Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VI           Band Juli VI           Anhang Juli VI

25. Juli


VIGESIMA QUINTA DIES.

SANCTI QUI VIII KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania.
S. Christophorus Martyr, forte in Lycia.
S. Cucufas Martyr, apud Barcinonem in Hispania.
S. Thea Martyr Cæsareæ Palæstinæ.
S. Valentina Martyr Cæsareæ Palæstinæ.
S. Paulus Martyr Cæsareæ Palæstinæ.
S. Acontius Martyr Romæ.
S. Nonnus Martyr Romæ.
S. Stercorius Martyr.
S. Clemens Martyr.
S. Julianus Martyr.
S. Florentius Martyr Forconii in Vestinis Italiæ.
S. Felix Martyr Forconii in Vestinis Italiæ.
S. Hierusalem Martyr apud Græcos.
S. Ursus episcopus conf., Trecis in Gallia.
S. Magnericus conf. archiepiscopus Trevirensis, ibidem in monasterio S. Martini.
S. Ebrulfus abbas, Bellovaci in Gallia.
S. Glodesindis virgo, Metis in Belgica prima.
S. Joannes Agnus Trajectensis episcopus conf., Hoyi in Belgio.
S. Theodemirus monachus Martyr, Cordubæ in Hispania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Juliani Cenomanensis episcopi translatio indicatur in auctariis Usuardinis: de ipso actum XXVII Januarii.
S. Yxtam virginem nescio unde aut qua verisimili causa ad hanc diem transtulerit Castellanus in suo Martyrologio universali, ut cui ecclesia dicata sit in Yestetlen (voluit dicere Jestetten) diœcesis Constantiensis. Nomen etiam ipsum male efformatum longioris disquisitionis occasio fuit: at tandem patuit, non aliam Sanctam designasse præter S. Hyxtam, de qua, sub nomine Hixtæ cum Notburga matre paucis actum est XXVII Januarii. Recursu habito ad ipsum locum opera P. Jacobi Bisselii Societatis nostræ provinciæ Germaniæ superioris procuratoris, obtenta est epistola R. D. Beati Wickaert curati in Jestetten prope Rhinoviam, ad nostrum item P. Leonardum Seiz XXIII Novembris MDCCXXVI data, qua docuit, neque hoc die S. Hyxtam ibidem coli, sed VI Februarii: ad quem proinde diem in Supplemento remittenda sunt, quæ de ejus cultu & miraculis (nam gesta penitus intercidisse videntur) impetrari poterunt VI Februarii.
SS. Winamanus, Unamanus & Sunamanus ut martyres hoc die referuntur in Martyrologio Anglico Wilsoni utriusque editionis, opinor, pro mero arbitrio, cum apud Joannem Magnum lib. 17, cap. 20 eorum martyrium describentem, nec verbo indicetur quo die illud subierint. Rectius majores nostri eos cum S. Sigfrido patruo vel avunculo conjunxerunt die quo is colitur XV Februarii.
S. Lucæ abbatis translatio Agyræ signatur in Martyrologio Siculo nostri Octavii Cajetani; ast ejus Acta pridem illustrata sunt videndaque ad diem II Martii.
S. Eupraxia, vel Euphrasia, virgo in Thebaide, hodie memoratur apud Græcos, & in Molano cum Olympiade conjuncta est: Vita ipsius illustrata fuit XIII Martii, quo a Latinis colitur. Vide itaque eumdem diem XIII Martii.
SS. Philippi presbyteri, Eusebii monachi & Philippi diaconi facta est hoc die in Sicilia translatio cum alia S. Lucæ abbatis, de qua jam egimus. At quæ de ea & Sanctorum ipsorum gestis dicenda erant, habes ad diem natalem XII Maii.
S. Germani Parisiensis episcopi translatio ad monasterium S. Vincentii notatur & describitur in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3, parte 2, a pag. 92; quæ vel in ipso Usuardo annuntiatur: verum quæ eo spectant, ad propria Sanctorum natalitia reducere solemus, ut videsis XXVIII Maii.
S. Blandina ab equis distracta martyrium consummasse notatur in Synaxario collegio nostri Divionensis seu Petri Francisci Chiffletii cum duobus versiculis, post memoriam, uti ecgrapho nostro adscripsit Papebrochius, sanctorum Martyrum Lugdunensium; quos raro plerumque apud Græcos exemplo iterum exhibet apographum nostrum ex Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ littera O n. 148 cum elogio; at die proxime sequenti: ubi Blandina (non Βαλανδίνα, ut mendose in textu dicti elogii apographi nostri scribitur) ab equis distracta, Deo spiritum tradidisse etiam narratur. Eodem die notatur in Synaxario Basiliano Sanctus cum sociis, addito elogio, quod Græce excusum legitur ad calcem tomi primi Julii: ubi vitiose scribuntur fuisse ex Ravenna civitate regionis Galliæ, pro Vienna. Chiffletianum præter Blandinam tres alios ex illis refert, videlicet Sanctum, Maturum & Attalum. De laureatissimo horum Martyrum XLVIII manipulo egimus die 2 Junii cum Martyrologio Romano: inter quos herois ista invictissima, & fortitudine animi sexum supergressa, non ab equis distracta, sed capite truncata martyrium consummasse scribitur in longe æstimatissimis eorum Actis; de quorum merito dictum est in observatione ad Usuardum a nobis illustratum, ad diem 2 Junii. Absit ergo ut hic Blandinam vel ejus martyrium duplicemus ob tantillam mortis differentiam; in qua Græci facile potuerunt vel errare, vel aliquid de suo addere & mutare. Quamobrem omnia remittimus ad diem prædictum II Junii.
S. Adalbertus Magdeburgensis episcopus in indice Sanctorum, quem Grollum appellamus, hoc die perperam signatur: de eo jam actum est XX Jun.
S. Eurosiam huc traxit Ferrarius in Catalogo generali, pro mero, opinor, arbitrio, quod diem cultus ignoraverit. Tu vide quæ dicta sunt XXV Junii.
S. Landradam Belisiensem abbatissam, nescio cur hoc die laterculo suo inseruerit auctor Florarii Sanctorum Ms.; spectat ad diem qua de ipsa egimus VIII Julii.
S. Reticius seu Rheticius episcopus Æduensis seu Augustodunensis in auctariis Usuardinis hoc die annuntiatur, a Castellano XV Maii; nos cum aliis de ipso egimus XIX Julii.
Sancti martyris Hermogenis certamen notatur in utroque Ms. Taurinensi; ejusdem, ut putamus, quem heri dedimus inter Prætermissos XXIV Julii.
Josiam scribam hoc die retulit Editio Lubeco-Col. inter Usuardi auctaria; Felicius eum elogio ornavit. Mirati sunt Majores nostri, eum a variis XXV Martii signatum. Sive sub isto, sive sub alio nomine, notus esse non potest, nisi ex Actis S. Jacobi Apostoli.
SS. Rusticus & Florentius male hoc die combinantur a Greveno: voluerit haud dubie signare Felicem & Florentium martyres Forconienses, de quibus hoc die agimus. Felix in Matricula Cartus. Ultraject. seorsim hoc die notatus, eodem reducendus est, aut ad hunc diem non pertinet.
Sanctorum Patrum CLXV, qui ad quintam Synodum adversus Origenis dogmata convenerunt, memoriam hodie faciunt Menæa magna Græcorum excusa (sequente, ut solet, Maximo Cytherorum episcopo) cum versiculis & elogio. Martyrologium Arabico-Ægyptium a Gratia Simonio Maronita Latine redditum Patres dumtaxat legit CL.
Gandavi Livini archiepiscopi translatio Dempsteri mera hallucinatio est. Referimus hoc die translationem S. Lebuini; ast is cum S. Livino martyre confundendus non fuit.
S. Marcelli episcopi Parisiensis translatio reperitur in codice Usuardino Bigotiano: ast alii codices eam melius referunt die sequenti, tametsi hoc die factam testetur Saussayus in Supplemento.
S. Apersiæ memoria notatur in dicto Martyrologio Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita Latine reddito: plura nos latent.
Saladini Asculani primam memoriam Majoribus nostris suggessit Ughellus tomo 1, col. 487, dum inter viginti altaria ecclesiæ Asculanæ aliquod numerat quod olim exstabat beato Saladino dicatum, cujus pulveres ibi recludi docent antiqua ecclesiæ monumenta. Ferit nonnihil sub istiusmodi nomine Beatus, quem non novissent Ferrarius, aut aliæ Sanctorum tabulæ; cujusque ignotus esset dies obitus. Ad quæstionem igitur idcirco Asculanis propositam, invenio responsum hujusmodi, æque ac cetera obscurum. Fuit ejus corpus die XV mensis Aprilis hujus anni MDCXLIX intus capsam ligneam in altari lapideo sub titulo Sanctorum Michaëlis & Mauri in cathedrali ecclesia repertum, cum lamina plumbea in ejus manibus, ubi hæc verba reperiuntur insculpta: Anno incarnationis Christi MCCXLI indictione XIV, die Jovis intrante Apostoli, frater Salladinus vespere migravit, & sequenti die Veneris a crypta S. Angeli, ubi XXVII annis pœnitentiam egerat, huc delatum fuit tempore Gregorii PP., residente Theodolino episcopo Asculano anno III, cujus corporis reliquiæ, de mandato & ordine Emin. ac Reverend. D. Cardinalis Gabriëlis episcopi, fuerunt privatim translatæ in capellam S. Mariæ Lauretanæ, sitam in eadem Cathedrali ecclesia, ubi usque ad præsens asservantur in quadam capsa lignea introclusæ. Vulgo fertur, hunc B. Salladinum fuisse ex nobili familia de Salladinis hujus civitatis. Id nostra interest minime: doceant nos Asculani I. An Saladinus iste, quisquis fuerit, vere colatur: 2, quo die; ut debitus ei inter Sanctos locus in opere nostro concedi possit; nam intrante Apostoli, non magis ad S. Jacobum quam ad alios referri potest.
S. Abranus vel Abramus confessor in Campania Galliæ celebris. Fuit S. Gibriani frater; sunt verba Camerarii, Sanctum alibi ignotum producentis. Egerunt Majores nostri de Gibriano ad diem VIII Maii, ibidemque notarunt, necdum legisse se an & quo die Abranus coleretur non magis quam Petranus, licet hosce cum aliis S. Gibriani sociis eo die annuntiet Sassayus.
Obolium nobis hoc die laudat Castellanus, ut martyrem cum sociis sexaginta supra ducentos, de quibus in Fastis Latinis aut Græcis nec verbum reperi hactenus. Exstat eorum memoria in Kalendario Coptorum a Ludolfo edito: ast hujusmodi Sanctos equidem non admittam, nisi de eorum vero & legitimo cultu aliunde constet; ut jam non semel protestatus sum.
Mors beatissimi P. N. Macarii Scholtowodici Thaumaturgi notatur in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano; sed sola istius Menologii auctoritas nobis non sufficit, ut ipsum pro Sancto habeamus, donec de debito cultu legitime nobis aliunde constiterit.
Sanciæ Alfonsi, regiæ virginis, commendatricis Ordinis militaris S. Jacobi, filiæ Alfonsi IX regis Legionensis, S. Ferdinandi III sororis &c. Vitam Hispanicam habemus editam Madriti anno 1651, in qua gloriosæ, ac tantum non Sanctæ titulo decoratur, omni elogiorum genere exornata. Ejus corpus ex regio monasterio S. Euphemiæ de Corobiis, Ordinis S. Jacobi, Valentinensis diœcesis, ubi ab anno 1270 jacuisse dicitur, Philippus III anno 1608 adferri voluit Toletum ad S. Fidei parthenonem, ubi magna in veneratione habetur. Ad prædictæ Vitæ calcem argumenta subjiciuntur virtutum, sanctitatis & miraculorum, quæ inde erui possunt in ordine ad beatificationem & canonizationem, quæ ut ut urgentia fateamur, nostrum non est, Sedis Apostolicæ judicium prævenire. Neque vero in ista Vita dies obitus exprimitur, quamquam aliunde hac XXV Julii ad cælos evolasse supponatur. Haud dubie, ob concursum solennitatis S. Jacobi, alius dies ejus festivitati destinabitur, si ad Sanctorum honores evehatur; ut proinde Actis ejus suo tempore illustrandis locus defuturus non sit. Satis mirum est, de ea non meminisse Tamayum in Martyrologio Hispanico.
Hieronymus Vaglegho Ordinis S. Dominici in Marchesii Diario hoc die insigni decoratur elogio, extracto ex processibus super ejus virtutibus & miraculis pridem formatis Madriti & Vallisoleti: quousque res perducta sit in ordine ad beatificationem, fatemur nos ignorare.
Gerekinus Ordinis Cisterciensis Alvastræ in Suecia conversus, multis nominibus laudatissimus est, ut qui intra annos quadraginta numquam e monasterio egressus sit: qui novem angelorum choros inter orandum quasi continenter viderit: ab ipsa Dei Parente visitari meruerit, pluribus etiam aliis gratiis ornatus, & in Kalendario cum titulo beati relatus, de quo plura in Vita S. Birgittæ referri dicuntur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino atque etiam in Vite Aquilonia. Castellanus ipsi locum dedit inter Venerabiles, quo & nos hic eum reponimus, donec de cultu constet.
Joannes Soreth seu Soretus celeberrimus & præclarissimus RR. PP. Carmelitarum Prior generalis, totiusque Ordinis reformator, hoc die Andegavis, ubi depositum corpus, ferme tamquam martyr sublatus est anno 1471, non paucis miraculis post mortem clarus; cujus Vita, anno 1478 manu scripta apud nos exstat, uti & alia paulo fusior ac elegantior Parisiis edita anno 1625 cum titulo beati, qui ab Ordinis scriptoribus passim ei tribuitur, usque adeo ut Philippus Visitantinus, in Acie bene ordinata, sæpius a nobis citata, hoc ei elogium concinnare non dubitaverit ad hunc diem: B. Joannes Soretus, natione Gallus, Carmelitani gregis pastor summus & reformator magnificus, Andegavi obiit ut martyr anno MCDLXXI, miraculis ante & post mortem clarissimus, ideoque ab immemorabili tempore Beatus colitur & invocatur. In Hannonia & Leodio, præter alia, etiam tertium Carmeli Ordinem restituit, ut alio in loco referimus. Beatus Romæ & ubique vocatur. Equidem insignia Viri merita ultro & lubens agnosco, cupioque supremos honores debita auctoritate ipsi omnino decerni: hactenus vero, nec in ipsa Gallia verum cultum ecclesiasticum umquam obtinuisse, vel ex solo Saussayi silentio, qui nec inter pios quidem ipsum hoc die collocat, satis intelligitur: neque ipsius uspiam meminit magnus Sanctorum refossor Castellanus; neque alibi sufficientia ulla legitimæ venerationis indicia occurrunt. Quanto in honore fuerit apud Leodienses, narrat Fisenus in ejus ecclesiæ Floribus.
Thomas Kempensis seu a Kempis, loco nempe natali (oppido diœcesis Coloniensis) dictus, Ordinis Canonicorum regularium, vir sane venerabilis & toto orbe notissimus, hoc die anno 1471, ætatis 92 ad insignium virtutum meritorumque coronam evolavit; sacræ lectionis cellæque suæ ita amans, ut hoc symbolum sæpius ore proferret, librisque suis inscriberet; In omnibus requiem quæsivi, sed non inveni nisi in angulis & libellis. Verba sunt Miræi, ita elogium prosequentis: Scripsit varia, unum in corpus ab Henrico Sommalio digesta; inter quæ eminet vere aureus, De imitatione Christi libellus, quem sanctissimi viri Car. Borromæus, Ignatius Loyola, Philipp. Nerius, Robertus Bellarminus & alii quotidie lectitare sunt soliti. Vitam illius scripsere Judocus Badius, Franciscus Tolensis, & Heribertus Rosweydus Soc. Jesu presbyter, qui & Chronicon Montis S. Agnetis, a Thoma Kempensi scriptum, nuper edendum curavit. Corporis ejus inventio, jussu Electoris Coloniensis procurata XIII Augusti 1672, in Swollense oratorium translatio, & in capsam depositio X Julii 1674, gratiæque eo tempore obtentæ, alibi descripta sunt, usui certissime futura, siquando Sanctorum honores viro piissimo legitime decernantur. Videri possunt quæ pridem notata sunt in Paralipomenis ad Conatum in Catalogos Pontificum pag. 108.
Balthazar Alvarez e Societate Jesu hoc die sanctissime obiit anno 1580. Qualis quantusque vir fuerit, fuse describit in ejus Vita Ludovicus de Ponte. Hoc ex illo dixisse sufficiat, S. Teresiam cognovisse divinitus, pro ut refertur in memorata Vita cap. 11, § 2, nullum in terris exstitisse eo tempore in tam excelso quam ipsum perfectionis fastigio, cum tamen viverent tum etiam eximiæ sanctitatis non pauci, & complures qui Fastis Sanctorum & Beatorum sunt ab Ecclesia postmodum adscripti, Ex Bibliotheca Scriptorum. S. J.
Philippus anachoreta in eremo Judicæ venerabilis titulo ornatur ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo.
Philippa virgo, regio sanguine Lusitanorum nata Ordinis Cisterciensis fuit, & cœnobium sancti Dionysii de Odiuelas multiplici scientia & admiranda sanctitate illustravit, teste Henriquez aliis; verum neque hæc altaribus hactenus admota scitur.
Petrum Molleanum ex Ordine Minorum anno, non 1489 sed 1490, dum fratres in choro Te Deum canerent, Camerini in Umbria vita functum, ibique ob varias virtutes & miracula in honore habitum, beati appellatione exornat Gonzaga pag. 206, ac post eum Arturus & alii; a quo non multum abhorrere visus est Papebrochius in annotatis ad Vitam B. Baptistæ Varanæ tom. VII Maii pag. 489. Est etiam penes nos expansum folium thesium ex jure Pontificio & Cæsareo, quibus præfigitur anno 1652 imago B. Petri Corradini Molleanensis. At necdum videmus tales honores ipsi legitime decretos; a quibus proinde melius abstinuit Waddingus in Annalibus, & non ita pridem Fortunatus Hueberus in Menologio Franciscano, qui laudatissimum virum meritis quidem ornant elogiis, verum absque omni sancti aut beati titulo,
Rodulfus Delfius, Mechliniæ in Brabantia, Jacobus a Falerone, Muliani in Piceno, Petrus a Caderola, Camerini in Umbria, Vaseus Correa, in territorio Ulyssiponensi, Baptista Canianus, apud Theatem Marrocinorum, Anastasius, Albuquerquii in Castella, Ambrosius Itinerarius, Lutetiæ Parisiorum, Stephanus Fulginas, in Umbria, Dominicus Surianus, Pacificus Clemerius Fulginii., Guiomares a S. Antonio virgo, in territorio Braccarensi, Cum titulo beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & postrema etiam in Gynæceo.
Hieronymus ab Asculo additur a Fortunato Huebero, qui in eo æque ac in superioribus, Arturo prudentior, ab omni sanctitatis titulo abstinet.
S. Pastorem presbyterum & abbatem, apud Scetim in Ægypto ex Petri Catalogo hoc die in suum retulit Ferrarius, male citans lib. 6, cap. 113, pro 141. Dicitur autem ibi obiisse VII Kalend. Augusti, ut proinde ad sequentem spectet, quo de ipso videbitur XXVI Julii.
S. Valens non magis apte a Ferrario hoc etiam die ponitur in Catalogo generali, melius in altero collocatus est die sequenti XXVI Julii.
Malinbæum ex male intellecto Menologio Scotico, hoc die signavit Ferrarius in Catalogo generali: an vere colendus sit, videbitur die sequenti XXVI Julii.
S. Hyacinthus ad hunc diem non spectat, uti alicubi notatus est, sed ad sequentem XXVI Julii.
S. Anna, Deiparæ Virginis mater, hodie colitur apud Græcos, a quibus eam accepit Castellanus, sed de qua Martyrologium Romanum & nos die XXVI Julii.
S. Laurentium Mediolanensem episcopum hoc die refert Castellanus; forte quod in Papebrochiana Exegesi de episcopis Mediol. legerit VIII Kal. Augusti fuisse depositum: verum cum alibi signetur XXVII Julii, jamque pollicitus sit Papebrochius, nos de ipso eo die, ut de Sancto acturos, omnia ad eum diem remittimus XXVII Julii.
S. Gangricum episcopum Trevirensem, discipulum S. Magnerici hoc die Romandissiæ nobis assignavit Ferrarius, nesciens, opinor, quid scriberet. S. Gaugericum voluit dicere, non Trevirensem sed Cameracensem episcopum, de quo magis apposita memorat Saussayus in Supplemento ad hanc diem. De sancto agetur die quo colitur XI Augusti.
Ursicium episcopum & confessorem, qui hoc die locum occupat in Florario Sanctorum Ms. & in Editione Lubeco-Col. non novi: si de martyre sermo sit, refertur is in Martyrologio Romano XIV Augusti.
S. Nemesium martyrem Romanum hoc die signant varii Martyrologi; nos alium esse non putamus ab eo qui in Romano Martyrologio celebratur cum Lucilla (hoc ipso die a Ferrario relata) XXXI Octobris.
SS. Athanasius & Theodorus, ut comites S. Jacobi, in Hispania relicti, juxta Magistri sepulcrum apud Compostellam tumulati, ex Maurolyco, Felicio, Galesinio & Ferrario huc remissi sunt XV Maii, tomo III, pag. 443: atque iterum in Prætermissis XXV Junii. De iisdem etiam & aliis S. Jacobi Apostoli in Hispania sociis, aut ab eo ordinatis episcopis actum in Commentario ad Acta S. Cæcilii episc. Eliberitani ad diem I Februarii. Recurrit item sermo de Athanasio tom. III Aprilis pag. 1001 & alibi. Quid de utroque aut alterutro hoc die dici possit equidem non invenio; neque enim in Actis S. Jacobi memorantur. Siqua Tamayo fides est, fuerit Athanasius iste Cæsaraugustanus episcopus, quem referre ipsi lubuit I Novembris, ad quem proinde diem rem totam ex Sampiro aliisque examinandam remittimus I Novembris.
S. Lebuini translatio est in Monasticis Wione, Dorganio, Menardo & Bucelino. Melius ab aliis refertur XXV Junii, ut ibi in Prætermissis observatum est, quo ipso die colitur Sanctus in diœcesi Antverpiensi. Verum & inde & hinc remittenda omnia sunt ad diem natalem XII Novembris.
Jacobus intercisus notatur hoc die in Kalendario Syriaco seu Chaldaico, Romæ edito anno 1624, quod Latine dictavit Majoribus nostris D. Josephus collegii Maronitici 1661. Sed Sanctus iste dari poterit cum Martyrologio Romano XXVII Novembris.
S. Eutychianus Papa & martyr ponitur hoc die in Usuardis Altempsiano & Florentino; quin & in Rabano, Notkero & aliis; verum ibi pridem notavimus, eum in Romano coli VIII Decembris.
Martyres anonymi in Actis Sanctorum Carpophori & Abundii, editis a Mombritio tomo 1, sol. 4 dicuntur capite plexi hac die XXV Julii: verum tanti non sunt ea Acta ut hic de istis seorsim agendum putemus. Cujus porro pretii sint, invenies in Tractatu præliminari ad tomum I Julii. Si quid forte præter ibi dicta deinceps occurrat, examinari id poterit ad diem quo de SS. Carpophoro & Abundio, una cum sociis istis ex Martyrologio Romano agetur X Decembris.
S. Judoci translatio aut inventio refertur in pluribus ad Usuardum auctariis, atque in Actus Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 5 a pag. 545: nos more nostro eam cum Sancti Actis illustrabimus XIII Decembris.
SS. Maximini & sociorum inventio in monasterio Miciacensi prope Aurelianos hoc die exhibetur in Actis Sanctorum Ord. S. Benedicti sec. 6, part. 2, pag. 252 ut facta circa annum 1025: verum de ea reliquisque ad Sanctum Maximinum spectantibus agendum erit die quo annua ejus festivitas recolitur XV Decembris.
S. Olympias vidua & virgo, S. Joanni Chrysostomo devota, hodie celebratur apud Græcos cum elogio, in quibusdam eorum fastis S. Eupraxiæ conjuncta. Molanus secundæ editioni suæ eam adjecit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano non sunt, ac Castellanus in Martyrologio suo universali inter adjectos, illam ponunt, quæ in Romano notatur die, quo de ipsa agendum erit XVII Decembr.

DE S. JACOBO MAJORE,
APOSTOLO ET MARTYRE,
COMPOSTELLÆ IN HISPANIA.

Æræ VULGARIS AN. XLIII, SIVE XLIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS. PARS PRIMA.
Sancti distinctio, cultus, Acta, martyrii palæstra & tempus; reliquiæ, gloria posthuma, patrocinium, & miracula.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

BHL Number: 4061, 4065, 4066, 4071


AUCTORE G. C.

§ I. Hujus sancti Jacobi ab aliis homonymis distinctio, & cultus ex variis monumentis.

Henschenius noster cum Combefisio, Florentinio, aliisque scriptoribus tres Christi discipulos, Jacobi nomine insignitos, distinguit. Primus juxta ipsius opinionem est Jacobus filius Zebedæi & frater Joannis Euangelistæ, [Aliqui distinguunt tres Jacobos,] qui ab Herode Agrippa gladio occisus est. Alter est Jacobus, Alphæi filius, qui post annuntiatam pluribus locis Christi doctrinam tandem cruci affixus Ostracinæ martyr occubuit. Tertius vero est filius Cleophæ & Mariæ, vulgo frater Domini dictus, & primus Hierosolymorum episcopus ordinatus, qui post diuturnam ecclesiæ Hierosolymitanæ gubernationem e pinna templi præcipitatus ac fullonis fuste percussus martyrium complevit. Duorum posteriorum Acta ad diem primam Maii ab Henschenio illustrata sunt. Primus autem hac die colitur, de quo tam multa tamque varia examinanda occurrunt, ut hunc Commentarium in plures partes dividere coactus fuerim, ne rerum dicendarum copia & diversitas confusionem aut obscuritatem parerent.

[2] Baronius quidem in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 44 num. 36 tantum duos agnoscit Jacobos, [ex quibus Bzovius duos emperite confudit,] & Jacobum Hierosolymæ episcopum cum Jacobo, Alphæi filio, eumdem esse existimavit, quam sententiam etiam alii defenderunt. Sed non capio, quomodo R. P. Abrahamus Bzovius ex Ordine Prædicatorum, sacræ theologiæ doctor, Jacobum Hierosolymitanum episcopum cum Jacobo filio Zebedæi confundere potuerit, dum in sua Historia ecclesiastica, ex Baronii Annalibus aliisque monumentis contracta, ad annum Christi 44 num. 1 ita imperite scripsit: Verosimile est, quod Jacobus, quamqam Hierosolymorum episcopus, tunc Hispanias adierit, fidei mysteria docuerit, ecclesiamque aliquam Cæsar-Augustæ Virginis Matris nomine ejus monitu indidem condiderit: nam & Petrus, quamquam Antiochenus tunc episcopus, pertransibat universos, & tum multi ex Patribus, tum traditiones ecclesiarum testantur, Jacobum Alphæi lumine Euangelii aliquam Hispaniarum partem illustrasse. Hunc itaque ex Hispaniis reducem comprehendit Herodes, & gladio percussit. At an bonus vir non legerat Act. cap. 12 sequentia? Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia: occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. An non sciebat, Hispanos sibi apostolum vindicare Jacobum Majorem, Zebedæi filium? An denique non meminerat, se ad eumdem annum paulo supra de Herodis Agrippæ persecutione sic scripsisse: Erat Jacobus, non quidem ille Alphæi, qui, dictus frater Domini, Hierosolymorum fuit episcopus, sed frater Joannis, filius Zebedæi, vitæ sanctitate, rerum gestarum gloria & propagatione fidei cum in Palæstina tum alibi locorum longe clarissimus. Videtur itaque hic dormitasse Bzovius, quem Joannes Georgius Herwartus, Bavariæ cancellarius, in Mantissa ob crassos hujusmodi errores acriter exagitavit. Nos ad antiquum Sancti nostri cultum demonstrandum pergimus.

[3] [inter quos S. Jacobus Major Officio,] In sacris omnium pene gentium fastis Apostolus iste celebratur. Græci plerique ad diem XXX Aprilis eum referunt, quando in Typico S. Sabæ ita legitur: Τοῦ ἁγίου ἀποστόλου Ἰακώβου, ἀδελφοῦ τοῦ ἁγίου Ἰωάννου τοῦ θεολόγου. Id est: Sancti apostoli Jacobi, fratris sancti Joannis theologi. Tum ibidem assignatur Officium, quod eo die recitandum est. Menæa impressa præter Officium proprium, in quo sancti Apostoli laudes fuse decantantur, eodem die habent sequentes versiculos:

Ὡς ἀμνὸς Ἴακωβος ἀχθεὶς ἐσφάγη,
Τῆς εὐσεβείας μηρυκίζων τοῦς λόγους.
Κτεῖνε μάχαιρα φόνου Ἴακωβον ἐν τριακοστῇ.

Ut agnus, ensi sponte cervicem dedit
Jacobus, atque ruminans verbum Dei.
Occisus est trigesima Aprilis die.

Nihil in his notatu dignum est, nisi quod in impressis legatur verbum μυρηκίζων, cujus significationem in nullis lexicis reperire potui. Igitur suspicatus sum, hic irrepsisse mendum typographicum (id in istis libris rarum non esse experientia didici) & transpositis duabus litteris substitui μηρυκίζων, quod proprie ruminantem significat. Præterea tertium carmen, quod est hexametrum, a Papebrochio translatum fuit in Ephemerides Græco-Moscas, tomo primo Maii præfixas, ubi in Aprili Græcorum metrico hic versus Græcus eodem metri genere ita Latine redditur

Jacobum gladio trigesima mactat iniquo.

[4] In Menæis jam citatis post istos versiculos sequitur elogium, [& elogio decoratur a Græcis,] quod ita e Græco Latinum facio: Hic erat filius Zebedæi, & frater Joannis theologi, qui post Andreæ & Petri vocationem ab ipso Salvatore ad discipulatum cum fratre vocatus est. Illi statim patrem, navim, & simpliciter omnia relinquentes secuti sunt Dominum, qui eos adeo dilexit, ut uni concesserit gratiam recumbendi supra pectus ipsius, & alteri bibendi calicem, quem ipse bibit. Isti autem tantum zelum erga ipsum ostenderunt, ut ignem e cælo accersere, & incredulos perdere voluerint. Et sane fecissent, nisi Christi bonitas eos inhibuisset. Propterea igitur Christus hos & principem Apostolorum Petrum ad orationes & alia negotia assumpsit, sublimioribus & maxime arcanis dogmatibus eos imbuens. Herodes vero post passionem & ascensionem Domini nostri Jesu Christi non ferens hunc Jacobum, & libere loquentem ac salutare Euangelium prædicantem comprehendens gladio sustulit, & secundum a Stephano martyrem ad Christum Dominum transmisit. Eadem leguntur in novo Anthologio Græcorum. Multum tamen ab his differunt ea, quæ habentur in Ms. Basilii Imperatoris Menologio, ex quo postmodum alia occasione elogium ejusdem Apostoli exhibebimus.

[5] Mosci in signanda cultus die Græcos imitantur: nam XXX Aprilis in Menologio Slavo-Russico, [ac in synaxariis Ruthenorum, aliarumque nationum celebratur.] quod nobilissimus Baro de Sparwenfeld nobis Latine vertit, ita annuntiatur: Sancti apostoli Jacobi, fratris sancti Joannis theologi, qui jugulatus [est] ab Herode Hierosolymis anno quadragesimo quarto sub Claudio, alter post sanctum Stephanum martyr. Rutheni in suo Sobornik id est synaxario, quod interprete P. Georgio David, Societatis nostræ missionario, circa annum 1688 Moscua accepimus, eumdem Apostolum ita referunt: Sancti apostoli Jacobi, fratris Joannis theologi, qui ab Herode rege Hierosolymis decapitatus [est.] Martyrologium Arabico-Ægyptium, quod Gratia Simonius, Romæ Maronitici collegii alumnus, ac postea Tripolitanus in Syria archiepiscopus, interpretatus est, eadem die XXX Aprilis sic habet: Certamen sancti Jacobi Apostoli, filii Zebedæi, quem Christus cum suo fratre Joanne vocavit ad apostolatum. Æthiopes & Coptitæ in Fastis sacris, a Jobo Ludolfo editis, de eodem ad diem V Maii sic brevissime meminerunt: Jacobus filius Zebedæi. In alio Menologio Coptico, quod Seldenus in Synedriis veterum Hebræorum cap. 15 typis vulgavit, pag. 397 idem sanctus Apostolus die XII Aprilis refertur. Hæc de Græcorum, aliorumque orientalium populorum cultu dicta sufficiant. Jam aliqua Latinorum Martyrologia & ecclesiastica Officia proferamus.

[6] In antiquissimo Carthaginensis ecclesiæ Kalendario, quod Mabillonius inter vetera analecta tom. 3 a pag. 398 edidit, [Antiquis Latinorum Martyrologiis,] VI Kal. Jan. colitur festum Jacobi apostoli, quem Herodes occidit. Tamen Romanum parvum & pleraque alia Latinorum Martyrologia hunc Apostolum die XXV Julii commemorant. Sic Martyrologium, quod Edmundus Martene ex Ms. monasterii S. Germani Autissiodorensis Thesauro novo anecdotorum tom. 3 a inseruit, quodque ab annis circiter mille sub nomine S. Hieronymi compactum fuisse asserit, in Breviario Apostolorum VIII Kalendas Augusti de S. Jacobo meminit his verbis: Jacob, qui interpretatur supplantator, filius Zebedæi, frater Joannis. Hic Spaniæ & occidentalia loca prædicat, & sub Herode gladio cæsus occubuit, sepultusque est in Acaia Marmarica VIII Kalendas Augusti. Huic consonat Martyrologium Gellonense, quod Lucas Dacherius in nova Spicilegii editione tomo 2, pag. 25 ineunte seculo IX exaratum fuisse affirmat, & in quo ibidem leguntur sequentia: Jacobus, qui interpretatur supplantator, filius Zebedæi, frater Johannis: hic Spaniæ & occidentalia loca prædicator, & sub Herode gladio cæsus, sepultusque est in Achaia marmatica VIII Kalendas Augustas. Eadem fere habet codex Blumianus, seculo VIII scriptus, & a Florentinio post Martyrologia Hieronymiana editus, cujus verba postmodum dabimus. De loco sepulturæ, quæ hic Acaia vel Achaia marmarica appellatur, postea pluribus disseremus.

[7] [Adoni ac Usuardo] Ado in libello de festivitatibus Apostolorum ad eumdem diem habet sequentia: Natalis beati Jacobi apostoli, fratris Joannis Euangelistæ, qui decollatus est ab Herode rege Jerosolymis, ut liber Actuum Apostolorum docet. Hujus beatissimi Apostoli sacra ossa ad Hispanias translata, & in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. Usuardus in suo Martyrologio Adonem contraxit, ut satis patet ex his ejus verbis: Natalis beati Jacobi apostoli, fratris Joannis Euangelistæ, qui ab Herode rege decollatus est. Hujus sacratissima ossa ab Hierosolymis ad Hispanias translata, & in ultimis earum finibus condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. Haud dubie utrumque hunc Martyrologum præ oculis habuit auctor Martyrologii Romani, in quo hodiedum ita legimus: Sancti Jacobi apostoli, fratris beati Joannis Euangelistæ, qui prope festum Paschæ ab Herode Agrippa decollatus est. Ejus sacra ossa ab Hierosolymis ad Hispanias hoc die translata, & in ultimis earum finibus apud Gallæciam recondita, celeberrima illarum gentium veneratione, & frequenti Christianorum concursu, religionis & voti causa illuc adeuntium, pie coluntur. Superfluum judico hic alios Martyrologiorum textus accumulare.

[8] [aliisque monumentis ecclesiasticis,] Post diem natalem Christi & festum S. Stephani protomartyris hic Apostolus una cum fratre suo Joanne colitur in Missali Gothico, quod Thomasius & Mabillonius ex vetustis codicibus Mss. ediderunt: At die XXV Julii solenniter ejus festivitas celebratur in Missali & Breviario Muzarabum (de horum librorum auctoritate & antiquitate videri potest tractatus huic tomo præfixus) ex quibus pleraque ad S. Jacobum spectantia tomo V Junii a pag. 215 alia occasione exhibuimus. Idem Officium iterum typis subjecit Cardinalis de Aguirre tom. 3 Conciliorum Hispaniæ a pag. 271. Prædicatio hujus sancti Apostoli in Hispania indicatur in isto Officio Muzarabico, ex quo postmodum aliqua excerpemus.

[9] Quanta cum solennitate festum S. Jacobi Cæsaraugustæ celebretur, [idem Sanctus etiam inscriptus est.] patet ex statuto istius ecclesiæ metropolitanæ, quod anno 1471 conceptum est his verbis: Considerantes, quod primam hujus civitatis ecclesiam ipse (nempe S. Jacobus, de quo agitur) fundaverit, & sua praæsentia Dei verbum in nostra hac prædicaverit urbe, ejusdem gloriosissimi Apostoli natalitium diem vigesimum quintum Julii ordinamus & statuimus sub solennitate sex Capparum (is etiam festivitatum celebrandarum modus apud Muzarabes solennissimus est) in metropolitana ecclesia Cæsaraugustana perpetuis temporibus celebrandum. Et licet in ceteris Octavis Virginis Officium propter solennitatem augendam communiter omittitur, in iis tamen ob memoriam apparitionis, qua adhuc vivens hac in civitate eidem Apostolo Virgo gloriosissima apparuit, non duximus omittendum. Horum in appendice meminisse juvabit.

§ II. Sancti hujus Apostoli parentes, patria, vitæ institutum, aliaque Acta ante martyrium.

[10] Si Pseudo-Juliano credere lubeat, detexit ille rarum thesaurum, nempe authenticam S. Jacobi Vitam, [Omissis Pseudo Juliani fabulis,] ab ipsomet Apostolo descriptam: postquam enim in Adversariis suis integrum mendaciorum plaustrum in Hispaniam invexit, hæc num. 47 addere non veretur: Hæc & alia collecta sunt etiam ex Actis sinceris sancti Jacobi, quæ S. Apostolus, Zebedæi filius, de seipso scripsit. Imo, ut majorem commentis suis fidem conciliet, num. 407 ita scribit: Ego transtuli de lingua Latina Vitam S. Jacobi Majoris in Hispanam, qui multa fecit miracula, & Gadibus, ut a quodam auctore gravi scribitur, evertit templum Herculis Gaditani. O infelix posteritas, cui nec Latinum hujus Vitæ exemplar, nec Hispanicam versionem invenire contigit! Nonne amanuensium labore millena hujus tam pretiosi opusculi ecgrapha in totum terrarum orbem dispergere oportuit? Nonne omnium Christianorum intererat præclara tanti Apostoli gesta cognoscere? At quid ego Acta, tantum in Pseudo-Juliani cerebro heri nata, in bibliothecis reperiri volo? Cur antiquum recentioris fabellæ exemplar frustra requiro? Jam eruditis Hispanis & ceteris notum est Pseudo-Juliani similiumque fabulatorum ingenium, ad quælibet fingenda promptum. Quis enim credat, Gaditanum Herculis templum a S. Jacobo eversum esse, quod diu post ejus martyrium exstitit, & impio idololatrarum cultu famosum fuit, ut Pomponius Mela lib. 3 Geographiæ cap. 6, Philostratus in Vita Apollonii lib. 5, Silius Italicus lib. 3, aliique veteres scriptores de suo tempore testantur. Videri etiam de hac re potest Joannes Baptista Suarez de Salazar in Antiquitatibus Gaditanis lib. 3, cap. 1, quas anno 1610 Gadibus Hispanice edidit. Ultro fateor, me genuina & antiqua S. Jacobi Acta (nam quæ sub nomine Abdiæ primi Babyloniæ episcopi prodierunt, nihili facienda sunt) hactenus nondum vidisse. Quare de illius gestis hic ea tantum colligam & examinabo, quæ apud auctores fide dignos invenero.

[11] Imprimis quis fuerit sancti hujus Apostoli pater, clare indicat Matthæus cap. 4, ℣. 21 his verbis: [hujus S. Apostoli pater,] Et procedens inde (nempe Jesus) vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi & Joannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sita: & vocavit eos. Huic Euangelico textui novam, si superis placet, potitiam superaddit Pseudo-Julianus, dum in Adversariis num. 60 de thesauro suo neo-antiquo profert sequentia: Consecratus est primus Britanniæ episcopus Aristobulus, qui & Zebedæus, pater Joannis & Jacobi Apostolorum; qui etiam frater Cleophæ & Josephi, Genitricis Dei sponsi, socerque Petri & Andreæ. Post secutus est Petrum Romam, post mortem Jacobi filii, quem ad Hispanias secutus est. Inde secutus Petrum Romam, & in Gallias missus est; & anno LX cum Josepho ab Arimathia patruele & aliis in Britanniam profectus, relicto fratre suo. Barnaba in Cypro, egregie prædicans Euangelium Christi prius cum filio in Hibernia, pontificales infulas martyrii gloria decoravit. Non abutar hic eruditi lectoris patientia refellendo hanc fabulam. Si cui lubeat hanc rem discutere, videat ea, quæ in Actis nostris ad diem XV Martii de Aristobulo Britanniæ apostolo dicta sunt. Ego autem firmiter decrevi in toto hoc Commentario non amplius similibus commentis referendis chartam contaminare, multo minus iisdem refutandis tempus perdere.

[12] [mater,] Quamvis sacra Scriptura non diserte exprimat, quænam fuerit mater S. Jacobi, tamen Origenes recte nomen ejus colligit, ita scribens in Matthæum tractatu 35 circa finem: Si autem oportet opinari, & dicere etiam nomen matris filiorum Zebedæi, dico quoniam hæc ipsa fuerat Salome pacifica appellata. Deinde opinionis suæ rationem reddit: Opinatus sum autem hoc, inquit, videns apud Matthæum & Marcum tres præcipuas mulieres nominatas, de quibus præsens sermo habetur: & duas quidem esse, præsens (nempe Matthæus, in quem tractatus suos scribit) Euangelista exponit, Mariam Magdalenam & Mariam Jacobi; tertiam autem dici matrem filiorum Zebedæi. Apud Marcum autem tertia illa Salome appellatur; & secundum Marcum, quæ secutæ fuerant Jesum a Galilæa, cum Christo ascenderunt in Hierusalem. Miror igitur, quod eadem a Nicephoro Callisto lib, 1, Hist. Eccles. cap. 33 appelletur Joanna, filiorum Zebedæi, Jacobi & Joannis mater. Nihil etiam hic moror quosdam Græcos, qui dicunt, eam fuisse filiam S. Josephi, ut nempe Jacobum & Joannem faciant Christi consanguineos. Nisi propositi mei memor essem, afferrem hic ea, quæ Pseudo-Julianus in Adversariis num. 61 & 408 de hac Sancti nostri matre fabulatur.

[13] [patria,] Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ, citans recentiores quosdam auctores, patriam SS. Jacobi & Joannis in tribu Zabulon num. 83 ita collocat: Saffa vel Saffra civitas in monte sita, a Nazareth tribus distans milliaribus, patria Zebedæi, Alphæi, & Jacobi atque Joannis Apostolorum, in quorum nativitatis loco pulcra visitur ecclesia. Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2, lib. 7, peregrinat. 4, cap. 1 de eodem loco ita scribit: A Nazareth ascendendo per montes inter meridiem & occidentem, absoluto trium milliarium itinere, invenitur viculus Saffa appellatus, Arabice Deir, id est monasterium… Celebris & venerabilis est hic locus, quod credatur patria Zebedæi, patris sanctorum Apostolorum Jacobi & Joannis. Dein post citata Adrichomii verba sic prosequitur: Adverte, Adrichomium longius a Nazareth designare Saffam, quia non ut nos, distantia trium Italicorum milliarium, sed quæ una hora conficiuntur, & ita novem Italicis. Ecclesiam, de qua ipse, non vidi: fortasse demolita, & in summitate illius fuit ædificata. Traditio illa non videtur satis probabilis, cum Saffa in mappis geographicis a mari Galilææ seu lacu Genezareth nimium distet, & verosimile non sit, nautas vel piscatores tam longe a mari habitasse. Certum autem est ex sacris Litteris, quod Jesus ambulans juxta mare Galilææ Petrum & Andream piscantes vocaverit, & procedens inde pusillum viderit Jacobum & Joannem in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua. Quare potius assentior Theodoreto, qui in Græco-Latina Sirmondi nostri editione tom. 1, pag. 659 interpretans psalmum LXVII, patriam eorum sic breviter & clare exprimit: Petrus autem & Andreas, & Jacobus & Joannes & Philippus ex vico Betsaïda fuerunt.

[14] Ex dictis vix videtur dubitari posse de obscura Jacobi stirpe, [vitæ conditio, quam aliqui extolluns,] & ignobili vitæ professione, quam ante apostolatum exercuit. Attamen hic scrupulum movet S. Hieronymus, qui in epistola 96 alias 16 ad Principiam virginem de Jacobi nostri fratre ita scribit: Unde & Jesus Johannem Euangelistam amabat plurimum; qui propter GENERIS NOBILITATEM erat notus pontifici, & Judæorum insidias non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret in atrium, & staret solus Apostolorum ante crucem, matremque Salvatoris in sua reciperet. Nicephorus Callistus lib. 2 Hist. Eccles. cap. 3 aliam hujus notitiæ causam reddit: affirmat enim, Joannem fuisse notum pontifici, quia Caïphæ (lib. 1, cap. 28 vocat Annam) hereditatem sibi a patre Zebedæo relictam vendiderat. Sed nos juniori isti Græculo, qui historiæ suæ multa apocrypha inseruit, non tam facile credimus. Imo Janserius Gandensis in Commentariis suis ad concordiam euangelicam cap. 138 non improbabiles affert rationes, ob quas suspicari licet, illum discipulum, notum pontisici, non fuisse Joannem. Sed ad rem nostram redeamus.

[15] Plerique Patres nullam in his fratribus generis nobilitatem agnoscunt: nam Basilius Magnus in Regulis fusius disputatis cap. 8 indicat, [alii deprimunt,] omnes eorum opes in unica navi positas fuisse: Quomodo sane ut faceremus, ait, exemplo suo admonuerunt nos sancti Domini discipuli, Jacobus quidem & Joannes, relicto patre suo Zebedæo, ipsoque, de quo tota illorum victus ratio pendebat, navigio. Sanctus Hilarius lib. 2 de Trinitate num. 13 Joannem, tamquam infimæ sortis hominem, describit hoc modo: Consistit enim mecum, in patrocinium editarum superius difficultatum, piscator egens, ignotus, indoctus, manibus lino occupatus, veste uvida, pedibus limo oblitus, totus e navi:… ait enim, In principio erat verbum &c. Sanctus Petrus Chrysologus serm. 28 simili modo loquitur: Est ergo, inquit, virtutibus cognata paupertas, & si paupertas virtutum parens, virtutum socia sic habetur, sapere convenit, quare Christus ad virtutis officium pauperes sic elegit. Petrus & Andreas, Jacobus & Joannes, germanitas combinata, imo congeminata paupertas, in Apostolorum principes eliguntur; pauperes censu, loco humiles, viles arte, obscuri vita, labore communes, addicti vigiliis, fluctibus mancipati, negati honoribus, injuriis dati, præsidio retis, solo piscium captu, victum vestitumque conquirentes. Hæc profecto non magnam generis nobilitatem sonant.

[16] [juxta probabiliorem sententiam investigantur.] Origenes mediam viam eligit, & inter nautas ac piscatores distinguit: nam lib. 1 contra Celsum eo titulo Jacobum & Joannem supra Petri & Andreæ conditionem ita elevat: Manifestum est versantibus Euangelia, quæ Celsus ne legisse quidem videtur, duodecim Apostolos a Jesu electos, publicanum quidem Matthæum; quos vero confuse nautas vocat, fortasse Jacobum & Joannem dicit, quia relicta nave, & patre suo Zebedæo secuti sunt Jesum: nam Petrum ejusque fratrem Andream, retibus necessarium victum sibi quærentes, non inter nautas, sed ut Scriptura tradit, inter piscatores censere debemus. At frivola videtur hæc distinctio: Euangelia enim innuunt, etiam Jacobum & Joannem fuisse piscatores, cum retia sua reficerent. Admittam quidem, ut Nicephorus Callistus lib. 2 Hist. Eccles. cap. 3 loquitur, quod eorum pater Zebedæus fuerit ἰδιοναύκληρος id est propriæ navis rector seu nauta qui propriam navem habebat, quia illud aliquo modo eruitur ex Euangelio Marci I ℣. 20, ubi in Zebedæi navigio dicuntur fuisse servi mercede conducti. Hoc tamen conditionis diversitatem. ab Origene excogitatam, nondum inducit: Petrus quippe videtur etiam navim propriam habuisse, cum Lucæ 5 ℣. 3 dicatur Christus ascendisse in unam navim, quæ erat Simonis. Denique in eodem Lucæ capite ℣. 10 Jacobus & Joannes vocantur socii Simonis Græce κοινωνοὶ τῷ Σίμνι, quasi in captura piscium communem cum Simone societatem habentes. Interpretationem nostram confirmat S. Epiphanius hæresi 31 alias 51 in editione Petavii nostri tom. 1, pag. 438, ubi sic loquitur: Quorum unus erat Andreas, alterum vero unum e Zebedæi liberis fuisse, propter artis societatem ac communionem rectissima conjectura suspicati sumus. Græce διὰ τὸ συνεργὸν, καὶ μέτοχον καὶ κοινωικόν. Hæc autem atque alia non obscure indicant, Jacobum reliquis apostolis ignobili sorte parem fuisse. Omnibus itaque mature expensis, Basilio Magno, Hilario, Petro Chrysologo aliisque adhæreo, & ab Hieronymo cum reverentia recedo.

[17] [Prætermissis incertis quibusdam narrationibus,] In codicibus nostris Mss. multa de Jacobi Actis narrantur, ac præsertim ea, quæ contra Hermogenem magum (alii hæreticum appellant) sanctus Apostolus gessit. Verum cum illa ex Pseudo-Abdiæ Babylonii officina prodeant, nobis non parum de fictione suspecta sunt: homini quippe mendaci, ut vulgaris habet parœmia, etiam verum dicenti credere non solemus. Joachimus Perionius, monachus Benedictinus, gesta S. Jacobi stylo satis eleganti conscripsit; sed partem historiæ suæ ex infecto aut saltem suspecto fonte hausisse videtur. Ne igitur narrationes parum certas, aut forte etiam fabulas hisce Actis immisceamus, præcipua S. Jacobi gesta, ex sacra Scriptura aliisque monumentis vetustis collecta, hic in compendium redigemus.

[18] [præcipua Sancti Acta ante martyrium,] Imprimis sanctus Marcus cap. 1. a ℣. 19 vocationem illius ad apostolatum ita explicat: Et progressus inde pusillum (scilicet Jesus) vidit Jacobum Zebedæi, & Joannem fratrem ejus, & ipsos componentes retia in navi: & statim vocavit illos: & relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. Matthæus autem cap. 4, ℣. 22 promptam ejus obedientiam sic clarius exprimit: Illi autem statim, relictis retibus & patre, secuti sunt eum. De vocationis hujus tempore & ordine videri hic possunt passim obvii sacræ Scripturæ interpretes, ac præsertim S. Epiphanius, qui in editione Petaviana tom. 1, lib. 2 hær. 31, alias 51, a num. 14 de hoc textu curiose disserit. Idem sanctus scriptor hæresi 38, alias 58, in editione jam citata pag. 491 & 492 asserit, S. Jacobum nostrum perpetuam virginitatem servasse. Præterea hæresi 58, alias 78, pag. 1045 de altero Jacobo, Hierosolymorum episcopo, hæc habet: Qui quidem nonaginta sex annos natus ex hac vita discessit, cum perpetuam virginitatem servasset: cujus caput numquam ferro detonsum est: neque is balneis usus est, neque animatum quidquam ad cibum adhibuit, neque tunicam alteram induit; sed lineo palliolo dumtaxat usus est. Deinde ad rem nostram hæc subdit: Joannes & Jacobus una cum Jacobo nostro idem illud vitæ institutum amplexi sunt; quorum duo priores Zebedæi filii. Hæc Epiphanius, cui in ea re prudenter fidem adhibemus, cum hic a communi Ecclesiæ aut sanctorum Patrum sensu non discedat.

[19] Salvator noster S. Jacobum tanto amore prosecutus fuit, ut eum pluribus miraculis & arcanis mysteriis præsentem esse voluerit. [ex sacris Litteris] Hinc Christo adfuit, quando socrum Petri, magnis febribus oppressam, subito sanavit, & filiam Jaïri archisynagogi a morte suscitavit. Testis etiam fuit prodigiosæ transfigurationis, quando Jesus in monte Thabor Petro, ipsique, ac Joanni gloriam suam manifestavit. Forte hæc singularis Christi benevolentia Jacobo ejusque fratri animos addidit, ut primas in regno ejus sedes peterent; quod S. Marcus cap. 10 a ℣. 35 ita narrat: Et accedunt ad eum Jacobus & Joannes filii Zebedæi dicentes: Magister, volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis. At ille dicit eis: Quid vultis, ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam, & alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. Matthæus autem cap. 20 a ℣. 20 affirmat, matrem Jacobi & Joannis hanc prærogativam filiis suis petiisse. Quidam sacræ Scripturæ interpretes hanc diversam Euangelistarum narrationem facile conciliant, dicuntque, matris petitionem ex filiorum petitione processisse: cum enim ipsi non auderent, inquiunt, primas has dignitates a Christo petere, subornarunt matrem, ut illa id postularet. Quare filii sunt locuti per os matris, vel forte ejus petitioni suam quoque adjunxerunt. Alii aliter hæc explicant. Ut ut est, Christus illis, tamquam præcipuis ambitiosæ petitionis auctoribus, respondit, & passionis calicem proposuit, docuitque in regno suo majorem esse eum, qui cupit esse minor. Ambo hanc Magistri sui doctrinam tam alte animo insculpserunt, ut postea omnem ambitionis speciem fugerint, sicut testatur antiquissimus scriptor, quem Eusebius lib. 2 Hist. Eccles. cap. 1 citat hoc modo: Clemens certe in sexto Institutionum libro ita tradit: Ait enim post Servatoris ascensum Petrum, Jacobum, & Joannem, quamvis Dominus ipsos ceteris prætulisset, non idcirco de primo honoris gradu inter se contendisse; sed Jacobum, cognomine justum, Hierosolymomm episcopum elegisse. Chrysostomus, aliique Ecclesiæ Patres eleganter de hac Apostolorum imperfectione disserunt.

[20] [colliguniut.] Non etiam sine mysterio Christus nomina horum fratrum mutavit, ut Marci 3 ℣. 17 legimus, vocavitque eos boanerges id est filios tonitrui, quia illos destinaverat ad illustrem Euangelii sui propagationem, ut prædicationis fragore essent quasi tonitrua, quæ hominum infidelium ac barbarorum mentes commoverent, & ad pœnitentiam vitamque sanctam traducerent. Quantus porro fuerit eorum zelus, vel ex eo colligi potest; quod Samaritanos, Christum hospitio excipere nolentes, fulmine consumere voluerint, uti S. Lucas cap. 9 a ℣. 54 refert his verbis: Cum vidissent autem (inhumanitatem Samaritanorum) discipuli ejus Jacobus & Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus, ut ignis descendat de cælo, & consumat illos? Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus sitis. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Quamvis nimius ille fervor reprehensione dignus esset, tamen ex eo patet, quis fuerit horum discipulorum sensus ob injuriam Magistro suo illatam. Manifestum quoque peculiaris favoris indicium fuit, quod Jesus Jacobum cum aliis duobus, qui in monte Thabor gloriosæ transfigurationis testes fuerant, agoniæ suæ in horto Gethsemani interesse voluerit. Atque hæc sunt præcipua, quæ de S. Jacobi Actis ante martyrium occurrerunt. Si quæ levioris momenti gesta hic omissa sint, ea studiosus sacræ Scripturæ lector facile inveniet. Denique multi auctores, quos in altera hujus Commentarii parte proferemus, asserunt, S. Jacobum post divisionem. Apostolorum in Hispaniam profectum esse, indeque Hierosolymam rediisse, ac ibidem consummasse martyrium, de quo nunc agendum est.

§ III. Martyrium, ejusque tempus, ac locus.

[1] Spiritus sanctus nos voluit certos reddere de Apostoli nostri martyrio, [S. Jacobus martyrio affectus est,] quod Act. 12 ℣. 1 & 2 sic breviter narratur: Eodem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. Notabilem hujus martyrii circumstantiam memoriæ prodidit antiquissimus auctor, ex quo Eusebius in editione Valesiana lib. 2 Hist. Eccles. cap. 9 eam ita refert: Eodem tempore, Claudii scilicet Augusti principatu, Herodes rex aggressus est affligere quosdam ex Ecclesia, & Jacobum Joannis fratrem gladio interfecit. De hoc Jacobo rem prorsus memoria dignam refert Clemens in septimo Institutionum libro, prout eam a majoribus acceperat. Ait enim, eum, qui Jacobum judicio obtulerat, cum illum vidisset Christi fidem libere confitentem, commotum Viri constantia, se quoque Christianum esse affirmasse. Ambo igitur, inquit, simul ad supplicium ducti sunt. Cumque inter eundum rogasset Jacobum comes, ut sibi veniam daret, paulisper moratus Jacobus: Pax tibi, inquit, statimque illum osculatus est. Ita simul ambo capite truncati interiere. Suidas tom. 1 sui Lexici pag. 1201 ad vocem Ἡρώδης eadem fere narrat; sed is, qui cum Jacobo capite truncatus est, vocatur illic κατήγορος αὐτου, id est accusator ipsius. At sive illum judicio obtulerit, ut vertit Valesius, sive accusarit, parum interest, & hoc discrimen videtur facile posse conciliari. Pseudo-Abdias lib. 4 Apostolicæ historiæ multis hoc martyrium ornat episodiis, quæ hic tædet referre, quia in hoc fabuloso scriptore vera a falsis discernere non possumus. Nunc oportet hujus cædis annum indagare.

[22] At præmonendus est lector, hujus martyrii disquisitionem procedere juxta systema de morte Christi sub duobus Geminis consulibus anno vulgaris æræ vigesimo nono, [juxta chronologiam nostram,] quod Henschenius & Janningus in Diatriba præliminari ante tomum primum Aprilis, & tomo quinto Junii in Commentario prævio ad Acta SS. Petri & Pauli die XXIX istius mensis § 2 & 3 ac alibi tam solidis rationibus probarunt, ut Papebrochius iis convictus priorem opinionem suam deseruerit, & paragrapho proxime citato in Anamnesi num. 21 ita candide scripserit: Interim fateor ego, in Henschenii magistri mei sententia non vacillaturum me fuisse, si magnam illam solis obscurationem, a Phlegonte notatam, ad annum XXIX reduci posse tunc credidissem. Norisius, Pagius, Schelstratius, aliique viri doctissimi eumdem annum mortiis Christi tuentur, & non ita pridem R. P. Honoratus a sancta Maria in Reflexionibus Gallicis ad regulas & usum criticæ tomo 3, lib. 5, dissert. 1 pluribus argumentis hanc epocham confirmavit. Boschius collega meus non sine maturo examine vestigiis horum virorum institit, & nuper in Tractatu de Patriarchis Antiochenis, quem tomo IV Julii præfiximus, ea chronologia sic usus est, ut illam stabiliverit potius, quam ab aliis precario acceptam adhibuerit.

[23] Attamen heterodoxus quidam criticus, qui hunc Tractatum in compendium redegit, [quam nuperus quidam criticus inepte suggillat,] & hinc inde censoria virgula notavit, in Actis eruditorum Lipsiæ publicatis anno 1726, mense Maio, pag. 199 Boschium & reliquos hujus sententiæ patronos inficete suggillat his verbis: Nempe ita sibi indulgent in chronologia præfulum, ut annos integros & lustra deglutiant, absorbeantque, modo Petrus ubique regnet, quemadmodum Hispani in suo Jacobo faciunt, cujus gratia omnes rationes chronologicas subvertunt. Insulsum enimvero & falsum epiphonema! Quid, obsecro, hic anni integri & lustra ad catholicam & pontificiam Petri gubernationem pertinent? An non regnaret ubique Petrus, licet duobus dumtaxat annis Antiochiæ sedisset? An non regnat ubique Petrus apud illos scriptores catholicos, qui chronologiam nostram non sequuntur? Sane miramur, censorem Lipsiensem ad tales ineptias evagari, & præter sodalium suorum morem tam procaciter explodere sententiam, a viris eruditissimis hactenus defensam. Ne quid in hominem dicam inclementius, tantummodo illum rogo, ut seposito paulisper suo in Pontifices Romanos odio, chronologiæ nostræ fundamenta examinet, & veterum testimonia, apud citatos illius defensores allata, attente expendat. Haud dubie videbit, ea prævalere suis cavillationibus, & conjecturis, quibus Boschium impugnat, & quas quidem refellere nullius est negotii, sed non hujus loci, ut forsan alia occasione ostendi poterit.

[24] Itaque ab hac digressione redeamus in viam, & inquiramus Jacobeæ cædis annum, [ut ex Flavio Josepho eruitur.] de quo noster Cornelius a Lapide in commentariis ad Acta Apostolorum cap. 12 diversas plurium auctorum refert sententias. Nos rejicimus omnes eas, quæ S. Jacobi mortem aut ante annum 43 collocant aut post annum 44 differunt, ut patebit ex sequenti controversia, in qua tantum disputamus, utrum S. Jacobus anno 43 an 44 ab Herode Agrippa occisus fuerit. Communi historicorum consensu constat, mense Martio anni 37 imperatori Tiberio successisse Cajum Caligulam, qui Herodem Agrippam, Aristobuli filium, e carcere ad regnum evexit. Cum autem hic imperator IX Kalendas Februarii anno 41 a conjuratis interfectus esset, ei subrogatus est Claudius, qui ejusdem Herodis regnum amplificavit, addita Samaria & Judæa. Flavius Josephus lib. 19 Antiquitatum Judaicarum cap. 7 de Herodis morte sic loquitur: Cruciatu deinde per continuos quinque dies nihil se remittente confectus, vitam finiit, annum natus quartum supra quinquagesimum, postquam regnasset per septennium: quatuor enim annos sub Cajo cæsare obtinuit regnum; primum in Philippi tetrarchia per triennium, cui quarto demum anno accessit & Herodis tetrarchia: tribus deinde annis sub Claudio cæsare præter jam dictam ditionem in Judæa quoque regnavit & Samaria, simulque Cæsarea. Græce autem legitur ἄγων ἔτος τῆς βασιλείας ἕβδομον, id est, agens annum regni septimum. Quo loquendi modo indicat, annum regni septimum necdum fuisse elapsum. At idem Josephus, mortem Herodis narraturus, paulo antea dixerat: Jamque tertium Judææ totius regni annum exegerat, cum pervenit in urbem Cæsaream, quæ prius Stratonis turris dicta est. Græce, τρίτον δὲ ἔτος αὐτῳ βασιλεύοντι τῆς ὅλης Ἰουδαίας πεπλήρωτο, hoc est, tertius annus, ipso regnante per universam Judæam, completus est. Sed hæc facile conciliari possunt, cum ignoremus determinatum diem aut mensem, quo Herodes Agrippa regnum, sibi a Cajo Caligula datum, auspicatus sit, ut mox videbimus.

[25] Ex hac chronotaxi inter si comparata sic argumentor: Herodes, [anno æræ vulgaris 43] teste Josepho, absolverat tertium annum regni Judaïci, quod anno 41 post diem 24 Januarii a Claudio acceperat, atque adeo mors ejus ultra mensem Januarium anni 44 differenda est. Attamen non diu post illud tempus differri potest, cum Josephus testetur, eum mortuum esse, quando agebat annum septimum prioris regni, quod anno 37 circa finem Martii vel initium Aprilis a Cajo Caligula accepit: non enim videtur novus ille imperator, qui mense Martio anni 37 electus est, diu exspectasse, ut Herodi regnum conferret, cum Josephus lib. 18 Antiquitatum Judaïcarum cap. 8 de hac re ita scribat: Ceterum Cajus Romam reversus, Tiberii simul corpus referens, more solenni funus celebravit sumptuosissime; & cum vellet Agrippam eadem die solutum dimittere, monitu Antoniæ supersedit: non quod ea male vellet homini, sed negabat decoram hanc festinationem, ne videretur hoc odio Tiberii facere, si confestim solveret, quem ille vinxerat. Elapsis tamen non multis diebus, accersitum ad se domum tonderi, vestemque mutare præcepit. Imposito deinde in ejus caput diademate, tetrarchiæ, quæ Philippi fuerat, regem constituit, adjecta Lysaniæ quoque tetrarchia, & pro ferrea catena dedit auream pari pondere. Si igitur usque ad obitum Herodis computemus annum regni septimum currentem, vel ejusdem regni a Claudio aucti tertium completum, mors illus mense Februario vel Martio anni 44 verosimillime collocanda est. Quo posito, cædes Jacobi & captivitas Petri ad annum 43 retrahendæ forent, cum utraque paulo ante Pascha Judæorum contigerit, ut ex Actibus Apostolorum cap. 12 manifeste colligitur.

[26] Sed si martyrium Jacobi & captivitatem Petri anno 43 affigamus, [vel 44.] alia oritur difficultas, & videtur inter injuriam hisce Apostolis illatam, ac Herodis Agrippæ mortem nimium temporis spatium relinqui: Eusebius enim lib. 2 Hist. eccles. cap. 10 mortem Herodis ita narrat: Regis vero ob commotam adversus Apostolos persecutionem haudquaquam diu dilata vindicta est: sed continuo divinæ justitiæ minister angelus ab eo pœnas expetiit. Cum enim statim post commissum in Apostolos facinus, ut traditur in Actibus Apostolorum, Cæsaream profectus esset, … repente illum ab angelo Dei percussum esse sacræ Litteræ testantur, & a vermibus consumptum interiisse. Huic opinioni consentiunt plurimi sacræ Scripturæ interpretes. Alii tamen existimant, inter martyrium Jacobi & Herodis mortem, longius temporis intervallum intercessisse, de quibus vide nostrum Cornelium a Lapide in Acta Apostolorum cap. 12. Forte etiam Josephus, dum dicit Herodem, elapsis non multis diebus a Cajo regem constitutum esse, intellexit non longam temporis moram, quæ ad unum alterumve mensem non improbabiliter extendi potest: nam ob rationes supra dictas aliasque nobis incognitas facile potuit Cajus a mense Martio, quo mortuus est Tiberius, exspectare usque ad Majum, antequam Herodem publico regis titulo ornaret. Quod si Herodem exeunte Aprili vel ineunte Maio anni 44 obiisse dicamus, potuit eodem anno ante Pascha Jacobus occidi, & Petrus carceri mancipari; sicque omnia ex Josepho & Eusebio allata conciliabuntur, ut consideranti patebit. Quidquid sit, a vera chronologia aberrare existimo eos, qui Jacobi martyrium extra hos duos annos consignarunt. Quare initio hujus Commentarii ad marginem notavi annum XLIII vel XLIV id est post Christi mortem 14 vel 15 juxta systema nostrum, in quo manifeste probamus, Christum cruci affixum esse sub duobus Geminis consulibus, anno 29 vulgaris æræ. Jam de gloriosa Jacobei certaminis palæstra nonnihil disseramus.

[27] Vix referri, multo minus refutari, meretur erronea opinio Jacobi Charron, [Sanctus Apostolus, non Cæsareæ in Palæstina,] qui in Historia Gallorum cap. 68, pag. 481 scribit, Jacobum Majorem in Hispania martyrio affectum fuisse, sicuti testatur Marchio Mondejarensis in opusculo Hispanice edito de prædicatione S. Jacobi cap. 5, pag. 18. Crassa enimvero, & historico Gallo indigna hallucinatio! Vix observatione dignum est, quod Aloysius Lipomanus in Vitis Sanctorum tom. 2, fol. 75 de Jacobei martyrii loco ex corruptis Isidori codicibus sic edidit: Hic in Marinarica Achaiæ ab Herode tetrarcha gladio cæsus occubuit, ibidemque sepultus. De variis hujus textus corruptionibus postea agemus. Græci quidam volunt, eum martyrii laurea coronatum fuisse Cæsareæ, quamvis ex Actibus Apostolorum cap. 12 satis manifestum sit, Petrum non fuisse carceri mancipatum Cæsareæ, quo Herodes post angelicam illius liberationem tetendit, sed Hierosolymis, ubi etiam erat Jacobus Minor, & domus Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus. Quod si Petrus Hierosolymis captus fuerit, dubitari vix potest, quin Jacobus noster paulo antea ibidem ab Herode interfectus fuerit. Nihilominus Menologium, jussu Basilii imperatoris seculo X collectum, habet die XV Novembris sequentia, quæ ex Ms. nostro Græco sic Latina facio: Jacobus apostolus fuit quidem unus ex duodecim Apostolis; erat autem frater sancti Joannis Theologi, filius Zebedæi Galilæi, quos videns Dominus cum Zebedæo patre eorum juxta stagnum Gennesaret resarcientes retia sua, tamquam piscatores, vocavit. Ille autem statim relinquentes omnia & patrem suum, secuti sunt eum, & fuerunt ab ipso instructi, ut discipuli. Verum post ascensionem Domini & dormitionem sanctæ Dei Genitricis Joannes quidem accepit Ephesum, & ibidem docuit. Jacobus vero relictus Hierosolymæ & duodecim tribus Israël peragrans, comprehensus est ab Herode tetrarcha Cæsareæ Palæstinæ, & ab eo jugulatus gladio, migravit ad cælum regnans cum Domino & Magistro Christo, benignissimo Deo nostro. Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ posteriorem hujus Menologii partem dedit, & ac 1136 idem S. Jacobi elogium paulo aliter vertit. Volui ego verbum verbo fideliter reddere, quia textus aliquo modo ambiguus est, & dubitari potest, an tam jugulatio quam comprehensio ad Cæsaream Palæstinæ referenda sit.

[28] [ut quidam existimant,] Franciscus Maria Florentinius in Martyrologio Hieronymiano, pag. 121 citans hoc ipsum Basilii Menologium, existimat, comprehensionem S. Jacobi ejusque cædem ad Cæsaream referri: nam post exhibitum idem elogium sic loquitur pagina sequenti: Tria hic notatione digna videntur. Primum, quod Jacobi Zebedæi martyrium post Deiparæ obdormitionem contigerit; deinde, quod Hierosolymitanam ecclesiam ipse regendam susceperit. Tertium, quod Cæsareæ Palæstinæ agonem consummarit. Quid de tribus hisce opinionibus ipse censeat, videri potest. Nos interea de gloriosi certaminis loco mentem nostram explicabimus. Si Menologium Basilianum significare velit, S. Jacobum Cæsareæ passum esse, opponimus illi rationes numero præcedente indicatas, & immemorabilem Hierosolymitanorum traditionem, de qua Adrichomius, (describit inter alia celebriora urbis Hierosolymitanæ loca forum rerum venalium, quod in superiori inferioris civitatis parte situm est, ubi pisces ac variæ merces vendebantur) in Theatro Terræ sanctæ pag. 154 sic loquitur: Hoc in foro S. Jacobus Major, frater Joannis cum suo spiculatore, qui eum ad martyrium ducebat, primus Apostolorum ab Herode Agrippa capite truncatus cum sanguine vitam profudit: in cujus honorem sibi (forte legendum est ibi) postea insigne erectum est templum, quod nunc Jacobitæ Armeni inhabitant, atque in eo Christum suo more colunt. De eodem loco illustrissimus princeps Radzivilius in sua Jerosolymitana peregrinatione, typis Plantinianis anno 1614 Antverpiæ impressa, sic testatur pag. 58: In primis vidimus magnam Armenorum ecclesiam, eo in loco fabricatam, in quo Herodes decollari jussit S. Jacobum Majorem Act. 12. In ingressu templi ad lævam, circa medium ipsius, prope murum est altare martyrii hujus gloriosi Christi discipuli. Habet septem annos de indulgentiis, & totidem quadragenas. Bernardus Breydenbachius in sua Peregrinatione transmarina ad. diem XII Julii affirmat, se eamdem ecclesiam Hierosolymis vidisse.

[29] Franciscus Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom, 2, lib. 4, Peregrinatione 2, cap. 17 de sacro illo loco sic copiose disserit: Ex ecclesia sancti Thomæ revertendo ad viam, [sed potius Hierosolymis] a qua declinatum fuit, & recta progrediendo occurrit statim monasterium & ecclesia divo Jacobo apostolo, fratri sancti Joannis, alio nomine Majori, dicata, a quo & nomen accepit. Causa exædificationis & dedicationis hujus ecclesiæ esse perhibetur, quod in illius loco idem Christi Discipulus glorioso martyrio feliciter cursum apostolatus sui consummaverit, & præsentem mortalem vitam cum immortali commutaverit… Locum autem particularem decollationis illum esse, ubi memorata fuit constructa ecclesia, de quo in præsentia loquimur, neminem vidi refragari. Deinde citat verba Adrichomii, quæ nos supra produximus, quibus tunc hæc subdit: Quod forum rerum venalium fuerit in superiori inferioris civitatis parte, ut dicit Adrichomius, non disputo; sed quod in eadem fuerit decollatus Jacobus, non credo: omnes enim in his partibus credunt, locum hunc pertinere ad civitatem superiorem & ad montem Sion. Forte dixit ille, esse in civitate inferiori, quia in ejus superiori confinio. Præter eam ecclesiam, magnum etiam & pulcrum ibidem exstructum est monasterium, quod Armenorum episcopus cum suis religiosis monachis inhabitat (ad hos enim modo, non ad Jacobitas pertinet) & in eodem hospitantur Armeni peregrini.

[30] Postea profert verba Bonifacii Minoritæ, qui in Opere de perenni cultu Terræ sanctæ lib. 2 memorans locum, [martyrium subiisse videtur.] martyrio S. Jacobi sacrum, præter alia hæc scribit: Ista enim ecclesia magna est & valde pulchra, hospitium juxta se habens, quod Hispani simul cum ecclesia fabricarunt, in quo peregrini Hispani, qui veniebant Terram sanctam visitare, hospitabantur. Hactenus invenire non potui, quo tempore Hispani istud xenodochium & templum Hierosolymis exstruxerint. Denique Quaresmius ulteriorem hujus ædificii notitiam suggerit hoc modo: His jam ego addo, ecclesiam istam, exceptis ecclesiis sanctissimi sepulcri Domini nostri & sanctæ Mariæ in Bethleem, ceteris omnibus in his partibus a Christianis inhabitants illustriorem & pulchriorem esse. Desuper ex arcu concamerato, qui adinstar illius in templo sanctissimi sepulcri apertus est, lumen recipit. Ab ejus latere dextro, & fere in medio est parvum sacellum cum altari, & subtus ipsum est locus marmore rubro opertus, in quo sanctus ille Apostolus, doctor & virgo etiam, ut in Panario hæresi LVIII docet S. Epiphanius, abscisso capite Magistrum suum secutus est, quem in terra positum toto corde & pura mente dilexit. Supra est tabula, ubi Deo incruentum altaris Sacrificium offertur. Ante templum illud, est hypæthrium quoddam sive atrium, ubi hodie, velut & olim, frequentur merces quædam venum exponuntur, quemadmodum extra in via publica. Monasterium maximum pluribus habitationibus abundat, eminens est, & ex solario templi, quod ceteris locis altius est, tota civitas cernitur; imo castello ipsi dominatur: spatiosum ei inhæret viridarium. Et breviter, situs iste & locus fecundior & melior ceteris Hierosolymitanis censetur. Tandem post hæc narrat, quomodo corpus sancti istius Apostoli Hierosolymis in Hispaniam translatum sit, de qua translatione jam nobis etiam agendum est.

§ IV. Translatio sacri corporis in Hispaniam.

[Translatio S. Jacobi in Hispaniam, quæ variis libris impressis] Joannes a Bosco, monachus Cælestinus, in Bibliotheca Floriacensi edidit longam hujus translationis historiam, quam circa annum Christi millesimum exaratam fuisse suspicatur. Laurentius Surius in Vitis Sanctorum die XXV Julii eamdem post ipsum typis vulgavit. Denique Cardinalis de Aguirre conciliis Hispaniæ tom. 3 a pag. 120 istam inseruit. Quantam vero Boscus hac prima editione ab Hispanis gratiam inierit, videri potest apud nostrum Gasparem Sanctium in disputatione de S. Jacobi prædicatione in Hispania tract. 3, cap. 19, 20 & sequentibus, ubi ostendit, multa falsa, absurda & fabulosa in ea narratione contineri. Nos hic omittimus tetricam illam historiam, quæ in editionibus jam citatis legi potest, ne inutili mole hunc commentarium augeamus. Ne tamen conqueratur curiosus quispiam, cui isti libri non sunt ad manum, breviorem ejusdem translationis narrationem substituimus, quæ longiori admodum similis est, si pauca de reliquiarum bajulis aliisque adjunctis excipias. Reperitur ea in vetusto codice manuscripto cœnobii Marchianensis (sic habet titulus) cujus ecgraphum in Museo nostro servatur ✠ Ms. 103, fol. 64, quod sic sonat: Jacobus, frater Joannis Euangelistæ, traditur in Hispania prædicasse, de qua cum reverteretur circa diem Paschalem Hierusalem visitare ecclesiam, invenit eam a duobus magis Hermogene & Phileto graviter infestari: quorum fallaciam signis & prædicationibus detexit, & gregem Domini a lupis invasum ad verum Pastorem reduxit; insuper & ipsos magos, magistros erroris, cum multis aliis ad veram fidem convertit, & nobiles doctores Ecclesiæ fecit.

[32] [& manuscripto codici] Unde Judæi, zelo accensi, seditionem concitant, Jacobum furibundi rapiunt, ad prætorium Herodis filii Aristobuli ducunt, dataque ab Herode sententia damnationis, ad locum, quo decollandus erat, protrahunt; qui in itinere paralyticum sanavit, & scribam, eum cum fune ad martyrium trahentem, convertit: is enim, qui obtulerat eum ad martyrium, Jacobum scilicet, motus pœnitentia etiam ipse confessus est, se esse Christianum. Quamobrem missa relatione ad Herodem, ducti sunt ambo ad supplicium; & cum ducerentur in via, rogavit Jacobum dare sibi remissionem. At ille parumper deliberans: Pax tibi, inquit, & osculatus est eum. Deinde rogavit sibi afferri aquam, & baptizavit eum, & ita simul cum eo capite plexus est: cujus corpus ab Hermogene & Phileto aliisque discipulis suis rapitur, navi imponitur, ut aliquo loco abscondatur, donec largiente Domino condigne sepeliatur; in navim ingressi obdormierunt, & in crastinum evigilantes, invenerunt se in Hispania, ubi primum prædicaverat. Corpus itaque efferentes super lapidem ponunt, quod mox in eumdem lapidem mergi conspiciunt, velut liquidum elementum.

[33] [Marchianensis monasterii,] Erat eo tempore in illis partibus præpotens femina, & nomine & actione Lupa, totius provinciæ primatum tenens. Quibusdam igitur cum corpore relictis, alii ad hanc dominam pergunt rogantes, ut sibi locus sepulturæ traderetur, ut cujus vivi doctrinam suscipere recusaverat, saltem mortui corpus, sibi a Deo missum, reciperet. Tunc illa comprehensos homines misit crudelissimo regi puniendos. Rex vero jussit eos in ima carceris accipi, donec cogitaret, qua morte interficerentur. Post hæc, rege ad convivium discumbente, ab angelo de carcere producuntur, & populo inspectante, civitatem egrediuntur. Sublata autem mensa, rex ad carcerem ministros misit, & inclusos produci jussit; ministri vero carcerem aperientes neminem invenerunt. Cumque jussu regis ubique perquirerentur, & aliqui dicerent, se peregrinos vidisse per civitatem transire, mittuntur velociter, qui eos insequantur; sed rupto ponte, quem transibant, gurgiti immerguntur. Unde rex & sui pavore perterriti, viros cum honore revocant, fidem Christi & baptisma suscipiunt. In Ms. Floriacensis bibliothecæ dicitur rex cum omnibus suis, crypta corruente, oppressus esse. Sed nostra parum interest, uter hic verosimiliora finxerit. Reliqua tantummodo audiamus.

[34] Deinde ad Lupam reversi petunt sibi dari locum sepulturæ; [non sine admixtis fabulis inserta est,] illa vero dolens, eos non solum evasisse sævitiam regis, sed & ipsum regem cum omnibus suis Christo adquisisse, tentat eos aliquo ingenio perdere. Habebat illa tunc ingentes boves silvestres nimis feroces atque indomitos: præcepit itaque, ut hos boves sub jugo mitterent, & corpus Magistri plaustro impositum veherent, cogitans, quod a bobus discerperentur. Ipsi autem, facto signo crucis, boves ut agnos jungunt, corpus Magistri plaustro imponunt; boves autem indomiti corpus Apostoli recto itinere duxerunt in palatium Lupæ longe inde positum: quod illa videns, Christo credidit, palatium suum in ecclesiam consecrari fecit, in qua sanctum Apostolum sepelivit, cui etiam multas possessiones & alia ornamenta contulit. Ibi miracula multa facta sunt, & multi ad fidem conversi. Passus vero est idem Apostolus sub Herode Agrippa tempore Paschali; sed ejus memoria solennizatur VIII Kalendas Augusti, quando translatus est & sepultus, cælestibus signis glorificatus. Non placent hic multiplicata sine necessitate miracula, rex eo tempore in Hispania, aliaque non pauca, quæ prudens lector facile observabit. Ex his non obscure colligitur, in quo pretio habendus sit auctor Floriacensis, a quo ad majorem dramatis ornatum inducitur in scenam immanissimus draco (verba illius sunt) qui omnes circum se positos pagos horrendo & horribili flatus sui anhelitu exinaniverat, omnes exstinxerat, animantia deglutierat, & reliqua omnia protriverat. Verum ad magis seria convertamur.

[35] Multo simplicius verosimiliusque eadem translatio narratur in Ms. historia Compostellana, [datur ex Ms. Historia Compostellana,] quæ ante medium seculi XII a diversis auctoribus collecta est, & adhuc in archivo Compostellano servatur, ut Ambrosius Morales aliique scriptores Hispani passim testantur. Vidi anno 1721 Matriti in regia bibliotheca duo ejusdem Historiæ Compostellanæ ecgrapha, ex quibus ad rem nostram descripsi sequentia: Sicut igitur ex veritate Euangelica didicimus, Dominus ac redemptor noster quadragesima resurrectionis suæ die in cælum ascensurus discipulis suis Euangelium per universum orbem terrarum prædicare & gentes ad veram fidem conversas in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis baptizare præcepit dicens: Ite in universum mundum, prædicate Euangelium omni creaturæ &c. Aliis itque Apostolis ex præcepto Domini ad diversas provincias & ad diversas civitates Euangelicæ prædicationis studio commigrantibus, beatus Jacobus sancti Joannis apostoli & euangelistæ frater (posterior amanuensis hic uni exemplari inseruit Hispaniæ & Hierosolymis prædicavit, in qua ab Herode &c.; qua fide, videant Compostellani in suo autographo) Hierosolymis remansit, verbum Dei prædicaturus, ibique ab Herode ob Christi confessionem & catholicæ fidei assertionem decollatus, primus omnium Apostolorum subiit martyrium. Unde beatus Lucas euangelista in Actibus Apostolorum ait: Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia: occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio.

[36] [in qua multo simplicius verosimiliusque refertur.] Cujus quidem beatissimi Apostoli corpus venerandum Judæi malevolentia & invidia ducti nec sepelire voluerunt, nec a Christianis, qui tunc temporis Hierosolymis conversabantur, sepeliri permiserunt; sed, sicut Leo Papa in epistola, quam de ejus passione & ipsius corporis in Hispaniam translatione ad Hispanos destinavit, affirmat, integrum corpus cum capite extra civitatem projicientes, canibus, avibus atque feris devorandum consumendumque exposuerunt: sed illius discipuli, ab illo vivente præmoniti, quatenus corpus suum in Hispaniam regionem transferrent tumulandum, totum corpus cum capite, teste Leone Papa, nocturno tempore accipientes, littus ad usque maris citato calle pervenerunt. Cumque ibi de navigio, quo in Hispaniam transmearent, soliciti essent, navim sibi divinitus apparatam in littore maris invenerunt, quam, Deo gratias unanimiter referentes, sacratissimo corpore imposito, ovanter conscenderunt, & Scylla cum Charybdi atque periculosis syrtibus, manu Domini gubernante, devitatis, primum ad Iriensem portum felici navigio pervenerunt. Deinde venerabile corpus ad locum, qui tunc Liberum Donum vocabatur, nunc autem Compostella dicitur, deferentes, ipsum corpus sub marmoreis arcubus ecclesiastico more ibidem sepelierunt. Postea idem auctor narrat, quomodo sepulcrum sancti Apostoli, ob frequentes persecutiones occultatum, tandem post diuturnam oblivionem revelatum fuerit, de qua revelatione nos paragrapho sequenti agemus. Interim adverte, in hac narratione nullam de Lupa aut rege Hispaniæ mentionem fieri, neque tam crebra tamque portentosa miracula referri.

[37] [In gratiam Tillemontii] Nunc satisfaciendum est quibusdam difficultatibus, quas Tillemontius tom I Monument. eccles. pag. 597 nota 7 contra hanc translationem proponit. Primo dicit, totam hanc historiam niti epistola quadam Leonis III Papæ, quæ a Baronio quidem laudatur, sed non producitur; imo quæ in editione conciliorum inter alias Pontificum litteras locum non habet. Fateor, eam epistolam hactenus collectionibus conciliorum non fuisse insertam. Sed an inde concludet Tillemontius, eam numquam exstitisse aut etiamnum non exstare, dum quotidie in lucem protrahuntur plurimæ Pontificum epistolæ, quæ dudum in tenebris latuerunt? An forte voluit, ut ipsum Leonis autographum sibi assignaretur aut exscriberetur? At cum Historia Compostellana aliaque antiqua monumenta de ea epistola meminerint, potius concludere debuisset, illud autographum aut periisse, aut alicubi adhuc cum blattis & tineis luctari. Certe Joannes Grimaldus, archivi Vaticani præfectus, teste Francisco Macedo in Diatriba de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. XI, § I, libro suo de selectis Pontificum rebus hanc Leonis III epistolam inseruit. Verum cum is Grimaldi liber nobis ad manum non sit, illas Papæ Leonis litteras in gratiam Tillemontii aliunde transcribemus.

[38] Breviarium Eborense, quod Olissippone anno 1548 impressum est, in festo translationis S. Jacobi ad diem XXX Decembris ex epistola beati Leonis Papæ (sic sonat titulus Officii ecclesiastici) quatuor lectiones recitandas proponit hoc modo: [exhibetur epistola Leonis III de translatione S. Jacobi in Hispaniam,] Lectio I. Noscat vestra fraternitas, dilectissimi, qualiter in Hispaniam integrum corpus beatissimi apostoli Jacobi translatum est. Post ascensionem enim Domini adventumque Spiritus sancti ab ipsa passione Christi anni revolutione tempore azymorum, beatissimus Jacobus apostolus, perlustratis Judæorum synagogis, Hierosolymis captus sub Abiathar pontifice, & simul cum Josia discipulo suo, jussu Herodis, capite plexus est. Lectio II. Sublatum est autem corpus illius a discipulis nocte præ timore Judæorum: qui, angelo Domini comitante, pervenerunt in Joppen ad littus maris. Ibi vero hæsitantes, quid agere deberent, nutu Dei adfuit parata navis. Ascendunt gaudentes cum Salvatoris Alumno, & sublatis velis prospero vento magnaque tranquillitate navigantes, Iriæ Callæciæ portui applicuerunt. Lectio III. Egressi de navi posuerunt corpus in quodam prædiolo, vocitato Liberum Donum, distante a præfata urbe fere decem & octo passuum millibus, ubi nunc veneratur. Invenerunt autem in loco idolum a paganis constructum & cryptam, in qua erant ferrea instrumenta ad lapides elaborandos. Gaudentes igitur idolum diruerunt minutatim, &, reclusa tellure, in sepulcro lapideo, quod exscalpserant, corpus Apostoli recondiderunt, facta super domuncula cum altari. Lectio IV. Post aliquod autem temporis intervallum, duobus ibi remanentibus, Theodoro scilicet & Athanasio, alii eodem, quo venerant, navigio ad propria sunt reversi. Qui remanserunt, indesinenter ibi vigilantes tandem obierunt, & sepulti jussu ipsorum (alter ad dextram, alter ad sinistram Magistri) a populis, quos Deo lucrifecerant, tunc fuere. Tunc Lectione v sic pergit auctor Breviarii: Ex beati Leonis epistola cognovimus sanctissimi Jacobi corpus &c. Eadem epistola paulo fusius refertur a nostro Joanne Mariana in Disputatione de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 12, & in Ms. opusculo, quod Papæ Callisti II nomine insignitum est, cujus auctoritatem postea examinabimus. Utra ex his sit genuina Leonis epistola, eruditis Hispanis discutiendum relinquo. Ego saltem Tillemontio, epistolam Leonis Papæ videre cupienti, satisfacere conatus sum.

[39] Tillemontius alterum dubium huic translationi opponit ex Græco scriptore anonymo, [& respondetur quibusdam illius scrupulis,] operibus OEcumenii præfixo, qui juxta Tillemontii interpretationem asserit, corpus S. Jacobi esse ἐν πόλει τῆς Μαρμαρικῆς, id est in urbe Marmaricæ. At cur Tillemontius Græcum anonymi textum truncavit? Cur non addidit verbum ἐκοιμήθη obdormivit? Sic enim totus sensus exprimitur: ἐκοιμήθη δὲ ἐν πόλει τῆς Μαρμαρικῆς, obdormivit autem in urbe Marmaricæ. Quod si S. Jacobus obdormierit, hoc est obierit, in urbe Marmaricæ, anonymo oppono ipsum. Tillemontium, qui tomo supra citato pag. 595 contendit, S. Jacobum non Cesareæ, sed Hierosolymis, mortuum esse. Sed ne de verbo litigemus, gratis concedamus, Anonymum voluisse significare sepulturam in urbe Marmaricæ. Quam fidem meretur hic auctor, qui de Joanne sic scribit eodem loco: θάπτεται δὲ ἐν Ἐφέσῳ ἔτι ζῶν, hoc est, Sepelitur autem Ephesi adhuc vivens. Præterea forte Græcus ille, rerum terrarumque occidentalium ignarus, legerit in aliquo corrupto Latinorum codice S. Jacobum requiescere in Marmarica, atque inde fecerit urbem Marmaricæ. Sic Freculphus episcopus Lexoviensis tom. 2 chronici, lib. 2, cap. 4, scribit, quod fuerit sepultus intra marmoricam. Isidoriani codices circa hanc lectionem passim inter se differunt: nam in quibusdam legitur Carmarica, in aliis Marmarica, & in antiquo codice nostro Ms. ✠ 117 circa finem dicitur sepultus in arce marmaria. Ambrosius Morales & noster Joannes Mariana censent, utrobique legendum esse in arca marmorea, de qua regum diplomata, aliaque Hispanorum monumenta expresse meminerunt.

[40] [(horum occasione etiam varia corruptæ alicujus vocis explicatio proponitur)] Mariana in Disputatione de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 7 de hac re sic loquitur: Quod attinet ad posteriorem, codices variant. Parisiensis editio Carmarica habet; Madriti facta Marmarica. Ego utramque lectionem corruptam statuo, & castigandam ex Breviario Toletano, ubi in festo S. Jacobi lectione sexta habes: Sepultus EST IN ARCA MARMORICA (seu marmorea) cujus lectionis vestigia in antiquis codicibus exstant, cum quidam legat ARCHIS MARMORICÆ, alius ACHIMARMARICA, [ut] auctor, qui eum librum nuper castigavit. At potius ex MARMORIS ARCA (quod amicus monuit) MARMARICA facta vitiose est. Inde vero natam arbitror vulgi opinionem, navi marmorea vectum sacrum corpus in Hispaniam; reique gestæ monimentum in littore ad Iriam Flaviam saxum ostenditur in cymbæ modum conformatum. Nimirum, ut ego interpretor, corpus, quod, ut historia Compostellana ait, Judæi sepultura prohibuerunt, discipuli clam ablatum, atque marmoreo sepulcro inclusum navique impositum in Hispaniam detulerunt. Vulgus, viso sepulcro, existimavit, eo vectum fuisse per aquas, ut solet levi occasione popularis fama crescere. Maurus Castellus Ferrerius in historia Hispanica S. Jacobi lib. 2, cap. 5, fol. 135 contendit, potius substituendum esse vocabulum Tamarica, quia olim in Gallæcia populi quidam a fluvio Tamari vocabantur Tamarici, ac inde terra Tamarica, uti testatur Pomponius Mela lib. 3 Geographiæ cap. 1. Petrus Mantuanus illam opinionem fusius defendit in observationibus ad historiam Marianæ pag. 117 & sequentibus. Placet eadem opinio Gaspari Sanctio nostro in Disputatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania tract. 3, cap. 14, ubi in fine ita concludit: A Tamarica autem ad Carmaricam seu Marmaricam non magna est aut insolens mutatio. Sed Thomas Tamayo de Vargas, historiam Marianæ defendens a pag. 149, conjecturam Mantuani pluribus argumentis impugnat.

[41] Tertium argumentum desumit Tillemontius ex Venantio Fortunato, quem ita interpretatur, [quos ex Venantio Fortunato] acsi indicaret, corpus S. Jacobi sua ætate, id est seculo VI, adhuc in Palæstina fuisse. Sed audiamus ipsum Fortunatum, qui in editione nostri Broweri lib. 8 Carminum cap. 4 sic habet:

Præcipuum meritis Ephesus veneranda Joannem
Dirigit, & Jacobos terra beata sacros.

Doceri cupio, cur hic Fortunatus de loco sepulturæ explicari debeat. Quid vetat, eum hic loqui de martyrii palæstra, quæ utrique Jacobo in Terræ Sancta obtigit? Nonne etiam dicit: Nobilis Andream mittit Achaia suum; cum tamen jam seculo IV corpus S. Andreæ ex Achaia Constantinopolim translatum esset? Quis autem facile credat, istam translationem, quæ cum tanta pompa anno 357 contigit, totque miraculis & scriptorum calamis illustrata est, Fortunato ignotam fuisse. Hinc non improbabiliter conjicio, tantummodo a sacro Poëta significari regionem, in quæ Andreas & uterque Jacobus martyrii palmam obtinuerunt. Si quis tamen hac responsione mea non acquiescat, putetque cum Baronio in Annalibus ad annum Christi 816, num. 71, hic agi de cultus aut sepulturæ loco, dabo aliud responsum, quod ipse Tillemontius suggerit. Hoc igitur posito, rotunde edico, Fortunatum nescivisse, quod corpus S. Jacobi seculo primo in Gallæciam translatum fuerit, cum ignoraverit translationem S. Andreæ seculo IV factam, quam tamen, utpote solenniorem & tempori suo propiorem, facilius novisse poterat.

[42] Infelicius cavillatur ex falsa persuasione, qua putat, [& silentio Lucæ Tudensis,] Lucam Tudensem de translatione S. Jacobi in Hispaniam nusquam meminisse. Sic tomo I Monument. eccles. nota 8, pag. 599 de hoc silentio loquitur: Lucas diaconus & postea episcopus Tudensis (hæc est urbs Gallæciæ satis vicina Compostellæ) nihil nos docet, quod sciam, de prædicatione S. Jacobi in Hispania, nec de ejus translatione aut reliquiarum revelatione. Tantummodo dicit, quod Alfonsus destruxerit civitatem Iriensem, quodque sancti Jacobi apostoli ecclesiam, quam ipse construxerat, reverendi patris Leonis tertii Romani Pontificis assensu, metropolitano sublimaverit honore. Non possum, quin hic novam Tillemontio subministrem notitiam, quam ille in hoc scriptore seculi XIII non videtur invenisse. Simulatque igitur inspicio Chronicon Lucæ Tudensis, tomo 4 Hispaniæ illustratæ editum (eadem editionem citat adversarius) statim in ipsa præfatione pag. 2 mihi occurrerunt hæc ejus verba: Exceptis omnibus his temporalibus bonis omnipotens Deus in tantum Hispaniam cælestibus ditavit bonis, ut protomartyris Apostolorum Jacobi corpus sibi transmitteret perpetuo in carne amplectendum. An nihil nos docet de S. Jacobi translatione in Hispaniam, qui eam tamquam certam & omnibus notam paucis verbis affirmat? Imo etsi Lucas Tudensis nullum de illa translatione umquam verbum fecisset, an de ea dubitandum erat Tillemontio, quando eam diserte exprimunt antiquiora monumenta, quæ jam protulimus?

[43] Tandem Tillemontius post omnia dubia sua concludit, [contra illam translationem movet.] corpus S. Jacobi probabiliter seculo VII Hierosolymis in Hispaniam translatum fuisse, ut Saracenorum, tunc Palæstinam devastantium, furori subduceretur. Deinde addit, easdem reliquias, Mauris ineunte seculo VIII in Hispaniam irruentibus, fortasse absconditas fuisse, & usque ad seculum IX incognitas mansisse, quando sub Alsonso Casto dicuntur inventæ. At ego novo Tillemontii systemati unicum oppono dilemma, quod ab ejus sectatoribus solvi cupio. Si reliquiæ S. Jacobi Majoris usque ad seculum VII fuerint in Palæstina, vel fuerunt ibi notæ vel ignotæ. Si fuerint notæ, mirum est, Eusebium, Hieronymum, aliosque scriptores, dum de hoc S. Jacobo loquuntur, numquam de iis meminisse, præsertim cum aliorum Sanctorum reliquias & sepulcra in Terra sancta non raro assignent. Si vero fuerint ignotæ, quomodo Saracenorum persecutioni subduci & in Hispaniam seculo VII transferri potuerunt? Facilius itaque intelligitur, quomodo per plura secula in Galæcia ignotum fuerit illud sacrum corpus, quod primi Christiani ex Palæstina detulerant, quodque postea propter crebras ethnicorum persecutiones absconditum delituit, & non nisi post plura secula inventum est. De hac inventione paragrapho sequenti disseram, & Tillemontium iterum conveniam.

§ V. Revelatio & præsentia corporis S. Jacobi in Hispania.

[Etsi non possit figi annus, quo corpus S. Jacobi in Hispania inventum est,] Non convenit inter scriptores, quo anno pretiosus ille thesaurus in Hispania detectus fuerit: Vasæus enim in Chronico Hispaniæ inventionem istius sacri corporis anno 798 refert. Alii autem illam anno 816 sive 825 vel 835 consignant, uti testatur Joannes de Ferreras in Historia Hispaniæ part. 4, pag. 140, ubi felicem illam sortem circa annum Christi 808 Hispaniæ obtigisse existimat. Ambrosius Morales in Chronico generali Hispaniæ lib. 13, cap. 43, fol. 71 verso scribit, reliquias S. Jacobi primum anno 835 ibi repertas esse, quia in diplomate Alfonsi Casti, quod lib. 9 ejusdem operis cap 7, fol. 235 exhibuerat, signatur æra 873, quæ anno Christi 835 respondet. At eidem diplomati apud alios relato subscribitur æra 863 id est annus Christi 825, ut notat laudatus Joannes de Ferreras part. 4 Hist. Hisp. pag. 160. Præterea ex hoc diplomate colligitur, sacras illas reliquias aliquot annis antea inventas fuisse, cum Alfonsus ibi asserat, quod in honorem S. Jacobi ecclesiam construi jusserit, & Iriensem sedem cum eodem loco sancto conjunxerit; quam sedis conjunctionem historici passim factam scribunt sub Leone III Papa, qui anno 816 vita functus est. Etiamsi ex hactenus dictis certum revelationis seu inventionis istius annum figere non possim, tamen probabilius judico, illam contigisse ante annum 814 quo Carolus Magnus obiit; quia auctores Ms. Historiæ Compostellanæ affirmant, quod ex majorum traditione acceperint, id tempore Caroli Magni factum fuisse.

[45] [frustra tamen Tillemontius scrupulos movet contra illam inventionem,] Quamvis Tillemontius tomo I Monument. eccles. pag. 599, nota 8 præmoneat, se nolle de hac inventione litigare, tamen in decursu illam tot cavillationibus vellicat, ut tandem de vera existentia istius sacri corporis in Hispania dubitare videatur. Imprimis conqueritur, quod Baronius in Annalibus ad annum Christi 816 omnes rerum Hispanicarum scriptores pro hujus inventionis historia generaliter citet, & singulos non recenseat, quodque ex auctoribus synchronis universas hujus revelationis circumstantias non confirmet. At eminentissimus vir, tanta rerum scribendarum copia & varietate obrutus, non existimabat necessarium, ut peculiaris historia communiter ab omnibus recepta & apud alios rerum Hispanicarum scriptores idoneis testibus comprobata, a se operose corroboraretur. Hinc ad annum Christi 816 num. 72 ita loquitur: Porro ex hoc tempore (nempe quando inventum est S. Jacobi corpus, de quo illic agit) ille totius orbis concursu sacer locus, quod ingentibus coruscaret miraculis, cœptus est frequentari; adeo ut qui ipsum venerandum sepulcrum universo patens orbi miraculorum promptuarium nominarit, puto veritatis scopum attinget, ut plane minimum * sit probare scriptis, quæ tot gratiarum acceptarum jugiter voces insonant. Viden', Baronium noluisse scriptis probare, quæ totius orbis consensu & manifestis miraculis confirmabantur? Putatne Tillemontius, Gallos, Italos, Belgas, Germanos, aliosque exteros adeo fuisse hebetes, ut sine prævio examine & solum ex vago quodam rumore longum & difficile iter instituerint, atque ad honorandas S. Jacobi apostoli reliquias undique Compostellam confluxerint? Adde quod plurium peregrinorum pietas miraculis remunerata fuerit: nam quis credat, peregrinationem ad ultimos Hispaniæ fines sine multis manifestisque prodigiis toto orbe ita celebrem evasisse? Non est autem ullo modo verisimile, inquit ipse adversarius pag. 600 (ejus argumento, tamquam ad hominem, hic dumtaxat utor) quod Deus cultum erroneum tot tantisque miraculis tamdiu comprobaverit.

[46] Cum tamen Tillemontius desideret antiqua circa hanc inventionem testimonia, [quæ hic ei exponitur,] desiderio ejus faciendum est satis. Igitur hic ea primo proferam, quæ circa sacri sepulcri occultationem ac revelationem ex Ms. Historia Compostellana ante aliquot annos Matriti in regia bibliotheca exscripsi. Illa vero post translationem, paragrapho præcedenti narratam, sic habet: Floruerat autem antiquitus in illo loco inter catholicæ fidei cultores Christiana religio, sed tempore persecutionis ingruente, & superba paganorum tyrannide Christiani nominis dignitatem conculcante, totus fere Christianæ religionis cultus longo jam tempore ibidem evanuerat. In toto igitur tempore Saracenorum & longo etiam tempore post restitutionem fidelium, veneranda Apostoli tumba, nullius Christiani accessu frequentata, fruticum silvarumque spissitudine mansit diutissime cooperta, nullique usque ad tempus Theodomiri Iriensis episcopi fuit revelata aut cognita. Sed quando omnipotenti Deo placuit Ecclesiam suam laborantem visitare & ejus adversitatem in prosperitatis tranquillitatem misericorditer convertere, tempus statim suo potenti imperio mutavit, regnum Hispaniæ transtulit, & gentili superstitione per regionem Hispanicam conculcata & prorsus annullata, Christi sui nomen atque fidem inibi suscitavit. Ante autem pestis illius expulsionem Myro bonæ memoriæ rex divina dispensatione regni sceptra suscipiens primus pontificales sedes per Hispaniæ provincias juxta Romanæ ecclesiæ normam, divina gratia inspirante, constituit, & Andream in episcopum eligens Iriensi cathedra sublimavit. Huic equidem hos inferius subscriptos ordine successisse legimus (quorum nullam profecto præter nomina habemus notitiam) Dominicum, Samuelem, Gotomarum, Vincibilem, Felicem, Hildiulfum, Selvam, Theodesindum, Bemilam, Romanum, Augustinum, Honoratum, Hindiulphum. Hæc episcoporum nomina, forte ab amanuensibus corrupta, in diversis exemplaribus diversimode scribuntur, ut videri potest apud Joannem Vasæum in Chronico Hispaniæ ad annum 898, & Maurum Castellum Ferrerium in Historia S. Jacobi lib. 3, cap. 1 & 5.

[47] [ex Ms. Historia Compostellanæ,] Tunc immediate subjunguntur sequentia: Prænotatis autem episcopis fertur successisse Theodomirus, eadem cathedra, divina disponente gratia, sublimatus; in cujus tempore divinæ Majestatis omnipotentia Occidentalem ecclesiam, sepulcro tanti Apostoli revelato, visitare & illuminare dignata est. Qualiter autem ei revelatum fuit, sequens pagina patefacit. Quidam namque personati & magnæ auctoritatis viri præfato episcopo retulerunt, se luminaria in nemore, quod super beati Jacobi tumbam diuturna vetustate excreverat, nocturno tempore ardentia multoties vidisse, ibique angelos sibi frequenter apparuisse. Quo audito, ipsemet ad eum locum, ubi se talia vidisse asserebant, accessit, & luminaria in prædicto loco ardentia propriis oculis procul dubio aspexit. Divina igitur inspiratus gratia præfatum nemusculum festinate adiit, & diligentius circumspiciens, quamdam domunculam, marmoream tumbam intra se continentem, inter silvas & frutices invenit. Qua inventa, Deo gratias referens, Casti regis Adefonsi, qui tunc in Hispania regnabat, præsentiam incunctanter adivit, eique rem, ut audierat, & propriis oculis viderat, veraciter notificavit. Ipse vero tantæ audientiæ gaudio diffusus citato calle has partes intravit, & ad honorem tanti Apostoli ecclesiam restaurans, episcopum Iriensis sedis in hunc locum, qui Compostella dicitur, multorum episcoporum ac Dei servorum nobiliumque virorum auctoritate atque regali privilegio commutavit. Hoc autem sub tempore Caroli Magni factum fuisse, multis referentibus, audivimus. Theodomirus vero episcopus tanto fidentius oculos mentis ad cælestis patriæ considerationem erigebat, quanto frequentius beatum Jacobum post basilicam sibi factam miraculis & virtutibus coruscare conspiciebat. Spe ergo cælestium præditus, aliquanto interjecto tempore, vitam securus effudit, finali sorte interveniente. Hactenus Ms. Historia Compostellana, quam etiam præ oculis habuerunt Joannes Vasæus & Maurus Castellus Ferrerius locis proxime citatis.

[48] [cujus ætatem & auctoritatem non videtur satis novisse,] Verum cum Tillemontius ibidem pag. 600 Historiam Compostellanam, tamquam sibi ignotam & valde recentem explodat, libenter hujus notitiam ipsi communicabo, eumque deducam ad eruditissimum Hispanum, ut illius historiæ ætatem & auctoritatem discat. Is est Nicolaus Antonius, qui in Bibliotheca Hispanica, ab eminentissimo Aguirrio post mortem ejus edita, tom. 2, lib. 7, cap. 4 a num. 64 de hoc opere ita testatur: Inter insignia alia veteris historiæ nostratis monumenta præcipuo quodam loco semper habita fuit Compostellanæ ecclesiæ Historia, cujus auctores fuere Munio, alias Martinus Mindoniensis, & Hugo Portucalensis sedium in Gallæcia episcopi cum Gerardo presbytero. Postea Nicolaus Antonius ibidem pluribus ostendit, eos scriptores ante medium seculi XII floruisse, quæ hic brevitatis causa transcribere omitto. Quod si forte adversarius suspicetur, ab homine Hispano hæc domesticæ monumenta nimium extolli, audiat Vasæum Belgam, rerum Hispanicarum peritissimum, qui in sæpe memorato Chronico ad annum 981 de iisdem instrumentis ita pronuntiat: Sequatur prudens lector, quod magis arriserit. Illud tamen non tacebo, Historiam Compostellanam multo antiquiorem Luca Tudensi & Roderico Toletano, & apud me majoris esse auctoritatis.

[49] Tillemontius etiam conqueritur, quod Joannes Mariana noster lib. 7 Historiæ suæ cap. 10 diploma Alfonsi Casti de hac inventione tantummodo citaverit, [eique ipsum Alfonsi regis synchroni diploma exhibetur.] sibique illud ad examinandum non obtulerit, ac proinde istud sibi exhiberi postulat. Etsi id alibi invenire potuerit, tamen postulationi ipsius obsequar, & memoratum diploma examini eruditorum subjiciam. Vidit illud Ambrosius Morales inter monumenta Compostellana, atque inde in generali Historia Hispaniæ lib. 9, cap. 7, fol. 235 Hispanice edidit. Maurus Castellus Ferrerius in Hispanica S. Jacobi Historia lib. 3, cap. 1 idem ex archivo Compostellano Latine profert, ex quo illud hic transcribo. Adefonsus rex. Per hanc nostræ serenitatis jussionem damus & concedimus huic beato Jacobo apostolo, & tibi patri nostro Teodomiro episcopo tria millia in giro tumbæ ecclesiæ beati Jacobi apostoli: hujus enim beatissimi Apostoli pignora, sanctissimum videlicet corpus revelatum est in nostro tempore: quod ego audiens cum magna devotione & supplicatione ad adorandum & venerandum tam pretiosum thesaurum cum majoribus nostri palatii cucurrimus, & eum sicut patronum & dominum totius Hispaniæ cum lacrymis & precibus multis adoravimus, & supradictum munusculum ei voluntarie concessimus, & in honorem ejus ecclesiam construi jussimus, & Iriensem sedem cum eodem loco sancto conjunximus pro anima nostra & parentum nostrorum; quatenus hæc omnia deserviant tibi & successoribus tuis per secula cuncta. Facta scriptura testamenti in æra DCCCLXVII pridie Nonas Septembris. Ego Adefonsus rex hoc meum factum confirmo. Ranemirus confirmo. Sanctius confirmo. Suero confirmo. Brandila presbyter confirmo. Ascarius abbas confirmo. Urrenaridus confirmo. De hoc diplomate etiam meminit Historia Compostellana. Ne quis autem miretur, hanc donationem testamenti nomine appellari, legat Ambrosium Moralem, qui loco proxime citato testatur, hanc vocem olim in similibus donationibus usitatam fuisse, ut majorem firmitatem haberent. Qualis fuerit hæc ecclesia, ab Alfonso Casto in honorem S. Jacobi festinanter constructa, colligi potest ex diplomate Alfonsi III, quod circa finem seculi IX dedit, ut postea dicetur, quodque Maurus Castellus Ferrerius in sæpe laudata historia lib. 4, cap. 19 Latine exhibet.

[50] Denique Tillemontius tot dubiis ac scrupulis se involvit, [Tillemontius etiam temere dubitat de præsentia corporis S. Jacobi apostoli in Hispania,] ut de corporali S. Jacobi apostoli præsentia in Hispania ambigere incipiat: nam ex argumentis negativis & timida Roderici Toletani expressione sic pag. 599 concludit: Ergo timendum est, ne redigamur ad CREDITUR Roderici & stare oporteat communi opinione, quæ non nimis profunde investiganda est, & cujus forte clara probatio non inveniretur. An enim Compostellæ non potuit fuisse aliquis sanctus Jacobus, qui cum sancto ejusdem nominis Apostolo confusus sit? Alludit hic Tillemontius ad expressionem Roderici archiepiscopi Toletani, qui in concilio Lateranensi dixisse fertur, quod ecclesia Compostellana serius creverit ex devotione peregrinorum, qui ad eam veniebant ob reverentiam beati Jacobi, cujus corpus ibidem CREDITUR esse sepultum. An Rodericus Toletanus similia in concilio Lateranensi protulerit, postea discutiam. Interim fateor, Rodericum partium studio incensum, de iis, quæ ad ecclesiæ Compostellanæ gloriam spectabant, studiose tacuisse vel caute scripsisse, sicut etiam pater ex sequenti ejusdem scriptoris textu, ubi communem traditionem verbo credebatur infirmare nititur. Nihilominus ex hac ipsa Roderici narratione apparet, longe ante sua tempora de corporea sancti Apostoli præsentia in Hispania vulgatissimam fuisse opinionem, ut jam ostendere conabor.

[51] [ut ex ipso Rederico Toletano,] Rodericus itaque lib. 5 de rebus Hispaniæ cap. 16 quoddam S. Jacobi miraculum ita narrat: Igitur anno XIII Almanzor, resumpto exercitu, ingressus est per eam partem Galleciæ, quæ dicitur Portugale, munitiones & civitates hostiliter devastando. Cumque ad maritima pervenisset, etiam civitatem & ecclesiam beati Jacobi devastavit; sed fulgure territus ab eo loco, ubi esse corpus Apostoli CREDEBATUR, abstinuit; quod tamen proposuerat violare. Nihilominus tamen campanas minores in signum victoriæ secum tulit, & in mesquita Cordubensi pro lampadibus collocavit, quæ longo tempore ibi fuerunt. Almanzor autem cum suo exercitu percussus a Domino pro scelere sacrilegii dignam sustinuit ultionem: nam qui sanctum locum Apostoli profanarat, immunda sui plaga, scilicet dysenteria, fere totus exercitus est consumptus: reliqui morte subitanea perierunt. Ex his verbis eruo, illam opinionem seculo X, quo hoc miraculum contigit, ita fuisse vulgarem, ut ipsi Arabes eam non ignoraverint. Quomodo enim Almanzor fulgure territus abstinuit a S. Jacobi corpore, quod tamen proposuerat violare, nisi antea audivisset, corpus istud ibi quiescere? Debuit ergo fama illa de corpore S. Jacobi in Hispania fuisse valde publica, antequam ad Arabes reliquiarum sacrarum incuriosos ac ignaros perveniret. Præterea si sacer ille thesaurus tunc vulgo Compostellæ esse credebatur, ut ait Rodericus, quo jure ipse solus concordi majorum suorum traditioni non consentit, nisi simul afferat gravissimas rationes, ob quas communi opinioni non assentiatur? Cum vero tales non attulerit, non omnino temere suspicor, Rodericum de S. Jacobi prædicatione, translatione ac inventione siluisse, ac ipsam sacri tumuli certitudinem diminuisse, ne forte archiepiscopus Compostellanus ex his prærogativis sibi vindicaret primatum, de quo ipse primo contra præsulem Braccarensem, ac deinde contra Compostellanum disceptare debuit, ut postmodum dicetur.

[52] [Historia Compostellana,] Sed qualiscumque fuerit hujus silentii ac frigidæ expressionis causa, potius credo auctoribus Historiæ Compostellanæ, ab istius prodigii loco & tempore minus remotis, qui in supra citato apographo Matritensi eamdem rem ita narrant: Interea Rudericus Velasqui & pater præfati episcopi (intelligitur Pelagius præsul Compostellanus, qui seculo X vixit) cum ceteris consulibus terræ hujus Sarracenos cum duce eorum Almezor in partes istas duxit: qui Compostellam venientes majorem partem parietis beati Jacobi ecclesiæ, præter ejus sacratissimum altare, penitus destruxerunt. Igitur beatissimus Jacobus volens, ne ab ecclesia sua, quam ipsi tantæ superbiæ calce oppresserant, impune evaderent, tanto dysenteriæ morbo eos percussit, quod mortuis eorum quampluribus, perpauci ad propria redierunt. Cumque dux eorum Almezor interna consideratione tantæ ultionis periculo suos acrius concuti conspiceret, quisnam esset ille, cujus aula eorum impetu jam fere destructa esset, sui itineris ductores fertur consuluisse: quorum nimirum responsione Jacobum scilicet, unum ex discipulis filii Mariæ virginis (cujus nomen apud eos ebni Mariæ nuncupatur) ibidem certissime tumulari comperiens, ac tantæ audaciæ pœnitudinem gerens, fugam obstinate iniit, & in fugiendo repentino languore percussus, apud Metinam Celim, ubi sepultus est, animam suam sinui Mahometino infeliciter commendavit. Vides, hic S. Jacobum Compostellæ certissime dici sepultum, & non solum id ita vulgo credi. Vides, id de S. Jacobo apostolo affirmari. Frustra igitur Tillemontius interrogat, an non potuerit Compostellæ fuisse aliquis S. Jacobus, qui cum homonymo Apostolo confusus sit.

[53] Si quis forte antiquius istius rei testimonium desideret, audiat Sampirum Asturicensem episcopum, [Sampiro Asturicensi,] seculi X scriptorem, qui in editione Sandovalliana pag. 70 eamdem, ni fallor, Arabum punitionem ita refert: Interim rex Alcorexi cum multis agminibus Agarenorum per Portugalensem terram intravit Galleciam, & Compostellam venit, & totam ipsam terram depopulavit. Ad ecclesiam ergo sive & * sepulcrum beati Jacobi cum magna audacia accedere voluit; sed Deo annuente territus rediit. Sed Rex noster cælestis non est oblitus Christianam plebem; misit in Agarenis infirmitatem ventris, & nemo ex eis unus remansit, qui rediret in patriam unde venerat. Puto, hic eamdem Arabum punitionem indicari, quamvis dux eorum vocetur Alcorexi, qui alibi Almanzor vel Almezor appellatur: nam potuit Arabs ille binominis esse, quod inter illos rarum non est, vel forte nomen ab amanuensibus corruptum est, uti plura alia in hac Sampiri historia leguntur. Utut est, hic seculi X scriptor sepulcrum S. Jacobi Compostellæ clare asserit. Quod autem de S. Jacobo apostolo id intelligat, liquet ex initio ipsius historiæ, ubi apud eumdem Sandovallium pag. 57 ita diserte loquitur: Tunc ecclesiam in Compostella prosequitur, ubi corpus beati Jacobi apostoli quiescit. Joannes Vasæus in Chronico Hispaniæ ad annum Domini 963 & 975 idem prodigium ex historia Compostellana elegantius narrat, & ad annum 981 circa hanc narrationem aliqua notatu digna adjungit, quæ curiosus lector inter se conferre poterit.

[54] Joannes X Pontifex eodem seculo corpoream S. Jacobi præsentiam in Hispania sibi firmiter persuasit: [Joanne X Papa,] nam Baronius in Annalibus ad annum Christi 918 num. 2 de illo ita scribit: Eadem Compostellana Acta docent, quod Joannes Papa, ut qui ex pluribus delictis conscientia sauciatus, animi dolore languesceret, inter alia salutis suæ remedia illud excogitavit, ut nomine suo legatum mitteret Compostellam ad venerandum corpus Jacobi apostoli. Cum & literas dedit ad dictum ejusdem loci episcopum sanctum Sisenandum, ut juges preces pro se funderet apud eumdem sanctum Apostolum, ut propitius sibi esset in hac vita, & in hora obitus sui. Eamdem Joannis X legationem ex vetustissima Compostellanorum episcoporum historia narrat Hispanice Ambrosius Morales lib. 15 chronici generalis cap. 47. Ceterum huc etiam contra Tillemontium referri possunt ea, quæ infra § 10 de Compostellanis peregrinationibus dicemus.

[55] His testimoniis ex abundanti addo fragmentum epistolæ, quam rex Alfonsus III scripsit ad canonicos Turonenses anno Christi 906, [& Alfonso III] ut in ipso textu exprimitur. Equidem fateor, eo tempore in Hispania non fuisse moris, ut anni ab Incarnatione Christi computarentur; sed forte posterior quidam amanuensis usum sui temporis secutus est, & annos Christi ad æram Hispanicam aptavit, sicuti ibidem Sisenandum apostolicæ Jacobi sedis archiepiscopum appellat, licet metropolitana dignitas diu post Alfonsi istius mortem ecclesiæ Compostellanæ collata fuerit. De ea interpolatione consulendum esset ipsum diploma, quod Baluzius in Turonensi S. Martini archivo vidit, ut lib. 7 Miscellaneorum pag. 61 testatur. Nostra non multum interest, cujuscumque auctoritatis sit istud diploma, cum ad stabiliendam opinionem nostram aliunde suppetant argumenta, quæ supra dedimus. Saltem Andreas Quercetanus in notis ad Bibliothecam Cluniacensem col. 50 integram illam epistolam edidit, sicut a Joanne Massono acceperat, ex qua dumtaxat excerpam ea, quæ ad propositum nostrum pertinent. Sic incipit: In Dei nomine Adefonsus pro Christi nutu atque potentia Hispaniæ rex Christianissimo gregi & cultoribus tumuli beati confessoris Christi Martini Turonensis ecclesiæ in Christo & per Christum æternam salutem.

[56] [rege Hispaniæ ostenditur.] Demum post alia negotia, quæ ad nos non spectant, ita concludit: De cetero quod conquæritis, cujus Apostoli tumulus hic penes nos habetur, certissime pernoscite. Jacobi apostoli, [filii] Zebedei, Bonargis, qui ab Herode decollatus est, sepulcrum habemus in archis Marmaricis * [in] provincia Galæciæ: manu enim Domini gubernante, ut multæ veridicæ continent historiæ, usque ibidem per ratem corpus ejus perlatum est atque sepultum. Cujus sepulcrum multis claret hactenus mirabilibus (lancinantur dæmones, cæcis redditur lumen, claudis gressus, surdis auditus, mutis eloquium) multisque & aliis mirabilibus, quæ cognovimus & vidimus, & pontifices & cleri ipsius narraverunt nobis. Nam quomodo in Jerosolima ab Herode decollatus est, & huc sportatus * atque sepultus vel quo tempore vel quomodo, evidenter manifestum [est] omnibus, & veridicæ nostrorum archiepiscoporum epistolæ, & patrum historiæ, & multorum testantur eloquia. Quod si ad singula modo voluerimus ea vobis narrare, in longius vexetur * stilus, quo modum excedemus epistolæ juxta *, imo festinationem gerulorum, qui noluerunt remorari. Sed opitulante Deo, dum vestri ad nos devenerint clerici, omnia liquidius & enocleata *, nullaque lucubratione retenta; sed quod a sanctis patribus accepimus & tenemus in scripta * vobis dirigere non denegamus. Deo annuente, & amota omni hæsitatione, certe credatis, quod rectum & justum tenemus. Quod autem exquisistis, quantum ab oceano mari eminus distat ejus tumulus, pernoscite. Usque ad locum, ubi Domino gubernante, (subintellige appulit) [inter] duos fluvios, quos antiqua vetustas nominavit Voliam & Sarem, in locum, qui dicitur Bisria, vestræ * sedis Irriensis ecclesiæ sanctæ Eolaliæ habentur millia X & exinde usque ad gloriosum ejus sepulcrum habentur millia XII. Quidquid sit de hac epistola, quam Baluzius contra prædicationem S. Jacobi in Hispania allegat, ut postmodum dicetur, opinor, me hoc paragrapho plerosque scrupulos Tillemontio exemisse, ita ut inventionem S. Jacobi apostoli in Hispania, & corporalem ejus præsentiam non nisi temere in dubium revocare possit. Jam alias difficultates, de hoc sacro corpore motas, expediam.

[Annotata]

* forte nimium

* forte ad

* id est arcis marmoricis vel marmoreis

* asportatus

* forte vertetur

* an justæ?

* forte enucleate

* clarius scripto

* forsan veteris

§ VI. Corpus S. Jacobi variis ecclesiis falso attributum.

