Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VI           Band Juli VI           Anhang Juli VI

26. Juli


VIGESIMA SEXTA DIES.

SANCTI QUI VII KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Anna beatissimæ Deiparæ mater, in Palæstina.
S. Erastus S. Pauli Apostoli discipulus, in Græcia.
S. Pastor presbyter, Romæ.
S. Symphronius, Martyr Romæ.
S. Olympius, Martyr Romæ.
S. Exsuperia, Martyr Romæ.
S. Theodulus, Martyr Romæ.
S. Hyacinthus martyr, Romæ in Portu.
S. Jovianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Julianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Emilius, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Felix, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Martianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Maxima, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Saturnina, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Gloriosa, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
Alius S. Emilius, Martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Mutiana, Martyr.
S. Laudasia, Martyr.
S. Oræozela martyr, Cpoli.
S. Ignatius Steironita, apud Græcos.
S. Pastor abbas in Sceti.
S. Valens, seu Valentius episcopus Veronensis.
S. Simeon Stylita tertius, apud Græcos.
S. Christiana Teneræmondæ in Flandria.
S. Benignus, eremita prope Veronam.
S. Charus, eremita prope Veronam.
B. Gliscentus confessor, in territorio Brixiano.
S. Simeon monachus & eremita, in monasterio S. Benedicti de Padolirona, prope Mantuam in Italia.
S. Gothalmus confessor, in Mellicensi Austriæ monasterio.
S. Jorius episcopus, Bethuniæ in Artesia Belgii.
B. Euangelista, conf., Augustinianus Veronæ in Ital.
B. Peregrinus, conf., Augustinianus Veronæ in Ital.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

SS. Mauricium, Photinum, Theodorum, Philippum & LXVII alios hoc die referens Castellanus, solito scrupulo laborat, dum ad proprios dies, quibus SS. Martyres passi sunt, eos conatur reducere. Legerat autem in Henschenii Commentario ad ipsorum Acta XXI Februarii pag. 238, num. 3, quod hi gloriosum suum certamen inter majores æstatis calores peregerint: at nusquam certo indicatum invenit (nam ex Menæis id non educitur) quod hoc potius quam alio quolibet hujus mensis die agonem compleverint, ut proinde, annuntiationi isti hic inserendæ supersedere omnino potuerit. Satis erat, eam signatam fuisse a Galesinio XVIII hujus, quo in Prætermissis de ipsis egimus, ubi typothetæ errore Martinus positus est pro Mauricius. Remittimus denuo ad diem quo Sanctorum istorum Acta illustrata sunt XXI Februarii.
S. Ovinum, potius Owinum nescio cur ad hunc diem retraxerit Castellanus, cum ignorare non potuerit, de eo jam pridem a nobis actum: Wilsonus in priori editione Martyrologii Anglicani eum signaverat XXIX hujus; melius in posteriori, die quo colitur IV Martii.
SS. Arnaldi abbatis, Urii monachi, & Felicitatis virginis translatio ex Wione & tabulis S. Justinæ Patavii, signatur hoc die a Ferrario in Catalogo generali, nulla Sanctorum istorum addita notitia, utpote quam nec in fonte suo hoc die invenerat; cum quærenda esset in laudato Wione, ad XIV Martii, ubi cum aliorum Sanctorum ejusdem ecclesiæ translatione commiscetur: neque vero apud Menardum aut monasticos alios specialis ulla explicatio. Tu vide quæ de B. Arnaldo dicta sunt in Actis die X Februarii; de translatione vero tum ipsius, tum Urii & Felicitatis, alias Jacobæ perperam dictæ, aliorumque paulo clariora invenies ad prædictam diem XIV Martii.
SS. Victoriani, Frumentii & alterius Frumentii & duorum germanorum, qui sub persecutione Wandalica coronati sunt, est annuntiatio Usuardi Bruxellensis huc perperam adducta; spectant ii Martyres ad diem quo de ipsis pridem actum est XXIII Martii.
S. P. N. Joannis presbyteri Palæolauritæ memoria notatur in Synaxario Sirmondi, cum elogio; cujus sancti item meminere Menæa bibliothecæ Ambrosianæ cum Menæis excusis; sed sine titulo presbyteri, & adjuncto ipsi Mauritio. Joannem Palæolauritam absque titulo isto dedimus ex Fastis variis, ac Menæis excusis, die XX Aprilis; & elogium, quod ea isti tribuunt, fere ubique ad verbum consonat cum illo, quod Joanni hodierno dat Synaxarium Sirmondi. Quare si hic ab isto est diversus, plura de eo dicere non habemus, quia ipsum aliunde non satis novimus; si vero idem est, spectat ad dictum diem XX Aprilis.
S. Conradi episcopi & martyris translatio ad Theologiense monasterium legitur inter additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quæ an huc proprie spectet, pluribus non disquiro: de sancto isto Conrado seu Cunone jam actum est ad diem I Junii.
Certamen sanctorum martyrum Sancti, Maturi, Attali, & Blandinæ, & reliquorum Viennæ & Lugduni Galliæ martyrio perfunctorum, habetur hoc die in apographis nostris inter ea, quæ excerpta notantur ex Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, cum elogio. Basilianum Synaxarium solum Sanctum nominatim exprimit, non socios, quos ei adjungit. Pro οὗτοι ὑπῆρχον .. ἐκ Ῥαβέννης τῆς πόλεως, χώρας Γαλλίας, quod ibi in elogio ponitur, lege ἐκ Βιαίνης, ex Vienna civitate, provinciæ Galliæ: ita enim civitas ista effertur in dicto apographo Ambrosiano; nisi malis dicere Οὐἳέννης potius & rectius juxta Strabonem lib. 4 inter ea quæ habet de Gallia Narbonensi. Eusebio Ecclesiasticæ historiæ lib. 5, cap. 1 scribitur Βίεννα. Videri interim possunt, quæ de Martyribus Lugdunensibus dicta sunt hesterno die, occasione S. Blandinæ; sed tum isto, tum hoc iterum die illos prætermittimus; quia eos dedimus cum Martyrologio Romano II Junii.
S. Eobani episcopi martyris iis ipsis verbis meminit Grevenus, atque ex eo Molanus & Canisius, ut inde quid velint, non facile intelligas. Satis certum tamen est, indicari istic S. Eobanum, S. Bonifacii in martyrio socium, Ersordiæ potissimum celebrem, unde notitiam acceperit Grevenus, utpote qui hoc ipso die festivitatem suam habeat in istius ecclesiæ Breviario; ex quo etiam ad XX Aprilis inter Prætermissos adductus est S. Adelarius, & ipse S. Bonifacii socius, qui tamen remissus est ad V Junii. Neque nobis plura suggerit prædictum Breviarium de S. Eobano, solam orationem referens. De ipso igitur actum est cum S. Bonifacio, neque de ejus gestis seorsim quidquam traditum novimus. Tu vide Analecta Bonifaciana cap. 4, pag. 494 die V Junii.
S. Colmolcus confessor & episcopus in Scotia ponitur hoc die a Camerario in Menologio Scotico: Dempsterus Colmocum; recte, opinor: ast ipsum refert IV Maii, nos jam pridem de eo egimus ad diem IV Junii.
S. Maxentium abbatem Pictaviensem male hoc die signavit Florarium nostrum Ms., spectat ad diem quo de ipso actum est XXVI Junii.
Sanctæ ac semper virginis Cyriacæ, & parentum ejus Dorothei & Eusebiæ certamen inscribitur Supplemento nostro Ms. ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii, & dictis Menæis. Vide quæ de hac Sancta, sub nomine S. Dominicæ, ac parentibus ejus, dicta sunt ad diem, quo ipsius Acta Græca & Latina dedimus VI Julii.
SS. episcoporum Monulphi & Gondulphi ultima est Ferrarii annuntiato, quam multo aptius posuit eo die quo eorum Acta illustrata sunt, quosque ibi collocare debuit Castellanus XVI Julii.
S. Reticii, Riticii seu Rheticii episcopi Augusto dunensis meminit hoc die codex Usuardinus D. Le Mare signatus A: nos jam de eo egimus ex tabulis Æduensibus XIX Julii.
SS. Ravennus & Rasiphus fratres martyres in aliqua Vita dicuntur huc pertinere, ostendimus nos suo loco, colendos esse XXIII Julii.
S. Ursum episcopum Trecensem in territorio Meldensi singulari historia hoc die exornat Tamayus, de qua quid sentiendum sit verbo diximus dum de Sancto egimus die præcedenti XXV Jul.
S. Christophorum martyrem in Kalendario aliquo notatum invenit Bollandus: notissima est ejus festivitas die præcedenti XXV Julii.
S. Glodeswindis virgo, pro Glodesindis annuntiatur hoc die Metis in Usuardo Hagenoyensi; melius ab aliis die præcedenti quo de ipsa egimus XXV Julii.
Appionis & Hierusalem meminerunt hoc die apographum nostrum Græcum ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, & Menæa magna typis edita. Vide XXV Julii.
S. Saturninus a Notkero hoc die & alibi notatus, corruptum nomen est ex Saturnina quæ hoc die in classe Martyrum Laodicensium suo loco refertur.
SS. Viviani & Felicis natale in Laodicia signatur in Usuardo Bruxellensi: Grevenus scribit; Item sanctorum Viviani, Felicis, Juliani absque positione; alii non magis feliciter. Utraque annuntiatio luxata est; tu vide infra totum & integrum laterculum ex Hieronymianis.
Fredebertum aliquem, ut Aginnensem episcopum inter Sanctos Franciæ hoc die signat Castellanus, qui neque apud Saussayum, neque etiam in novissima Gallia Christiana notus est; doceat nos aliquis, quis is Fredebertus fuerit, quid egerit, quo tempore vixerit, ubi cultus &c.
Turpionem Lemovicensem episcopum solo venerabilis titulo ornat idem Castellanus, quem a Bernardo Guidonis Sanctum appellari asserit: nos aliam auctoritatem desideramus, ut in hoc opere locum habeat.
SS. Rusticus & Florentius hoc die adjuncti sunt textui Usuardino in codice perantiquo Ultrajectensi, quem Rosweydinum appellamus, nescio unde accepti. Eadem combinatio recurrit die præcedenti ex Greveno, ut in Prætermissis diximus, ubi ad sanctos martyres Forconienses reducendos censuimus: si hic alii indicentur, majori luce opus est priusquam seorsim ab aliis synonymis ut Sancti admittantur.
Pastorem aliquem, præter synonymos duos hoc die relatos, S. Erasmi episcopi discipulum inter Sanctos primus Catalogo suo Sanctorum Italiæ inseruit Ferrarius, ut qui via Salaria sub Diocletiano, teste Baronio in Annot. hoc die, passus sit, & ad Clivum cucumeris sepultus. Consulo Baronii dictam annotationem in qua lego panegyrim eum vidisse, cujus exordium sit Sanctorum vestigia &c. ubi etiam ea die de alio Pastore agatur discipulo S. Erasmi &c. Panegyrim jam dictam descriptam habemus ex codice illo Vallicellensi quem diserte citat Baronius; verum in tota ea oratione semel atque iterum lecta & relecta, nec verbum occurrit quod ad Pastorem istum S. Erasmi discipulum vel eminus referri possit; ut scriptum aliud, nescio quod, indicare debuerit Baronius: at qualecumque istud fuerit, cum nusquam, nec in ullis sacris Fastis, Ferrario antiquioribus, notus sit Pastor iste, neque eum Sanctis accensuerit Baronius ipse, non video, id nobis licere, donec certior ejus notitia accedat, quam certe ex S. Erasmi Formiensis Actis, ad diem 11 Junii illustratis, nemo facile eruerit.
S. Veneranda sanctimonialium Eliadum institutum professa in Gallia, deinde in Italia ignibus aliisque pro Christo toleratis, tandem sub Asclepio decollata cælum subiit, applaudente S. Telesphoro Papa anno CXLIV. De illa agunt plures, præsertim P. Simon de S. Spiritu, Carmel. Neapol. Sic legitur in Acie bene ordinata Philippi Visitantini, toties a nobis citata, in qua & altera annuntiatio hoc die est, quæ hic sequitur:
B. Thomas Scopus Anglus, primo Benedictinum Ordinem professus, deinde Carmelitanum in cœnobio Norwicensi; doctrina & mirabili pietate excelluit. Ex Carmelita igitur factus Dromorenses episcopus in Hibernia ab Eugenio IV, aliquamdiu præfuit & profuit. Tandem Sancto fine quievit in oppido Leistasto centenarius anno MCCCCXLVI. Beatus vocatur ab immemorabili tempore & in Kalend. Carmel. A Lezana tom. 4 pag. 976 dicitur Scropus, laudaturque etiam a doctrina; verum de ejus cultu altum silet.
S. P. N. Symeon archimandrita τοῦ ἐν τῇ Μάνδρᾳ signatur in apographis nostris Sirmondo-Chriffletianis; sed quia de erroribus accusatur, neque satis nobis liquet, an & quo pacto eos expurgarit, ita quidem, ut publicum ac receptum passim cultum habuerit; ideo ipsum hic prætermittimus, donec de eo sufficientur constiterit.
Beatissimi P. N. multa passi Moysis hegumeni ex S. Monasterio Petschiurico, quod est Chioviæ memoria hoc die ponitur in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, cum sequente elogio: Is captus est in terra Polonica a Boleslavo principe, passusque in catenis V annos propter puritatem & castitatem suam a quadam vidua: rursusque intravit monasterium, vixitque ibi an. X, mortuus tandem diebus S. Antonii. Quisnam iste Antonius sit, quis Boleslavus iste princeps, uti & reliqua hujus elogii adjuncta; examinari prius non merentur, quam de publico ac legitimo istius Moysis cultu aliunde nobis sufficienter constiterit; quem sufficiat, hic vel memorasse.
Encænia archangeli Gabriëlis πέραν ἐν χάλδαις, hoc die occurrit in Menæis magnis Græcorum excusis, & inter ea, quæ in apographis nostris Græcis notantur desumpta e codice Taurinensi. Locus iste apud Cangium CPolis Christianæ lib. 4, pag. 185 ponitur inter monasteria ejusdem urbis suburbana.
Valerium aliquem confessorem Albanæ filium, quem beatus Eucharius, primus Trevirorum episcopus, a morte suscitaverit, diserte hoc die nobis signat Usuardina editio Lubeco-Coloniensis, quam presse secutus est Grevenus & hunc Canisius. Quæro Valerium istum in Officiis Trevirensibus; ast altum ubique de eo silentium. Consulo Vitam S. Valerii episcopi XXIX Januarii, in qua cap. 3 narratur S. Eucharii miraculum; at nec ibi de Valerii nomine vel minimum vestigium. Observat Bollandus, fuisse qui S. Symetrium istic agnoscerent, de quo actum est XXVI Maii, quod ut figmentum pridem refellit Browerus. Neque sane major auctoritas est ut resuscitatus ille Albanæ matronæ filius Valerius appelletur; minima vero ut inter Sanctos locum inveniat.
Warmudi depositio, qui fuerit Jerosolymorum patriarcha est inter auctaria Usuardini codicis Bruxellensis, unde procul dubio transiit in additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Jam dixi, sub talis nominis inflexione eum hactenus nobis notum non esse.
Claudiam reginam Franciæ, vitæ innocentia & puritate mentis illustrissimam Sanctis in Gynæceo suo accensuit Arturus, multos citans qui eam merito ab innocentia vitæ laudaverint, nullum qui religioso cultu eam umquam donatam asseruerit, ut hic etiam limites suos excesserit, dum Beatam dixit Arturus.
Malimbæum eremitam & martyrem in Scotia nescio unde eduxerit Dempsterus, qui apud Camerarium plane ignotus est. Citat ipse Kalendarium Adami Regii & Jacobi Cheymei, verum scriptores isti majoris auctoritatis non sunt quam Dempsterus ipse, satis alibi a nobis descriptus.
Joannis Aviculæ in Bohemia hoc die scriptum invenio in nostro Florario Sanctorum Ms., nullo addito indicio, ex quo quis sit, colligi possit: ut prorsus non intelligam, quid Greveno prælucere potuerit, ut hoc ipso die scriberet; In Bohemia, bonæ & sanctæ memoriæ Joannis Oviculæ confessoris, ordinis Prædicatorum; quem ego apud Pium, Leandrum, Marchesium aliosque viros illustres istius Ordinis recensentes frustra quæsivi. Joannem aliquem Agnum memorat Choquetius inter sanctos seu beatos Belgas Ordinis sui cap. 8, non assignato obitus die: ut nec id scire possim unde Annus sacer Belgicus & Viridarium Germanicum Agno isti assignaverint XI Decembris, Raissius vero XXIV Junii. Sitne is quem per Oviculam in Bohemia indicatum voluit Grevenus, haud equidem satis perspicio: id mihi satis certum videtur; quisquis demum fuerit, cultum hactenus non obtinuisse.
Anna Bosmans conversa Ordinis Cistercienses in cœnobio Nazareth prope Liram in Brabantia mortua anno MDC multis laudatur in Menologio Henriquez, ubi citatur Raissius in Auctario Sanctorum Belgii; qui de ipsa non hoc die agit sed XXIX hujus, occasione Beatricis, eo die memorandæ: de Anna etiam inter pios meminit Saussayus.
Garzias de Vera in monasterio Hortensi apud Hispanos insigni etiam elogio ornatus est, ut vir venerabilis, sed absque titulo Beati.
Ulpho tamen Nericiæ princeps beatus appellatur, qui in juventute S. Birgittæ nupsit, & ex Hispania cum sancta conjuge reversus, habitum Cisterciensium in Alvastra induit, ibidemque felici agone consummato, evolavit ad cælos. Ferrarius de ipso egit in Catalogo generali ad XII Februarii, quo die etiam a Majoribus prætermissus est, cum de ejus cultu non constet. Plura de eo referuntur in ipsa Vita S. Birgittæ.
Christianus monachus in Eleemosyna memoratur hoc die in Kalendario Cisterciensi, de quo solo agit Chalemotus, Henriquez vero die sequenti. Ab utroque mire extollitur, citanturque ab Henriquez scriptores varii, etiam Joannes abbas in Catalogo Sanctorum Ordinis, atque item Missale vetus istius instituti: tum Catalogi recentiores. De vero ejus ecclesiastico cultu doceri cupimus, antequam inter Sanctos eum recenseamus.
Lubertus Bernerus venerabilis titulum apud Raissium promeritus est, multis egregiis virtutibus & mirabilibus commendatus, quæ ex Vita a Thoma Kempensi conscripta se accepisse testatur.
Camillam Gentili, nec in Ferrario nec in ullis sacris Fastis cognitam, ferme ut martyrem, nempe ab impio marito trucidatam, multis laudant beatamque prædicant Septempedani seu Sanseverinates in Piceno, de eaque bina manuscripta hac transmitti curarunt cum ipsa delineata imagine, quibus probare conantur cultum immemorabilem adeoque casum exceptum ab Urbani VIII decretis, quæ omnia melius sacræ Rituum Congregationi Romæ exhiberentur, cujus decisionem prævenire nostrum non est. Neque vero satis liquida sunt omnia in scriptis istis producta, in quibus, ut jam taceam de vita & gestis vix quidquam certi superesse, id desideramus imprimis, ut ostendatur dies ipsius obitus, atque adeo qualiscumque cultus. Adscribitur quidem Relationi De vita & cultu, quod festum celebretur hac XXVI Julii, at neque in isto neque in alio scripto vel verbum occurrit unde id demonstrari possit; usque adeo ut vel ætas ipsa in obscuro sit, quandoquidem nata dicatur inter seculum XIV & XV, tantum abest ut vel dies, vel mensis vel annus obitus alicunde erui queat. Hæc paucis hic notanda fuerunt, ne ægre ferant Sanseverinates quod de Camilla sua in opere nostro agendum non censuerimus, donec casus exceptus rite approbatus sit, & de vero festivitatis die certiores reddamur.
Delitia di Gioanni Ordinis S. Dominici, in monasterio S. Salvatoris del Cassaro Panormi, memoratur in Diario Marchesii, cum longiori Vitæ serie, quæ ibi videri potest.
Michaël de Benavides Manilanus archiepiscopus II, non sine insigni elogio ibidem refertur ab eodem Marchesio.
Angela sive Angelina Tolomei, ut B. Joannis Baptistæ ejusdem nominis soror, & ipsa Ord. S. Dominici, additur in Viridario Germanico, & in Anno sancto Belgico.
Item Anna de Vargas, & in solo Viridario Catharina de Herrera.
Franciscus Mayronis, Placentiæ in Italia Baldus Eugubinus, in Umbria Gundisalvus Marinus, Mirtyli in Lusitania Julianus a Fabriano, in Piceno Joannes a S. Cruce, Pinciis in Castella Archangelus Calatasimus, Alcami in Sicilia Ludovicus a Lerma, Gatacici in Canaria Petrus a Valentia, Veladæ in territorio Abulensi Petrus Nietus, Serabis in territ. Valent. Hisp. Camilla Pica, Carpi in Insubria, Cum titulo beati memorantur ab Arturo, in Martyrologio Franciscano: & ultima etiam in Gynæceo.
Matthæus, seu Petrus Picquetus, Joannes Benedictus & Petrus de Seez, Talesiæ in territorio Sagiensi, diverso mortis genere ab hæreticis circa an. 1561 sublati. Baptista de Cugnano, apud Theatem Marroccinorum mortis spiculo tactus Franciscus de Terra nova Romæ in Aracælitano conventu anno 1597 Magdalena Badaglia in Sicilia, Adduntur a Fortunato Huebero in Menologio S. Francisci, sed absque ullo titulo.
Sancti hieromartyris Hermolai & sociorum memoria hoc die inscribitur Menæis magnis Græcorum excusis, in pluribus quoque aliis Græcorum hagiologorum Fastis notissima. Sed de hoc sancto Martyre agemus die, quo signatur in Martyrologio Romano XXVII Julii.
S. Berchtoldus seu Bertholdus, abbas in Austria, huic diei male innexus est a Menardo, ut fatetur Bucelinus, qui cum aliis, ut ait, eum potius die sequenti collocandum censet, nosque de eo agemus XXVII Julii.
Mart. Armulei meminit Kalendarium Syriacum seu Hebraicum; quo indicari suspicamur martyrem Hermolaum; quem in hisce mox Prætermissis rejecimus in sequentem diem XXVII Julii.
S. Desideratum signat hoc die Ferrarius in Catalogo generali, ex Bizuntinæ ecclesiæ tabulis &c. sed is ad diem sequentem pertinet, quo ipsum denuo repetit XXVII Julii.
S. Celsum a Camerario perperam signatum diximus inter Prætermissos XXIV hujus, notavimusque a Dempstero referri hoc die; ubi notanda annuntiatio; Lensii, Celsi presbyteri, ut oppidum Artesiæ certo indicet, cui apprime quadrat adductus a Camerario versiculus; Vulganii & Celsi, quos Belgis Scotia misit. Quærimus quis hic Celsus sit, ut de Chimacensi, nescio quo, quærit Molanus. Nos ea hactenus putamus remittenda ad celeberrimum Celsum qui cum Nazario colitur XXVIII Julii.
S. Venera virgo & martyr Aletina cum S. Herine passa sub Licinio, notatur apud Ferrarium in utroque Catalogo. Vitam S. Herinæ edidit illustrissimus Paulus Regius, episcopus Æquensium, inter Vitas Sanctorum parte 1, a pag. 854; ubi & de S. Venera agitur; quæ & occurrit in Recognitione sanctuarii Capuani, collectore Michaële Monacho edita, pag. 80. Si S. Veneram hanc diversam velis a Sancta synonyma, una an pluribus, quæ & Veneranda & Parasceve dicitur, consule, quæ obiter de illa Venera diximus occasione S. Irenes martyris, ad diem V Maii, pag. 5. Sin vero ad illam aut illas spectet; vide, quæ hoc die XXVI inter Prætermissos de S. Parasceve; nec non de S. Venera Locrensi ibidem dicuntur XXVIII Julii.
Sanctæ hosiomartyris Parasceves memoria hoc die notatur in Menæis magnis Græcorum excusis cum elogio; in quo Antonio * imperante ex vico quodam haud procul vetere Roma, Agathone & Politia Christianis parentibus, iisque piis & præcepta Domini impigre sequentibus nata refertur; reliquæ autem historiæ summa, ibidem exposita, eo redit: A sterilibus parentibus impetrata a Deo fuit, ac nata feria sexta, in baptismo Parasceve appellata. Mortuis parentibus in sacram virginem attonsa, monasticam vitam amplectitur; fidemque Christi deinde prædicans, multos paganos ad Dei cognitionem convertit: unde a quibusdam Judæis apud Antoninum imperatorem accusata fuerit, ac pluribus tormentis excarnificata. Tum imperator liquore vasis, pice & oleo pleni, in quod Sancta immissa fuerat, ab ipsa aspersus, excæcatur, sed iterum illuminatur: quo prodigio ingens tum ipsius tum aliorum subsecuta traditur conversio. Parasceve autem alia peragrat loca. Deinde ad Asclepium deducta, condemnatur ut pabulum sit formidabili cuidam draconi; qui, facto ab ipsa signo crucis, medius crepuerit. Quo viso ille se cum suis ad fidem Christi receperit. Sancta denique in alia urbe ad Tarasium perducta, post plurima tormenta, abscisso capite martyrium consummat. Atque hæc est historiæ, seu, ut verius dicam, pii dramatis summa. Cur autem Sanctam, tum ibi, tum in aliis Græcorum Fastis hoc die notissimam, atque in hunc item diem a die XXIV hujus mensis rejectam, alio iterum remittamus, & quo, docebit Venera, Veneranda, seu Parasceve, quæ ponitur inter Prætermissos XXVIII Julii.
Beatus presbyter confessor, in territorio Trevirensi circa Confluentiam signatus est hoc die in Usuardis Coloniensibus, Molano & aliis, ut sancti Banti (alias Bantonis seu Panthonis) frater & coëremita in Vosago, cum ipso Treviris sepultus; de quibus, paucis quidem sed nitide loquitur Browerus in Annalibus Trevirensibus tomo 1, pag. 347, num. 32, ex aliis ibi citatis; quorum Beatum celebrari ait hoc die, alterum XXXI hujus. Nos, cum utriusque res gestæ & breves, & inter se sic connexæ sint, ut commode separari nequeant, modernum Trevirensium proprium sequemur, in quo amborum una est eademque festivitas, atque de utroque simul agemus XXXI Julii.
S. Theodota inter ea, quæ apographis nostris, ex Menæis Ambrosianis excerptis, aliunde adjecta sunt, notatur esse hac die in Taurinensi a; sed de illa agemus cum Martyrologio Romano II Augusti.
Transfiguratio Domini, facta in monte Thabor, a tribus discipulis, qui intererant, post ascensionem Domini, suis coapostolis publicatur. Ita legitur in Usuardo Bruxellensi, quæ unde accepta sint, non est promptum divinare: hoc satis certum est, ipsam Transfigurationis memoriam ab Ecclesia recoli VI Augusti.
SS. Donatus & Hilarinus alicubi hoc die perperam relati sunt, spectant ad VII Augusti.
S. Adrianus a Wandelberto hoc die laudatus, quis verosimiliter dici possit, habes infra in classe Martyrum Laodicensium: quam vero S. Adriani elevationem insinuet is qui additiones Mss. ad Grevenum collegit, quasque Cartusiæ Bruxellensis vocamus, necdum intelligo: quæcumque ea elevatio fuerit, de ea agetur ad S. Martyris natalem VIII Septembris.
S. Tharsicium martyrem Romæ hoc die collocat Ferrarius ex libro stationum Urbis absque ulteriori notitia: nos alium istius nominis Romanum martyrem hactenus non novimus præter eum quem in Catalogo Sanctorum Italiæ melius retulit XV Augusti.
S. Euphemiam virg. mart. tribuit hoc die Ferrarius in Catalogo generali Auriæ in Hispania, in annotatione distinctius in Gallæcia, cujus corpus translatum fuerit an. 253, teste Marietta ad VII Augusti. De ea Sancta pluribus hoc die agit; eamque Obobrigæ vindicat Tamayus, alio nomine Eumeliam quoque appellans, quæ fuerit e numero novem filiarum C. Attilii Severi, uno partu a Calsia ejus exore editarum, de quibus sæpe alibi & abunde dictum putamus. Euphemiam, ex tali fonte erutam, necdum ut sanctam agnoscimus; quod si recte omnia discutiantur, quæ Tamayus & alii frustra contorquent, non alia erit Euphemia, etiam in Officio Mozarabico, quam celeberrima illa Chalcedonensis quæ recte & vere colitur XVI Septembris.
S. Chemnicum ut S. Columbæ carissimum, pluribus hoc die laudat Camerarius in Menologio Scotico, forte pro arbitrio; nisi Ms. Catalogum, qui penes nos est, secutus, aut is ex ipso potius descriptus fuerit: a Majoribus nostris remissus est ad diem XI Octobris.
S. Marcelli Parisiensis episcopi translatio in Munerato aliisque Usuardinis codicibus hoc die annuntiatur, ut habes inter auctaria in nostra editione: verum natalis ejus in Romano est, quo die de ipso agemus 1 Novembris.
S. Venera, virgo martyr, apud Castrum regale in Sicilia, a die XXVI Junii ad hunc remissa, mirum, si ab synonymis pluribus distingueretur, de quibus tum inter Prætermissos hic sub eodem isto nomine, ac sub nomine Parasceves, & Venerandæ; tum inter Prætermissos ad diem XXVIII hujus: ubi intricatissimam hanc unius an plurium synonymiam remittimus ad diem, quo S. Veneranda inscribitur Martyrologio Romano XIV Novembris.

[Annotata]

* Antonino

DE S. ANNA MATRE DEIPARÆ

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Anna beatissimæ Deiparæ mater, in Palæstina (S.)

BHL Number: 0493


AUCTORE G.C.

§ I. Antiquiora Sanctæ Acta, eorumque scriptores.

Ex Epiphanio & Gregorio Nysseno colligo, primis Ecclesiæ seculis aliquam historiam de parentibus Deiparæ exstitisse; sed nescio, an ea incorrupta ad nos pervenerit. Pura certe non est illa, quæ Proteuangelium S. Jacobi minoris perperam inscribitur, [Acta S. Annæ] & inter monumenta sanctorum Patrum orthodoxographa tomo 1 a pag. 71 Græco-Latine edita est: nam illic historia Deiparæ contaminatur ineptis fabulis, inter quas absurdissima illa refertur, quod Josephus & Maria ob suspicionem sacrilegii & stupri a sacerdotibus fuerint coacti ad bibendum poculum maledictionis, quo Moyses explorari jussit innocentiam feminæ de adulterio accusatæ. Porro scriptor iste in fine Proteuangelii se Jacobum nominat, & Hierosolymis sese in desertum fugisse asserit, orto tumultu, quem Herodes excitarat. An huic clausulæ fides adhibenda sit, & quis fuerit iste Jacobus, aut quo tempore vixerit, non facile dixero. Aliqui infra laudandi existimant, eum tempore Apostolorum scripsisse.

[2] Quidquid sit de illius antiquitate, saltem hoc Jacobi Proteuangelium vidisse dicendus est auctor commentarii in Hexahemeron, [auctor commentarii in Hexahemeron] quem Leo Allatius anno 1629 sub nomine S. Eustathii archiepiscopi Antiocheni Græco-Latine vulgavit, quando in jam citata editione pag. 70 primam istius historiæ partem in compendium redegit, atque ita mitigavit: Digna certe est, quæ percurratur historia, quam Jacobus quidam recenset de beata Virgine hisce verbis enarrans; ait namque, in tribubus Israel virum fuisse opulentum, nomine Joachim, qui diebus festis munera Deo duplo majora aliis offerebat, ut sic populo omni sibique divinum numen placando propitium redderet. Jam celeberrimo die festo appropinquante, omnibusque, ut moris erat, [Deum] munerum magnificentia donantibus, primus hic, ut primus deferret, accurrit; sed Rubin quidam eum remoratus est, non licere ipsi primum offerre affirmans, qui in Israel adhuc sine prole degebat. Hinc mœrore obrutus deserta petit, ibique tabernaculo exstructo, supplicibus votis Deum orabat, ut & sibi, quemadmodum Abrahæ, legitimæ prolis concederet fœcunditatem: solum hoc se dono in Israël carere cognoscebat, & sic in quadraginta dierum jejunio Deum deprecabatur.

[3] Similiter & ejus uxor, vestitu inculto & horrido tecta, [videtur excerpsisse] prolem a Deo precibus poscebat. Sed cum magna dies Domini venisset, veste se pretiosa ornavit: nefas enim erat, illo die luctuoso habitu vestiri. Circa igitur horam diei nonam sub arbore in viridario suo sedens his verbis Deum obsecrabat: Deus patrum nostrorum, benedic mihi & exaudi orationem meam, sicut benedixisti vulvæ Saræ, & dedisti filium illi Isaac. Hæc cum diceret, in propinquam arborem aspectum referendo aspexit passerem pullis suis incubantem; hinc amare repetito suspirio ejulansque dixit: Heu Domine, quando nec hisce volucribus fœcundis assimilor! Et talia dicenti angelus Domini apparens liberorum * prænuntiat susceptionem. Quibus auditis, gignendum illico Deo offerendum promisit. Hæc eadem in monte Joachim angelus manifestavit. Quare rediens e monte decem agnas præbet ad sacrificium, & sacerdotibus duodecim vitulos, & senatoribus & populo universo centum hircos. His sacrificiis in templo Domini factis, domum suam revertitur, &, re cum uxore habita, suscepit ex ea filiam, vocatque Mariam, quam jam trimulam in templo Deo consecrarunt. Hæc mitigata historiæ synopsis ex Proteuangelio Jacobi excerpta est, ut utrumque librum conferenti patebit.

[4] [ex Protenan gelio cujusdam Jacobi;] Leo Allatius in notis ad memoratum commentarium in Hexahemeron pag. 286 de scriptore Proteuangelii post alia sic disserit: Verissimum est, scriptum hoc esse antiquum, & circumcirca Apostolorum tempora conscriptum. Nec dubium, in hoc, sicut & in multis aliis accidit, ab hæreticis multa fuisse inserta adstruendæ propriæ hæreseos causa, veritatisque catholicæ destruendæ … Bene itaque actum cum hoc auctore, cum Eustathius (varii eruditi hoc opusculum Eustathio abjudicant) omissis & detruncatis iis, quæ fucum facere possent, utilia tantum decerpsit devoto lectori, Virginisque studioso non incommoda. Quin tanti patris auctoritas pondus illi & auctoritatem addit, præcipue cum nihil sit ex iis, quæ hic referuntur, quod vel Ecclesiæ vel ejus auctoritati contrarium sit, imo testimoniis dictisque aliorum patrum & historicorum omnia sint consentanea: eoque libentius in hanc ducor sententiam, cum videam non laudari a nostro Eustathio, tamquam opus Jacobi apostoli, sed alterius cujusdam, quod clarissime significatur additione illa τις; Ἰάκωβός τις Jacobus QUIDAM. Quod si existimasset, esse Apostoli, numquam siluisset. Epiphanius monachus & presbyter apud Allatium Græce citatus, qui seculo X vel incunte XI floruit, hunc Jacobum dicit fuisse Judæum, & iisdem cum beata Virgine temporibus vixisse. Imo Allatius putat, hunc esse librum Jacobi, de quo Origenes in caput 13 Matthæi meminit.

[5] [sed non debuit S. Gregorius Nyssenus] Hanc postremam Allatii opinionem præfero isti assertioni, qua ibidem confidenter affirmat, Gregorium Nyssenum ex illo Jacobi opusculo multa mutuatum esse, tacito auctoris nomine. Unde, obsecro, Allatius id colligit? Unde novit, hanc Jacobi historiam Gregorio Nysseno præluxisse? Siquidem Gregorius in Græco-Latina editione Parisiensi anni 1615 tomo 2 pag. 778 tantummodo ita loquitur: Sed prius auscultemus, quid de ipsa (nempe beatissima Virgine Maria) memoriæ proditum sit. Audivi ergo quamdam historiam apocrypham, tales de ea prodentem narrationes: Virginis pater fuit insignis quidam civis, observantia legis & vitæ probitate imprimis nobilis, qui sine filiis ad senectutem pervenerat, cum minus idoneam ad gignendum uxorem haberet. Habebatur autem matribus a lege quidam honor, quo carebant feminæ, quæ liberos nullos susceperant. Quapropter & hæc imitata id, quod de matre Samuelis scriptum est, & sanctum sanctorum accedit, & supplicat Deo, ne legum benedictione privetur, quæ nihil in legem peccasset. Quod si mater evaserit, se, quodcumque pepererit, ei dedicaturam. Quamobrem cum voti compos effecta filiam suscepisset, eam vocavit Mariam, ut ipso etiam nomine testaretur acceptum munus a Deo. Illam igitur, cum jam grandiuscula esset, nec ubere matris amplius indigeret, ducens ad templum Deo reddidit, & studiose promissum exsolvit. Historiam, quam interpres hic vocat apocrypham ( Græce legitur ἤκουσα τοίνυν ἀποκρύφου τινὸς ἱστρίας) alii vertunt arcanam, & in editione nostri Frontonis Ducæi tomo 1 col. 687 historia incerti auctoris appellatur. Potest etiam hæc vox interdum historiam non canonicam sive inter canonicos sacræ Scripturæ libros non relatam significare.

[6] Quocumque modo Gregorius eam vocem acceperit, mihi hic non placet, [idem Proteuangelium præ oculis habuisse,] quod Mater Deiparæ dicatur orasse in sancto sanctorum, cum ex sacris Litteris constet, solum pontificem illud semel quotannis ingredi consuevisse. Neque Gregorius ita explicari potest, quasi tantummodo voluerit, eam versus hunc templi locum accessisse: Græce enim dicitur ἐντὸς οὗ ἁγίου τῶν ἁγίων γενομένη ἱκέτις γίνεται οὗ Θεοῦ: id est ad litteram in sancto sanctorum existens, supplex fit Deo, sive in sanctum sanctorum ingreditur, & supplex Deum orat, ut interpretatur Petrus Franciscus Zinus apud Combefisium in Bibliotheca Patrum concionatoria tomo 1 pag. 144, ubi Combefisius ad ea verba sic notat in margine: Sunt hæc sumpta ex apocrypho Jacobi ἀδελφοθέου, excepto, quod ibi Anna in horto orasse legitur, non intra sanctum sanctorum, quod hic ait Nyssenus, sive lapsus memoria, sive ita irrepsit errore librarii. Nicephorus Callistus lib. 1 Hist. eccles. cap. 7, ubi hanc Gregorii orationem haud dubie præ oculis habuit, ac etiam phrasim illius imitatus est, probabilius illam Gregorii expressionem mutavit, ac mitius dicit, Annam orationis causa in templo versatam esse. Antiochus vero monachus Palæstinus, qui ineunte seculo VII floruit, homilia 107 asserit, eam in horto suo cum lacrymis orasse. At ab hac digressione in viam redeamus.

[7] Quærimus, quo argumento Allatius & Combefisius probent, [cum ante ipsum & S. Epiphanium plures ejusmodi historiæ exstiterint,] Gregorium Nyssenum sua ex Proteuangelio Jacobi accepisse, quandoquidem antiquitus plures hujusmodi historiæ exstiterunt, quas potuit vidisse. Certe Epiphanius, Gregorio Nysseno coævus, aliam ejusdem rei historiam præ manibus habuisse videtur, quam in Græco-Latina Petavii editione lib. 3 adversus hæreses, hæresi 59 alias 79 num. 5 citat his verbis: Quamvis autem ex Mariæ historia ac traditione illud habeatur, Joacimo ejus patri divinitus hoc in deserto nuntiatum fuisse: UXOR TUA CONCEPIT; non ita tamen accipiendum est, quasi hoc citra nuptialem consociationem ac virilem satum acciderit. Verum, quod futurum erat, missus a Deo significavit angelus, ne qua dubitatio foret propter illud, quod revera in lucem editum, & a Deo constitutum, ac justo viro natum fuerat. Si sanctus Epiphanius Proteuangelium Jacobi secutus fuisset, non indiguisset hac explicatione, cum in illo clare legatur: Ἰδοὺ γὰρ Ἄννα γυνή σου γαστρὶ λήψεται, id est: Ecce Anna uxor tua in utero CONCIPIET; non autem CONCEPIT, ut Epiphanius in historia Mariæ haberi testatur. Adde, quod Epiphanius nomina parentum Deiparæ, quæ Nyssenus loco supra citato tacuit, adversus Antidicomarianistas hæresi 58 alias 78 num. 17 expresserit, dum ibi diserte affirmat, beatissimam virginem Mariam ab Anna matre & Joacimo patre genitam fuisse. Ex his concludo, plures ante Epiphanium & Gregorium Nyssenum exstitisse Mariæ historias, cum neuter videatur sua ex Proteuangelio Jacobi accepisse.

[8] [ex quibus aliquæ fuerunt antiquitus corruptæ,] Quod si sermo sit de Mariæ historiis, fraude hæreticorum corruptis aut confictis, haud dubie plures istiusmodi ea ætate circumferebantur: nam Epiphanius hæresi 6 alias 26 num. 12 de Gnosticis hæc narrat: Infinita porro penes illos sunt supposititia atque imprudenter conficta monumenta: cujusmodi est, qui de progenie Mariæ liber inscribitur, in quo horribilia quædam ac detestanda illorum dicta continentur. Tradit etiam auctor antiquus, qui sub Hieronymi nomine diu delituit, Acta Deiparæ a Seleuco quodam, Manichæi discipulo, corrupta fuisse. Forte ex his commentis Faustus Manichæus negabat, Christum ex stirpe Davidica ortum esse, cui S. Augustinus lib. 23 contra Faustum cap. 9 ita respondet: Hoc ostendat, non ex quibuscumque, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis: aliæ quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis … Ac per hoc, illud, quod de generatione Mariæ Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam, nomine Joachim, quia canonicum non est, non me constringit. Sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, & aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret… Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphæ scripturæ, ubi Joachim pater Mariæ legitur, auctoritate detinerer. Vides ergo, ante ætatem Augustini apocryphas hæreticorum historias exstitisse, quas sanctus doctor merito rejiciendas censuit. Idem abunde confirmatur ex decreto Gelasii I Papæ, quod apud Labbeum tomo 4 conciliorum refertur, ubi plura hujusmodi figmenta damnantur.

[9] [& una S. Hieronymo perperam adscripta,] At saltem, inquies, historiam suam ex puriori fonte hausit antiquus auctor ille, qui sub Hieronymi nomine de nativitate sanctæ Mariæ conscripsit opusculum, cui in novissima editione Parisiensi tomo 5 operum S. Hieronymi col. 445 præfigitur prologus, in quo scriptor ille asserit, sese de hac re Hebraïcum S. Matthæi apostoli & euangelistæ libellum Latine transtulisse. Post alia autem sic præfatur: Petitis a me, ut vobis rescribam, quid mihi de quodam libello videatur, qui de nativitate sanctæ Mariæ a nonnullis habetur. Et ideo scire vos volo, multa in eo falsa inveniri. Quidam namque Seleucus, qui passiones apostolorum conscripsit, hunc libellum composuit. Sed sicut de virtutibus eorum, & miraculis per eos factis vera dixit, de doctrina vero eorum plura mentitus est, ita & hic multa non vera de corde suo confinxit. Proinde, ut in Hebræo habetur, verbum ex verbo transferre curabo: siquidem sanctum euangelistam Matthæum eumdem libellum liquet composuisse, & in capite Euangelii sui Hebraïcis litteris obsignatum composuisse: quod an verum sit, auctori præfationis & fidei scriptoris committo: ipse enim, ut hæc dubia esse pronuntio, ita liquido falsa esse non affirmo. Cum vero auctor jam spoponderit, sese verbum ex verbo translaturum, in fine proœmii concludit, se non alia dicturum, quam quæ aut scripta sunt ibi, aut consequenter scribi potuerunt. Sunt & alia in hoc prologo, quæ non magis cohærent, quam ægri somnia, ut facile intelliget, qui hanc præfationem levi oculo percurrere voluerit.

[10] Ceterum Fulbertus Carnotensis episcopus, qui seculo X vixit, [juxta Fulbertum Carnotensem] in sermone de ortu almæ virginis Mariæ, quem Carolus Villierius Parisiis anno 1608 inter opera ejus ex Ms. bibliothecæ Victorinæ edidit, de hoc pseudo-Hieronymo ejusque lucubratione sic fol. 142 caute judicat: Exstat vero quædam non usitata relatio, quæ clarissimi interpretis Hieronymi prænotatur nomine, referens, beatum Matthæum post editum Euangelium ortum præfatæ Virginis, atque initiamenta puerilia Jesu Christi ita obscuris manu propria obsignasse litteris Hebraïcis, ut nullis infidelium illud vellet patere superfluis & mordacibus rictibus, quæ tunc a prælibato interprete feruntur transportata, quibusdam obnixe petentibus, ad Latinæ linguæ notitiam. Et quia hæc relatio inter sacræ Scripturæ canones non habetur inserta, ideo unanimis Ecclesiæ conventus in recitando aperte nec omnino eligit, nec in non recipiendo rejicit: cum nonnulla reperiantur dicta vel facta, quæ in præfata serie impossibilia videantur, quæ tamen volentibus & amantibus legere, non denegat fidelium industria. Nobis autem & omnibus Ecclesiæ filiis satis superque sit fides & devota credulitas, qua vere eam confitemur Virginem & in omni sua operatione. Vides, hanc historiam a Fulberto non magni æstimari, & subtimide Hieronymo adscribi.

[11] Eminentissimus Baronius in Apparatu ad Annales ecclesiasticos num. 44 de eodem auctore clarius rotundiusque profert judicium: [& eminentissimum Baronium] Nec innitimur scriptioni illi, quæ hactenus Hieronymi nomine ad Cromatium & Heliodorum scripta vulgata est: nam licet in ea complura, veritate constantia, conscripta reperiantur, quæ a dictis auctoribus sibi vendicent auctoritatem & fidem; tamen non tantum eam Hieronymi non esse dixerimus, sed auctoris plane ut ignoti, sic prorsus imperiti, qui in ea condenda & conscribenda non novit aperta vitare mendacia, dum ait, illis temporibus, quibus ea acciderunt, fuisse Isachar summum pontificem. Deinde ex Flavio Josepho enumerata pontificum serie, ita concludit: Usque ad cladem Hierosolymorum, per Titum illatam, nullus ejus nominis reperitur institutus pontifex. Scio, quosdam apud Jacobum Polium in Historia SS. Joachim & Annæ part. 2, quæst. 12 hic effugium quærere dicendo, auctorem illum non addidisse epitheton summus, adeoque per pontificem intelligi posse sacerdotem. Sed cum in Euangeliis sola vox pontifex passim summum Judæorum pontificem designet, erudito eminentissimi Cardinalis judicio acquiescimus. Accedit, quod ille, qui Joachimum repulit, in Proteuangelio Jacobi Reuben vocetur. Imo Georgius Metropolita Nicomediensis apud Combefisium tomo 6 Bibliothecæ concionatoriæ pag. 83 dicit, Joachimum per invidos, generis affinitate conjunctos, ab oblatione munerum fuisse prohibitum, nulla pontificis mentione facta.

[12] [ita ut vera a falsis non facile secerni possint.] Ex hactenus dictis liquet, ipsos hujus historiæ fontes antiquitus ita fuisse corruptos, ut hoc tempore vera a falsis, certa a dubiis non possimus secernere. Unde Fulbertus Carnotensis in editione proxime citata fol. 141 verso ita loquitur: Nam & hoc, quod levi & subtili ratione aut forsitan conscriptione de Matris Domini nativitate & infantia ejusdem Domini perceperunt (nempe hæretici aut infideles, de quibus hic agit) ita versuta & argumentosa fallacia deturparunt, ut nec vera deinceps a quibusdam ecclesiasticis doctoribus recitentur, quamvis minime repudiantur. Eruditus præsul vult indicare, ni fallor, multa dubiæ esse fidei, quæ quidam Patres de ortu Virginis ex his infectis monumentis retulerunt, quamvis ea omnia rejicienda non sint, cum manifestæ falsitatis convinci non possint. Quæ cum ita sint, ut etiam Majores nostri ad diem XX Martii in Actis S. Joachimi § I notarunt, non est opus hic longos sanctorum Patrum sermones de hac re transcribere, qui passim in operibus eorum occurrunt, vel apud Combefisium in Bibliotheca concionatoria facile inveniri possunt. Atque hæc sunt, quæ ex qualibuscumque antiquitatis monumentis colligere potui. Nunc diversas recentiorum traditiones, paulatim auctas ac mutatas, curioso lectori proponemus.

[Annotata]

* Græce παιδοποῖαν id est prolis procreationem

§ II. Recentiorum opiniones de parentibus, patria, & Actis S. Annæ.

Forte quispiam mirabitur, nos recentiora S. Annæ Acta hic exhibere, [Quamvis Joannes Eckius] cum ex ipsis antiquis vix quidquam certi eruere potuerimus, ut paragrapho præcedenti vidimus. Nihilominus ad id faciendum nos cogit zelus quorumdam adeo indiscretus, ut ferme ex albo Catholicorum expungendos censeant eos, qui has novas opiniones suas non amplectuntur. Inter alios Joannes Eckius, acerrimus Lutheri oppugnator, & hæreticorum in Germania malleus, in sermone de S. Anna dicit, se communem fidelium referre sententiam, quam a senioribus accepimus, inquit, ita ut & ipsa Hierosolymitana tenet ecclesia. Porro audiamus, qualia contineat ista traditio, pro qua aliqui tam acriter sibi decertandum putarunt.

[14] Laudatus Eckius in Homiliis, quæ anno 1579 Parisiis recusæ sunt, [quamdam traditionem referat] tomo 3 fol. 284 verso eam sic proponit: Anna, Stolonis (alii Stollanum appellant) & Emerentianæ filia, ex Bethleem, desponsata est Joachim a Nazareth, qui & vixerunt in conjugio secundum voluntatem & beneplacitum Dei, dividentes bona sua ex annuis possessionibus trifariam, partem templo, & ministris ejus, aliam pauperibus peregrinis, sibi & familiæ impendebant tertiam. Vixerunt annis circiter viginti sine sobole, quamvis inde voverint, si det eis Deus sobolem, eam se in cultu divino educaturos. Cumque in dedicatione templi Joachim solitam oblationem faceret, respuit eam Isachar pontifex, eo quod sterilis esset. Unde pudore affectus Joachim ad pastores suos in pascua concessit, & post aliquot dies apparuit ei angelus Domini, consolatus illum, quoniam orationem ejus & eleemosynam accepisset Deus: inde uxorem suam sibi parituram virginem, quam vocare deberet Mariam, illam prædixit ab infantia deditam fore Deo, & ab utero matris plenam Spiritu sancto. In ejus rei signum, inquit angelus, uxorem tuam habebis mox ingressurus obviam Hierosolymis juxta portam auream. Idem denuntiaverat angelus Annæ, unde & ambo Hierosolymam venerunt, mutuoque contulerunt, quæ utrique angelus locutus esset.

[15] Ingressi templum laudarunt Dominum, & reversi sunt domum exspectantes consummationem promissionis divinæ. [de Actis S. Annæ,] Imprægnata igitur Anna peperit Mariam, quo tempore doctores putant, Joachim virum fuisse annorum forte quadraginta quinque; Annam vero mulierem annorum triginta sex. Non multo post mortuo Joachim, alteri marito nupsit Anna, non utique ex lascivia carnis, sed Spiritus sancti instinctu, cui nomen Cleophas. Anna ergo ex isto etiam concepit filiam, quam simili nomine cum priori Mariam vocavit. Ea jam adulta nupsit Alphæo. Quando autem placuit Deo, ut moreretur etiam Cleophas, adhuc tertium maritum accepit Salomam, ex quo filiam conceptam itidem prioris amore vocavit Mariam, quæ desponsata tandem est Zebedæo. Hinc sancta processit soboles: nati enim inde sunt apostoli Joannes & Jacobus major; ex illa vero Jacobus minor, Simon & Judas Thaddæus. Ceterum soror Annæ Ismeria peperit Elisabeth matrem Joannis Baptistæ. O stirpem nobilem! o gentem sanctam! o arborem bonam, quæ tot bonos fructus protulit! Atque hæc est traditio illa, pro qua aliqui, tamquam pro aris & focis, nimis imprudenter decertabant.

[16] Eckius in editione homiliarum proxime citata tom. 3, [eamque acriter defendat] fol. 285 verso viros etiam catholicos, huic traditioni adversantes, carpit his verbis: Adversus generalem hanc Ecclesiæ observationem quidam (quamvis statim sint consopiti) erexerunt se, rati parum honestum fuisse Annæ, ut ea ætate duos adhuc viros sibi sociarit, eo maxime, quod sine dubio filiæ suæ Mariæ sanctitatem cognovit, contenta inde existens ea unica, nec ullam aliam sobolem concupiscens. Et cum nihil aperti habeat hoc Euangelium, temerario ausu præsumebant contra universalem Ecclesiam affirmare, Annam unum tantum habuisse maritum, & filiam unicam; Joannem & Jacobum non fuisse consobrinos Christi, & hujusmodi alia multa, quæ parum tutum est palam facere puris Christianorum mentibus: quoniam repugnat hic error Ecclesiæ, ipsique Scripturæ, & Patribus sanctis, qui uno omnes consensu per universum Christianismum semper tenuerunt hoc ita, ut diximus, jam inde ab ipsa Christi ascensione usque in hæc tempora. Atque iis non obstantibus, tres contradixerunt proterve, e quibus unus eam gratiam habuit, ut revocarit, regressus ad Ecclesiam Catholicam. Deinde post allata opinionis suæ argumenta, quibus postea satisfacere conabimur, concionem suam fol. 287 sic concludit: Cum itaque Ecclesia hæc ita commemoret, & decimo quinto die Maii festum recolat duarum Mariæ sororum, & filiarum Annæ, nullus Christianus hinc recidat *, novisque & inconstantibus doctrinis fidem præbeat adversus Ecclesiam. At nos temerariam privati hominis censuram parum curantes, ad licitum hujus traditionis examen progredimur.

[17] [tamen opinio ejus de nominibus] Imprimis quod ad S. Annæ parentes attinet, nomina eorum incerta esse arbitror: nam quos hæc traditio Stolonem & Emerentianam vocat, Hippolytus, apud Nicephorum Callistum lib. 2, hist. eccles. cap. 3 citatus, Mathan & Mariam appellat. In Breviario Romano anni 1536 aliisque ante S. Pium V editis legitur Anna virginis Dei genitricis mater, Gaziri filia. Apud Jacobum Philippum Bergomensem in Supplemento Chronicorum ad annum mundi 5180 pater S. Annæ vocatur Isachar, pro quo Isachare & Nasaphat conjugibus codicem Ms. biblothecæ Lobkovitiæ allegat Silvester Steierus in Historia genealogica Christi, ut Jacobus Polius in Historia SS. Joachim & Annæ part. 2, quæst. 2 testatur. Franciscus Lucas Brugensis in cap. 3 Lucæ ℣ 23 suam in hac re sententiam ita exponit: Ego malim intelligere, hunc Eli avum fuisse beatæ Mariæ, patrem Annæ. Noster vero Cornelius a Lapide in commentariis ad cap. 36 Numerorum ita loquitur: Mathat enim fuit pater, non Heli sive Joachim, sed Annæ uxoris Joachim. Alii denique patrem S. Annæ Isaacum nominant. Quis igitur in tanta opinionum varietate statim huic traditioni acquiescat?

[18] [parentum,] Hinc Lezana post relatam ex recentioribus quamdam revelationem, quæ perperam a sancto Cyrillo conscripta dicitur, in Annalibus Carmelitarum ad annum Mundi 3976 num. 10 ita fatetur: Difficile etiam in ea revelatione videtur, quod de parentibus sanctæ Annæ, Stollano & Emerentiana dicitur, utpote aliis historicis contrarium, in quibus aliter appellantur. Sed neque hoc magni ponderis argumentum est: cum enim neque sacro Euangelio aut alia canonica Scriptura, Ecclesiæ definitione, traditione, Patrumve consensu aliquid de sanctæ Annæ parentibus habeatur, procul dubio nihil certi de illis eorumque nomine affirmari potest. Hinc in varias auctores distrahuntur sententias: quidam enim ex sancto Hippolyto martyre apud Nicephorum in ecclesiastica Historia lib. 2, cap. 3 volunt, sanctæ Annæ parentes vocatos Mathan & Mariam. Alii, matris nomine suppresso, Garizim (fortasse Gazirim dicere voluit) patrem ipsius vocant ex quadam historia, quam apocrypham asserit Torniellus sub anno 4037 num. 4. Alii vero ejusdem Annæ patrem Isaac appellant, matris nomen non referentes: ita enim habebatur olim in antiquo Carmelitano Breviario, anno 1495 Venetiis impresso, & ab Ordine rejecto. Mirum sane est, hanc revelationem, ejusque primum narratorem Cyrillum tam sero Carmelitis innotuisse, ut tamdiu in Breviario suo aliud nomen legerint. At mihi non lubet in his tenebris frustra palpare, præsertim cum videri possint ea, quæ dicta sunt de hac re in Responsionibus Papebrochianis ad art. 15 § 8.

[19] [& de patria S. Annæ incerta esse ostenditur,] Neque omnino certa sunt, quæ de Deiparæ parentum patria traduntur: Eckius enim affirmat, beatissimam virginem Mariam ex matre Bethleemitana & patre Nazarethano ortam esse. Contra noster Salmeron tomo 1 prolegomeno 41 dicit, Joachimum melius ad aliis credi Bethleemitanum. Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 31, cap. 62 ita scribit: Porro ad decem leucas a Tyberiade sita est Nazareth Galilææ, & inde ad duas in via, quæ ducit ad Acon, sita est Sapharia (alii rectius Sephoron appellant) civitas Annæ matris beatæ virginis Mariæ. Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ eamdem urbem in tribu Zabulon loco 88 utrique sanctissimæ Virginis parenti patriam assignat his verbis: Sephoris… urbs est opulenta & totius Galilææ maxima… natalis, ut putatur, locus beatorum Joachim atque Annæ, Deiparæ virginis parentum. Huic opinioni consonat Bernardus a Breidenbach, decanus Moguntinus, in suo Hodœporico anni 1486. Nos hic traditionem Eckii, tamquam verosimiliorem, amplectimur, cum Fulbertus Carnotensis sermone 2 de nativitate beatæ Mariæ virginis in editione supra citata fol. 137 verso diserte sic asserat: Nata est autem juxta relationem & scripturas sanctorum patrum in civitate Nazareth, patre, nomine Joachim, ex eadem urbe oriundo; matre vero, Anna nomine, oriunda ex civitate Bethleem. Reliquam traditionis partem, quæ in asserenda S. Annæ trigamia potissimum versatur, in sequentes paragraphos rejecimus, quia nimis magni moliminis est hic eam simul discutere.

[20] Sed antequam huic paragrapho finem imponamus, explodenda est heteroclita quorumdam opinio, [& fanatica quædam aliorum sententiæ] qui putarunt, S. Annam sine viri conjunctione concepisse. Hoc paradoxum jam seculo IV refutarat S. Epiphanius, cujus verba superius num 7 dedimus. Auctor Menologii Græcorum, quod seculo X conscriptum, & tomo 6 Italiæ sacræ a Latine impressum est, quinto Idus Decembris idem commentum sic refellit: Concepit igitur Anna Mariam & peperit, non ut quidam dicunt, septimestrem, aut sine viri opera; sed angelica quidem prædictione, exactis tamen novem mensibus, atque adeo ex viri conjunctione: solus enim Dominus noster & Deus Jesus Christus sine ulla commixtione aut semine modo quodam, illi soli noto, nobis autem ineffabili & inexplicabili, Virgine sancta natus est.

[21] Colligo, hoc veterum deliramentum tempore S. Bernardi ignotum aut omnimoda oblivione sepultum fuisse, [ex variis testimoniis refertur atque exploditur.] cum mellifluus doctor epist. 174 ad canonicos Lugdunenses de conceptione sanctæ Mariæ post alia sic scribat: Nisi forte quis dicat, de Spiritu sancto eam, & non de viro, conceptam fuisse. Sed id hactenus inauditum. Lego denique, Spiritum sanctum in eam, non cum ea venisse, dicente angelo: Spiritus SANCTUS SUPERVENIET IN TE. Et si licet loqui quod Ecclesia sentit (& verum ipsa sentit) dico, gloriosam de Spiritu sancto concepisse, non autem & conceptam fuisse. Dico, peperisse virginem, non autem & partam a virgine. Alioquin ubi erit prærogativa Matris Domini, qua singulariter creditur exultare & munere prolis & integritate carnis, si tantumdem dederis & Matri ipsius? Pelbartus de Themeswar Minorita in Stellario coronæ gloriosissimæ Virginis lib. 4, part. 1, art. 1 satis innuit, seculo XV, quo ipse vixit, ab idiotis quibusdam resuscitatum aut creditum fuisse antiquum istum errorem, quem ibidem rotunde rejicit his verbis: Ipsa concepta est in utero sanctæ Annæ matris de viro, id est sancto Joachim, concubitu matrimoniali: & hoc non est verum, quod simplices putant, scilicet Annam concepisse per solum osculum Joachim. Quamvis id majori istius ævi simplicitati, aut privatæ quorumdam idiotarum ignorantiæ adscribi possit, tamen satis mirari nequeo, post medium seculi XVII, quo critica eruditio maxime floruit, inventum fuisse hominem Italum, qui crassum hujusmodi figmentum renovaret. At cum is Romæ meritas temeritatis suæ pœnas dederit, non est operæ pretium fanaticam illius opinionem pluribus refellere. Eodem seculo etiam varii libelli, qui indiscretum S. Annæ cultum docebant, a sacra Indicis congregatione proscripti sunt, ut in indice librorum prohibitorum videri potest.

[Annotata]

* forte recedat

§ III. Utrum S. Anna fuerit monogama, & Deipara illius unigenita.

[Monogamia S. Annæ, de qua seculo XVI acriter disceptatum est,] Ante medium seculi XVI inter Natalem Bedam & Jacobum Fabrum Stapulensem aliosque viros doctos maxime fervebat disputatio, utrum S. Anna unicum an triplex matrimonium contraxisset. Tanta autem vehementia disceptatum est, ut Joannes Bertaudus, aliique trigamiæ defensores, contrariam sententiam, velut erroneam & communi Ecclesiæ traditioni ac sacræ Scripturæ adversantem notarent acribus censuris, quarum specimen supra ex Eckio dedimus. Invalescentibus interim variis hæresibus, hæc quæstio intermissa est, & theologi catholici arma sua in veros Ecclesiæ hostes utilius converterunt. Postea tamen scriptores aliqui eamdem controversiam renovarunt, eaque accuratius discussa, plerique unicum S. Annæ conjugium propugnarunt: hanc enim opinionem amplectuntur Aloysius Lipomanus episcopus Veronensis, Cornelius Jansenius Gandensis, Cæsar Baronius & Robertus Bellarminus S. R. E. Cardinales; Alphonsus Salmeron, Petrus Canisius, Franciscus Suarezius Societatis nostræ theologi, aliique illustres auctores, quorum hic catalogum texere nil attinet: nolo etenim de scriptorum numero contendere; sed cum Salmerone nostro libenter fateor, sententiam de triplici S. Annæ conjugio vulgarem fuisse, & multorum auctorum suffragiis confirmari posse. Imo scio, Eugesippum quemdam seculo XI in tractatu de distantiis locorum Terræ sanctæ triplex hoc matrimonium asserere, ut videri potest apud Leonem Allatium in Symmictis pag. 110. Nihilominus Sanctæ nostræ monogamiam magis rationi ac veritati consentaneam existimo, ut jam quibusdam argumentis probare conabor.

[23] [probatur ex ratione congrua,] Primo non est verosimile, sanctissimam Matronam, quæ post diuturnam sterilitatem divino munere excellentissimam Virginem pepererat, tali filia talique viro Joachimo non fuisse contentam, sed post illius obitum duobus aliis nupsisse; præsertim cum sciret, Juditham in sacris Litteris laudari, quod mortuo marito ad secundas nuptias non transiisset. Cum igitur (utor ratiocinio Benedicti Pererii nostri in Prolegomenis ad Euangelium S. Joannis disput. 3, num. 9) apud Hebræos non solum esset licitum, sed etiam laudabile, defuncto primo marito, secundis nuptiis abstinere, non obscurum sane fuisset intemperantis animi argumentum, si Anna post primum matrimonium, ex quo præsertim talem tantamque prolem susceperat, affecta jam ætate, secundum conjugium atque etiam tertium expetivisset. Unde Fulbertus Carnotensis de ortu almæ virginis Mariæ in editione Parisiensi jam aliquoties laudata fol. 141 ita ad rem nostram loquitur: Felix etiam, qui non plures, sed unam promeruit suscipere natam, quæ unicum conciperet & proferret Dei Filium. Nec enim decebat, ut hujus singularis Virginis sanctissimi progenitores fœdarentur plurimorum propagatione filiorum, qui erant futuri unicæ Matris Domini provisores & educatores egregii.

[24] Deinde quis credat tribus S. Annæ filiabus idem nomen impositum fuisse, [ex nomine Salomes] quod tradunt trigamiæ assertores, ut patet ex his vulgaribus versiculis, qui apud Gersonem cancellarium Parisiensem in sermone de nativitate Virginis ita referuntur:

Anna tribus nupsit, Joachim, Cleophæ, Salomæque;
Ex quibus ipsa viris peperit tres Anna Marias,
Quas duxere Joseph, Alphæus, Zebedæusque.
Prima Jesum, Jacobum Joseph cum Simone Judam
Altera dat, Jacobum dat tertia datque Joannem.

Quis, inquam, credat, tres istas Annæ filias eodem Mariæ nomine fuisse appellatas, cum potius parentes soleant nominum diversitate proles a se progenitas distinguere ac internoscere? His adde, falsum esse, quod una ex istis filiabus a patre suo traxerit cognomen Salomæ: nam Marci 15 ℣ 40 ita legitur: ἦσαν δὲ καὶ γυναῖκες ἀπὸ μακρόθεν θεωροῦσαι· ἐν αἷς ν Μαρία Μαγδαληνὴ, καὶ Μαρία τοῦ Ἰακώβου τοῦ μικροῦ καὶ Ἰωσῆ μήτηρ, καὶ Σαλώμη. Id est juxta Vulgatæ interpretationem: Erant autem & mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, & Maria Jacobi minoris & Joseph mater, & Salome. Eodem modo Marci 16 ℣ 1 nomen Salome exprimitur. Vides, hanc mulierem non cognominari Salomæ sive τοῦ Σαλώμου, sed simpliciter in nominativo vocari Σαλώμη, quod est nomen feminæ, ut noster Salmeron tomo 4 commentariorum part. 2, tract. 11 variis exemplis ostendit.

[25] Præterea sic argumentor ad hominem, ut vulgo dici consuevit. [& Joachimi ac Annæ senectute,] Docet traditio, quam Eckius tantopere extollit, S. Annam circiter viginti annis in matrimonio sterilem vixisse, post quos Deiparam peperit; quo tempore doctores putant, inquit Eckius, Joachim virum fuisse annorum forte quadraginta quinque, Annam vero mulierem annorum triginta sex. At quinam doctores id putant? Recentiores an antiqui? Certe id putare non potuit S. Gregorius Nyssenus, cujus verba num. 5 attuli: is enim diserte affirmat, patrem Deiparæ sine prole ad senectutem pervenisse. An vir quadraginta quinque annorum solet senex appellari? Cum igitur ex Gregorio Nysseno constet, recentiorem traditionem a vera Joachimi ætate aberrasse, cur in figendis S. Annæ annis ei credemus? Ex hac Joachimi senectute potius conjicimus, ætatem S. Annæ aliquo modo ad illius annos proportionatam fuisse. Ut itaque cum Eckio agamus liberaliter, gratis demus, Joachimum nondum sexagesimum ætatis annum attigisse, quando Deiparam genuit. Ad hæc concedamus, S. Annam tantummodo quadragenariam fuisse, quando post viginti sterilitatis annos hanc beatissimam Virginem enixa est. His positis, peto ab Eckio, unde noverit, Joachimum tam cito obiisse, dum interim varii Patres supponunt, illum oblationi seu præsentationi filiæ suæ triennis interfuisse. Unde scit, S. Annam post ejus obitum statim alteri viro nupsisse, & ex eo filiam concepisse? Unde denique novit, secundum istum maritum tam brevi tempore vixisse, ut Anna ad tertias nuptias transiens proli suscipiendæ apta fuerit? Nonne hæc omnia sine testibus, sine tabulis excogitata sunt ad trigamiam S. Annæ defendendam?

[26] [quam Ildephonsus Toletanus] Quid si dixero, S. Annam etiam provectioris ætatis fuisse, quando beatissimam Dei Genitricem peperit? Sane id innuit S. Ildephonsus, archiepiscopus Toletanus, dum in sermone de nativitate sanctissimæ Virginis Mariæ apud Combefisium tomo 8 Bibliothecæ concionatoriæ pag. 46 ita loquitur: De Anna sterili & patre jam sene extra consuetudinem mulierum post refrigescentem calorem, & omnem amorum libidinis discessum, mundo corde & corpore ab omni pollutione carnali orta est. Cur, obsecro, extra consuetudinem mulierum & post refrigescentem calorem, si Anna quadragenaria pepererit? Adeone mirum est, mulierem quadragenariam (præcipue si divinitus ablata sit sterilitas) ex viro sexagenario prolem suscipere? Quare existimo, S. Ildephonsum voluisse significare senectutem amborum conjugum, de quibus Nicephorus Callistus lib. 1 Hist. eccles. cap. 7 sic rotunde pronuntiat: Vitam autem ad senectutem sine prole edita produxerant. Fateor, Nicephorum hic non esse magni ponderis, cum de rebus ab ætate sua tam remotis testatur. At saltem testimonium S. Ildephonsi, qui medio seculo VII claruit, populari traditioni præferendum est.

[27] [& Photius Constantinopolitanus indicant.] Clarius id ipsum indicat Photius patriarcha Constantinopolitanus, qui seculo IX multa veterum scripta evolverat, dum in oratione, quæ apud Combefisium in novo auctario Græcorum Patrum tomo 1 a Græco-Latine legi potest, miram sanctissimæ Virginis Mariæ nativitatem ita prædicat: Procedit Virgo abs sterilibus lumbis, tum, cum, iis etiam fœcundis, partus mirabilis ac insolitus foret. O rem mirabilem! cum defecisset sementis tempus, tunc editionis fructus opportunitas advenit. Ubi cupiditatis ignis exstinctus esset, tunc fœcunditatis fax accensa est. Juventus non protulit florem, germenque senectus edit. Vegeti uteri tumor ignotus fuit, effœtique ventris Virgo perpetua infans noscitur partus. Deinde rhetorico more has increduli cujuspiam objectiones sibi fieri fingit: Quomodo arentia ubera in lactis fontes acuuntur? Siquidem enim senectus sanguinis thesauros nescit recondere, quomodo quod mammæ non acceperunt, in lactis dealbant speciem? Qui vero etiam vulva emortua maturam vivamque prolem edit, eamque ipsa continet & alit? Hisce autem orator per interrogationes ita respondet: At quomodo aut ubi tibi excidit Sara? Nonne enim illa senectutis ac sterilitatis dispendiis editam prolem Isaac vidit? Siquidem Anna animum tibi confundit ac turbat, potiori jure Sara, quando etiam prior. Neque hic Photio obesse debet schisma, quod excitavit: nam de hac re inter Latinos & Græcos nulla erat controversia.

[28] [Sententia nostra ex chronologia] Nunc demum juvat videre, utrum ista recentiorum traditio non repugnet chronologiæ, cujus in materia historica potissimum ratio habenda est. Asserit autem Eckius ex hac vulgari traditione, quam paragrapho præcedenti retulimus, Jacobum Minorem Hierosolymitanum episcopum, qui communiter frater Domini nominatur, ex secunda Annæ filia natum esse. In hac igitur hypothesi oportet, ipsum Christo juniorem fuisse, cum Deipara juxta communem sententiam decimo quinto ætatis suæ anno Christum pepererit, quo tempore soror illius, aliquot annis junior, nondum apta fuisset ad prolem concipiendam. At minor illa Jacobi ætas aperte contradicit S. Epiphanio, qui hæresi 58 alias 78 in Græco-Latina Petavii editione num. 14 affirmat, Jacobum istum e superiori templi Hierosolymitani loco præcipitatum fuisse, annis post ascensionem Domini plus minus viginti quatuor exactis, cum ipse sextum & nonagesimum ætatis ageret. Epiphanius hic quidem ait, Jacobum fuisse filium Josephi; sed ea opinio adversariis non favet, & ab interpretibus sacræ Scripturæ jam passim rejicitur. Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. 2 putat, Jacobum fratrem Domini fuisse filium Mariæ sororis Deiparæ (quo sensu hæc soror vocetur, postea explicabimus) & episcopatus ejus tempus ac mortis annum accuratius determinat his verbis: Triginta itaque annos Hierosolymis rexit ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum, qui respondet anno æræ Christianæ sexagesimo. Ex his ergo facile colligimus, Jacobum Christo seniorem fuisse. Idem argumentum formari potest de ceteris, qui fratres Domini appellantur.

[29] Alphonsus Salmeron tomo 4 Commentariorum part. 2 tract. 11 contra trigamiæ defensores de his Christi fratribus ita disserit: [confirmatur;] Quarto evincitur, hanc historiam veritati non esse consonam. Eo posito, quod tertio nupserit Anna, certe ante Mariam Cleophæ & Salomen Maria Virgo & nata & nupta fuisset; & ante peperisset Maria, quia primis diebus suæ desponsationis concepit filium Dei in ætate constituta quatuordecim annorum, ut communiter traditur, & vox ipsa ALMA significat. Sequitur, filios Mariæ Cleophæ & Mariæ Zebedæi longe fuisse Christo ætate juniores, cum eorum matres secundo & tertio matrimonio genitæ fuerint ab Anna, quæ si viduitatis lecutm verecundius servavit, ut decet sanctas & honestas feminas, quæ saltem per annum plus minus a novo conjugio abstinere solent, & Joachim triennio post editam Virginem & in templo præsentatam adhuc vivebat, profecto recte rationem ducendo eliciet, apostolos, fratres Christi dictos, ac filios Zebedæi, juvenculos fuisse, & vix vigesimum quintum annum attigisse. Absurdum autem videtur, divinam sapientiam apostolatus gradum pene pueris communicasse. Vides ergo ex dictis, hæc non satis apte temporibus suis divisa esse, & cum probabili chronologia componi non posse.

[30] Aliqui, his argumentis convicti, negant quidem triplex S. Annæ conjugium, [& ex Fulberto Carnotensi, aliisque rationibus,] sed ei plures ex Joachimo filias concedendas arbitrantur. Verum neque illa nobis placet opinio, quia contradicit Fulberto Carnotensi, supra citato, aliisque, qui Deiparam unigenitam parentum suorum filiam fuisse affirmant. Deinde non est mos parentum, ut duas filias vel duos filios eodem penitus nomine appellent, sicut etiam supra meminimus. Si igitur quædam Maria, in Euangeliis memorata, fuisset Deiparæ soror uterina, sane non Maria, sed alio nomine insignita fuisset, ut a Maria Dei Genitrice distingueretur. Præterea in dubiis hujusmodi quæstionibus id tenendum est, quod ad Deiparæ gloriam maxime pertinet. Cum ergo nulla antiqua historia expresse tradat, Joachimum duas aut plures ex Anna genuisse filias, id tuemur, quod beatissimæ virginis Mariæ dignitati magis videtur convenire. Quæ autem ex Euangelio contra opinionem nostram afferuntur commode explicari possunt, ut ex paragrapho sequenti apparebit.

[31] [ac Isidoro Thessalonicensi Deipara unigenita fuisse ostenditur.] Quapropter concludo hunc paragraphum verbis Isidori archiepiscopi Thessalonicensis, quæ apud Hippolytum Marraccium in Mariali istius præsulis pag. 18 ex Græco Latine reddita sic sonant: Edita porro hac lucidissima divinaque imagine, desiit quoque Anna liberos parere. Non enim opus habebat hæc mater, ut alia proles adderetur, tamquam suppletura, quod promogenito deesset: nam ea, quæ nata fuit, cunctis pollebat virtutibus. Similem vero purissimæ non poterat parere. Quod si & secundam peperisset, dubitari de ea potuisset, utrius puellæ esset mater: fieri quippe non poterat, alium fœtum prope accedere ad Virginis virtutes: nam ex eo magnum pateretur damnum gloriæ, quam modo habet ex unigena. Sed nec homines, nec angeli, nec alia creatura optabat, ut secunda proles e tam pulcripara matre nasceretur. Satis enim fuit magnipotens & natura sublimior puella unica ad decorem universæ creaturæ. In ipsa enim sunt, ut loquar juxta eximium Paulum, omnes thesauri sapientiæ & scientiæ absconditi. Idcirco Anna prudenter de edendo alio fœtu deinceps nihil curavit. Jam positis sententiæ nostræ fundamentis, argumenta adversariorum expendamus, eaque solvere nitamur.

§ IV. Respondetur difficultatibus, quæ contra monogamiam S. Annæ proponuntur.

[Verba Euangelii, opinioni nostræ objecta, ex Theophylacto,] Adversarii præcipuum argumentum desumunt ex Euangelio S. Joannis, ubi cap. 19 ℣ 25 hæc leguntur: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, & soror matris ejus Maria Cleophæ. Eckius ni præfata homilia post allegata hæc Euangelistæ verba sic defensoribus monogamiæ insultat: Ecce, quod Maria sororem habuit: quid est ergo quod somniant isti, Annam unicam tantum habuisse filiam? At bona verba, quæso. Audi, quomodo celebres sacræ Scripturæ interpretes hunc S. Joannis textum explicent. Inter alios Theophylactus, qui seculo XI fuit Acridæ in Bulgaria archiepiscopus, in hunc locum ita scribit: Quomodo autem soror matris ejus dicitur Maria Cleophæ, cum Joachim non habuerit aliam prolem? Cleophas frater fuit Joseph, & cum absque libris mortuus esset Cleophas (ut quidam dicunt) Joseph ejus uxorem duxit, & proles fratri peperit, quarum una & nunc commemoratur Maria, quæ soror dicitur Deiparæ, hoc est cognata: solet enim Scriptura cognatos dicere fratres, sicut & Isaac de Rebecca dicebat; soror mea est, quamvis uxor esset. Ita & hoc loco soror Deiparæ dicitur, quæ Cleophæ filia habita est propter cognationem. Hæc explicatio opinioni nostræ quidem favet; sed displicet, in quantum lædit S. Josephi virginitatem, quam die XIX Martii in Actis ejus defendimus.

[33] [Euthymio,] Audi igitur Euthymium, qui circa initium seculi duodecimi, intacta S. Josephi virginitate, eumdem Euangelistæ textum ita interpretatur: Atqui unigenita erat Dei mater: verum Joseph & Cleophas fratres erant. Moris autem erat apud Hebræos, fratrum quoque uxores appellare sorores propter virorum fraternitatem. Itaque eam, quæ pariter cum ea uxor erat, sororem nominavit. Sed Joseph quidem & Cleophas viri earum natura fratres erant; ipsæ autem eorum uxores affinitate sorores. Hæc Josephi & Cleophæ fraternitas non gratis ab Euthymio asseritur: nam apud Eusebium lib. 3 Hist. eccles. cap. 11 Cleopam fratrem fuisse Josephi testatur Hegesippus, qui juxta Hieronymum in libro de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 22 vixit vicinus apostolicorum temporum. Porro nomen sororis non semper stricte accipiendum esse, patet ex capite 6 Marci, ubi etiam Christi sorores nominantur, pro quibus necessario cognatæ aut affines sunt intelligendæ.

[34] Idem dictum velim de iis, qui Christi fratres appellantur; [Augustino] de qua promiscua appellatione S. Angustinus in libro de quæstionibus in Matthæum quæst. 17 ita testatur: Fratres apud Judæos dici solere cognatos, usque adeo probatur, ut non solum ex propinquo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum & sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur; sed etiam avunculus & sororis filius, sicut sibi erant Jacob & Laban, fratres appellati inveniantur. Non ergo mirum est, dictos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos, cum etiam ex cognatione Joseph dici potuerint fratres ejus ab eis, qui illum patrem Domini esse arbitrabantur. Non est necesse hic operose inquirere, quo cognationis aut affinitatis gradu dicti fratres aut sorores Christum attigerint, aut attingere existimati fuerint, cum de ea re fuse egerint Salmeron tom. 5, part. 2, tract. 11, Suarez tomo 2 in tertiam partem divi Thomæ disput. 5, sect. 4 aliique theologi & interpretes, qui monogamiam S. Annæ strenue propugnant: quocumque enim modo illa cognatio aut affinitas explicetur, nobis sufficit, eam sine duplici aut triplici S. Annæ matrimonio posse consistere.

[35] Juvat hic audire eminentissimum Bellarminum, qui in opusculo de septem verbis a Christo in cruce prolatis lib. 1, [& Bellarmino commode explicantur,] cap. 8 sententiam nostram solide confirmat, & simul objectum Euangelii textum ita crudite explicat: Ex tribus mulieribus, quæ cruci Domini adstabant, duæ notissimæ sunt, Maria mater Domini & Maria Magdalene. De Maria Cleophæ nonnulla quæstio est: vulgo enim fertur, Mariam Cleophæ fuisse germanam sororem beatæ Virginis Deiparæ, ex Anna matre procreatam, quibus addunt & tertiam sororem, Mariam Salome. Sed hæc opinio penitus explodenda est: nam neque credibile est, tres sorores eodem nomine appellatas fuisse, & satis constans eruditorum & piorum sententia est, beatam Annam solius virginis Mariæ matrem fuisse. Neque ulla est Maria Salome in Euangeliis: ubi enim scribit sanctus Marcus, Maria Magdalene ET Maria Jacobi & Salome EMERUNT AROMATA; VOX Salome non est casus secundi, quasi significet Mariam Salomæ, ut paulo ante dixit Mariam Jacobi; sed est casus primi, & est generis feminini, ut manifestum est ex Græco textu Σαλώμη. Denique Salome uxor erat Zebedæi & mater Jacobi & Joannis apostolorum, ut intelligi potest ex S. Matthæo cap. 27 & Marco cap. 15, sicut Maria Jacobi sive Cleophæ erat uxor Cleophæ & mater Jacobi minoris & Judæ Thaddæi. Vera igitur sententia est, Mariam Cleophæ appellatam fuisse sororem virginis Deiparæ, quia Cleophas frater erat sancti Josephi, sponsi virginis Mariæ: conjuges enim duorum fratrum recte dici possunt inter se sorores. Qua ratione etiam Jacobus minor dictus est frater Domini, consobrinus videlicet, quia erat filius Cleophæ, fratris, ut diximus, Josephi, Hanc historiam scribit Eusebius Cæsariensis in Historia ecclesiastica, & adducit fidelem auctorem Egesippum, qui tempora Apostolorum attigit. Hoc modo opinio nostra cum sacra Scriptura facile conciliatur.

[36] [& adversariis relinquitur Glossa, quæ tamen S. Ambrosium pro trigamia perperam citat.] Deinde nobis opponitur Glossa ordinaria, quæ in verba Apostoli cap. 1 ad Galatas ℣ 19 hæc habet: Sciendum est, quod Maria mater Domini Joachim & Annæ filia fuit, quæ nupsit Joseph, & ita Joseph fuit putativus pater Christi. Mortuo autem Joachim, Cleophas frater Joseph eamdem Annam accepit uxorem, & genuit ex ea filiam, quam vocavit Mariam, quæ nupsit Alphæo qui genuit ex ea filios, scilicet Jacobum, Joseph, Simonem & Judam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salome eamdem Annam duxit, & generavit ex ea filiam, nomine Mariam, quæ nupsit Zebedæo, & habuit ex ea filios, scilicet Jacobum, qui dictus major, & Joannem Euangelistam. Tres ergo viros Anna habuit, & tres filias. Glossa initio citat Ambrosium, tamquam hujus opinionis assertorem; sed Barradius noster tomo I Commentariorum in concordiam & historiam euangelicam lib. 6, cap. 15, pag. 332 rotunde sic pronuntiat: a Glossa ordinaria, quam citavimus, videtur hæc opinio nata. Ambrosii nomen præfert; at apud Ambrosium nusquam reperitur: Ambrosius enim in alia est opinione: ad Galatas primo aperte asserit, Jacobum & ceteros, fratres Domini dici, quod fuerint filii Joseph. Verum cum Cardinalis Bellarminus in libro de scriptoribus ecclesiasticis ostendat, Commentarios in epistolas Pauli a multi non sine causa Ambrosio abjudicari, aliunde hæc ejus sententia eruenda est. Videtur autem sanctus doctor in libro de institutione virginis cap. 6 illam indicare his verbis: Potuerunt autem & fratres esse ex Joseph, non ex Maria. Imo Lorinus noster in Commentario ad caput 1 Actuum Apostolorum citat Ambrosium, quasi in libro de viduis asserat, Annam, Christi aviam, monogamam fuisse. Sed suspicor, virum polygraphum similitudine nominis deceptum fuisse: lecto enim toto isto libro, invenire tantummodo potui, id de Anna, Phanuelis filia, aliisque viduis affirmari, & nusquam de S. Anna nostra mentionem fieri deprehendi.

[37] [Textus S. Hieryonymi exponitur] Præterea nobis objicitur auctoritas S. Hieronymi, qui variis locis Mariam Cleophæ vocat materteram Domini, ejusque filios appellat Christi consobrinos: nam in Commentariis ad caput 12 Matthæi sic scribit: Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, & quamdam Melcham vel Escham mulierculam confingentes. Nos autem sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris Mariæ liberos intelligimus materteræ Domini, quæ esse dicitur mater Jacobi minoris & Joseph & Judæ, quos in alio Euangelii loco fratres Domini legimus appellatos: fratres autem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat. At quomodo adversarii probabunt, hic nomina materteræ & consobrinorum stricte intelligenda esse? Nonne Hieronymus loqui potuit juxta vulgarem usum, quo affines uxorem patrui sui materteram aut amitam improprie vocant, sicut etiam duorum fratrum uxores gratiori sororis nomine invicem compellant? Nonne cognati in remotiori consanguinitatis gradu sese consobrinos nominant? Certe id indicavit S. Augustinus, dum per fratres Domini, quos adversarii stricte Christi consobrinos dici volunt, quoslibet Deiparæ cognatos intelligit: nam tractatu 10 in Joannem de Christi consanguineis disserens ita interrogat: Unde ergo fratres? Sic vero respondet: Cognati Mariæ fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Quid si Hieronymus imitari voluerit phrasin sacræ Scripturæ, quæ Christi cognationem, tunc vulgo existimatam, sæpe exprimit? Sic ipsa Deipara cap. 2 Lucæ ℣ 48 filio suo dicit: Ecce pater tuus & ego dolentes quærebamus te. Sic etiam Paulus ad Galatas cap. 1 ℣ 19 Jacobum appellat fratrem Domini, quamvis sciret, hanc vocem in stricta significatione accipi non posse. Unde S. Chrysostomus in hunc Apostoli locum ita scribit: Neque enim appellavit eum Jacobum Cleopæ, ut dicebam, sed quomodo? Fratrem Domini. Atqui nec frater erat Domini juxta carnem, sed esse putabatur. Attamen ne id quidem avertit Paulum, quo minus adderet viro dignitatis titulum. Non ergo mirum est, si Hieronymus juxta communem loquendi modum Mariam Cleophæ vocaverit Deiparæ sororem, & consequenter Christi materteram, quia nupta erat Cleophæ, quem Hegesippus Josephi fratrem fuisse testatur. Consequenter etiam filios istius Mariæ improprio consobrinorum nomine appellavit.

[38] Respondeo itaque cum Suarezio nostro in Commentariis & disputationibus ad tertiam partem sancti Thomæ tomo 2, [juxta mentem Suarezii & Barradii,] disp. 5, sect. 4 hoc modo: Nec divus Hieronymus, nec ullus ex antiquis Patribus historiam hanc de triplici Maria, tribusque filiabus Annæ docuit: nam Hieronymus cum aliis antiquis supra citatis solum Mariam Cleophæ dicunt esse sororem Virginis, quod etiam dicit Euangelium; alterius autem sororis non meminerunt, sicut neque Euangelium. Quo modo autem illa fuerit soror, non explicant. Non est autem necesse, fuisse sororem naturalem in primo gradu: nam sicut supra dicebamus, consobrinos vel consanguineos vocari fratres in Scriptura, ita feminæ vocantur sorores propter aliquem consanguinitatis gradum. Supra autem dixerat, hos fratres Domini solum ita appellatos fuisse propter aliquam consanguinitatem veram vel existimatam, quam cum Christo Domino secundum carnem habuerunt. Consentit Barradius tomo proxime citato pag. 334, ubi ita disserit: Dicimus, fratres Domini appellari, non filios sororum Deiparæ, sed cognatos, quos multos habebat, tam veros ex Virgine matre, quam existimatos ex Josepho: quemadmodum enim Josephus pater Christi esse existimabatur, ita cognati Josephi, Christi quoque cognati esse credebantur. Hæc sufficiant ad exponenda verba S. Hieronymi, a quo cum reverentia recederemus, sit nullo modo posset explicari.

[39] Denique Eckius opinioni nostræ opponit sanctum episcopum & martyrem Ignatium, [& respondetur supposititiæ S. Ignatii martyris epistolæ] qui in epistola quadam ad S. Joannem Euangelistam inter alia sic scribere dicitur: Sed & Salome, quam diligis, filia Annæ, Hierosolymis quinque mensibus apud eam commorans, & quidam alii noti referunt, eam (nempe Deiparam) omnium gratiarum abundam &c. Omnino debile est istud adversariorum argumentum, quamvis Eckius post illud, tamquam parta victoria, ita triumphet: En hic testimonium tibi certum, unde constat, Salomen fuisse filiam Annæ. At sequentibus responsionibus ostendam, hoc testimonium non esse tam certum, quam Eckius putaverit. Imprimis Eusebius & Hieronymus, qui epistolas Ignatii enumerant, hujus epistolæ non meminerunt. Præterea Baronius, Bellarminus, aliique viri eruditi passim illam epistolam S. Ignatio abjudicant, tum quod in codicibus Græcis non exstet, tum quod grave ejus eloquium non redoleat. Hisce ego addo, non esse verosimile, quod ab Ignatio in litteris ad Joannem, Salome appellata fuisset filia Annæ, cum illa Salome juxta ipsos adversarios fuerit mater Joannis Euangelistæ. Quid hic igitur ad rem filia Annæ? Scripsisset illi plane, ut loqui solemus: Mater tua Hierosolymis quinque &c. Ut quid hac circuitione opus erat? An putabat, Joannem nomen aviæ suæ ignorare? Denique videntur adversarii nomen Salome, quod antea viro adscripserant, jam hic mulieri tribuere. Quod si forte dicant, eam a patre Saloma sic nominari, oppono illis Euangelium supra citatum, in quo nomen Salome Græce Σαλώμη non in genitivo, ut grammatici loquuntur, sed in nominativo legitur. Oppono illis etiam Origenem, qui tractatu 35 in Matthæum nomen matris Joannis & Jacobi Majoris ex collatis duorum Euangeliorum textibus recte eruit, & a quo mater illorum simpliciter Salome, id est pacifica appellatur, ut ad diem XXV Julii in Commentario historico de S. Jacobo part. 1 § 2, num. 12 diximus.

[40] Licet gratis daremus, hanc epistolam S. Ignatio adscribendam esse, [quæ nihil contra nos evinceret, etsi esset genuina.] necdum tam certum esset hoc testimonium, quam Eckius jactet: nam periodus illa, quam adversarii numero præcedenti nobis objecerunt, in quibusdam codicibus ita legitur: Sed & Salome, quam diligis, filia anno Hierosolymis & quinque mensibus apud eam commorans, & quidam alii noti referunt &c. Salmeron noster tomo 4 Commentariorum part. 2, tract. 11 asserit, hanc lectionem esse sinceriorem. De variantibus hujus loci lectionibus videri potest editio Coteleriana Sanctorum Patrum, qui temporibus apostolicis floruerunt, prout Antverpiæ anno 1698 cum notis aliorum impressa dicitur, tomo 2, pag. 126. Quinimo etiamsi lectio esset genuina, quam adversarii citant, nihil adhuc certi evinceret, cum nomen Annæ & Salomes pluribus mulieribus fuerit commune, ut ex ipsis sacris Litteris & Flavio Josepho colligitur. Unde Laurentius Cuperus, Carmelitarum per Germaniam inferiorem provincialis, in Genealogia & Vita beatæ Annæ cap. 12 eumdem nodum solvit hoc modo: Hoc argumentum facile dilui potest, si respondeatur, multas fuisse mulieres, quæ Annæ nomen habebant, & multas filias, quæ Salomæ vocabantur: neque ex horum verborum antecedentibus aut consequentibus aliisque circumstantiis ostendi potest, Ignatium hic loqui de beata Anna, Dei Genitricis matre, præsertim cum illa Salome uxor Zebedæi, non dumtaxat quinque mensibus, ut peregrina, sed multis annis, ut familiaris & civis Hierosolymitana, Mariam virginem & matrem ejus Annam viderit, utpote de sepultura Domini solicita. Non est operæ pretium discutere alias cavillationes, quæ ex levibus ratiunculis aut supposititiis sanctorum Patrum operibus proferuntur.

[41] Non possum tamen, quin in gratiam adversariorum hic commemorem argumentum, quod versariorum hic commemorem argumentum, quod Eckius videtur ignorasse, [Revelatio in Actis B. Coletæ relata,] & quod ex Vita B. Coletæ, quam in Actis nostris ad diem VI Martii illustravimus, formari potest: ibi enim tomo I Martii pag. 556 de hac beata moniale narrantur sequentia: Recurrebat in arduis sibi occurrentibus negotiis in suis orationibus devotis ad Sanctos Dei, singulariter qui virginitatem observaverant: propter quod minus recurrebat vel nihil pro subsidio postulando ad beatam Annam, sanctæ Mariæ genitricem. Propter quod in oratione ferventi coram Deo semel apparuit ei Anna sanctissima prædicta cum ornatu glorioso secum ducens honorifice suam totam progeniem nobilem & gloriosam, videlicet tres dignissimas filias, cum filiis suis valde generosis; quarum prima fuit excellentissima sacratissimaque Mater Christi virgo Maria … Secunda subsequens filia sancta Maria Jacobi tenens manibus quatuor filios gloriosos, videlicet Jacobum minorem, Simonem & Judam, & Joseph justum. Tertia vero fuit Maria Salome, manu tenens similiter suos genitos gloriosos, scilicet S. Jacobum Majorem & Joannem Euangelistam. Et in hac apparitione dicta gloriosa, videlicet Anna sanctissima, manifestavit ei, quod quamvis pluries exstiterit matrimonio copulata, nihilominus tamen universalis Ecclesia militans & triumphans per suam insignem progeniem adornata fuit & celebriter honorata. Laurentius Portellus, Minorita Lusitanus, in Responsionibus Moralibus casu 63 tomo 2, pag. 536 sese hac difficultate expedire nititur his verbis: Hanc, inquam, historiam seu revelationem ego populo non prædicarem, tum quia illa in libris nostræ Religionis non contineatur, cum in Chronicis Ordinis tertia parte ejus Collectæ (voluit dicere Coletæ) vita exactissime referatur; tum quia si verum est, quod supra diximus ex tot doctoribus & claris conjecturis, hæc historia de triplici matrimonio beatæ Annæ falsa est, ut vidimus.

[42] At hæc responsio non satisfacit: quamvis enim in Chronico aliisve libris Ordinis, [quam etiam Waddingus Annalibus Minorum inseruit,] quos Portellus vidit, hæc historia non contineatur, tamen in Actis, ab ipso B. Coletæ confessario conscriptis, leguntur ea, quæ numero præcedenti protulimus. Imo Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1406 num. 23 eamdem revelationem clare ita narrat: In reformationis supradictæ exordio sæpe invocabat Sanctos, cum ardua negotia inciderent; eos autem præcipue implorabat, qui virgines fuissent. Ad sanctissimam matrem Annam eo nomine vix umquam confugiebat, quod tres subinde habuisse maritos legatur. Sed ea sanctissima matrona ei quandoque ferventer oranti apparuit, insigni ornatu prædita, ducens secum honorifice totam sobolem suam, puta tres eximias filias suas, & earum filios cum primis generosos: e quibus prima fuit beatissima Christi Parens, regina cælorum & domina angelorum, creaturarumque omnium, manu tenens dulcissimum filium suum, mundi redemptorem, Christum Jesum; altera fuit Maria Jacobi, secum ducens quatuor illos filios, Jacobum Minorem, Simonem, Judam, & Joseph justum; tertia Maria Salome habens apud se duos clarissimos filios, Jacobum Majorem & Joannem Euangelistam. Ait autem ad Coletam beatissima Anna: Etsi EGO TRIBUS NUPSI VIRIS, ATTAMEN ET TRIUMPHANS ET MILITANS Ecclesia EX MEA PROGENIE MAXIMIS EST AUCTA ORNAMENTIS. Ex his patet, totam argumenti vim a Portello non satis infringi, cum prima responsionis ejus pars falso supposito nitatur.

[43] [sententiam nostram de monogamia S. Annæ] Quomodo igitur, inquies, hæc revelatio cum monogamia S. Annæ componi potest? Dicam, quod sentio. Propter confessarii istius auctoritatem admitto, S. Annam beatæ Coletæ apparuisse; sed omnibus illius apparitionis adjunctis fidem adhibendam esse non censeo. Forte B. Coleta confessario suo dixerit, præcipue a se invocari consuevisse Sanctos, qui virginitatem servassent, ac idcirco S. Annam neglectam fuisse, quæ postea cum gloriosa sua progenie apparens cultum suum commendaverit. Id omnino verum est, etsi S. Anna dumtaxat apparuerit cum beatissima Virgine Maria & Christo, quæ erat utique gloriosa illius progenies. At fortasse confessarius id juxta vulgarem istius temporis opinionem intellexerit, atque ita in conscribendis B. Coletæ Actis plures filias S. Annæ tribuerit.

[44] [non evertit] Si hæc explicatio non placeat, & plane contendas, istam apparitionis narrationem cum omnibus circumstantiis admittendam esse, non magnopere refragabor; sed tunc sequar sententiam Papebrochii nostri, qui in Responsionibus ad articulum XX num. 8 de hac ipsa materia sic disserit: Quinimo in Vita S. Coletæ VI Martii num. 68 observasse memini, Deum humanæ curiositatis inutilia scrutinia declinantem, quandoque natos ex eis errores tollere, nisi quatenus forte incommodant potiori, quod a sic errantibus requirit, bono: cum enim illa, eorum qui virginitatem coluerant Sanctorum amantior, sanctam Annam Deiparæ matrem vix aut numquam invocaret, quod pluribus successive viris nupsisse crederet, talem opinionem non modo non exemit Deus, sed permittendo ut illi appareret S. Anna in glorioso comitatu earum, quas ex priori marito filias fuisse multi præsertim ex Franciscanis docebant, satis habuit eam ad ipsius, quam coli volebat, venerationem incitare ejusmodi visione; etsi id Coleta aliter posset accipere, sicut de facto accepit, dedocta quidem errorem suum, quatenus devotioni oberat, in eodem tamen, quatenus ad bonum animæ erat indifferens, potius confirmata. Imo de similibus etiam sanctarum mulierum visionibus, nonnumquam sibi repugnantibus, cum Papebrochio ibidem num. 1 concludam, in talibus nihil esse præsidii ad quæstiones pure historicas, seu sacræ illæ seu profanæ sint, prudenter dirimendas; proinde nihil ipsis Sanctis detrahi, cum talium veritas, citra ullum ad illas respectum, vocatur in controversiam, aliunde probanda vel infirmanda. Jam adversariorum objectionibus abunde satisfactum arbitror.

§ V. Sanctæ cultus in Oriente.

[Antiquus S. Annæ cultus in Oriente] Haud dubie Christiani Orientis primis Ecclesiæ seculis sanctam Deiparæ Matrem venerati sunt, cum Hierosolymis in illius honorem ab immemorabili tempore constructa sint templa & sacella, quæ peregrinis Terram sanctam visitantibus ostendi solent, uti Joannes Cotovicus pag. 261, & princeps Radzivilus pag. 60, aliique in suis Itinerariis passim referunt. Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ lib. 4. peregrinat. 3 cap. 12 de his sacris monumentis ita scribit: Ecclesia, sub titulo S. Annæ matris sanctissimæ Deiparæ dicata, pulcra & spatiosa est: subtus eam sacellum est, ubi cubiculum fuisse dicitur, in quo concepta & in lucem edita creditur B. Virgo Maria, & hoc intuitu magna cum pietate & devotione a fidelihus invisitur. Deinde in eodem libro peregrinat. 7, cap. 2 hæc habet: Circa sepulcrum gloriosæ virginis matris Mariæ est ædificata ecclesia… Est in ecclesia scala XLVIII & etiam L graduum albi dolati marmoris, per quam ex ostio descendimus ad S. Virginis sepulcrum. A dextra parte ingredientibus, id est orientali plaga, & fere in medio scalæ est sacellum, in quo sunt duo mausolæa in formam altaris constructa; in quorum altero, quod respicit aquilonem, aliquando corpus S. Annæ, matris S. Dei Genitricis Mariæ tumulatum fuit. Sed cum ignoremus certum tempus, quo hæc ædificia in ecclesias conversa sunt, ad sacros Orientalium Fastos progredimur.

[46] Græci ter quotannis memoriam S. Annæ celebrant, ut apparet ex Typico S. Sabæ, [ex Menologiis Græcorum,] ubi ad diem IX Septembris, una cum marito suo sic refertur: Τῶν ἁγίων και δικκαίων θεοπατόρων Ἰωακεὶμ καὶ Ἄννης. Sanctorum ac justorum Dei progenitorum Joachimi & Annæ. Deinde die IX Decembris in eodem Typico memoratur σύλληψις τῆς ἀγίας Ἄννης, μητρὸς τῆς Θεοτόκου. Conceptio sanctæ Annæ, matris Deiparæ. Denique XXV Julii ibidem commemoratur κοίμησις της ἁγίας Ἄννης μετρός τῆς Θεοτόκου. Dormitio sanctæ Annæ, matris Deiparæ. Idem S. Sabas, teste Simone Wangnereckio nostro in Pietate Mariana Græcorum cent. 5, num. 435, sanctos Deiparæ parentes ita orat: O Joachime, afflatu divino decore! Tu quoque Anna divinitus clara! Vos gemini estis lychni, a quibus orta est lampas, circa quam nullum umbræ vestigium cernimus. Vos quoque abundanter implevit ipsamet Dei gratia, id est Genitrix Dei; cum qua enixe ambo orate, ut animabus nostris perfruendam Deus concedat magnitudinem misericordiæ suæ. Omitto hic Ephemerides Græco-Moscas, Martyrologium Arabico-Ægyptium, aliaque tum excusa tum manuscripta Orientalium Menologia, cum de antiquo hujus Sanctæ cultu satis constet ex historicis instrumentis, quæ jam proferimus.

