [Ad Accedentes &c. usque ad finem.] Dominus sit semper &c. Resp. Et cum &c. Ad Accedentes: Gustate & videte &c. Benedicamus Dominum &c. ℣. Redimet Dominus &c. ℣. Gloria & honor Patri &c. Accipit particulam Gloria &c., dicens: Panem cælestem &c. Memoria pro mortuis &c. Postea Domine, Deus meus &c. Ave in ævum sanctissima caro &c. Domine non sum dignus &c. Sumit dictam particulam, & alias; deinde calicem dicendo: Ave in ævum cælestis potus &c. Corpus & sanguis &c. Ad ablutionem: Domine Deus meus &c. Refecti Christi corpore & sanguine &c. De Missalibus hic observatur, quod alibi supra dictum. Oratio: Corpus Domini nostri Jesu Christi, quod accepimus, & sanctus sanguis ejus, quem potavimus, adhæreat visceribus nostris, æterne omnipotens Deus, ut non veniat nobis ad judicium, nec ad condemnationem; sed proficiat ad salutem, & remedium animarum nostrarum in vitam æternam. Resp. Amen. Per misericordiam &c. Dominus sit semper &c. Resp. Et cum spiritu &c. Solemnia completa &c. Resp. Deo gratias. Antiphona: Salve Regina &c. cum Verss. & Respp. &c., & oratione, Concede nos famulos. Benedictio: In unitate &c. Sequentia, quæ adduntur, confirmant ea, quæ superius in annotatis ad § 10 lit. e dicebam, quod sacerdos se convertat ad populum, quando ei benedicit. Adduntur autem ista: Ad hanc benedictionem vertit se sacerdos ad populum, & benedicit illum; & nihil aliud agens vadit ad sacristiam.

[503] [Assignatur aliud liturgiæ Mozarabicæ exemplum,] Si quis aliud liturgiæ exemplum videre desiderat, inveniet illud apud Edmundum Martenium in opere, quod inscripsit, De antiquis Ecclesiæ ritibus, ac libris quatuor absolvit, parte 1, lib. 1, cap. 4, art. 12, pag. 457; ubi ex Missali Mozarabum jussu Francisci Ximenii, archiepiscopi Toletani edito, exhibet Missam de Dominica prima Adventus; quam lectori nostro designasse sufficiat. Quamquam vero proxime aliquot prægressis paragraphis circa Missale illud ac Breviarium, nec non circa Missam Horasque canonicas apud Mozarabes usitatas varia observata fuerint, atque hic illic sparsim variis infarta locis, non modice faciunt ad eorum arcana elucidanda; bene multa tamen alia hisce superaddi merentur, quæ capitis proximi erunt argumentum; præsertim quatenus Missale Ximenianum, ritus Mozarabici primigeniam integritatem, ejusdemque cum antiquo Gallicano comparati antiquitatem spectant.

ANNOTATA.

a Editio Roblesiana habet: Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, & vivit, & omnia regit.

* præinnexo

CAPUT X.
Variæ circa Missale jussu Ximenii archiepiscopi Toletani editum, ritumque Mozarabicum cum Gallicano collatum observationes.

§ I. In Missali Mozarabico typis edito plura sunt non pure Mozarabica; quæ videntur accepta non ex Missali Romano, sed ex Gallico, seculo XI.

Fallitur, quisquis in animum induxerit, Missale Mozarabicum ita primigenium, purum atque immutatum jam inde a temporibus SS. Leandri & Isidori ad ætatem Eminentissimi Ximenii pervenisse, ut plurima tunc, [Missali Mozarabico antiquo] quando ab illo excusum fuit, addita non sint, quæ vere Mozarabica dici nequeant. Conficitur illud ex capitis 9 paragrapho quinto, ratione eorum, quæ de fragmento antiquissimi Kalendarii Gothici a nobis ibi disputata sunt; quod præterea intelligi datur ex citati capitis paragrapho 8 sub finem; ubi de Sanctis recentioribus Missali isti adjectis actum fuit, re confirmata ab exemplis. Memores insuper simus textus ibidem § 9 ex Roblesio citati in hæc verba: Initio dicitur confessio generalis cum psalmo Judica me Deus. Reliqua vero usque ad introitum conveniunt cum Officio Toletano antiquo; cujus usus frequens erat & receptus, cum typis mandata fuere Missalia opera Illustrissimi Cardinalis & archiepiscopi Toletani Francisci Ximenis Cisnerii. Roblesio adde Cardinalem Bonam, qui Rerum liturgicarum lib. 1, cap. XI in fine ista atque alia nonnulla recenset, quæ Mozarabica non sint, sed a laudato Ximenio adjecta: Confessionem, ait, more Romano, & alias orationes ante introitum, sicut & antiphonam Salve Regina in fine addidit Officio Gothico Franciscus Ximenius. Addidit etiam Officia quædam Sanctorum, & alia festa recentioris ævi; atque ideo propter hæc, quæ adjecit, Missale mixtum nuncupavit. Vide etiam annotata nostra ad capitis 9 paragraphum 10 lit. a.

[505] Locum enimvero hic obtinet illud, quod ad diem XXVI Junii pag. 215, occasione S. Pelagii martyris Cordubensis, [plurima sunt adjecta aliunde, non Mozarabica, sed recentiora.] apud nos indicatum fuit his verbis: Uti nihil est in rebus humanis perpetuum, ipseque Romanus Ordo varias sæpe mutationes accepit; ita etiam antiquus ille Gothicæ liturgiæ modus, qui hodiedum Toleti ab aliquibus servatur, facile deprehenderetur per tot secula nonnihil alteratus, si adesset veterum atque recentium exemplarium copia, per quæ liceret Isidoriana tempora cum hodierno usu conferre. Ita tunc ibi satis moderate pronuntiatum fuit de alteratione ritus Mozarabici; re tota necdum operose ac mature examinata. Utinam autem quæ recentiora sunt & non pure Mozarabica ita immixta fuissent iis, quæ vere antiqua & pure Mozarabica sunt, ut utraque inter se, atque adeo nova ab antiquis indicio aliquo secerni ubique possent. Certe, prout observat Brunus pag. 301, Missale Mozarabicum jussu Ximenii excusum plures personas in errorem induxit, quæ extracta inde dederunt, aut citarunt inde loca tamquam vere Mozarabica, quæ certe talia non sunt. Quod ne fiat amplius, observandum monet, quod Cardinalis ille inseruerit Missali suo Mozarabico (nulla adjecta nota) plures rubricas, & plures orationes ex Missali, quod in usu erat ejus tempore in ecclesia cathedrali Toletana; unde facile judicari possit, quod contineat multas res recentes, ac proin posteriores admodum S. Leandro, ac S. Isidoro.

[506] [An satis solide a neoterico quodam probetur,] Inter probationes, quas superaddit idem Brunus, unam pro hac re format a pag. 302 ex corporis Christi ac consecrati calicis elevatione. Verba consecrationis vere Mozarabica, in antiquis utique istius ritus codicibus expressa, sed jussu Joannis PP. X proferri curata Romano ritu, dedimus superius cap. 5, § 2. Brunus, quia verbis consecrationis panis additur hic elevetur corpus; & verbis consecrationis vini, hic elevetur calix coopertus cum filiola, seu amiculo; quærit, an non omnino locus detur credendi, quod secundum vetus Missale Gothicum SS. Leandri & Isidori perageretur elevatio Hostiæ & calicis, maxime quando legitur illa nota ad marginem impressa: Forma ista consecrationis ponitur, ne antiquitas ignoretur, sed hodie servatur traditio Ecclesiæ. Nihilominus tamen, uti vult Brunus, usus ita elevandi calicem erat omnino recens in Hispania tempore Cardinalis Ximenii. Id quod probare conatur ex Ordinario Dominicanorum reviso, correcto & aucto pluribus notis, ac per Generalem Ordinis confirmato Salmanticæ anno 1576. Et mox affert P. Joannem de Palencia, (qui dederit illam notarum collectionem e capitulis generalibus extractarum ab anno 1500) de elevatione calicis ita loquentem:

[507] [usum elevandi calicem] In septima parte nota, quod calix non elevatur in verbis rubricæ stando; sed statim post consecrationem deponitur & cooperitur corporale: sed tamen jam usus habet, quod elevetur, sed discoopertus, sicut etiam modo clerici omnes faciunt, quotquot recitant secundum Ordinarium novum Romanum … elevare autem calicem cum filiola, sicut faciebant clerici & aliqui regulares, nova res est in Ecclesia. Unde demum concludit Brunus, eum in errore futurum, qui hanc consuetudinem bene antiquam crederet. Verum circa consequentiam illam ex præmissis hujusmodi deductam, inter illum ac me non satis convenit. In nota quippe ad marginem Missalis Mozarabici Ximeniani impressa agitur de forma consecrationis, seu de verbis, prout ego interpretor, quibus ipsa consecratio constat ac perficitur; quæ certe forma antiquitatem habet magnam, mutari utique juxta tenorem formæ Ecclesiæ Romanæ primo demum jussa sub initium seculi X, tempore Joannis PP. X, uti mox indicavimus. Elevatio autem calicis nudi vel cooperti nihil minus est quam forma consecrationis; eidem ita accidens, ut abesse vel adesse possit, salva prorsus consecrationis substantia. Quomodo itaque Brunus antiquitatem formæ consecrationis in margine Missalis Mozarabici expressam videns, inde mox transeat ad elevationem calicis cooperti comprobandam tamquam novam, non satis intelligo.

[508] Deinde quæro ex Bruno, an Ordinarium illud, [a Cardinale Ximenio ritibus Mozarabicis insertum fuisse;] quod afferebat, & Joannes de Palencia vel per umbram agant de Mozarabibus, quorum ritum fortasse ne auditu quidem norant. Textus enimvero paullo ante productus nihil tale indicat; & esto illud indicaret, tunc Joannes de Palencia diceret, quod talis elevatio nova res sit in Ecclesia etiam Mozarabica; diceret, inquam, sed nondum id probaret. Abundet itaque in suo judicio Brunus: ego certe ipsi non suffragor, quod elevatio sæpe dicta, res adeo nova sit apud Mozarabes, ut ad tempora Ximenii pertineat, rituive Mozarabico inserta ab illo sit, donec id melius aliunde probetur. Nec pluribus opus est verbis: nam utcumque res illa se habeat, parum refert; cum aliunde satis constet, plurima Missali Mozarabico adjecta fuisse, quæ vere Mozarabica non sunt. Audiamus Brunum pag. 303: Est evidens, inquit, omnes fere rubricas Dominicæ Palmarum, diei Jovis sancti, ac diei Veneris sancti extractas esse e Missali, qui in usu erat in cathedrali Toletana tempore istius Cardinalis: omnes enim fere leguntur verbum de verbo in Missali ejusdem ecclesiæ Toletanæ, anno MDL impressi; neque minus, inquit, constat, majorem istarum rubricarum partem omnino recentem fuisse tempore Ximenii.

[509] Idem liturgiographus postquam produxisset Missam Mozarabicam cum observationibus, [sed aliunde;] quas intermiscuit, monet pag. 333, consequens esse, ut concludatur, quod citari non possit, tamquam ex Mozarabico oriundum, quidquid nonnulli auctores extraxerunt ex Ordine Missæ istius Missalis; uti nec ex Ordine feriæ quartæ Cinerum, Dominicæ Palmarum, diei Jovis sancti, diei Veneris sancti, & diei Sabbati sancti, quæ P. Martene inseruit volumini De antiqua Ecclesiæ disciplina: nam, uti addit, omnes fere rubricæ, illis diebus notatæ, evidenter extractæ sunt ex Missali Toletano, quod tempore Cardinalis Ximenii jure merito vocatum erat Missale mixtum. Dicamus itaque, illud nec Romanum fuisse, nec pure Gothicum, nec pure antiquum Gallicum. Tametsi plurimis infartum fuisse usibus, qui originem trahebant ex ecclesiis Gallicanis, observat Brunus; cujusmodi esse ait cæremoniam claudendi ecclesiam in supplicatione Palmarum, & non prius aperiendi, quam sacerdos pluribus vicibus cruce pulsasset portam; quam petierat aperiri Regi gloriæ; additque laudatus scriptor, hæc ex illis esse spectaculis, versus annum millesimum in nonnullas Galliæ ecclesias introductis; quæque tum temporis non inveniebantur vel in Missali Romano, vel in Mozarabico.

[510] [non ex Romano tamen Missali accepta;] At exceptis hujusmodi rubricis & usibus, illud deberi fatetur Cardinali Ximenio, quod in suo Missali Mozarabico conservarit maximum numerum Officiorum Missæ, una cum infinita orationum congerie, quæ ex Missali Gothorum proveniant, quæque per suam antiquitatem summa veneratione sint dignæ, atque Ecclesiæ utilissimæ. Tale judicium tulit Brunus. Jure itaque meritissimo Alfonsus Ortizius, quo accurante Missale illud editum est, in sua ad Eminentissimum Ximenium præfatione, uti superius vidimus, pronuntiavit, Immortales Tibi, antistes celeberrime, referant gratias seculi nostri homines oportet, cum vetera, & quasi obsoleta nostræ religionis arcana tanto studio revocare institueris &c. Jam vero ut de primigenia additionum origine magis individuam hauriamus notitiam, animadvertere oportet, in quo Missalia ab ecclesiis Hispaniarum adoptata sub Alfonso VI versus annum 1091; (de qua re plura præmisimus cap. 6) differant a pure Romano; & in quo conveniant cum Missalibus ecclesiæ Gallicanæ istius temporis.

[511] [uti ex comparatione] Quanto conatu regina Constantia apud Alfonsum VI, conjugem suum, institerit pro ritu Romano-Gallicano contra Mozarabicum, ex dicto capite satis liquet. Credibile est, Missale illud ab eleemosynariis ejusdem reginæ vel sacellanis, ipsam comitantibus in Hispaniam, e Gallia Toletum fuisse delatum; nisi malis, dictam reginam rituum sacrorum, quibus non assueverat, novitate perculsam, Missale patrium accersi jussisse, tunc præsertim, quando abrogationem Mozarabici Officii urgente S. Gregorio PP. VII, eique obsecundante Alfonso rege, spem affulgere conspiciebat, extremam suo annisu manum admovendi dictæ abrogationi. Quomodocumque id contigerit, parum facit in rem nostram. Dispiciendum quippe nobis est, in quo Missalia Hispaniæ seculi XI discrepent a pure Romano; & contra in quo illa conveniant cum Missalibus Gallicanis eodem seculo XI usitatis. Factum probat Brunus a pag. 305 ex comparatione Missalium in Hispania usitatorum cum Gallicis, S. Pio V anterioribus; vidisse se dicens ex Missalibus illis Hispanicis Mss. in diœcesi Gerundensi usitatis; & a duce Noaillio sibi communicans: ubi suppeditari affirmat plurimas assertionis suæ probationes, & Missale ecclesiæ Toletanæ, quod Lugduni anno 1550 recusum est, & in quo omnia magis singulatim notantur, clarissime id manifestare.

[512] [Missalium] Et mox plurima ex isto Missali congerit loca, quæ sint & a Romano Missali diversa, & antiquis Missalibus Galliæ contormia. Ea vero sic commemorat: 1. In Officio Nativitatis, Euangelium Liber generationis ante Te Deum. 2. Prophetia ante Epistolam in quatuor Missis Nativitatis. 3. In Ordine Missæ, Confitemini Domino, quoniam bonus &c ante Confiteor. 4 Osculum crucis in ascensu ad altare, & antiphona Salve crux &c. cum oratione. 5 Oratio In conspectu tuo Domine, in extendendo corporali; sicut in antiquis Missalibus Narbonensi, Nemausensi, & plurium aliarum Galliæ ecclesiarum, uti notat Brunus. 6. Præparatio aquæ ac vini in calice ante Euangelium; prout faciunt Carmelitæ & Dominicani; & sicut fiebat Parisiis ante annum 1615, teste Bruno. 7. Oblatio fidelium, & benedictio panis, quem præsentant, facta post oblationem Hostiæ & calicis in altari. 8. Veni sancte Spiritus sanctificator &c. dictum super oblata; sicut in Missalibus Gallicanis seculi XI, secundum observationem, ait, Micrologi versus annum 1090; & oratio, Descendat hic angelus bene† dictionis, & consecrationis super hoc munus; quam legi etiam addit Brunus in pluribus Galliæ Missalibus antiquis.

[513] Nono. Osculum Hostiæ datum a sacerdote, ut prius inde accipiat pacem, [interse] quam eam det. 10. In Danda pace, Habete osculum dilectionis & pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. Pax Christi &c. 11. Antequam sumat corpus Domini nostri, Ave in ævum sanctissima caro Christi &c. 12. Antequam sumat sanguinem, Ave in ævum cælestis potus &c. 13. Nunc dimittis mox post ablutionem. Atque hæc quidem sunt, quæ rerum liturgicarum scrutator & eruderator ille notanda censuit: qui rem concludens monet, omnes illos usus non fuisse Missalis Romani, sed originem duxisse partim ex Missalibus, quæ Galliarum ecclesiæ habuerant usque ad tempus Caroli Magni; partim ex additionibus, seculo nono adjectis.