[57] Quis umquam credidisset, post tot testimonia, quæ pro Compostellanis S. Jacobi reliquiis supra adduximus, [Christianus Massæus,] & qualia inferius recurrent, corpus illius aliis locis attribui potuisse? Nihilominus Christianus Massæus, e congregatione S. Hieronymi presbyter, in Chronicis mundi lib. 8, pag. 101 ita rotunde pronuntiat: Anno XLIV rex Agrippa occidit sanctum Jacobum, fratrem Joannis gladio. Hic juxta carnem filius Zebedæi, juxta spiritum filius tonitrui, cum in Judæa diu prædicando intonuisset, abiit in Hispaniam: quorum duritiam ad fidem ut satis expertus est, rediit in Judæam, ubi passus est VIII Kal. Augusti. Post multa tempora Carolus Magnus ipsum inde transtulit Tolosam, ubi nunc usque permanet, nec illius quidquam relictum est Compostellæ, nisi forte paucæ reliquiæ, quas sub altari conditas autumant. Placet autem Apostolo magis illum honorare locum miraculis, ubi sepultus fuit, quam ubi nunc situs est. At nos Massæo id asserenti non tam cito credimus. Ubi translationis illius testes, ubi tabulæ? Evidenti enim testimonio opus est, ut Hispani priventur ab illius sacri corporis possessione, quam eos aliquando habuisse fatetur. Quo, obsecro, tempore hæc translatio e Gallæcia in Galliam facta est? Tempore Caroli Magni, inquit, qui ipsum Tolosam transtulit. Sed in authenticis Caroli Magni Actis, quæ accuratissime conscripta sunt, nihil simile invenio; imo non est certum, ut supra vidimus, an corpus S. Jacobi, viventi Carolo Magno, repertum fuerit. Massæus itaque sine maturo examine hoc scripserit, quia fortasse legerat, id tam confidenter asseri a Tolosatibus, quos jam audiemus.

[58] Nicolaus Bertrandus, qui Gesta Tolosanorum anno 1515 typis vulgavit, tamquam certam supponit corporalem S. Jacobi præsentiam Tolosæ, [& Nicolaus Bertrandus] quando illic fol. 5 verso corpora Sanctorum, quæ in Tolosana S. Saturnini ecclesia quiescunt, ita enumerare incipit: Primo jacet & aperte monstratur corpus & caput sancti Jacobi Majoris, filii Zebedæi. Deinde de corporis ejus visitatione ita fol. 49 verso loquitur: Circa annum Domini MCCCLXXXV voluit Dominus gloriam & laudem Apostoli & sacrati corporis beati Jacobi Majoris, cujus sacrum cadaver Tholosæ jacebat, magnificare. Postea narrat, quomodo Joannes dux Bituricensis, veniens Tolosam cum magno principum comitatu, reliquias S. Jacobi veneratus sit, & trecentos aureos aliaque munera obtulerit, ut corpus Apostoli in pretiosiori lipsanotheca collocaretur; quod & factum esse tradit hoc modo: Insuper & ipse dux cum patriarcha & episcopis pluribus vasa super altare portarunt: benedicensque patriarcha argenteum sarcophagum & etiam capsulam cupressi, ossa Apostoli cum grandi honore in eadem capsula reposuit, clausaque diligenter per universam ecclesiam processionaliter portata fuit; & inde divinum officium quasi angelice celebratum, ubi episcoporum, archiepiscoporum, principum & militum regni & Tholosæ erat grandis copia: tamque ex domo regia, quam Tholosæ & A verniæ; inter quos vicecomes de Polinhaco, dominus de la Voulte comes Armenhaci, & alii innumerabiles. Divinus ergo ille Jacobus pluribus miraculis ostendit, in Tholosa corpus suum esse, & illam plurimum dilexisse.

[59] [corpus S. Jacobi Majoris perperam tribuunt Tolosatibus,] Tunc subdit miraculum, quod nos postmodum referemus, de adolescente injuste suspenso, qui intercessione S. Jacobi diu in patibulo vivus permansit, ac prodigiose liberatus est. Denique concludit his verbis: Honoremus ergo illum Christi charum Consobrinum, qui urbem Tholosanam sacro corpore & pluribus radiantibus miraculis illustravit. Tholosæ beatus quoque Jacobus plures mortuos suscitavit, credentibus eorum parentibus, quod corpus ejus sacrum in Tholosa erat: cæcos illuminavit, paralyticos sanavit; & diversis infirmitatibus irretitos pristinæ sanitati restituit. Tandem Bertrandus Tolosanorum opinionem auctoritate Calixti II Pontificis ita confirmat: Calixtus ipse Galicios, ubi sepultura prima divi Jacobi fuit, atque Tholosanos, ubi sanctum cadaver exstitit delatum, orat & monet, ut & grandem Jacobum, Christi germanum, honoribus extollant & magnificent. Nihil hic dico de inusitato cognomine, quo Bertrandus vel Calixtus Jacobum Majorem appellavit Christi germanum: nam scio, quod in sermonibus de S. Jacobo, qui Coloniensi Patrum Bibliothecæ sub Calixti nomine inserti sunt, ibidem tomo XV in supplemento pag. 328 hæc legantur: Quisquis ergo aut Jacobum Zebedæi aut Jacobum Alphæi FRATREM Domini appellat, verum dicit. At etiam scio, in iisdem sermonibus, qui Calixto II Pontifici communiter tribuuntur, semper sepulcrum S. Jacobi in Gallæcia assignari, & nusquam de Tolosa mentionem fieri. Bertrando igitur aut ejus defensoribus incumbit ostendere, in quibus scriptis Calixtus Papæ Tolosanos monuerit, ut S. Jacobum Majorem in sua urbe honoribus extollant & magnificent. Cum autem Bertrandus confidenter asserat, corpus S. Jacobi e Gallæcia Tolosam translatum esse, ab ipso vel a Tolosatibus peto, qua occasione, quo tempore tantus thesaurus in Galliam advectus fuerit. Requiro fideles hujus translationis testes ac tabulas: cum enim Hispani priores sint tempore, ut Tolosates fateri coguntur, etiam potiores sunt jure, quod illis eripi nequit, nisi producantur manifesta translationis illius testimonia.

[60] [quibus non favet fabella, Actis S. Heliodori inserta,] Neque Tolosatibus prodesse potest inepta recentioris ævi narratiuncula, quæ ad diem III Julii Actis S. Heliodori episcopi Altinensis tomo 1 istius mensis pag. 649 inserta est his verbis: In tempore autem illo pervenerunt episcopi de Galliæ confinibus ad Theodosium imperatorem, & petierunt ab eo corpus beatissimi Jacobi apostoli Zebedæi, fratris Joannis, quod in Judæa collocatum erat, dicentes: Noster fuit prædicator, nobis concede corpus, piissime imperator. Hoc audito, venerabilis Augustus misit Hierosolymam, & jussit reddi corpus beati Jacobi Gallis civibus. Cum autem redditum esset corpus, beatus Heliodorus, nequaquam hujus rei inscius, venit ad Galligenas & blandis sermonibus eos alloquebatur, ut de ejus sacrosancto corpore sibi concessissent. At illi ejus sermonibus placati dederunt ei brachium dextrum, & ad propria cum magna lætitia repedaverunt. Sanctus Dei Heliodorus, expleta Hierosolymitica devotione & accepta licentia a sancto Hieronymo, regressus est in patriam, & gratuita pietate eam beavit: nam beati Jacobi reliquias secum devexit, quas & honorabiliter condidit in oratorio sancti Andreæ apostoli: quapropter ingens gaudium exortum est civibus. Quidquid sit de brachio S. Jacobi, quod apud Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ jam Torcelli in ditione Veneta asservari dicitur, hæc narratio repugnat ipsi traditioni Tolosatium, qui sese corpus S. Jacobi ex Gallæcia accepisse arbitrantur. Præterea nemo ex eruditioribus Gallis affirmat, S. Jacobum in Gallia prædicasse, quod tamen in hac historia asseritur. Denique incerta & ab auctore anonymo male digesta S. Heliodori Acta vix ullam fidem merentur, ut ibidem in Commentario prævio & annotatis ad Vitam illius dictum est.

[61] Henricus Spondanus, Apamiensis in Gallia episcopus, [& quorum opinionem recte mitigat Spondanus] satis indicat, quid Tolosates velint, dum corpus S. Jacobi Majoris a se possideri gloriantur: sic enim illustrissimus præsul in Epitome Annalium Baronii ad annum Christi 44 num. 4 de iisdem reliquiis scribit: Quod vero pertinet ad corpus Apostoli; gloriatur & Tolosa nostra de possessione illius, aut certe magnæ partis. Nec quæ adversus hanc assertionem protulit unus ex recentioribus historicis Hispanis (nempe Maurus Castel Ferrer in Historia S. Jacobi lib. 3) ejusmodi sunt, ut id negent. Ajunt illa quidem, esse Compostellæ corpus S. Jacobi, sed non dicunt, esse integrum. Ut autem aliqua ecclesia dici possit habere corpus alicujus Sancti, & ut is locus eo nomine venerationi sit omnibus, satis esse, si vel ejus particulam possideat, demonstrabitur inferius anno LV num. III, IV. Nec tamen hæc dixerim animo convellendi opinionem de corpore S. Jacobi existente Compostellæ; sed potius ut moneam, non minori eam ecclesiam venerationi esse debere, etiamsi non integrum possideat. Non inficior, ecclesiam, parte dumtaxat sacri corporis ditatam, venerationi esse debere, ac tenues Martyrum reliquias integro corpori parem habere virtutem, ut alia occasione ex Theodoreto referam, & ex Gregorio Nazianzeno aliisque Patribus probari potest.

[62] Interim ex his illustrissimi Viri verbis colligo, quo sensu supra laudatus Nicolaus Bertrandus in Gestis Tolosanorum fol. 5 verso ita hyperbolice scripserit: [ut ex aliis eo rum reliquiis colligitur.] Primo jacet & aperte monstratur corpus & caput sancti Jacobi Majoris, filii Zebedæi. Item corpora beatorum apostolorum Philippi & Jacobi Minoris, præter caput ejusdem, quod inde translatum fuit in Compostellam civitatem Galiciæ (de Compostellano S. Jacobi Minoris capite infra agetur) pro solatio & devotione peregrinorum illic affluentium. Item sacra corpora sanctorum Simonis & Judæ Christi apostolorum. Item corpus & caput beati Barnabæ apostoli Jesu Christi. Deinde recenset multa alia Sanctorum corpora, pro quibus ego partes intelligo. Quis enim credat, in unica Tolosana ecclesia tot integra Apostolorum aliorumque Martyrum corpora quiescere? Nec novum est, in enumerandis Sanctorum reliquiis totum pro parte poni: nam idipsum Theodoretus in dialogo 3, cui titulum fecit Impatibilis, & qui in Græco-Latina Sirmondi nostri editione tomo 4 legitur, ibidem pag. 138 de suo tempore ita testatur: Hoc & nos facere solemus: nam communibus nominibus etiam partem appellamus. In sanctorum enim Apostolorum vel Prophetarum aut Martyrum ædes sacras ingressi interrogamus: Quis situs est in arca? Qui autem verum norunt, respondentes, aut Thomam forte apostolum dicunt, aut Joannem Baptistam, aut Stephanum Martyrum antesignanum, aut alium quempiam ex Sanctis nominantes, tametsi perexiguæ interdum reliquiæ conditæ sint. Si etiam hoc modo loquantur Tolosates, non altercabimur, sed libenter ipsis aliquam sacrarum reliquiarum partem concedemus, ea tamen conditione, ut fide digna de illis testimonia proferant.

[63] [Historicus Delphinas profert contræ Hispanos aliud commentum,] Nicolaus Chorier in generali historia Delphinatus tom. 2, lib. 1, sect. 8, pag. 15 ineptius commentum contra Hispanos excogitavit, quod etiam Dictionario Moreriano insertum vidi. Postquam ibi narraverat, Guigonem VII, cognomento Crassum, comitem Albonensem, post varias injurias, sancto Hugoni Gratianopolitano episcopo illatas, anno 1107 pœnitentiæ causa in Gallæciam ad S. Jacobum discessisse, tuncque primum sacras illas peregrinationes inchoatas esse, loco proxime citato subjungit sequentia: Jacobus quidam, vir notæ sanctitatis (diversus tamen ab istius nominis Apostolo, quem omnia antiqua Martyrologia in Asia mortuum esse dicunt) ante ecclesiam vulgo dictam d'Echerolles, una leuca Gratianopoli distantem, sepultus fuerat, ac ibidem honorabatur; sed illius caput in Gallæciam delatum fuerat, quod Hispani, tamquam caput S. Jacobi apostoli, cultui exponere non dubitarunt, ut ei majorem venerationem, & patriæ suæ illustriorem gloriam acquirerent. Quo jure Hispani tam leviter ac confidenter turpissimæ fraudis insimulantur? Ubinam incorrupta gravissimæ istius accusationis testimonia inveniuntur? Ubi terrarum usus obtinuit, ut accusasse sufficiat? Quare fidem Hispanorum in hac re paucis vindico, tametsi totam narrationem sola negatione possem refellere. Imprimis falsum est, Compostellanas peregrinationes ad S. Jacobum eo tempore primum cœpisse, cum infra § 10 ostendamus, Gotescalcum episcopum Aniciensem, medio seculo X, aliosque diu ante Guigonem Crassum in Gallæciam ad S. Jacobum perrexisse. Præterea quis fuit ille sanctus Jacobus, prope Gratianopolim sepultus, de quo Saussayus, Castellanus, aliique Martyrologi Galli altum silent? Denique Chorierius inepte asserit, quod omnia antiqua Martyrologia S. Jacobum in Asia mortuum dicant. Quis id neget aut negare audeat, cum sacra Scriptura affirmet, illum ab Herode, verosimillime Hierosolymis, gladio occisum esse? At forte Chorierius intelligi voluit, etiam S. Jacobum in Oriente sepultum fuisse. Esto; sed quænam antiqua Martyrologia Orientalem S. Jacobi sepulturam posteritati prodiderunt? Cur potius non credit antiquissimis martyrologis, Adoni, Usuardo, aliisque seculi IX scriptoribus, qui testantur, corpus S. Jacobi Majoris in Hispaniam translatum esse? Hæc obiter ad temerariam istius historici assertionem retundendam dicta sunto.

[64] [cujus occasione traditio quædam Andegavensis exploditur.] Rideri magis quam refutari meretur, quod in Menagianis, anno 1693 Amstelodami recusis, pag. 14 de corpore S. Jacobi legitur. Andegavi in ecclesia S. Maurilii, inquit Menagius, dicitur corpus S. Jacobi quiescere. Cumque idcirco Menardus in historia sua Andegavensi scripsisset, corpus illud, si non sit Jacobi Majoris, saltem Minoris esse, posita est ad marginem hæc juris regula: Semper IN OBSCURIS, QUOD MINIMUM EST, SEQUIMUR. Puto, hic a Menagio indicari manuscriptam Menardi historiam, de qua Jacobus le Long in Bibliotheca Galliæ pag. 767, num. 14961 meminit his verbis: Ms. historia Andegavensis, auctore Claudio Menard, procuratore Andegavensi. Sed quæcumque demum sit ea historia, ex hac inepta & ridicula juridicæ regulæ applicatione satis patet, illam popularem opinionem ab ipsis eruditioribus Gallis explodi.

[65] Non solum Galli, sed etiam Itali, de corpore S. Jacobi apostoli cum Hispanis contendunt: [Itali dicunt, se habere corpus S. Jacobi Majoris in monte Grigiano,] nam antiqua monumenta ecclesiæ Veronensis, a Raphaele Bagata & Baptista Peretto collecta, & partim ab illustrissimo Augustino Valerio Veronensi episcopo in ordinem digesta, sic habent pag. 81: In ecclesia sancti Jacobi in Monte Grigiano extra urbem, seu monasterio, reconditum est corpus S. Jacobi Majoris apostoli, & asservatur vas vitreum cineribus plenum, qui, ut nobis relatum fuit, habentur pro reliquiis S. Philippi apostoli. Asservatur etiam quædam arca lignea ossibus plena, quæ pro sanctis reliquiis habentur: nam dum a Timotheo Leoniceno monacho anno MDXXXVII dilataretur capella, in qua collocatum erat corpus S. Jacobi, ossa illa inventa fuerunt in eadem arca lignea in muro subter lapide, super quo reposita fuerat arca ferrea continens corpus sancti Jacobi. Porro corporis istius inventio, miracula, templi ædificatio, & in hanc rem Bonifacii IX Pontificis epistola in iisdem monumentis a fol. 24 fuse referuntur. Attamen hic dico idem, quod Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXV Julii in annotatione pag. 458 respondit in hunc modum: Veronenses se corpus divi Jacobi Majoris in Monte Grigiano inventum anno MCCCLXXXXV die XXII Maii, ut monumenta ecclesiæ ipsorum testantur, habere dictitant: cujus inventionis in Bonifacii IX, ecclesiam dicti Montis Veronensibus concedentis, diplomate fit mentio. Verum cum corpus hujus sancti Apostoli Compostellæ in Hispania asservari adeo manifestum sit, ut de re hac dubitare non liceat, vel ipsi in errore versantur, vel partem aliquam ejus corporis dumtaxat habent.

[66] Ut nihil dicam de prima hujus propositionis disjunctivæ parte, [ubi forte aliqua ejus ossa possident,] quæ facillime vera esse potest, saltem secundam negare non possunt Veronenses, cum Bonifacius IX in epistola sua non de corpore, sed de ossibus S. Jacobi loquatur hoc modo: Cum itaque, sicut exhibita nobis pro parte vestra petitio continebat, ab olim in loco de Monte Grigiano nuncupato Veronensis diœcesis, quædam ecclesia in honore & sub vocabulo S. Jacobi, prout fundamenta demonstrant, fundata & constructa fuerit, ad quam, ex eo quod in ea ossa beati Jacobi Majoris, ut dicitur, noviter inventa fuerint, & Altissimus intercessionibus & meritis ipsius beati Jacobi, ut pie creditur, multa miracula operatus est, & in dies operatur, magna ex devotione confluit populi multitudo, vosque zelo devotionis accensi cupientes terrena in cælestia, & transitoria in æterna felici commercio commutare, de bonis a Deo vobis collatis, pro animarum vestrarum salute, & ut divinus cultus inibi augeatur, ipsam ecclesiam honorifice reædificare & sufficienter dotare, ac rectores & ministros inibi in divinis perpetuo deservituros proposueritis deputare; & pro parte vestra nobis fuerit humiliter supplicatum, ut vobis præmissa faciendi & jus patronatus ipsius ecclesiæ ac præsentandi rectores & administratores ad eam concedere de benignitate apostolica dignaremur: nos vestrum in hac parte laudabile propositum in Domino commendantes, ac volentes vos specialis prosequi prærogativa favoris, hujusmodi vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis præmissa faciendi auctoritate apostolica, tenore præsentium, licentiam elargimur &c. Imo id tantummodo de quadam reliquiarum parte intelligendum esse, ultro fatentur monumentorum Veronensium collectores fol. 35 his verbis: Sciendum, quod per piam extensionem dici solet, alicubi alicujus Sancti corpus haberi, quia ejus bona pars ibi habetur. Unde nec reprehendendum nec redarguendum est, quod in monumentis prædictis dictum sit, etiam corpus S. Jacobi Majoris apostoli in Monte Grigiano requiescere, cum in Compostellam translatum dicatur. Nunc aliud ejusdem Apostoli corpus seculo IV, si Superis placet, in Italiam translatum examinemus.

[67] [& in pago Zibiti diœcesis Mediolanensis vindicant sibi integrum ejus corpus, excepto brachio,] Paulus Morigius in Sanctuario urbis ac diœcesis Mediolanensis, quod anno 1641 Mediolani Italice impressum est, pag. 231 scribit, in pago Zibiti, octo milliaribus Mediolano Papiam versus distante, honorari corpus S. Jacobi Majoris, fratris S. Joannis Euangelistæ, quod a S. Eustorgio Mediolanensi episcopo circa annum 312 Constantinopoli illuc translatum fuerit. Est autem ibi ecclesia, sancto Jacobo dicata, quam jam Carmelitæ congregationis Mantuanæ religiosissime administrant, in qua memoratum corpus summa cum veneratione & frequenti populi concursu colitur. Nec desunt miracula, quæ intercessione istius sancti Jacobi fieri perhibentur. Inter alia mirandum est, quod neque Zibitensis pagus, neque affines agri (uti fama est) umquam grandinis detrimentum patiantur. Ob hæc aliaque, quæ infra dicentur, facile mihi persuaderi sinam, illic alicujus sancti Jacobi corpus requiescere; sed nullo modo credam, illud esse corpus S. Jacobi Majoris, quod primo circa seculum IX in Gallæcia inventum fuisse, supra ex antiquis instrumentis ostendimus. Quomodo enim corpus S. Jacobi Majoris Constantinopoli, ubi numquam fuisse legitur, in Italiam transferri potuit? Fuit aliquando Constantinopoli corpus S. Jacobi Minoris; at propterea affirmare non ausim, illud in Italiam translatum fuisse. Potius suspicor, sacrum istud corpus (cujuscumque demum sancti Jacobi fuerit) populari traditione, quæ tempore non parum crescit ac mutatur, S. Jacobo Majori perperam fuisse attributum: præsertim cum Morigius fateatur, omnia incolarum traditione niti, seque nihil de hac re scriptum invenisse. Neque hic locum habere potest solutio, quam numero superiore dedimus, accipiendo videlicet partem pro toto, cum Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ ad diem XXV Julii pag. 216 hodiernum S. Jacobi Zibitensis statum ita depingat: Illius corpus in arca marmorea custoditur; cujus operculum cum annis elapsis immutaretur, repertum est corpus fere integrum, altero tantum brachio carens, peregrinantis hominis amictu indutum. Crates ferrea tegit corpus, eaque velata est Attalica veste auro intexta.

[68] Morigius pag. 232 affirmat, venerabile illud corpus a S. Carolo Borromæo inspectum fuisse, &, [de quo tamen S. Carolus Borromæus in visitatione judicium serre noluit.] dum in honoratiorem locum transferretur, tonitrua audita esse, ac fulgura emicuisse, quæ non tantum præsentes, sed etiam vicinos populos terrebant. Addit præterea, corpus istud in translatione adeo suavem spirasse odorem, ut omnia mundi aromata superaret. Sed Petrus Paulus Bosca post diligentem indagationem nihil de his prodigiis aut translatione rescire potuit: etenim loco proxime citato sic testatur: Verum nihil de hac translatione accepi, quamquam interrogaverim per litteras Carmelitam eruditissimum Alexandrum Mariam Briantum, qui tabulas omnes cœnobii Zibitensis periisse affirmavit, cum superioribus annis Papia a Gallis fuisset obsessa. Unam ille ait superesse traditionem de divo Carolo: cum enim lustraret diœcesim, ac Zibiti consistens noctem ibi traduxisset insomnem, pernoctans in oratione Dei (fortasse ut divino spiritu afflatus veritatem de corpore S. Jacobi assequi posset) ab ara ejusdem Sancti discedens, conversus ad Carmelitas cœnobii incolas inquit: Lasciamo i corpi de i Santi, ove sono; Patri tenetene conto. (id est: Relinquamus corpora Sanctorum, ubi sunt; vos, Patres, eorum rationem habetote.) Certum ergo est, ibi servari corpus divi Jacobi; cujus autem Jacobi sit, cum S. Carolus Borromæus significare noluerit, nec ego quidquam certi de eodem tradere possum. Nos etiam S. Jacobo Zibitensi, quem a Jacobo Majore longe diversum censemus, venerationem suam relinquimus. Ceterum ab omnibus sacri corporis Compostellani competitoribus exigimus talia documenta, qualia pro se allegant Hispani; quæ quamdiu ostensa non fuerint, antiquam Hispanorum possessionem tuebimur.

§ VII. Multiplex contentio de ejus capite, quod diversæ ecclesiæ sibi vindicant.

Non minor est de capite S. Jacobi, quam de corpore controversia, variis ecclesiis illud sibi vindicantibus. [Tolosates] Tolosates, quos supra de corpore sancti Apostoli cum Hispanis contendentes vidimus, firmiter sibi persuadent, sese ejusdem caput possidere. Nicolaus Bertrandus in opere jam citato de Gestis Tolosanorum præter illa, quæ paragrapho præcedenti ex eo retulimus, fol. 49 de hac possessione sic scribit: Et primo de fundatione dictæ ecclesiæ primitus est notandum, quod sedes episcopalis Tholosana erat in ecclesia beati Jacobi, ut continetur in multis antiquis instrumentis: quæ fuit ecclesia prima fundata & erecta in civitate Tholosæ & etiam in honorem beati Jacobi, cujus caput erat subtus pilare, quod est prope altare sanctæ Quiteriæ; ubi est vel debet esse circulus ferri magnus, nisi fuerit subtractus, depictumque caput beatissimi Jacobi in summitate pilaris rotundi de una petia lapidis. Et dicit quidam historicus, dictæ ecclesiæ canonicus, in hunc modum: “Vidi ego continere * in multis instrumentis de capite sancti Jacobi, egoque constitutus in ætate octodecim annorum, existens canonicus dictæ ecclesiæ, & in domo & sub ferula recolendæ memoriæ R. P. domini Aycardi de Quinballo, decretorum eximii professoris, canonici & cancellarii Tholosani, associando ipsum una cum suis scutiferis & sacerdotibus vidi quemdam militem Lumbardum sive Italicum, honorabiliter associatum, & in magno statu petentem dictam ecclesiam sancti Jacobi in claustro [cum] dicto domino cancellario, & deferentem unum magnum instrumentum diversis sigillis & in magna copia sigillatum.

[70] [in Galliæ,] “Et venerat is miles Romipeta de illis partibus dicendo dicto domino cancellario, prope dictum pilare existenti, hæc verba Latinis verbis: Domine reverende magister, quamplurimi errant & errarunt euntes ad caput beatissimi Jacobi Majoris ad partes Galiciæ: nam hic est certissime. Et quod hoc esset verum, ostendit dicto domino cancellario ipsum instrumentum, & ipso viso per ipsum dominum Aycardum, & oratione facta genibus flexis ante pilare, pluribus præsentibus dictus dominus cancellarius in ipsorum præsentia cum manu sua fortiter traxit mei Ægidii dexteram dicendo: Recorderis de his dictis & ostensis. Et dictus miles pransus fuit secum illa die, & post prandium, & per multum tempus insimul fuerunt locuti. Ignoro tamen, si dictus dominus cancellarius retineri fecit copiam seu VIDIMUS dicti instrumenti de præmissis confecti.” Hoc ignoti militis instrumentum non videtur esse antiquam, adeoque non magni faciendum. Parum etiam refert, illud nobis ad examinandum non exhiberi, cum Bertrandus statim subjungat sequentia: Notandum tamen est, quod cum eodem instrumento pars capitis gloriosi Jacobi inventa fuit a quindecim annis citra. Ecce caput S. Jacobi Majoris, de quo supra fit mentio, in partem capitis mutatum est. Quod si Tolosates tantummodo partem capitis sibi vindicent, eam facile concedemus, ubi legitime probaverint, sese illam ab Hispanis accepisse.

[71] [& apud Venetos] Etiam apud Venetos duæ ecclesiæ de capite S. Jacobi Majoris inter se litigant, ut colligo ex quodam Ms. reginæ Sueciæ, in quo agitur de Sanctis, quorum reliquiæ in monasterio S. Georgii Venetiis requiescunt. Opinor, hic intelligendum esse monasterium S. Georgii, quod in insula Venetiis adjacet, & cujus fundationem Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 982 refert. Utut est, apographi nostri hic est titulus: De venerando beati apostoli Jacobi jam olim in hoc nostro cœnobio, ut etiam nunc, existente capite. Tunc monachus anonymus sic scribit: Ex sacris constat historiis, fratres carissimi, beatam Annam tres peperisse filias, quarum quælibet Maria vocata est. Harum prima fuit beatissima virgo Maria, mater Domini ac Salvatoris nostri; secunda, quæ conjugio copulata Alphæo genuit Jacobum Minorem, qui Justus dictus est, ac Domini frater, nec non & Simonem Chananæum, & Judam, qui & Thaddæus vocatus est. Tertia, quæ & Maria Salome dicta est, Zebedæo conjuncta, peperit Jacobum Majorem ac Joannem Euangelistam: hujus nos apostoli Jacobi pretioso capite Dei benignitate donati sumus, quod testatur ejus imago, in palladio altaris sui depicta, sed & solennitas, quam Julii tempore ad dictum altare ejus nomine annis singulis honorifice celebramus. Peregrini quoque ex Compostella, Gallitiæ urbe, ubi sanctissimum ejus corpus quiescit, reversi testantur, hanc ipsius capitis partem ibi deesse. Quod hic asseritur de tribus S. Annæ filiabus, falsum esse ostendemus ad diem sequentem, ipsi sacrum.

[72] Deinde idem scriptor contra alteram ecclesiam reliquias suas ita tueri conatur: [duo monasteria,] Cum autem monasterium sanctorum Philippi & Jacobi, olim membrum sancti Felicis de Aimanis, & nunc ecclesiæ sancti Marci copulatum, asserat, se habere similiter caput sancti apostoli Jacobi, tenendum est, caput illud esse sancti Jacobi Alphæi suprascripti, qui & Minor dictus est: nam & ejus festum celebrant die prima Maii, cujus nomini monasterium ipsum dedicatum est. Deo igitur debitas gratias [ agamus, ] qui nos tanti muneris gloria decoravit: caput enim principale ac præcipuum est totius corporis membrum; nam omnes ipse * continet sensus, qui ceteris in membris singuli in singulis tantummodo insunt; ob quod interdum caput etiam pro toto corpore ponitur. Devotis itaque ipsum ac continuis orationibus, tamquam patronum præcipuum, excolamus, quem videmus cum tanto quotidie longissimi Compostellani itineris labore & impensarum incommodo tam devote tam alacriter a peregrinis ex diversis regionibus visitari. Mallem, ut auctor pro his logis, nil ad rem facientibus, protulisset fide digna testimonia, quibus, probaret, quando & unde monasterium suum has sacras reliquias acceperit. Donec ea afferantur, neutri ecclesiæ causam adjudicabo, cum neutra legitimum juris sui titulum alleget.

[73] Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro urbis Romanæ ad diem XXV Julii part. 2, pag. 81, [aliæque Italiæ urbes,] præter alias S. Jacobi Majoris reliquias, nobis Romæ in ecclesia duodecim Apostolorum, quam modo PP. Franciscani Conventuales possident, sacrum ejusdem Apostoli caput assignat. Cum hoc legissem, pervolvi auctores quosdam, qui de basilicis & reliquiis Romanis scripserunt, atque indagavi, an aliqua antiqua pro hoc capite testimonia inventurus fuissem. At oleum & operam perdidi: nam nusquam apud ipsos hunc thesaurum detexi. Imo R. P. Bonaventura Malvasia, Minorita Conventualis, qui anno 1665 de hac basilica duodecim Apostolorum Compendium historicum Italice edidit & cap. 15 sacra illius ecclesiæ lipsana enumerat, nullam de S. Jacobi capite facit mentionem, cum tamen ibidem pag. 195 de prodigioso istius Apostoli sanguine ita loquatur: In ampulla conservatur sanguis S. Jacobi Majoris, qui ita liquidus & rubicundus apparet, acsi recenter ex venis gloriosi istius Apostoli eductus esset. Nescio igitur, ubi Piazza invenerit istum thesaurum, qui Malvasiam aliosque scriptores latebat.

[74] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in annotatione ad diem XXV Julii testatur, Valentiæ juxta Padum fluvium in diœcesi Ticinensi asservari caput, [de capite S. Jacobi majoris] quod incolæ S. Jacobi Majoris esse affirmant, quodque populo hac die cum magna celebritate ostenditur, capillis & carne sic constans, acsi recens fuisset abscissum. Laudatus vero Bosca in Martyrologio Mediolanensi ad eumdem diem notat, juxta Ticinensia visitationum episcopalium acta hoc esse caput S. Jacobi Minoris. Sed neque Boscæ neque his actis Ticinensibus secure assentiri audeo, cum Balduinus imperator Constantinopolitanus caput S. Jacobi Minoris sive fratris Domini miserit ad comitem Artesiæ, ut constat ex ejus epistola, anno 1240 die IX Junii scripta, quam Gallica istius temporis lingua contextam edidit Edmundus Martene in Thesauro Novo anecdotorum tom. 1; col. 1042: Nescio, an Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad Kalendas. Maii voluerit indicare idem caput, de quo parte 2, pag. 1113 ita loquitur: Apud Compendium in sacrario monasterii sanctorum Cornelii & Cypriani, veneratio pretiosi capitis sancti Jacobi Minoris apostoli, in quo magnifice condito ictus adhuc apparet, quo a fullone percussus est. Præterea Compostellani gloriantur, sese quoque ejusdem Jacobi Minoris caput in sua ecclesia habere, quod etiam signum ictus, fuste fullonis inditum, gerit, ut postea videbimus. His adde, quod ad diem 1 Maii in Commentario prævio ad Acta SS. Jacoborum Alphæi & Cleophæ § V & VI idem caput in varias partes diviserimus.

[75] [inter se contendunt:] Ex his eruditus lector statuat, quid sentiendum sit, de capite S. Jacobi, quod Ughellus tomo 7 Italiæ Sacræ col. 287 prope urbem Amalphitanam in regno Neapolitano ita collocat: Ceterum hoc cœnobium sancti Petri de canonica magnæ fuit existimationis apud Amalphitanos ob eximiam Cisterciensium monachorum religionem & Petri Cardinalis memoriam … Ecclesiam hujus abbatiæ (translato titulo) nudam octuaginta abhinc annis Capuccinis fratribus incolendam tradiderunt, prope quam ex ruinis veteris monasterii novum ad eorum usum ex Amalphitanorum eleemosynis septum excitarunt. Asservantur in hac ecclesia plures Sanctorum reliquiæ, a Petro Cardinale vasculis inclusæ, & a Constantinopoli delatæ, caput nempe sancti Jacobi Majoris apostoli, sancti Diomedis martyris &c. At Ughellus eodem tomo col. 243 de eadem ecclesia jam dixerat: Hic asservatur caput sancti Jacobi Minoris apostoli, sancti Diomedis martyris &c. Idem error in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tom. 7, col. 188 & 215 relictus est. Doceant nos igitur Amalphitani, cujus Jacobi apostoli caput venerentur; sed meminerint, pro alterutro adducenda esse testimonia, quæ aliorum possessionem evertant, qualia ab ipsis difficulter afferenda existimo.

[76] [sed Belgæ sacrum istud caput,] Belgæ opinantur, sese jam a pluribus seculis venerabile S. Jacobi Majoris caput, aut saltem magnam ejusdem sacri capitis partem, habuisse, atque etiamnum possidere. Neque id profecto levibus aut recentioribus argumentis inducti sibi persuadent: nam Vuimannus monachus Vedastinus & S. Bernardo coætanæus, ut asserit Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 525, de hac re ita scribit: Francorum reges hoc monasterium sancti Vedasti successiva devotione semper amplexati sunt, & multorum Sanctorum collectis reliquiis sublimarunt. Hoc nihilominus super aurum & topazion nobile & pretiosum ecclesiæ nostræ de suis thesauris donarium addiderunt, caput videlicet sancti Jacobi apostoli, fratris sancti Joannis Euangelistæ. Quamvis Vuimannus non exprimat nomen regis, a quo Atrebatense S. Vedasti monasterium tam pretioso thesauro ditatum est, ex aliis tamen monumentis antiquioribus hujusce cœnobii, inquit Rayssius, clarissime convincitur, Carolum Calvum Franciæ regem caput S. Jacobi ipsis donasse, ut diserte narrat Martinus hujus monasterii abbas, Vuimanno coævus, in quadam epistola; additque Philippum Flandriæ comitem, qui furtive ipsis præfatum pignus sancti Jacobi, Hispaniarum tutelaris, surripuerat, profectum fuisse Compostellam, ut certior fieret, an vere esset caput S. Jacobi Hispaniarum tutelaris: tandem magna ac seria indagine adhibita, cognovit, a multis retro annis sacrum illus caput in Flandriam fuisse delatum. Hoc Compostellanum comitis iter etiam affirmant antiqua Ariensium monumenta.

[77] Cum Philippus has reliquias Vedastinis violenter eripuisset, [de quo inter comitem Flandriæ] & in Ariensi S. Petri ecclesia sexennio retinuisset, interim querelæ delatæ sunt ad summum Pontificem, Alexandrum III, qui ad Henricum archiepiscopum Remensem duas dedit epistolas, quarum prima, novissimæ Edmundi Martene collectioni inserta tom. 2, col. 747, moneri jubet comitem Flandriæ, ut reliquias ablatas monasterio S. Vedasti restituat; altera vero, quæ apud Edmundum Martene tomo citato col. 811 legitur, eidem archiepiscopo præcipit, ut canonicos Arienses caput S. Jacobi cogat reddere. Posterior epistola concipitur his verbis: Perlatum est ad audientiam nostram, quod nobilis vir Philippus comes Flandrensis caput beati Jacobi ab ecclesia sancti Vedasti per violentiam asportaverit, & illud in Ariensi ecclesia dicitur posuisse. Unde, quoniam jam dictam ecclesiam sancti Vedasti, quæ nullum episcopum præter Romanum Pontificem habet, reliquiis, ut aliis bonis suis, nolumus sine rationabili causa privari, per apostolica scripta fraternitati tuæ mandamus, quatinus præpositum & canonicos præfatæ Ariensis ecclesiæ instanter moneas, & districte compellas, ut præscriptum caput cum aliis reliquiis prætaxatæ ecclesiæ sancti Vedasti, omni occasione & appellatione cessante, restituant. Quod si juxta commonitionem tuam præfatum caput cum reliquiis reddere forte noluerint, prælibatam Ariensem ecclesiam, dilatione & appellatione remota, subjicias interdicto, & in alia, ad quamcumque prætaxatæ reliquiæ delatæ fuerint, quamdiu præsentes extiterint, divina prohibeas officia celebrari. Data Beneventi septimo Kalendas Junii.

[78] Tandem comes Flandriæ, Pontificis Romani & archiepiscopi Rhemensis monitionibus motus, [& monachos Atrebatenses dinturua lis fuit,] de lite componenda cogitavit, & per Hugonem, S. Amandi abbatem, monachis Vedastinis prædia & possessiones obtulit, ut reliquias sibi relinquerent. Verum Martinus, S. Vedasti abbas, illis conditionibus non acquievit, sed sacrum thesaurum, monasterio suo injuste ereptum, restitui voluit, ut satis patet ex ipsius litteris, ad Philippum datis, quas exhibent Ferreolus Locrius in chronico Belgico ad annum Christi 1174, & noster Jacobus Malbrancq lib. 10 de Morinis cap. 26. Comes denique, visa abbatis Vedastini constantia, aliud consilium de dividendo sacro pignore iniit cum arbitris, qui jam tot annis in conciliandis partibus desudarant. Consilium probavere arbitri, si monachi Vedastini assentirentur. Hi autem huic conditioni assensum præbuere, rati satius esse parte potiri, quam toto carere. Atque ita finita est ea contentio, ut Vedastinis occiput, Ariensibus sinciput concederetur. Itaque Arienses canonici magna cum lætitia anteriorem capitis partem acceperunt, quam postea anno 1272 Joannes Aleranus, decimus hujus ecclesiæ præpositus, theca argentea ornari curavit, quamque hactenus fideles devote venerantur, quibus Nicolaus IV Papa indulgentias concessit, ut tradit Rayssius in Hierogazophylacio pag. 404. Ascetæ autem Vedastini magna cum pompa & populi frequentia posteriorem ejusdem capitis partem ad suum monasterium retulerunt, & Martinus abbas pretiosum vas jussit fabricari, in quo Petrus, titulo S. Chrysogoni presbyter Cardinalis, Alexandri Papæ in Galliis a latere legatus, anno 1175, die XXX Aprilis illas reliquias reposuit, ut ex auctore synchrono diximus tomo 1 Januarii pag. 160, ubi etiam pagina præcedenti ex eodem scriptore dedimus, miracula, quæ in ista sacrarum reliquiarum relatione contigerunt.

[79] [potiori jure sibi vindicant.] Ne quis fortasse dicat, has esse alterius S. Jacobi reliquias, audi testimonium prædicti ascetæ Vedastini, qui translationi verosimiliter interfuit, & post miracula, suo tempore facta, sic scribit: Eodem quoque anno, quo prædictus nobilis comes Flandriarum ipsum venerabile caput B. Jacobi restituit, ad Hispanias orationis gratia, & ipsius capitis veritatem inquirendi desiderio accensus, S. Jacobum adivit: qui eo adveniens cœpit pius explorator curiosius inquirere, an ibi sacratissimum ejusdem caput haberetur; quatenus, an apud nos, an illic verissime haberetur, certior redderetur. Facta inquisitione, quoddam [vas] argenteum ei allatum est, in quo a quibusdam esse dicebatur caput, non ipsius Jacobi fratris Joannis, sed Jacobi Minoris ibi repositum ferebatur. Verum cum Comes illud sibi aperiri summopere postulasset, nec ullo modo impetrare potuisset; a senioribus quibusdam omnino illic non haberi, sed olim in Flandrias translatum fuisse, ipsi intimatum est. Quod audiens cum gaudio repatriavit, & in ipsa nocte festivitatis B. Jacobi Atrebatum veniens, nos super his certiores & alacriores reddidit. Nolim, ut quis existimet, ex amore erga Belgium nostrum nos illam opinionem tueri: nam nobis amica quidem est patria, sed magis amica veritas. Quare si forte fallimur, proferant Hispani Apostoli sui caput, distinctum a capite S. Jacobi Minoris, de quo nunc etiam ex occasione agendum est.

[80] [Hac occasione agitur de tempore,] Historia Compostellana Ms. circa finem libri 1 fuse explicat, quomodo Mauritius Burdinus, Conimbricensis episcopus (is communiter male audit, & anno 1118 contra Gelasium II fuit antipapa, etsi Baluzius lib. 3 Miscellaneorum a pag. 471 famam illius contra torrentem historiographorum post plura secula vindicare nitatur) ex oratorio quodam prope Hierosolymam furtim abstulerit caput S. Jacobi, & in Hispaniam asportaverit, quod postea Didacus archiepiscopus Compostellanus, sibi a regina Urraca donatum, in ecclesia S. Jacobi collocavit. Postquam vero historia illa exposuit, quomodo hic sacer thesaurus ad notitiam Mauritii pervenerit, & qualia ille ad eum auferendum machinatus fuerit, hæc ad propositum nostrum addit: Quadam denique nocte tempestiva, ceteris absentibus, clauso ecclesiæ ostio, aggrediuntur altare ligonibus, quos secum furtim attulerant, & fodientes in altum sub altari, sicut audiverant, inveniunt vas quoddam eburneum, & intus aliud argenteum plenum reliquiis: quod accipientes, discedunt cum episcopo noctu, & adeunt civitatem sanctam Hierosolymam fugientes. Quos cum vidisset summo diluculo in via prætereuntes quidam eremita, vocavit eos ad se & ait illis: Scio equidem, fratres carissimi, quid feratis, & quam pretiosum thesaurum furati fueritis. Ite, gratia Dei comitetur vos: oportet enim, ut ubi est hujus Apostoli corpus, ibi sit & caput ejus. Hæc postrema verba quosdam scriptores Hispanos induxerunt, ut crederent, tunc primo caput S. Jacobi Majoris in Hispaniam allatum esse.

[81] Franciscus Berganza Benedictinus, in Antiquitatibus vel Minoris Hispaniæ novissime Matriti editis, [quo caput S. Jacobi Majoris] parte 2, pag. 34 contra Maurum Castellum Ferrerium perperam contendit, caput a Mauritio allatum, ad S. Jacobum, Hispaniæ Apostolum, pertinere, & ad opinionem suam stabiliendam jam a nobis citata Historie Compostellanæ verba allegat. Sed vir ille, qui historiæ Hispanicæ vult peritus videri, advertere debuisset, eamdem Historiam Compostellanam, a nobis § IV transcriptam, asserere, quod illius discipuli, ab illo vivente præmoniti, quatenus corpus suum in Hispaniam regionem transferrent tumulandum, TOTUM CORPUS CUM CAPITE, teste Leone Papa, nocturno tempore accipientes, littus ad usque maris citato calle pervenerunt. In dubium revocare debuisset Leonis Papæ epistolam, eodem paragrapho allatam, quæ sic incipit: Noscat vestra fraternitas, dilectissimi, qualiter in Hispaniam INTEGRUM CORPUS beatissimi apostoli Jacobi translatum est.

[82] Denique Berganza debuisset elevare fidem cujusdam historiæ, [in Hispaniam translatum est.] quam Maurus Castellus Ferrerius lib. 3, cap. 2 Hispanice, & ex illo Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad diem 1 Maii Latine sic narrat: Cum dominus Joannes a sancto Æmiliano, Tudensis episcopus, forte devotionis intuitu circa annum Domini MDL apostolicam basilicam visitaret, & illi minister, ad hoc deputatus, in ecclesiæ sacrario sacras reliquias episcopo demonstraret; cum virgula caput S. Jacobi Minoris ostenderet, antistes de ejus veritate tenaciter dubitavit, dicens: Quod illud, si fuisset S. Jacobi Minoris caput, necessario signum ictus fustis fullonis in cerebro deberet habere. Tunc minister crustam * ex altare descendens *, ab eaque caput extrahens, episcopo dubitanti cerebrum totum contusum & quassatum ictu fustis indigitavit. Qua evidentia præsul compunctus, effuso lachrymarum imbre, supplex a Domino & a sancto Apostolo veniam deprecabatur. Eligant ergo Hispani, utri assertioni Historiæ Compostellanæ malint fidem adhibere. Videant, utrum Mauritii auctoritas, qua tota hæc narratio nititur, epistolæ Leonis Papæ præferenda sit.

[Annotata]

* lege contineri

* lege ipsum

* id est cistam ex altari demittens

§ VIII. Pars sacri capitis, quam Pistorienses in Italia possident.

Pistorienses in Tuscia S. Jacobum Majorem elegerunt civitatis suæ patronum post acceptas capitis ejus reliquias, [R. P. Dominicus Sardi Societatis nostræ,] quas S. Atto, eorum episcopus, anno 1145 a Didaco archiepiscopo Compostellano impetraverat, & in ecclesia cathedrali honorifice collocaverat, exstructo etiam in sancti Apostoli honorem sacello, ubi per illius intercessionem plura miracula contigisse referuntur. Cum hæc & similia tomo V Maii nostri in Commentario historico de Actis S. Attonis cap. 2 legissem, & scrinia Musei nostri excutiens deprehendissem, illic dudum promissa S. Jacobi prodigia hactenus a nobis frustra expectari, scripsi ad R. P. Dominicum Sardi, collegii nostri Pistoriensis rectorem, ut mihi dignaretur mittere ecgraphum istorum miraculorum, quæ Pistorii in antiquo codice Ms. conservari didiceram. Summa cura ac diligentia R. P. Rector exsecutioni mandavit ea, quæ rogaveram; imo ultro addi jussit alia monumenta, ad sacras S. Jacobi reliquias spectantia, atque illa omnia per notarium publicum & episcopalis curiæ cancellarium legitime exscribi curavit, ut latius patet es sequenti ejusdem notarii instrumento.

[84] [ut pater ex authentico notarii instrumento,] In nomine Domini. Amen. Anno a Nativitate Domini millesimo septingentesimo vigesimo septimo, indictione quinta, die vero septima mensis Januarii stylo Pistoriensi, Benedicto XIII summo Pontifice, serenissimo Joanne Gastone primo Etruriæ duce VII regnante. Universis & singulis præsentes transumpti paginas visuris, lecturis, & audituris fidem indubiam facio, & attestor ego infrascriptus curiæ episcopalis Pistoriensis cancellarius generalis, qualiter coram illustrissimo domino Joanne Jacobo de Scarfantonis J. C. patricio Pistoriensi, protonotario apostolico, equite religionis D. Stephani, cathedralis ecclesiæ Pistoriensis præposito, & illustrissimi ac reverendissimi domini D. Columbini de Bassis, Dei & apostolicæ Sedis gratia episcopi Pistoriensis & Pratensis, in spiritualibus & temporalibus vicario & L. J. generali, personaliter comparuit R. P. Dominicus Sardi, collegii Societatis Jesu in hac civitate Pistorii rector, & rem simul æquissimam ac Pistoriensi civitati gratissimam ab eodem illustrissimo domino vicario generali postulavit, dum litteris R. P. Guilielmi Cuperi ejusdem Societatis, datis Antverpiæ XVI Kalendas Novembris MDCCXXVI, sibi redditis Pistorii exposuit, in archivio Operæ S. Jacobi apostoli, patroni populi Pistoriensis, reperiri librum perantiquo exaratum charactere, in quo Contarinus quidam clericus, cancellarius Pisarum cetera inter plura recensuit, quæ ad sacrum divi Jacobi corpus, ecclesiamque Compostellæ, in qua illud asservatur religiosissime, pertinebant; nec non ea posterorum memoriæ mandavit, quæ tanti Patroni & meritis & intercessione præter omnem naturæ ordinem viresque Pistoriensibus ad ejus opem confugientibus, vel alias utcumque mirifice contigerunt.

[85] [procuravit plenam notitiam de Pistoriensibus S. Jacobi miraculis, & reliquiis,] Exposuit etiam, ejusmodi miracula exstare in pervetere quoque volumine, vulgo Lectionarium nuncupato, quod asservatur in cimeliis cappellæ in ecclesia cathedrali Pistoriensi Apostolo patrono dicatæ: quo quidem volumine præcipuo sibi (ut habebant sua præcipua aliarum cathedrales civitatum) more veteri & instituto utebatur clerus Pistoriensis, cum divina recitabat officia ante Romani reformationem Breviarii, S. Pii V jussu anno MDLXVIII editam, & singulis quibusque annis, dum celebrabat Patrono suo vigilias per octo præcedentes dies ac festum diem cum subsequenti Octava, ejus miracula inter horas canonicas ex eo volumine Lectionum loco petebat. Quibus omnibus in hunc modum expositis, enixe petiit ab ipso illustrissimo domino vicario generali, uni ex hujus curiæ episcopalis cancellariis committi, ut se ad dicta loca transferat, &, quæ ad hanc rem videbuntur pertinere, transcribat. Quia vero justa petentibus non est denegandus assensus, & plura sunt R. P. Dominici Sardi in hanc civitatem merita, & nihil esse magis cordi potest, quam ut Dei Sanctorumque ejus, ac potissimum Patroni sanctissimi gloria incalescat, præfatus illustrissimus D. Vicarius generalis petitioni prædictæ libenter annuit, & proinde mihi cancellario infrascripto super præmissis ejus mandata dedit: ego vero eadem mandata exsecuturus ad loca prædicta., ut innuit idem P. Dominicus Sardi, accessi, signanterque ad archivium Operæ supradictæ, & ex libro supra enuntiato omnia & singula, quæ sequuntur, data mihi opportuna facultate ab illustrissimis dominis Operariis etiam dictæ Operæ, omni fidelitate & diligentia ac de verbo ad verbum, prout in ipso libro descripta sunt, transcripsi; videlicet. Tunc sequuntur epistolæ aliaque antiqua de venerandis S. Jacobi reliquiis testimonia, quæ hic juxta rei gestæ ac temporis ordinem ex Ms. Pistoriensi subjungo, & ad marginem addo variantes alicujus momenti lectiones, quas in novissima editione Ughelliana tom. 3 Italiæ sacræ a col. 296 inveni.

[86] Cum sanctus Atto Raynerium, scientia celebrem, qui Pistoriensi clero adscriptus fuerat, [quæ ad S. Attonem,] atque ex Italia in Angliam & inde Compostellam docendi causa transierat, ad ecclesiam suam revocare studuisset, Raynerius illum de obtentis a se pro ecclesia Pistoriensi S. Jacobi reliquiis certiorem facit, eique respondet in hunc modum: Suo dilectissimo patri A. (id est Attoni, quod semel de his initialibus litteris monuisse sufficiat) Dei gratia Pistoriensis ecclesiæ pontifici reverendissimo R. (nempe Raynerius) eadem gratia ejusdemque sedis omnium levitarum minimus, quod semper debetur. Tuis desiderabilibus perlectis cartulis salutatione, fideli oratione, Dominicæ benedictionis promissione, gratiarum actione, mira exhortatione, salutari doctrina, honesto & utili imperio usquequaque refecti sumus. Quocirca non inhians * & immobilis, sed vivus & advolans, cupio fieri lapis exemplo illius, quem reprobaverunt ædificantes, qui factus est in caput anguli, juxta * quem remanere non est tutum, ultra ipsum * quærere est stultum, vitæ docendo viam, prius tamen incedendo per eam.

[87] Acceptis prius a te gratiarum laudibus, summas itaque * tuæ grates & laudes refero sanctitati: [Pistoriensem episcopum,] non enim valescit * planta, care pater, quæ sæpe transfertur. Nihil tam utile est, ut in transitu prosit. Ad te igitur, promissor fidelissime, & ad sacratissimam meam Pistoriensem ecclesiam matrem, divina comitante clementia, cum debuero & potero, redibo; & te, & eam pro viribus honorare [&] juvare non immerito statui. Tuæ virtus innocentiæ a me laudanda foret, sed timui laudes diminuisse tuas. Romana namque & Apostolica sedes, dum studium tenerem Quintoniæ in Anglia, in tantam tuæ prorupit laudem excellentiæ in curia præsulis Quintoniensium per dominum Matthæum diaconum & cardinalem S. Georgii, [qui] interrogatus a me de nostræ & Romanæ ecclesiæ statu, dicens *, quod Romana & Apostolica sedes beata foret, si tui duceretur moderamine gubernaculi, quod me ultra, quam dici possit, lætificavit.

[88] Legimus de beato Joanne Baptista, quod in deserto verbum prædicaverit vitæ, [ex urbe Compostellana] & testimonium præbuerit Filio Dei, & negaverit, se Christum esse eo tempore, quo ei satis crederetur, si diceret, & numquam Salvator eum inde abstraxit, sed capi & in carcerem tradi & ab Herode capite minui permisit. Te vero ab eremi solitudine abstrahens ad cæli forum usque deducit; aperto monachorum carcere, summum pastorem super ecclesiæ candelabrum immobiliter statuit. De Joanne dictum est: Non erat ille lux. De te & Apostolis, quorum vices geris, scriptum est: Vos estis lux mundi. Superas etiam beatum Ambrosium in inventione & acquisitione sacrorum corporum: ille enim tantum martyres exposuit suis civibus; tu vero tuis, admirande pater, dabis martyrem & Apostolum. Non hoc dico, ut sanctis detraham Patribus, sed ut Deus in te ex parte nostris glorificetur temporibus, gloriosissimis tuis meritis, divina tamen præveniente & subsequente gratia, meoque non modico labore & sudore, & angustissima difficultate non minimam reliquiarum de capite beatissimi apostoli Jacobi, fratris Joannis Euangelistæ, omnibus pro me apud dominum archiepiscopum Compostellanæ sedis, qui dedit, intervenientibus personis, atque ejusdem ecclesiæ canonicis, & in locello, in quo sunt, propriis locavit manibus, obtinui partem, quam non promitto, sed fideliter atque filialiter & devote per Medium Villanum, prudentissimum virum, & vestrum legatum, & per Tebaldum avunculum ejus vobis & sanctæ matri ecclesiæ Pistoriensi ad præsens mitto.

[89] [transmissæ fuerunt,] Suppliciter igitur atque obnixe vestram imploramus sanctitatem atque pietatem, ut ea reverentia, eo * honore, quo tantum decet Apostolum & nostram matrem ecclesiam, vestramque personam, exeundo obviam cum clero & populo, si vestræ complacet majestati, facta ex ordine processione, supradicta patrocinia suscipiatis, & ad vestram & nostram matrem ecclesiam, cui delegamus, deducatis, & honeste tractetis, & in honorem supradicti Apostoli in basilica nostræ matris Pistoriensis ecclesiæ altare larga benedictione consecrare, sicut mihi litteris significastis, quanto citius studeatis. Si feceritis, erit, qui domino archiepiscopo & mihi dicat. Salutat vos per me dominus Compostellanæ sedis archiepiscopus, & omnes vestros canonicos, quem ex vestra salutavi parte, qui gavisus est valde, & amplectitur vos summo amore præ solicitudine & dilectione erga me, quam in vestris perpendit litteris, revolvens illud sæpius: Non valde miretur fraternitas tua, quod ignoti ignoto scribemus. Salutant vos omnes beati Jacobi apostoli canonici. Salutate omnes sanctæ matris ecclesiæ Pistoriensis canonicos. Ad præsens, o paterna dulcedo, me bene habere, Deo gratias, existimo, & vobiscum sum corde & animo. Saluto domnum Anselmum, sanctissimum monachum monasterii S. Michaëlis de Furcule, & omnes ejusdem loci & congregationis fratres. Non videtur Raynerius ille ad ecclesiam Pistoriensem rediisse, quia in titulo epistolæ, quam auctor synchronus ei præfixit, & ab Hieronymo Vallumbrosano vocatur cardinalis, id est canonicus Compostellanus: sic enim ut appellarentur canonici Compostellani, Paschalis II Papa concesserat. Hinc Papebrochius noster tomo V Maii in Commentario historico de Vita S. Attonis num. 15 existimat, Raynerium, qui tunc quidem, cum hæc scriberet, necdum talis erat, postea vinculo isto obstrictum & Compostellanæ ecclesiæ fuisse incardinatum, ut ibidem loquitur. Sed hæc aliaque, quæ in his litteris observari possent, ad rem nostram nihil faciunt. Quare in referendis veteribus, instrumentis pergamus.

[90] Didacus Gelmirez, qui Compostellanam ecclesiam diutissime gubernavit, [quarum sinceritas testimonio archiepiscopi Compostellani,] veritatem ac sinceritatem reliquiarum, quas Raynerius in suis litteris expresserat, testimonio suo sic confirmat: Didacus Dei gratia Compostellanæ sedis archiepiscopus, totiusque ejusdem ecclesiæ canonicorum conventus Attoni Pistoriensis ecclesiæ reverendissimo præsuli, omnibus ejusdem ecclesiæ canonicis, & prædictæ urbis consulibus & universo populo salutem & benedictionem in Christo. Sciatis pro certo, & in nullo dubitetis, magistrum Raynerium, nobis familiarissimum & omnimode charissimum, ut scripsistis, domnum, vestræque ecclesiæ filium, verum dicere de reliquiis corporis beatissimi Jacobi apostoli, quas recepit a nobis cum summa difficultate, benigna tamen charitate, vobisque misit, sed * quod audiverit a prudentissimis & senioribus viris, beati Jacobi apostoli ecclesiæ canonicis, & in rei veritate a nobis, illud [esse] caput beatissimi Jacobi apostoli, fratris Joannis Euangelistæ, unde cum summa reverentia a nobis sumpta sunt: & ita apud nos creditur esse, dicitur, & pro certo tenetur. Proinde obsecramus vos, quatenus honorifice, prout oportet, suprascriptas reliquias prædicti Apostoli suscipiatis & honestissime tractetis. Vale.

[91] Deinde archiepiscopus Compostellanus scire cupiens, [epistolis] quo in honore Pistorii sacræ S. Jacobi reliquiæ haberentur, hoc inquiri jussit per memoratum Raynerium, qui S. Attoni scripsit in hunc modum: Attoni Dei gratia Pistoriensi venerabili episcopo Raynerius Pistoriensis ecclesiæ filius, levitaque humilis, quod semper debetur. Injunxit mihi, pater sanctissime, dominus Compostellanæ sedis archiepiscopus, per omnia fidelissimus amicus, ut mitterem vobis, quatenus significaretis ei vestris litteris per peregrinos venientes ad limina beati Jacobi apostoli usque ad proximum Pascha vel usque ad Ascensionem, quo honore sint apud vos habita beati Jacobi apostoli patrocinia, & quam honorifice locata, quæ mihi, valde pro hoc fatigato, benigne tribuit, & vestræ sanctitati misi. Suppliciter igitur postulo, ut rescribere illi non differatis. Val. Dixit namque mihi prædictus archiepiscopus, quod numquam hujusmodi tantum & tale quid fecit hactenus pro aliquo.

[92] Haud dubie S. Atto de honorifica istarum reliquiarum collocatione rationem reddidit, [ultro citroque datis,] & justæ Raynerii petitioni abunde satisfecit: nam præsul Compostellanus ei ita respondit: Didacus Dei gratia Compostellanæ sedis archiepiscopus Attoni reverendissimo Pistoriensi episcopo salutem, & beatissimi Jacobi apostoli benedictionem. Vestras, quas sæpius vidimus, & audivimus, salutationes & litteras, quas cuidam nostro filio & ecclesiæ beati Jacobi scholarum magistro, prudenti viro, videlicet domno Raynerio, in quibus nos a vobis per ipsum salutatos cognovimus; unde vobis gratias agimus, & quia pretiosissima beatissimi Jacobi apostoli capitis honorifice atque sanctissime tractastis patrocinia, quæ nos supradicto dedimus Raynerio, laudes immensas Deo & vestræ referimus sanctitati. Pro certo namque teneatis, quod si aliquid magis, quod est nobis impossibile, haberemus, vestro amore & magistri Raynerii vobis diligentissime transmitteremus. Quocirca vestram imploramus clementiam, ut me vestrarum, omniumque Vallisumbrosæ fratrum orationum participem & beneficiorum consortem deinceps facere dignemini, quod nos pro vobis facimus, & nunc confirmamus in omnibus nostræ ecclesiæ beneficiis. Rogamus præterea, ut vestris litteris nos visitate dignemini, & supradictæ * congregationis similiter litteras nobis acquirere dignemini: nempe vere es, quod diceris, archimandrita pius, & sobrius * episcopus *. Salutant vos omnes canonici ecclesiæ nostræ Salutamus etiam vestros canonicos. Val.

[93] Denique Eugenius III Pontifex, motus crebris miraculis, [ac Eugenii III Pontificit] quæ intercessione S. Jacobi in ecclesia Pistoriensi fieri ex Attone intellexerat, ut devotionem erga has sancti Apostoli reliquias promoveret, ad vicinos episcopos direxit sequens diplomat Eugenius episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus reverendis, R. Senensi, O. Vulterrano, N. Florentino * O. Lucano *, & G. Lunensi episcopis salutem & apostolicam benedictionem. Ad vestram notitiam pervenisse credimus, quæ & quanta miraculorum insignia omnipotens Dominus Lucensi per beati apostoli Jacobi merita ad sacrum altare suum in Pistoriensi ecclesia præsenti tempore voluit demonstrare: unde fideles populi de diversis & remotis terrarum partibus devotionis intuitu ad eumdem venerabilem locum cœperunt concurrere, & salutis suæ remedia postulare. Expedit ergo fidelibus Christianis & maxime convicinis, pro tanto collato beneficio, Redemptori nostro gratias agere, & beato Jacobo, apostolo ejus, debita devotionis obsequia fideliter exhibere. Ideoque per apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus, quatenus populum & parochianos vestros districte commoneatis, quod viros & mulieres, undecumque fuerint, ad tam sacrum oratorium devotionis & orationis causa proficiscentes, nulla occasione præpediant, nec eis aliquam molestiam seu perturbationem inferre præsumant. Quod si facere præsumpserint, eos tamquam sacrilegos & treguæ Dei violatores excommunicatos publice denuntietis, & eamdem excommunicationis sententiam, quousque satisfecerint, per parochias vestras * observari firmiter faciatis. Datum Viterbii X Kalendas Decembris.

[94] [diplomatibus comprobatur.] Idem Pontifex omnibus Christi fidelibus, qui Pistoriense S. Jacobi altare visitaverint, concessit indulgentias altero diplomate, cujus in Ms. nostro hic est tenor: Eugenius episcopus, servus servorum [Dei,] universis Dei fidelibus, oratorium beati Jacobi apostoli, quod in Pistoriensi ecclesia situm est, devote visitantibus salutem & apostolicam benedictionem. Ineffabilis divinæ clementiæ magnitudo, quæ vult omnes homines salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire, plurima clara diversorum miraculorum genera beati Jacobi apostoli meritis ad sacratissimum altare suum ad compunctionem fidelium in Pistoriensi ecclesia demonstravit. Nam sicut venerabili fratre nostro Attone, ejusdem civitatis religioso episcopo, & aliis pluribus referentibus, agnovimus, cæci, claudi, contracti, & aliis * diversis languoribus debiles in eodem loco per beati, ut diximus, Jacobi preces & merita, optata salutis remedia perceperunt. Nos itaque pro tanta divinæ gratiæ ostensione omnipotenti Domino gratias referentes, dignum duximus, ut fideles Christiani, qui præfatum venerabilem locum pietatis intuitu devote visitaverint, peccatorum suorum per nos relevationem aliquam mereantur, ideoque de beatorum Petri & Pauli & ejusdem Jacobi apostolorum Christi meritis confisi, apostolica auctoritate statuimus, ut quotquot præfatum venerabile oratorium causa devotionis & orationis visitaverint, de injuncta pœnitentia septem dierum indulgentiam se accepisse congaudeant. Datum Viterbii X Kalend. Decembris. Cum igitur juxta hactenus relata testimonia Pistorienses aliquam sacri capitis portionem possideant, & Belgæ magnam ejusdem partem jam olim acceperint, ut paragrapho præcedenti probatum est, verosimiliter concludo, hoc tempore parum de capite S. Jacobi Majoris Compostellæ superesse.

[95] Veteribus hisce instrumentis subduntur stupenda beneficia, [Miracula, quorum pleraque auctor synchronus collegit,] Pistoriensibus aliisque patrocinium S. Jacobi implorantibus collata, quæ collegit clericus quidam, nomine Contarinus, scriptor synchronus, & testis omni exceptione major, ut ex ipsa miraculorum lectione apparebit. Attamen non arbitror, ab isto Contarino conscripta fuisse omnia miracula, quæ in illo codice Ms. narrantur. Imprimis id conjicio ex fine capitis tertii juxta nostram capitum divisionem, in quo legitur hæc clausula, quæ quidem continua serie scribitur, sed ad hunc rhythmum videtur reducenda:

Annus Domini millenus,
Tumque primus bis centenus,
Nec non decimo Kalendas
Fert Aprilis recolendas
Actor hujus & relator
Rei gestæ exarator.

Ex his verbis conjicio, Contarinum decimo Kalendas Aprilis anno 1201 scriptioni suæ finem imposuisse. Hæc conjectura mea confirmatur ex ultimo miraculo, quod diserte dicitur dominicæ Nativitatis anno MCCXXXVIII patratum esse. Cum autem Contarinus dicat, sese quædam miracula ex relatione S. Attonis scripsisse, & S. Atto obierit anno 1153 vel 1155, ut alii volunt, quomodo post octoginta & plures annos idem Contarinus hoc postremum miraculum conscripsit, nisi ipsum centenario majorem facias, quod sine evidenti testimonio non est temere affirmandum. Itaque suspicor, miracula capitis quarti ab aliis successive addita fuisse. Neque hæc suspicio mea pretium eorum diminuit: nam videntur a testibus coævis notata fuisse eo tempore, quo contigerunt. Sic cap. 4, num. 291 scriptor quiscumque hæc habet: Cuncta vero præmissa intellexi ab eo plenius & audivi, qui periculum memoratum incurrerat.

[96] Nos hoc pretiosum antiquitatis monumentum, pro cujus sola exscriptione octodecim scuta Romana, [nobis exacte exscripta sunt a notario Pistoriensi,] seu ultra quinquaginta florenos nostrates persolvimus, in fine hujus partis post alia miracula ad majorem sancti Apostoli gloriam nunc primum typis vulgabimus. Porro quanta accuratione notarius Pistoriensis hæc vetusta instrumenta exscripserit, post apographum suum testatur his verbis: Quæ omnia & singula supradicta cum de verbo ad verbum ego cancellarius infrascriptus exscriberem, prout rei gravitas postulat, nec diligentiæ defui nec fidei, ut jota unum vel apicem non præterierim, quo haberi iis omni procul dubio fides possit, quibus etiam validius confirmandis mei vis adjungitur sacramenti. Hoc perfunctus demum munere ad cimelia me contuli cappellæ beati Jacobi apostoli, in quibus, quemadmodum R. P. Dominicus Sardi commonuerat, volumen illud reperi nuncupatum Lectionarium; quo quidem perfecto quam diligenter, eorum pleraque miraculorum, quæ superius memorantur, reperi recenseri, eaque una cum supra descriptis Eugenii PP. III litteris ibidem insertis, distributim per dies nimirum singulos divinis in Officiis in vigiliis, hoc est diebus octo festum Patroni civitatis præcedentibus, die ejusdem festo, nec non octo subsequentibus, lectionum loco recitari. His addere illud arbitror operæ pretium, nonnulla ex iis miraculis, quæ mandata fuerunt litteris, cerni etiam expressa perantiquo penicillo in parietibus cimeliorum, ubi hæc servantur vetustissima monumenta. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium ego Ignatius Nicolaus Bracali, quondam D. Caroli filius, J. U. D. civis & notarius publicus Pistoriensis, nec non episcopalis curiæ Pistoriensis cancellarius generalis manu propria subscripsi ad laudem Dei, & beatæ virginis Mariæ, ac divi Jacobi apostoli.

[97] [cujus fides alio testimonio confirmatur.] Demum de more legitima hujus notarii seu cancellarii auctoritas altero testimonio sic confirmatur: Joannes Jacobus Scarfantoni J. C. patricius Pistoriensis, protonotarius apostolicus, eques religionis D. Stephani, cathedralis ecclesiæ Pistoriensis præpositus, & illustrissimi ac reverendissimi DD. Columbini Bassi, omnipotentis Dei & S. Sedis apostolicæ gratia episcopi Pistoriensis & Pratensis, in spiritualibus & temporalibus vicarius, & L. J. generalis. Universis & singulis fidem facimus & attestamur, supradictum dominum juris utriusque doctorem Ignatium Nicolaum Bracali hujus episcopalis curiæ Pistoriensis cancellarium generalem fuisse & esse notarium publicum Pistoriensem, legalem, fide dignum, & in antiquis perlegendis characteribus non modice versatum, ac talem qualem se supra fecit, ejusque scripturis tam publicis quam privatis semper in judicio & extra indubiam adhibitam fuisse & adhiberi fidem, prout nos etiam adhibemus. In quorum &c. Datum Pistorii in palatio episcopali die decima sexta Januarii MDCCXXVI a Nativitate. Joannes Jacobus Scarfantoni vicarius generalis. Apographum sigillo episcopi Pistoriensis in cera rubra munitum erat, & inferius etiam subscripserat Carolus Blasius Spinelli J. U. D. cancellarius episcopalis. Ex his authenticis instrumentis patet, quanti faciendum sit insigne istud anecdoton, quod nos post decimum tertium hujus partis paragraphum aliis miraculis seorsim subnectemus, ut supra promisimus, præfixis antiquis titulis, quos more nostro ad pauciora capita reducemus.

[Annotata]

* Ughel. milliaris

* Ughel. infra

* Ughellus interserit aliquid

* Ughel. utique

* Ughel. non convalescit

* forte dixit

* iUghel. &

* Ughel. scilicet

* Ughellus inserit atque sanctissimæ

* Ughellus addit & justus

* Ughel. præsul

* Ughellus hunc omisit

* Ughel. Lucensi

* Ughel. nostras

* Ughel. alii

§ IX. Aliæ illius reliquiæ multis locis honoratæ.

[98] [Pro aliquibus reliquiis, quæ sub nomine S. Jacobi Majoris in Gallia,] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XXV Julii festum sancti Apostoli more suo ita magnifice annuntiat: Celebritas sancti Jacobi apostoli, Zebedæi filii, fratris vero sancti Joannis Euangelistæ, Hierosolymis Octavo Kalendas Aprilis ab Herode decollati, cujus sacratissimis pignoribus suffulta Gallia, Atrebati caput, Trecis alterum brachium, Tolosæ partem pretiosissimi corporis non modicam digna honorificentia asservatam, aliaque alibi sacra spolia devote veneratur. De Atrebatensibus & Tolosanis reliquiis satis superque supra § 7 egimus. Jam de Trecensi brachio etiam pauca dicamus. Nicolaus Des-Guerrois in Gallica diœcesis Trecensis historia fol. 85 putat, brachium S. Jacobi Majoris circa annum 1209 Constantinopoli Trecas allatum esse, ubi hactenus in monasterio S. Martini de Areis conservatur in argentea lipsanotheca, cui incisi sunt sequentes versiculi:

Constantine tua translatus ab urbe, lacertus
Majoris Jacobi latet hic reverenter opertus.

Suspicor ego, has reliquias potius spectare ad S. Jacobum Minorem, cum dicantur allatæ ex urbe Constantinopolitana, in qua ejus ossa aliquando quieverunt, ut dictum est tomo I Maii pag. 27.

[99] Cajetanus noster in Martyrologio Siculo ad diem XXV Julii alterum ejusdem Apostoli brachium nobis in Sicilia assignat his verbis: [Sicilia,] In Monte Regali translatio brachii S. Jacobi apostoli. Citat ille quidem in margine tabulas ecclesiæ Montis Regalis; sed ampliorem harum reliquiarum explicationem ac probationem desidero. Idem fere judicium ferendum est de digito S. Jacobi, qui Messanæ in templo majore servatur, ut lego in quodam opusculo de reliquiis, quod Martyrologio Maurolyci subjungitur, & anno 1568 Venetiis impressum est: nam in editione minoris formæ fol. 151 inter reliquias seculo XV ad Messanensem ecclesiam translatas numeratur digitus S. Jacobi apostoli. Ob hanc expressionem merito dubitari posset, an S. Jacobi Minoris, an Majoris digitus ibi honoretur. At idem opusculum ibidem eodem anno in majori forma editum, & Martyrologio Maurolyci subnexum, nescio qua auctoritate, reliquias illas fol. 117 ita Sancto nostro tribuit: Digitus S. Jacobi Majoris apostoli. Quid sit de hac re, & quæ fuerit mutandæ editionis ratio, discutere poterunt Messanenses. Nescio, an in alio Siciliæ oppido, quod vocatur Calata Jeronis, vulgo Calatagirone, serventur reliquiæ S. Jacobi nostri; sed scio, illum ibi, tamquam præcipuum patronum, coli, ac miraculis clarum esse, quæ tamen numquam ad manus nostras pervenerunt, quamvis nobis jam dudum promissa fuerint, ut dictum est in Annotatis ad miracula B. Gerlandi tomo III Junii pag. 658 & 659.

[100] Insula regni Neapolitani, in mari Tyrrheno sita, [regno Neapolitano,] quæ ab urbe episcopali, vulgo Capri dicta, nomen Capreæ accepit, etiam gloriatur, se reliquias S. Jacobi Majoris habere, de quibus Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ col. 353 ita scribit: Tria in ea insula recensentur Religiosorum cœnobia, quorum pulcherrimum & opulentum Cartusianorum, ubi templum, divi Jacobi cultu nobile, pulcra turri munitum, a Jacobo Arcucio, insulæ domino, conditum, qui cœnobio octingentos aureos singulis annis legavit, in quo divi Jacobi, Joannis Euangelistæ fratris, brachium visitur; ideoque divo Jacobo dicatum, ubi humatus legitur ipse fundator, defunctus anno MCCCLXXXVI. At quantum fidei in ea re Ughello tribuendum sit, facile colligitur ex § 7 num. 75, ubi de Amalphitano S. Jacobi capite egimus.

[101] Jacobus Gualla in catalogo reliquiarum, quem suo Sanctuario Ticinensi præfixit, [& alibi in Italia monstrari solent, major certitudo requiritur.] enumerat sacras Sanctorum exuvias, quæ anno 1499 ex arce Papiæ in ædem ejus majorem translatæ fuere. Inter illas autem recenset brachium dextrum sancti Jacobi Majoris apostoli. Onuphrius Panvinius, M. Attilius Serranus, aliique, qui septem Urbis ecclesias descripserunt, mihi quoque in templo S. Pauli extra muros Romanos brachium S. Jacobi Majoris assignant. Denique Gabriël Bucelinus in sacrario Benedictino, quod suo Menologio subjunxit, magnam brachii partem cum tribus ossibus in Andecensi Bavariæ monasterio collocat. Sed pro his omnibus reliquiis etiam firmiora testimonia requirimus, uti & pro brachio dextro, quod Torcelli in Ducatu Veneto servari fertur, ut supra num. 60 diximus.

[102] [Leodienses S. Jacobi Majoris reliquiæ] Leodienses in Belgio antiquiora & solidiora proferunt documenta pro brachio ejusdem sancti Apostoli, quod anno 1056 Compostella acceperunt: nam Albertus, secundus monasterii S. Jacobi abbas & oculatus testis, de hisce reliquiis a se in quodam altari repositis, hæc in pervetusto codice memoriæ posterorum scripta reliquit: Quæ propitia divinitate huic loco contigerunt suffragia provisionis meæ tempore, ego Albertus abbas indignus huic indidi scedulæ, ut, si forte mutatum fuerit altare, qualiter hæc pignora Sanctorum recondita sint, neminem queat latere. Anno dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo sexto, indictione nona, imperante Henrico tertio, præsidente huic Leodicensi ecclesiæ Tietwino pontifice, quidam e nostris fratribus, nomine Rotbertus, cum aliquibus Deum timentibus, nostra & omnium fratrum licentia & benedictione, Galetiam causa orationis adiit, gloriosissimi Jacobi apostoli reliquias huic loco transmitti a rege & pontifice petiit, & Dei gratia impetravit. Directæ sunt sanctorum apostolorum Jacobi, Bartholomæi, sanctorumque martyrum Pancratii & Sebastiani de corporibus suis particulæ, ac jussu episcopi totius urbis exultatione ac veneratione templo isti præsentatæ.

[103] [juxta antiquiora] Lambertus, cognomento Parvus, ejusdem abbatiæ religiosus in chronico Ms., quod usque ad annum 1194 deduxit, eamdem reliquiarum translationem ita confirmat: Anno ab Incarnatione Domini MLVI, indictione IX adventus reliquiarum S. Jacobi apostoli, fratris S. Joannis Euangelistæ & Bartholomæi apostoli (alibi additur & sanctorum Sebastiani atque Pancratii martyrum) a Compostella vico Galiciæ; quas nobilissimus rex Garsea misit Dietwino episcopo per Robertum monachum, postea abbatem ejusdem ecclesiæ S. Jacobi. Hæ cum tanto honore & totius populi jucunditate, miraculisque coruscantibus ad ecclesiam Apostoli deportatæ sunt, ut majorum nostrorum ætas lætiorem diem prius nec postea meminerit se vidisse. Chronicon Gemblacense, Tungrense aliaque de his reliquiis ex Gallæcia allatis meminerunt, & Gesta abbatum sancti Laurentii easdem distinctius exprimunt his verbis: Theoduini tempore ecclesia S. Jacobi Leodiensis brachio sancti Jacobi Majoris, cum reliquiis sancti Bartholomæi apostoli, Sebastiani & Pancratii martyrum meruit ditari, misso ad Galetiam fratre Roberto ejusdem monasterii monacho.

[104] [& side digna monumenta,] Ægidius Aureæ Vallis monachus, qui ante medium seculi XIII gesta episcoporum Leodiensium ex antiquioribus monumentis collegit, apud Joannem Chapeavillum in opere de Pontificibus Leodiensibus tom. 2 a pag. 18 usque ad 26 hanc historiam, omnibus suis adjunctis vestitam, fuse narrat. Quod autem eam ex vetustioribus instrumentis descripserit, indicat Ægidius hac præfatione: Qualiter vero brachium beati Jacobi apostoli, fratris B. Joannis Euangelistæ de Galetia cum reliquiis SS. Bartholomæi apostoli, & Sebastiani martyris sanctique Pancratii, temporibus ipsius Theoduini in civitatem Leodiensem translatum & in cœnobio sancti Jacobi in insula præfatæ urbis honorifice sit reconditum, sicut in quodam libro præfatæ ecclesiæ legimus, ad honorem Dei & totius patriæ huic operi dignum duximus annectendum. Mox idem auctor prolixam totius rei narrationem instituit, quam hic prætermittimus, ne Commentarius noster nimium excrescat. Cum tamen recentior rerum Leodiensium scriptor hanc historiam in compendium accurate redegerit, eam hic subjicio in gratiam lectoris, cui forte citatum Chapeavilli opus ad manum non est.

[105] Bartholomæus Fisenus noster in Historia ecclesiæ Leodiensis lib. 8, [videntur esse genuinæ,] num. 27, pag. 304 rem totam ita contrahit: Felici religionis incremento, pretiosa gaza Leodium ex Hispaniis advecta, sancti Jacobi monasterium locupletavit. Ex eo monachus, nomine Robertus (quartus is postea fuit abbas) Compostellam pie affecto erga Numen animo profectus cum aliis, etiam e nobilitate nonnullis; exceptus est insigni humanitate e rege Garsea; qui cum nuptias cum Henrici imperatoris sorore ambiret, hos ejus clientes omni officio demerendos putavit. Auditoque, monasterium S. Jacobo Leodii recens esse conditum, Roberto monacho roganti concessit liberaliter sancti Apostoli brachium (insignem ejus portionem interpretor, nec aliud hodie superest) addiditque alias S. Bartholomæi apostoli, sanctorumque martyrum Sebastiani & Pancratii reliquias. Nobili hoc ditatus thesauro Robertus Leodium rediit, ipso sancti Servatii festo die anni (millesimi) quinquagesimi sexti. Excepit effusa obviam civitas, insigni pioque apparatu. Sanctum suum Apostolum Deus prodigiis postmodum illustrasse fertur. Sane qui velum, quo delata fuerant sacra lipsana, profanos in usus abjecerat negotiator, rem suam omnem pessum ire sensit, donec Leodium ad S. Jacobi relatum consecrari voluit, & tum brevi magnas opes felici negotiatione collegit. Ait Ægidius, vexilla bina, ex velo illo facta, in eodem templo ad suum usque tempus esse servata. Ex talibus monumentis videor secure posse concludere, veras S. Jacobi Majoris reliquias a Leodiensibus honorari.

[106] Ex iis, quæ supra § 7 diximus de diviso S. Jacobi capite inter monachos Vedastinos & canonicos Arienses, [uti etiam de Capelbraukanis asseri potest,] facile colligitur, etiam genuinas esse reliquias, de quibus Malbrancus noster tomo 2 de Morinis lib. 10, cap. 26, pag. 296 ita scribit: Cum secaretur caput, ossiculum quoddam ad magnitudinem Turonensis regalis, ait scriptor, effractum excidit in altare; quod statim arripuit comes sibi adservans: atque uti Petrense templum jam recens instauratum sincipitis munere exornabat, ita censuit consentaneum capellam in Broco seu ædem Capelbroukanam, a se pariter superioribus annis conditam, illa particula donare; quandoquidem is pagus attributus esset canonicis illis Ariensibus, quos anno MCLXIX sedecim sacerdotiis, inde præsertim petitis, instruxerat: & sic interior magis Flandria magni Apostoli cultu & præsidio frueretur; & re ipsa, ait scriptor idem, in ea villa populus infinitus usque hodie per octo dies ante Augustum ad ipsum os congregatur.

[107] Hæc videntur satis certa; sed nolo idem judicium ferre de variis reliquiis, [sed non de ejusmodi aliis Belgii & Germaniæ lipsanis.] quæ in Belgio sub nomine S. Jacobi Majoris ostenduntur, quasque Rayssius in suo Hierogazophylacio Belgico passim commemorat. Idem scrupulus mihi inhæret circa quasdam Germaniæ reliquias, quales Ægidius Gelenius lib 4 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine pag. 708 in sacris & piis Fastis assignat hoc modo: Octavo Kal. Augusti, S. Jacobi Majoris apostoli, cujus mandibula Coloniæ in S. Panthaleonis, & aliæ reliquiæ in aliis ecclesiis honorantur.

[108] [Omissis quibusdam incertæ quantitatis] Nescio, quales quantæque fuerint S. Jacobi Majoris reliquiæ, de quibus auctor anonymus, quem Joannes Boscus seculo X scripsisse existimat, in Commentario de translatione S. Jacobi, in Bibliotheca Floriacensi edito, parte 2, pag. 195 meminit his verbis: Est namque in Neustriæ partibus ecclesia, sanctæ ejus memoriæ sacrata, in qua ipsius gloriosissimæ venerantur reliquiæ, Floriacensi sancti Benedicti subdita basilicæ, ubi tanta fieri quotidiana operatione novimus miracula, quanta decent tantum operari Apostolum, quæ etiam alias in plurimis pretiosorum sufficerent basilicis Sanctorum.

[109] [ac qualitatis exuviis,] Rogerus Hovedenus, scriptor Anglus, qui ineunte seculo XIII floruit, in parte priori Annalium ad annum Christi 1116 narrat, quod Mathildis, Henrici imperatoris vidua, ad patrem suum Henricum Anglorum regem redierit, allata secum manu S. Jacobi apostoli: Imperatrix vero, inquit, sumptis secum manu beati Jacobi apostoli incorrupta & corona imperiali, ad regem Henricum patrem suum rediit… Rex vero Anglorum Henricus præ gaudio manus beati Jacobi apostoli fundavit nobilem abbatiam de Reddinges, & eam bonis multis ditavit, & in eam manum beati Jacobi apostoli posuit; coronam autem imperialem in thesauro suo recondidit. Sed cum Hovedenus non exprimat, cujus sancti Jacobi apostoli manus ista fuerit, nec ego quidquam determinabo. Prætermitto hic alias hujus sancti Apostoli reliquias, per totam Europam sparsas, quia vel minoris momenti sunt, vel antiquis & authenticis testimoniis carent. Nolo hic etiam curiosius examinare viatorium S. Jacobi baculum, aliaque posthuma ejusdem Apostoli monumenta, quæ a peregrinis Compostellanis pie visitari vel alibi in Hispania passim monstrari solent, de quibus videri possunt Maurus Castellus Ferrerius lib. 3, cap. 1, Ambrosius Morales lib. 9, cap. 7, aliique scriptores Hispani.

[110] [recensentur Scorialenses ejusdem sancti Apostoli reliquiæ,] Merentur tamen hic notari insignes ejusdem sacri corporis partes, quæ magna cum veneratione conservantur in Scorialensi S. Laurentii monasterio, quod Philippus II, Hispaniarum rex, plane regia munificentia construxit, & pretioso plurimarum reliquiarum thesauro ditavit. In manuscripto istius cœnobii Lipsanologio, quod summo studio & nitore exaratum est, quatuor majora & duo minora sancti Apostoli ossa exacte recensentur, quibus Lipsanologii scriptor hæc subjungit Hispanice: Aliqui mirantur, sacras hujus sancti Apostoli exuvias inveniri extra Compostellam, cum corpus ejus jam omnibus omnino sit clausum. Sed non advertunt, præsulem istius ecclesiæ id postea ita fecisse, ne tandem peregrinorum devotione totum corpus paulatim auferretur. Satis facile intelligo, quomodo Catholici reges aliique principes, antequam ob dictam rationem tumulus S. Jacobi Compostellæ clauderetur, quasdam hujus Apostoli reliquias obtinere potuerint, adeoque vera sint S. Jacobi Majoris ossa, quæ in Scorialensi monasterio honorantur. At alia sese mihi offert difficultas, dum lego litteras donationis, huic Lipsanologio insertas, quibus Helena Dunckers, Ordinis S. Benedicti in Germania priorissa, Joanni Baptistæ Massia ex Ordine sanctissimæ Trinitatis anno 1595 concedit os magnum brachii S. Jacobi Zebedæi apostoli, ut in aliquo monasterio sui vel alterius Ordinis, sive alterius ecclesiæ in Hispaniarum partibus reportet & reponat. Circa magnum illud os, quod una cum reliquiis S. Laurentii postea ad Scorialense Hieronymianorum cœnobium pervenit, jam dubitationem meam propono.

[111] Priorissa prædicta in litteris donationis, ab illustrissimo archiepiscopo Coloniensi approbatis, [circa quas aliqua difficultas proponitur,] persuadere nititur, hæc esse genuina SS. Laurentii & Jacobi Majoris ossa, atque in hunc finem ita loquitur: Quas Sanctorum reliquias Laurentii & Jacobi apostoli pro certo credimus illas esse, licet ex eorum vetustissimis scriptis [non] colligitur, tamen a tempore immemorabili, nullaque hominum recordatione pro talibus habentur, & in eadem ecclesia venerantur. Est quidam lapis in eodem monasterio, ubi Benedictus abbas fatetur & testatur, [se] has easdem & multas alias a Gregorio Papa primo & Magno impetrasse Sanctorum reliquias. At nunc quæro, qua verisimilitudinis specie dicatur Gregorius Magnus, qui ineunte seculo VII obiit, dedisse Benedicto abbati has S. Jacobi Majoris reliquias, præsertim cum Hispani velint, sacras omnes sancti Patroni sui exuvias seculo I in Hispaniam delatas, ibidemque usque ad initium seculi IX occultas & ignotas fuisse? Scio equidem, quoddam hic effugium posse excogitari, ac responderi, quod primo ecclesiæ seculo potuerint Romanis Pontificibus dari aliqua S. Apostoli ossa, quæ postea ad Gregorium Magnum pervenerint. Sed illud responsum sine probabili ratione & legitimo testimonio non videtur admittendum. Malim igitur credere, magnum hoc os ad Jacobum Minorem aut alium homonymum Sanctum pertinere, quod simplex piarum monialium traditio S. Jacobo Majori attribuerit.

[112] Non minorem difficultatem patiuntur reliquiæ S. Jacobi Majoris, [sicut etiam circa eas, quæ ante medium seculi octavi] quæ ante medium seculi VIII in monasterio S. Petri de Taberna (situm est illud in Ripacurtiensi regione & hodiedum post varias ruinas, sub titulo Prioratus, abbatiæ sancti Victoriani annexum, ut tradit Historia monasterii Pinnatensis, ab amplissimo D. Joanne Briz Martinez abbate Hispanice edita lib. 2. cap. 20) repositæ fuerunt, sicuti narratur in pervetusto cœnobii Pinnatensis codice, ex quo Hieronymus Blancas in Commentariis rerum Aragonensium fragmentum quoddam edidit, cujus hic partem, postea usui futuram, exhibemus.

[113] Igitur in hoc fragmento, quod inter Commentarios Hieronymi Blancas tom. 3 Hisp. illust. pag. 580 impressum est, [in monasterio S. Petri de Taberna quievisse dicuntur.] Belascutus monachus synchronus testatur sequentia: Furor persecutionis invaluit, quo tempore Rudericus rex præerat Hispaniæ, & Sarraceni Hispanias sunt ingressi … Hac persecutione comperta, sanctus episcopus Bentius (nempe Cæsaraugustanus, ut ex sequentibus patet) discipulos suos in unum congregavit, & cum lachrymis ait: … Nunc ergo filii acquiescite consiliis patris vestri, & cum codicibus vestris, & cum brachio sancti Petri apostoli, & cum aliis Sanctorum reliquiis aut Roman pergamus, aut ad montes, ubi nos Sarraceni invenire non possint, fugiamus … Cum paucis de suis occulte de civitate fugit, … ad monasterium nostrum venit, &, ut decebat, abbas noster domnus Donatus cum congregatione tota eum honorifice suscepit: venit enim cum magno thesauro… Eodem tempore strenuissimus rex Carolus super gentem Francorum regnabat (non potest hic alius significari, quam Carolus Martellus, nisi quis velit ætatem episcopi Bentii portentose extendere) ad quem misit me domnus Donatus … Ergo post regressum meum a Francia sanctus episcopus Bentius adhuc vivebat, & ordinavit diem, ut dedicaret nova altaria, in quibus sanctissimas reconderet… reliquias de corpore sancti Pauli apostoli, & sancti Andreæ, & sancti Jacobi, fratris sancti Joannis Euangelistæ… His ergo rebus venerabiliter completis, convocatis episcopis totius provinciæ, ordinavit diem dedicationis ecclesiæ, & fuit dedicata cum magna honorificentia. Huic dedicationi interfuerunt septem episcopi… & ego peccator Belascutus: & juro vobis fratribus meis dilectissimis per diem tremendi judicii, quod hoc, quod vobis exposui, in veritate dixi; quia oculis meis vidi, & siqua, quæ non vidi, de ore fidelium audivi. Horum postmodum meminisse juverit. Quod autem ad præsentem reliquiarum difficultatem attinet, ea mihi videtur solvenda, sicuti præcedens; nisi quis malit dicere; primis Ecclesiæ seculis sacras S. Jacobi Majoris exuvias divisas fuisse. Quod si neuter is modus placeat, ipsi Hispani alium suggerant.

[114] [Innocuus catholicorum quorumdam error,] Nemo ægre ferat, hactenus tam rigidum reliquiarum examen a nobis institutum esse: nam id facimus, ut obturemus ora hæreticorum, qui calumniantur Catholicos, acsi sine ullo delectu obvia quælibet ossa superstitiose thecis includant, ac publicæ venerationi exponant. Sacrilegi isti scire possunt, prudentissima a Concilio Tridentino edita esse decreta, ne quis dolus in sacra lipsana irrepat, videntque, quam severe ab ipsis Catholicis ea discutiantur, & quam certa sanctitatis testimonia exigantur. Nec impudentissimo horum hagiomachorum mendacio favet error quarumdam ecclesiarum, quæ existimant, se habere alicujus Sancti reliquias, quas alia ecclesia revera possidet. Sic Brisacenses in Germania (plura hujusmodi exempla in Actis nostris passim occurrunt) pie venerantur corpora SS. Gervasii & Protasii, & eorum patrocinio prodigiosa beneficia impetrant, quamvis ea probabilius Mediolani in Italia quiescant, uti Papebrochius noster in appendice ad diem XIX Junii tomo VI istius mensis part. 1 a pag. 209 post revocatam priorem suam sententiam ingenue fatetur.

[115] [quo unum Sanctum pro altero invocant,] Sic benignissimus Deus pluribus locis, in quibus unius ejusdemque Sancti corpus esse putatur, ob exiguas qualescumque istius Sancti reliquias, aut fortasse propter merita ignoti cujusdam Martyris, cujus sacra ossa ibi quiescunt, manifesta patrat miracula, ut S. Gregorius Magnus lib. 2 Dialogorum cap. 38 Petro, de similium miraculorum causa interroganti, respondet his verbis: Ubi in suis corporibus sancti Martyres jacent, dubium, Petre, non est, quod multa valeant signa demonstrare, sicut & faciunt, & pura mente quærentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi præsentes sint, ubi constat, quia in suis corporibus non sint, ibi necesse est, eos majora signa ostendere, ubi de eorum præsentia potest mens infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto majus habet fidei meritum, quanto illic eos novit & non jacere corpore, & tamen non deesse ab exauditione.

[116] Denique concludo cum Saxio, qui in apologia pro corporibus SS. Gervasii & Protasii cap. 8, [nihil hæreticis favet] num. 24, de eadem controversia sic scribit: Itaque nullus prudens erroris timor etiam sacrarum reliquiarum recepto communiter constantique cultui subesse potest: nihilominus imperscrutabilia judicia & investigabiles viæ Domini, illæsa semper puritate religionis nostræ, permittunt, aliqua omnino in obscuro esse, aliqua in dubio loci: neque hoc offendiculum aut scandalum Catholicæ fidei dici potest: cum enim unus sit Deus, quem primo colimus in Sanctis suis; Sanctos vero ipsos felicissima æternæ vitæ societas ita nectat, ut nulla invidiæ aut æmulationis pateat rima; quid mali, si ignoto vel sub alieno nomine affundamus obsequium nostrum cælestibus animis, dummodo, quæ præsentia colimus depositæ mortalitatis spolia, vere sint alicujus Sancti? Etenim nec vocibus nec syllabis affigimus superstitiosum cultum, neque intra venerabiles lipsanothecas concludimus sistimusque preces ac vota, ut falso blaterant nostræ fidei hostes, sed mente animoque pervolamus ad cælum, opemque & patrocinium imploramus adstantium divino throno Sanctorum, ejusdemque regni indissolubili consortio congaudentium.

[117] Nihil igitur aut eorum gloriam aut religionem nostram lædit innocens nominis lapsus. [aut fidei nostræ officit.] Imo si intime rem spectemus, tum Sanctorum cultus, tum pietas populorum ex his opinionum conflictibus quoddam recipit incrementum: dum enim plures de eodem corpore ecclesiæ disputant, unaquæque interim vires omnes impendit, ut eximiis religionis officiis testari studeat venerationem suam erga Sanctos, quorum sacras exuvias custodire se existimat, atque in hoc uno concors discordia est, quod sancta æmulatione omnes succensæ, multiplicata veluti obsequii materie, ad gloriam ipsorum amplificandam, augendamque in nobis fiduciam ac virtutum imitationem conspirant, ut passur experientia notum est. Tunc subjungit exemplum Polonorum ac Bohemorum, qui de S. Adalberti corpore acriter contendunt, & in utroque regno festum ejus cum Octava solenniter celebrant, ut Papebrochius noster tomo III Aprilis pag. 177 ostendit.

§ X. Peregrinationes ad Compostellanas S. Jacobi reliquias antiquitus institutæ.

Lucas Tudensis in chronico mundi, quod tomo 4 Hispaniæ illustratæ editum est, pag. 75 scribit, [Etsi Carolus Magnus sepulcrum S Jacobi verosimiliter non adierit,] quod Carolus Magnus Galliæ rex sepulcrum S. Jacobi adierit. Limina etiam beati Jacobi, inquit, cum per devia Alavæ veniens Christianissimus Carolus gratia visitaret orandi, saniori ejus consilio rex Adefonsus Iriam civitatem destruxit, & sancti Jacobi apostoli ecclesiam, quam ipse construxerat, reverendi patris Leonis tertii Romani Pontificis assensu metropolitano sublimavit honore. Ut nihil hic dicam de metropolitano honore, qui diu post illa tempora primum præsuli Compostellano concessus est, cum synchroni & suppares auctores, qui res a Carolo Magno gestas copiose & exacte scripserunt, hujus peregrinationis non meminerint, vereor, ne Lucas Tudensis deceptus fuerit a Pseudo-Turpino, qui in Historia Caroli Magni cap. 19 inter alias fabulas, Amadisianis non absimiles, sic narrat: Tunc dimissis majoribus exercitibus, Carolus in Hispania beati Jacobi limina adiit, & quos in illa patria habitantes reperit Christianos amplificavit; illos vero, qui ad perfidiam Saracenorum reversi fuerant, aut gladio peremit, aut in Galliam exules misit. Tunc constituit per civitates antistites & presbyteros, & adunato in urbe Compostella episcoporum & principum consilio, instituit a majore beati Jacobi, quod cuncti præsules & principes & reges Christiani, Hispani scilicet & Galliciani, præsentes & futuri episcopo sancti Jacobi obedirent. Apud Iriam præsulem minime instituit, quia illam pro urbe non reputavit, sed villam subjectam sedi Compostellensi esse præcepit. Tunc in eodem concilio ego Turpinus Rhemensis archiepiscopus beati Jacobi basilicam & altare cum quadraginta episcopis Caroli rogatu Kalendis Junii honorifice dedicavi.

[119] [quod iter Lucas Tudensis asseruit forte ex pseudo-Turpino fabulatore,] Tædet referre alias nugas personati hujus fabulatoris, de quo Possevinus noster in Apparatu sacro ad vocem Tilpinus tom. 2 pag. 498 ita pronuntiat: Libelli autem fabulosi, qui Tilpino sive Turpino affingitur, nec ipse Frodoardus in Tilpino, neque Hincmarus, neque Lupus, neque Vitaldus, neque Adelmus & Theodulphus temporum illorum gravissimi (ut & Papirius Massonus in suis Galliæ Annalibus testatur) scriptores usquam meminere: ab homine imperito ac mendaci scriptum multa arguunt. De morte quidem Caroli Magni capite trecentesimo secundo mentionem facit, cum tamen constet, Tilpino mortuo successorem Vulfarium ab eodem Carolo Rhemensibus datum archiepiscopum, & ex synodo habita Rhemis anno octingentesimo decimo tertio liqueat, coactam a Carolo Magno, postulante Vulfario Rhemorum archiepiscopo. Igitur libellus ille (ut recte ait Massonus) ab homine otioso in gratiam juventutis scriptus videtur, non multo post Caroli Calvi imperium: ejusdemque versio in bibliotheca regia servatur in Gallia, antiqua ac pene obsoleta Gallorum lingua, vetustissimisque characteribus. Baronius in Annalibus ecclesiasticis circa finem anni 812 ostendit, Lucam Tudensem, Rodericum Toletanum, aliosque scriptores Hispanos ab hoc pseudo-scriptore in errorem inductos fuisse, & ibidem aliam ejusdem ficti Turpini fabulam explodit.

[120] [tamen seculo 9 præter alios] Non dubito tamen, quin seculo IX, cujus initio sacræ S. Jacobi reliquiæ in Gallæcia primum detectæ fuerant, plurimi fideles ad hunc locum confluxerint: nam Walafridus Strabo, qui anno 849 obiit, sepulcrum ejus suo tempore miraculis clarum fuisse innuit his versibus apud Canisium tom. 6 Antiq. Lect. pag. 661:

Hic quoque Jacobus, cretus genitore vetusto,
Delubrum sancto defendit tegmine celsum,
Qui, clamante pio ponti de margine Christo,
Linquebat proprium panda cum puppe parentem;
Primitus Hispanas convertit dogmate gentes,
Barbara divinis convertens agmina dictis,
Qui priscos dudum ritus & lurida fana
Dæmonis horrendi decepta fraude colebant.
Plurima hic Præsul patravit signa stupenda,
Quæ nunc in chartis scribuntur rite quadratis.
Hunc trux Herodes regni tetrarcha tyrannus
Percussum machera crudeli morte necavit,
Quem Pater excelsus, qui Sanctos jure triumphat,
Vexit ad æthereas meritis fulgentibus arces.

Quidam hoc carmen Alcuino seu Albino tribuunt, inter cujus poemata etiam impressum est; sed cum is obierit anno Christi 804, quando forte nondum inventum, aut saltem non tam celebre erat corpus S. Jacobi, potius cum aliis censeo, illud adscribendum esse Walafrido Straboni, qui indicat, isti Apostolo delubrum erectum esse, & ejus signa stupenda in chartis suo tempore annotari. Idem liquet ex Adone & Usuardo, qui eodem seculo de celebri illarum reliquiarum veneratione scripserunt, ut supra num. 7 diximus.

[121] Eodem seculo IX Alfonsus III Hispaniæ rex cum regia familia multisque nobilibus sepulcrum S. Jacobi veneratus est, [Alfonsus III Hispaniæ rex illud visitavit,] postquam illius templum, ab Alfonso Casto magna cum festinatione ac rudi opere ædificatum, magnifice instaurari jusserat, ut ipsemet testatur in diplomate, quod Maurus Castellus Ferrerius in Historia S. Jacobi lib. 4, cap. 19 integrum profert, ubi inter alia pius rex hæc dicit: Igitur anno secundo, mense decimo, postquam Deo auxiliante & merito Apostoli ædificatum est & completum (nempe templum Compostellanum) venimus in sanctum locum cum prole nostra, & de sede unaquaque episcopi, & de regno nostro omnes magnates cum plebe catholica, ubi facta est turba non modica &c.

[122] Porro in æra hujus diplomatis tanta est obscuritas ac diversitas, [quamvis ex ejus diplomate certus istius visitationis annus figi non possit.] ut non possit statui certus annus, quo hoc novum templum coram Alfonso rege ab episcopis consecratum est. Ambrosius Morales lib. 9 Hist. Gen. Hisp. cap. 7, fol. 239 scripserat, hoc contigisse anno 873; sed postea lib. 15, cap. 25 putat, id anno 900 factum esse. Illustrissimus Sandovalius post scriptores a se editos pag. 245 hanc consecrationem anno 876 illigat. Mariana noster lib. 7 Hist. Hisp. cap. 18 post allatum Joannis VIII Pontificis diploma, pro eodem anno sic concludit: Templum ergo Compostellanum, iis episcopis procurantibus, solenni ceremonia sacratum Nonis Maii, die lunæ, luna undecima, tertio aureo numero, ut Sampyrus Asturicensis est auctor, hoc est anno octingentesimo septuagesimo sexto, in quem eæ notæ omnes certa ratione conveniunt. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 882 eamdem Joannis VIII epistolam exhibet, ac in fine num. 6 hæc addit: Porro occasione ingruentium bellorum tum civilium tum externorum ipsa dedicatio ecclesiæ Compostellanæ dilata aliquamdiu fuit. Videri etiam potest Pagius, qui in Critica historico-chronologica Baronii ad annum 882 a num. 5 de hac Pontificis epistola disserit, & Sandovalii sententiam amplectitur, variasque difficultates explicat. Alii vero eamdem ad annum 899 referunt. Legi potest Sampirus episcopus Astoricensis, qui apud Sandovalium a pag. 57 hanc historiam fusius narrat. Nobis sufficit, illam eodem, quo corpus S. Jacobi inventum est, seculo retulisse. Certior est annus 874, quo idem rex obtulit S. Jacobo crucem auream: nam teste Ambrosio Morale lib. 9, cap. 7, sol. 239 verso, ei inscripta sunt verba sequentia:

       HOC SIGNO VINCITUR INIMICUS:
      HOC SIGNO TUETUR PIUS.
OB HONOREM SANCTI JACOBI APOSTOLI
OFFERUNT FAMULI DEI ADEFONSUS
PRINCEPS CUM CONJUGE SCEMENA
REGINA. HOC OPUS PERFECTUM EST
            IN ERA DCCCC DUODECIMA.

[123] [Ad Compostellanum S. Jacobi tumulum seculo decimo] Haud dubie seculo X, sparsa per orbem miraculorum fama, sepulcrum S. Jacobi magno etiam exterorum concursu frequentatum est, etiamsi omnes illæ peregrinationes ad notitiam nostram non pervenerint. Conjicio id ex itinere, quod Gotescalcus, episcopus Aniciensis, circa medium hujus seculi ad S. Jacobum instituit. Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana nuper edita tom. 2, col. 694 ex antiquis instrumentis de eo sic scribit: Gotescalcus orationis gratia in Hispaniam profectus est, & ad extremos Galiciæ fines pervenit, S. Jacobi suffragia imploraturus. In hac autem peregrinatione ad Hildense monasterium in finibus Pampeloniæ divertit, rogavitque pium hujus loci abbatem, Gomesanum nomine, ut sibi conscriberet librum S. Hildefonsi de perpetua B Mariæ virginitate, quem secum tulit, ut tanto thesauro ecclesiam suam, sanctæ Mariæ patrocinio nobilem, ditaret. Id factum mense Januario currente feliciter æra DCCCCLXXXIX, hoc est anno Christi DCCCCLI, ut legitur in præfatione Gomesani, quam damus. Suspicor, Gotescalcum aliorum exemplo hanc peregrinationem arripuisse, aliosque etiam eodem seculo ipsius pietatem imitatos fuisse. Sed non vacat hæc singula operosius inquirere. Nolo quoque commemorare constantem principum Hispanorum erga S. Jacobum munificentiam & devotionem, de quibus videri potest Ambrosius Morales in Historia Generali Hispaniæ tom. 1, lib. 9, cap. 7.

[124] [& undecimo,] Quam frequens fuerit seculo XI exterorum concursus ad Compostellanas S. Jacobi reliquias, patet ex Actis duorum Sanctorum, qui illo seculo benevolentia & hospitalitate erga peregrinos, sepulcrum S. Jacobi visitantes, excelluerunt. Primus est S. Adelelmus, cujus corpus, magnificæ tumbæ inclusum, aliquando Burgis veneratus sum. In illius Vita, quam dedimus ad diem XXX Januarii, cap. 4, num. 20 leguntur sequentia: Rati deinde (nempe rex & regina Hispaniæ) haud satis decere, ut tanti vir nominis & sanctimoniæ aulam perpetuo sequeretur, secedere id rogantem permiserunt, transcripta illi ad habitationem capella aut domo sancti Joannis Euangelistæ, quam ad muros urbis Burgensis rex construxerat suscipiendis juvandisque eleemosyna peregrinis, Compostellam ad S. Jacobi sepulcrum tendentibus … Ut traditam sibi habitationem Adelelmus adiit, Deo istic cœpit religiosissime famulari, peregrinis sedulo ministrare, tecto recipere, cibo recreare, morbis liberare.

[125] Alter est S. Dominicus Calceatensis, ab Hispanis vulgo dictus san Domingo de la Calzada, [ut ex Actis quorumdam Sanctorum colligitur,] quoniam viis muniendis atque complanandis, inquit Mariana lib. 10, cap. 7, qua Compostellam ibatur, diligentem operam dabat, Calzadii vernacula Hispanorum lingua cognomentum invenit. Hujus viri industria regem usum arbitror pontibus exstruendis, quos Lugrunio Compostellam usque constituendos curavit. Videri possunt illius Acta, quæ Henschenius noster ad diem XII Maii tom. III ejusdem mensis a pag. 167 illustravit. Addi his possent duo peregrini, sanctitate illustres, qui eodem seculo Compostellanum S. Jacobi sepulcrum adierunt. Primus est S. Symeon eremita, cujus Acta, Deo favente, ad diem XXVI Julii illustrabimus. Alter est S. Theobaldus etiam eremita, de quo jam die XXX Junii egimus.

[126] Seculo XII duorum præcedentium Sanctorum caritatem erga peregrinos imitatus est S. Joannes eremita Hispanus, [ac præsertim duodecimo] in cujus Actis tomo 1 Junii nostri editis hæc habentur pag. 262: Cumque consummata esset ecclesia, ædificavit & juxta eam asylum, in quo peregrini haberent refugium, quibus ipse pro posse necessaria ministrabat … In fluvio, qui dicitur Iberus, a quo tota Hispania alio nomine vocatur Iberia, pontem firmavit in vico, qui dicitur Lucronium, in quo partem non modicam substantiæ sibi a Deo commissæ expendisse dignoscitur. Similiter in urbe Naxara de novo pontem fabricavit, qui impetu aquæ multoties corruptus, ab eo multoties est restitutus. Juxta vicum B. Dominici pontem ligneum fecit, super torrentem de montibus Cuculsæ descendentem, cujus longitudo quingentorum passuum spatio distenditur. Inter locum etiam habitationis suæ, & villam Octaporcam nomine, manibus propriis stratam posuit in locis humentibus & aquosis, ut Jacobipetæ, longo fessi labore, facilem transitum haberent. Suppetunt eodem seculo plurima sanctorum virorum exempla, qui ad Compostellanum S. Jacobi sepulcrum peregrinati sunt. Occurrunt ex iis quidam in primo Operis nostri semestri, quos hic tomorum ordine paucis recensebo.

[127] Primo offertur die VII Januarii B. Albertus eremita, [multi Sancti,] qui, ut Acta loquuntur tom. 1 istius mensis pag. 402, nullum subterfugiens aut itineris laborem aut incommodum corporis, duce, quo agebatur, Dei spiritu in Gallæciam abit, ad S. Jacobi sepulcrum. Hic cum moraretur, sæpius conspecta est in dexterum ejus humerum advolare columba, rostrumque in aurem ejus inserere, & quasi ei quidpiam insusurrare. Die X Februarii Henschenio variæ tricæ expediendæ fuerunt circa S. Guilielmum eremitam, in quibus fit mentio alterius Guilielmi, de quo ibidem tom. 2, pag. 440 ex Oderico Vitali hæc referuntur: Anno MCXXXVII, tertia septimana Martii, Stephanus rex in Normanniam venit… Eodem tempore Guillelmus, Pictavensium dux, memor malorum, quæ nuper in Normannia operatus est, pœnitentia motus ad S. Jacobum peregre profectus est. Deinde feria VI parasceve, V Idus Aprilis, sacra communione munitus est, & ante altare beati Apostoli venerabiliter defunctus est. Postea pag. 462 in Actis S. Guilielmi eremitæ dicitur: Venit in Hispaniam, & ingressus Compostellanensium civitatem cum omni devotione tanti Apostoli visitavit ecclesiam, & effudit sicut aquam cor suum ante conspectum Apostoli. Tomo VII Maii a pag. 144 illustrantur Acta S. Bonæ Virginis Pisanæ, ab auctore suppari scripta, in quibus pag. 150 refertur pia Sanctæ istius peregrinatio ad S. Jacobum, & ibidem ac paginis sequentibus describuntur familirares ac prodigiosi favores, quos eadem Sancta a beato Apostolo accepit. Tomo 1 Junii occurrit S. Morandus monachus Cluniacensis, qui, ut ibi pag. 349 narratur, ad memoram S Jacobi perrexit cum pluribus ejusdem viæ sponsoribus. Denique tomo V ejusdem mensis dantur Acta S. Guilielmi abbatis & fundatoris eremitarum Montis Virginis, de quo pag. 115 dicitur: Relicta patria, una contentus chlamyde, nudis etiam pedibus ad B. Jacobi aliorumque Sanctorum sacra visendum limina impiger est iter aggressus.

[128] [ac pia Hollandiæ comitissa instituerunt peregrinationes,] Hisce non incongrue adjungi potest piissima Hollandiæ comitissa, quæ eodem seculo invisit sepulcrum S. Jacobi, & in via prodigiosam illius opem experta est, ut Joannes de Beka in chronico Ultrajectino, cum notis Buchelii edito, pag. 53 narrat his verbis: Sophia vero veneranda comitissa in orationibus, eleemosynis & jejuniis indefessa veraciter fuit sancta, per quam Deus operatus est miracula etiam in ipsius vita: nam & hæc divina matrona viam peregrinationis ad sanctum Jacobum semel arripuit, & per casum infortunii clam latrones incidit, qui eamdem tota vi nitebantur occidere, & clenodia sua violenter abstrahere. Sed hi prædones, Deo judicante, meritis beati Jacobi stabant immobiles, nihil adversitatis sibi quomodolibet inferre valentes, ac eamdem virtute divina munitam attingere formidantes: quo viso miraculo, prædicti nequam demum gementes, postulaverunt ab ea veniam. Pro quorum absolutione benedicta matrona exoravit omnipotentis Dei misericordiam. Hæc Deo dilecta femina jam tertio Jerosolymas profecta est, quæ ibidem VI Kalendas Octobris (scilicet anno 1176) in Domino feliciter obdormiens ad hospitale Teutonicorum in Jerosolyma tumulata est. Ne autem Batavi heterodoxi cum Buchelio obstrepant huic miraculo, legant veteres patriæ suæ historicos, qui plerumque idem miraculum referunt, atque inter alios Wilhelmum monachum Egmondanum, qui in Chronico apud Antonium Matthæum tomo 4 Analectorum post eamdem historiam graphico depictam hæc pag. 45 addit: Hoc ex ejus relatione dictum & certificatum sit, qui ejus peregrinationi interfuit, & ideo mortis periculum timuit, postea monachus noster. Hæc pro seculo XII collegisse sufficiat.

[129] [quæ seculis sequentibus continuatæ sunt.] Quantus fuerit peregrinorum confluxus initio seculi sequentis, abunde colligitur ex litteris Innocentii III Pontificis (leguntur eæ in editione Baluziana tom. 2 epistolarum lib. 10, pag. 43) qui Compostellano archiepiscopo respondet in hunc modum: Proposuisti nobis in nostra præsentia constitutus, quod venientibus ad ecclesiam beati Jacobi ex diversis regionibus peregrinis, & volentibus aliis ab alteris per contentiones & rixas altaris de nocte custodiam vendicare, homicidia contingunt interdum, & aliquando vulnera inferuntur. Propter quod humiliter postulasti, ut alio modo quam per reconsecrationis beneficium dignaremur ipsi ecclesiæ providere. Manente igitur ecclesia & altari, fraternitati tuæ insinuatione præsentium innotescat, quod ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino & cinere benedictam. Datum Viterbii XII Kal. Julii, anno decimo. Annus decimus Pontificatus, qui hic procul dubio notatur, incidit in annum Christi 1207. Habemus seculo XIV mulierem sanctitate illustrem, ad S. Jacobi sepulcrum peregrinantem, videlicet S. Elisabetham Lusitaniæ reginam, cujus Acta Janningus noster, jam viribus exhaustus (fuit postrema ejus lucubratio) utcumque elucidare conatus est ad diem IV Julii, tom. 2 a pag. 169. Sed hanc posterioresque peregrinationes omitto, tum quod passim notæ sint, tum quod parum faciant ad intentum meum, quo tantum volui ostendere continuam Compostellanarum reliquiarum venerationem ab eo tempore, quo primum inventæ fuerunt.

[130] Nescio, ad quod seculum pertineant piæ Frisonum peregrinationes, [Exponitur devotio Frisonum erga S. Jacobum,] de quibus Martinus Hamconius in sua Frisia fol. 68 sic canit:

Magna Petri Paulique fuit veneratio Romæ,
Matris Aquisgrani Mariæ veneratio magna:
Sed Frisonum major nusquam devotio, divi
Quam Compostellæ venerantum busta Jacobi.
Hujus Evermarus sacram Friso nobilis urnam
Visens, ante octo est jugulatus secula Ruthis.
Huic pagi & portæ, sunt huic insignia quædam
Frisiadum; sunt huic compluria templa dicata
Hujus ope & precibus Saracenos Frisica pubes
In Syriam tendens, urbem prope fudit Ulyssis.

Non intelligo, quomodo S. Evermarus, de quo egimus tomo 1 Maii a pag. 120, potuerit invisere seculo VII ignotas S. Jacobi reliquias. Legitur quidem in illius Actis: Ingreditur itaque vir Dei viam, quæ Galæciam tendit ad S. Jacobum, ingressusque ecclesiam S. Jacobi, & expetitis ejus suffragiis, regreditur ad partes Galliæ inferiores. Sed ibidem dicitur natus regnante mediano Pippino, ex S. Begga Ansigisi ducis filio. Regnavit autem Pippinus iste ab anno 687 usque ad 714. Quomodo igitur S. Evermarus potuit adire Compostellanum S. Jacobi sepulcrum, quod initio seculi IX tantummodo inventum fuit? Scriptor itaque Actorum vel varios Pippinos confudit, quod non raro fit in historia Belgica, vel Compostellanam S. Jacobi peregrinationem, suo tempore celebrem, ad ornatum addidit, quia forte legerat vel audierat, S. Evermarum ad diversas Sanctorum memorias peregrinatum fuisse.

[131] Facilius intelliguntur ea, quæ quatuor postremis versiculis continentur, [qui in Lusitania insignem de Mauris victoriam retulerunt,] nempe quod in honorem S. Jacobi variæ ecclesiæ in Frisia dedicatæ fuerint, quodque Frisones, implorata S. Jacobi ope, insignem de Saracenis retulerint victoriam, quam Cæsarius Heisterbachensis, scriptor coævus, in opere illustrium miraculorum & historiarum memorabilium lib. 8, cap. 66 ita narrat: Anno gratiæ millesimo ducentesimo decimo septimo, cruce signati ex tota Alemania ac Frisia cum trecentis fere navibus circa Idus Julii intraverunt portum Ulixibone *; in quo dum per aliquot dies morarentur, plures naves illic exspectantes, ad petitionem Severi episcopi jam dictæ civitatis, & episcopi Eborensis, nec non & Templariorum atque Hospitalariorum, castrum Saracenorum, nomine Alkaser, id est omnium carcer, obsederunt. Sexta vero feria post nativitatem beatæ Dei Genitricis Mariæ congregati sunt contra eos quatuor Saracenorum reges, habentes in exercitu suo ad centum millia pugnatorum: quibus Christiani, numero minores, sed fide majores, sanctum Jacobum beatumque Vincentium regionis illius patronum, & alios, si quos poterant, Sanctos invocantes, hostibus occurrerunt. In primo vero congressu unus regum cecidit; interfectorum vero non erat numerus: plurimi captivati sunt: qui cum per exercitum ducerentur a Christianis, quærebant signa victorum, asserentes candidissimam aciem, cruces rubeas in pectore gerentem, suorum multitudinem in fugam convertisse. Insuper galeæ *, quas per mare contra Christianos conduxerant, cælestis illius visionis terrore sunt fugatæ. Quod peregrini audientes gratias egerunt Christo, qui Martyrum suorum auxilia eis destinare dignatus est de cælo. Hæc mihi relata sunt ab his, qui certamini interfuerunt, & ex ore Saracenorum, quæ dicta sunt, audierunt. Ita ille. Videri etiam potest noster Antonius Macedo in Divis tutelaribus orbis Christiani a pag. 429, ubi eamdem historiam elegantius narrat.

[132] Plurimi alii scriptores tum Hispani tum exteri, [postquam sacrum ejus sepulcrum adierant], quos citat Joannes de Ferreras in sua Historia Hispanica part. 6 ad annum Christi 1217, eamdem memorant victoriam; at aliqui ex iis referunt, [quos prepterea superstitionis insimulat Ubbo Emmius,] prius Frisios Compostellanum S. Jacobi sepulcrum venerationis causa adiisse, idque non dissimulat heterodoxus Frisiæ Scriptor Ubbo Emmius, qui in Historia rerum Frisicarum lib. 8, pag. 119 ita de hac re scribit: Rursum velis vento datis, aspirante aquilone, septima luce ad Galliciæ oppidum Pharium, præcelsa turre conspicuum, haud procul Compostella appulere, ex quo oppido Compostellam superstitionis causa (ita more hæretico venerationem Sanctorum sacrilege appellat) cum contendissent itinere pedestri fere omnes, qui in classe erant, atque ad classem redissent, in Phario portu in nonum usque diem, quod venti essent adversi, commorati sunt. Deinde narrat, quomodo Ulyssipponem advenerint, ac postea Saracenos clade affecerint, in qua primas partes Frisiis suis tribuit. Nobis satis est habere hæreticum testem catholici cultus, quem sui populares ac majores olim S. Jacobo impendebant. Mitto alias nationes, quæ a multis seculis usque ad nostra tempora ex omni orbis parte ad sacras reliquias confluunt. Attamen notatu dignum est, quod Molina in descriptione Gallæciæ fol. 3 verso, & post ipsum Ferdinandus Oxea Dominicanus scribunt de Sclavis seu Illyricis; nempe in Sclavonia statutum esse, ut a vectigalibus aliisque tributis liberi sint, quicumque ter Compostellanum S. Jacobi sepulcrum visitaverint.

[133] Porro Lutherani, Calvinistæ, aliique hæretici, qui cum Ubbone Emmio pias hujusmodi peregrinationes arguunt superstitionis, & sacrarum reliquiarum venerationem explodunt, calumnias suas refutatas videant apud Gretserum nostrum in Opere de sacris & religiosis peregrinationibus lib. 2, cap. 16. Quod si forte illis non placeat recentior iste errorum suorum castigator, saltem audiant antiquiorem, nempe Theodoretum, Cyri episcopum, qui in Græco-latina Operum editione, tomo 4, serm. 8 de Martyribus, contra gentiles Græcos disputans, videtur ipsos temporis nostri heterodoxos impugnare, dum post enumeratos Apostolorum ac Martyrum cruciatus de eorum gloria sic scribit: Qua de causa & immortalem illis gloriam contulit certaminis Præses, memoriamque nullo tempore finiendam. Nam cum cetera omnia corrumpere tempus soleat, horum tamen gloriam incorruptam servavit. Ac generosæ quidem animæ triumphatorum cælum nunc obambulant & angelorum choris intersunt: eorum vero corpora non singula cujusque condunt monumenta, sed urbes & vici hæc inter se partiti, animarum illos servatores corporumque medicos appellant, veneranturque tamquam urbium præsides atque custodes, & horum apud Deum universorum interventu divina per eos munera consequuntur. Sectis eorum corporibus integra & indivisa gratia perseverat, & tenues illæ ac tantillæ reliquiæ integro nullasque in partes dissecto Martyri parem habent virtutem: quæ enim adstat gratia, dona distribuit & fide supplicantium liberalitatem metitur. Vos autem ne hæc quidem adducunt, ut horum Deum laudetis; sed deridetis ac ludibrio habetis honorem, qui his passim ab omnibus defertur, & abominandum scelus ducitis ad eorum busta propius accedere.