[47] Procopius Cæsariensis, qui ante medium seculi VI floruit, [& templis,] lib. 1 de ædificiis Justiniani I imperatoris cap. 3 ita testatur: In eo urbis loco, quem Deuteron sive Secundum vocant, templum nobilissimum ac plane mirabile dedicavit S. Annæ, quam aliqui Deiparæ matrem, Christique aviam fuisse credunt. Georgius Codinus in opere de originibus Constantinopolitanis, quod anno 1655 Parisiis Græco-Latine editum est, pag. 49 de origine nominis Deuteron sic scribit: Justinianus Rhinotmetus (is est Justinianus junior, qui anno 711 interiit) a Leontio patricio rerum potiente exul in Chersonem relegatus fuit, ubi cum decem mansisset annos, profugit tandem ad Terbelim, Bulgarorum principem, qui filiam suam Theodoram ipsi in uxorem dedit, & insuper exercitum quindecim militum millia subministravit. Hunc ille contra Constantinopolim duxit ad repetendum Imperium suum. Cum vero cives eum recipere nollent, simulata fuga, apud portam urbis, quam vocant antiquam, clanculum per aquæ ductum in urbem introrupit eo loco, ubi nunc columna superest, quod ibi aquæductus spiraculum esset. Ita secundum adeptus imperium, statuam suam illic erexit, & locum vocavit Deuteron sive secundum. Anselmus Bandurus tomo 2 Imperii Orientalis pag. 656 hanc confictam appellationis occasionem ita explodit: At quam nugaces sint Græculi isti, cum nominum etymologiam exhibere conantur, sæpe alias demonstravimus: Deuteri siquidem seu ædis sanctæ Annæ in Deuteri tractu, a Justiniano Magno exstructæ, meminit ipse Procopius, rerum a Justiniano gestarum accuratissimus scriptor ac testis. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pagg. 143 & 144 eamdem ineptam recentiorum Græcorum etymologiam refellit.

[48] [in ejus honorem exstructis,] Porro Codinus ibidem de S. Annæ ecclesia, tamquam a Justiniano Rhinotmeto seu Juniore constructa, sic loquitur: Ibidem quoque templum S. Annæ ædificavit, quod uxorem ejus gravidam per visum monuit, ut in eo loco templum sibi conderet: quo postea etiam sanctum corpus una cum ejus humerali translatum fuit. Quod hic dicitur de Sanctæ nostræ reliquiis, postea examinabitur. Interim Bandurus tomo Imperii Orientalis proxime citato pag. 657 ad rem præsentem recte hæc notat: Fortassis hæc ædes sanctæ Annæ in Deutero, quam, teste Procopio, condiderat Justinianus Magnus, postmodum a Justiniano Rhinotmeto instaurata est, quod nemo ex historicis Byzantinis, quod sciam, præter Originum scriptores ac Joëlem tradit. Eamdem vero postmodum renovavit Basilius Macedo, ut scribit Porphyrogenitus in avi Vita cap. LIV, & ex eo Scylitzes in eodem Basilio. De aliis locis in honorem S. Annæ postea Constantinopoli exstructis vide Cangium libro supra citato pag. 144.

[49] [demonstratur.] Colligo ex Vita S. Stephani Junioris, qui seculo VIII in insula Proconeso exulavit, non tantum Constantinopoli, sed etiam in aliis Græciæ partibus talia antiquæ venerationis monumenta exstitisse: nam in ea Vita, ab auctore suppare scripta, & Parisiis anno 1688 Græco-Latine edita, pagg. 484 & 485 hæc leguntur: Hoc pacto inde discedens (nempe S. Stephanus) ad mare perrexit, conscensaque nave, ad insulam supra memoratam, quo exul mittebatur, devenit. Hic ejectus cum desertiores partes peragraret, in quemdam præcipitem & formidandum locum secus mare occurrit, ibique oræ maritimæ præcipitiis eminentibus, solitudinis amore, perlustratis, tamquam a Deo ductus jucundam admodum & egregiam habitationem in speluncæ formam reperit in australi insulæ præcipitio, Cissuda dictam, in qua Annæ Dei aviæ augustum templum editum erat. Eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 763 Acta S. Stephani refert, & ibidem num. 28 de hac S. Annæ ecclesia meminit. Nunc circa ejusdem cultum in Occidente quædam notanda sunt.

§ VI. Cultus Sanctæ in Occidente, & prodigiosa templi ædificatio in Hispania ad illius honorem.

Non facile affirmari potest, quo tempore cultus S. Annæ in Occidentem transierit: nam in Usuardo aliisque veteribus Martyrologis nomen ejus non invenitur. [Cultus S. Annæ in Hispania] Nihil hic morari nos debet Tamayus, qui in suo Martyrologio Hispanico ad hanc diem asserit, festum S. Annæ a tempore Gothorum in Hispania celebratum fuisse. Imo his non contentus profert ex thesauro suo neo-veteri hymnos ac versus, quibus persuadere nititur, hanc festivitatem jam a tempore S. Jacobi ibidem actam fuisse. Figmenta istius Martyrologi jam toties detecta sunt, ut ea hic iterum operose convellere non lubeat, quamvis præ manibus habeamus dissertatiunculam, ex Mss. posthumis Nicolai Antonii excerptam, qua hanc ipsam fabulam erudite refellit. Fatemur quidem, memoriam ejus in Officio Mozarabico coli; sed nescimus, quo tempore illi inserta fuerit, cum varia recentiorum Sanctorum Officia ad hoc Breviarium & Missale accesserint. Interim non negamus: cultum S. Annæ in Hispania posterioribus seculis celeberrimum fuisse, ut ex mox dicendis facile apparebit.

[51] Joannes Thomas a Sancto Cyrillo, Carmelita discalceatus, [a venerabili moniali plurimum auctus,] anno 1657 Coloniæ Agrippinæ edidit librum (titulus est Mater Honorificata) de laudibus, excellentiis, ac prærogativis S. Annæ, in quo cap. 35 § 10 narrat, quomodo venerabilis Anna a sancto Augustino, sanctæ Teresiæ dilecta discipula, variis beneficiis per sanctam Christi Aviam cumulata fuerit, & cultum Benefactricis suæ in Hispania promoverit. Hæc autem omnia exponit verbis ipsiusmet venerabilis Annæ, quæ superiorum jussu vitæ suæ ac divinarum revelationum seriem pertexuit, ac calamo consignavit sequentia: Speciali & omnino cordiali in gloriosissimam Dei Genitricis matrem Annam (cujus & nomen indigna gero & usurpo) affectu & devotione ferebar. Et cum super hæc eremitorium illud, quod in fundationis exordio Villanovæ ecclesiæ loco nobis dono cesserat, ejusdem gloriosæ Divæ titulo & protectione gauderet, nec tamen, unde ipsa debuisset dignosci & coli loci patrona, statuam aut aliam imaginem exponendam haberet, inde supra modum affligi & hujus adeo dilectæ, talis ac tantæ Amicæ absentiam peramare sentire cœpi.

[52] Cum vero aliquando inter orandum solito teneriori desuper dolore moverer, [cui post præviam revelationem] ecce tibi speciosissima & affabre polita Divæ hujus statua, ad nos deportanda, per visum mihi objiciebatur, prout visionis veritatem, ea nobis paucis post diebus eleemosynæ loco Toleto per bajulum quemdam submissa, adeo exspectatus rei eventus ad votum probavit, nobis interim præ lætitia & admiratione suspensis, unde vel qua fortuna tam nobile & pretiosum donativum nobis accidisset. Eo ipso vero tempore, quo mittebatur, forte fortuna portariæ seu vulgo rotariæ vices obibam; & revera eam ipsam statuam, quam inter orandum videram, omnino esse deprehendens, tenerrimo interioris consolationis sensu permulcebar. Die vero, quo sacrum hoc pignus nobis transmitti contigit, nos religiosæ omnes in recreatione vespertina de hujus ipsius statuæ adventu dulciter & amanter conferentes simul agebamus: etsi enim de ipsius transmissione certæ foremus, de temporis tamen circumstantia, quo mittenda, nobis liquido non expressa nonnihil hærebamus.

[53] [imago Sanctæ mittitur,] Nobis igitur ita, ut dixi, præ illius desiderio & exspectatione anxiis & suspensis, mirum! ecce mirifici candoris columbam locum, in quo agebamus, subeuntem, iterum iterumque circum circa volitantem, & tandem cum alacri alarum applausu, ceu quodam satisfactionis suæ, quam inde recepisset, quasi nutu interprete, denuo avolantem vidisse videbar, visione tamen hac a nulla ceterarum observata. Verum columba inde digressa, forte retro conversa, augustissimam cæli Dominam valde amica & serenissima fronte, arridenti similem, me hisce verbis suaviter dignantem audivi: “Vade festinans, & Matri meæ ad fores præstolanti portam aperi”. Nil cunctata ego quantocius cum duabus aliis sororibus ad portam properans statuam gloriosissimæ matris Annæ in vestibulo capsæ decentissime inclusam ibi cum homine ejusdem bajulo positam recte offendimus; qui a quo mitteretur rogatus, aliud, quam ibi capsam quamdam pro hoc conventu destinatam esse, respondere noluit vel forte nescivit. Interim nos eam cum intimo devotionis sensu & ubertim præ lætitia fluentibus lacrymis quam honorificentissime recepimus.

[54] [ac post alios favores] Ceterum hac gloriosissima Domina, non aliter quam ut matre & patrona vere gratiosa, continuo sum usa, ejusque pietatem & curam specialem, tam circa corporalia quam spiritualia, liberalissime multoties sum experta, prout historiæ contextus particularius docebit. Nec non hæc domus nostra ab eadem (religiosis scilicet a quibusvis tum corporis tum animæ eventibus periculosis ejus beneficentia salvis præstitis & servatis) pene innumera beneficia & specialissimas gratias recepit. Passim etiam mihi eadem & quasi pro consuetudine recepta ceu cuidam Marthæ solicitæ similis totam domum obire & lustrare visa est: cujus cura atque solicitudo specialis circa ecclesiæ (quæ præterquam quod parce & tenuiter esset dotata & provisa, propter ætatem & senium sensim jam ruinam minabatur) totalem e ruderibus reparationem cumprimis enituit.

[55] Temporis itaque progressu cum ibidem indigna Priorissam agerem, [cælitus mandatur, ut in ejus honorem templum exstruat.] mihi vel propter nummorum parcitatem de ecclesiæ restauratione ne quidem obiter aut incidenter cogitare ausæ, aliquando ex improviso hæc expressa verba ANNA, UBI EST DOMUS MEA, nescio unde, cælitus tamen, aures meas petiisse visa sunt: quam quidem benedictæ matris meæ Annæ, ecclesiam sub nominis sui titulo & patrocinio exstrui deposcentis, gratiosam vocem certo fuisse interiori confirmabar instinctu; attamen absque eo, quod ad aliquid certi circa ecclesiæ fabricam statuendum tunc moverer. Paucis vero retro diebus iterato præmissa verba ANNA, UBI EST DOMUS MEA repetebantur; & licet idem omnino quod ante de istæc proferentis intentione & mente subiret judicium, nihilominus, uti memini, solum vel propter rei nummariæ angustias absolute quid circa fabricam statuere etiamnum negligebam. Tertio tandem & ipso sanctissimi patris mei Augustini pervigilio, hac eadem voce repetita, nil amplius cunctandum rata, sed fiducia & spe mea plenissime in eam fixa, fore scilicet, ut quæ jussisset, ut facerem, facillime etiam provideret, unde perficerem, postliminio ad opus fabricæ generose me resolvi, ac primo die post, ipso scilicet Patri meo lectissimo sacro, dejiciendis in loco pro ecclesiæ structura designato quibusdam ibi sitis ætate jam pene fractis domunculis, operi manus strenue admovere cœpi, neglecta, interim & posthabita etiam extremæ egestatis nostrae cura, ita ut ne teruncius quidem in domo colligendus superesset.

[56] Interim ego cogitatum & curam meam omnem in eam, [Pecunia ad fabricam mirabiliter subministrata,] cujus auspiciis hoc opus aggrediebar, confidenter jactans; imo de ipsius suavissima providentia vel quasi jam certa & secura agebam, prout revera non multo post spei meæ conceptæ desideratus eventus mirabiliter respondit: nam ubi aliquando cum reliquis Officio divino cantando interessem, ecce ex improviso a rotaria ad personam quamdam, mihi præsenti moneta ducentos reales eleëmosynæ loco deferentem, evocor; quibus cum grati animi signis & affectibus & verbis gratanter receptis, Deo cumprimis ac gloriosissimæ Genitricis ejus matri S. Annæ cum intimo devotionis sensu gratias agere festinavi. Et licet ad utcumque longum temporis excursum ad prosequendam fabricam hoc subsidio juvarer, attamen, eo sensim deficiente, ego quoque, unde residuos sumptus colligeren, non mediocriter angi & cruciari cœpi. Ea propter quadam nocte tota tristis & desolata in choro ante ipsam gloriosissimæ matris meæ Annæ amicam & venerandam statuam procidens, cum filiali quadam simplicitate satis lamentabiliter ei conqueri cœpi; videlicet, me præcise ad ipsius arbitrium hoc opus aggressam; quod si modo perfectum desideret, ipsa quoque, quantum velit, de residuis curandis expensis laboret & provideat.

[57] His vel fere similibus cum tenerrimo filialis fiduciæ sensu protestata verbis (hem tibi prodigium! [ædificium inchoatur,]) video statuam sensim e loco suo omnino prodigiose mihi propius & propius admoveri, insueto sed gratissimo splendore circumfundi, suaviter arridenti & quasi sibi perquam satis factum esse annuenti similem, quod monitis suis fidem moremque adhibens, hoc fabricæ opus generose sim aggressa. At ego nonnihil turbata & anxia, ne qua forte stygiæ umbræ illusio subesset, timens, crucem e rosario meo pendulam festina arripiens, prævia humillima hujus præsumptionis deprecatione, hanc ei tamquam receptam & usitatam a dulcissimo quondam Nepote suo pro salute humana gloriose triumphatæ mortis figuram in visionis probitatem decenter adorandam exhibui. Vix dictum, factum: ecce crucem continuo e manibus meis apprehensam positis devote genibus cum tenerrimi affectus indicio exosculata quam reverentissime adoravit. Inde ego uberrima perfusa consolatione & ipsius pedibus venerabunda accidens cum manifesto specialis suæ ob inchoatæ fabricæ opus complacentiæ signo, ad continuationem suaviter & amanter ab ea hisce expressis Prosequere, FILIA, OPUS INCEPTUM, NEC DE RELIQUIS EXPENSIS DIFFIDAS VEL ANGARIS animari merui: atque his dictis, simul disparuit, relicta in loco, ubi videbatur, non mediocri pecuniæ portione, quam non minus grato animo ac expedita manu sublatam ad trecentorum ducatorum summam excurrentem reperi, & successive in fabricæ usum quam parcissime expendi.

[58] [cujus prosecutionem dæmones] Dum autem, me ita urgente, strenue ferveret opus & fabrica indies indiesque altius proveheretur, pios hos & felices conatus male & ægerrime invidus ferebat orcus. Quid igitur? Styx tota furere & infremere, horrens contra insurgere avernus, orcicolæ armari spiritus, e stygiis suis latibulis glomeratim erumpere festinant, & in furias acti, ut machinam adeo feliciter surgentem funditus evertant, omnem denuo lapidem non movere solum, sed vel penitus emovere certant & laborant: modo enim mihi, nisi a cœpto opere abstinerem, omnia mala, infesta, & hostilia, omnes cruces atque diras intentabant; modo ipsam fabricam funditus se eversuros terribili fremitu minabantur. Unde ego perterrefacta & pene exanimis ad præpotentem Patronam meam festina confugiens, ejus contra horum malignorum spirituum insultus & intentatas minas potens patrocinium & tutelam, qua potui maxima anxietate imploravi.

[59] [frustra impedire conantur,] Contigit igitur jam intempesta nocte, consueto Officio matutino persoluto, & sororibus intra cellas denuo quiete receptis, horrendum strepitum & ceu tumultuantis cujusdam plebis fremitum & concursum in fabricæ loco excitari: ego minarum non immemor tota trepida & anxia ad fenestellam, quid circa fabricam ageretur prospectura continuo properavi; & ecce tibi diaboli præstigias! Tam vehemens prima facie in ea objectum est incendium, ut etiam ipsi lapides & marmora ignem concepisse & in flammas abiisse visa, donec non nisi dæmonis rabiem ac furorem suum effundere prurientis, & vel sic nisi altiori teneretur potentia, quid circa opus ausurus esset, demonstrare satagentis vanam illusionem fuisse compertum est: ingens enim & conglomeratum in flammis illis fictitiis dæmonum hinc illinc volitantium & frementium examen conspexi, quorum non alius nisus nec conatus, quam novella surgentis fabricæ exordia funditus evertere, & eam denuo ex integro coæquando solo ne vel vestigium ejus relinquere: eo usque enim tartareorum spirituum furor ac rabies per id temporis invaluerat, ut, etsi immanissima & vel sanguineis lacrymis digna tot ecclesiarum & templorum insignium, ea ipsa ætate per vastissima Angliæ & Scotiæ regna tumultuantis hæresis insolentia sine ullo discrimine & commiseratione facta strage & excidio, non prius tamen satianda videretur, nisi etiam hoc exile & humile sacellum, ex mea simplicitate præpotenti Deo in aliqualem saltem tot alibi ecclesiarum stragis compensationem destinatum, eorum etiam contumaci & improbo furori cessisset. Ubi vero contra hos malignorum spirituum insultus & conatus benedictæ matris Annæ potens præsidium anxie imploravi; ecce eo ipso loco & temporis puncto, quo perfidi hi spiritus phantasticum hoc incendium & teterrimas suas larvas objiciebant, & ipsa mihi clementer adesse visa, & hisce me suaviter consolari est dignata: “Ne timeas, filia, nec terrearis fictitia hac flamma; sed me sequi festina”. Quam ego e vestigio ad locum usque fabricæ præeuntem reverenter sequens, ibique cum illa subsistens, innumerabilem dæmonum colluviem conspexi, quam illa vel solo benedictæ crucis expresso signo potenter & derepente fugavit; ac de cetero locum cum fabrica ab omni infestatione diabolica salvum & immunem præstitit.

[60] Interea vero fabricæ structura de die in diem altius exsurgente, [cum Sancta variis modis inchoatum opus protegeret.] & sensim ad perfectionis apicem properante, sæpissime stato quasi de more gloriosa hæc mea Mater fabricam solicite obire, ac operariis, alium desidem & languentem excitando, alterum timidum & ad pericula trepidum animando, hunc lassum & defessum recreando, illum incautum & forte impingentem, ne præceps ageretur, sustentando, ita omnibus & singulis pro cujusvis necessitate expostulante continuo & quam fidissime assistere, vires corporis animique vigorem conferre visa est, ut laborantes, quasi non laborarent, puta improbi laboris onera & fastidia ita acriter non sentirent, sed opus strenue & alacriter operantes illud absolvere festinarent, & tandem quam felicissime ultimam manum imponerent. Mea vero quod intererat; si quando, unde mercenariis solverem, non haberem, aut quidvis aliud ad fabricæ usum & progressum necessarium veniret, hæc piissima Patrona mea omnino prædivitis & instructissimi ærarii loco ad votum meum serviebat; ad quam proinde, quantocius ab ea, quidquid mihi necessarium occurreret, certo certius receptura, festinabam.

[61] Prolapsu vero temporis me necessariis nummis aliquamdiu destitui contigit, & interim etiam præter morem benedicta matre mea Anna, [Exhausto iterum ærario,] quo suavior forte & gratior hæc ipsius dilata providentia accideret, hos ipsos providere differente, ab amico quodem nostro ad tempus mille reales mutuos petere cogebar. Ecce tibi vere hujus divæ Matris pietatem & vere piam providentiam! Vix eos ad manus mutuo accepi, & confestim alios mille reales, ut mutuo datos redderem, mihi tribuit, adjecta insuper alia pro expensis in futurum necessariis notabili quantitate. Eadem vero non ita diu post recurrente necessitate, nec non hac Nummularia mea ditissima post diuturnam etiam precum mearum importunitatem protrahente, tandem quis huic meæ necessitati, mutuata interim certa pecuniæ quantitate, consuleret, nonnihil angi & solicitari cœpi.

[62] At ecce dum hisce curis anxia distrahor, ex improviso vocem cujusdam me ad fores monasterii evocantis perceptibiliter mihi audire videor, [nobilis quidam miro modo novam pecuniam suppeditat,] cui e vestigio morem gerens ad rotam, quis ibi præstolaretur, rogatura festino. Rogatus ergo, quis foris, continuo se nobilem quemdam advenam habere, quod solus & sine arbitris cum matre Anna a sancto Augustino loqui percuperet, ac proinde protinus communis loquutorii clavem porrigat, rogare respondit: qua porrecta, recta, quid tandem nobilis ille vir vellet, exploratura ad loquutorium perrexi; quem statim ut audivi, gravissime & vix consolabiliter afflictum reperi, utpote qui se e primariis regiis ministris, idcirco ex aula, quod aliquorum perfidorum conspiratione & malitia de gravissimo delicto, falso tamen, insimularetur, fuga consulto se subtraxisse fatebatur, simul prolixa rei gestæ facta relatione. Quem quidem quamprimum, ut, si insimulati delicti revera reus esset, pro Dei gloria sub secreti fide mihi ingenue fateretur, serio adstrinxi. Is vero, se ne quidem cogitatione, multo minus opere, tam enorme quid ausum, sub juramento protestatus est; quocirca se, ut interim regis iræ cedens suæ saluti consulat, recta regnum Valentinianum versus cogitare; ceterum hac in fuga sibi neque ut huc deflecteret, neque de me, utpote plane hactenus ignota, ullam subiisse cogitationem; verum quodam die sibi solito gravius afflicto, hisce se monitum, unde vero & qualiter nesciret, cælitus tamen crederet: “Ito Villanovam ad monasterium, quod ibi est Carmelitissarum discalceatarum, & matri Annæ a sancto Augustino ibidem religiosæ afflictionem tuam aperi, ibi, quam adeo suspiras, consolationis futurus compos: tu vero liberali eleemosyna ipsi subvenias, & laborantis monasterii subleva paupertatem”. Atque ita se Dei nutu huc delatum, omnino persuasum habens, afflictionem suam divinæ miserationi per preces & orationes nostras unice commendari petiit, simul ac pro monasterii necessitatibus, præsenti ære mille ducatis, ad meæ vero dispositionis arbitrium insigni catena aurea cum prægrandi ex eo pendulo nummo aureo promptissime oblatis: desideratis vero pro tunc pro mea necessitate nonnisi illis mille nummis aureis, catenam ultro etiam restitui, measque & reliquarum sororum preces de more in debitæ gratitudinis vicem promptissimas reciproce spopondi: qui a me digressus iter suum destinatum expedite cœpit prosequi.

[63] [& brevi eleemosynæ suæ mercedem recipit.] At ego chorum ingressa & coram augustissimo Sacramento & veneranda gloriosæ Matris statua reverenter procidens, actis pro insperata hac eleemosyna humiliter gratiis, huic meæ dulcissimæ Matri boni istius viri afflictionem, hac ipsum ut quantocius pro consueta sua clementia potenter eripere dignetur, qua potui instantia & animi contentione commendare cœpi: quæ etiam mihi continuo per visum objecta his verbis, CONFIDE, FILIA, IN Domino, liberationis ejus brevi futuræ certitudine efficaciter impressa, me omnino alacri & bono animo esse fecit. Accidit vero, me post aliquot dierum interstitium, visionis præcedentis memoria (Deo forte sic disponente) omnino sepulta, super memorati nobilis calamitate denuo moveri & animitus commisereri: idcirco persolutis laudibus matutinis, eum divinæ misericordiæ ac gloriosissimæ matri Annæ iterato, quam potui efflictissime, commendare institi. Ad quæ illa continuo etiam præsens hæc peramanter subjecit. “Noli, filia, cruciari: quod enim fieri instanter rogas, id ipsum jam factum noveris; & vir ille, probata innocentia ejus, brevi ad te revertetur”. Prout revera horum veritatem subsecutus docuit eventus: intra paucos enim dies Villanovam ad me reversus pro impensa precum nostrarum opera non modo humanissime egit, sed præsenti ære mille aliis in eleemosynam oblatis aureis, gratias quam liberalissime retulit, & pro precum nostrarum ulteriori instantia peramanter institit.

[64] [Tandem ædificio perfecto,] Absoluta & perfecta jam ecclesiæ fabrica, de augustissimo Sacramento e veteri ad novam ecclesiam transferendo, & de congruo pro hac solennitate ornamentorum apparatu solicite deliberabam; at inter cetera politioris cælaturæ desiderabatur calix, qui quidem ex quinque selectior ad votum meum allatus fuit faberrimus: unum solum deerat, quod mere argenteus tinctura careret aurea: ne igitur vel hic decor deficeret, non mediocriter angebar. Ad consuetam igitur benefactricem meam, gloriosissimam matrem Annam, properans hunc quoque defectum his vel similibus eidem fiducialiter commendabam verbis: “Ah dulcissima & votorum meorum Mater unica, quis obsecro provideat, unde hic calix pro solennitatis tuæ majore splendore totus auro tinctus fulgeat purissimo”? Hæc mihi ex imo cordis suspiranti illa protinus insolita apparens cum majestate, nummos quosdam aureos, quos manibus absconditos servabat, pro more suo liberalissime porrexit. Ceterum omnibus ad fabricæ substantiam attinentibus jam ex integro perfectis & consummatis, R. P. noster Provincialis, tum P. F. Franciscus ab Ascensione, una cum nonnullis aliis religiosis in ipso translationis destinatæ pervigilio monasterium nostrum, omnia ut ex ordine pro sequentis diei solemnitate necessaria ad nutum essent disposita, mature provisurus accessit.

[65] Interim vero dum hæc disponerentur, ego sub noctem nonnihil ad orandum recollecta, [ipsa Sanctæ post familiares apparitiones] gloriosissimam matrem & patronam meam Annam omnes defectus, si qui circa fabricam incuria & culpa mea accidissent, unice deprecabar. Et ecce ipsa maximo gloriæ splendore circumfulgens apparet, & quam serenissima fronte ac voce placidissima propter erectam suoque nomini consecratam ecclesiam gratias retulit, atque animum meum satis longa (ut postea comperi) temporis mora gratissimo suo alloquio suspensum retinens, tanta cum cælestis illius domus deliciarum ubertate permulsit, ut totus quasi flagrantissimis divini amoris flammis succensus vel ad mille mortes & supplicia, imo qualecumque immanissimum martyrii genus subeundum quam promptissimus subsiliret & gestiret, promissa insuper ad cujusvis necessitatis eventum opis ac favoris sui promptitudine. Et ut tandem pro hujus augustissimæ Matris augustiori gloria candide & sincere fatear, non fuit revera ullius necessitatis aut angustiæ aut cujusvis afflictionis occasio, in qua ipsius patrocinii (etiam quandoque non rogati nec requisiti) potentiam ac felicitatem evidenter non sim experta, adeo quidem, ut propter tantam cum ea ipsa familiaritatem & objectæ ipsius visionis frequentiam, ipsius dæmonis, utpote sæpius angeli lucis & Sanctorum simiæ vaferrimæ, illusionem tandem timere cœperim. Eapropter eam ipsam, nequaquam ferre velit, ut illa orci larva teterrima sub gloriosa ipsius umbra mihi illudere tentet & præsumat, cum intimo compunctionis sensu rogare cœpi. Ad quæ illa protinus: “Confide, filia; nequaquam feram, ut decipiaris; & hæc tibi sit veræ meæ præsentiæ nota & secura symbola: quoties enim memet tibi exhibere contigerit, hac te Jesus SIT TECUM consueta salutis formula amanter præveniam”. Ab eo igitur tempore, quoties mihi visenda objicitur, hic ejus me salutandi familiaris est stylus. Quod si quandoque consuetam salutis formulam solito diutius differre contingit, ego anxia & solicita hac ipsa salutari tessera Jesus SIT MECUM, me præmunire festino: ad quæ illa cum tenero consolationis internæ sentimento, Amen, SIT Jesus TECUM, O FILIA, continuo subjungit.

[66] [in templo adesse visa est,] Die igitur altero post, ipsi translationis festivitati destinato, solennissima fuit ordinata processio, in qua præter ter augustissimum Sacramentum, gloriosæ Matris hujus augustali cum pompa deferebatur imago. Hanc ipsam vero novæ ecclesiæ portas subeuntem (hem tibi prodigium admirandum!) videre videbar vivis per faciem distingui lineamentis, genas sensim vivido purpuræ tingi colore, venas etiam vitali distendi sanguine & vigore, ac viventi per omnia reddi simillimam, hilari & suaviter arridenti ore, vultu tandem toto ad jucunditatem compositissimo; verbo, vivam non putasses solum, sed jurasses; angelis agminatim circumcirca applaudentibus, & quod plausibilius, utrimque hinc sanctissima ejus Filia & inde dulcissimo ejus nepote puero Jesu tam reverenter quam comiter eam conducentibus stipari, usque dum in destinato sibi super altari loco statueretur. Tum iterum pro nativa sua comitate de impenso a me sibi hoc mediocri servitio gratias impensissimas agere dignari visa est. At ego occasionis hujus oblatæ non negligens, in reciprocam aliqualis visæ operæ meæ præstitæ vicem & compensam, quatenus populo, ad solennitatem hanc ipsius honoris & devotionis gratia collecto, pientissimam impertiens benedictionem omnibus & singulis præsentis vitæ gratiam & futuræ gloriam a Jesulo nepote suo impetraret sempiternam, qua potui contentione institi & rogavi: & illa hujus petitionis meæ, ut sibi perquam gratæ & acceptæ, speciali vultus sui comitate & capitis affabili nutu, ceu quodam dato signo, ac levata dextera sua sanctissima universæ benedicens multitudini, tenerrimum mihi spiritualis consolationis reliquit experimentum.

[67] [& venerabilem hujus operis adjutricem, in morbum lapsam, sanavit.] Contigit vero interea, ut aliquando acutissimis corporis totius doloribus corriperer & torquerer, adeo quidem, ut jam res de anima agi videretur. Igitur humana medicorum (qui acciti morbi vires augere potius quam minuere sentiebantur) opera desperata, ad cælestem manum medicam, gloriosissimam scilicet Annam matrem meam, quatenus in hac humanitus immedicabili infirmitate opem & salutem medicam conferret, supplex ac deprecabunda me converti. Ipsa continuo blandissima facie se objiciens ea corporis parte, qua vehementior urgebat dolor, benedicta manu sua applicata, derepente morbi vim fregit, ac omnem doloris sensum ademit: unde ex integro corpore sana & incolumis, intus vero in mente suavissimo consolationis sensu peruncta remansi. Hæc circa mirabilem ecclesiæ constructionem & singulares Benefactricis suæ favores piissima S. Annæ cliens superiorum imperio litteris mandavit, quæ omnia nos ex laudato Joanne Thoma a Sancto Cyrillo fideliter transcripsimus. Interim non dubito, quin in aliis Hispaniæ provinciis cultus ejusdem Sanctæ vigeat, cum ipse in variis istius regni templis plurimas S. Annæ imagines & exstructas aras viderim.

§ VII. Cultus Sanctæ in variis Europæ regionibus.

[Publicus S. Annæ cultus in Anglia anno 1378] Non dubito, quin catholicus S. Annæ cultus ab immemorabili tempore in Europa floruerit; sed primo certam solennioris festivitatis memoriam reperi sub Urbano VI Pontifice, qui apud Labbeum nostrum tomo XI Conciliorum part. 2, archiepiscopis & episcopis Angliæ inter alia sic scribit: Cum itaque nuper pro parte nonnullorum Christi fidelium, in regno Angliæ degentium fuerit expositum coram nobis, quod populus prædicti regni ad beatam Annam, genitricem gloriosæ virginis Mariæ Matris Dei, etiam ob reverentiam ejusdem beatæ Mariæ virginis, singularem gerunt devotionis affectum; & pro parte ipsorum Christi fidelium nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsius beatæ Annæ festivitatem in dicto regno solenniter & devote celebrari a prælatis & aliis Christi fidelibus, in ipso regno commorantibus, mandaremus: nos hujusmodi piam voluntatem & devotionis affectum prædictorum populorum plurimum in Domino commendantes, & cupientes, ipsos Christi fideles Domino reddere acceptabiles & bonorum operum sectatores: hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestræ præsentium tenore districte præcipiendo mandamus, quatenus prædictam festivitatem beatæ Annæ annis singulis, perpetuis futuris temporibus, devote & solenniter celebretis, & in vestris civitatibus & diœcesibus mandetis & faciatis per subditos celebrari. Dat. Romæ apud sanctum Petrum XI Kalend. Julii, pontificatus nostri anno quarto.

[69] Seculo sequenti festivitas ejusdem Sanctæ in Dania solenniter celebrata est, ut patet ex concilio provinciali, [& Dania olim floruit,] quod anno 1425 Hafniæ habitum est, & quod apud Harduinum nostrum tomo 8 Conciliorum ita decernit: Item statuimus, quod festum sanctæ Annæ, matris Genitricis Dei beatæ Mariæ, quolibet anno in crastino Conceptionis ejusdem beatæ Mariæ virginis per totam nostram provinciam pro festo terræ & populi in posterum celebre habeatur. Haud dubie eadem veneratio erga sanctissimam Christi Aviam illo tempore in aliis septemtrionalibus provinciis & insulis viguit, ac publice perseveravit, donec infensa Sanctorum cultui hæresis avitam religionem eliminaret.

[70] Germani etiamnum pluribus locis S. Annam venerantur, ut videri potest cap. 29, pag. 361 apud R. D. Paulum Theodorici Clisorium, [qui in Germania,] qui Coloniæ anno 1648 Germanice hujus Sanctæ ejusque mariti Vitam & laudes edidit. Joannes Thomas a sancto Cyrillo in Matre Honorificata cap. 35, § 2 de hac Germanorum pietate sic habet: Mons est Austriæ ab Annæ nomine & omine; utpote ubi Anna non solum sonat, sed & præstat gratiam, puta infirmis sanitatem, claudis gressum, cæcis visum, surdis auditum, & inter mille alia miseriarum humanarum levamina multis reddidit loquelam, prout testis est a pietate non minus quam eruditione venerabilis pater Malachias Rosenthal, Ordinis Cisterciensis, vernacula lingua edito sui erga hanc Divam affectus & devotionis indice opusculo. Hinc dictus mons ab ejusdem Divæ cultu, devotione & concursu populi frequens & famosus. Tunc subdit miraculum, ibidem anno 1633 patratum, de quo nos postea. Dein proxime citatus auctor § XI ejusdem capitis fuse narrat, quomodo pietate & munificentia serenissimorum Austriacorum anno 1644 sub titulo & patrocinio sanctissimæ matris Annæ erectum fuerit desertum seu monasterium, quatuor milliaribus Vienna dissitum, quod RR. PP. Carmelitæ discalceati incolunt.

[71] Georgius Crugerius noster in Pulveribus Bohemiæ, Moraviæ, [Bohemiæ vicinisque regionibus,] & Silesiæ ad diem XXVI Julii varias S. Annæ ecclesias in his regionibus assignat. In Polonia etiam celebris est hujus Sanctæ veneratio, ut inter alia colligo ex iis, quæ in Commentario prævio ad Vitam B. Simonis de Lipnica num. 25 dixi, ubi tomo IV Julii pag. 516 ex Ms. Cracoviensi citavi hæc verba: Pater Nicolaus Sokolniki, prædicator ferventissimus, populo ultra modum acceptissimus, sanctæ Annæ devotus famulus, ad eamque honorandam in quolibet sermone populum incitabat; sicque ipsius monitis sacris capella turmis hominum decorabatur feriis tertiis: quapropter etiam feria tertia, veluti ipsius devotus, obdormivit in Domino MDXXII. In Hungaria quoque cultum ipsius viguisse, eruo ex litteris nostri Francisci Scabolth, qui anno 1707 ad Janningum nostrum sic scribit: Accensus desiderio aviti in Mariano hoc regno Hungariæ S. Annæ cultus promovendi, vel, ut melius dicam, per plura secula, tum bellorum inquietudine, tum hæreticæ pravitatis, quæ etiamnum vehementer grassatur, insolentia sepulti, resuscitandi, opusculum piis cultoribus manuale meditor in lucem edere. Tum proponit quædam dubia circa Sanctæ parentes aliaque ejus Acta, quæ nos jam supra attigimus.

[72] [ac Belgio catholico] In variis etiam Belgii nostri locis celebris est S. Annæ memoria: at præsertim in pago Bottelaer, qui duabus leucis Gandavo distat. Cornelius van Gestel in Historia sacra & profana archiepiscopatus Mechliniensis, anno 1725 edita, tomo 2, pag. 270 de eo sic scribit: Bottelaer, altero lapide a Gandavo, præfecturæ Rodensis, ad cujus marchionem spectat hujus loci dominium, ecclesia tutelarem habet S. Martinum Turonensem episcopum; sed cum circa annum MDCXLIII hic cœpit vigere cultus S. Annæ, ea exinde ut patrona & tutelaris agnoscitur & colitur, præcipue vero feria tertia post Pentecosten, & in ipso Divæ festo cum novena. Nostra ætate illic ex peregrinorum & piorum eleemosynis ac oblationibus ampla & illustris exstructa est basilica divæ Annæ sacra, in qua magnus populi concursus & peregrinatio perseverat, ita ut hic locus prodigiorum & benefactorum celebris evaserit.

[73] [etiamnum viget.] Cum fama ad nos pertulisset, in eo pago intercessione S. Annæ sæpius quædam patrari miracula, parochum loci rogari curavimus, an peculiaria quædam beneficia litteris consignata essent. Verum is mense Maio anno 1727 generatim ita respondit: Imagine S. matris Annæ miraculosa obsessis liberationem, infirmis sanitatem, prægnantibus præsidium, sterilibus fœcunditatem, periclitantibus auxilium, delirantibus mentis restitutionem & cetera per invocationem S. Annæ in Bottelaer tribui, centenæ picturæ, imagines, populi oblationes, pastorum, sacerdotum & medicorum scripta (utinam ea sacerdotum & medicorum scripta protulisset!) præter quotidianam experientiam testantur. Hoc notatu dignum, imaginem illam, non obstante antiquitate, ab omni putredine conservari, nec pulvere, populi multitudine vel purgatione ecclesiæ excitato in aëre, umquam maculari, linteo nitido experiri est. Excitant quam plurimum populi devotionem reliquiæ S. Annæ (de iis nos postea sermonem instituemus) quarum veneratione in quacumque afflictione de cælo multi auxilium senserunt… Multitudo populi quandoque tanta fuit, ut uno die quatuor millia communicaverint. Deinde meminit de confraternitate Jesu, Mariæ, & Annæ, cui præterito seculo plures personæ tum ecclesiastica tum seculari dignitate illustres sua nomina dederunt, & in fine epistolæ asserit, cura quorumdam parochorum annotata fuisse miracula, quæ aliorum negligentia perierunt.

[74] In Gallia magnum eidem Sanctæ honorem deferri, [In Gallia,] liquet ex Martyrologio Saussayi, qui ad diem XXVI Julii hæc habet: Dormitio S. Annæ, matris beatissimæ Deiparæ virginis nec non aviæ Domini & Redemptoris nostri Jesu Christi. Corpus ejus Aptæ Juliæ Vulgiensium sub metropoli Aquensi jam pridem conditum, magnopere illic a fidelibus colitur in summo templo, quod jam ejus gloriosa nuncupatione claret insigne. Illius caput vero Carnuti in augustissima totoque orbe percelebri basilica sanctissimæ Dei Genitricis ex dono Ludovici Blesenfium comitis repositum, summo etiam quo decet honore observatur. Deinde in supplemento ejusdem Martyrologii Gallicani pag. 1151 sic loquitur: Divione solennitas S. Annaæ, Christi aviæ, quæ ex voto communi civium, instar festi dominicæ Resurrectionis, quotannis hac die (videlicet XXVI Julii) cum susceptione Eucharistiæ celebratur, ob sedatam anno millesimo quingentesimo trigesimo primo per ejus invocationem exitiosæ pestilentiæ luem … Rotomagi translatio ejus reliquiarum. Parisiis in summo templo Deiparæ colitur magna religione memoria sanctæ Annæ in propria ejus capella, quam devotione sua celeberrimam reddidit Anna regina, Ludovici XIII Christianissimi regis conjux piissima. Postea fusius discutientur ea, quæ hic de Aptensibus S. Annæ reliquiis memorantur, & per decursum occasione reliquiarum & miraculorum agetur de Sicilia, aliisque regionibus, in quibus S. Anna honoratur.

[75] Elapso seculo in Britannia Minori, Galliæ provincia, [ac præsertim in Britannia Armorica celebris est ejusdem Sanctæ veneratio.] cultus S. Annæ mirabiliter renovatus est, ut illustrissimus Spondanus in continuatione Annalium ecclesiasticorum tomo 3 ad annum Christi 1625 num. 3 narrat his verbis: Non fuit huic decreto (est istud decretum Urbani VIII circa cultum Sanctorum, de quo paulo ante meminerat) obnoxia sanctæ Annæ, Matris Dei Genitricis, veneratio, quippe ab omni Christiano ævo in Ecclesia & Urbe receptissima ac probatissima; quæ & hoc ipso anno novo miraculo manifestata legitur in Britannia Armorica in vico Ker-Anna diœcesis Venetensis: ubi divinitus revelata cuidam pio aratori, nomine Ivoni Nicolasico, mense Martio, vetus quædam sacra imago prædictæ beatæ Annæ, terræ profunde infossa, confestim cœpit innumeris & clarissimis juxta ac stupendis splendere miraculis, quæ locum frequentatissimum populorum concursu reddiderunt; collocata imagine in ecclesia, ex piis eleemosynis magnifice exstructa, prope oppidum Auræum auctorirate Sebastiani Rosmadeci episcopi Venetensis loci ordinarii, qui miracula probatissima, ad eam continue fieri consueta, decreto publico confirmavit & promulgari permisit per Fr. Hugonem a sancto Francisco Carmelitam reformatum provinciæ Armoricæ: cui Ordini episcopus curam & administrationem prædictæ ecclesiæ contulit, obtentis etiam ab Urbano Pontifice indulgentiis in eorum gratiam, qui eam visitarent. At juverit mirabilem illam historiam, fusius distinctiusque descriptam, paragrapho sequenti audire.

§ VIII. Antiquus S. Annæ cultus in Britannia Armorica miro modo restauratus.

[S. Annapio cuidam rustico] Laudatus Joannes Thomas a sancto Cyrillo in opere supra citato cap. 35 § 12 miram instaurati cultus historiam ita plenius exponit: Ivo Nicolasic obscuræ conditionis ac tenuis fortunæ agricola, sed cui illustris titulus, vir bonus & rectus; census prædives & certus, pietas & virtus; cumprimis vero erga Deiparam virginem ejusque sanctissimam matrem Annam specialis cultus & devotio: quarum alteram, matrem scilicet Annam, a teneris quidem, ut ajunt, unguiculis, studiis piisque obsequiis adeo sibi devincire studuit, ut pluribus ejus & insignibus visionibus ac revelationibus factus fuerit dignus, & tandem famosus ejusdem devotionis promovendæ minister adhiberi meruit. Per novemdecim facile mensium decursum, quo valde rara & speciali versus hanc gloriosam Matrem devotionis teneritudine se rapi ac affici sentiebat, fere singulis quindecim intercalatis diebus eadem ceu venerabilis ac insignem quamdam majestatem præferens matrona sibi objici videbatur: statura ipsius elegans, vestis erat candida & splendidissima, perquam similis illi, qualem Salvatoris nostri in monte Thabor, facta transfiguratione, fuisse passim describunt Euangelistæ. Facem ardentem manu præferebat, & pro scabello pedum, aut verius vehiculo dixerim, ei pellucida serviebat nubes. Verum cum hæ apparitiones tam essent mora breves, quam numero frequentes, simplicis hujus animum, hanc forte vel matris, non ita pridem defunctæ atque pro animæ suæ refrigerio suffragia solicitantis, umbram esse, persuasio subiit; ut idcirco consuetas ac destinatas pro ea preces duplicare, loca vicina concursu & devotione fidelium celebria obire ac devote frequentare cœperit.

[77] [post obscuras brevesque apparitiones] Prima vero, qua hunc famulum sibi devotum sanctissima mater Anna est dignata, visio ipso S. Jacobi festivo die ad annum Domini MDCXXIV contigit: ubi ab urbe Alreiensi sub crepusculum vespertinum domum properantem & prope quamdam Crucifixi statuam pro pio sibi more rosario suo recitando intentum fax ardens & prælucida præcedere & quasi viæ ducem præstare visa est, usque dum jamjam domui suæ vicinum deseruit, & continuo ex oculis ejus evanuit, ipso interim in tantum stupore defixo, ut etiam reficiendi corporis negligens totam illam noctem exegerit insomnem. Et ecce tibi intempesta jam nocte, cum altum silerent omnia, subitus ceu catervatim undequaque confluentis hominum multitudinis strepitus exoritur. Ipse vero rei novitate perculsus e domo, quid agatur, exploraturus festinus exit; sed, quod mirum, neminem mortalium reperit, nec advertit. Majore itaque, quam ante, stupore percitus, ad rosarium suum confugit, illudque recitando, & ostio domus post se denuo recluso, rei interim anxie & solicite præstolatur eventum.

[78] [sese manifestat, eique sacelli sui restaurationem mandat,] Vix ille preces suas prosecutus, horreum suum ingenti & insolito splendore circumfundi & illustrari, in ejusque medio venerabilem quamdam, sole meridiano clarius relucentem, matronam subito conspexit, a qua valde suavi ac amicabili voce, lingua Britannis familiari & vernacula, verba sequentia accepit: “Ivo Nicolasic, ne timeas: ego sum Anna Mariæ parens. Dic pastori tuo, quod in medio fundi istius, Becenno vulgo dicti, quondam nobile fuerit sacellum, quod omnium primum avita Britannorum pietas meo honori erexerat; sed ab annis jam nongentis viginti quatuor & sex mensibus dirutum & collapsum, desidero illud reædificari, quoniam Dei voluntas est, ut ibidem meo nomini fiat devotio”. Quibus ac dictis, continuo disparuit. Anxius interim rusticus quantum stupore suspensus, tantum etiam consolatione plenus, & de felicissimo hujus ad specialem divæ Matris gloriam devotionis futuro successu fiducia animatus remansit; nec tamen ita firmiter & stabiliter, quin, ne hæc relatio sua pro illusione aliqua vel delirio anili exploderetur, aut alias infirmam apud plerosque inveniret fidem, timor quidam panicus subrepserit. Ita inter spem & metum, inter respectum humanum & secretum divinum impulsum hærens medius, ad sex facile septimanas tacet & dissimulat: quibus exactis, nova visione recreatus iterumque monitus, & ne forte Sanctæ hujus disgratiam atque indignationem incurreret, metu actus, tandem pastori suo rei gestæ seriem & ordinem sincere fideliterque aperit & exponit.

[79] Interea vero gloriosissima mater Anna hunc famulum suum alia & alia visione dignari cœpit; modo ipsi hanc fiduciæ suæ parcitatem acriter exprobrando, [atque ad hoc opus auxilium spondet.] modo eumdem contra mundi eorumque, qui se huic pio proposito opposituri ejusque risuri essent simplicitatem, sinistra judicia, dicteria ac ludibria strenue animando. Verum his visionibus tam frequentibus quam familiaribus vir simplex eo usque piæ præsumptionis ac libertatis versus hanc prædilectam matrem S. Annam est progressus, ut ob suam ceu vilis & abjecti hominis facile suspectam fidem atque relationem, rem illustri ac plausibili quodam miraculo patescere ac firmari faciat, audacter petere institerit. Cui Diva continuo: “Vade & vive securus, fore ut nequaquam conditionis tuæ humilitas propositi mei exsecutionem immutet ac moretur: faciam enim brevi, ut, qui hactenus maxime contrarii & increduli, te mihi in propositi mei exsequendi aptissimum organum specialiter electum quantocius & efficaciter intelligant & convincantur. Fabricæ expensas quod attinet, non est, quod rerum tuarum angustias, satis anre mihi perspectas, pluribus oggeras & exaggeres: cum enim… cuncti thesauri paradisi sint in manibus meis, de expensarum necessitate sufficientissime providebo.”

[80] Similes gratias & ejusmodi uti perquam frequentes ita & familiares cum sancta hac Matre discursus pauper hic rusticus habere meruit. [Rusticus, indicata visione, ut fanaticus a parocho suo exploditur;] Nonnumquam supra fundum, qui modo sacelli fabricam sustinet, ingens & augustum lumen diffundi, quod & aliis compluribus testibus oculatis notatum, quandoque stellas in tanto numero ceu conglomerati nimbi vel densissimæ pluviæ instar depluentes sibi videre visus, modo ceu faces ardentes descendere observabat. Non raro se ex ædibus suis ad dictum locum (cujus vero opera aut ministerio se ignorare fassus) raptum, ibique suavissima angelici concentus concertatione suspensum, plurimum temporis ejusmodi cælestium gustuum dulcedini immorando exegisse, cum stupore postea deprehendit: cumprimis vero prima Martii & ipso Lunæ die anni MDCXXV, quinque ante miraculosam inventam imaginem diebus, ubi ad præmemoratum locum raptus & juxta domesticorum observationem integerrimo trium horarum spatio detentus, etsi ipse præ influxuum illorum cælestium teneritudine mediam vix horam abfuisse sibi sit visus. Interim cum hisce novis & omnino raris favoribus bono servo Dei accrescebat etiam animus & fiducia, ita ut, etsi bis jam monito pastore suo, toties ab eodem cum ignominia & ludibrio fuisset dimissus, nihilominus altero post eum, quo ipsi specialis hic favor contigerat, die, uno ex vicinis suis adscito comite, eumdem pastorem, ne de erigendo sacello ultra tergiversaretur, ex nomine & imperio S. Annæ denuo moniturus accesserit. Verum, ut ante, acerbe & probrose rejectus, cum pudore & maxima confusione totus desolatus & afflictus recessit.

[81] [sed nobilis viri consolatione & consilio animatus,] Taliter itaque affectus cum domum pergeret, haud dubie specialiter sic disponente Deo, virum quemdam illustrem & prænobilem obvium habuit, cui desolationis suæ (quam forte etiam facietenus pauperculus præferebat) causam & occasionem roganti totius rei gestæ seriem & ordinem ad longum recensuit: a quo ipse, quantum possibile, bene animatus, & ut hos favores & illustrationes divinas cum notæ eruditionis ac probatæ vitæ viris, cumprimis vero religiosis, in discernendis spiritibus practicis ac bene versatis, sincere conferret & communicaret; præterea ut orationis & jejuniorum frequentatione sese hujusmodi influxibus ac favoribus cælestibus recipiendis magis idoneum, sicque divina voluntate securius & citra illusionis periculum exploranda se digniorem reddere satageret, amicabiliter est monitus: ante omnia vero ejusmodi visionibus, quoad fieri posset, testes fide dignos adhiberet. Atque ita instructus miser & afflictus revelationum suarum desideratum successum experiri meruit.

[89] [post inventam miro modo Sanctæ imaginem,] Præsente igitur vel potius dilabente jam die, qua gloriosissima mater Anna factæ spei & promissionis suæ eventum præstare decreverat, Ivo Nicolasic domi suæ ad quietem compositus circa crepusculum vespertinum, ad horam circiter noctis decimam vel undecimam, lumen consuetum & ordinarium, quod ipsum iterato recessu & accessu quodammodo ad sequendum sese invitare videbatur, e strato suo subito notavit: quo viso, continuo surgit, secumque alios quinque probæ fidei viros accersit, quos ad se strenue sequendum his vel similibus animavit verbis: “Heus, boni viri, eamus, quo Deus & sancta mater Anna nos deduxerint”. Lumen igitur consuetum, quod quasi viæ ducem præstare velle videbatur, sequentes in medio ipsius ceu raræ magnitudinis & miri splendoris facem observarunt, quæ ad locum sacelli usque pertingens & ibidem ternis elevationibus, tamquam signis aut nutibus quibusdam, factis, continuo disparuit. Ivo interim & socii stupore pleni, simul ac rei novitatis explorandæ curiositate pellecti, aggrediuntur opus, terram in loco prodigiose monstrato alacriter fodientes; & ecce vix unum aut alterum pedem progressi, imaginem gloriosæ Matris adeo vetustate attritam offenderunt, ut non nisi quibusdam colorum umbris & rudioribus lineamentis veluti indicibus commode tamen dignosceretur. Ceterum hac in occasione speciale & memorabile quid accidit; duos videlicet ex accitis testibus, qui luminis illius prodigiose se præcedentis visione & beneficio indigni fuerant, tactos intrinsecus & corde compunctos culpam, ob quam divino hoc favore justissime privari meruerint, eo quod in statu gratiæ esse & præterlapso proxime paschali tempore communionem ab Ecclesia præceptam improbe neglexerint, sua sponte agnovisse & publice confessos esse.

[83] Verum Ivo interim pertinacem duritiam & obstinatum pastoris sui animum in negando exstruendi sacelli consensu acerbe dolens, [& receptam cælitus pecuniam] tandem modicum id, quod ex Dei benedictione possidebat, potius vendere voluit, quam, quin gloriosæ matris Annæ piæ voluntati continuo morem gerat, ultra differre. Enimvero magna hæc Sancta se benefactricem potius, quam quæ beneficium exspectet, sentiri malens, pauperculi hujus prona voluntate satius, quam largissima stipe contenta, hanc ipsam suam benefaciendi pronitatem octava Martii, postridie quam imago dicta est inventa, re ipsa quam liberalissime demonstravit: uxor enim Ivonis mane e strato surgens duodecim quasi recenter cusæ monetæ Gallicæ libras (unde vero aut qualiter, aut de cujus liberalitate, penitus inscia & ignara) in mensa positas invenit. Hac prodigiosa beneficentia, tamquam evidenti insignis omnino matris Annæ fidelitatis argumento, sæpe satus pauperculus ad opus sibi adeo solicite & toties injunctum strenue prosequendum, mirum in modum animatus & confirmatus fuit. Hæc pecunia postmodum operariis pro fabricæ labore distributa fuit præter unam libram, quæ pro facti memoria inter ecclesiæ thesauros asservatur.

[84] His ex ordine gestis, inter varias & acerrimas licet contradictiones & oppositiones a superioribus examinatus, [tandem, superatis variis difficuliatibus mandatum exsequitur.] & modo huc, modo illuc traductus, votum tamen & intentionem suam nequaquam assequi potuit, donec a reverendissimo episcopo Venetensi patribus Capucinis examinandus, & ab iis præter exactam singulorum disquisitionem assidue etiam quindecim continuis diebus, implorato divino lumine, in omnibus, quæ retulit, sibi semper idem constans ac fidelis est inventus: unde & aliis pluribus rationibus (inter quas minime dissimulanda venit illa, quod horreum ipsius ex sacelli ruderibus constans cælitus concepta flamma, salvis interim & illæsis duobus prægrandibus proxime ex utraque parte compositis frumentorum cumulis, funditus conflagrarit) præfatus tandem episcopus, ut in commodi alicujus sacelli exstructionem, adjuncta congrua a nobilibus patriæ dotatione, consentiret, est adductus. Cura vero illius loci primum patribus Capucinis, deinde patribus Carmelitis, tribus circiter ab imaginis inventione annis, ad peregrinorum undequaque catervatim concurrentium devotionem & solatium demandata fuit: ubi demum exstructo iisdem patribus Carmelitis solenni cœnobio, locus summæ venerationis, & frequentibus prodigiis atque peregrinationibus clarissimus ac celeberrimus evasit: prodigia siquidem & miraculosi successus atque beneficia ad præpotens augustæ matris Annæ patrocinium omnibus & singulis fiducialiter illuc ad eam confugientibus facta atque præstita, quibus cumprimis temporis progressu hæc devotio crescere & propagari cœpit, & numero & celebritate & varietate omnem superant humanam æstimationem; adeoque hic locus devotione, concursu, & peregrinantium uniformi ac æmulo fervore cum reliquis totius Europæ visitatione fidelium celebribus locis certare videtur. Decoravit hunc ipsum etiam non mediocriter piissimi & Christianissimi regis Ludovici XIII regia liberalitas ac munificentia, destinata inter cetera e sacro suo reliquiarum gazophylacio de gloriosæ hujus Matris sacratissimis reliquiis notabili parte.

[85] [Variis argumentis] Hactenus Joannes Thomas a sancto Cyrillo, qui ejusdem capitis 35 § 13 ad confirmandam prodigiosæ hujus historiæ veritatem congerit sequentia credibilitatis motiva. I. Locus ab immemorabili tempore civitas vel oppidum S. Annæ dictus. II. Lumen a pluribus & diversis supra locum, qui modo ecclesiæ fabricam sustentat, frequenter notatum. III. Hominis simplicis omnibus vicinis & incolis passim nota vitæ innocentia & integritas. IV. Concentus suavissimus ibidem iterum iterumque auditus, & arrha pecuniæ rustico, ad ipsum ad fabricæ opus animandum, prodigiose oblata. V. Incolarum, fuisse quondam ibi sub sanctæ matris Annæ titulo sacellum, constans & immemorabilis traditio. VI. Evidens quoddam & quasi continuum prodigium, quod ibidem arantibus aratrum vel vomer numquam glebam illæsus transierit, adeo ut incolis SAVEANT A LOCO SACELLI in tritum abierit proverbium. VII. Horreum, ex sacelli quondam ruderibus exstructum, flamma cælitus concepta depastum & consumptum. VIII. Post concurrentes tot remoras & obstacula, puta hominum contradictiones & oppositiones, felix tamen & expeditus devotionis hujus successus: præterquam quod monasterium recens exstructum magnificentia sua ad rariores totius patriæ fabricas accedat. IX. Rudera & antiqui ædificii vestigia, cum præsentis ecclesiæ poneretur fundamentum, scilicet vitra, lapides & ejusmodi inter fodiendum eruta.

[86] [veritas hujus historiæ probatur.] Deinde idem scriptor sic pergit: Præter hæc quam maxime notandum venit, quod ejusdem parochiæ pastor in tam obstinatæ oppositionis pœnam post trium septimanarum exactum spatium solus domi suæ agens, adeo crudeliter & enormiter vapularit, ut sibi latronum manus incidisse sit visus, etsi, vicinis ad clamorem & ejulatum ejus expergefactis & accurrentibus, nemo mortalium sit notatus nec deprehensus: ipse interim adeo fractis remansit viribus, ut octo integris diebus corporis & membrorum suorum usu ac officio fuerit impeditus. Monitus tandem a nonnemine e suis clericis, ut ab ea, quæ forte vulnus fecerat, medelam flagitaret, aliquot continuis diebus speciali affectu certisque quibusdam obsequiis vere piæ matri Annæ devotus ita membris suis restituitur, ut post exactos quindecim dies sacris iterum feliciter operari potuerit, & primum in loco miraculoso ad Annæ matris gloriosam memoriam facere pie voverit; insuper deprecatus Ivonem ob sinistrum, quod tulerat de ipsius probitate, judicium, se ultro in signum benevolentiæ specialis, levandæ ex fonte baptismatis prolis (cujus uxor a tempore contracti conjugii quindecim annorum spatio sterilis, post inventam miraculosam imaginem facta gravida) patrinum offerre non est dedignatus. Denique in genere recenset illustria miracula, hoc loco intercessione S. Annæ patrata, de quibus nos alia occasione agemus, & quorum nonnulla post hunc Commentarium singillatim ex idiomate Gallico Latina reddemus. Similia de hac mirabili cultus instauratione, additis etiam minutioribus circumstantiis & expressis propriis personarum locorumque nominibus, tradiderunt Hugo a sancto Francisco, Matthias a sancto Bernardo, aliique, qui eamdem historiam Gallice conscripserunt. Ceterum nobis tam gravia videntur eorum argumenta, ut a quolibet non penitus pertinaci humanam recentioris hujus historiæ fidem extorquere debeant. Utinam cum æquali antiquitatis proportione Aptenses talia monumenta proferre possent pro sua traditione, quæ jam examinanda est.

§ IX. Inventio corporis S. Annæ in ecclesia Aptensi, & aliquæ contra eam difficultates.

Ecclesia Aptensis in Gallia quotannis a secundis Vesperis Dominicæ in Albis sub ritu duplici cum Octava solenniter celebrare incipit inventionem corporis S. Annæ, [In Aptensi Breviario narratur, quomodo corpus S. Annæ] cujus inventionis mira historia in Lectionibus Officii proprii, anno 1664 impressis, nonnihil ab aliis diversa legitur, ut postea observabimus. Chiffletius noster ex antiquiori Breviario Aptensi eam historiam ita descripsit: Quanta veneratione dignæ sint reliquiæ beatissimæ Annæ, matris Deiparæ virginis, Jesu Christi aviæ, licet ex historiæ præsentis serie, & miraculorum immensitate per ipsas ostensorum perpendere: sed ut debito ordine tam gaudiosæ tamque miraculosæ & stupendæ inventionis texere valeamus historiam, solennitatis hodiernæ principio, earumdem sanctæ Annæ reliquiarum narranda est divinitus inspirata reconditio. Anno siquidem a Nativitate Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei, centesimo sexagesimo secundo crudelis & universalis contra Christi fideles, regnante membro sathanæ, orthodoxæ fidei inimico sævissimo, Marco Aurelio imperatore, desæviit persecutio. Anno itaque regni sui septimo Allobrogum regnum, olim Arelate nuncupatum, nunc autem Provincialium, ubi potissimum nomen Jesu Christi celebratur, invadere cogitavit, ut fidem ipsam simul & credentes deleret & perderet. Cogitavit, & (divino judicio permittente, qui sic inter adversa Ecclesiam suam triumphare facit) adimplevit: sed non latuit tam sæva profanitas virum sanctum episcopum Aptensem Auspicium, qui cogitamina scelerata præveniens, divino directus lumine, Auspicius ipse ab auspicando, prophetico spiritu clarus & afflatus, corpus divæ Annæ ingeniose plurimum occultavit: verebatur enim vir sanctus, ne vir tam profanus vi & sacrilego furore, rapto corpore sacro divæ Annæ, ipsum flammis incinerandum traderet. Eo etiam tempore sanctæ illæ reliquiæ divæ Annæ in sacello quodam instar speluncæ subterraneæ devotissime adoratæ jacebant, & a Christi fidelibus colebantur. Spelunca ergo illa, quæ usque in præsentem diem cunctis peregrinis patulum & devotum præbet ingressum, adveniente rabie persecutoris fidei, per supradictum Auspicium episcopum clausa fuit & murata.

[88] [ob imminentem Marci Aurelii persecutionem Aptæ absconditum fuerit,] Sed nec sub silentio prætereundum est, quomodo sanctus Dei pastor lampadem suspendi ante sanctas reliquias jussit, & incendi, repletis insuper gradibus speluncæ terra usque ad summum sacelli, murata porta ejusdem sacelli, super cujus verticem majoris altaris nunc insignis pendet sanctura *. Et ne inimico fidei Marco Aurelio pateret janua sacelli, novum ascensum novosque gradus & latissimos, viam ad majus altare desuper speluncam situm præbentes, erexit, ut nec quidem signum aut vestigium præfatæ speluncæ remaneret ullum. Singulis ergo sic signatis & firmatis, occultum pandit suis familiaribus clericis introitum speluncæ, ut, sæviente persecutione tyranni, Christi fideles ad fontes baptismatis inibi clausos, occulte fidem profiterentur. Nec diu distulit sævus hostis; civitatem Aptensem ingreditur. Heu nefas! idola jam dudum prostrata in templo superiori, conculcata Jesu Christi cruce, erexit. Raptus ante tribunal tyranni pius pastor Auspicius adorare idola compellitur; sed constans martyr fidem Christi prædicat, idola pede conculcat; pes a tyranno amputatur: tandem uti pastor bonus animam suam ponens pro ovibus suis, martyrio consecratur. Consummato martyrio sancti antistitis, tanta rabies in Christi fideles deferbuit, ut nec unus quidem eorum, qui noverant occulta loca sacri corporis divæ Annæ, remanserit, quin martyrio coronaretur. Ceteri & admodum pauci fideles in amaritudine vitæ viventes, dicam tamen & gloriose morientes, sub dura servitute manebant. Unde nulli viventium per sexcentos & triginta annos prædictum gloriosissimæ Annæ corpus in spelunca repositum innotuit.

[89] [ac demum seculo octavo] Defluxis igitur septingentis nonaginta duobus annis ab Incarnatione Filii Dei, videns vidit Dominus afflictionem Ecclesiæ, & Provinciam situ amœnissimam, fide delicatissimam, spe constantissimam, caritate perspicuam, odore omnium virtutum redolentem, & inter inimicos fide floridam. Irruit etiam Spiritus Domini in corde insignis & victoriosissimi imperatoris Caroli Magni, uti in Sampsone, ad debellandos expugnandosque Philistinos, populi Israëlitici inimicos; aut veluti in alterum Saülem ad exterminationem exercitus Naas Amonitidis obsidentis Jabes Galaad, Provinciam inter provincias fide illustrissimam, & assumens utrumque bovem, iratus est furor ejus nimis, & concidit in frusta, assumpto videlicet utroque exercitu, & duplici gladio, spirituali & temporali, geminata fortitudine tyrannum, clypeo fidei munitus, intrepidus aggreditur, & divina ei suffragante virtute, a finibus Aptensium fidei inimicos potenti expulit ense. Post laudabiles triumphos, ipsos Jesu Christi inimicos usque Arelate persequitur, & tandem resumptis viribus, expugnatisque atque propulsis universis infidelibus a finibus Allobrogum, aut eosdem animosus princeps mare transfretare coëgit, aut in ore gladii contrivit.

[90] Adepta igitur ecclesiæ Provinciæ pace, Carolus imperator (apte quidem) in Apta civitate gratias immortali Deo, [in præsentia Caroli Magni,] in quo est robur exercitus, & non in fortitudrne virorum & equitantium, agendi & quiescendi causa sese recepit, & apud inclytum militem & baronem Casæ novæ, antiquissimam quippe & insignem domum (pote * quia regnante propheta Jesu in fama esset percelebri) hospitium sibi conduxit: unde in mysterio, illustrissimo imperatori omnia contigisse divina quadam dispositione visa sunt. Casam novam elegit sibi hospitium, qui ecclesiam inveteratam & penitus conculcatam renovavit. Erat prædicto inclyto baroni Casæ novæ filius, juvenis ætatis circiter quatuor & decem annorum, a nativitate cæcus, surdus, & mutus, Joannes nomine. Restituta igitur pace ecclesiæ Provinciæ, jussu Christianissimi imperatoris universa confracta sunt idola, & delubra deorum commolita. Consecratur iterum per reverendum archiepiscopum Rhemensem Turpinum ecclesia Aptensis: ad Missarum solennia summa cum devotione & lachrymarum effusione, ac reverentia condigna per prædictum archiepiscopum Turpinum (assistente pio & devoto imperatore, etiam toto clero & exercitu regio ac populo, ac potissime præsente sæpe dicto barone nobili de Casa nova, ac ejus filio Joanne, cæco, muto, & surdo) proceditur: gratiæ omnipotenti Deo ab omnibus referuntur.

[91] Res admiratione digna, res stupenda, & negotium nulla oblivione delendum demonstratur. [indicante puero cæco, surdo, & muto,] Quamdiu perseverat & protenditur divinum Officium, Joannes de Casa nova, licet mutus, surdus, & cæcus, divino motus instinctu, qui linguas infantium facit disertas, & asinam Balaam impulit humanas formare voces, nutibus, signis, & gestibus, quibus poterat, & ut impellebatur a Spiritu, stans super gradus erectos ab Auspicio episcopo ex opposito januæ & ingressus basilicæ seu speluncæ muratæ, docebat, monebatque gradus illos frangi & aperiri. Nullus assistentium advertebat, utpote cum omnes tanta rapiebantur devotione, ut ab exterioribus curis omnino abstracti viderentur. Quid plura? Tamdiu perseverat Joannes, tantoque tempore gestus & signa multiplicat, ut tandem prudens imperator signa perpenderit, & aliquid divinum magnumque non immerito auspicetur: gradus imperator sanctus frangi jubet; quibus ruptis, januam sacelli seu basilicæ muratam conspiciunt. Janua iterum ad imperatoris jussum aperitur: ipsa aperta, jubet imperator Joannem de Casanova primum intromitti. Ingresso igitur Joanne de Casa nova, signo monet adstantes, ut profundius fodiant, & prope murum, quod occultatum fuerat, thesaurum invenirent; quæ omnia, jubente Carolo imperatore, sunt impleta.

[92] Tandem dum paulo profundius foderent, alios gradus ad ingressum minoris basilicæ sive speluncæ singulis ingredientibus, [qui tunc visus, auditus, & loquelæ usum obtinuit,] alium murum ante parvam speluncam erectum invenerunt. Joannes de Casa nova primus ingreditur. O stupendum & admirandum divinumque miraculum! Invenit lampadem per sexcentos & triginta annos inexstinguibiliter ardentem ante pretiosas divæ Annæ reliquias. Quid amplius auditis fratres? An forsan surdescunt aures? Conspicite, precor, universi populi, & conspiciendo admiramini, & admirando veneremur divinam potentiam, quæ in inventione reliquiarum sanctissimæ Annæ ad consolationem sui populi est manifestata. Mutus loquitur, surdo auditus redditur, & cæcus videt Dei magnalia; cæcus videntes instruit, mutus loquentibus prædicat, surdus auscultat: & quid prædicat, audi. Alta voce clamat: In hac, inquit, FENESTRA EST CORPUS SANCTÆ Annæ, MATRIS VIRGINIS Mariæ. O Joannes, quis te instruxit? Certe, inquit, qui lumen oculorum mihi creavit, locum istum mihi aperuit. O Joannes, a quo audivisti? O, inquit, qui mihi aurem plantavit, & auditum tradidit, ille mihi prædicavit. O Joannes, quis tibi tam repente verba formare fecit? O, inquit, qui facit linguas infantium disertas, linguam meam conduxit. O Joannes, unde tibi tanta scientia fuit, cum litteras non didiceris? O, inquit Joannes, in quo est gratia: gratia quippe Dei scientiam in me infudit, & gratia ejus in me vacua non fuit.

[93] [inventum fuerit,] Viso itaque divino & patenti miraculo, Christianissimus imperator pia & stupenda rapitur admiratione; jubet fenestram aperiri per archiepiscopum: in ea siquidem capsam cypressinam inveniunt. Aperitur arca: tunc prioribus miraculis additur & novum, nam tantus exivit odor ex ea, ut omnium pigmentorum fragrantiam superaret. Quid ultra? Hic odor longe lateque diffusus totam replevit ecclesiam. Non corporis mortui, sed aromatarii officina patuisse videbatur. Et quia indignum erat tam pretiosum thesaurum a vermibus consumi, ideo, divina disponente gratia, integrum conservatum hucusque perstitit, serico involutum sudario. Erat insuper tabula super sanctissimum corpus posita, in qua scriptum erat: Hic EST CORPUS B. Annæ, MATRIS VIRGINIS Mariæ. Reduplicantur & multiplicantur Deo laudes, Te Deum Laudamus ab archiepiscopo Turpino inchoatur, & a choro prosequitur; & ne ingratitudo beneficiorum divinorum novum fontem exsiccaret misericordiæ, & oblivio beneficia sepeliret divina, devotissimus princeps jubet fieri processum: singula per ordinem manu publicorum scribarum rediguntur, & omnia summo Pontifici fideliter referuntur: omnia per sanctissimum dominum nostrum Papam approbantur.

[94] [cujus inventionis annua memoria recolitur.] Et quia Dominica post festum Paschæ translatum fuit pretiosissimum corpus, hoc divino spiramine inventum, ideo hodie potius inventio nuncupanda est tanta solennitas, quam translatio; sed quo amplius causæ geminantur lætitiæ, & sibi invicem obviant festa Annæ, tanto avidius præparemus animos nostros ad tantæ celebritatis jucunditatem, ut participes suorum meritorum, socii efficiamur & gaudiorum: nam prodest nihil festis interesse hominum, nisi sociemur festis angelorum. Si inventio sancti Stephani, Luciano dormienti facta, celebris in tota Ecclesia habetur, cur inventio facta Joanni de Casa nova vigilanti, muto, surdo & cæco, & tandem sanato, celebrior non reputabitur? Congaudeamus igitur, fratres, in inventione sanctæ Annæ; Matri & Filiæ, licet non quantas debemus, quales tamen possumus, offeramus gratias, orantes, ut meritis utriusque nos diu vitiis sepultos resuscitet ad gratiam Jesus Christus filius Mariæ. Amen. Jam contra hanc narrationem aliquas difficultates proponemus.

[95] [Ea Aptensium traditio non satis sibi constat,] Imprimis ea traditio Provincialium non satis sibi constat: nam præter varias rescissiones ac alias minoris momenti discrepantias, persecutio, quæ hic Marco Aurelio tribuitur, in Lectionibus anni 1664, Trajano imperante, sæviisse dicitur. In iisdem nulla fit mentio de Turpino, archiepiscopo Rhemensi, qui tamen nominatim huic prodigiosæ inventioni interfuisse hic traditur. Utrobique non placet, quod Carolus Magnus post Saracenorum irruptionem jusserit in Provincia confringi idola, & delubra deorum everti. Neque etiam satis inter recentiores istius traditionis assertores convenit, quomodo & a quibus illæ reliquiæ primum ad Aptensem civitatem delatæ fuerint: relata enim superius historia de prima illarum translatione tacet. Lectiones jam laudatæ tradunt, eas a primis Christianis in Galliam allatas fuisse. Alia Aptensium traditio, quam in schedis nostris notatam invenimus, post jam memoratæ inventionis compendium ita habet: Reliquiæ S. Annæ primum a divo Petro ex valle Josaphat Romam translatæ fuerunt; deinde a sancto Clemente datæ sunt S. Auspicio, quem ille episcopum Aptensibus destinavit. Honoratus Bouche in Gallica Provinciæ historia tomo 1, lib. 2, sect. 2, cap. 12, pag. 495 confidenter asserit, has sacras exuvias a sancta Maria Magdalena ac ejus sociis in Provinciam advectas fuisse. Trithemius & quædam instrumenta monasterii Benedictini, de quibus paragrapho sequenti agemus, volunt, corpus S. Annæ a sancto Longino milite in insulam Barbaram prope Lugdunum Gallorum seculo primo portatum fuisse. At huic Aptensium traditioni & variis aliorum opinionibus contradicit Breviarium Romanum, anno 1528 Parisiis impressum, ubi in festo S. Joachimi, quod Julius II Pontifex die XX Martii celebrandum instituit, lectione octava leguntur sequentia: Tempore vero Constantini, Helena mater ejus Hierosolymam deveniens post Dominicæ crucis inventionem, corpus Annæ etiam Constantinopolim secum tulisse scribitur; corpus autem conjugis Hierosolymis liquisse, ubi mira veneratione colitur. Joannes de Montevilla aliique auctores eam translationem verosimiliorem existimant.

[96] Guesnæus noster in Annalibus Massiliensibus pag. 248 hanc traditionem refert hoc modo: Anno DCCCI, [& a Guesnæo nostro] Caroli imperatoris XXXIV (alii ajunt XXIII) peregrinatus [in] Provinciam Carolus, & certior factus de inventione S. Annæ, matris Dei Genitricis Mariæ, nunc primum factæ Aptæ Juliæ Vulgiensis die Paschatis festo octavo, illuc pietatis causa religiosissimus princeps ex itinere divertit. Fama erat, reliquias Annæ sanctissimæ ab exulibus e Palæstina primis Christianis ad oras Provinciæ asportatas, tantisque pignoribus ditatam illustratamque fuisse Aptensem ecclesiam studio forte ac vigilantia S. Auspicii, primi urbis illius episcopi, quem furente Marco Aurelio imperatore adversus Christianæ religionis cultores ac potissimum contra pastores, intrepide tamen fidei mysterium provexisse, illicque cum circumquaque aperta esset tam cruenta carnificina, caulam dominicam collegisse, ac pastoris strenui pervigilisque munia subiisse omnia & explevisse, testantur annales ecclesiastici anno CLXI. Si Guesnæus hic indicare velit suos Annales ecclesiasticos (in Annalibus Baronii nihil de hac re ad hunc annum invenio) error est in numero: nam de S. Auspicio agit pag. 124 operis citati ad annum Christi 164.

[97] Porro in jam dicta traditione referenda sic pergit: [aliter narratur,] Cum autem postmodum Vandali cum plurimis aliis barbaris in Galliam ac præsertim anno CCCCVII in hanc Provinciam grassarentur, Aptenses Christiani in tam aperto religionis & rerum sacrarum profanationis discrimine S. Annæ venerandas reliquias in hypogæi, quod construxerant, ignotam specum abditas terra cumulaverunt: ubi retrusæ atque reconditæ in tenebris, cum trecentorum aut quadringentorum annorum spatio sequentibus incognitæ posteris latuissent, optimis tandem auspiciis ac indiciis cælestibus inventum corpus, & in hypogæi reconditi tumulo commonstratum, Carolus imperator præsens omni apparatu ornatuque visendo in altum locari, & in theca cypressina ab episcopo includi voluit. Primus omnium, qui viam aperuit ad effodiendas thesauri hujus pretiosissimi gazas reconditas sibi divinitus indicatas, puer quidam nobilis ac filius baronis a Casanova, omnis vocis ac linguæ usu orbatus ab incunabulis, non tamen omni in Annam sanctissimam devotionis sensu. Hic aperto pariete, quem digito demonstrarat, in hypogæum ingressus, ut Patronam suam deprecaretur, statim felicem & optatum preces ejus ceterorumque, qui se illi comites adjunxerant, eventum habuere: vocis enim ac linguæ usus ei per miraculum concessus: Hic JACET, inquit, CORPUS B. Annæ, MATRIS VIRGINIS Mariæ. Hæc attente confer cum narratione præcedenti, & videbis magnum traditionis discrimen.

[98] [contra quam aliquæ difficultates proponuntur,] Præterea si jussu Caroli Magni singula per ordinem manu publicorum scribarum rediguntur, & omnia summo Pontifici fideliter referuntur, omnia per sanctissimum dominum nostrum Papam approbantur, ut Breviarium Aptense asserit; mirum sane est, nulla antiqua hujus prodigiosæ rei monumenta proferri, præsertim cum tot scriptores veteres pia & gloriosa Caroli Magni gesta litteris consignaverint. Denique notari velim, ecclesiam Aptensem beatissimæ virgini Mariæ dedicatam fuisse, & in diplomatibus Aptensibus nullam fieri mentionem de inventione S. Annæ ante annum 1407, quo Joannes, episcopus Aptensis, concedit quadraginta dierum indulgentias omnibus Christi fidelibus, qui opem contulerint ad honorifice collocandas S. Annæ reliquias, de quibus iterum paragrapho sequenti erit agendum. Id etiam observavit Dionysius Sammarthanus in novissima Galliæ Christianæ editione tomo 1 col. 349, ubi sic loquitur: Templum (nempe cathedrale civitatis Aptensis, de quo agit) patronam habet Deiparam virginem. In dono castri de Sagnone, in bulla Paschalis II, & aliis chartis, beatæ Mariæ adjungitur sanctus Castor. Nunc in hac ecclesia invaluit S. Annæ cultus, quæ pro tutelari a nonnullis censetur. Non mihi lubet examinare diversa alia locorum, personarum, & temporum adjuncta, quæ fidem istius historiæ imminuerent.

[99] [quamvis verosimile sit, Aptæ quasdam S. Annæ reliquias exsistere.] Etsi omnes hæ difficultates contra prædictam narrationem mihi occurrant, tamen credere non possum, totam rei substantiam a scriptore longioris narrationis confictam fuisse: sed non dubito, quin eam variis episodiis exornaverit. Potuit itaque sacrum S. Annæ corpus (more in designandis reliquiis satis usitato partem pro toto intellige) ab immemorabili tempore Aptam deferri, ac deinde ob hostium incursiones aliasve causas abscondi, ita ut paucis iis, qui illud clanculum abdiderant, mortuis aut dispersis, occultus iste locus alios Christianos postea latuerit. Neque inficior, sacras hasce exuvias divino indicio aut miraculo repertas esse, quas Carolus Magnus, prodigiosa earum inventione intellecta, postmodum devotionis causa visitaverit. Hæc fortasse, quæ numquam litteris mandata fuerant, aut perierant, post aliquot secula auctori anonymo fundamentum præbuerunt, ut historiam illam adornaret ex populari traditione, quæ tempore non parum crescit ac mutatur, ut quotidiana experientia discimus. Hinc verosimiliter ea traditio inserta est Breviario Aptensi, atque etiam transiit ad recentiores rerum Provincialium scriptores, ut videre est apud Cæsarem Nostradamum in Gallica Provinciæ historia pag. 305, Joannem Columbum nostrum in opusculis variis historicis pag. 577, aliosque auctores jam citatos. Quidquid sit, maneant Aptenses in immemorabili thesauri sui sacri possessione, ex qua sine evidentissimis argumentis non sunt deturbandi, & sanctam Deiparæ Matrem consueta pietate venerentur. De corpore S. Annæ, quod non procul Lugduno in insulam Barbaram portatum fuisse dicitur, jam pauca dicemus.

[Annotata]

* forte structura

* forte utpote

§ X. Caput S. Annæ variis locis honoratum.

Trithemius in opusculo de laudibus S. Annæ volens antiquum ejus cultum contra obtrectatores quosdam ostendere, [Caput S. Annæ in insula Barbara prope Lugdunum,] cap. 4 inter alia sic habet: Prope Lugdunum monasterium nostri Ordinis in insula Barbara est, ubi in capella quadam vetustissima corpus beatissimæ matris Annæ cum multa reverentia populi quiescit, quam sanctus Longinus miles Christi primum fundasse dicitur, & pretiosissimas illas reliquias a Hierosolyma secum deferens in eadem collocasse. Hujus rei in dicto cœnobio antiquissima monumenta reperiuntur. At Claudius Laboureurius in libro, quem de Ruderibus insulæ Barbaræ Lugduni anno 1665 Gallice edidit, cap. 2 rotunde edicit, manuscripta istius cœnobii monumenta parachronismis ac ineptiis scatere, & ab aliquo conficta fuisse. Quidcumque sit de isto S. Longini in insulam Barbaram adventu, quem sine sincerioribus instrumentis non facile credemus, haud dubie Trithemius per corpus, more aliis usitato, partem corporis intellexit, nisi omnes alias ecclesias sacris Annæ lipsanis privare voluisset. Forte intellexerit caput S. Annæ, quod Laboureurius in opere citato pag. 301 quotannis in processione cum aliis Sanctorum reliquiis in ea insula circumferri testatur. Sed neque hic integrum S. Annæ caput designari posse, ex sequentibus patebit.

[101] Aptensis ecclesia, de qua paragrapho præcedente egimus, [& in variis Galliæ ecclesiis] præter alias S. Annæ reliquias, sacrum ejusdem Sanctæ caput sibi vindicat: nam Honoratus Bouche tomo 1 supra citato pag. 223 in Chronographia Provinciæ lib. 4 cap. 2 § 2 affirmat, illud argenteæ lipsanothecæ inclusum, & pretiosis lapidibus ornatum religioso cultu honorari. At hic etiam totum pro parte accipi, evincit ipsa Aptensium traditio, de qua Guesnæus noster in annalibus Massiliensibus pag. 248 ita scribit: Ejus sacri capitis inferiorem mandibulam secum imperatorem (videlicet Carolum Magnum) detulisse Aquisgranum, ferunt, nescio quæ, a majoribus verbo habitæ traditiones. Præterea Dacherius in notis & observationibus ad opera venerabilis Guiberti de Novigento texens catalogum abbatum Majoris-monasterii prope Turones, occasione quinquagesimi primi abbatis pag. 595 de capite S. Annæ ita loquitur: Matthæus Galterus (Gualtier) MDXI Majoris-monasterii cœnobita, & doctor theologus societatis domus Sorbonicæ, impense in B. Annam, Dei Genitricis matrem, erat affectus: quare ab abbate S. Florentii Salmur portionem capitis illius (quod asservari ferunt in prioratu de Gaya diœcesis Trecensis ab hoc ipso cœnobio pendente) obtinuit. Adde, quod Marlotus in Metropoli Rhemensi tomo 2 pag. 474 dicat, partem ejusdem capitis in gazophylacio majoris ecclesiæ Rhemensis conservari.

[102] [esse dicitur.] Ecclesia Deiparæ Carnutensis in Gallia etiam gloriatur capite S. Annæ, quod accepit a Ludovico comite Blesensi, qui circa finem seculi XII in Orientem profectus est, atque anno 1205 ibidem in prælio contra hostes generose occubuit. Necrologium Carnutense apud Mabillonium in novissima Analectorum editione pag. 384 de hoc dono ita meminit: XVII Kal. Maii obiit Ludovicus illustris comes Blesensis, qui ad partes transmarinas in servitium Dei iter aggrediens septem libras & dimidiam nobis dedit… qui etiam caput sanctæ Annæ, matris beatæ Virginis genitricis Dei apud Constantinopolim acquisivit, & huic sanctæ ecclesiæ cum pallio pretioso transmisit. Unde ex tanti præsentatione thesauri & susceptione materni capitis in domo Filiæ, facta lætitia magna in populo. Clerus hujus ecclesiæ & comitissa Katerina, quæ ex parte prædicti comitis, viri sui, caput præsentavit, in id concorditer convenerunt pio intuitu statuendo, ut singulis annis de oblationibus, factis prædicto sancto capiti, centum solidi in augmentum & ampliorem venerationem anniversarii ejusdem comitis adderentur. Idem in Necrologio illo brevius repetitur, dum obitus Catharinæ comitissæ Blesensis, memoratur: suspicor, has reliquias forte desumptas esse ex iis, quas Codinus, supra num. 48 citatus, Constantinopolim delatas fuisse affirmat. Ut ut est, candidati canonicatuum Carnutensium coram his reliquiis jurare solent, sese legitimis parentibus natos esse, ut legi potest apud Sebastianum Roulliardum in Parthenia sive historia ecclesiæ Carnutensis cap. 8 num. 4. Nolo hic enumerare singulas Galliæ ecclesias, quæ partem ejusdem capitis sibi vindicant, sed ad alias regiones transeo.

[103] [Idem sacrum caput Bononienses in Italia,] Primo occurrit Bononia Italiæ, quæ anno 1435 caput seu potius cranium S. Annæ accepit a B. Nicolao Albergato, ut in ejus Vita, quam die IX Maii illustravimus, tomo 2 ejusdem mensis pag. 487 ex Carolo Sigonio relatum est his verbis: Nicolaus egregie ab omnibus collaudatus, in Italiam se recepit, ac cranium S. Annæ, matris beatæ Virginis, ab Henrico rege (iste est Henricus VI istius nominis rex Angliæ) dono acceptum, pridie Kal. Decembris Bononiam attulit, atque ingenti ab universis honore acceptus, monachis suis Carthusiensibus dono dedit: qui ei oratorium S. Annæ in via S. Isaiæ condiderunt, ubi nunc etiam asservatur. Frustra hactenus quæsivi, unde, aut qua occasione rex Angliæ sacrum hoc pignus acceperit. Si tamen conjecturæ locus detur, suspicor, hunc thesaurum seculo XIV ex Oriente in Angliam allatum fuisse, cum R. P. Laurentius Cuperus, Carmelitarum Provincialis, in Genealogia & Vita S. Annæ cap. 13 de ejusdem cranio narret sequentia: Quo vero delatum postea sit idem S. Annæ cranium, accipite. Est igitur in Asia regio, quam Maryandinum vocant, Bithyniæ contermina, in qua nobilissima stetit urbs Acone, veneno aconito dira, quæ tempore longo Christiana, tandem per Othomannum Turcarum tytannum sub annum Domini millesimum trecentesimum destruitur, & Machumetum agnoscere cogitur, ubi & fratrum Carmelitarum, ad quatuor miliaria huic oppido vicinum concrematum est monasterium, fratribus adhuc ibidem inventis pro fide Christi crudeliter trucidatis: aufugerant attamen prius aliquot, qui ossa sacra permulta, & inter alia cranium B. Annæ, matris Deiferæ virginis in Europam asportaverunt: nam (ut Usuardus in Martyrologio scribit) in civitate Aconensi dormitio seu mortis dies B. Annæ septimo Calendas Augusti a multis seculis religiose & celebriter colebatur. Per Usuardum hic intellige auctaria Usuardina, a Molano edita. Ceterum fides hujus narrationis sit penes auctorem.

[104] Nunc trajicio in Siciliam, ubi in Martyrologio Cajetani nostri ad diem XXVI Julii ita lego: [Castelbonenses] In Castellobono translatio capitis S. Annæ. Sed idem Cajetanus in Animadversionibus ad Vitas sanctorum Siculorum post tomum 2 pag. 82 sic clarius sese explicat: Castelli-boni oppidanorum patroni duo sunt: alter B. Guilielmus, altera D. Anna, mater SS. Virginis Mariæ, Dei genitricis. Ejusdem D. Annæ caput absque inferiore mandibula in eo oppido asservatur, summisque honoribus colitur. Vetus constansque traditio est, Joannem Hieracii comitem, hujus nominis primum (qui cum annos XCIII vixisset, obiit sub annum Christi MCCCCLXXII) caput S. Annæ cum pagis quibusdam in Lotharingia, Galliæ provincia, permutasse, atque in Siciliam deportasse. Dominicus a Burgio Minorita in opere Italico, quod de S. Anna anno 1690 Panormi edidit, primam sacri istius capitis in Siciliam translationem multo antiquiorem facit: nam asserit, hunc pretiosum thesaurum anno 1242 Hieracium a comite Guilielmo allatum fuisse, ac postea a Joanne, quem Cajetanus noster memorat, circa annum 1465 Hieracio Castellum-bonum translatum esse. Sed ad hæc omnia probanda vix aliquid præter populi traditionem invenias.

[105] Idem P. Dominicus, tamquam testis oculatus, cap. 22 operis citati ornatum & formam istius capitis exacte descripsit, [in Sicilia] ac etiam æri incidi curavit, quam tabellam nos imitati sumus, ut hic vides. Infra argenteum hermam includitur sacrum caput, cujus fronti affixa est lamella argentea, in qua leguntur characteres Græci, quos P. Dominicus vitiose & minoribus litteris ita expressit: κὰζα τῆς ἁγὶας Ἄννης τῆς μητζός τῆς θεοτόκου. Vera inscriptio (saltem Majores nostri eam pro genuina ex Sicilia acceperunt) sic se habet:

Equidem fateor, ignorantia primi cælatoris hic voces nonnullas confusas, & forte litteras quasdam non recte expressas fuisse; sed cælatorem nostrum eam confusionem ac eamdem characterum formam imitari jussimus, ut istam inscriptionem fideliter repræsentaremus. Ceterum sic voces distingui, ac characteres legi debent: Η ΚΑΡΑ ΤΗΣ ΑΓΙΑΣ ΑΝΝΗΣ ΤΗΣ ΜΗΤΡΟΣ ΤΗΣ ΘΕΟΤΟΚΟΥ. Id est: CAPUT SANCTÆ ANNÆ MATRIS DEIPARÆ. Denique P. Dominicus cap. 23 fuse narrat, quomodo anno 1603 idem caput furto sublatum, post duodecim annos miro modo repertum, & non sine miraculis agnitum, ac pristino loco restitutum fuerit. Nunc aliud ejusdem Sanctæ caput examinandum superest.

[106] [& Marcodurani in Germania sibi vindicant,] Marcodurum, nunc vulgo Dura & vernacule Duren, est urbs Germaniæ in ducatu Juliacensi ad Ruram fluvium sita, quæ jam a duobus seculis insignes S. Annæ reliquias, Moguntia clam sublatas, singulari pietate veneratur. Jacobus Polius Minorita in Exegetico historico S. Annæ cap. 24 & sequentibus singillatim exponit. quomodo hic sacer thesaurus Marcodurum pervenerit, quantæ propterea lites inter Marcoduranos & Moguntinos exortæ sint, & qua ratione Julius II Pontifex iis finem imposuerit. Serarius noster lib. 1 Rerum Moguntiacarum cap. 17 rem complectitur his paucis verbis: In S. Stephani templo fuit olim S. Annæ caput; sed anno Domini MD circa B. Virginis conceptionis festum, a lapicida furto Marcoduram sublatum, ubi & hodie magna religione, circumfrementibus hæreticis, colitur: nam ibidem illud asservari decrevit post longas lites Julius II anno MDVII. Unde autem Moguntini sacrum istud caput antea acceperint, explicatur tomo 2 Rerum Moguntiacarum, quas Georgius Christianus Johannis nuper collegit, ubi pag. 572 hæc leguntur: Sacras inter reliquias, quarum quamplurimas ecclesia hæc D. Stephani memoriæ dicata a multis adservavit temporibus, singularique in pretio habuit, fuit sacratissimum caput D. Annæ, matris gloriosissimæ virginis Mariæ. Id, Frederico II imperante, Theobaldus, ad D. Stephanum scholasticus, vir doctus & pius, sacræque crucis in Terra sancta prædicator, anno MCCXII Bethlehemi, juxta cum aliis sacris lipsanis, a Patre cœnobii, quem Priorem vocant, accepit ac Moguntiam allatum in hac collegiata tamquam pretiosissimum thesaurum deposuit. Deinde ibidem commissum furtum, Moguntinorum querelæ, ortæ turbæ, ac litis decisio referuntur.

[107] [qui omnes da partibus capitis intelligendi videntur.] Haud dubie jam aliquis quæret, quid de his omnibus reliquiis censendum sit. Quænam ecclesia, inquiet, inter tot competitrices verum S. Annæ caput possidet? Supra laudatus Dominicus a Burgio cap. 21 citati operis Italici respondet, maximam sacri capitis partem Siciliæ adscribendam esse, prout eam in superiori tabella exhibuit, atque apud Marcoduranos & Carnutenses minorem dumtaxat ejusdem capitis partem exstare, ut quodam testimonio de reliquiis Carnutensibus probare nititur. Procul dubio idem dixisset de aliis, si scivisset, plures ecclesias, jam supra enumeratas, eumdem thesaurum sibi tribuere. Ut verum fatear, non displicet hæc explicatio: experientia enim didici, usitatissima phrasi in recensendis reliquiis sæpe totum pro parte poni. At quid si istæ ecclesiæ integrum S. Annæ caput, aut majorem illius partem ostendant? Tunc dicam, aliquas ex iis ecclesiis S. Annam, Deiparæ matrem, innoxio errore accepisse pro alia Sancta homonyma, quales multæ tum in Oriente tum in Occidente coluntur, ut ex primo Actorum nostrorum semestri, & ex aliis Martyrologiis satis apparet. Si neutra explicatio partibus litigantibus arrideat, ipsæ litem prosequantur, & antiquissima possessionis suæ documenta producant, dum interim ad recensendas alias S. Annæ reliquias progredior.

§ XI. Aliæ reliquiæ, & paradoxum de corporali ejusdem Sanctæ resurrectione.

In Analectis de S. Maximino, episcopo Trevirensi, tomo VII nostri Maii pag. 34 inter reliquias Trevirenses refertur brachium S. Annæ matris Mariæ. [Varia S. Annæ brachia, aliaque recensentur, lipsana] Erhardus Winheim Cartusianus in Sacrario Agrippinæ pag. 208 asserit, Coloniæ in templo S. Barbaræ apud PP. Cartusianos servari brachium S. Annæ. Vasconcellus noster in descriptione regni Lusitani pag. 549 inter sacra Lusitaniæ delubra ad propositum nostrum hæc habet: Quin & fanum Misericordiæ dicatum, diva Anna, cæli Reginæ mater, brachio illustrat. In chronico Mindensi apud Meibomium tomo 1 Rerum Germanicarum pag. 563 inter alias Sanctorum exuvias ponitur brachium S. Annæ devote adornatum. Onuphrius Panvinius, agens de septem Urbis ecclesiis pag. 81 testatur, Romæ in sacrario S. Pauli apostoli in via Ostiensi exstare brachium cum pollice S. Annæ, matris B. Virginis Mariæ, inclusum brachio argenteo. Hinc iterum patet, sæpe partem pro toto accipiendam esse; cum hic rotunde quinque brachia, & forte alibi plura, numerentur. Teste Pirro in Sicilia sacra tomo 2, pag. 620, manus Annæ, matris Deiparæ, in insula Melita honoratur. Bernardus Guido ex Ordine S. Dominici in tractatu de Sanctis, qui ornant Lemovicensem diœcesim, apud Labbeum nostrum tomo 1 Bibliothecæ Mss. librorum pag. 636 sacrum ejusdem Sanctæ lipsanon proponit his verbis: Sanctæ Annæ mamilla, qua Dei genitricem Mariam virginem aluit & lactavit, habetur, veneratur, & manifeste ostenditur infra crystallum in ecclesia S. Annæ in loco, sic ab ipsa Anna denominato. Denique Albertus Stadensis in suo Chronico ad annum 1199 de indeterminatis ejusdem Sanctæ exuviis ita meminit: Anno Domini MCXCIX Hartwicus archiepiscopus de Terra promissionis Venetiam navigans, in Bremam perrexit, deferens ibi reliquias sanctæ Annæ, & gladium Petri, quo Malcho auriculam amputavit.

[109] In Belgio nostro inter alias S. Annæ exuvias, de quibus videri potest Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, [& profertur testimonium] celebrantur supra memoratæ reliquiæ in Bottelaer; quarum antiquitatem & traditionem utcumque cognosces ex sequenti instrumento, quod P. Antonius Herreyns, Societatis nostræ sacerdos ac in agro Alostano missionarius, anno 1727 nobis exscribi curavit, & cum suo originali concordare testatur. Tenor autem instrumenti hic est: Nos Alardus Kuyckius, vicarius ecclesiæ sancti Salvatoris in civitate Ultrajectensi sacerdos, sacellanus, nec non confessarius monialium Regularissarum Conventus Ordinis S. Francisci, in honorem beati Nicolai episcopi anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo, a Frederico Blancenhemio tertio hujus nominis (felicis recordationis) quinquagesimo autem primo ecclesiæ Ultrajectensis episcopo laudabiliter exstructi atque dotati, harum litterarum argumento bona fide declaramus, atque Deo conscio testatum facimus, ab initio prorsus conditi prædicti monasterii a dicto Blancenhemio episcopo impetratas, monasterio donatas, ac in summo altari repositas, summaque veneratione exceptas, cultasque fuisse has ex corporibus Sanctorum reliquias, S. Joannis Baptistæ, sanctæ Annæ Genitricis Dei matris, S. Barbaræ, nec non S. Apolloniæ, ac Blasii episcopi martyris.

[110] [pro ejusdem Sanctæ reliquiis in Bottelaer,] Verum cum priorissa prædicti monasterii S. Nicolai, ætate ingravescente, adhuc majora Catholicæ religionis deinceps pertimeret detrimenta, monasterium quoque indies personarum majori laborare inopia consideraret, prædictas reliquias ex capsa desumptas, jussu priorissæ, viro Catholico & peramico Everardo Bottero in manus tradidimus, ut ab hostium injuriis liberatæ in securiorem Catholicorum piorumque fidelium transirent venerationem: quam donationem sponte factam, ut posteri integram ratamque habeant, manu propria & venerabilis priorissæ, in præsentia sacerdotum infrascriptorum, subscriptas monasterii nostri sigillo communivimus. Datum Ultrajecti in loco nostro refugii anno millesimo sexcentesimo decimo septimo, XXVI Augusti veteri stylo. Inferius erat subsignatum Alardus Kuyckius: & ab alia parte Margarita Henrici van Wynterswyck Priorissa: & paulo inferius ab utraque parte Joannes Mallaert, & Joannes van Waereghem, uterque Societatis Jesu sacerdos. Sigillum appendebat cum cauda rubri serici. Concordat hæc cum sua authentica, excepto quod ibi plures recensentur reliquiæ. Quod attestor ego frater Nicolaus Georgius sacri Prædicatorum Ordinis sacerdos, qui post prænominatos patres sacerdotes etiam expresse vocatus fui a prænominato domino Everardo Bottero ad deponendum, ac fidele testimonium reddendum.

Frater Nicolaus Georgius, qui supra.

Ego infrascriptus ac etiam supranominatus Everardus Botterus coram Deo declaro ac ejus testor Ecclesiæ militantis præsentia, me supranominatas Sanctorum reliquias eximio magistro nostro Provinciali P. F. Petro Woestimio in manus consignasse ac tradidisse eadem fide, qua accepi, ob ejus erga Sanctorum prædictorum pignora venerationem, cui quoque, eodem Deo teste, dedi partem capitis Martyrum sanctorum Gorcomiensium.

Everardus Botterus, qui supra.

[111] Jacobus Boonen, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Gandavensis fidem facimus, [quas episcopus Gandensis publicæ venerationi exponi permisit.] nos solicite supra nominatas reliquias SS. Joannis Baptistæ, Annæ, Barbaræ, Apolloniæ & Blasii episcopi ac martyris recensuisse, atque informatione etiam prævia super nonnullis articulis, ad rei veritatem certius explorandam pertinentibus, de virorum gravium, prudentum & piorum consilio permisisse, prout hisce litteris permittimus, dictas reliquias ad majorem Dei gloriam & Sanctorum ejus honorem populique fidelis utilitatem & consolationem publicæ venerationi in ecclesia exponi, in quorum fidem hisce manu nostra subscripsimus, & sigillum nostrum imprimi curavimus. Gandavi die septima Martii, anno a Christo nato millesimo sexcentesimo & decimo nono. Jacobus episcopus Gandavensis. Sigillum ejus erat appositum in rubra cera. Ego infrascriptus frater Vincentius Clerici fidem facio & attestor, me reliquias S. Annæ, matris sanctissimæ virginis Mariæ cum licentia & in præsentia Prioris mei ex manu nostri fratris Jacobi van den Heede excerpsisse de capsula nostra supra summum altare nostrum posita, & in duas partes divisisse, & unam partem minorem tradidisse ipsi patri Priori juxta me stanti ante summum altare, qui eodem instanti eamdem partem dedit in manus R. D. Joannis van Lekeburne pastoris in Botelaere, diœcesis Mechliniensis, hac XVII Martii MDCXXXVIII. Ita est frater Vincentius Clerici Ordinis Prædicatorum, sacrista Gandensis. Concordat hæc copia cum sua authentica, quod nos infrascripti fratres attestamur hac XXVI Martii MDCXXXVIII. Joannes van Lekeburne, pastor S. Annæ in Botelaere. Judocus van Lekeburne, pastor in Lemberghe.

[112] In Ms. quodam Gallico, quod perillustris D. Dominicus de Georgio Neapolitanus anno 1714 ad nos misit, [Neapoli & Duaci pedes S. Annæ ostenduntur,] narratur, qua occasione pes S. Annæ a principe Achaiæ ex Græcia in Italiam delatus fuerit, & quomodo jam in sacello palatii de Montemiletio prope Neapolim honorifice conservetur; ubi quotannis festo Sanctæ a Neapolitanis pie invisitur. Duaci in Belgio ecclesia S. Amati præter alias Sanctorum reliquias publicæ venerationi exponit (verba sunt Rayssii in Hierogazophylacio Belgico pag. 36) pedem dextrum, adhuc carne & ossibus amictum, sanctissimæ Annæ, matris genitricis [Dei] beatissimæ Virginis Mariæ, & Christi Domini nostri aviæ. … Visirur prædictus pes in pede argenteo inaurato, illique justæ magnitudinis correspondente crystallo, a duobus angelis sustentato; subtus vero imagine sanctæ Annæ ejusdem materiæ conspicuo, qui nec tantum intuentes ad pietatem, sed etiam ad sacrum quemdam horrorem & venerationem permovet. De quo licet non inveniantur testimoniales litteræ vel diplomata, tantum thesaurum confirmantia, exstant tamen cujusdam antistitis Atrebatensis litteræ, quibus ob reverentiam (ut ego quidem pie existimo) tantarum reliquiarum Officium & festum sanctæ Annæ (licet observatum non sit) ab omni Duaceno populo observari quotannis jubet, quas videre nobis huc usque non contigit.