[514] Jam vero quæ addit de Missali Gallicano ante tempus Caroli Magni, [declaratur.] nec non de additionibus seculo IX eidem adjectis; oppido videntur cohærere partim cum facto ejusdem Caroli Magni, qui ritus Gallicanos veteres cum Romanis commutavit, partim cum facto reginæ Constantiæ: ut proinde Missale Gallicanum seculi IX, & seculi XI, quod ex Gallia venerat, ac Toletano substitutum fuit, unum idemque censeri posse videantur. Porro de liturgia Romana in ecclesias Gallicanas a Carolo Magno invecta, tractat Mabillonius in opere De liturgia Gallicana lib. 1, cap. 3, post Cardinalem Bonam Rerum Liturgicarum lib. 1, cap. 12. Qualis autem liturgia ibidem usitata fuerit ante Carolum Magnum, nostri instituti non est operose disquirere; a quo tamen non adeo apparet alienum, ostendere ulteriorem liturgiæ Mozarabicæ cum veteri Gallicana conformitatem, juxta ea, quæ jamjam dixi de ritu seu de Missalibus Gallicanis, tempore Alfonsi VI Toletum introductis.

§ II. Liturgiæ Mozarabicæ cum Gallicana antiqua consensus ac dissensus ab enumeratione partium.

Ex dictis paragrapho proxime prægresso intelligitur, quod liturgia Mozarabica, prout nunc edita exstat in Missali Ximeniano, [Consensus] in multis sit conformis ritui Toletano, qui Mozarabico, jussu regis Alfonsi VI, seculo XI substitutus, deinceps, uti opinor, ibidem loci adhiberi perrexit. Sed nunc alias utriusque liturgiæ consentientes partes enumeremus, præeunte Bruno a pag. 334; cujus circa præsens argumentum observationes hic transcribimus, examinaturi deinde consectaria, quæ ex ista consensione dictus auctor deducere conatur. Interea utriusque Missalis conformitatem ita ostendit: 1. Secundum ambas hasce liturgias sacerdos salutat congregationem, dicens: Dominus sit semper vobiscum.

[516] Secundo. Duæ habentur ante Euangelium lectiones; [utriusque] quarum prima ex antiquo; secunda ex novo Testamento eruta est: excepto tempore Paschali: quando secundum unum & alterum ritum more ordinario legebantur duæ lectiones novi Testamenti; & una quidem ex Apocalypsi, altera vero ex Actibus Apostolorum. Festis Sanctorum legebatur etiam aliquid ex eorum Actis; id quod clare perspicitur ex præfatione Vitæ S. Æmiliani, auctore Braulione episcopo Cæsaraugustano; ut videre est apud Mabillonium in liturgia Gallicana pag. 21; interea, sicut observat Brunus, Missale Cardinalis hoc non exprimit. 3. Canticum trium Puerorum dicitur ante Euangelium; & mox addit idem auctor, revera non conspici illud Canticum in Missali Mozarabico, nisi in Ordine Missæ, sub titulo Omnium offerentium, qui totam, uti addit, S. Jacobi Missam comprehendit; & in prima Dominica Quadragesimæ; ita ut locum esse credendi censeat, non dici in aliis Dominicis.

[517] [istius liturgiæ] Sed concilium IV Toletanum nos docet canone XIV (de qua re Brunus egerat pag. 312; nos vero superius diximus cap. 3, § 2) quod juxta antiquam consuetudinem illud Canticum dici deberet in Missa omnium Dominicorum dierum, & in omnibus solennitatibus Martyrum, & quidem sub pœna non communicandi. Si, uti pergit Brunus, ab aliquot seculis illud Canticum non sit dictum omnibus diebus festis & Dominicis in liturgia Mozarabica; valde verosimile judicat, quod idem factum fuerit a mille annis aut circiter, in aliquibus ecclesiis Galliæ; quia lectionarium Luxoviense non notet illud Canticum nisi in Missa Natalis Domini, & in Sabbato sancto. Indicat mox Brunus, circa rem illam ecclesias Hispaniæ inter & Galliæ disparitatem fuisse aliquam; illis utique Canticum istud dicentibus post lectionem veteris Testamenti; his vero illud non recitantibus nisi post novi lectionem; citans auctoritatem S. Germani. (Adi meam notam pag. 99 lit. n.) Sed locus, inquit, Natalis Domini ex Lectionario Luxoviensi mox citatus clare manifestat, quod consuetudo dicendi illud canticum post Lectionem novi Testamenti, non esset generalis in ecclesiis Galliæ, Lectionario isto illud notante post lectionem antiqui Testamenti. Plures igitur ecclesiæ Galliæ convenire poterant cum ecclesiis Hispaniæ circa locum hujus Cantici, id est, ut recitaretur inter antiqui & novi Testamenti lectionem.

[518] [ostenditur ex neoterico auctore,] Quarto. Imponitur silentium ante lectiones. 5. Canitur Alleluia post Euangelium; cum hoc tamen discrimine, quod secundum Missale Mozarabicum canatur Alleluia immediate post Euangelium; ubi secundum S. Germanum (vide Brunum pag. 246) canitur post oblationem. Sanctus vel Agios (præter illud quod præcedit canonem) pluribus etiam vicibus canitur tempore Missæ, in una atque altera liturgia, sed non eodem loco. 6. Pro utriusque demum liturgiæ consonantia adjungi post ex Bruno consuetudo orandi generatim versus tempus oblationis; quamquam, prout insinuat, in liturgia Gallicana fierent istæ preces ante oblationem, atque adeo ante principium Missæ Fidelium; & e contrario non fiant secundum Missale Mozarabicum, nisi post oblationem. 7. Missa Fidelium secundum ambas liturgias inchoatur ab oratione, quam præcedit semper præfatio quædam vel monitio: & omnes fere Missæ habent proprias. 8. Post oblationem fit memoria vivorum ac mortuorum; atque eum in finem dicitur oratio, cui titulus Collectio post nomina; & quælibet Missa habet propriam. 9. Deinde datur osculum pacis, & sacerdos dicit orationem, quæ vocatur Collectio ad pacem: hæc quoque oratio propria est singulis Missis.

[519] Decimo. Pars illa Missæ, quam nos appellamus præfationem juxta usum Ecclesiæ Romanæ, [ab enumeratione] in neutra harum duarum liturgiarum nomen istud habet: sed appellatur Contestatio vel Immolatio in liturgia Gallicana, & Inlatio in Missali Mozarabico. Ordinarie longior est, quam illa, quæ est secundum ritum Romanum; & quælibet Missa habet sibi propriam. 11. Loco illius, quod Canon vocatur in Missali Romano, oratio est, cui titulus Post sanctus; quæ continet actus gratiarum actionum ac laudum; qui sint tamquam præludium verborum sacramentalium Qui pridie, & qui relationem habent cum Sanctus. Voces hæ Qui pridie, vel Ipse enim pridie, sunt ad finem orationis Post sanctus in Missalibus Gallicanis; & conspici posse satis clare, indicat Brunus, quod illæ ipsæ orationes Missarum Missalis Mozarabici finiantur modo quodam, qui conducit ad easdem voces Qui pridie &c. Consule, quæ dixi superius in annotatis ad § XI lit. f.

[520] Duodecimo. Verba sacramentalia sequitur oratio aut formula etiam valde brevis, [partium,] & quæ in majori parte Missarum diversa est. Oratio hæc vel formula dicitur Post mysterium aut Post secreta in Missalibus Gallicanis, & Post pridie in Missali Mozarabico: sed hoc eodem redit: illæque denominationes probant æqualiter, quod hæc oratio seu formula diceretur post verba sacramentalia; quia illis semper præmittitur historia institutionis Eucharistiæ. 13. Canitur Antiphona inter fractionem Hostiæ. 14. Præfatio orationis Dominicæ in omnibus pene Missis est diversa. 15. Prosecutio seu explicatio ultimæ petitionis, orationis Dominicæ etiam diversa est fere in omnibus Missis. 16. Datur benedictio solennis inter orationem Dominicam & communionem: & benedictio ista in qualibet Missa est diversa: sed secundum Missale Mozarabicum sacerdotes eam dant sicut episcopi; juxta ritum autem Gallicanum benedictio illa solennis a solis episcopis dabatur: verum quidem est, quod secundum hunc ritum sacerdotes etiam darent benedictionem in hoc Missæ loco; sed id fiebat modo minus solenni: illam namque dabant formula multo breviore; & formula ista erat semper eadem.

[521] Pergens ulterius ille liturgiographus notat 17., [in ritibus bene multis reperiri;] omnem credendi ansam suggeri, quod liturgia Gallicana consonaret etiam cum liturgia Mozarabica in cantando Gustate & videte paulo ante communionem Fidelium: ubi addit, ex Trecano (de quo nos supra in annotatis ad § XI lit. n) immediate post benedictionem collocato, satis indicari, quod cantaretur in eodem plane loco, quo canitur Gustate & videte in Missali Mozarabico; & ex iis quæ superius de Gustate & videte dixisse se indicat, ostensum esse significat, omnino verosimile esse, quod ibi esset Trecanum S. Germani; ut videsis apud Brunum pag. 330. De auctore hujus Trecani consule annotata, quæ jamjam citavi.

[522] Pluribus, quæ liturgiæ Gallicanæ ac Mozarabicæ communia sunt, [qui ad Ordinarium Missæ] referendis supersedendum sibi censet memoratus auctor; prout videri posse asserit conferendo quatuor Missalia Gallicana, & Lectionarium Luxoviense cum Missali Mozarabico; supersedendum, inquam, sibi censet; quia non alium sibi præfixum fuisse scopum fatetur, quam ostendere conformitatem ambarum istarum liturgiarum in eo, quod ordinarie dicitur in Missa; non autem in eo, quod certis festis aut diebus dicitur. Adjungit, adeo persuasam fuisse seculo IX conformitatem ritus ecclesiarum Hispaniæ cum ritu ecclesiarum Franciæ usque ad tempora Pipini & Caroli Magni, ut Carolus Calvus crediderit, se videre istum antiquum ritum Gallicanum, quando jussit coram se celebrari Missam juxta ritum Toletanæ ecclesiæ; ex epistola ipsius ad clerum Ravennatem: de qua redibit sermo. Dictus scriptor refert, se quoque non recensuisse plurima puncta, in quibus ambæ istæ liturgiæ conveniunt inter se cum ecclesia Romana; quia non alia de causa istarum duarum liturgiarum conformitatem esse expositam fatetur, quam ut ostendatur, quod Mozarabica proveniat a Gallicana.

[523] [spectant.] Monitiones, orationes ac præfationes ambarum liturgiarum non admodum differunt, nisi secundum terminos; quin imo in terminis ipsis nonnumquam eas convenire observat in notatiuncula pag. 339, adducto exemplo. Denique suam de origine liturgiæ Mozarabicæ a Gallicana sententiam visus aliunde mitigare velle laudatus auctor, Si, inquit, liturgia Gallicana merito isto gaudeat, quod formam seu exemplar Missali Gothico Mozarabico præbuerit; fatendum esse pronuntiat; quod Missalia Gallicana eidem cedere debeant propter varietatem & copiam orationum suarum; non posse non esse mirabilem S. Leandri, S. Isidori, aliorumque Doctorum anteriorum vel posteriorum, qui isti rei allaborarunt, fœcunditatem; magnam ordinarie in orationibus esse analogiam cum Euangelio diei, semperque multum gustus atque accurationis; adeo ut suspici possit Missale Mozarabicum tamquam fœcunda instructionum ac precum scaturigo. Verum priusquam conveniamus Brunum super ista assertione, qua censet, quod œconomiæ sacræ Mozarabicæ formam seu exemplar subministrarit liturgia Gallicana; dispiciamus, in quibus altera ab altera dissentiat, ex fide Honorati a S. Maria, alias citati, tom. 3, pag. 202.

[524] [Utriusque liturgiæ discrepantia ex alio recentiore auctore.] Utramque igitur dicit differre admodum liturgiam. 1. Collectæ, quæ ibidem recitantur, nihil habent simile. 2. Lectiones tam antiqui quam novi Testamenti non concordant. 3. Canon in pluribus Missis non est idem. At mihi Canon Mozarabicus est (intelligo Canonem proprie ac stricte dictum) qui sic incipit: Adesto, adesto &c., secundum dicta num. 456, & in annotatis ad §. 10 lit. u. 4. Dicebatur Symbolum Apostolorum ante orationem Dominicam, quod proprium est ritus Mozarabici. Denique modus, quo sacerdotes Mozarabes partiuntur Hostiam, numquam in usu fuit in aliqua alia liturgia, quantum quidem laudatus Honoratus se scire dicit. Porro de ista divisione actum est superius. An autem idem fuerit Galliæ & Hispaniæ mos in divinis Officiis, videri potest apud Cardinalem Bonam Rer. Liturg. lib. 1, cap. 12; de partibus item utriusque liturgiæ agit Mabillonius Liturgiæ Gallicanæ lib. 1, cap. 5. Sed quæri potest circa duos istos liturgiographos, an in argumento præsenti commissa ab eis non fuerit hallucinatio, quæ inde originem traxerit, quod antiquos illos libros Missales, de quibus agebant, non satis distinguerent, sed confunderent potius. Controversia ista admodum connexa est cum alia, superius a me agitata cap. 3, § 6; num videlicet Ordo sacer Gothico-Hispanico atque adeo Mozarabicus liturgicam suam formam debeat acceptam referre ritui antiquo Gallicano; quæ controversia ea de causa apposite hic discutietur, ubi præmisero examen rationum, quibus Brunus inducitur, ut statuat, exemplarem Mozarabicæ liturgiæ formam in Gallicano Ordine sacro constituendam esse; id quod neutiquam mihi probatur: a quo autem, an ab ipso, an a me stet potior ratio, discutiatur.

§ III. An ex consensu antiquæ liturgiæ Gallicanæ cum Mozarabica concludi possit, hanc ab illa exemplar seu formam accepisse.

Id nego ego, affirmat Brunus. Rem expendamus. Ex tam consona utriusque liturgiæ analogia, proxime prægresso paragrapho ex Bruno exhibita per enumerationem partium, [Ex consensu liturgiæ Gallicanæ] eo ducimur, ut clarissime perspiciamus, quorsum tot, tam multa, tamque singularia puncta adeo studiose corraserit; nimirum ut ex comparatione singularum, quoad potuit, partium comprobaret, Hispanam liturgiam descendere a Gallicana. Et vero quod multo amplius alibi velit, quam in illis, quæ paragrapho primo hujus capitis decimi, ex ipso recensui, manifestum est: nam toto suo articulo quarto a pag. 334, unde relata § 2 proximo excerpsi, solam demonstrat utriusque ritus conformitatem, prout ex dictis liquet; controversam vero hic originem aliunde non probat ibi, quam ex eadem illa conformitate. Et sane aliunde, meo quidem judicio, videtur probanda fuisse origo ista: neque enim sequitur ex eo, quod duæ liturgiæ in multis sint conformes, unam e duabus ab altera derivari; sed nisi derivatio illa aliunde probetur, ecquis ex sola tali similitudine satis prudenter illam deducat? Itaque dum aliam ibi probationem haud reperirem, consulendam duxi Dissertationem Bruni quartam, quæ habetur in eodem tomo secundo, a pag. 228, & in qua tractat de antiqua liturgia ecclesiarum Gallicanarum.

[526] Articulo 1, pag. 230 sermonem habet de ejus antiquitate, [cum veteri Hispana &c.] quam post Mabillonium sæpius citatum lib. 1, cap. 4, summam ipsi vendicat. Hanc equidem non negaverim; sed tota quæstio in eo vertitur, an liturgia Gallicana talem habeat excessum antiquitatis præ Hispana veteri, ut huic tamquam idea, forma atque exemplar illa præluxerit. Quæ contra excessum illum a Mabillonio assertum, responderim, invenies supra cap. 3, § 6 & 7; & quoniam prærogativa illa ritus Gallicani contra Hispanum mihi non satis ibi suadetur; non satis etiam mihi suadetur origo, de qua nunc disputatur. Æque quidquam ex ordine temporis, aut qualitate Officii Gallicani, vel juxta ipsiusmet Bruni principia seu placita, circa hanc in Gallorum favorem dirimendam controversiam statuere satis secure possam. Nam nec vult, nec potest hic agere de ritu Hispanico quatuor primorum seculorum; etenim tomo secundo citato pag. 232 dicit, quod Ordo ritus Gallicani (de antiquo est sermo) non sit Romanus; at vero pag. 272 diserte affirmat, & quantum potest, probat, Hispanum fuisse Romanum; idque tanta cum extensione temporis, ut pag. 273 rotunde fateatur, verum esse, quod nihil videatur durantibus quatuor primis seculis, quod designet in Hispania alios usus liturgicos, quam Romanos.