[134] Deinde circa finem ejusdem sermonis in editione proxime citata pag. 605 ita pergit: [ex Theodoreto redarguitur.] Victorum vero Martyrum templa clara & conspicua cernuntur, magnitudineque præstantia, & omni ornatus genere illustria, & pulcritudinis splendorem late fundentia. Neque ad hæc nos semel bisve aut quinquies quotannis accedimus, sed frequentes conventus celebramus; sæpe etiam diebus singulis horum Domino laudes decantamus, & qui integra sunt valetudine, hanc sibi conservari; qui autem morbo quopiam conflictantur, hunc depelli petunt. Petunt & liberos, qui his carent, & quæ steriles sunt, rogant, ut matres fiant: qui donum adepti sunt, salvum id sibi servari postulant. Qui peregrinationem aliquam auspicantur, ab his petunt, ut viæ sibi comites sint, ducesque itineris: qui sospites redierunt, gratias referunt, non illos adeuntes, ut deos, sed tamquam divinos homines eos orantes, intercessoresque sibi ut esse velint postulantes. Quod vero votorum compotes fiant, qui fideliter petunt, palam testantur illorum donaria curationem indicantia: alii enim oculorum, alii pedum, alii manuum simulacra suspendunt, ex argento aurove confecta: accipit enim horum Dominus etiam parva pretiique exigui, pro ferentis facultate donum metiens. Hæc autem morborum depulsionem indicant, cui testandæ ab iis posita sunt, qui sanitatem receperunt: eadem ibi sepultorum virtutem prædicant; horum porro virtus, horum Deum verum esse Deum declarat. Nonne hic Theodoretus, seculi V scriptor, graphice depingit antiquam Christianorum consuetudinem, hactenus a Catholicis usitatam, dum Sanctos invocant, & ad eorum altaria aut sepulcra anathemata suspendunt? Nonne hic aperte confundit novos hæreticos, qui contra Sanctorum cultum & sacrarum reliquiarum venerationem contumeliose debacchantur?

[Annotata]

* id est Ulyssiponis

* id est triremes

§ XI. Patrocinium S. Jacobi in bellis Christianorum contra infideles.

Magna fuit semper Hispanorum erga S. Jacobum pietas, quam inter Belgas, sibi olim subditos, [Tempore dominii Hispanici in Belgio] non parum promoverunt. Hinc præter alia hujus pietatis vestigia, quæ in Belgio reliquerunt, Antverpiæ in insigni collegiata ecclesia, quæ S. Jacobum patronum habet, instituta est in honorem ejusdem Sancti congregatio, cujus notitiam mihi suggessit R. admodum D. Ægidius Jacobus de Plancken, ejusdem ecclesiæ collegiatæ canonicus & hodiernus prædictæ congregationis præpositus, qui etiam perhumaniter mihi communicavit librum manu scriptum, in quo istius erectionis initium & ornatus ita describuntur: Anno MDCLXXII, die XVIII Aprilis, feria secunda Paschatis, celebrata fuit in ecclesia collegiata insigni divi Jacobi apostoli solennis institutio congregationis capitaneorum Antverpiensium sub protectione S. Jacobi, ut patroni. Eleganter chorus, altare majus & odeum exornata fuerunt vexillis quandraginta, circumcirca chorum, altare majus, & odeum pendentibus. Ad cornu Euangelii erectus fuit thronus regius, in quo posita erat sedes regia & pictura repræsentans regem nostrum Carolum II. In columna ad cornu Epistolæ pendebat pictura eleganter circumornata exprimens comitem de Monterey, gubernatorem Belgii. In duabus columnis juxta sedilia canonicorum pendebant ab utraque parte chori carmina dedicata præfato comiti.

[136] [Antverpiæ erecta est congregatio,] In altari majori fuit erecta pictura repræsentans divum Jacobum equo vectum, triumphantem de Saracenis, multis vexillis circumcincta. In odeo posita fuit pictura divi Jacobi vibrantis gladium, ex qua circumcirca pendebant insignia consulum hujus urbis, qui præsunt vel præfuerunt cameræ excubiarum, quam cingebant vexilla plurima eleganter disposita. In parte odei dextra erant insignia præfati comitis, in sinistra parte reverendissimi domini episcopi nostri Ambrosii Capello. Hac die ad medium duodecimæ solenniter celebrata fuit Missa per amplissimum dominum prælatum S. Michaëlis Macarium Simeomo, præsente episcopo nostro præfato. Adfuerunt gubernator castri Antverpiensis, totus magistratus, magistri excubiarum, omnes capitanei, vexilliferi &c. Deinde in eodem libro Ms. refertur, quomodo annua hujus institutionis solennitas in festo S. Jacobi celebretur, cui cæpitanei aliique interesse tenentur. Denique sequuntur statuta ejusdem congregationis, forma benedicendi vexillis, aliaque, quæ ad institutum nostrum non pertinent. Nunc ad majora & antiquiora Hispanicæ pietatis monumenta progrediamur.

[137] Hispani seculo XII in honorem S. Jacobi instituerunt Ordinem equestrem sive militarem, [& abhinc pluribus seculis institutus est in Hispania Ordo militaris in honorem S. Jacobi,] quem vulgo de la espada appellant. Scio Maurum Castellum Ferrerium lib. 4, cap. 1, aliosque scriptores altius hujus Ordinis primordia repetere; sed illustrissimus Sandovalius in notis ad antiquos auctores a se primum editos a pag. 230 eorum argumentis respondit. Cum aliis itaque eruditis scriptoribus existimo, hanc originem ultra medium seculi XII differendam esse. Nostrum non est hic singula in eam rem argumenta producere vel diluere. Quare si quis opinione nostra nolit acquiescere, habeat responsum verbis Marianæ, qui lib. 2 Rerum Hisp. cap. 13 post alia de hoc Ordine dicta sic concludit: Hæc habebamus, quæ de initiis ejus Ordinis litteris mandarentur, pauca pro dignitate, pro suscepti operis modo nimis multa. Neque ignoramus, quosdam vetustiorem originem designare; alios ab Alfonso Casto; a Ramiri ætate alios. Nimirum utrosque decepit ejus militiæ illustrandæ studium: nam diploma, quod ante centum amplius annos virginibus sacris, quæ Salmanticæ a sancto Spiritu nomen habent, concessum profertur, falsi ab eruditioribus accusatur: quibus argumentis, explicare non attinet: res ipsa se prodit sive stylum expendenti, ab eorum temporum ruditate abhorrentem, sive annos numerandi ab ortu Christi rationem consideranti, nondum per hæc tempora in Hispania susceptam. Verum hæc missa facimus. Ceterum qui hujus Ordinis, professionem, propagationem, privilegia variosque successus nosse cupit, legat Hippolytum Helyotum tom. 2 Ordinum religiosorum & militarium capp. 39 & 40, ubi multa ex variis auctoribus de Ordine S. Jacobi collegit.

[138] Hujus Ordinis institutionem haud dubie varia præcesserant beneficia, [qui dicitur apparuisse in pugna Clavigiensi,] quæ Hispani a protectore suo S. Jacobo in bellis sibi prodigiose conferri sentiebant. Inter ea primoloco numeratur famosa victoria Clavigiensis, quam Mariana noster lib. 7, cap. 13 eleganter narrat. Sed nos more nostro malumus audire primum narrationis illius auctorem Rodericum Toletanum, qui lib. 4 Rerum Hisp. cap. 13 eam ita exponit: Post hæc autem rex Ranimirus nolens otiosus a Dei servitio inveniri, aggressus est loca Arabum, & tam in villis, quam in agris cuncta, quæ reperit, etiam Anagarum, incendio concremavit. Tunc Sarraceni cum maxima multitudine occurrerunt: exercitus autem regis Ranimiri, visa multitudine, in locum, qui Clavigium dicitur, se recepit. Cumque in nocte de certamine dubitaret, apparuit ei beatus Jacobus confortans eum, ut certus de victoria, sequenti die bellum Arabibus instauraret. Cumque diluculo surrexisset, visionem episcopis & magnatibus revelavit: qui pro visione gratias exsolventes, ad pugnam omnes se communiter paraverunt, Apostoli oraculo roborari. Sed ex alia parte Sarraceni de multitudine confidentes ad prælium processerunt. Hinc inde itaque conserto prælio, Sarraceni confusione turbati, Christianorum galliis * terga dederunt, ita quod ex eis fere septuaginta millia ceciderunt; in quo bello beatus Jacobus in equo albo vexillum manu bajulans fertur apparuisse. Tunc rex Ranimirus cepit Albaidam, Clavigium, Calagurram, & multa alia, quæ regno adjecit. Ex tunc, [ut] fertur, hæc invocatio inolevit: Deus adjuva et sancte Jacobe. Tunc etiam vota & donaria beato Jacobo persolverunt, & in aliquibus locis non ex tristitia aut necessitate, sed devotione voluntaria adhuc solvunt. Lucas Tudensis, Roderico Toletano synchronus, paucis mutatis, eamdem refert historiam, quæ legi potest in Hispania illustrata tom. 4, pag. 76. Ex his Baronius aliique recentiores sua hauserunt.

[139] Eruditi quidam Hispani hanc victoriam in dubium revocant, [de quæ aliqui Hispani dubitant,] eamque cum altera confusam esse existimant. Audi ex iis Josephum Perezium Benedictinum in suis Dissertationibus ecclesiasticis pag. 203 ita loquentem: In primis itaque illud magnopere contra ipsum facit, quod nemo ex antiquioribus prælii adeo celebris, insignisque victoriæ mentionem facit. Non Sebastianus, non Sampirus, non denique Ovetensis Pelagius. Primus, quod quidem constet, Rodericus Toletanus ejus meminit. Sed enim ejus, quamvis gravis alioqui auctoris, testimonium hic nihilo majoris ponderis est, quam hodierni scriptoris, qui id memoriæ, nullo antiquiore fretus, sed rumusculos secutus, proderet: cum a tempore, quo id prælium commissum fertur, ad Roderici ævum quadringenti, & eo amplius, anni fluxerint. Deinde pag. 297 de eadem re sic disserit: Quod vero viciniæ ejus tractus, in quo prælium commissum dicitur, traditio obtenditur, haud pluris debet fieri. Constat utique ex Sebastiani locuplete testimonio, Ordonium I Ramiri filium, ingentem ad Albeldam montemque Asturcem, vulgo Laturcem, cladem Sarracenis intulisse. Ea res huic traditioni ansam dederit, quam posteritas incuriosa & temporum negligens mox corruperit, & cum celebri ad Calavicium vulgo Clavigium, qui prope abest, prælio confuderit. Neque autem verosimile est, duo intra tam brevem periodum temporis adeo insignia prælia ibidem loci commissa fuisse. Hæc Perezii argumenta, quamvis non contemnenda, rem plane non conficiunt, neque antiquam Hispanorum traditionem evertunt; præsertim cum Sebastianus Salmanticensis episcopus de Ramiro I diserte asserat: Adversus Sarracenos bis præliavit, & victor exstitit. Scio, Perezium hoc de minoris momenti præliis & quasi velitationibus intelligere. Sed hæc illius explicatio tam facile rejicitur, quam affertur. Præterea Franciscus de Berganza in Antiquitatibus Hispaniæ parte 2 edidit vetus Chronicon ex monasterio S. Petri de Cardeña, ubi pag. 583 victoria Clavigiensis Ramiro I clare adscribitur.

[140] [quibus nondum assentimur,] Angelus Manrique tomo 3 Annalium Cisterciensium pag. 112 eamdem popularium suorum traditionem ita confirmare nititur: Vestigia belli hodie etiam invisi apud Clavigium Mariana testatur, effossis passim stragibus armorum per ruricolas, oppidanos illius loci. Nos sacratiora adnotabimus vestigia, sancti Jacobi insigne referentia; vulgaria incolis, sed forte ideo minus observata, quia vulgaria. Vix ullus lapis in loco reperitur, qui non conchulæ formam præ se ferat; VENERAS vernacula lingua Hispani dicimus. Et quod mireris, si in partes comminuatur, tot conchulas formabit, quot partes feceris. Naturæ loci, an perpetuo miraculo tribuere, aliorum sit. Nos rem compertam, & notam tantum scribimus. Verum hæc S. Jacobi insignia controversiam non dirimunt, & potius naturæ loci, quam perpetuo miraculo attribuenda videntur: nam Maurus Castellus Ferrerius lib. I, cap. 21 fatetur, similia S. Jacobi insignia non procul ab oppido S. Sebastiani in Cantabria inveniri, ubi tamen non dicuntur Mauri a S. Jacobo in prælio cæsi. Auctor ille quidem affirmat, hæc ibi crescere, quia eo loco sanctus Apostolus fuit, quando fidem in Hispania prædicabat. At illustrissimus Sandovalius in notis supra citatis pag. 190 hanc rationem explodit, & pagina sequenti addit, non procul Victoria, primaria Alavæ civitate, in spatioso agro innumerabiles erui lapides, qui corda & rotas repræsentant. Quamvis autem hæc sint insignia S. Augustini & S. Catharinæ, quis tamen inde concludet, eos in illa provincia umquam fuisse? Sed licet hæc Clavigianam victoriam non probent, nihilominus ob argumenta superius allata communi Hispanorum traditioni adhæreo, donec validior ratio vel auctoritas me ab ea cogat recedere.

[141] [etsi diploma de hoc prælio non videatur genuinum.] Ad eamdem victoriam comprobandam circumfertur etiam quoddam Ramiri I diploma, quod eruditissimus Perezius Dissertationibus ecclesiasticis a pag. 287 totum inseruit. At tum ipse, tum Sandovalius, in eo tot characteristicas falsitatis notas detexerunt, ut ab imperito homine confictum, aut saltem genuino diplomati, quod forte intercidit, postea substitutum fuisse omnino appareat. Ne quis autem ex dictis malam formet conclusionem, subjungo hic illa verba, quæ Perezius eidem controversiæ præmisit pag. 286. Profiteor, mei animi mentisque non esse, ut per ea, quæ hic dicentur, aliquid præjudicii Compostellanæ ecclesiæ juri antiquo afferatur: id enim inconcussum manere volumus; quippe quod non hocce tantum diplomate niti, sed immemorabili possessione credimus, ac, si non a. Ramiro I, certe ab ejus nominis II aut ab aliis principibus, quorum privilegia ævi diuturnioris injuria perierint, eam concessionem perhonorificam juxta ac utilem manasse certum habeamus: non enim veri est simile, aut religiosissimam ecclesiam rem sibi non debitam a Christianis populis per fraudem exigere voluisse; aut plebem credulam in re, quæ sua tantopere intererat, sibi sucum fieri gratis passam esse. Quare jus illi suum illibatum maneat, quidquid adversus istud diploma eruditi disputent. Hæc verba, tamquam nostra, accipi volumus.

[142] Non tantam dubitandi materiam subministrat victoria, [Rex Ferdinandus] quam rex Ferdinandus circa medium seculi XI intercessione S. Jacobi de Mauris reportavit. Monachus Siliensis, illi ætati proximus, & nuper primum a Francisco de Berganza in lucem datus, part. 2 Antiq. Hisp. pag. 543 eam sic refert: Quibus triumphatis, ut Conimbria illarum partium maxima civitas, quæ istis præfuerat, in cultum Christianitatis redigeretur, limina beati Jacobi apostoli, cujus corpus per divinam nostri Redemptoris visitationem ad Hispaniam delatum dicitur, rex flagitando petiit, ibique supplicatione per triduum facta, ut id bellum prosperos ac felices haberet eventus, Apostolum ad divinam Majestatem pro eo intercessorem postulabat. Donato * itaque venerando loco, Fernandus rex, divino fretus munimine, Conimbriam audacter accelerat, [&] castris supra eam positis, consedit.

[143] Ceterum ut devotissima ejus oratio, qualiter Deo accepta fuerit, [Conimbricam Mauris eripuit,] omnibus clareat, exprimere dignum duxi. Completa namque exstitit in devotione Fernandi regis rata sententia nostri Salvatoris; Amen, inquiens, dico vobis, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. In hoc enim, quod civitatem illam a ritibus paganorum erui, & ad fidem Christianorum reverti flagitabat; profecto in nomine Jesu, quod Salvator interpretatur, Deum Patrem pro ejus salute rogabat. Sed quoniam adhuc Fernandus, in corruptibili carne positus, familiarem se divinæ gratiæ esse per meritum vitæ nesciebat, Apostoli suffragia postulat, quatenus ad intercedendum, dum * piissimi Magistri familiarem notitiam accedat. Pugnat itaque Fernandus rex apud Conimbriam materiali *, pro cujus victoria capessenda Jacobus Christi miles Magistrum apud intercedere non cessat.

[144] Deinde auctor explicat, quomodo populo innotuerit, [sicut S. Jacobus Græco cuidam apparens] hanc victoriam ope S. Jacobi relatam fuisse: Tandem Fernando serenissimo regi cælitus concessum triumphum hoc modo beatus Apostolus Compostellæ innotuit *. Venerat a Hierosolymis peregrinus quidam, Græculus, ut credo, & spiritu & operibus pauper, qui in porticu ecclesiæ beati Jacobi diu permanens, die noctuque vigiliis & orationibus instabat. Cum nostra loquela jam paulisper uteretur, audit indigenas, templum sanctum pro necessitatibus suis crebro intrantes, aures Apostoli, bonum militem nominando, interpellantes. Ipse vero apud semetipsum, non solum equitem non fuisse, imo etiam nec usquam ascendisse asserens. Supereminente nocte, clauditur dies. Tunc ex more cum peregrinus in oratione pernoctaret, subito in ecstasi raptus, ei apostolus Jacobus, velut quasdam claves in manu tenens, apparuit, eumque alacri vultu alloquens, ait: Heri, inquit, pia vota precantium deridens, credebas me strenuissimum militem numquam fuisse. Et hæc dicens, allatus est magnæ staturæ equus splendidissimus ante fores ecclesiæ, cujus nivea claritas totam, apertis portis, perlustrabat ecclesiam: quem Apostolus ascendens, ostensis clavibus, peregrino innotuit, Conimbriam civitatem Fernando regi in crastinum circa tertiam diei horam se daturum.

[145] [pradixerat.] Interea labentibus astris, cum die dominica sol primo clarus patefecerat orbem, Græcus tanta visione attonitus omnes clericos & omnes villæ primores in unum convehat *, atque hujus nominis & expeditionis ignarus, eis ordine rem pandendo, Fernandum regem hodie Conimbriam ingressum dicit: qui, denotato die, legatos cum festinatione ad castra invictissimi regis dirigunt: qui solerter iter agentes percipiant, utrum ex Deo hæc visio procederet, ut ad laudem nominis sui ministri * debuisset huic mundo. At legati postquam maturantes in Conimbriam pervenerunt, ipso die, quem Apostolus Compostellæ significaverat, regem aggressum hora tertia civitatem invenerunt. Siquidem cum per aliquot temporis spatia Conimbricenses infra mœnia inclusos teneret, positis in gyro arietibus, murum civitatis in parte fregerat: quod videntes barbari legatos cum suppliciis * ad regem miserunt, qui sibi liberisque vitam tantummodo postulantes & urbem & omnem substantiam, præter viaticum perpaucum stipendium, regi tradiderunt. Rodericus Toletanus lib. 6, cap. 11, Lucas Tudensis tom. 4 Hisp. illust. pag. 93, & Baronius ad annum Christi 1040 num. 2 eamdem historiam referunt. Nos eam ex scriptore coævo aut saltem suppari dare voluimus.

[146] [Hispani,] Christiani ante medium seculi XIII auxilio S. Jacobi obtinuerunt victoriam, quam Lucas Tudensis, qui eo tempore vixit, tomo 4 Hisp. illust. pag. 114 describit hoc modo: Sequenti vero anno (id est Christi 1230, ut notant Odoricus Raynaldus & Joannes de Ferreras) Adefonsus rex Legionensis obsedit civitatem Emeritam, & cepit eam. Erat tunc temporis quidam barbarus insignis, nomine Abenfuth, qui expulit Almophades ab Hispania, & factus est rex barbarorum. Hic a suis vocabatur rex virtutis, & congregato exercitu Maurorum innumerabili, venit pugnaturus cum Adefonso rege Legionensi, qui erat Emeritæ cum paucis. Sed rex Adefonsus, ut erat fortis & animosus, fecit exercitum suum de nocte contra Sarracenos flumen Guadianam transire. Fixerant Sarraceni tentoria juxta castrum Alhange, & viderunt primo mane nostrorum acies paratas ad bellum, & ipsi ordinaverunt acies suas ad prælium properantes. Fuit Dominus cum rege Adefonso & populo Christiano, & in congressione ipsius belli tanta Sarracenorum millia prostrata sunt, quod multa barbarorum oppida remanserunt vacua, habitatoribus eorum exstinctis in ipso bello. Abenfuth autem rex barbarorum fugit graviter vulneratus. Tunc rex Adefonsus a victoria reversus obsedit Badajozum, & post paucos dies cepit ipsum. Dimiserant Sarraceni Elves & castra alia plura, se fugæ committentes, quæ Christiani populaverunt, cum vacua reperissent. Reversus est rex Adefonsus cum multis spoliis & victoria magna, laudans Deum & beatum Jacobum, qui sibi de inimicis dedit tam nobiliter triumphare: siquidem in ipso bello visibiliter apparuit beatus Jacobus cum multitudine militum albatorum, qui Sarracenos in manu valida prosternebant. Hactenus ille.

[147] Circa idem tempus Alfonsus, S. Ferdinandi regis frater, [invocata S. Jacobi ope,] manifesto auxilio S. Jacobi prope Xerez ingentem Mauris cladem intulit, quæ describitur in Vita S. Ferdinandi, quam tomo VII Maii illustravimus, ubi pag. 323 post narratum Christianorum victoriam leguntur sequentia: Grande eo die miraculum in favorem Christianorum creditur operatus fuisse Deus, misso ad eos in prælio juvandos sancto apostolo Jacobo, idque duabus de causis sustineri potest. Primum, quia impossibile erat, Christianos tam paucos de Mauris decuplo pluribus reportare victoriam istiusmodi absque simili auxilio. Deinde quia plurimi ipsorummet Maurorum dixerunt, se vidisse equitem equo albo invectum, cum vexillo albo in manu una, gladio evaginato in altera, quem alii multi equites albi sequebantur; vidisse etiam per aërem discurrentes angelos: quodque equites isti multo plus damni inferebant Mauris, quam ipsimet Christiani, quorum etiam aliqui idem se conspexisse testati sunt. Haud dubie plura hujusmodi reperirem exempla, si mihi omnes Hispaniæ historias pervolvere vacaret.

[148] Nolo tamen hic prætermittere navalem Italorum triumphum, [& Pisani,] ope S. Jacobi seculo XIII obtentum, quem noster Antonius Macedo in Divis Tutelaribus orbis Christiani pag. 128 ita exponit: Sanctum etiam Jacobum Majorem apostolum Pisanorum olim patronum fuisse memorant: Frederico enim hoc nomine II, Neapolis rege & Germaniæ simul imperatore, contigit, ut duo Pisani duces Oddo Gualdulius & Rogerius Piscis, comparata valida navium classe in Moream (sic vocant) vela facerent, pugnandi studio incensi contra fidei Christianæ hostes. Commisso cum iis prælio, diu ancipiti marte pugnatum, in neutram partem inclinante victoria; donec sancti Jacobi nomen iteratis vocibus invocantes de exstruendo in ipsius honorem templo votum emiserunt, in eo videlicet Christianorum portu, ad quem primum appulissent: & voti compotes facti sunt, insigni de hostibus parta victoria, eorum navibus partim captis, partim demersis, paucis dumtaxat fuga elapsis. In Neapolis deinde portum secunda navigatione delati die XXIX Julii, anno MCCXXXVIII, patrono suo Jacobo apostolo templum ædificarunt, quod procedente tempore S. Jacobi Gladiferi nomen accepit: in eo enim ejusdem militaris Ordinis equites initiari consueto de more solent.

[149] Josephus de Magistris, qui patrui sui Francisci opus de statu ecclesiæ Neapolitanæ additionibus auxit, [promisso in ejus honorem templo,] eamdem historiam pag. 427 narrat, & ibidem exhibet sequentes versus, quos in marmore prope januam istius ecclesiæ ita legi testatur:

Annis millenis ter denis octo ducenis
Post Christum natum fuit hoc opus ædificatum,
Quarto Septembris dena inditione * Kalendas.
Condidit hanc consul Oddo Gualdulius aulam,
Rogerius Piscis reliquis cum compatriotis.
De Fusarello sanctus Petrus hic erat ante;
En * Pisanorum nunc est, sic plebe vocante,
Adi * Pisis urbanæ laudem, famamque, decusque,
Cui parent terræ, cui parent æquoris undæ,
Jacob in petra voluit tunc sculpere metra.

Qui hanc obscuram inscriptionem utcumque intelligere cupit, legat citato loco Josephum de Magistris, qui memoratæ ecclesiæ, Neapoli a Pisanis in honorem S. Jacobi ædificatæ, statum ab initio usque ad sua tempora explicat. Cæsar Engenius Caracciolus in Neapoli sacra, anno 1623 Italice edita, ortum & progressum ejusdem templi a pag. 469 describere incipit, ubi etiam pagina sequenti prædictos versiculos adducit.

[150] [ac demum Lusitam in India Orientali,] Addo hic epimetri loco insignem Lusitanorum victoriam, intercessione S. Jacobi in Oriente partam, quando Alfonsus Albuquercius anno 1510 Goam recuperavit. Maffeius noster in historiis Indicis circa finem libri 4 rem totam narrat, & post multa, quæ hic longum esset transcribere, hæc ad propositum nostrum subdit: Neque huic tantum signo (nempe Crucifixi imagini, quam in domus cujusdam parietinis invenerant) acceptam eam victoriam Lusitani ferebant; quod ejus ope quodammodo introducti in urbem fuisse viderentur; sed etiam divi Jacobi apostoli, Hispaniarum præsidis evidenti auxilio: quod amissa iterum Goa, barbari sine fine requirerent, quisnam esset egregius ille dux, punicea cruce & fulgentibus armis insignis, qui tantam edidisset stragem, ac Mahometanas phalanges Christianorum paucitati cedere coëgisset. Neque Albuquercius cælestis promeriti sese immemorem ostendit: siquidem pietatis causa inclusum vermiculati operis auro scipionem cum capulo ex pyropis & margaritis; & bombycinum petasum addito aureo gemmatoque conchilio; itemque pertusos in linea globulos aureos (ea peregrinantis olim Apostoli insignia sunt) in Palmulano Jacobeæ militiæ contubernio (qui locus Olisipponensis agri notissimus est) poni jussit: ac deinde moriens Compostellano ejusdem Apostoli templo terræ Callaicæ pensilem ingentis formæ lychnuchum argenteum cum perpetui luminis alimento legavit.

[151] [aliique Christiani sæpe de hostibus vera fidei triumpharunt.] Si quis recentiora istiusmodi prodigia desideret cognoscere, adeat nostrum Antonium Macedo in Divis tutelaribus orbis Christiani a pag. 232, aliosque historiographos, qui res ab Hispanis ac Lusitanis in Africa & utraque India fortiter gestas memoriæ prodiderunt. Videri etiam potest noster Georgius Crugerius in sacris Pulveribus Bohemiæ, Silesiæ, & Moraviæ ad diem XXV Julii, ubi post enumeratas S. Jacobi ecclesias in iis regionibus, narrat, quomodo sanctus iste Apostolus, Nissæ patronus, Suecos ex urbe Nissensi prodigiose fugaverit. Nos cum Crugerio fidem hujus miraculi penes affirmantes hujus civitatis incolas relinquimus. Nunc Lusitana quædam stupendæ victoriæ traditio singulari paragrapho discutienda est.

[Annotata]

* lege gladiis

* id est dotato seu donis aucto.

* forte ad

* deest arte vel machina

* id est indicavit.

* lege convocat

* forte manifestari

* id est supplicationibus

* al. in dictione

* forte &

* lege Ad

§ XII. Examen stupendæ cujusdam victoriæ, quæ invocatione Deiparæ ac S. Jacobi in Lusitania de Mauris relata fuisse dicitur.

Dum aliquando cum P. Joanne Feytens, qui theologicis Societatis nostræ studiis Lovanii præest, [Stupendam historiam, cujus notitia ad nos casu pervenit,] familiarem de Actis S. Jacobi sermonem instituebam, is ea occasione mihi narravit prodigiosam historiam, quam in festivis Knittelii nostri concionibus legerat. Synopsis autem historiæ continebat, quod pauci Lusitani, in castro quodam ad fluvium Mundam a Mauris obsessi, implorata S. Jacobi ope, & eruptione facta, incredibilem hostium multitudinem fudissent, ac post insperatam victoriam ad castrum reversi, reperissent mulieres puerosque vivos, quos ante eruptionem occiderant, ne Saracenorum ludibrio ac abnegandæ Christianæ fidei periculo exponerentur. His auditis, ingenue fassus sum, me inter varia sancti Apostoli miracula nihil umquam simile invenisse, & quæsivi, an Knittelius aliquos hujus prodigii testes afferret. Cum ille id etiam assirmaret, & liber iste in bibliotheca nostra hic non esset, petii Knittelianæ narrationis ecgraphum, ut citatos ab ipso auctores consulerem, & sic more nostro primum miræ historiæ fontem detegerem. Post aliquot hebdomadas petitum miraculi ecgraphum Lovanio accepi, quod apud Knittelium in festo S. Jacobi post alia ita incipit: Unum refero tam stupendum, ut non crederem, nisi legerem in Benedicto Fernandio in Genesim tomo 3, Bernardo de Britto lib. 6 Annalium Cisterciensium capp. 27 & 28, Elia de S. Theresa Legationis ecclesiæ triumphantis lib. 1, cap. 15, num. 19. Tunc subdit ipsam historiam, quam nos ex vetustioribus scriptoribus mox referemus.

[153] Accepta hac notitia, tres istos auctores inspexi, [damus ex Fernandio, qui narrat, quomodo pauci Christiani,] & fideliter a Knittelio citatos comperi. Elias a sancta Theresa, Carmelita discalceatus, in Legatione ecclesiæ triumphantis ad militantem tomo 1 pag. 91 citat Fernandium nostrum, qui tomo 3 Commentariorum in Genesim sect. 8 in caput 32 Geneseos num. 3 rem ita narrat: Quo tempore universa Hispania post Gothorum regum interitum a Mahometanis vastata excisaque sub barbaro illo nefandoque jugo tenebatur; in Portugallia tamen aliquot munitiora Christiani habebant castella, quæ Saracenum jugum adhuc nescierant. Erat unum in campis illis valde spatiosis & fœcundis, quos peramœnus irrigat Munda, non procul a Conimbrica, quæ nunc divinarum & humanarum disciplinarum altrix est quam celeberrima. Visitur nunc illud castellum in Monte majore vetere, inter cetera totius regni oppida nobilissimo. Ad hoc obsidendum confluxerat infinita Saracenorum multitudo sub rege Cordubæ Abderrameno aut Almanzore: visebantur latissima illa camporum æquora, quoquoversum protenduntur, barbarorum copiis plena: equites peditesque instar locustarum omnia occupabant.

[154] Acerrimum deinde cœptum est contra oppidanos bellum, qui numero pauci, animo tamen impigri & prævalentes, gravem illam intra castelli angustias molem obsidionis tecti usque ad triennium pertulerunt. [in quodam Lusitaniæ castro ab innumeris Mauris obsessi,] Ceterum, pertinacius instante barbaro novisque semper & machinis & armis & militibus in oppugnationem oppiduli, veritus, qui ducem gerebat Joannes abbas ex ordine S. Benedicti, capiendum haud dubie castellum, seque deinde cum omnibus, qui intus erant, hostili ferro ac probro mancipandum, consilium cepit, re quidem impium atque infandum, nec ullis antea seculis aut patratum aut auditum, sed ob ignorantiam ex pia intentione forsitan excusabile. Eia, inquit, socii, ad extremum jam res adducta; capiendum castellum, trucidandi omnes, quibus per ætatem licuit arma sumere, oppugnantibusque obsistere: feminæ puerique in ludibrium atque in prædam cessuri hostibus, quibus præter intolerandum servitutis jugum impendet periculum, ne decepti aut compulsi Christianam religionem deserant, & ad nefandam Mahometis sectam transferantur. Igitur (quod honestius est ac securius) trucidatis prius feminis ac pueris, ne barbarorum injuriis exponantur, facta nos eruptione in obstantes hostium legiones irruamus, ut saltem fortiter ac viriliter depræliantes gloriosam inter Saracenorum strages mortem oppetamus.

[155] [consilio abbatis Joannis mulieres ac pueros jugularint,] Placuit omnibus Joannis consilium, omnesque brevi mulieres, puerique ac vetuli cæso gutture ad unum perempti: atque omnibus demum opibus incendio absumptis, soli qui restabant vivi propugnatores, apertis subito portis, facto impetu in hostes Christum dominum, & sanctum Jacobum de more implorantes involarunt. Favit Deus bellatoribus suis, qui licet pauculi barbarorum illam innumerabilem colluviem, cæsis nonaginta millibus, profligarunt: fugientes deinde nostri sunt persecuti; tum castra plena omnis barbaricæ opulentiæ a nostris direpta. Verum ubi receptui datum est signum, ad saltum valde condensum, ne introrsum silvarum latebras temere ingressi hostium paterent insidiis, substiterunt; læti quidem de prodigiosa illa victoria, quam fere incruento marte divinitus pepererunt; at mœsti nimium, & animis, plus quam explicari aut credi potest, exulceratis ob deplorandam feminarum & puerorum cædem, redeunt in castellum, ut suorum cadavera debitis lamentationum & precationum officiis ad sepulturam usque prosequerentur. Versam diceres cytharam in luctum, triumphi gloriam in pompam sepulcralem. Victis potius quam victoribus similes, ejulatu ad cælum usque sublato, suam & suorum miserandam infelicitatem deplorantes domum miseri revertebant.

[156] [quos post factam eruptionem & relatam de Mauris victoriam redivivos invenerint,] Accedentibus ergo jam ad portas castelli (o immensam Dei clementiam pariter atque potentiam!) occurrit obviam universa cæsorum multitudo: mulieres ac pueri omnes vivi & incolumes festivis cantibus & victoriam bellatorum, & redditæ peremptis vitæ miraculum concelebrant. Quis, obsecro, incredibilem animorum lætitiam ac voluptatem in utrisque merito explicabit? Ceterum ad perpetuum tam inauditi miraculi testimonium ac monumentum admirabili quodam notati signo videbantur: in cujusque scilicet gutture, qua vulnus prius late hiabat, quoddam veluti rubrum filum protendebatur. Nimirum quod de Jacob dixit Gennadius, claudum ex lucta remansisse, ut continentem atque perpetuam luctationis illius memoriam teneret, de nostris egregie dicam, sanguineo colore insignita illorum guttura fuisse, ut memoriam tam stupendi miraculi, & qui tum viverent, & posteri subinde immortales perenniter Deo gratias agentes concelebrarent, magnam quoque Dei Matrem virginem debitis obsequiis & colerent & amarent, cujus in gratiam ac preces illud esset tam insigne a Deo patratum prodigium: nam prope illum saltum condensum, ubi bellatores nostri substiterunt, exstructum a Joanne illo templum est, dicatumque virgini Deiparæ, cujus etiam effigies lignea idem in gutture signum cruoris præferre visa est, aut quia sic divinitus concessa imago apparuit, aut quia mortales illi grati & pii eam, cui beneficium referebant acceptum, illo suo signo prænotarunt.

[157] Denique narrationis suæ testes adducens ita concludit: [& narrationis suæ testes citat.] Latius fortasse, quam par erat, hanc historiam retulimus, sed ea tamen digna est, quam & nostri homines oblivionis ac taciturnitatis consepultam esse tenebris non patiantur, & gentes quoque universæ in majorem Dei gloriam, Virginisque matris honorem & sciant & admirentur. Testantur hoc, uti a me descriptum est, miraculum præter ipsam ab antiquis usque ad nos deductam traditionem, archivi * Cisterciensis monasterii, quod in eo loco saltus, ubi a bellando cessatum est, ædificatum huc usque visitur, demumque diligentissimus nostræ gentis historiographus F. Bernardus de Britto lib. 6 Chronici Cisterciensis cap. 27 & 28 patrio sermone conscripsit. Hactenus Fernandius noster Lusitanus, qui haud dubie juxta vulgarem popularium suorum traditionem prodigium istud exposuit: nam Bernardus de Britto, quem laudat, idem miraculum aliis exornavit adjunctis, quæ loco proxime citato in Chronico ejus notari possunt. Sed neque hic subsistendum est, cum Brittus ibidem indicet, sese hanc stupendam historiam ex manuscriptis Lorvanensis monasterii monumentis hausisse. Itaque ulterius progrediamur, ut primam hujus narrationis originem indagemus.

[158] At opportune nobis se hic offert Vasconcellius noster, [Vasconcellius noster ex archivo] qui in Anacephalæosibus Lusitaniæ pag. 540 agens de memorato Deiparæ templo (Lusitanice vulgo nossa senhora de Ceiça vocatur) eamdem historiam ex archivo Lorvanensi sic narrat: Hujus ædiculæ originem invenies Lorvanis in archivis, quæ ita habet: Per id tempus, quo Maurorum reges res Hispaniarum administrabant, & in aliquibus Hispaniæ urbibus Gottorum reliquiæ perennabant, complures fuere rei Christianæ professores, qui Legionensem regem agnoscerent, ad quem jure gentium res Hispana pertineret. Hi tamen, soluta pecunia tributi nomine, rem Christianam ægre sustentabant. Inter alia, in quibus Christiani ritus fierent, Lorvaniense erat cœnobium, jam ibi a divi Benedicti ætate fundatum, ad quod se complures conferebant, ut nomine sacræ illi familiæ dato mira rerum humanarum despicientia ætatem agerent. Quos inter quidam fuit, Joannes nomine, Alphonsi Legionensis regis patruelis, & Ramiri regis avunculus, qui priusquam se Benedictinæ adscriberet familiæ, honestas victorias cum maxima laude domum retulerat. Hunc Lorvaniensem abbatem donavit Alfonsus Montis majoris, cognomento veteris, principatu, quia tunc propugnaculum erat bene munitum, paucis tamen militibus peropportunum, ut ex redditibus & proventu inde collectis cibaria in monachos & stipendia in milites, qui præsidio erant, solverentur.

[159] [monasterii Lorvanensis] Accidit per id tempus, ut quidam sacro fonte lustratus, & sub Joannis disciplina enutritus a Christi pascuis ad Mahometis sabuleta se reciperet, & ab Abderameno Cordubensi rege copias summe contenderet, queis rem Christianam funditus deleret: qui post varia in Christianos homines exempla Montem majorem obsidione obvallavit eo animo, ut vel arcem iniquis conditionibus caperet, vel omnes ad unum ferro demeteret. Qui cum arcem crebris assultibus & dolis attentarent, tanta animi contentione sunt repulsi, ut Mauri rebus diffisi de dimittenda obsidione cogitarent; acriter tamen pro intercipiendis commeatibus, ne in arcem inferrentur, laboratum est. His coactus Joannes extra muros egressus cibaria sæpissime non citra sanguinem comparabat. Enimvero ad illos egestatis terminos adducti sunt, ut aut deditionem facerent, aut fame sitique enecti interirent: quorum utrumque moleste ferebat abbas, cum certo sciret, Mauros propugnaculum ingressos feminas puerosque cum maximo & pietatis & corporum discrimine in captivitatem abducturos. Itaque viros bellaces vocat ad consilium, qui cum longiores moras in consultatione traherent, invariatis omnium sententiis convenerunt, ut vulgus imbelle, feminas nimirum, infantes, & seniores jugularent, lautamque supellectilem, & quidquid auri argentive esset, immissis flammis ad cinerem resolverent & favillam; postea copiis in acum * eductis cum hostibus arma conferrent, ut victoriæ spe prorsus amissa, seque suosque ulciscerentur.

[160] His ita decretis, furentibus similes, manantibus ubertim lacrymis, cogitata perficiunt. [eamdem prodigiosam historiam] Queis ut abbas Joannes exemplo præiret, sororem cum nepotibus jugulavit. Tandem cum desperati jam in hostes involarent, tam fortiter se gessere, ut hostium imperatore, Christianæ fidei desertore impudentissimo, abbatis gladio interempto, alii in fugam penetrarent, quorum tergo hærentes nostri per aliquot leucas animose instabant. Postquam receptui datum est signum, nostrates ad colligenda spolia remearunt. Videres lautam supellectilem, pretiosas vestes, vasa aurea, arma, equos, frena, cadavera per agros passim jacentia. Totam eam noctem, dum per lacrymas licuit, victoriæ palmam celebrarunt: quis enim oblectamentum caperet, iis interemptis, quos in vita charissimos habuerat? Die crastina ad primam auroram duos vident equis insidentes, glomerato incessu ad se festinos venire, quorum festivi clamores & voces incomptæ cælum feriebant. Qui ut abbatem convenere, fide majora retulerunt; illos nimirum, quos per summam carnificinam jugulaverant, singulari Numinis beneficio ab inferis fuisse excitatos. Dici non potest, quam immortaliter fuerint tam festino * nuntio gavisi, cui fidem non habuerunt, priusquam rem oculis usurparunt. Hi omnes, qua ictus est inflictus, purpurea linea signati apparebant.

[161] [paulo aliter refert.] Joannes alta quadam mente præditus spolia in omnes æque distrahit, quibus ornati & locupletes ad patrios lares recesserunt, & vastam illam solitudinem, ubi tam lætum nuntium audierat, elegit, ut reliquum vitæ tempus ageret, augustissimæ cæli Reginæ, cui se suaque omnia multis nominibus debebat, emancipatus, cui & hostes exstinctos, & suos ab inferis reduces factos referebat: quamobrem ædiculam illam excitavit, ubi tempus continuis ad Deum precibus absumeret, effigiemque Deiparæ, puerum Jesum molli amplexu præferentem, in memoriam accepti beneficii a materia duci curavit, queis eamdem lineam imprimi jussit, quas suscitati in collo præferebant, ut tanti muneris memoria immortalitati transmitteretur. Sunt, qui asserant, effigiem illam e cælo lapsam ultro se Joanni obtulisse eadem in collo cicatrice, quam nostra adhuc ætate videre est. Ita Vasconcellius, citans in fine Bernardum de Britto, qui in Chronico Cisterciensi eodem fere modo & verosimiliter ex iisdem monasterii Lorvanensis instrumentis istud prodigium Lusitanice narrat. Interim video, hanc narrationem a præcedenti differre in variis circumstantiis, quas curiosus lector facile observabit, si Fernandii ac Vasconcellii textum attente inter se conferre voluerit.

[162] Nunc videamus, quid eruditus quidam Hispanus de portentosa hac historia judicaverit. [Hispani passim hanc historiam inter fabulas numerant,] Is est Antonius de Yepes Benedictinus, qui in Chronico generali Ordinis sui tomo 1, fol. 99 rotunde edicit, gesta abbatis Joannis quibusdam fabulis contaminata fuisse. Audi ejus verba, quæ Thomas Weiss, ex eodem Ordine Neresheimensis in Suevia monachus, in Latina istius operis editione tomo 1, pag. 96 ex Hispanico idiomate ita interpretatur: Raros item casus de quodam Joanne hujus monasterii (nempe Lorvanensis, de quo ibidem agit) antistite, Britto narrat, quem regis Ramiri patruum facit, Maurorum prodigiosum debellatorem, multosque mortuos vitam redditam ipsi debuisse. Pollicetur, se parte secunda de Monarchia Portugalliæ archivorum monumenta producturum, ad fidem historiæ comparandam, quam nos in Castilia * in fabulæ loco habemus. Ego vero tantisper calculum sustineo, donec ille stet promissis: nam historia de abbate Johanne vulgata non majorem hactenus fidem habuit, quam ea quæ de comite Rolando circumfertur. Sed quemadmodum is auctor, qui res a Rolando gestas nimium quantum amplificavit, magnasque nugas facinoribus veris miscendo fidem historiæ ademit, ita mihi prorsus persuadeo, fuisse quemdam hujus monasterii abbatem, forti animo præditum, duxisse militem in Mauros; victorias præclaras retulisse: quibus dum nonnemo fabulas aspersit, mera somnia narrare ac fumos vendere est visus. Non est hic operæ pretium corrigere oscitantiam interpretis, qui non satis presse Hispanicum primi scriptoris textum secutus est, cum ex his sententiam Yepesii abunde intelligamus.

[163] Hæc Yepesii censura displicet Leoni a sancto Thoma, [de quorum censura scriptor Lusitanus conqueritur,] qui anno 1644 Conimbricæ historiam Ordinis S. Benedicti Lusitanice edidit: nam tomo 1 Benedict. Lusitan. tract. 2, part. 2, cap. 6, § ultimo vehementer conqueritur, quod Castellani huic Lusitanorum traditioni fidem abrogent, & interim similes casus in Hispania evenisse tradant. Certe Hieronymus de Quintana in Historia urbis Matritensis lib. 1, cap, 60 post Franciscum de Pareda, Alfonsum de Salas, aliosque scriptores Hispanos, simile quid narrat de Garcia Ramirez, qui in castro quodam a Mauris cinctus, prius uxore ac filiabus jugulatis, cum exigua suorum manu in hostes irruerit, ac post relatam de iis victoriam redux uxorem & filias invenerit redivivas, quæ coram imagine Deiparæ (vulgo nuestra Señora de Atocha) genua flectentes tantummodo quoddam vulneris signum in collo retinuerant.

[164] [eo quod similiæ prodigia in Hispania contigisse scribant.] Sic Franciscus Diago in Historia comitum Barcinonensium lib. 2, cap. 14, Antonius Vincentius Domenec in Historia Sanctorum Catalaunorum lib. 2, fol. 93 verso, ac novissime Petrus de Marca, sive Stephanus Baluzius, lib. 3 Marcæ Hispanicæ cap. 30 referunt, filiam comitis Barcinonensis, quæ ante multos annos a Joanne Guarino decollata fuerat, ad vitam rediisse. Deinde idem scriptor Lusitanus ad eximendum Castellanis omne dubium dicit, sese anno 1636 in ipso Montis majoris oppido examinasse, quid incolæ de hac historia sentirent. Tunc denique asserit, se unum alterumque civem audivisse, qui affirmabant, sibi plus quam triginta personas ex istorum decollatorum posteris notas fuisse, quæ prædictam cicatricem, tamquam filum rubrum, in collo habebant. Non est nostrum lites illas inter Lusitanos ac Hispanos componere, aut statim fidem adhibere incertis recentiorum relationibus, quas Brittus, Fernandius, aliique antiquiores videntur ignorasse, cum de isto signo, in occisorum posteris perseverante, nullum verbum fecerint.

[165] [Angelus Manrique ex auctore Lusitano profert ipsum Joannis abbatis diploma,] Potius itaque inquiremus, an ad confirmandam mirabilem illam historiam robur aliquod accesserit ex vetustis monumentis, quæ Brittus in secunda parte Monarchiæ Lusitanæ se daturum promiserat, ut supra ex Yepesio intelleximus. At cum inter omnes partes Monarchiæ Lusitanæ, quas in bibliotheca nostra habemus, sola hæc secunda nobis desit, defectus ille supplendus est ex Angelo Manrique, qui in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1195, cap. 5 inter alia ex eo opere profert diploma, quo Joannes post relatam prodigiosam victoriam officio abbatis ita renuntiat: In nomine individuæ sanctæque Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Hæc est charta testamenti donationis & abrenuntiationis perpetuæ, quam ego Joannes abbas facio de meo monasterio de Laurbano, vobis Theodemiro abbati & fratribus vestris. Quoniam ego post labores multos & pericula, quæ portavi in castro Monte major contra Saracenos, qui locum illum destruere & me captivare volebant, & illos per Dei pietatem vici, & plus minus septuaginta mille in fluvio & arrancada matavi *. Et quoniam Deus prodigium unum ostendit, vitamque dedit occisis, quos de meo consilio decollaverant, & propter multa bona alia, quæ de manu Domini recepi, cum jam video præfatum castrum in pace, do illud & pono in manus Ramiri regis, cuia est terra ista, & de sancta Maria cum aliis pluribus: monasterium vero de Laurbano, quod ille mihi dederat, do vobis Theodemiro, tam pro bona vivenda vestra, quam propter secorsum * bonum datum nobis a vobis contra Saracenos in Monte major &c. Facta fuit abrenuntiationis & testamenti series VI Kalendas Januarii æra DCCCLXXXVIII. Joannes abbas propria manu roboravi. Apud Bernardum de Britto lib. 6 Chronici Cisterciensis pag. 28 legitur Lusitanice idem instrumentum, cui illic post abbatem Joannem rex Ramirus, aliique duodecim testes subscribunt.

[166] Si de hujus diplomatis sinceritate constaret, historiam illam, [de cujus veritate si constaret, prodigium illud admitteremus;] quantumlibet portentosam, cum Lusitanis admitteremus, scientes, non esse abbreviatam manum Domini in prodigiis patrandis: non enim solemus fidem abrogare miraculis, quia prodigiosa sunt, sed quia debitis testimoniis carent, & sæpe tantummodo populari ac inconstanti traditione nituntur. Sic ad diem XXIV Julii defendimus stupenda S. Christinæ Mirabilis Acta, quæ a coœvis & fide dignis testibus confirmantur. Sed suspicor, memoratum instrumentum ab imperito quodam in gratiam popularis traditionis postea confictum fuisse, sicut de Clavigiensi diplomate, aliisque pluribus cruditiores Hispani fatentur.

[167] Saltem in hoc instrumento, quod Joannis abbatis nomine profertur, [sed cum falsa sit ejus subscriptio,] falsa est chronologia, dum illa renuntiatio facta dicitur VI Kalendas Januarii, æra DCCCLXXXVIII, id est anno Christi 850. Quomodo, obsecro, abbas Joannes exeunte æra 888 potuit castrum ponere in manus Ramiri regis, qui ineunte eadem æra jam mortuus & Oveti sepultus fuerat? Quomodo die XXVII Decembris anno 850 subscribit huic abdicationi Ramirus, qui eodem anno Kalendis Februarii obicrat? Quod autem Ramirus isto anno obierit, præter antiquos scriptores, testatur vetus epitaphium ecclesiæ Ovetensis, quod Ambrosius Morales lib. 13 Hist. Hisp cap. 54 ita legit: Obiit divæ memoriæ Ranimirus rex die Kal. Februarii, æra DCCCLXXXVIII. Obtestor vos omnes, qui hæc lecturi estis, ut pro requie illius orare non desinatis. De hoc mortis anno ac epitaphio etiam videri potest eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 850 num. 4, cui Pagius aliique exactiores chronologi consentiunt.

[168] Quamvis igitur Antonius Brandaonus, abbas Ordinis Cisterciensis, [hæc & alia recentiora hujus traditionis monumenta nobis suspecta sunt.] parte 3 Monarchiæ Lusitanæ lib. 10, cap. 45 hæc monumenta tueri, aliisque argumentis confirmare conetur, nobis tamen suspecta esse non desinunt: qualia etiam aliis eruditis visa sunt, ut in Annalibus Cisterciensibus fatetur Angelus Manrique, qui de illis loco proxime citato ita caute pronuntiat: Addit Brittus, manere usque in hanc diem iconem Virginis, quæ collum cicatrice sanguinea notatum teneat in memoriam miraculi, quod ejus creditur factum intercessione. Simile quid in Mantua Carpentana dicitur contigisse apud Castellam recentiori eventu. Mihi de neutro disputandum est, uti cui nec dubium, contingere potuisse, nec contigisse aliunde probari possit, quam ex his instrumentis & traditione, quæ multi probant, alii suspecta habent. Mansisse dicitur in eodem oratorio Joannes, quamdiu vixit, ubi & sepultus jacet, inscriptione recenti, & nostro seculo sepulcro superposita, quæ breviter historiam illius notat totidem verbis: Joannes monasterii Laurbanensis, quondam abbas, Ramiri primi Legionen. regis patruus, qui anno Domini DCCCL Montem majorem tutaturus, Abderramen II Cordubæ regem (trucidatis LXX Saracenorum millibus) parva Christianorum manu debellaverat, mulieresque ac parvulos, suo consilio occisos, hujus sacræ Virginis interventu ad vitam restitutos conspexerat, hic tumulatus jacet.

[Annotata]

* forte archiva

* forte agrum vel aciem

* forte festivo

* id est Castella

* id est stricto gladio mactavi

* id est auxilium

§ XIII. Auctor miraculorum, eorumque diversa narratio.

[Habemus in duplici Ms. miracula S. Jacobi,] Haud dubie innumera patrocinio S. Jacobi patrata sunt miracula, quæ posterorum notitiam effugerunt. Aliqua tamen annotata fuerunt, de quibus olim in Hispania Officium recitabatur, ut patet ex antiquo monasterii Siliensis Lectionario, ex quo Berganza parte 2 Antiq. Hisp. pag. 680 duas Lectiones edidit. Non opus est, eas hic transcribere, cum habeamus duplex Ms., in quo ista & plura alia miracula continentur. Primum apographum nostrum prodiit ex Ms. codice Basilicæ S. Petri, in quo unicuique miraculo suus auctor additur (hos etiam distinxit Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 26, cap. 30 & sequentibus) ut postea observabimus. Alterum desumptum est ex Ms. Marchianensis, cœnobii, quod a Chiffletio nostro cum aliis codicibus collatum fuit. In utroque Ms. eadem est rei substantia, sed hinc inde mutatus capitum ordo, ita ut in priori quædam miraculis postponantur, quæ in posteriori iisdem præfiguntur. Præterea Ms. Marchianense sine ulla auctorum distinctione hunc habet titulum: Liber de miraculis S. Jacobi apostoli a Calixto II Papa editus. Fateor, hoc opusculum sub nomine Callixti in plurimis bibliothecis inveniri, & passim a scriptoribus ipsi tribui, imo & a Vincentio Bellovacensi, tamquam ipsius fœtum, referri. Attamen, quid cum Ambrosio Moralio contra varios de hac re sentiam, candide declarabo.

[179] [quæ non videntur scripta esse a Callixto II Papa,] Non inficior, a Callixto, cum forte Viennensem cathedram obtineret, aut etiam junior esset, pro singulari suo erga S. Jacobum affectu aliqua ipsius miracula collecta fuisse; sed totum illud opus, prout jam passim exstat, genuinum Callixti fœtum esse nego: crederem enim, me magnam doctissimo isti Pontifici injuriam illaturum, si parachronismos, aliosque errores in eo occurrentes, ipsi tribuerem. Nec facile mihi persuadere possum, istud ipsum opusculum, quod jam sub Callixti Pontificis nomine circumfertur, ab Innocentio II Papa approbatum fuisse, si genuina sit Innocentii epistola, quam Mariana noster in Disputatione de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 12 exhibet. Antequam id pluribus ostendo, ipsemet lector judicet ex fronte opusculi, quod ita incipit: Callistus episcopas servus servorum Dei, sanctissimo conventui Cluniacensis ecclesiæ, heroibusque famosissimis Guilelmo, patriarchæ Jerosolymitano, & Didaco Compostellanensi archiepiscopo, cunctisque orthodoxis salutem & apostolicam benedictionem in Christo. Quoniam in cunctis mundi partibus excellentiores vobis heroës dignitate & honore reperiri nequeunt, hunc de beati Jacobi virtutibus codicem paternitati vestræ misi, quatenus si quid corrigendum in eo invenire poteritis, auctoritas vestra amore Apostoli diligenter emendet.

[171] [ut ex inepto & falso proœmio,] Verumtamen innumeras pro hoc codice passus sum anxietates: dum enim essem scholaris & ab infantia Apostolum diligens, quatuordecim annorum numero perambulans terras & provincias barbaras, paucis & vilibus & hirsutis scedulis diligenter scribebam; ut in uno volumine miracula audita comprehendere potuissem; quatenus sancti Jacobi amotores aptius simul invenirent, quæ necessaria sunt festis diebus ad legendum. O mira fortuna! Inter prædones cecidi, &, raptis omnibus spoliis meis, codex tantum mihi remansit: ergastulis trusus fui & perdito toto censu meo, &, ut jam dixi, codex solus superfuit: in profundo aquarum multarum crebro cecidi proximus morti, & evasit codex minime illæsus * me exeunte. Domus, in qua eram, cremabatur, & consumptis rebus meis, evasit codex mecum inustus.

[172] Tunc idem auctor post alia non minus inficeta ac mira, [iisdem præfixo,] quæ non est operæ pretium hic referre, ita concludit: Sic igitur omnibus patefactum est opusculum istud, ut tam peritis arte grammatica, quam non intelligentibus magna, proficiat. Quidquid in eo scribitur, authenticum est, magnaque auctoritate expressum. Idem de historia Caroli, quæ a beato Turpino Remensi archiepiscopo describitur, statuimus. Miracula beati Jacobi, quæ in hoc codice continentur, diebus ejus festis per unamquamque hebdomadam tali scilicet die, qua ejus festivitas annua præcessit, legantur. Vincentius Bellovacensis, qui circa medium seculi XIII floruit, lib. 26 Spec. Hist. cap. 30 his similia Callixto attribuit. Unde obiter colligo, opusculum Callixti de miraculis S. Jacobi ab aliquo corruptum fuisse post contum & paulo plures annos, quod spatium temporis satis magnum est ad immutandam augendamque alicujus auctoris scriptionem.

[173] Possem varia in hoc prologo examinare; sed unum alterumve crassum errorem observasse suffecerit. [ostenditur.] Rogo igitur primo, ut mihi quis explicet, quomodo Callixtus II, qui juxta omnes chronologos obiit anno 1124, potuerit opusculum suum mittere Guilelmo patriarchæ Jerosolymitano, qui tantum anno 1130 ad patriarchatum Hierosolymitanum evectus est, ut ostendit Papebrochius in tractatu præliminari ante tomum III Maii pag. XLVII, num. 200. Deinde quæro, qua veri specie dicatur prudentissimus iste Pontifex approbare historiam Pseudo-Turpini, quam omnes eruditi insulsis fabulis refertam, & ab homine imperito ac mendaci scriptam arguunt, ut supra num. 119 ex Possevino aliisque ostendi. Tamen præmoneo, me hoc ratiocinio non velle abrogare fidem miraculis S. Jacobi, tametsi alieno nomini supposita & hinc inde interpolata sint.

[174] Mirabar, hæreticos semper promptos ad abjudicanda quælibet veterum auctorum opera, [Hæretici passum hoc opusculum Callixto tribuunt,] ubi sectæ suæ incommodant, hic adeo esse faciles ad istud opusculum Callixto II concedendum. Sed tandem intellexi iniquitatis mysterium: nempe id eo tendit, ut Callixtum fabulosæ Pseudo-Turpini historiæ auctorem faciant. Inter alios Casimirus Oudinus, infelix Ordinis sui ac fidei apostata, in Commentario de scriptoribus ecclesiasticis tomo 2, col. 69 in hac re ita mentitur: Auctor hujus operis, non Turpinus, sed Calixtus II Papa, qui tribus post mortem Caroli Magni seculis, illam fabulam confinxit, non ut Carolum Magnum, sed ut sanctum Jacobum apostolum & ecclesiam Compostellanam, quam ardenter amabat, illustriores his fabulis redderet. Unde nihil mirum, quod in Ms. codice Cantabrigiensi sancti Benedicti Calixtus II hanc fabulam a se confictam dicat OPUS AUTHENTICUM, primusque illius mentionem faciat.

[175] Citat hic apostata Papirium Massonum in Annalibus Galliæ, ut probet, hoc opus esse anilibus commentis plenum; sed caute tacet, [ut eum faciant auctorem fabulosæ historiæ, sub nomine Turpini confictæ,] quid Papirius Massonus in iisdem Annalibus lib. 2, pag. 92 de istius fabulæ auctore judicaverit his verbis: Igitur libellus ille ab homine otioso in juventutis gratiam scriptus videtur, non multo post Caroli Calvi imperium: ejusdemque versio in bibliotheca regia servatur, antiqua ac pene obsoleta Gallorum lingua, vetustissimisque characteribus. Si historia illa non multo post Caroli Calvi imperium, qui anno 877 obiit, conscripta sit, quomodo eam Callixtus seculo XII fingere potuit? Si ipse sub nomine Turpini consinxisset illam historiam, an sano cerebro in ca asserere potuisset, in concilio Compostellano statutum fuisse, ut cuncti præsules & principes, & reges Christiani, Hispani scilicet & Galleciani, præsentes & futuri episcopo sancti Jacobi obedirent, ut supra num. 118 ex pseudo-Turpino retulimus. An sano cerebro, inquam, asserere potuisset, omnes Hispaniæ præsules episcopo sancti Jacobi subjectos fuisse, cum ipsemet Callixtus Papa ecclesiam Compostellanam primo ad metropoliticam dignitatem evexerit? Certe infidus iste apostata nobis auctoritate sua non persuadebit, Callixtum fuisse adeo hebetem, ut crassis ac manifestis hisce fictionibus sese omnium ludibrio exponere voluerit. At deseramus calumniatorem illum, qui non ita pridem inter heterodoxos infelicem animam efflavit, & opinionem nostram ulterius stabilire pergamus.

[176] [quod utrumque opus cum Ambrosio Moralio] Ambrosius Morales in Chronico Generali Hispaniæ tomo 1, lib. 9, cap. 7, fol. 241 affert aliquot rationes, ob quas præfatum miraculorum opusculum Callixto abjudicat. Imprimis jure merito miratur, auctores Historiæ Compostellanæ, qui tempore Callixti II vivebant, nullam istius libelli mentionem fecisse, cum tamen in ea de rebus a Callixto usque ad mortem præclare gestis sæpe meminerint. Deinde asserit, in Compostellano istius operis exemplari multa absurda & tanto Pontifice indigna contineri. Non me fugit, Petrum Mantuanum in Observationibus ad historiam Joannis Marianæ a pag. 124 ob frivolas conjecturas contendere, quod Ambrosius Morales Compostellanum illius opusculi exemplar non viderit. Sed Thomas Tamayo de Vargas in Historia Marianæ contra Mantuanum Hispanice defensa a pag. 159 fidem Moralii egregie tuetur. Imo ego ipse assertionem Moralii testimonio meo confirmare possum: cum enim anno 1722 Toleti in domo nostra professa per aliquot dies degerem, memini me legere Ms. libellum de miraculis S. Jacobi, nomine Callixti II Papæ insignitum, & ex apographo Compostellano exaratum (forte a Mariana nostro, qui Toleti moriens plura illic manuscripta assidui ac diuturni laboris sui monumenta reliquit) in quo inter monita de itinere ad S. Jacobum tot habebantur ineptiæ, ac contumeliæ adversus Cantabros vicinosque montium Pyrenæorum accolas, quos Galli vulgo Basques, Hispani Baizaynos appellant, ut me partim ad risum partim ad indignationem commoverint.

[177] [nos tanto Pontifice indignum censemus.] Hactenus primum Ms. nostri caput examinavi; nunc de quatuor sequentibus, quæ prælo danda esse non censeo, etiam pauca dicam. Capite secundo & tertio de S. Jacobi passione ac translatione multa narrantur, quæ, ut mitissime loquar, plane incerta sunt. Præter alia prodigia inducitur rex Gallæciæ, rupto ponte, submersus, ætque ingens draco, quem discipuli S. Jacobi signo Crucis interfecerunt. Ad hæc refertur historia Lupæ (hic Luparia appellatur) cum indomitis bobus, quæ omnia superius § 4 tamquam parum verosimilia rejeci. Caput quartum continet epistolam Leonis Papæ, quæ multo longior est illa, quam supra num. 38 ex Breviario Eborensi exhibui. Quinto denique capite agitur de tribus S. Jacobi festivitatibus, ibique dicitur certa passionis ejus dies alicui fuisse revelata, de qua tamen Gaspar Sanctius noster in Commentariis ad cap. 12 Act., aliique eruditi sacræ Scripturæ interpretes adhuc disputant. Omissis ergo hisce capitibus, sola S. Jacobi miracula prælo subjiciam, quæ tamen omnia Callixto adscribenda non sunt, ut in annotatis observabo. Cum autem Sanctius noster in disputatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania tract. 3, cap. 9 post Baronium existimet, huic opusculo Callixti aliqua esse ab aliis addita & afficta, vereor, ne & ipsa miracula subinde interpolata sint, præsertim ea, quæ ab antiquis scriptoribus modo multum diverso referuntur, cujus varietatis unum alterumve specimen jam exhibeo.

[178] Guibertus abbas B. Mariæ de Novigenqui qui anno 1124 mortuus est, [Guibertus abbas narrat miraculum de peregrino, in Gallaæciam tendente,] lib. 3 de vita sua cap. 18 miram hominis, diabolica persuasione se ipsum interimentis, historiam narrat hoc modo: Quæ dicturus sum nostris inaudita temporibus relatione cujusdam religiosi ac vere humilis monachi accepi, qui quidem Joffredus vocatur: Samurensis quondam castri & aliorum castrorum in Burgundia dominus fuit, cujus vita quia vero cognata dignoscitur, verba sua … conferenda putamus. Relatio autem sic se habet: Juvenis quispiam in superioribus terrarum sibi contiguarum partibus fuerat, qui feminæ cuidam non uxorio, id est debito, sed usurario, ut secundum Solinum loquar, id est indebito amore cohæserat. Is aliquando aliquantisper resipiscens ad sanctum Jacobum Galiciam orationis gratia meditatur abire. Sed in ipsa piæ intentionis massa quiddam fermenti inseritur: nam cingulum mulieris secum in illa peregrinatione asportans, eo pro ejus recordatione abutitur, & recta ejus oblatio non jam recte dividitur.

[179] Inter eundum ergo diabolus occasionem incursandi hominem nactus, apparet ei in specie Jacobi, [qui diabolica fraude deceptus,] & ait: Quo tendis? Ad sanctum, inquit, Jacobum. Non bene, ait, vadis. Ego sum Jacobus, ad quem properas; sed rem meæ dignitati tecum indignissimam portas: cum enim in totius fornicationis volutabro hactenus jacueris, modo pœnitens vis videri, & quasi aliquem boni initii prætendens fructum, ad meam te tendere præsentiam profiteris, cum adhuc illius obscœnæ mulierculæ tuæ balteo accingaris. Erubuit homo ad objecta, & credens revera Apostolum infert: Scio, domine, quondam me & nunc etiam flagitiosissime operatum; dic, quæso, quid ad tuam clementiam proficiscenti consilii dabis? Si vis, ait, dignos pro perpetratis turpitudinibus fructus pœnitudinis facere, membrum illud, unde peccasti, veretrum scilicet, pro mea & Dei fidelitate tibi abscinde, & postmodum ipsam vitam, quam male duxisti, tibi pariter defecto gutture adime. Dixit, & ab oculis ejus se subtrahens in multa mentis hominem perversitate reliquit.

[180] Ad hospitium igitur nocte perveniens, diabolo, non, ut putabat, Apostolo, qui se monuerat, obedire præproperat. Dormientibus itaque sociis, mentulam sibi primo præcidit, [sese occiderat, & patrocinio S Jacobi ad vitam redierat,] deinde cultrum gutturi immergit. Cum stridorem morientis, & crepitum sanguinis prorumpentis comites subaudissent, exciuntur a somno, & lumine adhibito, quid circa hominem factum fuerit, vident. Mœrent denique, tam funestos sodalis sui exitus attendentes, sed quid a dæmone consilii acceperit, nescientes. Quia ergo, qua id causa ei contigerit, ignorarunt, tamen illi curam exsequiarum non negarunt; quodque taliter mortuo indebitum fuerat, pro comperegrino, ut videbatur, suo Missarum officia celebrari mandarunt. Quibus ad Deum fideliter fusis, placuit Deo, ut resarcito vulnere gutturis, vitam per Apostolum suum repararet extincto. Exsurgens igitur homo, & cunctis supra quam dici potest redivivum stupetibus, fari incipit.

[181] [quod alibi alio modo refertur] Sciscitantibus itaque qui aderant, quid animi in se interficiendo habuerit, de diabolica sub Apostoli nomine apparitione fatetur. Inquisitus, quod judicium post sui homicidium in spiritu censura subierit, ait: Ante Dei thronum sub præsentia communis dominæ Dei genitricis Virginis Mariæ, ubi & patronus meus apostolus sanctus Jacobus aderat, delatus sum. Illic cum quid de me fieret, coram Deo tractaretur, & beatus Apostolus memor intentionis meæ, licet peccatricis & adhuc corruptæ, pro me Benedictam illam precaretur, ipsa ex ore dulcissimo sententiam protulit, homini misero indulgendum fore, quem malignitas diaboli sub sancta specie sic contigit corruisse. Sic me in seculum hæc * evenit ad mei correctionem, & horum denuntiationem, Deo jubente, rediisse. Senior ergo, qui hæc mihi retulit, ab eo, qui redivivum viderat, se audisse narravit: nam ferebatur etiam, quod cicatrix evidens & insignis illi remansit in gutture, quæ miraculum circumferret, & abrasa tentigo pertulusum *, ut sic dicam, ad urinas residuum habuisset. Confer hæc cum iis, quæ inter miracula post hunc paragraphum danda a num. 227 narrantur, & accipe alterum similis discrepantiæ exemplum.

[182] [Vulgare miraculum de juvene injuste suspenso,] Cæsarius Heisterbachensis, monachus Ordinis Cisterciensis, in Historia miraculorum, quam circa annum 1220 conscripsit, prodigium de adolescente injuste suspenso & ope S. Jacobi mirabiliter in vita conservato sic refert lib. 8, cap. 58: Civis quidam de Trajecto Inferiori cum filio ad S. Jacobum profectus est. Accidit, si bene memini, ut in quodam loco hospes ejus, nescio quid, perderet, & suspicionem de eo habens, furtum illi coram judice civitatis imponeret. Quo negante & dicente: Deus novit, & sanctus Jacobus testis est, me numquam fuisse furem, neque furis socium; verbis judex non credidit, sed suspendii sententia innocentem damnavit. Videns filius patrem damnatum, nec aliquid ei prodesse fratrum testimonia, flens & ejulans dixit ad judicem: Rogo vos, domine, quatenus intuitu Dei & S. Jacobi me suspendatis, patre meo dimisso: ego enim novi innocentiam illius. Cujus fietibus & instantia tandem judes victus, patrem absolvit, ipsumque suspendit. Pater vero tristis nimis cum sociis procedens, & limina beati Jacobi visitans, ipsique pro anima filii supplicans, postquam ad locum suspensionis rediit, ait fratribus: Ecce, fratres, filius meus: precor, ut paululum subsistatis, donec illum deponam & sepeliam.

[183] Audita voce patris, respondit: Bene venias, [& ope S. Jacobi prodigiose in vita conservato,] pater: adhuc enim vivo. Depositus ab eo & interrogatus, quænam esset causa tanti miraculi, ait: Sanctus Jacobus apostolus ab ea hora, qua huic patibulo appensus sum usque nunc manibus suis sustentavit me. Non esurivi, non sitivi, nihil doloris sensi, nec umquam melius mihi fuit omnibus diebus vitæ meæ. Statimque pariter ad beatum properantes Apostolum, filius ut votum suum solveret, pater ut gratias rependeret, incolumes reversi sunt in civitatem Trajectensem. Et est idem miraculum in eadem civitate, sicut nobis retulit Wilhelmus monachus noster, ibidem canonicus, valde celebre atque notissimum. In Ms. nostro hoc Tolosæ contigisse traditur, & modo diverso narratur, ut infra a num. 202 videri potest.

[184] Lucius Marineus Siculus in opere de rebus Hispaniæ memorabilibus lib. 5 circa finem hoc miraculum in urbe S. Dominici Calceatensis factum esse scribit, [Lucius Marineus Siculus in urbe Calceatensi] illudque longe aliter exponit his verbis: Vir quidam probus & amicus Dei, & uxor ejus optima mulier cum filio adolescentulo magnæ probitatis ad sanctum Jacobum Compostellam proficiscentes, in hanc urbem (nempe Calceatensem, de qua supra egerat) itineris labore defessi ingrediuntur, & quiescendi gratia restiterunt in domo cujusdam, qui adultam filiam habebat: quæ cum adolescentem pulcra facie vidisset, ejus amore capta est. Et cum juvenis ab ea requisitus atque vexatus ejus voto repugnasset, amorem convertit in odium, & ei nocere cupiens, tempore, quo discedere volebant, ejus cucullo crateram sui patris clam reposuit. Cumque peregrini mane discessissent, exclamavit puella coram parentibus, crateram sibi fuisse subreptam. Quod audiens prætor, satellites confestim misit, ut peregrinos reducerent: qui cum venissent, puella conscia sui sceleris accessit ad juvenem, & crateram eruit e cucullo.

[185] Quapropter comperto delicto, juvenis in campum productus iniqua sententia & sine culpa laqueo suspensus est, [contigisse scribit,] miserique parentes cum filium deplorassent, postea discedentes Compostellam pervenerunt. Ubi, solutis votis & Deo gratias agentes, subinde redeuntes ad locum pervenerunt, ubi filius erat suspensus, & mater multis perfusa lacrymis ad filium accessit, multum desuadente marito. Cumque filium suspiceret, dixit ei filius: Mater mea, noli flere super me: ego enim vivus sum, quoniam Virgo Dei genitrix & sanctus Jacobus (Ludovicus de la Vega infra citandus pro S. Jacobo substituit S. Dominicum Calceatensem) me sustinent & servant incolumem. Vade, charissima mater, ad judicem, qui me falso condemnavit, & dic ei, me vivere propter innocentiam meam, ut me liberari jubeat, tibique restituat. Properat solicita mater, & præ nimio gaudio flens uberius, prætorem convenit in mensa sedentem, qui gallum & gallinam assos scindere volebat: Prætor, inquit, filius meus vivit, jube solvi obsecro. Quod cum audisset prætor, existimans, eam, quod dicebat, propter amorem maternum somniasse, respondit subridens: Quid hoc est, bona mulier? Ne fallaris: sic enim vivit filius tuus, ut vivunt hæ aves. Et vix hoc dixerat, cum gallus & gallina saltaverunt in mensa, statimque gallus cantavit.

[186] [& variis circumstantiis exornat,] Quod cum prætor vidisset attonitus, continuo egreditur, vocat sacerdotes, & cives: proficiscuntur ad juvenem suspensum, & invenerunt incolumem, valdeque lætantem, & parentibus restituunt; domumque reversi gallum capiunt & gallinam, & in ecclesiam transferunt magna solennitate: quæ ibi clausæ (res admirabiles & Dei potentiam testificantes!) observantur. Ubi septennio vivunt (hunc enim terminum Deus illis instituit) & in fine septennii, antequam moriantur, pullum relinquunt & pullam sui coloris & magnitudinis, & hoc fit in ea ecclesia quolibet septennio. Magnæ quoque admirationis est, quod omnes per hanc urbem transeuntes peregrini, qui sunt innumerabiles, galli hujus & gallinæ plumam capiunt, & numquam illis plumæ deficiunt. Hoc ego testor, propterea quod vidi & interfui, plumamque mecum fero. Simile prodigium de gallo gallinaceo jam ad comedendum apposito dicitur patratum fuisse in gratiam cujusdam Christiani, qui implorans opem S. Dominici Calceatensis e Maurorum captivitate liberatus est, ut retulimus in Actis istius Sancti tomo III Maii pag. 171.

[187] [ex quibus unam negat Ludovicus de la Vega, etsi circa locum ei consentiat,] Ludovicus de la Vega in Vita S. Dominici Calceatensis, quam Burgis anno 1606 Hispanice edidit, parte 2, cap. 8 geminam hujus rei narrationem proponit, quam utramque die XII Maii pagina proxime citata latine vertimus. Posterior ejus narratio convenit cum ea, quam superius ex Marineo Siculo dedimus: sed scriptorem illum fictionis arguit, quod asserat, plumas galli & gallinæ, quæ quotidie peregrinis illac transeuntibus distribuuntur, prodigiose multiplicari. Affirmat autem tamquam testis oculatus, in ea ecclesia designatum esse quemdam clericum, qui plumas illas conservet & peregrinis distribuat; at negat, continuum multiplicationis miraculum, a Marineo Siculo tam confidenter assertum, in ea urbe videri aut patrari. Multis tamen probare nititur, reliqua omnia prodigia esse vera, testaturque, ad perpetuam rei memoriam in superiori ecclesiæ parte omnium oculis exponi idem patibulum, in quo peregrinus suspensus fuit.

[188] [contra quos Tolosani contendunt, illud in sua urbe evenisse.] Nihilominus Tolosates illud miraculum in sua urbe contigisse volunt: nam Nicolaus Bertrandus, qui anno 1515 Tolosanorum gesta typis vulgavit, hanc rem fol. 49 verso ita narrat: Unum miraculum, quod legimus ac pictum etiam videmus in singulis beati Jacobi ecclesiis aut capellis, Tholosæ factum fuit de peregrino ad beatum Jacobum accedente in Compostella, qui mense uno manens suspensus falsis accusationibus hospitis Tholosani, usque ad patris & matris reditum vivus remansit, quem beatus Jacobus sustinuit: ipsumque parentes in patibulo vivum cernentes de gravi injuria & calumnia accusatum filium conquesturi judicem adeunt. Sed cum præses Tholosanus id credere recusaret, nisi pulli jam tosti in veruto exeuntes cantassent aut volarent, & volatu sumpto ab igne discessissent garriendo, admiratus est. Cumque patibulum adiisset, juvenemque suspensum vivum cerneret, & vitæ causam quæreret, ait judici, meritis divi Jacobi [se] servatum fuisse. Viden', quam varia a variis tradantur? Nos litem illam inter Hispanos & Gallos non dirimimus; sed ab utrisque antiquiora documenta requirimus, præsertim de gallo & gallina resuscitatis, de quo prodigio apud Cæsarium Heisterbachensem & in Mss. nostris altum est silentium. Jam primo loco dabimus miracula, quæ Callixti II nomine communiter circumferuntur, quibus deinde subnectemus alia ex Ms. Pistoriensi, de quorum præcipuo collectore & authentica fide superius § 8 sat multa monuimus.

[Annotata]

* al. infectus

* lege hoc

* id est foramen

MIRACULA AUCTORE, UT FERTUR, CALLIXTO II PAPA.
Ex Ms. monasterii Marchianensis, quod cum altero Ms. Basilicæ S. Petri contulimus.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

BHL Number: 4072

EX MSS.

PROLOGUS.

Summopere pretium est beati Jacobi miracula ad decus Domini nostri Jesu Christi scripturæ tradere & memoriæ æternaliter commendare: [Auctor præmonet, quomodo hæc miracula collegerit.] dum enim Sanctorum exempla a peritis narrantur, auditorum corda ad patriæ cælestis dulcendinem & amorem excitantur. Quod ego animadvertens barbaras terras perambulans, quædam ex his miraculis in Galetia, quædam in Gallia, quædam in Teutonica terra, quædam in Italia, quædam in Hungaria, quædam in Dacia a, quædam etiam ultra tria maria b, diversa scilicet diversis in locis scripta reperi: quædam in oris barbaris, quibus beatus Apostolus ea dignatus est operari, narrantibus illis, qui ea viderunt aut audierunt, didici; quædam propriis oculis vidi: quæ diligenter ad decus Domini & Apostoli litteris commendavi. Quæ quanto magis sunt pulchriora, tanta magis chariora. Nec vero quis me putet omnia, quæ audivi de eodem, miracula & exempla scripsisse, sed quæ verissimis assertionibus verissimorum hominum vera approbavi fuisse. Si enim miracula omnia, quæ de eodem in compluribus locis sub multorum narratione audivi, scriberem, magis deficeret manus studiumque & pergamenum, quam ejus exempla. Quapropter præcipimus, ut codex iste inter veridicos & authenticos codices deputetur, & in ecclesiis & in refectoriis diebus festis ejusdem Apostoli aliisque, si placet, diligenter legatur.

ANNOTATA.

a Nemo eorum, qui gesta Callixti II conscripserunt, tradit, eum tot regiones peragrasse. Quare mihi hic prologus non parum de fictione suspectus est.

b Nescio, quam regionem ultra tria maria sitam intelligat auctor, nisi forte significare velit Palæstinam, inter quam & Italiam occurrunt tria maria nempe Jonium, Creticum, & Ægyptiacum. Sed non est operæ pretium hæc operosius inquirere, cum istud verosimiliter a Pontifice Callixto scriptum non fuerit.

CAPUT I.
Sanctus Jacobus captivos liberat, peccatum in chirographo scriptum mirabiliter delet, mulieri sterili filium impetrat, eumdemque a mortuis resuscitat.

[Quidam Christiani a Mauris capti;] Beatus Jacobus apostolus qui passionis dolorem inter Apostolos primus sustinuit, asperitatem gentium, quam sanctæ prædicationis doctrina irrigavit, innumeris signis virtutum funditus eradicare desudavit, & qui tantæ virtutis in exilio hujus præsentis vitæ operator divinitus extitit, nunc, postquam in æterna felicitate sui laboris sudorem remunerationis linteo detersit, super eos, qui per affectum importunæ petitionis eum quærere non desistunt, suæ virtutis exhibitionem satius infundit. Unde quoddam miraculum quod sub veritatis cognitione ipsi didicimus, successorum notitiæ hujus scripturæ serie enucleatius demonstramus. Cum itaque temporibus regis Adefonsi in Hispaniæ partibus Sarracenorum rabies acrius adoleret, quidam comes, nomine Ermengotus, videns Christianorum religionem Moabitarum impetu deprimi, sui exercitus robore circumvallatus ad debellandam eorum sævitiam quasi sub invincibilis pugnæ argumentis se infestavit a. Sed, nostris exigentibus meritis, ejus devicto munimine, triumphi contrarium incurrit b. Quapropter hostilis feritas, elevationis fastu in voce superbiæ elevata, viginti viros unda fidei regeneratos, quorum unus sacerdotali fungebatur officio, sub imperio captivitatis in Cæsaraugustam urbem pro victoria duxit, ubi adinstar perpetuæ cæcitatis inferni sub intolerabili obtenebratione carceris diversorum generum nexibus obligati secundum divinam inspirationem beatum Jacobum, admonente presbytero, sic invocare cœperunt: Jacobe apostole Dei pretiose, qui sub officio pietatis oppressorum angustiis pie subvenis, tam inauditæ captionis gemitibus tuæ consolationis manum porrigens a vinculis, quibus immaniter arctamur, propitius nos libertati redditos evadere * accelera.

[191] Quorum irremediabiles pene voces beatus Jacobus exaudiens, in obscuritate carceris sic eos alloquens refulsit: Ecce adsum, [implorato S. Jacobi auxilio, mirabiliter liberantur.] quem vocastis. Qui tantæ auditionis charitate succincti, ora, quæ præ magnitudine doloris in genibus fixa tenebant, erigentes, ad ejus pedes prociderunt. Quibus beatus Jacobus visceretenus condolendo suæ virtutis auxilio eorum vincula perfregit. Præterea suæ potentiæ dextera captivorum manibus conserta de ergastulo tanti periculi divinitus erepti ad portas civitatis eo duce pervenerunt. Portæ vero, facto signo crucis apostolicæ reverentiæ, egressionem ultronee adeo ministrarunt, quod pristinæ adjunctionis rigorem, egressis eis, reformarunt. Quos beatus Jacobus longo delapso spatio post gallicinium, jam fere resultante lucis spiculo, precedendo ad quoddam castellum, quod sub christianitatis tutamine tenebatur, perduxit. Ubi etiam se ab eis advocari percipiens, cælos visibiliter conscendit. Cujus præceptione cum magno vocis strepitu eum advocantes, apertis foribus, interius sunt suscepti. A tera autem die egredientes, ad propria redire conantur. Post paucum vero temporis quidam eorum beati Jacobi limina petens in festivitate ejusdem translationis Apostoli, quæ apud nos c die tertio Kalendarum januarii annue celebratur, hæc omnia sic facta fuisse, ut scripsimus, omnibus nuntiavit. A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Regi ergo supremo sit decus & gloria in secula seculorum. Amen.

[192] Temporibus beati Theodemiri d, Compostellanensis episcopi, [Peccator quidam crimen suum, quod in schedula scriptum fuerat,] fuit quidam Italicus, qui quoddam magnum facinus, quod inique olim egerat, vix sacerdoti suo & antistiti ausus est confiteri. Quo audito, ejus antistes horrore tanti facinoris pavefactus pœnitentiam illi dare non audet e. Attamen pietate motus peccatorem cum schedula, eodem delicto scripta, ad sancti Jacobi limina pœnitentiæ causa dirigit; præcipiens illi, ut auxilia beati Apostoli toto corde imploret, & præsulis apostolicæ basilicæ judicium subintret. Ipse autem sine mora beatum Jacobum in Galitiam adiit, & super altare ejus venerandum se tantum crimen fecisse pœnitens, a Deo & Apostolo veniam postulans lacrymosis singultibus die festo sancti Jacobi, scilicet octavo Kalendas Augusti hora prima, reatus sui chirographum posuit.

[193] Cumque beatus Theodemirus Compostellanensis sedis præsul episcopalibus infulis decoratus ad Missam cantandam ad altare die ipsa hora tertia accederet, [ope S. Jacobi deletum reperit.] schedulam ipsam sub altaris linteamine reperit, sciscitans, cur ibi vel a quo posita fuisset. Cui cum pœnitens illico occurrisset, facinusque proprium, & antistitis sui jussum, quo advenerat flexis genibus coram eo, cunctis audientibus, non sine lacrymis enarraret, Sanctus præsul aperta schedula, acsi numquam litteris esset conscripta, nihil in ea reperit scriptum. Mira res magnumque gaudium magna laus & gloria Deo & Apostolo decantantur dicendo: A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Sanctus vero præsul credens, eum apud Deum meritis Apostoli veniam impetrasse, aliam pœnitentiam ei dare noluit de perpetrato crimine, excepto quod sexta feria tantum ex tunc jejunare præcepit, & a delictis cunctis præteritis absolutum illum ad patriam remisit. Hinc datur colligi, quia quisquis vere pœnitens fuerit & de longinquis oris veniam a Domino & auxilia beati Jacobi postulaturus Galitiam toto corde petierit, procul dubio delictorum ejus chirographum deletum erit in ævum.

[194] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo octavo in Galliæ oris vir quidam spe prolis, [Mulier sterilis parii filium,] ut mos est, uxorem sibi legitime conjunxit. Cum qua longo tempore commorans, peccatis exigentibus, a spe illa frustratus est. Unde graviter dolens, quod proprio herede careret, decrevit, se beatum Jacobum adire, eumque viva voce filium poscere. Quid plura? Nulla fuit mora, ejusque adiit limina, ibique se ante ejus præsentiam sistens, flens, lacrymans, eumque toto corde deprecans, promereri valuit id, unde Dei Apostolum interpellavit. Solito igitur more, completa oratione, quæsita a beato Jacobo licentia ad patriam incolumis remeavit. Ubi triduum quiescens facta prece accessit ad mulierem suam, ex qua commixtione mulier ejus effecta gravida, mensibus expletis, filium peperit, cui præ gaudio ejusdem Apostoli nomen imposuit.

[195] [qui postea mortuus, intercessione S. Jacobi] Qui postea progrediens, circiter quintum decimum annum habens ætatis, cum patre suo & matre & cum quibusdam parentibus suis, beati Jacobi iter aggressus est. Qui etiam cum salute veniens usque ad montem, qui vocatur Oqua f, ibi gravi morbo puer percussus animam exhalavit. De cujus morte illius parentes debacchantes more arreptitiorum totum nemus & villas suis ululatibus clamoribusque repleverunt. Mater tamen in majorem prorumpens dolorem, quasi extra sensum posita, his vocibus beatum Jacobum allocuta est: Beate Jacobe, cui tanta a Domino data potentia fuit, ut mihi dares filium, nunc illum mihi redde. Redde, inquam, quia potes: si enim hoc non feceris, me statim interficiam, aut vivam cum eo sepeliri faciam. Interea cunctis stantibus, & pueri funera procurantibus, atque ad sepulturam ducentibus, Dei miseratione & beati Jacobi ad Dominum prece quasi de gravi somno puer excitatus est.

[196] [ad vitam revocatur:] De quo tanto miraculo omnes adstantes nimis exultantes Deum laudaverunt. Puer vero ad vitam restitutus, cunctis adstantibus enarrare cœpit, qualiter beatus Jacobus ejus animam a corpore egressam ab hora tertia sextæ feriæ usque ad horam nonam sabbati in sinu suo in æterna videlicet requie refocillavit, eamque suo corpori, Domino præcipiente, reddidit, & per brachium dextrum illum de funere erigens, ut tramitem Jacobitanum cum parentibus suis velociter incederet, ei præcepit: & aiebat adolescens, quoniam suavius tunc erat sibi in illa cælesti patria, quam nunc in ista miserrima. Demum itaque cum parentibus suis ad beati Jacobi limina profectus est. Quid plura? Ejus precibus fuit creatus, ejus venerabili altario extitit oblatus. A Domino itaque factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[197] [ex quo miraculo auctor ineptum & falsum argumentum deducit.] Res est nova & inaudita adhuc, quod mortuus mortuum suscitaret. Beatus Martinus adhuc vivens tres mortuos, & Dominus noster Jesus Christus totidem suscitavit. Beatus vero Jacobus mortuus mortuum ad vitam reduxit. Si Dominus noster, & beatus Martinus neminem post mortem, sed ante mortem tres tantum mortuos suscitasse leguntur g: ergo mortuos non posse suscitare mortuum perhibent ipsi testimonium, sed vivos. Quæ propositio ita concluditur. Si mortuus mortuum suscitare nequit, sed vivus: Ergo beatus Jacobus cum Deo veraciter vivit, quia mortuum mortuus suscitavit. Itaque constat, quia & ante mortem & post mortem Sanctus quilibet, Deo donante, mortuum potest suscitare. Qui credit, inquit, Dominus in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & his majora faciet. Et alibi. Omnia possibilia credenti.

ANNOTATA.

a Infestare apud scriptores medii ævi aliquando significat occurrere vel invadere, sed tunc hic redundat particula se, quæ tamen in utroque Ms. legitur.

b Mira phrasis ad indicandum, quod clade affectus fuerit, ut ex sensu satis colligitur.

c Hic auctor præbet aliquod fundamentum, ut suspicemur, eum fuisse Compostellanum, cum dicat apud nos, & translatio S. Jacobi tertio Kalendas Januarii quotannis Compostellæ celebretur, ut constat ex istius ecclesiæ Breviario.

d In altero nostro Ms. dicitur hoc miraculum a B. Beda presbytero & doctore conscriptum. Vincentius Bellovacensis lib. 26, cap. 31 id etiam Bedæ presbytero attribuit. At quomodo Beda, qui anno 735 obiit, potuit scribere, quod hoc miraculum contigerit temporibus beati Theodemiri Compostellanensis episcopi, qui tantum circa seculum IX reliquias S. Jacobi invenit, ut diximus § 5? Hinc patet, Vincentio Bellovacensi ac Ms. nostro caute fidem adhibendam esse.

e Non est verosimile, Italum illum, gravi crimine obstrictum, ab episcopo suo sine absolutione sacramentali tantis longinquæ viæ periculis expositum fuisse.

f Est mons maxime extensus, qui a Pyrenæis incipiens, Cantabriam, partem Castellæ veteris, Legionem & Gallæciam transit usque ad Oceanum. Vulgo vocatur Sierra de Occa.

g Præterquam quod inepta sit & Pontifice Callixto indigna hæc ratiocinatio, etiam falsa est: nam Gregorius Turonensis, anno 1699 Parisiis a Ruinartio editus, lib. 2 de miraculis S. Martini cap. 43 narraturus miraculum de puero intercessione S. Martini a mortuis resuscitato præmittit, quod hic Sanctus faciat etiam post sepulcrum, quod alii fecerunt viventes in seculo. Denique sic miraculum absolvit: Tunc a Sancto vivificatus, & a patre receptus, sospes usque hodie in testimonium virtutis habetur. Præterea lib. 3, cap. 8 narrat miraculum de altero puero, qui ope ejusdem Sancti, jam mortui, ad vitam revocatus est.

* al. enodare

CAPUT II.
Apostolus obsequium peregrino suo exhibitum remuneratur, juvenem injuste suspensum miro modo in vita conservat, & alteri homini in angustiis succurrit.

In hoc beati Jacobi, filii Zebedæi, apostoli Galitiæ, præsenti miraculo approbatur, verum esse, [Peregrinus quidam a comitibus suis derelictus,] quod Scriptura testatur: Melius est non vovere quam post votum retrorsum redire. Fertur namque, triginta heroës in Lotharingiæ oris pietatis devotione se visitaturos beati Jacobi limina in Galitiæ partibus, anno Incarnationis dominicæ millesimo octogesimo proposuisse. Sed quia mens humana quandoque variatur per multa promittentes, fidem inter se mutuæ servitutis & conservandæ fidelitatis commune officium & pactum subierunt. Verumtamen unus ex illo numero sacramento hujuscemodi se noluit implicare. Denique hi omnes propositum iter aggressi usque ad Guasconicam urbem, dictam Portam clausam a, incolumes venerunt. Ibi vero unus ex illis, infirmitate gravatus, nullo modo ire potuit: quem socii sui ex pacto fidei promissæ equis & subvectione manuum cum gravi labore usque ad portus * Cysere b per quindecim dies detulerunt, cum spatium viæ hujus ab expeditis quinque diebus soleat expleri.

[199] [& ab uno eorum fideliter adjutus meritur in via,] Tunc tandem gravati ac nimio tædio affecti, pactum fidei postponentes, infirmum deseruerunt. Ille autem solus, qui fidem ei non dederat, opus fidei & pietatis, eum non deserens, debilitato exhibuit, & in proxima sequenti nocte circa eum vigilias in vico sancti Michaëlis ad pedem præfati c montis exercuit. Mane autem facto, infirmus dixit socio suo, quod tentaret montem ascendere, si sibi auxilium secundum vires suas vellet ipse sanus impendere. Cui ille respondit, quod non esset eum usque ad mortem deserturus. Itaque cum ad montis fastigium maximo videlicet cum labore simul ascendissent, dies clauditur, & infirmi beatissima anima a seculo nequam egreditur, & in paradisiaca requie digne pro meritis, beato Jacobo ducente, collocatur. Quod vivus videns maxime perterritus, tum loci solitudine, tum noctis caligine, tum præsentis mortui horrore, atque in natione barbaræ gentis Basclorum d, scilicet impiorum, circa portus commorantium, supra modum extimuit.

[200] [quem S. Apostolus una cum socio prodigiose Compostellam transvehit,] Et quoniam a se vel a quolibet homine nullum invenit auxilium, jactans super Dominum cogitatum suum, a beato Jacobo supplici corde expetiit præsidium. Dominus vero, fons pietatis, non deserens sperantes in se, per Apostolum suum dignatus est desolatum visitare. Enimvero beatus Jacobus, quasi miles insidens equo, in angustia posito supervenit, dixitque ei: Quid hic agis frater? Domine, inquit ille, sepelire hic meum socium maxime desidero: sed qua ope sepeliatur in hac vastitate non habeo. Tunc ille: Porrige, inquit, mihi hunc mortuum: tu quoque post me super equum, quousque ad locum sepeliendi veniamus, reside. Sicque agitur. Defunctum ergo coram se Apostolus in brachiis diligenter accepit, & vivum post se super equum residere fecit. Mira Dei virtus, mira clementia; mira beati Jacobi subsidia! Nocte illa transcurso intervallo itineris duodecim dierum, ante solis ortum uno milliario citra monasterium prædicti Apostoli in monte Gaudii e ambos socios ab equo deposuit, intimans vivo, ut præfatæ basilicæ canonicos ad sepeliendum hunc beati Jacobi peregrinum invitaret.

[201] [ac infideles comites de neglecto obsequto moneri jubet.] Deinde adjunxit dicens: Cum exsequias defuncti tui honorifice expletas videris, & pernoctans in oratione solito more redieris, apud urbem, nomine Legionem f, socios obviam habebis; quibus & dices: Quoniam circa socium vestrum, deserentes eum, infideliter egistis, Apostolus per me vobis denuntiat, vestras preces vestrasque peregrinationes usque ad dignam pœnitentiam penitus sibi displicere. Tum demum his auditis intelligens, ipsum esse Christi Apostolum, ad pedes ejus procidere voluit. Sed Dei miles ei non amplius comparuit. His ita gestis, revertens, socios in urbe præfata invenit. Quibus quæcumque sibi a discessu illorum contigerant, quot quantasque minas, de fide in socium non ex integro exhibita, Apostolus intulerat, per ordinem enarravit. Quibus auditis, ultra quam dici fas est mirati sunt, & accepta illico ab antistite urbis Legionis pœnitentia, peregrinationis suæ iter consummaverunt. Et a Domino quidem factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Hæc enim sunt quæ fecit Dominus: exultemus & lætemur in eis. Sic in hoc miraculo comprobatur, quia quidquid Domino vovetur, cum hilaritate reddi debet: quatenus vota digna reddens, veniam a Domino consequatur g.

[202] Memoriæ tradendum est, quosdam Teutonicos h sub peregrinationis habitu anno Incarnationis dominicæ millesimo nonagesimo ad beati Jacobi limina euntes Tolosam i urbem cum divitiarum suarum copiis devenisse, [Adolescens ad S. Jacobum tendens,] ibique apud quemdam divitem hospitium habuisse. Qui nequam sub pelle ovina mansuetudinem ovis simulans, accurate eos suscepit, variisque potibus, quasi sub hospitalitatis gratia, inebriari fraudulenter compulit. Proh cæca avaritia, proh hominis nequam mens in malum prona! Tandem peregrinis somno & crapula plus solito gravatis, hospes dolosus spiritu avaritiæ exagitatus, quo eos furti reos convinceret, convictorumque pecunias sibi acquireret, scyphum argenteum clam in quadam mantica dormientium abscondit. Quos post galli cantum cum manu armata abeuntes subsecutus est iniquus hospes, inclamitans: Reddite, reddite subtractam mihi pecuniam. Cui & illi: Super quem, inquiunt, inveneris, pro velle tuo illum condemnabis.

[203] Facta igitur inquisitione, duos, in quorum mantica scyphum invenit, [& falso furti accusatus suspenditur,] patrem videlicet & filium, injuste eorum bona rapiens, ad publicum judicium traxit. Judex vero pietatis gratia motus, alterum dimitti, alterum ad supplicium jubet adduci. O misericordiæ viscera! pater volens liberare filium addidit se ad supplicium; filius e contra, Non est, inquit, æquum, patrem pro filio tradi in mortis periculum; sed pro patre filius indictæ pœnæ subeat excidium. O venerabile certamen clementiæ! Denique proprio voto filius pro liberatione patris dilecti sibi suspenditur: pater vero flens & mœrens ad sanctum Jacobum progreditur. Visitato autem apostolico altari venerabili, pater revertens inde, transactis jam triginta sex diebus, ad corpus filii sui adhuc pendentis facit diverticulum, exclamans lacrymosis gemitibus & miserandis ejulatibus: Heu me, fili, ut quid te genui! Utquid te videns suspensum vivere sustinui!

[204] Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Filius suspensus consolatur patrem, [quem pater Compostella rediens in patibulo vivum invenit, ac deponi jubet.] & ait: Noli, amantissime pater, de mea pœna, cum nulla sit, lugere; sed potius gaudeas, quia suavius est mihi nunc, quam fuisset antea in tota vita præterita. Enimvero beatissimus Jacobus manibus suis me sustentans, omnimoda dulcedine me refocillat. Quod pater audiens, cucurrit in urbem, convocans populum ad tantum Dei miraculum. Qui venientes & hunc tam longo tempore suspensum adhuc vivere videntes, intellexerunt, ex insatiabili hospitis avaritia hunc esse accusatum, sed Dei misericordia salvatum. A Domino plane factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Igitur cum magna gloria a patibulo illum sustulerunt. Hospitem vero, sicuti male promeruerat, ibidem communi examine morti addictum illico suspenderunt k. Quapropter quicumque Christiano nomine censentur cum magna solicitudine debent attendere, ne in hospites vel in quoslibet proximos hujusmodi fraudem vel consimile aliquid moliantur facere; sed misericordiam & benignam pietatem peregrinis studeant impendere, quatenus inde præmia æternæ gloriæ mereantura Deo percipere.

[205] [Sanctus Jacobus peregrino asinum suppeditat,] Anno Incarnationis dominicæ millesimo centesimo instante, Guillelmo Pictavensium comite, Ludovico rege Francorum principante l, pestis mortifera gentem Pictavorum miserabiliter invasit; adeo quod paterfamilias cum tota gente sua quandoque sepulturæ tradebatur. Tunc temporis heros quidam, hujusmodi clade perterritus, flagellum hoc evitare desiderans, per Hispaniarum partes ad sanctum Jacobum ire disposuit. Qui cum uxore sua propria & duobus puerulis, supra jumentum suum positis, usque urbem Pampiloniam pervenit. Ibi autem, uxore sua defuncta, ejus hospes iniquus substantiam, quam vir & uxor secum detulerant, nefande retinuit. Ille autem uxore desolatus & pecunia omnino jumentoque, quo puerulos subvectabat, spoliatus, trahens eos manibus cum gravi vexatione sui iter incepit. Cui summa in angustia & solicitudine angariato vir quidam honesto habitu cum validissimo asino in via occurrit. Qui cum ab illo narrante, quæ & quanta contigerant sibi misera adversa, audisset, miseratus inquit ei: Quoniam anxietates tuas maximas considero, hunc meum asinum optimum ad subvectandos pueros tuos usque in Compostellam urbem, unde sum civis, dummodo ibidem restituas, accommodo.

[206] [quo Compostellam petat,] Itaque accepto asino, peregrinus ille, desuper positis puerulis suis ad beati Jacobi limina usque pervenit. Denique cum in ejus basilica veneranda in quodam angulo secreto de nocte vigilaret, gloriosissimus Apostolus, præclara veste indutus, apparuit ei simpliciter dicens: Numquid, frater mi, me nosti? Cui & ille: Nequaquam, inquit, domine. Ego sum, inquit, Christi Apostolus ille, qui in Pampiloniæ oris asinum meum tibi angustianti accommodavi. Nunc autem illum deinceps quousque ad propria revertaris tibi accommodo; & nesandum hospitem tuum Pampilonensem, eo quod tua injuste spolia retinuit, de proprio solio præcipitandum graviterque moriturum tibi pronuntio, omnesque iniquos hospites in itinere commorantes, qui injuste retinent hospitum suorum aut vivorum aut mortuorum censum, qui ecclesiis & egenis deberet dari pro remediis defunctorum, in ævum damnandos tibi insinuo. Mox ut pedes sibi loquentis peregrinus pronus amplecti voluit, reverendissimus Apostolus ab humanis oculis illius disparuit.

[207] [ac in patriam redeat] Postea vero peregrinus, apostolica visione ac tanta consolatione gavisus, una cum asino & puerulis suis, aurora rutilante, ab urbe Compostellana rediit, & perveniens usque Pampiloniam, hospitem suum de solio domus suæ lapsum colle confracto penitus mortuum, ut Apostolus ei prædixerat, reperit. Qui cum ad patriam lætus pervenisset, depositis ab asino puerulis suis, ad introitum domus suæ asinus ille ab oculis ejus evanuit. Quod multi, illo narrante audientes, ultra quam dici sas est admirati sunt dicentes: Quia aut verus angelus * m fuit, aut angelus in effigie asini extitit, quem Dominus multoties in circuitu timentium eum, ut eruat eos, emittit. A Domino itaque factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Igitur in hoc miraculo plane ostenditur quod omnes subdoli hospites morte æternali damnantur, qui hospitum suorum vivorum aut defunctorum censum retinent, unde ecclesiis & pauperibus Christi eleemosynæ pro mortuorum remediis fieri deberent. Omnem itaque fraudem omnemque damnationem meritis beati Jacobi apostoli ab omnibus credentibus dignetur penitus amovere Jesus Christus Dominus noster.

ANNOTATA.

a Quænam sit illa Vasconiæ urbs, apud geographos frustra quæsivi.

b Vincentius Bellovacensis lib. 26, cap. 32 pro Cysere scribit Risereos, sed nec unius nec alterius situm invenio.

c Cum autem hic meminerit præfati montis, & antea de monte non fuerit locutus, suspicor, pro portu vel porta Cysere forte substituendum esse montem.

d Intelligit, ni fallor, incolas Vascitaniæ, & Cantabriæ, qui in confiniis Galliæ & Hispaniæ circa montes Pyrenæos habitant, vel mare Cantabricum accolunt, & quos Galli vulgo Basques appellant.

e Est locus ita appellatus non procul Compostella, de quo meminit Ms. Historia Compostellana.

f Est notissima Hispaniæ civitas, vulgo dicta Leon, & primaria regni, quod idem nomen gerit.

g In altero Ms. dicitur hoc exemplum B. Jacobi conscriptum a magistro Huberto piissimo Bisuntinæ ecclesiæ S. Mariæ Magdalenæ canonico. Verum quis iste fuerit, aut quando vixerit, non reperio.

h Cæsarius Heisterbachensis, ex quo supra in Commentario num. 182 idem exemplum retulimus, dicit, eos fuisse cives Ultrajectinos, qui Teutones inferiores vocari possunt. Sed Ludovicus de la Vega in Vita S. Dominici Calceatensis part. 2, cap. 8 ait, eos fuisse natione Gallos. Quidquid sit, vide quæ § 13 de diversa hujus miraculi narratione diximus.

i Arbitror, hic indicari Tolosam, notissimam Galliæ civitatem, in qua hoc prodigium accidisse affirmat Nicolaus Bertrandus, ut § 13 num. 188 diximus. Est tamen etiam altera hujus nominis urbs in Guipuscoa, Hispaniæ provincia, quæ prope Orium fluvium ad radices Pyrenæorum montium sita est.

k In antiquo monasterii Siliensis Lectionario apud Berganza part. 2, pag. 680 & 681 duplex miraculum, quod huic admodum simile est, refertur. In priori autem sic legitur: Cognita quoque nequitia hospitis, eum suspendere voluerunt; sed precibus peregrini vivere permiserunt. Alterum in fine ita habet: Hospes vero arripiens fugam, non fuit ausus ibi de cetero apparere. Neutrum cum Ms. nostri narratione componi potest.

l Falsum est, quod anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo instante Ludovicus esset rex Francorum; sed eo tempore Philippus I in Gallia regnabat, cui anno 1108 successit Ludovicus. Quis autem credat, tam crassum parachronismum a Callixto tunc vivente positum fuisse, cui tamen in utroque Ms. & a Vincentio Bellovacensi istud miraculum tribuitur.

m Præplacent prior opinio & altera lectio: nam nimis crudum nobis videtur, angelum sub effigie asini latere.

* al. portam

* al. asinus

CAPUT III.
Auxilium a sancto Apostolo præstitum periclitantibus in mari, aliisque clientibus, qui opem ejus imploraverant.

[Sanctus Jacobus quosdam Christianos in mari] Anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo primo cum quidam nauta, nomine Frisonus, quamdam navim plenam peregrinorum ad Dominicum sepulcrum in Jerosolymitanis partibus causa orationis ire cupiens per mare navigando duceret, contra eum causa pugnandi quidam Sarracenus, nomine Avitus a, venit, volens omnes peregrinos secum in terram Moabitarum ducere captivos. Cumque duæ rates, Sarracenorum scilicet, & Christianorum, simul convenirent, fortiterque debellarent, cecidit Frisonus inter duas naves lorica ferrea, galea & clypeo indutus in profundum maris. Qui cum Dei clement a roboratus esset, cœpit invocare in corde suo beatum Jacobum his verbis dicens: Gloriose & magne Jacobe, & ultra quam dici fas est piissime apostole, cujus ore meo indigno osculatus sum altare, cum omnibus his Christianis tibi commissis, liberare me digneris.

[209] Illico beatus Apostolus illi in profundo maris apparuit, [a captivitatis] & per manum illum arripiens navi incolumem restituit, & protinus cunctis audientibus Apostolus inquit Sarraceno: Nisi hanc Christianorum dimiseris naviculam, eorum potestati te & galeam b tuam tradam. Cui respondit Avitus ille: Amabo, heros inclyte, cur prædam meam moliris auferre? Numquid tu es Deus maris, qui genti nostræ in mari resistis? Cui Apostolus dixit: Non ego sum Deus maris, sed famulus Dei maris, subveniens periclitantibus & ad me clamantibus tam in mari quam in terra, prout vult Deus. Statimque Dei virtute & beati Jacobi subsidiis Sarracenorum navis valida tempestate cœpit periclitari, & puppis Christianorum, beato Jacobo divinitus ducente, ad optatum locum pervenit. Et Frisonus, visitato Dominico sepulcro, in eodem anno beatum Jacobum in Galitiam adiit.

[210] [& submersionis]Anno Incarnationis dominicæ millesimo centesimo secundo cum quidam antistes a Jerosolymis rediens & in navi residens juxta bordum c, psalterio aperto, psalleret, veniens quædam unda valida maris rapuit illum cum quibusdam aliis in mari. Qui cum a navi fere LX d cubitis super undas fluctuantes jam distarent, & beatum Jacobum viva voce invocarent, protinus Apostolus illis affuit: Et stans siccis plantis supra maris undas secus illos, periclitantibus & adesse sibi clamantibus ait: Nolite timere filioli mei. Statimque mari, ut rederet navi, quos male ab ea rapuerat, imperavit, & nautis, ut ratem retinerent, a longe exclamans præmonuit. Sicque factum est. Nautæ navim retinuerunt, & unda, beati Jacobi subsidiis omnes, quos male invaserat, in navi, aperto etiam adhuc antistitis codice, in quo legebat, & minime infecto, sanos restituit, & Apostolus illico disparuit. A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[211] Postea vero venerandus ille antistes Domini, a marinis periculis beati Jacobi auxiliis ereptus, [periculo liberat.] gloriosissimum Apostolum in oris Galitiæ adiit, & ad ejus decus hoc responsorium edidit, & in primo artis musicæ tono sic illud mellificavit dicens: O auditor omnium seculorum, o decus Apostolorum, o lux clara Galitianorum, o advocate peregrinorum, o Jacobe supplantator vitiorum, solve catenas nostrorum delictorum, & educ nos ad salutis portum: Et versiculum sic edidit: Qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra, succurre nobis nunc, & in periculo mortis. Et rursum repetiit dicens: Et educ nos ad salutis portum.

[212] Anno Incarnationis dominicæ millesimo centesimo tertio quidam inclytus genere Francorum miles nobilissimus apud Thabariam e in Jerosolymitanis oris, [Quidam votum, S Jacobo factum, non impleus punitur;] si sibi apostolus Jacobus vim Turcas vincendi & destruendi in bello daret, ad ejus limina ire vovit. Cui tantam potestatem dedit, Deo donante, Apostolus, quod omnes Sarracenos, qui contra eum decertabant, devicit. Sed quia omnis homo mendax dicitur, quod Apostolo voveat, idem miles oblivioni tradit. Quapropter usque ad mortem merito infirmatus est. Illo itaque propter nimiam infirmitatem loqui non valente, beatus Jacobus illius scutigero in extasi apparuit dicens, quod si perficeret dominus suus, quod pollicitus fuerat Apostolo, statim remedium haberet. Quod miles, scutigero narrante, cognoscens, mox ut sibi baculum peregrinationis & peram benedictam darent sacerdotes, qui ibi aderant, manu innuit. Quibus acceptis, ab infirmitate, qua tenebatur, evasit, & ad beatum Jacobum, sumptis necessariis, illico ire cœpit.

[213] Qui cum esset in navi, sævissima tempestate cœpit puppis periclitari, [at postea resipiscens una cum aliis naufragii periculo eripitur.] ita ut jam maris fluctibus irruentibus, omnes, qui in navi erant, penitus mergerentur. Protinus peregrini omnes una voce exclamantes: Sancte Jacobe adjuva nos, promiserunt se alii ejus limina ituros; alii singulos nummos ad opus suæ basilicæ voverunt: quos videlicet nummos illico præfatus miles collegit; & statim beatus Apostolus in humana forma illis angustiantibus apparuit in navi dicens: Nolite timere, filioli mei, quia ecce adsum, quem vocastis. Estote confidentes in Christo, & veniet vobis salus hic & in æterno. Et statim veli chordas idem inclinavit, anchoras misit, ratem pacificavit, & tempestati imperavit, &, facta illico magna tranquillitate, disparuit. Habebat vero ipse talem faciem, decentem scilicet & elegantem, qualem illorum nemo ante & post videre sibi visus est. Postea vero tranquillo cursu ad optatum portum, in Apulia scilicet, navis cum peregrinis læta pervenit; & miles nummorum collectam, quam acceperat, in arca beati Jacobi ad opus ecclesiæ misit.

[214] Anno Incarnationis dominicæ millesimo centesimo quarto dum peregrinus quidam ab Jerosolymis rediens causa digerendi super navis bordum sederet, [Apostolus quemdam in mare dela psum conservat,] de navi cecidit in magno pelago maris. Cui beatum Jacobum altisonis vocibus imploranti quidam alius socius ipsius de navi clypeum suum illi in mari projecit dicens: Gloriosissimus apostolus Jacobus, cujus auxilium invocas, auxilietur tibi. At ipse, clypeo accepto, beato Jacobo divinitus ducente, per maris undas tribus diebus totidemque noctibus natans navis vestigia secutus, ad optatum portum cum aliis incolumis venit, & quemadmodum beatus Jacobus hora, qua illum invocavit, ante eum, capitis ejus verticem jugiter manu tenens, perrexerat, cunctis enarravit.

[215] [carceri inclusum liberat,] Anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinto extitit quidam, nomine Bernardus, apud castrum nomine Coranum * in Italia in episcopatu Mutinensi captus, catenis alligatus, & in profundo cujusdam turris ab inimicis projectus. Cui die nocteque beati Jacobi subsidia voce continua imploranti apparuit gloriosissimus Christi Apostolus dicens: Veni, sequere me usque ad Galitiam; & diruptis catenis ipsius, disparuit. Illico peregrinus ille, suspensis ad collum boiis f usque ad turris summitatem sine aliquo humano juvamine, beati Jacobi [ope] suffultus ascendit. Quid plura? De sublimitate turris usque ad solum terræ forinsecus sine aliqua læsione unum saltum fecit. Turris vero sublimis LX g erat cubitorum. Unde magis mirum fuit, qualiter mortem evasit, qui de tanta celsitudine incolumis cecidit.

[216] [ægrotantem sanitati restituit,] Anno autem dominicæ Incarnationis millesimo centesimo sexto instante, miles quidam in Apuliæ oris in gula, velut uter repletus, vento inflatus est: qui cum a nullo medico sanitatis medelam inveniret, confisus in beato Jacobo dixit: Quod si invenire posset aliquam crusillam h, quæ a sancto Jacobo per peregrinos redeuntes deferri solet, & ex ea propriam gulam infirmam tangeret, statim remedium haberet. Quam cum apud quemdam peregrinum, vicinum suum, inveniret, ex ea tetigit gulam & sanatur: & inde ad beati Jacobi limina in Galitia proficiscitur.

[217] [& injuriam clienti suo illatam ulciscitur.] Anno item Incarnationis dominicæ millesimo centesimo trigesimo quinto i quidam Allobrius k miles, nomine Dalmatius, de Cavannis Raimbertum quemdam rusticum suum, sancti Jacobi peregrinum, secum sibi litigantem, injuste pugno in gena percussit. Aiebat autem, dum percutiebatur Raimbertus a milite: Deus & sancte Jacobe, adjuva me: Et statim, divina operante ultione, miles extorto ac etiam confracto brachio velut exanimis factus solo prostratus, atque a presbyteris absolutus petivit veniam ab eo. Raimberte, inquit, sancti Jacobi peregrine, exora Apostolum, in quo confidis, pro mea salute. Cui beatus Jacobus exoratus a Raimberto pristinam salutem divina clementia reddidit.

ANNOTATA.

a Apud Vincentium Bellovacensem vocatur Auctus; in altero autem Ms. nostro appellatur Avitus Maimon.

b Penultima syllaba producta est species navigii. Unde exstat versus Ebrardi in Græcismo. Armo caput galea, pelagus percurro galea. Plura de hac voce vide apud Cangium in Glossario.

c Bordum a Gallica voce bord vel Hispanica bordo, quam Vincentius Bellovacensis recte vertit oram.

d Apud Bellovacensem notantur XL cubiti; in utroque Ms. nostro LX. At facile hoc discrimen ex unius litteræ transpositione oriri potuit. Unde forte in aliis exemplaribus scribebatur XL.

e Est urbs Palæstinæ in Galilæa, olim Tiberias dicta. Nunc ab incolis vocatur vulgo Tabarie, unde hic nomen Thabaria.

f Boiæ, id est compedes, qua voce etiam usus est Plautus in Asinaria. A scriptoribus medii ævi accipitur pro quocumque genere vinculorum.

g Apud Bellovacensem iterum ponitur XL pro LX, forte ob causam supra a dictam.

h Suspicor, hac voce significari parvam crucem, quæ Hispanice vocatur cruzecilla vel cruzecita, atque hinc etiam conjicio, scriptorem hujus miraculi fuisse Hispanum, qui inde barbaro-Latine crusillam deduxerit.

i In altero Ms. notatur annus 1125, & apud Bellovacensem 1105, & hic 1135. Quis computus præferendus sit, ignoro; at si alterutrius Ms. numerus verus sit, non potest miraculum scribi a Callixto, qui anno 1124 vita functus est.

k In Vincentio Bellovacensi lib. 26, cap. 35 vitiose scribitur Adlobos, sed in altero Ms. rectius Allobrox.

* al. Corganum

CAPUT IV.
Prodigiosa mercatoris captivi, militisque in certamine periclitantis liberatio, & obsequii, pauperibus peregrinis exhibiti digna remuneratio.

Anno Incarnationis dominicæ millesimo centesimo septimo quidam negotiator volens ad nundinas cum mercibus suis proficisci, [Mercator injuste carceri mancipatus,] ad dominum terræ illius, qui forte in villa, ad quam ille negotiator venerat, morabatur, accessit: rogans & petens ab eo ut secum eum duceret ad nundinas illas salvum, & reduceret ad domum suam. Qui ejus petitioni annuens promisit, se facturum, & dedit fidem. Negotiator itaque verbis tanti hominis credens, in partes illas, ubi nundinæ fiebant, cum mercimoniis suis profectus est. Post hæc vero ille, qui ei fidem promiserat, ut illum & res suas custodiret, salvumque duceret & reduceret, instinctu diaboli commotus negotiationem & res ejus accipiens in carcerem retrusit, fortiterque constrinxit.

[219] Ille autem memoriæ suæ reducens innumerabilia mirabilia beati Jacobi, [miro modo liberatur,] quæ a multis audierat, vocavit illum sibi in auxilium dicens: Beate Jacobe, libera me de hoc carcere, & me & res meas tibi promitto dare. Beatus igitur Jacobus gemitus ejus & preces exaudiens, nocte quadam, vigilantibus adhuc custodibus, illi in carcere apparuit, & imperans ei, ut surgeret, ad summitatem turris illum usque perduxit; quæ se tantum inclinavit, quod visa est cacumen suum in terra ponere, a qua sine saltu, & læsione descendens, solutus a vinculis abiit. Custodes vero illum insequentes juxta eum venerunt, & minime invenientes excæcati retro abierunt. Catenas tamen, quibus ipse constrictus fuerat, ad beati Apostoli basilicam in Galitiam secum deportavit: quæ usque hodie in testimonio tanti facti ante altare gloriosissimi Jacobi pendent.

[220] Anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo decimo instante, [& miles in pugna S. Jacobum invocans,] in Italia ex duabus civitatibus, inter se dissidentibus milites ad certamen convenerunt. Quorum una pars ab alia superata terga vertens, inordinate fugere cœpit. Inter quos miles quidam, beati Jacobi limina solitus petere, aufugiens atque sociorum suorum aliorsum fugientium jam partem captam partemque interfectam perspiciens, suæ vitæ diffidens, beatum Jacobum in auxilium sibi profuturum vix jam voce, sed plangendo cum gemitu cœpit clamare. Tandem viva voce, Beate Jacobe, inquit, si ab imminenti periculo me liberare digneris, ad curiam tuam sine dilatione properabo, & me equumque meum (nil enim charius aut pretiosius habeo) tuæ præsentiæ præsentabo.

[221] [hostium manus evadit.] Facta autem hac oratione & sponsione, beatus Jacobus, qui sese recto corde poscentibus non negat, immo quantocius auxiliaturum repræsentat inter illum & hostes, qui eum acrius insequendo, jam cunctis aliis fugientibus gladio & captione consumptis, capere sitiebant, apparuit, atque ab hostibus illum sex leucis insequentibus clypei sui protectione liberavit. Et ne viribus equi potius hoc miraculum, quam beati Jacobi laudi (ut solet ab invidis bonorum atque ab ecclesiæ impugnatoribus fieri) adscriberetur, utque omnis invidorum quæstio removeretur; patens fuit, equum illum viginti solidorum dimidietatem non valuisse. Ipse quoque, ne reus voti existeret, sese & equum ante beati Apostoli præsentiam obtulit, & ut plenarie, quod voverat, perficeret, contradicentibus tamen custodibus, ante altaris januas repræsentavit. Pro cujus miraculi gaudio clerici ac laici ex more ad ecclesiam concurrentes, in hymnis & psalmis Deo gratias egerunt.

[222] [Miles peregrinæ mulieris sarcinam ferens,] Tres milites diœceseos Lugdunensis ecclesiæ de oppido Dumereo * sibi condixerunt, ut orandi causa sanctum Jacobum apostolum in oris Galitiæ adirent; & profecti sunt. Qui cum essent in via peregrinationis, mulierculam invenerunt, quæ res sibi necessarias in sacculo quodam deferebat. Cum autem equites intuita fuisset, rogavit ut sui miserti sarcinulam, quam ferebat, suis in jumentis amore beati Jacobi apostoli deportarent, sibique tanti itineris laborem alleviarent. Quorum unus peregrinæ petitioni annuens, ejus manticam suscepit & portavit. Igitur veniente vespera, mulier secuta de sua sarcinula sibi necessaria accipiebat, & primo gallorum cantu cum peregrini pedites proficisci solent, equiti sacculum reddebat, sicque expedita lætior iter agebat. Taliter miles amore Apostoli serviens mulierculæ, ad locum orationis optatum festinabat.

[223] [& alium pauperem equo suo imponens,] Sed cum duodecim diætis ab urbe beati Jacobi distarent, pauperem infirmatum in itinere invenit, qui eum cœpit orare, ut sibi equum suum ad equitandum accommodaret: quatenus ad sanctum Jacobum pervenire valeret; alioquin moreretur in via, quia amplius ambulare non poterat. Consensit miles, descendit, imposuitque mendicum [super equum suum, ejusque baculum sua in manu accepit, ferens etiam proprio collo & sarcinulam a] mulierculæ, quam susceperat. Sed cum ita miles pergeret, nimio solis fervore ac longi itineris lassitudine constrictus infirmari cœpit. Quod ut sibi sensit, perpendens quia in multis sæpe multum offenderit, incommoditatem suam Apostoli amore usque ad ejus limina pedibus eundo æquanimiter toleravit. Ubi Apostolo deprecato, hospitio receptus ex eadem molestia, quam in via ceperat, lectulo decubuit, & aliquot diebus languore ingravescente jacuit. Quod alii milites, qui ejus socii fuerant, videntes, ad eum accedentes monent, ut sua peccata confiteatur, & ea, quæ Christianum decent, petere quærat, ut suum exitum maturius muniat.

[224] Hoc ille audiens faciem avertit, & respondere non potuit; [in morbum lapsus] sicque per triduum sine verbi prolatione jacuit: unde socii vehementi mœrore afflicti sunt, tum quia de ejus salute desperati erant, tum maxime, quia suæ salutem animæ procurare non poterat. Quadam autem die, quando eum citius spiritum exhalare putabant, illis circumsedentibus & exitum illius præstolantibus, graviter suspirans locutus est: Grates, inquit, Deo & sancto Jacobo domino meo, quia liberatus sum. Quod qui aderant quærentes, quid significaverit, quod ita jacens tacuerit: Ego, inquit, ex quo sensi me languore gravari, tacitus mecum cogitare cœpi, quod vellem peccata mea confiteri, sacra unctione liniri, & Dominici corporis perceptione muniri. Sed dum hoc in silentio tractarem, subito venit ad me turba tetrorum spirituum, quæ me in tantum oppressit, ut neque verbo neque signo ex illa hora innuere potuerim, quid ad meam salutem pertinuerit. Ea etiam, quæ dicebatis, bene intelligebam; sed nulla ratione respondere poteram: nam dæmones, qui ad me confluxerant, alii mihi linguam stringebant, alii oculos meos claudebant, nonnulli quoque caput & corpus meum ad libitum suum huc illucque, me no ente, vertebant.

