Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VI           Band Juli VI           Anhang Juli VI

27. Juli


VIGESIMA SEPTIMA DIES.

SANCTI QUI VI KALENDAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Maurus episcopus Martyr Vigiliis in Apulia.
S. Pantaleemon Martyr Vigiliis in Apulia.
S. Sergius Martyr Vigiliis in Apulia.
S. Maximianus Martyr Ephesi in Asia.
S. Malchus Martyr Ephesi in Asia.
S. Martinianus Martyr Ephesi in Asia.
S. Dionysius Martyr Ephesi in Asia.
S. Joannes Martyr Ephesi in Asia.
S. Serapion Martyr Ephesi in Asia.
S. Constantinus Martyr Ephesi in Asia.
Vulgo sancti septem Dormientes Martyres Ephesi in Asia.
S. Pantaleon martyr, Nicomediæ.
S. Cæcus S. Pantaleonis Martyr.
S. Hermolaus presb. Martyr.
S. Hermippus Martyr.
S. Hermocrates Martyr.
S. Juliana Virg. Mart. in territorio Barcinonen.
S. Sempronia Virg. Mart. in territorio Barcinonen.
S. Phronimus episcopus Metensis.
S. Felix Nolanus Martyr.
S. Julia Martyr Nicomediensis.
S. Jucunda Martyr Nicomediensis.
S. Januaria Martyr Nicomediensis.
S. Desideratus ep. Bizuntinus, Ledone Salnerio in Sequanis.
S. Galactorius ep. Lascurrensis, in Benearnia Galliæ.
S. Laurentius archiepiscopus confessor, Mediolani in Insubria.
S. Ecclesius episc. conf., Ravennæ in Italia.
S. Ætherius ep. conf., Autissiodori in Gallia.
S. Anthusa virgo CPoli.
S. Georgius diac. Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Aurelius Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Felix Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Natalia, alias Sabigotho, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Liliosa Martyr Cordubæ in Hispania.
B. Bertholdus abbas Garstensis, in Austria superiore.
S. Hugo puer martyr, a Judæis excarnificatus, Lincolniæ in Anglia.
S. Nevolonus conf., Faventiæ in Æmilia Italiæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

B. Caroli Magni translatio in nonnullis codicibus Usuardinis hoc die facta memoratur, uti & a Saussayo. Tu vide quæ de ea dicta sunt in Vita Sancti pag. 888 XXVIII Januarii.
S. Petrus Igneus in parvo Catalogo Ms. Sanctorum Vallumbrosanorum, ut ex comitibus Aldobrandeschis, nepos ex fratre Gregorii VII, & Cardinalis anno 1089, hoc die refertur, cum vere spectet ad VIII Januarii vel Februarii, quo postremo die inter Prætermissos collocatus est, defectu probati sufficienter cultus: cujus cum modo argumenta suppetant, de ipso agetur suo tempore dum mensis iste augebitur VIII Februarii.
SS. Justus & Rufinus, sub Maximiano in Hispania passi, a Galesinio ad hunc diem, nescio qua causa, transferuntur, ubi de iis & S. Macario Hispali passis, in hoc opere actum est eorum natali die XII Februarii
S. Josephum ab Arimathia alicubi hoc die notatum invenit Bollandus. Signatus est in Martyrologio Romano, eo die quo de ipso egimus XVII Martii.
S. Joachimum in Kalendariis hoc die signatum etiam reperit. De eo jam actum XX Martii.
S. Simeon monachus, qui Treveris colitur, male huc retractus est a Ferrario, forte ob Simeonum confusionem; vide quæ de eo dicta sunt I Junii.
S. Lutgardis virgo male refertur in Matricula Cartus. Ultraj.; spectat ad XVI Junii.
S. Arialdus Alciatus Mediolanensis, monachus & martyr primus Vallumbrosanus 1066; XXVII Julii: verba sunt Catalogi Ms. de Sanctis Vallumbrosanis, cui cur insertus sit S. Arialdus non satis perspicio: agi de S. Levita diacono & martyre celeberrimo, de quo dictum est XXVII Junii, ex signato anno certissimum est, ut proinde in die erratum sit, non minus quam in statu. Discipulum habuit Vitæ scriptorem Andream Vallumbrosanum, ast ipsum ibi monachum non fuisse, satis intelliges ex dictis eo die XXVII Junii.
S. Gualterius, seu Walterius confessor Laude Pompeia, hic a Ferrario iterum signatur, quod ob festa intercurrentia ad hunc diem differatur ejus festivitas, cum tamen vere natalis dies is sit quo de ipso egimus XXIV Julii.
S. Cunegundem seu Kingam hoc die coli in Ordine Seraphico ob festa alia impedientia suo loco explicuimus, ceterum die ejus natali a nobis illustrata sunt Acta XXIV Julii.
S. Christophorus huc forte in Kalendariis propriis relatus est, quod nec XXV nec XXVI coli posset, ob intercurrentia solenniora festa. Nos de eo egimus XXV Julii.
S. Valens episcopus Veronensis hoc die perperam signatur a Ferrario, spectat ad XXVI Julii.
S. Anna Deiparæ mater, non hoc die colitur, ut est in Kalendario aliquo, sed XXVI Julii.
S. Simeon Stylita proponitur in utroque Kalendario Coptitarum, prolato in 3 parte Seldeni de Synedriis Hebræorum, uti etiam in Syriaco & aliis. Quin & apud Classicos Martyrologos Latinos Romanum parvum, Adonem, Usuardum & Notkerum; adde & codices Hieronymianos. Hoc ipso die refertur Simeon aliquis monachus, qui facile idem cum altero censeri possit, ut vide in iis quæ Stylitæ istius Simeonis tertii occasione investigavimus, ubi ex Menæis Græcis eum consignavimus die præcedenti XXVI Julii.
S. Rufum alicubi in Kalendario notatum, inter tot synonymos non est facile distinguere.
Hilarionem aliquem ex Martyrologio Senenonsi mihi suggessit Vir. Cl. & de opere nostro sæpius bene meritus, R. D. Le Bœuf. canonicus succentor ecclesiæ Autissiodorensis, quem & in Kalendariis omnibus ejusdem ecclesiæ ante ultimam Breviarii reformationem expressum fuisse testatur, Linguonis, S. Hilarionis episcopi, vel Hilarionis episcopi memoria, quæ hodie plane expuncta est, cum nec in serie episcoporum Lingonensium, nec in ullis totius diœceseos monumentis vel vestigium talis Sancti usquam occurreret. Stant pro cultu citata Martyrologia & Kalendaria localia, quorum antiqua possessio non tam facile evertenda erat, cum aliunde in eam provinciam aut advenire ipse olim, aut eo advehi mortuus potuerit. Potuit fortasse & nomen transformari, potuere aliæ causæ subesse, quas dum inquirimus, satis hic erit tantisper ejus meminisse, quod hoc ipso die in jam dictis tabulis notatus fuerit.
Sancti CLIII Martyres ex Thracia, in mari consummati, notantur in Supplemento nostro ad Menæa excusa, ex apographis Sirmondo-Chiffletianis, inter illos Sanctos, qui ibidem memorantur ad diem XXVII Julii; addito eisdem duplici versiculo, quibus alluditur ad capturam piscium 153 in mari Tiberiadis, de qua Joannis 21, ℣. 11. Sed quandoquidem Martyres isti ita confuse hic proferuntur, ut plura circa illos dicere, non sit promptum; satis fuerit, eorum hic meminisse.
S. Manuel in pace consummatus signatur in eodem Supplemento, & in excerptis, quæ habemus ex Menæo Mazariniano, cum duobus versiculis, facta allusione in secundo, ad nomen, uti apparet, Manuelis imperatoris: nam dicitur Sanctus, passus priusquam mortuus, fuisse αὐτοκράτωρ, id est, imperator, augustus, vel sui dominus
Sophia regina ex Fastis Æthiopicis Ludolfi a Castellano signata est. Aliis monumentis opus, ut id genus Sancti admittantur.
Pumitia hoc die in Scotia collocatur a Castellano, haud dubie accepta ex Menologio Scotico Camerarii, qui Pumiciam ipsam vocat, aitque Dempsterum de ea agere, aliosque plerosque e suis. Qua fide hæc nitantur, haud equidem intelligo: Dempsterus certe nec verbo Pumitiæ meminit in toto suo Menologio.
Simeonem nobis profert Florarium nostrum Ms. his verbis: Apud Methim civitatem, sancto um episcoporum & confessorum Symeonis & Fromii. Hunc sub nomine Phronimi hoc die coli novimus, at Simeonem iisdem honoribus donatum, necdum invenimus.
Cencius seu Concius & Heremeti non possunt esse nisi corrupta aliunde aut truncata nomina in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum.
S. Aurelius apud Vicum in Catalaunia, ut martyr Romæ passus, atque eo ex cryptis delatus, in hoc opere locum non habet, quidquid a Tamayo referatur: ut jam alibi etiam diximus.
Echberechti monachi Ratisvelsigiensis monasterii signant ambo Kalendaria Benedictina Mss. Antverpiensia, tacentibus aliis Ordinis istius sacris tabulis; ut aliis notitiis monumentisque opus sit, priusquam inter Sanctos Echberechto isti locus concedi possit.
Guilielmum Leon e Societate Jesu Venerabilis titulo, atque insigni præterea elogio ornat Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, ut qui strenuus imprimis fuerit Missionis Hollandicæ operarius, quique in excolenda illa vinea, laboris ac periculi plena, annos duos & viginti consumpserit. Addit porro, constare inter Catholicos Ultrajectinos, maximos undequaque factos hominum concursus, quorum precibus annuit Deus, & miraculosis curationibus indies Guilielmi memoriam simul & famam longe lateque dispersam. Obiit hoc die anno 1612.
Arnaldum episcopum Lugdunensem & martyrem nescio ex quibus tabulis episcoporum Lugdunensium nobis hac die eruerit Ferrarius, expresse notans martyrem effectum an. MCXXVIII. Nec nomen, nec res, nec tempora conveniunt: mortuus est eo ipso anno Humbaldus, successitque Raynaldus de Semur. Quis iste Arnaldus sit, aut quis ei locus inter episcopos Lugdunenses tribui possit, doceri cupio.
Guigonis memoriam hoc die agit Grevenus titulo convenienti: Eodem die, sanctæ memoriæ Guigonis confessoris, vita & eruditione præclari; subjiciens, quod hic post sanctum Brunonem quinto loco majoris Cartusiæ prioratum tenuerit; Cartusiensis præpositi constitutiones scripto digesserit, & exemplo monstraverit. Uberiora paulo sunt Saussayi de Guigone præconia in Supplemento pag. 1152; at nulla uspiam occurrunt ecclesiastici cultus ei exhibiti vestigia, quidquid eum Ferrarius Beati nomine insigniverit.
Hugo I episcopus Vesontinus Beatus appellatur; teste Chiffletio, tametsi ejus anniversarium quotannis agatur, nec ulla ei exhibeantur venerationis signa. In indice Prætermissorum ad IX Aprilis, notatur Hugo de Vienna eo die mortuus 1355, ut qui in Fastis Belgicis & Burgundicis cum titulo Beati referatur a Miræo, ubi a Saussayo inter Pios dumtaxat collocatus sit. Humani aliquid passos hic Majores nostros agnoscimus, Hugones confundendo, qui tribus ferme seculis a se invicem distant. Hugo, de quo Miræus & Saussayus locuti sunt, certissime est istius nominis primus, de quo & nos loquimur, & de cujus cultu dubitatur, mortuus hoc die anno 1070. Erat nempe cognomento Salinarius, ecclesiæ S. Anatholii Salinensis restaurator &c. ut vide paulo pluribus apud laudatum Miræum, sed longe distinctius in Gallia Christiana Sammarthanorum. Quæ omnia, ut clara & liquida sint, necdum a me ex iis scriptoribus educi potuit, quod Hugo iste Salinarius apud Vesontinos aut alibi Sanctorum aut Beatorum honoribus cumulatus sit.
Christianum monachum in Eleemosyna heri memoravimus ex Kalendario Cisterciensi & Chalemoto, qui hoc die refertur ab Henriquez & Bucelino, apud quem elogium videri potest.
Matthæus Ordinis item Cisterciensis in Anglia monachus, cum elogio hoc die celebratur, adduciturque Philippus Seguinus, qui ipsum rotunde Sanctum appellat apud Henriquez: at tabulas nullas citatas video, aut argumenta alia, ex quibus constet de cultu ei exhibito.
Ægidius, natione Burgundus, Villarii in Brabantia conversus, dicitur a Chalemoto, post mortem inter sanctos Villarienses adscriptus & memoratur in Menologio: vellem, ea sufficerent, ut locus ipsi in hoc opere concederetur.
Marianum, gente Hibernum, ut monachum inclusum ad monasterium superius Ratisponæ, mire laudat Bucelinus, diversum plane a Chronographo istius nominis. Raderum citat Bucelinus, apud quem Marianus iste refertur cum titulo Beati: at tam obscura sunt quæ tradit Raderus Bavariæ sanctæ tom. 2, a pag. 117, ut majori luce opus habeant, quam in Annalibus Benedictinis frustra quæsivi hactenus, tametsi producantur ad annum usque MCXVI, Marianus vero obiisse dicatur MLXX.
Ferdinandus Ulyssiponensis, Ordinis Prædicatorum, inter Beatos hoc die recensetur a Marchesio in Diario, tametsi ab aliis referatur ad Kalendas Apriles. Videri istic potest ejus elogium; at neque hoc, neque alio die scitur donatus umquam ecclesiastica veneratione.
Thomas Cortus, Londini in Anglia martyr, Alexius Hungarus, Bithi in Silesia conf., Antonius de Ripa, in Apulia, Paulus a Rondatio, Trioclæ in Sicilia Petrus a Guardia, apud Maderam insulam, Michaël confessor, in territorio Coriano, Jacoba Aquilana virgo, Aquilæ in Vestinis. Cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
Eosdem prope omnes hoc eodem die laudat Fortunatus Hueberus in suo Menologio, additque de suo Alexandrum de Verulis; omni sanctitatis titulo abstinens, quem tamen alteri tribuit, nomine Nicolao, qui Cæsaraugustæ in Arragonia circa annum MCCLXX tam sanctam tamque laudabilem & apostolicam vitam concluserit, ut merito inter discipulos S. P. Francisci connumeretur. Idem ipse est, ni fallor, de quo loquitur Arturus, tamquam de laico ad XXVIII Januarii, cui nescio an satis competant labores apostolici. Ultimo loco ponitur Agnes Castanea in Hispania.
S. Beatrix virgo signata in Matric. Cartus. Ultrajectinæ remittenda est ad XXIX Julii.
S. Marthæ Christi hospitæ commemoratio signata ad marginem hodierni textus Florarii Sanctorum & etiam alibi, melius differetur ad diem natalem XXIX Julii.
Beatrix in cœnobio Nazareth prope Liram in Brabantia Priorissa, cum titulo Beatæ hoc die refertur a Menardo, præmature; nam si Vitæ Ms. credimus, obiit XXIX hujus mensis, quamvis a majoribus nostris inter Prætermissos XXVIII Februarii, remissa sit ad XXVIII Julii. Nos quid de ea sentiendum, dicemus XXIX Julii.
S. Justi confessoris facta Lemovicis translatio sub Philippo Augusto Francorum, rege refertur a Saussayo hoc die. Acta Sancti illustranda sunt, ac proinde & hæc translatio XXVII Octobris.
SS. Bonus, Faustus & Maurus cum sociis vel septem vel novem annuntiantur in variis codicibus Usuardinis hoc die, ut qui noti sint in Actis S. Stephani Papæ; qua causa eos Usuardus, & ex eo Romanum melius retulerunt I Augusti.
Transfiguratio Christi in monte Thabor in aliis codicibus refertur, remittenda ad VI Augusti.
Malrubi eremitæ & martyris meminit hoc die Dempsterus, quem eumdem iterum repetit XXVII Augusti, quo die etiam notatur a Camerario, ut proinde ea quæ ad ipsum spectant, ad eum diem examinanda remittamus XXVII Augusti.
S. Hilarus Papa hoc die obiisse dicitur in Epitome Pontificum Onuphrii, quod etsi verum esset, de quo tamen post videbitur, de eo agendum cum Martyrologio Romano X Septembris.
SS. Martyres anonymi sub tyranno Dunaan relati hoc die in Martyrologio Romano, non videntur ab iis sejungendi de quibus, duce Areta, agendum erit cum eodem Martyrologio XXIV Octob.
S. Clementis Papæ & martyris capitis advectio Cluniacum primo loco memoratur in Saussayi Martyrologio hoc die: nos hæc & alia quæcumque ad S. Clementem spectantia remittimus ad XXIII Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
MAURO EPISC., PANTALEEMONE, ET SERGIO.
VIGILIIS IN APULIA.

Sub Trajano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maurus episcopus Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Pantaleemon Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Sergius Martyr Vigiliis in Apulia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus apud Vigilienses, ejusque antiquitas.