[527] [non sequitur] Et postquam nonnulla subjunxisset, quibus hoc confirmat, Ecce igitur, ait, usque tunc vestigia liturgiæ Romanæ. Si ergo quatuor primis seculis nihil videatur, quod, ipsomet Bruno fatente, designet in Hispania alios ritus quam Romanos; & si ad illud usque tempus ejusdem ritus vestigia deprehendantur; ergo vetus Ordo Gallicanus per totum istorum quatuor seculorum decursum non exstitit forma & exemplar ritibus antiquis Hispanicis; cum hi, ipsomet fatente, quatuor primis seculis Romani fuerint; ille vero, juxta id, quod ex ipso mox retuli, diversus a Romano dicendus sit. Cap. 1, § 1, egi de liturgiæ Hispanicæ quatuor primis Christi seculis origine ac propagatione. Consule præterea ejusdem capitis paragraphum 6 sub finem; quamquam, ut ibi monui, obscura admodum & ignota sunt, quæ circa sacra apud Hispanos istis seculis mysteria, imo etiam seculo V, ad posteros pervenerunt. Itaque fateamur, necesse est, quod in principiis Bruni controversa hic antiquæ liturgiæ Hispanicæ origo imputari nequeat antiquæ Gallicanæ, quatuor primis Christi seculis.

[528] [in principiis] Eoque magis hæc elucescit assertio; quod idem scriptor pag. 232 censet, antiquum liturgiæ Gallicanæ Ordinem ab ecclesiis Orientalibus esse profectum. 1. Ob istius cum liturgiis Orientalibus conformitatem. 2. Quia, ut ait, primi Galliarum episcopi pene omnes fuerunt Orientales. Et sit hoc prout vult Brunus; sic hoc pacto rursus cohæret in principiis ejus, quod Ordo iste sacer Gallicanus, qui erat Orientalis origine, formam & exemplar tunc non suppeditarit Hispanico, qui Romanus erat: etsi candide fatear, me non assequi; neque satis intelligere, quidnam determinati circa conformitatem vel difformitatem partium accidentalium, in magno saltem numero, hujus vel istius liturgiæ respectu alterius statui possit primis æræ Christianæ seculis, ob rationes, capite primo, § 2 hujus Tractatus allegatas.

[529] [recentioris cujusdam liturgiographi,] Quod si ab iis, quæ de quatuor primis æræ Christianæ seculis ibi potissimum dixi, pergere lubet ad seculum V, quo barbaræ gentes in Hispaniam irruperunt; invenies ibi tunc temporis duplicem exstitisse liturgiam, videlicet nativam antiquam Hispanicam, & adventitiam Gothicam; etiam juxta principia Bruni a pag. 273; quæ liturgia Gothica ex Oriente eruta sit, pag. 274; quamque habuerint Gothi in Hispaniam venientes, pag. 275. Consule quæ superius deduxi cap. 2. Turbulentis itaque hisce temporibus quis credat, liturgiam Gallicam, quatenus utique a Gallicano-Gothica Narbonensi erat diversa, ita migrasse ad Hispanos, ut suam inde liturgiam (pristina, quam habuerant, repudiata vel omnino immutata) tamquam ex quodam prototypo efformarint? Quis, inquam, id credat, nisi probatum alicunde hoc videat? Illud interim conficio ex seculo V, quod invecta tunc una cum Gothis in Hispaniam liturgia Orientalis, Gothis seculo VI ad catholicam fidem conversis, immixta fuerit veteri liturgiæ Hispanicæ, conformiter ad illa, quæ tradidi cap. 2; quæque dicit Brunus a pag. 278; addens, S. Leandrum ordinando hujusmodi Officio valde aptum fuisse; a quo quid seculo sexto; quid item seculo septimo ab ejus fratre S. Isidoro in materia liturgica præstitum sit, expendi superius capp. 2 & 3.

[530] Hactenus itaque non video, qua veri specie asserat Brunus, [quæ examinantur] quod liturgia Gallicana vetus formam & exemplar præbuerit Actioni sacræ Hispano-Gothicæ, & ita præbuerit, quasi hæc ex illa originem traxerit. Adeo certe infirma sunt & debilia, quæ alia occasione ille auctor habet a pag. 279; ut videantur fundari in unico incerto & conjecturali adverbio peutetre, forte. Textum itaque ipsius sic e Gallico reddo: Hic tempus est, quo S. Leander, archiepiscopus Hispalensis, laborare debuerit ad ordinandam totam liturgiam. Non esset rationi consonum, dicere, quod fecerit unam, ab illa, quæ antea (apud Hispanos) habebatur, omnino diversam: sed cogitandi locus datur, quod conservando bene magnam partem antiquorum usuum ecclesiæ eorum, multi ab Orientalibus mutuati fuerint, & forte etiamnum plures a ritu Gallicano, ad componendum Officium, cui episcopi Galliæ Narbonensis, qui istum jam tum ritum habebant, aptare se possent. Unde intelligitur, quod incerta prorsus sit origo Brunum inter ac me controversa, neque ulla sex primis Christi seculis satis probabilia lucescant indicia, e quibus assertio ejus satis solide stabiliri queat.

[531] Jam si gradum faciamus ad seculum VII, tantumdem habebimus, [ac rejiciuntur] etiam in principiis Bruni: etenim decursis a pag. 280 canonibus concilii Toletani IV, ad usuum ecclesiarum Hispaniæ ac Galliæ Narbonensis uniformitatem spectantibus; pag. 283 fatetur, sermonem ibi non haberi de novo Ordine aut novis libris conficiendis; sed hoc unice agi, ut omnes istæ sub dominio Gothorum provinciæ, eisdem uniformiter sese accommodent. Quæ plane consentiunt opinioni meæ, qua novæ liturgiæ confectionem S. Isidoro abjudicavi cap. 3, § 3; ac concilii Toletani scopuni exposui ibid. § 2, num. 107. Transi nunc; si lubet, ad seculum VIII & IX; quibus errores Missali Mozarabico imputati sunt; inde porro ad seculum X, quo integritas Officii istius comprobata; ad undecimum denique, quo abrogatum illud dixi; in meam sane intelligentiam non cadit, quo loco, quo tempore, quibusve rerum ac personarum adjunctis sæpe nominata hæc origo contigerit; quæ quoniam asseritur a Bruno, alicunde comprobanda foret ex solidiore aliquo argumento; quale mihi non apparet consimilis in plurimis partibus utriusque liturgiæ consensio; quo ut redeam, consideranda propono sequentia, conaturus probabiliter exponere, quo pacto ambæ istæ liturgiæ adeo inter se sint consimiles, ita tamen, ut idcirco altera alterius filia dicenda non sit.

[532] Liturgia quippe antiqua Gallicana ex Bruni, sicut dicebam, [tamquam non satis cohærentia.] sententia, ab ecclesiis Orientalibus profecta est; ex Oriente item saltem ex parte profecta est Hispano-Gothica; quia post Gothorum in Hispaniam adventum ex ritibus Orientalibus commixta; ergo non adeo mirum est, partes quasdam in utraque liturgia consonare: ergo nihil cogit in Galliam abire, ut analogiam illam inde in Hispaniam accersamus: ergo denique œconomiæ sacræ Hispanicæ forma a priore diversa sub Gothis indita est, quia mixta ex eorum usibus sacris, prout ante dictum fuit. Forte etiam veteris liturgiæ Hispanicæ ritibus aliquid superaddiderit Gallica Narbonensis, quæ simul cum Hispania unum constituebat corpus, & dominio Gothorum æque ac illa suberat, atque una cum illa ad totius ditionis Hispanicæ nationale concilium Toletanum quartum convenit. Quidquid sit, omnibus ita consideratis, nondum inducor, ut credam, liturgiam antiquam Gallicanam usque adeo præluxisse veteri Hispanicæ, ut ejusdem veluti parens, magistra & altrix formam rituum sacrorum atque exemplar eidem suggesserit. Atque hæc, quæ dixi circa originem hic controversam, ita accipi cupio, ut non pluris valeant, quam simplices fere, adde tamen non improbabiles, conjecturæ, ultra quas in rebus adeo obsoletis & obscuris vix datur, quo progrediaris; sed tametsi rem certo non evincant, argumenta tamen ad hominem, eo saltem valent, ut perspicuum reddatur, Brunum in præsenti nostra controversia ita se gessisse, ut plus probandum susceperit, quam probare atque persuadere potuerit, manendo etiam intra limites probabilis conjecturæ. Nunc dispiciendum est, an alia afferri possint ex Missalibus antiquis Gallicanis argumenta, quæ contra me faciant, & opinioni istius liturgiographi patrocinentur.

§ IV. An ex Missalibus, quæ sub nomine liturgiæ Gallicanæ excusa sunt, controversia ista in favorem liturgiæ ejusdem decidi possit?

Ea est conditio istorum librorum, ut pronuntiare non reformidem, [Præmissa] nihil exinde lucis in favorem liturgiæ antiquæ Gallicanæ contra Hispanicam sperari posse. Brunus tomo citato, articulo 2, pag. 234 monumenta sex liturgiæ Gallicanæ enumerat, Missalia videlicet quatuor seu Sacramentaria, Lectionarium unum, & unam Missæ Expositionem. Ad Missalia quod spectat (de quibus solis hic agimus) duo ex illis indicarat Cardinalis Bona Rerum liturgicarum lib. 1, cap. 12, num. 6; Dum, inquit, vetustos codices ad propositum mihi scopum pertinentes in celebrioribus bibliothecis perquiro, factum est Dei nutu, ut duos antiquissimos repererim, quorum seriem, stylum, characterem, singulasque Missas in eis contentas sedulo consideranti venit protinus in mentem, utrumque esse vetus Missale Gallicanum; quia & illis adamussim conveniunt, quæ Hilduinus tribuit Gallicis Missalibus a se visis; & priscis ritibus consonant ecclesiæ Toletanæ, ex qua Carolus Calvus sacerdotes adscivit, ut antiquum Galliæ morem ab ipsis celebrantibus disceret. Utrumque autem cum ipso Gothico seu Mozarabico a Cardinali Ximenio edito conferens, inveni ordinem & methodum Missæ eumdem esse, orationes vero diversas. De facto Caroli Calvi, & ejus epistola ad clerum Ravennat. meminit Mabillonius in Præfatione ad Liturgiam Gallicanam.

[534] [variorum Missalium] Brunus, facta horum duorum Missalium mentione, tertii insuper meminit, reperti a Thomasio; qui omnes tres Romæ anno 1680 excudi curavit uno in volumine simul cum Sacramentario S. Gelasii; ac Mabillonius recudit Parisiis anno 1685, suo libro De liturgia Gallicana insertos. Unus, inquit Bona, ex his codicibus (duobus nimirum, de quibus egerat) extat in bibliotheca serenissimæ Suecorum Reginæ ante annos nongentos scriptus, ut periti censent, litteris quadratis & majusculis &c. (Nunc vero, sicut refert Brunus eadem pag. 234, est in bibliotheca Cardinalis Ottoboni.) Initio præfixus hic titulus est manu recentiori, teste laudato Cardinale, Missale Gothicum. Thomasius Gothicum sive Gallicanum vetus illud nuncupavit; Gothicum seu Gothico-Gallicanum Mabillonius; quo videlicet usi fuerint Galli Visigothorum imperio subjecti: & vero Gothico-Gallicanum esse notat Brunus ex Sanctis Gallicanis eidem inscriptis; quos ibidem enumerat; non autem Hispanicum, propter tres dies Rogationum ante Ascensionem; quos serius in Hispania dicit receptos, & post Ascensionem locatos.

[535] Missale alterum Thomasius inscripsit Missale Francorum; [notitia;] circa quod Brunus pag. 236 notat ex ejus signis, Gallicanum quidem illud exstitisse; sed Romanum etiamnum potius quam Gallicanum dici posse indicat; cujus ætatem cogitat usque post seculum VIII medium differendam. Aliud denique Missale indicatur apud Cardinalem Bonam cap. supra citato; quod a Thomasio Gallicanum vetus, a Mabillonio Gallicanum dicitur: & de quo pluribus tractat Brunus pagg. 237 & 238; notatis quibusdam ritus Gallicani, uti dicit, characteribus. Atque hæc quidem ita hactenus exposui, ut pervenire queam ad statum præsentis quæstionis; videlicet an ex libris istis liturgicis præsidii quidquam sperandum sit, ut probetur liturgiam Gallicanam tamquam exemplar ac formam præluxisse veteri Hispanicæ. Ex iis, quæ mox subjiciemus, eo, ni fallor, loci controversia hæc deducetur, ut ex citatis Missalibus nihil verosimile, nedum probabile conficias, quod facere utcumque possit satis.

[536] Honoratus a S. Maria supra laudatus tom. 3. Dissertatione 3, [ostenditur] lib. 5, art. 3, § 2 de antiqua Missa Gallicana tractans, ostendit propendere sese in illam opinionem, quæ censeat, quod antiqua Missa Gallicana forte eadem sit cum Gelasiana. Materiam hanc pluribus ibidem prosequitur idem auctor. Circa tria Missalia a Thomasio & Mabillonio producta, nimirum Gothicum, Francorum, ac Gallicanum vetus, quæ appellantur, nulla ab eis facta mentione de Gelasiano; circa tria, inquam, ista Missalia observat, duobus istis scriptoribus, uti & Cardinali Bonæ adeo parum constitisse de distinctione, quam illa inter Missalia ponunt, ut ea confundant inter se, aliis, ut ibidem dicitur, alio nomine utentibus: qua de re postquam Honoratus latius disseruisset, concludit pag. 195, quod illud sit totum fundamentum istorum auctorum, nomina adeo diversa dandi uni eidemque Missali, atque ex uno solo Gelasiano faciendi tria; neque vero induci se posse, addit, ut credat, quod isti scriptores dare queant vadem aliquem seculo ultimo anteriorem, qui liturgiam jam inde a seculo V in Gallia usitatam aliquo ex jam dictis nominibus nuncuparit. Contra vero, quod libri Missales apud Gallos usitati, initio seculi IX dicerentur Gelasiani, ex testimonio irrefragabili conficitur.

[537] Nam in descriptione seu recensione bonorum Centulensis monasterii, [auctores ita discordare circa ea] anno Christi 831 facta, atque impressa apud Dacherium tom. 4. Spicilegii, libro 3, capite 3 leguntur ista: De libris sacrarii, qui ministerio altaris deserviunt: Missales Gregoriani tres; Missalis Gregorianus, & Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus 1. Missales Gelasiani XIX. Juxta hunc itaque textum Missa tunc celebrabatur in Gallia ritibus tribus diversis: Romano videlicet, qui eo erat introductus tempore Caroli Magni; at necdum adeo generaliter stabilitus, ut antiquus ritus Gelasianus ibidem esset abolitus. Itaque spectatis dicti instrumenti terminis, Ordo Gelasianus tunc temporis ibidem adhuc obtinuerit, solusque cognitus debuerit esse, antequam Carolus Magnus in Gallia & Germania receperit Romanum; cum in isto monasterio essent novemdecim Missalia Gelasiana, non obsoleti, non abrogati, sed usitati tunc moris; cum de iis ratio habeatur, tamquam De libris sacrarii, qui ministerio altaris deserviunt. Ceterum ea, quæ hic ex laudato Honorato in compendium contraxi, diffusius deducta apud eum consuli possunt. Et vero non alium ritum in Gallia exstitisse ante tempora Caroli Magni, quam Gelasianum, suadere prosequitur Honoratus a pag. 196.

[538] [inter se,] Ex hisce autem Cardinalis Bonæ verbis Rer. liturg. lib. 1, cap. 12, art. 5, Deducitur, veterem Missam Gallicanam ei similem fuisse, quæ Toleti & per universam Hispaniam, atque etiam in Gallia Narbonensi, colligit Honoratus pag. 198, sapientem hunc Cardinalem certo aberrasse: nam, sicut subdit, liturgia Gallicana, quæ similis est Hispanicæ, non est antiqua Gallicana; sed Gothica Gallicana, quæ ita vocatur, quia usitata erat in provinciis Galliarum, quæ dominio Gothorum suberant: Missa autem Gallicana antiqua erat communis reliquæ Franciæ. Sic Missa Gallicana, quæ similis est vel eadem, quæ Hispanorum, non est antiqua Gallicana, aut Gelasiana, sed Gothica Gallicana; quæ continuo appellata fuit Gothica, quia Gothi dominabantur in Hispania; nominata quoque Gallicana, quia populi isti possidebant Galliam Narbonensem. At quando Gothi ex Hispania a Mauris fuerunt ejecti, liturgia ista non fuit amplius appellata Gothica, aut Gothica Gallicana, sed Mozarabica vel Muzarabica. P. Thomasius & P. Mabillonius ut hanc a Gallicana distinguerent; hanc nominant Gallicanam veterem; illam vero Gothico-Gallicanam.

[539] [ut origo liturgiæ Hispanæ a Gallicanæ] In memoriam quoque revocat Honoratus pag. 198, quod Thomasius crediderit Missale, quod Gothicum appellat, usitatum fuisse in Francia, antequam ritus Romani ibidem fuerint admissi, qui admodum, ipso judice, erant diversi ab his, qui spectantur in isto Missali Gothico. Sane, inquit Thomasius in præfatione ad librum suum (quem inscribit Codices Sacramentorum) Gallicanæ ecclesiæ vetus hoc esse Missale, antequam Romanos ritus ab eo longe diversos admitteret, mihi pene (non plene, sicut legitur apud Honoratum) exploratum habetur. Jam vero, ut pergamus cum Honorato, certum esse dicit, quod Missale apud Francos usitatum ante Caroli Magni tempus, non fuerit illud, quod auctor ille appellat Gothicum, sed illud, quod alibi appellat Gallicanum vetus; quia hoc sit, quod animadverto, inquit, ad Romanos ritus propius .. accedere. Ac Mabillonius Liturgiæ Gallicanæ lib. 3 in Præfatione etiam consentit, quod in Gallicano veteri Ordo ex Romano & Gallicano mixtus exhibetur: id quod de Missali Gothico, quod ab ordine Romano admodum sit diversum, intelligi haud posse, observat Honoratus.