[225] Sed modo paulo antequam loqui cœpissem, intravit huc sanctus Jacobus, [auxilium S. Jacobi contra dæmones experitur,] ferens sinistra manu mulierculæ sacculum, quem in via tuleram; baculum vero mendici, quem portavi, dum idem equitaret equum meum, ipsa die, qua me infirmitas cepit, in manu dextera tenebat. Baculum habebat pro lancea, sacculum pro armis. Et confestim quasi furoris indignatione veniens ad me, elevato baculo nisus est percutere dæmones, qui me tenuerant. Qui mox fugerunt territi: quos ille insecutus per angelum hinc exire coëgit. Et ecce Dei & beati Jacobi gratia liberatus ab illis, qui me vexabant premendo, nunc loqui valeo. At citius mittite, & presbyterum accite, qui mihi sanctæ communionis viaticum tribuat: diutius enim in hac vita non habeo licentiam manendi.

[226] Qui cum misissent, dum ille moram veniendi faceret, [ac pie moritur.] unum de suis sociis publice admonuit dicens: Amice, inquit, noli amodo Girino Calvo domino tuo, cui hactenus adhæsisti, militare: veraciter enim damnatus est, & in proximo periturus mala morte. De quo hæc contigisse rei veritas declaravit. Postquam enim peregrinus ille bono fine quievit, & sepulturæ traditus est, reversis sociis & narrantibus, quæ gesta sunt, prædictus Girinus, cognomento Calvus, qui dives homo fuerat, eorum relationem pro somnio duxit, nec se a pravitate sua quidquam emendavit. Unde non post multum temporis spatium contigit, dum militem quemdam armis invadendo interficeret, ut & ipse quoque lancea ejusdem militis transfixus interiret b.

ANNOTATA.

a Hæc uncis inclusa supplevi ex altero Ms., quia in hoc aliqua deerant, ut ex sequentibus collegi.

b In altero Ms. dicitur in titulo, hoc miraculum a domino Anselmo Cantuariensi archiepiscopo editum esse. At apud Vincentium Bellovacensem lib. 26, cap. 37 scriptor illius vocatur Hubertus Sibuntinus; pro quo haud dubie legendum Bisuntinus, ut in Annotatis ad caput 2 litt. g vidimus.

* al. Dumzey

CAPUT V.
Mira resuscitatio hominis, qui fraudulenta dæmonis persuasione se ipsum interfecerat.

[Juveni alicui, qui fornicationem commiserat,] Prope civitatem Lugdunensem est vicus, in quo juvenis morabatur, nomine Giraldus, qui arte pelletaria instructus, justo labore suarum manuum vivebat, & matrem suam, patre defuncto, suis laboribus sustentabat. Hic sanctum Jacobum vehementer diligebat, ad cujus limina singulis annis venire, suamque oblationem solebat offerre. Uxorem ipse non habebat, sed solus cum matre sua vetula vitam castam ducebat. Sed cum diuscule se contineret, tandem vice quadam carnis voluptate superatus cum juvencula fornicatus est. Mane autem facto, quia peregrinationi se disposuerat, cum duobus vicinis suis ducens secum asinum quemdam, ad sanctum Jacobum in Galitia ire cœpit. Qui cum in via essent, invenerunt mendicum quemdam ad sanctum Jacobum proficiscentem. Hunc secum & gratia societatis & potius amore sancti Jacobi tulerunt, largientes ei necessaria victus.

[228] [apparet dæmon, fingens, se esse S. Jacobum,] Pergentes igitur, plures cum lætitia dies pariter fecerunt. Quorum pacificæ ac charitativæ societati invidens diabolus in humana forma satis honesta ad juvenem, qui domi fornicatus fuerat, clam accessit, eique dixit: Nosti, quis sum ego? At ille dixit: Nequaquam. Et dæmon: Ego sum, inquit, Jacobus apostolus, quem singulis annis jam ex multo tempore visitare consuevisti, tuisque præmiis honorare. Scias quia multum gaudebam de te, quoniam quidem magnum bonum sperabam de te futurum: sed nuper, antequam domum tuam exires, fornicatus es cum muliere, nec inde usque nunc pœnituisti, nec confiteri voluisti, sicque peregre profectus es, quasi peregrinatio tua Deo & mihi sit acceptabilis. Non ita fieri oportet: nam quicumque propter amorem meum vult peregrinari, prius necesse est, ut peccata sua per humilem confessionem aperiat, & postea peregrinando eadem commissa puniat. Qui aliter fecerit, peregrinatio ejus grata Deo non erit.

[229] [eique suadet, ut ad consequendam peccati veniam] Hoc dicto ab oculis ejus evanuit. His auditis, homo contristari cœpit, proponens in animo suo se domum velle redire: suoque presbytero confiteri, & sic cœpto itinere regredi. Hoc itaque dum apud se tractaret, in eadem forma, qua prius apparuerat, venit dæmon dicens ei: Quid est quod cogitas in corde tuo, te domum velle redire? Putasne tantum scelus tuis jejuniis sive lacrymis posse redimi? Multum desipis: sed crede meis consiliis & salvus eris; alioquin salvari non poteris. Quamvis enim peccaveris, ego te tamen amo, & propterea veni ad te, quod tale consilium tibi tribuam, ut salvari possis, si mihi credere volueris. Cui peregrinus: Ita, inquit, cogitabam, sicut dicis: sed postquam mihi ad salutem non prodesse hoc asseris, dic, quid tibi placet, unde salvari possim, & libens exsequar. At ille: Si, inquit, plene a delicto emundari desideras, virilia, quibus peccasti, citius amputa. Quo ille consilio territus dixit: Si mihi, quod consulis, fecero, vivere non potero, eroque mei ipsius homicida, quod sæpe audivi coram Deo esse damnabile.

[230] Tunc dæmon irridens: O, inquit, insipiens, quam parum intelligis ea, [se ipsum occidat; quod ille exsecutioni mandat.] quæ tibi ad salutem possunt prodesse. Si taliter mortuus fueris, ad me sine dubio transibis, quia puniendo delictum tuum martyr eris. O si esses tam prudens, ut temetipsum occidere non dubitares! Ego certe cum multitudine sociorum meorum, statim ad te venirem, ac mecum mansuram animam tuam lætus susciperem. Ego, ait, sum Jacobus apostolus, qui tibi consulo. Fac ut locutus sum, si ad meum vis venire consortium, & tui delicti invenire remedium. Quibus dictis, peregrinus, ut homo simplex, animatus ad facinus, nocte sociis suis dormientibus, cultellum extraxit & quidquid virile fuerat in partibus illis amputavit. Dein versa manu ferrum erexit, ejusque acumini se injiciens sibi ventrem transfodit.

[231] Cum autem sanguis ubertim efflueret, ac ille tumultuando palpitaret, [Sociis ejus præ timore fugientibus,] expergefacti socii vocaverunt eum, sciscitantes quid haberet. Qui cum illis responsum non daret, sed anxius extremum spiritum traheret, consternati concite surgunt, luminaria accendunt, sociumque semivivum, nec jam eis respondere valentem reperiunt. Ex quo stupefacti sunt, simul & timore percussi, ne mors illius sibi imponeretur, si mane eodem loco invenirentur, fugam ineunt a; ipsum vero volutatum in suo sanguine, asinum & egenum, quem alere solebant, derelinquunt. Mane autem facto cum in domo familia surrexisset, occisumque reperisset, non habens certitudinem, cui ejus necem imponeret, advocat vicinos, & defunctum ad ecclesiam sepeliendum ferunt: ante cujus fores dum paratur sepulcrum propter sanguinis fluorem illum deponunt. Nec interveniente multa mora, ille qui mortuus fuerat, [ad vitam] rediit, & in stratu funereo resedit. Quod qui aderant intuentes, perterriti fugerunt & exclamant.

[232] Quorum clamore populi concitati accurrunt, quid acciderit inquirunt, [homicida sui ipsius ad vitam revocatur,] mortuum vitæ restitutum audiunt. Qui cum propius accessissent, & eum alloqui cœpissent, quæcumque circa se acta fuerant, libera voce coram omnibus enarravit. Ego, inquit, quem a morte resuscitatum videtis, ab infantia sanctum dilexi Jacobum, eique in quantum potui servire consuevi; modo autem, dum ad eum pergere decrevissem, & usque in hanc villam venissem, adveniens diabolus fefellit me, dicens, se esse sanctum Jacobum, totumque ordinem, ut supra dictum est, palam edocuit, atque subintulit: Postquam mihimet vitam ademi, & anima mea coarctaretur egredi de corpore, venit ad me idem malignus spiritus, qui me deceperat, ducens secum magnam dæmonum turbam. Qui confestim absque misericordia me rapuerunt atque plorantem ac miserabiles voces emittentem ad tormenta tulerunt.

[233] [& adstantibus narrat,] Euntes ergo versus Romam tendimus. Verum cum ad silvam, quæ inter urbem & villam, quæ vocatur Labicanum b, sita est, venissemus, sanctus Jacobus insecutus nos post tergum nostrum advolavit, comprehensisque dæmonibus ait: Unde venitis, & quo tenditis? Aiunt illi: O Jacobe, certe nihil ad te pertinet: nam in tantum nobis credidit, ut semetipsum interficeret. Nos persuasimus, nos fefellimus, nos eum habere debemus. Quibus ille: De hoc, quod quæro, ait, nihil respondetis; sed Christianum vos decepisse jactando gaudetis, unde malas habeatis gratias: meus enim peregrinus est, quem vos habere jactatis. Utique non hunc impune feretis. Videbatur autem mihi beatus Jacobus juvenis, & venusti aspectus, macilentus, medii coloris, qui vulgo brunus dicitur.

[234] [quomodo dæmonibus, eam sibi vindicantibus,] Illo igitur cogente, Romam divertimus, ubi prope ecclesiam beati Petri apostoli erat locus viridis & spatiosus in planitie aëris, in quo turba Sanctorum innumera ad consilium venerat. Cui præsidebat domina venerabilis Dei genitrix & perpetua virgo Maria, multis & præclaris proceribus dextra lævaque ejus considentibus. Quam ego cum magno cordis mei affectu considerare cœpi: numquam enim in vita mea tam pulchram creaturam uspiam vidi: non enim magnæ, sed mediocris erat staturæ, pulcherrima facie, delectabilis aspectu. Ante eam beatus Apostolus, meus advocatus piissimus, coram omnibus protinus constitit, & de satanæ fallacia, qualiter me devicerat, clamorem fecit. Quæ mox ad dæmones conversa: O, inquit, miseri quid quærebatis in peregrino Domini & Filii mei, & Jacobi fidelis sui? Satis vobis posset sufficere pœna vestra, nec esset opus, ut eam augeretis malitia vestra.

[235] [intercessione Deiparæ & S. Jacobi ereptus fuerit,] Postquam locuta est Domina beatissima, clementer super me sua lumina flexit. Dæmonibus autem magno timore constrictis, omnibus, qui concilio præerant, dicentibus, eos contra Apostolum me fallendo injuste fecisse, imperavit Domina, me ad corpus reduci. Sanctus igitur Jacobus me suscipiens, confestim me in hunc locum restituit. Taliter mortuus & resuscitatus sum. Quod incolæ ipsius loci audientes, vehementer lætati sunt, & eumdem protinus in domum suam tulerunt, ac per triduum secum tenuerunt, divulgantes ac demonstrantes illum, in quo Deus per beatum Jacobum tam insolitam rem operatus est atque mirabilem. Nam plagæ illius sine mora sanatæ sunt, solis cicatricibus loco vulnerum manentibus. Loco vero genitalium crevit sibi caro quasi verruca, per quam emittebatur urina.

[236] [idemque miraculum sociis postea o currentibus] Expletis diebus, quibus habitatores, loci illum secum præ gaudio tenuerant, paravit asinum suum, & cum socio paupere, quem sibi in via junxerat, iter suum aggressus est. Sed cum appropinquasset ad beati Jacobi limina, ecce socii, qui eum reliquerant, regredientes obviaverunt illi. Qui cum adhuc procul esset, & duos illos asinum minantes intuiti fuissent, locuti sunt ad invicem: Similes, aiunt, homines illi sunt sociis nostris, quos reliquimus, alterum mortuum, alterum vivum. Nec quod minant animal, differt ab illo, in quantum videtur, quod cum illis derelictum est. Postquam autem appropinquaverunt, & mutuis agnitionibus se cognoscere cœperunt, agnoscentes, quod factum fuerat, vehementer exultaverunt, & domum venientes, rem per ordinem asseruerunt.

[237] Sed is, qui resuscitatus fuerat, postquam a sancto Jacobo rediit, [ac aliis hominibus exponit.] hoc, quod socii prius enarraverunt, re ipsa confirmavit: nam rem, sicuti gesta est, passim divulgavit: cicatrices ostendit, & etiam, quod in secretiori loco fuerat, multis hoc videre cupientibus, demonstravit. Hunc hominem & omnia opera ejus & signa mortis ejus reverendissimus Hugo Cluniacensis abbas c, cum multis aliis vidit, & pro admiratione hoc, ut relatum est, sæpius solitum se vidisse asseruit: & nos Apostoli amore, ne a memoria deleretur, litteris commendavimus, præcipientes omnibus, ut per omnes ecclesias festum tanti miraculi ceterorumque miraculorum sancti Jacobi V die Nonarum Octobris dignis celebrarent obsequiis d.

ANNOTATA.

a Guibertus abbas, cujus narrationem de hac re § 13 Commentarii a num. 178 attulimus, affirmat, exsequias illius a sociis celebratas fuisse, quod cum hac fuga componi non potest.

b De hodierno hujus loci situ disputant geographi, & de eo videri possunt Leander Albertus in descriptione Italiæ, Cluverius, aliique topographi passim obvii.

c Hugo inter relationes, Bibliothecæ Cluniacensi a col. 457 insertas, narrat quidem terribile exemplum clerici, se ipsum interficientis, quod S. Petrus Damianus in epistolis lib. 2, epist. 15 ex ipso refert; sed huic prorsus est dissimile. Non tamen inde concludo, id S. Hugoni Cluniacensi abbati perperam adscribi: nam in quodam codice Ms. collegii nostri Claromontani de Vitis Sanctorum, ex quo fragmentum quoddam descriptum habemus, fertur Hugo abbas Cluniacensis idem S. Anselmo archiepiscopo Cantuariensi exposuisse.

d In altero Ms. nostro auctor hujus miraculi in titulo citatur S. Anselmus archiepiscopusCantuariensis. Sed utriusque Ms. clausula (ea apud Vincentium Bellovacensem omittitur) potius conveniret Callixto, quia præcipit omnibus, ut per omnes ecclesias festum tanti miraculi … celebrarent. Quidquid sit de illa clausula, fortasse ab interpolatore quodam hic addita, reperitur idem miraculum, aliis omnino circumstantiis vestitum, inter Opera Hugonis a S. Victore lib. 2 de Sacramentis part. 16, cap. 2, ubi ei præfiguntur sequentia: Quidam probati testimonii frater narravit mihi, se a suo abbate veraciter hoc affirmante audivisse, quod cum aliquando ille ad quosdam fratres eminus constitutos visitandos pergeret, in itinere (ut solet) quodam loco hospitium accepit, ubi factum, tunc apud omnes ejusdem loci habitatores celebre, paucis ante diebus contigisse didicit. Quidam peregrinus orationis causa ad sanctum Jacobum pergens in eodem loco hospitatus est &c.

CAPUT VI.
Ultronea sacelli apertio, victoriæ contra Saracenos prædictio, & hominis ad mortem condemnati liberatio.

[Nobilis peregrinus, clauso S. Jacobi oratorio,] Nuper comes de sancto Ægidio, nomine Pontius, cum fratre suo causa orandi ad sanctum Jacobum venit. Qui cum ecclesiam ingressi fuissent, & oratorium, in quo corpus Apostoli jacet, ingredi pro suo libitu non potuissent, rogaverunt ædilem a, ut eisdem orarorium aperiret, quatenus illi ante corpus apostolicum vigilias facere potuissent. Cum autem suas preces effectu carere viderent (nam mos ille fuerat, ut post solis occubitum januæ præfati oratorii, donec illucesceret mane, clausæ manerent) ad sua hospitia tristes accedunt. Quo dum pervenissent, peregrinos suæ societatis omnes adesse jubent. Quibus assistentibus dixit comes, se sanctum Jacobum velle adire, illis secum pari animo comitantibus, si forte illi per semetipsum dignaretur aperire.

[239] [illud sibi ac aliis peregrinis ultro aperiri postulat,] Cumque illi concorditer libenterque verbum ejus susciperent, paraverunt sibi luminaria, quæ manibus in eodem oratorio tenerent. Vespere itaque facto, accensis luminaribus ecclesiam ingressi sunt viri numero ferme ducenti. Qui venientes ante beati Apostoli oratorium elevata voce precati sunt: Beatissime, inquiunt, Jacobe, apostole Dei, si tibi placet, quod nos venimus ad te, aperi nobis oratorium tuum, ut nostras faciamus vigilias coram te. Mira res! Necdum verba finierant, & ecce ejusdem oratorii januæ tanto strepitu insonuerunt, ut omnes, qui aderant, in minutas partes eas confractas putarent fuisse.

[240] [atque impetrat.] Verumtamen inspectis illis repagula seræ atque catenæ, quibus obserabantur, rupta atque disjuncta sunt. Sicque januæ, sine manibus hominum invisibili virtute patefactæ, peregrinis ingressum præbuerunt. Qui vehementer lætificati introierunt; tantoque magis ex eodem miraculo exultaverunt, quanto evidentius beatum Apostolum, invictissimi imperatoris militem, verissime vivere probaverunt; quem tam celeriter suæ petitioni adfuisse viderunt. Qua in re perpendi potest quam sit exaudibilis piæ petitioni, qui servorum suorum tam benignus adfuit supplicatui. Tua ergo clementia, benignissime apostole Dei Jacobe, nobis subveniat, quatenus sic satanæ fallacias in præsentis vitæ curriculo caveamus, sicque bonis studiis patriæ cælestis inhæreamus, ut ad eam per Christum Dominum nostrum, te opitulante, pervenire valeamus.

[241] [Episcopus Græcus Compostellæ degens] Notum est omnibus tam clericis quam laicis Compostellæ commorantibus, quemdam virum, nomine Stephanum, divinis virtutibus præditum, dimisso episcopio atque pontificali officio, beati Jacobi amore a Græciæ partibus limina ejusdem Apostoli petiisse. Qui hujus mundi illecebris abrenuntiavit, ut sic divinis præceptis adhærere posset. Ad propria ergo redire recusans, ad custodes ædis, in qua pretiosissimum talentum, beati videlicet Jacobi corpus, & decus Hispaniæ reconditum est, accessit, seseque ad eorum pedes provolvens petiit, ut pretiosissimi Apostoli amore, pro cujus dilectione hujus seculi delicias & terrenas voluptates postposuerat, intus in ecclesia secretum sibi locum concederent, ubi assidue orationi sibi vacare liceret. Illum vero, licet vilem habitum portantem, nec quasi episcopum, sed ut pauperem peregrinum sese habentem despectui non habentes, immo justæ petitioni ejus consentientes, ad modum cellulæ quoddam tugurium ex junceis tegminibus constructum intus in beati Apostoli basilica, unde recta fronte altare inspicere posset, paraverunt; in quo die noctuque jejuniis, vigiliis, precibus invigilans, cælibem & beatissimam duxit vitam.

[242] Quadam vero die cum solitæ orationi de more vacaret, [miratur, S. Jacobum a rusticis appellari militem;] turba rusticorum ad speciale festum pretiosissimi Jacobi concurrens, seque juxta illius sanctissimi viri cellulam in præsentia altaris sistens, Dei Apostolum his verbis rogare cœpit: Beate Jacobe, bone miles, ab instantibus malis & futuris nos subleves. Quod verbum ille sanctissimus vir Dei indigne ferens, quod rustici scilicet illum militem vocarent, increpans eos dixit: Stultissimi rustici, gens fatua, beatum Jacobum non militem sed piscatorem vos vocare convenit; commemorans illud, quod ad vocem Dominicam, relicto piscatorio officio, Dominum secutus est: & illud, quod postea hominum piscator effectus est. In sequenti vero nocte diei illius, qua sanctissimus ille vir de beato Jacobo commemoraverat, idem bearus Jacobus candidissimis vestibus ornatus, nec non militaria arma, solis radios excedentia, indutus, quasi miles effectus, duas claves in sua manu tenens, apparuit. Quem tertio vocans, sic locutus est: Stephane, serve Dei, quia me non militem, se piscatorem vocari jussisti, ideo taliter tibi appareo, ut me Deo militare ejusque athletam esse, meque in pugna contra Sarracenos Christianos anteire, & pro eis victorem existere amplius non dubites.

[243] Impetravi autem a Domino, ut universis me diligentibus ac recto corde invocantibus protector sim & adjutor in cunctis periculis: [cui Sanctus sub forma militis apparens victoriam prædicit.] & ut firmius hoc credas cum his clavibus, quas manu teneo, portis Colimbriæ urbis apertis, quæ septem annis a Fernando rege Christianorum obsidione premitur b, crastina die hora tertia, intromissis Christianis, eorum reddam potestati. Hoc dicto, ab ejus oculis evanuit. Sequenti vero die, matutinis expletis, saniorem partem tam clericorum quam laicorum advocans, quæ oculis viderat, auribusque audierat, ex ordine eis enarravit. Quod postea multis argumentis verum esse probatum est: diem etenim & horam scripserunt, quibus post captam civitatem nuntii a rege missi veritatis testimonium perhibuerunt, asserentes in illa die & hora urbem prædictam captam esse. Cognita ergo veritate, præfatus Stephanus Dei servus beatum Jacobum omnibus, in militia se invocantibus, prævalere asseruit, & pro veritate certantibus illum invocandum esse prædicavit. Ipse vero, ut ejus patrocinium consequi mereretur, pœnitentiam sibi augmentavit, & efficacius orationibus invigilans ibidem totum vitæ suæ tempus in Dei servitio consummavit; ac tandem in beati Jacobi apostoli basilica sepulturam honorifice suscepit.

[244] [Miles in bello captus, invocato S. Jacobi præsidio,] Multorum itaque temporum labente curriculo, cum jam nostris temporibus multis miraculorum signis beatissimus Jacobus per totum orbem longe lateque refulsisset, accidit, ut bellum maximum inter comitem fontis Calcariæ & alium militem suum, nomine Guillelmum, oriretur. Qui cum in pugna contra ipsum comitem firmiter equitaret, cum suis militibus utrique in bello concurrerunt. Sed deficiente exercitu militis, vertit terga, & idem miles in bello captus in præsentiam comitis ductus est. Cumque comes ipse eum decollari præcepisset, & miles magna voce clamaret: Jacobe apostole Dei, quem Herodes Jerosolymis gladio occidi præcepit, adjuva me, & libera me a spiculatoris gladio, ter ictum collo objectum erectis ad cælum manibus sustinuit, & nihil læsionis in eo comparuit.

[245] [mirabiliter a spiculatoris gladio liberatur.] Videns autem spiculator, quod cum acumine gladii nocere ei non poterat, direxit mucronem in ventrem ipsius, ut sic eum perforaret. Beatus vero Jacobus sic illum hebetavit, quod nec ictum ejus ipse præsensit. Cumque comes omnesque, qui simul aderant, ad hæc mirarentur, jussit eum in castro suo vinctum reduci *. Mane autem futuri diei incipiente, eoque beatum Jacobum inter suos gemitus invocante, ecce ipse Apostolus coram eo stans dixit ad eum: Ecce adsum, quem vocasti. Tunc impleta est domus ipsa tanto odore & serenissima luce, quod omnes milites, & qui ibi aderant, in paradisi amœnitate se sitos esse crederent, atque in ipso fulgore, præcedente Jacobo, ac manum ejus tenente, coram omnibus usque ad portam postremam castri, factis quasi cæcis custodibus, pervenit; & apertis januis, ambo pariter usque ad unum milliarium extra muros perrexerunt. Unde factum est, ut iste miles statim amore beati Jacobi ad ejus corpus & ecclesiam in die translationis ipsius perveniret, & omnia, ut supra diximus, ordine enarraret.

ANNOTATA.

a Ædilis apud veteres Romanos vocabatur qui habebat curam ædificiorum; at apud scriptores medii ævi est custos ecclesiæ. Hinc ædilitas est munus & dignitas in quibusdam collegiis Canonicorum, ut habet Cangius in Glossario.

b Nemo auctorum, quos § II, num. 145 pro hoc miraculo citavimus, de tam diuturna Conimbricæ obsidione meminit.

* al. recludi

CAPUT VII.
Ægri sanatio, multiplex captivi liberatio, paupertatis levamen, & punitio quorumdam, qui festum S. Jacobi celebrare neglexerunt.

[Vir membrorum usu destitutus sanatur;] Nostro itaque tempore quidam vir inclytus ex Burgundia, nomine Guibertus, ab annis quatuordecim suorum passus diminutionem membrorum, ita ut neque gressum movere posset, impositus duobus equis suis cum uxore sua & servis suis, ad sanctum Jacobum profectus est. Qui cum in hospitali ejusdem Apostoli volens * hospitaretur, prope ecclesiam in somno admonitus est, ut quousque beatus Jacobus sua membra constricta extenderet, in ejus ecclesia semper orationi insisteret. Cum itaque in apostolica basilica duabus noctibus vigilaret, tertia nocte invigilans orationi, veniens beatus Jacobus & apprehendens manum ejus erexit eum: qui cum interrogasset eum, quis esset, Ego sum, inquit, Jacobus apostolus Dei. Tunc homo restitutus sanitati per tredecim dies in ecclesia ejus vigilavit, & hæc proprio ore cunctis revelavit.

[247] Anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quemdam civem Barcinonensem sancti Jacobi basilicam in oris Galitiæ peregrinationis causa fertur adiisse. [alter sæpius carceri mancipatus] Qui cum ab Apostolo tantum peteret, ut eum a captione inimicorum suorum liberaret, si forte in ea caderet, ad propria reversus, cum negotii causa Siciliam pergeret, a Sarracenis in mari captus est. Quid plura? Per nundinas & foros tredecies venditur & emitur. Qui vero emebant eum, beato Jacobo catenas & vincula conterente, tenere nequibant. Primo venditur in Corociana, secundo apud urbem Jazaram in Sclavonia, tertio in Blavia, quarto in Turcoplia, quinto in Perside, sexto in India, septimo in Æthiopia, octavo in Alexandria, nono in Africa, decimo in Barbaria, undecimo in Deserto, duodecimo in Bugia, tredecimo in urbe Almaria a; in qua cum esset a quodam Sarraceno duplicibus catenis fortiter circa crura nexus, beatum Jacobum altisonis ei imploranti vocibus idem Apostolus apparuit dicens: Quia dum esses in basilica mea, tantum a me petisti liberationem corporis tui, & non animæ salutem, in hæc pericula lapsus es; sed quia Dominus misertus est tui, misit me ad te, ut ab his ergastulis eruam te.

[248] Illico diruptis catenis ejus per medium, ab oculis ejus beatus Apostolus disparuit. [liberatur;] Itaque homo ille solutus a vinculis per urbes & castella Sarracenorum, quamdam partem catenæ in testimonio tanti miraculi manibus ferens, ad terram Christianorum, videntibus Sarracenis, palam cœpit redire. Cumque aliquis paganus illi obviaret, & eum capere tentaret, ipse ostendebat ei partem catenæ, & statim adversarius ab eo fugiebat. Multa etiam agmina leonum, ursorum, leopardorum & draconum gradientem per deserta loca illum devorare appetebant; sed, visa catena, quam Apostolus tetigerat, procul ab eo recedebant. Hunc hominem ad beati Jacobi limina denuo regredientem, catenam manibus ferentem, nudis etiam pedibus & excoriatis inter Stellam b & Guignum * veraciter ego reperi; & hæc omnia mihi narravit. In hoc ergo exemplo illi sunt corripiendi, qui petunt a Domino & Sanctis ejus uxorem aut terrenam felicitatem, aut honores, aut censum, aut inimicorum mortem, aut cetera his similia, quæ ad profectum corporis solummodo pertinent, non ad animæ salutem. Si corporis necessaria sunt petenda, multo magis animæ jura, id est, bonæ virtutes, fides scilicet, spes, charitas, patientia, temperantia, hospitalitas, largitas, humilitas, obedientia, pax, & cetera his similia magnopere sunt petenda, e quibus in sidereis sedibus ipsa anima sit ornata.

[249] [alius denique ad paupertatem redactus juvatur.] Anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo trigesimo primo c, Ludovico rege Francorum regnante, Innocentio Papa præsidente, vir quidam, nomine Brunus, de Viceliaco villa sanctæ Mariæ Magdalenæ, a sancto Jacobo rediens, nummis sibi deficientibus, cœpit egere. Qui dum non haberet, unde solam panis nummatam d emere posset, die quadam circa nonam adhuc jejunus mendicare erubescens & valde anxius beati Jacobi auxilium toto corde implorando sub arbore quadam solus quievit. Ibi vero paulisper dormiens somniabat, quod beatus Jacobus Dei apostolus cibo illum pascebat. Evigilans autem subcinericium panem ad caput suum invenit, ex quo quindecim diebus vixit, quousque videlicet ad propria venit, per unumquemque diem sufficienter comedens bis. Altera autem die eumdem panem in sacculo inveniebat. O admirabile factum Eliæ prophetæ renovatum! Sed quia a Domino est factum, non debet esse mirabile in oculis nostris.

[250] [Varii festivitatem S. Jacobi colere contemnentes] Hæc sunt mirabilia memoranda, quæ olim festa sancti Jacobi non digne colentibus, divina ultione operante, evenerunt e. Inter Hispanos apud Titdelionum f die festo sancti Jacobi triticum tota die rusticus quidam excussit. Advesperascente autem die, balneum, quod juxta castrum idem miro opere Sarracenico antiquitus constat esse factum, ipse intravit. Cumque in eo sederet, statim pellis dorsi ejus ab humeris usque ad crura balnei parietibus adhæsit, cunctisque videntibus, ob transgressionem tanti festi spiritum exhalavit. Vasconum plebs apud Albinetum sancti Jacobi diem colere renuens tota die operabatur: sed divina ultione operante, totum castrum ejusdem plebis nocte sequenti igne consumitur. Nec fuit qui sciret, ex qua domo ignis processisset, sed e cælo dicitur advenisse.

[251] [puniuntur.] In episcopatu Bisontiensi Bernardus, qui dicebatur de Majora, carro manipulos segetum tota die, vicinis tamen contradicentibus, duxit. Advesperascente vero die, adhuc illo sic operante, tempestivus ignis validus e cælo adveniens carrum manipulos & boves in cinerem redegit. Sed & mulieres quædam, quæ cum eodem Bernardo aderant, ab aliis supervenientibus attonitæ deportantur in fonte proximo: & ita etiam vix evaserunt. Item Harduinus ejusdem villæ miles eodem die plaustrum suum cum manipulis tritici tota die duxit; sed ultio divina oculos boum sero excæcavit. Inter Gotos g in provincia Montis Pessulani jussu cujusdam militis Mirreoriensis h, rustica quædam apud villam sancti Damiani die sancti Jacobi panem subcinericium fecit & coxit: quo allato ad mensam & confracto, coram discumbentibus sanguinolentus apparuit; & dum magis magisque frangebatur, tanto magis sanguinem ejiciebat. Cessemus ergo ab operibus carnis, & operemur bona in sacris beati Jacobi solemniis, ut ejus mereamur semper & ubique protegi patrociniis, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Aliqua ex his locis ita corrupta sunt, ut apud geographos frustra quærantur; alia vero passim nota sunt, ita ut explicatione non indigeant.

b Suspicor, hic indicari duos Italiæ fluvios, de quorum primo agit Leander Albertus in Latina Italiæ descriptione pag. 755; de altero autem pag. 457.

c In altero Ms., & Vincentio Bellovacensi notatur annus 1139; sed sive legatur 1131 sive 1139, neuter annus ætati Callixti II convenire potest, qui anno 1124 obiit, ut jam sæpe diximus. Quare Bellovacensis lib. 26, cap. 39 hoc imperite inter miracula a Callixto edita recenset, & post caput 41 ita concludit: Hæc de libello Calixti Papæ dicta sufficiant. Verosimilius igitur in altero Ms. nostro dicitur a domino Alberico Vezeliacensi abbate, atque episcopo Ostiensi & Romæ legato editum.

d Nummata aliquando significat pretium rei per nummos, aliquando valorem nummi, & interdum ipsas merces, de qua voce plura vide apud Cangium in Glossario.

e Sequentia miracula in altero Ms. nostro non habentur; attamen leguntur apud Vincentium Bellovacensem lib. 26, cap. 41, cum quo Ms. nostrum contulimus.

f Bellovacensis vocat Tudelionum; sed nec unum nec alterum apud topographos invenio. Forte est corruptum ab urbe vulgo dicta Tudela, quam in Navarra ad Iberum fluvium sitam aliquando transivi. Posset etiam deduci a Tude vulgo Tuy episcopali urbe in Gallæcia sub archiepiscopo Compostellano.

g Opinor, hos incolas vocari Gotos, quia olim Occitania, in qua situs est Mons Pessulanus, vocabatur Gothia Gallica propter Gothos, qui eam invaserant.

h Bellovacensis legit Mircoriensis; sed hujusmodi locum tantum invenio in Lotharingia, vulgo dictum Mirecourt. Quare conjicio illam vocem forte vitiose deductam esse ab episcopali Occitaniæ superioris urbe, Gallice dicta Mirepoix.

* al. nolens alibi

* al. Grugnum

ALIA MIRACULA QUÆ IN ITALIA CONTIGERUNT.
AUCTORE CONTARINO, CLERICO SYNCHRONO, ET TESTE IN MULTIS OCULATO.
Ex Ms. codice Pistoriensi, cujus authenticum apographum anno 1727 accepimus.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

BHL Number: 4079


EX MS.

ANTIQUI CAPITUM TITULI.

Incipiunt miracula beatissimi Jacobi noviter facta.
Quomodo reliquiæ beati Jacobi portatæ sint Pistorium.
Miraculum in transitu fluvii.
Miraculum de lumine.
Miraculum de muliere paralytica liberata.
Miraculum de muliere contracta sanata.
Miraculum de uno medico dubitante de miraculis sancti Jacobi.
Miraculum de muliere contracta, trahente nates per terram.
Miraculum de muliete pauperrima, habente maritum & plurimos filios, contracta per decennium.
Miraculum de quodam de sancto Baronto cruribus infirmis.
Miraculum de filio cujusdam dominæ Florentinæ contracto & gibboroso.
Miraculum de columba.
Miraculum de columba, quæ ostendit pauperculam in ecclesia morientem.
Miraculum de puero Bononiensi contracto.
Miraculum de quodam Florentino de Montebono contracto & arido per viginti annos.
Miraculum de alio contracto.
Miraculum de sanata in manu.
De multis aliis miraculis.
Miraculum de dæmoniaco liberato.
Miraculum de quodam super mula.
Miraculum S. Jacobi apostoli de quodam adolescente Pistoriensi, cujus guttur acus transfixerat, liberato.
De juvene civitatis Pistorii super equum sedente liberato.
De rustico de Brandeglio Pistorii comitatus ab arboris periculo liberato.
Miraculum de Milone de Savignano condemnato in Castro Prati, ut traheretur ad caudam equi & ad ignem, liberato.

PROLOGUS.
Exponitur, qua occasione civitas Pistoriensis sacras S. Jacobi reliquias Compostella acceperit.

[Raynerius clericus pro ecclesia Pistoriensi] In provincia igitur, Tuscia nuncupata, in civitate, quæ dicitur Pistoria, erat quidam clericus, nomine Raynerius a, diaconus ex ipsius episcopatu civitatis oriundus, qui causa discendi in Franciam perrexit, ibique apud Parisios tamdiu commoratus est, quamdiu prudens, & potens in litteris effectus est. Post non multum vero temporis in Hispaniam ad sanctum Jacobum proficisci festinavit, cujus prudentiam cum Didacus b venerabilis archiepiscopus Compostellanæ ecclesiæ cognovisset, eum gratanter, & honorifice suscepit, cui gratiam largitor omnium bonorum Dominus in conspectu ejus dedit: nam magistrum scholarum ecclesiæ beati Jacobi eum constituit, & canonicum c fecit; in cujus gratia & cleri dilectione cum magis ac magis quotidie succresceret, factum est divina dispensatione, ut venerabilis ac religiosus Acto, d Pistoriensis ecclesiæ episcopus, per quosdam cives suos ad sancti Jacobi apostoli corpus causa orationis proficiscentes, jam dicto Raynerio scholarum magistro, quem numquam viderat, proprias litteras quasi notus ignoto dirigeret, rogans eum, & postulans obnixe, ut si in conspectu divinæ Majestatis placeret, de pretiosissimo reliquiarum thesauro beatissimi Jacobi apostoli, si possibile esset, aliquid ei dignaretur mittere.

[253] Demum pervenit ad aures domini Didaci Compostellani archiepiscopi fama bonitatis venerabilis Actonis, [reliquias S. Jacobi ab archiepiscopo Compostellano impetrat.] Pistoriensis episcopi, quomodo prudens, honestus, & religiosissimus, & fide catholicus sit, qui quidem prius fuerat sanctæ Vallumbrosanæ congregationis archimandrita per omnia venerandus: motus precibus, piisque petitionibus talis ac tanti viri, & interventu jam dicti Raynerii magistri cum canonicis ejusdem ecclesiæ beati Jacobi apostoli, multis etiam suffusus lacrymis, summa cum devotione & debita veneratione, sumens aliquam partem de reliquiis pretiosissimi capitis sanctissimi martyris & apostoli Domini nostri Jesu Christi Jacobi, per egregios viros urbis Pistoriæ, Tebaldum videlicet, & Medium avunculum Tebaldi Villanum e nomine, diligenterque in capsam eumdem pretiosissimum thesaurum recondens, Pistoriensi episcopo mittere curavit, dicens & in veritate asserens, quod nullus umquam mortalium hoc donum impetrare posset. Quod vere a Domino factum credimus & non dubitamus, sicut manifestis & apertis indiciis manifeste & aperte miracula declarabunt.

ANNOTATA.

a De hoc Raynerio plura diximus parte prima Commentarii § 8, ubi etiam ejus litteras exhibuimus, ex quibus constat, eum in Anglia docuisse, antequam in Hispaniam discederet.

b Is est Didacus Gelmirez, qui ab anno 1100 usque ad annum 1152 diœcesim Compostellanam gubernavit, ut testatur Ægidius Gonçalez Davila in Theatro ecclesiastico Hispaniæ tom. 1 a pag. 43, ubi etiam plura illius gesta Hispanice enarrat.

c Hinc patet, quomodo Raynerius iste in titulo epistolæ vocetur cardinalis, cum fuerit ecclesiæ Compostellanæ canonicus, de qua re part. 1 § 8, num. 89 nonnihil dictum est.

d Vita hujus sancti Actonis vel Attonis ad diem 22 Maii nostri Commentario historico illustrata est.

e Hic Medius Villanus vocatur avunculus Tebaldi; at contra in litteris Raynerii, quas part. 1 § 8, num. 88 exhibui, Tebaldus indicatur esse avunculus Medii Villani. Sed facile unum pro altero intelligi aut scribi potuit.

CAPUT I.
Miracula patrata in ipsa reliquiarum translatione, & alia quædam paulo post eamdem secuta.

Cum enim prædicti Pistorienses gloriosissima lipsana, id est reliquias, ferentes a sancto Jacobo redirent, [Unus ex legatis reliquias Pistorium deferens] & Francigenis associati, ad quemdam fluvium devenirent, ut per navem eumdem transirent, & rectores navis peregrinos pretio valde gravarent, Francigenæ cum eis contendentes, prohibebant omnino se id pretium, quod nautæ quærebant, sibi minime dare: dicebant quippe adversus eos furiose: Melius est nobis flumen transnadare a, quam vobis tantum pretii dare. Hortantes igitur sese ad invicem, ut non in navi, sed per vadum transirent, is qui sancti Jacobi reliquias ferebat, cum suo equo flumen audacter introiens, & vadum velut ignotus nesciens, cœpit carpere devium & ignotum iter; quem cum socii tam periculose considerarent per liquidas undas pelagi pergere, timuerunt valde, mortem præcessoris tantummodo præstolantes. Inter angustias tamen recordatus reliquiarum sancti Jacobi, quas ipse ferebat, confidenter ipsum precibus exorabat: Sancte, inquiens, Jacobe, tuas pretiosissimas reliquias bajulo, antequam mors me præveniat, adjuva me, ne umquam hic perire valeam.

[255] [in itinere a submersionis periculo liberatur,] Mox meritis ipsius Apostoli sine magna difficultate ad alteram ripam fluminis optime pervenit, Deique omnipotentis misericordiam cum cunctis, qui cis, & citra flumen aderant, benedixit atque laudavit, qui eum de metu mortis & tanto periculo precibus sancti Jacobi apostoli liberavit. Lætetur ergo Pistoriensis civitas, exultet, atque congaudeat, & glorietur non modicum in exaltatione sua, congratuletur gaudio magno valde, quam quidem voluit omnipotens Dominus per suum sanctum Apostolum noviter ac mirabiliter visitare; proinde gaudeat & Tuscia tota, quoniam, si voluerit sanctum Domini Apostolum cum digno honore excolere, & celebrare studuerit, ad ejus sacra solemnia corde simul, & animo devotissime properaverit, hæc salus & lætitia non tantum ipsius loci, in quo conditæ sunt ejus reliquiæ, propria, sed totius provinciæ communis erit.

[256] [& de nocte ex iis lumen mirabiliter emicat,] Cum vero jam dicti Pistorienses ad propria summo conamine sedulo festinarent, & in ipso itinere in quodam burgo hospitium acquirerent, factaque cœna, cubiculis præparatis, lassata membra quieti pro solito dedissent, igne, ceterisque luminaribus domus extinctis, ubique vocabant eos nominatim hospites, apud quos hospitati fuerant frequenti vice, media nocte ipsis talia crebro referentes: Fratres peregrini & hospites, quid domum perlustratis tota nocte? Lumina vestra exstinguite, & longo itinere fatigati quiescite atque dormite, nosque dormire cupientes dormire permittite. Ipsi vero nullum lumen habentes, nec cur eis hoc dicebatur intelligentes, asserebant, se lumen ignis minime habuisse, suasque lampades jam dum exstinxisse: quod * enim capsam, id est reliquias beati Jacobi veraciter dicitur fuisse.

[257] [quibus recipiendis S. Atto sacellum præparat,] Remeantibus autem Tebaldo & Medio Villano a sancto Jacobo Pistoriam, decenter repræsentaverunt Actoni reverendissimo episcopo pretiosissimam margaritam, deferentes etiam ei Compostellani archiepiscopi epistolam, quam ipse vidi, atque perlegi, deprecans eum una cum magistro Raynerio, ut susciperet debito honore sacras reliquias b, & condigna veneratione propriam cappellam construeret ad Dei & ipsius Apostoli honorem in ecclesia majori, videlicet beati Zenonis c episcopi & confessoris Pistoriæ civitatis, ibique in aptissimo altari capsam, id est reliquias, beati Jacobi apostoli decenter collocaret: quæ, sicut debuit, gratanter hilariterque episcopus suscepit, & omnipotenti Deo gratias egit, eo quod tam pretiosum thesaurum habere promeruit. Quid longius morer? Cappellam in ecclesia S. Zenonis honorifice fieri fecit, atque composuit; altate quoque ibi superædificavit, in quo reliquias supradictas postea collocavit.

[258] Post receptionem vero sacrarum reliquiarum Compostellanus archiepiscopus atque Raynerius diaconus multoties Pistoriensem episcopum suis litteris reverentissime visitaverunt, [in quo illas honorifice & solenniter colcat.] & ut de reliquiis S. Jacobi sic ageret, ut eum per litteras postulaverunt, nihilominus rogaverunt: de ejus enim bonitate non modice & honestate præsumentes, pariter confidebant; nam in epistolis, quas ei miserunt, eumdem dominum Actum episcopum suamque sanctitatem multum commendabant, & affatim per omnia laudabant; quas epistolas ego Contarinus clericus, licet indignus, qui hæc scripsi d, cancellarius Pisanæ civitatis, oculis meis vidi, perlegi, & memoriter tenui, testis utique verax atque fidelis, una quarum epistolarum hæc est e. Post multas igitur deprecationis, exhortationis, & commonitionis epistolas, & cappella S. Jacobi constructa, anno millesimo centesimo quadragesimo quinto dominicæ Incarnationis, dominus Acto episcopus in mense Julio, octavo die exeunte, altare S. Jacobi ipso die ejusdem Apostoli festivitatis cum multis honestissimis clericis, Prioribus, & Plebanis ab eo decenter invitatis, sicut dignum fuerat, devotissime consecravit.

[259] Facta vero consecratione, Missarumque solemniis solemniter celebratis, [Post reliquiarum collocationem languidus quidam,] magnum præclarumque miraculum virtus Dei omnipotentis per merita beati Jacobi Pistoriensibus patenter declaravit; nam in eadem Pistoriensi civitate erat quidam languidus, qui extensis nervis ita rigidus & siccus per sex continuos annos in lecto jacuerat, ita quod nullo modo ad ullum corporis usum aptus fuerat, excepto quod aliquantulum virtutis ei Deus in manibus reservaverat, quibus sibi ministrantibus cibum sumebat; sed numquam de lecto surgere, vel se movere poterat: quem quidam nobilissimus civis Pistoriensium, nomine Opitho, Eharardi quondam filius, victualibus sustentabat amore illius, qui dicit: Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis.

[260] Cum igitur redeunte populo ab ecclesia, jam vero transacta hora sexta, [a sancto Jacobo monitus, ut eas adiret,] præfatus Opitho, vir illustrissimus, ex consuetudine misit languido pauperi alimoniam per suum clientulum (ipse namque infirmus proprio Lætus nomine appellatur, & hoc quidem bonum prodigium; nam de maxima tristitia repente lætus efficitur, cujus quidem corpus, & animam salvavit Dominus per gloriosissimum apostolum suum Jacobum) cui dixit portitor ciborum: Frater Læte, hora refectionis est, accipe cibos, & comede: qui cum Dominum benedixisset, & minister ante se cibos apposuisset & abiisset, Lætus æger cœpit cum gratiarum actione cupitum cibum sumere; post duas autem buccellas inter ipsas epulas divino nutu somno corripitur, sicque Dominus in eum soporem misit, & in ipso sopore vir quidam ei apparuit vocans eum nominatim: Læte, inquit, Læte, quid agis? Cur potius hic moraris? Et adjecit: Surge cito, & propera ad memoriam mei altaris, quod hodierna die Pistoriensis episcopus dedicavit; cui respondens ait: Quis es, domine, qui vocas me; quid mihi jubes facere? Ego namque, domine mi, nullatenus possum surgere, nec pedibus terram calcare, nec brachia sursum levare, qui per sex continuos annos miser, & rigidus, siccus, & extensus, medullis evacuatus, corpore defectus, miserabiliter cubavi in lecto. Tunc ille respondens, ait ad illum: Surge, & noli timere, nec in aliquo dubites, quia ego sum Jacobus apostolus, qui loquor tecum: [propera] ad locum, quem tibi prædixi, quoniam sine dubio liberaberis.

[261] [repente usum membrorum recuperat,] Tum ille expergefactus, ossibusque crepitantibus, exclamavit magnis vocibus: Adjuva me, Domine Deus. Mulierculæ vero de vicinia audientes voces illius cucurrerunt velociter ad eum, existimantes illum proxime moriturum. Sic illi dicunt: Frater Læte, quid habes, quid clamas? Vis forsan accipere pœnitentiam? Ibimus pro sacerdote, qui tibi ferat consilium animæ tuæ, quoniam cernimus te morti propinquare; nam sic attenuatus erat, quod paucissima caro in ossibus ejus remanserat, & ab omnibus videbatur, quod in proximo esset moriturus. Is autem mulieribus inquit: Dominæ mulieres, non modo presbyterum quæro, sed ad hodiernam dedicationem S. Jacobi proficisci desidero, & indubitanter ibo, auxiliante Domino; quo audito, mulieres irridentes eum, quia desperabant de salute ejus, nec cogitantes illum ullatenus evasurum, non crediderunt, donec illum ambulantem viderunt, & secutæ sunt eum.

[262] [quem cum multis ex clero & populo ipse scriptor sanatum vidit & examinavit.] Eo autem ad ecclesiam properante, viri simul & mulieres undique concurrentes mirabantur valde dicentes: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit nobis mirabilia hodie! Veniente quoque eo, qui eum solebat alere, mox ut vidit eum, cum clero simul & populo gloriam dedit Deo, qui vivit, & regnat in secula seculorum. Amen. Hominem autem ipsum ante altare S. Jacobi multoties oculis meis vidi, & hæc cuncta, quæ narravi, sicut ab universo clero & populo ejusdem civitatis prius audiveram, sic ab ore illius didici, & fiducialius scripsi, cujus omnia membra jam recreata fuerant, & carnibus ossa cooperta. Quem Lætum lætum & alacrem vidi, completo jam mense dedicationis altaris, qui ad indicium venientium usque ad præsens moratur inibi.

[263] [Sanatur mulier paralytica] Hoc miraculo longe lateque celeberrime divulgato, erat quædam mulier de Castro Pitecio paralytica, misera, & pauperrima, quæ totum latus omnino perdiderat, cujus etiam manus arida fuerat, semperque mendicabat, nihilque cum ipsa manu suscipere poterat, quia strictissime clausa paralysi fuerat; insuper autem totum corpus ejus paralysi exagitabatur, & contremebat ad similitudinem avis, quæ cauda tremula fnuncupatur, & quidquid ei pro eleemosyna dabatur, manu suscipere non valebat, sed in pera, quam collo circumligatam ferebat, sibi aptabantur omnia. Pro consuetudine vero paralytica ista ad monasterium S. Mariæ de Sala g ad eleemosynam suscipiendam frequenter ire solebat, cui quædam Benedicta, venerabilis ejusdem monasterii abbatissa, cum suis sororibus benefaciebat, cujus frequenti hortatu ad oratorium S. Jacobi pervenit, ut in ipso loco donum perciperet recuperandæ sanitatis, quæ tam diu in precibus ibidem permansit, quamdiu Deus omnipotens manum ipsius aperuit, & tremorem membrorum suorum ab ea similiter abstulit.

[264] [coram multis testibus,] Hoc autem miraculum, cum ego ad oratorium S. Jacobi Pisis venirem, apud præfatum monasterium S. Mariæ de Sala, quod uno milliario ab urbe Pistoria distat, hospitatus fui, ibique ab eadem abbatissa ipsius monasterii & sororibus suis hoc præsens miraculum didici; deinde ad civitatem veni, & simili modo testati sunt omnes, episcopus, & omnes canonici Pistoriensis ecclesiæ, & reliquus clerus, & populus civitatis ejusdem. Postea mulierem ipsam & vidi, & alloquutus sui, eamque de hoc satis interrogavi, & sic cuncta mihi seriatim retulit, & manum, quæ multo ante clausa fuerat, similem manui alteri mihi coram multis ostendit, in qua signum capitum digitorum apparebat, qui se ad invicem glomerati constringebant. Gratias igitur agamus omnipotenti Domino, qui eam liberare dignatus est beati Jacobi apostoli precibus. Ipsi gloria, decus, & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

[265] His autem duobus dum hæc fama circumquaque crebresceret, & multitudo copiosa virorum simul, [uti & alia contracta.] ac mulierum ad ecclesiam beati Zenonis episcopi, in qua reconditæ sunt reliquiæ beati Jacobi apostoli, desideranter concurreret, contigit, ut quædam paupercula contracta illuc deveniret, ibique misericordiam Dei omnipotentis exspectaret. Facta oratione, mulier ipsa omnium membrorum suorum sanitatem recepit, & magnalia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus, qui aderant, benedixit atque laudavit, eique multas gratias egit. Hoc igitur signum divulgatum est per cunctam civitatem Pistoriæ, & habetur ibi celebre, & propter illud sine dubitatione studui scribere, non modicam simul a clericis & laicis inde sumens auctoritatem: sciens namque in veritate, quoniam Deo nihil est impossibile.

ANNOTATA.

a Suspicor, pro transnadare legendum esse transnatare aut potius transvadare; id est per vadum fluminis transire, ut ex sequentibus colligitur.

b Hanc epistolam exhibui part. 1 § 8, num. 90.

c De Zenone episcopo aliqua dicta sunt inter Prætermissos ad diem 8 Aprilis, & Acta illius elucidata sunt ad diem 12 ejusdem mensis. Videri potest novissima editio Veneta Italiæ sacræ, in qua tom. 3 col. 284 & 285 nonnulla de hoc Sancto addita sunt.

d De hoc synchrono miraculorum scriptore pauca monuimus part. 1, § 8, num. 95.

e Hanc epistolam una cum aliis dedimus paragrapho proxime citato.

f Huic aviculæ, quæ a Latinis motacilla dicitur, omnes fere nationes a frequenti caudæ motu nomen indiderunt, ut videri potest apud Aldrovandum tom. 2 Ornithologiæ lib. 17, cap. 22. Hinc etiam a poëta Italo vocatur coditremola, ut dictionarium academiæ Cruscanæ ad vocem cutrettola testatur. Hanc Italorum expressionem scriptor noster Italus haud dubie hic Latine imitatus est.

g Nicolaus Coleti in Veneta Italicæ sacræ editione, nuper ab ipso aucta, inter alia Pistoriensis civitatis cœnobia tom. 3, col. 287 in additione sic recenset etiam monasterium sanctæ Mariæ angelorum, a Sala nuncupatum, eo quod olim extra civitatem in loco, qui Sala vulgo dicitur, exstructum fuerit, deinde in civitatem translatum, cui plurimas opes dedit pia femina Adola Rospigliosia ea lege, ut puellæ ex aliquibus familiis nobilibus gratis exciperentur.

* forte hoc

CAPUT II.
Medici dubitatio de miraculis sublata, paralyticis & contractis sanitas restituta, ac mira historia de quadam columba.

[Medicus de miraculis S. Jacobi dubitans] Item miraculum vobis enarrare cupio, quod nullatenus est prætereundum. Igitur cum omnes admirarentur propter hæc miracula, quæ Deus per apostolum suum Jacobum cooperabatur, eo quia nostro tempore, præcipue nostris in partibus, numquam talia vidimus. Erat in civitate, & de civitate Pistoria quidam medicus, nomine Fridericus, qui in mirabilibus dubitabat, & de causa ista contra credulos sicut incredulus tractabat. Eo autem super hoc dubitante, & fidem penitus non adhibente, Dominica sequenti consecrationis altaris S. Jacobi cum ad matutinas surrexisset, & ad ecclesiam solito more veniret, vidit procul in ecclesia cereorum multa luminaria, & in corde suo meditabatur, si fieri posset, ut in ipsa ecclesia S. Jacobi patrocinia forent, & vera ea miracula, quæ divulgabantur longe lateque.

[267] [propria experientia de veritate eorum convincitur,] Cumque hæc in corde suo frequenter revolveret in ipso itinere ad quemdam puteum, qui est juxta viam, qua veniebat, haud longe a beati Zenonis ecclesia repente ducitur, submittens caput in ipsum, quasi impulsus ab aliquo; in quem sic introivit usque ad talos, caput quidem præmittens deorsum, pedes vero tenens sursum: qui recordatus sancti Jacobi, confestim vocavit eum nominatim: Sancte Jacobe, apostole Christi, velociter succurre mihi, & miserere mei: Necdum verbum finierat, & ecce quasi in momento reducitur ad superiora; sequebatur autem ipsum quædam cognata sua, quæ illum ruentem in puteum viderat: qui protinus, non ut incredulus, sed ut credulus, venit ad ecclesiam, & consessus est, se male egisse pro incredulitate sua; cum enim ipse miracula Dei sponte credere noluisset, coëgit eum divina pietas, ut amodo crederet, & credendo, quod non crediderat, prædicaret. Quod ego sicut ab episcopo civitatis, clero simul, & populo, nec non & ab ore illius didici, ita fideliter scripsi; nam ipse verus testis est, fide catholicus, legalis, atque veridicus. Nos itaque pro his & pro aliis beneficiis laudemus, & benedicamus omnipotentem Dominum, cujus imperium permanet in secula seculorum. Amen.

[268] [& tres muliores] Ipsis autem diebus erat quædam mulier paupercula de ipsa vicinia, quæ est juxta eamdem ecclesiam, adeo contracta, quod se aliter movere non poterat nisi nates eundo traheret per terram, & non adminiculo pedum, sed sustentatione manuum ibat: nam pedes ita revolutos & tortos habebat, quod nullum servitium, vel auxilium sibi in aliquo subministrabant, sed manibus, ut dixi, eundo per terram carpebat *. Ad beati Zenonis igitur ecclesiam confidenter ivit, & facta oratione per merita sanctissimi Jacobi apostoli eam sine dilatione Dominus misericorditer liberavit, quæ quidem prius nullum opus operari poterat. Postea vero cœpit agere, quæ sibi necessaria fuerunt, & pedibus suis ambulare libera & erecta, quam cum quodam canonicorum quantocius adivi, eamque diligenter per ordinem interrogavi, obsecrans, si sic ei factum fuisset a Domino, velut de se dicebatur ab omnibus: non inde mutavit aliquod verbum, ac etiam cum ea reperi testes quamplurimos. Hoc denique miraculum clarissimum est repertum, quæ quidem prius invalida cognoscebatur ab omni clero civitatis ejusdem simul & populo; in ipsa vero, vel sequenti hebdomada reperi eam sedentem & excutientem linum propriis manibus in platea, quod per multum tempus antea nec hoc, nec simile fecerat. Nos igitur omnes dicamus Deo gratias. Amen.

[269] Aliud quoque miraculum die octavo consecrationis peractum fraternitati vestræ denunciabo pulcherrimum. [membrorum usu privatæ,] Quædam mulier ex ipsa civitate virum, & filios plurimos habens propter longam, & nimiam infirmitatem devenerat in multam necessitatem; non enim valebat aliquod opus manibus peragere: in lecto quippe contracta jam fere per decennium miserabiliter jacuerat, &, quod turpe est dicere, peccatis exigentibus, propter incontinentiam cogebat eam vir ejus carnis sibi reddere debitum, ita tamen quod in ipsa visitatione, qua Deus sic illam visitaverat, in maritali thoro jam quater pepererat, puerique illius cum essent parvuli plangebant quotidie tum fame & siti, tum quia non poterant habere consolationem matris, eo quod non poterat subvenire sibi. Accipiens igitur eam vir ejus celeriter bajulavit ad S. Jacobi oratorium, ibique mansit per triduum, sed in his tribus diebus continuit super eam misericordiam suam Dominus.

[270] Exinde vero reportavit eam vir ejus ad propriam domum, [patrocinio S. Jacobi] quæ tunc invenit flentes, atque lugentes pueros suos; exaudivit autem Dominus gemitus puerorum, respiciens ad paupertatem & miseriam illorum: quam cum vir ejus in lecto reposuisset, dulcissimo somno arripitur mulier, quæ tunc in visiore vocata, ut surgeret ac denuo ecclesiam adiret, ut Domino, & ejus Apostolo gratias ageret, expergefacta continuo surrexit, fratremque suum Martinum voce magna vocavit, & ut ad gratias agendum secum pergeret precibus invitavit; qui cum vellet eam manibus apprehendere, ut illam sustentaret, prohibuit ipsum, & alios, qui se juvare cucurrerant, ne se tangerent, dicens & asserens, se sine alterius emolumento pergere posse, beato Jacobo apostolo sibi opem ferente. Videntibus autem viris, & mulieribus undique concurrentibus, eamque per decennium contractam cognoscentibus, sic eam suis pedibus ambulantem & laudantem Dominum, omnes ad ecclesiam velociter concurrerunt, clericisque convenientibus, Te Deum Laudamus alta voce pariter decantaverunt, & signis in classicum sonatis, omnes suffusi lacrymis, flexisque poplitibus, humique prostrati, palmas ad cælum tendentes, de tanto & tali miraculo Domino nostro Jesu Christo, suoque Apostolo gloriam dederunt.

Item alia quædam paralytica contracta de Villis habitans in loco, [sanantur,] qui Angellus dicitur, profecta est ad oratorium S. Jacobi, & ibidem remedium sanitatis accepit.

[271] Quidam vir de sancto Baronto, cujus monasterium situm est in montibus, distans ab urbe Pistoria milliariis octo, [quale beneficium etiam cuidam viro,] tantam ægritudinis molestiam jam fere per duos annos in nervis patiebatur, quod numquam sese movere poterat de loco aliquo, nisi ab aliquo traheretur: hujus etenim crura ita turgida malisque humoribus plena fuerant, quod nullatenus ab aliquo medico remedium salutis accipere valebat, qui de facultatibus paupertatis suæ, quas ipse habebat, multa pro liberatione sua multoties expenderat, nihilque sibi profuerunt. Divulgata vero S. Jacobi fama, eo quod Dominus multas virtutes operabatur ob ipsius merita, properavit æger a S. Zenonis basilicam, ubi recondita sunt Apostoli patrocinia, ibique suscepit orationibus ipsius salutis suæ remedia, qui prius, ut dixi, multa medicis erogaverat, & ita liberatus est ab ægritudinis molestia, quod absque dilatione suscepit sospitatem, & peregre profectus est in Hispaniam ad beati Jacobi apostoli basilicam. Hoc etiam miraculum satis apertum & divulgatum, ac in eadem civitate celeberrimum, didici a domino Actone reverendo episcopo, canonicis ejusdem ecclesiæ, clero cuncto simul & populo. Proinde gratias agamus omnipotenti Domino, cui est honor, & gloria in secula seculorum. Amen.

[272] [ac puero Florentinæ urbis,] In civitate Florentia, quæ tunc temporis inimicabatur cum civitate Pistoria, percrebuit ejusdem Apostoli fama. Quædam mulier, quæ inibi erat, mox ut hoc audivit, cum gaudio surrexit, suumque filium contractum, & gibborosum, ita quod caput fere genibus inhærebat, secum assumpsit, eumdemque vehiculo imposuit, & gloriosum iter hilariter incepit, atque complevit: quo completo, ecclesiam S. Zenonis intravit, puerumque suum, cujus totum corpus conglomeratum fuerat, beato Jacobo repræsentavit: sed non multo post cœpit pellis corporis ejus extendi, & dilatari, videntibus cunctis, qui aderant ibi, & ad sonitum ossium crepitantium concurrentibus & multis aliis, corpus ejus illico est extensum, & caput a genibus separatum, sursum quoque erectum, & elevatum; verumtamen in dorso adhuc apparet signaculum gibbi illius. Hoc miraculum factum est coram multis & diversis gentibus, Pistoriensium videlicet, Florentinorum, atque Lucensium, & qui venerunt de longinquis partibus, qui omnes pariter unanimiterque benedixerunt & laudaverunt Dominum manibus expansis ad cælum. Puer autem is, qui liberatus est, cum matre Florentiam pedibus remeavit, qui prius Florentia Pistoriam vehiculo in cophino venerat, ut audistis; quo redeunte, quidam credebant, & Deo gratias agebant; quidam autem non eum esse dicebant, sicut Judæi de cæco a nativitate, quem Christus illuminaverat.

[273] [simili morbo laborantibus, collatum est.] Post hæc autem credulis & incredulis par concordia fuit: nam in eadem civitate Florentia huic miraculo superaddita sunt & alia miracula, quæ facta sunt ibi a Domino per ejusdem Apostoli merita. At puer, qui, ut diximus, ita conglomeratus fuerat, iterum cum matre venit Pistoriam ad referendas Deo & beato Jacobo laudes condignas, & debitas gratias, quem ipse, Deo gratias, oculis meis vidi, qui alacer effectus fuerat nimis, coloratus, & pinguis, nullum habens indicium pristinæ infirmitatis, præter aliquantulum gibbi, qui remanserat illi; vidi namque, & allocutus fui, diligenterque satis interrogavi, quomodo, qualiterque hoc ei accidit, qui, sicut ab omnibus audiveram, sic retulit mihi, cui dominus episcopus, me vidente, frequenter eleemosynam fecit, qui & testimonium de ipso perhibuit. Quo miraculo Florentini in veritate cognito, licet tunc adversus Pistorienses inimicati valde fuissent ad invicem, cum nimia tamen veneratione discalceatis pedibus, & laneo indumento induti multi ex eis exinde ad sanctum Jacobum cœpetunt venire, maxime mulieres cum cordis compunctione, sicut cælitus fuerant inspiratæ.

[274] In diebus illis aliud miraculum tam pium, tam gloriosum factum est a Domino, [Mira narratio de columba silvestri,] de quo, qui digne meditari voluerit, satis nosse poterit, quod pertineat ad ædificationem omnium ad beati Jacobi curiam venientium, cunctorumque Christianorum fidelium. Puella denique quædam de agro Pitacio cum quadam die infra tertiam hebdomadam post altaris S. Jacobi consecrationem canapem * de horto evelleret, considerans vidit columbam par aërem volantem, & non procul ad se postea venientem, & requiescentem: quam cum non longe ante se cerneret, rogavit Dominum, & beatum Jacobum dicens: Domine, & beate Jacobe, si vera sunt ea, quæ de te Pistoriæ dicuntur, & ea miracula operaris, quæ Pistorienses asserunt, dona mihi hanc columbam venientem mais in manibus; mox ergo columba de loco surrexit, in quo quiescebat, quæ mitis ac mansueta, quasi multo jam tempore domestica, venit ad eam; quam sic manibus accipiens [tenebat] acsi corpus inanimatum fuisset. Quid tamen egit puella? Portavit illam ad domum suam, ostendit patri, & indicavit ei omnia, omnibusque, qui erant ex ipsa familia, quonam modo columba suis in manibus devenerat.

[275] Quidam ex eis dicebant: Occidatur, ut manducemus illam. [quæ prodigiose capta, ac Pistorium delata,] Quidam alii subclamabant: Non interficiatur, sed abire permittatur. Laxavit itaque manum puella, ut videret quid ageret. Ipsa columba, quæ de manu illius egrediens descendit, & gallinis colligentibus escam se admiscuit, nec umquam postea de domo exibat, sed sic associata cum illis manebat, tamquam si cum eis mansisset per multa & longa tempora. Admirantes autem omnes admiratione non modica pro tanta mansuetudine jam dictæ columbæ, quæ siquidem usque ad ipsum diem non domestica, sed agrestis fuerat, euntes ierunt ad sacerdotem ejusdem villæ, studentes ei hoc factum denuntiare; proinde sacerdos patri & puellæ salubrius & utilius consilium dedit, sicut more suo divinitus impositum fuit: Die, inquit, Dominico ad dominum nostrum episcopum pariter pergamus, & sicut ipse nobis dixerit, sic inde faciamus. Euntes igitur die Dominica Pistoriam repræsentaverunt domino episcopo columban, dum in honorem S. Jacobi devotissime cum suis canonicis celebraret Missam super sacrosanctum altare, quod in ejus honore consecratum fuerat. Audita vero præful per ordinem causa, suscepit columbum, & super murum cancelli, qui est circa altare S. Jacobi posuit illam, in quo loco mansit per tres hebdomadas, quæ numquam inde decedebat, nisi quod aliquando, & rarissime per ecclesiam volabat, sed semper, & absque dilatione ad pristinum locum redibat, ibique mitis, humilis, simplex, & mansueta sedulo manebat; escas autem aut vix aut raro rostro colligebat.

[276] Sed Lucenses & alii forenses pennas gutturis ejus avellentes pro devotione secum deferebant, [tamquam cicur ad altare S. Jacobi diu mansit,] & pro signo iis, qui non viderunt, ostendebant; ab injuriis etiam numquam se defendebat, cujus jam guttur a vulsione pennarum decorticatum erat; tamdiu sic incaute factum est istud, quamdiu persolvit, naturæ debitum: & nihil mirum, quomodo namque vivere poterat avis animata, quæ vix escam carpebat, & nihil penitus dormiebat? Gens quidem die, noctuque undique concurrebat, eamque vicissim venientes vexabant, in nocte semper vigiliæ fiebant, clerus, & populus altis vocibus Domino jubilabant, luminaria plurima illic incessanter ardebant. Quomodo ergo, qualiterve vivere poterat, quæ a tanto strepitu numquam cessabat, sed quasi pro custodia semper ibi manebat? De cujus itaque decessu cunctus clerus, & populus pariter dolentes, quia dolendum fuerat valde, consilio inito, corium simul & pennas ejusdem sursum in ecclesia suspendere ad indicium venientium. Quid potuit esse dulcius, quid convenientius in tanto & tali negotio hoc admirabili signo, quod nobis ostendere dignatus est omnipotens Deus? Non opus est quidquam de jam dicta columba plura referre, quam quidem videbant omnes illuc venientes aperte & manifeste. Unde non solum laici, vel clerus ejusdem civitatis, sed multi religiosi, abbates, & priores, clerici, & laici ab unde testimonium veraciter inde possunt perhibere; nec non & ego testimonium perhibeo, testis utique verax atque fidelis, qui eam per integram hebdomadam oculis meis vidi, & manibus in veritate tetigi.

[277] [& mulierem morti proximam indicavit.] In præfata ecclesia multi contracti, multi languidi & infirmi diversarum infirmitatum jacent, Domini misericordiam pariter exspectantes, ibique mulier quædam paupercula, nimisque infirma ab aliis infirmis semota in angulo ecclesiæ jacebat, &, nescio qua occasione, a custodibus derelicta. Factum est autem ut ipsa morti appropinquaret, & nullo eam vidente, columba, quæ circa altare S. Jacobi morabatur inde surrexit, & usque ad mulierem, vicinam morti, contra solitum volavit, ac supra corpus illius se ponens quievit; illi vero, qui aderant, considerantes columbam languidæ mulieri associatam, admirantes valde cucurrerunt ad eam cupientes nosse, cur se illuc diverterat: & cognoverunt, quod non cognoscebant, videlicet ægram proxime morituram: accedentibus autem turbis, columba recessit, & ad locum suum juxta altare rediit. Elevantes igitur inde cum grabato languidam, portaverunt eam foras ecclesiam, quæ post paululum fuit mortua, & honorifice sepulta; quam quidem, prout credimus, nisi columba monstrasset, nemo morientem vidisset.

[Annotata]

* forte repebat

* lege cannabem

CAPUT III.
Multi a variis morbis & infortuniis liberati.

[Monialis misere distorta,] Aliud itidem miraculum charitati vestræ declarare cupio. In monasterio S. Petri de Campaliana quædam sanctimonialis erat, quæ totus latus sinistrum ita perdiderat, quod non pedibus, sed manibus miserabiliter incedebat, natesque per terram trahebat: planta quidem pedis a dorso, & dorsum in loco plantæ conversum fuerat, nec non & digiti pedum a calcaneo, & calcaneus in locum digitorum vertebatur; talus quoque in inferiori parte corporis locum inverterat, in loco videlicet, ubi planta manere solebat. Licentia igitur accepta ab abbatissa sua, ad oratorium S. Jacobi venit, ibique per triduum mansit, & non liberata ad cœnobium suum rediit: quæ cum sero ante completorium ante altare S. Petri reverentur oraret, & in ipsa oratione recordaretur miraculorum beati Jacobi, omnia membra Dominus in suo loco repente restituit meritis ipsius Apostoli. Sorores autem, quæ tunc in claustro erant, illico cucurrerunt ad sonitum ossium crepitantium. Habita igitur iterum licentia ab abbatissa sua, properavit & rediit ad agendum Deo & beato Apostolo debitas gratias. Monacham vidi & allocutus fui, & de hac re satis interrogavi, ac signa liberationis ostendit mihi: & ideo hæc fiducialius scripsi, & ut verius credi possit, eadem abbatissa, quæ jam dictam monacham in monasterium susceperat, nomine Fabronia, quæ nunc est monasterii S. Petri majoris Pistoriensis abbatissa, frequenter retulit mihi de contractione sua cuncta, quae audieram signa, qualiterque miserabiliter incedebat.

[279] Præterea puer quidam de episcopatu Bononiensi totus fere contractus, ad memoriam beati Jacobi fuit a matre ductus, [aliique multi,] ut per merita ipsius Deus omnipotens ei subvenire dignaretur, utpote [qui] multis aliis misericorditer subvenit; tandem misericordia Domini cooperante, reddidit filium matri suæ sanum & incolumem.

Cæcos etiam de episcopatu Florentino & de diversis aliis partibus haud dubie multos illuminavit, multosque languidos & paralyticos ad se venientes curavit.

[280] Post hæc autem & alia innumera miracula, me præsente, [inter quos mulier per viginti annos contracta,] factum est & aliud miraculum. Cum igitur ipso anno, quo in honorem S. Jacobi altare consecratum fuit, cum monachis S. Bartholomæi de burgo Pistoriensis civitatis tertio Nonas Septembris ad celebrandas vigilias quadam die sero perrexi, nec non & populo cuncto ejusdem parochiæ, lampadibus & cereis accensis, & cantato responsorio, factaque oratione, sicut mos est, quidam contractus, qui gratia recuperandæ sanitatis illuc venerat, repente surrexit, & coram multitudine diversarum gentium, de longinquis partibus venientium, clericorum, virorum simul ac mulierum, extensis manibus & pedibus, qui prius contracti fuerunt per viginti annos, prout ipse & omnes noti ejus testabantur, ante altare S. Jacobi apostoli erectus venit, quem super cancellos illico posuere, ut se omni populo liberatum ostenderet, & brachiis sursum erectis manibusque extensis se gerendo * hinc & illinc, omnibus, qui aderant, gratanter ostendit, cujus quidem manus & brachia sicca erant & arida; erat autem jam dictus invalidus de Florentino episcopatu, videlicet de Monte Bono; huic enim miraculo & ego interfui. Tunc ergo omnes gratias egimus Domino, qui tanta dignatus est operari per Apostolum suum.

[281] Eadem quoque nocte, peractis vigiliis, & remeantibus ad propria clericis, [variis morbis ac malis affecti] alterum contractum, qui aderat, ut ab adstantibus audivi, simili modo sanavit; qui ad altare veniens piissimo Domino cum omnibus, qui aderant, gratias egit.

Ipsa vero nocte cuidam mulieri de civitate Pistoria manum reddidit, prout audivi; non erat autem mulier in ecclesia quando eam sanavit, sed in domo sua S. Jacobum exoravit, ibique ei subvenit.

Quanti sunt debiles, & claudi, cæci, atque contracti, paralytici, & morbidi, qui concurrunt ad oratorium beati Jacobi gratia recuperandæ sanitatis, quibus Deus misericordiam suam reservat, & in sinu suo continet, quam eis postea vel in medio itineris, vel ad propria remeantibus ostendit? Quosdam enim sanat, quosdam a doloribus liberat, quosdam illuminat, quosdam extendit, quosdam languoribus curat; innumerabiles enim sunt illi, qui veniunt ad referendas Deo gratias, sanitate recepta. Vere multa super his illic crebro & alibi fiunt miracula, referentibus plebanis, presbyteris, clericis, multisque laicis asserentibus, ita quod sic & sic, tali die factum est in terra mea de tali & tali ægro masculo, vel femina: unde difficillimum est scribere omnia.

[282] [sanitati restituuntur.] Quidam dæmoniacus illuc venit, ibique sanitatem accepit, de cujus corpore Dominus amore S. Jacobi dæmonium effugavit. Hoc a multis audivi, sed domino & venerabili Actone episcopo mihi referente, magis ac magis fiducialiter scripsi. In eadem quoque ecclesia vidi frequenter quemdam puerum cruribus extensis & a natibus separatis, signis ab utraque parte natium apparentibus, quomodo prius cohærebant sibi: sed quoniam adeo subtilia erant, quod vix tantummodo videbantur in eis ossa, nisi pelle & paucissima carne cooperta, nondum erectus ambulare poterat.

[283] [Ipse miraculorum scriptor mulæ insidens,] Cum de mirabilibus gloriosissimi Apostoli huc usque Pistoriæ scripsissem, meque Pisas oporteret redire, deveni juxta ecclesiam S. Martini in Monte Culio sitam, quæ quatuor milliariis distat ab urbe Pistoria. Vidi equos in monte stratos, cœpique mulieres de monte vocare, de illis interrogans, qui equos in montem duxerant, quibus quidem me associare cupiebam. Tunc mula, super quam sedebam, repente duxit me per angustum tramitem inter Casinulum & Casellam, quæ inibi erat, me utrisque manibus lorum freni retrahente, prout poteram; sed hanc retrovertere non valebam. Cum igitur sic subito in tam strictissimo loco me coarctatum cognovissem, retroque redire non possem, nec a dextris vel sinistris descendere, & trabeculæ non longe a terra Casinulæ & Casellæ cohærerent, ita quod inde non poteram nisi flexo corpore transire, timebam, quia timendum erat duplici timore, tum quod ab aliqua parte nequibam descendere, tum ne caput trabeculas percutiens eliderem.

[284] [imminenti gravis læsionis periculo mirabiliter eripitur,] Insuper autem multo magis timui, quoniam mula gressus ad ostium stabuli parvissimum, quod erat juxta ecclesiam, festinanter dirigebat, per quod se velle ingredi demonstrabat; alitudo namque liminaris ostioli non major erat, quam altitudo mulæ cum sella, quam ipse sedebam: ad quod cum mula appropinquaret, & ex ingressu jam certus essem, & metus ac timor multo plus mihi succresceret, meditabar in corde meo dicens; Descendere non valeo, adjutorem non habeo, trabeculas timeo, sub quas transire nequeo, nisi corpore flexo, nec etiam redire retro; confidenter rogavi Dominum, & beatum Jacobum: Domine Deus, inquiens, & S. Jacobe apostole, adjuva me. Hoc dicto, cum tanta suavitate transivi per medium ostii stabuli, quod etiam nec capillum quidquam tangere sensi; sed sic mihi fuit sufficiens introitus ostioli, tamquam si transissem per amplissimas portas cujuslibet civitatis; at ubi me esse in stabulo cognovi, mox de mula descendi, manibusque frenum comprehendi, mulam exinde extraxi, ac pedibus flexo capite exii, sella quoque mulæ liminare ostii in egressu tetigit, & latitudinem utriusque lateris, a dextris videlicet & sinistris, & sic a summo usque deorsum mula ostium replevit. Sic ergo, ut audistis, me virtus Dei omnipotentis facile liberavit per merita gloriosa apostoli sui sanctissimi Jacobi. Ipsi laus & gloria in secula seculorum. Amen.

[285] Supremo regi, regum Domino, & salvatori nostro Jesu Christo, [& narrat,] qui dignatus est de intemerata Virgine nasci, & ex ea carnem assumens humanam, pro salute humani generis non dubitavit manibus tradi nocentium, & crucis subire tormentum, immensas cum jubilo gratias referamus, quoniam mirabili suæ divinitatis virtute mirabile novumque nuper miraculum, meritis beatissimi Jacobi exigentibus, voluit declarare, quod tacito sermone prætermittendum non est, sed inter cetera, quæ Deus est per eumdem Apostolum operatus, miracula celebri memoria recolendum est merito, quia non debet civitas abscondi super montem posita, nec lucerna ardens sub modio delitere *.

[286] Cum itaque quidam Pistoriensis juvenis, Bujamonte nomine, Veneris die sancto, id est sexta feria, [quomodo juvenis ab acu gutturi infixa liberatus fuerit.] qua Jesus Christus Dei filius pro nobis peccatoribus crucis patibulum sumpsit *, dieque tertia resurrexit, desiderabili appetitu, prout moris est juvenilis, cænaret, morsellum a quemdam panis, in quo acus quædam ferrea, eo prorsus inscio, sinistro fortuitu latitaret, ex improvisu transglutiens, eum acriter in gutture versatum persensit, sicque intolerabili puncturæ dolore aliquamdiu tortus, & anxiatus, nec non in tanto mortalis periculi metu gravissime constitutus, cœpit cum lacrymis beatissimi Jacobi flagitare suffragium, cujus clamore, cælum, ut vere credo, per intercessionem Apostoli penetrante, tussi, veluti Deo placuit, juvenis provocatus, cum non modica quantitate cruoris acum evomit; quam, priusquam fuisset intuita, non acum, sed quamlibet festuculam, vel spinam fore quidem putabatur; qui sic a tam pestifero cruciatu Dei nutu & S. Jacobi precibus liberatus, acum illam continuo apprehendens, capellæ S. Jacobi presbytero, & aliis nonnullis præsentibus, domino Bono b, venerabili Pistoriensi episcopo, vultu irrigato lacrymis præsentavit; sicut ego ipse oculis meis vidi, & & rei eventum, qualiter contigerat, ab eodem juvene per ordinem plenius intellexi: eadem quippe acus dudum super altare S. Apostoli evidenter pependit in testimonium tam pretiosi miraculi, longe lateque relatione publica divulgandi. Honor Patri almifico, semper sit decus Filio, qui meritis Apostoli opus fecit miraculi. Amen. Annus Domini millenus, tumque primus bis centenus, nec non decimo Kalendas fert Aprilis recolendas actor hujus & relator rei gestæ exarator. c.

ANNOTATA.

a Satis patet ex sensu, hanc vocem pro frusto panis poni ab Italica voce morsello, quæ idem significat. Alii etiam medii ævi scriptores apud Cangium in Glossario eadem voce utuntur, forte illam derivantes a voce Latina morfus.

b Is præsul, nomine Bonus, anno 1186 Pistoriensem cathedram ascendit, ut tradit Ugbellus tom. 3 Italiæ sacræ col. 299 Venetæ editionis.

c Ex hac clausula in Commentario part. 1 § 8, num. 95 conjeci, Contarinum hic suæ lucubrationi finem imposuisse.

* forte gyrando

* forte delitescere

* forte subiit

CAPUT IV.
Duo magnis periculis erepti, & alius extremo supplicio prodigiose subductus.

[Juvenis feroci equo insidens,] Eodem quoque anno, veniente die solemni & optabili festivitate inclyti & pretiosissimi apostoli Jacobi, cum scutiferi, militaris solatii gloria invitante, prout antiquus longusque terræ mos expetit, cum hastis cursim luderent equitando, puer quidam, filius viri nobilis Gherarduccii quondam Letaminii de Montemurlo juxta rivum, qui Umbroncellus vocatur, ex inferiori parte portæ Lucensis Pistoriæ civitatis, ingentem equum currebat: qui cum esset tam corpore, quam altitudine magnus, & caballina feritatae immaniter incitatus, ruptis fræni ejus habenis, sicut hirundo suo celerrime vehitur advolatu; sic & ipse rabido cursu immoderatæ fortitudinis, atque velocissimo portabatur. Puer autem in tam meticuloso & gravissimo personæ periculo positus Apostoli adjutorium flebili vultu & excelsa voce incessabiliter postulans: Sancte, ait, Jacobe, adjuva me. Viri etiam & mulieres ipsum in tanto discrimine intuentes dicebant: Adjuvet te Christus, & sanctus Apostolus, quem tui flagitas adjutorem.

[288] [& in magnum vitædiscrimen adductus,] Ille vero destrarius a dæmoniaca, sicuti a quibusdam creditur, appulsus * insania, ita currens cum puero, ut superius dicitur, in medio viæ publicæ, quæ strata b nuncupatur, saltum inæstimabilem, &, ut arbitror, inauditum sursum ferociter carpens bancum c, & pannos multos super illud more solito positos ad vendendum ante ostium domus cujusdam, nomine Date, de porta Lucensi constructum, in quo diversa mercimoniorum genera venumdantur, & maximum lapidem solium d apothecæ prædictæ domus introrsum furiosissime transilivit, puero pariter & equo, utpote Deo placuit, illæsis penitus remanentibus: illius vero posteriorum pedum impressa vestigia solio memorato satis evidenter apparent. Nec potuit hic destrarius unde transierat ullo modo regredi, sed aliunde per amplum ostium domus ab hominibus est foras eductus, gratias Deo & beato Jacobo gratanter agentibus, qui per sui Apostoli merita puerum & equum divinæ virtutis potentia conservavit indemnes. Altitudo autem instrumentorum, quæ ad opus rerum venalium inibi sunt composita, subter quibus equus idem prosiliit, quam parva sit, non est oblivioni tradendum: spatium enim a pertica, a qua quædam venalia, cerei scilicet, aliaque nonnulla tunc dependebant, usque bancum ex septem semissibus, minus fere una uncia constat: storiumque namque lignis desuper & acutis firmiter confixum, quod ante apothecam mansionis ejusdem ad arcendum fervorem solis nec non impetus aquarum & imbrium est constructum, a solo terræ distat solummodo tribus brachiis e & dimidio: longitudo nempe saltus ipsius animalis decem & octo pedum diligenti studio mensuratorum spatium capit, veluti juxta mensuram mensum est.

[289] Tam miram rem & admiratione dignam vix aut numquam nostris audivimus temporibus huc usque uspiam evenisse, [ope S. Jacobi illæsus servatur,] quod tantum animal sic corpulentum & magnitudine grande, tam angustum, periculosum, & implicitum locum simul cum puero super ipsum sedente intactum transegerit & impune. Sed quis Deus magnus, sicut Deus noster? Ipse est Deus, qui facit mirabilia solus; ipse namque licet sit magnus in magnis, mirabilia tamen quotidie in minimis operatur. Lætentur ergo, fratres, clerus & populus Pistoriæ civitatis cum omni episcopatu, & gaudio magno gaudeant in immensum; quoniam tantum & talem nobis Patronum largiri dignatus est Jesus Christus: quia ejus patrociniis tota civitas illustratur, ejusque pia intercessione hoc miraculum, vidente innumera gentium multitudine, noviter ac mirabiliter declaravit. Ipsi quoque laudes & gratias debitas semper agere studeamus, apud quem nihil impossibile reperitur: cui est honor, decus, & imperium sine fine manenti in secula seculorum. Amen.

[290] Quod magnus sit Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis ejus non sit finis, ore Davidico voce dulcisona præcantatur. [sicuti etiam rusticus intercessione ejusdem Sancti] Nos etiam per multa & innumera miracula, quæ ipse in Sanctis suis hodierna die dignatus est operari, satis evidenter audimus, & oculis corporeis intuemur, inter quæ miraculum quoddam, quod non est silentio transeundum, Jesus Christus per sui Apostoli Jacobi merita mundo voluit declarare: nam homo quidam, Romeus nomine, filius Marinellini de Brandeglio, cum in Versilia biennio perstitisset, in festivitate S. Mariæ Magdalenæ ad locum, qui dicitur Vallis bona, ubi argentum foditur, proficiscens per montem quemdam ad findendam incisam fagum pro sustentandis cryptis terrarum, ne ruerent, ubi vena argentea reperta fuerat, festinanter ascendit, quæ ictu securis contra ferientem commota, ipsum per diruta montis periculose versando usque ad alteram fagum, quæ incisa non erat, ruinosissime volutavit.

[291] Is vero inter utramque fagum capite arctius intrusus per medium fere diem ibi fortiter adstrictus crudeli tormento affectus permansit; [manifesto mortis periculo cripitur.] sed tam in ruinæ, quam coarctationis flagitio, Dei & beatissimi Jacobi apostoli patrocinio sæpius expetito, & clamore dudum passi pœnam quorumdam virorum a loco milliariis ferme duobus distantium aures, ut Deo placuit, reverberante, octo ex illis scitati quidnam esset, illuc velociter cucurrere; unus autem eorum, qui processerunt, hunc videns sic morantem in terra, præ timore cecidit semivivus; ceteri vero ad afflictum pergentes interrogare cœperunt, quomodo id ei acciderat. Hic voce debili casum enarrans, Dei Apostolique auxilium & illorum lacrymabiliter postulabat: qui divino & apostolico nomine invocato, arborem illam viriliter capientes, sursumque trahentes adeo summoverunt, quod ipse tantum periculum per Apostoli merita, cooperante potentia Salvatoris, evasit. Fagus autem tam ingens erat, quod parum vel nihil possent eam viri sexaginta movere, nisi Deus esset cum eis, sicut fuit cum illis octo, qui vires suas, addita Christi virtute, in arborem exercuere. Cuncta vero præmissa intellexi ab eo plenius & audivi, qui periculum memoratum incurrerat. Laudes ergo & gratias omnipotenti Domino referamus, cui omnia possibilia sunt & erunt in secula seculorum. Amen.

[292] [Quidam ad candam equi raptatus,] Cum quidam, Milo nomine, filius quondam Fidenrichi de villa, quæ dicitur Savignanum, districtus Pratensis, coram domino Rodulpho comite, Potestate Pratensium f, prætextu cujusdam excessus accusatus fuerit a quibusdam, idem dominus Rodulphus more Potestatum terrorem incutientium sibi subjectis, vel fortius temere * dictum Milonem pœna hujuscemodi condemnavit: videlicet, ut deberet ipse Milo per omnes oras castri Pratensis ad caudam equinam trahi, & igni deputari postea comburendus; quo taliter condemnato, ad caudam jumenti cujusdam præfatus Milo protinus est ligatus, & sic ligatis ei pedibus, & post tergum manibus, per oras ejusdem castri ad caudam tractus est ipsius jumenti cursu rapido incedentis: qui cum immaniter traheretur, idem Milo cor, contritum & fiduciam habens in Deo magnam, & sperans, ut ipse beatus Jacobus, cujus celebrabatur vigilia ipsa die, sui existeret liberator, Dei & ipsius Apostoli non cessabat auxilium implorare. Deus vero, quem nullum secretum latet, & qui exterius & interius cuncta videt, considerans cor illius, & quod ii, qui Milonem accusaverant ipsum, condemnationi suæ causam dederant manifestam, mira potentia sua & meritis ejusdem Apostoli, supposuit ipsi Miloni manum, eripiens eum prorsus ab hujusmodi cruciatu, nulla læsione in aliqua sui parte corporis remanente. Consuevit is profecto, qui tanto puniendus traditur periculo, sic torqueri, ut nulla remaneret sanitas in eodem; sed Milo jam dictus evasit, illæsus existens totus, Dei & dicti Apostoli misericordia præeunte.

[293] Verum licet tanta res & tam mira in oculis omnium mirabilis haberetur, [& jam admoto igne comburendus,] nihilominus tamen ipse Potestas volens eidem Miloni combustionis inferre pœnam, fixo magno palo, sive columna, in alveo Bisentii g, ubi ob hoc populus Pratensis convenerat ad videndum, jussit ligari eum ad ipsum palum: qui cum sedens, nec habens in dorso nisi camisiam, nec in capite aliquid præter… fuisset ad eumdem palum inter ejus crura ligatus funibus vehementer, & post tergum ligatas haberet manus, mox dictus Milo ex omni parte sui circumdatus est lignis siccis, & stipis * sive scopis multis in quantitate maxima illic peratque * & supra eum stipa plurima est collocata, ita ut facilius consumi ab igne posset: cumque ibi appositus esset ignis, & flammæ illius continuo creverint immoderate ardentes, Milo prædictus constitutus in medio ardoris tanti, Dei & jam dicti Apostoli voce magna præsidium indesinenter cum lacrymis exposcebat, exspectans Dei & ipsius Apostoli pervenire sibi misericordiam, sicut prius omnipotens quoque Deus, qui gloriose in suis consuevit Sanctis miracula operari, & afflictis benignæ compassionis misericordia subvenire, volens ad ejus, & ipsius Apostoli decus suæ potentiam Deitatis ostendere in Milone, misericordiam exspectante, inhibuit dicto igni, ne ipsum Milonem ab eo inclusum tangere attentaret: Creator quippe inhibuit creaturæ, ne in eumdem Milonem extenderet vires suas, ad quam inhibitionem tepuit adeo dictus ignis, quod ipsius calor in eodem Milone, sua proprietate amissa, nequivit eum lædere, nec irrogare gravaminis sibi quidquam: unde Milo jam dictus exemptus divinitus ab ardore conservatus est incolumis per omnia inter flammas.

[294] Recte per hoc tam *, & tam illustre miraculum omni reverentia dignum fides Catholica roboratur, [ab omni læsione immunis conservatur,] & infideles patenter confusi errorem suæ possunt recognoscere cæcitatis. Cessabit de cetero damnabilis contentio reproborum, quoties tam miraculosa res ad memoriam fuerit revocata. Vere ipse dominus Deus noster pretiosum miraculum illud, quod olim gessit de tribus pueris in camino ignis a flammis circumstantibus liberatis, in Milone voluit renovare, ut hæresis perniciosa cessaret, & fidelibus firmior spes, & sincerior devotio adderetur. Deinde cum palum, stipas & ligna prædicta idem ignis consumeret acriter comburendo, & ipse Milo jam consumptus ab igne penitus crederetur, & etiam dictum esset, ut fierent pro ipsius anima Deo preces, dictus Milo, combustis funibus, quibus ligatus fuerat, sedens ad dictum palum, & aliis ligaminibus manuum & pedum ejus, in medio surrexit ejusdem ignis, vere apparens sanus, nec habens neque in capillo aliquo capitis, neque in aliqua parte vel particula corporis læsionem aliquam vel jacturam: undique tamen ignis flammiger, ne inde Milo posset egredi, repugnabat; sed Dei clementia succurrente illi usque in finem fortiter, fuit actum, quod flammæ se aperientes ipsius ignis dicto Miloni semitam præstiterunt, per quam ipse illæsus exiit ab eisdem. Interea Pratenses ipsum Milonem a mortis nexibus liberum, potiri corporea sanitate, ac ipsum non habere aliquid læsionis cernentes, admiratione non modica sunt mirati, Deo, cui nihil est impossibile, & beato apostolo Jacobo laudes omnimodas exsolventes.

[295] Quis ergo Deus est magnus, sicut Deus noster? Ipse est, qui prædicta miraculose fecit, & qui facit mirabilia magna solus. [atque ita supremo supplicio subductus] Ipse est, qui omnia quæcumque voluit & vult, fecit & facit in cælo, & in terra, mari, & in omnibus abyssis. Ipse est, cui obtemperant elementa, & qui flammis, ne ipsum Milonem læderent, voluit inhibere, cui tamquam domino Deo nostro, & beato Jacobo apostolo ejus, cujus amore ista fuere acta, fratres dilectissimi, honorem offerentes & gloriam sine fine, ipsius Dei gratia & dicti Apostoli, a flammis & cruciatibus hujus seculi eripi mereamur vitæ cælestis gaudio potituri. Hæc siquidem omnia gesta sunt apud dictum Pratense castrum Pistoriensis diœcesis, quod castrum magnum non modicum, & famosum inter cetera Italiæ castra nobile ac præcipuum reputatur, dominicæ Nativitatis anno MCCXXXVIII, IX Kalend. Augusti, scilicet die Vigiliæ Apostoli supradicti, Indictione undecima h.

[296] [venit Pistorium, ut S. Jacobo publice gratias ageret.] Sed licet gloriosa dicti Apostoli merita sint ubique, quia tamen Pistoriensis civitas ipsius Apostoli meritis & suffragiis decorata incessanter personat ejus laudes, & in ipsius celebritatibus & honoribus superior invenitur, dictus Milo ad ipsam civitatem veniens læta mente, se Apostoli altari ejusdem, in ecclesia majori Pistoriensi constructo, ubi omnipotens per eum miracula multa pretiosa exercet, flexis genibus cum omni reverentia præsentavit, cereos illi offerens, & gratias ipsius Apostoli * de tantis ei collatis beneficiis agens: & cum campanæ ad laudem Dei & dicti Apostoli pulsarentur, & Pistoriensis populus in ipsa majori ecclesia convenisset, jam dictus Milo, cum esset in pulpito ipsius ecclesiæ, canonicis ejusdem narravit prædicta omnia diligenter, & ne veniret in dubium aliquod alicui de prædictis, monstravit corporaliter præstito juramento prædicta omnia esse vera, sicut superius sunt narrata, coram dicto populo, & præsentibus multis Pratensibus, qui affuerant dictis miraculis, & supradicta omnia dicentibus, plenam veritatem procul dubio continere, præfatis quoque canonicis, & aliis clericis devote Te Deum laudamus cantantibus, & omnibus laudantibus, & benedicentibus Dei nomen & Apostoli memorati.

ANNOTATA.

a Destrarius vel dextrarius significat equum magnum & cataphractum, ut fusius videri potest apud Cangium in Glossario.

b Strata aliquando sumitur pro via publica, lapidibus vel silice munita; interdum vero pro via regia.

c De variis banci significationibus consule Cangium in Glossario. Satis ex adjunctis intelligitur, quid ea vox hic significet.

d Forte deductum est a voce Italica soglia, quæ limen significat. Alias etiam habet significationes, quas vide apud laudatum Cangium. Videtur hic pro alto limine accipi.

e Brachium in mensuris communiter apud Italos ponitur pro ulna, ut in Vita B. Antonii Aquilani ad diem XXIV Julii me fusius explicare memini.

f Pratense castrum, nunc oppidum, inter Florentiam & Pistorium jacet, & ab utraque civitate distat decem milliaribus. Plura de eo, si lubet, vide in novissima editione Ughelliana tom. 3 a col. 317.

g Bisentius vel Bisentio vocatur fluvius, qui civitatem Pratensem alluit, ut loco citato legitur apud Ughellum.

h Ex hoc anno part. 1 Commentarii § 8, num 95 collegi, istud miraculum a Contarino non fuisse scriptum.

* forte impulsus

* forte formidinem

* forte stipulis

* forte paratis

* forte tantum

* lege ipsi Apostolo

PARS SECUNDA COMMENTARII HISTORICI
De prædicatione S. Jacobi in Hispania.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Quibus populis S. Jacobus prædicasse dicatur.

Quemadmodum variæ regiones sacrum S. Jacobi corpus aut caput sibi vindicant, ut supra vidimus, ita etiam diversi populi prima fidei suæ documenta ab ejusdem Apostoli prædicatione repetunt. [Sardi volunt, S. Jacobum in insula sua prædicasse, antequam Hispanias adiret,] Non est dubium, quin Judæis in Oriente Christum annuntiaverit, cum Hierosolymis ob Christianæ fidei confessionem martyr occubuerit; sed magis incertum est, quibus locis in Occidente Euangelium prædicaverit. Sardi contendunt, sese primos fuisse, quos sanctus iste Apostolus Christianæ doctrinæ luce illustrarit. Dionysius Bonfant, Calaritanus sacræ theologiæ ac juris-prudentiæ doctor, in Triumphis Sanctorum Sardiniæ lib. 1, cap. 5, aliique scriptores Sardi nobis hanc insulæ suæ traditionem persuadere conantur. Salvator Vitalis ex Ordine S. Francisci in Annalibus Sardiniæ parte 2 ad annum Christi 37 pag. 18 eamdem patriæ suæ gloriam parabolice, ne dicam ridicule sic probat: Viso Jacobi in Hispanias adventu, operæ pretium est, in Sardiniam videre præventum: advenit quippe nos prius, quam vos, Hispani. Sardinia nonne Sandaliotis Apostolorum crepida sacra, sandalium? Æquum hinc, Jacobum sandalio istoc ad Hispanias calceari: quippe qui, teste Marco, calceati sandaliis ad prædicandum ibant Apostoli, nudipedes pergere non debebant. Neque imus inficias, hic mystice loqui de sandalio isto: nihilominus ad rem nostram confert (fasque sit fari agedum) beatum apostolum Jacobum, antequam Hispaniæ dumeta tentaret, Sandaliotis pedes suos sandalio munivisse: a Joppe namque iter arripiens, recto cursu navigatione directa, Calaritanas calcavit arenas; a Joppe siquidem portu aliam quam Calaritanam insulæ partem æquius atque rectius, quin & commodius, attingere minime poterat. Hæc nugatoria ratiocinatio tantum probat, S. Jacobum prius ad insulam Sardiniæ potuisse appellere.

[298] Magis ad rem faciunt, quæ idem scriptor subdit his verbis: [quod probare nituntur ex Breviario Armenio,] Venisse Jacobum in Sardiniam, priusquam Hispaniam penetraret, virorum in litteraria & historica re summorum testantur elogia. Est in primis Breviarium Armenium, cujus testimonium ex Armenica in Hispanicam transtulit illustrissimus & reverendissimus Paulus Pacheco episcopus de Murs, filius, inquam, nobilissimi D. Don Joannis Pacheco, ex militia S. Jacobi, equitis inclyti, Caroli V Imperatoris ad principes Armenios oratoris & nuntii … Hoc Breviarium ab archiepiscopo seu patriarcha Hierosolymitano ordinatum & digestum fuit circa annum Domini MLIV. Deinde subnectit Hispanicam Lectionis Armeniæ versionem, in qua dicitur S. Jacobus ex Joppensi portu solvisse in Sardiniam, ac inde appulisse ad Carthaginem Hispaniæ, multisque urbibus peragratis, venisse in Gallæciam. Denique eadem Lectio addit, eum ex Gallæcia profectum esse Cæsaraugustam, ibidemque jussu Deiparæ in illius honorem construxisse sacellum, ac tandem ex portu Tarraconensi rursum vela dedisse in Palæstinam.

[299] [de cujus antiquitate & auctoritate hactenus non constat,] Si tanta sit hujus Breviarii antiquitas vel auctoritas, miror, quod Postulatores Cæsar-augustani Romæ suam traditionem non confirmaverint hoc testimonio, quod certe inter alia fuisset clarissimum ac vetustissimum. Neque dicas, id illis ignotum fuisse; cum apud Ferdinandum de Oxea in Historia S. Jacobi cap. 6, Didacum de Murillo Minoritam in Fundatione miraculosa Deiparæ de Columna, cap. 32, pag. 270, aliosque scriptores Hispanos idem passim referatur. Hinc conjicio, illam Breviarii Armenii auctoritatem Aragonibus suspectam fuisse. Porro non placet, quod hoc Breviarium ab archiepiscopo seu patriarcha Hierosolymitano ordinatum & digestum dicatur, cum Armeni proprium metropolitam habuerint, & utraque Armenia patriarchæ Constantinopolitano subesset, ut videre est apud Carolum a sancto Paulo in Geographia sacra, anno 1704 Amstelodami recusa, lib. 9, pag. 247, vel forte postea Antiocheno patriarchatui subjecta fuerit, ut colligitur ex Historia Armenia, a Clemente Galano Romæ anno 1650 edita, part. 1, cap. 25 a pag. 373. Si quis tamen solide probaverit, hoc testimonium Armenii Breviarii genuinum & antiquum esse, omnem de eo suspicionem libenter deponam, ac facile admittam, S. Jacobum exiguo temporis spatio in Sardinia substitisse, cum id in transitu ad Hispaniam non adeo difficulter fieri potuerit.

[300] [& Hispani cujusque provinciæ sibi primam istius Apostoli prædicationem præ aliis vindicantes,] Firmioribus fundamentis nituntur Hispani, ut paragrapho sequenti videbimus, dum S. Jacobum in patria sua Christianam legem promulgasse affirmant. Sed inter eos non convenit, a qua provincia apostolicam prædicationem inchoaverit, & in quibus locis Christum annuntiarit. Si lubeat credere Aulo Halo, quem Joannes Tamayas Salazar ad quælibet probanda semper promptum habet, & cujus fictitium carmen in suo Martyrologio Hispano hac die refert, sanctus Apostolus pene omnes Hispaniæ provincias peragravit, & in singulis fere urbibus Christianam fidem docuit. Verum dum Hispani inter se de apostolicæ prædicationis primatu contendunt, adversariis animos addunt, ut S. Jacobum in Hispaniam venisse confidentius negent.

[301] [pæbent adversariis occasionem dubitandi, an ipse in Hispania prædicaverit.] At ne hoc a Belga dictum forte ære ferant, audiant popularem suum Franciscum a sancto Augustino Macedo, qui in Diatriba de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 1, de hac re ita disserit: Advenisse Jacobum in Hispaniam certo est certius. Illud minus constat, in quam provinciam venerit. Cum ergo Hispania in multas sit distributa, singulæ eum sibi pio quodam studio vendicant, atque a deo suum dicunt, idque rationibus conantur ostendere; quæ cum hinc inde apponantur, dum alii alios refutant, dubium reddunt, in quam venerit: cum autem non potuerit venire in Hispaniam, nisi per unam provinciam, & ii monstrent, in nullam certam, contra singulas argumentado, venisse, fit, ut, an in Hispaniam venerit, dubitetur. Nec satis est iis Jacobo frui, quod facile esset ad componenda dissidia, ita ut illum ordine quodam serieque temporis una post aliam provincia exceperit; sed unaquæque illum cum prærogativa primatus habere vult: tam enim sunt religionis amantes, ut primas habere velint, non contenti habuisse, nisi prius aliis habuerint. Itaque de primis contendunt, quod turpe videatur in secundis tertiisve consistere. Ita sunt ad honores Hispani comparati, ut aut summos, aut nullos velint. Igitur Tarraconensis provincia ad se vocat; Bætica sibi deberi ait; Lusitania suum esse contendit; Gallæcia ad se trahit. Omnes eum apprehendunt, & dum conantur arripere, in diversa trahunt & lacerant, ut nusquam videatur esse, quod apud singulas esse minime patiantur. Ita ille mentem suam candide explicat. Attamen hanc Hispanorum contentionem nihil ipsorum traditioni officere ex eodem scriptore postea ostendam.

[302] Aliqui volunt, a S. Jacobo, ex Hispania reverso, [Non est verosimile, quod S. Jacobus Gallos, Anglos,] Gallos, Anglos, Hibernos, Venetos, imo & Armenos euangelica doctrina instructos fuisse. Quid sentiam de hisce excursionibus apostolicis, breviter dicam. Quantum ad instructionem Gallorum & Anglorum attinet, ea primum, quod sciam, refertur a Pseudo-Dextro, qui in Chronico ad annum Christi 41 ita pronuntiat: Rediens Jacobus, Gallias invisit ac Britannias, ac Venetiarum oppida, ubi prædicat. Aulus Halus sub larva antiqui poëtæ Burdigalensis, sed ex fabuloso recentioris Hispani cerebro nuper natus, hoc fallax Pseudo-dextri oraculum confirmare nititur, dum in carmine supra citato apud Tamayum die XXV Julii de S. Jacobo ita canit: Lubens remeavit ad urbem Isacidum, quo creditur in itinere Gallos invisisse meos, durosque tetigisse Britannos. Verum Alfordus noster in Annalibus ecclesiasticis Britanniæ ad annum Christi 41 num. 1 fraudem subodoratus, post adducta Pseudo-dextri verba sic prudenter concludit: Ceterum malo primordia fidei in Britannia docta certioribus argumentis asserere.

[303] Non est etiam verosimile, quod Vincentius Bellovacensis, [Hibernos,] Venetiis anno 1591 impressus, lib. 8 Speculi historialis cap. 7 scribit his verbis: Apostolis itaque diversa cosini climata adeuntibus, nutu Dei Jacobus Hiberniæ oris appulsus, verbum Dei prædicavit intrepidus. At opinor, errore amanuensis aut typothetæ positam fuisse Hiberniam pro Iberia, ut ex contextu colligitur, & in posteriori editione Duacena correctum est. Nescio, utrum pseudo-Julianus editionis Venetæ errorem secutus fuerit, vel an Hibernos palpare voluerit, dum in Adversariis num. 409 dicit, sacrum S. Jacobi corpus ex Judæa in Hispaniam transvectum fuisse a discipulis, quos tales fecerat in Hibernia. Ut ut est, hoc aut inter sphalmata aut inter figmenta reponimus cum Henrico Spelmanno, qui in Apparatu ad concilia Angliæ tomo 1, pag. 2 de hac opinione ita judicat: Transeo, quæ de adventu S. Jacobi in Hiberniam & Britannicas insulas nonnulli suggerunt; cum vetustiorum nemo, quod sciam, hoc affirmaverit, & ab inferioribus non videatur aliunde proditum, quam HIBERNOS & HIBERNIAM male substituentibus pro HIBERIS & HIBERIA (id est Hispania) quibus & ubi Jacobus * prædicasse multi asserunt, priusquam Hierosolymis * redierat, cum ab Herode Agrippa interfectus esset *.

[304] Obscurum est, quid Pseudo-Dexter significare voluerit per Venetiarum oppida, ubi S. Jacobum prædicasse comminiscitur. [aut Venetos Christiana doctrina imbuerit,] Si Venetias ad mare Adriaticum sitas intellexerit, nimis crasse finxit, cum ea urbs primum seculo V condita fuisse perhibeatur. Vidit hanc difficultatem Bivarius, & chari sui Dextri auctoritatem tueri cupiens, textum illius magis subtiliter quam vere commentatur: Ceterum, inquit, quod de Venetiis asseritur, non est intelligendum dici de urbe, quæ nunc eo nomine ad sinum Adriaticum sita extat: eo siquidem tempore condita adhuc non fuerat. Nuncupabantur autem Venetiæ oppida Galliæ Orientalis, ut apud Ptolomæum & Plinium videre est; & cum hæc versus Angliam sita sint, facile intelligitur, ea invisisse Apostolum, cum a Gallia in Angliam vel Britannias tenderet: nisi quis velit, ut advertenter non dixerit Dexter invisit Venetias, sed Venetiarum oppida, illa, inquam, quæ sita erant juxta locum, ubi postea Venetiarum urbs prædives ædificata erat: nam & olim quoque Venetos eam regionem inhabitasse testis irrefragabilis est Silius Italicus. Laudo saltem ingeniosum explicandi conatum; sed his diutius non est inhærendum, quandoquidem non credam, S. Jacobum in Gallia aut Italia euangelium promulgasse, nisi id fide dignioribus testimoniis comprobetur. Suspicor, Pseudo-Dextrum incaute Venetias maris Adriatici intellexisse, atque hujus figmenti occasionem arripuisse ex Veneta inscriptione, quam apud Ambrosium Morales legere potuit, & de qua jam pauca dicam.

[305] [etiamsi Venetiis ab immemorabili tempore] Franciscus Sansovinus in Italica urbis Venetæ descriptione lib. 4, pag. 72 narrat, quomodo aliqui istius provinciæ incolæ, ut vitarent barbarorum incursiones, ad vicinos lacus confugerint, ibidemque quasdam domos ædificaverint. Cumque in una earum incendium exortum esset, invocato S. Jacobi auxilio, & voto facto, ignis per subitam pluviam prodigiose exstinctus est. Addit, post hoc miraculum anno 421 in honorem S. Jacobi eodem loco, qui nunc vulgo dicitur Rialto, exstructum fuisse templum, cujus varias instaurationes postea refert, sed de prædicatione S. Jacobi apud Venetos nullum verbum facit. Ambrosius Morales in chronico Generali Hispaniæ tomo 1, lib. 9, cap. 7 templi hujus etiam meminit, & primæ ædificationis memoriam, lapidi incisam, exhibet hoc modo: fundamenta hujusce templi, divo Jacobo apostolo ex voto erecti, jacta fuere Christianæ salutis anno CCCCXXI * die XXV Martii, Zozimo Romano pont., Honorio imperante. Dedicatio celebrata sequenti anno, eodem die, per quatuor episcopos, Severianum Patavinum, Hilarium Altinatem, Jucundum Taurisinum *, et Epodium Opiterginum; cura vero Felici sacerdoti primum delegata. Non placent mihi hic anni ab Incarnato Verbo numerati, cum iste computandi modus eo tempore nondum esset in usu, & primum circa medium seculi VI a Dionysio Exiguo fuerit usurpatus, ut passim tradunt chronologi. Præterea falsum est, Zosimum anno 421 fuisse Romanum Pontificem: nam anno 418, Zosimo mortuo successit Bonifacius, ut habet Baronius ad hunc annum, & constat ex antiquissimus Pontificum Romanorum catalogis.

[306] Ob has rationes suspicari cœpi, hanc inscriptionem Venetam alteri dudum destructæ ab aliquo recentiore substitutam esse. [ecclesia in ejus honorem constructa fuerit,] Nec vanam fuisse meam suspicionem postea didici ex Ughello, qui tomo 5 Italiæ sacræ eamdem inscriptionem integram & ab aliis restauratam exhibet, postquam columna præcedente de illius occasione ita præfatus fuerat: Omnium ecclesiarum (agit de patriarchis & ecclesiis Venetis) vetustissima est D. Jacobi in Rivo-alto, a Patavinis hac excitata causa: cum onim, sæviente Attila, cum finitimis populis ad Rivum-altum refugissent, ibidem excisarum a barbaris civitatum exules excepturi, novumque ac tutius paraturi domicilium; quod dum continentibus operibus moliuntur, paratas casas adeo pertinax, non sine Numine, invasit incendium, ut non prius exstingui potuit *, quam divo Jacobo apostolo ædificandum templum vovissent. Quod primum fuisse narratur hoc in Rivo-alto, ut legitur in quadam tabula marmorea, cujus ipsissima verba hic exscribenda curavimus.

[307] Deinde subjungit inscriptionem integram, & identidem renovatam, [cujus inscriptio examinatur.] quæ sic habet: Fundamenta hujusce templi, D. Jacobo apostolo ex voto erecti, jacta fuere Christianæ salutis an. CCCCXX, die XXV Martii, Zozimo Romano Pontifice, Honorio imperatore. Dedicatio celebrata est sequenti anno, eodem die, per quatuor episcopos, Severianum Patavinum, Hilarium Altinatem, Jocundum Tarvisinum, et Epodium Opiterginum. Cura vero Felici sacerdoti primo relegata. Hæc vetustate fere aboleta * comperta sunt industria Natalis Regia canonici Cenetensis, qui electus plebanus *, et dicto templo in splendidiorem ecclesiam instaurato, ut ædificationis, consecrationis, instaurationis et electionis monumentum posteritati relinqueret, hæc in marmore notanda curavit: quæ omnia et temporis et loci injuria corrosa ac pene consumpta Hieronymus ab Aqua de Muriano Canonicus D. Marci, atque hujus ecclesiæ plebanus hoc marmore restaurari Jussit anno Domini MDC, die XXV Martii. Quamvis ex his pateat, eam inscriptionem recentiorem esse, tamen ex illa antiquum & immemorabilem S. Jacobi cultum Venetiis recte demonstrari fateor. Videri etiam de hac re potest Bernardinus Scardeonius in opere de Antiquitate Patavinæ urbis lib. 2, classe 6, pag. 106.

[308] Antonius Caracciolus, ex Ordine Clericorum Regularium presbyter, [Non videtur idem Apostolus Armenis Euangelium prædicasse,] in Biga illustrium controversiarum num. 42 apostolicum S. Jacobi zelum etiam ad Armenos extendit his verbis: Traditionem Hispaniensem magis magisque firmat Armenica in Oriente traditio: nam etiam ipsa Armenia, licet remota admodum ab Hispania sit, servat tamen, ubicumque nunc inter Turcas, Christianos habet (& plurimos sane habet) beatum Jacobum abiisse quondam ad Hispanos, & adeo firme retinet, ut in voto peregrinationis ad Compostellanam S. Jacobi ecclesiam difficillime inter Armenos dispensetur, eo quod credant, revertentem Apostolum ab Hispania ad Palæstinam, transiisse per Armeniam, ibique Euangelium disseminasse. Interrogentur, qui ex ea natione presbyteri aut episcopi negotii sive religionis causa Romam accedunt: ii, quod asserimus, & quod certo ac gravi testimonio accepimus, fatebuntur aperte.

[309] [licet recentiores Armeni id asserant.] Facile credo, quod hodierni Armeni hanc traditionem testimonio suo confirmaturi sint; at oportet eam recentiorem esse, cum in veteribus istius nationis monumentis nihil simile inveniatur: quippe in supra memorata illius gentis historia, quam Clemens Galanus Latine & Armenice edidit, ac annotationibus illustravit, ubi de primordiis Christianæ religionis, huic regioni illatis, agitur parte 1, cap. 1, tantum leguntur sequentia: Post gloriosam Domini nostri Jesu Christi in cælum ascensionem beatissimi apostoli, accepto Spiritu sancto, universas mundi plagas inter se, ductis sortibus, partiuntur. Sancti vero apostoli Bartholomæus & Thaddæus in Armenas regiones, quæ illis sortitione obtigerant, proficiscuntur; ibique a Sanatrugho, Armeniorum rege, necati martyrium compleverunt. Hic, si usquam, mentio de S. Jacobo fieri de beret. His præmissis, nos solam S. Jacobi prædicationem in Hispania tuebimur, & jactis nostræ opinionis fundamentis, contraria quorumdam scriptorum argumenta solvere conabimur, ubi prius controversiæ istius originem & progressum explicuerimus.

[Annotata]

* lege Jacobum

* lege Hierosolymas

* lege est

* alii legunt CCCCXX

* forte TARVISINUM

* lege potuerit

* forte ABOLITA

* Scadeonius notat anno MDIII

§ II. Qua occasione & quomodo de adventu S. Jacobi in Hispaniam dubitari cœperit.

[310] [Baronius communem traditionem, quam antea defenderat, deseruit,] Thomas Stapletonus, eruditissimus Anglus, qui anno 1598 pie obiit, lib. 1 de Magnitudine Romanæ Ecclesiæ cap. 3 ostendit, quam certa suo tempore haberetur traditio de accessu S. Jacobi ad Hispaniam, dum sic scribit: Verum & indubitatum est, toto terrarum orbe velut in provincias distributo, facta primum in Judæa & Samaria verbi prædicatione juxta ordinem a Christo præscriptum, Petrum in Italia, Paulum in Græcia, Andream in Achaia, Joannem in Asia, & Jacobum in Hispania hoc Euangelium, cujus est caput Roma, latissime propagasse. Cardinalis Baronius communem Hispanicæ prædicationis sententiam tunc etiam pluribus testimoniis confirmare conatus est in notis ad Martyrologium Romanum, ac postea in Annalibus ecclesiasticis tom. 1 ad annum Christi 44, num. 1 se eidem opinioni adhuc adhæsisse indicat his verbis: Quod vero ad ipsum Jacobum pertinet; cum Hispaniarum ecclesiæ omnes ex æquo profiteantur, eumdem Apostolum antea in Hispanias esse profectum, illicque primum prædicasse Euangelium, & aliquot collegisse discipulos, nihil amplius, quod de ea re dicamus, habemus, quam quæ sunt a nobis in Martyrologio Romano notata; quæ consulat, qui hæc cupit: hic enim tantum agere de ejus martyrio in animo est, quod eo clarius atque celebrius reputatur, quod primus inter Apostolos tantam gloriam promeruisse cognoscitur. At idem eminentissimus scriptor tomo 9 Annalium ad annum Christi 816 a num. 48 mentem mutavit, aut saltem priorem suam sententiam in dubium revocavit. Id autem qua occasione factum sit, ex certa alterius eminentissimi viri relatione paucis accipe.

[311] Cardinalis de Aguirre tomo I Concil. Hisp. dissert. 9 excurs. 2, num. 14 causam hujus mutationis refert his verbis: [potissimum impulsus dissertatione de primatu Toletano,] In ea veluti pacifica possessione ab immemorabili, non dico annorum, sed seculorum cursu persistebat traditio eadem, cum clarissimus vir Garsias Loaisa, canonicus Toletanus, 7 magister serenissimi Hispaniarum principis, postea Philippi III regis, novem post annis (nempe ab edito Martyrologio Romano cum notis Baronii) id est anno Christi MDXCIII edidit concilia Hispaniæ, & eorum occasione tractatum sive dissertationem de primatu ecclesiæ Toletanæ, in cujus defensionem affert narrationem quamdam (nescio unde acceptam) concertationis habitæ in concilio Lateranensi generali celebrato sub Innocentio III anno MCCXV inter archiepiscopum Toletanum D. Rodericum ex una parte, & archiepiscopos Bracarensem, Tarraconensem, ac Compostellanum ex alia, circa primatum ecclesiarum Hispaniæ, contendente unoquoque eorum, nulli alii, quam suæ ecclesiæ, deberi.

[312] Licet autem Loaisa ad illum asserendum ecclesiæ suæ Toletanæ (cujus tunc canonicus erat, [quam Garsias Loaisa ex Ms. codice edidit:] & postea archiepiscopus fuit) haberet plura & validissima fundamenta, adhuc tamen novum aliud adjicere voluit ex narratione quadam eorum, quæ inter archipræsules prædictos in Concilio Lateranensi sub Innocentio III ultro citroque circa eam controversiam dicta, allegata, ac disputata fuerunt. Inter ea autem unum est, quo adventus S. Jacobi in Hispaniam, at que in ea prædicatio videtur in dubium vocari ab archiepiscopo D. Roderico, aut potius inter aniles fabulas reputari. Hæc cum legisset Cardinalis Baronius, & vera credidisset, dubitare admodum cœpit de prædicatione S. Jacobi in Hispania, non ausus persistere in antiqua sententia. Deinde miratur, eruditissimum Baronium nihil suppositionis aut fraudis subodoratum fuisse in ea narratione, cujus postmodum falsitates, anachronismos, contradictiones, aliaque absurda Franciscus Macedo Lusitanus, & excellentissimus Marchio Mondexarensis, aliique docti Hispani clarissime demonstrarunt.

[313] Interea novum Baronii judicium tanti fiebat, ut prædicatio S. Jacobi in Hispania, quæ in Breviario Romano sub Pio V absolute recitabatur, [ea occasione prædicatio S Jacobi in Breviario Romano ad traditionem ecclesiæ Hispanicæ restricta est,] sub pontificatu Clementis VIII ad traditionem ejusdem regni restringeretur; antea enim tempore sancti Pii V sic legebatur: Mox peragrata Hispania, ibique prædicato Euangelio, rediit Hierosolymam. Postea autem Clemens VIII hanc periodum in propriis S. Jacobi lectionibus ita mutari jussit: Mox Hispaniam adiisse, & ibi aliquos ad fidem convertisse, ecclesiarum illius provinciæ traditio est: ex quorum numero septem postea episcopi, a beato Petro ordinati, in Hispaniam primi directi sunt. Verum hæc mutatio non omnes istius temporis scriptores æque commovit, nec ab antiqua opinione revocavit: nam post-illam anno 1626 Cornelius a Lapide in Commentariis ad cap. 12 Actor. ℣ 2 scribebat: Jacobum in Hispania prædicasse universalis est, immemorabilis, non tantum Hispaniæ, sed & fidelium ubique traditio, cui refragari nemo potest.

[314] Imo Sanctius noster in Disputatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania tract. 2, [quam mutationem traditioni Hispanicæ favere contendit Sanctius noster,] cap. 9 contendit, eam mutationis formulam causæ Hispanicæ multum favere. Cum interim sciret, Hispanos non parum ea mutatione turbari, sibi capite sequenti hæc objicit: At dices, si clausula hæc a Clemente supposita causæ tantopere favet Hispanicæ, quam traditione tot ecclesiarum confirmatam ostendit; si tam aperte septem viros dignos, quos deinde Petrus ordinaret episcopos, a Jacobo in Hispania fuisse conversos dicit, ex quo fit plus quam verosimile, plures alios minoris notæ, aut ex alio sexu fuisse a Jacobo ad Ecclesiam vocatos. Si ita se res habet Hispanica, quid Hispani tam graviter ferunt, antiquam clausulam de peragrata Hispania fuisse sublatam, & illius loco suffectam, quam nunc ex sensu, ut opinabamur, Pontificis exposuimus?

[315] [qui tamen simul explicat, cur ea Hispanis displicuerit.] Huic objectioni a se formatæ deinde ita subtiliter respondet: Sane si sincerum omnes & simplicem animum afferrent ad verba Clementis, aut ea essent doctrina vel ingenio, ut illorum sensum explorare, aut de Pontificis animo conjectare possent, minus esset, quod de clausula nuper inducta laborarent Hispani. Sed quis rude atque imperitum vulgus instituat; aut non æquissime in Hispanorum nomen animatos ad verum illorum verborum sensum informet? Ex hac sive ignoratione, sive animo minus in Hispanorum gloriam affecto ortum est, ut plurimi liberius jam de primo Hispanorum Magistro loquantur, alii dubitent, minus denique firmitatis habeat antiquissima de Jacobo traditio. Cum ergo eam ob causam apud multos jam levior sit, quam antea, traditionis fides, occurrendumque videatur non prudentium solum judiciis, sed levissimis quoque vulgi rumoribus, ac vanis imprudentium ac delirantium somniis, pie dolent Hispani, meritoque contendunt, ne, quod ad hoc usque seculum indubitatæ fidei pondus obtinebat, cujusvis jam non solum ratiocinationi prudenti, sed etiam cogitationi futili & orationi liberæ proponatur, & ex suo potius audacter & inscite, quam ex Pontificis sensu modeste atque sapienter loquatur. Timent igitur & merito cavent Hispani non id, quod a prudentibus & æquis rerum æstimatoribus, sed quod ab imperitis & iniquis, provenire potest incommodi.