Vigiliæ, vulgo Biseglia, littoralis est civitas Peucetiorum in provincia terræ, Barii, inter Morphitum Traniumque sita, quinto a Tranensi metropoli milliario, altis rupibus imposita … habitata familiis MCCLXXII. Animæ recensentur undecim millia. [Cultus eorum primum annuntiatus in reformato Martyrologio Romano,] Civitas satis ampla est… Episcopatus Vigiliensis antiquissimus est, & Tranensis archiepiscopi suffraganeus. Cathedralis basilica, SS. Petro & Paulo dicata, posita est in civitate, structura vetusta & modica; instaurata tamen atque ornata, & sacra supellectile sufficienter instructa. Hic asservantur sacra ossa SS. Mauri episcopi & SOCIORUM Martyrum. Hæc & plura Ughellus in Italia sacra, aucta nuper & recusa, tom. 7, col. 935 & seqq. Illustrissimus tamen Sarnellus S. Petro apostolo unice dedicatam fuisse ecclesiam cathedralem asserit in Arca Testamenti lib. 1, cap. 5, & alibi. Quod ad Martyres memoratos attinet, sic annuntiat eos hoc die XXVII Julii Martyrologium, quo nunc utitur Ecclesia, Romanum: Vigiliis in Apulia sanctorum martyrum Mauri episcopi, Pantaleemonis, & Sergii, qui passi sunt sub Trajano Romanum sequuntur recentiora Ferrarii & Castellani, adhibito etiam nomine Pantaleemonis; quod & nos in titulo secuti sumus; quamquam non ignoremus, in omnibus in instrumentis authenticis Officiisque Vigiliensibus constanter exprimi Pantaleonem, non Pantaleemonem (seu potius Panteleemonem,) quod nomen S. Pantaleoni Nicomediensi per vocem, paulo ante necem ejus, de cælo lapsam proprie inditum fuisse, narratur in Actis ejus.

[2] Antiquiora cultus eorum indicia apud Martyrologos frustra quæsivimus: [cum in antiquioribus videatur ignotus,] nullam enim apud eos ante reformationem Martyrologii Romani mentionem usquam reperimus; ne in Pulsanensium quidem monachorum, quibus notiora fuisse Martyrum nostrorum Acta videbimus, Usuardo, quem in membrana satis antiqua manuscriptum ac Sanctis indigenis auctum habemus. Multo minus de iis agi putamus in Ms. Martyrologio Casinensi, quidquid aliter visum est Majoribus nostris in Prætermissis ad diem 2 Maii, quo sic habet illud Ms.: Natalis SS. Martyrum Mauri & Sociorum ejus: nam si de nostris hæc essent intelligenda, adderetur S. Mauro titulus episcopi, ut aliis istic episcopis addi solet. Deinde falsum est, aut natalem, aut inventionem, aut ullam aliam festivitatem Martyrum nostrorum incidisse in 2 Maii, ut infra elucescet. Præterea vel scriptum id est post primam inventionem Martyrum nostrorum, vel ante illam: si primum, quomodo ignorari potuit a Martyrologo illo verus eorum Natalis; quomodo omissa fuissent ab eo etiam festa illorum alia? Si secundum; cur scripsisset, Mauri & Sociorum, & non potius, Sergii & Sociorum, sicut appellata tum fuisse dicitur eorum ecclesia, apud Amandum infra cap 1, num. 20? Vel ignotus ergo hic Maurus annuntiatur, vel forte Rhemensis, de quo cum Sociis agitur in Martyrologio Rom. die XXII Augusti.

[3] Neque tamen dubium ullum esse potest, quin seculis multis eorum publica veneratio Martyrologii Romani recensionem antecesserit: [perantiquus tamen est;] nam ab anno Christi 1167, quo inventi, quo ab episcopo Vigiliensi tertium translati, atque in ipsa cathedrali ecclesia in oratorio, ipsis tum erecto, sub suis quisque altaribus solenni pompa conditi sunt, institutos illis honores constanter accrevisse, patebit ex historia, quæ infra proferetur. Quod si verum illud est, quod cœnobitæ etiam jurati Amando infra in Prologo num. 5 asseverarunt, lecta scilicet dudum ante inventionem eorum Acta fuisse; itemque illud, quod apud eumdem cap. 1, num. 20, de æde sacra B. Sergii ejusque Sociorum, a Saracenis olim diruta, affirmatur: hæc, inquam, si vera sunt, jam difficillimum erit venerationis eorum, quantumvis interruptæ, principium invenire; nisi ab ipso circiter gloriosi ipsorum martyrii tempore repetatur.

[4] Refloruit eadem ac novum induit splendorem anno 1475, cum refossa illorum corpora perpetuo manantis salutiferi liquoris prodigio, [& quidem valde solennis:] ut secundæ inventionis historia probabit, omnium ad se animos fiduciamque provocarunt. Testatur id etiam Leander Alberti in Apulia Peucetia, ubi de Vigiliis (quas adiisse se scribit anno 1525) & Sanctorum nostrorum ossibus, nuper ab Andrino duce retectis, agens, Quantus, inquit, finitimarum gentium concursus fuerit, cum inventa sunt, tam ejusmodi pretiosissimum thesaurum videndi ac adorandi causa, quam ad obtinendam a Deo per illorum Divorum merita gratiam, dici vix queat. Summam vero gloriam Christus Jesus horum Martyrum nomini dedit, immensa in eos benignitate, qui invisebant repertos, & pro re quapiam orabant.

[5] Narrat illustrissimus Pompeius Sarnelli ep. Vigiliensis in præsulum ecclesiæ suæ Monumentis, editis Italice anno 1693, [cui deinde accesserunt Officia propria,] ubi de Mercurio agit pag. 29, instrumentum aliquod circumferri, Mercurii ejusdem nomine confictum, concessionem continens Officii de SS. Martyribus ab Amando inventis recitandi. Hujus ipse suppositionem ex eo recte arguit, quod inventa primum ab Amando sint sacra corpora anno 1167, hoc est, toto amplius seculo post episcopatum Mercurii, qui floruerit sub Nicolao PP. II anno 1059. Recte, inquam, falsi arguit instrumentum illud, quo concessa fingitur facultas recitandi Officium de inventione, quæ non modo facta nondum erat, sed ne cogitata tum quidem. Serius ergo sine dubio recitari Vigiliis Martyrum horum Officia cœperunt: neque ante Amandi tempora quidquam proprii de iis in ecclesia Vigiliensi legi consueverat, ne quidem de natali eorum sive martyrio, nedum de inventionibus reliquiarum aut translatione: hæ namque nondum acciderant; illud vero ipsi Amando tam erat ignotum, cum historiam inventionis primæ componeret, ut infra in Prologo manifeste innuat num. 5, numquam se de martyrio vel Actis eorum quidquam scriptum reperisse. Quid quod Officia propria de illis nulla fuerint ante annum 1549?

[6] [in eorum festivitatibus variis cantari solita;] Nos certe primum vidimus Gesta Sanctorum Vigiliensium rescripta, emendata, & in ordinem Officii redacta per fratrem Marianum Cavensem Eremitanum, sacræ Theologiæ professorem, die XXIII Julii MDXLIX. Verba sunt rubricis expressa ad calcem Officii fol. 27 verso. Continet autem hoc Officium inventionis primæ ac translationis historiam ab Amando compositam; ita ut Prologus extra ordinem præfigatur, tum Officium ipsum sequatur a primis Vesperis. Omnia in eo sunt propria præter antiphonas secundarum Vesperarum, quæ assignantur ex communi Martyrum. Lectiones per tria nocturna distribuuntur novem propriæ, totidemque per singulos octavæ dies, quibus tota ex ordine Amandi historia ab initio ad finem usque decurritur. Qua vero Sanctorum festivitate recitandum fuerit hoc Officium, rubricæ non indicant. Subjungitur in eodem libello mox aliud Officium in secunda inventione SS. MM. Mauri pontificis, Pantaleonis, & Sergii, quæ celebratur die XX Octobris. In hoc iterum a primis Vesperis pleraque omnia sunt propria. Lectiones novem historiam secundæ inventionis exhibent a Daniele Francino traditam. Huic Officio Missa propria subjicitur eodem festo celebranda, imo & festo inventionis primæ; nisi quod alia pro hoc oratio, secreta, & postcommunio adduntur. Sequitur alloquium Mariani Cavensis, Eremitæ Angustiniani, libellum hunc a se concinnatum Canonicorum Vigiliensium collegio perhumaniter offerentis. Tum denuo antiphonæ ceteraque propria, & a prioribus diversa, pro primis Vesperis, una cum invitatorio ad matutinum in festivitatibus SS. MM. Mauri pontificis, Pantaleonis & Sergii. Atque ita tandem libellus concluditur, impressus Venetiis per Nicolaum de Bascharinis & Jacobum de Paganinis Brixien., expensis vero reverendi capituli Vigiliensis MDL.

[7] Atque hæc Officia, saltem propria, prima putamus esse, [quibus alia substituit Gregorius XIII,] quæ de Sanctis hisce apud Vigilias recitata sint: donec alia ad normam Breviarii Romani exacta concessit, & centum quidem dierum indulgentiis, quoties devote legerentur, ditata commendavit Gregorius PP. XIII, die III Novembris, MDLXXX. In hisce distincte omnes Martyrum nostrorum festivitates notantur: libellus enim tria continet Officia; quorum primum pertinet ad natalem eorum, die XXVII Julii; qui per octavam celebratur Lectionibus novem, quarum duæ tantum secundi nocturni propriæ sunt, tota octava repetendæ, præterquam die quarto infra illam, qui est XXX Julii & festum translationis eorumdem Sanctorum, pro quo aliud a primis Vesperis Officium, aliæque tres Lectiones pro secundo nocturno propriæ proferuntur. Atque hoc alterum Officium idem assignatur ibidem etiam peragendum die primæ inventionis X Maii. Tertium est in festo secundæ inventionis SS. MM. Mauri Pont., Pantaleonis & Sergii, die XX Octobris; ubi præter antiphonas & orationem ad Laudes & Vesperas, ac tres Lectiones secundi nocturni omnia sunt de communi. Additur & Missa, quæ videtur festivitatibus quatuor convenire, nec quidquam peculiare habet. Demum accedit attestatio Cardinalis Sirleti de licentia a Gregorio XIII facta episcopo & Clero Vigiliensi dicendi in choro & extra suprascriptum Officium SS. MM. Sergii, Pantaleonis, & Mauri, suorum patronorum, ad formam Breviarii redactum & emendatum, tam in natali eorum per totam diœcesim, quam in duabus translationibus eorumdem, ubi eorum corpora habentur, juxta antiquam ecclesiæ Vigiliensis consuetudinem.

[8] Sed & hæc recognita subinde sunt auctoritate congregationis sacrorum Rituum, & in ordinem redacta, [quæ deinde recensuit ac mutavit Rituum congregatio.] quem nunc obtinent, ac subscripta ab illustrissimo & reverendissimo domino, uti ad finem notatur, Cardinale Bellarminio … die XXI Julii MDCXVIII. Sic autem immutata, differunt a Gregorianis primo, quod quatuor jam dictis Sanctorum festis totidem diversa respondeant Officia; deinde quod in singulis omnia præscribantur ex communi plurimorum Martyrum, præter solam orationem & tres secundi nocturni Lectiones: denique quod infra octavam natalis eorum, diebus aliunde non impeditis, non repetantur Lectiones ex festo propriæ, sed aliæ communes earum loco substituantur. Porro de Lectionibus propriis horum omnium Officiorum mox plura dicentur, ubi de Actis martyrii inventionumque disseremus; ubi & nonnulla recurrent, quæ ad cultum Sanctorum nostrorum ac pietatem Vigiliensium facere videbuntur.

[9] Hic tamen observatum velim, quod in Historia trium Martyrum notat Sarnellus pag. 91, quantumvis quatuor præcipue festa eorum Vigiliis celebrentur in anno, [Hebdomadaria Vigiliensium pietas erga SS. Martyres.] interque ea solus natalis eorum cum octava, die XXVII Julii, omnium tamen solennissimum istic agi diem translationis XXX ejusdem mensis; deinde tantum esse clientum suorum ergo Patronos hosce studium, ut ei explendo festa quotannis diversa quatuor nequaquam sufficiant, sed assignandus insuper fuerit per hebdomadas anni singulas dies unus (is est feria quarta, teste illustrissimo Sarnello ibidem pag. 95) qui singulari eorumdem venerationi perpetuo destinatus esset. Ne vero, quod ante contigerat, oblivionis quidquam aut negligentiæ in re tanta vel seris nepotibus posset obrepere, nova in canonicorum collegio dignitas est instituta, quam qui administrat, Prior appellatur: ejus autem id muneris est, ut SS. Martyrum oratorium cultumque conservet ac promoveat. Vide Sarnellum in Episcopis Vigil. pag. 105.

§ II. Acta martyrii quatenus supersint; lectiones de iis propriæ, bis Romæ approbatæ, earumque discussio.

[10] Acta Martyrum plurima sub Diocletiano imperatore flammis addicta periisse, merito cum piis omnibus deplorat piissimus juxta atque eruditissimus præsul Pompeius Sarnellus in Arca testamenti Vigiliis (ita historiam inscribit SS. MM. [Acta martyrii interierunt seculo 12,] Mauri ep., Pantaleonis & Sergii) lib. 1, cap. 1: sed quod addit, eorumdem tunc etiam Martyrum, de quibus agit, Acta conflagrasse, id quo argumento affirmari possit, non satis perspicimus; quandoquidem infra in Prologo historiæ suæ, seculo XII scriptæ, testatur hæc Amandus num. 5: Quidam Pulsanensis monachus, Johel nomine, prænominatorum Sanctorum historiam se legisse, sub juramento nobis retulit. Tum post compendiosam, quæ subjungitur, Johelis narrationem, Idem, inquit Amandus, alii honestæ vitæ viri, præcipue autem cœnobitæ, quibus vivere Christus est, & mori lucrum, veraciter protulerunt. Credidit ergo Amandus, & credendum videtur religioso juranti, superfuisse eorum Acta usque ad seculum XII; ac tum demum, ante inventos Martyres, disperiisse: neque enim credibile videtur, ea neglecturum fuisse præsulem, Sanctorum illorum cultorem præconemque ardentissimum, si, cum historiam adornaret, quam dabimus, nancisci illa per eos, qui olim viderant, ulla ratione potuisset.

[11] Et sane negligi tum ea ac deperdi facile potuerunt, tum quod Sanctorum, quos commendabant, [unde obscura passim nunc Martyrum horum notitia.] cultus, reliquiæ, ac fere memoria in obscuris essent; tum etiam quod unum fortasse tantummodo, aut certe rarissima semper fuerint Actorum illorum exemplaria; id quod ex eo liquet, quod Martyrologos omnes antiquos, omnesque adeo ecclesias latuerint, ipsam etiam, saltem donec reliquiæ detectæ sunt, Vigiliensem (ut ex Amando colligere est) in cujus tamen ditione corpora quiescebant. Sic & posterius Amandi historia jam prope perierat, cum eam Marianus Cavensis typorum beneficio a situ & latebris vindicavit. Quamquam ne hoc quidem pacto adeo Sanctorum horum depulsa ignoratio est, ut ab Hagiographis adhuc vel eorum memoria prorsus omittatur, vel a quibus non omittitur, perobscure nec sine errore notetur. Baronius in annotatis ad Martyrologium Romanum verbum de illis nullum addit; in Annalibus vero ad annum 118, id solum refert, quod in Martyrologii textu asseritur: Paulus Regius in Vitis Sanctorum Italicis parte 1, pag. 670 & seqq. a Ferrario carpitur, quod Pantaleonem nostrum cum alio Nicomediensi confuderit, cum hic sub Maximiano episcopus, ille sub Trajano medicus alibi & alia passi sint; ut mirum sit, hoc etiam loco caligasse Castellanum hodie in Martyrologio suo universali. Denique in S. Mauro carpendus quoque ipse Ferrarius; cum hoc die in Catalogo Sanctorum Italiæ episcopum illum facit Vigiliensem, Amandum citans, qui nequaquam hoc docuit; non omissurus profecto, si quoquo pacto decessorem illum suum compellare potuisset: nihil enim vel ecclesiæ suæ illustrius dici poterat, vel gratius civitati.

[12] [Actorum jacturam aliqua parte supplevit Amandus;] Jacturam porro veterum Actorum utcumque restituit Amandus in Prologo jam dicto; at jejune admodum, & fide quidem bona, sed aliena tamen; cum non posset sua. Atque utinam eorum tanta cautio fuisset, qui de eodem martyrio posterius scribentes, narrationi Amandianæ episodia multa, nec testem citando nec tabulam, intrusere! Deflet id quoque in Arca Testamenti Sarnellus pag. 98, aitque, etiam de Legenda Martyrum Latina, quatenus quidem passionem eorum exhibet, idem affirmari posse, quod de historia S. Ursulæ XXI Octobris ad Martyrologium Romanum his verbis annotavit Baronius: Accidit in his quidem, ut deperdita vera germanaque .. historia, quisquis, ut libuit, sive quæ suo ingenio commentatus fuerit, sive quæ ab aliis levi quodam vulgi rumore accepit, scripturæ monumentis commendarit, non sine magno veritatis detrimento; cum historiam commentitiam pene reddiderint.