[113] Antverpiæ in Domo Professa Societatis nostræ etiam possidemus notabiles S. Annæ reliquias, [& Antverpiæ in Domo Professa Societatis Jesu] quæ quando & quomodo ad nos pervenerint, ex sequentibus intelliges. Accipe primo instrumentum legitimum, quod in Ms. lipsanologio nostro pag. 113 ita sonat: Conrardus Haegt decanus, ceterique capitulares ecclesiæ collegiatæ sancti Gangulfi Hinsbergæ, omnibus has visuris salutem in Domino sempiternam. Rogati, ut, sicut alii novam basilicam Domus Professæ Societatis Jesu Antverpiæ temporalibus thesauris condecorant, ita nos spiritualibus vel sacris potius exornare dignaremur; volentes honorem Patronæ nostræ D. Annæ promovere, Societatique toti nostrum affectum demonstrare, de exiguo, quod habemus, frustum costæ, humerum cum reliquo corpore ligantis, donavimus B. Annæ matris beatæ Mariæ virginis, quod ex reliquiario capituli nostri accepimus, ubi ab immemorabili memoria os hoc argento inaurato exornatum sub imagine B. Annæ asservatum fuit, factumque quotannis celeberrimum Officium, iisdem reliquiis populo ad honorandum in summo altari nostro expositis ipso S. Annæ sacro die. Rogati sæpius a magnatibus sumus, ut sese participes particulæ alicujus harum reliquiarum faceremus; sed negavimus hactenus omnibus, volentes integrum posteris tradere, quod a majoribus accepimus. Sperantes tamen hoc nostro (exiguæ quidem notæ, sed æstimatione nostra magnæ) dono Patronæ nostræ honorem augere & populi devotionem promovere in novo pretiosissimo templo emporii Belgarum primi, tenore harum R. admodum P. Carolo Scribani, Societatis Jesu provinciali, transmittentes partem costæ B. Annæ, damus donamusque, honorem ei beatæ Patronæ nostræ unice commendantes. In horum fidem his sigillum majus capituli nostri appendimus, manuque notarii publici signari fecimus. Hinsbergæ XV Octobris anni MDCXVIII.

[114] [varia ejusdem Sanctæ ossa conservantur,] Deinde in eodem lipsanologio pag. 190 R. P. Jacobus Tirinus, præpositus Domus Professæ, testatur, quod ex capite S. Annæ pars fere palmaris data fuerit a P. Joanne Viringo, Societatis nostræ sacerdote, qui has aliasque sacras reliquias ex variis & antiquis Hollandiæ monasteriis acceperat. Præterea habemus pulverem ex ossibus S. Annæ, quem Atilius Amalthæus archiepiscopus Athenarum ad R. P. Carolum Scribanium misit, ut in citato lipsanologio pag. 121 authentico instrumento probatur. Omnia hæc S. Annæ ossa simul in pretiosa lipsanotheca conservantur, & sæpius cum argentea ejusdem Sanctæ statua publicæ venerationi exponuntur.

[115] Tædium lectori afferam, si percurrere voluero singulas Christiani orbis ecclesias, [qualia etiam alibi enumerantur;] in quibus veneranda S. Annæ lipsana inveniuntur: nam Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem in sola urbe Romana plures assignat reliquias, quæ publicæ venerationi exponuntur. Præterea ibidem narrat, quomodo corvus sponsalem ejusdem Sanctæ annulum, qui in expilatione urbis Romanæ ablatus fuerat, prodigiose retulerit ad cœnobium monialium, ubi hactenus religiose conservatur. De hoc annulo actum est in Vita B. Sanctucciæ tomo III Martii nostri pag. 363, num. 4. Bucelinus in Sacrario Benedictino, quod Menologio suo subjunxit, sequentes S. Annæ reliquias enumerat, quæ in monasteriis sui Ordinis custodiuntur: Hujus sacratissimum brachium cum pollice asservatur in nostro S. Pauli Romano cœnobio. Brachium S. Annæ in S. Pauli Romæ cum carne & cute. Crepida ejusdem in monasterio Gerardimontano ostenditur; de costa ejusdem in Maricolensi monasterio. Videtur hic duo brachiæ distinguere, ex quo confirmantur ea, quæ superius monui.

[116] [quarum omnium reliquiarum veritas cum opinione venerabilis Mariæ de Agreda] At oportet falsa esse omnia, quæ de sacris S. Annæ ossibus huc usque protuli, si vera est revelatio, quam venerabilis Maria de Jesu, abbatissa Agredensis, in opere Hispanico, cui titulus Mystica civitas Dei, habuisse dicitur: illic enim parte 2, lib. 6, cap. 26, num. 1468 in editione Ulyssiponensi pag. 573 inter corpora Sanctorum, quæ Matthæi 27 ℣ 52 resurrexisse leguntur, præter Joachimum & Josephum, diserte nominatur S. Anna, quæ cum corpore & anima ad immortalem vitam resuscitata fuisse traditur. Unde sequitur, nulla istius Sanctæ ossa in terris superesse. Non existimo, ecclesias supra memoratas, quæ sacris S. Annæ reliquiis gloriantur, hoc consectarium facile admissuras esse. Saltem Josephus Geldolphus a Ryckel, abbas S. Gertrudis Lovanii, in Phylacterio tract. 7 § 4 de hac heteroclita sententia sic judicat: Inconsiderata (ne dicam temeraria) assertio est quorumdam, qui inter Sanctos illos, quorum corpora surrexerunt & apparuerunt multis in triduo passionis, etiam recensent S. Annam, S. Joseph, & Joachimum. Quidquid sit de triduana illa corporum sanctorum apparitione, fueritne temporalis tantum, an secus, non definio. Hoc autem liquere puto, S. Annam, matrem Christiparæ, nequaquam inter eos annumerandam, si (prout præfert præfata opinio) resumpserunt corpora numquam amplius obnoxia corruptioni: nam ejus corporis reliquiæ inveniuntur in terris.

[117] Præterea rogatos velim eos, qui omnia abbatissæ Agredensis scripta tam acriter defendunt, [componi non potest.] ut illam opinionem componant cum revelatione S. Birgittæ, quæ lib. 6 Revelat. cap. 104 ita habet: Sacrista monasterii sancti Pauli extra muros Romæ dedit sponsæ Christi reliquias de S. Anna, matre Dominæ nostræ Virginis Mariæ. Cum igitur domina cogitaret, quomodo eas reponeret & honoraret, apparuit ei sancta Anna dicens: Ego sum Anna domina omnium conjugatarum, quæ fuerunt ante legem. Ego etiam sum mater omnium conjugatarum fidelium, quæ sunt post legem, quia Deus voluit de generatione mea nasci; ideo tu, filia, honora Deum isto modo: “Benedictus sis tu Jesu fili Virginis, qui de conjugio Annæ & Joachim matrem tibi elegisti; ideo propter preces Annæ miserere omnibus, qui in conjugio sunt, ut fructificent Deo. Dirige etiam omnes, qui ad conjugium tendunt, ut in eis honoretur Deus”. Reliquiæ vero meæ, quas habes, erunt diligentibus in solatium, donec Deo placuerit eas altius honorare in resurrectione novissima. Quomodo, obsecro, ista inter se conciliabunt?

§ XII. Miracula S. Annæ, ac de iis judicium.

Nullum est dubium, quin innumerabilia per intercessionem S. Annæ patrata sint miracula, ita ut cum abbate Trithemio in tractatu de laudibus S. Annæ cap. 14 jure merito dici possit: [Etsi S. Anna multa clientibus suis contulerit beneficia,] Si crebra miraculorum exhibitio reverentiam Sanctorum meretur, beata Anna maximo honore dignissima est, quæ devotis suis cultoribus tot ac tanta beneficia quotidie impendit, ut nemo sit, qui omnia possit enarrare. Attamen non omnibus, quæ vulgo circumferuntur, æqualis fides adhibenda est: aliqua enim ex iis non modo certum rei gestæ tempus, locum, vel personas designare negligunt, sed etiam parum verosimilia, ne dicam incredibilia, continent, ita ut potius parabolæ quam vera exempla videantur. Equidem novi, non esse abbreviatam manum Domini, nec ideo rejicienda esse miracula, quia stupenda sunt; at quo magis prodigiosa sunt, eo majora pro iis testimonia exigo. Hinc miracula, huic Commentario historico subjungenda, in varias classes discrevi; de quibus singulis pauca in genere præmonebo, interim de particularibus factis liberum lectori judicium relicturus.

[119] [tamen aliqua non sunt satis probata,] Petrus Dorlandus Cartusianus, qui in Zelemensi S. Joannis cœnobio apud Diestemium Brabantiæ oppidum anno 1507 obiit, varia collegit S. Annæ miracula, quæ in codice Ms. Cartusiæ Coloniensis conservantur. Ea quidem jam a Jacobo Polio aliisque citari, imo & referri videram; sed cum de textus sinceritate dubitarem, ac genuinum Dorlandi opusculum videre cuperem, scripsi ad P. Gabrielem Dülman, Societatis nostræ in Rheno inferiori procuratorem, cujus studio & diligentia ecgraphum desiderati opusculi non ita pridem accepi. Nec vana fuit mea de textus sinceritate dubitatio, cum Polius & alii quædam addiderint, quæ in Dorlando non leguntur, ut mox apparebit. Ceterum ut circa miracula, a Dorlando collecta, mentem meam candide aperiam, nonnulla ex iis nimis vaga & indeterminata, alia, maxime portentosa, sufficientibus testimoniis destituta mihi videntur. Nolo tamen Petrum Dorlandum, qui in Bibliotheca Belgica Valerii Andreæ vir singulari vitæ integritate, innocentia, pietate, & eruditione conspicuus dicitur, fallaciæ accusare, quasi lectoribus suis imponere voluerit: nam opinor, illum bona fide posteris tradidisse prodigia, sicut ea simpliciter acceperat. Denique illam Dorlandi collectionem respectu aliorum in titulo appellavi miracula antiquiora, inter quæ experimenti gratia primum, quod post hunc paragraphum cap. 1 refertur, nunc juverit examinare & cum aliis auctoribus conferre.

[120] [ut ex diversa ejusdem miraculi] Dorlandus memoratum miraculum ita narrare incipit: Anno Domini millesimo sexagesimo secundo fuit in regione Ungariæ juvenis quidam ditissimus vicesimum annum agens: hujus parentes, fratres ac sorores ex pestilentia grassante jam dudum obierant, & sic tota paterna hereditas, quæ amplissima erat, ad ipsum devoluta est … Cum omnem paternam pecuniam more juvenum in tabernis & ludicris dilapidaverat, ad summam pervenit inopiam, ita ut non inveniret, quod manducaret. Audi nunc Jacobum Polium, ultra centum annos Dorlando juniorem, qui idem miraculum quibusdam temporis ac loci adjunctis sic exornat: Sub Gregorio V Pontifice ac Stephano Hungariæ duce, postea rege, in urbe Macaria sive Nuceria populosa & opulenta Emericus consulis potentis filius, parentibus per epidemiæ luem sublatis, ex asse heres, adolescentium more inexpertorum, anno ætatis vicesimo per vitam licentiorem totus prodigus, velut nix in sole, sal in aqua, glacies in igne, stuppa in flamma vorace diffluxit & egere cœpit. Jam in utrumque hunc textum, inter se collatum, aliqua notanda sunt.

[121] Imprimis si juxta Dorlandum id anno Domini millesimo sexagesimo secundo contigerit, [narratione ostenditur,] quomodo Polius asserit, istud factum esse sub Gregorio V Papa & Stephano Hungariæ duce vel rege, qui ambo jam diu ante illum annum obierant? Deinde ubinam in Hungariæ regno sita est Macaria vel Nuceria, urbs populosa & opulenta? Invenio equidem Macariam in insula Cypro, & triplicem Nuceriam in Italia; sed nec unius nec alterius nominis civitatem hactenus in Hungaria usquam reperi. Præterea unde Polius novit nomen istius adolescentis, quem Dorlandus tot annis ante anonymum relinquere coactus est? Denique unde Polius omnes has circumstantias eruit, quas Dorlandus ignoravit? Satis, inquies, id indicat, quando narrationem suam ita concludit: Omnem prædictæ rei gestæ seriem toti mundo testatam reliquit & scripto firmavit Reginaldus juris utriusque doctor ac Stephano regi a secretis. Sane miror, hunc scriptorem Dorlando ignotum fuisse, aut si notus fuerit, ab ipso citatum non esse, ut prodigia tanta teste synchrono probaret. Saltem ego post non levem inquisitionem hactenus nullam istius Reginaldi memoriam invenire potui. Superest etiam alius scrupulus; nempe non capio, quomodo Reginaldus iste, regis secretarius, affirmet, a Stephano Hierosolymitanum iter institutum fuisse, cum in Actis S. Stephani & historiis Hungaricis altum de hac peregrinatione sit silentium. Discere itaque cupimus, ubi exstet istud Reginaldi scriptum, ut de ejus sinceritate judicium ferre possimus. Atque hæc de primo miraculo dicta sufficiant: circa reliqua in Annotatis nonnulla observabo.

[122] Hæc & similia Dorlandi prodigia in libellis Flandricis passim legenda proponuntur, [& similia etiam R. P. Laurentio Cupero, Carmelitarum provinciali, suspecta fuerunt.] de quibus R. P. Laurentius Cuperus, Carmelitarum per Germaniam inferiorem provincialis, in Genealogia & Vita S. Annæ apud nos pag. 152 tale olim tulit judicium: Equidem, inquit, inferioris Belgii nostri sermone vernaculo libellos typis excusos vidi duos, quorum prior sine consule, quod aiunt, hoc est die vel anno vel auctore vel typographo fuit: alter Antverpiæ e regione Manus aureæ in Lombardorum mœnibus apud Nicolaum Vivatium evulgatus erat anno Domini MDLXIV decima septima Decembris. Uterque libellus miracula complura mortalibus per preces B. Annæ in remedium data continebat; sed quæ mihi, quamvis non impossibilia, minus tamen probabilia videbantur. Quia nec curionum, adeoque nec episcoporum, neque reipublicæ magistratus testimonio confirmata legebam. Quapropter omissis hujusmodi non approbatis libellis, certiora sequamur. De miraculis, quæ sunt precibus beatæ Annæ hominibus exhibita, Joannes Trithemius abbas Spanheimensis scripsit librum, qui Moguntiæ impressus est anno MCDXCIV. Et quoniam quæ procul & olim facta sunt, apud omnes passim non inveniunt fidem, nos unicum dumtaxat supra naturam dono cælesti precibus sanctæ matris Annæ concessum miraculum in initio hujus libelli præfiximus, quod in acutissima sua febri ac deplorata corporis valetudine Rodolphus Agricola Frisius, vir doctissimus, impetravit. Hoc beneficium, Rodolpho Agricolæ præstitum, inter miracula antiquiora num. 75 refertur, de quo & ejus eucharistico carmine pauca illic annotabo. Nunc ad alteram miraculorum classem progrediar.

[123] Secundo loco exhibebo miracula recentiora, quæ post mirabiliter inventam S. Annæ imaginem, [Authentica sunt miracula,] ut supra § 8 retuli, in Britannia Armorica contigerunt, & de quibus jam sæpe laudatus Joannes Thomas a sancto Cyrillo cap. 25 § 13 ita in genere loquitur: Perplura alia illustria miracula ex libris evulgatis vel registris ecclesiæ, quibus, quæ principalioris ordinis & classis sunt, exacte & fideliter consignata continentur, vel etiam publicis passim desuper confectis instrumentis haberi possunt: inter quæ numerantur duodecim mortui, qui gloriosissimæ hujus Matris merito vitæ restituti: sexaginta periculose infirmi præsentissimo mortis periculo feliciter erepti: duodecim cæci, qui visus; novem muti, qui linguæ; & decem surdi, qui auditus usui; ac tredecim captivi, qui libertati miraculose restituti: & innocentes a falsis accusationibus vindicati: triginta sex paralytici, quibus integer membrorum usus; & tredecim alii, quibus [in] humanitus incurabilibus morbis sanitatis integritas restituta. Triginta tres, qui in vasto mari, naufragio; triginta quinque, qui alias in aquis præsenti submersionis periculo erepti: tredecim ex servitute Turcica salvi & liberi evaserunt. Octo feminis sterilitate, & quindecim periculosa pariendi difficultate laborantibus, his facilioris partus, illis vero fœcunditatis desideratissimum beneficium obtigit. Pluribus quam centenis a diversis infirmitatibus salus restituta est. Quinquaginta duo a diversis accidentibus, quorum malignitate mors certa secutura fuisset, feliciter liberati.

[124] [quæ in Britannia Minori contigerunt,] Tandem plurimi manifestas & gravissimas sinistri sui circa hanc devotionem judicii pœnas dederunt. Potiora & illustriora ab anno MDCXLVII, quo hæc consignatio facta fuit, contigerunt. Sed quo pretiosior animæ quam corporis salus, hoc etiam nobiliora & magis notabilia circa animam facta veniunt miraculosa beneficia: puta, omnino prodigiosæ hominum in peccatis obstinatorum conversiones; peccatorum a quinquaginta annis neglectorum factæ confessiones, & mirabilis animarum metamorphosis. Hujusmodi vero beneficiorum facile non est numerus, nec nisi sacrosanctis pœnitentiæ tribunalibus cognitus: quæ proinde ob sacri & inviolabilis sigilli confessionis reverentiam justissime tacentur & celantur. Inter innumerabilia hæc miracula seligam aliqua ex libello Gallico, quem anonymus Societatis nostræ sacerdos anno 1664 Venetiæ in Britannia Minori edidit. Porro hæc omnia beneficia tot tantisque testimoniis confirmata sunt, ut homines etiam hypercriticos de veritate convincere debeant, maxime cum RR. PP. Carmelitæ incredulis longiores informationes & authenticos processus possint illic ostendere.

[125] [quibus addimus alia, ex variis scriptoribus collecta.] Cum aliquando legissem, ad Marcoduranas S. Annæ reliquias varia patrata fuisse miracula, incessit me cupido ea obtinendi, ut huic operi insererentur. Scripsi itaque ad supra laudatum & officiosissimum Gabriëlem Dülman, ut Marcoduri dignaretur inquirere, an illic superesset scripta similium beneficiorum memoria. Fecit is diligenter, quod rogaveram; sed post iteratam inquisitionem nihil inveniri aut obtineri potuit. Interim incidit in manus meas libellus Hispanicus, per Joannem de Robles, canonicum regularem, Burgis anno 1567 editus, in quo Marcodurana miracula recensentur. Imo ea olim Latine conscripta fuisse intelligo ex ipso auctore Hispano, qui ante illa sic præfatur: Hæc est copia miraculorum Latine impressorum, quæ recenter ex Romana urbe ad me pervenerunt. Transtuli autem ea in linguam Hispanicam, nihil mutata rei substantia; sed verbum de verbo expressi. Cum igitur Latinum eorumdem exemplar nusquam reperire potuerim, tetrico labore coactus fui ea iterum ex Hispanico idiomate Latina reddere. Etiamsi autem Joannes de Robles ea fideliter ex Latina lingua transtulerit, tamen propria locorum nomina ita interdum luxavit, ut ea vix divinando cognoscas, sicut in Annotatis observabo. Ceterum illa tertiæ miraculorum classi inserui, in quam varia miracula ex diversis auctoribus sparsim collegi, ut per decursum videbitur. Hæc autem copiosa miraculorum collectio a me facta est in gratiam concionatorum, ut ex iis certiora eligant, & ita auditores suos ad solidam S. Annæ venerationem ac reverentiam exhortentur, cum de Actis illius parum certa possint populo proponere. Nunc singula eo, quo dixi, ordine accipe.

MIRACULA ANTIQUIORA
Collecta a Petro Dorlando Cartusiano.
Ex Ms. Cartusiæ Coloniensis.

Anna beatissimæ Deiparæ mater, in Palæstina (S.)

BHL Number: 0505


EX MS.

PROLOGUS.

Quisquis ille es, qui aut criminum molibus prægravaris, aut scelerum immanitate terreris, aut crebris tentationum procellis impugnaris, aut curis exundantibus anhelus efficeris, aut adversis fortunæ casibus agitaris, [Adhortatio ad cultum S. Annæ.] aut redolentis olim famæ damna perpeteris, aut turpissimi amoris facibus inflammaris, aut sinistra de te suspicione confunderis, aut carcerali maceratione afficeris: huc, quæso, huc ad clarissimos miraculorum Annæ radios cito oculos converte, unde tibi & veniam & gratiam, quietem & sanitatem, refrigerium & gaudium sperare poteris & impetrare. Perpende, obsecro, ex his Annæ prodigiis maximis, quæ coruscarunt in ceteris, quid debeas ambire in calamitatibus tuis, quia revera non est abbreviata promptissima manus ejus, si ei vel devote serviveris, vel obnixe deprecatus fueris. Annam igitur piissimam cogita, Annam invoca; ipsa numquam ab ore, numquam a corde recedat a, ut celerem in cunctis tum corporis tum animæ doloribus eam accipias adjutricem. Hinc quoque te admonitum velim, lector candide, ne miracula hæc, quæ scribimus quasi aut conficta aut minus vera contempseris; habe de mea conscientia, obsecro, bonam opinionem b, non enim adeo dementis sum animi, ut velim mentiendo salutis discrimen incurrere, cum tacendo possim tutissimus permanere; scriptum quippe est: Os quod mentitur, occidit animam. Agnosce igitur eum abysso jam mortis absorptum, qui sic inanibus fabellis hominum gloriam aucupatur, ut malit mentiendo perire, quam subticendo proficere.

ANNOTATA.

a Hæc auctor composuit ad imitationem S. Bernardi de nomine Mariæ, ut videri potest in Officio, quod Dominica infra octavam beatissimæ Virginis quotannis recitamus.

b Habeo de conscientia Petri Dorlandi bonam opinionem, ut in Commentario historico num. 117 dixi. Non tamen hinc certiora redduntur hæc omnia miracula, quia potuit Dorlandus pia simplicitate & sine mendacio colligere prodigia, quæ tunc vulgo circumferebantur.

CAPUT I.
Adolescens Hungarus a sancta Anna variis periculis ereptus & multis favoribus cumulatus.

[Adolescenti Hungaro ad paupertatem redacto,] Anno Domini millesimo sexagesimo secundo a fuit in regione Ungariæ juvenis quidam ditissimus vicesimum annum agens, hujus parentes fratres ac sorores ex pestilentia grassante jam dudum obierant; & sic tota paterna hereditas, quæ amplissima erat, ad ipsum devoluta est. Sed quia flagellat Deus omnem filium, quem diligit, omnia in illum repente elementa consurgunt, & orbis terrarum suam in ipsum exsequitur vindictam; ventus namque vehementer irruens a fundamentis domorum, quas possidebat, latera concutiens, tecta cum parietibus ad terram dejecit. Ignis vorax omnem domus suæ substantiam absorbuit, fulmina crebris ictibus omnia ejus blada b & cuncta, quæ ad illum in arboribus fructibus & vineis pertinebant, absumunt; & cum omnem paternam pecuniam, more juvenum, in tabernis & ludicris dilapidaverat, ad summam pervenit inopiam, ita ut non inveniret quid manducaret.

[3] [& ob debita patriam deserenti] Erat etiam ipse debitor multorum, & non habente c eo, unde posset se quotidie monentibus satisfacere, cum indignatione magna & impatientia in hæc verba prorupit: Væ mihi, Deus mutatus est mihi in crudelem, & in duritia manus suæ adversatur mihi: elementa quoque omnia conspirant adversum me. Quid agam? Quo me vertam? En afflictionem magnam, & neminem consolatorem. Nam & propinqui mei despiciunt me, & qui me paulo ante diligebant, quasi alienum habent me. Cœpit itaque cogitare, ut, patria relicta, quasi peregrinus in longinquam pergeret regionem; cumque jam unum milliare extra civitatem confecisset, positis in terram genibus, protendens cum manibus faciem in cælos, ab imo pectoris alta ducens suspiria, ita ad Deum locutus est: O clementissime Deus, si est aliquis apud te Sanctorum in cælis, qui soleat miseros afflictosque consolari, is mihi nunc in auxilium, quæso, festinus occurrat; & hæc dicens amaris lachrymis respersus totusque in lamenta resolutus est.

[4] [S. Jacobus apparet, eique suadet cultum S. Annæ,] Ipso itaque sic plorante, descendit ad eum de cælis sanctus Jacobus apostolus, Hispanorum patronus, in habitu peregrini, quem hic juvenis sæpius multa devotione coluerat; cui Sanctus ait: Quid habes, fili? Cur tam amarissime ploras? Cumque ad hanc vocem omnem cordis sui amaritudinem sancto Jacobo, quem tamen non cognoscebat, explicuisset, ait ad illum beatus Jacobus: Si cupis consilium, solatium atque auxilium in tuis miseriis invenire, Annam beatissimam totamque progeniem ejus studeas honorare. Hæc est enim alma Dei Genitricis Mater, aviaque Christi Domini: hæc est veteris terminus testamenti & inchoatio novi; hæc est omnium afflictorum se invocantium optima consolatrix. Ad hæc juvenis, Quo ritu, ait, & qua devotione debeo Annam sanctissimam venerari? Cui Apostolus: In qualibet hebdomada feria tertia dices Pater noster ter, & ter Ave Maria, ad honorem ejus, dicesque in fine cujuslibet Ave Mariæ hoc modo: Et bedicta viscera Annæ matris, quæ portaverunt æterni Patris Filii sanctissimam Genitricem. Lumen quoque candelæ succendes coram ea, vel in loco, ubi coli sit solita. Ad quæ juvenis: Oro te, ait, dic mihi, cur potius feriis tertiis quam aliis, Annam feceris venerari? Respondit Sanctus: Quia hoc die ipsa genita est, hoc die Christi Genitricem enixa est, atque hoc die luce perfuncta migravit ad Dominum. Cui ille, Et tu, ait, qui id nosti? Apostolus respondit: Noli mirari, si ego id novi, quia de ejus filia ipse sum genitus, & ipsa est avia mea d, quo dicto sanctus Jacobus disparuit & ultra eum intuitus non est.

[5] Stupens igitur & vehementer admirans surrexit, & proximam civitatem, [cujus opem in tempestate maris experitur.] quæ Dochem e dicebatur, ingressus, a quodam devoto & docto sacerdote cœpit diligenter inquirere; quænam Anna, quæ vero ejus familia diceretur. Cumque eum sacerdos de singulis sufficienter instrueret, intellexit devotus adolescens, quod is, qui secum in via fuerat locutus, sanctus Jacobus esset, de Maria Salome Annæ filia generatus. Docuit insuper eum memoratus sacerdos, quomodo sanctam Annam ejusque progeniem devotus excoleret. Abiit itaque hic juvenis, & ut victum sibi quotidianum provideret, datis aliquantis nummis, picturæ artem a magistro didicit: cumque multum sedulus niteretur, numquam tamen nisi sanctam Annam, aut qui ad ejus progeniem pertinent, depingere novit. Aliquanto post tempore contigit, ut Rex Ungariæ sanctam civitatem Hierusalem f pergeret invisere, sacerdotem illum, qui dictum juvenem instruxerat, secum pro capellano accipiens: & quia hic juvenis in ministerio præfati sacerdotis morabatur, factum est, ut una cum suo domino & cum memorato rege navigaret. Illis itaque alta maria transmeantibus, subito horrida nimis tempestas exsurgit, & universis ingenti metu formidantibus, singuli cum multa instantia suos patronos ad pericula mitiganda invocabant. Sed heu, nullus e cælo misericors vota respexit! Inde cunctis gravior amaritudo surrexit, &, procellis augmenta capientibus, vicina mors omnium animos vehementer afflixit. Tunc surrexit præfatus juvenis, & positis genibus, protendens manus & faciem in cælum, auxilium Patronæ suæ clara voce deprecatur dicens: Anna mater, una cum Filia tua & Nato ejus succurre, obsecro. Hoc modo in cunctis necessitatibus suis solitus est Annæ præsidium invocare; vix dum verba compleverat, & subito omnis illa ventorum undarumque tempestas mitigata est. Stupidus factus rex Ungariæ, de novitate miraculi lætus, ait ad juvenem: Dic mihi, fili, quem Sanctorum pro hac serenitate deprecatus es? Cui ille: Habeo, inquit, in omnibus adjutricem Annam beatissimæ Dei Genitricis matrem; hæc modo per me invocata, hanc tranquillitatem præstitit, quam tenetis. Ad quem rex ait: Video, quia sanctam Annam multo & ferventi diligis amore, & ideo ob reverentiam & gratiam ejus apud me expensas habebis omnibus diebus vitæ tuæ, & nulla re umquam apud me egebis. Suscipit ille libens, quæ offeruntur a rege, & hoc beneficium Annæ matris providentiæ deputans, illi gratias decantabat.

[6] Uno itaque anno exacto, cœpit ipse curialium mores exosos habere, tædereque de mensa regis, [Deinde arte pictoria se exercens] ad quam non nisi semper verecundus accederet. Alloquitur itaque cum tristitia sanctam Annam in orationibus suis: Quam felix est, ait, & securus, o beatissima Mater, qui de sua propria facultate sibi potest necessaria providere, ut non cum rubore ad alienas mensas accedat! Oro itaque te, dulcis Mater, ut mihi proprium aliquid largiri digneris, quo non egeam ultra alienis sumptibus sustentari. Cumque has preces crebro coram sanctæ Annæ imagine cum multa instantia replicaret, puer Jesus, quem ipsa inter brachia continebat, orantem hominem sic allocutus est: Ego, ait, Mariæ sum Virginis Filius, & Anna, quam tu ob honorem dignissimæ Matris meæ solitus es venerari, ipsa est avia mea: & quia tu eam honoras: ego quoque te hic super terram & etiam super cælos perpetue honorabo. Hæc vir Dei cum audisset, exhilaratus est in spiritu, & cum ingenti lætitia gratias agens Domino, ecclesiam egressus est, & ecce sacerdos ille, qui quondam eum hospitio receperat, factus est illi obviam, qui & dixit ei: Video te lachrymis perfusum. Quid habes mali? Cui ille inquit; Nihil; sed effudi orationem coram Anna beatissima, & infantulus de sinu ejus hæc & hæc verba mihi locutus est. Cui sacerdos: Quia, inquit, te semper mater Anna honorat, honora & tu ipsam modo quo potes; & quia picturæ artem optime nosti, consulo tibi, ut totam a me [edoctus] progeniem, ad hujus ecclesiæ turrim spectabili decore depingere festines: hoc enim modo omnem populum in amorem sanctæ Annæ poteris concitare. Placuit illi consilium sacerdotis, factaque ex asseribus trabibusque structura altissima, eam usque ad turris culmina in sublime jussit attolli. Hæc enim machina ad hoc constructa est, ut in ea ipse stans posset commodius sine ruinæ periculo ea ad turrim altissimam pingere, quæ volebat.

[7] [invocatione ejusdem Sanctæ manifesto mortis periculo eripitur,] Cumque in multa artis suæ industria & in multo pietatis affectu omnem sanctæ Annæ progeniem ad sublime turris ædificium variis colorum ornamentis depinxisset, diabolus ejus invidens devotioni ventum validum concitavit ab Aquilone, qui omnem illam machinam, in qua pictor ipse stabat, vehementer concutiens, in fragmenta comminuit; cumque nil aliud restaret, nisi ut & ipse deorsum repente corruens terribili lapsu rumperetur, memor Annæ sanctissimæ, ejus præsidia requisivit: Anna mater, ait, una cum Filia tua & Nato ejus succurre, obsecro. Ad hanc vocem imago Annæ, quam ipse illic depinxerat, subito illi chlamydem suam porrigens, qua erat amicta, jussit, ut in ea ipse se retineret, ne caderet. Mirabile dictu! Capit ille in manibus suis vestem in pariete formatam, & ita in ea se a ruina præservat, acsi ad solidum aliquod corpus dependeret. Videbant ergo omnes incolæ civitatis hominem in sublimi aëre de vecte imaginaria pendentem, nullo fultum corporali præsidio; & nimio stupore permoti clamores dabant ad cælos. Currit fama ad regem, qui cum omnibus aulæ suæ nobilibus ad stupendum miraculum festinanter accurrit. Cumque multum anxius rex esset cum omni populo, quonam modo ipsum pendentem sine læsione deponeret ( erat enim turris altissima nimis, nec facile illuc sine gravissimo labore & periculo pertingere quis poterat) continuo vident omnes, qui aderant, ipsum paulatim & cum moderamine deorsum demitti, & sic per aërem sensim descendere, acsi alicujus instrumenti præsidio uteretur. In ipso itaque descensu, cum cœpit an imagine demitti, Annæ suffragium solita oratione requirit, & sine omni læsione, cunctis in stuporem maximum conversis, ad basilicæ fores sese deposuit. Videns itaque rex tam stupendum miraculum, & Annæ matris pietatem erga suum cultorem considerans, multas ei divitias in auro & argento largitus est, & in magno illum honore & reverentia apud se habuit.

[8] Acceptis ergo a rege muneribus, intelligens, satis se jam habere, [& a rege Hungariæ divitiis cumulatur,] ut jam de bonis propriis vivere posset, statuit aulam deserere, & ad natale solum remeare; prius tamen ecclesiam ingrediens, sanctissimæ Annæ devotas gratias retulit, cujus ope tantas a rege divitias esset adeptus. Ingressus itaque civitatem cœpit primum omnibus, quibus debitor fuerat, facere solutionem, domum quoque paternam ob honorem sanctæ Annæ in ecclesiam dedicavit & hospitale in susceptionem peregrinorum illic constituit; vixit quoque post hoc annis septuaginta g factusque civium magister, & præfati regis secretarius h, sese quotidie Annæ ministerio devotissime mancipabat. Ob cujus amorem & reverentiam in perpetua virginitate perdurans numquam feminam in vita sua attingere voluit. Egit quoque apud regem, ut per totam Ungariam Annæ festivitas coleretur, & sua per omnes ecclesias imago pingeretur.

[9] Cumque hic sanctus vir ad terminum vitæ proximaret, [& tandem in fine vitæ a Deipara,] cœpit lecto decumbens gravi corporis molestia fatigari. Ad quem sanctissima Dei Virgo Maria de cælis adveniens, cœpit eum dulcissime consolari, dicens: Charissime frater, quomodo te habes? Cui ille nesciens, quia Maria est, ait: Tu fratrem me nominas, sed ego sororem non habeo. Ad quem religiosa Virgo respondit: Si sancta Anna est mater tua, tunc ego soror tua sum, & tu quoque meus frater & Filii mei avunculus es. Tunc ille lætus cœpit inquirere dicens: Itane tu Maria es, mater misericordiæ, & Jesus Christus ipse Filius tuus? Cui illa: Ego sum Maria, dulcissima soror tua: & ostendens ei puerum pulcherrimum, quem tenebat in brachiis, ait: Et Anna tua, & mea mater, hujus infantis avia est. Hæc audiens vir sanctus, superque, quam credi potest, exhilaratus spiritu, dixit ad Mariam: Te laudo, te benedico, o clementissima Maria, una cum Anna matre & sanctissimo Filio tuo, & ex toto corde gratias ago super humilitate & mansuetudine vestra, quæ mihi in mea miseria & afflictione semper sedulo adstitistis, & insuper me peccatorem suprema morte laborantem benigne visitare & consolari dignati estis. Convertensque mentem & oculos ad Christum Jesum, quem Virgo gestabat, cum multa devotione deprecatus est, dicens: Succurre nunc, benignissime Jesu, & mihi in extremis dignanter assiste: & ad Virginem ait: O sanctissima Maria, auxiliare nunc mihi, clementissima soror, tu Anna, mitissima mater, ora pro me, & a gehennæ incendiis libera me.

[10] Cumque sanctam Annam cum magna instantia invocaret, venit ad eum de cælo cum magna gloria, [ac S. Anna invisitur.] & residens juxta eum, clementissimis verbis consolabatur eum, in hunc modum: Noli, charissime fili, anxius esse; neque paveas quidquam: tu enim ob honorem Filiæ meæ ac unigeniti Jesu Christi semper me honorasti, & in multa devotione coluisti, & idcirco te nunc protegemus & honoratum ad cælestia transportabimus. Præterea quicumque me aut eleemosynis aut jejuniis aut cereis ardentibus aut precum laudibus honoraverit, huic ego dabo in præsenti tempore castam & religiosam vitam, & in hora mortis benignam consolationem, in omni quoque periculo promptam ereptionem: & hæc dicens, protendit digitum ad Jesum, quem Maria tenebat in brachiis, aitque rursum illi; Ecce, hic est charissimus Natæ meæ Filius, qui cælos aperit, & inferna concludit: huic animam tuam recommendo: & hæc Anna cum diceret, statim vir ille beatus inter brachia Domini salvatoris animam corpore exuit, & cum eo cælorum regna conscendit. Ecce, dilectissimi, quomodo Deus omnipotens honorat eos, qui Annam, Dei Genitricis matrem, venerantur: nam quotiescumque hic sanctus homo Annam beatissimam invocaret dicens: Anna mater, una cum Filia tua & Nato ejus succurre, obsecro; toties in omni tribulatione aut corporis aut animæ celerrimum capiebat auxilium. In omni periculo, in omni consilio, in omni necessitate, & maxime in omni carnis tentatione Annæ præsidia illi succurrebant ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est Deus benedictus in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Si id anno Domini millesimo sexagesimo secundo contigerit, quomodo id fieri potuit sub Gregorio V Pontifice, & Stephano Hungariæ duce, postea rege, ut Polius aliique scribunt? Uterque enim jam diu ante illum annum obierat, ut in Commentario historico num. 121 observavi.

b Bladum plerumque accipitur pro tritico, etsi interdum quævis legumina, segetes, frugesque significet, ut videri potest apud Cangium in Glossario.

c Est solœcismus; at sensus satis clarus est.

d Hanc opinionem in Commentario historico fuse refutavimus.

e Polius vocat eam civitatem Docheni; sed neque Dochem neque Docheni usquam terrarum invenio.

f Non legi in historicis Hungaris, S. Stephanum aut ipsum proxime secutos Hungariæ reges iter Hierosolymam instituisse; adeoque etiam ex hoc capite suspecta mihi est ea narratio.

g Debuit ergo vir ille ferme fuisse centenarius: nam initio dicitur habuisse viginti ætatis annos, quando paterna hereditas ipsi obtigit. Deinde didicit artem pictoriam & peregit peregrinationem Hierosolymitanam. Denique aliquanto tempore in aula commoratus est, & post hæc annis septuaginta vixisse fertur.

h Si aulam deseruerit, ut paulo supra narratur, quomodo factus est præfati regis secretarius, cum plerumque regum secretarii in aula soleant degere?

CAPUT II.
Alter juvenis Hungarus a sancta Anna plurimis beneficiis affectus.

Fuit præterea in regno Ungariæ alius quidam juvenis, Procopius a nomine, militis cujusdam potentis ac divitis filius, [Procopius juvenis Hungarus in eremo vivens] pulcher, morigerus & omnium oculis generosus: hunc pater suus in civitate Pragensi ad scholas misit, sperans progeniem suam per eum debere sublimari; ubi sic profecit, ut anno vicesimo secundo ætatis suæ magister artium & doctor legum famosissimus fieret; ita ut tota illa universitas b parem non haberet. Cumque omnibus & præcipue principibus & consulibus haberetur amabilis, in tantum, ut ejus consortio ægre carerent, quidam castellanus animum induxit, ut filiam suam Procopio desponsaret: quod cum fecisset, parentes & magistri & amici ejus graviter indignati sunt: sed pius Dominus, cui cura est electorum suorum, præservavit, ne gemma tam pretiosa porcorum pedibus conculcaretur: per mensem enim ante nuptias ægrotare cœpit uxor sua, & mortua est: castellanus autem, qui cor suum jam in Procopium fixerat, ne tantus ac talis gener a se alienaretur, aliam sibi instituit filiam desponsare, quam cum desponsasset, morbo caduco sponsa vexari cœpit. Quod ubi pater agnovit, iratus valde fidem desponsationis Procopio irritam fecit. Offensis igitur omnibus, & ob hoc ab omnibus derelictus magister Procopius, assumpto uno secum famulo cum magna cordis tristitia nemus intrans cellam eremiticam construxit, in qua septem annis vitam duxit in paupertate & patientia magna. Quadam autem vice venit ad eum eremita quidam petens hospitium propter Deum: cui Procopius, Libenter, inquit, te suscipiam, & spirituales cibos divini verbi tibi, si placuerit, impendam. Sed corporales cibos non habeo; respondente autem eremita, se cibo illo spirituali optime contentandum, Procopius os suum aperiens tam electas Dei doctrinas illi proposuit, quales in vita sua numquam audierat.

[12] Tunc inter cetera colloquia cœpit eum eremita ille exhortari consulereque, [docetur colere S. Annam,] ut beatissimam Annam honoraret. Promittens, quod si hoc devote & constanter faceret, ab ipsa in corpore & anima fideliter juvaretur. Acquievit Procopius suadenti, cœpitque ex tunc famulum suum docere vitam & progeniem beatissimæ Annæ, & quomodo merito ab omnibus esset honoranda. Ratio vero, quare Anna dignissima illum eremitam ad Procopium destinavit, & quare suadenti tam facile acquievit, creditur fuisse ista: cum enim Procopius adhuc in Praga habitaret, & ipse de Christo & sua Matre vice quadam parabolice disputaret, omniumque aures intentæ essent ad sermonem ejus, quia magnus inter eos habebatur, inter cetera hoc quoque dixit; quomodo non solum laudandus est ramus, qui fructum vitæ nobis protulit, sed etiam arbori inclinandum est, de qua ramus ille processit, & sub cujus ramis protegimur a pluvia & ab æstu: per arborem scilicet parabolice Annam designans, per ramum Mariam, per rami fructum Dominum nostrum Jesum Christum, & per alios hujus arboris ramos Annæ progeniem, scilicet Mariam Jacobi & Mariam Salome cum filiis earum c. Quam sententiam cum omnes libenter acceptassent, factum est, ut multo amplius deinceps Anna sanctissima honoraretur a populo, quia tanti viri verba pro magno reputabant, & valde ponderabant.

[13] [quæ antea obscure ipsi apparuerat.] Sed tamen hujusmodi de Anna testimonium Procopius diu oblitus fuerat, sed non Anna beatissima: ipsa siquidem in signum gratitudinis ante hujus eremitæ adventum visionem valde consolatoriam Procopio dormienti demonstravit; videbat namque arborem quamdam miræ pulchritudinis, quæ eum defensura videbatur ab æstu & a pluvia, & suo illum fructu cibatura, sed quia interpretationem visionis hujus ignorabat, eam rejecit ut frivolam: non enim recordabatur, beatissimam Annam esse velut terebinthum expandentem ramos suos, neque se dignum arbitrabatur, ab ea se taliter consolari; & quia visionem hanc minime advertebat, adjecit Anna per sanctum eremitam inducere Procopium ad sibi serviendum, quærens tali medio occasionem sibi majora imposterum conferendi. Audito igitur eremitæ consilio, Procopius, Anna procurante, statim memor prædictæ visionis mox suadenti acquievit.

[14] [Famulus istius Hungari effodit torquem pretiosam] Cum itaque post eremitæ recessum Procopius cum famulo beatissimæ Annæ devote post tempus aliquod deservissent, eamque digne venerati essent, contigit uno dierum, famulum Procopii puteum quemdam fodere, quia aquam aliter habere non poterant: & ecce inter fodiendum, cum profundius terram penetraret, invenit illic defossum quemdam nobilissimum hominem, qui ad collum torquem habebat auream, gemmis & margaritis lucide radiantem: pleræque enim gentilium nationes, & præsertim Tartari, hunc habent morem, ut illustrissimos quosque viros & præsertim terrarum principes & reges defunctos optimis vestibus adornatos, & multo auro ac lapidibus pretiosis circumseptos, in amplissimo campo defossos sepeliant, hac tali pompa suos principes honorantes. Hunc ergo hominem tali modo, ut creditur, defossum cum famulus attigisset, statim in cinerem resolutus evanuit; torquem vero præripiens, Procopio magistro consignavit.

[15] [ex qua cusus nummus reginam in partis juvat,] Tandem fama vulgante cum Ungarorum rex audisset, apud Procopium multam auri & lapidum gloriam detineri, avidus nosse, ad eremum magistrum salutaturus advenit; at ubi inventam torquem rex aspexisset, captus gemmarum pulchritudine, maximum auri pondus Procopio obtulit, ut eam mereretur accipere. Cui Procopius, Aurum, ait, quod mihi exhibes, domine mi rex, tuum sit: non enim tuis muneribus opus habeo; torquem vero ea lege tibi contribuo, ut lapides ejus in tuos usus convertas, aurum vero ad nummos redigas: volo enim ex hoc auro numismata fabricari, quæ sanctissimæ Annæ matris imaginem contineant, ut hoc pacto possit a populis & linguis cognita venerari; quod cum fecisset rex, accipiens regina unum ex nummis illis ob reverentiam sanctæ Annæ, suspendit illum in collo suo; cumque una die pergeret cum rege venatum, essetque imprægnata, & omnes principes & servientes regem sequerentur, canibus apros & cervos insectantes, contigit reginam solam d manere atque ibidem languore subito detineri; ipsa vero territa ac tremens, imaginem sanctæ Annæ, quam in collo suspenderat, devote respicere cœpit & osculari, patrociniumque Annæ benignissimæ lacrymosis precibus advocare. Mira res! continuo regina puerum pulcherrimum enixa est, cum tamen juxta naturæ cursum quatuor adhuc menses distarent a partu: & ut magis mireris, Annæ adjutorio puer vivus & incolumis permansit.

[16] At rex videns tot miracula, supra modum gavisus est, [& Procopius, a rege ad dignitates evehitur.] Deumque & Annam clementissimam toto corde laudare & benedicere cœpit, qui statim ad sylvam properans, Procopium inde abstractum secum duxit, & suum consiliarium fecit, ac tandem ad archiepiscopatus e dignitatem promovit. Obediens itaque Procopius, licet invitus, utrumque onus assumpsit: quod cum parentes ejus ac veteres socii, & hi omnes, qui adversitatis tempore [eum] despexerant, percepissent, illico properant ad videndum Procopium ad sublimia jam promotum, & sibi reverenter inclinantes, veniam ab eo petierunt, ac acceperunt. Procopius igitur in signum gratitudinis ecclesias & capellas in honorem Annæ sanctissimæ ædificari fecit, & in tantum meritis Annæ in via justitiæ prosperatus est, ut & sanctus & miraculis clarus illic habeatur f. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Non facile dictu est, quis fuerit iste Procopius, quamvis hic auctor asserat, eum ad archiepiscopalem dignitatem evectum fuisse, & tamquam sanctum ac miraculis clarum haberi. Fuit quidem celebris in Bohemia Procopius, cujus Acta ad diem IV Julii illustrata sunt; at is fuit natione Bohemus & dignitate abbas; hic vero dicitur Hungarus & archiepiscopus.

b Universitas seu academia Pragensis a Carolo IV imperatore juxta Lupacium Hlawaczowæum in Kalendario historico Bohemiæ ad diem XI Maii primum anno 1348 erecta est. Oportet igitur hæc omnia post hunc annum contigisse, si tota narratio suis apte divisa sit temporibus.

c Hic recurrit eadem opinio, quam in Commentario historico refutatam diximus.

d Regina quinque mensibus gravida, ad laboriosam ac periculosam venationem exiens, & sola a suis relicta. Non cohærent, nec satis verosimilia videntur.

e Ad quem archiepiscopatum evectus est? Polius in Exegetico historiæ S. Annæ pag. 165 ait: Ad infulam Pragensis metropolis. At inter præsules Pragenses nullus occurrit Procopius. Præterea quomodo rex Hungariæ eum provexit ad cathedram metropolitanam in Bohemia? Denique nec inter archiepiscopos Hungariæ ullum hujus nominis præsulem invenio.

f In libello, qui de omnibus Hungariæ Sanctis anno 1692 Tyrnaviæ editus est, nullus occurrit Procopius. Si itaque vera sunt, quæ hic referuntur, discere cupimus a Bohemis vel Hungaris, quis sit iste Procopius adeo celebris, ut & sanctus & miraculis clarus illic habeatur.

CAPUT III.
Cultus S. Annæ commendatus, ejus injuria punita, & invocatio compensata.

[Vir instruitur de S. Annæ cultu,] Vir admodum Virgini Christiferæ devotus rosaceam illi coronam sæpissime intexebat, cui una dierum Dei Genitrix apparens, ita allocuta [est] virum: Grata semper apud me habeo tuarum laudum præconia, o mi charissime, quibus me quotidie reverenter honoras: unum tamen deest his ipsis laudibus meis, & omnino oportet, ut hoc tu studeas adimplere: cum enim texendo compleveris angelicam coronam, tunc in laudem Annæ piæ Matris meæ unum junges Pater noster cum salutatione consueta. Hoc nempe laudum genere ipsa delector, gratissimus mihi is semper habebitur, qui charissimam mihi Parentem ob gratiam mei voluerit honorare. Si igitur, quod nunc te monui, perfeceris, in mortis tuæ angustiis fidissima tibi protectrix assistam, & ab insidiis spiritalium nequitiarum potenter ereptum in mea regna traducam; & hæc dicens disparuit. Is autem, qui tam felici meruit exhortatione doceri, cum jussa Virginis Annam matrem assidue colendo complesset, in extremis constitutus Annam & suam Filiam habuit assistrices, quæ ejus animam a nequitiis dæmonum præmunitam in angelica regna transtulerunt: quod nobis pia Filia Virgo Matris suæ meritis tribuere dignetur. Amen a.

[18] Legimus, olim quamdam fuisse virginem Deo devotam & religiosam. [& virgo ob trigamiam negligens eam colere] Hæc universos Dei Sanctos, ut dignum est, maximo venerabatur amore; Annæ tamen sanctissimæ Dei Genitricis parenti, eo quod triplici fuisset copulata conjugio, b nec ei vir unus, cum esset annosa & sterilis, suffecerit, debitum timebat obsequium exhibere: errore enim decepta arbitrabatur, Annam pudicissimam non prolium gratia, sed causa libidinis tres maritos appetivisse, eamque, quæ fontem peperit castitatis, ut impudicam & lubricam arguebat c: pressa tamen reverentia Virginis Matris, non audebat palam inferre convitia, sed tacito murmure hanc in Annam displicentiam occultabat. Nolebat ergo Annam ut ceteros colere, nesciens misera neque respiciens, quam ingentia bona ex Annæ nobis matrimoniis provenerunt. Una itaque noctium, cum isset his cogitationibus occupata dormitum, rapta in spiritu, vidit maximum quemdam cæli exercitum, quorum omnium facies & habitus instar solis lucidissimi refulgebant. Hi, facta processione, cum singuli hanc virginem præterirent, versis in eam vultibus, quasi pro exhibito sibi cultu, honorabant.

[19] His tandem in cælum receptis, vidit alium præterea exercitum mirabili vultus & habitus claritate micantem, qui priori exercitu, [cælesti visione docetur,] sicut erat numero copiosior, ita erat & gloria & decore præstantior. In hujus medio præcelsa quædam & admirabilis matrona præfulgebat, cujus lucidissimum jubar septies solis radios superabat. Hi ergo omnes cum huic virgini propinquassent, eamque fuissent intuiti, quasi gravi indignatione permoti in ejus faciem terga dederunt, suis aspectibus eam indignam indicantes. At illa acriter erubescens, & tanti contemptus causam ignorans, uni eorum, qui sibi proximus adstabat, ita locuta est: Quid misera commerui, ut a vobis, o dilectissimi, ita contemnerer? Cui ille respondit: Nonne legisti in Esaia, Væ qui spernis, quia & ipse sperneris. Hanc dominam nobilissimam Christiferæ Virginis Genitricem semper improbe contempsisti: nunc quoque ab universa ejus, quam hic cernis, progenie dignissime aspernaris d.

[20] Et ecce Anna mitissima propitiatrix virgini appropinquans, [illam nihilo minus ob id honorandam esse.] quasi austeriori vultu cœpit eam arguere dicens: Tu cum virgo sis, mea semper conjugia arguisti, sed dicito mihi, omnis hic hominum numerus gloriosus, quem vides, ubi, quæso, mansisset, si ego nubere contempsissem? Numquid mea conjugia aliquid mihi gloriæ rapuerunt? Imo vero tanto ego sum præ ceteris a Deo venerata, quanto ante alios nobilissimis prolibus fœcundata præfulgeo. Et serenans clementissimam faciem, Tu igitur, ait, o filia, si vis meam & hujus originis gratiam emereri, noli deinceps id in me despicere, quod magnopere te condecet venerari: nam, si nescis, regina misericordiæ Maria & ipse sanctissimus Salvator mundi, quos tu diligis, de meis visceribus pullularunt e. His dictis, omnis illa gloria disparuit, & virginem ad se reversam apprime consolatam dereliquit; quæ tanto in Annæ servitio est facta devotior, quanto eam verissime agnoverat omni esse veneratione dignissimam. Annam itaque & omnem ejus progeniem usque in finem devotissime colens, cum esset plena virtutibus & operibus bonis, sub Annæ præsentia quievit in pace, superna cælorum, Anna ductrice, conscendens. Hanc nobis gratiam, Anna clementissima, facias emereri, ut tecum regna cælorum scandere valeamus. Amen.

[21] Anglia, quæ olim major Britannia vocabatur, a multis retro temporibus venerabilis Annæ cultrix noscitur exstitisse. [Episcopus in Anglia] In hujus quadam diœcesi surrexit episcopus quidam f circa hæc nostra tempora, homo protervus, impius, & insanus, qui in sua diœcesi Annæ sanctissimæ cultum nitebatur exstinguere: videbat siquidem, & invidebat homo amentissimus, populum suum undique ad Annæ piæ matris festa concurrere, cereos multos accendere, munera præbere, votis & precibus ejus suffragia ambire: qui zelo malitiæ stimulatus, ambonem conscendens, ita est populum allocutus: Sufficiant nobis surdi & muti, quos hic Sanctos habemus, in quorum cultibus nostra munera dissipamus; nec opus est præter hos alia deinceps numina venerari. Hoc est totum sapientiæ tuæ acumen, o præsul, ut sacras templi imagines surda idola nuncupares!

[22] Alia quadam vice, cum videret devotissimum populum nihil verba sua curare, invidia agitatus cœpit infelix multa in Annam sanctissimam convitia proferre, [cultum S. Annæ prohibens] & spurco ore ejus castam pudicitiam, ut setiger hircus, lacerare. Annam, ait, quam colitis, Sanctam numquam fuisse cognoscite, quæ libidine victa tres in senectute maritos appetiit. Quid casta munera pollutis altaribus subinfertis? Hoc ergo vobis plebibus meis in communi principio ab hac sacrilega devotione in reliquum quiescite, aut acerbiori censura in vos, ut præsulem decet, desæviam. Hæc in populo clamabat homo dementissimus, ignarus, quæ illum esset a Domino consecutura vindicta. Populus vero nihil his verbis territus, amplioribus cereis & muneribus Annæ altaria cumulabat, non quod licitum sit semper niti in vetitum, sed quod impia sint prælatorum jussa aspernanter habenda, oportereque magis obedire Deo, quam hominibus injusta jubentibus.

[23] Cum videret impius antistes, populum suum jussa contemnere, furore succensus, [morte punitur.] ultimo consilio decrevit omnem suæ diœcesis populum gravi anathemate & excommunicatione percutere, qui Annam colere niteretur; & in furore animi equum conscendens, ut ad cathedralem ecclesiam pergeret, ibique impia edicta pronuntiaret, cælestis illum ultio prosecuta est: nam in itinere constitutus sonipes, cui insidebat, ornatus, casu collisus, sessorem suum in terram dejecit, qui, fractis continuo cervicibus, exspiravit. Et ita contigit huic miserrimo, ut qui Annam, dum viveret, noluit habere propitiam, post mortem sentire mereretur inimicam; nec potuit a Domino veniam impetrare, qui a Mediatrice veniæ studuit populum prohibere. Cum autem antistitis mors reproba, esset undique in populo divulgata, omnes in communi ultorem Dominum benedicebant, & lavantes manus suas in sanguine peccatoris, tanto deinceps facti sunt in cultu Annæ matris devotiores, quanto id percusso Ægyptio [magis] gratum esse Domino perspexerunt.

[24] [Quidam in horrida maris tempestate,] Slusa g oppidum Flandriæ opinatissimum est: habet enim portum nobilissimum, qui in omnes se Occidentis provincias facile partiatur. Ab hoc portu cum uno dierum multi navigio Angliam expeterent, sequens contigit miraculum, quod exordior. Hi enim cum jam multa maris spatia permeassent, subito circa vesperam tam densa nebula omne illud mare cooperuit, ut quorsum navim gubernator dirigeret, ignoraret. Tam lentus quoque erat ventorum afflatus, ut laxa vela navim vix promoverent. Tunc ait ad suos ipse nauclerus: Jubeo vos, fratres, sub timore esse: nam & cæcam noctem cum his nebulis habemus sub oculis, & portum nos posse attingere penitus diffido; ignoro enim ubinam gentium navis ipsa propulsa sit. Hæc cum dixisset, confestim navis arborem conscendit, terram aliquam, si posset, a longe speculari, quo puppim fluctivagam subinferret: & ecce repente ab Aquilone maximo impetu ventus aggrediens, faciem maris in procellas sævissimas suscitavit, adeo ut horrida tempestas cælum moveret & undas. At hi, qui erant in navi, triplici calamitate vallati, & noctis & nebulæ & tempestatis, infinitos clamores efferebant in cælum. Cumque omnes poplite flexo & protensis in cælum manibus unus Dei Matrem, alius virginem Catharinam, tertius vero & quartus Jacobum aut Petrum in sua bona vocarent, tumque surdi essent cælicolæ, ut Annæ præsidia grata haberentur, non auscultabant.

[25] [implorata S. Annæ ope,] Aderat tum forte unus in navi, qui jam antea fuerat Annæ matris expertus clementiam, qui ita ceteros adhortatur: Quid, ait, vanis clamoribus invitos cælicolas fatigatis? An ignoratis, quod in hoc periculo Annæ sunt nobis dulcissimæ matris suffragia ambienda? Vos igitur hortor, dilectissimi, omnes unanimes Annam mitissimam invocemus, munera promittamus; & subitum in his nostris cladibus capiemus auxilium; tunc illi omnes uno corde, uno ore Annam invocabant, una & Filiam ejus & suum unigenitum Salvatorem, ut a mortis periculo eriperentur illæsi. Vix verba finierant, & ecce mirabile dictu, cum jam pene nox inhorresceret, & totam maris faciem caligo tenebrosa involveret, subito jussu Annæ tenebræ ipsæ diffugiunt, pruina disparuit, &, cælo facto serenissimo, sol in nocte fere media lucidissimus emicuit. Huc ergo, lector, oculos diligenter adverte: Jesus Nave, sol postquam occideret, jussit eum solem in suo gradu persistere h. Esaias sua prece jussit solem decem gradibus retrocedere i: anachoreta Mutius, donec domus limina attigisset, vetuit solem occumbere k. Stupenda sunt hæc & admiratione plenissima, multo tamen mirabilius, quod media fere nocte Anna suis famulis solem lucere præceperit, & luminare illud maximum, quod in potestatem diei almus Conditor destinavit, in mediis tenebris Anna fecerit refulgere l.

[26] Hac ergo gratia nautæ potiti, infinitis laudibus, ut dignum erat, [naufragii periculum evadunt.] Annam attollentes, in prospectum a longe portum navem recto itinere dirigebant. Cum vero navis inciperet portui proxima fieri, ne navigantes putarent, non Dei præsidium nec adminiculum affuisse, repente solis jubar abscessit, cælum inhorruit, pruina pristina incubuit, & nox tetra caligine remeavit. At illi puppim per portum in tuto ducentes, maris sæva pericula evaserunt: qui ad propria reversi, vota, quæ Annæ promiserant, fideliter implentes, cunctis Annæ sibi facta subsidia prædicabant. Verum ne putes, lector, me fuisse mentitum: aræ, quæ in honorem beatissimæ Annæ in Slusa constructæ sunt, hujus maximi miraculi inscriptione decorantur, ut noveris esse verissimum, quod multorum testimonio virorum legitur annotatum m.

ANNOTATA.

a Hujus miraculi locum, tempus, aliasque peristases requiro, quæ etiam in aliis quibusdam desiderantur, ut in Commentario historico num. 118 monui.

b Simile quid de B. Coleta legitur, ut in Commentario historico num. 41 & 42 retuli.

c Hæc nimis crassa sunt, ut B. Coletæ aut alteri piæ virgini tribuantur.

d Videtur hæc tota historia composita, ne dicam conficta, ut trigamia S. Annæ stabiliatur.

e Haud dubie virgo illa pia & religiosa sciebat, S. Annam fuisse Deiparæ matrem & Christi aviam. Sed tantummodo cultum ejus neglexerat, quod eam trigamam fuisse arbitraretur. Quare hæc ultima S. Annæ, seu potius scriptoris, argumentatio ad trigamiam probandam nihil confert.

f Iterum in tota hac historia nec præsulis aut diœcesis nomen nec rei gestæ tempus prodit auctor, quamvis punitionem maxime publicam fuisse affirmet.

g Fuit olim potens ac celebre hoc oppidum, ut videri potest apud Grammayum, quod post varias vicissitudines nunc Hollandorum ditioni subest.

h Istud prodigium legitur in libro Josue cap. 10.

i Illud videri potest lib. 4 Regum cap. 20.

k Hoc miraculum narratur in Vitis Patrum a Ruffino Aquileiensi apud Rosweydum nostrum in secunda editione pag. 467.

l Quanto mirabilius est istud miraculum, tanto majora ad illius confirmationem exigo testimonia. Facilius credidero, aliquod lumen divinitus nautis illis apparuisse, sicque non erit necessarium tam stupendum prodigium, ut sol de nocte in hemisphærio nostro splenduisse dicatur.

m Si altare hac inscriptione decoratum Slusæ exstiterit, jam haud dubie destructum est, cum post varias fulminis & belli calamitates nunc in eo oppido Calviniana hæresis dominetur.

CAPUT IV.
Benevolentia S. Annæ erga suos clientes duabus Sanctis ostensa, veneratio illius a Deipara & angelo commendata, & quædam beneficia eam invocantibus præstita.

[B. Coleta ex visione,] Est civitas nobilissima Flandriæ, nomine Gandavum: in hac civitate sancta Coleta devotissima olim virgo sepulta quiescit. Hæc est illa mirabilis & seraphica Coleta, quæ beatissimi Francisci collapsum Ordinem ad pristinum pene vigorem restituit. Sacris virtutibus & maximis meritis adornata; diligebat enim Coleta Annam Christiferæ Virginis parentem ferventissimo amore, eamque miro venerabatur affectu a. Cum enim una dierum hæc virgo Annam sanctissimam precaretur, ut virtutum sibi gratiam cumularet, rapta in spiritu vidit Annam, craterem aureum manu continentem, & ab universis cælorum civibus, circuitum faciens, spiritalem aliquam eleemosynam postulantem; cumque omnes illa ad pietatis officia suscitaret, singuli aureum numisma in disco illo aureo projecerunt. Tunc illa, tantis acceptis divitiis quasi exhilarata, processit, & discum illum nummosum quasi pro munere Domino obtulit majestatis, volens hoc facto exprimere, quod sicut ipsa tunc pro Coleta, ita & quolibet servorum suorum parata sit pia Mater & gratiam promereri & pro acceptis muneribus laudes dicere Salvatori. Hæc Coleta beneficiis Annæ omnium virtutum apicem apprehendit, in charitate fundata & radicata, cujus semper hic animus fuit, omnes in amore Dei & Annæ Genitricis inflammare; hæc in animabus lucrandis adeo magnum fructum fecit, ut decem & septem religiosa cœnobia instituerit; hanc Anna sanctissima fecit quoque miraculis esse gloriosam, ita ut Coleta quinque mortuos ad pristinam vitam suscitaret: quæ tandem optimo fine quiescens cum Amatrice sua regna cælestia possidere promeruit.

[28] Birgitta, de regali orta prosapia, cum sanctissimam vitam in matrimonio duxisset, [& S. Birgitta ex apparitione discunt benevolentiam S. Annæ,] & proles devotissimas Domino genuisset, inter quas sancta Catharina b omni virtute conspicua promicabat, tandem defuncto viro, in viduitate sanctissima usque in finem perduravit: hæc enim mulier cum esset pietate plenissima, post Deum & Mariam, parentem Annam ardentissimo venerabatur amore; cui die quadam in oratione positæ Anna beatissima apparuit, eamque his verbis dulciter alloquitur, dicens: Respice ad me, o filia dulcissima Birgitta, ego sum illa Anna, quam tu diligis, misericordia & gratia plenissima, & eorum qui me diligunt pia propitiatrix; ego eos qui casta & tranquilla conjugia servant, custodio, diligo, & promoveo, dummodo suis precibus mea suffragia postularint. Tu ergo, mea filia, disce atque alios doce ob gratiam mei Dominum Jesum Nepotem meum benedicere hujuscemodi sermone: “Benedico te, mitissime Domine Jesu Christe, qui sacratissimam Virginem Mariam parentem tuam, de casto Joachim atque Annæ conjugio procreare sine macula decrevisti, de qua tu omnium Salvator, ut nos redimeres, carnem sumere voluisti: deprecor itaque dulcedinem tuam per sanctissima Joachim atque Annæ parentum tuorum merita miseremini mei & eorum qui Annæ memores honesta matrimonia servant, da eis Domine cum tua gratia tranquillam pacem, mentis corporisque salutem, prolium fructum salutarem, postque hoc miserabile exilium, gloriam perennem ad laudem & honorem tuum, o clementissime & suavissime Salvator. Amen”. Hæc cum mitissima Anna parens Birgittam docuisset, eam apprime consolatam derelinquens cæleste palatium, ipsa cernente, repetiit. Hæc, in fallor, in revelationibus sanctæ Birgittæ, lector, scripta reperies, ut noveris, me non conjectorem esse, sed fidissimum instructorem c.

[29] Anachoreta quidam admodum intemeratæ Virgini Matri deditus, [Cujus cultum Deipara] cum una dierum angustiis vallatus, eam in sua patrocinia invocaret, illa (ut est omnium benignissima) nihil morata, suam illi dulcissimam præsentiam exhibuit. Mirabili itaque gloria & decore refulgens, multis comitata Sanctorum agminibus, ut reginam condecet seculorum, mitissimo sermone afflictum hominem alloquitur, dicens: Ecce adsum, fili charissime, tuas angustias solutura: dignum enim te mea præsentia judicavi, cujus erga me cultum semper ego gratissimum duxi. Habes nempe crebro memoriam mei, me salutas, me laudas, me magnificas: ego semper in tuo ore, in tuo corde conversor. Tunc ille lætissimus, in eam oculis respectans, ita respondit: Gratissima mihi nunc advenisti, o mitissima regina misericordiæ genitrix Dei, intemerata Virgo Maria. Quid tantum te humilias, o mitissima, ut ad me miserum descendere peccatorem digneris? Verum quia sic placitum est ante te, placet & mihi dignatio tua. Tu igitur dulcissima Virgo meos, obsecro, compesce dolores, & animæ meæ clades clementer absterge; redde mihi Unigenitum tuum paratissimum, ut, accepta peccatorum meorum venia, gratiam illius & gloriam merear obtinere.

[30] Cui pia Virgo respondit: Ego tibi, o fili, impetrabo omne bonum propter devotissimum quem mihi hactenus cultum exhibuisti; [alicui eremitæ suadet;] at vero ego nunc te hortor, ut Annam mihi charissimam matrem & Joachim parentem & totam deinceps meam progeniem colere & laudare memineris, magna a me munera recepturus: ego enim his cultibus plurimum delector, qui ob parentum meorum gratiam exhibentur. Noveris præterea, filium meum Jesum Christum hoc cunctis Annæ matris meæ cultoribus spopondisse, ab omnibus, quibus fatigantur adversis, verissime liberandos, & in gloriam salvandos sempiternam. Tu igitur, o fili, hæc serva, hæc loquere & exhortare. Et hæc dicens in cæli sublimia cum suis comitibus se recepit. Mansit autem illic tanta suavissimi odoris fragrantia, ut dubium non fuerit, Matrem illic suavitatis affuisse. Porro eremita, ut in mandatis acceperat, ita devotissime complevit, & parentes Virginis debito venerabatur affectu, nam post quamlibet salutationem angelicam, quam Mariæ Virgini depromebat, has quoque Annæ parenti laudes jungebat: Et benedicta sit Anna mater tua dulcissima, de qua processit sacra caro tua virginea. Huic sanctæ benedictioni, ut noveris lector, Papa Sixtus IV centum contulit indulgentiarum dies, quoties quis eam post angelicum Ave dicere voluerit d. Anachoreta autem post multa Mariæ atque Annæ servitia impensa beatissimo fine quievit, harum nunc in cælo potitus consortio, quarum in terris nomina diligebat.

[31] [uti & angelus sub forma peregrini] Circa hæc nostra tempora contigit miraculum, quod subjungo e. Angelus Domini in specie peregrini, sole in occasum declinante, ad quoddam pulsans cœnobium dominarum, illic se recipi hospitio postulabat; cui portaria respondit: Ego te, mi frater, libens reciperem; sed adeo nunc pauperes sumus, adeo tenues, ut tibi, victui necessaria subinferre nequeamus. Perge igitur, obsecro, ad propinquum hospitium; si forte illic recipi merearis. Cui angelus: Ego, ait, huc missus sum, & omnino oportet hac nocte hic me habere diversoruum. Ad quem ostiaria: Tu, inquit, videris, quis huc te miserit: nam ego te nullatenus intromitto. Tunc sacer angelus conversus ad preces, Oro te, ait, charissima soror, ut ob gratiam sanctæ Annæ piissimæ matris hac una tantum nocte me hic pausare concedas; habet enim Anna unde tibi & domui tuæ multo majora restituat. At ostiaria cum Annam diligeret, confestim angelum recepit hospitio, cunctaque illi, quæ ad manum habere poterat, ministravit.

[32] [quibusdam monialibus,] Cumque ille paululum cibi degustasset, ait ad eam: Vade ocyus & convoca in unum omnes cœnobii hujus sorores, ut indicem eis sermonem Domini. Igitur cum in medio earum angelus resedisset, aperiens os suum dixit: Miseretur Dominus, sorores charissimæ, super calamitate vestra & penuriam vestram clementius intuetur: dolet quidem super magnitudine mali, quod hactenus pertulistis, & ideo, ut vos ab hac paupertate levarem, huc me vobis ipse transmisit; agite ergo, & Annam sanctissimæ Dei Matris parentem, quam hactenus neglexistis, deinceps excolite, & non solum terrenarum rerum copiam, sed etiam virtutum omnium incrementa possidebitis: hæc est enim illa mitissima afflictorum & pauperum miseratrix, cujus ope nemo, qui expetit, defraudabitur: hæc est illa Anna totius calamitatis dulce confugium, quæ & desperatis, & mœstis & naufragosis manum semper porrigit adjutricem. Hæc & multo plura cum in laudem piæ Matris facundissimo ore prompsisset, & in ejus amorem omnium animos inflammasset, protulit de sinu suo depictam mira arte Annæ imaginem, & dixit eis: Hanc de manu mea Annæ imaginem arripite, hanc intuentes, illam colite, honorate, diligite, & nedum in temporalibus bonis, verum etiam in spiritualibus divitiis vos assero promovendas: & his dictis, is, qui homo videbatur, angelus disparuit. At sorores, Dei erga se mirabilem gratiam cum ingenti stupore mirantes, & laudes maximas depromentes, tanto factæ sunt ad Annam matrem devotiores, quanto mirabiliori revelatione, ut id facerent, agnovissent; & ita sub brevi tempore monasterium ipsum duplici divitiarum gloria factum est inclytum atque famosum.

[33] Est monasterium quoddam dominarum non longe a nostris finibus constitutum, [Ope S. Annæ cœnobium ad bonos mores reductum,] cujus vita olim admodum reproba fuit, sordida & impudica: nulla illic justitia, nulla disciplina vigebat. Cum post mortem abbatissæ altera surrexisset femina strenua, justa & religiosa, non poterat sine gravissimo cordis tormento tantam sororum suarum videre lacrymabilem ruinam. Agebat quotidie precibus, minis, adhortationibus & exemplis, ut eas ad semitas sanctæ institutionis revocaret; sed incassum sancta mulier laborabat: nam scelerum suorum nolebant nequitias dediscere, nec viam diversissimam, per quam consuetæ fuerant ambulare. At abbatissa, cum esset Annæ matris devotissima cultrix, toto corde & maximo annisu multis infusa lacrymis, ejus cœpit præsidia invocare: Tu, inquit, Anna sanctissima, si vis, potes juvare me miseram, ut oviculæ mihi a magno pastore creditæ abrupta deserant vitiorum, & in viam se deflectant justitiæ. Cumque hisce atque aliis precibus Annæ pias aures crebro pulsaret, immisso desuper Spiritu sancto, rebelles omnium sororum animi in unam & sanctam repente coëunt voluntatem, & usque adeo ad omnem ordinis disciplinam se promptissimas obtulerunt, ut nulli potuerit esse dubium, Annæ sacræ matris auxilia affuisse; cum enim scriptum sit, quia perversi difficile corrigantur; satis liquet, tunc solum perversas mentes corrigi posse, si superni alicujus numinis beneficio adjuventur. Porro abbatissa tantam videns repente mutationem dexteræ Excelsi, se ipsam & omnes sorores cultrices Annæ matris instituit, cujus munere & Dei gratiam & vitæ sanctimoniam meruissent. Æstiment ceteri de hoc miraculo, ut volent; ego ipsum ceteris, quæ hic scripta sunt, longissime præfero: nam etsi Deo omnia æque facilia sint, multo tamen est gloriosius, multos nequissimos animos in unam subito & justam voluntatem colligere, quam vel mortuos suscitare vel quodlibet medicaminum genus impendere. Longe etiam præstantius est a morte animæ unumquemque resurgere, quam in moritura iterum carne de sepulcro prodire.

[34] His nostris temporibus religiosus quidam Ordinis sancti Dominici, [& viro religioso solatium impertitum.] in religione devotus, in virtute conspicuus, in ambone facundus, in zelo animarum fervidus, in amore sanctissimæ Annæ matris ardentissimus fuit: hic quodam tempore in gravissimam quamdam tentationis & anxietatis miseriam cecidit, adeo ut tæderet eum etiam vivere. Ecce, quomodo judicium incipit a domo Dei, ut ait Petrus, si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non obediunt Euangelio? Super terram populi mei, ait Dominus, ascendunt vepres & spinæ, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exultantis? At vero hic frater tantis vallatus angustiis Annam mitissimam matrem totis animi visceribus invocabat, orans, ut in tantis malis pium sibi præstet auxilium: & quia impossibile est, misericordiæ fontem non misereri, tam grandem uno die illo Anna dulcissima consolationem immisit, ut ab omni tentatione liberatus in magna deinceps animi tranquillitate, quasi numquam triste aliquid protulisset, remaneret. At ille tantis beneficiis non ingratus Annam super sidera laudibus attollebat, eam mitissimam, eam suavissimam, eamque mœstorum ac miserorum consolatricem præcipuam in cunctis fere sermonibus appellabat, & imagines, quas multas in honorem Annæ imprimi fecerat, in populo disseminans, omnes in ejus cultum & amorem provocabat.

[35] [Per reliquias S. Annæ virgo sanitati restituta,] Paucis elapsis annis, delatus est Coloniam f ad Prædicatores sub verissimis litteris & notariorum imperialium instrumentis unus ex sanctissimis Annæ digitis. Eodem tempore fuit in ipsa civitate virgo honesta, Gertrudis nomine, quæ circa collum immanissimum patiebatur tumorem, adeo deformem, ut ipsa quoque inde horrori omnibus haberetur. Adibat medicos, & chirurgicos varios consulebat, sed nihil inde capiebat auxilii; tum introrsum divino Spiritu animata ad sacras Annæ reliquias consulendas totam se contulit, &, præmissis devotissimis precibus, rogat obnixe Dominicos fratres, ut digito Annæ colli sui monstruosum tuberem tangere dignarentur. Ecce res omnium stupendissima! Repente enim ut hebetem reliquiæ collum virginis attigerunt, omnis illa turpissima tumoris & vulneris læsura disparuit, & cervix ita est sana & integra reddita, acsi nihil antea mali pertulisset. Circa idem tempus fuit etiam Coloniæ inclusa quædam, Annæ matri devota, quæ gravissimo dentium dolore sæpissime laborabat & capitis. Hæc continuo, ut Annæ reliquiis se contingere fecit, ita est ab omni dolore sanata, ut neque in reliquum mali aliquid experta jam sit. Et quid mirum, si hic unus digitus est tantæ virtutis, cum de illa sanctissima manu noscitur provenisse, quæ almam Dei Genitricem & Christum parvulum salvatorem contingere meruit & repausare.

[36] [& per ejus invocationem vir a desperatione erutus,] Civis quidam Coloniensis incidit in quamdam gravissimam tribulationem, quæ usque adeo animum ejus frangebat, ut pene in desperationis barathrum laberetur: credebat enim impossibile fore, ut a tam molestissima clade posset quisquam liberari. Hic accepto a quodam pio patre consilio, ut Annam, promptissimam miserorum adjutricem, votis omnibus interpellaret, cœpit cum multo fervore, precibus & lachrymis Annæ suffragia præstolari: & ecce post sævissimam tempestatem serenior illi aura confestim resplenduit, tantamque animi tranquillitatem adeptus est, ut, omni jam desperatione rejecta, nullatenus illi dubium fuerit, suas preces Annam mitissimam exaudisse. Ego semper hujusce animi medelas corporum curationibus, quas & medici præstare possunt, longissime præfero: dicit enim Flaccus Horatius, quæ nocent oculis, festinas demere, si quid est animi, differs curandi tempus in annum. Ubi acriter carpit eos, qui velox in corporis dolore remedium quærunt, neglectis languoribus animarum, qui revera tanto debuerunt citius removeri, quanto funestius serpunt, & crudelius perimunt. Quoniam ergo Sanctorum patrociniis cordium nostrorum vulnera curantur, multo id charius recipere debemus, quam si centum nobis vel oculorum lumina vel aurium officia redderentur. Vir itaque iste non ingratus suæ Curatrici, imaginem Annæ de cera instituit tam magnam, sicuti est ea imago, quæ ad fratres Prædicatores ponitur Coloniæ juxta aram sacri Rosarii divæ Virginis Mariæ. Ceram igitur hanc pro munere ipse vir obtulit Annæ sacratissimæ, quæ cera ob recordationem tanti miraculi multis illic est visa temporibus, unde & complures ad cultum piæ matris Annæ inflammati sunt.

[37] Miraculum, quod hic subjicio, ille ipse vir, [ac alter a naufragio liberatus.] cui contigit, adhuc, ut puto, vita superstes, fratri retulit Dominico de Gelria, viro religioso, & propter suam doctrinam & in ambone facundiam multis, nedum hominibus, sed etiam civitatibus apprime notissimo. Hujus ergo rescripto dedici, quod nunc scribo. Hic homo præfato patri narravit, quomodo uno dierum, cum esset in mari, tam formidabilis tempestas exorta sit, ut omnia navis armamenta, ac etiam navis ipsa penitus quassata fuerit, atque disrupta: cumque jam nullum salutis adesset remedium, videretque mortem ipsam ante oculos versari, vir iste, qui hæc retulit, Annæ sanctissimæ memor, memor quoque illius Ungari adolescentis, qui Annam invocando a maris furore liberatus fuerat, cœpit Annam altis vocibus advocare & dicere: Anna mitissima mater, cum Filia tua & sancto nato Jesu Christo, his nostris citius occurre periculis. Cumque ceteri omnes hujus exemplo etiam Annam inclamarent, continuo omnis illa fluctuum & ventorum rabies conquievit. At illi partem unam fractæ navis colligantes, omnes incolumes & multo alacres gaudio ad desideratum portum applicuerunt, cunctis, qui id videre atque audire poterant, stupentibus, & magnæ matris Annæ magnalia in sydera attollentibus. Porro vir iste, cum esset in periculis, vovit, si eriperetur, festum Annæ matris diem quotannis celebrem agere. Memor ergo accepti beneficii capellam in ejus honorem instituit, in cujus altari singulis tertiis feriis cum cantu & organo perpetuam Missam celebrari facit. In ipsa autem sacra Annæ matris solennitate sermonem ad populum in ejus laudem sacerdos aliquis, hoc viro instituente, persequitur, & multa etiam munera pauperibus largitur.

ANNOTATA.

a Oportet, ut hæc visio B. Coletæ oblata fuerit post apparitionem S. Annæ, de qua in Commentario historico num. 41 & 42 egimus, cum B. Coleta ante illud tempus cultum S. Annæ negligeret.

b De hac S. Catharina actum est ad diem 24 Martii tomo 111 istius mensis a pag. 503.

c Non hæc, sed similia inveniuntur lib. 6 Revelationum S. Birgittæ cap. 104, ut manifestum fiet volenti cum his conferre verba, quæ in Commentario historico num. 117 exhibui.

d An indulgentiæ illæ hactenus subsistant, ignoro: nam sequentes Pontifices Romani varias indulgentias ejusmodi revocarunt aut irritas declararunt; inter quas quædam de S. Anna occurrunt, ut videri potest apud Claudium la Croix in Theologia morali lib. 6 part. 2 a num. 1367.

e Cum auctor dicat, hoc miraculum circa sua tempora contigisse, cur non indicat locum cœnobii vel nomen ostiariæ aliarumve monialium, quæ hoc manifestum prodigium viderunt?

f Digitus iste Perusio Coloniam delatus est, ut Polius aliique testantur.

CAPUT V.
Infidelis miraculo S. Annæ ad fidem conversus, mulieri sterili fœcunditas impetrata, vidua manibus raptorum erepta, & alia femina ab injusta mortis sententia prodigiose liberata.

[Turca quidam, viso S. Annæ miraculo,] Finitimæ maris regiones a Christianorum, gravissimos scimus paganorum assultus crebro perferre, sicut est Ungaria, Hispania, Polonia & pleraque regna alia. Tempore igitur quodam cum fureret in Christianos (ut sæpissime facit) Teucrorum * rex, misit in fines Ungariæ ducem unum, qui accepta fortissima armatorum classe civitates & sedes innocentium properaret evertere. Obsedit itaque dux cruentus civitatem unam, quam cum mari terraque vexaret b, post gravissimos impetus eam violentus irrupit, & populum omnem aut occidit gladio, aut in vincula conjecit. Post hæc omnem jussit civitatem cum suis templis igne conflagrari. Erat autem in civitate templum solenne Annæ divæ matri dedicatum, siquidem Ungariam semper novimus Annæ fuisse cultricem, quod nullis potuit adhibitis incendiis devastari. Furebant illi & ingentem pyram ædi sacræ admoventes, cum non possent eam, Anna renitente, flammis minacibus abolere, se ipsos mentis insania comburentes, infinitos dabant clamores ad cælum. At dux ipse stupidus præ furore cum magno impetu templum ingressus, cœpit circumquaque respicere, quodnam illic numen haberetur, cujus præsidio templum istud ignes adhibitos contempsisset. Et, ecce, vidit in summo altari imaginem miræ pulchritudinis & decoris, cujus aspectu dux motus intrinsecus, eam cœpit corde diligere & venerari. Ac demum ita locutus est: O quam te memorem potentissima Mater? Vere tu sola mihi inter deos deasque c cultu dignissima demonstraris, quæ tantam ultra cetera cælorum numina exeris virtutem, ut sola ædes tuas, ceteris conflagratis, incolumes custodires. Deum olympi maximum obtestor, quia tibi me posthac humilem devoveo cultorem, sciens, quod, quæ hanc structuram a ruina servaveris, possis tuos amatores ab omni periculo illæsos custodire. Qui statim advocans unum ex gente nostra sacerdotem, ait illi: Dic mihi, obsecro, cujus numinis est hoc simulachrum? Respondit sacerdos: Hæc est, inquit, imago Annæ sanctissimæ parentis, quæ filiam genuit Virginem purissimam, de cujus intacto utero Christus prodiit salvator mundi, quem nos Christiani Deum verum colimus & adoramus; tu vero, si huic credideris & baptizatus fueris, & ejus parentem Virginem & hanc dominam Annam colueris, quæcumque petieris, impetrabis, & hic securus & felix vives, & æterna cum Christo gaudia possidebis.

[39] [baptismum suscipit, & eamdem Sanctam invocans] Hæc verba princeps libenter excipiens, catechumenus factus, se baptizari fecit, & devotum se Dei famulum consignavit: dehinc Annæ imaginem, cujus fuerat favore salvatus, complexans brachiis, eam foras omni suo exercitui exhibuit dicens: Quid hactenus, o miseri, surda & muta atque imbecillia numina colitis, quæ nec sibi nec suis possunt cultoribus aliquid præsidii subinferre? Quotus quisque inter deos deasque repertus est, qui possit nedum validum ignem, ut hæc Dea fecit, sed vel minimam scintillam exstinguere? Cum hæc & reliqua plura in suo populo dux ipse clamaret, alii ipsum irridebant; alii tacite murmurabant; alii mente compuncti ultro auscultabant. Postera die classem componens dux, Annam secum accipiens viarum comitem, domum repetens longa maria permeabat. Cumque jam maximum iter confecissent, Anna mater volens suam illis virtutem ostendere, maris faciem intumescere fecit, & ventis procellisque undique surgentibus horrida tempestas cælum turbabat & undas. Omnes itaque multa formidine perculsi, cœperunt singuli inanium deorum auxilia inclamare. Quos omnes dux sanctus acriter increpans, quod a mortuis præstolarentur auxilium, eos, ut Annæ magnæ matris invocarent subsidia, hortabatur. Ipse vero lachrymis infusus his vocibus Annam interpellabat: Quid sibi vult hoc silentium tuum, o piissima Mater? Numquid tu minoris es virtutis in undis, quam quæ nuper in ignibus fuisti? Numquid quæ templum tuum a flammarum incendiis liberasti, hanc classem & me famulum tuum a vorticibus non poteris præservare? Ocyus itaque nunc, o piissima, succurre periculis nostris, quæ tuis ædibus potentissime subvenisti.

[40] Vixdum pius dux verba compleverat, & ecce dicto citius omnis illa minarum tempestas evanuit, [naufragii periculo eripitur.] & tam placida atque præclara est aëris serenitas subsecuta, ut nulli fuerit dubium, Annam invocatam sua illis auxilia præstitisse. Inde etiam multi ad pietatem fidemque conversi, Christum in Anna parente collaudabant. Cum tandem dux post longa maria incolumis domum advenisset, invenit conjugem suam in partu acerbissime laborantem, quæ jam quindecim fere diebus parturiens morti cœpit proxima fieri; quam ille consolatus, ita allocutus est: Noli timere, charissima conjux, sed hanc piissimam Deam, quam ego mihi nuper propitiam habui, dum maris me pericula continerent, plena fide nihil hæsitans invoca, & celerrimum, mihi crede, doloris remedium sortieris. Illa credula mariti sponsionibus, cum Annam in suo partu clementissimam inclamasset, continuo dulcem est enixa puellulam, quam fonte baptismatis innovatam Annam vocitarunt, ut hoc nomine Salvatricis suæ præ se ferret auspicium. Deinde mater infantis, dehinc tota familia, ac tum postea innumerabiles ducatus illius populi baptismi gratiam, credentes Domino, receperunt, ejectisque idolis, omnia templa deorum Christo & Annæ parenti consecrarunt. Ex his lector diligenter adverte, quam prompta Anna futura sit auxiliatrix his, qui eam pie & humiliter colunt, si etiam cruentissimis paganis eamque insectantibus tam se præbuit propitiam atque benignam.

[41] Lauretia d civitas est Lotharingiæ opinatissima: in ea olim duo fuerunt matrimonio juncti, [Sancta mulierem sterilitate liberat,] nobiles quidem & divites secundum seculum, sed in spiritualibus bonis multo ditiores: erant enim ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela; fœcundi quidem in operibus bonis, sed in sobolis propagatione hactenus steriles: orabant enim quotidie Deum, ut in suum cultum prolem aliquam illis largiretur; sed pius Dominus dissimulavit audire, ut Annæ matris clementia panderetur. Una igitur dierum, cum hæc infœcunda mulier uni pauperculæ sibi vicinæ loqueretur, cœpit ejus fœcunditatem stupere & dicere: Miror, inquit, o dilectissima, cur Dominus Deus ita te voluerit inopem feminam fœcundam reddere, ut singulis annis marito tuo novos prolium fœtus exuas; me vero, cum sim opulentissima, Deumque sæpe rogaverim, numquam tamen sobole aliqua jucundari fecerit. Cui illa: Ego, inquit, ab Anna sanctissima matre, quam quotidie colo, hoc fœcunditatis munus accepi; tu vero, si eam precibus & jejuniis honoraveris, haud dubium, quin breviter fructum conferat salutarem. His auditis, cœpit mulier Annam orare, jejunare, & illi pauperculæ ceterisque eleemosynas multas elargiri: cujus devotionem pia mater Anna respiciens, pulsa sterilitate, fœcundam reddidit. Quæ Dei munere videns se concepisse, retulit marito fœcunditatis suæ causam, eumque in Annæ parentis obsequia inflammavit. Statim ille, concepto calore fidei, aras, imagines, cereos, munera thuraque Annæ constituit, & multis eam precibus ac laudibus prosecutus est. At mulier insipiens, ubi sensit fœtum in utero vivere, putans Annam non ultra sibi necessariam esse, consuetas preces & eleemosynas ingrata dereliquit, ignorans misera, accepta beneficia hominem retinere non posse, nisi ea ille servaverit, qui concessit: quod & ista experta congemuit: nam dum veniret tempus sui partus, quæ putaverat non nisi vivam sobolem se fundere debere, in suum dedecus abortum faciens, fœtum protulit rigidum & exstinctum. Digna profecto, ut quæ Annam in suo corde mori permiserat, partum quoque mortuum procrearet.

[42] [& ejus prolem a morte suscitat.] Porro maritus cum audisset, quod contigerat, mœrore animi consternatus, cœpit amaro animo Dei judicia reprehendere, & Annam verbis procacibus increpare e: Tu nosti, ait, o mater, quod ego totis viribus devote servivi tibi, & ecce pro vivis justitiæ operibus mortuam mihi sobolem reddidisti: non est hæc justa bonarum virtutum compensatio. Quæ verba murmuris cum uxor ægra advertisset, Injuste, inquit, dulcissime conjunx, Annam mitissimam incusasti, cum ego sim hujus rea criminis. Si ego Annam, ut cœperam, continue coluissem, hanc nunc mortuam prolem non effudissem: ego mea incuria & ingratitudine homicida hujus sum abortivi, & hoc de manibus Annæ accepi, quod merui. At nunc, quia est supra modum benignissima, omnes in communi Annam matrem invocemus; forte reddet propitia, quod abstulit irata. Ad hæc verba omnes, quæ illic congregatæ fuerant mulieres, genibus provolutæ, & infusæ lachrymis Annam potentissimam precabantur, ut mortuam sobolem suscitaret, & mœstissimos parentes lætos redderet. His fletibus Anna ad clementiam commota in viscera puellulæ spiritum reinfudit & ecce, mirantibus cunctis, qui aderant, infantula cœpit vagire & crebris fletibus ubera poscere, quam sacro fonte intinctam, Annam, hoc est gratiam, nuncuparunt, ut genere vocabulum sortiretur, quam tantis grantiarum muneribus Anna mitissima prævenisset. Vixit autem post baptisimum annis pluribus, multos in Annæ favorem inclinans, cum viderent, eam sub luce vivere, quæ de matris utero in lucem mortua processisset.

[43] Legi nuper apud quemdam Teutonicum, virum meo judicio gravem, [Vidua juvenis ope S. Annæ evadit raptores,] dignum fide, & religiosum, præsens miraculum, quod subjungo. Legi itaque, fuisse olim juvenculam viduam annorum fere quatuor & viginti; hæc sub paucissimis annis tres jam maritos defunctos amiserat, & quia Annam piissimam matrem diligebat, cogitabat jam tripliciter viduata Annam viduam imitari, nec post tertium maritum ejus ultra velle ullatenus quartum admittere. Hoc ergo proposito roborata cælibem valde & religiosam in Annæ obsequio transigebat vitam: quod omnium bonarum artium inimicus videns & invidens, in hujus amorem juvenem quemdam inflammavit. Hic multa instantia cœpit aures viduæ appellare per se ipsum, per notos, per amicos; sed instar adamantis illa immobilis perseverans, nullum juveni conferebat assensum. Cum igitur videret, nihil se precibus agere, ad argumenta nequitiæ se convertit; accipiens enim una dierum quatuor secum juvenes fortiores se, in itinere, ubi hæc mulier summo mane erat ad ecclesiam veniens transitura, insidias collocavit. Hæc itaque ignara periculi cum ad præparatas insidias devenisset, illi repente de latibulis surgunt, & injectis manibus feminam repiunt innocentem; illa vero funestis improbisque hominibus se vallatam aspiciens, Annæ cœpit mitissimæ matris auxilium altis vocibus inclamare: Omnium, ait, afflictorum promptissima sublevatrix, auxiliare nunc mihi Anna potentissima, & de prædonum istorum manibus me miseram festina eripere. Vix verba compleverat, & ecce subito Anna sole rutilantior, magnum post se exercitum trahens, raptoribus illis minax apparuit, & gravissima formidine dissolutos in fugam convertit: putabant enim, nisi fugerent, terra dehiscente se citius absorberi. Cumque præcipitanter per plateas oppidi quasi amentes ruerent, obvios arripiunt præfecti satellites, qui mittentes in eos manus, ligatos funibus in carceres retrudunt. Et ita constituit Deus, ut qui innocentem feminam rapere venerant, ipsi nocentes ad vincula raperentur. Mirabatur interea nimis hæc vidua, quid causæ exstiterit, quod viri illi ita cœpissent, quasi gladiis insecuti, profugere, cum ipsa neminem illic adesse vidisset.

[44] Sequenti nocte cum se sopori dedisset, Anna illi apparens & excitans, ita allocuta est: Numquid, [qui a judice capti] o filia, me nosti? Non, inquit, o pretiosissima Mater, multum tamen mihi admirabilis & gloriosa refulges, & nunc, quæ dignata es me miseram invisere, digneris, quæso, & nomen tuum revelare: Ego sum, ait, Anna fautrix & amatrix tua, quæ hesterno mane de raptorum manibus te eripui, & eos in vincula conjeci; hi enim capitali supplicio digni sub mortis nunc periculo congemiscunt. Facto itaque die, futurum est, ut mittat huc ad te assessores suos præfectus quærens, quam tu querimoniam in ipsos voles raptores deponere: tu ergo, mea filia, noli malum pro malo reddere, sed da operam de manu eos judicis liberare. Quare si te audire contempserit, mandabis illi ex me, ne servos meos contingere præsumat, quos ego fidos mihi amicos futuros agnosco, & perpetuos laudatores. Caveat ergo humanum judicium illos velle suppliciis addicere, quos censura divina meditatur eripere; & his dictis, Anna disparuit.

[45] [& de crimine convicti] Interea qui carcere tenebantur, ad præsidis tribunalia statuuntur. Quibus præses: Quæ furta, quæ latrocinia commisistis, quod sic per plateas properanter ruebatis? Omnino necesse est, gravissimo vos scelere reos esse, quos talis cursus conscios prodidit, quos etiam nunc timida conscientia & exsanguis facies amentes efficit & elingues. Vobis itaque nunc in salutem consulite, aut sponte hic malum prodite, quod egistis, aut certe id paratis suppliciis a vobis extorquebo. Tunc is, qui ad raptum viduæ ceteros accersierat, ita respondit: Ego solus sum, o mitissime præses, hujus sceleris reus; hi quatuor nihil sua auctoritate fecerunt: nam cum perdite talem juvenculam viduam ob ejus pulchritudinem & divitias amarem, & ipsa nollet votis meis assensum tribuere, statui eam per vim rapere, & longe abductam mihi etiam repugnantem in matrimonium copulare. Cumque manus violentas cum his sociis in eam injecissem, subito cum illa Annam Mariæ Virginis parentem inclamaret, terribilis quædam nobis revelatio cælestis apparuit, cujus fuimus virtute & mentis & corporis viribus destituti: vidimus nempe his oculis admirabilem quamdam & serenissimam Dominam solis radios longe superantem, quam candidissimus cæli sequebatur exercitus multa luce & gloria circumseptus. Hæc igitur Domina cum torvos ardentesque oculos in nos conjecisset, omnem audaciam nostram continuo tabefecit, & in turpem nos fugam exagitans amentes & miseros in hæc mortis pericula destinavit. Tu igitur, o mitissime præses, desine necis nobis discrimen intentare, quos vides divina animadversione prostratos esse.

[46] [per istius viduæ intercessionem liberantur.] Tunc judex miseratione commotus, licet capitalem sententiam meruissent, mittit duos de suis assessoribus ad mulierem viduam sciscitans ab ea, quam in raptores suos vellet deponere querimoniam? Quibus illa respondit: Non est æquum, o viri, humanam malitiam criminari eum, quem divina auxilia comitantur; non igitur læsam me ab his possum querulari, qui etsi nocendi habuerunt voluntatem, superioris tamen Numinis virtute cohibiti, facultatem minime repererunt. Nolo ergo, ut mei causa homines moriantur, quos ego læsores non habui, sed melioris gratiæ promotores. Quare si ad hæc præsulis censura auscultare noluerit, dicetis, Annam Dei Genitricis parentem hoc illi per me præcipere, ne quoquomodo viris illis judicium mortis intentet, nec ullatenus hos damnare præsumat, quos divina miseratio statuit liberare; his enim viris Anna cupit esse propitia, quos sibi cultores futuros novit & fidissimos servitores. Hæc cum ad judicem, cunctis audientibus, relata fuissent, ille, ut erat sensatus, dans honorem dignissimæ Matri, viros a tribunalibus absolvit, & illæsos abire præcepit; illi vero, ut tantam clementissimæ matris Annæ indulgentiam cogitassent, dispositis rebus suis, ad monasteria se convertunt & vitam acri pœnitentia peragentes, tandem completo cursu cum Anna meruerunt regna cælestia possidere, cujus hic digni habiti sunt benignam gratiam experiri.

[47] [Mulier S. Annæ devota.] Non longe contigit ab Hierusalem quod narro. Quamdam in civitate vicina, noveris lector, virginem pulchram corpore, sed pulchriorem mente habitasse, magnis vallatam divitiis, quam parentes Annam voluerant nuncupari. Hæc virgo, exstinctis parentibus, facta est in obsequiis gloriosissimæ Annæ devotissima, cui & sese & suam familiam suasque divitias assidue commendabat. Dehinc suis sumptibus jussit ecclesiam in hujus honorem fabricari miro tabulato lapideo, quæ integra egregieque ornata, & divæ matris Annæ imaginibus illustrata, tres singulis hebdomadibus Missas illic solenni officio celebrari instituit in Christi Jesu, Virginis Mariæ, & inclytæ matris honorem Annæ: singulis quoque feriis tertiis solita erat magnas eleemosynas facere, quibus se Annæ sanctissimæ commendabilem faciebat.

[48] Hanc virginem quidam de primoribus civitatis, Amboges nomine, cœpit adamare, & magnis eam æstibus deperire: [de cæde mariti sui] verbis, literis, nuntiis hanc procabatur; verum, cum civitas hostes haberet, emissus ipse est juncta sibi manu militari, ut hostium vires superaret. Interea dum longo abest tempore, Anna virgo alteri nupsit ditissimo juveni, de quo vicissim concepit ac peperit tres filias. Porro Amboges, ut superatis hostibus domum rediit, agnoscens, sibi Annam, quam ardentissime amabat, præreptam esse, vehementer indoluit, & cum non posset ignem, qui male ardebat, exstinguere, cœpit de nece juvenis cogitare. Igitur uno dierum cum vidisset Annam, facto prandio cum sua familia, ut sermonem audiret, in ecclesiam festinare, ille, arrepto pugione, clam per notos sibi aditus domum Annæ subintrat, & juveni, qui tunc forte in cubiculo dormiebat, guttura tranfigens, crudeli morte peremit, peremptum vero sub lecto occultavit, & abscessit.

[49] Anna rediens, maritum usque in seram noctem anxia præstolatur, [falso accusata] & noctem insomnem ducens, ubi aurora clarescere incepit, jubet ocyus virum inquirere, qui nusquam inventus, mulieris animum immensis replevit angustiis; at vehementiores clades illi succedunt. Post aliquantos dies cœpit cadaver, quod sub lecto jacebat, putere adeo ut domus tota tetro nimis inficeretur odore: porro Anna, cui jam cerebrum obstupuerat præ dolore, hunc fœtorem, quem omnes execrabantur, sola non sentiebat, atque cubiculum, [in] quo cadaver latitabat, non abhorruit; illa semel ad ecclesiam egressa, familia omnis cubiculum irrupit, &, abducto scabello, quod ante lectum stabat, cadaver, quod putebat, inveniunt, & maritum Annæ agnoscentes, stupore nimio contabescunt. Fiunt hæc nota vicinis, & paulo post fama totam pervolitat civitatem: fit murmur in populo, quasi Anna suum maritum jugularit: parentes & occisi juvenis amici creduli famæ volitanti movent judici querimoniam, orantes, ut feminam nefariam puniri jubeat & occidi. Quæso te, lector, noli his, quæ hic auditurus es, perhorrescere, quia post nubila sol clarius candescit.

[50] Anna capitur, discutitur, coercetur: sed illa, ut erat innocens, negat, tam grande se facinus commisisse; [capitur,] non creditur vera dicenti, & plurimum lachrymantem feminam male suasus judex mandat gravibus tormentis inquiri; in catasta suspenditur, & membra ejus omnia laniantur: inclamat illa Annæ piissimæ matris suffragia: sed illa majori pietate se audire dissimulat, ut post gloriosiore fine clarescat. Dehinc tibiæ mulieris excoriantur, & bullienti oleo perfunduntur. Cumque his atque aliis intolerabilibus pœnis mactaretur, malens illa mori quam sic affici, victa doloribus, fateri cœpit, suum se maritum jugulasse. Hac ab ea confessione recepta, jubet proconsul causam litteris inscriptam fronti miseræ mulieris clavis affigi, ut omnes ejus latrocinium agnoscerent, & inde per totam civitatem jubet cum multa eam ignominia circumferri. Ubi nunc dormis, Anna mitissima? Cur devotam tibi & innocentem famulam non liberas; non adjuvas; non consolaris? Circumactam recludunt in carcerem optimam, sed desperatam jam feminam.

[51] [& jam capitali supplicio afficienda] Sequenti die, sedente proconsule pro tribunali cum senatoribus urbis, jussa est miseranda mulier introduci vinculis & catenis implicita, mortis sententiam, quam non meruit, exceptura. Illa ad tribunalia stante, ingrediuntur subito prætorium duæ miræ habitudinis mulieres, quarum incomparabilis pulchritudo animos omnium movit in stuporem: harum una, quam ætas maturior honorabat, terribili sic est voce locuta: Vobis dicitur, o senatores; non prius contra hanc feminam mortis sententiam mulctari volumus, quam ad nostra interrogata responderitis. Ad hanc vocem territus est judex & judicis assessores universi; dehinc annuunt trepidi ejus petitioni. Statim introgressus miri decoris ac pulchritudinis adolescens omnium in se oculos animosque convertit. Tunc dicunt ad senatum illæ pulchræ, quæ advenerant, matronæ: Petimus hunc juvenem nobis advocatum. Admissus adolescens, his cœpit sermonibus perorare: Respondete mihi, o judices, si regum quisque potentissimus suæ genitrici, atque aviæ suæ, spopondisset, omnibus de sua familia & ancillis in cunctis suis periculis, cladibus ac casibus subvenire, atque auxilia impertiri, contingeretque interea, aliquem de harum familia servum vel famulam crudeli & injusta pœna torqueri, & ad mortem urgeri turpissimam, si tunc rex per matrem perque suam aviam factæ sponsionis admonitus fuerit, inquiritur tunc a vobis, an rex ille tenetur, quæ pollicitus est, implere, an non? Hac mota quæstione, obmutuere omnes. Postea a juvene sæpius requisiti responderunt, non se in hac quæstione judices velle videri. Quibus adolescens: Adjuro vos per jusjurandum, quod ipsi dedistis, ut ocyus dixeritis mihi, quæ tormenta, quæ supplicia illi meruerunt, qui matris atque aviæ regis servitricem amarissimis injuste pœnis affecerunt, atque insuper sæva morte perimere contenderunt.