[316] [Hispani Baronium ita oppugnarunt, ut is dicatur ad primam suam opinionem rediisse,] Forte ob causam, jam a Sanctio allatam, plurimi Hispani scriptores ad oppugnandum Baronium undique prosilierunt, qua de re Spondanus in Epitome Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 44, num. 4 ita scribit: Adversus ipsum consurrexit pro suarum ecclesiarum traditione universa Hispania, multis ea de re a quocumque hominum genere editis scriptis, quæ si vidisset Baronius, etiamsi non id necessario evincant, quod volunt, sunt tamen ejusmodi, ut eum potuerint in priori sententia continere. Imo, quod majus est, amantissimus veritatis Baronius, visis & expensis aliquot eorum argumentis, dicitur ad primam rediisse opinionem, uti testatur Didacus del Castillo, qui tempore Clementis VIII Romam missus, pro defensione prædicationis S. Jacobi librum composuit, quem postea Hispanice edidit, in cujus præfatione dicit, sese vere & jurato asserere posse, quod tunc suum librum, Latine conscriptum, dederit Cardinali Baronio, qui, co diligenter lecto, respondit ipsi Italice coram pluribus suis ministris, librum optime esse compositum & prælo dignum; ac repetiit hæc verba: Imprime illum, ut alii non decipiantur circa adventum & prædicationem S. Jacobi in Hispania. Tum Didacus del Castillo addit, se tantam eminentissimi viri humilitatem admiratum fuisse. æsaraugustani proprii Officii Postulatores, de quibus in appendice hujus Commentarii agetur, Romæ in Responsione ad animadversiones R. P. D. fidei Promotoris num. 9 idem testimonium protulerunt.

[317] Tandem Hispani querelis & argumentis suis Romæ tantum effecerunt, [tantumque Romæ effecerunt. ut sub lata fuerit restrictio,] ut anno 1635, re utrimque mature ac diu examinata, formula Clementina, ad Hispanicam traditionem restricta, iterum ab Urbano VIII in absolutam mutata fuerit, quam etiamnum hodie in Breviario legimus hoc modo: Mox in Hispaniam profectus ibi aliquos ad Christum convertit, ex quorum numero septem postea episcopi, a beato Petro ordinati, in Hispaniam primi directi sunt. Quomodo id factum sit, fusius narrat Michael de Erze Ximenez, canonicus Legionensis, hujus causæ actor, initio libri, quem de adventu S. Jacobi Hispanice conscripsit. Bartholomæus Ranaldus Lucensis, protonotarius apostolicus, in notis ad Officia ecclesiastica anni 1635 idem sic breviter observat: Affirmativa, quæ habebatur in Breviario Romano Pii V de prædicatione S. Jacobi in Hispania, & per recognitionem Clementis VIII reducta fuerat ad traditionem illarum ecclesiarum illius provinciæ, nunc restituta est in ampliori forma per novam sanctissimi Urbani VIII recognitionem. Quamvis autem hoc judicio causæ Hispanicæ non parum roboris accesserit, tamen post illud Christianus Lupus Belga ex Ordine S. Augustini, Natalis Alexander ex Ordine S. Dominici, Tillemontius, aluque quidam Galli illam traditionem aut in dubium revocarunt, aut aperte impugnarunt.

[318] Denique brevem dictorum omnium anacephalæosin accipe ex verbis Francisci Macedo, [quam Clemens VIII inseri jusserat Breviario Romano,] qui in Diatriba jam laudata cap. 10, § 3 totius controversiæ historiam ita in compendium redegit: Antiquum Breviarium Romanum, inquit, venisse sanctum Jacobum in Hispaniam certo affirmabat; idque Pius V in sua correctione integrum ac inviolatum esse voluit. Postea cum Cardinalis Baronius ob illud manuscriptum Toletanum, a Garzia Loaysa infeliciter repertum, de eo cœpisset ambigere, tanti viri auctoritas Urbem commovit. Exorta igitur contentio est, utrum deceret antiquam formulam retinere, quæ ejus rei auctorem Ecclesiam Romanam significabat, & publicæfidei sacræque quodammodo faciebat, an aliam de novo concipere, quæ ad traditionem Hispaniarum rem cum side tantum Hispanicæ gentis traduceret, ut illa suis auctoribus nixa staret, nec intra Romanos sinus reciperetur. Visum hoc est Clemnti VIII æquius & congruentius: cum præsertim, affirmata tradione, minime labare historiæ fides videretur. Magnum huic sententiæ pondus addebat Cardinalis Baronii, cujus gravissimum erat judicium, nova de adventu sancti Jacobi in Hispaniam dubitatio. Quare, illo in primis auctore, mutata est prisca & vetus, nova traditionis inserta particula, formula narrationis, quæ hujusmodi fuit: Mox Hispaniam ADIISSE, ET ALIQUOS DISCIPULOS AD FIDEM CONVERTISSE, ECCLESIARUM ILLIUS PROVINCIÆ; TRADITIO EST.

[319] [in quo tamen antiqua Pii V formula non fuit renovata iisdem verbis,] Pervenit ad Hispanos fama: non potuerunt non vehementer dolere de inexspectata correctione. Cumque inter ceteros ejus gentis homines unus eruditus & insignis amator patriæ Didacus a Castillo Romæ tum esset, obsistere decreto voluit, & priscam Breviarii formulam sustinere. Scripsit super eo commentarium, quem cum ipsemet Baronio legendum dedisset, miratus is confirmavit, idoneum esse, & sibi omnino probari. Non potuit tamen scriptum, quod jam erat typis cusum revocare. Donec, Urbano VIII Pontifice, qui serio de recognitione Breviarii & Missalis & ceterorum, quæ ad divinum cultum sacrosque ritus pertinent, Officiorum correctione cogitabat, adnitente D. Michaële d'Erze Ximenez viro impigro & docto, de restituenda veteri lectione, & inducenda nova agi cœptum. Dura provincia videbatur; sed interventu Cardinalis Borgiæ, legati Hispaniæ ad Urbanum Pontificem regii, admissa & suscepta causa fuit. Nihil diligentius & accuratius examinatum, nihil sæpius & pensiculatius tractatum: donec, re perspecta & explorata, nova lectio antiquata & vetus renovata.

[320] [sicut Franciscus Macedo perperam affirmat.] Dum scriptor ille in fine hic dicit, veterem lectionem renovatam esse, non id ita intelligendum est, acsi ante Clementem VIII cadem verba in Breviario Romano legerentur, quæ postea ab Urbano VIII ei inserta sunt: nam Breviarium Romanum, jussu sancti Pii V Antverpiæ anno 1569 editum, in Lectionibus propriis de S. Jacobo sic habet: Mox peragrata Hispania, ibique prædicato Euangelio, rediit Hierosolymam. Clemens VIII hanc absolutam assertionem, ad Hispanicarum ecclesiarum traditionem ita restrinxit: Mox Hispaniam adiisse, & aliquos discipulos ad fidem convertisse, ecclesiarum illius provinciæ traditio est. Denique Urbanus VIII hanc restrictionis formulam iterum mutavit in absolutam, quam hactenus in Breviario Romano ita recitamus: Mox in Hispaniam profectus ibi aliquos ad Christum convertit; ex quorum numero septem postea episcopi, a beato Petro ordinati, in Hispaniam primi directi sunt. Unde patet, errasse Franciscum Macedo, dum in Diatriba cap. 3, § 3 asserit, hanc postremam formulam, cujus eadem verba describit, ante Clementem VIII in usu fuisse.

§ III. Prædicatio S. Jacobi in Hispania potissimum traditione nititur.

[Hispani merito conqueruntur, pro sua traditione exigi plura testimonia,] Hispani haud immerito conqueruntur, pro hac S. Jacobi prædicatione antiquiora a se postulari testimonia, quam ab aliis populis pro suarum ecclesiarum traditionibus exigantur, cum tamen in Hispania, toties a variis gentibus occupata ac devastata, perire debuerint ecclesiastica primorum seculorum monumenta, si ea litteris consignata fuerint. Audiamus hic laudatum Gasparem Sanctium, qui in opere supra citato tract. 2, cap. 5 de hac re ita disserit: Sunt qui canonicæ fidei aut antiquæ historiæ pondus desiderent, quæ de Jacobi adventu aliquid certum prodat, in quo curiosus atque attentus animus acquiescat. … Agit sane iniquë, qui de Jacobo ab Hispanis requirit, quod de aliis Apostolis, paucis admodum exceptis, alia provinciarum nulla possit ostendere. Neque enim Lucas in Apostolorum Actis omnia persecutus est, quæ primis Ecclesiæ temporibus gesta sunt ab Apostolis. De Joanne & ejus fratre Jacobo, altero Hierosolymæ episcopo vix unum verbum; de aliorum aut factis aut dictis mirum silentium. De Paulo & Petro, deque Ecclesiæ statu in suis incunabulis institutum esse videtur illud opus a Luca: sed de Petro & Paulo quanta sint omissa, quis non videt? Sane quamplurima de Paulo ignoraret Ecclesia, nisi ex Pauli epistolis illa didicisset. Desinant igitur curiosi isti ab Hispanis exigere de Jacobo, quod de Petro ejusque cathedra Antiocheni reddere nequeunt aut Romani.

[322] De historiis agam antiquis; quod si minus quidem inique, [quam pro aliarum ecclesiarum traditionibus,] minus tamen belle atque benigne a nobis exigunt adversarii. Quam multa olim contigerunt illustria, quæ tamen diu latuerunt in tenebris, neque de illis quidquam esset posteris compertum, nisi longa post secula revelatione aliqua seu cælesti signo, aut speciali aliqua providentia in lucem & cognitionem hominum forent evocata? Ignotum fuerat Toleto, prima se accepisse Euangelii semina ab Eugenio, quem suum sibi nunc apostolum atque præsulem implorat, donec post millesimum ac centesimum annum Raymundus Toletanus antistes, dum S. Dionysii religionis gratia templum ingreditur, Eugenii, quem episcopum Toletanum tunc primum agnovit, corpus invenit. Quis nosset Gervasii & Protasii aut martyrium nobile, aut sepulturæ locum, nisi multa post secula Ambrosio notum esset e cælo? Longum esset numerare singula; sed dicam aliquid de Hispania, quod adversarii negare non audent; neque possunt, qui sane ultimam rei gestæ memoriam appellandam esse non putabunt. Concedit Baronius tomo IX, anno Christi DCCCXVI, Jacobi corpus esse in Hispania, ignotnm tamen ad tempus usque Alfonsi, cognomento Casti, id est post octingentos ferme annos; inventum vero variis e cælo prodigiis. Idem quoque fatetur de lustrata Hispania Pauli prædicatione, quam cum certam existimet, scriptorum tamen inopiæ tribuit, quod de illius gestis nihil habeamus memoriæ proditum.

[323] Satis, credo, omnibus notum est, quam graviter in Hispania Diocletiani sævitia grassata sit contra. [cum tamen Diocletiani persecutio] Christi sectatores & nomen, assumpto in eam curam Daciano, suæ crudelitatis administro, cujus exstant ubique locorum per Hispaniam totam cruenta vestigia: notum est enim his, qui mediocriter in Hispana erudione versati sunt, quam eo tempore abundanter Martyrum sanguis Hispanos irrigarit ac fœcundarit agros. Illa vero Diocletiani crudelitas non tantum Christi cultoribus, sed scriptis etiam, quæ ad Sanctorum memoriam Christianamque religionem pertinerent, bellum indixit. Tum subjungit aliquot testimonia, quibus probat, sacros Christianorum codices ab ethnicis olim combustos fuisse. Nobis hic suffecerit dedisse verba Arnobii, qui post explosam deorum inanitatem lib. 4 adversus Gentes circa finem ita de hac injuria conqueritur: Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, istos demoliri, dissolvere theatra hæc potius, in quibus infamiæ numinum propudiosis quotidie publicantur in fabulis: nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari?

[324] [contra Christianos in Hispania,] Porro ex Prudentio poëta Hispano ostendit, eam ethnicorum rabiem etiam in Hispaniam penetrasse, ibidemque periisse libros, in quibus scripta a Christianis Martyrum gesta continebantur. Prudentius, qui seculo IV floruit, libro Peristephanon hymno I, quem in laudem SS. Hemeterii & Cheledonii conscripsit, de illa jactura sic conqueritur:

O vetustatis silentis obsoleta oblivio!
Invidentur ista nobis, fama & ipsa exstinguitur:
Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit,
Ne tenacibus libellis erudita secula
Ordinem, tempus, modumque passionis proditum,
Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

[325] [ac deinde Arabum irruptio pleraque monumenta perdiderint] In Missali Gothico, quod S. Isidorus Hispalensis in ordinem redegisse dicitur, in annua eorumdem Martyrum festivitate leguntur sequentia: Non illas paginas negligentia perdidit, nec casus abolevit, nec vetustas cariosa corrupit, sed malitia persecutoris invidit. Ex his Sanctius ita concludit: Unde etiam constat, quam agant nobiscum minus æque, qui antiquissima a nobis testimonia requirunt, cum illa potentissimorum hominum armata solertia tanto studio abolenda curaverit. Denique addit, quod reliqua monumenta, quæ Diocletiani edictum & Daciani solertiam effugere potuerunt, postea in misera totius Hispaniæ vastatione barbarus inundantium Arabum furor perdiderit. Locuples hujus ruinæ testis citatur Rodericus Toletanus, qui in præfatione ad regem Fernandum fatetur, sese ea, quæ de rebus Hispaniæ conscripsit, de membranis & pictatiis laboriose investigasse, & laboriosius compilasse: Tempore enim vastationis Arabum (inquit ibedem Rodericus) scripta & libri cum pereunte patria perierunt.

[326] [Mariana de scriptorum superstitum silentio] Quod si dicas, ne quidem eos historicos Hispanos, qui rapaces gentilium aut Arabum manus effugerunt, & adhuc quotidie leguntur, de prædicatione S. Jacobi in Hispania meminisse, respondet Mariana in Disputatione de adventu S. Jacobi Majoris cap. 6 hoc modo: Hæc de inventione corporis sint dicta, quod tamen Compostellæ esse fatetur Sampyrus. De adventu Apostoli siluisse non miror: nullus enim nostrorum illius ætatis historicus exstat; neque vero, quos nominavimus, ad prima ecclesiæ tempora suam narrationem extendunt, iis contenti, quæ proxime eorum ætatem contigere: fortassis etiam rem vulgatissimam, & quæ in ore omnium erat, intactam reliquerunt, venisse Apostolum in Hispaniam… Rodericum Toletanum, qui meliora tempora & majorem lucem est assecutus, suspicabar infensum Compostellanæ ecclesiæ, quæ Toletanæ primatum agnoscere recusabat, studio siluisse in historia, quæcumque ejus dignitati patrocinari poterant.

[327] [rationem reddit,] Deinde caput decimum ejusdem Disputationis ita exorditur: Satis multa, ni fallor, suppetunt externorum hominum in hac causa testimonia; ad nostrates sese convertat oratio, quorum fides vacillare non debet, quod sint indigenæ: sed potius existimare æquum est, res suas melius habuisse, quam alios, exploratas. Recte quidam: De gentis origine magis creditur ipsi genti, quam externis & remotis: de quibus non negabo, magnam antiquis temporibus exstitisse barbariem, neque minus perturbatam historiam, quam rempublicam; sic ut nullus veterum historicorum Hispaniæ de adventu Jacobi meminerit, translatione, inventioneque corporis. Credo, quoniam res celeberrimas, quæ in universi populi ore erant, non putarunt, indigere monimentis litterarum, ut memoria earum propagaretur.

[328] Sanctius in laudata disputatione tract. 2, [& Sanctius vult, immemorabilem Hispanorum traditionem sufficere pro hac opinione,] cap. 1 contendit, talem esse de Hispanica S. Jacobi prædicatione traditionem, ut ea foret recipienda, quamvis antiquis testimoniis destitueretur. En ejus verba: Si pro Hispanorum causa nihil staret præter traditionem, omni memoria superiorem, satis putaretur habere præsidii, quia communis conspiransque consensio, nullo interrupta tempore, eam habet auctoritatem, quam nulla nisi magna aut inconcussa fides convellere aut infirmare possit: quam si de medio tollas, cadant necesse est illorum plurima, quæ nunc religiose servat Ecclesia. Quæ si quis damnaret, aut in dubium adduceret, violatæ ipse religionis reus ageretur. Neque parvi emerent hujus ætatis hæretici, si traditionum religio aut tolleretur e medio, aut suspecta censeretur & dubia: a cujus rei longiori disputatione omnino me liberant aliorum studia, qui de traditionum momento ac fide longiores disputationes inierunt. Vide interim Bellarminum tomo 1 Controversiarum, ubi tractatum edidit luculentum de verbo Dei non scripto, id est de traditionibus. Quod vero ibi de verbo Dei non scripto, sed ex Apostolorum ore per posterorum manus ad nos usque producto, id est de fide canonica, dictum est, idem suo etiam modo de historia non scripta, sed constanti sermone ad posteros deducta, id est de humana fide, censeri omnino suo modo debet.

[329] De eodem historiographorum silentio Suarezius noster in opere de virtute & statu religionis lib. 2, [quæm Suarezius etiam ita confirmat.] cap. 9, num. 15 ita disserit: Parum profecto refert, quod privatæ historiæ humanæ illorum temporum illius peregrinationis Jacobi mentionem non fecerint; tum quia in ea Jacobi peregrinatione nihil accidit adeo publicum & prodigiosum, ut in universum orbem illius fama exierit, quo possent excitari historici ad id memoriæ prodendum; tum etiam quia in illis temporibus non fuerunt in Hispania dilegentes scriptores rerum, quæ in ea gerebantur: externi autem non poterant facile illarum notitiam habere, nisi fortasse earum, quæ ad publica bella & reipublicæ statum & dominium pertinebant: nam aliarum rerum, pertinentium ad religionem, parvam aut nullam rationem velcuram habebant. Unde cum in illa æ non fuerint scriptores ecclesiastici, qui de rebus Hispaniæ mentionem fecerint, nisi tenuem, mirum non est, quod in historiis antiquis nihil de hac profectione Jacobi in Hispaniam reperiatur. Nam profecto si Lucas Acta Petri & Pauli posteritati scripta non reliquisset, multæ illorum Apostolorum peregrinationes & prædicationes oblivioni traditæ fuissent, nec aliter quam ex traditione ipsarum ecclesiarum, quas fundassent, cognosci potuisset: sicut profectio Petri Antiochiam, quæ a Luca omissa est, non aliter quam ex illius ecclesiæ traditione cognita fuit, nec ad nostram notitiam pervenisset, nisi ex monumentis illius ecclesiæ Clemens Alexandrinus & ab illo Eusebius & Hieronymus illam scriptam reliquissent.

[330] [Cum Natalis Alexander appulsum S. Mariæ Magdalenæ in Provinciam defendat,] Certe huic traditioni acquiescere debuisset Natalis Alexander, qui Dissert. 17, sec. 1 appulsum beatæ Mariæ Magdalenæ in Gallias, antiquis testimoniis destitutum, propter traditionem defendit, uti fatetur tomo 3 novissimæ editionis pag. 178 his verbis: In veteri quidem historia ecclesiastica nullum est hujus rei, & appulsus sanctarum sororum cum fratre in Provinciam testimonium: sed illius testis est ecclesiarum Provinciæ traditio, iis fulta monumentis, quæ simul sumpta non levis ponderis sunt, & quibus nihil est in historia ecclesiastica, quod expresse repugnet. Potiori jure idem dicere possunt Hispani de adventu S. Jacobi in Hispaniam, qui pluribus & antiquioribus monumentis fulcitur, ut paragraphis sequentibus probabitur. Sed ut in hoc primo congressu cum adversario agam nonnihil liberalius, gratis tantisper concedam, pro utraque traditione æqualia esse rationis & auctoritatis momenta. Cur igitur traditionem Gallicam admittit, & Hispanam rejicit? Nonne hic dici posset, quod stet pro ratione voluntas? Nonne hic forte locum aliquem haberet amor patriæ, qui aliquando ex severis in aliena causa Aristarchis facit clementes domesticæ litis judices? Sane magis consequenter Natalis Alexander neutram aut utramque traditionem admisisset.

[331] [traditiones ecclesiarum potius sequendas quam evertendas esse doceat,] Audiamus tamen ipsum Alexandrum, dum in præfata Dissertatione pag. 179 rationem reddit, cur Gallicam Provincialium traditionem tueatur. Has partes ut susciperem, inquit, effecit abhorrens a novitate indoles, & quod Catholici ac religiosi theologi officium esse duxerim, traditiones ecclesiarum, ubi de illarum originibus agitur, sequi potius quam evertete … Non enim in destructionem, sed in ædificationem, talentum qualecumque scribendi a Deo mihi collatum arbitror. Si Catholici & religiosi theologi esse duxerit, traditiones ecclesiarum, ubi de illarum originibus agitur, sequi potius, quam evertere, quare traditionem ecclesiæ Hispanicæ, quæ orignem suam S. Jacobo adscribit, destruere conatur? Utinam Natalis ex animo id dixisset, & indolem a novitate abhorrentem semper conservasset, talentisque sibi a Deo concessis ad Ecclesiæ ædificationem usus fuisset! Tunc certe a constitutione Clementis XI, quæ incipit Unigenitus Dei Filius, ad futurum concilium cum maximo Catholicorum scandalo non appellasset. At pergamus hominem propriis armis oppugnare.

[332] [argumentæ negativæ] Dum Launoius adventui sanctæ Mariæ Magdalenæ opponit silentium Cassiani, Salviani, Victoris Massiliensis, Eucherii Lugdunensis, Cæsarii Arelatensis, aliorumque celebrium scriptorum, qui Massiliæ vel in Gallia floruerunt, Alexander pagina proxime citata respondet, hæc argumenta futilia esse, quia negantia sunt. Quis enim apparitionem stellæ, quæ Magos ad Christi cunas deduxit, commentitiam esse dixerit, quia nullus præter S. Matthæum Euangelii scriptor ejus meminit? Quis resurrectionem Lazari fictitiam esse effutiat, quia SS. Matthæus, Marcus, & Lucas eam scriptis non commendarunt? Quis ædis Deiparæ mirabilem Lauretum advectionem fabulis accenseat, ob silentium S. Antonini, qui & coævus auctor, & Lauretanæ regioni erat finitimus? Perperam itaque infert ex silentio illorum auctorum Launoius, B. Magdalenam nusquam in Provinciam appulisse, aut sacrum ejus corpus ibi non quiescere. Addendum, multa illorum auctorum opera tempus & fortunam nobis invidisse, ut constat ex Honorio Augustodunensi, Isidoro Hispalensi, & Trithemio, qui scriptorum ecclesiasticorum catalogum texuerunt: ex quibus forsan, si superessent, nostræ sententiæ veritas probaretur. In iis vero operibus, quæ præ manibus habemus, nulla sese præbuit occasio de Lazaro, Magdalena, Martha, aut Maximino loquendi, cum de aliis longe argumentis agerent.

[333] Dum autem Launoius urget, etiam de hoc S. Mariæ Magdalenæ appulsu in Provinctam siluisse veteres auctores, [ac scriptorum silentium explodat,] qui compendiosa Sanctorum Acta Martyrologiis aut scriptis suis inseruerunt, Alexander ibidem respondet, mirum videri non debere, quod Beda, Usuardus, & Freculphus, qui in regionibus a Provincia longe remotis floruerunt, scilicet vel in Anglia vel in Galliæ septemtrionalis partibus, octavo & nono seculo ab appulsu beatæ Magdalenæ in Provinciam, tanto intervallo distantibus, nihil hisce de rebus scripserint, quæ sola pene ecclesiarum Provinciæ traditione tunc notæ erant. Deinde etiam explicare nititur, quomodo Ado præsul Viennensis & Provinciæ vicinus de eodem Sanctæ appulsu tacuerit. Non discutio, qua verisimilitudine hæc omnia dicantur, quia Provincialium traditionem hic labefactare non intendo. At quid est in his responsionibus, quod Hispani facilius contra suos adversarios retorquere non possint?

[334] Præterea potuisset Alexander Hispanicæ S. Jacobi predicationi applicare regulam, [& facile amplecatur quasdam Galliæ traditiones,] quam eodem tomo pag. 168 ad probandum S. Dionysii Areopagitæ adventum in Gallias profert ex Tertulliano, qui in libro de Præscriptionibus adversus hæreticos cap. 31 ad veras traditiones dignoscendas ita tradit: Ex ipso ordine manifestatur, id esse Dominicum & verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum & falsum, quod sit posterius immissum. Ex hac Tertulliani regula Alexander contra adversarios suos sic argumentatur: Ex quo colligo, assertionem de duobus Dionysiis, de Atheniensi uno & Areopagita, Parisiensi altero, qui sub Decio dumtaxat in Gallias venerit, falsam esse, quia longe posterius nata est altera opinione, quæ unum Dionysium, Atheniensium & Parisiensium episcopum, eumdemque Areopagitam propugnat, quia a sancto Clemente missus sit in Gallias. Namque hunc ab octo & amplius seculis, nullo reclamante, Gallia sibi apostolum vindicabat, donec viri eruditi Sirmondus & Launoius alterius opinionis vexillum erexerunt. An non eadem probabilius dici possunt de adventu S. Jacobi in Hispaniam, cum ipse adversarius fateri cogatur, eam opinionem paulo post seculum octavum invaluisse? Igitur posterius nata est contraria opinio, cum ab octo & pluribus seculis, nullo reclamante, Hispania hunc sibi Apostolum vindicarit, donec eminentissimus Baronius alterius sententiæ vexillum erexit. Imo etiamsi gratis concedatur, quod Rodericus Toletanus illam traditionem negarit, nihilominus æque apud Hispanos, quam apud Gallos, obtinebit regula Tertulliani, quia illa Hispanorum opinio juxta adversarium saltem seculo IX fuit tradita, & seculo XIII primum negata.

[335] [inter ipsos eruditos Gallos controversas,] Tum vero adversarius prudentiam archiepiscopi Parisiensis, qui Gallicam de S. Deonysio traditionem retineri voluit, ibidem laudat his verbis: Denique cum selecti ex sacra facultate Parisiensi theologi ad Breviarii Parisiensis emendationem, quæstionem de S. Dionysio Areopagita & Parisiensi episcopo diligenter expendissent, & in utramque partem suis libratam momentis disceptassent coram illustrissimo archiepiscopo Francisco Harlæo I, censuit archipræsul sagacissimus & ad recte judicandum de rebus, antiquitatem ecclesiasticam spectantibus, per eximias ingenii doctrinæque dotes comparatus, antiquæ Gallicanæ ecclesiæ traditioni de uno Dionysio Areopagita & Parisiensi episcopo, in Officio ecclesiastico honorem suum servandum esse; non vero convellendam piam majorum nostrorum opinionem, cui saltem probabilis sententiæ jura, non spernenda momenta confirmant.

[336] [potiori fundamento Hispanicam S. Jacobi prædicationem admitiere potuisset.] Hoc decessoris sui judicium reformandum putavit illuftrissimus Ludovicus Antonius de Noailles, hodiernus ecclesiæ Parisiensis archiepiscopus & S. R E. Cardinalis, qui in Breviario Parisiensi, quod anno 1700 auctoritate ipsius, ac venerabilis capituli consensu, editum est, duos Dionysios distinxit, & die III Octobris Officium semiduplex de S. Dionysio Areopagita, ac IX ejusdem mensis solenne majus de Dionysio Parisiensi sociisque recitandum præscripsit. Non reprehendo Natalem Alexandrum, quod nimis scrupulose primum illustrissimi Francisci Harlæi judicium secutus fuerit, sed ipsum inconsiderantiæ accuso, quod ob graviores rationes non fuerit amplexus sententiam Urbani VIII Pontificis, a quo post severum examen absolutam Jacobæ prædicationis assertionem Breviario Romano restitutam esse noverat. Minori cum scrupulo sane acquiescere potuisset immemorabili Hispanorum traditione, quam jam aliquot rationibus ac testimoniis confirmabo.

§ IV. Traditio illa quibusdam rationibus & veterum testimoniis stabilitur.

[Verosimillime aliquis ex Apostolis missus est ad docendos Hispanos,] Legimus in sacris Litteris, Christum post suam resurrectionem, antequam ad cælum ascenderet, dedisse Apostolis præceptum promulgandi Euangelii, non solum in Judæa & Samaria, sed etiam in aliis regionibus, ubi gentes in idololatriæ tenebris & in umbra mortis sedebant: Matthæus enim cap. 28 ita scribit: Undecim autem discipuli (Judas Iscariotes duodecimus jam laqueo se suspenderat) abierunt in Galilæam, in montem, ubi constituerat illis Jesus … & accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Lucas autem in Actibus Apostolorum cap. 1, ℣ 8 testatur, Jesum illis dixisse: Eritis mihi testes in Jerusalem, & in omni Judæa, & Samaria, & usque ad ultimum terræ. Cum hic sermo ad omnes Apostolos dirigatur, non video, cur a prœcepta gentilium instructione Jacobus Zebedæi excipi debeat. Cum vero omnes gentes doceri jubeantur, cur gens Hispana excluditur?

[338] Certe Hieronymus ab Apostolorum prædicatione non exclusit Hispanos, [& Hieronymus & Theodoreius tradunt, isque probabilius fuit S. Jacobus,] ut postea fusius demonstrabitur. Non eos exclusit suppar Hieronymo Theodoretus, doctissimus Cyri episcopus, qui serm. 8 de Martyribus (is inter Opera ejus Parisiis anno 1642 Græco-Latine) edita tomo 4 a pag. 591 occurrit) de Apostolorum doctrina & gloria ita scribit: Sacræ enim doctrinæ rivos cum hauriunt (videlicet ethnici, de quorum conversione hic agit) non modo Apostolorum linguas non irrident, sed valde potius admirantur, quod eloquentiæ prorsus expertes, alii a pueris piscationem edocti, alii publicanorum mensis assistere, alii sutoriam exercere soliti, divinorum eloquiorum illico ministri, cælestiumque bonorum dispensatores prodierint, & salutiferi malorum depulsores, claraque luminaria, non unam modo gentem, sed quocumque sol hic, quem cernimus, radios fundit, illustrantia. Admirantur autem & suspiciunt præcipue universi, quod jam mortui ea nunc quoque peragant, quæ viventes facere solebant. Imo vero longe majora sunt & clariora, quæ ab illis, postquam hinc abiere, gesta sunt: cum enim corpora induti inter homines versabantur, modo ad hos, modo ad illos populos accedebant, & nunc Romanos, nunc Hispanos aut Celtas alloquebantur. Postquam vero ad illum se receperunt, a quo missi fuerant, omnes illis continue perfruuntur: non solum Romani, quique Romanorum jugum amant, & ab illis gubernantur, sed & Persæ & Scythæ & Massagetæ & Sarmatæ & Indi & Æthiopes, atque ut semel dicam, omnes fines terræ. Saltem hic vides, juxta opinionem Theodoreti aliquem ex Apostolis ad Hispanos missum fuisse, quem nos ob dicta dicendaque S. Jacobum Majorem versimilius esse putamus.

[339] Neque dici potest, S. Jacobo tantummodo destinatam fuisse Hispanorum conversionem; [cujus missio non potest dici martyrio præpedita,] sed illum in Judæa gladio Herodis interiisse, antequam ad instruendas gentes discedere potuisset: iis quippe, qui tale effugium quærerent, opponerem verba, quibus Mariana noster Roderico Toletano (tantisper cum Mariana supponimus, eam controversiam in concilio Lateranensi agitatam fuisse, ac Rodericum simile responsum dedisse) in tractatu de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 10 ita respondet: Sed sane, inquit, quorsum Jacobo data cura est prædicandi in Hispania, si facultatem habiturus non erat? An Apostolos in ea re humanas rationes secutos putabimus, & non potius in re gravissima divino inflatu actos, ne errarent? Ita ex confessione ejus (nempe Roderici Toletani) quod facit dubium, refellitur, & ex concesso confirmatur, in quo nutare visus est. Nequaquam hoc Roderici Toletani responsum approbare potest eminentissimus Baronius, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 44 num. 20 divisionem provinciarum inter Apostolos speciali Spiritus sancti instinctu peractam esse asserit, & ibidem num. 21 ita concludit: His ergo & aliis exemplis admoniti dicimus, singulos Apostolorum in eas orbis regiones esse amandatos, ad quas Spiritus sanctus privato instinctu voluit eos proficisci.

[340] Præter alia in hanc rem postmodum referenda, videtur S. Marcus huic effugio aditum præcludere, quando cap. 16 istud Christi præceptum exsecutioni mandatum fuisse innuit his verbis: [cum, præter rationes huic effugio contrarias, S. Marcus,] Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, & exprobravit incredulitatem eorum, & duritiam cordis; quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Euangelium omni creaturæ… Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Ex hac S. Marci clausula colligo, S. Jacobum Zebadæi etiam inter alios Apostolos profectum esse ad annuntiandam gentibus Christianam doctrinam; verum cum nulla gentilis natio potiori jure & antiquiore traditione hunc Apostolum sibi vindicet, quam Hispana, verosimillime concludo, eum in Hispana prædicasse: quamvis enim apostolus Paulus forte etiam in Hispania Euangelium prædicaverit, tamen ipsi convenire non possunt ea, quæ hic & superius ex Euangelistis retulimus, ut cuivis tempius & textum consideranti manifestum est.

[341] [S. Justinus philosophus,] Phrasin sacræ Scripturæ imitantur antiquissimi Ecclesiæ scriptores, inter quos S. Justinus philosophus & martyr circa medium seculi secundi scripsit ad Antoninum Pium imperatorem & senatum populumque Romanum apologiam pro Christianis, quæ Coloniensi Patrum Bibliothecæ inserta est, & in qua post narratam Christi vitam tomo 2, pag. 47 de Apostolis hæ habet: Atque ita factum esse credere potestis: Hierorosolymis enim DUODECIM VIRI NUMERO IN MUNDUM EXIERUNT, iique ignari & idiotæ, nullaque dicendi facultate præditi, vi divina OMNI HOMINUM GENERI EXPOSUERUNT, missos se esse a Christo, qui omnes Dei verbum docerent. Deinde ibidem pag. 48 dicit: Prænuntiat verbum, in quo vis erat, quod ejus Apostoli Hierosolymis egressi ubique prædicaverunt. Denique pagina sequenti hæc rursus ita inculcat: Post vero cum ab inferis excitatus esset (nempe Christus) eisque se ostendisset, docuissetque eos prophetias, quibus hæc omnia fore, prædicta essent, legere eumque illi in cælum revertentem vidissent, atque credidissent, vimque illinc ipsis missam ab eo accepissent, & ad omne hominum genus profecti essent, hæc docuerunt, appellatique sunt Apostoli. Cum Jacobus Minor ad regendam ecclesiam Hierosolymitanam in Judæa remanscrit, haud dubie duodenario numero, quem cum Mathia & Paulo reliqui decem Apostoli ad gentes profecti constituebant, Jacobus Major comprehenditur. Nec video, qua ratione dici possit, S. Jacobo nostro tantummodo assignatam fuisse prædicationis provinciam, cum S. Justinus diserte asserat, duodecim illos viros re ipsa Hierosolymis discessisse, in mundum exiisse, ubique prædicasse, & omni hominum generi doctrinam Christianam exposuisse.

[342] [& Tertullianus testentur, Apostolos Hierosolymis profectos, gentibus prædicasse.] Tertullianus in libro de Præscriptionibus contra hæreticos cap. 20 de eorumdem Apostolorum prædicatione ita loquitur: Christus Jesus dominus noster, … quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsim; ex quibus duodecim præcipuos lateri suo adlegerat, destinatos nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso, reliquos undecim, digrediens ad Patrem post resurrectionem, jussit ire & docere nationes, intingendas in Patrem, & in Filium, & in Spiritum sanctum. Statim igitur Apostoli (quos hæc appellatio MISSOS interpretatur) assumpto per sortem duodecimo Mathia in locum Judæ, ex auctoritate prophetiæ, quæ est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus sancti ad virtutes & eloquium, primo per Judæam contestata fide in Jesum Christum, & ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, & proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt &c. Cardinalis de Aguirre tomo 1 concil. Hisp. dissert. 9 excurs. 2 num. 17 ex his & similibus veterum expressionibus ita argumentatur: Quidni iis verbis absque ulla exceptione prolatis comprehendatur Jacobus juxta antiquissimam totius fere orbis Christiani traditionem? Ut quemadmodum alii Apostolorum ad diversas regiones missi sunt, ita etiam ad Hispaniam Jacobus? Fateor equidem, hoc argumento rem non omnino confici; at quis negaverit, hæc aliaque receptissimæ Hispanorum traditioni favere, ut, quæ non possunt singula, multa juvent.

[343] Hujusmodi etiam sunt rationes, quas pro traditione ista adducit Franciscus Macedo, [Franciscus Macedo] Lusitanus, dum in Diatriba cap. 6 ex translatione corporis S. Jacobi in Hispaniam infert ejusdem Apostoli viventis in ea prædicationem hoc modo: Qua obsecro de causa sancti Jacobi discipuli ex Judæa illius defuncti corpus (nam ab iis deportatum scribunt omnes & Loaysa fatetur) in Hispaniam detulerunt? Nisi quod in ea prius cum eodem Apostolo fuerant, aut noverant, eum ibi fuisse. Certe non alia esse potuit, uti rem consideranti patebit. Quomodo enim, aut cur ex tam dissita regione in extremam illam Hispaniæ & mundi partem, quæ FINIS TERRÆ a nautis dicitur, corpus illud Apostoli, suscepto studio per tantam duplicis maris vastitatem, emenso mediterraneo & oceano, transportarent? Nota illis erant illa littora, illi portus, imo & voluntas Apostoli perspecta, ut eo corpus suum post mortem transferretur.

[344] Nec adhuc moror, quo illud tempore delatum fuerit: [en sepulcro S. Jacobi] nec enim multum ad causam facere arbitror, quod quis forte magni interesse existimavit, eodemne, quo passus est, anno, quod affirmatur vulgo, an postea delatum fuerit: dummodo enim sit in Hispanias a discipulis comportatum, integra manet vis argumenti, quæstione temporis, quæ difficilior est, præcisa. Nolo quippe nisi certa & explorata in argumentum assumere. Cum autem perspectum omnino ac exploratum sit, corpus Jacobi apostoli in Hispaniam a discipulis delatum fuisse, eo persuadere volo, ideo delatum mortuum, quia ibi moratus fuerat vivus: cui argumento nihil detrahit annus, quo eum discipuli detulerunt. Fuisse autem, qui exportarunt, discipulos, tradunt omnes, qui de illa translatione scripserunt, & Baronius & Spondanus & Bisciola, & Garcias Loaysa fatentur… Et quidem mos erat, ut discipuli magistrorum corpora sepelienda curarent, uti de corpore Joannis Baptistæ, sepulto a discipulis, apud Marcum habemus; idque exemplo Christi corporis, a Josepho & Nicodemo curati & tumulati, edocemur.

[345] Idem scriptor in catalogo auctorum, quos pro sua opinione post Diatribam citat, [quod est in Gallacia,] pag. 214 refert testimonium S. Hieronymi, quo significat, Spiritum sanctum Apostolis distribuisse sortes, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Græciam pergeret, & unusquisque in Euangelii sui atque doctrinæ provincia requiesceret, Tunc ex his postremis sancti doctoris verbis ita disserit: Hæc ultima clausula designat Jacobum, quem minime nominarat: nam dum ait, singulos, Apostolos in suis, ubi prædicaverunt, provinciis habuisse sepulturas (id enim est requiescere) cum aliunde constet divum Jacobum in Hispania situm esse, manifesto ostendit, se de illo mentionem fecisse, cum de Apostolo in Hispaniam misso locutus est. Itaque ex tumulo clamat, auctore Hieronymo, Jacobus, se in Hispania prædicasse, & hoc ad epitaphium pertinere, ut secundum testimonium cum primo consentiat. Sanctius noster tract. 2, cap. 2, num. 2 eadem S. Hieronymi verba etiam isto sensu intelligit sic scribens: Ubi, fateor, Jacobi non auditur nomen; at sermonem esse de Jacobo Hispaniarum apostolo, id, quod ad extremum legis, non obscure suadet: nam si, sancto disponente Spiritu, ibi requiescit, id est sepultus est, juxta vulgarem Scripturæ phrasim, Apostolus, ubi sparsit Euangelii semina, quis neget, significare voluisse Hieronymum, Hispaniam sorte Jacobo contigisse, quando constat, illum apud Hispanos nactum esse sepulturæ locum? Eminentissimus Aguirrius Hieronymi textum eodem modo interpretatur, ut paragrapho sequenti videbimus, ubi duplex ejusdem sancti Doctoris testimonium contra adversarios expendemus.

[346] [& singulari Hispanorum affectu] Franciscus Macedo in memorata Diatriba cap. 7 similem consequentiam eruit ex peculiari Hispanorum affecu amore erga S. Jacobum, & ex. affectu, quem vicissim sanctus Apostolus Hispanis, tamquam suis clientibus, sæpius ostendit. Ratiocinium ejus hic iterum exscribam: nam in tota hac controversia malo alienis verbis, quam meis, uti; tum quod in ea vix quidquam occurrat, quod non sit dictum prius; tum quod nolim vim argumentorum ex utraque parte diminuere. Itaque scriptor ille loco mox citato sic loquitur: Qui clientum & patronorum causas & jura norit, ei demum sanctum Jacobum venisse in Hispaniam perspectum erit. Ecquis enim populos se in alicujus ducis principisve clientelam dedit, qui non prius eum vidisset suæ provinciæ urbive præfectum? Id historias Romanorum legenti constabit; & quidem ratio persuadet, ut non nisi ei, quem probe noveris, te commendes. Quare ii, qui patrocinium aliquarum gentium susceperunt, earum provincias peragrarant, easque vel armis domuerant, vel beneficiis devinxerant: cujusmodi legimus fuisse Marcellos, Fabios, Metellos, Scipiones, a quibus devictæ gentes in clientelam sunt acceptæ.

[347] [erga eudem sanctum Apostolum] Hoc nomine Hispaniarum populi sese Jacobi clientes professi sunt, isque se patronum eorum præbuit: nec enim alia ratio tum clientelæ tum patrocinii esse potuit. Unde, quæso, tanta religio, tot obsequia, tot officia Hispanorum erga Jacobum, tam præsens hujusce tutela, tam certum patrocinium Jacobi erga Hispanos, nisi ex ista hujus inter eos habitatione, & prædicatione, ac doctrina? Cur non alium ex martyribus, vel suis gentilibus vel vicinis adsciverunt? Unde nosse poterant Jacobum, si Hispanias non lustrasset, si earum populos non erudisset? Certe nullum ex omnibus minus nosse debuerant, si ille e Judæa non exiisset. Vixit ille parum: si intra illas angustias, in quibus vixit, mortuus esset, ecquis eum tandem agnosceret? Aut si nosset, qua ratione eum aliis prætulisset. Æquius sane erat, vel Petrum, vel Paulum, vel Bartholomæum, vel Matthæum, vel Andream, vel Joannem, qui non multum recesserunt, patronum eligere. Injuriam facerent Hispani Petro & Paulo Apostolum principibus, quorum Petrus, auctore Metaphraste, & aliis, in Hispaniam venit; aut si (quod judico verius) non venit, eo saltem misit episcopos, uti supra ex Innocentio diximus epistola ad Decentium. Paulus vero aut Hispanias adiit, teste Mariana, qui magnis id auctoribus infra producendis confirmat; aut si minus id probatur, optavit sane, decrevitque adire, uti in epistola ad Romanos aperte monstratur.

[348] Igitur justissima causa intervenire debuit, quæ Hispanos compulit ad Jacobum iis anteferendum, [infert pædicationem illius in Hispania.] quæ justa esse non potuit, nisi hæ, quæ in ejus adventu nititur. Eum sane Hispani tamquam patrem diligunt, quasi magistrum colunt, quasi pastorem sequuntur, quasi dominum venerantur. Eo duce adversus hostes & patrono utuntur, præsens ejus numen implorant, ejusque nomine, quasi tessera, se milites ejus esse profitentur. Cum pugnam ineunt, ut sibi animos sumant, & hostes exaniment, in prima, quæ vehementior esse solet, impressione illam vocem intonant: sancte Jacobe; urge Hispania! Santiago; cierra Espana! Unde hæc tanta in Apostolo sidentia, tanta spes, tantus ardor, nisi ex insito in eum amore & ingenita pietate? Itaque militari se illi sacramento addicunt, & Ordine illius nomini dedicato, religiose ejus se obsequio adstringunt, ut nullius erga quemquam alium sanctum patronum gentis clariora exstent, quam Hispanicæ erga Jacobum amoris & religionis indicia. Post hæc fuse demonstrat, quam fideliter sanctus Apostolus huic Hispanorum amori respondeat, concedendo clientibus suis prodigiosas victorias aliaque beneficia, de quibus parte I, § II abunde egimus.

§ V. Sanctus Hieronymus prædicationem S. Jacobi in Hispania tradit.

Nolo hic imitari quosdam scriptores, qui ad tuendam S. Jacobi prædicationem in Hispania undique corradunt testimonia, [Omissis auctoribus apocryphis aut suspectis,] etiam a primis Ecclesiæ seculis repetita, ac interim parum curant, an ea ab eruditis passim apocrypha habeantur. Quare præmoneo, nullos a me testes per decursum producendos esse, de quorum fide prudenter dubitari possit. Hinc nolui allegare testimonia Hippolyti, Bedæ, aut Anastasii Sinaitæ, qui posterior in libro Arabico de Passionibus Apostolorum ita scripsisse dicitur: In hoc die multiplicibus martyriis affectus est S. Jacobus apostolus, frater Joannis, filius Zebedæi; idque postquam abiit in Occidentem in civitatem Andiat: & fecit apud eos miracula, quæ homines attoniti stupebant, ita quod converterit eos in cognitionem Dei excelsi. Tunc reversus est ad civitates Palæstinæ, prædicavit apud eas Euangelium Christi. Sanctius noster tract. 2 de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 2, num. 7 & 8 subtiliter explicat, quomodo per occidentem & Andiat Hispania intelligatur. Sed nullam in hoc testimonio vim pono, cum eminentissimus Aguirrius tom. 1 concil. Hisp. Dissert. 9 excursu 3 pag. 142 de illo sic caute judicet: Intra idem seculum sextum floruit sanctus Anastasius Sinaïta, quem nonnulli Hispani allegant pro eadem sancti Jacobi prædicatione in libro de Passionibus Martyrum. At revera nusquam invenio eum librum ab Anastasio scriptum. Nec illius videntur meminisse ii, qui de scriptoribus ecclesiasticis egerunt … Unde non ausim tam incerto testimonio Anastasii inniti ad asserendam S. Jacobi in Hispania prædicationem, neque illa eget inanibus aut aëriis præsidiis.

[350] [prædicatio S. Jacobi in Hispania] Imprimis ingenue fateor, quod certum hujus traditionis assertorem hactenus non invenerim, Hieronymo antiquiorem; sed tale est istius sancti Doctoris testimonium, ut adversarii frustra conentur illud eludere, sicuti jam videbimus. Hieronymus itaque in Commentariis ad caput 34 Isaiæ juxta novissimam editionem Parisiensem anni 1704 tomo 3, col. 279 & 280 hæc habet: Sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id est Apostolos … obviasse sibi in Jerusalem, & mutuos vidisse conspectus, & transiisse ac reliquisse eam, & ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverit eis: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; & spiritus illius congregaverit eos, dederitque eis sortes atque diviserit, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Græciam pergeret, & unusquisque in Euangelii sui atque doctrinæ provincia requiesceret.

[351] [confirmatur testimonio S. Hieronymi,] Cardinalis de Aguirre tomo 1 concil. Hisp. pag. 140 ex hoc S. Hieronymi textu ita argumentatur: Quibus verbis, præter illum apostolum, qui in Illyrico prædicavit, comprehenditur unus aliquis, qui in Hispania promulgaverit Euangelium. Is vero alius non fuit, nec legitur, quam Jacobus. Paulum autem in Illyrico prædicasse, testatum habemus in ipso Roman. 15 ℣ 19. Superest itaque, ut Jacobus judicio Hieronymi in Hispania prædicaverit. Quin & solus ille in Hispania juxta phrasim Hieronymi, tamquam in Euangelii sui atque doctrinæ provincia requievit, sicuti alii Apostolorum in provinciis commissis: nam licet in Judæa pro Christo occubuerit, statim fere corpus ipsius in Hispaniam a discipulis translatum fuit, ut toti orbi Christiano notum est. Itaque juxta Hieronymi sententiam ipsa requies corporis S. Jacobi in Hispania denotat, illum in ea prædicasse.

[352] [quod eludere nititur Natalis Alexander,] Natalis Alexander in Historia ecclesiastica Parisiis anno 1714 recusa (hanc operum ejus editionem in hoc Commentario semper sequor, quod hic semel monuisse sufficiat) tomo 3, sec. 1, dissert. 15, pag. 160 videns, se auctoritate Hieronymi constringi, ita hunc nodum solvere nititur: Respondeo, inquit, hoc sancti Hieronymi testimonium, si quid probet, evincere solum, Hispaniam Apostolorum alicui sorte obtigisse, quam fide imbuere deberet, postquam dispersi essent. Esto fuerit ille S. Jacobus: sed martyrio, quod obiit ante dispersionem Apostolorum, præpeditus est, ne hanc in regionem proficisceretur. Dein etiam in Hispanos retorquet argumentum, verbis sancti Hieronymi conceptum, & ex epistola S. Pauli ad Romanos desumptum, quod postea ex professo solvam, ubi prius præsentem nodum paulo arctius strinxero, & adversario omnem evadendi spem præcidero. Certe hæc Natalis Alexandri violenta explicatio non videtur facile conciliari posse cum supra allato S. Marci textu, ubi dicit: Illi autem profecti prædicaverunt ubique. Præterea hæc nova interpretatio, sine ullo fundamento excogitata, manifeste repugnat S. Justino martyri & Tertulliano, quorum verba paragrapho præcedente dedi, utpote qui diserte asserunt, quod Hierosolymis duodecim viri (nempe Jacobo Minore ad gubernandam Hierosolymitanam ecclesiam in Judæa relicto, ceteri cum Paulo apostolo ad erudiendas gentes destinati duodenarium numerum constituebant) re ipsa in mundum exierint, & Christianam doctrinam omni hominum generi exposuerint. Quid ni ergo Jacobus Major annumeretur aliis apostolis, qui in orbem profecti, ut Tertullianus loquitur, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus PROMULGARUNT? Cur de solo Jacobo nostro negatur, quod de reliquis Apostolis generatim affirmatur?

[353] Imo ipse S. Hieronymus, cujus auctoritas ex alio textu Hispanis objicitur, [cui præter alios ipse Hieronymus,] Natali Alexandro hoc effugium præclusit, dum in iisdem Commentariis ad caput 42 Isaiæ, tomo 3 editionis jam citatæ, col. 319 ita scribit: In omnem terram exiit Apostolorum sonus, & in terminos orbis terræ verba eorum … Apostolos enim videns Jesus in littore juxta mare Genezaret REFICIENTES RETIA SUA, vocavit & misit in magnum mare, ut de piscatoribus piscium faceret hominum piscatores, qui de Jerusalem usque ad Illyricum & Hispanias Euangeliam prædicarunt; capientes in brevi tempore ipsam quoque Romanæ urbis potentiam. Observari hic velim, Hieronymum non dicere, quod illi Apostoli tantum decreverint euangelicam legem in iis regionibus prædicare, aut ad eam prædicandam designati fuerint, sed de Jerusalem, ait, usque ad Illyricum & Hispanias Euangelium PRÆDICARUNT.

[354] Ne quemquam hic moretur capta ab iis Apostolis Romanæ urbis potentia, [cujus verba] Hieronymum ita intelligo, acsi dicat, populus Romanis subditos, qui non exiguam Romanæ potentiæ partem constituebant (eo tempore Roma non tantum Illyrici ac Hispaniæ, sed totius fere mundi erat domina) ab istis piscatoribus suavi euangelicæ doctrinæ esca captos fuisse, atque ita diminutam esse idololatricam Romanæ urbis potentiam. Dici etiam posset, quod S. Joannes quodam modo ceperit ethnicam Romanæ urbis potentiam, posteaquam in oleum igneum demersus nihil passus est, ut Tertullianus in libro de Præscriptionibus contra hæreticos cap. 36 affirmat. Sanctus Hieronymus lib. 1 contra Jovinianum cap. 15 idem prodigium tradit his verbis: Refert autem Tertullianus, quod Romæ missus in ferventis olei dolium, purior & vegetior exiverit, quam intraverit. Dici igitur posset mystico sensu, quo sane captura Romanæ potentiæ hic intelligenda est, quod hac stupenda illæsi Joannis conservatione constricta fuerit potestas Romani imperatoris, qui sanctum Apostolum morti adjudicarat. Forte etiam plures Romani hoc miraculo ad fidem Christianam conversi sunt, atque hoc modo idololatrica Romanæ urbis potentia capta aut saltem diminuta est, ut paulo ante dicebam. Si alicui hæc varia interpretatio non arrideat, ipse meliorem suggerat de illis Apostolis, qui a Christo vocati sunt, dum retia sua reficerent: nos enim firmiter adhæremus S. Hieronymo, qui secundum characteristica Euangelii verba haud dubie hic agit de Jacobo & Joanne, quos Jesus ad apostolicum munus vocavit καταρτίζοντας τὰ δίκτυα αὐτῶν, id est proprie resarcientes retia sua, ut mox apertius declarabitur.

[355] [quibusdam observationibus elucidantur,] Quamvis litteris proditum non sit, alterutrum ex Apostolis, de quibus hic agit sanctus Hieronymus, Christianam legem annuntiasse in Illyrico, tamen facile fieri potuit, ut Joannes, cujus multas apostolicas expeditiones ignoramus, Epheso usque ad eam regionem aliquando excurrerit. Certe Joannem, cujus diuturna fuit vita, remotioribus ab Asia Minori populis Euangelium prædicasse, eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor ad annum Christi 44 num. 30 tradit his verbis: Ceterum Joannem non semper in Asia permansisse, sed & alias Orientis regiones Euangelium prædicando peragrasse, multa sunt testimonia: ad Parthos enim ascendisse, titulus suæ ipsius primæ epistolæ, quæ olim ad Parthos inscripta legebatur, facile monstrat. Sed adhuc ulteriores Orientis partes penetrasse & Bassoras Christiana fide imbuisse, accepimus certa ac fide digna relatione religiosissimorum Patrum Societatis Jesu, qui nostris temporibus ad Indos euangelicæ prædicationis causa profecti, hæc ex ejusdem populi a majoribus accepta traditione didicerunt. Hæc Parthica S. Joannis expeditio eruitur ex ipso titulo epistolæ, quæ ad Parthos scripta fuit, sicut S. Augustinus lib. 2 quæstionum Euangelicarum cap. 30 testatur, de quo Tillemontius tomo 1 Monument. eccles. pag. 336 & ipse Natalis Alexander tom. 3, pag. 16 consuli possunt. Si S. Joannes Epheso ad tam longinquas regiones discesserit, cur usque ad Illyricum excurrere facilius non potuit?

[356] Ut ut est, clare patet, sanctum Hieronymum hic loqui de Joanne & fratre ejus Jacobo, [omne effugium præcludit,] cum Jesus hos solos invenerit reficientes retia sua, ut testatur Matthæus cap. 4 ℣ 21 his verbi: Et procedens inde vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi & Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum REFICIENTES RETIA SUA; & vocavit eos. Quando autem Christus vocavit Petrum & Andream, invenit eos mittentes rete in mare, ut idem Euangelista capite citato ℣ 18 dixerat. Unde eminentissimus Aguirrius in opere proxime citato tomo 1, pag. 140 ita recte ratiocinatur: Constat autem ex Matthæi cap. 4 ℣ 21 & Marci cap. 1 ℣ 19, Apostolos illos a Christo vocatos, dum retia sua reficerent, fuisse Jacobum & Joannem, filios Zebedæi. Unus igitur amborum prædicavit in Hispania judicio Hieronymi; ac certe Jacobus, cum id nemo dixerit de Joanne. Quæ duo Hieronymi testimonia ita expendimus, ut adversariorum interpretationes, & evasiones Natalis Alexandri præcludant. Hæc mihi adeo solida videntur, ut de S. Hieronymi sententia prudenter dubitare non possit, qui eam animo a præjudiciis libero attente revolverit.

§ VI. Eadem traditio in vetustissimo Hispaniæ Officio ab immemorabili tempore legitur.

Antiquissimum Officium Hispanicum, quod communiter Gothicum vel Mozarabicum cognominatur, [Cardinalis Bona ex Missa S. Martini,] ætatem S. Hieronymi proxime attingit, aut forte etiam superat, ut eruditissimus marchio Mondexarensis in tractatu Hispanico de prædicatione S. Jacobi cap. 24 contendit. Saltem eminentissimus Joannes Bona lib. 1 rerum Liturgicarum cap. 11 putat, istud divinum Officium seculo V fuisse usitatum, idque probat ex Missa S. Martini, quæ in Missali Mozarabico invenitur, & in qua leguntur hæc verba: Hunc virum, quem ætatis nostræ tempora protulerunt, jubeas auxilium nostris ferre temporibus. Cardinalis autem ibidem notat, Martinum obiisse anno Domini 402 (alii annum 397 vel 400 morti ejus assignant) & paulo post obitum publico cultu honorari cœpisse.

[358] Tum pergit eminentissimus scriptor ostendere, quod S. Isidorus non fuerit primus hujus ritus auctor, [aliisque monumentiis] atque in hunc finem ita disserit: Deinde si Isidorus hujus Officii auctor fuit, cur nec Braullo Cæsar-augustanus, nec Ildefonsus Toletanus, viri sancti & Isidoro familiares, ille in elogio ipsius Isidori, hic in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, nullam operis adeo excellentis mentionem faciunt? His accedit, quod concilium quartum Toletanum aliquot hujus Officii ritus, canone secundo & sequentibus, tamquam jam antea usitatos commemorat: & tertium item Toletanum, annis quadraginta quatuor ante quartum, canone secundo statuit, in singulis ecclesiis symbolum recitari (scilicet statim post Corporis & sanguinis Dominici consecrationem) priusquam dicatur oratio Dominicalis, qui est mos peculiaris Missæ Mozarabicæ. Ipse quoque Isidorus libro de Scriptoribus ecclesiasticis Leandri fratris sui, & in sede Hispalensi antecessoris, scripta recensens, testatur, ipsum in ecclesiasticis Officiis non parvo studio laborasse, & in sacrificii laudibus atque psalmis multa dulcisone composuisse.

[359] Joannes Mariana lib. 6 de rebus Hispaniæ cap. 5, [colligit antiquitatem Officii Gothici,] usum inquit obtinuisse, ut Isidoro ritus Mozarabicus tribuatur, nonnulla tamen Leandrum invenisse. Quod si Leander dumtaxat invenit, crediderim, hoc Officium concilio tertio Toletano, cui Leander interfuit, antiquius esse, & seculo quinto jam in usu fuisse ut ex Missa sancti Martini modo ostendimus; sed de primo ejus auctore non constare, ab ipso tamen Leandro illustratum, ab Isidoro auctum, ab aliis progressu temporis amplificatum. Pagius in Critica historico-chronologica ad Annales Baronii anno 633, num. 29 iisdem eminentissimi viri argumentis ac verbis utitur. Quoniam nostri instituti non est, ea hic fusius prosequi, vide quæ de istius ecclesiastici Officii antiquitate & ritu in præliminari hujus tomi tractatu dicta sunt.

[360] Ex his ita arguo: si jam seculo V celebrabatur in isto Officio Hispanico memoria S. Martini Turonensis, haud dubie in eodem tunc temporis recolebantur festa Apostolorum, quorum prædicationi omnes Christiani debent sui Redemptoris agnitionem. [in quo adventus S. Jacobi in Hispaniam asseritur,] Porro in his libris ecclesiasticis, quorum usus etiamnum in quibusdam Hispaniæ ecclesiis perseverat, & quos anno 1722 Toleti præ oculis habui, celebratur festum S. Jacobi solenni Officio, ex quo excerpsi sequentia, quæ ad propositum nostrum maxime faciunt.

Magni deinde filii tonitrui
Adepti fulgent prece matris inclytæ,
Utrique vitæ culminis insignia,
Regens Joannes dextra solus Asiam
Et læva Frater positus Hispaniam.

Præterea ibidem, teste eminentissimo Aguirrio, legitur illud Responsorium: Adest nobis valde lætabunda dies præcellentissimi Jacobi apostoli, per cujus saluberrimam prædicationem totius plebs Hispaniæ suum cœpit cognoscere Redemptorem. Hæc & similia antiquitus cantabantur in ecclesiis Hispaniæ, & adhuc quotannis in Officio Mozarabico repetuntur, non absque traditione semper continuata in Hispania a primis æræ Christianæ temporibus.

[361] [& cujus auctoritatem Natalis Alexander] Nihilominus Natalis Alexander existimat, hæc antiqua sacrorum librorum monumenta unico spiritu a se difflata esse, atque inepte respondet, Officium illud Toletanum, in quo sancti Jacobi in Hispanias accessus hymno sacro recolitur, non fuisse a Romana Ecclesia probatum. Quid hic ad rem facit Romanæ Ecclesiæ approbatio? An scripta Philostorgii, Eusebii Cæsariensis, Socratis & Sozomeni, aliorumque veterum auctorum a Romana Ecclesia approbari debent, ut ex iis stabiliatur factum quoddam historicum? An ex antiquissimo illo Officio non recte colligo, qualis antiquitus fuerit de adventu S. Jacobi in Hispaniam opinio, quamvis istud ab Ecclesia Romana non fuerit approbatum?

[362] [frivola responsione declinare nititur.] Debuisset Alexander negare antiquitatem istorum librorum ecclesiasticorum, si hoc testimonium sibi oppositum volebat envervare; sed eam negare non potuit, cum tom. 5, pag. 552 agens de concilio IV Toletano ad canonem undecimum hæc notaverit: Ad ritum autem Mozarabicum, quo tunc utebatur Hispania, pertinet hic canon, quem cum quidam sacerdotes perverterent, in eos patres Hispani animadverterunt, excommunicationis pœnam in eos decernentes, qui hunc ordinem violarent. Tanti momenti est ritum ordinemque ecclesiæ suæ religiose sequi! Deinde eodem tomo pag. 568 argumenta eminentissimi Joannis Bona, quæ supra statim exhibuimus, totidem fere verbis Historiæ suæ ecclesiasticæ inseruit. Cum vero nihil illis opposuerit, videtur venerandam Officii Mozarabici antiquitatem agnovisse. At hominem, nonnumquam sui oblitum, propria responsione implicemus. Natalis tom. 3, pag. 164 asserit, S. Martialem primo seculo Lemovicas venisse, atque ibi Euangelium prædicasse, idque probat, primo ex tabulariis & Officiis sacris ecclesiæ Lemovicensis, An Romana Ecclesia hæ tabularia & Officia sacra ecclesia Lemovicensis probavit? Quod hic responsurus est adversarius, nos potiori jure in ipsum retorquebimus, ut ex sequentibus patebit.

[363] [Falsum adversarii ratiocinium proponitur.] Interim audiamus falsum consequens, quod Alexander ex hoc inepto antecedente sic deducit: Unde cum Romanæ ecclesiæ traditio cujuscumque singularis ecclesiæ traditioni sit anteponenda, probabilius asseritur, nusquam profectum in Hispaniam esse sanctum Jacobum, quia id Romana inficiatur Ecclesia, quam asseratur illuc profectus, quia id tradit ecclesia Hispaniensis. Libenter fatemur, traditionem Ecclesiæ Romanæ quibuslibet aliarum ecclesiarum traditionibus præferendam esse; at ubinam, obsecro, adventum S. Jacobi in Hispaniam negavit Romana Ecclesia, quæ illum diserte affirmat in Officio, quod ex ejus præcepto quotannis recitamus? Præterea illustrissimus ac reverendissimus Gaspar de Quiroga, archiepiscopus Toletanus & simul eminentissimus S. R. E. Cardinalis, edi jussit Officia propria suæ diœcesis, quibus præfixit hunc titulum: Officia propria Sanctorum Toletanæ ecclesiæ & diœcesis a Sanctissimo domino nostro Gregorio XIII, Sixto V, & Paulo V approbata.

[364] Ceterum in epistola illustrissimi præsulis, hisce Officiis præfixa, [& ex Breviariis,] videri potest, quanta diligentia hæc Officia propria collecta fuerint, & quomodo Gregorius XIII post severum examen eadem approbaverit. Inter hæc autem Officia ad diem XXX Decembris colitur translatio S. Jacobi, & in secundo Nocturno lectione IV leguntur sequentia: Cujus corpus ne a Judæis, acerbissimis fidei Christianæ hostibus, ignominia aliqua afficeretur, ejus discipuli in navim, divinitus admoniti, imposuerunt, Deum precati, eorum ut cursum dirigeret, & in eas terras navigium perferret, ubi sanctissimi Apostoli corpus humari vellet. Deo igitur duce, per vastum mare delata navis brevi pervenit in Hispaniam, quam Jacobus vivens lustraverat, et in qua Dei verbum aliquando magnis laboribus disseminaverat. An, quod Romani Pontifices approbant, id Romana inficiatur Ecclesia? Qualem Romanæ Ecclesiæ approbationem in factis historicis Alexander exigit? An forte requirit concilium generale, in quo Breviarii sive Toletani sive Romani lectiones probentur?

[365] Nullum hic video adversario effugium, nisi recurrat ad suum illud effatum, [quorum testimonia non sunt temere rejicienda,] quod tom. 3, pag. 732 contra Breviarium Romanum pronuntiavit his verbis: Ad confirmationem respondeo, Romani Breviarii auctoritatem efficere non posse, ut fabulæ in historias evadant, nec censeri debere exploratæ & inconcussæ veritatis, quæcumque Breviario sunt inserta, quod multis probare facile esset. Scimus, non omnia exploratæ & inconcussæ veritatis censenda esse, quæ in Breviario Romano leguntur. Sed meminisse oportet, nobis hic rem esse cum homine, qui ad opiniones suas stabiliendas sæpe auctoritatem Breviarii aut Martyrologii Romani in auxilium advocat. Sic tomo 3, pag. 47, ut Acta martyrii S. Andreæ genuina & sincera esse probet, inter alia testimonio Breviarii Romani utitur: Ecclesia, inquit, hæc Acta legit in Officio S. Andreæ, nec in iis aliquis notatur error. Numquid etiam Ecclesia Hispanicam S. Jacobi prædicationem legit in illius Officio? Quis porro error in his Lectionibus notatur? Num forte erronea censenda est in illis sola S. Jacobi prædicatio in Hispania, quæ in quæstione versatur? At error ille invictis rationibus demonstrandus est, antequam auctoritas Breviarii Romani impugnetur. Certe Tillemontius tom. 1 Monument. eccles. a pag. 589 contra hæc Acta S. Andreæ plures opponit difficultates, quas R. P. Ambrosius Gardeboso Carmelita in Synopsi historiæ ecclesiasticæ tom. 1, sec. 1, part. 1, lib. 2, dissert. 2, quæst. 2 ad octodecim capita reduxit, & ibidem solvere conatur. Huic controversiæ nos non immiscemus, qui hic tantummodo argumentamur ad hominem, quo argumenti genere jam sæpius usi sumus, ac deinceps utemur.

[366] [atque ex Pontificia Officii Gothici approbatione] Forte aliquis Alexandri defensor dicet, antiqua ista Officia Gothica ab hæreticis fuisse corrupta, ut Alcuinus lib. 2 contra Elipandum Toletanum fatetur, & Gregorius VII Papa in quibusdam epistolis non obscure indicat, adeoque eorum auctoritatem parvi faciendam esse. Possem hic orthodoxiam istorum librorum ecclesiasticorum variis argumentis vindicare; sed cum de hac re egerit collega meus in prævio hujus tomi tractatu, falcem in alienam messem non mitto, & in gratiam adversarii tantisper concedo, in istum ritum Mozarabicum lapsu temporis quosdam errores irrepsisse. At cur inter eos numerandus est adventus S. Jacobi in Hispaniam? Saltem censendum est, illos errores, si qui fuerint, correctos fuisse, quando eminentissimus Franciscus Ximenius antiquum istum ritum pene exstinctum restituit, & Julius II Pontifex anno 1508 restaurationem illius approbavit, ut fusius videri potest in præfatione Alphonsi Ortiz, quam Missali Mozarabico præmisit, aliisque instrumentis, quæ jam dicto tractatui præliminari inserta sunt.

[367] [refutatur,] Porro ex sacro illo Officio, quod hactenus in Toletano Mozarabum sacello perseverat, & cujus ritum Pontifex probavit, quotannis canitur idem hymnus, cujus partem Natali Alexandro supra opposui. Si igitur adventum S. Jacobi in Hispaniam Romana inficiatur Ecclesia, cur Pontifex Romanus illum errorem historicum in Breviario Mozarabico reliquit? Imo cur alii Pontifices eumdem Romano Breviario inseruerunt? Quomodo denique tam multæ diversarum nationum ecclesiæ ad errorem illum in sacris Officiis suis asserendum conspirarunt, ut mox ab adversario quæremus? Si quis contendat, Natalem Alexandrum hoc loquendi modo respexisse ad litteras Innocentii I & Gregorii VII (quod tamen hic nullo signo innuit) atque ex iis opinionem Ecclesiæ Romanæ eruisse, postea ipsi satisfacere conabimur. Interim hactenus ostendimus, hanc adversarii responsionem ineptam ac falsam esse.

[368] [quæ refutatio argumento ad hominem confirmatur.] Attamen lubet paragraphum hunc rursus concludere argumento ad hominem, ut vulgo dicitur. Natalis Alexander tom. 3 memoratæ editionis pag. 168 adventum S. Dionysii Areopagitæ in Gallias inter alia probat ex omnium ecclesiarum, imo totius pene orbis Christiani Breviariis & Missalibus libris, qui S. Dionysium Areopagitam in Gallias missum a sancto Clemente, Parisiensem fundasse ecclesiam, & martyrium obiisse Parisiis testantur. Quis porro, inquit, tot ecclesias hac in traditione errasse dicat, & ad fabulæ assertionem conspirasse? At simile argumentum pro adventu S. Jacobi in Hispaniam Alexander invenire potuit apud R. P. Franciscum Macedo in Diatriba cap. 16, ubi præter Officium Romanum, Mediolanense, & Mozarabicum, recensentur Breviaria Italiæ, Galliæ, Dalmatiæ, Poloniæ, Germaniæ, Armeniæ, ac Hispaniæ, quibus addi possent alia Ordinum religiosorum, quæ prædicationem S. Jacobi in Hispania agnoscunt. Itaque idem, quod adversariis suis ibidem Alexander objicit, sibi dictum putet, & ipsiusmet verbis ipsum interrogemus: Quis porro tot ecclesias hac in traditione errasse dicat, & ad fabulæ assertionem conspirasse?

§ VII. Sanctus Isidorus Hispalensis eamdem traditionem confirmat suo testimonio, quod ipsi vindicatur.

Ante medium seculi septimi Isidorus præsul Hispalensis in libro de ortu & obitu Patrum cap. 73 Hispanicam S. Jacobi prædicationem tradit his verbis: [Hic constans Isidori textus,] Jacobus filius Zebedæi, frater Joannis, quartus in ordine, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione gentium, scripsit, atque Hispaniæ & Occidentalium locorum gentibus Euangelium prædicavit. Displicet hic quibusdam verbum scripsit, quo S. Isidorus epistolam Catholicam Jacobo Majori attribuit, quam Eusebius, Hieronymus, & concilium Tridentinum alteri Jacobo, fratri Domini, adscribunt. Quare Joannes Baptista Perez, Joannes Grial, aliique plurimi existimant, hanc vocem in textum Isidori perperam irrepsisse, & ab imperito aliquo amanuensi additam esse, idque probant ex ipso Isidoro, qui in proœmiis ad libros veteris & novi Testamenti diserte hæc habet: Jacobus, frater Domini, scripsit unam epistolam ad ædificationem Ecclesiæ pertinentem.

[370] Verum hæc responsio non placet aliis, inter quos Ignatius Zuleta noster in Commentariis ad memoratam S. Jacobi epistolam prolegomeno 1 num. 11 sic scribit: [de cujus lectione inter se disputant Hispani,] Doctor Grialius & eum secutus pater Mariana suspicantur, verbum SCRIPSIT fuisse ibi addititium; id tamen nullo fundamento, cum in omnibus antiquis codicibus sine ulla varietate legatur, consequensque sit ad ejusdem sancti doctoris alibi traditam sententiam. Deinde ad contrarium Isidori testimonium, ex proœmiis ad libros veteris & novi Testamenti depromptum, ibidem num. 13 respondet, ita quidem antea sensisse, sed postea mentem mutasse in libro de vita & obitu Patrum, quem post alterum opusculum composuit, quando nempe examinaverat ac digesserat Officium Gothicum, in quo illa epistola S. Jacobo, Hispaniarum apostolo, manifeste tribuitur.

[371] Zuleta secutus est in hac re Sanctium nostrum, qui de prædicatione S. Jacobi in Hispania disserens tract. 3, [convenit cum Officio Gothico, & indicat,] cap. 12, num. 2 eamdem opinionem suam indicaverat his verbis: Quidam, ut Isidorum defendant, & opus de vita atque obitu sanctorum (idem liber variis titulis insignitur, ut per decursum patebit) illius esse probent, expungendum censent illud SCRIPSIT, quasi errore scriptorum insertum fuerit, ita ut Jacobus non dicatur scripsisse, sed prædicasse tribubus inter gentes dispersis. Fortasse hoc verum; neque mirum, tot seculis si (tam sæpe ac varie Isidori libri transcripti sunt) verbum illud importunum irrepserit. Sed, ut, quod sentio, vere atque ingenue confitear, eam fuisse puto Isidori sententiam, ut existimaret, epistolam illam non ab alio, quam a Jacobo, Zebedæi filio, fuisse compositam. Tunc numero sequenti profert quædam Officii Gothici verba, ex quibus eam epistolam Jacobo, Zebedæi filio, antiquitus adscriptam fuisse demonstrat. Zuleta autem hanc postremam S. Isidori opinionem, tamquam probabiliorem, amplectitur.

[372] Ne quis autem contemnat auctoritatem Isidori, eo quod sententiam mutaverit, laudatus Sanctius ibidem num. 4 istud factum ita tuetur: [quod sanctus doctor mutaverit sententiam circa epistolæ Catholicæ auctorem.] Illud fortasse judicabit nonnemo, Isidori nomine parum esse dignum, quod in præfatione librorum novi Testamenti Jacobum fratrem Domini auctorem esse dicat epistolæ. Si quis est, qui ita statuat, condemnet quoque necesse est Augustinum, Hieronymum, sanctum Thomam, & magnos alios Ecclesiæ doctores, qui ad novam rerum cognitionem, novam quoque sententiam amplectuntur, quam ante non probarant. Quod si in eodem opere atque studio foret, minus esset ferendum; at in diversis, ubi diversæ etiam rationes occurrunt, usitatum est & venia non indignum.

[373] [quem ultimo putavit esse Jacobum Majorem.] Putabat, credo, Isidorus prius, canonicam illam epistolam scriptam a Jacobo Minori, idque testatum reliquit in illa præfatione: sed cum datum illi fuit a concilio Toletano IV, ut ecclesiasticum Officium toti Hispaniæ commune concinnaret, ut est communis Hispanorum sensus, videretque in Officiis, quæ varie recitabantur in Hispania, ex quibus ipse Breviarium, quod Gothicum seu Mozarabicum appellamus, compegit, illius epistolæ scriptorem vocari, Zebedæi filium, antiqua illa traditione & sacrorum Officiorum auctoritate permotus, quæ sane gravissima est, sententiam mutavit, & tam in libro de vita atque obitu Sanctorum, quam in Officio Mozarabo, a Jacobo Majori epistolam illam dixit esse compositam. Sane non est omnino improbabile, quod S. Isidorus, jussu concilii IV Toletani varia Hispaniæ Officia ad eamdem normam redigens, hanc traditionem in antiquo ecclesiæ Toletanæ Missali invenerit, ac propterea a priori sua opinione recesserit. Sic eminentissimus Baronius, accepta Loaisiani commentarii notitia, deseruit sententiam de prædicatione S. Jacobi in Hispania, quam antea in notis ad Martyrologium Romanum & tomo primo Annalium ecclesiasticorum defenderat, ut supra dictum est, ac infra iterum dicetur.

[374] [Quæstio de certo auctore epistolæ Catholicæ] At, inquies, hæc posterior S. Isidori sententia concilio Tridentino ac communi scriptorum opinioni repugnat. Zuleta prolegomeno proxime citato num. 20 primam hujus objectionis partem ita exponit: Ad argumentum, ex concilio Tridentino desumptum, quod Achilles est contrariæ sententiæ, duplici via respondent istius patroni; primo aliud dici a concilio enuntiative, definitive aliud. Dicitur definitive, epistolam scriptam esse a Jacobo apostolo, esseque canonicæ auctoritatis scriptum, idque sessione quarta, canone primo, ubi scripta canonica eorumque auctores definit; enuntiative autem dicitur, epistolam scriptam esse a Jacobo, fratre Domini, quod dicitur in sessione decima quarta allata: ibi enim tantum definitur, extremam unctionem fuisse a Jacobo promulgatam. Ea autem vim legis intelliguntur habere in conciliis, quæ dispositive * & non enuntiative dicuntur.

[375] Tunc præter alia, hanc explicationem suam confirmantia, [non est a concilio Tridentino definita,] citat testimonium Gasparis Sanctii, qui tract. 3, cap. 12, num. 3 idem innuit his verbis: Neque in re ipsa periculum est, quocumque modo sentias, dum epistolam canonicam esse & ab apostolo conscriptam fateare, cum de alterutro Jacobo nihil Ecclesia definierit, & utriusque æqualis sit & canonica fides. Dein Zuleta eamdem objectionem alia via solvere conatur, scilicet explicando, quomodo Jacobus Major etiam quodam sensu frater Domini vere possit appellari. Hæc aliaque, ad hanc controversiam spectantia, apud ipsum legi possunt in eodem prolegomeno, ubi etiam pleraque utriusque sententiæ fundamenta fusius referuntur.

[376] Petrus Possinus noster in Apocalypsis enarratione, quam anno 1685 Tolosæ edidit, [& licet opinio S. Isidori sit minus vulgaris,] pag. 79 & sequenti, ex cap. 6 Apocalypseos ℣ 1 hanc postremam S. Isidori opinionem confirmat, & ad secundam supradictæ objectionis partem, quæ ex ingenti adversantium auctorum numero petitur, ibidem ita modeste respondet: Contra hæc statim e diametro incurrit vulgaris opinio, quæ Jacobum Minorem, vulgo dictum fratrem Domini, hujus epistolæ auctorem facit. Scio, ultro & fateor, plurimos & fuisse olim & hodie in ea esse sententia: precor tamen prudentem lectorem, ne gravetur advertere animum ad hæc, quæ mox refero. Tunc ponit præcipua Isidorianæ sententiæ fundamenta, post quæ sic concludit: Quibus testimoniis cum accedat hæc ex libro Apocalypsis conjectura, quis æquus æstimator non judicet, hanc, licet minus vulgarem, tamen haud aspernandam videri debere sententiam, quæ a Jacobo Majore scriptam Catholicam epistolam affirmat? Sanctius huic adversariorum multitudini opponit Officium Gothicum, quod in concilio IV Toletano a doctissimis ac sanctissimis Hispaniæ præsulibus approbatum, & consensu Romanorum Pontificum hactenus usitatum, publica sua auctoritate multis scriptoribus æquivalet. Laudatus vero Zuleta num. 16 citat Alphonsum Castellæ & Legionis regem, cognomento sapientem, Philippum Bergomensem, Sebastianum Forra, Jacobum Daza, aliosque non paucos, qui Isidorianam sententiam amplectuntur.

[377] Possent etiam pro hac opinione allegari vetustiora testimonia, [non est tamen adeo improbabilis aut exotica,] quale unum in novo Testamento Syriaco, quod Joannes Albertus Widmanstadius anno 1572 Viennæ in Austria edidit, invenitur his verbis: In nomine Domini nostri Jesu Christi sigillamus tres epistolas Jacobi, Petri, & Joannis. Isti sunt, qui testes fuerunt super revelatione domini nostri Jesu Christi, quando immutavit se ipsum coram oculis ipsorum in monte Thabor. Aliqui existimant, hanc Syriacam novi Testamenti versionem a quodam Apostolorum discipulo factam esse. Quidquid sit de hujus versionis antiquitate, consonat huic testimonio vetus auctor, qui Coloniensi Patrum bibliothecæ tom. 5, part. 2 insertus est, & a quo illic pag. 645 scriptor hujus epistolæ vocatur tertius Dominicæ gloriæ testis electus. Scio, hunc auctorem de Pelagiana hæresi merito accusari, & sub Sixti III Pontificis nomine perperam aliquando citari; sed quis propterea illum antiquum esse negaverit? His accedunt alia argumenta, quæ apud Possinum nostrum paginis proxime citatis videri possunt.

[378] Nolo tamen cum Zuleta aliisque hujus opinionis defensoribus contra torrentem luctari, [ut propterea testimonium illius recusari possit.] atque idcirco potius Jacobo Minori hanc epistolam adscribendam censeo. Solum contendo, hanc S. Isidori sententiam non esse adeo exoticam, ut propterea liber de ortu & obitu Patrum ipsi abjudicari debeat, quod etiam sæpe laudatus laudandusque Sanctius tract. 3, cap. 12, num. 1 probat hoc modo: Ego primum existimo, nimis severam esse censuram, quæ gravi alicui doctori, maxime ex antiquis, quando res etiam gravissimæ minus erant exploratæ & certæ, opus aliquod adimit, quia minus cum aliorum opinione consentiat, aut etiam cum iis, quæ ab eodem auctore aliis in locis prodita sunt. Quam multa negares Tertulliano, Origeni, Hieronymo atque Augustino, qui scripsere non pauca, quæ aut alii improbant, aut ipsi ultro damnant & retractant? Ab exemplis abstineo, quæ sane multa sunt. Hæc etiam applica Officio Gothico seu Mozarabico cujus antiquitas & auctoritas ob hanc singularem opinionem non diminuuntur.

[379] [Natalis Baronium secutus putat, hoc opus sub Isidori nomine esse confictum,] Natalis Alexander tomo 3, pag. 158 graviorem litem huic Isidori opusculo intentat: nam ad testimonium Isidori, quod initio hujus paragraphi allegavi, rotunde respondet, jam fere constare apud doctos, librum de vita & morte Sanctorum, qui sub nomine sancti Isidori circumfertur, sancti revera Isidori genuinum fœtum non esse, cum in eo plura legantur Isidori ingenio indigna, imo & putida mendacia, ut scribit eminentissimus Cardinalis Baronius in notis ad Martyrologium ad diem Julii XXV. Non me latet, hæc ab eminentissimo Baronio in notis ad Martyrologium Romanum scripta fuisse. At etiam non ignoro, quod Franciscus Macedo in Diatriba cap. 11 huic Baronii censuræ ita responderit: Invenio apud Baronium in Annalibus, in quibus majorem sibi haberi fidem cupit, & in eodem primo tomo Annalium, & postquam hæc de his auctoribus refellendo eos scripsit, unum ex iis Isidorum in operibus, quæ rejecerat, citatum, & inde testimonia, ad faciendam fidem suo judicio idonea, desumpta, eumque inter gravissimos Ecclesiæ Patres collocatum: dum enim recenset Patres, qui Paulum Hispanias adiisse tradiderint, Isidorum etiam numerat, & citat librum de vita & obitu Sanctorum.

[380] [ex quo tamen Baronius postea testimonium adhibuit.] Verum quidem est, eum se purgare addendo; Isidorum, inquit, AUT QUISQUIS ILLE EST AUCTOR. Ingenuus sum, fateor, & ille cautus. Sed non elabitur: nam dum ille, sive nomine Isidori sive alio citat, non ejus elevat auctoritatem; imo ea illam Patrum confirmat sententiam: nec pseudo-Isidorum vocat, sed quisquis demum sit, eum recipit. Cur ergo rejicit, & cum injuria, quando auctorem adventus in Hispaniam Jacobi facit? Ferat eum ac eodem modo, quo postea citat. Dubitet de nomine auctoris, libri non detrahat auctoritati. Sinat adduci ab Hispanis, quemadmodum ab ipso in hoc Annalium loco adducitur. Non multum enim, opinor, curant Hispani, sitne Isidorus, an alter suæ ætatis scriptor, dummodo sit idoneus, cujusmodi eum Baronius esse putat, dum inter Patres gravissimos recenset. Hisce claritatis causa addo, quod satis appareat, has notas ad Martyrologium Romanum a Baronio ante primum tomum Annalium scriptas esse, cum eminentissimus scriptor in illo ad annum Christi 44 num. 1 de Hispanica S. Jacobi prædicatione agens ita loquatur: Nihil amplius, quod de ea re dicamus, habemus, quam quæ sunt a nobis in Martyrologio Romano notata. Hæc evincunt, Baronium hic sibi non constitisse. At profecto mirum non est, virum, magna negotiorum ac librorum mole obrutum, nonnumquam sui oblitum esse, ut vasti operis scriptoribus aliquando solet contingere. Quare interdum hanc veniam petimusque damusque vicissim, atque id nobis semper indicari cupimus.

[381] Non equidem inficior, hunc librum propter quasdam narratiunculas leves aut parum verisimiles a nonnullis viris doctis S. Isidoro abjudicari; [Aliis idem opus Isidoro vindicantibus,] sed aliter de hoc opere sentiunt eminentissimus Aguirrius, marchio Mondexarensis, Gaspar Sanctius, & plures alii cum Nicolao Antonio, qui postremus tomo 1 Bibliothecæ Hispanicæ lib. 5, cap. 4, num. 114 & sequentibus multa antiqua hujus operis exemplaria in diversis Europæ bibliothecis assignat. Præterea hi viri eruditi opponunt crisi adversariorum sanctos præsules, Braulionem Cæsar-Augustanum & Ildefonsum Toletanum, ambos S. Isidori coætaneos, quorum primus in prænotatione librorum beati Isidori apud Miræum part. 1 Bibliothecæ ecclesiasticæ pag. 77 ita de illo scribit: Edidit… de ortu & obitu Patrum librum unum, in quo eorum gesta, dignitatem quoque & mortem eorum atque sepulturam sententiali brevitate subnotavit. Alter vero apud eumdem Miræum pag. 97 inter alia Isidori Opera recenset, librum de ortu & obitu Prophetarum vel Patrum, ut alia habent exemplaria. Sigebertus Gemblacensis ibidem pag. 139 idem Isidori opusculum indicat, aucto nonnihil titulo, asseritque præter alia illum scripsisse de ortu, vita, & obitu sanctorum Patrum, qui in Scripturarum laudibus efferuntur. Hæc antiqua testimonia Natalem Alexandrum eo saltem adegerunt, ut tom. 5, pag. 565 moneat, se S. Isidoro dumtaxat denegare librum de vita & morte Sanctorum, quem habemus, ita ut similem librum ab Isidoro scriptum fuisse fateatur. Si his verbis indicare velit, illum S. Isidori librum, quem habemus, non esse ubique genuinum, sed hinc inde corruptum, facile inter nos conveniet, ut jam dicam.

[382] Argumentis sine partium studio utrimque expensis, [nos putamus, illud subinde interpolatum esse:] cum Labbeo nostro in opere de scriptoribus ecclesiasticis judico, hunc librum de ortu & obitu Patrum S. Isidoro tribuendum esse, sed eumdem ab imperito aut malevolo interpolatore subinde corruptum esse. Aliqui excusant historicos S. Isidori errores, eo quod scripserit in Hispania longe dissita ab Oriente, ex quo rari libri in eam advehebantur, atque inde concludunt, eum non habuisse accuratam plurium rerum notitiam. Alii suspicantur, illum fuisse nimis credulum, atque ita falsas & heteroclitas quorumdam sententias, non tam sua quam aliena fide, scriptis suis inseruisse. Utraque hæc conjectura mihi non placet, quamvis neutra opinioni meæ contradicat: tametsi enim concederem, S. Isidorum non fuisse rerum Orientalium valde peritum, an inde sequeretur, quod etiam res Hispanicas ignoraverit? An antistes Hispalensis non noverat, qualis de prædicatione S. Jacobi suo tempore in Hispania esset traditio? Quod si etiam ultro faterer, ipsum in quibusdam narrationibus admittendis nimis fuisse credulum, id certe locum non haberet in rebus Hispanicis, quas facile per se ipsum indagare potuit. Itaque ego honori tanti doctoris magis consultum volo, & potius existimo, hoc illius opus de ortu & obitu Patrum postea interpolatum fuisse.

[383] Hinc fortasse quispiam inferet, sic etiam Hispanicam S. Jacobi prædicationem ab illo interpolatore in hunc Isidori librum intrusam esse. [ex quo non sequitur, testimonium de Hispanica S. Jacobi prædicatione] Sed respondeo, hanc illationem omnino corruere, dum inspiciuntur antiquissimi codices manuscripti, de quorum uno illustrissimus Petrus de Marca in epistola ad Henricum Valesium data, & a nobis tomo V Junii a pag. 544 cum animadversionibus edita, sic testatur: His adjungendum putavi testimonium vetustissimi codicis manuscripti ex bibliotheca S. Germani Parisiensis, in quo ille tractatus Isidori (videlicet de ortu & obitu Patrum, aut ut ipse vocat, de vita & morte Sanctorum) ante octingentos annos adscriptus una cum aliis ejusdem auctoris libris continetur… Nec dissimulandum est, in eodem codice legi, Hispaniam Jacobo apostolo datam, eumque Hispaniis fidem prædicasse: quæ vetusti codicis auctoritas a quibusdam conceptam suspicionem eximere debet vitiatæ forsan loco in illo lectionis in prioribus editionibus ab aliquo Hispanarum partium studioso. Nullo modo suspectum esse potest hoc gravissimum eruditi & Gallici præsulis judicium. Petrus Fuentidueña, canonicus Salmanticensis, qui cum magna sui nominis celebritate concilio Tridentino interfuit, eumdem Isidori librum in octo veteribus codicibus vidit, ex quibus inter se collatis correctissimum exemplar reliquit, sicut testatur eminentissimus Aguirrius tom. 1 conciliorum Hispaniæ dissert. 9 excursu 4, ubi etiam plura manuscripta ejusdem opusculi exemplaria recenset.

[384] [etiam corruptum esse, ut ex antiquis Mss. ostenditur.] Hisce accedit antiquus Musei nostri codex signatus ✠ Ms. 117, in quo post alia sanctorum Patrum opera circa finem legitur hic titulus: In nomine Domini incipit ortus & vita vel obitus sanctorum Patrum, qui in Scripturarum laudibus efferuntur. Iste itaque codex noster membraneus, in quo ante duo immediate præcedentia ejusdem doctoris opuscula nomen Hisidori clare exprimitur, & qui cum San-Germanensi de characterum antiquitate posset certare, in textu ad rem nostram habet sequentia: Jacobus, filius Zebedæi, frater Johannis, quartus in ordine, duodecim tribus *, quæ sunt in dispersione gentium, scribit, atque Spaniæ & occidentalium locorum (supple gentibus vel populis) Euangelium prædicavit, & in occasum mundi lucem prædicationis infudit: hic ab Herode tetrarcha gladio cæsus occubuit, sepultus in arce marmaria. Gaspar Sanctius tract. 3, cap. 13 erudite explicat, quomodo hic ab Isidoro Herodes tetrarcha vocari possit, qui in Actibus Apostolorum rex appellatur. Porro de arce marmaria, quæ expressio hic propius ad arcam marmoream accedit, parte 1 hujus Commentarii a nu. 39 satis dictum est. Ex hoc antiquorum codicum consensu concludo, prudenter dubitari non posse, quin S. Isiaorus adventum S. Jacobi in Hispaniam litteris mandaverit.

[385] [Non est certum S. Braulionis testimonium,] Non adeo certum est, an S. Braulio, Isidori discipulus & postea episcopus Cæsar-Augustanus eamdem traditionem posteris scriptam reliquerit. Constantinus Cajetanus abbas in quodam opusculo, quo SS. Isidorum Hispalensem, Ildefonsum Toletanum, ac Gregorium Magnum Ordini Benedictino vindicare nititur, ex sermone de laudibus beati Isidori affert nomine S. Braulionis hæc verba: Interea, fratres charissimi, dignum est, ut hunc sanctissimum confessorem Isidorum omnis laudibus attollat Ecclesia; sed maxime Hispaniarum, quæ præ ceteris ejus specialius saluberrima refulsit doctrina: nam sicut Gregorius doctor Romæ successit Petro, ita beatus Isidorus in Hispaniarum partibus doctrina Jacobo successit apostolo: semina namque vitæ æternæ, quæ beatissimus Jacobus seminavit, hic beatissimus doctor Isidorus verbo prædicationis, quasi unus e quatuor paradisi fluminibus sufficienter irrigavit, atque universam Hispaniam tam exemplo boni operis, quam fama sanctitatis, velut splendidissimus solis radius illuminavit. Huc respexisse videntur, qui nuper novum de S. Isidoro Officium concinnarunt, in cujus secundo Nocturno legimus, quod eum sanctus Braulio non modo Gregorio Magno comparaverit, sed & erudiendæ Hispaniæ loco Jacobi apostoli cælitus datum esse censuerit.

[386] Equidem scio, aliqua scripta nomine Braulionis jam fere a sesquiseculo conficta fuisse, [quod in Ms. quodam codice de eadem prædicatione legitur,] quæ una cum Dextro, Maximo, aliisque pseudographis prodierunt; at hoc fragmentum de tam recenti fictione suspectum esse nequit, cum Constantinus Cajetanus pag. 5 memorati opusculi sui in notis ad illud S. Isidori elogium sic scribat: Ceterum integer hic sermo, quem nancisci adhuc minime potuimus, exstat in antiquitus manu exarato Isidori Etymologiarum opere, quod asservatur apud Carthusianos monachos cœnobii Aulæ Dei in agro Cæsar-Augustano siti. De eodem codice, illic asservato, plures alii meminerunt. Cum igitur sermo iste tempore Constantini Cajetani in antiquo codice Ms. apud Cartusianos dicto loco exstiterit, haud dubie vetustior est ficulneis figmentis, quæ necdum centum & quinquaginta annorum ætatem numerant. Sed etsi ex dictis sequitur, hunc sermonem de recentiori suppositione argui non posse, tamen inde certo concludere non licet, illum esse genuinum S. Braulionis fœtum: nam Mariana noster juxta fidem antiquorum Mss. putat, hæc & similia a Luca Tudensi addita fuisse. Ingenuus ille Hispaniæ historicus in Disputatione de adventu S. Jacobi in Hispaniam cap. 10 ita loquitur: Lucas item Tudensis ante quadringentos paulo minus annos Chronico Isidori multa de suo inseruit, plura adjecit ad suam ætatem, cujus operis prima pars Isidori nomine citatur a multis per errorem, cum pleraque absona Lucas miscuerit, indigna gravitate Isidori.

[387] Mariana deinde paulo post propius ad rem nostram sic habet: In additionibus ad Vitam divi Isidori, [quia Lucas Tudensis hoc Braulionis opusculum interpolavit,] Braulione auctore consarcinatam, venisse Jacobum in Hispaniam (Lucas Tudensis) expressis verbis testatum reliquit. Eas Lucæ additiones quidam per errorem quasi ipsius Braulii verba citant. Sed fides veterum codicum omnium reclamat, ubi post librum Isidori de viris illustribus ponitur Isidori Vita, auctore Braulio. In ipsa etiam Operum divi Isidori editione nuper Madriti facta, tum eo loco, tum initio libri Etymologiarum, sincera exstat ea Isidori Vita, alienis non fœdata centonibus. Contra hanc Marianæ opinionem Petrus Mantuanus in observationibus ad ejus historiam pag. 108 acriter insurgit; pro ea stat Thomas Tamayo de Vargas in ejusdem historiæ defensione contra Mantuanum a pag. 128, qui utrimque sua argumenta proferunt.

[388] Nolim in hac controversia contentiosum funem ducere, aut quidquam definire, cum tota litis decisio pendeat ex oculata Mss. codicum inspectione, [quod ex oculata Ms. codicis inspectione discernendum esset.] qua viro veterum characterum perito examinandum esset, an codex Cartusianus in agro Cæsar-Augustano, aut ceteri ab aliis assignati, in quibus Hispanica S. Jacobi prædicatio exprimitur, ætatem Lucæ Tudensis superent. Si hæc Lucæ Tudensis interpolatio etiam in libro de ortu & obitu Patrum obtineat, confirmatur nostra opinio, qua illud S. Isidori opus ab aliquo corruptum esse supra diximus. Neque tamen inde ullo modo fit suspectum aut dubium ejusdem doctoris testimonium pro adventu S. Jacobi in Hispaniam, cum memoratus Musei nostri codex & San-Germanensis, in quibus hoc diserte legitur, characterum antiquitate tempora Lucæ Tudensis longe transcendant.

[Annotata]

* an definitive

* lege tribubus

§ VIII. Eadem traditio a sancto Juliano, qui seculo septimo ecclesiam Toletanam rexit, confirmatur.

[Testimonio S Juliani, Toletani antistitis] Toletanus præsul Julianus, qui inclinante seculo septimo floruit, & cujus Acta Majores nostri tomo 1 Martii a pag. 782 diligenter illustrarunt, in Commentariis ad prophetam Nahum, Coloniensi veterum Patrum Bibliothecæ insertis tomo 7 pag. 524 Hispanicam S. Jacobi prædicationem tradit his verbis: Isti ergo pedes Domini fuerunt, qui eum prædicando per universum mundum detulerunt: Petrus enim eum Romæ, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Philippus Galliam, Bartholomæus Parthiam, Simon Ægyptum, Jacobus Hispaniam, Thomas Indiam, Matthæus Æthiopiam, Judas Thaddæus eum retulit Mesopotamiam, Jacobus Alphæi eum retinuit Hierosolymam. Quisque sua sorte Christum sparsit sine sorde; per Paulum vero toto dispergitur orbe. Nemini de fictione suspectum esse debet hoc S. Juliani opusculum, sicuti Cardinalis Aguirrius in memorata dissertatione num. 49 ita recte monet: Nec suspicari fas est, aliquid mangonii irrepsisse in id testimonium adeo manifestum, extractum e codice Bavaro, primum quidem ab Henrico Canisio, qui in Germania illud edidit; deinde vero a Feuardentio, postea a Margarino de la Bigne tomo 1 Bibliothecæ PP. pag. 583, ac tandem ab Anissoniis tomo XII nuper citato: idque in media Gallia, ubi nec mos est, nec utilitas ulla sperari potest, si quisquam Hispanis aduletur, aut ipsorum honorem plus justo promoveat.

[390] [Natalis Alexander opponit quasdam cavillationes,] Attamen Natalis Alexander in editione jam aliquoties citata tomo 3, pag. 159 hoc testimonium ita infirmare nititur: Respondeo, inquit, incertum esse, an illud opus sit S. Juliani Toletani, quod ex uno tantum Ms. codice, undequaque mutilo & mendis scatente, editum est; & quatuor tantum aut quinque versus Nahum prophetæ exponit. Recentiorem sane auctorem Juliano indicant versus isti Leonini, qui ad finem testimonii mox laudati leguntur. Possem hic Alexandro, mutatis tantummodo nominibus, idem responsum dare, quod ipse tom. 3, pag. 161 prædicationem Euangelii in Gallia primo seculo defendens, adversario suo reddidit his verbis: Hujus epistolæ fidei detrahit Launoius, eamque sancti Cypriani esse negat, quod nullus mortalium ante ipsum ausus est. Non disputo, jure an injuria Launoius id fecerit. At nemo etiam ante Natalem Alexandrum, quantum scio, hos commentarios in prophetam Nahum sancto Juliano abjudicare ausus est. Legatur, si lubet, Labbeus noster de scriptoribus ecclesiasticis, Nicolaus Antonius in Bibliothecæ Hispanica, & ipse Caveus heterodoxus in Historia litteraria, qui omnes hoc opusculum isti sancto præsuli adscribunt, & de nemine id negante meminerunt. Verum jam omnes Alexandri cavillationes, contra hanc S. Juliani auctoritatem allatas, solido fundamento carere ostendam.

[391] Primo frivolum omnino est, quod illud S. Juliani opusculum, [quarum prima,] ut incertum, rejiciat, quia tantum ex uno Ms. codice prodiit: ut enim alia brevitatis causa omittam, utor argumento ad hominem. Ipsemet Natalis Alexander tomo 4, sec. 4, cap. 6, art. 3 enumerans opera Lactantii, in fine articuli pag. 103 sic scribit: Librum de persecutione sive de Mortibus persecutorum edidit senior. Opus insigne, quod huc usque latuerat, e tenebris eruit V. C. Stephanus Baluzius. At quomodo opus illud vocat insigne, quod tantum ex uno Ms. codice Colbertino, & quidem mendoso, editum est, ut primus ejus editor Baluzius in notis, tomo 2 Miscellaneorum a pag. 347 insertis, ultro fatetur? Qua ratione Alexander istud Lactantio adscribit, cum in Ms. Colbertino solo Lucii Cecilii nomen legatur, ut discere potuit ex iterata ejusdem opusculi impressione, quam Nicolaus le Nourry, Monachus Benedictinus anno 1710 Parisiis ex eodem unico Ms. fieri curavit, ac variis dissertationibus adornavit? Porro liber ille de Mortibus persecutorum (quiscumque demum sit ejus auctor) magnæ apud eruditos est auctoritatis, & a nemine rejicitur, eo quod ex uno tantum Ms. codice prodierit

[392] Neque ad probandam Alexandri cavillationem quidquam roboris habet, [secunda,] quod istud S. Juliani opusculum sit mutilum, & tantummodo quatuor aut quinque versus Prophetæ exponat: potuit enim auctor inchoato huic operi immori; si vero totum absolverit, hoc exordio servato, potuerunt reliqua perire, vel forte adhuc alicubi cum blattis & tineis luctantur. Quidquid sit, operis alicujus complementum nihil ad ipsius sinceritatem facit, nisi fidem abrogare velis omnibus imperfectis sanctorum Patrum lucubrationibus, aliisque fragmentis, quæ tamen ad illustrandam historiam hoc tempore tam studiose tamque avide ubique conquiruntur. Certe nos ad diem XIII Julii ex unico Ms. Græco Petri Seguierii, Cancellarii Franciæ, edidimus Vitam S. Stephani Sabaïtæ acephalam & magna sui parte mutilam, quæ tamen a Leontio Sancti discipulo scripta est, & tam singulares veritatis characteres habet, ut multis integris Metaphrastis Actis longe præferenda sit.

[393] Æque ineptum est argumentum, quod ex supradicta S. Juliani clausula format hoc modo: [& tertia] Recentiorem sane auctorem Juliano, inquit, indicant versus isti Leonini, qui ad finem testimonii mox laudati leguntur. Ut Alexandri objectio clarius intelligatur, sciendum est, quod juxta Cangium in Glossario & Macrum in Hierolexico carmina rhythmica vocentur Leonina a quodam Leone poëta, qui ea seculo XI primus affectavit. Vult itaque indicare, auctorem hujus Commentarii in Nahum seculo X posteriorem esse. At quid si negem, in fine illius testimonii legi versus rhythmicos, quos Græci appellant ὁμοιοτελεύτας id est similiter desinentes? Quomodo Natalis Alexander probabit, ea esse carmina Leonina?

Quisque sua sorte Christum sparsit sine sorde;
Per Paulum vero toto dispergitur orbe.

[394] Dubitari posset, an S. Julianus hæc stylo ligato scribere intenderit, cum primus versus legitimo metro non sit adstrictus, [facillime destruuntur.] & uterque eodem tenore reliquæ prosæ addatur, prout illos num. 389 exhibuimus. Sed demus, Julianum voluisse testimonium suum duobus versiculis concludere. An sunt Leonini? An in primo hexametro sorte & sorde, atque in secundo voces vero & orbe similiter desinunt? Imo quamvis auctori per incogitantiam unum alterumve carmen ὁμοιοτέλευτον seu similiter desinens excidisset, an propterea ætas illius post seculum X removenda est? Nemo certe Virgilium & Ovidium juniores existimat, etsi ille lib. 12 Æneidos habeat hunc versum rhythmicum seu Leoninum:

Ora citatorum dextra contorsit equorum.

Hic vero in elegantissima Ulyssis oratione scripserit:

Si Troiæ fatis aliquid restare putatis.

Et in epistola Hermiones ad Orestem:

Vir precor uxori, frater succurre sorori.

Itaque ista Alexandri argumentatio tantummodo aliquid probaret, si hic sermo esset de integro poëmate, in quo metrum Leoninum studiose affectaretur, quale dedimus in Vita S. Alexii tomo IV Julii a pag. 254.

[395] [Denique auctoritatem Juliani admittere renuit,] Tandem Natalis videns, ratiunculas suas nimis infirmas esse, ut sancto isti archiepiscopo Toletano commentarios illos auferant, rotunde auctoritatem ipsius ibidem rejicit his verbis: Sed quamvis Juliani esset ille commentariolus, major ipsi non esset adhibenda fides, quam Scripturæ sacræ, ex qua colligitur, sanctum Jacobum nusquam in Hispanias profectum esse, & quam Innocentio I, Hormisdæ, & Gregorio VII Pontificibus maximis, quorum ex testimonio idem superius probatum est. Certe tam errare potuit sanctus Julianus in sancto Jacobo, quam in sancto Philippo apostolo, quem in Galliis prædicasse Euangelium absque fundamento asserit. Primum responsionis hujus membrum verissimum est, si ex sacris Litteris ostendi possit, S. Jacobum in Hispaniam non venisse. Si Natalis serio crediderit, adventum S. Jacobi in Hispaniam sacræ Scripturæ repugnare, poterat compendiose totam hanc controversiam terminare & sola illa spongia immemorabilem Hispanorum traditionem ac omnia eorum argumenta delere. Non erat itaque ipsi operose disputandum de textu S. Hieronymi, de auctoritate S. Isidori, aliisque antiquis testimoniis. Tantummodo ostendendum erat, adventum S. Jacobi in Hispaniam a sacra Scriptura negari: ultro enim omnes fatemur, majorem fidem adhibendam esse sacræ Scripturæ, quam ulli populorum traditioni, aut etiam gravissimæ sanctorum Patrum auctoritati. At videtur Alexander, dum in angustiis est, ad hanc aram dumtaxat confugere. Sic post relatos quosdam seculi IX ac X scriptores, quorum manifesta testimonia negare nequit, ad idem responsum ita aliis verbis recurrit: Habemus firmiorem propheticum sermonem. Verum, quod hic de sacrarum Litterarum & Romanorum Pontificum auctoritate, tamquam adventui S. Jacobi in Hispaniam contraria, adeo confidenter repetit, postea singillatim discutiemus.

[396] [quæ ex ipsis adversarii, verbis] Interea rursus adversarium propriis armis aggrediemur, atque ex aliis ipsius verbis deducemus, quod hic sine ullo fundamento asserat, S. Julianum in designanda Jacobeæ prædicationis provincia errasse. Alexander tom. 5, pag. 568 honorificum S. Juliani texuit elogium, quod ita contraho: Julianus Toletanus… Quirico in sede Toletana successit… eamque rexit ecclesiam ab anno sexcentesimo octogesimo ad diem octavam Martii anni sexcentesimi nonagesimi, quo vitam immortalitate mutavit… Vitæ sanctitas cælestium numero inseruit, fastisque, ut Martyrologia testantur. Ingenio fuit facili, copioso, suavi; eruditione eximia, quam relicta monumenta testantur, ac præsertim opus, quod PROGNOSTICON FUTURI SECULI inscripsit, in tres libros distinctum, in quibus SS. Cypriani & Augustini verbis frequentius loquitur, quam suis… Scripsit etiam commentarios in Nahum prophetam (videtur hic sui oblitus Alexander, dum sine ulla dubitationis nota hoc opusculum S. Juliano tribuit) qui ab Henrico Canisio ex Ms. codice Bavaricæ bibliothecæ editi, in Bibliothecas Patrum transcripti sunt.

[397] Deinde post enumerata alia illius scripta hoc addit: [sancto præsuli vindicatur,] Multis orationibus & Missis Officium Gotthicum sive Mozarabicum auxit, ut idem Felix ipsius successor testatur. Hic paucis adversarium interrogo, an sibi persuadere possit, S. Julianum, virum sanctitate & eruditione eximia præditum, qui verbis sanctorum Patrum frequentius loqui consuevit, quam suis, Hispanicam S. Jacobi prædicationem temere asseruisse? An sine injuria dici potest, hanc opinionem e cerebro sancti viri primum prodiisse? Nonne certum videtur, quod eam ex traditione vel antiquorum scriptis hauserit? Sane verosimillimum est, quod sanctus iste archiepiscopus Toletanus illam traditionem consignatam invenerit in Officio Gothico, cui ipse quasdam orationes & Missas addidit: quis namque credat, festa Apostolorum tempore S. Juliani nondum in Hispania solenniter celebrata fuisse? Denique nulla veri specie affirmari potest, quod vir sanctus & eruditus traditionem illam scriptis suis inseruerit contra auctoritatem sacræ Scripturæ, ad quam hic adversarius importune recurrit.

[398] Quod autem attinet ad Gallicam S. Philippi prædicationem, [& minime rejicienda est,] ob quam memoratos S. Juliani commentarios erroris arguit, ea profecto, non adeo leviter explodenda est, cum illustrissimus Petrus de Marca in jam laudata epistola ad Valesium prædicationem S. Philippi in Gallia variis antiquis testimoniis plane probabilem reddat, illamque inter alia potissimum confirmet ex Eusebio, qui in Demonstratione euangelica lib. 3, cap. 5 asserit, quod Apostoli non tantum Romanis provinciis, sed etiam aliis regnis, atque ipsis quoque Britannicis insulis fidei lumen intulerint. Ex hac Eusebii assertione illustrissimus iste archiepiscopus ita argumentatur: Sane neminem puto tam insipidum, qui sibi persuadeat, de divisis toto orbe Britannis solicitos Apostolos, negligentiores fuisse in Galliis, per quas iter est ad Britannias, per se aut per legatos veritate imbuendis. Quod egregie illi præstiterunt per Philippum, unum ex eorum collegio.

[399] Hæc aliaque doctissimi præsulis argumenta Papebrochium nostrum, [etsi S. Philippum in Gallia prædicasse asserat.] virum non nimis credulum, ita moverunt, ut in animadversione ad prædictam epistolam tomo V Junii pag. 546 non diffiteatur, Galliam a Philippo aliisque saltem obiter Christiana doctrina instructam esse, ibidemque ab Apostolis jacta fuisse aliqua Euangelii semina, quæ primo & secundo Christi seculo inter persecutiones utcumque germinabant, quamvis eo tempore nondum tantos fructus producerent, ut pro numero provinciarum vel etiam majorum civitatum instituti fuerint episcopatus. Sed hanc controversiam, ab instituto meo hic alienam, in medio relinquo, solumque contendo, sancto huic antistiti Toletano in rebus Hispanicis fidem adhibendam esse: scire enim poterat, qualis suo tempore in Hispania de S. Jacobi prædicatione esset traditio. Haud dubie eam ex communi fama, aut præfatis S. Isidori scriptis & vetustiori ecclesiæ suæ Officio hauserat. Certe concedi debet, eam opinionem non ab ipso primum excogitatam vel temere assertam fuisse.

§ IX. Hispanica S. Jacobi prædicatio ex antiquissimo Martyrologio Autissiodorensi & certis seculi octavi testimoniis corroboratur.

[Natalis Alexander vehementer extollit] Facile possem initio seculi octavi aut etiam seculis præcedentibus adscribere Martyrologium Autissiodorense, si imitari vellem Natalem Alexandrum in extollenda Martyrologiorum antiquitate, quando opinioni suæ favent: nam tomo 3, pag. 172 de Martyrologio, quod in codice Corbeiensis monasterii annis abhinc circiter sexcentis exaratum, & a Luca Dacherio tomo 4 Spicilegii typis editum est, ita magnifice pronuntiat: In illo itaque Martyrologio, quod omnium vetustissimum est, & quod, si non ab ipso Hieronymo editum, paulo post obitum ipsius Hieronymi ab incerto auctore ecclesiastico evulgatum existimat vir doctissimus Henricus Valesius in dissertatione de Martyrologio Romano, quod edidit Rosweydus: in illo, inquam, Martyrologio hæc leguntur VII [Idus] Octobris: Parisius, natalis sanctorum Dionysii episcopi, Rustici presbyteri, Eleutherii diaconi.

[401] [sibi faventem Martyrologii Corbeiensis antiquitatem,] Non inficior, antiquum esse istud Martyrologium; sed an sit omnium vetustissimum, & paulo post obitum ipsius Hieronymi… evulgatum, non facile determinabit, qui tomo 3 Thesauri novi anecdotorum in admonitione prævia ad Martyrologia seu Calendaria aliquot antiquissima hæc Edmundi Martene verba attente expenderit: Utrum autem alicubi exstet, quod sub Hieronymi nomine conditum est Martyrologium purum putum, quale fuit ab auctore conscriptum, temere asserere nolim: nam quod S. Gregorii libro Sacramentorum accidit, id Hieronymiano Martyrologio contigisse non dubitamus; tot nimirum additionibus auctum, tot truncationibus diminutum, ut jam primarius auctoris fœtus, quavis adhibita diligentia, agnosci nequeat.

[402] [cui cedere non debet Martyrologium Autissiodorense, traditionem Hispanorum confirmans,] Si, inquam, imitari vellem Natalem Alexandrum, facile possem simili ratiocinio istud Martyrologium, in quo Hispanica S. Jacobi prædicatio asseritur, ad seculum septimum aut sextum reserre, cum illius editor Edmundus Martene tomo proxime citato hunc ipsi titulum præfigat: Martyrologium vetus ab annis circiter mille sub nomine S. Hieronymi compactum. Ex Ms. monasterii S. Germani Autissiodorensis. Porro in eo Martyrologio ibidem ut initio hujus Commentarii num. 6 me iterum dicere memini, ita legitur: Jacob, qui interpretatur supplantator, filius Zebedæi, frater Johannis: hic Spaniæ & Occidentalia loca prædicat, & sub Herode gladio cæsus occubuit, sepultusque est in Acaia Marmatica VIII Kalendas Augusti.

[403] Ut curiosus lector melius cognoscat Ms. codicem, [quod valde antiquum esse ostenditur.] ex quo hoc testimonium pro adventu S. Jacobi in Hispaniam desumptum est, audiamus laudatum editorem, qui in admonitione prævia inter aliorum Martyrologiorum enumerationem de illo sic præfatur: Codex Autissiodorensis S. Germani, ex quo illud descripsi, annos circiter octingentos refert; nullum Sanctum exhibet, qui ante annos mille non vixerit: in hoc differt ab Acherianis & Florentiniano, quod longe pauciora Sanctorum nomina proferat; ab iis omissa nonnulla exhibeat, martyrii loca martyrumque titulos dignitatis sæpius indicet; cetera cum iis in multis convenit. An vero prolixiora brevioribus Martyrologiis præferenda sint, atque ita a primario auctore composita sint, penes viros litteratos esto judicium. Movet me tamen, quod flumina, quo magis fonti sunt viciniora, eo minus diffusa esse soleant; quo vero magis ab eo recedunt, eo etiam magis dilatantur, faciliusque sit, hujusmodi scriptis plura addere, quam detrahere. Et revera omnes antiquos Martyrologos brevissimos esse animadvertimus; qui vero ultimi scripsere, diffusiori stylo opus suum prosecuti sunt, ac longe majori Sanctorum numero auxerunt. Etsi ex dictis colligi possit, hoc Martyrologium Autissiodorense antiquitate non debere cedere Corbeiensi, cum tamen de certa illius ætate non constet, nihil definio, & ad certiora progredior.

[404] Seculo octavo sanctus Beatus presbyter, de quo noster Henschenius ad diem XIX Februarii egit, [Adventum S. Jacobi in Hispaniam] in expositione Apocalypseos lib. 2 eidem traditioni ita subscribit: Hi duodecim sunt Christi discipuli, prædicatores fidei, & doctores gentium; qui dum omnes sint unum, singuli autem eorum ad prædicandum in mundo sortes proprias acceperunt: Petrus Roma, Andreas Achaia, Thomas India, Jacobus Spania, Joannes Asia, Matthæus Macedonia, Philippus Gallia, Bartholomæus Licaonia, Simon Zelotes Ægypto, Jacobus frater Domini Hierusalem [potitus est;] Paulo autem cum ceteris Apostolis nulla sors traditur propria, quia in omnibus gentibus magister & prædicator eligitur.

[405] Aliqui hæc verba perperam adscripserunt Apringio, [asserit sanctus Beatus,] Pacensi in Lusitania episcopo, qui seculo VI floruit, ut videre est apud eminentissimum Aguirrium dissert. 9, excurs. 3, num. 30 & sequentibus. Ne quis tamen dubitet, an hoc opus S. Beato sit tribuendum, adeat Nicolaum Antonium tomo 1 Bibliothecæ Hispanicæ, qui lib. 6, cap. 2, num. 41 commentarios in Apocalypsin Beato vindicat, ac variis locis manuscriptos haberi demonstrat. Joannes de Ferreras in Dissertatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania num. 23 etiam testatur, idem opus Ms. Matriti in bibliotheca regia exstare, & sub finem illius notari, quod Facundus æra 1085, id est anno Christi 1047, istud exscripserit.

[406] Si quis antea Natali Alexandro objecisset hunc Beati textum, [cujus auctoritate alibi utitur Natalis Alexander] quem non ita pridem eruditi quidam Hispani ad confirmandam suam traditionem ex Mss. codicibus eruerunt, haud dubie propter Gallicam S. Philippi prædicationem, quæ in illo exprimitur, auctoritatem sancti istius scriptoris admittere noluisset, sicut supra testimonium S. Juliani ob eamdem causam respuit. At tunc præter responsionem, quam ibidem num. 398 dedi, retorsissem argumentum in adversarium, atque ipsum interrogassem hoc modo: Dic mihi, amabo, nonne iste idem est Beatus presbyter, quem tomo 3 Historiæ tuæ ecclesiasticæ pag. 46 anno DCCLXXXVIII aut DCCLXXXIX contra Elipandi errorem scripsisse affirmas? Si idem est, uti fateri cogeris, cur illius auctoritate primo loco uteris, ut probes, martyrium S. Andreæ a presbyteris Achaiæ paulo post medium seculi primi genuine & sincere conscriptum esse?

[407] [contra suos adversarios,] Nonne adversarii hujus opinionis præter alia, de quibus hic non est agendi locus, tibi respondere possent, tam errare potuisse Beatum in approbanda S. Andreæ Passione, quam in assignanda S. Philippi prædicatione, quem in Galliis prædicasse Euangelium absque fundamento asserit, ut tu supra de S. Juliano pronuntiasti? Nonne adversarii tui hæc potiori jure dicere possent, cum Beatus ob viciniam Galliæ & Hispaniæ facilius judicare potuerit de prædicatione S. Philippi in Gallia, quam de historia martyrii, quod S. Andreas in longe dissita Achaia consummaverat? An enim non meministi, quod tomo 3, pag. 184 propter multo minorem locorum distantiam testimonium Gregorii Turonensis ita rejeceris: Respondeo, Gregorium Turonensem, Græcorum fidem secutum, cum ipsis facile errasse: quod mirum non est, cum traditionem ecclesiarum Provinciæ ignoraret, longeque degeret a Provincia? Viden', quibus te consectariis exponas, & quam facile hæc in te retorqueri possint?

[408] [& cui adscribit idem opus, ex quo desumptum est hoc testimonium,] Neque hunc commentarium in Apocalypsin S. Beato potes abjudicare, cum ad seculum octavum Historiæ tuæ ecclesiasticæ tom. 5, pag. 686 de illo sic loquaris: Scripsit etiam Beatus presbyter commentarium in Apocalysim, ut anonymus Vitæ ejus auctor testatur: hunc se vidisse ait Morales in ecclesia Vallecavensi, Hispanis Valcabado, haud procul a Saldana oppido diœcesis Legionensis, qui locus S. Beati memoria & cultu celebratur. Tum paulo inferius, ut probes, Beatum Ordini monastico fuisse adscriptum, inter alia prologum ejusdem operis ita adducis: Item constat ex præsatione Commentarii ipsius in Apocalypsim hactenus inediti, cujus hæc verba refert Ambrosius Morales. Tunc sequuntur verba Beati ad Ætherium, quem consortem Ordinis appellat. Sed non vacat hisce diutius immorari.

[409] [quod ex Martyrologio seculi octavi confirmatur.] Ad idem seculum octavum pertinet Martyrologium Blumianum, quod anno 772 scriptum est, ut Florentinius ex prima codicis vetustissimi pagina collegit, & post editionem Martyrologii Hieronymiani pag. 1055 indicavit. Deinde a pag. 1056 ex eodem Blumiano subjunxit Breviarium Apostolorum, in quo legitur sequens S. Jacobi elogium: Jacobus, qui interpretatur subplantator, filius Zebedæi, frater Johannis; hic [per] Spaniam & Occidentalia loca prædicatur *, & sub Herode gladio cæsus occubuit, sepultusque in Achaiam Marmaricam VIII Kal. Augusti. Notari velim, testimonia hactenus allegata antecessisse inventioni corporis S. Jacobi, quæ contigit sub finem seculi octavi, aut probabilius initio seculi noni, ut part. 1, § 5, num. 44 diximus. Unde nemo suspicari potest, opinionem de S. Jacobi adventu in Hispaniam ex hac Jacobei sepulcri revelatione ortam esse. Hinc etiam corruit responsum Natalis Alexandri, quod nobis tamquam ex tripode sic reddit: Respondeo, hanc opinionem invaluisse post seculum octavum, quam omnes auctores præfati indiscussam amplexi sunt. Sed de hoc ipsius effato uberior sermo infra recurret.

[Annotata]

* lege prædicat

§ X. Ex auctoribus sequentium seculorum eadem traditio probatur.

Ineunte seculo nono Martyrologium Gellonense, cujus verba parte 1, num. 6 exhibui, Hispanicam S. Jacobi prædicationem affirmat; [Traditio Hispanorum seculo nono a variis scriptoribus exteris asseritur,] quod cum in Gallia inventum & excusum sit, adversariis suspectæ fidei esse non potest. Ante medium ejusdem seculi floruit Freculphus, Lexoviensis in Gallia episcopus, qui tomulo 2 Chronici lib. 2, cap. 4 hæc habet: Jacobus, filius Zebedæi, frater Joannis, quartus in ordine, duodecim tribubus scripsit, atque Hispaniæ & occidentalium locorum (supple gentibus vel populis) Euangelium prædicavit, & in occasum mundi lucem prædicationis infudit. Hic ab Herode tetrarcha gladio occisus occubuit, sepultus intra marmaricam. Videtur Freculphus hic præ oculis habuisse aliquem Isidori Hispalensis codicem, quia non tantum illius verba, sed etiam opinionem de auctore Epistolæ catholicæ exscripsit. Eodem tempore Walafridus Strabo, Augiensis in Germania abbas, cujus integrum carmen parte 1, § 10, num. 120 alia occasione protuli, de S. Jacobo nostro sic cecinit:

Primitus Hispanas convertit dogmate gentes,
Barbara divinis convertens agmina dictis.

[411] Initio seculi decimi, quod ob inopiam scriptorum vocari solet obscurum, [& sub initium seculi decimi a Notkero,] Notkerus Benedictinus sancti Galli monachus, in Martyrologio suo VIII Kalendas Augusti eamdem traditionem refert his verbis: Natale beati Jacobi apostoli, filii Zebedæi, fratris Joannis Euangelistæ, qui jussu Herodis regis decollatus est Jerosolymis, ut liber Actuum Apostolorum docet. Hujus beati Apostoli sacratissima ossa ad Hispanias translata, & in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. Nec immerito, quia ejus corporali præsentia & doctrina atque signorum efficacia iidem populi ad Christi fidem conversi referuntur; ad quorum fidei confirmationem etiam beatissimus Paulus se iturum esse pollicetur. Notkerus ab Hispania longe remotus non id temere scripsisse putandus est, sed ex testimoniis fide dignis, & vulgata sui temporis traditione, quod ipsum de auctoribus supra memoratis intelligi volo.