[540] [inde probari possit.] Perspicis, lector benevole, quam variæ discrepantesque inter viros illos eruditos inveniantur circa libros sacræ liturgiæ usui destinatos sententiæ; quamque implexis omnia sint tricis involuta, quæ tamquam principia assumuntur, quibus cum aliqua si non probabilitate, saltem verisimilitudine perveniri queat ad determinandam veteris liturgiæ Hispanicæ a Gallicana antiqua originem. Retuli autem ex Honorato ea, quæ in rem meam dixit, unice securus, an omnia & singula secundum exactas justæ critices leges dici debuerint, prout ea dicit; neque enim mei est instituti, examinare nedum dirimere istas controversias, quæ longe nimium abducunt a præfixo mihi scopo, & dirimi forte neutiquam satis tuto possunt. Satis quippe mihi est, vel retulisse ex iis, qui tricis hisce operam navarunt, incommoda ac difficultates; quibus fiat, ut nec ipsi inter se concordent, nec facile suaderi possit, a qua parte stet potior pro veritate ratio. Maneat itaque fixa illa ex ante dictis conclusio, non satis probari, quod œconomia veteris liturgiæ Hispanicæ originem trahat ex antiqua Gallicana; quidquid Brunus ex utriusque analogia conficere illud voluerit; neque ex intricatis, incertis ac controversis adeo principiis, quæ ab antiquis Missalibus assumuntur, quidquam superaddi tanti momenti, ut in aliam nos inclinet opinionem.

[541] [Notitia tomorum Mss. Mozarabicorum mox hic danda.] Nunc extremum hunc, lector benevole, mihi permitte laborem, quo notitiam tibi suggeram tomorum manuscriptorum Mozarabicorum, qui asservantur in bibliotheca capitulari metropolitanæ ecclesiæ Toltanæ, ex eorum descriptione, cui sequens & ultimum præsentis hujus Tractatus præliminaris subserviet caput. Observationes porro, notitiæ isti interspersæ, eo etiam conducere poterunt, ut occasionem tibi præbeant memoriam refricandi aliquarum rerum, quas in decursu superius tractavi.

CAPUT XI.
Notitia Tomorum Mss. Mozarabicorum, qui Toleti asservantur.

§ I. Eorum descriptio; una cum variis observationibus.

Descriptionem hanc volens lubensque cum grata, ut debeo; memoris animi testificatione, acceptam refero Viro longe mihi colendissimo, ac superius laudato, D. Petro Camino Velasco, S. Inquisitionis Toletanæ Commissario, [In fide D. Petri Camini] nec non ecclesiæ parochialis S. Sebastiani Mozarabum in eadem urbe Rectori; qui eam & suapte manu descripsit, & huc direxit. Ex Hispanico itaque memorati Viri exemplari præcipua delibabo, atque ea in ejus fide referam, non invito, uti confido, lectore; delibabo, inquam; inde præcipua, quæ convenire potissimum judicabo, lector ut noverit: nam individua omnia, etiam minutissima istorum codicum adjuncta, quæ accuratissime ac diligentissime notanda sibi censuit laudatus Caminus, huc diffuse transcribere supersedeo; ne plus excrescat sermo, quam res ipsa postulat.

[543] Manuscripta ista membranacea sunt, atque in Tomos octo seu corpora dividuntur; quæ laudatus Caminus ex eorum inscriptionibus Latinis, [datur octo tomorum Mss.] quas subdit, nosque ex ipso ita dispescimus. Itaque hisce verbis ab ipso datur descriptio Tomi primi: Missal. Muzarab. Pars 1. Gothic. continens Missas a Paschate, usque ad Pentecost. Num. 1.

Secundi: Missal. Muzarab. Pars altera Gothica, continens Missas de Tempore & Sanct. Num. 2.

Tertii: Missal. Muzarab. Pars altera Gothic. contin. varias Missas Sanctor. & Quotidianas. Num. 3.

Quarti: Missal. Muzarab. Pars altera Gothic. continens Missas Sanctorum & Officia. Num. 4.

Quinti: Missal. Muzarab. Pars altera Gothic. contin. Missas B. Mariæ V. a Sancto Ildephonso compositas. Num. 5.

Sexti: Breviar. Muzarab. Pars 1. Gothic. contin. part. Psalter. Cantic. & Hymn. Num. 6.

Septimi: Breviar. Muzarab. Pars altera Gothic. contin. part. Psalter. Offic. propr. Sanctor. & Hymn. Num. 7.

Octavi: Breviar. Muzarab. Pars altera Gothic. Quadragesim. Num. 8.

[544] [Gothicorum partitio,] Vides omnibus & singulis horum librorum Mss. partibus nomen Gothicum apponi; quod si ideo apponatur, quia Gothico omnes & singuli charactere sint conscripti; ut res illa combinetur cum iis, quæ cap: 6, § 6 de abolitis seculo XI in concilio Legionensi characteribus Gothicis stabilita sunt; oportet, ut omnes & singuli isti codices ante illam abrogationem conscripti fuerint: neque enim in animum induco, litteris illis operam esse datam; quando jam erant abolitæ. In qua tamen re videtur aliqua esse difficultas, ex dicendis de codice octavo. Verum utcumque se hoc habeat, nos exemplar nostrum secuti sumus, nolentes quidquam detrahere venerabili dictorum Tomorum antiquitati.

[545] [cum observationibus] Dictæ codicum partitioni subdit harum notitiarum scriptor observationes suas, quibus eos elucidat. Ac super Ms. quidem quod numero primo signatur, dicit I. Quod inter cooperculum ejus ac folium primum collocatus sit Tractatus Missæ & Officii Gothici, ubi referantur ejus institutio, ritus, ac cæremoniæ, auctore Francisco de Pisa; qui constanter affirmet, & evidenter probet, uti censet Caminus, quod Missa, & Officium sanctum Gothicum Isidorianum, aut Mozarabicum manarit immediate ab Apostolis; quodque celebrationis ejus formam, a multis deinde nationis Gothicæ Sanctis illustratam, quales fuere S. Leander, S. Isidorus, S. Fulgentius, S. Ildephonsus &c.; quod, inquam, celebrationis ejus formam invexerint in Hispaniam S. Torquatus, ac socii ejus; quodque hæc eadem sit, quo usi fuere Patres isti, & quo hodiedum utuntur Mozarabes. At tu vide, lector, quæ de obscuritate liturgiarum primis quatuor æræ Christianæ seculis dicta sunt cap. 1; ubi & de S. Torquato ac Sociis ejus dixi; item quæ cap. 9, § 10.

[546] Laudatus auctor affirmat 2. Quod, si vidisset istum Tractatum Baronius, [super codice primo,] quando Annales scribebat ecclesiasticos, dubium non sit, quin omnem istam antiquitatem tribuisset Officio Gothico, retractassetque opinionem suam, quod ejusdem auctor fuerit S. Isidorus. Consulesis, quæ præmisi cap. 3, § 3. Diligens noster codicum illustrator censet 3. Eminentissimo Cardinali Bonæ haud futurum fuisse satis, affirmando ex clarissimo testimonio verborum orationis Post nomina in Missa Gothica S. Martini, episcopi Turonensis, quod istud Officium jam esset usitatum anno Christi 402. De hoc testimonio supra actum est capite 3, § 3, jamjam designatis; quod item postea a nobis dabitur antiquis characteribus expressum.

[547] [secundo,] Progressus Caminus ad manuscriptum numero 2 notatum, in quo exstant Missæ de Tempore & Sanctis, dicit, in eo haberi Missam de Cathedra S. Petri Antiochiæ, (quod festum esse unum ex antiquioribus ab Ecclesia celebratis observat. Vide tamen ea, quæ, occasione mihi oblata ex fragmento antiqui Kalendarii Gothici, jam præmisi cap. 9, § 6 versus finem) & in ejusdem Missæ oratione prima, quæ vocatur Missa, atque incipit: Diem in quo beatissimo Petro &c., litteram istam initialem D inter omnes tam hujus quam reliquorum Manuscriptorum adeo singularem esse observat, ut ad graphicam illius expressionem sese fateatur adduci; id quod fidelissime exsecuturum se addit, exprimendo ejus formam, magnitudinem, lineas, characteres ac colores, prout exhibentur in originali; quamque nos hic æri incidi curavimus.

[548] [in quo habetur littera; hic in æs incisa.] En itaque eam, quam in hocce ectypo, ad imitationem exemplaris huc missi, expressam cernis. Id quod in littera illa est singulare, exhibetur in ejus inscriptione, quæ eamdem obit in circulo superiore, Gothicis, inquit, characteribus expressa, qui ad Latinos translati, sic dicunt: Elenus abbas, etsi indignus, scripsit. Quæ epigraphe si talem notitiam dedisset anni, quo scripta est, qualem dat scriptoris, qui eam manu exaravit, indicat auctor noster, quod potuisset supersedere labore revolvendi multos e codicibus Mss. istius bibliothecæ; at vero neque in illis, neque in subscriptionibus, quæ de abbatibus Hispanis leguntur in collectionibus conciliorum Hispanorum apud Illustrissimum Loaisam, & Eminentissimum Aguirrium, occurrere fatetur notitiam de isto Eleno abbate; atque adeo non posse se dare punctum fixum antiquitatis Manuscripti istius; etiamsi magnam esse addit, prout ex istis, atque ex characteribus orationis, Deus qui mirabilis es &c. confici censet.

[549] [Codex numero 5 signatus] In Ms. autem, quod numero 5 notatur, ubi habentur Missæ, secundum ante dicta, a S. Ildephonso compositæ ad honorem & gloriam beatissimæ Virginis Mariæ, inveniri refert notam, Joannis Baptistæ Perezii, primo Canonici Toletani, deinde vero episcopi Segorbiensis manu adscriptam: Hic liber in magno pretio habendus &c.; de quo testimonio dictum est supra num. 140. Vitam quidem S. Ildephonsi, a Cixila, prout fert illud testimonium, compositam, fatetur Caminus, se non vidisse; at vero significat, posse se affirmare res duas, ad majus istius testimonii robur accomodatas; quarum una sit, quod Missæ de Annuntiatione, Nativitate, & Assumptione Dominæ nostræ, quæ inveniuntur in illo codice, ordinatæ ac compositæ sint omnes ex sententiis ac clausulis integris libri De illibata virginitate sanctæ ac gloriosæ Dei Genitricis Mariæ, quem scripsit S. Ildephonsus, & qui reperitur tomo 9 Bibliothecæ veterum Patrum, a Margarino de la Bigne, doctore Parisiensi, in lucem editæ. Videatur, inquit Caminus; iste liber ac conferantur prædictæ Missæ, quæ, tametsi non eo ordine ac forma sicut in codice Gothico, inveniuntur insertæ Missali Mozarabico; breviores quidem, at plenæ tamen torrentis synonymorum, quæ dulci & devoto calamo S. Ildephonsus effudit.

[350] [laudatur præ reliquis ab antiquitate.] Res alia est, quod codex iste littera ac forma adeo a reliquis sit diversus, ut sine majore probatione duplicatam præ illis antiquitatem habere eum censeat. Characteres etenim sunt majores, atque adeo rudi modo formati, ut sine magno labore ac vigilantia legi haud possint. Scriptura ductu continuo constat; sine ulla separatione, præter illam, quæ datur ab una linea ad aliam. Neque in eo occurrunt lusus quidam calami etiamsi rudes, qui occurrunt in aliis codicibus: (nam, uti in exemplari notitiarum præmittit Caminus, in oris ad manum sinistram, ubi incipit Missa, Officium, Psalmus, Hymnus &c., apparent variæ aves, pisces, animalia, flores, & quædam etiam figuræ hominum, monachali habitu vestitorum &c.) Omnia Denique folia adeo denigrata sunt ac male habita, ut manu tractari non possint sine attentione & cura. Hæc tamen, quæ ex Camino pro antiquitate istius Ms. collegi, non usque adeo ipsi faciunt satis, ut asserat, illud esse idem, quod S. Ildephonsus conscripsit; imo vero quamquam prædicta antiquitas indicium præbeat, neque inveniatur memoria in istius bibliothecæ indicibus aut registris, a quo, & quando hoc in illa collocatum sit; totum hoc nondum sufficere fatetur ad formandam conjecturam, quod S. Ildephonsus illud manu sua exararit; dicique dumtaxat posse, quod sit copia seu exemplar transcriptum ipsis immediate gloriosi Sancti temporibus.

[551] [Minoris antiquitatis est Ms. 8; quantæ vero, nescitur.] Ms. numero signatum octavo, & ex octo ultimum, minoris esse antiquitatis profitetur Caminus, ex perfectione characteris, coloris nigri ac rubri, quibus solis conscriptum est, claritate, ac foliorum membrana nitida, recteque tractata. Hæc porro nota, charactere rubro expressa, ei apponitur: Finit hic liber, Deo gratias, regnante Domino Adephonso, per manus Ferrandi Joaniz, presbyteri ecclesiæ sanctar. Justæ et Rufinæ civitatis Toleti in mense Aprilis. Non apponitur annus.

§. II. Antiquitas Missalis Ms. Gothici seu Mozarabici in schemate exhibita.

Oratio (quæ dicitur post nomina) desumpta ex Missa S. Martini Episcopi Turonens., quæ habetur in Missali Gothico Manuscripto num. 2. scrin. 30 bibliothecæ Capitularis S. Eccles. Tolet. Hispaniar. Primat, ex eodem Manusc. fideliter transcripta, & iisdem characteribus expressa. Titulus ipsissimis characteribus coloribusque, quos habet Codex Gothicus; inquit Cominus; e cujus apographo sequens ectypon damus.

MISSA IN DIE OBITUS S. MARTINI
Post nomina

Deus qui mirabilis es in sanctis tuis. cujus cultui deputatur quicquid amicis tuis honoris impeditur intenta oratione te poscimus. ut hunc diem quem sancti & inconparabilis viri martini inlustrat excessus prosperam nobis & posteris in rebus nationum. propitiatus indulgeas: tribuasque ut cujus veneratores sumus. imitatores effici mereamur. hunc etiam virum quem celicolis adnumerandum martyribus adgregatum etatis nostre tenpora protulerunt. Jubeas auxilium nostris ferre tenporibus dubium enim non est quod sit martyr in celo qui fuit confessor in seculo: quum sciatur non martyno martyrium. sed martyrio defuisse martynum. Oramus te domine ut qui tantum potuit tuis equare virtutibus. ut vitam mortuis redderet: dignetur etiam defuncturum spiritus consolare. & huc viventes in tribulatione defendere. qui potens fuit mortuos suscitare: amen.

[553] Idem sæpius laudatus Vir, qui codicum Mozarabicorum ideam nobis suggerit, [Oratio de S. Martino] mox productam, & ex antiquo exemplari a se delineatam orationem, aliunde illam nobis exhibet; prout constat ex hac inscriptione, quam eidem præmittit: Oratio eadem ex Missali editionis Latinæ venerabilis & Eminentissimi DD. Francisci Ximenez de Cisneros, S. R. E. Cardinalis, archiep. Toletani, Hispaniarum Primatis, qua ad celebrandum Officium sanctum Gothicum utimur Presbyteri Muzarabes Toletani; quæ subditur his verbis:

Post nomina. Oratio.

[e Missali Mozarabico] Deus qui mirabilis es in sanctis tuis: cujus cultui deputatur quicquid amicis tuis honoris impenditur. Intenta oratione te poscimus: ut hunc diem quem sancti & incomparabilis viri martini inlustravit excessus: prosperum nobis & posteris in rebus nationum * propiciatus indulgeas. Tribuasque ut cujus veneratores sumus: imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum quem celicolis ammirandum martyribus adgregatum etatis nostre tempora protulerunt: jubeas auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est: Quod sit martyr incelo qui fuit confessor in seculo. Cum sciatur non martyno martyrium: sed martyrio defuisse martynum. Oramus domine ut qui tantum potuit tuis se equari virtutibus: ut vitam mortuis redderet: dignetur etiam defunctorum spiritus consolari: ac viventes in tribulatione defendere: qui potens fuit mortuos suscitare. Amen.

[554] Et mox subdit sedulus hujus nostri Tractatus præliminaris allaborator: [typis edito.] Habetur hæc oratio pagin. 402 & 403 ejusdem Missalis. Variantes utriusque textus lectiones notare supersedeo; quas quilibet per se satis observare poterit, unam cum alia conferendo. Illa vero, quam ad marginem adjeci, desumpta est ex Eminentissimo Cardinale Bona lib. 1, cap. 12 Rer. liturg.; ubi istam quoque orationem excusam reperies.