[13] Enimvero qui ita de Latina censet Legenda, [ad cujus compendium modernas Legendas exigi vult Sarnellus,] quid statuere dicendus est de quibusdam Italicis, multo liberalius adornatis? Talem certe nobis unam, nescio cujus manu ac fide exeratam, submisit olim Antonius Beatillus noster, vir scriptis de Ecclesia, obsequio de studiis nostris optime meritus. In ea præter tempora non satis feliciter annotata, & tres Trajani diversas, quas hactenus ignoravimus, persecutiones, videas navigantes ex Oriente SS. Maurum ac socios, Sergium scilicet ex nobilissima Sergiorum, & Pantaleemonem e Scipionum familia, procellis agitari, cum tyranno dialogos instituere, aliaque ejusmodi, quæ legere cordatos tædeat; cum nullam omnino præferant auctoritatem, nedum tantam, quantam Legenda Latina, quam præcipue expurgandam suscepit Sarnellus, juxta historiam sincere scriptam ab Amando: hæc enim Legenda Latina ea est, quæ in Officio natalis SS. Martyrum in secundo nocturno recitatur, approbata primum, ut ante monuimus, a Gregorio XIII; iterumque, post annos octo & triginta, congregationis sacrorum Rituum auctoritate recognita, nulla circa rei substantiam facta mutatione. Exhibet eam Ughellus tom. 7, col. 940 in editione novissima, ex Officio proprio ecclesiæ Vigiliensis, quod & nos habemus recusum Venetiis 1674, ubi sic legitur:

[14] Lect. IV. Tertiam movente in Christianos persecutionem Trajano imperatore, [etiam hanc, bis Romæ approbatam;] comprehensus est [in Bethleem] venerabilis Maurus, [ejusdem urbis] episcopus, qui cum publice prædicaret, solum Christum esse verum Deum, conjicitur in vincula: [inde eductus, Romam vinctus perducitur, & in custodiam traditur Pantaleonis ac Sergii, ejusdem Trajani equitum ac familiarium:] qui quidem prædicatione beati Præsulis ad fidem Christi perducti, coram judice simul cum beato Episcopo eamdem Christi fidem libere confiteri non erubuerunt, audacter asserentes, esse inania falsorum deorum simulacra.

Lect. V. Et licet semel & iterum blanditiis & promissis, deinde terroribus varie tentarentur, ut Christo renuntiantes, idola venerarentur; ad id tamen nullo modo adduci potuerunt. Quare [variis tormentorum generibus] crudeliter diu afflicti, cum nihilominus in confessione fidei constanter perseverarent, Sergius ferreis ungulis excarnificatus, & Pantaleo cruci affixus, uterque tandem * mucrone trucidatur. Venerabilis vero Maurus, [qui præ ceteris miraculorum gratia & doctrina insignis erat] capite plectitur.

Lect. VI. Sic itaque tres Deo quam gratissimæ hostiæ uno die de mundo, de carne, ac de humani generis hoste, ac tyranno triumphantes, corona Martyrii donati sunt VI Kal. Augusti: quorum inhumata corpora feris objecta, & divinitus intacta servata, Thecla, pia & religiosa vidua, clam collegit, & in suam villam, nomine Saginam, in agro Vigiliensi, in partibus Apuliæ positam, transtulit, & in tuto ac abdito loco ob metum gentilium, quoad potuit, honorifice sepelivit, unguentis condita; ubi incognita exstiterunt, donec divinitus longo post tempore inventa sunt.

[15] Displicet illustrissimo præsuli in prima & secunda Lectione quidquid uncis inclusimus; [in qua non recte suppletur annus martyrii, 118.] quod proinde in expurgata Legenda sua omnino resecat: in tertia vero, quod est ab asterisco usque ad finem, ita supplet & corrigit: Anno reparatæ salutis centesimo decimo octavo. Quorum inhumata corpora, feris objecta, & divinitus servata, a quadam religiosa vidua, Thecla nomine, in villam suam, quæ Sagina dicitur, in agro Vigiliensi, fuere transmissa & ob metum gentilium terræ visceribus occultata. Ubi oratorium Deo, in honorem sancti Sergii & Sociorum, diu stetit erectum, donec Saracenorum incursibus deletum est. Hæc postrema fatemur secundum Amandi historiam accurate esse restituta, si annum excipias martyrii, quem nusquam illa prodit. Annales quidem Baronii anno eodem illud referunt; sed ita, ut annum certum determinare non videantur: sic enim habent: In Apulia Maurus episcopus cum Sociis sub eodem Trajano martyrio defunctus est. Anno igitur illo hæc locavit Baronius, quia certum alium ignorabat, & hunc in postrema Trajani tempora cadere existimavit; in quo tamen hallucinatum esse virum maximum, quis ignorat? Nam confessum id quidem nunc est apud chronologos, æram Christianam biennio toto usque ad annum Christi 249 constanter in Annalibus anteverti; mortemque adeo Trajani, quam anno 119 consignant, ad annum 117 pertinere. Sicut itaque constat, sub illo tyranno passos esse Martyres nostros; ita certum esse debet, passos non esse anno 118. Quamquam annum Trajani, quo id acciderit, quis aut unde definiat?

[16] In secunda Lectione, præter expuncta & addita, ut cum Amandi narratione reliqua convenirent, [aliaque corriguntur non satis ad sensum Amandi,] induci etiam poterant blanditiæ & promissa iterata, de quibus nihil habet auctor ille; tametsi a verisimilitudine & temporum illorum usu minime censeri debeant aliena. In prima Lectione, si reducenda severius est ad Amandi prototypon, & retinendum videtur aliquid, quod erasit Sarnellus, & eradendum aliquid, quod retinuit: retinuit enim, quod ante legebatur de Pantaleone & Sergio, prædicatione beati Præsulis (Mauri) ad fidem Christi perductis: cum ne minima quidem hujus rei ab Amando facta sit mentio: erasit contra S. Mauri sedem episcopalem, nempe Bethleemum, quæ tamen ab Amando videtur admitti cap. 3, num. 56, ubi dæmonem inducit profitentem, se ferre non posse incendium ex sanguine Mauri Bethleemitæ pontificis sibi apposito: nam hæc aliaque, istic a diabolo dicta, pro veris habuisse se Amandus ipse satis indicat, cum subdit: Possunt tamen vasa mendacii, licet coacta, eructare veritatem.

[17] [juxta quem retinendus videtur episcopatus S. Mauri Bethleemiticus,] At enim, inquis, ambiguum est in textu citato, quo referri debeat vox Bethleemitæ: nam afficere potest nomen antecedens Mauri, ut Bethleem Sancti patriam fuisse significet, æque ac nomen sequens Pontificis, ut episcopatum ejus Bethleemiticum designet. Fateor equidem, ancipitem esse textum illum, prout ex impresso exemplari, male passim interpuncto, producitur: sed olim in autographo minime dubium fuisse, suadet constans & antiqua Vigiliensis ecclesiæ traditio, quæ S. Maurum non patria hoc loco, sed episcopatu Bethleemitam intellexit; ut patet ex omnibus Sanctorum horum Officiis. Amandum manuscriptum legerat, quem primus excudi curavit anno 1550, Marianus Cavensis, & sic interpretatus est in hymno ad primas Vesperas secundæ inventionis: Cultor veri, rector cleri, Bethleemitane Pontifex &c. Amandum in scriptis legerat, quem citat, Daniel Francinus, ad Sixtum PP. IV de secunda inventione scribens anno circiter 1480, eumque in eamdem sententiam secutus num I sine hæsitatione pronuntiat, Maurum, quondum Bethlemitanum pontificem. Verisimile non est igitur, in primigenia Amandi historia amphibologicum fuisse textum illum; quantumvis nunc ob neglecta commata talis appareat.

[18] Quod si quis hic mihi argumenta objectet ex antiquis universæ Ecclesiæ monumentis eruta, [ad quem evertendum non sufficiunt argumenta,] quibus illustrissimus Sarnellus in opusculo suo de episcopis Vigiliensibus a episcopatum S. Mauri Bethleemiticum convellere nititur; respondebo imprimis, aliud esse, Legendam Latinam examinare ad historiam Ecclesiæ catholicæ; aliud, eam restituere secundum historiam sincere scriptam ab Amando & Francino; hoc se facere profitetur Sarnellus, non illud. Respondebo deinde, argumenta illa id non evincere, quod conatus est auctor: sunt enim hæc præcipue tria: I. Non subsistebat episcopatus Bethleem post medium seculi sexti, quando erectus est patriarchatus Hierosolymitanus. 2. Bethleemum ad sedem episcopalem evectum est seculo duodecimo; S. Maurus autem passus est seculo secundo ineunte. 3. Si Bethleem episcopatus fuisset olim, inveniretur istius civitatis episcopus aliquis alicui saltem subscriptus concilio. Hæc vero simul omnia corruunt, si ponas, cum Coleto in editione nova Italiæ sacræ tom. 7, col. 938, vel sub Trajano intercidisse episcopatum illum eadem persecutione, qua S. Maurus occubuit, vel paulo post sub Adriano. An id fieri non potuit? An non tranquillis etiam rebus episcopatus alii plures interierunt? In sola Italia quot antiquatos exhibet Ughellus? Quam vero usitatum fuerit ante synodi Laodicenæ tempora, præsertim in Oriente, episcopatus erigere, etiam in villulis & agris, quorum nunc ne nomina quidem supersunt, docet Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1, lib. 1, cap. 54. Quis autem eos neget fuisse, quia nullis conciliis subscripti eorum episcopi legantur? Certe ignorari, quæ opponit episcopatui S. Mauri Bethleemitico Sarnellus, Romæ non poterant sub Gregorio XIII, sub quo ecclesiasticæ historiæ maximum ibi lumen fulgebat Cardinalis Baronius; neque tum tamen improbatus est, neque posterius, quando iterum subjectus examini congregationis Rituum, subscriptus a Bellarmino est.

[19] [quæ prolata sunt hactenus.] Nihilo magis urget, quod in eodem Sarnelli opusculo affertur pag. 23, ad S. Mauri ex Oriente toto proscriptam cathedram collocandam in Occidente; quia nimirum, juxta Amandum infra cap. 2, num. 40 & seq. item cap. 3, num. 56, annulum gestarit episcopalem; qui Ecclesiæ Occidentalis præsulibus tam proprius fuerit, ut numquam eo sint usi antistites Orientis. Nam qui asserit, inde a primo seculo annuli episcopalis usum viguisse in Occidente, quo teste eumdem tum negabit admissum fuisse uspiam in Oriente? Citat pro se Sarnellus Petri Antiocheni epistolam ad Michaëlem Cerularium, ex qua manifestum sit, inter alia discrimina ecclesiæ Orientalis & Occidentalis unum esse, quod episcopi in Occidente annulum gestitent, in Oriente non item. At quando hæc scripta est epistola? Post medium seculi undecimi, ut in Tractatu de Patriarchis Antiochenis ostendimus. Quis autem inde sic colligat: Seculo undecimo soli episcopi Occidentales utebantur annulo: ergo soli etiam seculo primo? Certe si usus ille seculo primo in Occidente fuerit communis, profluxisse dicendus erit ab Apostolis, atque adeo a S. Petro. Quidni ergo in Orientali Ecclesia idem fuerit institutus ab eodem Apostolo, ac postmodum, ut alia multa, ut ipsa fides Catholica, interciderit? Hæc, fateor, probari non possunt, quia scripta non sunt: sed nec negari posse contendo; nisi scripta pro iisdem temporibus contraria proferantur; qualia non sunt, quæ prolata sunt hactenus.

[20] [Expenduntur locus martyrii & Martyrum conditio,] Porro reliqua, quæ in prima Lectione omittenda censuit idem illustrissimus auctor, apud Amandum expressa non sunt; puta, S. Maurum comprehensum fuisse in Bethleem, indeque Pantaleonis & Sergii equitum Romanorum custodiæ traditum ac Romam avectum; ubi martyrium consummarit. Hæc itaque & alia unde sint accepta, nescimus. Sarnellus in opusculo laudato pag. 20, negat, alios sub Trajano Romam ex provinciis in Urbem ad martyrium rapi consuevisse, quam cives Romanos, idque probare nititur ex notissima Plinii ad Trajanum epistola. Esto sane. At qua ratione asseri poterit, S. Maurum civem Romanum non fuisse; cum urbes in provinciis plurimæ fuerint a Romanis civitatis jure donatæ? De conditione SS. Pantaleonis ac Sergii, facile concedit idem præsul ibidem pag. 18, ut equites Romani fuisse credantur, quia Vigiliæ illis temporibus paruerint Romanis, eisque verisimile sit Romanos equites præfuisse. Nimirum agonem Martyrum horum vel Vigiliis, vel in Apulia saltem contigisse arbitratur; quia primum in Martyrologio Romano, alterum a Baronio in Annalibus videntur affirmari. Itaque & S. Maurum episcopum fuisse Vigiliensem tradit. Nos equites fuisse Romanos Pantaleonem ac Sergium sicut aliunde confirmare non possumus, ita neque refellere. Vigiliarum autem gubernatores fuisse illos, aut S. Maurum earum episcopum, aut ibi passos esse, omnino non credimus. Neque hoc postremum persuadet Baronius, qui in margine unicum testem adducit Martyrologium Romanum, in quo Vigilias assignari putamus, non ut locum martyrii (qui ex antiquis apud Amandum Actis determinari non potuit) sed depositionis tantum & cultus. Hæc, inquam, omnia non credimus; quia cum Amandi historia non cohærent.

[21] [& negatur, S. Maurum episcopum fuisse Vigiliarum, aut ibi cum Sociis passum.] Is enim cap. 3, num. 56 & seq., manifeste indicat, vera sibi visa esse, quæ ibi per energumenos coactum sæpius & invitum dæmonem propalasse narrat. Censuit ergo, Vigiliis passos non esse Martyres nostros; cum ibi dicatur S. Mauri (jam utique alibi interfecti) corpus in naviculam quamdam delatum, usque ad sinum Vigiliensem perductum esse: nam quod de S. Mauro hic narratur, idem valere debet pro Sociis ejus. Imo vero censuit, Vigiliensem civitatem tum nondum exstitisse: additur enim: Cum vero in maritima regione (ad sinum nempe, de quo agitur, Vigiliensem) nulla urbs adhuc esset statuta, usque in villam Saginæ tractum &c. Ita, inquam, Amandus censuit: & quid ni recte? Cedo enim vel unum ex antiquis Geographum, qui de Vigiliis meminerit. Quid Strabone, qui seculo primo floruit, in urbibus annotandis accuratius? Quid secundo seculo in hoc genere illustrius Ptolemæo? Neuter tamen in Apulia Vigilias offendit. Et quid tam antiquos commemorem: cum ne in tabulis quidem Peutingerianis, quas sub Theodosio seniore adornatas fuisse docet Velserus, ad Apuliæ littora usquam appareant Vigiliæ? Adi antiquæ Italiæ scrutatores diligentissimos Cluverium, Bertium, Brietium, Cellarium, aliosque; & victas manus dedero, si quem proferant, qui secundo seculo Vigiliarum oppidum noverit. Dum id fieri non poterit, frustra nobis ex nuperis quibusdam scriptoribus occinent, ædificatam esse civitatem illam annis 432 ante Romam conditam, aut annis 1184 ante æram Christianam; Amando adhærebimus; Vigiliarum urbem non exstitisse putabimus tempore S. Mauri; ac proinde ibi cum Sociis passum, ibi episcopum fuisse negabimus. Neque Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui primus S. Maurum episcopum appellavit Vigiliensem, nos morabitur; quippe cujus innumeras prolapsiones in Actis Sanctorum passim notavimus; quarum hæc postrema non est; cum asserti sui testem adducere ausus est Amandum in eodem illo, ex quo inventionis primæ historiam dabimus, libello.

[22] Ceterum facere non possumus, quin illustrissimi Sarnelli modestam cruditionem ac prudentiam commendemus; [Illustrissimi Sarnelli moderatio in expurgata sua Legenda Latina.] ut qui nihil eorum Legendæ Latinæ, quam expurgare conatus est, inserendum judicaverit, quæ in laudatis lucubrationibus Italicis de ecclesiæ suæ Patronis pro suo erga illos illamque affectu privatim ipse senserat, scripseratque: nam præter ea, quæ modo notavimus, tradit etiam in Arca testamenti, S. Maurum discipulum fuisse S. Petri apostoli lib. 1, cap. 3; ab eoque creatum esse Vigiliarum episcopum; Hinc Maurum sub Petri tutela ecclesiam suam gubernasse, cujus etiam postmodum tutelaris & titularis patronus unicus fuerit ibid. cap. 4 & 5. Imo illud etiam verisimile esse, quod idem S. Maurus notus fuerit Deiparæ Virgini. Atque hæc quidem recitasse sit satis.

[Annotata]

* Sarnellus addit, post multa signa virtutum

§ III. Historiæ inventionis primæ ac secundæ, earumque auctores, & supplementum.

Jejunam adeo ad illustranda sanctorum Martyrum, de quibus agimus, vitæ mortisque merita narrationem, mirifice compensarunt historiæ binæ, [Historiæ primæ & secundæ inventionis,] satis copiosæ, maximeque authenticæ; quarum altera primam sacrorum corporum inventionem, ac translationes varias, plurimque in iis facta prodigia describit; altera inventionem eorumdem secundam, & quæ in ea mirabilia contigerunt. Utraque ab auctoribus coævis & rerum, quas referunt, oculatis testibus proficiscitur; prior ab Amando, Vigiliensium episcopo; posterior vero ab illustri quodam viro, Daniele Francino, ut infra probabitur. Differunt vero ambæ ab iis, quas tom. 7 Italiæ sacræ col. 939 & 945 ex Officiis Vigiliensis ecclesiæ, anno 1618 Romæ approbatis, edidit Ughellus, quæque compendia tantummodo sunt narrationum primigeniarum, quas non videtur in promptu habuisse.