[412] Natalis Alexander contra hoc Notkeri testimonium cavillatur hoc modo: [cujus testimonium vellicat Natalis Aleander,] Notkerus prædicationem sancti Jacobi in Hispaniis REFERRI scribit; non autem hanc ipse relationem innuit esse certissimam: & alio prorsus modo loquitur de sacris Apostoli præfati reliquiis, & de ejus in Hispanias profectione. Verum Cardinalis Aguirrius in sæpe laudata dissertatione num. 62 huic scrupulo ita respondet: Inanis autem est evasio illorum, qui aiunt, Notkerum non asserere veritatem ejus traditionis, sed solum referre: etenim non modo illam narrat apud Hispanos exstantem, sed etiam confirmat ac probat, præsertim verbis illis NEC IMMERITO. Nam celebritatem magnam S. Jacobi in Hispania rationabilem esse ait, non modo ob corporalem Jacobi in ea præsentiam, sed etiam ob doctrinam, prædicationem, & miracula, quibus Hispanos ad Christum convertit; quod certe non diceret, si traditionem illam, sive existimationem communem de prædicatione Jacobi in Hispania incertam aut dubiam censeret.

[413] [cui præter alias responsiones] Antequam responsionem eminentissimi viri ulterius urgeam, peto ab Alexandro, cur memoratum Notkeri testimonium sibi objiciens hæc ultima ejus verba suppresserit: ad quorum fidei confirmationem etiam beatissimus apostolus Paulus se iturum esse pollicetur. Quare, obsecro, adversarius hanc clausulam siluit? An timebat, ne opinio Notkeri ex ea certior appareret? An verebatur, ne ea materiam suggereret ad explicandum S. Pauli textum, quem contra Hispanicam S. Jacobi prædicationem tantum roboris habere existimat, ut postea videbitur? Quæcumque sit hujus omissionis causa, hic majorem in adversario sinceritatem aut accurationem desidero. Jam vero ad Alexandri cavillationem respondeo, quod verbum referuntur non semper narrationis alicujus incertitudinem, sed nonnumquam illius confirmationem sonet. Sic si exempli gratia dicam, quod Romani doctrina & miraculis S. Petri ad Christianam fidem conversi referantur, nullo modo significo, me de prædicatione Petri apud Romanos dubitare; præsertim si addam, quod S. Paulus ad horum fidei confirmationem postea Romam venerit: hac enim phrasi satis indico, eos antea a Petro instructos fuisse. Ut id tuto & probabilissime asseram, sufficit, me scire, quod utraque hæc prædicatio a fide dignis auctoribus tradatur, etsi nullus eorum determinatus jam mihi occurrat. Hoc sensu forte Notkerus dixit, Hispanos S. Jacobi doctrina instructos referri, nempe ab antiquis scriptoribus, ex quibus suum Martyrologium collegerat, etsi eos plerumque citare non consueverit.

[414] [suggesta ab ipsomet cavillationis solutio redditur.] At cur operose refellimus argumentum, cujus solutionem ipse adversarius alio loco incaute nobis suggerit: quando enim Alexander tom. 3 jam sæpe dictæ editionis pag. 170 defendit adventum S. Dionysii Areopagitæ & sociorum in Gallias, pro opinione sua de sancto Saturnino citat verba Gregorii Turonensis, quæ apud ipsum lib. 1 de miraculis cap. 48 sic sonant: Saturninus martyr ab Apostolorum discipulis ordinatus, UT FERTUR, in urbem Tolosatum est directus. Cum autem videret, istud Gregorii Turonensis testimonium ab adversariis suæ sententiæ obvio responso eludendum esse, objectionem eorum ibidem ita prævenit: Nec obstat, quod in illis posterioribus locis Gregorius Turonensis hoc adhibuerit vocabulum UT FERUNT; quasi Saturnini & Eutropii missionem ab Apostolorum discipulis ex incerta dumtaxat fama haberet: licet enim hæc formula interdum sit dubitantis, non tamen incerta sunt historicis omnia, quæ his formulis adjectis scribunt. Si Alexandro licuit phrasin UT FERTUR sine ulla certitudinis diminutione explicare, cur nobis contra ipsum non liceat ita exponere verbum REFERUNTUR, quod sæpe minorem dubitationis significationem habet, ut jam supra dixi?

[415] [Tantummodo recensentur aliqui ejusdem traditionis assertores,] Circa medium seculi undecimi Mettellus monachus Tegerseensis apud Canisium in appendice tomi 1, pag. 60 & 61 in Quirinalibus sive carminibus scriptis in laudem S. Quirini martyris, prædicationem quorumdam Apostolorum in variis regionibus, & nominatim S. Jacobi in Hispania, ita canit:

       Indiæ de finibus, ortus dat ubi diem sol;
Quæ tenet arva Thomas,
      Usque Spanos occidui sideris axe clausos,
Quos Jacobus docebat,
      A Scytharum frigoribus perpetuis in ævum,
Quæ tulerat Philippus,
      Ad perustæ proxima quadrantificat * nigellos
Æthiopes Matthæus,
      Mundus omnis dogmata jam rescierat salutis;
Barbarie relicta.

[416] Exeunte eodem seculo florebat venerabilis Hildebertus, [gui seculo undecimo,] episcopus Cenomanensis ac postea archiepiscopus Turonensis, qui inter sua carmina miscellanea, Parisiis anno 1708 una cum operibus ejus edita, de duobus Jacobis hæc habet:

Ex Jacobis non litiget amodo quivis.
Hic satus Alphæo fuit, alter a Zebedæo.
Quem prius audisti, fratrem memor assere Christi;
Jerusalemque situm, legimus quem sæpe petitum,
Vulgoque solemnis Maii solet esse Kalendis.
Ultimus ast iste frater fuit Apocalistæ,
Galliciæque solum se gaudet habere colonum.

Per colonum, quo gaudet terra Gallæciæ, quid ni possit intelligi ille, qui Gallæciam spiritualiter excoluit, id est Christiana fide imbuit?

[417] Sequenti seculo Gotfridus Viterbiensis presbyter in Chronico, [duodecimo,] quod anno 1584 Francofurti inter scriptores rerum Germanicarum tomo 2 editum est, parte 15, col. 363 post assignatas aliorum Apostolorum provincias, sortem utriusque Jacobi ita exponit: Jacobus in Judæa remanens Hierosolymorum rexit ecclesiam: nam alter Jacobus ab Herode fuerat decollatus, qui tamen, ut dicitur, prius Hispanis prædicaverat, ubi adhuc sepulcrum ejus habetur clarissimum. Vix ambigo, quin Gotfridus Viterbiensis illa excerpserit ex Ottone, Frisingensi episcopo, qui lib. 3 sui Chronici cap. 15 varias Apostolorum sortes iisdem pene verbis circa medium istius seculi explicuerat. Ne quem vero offendat phrasis illa ut dicitur, observari cupio, Viterbiensem in editione jam dicta tomo 2, part. 14, col. 326 absolute prædicationem S. Jacobi Majoris affirmasse his verbis: Hispaniæ & occidentalibus gentibus Euangelium prædicavit, & in occasu mundi lucem prædicationis infudit. Ipse ab Herode tetrarcha gladio cæsus occubuit octavo Kalendas Augusti, sepultus in arce marmarica. Hanc postremam periodum auctor ille verosimiliter exscripsit ex Isidoro, aut Freculpho, aliisve antiquis scriptoribus, qui fere eodem modo illam S. Jacobi prædicationem expresserunt, ut paragraphos præcedentes recolenti manifestum fiet.

[418] Ex seculo XIII tantum seligo duos vel tres ejusdem traditionis testes, [& decimo tertio floruerunt,] inter quos senior est Thomas Cantipratanus ex sacro Prædicatorum Ordine, qui lib. 2 de Apibus cap. 25 indicat, quod Jacobus Major Hispaniam, Christiana lege instructam, Domino obtulerit. Hunc sequitur Martinus Polonus, ex eodem S. Dominici Ordine ad archiepiscopatum Gnesnensem electus, qui in Chronico, opera Suffridi Petri Antverpiæ impresso, pag. 117 ita loquitur: Jacobus Major Hispaniam circuiens, tandem Hierosolymis decollatur. Aliqui ad idem seculum referunt Guilielmum Durandum, Mimatensem episcopum, qui in Rationali divinorum Officiorum lib. 7, cap. 17 sic scribit: Jacobus Major, filius Zebedæi, frater Joannis Euangelistæ, missus est ad prædicandum Hispanis; sed cum non posset nisi unum principem ibi convertere, rediit Hierosolymam: sed tandem ab Herode decollatus, & in Hispaniam reportatus, quos vivus convertere nequit, mortuus divino miraculo convertit. Alii hoc opus tribuunt Guilielmo Durando juniori, etiam Mimatensi episcopo, qui seculo XIV obiit, & quem ob nominis, cognominis, & dignitatis similitudinem cum patruo suo confusum fuisse existimant. Parum hic nostra interest, sive hoc testimonium ad finem seculi XIII sive ad initium sequentis spectet. Saltem Natalis Alexander hunc testem, tamquam recentiorem, explodere non potest, cum ipsemet Dissert. 17, tom. 3, pag. 178 ex eodem istius auctoris opere appulsum S. Mariæ Magdalenæ in Gallias probare conatus fuerit.

[419] [eo quod seculis sequentibus] Sequentibus seculis adeo numerosa auctorum idem affirmantium turba sese offert, ut illorum testimonia hic proferre non sit necesse, cum ipsi adversarii fateantur, eam opinionem postremis hisce temporibus omnino communem fuisse. Omitto itaque S. Vincentium Ferrerium, Alphonsum Tostatum, S. Antonium Florentinum, Cardinalem Turrecrematam, aliosque viros sanctimonia & doctrina illustres, qui traditionem illam e suggesto auditoribus suis viva voce inculcarunt, & posteris scripto reliquerunt. Neque solum ab Hispanis aut Lusitanis hæc S. Jacobi prædicatio litteris tradita fuit, quamvis ipsi traditionis suæ optimi testes esse possint, sed etiam apud varias Europæ nationes recepta, totum Christianum orbem pervolavit, uti ex supra dictis intelligi potest.

[420] [innumera illorum multitudo occurrat.] Postulatores causæ Cæsaraugustanæ, de quibus infra in appendice hujus Commentarii pluries sermo recurret, texuerunt auctorum recentiorum catalogum, in quo præter innumeros Hispanos recensentur quatuordecim Itali, novem Galli, novem Germani, duodecim Belgæ, duo Poloni & unus Dalmata, qui omnes adventum S. Jacobi in Hispaniam libris suis inseruerunt. Imo jam nuperrime intelligo, regiam historiæ Lusitanæ academiam, quæ non ita pridem Ulyssipone instituta est, in collectione documentorum tom. 5 iter S. Jacobi Majoris in Hispaniam ex quingentis auctoribus probasse. Opinor, maximam horum scriptorum partem recentiorem esse; sed de illorum antiquitate & auctoritate nihil certi statuere possum, cum ea Opera Lusitanica necdum ad manus meas pervenerint, & hæc lucubratio mea jam prælo sit subjicienda. Interim gratulabor eruditis Lusitanis, si quos antiquiores Jacobei adventus defensores, mihi hactenus incognitos, e tenebris eruerint. Nec dubito, quin ea testimonia optimæ notæ futura sint, cum prudentissima illa academia in suis statutis pseudochronicon Flavii Dextri, & similia fabulatorum figmenta proscripserit.

[421] [Falsa Natalis Alexandri responsio] Non habuit Natalis Alexander, quod contra scriptores, hoc paragrapho relatos, reponeret, nisi sequens responsum: Respondeo, inquit, hanc opinionem invaluisse post octavum seculum, quam omnes auctores præfati indiscussam amplexi sunt. Præterquam quod hæc responsio sit falsa, ut ex superioribus paragraphis liquet, mirum profecto est, eam dari potuisse ab illo homine, cujus omnia testimonia pro appulsu S. Mariæ Magdalenæ in Provinciam (excipe unum, de quo mox dicam) sunt seculo octavo posteriora: secundam etenim traditionis istius probationem desumit ex Ms. codice ecclesiæ Saniciensis, de cujus antiquitate hæc subdit: Hoc porro manuscriptum antiquissimum esse constat, & ad nonum circiter seculum referendum. Cur, amabo, hoc aliaque sequentium seculorum testimonia adducit, si scriptoribus seculo octavo posterioribus non sit adhibenda fides, quando de rebus primo seculo gestis loquuntur? Quid si ego etiam respondeam, illam opinionem de appulsu S. Mariæ Magdalenæ in Galliam post seculum octavum invaluisse?

[422] At dicet Alexander, se eam traditionem primo loco probasse ex Actis Sanctorum tutelarium ecclesiæ Tolonensis, [argumento ad hominem refellitur,] seu ex antiquissimo codice Acta illa continente, qui jussu & piis curis Desiderii Tolonensis episcopi conscriptus est anno DLXXII. Audio, & sine ulteriori discussione Alexandro affirmanti credo. Attamen huic privato traditionis Gallicæ instrumento prævalet publicum testimonium S. Hieronymi, qui sesquiseculo antea traditioni Hispanicæ aperte favet, ut supra § 5 evincere conatus sum. Huic unico codici saltem æquivalet testimonium Officii Gothici, SS. Isidori, Juliani, Beati, & antiquissimorum Martyrologorum, qui ante seculum octavum Hispanicam S. Jacobi prædicationem litteris consignarunt.

[423] Neque firmiora sunt argumenta, quibus Natalis Alexander probare nititur, [& ex ipsis adversarii verbis eruitur,] corpus beatæ Mariæ Magdalenæ apud Fratres suos Prædicatores in oppido S. Maximini quiescere. Juvat ipsummet audire tom. 3, pagg. 181 & 182 de hac traditione disserentem: Quamvis hæc controversia, inquit, ad eruditionem ecclesiasticam non omnino necessaria sit, neque ad primum nominis Christiani seculum spectet; hanc tamen, occasione data, & ut Ordinis mei viris, Magdalenæ reliquias sibi vindicantibus, gratificer, hanc veritatem aggredior adversus dominum Launoium stabiliendam, non iis quidem argumentis, quæ ex veteribus ecclesiasticæ historiæ scriptoribus, aut ex sanctorum Patrum testimonio repetantur: hujusmodi enim fateor, nulla impræsentiarum occurrere; sed eo probationum genere, quæ traditionibus ecclesiarum & probacissimis instrumentis fulciantur, quæque adeo cordatos homines, & citra sobrietatem minime criticos, movere possint. Si defensores traditionis Hispanicæ ad similem prologum confugissent, quantam gloriandi materiam Natali Alexandro suppeditassent? Sed probationes ejus audiamus.

[424] Hic iterum omnia instrumenta, quæ ad firmandam suam opinionem accumulat, [traditionem Hispanicam æquivalere aut potius prævalere] sunt posteriora seculo octavo, excepta unica incertæ ætatis schedula, quam quidem Alexandro ad quintum circiter seculum referre placuit, eo quod scripta esset in tabula cerata. Hanc conjecturam suam de schedulæ antiquitate sic stabilire nititur: Istud scriptionis genus in tabulis cera illitis viguisse quinto seculo constat, postea in usu fuisse non legitur. At non recte sequitur, istud scriptionis genus seculo sexto aut septimo non fuisse in usu, tametsi id non legatur. Sic non legitur, quod seculo tertio aut quarto in Provincia fuerit traditio de appulsu S. Mariæ Magdalenæ, & tamen vult Alexander, eam ibi tunc fuisse.

[425] Meminisse hic debuerat responsionis, quam Launoio, [variis Gallorum traditionibus, quas ille defendit,] adventum S. Trophimi seculo primo in Gallias oppugnanti, sic pag. 163 dederat: Nugatorium plane, quia negativum argumentum. Recordari debuerat axiomatis, quod eidem Launoio, appulsum S. Mariæ Magdalenæ in Provinciam neganti, tam confidenter pag. 179 opposuerat, nempe hæc argumenta futilia esse, quia negantia sunt. Hactenus argumentatus sum ad hominem, ut vulgo ajunt, nec intendi Massiliensium aut Sanmaximiniensium traditionem evertere; sed tantum volui ostendere, immemorabilem Hispanorum traditionem solidioribus fundamentis niti, adeoque ab Alexandro non fuisse tam temere rejiciendam.

[426] [& quibus difficilia argumenta opponi posse fatetur,] Ceterum Natalis Alexander ibidem pagina proxime citata fateri cogitur, his aliisque suis opinionibus non leves difficultates opponi posse: Ut ut est, ait, ecclesiarum Provinciæ traditionem solicitare nolui, ubi de S. Maria Magdalena; nec ecclesiarum Galliæ cum Romana & Græca consentientem traditionem convellere, ubi de S. Dionysio agendum fuit; nec Dionysii opera Areopagitæ abjudicare, quamvis speciosis & difficilibus argumentis opiniones illas impugnari posse probe scirem, quibus pro virili respondi, probabilesque, ut existimo, responsiones ostendi, non minus quam contraria argumenta.

[427] [qualia etiam contra opinionem nostram objici solere non diffitemur.] An Alexander ubique probabiles responsiones dederit, judicent æqui æstimatores, qui has controversias ecclesiasticas utrimque funditus examinarunt. Quod autem Alexander hic de suis opinionibus fatetur, de mea non negabo: non enim ignoro, contra adventum S. Jacobi in Hispaniam multa quoque objici solere; sed singulis adversariorum ac nominatim Natalis Alexandri argumentis, Deo dante, me satisfacturum spero. Saltem spondeo, nullam difficultatem a me dissimulandam esse, imo etiam aliquam ultro addendam, quæ a nemine, quod sciam, huc usque Hispanis opposita fuit. Jam rem ipsam aggrediar.

[Annotata]

* An non forte qua albificat?

§ XI. Respondetur argumentis adversariorum a tempore & loco desumptis.

[428] [Omissis aliis traditionis Hispanicæ adversariis,] Eminentissimus Baronius tomo 9 Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 816 a num. 48 occasione controversiæ, quæ inter Rodericum Toletanum & archiepiscopum Compostellanum de primatu Hispaniæ in concilio Lateranensi sub Innocentio III agitata fuisse adventur, præcipua suppeditavit arma, quibus adventus S. Jacobi in Hispaniam oppugnari posset. Contra Baronium Joannes Velasquius, Joannes Mariana, Gaspar Sanctius, Thomas Malvenda, aliique scriptores Hispani acriter decertarunt, & traditionem suam illæsam conservarunt. Postea tamen Natalis Alexander, Sebastianus Tillemontius, & quidam recentiores Galli Baroniana tela avide arripuerunt, eaque jam sæpius retorta & obtusa exacuere conati sunt, quamquam vix aliquid cujuspiam momenti afferant, quod jam antea objectum non fuisset. Nihil hic curo scriptores heterodoxos, qui eamdem cramben recoquunt, & non tantum prædicationen S. Jacobi in Hispania negant, verum etiam sacras ejus reliquias umquam Compostellæ fuisse, aut jam esse, inficiantur. Quid enim agas eum iis hominibus, qui miracula, revelationes, atque ipsas apostolicas traditiones temere explodunt? Mihi itaque hic dumtaxat res est cum illis, qui inter Catholicos nomen suum profitentur.

[429] Statueram Cardinali Baronio Cardinalem Aguirrium opponere, [potissimum respondemus Natali Alexandro,] ut post singulare horum illustrium pugilum certamen æquus lector alterutri parti triumphum decerneret. At mentem mutare debui, quia omnia Baronii argumenta tali modo disposita sunt, ut iis distincte & clare Aguirriana responsa aptari non possint. Cum igitur objectiones, contra Hispanicam S. Jacobi prædicationem olim allatæ, distinctiori ordine ab his recentioribus collocentur, claritatis causa eorum vestigiis insistam, & sic eadem opera singillatim antiqua Baronii argumenta & novas aliorum difficultates refellere conabor. Neque id consilium primus capio: nam video, idem factum fuisse ab eruditissimo marchione Mondexarensi, ac eminentissimo Cardinale Aguirrio, qui Natali Alexandro potissimum responderunt.

[430] Adversarii primum argumentum petunt ex tempore, [cujus opinio de tempore, quo divisi sunt Apostoli, incerta est,] quo divisi sunt Apostoli, dicuntque, S. Jacobum Majorem martyrio affectum esse, antequam Apostoli in varias mundi provincias dispergerentur, adeoque illum non potuisse prædicare in Hispania. Natalis Alexander probare nititur, quod Apostoli divisi non fuerint ante secundam persecutionem, quæ ab Herode mota est contra Ecclesiam, quando, occiso Jacobo nostro, Petrum carceri mancipavit: nam in prima persecutione, inquit, in qua S. Stephanus lapidibus obrutus est, Apostoli nondum dispersi erant, sed soli discipuli, idque colligit ex cap. 8 Act. ℣. I. ubi legitur: Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Hierosolymis, & omnes dispersi sunt per regiones Judææ & Samariæ præter Apostolos. Verum ipse Tillemontius tomo I Monument. eccles. pag. 597 fatetur, hoc ratiocinium parum roboris habere, cum non constet de tempore, quo facta est Apostolorum divisio. Ceterum scriptores Hispani variis modis hanc objectionem diluunt, ut videri potest tomo IV Julii a pag. 10, ubi diversas de divisione Apostolorum opiniones retuli.

[431] Spondanus in Epitome Baroniana ad annum Christi 44, [quam Hispani variis modis diluere conantur,] num. 7 circa diversas Hispanorum in hac materia sententias notat sequentia: Divisionem Apostolorum cum alii in alios annos referant, Hispani illi, qui contra Baronium scripserunt, ut suam tueantur traditionem de S. Jacobi in Hispaniam accessu, nonnullis haud adeo contemnendis conjecturis & argumentis probare nituntur, tunc contigisse, quando Petrus & Jacobus petierunt Samariam, vel etiam post Domini ascensionem & adventum Spiritus sancti, etiamsi non statim omnes ad suas provincias profecti fuerint. Quorum tamen argumenta sunt alii qui eadem licet cum ipsis de accessu S. Jacobi sentientes, aliis certis, ut putant, rationibus refellunt; eruntque, opinor, alii, qui illorum rursus argumentationes confutabunt: ut novum profecto ipsimet ruinæ periculum afferre videantur ædificio, quod tam debilibus fulcimentis stabiliunt. Quidquid sit de hoc illustrissimi viri judicio, saltem chronologica adversariorum argumentatio nullum mihi facessit negotium, cum juxta systema nostrum de morte Christi sub duobus Geminis consulibus divisio Apostolorum anno vulgaris æræ quandragesimo assigenda sit, ut ad diem XV Julii loco proxime citato fusius ostendi.

[432] Christianus Lupus Belga ex Ordine S. Augustini in scholiis ad librum Tertulliani de Præscriptionibus contra hæreticos cap. 20, pag. 379 ex testimonio Apollonii, [& cui præserenda est sententia Lupi, quæ tamen nobis nullum facessit negotium.] qui juxta Eusebium lib. 5 Hist. Eccles. cap. 8 tamquam ex veterum traditione hæc refert, Dominum Apostolis suis præcepisse, ne intra duodecim annos Hierosolymis excederent, deducit contra Hispanos sequens corollarium: Quarto discimus, quod sancti Jacobi apostoli prædicatio non careat scrupulis: hic enim quadragesimo quarto anno ante lapsos istos duodecim fuit gladio percussus ab Herode rege, ideoque videtur Judæam non fuisse egressus. Sed neque istud telum nos ferit, qui antiquam Apollonii traditionem admittimus, & martyrium S. Jacobi anno 43 vel 44 æræ vulgaris consignamus, ita ut post divisionem Apostolorum tres aut quatuor anni superfuerint, quibus sanctus iste Apostolus in Hispania prædicare & Hierosolymam redire potuerit. Non dissiteor, veneranda Clementis Alexandrini & Apollonii auctoritate, quam tomo IV Julii pagg. 12 & 13 defendimus, urgeri posse Hispanos, quos miror nondum amplexos esse systema de morte Christi sub duobus Geminis, quod Henschenius noster in Diatriba præliminari ante tomum I Aprilis solide stabilivit, & Schalstratius, Pagius, aliique eruditi nonnulli jam in scriptis suis sequuntur. Porro hanc curam relinquo Hispanis: nobis enim hic laborandum non est, cum in nostra sententia istis difficultatibus nos facile expediamus, ut consideranti patebit.

[433] [Argumentum quod adversarii ex Hispanorum contentione formant,] Alterum adversariorum quorumdam argumentum desumitur a loco, per quem S. Jacobus in Hispaniam venisse dicitur, & de quo inter littorales Hispaniæ populos acriter disceptatur: nam Franciscus Macedo in Diatriba jam sæpe laudata cap. 3 § 6 testatur, primum sancti Apostoli appulsum a Tarraconensibus, Valentinis, Bæticis, Lusitanis, Gallæcis æquali traditionis jure vindicari, & singulis provinciis istam prærogativam ab aliis inter se contendentibus denegari. Unde adversarii, ipso teste, tale ratiocinium instituunt: Quandoquidem non constat, ad quam Hispaniæ provinciam S. Jacobus appulerit, & aliæ alias Hispanicis argumentis impugnant, non videtur ad ullum Hispaniæ portum appulisse: debuit quippe per aliquam partem intrare; facta autem partium distributione, singulæ excluduntur ab aliarum provinciarum incolis: per nullam igitur S. Jacobus intravit, adeoque Hispaniam non est ingressus: sicut enim evidenter inferri potest, rem aliquam hac hebdomada factam non esse, si nec hoc, nec illo, aliisve hebdomadæ diebus contigerit, ita etiam recte sequitur, S. Jacobum in Hispania numquam fuisse, si per hanc vel istam ceterasque provincias omnes enumeratas non intraverit. Ita quidem illi magis acute, quam solide argumentantur.

[434] [a Francisco Macedo solide] Franciscus Macedo in Diatriba cap. 10, § 4 huic sophismati omnino satisfacit: quare hic illius verba tantum transcribo: Facile tamen, inquit, hoc argumentum confutatur: nam ex eo, quod singulæ provinciæ pugnent pro Jacobo ad se trahendo, non sequitur, eum in Hispaniam non venisse; imo sequitur, venisse: nisi enim venisset, non contenderent eum ad se trahere provinciæ. Igitur idcirco conantur eum sibi singulæ vendicare, quod certum putent, eum in Hispania fuisse. Unde ineptum est argumentum: singulæ pugnant, & impugnant alias; ergo non venit. Imo quia venit, idcirco unusquisque conatur eum ad se trahere. Alioqui pugnando pro se, & impugnando alios, sequitur, Homerum Græcum non fuisse, quia tot de eo civitates contendebant, Smyrna, Rhodus, Colophon, Salamin, Ios *, Argos, Athenæ. Nemini sane in mentem venit negare, Homerum Græcum fuisse, quod dissensio & contentio de eo inter septem civitates fuit. Cur ergo non de Anacharsi, aut Numa Pompilio civitates illæ inter se pugnarunt? Nimirum, quia sciebant, Anacharsim esse Scytham, Numam Romanum; nec posse conari eos, qui Græci non erant, ad civitates Græcas trahere. Homerum vindicare poterant, quia cum in Græcia natus esset, poterat in illa vel illa civitate nasci. Ita cum constaret, Jacobum apostolum Hispaniam petiisse, ac non posset in eam, nisi per aliquam certam intrare, volebant singulæ provinciæ affirmare, in suum primum portum appulisse. Idque ex studio & pietatis & religionis in Apostolum profectum; quod inane prorsus esset, nisi Jacobus ad eas regiones pervenisset Sin; dicant adversarii, cur provinciæ Hispaniæ de Joanne, Bartholomæo, Matthæo aut Simone, aut de Jacobo minore non litigant, non contendunt, nisi quia sciunt, horum neminem in Hispaniam venisse?

[435] Hinc igitur firmissimum sumitur argumentum, penetrasse Jacobum apostolum in Hispaniam, quod non de aliis, [ac subtiliter refutatur.] sed de illo uno singulæ tam acri & pertinaci studio concertant. Cumque de Petro & Paulo item possent, quod non sit improbabile, eos ad Hispaniam pervenisse, quemadmodum supra indicavimus, asserere; nulla tamen de illis sibi vendicandis contentio est inter Hispanos auctores; quasi ii ad se non pertinerent, aliis provinciis relinquunt. In solo Jacobo apostolo morantur. Hinc Tarraconenses, hinc Bætici insiliunt, apprehendunt, & ad se trahere student, quod existimant, cum venit in Hispaniam, in suos portus appulisse, atque adeo posse singulos pro jure hospitii vendicare. Et quidem ex argumentis, quæ quisque pro se adducit, apparet, Apostolum totam ferme Hispaniam peragrasse: idque fortasse æquius esset dicere, & omnibus commune adventus & prædicationis bonum facere; sed Hispani eo non contenti, dum quisque vult illud hospitium vendicare, alii alios impugnant; non tamen ii negant, Jacobum apud alios fuisse & prædicasse: dummodo enim primi in eo excipiendo fuerint, non dubitant cum aliis communicare; sed negant, prius ad alios, quam ad se venisse. Ego Hispanos de illa primi hospitii prærogativa inter se digladiari sino, cum mihi sufficiat, S. Jacobum in Hispania prædicasse. Parum etiam curo, quamdiu, & quibus locis Apostolus iste in Hispania Christianam legem promulgarit, cum hæc peculiaria prædicationis adjuncta ex veteribus & fide dignis monumentis probari nequeant, ut § I hujus partis num. 300 breviter indicavi.

[Annotata]

* lege Chios

§ XII. Explicatur difficultas ex epistola Pauli apostoli contra adventum S. Jacobi in Hipaniam objecta.

[436] [Propter prædicationem S. Pauli in Hispania,] Sanctus Paulus existens adhuc in Oriente decrevit Hispanos adire, ut constat ex epistola, quam Corintho dedit ad Romanos, ubi cap. 15 ℣ 24 ita loquitur: Cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero, quod præteriens videam vos. Et paulo post ℣ 28: Per vos proficiscar in Hispaniam. Disputatur inter eruditos, an hoc decretum exsecutioni mandaverit, ut fusius videri potest apud Gasparem Sanctium nostrum in Tractatu de prædicatione sanctorum apostolorum Petri & Pauli in Hispania. Natalis Alexander affirmativam sententiam avide amplectitur, atque thesim suam tomo 3, pag. 157 ita proponit: Traditione constat, sanctum Paulum, in Hispanias profectum, ibi ecclesiam fundavisse. Recte dicit, eam S. Pauli profectionem in Hispanias traditione constare, cum nullus trium primorum seculorum scriptor illam litteris mandasse inveniatur.

[437] [quam tamen aliqui negant,] Attamen illam traditionem negant Gelasius I Pontifex apud Gratianum causa 12 quæst. 2 cap. beatus, & divus Thomas in commentariis ad citatum Apostoli textum lectione 3, ut Dominicum de Soto, aliosque recentiores omittam. In ipsa Hispania de hac traditione dubitavit Lucas Tudensis, Roderico Toletano (is de adventu S. Pauli in Hispaniam non meminit) cævus scriptor, qui in præfatione ad Chronicon mundi tomo 4 Hispaniæ illustratæ pag. 2 ita loquitur: Deus in tantum Hispaniam cælestibus ditavit bonis, ut protomartyris Apostolorum Jacobi corpus sibi transmitteret perpetuo in carne amplectendum, & doctorem gentium Paulum illi contulit specialius in spiritu venerandum: etenim cum Romanis idem Apostolus scriberet, dixit se per eos transitum facturum & venturum ad Hispanias; quod utrum in corpore venerit, licet quædam scripta, quæ videntur authentica, eum testentur venisse corporaliter, nos tamen ignoramus. Firmiter credimus, eum promissum suum, etsi non in corpore, in spiritu complevisse. Si Roderici Toletani silentium, Lucæ Tudensis dubitatio, & Gelasii Papæ ac divi Thomæ contraria opinio Alexandrum ab asserenda Paulini adventus traditione non dimoverint, neque nos similia in defendenda S. Jacobi prædicatione terrere debent, qui simul Hispanicam S. Pauli peregrinationem admittimus, & utramque traditionem magis consequenter defendimus. Nunc ad dissolvendam difficultatem progrediamur.

[438] [impugnatur traditio Hispanorum ex epistola ejusdem Apostoli,] Paulus in eadem epistola ad Romanos de apostolicis suis expeditionibus, hactenus a Jerusalem usque ad Illyricum factis, eodem cap. 15, ℣ 20 & 21 ita scripserat: Sic autem prædicavi Euangelium hoc, non ubi nominatus erat Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem; sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; & qui non audierunt, intelligent. Aliqui ex his postremis Apostoli verbis inferunt, S. Jacobum non prædicasse in Hispania. Si, inquiunt, S. Paulus juxta communiorem Patrum & interpretum sententiam ad promulgandum Euangelium in Hispaniam profectus fuerit, certe ibidem S. Jacobus antea non prædicaverat; alioquin S. Paulus prædicasset Euangelium, ubi nominatus jam fuerat Christus, ædificassetque super alienum fundamentum, quod textui mox allato repugnat. Ita quidem illi argumentantur. Nos vero jam diversam horum verborum explicationem proferemus, ut appareat, non deesse Hispanis varia media, quibus hanc difficultatem solvant.

[439] Hugo de S. Charo S. R. E. Cardinalis, qui circa medium seculi XIII floruit, [cujus textus commode ita explicatur,] objectum Apostoli locum ita exponit: Prædicavit, ubi Christus non erat nominatus, maxime, licet etiam aliis. Vult itaque doctissimus ille interpres, S. Paulum præcipue illis prædicasse, quibus nondum fuerat annuntiatum Euangelium Christi, quamvis non neget Apostolus, se aliquando etiam illis prædicasse, qui aliquam Christianæ legis notitiam jam habuerant, sed plerumque se super alienum fundamentum non ædificasse significat. Huic Hugonianæ interpretationi favet Græcus Apostoli textus, in quo legitur φιλοτιμούμενον εὐαγγελίζεσθαι, id est contendi, ambivi vel conatus sum prædicare; quasi dicat: quantum in me fuit, in illud potissimum incubui, ut iis Christianam fidem annuntiarem, quibus nondum notus erat Christus.

[440] Hujusmodi autem modus loquendi non impedit, [ut Hispanicæ S. Jacobi prædicationi non officiat,] quo minus etiam aliquibus interdum prædicaverit, quibus jam alii Christum annuntiassent, inter quos numerari possunt Hispani, cum præsertim S. Jacobus paucos admodum convertisse dicatur. Certe hæc S. Pauli propositio stricte & universaliter intelligi non potest, quasi Apostolus semper studiose caverit, ne usquam prædicaret, ubi Christus fuerat annuntiatus: ipse enim prædicavit Damasci, ubi jam ante Christiani erant, quos adhuc Ecclesiam persequens volebat vinctos perducere Hierosolymam, ut in Actibus Apostolorum cap. 9 legimus. Prædicavit Antiochiæ, ubi quidam discipuli, in prima persecutione dispersi, jam multos Christiana doctrina imbuerant, ut patet ex iisdem Actibus cap. II. Denique, ut alia omittam, in hac ipsa epistola Romanos scripto instruit, eosque postea verbo docuit, quos tamen jam Petrus erudierat.

[441] Franciscus Macedo in Diatriba cap. ultimo, data simili explicatione, [& a Francisco Macedo sic in adversarios convertitur,] textum Apostoli ad oppugnandos adversarios convertit, & ex eo Hispanicam S. Jacobi prædicationem probare nititur hoc modo: Imo adjicio conjecturam, inquit, ad confirmandam communem de adventu Jacobi in Hispaniam doctrinam, qua retorqueo in adversarios argumentum: nam Paulus ita loquitur, ut significet, in ea tantum prædicatione id effecisse, ut prædicaret Christum gentibus eum ignorantibus, eoque itinere confecto, vacuum esse ad prædicandum ubique, tum ubi annuntiatus erat Christus, tum ubi non erat. Unde sequitur, in Hispania prædicatum jam esse Christum. Suadeo autem meam conjecturam sic: Paulus fatetur se velle Romam venire, prohibitum tamen esse, ne veniret, propter illam suam prædicationem, quam susceperat in regionibus, quæ carebant lumine fidei: id constat ex eodem capite num. 22. Impedimentum autem erat illa prædicatio; qua finita, volebat Romam venire, & inde Hispaniam adire, & a Romanis deduci fidelibus, quod expresse dicit num. 24: Cum IN Hispaniam PROFICISCI COEPERO, SPERO, QUOD PRÆTERIENS VIDEAM VOS, ET A VOBIS DEDUCAR ILLUC, SI VOBIS EX PARTE FRUITUS FUERO.

[442] [ut etiam traditioni Hispanorum fæveat.] Unde colligo primum, cessasse jam in Paulo illud studium prædicandi, ubi non erat annuntiatus Christus: nam Romæ, quo ibat, jam erat fides & Ecclesia constituta. Secundum, non esse eamdem prædicandi in Hispania necessitatem, quæ in aliis regionibus, ubi Christus non erat annuntiatus: si enim tanta necessitas foret, non diverteret Paulus Romam, nec ibi tamdiu morari vellet, donec frueretur & satiaretur aspectu & consuetudine Romanorum. Quomodo enim, qui excusabat impedimentum veniendi Romam ortum ex prædicatione, quæ eum morabatur inter gentes, quæ Christum non noverant, & illam prædicationem anteponebat conspectui & consuetudini Romanorum, modo, relicta Hispania, Romæ moraretur, si in ea Christus non esset annuntiatus? Certe si illa non jam esset fidei doctrina imbuta, & Christum prorsus ignoraret, non moraretur Paulus Romæ, nec in ea quiesceret; sed aut recta in Hispaniam tenderet, aut brevi Roma eo migraret. Tertium, quod Paulus dicat deducendum se esse a Romanis in Hispaniam, signum est, illos Romanos vel in Hispania fuisse & ex ea venisse, vel saltem iis Hispaniam notam esse, ac perspectum, in ea Christianos esse: quorsum enim vellet ab iis deduci se Paulus, nisi deducentibus se fidelibus in Hispania fideles noti & familiares essent? Quod si hæc vera sunt, uti apparet, non modo hic locus epistolæ Pauli ad Romanos nihil officit adventui sancti Jacobi in Hispaniam, sed illi etiam favet. Hoc ratiocinium lector cum integro S. Pauli discursu conferat, & attente expendat: nos interim alias Paulini textus expositiones adducemus.

[443] [Idem s. Pauli textus] Eminentissimus Aguirrius dissert. 9 num. 104 aliter argumentum adversariorum solvit hac plana responsione: Quisquis ita objicit, non attendit tempus, quo epistola ad Romanos scripta fuit ab Apostolo: id enim contigit anno Christi quinquagesimo octavo, dum Paulus esset Corinthi; unde illam ad Romanos misit per Phœben, uti habent biblia Græca, Syra, ac Latina regia in fine epistolæ, quo tempore Petrus Roma abierat in Britanniam, ideoque in ea non salutatur. Prædicatio autem Pauli in Hispania contigit multo postea: nimirum post annum sexagesimum primum, in quo Lucas coronidem imposuit Actis Pauli & Apostolorum: tunc enim ille primum e carcere sub Nerone liberatus fuit, ac proinde potuit in Hispaniam proficisci. Quapropter dum scriberet Corinthi ad Romanos verissime dixit, se eousque prædicasse Euangelium, non ubi nominatus fuerat Christus, nec supra alienum fundamentum ædificasse. Cum hoc tamen cohæret, ut postea prædicaverit, ubi jam Christi nomen auditum fuerat, ædificaveritque supra fundamentum ab aliis positum: quod patet ex ipsa Roma, ubi Petrus jam antea prædicaverat, & fundamentum posuerat, priusquam Paulus eo accederet. Quid ergo mirum, si pariter post suum in urbem accessum perrexerit inde in Hispaniam, licet antea ibidem prædicasset Jacobus, & fidei fundamenta posuisset?

[444] [vario modo] Imo etsi verba Apostoli tam ad futurum quam præteritum tempus spectarent, & rigide accipienda essent, tamen necdum prorsus excluderent prædicationem S. Jacobi, cum adeo spatiosa sit Hispania, ut S. Paulus facile prædicare potuerit in quibusdam istius regionis oppidis aut locis, in quibus S. Jacobus nulla prius euangelicæ veritatis fundamenta jecerat: nihil enim nos cogit asserere, quod S. Jacobus singulas Hispaniæ provincias lumine fidei illustrarit. Sed non est necesse ad eam solutionem confugere, ut ex dictis dicendisque satis colligitur.

[445] Alfonsus Salmeron noster tomo 13, lib. 4, disp. II verbis Pauli maxime consentaneam existimat explicationem, [ab eruditis viris ita exponitur,] quam tradit hoc modo: Tertius sensus est, quod gentibus prædicavit, inter quas non fuerat Christus nominatus per legem veterem, neque prænuntiatus, neque præfiguratus aut exspectatus: perstat enim in confirmanda sua sententia, qua asseruit, se esse gentium apostolum a tempore, quo cum Barnaba segregatus fuit, & missus ad prædicandum gentibus. Huic interpretationi congruit totus Pauli contextus, ac præcipue testimonium, ex cap. 52 ℣ 15 Isaiæ desumptum, quod ad dicti sui confirmationem adducit Apostolus his verbis: Sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, & qui non audierunt, intelligent. Haud dubie hic Isaias spiritu prophetico locutus est de gentilibus, postea ad Christum convertendis, qui nulla prophetarum oracula noverant, nullam de Messia prædicationem audierant, nullumque Christianæ fidei fundamentum habuerant, quemadmodum Judæi, quibus ea ex sacris monumentis & magistrorum suorum prædicatione innotescere potuerunt. Ita etiam hunc Isaiæ locum intelligit S. Hieronymus, ut mox videbimus.

[446] Hinc facile colligi potest, quo sensu Apostolus dixerit, se super alienum (nempe veterum prophetarum) fundamentum non ædificasse. [ut Hispanicæ S. Jacobi prædicationi nequaquam contradicat,] Neque refert, quod S. Paulus etiam subinde Judæis Christum annuntiaverit: id enim fecit potius, quod justa aliqua ratio occurreret, quam quod illi muneri esset destinatus. Sic in epistola I ad Corinth. cap. I baptizavit Crispum, & Caium, ac Stephanæ domum, quamvis paulo post dicat: Non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare. Igitur juxta hanc expositionem, quam aliqui insignes sacræ Scripturæ interpretes amplectuntur, nihil aliud S. Paulus significat, quam se ad instruendas gentes præcipue missum esse (esto occasione data etiam Judæos docuerit) ad quas neque Christi antea nomen, neque prophetarum oracula pervenerunt.

[447] Ex dictis facile explicari potest S. Hieronymus, qui lib. 2 Commentariorum ad Amos prophetam cap. 5 in novissima editione Parisiensi tom. 3, [& ab Alexandro objectus S. Hieronymi locus] de S. Paulo ita scribit: Effusus est super faciem universæ terræ, ut prædicaret Euangelium de Jerosolymis usque ad Illyricum, & ædificaret non super alterius fundamentum, ubi jam fuerat prædicatum, sed usque ad Hispanias tenderet, & a mari rubro, imo ab Oceano usque ad Oceanum curreret. … ut ante eum terra deficeret, quam studium prædicandi. Facile, inquam, juxta jam datas Paulini textus interpretationes hæc explicari possunt: non enim potuit S. Hieronymus plus velle, quam ipse Apostolus significare voluerit. Nihilominus Natalis Alexander, omisso Apostoli textu, hæc sancti Hieronymi verba, tamquam adventui S. Jacobi magis adversantia, in Hispanos retorquet.

[448] [juxta alia sancti Doctoris verba commodam explicationem patiatur,] Ne ulla Alexandri objectio singulari solutione careat, expono verba sancti Doctoris juxta explicationem num. 445 & sequenti datam, quæ ipsius menti magis consentanea videtur, quamvis aliæ propterea non sint rejiciendæ. Neque ad id alio interprete indigeo, quam ipso sancto Doctore, qui lib. 14 Commentariorum ad Isaiam cap. 52 in editione Parisiensi tomo 3, col. 382 verba prophetæ, a sancto Paulo superius allata, sic elucidat: Qui non habuerant legem & prophetas, & quibus de eo non fuerat nuntiatum, ipsi videbunt & intelligent … In quorum comparatione, Judæorum duritia reprehenditur, qui videntes & audientes Isaiæ in se vaticinium compleverunt &c. Confer hæc cum iis, quæ supra dixi, & videbis, omnem difficultatem statim evanescere. Præterea si Alexandri argumentatio esset legitima, sanctus Doctor sibi contradiceret, cum Hispanicam S. Jacobi prædicationem alibi affirmaverit, ut supra § 5 ostendi.

[449] [sicuti etiam Ambrosiastrum quemdam, ab eodem adversario allegatum,] Nondum tamen acquiescit Alexander, sed undequaque desperatæ suæ causæ patrocinium corradit. Unde in fine dissertationis tom. 3, pag. 160 Hispanis objicit nescio quem Ambrosiastrum, qui in Commentariis ad caput 15 epistolæ ad Romanos habeat sequentia: Venturum se promisit (nempe S. Paulus) tempore, quo ad Hispaniam erat iturus, quia illic Christus non erat prædicatus. Quæro primo, quis sit ille Ambrosiaster, qui sub ficto S. Ambrosii nomine istos commentarios scripsit, aut cujus opera saltem sancto Doctori perperam attributa sunt? Eminentissimus Bellarminus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, ubi opera S. Ambrosii examinat, hos commentarios multis de causis sancto Doctori abjudicat, & de illorum scriptore hanc conjecturam facit: Credibile igitur est, inquit, auctorem horum Commentariorum esse Hilarium diaconum Romanum, qui Luciferi schisma propagavit, & libros etiam non paucos scripsit, ut sanctus Hieronymus testatur in dialogo contra Luciferianos extremo. At quiscumque sit illorum auctor, idem Bellarminus paulo ante affirmat, quod in his commentariis sint non pauca, quæ Pelagii errores continere videntur, ut perspicuum est ex commentariis in epistolam ad Romanos.

[450] [propriis suis verbis facile explicamus,] Cum tamen auctor ille, quisquis demum fuerit, videatur esse antiquus, in gratiam Natalis Alexandri ostendam, ipsum adventui S. Jacobi in Hispaniam non adversari. Neque ad id demonstrandum magno molimine opus est, cum scriptor ille satis se ipsum explicet, si totus textus legatur, quem Alexander mala fide truncavit, ne objectæ difficultatis solutio ex ipso auctoris sensu ultro in oculos incurreret. Ambrosiaster ergo sæpe memoratum S. Pauli locum primo ita commentatur: Non sine causa illic prædicare niti dicit, & non ubi nominatus est Christus, sciens, pseudo-apostolos aliter, quam oportebat, Christum tradere: ad hoc enim circumibant, ut sub nomine Christi aliis dogmatibus populum manciparent, quod postea corrigere maximi erat laboris. Idcirco prævenire voluit, ut inviolatæ prædicationis verba traderet audientibus, & ut recta linea superficies ordinata incolumis fundamenti robur haberet. Deinde post alia de eodem Apostolo hæc subdit: Venturum tamen se promisit tempore, quo ad Hispaniam erat iturus, quia illic Christus non erat prædicatus, ut occuparet mentes illorum (quia pseudo-apostolis difficile fuit iter ad illos) ideo tardius si iret, non foret molestum.

[451] Auctor itaque iste tantum vult dicere, quod S. Paulus plerumque non prædicaverit, [sine ulla Hispanicæ traditionis læsione.] ubi per pseudo-apostolos nominatus fuerat Christus, sed quod conatus sit illos antevertere, ne super corruptum aliorum fundamentum cogeretur ædificare. Indicat etiam, sanctum Apostolum ob eam causam tamdiu in Oriente hæsisse, ac tandem venturum esse ad Occidentem, ubi a pseudo-apostolis minus erat periculum, eo quod iter ad eas regiones illis nimis difficile esset. Hæc autem omnia Hispanicæ traditioni nihil omnino incommodant: potuit enim Paulus in Hispania postmodum Christum annuntiare, quia non ibi pseudo-apostolus aliquis, sed fidissimus Christi discipulus S. Jacobus prædicaverat. Equidem ingenue fateor, Ambrosiastricam illam sacri textus interpretationem mihi non multum placere, quamvis eadem ab aliis quibusdam etiam tradatur. At quis ægre ferat, objectum auctorem propriis suis verbis a me explicari? Cur mihi non liceat iisdem armis uti ad defendendum, quibus adversarii utuntur ad oppugnandum?

§ XIII. Solvitur objectio, quæ ex epistola Innocentii I Papæ formatur.

Adversarii identidem Hispanis opponere non cessant epistolam Pontificis Innocentii I, qui anno 416 ad Decentium episcopum Eugubinum scribit hoc modo: [Epistolam Innocentii I Pontificis,] Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus & consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque, non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc æstimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana præsumptione corruptas, putent, sibi aut ecclesias non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat, aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanæ Ecclesiæ traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superinduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Præsertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui * si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est; ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

[453] Hæc integra epistola cum octo decretis, ad ritus ecclesiasticos spectantibus, legitur in Labbeana conciliorum Collectione tom. 2 a col. 1245, [quam adversarii traditioni Hispanicæ objiciunt,] & nuper iterum edita est a Petro Coustant monacho Benedictino inter epistolas Romanorum Pontificum, tom. 1 a col. 855. Insertum etiam est illius compendium juri Canonico part. 1 Decreti Distinct. XI cap. Quis nesciat. Ego primam istius epistolæ partem, quæ ad rem nostram maxime facit, ex novissima Pontificiarum epistolarum editione transcripsi. Traditionis Hispanicæ oppugnatores præcipue ponderant ea verba, quæ numero præcedenti litteris majusculis expressi, & ex iis inferunt, S. Jacobum in Hispania non prædicasse, cum Innocentius summus Pontifex diserte affirmet, a nullo in Hispaniis aliisque enumeratis regionibus institutas fuisse ecclesias, nisi ab iis, quos S. Petrus eo miserat. Imo addit, nec legi nec inveniri, quod ibidem alius Apostolus præter Petrum per suos legatos docuerit. Illi autem post martyrium S. Jacobi Majoris in Hispaniam missi fuerunt. Unde adversarii confidenter concludunt, S. Jacobum nequaquam in Hispania Christianam fidem docuisse.

[454] [Franciscus Macedo de ecclesiarum seu episcopatuum erectione interpretatur,] Satis hanc difficultatem solvit Franciscus Macedo in Diatriba cap. 10, § 5, cujus proinde verbis hic primum respondeo: Innocentii I testimonium, ait, duas habet partes. Prima affirmat, in Italia, Gallia, Hispaniis, Africa, atque Sicilia nullum instituisse ecclesias, nisi cos, quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes. Hæc nihil continet adversum traditionem generalem, quæ tradit, Jacobum in Hispaniam venisse, & ibi prædicasse; sed adversum traditionem ecclesiarum particularium, quæ affirmant, [se] ab eo esse institutas, & episcopos a Jacobo accepisse: de quo ego abstineo dicere, qui id ago, ut probem generatim, Jacobum euangelizasse in Hispania, quod fieri potuit sine erectione ecclesiarum & institutione episcoporum. Quare stat mea veritas cum Innocentii doctrina. Do Innocentio, solum Petrum & successores Pontifices misisse in Hispaniam episcopos, & ecclesias in ea instituisse; nego tamen, apostolum Jacobum non prædicasse: aliud quippe est prædicare, aliud ecclesias instituere: cum præsertim constet apud veteres auctores, Jacobum septem tantum aut novem homines convertisse, qui non sunt satis ad ecclesiam, ne unam quidem instituendam, nedum ad plures, quas Innocentius inficiatur erectas. Hac ratione manet antiqua traditio inconcussa, uti a nobis est proposita & asserta.

[455] Deinde, quibusdam interpositis, ad alteram Innocentiani testimonii partem explicandam ita progreditur: Secunda negotium facessit. [ita ut S. Jacobus in Hispania Euangelium prædicaverit,] Aut legant, inquit, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Negat igitur usquam legi, alium Apostolum ibi docuisse, id est, prædicasse, præter Petrum, non quod hunc in iis provinciis prædicasse affirmet, sed quod eo miserit prædicatores. Hac particula videtur excludi Jacobus Hispania. Primum miretur quis, Innocentium negare, legi uspiam, alium Apostolum eas adisse provincias, cum Paulus in Italiam venerit, & Romæ fuerit & docuerit; idque de fide constet, cum in Actis Apostolorum habeatur. Deinde ut de Hispanis loquamur, quot Patres tum Græci, tum Latini scribunt, Paulum ibi prædicasse?… Sed quoniam credibile non est, Innocentium nullum ex his aut aliis, qui scripsere, Apostolos in iis, de quibus loquitur, provinciis prædicasse, legisse umquam, diligenter inspecto textu epistolæ, & considerata mente Innocentii, apparet, eum eo tantum sensu locutum, quo cœperat, negando, ullum alium Apostolum, præter Petrum, ecclesias in iis provinciis erexisse, & episcopos instituisse; atque adeo hanc secundam partem ad primam redire, nec aliud Innocentium, quam quod in ea primum asseruerat, deinceps affirmare: non enim negare poterat, Paulum Romæ prædicasse; sed quia Romæ nec episcopum dederat, nec ecclesias instituerat, non habuit rationem adventus nec prædicationis, quia de ista minime cogitabat; sed de illa tantum, quæ cum erectione ecclesiarum & institutione episcoporum conjuncta erat, mentionem facere voluit.

[456] Patet hoc ex contextu epistolæ, quæ scopum continet, [etiamsi illic episcopatum seu stricte dictam ecclesiam non instituerit,] quo ejus mens collimat. Is erat conservare & custodire ecclesiastica instituta, & traditiones communes & antiquas & ad publicam disciplinam spectantes, quas nolebat novis & peregrinis institutionibus misceri & corrumpi. Hæc autem quoniam non pertinebant ad privatam singulorum fidem, sed ad communem ecclesiarum administrationem, de earum institutione loquebatur, eo argumento, quod cum illæ a solo Petro & successoribus essent erectæ, non deberent aliis institutionibus regi, quam iis, quas initio a suis auctoribus acceperant.

[457] Non habeo, quod his addam, præter unum alterumve exemplum, quo confirmetur distinctio inter simplicem Euangelii prædicationem & ecclesiarum institutionem, [quæ interpretatio aliquibus exemplis confirmatur.] quæ posterior exigit Christianum gregem pastori suo subditum, ita ut episcopus sit in ecclesia & ecclesia in episcopo, sicut loquitur S. Cyprianus juxta editionem Pamelii in epistola 69 ad Florentium Pupianum. Sic in Actibus Apostolorum cap. 8 legimus: Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quæ erat Jerosolymis, & omnes dispersi sunt per regiones Judææ & Samariæ præter Apostolos… Igitur qui dispersi erant, pertransibant euangelizantes verbum Dei. Nullibi tamen hi leguntur instituisse ecclesias. Certe iidem Christum prædicarunt Antiochiæ, & tamen ibi non instituerunt ecclesiam, quam postea Petrus, primus istius urbis episcopus, fundavit, ut paragrapho sequenti dicetur. Sic Paulus statim post conversionem suam prædicavit Jesum Damasci; attamen non videtur ibi instituisse ecclesiam. Non dubito, quin Apostoli aliique Christi discipuli pluribus locis fidem euangelicam docuerint, ubi tantum postea episcopales cathedræ erectæ fuerunt. Liquet ergo, prædicationem Euangelii sine ecclesiarum institutione posse consistere. Eamdem distinctionem agnovit Baronius, cujus verba paragrapho sequenti referemus, adeoque nostram Innocentianæ epistolæ interpretationem tacite videtur approbare.

[458] Nihilominus idem eminentissimus scriptor in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 816 num. 51 fragmentum ejusdem epistolæ contra Hispanos profert, [Argumentum Baronii, ex eadem epistola desumptum, refellitur,] atque ex eo evidenter demonstrari existimat, ante ipsius Innocentii tempora nec quidquam de S. Jacobi accessu in Hispaniam esse conscriptum, dicam amplius, neque cognitum, vel si cognitum, certe non creditum, neque post multa temporum secula. At saltem de adventu S. Jacobi in Hispaniam sex aut septem annis ante Innocentii epistolam scripserat Hieronymus, cujus verba part. 2, § 5 contra adversarios expendimus: nam ipse Baronius ad annum Christi 409, num. 14, & Tillemontius tom. 12 Monument. eccles. pag. 293 affirmant, Commentarios in Isaiam, ex quibus pro Hispanica S. Jacobi prædicatione duplex testimonium desumpsimus, anno 408 vel 409 ab Hieronymo scriptos fuisse, cum tamen epistola Innocentii ad Decentium anno 416 data fuerit. Dum vero Baronius ibidem addit multa temporum secula, & statim subjungit contra Hispanos quædam fragmenta ex epistola Gregorii VII Pontificis, quæ anno 1074 scripta est, innuere voluit, traditionem Hispanicam ne quidem ante istius Pontificis tempora fuisse litteris traditam, aut cognitam, aut saltem creditam. Id autem quam a veritate alienum sit, patet ex supra allatis sanctorum doctorumque virorum testimoniis, atque aliis Hispanicæ traditionis monumentis, quæ ætatem Gregorii VII longe præcesserunt.

[459] [& inter Mediolanensem traditionem, quam ipse tuetur,] Occasione hujus argumenti, quod Baronius Hispanicæ S. Jacobi prædicationi opponit, libenter discerem, an ante tempora Innocentii primi Papæ aliquid scriptum, cognitum, aut creditum fuerit de prædicatione S. Barnabæ in Liguria, aut Mediolanensis ecclesiæ institutione, quam eminentissimus auctor tomo 1 Annalium ad annum Christi 51 num. 54 ei attribuit his verbis: Verum ipsum (videlicet Barnabam, de quo ibidem agit) in Italiam venisse, & in Liguria prædicasse Euangelium, nobilissimamque Mediolanensium ecclesiam erexisse, ac longe lateque Christi fidem feliciter propagasse firmæ traditiones, ejusdemque ecclesiæ monumenta, complurium scriptorum testimoniis confirmata, fidem certam atque indubitatam faciunt. Quæro, an ecclesiæ Mediolanensis monumenta, & laudata complurium scriptorum testimonia ætatem Innocentii I superent, cum S. Ambrosius de hac ecclesiæ suæ gloria siluerit, ut in Actis S. Barnabæ tom. 11 Junii pag. 430 observatum est.

[460] [atque Hispanicam, quam rejicit, comparatio instituitur,] Quamvis non velim ex hoc S. Ambrosii silentio communem ecclesiæ Mediolanensis traditionem impugnare, tamen dubito, an Mediolanenses ad eam confirmandam antiquiora & solidiora possint proferre testimonia, quam sint ea, quæ nos ad probandam S. Jacobi prædicationem in Hispania superius produximus. Hæc occasione Baronianæ argumentationis dicta sufficiant. Nolo hic urgere ratiocinium quorumdam auctorum, qui argumentantur ad hominem, & contendunt, illam S. Barnabæ prædicationem in Italia, aut Mediolanensis cathedræ erectionem litteris Innocentii repugnare, adeoque eas ab eminentissimo traditionis Mediolanensis defensore explicandas esse, præsertim cum S. Barnabas communiter apostoli cognomen habuerit. Nolo, inquam, id multum urgere, cum prævideam, totum hoc ratiocinium alio modo posse eludi ac gratis reponi, Innocentium hic tantummodo loqui de stricte dictis Apostolis, quibus S. Barnabas non est annumerandus. Sed nunc paucis proponam aliud argumentum, propter quod epistola Innocentii æque ab eminentissimo adversario, atque a nobis explicanda est.

[461] Baronius ad annum Christi 58 num. 173 narrat, quomodo S. Paulus in insula Melita, ubi tribus mensibus hiemavit, [cui additur alia difficultas, ob quam æque ipsi ac nobis epistola Innocentii explicanda est.] multa patraverit miracula, post quæ sic pergit: Verum non tantum ea Melitensibus Paulus præstitit, ut ægritudine laborantes omnes curarentur, sed & Christiana eosdem religione imbuit, ipsumque Publium, ad fidem Christi conversum, eisdem præfecit episcopum. Atqui Melita posita est contra Pachynum Siciliæ promontorium, ut ibidem num. 172 eminentissimus adversarius ex Strabone notavit. Si igitur sit manifestum, teste Innocentio Papa, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, & insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes, quomodo Paulus in insula Melitensi, quæ inter Siciliam & Africam sita est, instituit ecclesiam? Si præter Petrum nullus in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse, quomodo Paulus in illa insula interjacente Euangelium docuit? Quidquid hic Baronius dixerit, eodem jure ab Hispanis poterit responderi. Nunc disputationem convertimus ad alterum adversarium, qui ubique nobis amplam disserendi materiam subministrat.

[462] Natalis Alexander inter argumenta sua hanc Innocentii Pontificis epistolam callide prætermisit, [Natali Alexandro, qui alibi illam epistolam sibi objicere cogitur,] eamque adventui S. Jacobi in Hispaniam opponere non est ausus, quia illius verba æque a se, quam ab Hispanis, explicanda esse noverat. Attamen alia occasione fragmentum illius referre coactus est, dum scilicet Hispanicam S. Pauli prædicationem defendens tom. 3, pag. 157 sibi ipsi ita objicit: Arguitur secundo ex Innocentio I Romano Pontifice, in epistola ad Decentium scribente, Apostolorum neminem, præter sanctum Petrum, Hispanias & alias Occidentis provincias fide Christi imbuisse: Legant, inquit, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam invenitur, oportet eos hoc sequi, quod Romana Ecclesia custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est. Ergo sanctus Paulus nusquam profectus est in Hispanias. Ex hac objectione patet, illa Innocentii verba tam contra Hispanicam S. Jacobi, quam S. Pauli, prædicationem allegari posse. Alexander itaque tacite fassus est, illam epistolam adventui S. Jacobi in Hispaniam non contradicere, cum eam Hispanis non opposuerit. Sed videamus, quam leviter sese ea difficultate expediat.

[463] Scholastico more hanc objectionem solvere conatur his verbis: [ex propria sua responsione satisfit;] Respondeo distinguendo antecedens: Innocentius I ait, neminem, præter sanctum Petrum, Hispanias & alias Occidentis regiones euangelica doctrina imbuisse, & sanctum Paulum illa exceptione minime complectitur, concedo: & illum complectitur, nego. At ea distinctio videtur supponere, quod est in quæstione, ut hic etiam more scholastico loquamur. Si Alexander judicet, hanc distinctionem suam solidam esse, non ægre feret, eamdem a nobis adhiberi, & dumtaxat pro S. Pauli nomine nomen S. Jacobi substitui. Audiamus tamen ejusdem explicationem, quam ita subjungit: Namque cum Innocentius Hispanienses ecclesias ad Romanæ ritus ecclesiæ traducere satagat, illosque constet, nedum a sancto Petro, verum etiam a sancto Paulo institutos, atque in illas regiones, quas fide imbuendas susceperunt, translatos ac propagatos, nulla subest ratio, cur sanctum Paulum excipiat ab eorum numero, qui Occidentalibus regionibus & ipsi Hispaniæ Euangelii lumen intulerunt. Imprimis falsum est, quod Innocentius Hispanienses ecclesias ad Romanæ ritus Ecclesiæ traducere satagat hac epistola, cum illam ad Eugubinum in Italia episcopum scripserit. Præterea Pontifex ibi solum conqueritur, quod aliqui instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, non servent. At quid hæc ad S. Jacobi prædicationem, etsi talis abusus in Hispaniam irrepsisset? Nunc aliam epistolæ expositionem offero.

[464] [sed in gratiam aliorum datur altera ejusdem epistolæ interpretatio,] Cardinalis de Turre-cremata, Archidiaconus, Præpositus Mediolanensis, aliique canonum interpretes, ad jam citatum cap. Quis nesciat, verba Innocentii ita exponunt, ut solum significare voluerit, neminem Apostolorum in nominatis ibidem regionibus ecclesias instituisse aut docuisse, nisi a Petro accepisset potestatem: hæc enim soli Petro, tamquam totius Ecclesiæ capiti, ejusque in sede Apostolica successoribus a Christo concessa est; ceteris autem Apostolis dependenter a Petro, qui proinde omnium ecclesiarum fundator dici potest. Hoc sensu Stephanus VI Papa apud Baronium anno Christi 885 num. 10 Basilio imperatori scribit sequentia: Oro itaque pietatem tuam, ut inhæreas decretis principum Apostolorum, ut nomen eorum honores & dignitatem: institutio enim & sacerdotium omnium, quæ in orbe sunt, ecclesiarum, a principe Petro ortum accepit. Quod itaque Innocentius de Occidentalibus ecclesiis dixit, id ipsum de Orientalibus asserere poterat. At quia longum erat singulas enumerare, & episcopo Occidentali rescribebat, satis habuit, id de præcipuis Occidentis regionibus pronuntiasse.

[465] [quæ verbis S. Leonis Magni,] Juxta hanc igitur minime violentam interpretationem dicimus, neque Jacobum ex Asia in Hispaniam venisse, neque ibidem aliquas ecclesias instituisse (si quas de facto constituit) nisi ex consensu & voluntate Petri, qui & universarum gentium vocationi, & omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiæ patribus præponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint (editio vulgaris addit multique pastores) omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit & Christus. Ita loquitur Leo Magnus serm. 3 in anniversario assumptionis suæ, & ibidem ad rem nostram hæc subdit: Magnum & mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiæ suæ tribuit divina dignatio, & si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit. Idem sanctus Pontifex in epistola ad Anastasium Thessalonicensem episcopum, quæ apud Labbeum nostrum tom. 3 conciliorum a refertur, sub finem ita scribit; Inter beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis, & cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris præemineret.

[466] [aliisque testimoniis & argumentis confirmatur.] Huic explicationi, quam auctoritate S. Leonis Magni non parum confirmari arbitramur, etiam subscribunt Theologi, inter quos Gretserus noster in Defensione controversiarum eminentissimi Bellarmini tomo 1, asserit, datam reliquis Apostolis summam potestatem, & universalem toto terrarum orbe prædicandi facultatem; sed dependenter a Petro. Deinde tomo 2 ejusdem operis col. 507 contra calumniatorem hæreticum concludit, nec S. Jacobum in Hispanias, nec S. Paulum Romam & in alias orbis partes concessisse, nisi ductu & auspiciis Petri, tamquam summi pastoris & ecclesiastici gubernatoris, & hoc respectu Innocentium scripsisse id, quod scripsit. Si epistola Innocentii crude ac stricte intelligatur, sane non video, quomodo cum divinis sacræ Scripturæ testimoniis, & receptissimis quorumdam populorum traditionibus conciliari possit: nam Paulus in insula Melitensi & urbe Romana Christianam fidem docuit, ut ex Actibus Apostolorum cap. 28 colligitur. Concors fere interpretum, & ipsorum adversariorum, sententia est, S. Paulum in Hispania prædicasse: & tamen fuit alius apostolus a Petro, nec fuit successor ejus, ut doctissimus Cardinalis de Turre-cremata in prima parte Decreti distinct. II ad cap. Quis nesciat solerter observavit, ubi propterea cum pluribus canonum interpretibus amplexus est explicationem, quam supra num. 464 dedimus. Admissa igitur Melitensi, Romana, & Hispanica S. Pauli prædicatione, quomodo verum erit, neminem ex Apostolis, præter Petrum, in Italia, Gallia, Hispania, Africa, Sicilia, & interjacentibus insulis docuisse, nisi verba Innocentii uno vel altero modo accipiantur, prout hoc paragrapho explicata sunt.

[Annotata]

* al. Quod

§ XIV. Respondetur difficultati, quam adversarii ex epistola Gregorii VII Papæ objiciunt.

Potuissem paragrapho superiori difficultatem hic proponendam eadem opera dissolvere, sicuti ab aliis factitatum esse video. [Refertur epistola] Sed claritatis gratia volui huic objectioni distincte respondere, tum quod præcedens paragraphus nimium excurreret, tum quod Natalis Alexander, omissa Innocentii I auctoritate, hoc Gregorii VII testimonium præcipue urgeat, quasi singularem quamdam vim haberet, ac eo solo traditio Hispanica everteretur. Gregorius iste in Labbeana conciliorum collectione tomo 10, col. 53 ad Alphonsum Castellæ & Sancium Aragoniæ reges anno 1074 scribit in hæc verba: Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adiisse (Baronius eamdem epistolam referens notat in margine adire voluisse) significet, ac postea septem episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt, ordinem & officium in divinis cultibus agendis ostenderunt, & sanguine suo ecclesias dedicavere, vestra diligentia non ignoret, quantam concordiam cum Romana urbe Hispania in religione & ordine divini officii habuisse *, satis patet: sed postquam vesania Priscillianistarum diu pollutum, & perfidia Arianorum depravatum, & a Romano ritu separatum, irruentibus prius Gothis, ac demum invadentibus Saracenis, regnum Hispaniæ fuit, non solum religio est diminuta, verum etiam mundanæ sunt opes labefactatæ.

[468] Quapropter, ut filios carissimos, vos adhortor & moneo, [Gregorii septimi Papæ,] ut vos sicut bonæ soboles, etsi post diuturnas scissuras, demum tamen, ut matrem revera vestram, Romanam ecclesiam recognoscatis, in qua & nos fratres reperiatis, Romanæ ecclesiæ ordinem & officium recipiatis, non Toletanæ vel cujuslibet aliæ *, sed istius quæ a Petro & Paulo supra firmam petram per Christum fundata est, & sanguine consecrata, cui portæ inferni, id est linguæ hæreticorum, numquam prævalere potuerunt, sicut cetera regna Occidentis & Septemtrionis, teneatis. Unde enim non dubitatis vos suscepisse religionis exordium, restat etiam ut inde recipiatis in ecclesiastico ordine divinum Officium: quod Innocentii Papæ ad Eugubinum directa episcopum vos docet epistola, quod Hormisdæ ad Hispalensem missa decreta insinuant, quod Toletanum & Bracarense demonstrant concilia, quod etiam episcopi vestri ad nos nuper venientes juxta constitutionem concilii per scripta sua facere promiserunt, & in manu nostra firmaverunt. Marchio Mondexarensis in dissertatione sua Hispanica de adventu S. Jacobi cap. 17 antiqua Pontificum & conciliorum testimonia, hic a Gregorio VII citata, Latine exhibet. Sed jam ad epistolam Innocentii I paragrapho præcedenti respondimus, & reliqua monumenta difficultatem nullo modo augent, ut ea apud marchionem legere volenti manifestum fiet.

[469] [ex qua traditionem Hispanorum oppugnans Natalis Alexander] Natalis Alexander ex initio & fine istius epistolæ hanc deducit conclusionem: Porro si a sancto Jacobo illata esset fides Christi in Hispanias, & septem præfati episcopi ejus discipuli fuissent (ut recentiores Hispani fingunt) Gregorius VII Hispaniensium ecclesiarum fundationem ad Paulum dumtaxat apostolum, & ad Petri Paulique discipulos non retulisset, neque id confirmasset certissimis antiquitatis ecclesiasticæ monumentis. Adversarius non satis clare & valide rem suam urget; quare potius argumentationem instituisset hoc modo: si Jacobus in Hispania prædicasset, missi postea a Petro & Paulo septem episcopi ibi Christianitatem non fundassent, nec religionem plantassent, ut loquitur Gregorius VII (id namque de primis fidei Christianæ prædicatoribus tantum proprie dici potest) sed jactum ab alio Euangelii semen dumtaxat excoluissent, ac alienam plantationem rigassent. Unde juxta phrasin & mentem Gregorii sequitur, antea S. Jacobum in Hispania non prædicasse. Antequam huic argumento fusius satisfaciam, breviter contra Alexandrum velitor iis armis, quæ ipse mihi suppeditat.

[470] [argumento ad hominem refutatur,] Natalis tomo 3 dissert. XV pag. 157 ita scribit: Traditione constat, S. Paulum, in Hispanias profectum, ibi ecclesiam fundavisse. Sed jam adversarium ita aggredior: si Paulus ecclesiam Hispaniæ fundaverit, quomodo Gregorius VII asserere potuit, illam a septem episcopis, per Petrum & Paulum Roma in Hispaniam directis, fundatam ac plantatam fuisse? Si vero septem isti episcopi eam fundaverint ac plantaverint, quomodo Paulus ecclesiam Hispanicam fundavisse dicitur? Quomodocumque Alexander hunc ictum declinaverit, mihi pariter monstrabit, quomodo suum mucronem debeam avertere. Jam omnem propositi argumenti vim variis modis infringo.

[471] [omissaque solutione, quam ipsimet adversarii suggerunt,] Si Gregorius VII traditionem Hispanicam manifeste negaret, possem arripere responsum, quod Natalis Alexander loco proxime citato ad auctoritatem Gelasii Pontificis, alia occasione sibi objectam, dedit his verbis: Deinde etsi Gelasius profectionem sancti Pauli in Hispanias negasset, quid contra tantam nubem testium, contra traditionem, tot sanctorum Patrum testimoniis firmatam, probaret unius Pontificis, ex privato sensu scribentis, auctoritas? Baronius ad annum Christi 61 num. 3 idem fere respondet hoc modo: At licet Gelasius contrariæ sententiæ esset assertor, tamen si numero testium eadem definienda sit controversia, pro uno Gelasio complures sunt, ei eruditione non impares, qui profectioni Pauli in Hispanias libentius adstipulantur. Possem ego simili responsione omnem difficultatem evadere, cum Hieronymus, Isidorus, Julianus, Beatus, aliique Gregorio VII antiquiores, & ei sanctitate ac doctrina non impares, Hispanicam S. Jacobi prædicationem diserte affirment, ut supra ostendi. Sed minime necessarium est hac via effugere, cum Gregorius immemorabili Hispanorum traditioni, tot testimoniis confirmatæ, non adversetur.

[472] Primo igitur cum Cardinale Aguirrio tomo 1 concil. Hisp. dissert. 9 excurs. 9 respondeo, [cum cardinale Aguirrio propositæ difficultati respondetur.] Gregorium VII iis verbis nullatenus meminisse Jacobi apostoli, nec illius prædicationem in Hispania negasse: quomodo enim negare poterat id, quod constanti & antiquissima traditione circumferebatur, non in Hispania modo, sed etiam in Italia, Germania, & Gallia?… Itaque Gregorius non negat, Jacobum in Hispania prædicasse; sed intactum prætermittit, quia nihil conferebat ad scopum illius epistolæ, in qua hortatur reges Hispaniæ ad servandum ritus & ordinem sacrorum Ecclesiæ Romanæ. Huic autem fini obtinendo opportunum censuit in memoriam revocare, quomodo Paulus significet, se Hispaniam adiisse, & quod postea simul cum Petro direxerit septem episcopos, qui destructa idololatria Christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt &c. Exinde enim Gregorius merito colligit, Hispanos debere in ritibus ecclesiasticis & divinis Officiis imitari Ecclesiam Romanam, a cujus duobus principibus Petro ac Paulo Christianitatem, religionem, ac sacrorum ordinem per episcopos ab Urbe missos acceperant. An vero præterea Jacobus in Hispania prædicaverit, ejusque discipuli, antequam a Petro ordinarentur episcopi, & Roma in Hispaniam dirigerentur, necne, nullatenus declarat Gregorius, quia non spectabat ad illius scopum.

[473] Fortasse quisquam hic iterum contendet, id satis a Gregorio declarari, [Potest dici, quod ecclesiæ ab aliquo fundatæ vel institutæ fuerint,] dum de discipulis Petri & Pauli Roma missis testatur, eos Christianitatem in Hispania fundasse, & religionem plantasse, cum fundatorum ac plantatorum nomen primis Euangelii seminatoribus conveniat juxta illud Pauli I ad Corinthios 3 ℣ 6: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. At præter ea, quæ supra num. 470 Natali Alexandro opposui, hic nodus solvendus est ab ipso Gregorio, qui non obscure indicat, Paulum prædicationis causa in Hispaniam profectum esse, ac postea in eam septem episcopos misisse, qui ibi Christianitatem fundaverint, & religionem plantaverint. Quomodo enim cohærere potest, quod ii discipuli fuerint in Hispania plantatores istius religionis, quam antea Paulus prædicatione sua plantaverat? Eadem difficultas enodanda est a Baronio, Alexandro, aliisque omnibus scriptoribus, qui Paulinam in Hispania prædicationem tuentur. Verba igitur Gregorii indigent explicatione, neque vox fundationis & plantationis adeo stricte accipienda est, ut semper primam Christianæ fidei annuntiationem significet, quod jam evidenti exemplo demonstrabo.

[474] Labbeus noster tomo 4 conciliorum col. 883 refert epistolam Leonis I Papæ, qui ad Maximum Antiochenum episcopum inter alia sic scribit: Et ideo, frater carissime, [etsi in iis antea alii Euangelium prædicaverint,] oportet dilectionem tuam toto corde perspicere, cujus ecclesiæ gubernaculis te Dominus voluerit præsidere, & ejus meminisse doctrinæ, quam præcipuus Apostolorum omnium beatissimus Petrus per totum mundum quidem uniformi prædicatione, sed speciali magisterio in Antiochena & Romana urbe fundavit. Si ego ex hoc Leonis testimonio inferrem, neminem ante Petrum Antiochiæ Euangelium docuisse, merito mihi objicerentur Actus Apostolorum, in quibus cap. 11 leguntur sequentia: Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen & Cyprum & Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. Erant autem quidam ex eis viri Cyprii & Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam loquebantur & ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. Et erat manus Domini cum eis, multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Vides hic Antiochiæ prædicatores fidei, antequam Petrus ecclesiam Antiochenam fundaret. Quid ergo impedit, quo minus S. Jacobus in Hispania Euangelium prædicaverit, ac postea septem episcopi, a Petro & Paulo missi, Hispanicam ecclesiam fundaverint?

[475] [sicut cardinalis Baronius fatetur] Juverit hic audire explicationem Baronii, qui ad annum Christi 39 num. 16 ita scribit: Modo igitur ut dicamus a Petro fundatam seu erectam sedem Antiochenam, non est intelligendum, quod ibi Petrus primo prædicaverit Euangelium: id enim factum esse ab illis, qui post necem Stephani pulsi Hierosolymis sunt, discipulis Lucæ testimonio (quod diximus) exploratum satis atque perspectum habetur. Sed accipiendum est, sic a Petro fundatam dici ecclesiam Antiochenam, quod scilicet illi a Petro præcipua dignitas sit collata, ut Orientalium sedium maxima diceretur & esset. Nam si ante Petrum alii prædicavere discipuli Euangelium Antiochiæ, a quibus jactum videretur ecclesiæ fundamentum, quamvis Petrus & Paulus postea iisdem Euangelium prædicassent, certe hac ex parte fundatores dici non poterant, secundum quod idem Paulus ad Romanos scribens ait: Sic prædicavi Euangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem.

[476] Quod si quoquo modo, quia Petrus post alios Antiochiæ Euangelium prædicavit, [expressis verbis,] fundasse eam ecclesiam dicendus esset, nihil certe hac de causa tribuendum amplius Petro, quam Paulo, cum & ipse ibidem eadem in re egregiam operam navaverit. Etenim quod ad hoc spectat, non plus Petro Ignatius scribens ad Magnesianos, quam Paulo tribuit, affirmans ab utroque esse fundatam ecclesiam Antiochenam. Quamobrem ut a Petro peculiariter dici possit (quod tradunt omnes) fundatam esse ecclesiam Antiochenam, dicendum est, Petrum primo erexisse seu instituisse sedem patriarchalem Antiochenam: ad quod agendum (si velimus & hoc dicere) nulla profecto incubuit necessitas, ut Petrus abierit Antiochiam, cum ubicumque ageret, id sua, qua pollebat, auctoritate præstare potuisset. Quid si ego juxta hanc expositionem dixero, septem illos episcopos vocari Hispanicæ ecclesiæ fundatores, quia auctoritate sibi a Petro concessa illic episcopales cathedras erexerunt, iisque specialem dignitatem contulerunt, sicuti Petrus ob eam causam Antiochenæ ecclesiæ fundator appellatur? Id sane nequaquam priorem S. Jacobi prædicationem in Hispania excludit, ut ex jam allato Antiochenæ ecclesiæ exemplo manifestum est.

[477] Si hactenus data responsiones necdum alicui satisfaciant, [quibus hic subditur alia eminentissimi Aguirrii explicatio,] addo ultimam, quam Cardinalis Aguirrius loco proxime citato reddit his verbis: Damus ultro auctoritati Gregorii (quamvis nihil ex cathedra definientis & errori obnoxii circa purum factum historiæ ecclesiasticæ & traditionis Hispaniarum, quæ a solis earum ecclesiis & populis petenda est) damus, inquam, discipulos a Petro & Paulo Roma missos, ea omnia in Hispania præstitisse, quæ Gregorius memorat. Quid si illi ipsi fuerint antea discipuli S. Jacobi, & cum ipso prædicaverint in Hispania exiguo fructu, simulque Hierosolymam redierint: postea autem, occiso Magistro ab Herode, Romam contendentes, ab apostolo Petro ordinati episcopi, in Hispaniam iterum perrexerint, iterum prædicaverint, & ecclesias constituerint? Nihil in hac explicatione violentum est, nihil limites verisimilitudinis excedit: nam si discipuli S. Jacobi, qui simul cum ipso in Hispania euangelicum semen sparserant, postea a Petro consecrati episcopi illuc redierint, & ecclesias constituerint, ritusque ecclesiasticos juxta Romanam institutionem ordinaverint, legitime Gregorius Pontifex colligit, quantam concordiam cum Romana urbe Hispania in religione & ordine divini Officii habuerit, & jure Hispanos hortatur, ut inde recipiant ecclesiastici ritus ordinem, unde susceperunt religionis exordium.

[478] Aguirrius recte observat, hanc suam expositionem optime congruere testimonio Gregorii, [qua cum epistola Gregorii VII & traditione Hispanica optime conciliatur.] antiquæ traditioni, ac Lectionibus secundi Nocturni, post diuturnum examen Romæ probatis, in quarum secunda hodiedum de S. Jacobo ita legimus: Post Jesu Christi ascensum in cælum, in Judæa & Samaria ejus divinitatem prædicans, plurimos ad Christianam fidem perduxit. Mox in Hispaniam profectus, ibi aliquos ad Christum convertit, ex quorum numero septem postea episcopi, a beato Petro ordinati, in Hispaniam primi directi sunt. Ecce in his Lectionibus accuratissime examinatis septem illi episcopi, postea a Petro in Hispaniam missi, inter antiquos S. Jacobi discipulos numerantur. Quare cum eodem eminentissimo viro sic concludo: Itaque admisso integre testimonio Gregorii VII, vera permanet adhuc prædicatio S. Jacobi in Hispania, & quod discipuli simul cum ipso Christianitatem fundaverint, religionemque plantaverint; deinde vero post Jacobi obitum ordinati episcopi a divo Petro, & missi in Hispaniam, id ipsum perfectius ac fructuosius præstiterint, quod antea simul cum Jacobo inchoaverant. Post has explicationes non arbitror, homini cordato ex hac Gregorii VII epistola contra prædicationem S. Jacobi in Hispania scrupulum superesse.

[Annotata]

* lege habuisset vel habuerit

* lege alius

§ XV. Proponitur lis, cujus occasione Rodericus archiepiscopus Toletanus prædicationem S. Jacobi in Hispania negasse dicitur.

[479] [Commentarius anonymi, ob quem Baronius sententiam suam mutavit,] Nunc aggredior præcipuum adversariorum argumentum, quod formant ex verbis Roderici Ximenii, archiepiscopi Toletani, qui in plena synodo Lateranensi, sub Innocentio III habita, adventum S. Jacobi in Hispaniam rotunde negasse aut saltem in dubium revocasse dicitur. Is est invulnerabilis, ut ipsi quidem putant, Achilles, qui eminentissimum Baronium ita terruit, ut priorem suam sententiam deseruerit, sicuti ipsemet ad annum Christi 816, num. 49 fatetur his verbis: Hic enim ille fuit insignis Rudericus archiepiscopus Toletanus, rerum Hispanarum historiæ scriptor, ore omnium prædicatus: cujus, fateor, perculsus auctoritate substiterim aliquantisper, & revocarim in dubium, quæ in notis ad Romanum Martyrologium de adventu Jacobi in Hispanias dixisse meminerim, atque omnia altiori indagine, graviorique expendenda esse lance putarim, ob ea quæ a tanto viro in tanto concilio sine tanti adversarii redargutione reperiuntur asserta. Eminentissimus Aguirrius miratur, gravissimum Cardinalem Baronium, qua pollebat eruditione ac crisi ad discernendum inter germana scripta & notha, nihil suppositionis aut fraudis in ea narratione subodoratum fuisse; imo ob illam potissimum mutasse sententiam, quam prius in notis ad Martyrologium Romanum solide stabilierat, & nemo eousque impugnaverat. Ita ille dissert. 9, num. 15.

[480] [ex Ms. Toletano primum editus est a Loaisa,] Jam supra § 2, num. 311 dixi, totam hunc controversiam, quæ in concilio Lateranensi inter Rodericum Toletanum aliosque Hispaniæ præsules de jure primatus ventilata fuisse fertur, primum a Garsia Loaisa publicæ luci datam esse. Postea Binius, Labbeus, & Harduinus eamdem suis conciliorum collectionibus inseruerunt. Marchio Mondexarensis in jam sæpe laudata dissertatione Hispanica integram illam disceptationem, cum ecgrapho Loaisæ collatam, ex Ms. codice Toletano edidit, & in viginti quatuor numeros distinxit, quos singulos severa crisi examinavit, ut postmodum patebit. Mihi non vacat nec lubet hanc totam næniarum farraginem transcribere, quam curiosus quilibet apud citatos auctores facile inveniet. Quapropter hic sufficiet exhibere quoddam futilis istius disputationis fragmentum, quod ad rem nostram propius spectat, & ex quo facile colligetur, quam fidem reliqua mereantur.

[481] [in quo præter alia refertur lis inter præsulem Compostellanum & Toletanum,] Desumpsi hanc altercationis partem ex Garsia Loaisa, primo editore, qui in collectione conciliorum Hispaniæ, anno 1593 Madriti impressa, post relatam Roderici Toletani contentionem cum archiepiscopo Bracarensi pag. 290 hæc habet: Compostellanus similiter eadem die in pleno consistorio respondit: Pater sancte, certe derisoria videtur petitio domini Ruderici, quod ecclesia Compostellana tam antiqua & nobilis, condita in honorem apostoli Jacobi, Domini consanguinei, qui primo in Hispania verbum Domini seminavit, & infinitos ad fidem Christi convertit, cujus corpus in eadem ecclesia requiescit, nunc (quod absit) obediat ecclesiæ Toletanæ. Deinde pagina sequenti præsul Toletanus archiepiscopo Compostellano ita respondisse dicitur: Dominus autem Rudericus archiepiscopus Toletanus, petita & obtenta a domino Papa facultate, respondit: Pater sancte, o utinam causa ista in rationibus reverendi archiepiscopi Compostellani nunc propositis remaneret, & aliæ undique allegationes cessarent, maxime si per prædicta credat, se posse defendere, Toletanæ ecclesiæ nullam se debere obedientiam. Ad quod breviter respondeo. Causa mea derisoria fortasse videbitur, non tamen sapientibus, sed insipientibus.

[482] His præmissis, si anonyno memorati commentarii auctori lubet credere, [qui posterior antiquitatem] Rodericus Toletanus ineptam præsulis Compostellani objectionem falsa & ineptiori responsione ita refutavit: Si antiquitatem Compostellanæ ecclesiæ pro te facere existimas, antiquitas ista centum & novem annorum spatio continetur; quod sic persuadeo. Dominus Calixtus Papa ad instantiam principis, cleri & populorum Hispaniæ, metropoliticum jus antiquæ & celeberrimæ civitatis Emeritensis Compostellam transtulit anno Domini MCXXIV, tum quia civitas Emeritensis erat sub dominio Sarracenorum constituta, tum quia peregrinantium devotio, qui ob reverentiam beati Jacobi, cujus corpus ibidem creditur esse sepultum, in melius semper cresceret: nam usque ad hæc tempora oratorium quoddam admodum parvum erat locus ille, in quo nunc sita est Compostellana ecclesia. Antiquior est ergo ecclesia Toletana, quæ fundata est a tempore Eugenii, qui Pauli apostoli fuit discipulus.

[483] Si nobilitate ecclesiæ suam tueri causam nititur propter invocationem beati Jacobi; [& nobilitatem ecclesiæ Compostellanæ frivole oppugnat] licet Apostolorum appellatio nobilis sit & illustris, nobilior tamen est & illustrior beatæ Virginis, cujus invocatione & nomine ecclesia quæcumque augustissima & celeberrima efficitur, & potissimum Toletana, quam ipsa Virgo sanctissima præsentia sua invisere voluit atque dignata est, cum quondam beato Illephonso archiepiscopo Toletano, sacrificium Domino offerenti, & omnibus præsentibus, qui divinum audiebant Officium, se visibilem præbuit. Si præterea in suæ causæ confirmationem consanguinitatem Domini inducit, certe nemo sanæ mentis ignorat, arctiori consanguinitatis vinculo beatam Virginem Domino copulatam esse, quem concepit, peperit, nitrivit, & usque ad crucis patibulum & sepulcrum secuta est.

[484] Tunc Rodericus Toletanus adversus præsulem Compostellanum profert ea, quæ adversariis maxime arrident: [negando adventum S. Jacobi in Hispaniam] Si inducat etiam, inquit, primam divini verbi promulgationem & plurimorum conversionem ad fidem Christi in Hispania, qui divinam Paginam noverunt, testimonium perhibeant: ego tantum legi, datam ei fuisse potestatem prædicandi in Hispania; sed interim cum per Judæam & Samariam divinam legem seminaret, sub Herode Hierosolymis, truncato capite, exhalavit animam & Domino reddidit. Quomodo ergo ibi prædicavit, quo nondum ingressus est? Aut sine prædicatione quos, obsecro, convertit ad Dominum? Memini bene, in primis me annis accepisse a quibusdam sanctis monialibus & religiosis viduis, paucos admodum ejus prædicatione ad fidem conversos esse: in qua cum tam exiguos progressus effici videret, in patriam reversus fato functus est.

[485] [& gloriam sepulcri ejus diminuendo.] Si nobilitatem etiam sepulturæ inducant, quod ibi D. jaceat Jacobus, libenter assentior cum his, qui istud asserunt; licet quidam affirment, corpus ejus Hierosolymis requievisse, postea raptum a discipulis delatum esse, & sepultum apud Compostellam. Absit autem, ut propter gloriam hujus primatus asseram, corpus beatæ Virginis, quod firmiter credimus in cælestibus cum Domino gloriosum esse, in ecclesia Toletana fuisse aliquando sepultum, pedibus humanis quotidie conculcandum: membratim enim dilaniari me potius paterer, quam ad hoc affirmandum, animum adjicere. Videat ergo dominus Compostellanus, an debeat ecclesiæ Toletanæ fasces submittere. Sed omissis rationibus, si placet, respondeat propositæ quæstioni. Dominus autem Compostellanus respondit, quod licet Toletanus esset Hispaniarum primas, quod falsissimum erat, non tamen ejus suffraganei deberent ei in aliqua re obedire. Qua responsione multi crediderunt, Compostellanum contestatum esse litem.

[486] [Franciscus Macedo hactenus supponens, illam litem veram esse,] Franciscus Macedo in sæpe laudata Diatriba cap. 10. § 2 contra Rodericum Ximenium, archiepiscopum Toletanum, ita insurgit: Traditione, quidquid ex adverso Ximenius objicit, confutatur. Sed volo manum cum hoc adversario conserere, eumque suomet gladio jugulare. Primum postulat dari sibi ex Scripturis auctores. Det ille item nobis auctorem ex Scripturis, qui neget. Pares itaque hac in re sumus. Traditione vincimus, cui nisi ille credat, quomodo nobis persuadebit, Eugenium primum fuisse episcopum Toletanum? Nec tamen ea est universæ Hispaniæ, sicuti est Jacobei adventus, traditio. Urgeo item Baronium. Dicat ille, quibus Scripturis probetur, Petrum Romam venisse, cum tamen nihil eo magis certum sit. Non sunt ergo semper Scripturæ postulandæ: satis est monstrare traditionem, ac nihil ei Scripturas officere, quod nos accurate, opinor, egimus.

[487] [disputat contra Rodericum Toletanum,] Redeo ad Ximenium, admissa narratione, de qua postea. Vidit ille, quantum in traditionibus momenti esset, ac elevare conatus est eam de adventu in Hispaniam Jacobi traditionem, eamque religiosis quibusdam viduis & monialibus attribuit, ceu eam vellet infringere. At quomodo potuit negare illam, qua ceteri omnes Hispaniæ primates nitebantur? Itaque unus ille traditionem inficiabatur, ceteri affirmabant. Erant autem Braccharensis, Compostellanus, Tarraconensis, & Narbonensis; illi duo præsentes; hi ore illorum, quos sibi absentes substituerant. Hi autem reliquam Hispaniam repræsentabant. His ergo credendum, non Ximenio: non enim ille poterat solus traditionem convellere, quæ in pluribus residet, & fidem publicam habet. Deinde ad elevandam Ximenii fidem, aliquot errores in ipsius historia detegit. Similia cap. 13 repetit, ac tandem cap. 17 & sequentibus ostendit, istam narrationem omnino esse fictitiam.

[488] Sanctius noster in Disputatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania tract. 3, [cujus fidem in hac disceptatione minuit Sanctius noster,] cap. 3 auctoritatem Roderici alia via diminuere nititur, putatque, si verba sint Roderici, dicta fuisse, non quod ita sentiret, sed quod in eo certandi genere licere sibi existimarit, quod aliis, qui ad judices agunt; qui ne causa, quam in judicio sustinent, ignominiose cadant, multa se nescire simulant, multa confingunt, quæ deinde judices severius expendunt. In illis autem scriptis non dictum est, quid judices senserint, sed tantum quid Tolentanæ causæ patronus declamarit.

[489] Magis mihi placent ea, quibus idem auctor initio ejusdem capitis num. 2 fidem manuscripto isti codici abrogat: [qui deinde aliis argumentis] Hæc, inquit, quæ Baronio adeo visa sunt gravia, ut subsistere primum coëgerint, ac tandem damnare, quæ in annotationibus ad Martyrologium ante probaverat, sumpta sunt ex manuscripto quodam codice, qui in Toletanæ ecclesiæ bibliotheca servatur, cui nulla inest publica atque legitima fides, quæ illum a suspicione vindicet levitatis, imo qui, ut cuilibet mediocriter attento facile constabit, illa continet, quæ minus videntur cum tempore ac loco, aut etiam cum rerum, quæ tractantur, natura consentire. Et primum hæ litteræ, quæ apud eos servantur, quibus cum aliis controversia est, si aliena auctoritate, id est, ejus, qui in ea causa judex esse legitime potuit, consignatæ non sint, fidem facere nulla ratione debent. At his litteris neque ab ejusmodi fide ullum pondus inest, neque quidquam habent, quo suam sibi fidem aliis aut ostendant aut probent. Neque ibi de scriptore constat. Constaret utinam! Forsitan illius aut nomen aut levitas, quo loco habenda essent illa manuscripta monumenta, docuissent.

[490] Præterea ibidem num. 3 ex silentio concilii reddit: [commentarium illum de fictione suspectum facit.] Quod si Compostellana causa tam acriter in ea synodo disceptata est, cur in ejus actis neque ullum apparet illius, sive causæ sive controversiæ vestigium? Si Toletanus præsul exstitit in ea disceptatione superior; si, quod de primatu contendebat, obtinuit, ut scripta ipsa docent, cur tantum de re tanta in ea synodo silentium? Sane locus huic Toletanæ causæ fuisset non importunus in illius synodi capite V, ubi de patriarchalium sedium dignitate atque ordine decernitur. Laudatus Macedo in Diatriba cap. 17 hoc Sanctii argumentum operose deducit, & plura Lateranensis concilii capita assignat, in quibus de hac controversia opportune agi potuisset. Ostendit etiam, leviores causas in ea synodo agitatas fuisse, & adversariis alia effugia præcludit. Unde cum Sanctio nostro num. 7 concludo: Quod igitur attinet ad hanc Compostellanam controversiam, primum mihi videtur, quod aliis etiam valde probari video, disceptationem illam confictam esse ab aliquo, qui gratiæ plus dedit, quam inire voluit ab ecclesia Toletana, quam veritati aut historicæ fidei: aut scriptam ab aliquo ex eorum numero, quorum in urbe Romana magnus est, qui rumores colligunt e foro & triviis, quos deinde varie in alias atque alias provincias disseminant.

[491] Si quis cum Baronio objiciat, satis manifestum esse, quod Rodericus Toletanus adventum S. Jacobi negaverit, [Redditur ratio, ob quam Rodericus Toletanus] cum in sua historia nullum de prædicatione illius in Hispania verbum fecerit; respondet idem Sanctius in opusculo mox citato tract. 2, cap. 3, num. 1. Primum dico, non fuisse cur de Jacobi prædicatione Rodericus agere debuerit; quia totum illud tempus omisit, in quod incidere potuit Jacobi prædicatio: cum enim Hispanicam instituisset historiam ab iis, qui in illam a communi diluvio primum ingressi sunt, plurimis intermissis seculis, ad Gothorum tempora festinato contendit. Quod si ecclesiæ in Hispania primam institutionem, aut illius progressum prodere voluisset, dixisset saltem de Jacobi in Hispaniam destinatione, ac de ipsius corpore inibi sepulto, quæ in illa disceptatione Lateranensi non negat.

[492] [de Hispanica S. Jacobi prædicatione in scriptis suis forte tacuerit,] Alii dicunt, non esse mirum, quod Rodericus de prædicatione S. Jacobi tacuerit, cum non ecclesiasticam, sed profanam seu cum profana plerumque connexam Hispanicarum rerum historiam conscripserit. Sed qualiscumque fuerit causa hujus prætermissionis, saltem Rodericus adventum S. Jacobi in Hispaniam nusquam in scriptis suis negavit. Supra autem part. 1 hujus Commentarii § 5 diximus, Rodericum ubique in sua Historia de honore ac prærogativis ecclesiæ Compostellanæ studiose tacuisse aut caute locutum fuisse, cujus taciturnitatis vel cautæ locutionis aliquam ibidem rationem ex conjectura dedimus.

[493] [& a Natale Alexandro, illud silentium etiam objiciente,] At hoc paragrapho pene oblitus fueram Natalis Alexandri, qui post relata præcipua hujus litis verba, quæ sine ullo scrupulo verissima supponit, auctoritatem Roderici Toletani in hac re ita extollit: Hæc cum summo Patrum omnium applausu urgebat illustrissimus antistes, qui & addidit, se de sancti Jacobi prædicatione in Hispaniis nihil a viris eruditis & fide dignis audivisse; sed a piis dumtaxat mulieribus, cum junior esset. Quamobrem in Historia rerum Hispanicarum, quam accuratissime conscripsit, ne leviter quidem meminit itineris a sancto Jacobo in Hispanias suscepti.

[494] [quæritur, cur idem scriptor de adventu S. Pauli in Hispaniam siluerit,] At cur Rodericus Toletanus in Historia Hispanicarum, quam tam accurate scripsisse dicitur, de adventu S. Pauli in Hispaniam non meminit? An hunc etiam fortasse a piis dumtaxat mulieribus audivit, & idcirco historiæ suæ inserere noluit? Scio, hanc rationem Alexandro non placituram. Dicat ergo nobis aliam, ob quam accuratus ille Hispanicæ historiæ scriptor eam S. Pauli prædicationem, patriæ suæ tam utilem quam gloriosam, commemorarc prætermiserit. Sed quamcumque silentii causam Alexander allegaverit, semper Rodericus silebit. Liceat igitur nobis, silente Roderico, adventum S. Jacobi in Hispaniam tueri, sicut adversarius nobiscum defendit Hispanicam S. Pauli prædicationem, etiamsi Rodericus eamdem tacuerit.

[495] [eique iterum, gratis etiam concessa commentarii illius veritate,] Sed Alexander reponet, Hispanicam S. Jacobi prædicationem a Roderico Toletano non solum fuisse in Historia omissam, verum etiam in concilio Lateranensi publicere negatam. Intelligo, & tantisper exercitii gratia concedo, cum de veritate illius Ms. Toletani necdum disputem, atque erga hunc adversarium liberalis esse decreverim. At non tantæ auctoritatis est in re historica, ut ipsi contra traditionem, tanta nube testium firmatam, credi debeat: maxime cum multos in errores intra unam aut alteram paginam lapsus sit, & evidenter ostendatur falsitas epochæ ab illo constitutæ. Hæc inconsiderati adversarii verba sunt, quibus tom. 3, pag. 168 diminuere nititur auctoritatem Severi Sulpitii, quia lib. 2 Historiæ sacræ contra sententiam ejus hæ scripserat: Sub Aurelio, Antonini filio, persecutio quinta agitata, ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta.

[496] Si ipsi sic placuit eludere aut potius recusare testimonium Severi Sulpitii, qui exeunte seculo IV floruit, [proprium argumentum opponitur.] cur mihi non licebit ita rejicere opinionem Roderici Toletani, qui seculo XIII adventum S. Jacobi in Hispaniam negasse dicitur? Quod addit de erroribus, a Severo Sulpitio contra historiam commissis, etiam in Rodericum Toletanum apte quadrat, ut videri potest apud Franciscum Macedo in Diatriba, ubi cap. 10, § 2, & cap. 13 plures Roderici errores recenset. Hæc autem errorum accusatio multo magis convenit in anonymum commentarii Loaisiani auctorem, qui a capite ad calcem erroribus & ineptiis scatet, ut Franciscus Macedo, & marchio Mondexarensis fuse demonstrarunt, & nos paragrapho sequenti compendiose ostendemus. Attamen totum hoc argumentum, quod Alexander tantopere jactat, ac ter repetit, sola ignoti illius scriptoris auctoritate nititur. Hæc hactenus adversario gratis concessi & ad hominem disputavi. Nunc autem personato isti Roderico, seu potius anonymo fabulæ istius inventori, larvam detraham, atque evincere conabor, totam illam disceptationem, a Loaisa editam, prudentissimo Roderico Toletano indignam esse, adeoque confictam a quodam male feriato nugatore, qui adulari voluit præsulibus Toletanis, quorum jura defensoribus istis non indigent.

§ XVI. Narratio ejusdem litis inepta & falsa esse ostenditur.

Quibusdam Hispanis hic videbor actum agere, quia excellentissimus marchio Mondexarensis narrationem, a Loaisa vulgatam, ita discussit & convulsit, [Anonymus litis narrator] ut nihil mihi faciendum reliquerit. Cum tamen ille eruditissimam suam dissertationem Hispanice composuerit, non ingratum fore arbitror lectoribus, linguæ Hispanicæ ignaris, si præcipuas ipsius observationes hic in compendium redegero. Anonymus disputationis narrator errat in ipso commentarii sui exordio, ubi sic loquitur: Anno Domini ducentesimo supra millesimum, quinta decima die mensis Novembris, celebrata est sancta & universalis synodus Romæ in ecclesia sancti Salvatoris, præsidente domino Innocentio Papa III, pontificatus ejus anno decimo octavo.

[498] Perperam hic annus Domini & dies mensis exprimuntur: constat enim, synodum illam Romæ habitam fuisse anno MCCXV die XI Novembris, [male signat annum & diem, quo habita est synodus Lateranensis,] ut Raynaldus tomo 13 Annalium ad annum Christi 1215 num. 2 ex antiquis scriptoribus demonstrat. Porro idem memoratæ narrationis auctor, postea sui immemor, sibi ipsi contradicit, dum in fine ponit hanc clausulam: Acta sunt hæc apud Lateranum, octavo Idus Octobris, anno Incarnationis Dominicæ millesimo ducentesimo decimo quinto, pontificatus domini Innocentii Papæ III anno decimo octavo. Hic recte quidem annum Incarnationis Dominicæ, sed male diem mensis expressit. Hanc caudam cum capite componat, qui volet. Saltem hinc apparet, quam vera sit vulgaris parœmia: Mendacem memorem esse oportet.

[499] Paulo post initium (in Loaisiana conciliorum collectione pag. 288) imperitus ille nugator Rodericum in scenam inducit, [& citra ullam verisimilitudinis speciem asserit,] eumque in concilio Anglice, Theutonice, aliisque linguis concionantem exhibet: Quia, inquit, ex diversis mundi provinciis tam clerici, quam laici convenerant, ut omnibus satisfaceret, rationes & testimonia, Latino sermone prolata, laicis & maternis linguis, singulis exponebat; Romanis videlicet, Theutonicis, Francis, Anglis, Navarris & Hispanis. Quis credat, Rodericum hæc omnia idiomata ita caluisse, ut statim in iis publicam orationem posset instituere? Quod si ea sciverit, nonne indecorum erat, in tali consessu publicum sermonem habere eo idiomate, quod nec Pontifex nec plerique concilii Patres intelligebant?

[500] [Rodericum in ea variis linguis cum omnium applausu concionatum fuisse,] Si Rodericus tot peregrinis linguis perorasset, potius præsentium præsulum & legatorum indignationem incurrisset, quam eorum plausum obtinuisset, ut idem nugator fingit his verbis: Hujusmodi autem prædicationis expositio valde placuit, utpote quæ admirationem omnibus propter concionatoris acumen & ingenii subtilitatem attulit, cum ab Apostolorum tempore auditum non sit, aut scriptum reperiatur, quemquam ad populum eamdem concionem habuisse, tot ac tam diversis linguis cuncta exponendo. Ne diutius hisce nugis immorer, quomodo ibi verbum Dei prædicavit Rodericus, cum in coævo Chronico Fossæ novæ apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ col. 488 legamus, initio concilii ab ipso Innocentio Papa concionem habitam fuisse? Labbeus noster tomo XI conciliorum parte 1 a col. 131 edidit duos sermones, quos iste Pontifex in ea synodo pronuntiavit. Certe opportunior hic locus fuisset Roderico ad proferenda primatus sui testimonia, quæ ad peregrinam plebem nullo modo spectabant, quæque Pontifici ac congregatis concilii Patribus Latine exposuisse sufficiebat.

[501] [ac in eadem munus legati in Hispaniis per decennium obtinuisse,] Idem impostor huic figmento alteram fabulam subnectit hoc modo: In eodem autem concilio obtinuit, (nempe Rodericus Toletanus) ut per decennium legati munere in Hispaniam fungeretur. At manifeste falsum est, quod hic tam confidenter pronuntiatur: nam anno 1217 non videtur fuisse legatus ullus Apostolicus in Hispania, cum Honorius III negotia ecclesiastica diversis Hispaniæ episcopis commiserit, ut videre est apud Raynaldum tomo 13 Annalium ad annum Christi 1217 num. 84 & 85. Post hunc annum legati munere in Hispania functus est Cardinalis Sabellus, de quo Oldoinus noster in Historia Romanorum Pontificum & S. R. E. Cardinalium tomo 2, col. 57 ita scribit: Centius Sabellus Romanus, Honorii III affinis, ab eodem renuntiatus episcopus Cardinalis Portuensis & S. Rufinæ, legationis munere functus est in Hispania, ut de eo memoriæ proditur in registro Honorii. Sub eodem Pontifice decessit Romæ anno Dominicæ Incarnationis MCCXIX, cum ex Hispania post functam legationem revertisset. Idem affirmat Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ col. 150.

[502] [quod ex ipsa Roderici Historia,] Omitto alios, qui a marchione Mondexarensi adducuntur: ipse enim Rodericus satis anonymum hunc auctorem falsitatis convincit, dum in Historia rerum Hispanicarum lib. 9, cap. 12 de apostolico Hispaniæ legato ita meminit: Eo tempore (nempe inter annum 1224 & 1226) erat in Hispaniis legatus Romanæ ecclesiæ Joannes de Abbatis villa, quæ est in comitatu Pontini *, Sabinensis episcopus Cardinalis, vir bonus, sapiens, litteratus, qui celebratis in singulis regnis conciliis, postquam monita salutis proposuit, ad sedem Apostolicam est reversus, tribus annis legationis expletis. Quomodo igitur Rodericus ab anno 1215 per decem annos legati munus in Hispania administravit?

[503] Nemo mihi objiciat epistolam Honorii III Pontificis, [& Honorii III epistola, quæ forte nobis objici posset,] qui apud Raynaldum tomo 13 Annalium anno Christi 1218 num. 69 & 70 Hispanos ad sacrum bellum excitat, & Roderico Toletano officium legati decernit his verbis: Ecce tempus opportunum, ut credimus, ad insurgendum contra eos, quibus estis circumdati, Agarenos … Et licet dignum ac necessarium videretur, ut propter hoc ad vos destinare legatum de nostro latere deberemus: quia tamen dubium nobis erat, utrum in movenda illis guerra regum consilia concordarent, nos tamen pensantes prudentiam venerabilis fratris nostri archiepiscopi Toletani, odorem nominis cujus etsi fama dudum ad nos præconio tanto pertulerit, ut profusa in ejus laudibus videretur, nunc tamen illam avaram in eisdem comperimus exstitisse, cum scientiæ, circumspectionis, modestiæ, honestatis, ac omnis industriæ longe plus, quam illa retulerit, invenerimus in eodem; ei onus hujusmodi duximus imponendum legationis officium, eidem ad id per vestras provincias concedendo, ut cum ad guerram illis movendam ipsorum regum consilia concordaverint, ipse, quasi alter Josue, vos præcedat &c. Dat. Lat. III Kal. Febr. pont. nostri anno secundo.

[504] Nemo, inquam, mihi objiciat hanc epistolam: nam ex ipsa satis patet, eam legationem fuisse extraordinariam, [falsum esse ostenditur.] ac Rodericum deputatum esse ad ea curanda, quæ alterius legati apostolici officium non impedirent. Præterea ex eadem epistola liquet, quod Honorius III primum anno 1218 Roderico illud munus concesserit, ac proinde quod Rodericus istud sub Innocentio III in synodo Lateranensi non acceperit, ut anonymus comminiscitur. Forte importunus adulator ille alicubi legerat vel audiverat, Rodericum munere legati apostolici aliquando functum fuisse, atque hinc imperite confinxit, illam dignitatem præsuli Toletano publice in concilio Lateranensi collatam esse, ut ex hoc honorifico œcumenicæ synodi judicio aliqua gloria in ecclesiam Toletanam redundaret, aut inde ejusdem ecclesiæ primatus confirmaretur. At quemcumque in finem anonymus auctor hoc asseruerit, saltem ab ipso illud legationis munus non satis apte suo tempore collocatum fuisse, patet ex hac ipsa Honorii III epistola, ex qua etiam colligo, Rodericum Toletanum non interfuisse concilio Lateranensi, ut paragrapho sequenti probabo.

[505] Fabulator huic legationis muneri adjungit incredibilia quædam privilegia, [Præter incredibilia privilegia,] quæ in eadem synodo Roderico Toletano concessa esse narrat hoc modo: Sed ultra permissum est illi, ut cum trecentis illegitime natis dispensare posset; ut ex his ad sacros ordines quidam, alii vero ad beneficia, etiam animarum curam habentia, reliqui ad dignitates & honores ejus voluntate promoverentur, & ut cum aliquibus excommunicatis, sacrilegis, irregularibus, & concubinariis dispensaret. Grande enimvero privilegium, cujus aliud exemplum mihi exhiberi cupio.

[506] Deinde addit alteram prærogativam, quam Roderico in eodem concilio Lateranensi datam fuisse sic fingit: [& fiditium alterius prærogativæ tempus,] Et etiam consecutus est, ut quamprimum civitas Hispalensis redderetur cultui Christiano, sine strepitu judicii, jure primatus ecclesiæ Toletanæ subesset. Equidem admitto, istud jus Roderico datum aliquando fuisse, sed id ipsi in synodo Lateranensi obtigisse pernego. Satis istud eruitur ex ipsa epistola Honorii III Papæ, qui apud Labbeum tomo XI conciliorum parte 1, col. 245 Roderico archiepiscopo Toletano hanc potestatem primum anno 1218 concedit his verbis: Hinc est, quod attendentes nobilitatem ecclesiæ Tolentanæ, intuitu spiritualis devotionis, quam ad Apostolicam sedem habere dignoscitur, volentes facere gratiam specialem in Hispalensi metropoli, ac ejus provincia: eidem ecclesiæ præsentis scripti privilegio jus concedimus primatiæ: statuentes, ut cum præfata metropolis ad Christianorum manus, Deo favente, redierit, tu frater archiepiscope, ac successores tui, ea quæ spectant ad primatis officium, exerceatis libere in eadem. Qua fide ergo dicitur Rodericus in concilio Lateranensi obtinuisse hoc privilegium, quod ipsi tantummodo post tres annos ab Honorio datum est?

[507] [idem fabulator affingit Roderico contumeliosa,] Sequitur apud Loaisam pag. 289 altercatio Roderici Toletani cum archiepiscopo Braccarensi, in qua tot occurrunt parachronismi, falsitates, ineptiæ, aliaque absurda, ut ea non solum refutare, sed etiam referre pigeat. Verbo uno illic Rodericus, si anonymo credimus, insulse disserit, præcipua sui primatus testimonia omittit, seriem Romanorum Pontificum & imperatorum imperitissime perturbat, & impotenter archiepiscopo Braccarensi exprobrat, quod inter decessores suos Burdinum seu Mauritium schismaticum habuerit; quasi is regerere non potuisset, Elipandum hæreticum olim archiepiscopum Toletanum fuisse. Profecto hæc non conveniunt scientiæ, circumspectioni, modestiæ, aliisque Roderici Toletani dotibus, quas supra num. 503 Honorius III Pontifex tantopere extollit.

[508] Præterea (verba sunt Francisci Macedo cap. 13 Diatribæ) quam puerile illud de pictura Pontificis & Burdini, [puerilia,] ad quam necesse erat intendere digitum, & cardinalibus monstrare cum risu quodam Sardonico, eosque ad contemptum Braccarensis gravissimi præsulis incitare. Denique hic Rodericus aliter historiam Burdini narrat, quam illam lib. 6 rerum Hispanicarum cap. 28 litteris mandaverit, ut utramque conferenti manifestum fiet. Mihi non lubet immorari iis, quæ ab Hispanis apud marchionem Mondexarensem cap. 12, & ab aliis, linguæ Hispanicæ ignaris, apud Franciscum Macedo in Diatriba cap. 17 & sequentibus Latine refutata legi possunt.

[509] [tantoque præsule indigna ratiocinia,] Nunc progredior ad refellendam concertationem Roderici Toletani cum archiepiscopo Compostellano, quam paragrapho præcedenti totam exhibui, & de qua sæpe laudatus Franciscus Macedo cap. 13 ita judicat: Illud item frivolum est, velle officere traditioni antiquissimæ & receptissimæ restringendo eam ad certas quasdam moniales & viduas, cum omnes ferme illam ecclesiæ per totam Hispaniam in suis breviariis & Missarum solemniis personarent … Tandem quid ineptius, quam inducere argumentum a consanguinitate Jacobi cum Domino Christo, perinde [quasi] hoc ad causam facere posset, & illud imponere Compostellano præsuli, qui ne de ea quidem re cogitaret? Quid absurdius, quam conari de dignitate certamen inter Deiparam virginem & Jacobum apostolum instituere, & eo digredi, quod in mentem Compostellani episcopi non venerat, & historiam de descensu Virginis ad sanctum Ildefonsum in Toletano templo commemorare? Quasi auderet ille reliquias sancti Jacobi mortui cum beatissimæ Virginis glorioso corpore comparare: quod ne somniare quidem, vel impos sui, quispiam potuisset. Hisce futilitatibus accedunt crassi errores, quorum unum alterumve jam breviter detegam.

[510] Rodericus Toletanus contra archiepiscopum Compostellanum ita argumentatus fuisse dicitur: [& in deprimenda ecclesiæ Compostellanæ antiquitate] Si antiquitatem Compostellanæ ecclesiæ pro te facere existimas, antiquitas ista centum & novem annorum spatio continetur. Si Rodericus hoc intelligat de ecclesia Compostellana, ex quo primum ab Alfonso Casto condita, vel ab Alfonso III postmodum magnificentius instaurata fuit, pluribus seculis a vera illius antiquitate aberrat, ut patet ex iis, quæ parte 1 Commentarii § 5, num. 49 & § 10, num. 121 dixi. Sed videtur dumtaxat velle designare tempus, ex quo ecclesia illa ad archiepiscopalem dignitatem evecta est, cum assertionem suam statim probet hoc modo: Dominus Calixtus Papa ad instantiam principis, cleri & populorum Hispaniæ metropoliticum jus antiquæ & celeberrimæ civitatis Emeritensis Compostellam transtulit anno Domini MCXXIV. At hoc sensu etiam hallucinatur: nam ab anno 1124, quo juxta pseudo-Rodericum ecclesia Compostellana metropoliticum jus obtinuit, usque ad annum 1215, quo concilium Lateranense celebratum est, non centum & novem, sed tantum 91 anni effluxerant. Ego autem existimo, Rodericum arithmeticæ peritiorem fuisse, quam ut in computu tam facili & exiguo tot annis aberraret.

[511] Si quis hoc sphalma arithmeticum excusare velit, [atque magnitudine] eo quod scriptoris vel amanuensis oscitantia facile error aliquis in numeros irrepat, non ero severus similium mendorum castigator. Attamen non tam facile ignoscam alterum errorem, quem pseudo-Rodericus ad deprimendam ecclesiam Compostellanam in eodem orationis contextu ita obtrudit: Usque ad hæc tempora (nempe Callixti II Pontificis, de quo paulo antea egerat) oratorium quoddam admodum parvum erat locus ille, in quo nunc sita est Compostellana ecclesia.

[512] Istud omnino falsum est, ac ipsi Roderico contrarium; [crassos errores commisit,] quandoquidem de Alfonso Magno, qui æra octingentesima septuagesima quinta, id est anno Christi 837 regnare cœpit, lib. 4 rerum Hispanicarum cap. 15 scribit sequentia: Ecclesiam S. Jacobi, quæ erat terrea, quadris lapidibus & columnis marmoreis reparavit. Deinde cap. 18 ejusdem libri celeberrimam istius ecclesiæ dedicationem, ad quam plurimi totius Hispaniæ præsules convenerant, ita refert: Rex, visis epistolis, gaudio est gavisus, & constituit diem, in qua convenirent nobiles & magnates & pontifices, qui ecclesiam beati Jacobi dedicarent. Plura de hac Compostellanæ ecclesiæ consecratione habet Sampirus Asturicensis apud Sandovallium a pag. 75, ubi inter alia dicit, quod Alfonsus construxerit eam valde pulcherrimam. Quomodo ergo usque ad annum 1124, oratorium quoddam admodum parvum erat locus ille, in quo nunc sita est Compostellana ecclesia?

[513] Franciscus Macedo cap. 19 Diatribæ alia hujusmodi pseudo-Roderici ratiocinia exhibet, [quos ab adversariis nostris observatos non fuisse, mirum est.] & ab ipsa veri Roderici historia discrepare ostendit. Porro reliquas anonymi istius fabulatoris narratiunculas, partim falsas, partim insulsas, a jam sæpe laudatis auctoribus explosas vide, quia me talium nugarum jam diu tædet. Interim satis mirari nequeo, quomodo imperitus ille commentarii Toletani auctor, quisquis hic demum fuerit, apud doctissimos viros tam facile fidem obtinere potuerit. Quid dicam? Nova delectant, ut habet proverbium, & nonnumquam homines vigilantissimos fallunt. Sic putabant multi eruditi Hispani, initio elapsi seculi ab impostoribus quibusdam decepti, sese genuina Flavii Lucii Dextri, Luitprandi, aliorumque veterum auctorem opera invenisse, & pro hoc novo thesauro, tamquam pro aris & focis, acriter decertabant. Sed perspicax quorumdam industria fraudem detexit, & tempus paulatim docuit, ea a recentioribus sub falso antiquorum nomine conficta esse, ita ut jam litteratus orbis & oculatiores Hispani illos pseudo-scriptores passim contemnant, eosque nuper Lusitani ex academia sua prudenter eliminaverint. Nunc ad evertendam penitus hujus Loaisiani commentarii fidem ostendere conabor, Rodericum archiepiscopum Toletanum concilio Lateranensi non interfuisse.

[Annotata]

* lege Pontivi

§ XVII. Ex variis instrumentis probatur, Rodericum Toletanum non interfuisse concilio Lateranensi.

[Tempore Innocentii III Papæ controversia de primatu] Innocentius III Papa anno pontificatus sui tertio decimo id est Christi 1210 ad Rodericum archiepiscopum Toletanum dedit litteras, quibus in editione Baluziana tomo 2, pag. 408 ipsi primatum Hispaniæ ita confirmat: Hac igitur ratione prudenter inducti, jura nobilis & famosæ Toletanæ ecclesiæ, apostolicæ Sedis propriæ ac specialis filiæ, conservare volentes, tuis, venerabilis frater Roderice, quem vera in Christo caritate diligimus, rationabilibus postulationibus paternæ pietatis affectu duximus annuendum: ideoque per præsentem privilegii paginam ad exemplar felicis recordationis Urbani, Gelasii, Calixti, Honorii, Eugenii, Adriani, Alexandri I, Alexandri II, Alexandri III, Urbani & Cælestini prædecessorum nostrorum, primatus dignitatem per Hispaniarum regna tibi & ecclesiæ Toletanæ, auctoritate apostolica confirmamus, teque primatem præsules Hispaniarum respicient, & ad te referent, si quid inter eos dignum exortum fuerit quæstione, Archiepiscopus Braccarensis huic Pontificis decreto non paruit. Quare Rodericus misit quemdam clericum ad eumdem Innocentium, ut decreti sui exsecutionem urgeret. Verum Pontifex anno 1211 respondit, sese ob periculum, quod a Saracenis Hispaniæ imminebat, id modo facere non posse, sed opportuniori tempore eam litem esse dirimendam, ut legitur in responsoria Innocentii epistola apud Baluzium tomo 2, pag. 530. Hinc patet, eam controversiam inter Rodericum Toletanum & archiepiscopum Braccarensem ante concilium Lateranense cœptam esse.

[515] [inter archiepiscopum Toletanum & Braccarensem] Cum autem Rodericus anno 1212 post relatam insignem de Saracenis victoriam iterum instaret, ut decretum Pontificis exsecutioni mandaretur, præsul Braccarensis, allegatis repugnantiæ suæ rationibus, litem protraxit usque ad tempora Honorii III Pontificis, qui apud Labbeum tomo XI, parte 1, col. 244 ei & capitulo Braccarensi ita scribit: Coram felicis memoriæ Innocentio Papa prædecessore nostro, litem inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Toletanum, & te, frater archiepiscope, super primatia solemniter contestata, vobis fuit peremptorius terminus assignatus, quo cum rationibus & defensionibus vestris procuratores idoneos ad Sedem apostolicam mitteretis. Cum autem procuratores causæ ad Romanam curiam postea venissent, ac debitis instrumentis carerent, iterum dilationem postularunt, quam Honorius usque ad octavas Pentecostes proxime futuras ipsis indulsit. Sed dicit, elapso peremptorio hoc termino, sese ad litis decisionem processurum. Ex his constat, falsum esse, quod post memoratum anonymi commentarium asserit Loaisa his verbis: Quæ omnia peregit publice Rudericus Ximenius Romæ in sui primatus causa, quam obtinuit: nam summus Pontifex primatus honorem eidem coram omnibus detulit, sicut ante in diplomate concesserat. Eumdem Loaisæ errorem Gabriel Cossartius noster in notis ad concilium Lateranense tomo & parte proxime citatis pag. 236, Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana tomo 2, pag. 35, aliique eruditi viri ante me observarunt.