[555] Atque hæc quidem sunt præcipua, de quibus circa descriptionem antiquorum codicum Mozarabicorum, [Autographum] in bibliotheca capitulari ecclesiæ metropolitanæ Toletanæ, Hispaniarum Primatialis asservatorum, instruendum me censuit V. Cl. Petrus Caminus Velascus; qui famosam ex Missa S. Martini, episcopi Turonensis, orationem, folio primo ejusdem suæ descriptionis repræsentatam, accuratissime ac fidelissime a se expressam fuisse secundum verum, genuinum ac primigenium Missalis antiqui Mozarabum exemplar, constare voluit; prout conficitur ex testimonio ejus infrascripto. Famosam dixi orationem; quæ utpote eruditis apprime sit cognita liturgiographis, Cardinali Bonæ, Mabillonio, ac Bruno; quibus addi potest P. Honoratus a S. Maria in Observationibus super regulis & usu critices tom. 3, pag. 200. Interea dum ego, lector, hic te mitto ad superius caput 3, § 3 ac 6, subjicio testimonium Latinum, quod huic codicum jam datæ descriptioni adjecit eorumdem descriptor Velascus.

[556] [harum notitiarum descriptoris testimonium.] Ego infrascriptus S. Inquisitionis Toletanæ Commissarius, & ecclesiæ parochialis S. Sebastiani Mozarabum in eadem Urbe Rector indignus, Fidem facio, RR. PP. Johanni Pinio, & Guilielmo Cupero, Societatis Jesu, magni Operis Bollandi & Papebrochii meritissimis continuatoribus, omnibusque hæc visuris; Quod Oratio characteribus Gothicis supra fol. 1 expressa, & incipit: Deus qui mirabilis es &c., fuit per me eisdem verbis, characteribus, lineis & coloribus, fideliter transcripta, & delineata ex Missa S. Martini episcopi Turonensis, quæ exstat in Missali Gothico membranaceo Manuscripto num. 2. Qui quidem Manuscriptus, cum reliquis septem etiam membraneis scriptis, & totum Divinum Officium Gothicum continentibus, servatur in scrinio num. 30 bibliothecæ Capitularis, hujus S. Ecclesiæ Toletanæ, Hispaniarum Primatialis, & mihi cum septem prædictis exhibitus, & traditus fuit jussu Illustrissimorum ac Reverendissimorum DD. Decani & Capituli, ejusdem S. Ecclesiæ, per manus D. Johannis Rico bibliothecarii, ad effectum, non solum præfatæ delineationis, sed & omnium Codicum descriptionis, quam per me pari diligentia, fidelitateque factam fuisse testor, affirmo, & meo nomine subscribo. Toleti ex bibliotheca S. Ecclesiæ, Hispaniarum Primatialis, VII Idus Martii, anno Domini MDCCXXVII.

Petrus Camino Velasco
S. I. T. C.

[Annotata]

* al. actionum

INDEX
CAPITUM ET PARAGRAPHORUM.

Caput I. Origo liturgiæ Hispanicæ; qualis ea fuerit quatuor primis æræ Christianæ seculis, pag. 1. § 1. Status quæstionis; origo liturgiæ Hispanicæ S. Petrus apostolus; alii in hac re ipsius adjutores. § 2. Obscura prorsus atque incerta sunt, quæ quatuor primis Christi seculis, cum de aliis liturgiis tum de Hispanica inquiruntur, 3. § 3. An liturgia aliqua quatuor primis Christi seculis scripto exarata fuerit. Sententia negans, 4. § 4. Sententia affirmans liturgiam aliquam tunc temporis exstitisse; seu difficultates sententiæ id negantis, 7. § 5. Reliquæ in hac materia difficultates. An aliqua hujusmodi liturgia quatuor primis Christi seculis apud Hispanos, 9. § 6. Commenta quædam liturgica in pseudo-Chronicis notata; certiora quædam ex concilio Toletano primo anni 400 liturgiæ veteris apud Hispanos vestigia eruuntur, 11.

Caput II. Status veteris liturgiæ Hispanicæ seculis V & VI, 12. § 1. Hispania a barbaris occupata; summa rerum potiti Gothi; liturgia tunc ibidem duplex; disciplinæ ecclesiasticæ observatio. § 2. Plurima ad res liturgicas spectantia proferuntur, 14. § 3. Liturgia Romano-Hispanica ex Orientali commixta, 16.

Caput III. Acta circa res liturgicas seculo VII, 19. § 1. Multiplex earum notitia ex decretis concilii Toletani IV. § 2. Aliæ ex decretis ejusdem concilii Toletani IV notitiæ, 20. § 3. S. Isidorus, archiepiscopus Hispalensis, de Officio Gothico-Hispano optime meritus; an novi fuerit conditor, 22. § 4. Orationes in Sacrificio Missæ, tempore S. Isidori; nonnulla circa liturgiam sacram ex variis Hispaniæ conciliis eruta, 24. § 5. Viri illustres in amplificanda liturgia sacra adjutores; unde Gothica illa nuncupata sit, 26 § 6. An vetus liturgia Gallica sit antiquior quam Hispanica, 28. § 7. Alia quædam ad dictam antiquitatem pertinentia, 30.

Caput IV. Christiani eorumque liturgia sub Saracenis seculo VIII, 32. § I. Hispaniæ ab Saracenis subjugatæ notitia generica; rerum liturgicarum singularis; quo tempore tragica illa catastrophe acciderit. § 2. Mozarabes, eorumque Officium sacrum; qua lege, & ubi illud exerceri permissum; nominis etymon, 34. § 3. An & quousque liturgiæ Mozarabicæ exemplaria, Felicis Urgelitani & Elipandi Toletani erroribus corrupta, 36.

Caput. V. Monumenta quædam circa ritum Mozarabicum seculis IX & X ad posteros transmissa, 38. § 1. Quid actum sit de Mozarabibus in urbe Cordubensi. § 2. Officii Mozarabici integritas seculo X comprobata, 40.

Caput VI. Variæ Officii Mozarabici vicissitudines seculo XI, 41. § 1. Quid in nonnullis locis circa illud sit actum; decreta abrogatio in Aragonia, approbatio ejusdem ab Alexandro PP. II facta. § 2. Ritus Gothicus seu Mozarabicus a concilio Mantuano probatus; acta contra eum in conventu Barcinonensi, & in Aragonia, 43. § 3. S. Gregorius PP. .VII ritum Mozarabicum abolere conatur in regnis Castellæ ac Legionis, aliisque Hispaniæ locis, 45. § 4. S. Gregorii PP. VII, concilii Burgensis, & Alphonsi VI gesta pro abrogatione Officii Mozarabici; res duello commissa, non dirempta fertur, 47. § 5. Officium Mozarabicum igne probatum; deinde abolitum in regno Castellæ, Legionis &c.; in locis quibusdam particularibus retentum, 50. § 6. Aboliti in concilio Legionensi characteres Gothici; indultum ab Alphonso VI Mozarabibus in abrogatione sui Officii temperamentum, 52.

Caput VII. Privilegia Mozarabibus indulta seculis XII, XIII, XIV, XV; Eugenii PP. III contra eos epistola, 53. § 1. Diploma Alphonsi VI, regis Castellæ ac Legionis; jubentur ab Eugenio PP. III obedire archiepiscopo Toletano, & ritui Romano se conformare; alia privilegia illis concessa. § 2. Alia quædam ab regibus Alphonso Castellano, & S. Ferdinando indulta Mozarabibus privilegia, 55. § 3. Diploma Alphonsi Sapientis, 57. § 4. Aliorum Regum Hispaniæ diplomata seculi XIV & XV; quibus Mozarabum privilegia confirmantur, 58.

Caput VIII. Officium Mozarabicum ineunte seculo XVI mirifice illustratum; confirmatio privilegiorum seculo XVII; status rerum Mozarabicarum hodiernus, 60. § 1. Eminentissimus Franciscus Ximenius Cisnerius ejusdem restaurator; Breviarium ac Missale excusa; fundationes, sacellum. § 2. Authenticum instrumentum Cardinalis Ximenii, & Capituli Toletani, circa bona Mozarabum fundationi annectenda, 62. § 3. Consensus Sedis Apostolicæ circa bona prædicta, Mozarabum fundationi annectenda. Alia ejusdem Sedis bulla, unde, a quo, qua fide transcripta, 64. § 4. Alia ista Sedis Apostolicæ bulla hic datur, 65. § 5. Fundationes in favorem ritus Mozarabici Salmanticæ & Vallisoleti; privilegia ab Hispaniarum regibus & tandem a Carolo II confirmata; status rerum Mozarabicarum Toleti hodiernus, 66.

Appendix 1. Personæ illustres, quæ Missam Mozarabicam Toleti sua præsentia honorarunt usque ad annum MDCCXXIII, 68.

Appendix altera. Viri virtute ac litteris illustres, quos congregatio pastorum ac beneficiatorum Mozarabum Toletana habuit, 70. § 1. Eorum Catalogus usque ad initia seculi XVII. § 2. Reliquorum virorum illustrium series pertexta usque ad annum MDCCVI, 71.

Caput IX. Officii Mozarabici ac singularum ejus partium notitia, 72. § 1. Quædam generatim prænotata; Horæ Canonicæ. § 2. Missæ Dominicarum Quadragesimæ, feriarum Quadragesimæ, Vigiliarum totius anni, ac pro Defunctis. Quædam speciatim notatu digna circa Missam Mozarabicam. Orationes pro Eminentissimo Mozarabum fundatore. Sancti, 74. § 3. Liturgiæ Mozarabicæ Hymni, 76. § 4. Quædam peculiaria Officio Missæ ac festis Mozarabicis referuntur, 77. § 5. Kalendarii antiqui ad alia expensi fragmentum; antiquitas ejus, 78. § 6. Alius quidam prædicti Kalendarii antiquitatis idiotismus; Sancti in eodem signati, 80. § 7. Kalendarii Mozarabici hodierni primum semestre, 84. § 8. Kalendarii Mozarabici hodierni semestre alterum, 85. § 9. Præparatio proxima sacerdotis ante Missam; ejusdem idea, ac cæremoniarum descriptio, 88. § 10. Missale Offerentium usque ad orationem Post nomina, 91. § 11. Reliqua Missalis Offerentium usque ad finem, 96. § 12. Horæ ac Missa Mozarabica illustrantur exemplo, 99.

Caput X. Variæ circa Missale jussu Ximenii archiepiscopi Toletani editum, ritumque Mozarabicum cum Gallicano collatum observationes, 102. § 1. In Missali Mozarabico typis edito plura sunt non pure Mozarabica; quæ videntur accepta non ex Missali Romano, sed ex Gallico, seculo XI. § 2. Liturgiæ Mozarabicæ cum Gallicana antiqua consensus ac dissensus ab enumeratione partium, 104. § 3. An ex consensu antiquæ liturgiæ Gallicanæ cum Mozarabica concludi possit, hanc ab illa exemplar seu formam accepisse, 106. § 4. An ex Missalibus, quæ sub nomine liturgiæ Gallicanæ excusa sunt, controversia ista in favorem liturgiæ ejusdem decidi possit, 107.

Caput XI. Notitia Tomorum Mss. Mozarabicorum, qui Toleti asservantur, 109. § 1. Eorum descriptio; una cum variis observationibus. § 2. Antiquitas Missalis Ms. Gothici seu Mozarabici in schemate exhibita, III.

ERRATA SIC CORRIGE.

Num. 31, lin. 6 — proprius — l — propius. num. 76, lin. 2 — Maairum — l Maiarum. num. 88, lin. 23 — Wisigothroum — l Wisigothorum. num. 97, lin. 21 — precipiat — l percipiat. num. 174, lin. 21 — abbatis — l ablatis. num. 267, lin. 3 — ma — l — mal. pag. 94 in annotatis lit. e — paragraphi 10 — l — paragraphi XI. num. 509 in additione — sed aliunde — l — plurima aliunde.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM VI JULII.

A

Acatius martyr Mileti in Caria. Cultus ex martyrologio Romano ac Fastis Græcis; elogia 547

Acontius & Nonnus. Ex Hieron. 166

Ætherius episc. conf. Autissiodori in Gallia 446

Anna mater Deiparæ Comm. hist. § 1 Antiquiora sanctæ Acta eorumque scriptores 233. § 2. Recentiorum opiniones de parentibus, patria & Actis S. Annæ 235. § 3 Utrum S. Anna fuerit monogama, & Deipara illius unigenita 237. § 4. Respondetur difficultatibus quæ contra monogamiam S. Annæ proponuntur 239. § 5. Sanctæ cultus in Oriente 242. § 6. Cultus Sanctæ in Occidente, & prodigiosa templi ædificatio in Hispania ad illius honorem 244. § 7. Cultus Sanctæ in variis Europæ regionibus 247. § 8. Antiquus S. Annæ cultus in Britannia Armorica quomodo restauratus 249. § 9. Inventio corporis S. Annæ in ecclesia Aptensi, & aliquæ contra eam difficultates 252. § 10. Caput S. Annæ variis locis honoratum 255. § II. Aliæ reliquiæ, & paradoxum de corporali ejusdem Sanctæ resurrectione 257. § 12. Miracula S. Annæ, ac de iis judicium 259. Mirac. antiquiora collecta a Petro Dorlando Cartusiano. Ex Ms. Cartusiæ Coloniensis. Prologus. Cap. 1. Adolescens Hungarus a S. Anna variis periculis ereptus & multis favoribus cumulatus 261. Cap. 2. Alter juvenis Hungarus a S. Anna plurimis beneficiis affectus 264. Cap. 3. Cultus S. Annæ commendatus, ejus injuria punita, & invocatio compensata 265. Cap. 4. Benevolentia S. Annæ erga suos clientes duabus Sanctis ostensa; veneratio illius a Deipara & angelo commendata, & quædam beneficia eam invocantibus præstita 267. Cap. 5. Infidelis miraculo S. Annæ ad fidem conversus, mulieri sterili fœcunditas impetrata, Vidua manibus raptorum erepta, & alia femina ab injusta mortis sententia prodigiose liberata 270. Cap. 6. Miri favores duobus conjugibus a S. Anna exhibiti, & eremita patrocinio ejus ad vitam revocatus 274. Cap. 7. Vidua per intercessionem S. Annæ vinculis sæpe soluta; alter extremo supplicio mirabiliter ereptus, ac alii prædonum manibus & gravi morbo liberati 276. Mirac. authentica quæ in Britannia minori contigerunt. Excerpta sunt ex libello Gallico, quem anonymus S. J. sacerdos anno 1664 edidit: & a nobis jam Latine reddita. Cap. 1. Claudi & muti sanati 279. Cap. 2. Mortui ad vitam revocati 282. Cap. 3. Paralysi, cæcitate, & morbo caduco liberati 284. Cap. 4. In aliis morbis & infortuniis adjuti 286. Alia miracula ex variis auctoribus collecta. Cap. 1. Miracula quæ apud Marcoduranas S. Annæ reliquias contigerunt, ex idiomate Hispanico Latine reddita 288. Cap. 2. Beneficia quæ Ven. Innocentius a Clusa invocatione S. Annæ impetravit 290. Cap. 3. Recentiora miracula quæ in Sicilia contigerunt, ex Italico in compendium redacta 292. Cap. 4. Spicilegium miraculorum ex diversis libris Latinis 295

Anthusa Virgo Cpoli. Comm. Cultus, elogia, locus in quo vixit 447. Elogium, auctore anonymo, ex Ms. Synaxario P. Sirmondi, & Ms. Chiffletii, cum alio breviore bibliothecæ Ambrosianæ collatum 448

Auspicius ep. conf. Tulli Leucorum. Syll. de cultu & ætate 561

B

Benignus & Charus eremitæ, Malsesini prope Veronam in Italia 316

Bertholdus Abbas Garstensis in Austria superiore. Comm. § 1. Beati cultus ex variis monumentis 469. § 2. Genealogia, Acta & miracula, eorumque scriptores 471. § 3. Beati reliquiæ & gloria posthuma 474. Vita auctore anonymo subæquali, forte monacho Garstensi. Ex editione Salisburgensi cum aliis collata. Prologus 475. Cap. 1. Garstensis cœnobii initium, mutatio, B. Bertholdi in eo præfectura & gubernatio 476. Cap. 2. Miraculosa piscium multiplicatio: Beati mortificatio; liberalitas erga pauperes, & zelus in procuranda salute proximi 478. Cap. 3. Zelus in administrando Sacramento pœnitentiæ, prædictiones, orationis efficacia, & prodigiosa piscium impetratio 480. § 4. Energumenorum liberatio, mira pueri obedientia, dæmonis fuga & prævisa Beati in cælis gloria 481. Cap. 5. Inexspectata panis inventio; fornicationis impeditio; aquæ in vinum conversio; dæmonis expulsio; munificentia erga fratres & pauperes 484. Cap. 6. Energumenæ liberatio, claudi sanatio, iterata aquæ in vinum transmutatio, prophetia, morbus & pius obitus 485. Cap. 7. Beati apparitio, & varia ad sepulcrum ejus patrata miracula 487. Cap. 8. Diversa beneficia opem Beati implorantibus collata 489. Alia miracula ab anonymis variis paulatim priori lucubrationi addita; ex editione Salisburgensi ac Lipsiensi desumpta 490