[24] Has, ut supra monuimus, ab interitu propinquo liberavit notus apud Elssium in Encomiastico Augustiniano Marianus Cavensis; [olim ex vetustis schedis impressæ sunt,] cum eas ad usum ecclesiæ Vigiliensis in varias Lectiones divisas prælo commisit una cum duobus Officiis, de quibus supra diximus § I, num. 6; idque jussu canonicorum Vigiliensium, ut ibidem in alloquio ad eos suo, folio 37 verso, testatur his verbis: Allata sunt mihi ipsorum Martyrum gesta ac stupenda miracula, in ipsorum corporum inventione monstrata, populis hinc indeque concurrentibus, in quibusdam vetustis pagellis subobscure descripta, a me non solum rescribenda; sed etiam, vestro jussu, corrigenda ac castiganda; ut sic ab emendis purgata, æneis typis imprimenda impressoribus traderentur. Non ita tamen emendata prodierunt, quin vitia castiganda multa remanserint; uti ad margines textus; quem fideliter exhibemus, licebit observare.

[25] [non sine mendis;] Inter ea palmare est illud, quod in primæ inventionis historia sub finem ita legitur: Sanctorum vero prænominatorum Martyrum translatio celebrata est honorifice anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septimo. Et vero mirum est, hoc arripi temere ab iis potuisse, qui Amandi historiam præ oculis habuerunt; auctores intelligo Vigilienses duos, quorum hic Legendas Mss. Italicas, ex Amando, Francinoque desumptas, olim accepimus; imo & Paulum Regium in Sanctis regni Neapolitani part. 1, pag. 688, & Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ: nam si vel tantillum attendissent ad characterem, qui ibidem adjungitur, non poterat non error in oculos incurrere: sequitur enim: Regni vero ejusdem domini, gloriosissimi regis, Guilielmi [anno] secundo. Guilielmus ante annum Christi 1154 Neapolis ac Siciliæ rex nullus fuit: retineri ergo non poterat annus 1107.

[26] [ut cum annum primæ inventionis notant 1107, pro 1167.] Deinde cum tres tantum Guilielmi eadem regna obtinuerint, manifestum est, hic agi de Guilielmo secundo, seu Bono; quippe qui & adolescens regnum adiit, ut notat Amandus numero præcedenti, anno scilicet ætatis decimo quarto, ut Rocchus Pirrus tradit in Chronologia regum Siciliæ, & cujus annus secundus congruit cum Indictione quinta decima, quæ ab Amando usurpatur: annum enim regni secundum iniit mense Julio, 1167, ut ex anonymo Casinensi colliges apud Pagium in Criticis ad Annales Baronii ad an. 1166, num, 9. Adolescentia non cadit in Guilielmum primum anno regni secundo, sive is numeretur ab accepto, vivente ejus patre, regno Apuliæ mense Majo anni 1151 juxta Pagium, sive ab obitu Rogerii & successione Guilielmi, quæ juxta eumdem Pagium accidit anno 1154; quandoquidem Guilielmus ille, teste Fazello Rer. Sicular. decade 2, lib. 7, anno Christi 1130 jam id erat ætatis, ut exercitu comparato, commissoque acerrime prælio, patrem liberaverit, in castro Gallucio a Romanis obsessum. In Guilielmum tertium nihil quadrat eorum, quæ scribit Amandus, præter adolescentiam: non felix regimen; statim enim ab Henrico imperatore miserum in modum vexari cœpit & aboleri: non annus regni secundus mense Julio: nam is, juxta Pirrum saltem, annum regni secundum non attigit; juxta Giannettasium vero Hist. Neapol. tom. 1, decade 2, lib. 14, vix secundum inchoaverat, cum periit exeunte Januario; nec mensem proinde Julium attigit: non denique Indictio quintadecima; siquidem vivere desiit anno Christi 1195, Indictione decima tertia.

[27] [ex quo nati sunt errores varii de Amando, qui eam descripsit.] Patet igitur, non alium hic annum ab Amando signari potuisse, quam 1167, atque adeo penultimum numerum 6 non sine errore palpabili in cyfram o commutatum esse. Ex hoc errore, ut fit, profluxit alius apud Ughellum, hoc tamen magis, quam quos supra memoravimus, venia dignum, quod ipsam Amandi historiam inspicere non videtur potuisse: cum enim, ex Ferrario fortasse, didicisset, inventionem primam ac translationem Martyrum nostrorum incidisse in annum 1107, eique Amandum episcopum Vigiliensem interfuisse ex Legenda, quam recitat, intelligeret, Amandum unum distraxit in duos; quorum priorem sedisse statuit Vigiliis anno. 1107, alteram 1179, quo subscriptum eum invenerat concilio Lateranensi sub Alexandro III. Imo ex uno tres fecit Amandos: nam ab utroque Vigiliensi diversum fuisse putavit illum, qui libellum composuit de canonizatione & translatione S. Nicolai Peregrini, quem dedimus die 2 Junii; ubi etiam significarunt Majores nostri, hæc omnia ad unum eumdemque Amandum nostrum pertinere: quod confirmat illustrissimus Sarnellus in Monumentis episcoporum Vigiliensium, unicum agnoscens inter eos Amandum, qui (cum diaconus antea Tranensis fuisset) ad sedem Vigiliensem evectus sit anno Christi 1153, sederitque usque ad annum circiter 1181. Itaque ex hoc auctore Ughellus nunc recognitus, est ad margines emendatus cum in episcopis Vigiliensibus, tum etiam, ubi de translatione S. Nicolai, in Tranensibus archiepiscopis. Porro quanta fide, quanto delectu Amandus hæc scripserit, non dicimus; cum id ipse faciat in prologo.

[28] De auctore historiæ secundæ inventionis in eodem, [Ætas Francini, qui alteram inventionem enarravit; ejusque prologus;] de quo supra, libello in antiphonis ad primas Vesperas fol. 27 verso hæc leguntur: Vir quidam clarus, Daniel Francinus nomine, Vigilias, cum Martyres effoderentur, a duce (Francisco Baucio) evocatus est. Is ad Pontificem Sixtum quartum de iis, quæ in ea contigerant, scripsit: “Nihil duxi antiquius, quam quæ Deus tempestate nostra per sanctos Martyres ostendisset, mandare memoriæ: illa quidem * ad posteros, servata veritatis fide, transmittere commendentur *; & quia interest Pontificis nosse, quæ ubique divinitus fiant, libellum ipsum tuæ Beatitudini obsignare, qui vicem Christi in terris geris.” Habes hic ergo auctoris ætatem, siquidem secundæ inventioni interfuit factæ anno 1475; habes item tempus quo scripserit, utcumque definitum; Sixtus enim quartus obiit anno 1484, nec ad eum hæc perscribi potuisse ante annum 1478 colliges ex annotatis ad Francini historiam littera 1: habes denique ejusdem historiæ præfatiunculam, per Marianum Cavensem a reliquo textu avulsam, expressamque per antiphonas. Utinam vel sic exhibuisset etiam auctoris epilogum; si tamen ullum Francinus ad calcem narrationis composuit, quod igroramus.

[29] Ceterum facile animadvertet lector, id quod in annotatis in fine historiæ observavimus, [& quæ ab illo sint omissa circa statum reliquiarum] deesse aliquid ejus narrationi: sistit enim in refossione, inventione, expositione sacrorum corporum factisque tum istic prodigiis; cum incredibile sit, ibi stetisse Baucii pietatem. Addit quidem citatus ante Paulus Regius, episcopus Vico-Æquensis, ædificatam ibi postmodum fuisse Martyribus elegantem ecclesiam ab Andriæ duce, in qua sacras eorum reliquias loco dignissimo jusserit collocari; sed fallitur pius scriptor: eadem enim ecclesia cathedralis, in qua tunc inventa sunt & adhuc servantur hæc sacra deposita, diu ante Baucii tempora, teste Sarnello in epp. Vigil. pag. 49, erecta fuit, & consecrata sub titulo S. Petri Kalendis Maii, anno 1295. In Officio secundæ inventionis approbato Romæ anno 1618, Lectio tertia secundi nocturni sic habet: Post tertium autem diem inventionis repositæ sunt præfatæ sacræ reliquiæ post aram mediam (quæ fuerat S. Pantaleonis, ut in historia primæ inventionis dictum) in uno eodemque loco. Nunc autem sub ipsa ara media repositæ custodiuntur decentius ac majori cura, & maxima veneratione ac denotione.

[30] Duplex hic ergo reliquiarum secundo inventarum repositio significatur; [post secundam inventionem.] quarum prima facta sit triduo post inventionem, quando locatæ sunt post aram mediam; secunda, cum inde sub ipsum altare medium translatæ sunt, quando contigerit, non asseritur, non existimo tamen, contigisse ante initium seculi præteriti: neque enim antiquius apparet Ms. Italicum, nescio a quo compositum, sed olim huc tamen a Beatillo nostro submissum ex Apulia, quod de secunda illa repositione non meminit; sed primam in hunc modum describit: Tantus hominum concursus (qui triduo illo inventarum expositarumque reliquiarum factus erat) tantaque oblationum copia ducem ac dominum episcopum stimularunt ad ornandam, &, quam possent sumptuosissime, instruendam illam parietis concavitatem, quæ superne respondet altari, quod justo a pariete intervallo distat. Ibi repositæ sunt sacrorum corporum arcæ; & ferreis occlusæ portis, non nisi diversis, ad majorem securitatem, clavibus reserandæ: tum paulo exterius oppositi sunt alii e ferro cancelli; ita ut non possint honorificentius esse collocatæ, nec asservatæ securius. Ita illud Ms., in quo & aliud sequitur, quod nusquam, nisi illic, me legere memini, adeoque hic subdo: Neque umquam desierunt, inquit, gloriosi Sancti & beneficos exhibere se omnibus, & civitati (Vigiliensi) benignissimos protectores, cum ibi apparuerint plus vice simplici, modo in aëre, modo super urbis muros armati, ad eam a Turcis, hostibusque religionis catholicæ, defendendam. Hæc quasi per transennam. Nunc ad propositum redeo.

[31] [Ubi illæ posserius repositæ fuerint,] Secundam illam, quam dixi, repositionem, & quæ illam ad suam usque ætatem consecuta sunt, in Arca Testamenti lib. 3, cap. 9 Italice Sarnellus in hanc sententiam proponit: Destructis duabus aris lateralibus, media tantum reparata est, spatio, quantum est sub ejusdem aræ mensa, vacuo relicto: atque ibi locata est arca cypressina, longa palmis quimque, uno vero ac medio alta & lata; rubro interius inducta serico, atque ex parte anteriori inaurata, & ita tribus exiguis munita crystallis, ut singulis singulorum Martyrum lipsana responderent. Et medium quidem S. Mauri, dexteram vero partem S. Sergii, sinistram ossa S. Pantaleonis occupant … Arca cypressina Vigiliensium pietate in aliam, & ex argento quidem solido affabre factam, subinde commutata est anno MDCLXXVIII, cathedram hanc obtinente illustrissimo tum episcopo D. Riccio, idque post sacræ congregationis Reliquiarum decretum hujusmodi: “Episcopo Vigiliarum instante, ut sibi concedatur facultas corpora sanctorum martyrum Sergii, Mauri, & Pantaleonis, sub altari in ecclesia cathedrali satis honorifice reposita, pretiosiorem in loculum, seu capsam, condendi; sacra congregatio, precibus oratoris annuens, petitam tribuit facultatem. Romæ die V Julii MDCLXXVIII. A. Cardinalis Homodeus Michaël Angelus Riccius, secretarius.” Dies determinatus permutationis arcæ fuit VI Decembris MDCLXXVIII, ut constat ex instrumento publico rogati notarii Joannis Foglia.

[32] Porro ut arca, quam dixi, prior cypressina cum veneratione servaretur, [& quam honorifice.] cum erexissem ego episcopii sacellum novum in capite atrii, sub ejus altari eamdem atcam collocavi, impositis singulorum e tribus Martyrum pauculis reliquiis, hoc anno (quo hæc scribebat Sarnellus) MDCXCIII. Tum ad ecclesiam cathedralem & publicum in ea Sanctorum nostrorum oratorium rediens, Præter arcam, inquit, argenteam, sub ara positam, sunt in ipso altari, in theca majori atque auro eleganter oblita, statuæ ex argento tres, cum reliquiis trium Sanctorum; ac tria brachia itidem argentea, cum sacris ossibus brachiorum trium sanctorum Martyrum; unumque insuper ostensorium (ut appellat) cum sanguine sancti Mauri. Idem illustrissimus auctor arcam argenteam paulo aliter depingit in Monumentis epp. Vigil. pag. 65: Altare, inquit, totum est vacuum, telaque serica interius undequaque vestitum; cui imposita est arca argentea ex arte elaborata, & operta serico atque auro. Arca tumuli formam refert, crucem itidem argenteam vertice sustinens, & in tres divisa partes, quarum singulæ suam habent crystallum. In medio condita sunt caput & ossa S. Mauri episcopi & martyris, a dexteris ossa S. Sergii, a sinistris cranium & ossa S. Pantaleonis. Capsa sic est obserata, ut, nisi frangatur, reserari non possit; quia clavis intra arcam reposita est, ac deinde per se, utpote seram habens elasticam, occlusa capsa. Hæc de statu reliquiarum post secundam inventionem. Nunc pauca de miraculis eamdem consecutis, & a Francino non memoratis.

[33] Est in archivo nostro, inquit Sarnellus ibidem cap. 8, [nec sine frequentibus miraculis, de quibus tria tantum hæc] documentum authenticum anni MDLXXV, de quodam Joanne Caputi, Dominici & Margaretæ Lanzalonga, Cauratensium, filio, sex annos nato; cui per annum integrum in oculis massa tanta carnis enata fuerit, ut & usum amiserit illorum, & dolores in partibus tam teneris graves adeo senserit, ut diu noctuque clamitaret, non sine parentum cruciatu; qui post multas in medicos expensas, ex iis tandem intellexerint, morbum esse immedicabilem. Recurrisse ergo illos ad sanctorum Martyrum patrocinium; atque admoto pueri oculis gossipio, quod absistente a reliquiis manna contactum fuerat, dolorem cessasse, imminui cœpisse morbum, ac diebus deinde paucis omnino evanuisse; ita ut liber tum puero remanserit ac perspicuus oculorum usus. Hinc matrem, mirifice lætatam, sanctis Martyribus offerri jussisse, ad alendos loci sacri custodes, modios frumenti duodecim. Idem cap. 10 sic habet: Non cessant etiam ætate nostra miserationes divinæ, non est abbreviata manus Domini ad honorandos Sanctos suos: nullus præteriit annus, quo ad festum translationis diem, qui trigesimus est mensis Julii, & hic maxime solennis, impetrata non fuerint insignia beneficia; tametsi non fuerit, qui onus ea scribendi vellet assumere, eorum scilicet absterritus multitudine. Tum bina sequuntur miracula, quæ quia longiuscule narrantur, compendio referam.

[34] Anno 1693, in vigilia translationis SS. Martyrum, ad episcopi Sarnelli pedes abjectum sese venit Martinus quidam di Aquaviva, [dolemus] Vigiliensis; qui se ajebat anno 1685 ex prædio littorali, quod vulgus Salzellum nuncupat, una cum duobus filiis totidemque filiabus abreptum a piratis fuisse, & Ulcinium (oppidum est Dalmatiæ infame latrociniis) avectum: ibi se servituti mancipatum illico fuisse; filios vero ac filias alio, quo nesciret ipse, traductos. Toto interim, ut affirmabat, octennio Deiparæ se sanctisque Martyribus commendabat assidue, & recurrente quotannis memoria translationis eorum, uberrimis fluebat lacrymis, quas desiderium exprimebat partim videndæ coram venerandæque illorum arcæ, partim dolor, quod sacrum adeo diem terram sulcando profanare cogebatur. Octavo demum anno, cum de patris sorte primum aliquid resciisset filiorum alter, cui benigna Constantinopoli servitus obtigerat, Ulcinium advenit; parentem agnovit, eumque sequinis (nos ducatos appellamus aureos) duobus ac viginti redemit, atque uno insuper sequino in viaticum adjecto, liberum remisit in patriam; secuturum se dicens, quam primum & heri sui bonitate, & parsimonia industriaque sua lytrum sibi commeritus esset. Ita Martinus Vigilias advenit eo ipso, quem notavimus die; Sarnellus vero postridie rem totam pro concione divulgans, urbem omnem lætitia teneroque in Tutelares suos affectu complevit.