[516] Antequam ad id accedam, quod hoc paragrapho probandum suscepi, tria notari cupio. Primo hactenus non inveni ullum scriptorem, [(de lite tunc mota inter Toletanum & Compostellanum nulli antiqui meminerunt)] Loaisiana præfati commentarii editione antiquiorem, qui præsentiam Roderici archiepiscopi Toletani in concilio Lateranensi affirmet. Secundo neque Innocentius, neque Honorius, quorum epistolas ad Hispaniam spectantes Cardinalis Aguirrius tomo 3 conciliorum a pag. 403 edidit, ullibi meminerunt de primatu inter Rodericum Toletanum & archiepiscopum Compostellanum controverso, ita ut totam hanc altercationem in synodo Lateranensi anonymus fabulator tantum a cerebro suo produxisse videatur. Non tamen inficior, postea inter Rodericum & archiepiscopum Compostellanum de primatu litem Romæ fuisse institutam: siquidem Joannes de Ferreras in Historia Hispaniæ, nuper Hispanice edita, ad æram 1273 seu annum Christi 1235 ex antiquioribus monumentis notat, Rodericum Toletanum propterea eo tempore Romam discessisse, quod idem iter Romanum infra num. 519 ex ipsa Roderici Historia satis colligitur, quamvis illic itineris causa non experimatur. Sed eo tempore Innocentius & Honorius dudum obierant. Tertio litteræ horum duorum Pontificum nusquam indicant, Rodericum Toletanum tempore Innocentii III ob controversiam cum Braccarensi archiepiscopo Romam venisse, ut per se suam causam ageret; imo ex iis potius colligitur, quod causæ suæ procuratores ad Urbem miserit: nam Innocentius anno 1211 in editione Baluziana lib. 14, epist. 57 archiepiscopo Toletano ita respondet; Quod petitiones, quas obtulisti nobis per M. clericum tuum super negotio primatiæ, nondum admisimus, non ex duritia, sed ex providentia noveris processisse.

[517] Illustrissimus Didacus de Castejon in defensione primatus Toletani inter instrumenta operi præmissa fol. 24 refert epistolam, [Romæ agitata fuit utrimque per procuratores,] die XII Januarii anno 1215 datam, qua idem Pontifex archiepiscopo Braccarensi præcipit, ut ante festum omnium Sanctorum, proxime venturum … procuratores idoneos ad suam præsentiam destinet, ut causa ipsa (videlicet de primatu inter Rodericum Toletanum ac ipsum controverso) fine possit debito terminari. Id etiam confirmat Honorius Papa, cujus verba superius num. 515 protuli. Idem eruitur ex altera Honorii epistola, apud Labbeum nostrum tomo XI, parte 1, col. 244 relata, in qua ad Rodericum Toletanum de Joanne clerico, Braccarensis archiepiscopi procuratore, ita scribit: Idem procurator terminum, tibi & præfato archiepiscopo, ejusque capitulo, in causa, quæ super primatia inter te & eosdem vertitur, a felicis memoriæ Innocentio Papa prædecessore nostro peremptorie assignatum,… petiit prorogari, pro eo, quod I. Guterii canonicus Toletanus, quem procuratorem ad eorum præsentiam, quibus commissa fuit receptio testium, destinasti, judicatus fuit insufficiens ab eisdem. Videtur itaque ea causa tempore Innocentii III, qui anno 1216, die XVI Julii obiit, utrimque per procuratores acta esse.

[518] [etsi Rodericus Toletanus ibidem postea causam suam egerit.] Attamen propterea non nego, Rodericum alias Romam ivisse: nam coram Honorio III ipse comparuit, ut jus primatus sui contra præsulem Braccarensem tueretur; postea autem tempore Gregorii IX Pontificis iterum Romæ fuit, ut causam suam contra archiepiscopum Compostellanum ageret, aut forte alia quædam negotia perficeret. Affirmare non ausim, quod idem præsul Toletanus anno 1211 ad Innocentium III profectus fuerit, etiamsi id præter alios Mariana noster lib. 11 hist. Hisp. cap. 23 asserat his verbis: Rodericus præsul Toletanus Romam amandatus est [pro] venia peccatorum impetranda omnibus, qui more per ea tempora usitato, cruce insigni distincti ad bellum sacrum convenirent. Non temere de hoc Roderici itinere dubitari posset, cum alii auctores scribant, Giraldum sive Gerardum, qui electus erat Segoviensium episcopus, Romam missum fuisse, ut Christianis, contra Mauros bellaturis, indulgentias ab Innocentio III impetraret. Hæc Giraldi electi Segoviensis legatio eruitur ex ipsis litteris Innocentii Papæ, qui lib. 14, epist. 154 in editione Baluziana tom. 2, pag. 582 Alfonso, Castellæ regi respondet, sese omnibus, qui Hispanos in sacro bello adjuverint, remissionem peccatorum concedere, juxta petitionem tuam, inquit, & instantiam dilecti filii Segobiensis electi, nuntii tui, qui circa promotionem ejusdem negotii exstitit solicitus & attentus. Rodericus autem Toletanus eo tempore cum quibusdam Hispaniæ præsulibus videtur in Galliam discessisse, ut regni illius incolas ad bellum contra Mahometanos in Hispania gerendum excitaret. Sed parum refert, ubicumque Rodericus tunc fuerit, si concilio Lateranensi, quod anno 1215 die XI Novembris inchoatum est, non interfuerit, sicut non interfuisse, jam ostendam.

[519] [colligimus ex silentio Lucæ Tudensis] Imprimis liceat mihi etiam uti argumento negativo, quo adversarii toties Hispanos oppugnant. Lucas Tudensis, Roderico Toletano coævus, tomo 4 Hisp. Illust. pag. 113 narrat, magnam præsulum multitudinem ad concilium Lateranense convenisse, & silet de præsentia archiepiscopi Toletani, de quo tamen eadem pagina paulo antea meminit his verbis: Eo tempore reverendissimus pater Rodericus archiepiscopus Toletanus ecclesiam Toletanam mirabili opere fabricavit.

[520] [& ipsius Roderici Toletani,] Quin imo Rodericus in suis scriptis nullam de hoc itinere Romano mentionem facit, cum tamen alibi res a se gestas aut omissas soleat commemorare. Sic lib. 9, cap. 12 agens de bello S. Ferdinandi contra Mauros dicit: In hac expeditione non interfuit Rodericus pontifex Toletanus, qui Guadalphaiare * remanserat, febris acumine fatigatus. Sic eodem libro cap. 17 rationem reddit, cur ecclesiam Cordubensem, anno Christi 1236 Mauris ereptam, non consecraverit: Et quia venerabilis Joannes, inquit, de quo diximus, Roderici Toletani primatis vices gerebat, qui tunc temporis apud Sedem apostolicam morabatur, eliminata spurcitia Machometi, & aqua lusrationis perfusa [mezquitam] in ecclesiam commutavit. Qui ita de se loquitur, cur taceret, se celeberrimo concilio Lateranensi interfuisse? Fateor tamen, hoc argumento negativo rem non plane confici. Quare ad alia pergo.

[521] Post mortem Alfonsi VIII regis Castellæ, & Eleonoræ ejus conjugis, [variisque negotiis Hispanicis] qui ambo anno 1214 obierunt, Rodericus archiepiscopus Toletanus, qui cum aliis tribus regii testamenti exsecutor constitutus fuerat, junioris regis Henrici tutelam suscepit, ut probatur ex quibusdam antiquis instrumentis, quæ marchio Mondexarensis aliique historici Hispani passim citant. Didacus de Colmenares in Historia Segoviensi cap. 20, § I refert integrum Henrici regis diploma, in gratiam ecclesiæ Segoviensis datum æra MCCLII id est anno Christi 1214, decimo octavo die Decembris, cui subscribit Rodericus Toletanæ sedis archiepiscopus cum multis aliis die XVIII Januarii anno 1215, quando habita sunt comitia in civitate Burgensi, ut § 2 tradit idem Colmenares, & confirmat marchio Mondexarensis, qui postremi hujus diplomatis ecgraphum, ex archivo desumptum, penes se conservari testatur.

[522] Cum interim Berengaria loco fratris minorennis regnum Castellæ administraret [quibus hic posterior adfuit,] potens Laræ familia variis artibus regni procurationem ambiebat, & alieno nomine regnare cupiebat, tantumque effecit, ut Berengaria ad conservandam regni tranquillitatem Alvaro Larensi fratrem suum committere coacta fuerit, postulatis prius quibusdam conditionibus, quas ipse Rodericus lib. 9, cap. 1 ita exponit: Quod cum solers regina Berengaria percepisset, animo gratanti concessit; sed timens insolentias, quæ venerunt, fecit jurare comitem Alvarum & magnates, ut sine ipsius reginæ consilio nec aliquibus terram auferrent, nec aliquibus terram darent, nec vicinis regibus guerram moverent, nec mulctam, quæ Hispaniæ pecta * dicitur, imponerent in aliqua regni parte: & juramento & hominio * in manu Roderici Toletani pontificis firmaverunt, & si contrarium facerent, proditionis infamia tenerentur. Hæc autem contigisse videntur mense Mario anni 1215, ut infertur ex quodam instrumento, de quo meminit Alfonsus Muñez apud Mondexarensem citatus.

[523] Mariana noster in hac historia enarranda ordinem temporum & rerum gestarum perturbat: [& quorum chronologiam Mariana noster] nam lib. 12, cap. 4 asserit, machinationes Larensium fratrum es sententia successisse, eo quod Rodericus Toletanus ad concilium Lateranense profectus esset. Dein capite sequenti juramentum ab Alvaro Larensi præstitum, de quo supra, usque ad Roderici reditum differt. Mihi non placet ea chronotaxis: cum enim synodus Lateranensis tantum sub fine Novembris anno 1215 finita fuerit, non potuit Rodericus Toletanus ante initium anni 1216 in Hispanium rediisse. Interim tomo 2 Hispaniæ Illustratæ pag. 161 lego instrumentum, quo idem Alvarus post injustas ecclesiarum vexationes & prioris juramenti violationem meliora spondet; isti autem instrumento ita subscribitur: Facta charta apud Soriam ip. exp XV die Februarii æra MCCLIV id est anno Christi 1216.

[524] [non satis accurate collocavit.] Itaque juxta Marianæ opinionem si Rodericus ineunte Januario anni 1216 Roma in Hispaniam redierit, inter primum comitis Alvari juramentum, coram Roderico præstitum, & posteriorem emendationis promissionem vix potuit sosqui-mensis intercedere. At ipse Rodericus lib. 9, cap. 1 narrat, post primum fidelitatis juramentum contigisse sequentia: Qui (nempe Alvarus) cum Gundisalvo Roderici & fratribus suis, tunc sibi faventibus, in continenti Burgis egrediens cœpit exterminia procurare, magnos humiliare, & vulgi divites exhaurire, religiones & ecclesias ancillare, & decimarum tertias, quæ ad ecclesiarum fabricas pertinebat, cœpit similiter infiscare. Sed excommunicatus a Roderico Toletano decano, qui vices archiepiscopi tunc gerebat, coactus fuit restituere, & jurare, ne de cetero attentaret. Quis credat, tam multa, tamque diversa tantillo temporis spatio peracta fuisse? Adde, quod Burgensis magnatum conventus anno 1215 habitus fuerit, ut ex supra dictis eruitur.

[525] [Rodericum præsulem Toletanum anno 1215 ex Hispania non discessisse.] Neque refert, quod Redericus decanus Toletanus, qui vices archiepiscopi tunc gerebat, contra comitem Alvarum sententiam excommunicationis tulerit: ex eo enim non sequitur absentia Roderici archiepiscopi Toletani, cum verosimillime hic præsul, variis arduisque ecclesiæ & regni occupationibus obrutus, ad gubernandam vastam suam diœcesim semper vicarium habuerit, cui plura negotia committerentur, uti etiamnum hodie in multis ecclesiis fieri videmus. Nec id temere dicitur: nam Chronicon generale, a marchione Mondexarensi citatum, satis ostendit, illam anathematis sententiam jussu archiepiscopi latam esse, & parte 4, cap. 10 habet hæc verba, quæ ex veteri idiomate Hispanico ita fideliter Latina facio: Et quando hoc vidit archiepiscopus dominus Rodericus Toletanus, regnum interdicto subjecit, ita ut eum (scilicet Alvarum Larensem) omnia ablata reddere coëgerit, qui juravit, sese exinde nihil amplius ablaturum. Si Rodericus tunc non fuisset in Hispania, certe causam absentiæ suæ indicasset, sicut supra num. 519 rationem reddit, cur Joannes ecclesiam Cordubensem consecraverit. Adde, quod Rodericus die XX Aprilis anno 1215 cum rege fuerit Abulæ, ubi privilegio, quod in istius urbis gratiam datum est, ita subscripsit: Rodericus Toletanæ sedis archiepiscopus. Id apud Marchionem Mendexarensem comes de Mora tomo 9, fol. 306 testatur.

[526] [Ex duobus diplomatibus,] Præterea Rodericus anno 1215 die XXVII Septembris in oppido Arevalensi, quod in Castella veteri circa limites Legionis situm est, subscripsit donationi, quam rex Henricus Ordini sancti Joannis Hierosolymitani fecit, & quam Marchio Mondexarensis ex Ms. Joannis Lucæ Cortesii refert his verbis: Æra MCCLIII (hæc respondet anno Christi 1215) Arevalæ vigesima septima die Septembris Henricus rex Castellæ donat in perpetuum fratribus hospitalis sancti Joannis Hierosolymitani, & commendatori, qui tenuerit castrum de Consogra triginta caficios (est mensuræ Hispanicæ species, de qua meminit Jacobus I rex Aragonum in Mss. constitutionibus Catalauniæ apud Cangium in Glossario) salis de mensura Toletana annuatim ad opus castelli de Consogra. Confirmant Rodericus archiepiscopus Toletanus, Tellius Palentinus episcopus &c. Joannes de Ferreras, supremus regiæ bibliothecæ Matritensis custos, in Dissertatione Latina de adventu S. Jacobi in Hispaniam num. 43 affirmat, istud privilegium jam inter suos codices Mss. conservari.

[527] Si Rodericus die XXVII Septembris anno 1215 Arevalæ in Castella fuerit, [quorum uni die 27 Septembris anno 1215,] quomodo eodem anno Romæ esse potuit VIII Octobris, quo die anonymus Loaisiani commentarii auctor eam Roderici concertationem in concilio Lateranensi habitam fuisse fabulatur? Sed demus, anonymum errasse, & initium synodi Lateranensi die XI Novembris figendum esse. Hoc posito, si Rodericus terrestri itinere ex oppido Arevalensi Romam profectus fuerit, debuit spatio quadraginta quatuor dierum ultra trecentas quinquaginta leucas conficere, quod parum est verosimile.

[528] Forte quispiam dicet, eum potuisse brevi tempore per mare ex Hispania in Italiam trajicere. [alteri circa initium anni 1216 Rodericus in Hispania subscripsit,] At quis sibi facile persuadeat, Rodericum in eo casu tamdiu distulisse iter Romanum, in quo præter grande terræ intervallum, quod Arevala usque ad aliquem maris mediterranei portum prius peragrare oportebat, tota adventus certitudo a venti inconstantia pendebat? Accedit, quod Rodericus, simili temporis spatio ex Italia in Hispaniam redire debuerit, cum ante initium Decembris Roma discedere non potuerit, & die XV Januarii sequentis anni alteri privilegio Matriti subscripserit, ut laudatus Joannes de Ferreras in Historia Hispaniæ ad annum Christi 1215 parte 6, pag. 60 affirmat.

[529] Denique ex epistola Honorii III, quam anno 1218 ad episcopos Abulensem & Burgensem dedit, [& ex Honorii III epistola infertur,] & cujus fragmentum paragrapho præcedenti num. 503 exhibui, probabilissime eruitur, Rodericum concilio Lateranensi non interfuisse: in ea etenim inter alia sic scribit: Nos tamen pensantes prudentiam venerabilis fratris nostri archiepiscopi Toletani, odorem nominis cujus etsi fama dudum ad nos præconio tanto pertulerit, ut profusa in ejus laudibus videretur; NUNC tamen illam avaram in eisdem comperimus exstitisse, cum scientiæ, circumspectionis, modestiæ, honestatis, ac omnis industriæ longe plus, quam illa retulerit, invenerimus in eodem. Ex hoc loquendi modo duplicem deduco sequelam. Prima est, Rodericum Toletanum coram Honorio Pontifice comparuisse, eique ex conversatione notum fuisse; quæ propior notitia etiam confirmatur ex alia ejusdem Pontificis epistola, ad Rodericum Toletanum scripta, quæ apud Labbeum tomo XI, part. 1, col. 244 ita incipit: Te, ac Joanne Bracarensi clerico procuratore venerabilis fratris nostri Bracarensis archiepiscopi in nostra præsentia constitutis &c.

[530] Altera consequentia est, Rodericum Toletanum Honorio III ante pontificatum dumtaxat ex fama notum fuisse, [eum concilio Lateranensi circa finem anni 1215 non interfuisse,] adeoque illum in concilio Lateranensi cum memoratis archiepiscopis de primatu publice non concertasse: si enim ibi ita disputasset, & tot tamque diversis linguis coram Pontifice Innocentio & Cardinalibus ad omnium stuporem perorasset, ut fingit anonymus; quomodo eum non audisset Honorius, qui tunc sub nomine Centii cardinalitia dignitate fulgebat, ut apud Raynaldum tom. 13 Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 1216 num. 16 ex antiquis scriptoribus refertur. Quomodo hic S. R. E. Cardinalis toto concilii tempore præsulem Toletanum adeo celebrem non vidisset? Quomodo demum post mortem Innocentii III ad Pontificatum evectus scribere potuisset, sibi Rodericum Toletanum antea non nisi ex fama cognitum fuisse, at se nunc in eo plures, quam fama tulerat, virtutum dotes invenisse. Ex his itaque probabilissime concludo, Rodericum archiepiscopum Toletanum concilio Lateranensi non interfuisse, quamvis id aliqui recentiores scripserint, qui sine antiquis ducibus hunc ineptum & anonymum Toletani primatus defensorem incaute secuti sunt.

[531] [cujus tamen præsentiam in ea synodo adversarii tamquam certam supponunt.] Post omnia huc usque disputata speramus, æquos totius controversiæ, arbitros non difficulter consensuros, ut saltem Natalis Alexander deinceps nobis occinere desinat hoc suum epinicium: Habemus firmiorem propheticum sermonem, habemus luculentiora veterum Pontificum Romanorum, scilicet Innocentii I, Hormisdæ, & Gregorii VII testimonia, nec non Roderici Toletani archiepiscopi gravissimam in concilio œcumenico disceptationem, quam concilium & Pontifex probando suam fecerunt. Hoc triumphale adversarii epiphonema sufficienter, ut opinor, antea discussimus: nam duodecimo hujus partis paragrapho probavimus, propheticum sermonem seu textum sacræ Scripturæ sine ulla Hispanicæ traditionis læsione variis modis commode exponi posse. Deinde § 13 & 14 diversis explicationibus ostensum est, nulla Pontificum Romanorum testimonia Hispanicæ S. Jacobi prædicationi repugnare. Tribus demum sequentibus paragraphis demonstravimus, publicam Roderici Toletani disceptationem in concilio Lateranensi, quam adversarius gravissimam appellat, tanto præsule esse indignam atque a tenebrione quodam confictam, quam proinde concilium & Pontifex numquam audierunt, multo minus probando suam fecerunt, ut Natalis Alexander nimis confidenter jactat.

§ XVIII. Novum argumentum contra prædicationem S. Jacobi in Hispania objicitur, ac dissolvitur.

[Litteras Cæsarii abbatis] Nunc restat ultima difficultas, eaque in speciem non minima, quæ mihi aliud quærenti fortuito occurrit, & quam miror a nemine hactenus Hispanis objectam fuisse. Dum pervolverem opus posthumum illustrissimi Petri de Marca, cui titulus est Marca Hispania sive limes Hispanicus, a Stephano Baluzio auctum & editum, lib. 4, col. 403 & 404 reperi sequentia: Exstat in archivo ecclesiæ Ausonensis epistola Cæsarii abbatis sanctæ Cæciliæ in Monteserrato ad Papam Joannem, in qua narrat, se ordinatum fuisse archiepiscopum provinciæ Tarraconensis in synodo Compostellana; sed postea, cum in provinciam profectus esset, susceptum non fuisse ab episcopis, immo gravem contradictionem passum a Petro Barcinonensi, Arnulfo Gerundensi, Hattone Ausonensi, Wisado Urgellitano, & Emerico metropolitano sedis Narbonensis.

[533] Et quoniam Cæsarius, ut sibi reverentiam & ordinationi suæ auctoritatem conciliaret, ajebat, [ex quibus prædicatio S. Jacobi in hispania impugnari potest,] se ordinatum fuisse ante corpus beati Jacobi apostoli, qui ecclesias, Hispanicas fundaverat, responderunt illi, nullum hinc præsidium causæ suæ peti ab eo posse, cum certum esset, hunc Sanctum non fuisse apostolum Hispaniarum: Quia ILLE APOSTOLUS INTERFECTUS HIC VENIT, inquiunt, NULLO MODO AUTEM VIVUS. Ejus erat probare, quod ab aliis negabatur. Non fecit tame; sed conversus ad distributionem provinciarum factam ab Apostolis, ait, Jacobum Spaniam et occidentalia LOCA prædicasse. Deinde Papam orat, ut sibi præsto sit adversus contumaces. Qua fide Baluzius hanc narrationem ex litteris Cæsarii eruerit, postea discutietur. Interim quisque satis videt, quid adversarii contra S. Jacobi prædicationem in Hispania ex his verbis possint elicere. Si Natalis Alexander hæc invenisset, haud dubie confidentius cecinisset triumphum ante victoriam: siquidem tantopere extollit auctoritatem solius Roderici Toletani, quem seculo XIII prædicationi S. Jacobi in Hispania contradixisse existimabat.

[534] Mihi non parum de fictione suspectæ redduntur hæ Cæsarii litteræ, [ipse editor Baluzius falsas aut inter polatas esse censet.] cum in iis ordinatus dicatur die III Kalend. Decembris æra DCCCCXXXVIII, id est anno Christi 900, quo forte nondum natus erat, ut ex personarum aliarumque rerum adjunctis manifestum est. Quare vehementer miror, quod Labbeus, eminentissimus Aguirrius, & novissime Harduinus in suis concibiorum collectionibus hanc synodum Compostellanam, de qua in aliis antiquis monumentis nulla fit mentio, ad eumdem annum 900 retulerint. Vidit hunc anachronismum ipse Baluzius, ideoque statim post proxime memoratum litterarum compendium sic notat: Difficile videtur constituere tempus, quo ista acta sunt: nam in epistola Cæsarii, quam oportet aut falsam esse aut interpolatam, ordinatio ejus peracta dicitur æra DCCCCXXXVIII (ea designat annum Christi nongentesimum, ut jam monui) III Kal. Decembris; quod manifeste falsum est: nondum enim erat archiepiscopi nomine insignitus anno DCCCCLXXI exeunte (imo serius, cum Benedictus VI primum anno 972 die XX Decembris ad Petri cathedram evectus fuerit) quo Benedictus VI Papa privilegium ei tum abbati tantum sanctæ Cæciliæ concessit. Observa, epistolam Cæsarii hic a Baluzio dici falsam aut interpolatam.

[535] Antonius Pagius in Critica historico-chronologica ad Annales Baronii tom. 3, [Antonius Pagius contendit,] pag. 776 & 777 de hac æra fuse disputat, contenditque, epistolam Cæsarii non esse rejiciendam, quamvis in ea numerus annorum deprevatus fuerit. Unde loco proxime citato ad annum Christi 900, num. 10 ita scribit: Harum litterarum a Cæsario scriptaru exemplar ab imperito librario facile in numeris depravari potuit; cum Hispani diu cifras, a decessoribus suis usurpatas, ignorarint, eæque nostra tantum ætate e tenebris erutæ fuerint: obliti, inquam, erant, hanc cifram XV denotare XL, & T pro mille ab illis adhibitam, qui ideo multarum litterarum subscriptiones, in quibus eæ reperiebantur, depravarunt. In autographo litterarum Cæsarii scriptum fuit: æra T VIIII, id est æra M VIIII, & librarius interpretatus est æra DCCCCXXXVIII.

[536] Pagius tam confidenter pronuntiat, a Cæsario positam fuisse notam T VIIII, acsi autographam ipsius epistolam vidisset, quod tamen non facile mihi persuadebit. Facilius errari potuisse crederem, si de unius alteriusve numeri additione, [solum numeros in ea epistola corruptos esse,] omissione, aut transpositione ageretur. Quod si tantam numerorum mutationem velis librario adscribere, poteris etiam suspicari, periodum de prædicatione S. Jacobi in Hispania ab amanuensi malevolo & Hispanis infenso hisce litteris insertam esse. Igitur hæc Pagii conjectura tam facile negatur, quam asseritur. Nihilominus ibidem num. 11 sic concludit: In litteris itaque Cæsarii ad Joannem XIII annus tantum æræ Hispanicæ corruptus, eæque certo concilium Compostellanum anno CMLXXI indictum fuisse demonstrant.

[537] [quo etiam gratis concesso,] At gratis Pagio demus, æram fuisse corruptam ac substituendam esse M VIIII, quæ anno Christi 971 respondet. Hoc etiam concesso, non leves supersunt scrupuli, quos mihi eximi cupio. Imprimis ipse Pagius ad annum 900 num. 8 ita loquitur: Eo Christi anno (nempe 971, de quo ibidem agit) Borellus Barcinonensis comes ad limina apostolorum Petri & Pauli profectus est cum Hattone episcopo Ausonensi & Gerberto monacho Auriliacensi, obtinuitque a Joanne Papa, hujus videlicet nominis XIII, ut Tarraconensis provinciæ metropoliticum jus transferretur ad Ausonensem, & utraque ecclesia uniretur. Addit autem, sese hoc didicisse ex Francisco Diago, seu Didaco Dominicano, qui in Hispanica comitum Barcinonensium historia lib. 2, cap. 19 profert Latine integram Joannis Pontificis bullam, in mense Januario, indictione quarta decima de hac re datam, & capite sequenti contra Antonium Augustinum ostendit, eam anno 971 scriptam fuisse, ita ut Pagius manibus pedibusque in ejus descendat sententiam.

[538] [argumentamur ad hominem,] Jam vero ex his sic argumentor ad hominem: Si initio anni 971, quando urbs Tarraconensis sub Saracenorum jugo gemebat, jus metropoliticum ad episcopatum Ausonensem transierit, & utraque ecclesia sub Hattone præsule Ausonensi unita fuerit, quomodo Cæsarius circa ejusdem anni 971 finem (videlicet III Kalend. Decembris, ut in epistola Cæsarii notatur) in concilio Compostellano consecratus fuit archiepiscopus Tarraconensis? Quomodo accepit ecclesiam jam alteri a Pontifice unitam? Nonne Hatto Ausonensis de injuria conquestus fuisset, dixissetque, sibi a concilio Compostellano eripi non posse dignitatem, quam a Pontifice Romano acceperat? Nihil horum tamen in epistola Cæsarii memoratur, ut postmodum videbimus.

[539] [& ex diplomate Benedicti VI Papæ] Neque hinc evades dicendo, solum archiepiscopi Tarraconensis titulum Cæsario concessum fuisse, cum Tarraco a Saracenis occuparetur: nam Cæsarius in litteris suis satis ostendit, se non nudum archiepiscopi Tarraconensis nomen sibi velle, sed jus metropoliticum in sedecim civitates, ecclesiæ Tarraconensi subjectas, quas enumerat. Præterea quæro, cur Benedictus VI in diplomate, quod in appendice Marcæ Hispanicæ col. 895 ex archivo Montis-serrati refertur, postea ad Cæsarium scribat hoc modo: Benedictus episcopus, servus servorum Dei, Cæsario abbati venerabilis cœnobii sanctæ Cæciliæ Montis-serrati & cunctæ tuæ congregationi, successoribusque tuis perpetuam in Domino salutem. Cur hic Pontifex Cæsarium Tarraconensis archiepiscopi nomine non compellat, quod jam ab anno 971 habuerat? Nonne ii præsules, quos nunc communiter episcopos in partibus vocamus, titulo suæ ecclesiæ a Pontificibus Romanis appellantur? An in curia Romana nesciebatur, quis archiepiscopi Tarraconensis titulum eo tempore gereret? An denique, Romano Pontifice invito, consecratus fuerat Cæsarius? At quomodo tunc ausus fuisset as Pontificem Romanum recurrere, ut jus suum confirmaretur?

[540] Pagius quidem num. 12 respondet, hunc archiepiscopalis dignitatis titulum a Pontifice dissimulari, [alias difficultates ipsi pro ponimus.] ne, eo commemorato, reliqui Catalauniæ præsules conturbarentur. Sed istud effugium sine ullo fundamento excogitatum est: ut enim alia omittam, nonne magis conturbati fuissent Catalauniæ episcopi, si vidissent hominem sibi arrogare titulum, quem Papa ipsi dare non audebat? Nonne altius conquesti fuissent, Cæsarium sibi vindicare dignitatem, qua Joannes XIII episcopum Ausonensem antea ornaverat, & quam nullus Pontifex Romanus Cæsario concesserat?

[541] Non ignoro, hoc Benedicti Papæ diploma a Pagio fictionis argui, [Sicut autem Pagius censet diploma Benedicti Papæ supposititium,] dum ad eumdem annum num. 12 ita disserit: Verum eæ litteræ de falsitate suspectæ videntur, eoque tantum fine confictæ, ut monasterii Ripollensis abbates magis ac magis in possessione monasterii sanctæ Cæciliæ confirmarentur: nam præter subscriptionis falsitatem, rescripti stylus ab eo dissonat, quo temporum illorum Pontifices Romani utebantur: Pontifices quippe Romani neque successoribus potestatem res, prout sibi melius visum fuerit, statuendi auferre possunt, neque eosdem excommunicant. Deinde ostendit, hæc absona in eo diplomate contineri. Tandem idem diploma suspectum reddit hoc argumento negativo: Denique anno MXXIII, quo Berengarius comes Barcinonensis, partibus auditis, abbatiam sanctæ Cæciliæ monasterio Rivipullensi adjudicavit, ut videre est in ejusdem Berengarii litteris mox memoratis, monasterii sanctæ Cæciliæ monachi nulla privilegia exhibuere adversus Rivipullenses; sed in sola possessione, in quam per vim immissi fuerant, totum suum jus fundarunt. Quod si paucos ante annos Benedictus VI vel VII aliquid in favorem monasterii sanctæ Cæciliæ statuisset, hac in causa tacitum non fuisset. Fateor, propter illas aliasque Pagii rationes fidem hujus diplomatis merito in dubium revocari posse. At si eo tempore, quo hæ litteræ sub nomine Pontificis confictæ sunt, fuisset memoria de archiepiscopatu Cæsarii, cur diplomatis fictor tacuisset istum titulum, qui ad gloriam monasterii sanctæ Cæciliæ etiam pertinebat?

[542] Quomodocumque solvantur aut explicentur difficultates, [ita nos has Cæsarii litteras ob puerilem stylum,] quas circa archiepiscopatum Tarraconensem hactenus proposui, saltem de litteris Cæsarii idem suspicor, quod Pagius de diplomate Benedicti Papæ judicandum existimat: siquidem præter manifestum errorem chronologicum & insolitum scribendi modum, plures ineptiæ in iis sese offerunt. Ne autem id temere dixisse videar, specimen accipe ex ipsa epistola, quam Baluzius lib. 7 Miscellaneorum a pag. 57 integram edidit, & quæ ibidem sic incipit: Sydereo fulgore veluti clari poli luminaria virtutum meritis radianti, florenti ut olori opinione alma, candenti ut lilium, pudicitiæ cingulo rubenti ut rosa, prolixa execratione ecclesiasticæ ut apparet gaudium jejuniorum vigiliarumque, ac obedientiæ colla submittentium, fragranti respersione, odorifera unitate, dissociabili pacis, amoris, ac benignitatis & suavitatis vinculis connexum, quorum oratio in alto æthereoque throno penetrat sicut incensum … nitore & humilitatis volatio resplendet color, & laus ac minus vel prope resonare cernitur, domno meo Johanni, ego Cæsarius indignus, gratia Dei archiepiscopus provinciæ Tarraconæ, quæ est fundata in Spania. Puerile enimvero & archiepiscopo indignum exordium, quod Oedipo interprete indigeat!

[543] [falsum anni numerum,] Deinde causam suam exponere aggreditur hoc modo: O domine mi pater, sanctissime Apostolice, audite me pater, quomodo ego pergi ad domum sancti Jacobi apostolicæ sedis, qui est tumulatus in suam apostolicam sedem Galiciæ. Et ego indignus supradictus fui ad domum sancti Jacobi, & petivi benedictionem de provincia Tarragona vel suis munificentiis, hoc est Barquinona, Egara, Jerunda, Ympurias, Ausona, Urgello, Hilerta, Hycto, Tortuosa, Cæsar-augusta, Oscha, Pamplona, Aucha, Calaorra, Tirasona. Et fiunt XVI civitates sub metropolitana Tarraconensi. Tum longo ordine recenset nomina episcoporum, a quibus in Synodo Compostellana archiepiscopus Tarraconensis electus fuerit die III Kalend. Decembris æra DCCCCXXXVIII, quæ respondet anno Christi nongentesimo. Baluzius & Pagius fatentur, hanc æram falsam esse, ut supra pluribus dictum est.

[544] [& inepta ejusdem abbatis responsa] Post hæc Cæsarius controversiam inter se & aliquot episcopos ortam ita narrat: Isti episcopi superius exarati unxerunt me & benedixerunt de ipsa provincia Tarraconensi vel cum suis munificentiis, civitates exaratas. Et ego Cæsarius archipræsul reversus ad provinciam meam nominatam, contradixerunt me episcopi his nominibus: Petrus Barchinonensis episcopus, Arnulphus quondam qui fuit sedis Gerundensis episcopus, Atto sedis Ausonensis episcopus, Wisaldus Urgelitanensis sedis episcopus, & Emericus metropolitanus sedis Narbonensis episcopus. Isti jam supra scripti & nominati, quia istum apostolatum, quod est nominatum Spania & Occidentalia, dixerunt, non erat apostolatum sancti Jacobi; quia ille Apostolus interfectus hic venit, nullo modo autem vivus. Et ego responsum dedi illis secundum canonicam auctoritatem de Nicæno concilio, ubi fuerunt trescentum decem & octo episcopi, & secundum canonem Toletanum, ubi subscripserunt episcopi LXVI episcoporum Spaniæ & Gotthiæ provinciarum edita anno III, regnante domino Sisenando, die Nonas Decembris æra DCLXXI. O domine, sciatis vos, quia Petrus namque Romam accepit, Andreas Achaiam, Jacobus, qui interpretatur filius Zebedæi, frater Johannis apostoli & euangelistæ, Spaniam & Occidentalia loc prædicavit, & sub Herode gladio cæsus occubuit.

[545] [fictitias esse suspicamur.] Tunc, enumeratis aliorum Apostolorum provinciis, ita imperite contra adversarios suos concludit: O pater sancte, ego dico, qui hoc contradicit, quod verum non esset, contradictor est Domini & legi. Ubinam, obsecro, Dominus revelavit, aut in qua lege scriptum est, quo loco singuli Apostoli prædicaverint? Qua igitur fronte Cæsarius illos episcopos, tamquam Domino & legi contrarios, ex hoc capite apud Romanum Pontificem accusare ausus fuisset? Sane prudentius dixisset, illam adversariorum opinionem communi traditioni aut historiæ repugnare. Juverit ad suspicionis meæ confirmationem audire epilogum ejusdem epistolæ, quam non minus inepte ac barbare sic absolvit: Precor vos, pater, per Deum Patrem omnipotentem, ut vestrum consilium & vestras gramatas mihi transmittere faciatis per istum sacerdotem nominativum nomine Galindo. Et quandocumque ego citius potuero, cum reverentia magna, honore, pergere facio ad limitem sancti Petri apostoli. Et ego cupio vestros pedes osculare & vultum vestrum hilarem videre. Rogamus, ut talem nobis donetis ex vestris consiliis, quomodo ego possim explicari super illos. Tantum agite ut rogamus, & nostris precibus vestras dignate accommodare aures, domine & venerabilis Papa. Amen. Fiat. Viden', ex quam obscuro & suspecto instrumento prædicatio S. Jacobi in Hispania oppugnetur?

[546] Satis mirari nequeo, eruditissimum Baluzium tantam auctoritatem tribuisse huic epistolæ, [Hanc Cæsarii epistolam auctoritate Alfonsi III regis] ut in notis ad eam lib. 7 Miscellaneorum pag. 61 ita scripserit: Ceterum valde notandum est, quod Cæsarius ait in hac epistola, episcopos, qui ei contradicebant, dixisse, Jacobum apostolum interfectum Compostellam venisse, nullo modo autem vivum: cui illorum sententiæ consonant litteræ Adefonsi regis Hispaniæ datæ anno DCCCCVI. Has Adefonsi seu Alfonsi litteras, quas Baluzius in chartulario Turonensi se vidisse testatur, parte I hujus Commentarii § 5 exhibui. Sed non video, quomodo eæ patrocinentur opinioni illorum episcoporum, qui S. Jacobum vivum in Hispaniam venisse negabant. Alfonsus potius innuit, sese tali sententiæ adversari, dum initio epistolæ præsulem Compostellanum vocat egregium pontificem apostolicæ Jacobi sedis. Quomodo ecclesiam Compostellanam titulo apostolicæ sedis decorasset, nisi eam a Jacobo apostolo institutam aut saltem fidei lumine illustratam putasset? Quippe non solent ecclesiæ vocari apostolicæ, eo quod in iis corpora Apostolorum quiescant. Sic ecclesia Constantinopolitana vel Amalphitana non appellatur apostolica, etsi ad eas corpus S. Andreæ apostoli translatum fuerit, de quibus translationibus Martyrologium Romanum ad diem IX Maii meminit.

[547] Imo etiamsi ultro concederem, Alfonsum de prædicatione S. Jacobi in Hispania, [perperam confirmat Baluzius,] ne implicite quidem, ullum verbum fecisse, contendo, id ipsi in ea epistola faciendum non fuisse; quod sic probo. Petierant Turonenses, cujus Apostoli tumulus in Hispania haberetur. Alfonsus respondet, ibi certissime quiescere corpus S. Jacobi, filii Zebedæi, quod Hierosolymis in Hispaniam translatum fuerat; & non facit expressam mentionem de ejus prædicatione, tum quia de ea non quærebatur, tum quia instans tabellariorum discessus pluribus eam explicari non permittebat. Quod si ad singula modo voluerimus ea vobis enarrare, inquit Alfonsus in suis litteris, in longius vertetur stilus, quo modum excedemus epistolæ justæ, imo festinationem gerulorum, qui noluerunt remorari. Deinde spondet, se omnia liquidius enucleatiusque perscripturum, quando clerici Turonenses in Hispaniam venerint. Quomodo igitur sententiæ illorum episcoporum consonat Alfonsi epistola, quæ dumtaxat respondet ad ea, quæ petebantur, & explicite non memorat prædicationem S. Jacobi, de qua non agebatur? Est & aliud, in quo majorem a Baluzio fidem requiro, ut jam ostendam.

[548] [& non satis fideliter aut accurate refert,] Imprimis in tota Cæsarii epistola nusquam invenio, episcopos ipsi adversantes dixisse, quod certum esset, sanctum apostolum Jacobum in Hispania Euangelium non prædicasse. Negant quidem, sanctum illum Apostolum in Hispaniam vivum venisse, sed non asserunt, id certum esse. Interim Baluzius, initio hujus paragraphi citatus, in Marca Hispanica col. 404 nobis tale præsulum istorum responsum exhibet: Responderunt illi, nullum hinc præsidium causæ suæ peti ab eo posse, CUM CERTUM ESSET, hunc Sanctum non fuisse apostolum Hispaniarum. Hæc itaque affirmatio certitudinis parum sincere a Baluzio compendiosæ memoratarum litterarum expositioni inserta est. Si quis id neget, provoco ad textum epistolæ Cæsarianæ, quam ipse Baluzius lib. 7 Miscellaneorum a pag. 57 postea cum notis quibusdam edidit. Præterea ex jam relatis ejusdem epistolæ fragmentis satis colligitur, quid hi præsules Cæsario objecerint, & quid ipse illis responderit. Attamen Baluzius supra num. 532 contractam a se litis hujus synopsin ita concludit: Ejus erat (nempe Cæsarii) probare, quod ab aliis negabatur. Non fecit tamen; sed conversus ad distributionem provinciarum factam ab Apostolis, ait, Jacobum Spaniam et occidentalia LOCA prædicasse. Nunc ea Baluzii clausula paucis discutienda est.

[549] [quomodo quibusdam episcopis,] Dum Cæsarius respondet, sanctum illum Apostolum per Spaniam & Occidentalia loca prædicasse, verosimiliter juxta communem istius temporis traditionem, aut vulgo notum antiqui scriptoris textum locutus est. Videtur sane hunc loquendi modum mutuatus esse ab Isidoro aut veteribus Martyrologis, qui simili phrasi utuntur, & quorum verba superius parte I § I, & parte 2 § 6 & sequentibus retulimus. Imo Cæsarius putabat, sententiam suam de prædicatione S. Jacobi in Hispania tam manifestam ac certam esse, ut episcopos illi opinioni adversantes apud Romanum Pontificem serio accusaret, acsi Domino & legi contradicerent, uti supra vidimus.

[550] [Hispanicam S. Jacobi prædicationem negantibus,] Certe apud illustrissimum Petrum de Marca tanta est S. Isidori in hac re auctoritas, ut in epistola ad Henricum Valesium de primis Galiiæ prædicatoribus existimet, hac sola Hispanos causam suam contra adversarios tueri posse: in ea enim immediate post fragmentum, quod parte 2 hujus Commentarii § 7 num. 383 protuli, apud nos tomo V Junii pag. 546 sic scribit: Disceptatur quidem apud eruditos de Jacobi in Hispaniam adventu ex eo præcipue capite, quod Apostoli nondum a Judæa, sortibus sibi apud gentes prædicandi distributis, recessissent; sed quemadmodum auctoritate Isidori, qui sua ex prioribus haurire potuit, se tueri possunt Hispani adversus OPINIONIS CONFICTÆ NOVITATEM, quæ illis opponi solet, ita nobis de Philippo disserere licet. Quid dicturus fuisset vir illustrissimus, si sancti Hieronymi aliorumque veterum testimonia, quæ supra adduxi, adventui S. Jacobi in Hispaniam patrocinari vidisset? Sed ad Cæsarium revertamur, qui objectionem istorum præsulum jam refutaverat solidiori responso, quod Baluzius in memorata clausula subticuit.

[551] [Cæsarius responderat.] Cum prædicatio S. Jacobi in Hispania ab istis episcopis negaretur, Cæsarius pro ea citabat concilium Toletanum, quod æra DCLXXI id est anno Christi 633 celebratum fuisse asserebat. An non probabat id, quod negabatur, qui tam venerandum antiquitatis monumentum contra eos allegabat? Tanti ponderis erat ea probatio, ut hactenus idem argumentum pro adventu S. Jacobi proferant eruditissimi Hispani, inter quos eminentissimus Aguirrius tomo 1 conciliorum Hispaniæ dissert. 9, num. 44 de eo ita loquitur: Accedit urgentissima confirmatio prædicationis S. Jacobi in Hispania, simulque sententiæ sancti Isidori, in celebri concilio Toletano IV, cui ipse præfuit anno Christi DCXXXIII. Videri illic fusius potest, quomodo doctissimus Cardinalis adventum S. Jacobi in Hispaniam ex isto concilio confirmet. Mihi hic sufficit Baluzium de non satis sincera hujus litis relatione convicisse.

[552] Porro si quis opponat, Cæsarium pro prædicatione S. Jacobi in Hispania, [Etsi ea lis nobis de fictione suspecta sit,] quæ sola ab episcopis illis in eadem epistola negatur, primo loco inepte allegasse concilium Nicænum, quod de hac quæstione nullum facit verbum, non refragabor, etsi illam responsionem alia ratione explicari posse non ignorem: non refragabor, inquam, quia inde confirmabitur suspicio mea, quod scriptum istud ab imperito quodam impostore confictum sit, neque diutius contendam cum Baluzio de textu epistolæ, quam ipsemet lib. 4 Marcæ Hispanicæ col. 404 falsam esse aut interpolatam fassus est, licet eamdem lib. 7 Miscellaneorum pag. 60 & 61 tueri velle videatur.

[553] Quinimo etiamsi quispiam omnibus meis dubiis, [gratis tamen supposita illius veritate,] hoc paragrapho circa illam epistolam propositis, plane satisfaceret, ac vera esse demonstraret, quæcumque inter Cæsarium ac memoratos episcopos contigisse narrantur, tamen a sententia nostra recedendum non esset, cum ex iis tantummodo sequeretur, illam opinionem post medium seculi X ab aliquibus in dubium revocatam fuisse. Cæsarius nempe illam traditionem allegabat, tamquam antiquam & communiter receptam. Negabant eam adversantes episcopi, quia causæ suæ noxiam putabant: scimus enim in hujusmodi controversiis ab utraque parte litigante dissimulari multa, negari alia, donec manifeste probentur. En igitur litem, quam ab aliis judicibus dirimi oportet.

[554] [ad eam dirimendam idoneos judices eligimus,] Quare appello ad SS. Hieronymum, Isidorum, Julianum, Beatum, aliosque antiquos & integros hujus litis arbitros, qui contra hos episcopos sententiam pronuntiant, & prædicationem S. Jacobi in Hispania affirmant. Ego itaque, cui in hac re nec seritur nec metitur, malim stare judicio horum virorum, sanctitate & doctrina illustrium, quam negationi quorumdam episcoporum, qui causam suam agebant. Præterea hic suo modo locum habet illa Tertulliani regula, quam superius num. 334 alia occasione sic retuli: Ex ipso ordine manifestatur, id esse Dominicum & verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum & falsum, quod sit posterius immissum. Testimonia autem Martyrologorum aliorumque sanctorum scriptorum, quæ pro adventu S. Jacobi in Hispaniam supra adduxi, longo temporis intervallo contrariam istorum præsulum opinionem præcedunt, ut ipsi traditionis Hispanicæ oppugnatores fateri coguntur.

[555] [& huic quæstioni finem imponimus.] Atque hæc hactenus disputata sunt in gratiam veritatis, quam in toto hoc Commentario præ oculis habui, paratus corrigere, sicubi ab ea aberraverim: sancte enim profiteor, me ita ad hanc disputationem illustrandam accessisse, ut putaverim, non usque adeo solida esse Hispanorum fundamenta ad prædicationem S. Jacobi in Hispania asserendam. Sed postea, variis monumentis diligenter excussis, omnibusque utriusque partis argumentis mature expensis, comperi, immemorabilem Hispanorum traditionem, antiquis testimoniis firmatam, omnibus adversariorum argumentis longe prævalere.

[Annotata]

* al. Guadalfaianæ id est Guadalajaræ

* forte Hispanice pecho

* al. homagio

APPENDIX
De Cæsar-augustana Deiparæ imagine, quam S. Jacobus erexisse traditur.

Jacobus major, Apostolus, Martyr, Compostellæ in Hispania (S.)

BHL Number: 5388


AUCTORE G. C.

§ I. Qualis sit ea Aragonum traditio.

Etsi proprie ad institutum nostrum non spectet de prodigiosis beatissimæ Virginis imaginibus agere, earumque originem examinare, [Cardinalis Aguirrius distinguit] quandoquidem tamen Cæsar-augustana Deiparæ effigies per totum terrarum orbem celeberrima nonnullam habet cum gestis S. Jacobi connexionem, placet ex superabundanti (verba sunt eminentissimi Aguirrii in Collectione maxima conciliorum Hispaniæ tom. 1, dissert. 9, excurs. 7, num. 77) prædicationem ipsam S. Jacobi uberius confirmare traditione alia perantiqua adventus Deiparæ in Cæsaraugustanam urbem, & apparitionis ad B. Jacobum inibi prædicantem.

[557] Porro cujus ponderis sit ea traditio, indicat idem eminentissimus Cardinalis, [inter alias traditiones ecclesiasticas,] dum loco proxime citato num. 93 & 94 inter apostolicas & ecclesiasticas traditiones distinguit, & in ipsis ecclesiasticis varios historicæ auctoritatis gradus ita assignat: Adhuc intra limites traditionum pure ecclesiasticarum, quæ inferioris sunt conditionis, quædam inveniuntur magis fide dignæ, quam aliæ; & eo majori, quanto antiquioribus testimoniis innituntur. Porro adventus & prædicatio S. Jacobi in Hispania, subindeque discipulorum ipsius, inter omnes traditiones ecclesiasticas nuper indicatas primum habet dignitatis locum: quoniam a duodecim saltem seculis usque modo firmatur testimoniis patrum, Breviario S. Isidori, diplomatibus Romanorum Pontificum, & continuata usque in diem hanc ecclesiarum Hispaniæ persuasione, ut supra vidimus,

[558] [& traditionem Cæsaraugustanam,] Apparitio vero Deiparæ supra columnam facta Jacobo apud Cæsaraugustam prædicanti & erectio illius oratorii in honorem ejusdem adhuc viventis, licet non habeat tot certa & adeo antiqua veterum pro se testimonia, ac adventus Jacobi in Hispaniam, adhuc tamen est traditio valde antiqua, Pontificum ac regum privilegiis firmata a multis seculis, & plurimorum gravium scriptorum libris a longo tempore comprobata: quam proinde nemo refutare sine temeritate aut impietate aliqua possit. Nunc videamus, quid ea traditio contineat.

[559] Dum anno 1722 per unam alteramque hebdomadam Cæsar-augustæ commorabar, [quæ legitur in antiquo codice Ms.] amplissimus D. Franciscus Urquiola, ecclesiæ metropolitanæ decanus, coram aliquibus ejusdem ecclesiæ canonicis ostendit mihi in archivo sanctæ Mariæ de Pilari codicem membraneum, in cujus fine narratur, quomodo ædificatum fuerit sacellum sanctæ Mariæ de Columna. Historia autem illa (quantum ex charactere conjicere potui) circa seculum XIII scripta videtur, eique præmittitur sequens præfatiuncula: Ad laudem & gloriam summæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, qui est verus Deus, Trinus & unus, & ad promulganda beneficia & præconia Advocatæ humani generis, Filii Altissimi Genitricis, annuntiamus fidelibus universis narratione veridica & fideli, qualiter ab exordio Christianæ religionis camera seu basilica sanctæ Mariæ de Pilari civitatis Cæsaraugustanæ, & ecclesia ejusdem adorsa fuerit fundamentum. Consequenter notitiæ fidelium tradere disponimus pauca quædam, quæ de mirabilibus multis ad nostram notitiam pervenerunt, operante Virginis Filio, precibus & meritis Genitricis ipsius cappellæ de prælibato Pilari devotis. Postulatores propriarum Lectionum pro secundo nocturno Officii dedicationis ecclesiæ Metropolitanæ Cæsar-augustanæ in Summario num. 1 etiam exhibent hunc prologum, & in Positione num. 9 ex eo colligunt, quod illius scriptores loquantur tamquam de historia ab immemorabili tempore a majoribus accepta, cum dicant, se velle tantum notitiæ fidelium tradere … pauca quædam, quæ de mirabilibus multis ad suam notitiam pervenerunt.

[560] Deinde sequitur ipsa historia, quam ex præfato codice Ms. judicialiter desumptam, [in quo narratur, quomodo S. Jacobus] & in Summario num. 1 relatam, hic fideliter transcribo. Sic autem habet: Post passionem & resurrectionem Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, ac ipsius in cælum aureo volatu ascensum, remansit piissima Virgo virgini commissa Joanni. Crescente vero discipulorum numero in Judæa, ad Apostolorum prædicationem & signa fremuerunt quorumdam corda Judæorum perfida, magnamque adversus Christi Ecclesiam persecutionem sævissimam commovendo lapidantes Stephanum, diversosque nihilominus trucidando. Propterea dixerunt ad eos Apostoli: Vobis quidem primum oportebat prædicare verbum Dei, sed quia repulistis illud, & indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Sicque euntes per mundum universum juxta Christi mandatum prædicaverunt Euangelium omni creaturæ unusquisque in sorte sua. Cum autem egrederentur de Judæa unusquisque accipiebat congerium *, & benedictionem ab ipsa gloriosa Virgine benedicta.

[561] Interea, revelante Spiritu sancto, beatus Jacobus Major, frater Joannis, filius Zebedæi, mandatum accepit a Christo, [post peragratas alias Hispaniæ civitates] quatenus ad partes Hispanas verbum Dei prædicaturus accederet. Ipse vero statim pergens ad Virginem, osculatis manibus, licentiam, & benedictionem piis lacrymis postulabat. Ad quem Virgo: Vade, inquit, fili; imple mandatum Magistri tui: & per ipsum te precor, quatenus in una civitate Hispaniæ, ubi majorem numerum hominum ad fidem converteris, ibi ecclesiam in mei memoriam, prout te monstravero, facias. Progrediens autem beatus Jacobus ex Hierusalem venit ad Hispanias prædicando. Inde pertransiens per Isturias devenit in civitatem Oveti, ubi unum ad fidem convertit. Sicque Galliciam intrans Patronum civitatem alloquitur *: inde properans in Castellam, quæ major Hispania nuncupatur, tandem venit in minorem Hispaniam, quæ Aragonia dicitur, in regione illa, quæ Celtiberia nuncupatur, ubi sita est Cæsaraugustana civitas ad Iberi fluvii ripam.

[562] [ad urbem Cæsær-augustanam venerit,] Ibi igitur beatus Jacobus, multis diebus prædicans, viros octo convertit ad Christum, cum quibus quotidie tractans de regno Dei, exibat ex parte noctis ad ripam fluminis quietis causa, in loco ubi paleæ jactabantur. Ibi namque post soporem orationi vacantes, turbationes hominum & molestias gentilium declinabant. Et ecce post dies aliquot, media nocte lustrante, stabat beatus Jacobus cum fidelibus supradictis contemplatione & orationinibus fatigatis. Ceteris igitur sopore deditis, in hora ipsa mediæ noctis audivit beatus Apostolus voces angelorum cantantium Ave Maria GRATIA PLENA; quasi suavi invitatorio matutinale Virginis inchoando Officium: qui statim flectens genua sua vidit Virginem matrem Christi inter duos choros millium angelorum super pilare, quoddam marmoreum residentem. Concentus igitur cælestis militæ angelorum matutinale Virginis cum versu Benedicamus Domino compleverunt.

[563] [& ibidem in honorem Deiparæ] Quo finito, piissimus vultus beatæ Virginis Mariæ Apostolum sanctum ad se quam dulciter evocavit: Ecce, inquit, Jacobe fili, locus signatus, meoque honori deputatus, in quo in mei memoriam tua industria mea ecclesia construatur: conspice quinimo pilare hoc, in quo sedeo: nam Filius meus, magister tuus, per manus angelorum illud transmisit ex alto, circa cujus situm capellæ altare locabis. In quo præsertim loco precibus ac reverentia mea signa & mirabilia Altissimi virtus operabitur admiranda, illis nimirum, qui in suis necessitatibus meum auxilium implorabunt: eritque pilare illud in loco isto usque in finem mundi, & Christum colentes numquam ex hac urbe deficient. Tunc Jacobus apostolus hilaratus lætitia multa, innumeras gratias Christo referens, easdem retulit Genitrici. Et, ecce, subito cælestis illa concio angelorum Dominam cælorum suscipiens ad Hierosolymam urbem reduxit, & in suam cellulam collocavit. Hic est enim exercitus ille millium angelorum, quem Deus misit ad Virginem in hora, qua Christum concepit, ut illam servarent & viis omnibus sociarent, & illæsum puerum custodirent.

[564] [sacellum construxerit,] Beatus autem Jacobus de tanta visione, & consolatione congaudens, continuo cœpit ibi ædificare ecclesiam, juvantibus, quos ad fidem converterat, supradictis. Capit autem præfata basilica octo quasi passus latitudinis, & sexdecim longitudinis, habens pilare prædictum in capite versus Iberum cum altari, in cujus ecclesiæ servitium, unum de prædictis in presbyterum, quasi magis idoneum, beatus Jacobus ordinavit. Consecrans vero prædictam ecclesiam, & ipsos Christicolas in pace dimittens, reversus est in Judæam, verbum Domini prædicando. Intitulavit autem ipsam ecclesiam, Sanctam Mariam de Pilari. Hæc est enim prima mundi ecclesia in honore Virginis apostolicis manibus dedicata. Hæc enim angelica camera [in] primordiis Ecclesiæ fabricata. Hæc est aula sacratissima sæpius per Virginem visitata, in qua cum angelicis choris visa est sæpius Dei Genitrix matutinos psallere psalmos: in hac siquidem obtentu Virginis plurimis præstantur beneficia, & operantur insignia multa, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat per infinita secula. Amen.

[565] Atque hæc est communis Aragonum traditio, quam R. P. Franciscus Salvator Gilaberte ex Ordine B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum in dissertatione sua Ms., [quam traditionem R. P. Salvator Gilaberte ad tria capita reducit,] quam mihi Cæsar-augustæ perhumaniter communicavit, ad tria potissimum capita reducit his verbis: Itaque tria simul annuntiaverunt nobis patres nostri; primum, Deiparam adhuc viventem apparuisse Jacobo Cæsar-augustæ super columna marmorea missa ex alto; secundum, jussisse ipsi, ut sacellum in sui honorem erigeret; tertium, paruisse illico Apostolum, & Pilarensem basilicam construxisse.

[566] Doctissimus Cardinalis de Aguirre hanc secundam traditionis partem admittere renuit, [quorum secundum eminentissimus Aguirrius admittere recusat.] & de ea loco supra citato num. 97 ita loquitur: Quod vero aliqui aiunt, Deiparam Jacobo jussisse, ut oratorium in ipsius honorem ædificaret, videtur a non multo tempore introductum, sine fundamento apud antiquos, & a veritate alienum. Quis enim facile credat, Deiparam tam insigniter humilem, ut propterea ad summam eam dignitatem præ omnibus creaturis evecta fuerit, exegisse eum cultum omnibus mortalibus insolitum a Jacobo? Nec satis occurres, si dicas, illam non proprio nutu, sed Dei monitu & inspiratione jussisse, ut is honor sibi ab Apostolo & aliis Christianis intra mortalem vitam impenderetur: quamvis enim id sit possibile absolute, videtur incongruum modestissimæ & humillimæ Virgini. Quare non est putandus id ipsi inspirasse Deus, sed dumtaxat Jacobo, qui absque ulla cenodoxiæ umbra, aut præsumptionis specie, potuit Dei Matrem, novum orbis prodigium, novo eo cultu & mortalibus insolito venerari. Verum Cæsar-augustani propriarum lectionum postulatores in responsione ad animadversiones R. P. D. fidei promotoris § 8 & sequentibus huic eminentissimi viri argumento ita satisfecerunt, ut sacra Rituum congregatio illam Deiparæ jussionem in Officio exprimi permiserit, sicuti postea videbimus. Jam fundamenta, quibus ea traditio innititur, exhibeamus.

[Annotata]

* id est licentiam abeundi

* id est in ea prædicat

§ II. Fundamenta Aragonum pro sua traditione.

Non hic proferam integra probationem instrumenta, ne nimium excrescat commentarius, sed ex illis ea tantum excerpam, [Aragones pro sua traditione allegant litteras,] quæ ad memoratam traditionem confirmandam potissimum pertinere Aragones judicant. Si quis autem ea monumenta integra videre velit, inveniet illa in Summario, sacræ Rituum congregationi oblato, aut locis hic per decursum assignandis. Primo allegatur epistola encyclica, qua Petrus Librana, episcopus Cæsar-augustanus, anno 1118 post vindicatam e Maurorum servitute Cæsar-augustam promulgavit indulgentias a Gelasio II Pontifice concessas omnibus fidelibus, qui manus adjutrices porrexerint auxiliumque præbuerint ad reparationem templi majoris, quod exiguam Deiparæ ædem continebat, quæ juxta historicos Hispanos inter medias gentilium Maurorumque persecutiones semper usque ad hunc diem stetit illæsa.

[668] [quibus Petrus Librana anno 1118 Christianos excitat] Cardinalis Baronius, post Hieronymum Blancas, in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1118 num. 18 & 19 refert diploma Gelasii Papæ, & Petri episcopi Cæsar-augustani epistolam, in qua leguntur sequentia: Divina favente clementia, vestrisque precibus & fortium virorum audacia Cæsar-augustanam urbem Christianis manibus subjugari, ac beatæ & gloriosæ Virginis Mariæ ecclesiam, quæ diu (proh dolor!) subjacuit Sarracenorum ditioni, liberari satis audistis, QUAM BEATO ET ANTIQUO NOMINE SANCTITATIS AC DIGNITATIS POLLERE NOVISTIS.

[569] [ad restaurandam Cæsar-augustanam Deiparæ ecclesiam,] Aragones ex his verbis, majori charactere impressis, ita argumentantur: Postrema verba merito in rem nostram sunt ponderanda: nam esto nihil distincte & in specie de hujusmodi enuntient traditione, mirandum tamen quidquam innuunt, quod cum ea mire consonat, sive antiquitatis, sive sanctitatis ratio habeatur: antiquitatis quidem basilicæ, veluti quæ a tempore ineuntis legis gratiæ initium duxerit; & sanctitatis, quoniam a Deiparæ præsentia & apparatione consecratus & sanctificatus ille fuerit locus. Unde quæ paucis ac prægnantibus verbis QUAM BEATO ET ANTIQUO NOMINE, SANCTITATIS AC DIGNITATIS POLLERE NOVISTIS, generatim & tacite complexus est sua in encyclica epistola Cæsar-augustanus episcopus eos alloquens, quibus aliunde res nota erat, diserte pia nostra & constans servavit & reseravit traditio.

[570] [cujus antiquam celebritatem Baronius agnoscit:] Baronius tomo 12 Annalium loco mox citato agnoscit hujus ecclesiæ dignitatem & antiquitatem, dum post utrumque hoc instrumentum exhibitum sic loquitur: Hactenus venerandæ antiquitatis monimenta, Hieronymi Blancæ industria in lucem prodita in Commentariis rerum Aragonensium de Cæsar-augustano tabulario, quibus indulgentiarum promulgandarum pristinus mos reseratur, pariterque antiquus cultus religiosissimæ ecclesiæ, beatissimæ Virginis de Pilari nuncupatæ, quæ hactenus non solum Hispanorum populorum, sed exterorum etiam visitatione frequentatur, universo Christiano orbi illustri fama notissima. Hic, inquam, eminentissimus ille scriptor agnoscit quidem vetustam ecclesiæ istius celebritatem, sed prodigiosum illius exordium admittere non potuit, cum tomo 9 ad annum Christi 816 adventum S. Jacobi in Hispaniam negaverit, nisi quis probet, eum sententiam mutasse, de qua re aliquid antea diximus.

[571] [pro eadem traditione afferunt veterem Missam & collectam,] Alterum ejusdem traditionis documentum est Missa propria, in dedicatione apostolicæ, imo angelicæ, basilicæ beatæ Mariæ Majoris & de Pilari antiquitus decantari solita, quam capitulum Cæsar-augustanum a tempore sancti Pii V solummodo prætermisisse creditur, ut juxta istius Pontificis præscriptum sese ad Romanum Missale religiose conformaret. Habeo penes me antiquum istius Missæ exemplar, Gothicis typis excusum, in quo præter alia præfatæ traditionis testimonia legitur sequens collecta, quæ omnia distincte complectitur his verbis: Omnipotens æterne Deus, qui sacratissimam Virginem matrem tuam inter choros angelorum super columna marmorea, a te ab alto emissa, venire, dum adhuc viveret, dignatus es, ut basilica de Pilari in ejus honorem a protomartyre apostolorum Jacobo suisque sanctissimis discipulis ædificaretur; præsta quæsumus ejus meritis & intercessione fiat impetrabile, quod fida mente poscimus. Qui vivis & regnas &c.

[572] Hujus collectæ usus, ab immemorabili tempore cœptus, [(hæc posterior hactenus quotidie canitur)] usque ad hanc diem perseverat, quando capitulum ejusdem ecclesiæ quotidie processionaliter ad beatissimæ Virginis sacellum accedit, ubi ea canitur; ut Cæsar-augustæ existens aliquoties vidi. Postulatores in Positione num. 12 de hac collecta ita ratiocinantur: Hoc certe documentum gravissimi ponderis est, cum preces contineat ecclesiasticas, in quibus magna semper adhibita cura, ne quidquam intermisceatur, quod vel speciem erroris præ se ferat, vel ulla ex parte veritatem offendat: ægre enim existimari potest, prælatos ecclesiasticos hujusmodi preces recitari permisisse, quin traditionem ad incudem revocaverint, verissimamque habuerint.

[573] Conservatur in archivo metropolitanæ ecclesiæ, [aliaque testimonia,] & in Summario num. 10 exhibetur integrum assecurationis (vulgo vocant Salvaguardiæ) edictum, quod anno 1299 in lingua vernacula istius temporis promulgavit civitas Cæsar-augustana, & quo cavit, ne quis molestia afficeret peregrinantes ad ecclesiam sanctæ Mariæ de Pilari, ne peregrinorum devotio erga sacrum istum locum intepesceret. Unde patet, tunc venerabilem illam Deiparæ ædem magno populi concursu frequentatam fuisse. In eodem archivo exstat privilegium (in Summario num. 17 totum profertur) Joannis II Aragoniæ regis, anno 1459 datum, quo plures prærogativas concedit in favorem istius ecclesiæ, quæ inter ecclesias alias Hispaniæ divinis mysteriis & miraculis refulget, & de illius institutione & ædificatione, testante historia, multa miraculosa referuntur; & principaliter illud mirabile, quod in vita ipsius beatæ ac gloriosæ Virginis, ejusque jussu a beato Jacobo Majori apostolo constructa & ædificata extitit, in cujus capite ipsa beata Virgo pilare marmoreum, quod sibi e cælo transmissum habuerat, & supra quod eidem beato Apostolo apparuit, firmari & collocari jussit. Non opus esse arbitror hic plura posterioris ævi testimonia congerere, cum tempore regis Ferdinandi, cognomento Catholici, illa traditio ita fuerit pervulgata, ut in suo diplomate anni 1504 existimaverit, eam ex Catholicis occiduis neminem latere.

[574] Non possum tamen, quin hic transcribam partem diplomatis, [ac diploma Callixti III Papæ,] quo Callixtus III summus Pontifex anno 1456 concedit indulgentias visitantibus ecclesiam S. Mariæ de Pilari, in qua, inquit, dicta beata Maria Virgo, antequam ad cælos assumeretur, cum Jesu Christo filio suo ac domino nostro, beato Jacobo Majori in columna marmorea apparuit, & ob hoc ipsa ecclesia nomen beatæ Mariæ de Pilari assumpsit, ac inibi quamplurima & infinita miracula divina permissione dietim fiunt; nec non Christi fideles cum magna devotione & veneratione imaginem ejusdem beatæ Mariæ & ejus Filii in quadam cappella ipsius ecclesiæ, quæ de mandato beatæ Mariæ per dictum beatum Jacobum fabricata, & camera angelica Dei Genitricis de Pilari nuncupata & appellata existit, colunt & venerantur, & cum magna devotione visitare non cessant. Omitto alia posteriorum Pontificum diplomata; quia nemo dubitat, quin ea traditio postremis hisce seculis fuerit receptissima. Ob eamdem rationem prætermitto innumeros variarum nationum scriptores, qui a seculo XV illam traditionem litteris mandarunt. Si quis eos nosse desideret, adeat Processum Cæsar-augustanum, sacræ Rituum congregationi oblatum, ubi in Positione a num. 33 de istis auctoribus fit mentio, & ubi in Summario num. 21 texitur illorum catalogus, qui ferme ducentos complectitur.

[575] [in quo fit mentio de miraculis, ibidem patratis,] Quoniam Callixtus III testatur, in sacra illa æde per intercessionem beatissimæ Virginis quotidie innumera patrari miracula (R. D. Josephus Felix de Amada canonicus Cæsar-augustanus in compendio Hispanico, quod anno 1680 Cæsar-augustæ impressum est, sexaginta collegit) ego ex omnibus unicum seligam, quod adeo manifestum est, ut heterodoxos, qui cultum Deiparæ impie calumniantur aut impugnant, erroris sui convincere debeat, nisi similes esse velint pervicacibus quibusdam Judæis, qui Christi doctrinam nolebant amplecti, etiamsi viderent Lazarum ab eo ad vitam revocatum.

[576] [quorum occasione refertur unum, quod anno 1640 contigit juveni,] Contigit istud anno 1640, & Cæsar-augustæ coram illustrissimo archiepiscopo severum examen subiit. Post duos annos typis Matritensibus Latine editum est a Petro Neurath, medico Trevirensi, qui eo tempore in Hispania commorabatur, & qui post alia huc non spectantia rem gestam sic narrat: Hisce nostris diebus juveni crus abscissum ibidem restitutum est; erat autem juvenis ille Michaël Joannes Pellicer, annorum novemdecim, Calanda ortus (pagus Arragonum est, Ordinis Calatravæ) filius Michaëlis Pellicer agricolæ, & Mariæ Blasco, ejusdem pagi incolarum. Hic dum Castelloni de la Plana (pagus regni Valentiani est) avunculo suo Jacobo Blasco serviret, ex curru, in quo triticum vehebatur, excidit, atque crus illi dextrum ab rota confractum est. Cumque & ipse & avunculus ejus pauperes essent, Valentiam ad domum hospitalem delatus est. Ubi cum variis tentatis remediis nihil proficeret, magnum illud Cæsar-augustæ nosocomium petiit, & se Joanni de Estanga, chirurgo expertissimo & medicinæ publico ibidem professori commisit; qui crus ex toto corruptum videns, ad quatuor digitos infra genu abscidit, ac terræ mandavit.

[577] [qui crus abscissum mirabiliter recuperavit.] Juvenis cicatrice obducta ædem Sanctæ Mariæ adiit, ibique nunc opem Virginis implorans, nunc stipem a prætereuntibus petens, biennio integro omnibus se notum fecit. Anno MDCXL, ut parentes inviseret, Calandam, patriam suam petivit, unde ad vicina oppida proreptans, sibi parentibusque victum quærebat. Die vigesima nona Martii, anno a Virginis partu, millesimo sexcentesimo quadragesimo, fœnum colligendo fessus, ad focum assistentibus patre, matre, aliisque duobus conterraneis, ligneum crus deposuit, ac cubitum ivit. Undecima noctis hora mater cubiculum intrans, duos in filii lecto pedes mirata est, & militem (eorum enim cohors ibidem tunc morabatur) esse suspicata, ad maritum cucurrit, qui filium agnoscens, excitavit; ille vero in hæ verba prorupit: Somniabam, me in sacello divæ Virginis de Pilari lampadis oleo crus ungere. Et pater: Gratias Deo redde, Deipara tibi crus restituit: hoc enim juvenis eo usque ignorabat.

[578] Stupendum hoc factum mox illa ipsa nocte divulgatum est, [Hoc prodigium publicum,] & omnes incolæ oculati testes id arbitrati sunt. Die sequenti juvenis a frequenti populo ad templum ductus est, ibi pes (quem Virgo sanctissima distortum, ut omnes miraculum intuerentur, reliquerat) situm naturalem recepit, agnoveruntque eum vere bipedem, quem pridie altero crure destitutum viderant: cui scriba publicam fidem tunc quidem dedit.

[579] Juvenis autem Cæsar-augustam adductus est, [post severam discussionem] res in judicium vocata, datus causidicus, examinati testes, causa ventilata, & tandem die vigesima septima Aprilis anni millesimi sexcentesimi quadragesimi primi sententia, qua factum illud verum & omnem naturæ vim excedens dicitur, lata est ab illustrissimo & reverendissimo domino domino Petro Apaolaza archiepiscopo Cæsar-augustano, subscribentibus domino Antonio Xavierre Priore sanctæ Christinæ, domino Joanne Perat vicario generali & officiali canonico S. metropolitanæ ecclesiæ Cæsar-augustanæ, domino Virto de Virto de Vera archidiacono Cæsar-august., domino Joanne Plano a Frago officiali, domino Philippo Bardaxi sacrorum canonum primario interprete, domino Didaco Chueca canonico magistrali Cæsar-augustano, domino Martino Irribarne Can. Lectore Cæsar-august., Fratre Bartholomæo Foyas Provinciali Ordinis S. Francisci, Fratre Antonio Ortin Abbad Provinciali Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula, domino Dominico Cebrian cathedratico primario theologiæ Cæsar-august.

[580] Promulgata est sententia a juris utriusque doctoribus, [juridice probatum,] domino Philippo Bardaxi, domino Ægidio Fuster, & Michaële Cipres causidico, & notario publico. Signata ab Antonio Alberti Zaporta notario apostolico, & scriba principali curiæ ecclesiasticæ Cæsar-augustanæ. In Annales vero retulit dominus Thomas Tamayo de Vargas Hispaniarum ac Indiarum historiographus regius, in eis, quæ addidit Enchiridio temporis, Rever. Pat. Frat. Alfonsi Veneri Ordinis S. Dominici, Compluti nuper lingua vernacula editis.

[581] Videant hæretici, si hoc tam facile explodent, ut illud S. Joannis Damasceni, [objicitur hareticis,] & reliqua, quæ a majoribus accepimus, quæque apud Indos hodie fiunt. Hoc enim, & nostro seculo, & coram multis oculatis contigit, Cæsar-augustæ in civitate frequentissima, & Aragonum regia, spectantibus Hispanis, & Gallis Testes examinati, causa per integrum annum agitata, & sententia ab archiepiscopo juridice lata est. Quod si rei tam notæ contradicere ausint; quis illos non impudentes, & Judæis magis incredulos incusabit?

[582] Huic accedit testimonium nostri Hieronymi Brizii, qui in censura, opusculo isti præfixa, sic loquitur: [& altero testimonio confirmatur.] Ex mandato R. D. Gabriëlis de Aldama vicarii generalis Matriti legi libellum de stupendo miraculo, nostro seculo inaudito, divæ Virginis de Pilari, quod verum esse scio: cognovi enim puerum primo Cæsar-augustæ absque altero crure ad portam ædis ejusdem Virginis stipem poscentem, & eumdem postea vidi Matriti (quo eum rex noster Catholicus adduci jussit) utroque crure incedentem: vidi stigma quod B. Virgo cæsuræ signum reliquit: nec ego solum, verum & reliqui cæsarei hujus collegii Patres Societatis Jesu viderunt: novi parentes, quibus canonici sanctæ Mariæ de Pilari alimenta præbebant: novi chirurgum, qui ei crus abscidit. Ita vero ab auctore eleganter scriptum est, ut ad Dei gloriam, in argumentum nostræ fidei, & hæreticorum confusionem edi possit. Hoc judico, Matriti in collegio Societatis Jesu, XII Martii, anno MDCXLII. Si hæc testimonia hæreticis nondum satis authentica videantur, legant paragraphum sequentem, quem in eorum gratiam hic addidi, quamvis Commentarius noster jam inde nimium excreverit.

§ III. Juridica archiepiscopi Cæsar-augustani sententia, qua præcedens miraculum confirmatur.

[Producitur authentica, sententia] Prodigio illo, quod superius a num. 576 retulimus, per integrum annum mature discusso, & testibus severe examinatis, illustrissimus ac reverendissimus archiepiscopus Cæsar-augustanus de veritate illius. anno 1641 tulit sententiam, quam ex jam memorato postulatorum Aragonum Summario excerpimus, quod num. 22 hoc authenticum judicium ita refert: In Dei nomine &c. Noverint universi, quod anno a nativitate Domini MDCXLI, die vero XXVII mensis Aprilis apud civitatem Cæsar-augustæ coram illustrissimo & reverendissimo domino Petro Apaolaza, Dei & apostolicæ Sedis gratia archiepisco Cæsar-augustano, regioque consiliario &c., in quodam processu, & causa coram præfato illustrissimo & reverendissimo domino archiepiscopo, & in ejus camera vertente intitulato processu admodum illustrium DD. juratorum concilii & universitatis civitatis Cæsar-augustæ super verificatione cujusdam miraculi, instantibus & supplicantibus doctoribus Philippo Bardaxi, & Ægidio Fuster &c. I. V. DD., & Michaële Cipres notario causidico Cæsar-augustano personis nominatis per dictos admodum illustres DD. Juratos, & concilium præsentis civitatis ad dictum processum faciendum dictus illustrissimus & reverendissimus dominis meus archiepiscopus quamdam in scriptis tulit, legit, & promulgavit definitivam sententiam tenoris sequentis:

[584] [in qua archiepiscopus Cæsar-augustanus asserit,] Christi ac beatæ Virginis de Pilari nominibus invocatis. Nos Don Petrus de Apaolaza, Dei & sanctæ Sedis apostolicæ gratia archiepiscopus Cæsar-augustanus, regiusque consiliarius &c. viso toto præsenti processu, ejusque meritis attentis, diligenter inspectis, summaque cum maturitate rimatis, qui ad instantiam admodum illustrium DD. Juratorum, concilii, & universitatis præsentis civitatis Cæsar-augustæ factus exstitit, constat ex eo, quod Deus optimus maximus, qui gloriosus est in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, cujus ineffabilis altitudo prudentiæ nullis inclusa limitibus, nullis terminis comprehensa, recti censura judicii, cælestia pariter, & terrena disponit, & qui, etsi cunctos ejus ministros magnificet, altis decoret honoribus, & cæleftis efficiat beatitudinis possessores; illos tamen (ut dignis digna rependat) potioribus attollit insigniis dignitatum, & præmiorum ube riore retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat ingentior excellentia meritorum, voluit illam, quæ supra omnes choros est exaltata angelorum, cujus thronus juxta thronum Dei positus est, & ad ejus dexteram in vestitu astitit deaurato, virginem Mariam, matrem suam, miro quodam his nostris temporibus honorare facto.

[585] Constat enim in hospitali generali beatæ Mariæ de Gratia præsentis civitatis Michaëli Joanni Pellizero, [ex juridico testium examine constare,] loci de Calanda hujus archiepiscopatus, propter infirmitatem fuisse crus dextrum abscissum & amputatum, & in cœmeterio dicti hospitalis terræ mandatum duos annos & menses ante dictorum testium depositiones, ut I, V, & VII testes super XI & XII articulum deponunt. Constat etiam ex quinque contestantium testium depositionibus scilicet VIII, IX, X, XII & XIII, super XXI & XXII articulo quod ipsa nocte qua factum miraculum dicitur, quæ erat in ultimis Martii, anni præteriti MDCXL, una hora antequam dictus Michaël Joannes Pellizero lectum gradiendo super terram petiisset, dicti testes cicatricem cruris præcisi viderunt, suisque propriis manibus & tetigerunt, & palparunt.

[586] Constat quod paulo postquam dictus Michaël Joannes cubationem faceret, [quod juveni crus abscissum] testes VIII, & XIII, qui sunt parentes dicti Michaëlis, cubiculum ingredientes, eumdem dormientem cum duobus cruribus invenerunt, & admiratione pleni voces dederunt, ut dictum Michaëlem a somno excitarent, ad quarum strepitum testis XII, qui foris ad ignem remanserat, illuc accedendo dictum Michaëlem, quem paulo ante unum tantum crus habentem viderat, cum duobus invenit, & quod interrogatus dictus Michaël a suis parentibus (quomodo illud factum esset) respondit, quod nesciebat. Verumtamen quod statim atque in lecto positus fuit sopore correptus somniabat, se in cappella virginis Mariæ de Pilari cruris cicatricem cum oleo lampadis ungendo existere, & sic credebat a beatissima Virgine id esse factum, cui, dum lectum ascenderet, serio, & veraciter se commendaverat; quo viso, dictus testis XII (ut ipse asserit super articulo XXIII) vocavit testes IX, & X, qui erant vicini, & simul cum illo & parentibus dicti Michaëlis paulo ante eumdem unum tantum crus habentem viderant, & cicatricem præcisi cruris contrectaverant, qui ad domum Michaëlis redeuntes, illum cum duobus cruribus & viderunt, & admirati sunt, ut ipsi in suis depositionibus super dictis articulis attestantur.

[587] Ex quorum octo testium depositionibus plenissime constat, [æc eidem prodigiose restitutum fuerit,] & de defectu cruris in ipso Michaële, & de ejus restitutione. Cum etiam & identitas personæ sit in processu probata, de qua major numerus testium super articulo XXIX deponunt; imo & identitas cruris, quod esse idem, quod ei amputatum fuit, constat ex signis datis per dictum Michaëlem, & per testes in dicto crure inventis, ut apparet ex depositionibus testium VIII, X, XIII, super XXIV articulo, de quo etiam deponunt V, VIII, XI, & XIII, super articulo XXX. Constat etiam ex plurium testium depositionibus super XXV articulo de magno populi concursu in die sequenti ad videndum crus dicto Michaëli mirabiliter restitutum, & quod eumdem ad ecclesiam comitati sunt, pro gratiis Deo agendis, ubi Missæ sacrificium celebratum est in gratiarum actionem, & ubi omnis populus vidit dictum Michaëlem ambulantem, & laudantem Deum, sua peccata confitentem, & sacrosanctum Eucharistiæ sacramentum fumentem, & impleti sunt stupore & extasi in eo, quod contigerat illi, quia agnoscebant, quod ipse erat, qui eleemosynam cum uno crure tantum paulo ante petebat; prout de claudo illo a nativitate a beato Petro miraculose sanato refertur in Actibus Apostolorum.

[588] [postquam pius juvenis] Constat insuper de virtute & bonis moribus ejusdem Michaëlis ex pluribus testibus super articulo VI, & aliis, de ejusdem charitate, taliter quod ad subveniendum suis inopibus parentibus profectus fuit ab hac civitate ad locum de Calanda, ad quem maximo cum labore pervenit, & ibi per loca vicina eleemosynas colligebat ad suam dictorumque parentum sustentationem, quæ sunt argumenta tanti beneficii ab ipso Deo erga eum collati, quia dat humilibus Deus gratiam. Constat tandem de dicti Michaëlis affectu, fide, & spe erga Deiparam Virginem de Pilari, ut patet ex ipsius depositione super articulo IX, ubi affirmat statim atque pervenit ad istam civitatem pro sui cruris infirmitate curandus, ecclesiam beatæ Mariæ de Pilari adivisse, ibidemque suorum fecisse peccatorum confessionem, ac salutare Eucharistiæ sacramentum sumpsisse antequam ad hospitale generale curandus accessisset.

[589] [se sæpius patrocinio Deiparæ commendaverat,] Et super articulo IX asserit, quod in cruciatu, & tempore scissionis & adustionis cruris semper & ex toto corde Virginem prædictam invocabat, & illi se commendabat, suumque implorabat auxilium, & super articulo XIII, quod indurata aliquantulum vulneris cicatrice adhuc debilitatis viribus, ita ut subvenire sibi non posset, ligneo crure super terram gradiendo, devotione Virginis motus, & attractus ad ipsius templum accessit, & gratias pro recuperata sanitate reddidit, ac noviter eidem Virgini se suamque vitam obtulit, & super articulo XVI cum primo teste contestans, inquit, quod præ dolore in residuo cruris amputati ad cappellam Virginis de Pilari perveniebat, & oleo alicujus ex lampadibus ibi existentibus se ungebat; quod cum retulisset licentiato Estanga, chirurgiæ magistro dicti hospitalis, primus testis in præsenti processu, eidem respondit, præfatam olei unctionem nocivam esse ad vulneris curationem propter olei humiditatem, salvando fidem in his, quæ a sanctissima Virgine operari poterant, sed non propter hoc cessavit dictus Michaël ab unctione, quoties se offerebat occasio.

[590] [ut ipsemet testatur,] Et licet plura ex supradictis ex sola depositione dicti Michaëlis constent, fides tamen eidem videtur adhibenda, quia deponit de facto proprio, nec agitur de alicujus præjudicio, maxime cum & miraculum aliquando per unum testem probari possit, quod tamen in præsenti non est necessarium; cum factum, ex quo miraculum resultat, pluribus sit contestantibus testibus probatum, ex quibus constat in præsenti reperiri omnia illa, quæ ad naturam, & essentiam veri miraculi requiruntur. Est enim a Deo factum precibus beatæ Virginis de Pilari; cui ex corde dictus Michaël Joannes se commendavit; Et est super ordinem totius naturæ creatæ, cum ipsum crus abscissum & amputatum restitui non valeat; Et est ad corroborationem fidei, quia etiamsi inter fideles simus, fides augmentum recipere potest, juxta illud Luc. cap. 17. Adauge nobis fidem, & Marci cap. 9. Credo Domine, adjuva incredulitatem meam; profuitque ad fovendam fidelium charitatem, & plebis Christianæ devotionem augendam, quibus fides ipsa conservatur; præterquam quod juxta multorum opinionem non est de miraculi essentia, quod ad fidei corroborationem fiat. Et tandem fuit in instanti factum: nam sub tam brevi tempore, quod demonstrat processus, visus fuit dictus Michaël sine crure, & cum illo. Igitur non videtur de illo dubitandum.

[591] Neque obstant ea, quæ per dictum Michaëlem, [Illustrissimus præsul solvit difficultates,] & majorem partem testium deponuntur super articulo XXVI, videlicet, quod non statum potuit dictus Michaël pedem firmare: habebat enim nervos & digitos pedis contractos, & impeditos, nec naturalem calorem in crure sentiebat, ejusque apparebat color morticinus, nec erat in longitudine & crassitudine cum altero æquali, quæ omnia essentiæ miraculi repugnare videntur; tum quia non in instanti fuit factum, tum quia res tam imperfecta non videtur a Deo, qui non novit opus imperfectum: nam respondetur, esse de natura miraculi, quod fiat in instanti, esse verum in his, quæ paulatim natura posset operari, verbi gratia in restituenda sanitate febricitanti, quæ, ut cognoscatur, an fuerit miraculosa, vix alio signo cognosci potest, quam ex eo, quod facta est in instanti: nam ex decursu temporis id natura facere potest sine miraculo, & in dubio esset judicanda sanatio naturalis, quia miraculum debet esse supra vires totius naturæ creatæ; at vero quando natura neque in instanti, neque paulatim, potest operari, tunc, etiamsi factum non sit in instanti, reputabitur miraculum, ut in casu nostro; nam certum est, quod natura non potest illi, cui crus est amputatum, ullo modo illud restituere, quia de privatione ad habitum non datur regressus.

[592] Igitur si visus fuit dictus Michaël unum tantum crus habens, nunc autem duo possidens, miraculose id factum est, [quæ huic miraculo opponi possent,] quia naturaliter erat impossibile, & si perfecta non fuit ipsi cruri salus restituta, non repugnat essentiæ miraculi, quia quod erat faciendum miraculose, quod erat restituere crus dicto Michaëli, jam fuit factum perfecte & in instanti; cetera vero, qualia sunt calor, extensio, & dissolutio membrorum, longitudo, & incrassatio cruris, liberatio ab imbecillitate, recuperatio virium & firmitatis, non erat necessarium, quod fierent miraculose, quia hæc omnia natura præstare potest & sic licet facta non sint in instanti, nihil miraculo detrahunt; vel dici potest, quod etiamsi misericors Deus poterat in instanti crus, & perfectam eidem sanitatem restituere, tamen ut ait Glossa in cap. 8. Matthæi, quem uno verbo statim curare poterat, paulatim curat (loquitur de cæco illo a nativitate) ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat, quæ vix quasi per gradus ad lucem redeat, & gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvat; vel dicamus, quod hic non fuit successio miraculi, sed pluralitas: nam quemadmodum in dicto cap. 8. Matthæi voluit Christus dominus per unum miraculum dare visum obscurum cæco, cum potuisset dare clarum, & per aliud miraculum voluit perficere visum ejus, ita ut clare videret, & sic, quod poterat fieri per unum miraculum, factum est per duo.

[593] [& solide probat,] Ita in casu nostro Deus poterat etiam in eodem instanti perfectam sanitatem dicto Michaëli dare, voluit tamen per unum miraculum illi crus restituere, licet debile, & mutilatum, & per aliud miraculum, post tres dies, quod calor naturalis cruri restituto communicaretur, nervi & digiti extenderentur, & tandem crus æquale cum altero remaneret: sicque non fuit successio in miraculo, sed quædam miraculi divisio, seu multiplicatio; ut quod per unum fieri poterat, per duo, vel plura factum existat, ad ostendendum forte precibus beatissimæ Virginis de Pilari id factum esse: cujus visitatione per dictum Michaëlem facta, fuit sanitas eidem integraliter restituta, & ad dicti Michaëlis, & nostram fidem & devotionem cognoscendam.

[594] [illud viribus naturæ adscribi non posse] Nec tandem potest obstare, quod dicto Michaëli aliquis dolor remanserit, quia non est contra rationem miraculi, si in liberatione dolor interveniat, vel cum dolore remaneat ille, qui miraculose sanatur, ut patet Marci cap. 9, ubi spiritus ad præceptum Domini exiit ab illo surdo, & muto exclamans, & multum difcerpens eum, ita quod vexatus remaneret, ut mortuus, & multi dicerent, quod mortuus est; prout nec est contra rationem miraculi, si in sanato remaneat corporis vel membrorum debilitas, tumor, seu durities aliqua; nec etiamsi fiat cum aliquo ministerio aut adjutorio naturæ, vel aliquo medicamento humano.

[595] [adeoque hoc prodigium legitime probatum,] Quare his, & aliis attentis, de consilio infrascriptorum, tam sacræ theologiæ, quam juris Pontificii illustrium doctorum dicimus, pronuntiamus, & declaramus, Michaëli Joanni Pellizero loci de Calanda, de quo in præsenti processu, fuisse miraculose crus dextrum restitutum, quod antea amputatum habebat, & sic non esse opus a natura, sed mirabiliter & miraculose operatum, esseque miraculo adscribendum, uti concurrentibus omnibus iis, quæ ad essentiam veri miraculi concurrere de jure debent, prout cum præsenti illud miraculo attribuimus, & ut miraculum approbamus, & declaramus, & auctorizamus, & ita dicimus &c.

Petrus ARCHIEPISCOPUS.

[596] [& pluribus testimoniis corroboratum, publice promulgari permisit.] Huic illustrissimi præsulis sententiæ subscribunt nonnulli sacræ theologiæ & juris utriusque doctores, aliique, quorum nomina paragrapho præcedente num. 579 expressa sunt. Denique in fine præfati Summarii hæc sequuntur: Dicta diffinitiva sententia sic lata, promulgata &c. acceptata, laudata & approbata fuit. Quibus instantibus & supplicantibus præfatus illustrissimus dominus archiepiscopus concessit ejusdem copiam, sive litteras intimatorias suprascriptæ sententiæ, ex quibus omnibus &c. fuit confectum publicum instrumentum. Quid ad fidem faciendam ab homine prudente ultra desiderari potest? Utinam heterodoxi nostri temporis, qui ea lecturi sunt, hæc & similia in Actis Sanctorum defecato ac maturo animo expendant, & ad Catholicæ Ecclesiæ, in qua sola hujusmodi miracula patrari vident, gremium postliminio revertantur!

§ IV. Difficultates contra traditionem motæ, quibus Aragones respondent.

Decreveram antea omnes illustrissimi Promotoris fidei objectiones, & integra Aragonum ad eas responsa hic proponere; [Illustrissimus fidei promotor contra traditionem Cæsar-Augustanam] sed postea mutavi consilium, tum quod viderem præcedentes Commentarii partes in nimiam molem excrevisse, tum quod post obtentum a sacra Rituum congregatione Officium vim perderent multa illius argumenta, quibus pro munere suo contendebat, Lectiones proprias Cæsar-augustanis non esse concedendas. Quare hic primo contraham argumenta intrinseca, quæ illustrissimus fidei promotor in suis Animadversionibus num. 13 ingenue fatetur, se a Natale Alexandro hausisse; deinde pauca quædam addam, quæ a minutioribus quibusdam adjunctis, & diuturno scriptorum silentio petuntur.

[598] Itaque Natalis Alexander in ultima editione Hist. eccles. tomo 3, [aliqua argumenta desumpsit ex Natali Alexandro,] dissert. 15, pag. 159 argumenta seu potius dubia sua sic profert: Porro ecclesiam Deiparæ adhuc viventi a sancto Jacobo erectam quis credat? Quis humillimam Virginem id jussisse sibi persuadeat? Quis id licuisse sub ethnicis imperatoribus, & mediis in persecutionibus sibi fingat; iis temporibus, quibus Christiani templa nulla habebant, sed privatis in domibus & in cryptis cœtus agebant suos; & in exordiis religionis Christianæ? Hæc objectio ad tria potissimum capita reducitur, quibus ex Hispanis auctoribus jam singillatim respondetur.

[599] Imprimis jam sæpe laudatus Cardinalis de Aguirre tomo 1, [cujus objectionibus] Conc. Hisp. dissert. 9, excurs. 7, num. 79 primæ dubiorum parti ita respondet: Obiter hoc loco observandum, nemini incredibile censendum esse, quod non multis post Christi obitum annis vel Jacobus vel quispiam alius Apostolorum dicaret Deiparæ Virgini, adhuc viventi, templum vel oratorium aliquod, qualiter juxta traditionem prædictam creditur Cæsar-augustæ factum: imprimis enim nulla in eo repugnantia apparet, cum dignitas propemodum infinita Deiparæ, & sanctitas incomparabilis supra omnes electos, & puritas, qua nulla major sub Deo potest intelligi, ut loquitur S. Anselmus, exigant quasi jure suo specialem aliquem cultum, nulli alteri mortalium concessum.

[600] Et id certe putandum non est accidisse nisi ex speciali ordinatione Dei, [cum eminentissimo Aguirrio] volentis ac jubentis, ut Matri suæ singulariter inter omnes mortales id obsequium impenderetur; curantisque, ne ullum inde sequeretur damnum. Quæ addidi ad præoccupanda quædam objecta Natalis Alexandri & aliorum. Proindeque nemo prudenter respuere potest, veluti indecentem aut rationi adversum honorem ejusmodi singularem Deiparæ a Jacobo apostolo præstitum, utpote satis conscio ejus summæ dignitatis, juxta quam nec primam similem visa est, nec habere sequentem, ut Ecclesia accinit, & præterea divinitus monito ad id agendum.

[601] Deinde num. 96 idem eruditissimus Cardinalis ita prosequitur: [Aragones respondent.] Quid autem mirum erit, si Deiparæ, in infinitum fere excedenti Sanctos omnes, concessum fuerit, non modo ut statim post dormitionem, verum adhuc in decursu vitæ cælestis ac sole purioris splendidiorisque oratoria aliquot in ejus honorem exstruerentur, tum a Jacobo Cæsar-augustæ, tum ab aliis Apostolis aut discipulis Christi prædicantibus in variis locis terrarum? Sane sicuti id in singulari non est temere affirmandum de certo aliquo oratorio aut ecclesia, ita nec pro libito respuendum, ubi gravia omnino fundamenta & antiqua traditio id suadent. Postulatores Officii proprii plura his addunt, quæ videri possunt in Responsione ad Animadversiones R. P. D. fidei Promotoris § 7.

[602] [Sanctius noster contendit, jussionem Deiparæ] Alteri dubitationis parti, qua innuitur, illam ædificandi sacelli jussionem singulari Deiparæ humilitati repugnare, jam dudum ante occurrit Gaspar Sanctius, noster, quando in opusculo de S. Jacobi prædicatione in Hispania tractatu 3, cap. 8 hoc argumentum eleganter more suo sic discutit: Hic mihi, nisi aliud instituti ratio posceret, in Mariæ causa agendum foret de humilitatis atque obedientiæ natura, ex quo, ut mihi ipsi persuadeo, planum cuivis fieret, nihil beatam Virginem contra summum humilitatis fastigium esse molitam, cum templum sibi a Jacobo ædificari jussit. Plane humilis est, quicumque, jubente alio, cujus imperio repugnare nefas, ad splendidum aliquem atque sublimem dignitatis gradum attollitur. Neque humilis ille censeri debet, qui in loco sordido atque humili, obstinato consilio hærere vult, si inde superioris voluntas & auctoritas evocat. Humilis plane est, quem in quamcumque partem flectit & versat aliena voluntas, neque parendum jam amplius existimat suæ.

[603] [de ædificando sibi sacello,] Recusabat Petrus pedes suos lavandos porrigere Præceptori suo, quia eo se humanitatis officio indignum putabat: hoc ita ab humilitate profectum videbatur, ut tamen aliquid deprehendatur arrogantis animi, cum corrigere vellet Christi consilium, quasi minus deceret ipsius personam, & quasi Christus, quid ex omnium usu aut dignitate futurum esset, nesciret. Quare humilior omnino Petrus fuit, cum dixit velle se, ut non tantum pedes, sed & manus & caput lavarentur a Christo, quam cum libera dixit atque audaci voce: Non lavabis mihi pedes in æternum.

[604] [non repugnare ejus humilitati.] Tunc post pauca idem scriptor sic pergit: Quis hoc loco pius dubitet, beatam Virginem, dum templum sibi ædificari jubet, divinæ obsecutam esse voluntati; cum nihil aut magnum aut novum moliretur in terris, nisi instinctu afflata divino; cum Spiritus illi sanctus assidue atque familiariter assisteret? Quod si beata Virgo proprie apparuit Jacobo, sane tam longo superato tam terrestri quam maritimo tractu, non potuit ad Tarraconensem illam plagam accedere, nisi agente atque probante Deo, cujus se voluntati totam addixerat. Quod etiam judicandum est, si Virginis tantum species oblata fuit Apostolo: neque enim ab humana virtute fieri potuit, nisi adjuvante atque admittente divina. Postulatores istam quæstionem fusius examinant in Responsione proxime citata § 8 & sequentibus, ubi etiam refellunt opinionem Cardinalis de Aguirre, de qua supra meminimus num. 566. Sed nobis non licet hæc omnia transcribere, qui pluribus Sanctis debitores sumus. Quare ea hic assignasse sufficiat.

[605] Dum tertio loco Natalis Alexander quærit, quomodo initio Christianæ religionis sub ethnicis imperatoribus, quando Christiani nulla habebant templa, [Alteram difficultatem, a Natali Alexandro propositam,] sacra illa ædes Cæsar-augustana in honorem Deiparæ ædificari potuerit, postulatores jam sæpius laudati, ita respondent § 6: Levissimi autem momenti objectio ista facile dignoscitur: tunc enim vim aliquam utcumque haberet, si de magno quodam templo, & sub dio posito sermo esset; at cum res sit de exigua æde, parvulo sacello, seu oratorio clam servato, undenam concepta difficultas? Equidem fatemur, Christianos olim templis caruisse, quæ priori vocis significationi responderent: nam templa antiquitus non dicebantur quælibet sacræ ædes, sed amplissimæ tantum, ut eruditis omnibus notum est. Inde autem nihil ad præsentem causam vel quod eminentissimos Patres remorari queat ab approbatione nostrarum Lectionum, in quibus dicitur, Jacobum, discipulis opem ferentibus, ÆDICULAM Deo in honorem beatæ Virginis exstruxisse, quæ a columna nomen accepit.

[606] Deinde ex sacris & profanis auctoribus erudite ostendunt (id ipsum probat eminentissimus Baronius in Annalibus tomo 1 ad annum Christi 57 a num. 99) Christianos in primordiis Ecclesiæ habuisse sacras ædes a privatis domibus distinctas, [Aragones refellunt,] ac tandem ita concludunt: En igitur, quot quantisve invincibilibus argumentis depellatur umbra illa difficultatis a Natali Alexandro, alioquin hac in causa nimis jam præjudicato scriptore, injecta circa primævam sacram Columnensem ædem, exiguam quidem, pauperem, non palam initio expositam, sed clam & in occulto repositam ac servatam, quemadmodum & ejus testatur fama, & scriptores ac traditio fidem faciunt.

[607] Cum vero Natalis Alexander tacite fateatur, hanc prodigiosam sacelli Cæsar-augustani ædificationem ab omnibus scriptoribus Hispanis referri, [&, cum fateatur, eam communem Hispanorum traditionem,] iidem postulatores in Responsione toties memorata § 5 sic contra eum argumentantur: Supponit auctor, scriptores omnes rerum Hispanicarum fidem facere Pilarensis traditionis, ipsique calculum addidisse. Quis autem credat (ut ejus arguendi formulam fundamento validiore retorqueamus) innumeros Hispanicarum rerum scriptores universim cæcutiisse, aut oculos sponte clausisse, ne obvia viderent, quæ pro responsione objicit Natalis Alexander? Angusta enim & afflicta Christianæ religionis exordia, quemadmodum & sanctissimæ Virginis eximiam, supra quam dici potest, humilitatem nemo illorum ignoravit; & nihilominus in sententia cuncti perstiterunt a majoribus accepta, difficultatis umbras ex conjecturis illis subnascentes contemnendo; quippe qui optime noverant, nascentis Ecclesiæ gressus, illiusque incrementa non ad humanæ prudentiæ regulas exigi debere, sed ad omnipotentis Dei virtutem, qua juxta Danielis prophetiam lapillus de monte sine manibus abscissus superbam confregit statuam, in cineres redegit, atque ita in magnum excrevit montem, universamque implevit terram.

[608] Porro Christiana religio signis, virtutibus, & miraculis singularissimaque Dei auxiliantis providentia & incepit & adolevit. [conqueruntur, quod adversarius ei non acquieverit,] Non ergo æstimandæ objectiones a Natali Alexandro suscitatæ, ut traditionis nostræ fidem everteret; imo quæ illæ continent difficilia, religionis infantiæ ac primæ illius ætati consona omnino juxta divina sunt consilia. Cum denique scriptor ille de historiæ possibilitate non dubitet, sed tantum de facto, conqueruntur Aragones, quod celeberrimæ traditioni non acquieverit, ac immemor fuerit istius regulæ, quam in sua Historia ecclesiastica tomo 3 postremæ editionis dissert. 17, sec. 1, pag. 179 sibi præfixerat, dum rationem reddit, cur traditionem de appulsu S. Mariæ Magdalenæ, Lazari & Marthæ in Gallias tueatur, qua de re in secunda hujus Commentarii parte § 3 plura diximus.

[609] [Aliis argumentis ex Sanctio repondetur,] Alii apostolicam S. Jacobi paupertatem, sumptuosam ac difficilem sacræ ædis structuram, Marianæ imaginis formam & materiam objiciunt, aliisque hujusmodi minutiis traditionem illam vellicant. Verum illis Sanctius noster loco supra citato reponit sequentia: Sane isti, quicumque sunt, humanis rationibus omnia metiuntur, neque ad divinum opus divinas etiam vires & potestatem adjungunt. Idem, credo, multo melius objicere potuissent de marmoreo templo in mediis fluctibus excitato in honorem & tumulum Clementis Papæ. Si hæc manus requirunt hominum, non dubium, quin aliquid operæ Jacobus in illius sacrarii fabricam contulerit; sed neque pius aliquis dubitabit, opinor, opem ibi quoque intercessisse divinam, sicut alibi quoque contigisse ecclesiastici produnt annales: quia aut angeli ipsi manus admoverunt, sicut de marmorea Clementis æde canit Ecclesia, & de templo, Michaëlis nomini consecrato in Gargano monte, antiqua & constans traditio est; aut Tarraconensium animi in Jacobum religionisve causam sic affecti, ut brevi sine ullo euangelicæ prædicationis incommodo ædes illa sacra ædificari potuerit; quæ sane, quia exigua fuit, neque adeo artificiose polita, haud multum operæ requirebat aut spatii.

[610] [& veterum scriptorum de hac traditione testimonia] Plerique demum præcipuum negationis suæ argumentum desumunt ex silentio veterum scriptorum, qui de sacrario illo, per tot secula perseverante, non meminerunt. At huic ratiocinationi negativæ postulatores in Responsione § ultimo sic occurrunt: Quod si plura in hanc rem non suppetunt priorum seculorum scripta, mirabitur nemo, qui mente revolverit dirissimas Hispanicis regnis illatas clades, Daciano illorum præside, qui non solum Christi fidelibus, sed etiam omnibus scriptis, sive ad Sanctorum memoriam, sive ad Christianam religionem pertinentibus crudele attulit bellum, morem gerens impio Diocletiano. Tunc post antiqua hujus subdolæ crudelitatis testimonia, quæ supra num. 324 dedi, sic ad eamdem posteriorum seculorum calamitatem transeunt: Si quæ diffugere potuerunt Diocletiani edictum & Daciani rabiem, armatamque solertiam, periere prorsus Arabum furore, subsequentibus seculis Hispanias devastantium… Et quod antiquitatem præcipue ecclesiasticam Cæsar-augustæ ad extremum pene interitum adduxit, id tandem fuit, quod tempore irruptionis Maurorum episcopus, qui tunc erat Bentius nomine, sacris codicibus ac permultis Sanctorum reliquiis Pilarensis ecclesiæ acceptis, ad montes sese in fugam contulit, ut constat ex Canonica cœnobii sancti Petri de Taberna. Fragmentum istius Canonicæ seu historiæ in prima hujus Commentarii parte num. 113 dedimus, adeo ut illam episcopi Cæsar-augustani fugam hic iterum probare non sit necesse.

[611] [propter iteratam Aragoniæ ruinam periisse dicuntur.] Ceterum postulatores conjiciunt, hos codices Cæsar-augustanos deinde in Pinnatense Ordinis Benedictini monasterium, quod in Aragoniæ montanis exstat, translatos fuisse (id admodum verosimile est, cum Hieronymus Blancas ipsam Canonicam Tabernensem post flammæ superstitem in cœnobio Pinnatensi invenerit) ac postea incendio consumptos ibidem periisse. Ut ut est, laudatus Hieronymus Blancas in præfatione ad suos Commentarios tomo 3, Hisp. Illust. pag. 572 jacturam veterum monumentorum Aragonensium indicat his verbis: Antiquæ res nostræ, quod te minime ignorare arbitror, Loaysa eruditissime, adeo scitu difficiles sunt & perobscuræ, ut non modo quæ priscis illis seculis, sed quæ avorum ætate gestæ fuerunt, vix a nobis, nisi abstrusa & perturbata ratione, comprehendantur. Plures autem istius jacturæ afferuntur causæ multiplicesque; hæ tamen præcipuæ: nam in ipsis regni initiis memoriæ proditur, Pinnatensem sanctioris ærarii locum igne consumptum fuisse, instauratumque denuo, multos post annos incendio simillimo conflagrasse: cumque ibi veterum privilegiorum exempla, monumentaque publica asservanda exstarent, flammis combusta omnia interiere. Postea quoque alia ejusmodi cum ibidem reposita servarentur, a Raimundo Berengario, Barcinonensi comite, Ranimiri II regis genero, circa annum Christi MCL extracta feruntur. Ex his tandem concludunt, mirum non esse, si antiquiora priorum seculorum testimonia, in membranis exarata, hodie exhiberi nequeant.

§ V. Officium proprium ab Aragonibus pro sua traditione Romæ impetratum, & publica de illo lætitia.

Quamvis ab immemorabili tempore festum dedicationis ecclesiæ S. Mariæ de Columna celebratum fuerit, [Aragones antea Romæ repulsam passi] ut patet ex Missa Gothicis characteribus excusa, tamen in generalibus Aragoniæ comitiis, anno 1678 Cæsar-augustæ habitis decretum fuit, ut nomine ipsius regni apud summum Pontificem ageretur, & Officium proprium cum Octava ac historiali narratione hujus miraculosæ apparitionis enixe a sancta Sede peteretur, ut constat ex Actis Curiæ, quæ supra laudatus R. P. Franciscus Salvator Gilaberte mihi describi curavit. Sed tum res in longum protracta est, & tandem sacra Rituum Congregatio, ad quam preces Catholici regis & archiepiscopi capitulique remissæ fuerant, respondit anno 1694, non esse locum concessioni propriarum Lectionum. Cum postmodum causa resumpta esset, referente eminentissimo Cardinale Gabriellio, sacra Congregatio anno 1704 in eadem sententia perstitit. Ab eo tempore ob bellicos tumultus aliasque turbas, quibus Aragonia concutiebatur, causa intermissa fuit.

[613] Nondum tamen Aragones omnem spem abjecerant obtinendi Officium, [animum non desponderunt de obtinendo Officio proprio;] quod tantopere desiderabant: nam anno 1717 vix a turbulenta patriæ suæ ruina paulisper respiraverant, quando eamdem rem iterum Romæ urgere decreverunt. Opportune eo tempore ob gravia Capituli negotia in Urbem mittebatur R. admodum D. Josephus Martinez Rubio, Canonicus Cæsar-augustanus, quem honoris & amicitiæ causa hic libenter nomino, cui simul demandatum est, ut in veras prioris repulsæ causas inquireret, & pro impetrando Officio prudenter instaret.

[614] [sed melioribus monumentis instructi] Is igitur pro ea, qua pollet, rerum gerendarum peritia causam aliter disposuit, firmiora argumenta breviter collegit, relictis fabulosis testimoniis, quæ antea purpuratorum Patrum aures offenderant, ut postulatores in Responsione ad animadversiones R. P. D. Promotoris fidei num. 11 non obscure indicant, dum illustrissimo fidei Promotori, iteratam repulsam objicienti, respondent, alium omnino a præsenti fuisse causæ statum, tum quoad inductas probationes, tum quoad Officii propositi qualitatem & circumstantias: olim enim postulatores, nimia ducti confidentia, pauca exhibuere monumenta, eaque non in forma probante, nec, ut fas erat, compulsata; ut taceamus, magnam tunc eos fecisse vim in Chronics Flavii Lucii Dextri, Marci Maximi, aliorumque similium sublestæ fidei librorum, qui seculo XVI jam desinente, illustrium antiquorum scriptorum personato nomine in lucem prodiere, & merito eminentissimis Patribus stomachum movere potuerunt; quos numquam modo in suffragium advocamus, nec ullo in pretio habemus, multo melioris notæ ac certis innixi auctoribus, monumentisque & notissimis & antiquioribus, quam [sint] supposititia illa chronica. Deinde afferunt alias discrepantiæ notas, quas hic brevitatis causa omitto.

[615] [causam intermissam alacriter resumpserunt,] Res quidem ob brevem laudati canonici in Curia Romana moram tunc ad exitum perduci non potuit: ille enim sequenti anno Cæsar-augustam rediit, postquam Officio obtinendo primum aditum, ut ita loquar, ad sacrum Congregationis tribunal aperuerat. Cum itaque jam major impetrandi Officii spes affulgeret, causa novo ardore urgeri cœpit, & illius cura R. P. Josepho Nicolao Cavero, Ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum, qui anno 1719 Romam proficiscebatur, commendata est. Tunc autem in inclyta Aragoniæ metropoli maxime opus fervebat: nam authentica istrumenta ex archivis juridice eruebantur, argumenta pro pia & antiqua traditione ubique conquirebantur & concinno ordine collocabantur, dirigente omnia R. D. Josepho Martinez Rubio, qui desiderati successus impedimenta antea Romæ intellexerat, atque adeo causæ statum optime noverat, & Romanæ curiæ stylum in hujusmodi processibus disponendis experientia didicerat.

[616] [conspirante in eam rem tota Hispania.] Imo ita animi Aragonum succensi sunt amore erga beatissimam Virginem, ut afflictis illis temporibus magnificum templum in ipsius honorem Cæsar-augustæ a fundamentis erexerint, cujus sumptuosam structuram, anno 1722 nondum perfectam, admiratus sum. Tunc etiam pius reliquorum Hispanorum fervor apparuit: nam statim nomine Catholici regis pro concessione propriarum Lectionum preces Innocentio XIII summo Pontifici porrectæ fuerunt, quas præcesserant supplices litteræ ab archiepiscopis, episcopis & capitulis, quorum omnium catalogus in summario num. 6 texitur, ita ut tota Hispania ad hanc causam evincendam conspirasse videatur.

[617] [Denique anno 1723 ad confirmandam suam traditionem] Interea R. P. Josephus Nicolaus Cavero, his instrumentis eminentissimo Cardinali Orighio traditis, negotium sibi commendatum diligenter promovebat, & post varias cum illlustrissimo fidei promotore disceptationes effecit, ut res die III Julii anno 1723 in Congregatione coram sex Cardinalibus proponeretur, & fere ad optatum finem perduceretur, nisi aliquis scrupulus occurrisset circa proprias lectiones, quas hic in gratiam curiosi lectoris ex numero 7 Summarii exhibeo: Lectio IV. Ex Apostolis, qui post admirabilem Christi in cælos ascensum ad docendas omnes gentes, distributis sibi terrarum partibus, profecti sunt; Jacobus, cognomento Major, divino consilio in Hispaniam appulit: ubi cum discipulos nonnullos Christianis mysteriis imbuisset, Cæsar-augustæ, quæ Aragoniæ caput & metropolis est, aliquamdiu substitit, ibique a beatissima Virgine Dei Genitrice Maria insigni beneficio dignatus est, cujus memoriam celebri traditione commendatam plurima etiam vetustatis monumenta ad posteros propagarunt.

[618] Lectio V. Apostolo enim, ut ferunt, ad Iberi fluminis ripam una cum discipulis noctu secedere solito, [sacræ Rituum congregationi] ut rerum divinarum contemplationi liberius vacaret, Deipara adhuc in humanis agens apparuit, ac sese inter angelorum choros columnæ insistentem conspiciendam dedit, eique injunxit, ut omnipotenti Deo sacellum dedicaret. Quare Jacobus nihil cunctatus, discipulis opem ferentibus, ædiculam Deo in honorem beatæ Virginis exstruxit, quæ a columna cognomen accepit. Ac plane mirandum est, quod regione toties a Christiani nominis hostibus, ac Saracenis præsertim vexata, totque sacris templis aut solo æquatis aut in profanos usus conversis, hæc beatæ Virginis ædes sarta tecta perpetuo steterit.

[619] Lectio VI. Inter ipsas autem infelicium temporum clades hæc sacra religionis, [Lectiones proprias secundi Nocturni proposuerunt,] sanctitatis, ac publici consilii ara portusque salutis incolis fidelibus fuit. Sed procedentibus deinde seculis, cum ad eam undique populi confluerent, assiduis prodigiis maxime nobilitata est, ac summorum Pontificum, regumque privilegiis & largitionibus insignita. Quibus permotus Innocentius XIII Pontifex Maximus ad cultum illibatæ Virginis amplificandum benigne concessit, ut in ejusdem ecclesiæ dedicatione quarto Idus Octobris ab omnibus, qui in civitate ac diœcesi Cæsar-augustana ad horas canonicas tenentur, Officium solenni ritu recitaretur: qua ipsa die ecclesiæ etiam sancti Salvatoris ejusdem Metropolitanæ dedicatio celebratur.

[620] Videns igitur R. P. Josephus Nicolaus Cavero, [quibus non admissis, aliæ substitutæ & probatæ sunt,] difficultatem concessionis non amplius circa substantiam, sed dumtaxat circa rei modum, versari, memoratas secundi Nocturni Lectiones mutavit, & pro iis alias ex sermone S. Bernardi de dedicatione ecclesiæ desumptas substituit, ac in fine historiam apparitionis Deiparæ contraxit hoc modo: Sane inter cetera sacra loca, quæ in Hispaniis speciali devotione coluntur, illustri fama ille notissimus est, qui Virginis Matris nomine Cæsar-augustæ Deo consecratus a columna cognomen accepit: ut enim pia & antiqua traditio habet, cum Jacobus Apostolus, Major nuncupatus, divino consilio in Hispaniam appulisset, & aliquamdiu Cæsar-augustæ substitisset, ibi a beatissima Virgine insigni beneficio dignatus est; ipsi namque, ut ibidem perhibetur, cum aliquot discipulis noctu ad Iberi fluminis ripam oranti Deipara, adhuc in humanis agens, apparuit, eique injunxit, ut sacellum exstrueret. Quare nihil cunctatus Apostolus, discipulis opem ferentibus, ædiculam Deo in ejusdem Virginis honorem dedicavit. Procedentibus autem seculis augustior accessit ecclesia, cujus dedicatio, atque etiam alterius ecclesiæ sancti Salvatoris in civitate & diœcesi Cæsar-augustana quarto Idus Octobris anniversaria solemnitate celebratur. Hæ posteriores Lectiones a Congregatione, die VII Augusti anno 1723 habita, cui interfuere duodecim Cardinales, approbatæ sunt.

[621] [ut patet ex authentico decreto,] Quapropter sacra rituum Congregatio, facta de iis relatione summo Pontifici, edidit sequens decretum: Cum archiepiscopus, capitulum, magistratus, & academia Cæsar-augustana, nec non plures archiepiscopi & episcopi Hispaniæ S. M. Clementi P. XI nonnullis abhinc annis humillimas preces porrexerint, novissime vero serenissimi regis Catholici Philippi V ad sanctissimum D. N. Innocentium XIII piæ supplicationes accesserint pro concessione lectionum propriarum secundi Nocturni in festo dedicationis ecclesiæ metropolitanæ Cæsar-augustæ, illas vero sanctitas sua ad sacram Rituum congregationem remiserit, sacra eadem congregatio ad relationem eminentissimi & reverendissimi D. Cardinalis Orighi, instante P. Magistro Fr. Josepho Nicolao Cavero, procurarore generali Ordinis B. M. V. de Mercede redemptionis captivorum, & tam in scriptis quam in voce R. P. D. Prospero de Lambertinis fidei promotore audito, re pluries mature discussa, indulsit atque concessit, ut in festo dedicationis ecclesiarum sanctissimi Salvatoris & beatissimæ Virginis de Columna civitatis Cæsar-augustæ pro secundo Nocturno suprascriptæ lectiones propriæ, desumptæ ex sermone S. Bernardi, cum additione in fine sextæ lectionis nonnullorum verborum, ab omnibus Christi fidelibus civitatis & diœcesis Cæsar-augustanæ, qui ad horas canonicas tenentur, die XII Octobris in festo dedicationis earumdem ecclesiarum recitari possint & debeant, si sanctissimo Domino nostro visum fuerit. Die VII Augusti MDCCXXIII. Et facta de prædictis per me secretarium eidem sanctissimo Domino nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit. Die XI ejusdem mensis & anni. Inferius subscribebatur: F. Card. Paulutius Præf. Tunc infra locum ✠ sigilli habebatur. N. M. Tedeschi archiepisc. Apamenus sac. Rit. cong. secretarius.

[622] [quod præcipue Aragones summo gandio affecit.] Vix credi potest, quantam lætitiam concessio hujus Officii Hispanis omnibus ac præsertim Aragonibus attulerit: nam simulatque certus memorati decreti nuntius in civitatem Cæsar-augustanam advenit, continuo capitulum metropolitanum, magistratus, ac universitas in mutuas gratulationes eruperunt, & gaudium suum regi Catholico per litteras communicarunt; cives vero Cæsar-augustani, ea fama per urbem sparsa, statim in plateas alacri cursu prodiere, ad sacratissimam Deiparæ ædem confluxere, & beatissimam Virginem variis laudibus extulere, quas etiam pueri læto clamore per plateas ubique repetebant. Mox omnium ecclesiarum campanæ pulsabantur, festivi ignes excitabantur, tot faces aliaque lumina accendebantur, ut noctis tenebræ omnino superarentur. Verbo uno tota civitas in summam lætitiam effundebatur. Ingenue fateor, me incapacem esse, qui paucis hic exprimam reliquos triumphos per solennem dedicationis Octavam celebratos, ingeniosa lemmata & carmina, aliaque platearum ornamenta, de quibus D. Joannes Franciscus Escuder integrum librum Hispanice conscripsit. Itaque hic solum superesse video, ut Aragonibus de pia & antiqua traditione, novo sacræ Congregationis judicio confirmata, ex corde gratuler, meque potentissimo Deiparæ Cæsar-augustanæ patrocinio commendem.

DE S. CHRISTOPHORO MARTYRE
FORTE IN LYCIA.

Sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Christophorus Martyr, forte in Lycia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus ex Fastis sacris, Missalibus ac Breviariis; singularis in Hispania veneratio; ædes ibidem sacræ.

Si ulla uspiam alicujus sancti Martyris per totam, qua late patet, Ecclesiam Catholicam celebris claret memoria; talis certe haberi debet hodierna S. Christophori martyris, cultus celebritate, antiquitate & extensione ubique notissimi. [Sancti memoria hoc die inscribitur Fastis Latinis;] Nomen ejus consignant antiquissima Martyrologia hoc die XXV Julii, quo colitur in Occidente. Non est dubium quin eum memorent apographa Hieronymiana, quidquid & nomen & palæstræ positio nonnihil in eis deformata appareant: sic enim habent: In Licia civitate Salmon natalis sancti XPofari. Romanum parvum rectius: Civitate Samo, Christophori martyris. Ado: In Licia, civitate Samo, S. Christophori, qui virgis ferreis attritus, & a flammis æstuantis incendii Christi virtute salvatus, ad ultimum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit. Usuardus Samon scribit (vide varias lectiones hoc die in Martyrologium istius auctoris a nobis editum) cetera Adoni conformis. Suo quoque Martyrem nostrum metrico Martyrologio intexuit Wandelbertus, ut nihil dicam de Rabano & Notkero, qui eum etiam memorant. Nihil attinet recentiorum hisce catalogum subnectere: suffecerit producere annuntiationem hodierni Martyrologii Romani, quæ ita sonat: In Lycia S. Christophori martyris, qui sub Decio virgis ferreis attritus: reliqua fere ad verbum consentiunt cum Adone & Usuardo.

[2] Latini itaque hoc quidem die XXV Julii annuam Sancti memoriam celebrant; [sed Græcis die 9 Maii.] at Græci non item; qui diem IX Maii ipsius cultui dedicant, uti videre est in Typico sub nomine S. Sabæ citari consueto, Synaxario Basiliano, Kalendario Græcorum apud Genebrardum, Horologio anni 1607; Anthologio, Menologio, quod ex versione Sirleti edidit Canisius; & ibi quidem datur ipsi titulus magni martyris, uti & in elogio ejus apud Maximum episcopum Cytheræum post Menæa magna excusa; a quibus honoratur sequentibus versiculis:

Τὸν χριστοφόρον οἶδά σε Χριστοφόρε
Χριστῷ συνθέντα τῷ Θεῷ διὰ ξίφους.
Χριστοφόρον δὲ ἐνάτῃ σύγχροος ἔκταμε χαλκός.

Te novimus, Christophore, Christiferum; simul
Quem junxit ensis martyrem Christo Deo.
Christophorum nona mactavit concolor ensis.

Addi his possunt cum Ephemerides Græco-Moscæ ante tomum primum Maii; tum ecgraphum, quod servamus, Menologii Slavo-Russici, Menæum Chiffletii, Menologium Florentiæ apud PP. Dominicanos plut. 10, cod. 2. Atque ex his conficitur, Athletæ nostri cultum tam in Occidente quam in Oriente longe celeberrimum fuisse. Quibus addi potest, quod Christophorus inscribatur Litaniæ, Francofurti ad Mœnum repertæ, & anno 1555 editæ a Georgio Wicelio seniore inter Excitamenta sinceræ pietatis; quamque in usu ecclesiarum fuisse dicit temporibus imperatoris Ludovici Pii.

[3] [Cultum ejus admodum in occidente fuisse propagatum, liquet e Breviariis] Verum de cultu hæc satis in genere diximus; nunc ad singularia descendamus, prompturi ex Missalibus ac Breviariis quæ ad particularium locorum cultum illustrandum conducunt. In Directorio ecclesiæ & diœcesis Venetæ, quod anno 1683 typis editum est, ad diem XXV Julii notatur fest. S. Christophori in E. R. in Insula. Proprium civitatis ac diœcesis Tridentinæ anni 1627, dicto die XXV seu XXVII ponit S. Christophori martyris dupl. Ordo divini Officii pro anno Domini 1665 juxta ritum Breviarii Romani & consuetudinem basilicæ Vaticanæ, die XXVII Julii ponit eum per modum semiduplicis. Diximus jam pridem in prætermissis ad diem XXIX Januarii, Sanctum tunc in ecclesia Atrebatensi coli Officio duplici, citato istius ecclesiæ Breviario; quem ritum apographum nostrum Kalendarii Nucernensis, quod ex Directorio anni 1637 desumptum est, ad diem XXVII Julii etiam præscribit. In Ordine recitandi Officium divinum Missasque celebrandi &c. cum festis, quæ generaliter in Hispania celebrantur, pro anno 1718, quo iste Ordo excusus prodiit Matriti, lego sequentia: XXV Julii Christophori M., dup. in matrice Compostellana, ob reliq.; sed transfertur in prim. diem non impeditam. De Breviario Mozarabum dicetur infra.