Botuidus martyr in Suecia. Comm. Sancti cultus & Acta 635. Acta priora ex Passionali Ms. cœnobii Bodecensis 636. Acta altera ex editis a Joanne Vastovio in Vite Aquilonia 637

C

Camelianus episc. conf. Trecis in Campania Galliæ. Syll. de cultu, nomine, ætate, gestis & reliquiis 566

Cæcus S. Pantaleonis; item Hermolaus, Hermippus & Hermocrates Comm. 426. Acta spuria S. Hermolai presb. & martyris 427

Christiana Virg. Teneræmondæ in Flandria. Comm. Sanctæ reliquiæ earumque translatio & cultus; item Acta minus antiqua 311. Vita auctore Joanne Gilemano, ex Ms. cœnobii Rubeæ Vallis. Prologus 314. Historia 315

Christophorus martyr, forte in Lycia. Comment. § 1. Cultus ex Fastis sacris, Missalibus ac Breviariis; singularis in Hispania veneratio; ædes ibidem sacræ 125. § 2. Alia loca ipsi sacra in Occidente; uti & in Oriente; reliquiæ in Italia & Hispania 127. § 3. Sacræ exuviæ apud Gallos, Germanos ac Belgas; item CPoli; patrocinium, sodalitia 129. § 4. Apparitiones; protritæ hæreticorum contra S. Christophori existentiam blasphemiæ 131. § 5. Sancti existentiæ nihil officit statura gigantea; an & qualis illa fuerit 133, § 6. Imaginum Sancti abusus, usus & significatio 135. § 7. Serpens Sancti ope necatur; annua exinde illius facti memoria; hymni, elogia, ac patria 137. § 8. Sancti genus, nomen ante baptismum; ubi & a quo baptizatus; sub quo & quando passus 139. § 9. Infideles ad Christi fidem conversi; tormenta Sancto inflicta, mors ejusque adjuncta 141. § 10. Variorum exemplarium & Actorum notitia 142. § 11. Ulterior exemplarium & Actorum notitia; aliorum ac nostrum de hisce judicium 144. Passio, ex Ms. nostro membranaceo Fuldensi satis antiquo, auctore anonymo conscripta Cap. 1. Sanctus ad multorum conversionem mittitur; regi Dagno sistitur; Nicæam & Aquilinam convertit 146. Cap. 2. Ambarum martyrium; Sancti cruciatus ac mors; tyrannus cæcitate punitus, & ab eadem liberatus; ejusdem edictum pro Christianis 148

Clemens, Stercorius & Julianus. Ex Hieron. 166

Cucufas martyr, apud Barcinonem in Hispania. Comm. § 1. Sancti cultus antiquus; nomen & natalis varie signata 149. § 2. Acta antiqua; varia de illis judicia quo usque admittenda 151. § 3. Locus martyrii & sepulturæ: translatio corporis totius in Vosagum primo, deinde Dionysiopolim prope Parisios 154. § 4. Monasterium S. Cucusatis Octavianense; corporis ejusdem Martyris in eo facta agnitio anno 1079; argumenta Octavianensium pro sua possessione 156. § 5. Aliæ reliquiarum ejus translationes. Item an alius præter hunc nostrum sit S. Cucufas admittendus 159. Acta ex Bonino Mombritio & Mss. 161

D

Desideratus episc. Bisont. Ledone Salnerio in Sequanis. Breve elogium ex Chiffletii Vesontione 432. Sacri corporis exaltatio 432

E

Ebrulfus abbas, Bellovaci in Gallia, Comm. Sancti cultus, ætas, abbatia & Acta 192. Vita, auctore anonymo. Ex Ms. Bellov. cath. ecclesiæ, cum editione Mabillonii collato 194. Miracula, auctore anonymo recentiore. Ex Ms. Bellovacensis ecclesiæ 196

Ecclesius episc. conf. Ravennæ in Italia. Syll. hist. De cultu ætate & gestis. 444

Erastus discipulus Pauli apostoli. Syll. hist. Ex sacra Scriptura, aliisque antiquis monumentis 297

Euangelista & Peregrinus Augustiniani Veronæ in Italia. Comm. § 1. Beati utriusque cultus modernus & antiquus; ac distinctio beati Euangelistæ a B. Alberto seu Albertino Veronensi 342. § 2. Num admittenda sit jam dicta distinctio; an obsit demonstrationi legitimi cultus B. Euangelistæ: quid de Beatorum Vita sentiendum 344. Vita, auctore Francisco Pona medico, interprete Cornelio Curtio ex Ordine eremitarum S. Augustini. Cap. 1. BB. Euangelistæ & Peregrini ætas, patria, indoles, studia, vocatio ad religionem, exercitia pietatis, favores cælestes, omnia communia & conjuncta 346. Cap. 2. Felicissimus utriusque obitus; commune sepulcrum, translatio, honores & miracula 347

Eustathius mart. Ancyræ in Galatia. Cultus ex Fastis Græcis ac Marlio Romano, elogia 546

F

Felix, Furconii in Vestinis Italiæ 167

Felix Nolanus. Ex Hieron. coll. cum Romano 431

Florentius, Furconii in Vestinis Italiæ 167

G

Galactorius episc. Lascurrensis & martyr, in Benearnia Galliæ: qua occasione de S. Juliano ejus decessore agitur 434

Georgius diaconus, Aurelius, Felix, Natalia seu Sabigotho & Liliosa MM. Cordubenses. Comm. Sanctorum ordo, dies obitus, cultus, Acta, & translatio SS. Georgii & Aurelii 450. Historia vitæ singulorum ac passionis, ex S. Eulogii Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 10. Cap. 1. S. Aurelius a puero virtutibus præcellens, S. Sabigothoni matrimonio junctus, exemplis Martyrum mire accenditur, ab eaque, ultro consentiente, thoro separatur 451. Cap. 2. A S. Eulogio probe edocti ambo ad omnimodam perfectionem contendunt, & sancta conjuge visione recreata, abdicatis omnibus, nihil nisi martyrium spirant, relicta aliis filiarum duarum cura 453. Cap. 3. Ad certamen pro fide animatis paratisque socius & dux accedit S. Georgius monachus Sabaïta, egregiis & ipse virtutibus præditus 455. Cap. 4. Breviarium martyrii ab ipso S. Georgio descriptum: cui obtentam palmam & sepulturam adjungit totius historiæ sanctus enarrator 456. Translatio SS. MM. Georgii, Aurelii & Nataliæ Corduba Parisios, auctore Aimoino monacho S. Germani a Pratis. Ex cod. pervetusto Pratensi. Mabillonii observationes præviæ. Præfatio 459. Historiæ Lib. 1, Cap. 1. Spe obtinendi corpus S. Vincentii frustrati Usuardus & Odilardus, modum inveniunt quo Cordubam tuto perducantur 460. Cap. 2. Cordubæ ab episcopo Saële benigne excepti, impetrant corpora SS. Georgii & Aurelii, eaque in Galliam feliciter deportant 461. Liber 11. Qui est primus de miraculis SS. Martyrum, quæ Biterris ad Autissiodorensem pagum usque contigerunt 463. Liber III hist. Transl. qui est secundus miraculorum. Pars 1. Continuata Autissiodori & alibi miracula, donec Acmantum, quo Pratenses monachi ob Normannorum infestationes confugerant, sacræ exuviæ allatæ sunt 464. Pars 11. Pergit Aimoinus miraculorum præconia sigillatim deducere 466. Pars III. Hinc celebres redditæ reliquiæ, de quarum veritate certior fit Carolus Calvus, & portio aliqua Eddoni comiti conceditur 468

Gerannus episc. conf. Autissiodori in Gallia. Comm. Cultus ejus; reliquiæ Acta, tempus episcopatus & mortis 593. Vita auctore anonymo, excusa apud Labbeum in Bibliotheca Mss. &c. Cap. 1. Beati virtutes, quibus ante episcopatum enituit 596. Cap. 2. Quid in ipso episcopatu pro grege sibi credito sit passus & egerit usque ad felicem obitum 598

Glisens seu Glisentus conf. in territorio Brixiano. Sylloge de aliquali cultu & mirabili Vita 318

Glodesindis virgo Metis in Belgica 1. Comm. § 1. Sanctæ cultus & reliquiæ 198. § 2. Ejusdem Acta genuina; tempora nativitatis & beati obitus 200. Vita antiquior auctore monacho quodam anonymo, ex quatuor codd. Mss. inter se collatis. Prologus auctoris. Cap. 1. S. Glodesindis natales, nuptiæ; virginitas angelico ministerio asserta; fundatio parthenonis, beatus obitus 202. Cap. 2. Sanctæ sepultura; prima translatio; incorruptio, miracula quædam 205. Cap. 3. Altera translatio, & varia illam consecuta miracula 206. Cap. 4. Prosecutio miraculorum 207. Cap. 5. Cetera miracula 208. Vita altera auctore Joanne abbate S. Arnulfi Metis, ex Mss. codd. vet. Spinalensi & Bodecensi inter se & cum editione Labbeana collatis. Prologus auctoris. Textus narrationis 210. Historia translationum S. Glodesindis, eodem auctore, atque ex iisdem Mss. atque impressis instrumentis. Auctoris præfatio 213. Cap. 1. Translatio 1 sacri corporis ejus ad ecclesiam Deiparæ Virginis 214. Cap. 2. Narratio de secunda translatione ejusdem B. V. Glodesindis 215. Cap. 3. Miracula translationem secundam consecuta, sub Drogone & Adventio episcopis Metensibus 217. Cap. 4. Continuatio miraculorum usque ad tempora Walonis episc. Metensis 218. Cap. 5. Miraculum fluentis olei ex sepulcro Sanctæ, sub Walone ep. Metensi 220. Cap. 6. Miracula facta tempore Ruotperti ep. Metensis 221. Cap. 7. Instauratio monasterii S. Glodesindis, & brevis interea translatio reliquiarum ejus ad vicinam domum, ibique tunc patrata miracula 223

Gothalmus conf. in Mellicensi Austriæ inferioris monasterio. Comm. Cultus, ætas, miraculum, scriptor Actorum, & varia eorum exemplaria 337. Acta auctore Bernardo Dapifero cœnobita Mellicensi. Ex Ms. autographo quod Hieronymus Pezius tomo 1 Scriptorum Austriacorum edidit, & cum tribus aliis apographis contulit 339

H

Hermolaus, Hermippus & Hermocrates. Comm. 426. Acta spuria S. Hermolai presb. & mart. ex Ms. cod. S. eremi Camaldulensis folio 100 427

Hierusalem martyr. Ex Fastis Græcorum 167

Hugo puer martyr a Judæis crudeliter excarnificatus Lincolniæ in Anglia. Acta martyrii ex Capgravio 494

Hyacinthus martyr, Romæ in Portu 303

I

Ignatius Steironita. Cultus ex Fastis Græcis 307

Jacobus major Apostolus & martyr, Compostellæ in Hispania. Comm. hist. Pars 1. Sancti distinctio, cultus, Acta, martyrii palæstra & tempus; reliquiæ, gloria posthuma, patrocinium & miracula. § 1. Hujus S. Jacobi ab aliis homonymis distinctio, cultus ex variis monumentis; 5. § 2. Sancti hujus Apostoli parentes, patria, vitæ institutum, aliaque acta ante martyrium 7. § 3. Martyrium ejusque tempus ac locus 9. § 4. Translatio sacri corporis in Hispaniam 12. § 5. Revelatio & præsentia corporis S. Jacobi in Hispania 15. § 6. Corpus S. Jacobi variis ecclesiis falso attributum 19. § 7. Multiplex contentio de ejus capite, quod diversæ ecclesiæ sibi vindicant 22. § 8. Pars sacri capitis; quam Pistorienses in Italia possident 25. § 9. Aliæ illius reliquiæ multis locis honoratæ 28. § 10. Peregrinationes ad Compostellanas S. Jacobi reliquias antiquitus institutæ 32. § 11. Patrocinium S. Jacobi in bellis Christianorum contra infideles 36. § 12. Examen stupendæ cujusdam victoriæ, quæ invocatione Deiparæ ac S. Jacobi in Lusitania de Mauris relata fuisse dicitur 40. § 13. Auctor miraculorum, eorumque diversa narratio 43. Miracula, auctore, ut volunt Calixto II Papa; ex Ms. monasterii Marchianensis, quod cum altero Ms. basilicæ S. Petri contulimus. Prologus. Cap. 1. S. Jacobus captivos liberat, peccatum in chirographo scriptum mirabiliter delet, mulieri sterili filium impetrat, eumdemque a mortuis resuscitat 47. Cap. 2. Apostolus obsequium peregrino suo exhibitum remuneratur, juvenem injuste suspensum miro modo in vita conservat, & alteri homini in angustiis succurrit 49. Cap. 3. Auxilium a S. Apostolo præstitum periclitantibus in mari, aliisque clientibus, qui opem ejus imploraverant 51. Cap. 4. Prodigiosa mercatoris captivi, militisque in certamine periclitantis liberatio, & obsequii, pauperibus peregrinis exhibiti digna remuneratio 53. Cap. 5. Mira resuscitatio hominis, qui fraudulenta dæmonis persuasione se ipsum interfecerat 54. Cap. 6. Ultronea sacelli apertio, victoriæ contra Saracenos prædictio, & hominis ad mortem condemnati liberatio 56. Cap. 7. Ægri sanatio, multiplex captivi liberatio, paupertatis levamen, & punitio quorumdam, qui festum S. Jacobi celebrare neglexerunt 57. Alia miracula quæ in Italia contigerunt, auctore Contarino, clerico synchrono, & teste in multis oculato. Ex Ms. cod. Pistoriensi, cujus authenticum apographum anno 1727 accepimus. Prologus. Exponitur, qua occasione civitas Pistoriensis sacras S. Jacobi reliquias Compostella acceperit 59 Cap. 1. Miracula patrata in ipsa reliquiarum translatione, & alia quædam paulo post eamdem secuta 60. Cap. 2. Medici dubitatio de miraculis sublata, paralyticis & contractis sanitas restituta, ac mira historia de quadam columba 62. Cap. 3. Multi a variis morbis & infortuniis liberati 64. Cap. 4. Duo magnis periculis erepti, & alius extremo supplicio prodigiose subductus 66. Pars II Comm. hist. De prædicatione S. Jacobi in Hispania § 1. Quibus populis S. Jacobus prædicasse dicatur 69. § 2. Qua occasione & quomodo de adventu S. Jacobi in Hispaniam dubitari cœperit 71. § 3. Prædicatio S. Jacobi in Hispania potissimum traditione nititur 73. § 4. Traditio illa quibusdam rationibus & veterum testimoniis stabilitur 76. § 5. S. Hieronymus prædicationem S. Jacobi in Hispania tradit 79. § 6. Eadem traditio in vetustissimo Hispaniæ Officio ab immemorabili tempore legitur 81. § 7. S. Isidorus Hispalensis eamdem traditionem confirmat suo testimonio quod ipsi vindicatur 83. § 8. Eadem traditio a S. Juliano, qui seculo VII ecclesiam Toleranam rexit, confirmatur 86. § 9. Hispanica S. Jacobi prædicatio ex antiquissimo Martyrologio Autissiodorensi, & certis seculi octavi testimoniis corroboratur 88. § 10. Ex auctoribus sequentium seculorum eadem traditio probatur 90. § 11. Respondetur argumentis adversariorum a tempore & loco desumptis 92. § 12. Explicatur difficultas ex epistola Pauli apostoli contra adventum S. Jacobi in Hispaniam objecta 94. § 13. Solvitur objectio quæ ex epistola Innocentii I Papæ formatur 97. § 14. Respondetur difficultati quam adversarii ex epistola Gregorii VII Papæ objiciunt 100. § 15. Proponitur lis, cujus occasione Rodericus archiepiscopus Toletanus prædicationem S. Jacobi in Hispania negasse dicitur 102. § 16. Narratio ejusdem litis inepta & falsa esse ostenditur 105. § 17. Ex variis instrumentis probatur, Rodericum Toletanum non interfuisse concilio Lateranensi 107. § 18. Novum argumentum contra prædicationem S. Jacobi in Hispania objicitur, ac dissolvitur 110. Appendix de Cæsar-augustana Deiparæ imagine, quam S. Jacobus erexisse traditur. § 1. Qualis sit ea Aragonum traditio 114. § 2. Fundamenta Aragonum pro sua traditione 116. § 3. Juridica archiepiscopi Cæsar-augustani sententia, qua præcedens miraculum confirmatur 118. § 4. Difficultates contra traditionem motæ quibus A ragones respondent 121. § 5. Officium proprium ab Aragonibus pro sua traditione Romæ impetratum, & publica de illo lætitia 123

Innocentius I PP. Syll. hist. § 1. Sancti cultus, elogia, calumniæ ipsi perperam impactæ, & præcipuæ ejus virtutes 548. § 2 Vitæ professio, patria, pontificatus initium, & unanimis ad eumdem evectio 551. § 3. Gesta & scripta primis pontificatus sui annis 553. § 4. Scripta & gesta usque ad direptionem urbis Romanæ per Alaricum Gothorum regem 555. § 5. Reliqui labores ejus pro Ecclesia usque ad mortem 557. § 6. Mortis annus & dies, locus sepulturæ, ac reliquiæ 559