[35] [fuisse annotata,] Eodem anno, teste ibidem Sarnello, ipso translationis festo, ad cujus celebritatem peregrinorum plus quam duo millia confluxerant, instituta est sub vesperam consueta per oppidum supplicatio; qua finita, festivi in subjecta urbi planitie accensi ignes, undante circum populo, quibusdam vero (quos inter erat cum familia sua Josephus Ronca, regius anno illo civitatis judex, ejusdemque gubernator Petrus Arias Maldonatus) illos ex urbis muro aspectantibus. Cum judici, urbisque præfecto deessent sedilia, mittuntur, qui afferant, præfecti cubicularius Leonardus di Augustino, Aletiensis, & Lucretia Ronchi, puella annorum tredecim & serva judicis, quam Leonardus per tenebras manu ducit, & loci haud satis ipse gnarus, secum ex prominenti mœnium turri in præcipitium tribus & triginta palmis altum, ac rudibus stratum saxis, incautus trahit, Ad ruinæ strepitum exoritur clamor, utrumque exspirasse; quem audiens Belluccia Pandolfelli, judicis jam dicti conjux, Sancti, inquit, Martyres, succurrite miseris. Mox undique accurritur: puella sensus expers agebat animam; Leonardus ex lapsu perturbatus animo, renes sibi graviter lamentabatur affectos. Inde ambo in ædes proximas delati, examinantur a medicis; qui Lucretiam pro deposita habuerunt; ut quæ sanguinem nocte tota profundens, crepuisse haud dubie videretur. Leonardo minus quidem, quam illi, male erat; nihilo tamen, quam antea, melius. Sed nimirum imploratam Sanctorum opem brevi ambo experti sunt; & prior quidem Lucretia: sed uterque tamen ante octavum a lapsu diem valetudini restitutus est ita, ut nec dolor ullus nec læsio vel minima superesset. Itaque sequenti feria quarta ad agendas cælestibus Medicis gratias ad eorum oratorium convenerunt, cujus pavimentum osculati primum, ac sacra deinde confessione expiati, sanctissimo Eucharistiæ sacramento ad Martyrum aram refecti sunt. Ita illustrissimus Vigiliensium episcopus. Superest modo, ut Amandi Francinique historias proferamus ea fide, ut præter capitum titulos, notasque tum ad numeros marginales, tum ad capitis cujusque calcem positas, nihil in eis nostrum censeri possit.

[Annotata]

* forte illaque

* redundat commendentur

HISTORIA INVENTIONIS PRIMÆ. AUCTORE AMANDO EP. VIGILIENSI.
Ex antiquo Officio ecclesiæ Vigiliensis impresso.

Maurus episcopus Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Pantaleemon Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Sergius Martyr Vigiliis in Apulia (S.)

BHL Number: 5792


A. Amando ep. Vigiliensi.

PROLOGUS AUCTORIS.

Amandus, Vigiliensis sola a Dei gratia episcopus & Sanctorum minister, [Amandus ep. Vigil. hæc scripsit ad gloriam Dei,] omnibus Christi fidelibus in eodem vero salutari Jesu Christo salutem. Æterni, & temporalis regis secreta hac præcipue differentia separari, ratione vera perspicimus, quod illa expetunt reserari, ista exigunt occultari; & quod assertores illorum præmia, istorum vero consequuntur supplicia. Ad gloriam igitur Regis summi & ineffabilis, & ad salutem credentium, proposuimus stylo memoriæque mandare & revelationem sanctorum Martyrum Pantaleonis, Sergii atque Mauri, & virtutum eorum stupenda miracula, & translationis reliquiarum ipsorum solemnem reverentiam, ad vitam perpetuam a beatis Martyribus interventum efficacem sperantes; inanem gloriam, quam plerique frustra nituntur acquirere, contemnentes; quam quidem in liberalium artium lucubratione illecti, magnopere petebamus, deviantes falsa imagine splendoris famæ mendacis & transitoriæ a vera luce incommutabilis veritatis; licet sæpe legerimus in philosophis: “Virtutis fructum sapiens ponit in conscientia, minus perfectus in gloria;” itemque: “Minuit se probantis conscientiæ secretum, quoties quis, ostentando factum, accipit famæ præmium.”

[2] Quare tam errorem, quam reatum recognoscentes, de cetero ergo, sicut jam dudum apud nobilissimam urbem Tranensium nos scripsisse beati Nicolai Peregrini confessoris b Christi translationem recolimus, [stylo mediocri, sed sincero,] sic ad prædictorum honorem Martyrum linguam dirigamus & manum, scientes, æmulorum morsibus causam objicere, quam ore distorto laniare non desinent. Verum quoniam rerum merita livor impudens figmentis mendacibus immutare non valet, his jure contemptis, hoc opusculum nostræ sententiæ judicio nititur, viam mediam, quæ regia est, amplectens, mediocritati solerter indulgens, hinc inde ab extremis se continens: simplices enim ab sublimia non valent aspirare; solertes se ad humilia non deflectunt. Cum autem sint tres gradus medietatis, aliquando primo consulitur rudibus, aliquando tertio mos prudentibus geritur; secundo vero, qui est medius, præcipue fit processus, ut sit communis participatio viris summis, mediocribus, atque simplicibus. Cum Moyse igitur non audemus ingredi nubem atque caliginem, neque labyrintheos sponte intramus errores, ut Christi filo cæca regamus vestigia; cum in referendis Sanctorum miris operibus non verba composita neque oratoriis floribus adornata, sed quæratur eruditio & simplicitas veritatis.

[3] Et quia solet esse molesta prolixitas, brevitati operam dedimus. Inde est quod punctatim procedentes, [brevi, & prorsus fideli.] per cola c scribimus; videlicet continuationis punctis sæpe supplentibus. Nec aliquem moveat, quod in describendis Sanctorum virtutibus sit stricta narratio & extensa; cum ipsa, quæ litteris mandata pauca sunt pro rerum gestarum multitudine copiosa, per se considerata sint multa. Sic itaque merito & brevitas est in singulis, & in omnibus simul immensa profusio. Veritatem autem gestorum perinde duximus congruum intimare ad fidem, quatenus nemo causam ambiguitatis præsumat opponere: res enim admirabiles, quibus hunc libellum perfecimus, vel fides oculorum nostrorum astruxit, vel ab eis accepimus, quorum fides admittitur. Non tamen omnes, sicut supra innuimus, operi huic inseruimus; sed ex omnibus hujusmodi notabiliores elegimus.

[4] [Notat, cur ope horum MM. multi sanentur, alii non item.] Evidenti vero nota prædicimus animo imprimendum, nec morbos omnes nec imbecillitates universas Sanctorum precibus ibidem propulsari; sed tantum quas omnipotens sapientia censet, causa rationabili suorum Martyrum precibus esse ad suam gloriam committendas: ideoque prætereundum non est, quod languidorum ad sacros Martyres confluentium quidam prorsus ad statum redeunt sospitatis, quos Dei potentia tantum pro sui nominis gloria reservatos curavit, vel quos prospicit emendatos & ad vitia non declives; alii, quibus est salus indulta, signa gerunt languorum; ut timeant peccare, ne incipiant ægrotare: quidam vero, quibus non expedit sanari, pietatis intuitu morbis affici permittuntur; ut, siqua virtus in eis est, infirmitate roboretur, secundum Apostolum: Cum infirmor, tunc potens sum; itemque: Virtus in infirmitate perficitur: alii non curantur, ut corrigantur, de commissis pœnitentes: unde Augustinus: Quam multi ægrotant innocentes in lecto; &, si sani fierent, procederent ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas? Alii vero, quos alias videt incorrigibiles, justo judicio puniuntur, juxta Psalmistam: Induatur, sicut diploïde, confusione sua. Quapropter jam desistat vulgi murmur ignari, ex eo quod Dei gratia separat turbam languentium, dignos ab indignis distinguens.

[5] [Inventionis historiæ hic pauca de martyrio præmittit.] Priusquam autem revelationis seriem inchoemus, ea, quæ de prædictis sanctis Martyribus a quibusdam magnæ religionis viris accepimus, paucis in medium deducamus. Quidam Pulsanensis d monachus, Johel nomine, prænominatorum Sanctorum historiam se legisse, sub juramento nobis retulit: ait enim, B. Pantaleonem & Sergium [jussu] Trajani Imperatoris sexto Kal. Augustas martyrio coronatos: nam beatum Pantaleonem asseruit cruci affixum; beatum vero Sergium ferreis ungulis laceratum; tandem post multa signa virtutum utrumque impio mucrone trucidatum: beatum vero Maurum, Christi martyrem atque pontificem, pro Christi nomine pœna capitis condemnatum, quia Christi nomen publice prædicabat (quod etiam dæmones in obsessis corporibus tormentis & incendio confitentur:) quorum corpora a quadam religiosa vidua e, Tecla nomine, in villam suam, quæ a rerum copia, nomine antiquo manente, Sagina f dicitur, fuisse transmissa, & ob metum gentilium in terræ visceribus occultata. Idem alii honestæ vitæ viri, præcipue autem cœnobitæ, quibus vivere Christus est & mori lucrum, veraciter protulerunt. Nunc, juvante Deo, ad propositum accedamus.

ANNOTATA.

a Sola Dei Gratia, id est, nullis prorsus meritis meis.

b De S. Nicolao Peregrino egimus die 2 Junii; ubi & canonizationem ejus & translationem, ab Amando nostro, tum adhuc diacono Tranensi, descriptam habes pag. 248.

c Est κῶλον, id est membrum, orationis pars ex pluribus verbis absolute aliquid significans; itaque cola plura reperiuntur in una periodo; nec proprie per cola scribere, est sine ambitu aut periodo scribere; quod tamen hic Amandus intelligit; cum hæc duo confundat, punctatim procedere, & per cola scribere. Et sane in hac narratione tota stylum ubique concisum affectat; vitatque periodos.

d De monasterio & Ordine Pulsanensi, in Capitanata, videri potest Augustinus Lubinus in Abbatiarum Italiæ brevi notitia pag. 311; nos de illo plura diximus in Actis S. Joannis Matherensis, qui Ordinis hujus fundator & abbas fuit, die 20 Junii a pag. 37.

e Infra tamen cap. 3, num. 56, id factum dicitur a Rode presbytero. Nimirum potuit id Thecla per alium exsequi: & sic res utrique adscribi.

f Villam hanc seu vicum situm fuisse in agro Vigiliensi, at eversum deinde a Saracenis, dicetur infra cap. 1, num. 11. Calamitatem autem hanc Saracenicam accidisse affirmat illustrissimus Sarnellus in Historia Sanctorum nostrorum Italica lib. 1, cap. 12, circa annum Domini millensimum.

CAPUT I.
Inventio corporum sacrorum, & translatio ex ecclesia S. Joannis Euang. ad S. Fortunati, non sine multis miraculis.

Ipso festo Lect. I. Immensa igitur pietas Creatoris, ad sui nominis gloriam & Sanctorum honorem, [Cur Deus nunc revelaverit abdita diu SS. corpora;] reliquias Martyrum suorum, quæ latuerant, in nostro tempore voluit reserare; ut in tanta exhibitione divini beneficii urbs Vigiliensium, quantitate modica, Sanctorum claritudine sumeret incrementum, & ob eorum reverentiam Dei gratia præveniente accensa, cultui divino insisteret: quatenus per administrationem temporis ad æternitatis felicitatem ascenderet; quia quisque crescendo major efficitur, cum per bonorum operum profectum per dies singulos elevatur.

[7] Lect. II. Merito ergo Deus in Sanctis suis apparet mirabilis; quia & ipse benedicitur in efficacia interventus electorum suorum, [ad suam scilicet & Sanctorum gloriam, ac populi salutem.] & Sanctis cultus debitus adhibetur, & plebs devota ad justitiæ præmium evocatur. Sic igitur misericordia Dei & prævenit ad initium actionis, & subsequitur ad bonum perfectionis. Ita ergo his tribus causis præmissis ab idolatriæ * tempore usque ad nostrum Christianæ religionis splendorem suorum Sanctorum corpora latentia, per revelationem factam personis simplicibus, ad lucem manifestationis misericors Dominus indubitanter eduxit.

[8] Lect. III. Nam cum quidam simplex & religiosus juvenis Adeodonatus apud villam, quæ Aquaviva a dicitur, [Adeodonatus ostensos per visum Martyres] hyemaret, per visionem conjunctam oraculo inspexit personam reverendi admodum vultus, oculis ultra communem hominum valentiam perspicacibus, nivea veste fulgentem, hortantem atque jubentem, ut ad inventionem sanctorum martyrum, beati Pantaleonis & Sergii, festinus accederet: in qua visione sibi visum est, quod specu * cujusdam tenebras penetraret, in cujus parte ultima lux magna claresceret.

[9] Lect. IV. Idemque vir imperiosæ auctoritatis, unum crucifixum ostendebat, [jubetur in lucem proferre] quem beatum Pantaleonem martyrem asserebat; cujus speciem propter diuturnitatem temporis & longum latendi spatium, veluti fumosas imagines solet, caligo quædam neglectæ vetustatis obduxerat, sordibus hebetem, aspectu tabidam, & quasi vultu mœrentem: alterum vero in concinnandis luminaribus intentum, beatum Sergium martyrem edocebat: quos ille vir candidus, voce hilaris, incessu gravis, fronte serenus enuntiabat in lucem promendos.

[10] Lect. V. In quorum eductione multa beneficia populis a Domino elargita fuerunt. [ab ipso, ut creditur, S. Mauro,] Quem virum gravem & candidum & auctoritate sublimem æstimamus fuisse beatum Maurum, cujus reliquiæ in sepulcro juxta composito postea sunt inventæ; sicut ex subsequentibus indubitanter potest perpendi.

[11] [bis illi apparente,] Lect. VI Modico autem elapso tempore, in vere sequenti; cum apud Barum in monasterio monialium sanctæ atque individuæ Trinitatis prædictus juvenis Domino deserviret, persona eadem inexhausti vigoris nitore, aspectu, incessu, ac voce, jam nota eidem juveni simplici & honesto per visum apparuit, præcepitque terribiliter, ut in Vigiliense territorium properaret, ubi partem Apuliæ, quæ regioni maritimæ adjacet, Saginæ tumulus erigit, quæ olim villa dives exsistens, a Saracenis funditus est eversa.

[12] [& sepulcri locum assignante] Lect. VII. Normamque loci evidentissime assignabat, & beati Joannis Euangelistæ oratorium, quod ibi est, ostendebat; locum campi quam profunde foderet, demonstrabat: ibique in uno sarcophago inventas reliquias, tamdiu intactas, videlicet beatorum martyrum Pantaleonis & Sergii, in lucem ederet: ob quorum honorem ad Dei gloriam infinita miracula panderentur. Sed cum voce justi judicis * quæreretur, quis eum duceret ad Saginam; ubi hanc formam loci vigilando inspiceret, quam impressam menti vehementer notaverat;

[13] [& socium operis,] Lect. VIII. Responsum est ab eadem magnæ auctoritatis persona: Inspice: nota diligenter personam astantem (quæ subito venerat) ad carnem vestitam laneis. Mox innocens & justus juvenis a somno evigilans, quod viderat, quod audiverat, volvebat in pectore; non ducens congruum, in aures prodire publicas, nisi divini consilii prius astipulatione nitatur. Tandem igitur prudenter deliberans, ad tantæ jussionis exsecutionem opus esse divino auxilio, ad beati Nicolai, confessoris Christi atque pontificis b, ecclesiam properat, cujus translationis festum ibidem solenniter colebatur c, ut ejus fretus auxilio jussa & visa perficeret.

[14] [cum quo mox occurrente proficiscitur ad locum indicatum:] Lect. IX. Interim in habitu religionis quemdam, Dionysium nomine, rectorem ecclesiæ nominatæ beati Joannis Euangelistæ, prospicit, sub laneo tegmine incedentem, ut eum per visum intuitus fuerat: quem cognoscens ex sola imagine, quem ante numquam noverat, amice salutat; benigne alloquitur; narrat visa, adsciscit sibi socium; inhæret ut noto: properant ardentes amore; nec æstus nec via fatigat.

[15] [ubi & Gualterium quemdam adsciscit,] Infra octav. die II. Lect. I. adest; cui facta est revelatio; recognoscit omnia oculis, quæ mente notaverat; habet fiduciam assequendi, quod concupiverat; &, ut fiat certior & de promisso securus, alium invenit adjutorem: ibi enim ad ministerium ecclesiæ prædictæ beati Joannis se statuerat quidam vir Mediolanensis, simplex & timens Deum, Gualterius nomine; qui, secundum euangelicum præceptum, Domini crucem ipsius animo & corpore consueverat bajulare. Huic & sopito fuerat intimatum, & vigilanti multotiens fuerat imperatum a quodam Magnatum cælestium viro fulgenti & candido, sibi assistentibus duobus aliis viris fulgentibus, illum, ne timeret, hortante;

[16] Lect. II. Primo simili blandienti, secundo & tertio minanti & terrenti, quoniam a jussis desisteret & piger esset imperata perficere, & sanctarum reliquiarum vasa negligeret aperire; [sæpe, idem ut faceret, de cælo monitum a S. Mauro.] quia voluntas Dei esset Sanctorum suorum corpora revelari, &, tot annis evolutis, signis virtutum clarescere, & devoto cultui innumeris beneficiis subvenire. Et ad loci positionis Sanctorum notam inambiguam, faces splendidas & ardentes ibidem sæpe conspexerat; ut & tarditas operis abesset a corpore, & omnis hæsitatio ab animo pelleretur; seque asserebat esse Maurum episcopum & martyrem, pro Christi nomine crudeli gladio jugulatum, ibique cum duobus adstantibus sepulcris juxta conditis tumulatum.