[52] [liberatur,] Ad hæc verba omnes concussi surgunt e sedibus, & quid respondeant juveni consultant. Tunc dixit ad eum proconsul: Nos, inquit, in commune decrevimus, regem suis debere stare promissis, & quæ matri & aviæ est pollicitus, adimplere. Porro illi, qui harum servitricem injuste punierunt, si id scienter actum est, mala debent morte perire; si vero id ignoranter est gestum, misericordiam regis debent experiri. Tunc ille inquit: Nisi injustitiam factam ignoranter dixissetis debere regis clementiam leniter experiri, omnes vos modo terra dehiscens repentinam absorbuisset in mortem, & opertos humo descendere vos jussissem in tartara. Enimvero hæc mulier innocens, quam injustissime afflixistis, meæ est aviæ, Annæ sanctissimæ, devota & familiaris ancilla, cui ad damnationis titulum viri sui mortem impingere voluistis. Hæc ut dixit, sua manu senioris Matronæ chlamydem levans, jubet ocyus juvenem egredi vivum, qui fuerat mortuus. Adest, inquit, hujus mulieris maritus, quem vobis & vivum exhibeo, & orbatæ mulieri restituo. Obstupuere omnes & ultra quam credi potest admirabantur. Tandem pavidi cœperunt inquirere, quinam ipsi essent, & unde venissent, qui tam grandia nossent prodigia operari; Nos, inquit juvenis, nos sumus Jesus, Maria, & Anna. Hoc ut dixit, relicto illic miræ suavitatis odore, quo mulieris Annæ lacerata membra sunt sanitati reddita, dulcis illa societas revolavit ad astra.

[53] Porro Amboges horum scelerum machinator, qui & præsens aderat, [vero cædis auctore detecto.] utpote unus ex senatoribus urbis, hæc omnia ut vidit, cœpit tremere, pallescere, angustiari; & ecce adest diabolus, teter, terribilis, qui ingressus prætorium repente Ambogem corripuit per capillos, & extractum de cœtu sedentium, ait illi: Confitere nunc, o Amboges, confitere nequitiam & scelera tua. Tunc miser vallatus angustiis, & ejulans fatetur, se clam Annæ maritum occidisse, ac se omnium malorum causam exstitisse. Hæc ubi dixit, sustulit eum dæmon in aëra, cujus caput cum fregisset a corpore, caput secum transvexit ad tartara; reliqua vero corporis rejecit in terram, quod cives auferentes in sterquilinio condiderunt. Universi autem, qui hæc prodigia aut oculis cernere, aut a narrantibus potuerunt audire, immenso tremore perculsi, laudes cum reverentia maximas dabant Annæ, suavissimæ matri, quæ tam potenti virtute sibi subvenire dignata sit servientibus, &, destructo hoste, ab omni periculo & incommodo liberare. Surgit inde immensus ad Annam sanctissimam favor atque dilectio, & omnes suæ se subjiciunt virtuti. At vero Anna & vir suus resuscitatus majorem in modum succensi ad suæ Liberatricis servitia, cunctis eam diebus, maximis semper obsequiis honorarunt f.

ANNOTATA.

a Non video, quomodo Hungariam & Poloniam vocet regna maritima, quæ per classes Turcarum infestentur.

b Utinam auctor indicasset hanc Hungariæ civitatem, quæ a Turcis terra marique fuit obsessa!

c Parum hæc verosimilia sunt, cum Turcæ nec deos nec deas agnoscant. Alias hujusmodi ineptas expressiones eruditus lector facile in hac historia observabit.

d Nulla hujus nominis civitas in Lotharingia invenitur.

e Non conveniunt hæ blasphemiæ viro pio, qualis supra describitur.

f Hujus tam publicæ tamque stupendæ historiæ majorem confirmationem postulo.

* forte Turcorum

CAPUT VI.
Miri favores duobus conjugibus a sancta Anna exhibiti, & eremita patrocinio ejus ad vitam revocatus.

[S. Joannes virum desperantem submersione prohibet,] Nostræ salutis anno quadragesimo septimo supra millesimum ducentesimum in Cyllana a civitate fuisse legitur duas personas uno conjunctas conjugio, quos tanta semper paupertas ac rerum penuria comitabatur, licet ad victum lucrandum intenti essent, ut pene ambos, sed virum magis, desperatio mergeret in abyssum. Annis itaque multis hac pressi calamitate, cum alieno etiam ære & magnis debitis gravarentur, una dierum maritus plus solito desperatione raptus, subito, uxore nescia, e domo prosiliit, & clam vespertino tempore urbis portas egrediens, ad flumen, quod illic decurrebat, sese immersurus adiit: cumque transiret in ripa transeuntis amnis, & se mergere cogitaret, vidit contra se venire super aquas magnum virum, magna luce conspicuum, alba chlamyde coopertum. Hic erat sanctus Joannes euangelista, cui hic homo fuerat semper serviendo devotus. Hunc igitur ut vidit, obstupuit, & se a mergendo continuit; ad quem Sanctus ait: Resipisce, o miser, resipisce, & sceleris tui vel sero pœniteat. Opportunus nunc tibi auxiliator advenio, memor amoris & obsequii in me tui: nisi enim apud Dominum tibi patronus affuissem, tu nunc sathanæ redditus, cujus suasu te mergere maturabas, gehennalis supplicii pœnas exsolveres.

[55] [eique cultum S. Annæ suadet,] His verbis homo compunctus, inquirit illius & nomen & personam: Ego sum, ait, in quem semper habuisti & fidem & amorem, apostolus & euangelista Joannes: at nunc, fili, age pœnitentiam super hac tua desperatione, & noli in reliquum pro temporalibus bonis sic esse solicitus. Ecce regnat in supernis una potentissima dominarum, cujus miserationis & pietatis industria totus post Deum gaudet & reflorescit orbis terrarum. Hæc post virginem Dei Genitricem omnium est miserorum ac tristium fotrix, consolatrix, adjutrix: hæc inopes novit facere locupletes, & mœrentes omnes erigit sospitate: hanc optimam patronam si tu colere, si amare volueris, ipsa te hic divitem faciet, & post in regnis cælestibus ditiorem. Homo ille tunc humi prostratus, erroris sui veniam ab Apostolo petiit, & hujus tam potentis ac misericordis dominæ sibi postulat nomen edici; cui sanctus Joannes euangelista: Anna, inquit, ipsa vocatur, mater intemeratæ virginis Mariæ & avia dulcissima Jesu Christi; hujus dominæ venerationi & obsequiis insiste, præsertim singulis feriis tertiis; hac nempe die ipsa in lucem hanc nascendo prodiit, & in æternam lucem moriendo migravit; & omnium votorum tuorum felicem consequeris effectum. His dictis, evanuit.

[56] [qui consilio obediens præter alia beneficia] Reversus domum nuntiavit uxori, quæ gesta fuerant, & ingenti fervore mutuo se in Annæ gloriosissimæ matris obsequia adhortantur: singulis diebus, præsertim tertiis feriis, ad Annæ sanctissimæ Matris laudem lumen accendunt, missas audiunt, preces offerunt, eleemosynas elargiuntur. Videns clementissima Mater animos horum sibi deditissimos esse, se honorantes disponit honorare. Igitur terrenis rebus divæ Annæ matris beneficio illis affluentibus, divitiis alios præcedunt. At homines isti tantis beneficiis grati, miri pretii ac decoris ecclesiam ad sanctissimæ Annæ gloriam construere student, in qua post uberes assignatos redditus sacra instituunt sacrificia. Hi duo cum jam annis fere ter denis conjugia sine prolibus secum transegissent, statuunt rogare Annam beatissimam cum ejus sanctissima Filia, ut alicujus prolis beneficio consolentur. Annuit mater dulcissima Anna precantium votis, & uno partu mulier tres in lucem fudit non sine utriusque parentis exultatione.

[57] Anno tertio post horum partum mulier, Domino sic disponente pro aviæ suæ sanctissimæ Annæ gloria, [uxori mortuæ ac sepultæ] ampliori pœna cœpit urgeri in mortem. Maritus hunc acerbissimum casum ducens, intentissime Annam beatissimam pro vita sibi charissimæ conjugis precabatur. Illa, ut post clementior appareret, irasci se simulat orantium votis, & infirmam feminam sinit a morte absorberi; at vir videns eam exspirasse, amarissimos gemitus dabat in cælum: quippe qui & suum jam ac filiorum solatium amisisset. Post sepulturam, quam in Annæ nobilissimæ matris basilica, ab ipsis constructa, mulier accepit, ubi vir domum rediit, tam gravi cœpit mœroris pondere fatigari, ut vix sese caperet præ dolore. Ad cumulum calamitatis hujus accurrunt parvuli lacrymantes, & quid de sua matre actum sit, aut quo illa abierit, patrem requirunt. Ille animadvertens, hos dulces parvulos tam pia matre privatos, ita vehementer indoluit, ut pene illi præcordia rumperentur & in impetu surgens, filiosque in ulnis arripiens; Eamus, inquit; ego vestram vobis Matrem ostendam. Post solis igitur occasum ecclesiam ingressus, cujus ipse claviger erat, sobolem suam in sinu Annæ clementissimæ matris imponens, quam in altari sculptam præclara imagine collocari fecerat, ita eam lachrymis adoritur: Cum te rogarem anxius, o Anna mater mitissima, ut dilectam mihi conjugem servares ad vitam, & horum, quos donasti nobis, infantum solatium non præriperes, non me audire voluisti; at nunc necesse est; & me primum, & hos quoque celeri vita defungi, quod nobis communem lætitiam & omne solatium rapuisti. Hinc emigrante ob doloris angustiam anima mea, tu, quæso, his infantulis nutrix & parens esse digneris, pro matre, quam tam severa rapuisti morte.

[58] Tunc multo lachrymarum imbre perfusus, tres filios, [patrocinio S. Annæ] Annæ nobilissimæ matris gremio immissos, alloquens: Ecce, inquit, o mei filii, ecce mater vestra: hæc vos nutriet, proteget, auxiliabitur, & multo erit vobis hæc utilior, quam ea mater fuerat, quam perdidistis. At parvuli imaginem complexantes ridere cœperunt, &, quasi suam parentem invenissent, apprime consolati sunt. At pater post salutatam Patronam suam, relictis in gaudio filiis, mœrens & lachrymans solus ad domum repedavit: & cubiculum ingressus, cum amaritudinem cladis suæ secum volveret, somno correptus vidit in spiritu sanctissimæ Annæ matris imaginem, quæ in templo stabat, ab altari descendere & parvulos secum ducentem ad mulieris tumulum accedere. Dicto citius illum aperiens, inclamato mulieris nomine, jubet eam repente a morte refurgere. Illa e sepulchro confestim prodiit, & linteum, quo circumsepta erat, sibi præripiens, stat nuda auscultans, quid clementissima mater Anna amplius fieri jubeat: ad quam mater gloriosa Anna: Accipe hos, inquit, & nutri tres filios tuos, & domum perge invisere consolarique virum tuum, cujus ego te precibus mortuam resuscitavi. Vade, filia, reduc marito te ipsam, & filios tuos, & ut cœpistis hactenus, ita & in omne tempus cultores nominis mei perdurate.

[59] [vitam impetrat.] Paruit illa, & supplex adorans, reducta sobole, venit & pulsat ostium suæ domus. Ad sonum pulsantis rediit ad se maritus a somno, & territus ex iis, quæ viderat, putans phantasma esse, januam noluit reserare. Tunc illa iterum atque iterum ostium verberans, prece & lachrymis sibi postulat aperiri; Noli, inquit, vereri, mi vir, ecce adsum rediviva tua conjunx, quam unice semper dilexisti. Ille obrigescens præ timore, æstimans zabuli b factionem esse, indignum judicat se movere a loco; at parvuli matri astantes lachrymis orant, precantur, ut se cum sua matre in domum intromittat. Ille agnoscens vocem filiorum, repente fenestram aperuit &, visa uxore, admiratione correptus & gaudio, e domo prosiliit, & complexans eam dixit: Teneone te, uxor mea? An somnia vana me ludunt? Quis te vivam, quis te sanam huc, quæso, reduxit? Cui illa: Habe gratias, mi vir, sacratissimæ matri Annæ, quæ lachrymis miserata tuis, me tibi, ut cernis, incolumem redonavit, multo posthac tecum victuram tempore. Introduc nos, & vestem porrige, mensam instrue, ac me esurientem patere epulari. Instaurat ergo convivium, advocat vicinos & notos, tota civitas læto rumore completur; accurrunt universi & videntes mulierem vitæ redditam, quam hesterna die tumulaverant, immensa admiratione & exultatione replentur; Annæ nobilissimæ matris præconia efferuntur, & per corda omnium piissimæ Matris amor incalescit. Sed revera male est cordi illi, quod ad hæc non incalescit ad amorem tantæ Matris, vel quod hæc non credit, vel dubitat: sincero amore Virginem Mariam non diligit, qui his diffidit, vel ejus Matrem seu Apostolum sanctum Joannem non rite honorat. Hinc factum est, ut dum una mulier suscitatur in corpore, innumeri homines reviviscant in corde ad laudem Dei, & Aviæ ejus benedictæ, sanctique Joannis euangelistæ c.

[60] [Eremita S. Annæ devotus] Singularis genere eremitam in Francorum regno veridica narratione agnovi, qui multos annos anachoreticam ducens vitam, unico ac peculiari affectu in Annæ beatissimæ matris ardebat amore. Hanc sæpe votis, hanc precibus, hanc lachrymis invocabat. Verum, ut solet aurum in igne probari, sic Dei hominem istum passa est Anna sanctissima camino tribulationis inuri, ut grandiora illi merita cumularet. Uno nempe dierum, cum post solis occasum a civitate proxima, ubi stipem peticrat, remearet, priusquam cellæ suæ locum attingeret, latro cruentus ocvus occurrit, credens, illum non eremitam esse, sed mercatorem, atque ideo se tali humili veste occultare voluisse, ut securius suas sic posset pecunias efferre. Latro itaque virum Dei per guttura corripiens, jubet, ut nummos prodat; Satis, ait, diu hac sacra veste te Dei servum simulasti, cum certum habeam, institorem te esse; ocyus igitur nummos educito. Ego, inquit vir sanctus, numquam mercator exstiti, numquam ego nummos possedi; pauper sum, & Dei omnipotentis servus: paratus sum, si velis, hanc, quam hodie eleemosynam nactus sum ostiatim, tecum in communi partiri. At latro incredulus verborum cœpit majori violentia uti; Noli, ait eremita, fili, noli mihi violentiam inferre: nihil enim apud me nummorum reperies; sed Annæ divæ matris cultor & amator cum sim, non tibi impune cedet, si me aut contristaveris, aut vim ingesseris; sine me precor illæsum abire, ego pro te Annam sanctissimam deprecabor, & ut tuis propitietur iniquitatibus, efficiam.

[61] Verum sathanæ minister, cum nonnisi aurum sitiret; Et si tu, inquit, tam idoneus precator es, [& a latrone occisus] Annam tuam nunc rogita pro te ipso, ut te de manibus meis, si valeat, eripiat: nam certissima tibi nunc mors impendet, nisi aurum, quod sitio, velocius exponas. Et hæc dicens manum mittit ad capulum, & ensem cœpit educere. At ille videns se mori oportere, positis in terram genibus, supplices palmas tendit ad sidera, &, sublato clamore, Annæ beatissimæ opem magnis vocibus inclamabat. Tunc latrocinator clamores non sustinens (timuit enim se deprehendi) gladium in guttur ejus immersit, &, secto capite, interfectum, & undique sub veste scrutatum, cum nihil nummorum reperisset, in flumen, quod non longe a loco decurrebat, cadaver sancti abjecit, & abiit. Ille itaque ad interiora eremi festinans, conversus retrorsum, vidit post se adventare mirabilis gloriæ mulierem, cujus oculi summa luce conspicui, cujus facies solis radios superabat. Hæc irim miri decoris & luminis gestabat in capite, cui lucidissimis litteris hæc tria vocabula inscripta nitebant: Jesus, Maria, Anna.

[62] Vidit quoque hanc Dominam caput occisi ferentem in manibus, & sibi celerius propinquantem. [ad vitam revocatur,] Statim latro, immenso timore correptus, gradum figens, non se valuit loco movere, & ecce intuetur cadaver viri sancti e flumine extractum ad pedes jacere Matronæ, quæ mox, ut caput corpori sociavit, in unam compaginen rediere. Matrona deinde mortuum alloquitur dicens: Surge qui dormis, serve meus & exsurge a mortuis, & da gloriam Deo, qui meo interventu te martyrem fecit in pœnis, & vitæ restituit, & post cumulata majora merita deliciis te inferet sempiternis. Mox ille lætus alacerque surrexit, non secus acsi se dulci somno discuteret. Porro Diva parens statim in superna conscendens, & servum suum mira gratulatione jucundum, & latronem vehementer timentem, dereliquit.

[63] Tum ille ad se reversus, mentem formavit ad lachrymas, & noxam fusi sanguinis multis gemitibus deploravit, [& latro convertitur.] & currens procidit supplex ad genua eremitæ, orans atque obtestans per eam Dominam, quæ eum a mortuis revocarat, ut malitiam in se commissam remittere, & illum in sua consortia admittere dignaretur. Hunc cum lachrymis deprecantem, suis vir Dei excepit amplexibus, &, fusa pro eo oratione, ad sanctissimam matrem Annam, hominem jam integre mutatum secum ad suum habitaculum duxit. Dehinc viam Domini postquam plenissime latro didicit, se solum in alia cella reclusit, ubi annis XXV in magnis sese pœnitentiæ operibus Deo atque divæ Annæ commendabilem effecit, ac post honorifico fine obdormivit in Domino d.

ANNOTATA.

a In libellis nostris Belgicis, in quibus S. Annæ miracula referuntur, civitas illa vocatur Tiliana vel Ciliana; sed parum refert, quomodocumque appelletur, quandoquidem nihil ulterius indicatur de ejus situ, quem divinare non lubet.

b Zabuli id est dæmonis, ut sæpe in Actis nostris diximus.

c Hic iterum nimis stupenda & publica sine testibus & tabulis indeterminate proferuntur.

d Hæc etiam nimis mira, ut sine ulteriori testimonio statim admittantur.

CAPUT VII.
Vidua per intercessionem S. Annæ vinculis sæpe soluta, alter extremo supplicio mirabiliter ereptus, ac alii prædonum manibus & gravi morbo liberati.

[Vidua injuste carceri inclusa,] Viduam in quadam civitate, Annæ sanctissimæ devotam, urbis præses (quia corpore formosa erat) concupiscens, suæ libidini subdere laborabat: agebat litteris, precibus, largitionibus; sed casta mulier intuitu serenissimæ parentis Annæ non se passa est aut precibus vinci, aut muneribus emolliri; ille se contemni cernens, minas adhibuit; sed ut blandum, ita & sævientem, illa despexit. Dehinc falsum crimen mulieri impingens, jussit eam vinculis innodatam tetro carceri recludi. Illa omni humano solatio destituta, dulcissimæ Annæ cœpit præsidia petere. Media nocte in imo carceris cum immenso lumine Anna beatissima descendens, dirupit vincula, & devotam sibi famulam deducens, in suam basilicam introduxit. Constans, insuper ait, esto, filia: hic præses tecum pugnare molitur, quod quidem tibi erit ad gloriam, illi vero ad ruinam perpetuam. Hoc dicto, in astra se recepit.

[65] [per intercessionem S. Annæ] Hac ipsa nocte omnia animantia, quæ præsidis erant, oves & boves, equi omnes & muli, repentina sunt morte percussi: qui mane consurgens, ut vidit animalium suorum mortem, vehementer expavit, admirans super tam repentino interitu bestiarum. Dehinc ecclesiam ingressus, cum illic cerneret mulierem, quam hesterna die incarcerari jusserat, amenti furore correptus; Maga, inquit, malefica est mulier ista, quæ, opitulante diabolo, & sese vinculis eripuit, & animalia mea crudeliter occidit; & raptus amentia comprehensam jubet flagris toto corpore laniari & lacerari, & per cuncta membra acri animadversione torqueri: dehinc cum illi brachia & crura fregisset, catenis implicitam in altissimam turrim projici jubet ac derelinqui. Credo, inquit, apodixin * magiæ tuæ ultra in me meaque exercere non poteris. Ego, ait illa, malefica non sum, sed Annæ sanctissimæ præsidio fulta carcerem evasi, per quam confido, me tuis e manibus liberandam, & ab his, quibus nunc afficior, sanandam suppliciis. Hæc ut dixit, projicitur in imi carceris sterquilinio, immenso catenarum pondere prægravata. Tunc tyrannus ad suos milites conversus; Hæc malefica, inquit, in Annæ potentia confidit, sed ego illam ita confregi, ita eam vinculis ac ferro complicui, ut non solum ipsa, sed nec Christi valeat eam virtus eripere a. Cras summo mane in hac eam tetra turri faciam concremari; tunc apparebit, quid vana spes sibi profuerit, qua est inflata.

[66] Adest rursum benignissima miseratrix Anna, & dulcibus ulnis suam famulam complexans, [sæpe vinculis] vincula discussit, vulnera sanavit, fracturas restituit, & exultantem in Domino viduam in suum templum revexit. Hac ipsa etiam nocte uxor præsidis & duo filii ejus tristissimam sorbentur in mortem: quod mox ut ille agnovit, in furiam versus, ait ad suos: Has mihi plagas ingerit maledicta illa ac nequissima mulier, quam affectam pœnis, vinculis astrinxi. Ite velociter, ligna & stramenta afferte & in ipsa turri, qua residet, ut digna est, vivam incendite. Si diutius hæc vixerit, & me ipsum & omnem hanc civitatem funditus faciet interire. Porro ministri jussa capessunt & venientes cernunt carceris ostia reserata, & ipsam videntes ereptam, admirantur: intrantes cum lumine aspiciunt catenas in frusta discerptas, & miri odoris fragantiam naribus capientes, quam de sua præsentia suavitatis mater Anna illic reliquerat, compuncti sunt corde, & percutientes pectora sua, veniam suæ tyrannidis deprecantur. Vere, inquiunt, tu es illa potentissima Liberatrix, quæ & ancillam tuam eripere & Dominum nostrum tam crudeli potuisti animadversione ferire. Conversi igitur ad clementissimam Annam, totis cordibus sese illi spondent deinceps famulaturos, & ultra ad Dominum suum non redituros.

[67] Tyrannus itaque putans, feminam jam combustione perisse, assumpto secum residuo famulatu, [& suppliciis eripitur,] pergit versus ecclesiam oraturus b: in itinere autem audit a narrantibus, viduam a se punitam ac vinctam, liberatam esse ac sanatam vulneribus, in templo incolumem residere. Ubi hæc audivit, totus jam in diabolum versus cum ingenti strepitu ac furore festinat ad templum: quem sancta mulier ut vidit ingredi ore spumantem & spirantem minas, territa altare sacrum, cui hærebat, festina ascendit, & fimbrias imaginis divæ matris Annæ corripiens, orat anxia & lachrymosa, subsidium alta voce inclamans: Succurrite, inquit, succurrite, Jesus, Maria, Anna, & ab homine impio & crudeli me, precor, eripite. O res omni seculo admiranda & totis stupenda sensibus! Accurrit ille furore ebrius, & dum molitur sæva manu feminam ab altari ad se retrahere, Anna gloriosissima chlamydem oppandens, tutum anxiæ mulieri latibulum præbuit. Omnes, qui huic spectaculo astabant, mirabantur; solus hic impius cor obfirmat ad confusionem ampliorem. Jam totus sathanæ traditus, manus sacrilegas non pertimuit in Annæ beatissimæ matris effigiem mittere, eam summo annisu gestiens ab altari dejicere. Ecce, quo pergit cæcæ mentis execranda præsumptio! Sed mox ubi manum applicuit in vestem, imago Mariæ perpetuæ Virginis, quam Anna nobilissima mater gremio continebat, gravi verbere manum dementis tetigit, quæ mox a suo brachio revulsa in terram decidit.

[68] [& iniquus illius judex morte punitur.] Porro Jesus Christus, quem Virgo tenebat in ulnis, audiente omni plebe, terribili sic est voce locutus: Audi, tyranne superbe atque impie ac miser, ausculta. Quid furis? Quid insanis contra nos? Quid meam atque Aviæ meæ famulam vexatam toties mortificare moliris? At ut noveris, ultorem me esse horum, qui Annæ sanctissimæ ac meæ Genitrici serviunt, hodie cum toto tuo palatio terribili igne te absumam, & hanc viduam innocuam, quam de terra abradere voluisti, rerum tuarum omnium ac dominii tui heredem dominamque constituam. Vix verba finierat Jesus Christus, & ecce palatium omne ardet sulphureo igne lapso de cælo. Mox dæmon templum ingressus, sceleratum hominem per guttura arripiens clamantem misere & turpiter ululantem comburentibus flammis injecit, & extortam animam ignibus immersit arsuram perpetuis. Universi autem, qui his interfuere prodigiis, summa admiratione pavidi, in beatissimæ Annæ præconia atque obsequia incalescunt, & sacra illi sacrificia devotis insistunt cordibus. Viduam vero illam, juxta Domini Jesu promissum, suam super se dominam erigunt, & sibi postulant principari; cui & quæ erant præsidis bona omnia & possessiones attribuunt. Hinc dives & inclyta facta fuit rectrix populi sui in pace & prudentia annis plus quam triginta quinque, & in casta viduitate perdurans, felici morte consummata, temporalem gloriam in regnum commutavit æternum, præstante Domino Jesu ad honorem suæ Aviæ dilectissimæ, cui est honor, potestas & imperium in secula. Amen c.

[69] [Vir peregrinus] Ad laudem omnipotentis Dei beatissimæque semper Virginis Mariæ miraculum quoddam scripturus sum, satis superque notum mihi, ut quod ex illius perceperim ore, cui id evenit. Anno Domini millesimo, quadringentesimo septimo decimo vir quidam fuit non infimo natus loco, insigni ac eleganti corpore, & juris apprime peritus; multis item sanctis exercitiis deditus & intentus. Nomen erat viro Joannes, idemque e Saxonia comitatu Hoyensi d originem duxerat; fuerat autem aliquamdiu regis Daniæ ac Norvegiæ cancellarius; sed quia prudens admodum erat, facile animadvertit, eo in statu devotum erga Deum animum aut vix aut omnino non posse se gerere, ob pericula multa, quæ hujuscemodi hominibus continenter occurrere solent. Quamobrem abdicans illa se dignitate & officio, totum se pietatis actibus, puta jejuniis, observationibus, peregrinationibus in longinquas regiones tradidit, idque non ex curiositate aliqua, sed magna devotione & summo cum labore maximoque sæpe vitæ discrimine, in mari atque solitudinibus, per quæ iter agebat, ita ut raro ultra duos aut tres dies uno aliquo in loco moraretur.

[70] [ob homicidium involuntarie commissum] Accidit autem anno Domini supradicto, ut cum aliis quibusdam terram Sanctam invisere pergeret; cumque illic ageret & impii Saraceni rerum inibi potirentur, profanus quidam sive gentilis gravi eum injuria absque illius demerito affecit: quod ille nimium moleste ferens, baculo suo, cujusmodi utuntur peregrini, improbum illum cecidit atque occidit; tametsi non ea illius voluntas esset, ut hominem interficeret: at vero ubi mortuum illum conspexit, timuit ipse, timuere & socii ipsius, ignari, quem res exitum habitura esset. Itaque Joannes iste capitur, ligatur a paganis, & ad judicis tribunal rapitur, moxque morti adjudicatur. Interim vehementer socii illius apud amicos ejus, qui peremptus erat, itemque apud judicem ipsum prece ac pretio instabant, multam etiam pecuniam offerentes, ut Joannes dimitteretur, maxime cum præter animi sententiam hominem occidisset. At nihil illic profecere: una omnium mens & voluntas erat, ut Joannes periret. Quando igitur frustra se niti videbant, summo cum dolore valefacientes Joanni discedebant, & miser ille extra aliam portam jugulandus educebatur; ille vero, tametsi esset gravi correptus angore, magnam tamen fiduciam & spem animo gerebat, fore ut liberaretur Sanctorum illorum suffragiis, quos quotidie non paucos venerari solitus erat, præcipue autem in beatissimæ matris Annæ misericordia plurimum confidebat, quam etiam suo in corde hisce verbis devotissime precabatur dicens: Benignissima mater, miserere obsecro mei in hac extrema necessitate mea; quod si indignus sum, præsentem evadere mortem, age tamen apud Deum, ut in æternam non incidam mortem & pœnas inferorum.

[71] Hæc illo in corde per viam, qua ducebatur, [extremo suplicio afficiendus mirabiliter liberatur,] orante, jamque locum illum, ubi enecandus erat, attingente, videbatur illi grandis fieri terræmotus & turbo, coque se tolli in aëra, rursumque in terram demitti eo in loco, ubi socii illius erant, prorsus liberum, & a vinculis omnibus absolutum. Videns autem socios suos ante se proficisci, inclamabat magnis vocibus, ut gradum sisterent; quod cum illi audirent, nec tamen quemquam cernerent; simul autem & Joannis sui vocem audire se putarent, territi sunt maxime, quod illum jam decollatum arbitrarentur, nec scire possent, utrum vox, quam audiebant, vivi illius aut defuncti spiritus esset. Ille tamen clamare non destitit, ut subsisterent, dum ad eos veniret. Substiterunt ergo: mox igitur, ubi eatenus ad eos accessit, ut jam ab eis agnosci posset, sciscitabantur ex eo, utrumne Joannes socius suus ipse foret? Ille, modis omnibus esse se respondit, & ne quidquam terrerentur, admonuit. Percontantibus illis, quinam liberatus esset? Manibus ille ad cælum levatis, palam omnibus edixit, oravitque, ut una secum Annæ beatissimæ gratias agerent, cujus beneficio mortis præsentissimum periculum evasisset. Nec mora, cunctis in genua provolutis, fit una omnium tanta pro beneficentia gratiarum actio ad Deum matremque piissimam Annam, quod hominem tantis e miseriis tam misericorditer extraxisset. Ex hoc igitur aliisque innumeris miraculis colligere quisque facile potest, quantæ sit apud Deum efficaciæ sanctissima Anna, ut merito eam omnes honorare debeant, in suisque eam tentationibus & necessitatibus implorare, quoniam potentissima apud Deum est, nec umquam repulsam patitur, honorante eam tota beatissima Trinitate ceu Christi aviam dignissimam.

[72] Post necem impiam Domini Ludovici de Borbon e præsulis Leodiensis, Leodium gravissimis cladibus novimus compressum. [& alius S. Annæ devotus] Eo tempore in terra Lossensi homo fidelis & dives, Annæ gloriosissimæ devotus cultor, ter omnibus bonis spoliatus, ter quoque in vincula est conjectus, qui præter famem, sitim, verbera, ludibria & jurgia, probra perferens, amarissimos in carcere transigebat dies. Hic itaque cum jam tertiæ captivitatis pondere premeretur, Annam dulcissimam continue advocans, de latronum manibus eripi postulat. Mox piissima Anna, cruentissima prædonum corda emolliens, eos ad miserandum captivo permovet; nam statim paucis nummis acceptis, hominem a vinculis excutiunt, & libere abire permittunt. Hic jam absolutus, cum jam omnia perdidisset temporalia, cuidam dominarum cœnobio applicuit, cui prosperitatis tempore amicus fuerat, qui illic libentissime susceptus est.

[73] [e prædonum manibus] Una deinde noctium, cum sopor omnes oppresserat, repente Areborgenses in monasterium irruunt, & officinas omnes cum domibus confringentes, cuncta, quæ invenire poterant, in manubiis, in pecuniis, in pecoribus rapiunt & abducunt. Cumque huic operi intenderent, & viros, qui tunc forte aderant, seculares vinculis adstrinxissent, hic homo somno excitatus, cum tumultum sævientium discurrentiumque audisset, devoto corde Annam clementissimam rogans, eidemque se committens, ostium clam aperuit & fugit; quod quemdam de inimicis non latuit, & virum insectantur. At ille itineris compendia captans, ad fluvium, qui prædicto cœnobio allabitur, ocyus accurrit. Stans itaque in ripa fluminis trepidus, cum submergendi discrimen perhorresceret, Annæ potentissimæ matris cœpit præsidia inclamare, orans, ne rursum barbarorum manibus se pateretur abduci.

[74] Hæc eo orante, mirabile dictu! navicula parva ejus oculis apparuit, [miro modo eripitur,] quamquam nemo illic umquam navem viderit: quam vir ingressus, statim in oppositum littus virum deposuit, & de prædonum manibus eripuit; insectatores vero concito cursu ad flumen properantes hominem rapturi, navem reperiunt nullam. Anna enim sacratissima cymbam, quam suo famulo præstitit, impiis subtraxit, & sicut ante illa tempora navim illic nemo vidit, sic nec postea umquam visa est. Animadvertite hoc prodigium, fratres charissimi, & vos in mari procelloso tentationum, periculis pleno, esse agnoscite, & sicut prædictum virum audistis terrenis spoliatum bonis, sic inimici nostri, caro, sanguis, mundus & dæmon nostris nos bonis operibus & eorum fructibus privare moliuntur, quæ ubi abstulerint, in æternæ nos damnationis voraginem demergere nituntur; sed hoc exemplo docti quæramus navim, id est ter felicissimæ matris Annæ opem, quæ neminem spernit, neminem deserit, devoto & credulo corde ipsam invocantem; ut sic pericula hujus mundi evadere, ac tandem, ipsa duce & remige, ad portum æternæ felicitatis absque ulla pœna post hanc miseram vitam duci mereamur. Amen.

[75] [sicut Rudolfus Agricola gravem morbum evasit.] Rudolphus Agricola f, vir eruditissimus, erga Annam matrem, omni laude dignissimam, miro afficiebatur amore, id quod testantur carmina, quæ in illius edidit laudem g. Hunc, ut ipse meminit, quodam tempore tam gravis invasit morbus atque dolor, ut, viribus corporis omnino destitutus, se lecto prosterneret; adeoque cœpit ipse morbus invalescere, ut armata jam manu in ejus præcordia irrumperet: nunc frigore, nunc ardentissimo æstu, dira illum febris excoquebat. hæc illi vires venasque omnes resolvebat: ardebat quidem corpore, sed mentis incendia longe illum magis exurebant. Amiserat pene mentem, mores, & verba præ furore; jam mortem ipsam, si data fuisset, libens fuisset amplexus, remedium omne & ipsam peritiam medicorum suus languor evicerat. Quid faceret; quo se verteret; quem pro salute precaretur? Ad Annam dulcissimam sese contulit, quæ sicut illi unica spes fuit, ita fuit & causa salutis. Cumque his vocibus Annam clementissimam in sua vota vocaret, dicens: Succurre, obsecro, tantis cladibus, piissima Mater, adesto meis miseriis, dulce solamen, tu mea certa salus, in te vita mea recumbit, tu ductrix, tu portus, tu requies mihi sola. Illa confestim adveniens firmum medicamen attulit; ita ut infirmis artubus animoque languenti vigor & vita remeaverit. Hanc unam pietatem in piissima Anna expertus, tantam de Annæ speciosissimæ ope fiduciam concepit, ut crediderit, in quovis morbo atque in extremo mortis periculo mellifluæ matris Annæ adjutoria mox affutura.

ANNOTATA.

a Nullo modo est verisimile, hæc blasphema contra Christum verba publice ad milites prolata fuisse præfecto urbis, si ille fuerit Christianus, qualem fuisse ex sequentibus colligo.

b Si tyrannus ille iverit oraturus ad eamdem ecclesiam, in qua innocens hæc mulier imaginem S. Annæ venerabatur, videtur fuisse Christianus & Catholicus, adeoque inepte ipsi tribuitur publica contra Christum blasphemia, de qua superius.

c In tota hac narratione rursus accumulata sunt tot stupenda prodigia, ut de iis certiora testimonia desiderem.

d Est tractus Germaniæ in Westfalia, quæ olim Saxonia vocabatur.

e De cæde hujus præsulis, & tumultibus eam secutis, videri potest Chapeaville in Gestis pontificum Leodiensum tom. 3 pag. 201.

f Rudolphus ille, doctrina & virtute clarus, obiit anno 1485, ut habet Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica.

g Laurentius Cuperus hoc carmen eucharisticon Rudolphi Agricolæ libello suæ de Genealogia S. Annæ præfixit. Auriemma noster, aliique idem operibus suis passim inseruerunt.

* id est, demonstrationem

EPILOGUS.

Ecce, fratres, non modo prodigia & signa in transactis seculis Annam salutiferam egisse credamus, sed nostris etiam temporibus roriferam pietatem suam declarare non desinit. Nec mirum: totus namque cælestis exercitus Annam sanctissimam veneratur, colit, ut par est, ac diligit: nam omnes Sancti pretiosissimo Christi Jesu sanguine redemptos se agnoscunt, ac illum sanguinem, qui eos redemit, & quo in terra per Ecclesiam Apostolicam vegetati sunt, ex Anna nobilissima sumptum non ignorant. Etenim Christi Jesu sanguis & caro, quæ ad salutem boni, ad perniciem impii sumunt, caro & sanguis est Annæ a sanctissimæ matris, ex qua Virgo Maria carnem & sanguinem absque ullo peccato suscepit. O sanctissimus venter, in quo benedicta Trinitas Unigenito filio Matrem ædificavit! o numquam sine reverentia nominandus uterus, in quo tam mira; ab initio & ante secula numquam audita, sunt facta! Enim vero cuncti post Adæ inobedientiam filii iræ nascimur; sed non hoc modo Anna beatissimam Virginem Mariam concepit, quæ prius sancta fuit, quam nata: siquidem in utero matris Annæ spiritu sancto plena nullam umquam sensit maculam b. Itaque nihil ambigamus, sed pie nobis persuadeamus, Annam beatissimam, sicuti in terris post Virginem Matrem Christo proxima fuit, itidem nunc in cælis conjunctissimam illi & proximam esse, honorante suam Aviam eodem ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nimis cruda aut saltem ambigua est illa expressio: nam accedit ad opinionem quorumdam, qui volunt, in Eucharistia lac & sanguinem S. Annæ exsistere, ut videri potest apud Geldolphum a Ryckel in Phylacterio tract. 7 § 17 & seqq. Nos eam opinionem plane rejicimus, quia præter alia simile ratiocinium de Christi abavis, atavis, tritavis, aliisque progenitoribus institut posset.

b Hic auctor satis aperte immaculatam beatissimæ virginis Mariæ conceptionem indicat.

MIRACULA AUTHENTICA, QUÆ IN BRITANNIA MINORI CONTIGERUNT.
Excerpta sunt ex libello Gallico, quem anonymus Societatis Jesu sacerdos anno MDCLXIV edidit, & a nobis jam Latine reddita.

Anna beatissimæ Deiparæ mater, in Palæstina (S.)

Ex libello Gallico.

CAPUT I.
Claudi & muti sanati.

[Puella clauda & muta primo gressum] Exordiamur a celeberrimo beneficio, quod anno MDCXLVI Sebastianæ du Bot collatum est. Hæc oriunda ex parochia sanctæ Crucis in suburbio Josselinensi a, circa nonum ætatis annum morbo quodam laboravit, ex quo usum pedum ac linguæ perdidit. Pater ejus Oliverius du Bot, interna inspiratione monitus, illam patrocinio S. Annæ commendavit, atque ad prodigiosum ejusdem Sanctæ sacellum, quod non procul Auraico b dissitum est, equo vehi jussit, postquam puella per anni spatium in hoc misero statu perseveraverat. Eo advecta statim tam perfectam gradiendi facultatem recepit, ut coram multis adstantibus illic fulcra subalaria reliquerit. Sed necdum tunc voluit Deus ipsi loquelam reddere, secundam hanc gratiam ad aliud tempus differens, ita ut misera puella plus quam octodecim annis muta permanserit. Interea tamen sæpe per gestus peccata confitebatur, & Christianam ac piam vitam agebat. Post mortem parentum facta orphana, audivit narrari crebra miracula, quæ per intercessionem S. Annæ fiebant, & ea narratione sic excitata est, ut ad idem Sanctæ sacellum rursus peregrinationem instituere voluerit, sperans, fore ut jam alterum beneficium obtineret, quod prima vice impetrare non potuerat.

[2] Igitur fratre suo Guilielmo du Bot & plurimis popularibus eam comitantibus, [& diu postea loquelam recuperat.] ipso Pentecostes festo circa horam quartam pomeridianam ad sacellum S. Annæ advenit inter ingentem concursum peregrinorum, qui sacris istis diebus undique eo confluere solent. Muta puella sacro loco appropinquans, cum ore non posset, corde precabatur, ac peculiari interioris pietatis significatione sacellum ingrediens in conferta hominum turba devote genua flectebat. Spiritus sanctus, qui eo die linguas Apostolorum reddiderat disertas, ut loquerentur magnalia Dei, etiam tunc linguam Sebastianæ dissolvit, ut ingens S. Annæ potentia manifestaretur: nam statim a fratre suo petiit, ubinam esset altare & prodigiosa S. Annæ imago. Ad hæc prima sororis suæ verba frater ita commotus est, ut præ lætitia lacrymaretur. Deinde eam duxit ad clathros, quibus sanctæ imago circumsepta est, ubi Sebastiana articulatis verbis Benefactrici suæ gratias agere perrexit. Postea respondit pluribus circumstantibus, qui eam certatim interrogabant, ut authenticum hujus prodigii testimonium haberent, quod propter peregrinorum multitudinem ubique divulgatum est. Non multo post jussu episcopi Venetensis c examen hujus miraculi per varios coram notario & testibus legitime institutum est. Duodecim testes affirmarunt, eam ulta octodecim annos mutam fuisse; imo ipsa idem asserit, addens, sese in sacello S. Annæ sensisse singularem fiduciam obtinendi, quod desiderabat. Etiamnum ipsa vivit ac habitat Josselini, ubi perfecta loquendi ac incedendi facultate fruitur. Illic etiam adhuc supersunt plurimi incolæ, qui eam multo tempore mutam noverunt.

[3] Sequens miraculum, priori non multum absimile, [Altera, peractis tribus peregrinationibus ad S. Annam,] anno MDCLXIII, die XXI Junii accidit, ac etiam peregrinos docet de cælesti auxilio non desperare, etsi aliquando non statim desideratam sanitatem impetrent iis locis sacris, ad quæ peregrinantur. Joanna Baumin, oriunda ex loco de Kerbranguen, qui spectat ad parochiam de Kerien in diœcesi Corisopitensi d, circa ætatem sedecim annorum morbo quodam afflicta, usum lingæ ac crurum amisit, ita ut quatuor annis muta & clauda remanserit. Post adhibita incassum varia remedia pater ejus Joannes Baumin eam patrocinio S. Annæ commisit, & ad memoratum Sanctæ sacellum tertiam peregrinationem vovit. Hoc patris votum magna lætitia affecit filiam quæ firmiter sperabat, fore ut hac vice auxilium S. Annæ experiretur. Pater igitur cum filia anno MDCLXIII, die XIX Junii iter arripuit, comitante eos Guilielmo Helou, cujus opera in itinere indigebat: nam puellam ex equo deponere, & ad sacellum deferre oportebat, cum pedibus suis niti non posset.

[4] Quando die XX Junii circa horam octavam vespertinam eo advenerunt, prima patris cura fuit, [prius pedum,] ut sese cum filia coram imagine S. Annæ sisteret, ac ibidem preces funderet. Sed adverte, quomodo Deus patientiam ejus probare voluerit. Postero die puella, ad sacellum relata, post factam per signa exhomologesin, corpori Domini communicat, ferventer orat, gemit, ac præsidium S. Annæ implorat. At omnia videbantur inutilia: nullum quippe mali levamen sensit. Dum mœstus pater jam discessum parat, filia novam fiduciam concipiens, se ad fontem S. Annæ deferendam indicat, atque oculis in cælum elevatis identidem Sanctam corde invocat. Dein crura ibi lavans, sensit iis insolitum robur addi, & cum omnium adstantium admiratione sese in pedes erigens, sine ullius ope ad sacellum reversa est, & S. Annæ pro hoc primo beneficio gratias egit, confidens, se alterum intercessione illius alio tempore obtenturam. Ad pagum suum firmis pedibus rediens, summo popularium suorum stupore & applausu excepta est. Illustrissimus præsul Corisopitensis hoc miraculum examinari jussit, & publico decreto probavit e.

[5] [ac deinde post præviam S. Annæ apparitionem] Hisce scriptis, intelligo, jam eidem Joannæ loquelam redditam esse; quod prodigium juxta acta, ab episcopo Corisopitensi discussa, sic factum est, ut hic narrabo. Quamvis Joanna patrocinio S. Annæ firmum gressum recuperasset, ut supra retuli, tamen mura remanserat. Unde primo beneficio animata, paulo post iterum ad S. Annam confugit, & peregrinationem ad ejus sacellum promisit. Votivo itinere bis peracto, nihil obtinuit præter majorem fiduciam, qua certo sperabat, se serius ocius exaudiendam. Tandem ipsa sancta Anna mense Augusto anni præteriti eam de imminenti loquelæ restitutione certiorem reddere dignata est, ut ipsamet in examine asseruit: cum enim circa fontem pagi du Cuz vaccas custodiret, vidit venerabilem matronam, alba veste indutam, quæ ipsam primo intuitu nonnihil terruit. Verum Sancta eam securo animo esse jubens interrogat, an intercessioni S. Annæ multum confideret. Cui illa distincte ITA respondit. Tum S. Anna dixit: Ego ipsa sum, confide: nam opportuno tempore & loco tui memor ero. Atque his dictis disparuit, ac Joannam reliquit plenam consolatione & admiratione, quod vocem ITA pronuntiasset, etsi jam adhuc nullum aliud verbum posset proferre.

[6] [linguæ usum adepta est.] Hæc apparitio fiduciam ejus ita auxit, ut cum patre suo novam peregrinationem ad sacellum S. Annæ susceperit, ac die XI Junii præsentis anni MDCLXIV f circa horam octavam vespertinam eo advenerit. Postero die, quo festum Corporis Christi celebrabatur, puella signis peccata sua exposuit, & post susceptam Eucharistiam ante clathros, quibus imago S. Annæ cingitur, se prostravit. Interea pater pro filia curavit offerri sacrificium Missæ, sub cujus finem magno cordis ac pectoris dolore oppressa est, ac totum corpus tremore quodam concuti sensit. In hoc symptomate vinculum linguæ ejus solutum est: nam rosarium volvens, orationem Dominicam distincte recitabat: quod ipsa observans, ad patrem conversa dixit: Pater mi, jam loquor. Bonus vir stupore plenus cœpit præ gaudio clamare ac flere ad hæc verba filiæ, quæ deinceps perrexit articulate loqui (sic etiamnum facit) & respondere multis in sacello præsentibus, qui ad hunc patris clamorem accurebant. Statim PP. Carmelitæ, qui sacelli hujus curam gerunt, in gratiarum actionem pro miraculo TE Deum cantarunt, uti etiam factum est a sacerdotibus parochiæ suæ, quando domum reversa est.

[7] Oliva Merel, uxor Joannis Colleaux Tessier, [Puer mutus,] ex parochia de Chavaigny in diœcesi Redonensi g, partui proxima, ad tantas angustias redacta erat, ut fœtus & mater in maximo vitæ periculo versarentur. Intelligens id maritus vovit peregrinationem ad sacellum S. Annæ, si uxor periculum evaderet & proles sacrum baptisma susciperet. Utrumque beneficium ipsi concessum est: nam uxor feliciter peperit, & infans baptizatus bene se habuit. Sed negligentia patris in exsolvendo voto accidit, ut infans usque ad quintum ætatis annum mutus maneret, quamvis nec auditu nec ingenio careret, & aliæ ejus proles a duodecimo vel decimo tertio ætatis mense loqui consuevissent. Pater hoc infortunio culpam agnovit, & votum renovavit. Vix iter ad S. Annam ingressus fuerat, cum hactenus muta proles matri dixit: Mater, da mihi panem, ut comedam; atque ita articulate perrexit loqui. Unde pater domum redux magna lætitia perfusus est, ac miraculum istud anno MDCXLV, die XIX Junii examinari, & visa auditaque in acta referri jussit.

[8] Pro sequenti miraculo testem appellare possum totam parochiam de Milisac, quæ in diœcesi Leonensi h duabus leucis Brestia i distat. [& vir eodem incommodo aliisque malis affectus,] In ea Bernardus Lunven anno MDCLIV ex magno capitis dolore in melancholiam ac deinde in amentiam incidit. Præterea feria quarta cinerum loquelam perdidit (hanc dumtaxat post duos annos & aliquot menses in sacello S. Annæ recuperavit, ut postmodum videbimus) atque ita delirabat, ut non nisi vi coactus cibum aut potum caperet. Etiam adeo constanter lecto decumbebat, ut numquam vellet surgere, & ex eo violenter extrahendus esset, quando lectus sterni debebat. Maria Bizian, uxor ejus, tentatis frustra humanis remediis, ex consilio Joannis Bizian, patris sui, eum S. Annæ devovit, & peregrinationem ad ejus sacellum promisit. Dum ipsa die, ad hoc iter destinata, diceretur ipsi surgendum esse, ut iret ad Lugullat (est pium sacellum in via de Carhais, quod duabus leucis a Landerneau distat) cum magna adstantium admiratione statim ultro surrexit, quod tamen spatio trium annorum non nisi coactus fecerat. Imo alacrior apparuit, quando jam vestibus indutus intellexit, peregrinationem ad sacellum S. Annæ etiam suscipiendam esse. Etsi autem omnes timerent, ut longo morbo exhaustus equo solus vehi posset, tamen æger post hoc votum tantas vires accepit, ut equo insidens, sine ullius auxilio totum iter confecerit. Itaque in transitu visitavit sacellum Lugullat, & anno MDCLVII, die XIX Julii ad S. Annam pervenit.

[9] Uxor cum ipso sacellum S. Annæ ingressa, misit Franciscum Bizian fratrem suum cum altero, ut PP. Carmelitis incommodum mariti sui indicarent, [loquelam ac sanitatem obtinent.] & peterent confessarium, qui muti confessionem exciperet. Interim ipsa cum marito audiebat Missam, quæ in summo altari celebrabatur. Finito sacro, Bernardus uxorem orationi intentam relinquens, se contulit ad prodigiosam S. Annæ imaginem, & illic fusis aliquamdiu precibus, sacellum solus circuivit. Interea venit P. Theodosius, cui Bernardi incommodum indicatum fuerat, & eum seorsim ad oratorium ducens, cœpit ipsum, tamquam mutum, instruere his verbis: Si peccatum commiseris, de quo interrogabo, manum claude; sin minus, eam aperi. Tunc vinculum linguæ ejus prorsus solutum est, & P. Theodosio ita respondit: Non est opus signis, mi pater; facile enim Britannice aut Gallice confitebor. Peracta confessione, ad uxorem & alios duos viæ comites redit, eosque cum summo stupore alloquitur. Demum sumpta Eucharistia, & auditis aliquot sacris, in conventu PP. Carmelitarum prandit, & pedes domum rediit. Jam corpore & mente sanus familiam suam recte gubernat, & sine ulla difficultate hactenus loquitur: quæ omnia beneficia refert accepta S. Annæ, erga quam ejus devotio non parum crevit. Hoc miraculum firma auctoritate comprobatum est, & juridice examinatum per viros tum ecclesiasticos tum seculares, coram quibus decem testes veritatem facti confirmarunt.

ANNOTATA.

a Josselinum vel Jocelimum oppidum Galliæ in Britannia minori, quod ad Oustam fluvium situm est, quod sedecim leucis a Redonibus in occasum, totidemque a fano sancti Brioci in meridiem distat.

b Oppidum Britanniæ minoris, quod tribus leucis distat ab urbe Venetensi in occasum, Blabiam versus.

c Hæc urbs ejusdem Britanniæ varia habet nomina, ut videri potest apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 591. Porro nunc sæpe vocatur Venetia singulari numero ad distinctionem Venetiarum in Italia, & vernacule Vannes, jacetque inter Nannetes ad ortum, Corisopitum ad occasum, Redones ad septemtrionem, & Oceanum Aquitanicum ad meridiem.

d Corisopitum, olim Curiosolitæ, vulgo dicitur Quimper, vel ab aliis Quimper-Corentin ob sanctum Corentinum, illius episcopum, vocatur. Hæc urbs Britanniæ minoris sita est ad Oderam amnem in tractu Cornubiæ, unde ipsa interdum vernacule Cornouaille appellatur.

e In hoc decreto, quod illustrissimus dominus Renatus du Lovet, episcopus Corisopitensis, anno 1663, die 20 Augusti edidit, idem miraculum refertur, & testium aliorumque nomina longo ordine recensentur, quæ hic exscribenda non duxi, ne tædium lectori afferrem. Porro ipsum decretum in memorato libello, ex quo hæc miracula excerpsi, a Gallice legi potest.

f Auctor vocat annum 1664 præsentem, quia eodem anno Venetiæ libellum suum typis vulgavit.

g Redones vel Rhedones, vernacule Rennes, Britanniæ minoris civitas, jacet ad Vidanam vel Vicenoniam fluvium, ut videri potest in mappis geographicis.

h Leona, vulgo Leon, vel saint Paul de Leon, seu etiam Leondoul incolis dicta, jacet in parte septemtrionali Britanniæ minoris. Hæc urbs episcopalis sub archiepiscopo Turonensi satis munita est & portum habet tutum in ora maris Britannici cum arce, ubi etiam aliquando ducum sedes fuit.

i Hoc oppidum, quod aliquando Brivas & vernacule Brest vocatur, est celebre Galliæ emporium, & in ora occidua Britanniæ Armoricæ gaudet portu capacissimo.

CAPUT II.
Mortui ad vitam revocati.

Quid evidentius miraculo, quod anno MDCXXIX postridie festi S. Annæ in parochia diœcesis Macloviensis a, [Puella sub aquis inventa,] dicta Gomene, contigit Joannæ Samson, trium aut quatuor annorum puellulæ? Dum pater ejus Ivo Samson in moletrina sua cum aliis sermonem institueret de miraculis S. Annæ, mulier quædam nuntiat, filiolam ipsius in stagnum cecidisse. Audito hoc infortunio, omnes ad stagnum accurrunt. Pater animo consternatus, in aquam descendit, ut quærat filiam, quæ jam fundum petierat. Quando diu illam frustra quæsiverat cum altero viro, qui etiam paulo post aquam intrarat, imploravit auxilium S. Annæ, quam uxor ejus quoque invocabat, eo ipso loco genua flectens, & ad sacellum Sanctæ peregrinationem promittens, si filiola sua inveniretur. Non vanæ fuerunt eorum preces: nam pater filiolam, quam unius horæ spatio quæsierat, in luto hærentem reperit eo loco, per quem ante fusas preces sæpius transierat. Igitur illam extrahit; sed cum summo mœrore eam totam rigidam & nulla vitæ signa dantem conspicit.

[11] Nihilominus parentes, qui jam intercessionem S. Annæ experiri cœperant, [& diu submersa;] sperabant, fore ut eadem Sancta vitam filiolæ suæ redderet. Hac spe freti vota & preces multiplicant. Sub initio noctis aliquam consolationem perceperunt, quando tenue suspirium audire ac deinde quemdam oculorum motum videre sibi videbantur. Verum cum puellula permaneret cetera immobilis nec ullum vitæ signum præberet, incipiebant dubitare, an hos motus vere observassent. At sequenti die omnis dubitatio sublata est, dum puellula sub auroram matri dixit: Cupio dormire. Ad hanc vocem parentes lætitia exultarunt, & pater sine ulla mora arripuit baculum viatorium ac se contulit ad sacellum S. Annæ, ut Benefactrici suæ gratias ageret ac votum solveret. Quid opponi potest huic miraculo, cujus juridicum examen jussu vicarii generalis capituli Macloviensis, sede episcopali vacante, per rectorem de Gomene institutum est? Hujus rei veritatem octo testes asseruerunt, & alii decem ei subscripserunt. An dubitari potest de morte hujus puellulæ, quæ plus quam per horam sub aqua delituit, & sine ullo vitæ indicio extracta est, uti testes illi affirmant?

[12] Franciscus Cairan, incola pagi d'Antrain, qui in diœcesi Redonensi non procul a monte S. Michaëlis situs est, [altera infortunio quodam ad parietem allisa] ex uxore sua Francisca l'Ecuyer varios liberos susceperat; sed omnes in tenera ætate obierant, præter unicam filiam, cui ex voto nomen Annæ imposuerat, & quam in honorem sanctæ Christi Aviæ albis vestibus induerat. Sancta ostendit, sibi hanc devotionem gratam fuisse, quando puellæ subvenit in quodam infortunio, quod eam duodecennem e vita eripuerat & quod ita accidit. Parentes filiam suam cum alio puero reliquerant in moletrina, ubi succus e pomis exprimitur, dum operarii pranderent. Incauta puella nimium pilæ appropinquante, instrumentum, quo mola circumagitur, vestibus ejus implicatum est, & equus interim procedens, eam ita contra parietem pressit, ut corpusculum illius omnino confractum, vix quatuor digitorum spatium latitudine occuparet. Alter puer igni assidens, viso hoc infortunio, cœpit magna voce clamare: quo clamore excita quædam mulier, invenit puellam ita corpore contritam ac misere affectam, ut nullum vitæ signum ederet.

[13] [& mortua,] Interea unus ex operariis moletrinam ingressus, detulit puellam ad parentes, qui hoc tristi spectaculo maxime afflicti, eam lecto imposuerunt, in quo per tres horas jacuit, omnibus spectatoribus eam mortuam judicantibus. Cum igitur hic nihil profutura viderentur humana remedia, miseri parentes interna inspiratione incitati censuerunt, sibi divinum auxilium implorandum esse. Statim itaque ad intercessionem S. Annæ confugerunt, voventes, sese sacellum ipsius cum filia visitaturos, ac albas vestes, quibus in honorem Sanctæ induta fuerat, ad perpetuam beneficii memoriam oblaturos, si filia ad vitam revocaretur. O prodigium! Vix emisso voto, cœpit puella se movere ac dare certa vitæ signa, quæ plus quam centum adstantes in magnam admirationem rapuerunt. Postea parentes cum gaudio votum expleturi, anno MDCXXX, in ipsa festivitate S. Annæ, ad sacellum ejus venerunt, quos R. P. Hugo, tunc Carmelitarum Discalceatorum Prior, cum magno testium numero excepit.

[14] [ac tertia sub rotam molæ lapsa] Francisca octennis, filia Joannis Marquer, mense Novembri anni MDCXXIX circa moletrinam, vulgo dictam Vauferrier, infeliciter cecidit in cataractam, & statim violento aquarum impetu sub rotam molæ delata est; ubi ut minimum per horæ quadrantem sine ullo auxilio permansit. Tandem adveniens curator molendarius advertit, solitam molæ agitationem impediri, & causam impedimenti investigaturus egreditur. Viso hoc tristi infortunio, mox admonet puellæ matrem, quæ statim advolans, conspicit filiam suam sub rota devolutam. Confestim post occlusam cataractam auxilio aliorum, qui accurrerant, puella extrahitur, & ad moletrinam portata linteo involvitur. Cum illic clausis arcte dentibus & sine ulla respiratione per mediam horam jacuisset, afflicta mater, tam horribile spectaculum diutius ferre non valens, discessum parabat, quando adstantes ei persuaserunt, ut filiam suam commendaret S. Annæ, & ad ejus sacellum peregrinationem promitteret, si Sancta ipsi vitam redderet.

[15] [patrocinio S. Annæ ad vitam revocantur,] O miraculum! Matre votum coram omnibus circumstantibus emittente, cœpit filiola respirare & alia vitæ signa edere. Interea superveniens pater votum uxoris suæ ratum habuit, illudque repetiit. Quid multa? Puella mox melius habere cœpit, & postero die perfectam sanitatem obtinuit, remanentibus dumtaxat hinc inde aliquot levibus cicatricibus, quæ indicabant, quanta vulnera vi rotæ molendariæ accepisset. Plurimi testes oculati in examine juridico hoc prodigiosum factum confirmarunt. Joannes Marquer, & Benedicta Pinel memoratam filiam suam secum ducentes, mense Junio anni sequentis voto suo satisfecerunt.

[16] [quæ tria miracula R. P. Hugo refert.] Proxime præcedentia tria miracula R. P. Hugo b inter alia anno MDCXXXIII typis vulgavit non solum consensu, verum etam jussu illustrissimi episcopi Venetensis, ut constat ex ipsius decreto, quod idem P. Hugo refert, & in quo illustrissimus præsul declarat, hæc miracula legitime examinata fuisse per viros peritos & ad hoc munus electos, tum a se, tum ab aliis episcopis, in quorum diœcesibus prodigia illa contigerant. Neque hoc decretum edidit, priusquam in domo sua campestri de Kerangoff inquisitiones iterum severe per diem integrum coram se discussæ fuissent, quibusdam viris ecclesiasticis dubia sua circa hanc materiam proponentibus, & R. P. Hugone iisdem respondente.

[17] His tribus addamus quartum ejusdem speciei miraculum, [Tres pueri, quorum unus] quod anno MDCXXXIX circa festum S. Magdalenæ in parochia, quæ vulgo dicitur Plouha, diœcesis Briocensis c factum est hoc modo: Dum Fiacria Guillemot prandium deferret marito suo Rolando Pherlicot, qui cum aliis avenam demetebat, Catharinæ filiæ suæ duodecenni fraterculum Joannem, qui sedecim menses ætatis habebat, custodiendum reliquit. Sed imprudens puella infantem posuit supra altiorem arcam, ex qua capite deorsum decidens gravissime læsus est. Catharina hoc infortunium celans & timens, ne castigaretur, fraterculum supra lectum posuit, ubi mater domum reversa illum jam fere mortuum invenit. Hoc funesto spectaculo commota, filiolum in ulnas accepit, ut lactaret. Sed frustra: nam post vomitionem inter brachia ejus exspiravit.

[18] Tunc mater majori dolore affecta, eum in cunis ponit ac maritum suum de tam misero infortunio moneri curat: [ex alta arca deciderat,] qui statim cum aliis quibusdam accurrens infantem, arteriæ pulsu ac omni alio motu carentem, & prorsus frigidum pallidumque reperit. Postquam pater per horam & mediam nequidquam signa vitæ explorasset, inutilia judicans omnia humanæ industriæ remedia, & ad opem cælestem confugiens, cum septem aut octo præsentibus circa cunas in genua procubuit, & his ipsis verbis, ut in examine juridico testatur, patrocinium S. Annæ imploravit: Oro Deum & dominam sanctam Annam, ut filiolum meum adhuc vivum videam. Deinde vovit peregrinationem ad prodigiosum S. Annæ sacellum. Post hoc votum secuta est magna mutatio, quæ omnes præsentes magno stupore defixit: nam eo ipso tempore pallida & cadaverosa infantis facies in vividum ac rubeum colorem mutata est. Tunc etiam puellus patrem amabili oculo aspexit, eumque ita attonitum ac lætum reddidit, ut in terram corruerit, & spatio mediæ horæ a sensibus alienus manserit. Patre ad se redeunte, filiolus ita lætus ac sanus apparuit, acsi nihil mali ipsi umquam accidisset; imo tam perfecta fuit hæc sanatio, ut puer nullum postea ex hoc lapsu senserit incommodum. Pater anno MDCXL votum complevit in sæpe dicto S. Annæ sacello, & ibidem die X Julii ejusdem anni de hoc stupendo miraculo reddidit testimonium, quod post aliquot annos (nempe die prima Maii anno MDCXLV) coram judicibus loci legitime examinatum, & a multis testibus confirmatum fuit.

[19] Dum anno MDCLVII, die XI Januarii in domo nobili, dicta Maleville, circa Ploermel, Vincentius Rigon triennis, [alteri corruens gravis janua] filiolus villici de Maleville, cum altero puero ludebat, una ex valvis portæ majoris e cardinibus soluta, Vincentium oppressit. Jacobus Mahon scandularius, qui in tecto horrei laborabat, strepitum corruentis januæ audiens, respexit, & non nisi unum puerum ex duobus videns, suspicatus est, alterum pondere januæ obrutum fuisse. Quare monet eos, qui in horreo erant, ut prompte eo accurrant. Henricus Rigon & Petronilla Thomas parentes pueri, hoc murmure audito, cum tribus aliis, quos ad prandium invitaverant, etiam ad portam advolant, & collapsam valvarum partem, ferreis laminis clavisque gravem, ope aliorum elevantes, sub ea deprehendunt filiolum suum, qui in capite gravissime vulneratus & toto corpore contritus sanguinem per aures emittebat. Parentes puerum in hoc misero statu, nempe sine ullo motu aut signo vitæ, & omnium judicio mortuum, ad culinam detulerunt. Illic præ dolore vix sui compotes, sed interna inspiratione moniti, filiolum S. Annæ commendarunt, & promiserunt, eum ad sacellum Sanctæ deducere, si ad vitam reverteretur.

[20] [ossa contriverat,] Statim cum omnium stupore secutum est miraculum: nam eo ipso tempore puer cœpit respirare ac loqui. Imo ossa capitis, quæ maxime attrita fuerant, visibiliter ad naturalem situm redierunt, excepto uno loco sub auricula sinistra, ubi tanta mansit cavitas, ut facile extrema pars pollicis in ea latere posset. Chirurgus ad eam cavitatem examinandam accersitus judicavit, puero calvariam terebra perforandam esse. Sed pater id fieri vetuit, sperans, fore ut S. Anna filiolo suo perfectam sanitatem redderet, sicuti etiam factum est. Postea parentes cum filio votum compleverunt in frequenti concursu populi, qui cum magna consolatione ex ipsorum ore audivit miraculum, quod in tabula depictum ibidem ad perpetuam stupendi beneficii memoriam reliquerunt. Examen hujus prodigii die XXI Novembris eodem anno institutum est coram parocho loci & ministris regiis ad id designatis, in quo sex testes veritatem facti juridice confirmarunt.

[21] [tertius in puteo submersus fuerat,] Eodem anno MDCLVII circa medium mensis Maii, in parochia diœcesis Macloviensis, vulgo dicta Iffendic, puer, nomine Petrus, cecidit in puteum, cujus aqua erat viginti aut viginti quinque pedibus alta, ac in eo submersus est. Frater ejus, percepto hoc infortunio, magnum edidit clamorem, ad quem confestim accurrunt Antonius Auagot, pueri pater, & Petrus Vigoland, maternus ejusdem pueri avus, cum tribus aliis, qui non procul inde agrum colebant. Cum frater ejulans illis accurrentibus dixisset, Petrum in puteum cecidisse, mox Petrus Vigoland in puteum descendit, & suum ex filia nepotem non sine magna difficultate ex aqua extrahens, afflicto patri in manus dedit; sed is videns, filiolum suum omnis motus ac sensus expertem, tam triste spectaculum diutius non ferens, eumdem alteri adstanti tradidit, qui illum per mediam fere horam pedibus sursum & capite deorsum tenuit, ut aquam evomeret. At nihil hoc profuit, Deo permittente, humana remedia incassum adhiberi, ut puerum vere mortuum fuisse ostenderet, & miraculum evidentius ac illustrius redderet. Cum vero puer dentes arcte clausos haberet, clavis vi ori ejus inserta est. Sed neque illud profuit, nisi ut lingua (talis etiam erat facies) omnino turgida cerneretur.

[22] [per intercessionem S. Annæ vitæ restituuntur.] Adstantes igitur puerum sine respiratione ac ullo motu aspicientes judicarunt, eum jam mortuum esse. Quare unus ex circumstantibus de omni auxilio humano desperans, dixit alta voce, eum S. Annæ devovendum esse, & statim proferens quoddam anathema, puerum cruce signavit, ac promisit, se istud donum in sacello S. Annæ oblaturum. Tunc Sancta monstravit, quam utilis sit peregrinatio ad hunc sacrum locum: nam vix hoc votum emissum erat, cum puer cœpit clamare, & quamvis collocatus in situ ad id minime apto (supinus enim supra arcam jacebat) copiosam aquam concreto sanguine mixtam evomuit. Quod autem plane mirum est, eo ipso tempore tam perfectam sanitatem recuperavit, ut cibum petierit, ac oblatum statim comederit. Imo pristinis viribus ita restitutus est, ut quinque illos testes, qui ad agrum colendum paulo post redibant, comitatus fuerit. Quatuor ex istis agricolis mense Julio ejusdem anni, ipso S. Annæ festo, anathema promissum obtulerunt, & de totius facti veritate reddiderunt testimonium, quod deinde dominus de la Chasse, consiliarius supremi senatus, coram rectore parochiæ & ministris regiis juridice examinari jussit ac probavit.

ANNOTATA.

a Maclovium seu Macloviopolis, vulgo saint Malo, est emporium celeberrimum cum portu capaci, quod ex ruinis Alethæ crevit. Sita est hæc urbs in insula parva S. Aaronis, vix a continente Britanniæ minoris ad Septemtrionem separata, cui ponte jungitur.

b Is est Hugo a sancto Francisco, Carmelita excalceatus, qui jussu Sebastiani Rosmadeci, Venetensis episcopi, quædam S. Annæ miracula edidit, ut ex Spondano in Commentorio historico num. 75 diximus.

c Hæc urbs a nomine S. Brioci sic dicta est, vulgo saint Brieu, jacetque in ora Boreali Britanniæ minoris, ac distat sedecim leucis Macloviopoli in occasum, uti viginti Redone Trecorium versus.

CAPUT III.
Paralysi, cæcitate, & morbo caduco liberati.

Faber lignarius, nomine Adrianus Judeaux, ex parochia de Messac in diœcesi Redonensi, circa festum S. Michaëlis anno MDCXXVIII incidit in gravem morbum, [Faber lignarius membrorum usu destitutus,] qui eum in femore & cruribus ita afflixit, ut paralyticus factus fuerit. Nervis igitur contractis, ita ut se sine alterius auxilio movere non posset, spatio sex mensium intolerabiles cruciatus patiebatur. His doloribus oppressus, confugit ad intercessionem S. Annæ, & vovit peregrinationem ad jam sæpe memoratum Sanctæ sacellum, si aliquantisper sanitatem & gressum recuperaret. Voto facto, sensit aliquod levamen, & genibus nixus ac fulcris sustentatus cœpit prorepere; sed non sine frequenti ac gravi cruciatu ægre corpus trahens ultra jactum lapidis procedere non poterat, nisi tunc aliquantulum quiesceret.

[24] Nihilominus hoc modo paulatim pervenit usque ad portum de Messac, [& ad sacellum S. Annæ devectus] ubi illum de ulteriori peregrinatione desperantem misericors quidam mercator in navem suam recepit, eumque Rothonum a devexit; unde sperabat, se ab alio mercatore ulterius dirigendum. Sed dolores iterum ita invaluerunt, ut vix ex uno loco ad alterum posset prorepere, & per sex hebdomadas Rothoni subsistere cogeretur, ubi varii incolæ miseriis ejus succurrebant; id autem majori propensione faciebant, quod illum devotionis causa eo venisse intelligerent, & quod miser ille assiduo diceret, sibi haud dubie sanitatem reddendam, si usque ad prodigiosum S. Annæ sacellum posset pertingere. Post sex hebdomadarum moram mercator quidam eum navi sua deduxit usque ad Rupem Bernardi b, & inde mula vectus fuit Guerandam c, & eodem modo Gueranda Crociliacum d, in quibus locis ad commiserationem movebat omnes, qui miserias ejus observabant, Deo hæc ita disponente, ut miraculum postea pluribus innotesceret. Aliquo tempore Crociliaci mansit, donec devoti istius urbis cives ad sacellum S. Annæ publicam per mare peregrinationem susciperent: tunc enim in quamdam eorum navim receptus est, ac devectus Auraïcum, ubi pius vir illum equo suo imposuit, & ad sacellum S. Annæ deduxit.

[25] [subito sanatur.] Quando itaque anno MDCXXIX, die VIII Augusti ad sacrum sacellum venerat, prima ipsius cura fuit, ut peccata confiteretur & sanctissimam Eucharistiam reciperet. Deinde instituit continuam novem dierum devotionem, intra quam quotidie sacellum circubat, fulcris suis prorepens tanta cum difficultate, ut identidem quiescere cogeretur. Novemdiali devotione completa, infirmum corpus traxit usque ad fontem S. Annæ, in quo pedes & crura lavit. At ecce statim sensit, hæc membra ita roborari, ut sine ullius auxilio surrexerit, & Benefactrici suæ gratias acturus ad sacellum redierit. Gratiarum actione peracta, reversus Rothonum, ubi tamdiu substiterat, ac dein ad portum de Messac, in admirationem rapuit omnes, qui eum antea noverant, jamque sine fulcris firmo gressu incedentem videbant. Ipse anno sequenti ad sacellum S. Annæ sanus ac hilaris rediit, & ubique divulgavit Benefactricis suæ miraculum, quod anno MDCXXXI, die XVI Junii jussu episcopi Redonensis juridice examinatum atque ab octo testibus confirmatum est, eique quatuor notarii subscripserunt.

[26] [Pauper pecudum custos simili infirmitate laborans] Tota civitas Hannebontana e testari potest veritatem sequentis miraculi, quod Francisco Talhoët, pecudum custodi, contigit. Quando hic puer novem annorum cum aliis in pago Couedic, qui spectat ad parochiam d'Insinzac, pascentem gregem observabat, oppressus est ignoto malo, quod a malleolis pedum incipiens & paulatim a genibus ad femur & renes ascendens, illum ita lecto affixit, ut per tres annos sine alterius ope se movere non posset. Cum post triennium mater ejus etiam ægrotans, ipsum juvare & alere non posset, consilio vicinorum ad nosocomium Hannebontanum delatus est, ubi chirurgus sedulam ipsius curam suscepit; sed cum videret, se variis remediis nihil proficere, illum tamquam insanabilem deseruit, ut ipsemet chirurgus in juridico examine fatetur.

[27] [sanitatem recuperat per miraculum,] Pauper itaque omni spe obtinendæ sanitatis destitutus, sex annis non nisi sedens & fulcris manualibus se per plateas & ad templa civitatis Hannebontanæ propellens, eleemosynam petebat. Tandem venit ipsi in mentem, ut sacellum S. Annæ, tot miraculis illustre, adiret. In hunc finem octo diebus ante festum S. Annæ dedit se in viam, more solito fulcris illis prorepens, dum interim mater ac soror ejus, quæ illum. comitabantur, per obvios & vicinos pagos victui necessaria mendicabant. Exactis in eo itinere quinque diebus, sabbato ad sacellum S. Annæ pervenit. Cum ibi per aliquot dies sanctam Christi Aviam ferventer invocasset & sacramentum Eucharistiæ recepisset, post varios casus ac dolores ita saltem illic membrorum usum recuperavit, ut erectus & unico baculo innixus incederet, & spatio duorum dierum facile Hannebontum rediret. Postmodum in eadem urbe mansit, & sine baculo ac ulla difficultate ambulans, in admirationem rapuit plurimos cives, qui eum diu paralyticum noverant.

[28] Anno MDCXLIV, die XVIII Novembris jussu episcopi Venetensis juridica hujus miraculi inquisitio facta est per dominum de Randrecar, [quod juridice ac manifeste probatum est,] senescallum Hannebontanum, in qua coram viris, in ecclesiastica & civili dignitate constitutis, præter ipsum Franciscum Talhoët ejusque matrem ac supra memoratum chirurgum interrogati fuerunt duo custodes nosocomii Hannebontani, qui etiam de morbi veritate testimonium dederunt. Præterea die XVII Decembris ejusdem anni per eumdem judicem altera inquisitionis pars addita est, in qua parochus Hannebontanus, aliusque sacerdos illic habitans, & sex honoratiores urbis cives, coram quibus omnibus præfatus Franciscus Talhoët jam sanus & recte incedens comparuit, identitatem personæ agnoverunt, ac affirmarunt, illum ipsum esse, quem tamdiu in civitate sua paralyticum viderant.

[29] Aliud hujusmodi beneficium mense Aprili anni MDCLV in parochia de Guiler, [uti & puella, quæ gradiendi facultatem amiserat.] quæ uno milliari circiter Brestia distat, diœcesis Leonensis, Franciscæ Nicol obtigit. Puella hæc, nescio quo casu, usum unius pedis & sinistri cruris amiserat, quæ membra sine ullo sensu aut motu tamquam mortua videbantur. Joannes Nicol pater ejus per tres menses illam variis medicis curandam tradidit; sed cum videret, malum humanis medicaminibus potius crescere quam minui, ad cæleste remedium recurrere decrevit. Quare filiam suam patrocinio S. Annæ commendans, promisit, se sacellum Sanctæ visitaturum atque curaturum, ut illic duo Sacra celebrarentur, si illa pristinæ sanitati restitueretur. Postridie cum uxore sua Margarita de Borgne obstupuit, quando filiam suam sine ullius auxilio e lecto surrexisse audivit, eamque recte incedentem vidit. Postea venit ad sacellum S. Annæ, ut votum expleret, ac Sanctæ gratias ageret, & anno MDCLVI, die XXIII Octobris parocho suo de hoc beneficio reddidit testimonium, quod deinde a septem testibus est confirmatum, ac probatum in juridica miraculi discussione, quæ anno MDCLVIII, die XV Aprilis per viros, ad id officium legitime designatos, facta est.

[30] Cum Franciscus Gedouin, natus in parochia vulgo dicta Bedesq vel Bedee, [Cæcus] diœcesis Macloviensis, diu strumosus fuisset, ad hunc morbum accessit cæcitas, quæ duobus annis ipsum afflixit. Parentibus eum intercessioni S. Annæ commendantibus & peregrinationem ad illius sacellum promittentibus, statim perfectam videndi facultatem recepit, ejusque usum constanter retinuit. Interim parentibus ante expletum votum mortuis; avunculus ejus die III Julii anno MDCXLII eorum promissa persolvit. Postea jussu illustrissimi præsulis Macloviensis per R. D. Franciscum Boterel, præfatæ parochiæ rectorem, coram notario juridicum hujus miraculi examen institutum est.

[31] [& cæca illuminantur;] Maria le Felon, quadriennis filia Joannis le Felon & Mariæ le Brozec, qui Morlæi f diœcesis. Leonensis in parochia S. Martini habitabant, tribus annis cæca fuit. In hoc misero statu illam viderunt ac noverunt plurimi istius civitatis incolæ, qui etiam hujus rei veritatem scripto testati sunt. Mater ejus excitata miraculis, quæ intercessione S. Annæ fieri audiebat, vovit, se cum filia sacellum Sanctæ visitaturam, ut mense Julio anni MDCXXXV fecit. Nec profecto irrita fuit hæc peregrinatio: nam mater, post fusas ferventer preces coram prodigiosa S. Annæ imagine, filiam duxit ad jam sæpe dictum Sanctæ fontem, atque hac salutari aqua lavit ejus oculos, e quibus glaucomata deciderunt, & talis videndi facultas cæcæ puellæ reddita est, ut saltem colores posset distinguere. Intra paucos dies visus, qui initio debilis fuerat, ita roboratus est, ut deinceps perfecte & acute viderit.

[32] [& duæ feminæ] Petronilla Aubree ex parochia de Chavaigny diœcesis Redonensis, morbo caduco sic fuit afflicta, ut quotidie tribus vicibus in terram corrueret, ac mentis impos se ipsam rabide discerperet ac vulneraret. Pater ejus Joannes Aubree & mater Roberta Fourel, diu frustra adhibitis medicorum, pharmacopæorum, ac chirurgorum remediis, tandem ad patrocinium S. Annæ confugerunt, & ad sacellum ipsius peregrinantes, miseram filiam eidem Sanctæ commendarunt. Prima die Maii, quando anno MDCXXX parentes ad sacrum locum venerunt, puella domi morbo suo vehementius oppressa est, quam umquam antea. Postridie Missam celebrari curarunt ea hora, qua filia malo suo obrui consueverat. At illa hora nihil incommodi sensit, & ab eo tempore ita sanata est, ut malum istud numquam deinceps redierit. Cum parentes domum reversi id intellexissent, Deum & sanctam Annam magnis laudibus extulerunt. Hoc miraculum anno MDCXXXI, die XX Maii juridice discussum & approbatum est a viro ecclesiastico, qui ex ore septem testium veritatem hujus facti exceperat.

[33] [morbo comitiali liberantur.] Francisca d'Artois, uxor Joannis Baron in parochia de Chane diœcesis Redonensis, circa decimum octavum aut vigesimum ætatis annum eodem comitiali morbo ita affecta fuit, ut uno die vigesies & subinde trigesies in terram prosterneretur, & cum horribili clamore ac dentium stridore spumam ex ore emitteret. Cumque nullum inveterato malo remedium inveniretur, persuasum illi fuit, ut opem cælestem imploraret, sacra ad eam intentionem celebrari curaret, ac loca quædam pia inviseret. Hoc consilium secuta, sensit notabile, morbi lenimen, ita ut non nisi semel aut bis quotidie in easdem convulsiones prolaberetur. Cum tamen plerumque tempore Missæ morbus iste eam corriperet, atque ita divinum Sacrificium turbaret, ingressus templi tunc ei prohibendus fuit. Nempe integra miseræ istius sanatio perficienda erat per sanctam Christi Aviam, ut eventus docuit: nam simulatque ex aliorum consilio vovit iter ad S. Annam mendicando peragere, prorsus morbo suo liberata est. Quare quamprimum votum persolvit, & post factam peccatorum confessionem ac sumptam Eucharistiam curavit celebrari Missam ex eleemosynis, quas in via collegerat. Deinde nullum sensit ejusdem morbi vestigium non sine magna admiratione eorum, qui eam prius noverant, & ex quibus facile triginta testes, legitime per virum ecclesiasticum interrogati, affirmarunt veritatem rei, quam nos jam retulimus.

ANNOTATA.

a Rothonum, vulgo Redon, est castrum & abbatia Britanniæ minoris in Venetensi diœcesi ad confluentes Dutuli in Vidanam, seu Vicenoniam, ut habet Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 481.

b Hunc locum appellavi Rupem Bernardi, quia in mappis geographicis vocatur Gallice Roche-Bernard, notaturque fere medius inter Rothonum & Guerrandam.

c Urbs est Britanniæ minoris in comitatu Nannetensi sita versus oram littoralem Oceani Aquitanici inter ostia Ligeris & Vidanæ fluviorum.

d Crociliacum, vernacule Croisil, oppidum maritimum Britanniæ minoris cum portu capaci & tuto prope Guerrandam urbem & ostia Ligeris fluvii, distatque sex leucis Venetia in meridiem.

e Hoc oppidum minoris Britanniæ situm est ad Blaviam amnem, & quatuor leucis abest ab ora Oceani Aquitanici, ac tribus a Blabia oppido in Septemtrionem.

f Morlæum etiam sæpe vocatur Mons Relaxus & vernacule Morlaix, situmque est in ora septemtrionali Britanniæ minoris ad amnem cognominem, & vix duabus leucis a mari Britannico distat.

CAPUT IV.
In aliis morbis & infortuniis adjuti.

Domina Anna Franchet, vice-comitissa de Torquedec, diu laboravit duplici febri quartana, [Nobilis mulier] cujus accessus erant adeo diuturni, ut fere continua videretur. Quamvis autem hanc febrim angina & epiphora a comitarentur, nihilominus cum marito suo & quatuor nobilibus puellis iter ad sacellum S. Annæ rheda suscepit, sperans, fore ut illic omnibus his malis remedium inveniret. Nec eam spes fefellit: cum enim ibi post fusas preces ad pœnitentiæ tribunal & sacram synaxim pie accessisset, in reditu recordata est fontis S. Annæ, ex quo aquam bibere desiderabat. Remisit igitur famulum ad hauriendam ex eo fonte aquam, & interim in rheda recubans reditum ipsius exspectavit in pago de Meriadec, qui in via Venetensi situs, tribus horæ quadrantibus a sacello S. Annæ distat.

[35] Famulus reversus, attulit ei desideratam aquam, quam in ipsa febri coram omnibus bibit, [a febri, angina, & epiphora,] postquam cum magna fiducia sese S. Annæ commendasset. Mox cælestem hujus aquæ virtutem experta est: nam eo ipso momento se perfecte sanatam sensit. Ad hanc subitam mutationem omnes præsentes obstupuere ac præsertim maritus ejus, qui, cum esset vir magnæ eruditionis ac peritiæ, hunc effectum prorsus supernaturalem judicabat, quia juxta communem naturæ cursum non potest fieri, quemadmodum ipse in scriptis rei gestæ actis loquitur, ut sola aqua sine aliis medicamentis gravem febrim & simul anginam ac epiphoram statim pellat. Cum vero dominus vice-comes non a multo tempore coram episcopo Dolensi b hæresim Calvinianam ejurasset, hoc miraculum illum in dogmate, quod Ecclesia Catholica de veneratione ac invocatione Sanctorum tradit, non parum confirmavit. Id autem contigit anno MDCXXX, die XVIII Augusti, & hæc omnia ipse dominus vice-comes juridice examinari, ac scripto consignari jussit.

[36] [ac bibliopolæ quidam a pluribus morbis] Bibliopola quidam, nomine Joannes Jacquelin, natus Morlæi in Britannia inferiori, sed matrimonio junctus & habitans Vitræi, c circa annum ætatis quadragesimum sextum ex quartana quatuordecim mensium febri, quam obstructio jecoris & splenis comitabatur, factus est hydropicus, ac deinde post totius corporis tumorem etiam ictericus. Hi morbi omnes, ad quos calculus & hæmorrhoïdes accesserant, bono viro amplam patientiæ exercendæ materiam suppeditabant. Præterea crura ejus ita erant inflata, ut undique disrumperentur, & ex iis humores crassi per ulcera defluerent. Hæc omnia ipsum ita debilitaverant, ut pedibus consistere non posset, sed in sede portandus esset, si ad templum aut alio se conferre vellet. Quicumque ipsum in hoc misero statu viderant, ac inter alios pharmacopœus, qui tempore morbi curam de ipso gesserat, prudenter juxta consuetas naturæ leges judicabant, eum non posse diu vitam protrahere. Sed supremus naturæ Dominus hac occasione voluit manifestare gloriam ac potentiam S. Annæ, cui æger se sæpius commendaverat. Cum infirmus intellexisset, D. Joannem Guerin, quæstorem ecclesiæ collegialis de la Guerche, iter parare ad sacellum S. Annæ, ut ibi votum quoddam compleret, oravit illum, ut coram prodigiosa ejusdem Sanctæ imagine memoriam sui haberet, & nomine suo anathema a se promissum offerret. Dominus Guerin gratiose refpondit, se id libenter facturum; imo ultro in se suscepit promissam olim ab ægroto novem dierum devotionem explere, cui etiam Missam celebrandam addi curaret. Omnibus fideliter exsecutioni mandatis, hæc devotio talem produxit effectum, ut admiratione compleret omnes, qui multiplicem bibliopolæ miseriam noverant.

[37] [per intercessionem S. Annæ subito liberantur.] Ipso festo Pentecostes, omnibus morbis ejus ingravescentibus, acerbissimos dolores passus est usque ad sequentem diem, quo circa horam decimam subito se omnibus malis liberatum sensit eo præcise tempore, quo Missa ad S. Annam pro ipso celebrabatur: nam tunc febris eum reliquit, obstructio jecoris & splenis sublata est, corpus detumuit, crura pristinum robur recuperarunt, ulcera obducta sunt, color ictericus disparuit, calculus & hæmorrhoïdes eum non amplius cruciarunt. Quod autem maxime mirandum, omnes hi morbi eodem momento ita depulsi sunt, ut deinceps nullus ex his redierit, sicuti ipsemet post duos annos in juridico examine testatus est. Quid multa? Pristinæ sanitati ita restitutus fuit, ut post meridiem ejusdem diei in urbem exiverit, & sequenti die, quæ erat feria tertia Pentecostes, pro tam stupendo beneficio gratias acturus se contulerit ad quoddam sacellum S. Annæ, quod in suburbio Vitriacensi constructum est. Post duos annos, nempe XXIII Februarii, anno MDCLXII hoc prodigium rigide examinatum est jussu episcopi Redonensis, qui deinde illud approbavit, ut monstrat decretum ab ipso editum d: ex quo colligi potest, quam exactum & severum examen instituant illustrissimi præsules, antequam miracula hujusmodi vulgari permittant.

[38] Non minus prodigiosum est beneficium, quod sancta Christi Avia anno MDCXLVII, [Puella in ferream furcam incidens,] die XII Junii, contulit in Mariam le Logeou, filiam Ivonis le Logeou & Franciscæ Floch, qui pagum Pris-jac in diœcesi Venetensi incolebant. Hæc puella cum fratre suo & ancilla in agrum exiens, ascendit plaustrum, quod substramine onerandum erat, ut stramenta injecta disponeret. Postea autem ex plaustro onerato descendere volens, infeliciter incidit in dentes furcæ ferreæ, ex quibus unus caput ejus ita transfixit, ut ad dextram oris partem intrans & cerebrum calvariamque transiens, ad altitudinem medii pedis supra cranium acumine suo emineret. Frater & ancilla ad hoc horribile spectaculum magnos clamores edebant, & furcam frustra e capite evellere conabantur.

[39] Omni igitur consilio destituti, currunt ad proximum pagum, qui uno horæ quadrante distabat, [atque in capite] & parochum cum alio sacerdote & quatuor viris advocant. Hi advenientes reperiunt puellam humi stratam capite transfixo, ut supra diximus. Statim omnes sex in præsentia multorum, qui simul accurrerant, dentem furcæ extrahere tentarunt. Sed videntes, se nihil proficere, attoniti & consilii inopes ad intercessionem S. Annæ confugerunt, & in genua provoluti promiserunt peregrinationem ad ejus sacellum. Extemplo Sancta ostendit, quam sibi gratum esset hoc votum: nam post votum surgentes furcam facile evellerunt.

[40] Mox accersitus est chirurgus, nomine Dionysius Polerin, ut vulnera obligaret. Verum hic omnia attente considerans, [horribiliter vulnerata,] & advertens, medullam cerebri ad magnitudinem parvæ nucis per cranium effluere, rotunde edixit (sic etiam in examine anni MDCXLVII, die X Augusti testatur) eam sine miraculo non posse instantem mortem evadere. Quapropter monuit, ut cito peccata confiteretur, cum & gravi febri laboraret & jam delirare inciperet, habens caput ex parte dextra omnino inflatum ac inflammatum. Attamen rogatus chirurgus sauciato capiti fomenta adhibuit, non quod ea profutura crederet, sed ut parentibus satisfaceret. Nihilominus contra omnem spem integre sanata est, postquam chirurgus sex septimanis eam curasset, non virtute medicaminum, ut ipsemet fatetur, sed singulari Dei ope & intercessione S. Annæ, cui devota fuerat. Paulo post puella venit ad complendum votum, & coram prodigiosa S. Annæ imagine obtulit furcam cereo capiti infixam, ubi etiamnum ad perpetuam miraculi memoriam cernitur. Die IV Septembris anno MDCXLIX coram variis testibus juridica hujus stupendæ rei inquisitio habita est, & testimonium chirurgi in acta relatum fuit.

[41] Anno MDCXLV in pago de Plumelec diœcesis Venetensis puella trimestris, nomine Ægidia Conan, sedens in sinu æviæ suæ, deglutivit spicam, avia non prius advertente, quam cum puellula alias spicas arripiens ori admoveret. [sicut & altera morti proxima curantur invocatione S. Annæ;] Hinc per quatuordecim dies crebri ac violenti vomitus oriebantur, ita ut infans lac & omne aliud nutrimentum rejiciens ad extremum vitæ periculum deduceretur. Vincentia le Picart, mater infantis, nullum inveniens huic malo remedium, vovit peregrinationem ad sacellum S. Annæ, ac præter Missam illic celebrandam promisit, se genibus flexis sacellum circuituram. Post hoc votum puellula vehementius affligi videbatur, & mater interim assiduo auxilium S. Annæ implorans, audiebat ventum e latere filiolæ suæ prodeuntem. Quare infantem fasciis evolvit, & in latere dextro inter costas & vertebram lumborum reperit aperturam rubicundam & inflammatam, quæ cum proportione ad respirationem aut ejulationem puellulæ dilatabatur. Ventus autem ille spicam paulatim propellebat, quam mater tandem extraxit, postquam maritum suum ad hoc mirum spectaculum advocasset. Spatio trium dierum apertura illa sine ullo medicamento sponte clausa est, & nihil remansit nisi exiguus rubor ad indicandum vulneris locum, puellula interim perfectæ sanitati restituta. Jussu episcopi Venetensis anno MDCXLVII, die XI Julii, institutum est hujus miraculi examen, in quo decem testes veritatem facti asseruerunt.

[42] [qua etiam septem viri servitutem Turcarum] His addamus miraculum, quod intercessione S. Annæ contigit Guidoni Routoux, qui in loco diœcesis Nannetensis e, cui nomen sancti Nazarii inditum est, mercaturam exercebat. Hic construxerat navim, ut filium suum apud Turcas captivum redimeret. At in itinere infeliciter captus est ab infidelibus, qui per quatuor menses variis modis eum frustra vexarunt, ut fidem Christianam desereret. Tandem cum sex aliis captivis commendavit se Reginæ cæli & S. Annæ matri ejus (hanc memoratus Guido peculiari affectu invocabat, vovens peregrinationem ad famosum S. Annæ sacellum in Britannia minori, si salvus & incolumis in Galliam perveniret) & omnes communi consilio cœperunt ex cannis istius regionis & tela cerata construere naviculam, ut crudelem barbarorum servitutem evaderent. Conquisitis aliquot instrumentis ad eam gubernandam, & cibariis quibusdam ei impositis, magna cum fiducia omnes septem vitam suam fragili navigio commiserunt.

[43] [prodigioso modo evadunt] O rem mirabilem! Per quinque dies ac noctes ventis & fluctibus in incertum jactati non perierunt inter vehementes maris procellas, quæ multas firmas naves demerserant. Præterea alimentis deficientibus tres dies sine cibo & potu transegerunt, post quos ad portum Palmensem f insulæ Majoricæ g appulerunt non sine admiratione omnium illic præsentium, qui etiam magis obstupuerunt, quando viderunt, arundineam illam naviculam ultro submergi, simulatque septem illi viri in terram descenderant. Patres Ordinis beatæ Mariæ de Mercede, qui Palmæ habitant, naviculam ex aqua extrahi jusserunt, & ad perpetuam miraculi memoriam in templo suo exposuerunt. Istud anno MDCLVI factum est; anno autem sequenti Guido Routoux initio mensis Aprilis venit ad sacellum S. Annæ, & præter voti solutionem reliquit illic vestes, quibus tempore captivitatis suæ indutus fuerat.

ANNOTATA.

a Epiphora est impetus omnis humoris in quamcumque corporis partem influentis. Sæpe tamen significat fluxionem in oculos irruentem, ut videri potest apud Gorræum in Definitionibus medicis pag. 153. Videtur hic significare rheumatismum, cum Gallice rheume vocetur.

b Dola, quæ veteribus Neodunum dicta est, & nunc vulgo ab incolis Dol vocatur, urbs Britanniæ minoris in paludoso loco vix duabus leucis distat ab ora maris Britannici, & quatuor Macloviopoli in ortum.

c Vitræum, vel Vitriacum, oppidum Britanniæ minoris, situm est ad Vicenoniam fluvium in limite Cenomanensis provinciæ, novem leucis supra Redones in ortum æstivum.

d Hoc decretum, quod illustrissimus dominus Garolus Franciscus de la Vieu-ville, episcopus Redonensis, anno 1662, die 16 Aprilis edidit, & in quo idem miraculum cum nominibus testium refertur, in præfato libello Gallico pag. 210 legi potest.

e Est notissimum Britanniæ minoris emporium, jacetque ad Ligerim fluvium, a cujus ostio duodecim leucis in ortum distat.

f Est præcipua urbs insulæ & episcopalis sub archiepiscopo Tarraconensi, habetquc portum in ora occidentali insulæ.

g Est insula major ex Balearibus, atque ideo interdum Balearis major dicta, jacetque in mari mediterraneo inter Ebusum ad occasum & Minoricam ad ortum.

ALIA MIRACULA EX VARIIS AUCTORIBUS COLLECTA.

Anna beatissimæ Deiparæ mater, in Palæstina (S.)

EX VARIIS.

CAPUT I.
Miracula, quæ apud Marcoduranas S. Annæ reliquias contigerunt, ex idiomate Hispanico Latine reddita.

[44] Joannes de Robles, de quo supra in Commentario historico num. 125 aliqua præmonui, Hispanice conscripsit sequentia miracula, quæ hic simplici stylo, [Per invocationem S. Annæ, cujus reliquiæ Marcoduri honorantur,] sicut auctor ea edidit, Latina facio. Sciendum est, inquit, quod Deus nostris temporibus per infinitam suam bonitatem & merita S. Annæ, matris Deiparæ, voluerit clientibus ejus gratissimum donum concedere, dum nempe detexit a & manifestavit caput S. Annæ, quod primum anno MDI apparuit in civitate Durien b, quæ est [in] provincia Germaniæ c. Postmodum Dominus noster in illis partibus per intercessionem S. Annæ & sacras ejus reliquias multa & magna patravit miracula, quæ plurimis innotuerunt, & quorum major pars coram testibus & notariis legitime probata est. Ex iis jam aliqua breviter narrabuntur.

[45] [infans suffocatus,] Die X Februarii contigit in loco istius provinciæ, qui dicitur Pateren d, ut infans ceciderit inter duos lectos, ac ita suffocatus fuerit: cum vero mater infantem mortuum invenisset, summo cum dolore eum brachiis excepit & cum magna devotione S. Annæ commendavit. Mox puer cœpit paululum respirare ac reviviscere; quod ut mater vidit, maximo cum gaudio & sine ulla mora ivit ad civitatem Duranam, in qua S. Annæ reliquiæ honorantur. Deo autem placuit talem infanti infundere gratiam & cognitionem, ut nec bibere nec comedere voluerit, donec mater peregrinationem peregisset: qua peracta, statim comedit & bibit, sicut viderunt multæ personæ, quæ aderant in præfato loco Pateren circa Fossam bufonum e.

[46] [vir paralyticus] Ejusdem mensis die XIX ex civitate Tereneri f venit Duram vir, qui per novem annos claudus & omni membrorum usu destitutus fuerat, ita ut sine fulcris progredi non posset. Tanta autem aliquando debilitate affectus fuerat, ut jam moriturus videretur, & extremæ unctionis sacramento præmunitus esset. Cum in tam præsenti mortis periculo esset, accessit ad januam domus ejus quidam peregrinus rogans, ut in honorem S. Annæ sibi quædam eleemosyna daretur. Æger id in lecto suo jacens audivit, & ancillæ præcepit, ut mendicum revocaret, eique cibum ac potum præberet. Ancilla mandatum heri sui exsecutura prodiit in plateam & pauperem quæsivit; sed illum non inveniens, statim redit & hoc indicat hero suo, qui plurimum dolebat, quod pauperi pro amore S. Annæ eleemosynam largiri non potuisset. Tunc cœpit Deum orare, ut sibi dignaretur dumtaxat tantas corporis vires reddere, quæ ad visitandas S. Annæ reliquias sufficerent. Exaudivit Deus orationem ejus; attamen tanta in illo remansit debilitas, ut vix quatuor mensium spatio ex loco suo ad civitatem Duranam pertingere potuerit. Verum cum illuc ad reliquias S. Annæ venisset, subito perfectam sanitatem adeptus est, ut testantur multi, qui istud miraculum viderunt & noverunt.

[47] [mulier energumena] Die VI Maii mulier a quatuor dæmonibus obsessa ducebatur ad ecclesiam, quæ vulgo Paradisus g dicitur, in qua caput S. Guilielmi h ostenditur, & ubi multi energumeni solent liberari. Hic maligni spiritus, exorcismis coacti, responderunt, sese non nisi coram reliquiis S. Annæ exituros. Energumena igitur eo deducta est, & mox tres dæmones ex ipsa expulsi sunt: quartus autem noluit exire, nisi illa ad S. Eupertum i duceretur, ubi ante sepulcrum istius Sancti eam deseruit; & sic mulier ab omnibus liberata remansit.

[48] [& alia mortua] Die XII Junii in loco, qui appellatur Geyen, mortua est sedecim annorum puella, ob cujus mortem valde doluerunt illi, quibus ipsa serviebat. Post tres a morte horas commendarunt eam S. Annæ, & promiserunt, sese eam adducturos ad reliquias S. Annæ, si resuscitaretur. Facto hoc voto, cœpit puella paululum respirare, & deinde majora vitæ signa dare, ac omnino vivere. Omnes, qui aderant, læti ac stupefacti Deo gratias egerunt, & miraculum coram notariis publicis legitime probatum est.

[49] [præter varios claudos] Die XVIII ejusdem mensis mulier clauda venit visitatum reliquias S. Annæ, & mox recta ac sana domum rediit.

Eodem die & mense venit vir claudus ad easdem sacras reliquias, & recto gressu reversus est.

Die XX Junii mulier, quæ per sex annos fuerat clauda, commendavit se S. Annæ, & subito fuit sanata, ut manifestum est pluribus, qui eam viderunt.

Die XI mensis Julii vir, qui ex equo deciderat, tantam ex eo lapsu contraxit infirmitatem, ut spatio medii anni nec se erigere nec incedere potuerit. Is patrocinium S. Annæ implorans, sanitatem consecutus est.

Die XV ejusdem mensis mulier clauda, quæ duobus fulcris sustentabatur, invocans S. Annam sanitati restituta est.

[50] Die XVI Augusti adolescens, nomine Paulus, qui erat oriundus ex loco dicto Opponen, [vitæ vel sanitati restituuntur.] cecidit in aquam & submersus est. Postquam per unius horæ spatium sub aqua jacuisset, octo illius socii illum extraxerunt, qui omnes mœsti de consodalis sui morte, ipsum devote commendarunt S. Annæ, & promiserunt, sese reliquias ejusdem Sanctæ cum socio visitaturos. Eo ipso momento cœpit mortuus respirare ac vivere, & surgens votum implevit cum sociis, qui ceream imaginem obtulerunt.

Die XXVII ejusdem mensis Joannes Vised, qui per quatuor annos fuerat cæcus, commendavit se S. Annæ, & bibens vinum, cui in honorem istius Sanctæ fuerat benedictum, a cæcitate liberatus est.

Mense Septembri quidam in profundum puteum decidit, & plus quam per horam sub aqua delituit. Herus ejus, infortunio audito, jussit eum extrahi, & S. Annæ commendavit. Extemplo submersus ad vitam rediit, & ceream imaginem S. Annæ obtulit.