Joannes Agnus Traject. episcopus conf. Hoyi in Belgio, Sylloge hist. de cultu ætate & gestis 225

Jorius episcopus Bethuniæ in Belgio 340

Jovianus cum VIII sociis Laodicenis martyribus. Ex Hieron. 304

Irene Hegumena CPoli in Chrysobalanto. Comm. § 1. Cultus ex Fastis Græcis, locus vitæ 600. § 2. Ætas, vitæ chronotaxis, Acta 601. Vita, auctore anonymo, ex bibliotheca Florentina S. Laurentii, interprete Joanne Pinio. Cap. 1. Exstincta iconomachia, Theodora imperatrix de salute Theophili mariti fit certior; S. Irene filio ejus Michaëli destinatur sponsa; at fit sponsa Christi in Chrysobalanto 602. Cap. 2. Variæ ac mirabiles virtutes; artes dæmonis, monasterii præfectura 606. Cap. 3. Varia sibi suisque dat ad virtutem documenta & incitamenta; accipit perspicientiam arcanorum 610. Cap. 4. Studium promovendi proximum in virtute; vexationes dæmonis; spiritus prophetiæ 613. Cap. 5. Sanctæ discipula a præstigiis mirabiliter liberata 617. Cap. 6. Donum lacrymarum; dæmoniacus liberatus; diuturnæ precum stationes 620. Cap. 7. Preces miraculis honoratæ; poma cælitus missa; visio angelica 624. Cap. 8. Sanctæ consanguineus mirabiliter ab injusta morte liberatur 627. Cap. 9. Prædictio propriæ ac aliorum mortis; pomi miraculosi effectus; mors, tempus vitæ, mirabilia mortem subsecuta 631

Julia, Jucunda & Januaria MM. Nicomed. Ex Hieron. 431

Juliana & Sempronia, in territorio Barcinonensi 430

Julianus episc. Lascurrensis cum Galactorio 434

Julianus, Stercorius & Clemens. Ex Hieron. 166

L

Laurentius archiep. conf. Mediolani in Insubria. Comm. hist. § 1. Cultus ejus hoc die ex Puricello primum notus & probatus, licet alio obiisse censeatur 435. § 2. Præmittitur dictio S. Ennodii, ex qua Vitæ series deducenda est 436 § 3. Vitæ S. Laurentii aliqualis series 438. § 4. Vitæ S. Laurentii pars altera 439. § 5. Templa a S. Laurentio Mediolani condita & restaurata 441

M

Magnericus conf. archiep. Trevirensis Comm. § 1. Cultus, elogia; Officium proprium; natales, vitæ professio, ætas. 168. § 2. Viri dignitate & vitæ integritate spectabiles Sancto synchroni 170. § 3. S. Magnerici in archiepiscopatu decessor ac successor; loca sacra ab ipso condita vel restaurata 171. § 4. Ulterior locorum istorum elucidatio; monasterii S. Martini Trevirensis vicissitudines 173. § 5 Idem monasterium ad meliorem fortunam redactum; diploma Benedicti PP. VII in ejus favorem concessum; nova adversus monachos Martinianos tempestas 176. § 6. Dies quo S. Magnericus obiit, sepulcrum, translatio, chronotaxis, Vitæ auctor 177. § 7. Reliquæ circa biographum notitiæ; Vita Ms. quæ hic datur; res nonnullæ in eadem occurrentes confirmantur aliunde & illustrantur 179. § 8. Alia quædam puncta historica, a biographo relata, aliunde explanantur 181. Vita ex Ms. vetustissimo monasterii S. Martini Treviris, auctore Eberwino, ejusdem monasterii abbate, cum Ms. S. Maximini Trevirensis collata. Cap. 1. S. Magnericus fidus S. Nicetii discipulus, ac dignus in cathedra Trevirensi successor 183. Cap. 2. Sanctus apud reges gratiosus; levat de sacro fonte Theodebertum; S. Gaugericum instruit & diaconum ordinat; miserias Theodori Massiliensis episcopi sublevare conatur 185. Cap. 3. Restitutus suæ cathedræ Theodorus; navis ab interitu servata; Guntramnus Bozo cur non liberatus 187. Cap. 4. Viri sanctitate insignes Sancto synchroni; S. Wolfilaici virtutes ac vita supra columnam 188. Cap. 5. Sancti suasu columnam relinquit S. Wolfilaicus; ejusdem mors, translatio & miracula 189. Cap. 6. Sancti elogium ex Fortunato; constructæ in honorem S. Martini ecclesiæ; mors, sepultura; altare post ejus apparitiones erectum; monasterii Trevirensis vicissitudines; ejusdem reditus ad monachos, hujus Vitæ scriptor 190

Martyres Thebaïdos in Ægypto. Ex Marlio Romano & Hieronymo 544

Maurus, Pantaleemon & Sergius, Vigiliis in Apulia. COMM. § 1. Cultus apud Vigilienses, ejusque antiquitas 352. § 2. Acta martyrii quatenus supersint; lectiones de iis propriæ, bis Romæ approbatæ, earumque discussio 354. § 3. Historiæ inventionis primæ ac secundæ, earumque auctores & supplementum 357. Historia inventionis primæ, auctore Amando episcopo Vigiliensi, ex antiquo Officio ecclesiæ Vigiliensis impresso. Prologus auctoris 359. Cap. 1. Inventio corporum sacrorum, & translatio ex ecclesia S. Joannis Euang. ad S. Fortunati, non sine multis miraculis 361. Cap. 2. Translatio Sanctorum ad S. Bartholomæi: miracula varia, reliquiarum aliquot aliæ particulæ repertæ 363. Cap. 3. Prosecutio miraculorum, apparitiones variæ; sacellum Sanctis ædificatum 365. Cap. 4. Translatio SS. Martyrum ad oratorium proprium, & crebra miracula; auctoris ad eos pia apostrophe; inventionis & translationis tempus 368. Historia inventionis secundæ, auctore Daniele Francino. Ex antiquo Officio proprio ejusdem ecclesiæ 372

Mutiana & Laudasia. Ex Hieron. 305

N

Nazarius & Celsus MM. Mediolanenses, & synonymi Ebredunenses, forte alii. Comm. § 1. Cultus Mediolanensium Martyrum apud Latinos & Græcos; elogia 503. § 2. Inventio ac translatio a quo scriptæ; quo anno, die ac mense factæ 504. § 3. Respondetur ad varias alias quæstiones circa translationem corporum propositas 507. § 4. Loca sepulturæ ac translationis; duo, uti volunt, miracula 508. § 5. Ecclesiæ apud Mediolanenses Sanctis sacræ 510. § 6. Veneratio publica & antiqua in Oriente ac Mediolani, nec non in aliis Italiæ locis, ex ædibus sacris ac reliquiis 512. § 7. Sancti in aliis per Occidentem locis, præsertim in Gallia celebres ex reliquiis & ædibus sacris 514. § 8. Sancti alibi in Gallia honorati; Ebredunenses synonymi probabilius ab hodiernis distincti: miraculum: reliquiæ infra Nannetas in Britannia minore S. Nazarii incerti; punitus earum contemptor; Nazarius Vercellensis 516. § 9. Corpus S. Celsi translatum sec. X; inventum ac repositum sec. XVI: S. Nazarii inventum, inspectum ac translatum solenni pompa a S. Carolo Borromæo sec. item XVI, 518. § 10. Gloria posthuma ex S. Ennodio; sermone inter opera S. Ambrosii edito; hymno Ms. apud Prumienses, aliisque impressis ac Missali Ambrosiano 520. § 11 Natales; parentum ac S. Nazarii baptismus; sub quo is passus, & ubi; schema peregrinationum 522. § 12. Alia ad Sancti peregrinationes spectantia, & earum historia ad examen revocata 524. § 13. Nostrum de reliquis peregrinationibus Sancto imputatis, earumque adjunctis judicium 525. § 14. An S. Nazarius fuerit synchronus SS. Gervasio ac Protasio 527. § 15. Scriptores Actorum; eorum quæ sunt apud Mombritium examen 530. § 16. Alia Actorum exemplaria castigata; quodnam & cur ex iis potissimum a nobis hic detur 532. Martyrium ex Ms. Ultrajectino S. Martini 533

Nevolonus confessor, Faventiæ in Æmilia Italiæ. Comm. Cultus monumenta in patria, & Actorum candida simplicitas 495. Vita auctore anonymo. Ex veteribus Faventinis monumentis collecta. Cap. 1. A prava adolescentia ope S. Jacobi conversus, operibus caritatis aliisque virtutibus elucet 497. Cap. 2. Post repetitas ad S. Jacobi Compostellam peregrinationes, piissimum obitum companæ ultro sonantes annuntiant 498. Cap. 3. Varia ejus miracula recensentur 499

Nonnus & Acontius. Ex Hieron. 166

O

Oræozela martyr Cpoli. Syll. critica. Cultus, elogium & ejusdem auctor. 305

Pantaleon martyr Nicomediæ in Bithynia. Comm. § 1. Cultus ejus solennitas & antiquitas in ecclesia Orientali 397. § 2. Cultus ejus in Occidente, item Acta & miracula 399. § 3. Reliquiæ, quæ hujus Martyris putantur esse, plurimæ & claræ miraculis, tam in Oriente quam in Occidente 401. § 4. Translationes variæ reliquiarum ejus, a seculo nono, usque ad decimum tertium factæ 404. § 5. Difficultas circa reliquias Colonienses: translationes aliæ sec. XIV ac XV 407. § 6. Gemina corporis S. Pantaleonis inventio 409. Vita et martyrium juxta interpretationem Aloysii Lipomani, ad textum Simeonis Metaphrastæ Græcum denuo exactam. Cap. 1. S. Pantaleonis natales; conditio, conversio, tam ejus quam patris sui, & cæci quem sanaverat 412. Cap. 2. Cæci sanati martyrium; constantia S. Pantaleonis adversus idololatriam & tormenta; frequens Christi apparitio sub specie Hermolai 415. Cap. 3. Aliæ Martyris nostri victoriæ, SS. Hermolai & sociorum primum, deinde etiam suo condecoratæ martyrio 418. Appendix, de conversione & martyrio militum, qui S. Pantaleonem extremo supplicio affecerunt; ex Ms. S. Salvatoris Ultraject. &c. 420. Miracula, auctore anonymo monacho S. Pantaleonis; ex antiquo ejusdem cœnobii Ms. Cap. 1. Sanguis ejus prodigiosus Cpoli; apparitiones & beneficia varia 421. Cap. 2. Aliæ ejusdem apparitiones & beneficia, itemque pœnæ ejus cultum negligentium 423

Pastor abbas in Sceti. Ex Cat. Petri de Natalibus 307. Elogium ex Vitis Patrum 308

Pastor presbyter Romæ 299

Paulus cum Thea & Valentina Cæsareæ Palæstinæ Comm. Cultus, elogia, palæstra martyrii; quis hic Paulus? Acta, annus ac dies mortis; reliquiæ S. Theæ, an nostræ? 163 Martyrium, auctore Eusebio Cæsareæ Palæstinæ episcopo, ab Henrico Valesio Latine redditum 165

Peregrinus presbyter Lugduni in Gallia 543

Phronimus episcopus Metensis 430

R

Raymundus Palmarius conf. Placentiæ in Italia. Comm. § 1. Sancti nomen, cultus apud Placentinos, probatus Romæ, expressa canonizatio controversa 638. § 2. Ejusdem sepulcrum, reliquiæ, harumque translatio; xenodochium 640. § 3. Ejusdem Acta Latina, eorumque versio Italica; appendix gemina miraculorum; epistola interpretis Itali 642. Vita auctore Rufino Latine scripta, ab anonymo Italice versa; & nunc denuo Latinitati, ex Italico Ms. archivi monialium S. Raymundi Placentiæ fideliter restituta. Præfatio auctoris & operis dedicatio 645. Cap. 1. S. Raymundi patria, parentes, conditio; patris obitus; peregrinatio cum matre vidua ad Terram sanctam & reditus 646. Cap. 2. Matris obitus, Sancti conjugium, studium doctrinæ Christianæ; mors quinque filiorum ejus; amor continentiæ; ultimi filioli susceptio & oblatio; obitus uxoris 648. Cap. 3. Relictis omnibus, sacra suscipit itinera; donec redire jussus a Christo, operibus misericordiæ, juxta præscriptum ab eo modum, se totum impendit in patria 650. Cap. 4. Caritas ejus erga viduas & pupillos, erga discordes, erga captivos, & infantes ægrosque destitutos: item sanctissimus obitus 652. Cap. 5. Defuncti corporis honores & exsequiæ; Gerardi conversio; concursus ad sepulcrum; miracula creberrima 655. Appendix 1 & 2 miraculorum S. Raymundi. Ex Ms. archivi monialium ejusdem Sancti Placentiæ, a pag. 657

S

Samson episc. conf. Dolæ in Britannia Armorica. Comm. § 1. S. Samsonis patria, genus, ætas, professio 568. § 2. Sancti cultus & dignitas 569. § 3. Sancti Acta a variis scripta 571. Vita, auctore anonymo subæquali, ex tom. 1 de Actis Benedict. cum Mss. nostris collata & emendata. Præfatio ad Tigerinomalum episcopum 573. Lib. 1 Cap. 1. Precibus a Deo impetratus S. Samson pie educatur, & quinquennis S. Iltuto erudiendus committitur 574. Cap. 2. Diaconus ac presb. non sine mirabilibus signis, ordinatus, arctiorem indies virtutis viam ingreditur, invidorum machinationes patienter tolerat, ex S. Iltuti cœnobio ad Pironem transit 577. Cap. 3. A patre ægrotante vocatus, non nisi jubente Pirone ad eum pergit; mirus theomachæ in via occursus; totam familiam Deo lucratur, atque in reditu serpentem necat 579. Cap. 4. Abbas Pironi suffectus, in Hiberniam proficiscitur, reversusque cum patre & aliis in solitudinem secedit, ac, nequidquam fugiens, alteri monasterio præesse cogitur 581. Cap. 5. Miraculosa ordinatio episcopalis; angeli Missam celebranti assistunt: in Armoricam properans, miraculis suis multos paganos prius ad fidem convertit 583. Cap. 6. Pluribus prodigiis apud Gallos inclarescit; Judualem a rege Childeberto impetrat, atque item monasterium, post serpentem in mare præcipitatum. Piissimus S. Samsonis obitus 585. Præmonitio ad librum sequentem. Liber 11, 587. Interseruntur orationes & præfatio ex Sacramentario Rataldi. Appendix De S. Samsonis reliquiis earumque translationibus 591

Septem Dormientes, Maximianus &c., Ephesi in Asia minore. Comm. § 1. Horum Sanctorum distinctio ab aliis, numerus & diversa nomina 375. § 2. Cultus ex ecclesiasticis variorum populorum monumentis 376. § 3. Posthuma horum Martyrum gloria; mira de iis visio, & miraculum patrocinio eorum patratum 378. § 4. Varia Actorum compendia exhibentur 380. § 5. Diversæ Actorum circumstantiæ referuntur 383. § 6. Mss. & impressa longiorum Actorum exemplaria recensentur 384. § 7. Controversia de Actorum veritate proponitur 386. Acta antiquiora auctore Jacobo Sarugensi. Ex Syriaco Nitriensis monasterii cod. XIII, fol. 79, interprete Petro Benedetto S. J. 387. Acta alia auctore Gregorio Turonensi. Ex Ms. ecclesiæ S. Audomari, quod contulimus cum editione Mombritiana, ad quam proxime accedit 389. Acta longiora, auctore forsan Simeone Metaphraste. Ex editione Surii, quæ cum Ms. Græco, & variis apographis Latinis collata est. Cap. 1. Persecutio Decii; septem Martyrum constantia in fide; fuga ad speluncam & diuturna dormitio 392. Cap. 2. Prodigiosa septem Dormientium resurrectio, agnitio ac veneratio 394

Septimia & Augusta virgo. Ex Hieron. 546

Stercorius, Clemens & Julianus. Ex Hieron. 166

Simeon monachus & eremita, in monasterio de Padolirona prope Mantuam in Italia. Comm. hist. § 1. Sancti canonizatio, cultus, reliquiæ 319. § 2. Acta ejusdem; epistolæ duæ Arsenii patriarchæ Hierosolymitani; tempus quo Sanctus ex Oriente Romam advenit 322. Vita auctore monacho Padolironensi anonymo & coævo: ex cod. Ms. Ingolstadiensi, collato cum alio Ms. & editis. Prologus auctoris 324. Cap. 1. S. Simeonis patria; natales nobiles; educatio; nuptiarum fuga, vita monastica & eremitica 325. Cap. 2. Mors repentina fratris ejusque ad vitam revocati narratio; iter sancti Hierosolymitanum ac Romanum; miracula in utroque patrata; calumniarum tolerantia & compensatio 326. Cap. 3. Ejusdem benignitas erga male meritos; varia per Italiam itinera, & crebra in illis miracula; conversio Judæorum 328. Cap. 4. Prosecutio itinerum ejus & prodigiorum per Italiam 329. Cap. 5. Peregrinatio ejus in Gallæciam; Britanniam, Galliam; reditus in Italiam; vita austera apud monasterium Padolironense; misericordia in pauperes & quædam miracula 331. Cap. 6. Alia prodigia, spiritus propheticus; felicissima mors 333. De MIRACULIS post ejus obitum. Præfatiuncula ejusdem auctoris. Cap. 1. Miracula ad S. Simeonis tumulum patrata 335. Cap. 2. Continuatio eorumdem miraculorum 336

Simeon Stylita tertius 310

Symphronius, Olimpius, Exsuperia & Theodolus martyres Romani. Ex Actis S. Stephani Papæ & M. 302

T

Thea cum Valentina & Paulo, Cæsareæ Palæstinæ. Comm. Cultus, elogia, palæstra martyrii; Quis hic Paulus; Acta, annus ac dies mortis; reliquiæ S. Theæ, an nostræ? 163. Martyrium auctore Eusebio &c. 165

Theodemirus monachus M. Cordubæ in Hispania. Ex Memoriali S. Eulogii. 227

Theophilus & octo socii Martyres Laodiceæ in Phrygia. Ex Hieron. 546

V

Valens seu Valentius ep. Veronensis in Italia 308

Valentina cum Thea & Paulo Cæsareæ Palæstinæ Comm. Cultus, elogia, palæstra martyrii &c. 163

Victor Papa & martyr Romæ. Comm. chronologico-hist. § 1. Victoris dies cultus, ætas seu Sedis duratio 534. § 2. Varia S. Victoris gesta & scripta 536. § 3. V. C. Emmanuelis Schelstratii elucidatio contentionis Polycratis adversus S. Victorem de observatione Paschatis. Ex antiquit. illustrata parte 2, dissert. 1, cap. 3. Pars 1. 538. Pars altera 541

Ursus & Leobatius abbates conff. in agro Turonensi. COMM. Cultus utriusque, ætas, professio 563. S. Gregorii Turonensis de SS. Urso & Leobatio. Ex Vitis Patrum cap. 18 564

Ursus ep. conf. Trecis in Gallia. Ex Marlliis 167

INDEX CHRONOLOGICUS

ANTE CHRISTUM NATUM.