[4] [ac Missalibus] Missalia item plurima typis edita in promptu sunt, e quibus de propagata sancti Martyris nostri veneratione abunde constet; nimirum Moguntinum anni 1493; Spirense anni 1497; Speciale, uti vocatur, Argentinæ excusum anno 1512, Virdunense 1554, Trajectense 1514; Ordinis S. Joannis Equitum Melitensium 1505; Tornacense & Herbipolense 1509; Mediolanense 1522; Cameracense 1527; Spirense, quod excusum notatur ante annum 1540; e quibus Missalibus nonnulla quidem orationem propriam, nonnulla etiam propriam Missam S. Christophori assignant; quæ singillatim recensere, longum foret & tetricum. Juverit tamen unicum speciminis gratia exemplum producere ex citato Missali Mediolanensi: Super populum: Deus, qui ineffabili misericordia per beatissimum martyrem tuum Christophorum multorum animas ab errore infidelitatis, ad lumen fidei revocasti: præsta populis tuis, ejusdem suffragantibus meritis, in eadem fide permanere stabiles, & esse in opere efficaces. Per.

[5] Super syn. Omnipotens sempiterne Deus, qui agnitionem Filii tui, [quæ proferuntur.] Domini nostri Jesu Christi, mirifica ostensione beato martyri tuo Christophoro revelare dignatus es: concede propitius, ut eo interveniente, mentes nostras, peccatorum detersa caligine, clementiæ tuæ largitas copiosa purificet. Per eumdem Filium tuum &c. Super oblata: Deus, cui per martyrii palmam beatissimus martyr Christophorus se ipsum offerre sacrificium voluit, populi tui hostiam clementer sanctifica, atque ad sumentium animarum salutem exhibere nos dignanter perficias. Per. Sequitur Præfatio ex Actis, de quibus suo loco. Postcom. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut familia tua beati martyris tui Christophori celebrando triumphum, corporis tui sacramento refecta, ejusdem intercedente martyrio, supernarum dapium perfrui mereatur dulcedine. Qui cum Patre &c. Ast inter tot & tam varias Occidentis regiones, ad quas longe lateque Sancti veneratio diffusa est, palmam in hoc genere aliis præripit Hispania.

[6] Imprimis Missale Mozarabicum Toleti anno 1500 jussu eminentissimi Cardinalis Francisci Ximenez, [Apud Mozarates Toleti] archiepiscopi Toletani excusum, luculentissime indicat, ibidem in sacello corporis Christi, in quo Officia sacra ex peculiari fundatione laudati Cardinalis isto ritu quotidie peraguntur, singulari veneratione annuam S. Christophori memoriam celebrari. Ad formandam rudem quamdam ideam, sufficient paucula, quæ Toleti degens ego ipse extraxi ex dicto Missali, in quo Sancti & Comitum ejus præscribitur Offic., oratio, Missa. Alia oratio. Et dicitur: Ex sacro etenim lavacro tinctus Christophorus est appellatus, quia Christum indutus, & Christi gratia jam refertus, Christi virtute firmatus, Christi etiam exemplo existeret gloriosus … Sequitur Post nomina: ad pacem oratio. Inlatio, seu præfatio: Qui sanctum hunc martyrem tuum Christophorum & corporali ostensione terribilem, & gratia muneris eminentem, & gloria nominis tui demonstras potentem … Quem (cæsarem) ita suo almifico terruit aspectu, ut properaret cadere de solio suo; vere Christicolam intuens magnum: cujus vultum territus, in se confusus extiterat inimicus. Deinde Ad orationem dominicam sic dicitur: Qui sanctum tuum Christophorum martyrem, dum juxta quod in omnibus consueta species manet, dissimilis extat &c. Atque hæc singularem ibidem Sancti cultum probant, quamquam correctione egeant, quatenus giganteam Sancti staturam videntur adstruere vel supponere.

[7] Enimvero si Tamayo credimus ad hunc diem XXV Julii, [& alibi in Hispania singulari Sanctus veneratione honoratur.] sancti Martyris nostri apud Hispanos gloriosa memoria ita efficaciter inolevit, ut vix erit oppidum, in cujus ecclesia, aut ejus proceritas depicta non adservetur, aut tanto Martyri eremitorium haud inveniatur extructum. Ita ille satis magnifice, si non hyperbolice. Quanto simplicius ac rectius Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum! Frequens, inquit, erat ac religiosus in Hispaniis Christophori martyris cultus; quod probat ex monasterio, & ecclesia; de quibus, aliisque tum ibi tum alibi in variis Occidentis regionibus ad Sancti honorem exstructis, nunc acturi sumus.

[8] Erat, inquit ibidem Baronius, Cordubæ nobilis ac vetus memoria S. Christophori, [Ecclesia ibidem & monasterium Cordubæ sub ejus nomine,] ecclesia & monasterium ab eo denominatum, cujus meminit S. Eulogius, dum agit de alio Christophoro, ejusdem monasterii alumno; qui sicut & nomen, ita etiam eum imitatus, martyrii coronam est consecutus tempore persecutionis Saracenorum. In Hispaniæ illustratæ tomo 4 habentur Opera S. Eulogii, Ambrosii Moralis Cordubensis scholiis elucidata; ubi in Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 4 notatur S. Christophori monasterium.. quod situm est in spectaculum urbis (Cordubensis) in parte Australi super crepidinem ulteriorem Bætis; quod beatissimus Habentius incoluisse ibidem dicitur. Et cap. 9 recurrit basilica S. Christophori martyris, quæ est ultra amnem in parte meridiana.

[9] [circa quem locum nonnulla observantur.] Capite autem 10 ponit S. Christophori, quæ ultra flumen est, aulam. Ast nullum hactenus istius monasterii alumnum synonymum habemus; quem æque non invenimus ibidem cap. 11, quod haud dubie innuere voluerit Baronius, cum pro titulo habeat Christophorus & Leovigildus monachi martyres; sed iste Christophorus ibi scribitur cœnobium S. Martini, quod est in montana Cordubensi, loco, qui appellatur Roiana, ingressus. Ubinam ergo alumnum istum Baronius invenit apud S. Eulogium? S. Christophori monasterium, cujus alumnum vult fuisse Martyrem synonymum a Saracenis occisum, perperam ab ipso positum hic fuerit pro monasterio S. Martini. Porro in Scholiis ad cap. 4, quod citavimus, circa monasterium S. Christophori sic dicitur: S. Juliani templum operis pervetusti, ex adverso ferme urbis, nunc conspicitur. Potuit id nomen immutasse. Certe nullius alterius apparent vestigia. Sed nos, missis istiusmodi minutiis, Sancti apud Hispanos venerationem prosequamur.

[10] [Ecclesia item Valentiæ; monasterium in Castella.] S. Vincentium Ferrerium, maxima Judæorum parte urbis Valentinæ anno 1412 ad Christum conversa, synagogam eorum mutari fecisse in ecclesiam, sub nomine S. Christophori die X Julii dedicatam, tradit neotericus Legendista Gallus in Vita Sancti, quam edidit ad hunc diem XXV Julii; sed nullum auctorem citat. Mirum est, id tacuisse Tamayum, si alicubi hoc reperit; præsertim cum de translatis Valentiam reliquiis agat. Gesta S. Vincentii Ferrerii illustrata sunt ad diem V Aprilis; at nihil cum in illis de ista ecclesia invenire potuimus; tum in Commentario prævio ibid. pag. 482, num. 16: ubi tamen erat proprius locus de ista re agendi. Dicitur quidem in Vita pag. 495, quod in diversis utriusque Hispaniæ urbibus supra viginti quinque millia ex Judæis ad suscipiendam Christianam adduxerit religionem, & eorum templa in Christi ecclesias dedicari fecerit; quas inter fortasse fuerit prædicta Judæorum synagoga; quamquam id ex illis verbis non magis elici determinate potest, quam ex genere apud Philosophos species hæc vel ista determinata. Interea tamen rem non negamus, sed idoneam pro ejusdem veritate auctoritatem desideramus. Monasterium SS. Vincentii & Christophori in Castella memorat Mabillonius Annal. Benedict. tom. 2, pag. 324.

§ II. Alia loca ipsi sacra in Occidente, uti & in Oriente; reliquiæ in Italia & Hispania.

Italia in locis sacris sub nomine S. Christophori dedicatis symbolam quoque suam contulit, quæ quasi quædam sint tesseræ singularis erga eum venerationis. [Monasterium in Sicilia tempore S. Gregorii M.; item ædes sacra Mediolani;] S. Gregorius magnus PP. Epistolarum ex Registro lib. 8, cap. 33 scribens Secundino, episcopo Tauromenitano, in Sicilia, memorat monasterium S. Christophori, quod in vestra, inquit, diœcesi est constitutum. Sigonius lib. 3 de Regno Italiæ, ad annum 743 nominat basilicam B. Christophori ad quinquagesimum a Ravenna lapidem. Templum item Mediolani notatur in istius urbis Antiquitatibus, quas ex ejusdem parœciis collegit Joannes Antonius Castellionæus, part. 1, sect. 2, fasciculo 9, a pag. 252; quæ autem deinde pluribus illic deducuntur, in compendium contrahimus, diffusius ibidem legenda ab eo, cujus id interfuerit; videlicet delubrum S. Christophori, ubi, quando, & a quibus conditum fuerit; in augustiorem formam ex voto a civibus Mediolanensibus redactum. Porro opportune huc transcribenda videntur, quæ de hospitali ibidem erecto sic recenset a pag. 264: Nunc adnotandum restat, aliquando apud hanc novam D. Christophori ædem quosdam cives ex nostris huic sacræ ædi addictos ad honorem & gloriam beatissimorum Joan. Baptistæ, Jacobi & Christophori ac Christinæ, & inopum miserorumque auxilium ac subsidium, hospitalitatem exercuisse; postea vero mutato consilio, sodalitatem sub iisdem Sanctis tutelaribus instituisse, fierique rem ibi sacram procurasse ex oblationibus piorum hominum, & in primis Philippi Mariæ Ducis (Mediolanensis) egentibus elargiendo quidquid ex redditibus annuis, quos possederant, superesset; petiisse quoque a principe confirmationem sodalitatis, & quarumdam ejusdem legum.

[12] Ex hac Philippi ducis munificentia, & inditum novæ ædi jam fabricatæ nomen Ducalis sacelli, [de qua plures hic notitiæ] & ipse idem ejus auctor habitus & nominatus: quamvis & illius nihil publico elogio testatum, & illius nihil veritate fundatum reperiatur, ut vel ipsis, inquit, prælibati archiepiscopalis vicarii litteris supra apertissime patuit. Fuisse tamen tunc temporis pinguioris hujus delubri redditus annuos, cum ex Ducali liberalitate, adjunctis maxime aliis uberrimis piorum civium subventionibus; tum ex quantitate proventuum; qui temporis decursu pendebantur huic religioso loco, in quo præter ministros, tot alebantur pauperes, ad justi instar xenodochii, facile est conjicere. Verum, succedentibus variis patriæ nostræ tam belli quam sterilitatis infortuniis, decrevisse ac imminutos esse redditus, clare constat ex antedicta epistola vicarii archiepiscopalis; in qua legitur, hanc ædem D. Christophori habere annuis in redditibus libras 227, & solidos duodecim imperiales. At sub annum MD excrevisse hujusmodi redditus usque ad libras 312 s. 9 imperiales, & bona immobilia, ex quibus percipiebantur, fuisse æstimata libris octo millibus, & ducentis nonaginta; verisimileque est exinde semper auctos, quemadmodum & ceterarum rerum pretia.

[13] [dantur.] Cura & munus exigendorum reddituum, sicut & in varios usus erogandorum societati S. Christophori jam diu erectæ incubuit, ac duce Mediolano prædicto approbante, demandatum est. Hujus Societatis sunt honesti cives numero duodecim; quem in numerum aliqui equestris & senatorii etiam ordinis adscripti sunt. Distribuunt quotannis certas eleemosynas pauperibus, adventante nostri Servatoris natali die, loco fortasse alimentorum, quæ in illo olim xenodochio egentibus præstabantur. Tum subjectis pauculis tam de duabus e regione hujus sacræ ædis domibus, vinea, horto, & area; prædictæque societatis censu; quam de annuo tributo, abbati ibidem S. Vincentii persolvendo (de quibus, ne longiores simus, consuli potest laudatus auctor) sic pergit: Est ecclesiastico more rite consecrata, ut testantur Acta S. Caroli eam lustrantis; longitudinemque habet cubitorum 24; latitudinem vero 23. In duas item partes erat divisa ac dispartita, pariete ac ferrea craticula interpositis olim: nunc autem iis de medio remotis atque sublatis adinstar unius amplioris ædis redacta & restituta. Fuit item mos servandæ in ea Eucharistiæ a festo Paschatis ad festum S. Martini, teste eodem auctore; ubi de pueris ac puellis, qui ibidem Christianis instituuntur præceptis; ac de jure curari S. Vincentii in eamdem ædem, quod archiepiscopalis vicarii decreto confirmatum fuerit, etiam agit.

[14] [Varia alia in Occidente loca] Varia in Occidente monasteria, Sancti nomine insignita, suppeditant indices Mabillonii ad Annales Benedictinos; quibus singulatim recensendis non immoramur. Arvernis, inquit Saussayus, antiqua visitur ecclesia, ejus patrocinio illustris; nec non Lutetiæ Parisiorum alia, titulo etiam parœciali conspicua. In libro Gallice edito anno 1668, cui titulus, Ecclesia metropolitana & primatialis S. Andreæ Burdegalensis, inter beneficia ecclesiastica istius archiepiscopatus notatur S. Christophle de Castillon pag. 393; S. Christophle de Donzac pag. 400. In Ms. nostro Gallico de Sanctis Autissiodorensibus, quod prænotatur extractum e Martyrologio istius ecclesiæ, hoc die signatur patronus ecclesiarum vulgo Sessy les Bois, Coulanges-les-Vincuses, Nitry, Fontenay apud Mailly. Ex reliquiis ejus sunt in Charbuy, & in Mailly le chateau. In historia captæ & liberatæ urbis Autissiodorensis, a V. Cl. J. le Beuf, canonico & succentore ecclesiæ Autissiodorensis, Gallice non ita pridem edita, pag. 161 ponitur tamquam patroniis Marciaci; vulgo le Val de Merci. Onomasticum sanctum Gallico-Latinum Simonis de Peyronet, anno 1658 Tolosæ excusum, in sine inter omissa ponit: Christal, Christophorus, martyr celebris, qui sub hac nuncupatione habet ecclesiam, Tolosa non procul distantem; ab eoque non paucæ feminæ Christailles in baptismo denominatæ. Altare vero in honorem ejusdem Sancti nostri in ecclesia Remensi a S. Leone PP. IX consecratum, habes in Commentario prævio ad ejus Vitam die XIX Aprilis, pag. 644. Ad Belgium nostrum quod attinet; ecclesia Cathedralis Ruræmundensis, quæ est unica simul parochialis in ista civitate, sub titulo S. Christophori dedicata est; cujus in præaltæ turris culmine exposita visitur ejusdem Sancti statua. Bruxellis ex adverso nostri collegii est gerontotrophium sub isto nomine; Brugis sacellum in magno foro, in quod statis diebus conveniunt puellæ, a nostris doctrina Christiana instituendæ.

[15] S. Christophori parœcia Moguntiæ notatur tom. 1 Rerum Moguntiacarum anno 1722 Francofurti ad Mœnum edito; [S. Christophori nomine insignita.] apparitio autem de condendo monasterio occurrit apud Leibnitium de Scriptoribus Brunsvicensibus tom. 1, pag. 580 (quam infra narrabimus.) Et ibid. a pag. 703 occurrunt ista: Tribus fratribus comitibus & Mathildi .. placuit, ut locum suum principalem, unde originem duxerant .. specialiter S. Christophoro martyri deputarent. Unde quia quatuor erant, totidem inibi canonicos sacerdotes ordinarunt, & præpositum eis Siboldum nomine instituerunt; qui locus postea in monasterium mutatus est Ordinis S. Benedicti, Rheinhausense dictum; quod non longe ab opido cognomine, in diœcesi Moguntina constructum fuisse, ex Trithemio refert Mabillonius Annal. Benedict. ad an. 1096 in fine. Videri etiam potest Bucelinus in Germaniæ sacræ parte altera pag. 75. Item ecclesia parochialis visitur Coloniæ Agrippinæ, ex Gelenio de istius urbis Magnitudine lib. 3, syntagm. 33; ubi & de origine ac progressu ejus; & § 3 inter festa dicitur, quod patroni diem celebrant quotannis XXV Julii; § 4 ponitur inter fraternitates ea, quæ est B. M. Virginis & S. Christophori. Adde sacellum SS. Christophori, Erasmi & Sebastiani lib. 3, syntagm. 116. Ibid. in Fastis lib. 4 ad dictam diem XXV Julii dicitur; eadem die in parochiali ejus patronalia & processio. Erunt fortasse qui existiment, nimios nos esse in coacervandis adeo studiose tot minutiis, vix relatu dignis; sed parva etiam non negligenda putamus, dummodo celeberrimi nostri Martyris gloria aliquo usque iis illustrari possit; quando majora desunt, quæ de ipso aliunde satis pro merito memorentur.

[16] Neque dubitandum videtur, quin summam in Oriente cultus celebritatem olim adeptus fuerit; [CPoli encœnia & ædes una,] sed paucula ex illis ad nostram notitiam pervenere, annosa haud dubie oblivione sepultis. Ædes & encœnia S. Christophori die XVI Decembris CPoli, sunt apud Cangium CPolis Christianæ lib. 4, pag. 121, ex Menæis; quæ ædes fuerit juxta S. Polyeucti ædem; sed Menæa die IX Maii ponunt ædem ipsi sacram exstitisse prope sancti megalomartyris Georgii ἐν τῷ Κυπαρισσίῳ, in qua ejusdem Sancti nostri synaxis agi dicitur. Eademne utrobique ædes ista, an diversa? Nescire se id fatetur Cangius. Tillemontius unius dumtaxat ex Menæis sacelli CPoli meminit, ubi festum ejus celebratum fuerit. Neoterico Legendistæ Gallo videtur duplex ibidem ædes exstitisse; atque adeo una ab altera fuisse diversa. In mappa topographica urbis CPolitanæ, in tres partes divisæ, qualis ab auctore anonymo, qui Alexii Comneni tempore vixerit, descripta dicitur ac datur ante tomum 2 Impeperii Orientalis apud Bandurum; in mappa, inquam, ista duas invenio S. Georgii ecclesias; & unam quidem ad portam Polyandri, seu, ut Menæa ad XXIII Aprilis, in Deutero (vide Bandurum pag. 484) alteram vero plane ei oppositam totaque urbe diversam, in Manganis (vide rursus Bandurum pag. 606.)

[17] Inter utramque media exhibetur ecclesia S. Polyeucti. [imo & altera: monasterium in Galatia.] An vero & quænam ex duabus istis S. Georgii ædibus sita fuerit in Cyparissiis, incompertum nobis est; sed utravis fuerit; cum ædes S. Polyeucti, juxta quam S. Christophori collocabatur ædes, & utraque S. Georgii tanta utrimque intercapedine distent, consequens est, ut dicatur duplex CPoli Martyris nostri ædes exstitisse; & una quidem juxta ædem S. Polyeucto, altera autem juxta S. Georgio sacram. Tempore S. Theodori Siceotæ, mortui anno 613, exstitisse in Galatia monasterium S. Christophori, in quo degebant Deo sacratæ feminæ ac virgines, habes ex Commentario Vitæ ipsius prævio ad diem XXII Aprilis, pag. 32; de quo consule ibidem Vitam ipsam pag. 38, 43 & 57. Nunc relictam tantisper viam relegamus, varias Occidentis regiones lustraturi reliquiarum causa, quæ sub vero vel ascititio nomine S. Christophori pluribus ibidem in locis asservari dicuntur. Ac primo quidem ab Italia incipiamus.

[18] [Reliquiæ in Italia,] Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romæ humerum in templo Vaticano S. Petri; brachium in S. Mariæ ad portam Æmiliam, vulgo del Popolo, & in S. Petri ad Vincula, & reliquias in aliis ponit; ut videre est in Indice reliquiarum ad calcem dicti libri. Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentilis part. 2, pag. 82 reliquias memorat ad S. Sabinam. Masinius in Bononia perlustrata reliquias etiam notat; uti & noster Papebrochius in suo Itinere Romano Ms. pag. 220 brachium Ravennæ. Os ex corpore S. Christophori mart. habes inter reliquias sacrarii Tranensis apud nos die 2 Junii pag. 258. In Indice reliquiarum ecclesiæ Brundusinæ, qui subjungitur Officiis Sanctorum patronorum istius ecclesiæ, Romæ anno 1583 prælo cusis, notantur ossa brachii S. Christophori martyris. Castellionæus supra allegatus inter sacra pignora ædis S. Christophori, de qua egimus, asservari mandibulam S. Christophori affirmat pag. 266. Et paulo post ibidem, Visitur, inquit, in tabernaculo ex aurichalco dens ille magnus S. Christophori, qui dono datus est sodalitati SS. Joannis Baptistæ, Jacobi, Christophori & Christinæ sub certis legibus ample lateque digestis in quodam publico elogio inter Acta Joannoli Piscinæ tabellionis, relato VI Idus Novembris anno MCD. Antedictæ omnes sacræ reliquiæ fuisse antiquitus in hoc delubro, palam factum est, tunc maxime cum D. Carolus visendi causa huc venisset, ex compluribus vetustis indicibus, & ex nonnullis etiam publicis documentis, fide notarii munitis; easque jure & merito approbavit idem sanctus Archiepiscopus, omnique honore dignas laudavit. Idem auctor pag. 259 reliquias ejusdem Sancti apud Laudenses commemorat. Asservari partem humeri Rossanæ, habes apud Ughellum Italiæ sacræ tom. 9, col. 380. In indice reliquiarum Veronensium, qui ponitur ad calcem libri, cui titulus Sanctorum episcoporum Veronensium antiqua monumenta &c. anno 1576 Venetiis editi, recurrit pluries Christophori nomen; at singulare est illud, quod inter sacra lipsana ecclesiæ S. Christophori, seu monasterii monialium notetur fol. 78 de osse gutturis ac de lingua ejus.

[19] [& Hispania; circa quas nonnulla] Nunc Hispania nos vocat. Asservari Toleti ejusdem Martyris venerandas reliquias, ex Breviario Toletano secundum regulam S. Isidori, tradit Baronius in notationibus. Crediderim, inquit Tamayus, translatas co reliquias paulo post sancti Martyris agonem. At cur id credit bonus Tamayus? Ob auctoritatem scilicet male feriatorum pseudo-chronicorum, sexcentis locis in opere nostro protritorum, quæ hic cum referre tum refellere supersedeo. Notior utique jam omnibus passim eruditis est ista falsitatum figlina, quam ut nos vel aliquantisper hic jure suo debeat morari. Anno autem 828 inde eas Valentiam translatas fuisse affirmat; sed tantumdem fidei meretur; cum id probet ex solo pseudo-Juliani chronico. Credi potest, ex Catalogo reliquiarum S. E. Toletanæ ab Eminentissimo DD. Bernardo de Rojas & Sandoval…, archiepiscopo Toletano, confecto, num. 44, quem citat, adhuc in prædictæ S. E. Tol. sacrario aliquot reliquias sub nomine S. Christophorr adservari. Addit, in metropolitana majori basilica Valentina molam, & alia pignora quiescere, ex Gasparis Escolani historiæ Valentinæ tom. 1, col. 954, num. 2 & seqq.; at vide, obsecro, quam accuratus more suo sit Tamayus; nam de monasterio, apparitione & imagine Sancti agit ibi Escolanus; de mola vero seu mandibula aut maxilla ne verbo quidem meminit.

[20] Bivarius in Commentariis ad pseudo-Maximi Chronici annum 496, [a nobis castigantur.] postquam dixisset, Sancti reliquias Asturicam translatas fuisse, affirmat, ibi portionem quamdam mandibulæ, proceritatem viri perspicue demonstrantis, in cathedrali honorifice adservari ecclesia. Vidi, inquit, eam venerabundus A. C. MDCXXXI…, percepique dimidiam mandibulam tredecim vulgares libras 16 unciarum appendere. Apage auctore dignas, Sanctoque indignas nugas. In ecclesia Compostellana S. Jacobi, haberi unum brachium S. Christophori notat Ægidius Gonzalez Davila in Thesauro istius ecclesiæ, tom. 1 Theatri ecclesiastici, pag. 20; sed rem suspectam reddit Molina in Descriptione Gallæciæ fol. 5 verso, quando de reliquiis dictæ ecclesiæ agens, eisdem accenset brachium illud, & integrum quidem, quod, uti habemus ex ejus notis, magnitudine sua & quantitate, recte, si ipsi credimus, cujus sit corporis, manifestet. Similis farinæ est dens columellaris, quem ecclesiæ Cauriensi tribuit Tamayus ex eodem Ægidio Gonzalez; quem vide tom. 2, fol. 441. Ac de his plus quam satis; quibus diutius immorari, nihil aliud foret, quam tempus perdere rebus Sancto neutiquam honorificis, & lectoris patientia abuti. Apud cœnobitas monasterii Scorialensis asservantur variæ ossium partes, quæ describuntur in lipsanologio seu inventario reliquiarum, nobis, cum ibi essemus, communicato. At nunc ad alia sacra pignora, Sancti nomen præferentia, alibique gentium asservata, transeamus.

§ III. Sacræ exuviæ apud Gallos, Germanos ac Belgas; item CPoli; patrocinium, sodalitia.

Digitum in monasterio Centulensi in Picardia tom. III Februarii, pag. 103; reliquias in basilica Trevirensi ibid. pag. 454 invenies; [Recensentur Sancti reliquiæ apud Gallos, Germanos,] uti & apud Bononienses, tom. V Julii pag. 297. S. Christophori mart. mentio fit in numerosissimo reliquiarum ab Eleonora augusta monialibus excalceatis Viennensibus concessarum catalogo apud nos tom. V Maii, ad diem XXI pag. 9. Inter sacra pignora monasterii Murensis apud Helvetos, in Opere de Scriptoribus rerum Germanicarum, anno 1718 edito, tom. 2, col. 419 Christoferi, & Christophori ibid. col. 421 nomen notatur. Inter varia sacra lipsana a S. Brunone, archiepiscopo Coloniensi, conquisita, Christophori sanctique Pantaleonis .. pretiosas reliquias, quibus se patronis specialius delegavit .. ad sanctissimam suæ ecclesiæ sedem miro ambitu variis de locis eum attraxisse, dictum fuit ad diem XXI Januarii pag. 348. Videri item potest de hac re Leibnitius de Scriptoribus Brunsvicensibus, tom. 1, pag. 283, in Vita laudati Brunonis, quam is edidit. Apud Gelenium vero de Coloniensis urbis magnitudine lib. 3, syntagm. 3, § 2 collegiatæ basilicæ S. Severini adscribitur scapula; ibid. syntagm. 4, § 2 ecclesiæ collegiatæ S. Cuniberti digitus pedis; syntagm. 40, § 2 Cartusiæ Coloniensi digitus; syntagm. 52, § 2 monialibus ad Machabæos dens; & plures alibi notantur reliquiæ. In vestigio Bohemiæ piæ nostri Alberti Chanowsky pag. 81 occurrit pollex: in Catalogo autem monasterii Utenburani locum habet noster Sanctus, uti videre est in Suevia ecclesiastica Francisci Petri pag. 843.

[22] [ac Belgas:] In Raissii Hierogazophylacio Belgico sequentes recensentur: de ossibus apud S. Auberti, canonicorum regularium S. Augustini cœnobium Cameraci, pag. 81; os parvum capitis apud nostros patres Anglos Audomari pag. 161; apud ecclesiam cathedralem Brugis de manu & vestimentis pag. 200; apud Lætienses brachium, pag. 280; brachium item Tungris in collegiata B. Mariæ ecclesia, pag. 330; Dononii apud Benedictinas dens portentosus, (& ideo nobis merito suspectus) pag. 201; apud Floreffienses Præmonstratenses prope Namurcum os, pag. 219; apud Wevelgemienses Cistercienses inter Cortracum & Menenas, magnum os brachii, pag. 549; in metropolitana Cameracensi os magnum, pag. 334; apud nostros Mechliniæ ossiculum ex capite, pag. 494. Aliis ex Raissio referendis supersedemus. De Aroasiensibus in Artesia meminimus ad diem XIII Januarii pag. 834. Nunc relicto Occidente, ad Orientem pergamus.

[23] [item illæ, quæ CPoli ad abbatiam S. Vincentii in diœcesi Carnotensi] Cangius CPolis Christianæ lib. 4, 112 agens de S. Jacobi, fratris Domini æde; Capta, inquit, a nostris CPoli (anno 1204) Gervasius de Castellanovo, nobilis Gallus, diœcesis Carnotensis (de quo plura tradit idem auctor in Observationibus ad suum Godefridum Villharduinum a pag. 256, num. 5) dextram S. Jacobi abbatiæ S. Vincentii ejusdem diœcesis concesserat; ac S. Christophori caput præter alias reliquias eidem dextræ adjectum fuisse, indicat sequens tetrastichon, quod laudatus auctor in claustro monasterii legi affirmat:

Anno milleno bis centeno duodeno,
      Obiit Gervasius Castrinovi dominus.
Nicolai digitum, dextram dedit ipse Jacobi,
      Dulce crucis lignum, Christophorique caput.

Per hanc abbatiam intellige S. Vincentii in Nemore (S. Vincent aux Bois) Ordinis canonicorum regularium S. Augustini; fundatum ante annum 1212, ex chartulario abbatiæ; ut videsis tom. 4 Galliæ Christianæ apud Sammarthanos pag. 949; adi etiam indicem abbatiarum eidem tomo præfixum.

[24] [translatæ sunt, quarum dantur inscriptiones.] Porro ex hisce sacris lipsanis solam superesse veram, uti vocari ait, crucem; & os capitis S. Christophori, ibidem testatur Cangius, reconditum, sicut addit, intra duplex ex ære aurato hemisphærium, in medio in ovalem formam apertum; ubi S. Christophorus, militis armati more depictus conspicitur, dextra hastam tenens, sinistra scuto innixus cum hisce characteribus: Ο ΑΓΙΟC ΧΡΙCΤΟΦΟΡΟC. Infra, hi leguntur characteres, ejusce ævi more efficti, teste eodem auctore:

Ο ΜΙΧΑΗΛ ΠΛΟΥΤΩ ΤΟΝ ΧΡΙCΤΟΦΟΡΟΝ:
ΚΡΑΤΕΙ ΚΡΑΤΟC CΟΥ ΜΑΡΤΥC ΕCΤΕΡΙΓΜΕΝΟC:
ΚΑΙ CΤΕΦΑΝΩCΩΝ Δ᾽ ΑΠΑΡΧΩΝ ΤΟ CΤΕΦΟC:

Quæ sic Latine interpretatur Cangius:

Ego Michaël (f. Ducas imp.) exorno (πλουτῶ) te Christophorum,
Conserva (vel posside) virtutem tuam Martyr confirmate.
Et te corono: corolla autem est ex tuis primitiis.

Jam vero sive ex conjectura Cangii Michaël Ducas, imperator Orientis seculo XI aliquantulum provecto, sive alius fortasse aliquis synonymus imperator eodem seculo, illas Sancti nostri exuvias lipsanotheca exornarit; satis patet, eas præ reliquis multis aliis æstimandas esse tum ob locum, in quo asservatæ, & ex quo translatæ fuisse referuntur, tum ob antiquam inscriptionem, qua muniuntur.

[25] De potentissimo hujus sancti Pugilis apud Deum patrocinio summam homines spem concepisse, [Sanctus inter Auxiliatores honoratus; patronus item contra pestem,] illud argumento est, quod suis ipsum miseriis & angustiis singulari titulo præesse voluerint. Inter sanctos quippe Auxiliatores, Missa olim speciali honoratos in antiquis Missalibus, ac nominatim Ultrajectensi, & Missali Ordinis Prædicatorum anni 1550, diximus ad diem XXIII Aprilis, pag. 149. Castellionæus supra citatus pag. 261, Mediolanenses tempore pestis ad Sanctum confugisse memorat; interque varias causas, cur id factum sit, illam ponit pag. 262, quod D. Christophorus sagittis confixus fuerit, atque adeo meruerit, ut qui in se ipso expertus est sagittarum vulnera, aliis subvenire posset ad se recurrentibus, ut infectæ * pestis sagittas declinare & evitare valerent. Consuli de hac re etiam potest noster Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 514. Sancti imaginem tempore pestis pluribus locis Valentiæ ex consilio S. Vincentii Ferrerii expositam fuisse, docemur ex Escolano historiæ Valentinæ parte 1, lib. 5, col. 959.

[26] Noster Martinus Delrio Disquisitionum magicarum lib. 6, [ac dæmones.] cap. 2, sect. 3, q. 3 ex Joannis Molineti Chron. Belg. anno 1490, refert, energumenarum illarum Quercetensium, de quibus egi, inquit, non semel, possessores dæmones inter cetera questos, sibi a misericordiæ Matre manubias animarum plurimas quotidie eripi, nec non ab illo Gigante, pueri bajulo, & ab alia rotæ, & alia turris gestatrice: sic enim illos sanctis Mariæ, Christophori, Catharinæ & Barbaræ nominibus abstinentes, ad ecclesiasticam picturam allusisse. Amplissimum Sancti gloriæ campum nobis aperiunt sodalitia sacra, quæ in Germania erecta legimus, magnum utique conceptæ apud ipsius clientes de præsentissimo ejus patrocinio fiduciæ argumentum. Subdere juverit, quas de hac re habemus notitias, in ipsius, qui eas huc misit, fide a nobis excerptas & transcriptas:

[27] Inter Mss. quippe de S. Christophoro, quæ præ manibus sunt, [Sodalitium in Alpibus Penninis,] habemus notas in Vitam S. Christophori mart.; adjuncta illis epistola, IV Julii anno 1688 ex S. Lamberti monasterio in Styria a Christophoro Jäger ad nostrum Papebrochium data; qua significat, se, quas promisit, & obvias ad manum habuit de S. Christophoro notatiunculas suis hisce transmittere. Porro de isto monasterio consuli potest Gregorii Ulrici Chemnicensis Compendium, Salisburgi anno 1604 editum; uti & historia Salisburgensis, primum conscripta a Josepho Mezger, ad S. Petrum ibidem priore, ac deinde a germanis ejus fratribus Francisco & Paulo, idem ibidem Benedictinæ vitæ institutum professis, post ejus mortem ad finem perducta, & Salisburgi vulgata anno 1692; in cujus libro 6, pag. 1188 exhibetur catalogus DD. abbatum liberi & exempti istius monasterii. Prædictæ itaque notitiæ in rem nostram sic memorant: Prætereundum non est .. sodalitium .. S. Christophori martyris honori in Alpibus Penninis, Vindeliciæ & valli OEnanæ objacentibus, vulgo Arleberg (Gabriël Bucelinus in Rhætia topogr. montem Arulæ vocat) de quibus fusius Paulus Merula Cosmogr. part. 2, lib. 4, cap: 5 ex Simlero & Aventino agit, a quodam infimæ sortis, sed priscæ pietatis homine Henrico Campidunensi institutum.

[28] [cujus initia ac progressus] Hic pascendis ovibus in prædictis Alpibus addictus, miseratusque multorum frigore nivibusque ibi pereuntium, ac in præcipitia frequenter aberrantium interitum, quindecim, quos toto famulitii sui decennio comparserat, florenis locuples, ac insuper largitionibus fidelium per Germaniam, Hungariam, Bohemiam & Poloniam ab eo maxima cura corrogatis adjutus, sub titulo & patrocinio S. Christophori, cujus charitatem in transvectandis Christi nomine peregrinis pie æmulabatur, dictam sodalitatem anno MCCCLXXXVI exorsus est; primoque septennio quinquaginta viatoribus vitam inde servatam in ipsis fundationis litteris testatur: quo etiam anno eadem sodalitas a Friderico episcopo Brixinensi ordinaria, Leopoldi vero ducis Austriaci territoriali authoritate confirmata, jusque domus ac sacelli in vertice montis excitandi datum fuit. Nomen eidem ab exordio usque ad annum MCDXIV dederunt quatuor Duces Austriaci; episcopi quatuordecim, videlicet Salisburgensis, Chiemensis, Brixinensis, Frisingensis, Tridentinus, Curiensis, Constantiensis, Coloniensis, Passaviensis, Argentoratensis, Pataviensis, Bambergensis, Herbipolensis & Maguntinus.

[29] [nec non restauratio describitur.] Burcardus item & Florianus; ille Fabariensis; hic Garstensis in Austria superiori abbas. E marchionum comitumque prosapia sedecim; ex equestri viginti novem, ex inferiori vero nobilitate supra octingentos: præter eorum uxores pari fere numero in idem sodalitium cooptatas; quorum omnium nomina ac insignia habentur in libro, e quo hæc aliaque plura exscripsit, ediditque publicis typis R. D. Jacobus Feurstein Camerarius & parochus in Zambs, ejusdem confraternitatis administrator & propagator eximius. Cum enim a seculo XIV * charitate refrigescente, ac etiam hæresibus post hæc ingruentibus, non modo devotio, sed ipsa prope memoria hujus sodalitatis evanuisset, obliteratam eatenus pietatem anno MDCXXVII resuscitandam, magnoque sodalium numero augendam, ac Pontificiis indulgentiis exornandam; certis quoque statutis Joannis episcopi Brixinensis authoritate ordinaria roboratis instruendam curavit: e quibus singularem notam meretur ordinatio § 12, qua pauperibus eas Alpes transeuntibus gratuito victu & hospitio; aberrantibus aut periclitantibus commeatu; sacerdotibus egentibus stipendio prospicitur.

[30] Præmiserant eædem notitiæ aliam sodalitatem … quam in honorem hujus sancti Martyris in Carinthia anno MDXVII institutam Hieronymus Megiserus in Chronico Carinthiæ, [Aliud in Carinthia] & ex eo D. Albertus Reichart, abbas S. Pauli, in Breviario hist. Carinth., Clagenfurti anno MDCLXXV edito, ad eumdem annum MDXVII memorat. Author illius D. Sigismundus Dietrichstainius, præter generis, aliarumque virtutum merita, pietate in Deum laudatissimus heros exstitit, eamque viginti, quibus præcipue blasphemias, & insana compotantium certamina eliminavit, legibus circumscripsit, addito symbolo pendulæ S. Christophori imaginis e collo aut pileo a quovis sodalium gestandæ. Quæ eximia Dietrichstainii pietas in exemplum ivit plurimis ex Carinthia, Styria, & Carniolia primoribus viris, huic societati adnumeratis; quorum nomina iidem citati Megiserus & Richardus abbas exhibent. Inter alias autem hujus sodalitatis leges, a Megisero prolixe recitatas, ea in rem præsentem observatu digna est, qua statuitur, ut sodales expositam ubivis locorum S. Christophori imaginem contuiti orationem dominicam recitarent; neglectum autem hujus orationis certa stipe in pauperes eroganda luerent.

[31] Estque haud indignum memoria, eo ipso, id est decimo septimo (imo decimo sexto) seculo, [Lutheri temeritati ac temulentiæ oppositum:] huic piæ societati datum initium, quo Lutherus in omnem Dei Cælitumque injuriam impie grassatus in arenam prosiliit, Ecclesiæque ac Christianæ sobrietati nefarium bellum indixit. Nec dubitaverim, conspicuam S. Christophori figuram eo quoque ex capite publice solitam exponi, ut in oculos passim incurrens adscriptos eidem fœderi sodales reverentiæ in Superos, juratæque sobrietatis ipso sui conspectu admoneret. Meminit hujus sodalitatis Speculum honoris Austriaci, ex monumentis D. Jo. Jacobi Fuggeri Norimbergæ anno MDCLXVIII editum, ubi ejusdem erigendæ occasionem, Cæsari Maximiliano I, pietatis in Deum ac sobrietatis studiosissimo tribuendam affirmat. Has enim illius virtutes a dicto D. Sigismundo, eidem imperatori perquam familiari, propius notatas, uti principum in bonis malisque peræque validissima sunt exempla, animum impulisse, ut eo religionis authoramento & optimo principio se probaret, & reliquam nobilitatem in idem sodalitium, virtutisque studium attraheret.

[32] Ita nos docet laudatus Christophorus Jäger, qui tum hic egregium sui patroni cultorem, [circa cujus utriusque sodalitii narrationem, quædam observantur.] tum alias insignem Operis nostri æstimatorem se probavit, typis edita non invenustæ venæ elegiaca parænesi, qua Majores nostros hortatur, ut in continuandis Sanctorum Actis æmulorum conatus contemnant. Neque abs re fuerit interspersos superiorum notitiarum textui characteres pauculis illustrare. Leopoldus apud Rittershusium in tabula imperatorum Romanorum & archiducum Austriæ notatur, cognomento probus, occisus ad Sempach IX Jul. MCCCLXXXVI; ac proin, stante hac Rittershusii ratione temporis, confirmatio supra memorata, ultra istius anni diem removeri non potest. Fredericus de Nenzingen ex episcopo Curiensi factus Brixinensis ponitur apud Bucelinum Germaniæ sacræ part. 1, pag. 46, & obiisse anno 1396. Fabariense monasterium Benedictinum congregationis Helvetiæ, diœceseos Curiensis, notatur apud eumdem Bucelinum Germ. sacr. parte altera, pag. 178. Garstense autem ejusdem Ordinis in ripa Anassi fluminis, B. M. Virgini sacrum, ibid. part. 2, pag. 37; de quo item historia Salisburgensis citata lib. 4, cap. 3, pag. 365; & lib. 6 inter abbates S. Pauli, Ord. Benedict. in Carinthia, quorum catalogum texit a pag. 1204, laudatur Albertus Reichart, vir insignis doctrinæ, cujus exstant plures ingenii partus, anno 1677 electus. Sigismundum in tabula Dietrichsteiniorum, natum 1484, mortuum 1538, XX Maii; Maximilianum I, in ea, quæ est imperatorum &c. domus Austriacæ; natum 1459, XXII Martii; electum imperatorem 1486, V Aprilis, mortuum XII Januarii 1519 Rittershusius recenset. Hieronymi Megiseri Chronicon Carinthiæ, Germanice editum anno 1612 in promptu nobis est; in quo a pag. 1294 agitur de Sancti sodalitio.

[Annotata]

* forte infestæ

* an XVI?

§ IV. Apparitiones; protritæ hæreticorum contra S. Christophori existentiam blasphemiæ.

[S. Christophorus Friderundi virgini apparens, jubet sibi construi monasterium;] Apparitio S. Christophori refertur apud Leibnitium de Scriptoribus Brunsvicensibus tom. 1, pag. 580 in hæc verba: Anno .. post partum Virginis millesimo venerabilis domina Frederunda, serenissimi Altmanni comitis, & felicis uxoris ejus Hathewigis, comitis de Olesburch filia, divinæ inspirationis ductu castrum suum in Stederborch divino servitio mancipavit … Quæ venerabiles feminæ cum de Olsburg, comitante exercitu, castrum suum Stedereburg venandi studio inviserent, venatoribus bestias cornicolando insequentibus, egregia virgo Friderundis in sinu venerabilis comitissæ Hathewigis, matris suæ reclinata obdormiens, præstantissimum egregiæ formæ miræque longitudinis gloriosissimum Christi martyrem S. Christophorum, altitudini muri incumbentem, taliaque sibi dicentem aspexit: In hoc loco divinitus electo mihi monasterium ædificabis, & sanitatem integerrimam tam animæ quam corporis recuperabis. Quæ subito evigilans, supernæ visitationi congaudens, spiritualiter jucundata, matri devotissimæ cælicam visionem simul & divinam jussionem alacriter intimavit.

[34] Quibus gratissimæ filiæ dictis, devota comitissa Hathewigis ardentissimo sancti Spiritus fervore succensa, gratulabundo animo consentiens, [quod Hathewigis, Friderundis mater exsecutioni mandat:] ejecta raptorum & prædonum violentia, de castro latrocinii, claustrum largissimis expensis & ædificiis decrevit fieri. Hoc, inquam, castrum Deo servientibus deputavit, & collegium sanctimonialium canonicarum, ut vulgo dicitur, secularium, prout de patrimonio eodem sustentari poterant, coadunavit. Eo tempore gloriosissimus & summe justus .. Henricus Bavenbergensis totius imperii monarchiam feliciter tenebat, & septimo anno ante institutionem ecclesiæ Bavenbergensis…, hujus donationis & felicis institutionis cœpit initium; quam confirmavit idem imperator confecto super hac re instrumento, ac dato IX Kal. Febr. anno dominicæ incarnationis MVII, Indictione III; sed cum isto anno concurrit Indictio V. Referuntur illa ex Chronico Stederburgensi, quod ad annum usque 1319 perductum est; quodque, sicut notat ejus editor in introductione ad suam Scriptorum collectionem, imperfectum ediderat Meibomius, non viso ipso codice authentico: quem olim ex archivo Guelfebytano nactus, quæ deerant supplevit, integrumque libellum dat idem editor, uti addit.

[35] Imhovius in Notitia sacri Romani Germanici imperii, [cujus rei adjuncta hic explanantur.] lib. 4, cap. 4, num. 25 supra dicti comitis uxorem Hedwigam Palatinam Saxonicam nominat. Merianus in topographia ducatus Brunsvicensis & Luneburgensis, a pag. 190 de monasterio Steterburg, ejusque vicissitudinibus, quod ita situm dicit, ut Guelfebytum & Brunsvicum in prospectu habeat, varia collegit; novissime autem a serenissimis Rudolpho Augusto, & Antonio Ulrico, germanis DD. Brunsvicensibus & Luneburgensibus, instauratum, splendidius exstructum, ac in heterodoxum parthenonem nobilium conversum fuisse anno 1691, tradit idem Imhovius loco citato. De S. Henrico actum die XIV hujus. De mira longitudine, sub qua apparuisse Sanctus dicitur supra, consuli possunt, quæ postea discutientur, de statura, ut volunt, Sancti gigantea.

[36] Escolanus in historia Valentiæ superius memorata, tom. 1, [Alia apparitio refertur contigisse in Hispania,] lib. 5, cap. 10, col. 594 refert mirabilem apparitionem, quæ anno 1391 ibidem contigerit in loco, Judæorum tum temporis synagogæ destinato; postea autem in ædem ac monasterium Sancto sacrum commutato. Accipe rei gestæ compendium. Volunt itaque terribilem auditam esse vocem, quæ Judæos absterruerit ab erroribus; quaque S. Christophorus loqui sese indicarit, ac jusserit evacuari domum istam, ac nomini suo dedicari; vocem illam postridie repetitam ac perendie; loco effosso invenisse Judæos parvam Sancti imaginem; suborta deinde seditione, plures eorum occisos, alios ingenti numero baptizatos; synagogam in honorem S. Christophori dedicatam, non sine novo, uti fertur, miraculo.

[37] Lampades nimirum, quæ illuminabant altare novum cum imagine Sancti, [sed quæ pro rerum adeo mirabilium exigentia non satis stabilitur.] cum pluries exstinctæ essent, sponte accendi visas esse; nulloque imposito eis novo nutrimento, manasse ac crevisse oleum, sanando infirmos, qui illo se ungebant. Crescente autem pio erga hanc sanctam ædem affectu, in monasterium abiisse Canonicarum regularium Ordinis S. Augustini anno 1409. Hisce insuper Escolanus addit, librum super ista historia compositum fuisse a Joanne Bapt. Agnes, ecclesiæ majoris ibidem beneficiato; qui liber desumptus fuerit ex instrumentis publicis & authenticis. At cum non proferat Escolanus ista documenta, ut ab eruditis dispici queat, cujus sint auctoritatis ac fidei, non ægre feret, si dicamus, majorem pro historia hujus apparitionis firmitatem desiderari, ut credi possit tamquam vera. Melioris enimvero notæ est apparitio Sancti sequens, quæ in Oriente contigit versus monasterium Galatiæ, sub ipsius nomine dedicatum; de quo supra meminimus.

[38] Apud nos itaque in Vita S. Theodori Siceotæ ad XXII Aprilis a pag. 42 leguntur ista: [Certior est alia apparitio in Oriente.] Ductus est ad eum puer e quodam monasterio nomine Arsinus, qui a spiritu immundo vexabatur … Itaque cum vellet Christi servus sancti martyris Christophori mulierum monasterium invisere, secum Arsinum duxit .. Commoto igitur dæmone, cœpit affligi & in sublime tolli. Dæmon autem suspensus dicebat: Egredior, ferrivore: tantum solve me, & statim discedam. Et hæc dicens, vidit sanctum Christi martyrem Christophorum, Dei servo obviam venientem, & vehementius ululans dæmon, prostravit illum ad pedes ipsius atque discessit. Cumque se collegisset, duxit eum vir sanctus in ipsius Martyris monasterium &c. Melioris, inquam, notæ est hæc apparitio, cum fundetur in Vita, a S. Theodori discipulo conscripta. Atque ex his, quæ de antiquo Pugilis nostri cultu, publica veneratione, ædibus sacris, atque apparitionibus hactenus a nobis producta fuere, liquidissime constat, Sanctum aliquem in orbe exstitisse, sub S. Christophori nomine cognitum, honoratum atque invocatum; idque adeo certis & irrefragabilibus rationum momentis evictum datur, ut vel obstinate, qui hoc neget, excors sit, vel in clarissima veritatis luce cæcitate voluntaria obductus tenebras affectet; adeo ut mirum sit, ne dicam incredibile, inventos esse, qui assererent, hujusmodi Sanctum numquam exstitisse in rerum natura: quorum somnia refutare aggredimur.

[39] [Sancti existentiam negantibus hæreticis, eam probat Serarius,] Si hagiomastiges impios ac blaterones novatores audimus, jam Sanctus noster erit inane sine re phantasma, & umbratilis fungus, ex vanis nocturnæ illusionis somniis in catholicorum cerebello natus: eo namque insaniæ fere redeunt, quæ infrunito ore contra ejus existentiam eructant, & conducto ad maledicendum calamo scribillant. Sed egregium imprimis contra sycophantas ejusmodi atque invictum pro Ecclesia Dei & honore Sanctorum murum se opposuit noster Nicolaus Serarius in opere, cui titulus Litaneutici seu de Litaniis, duobus libellis conscripto, quod inter opera ejus theologica Moguntiæ excusa, habetur tomo 3. Huc spectat lib. 2, quæstio 20, hoc titulo notata, An in rerum natura exstiterit aliquando S. Christophorus? Probat hoc Serarius 1. Ex S. Christophoro apud S. Eulogium; de quo nos supra. 2. Ex monasterio apud Gregorium magnum; de quo item jam nos egimus. 3. Ex Martyrologiis; de quibus abunde a nobis dictum est. 4. Addit Menologium ecclesiæ Græcæ, monasterium hujus Sancti & ecclesiam Cordubæ, reliquias Toletanas; quarum rerum major a nobis data fuit notitia superius.

[40] [variis argumentis;] Patrocinium Sancti, ut qui Christum portare humeris meruisset, ab Anglis & Germanis adhibitum esse ad Deum, novatoribus ex ipsomet eorum assecla Rainoldo, in os regerit; quem id dicit confirmare ex Missa de Sancto in Sarisburiensi Missali, & ex Hildesheimensis ecclesiæ ordine apud Kemnitium Examinis parte 3. Nec præterit Ruggerum Fuldensem, e quo brevem de Sancto isto epitomen concinnavit in Hagiologio suo Wicelius; nec indictam relinquit veterem Ludovici imperatoris Litaniam, quæ in S. Bartholomæi Francofurtensis archivo custoditur, &c. Nunc autem quænam a novatoribus machinæ adhibeantur ad eliminandum e rerum natura, atque adeo e Cælitum cœtu S. Christophorum; ac deinde Serarii contra eorum cavillationes responsa in medium proferamus.

[41] [& futiles eorum argutias] Primam, inquit Serarius, petunt a nomine, quod appellativum esse volunt. Alteram ab historiæ ipsius mendis: “Cum alicubi sub Dagno rege passus in Samo” inquit Raynoldus “nescio qua, sive Ciliciæ urbe sive Lyciæ” Tertiam a giganteæ molis pictura. “Quis ”ait Daniel Chaimerus Calvinista“ posset Christophorum negare portentum esse?” Et per ludibrium Cythræus in Onomastico suo Polyphemum appellat. Ad objecta autem ista ita Serarius apposite respondet. Ad primum. Negat nemo, inquit, Christophori nomen posse ut appellativum accipi, quod Latine Christifer aut Christiphorus vertatur: nam sane a D. Athanasio Orat. contra idola B. Paulus vocatur χριστοφόρος, & cum sacrosanctum Domini corpus sumimus χριστοφόροι γινόμέθα, ut ait in Mystagogica 4 Hierosolymitanus S. Cyrillus. Unde & seniorum apud Polonos pietas Christianum sacerdotem vocat interdum Piastun Bozi, id est, gerulum Dei, seu θεοφόρον. At nonne multa hujusmodi appellativa sunt, quæ usu ac instituto facta propria? Nonne Sanctorum quilibet θεόφιλος est? Et tamen apud S. Lucam Theophilus unius proprium nomen est? Nonne quisquis amat equos φίλιππος est? Et tamen Apostolorum unus ita nominatur.

[42] Quid Stephanus, Petrus & Paulus? Nonne vocabula communia sunt? [circa Sancti nomen;] Et tamen primi Martyris primorumque Apostolorum nomina sunt. Quid Philemon, id est, amabilis, & ejus servus Onesimus, id est, ut Mureto recte adversum, utibilis? Imo & Adam utroque in Scripturis modo appellatur: fereque omnia Græcorum propria ejusdem sortis sunt. Equorum etiam propria nonne illa sunt, quæ alioquin appellativa? Volucris apud Capitolinum in Vero; Incitatus apud Martialem; Babylonius apud Ammianum lib. 23. Est igitur non appellativum modo, sed etiam proprium nomen Christophorus; quod a Sancto isto acceperunt non illibenter in Græcia, Hispania, Germania, Gallia, Polonia, provinciisque aliis Christiani, sicuti & illæ Alexandriæ in Sophia prope Pharum, de quo in Prato Sophronius c. 105.

[43] Deinde blaterones illos merito comparat Serarius cum ethnico Medaurensi Maximo, qui apud S. Augustinum epist., [strenue refutat;] quam citat, 44 Christianos ob Sanctorum vel mortuorum nomina quædam irrideat; sed cui egregie in sequenti respondeat epistola Augustinus, ab Afro apud Afrum exagitanda non fuisse Punica nomina. At pleni, ut ita dicam, sunt libri, plenæ scriptorum lucubrationes, plena exemplorum vetustas, atque Acta præsertim nostra, ut aliunde exempla deessent; in quibus nomina Sanctorum, quæ propria sint simul & appellativa, sexcentis locis recurrunt; quorum sæpissime etymologia apud nos inquiritur & indicatur. Ne remotiora aut diu præterita consectemur, quando vicina & nupera in promptu sunt, videant scioli isti vitilitigatores illa, quæ ad diem XVII hujus pag. 263 dicta sunt occasione S. Alexii, Risciæ apud Syros nomine nuncupati; & quiescant porro ac desinant maledicere. Nunc pergamus cum Serario, ad secundum objectum ita respondente:

[44] Dixi jam supra, inquit, non ideo ex hominum numero removendum quemquam, quia vanæ ac mendosæ de ipso narrationes. [& recte probat, non ideo Sancti existentiam negandam;] At vero, sicut dixerat sub initium præsentis quæstionis 20 an e beata Sanctorum civitate Martyrem nostrum exturbent tam futiles ac stuppeæ ratiunculæ? An proletarium, vulgaremque quemlibet e possessa multos jam annos domuncula, vel urbecula & vico, tales ullæ apud sapientem gravemque judicem, expellant cavillatiunculæ? Reliqua Serarii ad objectum secundum sunt ista: Et e Catholicis non desunt docti; diligentes, Christianæque antiquitatis scientissimi, qui in hujusce generis emaculandis maculis laborarint, hodieque laborent navissime, ut vel in unius… Baronii Martyrologicis priotibus ac posterioribus notis, in omnibusque Annalium tomis videre est; adeo ut quæ de Dagno rege, aliisque similibus in sancto etiam Georgio & Catharina inculcat Rainoldus, ex Catholici hujus hauserit omnia fontibus.

[45] [quod multa ipsi falsa afficta sint.] Porro quid jam a centum fere annis circa Sanctos & eorum Acta a nobis præstitum fuerit, facile patimur hic sileri. Quid plura? Objectum hoc secundum, seu ineptum ac miserum potius sophisma, ad dialecticam triobolarem relegandum, ulteriore refutatione non indiget: cum infirmitas ejus & aperta prorsus falsitas quemlibet prima fronte ferire debeat, qui affectata pertinacia abreptus non sit; & Serarius S. Christophori causam, teste nostro Gretsero lib. 2 de Festis, ita egerit, ut si quid in posterum sectarii contra hiscere velint, limites prudentiæ longe sint transcensuri, nisi prius Serariana argumenta solide refellant; quod sat scio, inquit, numquam facient; homines, qui in hoc argumento nullum penitus argumentum, præter suam ἀπιστίαν seu incredulitatem, adferunt. Tertiam eorum cavillationem exhibebimus paragrapho proximo.

§ V. Sancti existentiæ nihil officit statura gigantea; an & qualis illa fuerit.

[Pro statura Sancti gigantea varias affert conjecturas Serarius;] Ad tertium hæreticorum argumentum ita respondet Serarius pag. 85: Cur gigantea objicitur moles? An gigantes nulli sunt? An ii omnes mali ac impii? An e quolibet genere, statu ac statura non potest Sanctos excitare, qui e lapidibus filios Abrahæ potest facere Deus? Si certum aliquod Sancti hujus exstaret alicubi membrum, posset, ut ex Herculis pede apud Gellium lib. 1, cap. 1 a nonnullis factum colligi, fuissetne revera gigas. Scripserat S. Augustinus lib. 15, cap. 9 hæc “Vidi ipse, non solus, sed aliquot mecum, in Uticensi littore molarem hominis dentem tam ingentem, ut si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis facere videretur potuisse. Sed illum gigantis alicujus fuisse crediderim”. Deinde Serarius citat Ludovicum Vives, in hunc locum scribentem, dicentemque, ostensum esse sibi molarem dentem, pugno majorem, quem dicebant esse illius. Affert item Bernardum Bredenbachium Serarius, qui in Hierosolymitana sua peregrinatione p. 1. c. de reliquiis Venetis, notat os quoddam magnum S. Christophori; ac denique Serarius sic pergit: Nec forte absque fundamento & causa, pictorum pene omnium in vastiorem Sancti hujus figuram consentiens delatus penicillus. Nolle tamen sese solis pertendere conjecturis, recte adjungit.

[47] [quæ utcumque se habeant, nihil inde accedit hæreticis. Raynaudus illam staturam tenet;] Jam vero sive illæ circa giganteam Sancti nostri staturam conjecturæ falsæ sive veræ sint; somnia certe sibi fingunt hagiomachi, quando ex hac parte præsidii aliquid sperant, quo eum e rerum natura, ac proin e Cælitum numero proscribant; statque & stabit porro, quidquid impie ipsi obganniant, nemini negandum esse verum ac realem locum inter mortales ac Cælites ideo quia falsa de illo circumferuntur. Noster Theophilus Raynaudus in Sanctis Lugdunensibus agens de symbolis Antonianis, eadem occasione pag. 366 editionis Lugdunensis anni 1662, post Romanam tertiæ, tractat de symbolica S. Christophori pictura, contra sectarios, & simplices quosdam Catholicos; qua tam hi, quam isti in errorem, quamquam toto cælo diversum, inducti sint; de qua re vide infra. Quamquam, inquit, proceritas corporis S. Christophori, & gigantea statura, citra symbolum admitti potest, cum Serario loco supra citato, & aliis. At se nolle solis pertendere conjecturis, Serarius diserte subjecit, sicut vidimus. Alii isti, quos appellat Raynaudus, vel forte tantumdem dicent, vel si quid dicant amplius, erunt haud dubie exiguæ ætatis & auctoritatis; cum nomina eorum non exprimat, nec alioqui multum solidi ad rem præsentem sperari possit.

[48] Argumentum, quo eam confirmat, apud æquos arbitros habebit parum suadæ; quia nimis est incredibile, [sed eam non satis probat.] ne dicam ridiculum & paradoxum. Pedem, inquit, cum crure, & coxa ejusdem Martyris, carne ac pelle plane integra, capto per Turcas Byzantio, exportatum in Occidentem, cum Gennadii patriarchæ syngrapha, scribit ex testimonio Bosnensis antistitis Melchior Inchofer in Mantissa ad opus pro epistola Deiparæ nota 76. Dimensio autem pedis illius pertingebat a calcaneo hominis justæ staturæ ad axillam ejusdem. Ex quo æstimare licet totius corporis proceritatem, & magnitudinem, ut ex Herculis pede, de quo supra. Et tandem sic concludit: Itaque quantum attinet ad molem, & proceritatem, potest S. Christophori imago accipi ad litteram, absque symbolicæ interpretationis adminiculo. Ita ille rotunde satis & affirmate, si ita solide.

[49] Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum magis caute & pedetentim incedens; [Baronius videtur illam improbare;] quod pertinet ad giganteam staturam, qua pingi Sanctus consuevit, quid dicam, inquit, non habeo; retulisse contentus ex hymno Toletano secundum regulam S. Isidori hos versus, quibus ejus imago describitur, imo potius tantummodo adumbratur. Ita sonant:

Elegansque statura, mente elegantior,
Visu fulgens, corde vibrans, & capillis rutilans:
Ore Christum, corde Christum Christophorus insonat.

Et ex capitulo recitat ista: De minimo grandis, ut ex milite dux fieret fidelium populorum &c. Escolanus citatus, col. 907, satis gnarus ex eo, quod hic apud Baronium dicitur Sanctus non giganteæ sed elegantis staturæ fuisse, everti dentem molarem Valentinum, de quo supra egimus, immerito sapientissimum Annalium conditorem traducit, quasi levibus & apparentibus in speciem argumentis totam historiæ ecclesiasticæ machinam evertat.

[50] At bona verba, quæso: quid Baronius egerit pro veritate historiæ ecclesiasticæ, novit orbis universus. [(idcirco non recte reprehensus ab Escolano)] Ratiunculas, quas Escolanus in longum extrahit, ut probet istum dentem vere habendum tamquam dentem S. Christophori, non moramur; cum apud ipsum videri possint; & si vel unica rem conficeret, non prætermitteremus illam referre; sed in factis positivis, quæ vocant, & mere historicis non ratiunculis aut conclusiunculis innitendum, sed solidis, antiquis & idoneis testimoniis; hic præsertim, ubi plurimi auctores veram, realem ac physicam staturam gigantis Sancto abjudicant, symbolicam autem ei solummodo concedunt; an & quam vere mox a nobis discutietur. Baronius certe, sive suum dumtaxat circa staturam giganteam judicium suspenderit; sive potius ex dicto Breviario inclinari se passus sit, ut illam negaret, plusculum certe acutius hic videre potuit ac debuit, quam Escolanus, aut plures alii istiusmodi notæ scriptores. Porro tametsi dicat Baronius, veram, realem ac physicam staturam sibi ex dicto hymno esse incompertam, verba tamen Missalis Mozarabici, Isidoriani seu Toletani giganteæ isti staturæ multum favere non ignoramus: nam in Missæ, quæ est de sancto Martyre nostro, Inlatione, ut ibi vocatur, seu Præfatione sic dicitur:

[51] [& sequi, quem citat, Vidam in significatione symbolica;] Qui.. Christophorum & corporali ostensione terribilem, & gratia muneris eminentem … demonstras .. Quem (cæsarem) ita suo almifico ille terruit aspectu, ut properaret cadere de solio suo; vere Christicolam intuens magnum. Id quod manifestissime redolet Sancti Acta; quæ staturæ ejus cubitos duodecim tribuunt; alibi autem totidem dumtaxat pedes eidem dantur. Porro ea omnia, sicut pergit Baronius loco citato, quæ de S. Christophoro feruntur, de palma, flumine, statura procera; ea, inquit, omnia Hieronymus Vida, episcopus Albæ, allegorico sensu interpretata egregio cecinit epigrammate: a cujus interpretatione sese non multum abhorrere, tacite quidem sed non obscure tamen idem Baronius insinuat, quando mox mentionem faciens de symbolicis picturis Christianis antiquitus pingi solitis, de quibus egisse se dicit ad diem XXIII Aprilis in Georgio, tacite item videtur innuere, quod sicut illius Sancti pictura, symboli potius quam historiæ alicujus, opinari se dicit, esse expressam imaginem; sic totus ille, qui S. Christophoro appingi consuevit, apparatus, typus sit, seu symbolum, quod res a Sancto Christi ac fidei Catholicæ ergo exantlatas allegorice potius repræsentet, quam veram & realem historiam: præsertim cum mos ille, symbolicas ejusmodi picturas pingendi, apud Christianos in usu fuerit jam inde ab antiquissimis temporibus, uti constat ex Eusebio in Vita Constantini imperatoris lib. 3, cap. 3; & ibidem Baronius recte observat.

[52] [cujus auctoris locus profertur.] Nunc juvat audire, quam graphice & eleganter singula, S. Christophoro appingi consueta, ea præsertim, quæ immanem corporis proceritatem spectant, exprimat symbolice & allegorice laudatus Vida episcopus; quando sic canit:

Christophoro, infixum quod eum usque in corde gerebas,
      Pictores Christum dant tibi ferre humeris:
Quem gestans quoniam multa es perpessus amara,
      Te pedibus faciunt ire per alta mari *.
Id quia non poteras, nisi vasti corporis usu,
      Dant membra, immanis quanta gigantis erant,
Ut te non capiant, quamvis ingentia, templa:
      Cogeris & rigidas sub Jove ferre hiemes.
Omnia quod victor superasti dura, virentem
      Dant manibus palmam, qua regis altus iter.
Quod potis, ars tibi dat, nequeat cum fingere vera.
      Accipe cuncta bono, tu bonus, ista animo.

Atque hæc quidem quia Sancti potissimum staturam giganteam, de qua hic quærimus, symbolice adumbrant; dicta sunto: de aliis, quæ insuper ipsius imagini adjungi consuevere, dicemus alibi, ubi de ejus imagine agemus.

[53] Staturam porro illam si in sensu proprio, physico ac reali accipiendam velis, [Quod Sanctus statura fuerit vere gigantea] necesse omnino est, ut aptis eam testimoniis probes, talibus utique, quæ antiquitate, auctoritate ac rationum momentis idonea sint, ut prudentem eliciant assensum: imo vero quanto res magis singulares, extraordinariæ & inauditæ, quarum veritatem persuadere quis cupit, exstiterint, tanto firmius ac solidius eæ stabiliendæ sunt, ne quæ prius apparebant mirabiles, paradoxæ postmodum atque incredibiles habeantur, quia debito modo non probantur. Jam vero quoniam statura ista gigantea adeo inter alios omnes, quantum scimus, Sanctos, rara, inusitata & inaudita est, & soli huic nostro Sancto peculiaris ac propria, postulare nobis liceat, uti eam solide alicunde stabilias. Et, amabo, unde id effectum dabis, nisi ex Actis, quæ tametsi antiqua esse fateamur, parum tamen aut nihil hac in re auctoritatis habent, quia alibi passim non modica correctione indigent; sicut postea ostendetur.

[54] Quæ referuntur a Serario superius num. 46 circa staturæ giganteæ existentiam ac possibilitatem, [neutiquam alicunde satis probatur.] neutiquam evincunt, tali statura Sanctum nostrum fuisse præditum; sed evincunt, dari posse gigantes, ac proinde nihil pugnare, quo minus homo hujusmodi unus ex illis exstiterit Martyr noster. Ast illud præsentem staturæ controversiam neutiquam dirimit: neque enim valet argumentum a potentia ad actum, uti loquuntur philosophi: & sane ratio a giganteis aliorum staturis petita, id unicum probat, talem etiam in nostro Sancto dari potuisse; quod hic non quærimus, quodque nemo negaverit: sed illud quæritur, illud urgetur & contenditur, ut mirabilis illa statura re ipsa, vere ac physice in Sancto exstitisse, fide dignis documentis ostendatur. Talis enimvero Albanensi episcopo displicet; talis Baronio non probatur. Ribadeneyra noster in Vita Sancti Hispanica, quæ habetur in Flore Sanctorum hoc die, videtur mediam quamdam inivisse viam, dum altam quidem & grandem staturam ipsi tribuit, non tamen giganteam. Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum I Maii pag. XXVI non obscure præ se tulit, quid de hac controversia sentiret, dum candide profitetur: Quam facile est hujus celeberrimi Martyris probare cultum, & giganteæ imaginis MYSTERIA explicare, tam difficile erit ex fabulosa ejus Legenda aliquid certæ veritatis elicere.

[55] Superest nunc, ut nostram nos sententiam exponamus, [Nos viam quamdam] quæ sit non systema certum, sed mera hypothesis, juxta quam controversa hæc difficultas, declinato utroque extremo, & retento aliquo medio explanari queat. Supponamus itaque Sanctum supra ordinariam hominum staturam ita procerum fuisse, ut ceteris quidem omnibus notabili cum discrimine altior emineret, non ea tamen proceritate, ut vel remote ad giganteam pertingeret. Hoc posito, scriptum alicubi in antiquo Kalendario vel Fastis fuerit, quæ nunc interciderint, quod fuerit vir procerissimæ staturæ, uti revera scribitur in lectione 1 de Sancto, quæ habetur in Breviario Slesvicensi, anno 1512 typis edito; quæ statura sic in exemplari, quod præluxerit dramatico totius historiæ exornatori, reperta, quoniam sua interesse putarit, ut Sanctum suum sub mirabili schemate in theatrum produceret, ita sub ejus manu excrescere perrexerit, ut ex procerissima in giganteam transformata ab ipso sit; adjecto postmodum vel ab eodem fabulatore vel ab aliis ejusdem genii nugatoribus toto illo alio apparatu.

[56] [in hoc argumento mediam proponimus.] Simili forte ex causa cœperint symbola, S. Georgio appingi consueta: nam non imus inficias, inquit Baronius loco supra citato, S. Georgium, ut equestris militiæ militem, equestri imagine referri consuevisse; qua semel inducta, facillime contingere potuerit, ut sub penicillo pictorum paulatim excreverit atque accreverit symbolica ista scena, ingeniosæ eorum inventioni non tam longe quæsita, quam sponte quodammodo & ex natura rei oblata; id est eques armatus, draconem cuspide transfigens; ac virgo juxta posita, quæ supplices tendens manus, auxilium imploret. Quippe ni itaque simili plane modo de Sancto nostro ratiocinari liceat? Verum quæ super hoc argumento hactenus diximus, non aliter accipi volumus, quam ut meram conjecturam, ac puram putam hypothesim; cui consentire vel dissentire, liberum omnino unicuique sit, & melius aliquid suggerere. Statura porro hæc gigantea præluxit, sicut modo innuebamus, reliquo symbolico comitatui, qui in Sancti imagine seu pictura repræsentari solet; de qua nunc agendum.

[Annotata]

* an maris ?

§ VI. Imaginum Sancti abusus, usus & significatio.

[Inquiritur, cur exposita Sancti imago ante templa;] Molanus in opusculo de historia sanctarum imaginum & picturarum pro vero earum usu contra abusus, libris quatuor edito, lib. 3, cap. 27 multis modis S. Christophori picturam discutit. Quæ potissimum huc spectant, inde delibabimus, usuri editione Lovaniensi anni 1594. Imprimis solent eum, inquit, passim pingere in aulis ædium, & in templis, ut facile conspici possit. Imo audio in Alemannia multis locis depictum esse extra templum, circa ingressum, aut in exteriori templi pariete. Hujus autem causam indicant quibusdam locis subscripta carmina; qualia sunt:

Christophori sancti speciem quicumque tuetur,
Ista nempe die non morte mala morietur.

Verum cum alias (lib. 2, cap. 35) dixerimus istud vanum esse, merito rectius facere censentur, qui alio decenti loco ejus imaginem statuunt, ut ex loco non possit hujus vani erroris occasio desumi. Ita ille, & recte: quamquam non videmus, cur, sicut ista pictura ita exposita occasionem dare potest superstitioso vulgi errori, ita alio modo adhiberi non possit, ut maneat usus, ac tollatur abusus.

[58] [ubi cavendus abusus.] Serarius antea productus: Cur vero, inquit, ante templa pleraque sacrum hoc pingatur symbolum, quærunt nonnulli. In citatis versibus, quos & nos jam citavimus, respondere aliquid videtur Cremonensis Vida, & plura Lucas Gauricus; sed significari puto nobis, ut Christum dominum feramus ipsi, ædes ingrediendum sacras; ibi transmissis tantisperque sepositis mundi hujus aquis, advocandum, & in humeros vel animos potius imponendum Christum dominum, per sanctas nimirum preces, per sacramentorum sumptionem, per divini verbi auditionem. Huc etiam vulgare illud aspicit distichon:

Christophore sancte, virtutes sunt tibi tantæ,
Qui te mane videt, nocturno tempore ridet.

Jucundus enim & felix ejus diei vesper, cujus a Deo matutinæ horæ inchoatæ, uti gentilium etiam exemplis docet apud Gellium lib. 14, cap. 4 Varro. Livius lib. 26. D. Augustinus lib. 3 de Civitate Dei, cap. 21. Ita, inquam picturæ extra ædes sacras expositæ bonus manebit usus, ac superstitiosus tolletur abusus. Quod ad istius expositionis originem attinet; censet auctor notitiarum Mss. Sanlambertinarum in Styria, de quibus supra, haud abs re dici posse, eum S. Christophori in templorum foribus effingendi morem in istis Austriacorum principum provinciis ab ea sodalitate ortum traxisse, quam Dietrichsteinius instituisse fertur, & de qua nos superius egimus.

[59] Sed redeamus ad Molanum, & explicationem symbolorum prosequamur. [Symbolicus] Non abs re ille censet, pictores, in humeris Christophori Christum pingentes, & alia quædam ei appingentes, ad Legendam auream respexisse, cujus ex Leg. 95 verba producit, quæ eremita quidam Sancto dixerit in hunc modum: Cum proceræ staturæ sis, & fortis viribus, si juxta fluvium eum resideres, & cunctos traduceres, regi Christo, cui servire desideras, plurimum gratum esset, & spero, quod ibidem se tibi manifestaret. Et postquam addidisset, quod puerum Christum in humeris portaverit, & miratus sit ejus pondus, subjungit, quod fluvium transgressus dixerit: In magno periculo, puer, me posuisti, & adeo ponderasti, quod si totum mundum super me habuissem, vix majora pondera persensissem. Cui puer: Ne mireris, Christophore, quia non solum super te totum mundum habuisti, sed & illum, qui creavit mundum, tuis humeris bajulasti. Fabulosa hæc narratio, sive, ut verbis Molani utamur, pictura hæc exprimens, etsi numeranda sit inter eas, quæ probabiles sint simplici populo: apud doctos tamen aut parum, aut nihil probabilitatis habent: ac proinde ab istis non est extendenda.

[60] Principale tamen, videlicet imago Christophori cum Christo in humeris, [apparatus] videtur mihi, ait, a doctis extendi posse, alio tamen referendo significationem, ut dicatur Christum in humeris portare, ad significandum, quod sicut nomine, sic & re fuerit verus Christophorus sive Christiferus; id quod ibidem Molanus paulo pluribus deducit, & nos jam antea de eo egimus num. 41. De transvectione per mare diximus modo ex Vida, uti & de aliis quibusdam imagini ipsius apponi solitis, cum interpretatione ejusdem Vidæ. Quod si assumas, inquit Molanus in rem nostram, hæc longe petita esse; non inficior. Sed memineris, aliter tractandam esse obscuram & raram picturam; aliter imaginem ubique notissimam: & ut non facile hujusmodi damnanda est; sic potius benigne eam interpretandam esse: quamvis non nisi longe petita expositione id fieri possit. Mirum interea accidit, quod Georgius Wicelius in Hagiologio seu opusculo suo de Sanctis Ecclesiæ Dei, fateatur, quod de transitione per mare, & alia *, quæ pinguntur, nullam syllabam legerit.

[61] Sed nunc ad reliqua picturæ symbola exponenda pergamus cum Serario. [Sancto] Circumfertur, ait, Sancti hujus imago quædam Augustæ Vindelicorum, pulchre satis & eleganter incisa; cui hæc a novatore quodam Stigelio, Lutherum suum in sermone de S. Christophoro apud Aurifabrum in Symposiacis cap. 53, pag. 363 imitato, adscripta carmina, quæ laudavit in Hagiologio suo Vicelius, exscripsit in Onomastico Chytræus.

Tu quis es? Ingenue Christum profitentis imago:
      Cui nomen puer hic, quam * fero, dulce dedit.
Quis puer hic? Christus. Quæ moles tanta gigantis?
      Exigui pueri cum leve portet onus.
Omnibus in speciem parvus puer iste videtur:
      Quo tamen est toto majus in orbe nihil.
Hinc opus est animis, ut sint & corpore fortes,
      Qui Christum populi ferre per ora volunt.
Cur tamen ingrediens tumidi per marmora ponti,
      Arborea infestas mole repellis aquas?
Per mare, quod calco, perversum intellige mundum:
      Ille animis præbet sæva pericla piis.
Arbore nil aliud nisi sanctum intellige verbum,
      Rebus in adversis quod pia corda regit.
Hoc etenim instructi ruimus per saxa, per ignes,
      Qui Christi meritum, grande docemus opus.

[62] [apponi] Atque hæc quidem hactenus satis vulgaria sunt, & intellectu clara; modicæ tamen observationis indiga, uti & cetera, quæ sequuntur; sed iis recitatis illam dabimus. Sic itaque prosequitur dictum carmen:

Dic tamen hoc etiam, quid pendens mantica tergo,
      Quid sibi cum liquido pisce placenta velit?
Certa piis numquam desunt alimenta ministris:
      Quique Deo fidunt, servat, alitque Deus.
Porro quis insigni cana procul ille senecta,
      Prævius accensa qui face monstrat iter?
Fax præmissa refert venturi oracula Christi,
      Significat vates, qui cecinere, senes.
Huc ades, o hospes, tuque, o puer optime Christe,
      Mecum habita: tecum vivere sola salus.

[63] [consuetus] Porro an mantica illa, prout mox descripta fuit, non sit a novatoribus afficta reliquis symbolis; an in Germania vel saltem Augustanæ Vindelicorum imagini a Catholicis sit exhibita, non habeo, unde definiam: id unum scio, nullibi hactenus in imaginibus, S. Christophorum repræsentantibus, manticam illam a me deprehensam esse; quam item non exhibet elegantissima pictura Rubeniana, quæ exposita cernitur in altari hujus ecclesiæ Cathedralis Antverpiensis ad portam lateralem, qua itur ad aulam episcopalem. Sed suspicio est, manticam istam, cum nihil ei contradicat Serarius, nihil impii hæreticorum habere salis & joci; sed hoc unum dumtaxat eam apud illos habere commune cum aliis, quæ enumeravimus, Sancti nostri symbolis: quod, si illos audiamus, tota illa, quanta quanta est, pictura nihil aliud sit quam merum phantasma, umbratile schema ac pura puta imaginaria allegoria, quæ typum hominis Christiani vel ministri euangelici ita fingi ponat, ut vere eam existere non supponat; cum numquam, ut ipsi impie deblaterant, talis vere exstiterit in rerum natura; ac proin juxta ipsos ad prosopopœias mere fictitias amandandus sit: quem errorem nos superius abunde refutavimus; & de quo Molanus, contra Melanchthonem & Magdeburgenses Centuriatores videri etiam potest.

[64] [exhibetur] Quidam Græcæ linguæ in academia Basileensi professor heterodoxus in suo Lexico universali, Basileæ excuso anno 1677, inepte æquivocus hic est: nam postquam ad nomen Christophorus, dixisset ista: In Lycia Euangelium de Christo propagasse, & capite truncatus esse, sub Diocletiano imp. scribitur; mox subjungit Christophorum mere allegoricum, qui puerum Christum per mare gestans, pictura est hominis Christiani, & præcipue doctoris Euangelii, eleganter his versibus expressa; Tu quis es? &c.; de quibus paulo ante. Ita ille, imitatus in hoc hæreticum Lutheranum Dresserum, qui in opusculo de Festis non ausus hunc nostrum Sanctum e medio tollere, ponit, Christophorus XII (voluit dicere XXV) Julii; ac statim, Christophori imago, inquit, grandis & insignis pictura est Christiani hominis, & euangelici doctoris. Sed nihil mirum, hosce ambos a religione Catholica Romana alienos, in umbratili sua effingenda imagine adeo inter se esse concordes. Magis mirum est, similia Catholicis scriptoribus obrepere potuisse in explananda, qua de hic est sermo, pictura.

[65] Qua super re Molanus convenit Laurentium Xeresanum, [& variis ob servationibus] qui in libris, quos restituit de ratione studii theologici, quamquam per imprudentiam, obrepere facile solitam in hæreticorum scriptis purgandis, quia sub latente lenociniorum melle occulta porrigunt venena, scriptum reliquerit, confictam Christophori picturam adumbrare Euangelii præconem. Neque enim, sicut recte addit Molanus, hæc verba Catholici sunt scriptoris, sed hæretici, in quibus latens venenum a theologo, opus recognoscente, non est animadversum. Convenit item Molanus Joannem Hunæum, quod in eumdem lapidem, sibi per suæ gentis spurios scriptores positum, incautus offenderit: qui allegoriam de S. Christophoro, Christiano & Catholico quidem spiritu conscripsit; durius tamen eam tractat, & nimis in adversariorum partes propendere videtur, dum inter alia scribit:

Hæc sub Christophori monstravit imagine, quisquis
Figmenti exstiterit primus mortalibus auctor:
Cumque nihil fidei contra pia fabula dicat,
Sub quovis sane tolerari judice quibit.

[66] Prius autem quam huic argumento finem imponamus, [illustratur.] præteriri non potest parva observatio, quam verbis Serarii subjicimus: Addunt, inquit, quidam interdum pictores eremitam, qui Cucuphates nominatur: sed is non eremita, verum verus martyr est, in Diocletiani persecutione martyrio laureatus: cujus quia anniversaria memoria in festum S. Christophori diem incidit, error & fictoribus & pictoribus arreptus. Est cæteroquin apud Ægyptios symbolica quædam avis κούκουφα; quam, quia & in parentes eximie pia est, cum ciconia confundunt quidam; distinguit vero hieroglyphicus Horapollo, cum de illa lib. 1, cap. 55 agat: de hac lib. 2, cap. 58. Itaque si senem cum lucerna in pictura S. Christophori intelligas in sensu symbolico, quem supra dedimus, bene se res habet; sin vero physice ac realiter eremitam senem, qui Cucuphates martyr fuerit, cum nostro Sancto conjungas, aberras toto cælo: namque is præterquam quod alio tempore sit passus, nec eremita nec senex exstitit: ut consulesis ea, quæ hoc die de ipso apud nos proxime dicentur.

[Annotata]

* aliis

* quem

§ VII. Serpens Sancti ope necatur; annua exinde illius facti memoria; hymni, elogia, ac patria.

[Laudenses gravissima damna passi a serpente,] In dira atque infesta necanda bellua S. Christophorum Laudensibus auxilio fuisse, auctor est Castellionæus loco citato a pag. 259, ex ædis ipsi Laude Pompeia dicatæ tabula, quæ vernacule conscripta & ibidem appensa sit; quæque in hanc sententiam Latine ab ipso redditur; & nonnullis brevitatis causa a nobis rescissis sic habet: Circa Laudis Pompeiæ oppidum anno tercentesimo supra millesimum lacus subsederat, qui ob vastitatem & copiam restagnantium in unumque confluentium aquarum, Gerundi maris nomen obtinuerat. In hoc lacu, magno apparuit portento dira & virulenta serpens, horribilis forma monstri, halitum adeo fœtidum ac venenosum spirans, ut vicinum oppidum ferme totum inficeret, ac misere affligeret. Hinc fiebat, ut multi civium perirent odoris illius dumtaxat intolerabili fœditate. Verum cum animadverterent cives, hujusmodi morbum ac pestem in dies magis invalescere .. & .. timerent quoque civitatem ipsam ex frequentiori turbidarum aquarum colluvione obruendam ac penitus submergendam, in acerbissima versabantur solicitudine …

[68] [ope S. Christophori liberantur,] Quare exclusa spes omnis videbatur interemptionis illius immanis belluæ, eas innatantis aquas … Laudenses … divinam opem imploravere … Et ut facilius impetrarent, quod toto cordis desiderio exoptabant, Bernardinus Talensis, tunc Laudensium episcopus, congregata cleri & populi multitudine, de suggestu piam habuit ad eos concionem … Quapropter statuit primum, habendas triduum solemnes supplicationes; deinde votum una a civibus nuncupandum in hunc modum, ut si quando Numen haberent propitium … sacram ædem sanctissimæ Trinitati, & glorioso martyri Christophoro ponerent. Nec eorum spes fuit inanis, aut vanum consilium; nam tribus supplicationibus rite gestis, & voto pro urbis salute nuncupato, eodemmet die, qui in Kalendas Januarias incidit, duo magna & memorabilia evenerunt miracula: serpens enim statim periit, & lacus exsiccatus est.

[69] [& accepti beneficii memoriam celebrant;] Quamobrem pii cives hujus singularis beneficii non immemores, magnificum, prout voverant, exstruxere templum, quod postea, Deo favente, monachi Olivetani anno MDLXIII magis amplum reædificarunt, & ad cultum augustiorem reformarunt … Apud divi Christophori aram hodie etiam suspensa spectatur pergrandis illius serpentis spina, ossis instar bubulini, adservata illic usque ab illo ævo … Verum quia hic dies feriari debuerat in ipsis Januarii Kalendis … hæc solemnis & jucunda recordatio a Plantino, Ordinis Minorum S. Francisci, Laudensi episcopo translata est in diem post Epiphaniam sequentem. Hactenus tabella Laudensis. Quam mirabilis est illa historia, & ad Sancti nostri laudem perquam honorifica, tam nobis optabile foret, si auctor, qui illam narrat, aliunde eam confirmasset, quam ex sola tabella incertæ ætatis atque auctoritatis.

[70] Bernardinus ille (apud Ughellum Italiæ sacræ tomo 4, col. 923 vocatur Bernardus de Talente) inter Laudenses episcopos ab eodem ponitur hanc dignitatem consecutus anno 1296, [circa quod factum] & e vivis ereptus circa annum 1307; qui, sicut ibidem in rem nostram additur, fusis precibus, publicoque civium voto inundationem aquarum avertit a civitate, nulla facta mentione de S. Christophoro, nedum de venenosa ista bellua, ejusdem patrocinio exstincta. Alius ejusdem sedis episcopus, qui supra dabatur sub nomine Plantini, ibidem col. 925 nominatur Fr. Leo Palatinus, diciturque ab anno 1318, 111 Non. Maii, ad 1343 isti cathedræ præfuisse. Unde confirmatur historia prædicta, quatenus enuntiabat liberationem ab inundatione aquarum sub isto episcopo; nam tempora conveniunt cum illo, uti & cum alio, sub quo institutum seu translatum festum fuisse dicitur. Historia rerum Laudensium Ottonis & Acerbi Morenæ, inter scriptores Italicos novissime recusa tom. 6, a col. 955 nihil hic nobis subsidii subministrare potest, cum desinat in anno 1186. Quæ vero non tantum apud Laudenses, sed deinde etiam apud Mediolanenses religiosa erga Sanctum grati animi memoria consecuta sit, paucis intellige.

[71] Pergamus cum Castellionæo: Igitur unde fuerit prima origo diei festi D. Christophori, [variæ a nobis] qui VII Idus Januarii a Laudensibus celebratur, vel ex hoc monumento jam satis est clarum; quomodo vero ad nos, inquit, transierit, non item. Certissimum quidem illud & toto Mediolano notissimum, quod ille septimus Januarii dies in honorem ejus Divi ferietur: & ante S. Carolum Borromæum archiepiscopum celebris tunc habebatur in divinis precibus anniversaria gratulatio, quam is Sanctus, sicut & aliorum quorumdam Sanctorum abstulit, ac prorsus abrogavit, ut Basilio episcopo sanctissimo aliquem inter fastos Ambrosianos concederet locum; populus tamen eumdem diem ad Sancti honorem atque reverentiam agere festum numquam destitit; isque celebris est in nostro delubro, cum propter populi frequentiam, tum propter musicos concentus in eo fieri solitos. Quæ sane res argumento est, illum diem VII Idus Januarii D. Christophoro celebrem .. multo ante Jo. Galeatii, ducis Mediolani tempus, alibi feriari solitum, tunc pestilentia cessante, penitusque exstincta, & Mediolani voto Numini hujus Divi nuncupato, cœptum esse feriari. Hinc manifeste deprehenditur, simul stare posse, ut is festus dies primo alibi introductus, prodigiosa serpentis nece, postea nostræ patriæ voto fuerit inter feriatos receptus; & a Laudensibus, uti suspicamur, ad Mediolanenses translatus.

[72] Ne autem historia superior, quatenus magnum istum serpentem in scenam producit, [hic dantur] tamquam apertum commentum atque hactenus inauditum traducatur; juverit meminisse, quod similia alias contigerint, ita solide stabilita, ut plenam fidem facere debeant: nam de inundatione Tyberis super urbem Romam .. ac multitudine etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validæ, qui per hujus fluvii alveum in mare descendit, scribit S. Gregorius Turonensis historiæ Francorum lib. 10, cap. 1. Videri etiam potest ea de re Paulus Diaconus de Gestis Langobardorum lib. 3, cap. 23, tomi 1 parte 1 novissimæ impressionis rerum Italicarum Scriptorum, pag. 447; & Baronius ad annum 589.

[73] [observationes.] De veteri hymno sacro, qui legitur in veteri Breviario Toletano secundum regulam S. Isidori, quo ejusdem Martyris nostri Acta describuntur, meminit Baronius in suis notationibus; quæ quidem, inquit, præ ceteris omnibus nobis arrident. Hymnum istum rhythmicum ex dicto Breviario transcripsit socius noster Guilielmus Cuperus, quando anno 1722 mecum Toleti degebat, pluribus quidem locis mendosum, sed a Tamayo correctum & editum inter ea, quæ habet hoc die de nostro Sancto: ac proinde cum ibi integer legi possit, non tamen vel sic ubique satis clare intelligi, quid sibi velit; eum huc non transcribimus, illorum dumtaxat postea meminisse contenti, quæ sancto Martyri propria commemorat, & subservitura sunt ad discutienda Acta, de quibus infra erit dicendi locus. Bivarius in Commentariis in pseudo-Dextri Chronicon, ad annum Christi 496, num. 2, vult ex personati Juliani Chronico, Castinum, præsulem Toletanum, hujus hymni auctorem fuisse. Apage male feriatæ figlinæ ineptias. Apud Petrum Lambecium Bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis lib. 2, cap. 8, cod. CCLXXVI notatur Vita & Passio S. Christophori … antiquis Italicis rhythmis composita, cujus principium ibidem datur; sed rhythmi isti suum mox exigui valoris meritum produnt, quando vel in ipso narrationis limine de Canineo, & Caninea mentionem faciunt. Sed de hac re postea.

[74] [Elogia apud Græcos notata,] Nunc dicamus de sancti Pugilis nostri elogiis; ac primo de Græcis. Synaxarium Basilianum ad diem IX Maii, apud nos ante tomum 1 istius mensis, pag. 723, sequentia in laudem ejus prædicat, quæ Latine sic sonant: Nonnulla de hoc Sancto monstrosa & paradoxa ab aliquibus dicuntur: quod canino prius esset vultu, & homines comederet; deinde autem, postquam Christo credidisset, transformatus fuerit. Hoc vero [ita] non est: sed nonnulli hujusmodi eum exstitisse, in animum induxerunt suum, quod gentilis esset, feroxque & terribilis. Verumtamen vixit sub regno Decii, captusque in bello a comite, ac Græce loqui ignarus, Deum oravit. Missusque est ipsi angelus, dicens: Viriliter age. Et cum tetigisset labia ejus, fecit ipsum Græce loqui. Ingressus igitur urbem, prædicabat Christum. Mittuntur ergo milites, ipsum ut capiant. Cumque virga ejus germinasset, credidere Christo, & cum illo Antiochiæ baptizantur a S. Babyla; ibique Christophorus appellatus fuit. Deinde perductus ad imperatorem, ac multis prius cruciatibus affectus, capite demum truncatus est.

[75] [hic dantur:] Menologium a Sirleto versum & a Canisio editum paucioribus rem absolvit, sic loquens eodem die IX Maii: Certamen magni martyris Christophori. Hic sub Decio imperatore baptizatus Antiochiæ a S. Babyla, propter Christi confessionem simul cum Callinice & Aquilia *, quas ad fidem converterat, capite detruncatus est. Longius est elogium in Menæis magnis typo editis, quam ut huc transcribi mereatur; præsertim cum nihil fere in substantia sit, quam Actorum, quæ vulgo circumferuntur, compendium. Eumdem etiam fontem sapit elogium, quod de S. Christophoro apud Rabanum invenitur, locum hic etiam aliquem habiturum: unde consequens sit, ut Acta qualiacumque ad posteros transmissa fuerint, magnum tamen antiquitatis argumentum vel ex eo probent, quia, quod laudatus Rabanus congerit elogium, inde certo certius excerptum est. Ita habet:

[76] Eodem die (XXV Julii) passio est S. Christophori martyris, [& illud etiam, quod est apud Rabanum.] qui in Samo civitate, a Dagno rege martyrizatus est. Nam per varia tormenta rex illum cruciare jussit. Sed vir Sanctus impetravit a Domino, ut multi crederent per ipsum in Christo, nec non & ipsum regem, qui sagittæ ictu oculum perdidit, sanguinis sui gutta post passionem suam sanavit: sicut & ipse ante prædixit, & ad fidem Christi convertit. Longius excurrit elogium, quod Martyrologio Bedæ ex Floro aucti & a nobis editi, insertum legitur, adeo multis ac certus Actorum characteribus constans, ut dubium superesse non possit, quin illud ex iisdem Actis contractum sit. B. Petrus Damianus sermonem habet de S. Christophoro, qui est trigesimus tertius. Atque hæc cum viam sternent faciliorem ad Acta ipsa, tum ad palæstram martyrii, nunc examinandam.

[77] Quod ea fuerit in Lycia, civitate Samo, notant antiqui Martyrologi, [An Samos aliqua in Lycia,] num. 1 prolati. Samon item civitatem exprimunt nostra Sancti Acta in principio: sed ex iis, quæ mox superaddunt, illam in Syria fuisse innuunt. Samon etiam habes apud Rabanum; quæ & occurrit inter ea, quæ nostro Bedæ, ex Floro aucto, adjecta sunt. Sed dispiciendum hic nobis est, an quam clare iste locus palæstræ ab ipsis indicatur, tam facile is in Lycia inveniri alicubi possit. Cluverius postquam ad vocem Samos varia id nominis loca distinxisset, est, inquit, & civitatis Lyciæ nomen, testibus Martyrologiis Adonis & Usuardi ad VIII Kal. Augusti; ubi vides hanc XXV Julii, ac proinde S. Christophori annuntiationes, superius ex ipsis relatas indigitari. At cum quæratur hic, an hujusmodi civitas uspiam existat in Lycia, & an eatenus Actis, quæ eam consignant, credi possit; velle illius existentiam ex solis istis Martyrologis probare, qui illam ex Actis haud dubie desumpsere, est probare idem per idem, seu petere principium. Consulere itaque oportuit geographos alios; quod & factum est: sed Samos tum illa tum in Syria, nusquam comparuit; atque adeo videtur expungenda ex Actis, donec ejus existentia alicunde ex antiquis probari queat. Viderint fortasse hanc difficultatem reformatores Martyrologii Romani: qui Martyrem in Lycia annuntiant, omissa vel expuncta civitate Samo; quam tamen diserte signat Romanum parvum seu vetus; cujus auctor forte eam quoque in Lycia non invenerit, cum Lyciam non exprimat.

[78] Sive vero cum Martyrologio Romano hodierno in Lycia hanc palæstram ponas, [Sancti patria] sive cum Romano parvo in civitate Samo, modo utrumque locum non conjungas, nihil magnopere repugnabimus: quamquam tunc incertum maneat, quænam e Samis homonymis, quas enumerat idem Ortelius, intelligenda hic sit. Porro rem neutiquam evolvunt, sed magis involvunt apographa Hieronymiana apud Florentinium (qui pauculis illis, quæ observat hic in suis notis, difficultatem non solvit) dum scribunt: In Licia, civitate Salmon. Involvunt item rem Acta apud Mombritium in civitate Samon, in provincia Syria; nec non Petrus de Natalibus in Lycia civitate Amon. Nugas more suo hic denuo nobis obtrudit pseudo-Maximus in Chronico ad annum Christi 483, palæstram ponens in Lycia, urbe Sami, aliis Solymi. In quem locum commentans Bivarius pag. 256, Sciat, inquit, lector, regionis ipsius, quæ postmodum Lycia nuncupata est, habitatores vocatos olim etiam Solymos, a monte Solyma illic existente, ex lib., quem citat, 14 Strabonis, & quorum meminisse dicit Homerum Iliados 3 (at voluit dicere lib. 6, ℣ 184.)

[79] [dici possit.] Sed Strabo loco citato, Homerus, inquit, Solymos a Lyciis diversos facit … Melius, qui ab Homero Solymos dictos ajunt, qui nunc Milyæ appellantur. Sed fac eosdem esse: quid tum? Non agitur in hac controversia de Lyciis aut Solymis, sed de Samo in Lycia; cujus existentia cum ostendi non possit, consequens est, ut ibidem etiam ostendi non possit urbs, quæ aliis Solymi nomine dicta sit, prout somniat Bivarius cum suo duce, seu potius seductore, in tenebris anbulans. Nos itaque, nullo hactenus reperto præmonstratore satis idoneo ac perito, qui e labyrintheis hisce anfractibus expeditos, ad veram, fixam ac genuinam martyrii, quam frustra quærimus, palæstram nos deducat; Sanctum annuntiavimus in Lycia cum Martyrologio Romano post Adonem & Usuardum &c.; sed cum adverbio forte, & omissa, quam ipsi signant, civitate Samo.

[Annotata]

* Aquilina

§ VIII. Sancti genus, nomen ante baptismum; ubi & a quo baptizatus; sub quo & quando passus.

Acta asserunt, nostrum Martyrem venisse de insula, genere Caninæorum; [Sancti genus ita refertur,] alibi scribitur Chananæorum seu Cananæorum. Menæa autem magna Græca typis excusa e regione homines comedentium, seu Anthropophagorum ipsum fuisse memorant. Sed quid incolis terræ Chanaan, quæ & Palæstina seu Terra sancta, cum Anthropophagis, toto, ut ita dicam, a se orbe divisis? Sive enim voces istos Anthropophagos cum Plinio historiæ naturalis lib. 7, cap. 2 Scythas, in quadam convalle magna Imai montis &c.; sive cum Aulo Gellio Noctium Atticarum lib. 9, cap. 4 Scythas penitissimos, qui sub ipsis Septemtrionibus ætatem agunt; (populum certe Americæ majori ex parte, præsertim versus Brasiliam & Magellanicam & alibi, intelligere non potes, cum nimis recenter orbi detectus sit) certe immane quantum ac nimis enormiter utraque ista Chananæorum atque Anthropophagorum origo, & situ locorum, naturæque ac morum diversitate inter se discrepat, quam ut umquam simul vel in speciem componi queat. Apud Mombritium ponitur, quidam homo de insula ex genere Abnoch.

[81] [ut labyrinthus sit] In codice nostro pergameno P. Ms. 18 dicitur Sanctus de Cynocephalorum oriundus genere. Menæa citata canina facie (κυνοπρόσωπον) fuisse, & humano modo loqui non potuisse .. sed postquam angelus labia ejus tetigisset, loqui ipsum fecisse, memorant: sed æque omnia fabulose & inepte; quidquid apud Gellium loco mox designato referantur esse in montibus terræ Indiæ homines caninis capitibus, & latrantibus. Ad quam forte Menæorum expressionem κυνοπροσώπου, vel saltem ad exemplar Græcum Actorum, e quo illud elogium compilatum fuit, respexerint Latini, qui sub genere Caninæorum Sanctum nobis obtrudunt.

[82] Nisi forte mendose ibi sic fuerit scriptum pro Chananæorum. [omnino inextricabilis.] Sed verte, inverte; volve ac revolve Sancti, quam inquirimus, originem, æque quidquam omnino fide dignum probaveris, etiam tum, quando Chananæum feceris cum B. Petro Damiano citato, qui asserit, eum tamquam rosam purpuream de Chananæorum spinis effloruisse. Nam Actorum scriptor, qui fabulari alias ibi assuevit, & hic merito suspectus haberi debet, & non satis aptus est, ut fidem per se ullam hic faciat. Et vero postquam otioso, sicut observatur in notitiis superius laudatis, narratori semel in mentem venit, gigantem efformare; proximum fuit, ut illum ex Chananæa, quam a gigantibus de stirpe Enacim, & excelso populo habitatam, Deuteronomii 2 dicitur, accerseret. Nihil itaque de Sancti genere determinari satis verosimile posse putamus, donec & magis concordi, & magis idonea auctoritate nitatur.

[83] Nunc nonnulla dicenda sese hic offerunt de Sancti nomine, [Similis farinæ sunt, quæ de Sancti ante baptismum nomine] non illo quidem, quod ipsi post baptismum volunt Acta cum Menæis impositum fuisse; & de quo jam egimus: sed de alio, quo, ut fertur, appellatus fuerit ante baptismum. Ecquodnam vero illud? Reprobus (Menæa minus recte Ρέπρεβος) sed illud nomen, quam apte vel in speciem cum Sancti origine conveniat, neutiquam assequimur; ut longe verosimillimum nobis appareat, illud inter alia ab eodem Actorum fabricatore excogitatum fuisse, ut scenam suam magis adornaret, dum aliud, uti putabat, aptius ipsi non occurreret; vel postea historiæ male semel ab initio consutæ intrusum atque superadditum.

[84] Quidquid sit; vox reprobus appellativa non tam apud antiquos Latinæ linguæ auctores facile inveniri potest, [circumferuntur,] quam usu jam dudum nota est & usitata. Hac usus est interpres sacer 1 Corinth. 9. 27 & alibi; ex Græco ἀδόκιμος. Jam vero cuinam umquam in mentem venit dicere, quod vox ρέπροβος, vel ρέπρεβος uspiam apud Græcos reperiatur auctores tam antiquos quam novos, qualem mox Menæa nobis obtrudebant: si quis ejusdem patronum agere velit, ipsius est suspicionem nostram solida aliqua ratione nobis eximere, vel nobiscum fateri, eam vere supposititiam ac commentitiam esse, a Latino aliquo fabulatore prius inventam & adhibitam, atque a Græco inde mutuatam, & ex qualiquali voce appellativa formatum esse nomen proprium, nulla, quod sciamus, auctoritate stabilitum. Sed circa baptismum ipsum, quo nomen prius Reprobi, ut volunt, in Christophorum mutatum sit, nonnulla occurrunt, quæ difficultatem creant non modicam.

[85] Elogium a Canisio editum memorat, ut vidimus, [ut & de ipso baptismo.] Sanctum sub Decio imperatore baptizatum Antiochiæ a S. Babyla. Consonant Menæa excusa in baptismo, ejusque loco ac ministro Babyla, uti addunt hieromartyre: & postea Decii nomen exprimitur. Porro designatur hic S. Babylas hieromartyr, patriarcha Antiochenus; de quo egimus in Tractatu historico-chronologico istorum patriarcharum ante tomum IV Julii, sedisseque eum diximus ab anno 237 usque ad annum ineuntem 250. Decius autem cum imperare cœperit anno 249, baptismus ille jam inciderit oportet in ultimos S. Babylæ annos; siquidem vere, prout ibidem narratur, tunc eo modo is contigit; quod addimus, proptera quod Acta Latina modo plane extraordinario & miraculoso Sanctum baptizatum innuunt. Atque hæc quidem adeo inter se diversa, quæ illum, ut fertur, Martyris nostri baptismum circumstant adjuncta, simpliciter hic a nobis proponuntur expendenda; quandoquidem candide profiteri cogimur, nihil defectu idoneorum documentorum nobis in promptu esse, unde decidere possimus, quæ quibus tamquam veriora aut saltem verisimiliora anteponenda sint.

[86] [Neque certo constat, sub quo,] Nova nunc occurrit controversia circa regem vel imperatorem, sub quo sanctus Athleta martyrium consummarit. Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 13, cap. 24 ponit eum inter Martyres, de quibus, quando passi sint, non constat. Menæa magna typis edita, Menologium apud Canisium, Nicephorus Callistus ecclesiasticæ historiæ tom. 1, lib. 5, cap. 27, ac Martyrologium Romanum; adde Baronium tomo 2 Annalium ad annum 254, & in notationibus ad idem Martyrologium Romanum, sub Decio passum indicant. Sed quid sibi vult rex vel imperator Dagnus, sub quo Sanctus noster martyrio sit coronatus, sicut volunt Acta Latina? Enimvero quisnam ille sit, an & quando vixerit, quodnam regimen aut imperium administrarit, cuinam historico notus sit, neutiquam nos satis assequimur: nec porro id assecutus fuit Baronius in notationibus; ubi fatetur irrepsisse inter alia Actis, ut pro Decio Dagnus quidam sit positus. Ecgraphum nostrum qualecumque, e bibliotheca Vaticana descriptum, de quo infra, annum quartum Decii notat in ipso exordio suæ de Sancti martyrio narrationis; sed annum imperii quartum non attigit Decius, juxta auctores apud Tillemontium citatos historiæ Imperatorum tomo 3, pag. 285.

[87] [& quando] Ad hæc, quo minus isto tempore stemus, prohibent fabulæ, quæ dicto exemplari intermixtæ sunt. Singulare prorsus hic est Menologium Slavo-Russicum, quando Martyrem nostrum scribit passum anno CCCLV sub Constantio. Ast hæc temporis ratio totam, quanta quanta est, martyrii historiam planissime evertit: nam Constantius imperator non gentilis, sed Arianus fuit, ac potentissimum istius sectæ fulcrum, excitata anno dicto 355 in eorum favorem crudelissima adversus Catholicos persecutione; adeo porro remotus a professione gentilium, ut rescripta adversus ipsos ediderit; quæ videsis apud Baronium ad annos 341 & 353. Nisi itaque aliud tempus, & alium imperatorem affigas huic martyrio; jam sus deque evertis ejusdem Acta; quæ Sanctum ab initio usque ad finem memorant tormentis ac morte perfunctum ob cultum unius ac veri Dei; jamque in fumos evanescent ea, quæ de SS. Aquilinæ & Niceæ seu Nicetæ, aliorumque in Actis memoratorum agone proferuntur. Itaque cum nihil adeo hic nobis appareat contrarium, quo minus Sancti martyrium contigerit sub Decio imperatore, ut potius Græcis illud documentis sit omnino consentaneum; malumus id cum Baronio tunc ponere, vel aliunde supponere, illud tunc contigisse; quam cum Actis Latinis obtrudere Dagnum aliquem mere imaginarium ac commentitium; quo videlicet omnis occluditur aditus, ad determinatum aliquod martyrii tempus perveniendi. Adde, quod sub finem Sylloges historicæ de SS. Niceta & Aquilina die XXIV hujus diserte Decius imperator exprimatur, ac proinde ad alium, sub quo noster Martyr sit passus, recurrendum non sit.

[88] Henschenius noster in schedis, in quibus transcriptum est ex Ms. Fuldensi S. Christophori martyrium, [passus fuerit,] ponit exordium, quo Passio incipit in Ms. Cardinalis Mazarini; & mox adjungit annotationem P. Combefisii, his verbis eam exprimens: Offendit Baronium vox Dagnus, quod Decio imperatore Christophorus martyrium sumpserit. Verum illa non imperatorem, sed regulum ac toparcham perspicue indicant: cui sic liberum fuerit in Christianos sævire. Sed purum putum hoc est effugium, ex sola Combefisii conjectura natum; quod proinde eadem, qua obtruditur, facilitate negatur. Dagnus enimvero ille sive toparcha, sive regulus, sive imperator, quamdiu ex melioribus, quam sint Acta, documentis non probabitur, commentitium nobis semper erit nomen sine re, ac umbratile phantasma.

[89] Varia apud varios dies martyrii ponitur. Apud Mombritium enim passus dicitur S. Christophorus VII Idus Januarias; [aut quo die.] apud Petrum vero de Natalibus lib. 6, cap. 135 octavo Kalend. Augusti: quæ videtur fuisse opinio antiquorum Martyrologorum, ista die eum referentium: quamquam an illa, & non alia die martyrium confecerit, definire satis tuto non possimus propter Græcos, qui diem, ut vidimus, annuæ ipsius memoriæ plane diversum impendunt: cum tamen verosimillime Sanctus ab ipsis ad Latinos transivisse videatur, sive nomen ejus, sive, Lyciæ provinciam, cui attribuitur, consideres. Verbulo in memoriam revocasse juverit, S. Christophorum martyrem signari die XXVIII Aprilis, in nostro Beda, ac Rabano; item in Ms. Casinensi, Trevirensi S. Maximini & S. Martini, ac Ms. Adone reginæ Sueciæ; in quodam vero scripto Cartusiæ Bruxellensis notari translationem S. Christophori; sicut dictum jam pridem fuit in Prætermissis ad istum diem.

§ IX. Infideles ad Christi fidem conversi; tormenta Sancto inflicta; mors ejusque adjuncta.

Inter infideles, a sancto nostro Pugile ad Christi fidem conversos, locum imprimis merentur SS. Niceta, [Conversæ ad Christum SS. Niceta & Aquilina,] Nicea seu Callinica, & Aquilina, glorioso deinde martyrio perfunctæ: at quia de illis die XXIV hujus cum Martyrologio Romano actum fuit; illud nunc unicum superest, ut præter ea, quæ occasione nostri Sancti hodierni ipsarum res gestas illustrare possint, plenioris notitiæ gratia ad Syllogen historicam lectorem remittamus: ubi elogio S. Aquilinæ, quod ex duplici Ms. codice Menæorum bibliothecæ Taurinensis, Ducis Sabaudiæ, tunc produximus, notatur, quæ huc proprie spectat, memoria Sanctorum ducentorum, qui cum illa martyrium compleverunt: ubi & modico isto elogio honorantur: Hi ab impio imperatore Decio ad sanctum Christi martyrem Christophorum comprehendendum missi: sed visis miraculis, quæ Sanctus hic patrabat, crediderunt in Christum, & coram tyranno divinitatem hujus confessi, mandato ejus, capite plexi sunt.

[91] Atque hi quidem ducenti Martyres anonymi, quia istorum saltem Menæorum Mss. auctoritate stabiliuntur, [cum aliis ducentis anonymis] amquam a S. Christophoro ad Christum conversi, non tantam patiuntur difficultatem, quantam alii infideles, immani supra fidem multitudine ab eodem aggregati ad Christi fidem; & numero quidem adeo presse determinato, ut singulari studio illum, qui istos recenset, singulos enumerasse diceres; auctorem, inquam, Actorum vulgarium, vel alium quemdam similis ingenii scriptorem, e quo is sua desumpserit. Sed quandoquidem in numero non conveniunt testimonia, & aliunde adeo graviter laborant ista Acta pluribus de causis; certe quidnam satis tutum vel verosimile saltem circa istos conversos infideles admitti queat vi talium Actorum, nobis persuaderi non patimur. Ms. Fuldense num. 2 ponit millia hominum decem & octo, qui baptizati sunt de manu ejus; & hos de una quidem civitate; Samo Syriæ intellige, de qua supra.

[92] [ac pluribus aliis referuntur;] In hoc apographo adscripta habetur alia lectio, quæ est haud dubie manuscripti Treverensis S. Martini (nam cum eo dictum Fuldense collatum esse notatur) & sic habet: Crediderunt per illum Domino: erant autem uno die millia quadraginta octo: & alio die animæ centum quindecim. Missale Mediolanense anno 1522 excusum, in Præfatione ad Missam de S. Christophoro, scribit, quod quadraginta & octo millia hominum de gentilitatis errore ad Christiani dogmatis cultum coruscantibus miraculis revocarit. Apud Mombritium sic dicitur: Crediderunt … ad octo millia, & baptizati sunt per manum ipsius. Nunc redeamus ad nostrum Ms. Fuldense; in quo num. 4 occurrunt milites 400, ad arcessendum Sanctum missi, baptizati, ac martyrio functi: adeo autem jam tum in sacris Litteris versati, ut verbis sacris apposite tyranno respondeant. Apud Mombritium dumtaxat quadraginta milites ibi referuntur. In Fuldensi num. 10, multus populus credidisse refertur: & num. 11 nova aperitur scena in tribus viris consularibus capite plexis.

[93] [sed testimoniæ non conveniunt.] Ac num. 16 Sunt autem numero, qui crediderunt .. per S. Christophorum millia hominum quadraginta & octo, & animæ centum undecim. Ms. S. Viti in Gladbach, vetustum, sicut apographo nostro adscripsit Rosweydus, multum ab ingenti isto numero recedit, quando signat decem millia & octo, & animas centum quindecim. Jam vero cum Dagnum regem vel imperatorem tamquam fictitium ac mere imaginarium superius exsufflaverimus, consequens est, ut tam ipsius conversio cum adeo plane mirabilibus adjunctis ad finem Actorum narrata, inanes prorsus in fumos abeat, quam tota gens Syrorum, quæ alibi notatur conversa ad Dominum; nam nititur supposito commentitio civitatis Sami in Syria, quam non dari in rerum natura, superius indicavimus. Quod si contendas, errorem hic esse commissum in persona & gente, aliam pro aliæ substituendo, ut substantia conversionis maneat vera; respondemus, tum demum illam probabilitatis aliquid habituram, quando ex fide dignioribus documentis stabiliri eam contigerit, quam sint Acta, adeo inter se & ornatu varia, & rerum narratione fabulosa, ac proin non majorem hic, quam in aliis pluribus, quæ referunt, fidem merita.

[94] Tormenta Sancto nostro inflicta, hujuscemodi etiam esse putamus, ut examen aliquod mereantur. [Scenam sapiunt tormenta, ut fertur, Sancto inflicta:] Tunc jussit rex fieri scamnum terreum secundum statum ejus: & venerunt artifices, & retulerunt mensuram ejus, quæ erat cubitorum duodecim: & factum est secundum jussionem regis. Ita Acta nostra num. 11. Sed contra faciunt ea, quæ de rege Dagno, & statura Sancti gigantea præmisimus. Scenicas etiam putamus esse illas quadraginta horcas olei, quas rex mitti jusserit super eum, in igne ardentem; sicut ibidem habes. Porro ejaculatio ista sagittarum num. 13, qua Martyr dicitur appetitus ab hora prima usque horam duodecimam; & ita quidem, ut sagittæ suspenderentur a vento a dextris atque a sinistris ejus; quarum nulla corpus ejus tetigit … & alio die … statim exiliens una de sagittis ipsis ingressa est in oculum regis, & excæcavit eum; ista, inquam, ejaculatio, nec non pristinus oculorum visus regi a Sancto prænuntiatus, ac postea miro modo ipsi redditus, utinam paulo melioribus documentis niterentur; quæ cum desint; nos hæc & similia ad corruptam Actorum sentinam remittimus.

[95] Nec vero mors sancti Martyris, nec non quæ illam circumstant, [mors quoque] melioris notæ characteres præferunt, quam plura alia, hactenus indicata: nam mors non eodem modo obita narratur. Ms. Fuldense tunc adpropiavit hora, inquit, ut coronaretur Sanctus Dei … Complens autem suum martyrium bonum, coronatus est; ubi nihil de modo, quo martyrium complevit, non magis quam apud Mombritium. Quod vero capitis obtruncatione finis martyrio impositus fuerit, habemus tum ex Martyrologis supra allatis, tum ex Petro de Natalibus ac Surio, ut nihil dicam de nostro codice Valcellensi, aliisque Mss. Dissentit codex noster Q Ms. 7 valde antiquus, qui sic habet: A militibus punctus lancea, emisit spiritum. Sed potius standum Martyrologorum dictorum, ac plurium exemplarium auctoritate, quam unius istius, præsertim cum addat commentitium hoc episodium: Et de corpore ejus exiit columba alba sicut nix. Utrum ex duobus modo memoratis suppliciis, an potius neutrum velit Ms. S. Maximini Treveris, cujus fragmentum transcriptum præ manibus habemus, non satis liquet, dicit enim: Complevit suam orationem; sicque a ministris interemptus est.

[96] Sed quoniam de oratione, quam a Sancto proxime ante consummationem sui agonis prolatam volunt ipsius Acta, [cum suis adjunctis] mentionem hic fieri videmus, ista opportunitate memores reddimur, ut circa hunc locum paucula quædam observanda suggeramus. Orationes hujusmodi plurimum derogant auctoritati istorum Actorum, in quibus intermixtæ reperiuntur. Et dic, amabo, ubinam umquam in sinceris ac genuinis, vel alicujus saltem pretii Actis illas deprehendes? Consule quæ diximus in Commentario ad S. Procopii ducis Acta, die VIII Julii, pag. 554. Et vero orationes illæ nihil aliud nobis esse videntur, quam piæ alicujus fabulatoris cogitationes, quæ eo colliment, ut illi qui Passiones istiusmodi legerint, vel ad fiduciam excitentur, vel ad frequentandum locum, ubi corpus istius Sancti quiescere putatur, vel reliquiæ saltem aliquæ asservari: & quid ni aliquando etiam, ut ad legenda ac describenda similia Acta homines reddantur promptiores, mercede indidem iis promissa, qui hoc fecerint; qualis rogatur ad calcem Actorum, quæ damus, his verbis:

[97] [vacillat.] Hanc orationem constituit S. Christophorus: Domine Jesu Christe, præsta bonam mercedem scribentibus & legentibus Passionem meam. Quibus etiam suffragantur codex noster Q Ms. 7, & fragmentum Passionis ex Ms. Maximini Treveris. Quid, quod, ut facilius credatur his Actis, interpolator aliquis paulo liberalior, veritus fortasse, ne alioqui parum fidei invenirent apud nonnullos, qui plusculum supra simplex saperent vulgus, addiderit hanc fabulosam clausulam, quæ in schedis nostris e Ms. cœnobii Marchianensis extracta notatur in hæc verba: Et iterum orans dixit: Domine Deus omnipotens, retribue bonam mercedem omnibus credentibus, & celebrantibus, scribentibus, & legentibus passionem meam. Viden', quomodo gradatim crescat oratio?

§ X. Variorum exemplarium & Actorum notitia.

[98] [Varia ac multiplex] Varia Actorum exemplaria per decursum hujus Commentarii jam enumeravimus; sed hoc loco cum ea, tum alia, sub unum conspectum producemus. Ac primo de exemplaribus Mss. instituatur sermo. Apographum ex Ms. S. Viti in Gladbach vetusto, quod citavimus; hoc notatur principio: In tempore illo, quo Dagnus rex regnabat in civitate Samon, venit illuc homo ex genere Cananeus: hoc autem fine: Hanc orationem fudit ad Dominum S. Christophorus: Domine Deus omnipotens, bonam mercedem præsta scribentibus & legentibus Passionem meam. Qui vivis & regnas &c. Ex iis, quæ involucro istius apographi adscribuntur, in variorum exemplarium Mss. notitiam deducimur. Sunt autem ista, quibuscum illud Passionis apographum notatur collatum fuisse: videlicet cum Ms. S. Maximini Treveris, nec non cum Ms. cœnobii Marchianensis. Addit ibidem ista noster Bollandus: Exstat in Ms. S. Huberti, sed alio principio & fine.

[99] [plurium exemplarium Mss.] Exstat diversa & prolixior in Ms. nostro, quod fuit ante monasterii Valcellensis. Item in Ms. nostro α (nunc Q Ms. 7) sol. 42. Videtur re eadem, sed verbis discrepans. Exstat eadem Vita, quæ hic, ex Ms. Fuldensi, in Ms. serenissimæ Reginæ Sueciæ in 4, sine involucro & initio, signato num. 136, convenitque cum nostra Vita initio & fine. Indicatur Fuldense ecgraphum, quod habemus, secundum ea, quæ in fronte ejus habentur, collatum cum Ms. S. Martini Treveris, & exstare dicitur in catalogo P. Beatilli num. 51. Post sinem vero ejusdem ecgraphi notavit Henschenius, illud exstare in Ms. Cardinalis Mazarini hoc exordio: “In tempore illo, quo Dagnus rex regnabat in civitate Samani, quæ est in provincia Lycia, venit homo ab insulis genere Chananæus”.

[100] [suggeritur notitia,] Continent item sancti Passionem, præter dictum codicem Valcellensem nostrum P Ms. 157, alius item noster pergamenus majoris etiam formæ P Ms. 155, atque alius insuper minoris formæ, quam isti duo priores, signatus P Ms. 18, eodem omnes tres exordio consoni, in hæc verba: Erat quidam Christianus nomine Christophorus, Vir sanctus & valde clarus in illis temporibus, Et doctrina ammirandus, & potens virtutibus. Fine itidem (non spectatis levius culis quibusdam minutiis variantibus tum hic, tum in fragmentis mox infra citandis, quæ facile in exemplaria irrepunt) codices isti consentiunt. Ita legit Valcellensis: Ita tota gens Syrorum conversa ad Dominum, Tunc primum credidit Christo per sanctum Christophorum. Dein libere per regem, Christum cœpit colere. Qui cum Patre atque sancto utriusque Spiritu, &c.

[101] Quisquis fuerit prædictæ narrationis auctor, & quo is cumque tempore vixerit, [exhibitis speciminibus aliquot,] vulgarem historiæ Christophorianæ cramben, antea satis male coctam, male item, imo pejus, recoxit, ita omnem substantiæ succum dilatando, ut eam cum novo, si ita loqui liceat, condimenti sapore lectoribus porrigeret. Dicamus rem ipsam propriis terminis. Acta ille prosaica amplificavit, stylum mutavit ac rhythmice expressit. Ac rhythmi quidem specimen habes ex textu proxime allato: quibus adde ista, quæ de Sancto prædicat, ex dicto codice exscripta: Hic de Cynocephalorum oriundus genere, Gente, vultu, & loquela omnibus dissimilis, Vultu pristino retento loquelam mutaverat. De Dagno sic loquitur: Ea ibi tempestate Dagnus rex exstiterat, Qui quamvis in cunctos prorsus esset implacabilis, Maxime tamen infestus Christianis fuerat &c. De Niceta & Aquilina sic: Erant ibi duæ forte vultu pulchraæ feminæ, Sed morum improbitate ipsæ multum fœtidæ &c. Militibus vero ad arcessendum Martyrem missis, & ad fidem conversis tribuuntur ista: Unde quia corde credi debet ad justitiam, Ore autem [ad salutem] fieri confessio &c. Sit tecum in perditione tua, rex, pecunia, Quia nos auro putasti Christum Deum vendere &c. Pluribus supersedeo.

[102] De fragmento quod habemus ex Ms. S. Maximini Treveris, [unde de eorum valore statui queat.] jam diximus. Aliud insuper apud nos asservatur Passionis exemplar in codice pergameno in forma 4, signato ✠ Ms. 87, qui olim pertinuit ad S. Albani monasterium Cartusiense Treveris; sed istius Passionis argumentum, si in initio etymologiam nominis, & in fine verba ex Præfatione Missalis Mediolanensis excipias, convenit in substantia cum excusis apud Petrum de Natalibus. Atque hæc quidem hactenus de Mss. exemplaribus, quorum notitiam habemus. Nunc de alio exemplari Ms., cujus ex codice Vat. 6074 exordium habemus; in quo auctor vulgaria, quæ cuilibet Martyri applicari possint, præfatus, sed mox ad S. Christophorum delapsus, eum se prodit, ut statim ineptias ejus palpare possis. Audi novas fabulas: Beatus, inquit, martyr Christophorus intenta cordis aure viguit, & spiritualiter juxta nominis .. etymologiam feronomus * &c. Ad hoc itaque sancti Spiritus characterisma recipiendum per regene