[51] Prædicto anno MDI Deus in eadem regione per intercessionem S. Annæ multa alia operatus est miracula, [Moribundus Sacramentorum usum patrocinio S. Annæ obtinet,] inter quæ recensentur sequentia. Circa præfatam civitatem Duranam est pagus, qui appellatur Merzenich, in quo vir quidam ita ex equo lapsus est, ut diu sine loquela humi jaceret. Omnes autem eum mortuum aut morti proximum judicabant. Uxor ejus id audiens, maximo dolore afflicta est, præsertim quia maritum nec confessione nec sacramentis Ecclesiæ præmunitum intellexerat. Implorat itaque opem S. Annæ & promittit donum quoddam orans, ne saltem maritum sine Sacramentorum perceptione mori patiatur. Dum ita orat & vovet, illico maritus cœpit respirare & loqui, petiitque ut advocarent sacerdotem, a quo peccatorum absolutionem & Sacramenta reciperet. Hisce rite peractis, ut desideraverat, sicut bonus Catholicus ex hac vita migravit.

Homo quidam oriundus ex loco, qui dicitur Rodinguen, per tredecim annos cæcitate percussus, confugit ad opem S. Annæ, & per ejus merita illico visum recuperavit, ut multis manifestum est.

[52] In loco, qui dicitur Millen, mulier quædam obruebatur morbo ex sanguineis crucibus k orto, [& mulier prodigioso morbo laborans,] qui tunc in illa regione communiter serpebat. Morbus vero ille erat adeo mirus, ut vix nisi testibus oculatis credibilis videretur. Oriebatur autem hoc modo: Quando mulieres sive domi sive in platea aut alibi erant, imminente illa infirmitate, sanguineæ cruces in earum peplo apparebant, quæ nec aqua calida nec smegmate, nec alio liquore elui poterant. Tunc vero sæpius in terram prosternebantur, & ea infirmitas in istis Germaniæ partibus plerumque per duos vel tres annos durabat. Imo hodiedum adhuc servantur aliqua pepla, in quibus sanguineæ ille cruces cernuntur. Sed ut ad propositum redeamus, præfata mulier ex Millen in tegumento capitis sui deprehendit sanguineas cruces. Unde in magnam tristitiam incidit, & a sex dæmonibus possessa fuit. Quapropter deducta est coram capite S. Guilielmi, ubi energumeni conjurari ac liberari solent, & duo dæmones ab ea expulsi sunt. Quatuor reliqui dixerunt, se non exituros nisi coram reliquiis S. Annæ. Clericus exorcista eos interrogavit, quare non nisi coram reliquiis S. Annæ vellent exire. Responderunt, sese id facere coactos, ut honor & gloria S. Annæ per totum mundum divulgarentur.

[53] [ac multi cæcitate] Vir quidam, qui erat lictor loci dicti Cruzenach, habebat filium, qui septem horis sub aqua submersus remanserat. Patre eum S. Annæ commendante & ceream imaginem vovente, filius ad vitam reversus est.

Licentiatus Coloniensis per anni spatium febri quartana afflictus contulit se in clientelam S. Annæ, & mox sanatus est, postquam vinum in Sanctæ nomine benedictum biberat. Multæ aliæ personæ illud vinum bibentes, ad pristinam sanitatem redierunt.

Anno Domini MDII juvenis oriundus ex Remich circa Enerez-klusea, a nativitate fuerat cæcus, qui se commendans S. Annæ per merita ipsius visum obtinuit, sicut manifestum est multis, qui eum noverunt.

Abbatissa monasterii de Gerresehen habebat ancillam cæcam & claudam, quæ recurrens ad patrocinium S. Annæ promisit reliquias illius visitare: quo facto, perfecte sanata est, ut ostendi potest ex testimoniis, quæ a notariis excepta sunt, & munita sigillo abbatissæ & capituli in civitate Gerresehen.

Minister justitiæ in dicta civitate habuit filium, qui a nativitate fuerat membris iners. Is autem commendatus S. Annæ, usum membrorum adeptus est, ut ex legitimis notariorum testimoniis constat.

[54] [aliisque morbis afflicti sanantur.] Pellio quidam prædictæ civitatis Gerresehen filium a nativitate claudum patrocinio S. Annæ commisit, ac ipsi rectum gressum impetravit, ut ex juridicis testimoniis demonstrari potest.

Circa civitatem Duranam non procul a Fossa bufonum, vir quidam ex equo cadens ita læsus fuit, ut nec stare nec sedere posset, sed semper lecto decumbere cogeretur. Devovit se S. Annæ, ad cujus reliquias delatus, omnimodam sanitatem recepit, ut ex legitimo notarii instrumento potest probari.

Ultimo die mensis Maii nobilis, nomine Joannes Grael-torno, in Belleren circa Steñir non procul Landan, duodecim annis usu unius oculi caruerat, & septem annis utroque orbatus, plane cæcus fuerat. Is se S. Annæ commendans subito perfectum visum recuperavit, ut ex legitimis notariorum testimoniis ostendi potest.

Ex supra relatis miraculis & multis aliis, quæ Deus per merita S. Annæ patravit, & continuo in variis regionibus patrat (nimis longum esset hic enarrare, quomodo eadem Sancta indigno hujus opusculi auctori succurrerit, dum in magna versabatur necessitate) ex his, inquam, utcumque colligi potest, quanta sit illius potestas, sanctitas, excellentia & gloria, ad quam gloriam nos perducat Deus trinus & unus. Amen.

ANNOTATA.

a Non fuit tunc caput S. Annæ primo detectum, ut hic auctor Hispanus perperam asserit, sed ex Moguntina civitate sublatum, ac Duræ collocatum, ut diximus in Commentario historico num. 106.

b Duram corrupte appellat Durien & alibi Duyren; sed utinam Germanica aliorum locorum nomina non magis luxasset!

c Præpositionem [in] uncis inclusam addidi, quia sic verosimiliter intelligendus est scriptor Hispanus, quamvis civitatem Duranam male vocet provinciam Germaniæ, quam voluit dicere in provincia quadam Germaniæ sitam.

d Hunc locum in mappis geographicis non invenio; sed colligo, illum circa Duram situmesse, cum auctor postea dicat, Fossam bufonum, de qua hic etiam meminit, non procul Dura distare.

e Scriptor Hispanice hunc locum vocat la fossada de los Bufones, quod proprie significat fossam histrionum: histriones enim Hispanice vocantur bufones. Suspicor, quod primus auctor scripserit Fossam bufonum & quod interpres Hispanus vocem Latinam bufo vel non satis intellexerit, vel tamquam proprium loci nomen ad suam linguam detorserit: nam venenatum istud animal Hispanice & Lusitanice sapo dicitur. Vox autem Lusitana bufo significat bubonem, quæ nocturna avis ab Hispanis vernacule buho appellatur. Ut ut est, hactenus vocem Hispanicam bufo pro bufone nusquam reperi.

f Opinor, ipsum voluisse indicare Trevirim, notissimam Germaniæ civitatem. Nec mirum, quod hic tantopere a vera expressione deflectat, cum alibi in suo opusculo episcopatum Ratisbonensem, vulgo Regensburg, vix intelligibili mutatione appellet Reneste Bortha. Quare imposterum luxatas hujusmodi locorum appellationes, quas fideliter ex Hispano auctore expressi, indigenis Germanis divinandas relinquam, ne forte conjecturæ meæ a vero locorum situ aberrent.

g Est cœnobium PP Guilielmitarum in urbe Durana, de quo agit Jacobus Polius in Exegetico S. Annæ cap. 38.

h Eo tempore caput S. Guilielmi illic honorabatur; sed postea Antverpiam delatum est, ubi hactenus in Domo Professa Societatis nostræ honorifice conservatur, ut ad diem X Februarii de reliquiis S. Guilielmi § 2 & sequentibus fuse explicatum est.

i Discere cupimus a Marcoduranis, quis sit ille S. Eupertus, nobis hactenus ignotus, siquidem nomen ejus recte scriptum est.

k Paulus Langius, qui eo tempore vixit, de his crucibus in chronico Citizensi ad annum 1501 ita scribit: Cruces quoque rubeæ in diversis oppidis & villis Coloniensis diœcesis in vestimentis hominum, præsertim in peplis mulierum, etiam cistis inclusis, hoc apparuerunt anno, quod timorem magnum multis incussit.

CAPUT II.
Beneficia, quæ venerabilis Innocentius a Clusa invocatione S. Annæ impetravit.

[55] [Venerabilis Minorita præter prophetiæ donum,] Innocentius a Clusa ex seraphico Minorum Ordine, qui anno 1631 Romæ cum magna sanctitatis opinione obiit, summo amore prosecutus est S. Annam, atque illius intercessione stupenda obtinuit beneficia, quæ jam sæpe laudatus Joannes Thomas a sancto Cyrillo in Matre Honorificata cap. 35, § 9 ex longioribus Actis ejus excerpsit hoc ordine: I. Cum Gregorius XV Pontifex maximus adeo periculose decumberet, ut medicorum judicio de valetudine recuperanda desperatus, tunc moriturus censeretur; Innocentius e vestigio accitus, jussit eum bono animo esse & scire, quod pro hac vice S. Anna vitam illi impetraverit, adeoque eum debere in gratiarum actionem, annuam ejus memoriam solenni festo a fidelibus celebrari præcipere. Annuit Pontifex, ac sanitati restitutus fecit, ut S. Annæ festus dies a Christianis per orbem inter festa præcepta haberetur a. II. Urbani VIII ad summi Pontificatus culmen electionem prædixit, & eidem jam electo ac etiam aliis pluribus affirmavit, ipsum debere S. Annæ suum pontificatum. III. Adeo familiaris S. Annæ exstitit, ut nonnumquam in cellula sua ejusdem sanctissimæ Matris familiari ac suavissimo colloquio frui meruerit.

[56] [& alia beneficia] IV. Vice quadam a Fratribus & secularibus visus in horto ad arborum altitudinem e terra sublatus in exstasim raptus, id dolenter ferens, recurrit ad beatam Virginem Mariam & S. Annam, obtinuitque, numquam ut deinceps in ecstasi palam deprehenderetur, quod ipse postea pia simplicitate amicioribus significare solitus erat. v. Mulier quædam nobilis Lombarda, quotquot concipiebat proles, pariebat exanimes. At quadam vice cum esset gravida, ad fratrem Innocentium confugit, ejus preces & intercessionem ad S. Annam humiliter flagitans: promisit ille, parituram filiam vivam, cui nomen Annæ imponi jussit; peperit vero mortuam. Verum obstetticibus id puerperæ indicantibus, credere se nullatenus posse respondit, quod frater Innocentius fidem fallat, utpote qui animatam sibi prolem spopondisset. Quibus sic altercantibus, infantula revixit, & communi omnium ploratu vitam testata, in regenerationis lavacro Annæ nomen sortita est.

[57] [nobilibus conjugibus proles] VI. Princeps quidam Siculus b ejusque conjux diu steriles fratrem Innocentium interpellarunt, ut eis prolem impetrare velit: qui voto S. Annæ facto, non unam dumtaxat, sed trinam eis prolem spondet, si ejusdem sanctæ Matris sacellum restaurare velint. Annuunt illi Innocentii postulatis, ac nedum sacelli instaurationem, sed & novi templi nec non etiam cœnobii erectionem appromittendo stipulati sunt. Fusis itaque Innocentius ad Deum & sanctam Annam precibus, ac impetratis tribus egregiis masculis successive prognatis, principem voti sui persolvendi admonuit: at is centum tantummodo scuta loco sacelli offert; cui servus Dei replicavit, S. Annam non velle centum scuta, sed sacellum reparatum, uti voto promissum fuit; quod si adimplere nollet, omnes tres filios sciret certo morituros: & interim gravissima infirmitate ægrotare cœpit primogenitus. Sed accito Innocentio, & promissa voti adimpletione, convaluit. Verum missis denuo a parentibus centum scutis, iisque ab Innocentio recusatis, utpote qui non pecuniam illam, sed sacelli reparationem solicitabat, primogenitus identidem morbo correptus cessit e vita, quem & alii duo paucis post diebus secuti sunt. Principe autem per nuntios & litteras servum Dei deprecante, rogando primum ut pro his oraret, deinde ut novos ipsi filios impetraret, magnalia interim promittendo, at replicante Innocentio, frustra eum petere novos favores, qui antiqua vota non solvisset, demum princeps ob filiorum mortem & alias adversitates graviter afflictus, solatium quæsivit ludendo cum duce Ossunæ, Siciliæ prorege; sed elusus est, perditis sexies mille aureis, omnique solatio destitutus.

[58] VII. Idem prorex non multo post gravi crurum dolore vexatus, [& proregi Siciliæ gressum a S. Anna impetrat.] nulla medicorum industria curari potuit. Reversus ad se, quod fratrem Innocentium, nuper ob quosdam excessus libere se increpantem, domo expulisset, eum perquam humaniter acciri jussit. Venit ille, ac, præsentibus medicis, cataplasmata removit, factaque oratione, in Dei omnipotentis ac S. Annæ nomine principis crura benedixit, dolores fugavit, & ducem in conspectu omnium in crura levatum ambulare jussit: qui protinus ambulare & currere cœpit, ipsis medicis conclamantibus miraculum! Quod prorex agnoscens, illico sanctæ Annæ sacellum, a præmemorato principe neglectum, sumptuose & magnifice grato & liberali animo restaurari curavit.

[59] VIII. Celebris est in Sicilia tunnorum c piscatus; [Præter alias prædictiones,] at dum piscatores quidam diu multumque laborantes nihil cepissent, rogant fratrem Innocentium, ut veniens benedicat operi. Venit ille, ac benedicens, totum hoc, quod capturi essent, sanctæ Annæ meritis referendum, ejusque in signum & testimonium singulos pisces sanctæ Annæ nomine insigniendos prædixit. Ita factum, ut multorum dierum jacturam unico piscationis actu copiosissime compensarint, neque ullus inter omnes pisces (quos concluserant) repertus est, qui venerando S. Annæ nomine non fuisset insignitus.

IX. Sub idem tempus accessit ad eum mulier quædam, mariti sui (qui in agone constitutus cum morte luctabatur) afflictionem deplorans, simul orans, quatenus pro illius salute Deum precari dignaretur. Oravit paulisper, ac feminam consolatus adjecit, maritum quidem suum supervicturum, at vicinum quemdam (tametsi alias sibi ignotum) omnino esse moriturum: adeoque mulierem admonuit, ut S. Annæ (quæ marito spatium vitæ a Domino impetravit) in grati animi tesseram & memoriam pium anathema in ecclesia appenderet. Et omnia juxta sermonem viri Dei evenerunt.

X. Circuibat interdum Innocentius villas & pagos, lanam ostiatim emendicans, & a quodam agresti colono repulsus replicavit, satius esse pro amore Dei & S. Annæ sibi erogari vellus, quam ut id simul cum ove lupus abripiat. Indignatus villicus abire jubet Innocentium; nec citius abiit, quam aderat lupus, qui pressum a faucibus vervecem in conspectu omnium, nemine opitulante, asportavit.

[60] [plurimis feminis fœcunditatem obtinet] XI. Leopoldus archidux Austriæ, germanus imperatoris, audita fama fratris Innocentii, eum per litteras obsecrabat, ut sibi filium impetraret. Rescripsit Innocentius, suam seniculam S. Annam facturam omnino, ut prolem habeat. Atque ita post paululum dicissa gravida felici partu filium enixa est. Dux sanctæ Annæ non ingratus conventum Fratribus reformatis sub ejusdem titulo & patrocinio etexit, simulque fratri Innocentio gratias quam humanissimas egit.

XII. Complures ipsius hortatu S. Annam (quam ille affectu dulcissimo suam seniculam, phrasi Itala vecchiarellam, vocitabat) in singularem patronam & advocatam susceperunt, magnis ab ea favoribus cumulati. Persæpe cum ipso quam familiarissime egit, multaque ei solatia & consolationes cælestes communicans, varia secreta & occulta revelabat. Aliquando eidem apparens post suavissima invicem colloquia dixit, tanta se lætitiæ voluptate perfundi in festo Conceptionis filiæ suæ virginis Deiparæ, tamquam si propria suiipsius solennitas foret. Referebat interdum, maxima miracula sibi a Deo concessa esse per intercessionem S. Annæ, inter quæ erat, quod quingentas mulieres steriles miraculose fœcundas reddiderit.

[61] [idem venerabilis Dei servus,] XIII. Habebat Innocentius Romæ amicum quemdam, Dominicum nomine, syndicum Fratrum, cui dum sæpe suaderet, ut S. Annam sibi deligeret advocatam, replicavit Dominicus: Quid mihi hæc tua Vetula faceret, vel quid tibi ipsi præstat? Sed Innocentius eum inducit cellulæ, & clauso ostio, inter varia S. Annæ beneficia eidem retulit, qualiter semel vocatus fuerit ad quamdam mulierem, quæ triduo mortuum infantem gestabat in utero, ita ut necesse fuerit os ejus ferreo instrumento jugiter apertum tenere, ne fœtor cadaveris caput læderet; ipse vero miseratione permotus, non solum impetravit a sancta Anna, ut mulier fœtum ejiceret, sed etiam ut mortuum ac putridem cadaver infantis jacens in terra ad vitam rediret.

[62] [& nautis sitientibus] XIV. Dum Morsala Drepanum navigaret, accidit, ut nautæ obliti fuerint aquam secum deferre; qui dum siti æstuarent, vas vacuum pedibus hinc inde protrudebant blasphemantes, seque mutuo contumeliosis verbis proscindentes: & vix defuit, quin ad manus venirent, dum alter alteri neglectæ aquæ culpam objiceret. Rogat interim Innocentius, ut missa faciant talia, & fiderent misericordiæ Dei. At ubi ipsi reponunt, se sitis ardore insanos fieri, Innocentius eorum compassus miseriæ, ad suam S. Annam confugit, quæ continuo dolium implevit aqua frigidissima, quam nautæ jussu Innocentii ad satietatem haurientes, ad portum Drepanensem incolumes appulsi, miraculum promulgarunt.

XV. Pari modo dum Panormo Neapolim navigaret, nautæ vinum obliti fuerunt accipere, &, sicut prius dictum, in detractiones & injurias mutuas prorumpebant. Innocentius, fusa ad S. Annam oratione, jussit promere quidquid e vase proflueret; profluxit autem vinum optimum, cum prius esset aqua purissima.

XVI. Similiter dum ex Sicilia Romam navigat vectus eadem triremi, qua eminentissimus Cardinalis Torres d & D. episcopus Cephaludensis e, aqua omnibus, sed maxime remigantibus, defecit; nec ob tempestatem erat possibilitas terram ullibi attingendi. Recurrunt ad preces fratris Innocentii, quibus ille ad sanctam Annam fusis, jubet hauriri aquam maris, eamque facto signo crucis reddidit dulcem atque potabilem: quod miraculum eminentissimus D. Cardinalis & D. episcopus Romæ postea divulgarunt.

[63] XVII. Principalis quædam matrona Romana in mamilla passa est corrosionem cancri immedicabilis, [aliisque ægris per invocationem S. Annætantam] ut medici omnino decreverint totalem mamillæ abscissionem. Sed mulier ad Innocentii preces accurrit. Ille vero postquam S. Annam oravit, amotis emplastris, unxit mamillam oleo lampadis S. Annæ, aspersit aqua benedicta & panniculo obtexit. Dormivit bene mulier sequenti nocte, & cum pro more redirent mane medici, mamillam integre persanatam invenerunt, stupefacti miraculo.

XVIII. Quadam vice in Siciliam navigabat, &, exorta maxima tempestate, periclitantes nautæ ad preces ipsius recurrunt. Jubet ille sanctam Annam invocari, si salvi esse velint, &, fusis precibus, crucis signum contra tempestatem formavit, quæ illico in densissimam pluviam conversa est: nec tamen naviculam fratris Innocentii vel gutta contigit, cum aliæ duæ simul pergentes gravi pluvia onerarentur.

XIX. Verum, oborta iterum nova ac validiori tempestate, coacti sunt naviculas ad terrant attrahere in eo loco, in quo nullo humano auxilio ipsis succurri posset. Deficiente annona, rogant Innocentium, ut victui necessaria provideat, ne simul fame pereant. Jubet ille, ut S. Annam invocent, &, facta oratione, monet, ut videant, quid sua Senicula ipsis sub prora apposuerit. Visum eunt, & inveniunt tot albos panes, quot erant necessarii usque dum periculum evasissent.

[64] XX. Joannes Marcus Joanellus Gandinensis anno MDCXXV Romam veniens, [sæpius subvenit.] gravi apostemate in capite affectus, mortis periculo subjacuit: curat se ad fratrem Innocentium deportari. Jubet Innocentius, ut se S. Annæ recommendet; deinde signum crucis in infirmi fronte efformat, &, mox rupto apostemate, revaluit. Hæc & alia prodigia quamplurima Annæus hic thaumaturgus meritis & intercessione gloriosissimæ matris Annæ (Deo annuente) patravit: quorum testes oculatos etiamnum superstites, magnalia viri Dei ac præcipue pietatem in divam Annam singularem enarrantes, non raro cum intimo animi mei sensu auscultavi; quæ itidem fideli calamo exaravit R. P. Antonius Randacius Minor observans in Vita ejusdem f.

ANNOTATA.

a Gregorius XV anno 1622 jussit festum S. Annæ per totam Ecclesiam celebrari, ut constat ex Bullario Cherubini pag. 125.

b Hujus principis nomen haud dubie in Sicilia satis notum erat, cum Petrus Tognolettus Siculus in Vita Italica venerabilis Innocentii cap. 31 dicat, id Panormi accidisse, & locum cognominis punctis impleat, ne forte nobilem istius principis familiam offenderet, & exteris indicaret.

c Puto scribendum thynnorum vel thunnorum, de quo pisce fuse disserit Ulysses Aldrovandus in Opere suo de piscibus lib. 3, cap. 18.

d Is est Ludovicus de Torres archiepiscopus Monteregalensis in Sicilia, qui deinde in purpuratorum Patrum numerum adscriptus, Romæ anno 1609 obiit, ut tradit Rocchus Pirrus in Notitia Siciliensium ecclesiarum tom. 1, pag. 435 & sequenti.

e Cephalædis, vulgo Cefalu, est urbs episcopalis Siciliæ sub archiepiscopo Messanensi, de qua vide laudatum Pirrum in opere citato tom. 2, pag. 425 & sequentibus.

f Hic Joannes Thomas a sancto Cyrillo ad marginem notat sequentia: Vita F. Innocentii a Clusa Ms. asservatur in archivio collegii ad sanctum Isidorum Romæ Fratrum Minorum Hibernorum strictæ observantiæ. An id dicatur de Vita ab Antonio Randacio scripta, an de alia, nescio. Saltem Petrus Tognolettus, Minorita Siculus, anno 1677 ampliorem ejusdem venerabilis viri Vitam Italice edidit, in qua plura referuntur prodigiosa beneficia, quæ venerabilis Dei servus intercessione S. Annæ obtinuit.

CAPUT III.
Recentiora quædam miracula, quæ per invocationem S. Annæ in Sicilia contigerunt, ex libro Italico in Latinum compendium redacta.

[Inter alia miracula, quæ in Sicilia contigerunt,] Venerabilis Innocentius a Clusa tantopere venerationem S. Annæ in Sicilia promovit, ut plurimi istius regni incolæ eam sibi peculiarem patronam elegerint, & prodigiosa per illius intercessionem impetraverint beneficia, quæ R. P. Dominicus del Burgio, Minorita Siculus, Italice collegit & anno 1690 Panormi edidit. Ut autem miraculis illis debitam auctoritatem conciliet, ante ea cap. 2, pagg. 24 & 25 sic præfatur: Drepani in Sicilia pietas erga S. Annam ita civium cordibus impressa est, ut sæpius dulcissimum istius Sanctæ nomen invocare audiantur, illa vero devotio potissimum orta & aucta est indefesso studio venerabilis Innocentii a Clusa, qui tenerrime erga eam afficiebatur, & quem propterea populus vulgo Innocentium a sancta Anna appellabat. Inde etiam Conventui, qui felici illo tempore nostris Minoritis ædificabatur, nomen S. Annæ inditum est, & ad illum præfatus Innocentius ex urbe Romana sacras ejusdem Sanctæ reliquias misit, ut alibi dictum est. Porro miracula, quæ illic sancta Christi Avia patravit, sunt innumerabilia; ex quibus hic aliqua referam, quæ P. Hieronymus de Saleme, timoratæ conscientiæ & optimæ vitæ religiosus, mihi narravit. Imo ego ipse mense Junio anni MDCLXVI contuli me Drepanum, ubi stupenda S. Annæ beneficia, quæ pius Pater Hieronymus mihi antea narraverat, tum a Patribus nostris, tum a secularibus fide dignissimis coram me confirmata fuerunt. Nos ex R. P. Dominico del Burgio hic aliqua prodigia seligemus, & e lingua Italica Latine contrahemus.

[66] Gabriel Aydone dives mercator Drepanensis ex familiari conversatione cum venerabili Innocentio a Clusa magnam conceperat opinionem de meritis S. Annæ, [duo mercatores] quam propterea tenerrimo affectu diligebat. Cum ei aliquando ob urgentia negotia ex Sicilia in Sardiniam navigandum esset, prius se Patronæ suæ ferventer commendavit, & novam firmissimamque navim conscendit. Vix insulam Hieram a prætervectus erat, cum oculos in cælum elevans, videt tres nubes, quæ imminentem tempestatem minabantur. Nihilominus, cum ventus esset secundus, nauclerum hortabatur, ut inceptum iter prosequeretur. Sed necdum ad medium maris Sardoi b pervenerat, quando ortus est ventus contrarius, tamque vehemens, ut vela scinderentur & antenna difrumperetur. Tunc ille nautas monuit, ut S. Annam invocarent; at ii efferati & desperantes, responderunt, jam non esse tempus orandi, sed circumspiciendi, an natatu possent instantem mortem fugere. Interea ipse se S. Annæ commendabat, quando navis a fluctibus absorpta est, ita ut nullus nautarum ex naufragio evaserit. Supererat solus Gabriel, qui majori fide ac voce in hoc extremo discrimine auxilium S. Annæ implorabat. Dum cum fluctibus luctatur, videt S. Annam supra maris undas ad se venientem, sibique dicentem audit: Gabriel, noli timere, confide; ego hic sum, ut te hoc periculo liberem. His dictis, Sancta arripuit sinistrum ipsius brachium, eumque supra aquas ducens ac leniter in terra collocans, disparuit. Gabriel postea Drepanum c reversus magna cum animi teneritudine & non sine lacrymarum copia hoc prodigium narrare consueverat, & exemplo suo Drepanenses ad cultum S. Annæ vehementer excitavit.

[67] Ex eadem civitate Drepanensi Paulus Marciante mense Februario anni MDCLXVI ob negotia Neapolim profecturus, [naufragio] navim Hieronymi Confalone ascendit. Quamvis autem ventus sub initium navigationis faveret, tamen in medio itineris mutatus est, atque ita invaluit, ut nautæ merces in mare projicere cogerentur. Deinde fracta antenna & scissis velis, etiam gubernaculum ventorum vehementia ablatum est. Unde omnes de vita servanda desperantes salutem animæ curarunt. Erant in eadem navi tres religiosi tertii Ordinis S. Francisci, qui eos ad implorandam Dei misericordiam, & faciendam peccatorum confessionem hortabantur. Dum se ita pie ad mortem præparant, navis impegit in scopulum & in duas partes disrupta est. Tunc quisque primo obvium lignum arripit; at nullus potuit mortem evadere, præter Paulum ejusque filium, qui quindecim ætatis annos numerabat. Hic invocans dulcissimum Jesu nomen, invisibili manu in arena collocatus est. Paulus vero, arrepta tabula, hinc inde fluctibus jactabatur, & tandem in grande quoddam lignum impegit, ita ut graviter vulneratus & e tabula sua depulsus fuerit. Denique miser naufragus viva fide opem S. Annæ implorans sensit, se in altum attolli, & ignoto sibi modo ad terram deferri. Jam in littore constitutus nudum corpus texit arena, ut saltem aliquo modo nivis ac borealis venti asperitatem mitigaret. Interea continuas ad S. Annam fundebat preces, atque undique oculos vertens tandem eminus quamdam lucem vidit. Illuc recta procedens reperit in tugurio benignum senem, qui eum, quantum poterat, refocillavit, & cui cum multis lacrymis portentosam S. Annæ protectionem exposuit.

[68] In tractu quodam Siciliæ, qui a sancta Margarita nomen gerit, [& puer præsenti submersionis periculo eripiuntur.] ac in dœcesi Agrigentina situs est, Catharina di Leo, devotissima S. Annæ, habebat filiolum, nomine Didacum, qui sextum ætatis annum inchoaverat. Is in horto domui vicino ludens, nemine præsente, infeliciter in aquam lapsus est. Cum mater filiolum aliquamdiu non vidisset, jussit eum quæri ab ancillis, qui illum in aqua invenerunt, capite supra frustum baculi reclinato. Ancillæ videntes hunc mirum pueri situm, magno clamore matrem advocarunt, quæ mox advolavit, & materno amore stimulata, in aquam descendit, ancillis unum dominæ brachium tenentibus. Interim mater assiduo invocans S. Annam, extraxit filiolum vivum ac lætum, a quo etiam petiit, quomodo factum esset, ut tanto temporis spatio non submergeretur. Innocens puer simpliciter respondit: Anus quædam albo vestimento induta, & similis imagini S. Annæ, quæ in Sambucensi Fratrum Minorum templo cernitur, me supra aquam tenuit, ne submergerer. Hoc miraculum sæpius populo in concione propositum & ab ipsa pueri matre jurejurando confirmatum est.

[69] [Annosa vidua] Anno MDCLXXIV Panormi erat vidua sexaginta quinque annorum, nomine Maria la Russa, cui filia moriens reliquerat nopotulum ante sex menses natum. Cum vero vidua illa ob paupertatem non posset habere nutricem, quæ infantem aleret, modo uni, modo alteri ex vicinis feminis illum lactandum dabat. Sed cum vicinæ id postmodum nollent facere, mulier maxime afflicta confugit ad patrocinium S. Annæ, eique in templo Franciscanorum, quod a Misericordia nomen habet, extremam suam necessitatem tenerrimis lacrymis & precibus exponit. Dum orat, videt venerabilem religiosum (is a paucis annis cum magna sanctitatis fama obierat) ad se venientem ac dicentem: Ne dubita, Maria; spem fige in S. Anna, & omnimodam consolationem recipies. Illa existimans, hunc esse quemdam religiosum ex illa Franciscana familia, qui sibi ex commiserationis affectu istud dixerat, cum magna fiducia domum redit. Sed media nocte puerulus cœpit plorare, & lacrymis sitim aut famem indicare. Tunc mulier maximo commiserationis affectu mota, iterum opem S. Annæ ferventissimis precibus imploravit.

[70] [nepotulum suum mirabiliter lactat,] O rem mirabilem! dum pia anus preces fundit, sensit sibi ubera lacte distendi, & vix ipsa id credens, nepotulum illis admovet, & prorsus stupefacta simul ac læta abundanter illum lactat. Postero die gratias S. Annæ actura se confert ad templum Misericordiæ, & PP. Franciscanis narrat, quid sibi acciderit, addens, sese a quodam patre ex eorum familia pridie monitam fuisse, ut spem in S. Anna figeret. Superior omnes religiosos istius cœnobii coram vetula comparere jussit, ut sciret, quis ipsi tam salutare consilium dedisset. At illa asseruit, eum, quem pridie viderat, in hoc numero non esse. Post paucos dies vidua illa vocata ad nobilem ægrotantem, cui etiam aderant quidam PP. Franciscani, vidit in cubiculo ægri imaginem venerabilis Vincentii Ferrerii ex illo Ordine, qui ante aliquot annos pie mortuus fuerat, & mox digito illum monstrans, inquit: Hic est, qui me ad collocandam in S. Anna fiduciam hortatus est. Hoc ipsum postea in palatio archiepiscopi Panormitani juramento testata est. Illa autem lactis copia per quinque annos in uberibus vetulæ perseveravit, ut toti urbi Panormitanæ notum est. Reverendus admodum pater Josephus Maria Panormitanus, superior cœnobii Misericordiæ, & ipsa vetula memoratum miraculum mihi retulerunt.

[71] Anno MDCLXXI Deus regnum Siciliæ tanta fame afflixit, [& mulier tempore famis] ut multi incolæ præ inopia perierint. Inter alios in oppido, quod vulgo Aydone appellatur, Josepha di Carnozzo, quæ sibi ac quinque filiis suendo victum comparare consueverat, ad extremam necessitatem redacta est. Die quodam famelici pueri cum lacrymis & singultibus panem petebant, quem mater suppeditare non poterat. Unde commiseratione tacta, ad S. Annam, cui semper devota fuerat, flebiliter recurrit, eique egestatem suam lacrymosis verbis exposuit. Peracta oratione, præ mœrore faciem manu tegit, & cubito innixa in somnum incidit. Sed brevi expergefacta odorem recentis panis percepit. Mox oculos undique circumfert, & tandem in canistro, in quo linteamina & suendi instrumenta jacebant, reperit magnum panem adeoque recentem, acsi primum ex clibano eductus esset. Quare gratiis S. Annæ actis, panem sibi ac filiis copiose distribuit, & prodigiosam sanctæ Benefactricis suæ benignitatem ubique promulgavit, ita ut quidam ejus vicini micas istius panis in honorem S. Annæ conservare voluerint. Reverendus pater Gabriel di Piazza istud miraculum per epistolam mihi indicavit.

[72] In patria mea, quæ vernacule terra del Burgio vocatur, [puellula in cæcitate,] mense Junio anni MDCLXIX, Lucia quinquennis, filia Josephi Ferrantelli notarii, ita papulis obsita fuit, ut cum summo parentum dolore visum amiserit. Cum mediocorum industria nihil prodesset, mater ad templum conventus nostri venit, & ante altare S. Annæ genua flectens, ardentissime Sanctam oravit, ut filiolæ visum restitueret. Aderat forte juxta altare religiosus quidam noster, qui mœstam matrem consolari cupiens, arripit fasciculum florum, qui ante imaginem S. Annæ positus fuerat, eumque dedit plangenti mulieri dicens: Fer hos flores filiolæ tuæ; spero, fore ut S. Anna ei misericordiam suam exhibeat. Mater, iis cum summa fiducia acceptis, domum rediit, & omnes liberos suos alta voce interrogavit: Quis cupit flores S. Annæ? Reliquis silentibus, filiola cæca respondit: Mater, ego eos habere desidero. Deinde eos cum gaudio acceptos osculata est, atque oculis suis applicuit. At ecce primo florum contactu cum parentum & omnium adstantium stupore puellula visum recuperavit. Pater pro beneficio gratus proximo die Martis cum magna solennitate cereum & argenteos oculos, qui illic etiam hodiedum appensi cernuntur, S. Annæ obtulit, & ceræ oblatione, quoad vixit, annuam hujus miraculi memoriam celebravit.

[73] Cum anno MDCLXXI in proxime memorato patriæ meæ conventu degerem, [ipse auctor in oculi læsione,] & arborem quamdam mundarem, accidit, ut ramusculus mihi graviter læderet oculum sinistrum, ad quem tot humores confluxerunt, ut eo nihil aut parum viderem. Variis remediis frustra adhibitis, recurri ad S. Annam, & sæpius oculum sacris ipsius reliquiis signavi. At Sancta me consolari distulit. Tandem confugi ad beatissimam Virginem Mariam, eamque rogavi, ut tamquam Deipara & cæli regina Matri suæ me commendaret, ac perfectam videndi facultatem mihi reddi juberet. Finito Sacro, plenus fiducia accessi ad lampadem ardentem in sacello S. Annæ, & læsum oculum oleo unxi. Tunc magnum pruritum sensi in oculo, & statim, consumptis etiam malignis humoribus, alba macula, quæ in pupilla fuerat, disparuit. Me e sacello discedentem invisit medicus, cui dixi, me paulo antea oculum oleo lampadis S. Annæ unxisse. At ille respondit, me male fecisse, eo quod oleum istud oculis noxium esset. Mox curiosius inspexit oculum, eumque perfecte sanatum videns, me ad laudes S. Annæ celebrandas hortatus est, firmiter sibi persuadens, id non sine miraculo factum esse.

[74] [& medicus morti proximus] Drepani circa finem anni MDCLXV Andreas Mursia medicus tam gravi & periculoso morbo oppressus est, ut alii medici eum sacro Viatico & extrema unctione præmuniri jusserint, ac de vita illius omnino desperarent. Æger vero recordatus beneficiorum S. Annæ, cui semper devotus exstiterat, petiit, ut e conventu nostro sacræ ejus reliquiæ ad se deferrentur. Guardianus, qui tunc erat R. P. Josephus Maria di Termine, misit cum socio P. Hieronymum de Saleme, ut desideratas reliquias portaret. Infirmus magna cum reverentia & tenero affectu sacras exuvias osculatus, sese patrocinio S. Annæ commendavit. Deinde duo illi Minoritæ, ab ipso ægro ac adstantibus rogati, reliquias capsulæ inclusas illic reliquerunt, ac ad conventum reversi sunt. Postea R. P. Guardianus eumdem invisens lipsanothecam aperuit, ex qua infirmus magnum splendorem prodeuntem vidit, ac dulcem ex ea visione consolationem percepit. Morbo post paucas horas ingravescente, infirmus ad extremum vitæ terminum deductus videbatur, ita ut domestici de sepultura & exsequiis jam soliciti esse cœperint.

[75] [opem S. Annæ experiuntur.] At ecce media nocte, quando jamjam moriturus putabatur, apparuit illi S. Anna: quam videns, coram omnibus religiosis, qui ipsum ad mortem pie obeundam comparabant, matrem suam illic plorantem interrogavit: Quænam est ista vetula? Matre autem respondente, nullam illic vetulam esse, dixit ægrotus: Ecce illam apud me! Adstantes, hoc audito, putarunt, ipsum delirare, aut diabolica tentatione vexari, ut sæpe in ultimo vitæ articulo contingit. Tunc S. Anna se totam splendidam manifestavit, &, data ei benedictione, disparuit, relinquens ægro perfectam sanitatem & cælestem consolationem. Medici, hoc prodigio intellecto, cum multis nobilibus ad eum venerunt, ut miraculum ex ore ipsius audirent, & una cum illo ob recuperatam valetudinem S. Annæ gratias agerent. Cum ego postmodum Drepani essem, ipse Andreas Mursia mihi hoc stupendum beneficium sibi collatum cum tenerrimis lacrymis narravit, & nullum vitæ suæ diem prætermisit, quin S. Annam in templo nostro visitaret. Hæc pauca miracula e multis elegi. Qui Italicam linguam intelligit, plura hujusmodi apud laudatum Dominicum inveniet.

ANNOTATA.

a Hæc insula, quæ etiam Therasia ac Maritima, vulgo Maretamo, appellatur, Siciliæ adjacet versus ejus promontorium Occidentale, ut videri potest in mappis geographicis.

b Per mare Sardoum intelligo partem maris Mediterranei versus plagam occidentalem Sardiniæ, quamvis alii id latius extendant.

c Drepanum, ab incolis vernacule dictum Trapano, est celebre Siciliæ emporium, de quo aliisque ejusdem insulæ locis, quæ in his miraculis occurrent, vide mappas geographicas vel topographos passim obvios.

CAPUT IV.
Spicilegium miraculorum ex diversis libris Latinis.

[76] Josephus Geldolphus a Ryckel, abbas S. Gertrudis Lovanii, in suo Phylacterio, tract. 7, § 30 inter alia S. Annæ decora sequens memorat miraculum: Est Brugis Flandrorum Cartusia S. Annæ sanctimonialium, [Sancta Anna] in qua sanctæ Annæ cultus viget viguitque ab immemorabili tempore ob ingentia beneficia, quæ percipiunt virgines sacræ ex ejus patrocinio & intercessione: inter quæ non postremum est illud, quod in tabula pensili legitur exaratum in ipso primo aditu anterioris partis templi: Maria Ouseils religiosa, diuturno languore detenta non poterat vel gressus baculo regere vel de strato surgere tantillo tempore, quo rem divinam audire solita erat: verum alienis pedibus, alienis manibus, ante funus funerata, in sindone ferebatur ad ea omnia munia, quæ vel necessitas vel pietas exegisset. Clinica, impotens corpore, sed non animo, vigente in ea adhuc fervoris & optimæ in sanctam Annam fiduciæ igniculo, jussit in eisdem suis involucris ante aram majorem templi, quæ sanctæ Annæ dicata est, se deponi: ubi cum in spiritu vehementi profusius orasset, in momento sensit sibi vires refundi, audivitque ab ipsa imagine Sanctæ Annæ velut vocem quamdam dicentem sibi: Surge, tolle grabatum tuum, & esto sana.

[77] Nec mora; surrexit de loco, stupentibus omnibus, [moniali paralyticæ,] quibus occurrit sana & sospes ferens feretrum suum, in quo prius portabatur. Nec procul arcessendus fuit conventus ad spectaculum: rediens enim ex trichoro communi reperit eam obviam exilientem & gaudentem in Domino de tam inusitato, quod vix ipsa capiebat, divino beneficio. Gratiæ in commune referuntur pro refectione primum, mox & pro tanta divinæ pietatis dignatione. In acta res tota relata fideliter est, & per manus & memoriam perennaturam tradita: celebratur adhuc hodieque in eadem domo hoc beneficium, quo & spes in posterum & fiducia semper alitur in Deum & Divam, non sine fructu animarum & exuberantia ingenti meritorum.

[78] Noster Joannes Nadasi in Annalibus Marianis Societatis Jesu num. 373 refert beneficium, [conjugio sterili, viro claudo,] quod anno 1601, ut in margine notat, patrocinio S. Annæ videtur impetratum. Sanctæ Annæ, matris beatissimæ Virginis, cultus, inquit, est nobile auctarium cultus ipsius Deiparæ, adeoque aliis etiam enixe suadendus. Pater Alphonsus Cordeses Hispali senatori mœsto ob sterile unici filii matrimonium persuasit, ut S. Annam, matrem Matris Dei, studiose coleret: sic enim futurum, ut anni fere intra spatium nepotem e filio videret lætus; & simul eam colendi modum edocuit. Paruit consilio senator, &, necdum elapso annuo intervallo, nepotem e matrimonio hactenus mœsto & infœcundo vidit, atque gavisus est. Deinde num. 689 meminit de devotione, qua venerabilis noster Ludovicus de Ponte S. Annam prosequebatur. Denique num. 729 aliud beneficium ita commemorat: Pater Joseph Scammacca rogatus, ut oraret pro quodam, qui pedem habebat a medicis jam depositum, dixit, necessarium esse sanctæ Annæ auxilium, Adfuit illis ipsis diebus ægro matrona gravis, pedemque inspectum cruce signavit, nescio quid medicinæ suggessit, & abiit. Mirum id medicinæ genus visum aliis; æger tamen, ut omnia tentaret, non omisit, & statim valuit.

[79] [mulieri mutæ] Jam sæpe laudatus Joannes Thomas a sancto Cyrillo in Matre Honorificata cap. 35, § 2 occasione montis Austriæ, qui S. Annæ nomen gerit, ut in Commentario historico supra num. 70 diximus, narrat sequens miraculum: Accidit autem circa annum salutis MDCXXXIII, quod mulier civis Viennensis, Maria Rottenstetterin nomine, toto integro septennio loquelam amiserit, ut penitus muta redderetur; tandem pro salute desiderata ad communem patriæ, imo totius orbis universalem sospitam, Virginem conversa, ad ejusdem miraculosam ædem, intra Styriæ prærupta montium sitam, vulgo Mariæ ZELL dictam, facti voti gratia supplex & festina excurreret. Venit, votum solvit; & quia, ut muta, precibus prolixis non poterat, altis suspiriis validisque ex imo fundo cordis surgentibus gemitibus fortius ad Matrem misericordiæ clamat & vota multiplicat: sed Mater gratiarum has mutæ & elinguis preces & vota audire & exaudire dissimulat, quia ut pia Filia piæ & vere gratiosæ matri Annæ grandem hanc gloriam reservabat. In reditu igitur ad S. Annam confugit, ejusque montem a Matre supplendæ gratiæ spe (quam negarat Filia) subit, templum ingreditur, ante summam, Gloriosæ hujus miraculosam statuam exhibentem, aram supplex prosternitur, gemit, suspirat, & vota multiplicat. Et ecce tibi rem prodigiosam! juxta spem & votum suum loquelæ gratiam, quam Filia in Matrem piissima pie negaverat, a ter pia & benedicta Matre pie tandem impetrat.

[80] [& monialibus in necessitate] Idem scriptor in opere proxime citato cap. 35, § 8 varia S. Annæ subsidia exponit his verbis: Cosfeldia in Westphalia post Monasterium, metropolim ejusdem diœcesis, civitas primaria duas germanas sorores virginesque nobiles prognatas ab arce Stammeren, per milliare Westphalicum inde recedente, anno MCDLXX admisit, ut vitam religiosam sub tertia regula sancti patris Francisci, indidem junctis similis propositi virginibus, inchoarent. Equestres viri ab Horst duabus primiceriis neptibus applaudentes pro claustrali domo excitanda via donationis iisdem contulerunt curiam suam Cosfeldiæ sitam. Ecclesiuncula forti opere procrevit anno MCDXC, per Henricum de Scwartzenburg archiepiscopum Bremensem, Monasteriensem administratorem, ad gloriosissimæ matris Annæ honorem consecrata. Mille imperiales in hujusmodi sacelli suique domicilii fabricam effuderant via mutui acceptos. Cum autem moniales ad solutionem urgerentur, nec affulgerent media, constanti fiducia atque ignitis precibus ad præsidium almæ matris Annæ confugerunt: nec protelata fuit benedictio, quin cumulatim accrescerent largæ eleemosynæ, ut se citius ab ære alieno expediverint. Quo facto, ministra domus, beneficium solutionis S. Annæ referens acceptum, basi iconis S. Annæ instrumentum obligationis redemptum pia gratitudine appendit, tribus cereis ante eamdem accensis.

[81] Deinde cum claustralis officinarum atque supellectilis opportunæ instauratio desideraretur, [mirum præstat anxilium.] viator in qualitate peregrini fores pulsat, portariæ fasciculum argento turgidum & consignatum porrigit, magistræ domus tradendum, ac continuo disparet. Præterea exeunte seculo sexto decimo primum, deinde anno sequentis seculi tertio decimo domus civica conventui contigua ignibus secundum consumitur; sed ex parte incolatus sororum singulis vicibus opposita locatur imago S. Annæ longitudinis trium pedum, atque mox flamma vorax elanguit, ne longius serperet. Ex altera parte claustri anno MDCXL, Hasso præsidio civitatem gravante, per malitiam ignis clam immissus, nullo advertente, pecuarium conflagrat; facto autem recursu ad eamdem S. Annæ imaginem, desiit hinc inde oppositis fabricis claustralibus nocere. Summatim in variis angustiis, jactura bonorum fortunæ, atque periculis animæ, S. Annæ maternæ benignitatis subsidia atque solatia præsentanea loci incolis ipsam pie invocantibus frequentissime præsto fuere.

[82] Tunc idem auctor ibidem citat Ramusium volumine tertio navigationum ad novum orbem in historia Indica lib. 20, [Eadem Sancta quibusdam in navigatione Americana] cap. 11, ex quo refert sequens prodigium hoc modo: Cum D. Alfonsus Zuazo licentiatus, quondam gubernator in insula Chuba, versus Hispaniam novam cum multis navigaret, post longum per vastissimi Oceani furibundos fluctus emensum iter, variis procellis ac tempestatibus jactatus, atque Dei miserentis ope sæpius e naufragio prodigiose ereptus, tandem omnibus victualibus exhaustis, in summas rerum angustias redactus est, ut etiam quamplurimi suorum fame & siti defecerint: & qui residui erant, adeo arida siti exhausti ac defecti sunt, vix ut exilem vocem edere possent. Tum vero ad insulam quamdam appulerunt, ubi crudis marinorum animalium carnibus vesci ac fœdo horridoque testudinum cruore ardentem sitim restinguere compulsi sunt. Inter hæc prædictus licentiatus, ut erat singularis probitatis ac prudentiæ vir, verbo & exemplo singulos cohortari non destitit, ut calidis lacrymis, profundissimis suspiriis, humilibus votis ac precibus benignissimum Deum exorare atque ad misericordiam flectere satagerent. Erant inter eos, qui vota religionis ederent; alii perpetuæ castitatis votum nuncuparent; alii aliis supplicibus votis cælestem opem implorarent.

[83] Flexus tandem Deus ter optimus, piissimus, humilibus eorum supplicationibus, [siti fere ad mortem adactis] eis per gloriosissimam matrem Annam gratissimo solatio & auxilio succurrere dignatus est in hunc modum. Erat in hoc comitatu virgo quædam humilis & devota, Agnes nomine, quæ cum ad extrema deveniret, jamjam fatis concessura, cœpit repente hilari voce adstantes compellare ac dicere: Venit ad me matrona quædam summæ ac reverendæ majestatis, incomparabili decore ac splendore solis instar refulgens, pretiosissimo candidi vitidisque coloris amictu circumornata, quæ me blandissimis ac jucunditate plenis hisce dignata est verbis: “Ego sum Anna, mater Mariæ Genitricis Filii Dei. Tu ergo, filia, dic illi licentiato, ut relicta hac insula, quam ocyssime ad alteram proximiorem transmigret, & ego ei ceterisque suis aquam vivam, limpidam, & ad potandum suavem ibidem tribuam”. Quod & factum est: nam ubi ad dictam insulam juxta S. Annæ oris verba profecti fuissent, avide ac festinanter vel ipsis unguibus terram eruere cœperunt.

[84] [dulcem aquam ostendit,] Vixdum ad altitudinem cubiti unius terram suffoderant, illico aquam dulcem ac limpidam exilire ubertimque manare incredibili cum animi gaudio conspiciunt. Erat sane istud singulare miraculum; siquidem amplius quam in bis mille locis quaquaversum terram suffoderant, nusquam tamen quam hoc loco aquæ dulces scaturiunt: atque hujus prodigiosæ aquæ potu suavissime refecti ac recreati toto centum triginta quinque dierum spatio, quo illic morati sunt, commode vitam sustentarunt. Verum priusquam ex ea ipsi vel modicum quid delibarent, memoratus dominus licentiatus, arrepta marina concha, eam aqua replevit aiens: “Nullus bibat, antequam ex ea grati animi symbolum & sacrificium Deo ac gloriosæ Annæ libemus & immolemus, sicut fecit rex David, qui aquam de cisterna Bethlehem bibere noluit, sed eam Domino libavit”. Et his dictis, concham elevans, aquam per aërem in forma crucis dispersit, libando & offerendo eam Domino. Tandem vero faventibus Superis, post superata sexcenta vitæ discrimina ad portum optatum cum suis feliciter pervenit. Porro ut magnitudo hujus miraculi ac beneficentiæ Dei evidentius patesceret, factum est, dum licentiatus profectionem ex insula adornaret, ut illa, quæ ad usum eorum cælitus concessa aqua pura dulcisque scaturiverat, ad suam primævam originem reverteretur, totaque falsa, utpote marina, reddita sit: voluit nimirum benignissimus Deus demonstrare, soli necessitati eorum misericorditer fuisse provisam, quæ cum ultra haud urgeret, hanc in suam naturam reverti concederet.

[85] [& ab urbe Divionensi pestem depellit.] Epimetri loco hic addo votum, quod cives Divionenses ob amotam meritis S. Annæ ab urbe sua pestem ediderunt, & quod Claudius Robertus in Gallia Christiana agens de episcopis Lingonensibus pag. 393 ex tabulario civitatis ita exscripsit: Anno incarnati Verbi MDXXXI, die VII mensis Septembris, cives Divionenses in unum congregati in suo publico conventu una cum venerabilibus dominis ecclesiasticis, votum voverunt Deo ob pestem ingruentem in sua civitate, & quæ jam eos per multos annos vexaverat & adhuc vexabat, de consensu & auctoritate venerandi domini magistri Nicolai Gaultier S. capellæ cantoris vicariique generalis, R. in Christo P. & DD. Claudii de Long-vic, episcopi ducis Lingonensis ac paris Franciæ, de celebrando singulis annis festo divæ Annæ, matris virginis Mariæ, solenniter eo cultu & honore, quo solennitas Dominicæ resurrectionis celebrari solet a Christi fidelibus cum susceptione sacræ Eucharistiæ: quod ut debite fieret, ac in perpetuum observaretur, statutum fuit per prædictos dominos processionem fieri solennem quotannis die Dominica, aut festo immediate præcedente festum S. Annæ, prout videretur dominis ecclesiasticis, quo concionator præfatæ processionis in sua concione admoneret unumquemque civium de complendo eorum voto, prout ipsi illud emiserunt, ut scilicet unusquisque debitum faciat confitendi peccata sua, quo digne valeat sacram Eucharistiam suscipere in die solennitatis divæ Annæ, ne Dominus ob vota non reddita, prout promissa sunt, irretetur, ac ne Deus patiatur præfatos cives in simile relabi pestis periculum, in quo erant, quando dictum votum emiserunt: a quo periculo liberati fuerunt, emisso voto, meritis & intercessionibus divæ Annæ; quod avertat Deus optimus maximus, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

DE SANCTO ERASTO DISCIPULO PAULI APOSTOLI

SEC. I

SYLLOGE HISTORICA.
Ex sacra Scriptura, aliisque antiquis monumentis.

Erastus S. Pauli Apostoli discipulus, in Græcia (S.)

AUCTORE G. C.

[1] Paulus apostolus indicat, hunc Erastum fuisse virum honoratum, dum in epistola ad Romanos cap. 16 ℣ 23 de illo sic scribit: Salutat vos Erastus, arcarius civitatis; Græce οἰκονόμος τῆς πόλεως qui Latine dicitur quæstor urbanus, [S. Erastus, œconomus civitatis,] & quem nunc vulgo thesaurarium urbis appellamus. Antiquus quidam scriptor, qui dudum sub nomine S. Ambrosii latuit, & quem propterea jam eruditi communiter Ambrosiastrum vocant, in commentario ad hunc Apostoli textum, inter opera S. Ambrosii perperam edito, nonnihil diversam hujus muneris ideam suggerit his verbis: Dispensator civitatis est quasi curator, qui, dictante justitia, gubernabat civitatem, maxime in pretiis moderandis. Juxta hanc explicationem Erastus ille fuisset curator urbis & annonæ (hac phrasi Cicero hoc officium exprimit) quem nunc Galli vernacule lieutenant de la police appellant. Theophylactus in eumdem Apostoli locum ita commentatur: Hoc est prospector & gubernator urbis Corinthi; ut advertas, neque opes, neque dignitatem quempiam arcere a fide, vel a recta vita. Alii interpretes ipsum passim quæstorem ærarium nominant. Quidquid sit, saltem ex his liquet, eum in dignitate civili fuisse constitutum.

[2] Satis mirari nequeo, quomodo Græci in Menologio Basiliano ad diem X Novembris, quo S. Erastum cum aliis SS. Petri & Pauli discipulis colunt, [de quo quædam improbabilia] apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ col. 1130, sic de eo scripserint: Ceterum Erastus, cujus in eadem epistola idem meminit Apostolus, primum Hierosolymitanæ ecclesiæ œconomus, deinde Paneadis episcopus fato concessit, seu potius, ut Græce legitur, in pace vitam finivit. Quod hic de episcopatu Paneadis dicitur, postea examinabo. Nunc quæro, quo fundamento Græci asserant, S. Erastum fuisse ecclesiæ œconomum, cum doctissimus Theodoretus hæc S. Pauli verba diserte interpretetur hoc modo: Non appellat eum ecclesiæ œconomum, sed civitatis, ut cui curatio quædam prorsus credita fuerat. Deinde quæro, qua verisimilitudinis specie dicant, eum ecclesiæ Hierosolymitanæ œconomum fuisse, cum probabilissimum sit, illum suo munere functum esse in ea civitate, ex qua S. Paulus epistolam ad Romanos scribebat. Porro Theodoretus, aliique illustres sacræ Scripturæ interpretes affirmant, hanc epistolam Corinthi scriptam esse. Audi Origenem, ceteris antiquitate præstantem, qui in præfatione ad memoratam Apostoli epistolam de hoc argumento ita disserit: Etiam illud haud absurde admonebimus, quod videtur hanc epistolam de Corintho scribere, & aliis quidem pluribus indiciis, evidentius tamen ex eo, quod dicit: Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, ministram ecclesiæ, quæ est Cenchris. Cenchris enim dicitur locus Corintho vicinus, imo portus ipsius Corinthi. Et ex hoc ergo apparet de Corintho scripta, & ex eo quod dicit: Salutat vos Caius hospes meus. De quo Caio scribens Corinthiis commemorat dicens: Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum & Caium. Simile & deinde datur indicium, ubi dicit: Salutat vos Erastus οἰκονόμος τῆς πόλεως arcarius civitatis. De quo Erasto ad Timotheum secundam scribens dixit: Erastus remansit Corinthi. Ex quibus omnibus colligi certissima videntur indicia, quod de Corintho scripta sit. Arbitror, his argumentis heteroclitam Græcorum opinionem satis convelli.

[3] Ex dictis etiam corruit fabella Pseudo-Dorothei, qui Sanctum illum inter septuaginta duos Christi discipulos recenset, [tradunt Græci,] & in Coloniensi sanctorum Patrum Bibliotheca seculo seu tomo 3, pag. 149 de ipso sic loquitur: Mentionem etiam istius in ea, quæ ad Romanos est, epistola Paulus facit. Hierosolymitanæ ecclesiæ œconomus fuit: postea Paneadis episcopatum sortitus est. Unde quidam Græci & Latini recentiores, hunc pseudographum incaute secuti, S. Erastum numero septuaginta duorum discipulorum adscripserunt. Inter alios Maximus Cytherorum episcopus in Vitis Sanctorum, vulgari lingua Græca editis, ad diem X Novembris de illo cum tribus sociis ita meminit: Τῶν ἁγίων ἀποστόλων ἐκ τῶν ἑβδομήκοντα, Ῥοδίωνος, Σωσιπάτρου, Ἐράστου, καὶ Κουάρτου. Sanctorum apostolorum ex septuaginta, Rhodionis, Sosipatri, Erasti & Quarti. At quam veri speciem præ se fert hæc assertio? An a Christo electus in Judæa, quando erat œconomus civitatis in Achaia? An forte post Euangelii prædicationem cœpit profanum civitatis munus administrare? Videtur itaque discipulatus ille Græca affirmari fide. Vide, si placet, quæ ad diem XV Julii tomo IV istius mensis pag. 17 de septuaginta duobus Christi discipulis, ac Pseudo-Dorotheo dixi.

[4] Posset hic institui quæstio, utrum Erastus post suam conversionem munus arcarii civilis administrare perrexerit. [videtur deseruisse officium profanum,] Videtur S. Chrysostomus innuere, quod istud officium retinuerit, dum homilia 32 in epistolam ad Romanos ita loquitur: Non simpliciter (Græce est οὐχ ἁπλῶς, quod hic commode Non frustra verti poterat) adjecit QUÆSTOR ÆRARIUS CIVITATIS; sed quemadmodum Philippensibus scripsit: Salutant vos, qui sunt ex Cæsaris familia, ut ostendat, Euangelii prædicationem magnos etiam tetigisse: ita & hic dignitatis hujus meminit, idem quod illic agens, & ostendens, neque divitias ei, qui attenderit, neque principatus curas, neque aliud horum quidquam impedimento esse. Huic expositioni præter supra citatum Theophylactum favet OEcumenius in eadem Apostoli verba sic scribens: Ejus posuit dignitatem, ut noveris, quod non divitiæ, non dignitas alicui sint impedimento ad recte vivendum aut credendum. Nihilominus alii volunt, ipsum a Paulo vocari arcarium, eo quod antea arcarius fuisset, sicut nos vulgo honoris causa consulem appellare consuevimus, qui aliquando consulatum gessit. Scriptor antiquus, quem Estius Pelagium fuisse putat, cujus commentarius in epistolam ad Romanos diu sub nomine S. Hieronymi delituit, & jam in editione Parisiensi anni 1706 inter spuria ejus opera rejectus est, tomo 5, col. 974, jam sæpe memorata Apostoli verba sic interpretatur: Hic arcarium ex arcario dicit, sicut gentes, credentes ex gentibus, sæpe vocavit, secundum consuetudinem legis, quæ Abigail, uxorem Nabal adhuc appellat, cum jam illo mortuo, in David matrimonium transisset. Quare Estius in hunc S. Pauli textum scribens ita concludit: Neque enim Erastus, si quæstor adhuc erat Corinthi, quæ est Achaiæ civitas, versari poterat in Asia, & vacare Pauli negotiis, & ab eo mitti, quo ille vellet. Mihi certe probabilius videtur, quod Erastus hoc officium deseruerit, vel alium suo loco substituerit; quia non satis capio, quomodo administratio istius muneris consistere potuerit cum apostolicis illius viri excursionibus, de quibus jam pauca memorabo.

[5] Cum Erastus probabilissime fuerit œconomus Corinthi, ut supra ostendi, videtur Christianam fidem amplexus esse, [quando a Paulo ad sacrum ministerium assumptus est,] quando S. Paulus in ea urbe mansit, teste Luca in Actibus Apostolorum cap. 18 ℣ 11, annum & sex menses, docens apud eos verbum Dei: Tunc enim familia archisynagogi, ut ibidem ℣ 8 dicitur, & multi Corinthiorum audientes credebant & baptizabantur. Tantopere autem fervens ille Neophytus in religione profecit, ut non diu post Apostolus eum in peregrinationis socium & sacri ministerii adjutorem adsciverit. Hoc postremum colligo ex iisdem Actibus, ubi cap. 19 ℣ 22 de Paulo narrantur sequentia: Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum & Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. Jam igitur Erastus Ephesi ministrabat Paulo, priusquam ab eo in Macedoniam mitteretur, & forte etiam antea eum comitatus fuerat in excursionibus apostolicis, quas Paulus, post moram unius anni & sex mensium Corintho discedens, instituerat. Hinc saltem probabiliter conjicere potui, Erastum non diu post conversionem suam ab Apostolo in laboris partem admissum fuisse, cum inter discessum Corintho & Ephesinam illam Pauli commorationem dumtaxat unius alteriusve anni spatium intercesserit. Deinde Erastus rediit Corinthum, ubi certe erat, quando Paulus ibi epistolam ad Romanos scripsit, quos Erasti nomine salutat, ut supra ostensum est. Denique Erastus erat etiam Corinthi, quando Paulus non diu ante suum martyrium secundam epistolam ad Timotheum dedit, in qua cap. 4 ℣ 20 hæc habet: Erastus remansit Corinthi. Vix dubito, quin Sanctus ille Pauli adjutor interea plures susceperit expeditiones apostolicas, quamvis in sacris Litteris diserte non exprimantur. Atque hæc sunt, quæ de sancti hujus Viri gestis ex sacra Scriptura aut probabiliter elicere aut certo memorare potui. Reliqua, quæ de ipso traduntur, admodum incerta sunt, ut ex sequentibus apparebit.

[6] [& a Latinis colitur ut præsul Philippensis ac Martyr;] Ado in libello de festivitatibus SS. Apostolorum Sanctum nostrum VII Kal. Augusti ita refert: Natalis Erasti, qui Philippis a beato Paulo episcopus relictus, ibi martyrio coronatus quievit. Eadem habet Usuardus, nisi quod nomini ipsius titulum sancti præfigat, & eum per adspirationem Herastum appellet. Martyrologium Romanum modernum, mutato nonnihil Adonis & Usuardi textu, illum sic annuntiat: Philippis in Macedonia natalis sancti Erasti, qui illic a beato Paulo apostolo relictus episcopus, ibidem martyrio coronatus est. Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum canonicorum hac die quibusdam fabulis Græcis, quas supra refutavi, annuntiationem suam ita contaminavit: Philippis in Macedonia natalis S. Erasti, qui Hierosolymitanæ ecclesiæ œconomus, & sancti apostoli Pauli cum sancto Timotheo minister, verbi Dei prædicator, Corinthum adiit, & in Macedoniam remissus, Philippensis episcopus ibidem relictus, martyrio coronatus est; & traditur ex septuaginta duobus Christi discipulus * fuisse. At cur Ghinius non æque credidit Dorotheo, quem in margine citat, dum pseudo-scriptor ille cum aliis Græcis asserit, S. Erastum Paneadis episcopum fuisse, ut mox videbitur?

[7] [sed a Græcis, ut episcopus Paneadis & confessor.] Græci in ecclesiasticis suis Fastis die X Novembris annuam Sancti nostri memoriam celebrant. Imprimis Typicum S. Sabæ isto die illum cum aliis sic breviter refert: Τῶν ἁγίων ἀποστόλων Ὀλυμπᾶ Ῥωδίωνος, Σοσιπάτρου, Τερτίου, Ἐράστου, καὶ Κουάρτου. Sanctorum apostolorum Olympæ, Rhodionis, Sosipatri, Tertii, Erasti & Quarti. Menologium, quod jussu Basilii imperatoris circa finem seculi X collectum est, habet eamdem annuntiationem; sed deinde inter aliorum elogia de Sancto nostro hæc narrat: δὲ Ἔραστος, οὗ καὶ αὐτοῦ ἐν τῇ αὐτῇ ἐπιστολῇ μέμνεταὶ ἅγιος Παῦλος, οἰκονόμος τῆς ἐν Ἱεροσολύμοις ἐκκλησίας γεγονὼς καὶ μετὰ ταῦτα ἐπίσκοπος Πανέαδος, ἐν εἰρήνῃ ἐτελειώθη. Id est: Erastus autem, cujus etiam in eadem epistola meminit sanctus Paulus, cum fuisset œconomus Hierosolymitanæ ecclesiæ, & postea episcopus Paneadis, in pace vitam finivit. Eadem tradunt Antholigium, Romæ anno 1598 Græce impressum, Maximus Cytherorum episcopus in Græco-barbaris Sanctorum Vitis, aliaque Græcorum Menologia, quibus hic singillatim enumerandis supersedeo. Vides igitur, a Græcis coli S. Erastum, ut Paneadis episcopum & confessorem, quem Latini tamquam præsulem Philippensem ac Martyrem celebrant. Si sciremus, e quibus monumentis Basilius imperator Menologium Græcum colligi jusserit, aut si Ado indicasset (frustra in Beda, Floro, Romano parvo, & antiquioribus Martyrologiis memoria istius Sancti quæritur) ex quo fonte suam annuntiationem hauserit, facilius hæc lis inter Latinos & Græcos dirimi posset. Nunc vero judicium nostrum suspendimus, donec antiquiora instrumenta, forte alicunde eruenda, pro alterutra parte proferantur.

[Annotata]

* forte discipulis

DE S. PASTORE PRESBYTERO.
ROMÆ.

Sec. II CIRCA MEDIUM.

[Commentarius]

Pastor presbyter, Romæ (S.)

AUCTORE P. B.

[1] Sanctum hunc exhibet hodie nobis Martyrologium Romanum his verbis: Item Romæ, sancti Pastoris presbyteri, cujus nomine titulus exstat in Viminali apud sanctam Pudentianam. De hoc titulo satis diximus in Commentario prævio ad Acta SS. Pudentianæ & Praxedis die XIX Maii. Baronius in annotationibus ad textum Martyrologii citatum hæc subdit inter alia: [Cultus hodiernus ex Martyrologiis] Non tantum in veteri Romano Martyrologio, sed & in antiquis manuscriptis de eo igitur hac die. At quodnam hic appellat vetus Romanum Martyrologium? An Belinianum anni 1498? Hoc certum, non agi hoc loco de Romano parvo seu veteri, quod Rosweydus edidit: istud enim nec visum a Baronio fuit, neque de S. Pastore meminit uspiam. Imo nec admodum vetus esse Romanum illud, quod in observatione Baroniana citatur, inde licet conjicere, quod annuntiatio S. Pastoris hodierna, ibi, ut asseritur, expressa, veterum Martyrologorum nulli innotuerit. Altum certe ad hunc diem in exemplaribus Hieronymianis, etiam sæpius auctis, de Pastore silentium; tacent ad eumdem Beda, Florus, Wandelbertus, Rabanus, Ado, Usuardus, Notkerus: ut adeo non videatur hac die ante seculum X S. Pastoris nomen ecclesiasticis cœpisse Fastis adscribi; si tamen etiam tum cœperit: neque enim satis perspecta nobis est ætas sive codicis Vaticani, quem in auctariis Bedæ ac Flori citavimus hodie ante tomum secundum Martii, sive appendicum Usuardi a nobis editi, in quibus hoc die S. Pastoris presbyteri & confessoris memoria celebratur; Florarium vero Sanctorum Ms., quod eum hodie sic annuntiat, Romæ, Pastoris presbyteri & confessoris, medio circiter seculo XV exaratum est.

[2] Sed neque antiqua illa manuscripta novimus, in quibus de S. Pastore agi hac die dicitur; [& lectionibus Mss., a Baronio citatis:] nisi vel auctaria jam laudata intelligantur; vel unum illud manuscriptum, de quo in iisdem annotationibus Baronius asserit: Habemus in nostra bibliotheca res gestas sancti Pastoris, seu potius panegyrim, in die natali ejus alicubi in ecclesia legi solitam. Est ejus exordium: Sanctorum vestigia &c. Hoc enim nobis Romæ e bibliotheca Vallicellensi describi rogavimus, quod a tanto viro laudatum esset: sed adeo misere descriptum accepimus, ut mutando nonnumquam aliqua aut addendo compleri per conjecturam sententiæ debeant. Tum vero stylus, fallor, si longam sapit antiquitatem. Ipsa vero hujus panegyricæ orationis materia historiam Sancti modice ac raro attingit; neque vel sic tamen satis feliciter. Dispescitur ad usum ecclesiasticum in lectiones novem; quarum duæ priores prologum continent, omni, ut dici solet, & nulli convenientem: tertia hortatur ad imitanda B. Pastoris exempla, docetque, hunc fuisse nobili Romæ prosapia oriundum; deinde Apostoli Pauli discipulum, una cum Timotheo; tum ab eodem Apostolo consecratum presbyterum; multa passum sub Antonino imp., eruditum, animarum pastorem sedulum; quod postremum amplificatur enumeratione virtutum ad veri pastoris officium pertinentium, quæ simul omnes Pastori nostro tribuuntur, ne unius quidem facti singularis aut historici facta mentione, usque ad lectionem nonam: de quibus proinde hæc monuisse sufficiat: cum ad Acta illustranda nihil conferant: Nona autem lectio sic habet:

[3] [quarum ultima tantum hic recitatur.] Igitur decet tanti Confessoris ac Sacerdotis Altissimi præclarum festum cum summa reverentia celebrare, fratres carissimi; per quem Deus multa fecit miracula, ut pro nobis exsistat intercessor pius: quem pia devotio Paulo Apostolo adeo carum & unicum conjunxit, quod in vico, qui dicitur Latericius, ecclesiam sui nominis consecravit. Hic Vir beatissimus multa corpora Sanctorum clanculo rapuit & sepelivit, fretus consilio & adjutorio SS. virginum Pudentianæ pariter & Praxedis: quarum corpora virginum honorificæ tradidit sepulturæ, & earum Vitam decenter conscripsit. Totum ergo tempus dum in hoc seculo vixit beatus Pastor, Deo se dicavit, & incessanter in illius obsequio perseverans, cunctis Romæ Christianis speculum se præbuit, illud adimplens, quod Dominus ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Igitur egregius Christi Pastor migravit ad gaudia polorum septimo Kalendas Augusti, Sanctorum omnium remuneratione illum ita vocante: Euge, Serve bone & fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. Cujus corpus conditum est in supradicto titulo cum aromatibus: ubi usque in hodiernum diem Deus impertitur multa pro suis meritis ac precibus beneficia; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui laus, & honor, & virtus, & potestas cum Patre sanctoque Flamine per infinita secula seculorum. Amen.

[4] [Antiquiora agnitæ sanctitatis ejus monumenta.] Quod hic dicitur S. Paulus Apostolus titulum Pastoris consecrasse, id, ipsomet Pastore teste, falsum est; hoc enim S. Pio Papæ, non Paulo Apostolo, adscribitur in Actis SS. Pudentianæ & Praxedis. Conditum vero fuisse S. Pastorem in ecclesia tituli sui, ex hac forsitan historia, affirmat etiam Aringhus in Roma subterranea tom. 2, lib. 4, cap. 43, num. 1; uti & Piazza in Sanctuario Romano ad hunc diem XXVI Julii. Videtur ergo aliud esse sancti cujusdam Pastoris, & quidem martyris, corpus, quod cum aliis recens inventum cum inscriptione nominis, Roma Bononiam ad nos translatum fuit anno 1614, die XX Aprilis. Nostri autem Pastoris nescio quid reliquiarum esse in monasterio, seu ecclesia, S. Silvestri de Cæpite Romæ, asserit Giacchettus in Historia Italica ecclesiæ ac monasterii ejusdem cap. 13 ad diem XXVI Julii. Porro ad publicam S. Pastoris nostri venerationem, non item ad hodiernam ejus celebritatem, asserendam facit etiam sigillum illud expressum in Commentario ad Acta SS. Pudentianæ & Praxedis, cum subjectis hisce versiculis:

Sancte, precor, Pastor, pro nobis esto rogator.
Hic cunctis vitæ Pastor dat dogmata sacræ.

Ea Papebrochius noster ibidem referenda censuit ad seculum XII. Eodem facit inscriptio vetustissima, quam exhibet Aringhus loco citato, num. 3, in qua fit mentio sacelli sancti hujus nostri Pastoris. Quid, quod & Ado illum hoc nomine Beatum agnovit? Sane de nostro agit in elogio SS. Praxedis & sororis ejus die XXI Julii, sic notans: In titulo vero, quem pater earum Pudens nomine BEATI Pastoris dedicavit &c. Natalem illius tamen sub eo nomine neque hoc loco, neque XXVI ejusdem mensis, ut jam diximus, neque alio ullo die commemorat.

[5] Id vero mirum nemini videri debet; cum eorum opinioni adhæserit Ado, qui S. Pastorem cum S. Herma illo confuderint, [Confusio SS. Pastoris & Hermæ,] cujus apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit, quique auctor esse creditur libri, qui Pastor inscribitur. Confusionem hanc aperte prodit in Libello de festivitatibus Apostolorum, quem Martyrologio ejus præfixum habes, pag. 36; ubi ad diem IX Maii, quem S. Hermæ natalem statuit, Titulus, inquit, nomine ipsius, juxta quod baptisterium ex facultatibus sanctæ Praxedis est exstructum, & beato Pio, discipulo Apostolorum, operante studio consecratum, venerabiliter ei statutus est. Eadem hæc est ecclesia sive titulus, quem paulo ante beati Pastoris nuncupabat: beatum ergo Pastorem cum S. Herma eumdem facit, eumdem que adeo diem utriusque natalem; quamquam in natali solum nomen Hermæ diserte exprimat, non Pastoris. Adonis exemplo eosdem Sanctos in Annalibus ad annum Christi 159 confudit Baronius; non item diem utriusque natalem in Martyrologio aut notis ad illud: cum tamen alterum ex altero consequi debeat; ut idem sit dies obitus, si Sanctus est idem; aut Sancti diversi, si diversi natales.

[6] Nimirum S. Pastoris nomen nusquam vir maximus consignatum legerat die IX Maii; sed constanter Hermæ; [pugnat cum diverso utriusque natali, & ætate,] sicuti nec die XXVI Julii uspiam apud Martyrologos occurrerat nomen Hermæ, sed Pastoris tantummodo; non ausus est ergo in moderno Martyrologio concinnando a priorum exemplarium consensu ac fide, per usum ipsum Ecclesiæ Romanæ haud dubie antiquum firmata, recedere: atque ita S. Hermæ natalem a natali S. Pastoris discrevit non in ipso Martyrologio solum, sed etiam in annotationibus ad utrumque natalem adjectis; in quibus neque de Pastore meminit die IX Maii, neque XXVI Julii de Herma. Cur igitur eodem argumento non est usus in Annalibus? Maxime cum ad illud etiam aliud accederet, haudquaquam profecto levius, quod a S. Pastoris ætate desumitur, qui saltem juxta Eminentissimum Annalium conditorem, annum Christi 164 vivendo prætergressus est. Quis vero sine evidenti demonstratione credat, S. Hermam, qui jam utique maturæ vir ætatis fuisse consendus est, cum eum Apostolus per Epistolam ad Romanos juberet salutari, solido post Pauli obitum seculo superfuisse? Hæc certe una de causis est, ob quas Hermen, S. Pii Papæ I, ut est in Catalogo Pontificum Bucheriano, fratrem ac S. Pastoris æqualem, distinguendum putavit Card. Bellarminus, eumque secuti deinceps eruditi, a S. Herma Apostoli discipulo, & libelli, qui Pastor appellatur, auctore. Denique non videtur ipsi Hermæ nomen Pastoris fuisse proprium, sed libro ejus, ut modo dicemus: fac tamen, ex libro cognomentum Pastoris adhæsisse scriptori; an credi tandem poterit idem deinde auctor tantopere Pastoris cognomento delectatus fuisse, ut proprium Hermæ, quod esset ab Apostolo consecratum, abjiceret? Valere hæc ratio debet, apud Baronium quidem, qui epistolam probat, exhibetque ad annum 162, solo Pastoris nomine inscriptam.

[7] [imo etiam nomine.] Alium ergo S. Pastorem, alium S. Hermam fuisse censemus, & hunc illo seniorem; tollendamque proinde utriusque confusionem, ab Adone profectam; quam is forsitan ex ambiguis Eusebii verbis arripuerit, qui de S. Herma loquens Hist. eccles. lib. 3, cap. 3, Οὗ φασιν ὑπάρχειν, inquit, τὸ τοῦ ποιμένος βιβλίον, cujus aiunt esse librum Pastoris; unde pronum est colligere, Pastoris non libri nomen, sed auctoris esse: sic Ado facile Hermam & Pastorem pro eodem acceperit. At enim amphiboliam hanc tollere debuerat tum ipsius libri adhuc exstantis inscriptio, tum S. Hieronymi, eodem prorsus modo illum inscribentis, testimonium lib. de Scriptoribus eccles. cap. 10: Hermam… asserunt auctorem esse libri, qui appellatur Pastor; quæ proinde genuina censeri potest Eusebiani textus interpretatio, quam recte secutus est Valesius, cum adducta Eusebii verba sic vertit: Cujus esse fertur is liber, qui Pastor inscriptus est. Pastor igitur appellatur non Hermas, sed Hermæ liber, quod angeli sub habitu pastoritio apparentis revelationes contineat. Quid igitur S. Pastori cum S. Herma commune? Ne nomen quidem: quamquam & hoc pluribus idem esse possit; qui hac sola ratione minime confundi possunt: ut nemini hactenus in mentem venit B. Pastorem nostrum presbyterum,eumdem cum illo statuere, de quo fit mentio in Actis SS. Marii, Marthæ & filiorum ad diem XIX Januarii pag. 216; tametsi & Romæ is fuerit, & beatus Pastor presbyter nuncupetur, centum tamen circiter annis nostro junior.

[8] [Unde sit nata confusio S. Pastoris cum Hermete.] Propendit eo insuper idem doctissimus auctor Annalium ad annum Christi 159, ut eumdem quoque cum Sancto Herma & Pastore Hermetem esse crederet, S. Pii Pontificis Romani fratrem: tametsi de illo se fateatur ambigere. Opinionis hujus fundamentum duplex putavit esse; alterum, quod voces Hermas & Hermes parum adeo differre viderentur, ut nonnumquam eidem viro legerentur attributæ; alterum vero, quod apud Anastasium Bibliothecarium sub S. Pio Papa I de Hermete referatur: Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur, quod ei præcepit angelus Domini, cum veniret ad eum in habitu pastoris, & præcepit ei, ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur. Similitudo nominis, & apparitio angeli, sub habitu pastoritio librum dictantis, eumdem Baronio visa sunt scriptorem arguere Hermam & Hermetem, atque adeo & Pastorem, quem cum Herma confundit. Tantum in eo hæsit, quod in Hermæ Pastore non agatur de Pascha die Dominica celebrando; tum, quod scriptus is fuerit dudum ante tempora Pii Papæ. Itaque eo tandem delabitur; ut dicere necesse sit (si velimus unum eumdemque esse auctorem) diversos hos inter se fuisse commentarios, diversis temporibus scriptos. Sed quoniam S. Pastor noster eatenus tantum cum Hermete confunditur, quatenus ipse Hermes cum S. Herma: nihil opus est diremptam jam diu controversiam hic denuo suscitare. Eumdem non esse S. Hermam & hunc Hermetem, ostendit, ut monui, Bellarminus aliique post illum, quos inter consuli possunt Tillemontius tom. 2 Monum. eccles. pag. 521, Nicolaus le Nourry in Apparatu ad bibliothecam maximam veterum Patrum, dissert. 4, art. 2, Ambrosius Gardebosc in historiæ ecclesiasticæ Synopsi tom. 1 part. 5, lib. 3, dissert. 1, quæst. 1.

[9] Quod ad Acta pertinet S. Pastoris, nihil admodum certi superest. Continentur ea præcipue in Actis SS. Pudentianæ & Praxedis, [Præcipua, quæ de S. Pastore sciuntur, scripsit ipsemet in Actis SS. Pudentianæ & Praxedis;] quæ dedimus ad diem XIX Maii, quo lectorem remitto. Scripta sunt ipsius Pastoris nomine (Pastoris, inquam; non Hermæ Pastoris, ut habet Baronius an. 159, num. 8;) neque sane recentia sunt; quando & in codicibus Mss. perantiquis, iisque bene maltis, leguntur; imo jam lecta sunt olim seculo nono ab Adone; ut in ejus Martyrologio videre est die XIX Maii, XX Junii, XXI Julii in elogiis S. Pudentianæ, S. Novati, & S. Praxedis. Ceterum sincera prorsus ea non esse, sed hic illic interpolata, ultro nos ipsi haud obscure in Commentario prævio, & annotatis confessi sumus; at omni omnino fide indigna reputari debere, nondum nobis persuasit Tillemontius tom. 2, nota 5 in S. Pium Papam: ut enim minutias præteream, quas ibi congerit, ut voces Actorum aliquas & phrases carpat, tamquam seculo secundo non usitatas, vel tempori, quo scripta feruntur Acta, nequaquam accommodatas (nam quid illæ, tamersi adulterinas omnes esse demonstraret Tillemontius, quod non facit, Actorum substantiæ usque adeo incommodarent?) ut illas, inquam, omittam, argumenta ejus præcipua, & in totam Actorum illorum fabricam fidemque directa, id nequaquam, quod jactat, evincunt. Quod ut perspicias, Acta ipsa consule: invenies, ea fere contineri duabus epistolis, quarum prior est Pastoris ad Timotheum, altera Timothei ad Pastorem. Utramque suppositam auctoribus inscriptis, imo vero ineptam esse, contendit adversarius.

[10] Priorem hoc imprimis telo subverti putat, quod a scopo propositoque Pastoris toto cælo abludat: Christianus enim, [quæ Tillemontius probare quidem potuit,] inquit, quidam obierat, Novatus nomine, qui facultates suas paulo ante commiserat Pastori nostro, & virgini Praxedi, se mortuo dispensandas. Scribit id Timotheo, Novati defuncti germano, Pastor; eumque consulit, quid bonis relictis faciendum censeat. Esto sane. Quid tum postea? Hoc autem, inquit, verbo tantum uno postulat Pastor, idque in duobus extremis epistolæ satis longæ versiculis; reliqua vero omnia non eo solum tendunt, ut morbum ac mortem explicent Novati (id quod rationi consonum videri poterat;) sed etiam eo, ut in medium proferant quidquid post obitum SS. Pudentianæ & Pudentis Praxedes a biennio gesserat. Quid hæc ad Timotheum; quid ad litteras attinebant, quibus frater de fratris obitu docendus erat? Ita ille. Respondeo, aptissima mihi videri ad rem præsentem quæcumque de S. Praxede Timotheo narrat Pastor; ineptam vero, quæ iis objicitur, Tillemontii crisim. Quid enim? Heredes Novatus Pastorem scripserat & Praxedem, externos, ut ponimus, homines, inconsulto ac præterito fratre Timotheo. Res esse poterat obnoxia difficultatibus, nisi cum bona fratris gratia cerneretur hereditas: hujus igitur assensu heredibus opus erat. Cedo ergo, quo pacto is ex Timotheo, qui presbyter erat & vir sanctissimus, extundi fortius poterat, quam si tales ei natalibus, vita, virtutibus, rebusque gestis depingerentur heredes, ut prorsus intelligeret, quidquid iis relictum esset, id ita collocatum videri oportere, quasi in ipsius Dei, ut ita loquar, vel ecclesiæ manus consignatum esset? Hoc ergo agit Pastor, cum S. Praxedis gesta S. Timotheo explicat, tantoque id agit ad rem suam opportunius, quanto copiosius. De se enim dicere nihil debuit, qui Timotheo dudum esset norissimus; quamquam neque de se, quoad ferebat modestia, tacuit.

[11] [esse hic illic interpolata;] Leviora sunt, quæ subjicit Tillemontius & in eamdem intorquet epistolam: Neque hoc, inquit, video, cur Pastor Timotheo narret res ante annum præteritas non solum de S. Pudente & utraque ejus filia (de qua re jam satis, opinor, diximus;) sed etiam de fratre ejus Novato: nam si vel in extremis imperii finibus egisset Timotheus, an per annum totum nihil de familia rescivisset? Respondeo, id rarum non esse, ut fratres, etiam parum inter se habitatione distantes, a frequenti litterarum commercio alieni sint. Concedamus hic tamen aliquid Tillemontio: sciverit vel ex Novati vel ex aliorum litteris Timotheus pleraque omnia, quæ frater egisset. An non sæpe eadem nuntiari possunt a diversis? An non hic justissima Pastori causa erat eorum saltem refricandi memoriam, quæ Novatum inter & Praxedem intercesserant, unde disceret Timotheus, munificum fratris in illam animum non aliunde exstitisse, quam ex sanctissimis officiis divinisque rationibus? Quod addit adversarius, mirum videri, nullam huic epistolæ præmitti urbani ac liberalis officii significationem, nullum prologum, sed ab ipsis statim rebus ordiri sermonem; id vero ne refutatione quidem dignum apparet. Nimirum ea queritur abesse, quæ parerga prorsus fuissent; ea vero abundare contendit, quæ ad rem, quam agebat Pastor, unice faciunt. Urbana est hæ & sufficiens in epistola gravi præfatio: Pastor presbyter Timotheo presbytero salutem. Atque hæc sunt, quibus Pastoris epistolam universim impetit acutus hic censor.

[12] [at non omni prorsus fide indigna.] Alteram epistolam, quæ Timothei est, his tantum verbis aggreditur: Litteræ, quibus Pastori respondit Timotheus, nihil etiam eorum habent, quæ quis illi diceret, a quo sibi de fratris obitu renunciatum esset. Requirit hic, opinor, lamenta fratris, aut aliquid certe ejusmodi. Sed quæro, unde constet, hæc a Timotheo in eadem epistola non fuisse scripta, tametsi prætermissa hic sint a Pastore, ac studio potius rescissa, quod ad historiam SS. Pudentianæ & Praxedis nihil quidquam conferrent? Id quod etiam in priori epistola fieri ex industria potuit. Suadet id mihi vel maxime, quod neutra hæc epistola seorsim scripta reperitur, sed conjuncta tantummodo cum Actis sanctarum, quas dixi, Virginum; ita ut eorum partem longe maximam faciant, & paucula iis ab ipso Pastore, ad complendam Actorum narrationem adjiciantur. Historici enimvero scriptoris est, non integra ubivis instrumenta proferre, sed resectis parergis, eos tantum ex illis textus, qui in rem suam sint, fideliter exhibere. At enim, inquis, si epistola mutilata est, ut quid ei præfigitur totius epistolæ inscriptio, Timotheus presbyter &c.? Respondeo; ut lectori constet, ex quo monumento narratio deprompta sit. Et ita in variis codicibus nostris membraneis, in quibus Acta S. Praxedis, non item Pudentianæ, traduntur, posterior tantum & minor pars affertur epistolæ Pastoris cum ceteris, quæ sequuntur in Actis a nobis editis a numero 5: cum tamen isti laciniæ totius epistolæ præmittatur inscriptio; id quod etiam observare licet apud Emin. Baronium ad annum Christi 162; quamquam, ut ipse eam dedit, videri possit epistola absoluta & integra; cum in omnibus codicibus nostris Mss. appareat, partem tantum esse a præcedenti textu avulsam, & ad illum referendam: alii sic ordiuntur: Virgo Christi Praxedes habitavit in EODEM titulo, vehementer affligens se &c. alii sic: Virgo venerabilis Praxedes habitavit in titulo SUPRADICTO afflicta propter transitum germanæ suæ &c. Sed quid ego hic plura? Patet hinc satis, ut arbitror, quam debiles Tillemontii sint insultus, ut Acta jam dicta non modo interpolata ostendat esse, quod ultro admiseramus, sed omni etiam omnino fide indigna.

[13] Nescio, an puriores sint fontes, unde cetera, quæ de S. Pastore pauca dici possunt, hauriuntur.[an fuerit S. Pii PP. frater; tum quando obierit.] Fratrem fuisse S. Pii Papæ, docet Anastasius Bibliothecarius, Actis jam citatis, ex quibus contrarium potius videtur posse colligi, recentior: sequuntur hic illum interea Martyrologii codices unus & alter, inter Usuardi nostri auctaria relati. Vereor, ne sit hallucinatio Anastasii, inde nata, quod Pastorem confuderit cum Hermete, qui in vetustissimo Pontificum catalogo Pii frater appellatur. De ætate Sancti nostri nihil invenimus. In epistola secunda Pii Papæ I ad Justum episcopum Viennensem legitur: Presbyter Pastor titulum condidit, & digne in Domino obiit. Dicendus ergo esset obiisse sub S. Pii Pontificatu, adeoque versus medium seculi secundi; si stari posset hujus epistolæ auctoritate; quod addo, quia quantumvis Baronius sinceram illam esse judicet in Annalibus ad annum 166, id tamen alii quidam non probant, teste Labbeo nostro tom. 1 Conciliorum col. 576; Tillemontius supposititiam esse multis rationibus conatur ostendere Monum. eccl. tom. 2, nota 4 in S. Pium; & ut alios plures omittam, inter adulterinas Pontificum Romanorum epistolas eam retulit nuper Petrus Constant in appendice ad tomum I. Epistolarum Romanorum Pontificum col. 18 & sequenti.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
SYMPHRONIO, OLIMPIO, EXSUPERIA ET THEODOLO.
Ex Actis S. Stephani Papæ martyris.

Circa an. CCLVI.

[Commentarius]

Symphronius, Martyr Romæ (S.)
Olympius, Martyr Romæ (S.)
Exsuperia, Martyr Romæ (S.)
Theodulus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Non soli sunt hi sancti Martyres quos suggesserunt laudata S. Stephani Papæ Acta, Baronio magis probata quam secutis subinde criticis, varios in iis nævos animadvertentibus, de quibus jam pridem paucula in ordine ad verum martyrii diem præmonuimus in observationibus as Usuardum hoc die, [Pro Actorum diversitate] quo cur referantur, non alia apparet ratio quam quod is qui eos primus annuntiavit, auctor Romani parvi vitiata Acta secutus sit, qualia leguntur apud Mombritium tomo 2, fol. 274, ubi relato sanctorum Nemesii & filiæ Lucillæ martyrio VIII Kalendas Septembris, immediate subsequentem nostrorum hic pugilum triumphum, male, ni fallor, toto citius mense, signat his verbis: Eadem namque nocte adveniens Stephanus episcopus cum clericis ac religiosis, post dictos ex more hymnos, eorum corpora abstulerunt, & sepelierunt, juxta viam Latinam, milliario primo, septimo Kalendas Augustas: ubi legendum putamus VII Kalendas Septembres, tametsi eos Martyrologus iste celebret II Nonas, seu IV Decembris, hoc modo: Romæ, Symphronii & Olympii, Exsuperiæ & Theodoli, die VII Kalendarum Augusti passorum: a beato Xysto via Latina II Non. Decembris translatorum, quando eorum festus dies celebrior agitur.

[2] Atque hinc orta tota ea, qua de ad Usuardum egimus, [variis diebus notati,] confusio, dum Ado Romanum parvum secutus, Sanctos istos IV Decembris retulit; scrupulosior Usuardus ipso natali die, quamquam perperam ibi notato, consignandos putavit: unde in totam ejus progeniem ipsumque Romanum hodiernum Sanctorum istorum natalis propagatus est, contra quam scripserit Baronius ad annum 259, ubi a num. 26 nostrorum Martyrum Acta referens, quæ ex ipso desumpsit Surius, sic disertissime scribit: Quorum corpora, a clericis noctu sublata, cum hymnis ex more, a Stephano Episcopo sepulta sunt pridie kalendas Novembres: unde & ad XXXI Octobris agens de S. Nemesio hæc Martyrologio Romano expressis verbis inseruit: Quorum corpora a beato Stephano Papa sepulta, deinde a beato Sixto via Appia hac die honestius tumulata, Gregorius V in diaconiam S. Mariæ Novæ transtulit, una cum sanctis Symphronio, Olympio tribuno, Exuperia ejus uxore & Theodulo filio, qui omnes Symphronii opera conversi, & ab eodem S. Stephano baptizati, martyrio coronati fuerant. Quæ Sanctorum corpora, Gregorio XIII summo Pontifice ibidem inventa, sub altari ejusdem ecclesiæ, honorificentius collocata sunt sexto Idus Decembris.

[3] [hoc die ab Usuardo signati sunt.] Si verba illa, hac die honestius tumulata, etiam ad S. Symphronii & sociorum corpora referantur, censendum haud dubie clausulam illam pridie Kalendas Novembris, Passioni, quam profert Baronius, fuisse superadditam. Neque sic tamen res componitur, nisi fateamur, S. Symphronium & socios, æque ac S. Nemesium cum filia uno tempore passos fuisse, ut satis clare innuunt Acta, adeoque circa finem Augusti VIII & VII Kalendas Septembres: occasione vero factarum translationum, hos ad XXXI Octobris, illos ad IV Decembris consignatos fuisse, ab Usuardo ex Adonianis Actis ad hanc XXVI Julii perperam retractos. Acta illa alia quæ ex Lipomano sub Metaphrastis nomine Baronianis subjunxit Surius, neque istis, neque Mombritianis aut aliis plane concordant, neque diei notam apponunt, ut in his certe consonantiam merito sint desideraturi, qui prædicta Acta paulo severius excutient: de ipso anno martyrii, ut is apud Baronium indicatus est, non minores difficultates objecturi, ut alia taceam quæ ad secundam diem Augusti, dum de S. Stephano Papa agendum erit, observari, neque satis obvie solvi poterunt.

[4] Parum interesse censemus, unde Sanctorum nostrorum gesta & Passio accipiantur. Apud Mombritium non nihil luxata & involuta sunt; [Corpora Romæ ad S. Mariæ Novæ.] in Annalibus ecclesiasticis. paulo puriora, uti & in editione Surii, cum qua Mss. alia conferre, operæ pretium non censuimus, munere nostro nos functos existimantes, dum quæ ad gloriosos Martyres pertinent, ex vetustiori Legenda, quæ Adoni præluxit, decerpimus, ubi omnia satis accurate describuntur, quibus ipsorum illustre certamen abunde elucescat. De sacrarum reliquiarum depositione, translationibus & elevationibus, ipsarumque constanti hodiedum religioso cultu, jam ex Martyrologio Romano satis dictum est; eadem ferme recitant Pancirolius, Floravantes Martinellus & Piazza, ubi de S. Mariæ Novæ ecclesia meminerunt. Si plura cupis, adisis Aringhi Romam subterraneam, tomo 2 pag. 8 a num. 3, & recentius Boldetti opus de Romanis sanctorum Martyrum cœmeteriis pag. 97. En modo Adonis elogium.

[5] Romæ, natale sanctorum martyrum symphronii & Olympii, [Symphronii in fide constantia] temporibus Valeriani & Gallieni Imperatorum. Horum unum Symphronium creditarium beati Nemesii, sibi præsentatum Valerianus jussit tradi Olympio tribuno, ut ab eo facultates Nemesii requireret, sub pœnarum examinatione. Præsentatus ergo Olympio, & ab eo interrogatus, respondit: Si facultates quæris Nemesii domini mei, jam eas Christo tradidi, quoniam ipsius fuerant, & erunt. Si autem sacrificium offerre me compellis, sacrifico, sed Christo Jesu Domino meo sacrificium laudis & confessionis, cui se obtulit & dominus meus Nemesius. Tunc ira repletus Olympius, fecit eum extendi in catasta, atque fustibus mactari, deinde simulacrum Martis aureum una cum tripoda ferri. Quod statim ad verba Symphronii resolutum est.

[6] Videns autem Olympius, cœpit admirari, & veniens ad uxorem suam Exuperiam, [Olympium cum uxore & filio convertit,] indicavit ei, quomodo in nomine Dei sui Symphronius simulacrum Martis liquefecisset. Eadem vero nocte venientes cum filio unico nomine Theodulo, prostraverunt se ad pedes Symphronii, agentes pœnitentiam; & baptisinum salutis exposcentes. Evocatus itaque beatus Stephanus pontifex, venit noctu ad domum Olympii, & catechizatum baptizavit; uxoremque ejus Exuperiam ac filium Theodulum, & quotquot crediderunt in domo Olympii. Quod ut audierunt Valerianus & Gallienus, nimio furore accensi, jusserunt Symphronium sibi præsentari, missisque militibus, adduxerunt eum vinculis ferreis oneratum, nudumque ac capistratum, simul & Olympium cum uxore sua, & filio Theodulo. Gallienus itaque dixit Olympio: Adhuc quidem differo pœnarum tibi inferre supplicia, quia de tua conscientia dubius non sum, quod nequaquam deseras deos, quos semper adorasti, & alios compellebas adorare: nam & tormentis multis persequebaris usque ad effusionem sanguinis, qui non præberent consensum sacrificare diis nostris. Olympius respondit: Ego quidem feci non quasi Olympius, sed quasi impius & crudelis. Pro quibus commissis pœniteo, & effundo lacrymas amaritudinis in conspectu ejus, cui credo, Deo vivo & vero, Patri, & Filio, & Spiritui sancto; ut dignetur mihi remittere iniquitatem, quam exercui in sanguine Sanctorum ejus, quem feci effundi.

[7] [qui omnes martyrium subeunt.] Tunc data est sententia, ut igne consumerentur. Ducti sunt itaque ante statuam solis juxta amphitheatrum, fixisque stipitibus, & ligatis manibus devincti sunt, & in sarmentorum spinarumque congerie ignis suppositus. Statimque in ipso ignis initio; gratias Christo Domino decantantes, emiserunt spiritum. Relictis autem corporibus eorum, milites abierunt. Adveniens autem sanctus Stephanus episcopus cum clericis ac religiosis, & hymnis ex more redditis, abstulerunt corpora martyrum Symphronii, Olympii, Exuperiæ ac Theoduli, & sepelierunt juxta viam Latinam milliario primo, sub die septimo Kalendarum Augusti. Translata vero a beato Sixto Pontifice, celebrem diem fecerunt secundo Nonas Decembris.

DE S. HYACINTHO MARTYRE
ROMÆ IN PORTU.

[Praefatio]

Hyacinthus martyr, Romæ in Portu (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ita Sanctum annuntiat, qui de ipso primus egit, auctor Romani parvi, quemadmodum hoc die ad Usuardum observavimus, ubi inter cetera quæ in Actis dantur, notanda venit positio; Romæ in Portu. [In Romano parvo signatus est, ab Adone elogio ornatus] Aliquam ejus passionis historiam seculo saltem IX exstitisse oportet, ex qua Ado elogium suum desumpserit hoc modo conceptum: Romæ in Portu, S. Hyacinthi sub consulari Leontio, Luxurio primo civitatis Tarracinæ tradente. Qui missus in ignem, nullo modo lædi potuit: inde præcipitatus in validissimum torrentem, incolumis ejectus est ad littus. Nuntiatur hoc consulari Leontio, & misit spiculatorem cum militibus, ut eum comprehensum gladio ferirent. Tunc quædam matrona religiosa, nomine Julia, veniens nocte cum servis suis, collegit corpus ejus, & cum honore sepelivit in prædio suo juxta urbem Romam, VII Kal. Augusti. Hæc totidem verbis ex Viennensi descripsit Notkerus, in compendium ab Usuardo contracta, ut suo loco notavimus, sic ibi legitur: Romæ in Portu, sancti Jacincti martyris, qui primo in ignem missus, inde in validissimum torrentem præcipitatus, illæsus evasit: post hæc a consulari Leontio gladio percussus, vitam finivit.

[2] Atque illud quidem Adonis elogium tale agnoscimus, [ex Actis non satis sinceris] ut vel tum non satis sincera fuisse Acta, fateri necesse sit. Quid enim Luxurio, primo civitatis Tarracinæ, cum Portu Romano? An quod Tarracina eo Martyrem adduxerit? At id Acta non insinuant. Quomodo Julia matrona Romæ Martyrem sepelit, qui in Portu Romano capite plexus supponitur? Rectius forte suggerit Equilinus, juxta ipsam civitatem Tarracinam in suo prædio sepelivisse: utpote cujus Martyris reliquiæ nullæ Romæ sciantur inventæ: verum & ibi Portus Romanus cum Tarracina non satis recte conjungitur. Aliam difficultatem præbet addita in Martyrologio Romano nota temporis non minus controversa, dum ibi sic formatur annuntiatio, ut sub Traiano imperatore gladio percussus asseratur S. Hyacinthus: quæ nota neque in Actis neque in antiquioribus istis elogiis usquam expressa legitur, adjecta a Baronio ex ea opinione, quam in Annalibus etiam tuetur ad annum 100 num. 12, ubi plures eodem tempore Martyres passi referuntur, de quorum vera ætate satis certo hactenus non constat.

[3] Alia insuper memorant Acta ipsa apud Surium, quæ ornatus gratia ab interpolatore inserta fuisse, [quorum tamen vera est substantia.] fallor, si primo intuitu non observet, qui in similibus examinandis vel modice versatus est. Habemus ipsa Mss. ex codice Ultrajectino S. Salvatoris collata cum Audomaropolitano & Valcellensi, quæ in pluribus aliis codicibus exstant, eadem prope phrasi, in qua tantillum corrigenda non magnopere peccavit Surius, cum a qualicumque ea mutatione nullo modo pendeat tot adjunctorum veritas, quam frustra in iis Actis requiras. Jam de loco diximus, quem determinare equidem non ausim: item de imperatoris Traiani tempore, cui nequaquam quadrat, quod domini nostri imperatores jusserint. Tuto dixeris, acceptum id fuisse ex Actis aliquibus, ad posteriora tempora, dum bini simul imperarent, spectantibus. Luxurii nomen & feralis historia etiam aliunde accersita sunt, ut jam cetera scrupulosius non discutiamus. Salva sit nobis & sufficiat martyrii ipsius substantia ex tot sacris Fastis abunde comprobata: nequid tamen hic a nobis exaggeratum existimes, tute Acta ipsa maturo judicio expende. Quæ de S. Hyacintho hoc die scripsit Tamayus, referri non merentur.

ACTA
Ex Surio.

Hyacinthus martyr, Romæ in Portu (S.)