[17] Lect. III. Nec mirum, horum simplicium electas esse personas ad opus tam gloriosum; [Nimirum simplicibus solet Deus] cum ad Euangelii prædicationem mundique illuminationem & gentium conversionem simplicium & ignobilium linguas decreverit Dominus, ut fortia confunderet & mundi sapientiam offuscaret, secundum Apostolum: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; ignobilia mundi & contemptibilia elegit Deus, ut confundat nobiles & potentes. Item prænominato Dionysio, etsi non expresse revelatum, non tamen est hoc idem occultatum.

[18] Lect. IV. In tempore namque sacræ Quadragesimæ, quæ præcesserat, [sublimia communicare atque committere.] visum est ei videre quemdam splendidum, supero cardine delapsum, unum de choris cælestibus, ferentem quasi tres argenteos calamos, odorifero manna repletos, & eos apud Saginam in ecclesia supradicta beati Joannis cum digna reverentia collocantem: moxque duarum personarum ex Supernis civibus sermone doceri, ex manna vasorum hujusmodi remedia infinita variis infirmitatibus proventura; quod manifestum est & ex mirabili trium Sanctorum corporum afflatu & beneficiorum largitione copiosa.

[19] Lect. V. Tunc ii tres unanimiter decimo die mensis Maii, [Hi ergo 10 Maii SS. corpora odorifera effodiunt, & abscondunt, inconsulto episcopo;] Indictionis quintæ decimæ d fodientes, invenerunt thesaurum incomparabilem, scilicet tria Sanctorum corpora prædictorum. Quorum inventionem odor suavissimus, mirificus, & ingens præcessit, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus: quo stupentes, & metuentes, ne odore tanto turba, per viam transiens, provocata, per vim sacra corpora tolleret, obliti (proh dolor!) nos cum nostro clero & populo adire & ad honorem Sanctorum, tot visis evidenter ostensis, accedere, absconderunt ossa Sanctorum, prius tamen ob reverentiam lota, intus in præmissa ecclesia S. Joannis. Verum inibi præconia & laudes angelorum ii tres inventores sæpe audierunt.

[20] Lect. VI. In loco autem inventionis sanctorum corporum vestigium oratorii, [qui, re cognita, thesaurum illum transtulit ad ecclesiam S. Fortunati, non sine miraculo.] a Saracenis olim destructi, apparet; senumque relatione, ut ipsi a prædecessoribus acceperunt, sacra ædes beati Sergii ejusque Sociorum,quos tunc bene noverant, dicebatur. Nono vero die mensis Junii per medium inundationis pluviarum nos attoniti cum quibusdam ex nostris sacerdotibus, ut rem novimus, ivimus, & veneratione debita & officiis competentibus fecimus ea deferri in humeris sacerdotum usque in ecclesiam beati Fortunati e, ut ibi competenter a populo colerentur. Tunc, mirum, nec gutta pluviæ super reliquias, super nos, & super sacerdotes nostros cecidit.

[21] Lect. VII. In ecclesia vero beati Fortunati unum de ossibus beati Sergii cœpit oleo desudare: [Ibi reliquiæ oleum & odorem effundunt,] ibique visum est ab arca reliquiarum fumus aromatis & odoris immensi egredi. Deinde cum a consecrato altari beati Leutii f confessoris Christi, quod est in meridie, idem os esset translatum ad altare arctoum ejusdem oratorii nondum sacratum g, lux ingens ab eadem arca prodiit, qua tota ecclesia beati Fortunati est illustrata. Prædictus Dionysius furtim dentes sacrorum capitum, ad loci tuitionem, juxta parietem ecclesiæ ipsius beati Joannis absconderat, quos odor suavissimus patefecerat, ne a sacris corporibus essent inconvenienter separati.

[22] [concurrentibus, ut cuidam revelatum est,] Lect. VIII. In tanta vero eximii odoris exhalatione ineffabili, patenter innuitur, orationum sanctarum in illis præcessisse instantiam (secundum Psalmi testimonium: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo) & virtutum connexione Viros sanctos obfirmatos insolubiliter exstitisse, ut convenienter cum Apostolo dicerent: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Ex quibus rebus etiam Sanctorum ossa mirifice renitere sentiuntur. In nocte autem Sabbati, quæ diem secuta est secundæ positionis, revelatum est cuidam viro simplici justo & timorato Vigiliensi, nomine Angelo, Proceres cæli ad situm Sanctorum magnifica visitatione accedere.

[23] [ad eas visitandas ipsis Cælitibus.] Lect. IX. Videbatur enim sibi videre quatuor viros illustres, & candidos, mitris coronatos h, singulis in equis candore insignibus, venire ad prænominatam ecclesiam S. Joannis: quibus vir ille simplex flexu capitis salutatis inquit simpliciter: Domini mei, sacratissimæ Sanctorum, quas quæritis, reliquiæ in oratorium beati Fortunati summa devotione ab Amando nostro venerabili episcopo ductæ, melius & honorabilius & loci frequentia, & turris munitione, & ædis sacræ pulchritudine requiescunt. Tunc ad hæc Regis æterni Aulici, ut erant benignissimi, ore læto respondent, se illud nosse, ideoque procedere, ut Sanctorum reliquias exsequiis competentibus visitent.

ANNOTATA.

a Aquaviva castrum est regni Neapolitani in Bariana provincia, ab ipso Bario milliaribus fere quindecim ad meridiem distans.

b Myrensem intellige, de quo agendum erit die 6 Decembris: ejus corpus anno 1087 ex Lycia ad Barenses translatum, summo in honore habetur.

c Festum translationis hujus in Martyrologio Romano annuntiatur die 9 Maii.

d Nempe anno 1167, ut in fine notabitur.

e Ecclesiæ S. Fortunati, teste Sarnello in Historia SS. Martyrum lib. 2, cap. 8, nullum apparet hodie vestigium; sita vero fuit, ubi nunc visuntur ecclesiæ S. Margaritæ & S. Mariæ de Misericordia; fueratque fundata anno 1136; id quod probatur ex inscriptione, ejus olim frontispicio imposita & nunc in ecclesia S. Margaritæ servata, quæ sic loco citato refertur: Anno ab Incarnatione Domini Jesu Christi millesimo centesimo trigesimo sexto Simeon judex, filius Mauri, hanc basilicam fecit ædificare ad honorem sanctorum Fortunati episcopi, Mauri martyris, ac justi Simeonis pro anima sua suorumque parentum.

f De S. Leucio ep. Brundusino actum est II Januarii.

g Mirum videri non debet, quod in ecclesia, annis tantum triginta ædificari cœpta, altare aliquod, forte recens erectum, nondum sit consecratum.

h Hinc forte colligit illustriss. Sarnellus in Monumentis episcoporum Vigiliensium pag. 24, quatuor hosce Cælites fuisse olim episcopos Vigilienses; sed nihil argumenti satis hic solidi video, quo id firmari tuto possit.

* lege idololatriæ

* lege specus

* f juvenis

CAPUT II.
Translatio Sanctorum ex ecclesia S. Joannis Euang. ad S. Bartholomæi: miracula varia; reliquiarum aliquot aliæ particulæ repertæ.

Die III. Lect. I. Tunc Vigilienses timentes, ne vicinarum urbium cives tantum thesaurum raptum ire molirentur, [Translatio SS. corporum ad S. Bartholomæi; odor eorum, & populi affluxus,] honorifice sacras reliquias, cum laudibus & psalmodiis præcedente clero, usque ad ecclesiam beati Bartholomæi apostoli a in suburbium detulerunt; in qua processione turba innumerabilis sexus utriusque a divina inspiratione confluxerat, odore Sanctorum corporum & fragrantia maxima referta & hilaris. In quo loco concursus populorum diversarum urbium & odore immenso ante numquam operto *, & miraculis pascitur, & beneficiis cumulatur.

[25] Lect. II. In tanta vero rerum mirabilium multitudine potius ea scripsimus, [& secuta miracula minime dubia.] quæ fere civium omnium testimonio sunt approbata; ut ambiguitas tenendorum discedat; fides roboretur; invidiæ languor deficiat, quæ etiam adversus Sanctorum ossa desævire præsumit, & livore infecta, quos occupat, vita privat; morti addicit; velut insensibiles efficit. Nomina quoque eorum, quibus Dei clementia Sanctorum immeritis sunt impensa beneficia, plerumque posuimus; ut vivis vocibus & testimonio personarum superstitum & Deus glorificetur & Sanctorum honorentur reliquiæ, &, fide crescente, livor abscedat, fides firmetur, & caritas accendatur.

[26] Lect. III. Gulielmus presbyter, totius lateris & pedum amisso officio, [Paralyticus sanatur, & cæcus,] diu vivus inter mortuos est deputatus: nocte vero, quam dies Dominicus sequitur, visum est ei ad Sanctorum reliquias accedere, & fumigante thuribulo reliquias Martyrum honorare, odorisque immensi refectione stupere: statim sanus efficitur: vigilansque nudis pedibus adit reliquias, ibique vota persolvit, Deo gratias & laudes referens, jejuniis & orationibus insistens. Sacerdos quidam, nomine Leo, fere per decennium cæcus exstiterat, in die, sicut fieri solet in tenebris, palpans, nihil omnino visu percipiens: accessit orans, jejunio vacans; videns & formas hominum, & colores rerum discernens, actiones motusque distinguens, ovans & Dominum laudans, recessit.

[27] Lect. IV. Mulier quædam, Eva nomine, Gallica genere, [& mulier contracta maleque a dæmone affecta,] quæ nervis totius corporis contractis, brachiis distortis, ventre tumido adhorrens, solo sensu capitis usa, supplex petit Sanctorum corpora, postulans, ut eorum precibus statum incolumitatis consequi mereatur; quatenus debilitate (quam incurrerat sathanæ artibus & vinculis alligata, cui servire, sicut ipsa nobis retulit, noluit) abscedente, votum servitutis divinæ reddere valeat. Ea tamen bona sua prius in opus medicinæ consumpserat; nullis tamen dolores suos potuit medicorum fovere remediis. Mox manibus, ut erat, obliquis juste, ut potuit, in fesso capite obdormivit; viditque S. Pantaleonem se hortantem, ut surgeret: quod cum ipsa, diffidens adhuc, non crederet, iterum iterumque monita, sana surrexit, laudem Deo dedit, & exemplum glorificationis ceteris tribuit.

[28] [item ex capite & brachiis laborantes.] Lect. V. Quidam ex minori emitrideo b immensum capitis tolerabat dolorem. Invocato auxilio Sanctorum, statim est liberatus. Quædam brachium ad os ducere non valebat; solo Sanctorum odore corporum est effecta incolumis. Quidam in formandis vegetibus c peritus artifex, Leo nomine, alterius brachii deficiente officio, diu suæ artis notitiam, quam volubilitate brachii exercere solebat, æstimabat inutilem & inanem: qui devotione digna & humilitate sincera a Domino petiit in veneratione Sanctorum, ut eorum precibus suum brachium ad usum sui officii roboratum rediret; quod obtinuit; cognovit, & gratias egit.

[29] [Surda mulier sanatur: reliquiæ igne probantur.] Lect. VI. Quædam mulier, prorsus sensum * audiendi amisso, capitis languore laborabat: ossa Sanctorum ore tetigit; odorem hausit, a periculo infirmitatis est omnino liberata. Eodem tempore multitudo innumerabilis Vigiliensium & vicinorum ad loca primæ positionis & occultationis Sanctorum antiquæ d progressa, quærit diligenter, si quid ibi de Sanctorum sacris corporibus occultatur: invenitur autem, illis quærentibus, ex odoris insueti vapore quiddam ex ossibus a quodam Rubensi presbytero, viro veraci & probo, cui est nomen Abellus. Cui ossi cum in præsentia suorum concivium ad probationem ignis primo in vivis carbonibus, secundo in lini purissimi materia, esset suppositus (visu mirabile!) ad sacrum os non est ausus accedere; quoniam, etsi flamma esset terribilis, subito est exstinctus.

[30] [Vestigia S. Mauri saxo impressa reperiuntur.] Lect. VII. Quod miraculum propulsavit perfidiam; fidem adstruxit. Quid vero mirum est, si fugit ignis corporeus; cum flammas carnalis concupiscentiæ is, cujus illud os fuerat, in hac vita positus superasset? In loco autem, ubi Vir tertius virtutibus roboratus, quem dæmones etiam Maurum martyrem confitentur, debitis est exsequiis collocatus, in lapide, quem terserunt, totum ipsius Sancti vestigium impressum apparet, sicut in cera sigillum; ut possit a quolibet etiam evidenter notari, ubi caput, ubi renes, ubi ulnæ, ubi genua, ubi crura cum pedibus sita sint; ex quibus lineamentis & superficie quidam in Dei misericordia confidentes, abrasum pulverem deportantes, cum ingenti reverentia honorifice posuerunt; sperantes, idem auxilium profuturum humanis imbecillitatibus, si forte contigerint.

[31] Lect. VIII. In altero vero loculo, qui ad orientem per longitudinem profundam extensus, [Reliquiarum aliquot particulæ inventæ. Situs corporum;] duorum sanctorum Pantaleonis & Sergii corpora est complexus, non diu post manifestationem & translationem Sanctorum corporum portiunculæ quædam de sacris ossibus sunt repertæ, quas ad sacras eorum reliquias contulimus diligenter. Sarcofagum vero B. Mauri martyris atque pontificis versus occidentem juxta prædictorum sanctorum Martyrum capita, solo lapide mediante, aliquantulum est elevatum: ubi, sicut dictum est, corporis forma sacrati ad silicem est traducta.

[32] Lect. IX. Res mira; sed mirabilius est efficaci experimento compertum: nam cum auras vitales carperet, [& color singulorum diversus,] ad corda lapidea formam bene vivendi, ut conjicimus, constanter transduxit, & idololatras, lapidibus, quos pro Deo colebant, similes, conformes reddidit Jesu Christo. Neque pro solis virtutibus & fragrantia stupenda illa ingens admiratio mentem replet, cum color distinctus, in singulorum Sanctorum reliquiis nitens, animum inflammet intuentis ad gloriam Deo attentius impendendam: in ossibus enim beati Pantaleonis est rubor flammeus, in corporeo * beati Sergii croceus, in residuo S. Mauri martyris atque pontificis candor niveus.

[33] Die IV. Lect. I Præterea præmissa reliquiarum differentia e conciliat pondus & soliditas imputribilis. [& omnium soliditas incorrupta.] Sic igitur nitor & color parit distantiam, gravitas & sinceritas innectit concordiam. Quæ quidem ex moribus, vita, constantia, virtutibus singulorum evenisse, non sine ratione conjicimus: nam vitæ gravitas, nitor, & incorrupta integritas est ad ossa collata. Prætaxatam vero in coloribus differentiam, quæ in discernendis Sanctorum pignoribus fuerat divino auxilio necessaria, requisivit ordinatio: post situm enim in tributis sedibus Sanctorum corporum nulla exstat in coloribus distinctio; quia non est necessaria compositio.

[34] Lect. II. Tranensis f quidam, cui est nomen Joannes, [Brachiorum vigor debilibus restituitur.] ita brachii carebat officio, quod, sicut ipsum ab omnibus videbatur habere, ita ipse sibi ad opus exercitii, quasi deesset corpori, reputabat. Is reverenter adit reliquias; poscit fiducialiter adesse sibi quod deerat; petit sperans, ex uno sacrorum ossium signum crucis super locum passionis imprimi; impetrat; accipit; lætus & incolumis laudes Deo referens, ad propria rediit. Andriensis g quidam, qui Janquintus dicitur, tantum in brachio naturalis vigoris defectum incurrerat, quod, cum brachium utrumque haberet, alterius tantum solius opere utebatur: nam alterum, quasi nervorum vinculis dissolutum, onus mutile ab humero dependebat. Is fidens accessit; sanus recessit; vota persolvit; præco Sanctorum extollit laudibus Regem cælorum.

[35] Lect. III. Puer quidam incauto præcipitio ita, [Contractio tollitur,] nervis totius corporis contractis, erat forma informis, quod & amodum * & manuum natura in eo tabesceret, & vivens æstimaretur exanimis. Cum ipso mater mœrens, coram sistens, lacrymas fundit; non ausa voce petere, quod gestiebat humiliter obtinere, affectu solo impetrat, quod diu optavit: ejus natum, qui volunt, Deum benedicere vident erectum, manum utramque ad os ducere; quod numquam qui noverunt, sperabant. Puella quædam, Juvenatii h civis, tantum cæcitatis incurrerat detrimentum, ut nihil visu perciperet, lucem a tenebris non distinguens propter noctem continuam, corporum superficies, formas atque colores nullatenus sentiens, ducitur, trahitur ad sacras reliquias; orat ipsa; orant circumstantes pro ipsa.

[36] Lect. IV. Respicit Dominus ad effectum; exauditur interventu Sanctorum. Mirum spectaculum! Lumen recipit; [& cæcitas;] per se, sine offensione pedum revertitur, quæ per se non affuerat; multis cernentibus, cernit; sub plurium testimonio luminibus lumen regreditur, quod putabant ingressibiliter abesse. Sic, sic adest Dominus omnibus se invocantibus in veritate: sic in hac quoque vita Sanctos suos glorificat & honorat. Vir quidam, Ugo nomine, Normandus genere, adeo fuerat doloris artetici * constrictione contractus, quod longo tempore nec manus ad usum palpandi, nec pedes ad officium ambulandi movere valuerit. Sic igitur palmas gerebat ad onus, pedes trahebat ad questum, neutrum ad exercitium; utrumque; peccatis exigentibus, ferebat ad supplicium; &, ut truncus inutilis, aliis ferentibus, movebatur.