Anna beatissimæ Virginis Mariæ mater 233

SECULO I.

Anno 43 vel 44 Hierosolymis martyrio coronatur S. Jacobus 10

Sec. 1. floruit Erastus S. Pauli Ap. discipulus 279

SECULO II.

An occultatum Aptæ in Provincia S. Annæ corpus? 252

Sec. 2. medio floruit S. Pastor presbyter 302

An. 186 Sedere cœpit S. Victor Papa 535

197 Ejus obitus 535

SECULO III.

Ejus initio floruit S. Peregrinus presbyter Lugduni 543

Eodem, sub Decio passus S. Christophorus 141

An. 250 Martyres multi in Thebaïde 544

Eodem passi seu reclusi sunt SS. septem Dormientes 384

256 circiter, martyr coronatus Romæ Symphronius cum sociis 302

SECULO IV.

Sub Licinio passus est S. Acatius Mileti in Caria 547

Eod. floruisse dicitur S. Desideratus episc. Bisuntinus 432

An. 303 martyrii lauream apud Barcinonem consecutus S. Cucufas 153

304 circ. passum oportet S. Pantaleonem 397

308 martyrium passæ sunt S. Thea, Valentina & Paulus 164

SECULO V.

An. 401 ordinatus Romanus Pontifex S. Innocentius I 552

404 ad Victricium Rothomag. scripsit 553

409 pro Urbe obsessa ad Honorium legatione fungitur 556

417 ad Deum migravit 559

425 an 436 obierit S. Camelianus Trecensis episc.? 566

437 post somnum 187 annorum redivivi apparent SS. septem Dormientes 384

478 circ. ad Superos transiit S. Auspicius episc. Tullensis 562

489 cathedram Mediolanensem conscendit S. Laurentius 438

490 natus videtur S. Samson episc. conf. 568

SECULO VI.

Hujus seculi initio celebres fuere SS. Ursus & Leobatius abbates in Gallia 563

Eod. floruit S. Ætherius Autissiodor. episc. 446

Priores duos secutus est Simeon Stylita tertius 310

Floruit item S. Ebrulfus abbas, qui Bellovaci colitur 192

An. 501 concilio Romano præsedit S. Laurentius ep. Mediol. 440

507 a Visigothis trucidatus est S. Galactorius episc. Lascurrensis 434

512 laborum metam attigit S. Laurentius Mediolanensis episcopus 443

520 natus videtur S. Magnericus episc. Trevirensis, cujus Vitæ chronotaxim habes 178

521 episcopus consecratus fuerit S. Samson 569

531 mortuus S. Valens seu Valentinus E V. 308

534 obiit S. Ecclesius Ravennen. episc. 445

557 synodo Parisiensi interfuit S. Samson 569

565 circ., non 607, aut 615 ad vitæ terminum pervenit S. Samson 569

573 S. Rustico succedit S. Magnericus in episcopatu Trevirensi 172

578 circ. nata est S. Glodesindis 202

585 Theodorum episc. Massiliensem exsulem sedi S. Magnericus restituit 178

587 S. Magnericus e sacro fonte levat Theodebertum Childeberti regis filium 186

596 vel circiter, mortuus est S. Magnericus 172

SECULO VII.

An. 608 circ. vivere desiit S. Glodesindis 202

646 obiit S. Joannes Agnus episc. Trajectensis 226

690 obiit S. Julianus episcopus Toletanus 87

SECULO VIII.

Inventum dicitur Aptæ in Provincia corpus S. Annæ 252

Celebris fuit Cpoli Anthusa virgo 447

Atque in Flandria S. Christiana virgo 311

An. 777 an serius translatæ S. Cucufatis reliquiæ Barcinone in Vosagum Galliæ? 155

SECULO IX.

Utrum eo seculo reportata sit stupendissima de Mauris victoria ope S. Jacobi ad Montem majorem veterem in Lusitania? 42

An subsistat victoria Clavigiensis S. Jacobi patrocinio de Mauris obtenta 37

Videtur eremum incoluisse S. Glisentus 318

Sub initium floruerunt SS. Benignus & Carus apud Veronam in Italia 316

Ab Alfonso magno templum S. Jacobo Compostellæ erigitur 107

Eod. alia privilegia Toletano conceduntur 106

Sec. IX aut X in Chrysobalanto Cpoli hegumena fuit S. Irene virgo 601

An. 806 S. Pantaleonis reliquiæ ex Africa in Europam translatæ; quarum plures notantur 404

814 aut circiter inventum in Hispania S. Jacobi corpus 15

830 elevatum & venerationi exponi cœptum sacrum corpus S. Glodesindis 198

835 ex Vosago ad S. Dionysii translatæ S. Cucufatis reliquiæ 155

851 martyrium Cordubæ patitur S. Theodemirus monachus 227

852 Georgius, Aurelius & socc. martyres Cordubæ gloriose certarunt 450

858 facta in Galliam translatio sacrorum corporum SS. Georgii & Aurelii MM. Cordubensium 460

874 crucem auream S. Jacobo obtulit Alfonsus III Castellæ Rex 33

876 an solenni cæremonia sacratum templum S. Jacobi Compostellanum? 33

SECULO X.

An. 914 non sequenti incidit obitus S. Geranni ep. Autissiodor. 596

921 vel circ. obiit Regino abb. S. Martini Treviris 175

941 translatum & nobiliori loco depositum corpus S. Magnerici episc. Trevirensis 177

951 Gotescalcus Aniciensis ep. orationis gratia in Hispaniam ad S. Jacobi profectus est 33

951 nova Metis S. Glodesindi ecclesia erigitur 199

975 ad monachos rediit cœnobium S. Martini Treviris 175

983 ex Oriente Romam venit S. Simeon Padolironensi 324

997 fundatum Mediolani S. Celsi monasterium 511

SECULO XI.

An. 1007 celebre monasterium in honorem S. Christophori institutum 131

1016 vivendi finem fecit S. Simeon Padolironensis 324

1020 vel paulo ante obiit S. Gothalmus in Austria 337

1024 vel paulo citius Sanctis adscriptus S. Simeon Padolironensis 320

1033 obiit Bethuniæ in Belgio S. Jorius episcopus 340

1040 circiter obiit Eberwinus abbas S. Martini Treviris scriptor Vitæ S. Magnerici 178

Eod. insignem de Saracenis ope S. Jacobi victoriam referunt Hispani 38

1056 S. Jacobi brachium Compostella Leodium allatum memoratur 29

1079 an inventum corpus S. Cucufatis in monasterio ejus nominis Octavianensi? 156

1082 fundatum Garstense monasterium ab Ottocharo I marchione Stirensi 477

1100 Botuidus martyr in Suecia 635

SECULO XII.

Institutus in Hispania celebris Ordo equestris S. Jacobi 36

Ecclesia S. Jacobi Compostellana evehitur ad metropolitanam 107

An. 1101 & sequentibus varia referuntur prodigiosa S. Jacobi miracula 53 & seqq.

1140 natus Placentiæ S. Raymundus Palmarius 647

1142 notatur obitus B. Bertholdi abbatis Garstensis in Austria 471

1145 eligitur a Pistoriensibus in Tuscia S. Jacobus in patronum suæ civitatis 25

1167 Vigiliis in Apulia inventa corpora S. Mauri & socc. 353

1174 facta divisio capitis S. Jacobi inter Canonicos Arienses & monachos Atrebatenses 24

1178 institutum Placentiæ celebre xenodochium a S. Raymundo Palmario 654

1200 ad operum caritatis coronam Placentiæ evocatur jam dictus S. Raymundus 638

SECULO XIII.

Sec. XIII circ. Veronam illustrarunt BB. Euangelista & Peregrinus eremitæ Augustiniani 342

An. 1201 Contarenus Pistoriensis multa prodigia scripsit ope S. Jacobi ibidem patrata 66

1212 quo modo Moguntiam allatum caput S. Annæ, inde Marcodurum, quod tamen in tot aliis ecclesiis exstare dicitur 256

1215 utrum in concilio Lateranensi actum de primatu ecclesiarum Hispaniæ 72

1217 Frisones post aditum S. Jacobi Compostellæ sepulcrum memorabilem de Saracenis in Lusitania victoriam referunt 35

1218 Cardinalis Sabellus, non Rodericus Toletanus in Hispania legati munere fungitur 105

1230 ope S. Jacobi Adefonsus rex Saracenos ingenti clade afficit; & rursus eodem ferme tempore 38

1236 Corduba Mauris erepta 109

1238 grande miraculum operatus est S. Jacobus apud Pratense castrum diœcesis Pistoriensis 68

1255 Hugo puer Lincolniæ an Anglia crudeliter excarnificatus est 494

1280 Faventiæ in Italia spiritum extremum reddidit B. Nevolonus sutor 496

SECULO XIV.

An. 1386 in Arleberg sub patrocinio S. Christophori instituta pia sodalitas, renovataque 1627 130

1400 intermissus Placentiæ S. Raymundi Palmarii cultus instauratur 641

SECULO XV.

An. 1410 translatæ Barcinonem S. Cucufatis reliquiæ 159

1412 S. Vincentius Ferrerius synagogam Judæorum Valentiæ mutari curat in ecclesiam S. Christophori 128

SECULO XVI.

An. 1508 Julius II instaurationem Officii Mozarabici approbavit 82

1521 ultimo repositum corpus S. Celsi Mediolani 519

1579 translatum a S. Car. Borromæo corpus S. Nazarii 519

1600 Restauratum Venetiis vetustum templum S. Jacobo dicatum 71

SECULO XVII.

An. 1624 memorabili apparitione, exhibitum sibi olim in Britannia Armorica cultum restaurat S. Anna 249

1635 ab Urbano VIII restituta in Breviario Romano clausula de absoluta S. Jacobi in Hispania prædicatione 73

1640 Cæsaraugustæ in ecclesia S. Mariæ de Columna contigit stupendum miraculum de crure abscisso, juveni restituto 117

1646 & seqq. narrantur stupenda miracula ope S. Annæ patrata in Britannia Armorica 279

1672 Congregatio S. Jacobi instituta Antverpiæ 36

SECULO XVIII.

1723 concessum Aragonensibus proprium Officium de traditione S. Mariæ in Columna 124

ERRATA CORRIGENDA.

Pag. 9, num. 21 in titulo, § II, lege § III. pag. 10, num. 25, lin. I, si, lege se. pag. 44, num. 176, lin. 31, Baizaynos, lege Bizcaynos. pag. 57, num. 242, lin. 23, se, lege sed. pag. 64, num. 274, lin. 10, par aërem, lege per aërem. pag. 67, num. 292, lin. 17, cor, lege, cor translato commate. pag. 87, num. 391, lin. 17, solo, lege solum. pag. 139, num. 78 in additione, patria, lege palæstra. pag. 167, de S. Urso in margine, AN. CCCXXVI, lege CCCCXXVI. pag. 203, num. 3 in additione, al. merit, lege al. meriti. pag. 223, num. 75 in additione, legen d, lege legendum. pag. 279 in annot. ad lit. g lin. 2, suæ, lege suo. pag. 363 in titulo capitis 2, S. Joannis Euangelistæ, lege S. Fortunati. pag. 445, num. 9, lin. 12 laboaandum, lege laborandum. pag. 448, num. 6, lin. 7, ni fallor, dele punctum. pag. 466, num. 32 in marg. fluxus sanguinis, lege contractio corporis. pag. 481, num. 29, lin. 13, indifferentes, lege indifferenter. pag. 485, num. 50, lin. 16, quia vis, lege quamvis. pag. 507, num. 22, lin. 9, basilicam Ambrosianam, lege basilicam Apostolorum. pag. 534, in annot. ad lit. d, § 2, lege § 3. pag. 543 in titulo, De S. Peregrini, lege Peregrino. pag. 603, num. 41 lin. 7, sponsum, lege procum; uti & num. 42. lin. 2. ibidem num. 41 lin. 9. sponsæ, lege dilectæ. pag. 631, num. 82, lin. 2, συνθήων lege συνήθων

MONITIO
Circa Acta S. Jacobi Majoris.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

Postquam Acta S. Jacobi Majoris typis excusa essent, Excellentissimus dominus Didacus de Mendoca Corte Real ex Hollandia, ubi cum summa prudentiæ fama ac laude legationem pro potentissimo Lusitaniæ rege obierat, Ulyssiponem rediturus, Museum nostrum Antverpiense præsentia sua honoravit. Cum de re litteraria, in qua vastam ejus eruditionem admirati sumus, colloqueremur, incidit sermo de prædicatione S. Jacobi in Hispania, quam ut probabiliorem defendendam susceperamus. At Excellentissimus dominus quæsivit, an sciremus, prædicationem illam a R. P. Michaële de S. Maria ex Ordine S. Augustini libro Latine scripto & non ita pridem in Lusitania edito impugnari. Addidit, alios Lusitanice opinionem R. P. Michaëlis refutasse. Ingenue fassi sumus, hanc novam inter ipsos Lusitanos controversiam nobis hactenus ignotam esse, eo quod epistolæ nostræ, qua ab aliquot annis statum celeberrimæ academiæ Lusitanicæ & notitiam lucubrationum ejus expetieramus, nihil responsum fuisset. Instanter itaque Excellentissimum dominum rogavimus, ut ipse ea opuscula, tum Latina tum Lusitanica, ad nos mitti curaret, cum sat temporis superesset, ut sententiam mutaremus, vel argumenta R. P. Michaëlis refelleremus, antequam tomus sextus Julii nostri in lucem prodiet. Vir Excellentissimus petitioni nostræ benigne annuit, ac promissis stetit, ut intelligo ex litteris eruditissimi domini Emmanuëlis Pereira da Sylva Leal, quas die 25 Novembris anno 1728 ad nos dedit, sed quæ (nescimus quo casu) post elapsum fere trimestre dumtaxat nobis redditæ fuerunt: is enim dignissimus laudatæ academiæ Lusitanicæ socius in suis humanissimis litteris significat, memoratam R. P. Michaëlis dissertationem, aliaque opuscula, simul cum quibusdam suis lucubrationibus, jam a se ad nos missa fuisse. Sed hactenus nihil eorum vidimus, & utrum ea in mari perierint, an etiamnum alicubi hæreant ignoramus. Cum itaque editionem hujus tomi diutius differre non liceat, de his lectorem præmonendum esse censuimus.

NOTITIA FIGURARUM
Ornantium hunc Tomum.

Præfigitur solitum operis frontispicium.

Item effigies serenissimæ Archiducis Mariæ Teresiæ cui tomus ipse inscribitur.

Repræsentatio capitis S. Annæ, ex imagine Sicula 256

Item hermæ Græca inscriptio ibid.

Urnæ S. Pantaleonis Lucæ in Etruria 410

Gloria B. Bertholdi primi abbatis Garstensis in folio 475

In Tractatu præliminari Mozarabico

Divisio Hostiæ in isto ritu 90

Majuscula littera singularis ex Ms. Toletano 110

Schema orationis antiquæ de S. Martino Turon. 111


Juli VI: 25. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Juli VI

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Juli VI

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.