BHL Number: 4053

Sanctum Hyacinthum Luxurius tradidit Leontio consulari. Eum ergo intromissium sub præconis voce interrogavit Leontius: [Post insignem fidei professionem damnatur] Ecquis vocaris? Respondit ille: Hyacinthus dicor. Leontius consularis ait: Servus es, an ingenuus? Hyacinthus dicit: Servus sum. Consularis Leontius ait: Cujusnam? Hyacinthus respondit: Domini mei Jesu Christi. Leontius dixit: Domini nostri imperatores jusserunt, ut qui nolint sacrificare diis, eos diversis pœnis & suppliciis afficiamus. S. Hyacinthus ait: Pœnæ vestræ diversæ esse possunt, æternæ esse non possunt. Itaque cum non tam diversa ego supplicia timeam, quam æterna, nec te audio jubentem, nec tuum principem comminantem. Hodie enim ira vestra & exardescit & evanescit: & cum eritis vita functi, deinceps nihil eritis. Tum Luxurius exclamans, dixit ad Leontium; Audis Hyacinthum cum principum injuria verba jactantem, & adhuc cessas eum pœnis subdere? Leontius consularis respondit: Ecquænam in eum ferenda sententia est? Luxurius ait; ut comburatur igni, & deinde corpus ejus in torrentem præcipitetur. Beatus Hyacinthus dixit: Me quidem igne concremasti *, at aqua, quæ me regeneravit, quasi filium suum ex se renatum suscipiet: ipsaque mox martyrem me efficiet, quæ prius fecit Christianum. Te autem, Luxuri, hodie comedet coluber, ut cognoscat omnis hæc regio, quod vindicet Deus sanguinem servi sui, quem tu jussisti ignibus concremari, & pro tua libidine in aqua jactari.

[2] [& Luxurio, a colubro interfecto, capite plectitur.] Cum ergo in ignem missus esset beatus Hyacinthus, illo quidem die nec ignis, nec aqua illi potuit prævalere: sed confestim extinctus est ignis: aqua vero, in quam conjectus fuit, ad littus incolumem ejecit, in quo Luxurius jacebat, totus inflatus ab ictu serpentis. Equo enim sedens, solus properabat ad sumendum prandium in villa. Cumque arborem præterveheretur, inter collum & capitium tunicæ ejus coluber illapsus, ventrem ejus suis morsibus laceravit, ad cor ejus pertingens. Jacens vero ita tumefactus, priusquam spiritum redderet, vidit oculis suis juxta aquas deambulantem Martyrem Christi, & ita psallentem: Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium. Nunciantur hæc consulari Leontio, & ille mittit spiculatorem cum permultis militibus, ut eum comprehendant, capitalem in eum sententiam subito pronuntians. Duxerunt ergo eum milites non longe ab urbe, illicque eum gladio percusserunt. Porro matrona quædam religiosa; Julia nomine, veniens ad urbem Romam, nocte cum servis suis collegit corpus ejus, & imprimis honorifice sepelivit in prædio suo, quod erat in eodem loco: ubi etiam cubiculum sibi construxit juxta sepulcrum beati Martyris: ubi consequuntur beneficia omnes credentes in Christum: qui regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

* lege concremabis

DE SANCTIS MARTYRIBUS LAODICENIS
JOVIANO, JULIANO, EMILIO, FELICE, MARCIANO, MAXIMA, SATURNINA, GLORIOSA ET ALTERO EMILIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Jovianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Julianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Emilius, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Felix, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Martianus, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Maxima, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Saturnina, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Gloriosa, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)
Alius Emilius, Martyr Laodiceæ in Phrygia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Observat hoc die Florentinius, Laodiciam Phrygiæ Pacatianæ metropolim, multorum Martyrum feracem fuisse; id quod ex Actis nostris satis manifestum est. In hac urbe, inquit, sacrorum pugilum decumanum chorum indicant codices nostri, Corbeiense vero Martyrologium non nisi novem producit, præterito nimirum Pantaleone. Recte, opinor, cum Pantaleo iste in aliis codicibus hoc die plane ignotus sit, neque sane huc pertineat. Textus noster ex Corbeiensi ferme descriptus est, cum hac sola differentia, quod Martiniani scribat, pro quo alii constanter Martiani habent, vel Marciani; in vetustissimo autem Epternacensi omissa sit Saturnina, quam vel in contractis codicibus signari certum est, ut in aliquo etiam observavit Holstenius. Notkerus codicem secutus est in quo Saturnini legerit, atque item unum solum Emilium, cui melius, ni fallor, codices nostri alterum adjungunt quemadmodum in titulo expressimus.

Inter contractos codices Richenoviensis nomina omnia retulit, sed mutato in multis sexu, additoque nescio quo Mociano, de quo nihil alibi hoc die invenias. At nullus corruptior textus videtur eo, quem efformavit codex Augustanus his verbis: Joviani, Juliani, Emelii, Marciani, Adriani, Mittianæ, Laodiciæ & aliorum XXIV. Mutilos alios non enumero, qualem jam olim secutus est Rabanus, nisi pro suo arbitrio nomina solum aliqua decerpserit: at quid sibi velit Wandelbertus, dum ex ea classe binos dumtaxat sumit Adrianum ipsis præfigens, prorsus non intelligo. Adrianus reperitur in uno alterove codice contracto, at quin nomen istic corruptum sit, vix dubitari potest: sed talem certo invenit metricus Martyrologus, cujus versiculos hic adscribo, siquis forte aliunde lucis tantillum possit affundere.

Septimam Adrianus tenet Æmiliusque beati,
Martianus cum quis simili virtute triumphat.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
MUTIANA ET LAUDASIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Mutiana, Martyr (S.)
Laudasia, Martyr (S.)

J. B. S.

Ita equidem nomina annuntianda existimo, in codicibus nostris quasi studiose mutata & vitiata. Codex Epternacensis nobis præluxit potissimum; nam Lucensis laterculus notat Mutiane & Laudaci, Corbeiensis Mutiani & Laudatiæ: in Blumiano autem magis involuta res est sub nomine Laudagæ vel Laudaci, forte pro ipsa civitate Laodicia. In plerisque contractis de his duabus non agitur: Labbeanum Mutianam & Laudaiam cum Laodicenis commiscet. Solum Corbeiense brevius rem clare destinxit, si genus recte servasset: Et natalis sanctorum Mutianæ, Laudaiæ. Id certum est, aliis classicis Martyrologiis ignotas fuisse Sanctas istas, neque in Hieronymianis usquam notari positionem seu locum, in quo martyrii palmam consecutæ sint; ut plura de ipsis dicenda non supersint.

DE S. ORÆOZELA MARTYRE
CONSTANTINOPOLI.

Sylloge Critica.
Cultus, elogium, & ejusdem auctor.

Oræozela martyr, Cpoli (S.)

AUCTORE J. P.

Quam sancta hæc Martyr omnibus Græcorum Fastis, quos consulere nobis quidem licuit, incognita prorsus est, si exemplaria pauca excipias, in quibus nomen ejus inscribitur; tam vel ex iis solis circa antiquissimum ipsius cultum sufficienter edoceri nos censemus, [Signatur in Fastis Græcis] ut suum quoque hic ei locum concedamus. In Synaxario itaque Ms. Chiffletii, hoc die sic refertur: Μνήμη τῆς ὁσίας καὶ καλλινίκου μάρτυρος Ὀραιοζήλης. Memoria sanctæ & egregiæ victricis martyris Oræozelæ. Subsequitur longum elogium; ad cujus finem Papebrochius adscripsit: Vide huc spectantia ex Sirm. post XXVII; at sive ea studio prætermissa fuerint transcribi, quia parum aut nihil notitiæ suppeditarint novæ; sive ex oblivione id factum sit; invenire certe nusquam in apographis nostris Sirmondianis potui, quæ huc spectantia ex eisdem post XXVII, utique hujus mensis Julii, consulenda designantur.

[2] Certi tamen reddimur ex testimonio Papebrochii, quod Sancta nostra ibi inscripta fuerit, & quidem cum elogio. [Sanctæ memoria, cum elogio;] Menæis quoque Mazarinianis præteritam non fuisse, indicavit Henschenius, quando nostro Ms. Latino indici in Menæa excusa, partim signatos in illis Sanctos, partim ex aliis tabulis Græcis adscitos etiam continenti adscripsit initiales dicti exemplaris litteras Maz.; ubi etiam adscripsit Sirm.; quo confirmantur, quæ ex fide Papebrochii jamjam dicebam. Menæum Chiffletii, si hoc ab ejus Synaxario distingui debeat, & non sit illius extractum, die XXVI hujus habet: Ὀραιοζήλης μ. Cultus autem quanta cum celebritate frequentatus fuerit CPoli jam inde a seculo VIII, constat ex qualisqualis elogii in laudato Synaxario Chiffletiano clausula, quam cum aliqua correctione huc Græce transcriptam produco: Καὶ αὕτη μὴν τυχοῦσα τοῦ ποθουμήνου, χαίρει αἰωνίως συμβασιλεύουσα τῷ ποθεινοτάτῳ νυμφίῳ Χριστῷ.

[3] [quod datur] Συγχαίρει δὲ ταύτῃ .. Ἰωσὴφ, γλυκερίας μὴν πόνημα καὶ τελεσφόρημά, τῆς βασιλικῆς καὶ παντοκρατορικῆς ταυτησὶ μονῆς καθηγέτης καὶ ἀρχηγὸς, ᾠδαῖς ἀσμάτων καὶ κανόσι ταύτην τιμήσας, καὶ ἐν τῷ παρόντι συγγράμματι. Ἐν δὲ τῷ μαρτυρίῳ αὐτῆς τῷ πλησίον ἀρχ., ὅπου κείμηνον τῆς ἁγίας μεγάλης Μάρτυρος [λείψανον] ἀνα[παύεται] ἐν ᾧ καὶ σύναξις αὐτῆς τελεῖται, ἰάσειστε παντοῖαι, καὶ νοσημάτων λύσεις γίνονται, καὶ μαρτυρεῖ προσελθὼν παραλυτικὸς καὶ συσφιγχθεὶς, αἱ στειρεύουσαί τε γυναῖκες εἰς τεκνογονίαν μεταβαλλόμηναι, καὶ αἱ τοῦ γάλακτος τὰς πηγὰς καταξηραμήνας, καὶ λιθώδεις σχεδὸν φέρουσαι, ὑποστρέφουσαι δὲ οἴκαδε πλήρεις ταύτας δεικνύουσαι, καὶ τοῖς νηπίοις τῇ θαυματουργίᾳ εἰς κόρον τὸ γάλα βλύζουσαι. Οὕτως Θεὸς οἶδε δοξάζειν τοὺς αὐτὸν δοξάζοντας, καὶ ὑπὲρ αὐτοῦ προθύμως τὸ αἷμα ἐκχέοντας. Αὐτῷ δόξα πρὸς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[4] Quæ latine sic reddo: Et ipsa quidem (Sancta nostra) consecuta id, [e Græco versum,] quod desideravit, gaudet in perpetuum, regnans cum Christo, desideratissimo suo sponso. Simul autem cum illa gaudet … Josephus, dulcedinis monumentum, & frugifera virtutum perfectio, hujus imperatorii & augusti monasterii moderator ac fundator; qui cantionum odis & canonibus ipsam honoravit, atque in præsenti scripto. In æde autem ipsi (Martyri) sacra, quæ est prope [archangelorum]; ubi deposita sanctæ magnæ Martyris [lipsana] requiescunt, & in qua etiam solennitas ipsius celebratur, omnigenæ sanationes, & curationes fiunt morborum. Quod testatur paralyticus, qui accedit, & constrictus; nec non mulieres steriles, quæ fœcunditate donantur. Illæ vero, quæ exsiccatos lactis fontes, ac lapidis pene instar duros ferunt, domum reduces, comprobant illos esse repletos, & infantibus non sine insigni miraculo lac effundunt usque ad satietatem. Ita Deus glorificantes se, suumque pro ipso alacriter effundentes sanguinem, glorificare novit. Ipsi gloria in secula. Amen. Atque hæc quidem elogii clausula est.

[5] Per Josephum, in eodem laudatum, & nonnullis characterismis distinctum, [deductis ex ejusdem textu] intelligo S. Josephum Hymnographum; cujus Vita apud nos illustrata die III Aprilis; ubi pag. 268 asseritur ipsi titulus possessoris sancti monasterii, quod divi Nicolai τῶν Κασούλων dicitur. Certe ex S. Josephi Vita ibid, pag. 273 habemus, quod relicta priore habitatione, petierit templum S. Joannis Chrysostomi: ubi tam ingentes fiebant hominum concursus, ut illius oratione, quæ melle dulcior ex ore fluebat, aures animumque pascerent, plane ut a loci angustiis excluderentur. Itaque licet locus undique vastus, desertusque esset, ibidem tamen monasterium excitatum est, magna discipulorum frequentia celeberrimum; quod subinde fortasse postmodum ita inclaruerit, ut imperatorii & augusti monasterii titulo nuncupatum fuerit, si vera prædicat superioris elogii compilator. Dolendum vero est, istas odas & canones, quibus S. Josephus nostram Sanctam honorasse fertur, vel prorsus intercidisse, vel ad nostram saltem notitiam non pervenisse. Quatenus autem Sanctæ historiam fortasse memoraverint, nullus dubito, quin ejusdem cum elogio furfuris fuerint, cujus compilator non obscure, per τὸ & in præsenti scripto, indicat, sibi Josephi calamum præluxisse.

[6] Aliud est, si sermo sit de æde Sanctæ sacra, reliquiis ac miraculis, [nonnullis observationibus,] ipsius patrocinio perpetratis: etenim ea omnia quoniam CPoli attribuuntur, ubi tam laudatus Hymnographus, quam anonymus superioris elogii compilator vitam monasticam professi sint, uterque enimvero, meliores ac certiores notitias habere potuerit super isto argumento, quam super ipsa Martyris historia, de qua plurimæ narrantur ineptiæ, sicut paullo post dicetur, neque aliquid scitur, quod vel umbratili similitudine ad verum accedere possit. Quod spectat ad μαρτύριον, id est, ædem Martyri nostræ sacram, seu oratorium; danda imprimis lectori ratio est, quidnam circa illud a me sit factum. Scribitur in apographo nostro, fuisse πλησίον ἀνχούπου. At quid sibi vult illud ἀνχούπου? Locum sane, qui sic vocatus fuerit, CPoli invenire haud potui; neque dubium mihi est, quin mendum huc irrepserit; quod emendandum censui, adhibita utrimque modica separatione, qualem manifeste requirit sensus orationis. Posui itaque pro ανχ cum modico discrimine αγγ. vel αρχ., ut oratorium illud intelligatur exstitisse πλησίον τὸν ἀγγέλων vel τοῦ ἀρχαγγέλου, vel ἀρχαγγέλων, prope templum angelorum, vel archangeli, seu archangelorum; vel ἀρχιστρατηγοῦ, cælestis militiæ principis, ὅπου, ubi deposita &c. Et sic stat sensus orationis, & antecedentia & consequentia cohærent.

[7] [quibus ille sibi utcumque possit restitui.] Porro de variis ædibus sacris, quæ S. Michaeli, angelis & archangelis CPoli dicatæ fuerint, agit Cangius CPolis Christianæ lib. 4, a pag. 97. Alius autem modus prædictum locum utcumque restituendi adhiberi queat, si per τὸ ανχου, per abbreviationem ita expressum, intelligendum sit Ἀντιόχου, Antiochi, ut ædes S. Oræozelæ sita fuerit prope palatium Antiochi seu ædes, unde tractus τὰ Ἀντιόχου nomen habuerit; de quo loco laudatus Cangius ibid. lib. 2, pag. 168. Ac nostræ quidem hæ sunt conjecturæ, quas æqui bonique consulere lector ne gravetur, donec vel ex inspecto bonæ notæ exemplari, vel aliunde melius aliquid eruditus quispiam suggesserit. At nunc ad discutiendum Sanctæ elogium progrediamur: quod a nobis integrum non proferetur, ut verbum verbo Latine respondeat: quia nihil tale meretur.

[8] [Discutitur] Elogiographus ergo pauca præfatus, quod habeat inter alia regina hæc civitatum (Constantinopolis) illorum virorum ac mulierum vitas, quæ ipsam exornent ac cohonestent &c., illorum numero Sanctorum, qui ex solis miraculis cognoscuntur, accenset incontaminatam columbam, martyrem Oræozelam: etenim qua regione fuerit oriunda, aut quibus parentibus, scripto proditum non reperiri. Cum autem isti elogiographo nihil esset in promptu, unde aliquid in laudem Martyris suæ satis vere ac commode depromeret, nec tamen tacere prorsus de ea vellet, ita pessime rem suam egit, ut ineptias quasdam nugatorias temere effutierit, crassam in rebus historicis ignorantiam palpandam obtrudens, atque adeo ne vel hilum quidem historiam Sanctæ, densissimis oblivionis tenebris sepultam illustrans. Nam postquam illam, e parentibus gentilibus natam, temporibus Apostolorum ex idolorum insaniæ abysso extractam, & a S. Andrea Apostolo baptizatam in sacra quadam æde, in nomine Michaëlis cælestis militiæ principis ab ipso erecta, asseruisset; id sedulo ipsam egisse addit, ut Christi præconium propagaret, adjunctis sibi duabus aliis virginibus, quas ad ejus cognitionem deduxerat, variarum virtutum exercitio pia inter se æmulatione de palma certantes:

[9] [Sanctæ elogium] Et hæc quidem, inquit, usque ad dies impii imperatoris Decii; quem mox in scenam producit, quasi vero beatam Oræozelam, a reliquis abstractam duabus mulieribus, suo sisti jusserit tribunali. Sed advertere debebat fabulosus ille nugator elogiographus, quam absurde in rationem chronologicam impingeret, quando Oræozelam & Apostolorum & Decii imperatoris temporibus accommodans, combinat illa, quæ duorum circiter seculorum intercapedine sejunguntur. Deinde post adornatum Decii cum Sancta dialogismum; ipsa quidem cæditur virgis &c.; ille autem amisso visu fit cæcus: dicente ein Sancta, pristinum lumen ipsi non restitutum iri, nisi ex amputati sui capitis sanguine oculos liniverit. Qui mox illam capite truncari jusserit, & oblitis ejus sanguine oculis, statim cæli lumen viderit. Atque subjecta hisce nova gentilium multorum ad Christi fidem conversorum catastrophe, narrationem suam absolvit elogii compilator ista clausula, quam nunc dedimus e Græco versam. Jam de ejus auctore nonnulla notabimus.

[10] Quantumvis undequaque prorsus ille ita nos lateat, [& agitur de ejusdem auctore.] ut vix quidquam de se notandum nobis reliquum fecerit, pauculos tamen characterismos elogio suo inseruit, quorum adminiculo hæc observamus. 1. Monasticam vitam professum fuisse, & quidem CPoli, argumento est illud, quod dicit supra num. 4 de Josepho ac monasterio, cujus is moderator ac fundator exstiterit: juxta ea, quæ de hac re supra notavimus. 2. Unde sequitur, ut non scripserit suum elogium ante istum S. Josephum, qui vixit ac floruit versus finem seculi VIII. 3. Scripta Josephi de nostra Sancta præ oculis habuit, uti liquet ex dictis num. 5; sed an illa dumtaxat, quæ de cultu, æde sacra ac miraculis agunt, ex illo acceperit; an historiam præterea silentio digniorem, quam litteris, inde etiam transcripserit, quis dicet?

DE S. IGNATIO STEIRONITA.

Cultus e Fastis Græcis.

Ignatius Steironita, apud Græcos (S.)

J. P.

Ignatius iste a die XXI Julii in hunc rejectus fuit diem, quo de ipso agunt Menæa magna Græcorum excusa; in quibus tamen præter simplicem annuntiationem τοῦ ὁσίου Ἰγνατίου τοῦ Τζηρονήτου, nihil in rem nostram memoriæ proditum invenimus. [Cultus Sancti apud Græcos,] Apographa nostra Græca Sirmondo-Chiffletiana plusculum addunt, dum sic dicunt dicto die XXI: ἅγιος Ἰγνάτιος Στειριωνίτης ἐν εἰρήνῃ τελ. S. Ignatius Sreirionites in pace consummatur. In Synaxario Sirmondiano memoratur Sanctus die XXVI; juxta id, quod notatum reliquit post hanc annuntiationem Papebrochius; cui subduntur isti versiculi:

Πρὶν γῆς ἀπελθεῖν, ἀρετῶν καρποὺς φύσας,
Τὸ στεῖρον ἐκπέφευγεν Στειρωνίτης.

Terra prius quam excederet, fructus tulit
Virtute Steironita, se haud sterilem probans.

[2] Patet poëtæ allusio in voce στεῖρον, sterile, vi articuli præpositivi hic sterilitatem significante; [cum nonnullis nostris observationibus] & nomine proprio Στειρωνίτης. Vult enim dicere, sterilitatem, quam nomen illud præ se fert, alicnam fuisse a nostro Sancto, virtutum germine florentissimo. Nomen illud aliter efformatur in dictis Menæis; sed mendose, uti opinor, hic; quia mendis pluribus alibi non carent. Quin etiam idem paullo aliter scribitur in apographis mox citatis, quam in disticho, indidem excerpto; cujus forte in textu littera jota ante ω exempta fuerit, metri causa; ne alioquin pes ei redundasset. Quidquid sit, haud apparet, male sic scribi: & hanc quoque nos scribendi rationem secuti sumus in titulo superiore.

[3] [circa ea, quæ huc spectant.] Ceterum ex hac annuntiationis clausula ἐν εἰρήνῃ τελ. colligimus, S. Ignatium fuisse confessorem, non martyrem: quod & non obscure conficitur ex versiculis, solam virtutum, pœnarum vero aut martyrii mentionem nullam facientibus. Jam vero quæ ad ætatem, vitæ institutum, locum venerationis, annum mortis, & reliqua, ad majorem Sancti notitiam conducentia, spectant, omnino nobis incomperta sunt. Nec vero præter simplicem hanc annuntiationem τοῦ ὁσίου Ἰγνατίου τοῦ Στειρονίτου, aliquid nobis suppeditat ecgraphum, quod habemus, e codice Taurinensi; ubi Sanctus etiam refertur eodem, quo supra, die XXVI hujus; & cognomento quidem, ut vides, nonnihil aliter expresso, quam illud exhibuimus. Liceat nobis tantisper suspicari, illud ei nomen esse impositum ἀπὸ τῆς Στειρίας, a Steiria, loco Græciæ in Attica; de quo videri potest Cellarius Geographiæ antiquæ lib. 2, cap. 13, pag. 746; ubi forte Sanctus vel sit natus, vel habitaverit.

DE S. PASTORE ABBATE
IN SCETI.
Ex Catalogo Petri de Natalibus.

[Praefatio]

Pastor abbas in Sceti (S.)

AUCTORE J. B. S.

Hunc S. Pastorem, die præcedenti a Ferrario ex Equilini episcopi Catalogo signatum huc remisimus, non satis certi, quis in Auctariis Usuardinis isto nomine appellaretur, ob varias annuntiationes satis dubias, [In Florario Ms. & alibi relatus] quo referendæ sint. Celebre quidem in memoratis Auctariis S. Pastoris nomen, at quo de agant, non omnino constat, videturque verisimilius, indicari ubique Pastorem illum, titulo suo Romano notissimum, de quo etiam hoc die agitur, quamvis id singuli codices non exprimant. In plerisque simpliciter legitur; Item natale S. Pastoris confessoris, vel, Item S. Pastoris confessoris. Paulo clarius loquuntur alii, & certo innuunt S. Pastorem, S. Pii fratrem, presbyterum, imo Cardinalem, ut est inter jam dicta Auctaria in codice Florentino: ut ex iis nihil magnopere hauriri possit pro hujus nostri S. Pastoris abbatis antiquo cultu, nisi Equilinus præluceret, accederetque Florarium nostrum Ms. sic diserte annuntians: Item natale beati Pastoris abbatis & confessoris. Hic multis annis in abstinentia magna se affligens, in eremo multa religione pollebat. Vide ejus gesta alibi. Id ego potissimum quæro, unde Equilinus aut alii eduxerint, Sanctum istum VII Kal. Augusti mortalitatem exuisse, nisi forte ob synonymum istum alterum, eo die collocandum censuerint.

[2] Huc etiam facit additio Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, [multis laudatur in Vitis patrum.] eodem hoc ipso die posita: Item beati Pastoris abbatis & præsulis, secundum Catalogum (opinor Equilini jam a nobis citatum) de quo plura dicta & facta narrantur in Vitis patrum. Utique & variis locis libri 5 apud Rosweydum, auctore incerto, interprete Pelagio a pag. 563. Ex quo libro anonymus aliquis ignotus elogium istud collegit quod laudatus Equilinus episcopus lib. 6, cap. 141 retulit, a nobis hic describendum, potius, quam ex Ms. Ultrajectino, a Rosweydo ad prælum parato, utpote multo imperfectiori. Neque certe satis integrum dici potest Equilinianum, cum pluriam omiserit, non tam gesta quam dicta, quæ hic addenda censuissem, nisi tomus ipse de Vitis patrum in omnium manibus versaretur, ut satis sit loca assignasse in quibus cetera S. Pastoris apophthegmata reperiri commode queant. Videatur itaque citata pag. 563 a num. 12 ad 15; tum pag. 570 a num. 29 ad 33; item pag. 593; num. 13 & 14. Demum pagg. 600, 601 & 602 a num. 37 ad 64. Sufficiat hic Equilini elogium proponere, de Sancti ætate nihil determinando, cum incertum plane videatur, seculo IV an V vixerit.

ELOGIUM EX VITIS PATRUM
Apud Equilinum lib. 6, cap. 141.

Pastor abbas in Sceti (S.)

Pastor presbyter in eremo de Scythi claruit tempore Sanctorum Patrum anachoretarum, qui abstinentia magna se affligens, [Renuit matri se videndum præbere;] multa sanctitate & religione pollebat. Cum autem mater ipsum abbatem & monachos suos videre curaret; & ad ecclesiam euntes observasset: Pastor cum fratribus cellam intrantes, ostium in faciem ejus clauserunt. Cum autem illa flens ad ostium clamaret, & filium videre obnixius postularet: ipse matri se videri prohibuit; hortans illam ut æquanimiter ferret: quia si non in præsenti seculo, saltem ipsum in futuro videret: quæ confortata discessit, & ipsum amplius aspicere non curavit.

[2] Judex provinciæ, cum abbatem Pastorem videre cuperet, [& pro sororis filio apud judicem intercedere.] sed nequiret: filium sororis ejus, tamquam malefactorem carceravit: dicens quod si Pastor pro eo intercessurus veniret, ipsum dimitteret. Mater ergo juvenis & soror abbatis ad ostium ivit: & lacrymis ut pro eo judicem adiret, instanter rogavit. Cui ille mandavit dicens: quod Pastor filios non generavit. Qua cum dolore discendente, judex ait, ut saltem verbo juberet; & illum dimitteret. Ille autem remandavit; ut causam secundum legem examinaret: & si dignus esset morte, illum occideret: sin autem, quo modo vellet, faceret.

[3] [Docet animæ custodiam.] Docebat autem fratres dicens, quod animam suam a peccato custodire & seipsum considerare & discretionem habere, sunt animæ perfectiones. Tribulatio & discretio sunt operationes solitariæ vitæ.

[4] [Solitarium pulsum restituit.] Cum quidam frater de quadam congregatione offendisset; abbas de consilio cujusdam solitarii, expulit eum: quem flentem abbas Pastor ad se accersivit, & pro illo solitario misit. Et cum venisset abbas, ei dixit: quod duo homines erant; qui ambo suos mortuos habebant, quorum unus mortuum suum reliquit, & ivit plorare mortuum alterius. Quod solitarius de se dictum intelligens, compunctus est.

[5] [Qui se movit, non facile scandalizatur.] Frater quidam abbati Pastori dixit, se perturbatum esse, & locum velle deserere: quia verba quædam de fratre audierat, quæ eum maxime scandalizabant. Dixit Pastor, ne hæc verba crederet, quia vera non essent. Ille vero verba esse vera affirmabat, quia frater fidelis ipsi dixerat. Et ille respondit; Quod si fidelis esset, non ipsi dixisset. Affirmanti autem omnino vera esse: proposuit ei parabolam Euangelii de trabe & festuca: admonens, ut in corde suo poneret; quod peccata sua trabes essent, & aliena, festuca.

[6] [Erga pœnitentem mitis est.] Frater quidam, qui grande peccatum commisit, pœnitentiam facere volens, interrogavit Pastorem, si triennis pœnitentia satis esset? Qui dixit, quod multum est. Interrogatus si annus sufficeret? respondit quod multum est. Interrogatus 40 diebus: respondit quod multum est. Addens quod si hoc ex toto corde pœniteat, & pœnitentiam triduanam agat, suscipiet Deus.

[7] [Quando quis irasci possit.] Interrogatus de illo verbo: Qui irascitur fratri suo sine causa &c.: Quid esset sine causa irasci: respondit; Ex omni re qua homo a fratre suo gravatur; irasci sine causa: donec oculum ipsi abstrahat. Si autem quis a Deo separare vellet, pro hoc irasci debet.

[8] [De pellendis malis cogitationibus.] Conquestus est ei frater quidam, quod multas cogitationes habens, in ipsis periclitabatur: qui eum sub divo eduxit, jubens ut sinum expanderet, & ventum teneret: qui respondit se non posse. Sic, inquit ille, quia cogitationes repelli non possunt, ne introëant: hominis autem est, eis resistere. Qulevit autem Vir sanctus in Domino septimo Kalendas Augusti, sanctitate & vita conspicuus, & miraculis clarus.

DE S. VALENTE, SEU VALENTIO EPISCOPO VERONENSI.
In Italia.

Anno DXXXI.

[Commentarius]

Valens, seu Valentius episcopus Veronensis (S.)

AUCTORE P. B.

Utinam Verona quam est hoc die fœcunda Sanctorum parens, tam esset Actorum! Quinque etenim die uno, non uno tamen seculo, Confessores transmisit in cælum, quos eodem ad aras veneratur; Valentem scilicet episcopum suum; Benignum, & Charum; Euangelistam, & Peregrinum; [Sanctus hoc die notatur in Martyrologio Romano; non item in antiquis;] quorum omnium Acta, saltem qualia merentur, desiderata sunt hactenus. De Valente dicendum hoc loco; de ceteris, ordine suo. Hujus igitur Episcopi sancti nomen præcipuorum inter veteres Martyrologorum catalogis prorsus ignotum est, sive Valentem episcopum Veronensem requiras, sive Valentium; nam utrumque hoc illi nomen adscriptum legitur apud Augustinum Valerium (qui Veronensis & ipse episcopus fuit, & S. R. E. Cardinalis) in SS. episcoporum Veronensium antiquis Monumentis fol. 12 & aliis. Primus illum extra ecclesiam Veronensem assumpsisse videtur Galesinius, idque ex tabulis, ut in annotatis ad Martyrologium suum observat hoc die, Veronensibus; indidemque paulo post ad reformatum, quo nunc utitur Ecclesia Romana, Martyrologium transiit, his verbis ad eumdem diem annuntiatus: Veronæ sancti Valentis episcopi & confessoris. Itaque de sancto Valente non videtur intelligendum, quod ante Galesinium universim asseruit Aloysius Lipomanus ep. Veronensis in præfatione ad tomum 4 de Vitis Sanctorum: Sanctos meæ ecclesiæ non solum hæc civitas, sed pene totus mundus veneratur.

[2] Multo tamen antiquiorem esse venerationem ejus in ecclesia Veronensi, [quamquam antiquus est ejus cultus apud Veronenses;] nemo dubitat; quando id multis pridem argumentis evicit Augustinus Valerius in opusculo memorato: nam quæ in hanc rem de Sanctis triginta sex episcopis Veronensibus generatim fol. 1 & 2 testimonia congeruntur, ea quoque ad priscum Valenti, qui inter eos censetur, vindicandum in ecclesia sua cultum faciunt omnia; ut Martyrologium antiquum ex membranis ecclesiæ cathedralis Veronæ, in quo nomina 36 episcoporum Veronensium suis locis descripta habentur; liber De antiquitatibus Veronæ ac de SS. reliquiis, quæ in ea reperiuntur, anno 1477 a Francisco Corna conscriptus, aliaque quæ istic citata fusius legi possunt tum ex impressis libris, tum ex Mss. Veronensibus monumenta; ex quibus non solum Sancti nostri cultus qualiscumque, sed etiam singularis ac solennior probatur: nam ab anno saltem 1503 per Constitutionem synodalem, fol. 1 verso exhibitam; ita cavetur: Prælibatos Sanctissimos triginta sex episcopos, infra nuncupatim descriptos, & eorum quemlibet suis infrascriptis diebus, sub duplici venerabili Officio ecclesiastico per universas hujus civitatis & diœcesis Veronensis ecclesias, & ecclesiasticas utriusque sexus personas, cujuscumque gradus, status, ordinis, dignitatis & conditionis existant, perpetuis futuris temporibus, annis singulis devote, solenniter & inviolabiliter celebrari volumus, statuimus, ordinamus, & in virtute sanctæ obedientiæ districte præcipiendo mandamus.

[3] De Sancti reliquiis ibidem agitur fol. 12, ubi hæc leguntur: S. Valentis, alias Valentii, [apud quos servantur ejus reliquiæ.] corpus requiescit in ecclesia S. Petri in arce; ut ex lapide marmoreo ad latus majoris altaris ad Septemtrionem [colligitur;] in quo inter alias litteras hæ sunt incisæ (nam ceteræ ita sunt corrosæ, ut sensus ex eis elici non possit:) S. Valens EPISCOPUS, QUI VIXIT ANN. PLURIM. ET SEDIT ANNOS VII, MENSES VII, ET DIES XVIII. Prope hunc lapidem in arca parva lapidea rubei coloris, cum operculo & base albi coloris, & fenestella ferro munita, hæ litteræ sunt incisæ: In PACE CORPUS SANCTI Valentis EPISCOPI. Sed ex tabula lapidea, & ex tabula vetusta ex membranis, de quibus supra (fol. 3) ubi de S. Agabio, ex tabula Sanctorum (de qua fol. 2) die XXVI Julii, corpus S. Valentis requiescit in ecclesia S. Proculi. Et in altari ad introitum cryptæ, sive confessionis ejusdem ecclesiæ S. Proculi, est imago depicta in habitu pontificali cum his litteris: S. Valentius. Quomodo autem hæc, quæ contraria videntur, concilientur & intelligantur, vide infra post monumenta Sanctorum: nempe fol. 35; ubi docet auctor, quod per piam extensionem dici solet, alicubi alicujus Sancti corpus haberi, quia ejus bona pars ibi habetur. Est sane hic loquendi modus in subjecta materia tam usitatus, ut mirer, a Ferrario, in annotatis ad hunc diem & Sanctum, non fuisse observatum. Earumdem reliquiarum aliquid est in ecclesia SS. Apostolorum, ut in opusculo eodem notatur fol. 77 verso.

[4] [De Sancti Actis,] De Actis non est, ut ante dicebam, quod quisquam quærat; nam, ut ait scrutator utique diligens Onuphrius Panvinius Antiquit. Veronens. lib. 4, cap. 7, ubi de Sanctis 36 episcopis sermo est, Singulorum (adeoque & Valentis) gesta obscurissima sunt & incerta. Imo Lipomanus de Sanctis iisdem episcopis loquens, verbis num. 1 citatis hæc subdit: Sed ego eorum Vitas, quales habentur, si in medium proferrem, non modo contra institutum meum agerem; verum omnibus ridendum me exponerem. Ne quid hic tamen omittam, habe, quæ de illis collegit Augustinus Valerius fol. 43: Valens, Veronæ episcopus, episcopalis muneris difficultatem & periculum optime considerans, nulli umquam labori visus est pepercisse, ut populi Veronensis saluti consuleret. Ei magna cum animi solicitudine semper præfuit. Se ipse maxime observavit. Vel minima etiam delicta vitavit; ita ut numquam non esset pavidus. Discessit ex hac vita septimo Kalendas Augusti. Ejus corpus magna cum pompa elatum, & conditum in basilica sancti Petri intra arcem: tametsi sunt, qui asserant, sepultum in Basilica sancti Proculi. Breviter hæc Brautius in Martyrologio Poëtico ad hunc diem:

Omne Valens offendiculum vitare monebat
      Pastor, & expavit crimen ad omne leve.

[5] [& antiquo epitaphio,] Haud paulo vetustiora sunt, quæ tradit Panvinius Antiq. Veron. lib. 4, cap. 20: Verecundo in episcopatu Veronensi omnium votis VI Idus Decembris ejusdem anni (523) suffectus est S. Valens. Qui cum iisdem artibus & studiis, quibus sancti prædecessores sui Veronenses pontifices, vixisset, populumque in vera religione annos VII, menses VII, & dies XVIII rexisset, VIII (imo VII, ut habet sequens epitaphium) Kal. Augusti, post consulatum Lampadii & Orestis VV. CC. (id est, virorum clarissimorum) anno Christi DXXXI, Justiniano magno imperatore, & Athalarico Italiæ rege, migravit ad Dominum. Corpusculum cum solenni funeris pompa in æde S. Petri in arce prope prædecessorem suum collocatum est, quum annos plus minus XLV vixisset. Quæ omnia ex ejus inscriptione ita liquent exarata:

Hic. REQUIESCIT. IN PACE. SANCTUS
Valens. EPISCOPUS. QUI. VIXIT. ANNOS
P̄L̄. M. XXXXV. ET. SEDIT
EPISCOPATUM. ANNOS
VII. MENSES VII. ET DIES
XVIII. ET. RECESSIT. S̄V̄B̄P̄.
VII. Kal. Augustas.
P̄. C̄. Lampadi. ET.
Orestis. V̄V̄ C̄C̄. Ind. VII.

[6] [quod exhibet integrum Panvinius.] Eadem ex Panvinio dedit Ughellus Italiæ sacræ tom. 5, col. 587. Quod si quis miretur, Epitaphium hoc legi a Panvinio potuisse; cum idem illud sit, cujus supra num. 3 fragmentum vidimus, & quidem mendose expressum, & cujus ceteræ litteræ ita corrosæ dicebantur esse, ut sensus ex eis elici non posset: is cogitet, Onuphrium inter omnes sui temporis eruditos in re antiquaria longe exercitatissimum fuisse; ut ei liquida videri multa potuerint; quæ ceteris, minus in eo studio versatis, ænigmatum instar apparerent. Ceterum nescio, unde acceperit, quod in Catalogo Sanctorum Italiæ scribit ad hunc diem, Ferrarius; Valens, qui & Valentius, episcopus Veronæ trigesimus primus, S. Vindemiali in episcopatu successit… Cum itaque … fere octo annos præfuisset, confectus senio, cessit e vita hac mortali. Non legit hæc certe apud Augustinum Valerium, quem solum ibi appellat. Aliter episcoporum illorum seriem ordinavit Ughellus, ad quem lectorem remittimus; cetera ex dictis colliges, quam fidem mereantur.

DE S. SIMEONE STYLITA TERTIO

Sec. VI.

[Commentarius]

Simeon Stylita tertius, apud Græcos (S.)

AUCTORE J. B. S.

Præter binos celeberrimos Simeones, cognomento Stylitas, seniorem nempe illum de quo V Januarii, & juniorem alterum de quo XXIV Maii actum est, consignant hoc die XXVI Julii Menæa Græcorum impressa memoriam S. patris nostri Simeonis Stylitæ presbyteri & archimandritæ, [Tertius iste Stylites Simeon a Græcis cultus] his verbis: Μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Συμεῶν τοῦ Στυλίτου πρεσβυτέρου καὶ ἀρχιμανδρίτου γενομένου, isque simili prorsus modo refertur in Ms. Taurinensi, ut plura idcirco investiganda non sint. Eumdem, sed die sequenti, annuntiant etiam utrumque Kalendarium Coptitarum, quod Ægyptiis Christianis in usu fuit, quorum alterum saltem ante annos quadringentos conscriptum censet Seldenus lib. 3 de Synedriis veterum Hebræorum, & Syriacum seu Chaldaicum Romæ anno MDCXXIV excusum: atque item Ms. Divionense nostri Petri Francisci Chiffletii collocat memoriam S. patris nostri Simeonis archimandritæ, cui ridicule & citra ullius assensum, additur in Mandra, de qua videndus Commentarius prævius ad Acta junioris Stylitæ Simeonis XXIV Maii § 1.

[2] Quam certo constat ex iis quæ ibi disputata sunt, [incertum an distinguatur a Fulminato,] tertium hunc Stylitam Simeonem diversum censeri oportere a prædictis illis duobus illustrioribus, tam incertum est, utrum idem nec ne sit cum illo, quem nonnulli quartum Simeonem Stylitam faciunt, quemque Joannes Moschus in notissimo suo Prato spirituali, fulmine percussum interiisse memorat. Ut ut est, cum nulla amplior notitia istius tertii Simeonis uspiam reperiatur, non ingratum fore autumo, paulo expressiorem Stylitarum Simeonum notitiam nancisci cupientibus, si quæ de Fulminato isto leguntur hic subjiciamus. Ac ne voce Fulminati absterritus, indignum forte sacris Fastis temere judices, patere me hic ea describere quæ noster Matthæus Raderus Viridarii sui parte 3, cap. 4, § 7, occasione hujus Stylitæ, qui æque ac junior simul archimandrita fuerit, rectissime observat.

[3] Justus, inquit, quacumque morte præoccupatus fuerit, [de quo pauca ex Radero] in refrigerio erit. Non est hæc nota impietatis aut sceleris, cum viri Sancti inexspectato mortis genere e medio tolluntur; sive apoplexia percellantur, seu fulmine sternantur, sive ruinis elidantur, seu pestilitate, fame, siti, ferro, igni, aqua exstinguantur. Hoc caput est, ut ne te mors imparatum deprehendat. Non ignoro, paganis ominosum fuisse fulmen, & in ultricis pœnæ locum fuisse existimatum, ut est apud principem poëtarum 6 Æneid.

Hoc genus antiquum terræ Titania proles
Fulmine dejecti fundo volvuntur in imo.

Sic Æsopus, Salmoneus, Aiax Oilei, Phaëton, Æsculapius & alii de cælo tacti leguntur. Sed non idcirco derivanda culpa ab uno aut altero punito in omnes. Ultum it cælestis vindicta mortales immissa pestilentia, nec tamen omnes qui illa lue corripiuntur, impii: quod ipsum affirmare maxime esset impium… Itaque reprime judicium quando hic, ille, & quicumque alius atroci genere mortis sublatus dicitur. Nullum mors facit impium; sed impia via deprehensos, inusitata via ad letum ducit; nec id semper: sæpe scelerati pacate obeunt, innocentes cum ingenti tormento. Hæ ille.

[4] [& Joanne Moscho proponuntur,] Accipe nunc, quæ supra, ubi puncta… notavimus, a Radero nonnihil truncata & mutata, a nobis prætermissa sunt; ex ipso Prato spirituali Joannis Moschi cap. 57 ad verbum hic exhibenda. Ita ibi loquitur: Quadraginta fere milliaribus ab Ægis civitate Ciliciæ Stylites erat, nomine Simeon. Hic fulgure percussus interiit. Abbas ergo Julianus Stylites presbyter, præter consuetudinem suam, insolito tempore dixit discipulis suis: Mittite thymiama in thuribulum. Qui dixerunt ei: Dic nobis causam Pater; orabantque ut diceret eis. Senex autem dixit: Quia modo frater meus Simeon a fulgure dejectus interiit, & ecce transit anima ejus cum tripudio & exultatione. Distabant autem ab invicem milliaribus fere viginti quatuor. Hæc laudatus Moschus: neque plura uspiam de Fulminati istius Stylitæ gestis, virtutibus aut ætate inventa sunt. Tu de usu thymiamatis videsis Rosweydi ad hunc locum Observationem ejusque onomasticon.

[5] [viam sternentia ad explorandum] Porro Ægis, aliis Ægas & Ægæa, a qua commorationis Stylitæ istius distantia a Moscho hic insinuatur, urbs est episcopalis Ciliciæ ad sinum Issicum sub metropolita Anazarbensi, unde saltem de regione certo edocemur, in qua Fulminatus ille Simeon vixerit; qui an cum alio, classicis Latinis Martyrologiis solo ferme nomine, saltem simplici titulo monachi noto, satis apte confundi possit, mox investigare conabimur. De ipso etiam nonnulla observavit Baronius in notis ad Martyrologium Romanum, occasione Simeonis Stylitæ senioris, eumque, ex genere mortis, & ab eo seniore, atque etiam a juniore plane distinguendum recte admonuit, quod & a Legendistis aliis animadversum invenies. Quis autem Julianus iste, itidem Stylita, sit, & utrum Sanctis annumerari possit, hactenus nos latet, nullam ipsius memoriam reperientes quam apud dictum Moschum hoc & sequenti capite; ut debitis ad aliquid determinandum monumentis omnino destituti simus. Jam de nostro Fulminato paucula liceat conjectare.

[6] Quæri debet potissimum, an Simeon ille monachus confessor in Sicilia, [an Simeon monachus 27 Julii] qui ab auctore Romani parvi, Adone, Usuardo, Notkero, & quidem in plerisque omnibus Hieronymianis signatus est, idem cum prædicto Stylita & Fulminato censeri non possit, tametsi in prædictis Martyrologiis notetur die sequenti seu XXVII Julii, quemadmodum & in nonnullis jam dictis Fastis Græcis aliisque illum quoque positum vidimus. In Observatione ad Usuardum candide fassi sumus, nos necdum assequi posse, cur a Romani Martyrologii revisoribus omnino prætermissus sit, tam expresse & a Bellino signatus præfatus Simeon, quod neque modo satis intelligimus, nisi forte post diligentem inquisitionem deprehenderint, nullum omnino in tabulis Siculis Simeonem monachum reperiri, qui ea die apud Siculos recolatur. Neque vero noster Cajetanus ipsum aut ullam ejus Vitam aut memoriam in Sicilia potuit invenire: dumque in suo Martyrologio ipsum recenset, non alios adducit auctores præter Bedam, Usuardum, Adonem & Notkerum, ut facile perspicias, Sanctum istum Siculorum respectu plane accessorium esse; dic audacter, ipsis omnino incognitum.

[7] Huic nodo ut cuneum adaptes, quem frustra quæsivit Florentinius, rimam aliquam aperire videtur codex Hieron. vetustissimus Epternacensis, [in classicis Latinis Marlliis signatus] qui non in Sicilia sed in Syria expressissime legit, uti etiam & contractiora, Richenoviense & S. Cyriaci; quin & in codice Usuardino Vaticano, sic legitur: In Syria, Simeonis monachi, qui in columna stetit. In auctariis Bedæ notatur etiam Syria. An satis recte; ex his certo concludi non posse, equidem fateor: at ne dubius Sanctus maneat, imo cum Romano plane præteritus; quid si inter duas istas positiones paulo accommodatior eligatur, supponaturque, errorem facile admissibilem irrepsisse in pleraque Martyrologia, scribendumque adeo sit Cilicia pro Sicilia vel Syria; sic Simeon ille Stylita sive Fulminatus inter Sanctos etiam Latinos promeritum locum inveniet, neque excludetur qui in Romani parvi tota progenie tam diserte consignatus est, verosimillime unus ipse & idem monachus & Stylita. Certe Simeon iste, in tot sacris Fastis disertissime expressus, hic prætermitti nec debuit nec potuit, quidquid de cetero inter varios synonymos eum certo distinguere, non usque adeo obvium sit. Sive igitur dicatur Simeon Fulminatus, sive alius, debito suo loco repositus est.

[8] [idem cum ipso non sit.] De die quo colendus sit, hoc an crastino, molestiam, opinor, movebit nemo; Græcos secutus sum, alterutrum paratus eligere, modo ne quis rei substantiam in dubium revocet, aut clariorem ejus notitiam exigat, de qua ad stabiliendum cultum frustra disceptaveris. Neque de Sancti ipsius ætate multo certiora licet adducere. Seculo VI in Ægypto floruisse Joannem Moschum, & sec. VII mortuum, atque ad S. Theodosii monasterium corpus ejus delatum, id scimus; certum tempus definire quo aut Julianus aut Simeon noster vixerint, hoc opus, hic labor: utrumque Moscho non multo seniorem fuisse, id omnino suadere videtur, quod non nisi visa a se, aut proxime audita, & paulo ante tempora imperatoris Heraclii gesta commemorare videatur, ut seculum VI tuto me apposuisse existimem, sub ea cautione qua bibliographi Bellarminus, Labbeus & alii Joannem Moschum legendum proponunt, ut qui nonnumquam inserat ea quæ parum tutam fidem habent, quin & vel relata a non fide dignis, atque interdum aspersa mendaciis. Verum hæc ab hodierno Simeone abesse, tuto censere liceat.

DE SANCTA CHRISTIANA VIRGINE,
TENERÆMONDÆ IN FLANDRIA.

Circa SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ reliquiæ, earumque translatio, & cultus; item Acta minus antiqua.

Christiana Teneræmondæ in Flandria (S.)

AUCTORE P. B.

Teneræmonda oppidum est situ & arte munitum in Flandria, ab ostio Teneræ fluminis, quod istic in Scaldim labitur, nuncupatum, medio fere Antverpiam inter & Gandavum itinere. Ornat illud præ aliis ecclesia, canonicorum insignis collegio, [Reliquiæ SS. Hilduardi & Christianæ Dickelvenna Teneræmondam allatæ sunt sec. 9;] ac Deiparæ Virgini sacra; ecclesiam vero ipsam sacellum sanctorum Hilduardi episcopi & Christianæ virginis; quorum ut nominibus Deo dicatum est, sic ditatum corporibus, istuc olim Dickelvenna translatis. Est autem Dickelvenna (quam vetustis nominibus alii Ticlivinum seu Ticlivinnum, alii Tichlinium, ac Declivium, Steinburnam alii vocitarunt) pagus antiquus, in comitatu Alostano ad Scaldim Gandavum inter & Aldenardam situs, celebrisque aliquando Benedictinorum S. Petri cœnobio, quod anno 1081 migravit inde Gerardimontium; ubi S. Adriani nomen accepit. De hoc plura Waesbergius in Gerardimontio lib. 2, cap. 2 & 3. Translationis vero hujus occasio ac tempus ab auctoribus Belgicis fuisse creditur Normannorum frequentissima seculo nono in Gallias Belgiumque grassatio; quando nihil erat usitatius, quam ut eruta tumulis suis Sanctorum pignora ad tutiora quæque loca comportarentur. Contigisse ergo hanc censet Lindanus de Teneræmonda lib. 2, cap. 2, circa annum DCCCXLVI, quo barbaræ gentis metu etiam DD. Bavonis & Pharaildis reliquias alio in tutum delatas, Meyerus tradit. Lindano adstipulantur Annales Mss. non admodum veteres monasterii Dickelvennensis, nunc Gerardimontani; Emmanuel Suero in Annalibus Belgii Hispanicis; Miræus in Chronico Belgico ad annum 750; Sanderus in Hagiologio Flandriæ pag. 179; Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 328; Georgius Salomons in Vita Flandrica SS. Hilduardi & Christianæ pag. 138 & 147, aliique.

[2] [(non autem sec. 11,)] Nescio, quid Alfordum nostrum impulerit, ut in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum 660, num. 44 hæc scriberet: Nec plura de Christiana virgine reperio; nisi quod sacræ ejus exuviæ sub annum Christi millesimum nonagesimum secundum translatæ dicuntur Teneramundam. Equidem, qui hoc ante ipsum dixerit, vidi neminem, præter unum Wilsonum in Martyrologio suo Anglico die XXVI Julii: at hujus per se levis est auctoritas: ut qui in prima Martyrologii editione defunctam esse S. Christianam anno illo statuit, quo scribit in secunda translatam; eumdem utrobique pro se citans Molanum, qui neutrum astruit. Fallor, si Martyrologus Anglus eam satis ab alia Christina seu Christiana discreverit, quæ seculo demum undecimo floruit, Eduardi, cognomento Exlegis, filia, de qua in secunda sua editione meminit die XXIV Novembris. Hinc differendam, opinor, Christianæ nostræ translationem putaverit. Potuit huic etiam opinioni occasionem dedisse Saussayus in Martyrologio XXVI Julii, subobscure innuens, translationem factam esse sub Ringoto, Teneræmondæ dynasta, qui juxta Lindanum lib. 1, cap. 6 obiit anno 1106. Sed nec sententia Saussayi clara est; nec, quantumvis esset clara, probabilis; cum nullum pro se testem habeat. Porro quod ad Dickelvennam attinet, ea Tutelarium suorum reliquias amittere potuit quidem; at non memoriam & venerationem: itaque ad hunc usque diem ejus ecclesia, teste Cornelio Gestelio Historiæ archiepiscopatus Mechliniensis tom. 2, pag. 244, patronum veneratur S. Hilduardum episcopum, cui dicata est; item S. Christianam virginem, Migranimi Anglorum regis filiam.

[3] Eodem vero anno, mense, ac die, septimo scilicet Idus Septembres, [die 7 Septembris: quæ translatio annua memoria celebratur;] utriusque simul Sancti ossa Teneræmondam allata fuisse, Lindanus & alii docent; quæ quidem solennitas tantam in urbe lætitiam excitavit; ut eam quotannis imposterum ecclesia Teneræmondensis innovandam eo die decreverit: testis Molanus, qui ad VII Idus Septembris Usuardo suo hæc adjicit inter alia, ex Fastis ejusdem ecclesiæ propriis: Item eodem die apud Tenremondam, adventus corporis beatæ Christianæ virginis. Florarium quoque nostrum Ms. eodem die sic habet: Apud Denremundam in Flandria, translatio S. Christinæ * virginis. Idem affirmant Acta num. 7; idem in Martyrologio Gallicano Saussayus in hæc verba: Teneræmondæ in episcopatu Gandavensi, susceptio S. Christianæ virginis, quæ Migramni Anglorum regis filia cum Diclivennæ in Christi virginum sponsi puro persuavique famulatu stadium virtutis absolvisset; ibidem cum magna æstimatione sanctitatis sepulta fuit. Postmodum signis innumeris clarificata, quo & uberiori cultu polleret, essetque incolis speciali præsidio, Teneræmundam translata, in æde collegiata sanctissimæ Dei Genitricis, cum sancti Hilduuardi, oppidi ejusdem apostoli ac tutelaris, pretiosis artubus recondita, communi cum eo opitulationis jure a civibus accolisque totius hujus tractus honoratur. Accepimus interea, quod & Salomonsius observat pag. 153, nunc alio die translationis hujus memoriam ibidem celebrari aliquamdiu cœpisse, nempe Dominica proxima post octavam dedicationis ejusdem basilicæ; quæ dedicatio incidit in Dominicam præcedentem festum decollationis S. Joannis Baptistæ sub finem mensis Augusti.

[4] Translatis reliquiis tanta mox ab iis, qui eas consecuti fuerant, exhibita est veneratio; ut exinde sacellum sanctæ Crucis, [& olim quidem Officio proprio, non secus ac dies amlorum natales:] in quod erant repositæ, antiquato priori nomine, appellari cœperit sacellum S. Hilduardi; ut ait Salomons in opusculo citato pag. 144. Composita quoque fuerunt Officia SS. Hilduardi & Christianæ; sed quam antiqua, non reperi. Ea subinde inserta sunt Breviario, ad usum insignis ecclesiæ collegiatæ divæ Virginis Mariæ Teneramundensis, excuso Antverpiæ anno 1527. Hujus Breviarii partem tantum hiemalem videre mihi licuit; & ex ea describere, quæ de S. Hilduardo propria legebantur die ejus natali XXIX Decembris, tum in ejusdem octava, seu die V Januarii: quæ suo tempore proferri poterunt. Integrum Breviarium præ manibus habuisse videtur laudatus Salomonsius pag. 149, cum dicit, ter quotannis ex eo in ecclesia jam dicta recitari consuevisse Officia de S. Hilduardo & S. Christiana, usque ad annum MDLXXXVI; quo nimirum Teneræmondenses Breviario illo proprio uti desierint: hoc est, ut ego quidem interpretor, die XXVI Julii de sola S. Christiana, cujus tum depositio celebratur; die VII Septembris de utriusque translatione; ac demum die XXIX Decembris de solo S. Hilduardo, ut modo indicatum est.

[5] [qui S. Christianæ assignatur 26 Julii.] Celebratur, inquam, hoc die depositio seu natalis S. Christianæ; quod præter Acta nostra num. 7, testatur Florarium circa medium seculi decimi quinti exaratum, quod ad VII Kal. Augusti sic habet: Apud Flandriam in castello Tenremonda, depositio Christianæ virginis. Hæc regis Anglorum unica exstitit filia: cui Deus angelum suum in pauperis specie divinitus misit; ut dulcem sibi sponsam gurgite vivo baptizaret. Tanta vitæ austeritas in dicta Virgine floruit & probitas, ut eam cælitus pascere * omnes affirmarent. Et sic Virgo paterna spernens regna, bono fine completo, cælestem meruit possidere gloriam. Adde Molanum, tam in Natalibus Sanctorum Belgii, de quo agetur inferius, quam in additionibus ad Usuardum, ubi ex Proprio Teneræmondano hæc scribit: In civitate Teneremundæ, beatæ Christianæ virginis: quæ regis Anglorum Migranimi filia unica, erga deos suos & idola, secundum patrum suorum traditionem, exstitit devotissima. Hanc omnipotens Deus aspiciens, de cælo illi angelum sub specie pauperis transmisit, qui eam catechizaret, atque in Christi nomine baptizari præcepit: cujus etiam ductu Diclivenne pervenit. Molanum sequuntur Canisius in Martyrologio Germanico; Lindanus supra citatus; Miræus in Fastis Belgicis; Sanderus in Hagiologio Flandriæ; Ferrarius in Catalogo generali; Saussayus in Martyrologio Gallicano; Arturus in Gynæceo, aliique recentiores; ecclesia denique ipsa Teneræmondensis traditam hanc a majoribus celebritatem in hunc usque diem constanter observans.

[6] [Teneræmondensium pietas erga hos Tutelares suos.] Non stetit hic Teneræmondensium pietas erga urbis suæ ac dominii patronos ac tutelares SS. Hilduardum & Christianam: nam præter festa, quæ jam diximus, anniversaria, diem insuper quot hebdomadis unam eorumdem cultui consecrarunt, qua ad aram amborum & mane Sacrum & a meridie laudes solenniter decantarent. Instituta quoque utriusque nomine ac præsidio confraternitas, plurimis cum ab episcopo Gandensi, tum præsertim ab Alexandro VII & Clemente X probata confirmataque indulgentiis: tantum sub idem tempus pecuniæ conquisitum undequaque, quantum suffecit ad elegantem ex argento thecam elaborandam, in quam ex viliori reposita amborum ossa honorificentius asservantur: addita & minor argentea, duas tantum utriusque sacri corporis particulas continens, quæ cum exosculandæ tertia cujusque mensis Dominica populo offeruntur, frequentissimus affluit. Atque hæc quidem, ut & alia plura, fusius explicat Salomonsius a pag. 149 usque ad 155; addens, præcipuas in iis omnibus accurandis partes fuisse reverendi domini Petri de Solre, ex musico simul & sacellano Leopoldi archiducis primario tum tandem canonici Teneræmondensis; cujus quidem viri ad res ejusmodi sacras promovendas ardentissimum studium ita depingit, ut eum tam religiosi principis non aulam adeo quam pietatem sectatum agnoscas.

[7] Jam de Actis S. Christianæ quid dicam? Nihil jam pridem operosius egimus, [Acta Sanctæ antiqua interciderunt:] quam ut de tam vicina nobis Sancta monumenti vetustioris unde unde erueremus aliquid; ne loculo quidem ejus (quando alibi inveniri nihil satis ea dignum potuerat) intacto relicto: sed neque in hoc præter ossa sacra reperit quidquam illustrissimus ac reverendissimus dominus Philippus Erardus, episcopus Gandavensis, dum ad id interpellatus, anno 1728 Teneræmondam, nulla grandævæ senectutis habita ratione, excurrit, ibique conditum per se ipse thesaurum lustravit. Post tot igitur cum proprios, tum vel maxime amicorum conatus, ad priorem ac domesticam pauperiem inviti dolentesque redigimur; ad vulgatos, inquam, scriptores Belgii; quos, si in Natalibus Sanctorum Belgii Molanum unum legeris, omnes legeris; unicum enim illum omnes appellant. At ille quem? Officium proprium ecclesiæ Teneræmondanæ. Quam antiquum vero illud? Nescimus, ut jam monui; nisi anno demum 1527 excusum, publicam primum in lucem prodiisse Antverpiæ in Breviario, cujus nobis pars æstiva reperiri non potuit, in qua Officium illud Sanctæ liceret expendere.

[8] Molanus vero in opusculo jam dicto, die XXVI Julii, [Molanus dat illorum compendium ex Breviario proprio;] rem sine dubio longiorem digitis vix summis attingens, contrahit in hac verba: Lectionum autem Teneræmondensis ecclesiæ hæc est summa: Ad Christi agnitionem compuncta est [Christiana,] cum quemdam audivisset in Christi nomine eleemosynam petere; voluitque etiam sufficienter catechizata, a Christo Christiana dici. Cumque virginitatem profiteretur, Aurelium ducem, procum suum, ad Christi fidem attraxit; & in ecclesia Dickelvennæ constituta, cum sanctimonialium secum congregata catervula sanctam vitam exegit. Hanc vero Famulam suam mirabilibus signis mirificavit, qui in Euangelio ait: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet. Hæc ibi; sed nimis a locis, temporibus, ceterisque adjunctis per Molanum avulsa, quam ut rectum de iis judicium ferri tuto possit. An hæc sola ex omnibus Lectionibus excerpsit ille, quia cetera minus probaverit? Certe plura fuisse, nemo dubitabit; quandoquidem hæc vix uni ex pluribus Lectioni sufficiunt. Molani interim tam jejuno compendio ne ipse quidem Lindanus ausus est esse copiosior, nedum scriptores alii; si unum forte exceperis Salomonsium, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, Teneræmondanum.

[9] Is anno 1670 occasione jubilæi, anno illo, tamquam a nativitate S. Hilduardi millesimo, [ex quo plura prosert Salomonsius,] Teneræmondensibus a Clemente Papa X concessi, libellum composuit ediditque sermone vernaculo. In eo Vitam quoque exhibet S. Christianæ a pag. 112, ipso initio pro se citans Breviarium antiquum ecclesiæ Teneræmondanæ, & auctores quidem alios, sed qui nihil supra Molanum sapere voluerunt; unde conjecturam non inepte facias, si quid ultra Salomonsius afferat, id ex assignato Breviario, quod habuerit ipse, depromptum esse. Quod si est ita; mirari desinant eruditi affectatam in epitome Molaniana brevitatem. Quidquid enim infra ex Ms. Rubeæ Vallis narrabitur a numero 1 usque ad 7, id totum etiam narrat Salomonsius: addit vero præterea pag. 116, cum ad Christianæ baptismum deesset æqua, prorupisse subito e terra fontem, qui per annos deinde multos Londini spectatus fuerit, donec sub anabaptistarum aliorumque hæreticorum adventum vel exsiccata sponte vena, vel obturata, disparuit. Pag. 117 & seqq. sancta Christiana socias virgines septem ab ethnica superstitione ad Christi cultum adducit; eidem expurgatum Veneris sanum consecrat; in eoque vitam ipsa cum sociabus aliquamdiu instituit monasticæ similem: sic ad nubilem pervenit ætatem; quando ab incauto patre jusjurandum extorquet, ne se invitam cogat ad nuptias.

[10] [sed quæ admirationem excitant potius,] Proci interea principes ambiunt; sed frustra. Hos inter Aurelius quidam, sive Constantini II Scotiæ regis filius, sive alius ille, qui a Romanis ducebat originem, cognomento Ambrosius, cum nec repelli se, nec superstitiones moresque suos coargui libere a Christiana pateretur, gladio manum admovet, Puellam obtruncaturus. At, ecce, dilapsum a latere ferrum, surentis dexteram ultro refugit: percellitur ille; veniam supplex efflagitat; ad Christum convertitur; & suscitato rursum ad Christianæ preces de terra fonte abluitur. Dum sic & alios plures cum in Anglia, tum in Scotia Christo parit Virgo apostolica, utriusque in se regni paganorum hæreticorumve incendit odia; quæ ut declinet, in Belgium trajicit cum sociabus, ac Dickelvennæ cum iis monasticam vitæ rationem colit. Id factum vel temporibus florentis istic S. Hilduardi (quem ibi Salomonsius prædicasse statuit ab anno circiter 745 usque ad 750) vel paulo posterius. Porro in ipso ad hunc locum adventu bina contigere prodigia; primo enim Christiana signo crucis dæmonem abegit, qui seniculum mentitus anachoretam, suadebat ei, ne Dickelvennam accederet. Tum in eodem itinere cum eam sociasque per nemora sitis urgeret, precibus ex petra fontem elicuit, scaturientem etiam nunc & haurientibus salutarem. Denique vitam ibi aliquamdiu sanctissime ductam beato fine conclusit. Sunt, qui martyrium illam fecisse velint; verum de hac re nihil certi reperio, inquit Salomonsius. Utinam certi aliquid de ceteris omnibus, quæ summatim hic ex ipso retulimus, siquidem reperit, produxisset!

[11] [quam fidem:] Quis enim credat, seculo demum octavo jam adulto reges in Anglia superfuisse paganos; & quidem Londini, quæ sedes episcoporum regni totius antiquissima censetur; quorum series, saltem ab anno Christi 658 numquam deinceps apud Alfordum interrumpitur? Idem de Scotia & Aurelio nemo facile admiserit, qui regni istius historias vel obiter inspexerit. Aurelium vero hunc statui vel Constantini II filium, vel Aurelium Ambrosium, quis non mirabitur? Certe Constantini II Scotiæ regis filium Aurelium ignoravimus hactenus. Finge tamen fuisse; an ethnicum finges Christiani patris filium; an medio seculo nono priorem? Et procum hunc faciet S. Christianæ, qui eam tempore S. Hilduardi, vel paulo post jam stiterat Dickelvennæ? De Aurelio Ambrosio, qui seculo quinto floruit, res adeo est absurda, ut ne refelli quidem debeat. Feriet, credo; etiam cordatum lectorem, quod de Sanctæ parentibus narratur: nam si erant hi deorum adeo professi cultores; cedo, qui porro amare poterant Puellam, a qua dejectas eorum statuas arasque, ac sanum Christiano ritu consecratum nec ignorare poterant, nec vero etiam tolerare? An & hos ad Christum Christana convertit? Cur igitur ad religionem asserendam colendamque profugere in Belgium debuit? Quid cetera prosequar tot plena prodigiis, ut omnium, si vera sunt, litteris commendanda merito fuerint? Horum interim neque Scoti quidquam, neque Angli meminere: ut frustra ex horum bibliothecis aliquid ad hanc historiam præsidii Salomonsius pag. 121 sibi relictum putaverit.

[12] Tantum enim abest, ut ne ipsam quidem Sanctam Scotorum Fasti umquam noverint; [cum nihil horum apud Anglos Scotosve sit scriptum.] quod ex Dempstero, & Camerario liquet. Ex Anglis primus eam agnovisse videtur Wilsonus; sed ex Molano tantum, & quidem perobscure, ut supra num. 2 probavimus. Agnovit & Alfordus noster in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum Christi 660 num. 43; at non ex patriæ monumentis, in quibus tamen versatissimus erat, verum ex Miræo, Saussayo, Wilsono dumtaxat: negat enim, se de S. Christiana, præterquam apud auctores hosce, quidquam reperisse. Itaque cum de ejus ætate nihil apud illos legisset, Quo tempore, inquit, Christiana vixerit, non invenio: sed quia constanter asseritur, e regia Anglorum stirpe descendere, & a parentibus docta deos & idola aliquando coluisse, ad hoc potius, quam ad sequens seculum videtur referenda. Sic ille, & quidem satis caute juxta historiam Anglicanam.

[13] Nostrates tamen, quicumque tempus aliquod assignant, Dickelvennam eam venisse volunt, [Ætas Sanctæ;] superstite S. Hilduardo, hoc ducti argumento: Venit huc S. Christiana, ut religionem catholicam tranquille posset exercere: non potuisset autem ante S. Hilduardum, qui fidem huc primus Christianam invexit, eaque Magriptium tandem dynastam imbuit, hostem antea in hoc tractu Christiani nominis infensissimum: non igitur advenit ante hæc tempora. Sed neque serius multo venisse dicenda est, quandoquidem parentes habuit reges ethnicos, quales in Anglia superfuisse diutius, vix credibile est. Cum ergo obierit S. Hilduardus anno 750 (ut uni omnes Meyero credunt) vel paulo ante, vel paulo posterius huc appulisse Christianam statuunt. Vacillabit hæc argutatio, si vel cum Lindano neges, religionem catholicam ab Hilduardo istic duxisse primordia; vel Hilduardum ipsum antiquiorem feceris: sunt enim intricatissima ejus Acta. Verum hæc loco suo discutienda remittimus, receptam interim chronologiam secuti.

[14] Superest modo, ut S. Christianæ Vitam qualem qualem subjiciam; [& Vita, quam subjicimus.] non quia antiqua est, aut magni pretii; sed quia minus recens, quam cetera, quæ huc usque de Actis hujus Virginis produximus, omnia: est enim desumpta ex secunda parte Hagiologii Brabantinorum, quod Ms. servatur apud canonicos regulares S. Augustini in Rubra valle juxta Bruxellam, collectum olim a Joanne Gilemanno, ibidem canonico & suppriore; qui post collectiones ejusmodi plures, quibus ætatem insumpsisse videtur, obiit (teste Valerio Andrea in Bibliotheca Belgica) anno Domini CⅭⅠƆCCCCLXXXVII; hoc est, annis omnino quadraginta ante excusum Breviarium proprium ecclesiæ Teneræmondensis, quod unicum in hac re Molani recentiorumque scriptorum promptuarium fuit. Est igitur hæc Vita ejusdem propemodum ætatis, cum elogio quod num. 5 ex Florario Sanctorum Ms. recitavimus, tamquam antiquissimum, quod quidem reperire scriptum potuerimus, publici in Ecclesia cultus, S. Christianæ olim exhibiti, monumentum: ad eumdem proinde confirmandum, etsi alia nulla esset causa, ut valere plurimum possunt, sic omitti minime hæc Acta debuerunt; saltem ea parte, quæ ad Christianam pertinet: nam quæ sub finem de S. Hilduardo junguntur, hic amputabimus; ut suo tempori reserventur. En igitur ipsa cum Prologo, qui ad Hilduardi historiam multo breviorem non minus refertur ab auctore, quam ad longiorem S. Christianæ.

[Annotata]

* lege Christianæ, ut infra.

* an pasci?

VITA
Auctore Joanne Gilemanno ex Ms. cœnobii Rubeæ vallis.

Christiana Teneræmondæ in Flandria (S.)

BHL Number: 1745

PROLOGUS.

[Cur Acta Sanctorum perquirenda sint & scribenda.] Magnum summopere studium in perquirendis Sanctorum gestis est nobis adhibendum; quia pretiosa est in conspectu Domini mors eorum; quemadmodum nimirum exstitit & vita laudabilis: non enim parum obest, si a nobis nesciantur; sed pro maximo damno reputabitur nobis, si fideliter & utiliter a nobis non perquirantur. Scimus quidem, eos pro Domino temporalia contempsisse, ac cælestia toto corde quæsisse, sicque expleto sui agonis cursu, divina suffragante clementia, ad æternam gloriam transmigrasse; quia, secundum Scripturæ sacræ testimonium, fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Sic igitur Sancti a nobis sedule sunt venerandi, ut interventionibus eorum gloriæ, quam perceperunt, mereamur consortes inveniri. Hinc est, quod Vitas Sanctorum, quorum corpora post mortem ad partes nostras translata sunt a, sub compendio hic recensemus: quorum virtuosa gesta dum a fidelibus leguntur, incitamentum fidei præstant; &, ne a via Dei decidamus, exemplis animos nostros tangunt, atque admonent, ne a Dei amore pigrescant.

Annotata

a Post mortem ad partes nostras translata dicuntur corpora SS. Hilduardi & Christianæ, quia in partibus nostris post mortem requiescunt: in partibus enim nostris, hoc est Dickelvennæ, ambo vixerunt, ibidemque mortui sunt, atque inde ad vicinam postea urbem Teneræmondam translati: quod de S. Hilduardo fatetur Gilemannus; de S. Christiana vero Officium & traditio Teneræmondensium. Imo ex ractum, quod accepimus, ex Annalibus Mss. cœnobii S. Petri in Dickelvenna, quod nunc est S. Adriani Gerardimontibus, sic habet: Eo quoque tempore (quo S. Hilduardus Dickelvennam advenit, anno, ut ibi notatur, 733) S. Christiana, regis Anglorum Migranimi filia, per angelum sub specie pauperis eleemosynam petentis Dickelvennam deducta, ibidem baptizata, & cum sanctimonialium secum congregata catervula, sanctam exegit vitam. Verum de baptismo Dickelvennæ suscepto non consentit ecclesia Teneræmondana, cujus traditioni plus tribuendum videtur, quam hisce Annalibus, qui nisi interpolati dicantur, antiqui esse non possunt; cum in iis citetur Meyeri Chronicum.

HISTORIA.

EX MS.

In diebus illis exstitit quidam Migranimus nomine, Anglorum rex a, præpotens quidem genere, [Parentes gentiles dum prolem ab idolis expetunt,] divitiis, potentatu & gloria; sed gentilitatis errore devians, deosque surdos, cæcos & mutos religionis ritu colens ac venerans. Hic sibi conjugem, ingenuis progenitoribus laudabilem accepit, quæ Marona dicebatur, & apud Albam b oriunda ferebatur. Hæc quoque cum gentilis esset, erga idolorum cultum non mediocri devotione fervebat, dans illis honorem, & impendens solicito corde libamina. Itaque ad hoc vacabat uterque, ut deos sedulo placaret obsequio, quos se credebant offendisse in aliquo: multo enim tempore insimul conversati, nullius sobolis generandæ poterant habere facultatem; ideoque continuis precibus instantes, supplicabant idolis, quatenus mererentur habere prolem, quæ suarum rerum heres exsisteret, ac in regni gubernacula juxta eorum vota succederet.

[2] O insensati, lapidibus comparandi! Quid a furdis petitis exaudiri? [unicam a vero Deo filiam obtinent;] Non enim sunt dii, quibus exsolvitis vota; sed opus manuum hominum, imo dæmonia. Sed Deus omnipotens, totius creaturæ factor, omniumque, antequam fiant, cognitor, sine quo nihil concipitur, nil generatur, noluit eos fraudari desiderio, noluit eos privari optabili voto: nam præstitit eis generare unicam Filiam, quam petierant: quæ * nata non est narrandum quanta exultatio, quantum fit parentibus gaudium; gaudent cognati, gaudent vicini, gaudent etiam ditioni regiæ obnoxii.

[3] Hæc cum ablactaretur, & robur majoris ætatis proficisceretur *, se amabilem cunctis exhibebat, [quæ & ipsa idolis devota prorsus fuit;] se cultui idolorum exquisita religione præparabat: cujus rei gratia pater in honorem Veneris templum ædificans, septem in eo cum necessariis victibus instituit puellas, quæ in virginitate permanentes, inibi jugiter deservirent, quatenus earum supplicationibus Filia sua bono participaretur conjugio, ac salutis & vitæ longioris frueretur dono. Illa, paternæ traditionis religiosius ceteris observatrix & imitatrix, cum sacrificantibus simul aderat; illa humiliter Veneri supplicans, vix a templi liminibus discedebat: credebat namque, divinitatis sibi inesse virtutem; credebat, ipsam ad se clamantium [vota] exaudiendi habere potestatem: nec mirum; quippe cujus cultus ritum pater eam docuerat, venerabatur & tenebat; quodque natio sua colebat c, ipsa quoque uniformiter frequentabat & exercebat.

[4] Verum mundi Salvator, qui omnes homines vult salvos fieri & ad agnitionem sui nominis pervenire, [donec, audito Christi nomine,] non diu passus est ipsam in illius erroris periculo permanere; & qui Paulum visitavit ecclesiam persequentem, visitavit illam idola colentem. Nam quadam die contigit, quod quidam pauper sub peregrini habitu ab ea eleemosynam peteret, illam obtestans sub Christi nomine, ut sibi misericordiæ viscera in dando aperiret. Audiens igitur hujus nominis invocationem, cœpit admirari, quis ille fuerit; existimans, aliquem fuisse magnum, pro cujus nomine, quod poscebatur, negare non deberet. Unde ipsa fecit illum Christi repetere nomen: cujus essentiæ subtilius cœpit inquirere qualitatem. Jam ejus mentem ignis divinus accenderat, jam cor ejus supernæ inspirationis illustratione flagrabat.

[5] [ab angelo, pauperis formam induto, ad presbyterum adducta est,] Itaque de Christo diligentius inquirenti, pauper prælibatus respondit, ipsum esse omnis creaturæ Dominum, & omnium, qui m eum confidunt & credunt, a peccatis Redemptorem. Est, ait, in hac urbe quidam presbyter, qui scit ad Christi agnitionem perducere credentes; sed promittas mihi, illum te patienter audire in omnibus, & mihi pigrum non erit, cum tibi sit necessarium, tuis ipsum exhibere conspectibus. Illa autem hæc audiens, gavisa est, promittens, se in cunctis assentire, quæ sibi crederet annuntiari ad suæ salutem animæ pertinentia. His dictis, festinabat uterque, altera presbyterum videre, alter ipsam adducere. It ergo reditque peregrinus: moxque sacerdos præsentatur. Unde nemo ambigat fidelium, ipsum peregrinum, Dei fuisse angelum.

[6] [qui instructam baptizans, Christianam appellavit.] Igitur in locum semotum secessit sacerdos cum illa: cui denuntiavit ipse, quomodo, primo parente peccante, omnis ejus posteritas in infernum descendens, diabolicæ potestati cessit; & quomodo Dei Filius homo factus est & crucifixus; sed die tertia resurgens, ut Deus, portas inferni disrupit, suosque a potestate diaboli liberavit: & adjecit, neminem tamen cælestis gloriæ participem fieri posse, nisi renatus fuerit baptismatis fonte. Quare si vis, ait, ab æterna morte liberari, & perpetua vita frui, opus habes hujus lavacro regenerationis ablui. Cumque illa respondisset, velle se facere quod hortabatur, mox cum aqua præparatur ibi vasculum d, & in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti baptizatur: quæ postulans, ut a Christo nomen acciperet, Christiana vocata est.

[7] [miraculum in baptismo; perpetua virginitas; vita & mors sancta; translatio.] Quid autem miraculi ibi Dominus ostenderit, non est silentii nube tegendum: ex quo enim in fontem descendit, splendor nive candidior veniens e cælo, utrumque circumfulsit, non inde recedens, donec completo baptismatis mysterio, egressa est e lavacro e. Quam in spe vitæ futuræ roboratam, in fide Trinitatis confirmatam, & vinculo caritatis alligatam, sacerdos ille monuit, ut Deo in timore serviret, & virginitatis suæ florem inviolatum conservaret; quod per totam vitam suam cum omni diligentia facere studuit. Unde constat, quod per virtutum copiam, quas in hac vita, dum advixit, bene & sancte ac laudabiliter vivendo congregavit, meruit æternam gloriam, qua ipsam Christus in cælestibus beavit.

Celebratur autem festivitas ejus septimo Kalend. Augusti; translatio vero ipsius una cum translatione sancti Hildewardi episcopi & confessoris f in civitatem quondam Brabantiæ g, nunc Flandriæ, Teneramundam h, VII Idus Septembris.

ANNOTATA.

a Ferrarius in notis ad Catalogum generalem Sanctorum hoc die ait, Migranimum, seu, ut ipse scribit, Migramnum hunc Merciorum in Anglia regem fuisse. Unde id novit? Non ex Canisio utique aut Molano, quos hic solos citat; imo nec ex ullo, quem sciamus, alio. Certe nec in Merciorum, nec in aliorum quorumvis Angliæ regum serie ulla ullus uspiam invenitur Migranimus. Regem tamen hunc Angli non rejiciunt, sed inter ignotos cum aliis non paucis reponunt; ut imprimis videre est apud illustrissimum Richardum Smitheum in Floribus historiæ ecclesiasticæ Anglorum lib. 2, cap. 8, sect. 2, num. 1.

b Salomonsius pag. 113 pro Alba melius legendum putat Albion, quæ urbs est, inquit, Scotiæ: imo non urbs aliqua, sed insula est, totam cum Britannia Scotiam complectens. Legendum ergo hic potius apud Albaniam, quo nomine appellatam fuisse solam Scotiam, docet Camdenus in sua Britannia pag. 707.

c Non est ergo verisimile, eam fuisse natam educatamque Londini, ut innuit miraculum suscitati istic, cum esset baptizanda, fontis, apud Salomonsium in Commentario supra num. 9: siquidem seculo octavo id accidisse quis velit: nam e toto regno Anglo-Saxonum orientalium, sub quo & Londinum censebatur, jam dudum sublatæ fuerant omnes ethnicæ superstitionis reliquiæ, omnia deorum fana aræque destructa, accurante Wulfero Merciorum rege, & Sebbo, qui cum Sighero Anglo-Saxonibus orientalibus imperabat, rem vero exsequente Farumanno episcopo, idque anno 665, ut Alfordo placet. Qua de re vide Bedam Hist. eccles. gentis Anglor. lib. 3, cap. 30.

d Vides, ignorasse Gilemannum, quæ de prodigioso fonte Londini elicito duobus fere posterius seculis tradit Salomonsius supra in Commentario num. 9.

e Hoc est, e loco, ubi baptismum susceperat: neque enim lavacrum ingressa fuerat; cum id numero superiori vasculum tantummodo fuisse dicatur.

f De S. Hilduardo agendum erit 29 Decembris.

g Fueritne umquam Brabantici juris Teneræmonda, copiose discutit Lindanus lib. 1, cap. 5.

h De tempore translationis hujus dictum est in Commentario a num. 1: de modo autem varie scribunt auctores: nam Gilemannus hic noster agens de S. Hilduardo, cujus ossa simul cum ossibus S. Christianæ translata dicuntur, sic habet: Quo de loco (puta Dickelvenna) viri Teneræmundenses veneranda ejus ossa rapuerunt, atque cum summo exultationis jubilo Teneræmundam transtulerunt. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii die 29 Decembris omittit vocem duriusculam rapuerunt, solamque adhibet transtulerunt. Salomonsius pag. 147 raptum diffiteri non videtur; sed benigne, si modo vere, eumdem explicat: ait enim, ob infestationes Normannorum assiduas Teneræmondam profugisse vicinos undequaque rusticos, & eos inter etiam Dickelvennenses; sed ab his, rem potius domesticam ac privatam, quam publicam sacramque in illa trepidatione cogitantibus, relictas fuisse Dickelvennæ Sanctorum suorum reliquias; quod ubi intellexerint Teneræmondani, tanto mox ardore divinitus correptos fuisse, ut eo statim clerus cum armata civium turma contenderit, fugatisque barbarorum prædonibus, Sanctorum corpora, præsenti erepta periculo, in urbem secum non sine ingenti gaudio asportaverit. Aliter Annales Mss. Dickelvennensis monasterii, Anno, inquiunt, DCCCXLVI, VII Septembris, supradictus abbas (Andulphus, eidem cœnobio præfectus ab anno 838, ut ante ibidem dictum erat) & religiosi monachi metu Normannorum ex Dickelvenna reliquias S. Hilduardi una cum reliquiis S. Christianæ Teneramundam transtulerunt; ibique aliqui religiosi cum suo abbate permanserunt, dispersis aliis &c..

* forte qua

* an. proficeret?

DE SS. BENIGNO ET CHARO EREMITIS.
MALSESINI PROPE VERONAM IN ITALIA.

Sec. IX SUB INITIA.

[Commentarius]

Benignus, eremita prope Veronam (S.)
Charus, eremita prope Veronam (S.)

AUCTORE P. B.

Malsesini pago Veronensi SS. Benigni & Chari eremitarum. Ita hoc die Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum; qui de Malsesino ibidem subdit in annotatis, esse pagum apud Benaci lacus oram situm, [Coluntur hoc die] ab urbe Verona 15 millibus passuum distantem: annuntiationem autem ipsam hodiernæ ipsorum celebritatis hausisse se ait ex tabulis ecclesiæ Veronensis. Citat præterea in hanc rem Augustinum Valerium episcopum Veronensem ac deinde S. R. E. Cardinalem, qui in Monumentis antiquis atque historiis episcoporum Veronensium & aliorum Sanctorum, quorum corpora vel ecclesiæ sunt apud Veronam, ab eo simul & Raphaële Bagata ac Baptista Peretto compositis, editisque anno 1576, fol. 19 sic habet: Ad famam miraculorum, quibus sancti Benignus & Charus claruerunt, & devotionis & religionis causa quamplurimi ex finitimis populis, præsertim Brixianis, ad sancta illorum corpora visenda, quotannis Malsesinum se conferunt nostris etiam temporibus die XXVI Julii, quo eorum festum solenniter celebratur. Idem Ferrarius eadem affirmat eodem die in Catalogo Sanctorum Italiæ; ubi longiori Sanctos hosce exornat elogio. Eodem die Brautius in Martyrologio poëtico sic illis accinit:

Tangere sunt habiti digni veneranda Benignus
      Et Charus, soli præsulis ossa sacri.

[Malsesini, in ecclesia S. Stephani; ubi honorifice] Quid velit poëta, ex sequentibus intelliges. Castellanus eosdem etiam hoc die refert. Silent tamen Martyrologi antiquiores.

[2] Itaque SS. Benigni & Chari (verba sunt Augustini Valerii fol. 18) eremitarum corpora requiescunt Malsesini, diœcesis Veronensis, in ecclesia S. Stephani, ut ex literis in pariete post altare majus ipsius ecclesiæ [legitur,] ut infra: “Anno Domini MCCCXIV, Indictione XII, de mense Maii, tempore fratris Gregorii, archipresbyteri ipsius plebis, inceptum fuit opus istius Truinæ, & eodem anno perfectum. Et de mense Novembris ven. pater, dominus frater. Thebaldus, Dei gratia episcopus Veron. diligenter reposuit reliquias, seu corpora SS. eremitarum Benigni & Chari, involuta quodam pallio, in quadam arca pulcherrima de petra excisa sub isto altari tempore consecrationis ejusdem. Actum fuit hoc præsentibus multis prælatis, presbyteris, & clericis, atque omni populo astante, præsenti nobili milite ac viro probissimo, domino Cane de la Scala, in Verona & in Vicentia sacri imperii vicario.

Benignus & Charus, uterque merito clarus,
Sub hoc altari meruerunt digne locari.
Sancti Zenonis, urbis Veronæ patroni,
Hi duo transferre reliquias commeruere.
Pontifex Thebaldus hos colit, atque Rotaldus:
Rotaldus in vita; Thebaldus tumulat ita.”

[3] Est ecclesia S. Stephani una, opinor, ex triginta sex archipresbyteralibus diœceseos Veronensis, [an. 1314 locata eorum corpora, erectumque sacellum:] quas enumerat Ughellus tom. 7, & sequenti, ubi appellatur S. Stephani de Malcisione. Sed quid sibi velit Truina in textu descripto, assequi non potuimus; eodem tamen modo exprimitur apud Ughellum in episcopis Veronensibus tom. 5, col. 849. Franciscus Pona in Vita SS. Benigni & Chari, sicut & Cornelius Curtius, qui eam ex Italica Latinam fecit, sacellum intelligunt magnificum, quod a Theobaldo in ecclesia S. Stephani Sanctis hisce post altare majus erectum sit. De Theobaldo videri multa possunt apud Ughellum ibidem a col. 839. Sedit Veronæ per annos 34, mortuus nonagenario major anno 1331. Rotaldus vero eamdem ecclesiam administravit ab anno Christi 802 usque ad annum saltem 824, ut idem auctor docet ibidem a col. 599. Hic non tantum viventes Benignum & Charum in pretio habuit, ut patebit ex narratione mox danda; sed etiam defunctos; siquidem eos, ut auctor est Hieronymus dalla Corte Hist. Veron. lib. 4, pag. 189 sepeliri curavit in ecclesia S. Zenonis [in Malsesino,] ubi, inquit, ad hodiernum usque diem reperiuntur, hoc est usque ad annum 1594, quo Historiam ille suam edidit. Consequens est, ut eadem sit ecclesia Malsesini S. Stephani & S. Zenonis; si tamen hic vera prædicat. Addunt citati Curtius & Pona, celebrem eis diem ab eodem Rotaldo assignatum fuisse XXVI Julii; sed unde tantam hujus festi antiquitatem eruerint, nec ipsi dicunt, nec ego comperi.

[4] Ceterum quamquam Malsesinenses præcipuam reliquiarum partem, [quamquam & alibi reperiantur aliquæ reliquinæ.] atque adeo amborum corpora conservent; non nullæ tamen earum ad alias Veronensium ecclesias devenerunt; puta ad S. Thomæ Cantuariensis per Theobaldum episcopum anno 1316, quod tradit Ughellus tom. 7, col. 1452; aliasque, quas in laudatis Monumentis SS. episcoporum Veronensium assignat Augustinus Valerius; ut ad S. Firmi minoris, fol. 79; ad S. Mariæ Magdalenæ, fol. 84 verso; ad SS. Teuteriæ ac Tuscæ, fol. 87 verso; ad S. Zenonis in Oratorio, fol. 88. Nunc ex eodem auctore ea subjicimus, quæ de SS. Benigni & Chari gestis propemodum sola in antiquioribus monumentis supersunt. Hæc fol. 18, e vetusto ecclesiæ cathedralis Veronensis Lectionario desumpta, sic habent:

[5] Cum Rotaldus Veronæ episcopus, & Pipinus, Caroli Magni filius, una cum universo clero & populo Veronensi, [Vocantur e solitudine ad translationem S. Zenonis.] S. Zenonis corpus ex sua ecclesia in Oratorio in majorem ejus ecclesiam transferre tentarent, & nemo sancti viri ossa attingere auderet, quod divinum quoddam ex loco, ubi jacebant, timorem incutiens omnes propemodum exanimaret, SS. Benignus, & Charus ejus discipulus, qui in vertice præcisi montis in ora Benaci prope Malsesinum loco solitario vitam eremiticam degebant, fama sanctitatis illorum audita, Veronam ab episcopo & rege (Deo inspirante) ad illud sacrum opus accersiti, soli suis meritis digni habiti sunt, qui illud sanctum corpus contingerent atque transferrent.

[6] [Benigni miraculum, & severitas in semet ipsum.] Beati illi Viri quantum miseris omnibus compaterentur, quamque duriter vel levissimum quodque peccatum in se ipsis castigare consuescerent, hinc facile dignosci potest: nam cum diabolus eis prohibere conaretur illud opus transferendi sancti viri corporis; & ob eam rem suo maligno impulsu illis, Veronam contendentibus, merulam immisisset, quæ perstrepentibus alis, voce clocitante, per angustum & præruptum callem transvolitando, tamquam sinistrum omen portendens, eos ab incepto revocaret, sanctus Benignus avim abjuravit *, ne ab eo loco dimoveretur, quousque Veronam redirent. Verum cum rediens, eo in loco merulam jacentem vidisset, ratus eam quiescere & suum adventum præstolari, accessit, ut illam excitaret & dimitteret. Sed mortuam illam conspicatus, quadraginta dierum arctissimum jejunium sibi indixit, dicens, venia, non morte, dignam fuisse; quippe quæ irrationabilis esset, & instinctu dæmonis deliquisset. In cujus rei memoriam merula ex ære conflata eo in loco pependit. Hactenus Lectionarium in opere citato, ubi mox subditur: Prædicta merula ex ære nostris etiam temporibus (anno 1576) super altari majori S. Zenonis in monte Malsesini asservatur.

[7] [Hæc translatio facta circa an. 809.] Eamdem historiam paulo succinctius narratam dedimus ex Petro Calo ad diem, quo de S. Zenone est actum, duodecimum Aprilis pag. 75, num. 2 & 3; ubi id imprimis notandum est, quod Benigni discipulus non Charus, sed Lazarus appelletur; sive utrumque hoc illi nomen fuerit, sive alterum error adscripserit: primum certe passim occurrit; non item secundum. Porro ex utroque instrumento tum citato tum recitato pronum est colligere, quo tempore res hæc acciderit, floruerintque adeo Sancti nostri: nam ex Lectionario quidem constat, id factum nec ante annum 802, quo Rotaldus sedem primum Veronensem adeptus est; nec post annum 810, diemque VIII Julii, qui Pippino, Caroli Magni filio, supremus fuit: ex Calo autem id contigisse statues haud sane diu ante obitum Pippini; quandoquidem juxta illum contracta primum fuerit & frequenti firmata consuetudine Pippinum inter & Rotaldum jam episcopum familiaritas; tum ex ea natum de illustrando S. Zenonis sepulcro commune consilium; atque ædificata tandem ecclesia de politis marmoribus & tumulus fabricatus, opere utique regio, cui annos aliquot insumi necesse fuerit, antequam absolveretur, sanctique Zenonis transferri eo possent reliquiæ. Hæc, nisi fallor, Hieronymum dalla Corte moverunt Hist. Veron. lib. 4, pag. 187, ut hanc translationem usque ad annum Christi 807 differret; longius eam forte protracturus, si biennio serius, quam ipse statuat, vixisse Pippinum novisset. Hunc interim sequuntur aliqui recentiores.

[8] Atque hæc sunt, quæ de SS. Benigno & Charo vetustiora produnt instrumenta. [Quæ præterea de ipsis narrantur a recentioribus,] Neque vero siquid præterea solida fultum auctoritate apud Veronenses superfuisset, id Bagatæ, Peretti, ac Valerii accuratam in istiusmodi rebus conquirendis effugisset facile diligentiam. Viderunt illi alia suis temporibus recentia; sed minime probaverunt; uti ex his eorum verbis fol. 18 verso liquet: Hinc patet, libellum illum Antonii Bressanini de sanctis viris Benigno & Charo, vulgari lingua conscriptum, veridicam narrationem seu historiam non continere. Itaque operæ pretium non duxi, si in illam Vitam inquirerem. Multo minus adduci potui, ut Vitam hic ederem, quam sive Italice dedit Franciscus Pona anno 1636, sive anno sequenti Latine Cornelius Curtius. Quamquam enim eadem utrobique continet, quæ modo dedimus; tamen neque hæc ipsa, neque quæ his adjiciuntur, ullo vetustiori teste tabulave productis in medium asseruntur: neque proinde majorem fidem merentur, quam talium scriptorum ætas exigit; nisi aliunde confirmentur.

[9] Porro quæ isti rebus huc usque relatis addunt, paucula sunt; & primum quidem, [indigent probatione.] SS. Benignum & Charum Veronæ natos volunt; deinde eremitas fuisse Augustinianos; præterea sculptores, ut qui imaginem illam Deiparæ effinxerint, quæ nomine Matris Pietatis seu misericordiæ in æde Augustinianorum Veronensium ad S. Euphemiam percelebris est; denique vita defunctos esse paucis annis ab instituta S. Zenonis translatione, & quidem eodem ambos die XX Julii; ut etiam diserte affirmat dalla Corte lib. 4, pag. 189. Tintus tamen de Nobilitate Veron. lib. 5, cap. 12 assignat natalem eis diem XXVI Julii; credo, quod ille Beatorum cultui sacer erat. Quorum omnium solida desiderantur merito fundamenta; quantumvis eorum aliqua scriptores quidam Augustiniani ex Curtio adoptaverint; ut Nævius in Eremo Augustiniana pag. 299, & Elssius in Encomiastico Augustiniano pag. 122. At Pamphilus in Chronico, Simplicianus Sammartinus, Ludovicus Torellus (qui tamen Bononiæ in Italia scripsit anno 1647) in Vitis Sanctorum Ordinis Eremitarum S. Augustini, Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, horum Sanctorum ne mentionem quidem uspiam, quod viderim, faciunt; nedum illos inter suos recensent.

[ANNOTATA]

* an adjuravit

DE S. GLISENTE SEU GLISENTO CONFESSORE
IN TERRITORIO BRIXIANO

Forte SEC. IX.

SYLLOGE.
De aliquali cultu & mirabili Vita.

Gliscentus confessor, in territorio Brixiano (B.)


AUCTORE J. B. S.

Sanctum hunc qualemcumque, sacris omnibus Fastis, & quidem Ferrario diligentissimo cetera Sanctorum Italorum, & maxime sibi vicinorum collectori, plane incognitum, refodisse alicunde videtur Obittus Capuccinus, de Nobilitate Brixiæ, apud Bernardinum Faynum in Martyrologio Brixiano hoc die, [Fastis omnibus incognitus,] ubi refertur, in Domino obdormivisse die VI Augusti; nisi antiquior sit M. R. P. Eleutherius de Palazolo prædicator Capuccinus qui historiam vitæ scripsit, infra repudiandam, apud quem nec dies nec annus notari potuit, quibus Sanctus obierit, utpote de quo non nisi obscurissima memoria apud Brixianos olim superfuisse videtur. Id certum asserit Faynus, circumvicinis populis devotionis ergo visitari ejus oratorium ad speluncam, in quo corpus ejus creditur depositum, nempe in territorio Bertii Vallis Camunicæ erecto, ubi olim Sanctus vitam exegerit. Porro idem ipsum oratorium ab episcopis Brixiæ per longa secula recognitum hodiedum superest, præcipuum, quod quidem noverim, cultus S. Glisentis monumentum.

[2] Fatetur laudatus Faynus, in visitatione apostolica S. Caroli Borromæi, quia pollutum & profanatum fuerat, [ex iis quæ Faynus adducit] interdictum, quod sanctissimum Cardinalem facturum non præsumitur, si tanta fuisset loci istius & constans antiqua veneratio. Sed postea, inquit idem scriptor, anno MDCXIII, sedente Brixiæ episcopo Joanne Francisco Cardinale Mauroceno, ab Antonio Francisco Botio, primicerio collegiatæ SS. Nazarii & Celsi, & protonotario apostolico, in hac parte ejus commissario, ab interdicto restitutum; ut liquet instrumento rogato per Simonem Hieronymum Beccagustum notarium Eseni VI Augusti, apud Communitatem Bertii servato. A populis hac ipsa die (XXVI Julii) devotionis ergo invisitur, forte quia ab illis, de terra Collii furatum, ut fertur, aliquando ejus corpus, sub hac die restitutum fuit. Mons etiam, ubi is Sanctus latitabat supra terram Bertii, sancti Glisentis nomen sortitus est.

[3] His, opinor, innixus Faynus sanctum Glisentem istum jam dicto Martyrologio suo Brixiano hoc die inseruit, [in Marlio Brixiano] sumpto brevi elogio ex citata jam a me Eleutheriana historia, vel ex æque miranda inscriptione brevi recitanda, in hunc modum; Brixiæ (voluit dicere in Brixiana ditione) sancti Glisentis confessoris; qui miles Caroli magni contra paganos cum decertasset, divino perculsus lumine, vitam cælestem apud vallem Camunicam, in summa asperitate aggressus est; animalibus illi quotidiana præbentibus alimenta. Cælum deinde petiit, dignus ut in ejus speluncæ loco, designante columba, ecclesia erigeretur. Paucis istic multa complectitur, populari haud dubie traditione narrari istic solita, quæ qua firmentur auctoritate, equidem explorare nequivi hactenus; Sanctum hic non admissurus, nisi Fayni dictis fidem habuissem, quo usque de cultu aliquo testimonium dicit non omnino rejiciendum. Addit etiam, in ecclesia parochiali illius loci exstare pictam effigiem hujus, amictu eremitico indutam; perantiquam quidem, & quæ prius erat in dicto oratorio, sub qua sequens ejus vitæ legitur antiquum monumentum.

[4] Hic est sanctus Glisentus Gallicus, qui tempore Caroli regis fuit miles strenuus & virilis; [cultu aliquo gaudere videtur:] & una cum rege tempore paganorum luctabatur pro fide Christiana in valle Camunica. Tandem illuminatus divino spiritu, ascendit super hunc montem, & hic dixit vitam eremiticam; cui, Deo favente, apparebat quotidie quædam ursatula portans ei poma & alia silvestria pro suo alimento. Concurrebat etiam ovis cum suo lacte, quam sæpe mulgebat. Hoc modo in hac spelunca vitam suam secreto finivit. Multi pie quæritantes ejus corpus, viderunt columbam portantem ligna & folia super hanc speluncam pro ecclesiæ ædificatione, & ipsi appropinquaverunt; ubi multis miraculis illustrati, in ejus honorem hanc ecclesiam ædificaverunt. Hactenus inscriptio quæ vel ex Eleutheriana oratione contracta fuerit, vel forte ipsa materiam condendæ historiæ præbuerit. Quam ætatem sapiat, non divino; recentiorem esse, quam ut fidem faciat, evidenter probat tot prægressorum seculorum de Sancto æque ac ipsius gestis silentium.

[5] Ceterum ecclesia ista seu oratorium, & perseverans populi veneratio ab Ordinariis saltem permissa, unicum est argumentum quod me ad admittendum Sanctum impulerit, [at rejicienda est vitæ historia,] nam si ad historiam Eleutherianam recurratur, ea merum drama est, seu pie meditata comœdia, ex qua sola si probanda esset Viri sanctitas, me quidem judice, tota corrueret. Est ea Ms. Italicum in 4, paginarum circiter novens, minuto charactere, quarum sex & dimidia excidium Gothorum & Longobardorum satis mire decurrunt; deinde Carolum magnum cum S. Papa Leone III & septem aliis episcopis per agrum Brixianum mirifice circumducunt, castra plurima comitum Judæorum & ethnicorum, ibidem dominantium, quorum nomina Brixiam derivari potuerint, gloriose expugnantem, ad fidem Christianam omnes convertentem atque ecclesias ubique exstruentem, quas innumeris indulgentiis & Papa & episcopi certatim ditaverint. Porro Gliscus iste, Glisentes vel Glisentus, Gallus seu Francus militiæ pertæsus, bona Caroli venia solitudinem subiit, atque in montem se recepit, ubi ab ursa & ove sustentatus, tandem sancte mortuus sit, aliis fictionibus exornatus. Quæ omnia ut impossibilia non esse, ultro & libenter fateor; alia certe quam scriptoris novissimi auctoritate fulcienda esse, prudens quilibet rerum æstimator facillime intelligit, ut hujusmodi centoni Latine vertendo edendove supersedendum omnino censuerim.

DE S. SIMEONE MONACHO ET EREMITA.
IN MONASTERIO S. BENEDICTI DE PADOLIRONA PROPE MANTUAM IN ITALIA.

Anno MXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Simeon monachus & eremita, in monasterio S. Benedicti de Padolirona, prope Mantuam in Italia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Sancti canonizatio, cultus, reliquiæ.

Sanctus hic Simeon ab alio synonymo, recluso Trevirensi, de quo egimus ad Kalendas Junias, plane diversus est; tametsi eodem propemodum tempore uterque vixerit: quod obiter monuisse satis est: res enim tam est perspicua, ut probari non debeat. [Celebratur hoc die S. Simeon juxta Martyrologia] Obiit noster hoc die, ut ex Actis patebit cap. 6, num. 58: eodemque celebratur apud Martyrologos; ut in codice Usuardi Strozziano, quod in auctariis annotavimus; ubi annuntiatur his verbis: Monasterio sancti Benedicti, in agro Mantuano, sancti Simeonis, monachi & eremitæ, qui multis miraculis clarus, in senectute bona quievit. Secuti sunt Maurolycus, Galesinius, Felicius, Ferrarius; Benedictini, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus; aliique passim post Martyrologium Romanum, quod iisdem verbis utitur, quæ nunc dedimus ex codice Strozziano.