[37] [item contractio pedum ac manuum ex arthritide,] Lect. V. Is supplex, devotus, & humilis coram sacris reliquiis est delatus; jacuit; enormitatem scelerum recognovit; fletibus verba dictavit; Sanctorum interventu a Domino sanitatem impetravit. Ad gloriam ergo sui nominis divina clementia, & honorem Sanctorum, respexit super miserum hominem; mox recedit contractio; adest salvatio; vigor & officium ad corporis accedit instrumenta: miratur, se posse surgete; miratur, se posse manus volvere; miratur, se posse figere gressus; tentat, an valeat ambulare. Quid plura? Se nobis repræsentat per se incolumem; exsultat & gaudet pro tanto beneficio, laudes Deo & refert ingentes.

[38] [& surditas,] Lect. VI. Terlitiensium i quidam juvenis, cui Angelus est vocabulum, diu habitu audiendi amisso, ad incommodum lapsus est surditatis; in medicorum remediis frustra sua profudit; tandem ad certa, fusis lacrymis, omnipotentis confugit suffragia; suppliciter sanctos Martyres exoravit; opem consequitur; auditum obtinet; vota reddit; ovans repatriat, Martyrum verax præco effectus. Modico temporis spatio elapso, quidam ex genere Gallico, qui participatione vocabuli cum beato Nicolao lætatur, diu apud Tranum, urbem egregiam, commoratus, tanta est invaletudinis molestia compressus; ut, licet forma esset integer, officio tamen alterius lateris & vigore naturæ privatus exsisteret, ad onus gerens totum corporis instrumentum ab inguine, non ad amminiculum.

[39] [& paralysis.] Lect. VII. Is destitutus a medicis, duxit utile, summi Opificis postulare auxilium. Huc illuc ab uxore ducitur, viro vivente, jam vidua, in oratoriis, quæ Sanctorum fulgent virtutibus, orationibus vacat; tædium fit ipse sibi & aliis. Inspiratur tandem sanctorum Martyrum nuper inventas reliquias petere, ubi fulgor famæ illuxit, ubi vox Domini super aquas multas intonuit, ubi populorum mentibus ignis divini respectus incanduit: fertur homo miser cum votivo munere super quadrupedem; subito divina misericordia prævenitur; sentit vim ignotam membris redire præmortuis; per se descendit, qui ut pondus ignavum super jumentum vix est impositus; it velox miratur se validum, miratur se celerem; repræsentat se supplicem sacris reliquiis; offert munera; gratias agit; coram nobis assistit hilaris & ab omni morbi periculo absolutus.

[40] [Annulus S. Mauri ep. M. repertus cum osse digiti,] Lect. VIII. Per idem tempus sacerdos noster Chrysolytus, & sacrista, inflammatus igne Spiritus sancti, ad Sanctorum monumenta cum pluribus nostrorum concivium profectus, sacrum pulverem oculis lacrymantibus speculatur; eo ipso dignus efficitur invenire, quod aliorum nemini, tot quærentibus, est concessum. Offendit igitur pontificalem annulum, in auro puro formatum, lapide sculpto decorum, os quarti digiti sancti Martyris & præsulis complectentem. Quod invenit, tam fidelis, quam devotus nobis sponte obtulit.

[41] Lect. IX. Hic annulus ut a dæmonio, quod quamdam mulierem invaserat, [quem dæmon ab energumeno fugiens agnovit.] jam accessu proximo est persensus, ardet, affligitur, clamat mœrens, se tantum incendium ferre non posse; profert, hunc esse annulum beati Mauri præsulis & martyris, per quem consueverat signo, sibi pestifero, populum Christo famulantem munire. Hunc igitur sacræ manus annulum communi consilio inter sacras reliquias jussimus reservari.

ANNOTATA.

a Hujus ecclesiæ vix hodie, teste Sarnello, vestigia apparent.

b Legendum hemitritæo, a Græco ἡμιτριταῖος, quo febris significatur semitertiana.

c Veges in sequiori latinitate pro vase vinario dicitur, sive lagena illud sit, sive modius, sive dolium; uti hæc omnia etiam significantur Italica voce veggia, a qua veges duci videtur. Vide Cangium in Glossario.

d Id est, ad vicum Saginensem, ut patet ex dictis supra.

e Præmissa differentia est casus accusativus pluralis; quasi dicat auctor: præmissas reliquiarum in coloribus diversitates conciliat &c. id est, sicut differunt reliquiæ coloribus, ita conveniunt soliditate & integritate.

f Tranium sive Tranum urbs est in ora maris Adriatici haud procul Vigiliis versus ostia Aufidi: & sedes est archiepiscopalis.

g Andria urbs Trano distat sex circiter milliaribus in meridiem.

h Juvenatium, Italis Giovenazzo, urbs provinciæ Barensis ad mare Adriaticum, senis item fere milliaribus distat Vigiliis versus orientem.

i Terlitium, vulgo Terlizzi, oppidum est Vigiliis dissitum quinque circiter milliaribus in austrum.

* an. comperto?

* lege sensu

* lege corpore

* an. armorum id est humerorum?

* lege arthritici

CAPUT III.
Prosecutio miraculorum; apparitiones variæ; sacellum Sanctis ædificatum.

[42] Die V. Lect. I. Post non multum temporis spatium mulier quædam, cui est Maria vocabulum, [Mulier usum membrorum amissum] de Gallorum genere, in tantam invalitudinem membrorum divino judicio est elapsa, quod præter visum & sensum aurium ab omnibus eam intuentibus censeretur moles inutilis: adeo enim erat ejus linguæ modulus coarctatus, quod ad sermonis saltem minimi actum solvi non poterat; manus ad tactum movere, brachia tollere, pedes ad gressum protendere vislanguoris prohibebat: portabatur; volvebatur, aliis miserentibus: statum tamen mentis sanæ atque integræ morbus non valuit conturbare. Affectu, quo poterat, animo, quo valebat, sanctos Martyres exoravit: innuit viro motu capitis, ut ad oratorium beati Bartholomæi, ubi erant Sanctorum reliquiæ, duceretur.

[43] Lect. II. Et quia ibi signis virtutum innumeris sanctorum Martyrum beneficia conferuntur; [statim recuperat,] visum est ejus viro seminecem conjugem sacris reliquiis sistere. Quod gestit altera, quod alter deliberat, effectui mancipatur; globus enormis, moles informis, statuitur sacris corporibus; orat suppliciter; plorat fiducialiter; petit instanter, ut sanitas redeat, linguæ vinculum pereat; solvatur silentium, ora resolvat ad præconia; ad manus & pedes sua reducantur officia: exaudit Dominus preces supplicum; surgit per se mulier incolumis; jam desuetus vigor ad membra revertitur; loquitur, graditur, brachia flectit; & palmis se lætam & validam nobis offert; refert Domino gratias; Sanctos honorat votivis muneribus; movet ad laudes ora inspicientium; mirantur omnes & collaudant Dominum.

[44] Lect. III. Notandum vero diligenter, neque ut frivolum est putandum, [equite cælesti apparente.] quod veritatis sumus experimento comperti *. Nam cum prænominata mulier voto a Domino Sanctorum suffragiis peteret sanitatem; quædam alia mulier, ætate grandædva, vita & moribus commendabilis, ratione integra, oriunda Caurati a, quæ cum cæco filio ibidem a Domino postulabat remedium, vidit vigilantibus oculis hora jam secunda diei per januam septemtrionalem introire juvenem fulgidum, coopertum veste nitenti, in sonipede flammeo, ad jam dictam B. Bartholomæi basilicam, toto populo, qui ad Missarum solemnia stabat intentus, ei cedente, solamque inter omnes illam ipsam petere mulierem;statimque tanta * ipsa salubriter, invisibiliter recessisse: quod alius nullius tantæ multitudinis est aspectui præsentatum:

[45] Lect. IV. Illico circumadstantibus rem, quam viderat, retulisse: tunc illam, [Sublati dolores capitis graves.] quæ totius corporis est passa defectum, surrexisse, tonsosque crines, quos vehementi cultu aluerat, sacris reliquiis consecrasse; sicque incolumem ad propria vestigia retorsisse. Nos autem illum juvenem decorum fulgore, beatum Pantaleonem vel Sergium æstimamus fuisse, qui & se & sua beneficia voluit corporaliter exhibere, ut eum nobis adesse invisibiliter præsentem non dubitemus. Clericus quidam, Gualterius nomine, tanta convulsi capitis passione turbatus est, quod continuis doloribus, quos nulla medicorum ope linire * potuit, nec videndi nec audiendi, nec quiescendi posset actionibus indulgere: & qui artificio suendi consueverat vitam fovere, cogebatur inopia mendicare. Profectus ad sancta corpora, humiliter lacrymis petit suffragia; quod postulabat, obtinet; sanus efficitur; ex assueti laboris studio, quod noverat, perficit; gratias refert innumeras Salvatori.

[46] Lect. V. Quidam puer quinquennis apud Juvenatium ludi oblectamento illectus, [De filio obtrito & morti proximo anxiæ matri] discretionis expers, prudentiæ inops, pueritiæ inscitia hebes, subito per plateam currentis sonipedis impetu dejicitur; ferratis pedibus hinc inde conculcatur; ossa tenera non valent furentis tunsionis feritati resistere; cedit ictibus caput; orbes oculorum a suis sedibus propulsantur; deficiunt brachia; nil miserationis adhibetur ventri, nil lateribus; nil soliditatis restat coxis & tibiis; confunditur funditus; deficit natura cum sensu; vis, auditus, visus, & sermonis ministerium omnino emoritur; solo halitu tenui semivivus relinquitur: flent miseri parentes unicum filium; desperant de vita nati, cui medici operam denegant; ad funera contrite * prolixe præparant: adest cura sepeliendi, ubi diffuerat * cura medendi.

[47] Lect. VI. Mater tandem famam virtutum sanctorum Martyrum recensens, ad spem insperata * erigitur; inter questus funereos interpellat beatos Martyres; [appæret cælestis juvenis, camque ad SS. reliquias invitat;] se optare fatetur, prolem fere exanimem deferri ad eorum Sanctorum memoriam: sed via, calor, exilis spiritus filii, & cœtus plorantium a tanto proposito dehortantur. Adest pestifera persuasio, superstitiosa mulierum impulsio, ut opem a maleficis petat, ut quæratur præsidium a quadam ministra vilissimorum spirituum; quatenus excellentia divinæ imaginis se subjiciat immundis spurcitiis: negat mater honesta; stat in proposito, perstat in voto. Fessa parens lacrymis, somno veniente, quiescit; ut sibi videtur, vocatur, & tangitur ut evigilet, & vota perficiat; iterum fatigata sopore, languescit: intuetur illico juvenem fulgidum, ad se leniendam benigne venientem, leniter alloquentem, hortantem sacras adire apud Vigilias Sanctorum reliquias Martyrum, dehortantem a magicis næniis, promittentem filio sospitatem.

[48] Lect. VII. Mulier pia, mater miserabilis expergiscitur; [apud quas puer subito sanatur;] affectat animo, signo revelationis vere animari; statim videt filium emotos oculos aperire: clamat præ gaudio mater: En vivit, quem sepelire putabam! Respondet ad hæc quædam delira vetula: Consulatur malefica. Mox puer claudit lumina emota, non evulsa: protinus mater sanctum Pantaleonem interpellat: ad nomen matris iterum puer impulsa lumina detegit. Tunc mater fidens oraculo, accensa spe vitæ atque desiderio Martyrum, cum affectuosis muneribus, viro comite, procedit ad Martyres. Ibi tam mente quam voce humiliter postulat, exanimem filium ad vitam reduci, matri reddi, se redire a sacris lætam reliquiis, quæ domo tristis abscesserat. Papæ admirandum! Sensus ad instrumenta, qui abscesserant, revertuntur; orbes regrediuntur ad sedes, videt puer, audit & loquitur; flectit curvamina lacertorum; pedes movet ad gressus; ad formam naturæ omnia membra reducuntur, eaque animæ ad operationem pristinam famulantur.

[49] Lect. VIII. O Potentia inexplicabilis! O benignitas inæstimabilis! Ad honorem Sanctorum suorum Dominus respicit super memorem, [uti & sacerdos ex oculis dolens.] & devotionem parentum: Dominus erigit elisum, consolidat contritum, integrat fractam prolem; ut nec signa tantæ læsionis supersint. Solvuntur certatim ora ad tam immensæ miserationis præconia, grates immensas referunt totius sospitatis Auctori. Nuper in beati Bartholomæi æde jam sæpe nominata quidam nostrorum fratrum, sacerdotalis ordinis, vir probus, atque modestus, diu magnis oculorum passionibus afflictus, sacris reliquiis corde compunctus astitit; sanctos Martyres intercessores ascivit, suppliciter postulans, ut Sanctorum precibus divinum ei auxilium subveniret, quem omnis humana cura destituerat medicorum. Accipit; quod quærit, invenit. Illico enim, uno ex sacris ossibus orbibus obscuris apposito, claris luminibus sospes egreditur, qui æger ferrugineo sanguine obtusis oculis fuerat introgressus.

[50] Lect. IX. Tot virtutum argumentis fides astruitur & roboratur, lux fidelitatis accedit, perfidiæ nox discedit. [Incredulo cuidam brachii languentis usus redditur.] Si quibus tamen adhuc superest ambiguitas, ipsa vel misericorditer vel terribiliter propulsatur. Ad quod duo divinæ potentiæ pro meritis suorum Martyrum subduntur indicia. Monopolitanus quidam, Maius nomine, lacerti alterius enervationem perpessus, dum casu transiret ante B. Bartholomæi ædem, de qua sæpe fecimus mentionem, a sociis assumptæ mercationis monetur, ut ad honorem Sanctorum oratorium adeat, precibus sanctos Martyres moneat, ut eorum interventu impetret a Domino sanitatem. Incredulus resistit; superbus transit, insalutatis reliquiis; asserit, se fidem non adhibere, nisi prius recepto incolumitatis remedio. Sol occumbit; nox orbem contrahit; somnus per membra infidelis insunditur: visum est ei arcam reliquiarum sanctarum inspicere, odore salutifero recreari: sospes evigilat; lætus aulam sacratam ingreditur; jam fide mitis, jam humilis Deo gratias agit. Sanctos honorat muneribus.

[51] [Sic & incredula punitur; sed emendata, pœnam avertit.] Die VI. Lect. I. Quædam mulier apud Tranum sanctorum Martyrum beneficiis detrahit; irridet ad cultum Martyrum accedentes; inficiatur, se posse credere; putat fatuum, si quem admiratio moveat; fatetur insanum, si quis se subdat famæ mendacio. Cum igitur filium teneret in gremio, videt, a manibus prolem rapi crudeliter, dejici violentius, semianimem palpitare, signa mortis ostendere. Mater stupet; inops mentis efficitur; causam volentiæ tantæ ignorat; mœret, luget, dolet, acrius. Tandem mens redit; recogitat reatum perfidiæ; invocat sanctos Martyres; profitetur, se credere; implorat de persidia veniam: illico puer surgit incolumis; parens sit hilaris; gaudet in Domino; currit læta dignis onerata muneribus ad sacras reliquias; hortatur notas accedere, ibique sperare salutem; deterret perfidas, ne simile quod ei * contingat incommodi. Sic igitur Dominus quosdam prosperis, alios trahit adversis; aliquando enim beneficiis, aliquando flagellis correctionis hominum operatur salutem.

[52] Lect. II. In eodem fere tempore cujusdam Vigiliensis domus per vetustatis incommodum, tignis deficientibus carie, [Puer salvus ex ruina & aquis educitur.] corruit: ceteris ruinam fragore [præsentientibus, puer quidam] impetu ruinæ deicitur. Forte cisterna, in qua magna erat pluvialis aquæ collectio, hiatu patuerat aperto; in eam partium collisione cadentium idem puer impellitur: mox parentes, Martyres vocabulis propriis invocant; opem puero flagitant: nec mora; pater confisus in Sanctorum præsidio, se post puerum mergit; invenit filium molli aquæ alveo, quasi cubili, receptum incolumem; egreditur ovans cum illæsa progenie; Dominum collaudabant ipse, mater, vicini omnes, qui concurrerant. Statim procedunt cum reddito filio ad sanctas reliquias; assistunt aræ supplices, donorum affectu sanctos Martyres pro se fuisse interventores efficaces agnoscunt.

[53] [Puer alius subito convalescit,] Lect. III. Apud Botontum b exstitit quædam mulier invalida, febribus assiduis jam exhausta, habens ad ubera jam sicca unicum filium, & ipsum vel matris contorsione, vel alia causa apparente languore, contritum. Quæ mora fama virtutibusque Sanctorum, necessitate crescente, vovet prolem sacris corporibus. Protinus, morbo cedente, redditur sanitati. Quidnam mater faciat, prorsus ignorat: lugenti nato præ lactis inopia non valet sufficere: molestum est alienæ curæ unicam prolem committere: timet, ob famem filium posse deficere, oblita petere sibi, quod filio a sanctis Martyribus impetraverat. Non est sibi satis in patria opem quærere medicorum: urbem Tranensium gloriosam, morbis anxia, cupida salutis ingreditur, ubi est & copia sapientum, & specierum salutarium innumerabilis multitudo; redit attonita, violentia sibi languoris expressa, ptisis * incurabilis signa manifesta prætendens. Tandem in se reversa, precatur expresso nomine beatum Pantaleonem, ut ejus interventu fiat incolumis. Noxia tamen persuasio mulierum cogit nil sperare a sanctis Martyribus; imo iterum curas attentare humanas.