[2] Colitur ergo S. Simeon in monasterio S. Benedicti in agro Mantuano, de quo ita Arnoldus Wion, [in cœnobio Padolironensi;] Duacenus quidem & in Belgio natus, sed ejusdem tamen deinde monasterii filius: Fundatum est atque constructum hoc amplissimum sancti benedicti cœnobium a Tedaldo duce, avo illustrissimæ ducissæ Mathildis, non longe a civitate Mantua inter Padum & Larionem fluvios, unde postea Padolironis nomen accepit, anno Domini DCCCCLXXXIV: auctumque est deinde tum privilegiis, tum etiam opibus a Bonifacio duce, marchione & comite, ipsius Tedaldi filio, ac præfata Mathilda, ejus filia; quæ ibidem, moriens, sepulta est anno Domini MCXVI. Qui plura volet, adeat illum in Martyrologio Benedictino ad hunc diem; aut potius Benedictum Bacchinium, qui longam cœnobii hujus historiam Italice libris omnino quinque complexus est, quibus adjecit copiosam monumentorum, ex archivo ejusdem erutorum, supellectilem. Docet ille tamen lib. 1 a pag. 15 usque ad 25, nesciri determinatum annum fundationis, licet assignari soleat annus Christi 1007 ex præcipua comitis Tedaldi charta; cum satis certo constet, eam ante annum illum fuisse peractam. Ex hoc auctore derivavit præcipue Mabillonius, quæ de hac abbatia retulit in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 1007.

[3] [ubi festum agitur cum Octava & Officio proprio;] In hoc, inquam, cœnobio, cujus aliquamdiu pars aliqua censeri potunt, in quo extremam vitæ periodum absolvit, apud quod corporis depositum recondi moriens voluit, obtinuitque, celebratur imprimis S. Simeonis hodie anniversario sollenique cultu memoria. Testantur id Officia a Padolironensibus jam olim recitari solita, tum antiquum illud, de quo meminit citatus Wion, tum aliud recentius, quod ad regulas Breviarii noviter recogniti concinnavit, ediditque Symeon Bascheria, ejusdem cœnobii monachus, Mantuæ anno 1617: utrumque per Octavam expanditur. In postremo (nam aliud non vidimus) antiphonæ, hymni, responsoria omnia propria sunt, ex Actis Sancti composita, nec quidquam aliud asserentia; quæ proinde hic adscribere visum non est. Lectiones ipso die in primo nocturno quatuor assignantur ex libro Sapientiæ: Justus si morte præoccupatus fuerit &c. in secundo quatuor sunt propriæ, Sancti Vitam integram compendio referentes, nec sine interpolatione, ut suis locis notabimus; in tertio denique tres sunt Lectiones ex homilia S. Gregorii in Euangelium Lucæ, Sint lumbi vestri præcincti; pro quarta vero Lectione idem Euangelium totum recitatur. Infra Octavam, diebus alio festo non impeditis, præscribuntur psalmi feriales, cum tribus Lectionibus, quarum priores duæ ex Vitæ nostræ initio, tertia ex Patribus Hieronymo & Augustino assumuntur. Die octava fit Officium, ut in ipso festo, nisi quod in primo nocturno Lectiones ex libro Ecclesiastici depromantur: Beatus vir &c.; in secundo ex Actis nostris; in tertio autem ex homilia S. Hieronymi in Euangelium Matthæi, Ecce nos reliquimus omnia.

[4] Peculiaria quoque Officia in aliis quibusdam Benedictinæ familiæ monasteriis olim de Sancto nostro præscripta fuisse non ambigimus; [quamquam & alibi propria fuisse videntur apud Benedictinos:] quamvis ea nobis videre non contigerit. Argumento esse possunt hymni ad Vesperas, Matutinum & Laudes in festo S. Simeonis, quos legere est hoc die in Ligno vitæ lib. 3, pag. 235 & 236 apud Wionem, erutos, ut asserit, ex Breviario pervetusto ecclesiæ monachorum S. Mariæ de Maguzano; quod cœnobium est Ordinis S. Benedicti in diœcesi Veronensi. Quid ni & alibi mos idem invaluerit? Erat certe cur eum singulari præ reliquis affectu prosequerentur Benedictini, non eo solum, quod apud eos habitasset, sepultusque clareret miraculis; verum etiam, & præcipue, quod eorum sese Ordini quodammodo addixisset; dum in omnibus ab ore nutuque abbatis Padolironensis pendere ad extremum usque spiritum voluit; ut habetur ex Actis cap. 5, num. 45.

[5] Promoverunt ipsi certe non segniter apud Romanum Pontificem publicæ venerationis ejus causam; [qui causam canonizationis ejus promoverunt, obtinueruntque] siquidem ad eam agendam allegatos a Bonifacio marchione Mantuano in Urbem Benedictinos, & inter illos quidem auctorem Actorum nostrorum, fuisse, ex historia miraculorum cap. 2, num. 16 colligitur: neque vero rem hanc minus feliciter quam prompte confecerunt, non eodem quidem anno 1016, quo in cælum evolavit, quod asseruerat Florentinius in Historia Mathildis magnæ comitissæ lib. 1, pag. 16, quem in eo carpit laudatus Bacchinius lib. 1, pag. 32; neque etiam anno 1017, quem assignat Donesmondus in Hist. eccles. Mantuana lib. 3, pag. 187, cum ex historia miraculorum id serius factum videatur; sed tamen sub eodem Pontifice summo, sub quo vivere Sanctus desierat, Benedicto VIII, qui Petri Cathedram non ultra annum Christi 1024 tenuit: hunc enim solennes S. Simeoni honores decrevisse Wion, Mabillonius, Bacchinius, aliique consentiunt, etiam ipsa Vita prior in Officio Padolironensi, licet ibi per errorem pro Benedicto VIII expressus legatur Bonifacius VIII; quod mirum est, non observasse Papebrochium nostrum in Historia chronologica patriarcharum Hierosolymitanorum num. 191; cum Bonifacius Papa ab ejus rationibus chronologicis ibi duobus cum dimidio seculis ampliusque distaret: & Benedictum, non Bonifacium, ipsa exhibet epistola, quam vulgavit pridem Wion, ac post illum Mabillonius hoc loco post miracula, ubi & in Ms. nostro legitur in hæc verba:

[6] [apud Benedictum Papam VIII ante annum 1024,] Epistola Benedicti Papæ de canonizatione & constructione ecclesiæ sancti Simeonis monachi. Benedictus Episcopus, servus servorum Dei, Bonifacio, gratia Dei marchioni inclyto, salutem carissimam cum benedictione Apostolica. Requisitis * judicium nostrum, sicut dignum fuerat, utrum in honore Simeonis, nuper sanctificati, quod opera probant & innumera ac diversa miracula testificantur, liceret vobis ecclesiam construere, & ejus venerabile corpus honorifice collocare ibidem. De quo respondemus: si ita coruscat miraculis, ut vester homo nobis asseruit, ædificate ecclesiam; collocate in ea eumdem: juxta quem altare consecrari rogate; in quo reliquiæ Sanctorum antiquorum recondantur cum sacratissimo Corpore Domini nostri Jesu Christi: & sic demum divina Mysteria celebrentur. Tractate eum ut Sanctum. * Sanctus Sanctorum reddet * vobis mercedem Sancti; sicut ipse dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet. Ipse inspector est renum & cordium; & ipse illi dignam compensationem remuneret; & vobis pro tanto desiderio suam indulgeat gratiam. Amen.

[7] [qui permisit Sancto ecclesiam & altare erigi;] Observa hic obiter ritum canonizationis seculo undecimo usitatum. Deinde, ecclesiam, de qua ædificanda hic agitur, ipsam illam fuisse, quæ eodem seculo appellata reperitur in testamento Borelli ecclesia S. Benedicti & S. Simeonis, teste Bacchinio lib. 1, pag 34; neque adeo diversam fuisse a basilica monasterii Padolironensis, quæ occasione canonizationis hujus erecta de novo fuerit ingenti opere atque impendio; quippe cujus fabricæ insumpti sint anni ut minimum viceni; quod ex epistola S. Leonis PP. IX recte arguit ibidem Bacchinius: creatus enim summus Pontifex creditur Leo anno Christi 1049; litteris vero suis novam ecclesiam consecrari jubet una cum altari in honorem S. Simeonis, cujus corpus simul imperat elevari. Edidit epistolam illam Bacchinius ibidem pag. 35 post Wionem ac Mabillonium; est & in Ms. nostro post eam, quam supra dedimus: & sic habet:

[8] [quæ S. Leo PP. IX consecrari jussit, unaque corpus elevari] Epistola Leonis Papæ de veneratione sancti Simeonis monachi. Leo Episcopus, servus servorum Dei VV. Mutinensi episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Mirabilis Deus in Sanctis suis, gloriosus & mitis, magnæque misericordiæ, & super malitiam præstabilis, multorum fidelium ut vera comperimus relatione, centupla remuneratione donavit sancti sui confessoris meritum & laborem * Simeonis reverendissimo abbati sancto Benedicto; cui exhibeatur honor, adjuncto sibi socio Simeone monacho & eremita ac diacono. Mantuanus episcopus novam ibi consecrabit ecclesiam; cui volumus ut exhibeas honorificentiam: scilicet interesse te volumus huic consecrationi, & hujus corporis elevationi: & altare in ejus honore consecretur, quem Deus summa virtutum clarificavit dignitate. Amen.

[9] Notandum vero, nullum hic quidem annum assignari, [per episcopos Wibertum & Martianum.] quo data sit epistola; cum tamen S. Leonis esse ab omnibus statuatur, sequitur, illam nec anno 1049 priorem, nec posteriorem anno 1054 posse censeri; imo hoc ipso anno scriptam fuisse existimamus ex conjectura paulo inferius proponenda. Hinc Mabillonius duplex illud VV, quod initio epistolæ occurrit in Ms. codice, quem secutus est, aliter interpretatur, quam vel Wion vel Bacchinius, qui pro litteris illis exprimunt vocem Venerabili, quod etiam sensit, qui Ms. exemplar nostrum exaravit, dum gemino VV superne adjecit syllabam li; at rectius exponere videtur Mabillonius, dum notat, VV. significare Wibertum: nam is erat receptus tum temporis scribendi modus, ut pro ipso nomine prima tantum ejus littera exprimeretur. Erat vero, sedente Romæ S. Leone, Mutinensis episcopus Wibertus, qui & Vibertus dicitur, creatus, juxta Ughellum tom. 2, col. 144, anno 1038; defunctus eodem, quo sanctus Pontifex, anno 1054; qui & Martiano sive Martiali, quem hic designatum putamus, episcopo Mantuano, fatalis fuisse videtur, apud eumdem Ughellum tom. 1, col. 931. Papebrochius loco paulo ante citato iisdem litteris, nisi fallor, designari credidit Varinum, episcopum Mutinensem; verum hic ante Pontificatum S. Leonis e vita dudum excesserat.

[10] Patet etiam ex hac epistola, novam illam ecclesiam, [Erat autem hæc ecclesia cœnobii primaria.] de cujus consecratione agitur, S. Benedicto ac S. Simeoni communem fuisse; neque adeo oratorium illud parvum intelligi, quod Bacchinius pag. 34 positum fuisse narrat intra septa monasterii, quadraginta circiter passibus ab ipso monasterio dissitum in loco tugurii, quod Sanctus incoluerat; sed primariam, ut modo dictum est, cœnobii basilicam: hæc enim proprie ecclesia vocitari poterat, non illud: & in hac Sancti corpus conditum fuit, non item in illo; uti etiam ex Wione discimus, cum de suo tempore affirmat: Et nunc sepultus jacet [S. Simeon] in altari, suo nomini dicato, ad sinistram ecclesiæ nostræ, statim in ingressu; ubi usque hodie miraculis coruscus claret: quo loco diu ante quieverat, ut liquet ex appendice Bacchinii ad historiam sæpe memoratam pag. 24. Nunc vero eadem ecclesia elapso seculo ad aliam formam reducta est, ut idem auctor testatur, opus dirigente Julio Romano, pictore & architecto per Italiam celebri.

[11] Dicebam modo, epistolam S. Leonis scriptam videri anno Christi 1054; [Rem dilatam, denuo imperat Alexander PP. II.] opinionem hanc injecit epistola Alexandri Papæ II ad Helisæum episcopum Mantuanum, quam ex codice Padolironensi Ms., item ut præcedentes, protulit Mabillonius, ut sequitur: A. Episcopus, servus servorum Dei, H. Mantuano pontifici salutem & Apostolicam benedictionem. Visis litteris, quas antecessor noster, beatæ memoriæ Papa Leo, conscribi fecerat de corpore Symeonis monachi & eremitæ; ejus sanctitate confisi, quidquid ipse laudavit, nos laudamus. Ad hoc autem perficiendum Ferrariensem seu Veronensem episcopos associamus. Nondum ergo epistola jam producta S. Leonis fuerat exsecutioni mandata. Quam vero ob causam; nisi quia tum data sit, quando imperata facere vel Mantuanus episcopus Martianus, vel Mutinensis Wibertus, vel uterque non potuere, sive jam morbo, sive ipsa morte, quæ ambos anno 1054 sustulit, occupati? Ceterum postrema hæc epistola confirmat egregie; quod prioribus de cultu ac publica S. Simeonis veneratione decretum jam fuerat.

[12] [Aliæ Sancti reliquiæ sunt apud Padolironenses,] Porro non solum Sancti corpus ex eo tempore apud Padolironenses summo in pretio est; sed & alia, quæ ad ipsum aliquando pertinuere; ut cilicium; Psalterium, ac novum Testamentum, litteris Armenicis exarata; & alia non nulla, quæ ipsius Sancti fuisse cognoscuntur, ut auctor est Wion loco jam sæpe assignato; ubi ait, ea istic pro reliquiis asservari, atque in capsula quadam cerni reposita, una cum epistola Arsenii patriarchæ Hierosolymitani, Armenicis item scripta characteribus; quam ipse ibidem Latine versam producit: dedit eamdem & Hippolytus Donesmondus Hist. eccles. Mantuan. lib. 3, pag. 187, & Mabillonius ad calcem miraculorum; imo & Papebrochius noster tom. III Maii in Hist. Patriarch. Hierosol. pag. XLIV & seq. ex scheda, nescio unde accepta, peregrini tamen atque exotici characteris, quæ sic habet:

[13] [quas inter epistola Arsenii patriarchæ Hierosolymitani,] Arsenius patriarcha Hierosolymitanus pro commendatione S. Simeonis monachi & eremitæ. In nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, atque sanctissimi ejus sepulchri, a me indigno famulo suo custoditi. Ego Arsenius, non meis meritis patriarcha Hierosolymitanus, firmo signo sancti Sepulchri omni Ecclesiæ catholicæ salutem & pacem. Precor autem, ad quorum partes Simeon iste monachus & sanctissimus Christianus atque eremita iverit, ut ei benefaciat *, quia bonus atque electus est. [Ad sepulchrum enim Domini ivit; inde venit ad ecclesiam B. Petri apostoli; post hinc ad limina B. Jacobi Galliciam perrexit: atque sic in modum * Apostolorum Deo ac Domino nostro Jesu Christo servientium, circuit totum orbem: & non habuit comitem *, nisi Jesum Christum. Ut magis stupeas; panem non manducavit, nec carnem, nec adipem, neque caseum, nec ova.] Quicumque imperator, sive rex vel regina, sive episcopus, sive abbas, seu marchio, seu comes, vel quicumque Christianus, amore Christi sibi benefecerit, vel eum defenderit, & viam ei ostenderit, quia non scit linguam, sit benedictus a Patre & Filio sanctoque Spiritu: conservet eum Dominus in omni opere bono: benedicat & sanctificet; in die judicii ad dexteram Christus collocet cum electis; quatenus possit audire: Venite, benedicti Patris mei: confirmet Spiritus, & verbum Dei corde perceptum firmiter atque incommutabiliter teneat, ut ab iniquissimo diabolo non possit avelli. Qui vero sibi malefecerit, vel eum injuriaverit, cum damnatis pereat in æternum. Amen. Additur apud Wionem & Donesmondum eodem charactere: Symeon iste monachus est, & eremita, atque Armenus.

[14] [de qua non nulla dubia proponuntur.] Hanc epistolam, quam perperam credidit Græcam fuisse, interpolatam ab interprete Latino consuit Papebrochius, quatenus ea continet tamquam præterita, quæ discedente Hierosolymis in Europam Simeone, adhuc erant futura & Arsenio proinde ignota. Hinc illa ejus exemplo uncis inclusimus. Mabillonius dubitat, rectene ex Armenico in Latinum versa sit; quod si ita est, diversam putat censendam esse ab ea, de qua in Actis fit mentio, quod infra examinabitur. Antonius de Yepes in Chronico generali S. Benedicti Hispanice scripto, ad annum Christi 1016, Hæsi, inquit, ad hanc epistolam. Et primo quidem, qua ratione patriarcha Hierosolymitanus inde fidem facit, Simeonem eremitam adiisse Gallæciam? Secundo autem, pudore suffundendus fuisse videtur mihi Sanctus, si litteras commendatitias circumferret, quibus eum patriarcha viventem canonizaret, tamquam optimum & sanctissimum, narrando pœnitentiam & austeram, quam tenebat, vitæ rationem. Tum ea subdit, unde quivis intelligat, dubiæ prorsus fidei visum illi esse hoc monumentum. Nos id etiam demiramur, cur hujus epistolæ autographum (pro autographa enim asservari illam Padolirone credimus) sit scriptum Armenice ab Arsenio, Sanctum Italis & Hispanis, ad quos ibat, commendante; cum sciret illam in hisce partibus ignotam esse: nam si Simeon, qui Armenus erat, intelligi in Occidente non poterat, ideoque etiam commendandus erat, quia non sciebat linguam, ibi utique notam; quid eum jurvare illic poterat scriptum Armenicum, multo, quam loquela, perceptu difficilius? Tum cur de hac epistola nusquam meminit auctor Vitæ? Cur tum saltem producta non fuit, cum Romæ tam male habitus Simeon episcopum nactus esset Armenum cap. 2, num. 18? Hæc eo tantum dicta sunto, ut lucem huc aliquam afferant, quorum interest; quam ipsi jam pridem Benedictini Hispani Gallique exoptarunt. Vide etiam huc spectantia paragrapho sequenti, num. 25 & 26.

[Annotata]

* Mabillon, Requisistis

* Mab. ut

* al. reddat

* al. gloriam

* Wion legit, benefaciant

* Papebr. legit morem

* alii comparem

§ II. Acta ejusdem; epistolæ duæ Arsenii patriarchæ Hierosolymitani; tempus, quo Sanctus ex Oriente Romam advenit.

De Sancto nostro jam a seculis duobus scripsere quamplurimi, quorum aliquos paragrapho superiori citavimus, [Scriptores; & Acta Sancti,] alios assignant Wion in Martyrologio suo ad hunc diem, & Symeon Bascheria in annotatione, quam Officio Sancti a se reformato, excusoque Mantuæ anno 1617 præfixit. Hos inter præcipuam sane laudem promeritus est ipse Bascheria, quando antiquissima tandem S. Simeonis Acta una cum Officio protulit in lucem, quod nemo eorum, quos mihi quidem videre licuerit, fecerat ante ipsum; tametsi plures haberent in manibus. Vidit enim illa Hilarion, monachus Mediolanensis; quandoquidem presse sequitur in Legendario suo abbreviato, quod tamquam Legendæ Jacobi de Voragine supplementum edidit Mediolani anno 1494; maluit tamen ex opere alieno suum facere compendium fol. 61 verso & seqq., quam illud, ut erat, intactum vulgare. Vidit eadem Baronius manuscripta in bibliotheca Vaticana, ut hoc die notavit in Martyrologio; atque in Annalibus ad annum 1016 ex iis paucula delibavit. Vidit Wionus, ut ostendit lib. 3 ad hunc diem, in membranis exarata in monasterio suo, accurate enumerans Vitæ capita 27, Miraculorum vero capita 13; sed nihil eorum dedit. Vidit Folengius a Wione laudatus, sed inde in Officium Sancti brevem epitomen derivare satis habuit; quæ quidem ad manus nostras non venit; si tamen est illa, quæ nunc in ejus Officio, per Bascheriam ad novam Breviarii formam exacto, ad primam Octavæ diem, seu XXVI Julii, legitur, non admodum profecto fidelis est, ut infra videbitur. Viderunt ea denique etiam alii; siquidem & in codice Mantuano, Mabillonio teste, delitescunt; & in eo, quem nos ipsi feliciter nacti sumus.

[16] [hactenus edita nec integra sunt nec satis sincera:] Solus interim illa publici juris, ut monebam, fecit Bascheria, atque utinam satis integre, satisque fideliter; quantumvis enim nihil eis deesse, nihil abundare putaverit Mabillonius; ideoque ea, ut in Officio Bascheriano impressa receperat, in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 6, part. 1 a pag. 151 fide bona recuderit; est tamen in utroque peccatum aliquid a primo editore: exile illud quidem; ejusmodi tamen, ut si deprehendisset Mabillonius, alia potius exemplaria quæsiturum fuisse non dubitemus. Peccant, inquam, defectu: nam præter prologum auctoris, qui totus est omissus, capitis primi pars nec minima nec parvi momenti rescissa est, ut num. 6 notabimus: nusquam in iis etiam apparet nomen Arsenii. Excessu vero peccant; cum in ipso statim principio Simeonis patrem Hectorem, matrem Felicem, sponsam Stellam nuncupatos fuisse asserunt: ac in parentum quidem nominibus mirum est suppositionis nihil suboluisse sagaci alias Mabillonio: intrusa enim hæc esse, auctor ipse tertio posterius versiculo indicabat his verbis: Hujus denique parentes non novimus &c. Huc etiam refer, quod cap. 5, num. 49, in annotatis littera i observabimus plane aliter apud Bascheriam ac Mabillonium narrari, quam vel in exemplari nostro, vel in compendio Hilarionis, qui Acta genuina omnium primus, ut arbitramur, contraxit, multoque sincerius, quam Folengius, seu quisquis est auctor epitomes, quæ in Officio Bascheriano ad secundum hujus diei nocturnum legitur, quæque præcipuarum, quæ apud auctores recentiores occurrunt, interpolationum officina fuisse videtur.

[17] [qualia nos ex Mss. proferimus,] Nos hic Vitam demum integram puramque proferimus ex codiculo non admodum quidem antiquo, ut apparet; sed eleganter conscripto compactoque; qui præter hæc Acta, & binas Benedicti ac Leonis PP. Romanorum ad calcem epistolas nihil continebat. Servatur in iis ordo codicis Padolironensis, quemadmodum a Wione describitur: Vita namque præter prologum capita complectitur omnino 27; Miraculorum autem historia 13. Illa nos ad sex; hæc ad bina capita more nostro redegimus; primigenia tamen partitione ad marginem annotata. Attulit vero hoc nobis cimelium vir inter eruditos clarissimus Claudius Menetrier Societatis Jesu, cum anno 1670, IV Octobris Roma rediens, per Belgium reverteretur in Galliam: acceperat vero (ut in fronte notatum invenimus) a quodam e nostris ingolstadii; is porro unde habuerit, nescimus. De fide hujus codicis ambigere certe non possumus: nam prologum & caput primum Vitæ usque ad numerum nonum, itemque miracula post mortem omnia, quæ eatenus tantum describi curarunt. Majores nostri ex codice bibliothecæ Vaticanæ num. 1222, cum hoc apographo Romano optime consonant; cetera vero vel non differunt ab editione Bascheriana, vel ubi dissonant, conveniunt rectius cum antiquissima Legenda Hilarionis, quæ ceteris epitomis & multo est fusior, & longe defecatior.

[18] [composita ab auctore coævo Sancti] Diximus, hanc Vitam esse omnium primam ac vetustissimam; idque colligimus eum ex auctoris ætate, tum ex ipso ejus testimonio: fatetur enim, non alia sibi Acta præluxisse, cum ait cap. 6, num. 57: Hæc de beati viri Simeonis virtutibus, quas vivens in seculo gessit, quas etiam in cedulis scriptas invenimus, seu quas a veridicis testibus referri audivimus, huc usque digessisse sufficiat. Non reperit eas ergo digestas, cum ipse digesserit ex variorum testimoniis, partim scripto & schedulis, partim ore prolatis. Inter schedas autem illas haud dubie præcipua reputari debet epistola Arsenii, de qua mox; ut quæ sola docuerit, quidquid Sancti adventum in Italiam antecesserat. Ætatem suam prodit etiam ipse loco non uno: nam in Miraculis (quæ ejusdem scriptoris sunt, ut asseritur cap. 6, num. 57) cap. 2, num. 16, indicat, unum se fuisse ex iis, qui pro canonizando ejusdem sancti Simeonis glorioso corpore sanctam Apostolicam Sedem accesserunt; quod sub Benedicto VIII factum diximus ante annos octo post obitum Simeonis; itaque cum ipso vixit, ut censent ex hoc loco Baronius ad annum 1016, & Bacchinius pag. 31.

[19] Mabillonius Sancto coæqualem fuisse asserit, aut saltem supparem; [vel saltem suppari, & monacho Padolironensi;] quod addere videtur, quia propter idem negotium canonizationis potuerint monachi sæpius Romam adivisse; licet enim sub Benedicto ea fuisset impetrata; non tamen, ut vidimus, mandata tum fuerat exsecutioni; imo ne sub S. Leone PP. IX quidem, a quo denuo novum exsecutionis decretum obtineri debuit; sed suo iterum effectu, ut apparet, frustratum. Ut ut est, supparem fuisse inficiari poterit nemo: quandoquidem cap. 6, num. 55 duorum prodigiorum a Simeone superstite patratorum testes appellat plures, qui ea & coram vidissent & sibi narraverint. Dubium igitur videri non potest, quin hic Simeonis Acta primus collegerit; ignotus quidem & anonymus; sed monachus tamen Benedictinus; ut liquet ex Miraculis cap. 1, num. 6, ubi S. Benedictum appellat alimificum patrem nostrum; & quidem Padolironensis; cum ad Simeonis nostri causam apud Pontificem Romanum agendam destinatus fuerit; quod negotium Padolironensium utique proprium erat.

[20] Scimus esse, qui affirmarint, Sancti hujus Acta conscripsisse Arsenium patriarcham Hierosolymitanum; [quorum partem tantum scripserat Arsenius patriarcha Hierosol.] id enim ait Ughellus in Italia sacra veteris editionis tom. 1, col. 930, ubi de Joanne secundo, episcopo Mantuano; & ante hunc Donesmondus in Historia ecclesiastica Mantuana lib. 3, pag. 387, ubi illa dicuntur inveniri in bibliotheca Vaticana; sed intelligendi sunt de illa tantum Actorum parte, quæ discessum Sancti ex Oriente præcedit: nam quæ postea contigerunt, nec scripsisse scitur, nec scribere potuisse Arsenium. Sed neque priorem illam Vitæ partem ab Arsenio compositam asservari in Bibliotheca Vaticana crediderim; certe qui eam istic viderit, testem hactenus nullum offendimus. Fuisse quidem illam aliquando apud Padolironenses, constat ex auctore nostro, qui eam redegit in compendium, ut profitetur cap. 1, num. 7, quo, item ut num. 1, epistola nuncupatur Arsenii patriarchæ; sed nec ibi nunc illam superesse putem; alioquin enumeranda fuisset inter vetera Sancti elogia apud Wionem multo magis, quam hymni illa recentiores, quos profert; imo etiam magis, quam alia illa ejusdem, ut fertur, Arsenii epistola, quam ibi supra ostendimus cum reliquiis conservari: nam si altera hoc dignior videri potest, quod illam circumtulisse Sanctus putatur; altera tamen hoc ex capite majoris erat pretii, quod gravissimo auctoris nostri testimonio sciretur esse Arsenii; cum de superiori illa dubitantem viderimus etiam auctorem Benedictinum, Historia sui Ordinis, quam Hispanice composuit, ubique celeberrimum.

[21] [in epistola, quæ jam periisse videtur.] Mirabitur forsan aliquis, quod hic epistolam Arsenii; quam initio secutus sit auctor noster, ab edita diversam statuamus; sed mirari desinet, qui rem attentius introspexerit: vulgata namque brevior est; aliam necesse est fuisse longiorem; utpote cujus tantummodo compendium referatur in Actis a num. 3 usque ad num. 8, quod ipsum compendium multo est, quam epistola excusa, diffusius. Vulgata inscribitur (ut publica solent testimonia, quibus ituri peregre commendantur) Omni Ecclesiæ catholicæ; cuicumque imperatori, sive regi vel reginæ, sive episcopo, sive abbati &c. Aliam autem inscriptam fuisse monachis Padolironensibus, testatur anonymus noster num. 3 & 7. Præterea multa sunt ibidem, quæ ex epistola Arsenii affirmat idem scriptor, quorum in vulgata nihil quidquam legitur; ut quod num. 3 habetur de Simeonis ætate puerili, rebusque in ea gestis; de adolescentia ejus ac nuptiis: quod num. 4 & 5 de relicta sponsa, parentibus, ac patria ad amplectendam vitam monasticam: quod num. 6 de arrepta S. Basilii regula (nulla enim in epistola vulgata Basiliani Ordinis mentio fit;) quod ibidem narratur de abstinentia etiam a piscibus, & potu modico solius aquæ; de oleo in solennitatibus adhibito, de cilicio ceterisque vestibus &c. Certissimum ergo videri debet, aliam esse epistolam, quæ nomine Arsenii etiamnum & servatur, & ex Armenico idiomate in Latinum translata legitur; aliam, quæ Actorum nostrorum exordio materiam subministravit.

[22] [Recentiora compendia interpolata sunt,] Jam cum hæc epistola nusquam hactenus comparuerit, in qua forte aliqua paulo distinctius de patria Simeonis, de loco monasterii, atque solitudinis notata fuerant; imo cum illam præter auctorem nostrum nemo a se visam indicet, nemo citet; nullo negotio statuere apud se quisque poterit, quantum accessionibus quibusdam, quæ, nisi ex illa epistola, affirmari non poterant, sit fidei tribuendum; maxime cum seculo demum sexto decimo primum comparuerint. Certe ne ipse quidem auctor noster, quantumvis vel ex ipso forsitan Sancto, vel ex iis, qui cum illo familiariter in cœnobio Padolironensi egerant, discere multa potuerit eorum, quæ ante discessum ex Oriente gesserat, quidquam de iis tamen ausus est asserere, præter id quod in epistola jam dicta legerat; si solam excipias Simeonis patriam Armeniam, gradum diaconatus num. 3, & miraculum in eremo num. 8 & seqq.; quamquam etiam hoc credi non potest de se narrasse humillimus Simeon; atque adeo ex eadem epistola innotuisse auctori nostro puntandum est. Unde ergo habuit Folengus, seu qui epitomen illam Vitæ composuit, quæ in ejus Officio hoc die recitatur, cum ait, locum ejus natalem civitatem Arsamotam fuisse; nomen sponsæ Stellam; cœnobium Basiliani Ordinis, quod sit ingressus, juxta fluvium Eufratem constitutum; desertum vero, quod incoluerit, ad ripas Araxi fluminis? Fallor, nisi ea ex eodem fonte hauserit, unde supra nomina parentum, quæ auctor noster ignota sibi fuisse ingenue fatetur, quod ea non prodidisset Arsenius. Hæc interea secuti sunt Donesmondus & plures alii.

[23] Verum si conjecturis locus est in re non tradita, Baronio potius adhærendum videtur, qui locum solitudinis ejus (quid ni & vitæ monasticæ?) Palæstinam fuisse credidit, [aucta rebus non probatis.] non Armeniam: id enim ex anonymo nostro utcumque colligitur, qui, cum dixisset num. 3 Simeonem in partibus natum Armeniæ, subdit num. 5: Patriam (utique partes Armeniæ) parentesque deseruit … & … Domino gubernante, monasterium petiit. Sic facilius quoque intellegitur, qua ratione Arsenius ei notus & familiarissimus esse potuerit, quod num. 3 affirmatur; si nempe intra patriarchatus Hierosolymitani fines, a quibus procul aberat Armenia, institutum monasticum ac solitarium servaverit: neque enim tanta familiaritas contracta videtur in ipsa urbe Hierosolymitana, cum ad eam ante discessum in Europam Sanctus accessisset: quandoquidem non multo tempore tum ibi fuit, juxta numerum 16. Sed neque verisimile apparet, Arsenium, sive patriarcha jam esset ante discessum Simeonis, sive post ejus discessum creatus, ex Armenia potius, patriarchatui Antiocheno subjecta, quam ex quovis loco patriarchatus Hierosolymitani assumptum ad sedem Hierosolymitanam fuisse: hic ergo, non ibi familiaritati locus fuit & opportunitas. Sed enim his immorari diutius non vacat, quæ cum auctor Vitæ præterierit, divinari magis, quam asseri videbuntur. Quin id potius discutiamus, quod in Actis quidem eodem numero narratur; neque eodem tamen ab omnibus modo accipitur.

[24] Quæritur ergo, quo tempore Sanctus ex Oriente Romam advenerit. [Sanctus Romam advenit an. 983;] Sic habent Acta numero citato: Solitudinis antra deseruit, & orationis studio Romam peregrinus expetiit. Cumque Sanctorum multa corpora circumeundo visitaret … tandem ad oratorium S. Joannis Baptistæ Lateranensis ecclesiæ applicuit, ubi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontificem, Benedictum nomine, cum multis religiosis episcopis, orthodoxis viris, in congregata synodo residere invenit. Locus hic, ut ut planus videatur, perdifficilis est. Alii enim Benedictum PP. VII, alii octavum significari volunt; utrique vero oppositas sententiæ suæ tricas dissimulant, saltem eas, quæ nos vexant maxime. Pro Benedicto VII stat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem; quia Sancti Vita videatur longiorem ejus habitationem in Italia exigere, quam sit ab anno Christi 1012, quo Benedictus VIII ad Pontificatum evectus est, usque ad annum 1016, quo Simeon ad cælum evolavit. Validum sane argumentum Acta perpendenti; præsertim cum ex illo quadriennio non minima pars decerpenda sit, quæ itineribus per Italiam, Hispaniam, Britanniam, Galliam insumpta fuit, antequam in Italia firmum tandem fixumque domicilium elegerit. Validius tamen est, quod ad eamdem sententiam comprobandam producit Mabillonius: nimirum jam habitabat Simeon in monasterio Padolironensi, cum Parmam invisens, a Sigefredo illius urbis episcopo honorifice susceptus est, ut habet Vita nostra cap. 6, num. 51: atqui Sigefredus obiit ante Pontificatum Benedicti VIII; nam juxta Ughellum tom. 2, col. 203 Sergius Papa, Benedicti VIII decessor, in quodam privilegio, abbatiæ Nonantulanæ indulto, Elburgum appellat, Sigefredi in sede Parmensi successorem: diu ergo ante Benedictum VIII advenerat Sanctus; ergo sub Benedicto VII: ergo anno 983, quo solo Benedictus VII Romæ scitur celebrasse synodum, de qua videri possunt Labbeus vel Harduinus.

[25] Enimvero momenta hæc gravia sunt, quibus ego quidem in eorum opinionem manibus ac pedibus ferri me sinerem; [licet cum illo tempore epistola Arsenii excusa] nisi dissimulatum hic aliquid esset, quod in hac sententia videtur inextricabile: nam si anno 983 Romam advenit Simeon, suppositam esse oportet epistolam, quam & nos supra & ipse Mabillonius, aliique Arsenii patriarchæ Hierosolymitani nomine jactatam dedimus, quæque cum reliquiis asservatur in cœnobio Padolironæ. Cedo enim; quo tempore dari potuit Simeoni ab Arsenio? Ante discessum in Italiam (quod epistola ipsa plane exigit,) an post illum? Utrumvis dixeris, falsa est. Etenim si ante discessum aut in ipso discessu Hierosolymitano datam finxeris, hoc est, anno 983; falsum est epistolæ principium: Ego Arsenius, non meis meritis patriarcha Hierosolymitanus &c. non enim nisi annis circiter triginta posterius sedem Hierosolymitanam Arsenius regendam accipere potuit, ut suo loco demonstratum est. Si post discessum Simeonis, imo post annum 1010, ante quem Arsenius patriarcha esse non potuit, datam seu missam potius esse velis in Italiam, in qua jam dudum Sanctus habitaverat; ipsius epistolæ scopus, tenor & forma tota repugnabunt, illudque imprimis falsum erit: Quia non scit linguam.

[26] [non videatur commode posse consistere.] Hæc me, fateor, constrictum tenent; nec dubitarem Bacchinii aliorumque amplecti sententiam, quæ usque ad Benedictum VIII Simeonis adventum in Italiam differt, quando jam patriarchatum obtinere poterat Arsenius Hierosolymis; si eam utcumque probatam, & ab adversariorum argumentis chronologicis, quæ vel ab eis lecta non sunt, vel neglecta, vindicatam viderem. Quid ergo? Epistolam laudatam prorsus abjudicem? Non ausim. Mabillonii argumentum refellam? Nihil suppetit, quo id solide possim. Sequor hunc ergo vel invitus. De epistola, per me licet, quod poterunt, ejus patroni statuant. Porro cetera, quæ in Actis obscura sunt, illustrare conabimur in annotatis ad Acta, quæ subdimus.

VITA
Auctore monacho Padolironensi anonymo & coævo ex codice Ms. Ingolstadiensi, collato cum alio Ms. & editis exemplaribus.

Simeon monachus & eremita, in monasterio S. Benedicti de Padolirona, prope Mantuam in Italia (S.)

BHL Number: 7952


EX COD. MS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Cur Sanctorum Acta scribenda sint.] Quoties, dilectissimi fratres, mira Sanctorum opera frequenter in hoc mundo coruscare videmus, quæ ad utilitatem & incrementum sanctæ Ecclesiæ liquido enitescere fideliter credimus, si hæc talia dum fiunt, dominante nobis inertia, silentio tegimus, negligentiæ corporisque * ignaviæ procul dubio damnari videmur. Unde Redemptoris nostri sententia cohortando nos pleniter instruit, dicens: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Ideoque, fratres charissimi, præclara Sanctorum miracula, quæ in hac præsenti vita coruscant, merito elucidari debent in seculo; quatenus quos propria non excitant merita, saltem visis tot virtutum signis aliquantulum pertimescant, atque a laqueis diaboli, [a] quo captivi tenentur, quandoque resipiscant: videant quoque illorum pia opera, per quæ itur in cælum; eorumque glorifica imitentur exempla, & glorificent Deum Patrem omnipotentem in cælis, qui est per omnia benedictus in secula.

[2] Nunc igitur omissis pluribus Sanctorum gestis, quæ animo occurrunt, [Fides hujus auctoris, & rerum delectus.] ad ea, quæ de beato Simeone, glorioso Christi confessore, proposuimus, fideliter accedamus; ac primitus de virtutum ejus miraculis, quæ per eum Deus omnipotens per intervalla temporum operari dignatus est, quæ vel in vita gessit, vel quæ inibi, ubi gloriosum corpus ejus humatum est, sub nostro tempore visa sunt, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, prout facultas suppeditat, disseramus. Sed quia virtutum ejus signa mira & innumera sunt, quæ in transmarinis, atque Galliarum, nec non Hispaniæ finibus, Deo cooperante, gessit; quæ etiam præ multitudine laboriosum enarrare ducimus; ea tantum, quæ vera fore credimus, & quæ fidei subnixa, fidelium virorum nobis testimonio prolata sunt, huic opusculo includamus; ac deinde, divina nobis favente clementia, ejusque suffragantibus meritis, ea quæ de sancto Viro cœpimus, exequamur.

[Annotata]

* forte torporisque &

CAPUT I.
S. Simeonis patria; natales nobiles; educatio; nuptiarum fuga; vita monastica & eremitica.

I.

Hic itaque vir beatissimus, Simeon dictus nomine, in partibus natus Armeniæ, monasticæ religionis ab ineunte ætate a propositum regulariter tenuit. [S. Simeon, nobilis, Armenus,] Diaconatus officio provectus, postmodum virtutum gressibus viriliter ad altiora conscendens, diebus plurimis eremi cultor fuit. Hujus denique parentes non novimus; sed, sicut reverendissimus Arsenius b Hierosolymorum patriarcha, sibi notus & familiarissimus, nobis per epistolam retulit, ex clara nobilium stirpe prodiens, magistri militum filius fuit. Hic siquidem intra pueriles annos mira & magnifica cœpit agere, voluptatis libitum moderationis freno restringere, corpus jejuniis edomare, spiritu prophetiæ aliquando pollere, orationis assidue laboribus insudare. Cumque jam adolescentiæ tempus sub hujusmodi conversationis studio transegisset, & jam illud immineret, quo juvenilis ætas carnali solet implicari connubio, pater suus, licet invitum, secundum seculi dignitatem, uxoris eum copulavit conjugio.

[4] Quid dicam? Quid referam? Dolori & mœstitiæ Servi Dei compati & consulere volo. [a patre jussus uxorem ducere, sponsam & parentes deserit,] Sed anxietatem & mœrorem cordis ejus retexere penitus ignoro. Quid ageret Servus Dei? Quid ageret? Anxius, trepidus excogitare diu cœpit in animo, qualiter se dissolveret ab uxoris conjugio. Si illam teneret, corporis integritatem violare timebat: si eam dimitteret, infamis in patria turpiter vivere perhorrebat. Tanta igitur ac tali anxietudine die noctuque æstuans, exterius corpus attenuans, interius mentem excrucians, tandem divino animatus oraculo, illud euangelicum sæpe revolvebat in animo: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit: & iterum: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

[5] [& fit monachus Basilianus:] Talibus itaque Redemptoris euangelicis dictis Vir Domini roboratus, patriam parentesque deseruit, cunctis hujus seculi pompis abrenuntians, & uxorem propriam, servata integritate, dereliquit, atque naufragium hujus ærumnosi seculi, ceu procellosi maris tempestate quassatus, nudus evasit; catholicæ fidei clypeo munitus, freno castitatis præcinctus, gladio spiritus, quod est verbum Dei, serventer ignitus, Domino gubernante, monasterium petiit: in quo cœnobitalis vitæ tramitem prudenter amplectens, jejuniis, vigiliis, & orationibus, die noctuque Christo infatigabiliter serviens, in sanctitatis operatione sinceriter vixit.

[6] [deinde in eremo aspere vivit.] Pluribus inde diebus monastico cultu sancti patris Basilii regula approbatus, probis moribus apprime exornatus, ad eremi campum præliaturus exivit: ubi frequenter ab antiqui hostis insidiis lacessitus, crebro cum eo conflictum iniens, adversus tandem ejus impetus triumphalem victoriæ palmam obtinere promeruit c. In qua etiam eremi solitudine, virtute abstinentiæ, carnis maceratione corpus edomans, panem non comedebat; vinum nec alicujus liquoris potum præter solam aquam, & ipsam cum parcitate, bibebat; solis herbarum radicibus vel arborum fructibus contentus, cælibem agebat vitam. Non carnis, nec casei, nec ovorum, nec alicujus pinguedinis utebatur edulio; solius leguminis victum, quo in præcipuis Sanctorum solennitatibus vescebatur, modico ungebat oleo. Sacris artubus asperum cilicium præbebat, nullamque sui corporis partem lineis vestibus tegebat.

[7] [Hæc ex epistola Arsenii patriarchæ Hierosolymitani.] Tali igitur sanctæ conversationis studio vir Domini gloriosus Simeon divinitus informatus, pluribus per eum ab hujus mundi illecebris abstractis, anachoriticæ religionis exemplum præbebat; sicque per semitas justitiæ recte gradiens, omnibus, salutis æternæ fontem sitientibus, iter vitæ cælestis ostendebat. Hucusque de beati viri Simeonis digna conversatione, qualiter imprimis hujus seculi pompam deseruit, vel qualiter monasterium petiit, referente nobis per epistolam venerabilis vitæ Arsenio, Hierosolymitano patriarcha, compendiose digessimus. Nunc ad ea signa, quæ [in] eremitica conversatione, vel quæ per diversa Italiæ loca, Domino cooperante, peregit, stylum vertamus.

II.

[8] Quodam hiemali tempore, dum Vir Dei in eremi solitudine cum duobus fratribus angelicam vitam ageret, [Nivibus ac fame cum suis in eremo periclitans,] tanta desuper nivium moles erupit, quæ omnem cellulæ, in qua manebant, ita aditum circumclusit, quod nemo illorum per septem dies, aliqua cogente necessitate, foras egredi potuit. Videntes autem Dei servi, sese nivium muro exterius circumdari, interius fame cruciari; cum humano nequeunt se juvare solatio, divinum festinanter cœperunt implorare præsidium. Hac ergo tanta ac tam mira nivis magnitudine undique circumsepti, cælestia arma confidenter arripiunt: elevatis in cælum oculis, extensas sursum manus cum clamoribus ad sidera tollunt; flexis genibus, pugnis pectora percutiunt; fusis lacrymis, omnipotentis Dei misericordiam voce flebili expetunt. Quo fletu servus Christi Simeon vehementer commotus, hujusmodi orationem ad Deum lacrymabiliter fudisse perhibetur.

[9] Omnipotens, æterne, & altissime Deus sabaoth, qui cuncta ex nihilo creasti; [Deum exorat;] qui hominem, cum non esset, ad imaginis tuæ similitudinem mirabiliter condidisti, atque ad obtinenda æternæ beatitudinis gaudia conditum mirabilius reformasti; qui Israëliticum populum de Ægyptiaca servitute liberatum, rubrum mare sicco vestigio transvexisti; & eumdem, in deserti regione fame laborantem, cælesti pane, ex supernis imbribus porrecto, affluenter satiasti; quique etiam ipsum, sitis ariditate fatigatum, aqua ex petra producta clementer potasti; succurre nobis miseris, in hac solitudinis angustia constitutis, nivis & glaciei rigore constrictis, nimia famis tribulatione afflictis. Releva nos, Clementissime, tuæ solitæ pietatis auxilio; & ne sinas nos hic exstingui sub acerbæ famis periculo.

[10] Hac igitur oratione completa, illico cervus miræ magnitudinis & formositatis ante ostium cellulæ nivium molibus inhærens, [qui cervum ad ejus cellam direxit,] apparuit; qui cervice deflexa, humiliter nisu, quo poterat, fratribus se famulari desiderans *, sese illis in cibum sponte divino nutu præbuit. Qui videntes bestiam, illuc accedere insolitam, mirifica Dei virtute se visitari crediderunt; ac magnificam ejus clementiam diu percunctando simul mirari cœperunt. Tunc gloriosus vir Dei Simeon, diu mente pertractans, a fundo cordis cœpit diligenter exquirere, quidnam hæc insueta bestiæ visitatio taliter indicaret. Cujus quidem animus inter dubia devolutus, fluctuando cœpit hinc inde discutere, utrum divina clementia, ad refocillanda corpora, an antiqui hostis fraudulenta calliditas, ad subvertendas animas, illam cervi speciem ante oculos eorum adduceret. Plurima ac diversa Dei Famulus inde discutiens, tandem sagaci mente deliberat, quod superna pietas, ad expellendum famis periculum, prædictum sibi cervum ex sua largitate transmiserat; ne pius Dominus ultra permitteret servos suos diuturnæ famis interire exitio, qui Danielem servum suum in lacu leonum quondam pavit per angelum.

[11] Is denique cervus, multotiens est expulsus ab ostio, ne pro acerbitate famis fieret illis in comedendo prævaricationis occasio. [occidendum & famelicis apponendum:] Qui quanto durius expellebatur, tanto frequentius revertebatur. Sed Christi servus Simeon, verus Israëlita, in quo dolus non fuit, quem nulla ventris ingluvies tetigit, quem nulla gastrimargia polluit, quem solus ferarum agrestium pastus usualiter aluit, cibum sibi divinitus ostensum, sicut ei cælitus fuerat imperatum, humiliter suscepit, atque susceptum fratribus comedere persuasit. Nec mora, tunc viri anachoritæ, Dei voluntate jam cognita, venationem nullo modo ex industria petitam, nullo labore quæsitam, sed a Deo sibi collatam, occiderunt; & famelica corpora, jam diutina esurie sauciata, sobrietate retenta, carnis pabulo resecerunt. Unde refecti, prostrati in faciem, divinam protinus majestatem adoraverunt, ejus clementiam collaudantes, & pro tantis suis beneficiis debitas sibi gratias retulerunt.

ANNOTATA.

a Ab ineunte quidem ætate vixit instar monachi, voluptates respuendo, corpus affligendo, orando &c., ut mox dicetur; non tamen jam tum institutum monasticum proprie professus erat; ut patebit ex num. 3.

b Nomen Arsenii omittitur in Lectionibus editis a Bascheria; sed cum hic, tum infra num. 7 consonat cum Ms. nostro apographum, quod habemus, desumptum ex bibliotheca Vaticana, codice, ut in margine notatum est, signat numero 1222; uti & codex ille, quem ex eadem bibliotheca numero alio insignitum in Annalibus citavit Baronius ad annum Christi 1016, num. 4. De Arsenio in Commentario diximus.

c Quæ sequuntur, omissa sunt omnia usque ad numerum 8 in Lectionibus Bascheriæ, atque adeo etiam a Mabillonio. Leguntur tamen verbis totidem in apographo nostro Vaticano: imo etiam, sed per compendium, in Vita, quam edidit Hilarion monachus; qui haud dubie primigeniam Vitam præ oculis habuit; quin & in priori Vita Bascheriana non prætermittuntur, licet expediantur brevissime.

* al. demonstrans,

CAPUT II.
Mors repentina fratris, ejusque ad vitam revocati narratio; iter Sancti Hierosolymitanum ac Romanum; miracula in utroque patrata; calumniarum tolerantia & compensatio.

III.

Unus autem ex fratribus, Stephanus nomine, sancti viri Simeonis verbis restitit, dicens, hoc esse grave scelus: ejus consilio, [Fratrum unus Sancto obstrepens, perit subito;] in quo valuit, derogavit. Miser, quoniam beati Viri salubri consilio credere renuit, ejusque jussui obedire contempsit, repentinæ mortis pœnam citius pro vindicta sustinuit. Mira res; quum frater sub eodem momento, quo Viri Dei verbis fidem præbere noluit, occulto Dei judicio percussus interiit. De cujus repentino interitu mox Jesu Christi servus Simeon admodum tristis effectus, gravi mœrore collapsus, terrætenus totum se prostravit in gemitum; ubi se tantis in lamentis constrinxit, eo usque divinæ pietatis aures precibus pulsavit, quousque superna clementia ejus mota clamoribus, animam Stephani a mortis faucibus ereptam, corpori miserando restituit.

[13] [sed ejus prece redditus vitæ,] Qui vitæ redditus, quo ivit, vel qualiter tam subito ab hac luce migravit interrogatus, fertur tale fratribus dedisse responsum: Cum me, inquit, omnipotentis: Dei jussu (ut vidistis) repentino incursu ab hac vita migrare contigisset, confestim mihi angelus nivei candoris apparuit; qui me suo ducatu ad Beatorum sedes altas sustollens, ad tribunal Judicis præsentavit; ubi pluribus offensis ab antiquo hoste ad medium prolatis, sola me inobedientiæ ac derogationis culpa damnavit. Tunc districtus Judex, æquo libramine judicium pensans, quia præceptis patris mei Simeonis obedire contempsi, tenebris infernorum me pœnas luere merito destinavit.

[14] Cumque hinc inde plures dæmonum spiritus rapaciter inhiarent, [narrat, quid sibi acciderit.] ut ad inferni claustra me raperent; ecce, unus ex cælesti militia nuntius, nimio fulgore rutilans, in medium micuit; qui clara voce, Beatorum spiritibus circumstantibus, dixit: Reddite animam Stephani lacrymis Simeonis; quia divinæ majestatis aures indesinenter compellit *, luctuosæ gemitu plorationis. Qua voce prolata, illico pristinæ vitæ sum redditus, & quanta sit obedientiæ seu charitatis virtus, per cuncta eremi loca, enumerare firmiter a Deo sum monitus. Et sancto Simeoni inquit: Tuis nempe, beate Pater, precibus suscitatus, amissam recepi animam; & mandata Dei, quæ mihi pandere jussa sunt, ac visa infermi supplicia, quæ audita non credidi, viventibus superis terribiliter pandam. Hæc Stephanus retulit, & pluribus, quamdiu vixit in mundo, sicut sibi contigit, reseravit.

IV.

[15] Cumque, longo jam exacto tempore, supernæ pietati placuisset: ut beatissimus Christi confessor Simeon vastam solitudinem desereret, [Hierosolymam veniens liberat 7 energumenos.] atque diversas mundi partes per lucis exempla miraculis illustraret, eremum deseruit: Christo sibi ducatum præbente, Hierosolymam petiit. Et bene Hierosolymam, quæ interpretatur Visio pacis; quia Vir pacis amator plures inter se & a Christo discordes ad unitatem fidei a, & ad pacis gratiam b revocavit. Quam quum Vir beatus humili cultu ingrederetur, quamdam domum horroris plenam introivit, ubi septem humana corpora septem nequissimis mancipata spiritibus reperit; quæ ab ipsis adeo vesaniæ torquebantur furore, quod si quilibet ea niterentur contingere, confestim eos lacerosis morsibus molirentur discerpere. Quibus Vir Dei, divina fretus virtute, constanter imperans, protinus ab obsessis corporibus illos nequam spiritus increpando fugavit.

V.

[16] Non multo post tempore Dei servus Simeon, exacto jam eremiticæ conversationis prælioso tirocinio, [Romæ pro hæretico traducitur a clerico quodam seditioso,] quia sibi divinitus revelatum est, solitudinis antra deseruit, & orationis studio Romam peregrinus expetiit. Cumque Sanctorum multa corpora circumeundo visitaret, quem nullus in orando labor vix aliquando superaret, tandem ad oratorium S. Joannis Baptistæ Lateranensis ecclesiæ applicuit; ubi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontificem, Benedictum nomine, cum multis religiosis episcopis, orthodoxis viris, in congregata synodo residere invenit c. In quo cum devotæ orationis moram (ut ei semper consuetudo fuerat) diu in longum protraheret, unus ex clero, nequitiæ ac superbiæ furore plenus, Simeonem, virum sanctum & catholicum, omnibus in synodo residentibus ore polluto infamavit hæreticum d; & ut eum morti traderet, atque ad necandum eum populum concitaret, talia adversus Virum Dei verba polluto ore delatrabat, dicens: Nonne, inquit, omnes videtis, in visu, in incessu, & totius corporis gestu hominem hunc pravum, & impostorem hæretice agere e? Insurgamus ergo in eum, &, ut ceteri contremiscant, aut lapidibus obruamus, aut vivum igne comburamus. Hæc flagitiose * aiebat, & ejus flagitio plures adjuncti sunt unanimiter conspirantes, qui, instigante diabolo, Virum sanctum, justum, & pium toto conamine occidere moliebantur.

[17] Qua de re Romanus Pontifex cum universo episcoporum collegio turbabatur, & quibus indiciis hoc vere cognosci potuisset, [sed seditione per Pontificem composita,] diligenter sciscitabatur. Aderat tum ibi quidam religiosus & reverendus episcopus, qui ab Armeniæ finibus peregre Romam petens, consilio & sapientia præditus, reverentia sanctitatis habebatur egregius; qui Dominum Papam humiliter adiens, his dulcedinis verbis illum exhortabatur, dicens: Tua, beate Pater, jubente auctoritate, furor populi conquiescat; & quis Vir ille sit, vel cujus professionis, seu qualiter catholicam fidem excolit, me percontante, tua Paternitas recognoscat. Cujus sapienti consilio reverendus Papa credidit; eoque jubente, populi seditio conquievit.

[18] [orthodoxus declaratur:] Tum vero supra memoratus episcopus, virum Dei Simeonem aggreditur, & lingua, qua utebatur, ita eum alloquitur: Quis es? Unde es? Cujas * es? Dic ergo, Frater monache: & si catholicæ fidei cultum tenes, per me iis omnibus innotesce. Ad hanc vocem servus Dei Simeon, qui erat Deo plenus, nusquam vero a sapientia vacuus, denuo quoque interroganti prudenter respondens, catholicæ & apostolicæ fidei perfectionem ita confitendo perdocuit, qualiter per universum orbem Apostolorum symbolum, in Nicæna synodo peroratum, clara voce personuit. Quod cum peregrinus episcopus audisset, famulum videlicet Dei Simeonem plenum fide & sanctitate veraciter cognovisset; magno repletus gaudio, pro reverentia sanctitatis, ejus pedibus se prostravit humilitatis obsequio. Postquam igitur inter se Armenica lingua contulissent ad invicem, ad extremum peregrino episcopo totum de Servo Dei, quod quærebat, innotuit. Quod protinus Papæ ac omnibus qui aderant, virum Dei scilicet Simeonem veræ fidei professorem, justum, & sanctum æternæ Trinitatis cultorem, omnipotentis Dei adoratorem, palam omnibus declaravit.

[19] [clericus vero occupatur a dæmone,] Sed quia Deus omnipotens ultionum dominus est, qui nihil quod injuste culpatur, inultum abire permittit, & impiorum nequitiam ulciscendo consumit; clericum, qui ad necandum Servum Dei populum concitaverat, eadem hora spiritus malignus arripuit, ac pro illata Servo Dei contumelia diutissime volutando vexavit. Videntes autem Romanus Pontifex, ac totus clerus, universusque populus tanta Dei magnalia & mirifica opera, elevatis in cælum manibus simul cum clamoribus omnipotenti Deo laudes & gratias referebant, qui non permisit Servum suum innocentem perimi sub iniquorum præjudicio, nec interfectorem ejus abire sine vindictæ præmio.

[20] [quo per Simeonem liberatus, veniam petit.] Tunc Christi servus Simeon cernens, perversum * clericum ab ultore spiritu crudeliter dementari *, memor euangelici dicti, quo dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos; & alibi: Orate pro persequentibus & calumniantibus vos; compatitur miserrimo clerico. Elevata itaque super eum manu, signum crucis increpando edidit; moxque malignus spiritus, per os vexati turpiter exclamans, ululando evanuit. Eadem vero hora liberatus ab hoste clericus, pedibus viri Dei Simeonis provolutus corruit; ac ingenti gemitu diutissime plorans, se reum, se culpabilem multum accusans, de perpetrato scelere veniam postulavit. Quem Jesu Christi famulus Simeon (ut erat semper pietate & misericordia plenus) corde prostratum, corpore ac mente sanavit; deinde pœnitentia ducto relaxatum sibi scelus clementer indulsit.

[21] At vero præfatus Pontifex, totus clerus, ac universus populus, [Sanctus post hoc & alia miracula clam Roma discedit in Tusciam.] sanctum Simeonem, gloriosum confessorem, læto corde suscipiunt; intra ecclesiastica mœnia honorabili in loco aptum sibi habitaculum tribuunt. Ad quem plures ægri, diversisque languoribus oppressi certatim properant, qui sanitate per impositionem manus sancti Viri recepta, incolumes cum gaudio ad propria redeunt, plurima ei dona ac diversa munera offerentes; quæ Dei Servus peregrinis indigentibus, viduis, orphanis, pauperibusque dispertiens, per illorum manus in cælestem gazam recondendo transmisit. Valde nimirum metuens, ne favorabilis aura, aut populi rumor, ejus facta longe lateque extollendo protenderet, nocte Romam deserens, ad Tusciæ fines, per devia quæque progressus, secreto secessit.

ANNOTATA.

a Vide infra cap. 3, num. 26 & seqq.

b Consule capitis 5, num. 45.

c Adi de his Commentarium prævium.

d Observat in hunc locum Baronius ad an. 1016, num. 5 & seqq., viguisse super omnes in clero Romano odium in hæreticos; tales autem istic per ea tempora reputari fere consuevisse Armenos, ob grassantes in Armenia Manichæorum aliorumque sectas.

e Sic de Manichæis ex habitu atque externa corporis specie judicatum olim fuisse, notat idem Baronius ex Hieronymo dicente epist. 22 ad Eustochium: Quam viderint pallentem atque tristem, miseram, monacham, & Manichæam vocant.

* an compellat?

* al. flagitiosus

* al. cujus

* Baron. legit pervasum

* Baron. tormentari

CAPUT III.
Ejusdem benignitas erga male meritos; varia per Italiam itinera, & crebra in illis miracula; conversio Judæorum.

VI.

His denique ita peractis, pluribusque virtutum signis per ejus merita inibi declaratis, beatus Simeon Roma discedens, maritima loca pertransiens, [Male mulctatur a monachis inhospitalibus,] ad quoddam monasterium casu venit; ubi fortuna, servata suæ naturæ vice, prospera in adversa mutavit: nam fratres scilicet, qui Fratrem debuerant ut Christum suscipere, cœperunt crudeliter verberibus persequendo percutere. Quod scelus dum episcopo civitatis manifeste innotuisset, monachos, qui famulum Domini Simeonem percusserant, comprehendi, & in obscurum carcerem retrudi jussit. Sed verus Christi Discipulus, illius magistri vestigia sequens, qui a Judæis comprehendi, flagellari, conspui, lancea persorari, postremo crucifigi pro mundi salute non horruit, pravorum opprobria non respuit, quæcumque flagella iniqui fratres sibi intulerunt, patienter sustinuit. Ecce nunc, pietate quanta redundat Dei cultor Simeon: intempestæ noctis silentio surgens, inclusos monachos tacite adiit; claustra fusis ad Deum precibus aperuit; ac confidenter exire admonens, & impunitos abire permittens, liberos foras exclusit.

[23] [sed eos beneficio prodigioso convertit.] Egressi quidem, ad pedes Viri Dei velociter currunt, ubi reatum suum diutius flentes, se deliquisse, nequiter errasse accusantes, peccata, quæ in Sancto Dei commiserant, lacrymis puniunt. Quos Christi Famulus benigno (ut semper erat) animo arguendo, obsecrando, increpando monuit Deum & proximum diligere, charitatem habere, hospitem, tamquam Christum, suscipere, per omnia & in omnibus sanctæ regulæ a præceptis firmiter obedire. Qua salubriter exhortatione admoniti, a priftinis vitiis curati, ac per ejus dulcia verba in melius reformati, quod quidem usu pravitatis didicerant, postmodum ad honestæ moralitatis usum permutare studuerunt. Audiens autem supramemoratus episcopus tantam Viri Dei humilitatis constantiam tantamque patientiam, ad se quantocius illum exhiberi jussit, eumque secum, quod * viveret, pro suæ sanctitatis reverentia obnixis precibus manere rogavit. Qui omnino renuens, ad destinatum iter, sicut ei divinitus fuerat imperatum, animum dirigens, se ibi manere non posse omnino denegans, accepta ab eo benedictione, discessit.

VII.

[24] Tum beatus Simeon inde progrediens, ad civitatem, quæ Pisa nominatur, [Pisas adiens diabolum fugat;] recto tramite gressum flectens, diabolum, quasi leonem rugientem, obvium habuit: qui ei dixit: Quo tendis, monache? Cui Sanctus inquit: Quo me Christus ducere voluerit. Quod cum diabolus audisset, ab oculis ejus, velut fumus, evanuit: Dei vero Servus absque pavore iter, quod cœperat, intrepidus tenuit. Ingrediens autem prædictam urbem, cujusdam pauperis domunculam hospitio habuit: fatigatum lassitudine corpus, ut ei semper consuetudo fuerat, pomis & aqua refecit.

[25] [inde jumento mire oblato ad urbem Lucanam deducitur;] Mane autem facto inde exiens, non longe a civitate quemdam hominem cum asino, ad insedendum præparato, in itinere reperit; qui ei ita dixit: Ascende, Domine peregrine, meum ascende asinum, ut ad perficiendum cœptum iter aliquod tibi valeat esse suffragium. Quod cum dixisset, illico Jesu Christi Famulum supra imposuit; ipse quoque asinum capistro ducens, ad Lucanam civitatem advenit: ibique in cujusdam Judæi domo, divina providentia procurante, hospitatus quievit. Hominem siquidem, sicut dictum est, cum asello præparato ad se subvehendum Christi Famulus invenit; sed a quo sibi missus fuerat, penitus scire nequivit b.

VIII.

[26] Edentibus autem illis, cœpit servus Dei Simeon salutis verbum prædicando affluenter diffundere, [ubi unius Judæi pertinacis pœna] atque de Incarnatione unigeniti Filii Dei cum Judæis conflictum habere. Ad quem plures Judæorum tunc convenerunt, qui Christum Dei Filium de intemeratæ Virginis utero humanam carnem sumpsisse negantes, eumdem Dominum nostrum Jesum Christum hujusmodi blasphemiæ ultorem in propatulo persenserunt. Horum namque unus, dum Redemptorem nostrum ex Maria Virgine natum execrando negaret, coram cunctis, qui aderant, spiritum ululando emisit. Tunc Judæi ibi circumstantes, & hoc Dei Judicium terribile contuentes, illum infelicem, & repentina morte necatum tulerunt, & in eadem domo sub ipsa nocte, sicut consuetudo illorum exigit, occulte sepelierunt.

[27] Mane autem facto, ex tota civitate illa quicumque Hebræi, [alios multos Ecclesiæ peperit,] pavore concussi, in unum conveniunt, & exhortante illos Christi viro Simeone, in Christum Dei Filium crediderunt, atque catholicæ fidei symbolo se velle doceri, unanimiter spoponderunt. Nulla igitur interveniente mora, Jesu Christi servus Simeon, una cum Judæorum populo ad Christum converso, ejusdem civitatis episcopum c, qui tunc temporis Lucensis ecclesiæ regimen gubernabat, festinanter adiit; quatenus quos, relicto errore, Christo credere, & sub assertione veræ fidei profiteri fideliter noverat, sacri baptismatis unda perfunderet. Audiens hæc reverendus pontifex, ingenti repletus gaudio, utrasque manus erexit ad sidera, ac Salvatoris Jesu Christi cœpit incessanter laudare magnalia.

[28] Tum vero per omnes civitatis ecclesias pulsatis signis, [tota urbe plaudente, baptizatos.] confestim tam admirandæ novitatis rumor insonuit. Ubi collecta innumera utriusque sexus ac diversarum ætatum populi multitudine, cœpit idem episcopus omnipotenti Deo pro Judaïca turba, ad Christum meritis & intercessione S. Simeonis conversa, laudes & gratias agere, ipsumque Christi Confessorem, ut fidelem cooperatorem, pro tanta Dei gloria, summa reverentia honorare. Deinde reverendus antistes [errore] infidelitatis erutos, catechumenos faciens, sacra baptismatis ablutione perfundens, ad æternitatis gloriam innovavit, atque per adoptionis gratiam sanctæ Ecclesiæ gremio copulavit. His itaque peractis, episcopus cum toto Lucano populo, sanctum Dei Simeonem, ut secum ibi maneret, magnis precibus rogare cœperunt: sed ipse eorum vocibus non acquiescens, summo diluculo inde discessit.

IX.

[29] Sub eodem quoque tempore beatus Simeon transiens per Lucensium civitatis fines, in quemdam vicum hospitandi gratia venit, [Inde ad Lunenses profectus, multa edit miracula,] in quo multos languidos ac febricitantes, aquam illis solummodo benedictam impertiens, curavit. Inde egrediens, in Lunensem civitatem d applicuit; ibique prope eamdem urbem hospitium extra habuit, in quo infirmum quemdam, multo jam tempore corporea infirmitate detentum, languere invenit. Cui cum Jesu Christi Servus portiunculam unius pomi cum benedictione tribuisset, pristina sanitate recepta, coram cunctis astantibus de stratu suo statim sanus exsiliit. Inde quoque progressus, simul cum conviatore suo per Bardonem montem e iter faciens, tandem ad Basilicam sancti Moderaminis f itinerando divertens, orandi simul & hospitandi gratia studiose ibi excubare curavit.

[30] Mane autem oratione cum matutinalibus hymnis peracta, [ducemque cum asino agnitum dimittit.] Dei Servus ecclesiam exiit, & prædictum socium una cum asino ad subvehendum sibi præparato, foris se præstolari invenit. Qui dixit ei: Nunc tibi, venerabilis Pater, secretum nostri itineris pandam; quod nunc usque, ne tibi molestum videretur, aperire pertimui. Quadam, inquit, nocte, dum in civitate Pisana in lectulo meo sopitus quiescerem, voce mihi de supernis prolapsa divinitus a Domino jussum est, quatenus te hoc meo asino hucusque subveherem, & laborem tui itineris tecum pariter supportarem. Da igitur mihi nunc, Pater, benedictionem tuam, qua tutus ad domum meam cum gaudio redire valeam. Qui elevans ad cælum oculos cum manibus, fusis lacrymis glorificavit Dominum, & mente devota benedixit socium. Qui auctus benedictione, roboratus lætitia, per iter, quo venerat, prospero * reditu fideliter remeavit ad propria; passim reserando mira, & magnifica Christi prodigia, quæ per suum Servum secum gradientem fieri viderat.

ANNOTATA.

a Hic Regulam S. P. Benedicti laudare videtur, quæ adeo hospitum susceptionem commendat cap. 53, inquit hic Mabillonius, ignarus de qua urbe vel cœnobio Tusciæ intelligenda sint, quæ hoc loco narrantur.

b Quid hunc hominem ad hoc obsequium S. Simeoni exhibendum impulerit, ipsemet indicabit infra num. 30.

c Theudigrimum, opinor; quem Ughellus inter episcopos Lucenses quadragesimum locat, aitque istic sedisse ab anno Christi 982 usque ad 987.

d Luna urbs Etruriæ fuit olim celeberrima ad Macræ fluminis ostia in confinio Liguriæ; cujus ingentes superstant ruinæ cum aliquot piscatorum casis, uti Ughellus docet in Italia sacra tom. 1 col. 893, ubi de episcopis Lunensibus & Sarzanensibus.

e Qui pars est Appennini, ubi Luitprandus Longobardorum rex Berceti monasterium, teste Paulo Warnefridi lib. 6, cap. 58, ædificavit, in Parmensi diœcesi.

f Imo Moderamni, episcopi primum Redonensis, ac dein abbatis Bercetensis, de quo, uti & cœnobio Bercetensi, agendum erit 22 Octobris; videri interim potest elogium historicum ejus in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 3, parte 1, pag. 517.

* al. quoad

* al. propero

CAPUT IV.
Prosecutio itinerum ejus & prodigiorum per Italiam.

X.

Paucis ibidem moratus diebus, pluribusque virtutum miraculis declaratis, [Placentiæ noctu ante SS. Limina excubanti] beatus Simeon a finibus illis egressus, viribus corporis, quibus poterat, paulatim eundo Placentiam accessit ad urbem; ubi mira, quæ Deo cooperante peregit, subinferam; & quia digna relatu videntur, fidelium auribus intimare non pigeat. Quam cum fuisset ingressus, & assiduis orationibus vacans, Sanctorum corporum limina orandi gratia circuiret, antequam mediæ noctis terminus incumberet, ad beati Sixti Papæ & martyris, Christo ducente, properavit ecclesiam a. Cujus foribus dum devotus exsisteret * & modulatis vocibus odas dulcisonas decantaret, custodes ecclesiæ, qui audierant *, illico surrexerunt ad audiendas mellifluas melodias, & excubare cœperunt.

[32] [ultro fores panduntur; unde sanctitatem ejus venerata monialis] Quibus laudibus una ex ancillis Dei, Maria nomine, sacrista ejusdem ecclesiæ, vehementer exterrita, ad basilicæ januas cucurrit; & quas vectibus & seris obfirmaverat, quia apertas invenit, mirata obstupuit. Sed Christi ancilla in actu & operatione beati Simeonis claro perpendit, quod verus Christi esset discipulus & fidelis servus; & quod nemo ei ecclesiæ valvas, nisi mira Dei potentia, reserasset. Mox, quia febrium vexatione ipsa nimium torqueretur, citius ejus pedes appetiit; &, ut pro ea Dominum exoraret, fusis lacrymis eum prostrata rogavit. Proinde hæc ita subintulit: Signa me, inquit, beate Pater, tua dextra, & ab ardore febrium tuis me sanctis orationibus adjuva.

[33] Qui statim erecta manu signum sanctæ crucis super eam imposuit, [liberatur febribus.] & febricitantem Dei famulam a febrium valetudine liberavit. Ut vero clara dies est reddita terris, Dei ancilla a febribus erepta, totius congregationis spiritualem matrem cunctasque sorores, præ gaudio lacrymando ascivit, & qualiter a Viro Dei in nocte sanata fuerat, omnibus patefecit. Sed quia juxta Redemptoris veridicam sententiam non potest abscondi civitas supra montem posita, per cuncta urbis mœnia sancti Viri percrebuit fama. Unde ad videndum eum innumera populi multitudo confluxit. Sed Christi Servus, qui mundanæ felicitatis pompam contempsit in seculo, ut dives fieret in cælo, præclara virtutum signa omnino contegi malens, honorari ab hominibus omnimodo respuit, & populi rumorem fugiens, crepusculo clam urbem deseruit, clamque discessit.

XI.

[34] Plures inde sibi peregrinos associans, Padum flumen petiit; ubi navigium, quo fluvium transmearet, [Transmisso mirabiliter Pado, hospitium deligit viduæ,] nullum invenit; sed mira Dei clementia solito sibi mirabiliter affuit, quæ illi navim, extra flumen positam, sine ullo hominis juvamine, absque ullo remigio, ad transfretandum celeri cursu direxit: quam Vir Dei cum peregrinis secum comitantibus confidenter intravit, & decurrentem fluvium solo cum baculo transnavigavit. Transiens inde per vicum, qui Caniolus * dicitur, ad monasterium S. Christinæ virginis b venit; ubi apud quamdam pauperculam viduam, cujus filius paralyticus languebat, hospitium accepit. Cognita denique ibi Christi Famuli sanctitatis virtute, precibus assiduis supplicabat, [ac] medelam filio cum lacrymis deposcebat.

[35] Tunc Vir sanctus, qui semper misericordiæ visceribus inundabat, [cujus filium paralyticum sanat.] postquam pietate motus, sacra manu paralytica membra tetigit, diuturna paralysi maceratus eadem hora sanus de lecto surrexit. Res mira! Qui usque id præ dolore nimio non valebat nec se in latus aliud vertere, nec manum ad os ducere, propriis restitutus gressibus, cœpit eundo huc illucque gratulabundus discurrere, & Dei magnalia apertis vocibus laudabiliter proclamare. Prædicta namque vidua, de salute filii admodum læta, quæcumque sibi obsequia potuit, exhibere studuit: juxta suæ facultatis modulum mensulam apposuit, cibum sibi sedula ministravit.

[36] O mira Christi pietas! O mira clementia! Quibus laudibus ejus sunt extollenda præconia, [Papiæ plures ægros restituit valetudini.] dum virtutum curationes, quas per semetipsum corporaliter exhibuit, per servos suos longe lateque clarere disposuit? Duobus ibidem tantum peractis diebus, Dei cultor Simeon Papiam urbem expetiit, ubi plures ægrotos, sola manus impositione, invocato Jesu Christi nomine, per divinam virtutem pristinæ sanitati restituit.

XII.

[37] Dum quadam die (ut solitus erat) Sanctorum ecclesias atque venerabilia monasteria visitando, [Ibidem latens, a dæmone proditur,] circumquaque orationis gratia circuiret, ac fatigatum præ lassitudine corpus in cujusdam religiosi viri domo cum peregrinis secum comitantibus discumberet, mulier quædam, dæmonio plena, per civitatis plateas multorum manibus trahebatur, ad sancti Syri ecclesiam c. Cum autem appropinquaret domui, in qua Christi discipulus Simeon, hominibus incognitus, manebat; cœpit idem dæmon gressum figere, ac turpibus vocibus per os feminæ clamare, dicens: Hic unus ex discipulis vestri Christi occultus latitat, qui me catenis igneis ligat, & ne ulterius hoc pervasum corpus dilacerem, ejus me timor excruciat. Quod illi, qui dæmoniacam ducebant, audientes, sub conjurationis violentia cœperunt diligenter inquirere, quo vocaretur nomine, seu in cujus hospitaretur domate. Qui conjuratione constrictus, & nomen Sancti pandit, & domum, in qua hospitaretur, ostendit.

[38] [quo mulierem insessam liberat.] Quo audito, Dei Servus S. Syri basilicam petiit, ibique intra cryptam juxta sanctum corpus procumbens, tacitus latuit. Tunc viri omnes, sicut audierant, cœperunt Dei Famulum diligenter quærere; sed quia jam inde abierat, nusquam poterant invenire. Pergentes igitur ad beati Syri ecclesiam, & Virum Dei e vestigio sequentes, cum eadem dæmoniosa, quam secum duxerant, introierunt, & beatum Simeonem, intra cryptam latitantem & orantem, sicut idem malignus spiritus prodiderat *, invenerunt. Cumque totis annisi viribus illam vexatam ad beati Syri corpus conarentur trahere, cœpit idem nequam spiritus rabida & incondita * voce sanctum Virum ita depromere: Vestri Christi Discipulus, qui me nunc ligavit, hic absconditus latitat: cujus me timor vehementer excruciat; cui quoque concessum est, ut me ex hoc subjecto corpore violenter ejiciat. Audiens itaque Christi Confessor, hoc prolato nomine, se nullo modo posse contegi, nulla absconsione celari, divino numine fretus, dæmonio viriliter imperat, & diu obsessum corpus ab immundo spiritu liberat.

XIII.

[39] His denique rite peractis, quia vir Dei Simeon in Galliarum partes ad Sanctorum corpora visitanda recto calle cœptum iter direxerat, [Ticino in Galliam transiens, senis jumentum sanat,] paucis ibi moratus diebus, Papia discedens cum ascitis sibi sociis, Vercellim d properavit ad urbem. Ea vero die, qua ab urbe egrediebatur, dum per Ficini pontem transitum haberet, invenit ibi quemdam senem flentem, ac præ mœrore nimio jacentem; cujus equus in ponte dilapsus, ita cecidit, quod ejus coxam, duum lignorum strictura fractam, contrivit. Qui videns senem nimis dolentem, ac perditi equi damnum plorantem, ejus dolori compassus, ita percontatus est, dicens: Quo modo tendis, vel cur ploras, miserande senex? Cui ille: Romam, inquit, beate Pater, adire cupio; sed heu me! quia equus meus in hoc ponte collisus jacet, ulterius incedere nequeo. Cujus equi coxam mox ut Vir Dei manu tetigit (mirabile dictu!) sanatum equum flenti seni reddidit, supra quem impositum cum gaudio abire dimisit.

[40] [& homines plures,] Quod viri & feminæ, qui illic ægroti jacebant, seu qui ab eo sanitatis donum acceperant, viderunt; & sospites redditi, sicut cognoverant, per tota urbis mœnia laude glorifica retulerunt. Inde Vercellas attigit, ubi dum plures virtutum curationes, quas dinumerare longum est, infirmis corporibus infunderet, duos pueros invenit; quorum unum ab ardore febrium, alterum vero a squallore vulnerum sanavit. Quos qui vidit, retulit; & qualiter beato Viro curati sunt, posteris declaravit.

XIV.

Abhinc quoque per Palæstinum burgum e beatus Simeon iter faciens, quemdam leprosum reperit, cujus tugurium intrans, solo manus tactu a lepræ fœditate mundavit.

XV.

Exinde Torniensium f fines appetens, in ponte Duræ g fluminis cæcum obvium habuit, cui crucis signaculo oculorum lumen restituit.

XVI.

[41] A Torniensi urbe cum adjunctis sibi sociis diluculo exiens, per Sigusaniam vallem h descendens, [toto itinere.] ad S. Petri cœnobium, quod Lucis novæ i dicitur, nimium fatigatus venit; ubi Christi Famulus diu corporea infirmitate detentus, debilis jacuit. Cumque, tribus in infirmitate decursis mensibus, a Deo bene curatus, destinatum iter, quod cœperat, carpere niteretur, ad quemdam decurrentis aquæ fluvium venit, solo sibi adminiculante baculo, nullo secum comitante socio: quem juxta, cæcum quemdam cum puero, scilicet sui ductore, sedere reperit; quem intuitus, sic eum alloquitur dicens: Nunc, frater mi charissime, lavemus manus & facies; & sic ad audiendam Missam citius properemus; quatenus nostrum iter, Deo ducente, expeditius pergamus *. Cui cæcus obediens, ad abluendas sibi manus cum Viro Dei rivulo acclivus procubuit. In cujus vultum Sanctus lympham manibus spargens, claram oculis lucem protinus reddidit. Qui serenos oculos ad cælum cum manibus elevans, celebres Deo laudes retulit, atque mox Illuminatori suo comes effectus, eum per vitæ spatium non deseruit.

ANNOTATA.

a Patet hinc, monasterium S. Sixti Placentinum ad moniales olim pertinuisse; at paulo post hæc tempora monachis Benedictinis cessit, qui illud etiam nunc obtinent sub congregatione Casinensi, ut tradit Mabillonius tum hic in annotatis, tum in Museo suo Italico tom. 1, pag. 209.

b Monasterium S. Christinæ erat in diœcesi Mediolanensi, Placentia Ticinum adeuntibus ad lævam positum. Fuit Benedictinorum; at nunc collegio Romæ Germanico attributum per GregoriumPP. XIII, teste Lubino & aliis.

c S. Syri primi Ticinensium episcopi, de quo dicendum erit die 9 Decembris, sacrum corpus asservatur apud eos in ecclesia cathedrali.

d Numero sequenti non Vercellim, sed Vercellas rectius scribitur. Est urbs Italiæ in Pedemontio late sumpto episcopalis sub archiepiscopo Mediolanensi ad Sessitem fluvium, dominii Vercellensis caput.

e Alii scribunt Palestricum Burgum; sed neutro nomine mihi notum est, nisi quod Vercellas inter & Taurinum fuisse, ex hujus itineris descriptione colligatur.

f Mabillonius hic putat, pro Torniensium legendum esse Taurinensium; & recte, mea quidem sententia. Quid enim sibi velint hoc loco Tornienses, quis divinet? Facile etiam fuit auctori Italo pro Taurinensium scribere Turinensium vel Torinensium; ex hac autem voce nihil facilius imperito amanuensi, quam fingere Torniensium; cum in antiquis quibusdam codicibus solo sensu distinguantur in & ni, imo & m. Certe Taurinum hic intelligi, patet ex adjunctis: lege ergo etiam numero sequenti Taurinensi.

g Duplex in hoc itinere occurrit Dura, seu potius Duria flumen: alterum medio fere spatio inter Vercellas & Taurinum, alterum vix dimidio milliari infra Taurinum in Padum se exonerans. Hoc postremum videtur hic intelligi; utpote Taurino propius.

h Imo Segusianam vallem, quæ trajicienda est Taurino rectæ per Cenisium montem penetrare volentibus in Galliam.

i Vulgo Sancti Petri de Novalisio, quod Ordinis S. Benedicti cœnobium ad radices montis Cenisii non longe a flumine Cenisio situm pluribus describit Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Pedemontanæ regionis chronologica historia cap. 16.

* forte assisteret

* al. aderant

* al. Cuniolus

* al. prodierat

* al. condita

* al. peragamus

CAPUT V.
Peregrinatio ejus in Gallæciam, Britanniam, Galliam; reditus in Italiam; vita austera apud monasterium Padolironense; misericordia in pauperes & quædam miracula.

XVII.

His peragratis finibus, intravit Aquitaniam; dehinc petit Guasconiam; penetravit Hispaniam; [Ex Gallæci regis filia diabolum expellit.] pervenit in Galliciam: ecclesiam S. Jacobi apostoli petiit orationis gratia. Quibus in partibus summus & æternus opifex Deus, per fidelem Famulum suum multa & præclara peregit signa virtutum; quæ quia innumera sunt, & sub descriptionis compendio determinare nequimus, competentius omittere censemus, quam per diffusa narrationis spatia longius evagemur. Ut autem Viri Dei opinio per diversa Galliciæ loca inclaruit, atque sanctitatis fama regi a illius provinciæ innotuit, summa cum veneratione Christi Servum excoluit. Ipse vero Sanctus filiam b ipsius regis, ab immundo spiritu arreptam, suis precibus liberavit. Pro cujus liberatione rex sibi plurima auri & argenti dona obtulit. Ex quibus omnibus nihil sibi, nisi servulum unum, Joannem nomine, accepit. Quem non ut servum, sed ut fratrem diligens, ut beatus Martinus agebat, ita iste suo versa vice humiliter ministrabat.

XVIII.

[43] Post hæc quidem beatus Christi confessor Simeon, visitatis Sanctorum corporibus, [Lustrata Britannia & Gaulia, prope Mantuam sedem figit] exinde rediens, per Britanniam transitum habuit c. Ingreditur Franciam; Thuronim * adiit; ibi beati Martini, magni & incomparabilis viri, oratorium petiit: ubi jam non multis transactis diebus, Italiam venit; quam circumquaque perlustrans, Mantuarum * tandem fines attigit. Ubi juxta flumen Padum monasterium in honore almi patris Benedicti, a Theudaldo marchione, Ottonis d filio, constructum, ac probis fratrum moribus digniter exornatum reperit, in quo sanctitatis conversatione, Christo duce, sui corporis quietem elegit. Quem reverendus abbas, Venerandus e nomine, totaque fratrum religiosa congregatio, summa cum charitate susceperunt; sibique humile habitaculum juxta sui competentiam in loco, quem ipse elegerat, construxerunt f:

[44] [apud monachos Benedictinos, tam sancte vivens;] Ubi cælibem agens vitam, atque sanctis orationibus assidue vacans, Christo Domino placabiliter serviebat, atque per totius moralitatis studia omnibus complacebat. Erat enim verus Dei cultor, pacis & charitatis amator, oris ad silentium custos, eleemosynarum Jargus distributor, in vinea Christi idoneus cooperator, in incessu humilis, in eloquio dulcis, in fide constans, in oratione perseverans, in jejunio assiduus, in vigiliis sedulus.

[45] Qui nimirum domino duci Bonifacio, ejusque gloriosæ conjugi, [ut principibus etiam venerationi fuerit. Ejus obedientia & misericordia;] cunctisque suis militibus, nec non universis Italiæ principibus pro tanta morum honestate ita charus erat, ut quæcumque ab eis promerenda peteret, facillime impetraret. Quorum omnium dilectione & benevolentia amabiliter est dilectus, ac intra palatinas ædes, si quando causa exigebat, honorifice est susceptus. Si pro statuenda pace aliquando foras egredi Dei Famulo placuisset, prius a monasterii patre & a fratribus benedictionis licentiam petebat; ac sic ad perficiendum pacis opus fideliter incedebat. Dona vel enxenia g pravorum hominum, veluti stercora, aspernando exhorrebat; quæ vero a bonis & honestis viris aliquando coactus accipiebat, pauperum necessitatibus impendebat.

[46] Quis valet lingua exprimere, qua carnis mortificatione in diebus sanctæ Quadragesimæ macerabat corpus? [rigor in Quadragesima, & eleemosynæ.] Quantos per licentiam spiritualis patris inopes alebat; quantos nudos vestibus tegebat; in quibus sæpe non nisi ter, &, ut ita dicam, bis in hebdomada aridum corpus tantum vespertino tempore vili edulio recreabat. In ultima quoque ejusdem Quadragesimæ hebdomada, nullum omnino cibum vel potum sumebat, neque cum hominibus colloquium habebat, præter cœnam Domini, quam cum fratribus in refectorio juxta suæ præparationis modulum decentissime exornabat, tribuens unicuique cum omni veneratione & charitate Christi cocta legumina, quæ sacris * manibus diligentissime præparans, olei unguedine condiebat. In ipsa vero feria Parasceve, sub exemplo Redemptoris nostri, acetum acerrimum post solis occasum lacrymando bibebat. Dehinc totam noctem cum sequenti sabbato in mœrore & afflictione pervigilans, usque ad sanctæ Resurrectionis diem, nullam suo corpori quietem aut oculis somnum accommodabat.

XIX.

[47] Hoc, quod subsequor, satis nobis videtur laudabile, quantum perpenditur, & venerabile. Dum quadam die Vir sanctus ejusdem præsati monasterii, [Pauperi nudipedi caligas dat sibi detractas,] in quo degebat, exigente causa, de cella exiret, & ad gloriosum ducem Bonifacium properans, per cujusdam silvæ solitudinem iter haberet, atque horrida nivis & glaciei asperitas tanta ingrueretur *, ut vix aliquis de sub tecto exire præsumeret, cuidam pauperculo fere nudo, & nudis cruribus incedenti obviavit h [cui miserando compatiens, caligas, quas in cruribus habebat, confestim abstraxit & nudo pauperculo miserans tribuit; eique, ne alicui eas venderet, adjuratione prohibuit.] Quas pauper alacriter suscepit, & beatus Simeon iter quod cœperat gaudenter peregit, felix felicem imitatus Martinum, qui parte suæ vestis in porta Ambianensium nudum vestivit, & in nocte Jesum Christum eadem parte vestitum, qua pauperem texerat, videre promeruit. Sic quoque iste verus Christi Discipulus nihil in se deformitatis metuens, egit, & unde sua gaudenter exuit, inde pauperis crura misericorditer contexit.

[48] Cum autem ante jam dictum ducem Bonifacium ita nudis cruribus advenisset, [aliasque a principe oblatas recusat.] intuens eum dux, dixit: Cur sic inepte sine caligis & calciamentis incedis, domine Pater? Cui ille: Caligas, inquit, quas habebam, Jesu Christo dedi, qui dixit; Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Quod dominus [dux] audiens, præ admiratione obstupuit; & confestim duas hircorum pelles afferri, inde sibi alias consui jussit. Quas ille accipere renuit, quia a remuneratore omnium bonorum Deo se accepturum asseruit.

XX.

[49] Peracta autem causa, pro qua ierat, ad monasterium, unde venerat, rediit. Ubi, [Mantuæ sanat ægros, & leonem mansuefacit.] sicut prius, quotidie ad altiora conscendens, in contemplatione supernæ vitæ sinceriter vixit. Non multo post exacto tempore, a domina jam dicta, Richelda nomine, domini Bonifacii conjuge, beatus Simeon rogatus, Mantuam venit. Ad quem videndum plurima populorum turba concurrit. Qui siquidem ecclesiam ingrediens, ibique prolixas orationis moras diutius protrahens, atque pluribus sanitatis beneficia præbens, tandem foras exivit i , & astante magna hominum multitudine, in foro palatii leonem ligatum conspexit. Cui Vir sanctus appropians, caput & omnia ejus membra palpando tractavit; deinde in os illius, Christi fretus virtute, sanctam dexteram sine metu impressit. Tum leo, suæ feritatis oblitus, sancti Viri manum, quasi matris papillam, lingendo sugebat, atque mansuetissimum agnum sese præbebat. Quod Christi Servus, non ut vanæ gloriæ operam daret, verum ut divina virtus, quæ semper in servis suis est mirabilis, lucida coruscaret, peregit. Unde se Daniëli in lacu leonum posito per simile opus coæquavit. Hoc mirabile plures conspexerunt, & beatum Simeonem verum Christi famulum unanimiter clamare cœperunt.

XXI.

[50] Neque hoc silentio supprimo, quod fidelium relatione probatum recolo. [Diu languidum restituit; dona in pauperes effundit.] Quodam namque tempore, dum vir Dei Simeon ad Burgum sancti Domnini k iter ageret, contigit quemdam languidum, qui decennio & amplius corporea infirmitate detinebatur, ad eum deduci: qui tres ficorum fructus sibi cum benedictione tribuit; quos acceptos ut comedit, mox viribus receptis, sanus de lecto surrexit, atque ad exhibendas Deo laudes celeriter festinavit. Quod loci illius incolæ cernentes, magna cum veneratione ad eum convenerunt; plurima ei ac diversa munera fideliter obtulerunt: quæ licet invitus acciperet, omnipotenti Deo, non suis meritis, gratias retulit: cuncta tamen pauperibus & indigentibus erogavit. Ab illo ergo die a cunctis ejusdem loci habitatoribus in magna admiratione est habitus, ac virtutum ejus signis per vicina loca jam cognitis, a pluribus est dilectus.

ANNOTATA.

a Regem illum opinor fuisse Veremundum II, quem anno Christi 985 Radimiro III in Legionensis regni solium, postquam aliquot ante annos Gallæciense occupasset, successisse probat Ambrosius Morales in Chronico generali Hispaniæ lib. 17, cap. . Neque enim dubitari potest, quin vel eodem anno, quo Romam advenerat S. Simeon, hoc est 983, vel sequenti, Gallæciam attigerit; cum in Actis & Romæ & in reliqua per Italiam peregrinatione brevissimas traxisse moras legatur, præterquam in abbatia S. Petri de Novalisio, ubi mensibus tribus æger decubuit.

b Hæc filia quæ fuerit, nusquam reperimus: videtur tamen fuisse illegitima; quandoquidem ex prima conjuge Velasquita, quæ anno 985 adhuc in vivis erat, liberos Veremundus nullos suscepisse legitur. Adisis Moralesium lib. 17 capp. 1 & 23.

c Videtur Sanctus e Gallæciæ portu quodam navigasse in Britanniam; cum tantum hinc rediens, dicatur Franciam ingressus esse: porro Britannia hæc major, an minor sive Armorica, an utraque fuerit, incertum ex Vita.

d Imo Attonis: alii tamen legunt Alberti; sed nimirum utrumque Theudaldi hujus parenti nomen fuit; Attonis scilicet & Adelberti sive Alberti, ut ostendit Bacchinius lib. 1 Historiæ monasterii Padolironensis, de quo hic sermo est.

e Venerandus a fundato monasterio secundus abbas fuit juxta antiquum catalogum, quem in Ligno Vitæ lib. 3 ad hunc diem exhibet Wion. Successerat Rozoni, de quo præter nomen nihil scitur, teste Bacchinio citato.

f Eodem loco postmodum erectum fuisse oratoriolum diximus in Commentario prævio.

g Sic etiam habet Hilarion; alii tamen melius scribunt exenia; quæ vox medio latinitatis ævo frequentur usurpata est pro donis sive muneribus; ut probat Cangius in Glossario.

h Quæ sequuntur, uncinis inclusimus; quia omissa erant in Ms. nostro, ita ut nullus esset sensus; itaque supplevimus ex textu Bascheriano, quæ deerant.

i Quæ sequuntur usque ad finem hujus numeri, aliter narrantur in utraque Vita Officii Padolironensis, & apud Mabillonium hic: subjiciuntur enim textui nostro hactenus dato, hæc: Et palatium petiit. Cumque ex aula principis, quæ quadratæ cuidam & peramplæ imminebat curiæ, egrederetur, & ad monasterium redire vellet; leonem ex illis unum, quos princeps magnificentissimo alebat sumptu ac pompa, obviam habuit. Is enim, fracta catenarum torque, qua invictus detinebatur, adeo effere cursuque concitato ac furibundo per forum illud divagabatur; ut omnes, qui tunc præsentes aderant, exanimati, præcipitanter in fugam verterentur; clausisque tabernis, opifices suæ saluti consulerent in tectis. Tum Symeon tam ingenti periculo civium commotus, fretusque solito Dei favore, contra feram horrendam, anhelantem, rugientemque progreditur; manumque illius faucibus, multa commista rabie spuma terrificis, admovens, ita horribilem actutum sedavit illius immanitatem; ut agnum dixisses. Sicque a sancto Viro effera bellua brevi cicurata, ad consueta stabula, ingenti omnium stupore ac plausu, mansuete reducta est. Symeon autem, actis publice gratiis Deo, ad suum reversus est lararium. Hæc ibi: sed textum nostrum esse genuinum auctoris, patet ex Hilarionis compendio, quod ei consonat.

k Vulgo Borgo S. Donino, quod Lombardiæ oppidum est non ignobile, Parmam inter & Placentiam in ipsa Vita Æmilia situm.

* al. Turonum.

* al. Mantuanæ provinciæ

* al. suis

* imo ingrueret

CAPUT VI.
Alia prodigia; spiritus propheticus; felicissima mors.

XXII.

[51] Per idem quoque tempus inde digrediens, dum civitatem Parmam attingeret, [&] ejusdem urbis episcopus, [Parmæ interest translationi S. Feliculæ Virg.] Sigefredus nomine, beatæ Feliculæ [virginis] a corpus a loco, in quo quiescebat, gloriosa celebritate transferens, in ecclesia sancti Pauli apostoli decentissime conderet; Dei nutu contigit, beatum Simeonem eidem translationi interesse. Qua in celebritate Christi Servus a præfato reverendo episcopo honorifice susceptus, dum intra Missarum solennia juxta altare ejusdem beati Pauli apostoli orationi incumberet, ad hujusmodi festum quædam mulier, nobilibus orta natalibus, de Pago, qui Monticulus b dicitur, quam paralysis totam læserat, propinquorum ulnis sublata, atque ibi juxta altare, ubi Vir Dei orabat, posita fuerat. Quæ lacrymis profusa, sanctæ virginis Feliculæ implorabat auxilium. Dehinc beati Viri provoluta pedibus colliso corpori deposcebat remedia.

[52] [ibique paralyticæ pristinum reddit vigorem.] Intuitus autem illam Vir Dei, dixit: Surge, filia; signa te sanctæ crucis signaculo. Cui illa respondit: Signare me, domine Pater, penitus nequeo; quia, peccatis meis exigentibus, totis corporis viribus careo. Nec mora, illico Christi Servus appropinquans, accepta ejus manu dextera, erexit eam, & dixit: Surge, filia; & esto incolumis; confirma te signaculo crucis; quia Christus Dominus per sanctæ virginis Feliculæ merita te sanavit. Quæ continuo sana surrexit, ac si nullam prius in corpore læsionem tulisset. Currere autem viri & feminæ undique cœperunt, manus ejus ac pedes certatim osculantes, magnis etiam precibus, ut apud illos aliquamdiu maneret, deprecantes. Alii in domos suas rapere, plurimi dona vel quæque juxta facultatem munuscula sibi offerre conabantur. Quæ omnia Christi Miles, ubi acceperat, pauperibus & indigentibus tribuebat, nihilque sibi ad suæ utilitatis usum in proprium reservabat.

XXIII.

[53] Posthæc quidem præfatæ * urbis præsule, percepta benedictione, [Tempestatem sedat rediens Parma domum,] multoque secum comitante populo, ad caput Lurini c venit. Ubi navim ingressus, per Parmæ fluvium in Padum descendit; ac sic per Padi alveum ad monasterium, in quo manere delegerat, cursum direxit. Unde cum navigarent, confestim flantibus ventis, tanta eos in flumine procellosi turbinis tempestas involvit, quod tota navis, in qua erat, exurgente fluctu, inter undarum cumulos pene videretur demergi. Nautæ vero timore perterriti, elevatis vocibus clamaverunt, dicentes: Serve Dei, ora pro nobis; in supremo positi, periclitari incipimus: jam enim nobis intentant omnia mortem. Quibus ipse, Confidite, inquit, fratres, confidite, & nolite timere; vosque ipsi mecum Christi misericordiam implorate. Qui statim erecta dextra contra ventorum impetum signum crucis faciens, dixit: Residete *, venti contrarii, recedite: Jesus Christus vobis imperat; abite. Quibus verbis citius dictis, omnis ventorum fragor conquievit, totaque contrarietas; factaque illis magna tranquillitate, illico rediit clara serenitas.

[54] [& puellam angina laborantem sanat.] Inde navigantes, recto cursu venerunt Gonciachiam d; ubi Vir sanctus unum quod egit miraculum, refero: & quia est memoria dignum, non est prætereundum silentio. In eodem loco erat quædam puella, habens guttur adeo inflatione conclusum, quod neque loqui, neque quidquam cibi deglutire ullo modo poterat. Quæ sancti Simeonis audito adventu, accessit ad eum, deprecans ut sua pietate ei misereretur; ita scilicet, ut sua sacra manu tumidum guttur tangere dignaretur. Quod cum Vir sanctus agere differret, & miserendi moram diu in longum protraheret, miserabilis puella acri dolore fatigata, voce, qua poterat, ita dicendo a precibus non cessabat: Domine piissime, adjuva me. Qui pietate commotus, super inflatum guttur signum crucis edidit, tertio ita dicendo: Sanet te Jesus Christus. Quæ mox dolore fugato, mirabiliter est sanata, atque inflatione subducta, in pristinum decorem reformata.

XXIV.

[55] Horum quoque duorum miraculorum, quæ subsequor, non unum testem subinfero, quia in his tot testes denuntio, [Oleum diu conservat in vase dissoluto.] quot eidem rei interfuisse, mihique illud retulisse recolo. Quadam namque die, dum fratres ejusdem monasterii cum viro Dei Simeone post dulcia cælestis vitæ colloquia in cella consisterent, & ligneum vasculum, in quo erat oleum, quo Christi Servus in suis eduliis utebatur, præ nimia vetustate consumptum, fractis quoque circulis, dissolutum cernerent, si Sancto inquiunt: Cur, pater Simeon, oleum, quo vesceris, perditum ire contemnis? Nonne vasculum, in quo habetur, dissolutis compagibus, elisum cernis? Et cur oleum extra diffluere non metuis? Jam, Pater, impera, ut vasculum istud circulis constringatur, aut oleum, quod intus habetur, in aliud transfundatur. Quibus Sanctus taliter respondisse fertur: Sinite, inquit, fratres, illud, sinite: Christus Jesus, qui omnibus in se credentibus victum tribuit, ipse suo ligamine hoc vasculum stringit. Quod ita dimissum tota hieme & futura æstate, sola divina virtute, sine circulis mansit; & numquam inde vel una olei gutta ulterius exiit.

XXV.

[56] Alio quoque tempore, dum quidam frater ejusdem monaterii, Andreas nomine, cum alio quodam fratre, [Spina piscis præfocandum jamjam monachum liberat.] nomine Prospero (sicut debilibus mos est) ad mensam manducans sederet, casu accidente, os piscis in ejus gutture ita versatum est, ut nec illud deglutire nec foras ejicere valeret. Qui nimia præfocatus angustia, totum se videntibus moribundum præbebat, ac velut moriens, revolutis oculis, extremum spiritum se exhalare credebat. Quid dicam? Per totum monasterium rumor insonuit: ad morientem monachum tota fratrum congregatio, de Andreæ morte [mœsta,] curcurrit. Qui videntes fratrem fere jam mortuum, ad Virum Dei, qui in cella degebat, sub celeritate miserunt. Qui cum veniret, & fratrem Andream jam præmortuum videret, erectis in cælum oculis, Christi misericordiam flebiliter implorans, elevata manu signum crucis supra laceratum guttur imposuit; & confestim redivivus monachus parciolam e, quæ faucibus ejus inhæserat, cum sanguine mixtam evomuit. Qui sanus factus, omnipotenti Deo gratias retulit, & quo ipse advixit, per sancti Simeonis virtutem se sanatum patenter asseruit.

XXVI.

[57] Quia igitur Vir sanctus spiritu prophetiæ claruit, si de præteritis prophetasse dicendum sit, [Procul dissita divinitus cognoscit.] in his, quæ subsequimur, expedire non piguit. Quodam denique tempore domina Richelda, quam supra memoravimus, dum Christi servum Simeonem, quem pro suis sanctis actibus sæpe sibi adesse gaudebat, orationis studio secum Romam duceret, una dierum in nocte, quæ præcesserat, sibi matrem suam migrasse attestatus est. Quod sicut per spiritum, quo pollebat, cognovit; ita memoratæ dominæ pluribusque aliis plorans innotuit. Altera quoque die ejusdem comitissæ filiam sibi matri mortuam nuntiavit; multaque alia, quæ sicut ab ipso prophetico spiritu sunt prolata; ita sunt in veritate comperta: qui cum præfixum diem uni presbytero, Dominico nomine, retulisset, certumque diem & horam computando notavit; ac ita puellam sub ejusdem diei articulo defunctam reperit, quo Vir Dei, longe positus, sibi & matri mortuam nuntiavit. Hæc de beati viri Simeonis virtutibus, quas vivens in seculo gessit, quas etiam in cedulis scriptas invenimus, seu quas a veridicis testibus referri audivimus, hucusque digessisse sufficiat. Nunc vero nos ad expedienda * ea, quæ in loco, ubi sanctum corpus quiescit, ejus sanctitatis amor, seu charitatis ardor accendat.

XXVII.

[58] Postquam igitur hic vere Christi Discipulus per multa annorum circula * sancte & juste vivendo plurimas virtutum operationes declaravit in seculo, [Obiit an. 1016, die 26 Julii.] jam decurso præsentis vitæ spatio, devictoque carnalium vitiorum certamine, sub septimo Kalendarum Augusti diem clausit extremum. Cujus beata anima, quia, postposito hujus seculi desiderio, Christum Dominum, vitæ auctorem, semper amavit, relicto carnis pondere, ad cæli palatium feliciter properavit, anno dominicæ Incarnationis millesimo sextodecimo, Indictione decima quarta, Romani imperii monarchiam obtinente Henrico primo f augusto, ducatus quoque principatum triumphante Bonifacio, glorioso duce ac principe, remunerante ei laboris sui mercedes Domino nostro Jesu Christo, qui cum coæterno Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hac S. Felicula ejusque translatione egimus die 13 Junii, quo a Parmensibus celebratur. Constat vero ex hoc loco, falsum esse, quod istic ex Ranuccio Pico dictum est; translatum scilicet esse corpus S. Feliculæ in ecclesiam S. Pauli anno primum 1427: cum enim huic translationi interfuerit S. Simeon, qui obiit anno 1016, necesse est solidis quatuor seculis & amplius eam retroagere. De Sigefredo vide supra Commentarium.

b Vulgo Monticelli, sex circiter milliaribus ad ortum & Lenciam fluvium Parma dissitus, ut mappæ geographicæ docent.

c Vernacule Colorno. Oppidum est ad Parmam fluvium inter urbem cognominem & Padum flumen. Dicitur autem Lurini, seu potius Lurni caput, a torrente Lurno, qui hic in Parmam exit, inquit Leander in Lombardia cis-Padana.

d Sic habent Bascheria & Mabillonius: Inde navigantes, cum jam Mantuanis appropinquarent palud bus illis, quibus iter erat ad monasterium, relicta ad ripam navi, Conzagam, oppidum non tam celeberrimum, quam ob frequentes venationes principum deliciosum & amœnum profectus est; ubi Vir sanctus &c. Sane oppidum Gonzaga a Pado, ubi Crustulum torrentem excipit, quinque circiter milliaribus versus orientem distat; itaque facta ad Padum exscensione, pergendum erat itinere terrestri, opinor, Gonzagam.

e Parciola vox est diminutiva partis, quam latine particulam diceres.

f S. Henricum imperatorem intellige, de quo actum est 14 hujus mensis, coronatum anno 1014, mortuum 1024. Primum hunc appellat auctor Italus, licet præcesserit Henricus Auceps; quia hic non fuit coronatus, ac proinde pro rege tantum Germaniæ habitus in Italia. Ceterum de anno hic beatissimæ Simeonis morti assignato nemo, quod sciam, aliter sentit, præter unum Calzolarium; qui in Historia sua monastica Diario 5, fol. 531, sua solius autoritate atque arbitrio, adscribit hunc obitum anno 1054.

* al. a præfato

* al. Recedite

* al. experienda

* al. curricula

DE MIRACULIS POST EJUS OBITUM.

Simeon monachus & eremita, in monasterio S. Benedicti de Padolirona, prope Mantuam in Italia (S.)

BHL Number: 7953


EX COD. MS.

Præfatiuncula ejusdem auctoris.

Per diversa quoque intervalla temporum in eodem loco, ubi ejusdem sancti Viri pretiosa membra quiescunt, plurima miracula, ut novimus, claruerunt, quæ Deus omnipotens ad incrementum fidei ostendere dignatus est fidelibus suis; quatenus sanctitatis ejus meritum tanto certius illis innotesceret, quanto virtutum signa crebrius apparerent.

CAPUT I.
Miracula ad S. Simeonis tumulum patrata.

I.

Quadam namque die mulier, immundo arrepta spiritu, ad sepulchrum ejus a parentibus deducta est; quam nequissimus spiritus adeo miserabiliter agitabat, [Ad Sancti sepulcrum ex energumena facessit dæmon.] ut nisi eam aliquando nexibus stringerent, quoscumque attingere poterat, cruentis morsibus laniaret. Hæc autem dormire nequiebat *; quia eamdem crudelissimus hostis die noctuque collidere non cessabat. Ad cujus tumulum cum ducta fuisset, cœpit eam dæmon acriter infligere, mirum in modum sinuosis revolutationibus crudeliter distorquere, ac ita per os illius luctuosis vocibus turpiter exclamare: Simeon me ejicit; Simeon me expellit. Atque crebro ac repetita voce de obsesso corpore violenter expulsus, exivit. Tunc propinqui, & omnes qui aderant, hoc viso miracula, manus in Deum cum clamoribus extulerunt; dehinc cum filia, dæmone liberata ac sanitati reddita, alacres cum gaudio & lætitia ad propria redierunt.

II.

[3] Huic miraculo aliud subinferimus; & quia a veris testibus prolatum cognovimus, dignum fore memoria existimamus. Mulier quædam de loco, [Ibidem convalescit paralytica.] qui Mulus a nuncupatur, quia proprio privata gressu, per se incedere nullo modo valebat, aliorum manibus ad sancti Viri corpus subvecta est; quamque autem pestifera paralysis ita dissolverat, quod in toto suo corpore nullum sui membrum proprium officium explere valebat. Ubi dum ducta esset, & terrætenus toto corpore prostrata jacens, nihil aliud agere, nisi tantum labia movere, quiret; non longa interveniente mora, sancti Simeonis sibi sensit adesse suffragia. Propriis tum erecta gressibus, nullius sublata juvamine, cuncta ecclesiæ altaria cum laudibus & luminaribus alacriter cœpit expetere. Quod cuncti, qui aderant, intuentes, omnipotenti Deo laudes gaudenter referunt, atque cum ea saluti restituta, ad loca, unde venerant, alacriter remearunt. Quæ postea pluribus vixit annis, & de facultatibus suis sancti Simeonis corpus visitare sæpe curavit.

III.

[4] Aliud quoque de sancto Viro miraculum his prælibatis subjungimus. In eadem villa, [Sancti cilicio lepra detergitur] quæ monasterio subjacet, quædam mulier degebat, quam lurida lepræ suffusio ita obduxerat, quod nullus locus corpori inesse videbatur, quem non obtegeret maculosa lepræ varietas. Cumque pluribus sibi adhibitis medicaminibus, & in nullo eorum sibi prodesse conspiceret; hoc unum consilium menti occurrit, quod sibi fore remedium credidit; si videlicet cilicium sancti Simeonis aqua ablueret, & ex eadem corpus suum perfunderet, confestim tabida cutis pristinum decorem reciperet. Illa vero quod mente tractavit, opere implere non distulit. Mox autem ut cilicii particulam lavit, & exinde corpus perunxit, morbida caro pristinæ saluti est reddita, & cutis, prius deformis, proprio decori est restituta. Quæ mulier sicut accidit sibi, & scriptum est, retulit, ac suæ curationis testimonium attestando perhibuit.

IV.

[5] Per idem tempus quædam cæca ad sancti Viri corpus deducta est, [Binis as sepulcrum cæcis restituitur visus] quam populi multitudo ob audita plurima sancti Viri signa e vestigio secuta est. Cumque prope sancti Viri tumulum posita, lacrymis & orationibus incessanter insisteret, a Deo est citius exaudita, qui pauperum preces non despicit; & a sancto Simeone clementer adjuta, lumen, quo diutius caruit, celeriter adipisci promeruit. Alia deinde cæca de Pago, quæ Burgasium b dicitur, sancti Simeonis fama excitata, ad eum properare studuit: quæ, annuente Deo, jam per septennium oculorum lumen amiserat: sed cum jam nimio mœrore confecta, illuminationis auxilium ab eo expeteret, sicut sibi senserat expedire, non minima secum ex eadem pago turba comitante, ad beati Viri corpus festinanter cucurrit; ubi triduo cum his, qui secum venerant, vigiliis & orationibus lacrymabiliter excubavit. Unde Christi Servus pietatis visceribus motus, lumen diu sibi negatum reddidit c. Quo mulier gaudenter recepto, ad loca, unde venerat, cum toto populi comitatu, omnipotenti Deo, & sancto Simeoni gratias agens, feliciter rediit. Et quæ prius ad Sanctum aliorum ducatu incesserat, nunc reddito sibi visu, sine ductore redibat.

V.

[6] Quod nunc subjungimus, ad fidelium notitiam proferri operæ pretium duximus; [Contracto ibidem apparet] quodque tanto verius constat quosque fideles credere, quanto certius eosdem testes, qui se hoc vidisse fatentur, adhuc novimus superesse. Quidam ex ejusdem ecclesiæ d familia, Martinus nomine, eo tempore fuerat, quem diutius languor jam per novennium ita contraxerat, quod nullo modo incedere, nisi duobus subnixus baculis, valebat. Quadam namque nocte almifici patris nostri Benedicti sanctæ festivitatis, dum monachorum cœtus matutinale Officium solenniter celebrarent, prænominatus languidus viribus, quibus se sustentare poterat, ecclesiam laborioso conamine appetebat. Ad tumbam servi Christi Simeonis irrepens, ibi toto extento corpore gemendo procubuit, atque multas inibi orando fundens lacrymas, tandem sopore depressus, obdormivit.

[7] [cum SS. Columbano & Benedicto] Cui dormienti beatus Christi confessor Columbanus cum sancto Simeone in visu apparuit, inter quos gloriosus vir Domini Benedictus, speciosi habitus claritate decorus, medius astitit Beatus itaque Columbanus ad sanctum Simeonem vertens intuitum, sic eum reverenter alloquitur: Cur, inquit, frater Simeon, huic ægroto salutem conferre denegas, quam sibi præberi tibi contulit divina clementia? Ad hæc Vir sanctus, ut semper erat, aspectu angelicus, taliter beato Columbano respondit, dicens: Quia in domo sancti patris Benedicti tumulatus jaceo, sanitatis donum sine illius jussu sibi impendere non præsumo. Cui vir Domini Benedictus beato Simeoni ita subjunxit dicens: Curationis beneficium, quod a Deo tibi collatum esse, Frater, non dubitas, huic languido ulterius largiri ne differas, quia jam ex longo tempore per te Christi misericordiam interpellat.

[8] His dictis protinus ambo ad ægrum accedunt, manibus injectis fovendo contingunt, [quorum rogatu miserum sanat.] ossibus & nervis consolidatis, membra diutino rigore constricta, pristinæ sanitati restituunt. Qui sospitati redditus, in propriis gestibus reformatus, totam deambulando circuivit ecclesiam, atque hymnidicas laudes Deo referens, voce qua poterat & qua noverat, sancti Simeonis glorifica deprompsit magnalia. Tunc in eadem ecclesia ad serviendum Deo devota mente se tradidit, ac exinde per diversas discurrens provincias, cuncta munuscula, quæ circumquaque acquirere prævalet, ad utensilia ecclesiæ construenda congregare non desinit. Qui adhuc superest, & gaudenter annuntiat, quanta circa eum sanctus Simeon peregit beneficia.

ANNOTATA.

a Villa hæc erat monasterio Padolironano subjecta, ut dicitur num. seq.

b Bascheria scribit Barbasium; forte in autographo legendum Bargatium, quod oppidum est ad Clesii fluminis fontem, teste Blondo in Italia illustrata, ubi de Lombardia, folio mihi 101 verso. Observa hic & paulo inferius hoc eodem numero vocem pagus accipi feminine.

c Versum integrum hic omisit Bascheria, non sine sensus aliqua læsione; ego Ms. nostrum & apographum Vaticanum secutus sum.

d Nempe Padolironensis ecclesiæ.

* al. nequibat

CAPUT II.
Continuatio eorumdem miraculorum.

VI.

[9] Alius quidam vir, Heribertus nomine, adhuc superest, & in eadem villa, quæ monasterio adjacet, [Paralyticus ibidem erigitur,] vivit & habitat; quem paralyticus languor sub nostro tempore graviter deprimebat. Qui cum longa corporis ægritudine maceratus, nullum suæ curationis remedium inveniret, tandem divino animatur consilio, ut sancti Simeonis sepulchrum expeteret, quatenus ab eo corporis medelam perciperet. Et quia per se ingredi nequibat, aliorum manibus ad sanctum corpus in propatulo se supportari jusserat. Tunc pura mentis devotione lacrymis insistens ac precibus, Omnipotenti Deo & sancto Simeoni dona spopondit; quatenus, si illum a corporali molestia erigeret, votum, quod voverat, proculdubio annualiter redderet. Qua voce prolata, mox æger (mirabile dictu!) de stratu suo lætus surrexit; dehinc, peractis dignis Deo laudibus, ac reparatis sibi gressibus, domum, unde venerat, incolumis rediit.

VII.

[10] In eodem vico, qui Viculus nominatur, quædam mulier fuerat, [& ægra sanatur;] quam corporalis ægritudo omnino demerserat. Quæ, auditis sancti Simeonis virtutibus, [in] navigio est posita, [&] ad sanctum corpus celeriter est adducta. Ubi non multis diebus ante sanctas reliquias decubans, cum orationibus indesinenter persisteret, quod puro expetiit desiderio, celeri est consecuta effectu. Quæ dum inter preces aliquantas morulas faceret, & sancti Simeonis imploraret suffragia, suis ibidem obsequiis decenter exhibitis, continuo saluti est reddita, [&] ad locum, unde venerat, sanitate recepta, cum gaudio est reversa.

VIII.

[11] Non multo post tempore ex prædicto loco puella tunc venerat, cujus, Dei nutu, [ac vegeta sit, quæ aruerat, manus.] manus aruerat. Quæ, ut ad sancti Simeonis corpus accessit, & manus, quam oblatura erat a, mentis puritate flebiliter obtulit; quod fideliter petiit, efficaciter impetrare promeruit. Mox autem ut ad Missæ celebrationem cum matre & parentibus devote insisteret, ac juxta morem candelam presbytero offerret, manum aridam, quam cum lumine presbytero porrexit, ariditate repente exstincta, sanam recepit.

IX.

[12] His itaque peractis, aliud memorandum de sancto Viro supponimus, [Spina piscis infixa faucibus dissolvitur ibidem;] quod cuidam monacho quondam contigisse, audivimus. Frater quidam in eodem monasterio, Wido nomine, quodam tempore habebatur, cujus vita & conversatio satis idonea esse probatur. Qui dum una dierum ad mensam cum fratribus communiter ederet, os piscis ita gutturi ejus infigitur, quod ex eadem infixione spiritum emittere penitus credebatur: qui nimia præfocatus angustia, tanto acrius cruciabatur dolore, quanto vicinius senserat mortis periculum imminere. Quid ageret, ut mortem evaderet? A mensa protinus concitatus surrexit, & ad sancti Simeonis loculum magnis cum clamoribus moribundus cucurrit. Jamjamque ita eum repentina mors nexibus strinxerat, quod revolutis oculis, omnes illum vitam exhalare credebant. Ubi aliquamdiu provolutus, tandem sancti Simeonis pietas ita fratri subvenit, quod piscis spinaculum, quod tenaciter gutturi inhæserat, cum sanguine violenter ejecit.

X.

[13] Dæmoniaca quædam de loco, qui Ariole dicitur, sub eodem tempore fuerat; [& ab obsessa dæmon ejicitur.] quam nequam spiritus ita distorserat, quod tota ejus membra discerpendo contriverat. Hanc aliquando incomptis rictibus ac multimodis deformitatibus in modum follis inflando sic deformaverat, quod humanitatis formam, instar alicujus informis monstri, turpem reddebat. Ad corpus igitur sancti Simeonis ducta, ibique diebus ac noctibus, jejuniis & orationibus vigilanter pernoctata, continuo horridus dæmon, sancti Viri terrore concussus, de obsesso corpore territus exiit, atque in vacuas auras expulsus evanuit.

XI.

[14] Cum inter innumera sancti Viri miracula plurimos ex diversis partibus virtutum ejus fama ad obtinenda salutis remedia excitaret, [Adeuntes Sancti tumulum, naviculam obtinent insigni miraculo.] & Paduanus populus eumdem Sanctum Dei summa cum devotione ex more expeteret, atque prope monasterium, in quo ejus gloriosa membra quiescunt, jam se adesse gauderent, invenerunt quemdam fluvium, Roverinam nomine, adeo inundare, quod illum nullo quoque ingenio poterant transmeare. Hac igitur difficultate comperta, in ulteriore ripa affixam navim eminus conspexerunt; quam licet necessario optarent, illam tamen ad transfretandum, nullo ducente, habere non potuerunt. Cumque diutius huc illucque circumspicerent, & neminem, qui sibi navim porrigeret, usquam adesse viderent, humano distituti solatio, sancti Simeonis unanimiter implorare cœperunt auxilium. Res mira! Navis, quæ extra fluvium affixa tenebatur, se eadem hora dissolvit, atque prædictos homines ita veloci cursu sine remige petiit, ac si eamdem aliquis gubernaculo remigando dirigeret. Transito inde flumine, ad sanctum corpus venerunt, ubi omnipotenti Deo, & sancto Simeoni pro impetratis beneficiis gratias cum laudibus referentes, per viam, qua venerant, alacres redierunt.

XII.

[15] In Parmensi diœcesi, in villa, quæ sanctæ Eulaliæ nuncupatur, quidam vir, nomine Briccius, [Ibidem sublata cæcitas,] nostro tempore fuerat; qui ingruente capitis molestia, per triennium oculorum lumen amiserat. Qui, adempto lumine, assidue in luctu & mœrore sedebat, & crebris precibus, ut lumen recipere mereretur, Christi clementiam implorabat. Sed auditis sancti Simeonis virtutibus, ad sanctum corpus ejus, solo puerulo sui ductore contentus, properare studuit; quatenus suæ cæcitatis solamen aliquod, sicut ex multis audierat, impetraret. Ubi triduo vigiliis & orationibus excubans, cum post Missæ celebrationem monachorum cœtus (ut mos est) Deo gratias agerent; ipse, sursum erectis oculis, quæcumque sibi opposita clare videre asseruit, atque illico, recepto visu, in laudem Dei se totis nisibus extulit. Aliquantis ibi peractis diebus, ad patriam rediit; & qui prius alterius ductu venit, postmodum lumen adeptus, ductorem suum lætus præcessit.

XIII.

[16] Tempore, quo pro canonizando ejusdem sancti Simeonis glorioso corpore sanctam Apostolicam Et paralysis. Sedem accessimus b, quoddam de eodem sancto Viro miraculum claruit, quod ad fidelium notitiam huic opusculo digne submittere placuit. Puer quidam ex Cremonensium finibus gravi langnore correptus, sed ejusdem sancti Viri fama excitatus, quia pedibus * incedere nequiverat, ad sanctum corpus navigio est adductus: quo cum navis, quæ eum adduxerat, applicuisset; unus eorum, qui eum adduxerant, pietate commotus, illum flentem a navi propriis scapulis sustulit, atque ante sancti Simeonis tumulum miserando deposuit. Cumque inibi, manibus terræ solo hærentibus, superior pars corporis acclivis tota procumberet, posterior vero, nervorum contractione collisa, huc illuc debilia post se crura traheret, vix ibi per trium horarum spatia querulosis vocibus jacuit; tandem per altaris gradus paulatim rependo progrediens, loculo, in quo sancta membra quiescunt, ejulando inhæsit. Ubi votis ac precibus, qui Deum rogare noverat, eatenus fideliter implorare non desiit, quousque per sancti Simeonis meritum, medelam sibi divinitus fuisse collatam celeriter sensit. Mox autem parva interveniente mora, nervorum, quos paralytica pestis contraxerat, crepitus patenter auditur; & debilis puer, diu obstrictis salutis gressibus, protinus restituitur. Ad quod videndum populorum turmæ catervatim confluunt, atque pro tanto miraculo omnipotenti Deo & sancto Simeoni gratias referunt cum jubilo: & ibi pura cum devotione aliquamdiu immoratus, postmodum vero sanitati redditus, ad sua cum gaudio est reversus c.

ANNOTATA.

a Bascheria legit: & manus quod oblatura Deo erat; Mabillonius: & munus quod oblatura erat: apographum Vaticanum: & munus quod oblatum Deo erat. Corrigendus certe textus noster videtur; nec displicet utervis modus ex duobus prioribus.

b De hoc tempore vide dicta in Commentario prævio supra.

c Sequuntur in Ms. nostro epistolæ duæ, Benecti scilicet PP. VIII & Leonis IX, quas dedi in Commentario.

* alii pedes

DE B. GOTHALMO CONFESSORE.
IN MELLICENSI AUSTRIÆ INFERIORIS MONASTERIO.

Ante annum MXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, ætas, miraculum, scriptor Actorum, & varia eorum exemplaria.

Gothalmus confessor, in Mellicensi Austriæ monasterio (S.)

AUCTORE G. C.

Hac die istum Beatum suggerunt monumenta Mellicensia, in quibus dicitur natione Scotus; qui tamen popularibus suis videtur hactenus fuisse ignotus, cum in nullis Hibernorum aut Scotorum Fastis memoriam illius invenire potuerim. [Proposita quadam difficultate,] Nescio, unde ipsum eruerit Castellanus, in cujus Martyrologio universali hodie sic legitur: In Hibernia, sanctus Gotalmus confessor. Qua ratione, obsecro, annuntiatur in Hibernia, dum omnia instrumenta, quæ hactenus videre licuit, illum in Austria obiisse testantur? An ob causam natalium in Hibernia erat collocandus? At ipse Castellanus aliique Martyrologi passim Sanctos extra patriam suam annuntiant eo loco, quo felicem vitæ cursum consummarunt, aut ubi sacra eorum corpora honorantur. Noster autem Gothalmus in Austria obiit, & veneranda ejus ossa in Mellicensi Austriæ inferioris cœnobio quiescunt. An eodem die duo sancti Gothalmi occurrunt? Nodum hunc Castellano solvendum, & ulterius hujus rei examen Hibernis instituendum relinquo, dum ad probandum nostri Beati cultum progredior.

[2] Anselmus Schramb, Benedictinus Mellicensis, qui anno 1702 Chronicon Mellicense edidit ac munifice ad nos transmisit, [probatur cultus Gothalmi ex honorifica sepultura,] pag. 34 de immemorabili illius cultu ita testatur: Veneranda, & voce populi beati Gothalmi ossa asservantur in crypta nostræ ecclesiæ prope altare B. Virginis, divinum Puerum in stabulo Bethlemitico adorantis, cujus anniversarium religiosus cœtus in festo S. Annæ celebrat. Postquam deinde pag. 251 narravit, quomodo anno 1362 sepulcrum B. Gothalmi coram Rudolfo IV Austriæ duce reverenter apertum fuerit, subnectit sequentia: Ab hoc tempore nullus relinquitur dubitandi locus, quin hoc sarcophago requiescat B. Gothalmus, ad quem religiosi nostri in festo S. Annæ semper descendunt, anniversarium persoluturi. Nec ab hoc tempore usque in præsens reserata vel effracta hæc tumba legitur. Hieronymus Pezius tomo 1 Scriptorum Austriacorum pag. 109 in observationibus præviis ad Vitam B. Gothalmi num. 1 de iisdem reliquiis novissime sic loquitur: Ejus corpus Mellicium inde (nempe ex vico Murensi, in quo mortuus est) allatum, honorifice postmodum conditum hic fuit … Gothalmi istius ossa, tumulo marmoreo inclusa, cum annis superioribus vetus nostra basilica diruta fuisset, pristina sua sede mota, atque in capitulo (ut dicere mos est) collocata tantisper fuerunt, dum in nova honorificentior iisdem locus apparetur. Ex his saltem liquet, sacras illius exuvias semper in pretio & honore habitas fuisse.

[3] Laudatus Pezius loco proxime citato num. 2 eidem titulum Beati ita vindicat: [& antiquo Beati titulo.] Beatum passim appellat Gothalmum Bernardus Dapifer noster, & Kalendarium domesticum ab annis verisimiliter sexcentis manu exaratum his verbis: VII Kal. Augusti. Memoria beati Gothalmi peregrini. Quibus alia manus recentior hæc attexuit: Socius SANCTI Cholomanni. Sed & in tribus seculi XV manuscriptis exemplaribus Mellicensibus, unde procul dubio Cæsareum Vindobonense transcriptum fuit, nomine BEATI constanter honoratur. Publicam quidem venerationem cultumque Gothalmo olim impensum fuisse, non ex Vita solum, sed etiam ex titulo, qui in Cæsareo nostrisque codicibus manuscriptis eidem præmittitur, manifestum efficitur, licet jam memoratum titulum codex autographus non habeat. Nostra vero ætate publicus iste Gothalmi cultus & religio penitus exolevit. Quæ ejus rei causa, mihi latet. Id tantum scio, quotannis in ejus pervigilio, quod in VIII Kal. Augusti incidit, vesperas defunctorum, & insequente die Missam de Requiem ad ejus tumulum a nobis peragi solere. Frustra requires alia antiquæ venerationis testimonia extra cœnobium Mellicense, in quo fere solo Beatus ille notus fuit, & quod de immemorabili illius cultu optime testari potest. Quapropter hæc nobis sufficere videntur, ut eum operi nostro inseramus.

[4] Determinatus annus, quo Beatus ille ex hac vita migravit, [Incertum est tempus sepulturæ B. Gothalmi,] non facile sciri potest, cum scriptor Actorum num. 3 ita fateatur: Tunc Medlicam perducitur (nescitur tamen quoto Domini anno) & sepelitur. Attamen tempus illud præterpropter colligi potest ex martyrio S. Colomanni, de quo ad diem XIII Octobris ex professo, ut aiunt, agendum erit. Interim antiquum chronicon Mellicense, quod Pezius tomo supra citato pag. 95 laudat, de tempore istius martyrii hæc hahet: Anno MXII beatus Cholomannus martyrizatus est, & suspensus apud Stocchærowe. Porro translatio reliquiarum sancti istius Martyris ad monasterium Mellicense anno 1014 vel 1015 facta est. Unde Pezius in observationibus præcedenti numero memoratis, de tempore, quo B. Gothalmus in eodem monasterio honorifice sepultus est, hanc facit conjecturam: Quo præcise anno, inquit, factum id fuerit, non prodit antiquitas: crediderim, non multo post annum MXIV accidisse. Sed quia peregrinatio B. Gothalmi aliquam latitudinem patitur, & uno alterove anno post sepulturam S. Colomanni in Austriam advenire potuit, idcirco supra in margine mortem B. Gothalmi numero rotundo ante annum 1020 collocavi.

[5] [& cujusdam miraculi, ad ejus tumulum patrati.] Neque magis constat de tempore, quo quidam rex Bohemiæ, tumulum B. Gothalmi aperire volens, subita cæcitate percussus est, ut in Actis num. 4 refertur. Tamen laudatus Anselmus Schrambius in Chronico Mellicensi pagg. 36 & 37 de hac re suam conjecturam proponit his verbis: Quis vero fuerit ille rex Bohemorum effractor sepulcri, si fas est divinare, dicimus Wenceslaum fuisse, quem alii Primislaum nominant, patrem Ottokari, itidem regis Bohemiæ & ducis Austriæ, insignis Mellicensium patroni: quem invasorem Austriæ & depopulatorem ex floribus chronicorum nostrorum (Flores Mellicenses hanc Austriæ vastationem anno 1231, alia chronica anno 1229 consignant) in absentia Friderici ducis Austriæ, cæsarem in expeditione Italica comitantis, comperimus … Qua occasione Mellicio, seu minis seu armis subacto, Primislaum regem Bohemiæ violatorem sepulcri Gothalmiani congrue asserimus, non nescii, quod labem hanc aliqui ejusdem filio Ottokaro affingant; sed immerito, cum in re adeo incerta & illiquida facinus hoc dignum pœna legis Flaviæ de plagiariis, ob servum dolo abstractum a domino, vel legis Juliæ latæ in eos, qui rem sacram temerarunt, potius hosti Primislao, quam munificentissimo nostro mecœnati Ottokaro, ut videbimus, appropriare conveniat. Equidem fateor, istud facinus potius hosti quam benefactori convenire, si malevolo animo peractum sit ad violandum Beati tumulum; sed potuit Ottokarus id ex inconsulta curiositate facere, atque idcirco etiam statim visum recuperare, ob quam celerem inconsiderantiæ suæ veniam, postea se Mellicensi cœnobio gratum exhibuerit. Nihil tamen in hac re definio.

[6] [Acta Beati scripsit anno 1362 cœnobita Mellicensis,] Certiora proferre potero de scriptore vitæ, qui statim in limine nomen suum, vitæ professionem, & tempus scriptionis accurate indicat. Is fuit Bernhardus seu Wernhardus, cognomento Dapifer, cœnobita Mellicensis, qui anno 1362 ex seniorum traditione hanc historiam conscripsit, & postea anno 1378 in itinere Romano exstinctus est, ut Pezius in observationibus præviis notavit. Bernardus autem ille ingenue fatetur, se determinatum rerum quarumdam gestarum tempus ignorasse, atque ex hoc ipso capite majorem fidem meretur, quam biographi illi, qui, defectu hujus notitiæ, sæpe annos imperite confingunt, & chronologiæ ordinem perturbant, ita ut vix scias, quid in ipsorum historia tuto credendum sit, cum in chronotaxi adeo mendaces deprehendantur. Unde Schrambius in opere citato pag. 36 de fide huic auctori adhibenda sic disserit: Quod ad narratorum veritatem spectat, non improbo, si pro hac stabilienda ampliora motiva credibilitatis & firmiora desiderentur testimonia, cum deficiat historiæ chronologia, taceatur nomen regis, sepulcri violatoris, nec annus nec tempus addatur magnum alias conciliandæ fidei testimonium. Deinde aliqua immiscet de traditionibus apostolicis, quæ in hac materia nihil probant, cum inter has & illas ingens sit discrimen.

[7] Tunc melius ita concludit: Cum ergo Mellicensis relator a senioribus fide dignissimis ea, [cujus fides & auctoritas expenditur,] quæ de Gothalmo in lucem dabat, se hausisse profiteatur, satis innuit, traditionis fulcro se inniti, & testimonii confirmationisque locum supplere constantem majorum nostrorum de eodem eventu narrationem … Accedit, quod spectatæ fidei testi sit tuto credendum; per hoc vero, quod scriptor noster fateatur ingemiscens, propter monasterii & bibliothecæ exustionem, historiæ suæ deficere integritatem chronologicam, satis aperte ostendit, salva substantia, etiam illam haberi potuisse ex hoc certitudinis promptuario, si repentinus incendii casus rerumque interitus non posuisset impedimentum. Verum huic ratiocinio opponi posset, quod etiamnum supersint chronica Mellicensia, & varia vicinorum monasteriorum monumenta, ante istud incendium conscripta, quæ de his Vitæ Gothalmianæ adjunctis non meminerunt. Nihilominus existimo, Bernardum sincere ea posteris reliquisse, quæ a majoribus suis circa hanc rem acceperat: & ob memoratum scribendi candorem narrationi ipsius tantum defero, ut non dubitem, quin ejus ætate hæc fuerit communis seniorum traditio, cui prudenter assentior, quamdiu intra verisimilitudinis limites sese continet, & monumentis historicis aperte non contradicit. Nihil autem hujusmodi in hac traditione mihi hactenus occurrit.

[8] Petrus Lambecius lib. 2 Bibliothecæ Cæsareæ cap. 8 pag. 619 primus, ni fallor, typis vulgavit Acta B. Gothalmi, [ac varia Actorum exemplaria recensentur.] quibus in ejus codice Ms. præfigebatur hic titulus: Sequitur de beato Gothalmo peregrino, cujus ossa a dextero latere altaris beatæ Mariæ virginis in crypta in sarcofago marmoreo quiescunt albo, & dietim ab universis pene, qui monasterium istud & ipsum locum devotius visitant, venerantur: qui licet haud dubium miraculis claruerit, tamen alia nobis sanctitatis ejus testimonia ad præsens non constant, præter ea, quæ subsequens breve Memoriale, ex quodam antiquo codice hic rescriptum, continet in hunc modum. Tunc subnectitur ipsa Bernardi Dapiferi lucubratio, cui hoc proœmium posterior calamus præmisit, ut ex memorato textu satis apparet. Teste Hieronymo Pezio, idem fere titulus, minio scriptus, legitur in tribus Mss. Mellicensibus, quamvis in codice autographo non habeatur. Jam sæpe laudatus Schrambius idem Bernardi opusculum chronico suo Mellicensi pagg. 35 & 251 inseruit. Denique Hieronymus Pezius eamdem B. Gothalmi Vitam ex codice autographo Lipsiæ anno 1721 iterum edidit, & tomo 1 Scriptorum Austriacorum a pag. 109 observationibus præviis illustravit. Nos illam Pezii editionem, ab ipso cum tribus Mss. Mellicensibus collatam, hic recudimus, in margine vel annotatis monituri, si variæ lectiones majoris momenti occurrerint.

ACTA AUCTORE BERNARDO DAPIFERO, COENOBITA MELLICENSI.
Ex Ms. autographo, quod Hieronymus Pezius tomo 1 Scriptorum Austriacorum edidit, & cum tribus aliis apographis contulit.

Gothalmus confessor, in Mellicensi Austriæ monasterio (S.)

BHL Number: 3627


EX MS.

[Auctor nomen suum ac scriptionis tempus indicat,] Ego frater Bernhardus, professus Medlicensis cœnobii monachus, dictus Dapifer, existimavi fore * utile, in rei memoriam perpetuo apud homines perducere, ad notitiam omnium Christi fidelium præsentium & futurorum, nationem & adventum in Austriam & ad cœnobium nostrum, scilicet Medlicense a, & inibi mansionem beati Gothalmi peregrini, in crypta Medlicensis monasterii quiescentis, & hoc ut relatu seniorum b, & aliorum multorum hominum c, meis in temporibus viventium, melius percipere potui, & ut ipsi ab eorum senioribus & contemporaneis perceperunt. Igitur ego Wernhardus * supra nominatus anno Domini MCCCLXII scribendo in vigilia beati Barnabæ Apostoli initiavi & hoc in una sexta feria post synaxim vespertinam non multo post chartis commissum, quod & sic contigit d.

[2] [& narrat, quomodo B. Gothalmus, dominum suum quærens,] Cum beatissimus Christi martyr Cholomannus patriam, scilicet Scotiam, dominiumque terrenum sive regnum prædictum pro amore & regno Christi relinquere disposuisset, & hoc non alteri nisi huic beato viro Gothalmo revelasset (qui videlicet beatus Gothalmus sui patris cellerarius dicitur fuisse) non tamen quando id esset facturus sibi indicando, beato Cholomanno postea clam perdito Jerosolimamque tendente, præ amore, quem erga eum habuit, ipsum sequeretur, eumque undique quæreret Austriamque veniret, & passum, mortuum, & jussu Heinrici tunc temporis nostræ terræ, scilicet Austriæ, marchionis, in Medlica sepultum audiret; tunc & ipse ad suum dilectum domicellum & dominum tali modo advenit.

[3] [in Austria obierit ac sepultus fuerit,] Cum una dierum suæ peregrinationis ad villam, dictam Maur, a prædicta civitate Medlica miliario distantem, quæ sabbato dies esset, inibi pernoctando venisset, & quidam rusticus nocturnum e ei dedisset, ad horreumque dormitum ivisset, & cum in crastino, scilicet die Dominico, surgendi tempus adesset, & non surgeret; pluries excitatur, & tandem percunctatur, ut quomodo sibi foret, f obdormisse in Domino, Et super feretrum collocatus, inveniuntur g accensæ candelæ cum eo. Tunc Medlicam perducitur (nescitur tamen, quoto Domini anno) & sepelitur, nobis tamen modo locum primæ sepulturæ ignorantibus, modo tamen, ubi ejus sacra ossa continentur, bene scitur; scilicet in cavato & marmoreo, & hoc albo, lapide, juxta altare Dei Genitricis virginis Mariæ in crypta Medlicensis cœnobii, in parvis calumpniolis * locato, ejusque memorialis dies est in die S. Annæ matris almæ Virginis Mariæ.

[4] Signum etiam quoddam, quod Dominus per eum fecit, [ubi postea miraculum contigit ad ejus tumulum] & ejus sanctitatem in hoc ostendit, ut etiam relatu h didici, his scriptis, omnibus legentibus & audientibus manifesto. Cum enim quidam rex Bohemorum i, proprio nomine nobis tamen ignotus, Medlicam venisset, & sarcofagum marmoreum & album, in quo ejus ossa continentur, vidisset, & dubitasset, quod inibi reliquiæ essent; foramen quadrangulum fecit in capite ipsius sarcofagi fieri. Quod ut cœpit facere, protinus visum amisit. Tunc omnes perterriti genua flectentes ante altare Matris misericordiæ Virginis Mariæ ibi juxta situm cum devotione supplicantes primo domino Deo & Virgini Mariæ, ac postea beato Gothalmo, ut cum cæco rege misericordiam facerent, rexque talia numquam amodo se vovit acturum. Tunc oratione finita visum recepit, meritis & intercessione, ut credere tenemur, beati Gothalmi, & quadrato lapide & albo fracturam clausit, uti hodie manifeste videtur signum hujus foraminis, & cum gaudio recessit. [Ista omnia scriptis per me prædictum Bernhardum commendata,] k quo tempore acta fuerint, nobis non patet, & hoc vel propter tunc viventium desidiam & negligentiam, vel propter nostri cœnobii & librorum MCCXCVII & hoc in vigilia Assumptionis, exustionem contigit.

[5] Anno Domini MCCCLXII in die sancti Paulini episcopi & confessoris, [qui jussu ducis Austriæ anno 1362 aperitur.] qui est in vigilia beati Ægidii abbatis, Rudolfus, inclytus dux Austriæ, & ceterorum suorum titulorum princeps & dominus, hujus nominis quartus, hic in Medlicensi cœnobio existens, volens experiri, siquod scriptum, aut aliud evidens signum esset cum beato Gothalmo peregrino in marmoreo lapide, scilicet in suo sarcofago, in crypta Medlicensi, in parvis calumpniolis * sito. Sicque prædicto die devotus l cum aliis aliquibus secrete accedens ac astans, accensisque candelis, & psalmis * submissa voce fratribus aliquibus de conventu dicentibus, ipsius sarcofagi superiorem lapidem removens, sicque inibi existentia ossa videns nilque aliud reperiens * quam ipsa ossa, & in media fronte capitis ibidem reperta est crux parva & alba affixa, quasi esset facta de pura similaginea pasta m. Quam crucem quidam suorum cappellanorum presbyter secularis, dictus Liembweriger, abrupit incaute manibus attrectando, nobis præsentibus, & pro hujusmodi abruptione dolentibus, primoque super hanc admirantibus, & sic postea beatis ossibus sacrario commendatis, usque ad reparationem ejusdem sarcofagi. Tunc quoque ipsa ossa sunt in eodem loco reinclusa, præsente Gotschalco tunc temporis custode; me vero Wernhardo *, dicto Dapifero, proch dolor! absente n.

ANNOTATA.

a In editione Lambeciana & tribus apographis Mellicensibus deest nostrum, scilicet.

b In eadem editione hæc adduntur: veraci relatu seniorum fide dignissimorum.

c Ibidem post hanc vocem additur: ex utroque sexu.

d Apographa & editio Lambeciana hunc sensum sic clarius exprimunt: Igitur ego Bernhardus supra nominatus anno Domini MCCCLXII in vigilia S. Barnabæ apostoli, quæ fuit in una sexta feria, post synaxim vespertinam chartis commisi sic, & sic contigit.

e Lambeciana editio sic melius habet: nocturnam ei dedisset quietem.

f Ad perficiendum sensum recte in apographis & editione Lambecii hic inseritur: inveniturque.

g Apographa & editio Lambeciana hic addunt: sine humana administratione.

h Hic iterum turobique additur: seniorum fide dignissimorum.

i De hoc rege Bohemorum dedimus conjecturam Schrambii in Comment. prævio num. 5

k Quæ hic uncis inclusi, desunt in apographis Mellicensibus & editione Lambecii.

l Editio Lambeciana & apographa post hanc vocem interserunt sequentia: dux una cum domino abbate.

m Pasta est massa farinacea crudi panis, de qua voce vide Cangium in Glossario.

n Schrambius in Chronico Mellicensi pag. 251 vocat Bernardum totius hujus rei testem oculatum; sed hoc de secunda reliquiarum inclusione intelligi non potest, cum ipse Bernardus asserat, se huicreclusioni non interfuisse.

* al. esse

* al. Bernhardus

* lege columellis

* lege columellis

* lege psalmos

* Lamb. clarius reperit

* al. Bernhardo

DE B. JORIO EPISCOPO
BETHUNIÆ IN BELGIO.

Anno MXXXIII.

[Commentarius]

Jorius episcopus, Bethuniæ in Artesia Belgii (S.)

AUCTORE P. B.

Bethunia oppidum est egregie munitum in Artesia, quæ una de Belgii provinciis est, Flandriam inter & Picardiam sita. Duaco sex circiter leucis in occasum distat, Atrebato quatuor, versus Orientem. [Bethuniæ celebratur hoc die,] Ornat illud præter alias ecclesia collegiata, erecta a Roberto I, Bethuniæ domino, sub finem seculi decimi aut initium undecimi, ut ostendit Chesnius Hist. familiæ Bethun. lib. 2, cap. 1, ac S. Bartholomæi apostoli, cujus ibi brachium pelle exutum servari creditur, nomine dedicata. Administratio ejus ad præpositum & canonicos viginti quatuor pertinet: ut idem docet ibidem lib. 1, cap. 2: horum beneficiorum saltem viginti & unius fundationes per quos & quando sint factæ, disces in eodem opere ex probationibus, seu monumentis ad librum secundum pertinentibus cap. 1. Atque hæc est ecclesia in qua cultum pridem obtinuit B. Jorius noster, teste Joanne Molano, aut, si mavis, Petro Louwio, qui ex Molani jam vita defuncti schedis Natales Sanctorum Belgii collegit, quique die vigesima sexta Julii de S. Jorio episcopo, ex iis, quæ contulit Jacobus Franchus, Bethuniensis, sacræ Theologiæ baccalaureus, hæc habet:

[2] [in ecclesia S. Bartholomæi ap., B. Jorius ep.] Bethuniæ, natalis beati Jorii peregrini, qui montis Sina episcopatum tenuit. Cujus festum in choro canonicorum sancti Barptolomæi est magnum duplex. In lectionibus tamen nihil proprium est; sed in hymnis & Rhytmis de eo canitur:

Dignus est, ut collaudetur
Dominus, & honoretur
In suo sancto Jorio,
Quem decoravit gaudio.
Jorius hic, episcopus
De monte Sinai, opus
Dei lætus exercuit,
Fideliter & docuit.
Gaude, castrum Bethuniæ,
Quod tu per Regem gloriæ
Thesauros habes gratiæ,
Quibus resplendes hodie.
Hic germanus fuit Macarii,
Viri sancti, coronæ conscii;
Qui sic certarunt contra vitia,
Quod ambo sint in Dei gloria.
Prece reddit claudis gressum,
Sanans omni clade pressum.
Cujus prece nobis detur vita
Per secla seculorum infinita.

In parvo lapide albo, qui cum sacris ossibus reconditus fuit, insculptum est, beatum Episcopum venisse ex Armenia majore; parentes habuisse Stephanum & Helenam: fratres septem, inter quos Macarius fuit: obiisse anno millesimo trigesimo tertio.

[3] Dubitatum aliquando fuit, quis esset sanctus iste Macarius, [quem aliqui putarunt fratrem S. Macarii ep. Antiocheni;] beati Jorii, ut ex hymno jam dicto, & inscriptione lapidis, qualis modo recitata est, colligitur, frater germanus: cum enim alius per hæc tempora non sciatur vixisse sanctus Macarius, nisi episcopus Antiochenus ille, qui magna celebritate Gandavi in Belgio colitur die X Aprilis, quo ejus Acta illustravimus, quique & ipse Armenus fuisse scribitur, invaluit dudum apud vulgus, imo & eruditos quosdam, opinio, quæ sanctum hunc Macarium Beati nostri germanum assereret. Secutus eam est etiam Malbrancquus noster de Morinis lib. 8, cap. 30, & ante eum Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, pag. 83. Alii tamen aliter sibi merito statuendum putarunt; primo quidem, quia in neutra S. Macarii episcopi Antiocheni Vita ulla fiat mentio sive B. Jorii, sive alterius cujuspiam fratris ejus; deinde vero, ac maxime, quia parentes Macarii, juxta Vitam ejus secundam anno circiter 1067 compositam cap. 1, nuncupentur Michaël & Maria; cum ex dictis B. Jorius parentes habuerit Stephanum & Helenam. Consulti ergo super hac re canonici Bethunienses, sequenti, quod habemus, instrumento responderunt.

[4] Non aliunde constat DD. canonicis ecclesiæ collegiatæ S. Bartholomæi in oppido Bethuniensi, [id colligentes ex antiqua inscriptione,] beatum Jorium esse fratrem germanum S. Macarii, quam ex ejus Officio, in festo ejus cani solito, & ex verbis sequentibus, sculptis litteris antiquis in parvo lapide quadrato, exsistente & recondito in dicti B. Jorii feretro juxta ejus ossa. Hæc sunt: “Obiit beatus Jorius VII KL. Augusti. Venit de Armenia majore. Et fuit episcopus de monte Sinaï. Pater ejus Stephanus, & mater ejus Helena. VII fratres fuerunt Macarius. Ab Incarnatione mill. trigesimus III.” Ipsissima in perantiquo codice rubro sub finem reperi: in quo continentur bona & statuta dictæ ecclesiæ collegiatæ: Officium ipsius sic habet in 4 & 5 Responsorio: “4. Hic germanus fuit Macarii, viri sancti, coronæ conscii, qui certarunt sic contra vitia, quod ambo sunt in Dei gloria. 5. O felices fratres uterini, qui cælesti vita fruimini, impetrare, Sancti, dignemini sociari nos cæli lumini.” Ejus festum sine Lectionibus propriis est. Martyrologium dictæ ecclesiæ collegiatæ solum habet: “ Eodem die Natale B. Jorii peregrini, qui montis Sinaï episcopatum tenuit.” Magis authentica apud dictos canonicos non reperiuntur. Quapropter, quia allegata in Officio & in dicto lapide cum gratia vidi, illaque accurate legi, ideo hæc lubens subscripsi, & subsignavi rogatus. Factum Bethuniæ XXII Novemb. 1617. M. de Senermont, sacræ Theolog. bacc. form., dictæ ecclesiæ Colleg. S. Bartholomæi canonicus, nec non notarius Apostolicus.

[5] [non satis fideliter proposita apud Molanum,] Collige hinc 1, interpolatam esse apud Molanum inscriptionem lapides; & pro genuinis hisce vocibus, VII fratres fuerunt Macarius, suggestas a Francho non satis fideliter esse has, Fratres septem, inter quos Macarius fuit; credo, ut sic antiquo monumento clare stabilitam esse persuaderet illorum opinionem, qui SS. Jorium ac Macarium tamquam fratres habendos esse etiam in Officio ejus ecclesiastico, nescio quando composito aut instituto, cecinerunt. Mihi certe non probatur inscriptio illa sic explicata, ut eam offert Molanus, ita ut Macarius referatur ad fratres septem, tamquam unus ex illis: quis enim hunc sensum extundat ex his verbis, septem fratres fuerunt Macarius? Imo, nisi aliquid accedat, voces illæ sic conjunctæ nullum omnino vel sensum vel syntaxim exhibent. Existimo igitur (quandoquidem nefas est interpolare quidquam) legenda esse separatim hæc verba ad hunc modum: Obiit beatus Jorius &c. Pater ejus Stephanus, & mater ejus Helena: VII fratres fuerunt. Macarius, ab Incarnatione &c. Ita ut Macarius, quisquis demum ille fuerit, non censeatur ad inscriptionem pertinere, sed ad inscriptionis subscriptionem: quasi dicat: Ego Macarius testor, hanc inscriptionem esse veram; vel: Ego Macarius Beatum sepeliri curavi, ejusque sepulcro hunc lapidem ad æternam ejus memoriam exsculptum imponi. Hic sensus planus est & plenus, atque in ejusmodi inscriptionibus usitatissimus; nec aliam exigit mutationem, quam solius interpunctionis, quæ passim in vetustis inscriptionibus vel omnino non adhibetur, vel solis punctis, quibus voces singulæ inter se distinguantur, exprimi solet: ut quæ superius notata est, eam putem exscriptoris arbitrio fuisse insertam; aut certe punctum illud, quod inter vocem Macarius & eas, quæ hanc præcedunt, sensus exigit, vel in ipso lapide detritum esse, vel ab exscribente non observatum.

[6] Collige 2, nullo sensu statui posse, S. Macarium Antiochenum ad B. Jorium spectare; [quem hic passim omnes sequuntur;] neque ut germanum, cum habeant parentes utrosque diversos, ut ante diximus; neque ut subscribentem epitaphio memorato; quandoquidem S. Macarius ille ante B. Jorium annis viginti & amplius ex hac vita migravit. Collige 3, annuntiationem, a Molano supra propositam, desumptam esse ex ipso Martyrologio ecclesiæ, in qua Beati memoria jam olim solenniter celebratur. Eumdem mensem, diem, ac locum ejus cultui assignant Gazetus in catalogo Sanctorum Belgii diœceseos Atrebatensis, Miræus in Fastis Belgicis, Constantinus Ghinius in Natalibus SS canonicor. Regularium, Willot in Compendio Martyrologii Belgici, Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, Castellanus in Martyrologio Universali. Collige 4, errorem irrepsisse in eosdem Miræi Fastos, cum dicitur Beatus noster anno MXXX exspirasse; cum exspiraverit annis tribus posterius; uti ex Molano statuunt Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ad annum 1033, & citatus supra Malbrancquus, aliique scriptores Belgæ; nam omnes, quos quidem noverim, in iis, quæ de B. Jorio notaverunt, non alium assignant fontem, quam laudatos modo Molani Natales Sanctorum Belgii, ex quibus proinde & nos, quæ de Jorio dicenda supersunt, ejusdem auctoris verbis prosequimur, quæ ibidem sic habent:

[7] Ceterum Bethuniensium traditio habet, eum voti & religionis causa invisisse Boloniæ memoriam Deiparæ Virginis; [& ex quo recitamus & nos, quæ de B. Jorio traduntur.] inde propter viciniam loci divertisse Bethuniam, ad quemdam, qui ei aliquando famulatus fuerat. Apud quem, nemine conscio, nocturno tempore ad lucem æternam migravit. Famulus, morte deprehensa, & sibi ex ea metuens a judice molestiam, corpus sanctum intra domesticos parietes sepelivit. Sed res per crebras apparitiones detecta fuit. Unde Viro sancto dignior data est sepultura, quæ adhuc cernitur intra ecclesiam divi Barptolomæi, in sacello, quod postea in honorem ipsius Jorii Deo dicatum est. Cum autem eo etiam in loco memoria ejus miraculis crebresceret, caput, decenter ornatum, repositum est in sacrario: reliqua sacra pignora in summum altare. In hujus autem rei memoriam, utriusque sepulturæ locus religiose colitur. Nam & privatæ illæ ædes annue exornantur in die natali; caput sacrum eo defertur; & ad sepulcrum pie concurritur: circa quod multam lucem divinitus apparentem sese conspexisse, testantur multi superstites. Conservantur ibidem inter ecclesiæ sacra vasa duæ ejus cistulæ, & duo fulcra pedum equestria. [Hæc Molanus; quibus, quod addamus, nihil est].

DE BB. EUANGELISTA ET PEREGRINO AUGUSTINIANIS
VERONÆ IN ITALIA.

SECULO XIII CIRC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Euangelista, conf., Augustinianus Veronæ in Ital. (B.)
Peregrinus, conf., Augustinianus Veronæ in Ital. (B.)


AUCTORE P. B.

§ I. Beati utriusque cultus modernus & antiquus; ac distinctio beati Euangelistæ a B. Alberto seu Albertino Veronensi.

De moderno ac publico horum Beatorum cultu dubium esse nullum potest; hunc enim non modo testati sunt auctores, qui Vitam eorum præterito seculo vulgaverunt; sed coram etiam inspexere Majores nostri Godefridus Henschenius ac Daniel Papebrochius; [Cultus hodiernus Beatorum,] quorum ille Verona (ubi tum erant ambo) ad Bollandum anno 1660, XXV Octobris inter alia hæc scribebat: Apud Augustinianos est cultus B. Euangelistæ & B. Peregrini XXVI Julii: hic vero in itineris sui descriptione de Verona sic notavit: Ad eorum (PP. Augustinianorum Veronæ, de quibus istic agit) nos contulimus monasterium… Excepere nos perhumaniter plures eorum… deduxeruntque nos ad suum templum, ubi in sinistro latere eorumdem beatorum (de Euangelista & Peregrino paulo ante meminerat) nitidi, sed simplicis operis sacellum est, cum cupula luminosa, sub qua altare eorum; ac supra illud in lignea tumba satis eleganti eorumdem corpora. Festum eorum XXVI Maii (imo Julii, ut idem alibi, & supra Henschenius annotarunt) agunt; sed sine Officio proprio; nisi quod in quotidiano Officio commemorationem de ipsis faciant. Miracula eorum in tabellis depicta, una cum anathematis multis circumcirca pendebant; & quoddam Vitæ breviarium in forma expansa. Templum… est S. Euphemiæ sacrum. Hæc Papebrochius.

[2] Sed & pro Beatis habitos illos fuisse ab immemorabili tempore ante Decretum Urbani P P. VIII, [& antiquus, saltem B. Peregrini;] colligitur ex Raphaele Bagata in SS. episcoporum Veronensium Antiquis monumentis, quæ Venetiis excusa sunt anno 1576; folio namque 17 sic habet: BB. Alberti & Peregrini corpora requiescunt in ecclesia S. Euphemiæ; qui, ut asserit Franciscus Corna, contemnentes mundum & ejus pompas, sub S. Augustini regula Christo servientes, numquam defessi, tandem in sua civitate vita functi, in ecclesia S. Euphemiæ, ut habetur etiam ex Tabula Sanctorum, de qua supra, sepulti fuerunt. Scripsit autem Franciscus Corna, teste eodem Bagata fol. I, de antiquitatibus Veronæ ac de SS. reliquiis, quæ in ea reperiuntur, scripsit, inquam, anno salutis MCDLXXVII: Tabula vero Sanctorum, quæ hic assignatur, ea est, quæ, juxta eumdem scriptorem fol. 2, concinnata fuit secundum consuetudinem ecclesiæ Cathedralis Veronæ, anno 1518, quæque prima in illa diœcesi edita fuit; distribuitque Sanctos ac Beatos, quos exhibetat, per anni circulum in sua quosque festa; ut colligi potest ex Sanctis episcopis Veronensibus triginta sex, qui, teste ibidem Bagata, in ea notabantur sub Officio duplici celebrandi, & quorum nomina in ipsa Tabula suis locis (hoc est, diebus, opinor, quibus celebrandi erant) habebantur.

[3] [imo & Euangelistæ sub nomine Alberti, seu Albertini:] Et hæc quidem testimonia validissima sunt, ut legitima cultus antiquitas B. Peregrino vindicetur: sunt enim utraque Urbani VIII celeberrimo decreto annis centum & amplius anteriora: sed an eadem etiam faciunt pro B. Euangelista; quandoquidem Peregrino non Euangelistam, sed Albertum adjungunt? Affirmat Bagata, & qui ei in eodem opusculo tam fideliter accurateque colligendo operam commdarunt: pro eodem enim Beato habendum putant Albertum, Albertinum, & Euangelistam: ut tria quidem sint nomina, sed unius ejusdemque Beati. Colligere id licet ex verbis, textui jam citato proxime subjectis: sic enim habent: Eo in loco, ubi eorum (Alberti & Peregrini) corpora, a prioribus locis remota, reposita fuerunt in eadem ecclesia, hæ litteræ depictæ sunt: Altare MATRI REGINÆ COELORUM DICATUM, IN QUO CORPORA BEATORUM CONFESSORUM EUANGELISTÆ ET PEREGRINI DE VERONA REQUIESCUNT. Quo in loco vocatur B. Euangelista, non Albertus. Sed in palla etiam S. Nicolæ (hoc est in tabula seu pictura altaris S. Nicolai Tolentinatis) in eadem ecclesia est imago B. Albertini cum his litteris, BEATUS ALBERTINUS DE VERONA. Patet, hic Albertum cum Euangelista aperte confundi; imo etiam cum Albertino, quamquam obscuriuscule. Ideoque nec Albertini seorsim loco & ordine suo (Sanctos enim & Beatos Veronenses recenset auctor ordine alphabetico) nec Euangelistæ meminit, sicut loco iterum suo meminit Peregrini. Deinde ubi ecclesias Veronenses cum asservatis apud eas reliquis enumerat, fol. 79 ita scribit: In ecclesia S. Euphemiæ, seu monasterio, condita sunt corpora BB. Alberti seu Albertini & Peregrini confessorum Veronensium. Vides hic, opinor, non minus diserte confundi Albertum cum Albertino, quam eumdem superius Albertum cum Euangelista: & quidem argumento satis probabili, ut infra videbitur.

[4] Ab hac tamen Bagatæ sententia recedit Josephus Pamphilus, [alii tamen Albertum seu Albertinum ab eo distinguunt;] Veronensis & ipse, & quidem Augustinianus Eremita primum, ac deinde Signinus episcopus: nam in Catalogo Sanctorum ac Beatorum Ordinis sui, quem una cum Chronico anno 1581 Romæ edidit, fol. 133 B. Albertum Veronensem non agnoscit; agnoscit tamen B. Albertinum de Verona, ac B. Euangelistam Veronensem; sed hunc ab illo distinctum; tametsi distinctionis suœ nec ibi, nec alibi fundamentum assignet. Pamphilum exinde secuti sunt, quotquot operis aliquid in hoc genere condiderunt scriptores Augustiniani, quos mihi videre contigerit; si unum excipias Thomam de Herrera, qui Pamphilum quidem non deserit; sed nec admodum alienus a Bagata videtur; cum in Alphabeto Augustiniano, parte 2, pag. 239, citato ejus textu, quem numero præcedenti descripsimus, ad hæc ejusdem verba, Quo in loco vocatur B. Euangelista, non Albertus, hæc ipse de suo subjiciat: Forte quia diversi fuerunt; vel quia idem vocabatur Euangelista, Albertus, sive Albertinus: tum quasi per meram conjecturam addat: Crediderim tamen potius, esse diversos: at nullam hujus opinionis suœ rationem adjungit.

[5] Sed neque nos momentum huic sententiæ propugnandæ satis idoneum aliunde potuimus assequi, [quæ distinctio cum non satis fundata videretur,] etsi haud otiose quæsiverimus. Scimus quidem, aliam B. Albertini, aliam B. Euangelistæ Vitam esse conscriptam: sed utraque recentior est, quam ut ejus quantacumque diversitas valere multum hic possit. Scimus, in ecclesia S. Euphemiæ duas esse effigies depictas, alteram in altari, in quo corpora BB. Euangelistæ & Peregrini requiescunt, ut ipsa altaris, quæ & picturæ respondet, habet inscriptio; alteram in ara S. Nicolai Tolentinatis, cui aliud nomen præfigitur, nempe B. Albertini de Verona, ut paulo ante monuimus; & hanc quidem anno 1406 pictam fuisse, nescio qua auctoritate, testatur Pona, indeque colligit, B. Albertinum ab anno illo inter Beatos relatum fuisse; illam vero valde antiquam appellabat idem anno 1635. Sed quidni possint ejusdem Beati in eadem ecclesia plures, etiam cum diverso gestu, depingi imagines, & varia iis imponi nomina, si varia Beato quadraverint; idque vel maxime si non uno tempore pingantur; sed alio atque alio, quando aliud vel aliud ejusdem nomen vulgo est usitatius? Scimus denique, aut potius asserenti Ponæ credimus, repertam fuisse antiquam inscriptionem, cum antiquus ejusdem ecclesiæ chorus dirutus fuit, quœ indicaret, B. Albertini corpus requiescere a dextris extra chorum. Sed potest illa inscriptio esse tam vetusta, ut locum indicet, in quo B. Euangelistæ corpus ante elevationem erat conditum. Saltem hactenus B. Albertini corpus, siquidem ipse Euangelista non sit, inveniri non potuit. Hæc tamen præcipua sunt capita, unde argui possit, B. Albertinum a B. Euangelista differre.

[6] [de illa Veronenses ipsos consuluimus;] Cum igitur nostra plurimum interesset, nihil hac in controversia temere definire, atque ita vel Beatum adstruere, qui numquam exstitisset, vel qui exstitisset, expungere; itemque (quamquam hoc necessarium adeo non est) beati Euangelistæ, quo de agimus, cultum ab immemorabili tempore per immemorabilis temporis testimonia posse aut non posse fulcire; cum, inquam, hoc nostra interesset plurimum, consulendos duximus ipsos RR. Patres Augustinianos conventus Veronensis, quibus, per iteratas etiam litteras, præter alia, de quibus agam inferius, illustranda proposuimus tria hæc capita. 1. Quo, & quam antiquo monumento possit ostendi, B. Albertum seu Albertinum non esse unum eumdemque cum B. Euangelista, sicut ex Bagata & citatis ab eo antiquioribus monumentis videtur eruendum. 2. Si differat B. Albertus seu Albertinus a B. Euangelista, an, & quo mense, quo die, quo cultu B. Albertus seu Albertinus Veronæ celebretur, & quando sic celebrari cœperit. 3. Si differat B. Albertus sive Albertinus a B. Euangelista, quo legitimo instrumento probari possit beati Euangelistæ cultus ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. VIII: an saltem ad illum asserendum non sufficiat inscriptio altaris apud Bagatam exhibita; atque adeo quam vetusta sit illa.

[7] [qui pro ea appellant famam constantem apud Veronenses;] Rescripsit tandem, Veronensium loco, Rev. adm. P. Hieronymus Augustinus Zazzeri, Augustinianorum per Italiam Assistens Generalis, vir, ut ex litteris ejus Bononia datis die XVI Decembris 1727 perspeximus, humanitate plenus & officio. Post excusatas vero scribendi moras, quod ad proposita dubia explananda necesse fuisset scrinia tum domestica tum publica, nedum Veronensia, sed etiam Romana atque Papiensia scrutari, reponit ad 1., constantem esse apud Veronenses famam, quod beatus iste Albertinus unus fuerit ex iis religiosis viris, qui pedibus intectis sacrum ferculum beatorum Euangelistæ & Peregrini in prima solemni translatione succollabant. Proinde ad Raphaelem, inquit, Bagatam quod attinet, quamquam fuerit diligens & accuratus Sanctorum Veronensium scrutator, crederem, aliquantulum dormitasse, dum beatum Albertum seu Albertinum cum beato Euangelista consudit: nec enim aliud suæ assertionis fundamentum exhibet, nisi quod in altari, ubi colitur imago divi Nicolai, reperiatur quoque depicta beati Albertini … Ceterum cum in altari, ad quod translata fuerunt nostrorum Beatorum corpora, hæc reperiatur epigraphe: Altare Matri Reginæ cælorum &c. ut supra, pluris videtur facienda hæc inscripto ad dignoscenda propria instorum Beatorum nomina, quam assertio vel Raphaelis Bagatæ vel Francisci Corna; qui utut accurati dicantur, & sint, cum tamen non fuerint nostris Beatis coævi, minus callere credendi sunt propria ipsorum nomina, quam viri ejusdem cum Beatis instituti, qui eadem vel a monumentis, quæ habebant, vel a constanti fama poterant didicisse.

[8] Ad 2 hæc tantum habet: Quo autem ad diem, & mensem, quove cultu colantur B. Albertus seu Albertinus, [fatentur tamen, de B. Albertini cultu nihil sciri.] vel quando coli cœperit, huc usque non licuit deprehendre; cum nihil aliud rescire datum fuerit, nisi quæ in superioribus indigitavi, (imaginem scilicet ejus esse in altari S. Nicolai cum hac epigraphe: Beatus Albertinus de Verona.) Si tamen aliquid præterea expiscari contigerit, ad P. V. notitiam dudecere non gravabor. Ad Tertium vero caput ita respondit: Ad titulum vero Beati quod attinet, quo Euangelista & Peregrinus decorantur; satis, ut puto, nomenclaturæ antiquitas elucescit ex eo, quod abusque Hieronymi Cardinalis Seripandi tempore hoc præconio insigniti leguntur: etenim celebris ille vir, dum instituti nostri Generalem moderatorem ageret, Constitutionibus Ordinis, quas pro singulari, qua pollebat, prudentia & sapientia in meliorem formam digessit, catalogum Beatorum nostri Ordinis eisdem adjecit; quos inter sæpius memorati Euangelista & Peregrinus recensentur. Quo quidem illustri testimonio palam fit, eos ante centum circiter annos, quam Urbanos VIII suum decretum conderet, Beatorum encomio exornatos fuisse. Hoc idem probare videntur instrumenta translationis peractæ anno MDCXXXV cum interventu episcopi Veronensis; quo approbante, præfatorum Beatorum corpora in decentiorem locum fuere translata, & fidelium venerationi exposita: cum autem id acciderit post decem tantum annos ab Urbani decreto, colligi profecto potest, ipsos Beatos dudum ante illud cultum & venerationem fuisse sortitos. Hæc ille.

§ II. Num admittenda sit jam dicta distinctio; an obsit demonstrationi legitimi cultus B. Euangelistæ: quid de Beatorum Vita sentiendum.

[9] Vereor, ut responsis Veronensibus, quœ modo recitavimus, satis acquiescant lectores nostri: nam ad primum quidem, quod creditur dormitasse Bagata cum operis sui socio, [Jam dicta distinctio, donec solidius probetur,] id non facile persuadebitur iis, qui prœfationem ejus opusque pervolverint, nisi documentis ejus antiquis opponantur alia vel magis vel æque saltem vetusta, qualia huc usque desideravimus: sic processisse Bagata dicendus est: Censebat, plura Sanctorum Veronensium monumenta incendiis, vastationibus, direptionibus periisse; timebat, ne sic tandem perirent omnia: voluit ergo quidquid supererat, ab interitu vindicare: hoc ut efficeret, per annos aliquot, ut habet libri ejus prœfatio, non absque magno labore ac studio ex diversis locis corrasit quotquot antiquitatis reliquias assequi Veronæ potuit, unde aliqua Sanctorum suorum notitia posset erui. Ita incidit in librum antiquum Francisci Cornæ, de quo supra num. 2, in eoque Beatos duos simul junctos reperit, Peregrinum scilicet cum Socio, in ecclesia s. Euphemiæ sepultum. Quœrit exinde, num publice pro Beatis eos aliquando venerata sit ecclesia Veronensis, & quando id cœperit; orditurque examen ab antiqua & prima ecclesiæ suœ tabula seu directorio, de quo ibidem diximus: ibi ejusdem Peregrini ejusdemque Socii memoriam proprio festo celebrandam notari comperit. Hinc se confert ad S. Euphemiæ, rem coram inspecturus; atque intelligit, S. Peregrini ejusque Socii reliquias in eadem ara esse conditas, & eodem quotannis die amborum simul celebrari memoriam. Sed miratur, B. Peregrini Socio aliud ibi esse nomen, & Euangelistam inscribi, cum in monumentis suis legeretur Albertus.

[10] [nobis omnino admittenda non videtur;] Quid hic statuere debebat vir prudens? Aliumne ab anno 1518 B. Peregrino Socium fuisse datum, nempe Euangelistam; & huic tumulum cessisse, quo alter, puta Albertus, ejectus esset, & publicam venerationem, quo privatus esset alter, ut corpus ejus imposterum tenebris & oblivioni perpetuæ memoria mandaretur non fidelium modo quorumvis sed suorum etiam in eodem Ordine conventuque posterorum? At qua id auctoritate factum crederet? Publica episcopi? Reperisset ergo hujus rei tabulas, imo oculis eam ipse suis vidisset, aut alii certe, qui superesse multi debebant, in urbe senes. An privata Augustinianorum? Hoc vero vel suspicari absurdum erat. Restabat igitur, ut eumdem omnino judiscaret esse, qui in monumentis Albertus, & in altari appellabatur Euangelista. Cum vero Alberti Veronensis nulla esset apud Augustinianos notitia, esset autem Albertini, ut num. 5 vidimus, hunc esse credidit, qui in scriptis Veronensibus antiquis legebatur Albertus: nec temere: nam primo idem utrumque nomen censeri potest, maxime apud Italos, apud quos & vox Albertino diminutiva est vocis Alberto, & nomina diminutiva pro diminutis usitatissima sunt. Deinde B. Albertinum in eadem ecclesia cultum aliquando fuisse, testabatur antiqua ejus imago exposita publice in altari cum adsoripto Beati titulo: tunc autem intelligebat Bagata, nullam ejus in Officio servari memoriam, sicuti neque jam servatur. Quid ergo? Antiquatam ejus venerationem crederet? At nullam excogitare poterat antiquationis causam. Perseverasse ergo existimavit, sed sub alio nomine, Euangelistæ videlicet. Ita mihi quidem non imprudenter collegisse videtur, Euangelistam, Albertum, Albertinum varia quidem esse nomina, sed rem eamdem.

[11] Nec obstat constans apud Veronenses fama, qua dicatur B. Albertinus succollasse sacrum ferculum BB. Euangelistæ & Peregrini, [tametsi defendi etiam sine illa possit B. Euangelistæ cultus antiquus.] adeoque ab his utrisque diversus: nam ea ut constans esse nunc quidem possit, antiqua tamen credi non potest, donec probetur; quandoquidem de hac re ne apud recentiores quidem Ponam, Curtium, aliosque, nec in Vita BB. Euangelistæ & Peregrini, ubi de translatione eorum agitur, nec in Vita B. Albertini, quem illi diversum putarunt, ulla fit mentio. Cum igitur pro diversitate aliud nihil afferatur, fateor equidem ingenue, me in Bagatæ sententiam nunc magis, quam antea, propendere; idque hoc libentius, quod per eam ostendi possint argumenta, quibus cultus B. Euangelistæ immemorabilis a priori, ut aiunt, comprobetur; qui sine illa sic demonstrari non poterit, donec ætas ignorabitur inscriptionis altaris, quœ forte recentior est, quam catalogus Hieronymi Cardinalis Seripandi; qui quidem catalogus rem quoque omnino non conficit, si tum scriptus est primum, cum reformatæ sunt Ordinis Augustiniani Constitutiones: cum de hac reformatione agi demum cœperit anno 1543, juxta Pamphilum in Chronico fol. 116. Non diffiteor tamen, eumdem cultum Beati Euangelistæ, tametsi diversum hunc esse quis velit a B. Alberto seu Albertino, demonstrari satis a posteriori per solennem translationem factam anno 1635, teste Zazzerio, qui ejus documenta nobis, si luberet, inspicienda benigne obtulit, quod nobis ad fidem suffecit. Quis enim credat, eam in Italia celebratam fuisse anno decimo post Urbani decretum, imo anno primo post ejusdem decreti confirmationem simul & explanationem, vivente adhuc latisque decretis invigilante, qui tulerat; nisi de requisita per decretum cultus, tam Euangelistæ quam Peregrini, antiquitate, constaret?

[12] Nunc ad Vitam Beatorum nostrorum progrediamur, quæ multo, [Vita Beatorum scripta anno 1636, non stabilitur antiquitate,] quam cultus, obscurior est ac debiliori nixa fundamento; de qua proinde PP. Augustinianos Veronenses consulens, scripsi in hanc fere sententiam: Celebratur apud RR. PP. die XXVI Julii par illustre Beatorum, Euangelistæ & Peregrini. Habeo eorum Vitam Italice editam Veronæ a Francisco Pona anno MDCXXXVI; nec aliam ullam antiquiorem reperi. Anno sequenti eam ex Italica Latinam fecit Fr. Cornelius Curtius Belga, obtulitque R. adm. P. Zilio Mauroceno, cœnobii Veronensis tum Priori: sed miratus sum, cum illum deprehendi ab exemplari Italico non raro recedere: nam quæ in illo dicuntur de pacto, quo pii Juvenes in paternis ædibus diem simul in exercitia pietatis stata distribuerint; item de ordine, quod, exacto tirocinio, uterque susceperit, sacerdotali; item de assidua amborum oratione coram imagine Deiparæ, quæ translata nunc sit in ecclesiam proximam ædi S. Michaëlis, vulgo di Campagna; hæc prorsus omisit Curtius. Et quare, obsecro? An quia monitus Verona fuerat, ea vera non esse, aut certe probari non posse? Atqui hæc in Vita Italica eadem ratione asseruntur, qua pleraque alia; ut si de illis dubitare Curtio licuerit, pari jure dubitare nobis liceat de tota propemodum hujus Vitæ historia.

[13] Hanc nobis mentem multo etiam magis injicit 1. [sed antiquitati repugnat potius.] Quod Franciscus Pona rerum, quas de Beatis hisce narrat, testem nullum citet antiquiorem, non tabulam, non annales. Unde ergo scire potuit ille anno MDCXXXVI, quæ contigisse ait seculo duodecimo vel decimo tertio? 2. Quod RR. Josephus Pamphilus in Chronico verbum de iis nullum faciat; in catalogo vero Beatorum nuda tantum illorum nomina describat. 3. Quod Raphaël Bagata cum adjutore Baptista Peretto de iisdem nihil invenerit, præter elogium brevissimum (quod supra dedimus num. 2.) & in hoc quidem dissideat a Francisco Pona, qui vult, Beatos vixisse & mortuos esse extra urbem, antequam anno MCCLXII Patres Augustiniani ad S. Euphemiæ intra muros Veronenses cœnobium vocati transmigrassent. 4. Quod Joannes Franciscus Tintus in Nobilitate Veronensi, Veronæ excusa anno MDXCII, lib. 5, cap. 12, ubi Sanctos Veronenses recenset, ita scribat; “Beati Albertus & Peregrinus, Fratres Augustiniani, mortui Veronæ, & sepulti in ecclesia S. Euphemiæ. Neque de illis amplius aliquid potui invenire.” Mitto Thomam de Herrera, qui in Alphabeto Augustiniano part. 1, pag. 208 sic propuntiat: “Quo autem tempore Euangelista fulserit, quod munus obierit, qua virtute excelluerit, quo anno decesserit, prorsus obscurum.” Eodem redit quod habet part. 2, pag. 239 de B. Peregrino. Legerat ille quidem utriusque Vitam apud Simplicianum San-Martinum”; Sed rei, inquit, antiquæ auctorem non prodit. Quæro igitur & ego, unde sua hauserit Franciscus Pona, & qua auctoritate fulciri possit Vita, quam scripsit, Hæc ego: ad quæ R. adm. P. Zazzeri ita rescribit:

[14] [Primus ejus auctor Franc. Pona unde sua deprompserit,] Illud autem primo observandum censeo, quod laudatus Franciscus Pona, qui Vitam præfatorum Beatorum publici juris fecit anno MDCXXXVI, non erat nostri, nec alicujus religiosi instituti professor; sed vir erat e seculo, patria Bononiensis, in facultate medica doctor, eoque in munere conventui Augustinianorum Veronensi inserviebat. Quo autem ex fonte hauserit Pona, quæ in Vitam nostrorum Beatorum congessit, divinare non ausim: quamquam pronum sit credere, ipsum vel ex authenticis documentis, quæ fortasse ad manus habebat, vel ex constanti apud viros cordatos traditione desumpsisse. Quod vero Curtius Vitam a Pona exaratam Latinitate donans, a prototypo deviet, nonnulla pro libito omittens, pleraque immutans, etsi aliquam potuerit habere causam, ego non aliam agnosco atque suspicor, nisi quod forte inciderit in aliquos scriptores, qui res nostrorum Beatorum secus de Pona referrent; quemadmodum plerumque contingere solet; quibus proinde magis deferendum esse Judicavit. Tum paulo inferius: Dico, quod, cum ille (Franciscus Pona) fuerit vir eruditus, conventus nostri Veronensis domesticus, par est credere, quod ex authenticis monumentis illla deprompserit, quæ forte reperiri poterunt apud ejusdem heredes; qui tamen cum huc usque certo sciri nequiverint, nec etiam potuerunt super hujusmodi documentis interrogari.

[15] [& quam fidem merea.] Erit fortassis, cui hæc minime satisfaciant, atque ita secum arguat: Si auctor ille authentica documenta præ manibus habuit, cur ea numquam citavit? Cur uni sibi credi voluit? Tum si ille habuit, cur caruit Pamphilus; aut si non caruit, cur dissimulavit; cur patriæ, cur Ordinis, cur beatorum Civium verbo saltem uno gesta non attigit; atque ita posteritatis apud de Herrera part. 2, pag. 239 indignationem maluit incurrere? Si erant olim ista Veronæ, cur Tinto, cur Bagatæ, cur hujus adjutoribus Peretto, ipsique Augustino Valerio episcopo Veronensi, tam solicite, tam pie quærentibus denegari potuerunt? Sane istiusmodi suspiciones scriptoris hujus auctoritatem valide labefactant. Hoc interim fundamento nituntur, quotquot Beatorum nostrorum Acta vel elogia concinnarunt: ut Cornelius Curtius anno 1637, Joannes Nævius in Eremo Augustiniana anno 1638, Simplicianus San-Martinus in Historia Gallica de viris Ordinis Eremitarum S. Augustini illustribus anno 1641, Ludovicus Torellus in Legenda Sanctorum ejusdem Ordinis Italica anno 1647, Philippus Elssus in Encomiastico Augustiniano anno 1654. Nos hic ex omnibus lucubrationem Curtii recudendam elegimus, ut quæ ad Italicum fontem accedit propius: neque enim tanti nobis est auctoritas Francisci Ponæ, ut opus ejus verbosum ac phaleratum novam interpretationem aut exigere aut mereri videatur. Quod ne quis ex negligentia factum existimet, Vitam Italicam cum Curtiana conferemus, & sicubi in facto historico discrepant, id observabimus in Annotatis.

VITA
Auctore Francisco Pona, medico; interprete Cornelio Curtio, ex Ordine Eremitarum S. Augustini.

Euangelista, conf., Augustinianus Veronæ in Ital. (B.)
Peregrinus, conf., Augustinianus Veronæ in Ital. (B.)


EX IMPRESSIS.

CAPUT I.
BB. Euangelistæ & Peregrini ætas, patria, indoles, studia, vocatio ad religionem, exercitia pietatis, favores cælestes, omnia communia & conjuncta.

[1] Quo tempore Ezelinus, omnium qui fuerunt tyrannorum crudelissimus, suorum civium sanguine ebrius, [Nascuntur sec. 13 eadem ambo indole Euangelista & Peregrinus:] sed nondum satur, per marchiam Veronensem, infamem juxta atque immanem stragem edebat a, nati, immo a cælo dati sunt Euangelista & Peregrinus; qui nubilum patriæ suæ statum eximio virtutum splendore illustrarent. Dixisses cum genethliacis, astra non modo in corpora, sed vim quoque in animos habere; quos eodem temporis puncto intuentia, iisdem quoque bonis imbuerent: ita utriusque animus ad eadem proclivis ferebatur. Vix in verba dimidiata blæsam linguam formare, firmare gradum vix poterant; cum magnam optimæ indolis spem specimenque darent. Ad preces jam tum sese componere; præeuntis verba pro cum gestu etiam sequi; cum ætate pietatis amore crescere; a puerili petulantia ad seria se studia convertere; prætextatis verbis non linguam commodare, non aurem dare; denique morum quadam gravitate ceteris annis præludere. Hæc erant Parvulorum etiamnum inter se ignotorum sub diversis tectis eadem exercitia.

[2] Contigit deinde eos, divino, instinctu, sub aspectum mutuum venire. [amicitiam a teneris ineunt, foventque studio pietatis,] Superi!

O qui complexus, & gaudia quanta fuerunt!

Ætatem convixisse crederes, ita repente casto amons nexu invicem amplexati, in societatis perpetuæ sancta vincula coivere; parentibus, quos e primaria nobilitate habebant, non dissentientibus. Igitur Euangelistæ Jonathas, Peregrinus; huic ille, David erat: par amicorum fidelius, quam quos sanguis jungit. Unum idemque velle & nolle ambobus erat. Velle unum, virtuti se & Deo totos dedicate; nolle unum, mundo aut carni auscultare. Idem velle, parentes observate, viris religiosis assurgere; templa frequentare; rei divinæ interesse assiduo, precibus die nocte incumbere, bonas horas non male collocare, a peccato ceu a colubro fugere, proximum, & præ illo Deum amare: idem nolle, modestiæ aut sobrientatis limites transilire, a veritatis recta linea exerrare, pueris leviculis adhærescere, sequiorem sexum oculo dignari, delicias sectari, sese amore b.

[3] Porro hæc tam clara & præclara magnarum virtutum initia, litterarum deinde splendor illustravit. Traditi in disciplinam pædagogo, [tum humaniorum etiam litterarum,] Musas virgines castissimi Juvenes tam propitias habuere, ut qui morum integritate prius, jam bonarum quoque artium laude excellerent c. Ab his vero ad sapientiæ sanctioris adyta penetrare, illis multo ardentissimus animus erat: sed quæ via certo & sine ambagibus eo duceret, nondum satis liquebat.

[4] [ac frequenti cum Eremitis Augustinianis consuetudine.] Erat extra urbis Veronæ muros sanctitatis fama celebre Augustinianum Eremitarum cœnobium in tutela magnæ Matris. Huc quotidie itare Adolescentes, monachorum alloquium ambire, frui familiaritate, denique vivendi sancta sibi exempla ab illis petere. Ecquem, putas, fructum tandem aliquando ferent nobiles hæ stirpes, tam fœcundo rore irrigatæ? Expullulabant pietatis fragrantissimis stolonibus, protrudebant virtutum splendidas gemmas, & sanctitatis ramos toto cælo spargebant. Vidisses, eos in templis jam habitare, ipsas ædes paternas in oratoria convertere, esuriales sibi ferias frequentes indicere, totas in precibus noctes pervigilare, humi aut scamno somnum excipere, cilicio carnem affligere, dignos, uno verbo, quibus cælum, quod quærebant, ad sanctionem vitam compendium commonstraret.

[5] [Diepara cum Filio & matre noctu utrique apparens, zonam offert.] Nocte concubia, tum Adolescentes, domi utrumque suæ, cælesti meditatione defunctos, sopor blandus occupasset, dormientibus visum cælum aperire se, diffusis quaquaversum insolitis radiorum ignibus; conspicua in eo sedere alto ex solio Deipara, & Deum Filium virgineo gremio claudere, a læva d adstare grandæva Anna, & puello blanditias facere e: hæc f deinde lætis in terram oculis despicere, & e laxata, quam gemmarum lueidi ordines distinguebant, palla, zonam loream educere, eamque Euangelistæ & Peregrino ostendere, ac omnino projicere: innuere etiam, atque hortari, hac sibi lumbos præcingerent: Maria denique & Jesulus vultu blando annuere, & votum Annæ commendare.

[6] [Hinc sibi Ordinem Eremitarum S. Aug. expetendum statuunt;] Vigiles ambo tam non ingrato ostento nimium quantum exhilarati, gestire id alter alteri quamprimum denarrare. Prior accurrere Euangelista; &, Nescis, ait, o amice, quo me hodie somnio Divi recrearint: & ordine, quo viderat, rem totam explicat. Attonitus Peregrinus: Istudmet ipsum mihi per quietem Superi objecerunt. Satis intelligimus, quid cælum velit. Nihil opus ariolum consulere. Quid ergo nos vetat jam nunc e vestigio ad castra S. Augustini confugere, illique sacramentum dicere, & baltheo (zona) quod nobis cælum commonstravit, obarmatos, sacram militiam inter Eremitas profiteri; Ἅμμ᾽ ἔπος, ἅμμ᾽ ἔργον g.

[7] [in quem mox admittuntur:] Nulla properantibus mora intermissa: abeunt eodem pede ad notum asceterium; & primo angeli verbis salutata in templo Dei Matre, vitæ sanctioris initia sua commendant: inde ad cœnobiarchæ pedes provoluti, flagitant infimis precibus in sodalitium religiosum admitti, & Eremitarum numero accenseri. Non fuit huic diu deliberandum apud suos, quibus egregia Adolescentum indoles multo ante satis innotuerat. Enimvero parentes hic rumor varie afficere: dolere, quod a se inconsultis abirent; gaudere, quod ad Deum adirent: tandem uterque sibi in Filiis gratulari, qui sacram amicitiæ tesseram usque ad aras, imo in aris ipsis, inviolatam servassent.

[8] Mundo igitur res suas habere jusso, spiritualis militiæ rudimenta Tirones nostri posuere. [strenueque continuo cum humani generis hostibus decertant:] Periculosæ aleæ plenum bellum erat. Hostes abunde multi, vigiles, indefessi, acres, fidentes viribus; plerumque tamen dolo & proditione vincentes. Antesignanus cacodæmon prior in arenam descendere, & rugitu plusquam leonino totum circum implere; aciem explicare, verbera, flagra, minas, pugnæ signum dare; & aperto marte fortissimos Juvenes non languide invadere: at vero illis fidei, spei & charitatis triplex circa pectus æs erat, nullis inferni telis penetrabile. Mundus succedere gradu pavonino, & armorum aureo fulgore velle Militum nostrorum oculos præstinguere: sed terga illi prudentes vertere, directis in cælum oculis. Denique vulpino astu plus omnibus metuenda caro cuniculos agere: nostri contra rimas omnes caute obstruere, hostemque omnimodis excludere atque eludere. Neque tantum vim repulerunt: intulerunt quoque. Arma illorum, preces, jejunia, cilicia flagella, crux erant, non inania certe terriculamenta. Pugnatum acriter utrimque; sæpe repetitum prælium: sed numquam non victi adversarii, & dati in ruborem aut turpem etiam fugam. Porro omnem hanc victoriam Pugiles nostri soli Deo adscribebant. Cujus amore incensi, ita aliquando exarcere, ut eorum inter orandum vultus flammarum insolitis radiis coruscare non nemo viderit.

[9] In more positum habebant sub dio, humi genibus, [soliti orare sub dio, & cælesti apparitione recreari,] oculis cælo flexis, preces funditare. Quod eo fieri credebant omnes, ut ex præclaræ illo naturæ opere, & bene ordinata cælorum machina, quam videbant, ad ejus auctorem, quem non videbant, sese attollerent, hocque religioso contemplatu a terrenarum sordium contagione purum animum ad æternitatis amorem erigerent. Sed majus aliud aliquid latere plerique non temere observarunt: nam visi tum quoque extra se rapi, divinitus illustrari, & perfundi quodam veluti tenui radio gloriæ cælestis. Placuit ergo cœnobiarchæ quærere, eccur sub aperto cælo Numini supplicare assuescerent? Unde iste tantus eorum ardor, qui ardentis solis ignes vinceret, & brumæ glaciales ventos non formidaret? Inexspectata ea quæstione attoniti, tremere uterque præ verecundia; & quia pro imperio rogantem præsidem celare aliquid religio erat, frangere inviti modestiæ repagula, atque aperire tandem, quod occultum maluissent. Ajunt ergo, ita liquido orantes videre se aureo solio innixam cæli terræque Dominam cum Deo suoque Filio, pone Annam sanctissimam, circum sine numero ludentes beatissimos alites; spectaculum assimile illi, quo ad religiosam eremum pridem vocati essent: porro his se deliciis inundatos a sensibus abire, & nihil rerum humanarum animadvertere.

[10] Et vero quo plus de gloria beatorum gustabant, eo minus illis sapiebat mundi gloriola. [plurimaque edere miracula; ipsi sibi interea abjectissimi.] Vidisses eos, qui paullo ante beato cælitum consortio interfuerant, mox infra mediastinos se abjicere, ultimum domus ministerium ambire, foco struendo ligna cædere, comportare; exportare monasterii sordes, gratuitum denique omnibus servitium exhibere h. Verum quo se demiserunt profundius, hoc altiori præconio nomen eorum sanctior fama celebravit. Confluebant miseri ex vicinis dissitisque locis, & salutem apud eos quærebant. Nec fefellit ea pietas. Linguam, oculos, aures, pedes; muti, cæci, surdi, claudi illic repererunt: sani redierunt, quiqui ad eos ægri venerunt.

ANNOTATA.

a Hoc idem habet Pona in Vita Italica; indeque colligit natos esse Beatos seculo duodecimo; quod prudenter omittit interpres; quandoquidem Ezelini tyrannis tantum pertinet ad seculum XIII: periit enim anno 1259, cum per annos 33 regnasset, juxta chronicum Veronense Parisii de Cereta, Scriptorum Italiæ tom. 8, col. 638.

b Quæ hoc numero dicta sunt, ab Italico exemplari plurimum differunt: nam in illo describitur pactum, quo pii Adolescentuli sic diem sibi partiti sint, ut auroram psalmis Davidicis, orationi dominicæ, angelicæ salutationi, contemplationique tribuerent: tum alter alteri Sanctorum Acta Prælegeret, donec vicina campana signum daretur ad Missæ Sacrificium, cui mox assisterent attentione mirabili; quod reliquum erat matutini temporis, precibus ad aras sacris indulgentiis ditatas fundendis insumerent; succederet prandium permodicum & cælestium deliciarum meditatione conditum; inde se ad alia porro vel scriptionis vel domestici operis exercitia conferrent, otiosi numquam, cælo semper intenti. Atque hæc omnia mirum quanto verborum circuitu diffundit auctor, seu potius orator Italicus.

c Addit Pona, hoc illis etiam solenne fuisse; ut a ludo litterario absoluti, continuo ad ædem sacram non modo itarent ipsi; sed alios quoque de melioribus sodales allicerent.

d In imagine tamen, Vitæ Italicæ præfixa, & ad antiquam, de qua inferius agitur num. 16, picturam, ni fallor, exacta, S. Anna dextram obtinet: quod in sua mutavit Curtius, & recte juxta ipsam quidem Vitam Italicam pag. 15.

e Imo cum amore tenerrimo tenellum aspicere, & blandis vicissim oculis ab eo aspici; ut habet exemplar Italicum.

f Nempe S. Anna; ut etiam diserte affirmat Pona: errantque adeo Nævius in Eremo August. pag. 297, & qui hunc secutus est, Simplicianus San-Martinus in Historia virorum illustrium sui Ordinis pag. 734; cum hæc Virgini Deiparæ tribuunt, quæ Virginis matri sunt adscribenda.

g Seu potius ἅμα ἔπος, ἅμα ἔργον, ut habet Suidas in Lexico; quod idem Latine brevius exprimunt: Dictum, factum.

h Inter hæc & quæ sequuntur, duo sunt apud Ponam interjecta; &, nescio quam ob causam, a Curtio ceterisque præterita: primum ad ordinem presbyterii spectat, quem suscepisse ambos asserit; alterum ad iconem quamdam Deiparæ pertinet, ad cœnobii olim parietem depictam, celebremque prodigiis, ubi assiduam Beati nostri ad orandum stationem elegerint.

CAPUT II.
Felicissimus utriusque obitus; commune sepulcrum, translatio, honores, miracula.

[B. Euangelista instantis sibi mortis conscius, rem aperit Peregrino,] Dum virtutum hanc viam parili gradu sanctum illud Par amicorum ambulat, percupidi aliquando simul eamdem absolvere, ecce, angelus a de improviso obnuntiat; & Euangelistam jubet sarcinas colligere, &, rupta dulcis amicitiæ copula, ad cælestem patriam properare. Quo animo censes, hoc nuntium Euangelistam accepisse? Revera dubio, & inter gaudium doloremque medio. Gaudebat impense carnis vincula exuere; sed amoris non posse irrupta servare, non leviter dolebat. Adit ergo ad Peregrinum suum, &, Heu, inquit, amice, nomen meum perdidi: non sum Euangelista amplius: neque enim bonum tibi nuntium affero. Amoris nostri Gordium nodum solvet imminens dies, mihi fatalis. Ita cælo decretum est. Quid ad hæc Peregrinus? Frustra responsum ab eo exspectas: nam linguam ista ei vox ligavit. Immo ipse animus jam fugerat, nisi blando alloquio revocasset Euangelista, & fortiter agere jussisset Peregrinum, paulo post secuturum.

[12] Die ergo, quem cælum præsignarat, sanus vegetusque Euangelista inter psallentes in choro fratres demittit se in genua, [quem & prædictio & ejus eventus mire affecit,] placideque transit ad chorum Dei laudes perpertuo canentium angelorum. Cum animæ suæ dimidium in cælo haberet Peregrinus, quid faceret in terra alterum ejus dimidium? Certe multo illi potius mori, quam morari in vita. Vidisses passerem sedere in tecto solitarium, gementem anhelantem que ad suave Euangelistæ sui & omnium Beatorum contubernium. Audisses eum suspirare suspiriis vocalibus, & rogare Amicum suum amicum apud cæli Imperatorem patrocinium, impetraret liberalem sibi missionem, quo liceret jam defatigato stationem deserere, & cum rude donari privilegio æternæ vacationis.

[13] His votis dum cæli fores assiduo pulsat, fatigatus tandem Deus, statuit Peregrino quoque peregrinationis terminum dare. [donec reversus eum Amicus ad Superos invitavit.] Jussus ergo Euangelista, quiescenti se illi objicit, multa luce circumfusus: qui subito ad notam Amici faciem exhilaratus, dum hianti ore verba expedire conatur, audit gratum ejus nuntium: Eia amice, verus tibi Euangelista nunc, ecce, adsum; quod diu ambivisti, quammox adipisceris. Peregrinus esse desines hodie, & patriæ desiderato portu potieris, mecum deinceps futurus. Simul dixit, evanuit. Peregrino tantis gaudiis delibuto momenta singula totidem dies videbantur, usque dum paucis post horis Pyladen suum Orestes fidus secutus est, dignus Sanctorum omnium amicitia.

[14] Unus amborum tumulus fuit, quemadmodum animus fuerat: [Sepulti simul ambo, simulque translati sunt 16 Septemb.] sed & communia utriusque miracula, quæ non vulgaria miseri illic supplices acceperunt b. Denique cum Mars impius collisa armis suis Italia late dominaretur, sacra profanis omnia miscerentur; in contemptum religio, supellex ecclesiæ in prædam passim veniret; monasteria cum templis polluerentur; monachi quoque, priusquam turpi omnibus ludibrio fierent, sibi consulerent, atque in urbes ex agris silvisque migrare cœpissent: Augustiniani eremitæ & ipsi intra Veronæ muros recepti, angustias cujusdam parthenonis, cui S. Euphemia nomen dabat, occuparunt, sanctimonialibus huc illuc per alia in urbe cœnobia dispersis. Transmigrationis dies ipsi D. Euphemiæ sacer fuit, mensis Septembris sextusdecimus c: quo Veronensis præsul d solenni cum pompa fratres Eremitas in urbem & locum prænominatum induxit. Simul allata est beatissimæ Virginis, cui pietatis agnomen dare solent, illa imago, quæ ædem ingredientibus ad lævam prima in ara locum habet; sanctorum Benigni & Cari Augustinianorum pium opus e. Adducta quoque Euangelistæ & Peregrini, aliorumque sacra lipsana f.

[15] [& Veronæ in nova S. Euphemiæ ecclesia] Haud multo post g ædificando templo manum diligentem religiosi, liberalem cives admoverunt. Sed perducendæ ad coronidem fabricæ obstaculum non modicum erat platea ampla & regia, quæ intercedebat, amœnæ nobilium & vulgi in æstate a S. Firmo ad flumen Athesin prodeambulantium deliciæ; quod in unum simul oculum illic urbs, fluvius, prata incurrerent. Istam autem voluptatem eversum ire id temporis, quo licere sibi quidvis quivis putabat, factu durum opus erat. Fidem fecit experientia. Quantum enim interdiu moliebantur operæ, tantum noctu flagitiosorum quorumdam protervia demoliebatur. Severum in maleficos edictum promulgari debuit, quo omnes capitis periculo juberentur abstinere manus a quavis in ædem injuria. Neque sic tamen cautum fuit fabricæ; donec lege agere lictor jussus, aliquammultos in crucem sustulit. Ita vix repressa improborum audacia, operi suo ultimam, sero licet, manum fabri imposuerunt.

[16] [in ara propriæ collocati; inspecti anno 1609, & novæ arcæ inclusi;] Porro liberalitatis egregiam laudem hic Lombarda familia promeruit, cujus ære structa est ara, quæ Beatorum horum, e genibus Jesu, Mariæ, & Annæ supplicantium, annosam iconem habet, servatque eorum & aliorum lipsana inclusa in arcam, memoria vetusta h signatam, cujus meminere plures historiæ i. Multis post annis, nempe millesimo sexcentesimo & nono, eadem revisit antistes Albertus Valerius, reclusitque in novam arcam, & inventionis, translationis, atque repositionis tempora distinctim adscripsit k.

[17] [quæ iterum posterius reserata, mirificos exhalavit odores;] Ita restauratum Beatorum corporum conditorium, sed incelebre & sine publico cultu l fuit, usque dum aura quædam divina eximii patris magistri Zilii Mauroceni m, viri non solum a principe familia, in qua apud Venetos natus est, sed a doctrina etiam & vitæ integritate clarissimi, pia viscera tetigit, ut sacrum hunc thesaurum suis ipse oculis examinaret. Itaque ejus jussu loculi iterum reserati palam, patribus omnibus inspectantibus, dicuntur supra omnes Arabiæ odores suavem quamfam fragrantiam exhalasse: ut plerisque suspicio incideret, aut pigmenta olim adhibita fuisse, aut tum Sabæi thuris fumum excitatum, qui a vitio omni aërem purum servaret. Quæstio instituta est; sed nullum externi odoris vestigium inventum. Virtutis odor is erat, sanctitatis luculentum testimonium.

[18] [statimque miracula consecuta alia.] Verum quod moriente jam die cœpta esset hæc visitatio, adeoque magna cæli lampas deficeret, neque satis paterent oculis, quæ sub examen veniebant, sacrarii præfectus moneri debuit, ut lychno accenso lucem restitueret. At ille in quæstione, aut certe in mora erat. Unus aliquis ex religioso cœtu Pater venerandus manum in lipsanothecam protendit, educitque candelam, quam mirari oculi præsentes; sed cereane an sebacea esset, numquam agnoscere potuerunt: levitas pulveream esse potius dicebat. Cujusmodicumque ea fuerit, accensa, tantum lumen dedit, quantum non fax aut tæda solet. Erat quidem cœnobiarchæ animus pro dignitate Beatorum solennem hunc actum reddere; sed omnes omnium vires dira & diuturna lues n exhauserat; quæ non monasterii tantum, sed rem quoque publicam graviter afflixit, familiis integris devoratis, nulla non tacta o. Vicem ergo sumptuum, qui pro præsenti temporis calamitate fieri non poterant, religiosa Patrum pietas supplevit, quæ omni ære campano vehementius totam statim urbem excivit: ut turmatim populus venerabundus ad sacras reliquias conflueret; præsertim quando fluere indidem virtutem divinam quotidiano experimento didicit. Testes sunt votivæ tabulæ, quibus ara paulo post & ornata & onerata est. Eas accepit Veronensis antistes, ut cum censura deinde ab ejus in omnium manus transeant p.

ANNOTATA.

a Italica Vita nullam facit hic mentionem de angelo; sed asserit, Euangelistam spiritu prophetico cognovisse, ac prædixisse constanter Peregrino determinatum obitus sui diem; idque aliquot antea septimanis, cum optima valetudine frueretur. Quæ autem hic sequuntur usque ad numeri finem, episodia sunt interpretis Curtii, quorum nihil est in exemplari Italico, nisi quod Euangelista Peregrinum suum hortatus sit, ad separationem forti animo ferendam.

b Addit auctor Italus: Unde post scrupulosissima diligentissimaque examina relati sunt in Beatorum catalogum, ac Sanctis magni patris Augustini discipulis adscripti. Beatis adscriptos esse certum est; an vero id factum sit ante translationem, quam anno 1262 adstruit, non probat assertor; uti neque, per quem aut quando instituta sint, quæ memorat, examina.

c Anno scilicet Christi 1262, juxta Panvimum Antiq. Veron. lib. 7, pag. 200, ubi sic habet: Hoc anno, die Dominico, XVI Septembris Fratres Ordinis Eremitarum S. Augustini sub P. Norandino Priore venerunt de loco S. Augustini extra portam Episcopi, ad habitandum monasterium S. Euphemiæ Veronæ. Annum eumdem servat Pamphilus in Chronico fol. 30 verso; annum, mensem, diem eumdem, & quidem Dominicum, habet inscriptio ad parietem ejusdem ecclesiæ posita, quam exhibet Ughellus tom. 5, col. 814. (Prior tamen Augustinianorum Veronensium hic appellatur non P. Norandinus, sed F. Funius de Buris.) Et confirmatur ibidem idem annus Christi per annum Urbani PP. IV secundum. Necesse est tamen, hic aliquid vitii latere: nam anno illo dies XVI Septembris Dominica non fuit, sed Sabbatum. Vide-sis etiam de hac transmigratione Hieronymum dalla Corte Hist. Veron. lib. 9, pag. 500.

d Is fuit Manfredus secundus, juxta Ughellum loco mox assignato.

e Vide, quæ ad eumdem hunc diem paulo ante dicta sunt de SS. Benigno & Charo.

f Utinam hæc aliquo saltem utcumque idoneo instrumento probarentur: neminem enim reperimus, ne Augustinianum quidem aut Veronensem, qui eadem ante Franciscum Ponam affirmaverit.

g Anno scilicet Christi 1275; ad quem Panvinius Antiq. Veron. lib. 7 pag. 201 ex antiquo codice basilicæ S. Euphemiæ Veronæ hæc recitat: Anno Domini MCCLXXV, die Dominico, VII Augusti, fuit positus primus lapis ecclesiæ novæ per magistrum Bonincontrum, ecclesiæ majoris archipresbyterum, de licentia & mandato domini Guilielmi Ferrariensis episcopi, tunc Apostolicæ Sedis legati; & erat illo tempore Frater Timideus electus episcopus Veronensis & nondum confirmatus. Eadem habet Ughellus tom. 5, col. 816. Pamphilus fol. 31 verso consonat in anno, mense, ac die; sed non dicit illum fuisse Dominicum: & sane septima dies Augusti anno illo non in Dominicam, sed in feriam quartam incidebat.

h Ea, opinor, memoria, quam ex Bagata dedimus in Commentario prævio.

i Italica Vita sic habet: Neque defuerunt historici, qui de magnis his Dei Famulis testimonia valde digna descripserint. Nos quidquid eorum potuimus assequi, in Commentario præfixo exhibuimus.

k Utinam hoc saltem scriptum hic protulissent auctores nostri! Sedit porro Veronæ Albertus Valerius, teste Ughello tom. 5, ab anno Christi 1606, usque ad 1630.

l Hoc est, sine externorum tanto affluxu, quantus deinde ad eorum sacras reliquias spectari cœpit: nam cultum eorum publicum, antiquiorem fuisse ostendimus in Commentario supra.

m Hic ille est sacræ Theologiæ doctor, cui hanc Vitam cum adjunctis aliis, anno 1637 Curtius obtulit; tum quidem ex præside Provinciali, & Generalis vicario, Priori S. Euphemiæ Veronensi.

n Quæ anno 1630 Veronæ, totaque Italia grassabatur, ut Ughellus testatur tom. 5,

o Solennitas, quam temporis injuria tunc prohibebat, instituta est anno 1635, ut ex Commentario colliges num. II.

p De his miraculis scripsi etiam Veronam: sed in responsione caput hoc omnino præteritum est; credo, quia nihil eorum sit editum, sive quod id rigidior episcopi censura non siverit, sive quod eorum, qui opus hoc susceperant, fervor elanguerit. Vide tamen dicta in Commentario prævio, num. 1

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli VI: 27. Juli




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.