[54] Lect. IV. Cum igitur postera diei sequentis aurora iterum etiam Tranum itura [esset,] ut experientiæ medicorum se subderet, [imo & mater, apparente Deiparacum S. Pantaleone.] inspicit nocte media jam exacta, nec vere dormiens, nec vere vigilans, incorrupto rationis officio, fulgidum juvenem, nitida veste decorum, ad se leniter venientem, sequentem gressus feminæ cujusdam incomparabilis, quæ similis visa est imagini Virginis & Dei Genitricis Mariæ: cujus gloriosæ feminæ docetur affatu, ut hominum secularium curas contemnat; hunc sibi astantem Juvenem sufficere ad salutem, cujus nomen totiens invocaverat. Visio salubris elabitur; mulier jam sospes evigilat; lætatur oraculo: tamen ambigit de salute, donec experitur surgere: jam se movet fortius; nil passionis, nil ardoris sentit intrinsecus; appetit fomenta ciborum, quos ægra diu abhorruerat: comedit delectabiliter; dormit suaviter; pallor plumbeus abscedit; vividus color accedit; cognoscit mulier Dei auxilium; sentit Martyrum interventum; exclamat, beatum Pantaleonem pro sua, quam acceperat, intercessisse salute. Simpliciter ergo sacras reliquias cum oblationibus visitat; Deo refert gratias pro beneficiis tantis; omnes adstantes ad cultum Sanctorum gratiosa invitat.

[55] Lect. V. Sacerdos Rubensis c, quem superius nominavimus, [Manus languida & febris sanatur. Et hæc omnia miracula tribus SS. communia sunt.] qui, sacro Martyris osse a se invento, prius in lino flammam appositam inspexerat (visu mirabile!) retorqueri, & paulo post circulariter penitus exstingui, ex eodem osse signo crucis impresso super cujusdam Rubensis mulieris palmam enervem & quasi mortuam, mox eam fuisse sanitati redditam, nobis tam veraciter, quam fideliter retulit. Mulieri quoque alii Rubensi, febrium ardore anhelanti, pulverem sacri corporis in latice sitienti tribuit: statim vim febrilis incendii exstinctam fuisse, nobis libenter audientibus humiliter intimavit. Addidit etiam, utramque feminam Sanctorum meritis sospitatem receptam cognovisse, ideoque sanctos Martyres digna veneratione coluisse, atque colere devotione fideli, & experimentis exhibitis salubriter Martyrum efficacem potentiam attestari. Sciendum est autem, sanctos Martyres, ad quorum honorem hunc libellum formamus, opere mirabili non separari, quos vita, sepulchra, cultus, & translatio gloriosa non dividit: quia etsi cujuslibet solius nomen invocetur ad opem, vel eorum quilibet videatur adesse ad suffragium, sive unius eorum reliquias contingat præstare secundum opinionem remedium, non tamen operationem credimus esse abjunctam: tres enim in uno & per unum idem salvationis beneficium exsequuntur.

[56] Lect. VI. Eodem fere tempore, quidam juvenis Vigiliensis, nomine Samaritius, se reum magni criminis æstimans; [Sanguine S. Mauri dæmones 5 ejiciuntur, qui de illo aliqua narrant,] quia tamdiu occuluerat apud se, quod in tumulo beati Mauri præsulis & martyris forte invenerat in multitudine tot quærentium, addidit ad ejus reliquias lapidem rubeum d valde perspicuum, undique visu penetrabilem; quem obtectum jussimus occulte apponi mulieri quinque spiritibus immundis obsessæ: statim dæmonia æstuant; mulierem miseram torquent, vexant, laniant & prosternunt. Tandem in sui ardoris periculo profitentur, se ferre non posse incendium ex sanguine Mauri Bethleemitæ pontificis sibi apposito: quem Maurum ajunt a gentilibus impio gladio trucidatum; paulo post a quodam presbytero, Rode nomine, cum ipso sanguine, annulo, & virga pastorali (cujus etiam ornamentum qualecumque inventum inter ejus reliquias custodiri præcepimus) eumdem honorifice involutum, in naviculam quamdam delatum, usque ad sinum Vigiliensem perductum;

[57] [quæ & alii plures professi sunt.] Lect. VII. Cum vero in maritima regione nulla urbs adhuc esset statuta, usque in villam Saginæ e tractum vehiculo, juxta sanctorum Pantaleonis & Sergii sepulchrum esse terræ visceribus honore debito commendatum. Hoc idem & alia dæmonia in multis, quos invaserant de ignota gente, affirmant. Possunt tamen vasa mendacii, licet coacta, eructare veritatem. Cornitanus f juvenis quidam ab infantia possessus a dæmonio fuerat, quem solebat in dies sæpe in terram prosternere, & terrorem cunctis inspicientibus cum stupore incutere: volvebat enim elidens robustum ephebum, sensum obtundens, rationis vim auferens, feritatem bestialem immittens. Cum vero visum est divinæ clementiæ, ipsum Sanctorum intercessioni donavit: liberatus enim a pestifero spiritu, ut agnus, mitis & supplex incedit. Quare uterque g adhuc sacris ministeriis Sanctorum famulatur.

[58] [Amandus ep. oratorium SS. Martyribus ædificat,] Lect. VIII. Cum ea, quæ scripsimus, & alia multa * plura, sicut uberius vulgi testimonio comprobantur, tam in proximis quam in valde remotis orbis partibus, Dominus ad suorum Martyrum invocationem respectu propitio exhiberet, & claritudo Sanctorum dilatando se miris operibus hinc inde quasi super candelabrum illucesceret, totus Vigiliensis populus a minimo usque ad maximum, mulierum quoque devotio generaliter ab infantula usque ad vetulam, jussis nostris obsequens, pro Sanctorum reverentia laborem corporalem tam diurnum quam nocturnum assumit; gaudent omnes locum, quem sacro cultui mancipavimus, præparare; se oneri sponte subjiciunt; sub æstu medio fodiunt; lapides & terram ejiciunt; eruderant altam congeriem maceriæ veteris usque ad vivos lapides; labor improbus in profundum penetrat, continuat opus sine requie affectus infatigabilis.

[59] [adjuvantis populi studio incredibili & labore.] Lect. IX. Sitim, lassitudinem, ardorem solis, tenebras noctis benigne tolerant; parcus cibus fovet corpora; sopor modicus membra recreat: sic omnes certatim se sacro oneri subdunt; sic jugum Christi suave est & onus ejus leve; sic Spiritus sanctus intus incitat. Nec tamen foris desunt beneficia inspectoris ex alto, quæ acuunt vires, corda erigunt, lacertos roborant: tot enim visis prodigiis, tot signis, tot mirabilibus auditis incessanter accenduntur ad voti consummationem, ad finem propositi. Tandem Dei juvante gratia, non sine magnis sumptibus aulam Sanctorum perfecimus, in qua tres aras, & materia & forma pretiosas, gemmarum fulgore nitentes, ereximus; de quibus vere quis possit dicere: Pretiosa corpora pretiosa vasa recipiunt. Interim planetarum ultimus bis se phœbo subjecit; Phœbe jam bis comburitur; luna jam secundo ad idem signum soli conjungitur h; tantum animorum affectum tanta operis est secuta celeritas.

ANNOTATA.

a Nunc Coratum & Quarata dicitur oppidum sub archiepiscopatu Tranensi, milliaribus vix amplius sex distans Vigiliis versus meridiem. Porro ex apparitione, quæ hic narratur, suspicor cum Sarnello in Epp. Vigil. pag. 41, ortam esse apud Vigilienses consuetudinem depingendi SS. Sergium & Pantaleonem instar equitum: quales re ipsa fuisse, neque negare nos posse diximus in commentario, neque vetustis monumentis probare.

b Botontum, sive Butuntum, vulgo Bitonto, urbs est decem fere milliaribus versus austrum Vigiliis dissita.

c Rubi & Rubum, Italis Ruvo, civitas ad meridiem Vigiliarum sexto circiter milliari posita, episcopalis est sub metropoli Barensi.

d Lapidem hunc Sarnellus in Hist. SS. Martyrum lib. 2, cap. 33, vel putat concretum esse S. Mauri sanguinem, vel lapidem verum quidem; sed sacro ejusdem Martyris cruore imbutum. Addit tamen, dubitasse aliquando de hujus rei veritate Alexandrum Cospi, suum olim in sede Vigiliensi decessorem; eamque proinde retulisse ad sacram congregationem concilii Tridentini interpretem; a qua rescriptum illi fuerit die 17 Decembris 1591, permitti posse sine scrupulo, ut continuetur usus venerandæ ac deferendæ in supplicatione thecæ, in qua servatur, ut creditur, sanguis S. Mauri; modo adjungantur pro more aliæ reliquiæ, & non aliter: reliquias enim antiquas tolerandas esse, tametsi desit certitudo sufficiens ad eas approbandas; modo etiam in hac re ratio prorsus nulla habeatur narrationis patris mendaciorum; quæ mox hic sequitur.

e Sarnellus in Episcopis Vigiliensibus pag. 23 hæc ita intelligit, quasi in toto littore Apuliæ ad mare Adriaticum negetur tum fuisse ulla civitas: at patet ex versu præcedenti, hic tantum agi de sinu Vigiliensi. Imo credibile est, Roden ex industria naviculam a portubus & oppidis avertisse, ut eo secretius tutiusque deposita sacra Saginam deportaret. Solum ergo negatur, tunc exstitisse civitatem Vigiliensem; quod hactenus verum putamus. Vide dicta in Commentario prævio art. 2.

f Cornetum, aut potius Cornuetum urbs est episcopalis in provincia Patrimonii S. Petri ad ostia propemodum Martæ fluvii.

g Hic scilicet Cornitanus, & Samaritius, de quo numero præcedenti.

h Triplici hac phrasi poëtica significat auctor, ædificium suum bimestri tempore consummatum fuisse.

* pro comperimus

* lege tacta

* f. leniro

* forte contriti

* lege defuerat

* an. inspirata?

* lege quid eis

* lege phthisis

* forte multo

CAPUT IV.
Translatio SS. Martyrum ad oratorium proprium, & crebra miracula; auctoris ad eos pia apostrophe; inventionis & translationis tempus.

Die VII. Lect. I. Trigesimo igitur die mensis Julii (sicut constituimus) convenerunt nobiscum totius fere provinciæ a, [Supplicatione maxime solenni] qui sedibus suis non abfuerant, reverendi pontifices, Milo Prolinianensis b, Urso Rubensis c, Joannes Cannensis d, Smaragdus Vestanus e, Petrus venerabilis abbas monasterii Coloniæ f, juvenis ætate, sed vita, moribus & sapientia senex: Mando archidiaconus Tranensis, cum quibusdam suorum confratrum supplevit absentiam domini Berterandi g, venerabilis archiepiscopi Tranensis, qui legationis regiæ functus officio, ad imperatorem Constantinopolitanum h, Deo comite, iter assumpsit; Venerabilis vero Barensis archiepiscopus i ad regiam urbem k profectus, aberat; cantor quoque ecclesiæ S. Sabini confessoris Christi atque pontificis l cum quibusdam ex canonicis, archidiaconus & archipresbyter Andriensis cum aliis clericis, prælati Barolitanæ ecclesiæ m, archidiaconus & primicerii Melfictensis ecclesiæ n cum suis clericis, archidiaconus Juvenatiensis ecclesiæ cum multis ecclesiæ suæ clericis, archipresbyter Caurati cum suis, & alii sacerdotes quamplures nostri cleri, devoti cœtum solemnem auxerunt. Quantus vero concursus totius provinciæ, quam ingens & copiosa fuerit multitudo, nullius lingua posset evolvere; ut possis tam corde concipere quam ore proferre veraciter:

[61] [deferuntur SS. Martyrum corpora,] Lect. II. Hæc Dei evocatio, hæc innumera collectio divino spiritu est afflata; hujus multitudinis infinitæ erat cor unum & anima una; hæc est civitas Dei, de qua dicta sunt gloriosa! Hinc fugerat carnalis concupiscentia, ubi corda omnium repleverat tam affectuosa reverentia. Aderat cum lacrymis exsultatio, hilaritas in ministerio Martyrum, compunctio lacrymosa in recordatione criminum. Gaudet fidelis Christianorum humilitas, confunditur dæmonum contumax & proterva iniquitas; garriunt dæmones in vasis, quæ occupaverant, torquentur & æstuant; & tamen virtutem sanctorum Martyrum fatentur immensam. O pudor! Quis erit jam perfidus, quando ipsa perfidia confitetur? Quis erit dæmoniis deterior? Quis ipsa perfidia perfidior; cum credant dæmones & contremiscant? Et si non vultis tantæ multitudinis testimonio credere, vel operibus credite.

[62] [nec absque miraculis, ad novam ædem & altaria sua.] Lect. III. Cum enim sacra corpora solemniter ducerentur, tot clericis præcedentibus & subsequentibus, ad laudes Dei ora incessanter solventibus populis, cum lacrymis, Kyrie eleison, clamantibus omnibus, luminaribus accensis coruscantibus, mulier quædam dæmoniaca liberata est: nam tres iniqui spiritus, qui eam diu possederant, per aures egressi, certa indicia sanguinis & flegmatis * abundanter fluentis reliquerunt. De cetero igitur nihil vexationis, nihil infestationis persensit. Mulier alia Andriensis, per octo annos contracta, onus grabati, tædium domus, mœror cognationis, morborum nexibus astricat *; sanctorum tamen Martyrum interventu adjuta, quos sæpe vocaverat, surgit incolumis, ambulat, & pedibus sine sustentationis adminiculo processionem sacram cum gratiarum actione comitatur. Populis igitur Deo concinentibus, neque * spiritibus ejulantibus, cum odoribus aromaticis & luminaribus fere stellas æquantibus, nos cum coëpiscopis & cleri canentis concorditer innumera multitudine, sacras Christi Martyrum reliquias ad loca præparata deduximus. Aram mediam beato Pantaleoni, septemtrionalem sancto Mauro, meridionalem beato Sergio dicantes; ut primam possis merito dicere beati Mauri præsulis, si a polo arctico numerare incipias; sancti vero Sergii ultimam: si vero te versus torridam verteris, beati Sergii erit prima; sancti Mauri suprema. Sic itaque honore medio permanente, dignitas primi, pro arbitrio numerantis, duobus reliquis congruit. Sanctissimi tamen Mauri positio majorem habet ad sublimem poli verticem adjacentem accessum.

[63] Lect. IV. Eadem luce puer quidam alterius *, [Sanatur puer equi calce percussus; item surdus & mutus,] posteriorum pedum cujusdam equi ferocissimi violento ictu atque fulmineo facie percussa, procul deicitur: omnes, qui aderant, exanimem arbitrantur; audit mater filium exstinctum, quem modo ludentem inspexerat; clamat illico: Sancte Pantaleo, succurre. Ad vocem matris, ad nomen Martyris, puer protinus surgit incolumis, ferens tamen in facie totius equi ferri vestigium. Omnes magnificant Salvatorem, qui etiam invocationi sui Martyris tantam vim contulit & tam magnum beneficium benignus exhibuit. Quidam juvenis Vigiliensis ab ortu contraxerat passionem, qua surdus & mutus exstiterat: sic igitur linguæ vinculum ei sermonem omnino negaverat; sic aurium meatus obstrusus * sonum haurire prohibebat: defectus tamen sensuum non potuit vim rationis exstinguere: vidit populorum concursum, percepit devotionem, intellexit potentiam Martyrum, & ipse devotus accedit, instat precibus, adjuvat viribus & affectu ministros. O admirandum spectaculum! O mira & stupenda operatio! Qui, dum conversaretur cum hominibus, mutum fecit loqui & surdum audire, ipse ad honorem Sanctorum suorum aperuit aures & solvit vinculum jam dicti juvenis. Cœpit igitur primo dicere: Deo gratias, coram omni populo, cunctis, qui aderant, stupentibus, Deumque in ecclesia Sanctorum magnificantibus; postea cujusque sermonibus respondere, rerum nomina proferre, quæ non habent prolationem difficilem. Vovit igitur, se servire sanctorum Martyrum oratorio, ministris ecclesiæ ministrare; ubi, Deo gratias, sicut audiendo & loquendo, sic ministrando per singulos dies profecit atque provehitur. In quo magis mirum est, cum numquam sermonem audiverit, quod magna Dei potentia nomina ignota protulerit.

[64] Lect. V. Navis quædam, peregrinis, qui Dominicum sepulchrum visitaverant, [cæcus, tremulus & a medicis habitus pro insanabili,] onerata, quemdam Francigenam inter ceteros referebat, qui caligine innata diu visum amiserat. Is dum esset in quodam portu Græciæ, per somnium prospicit beatos martyres Pantaleonem & Sergium hortantes ipsum, ut si velit pristinam perspicuitatem visus recipere, eorum domum apud Vigilias adeat. Quod quidem devote peregit: ad nos enim venit videns, visionem retulit, monitis se parere testatur, dona votiva obtulit, lætus recepta sanitate recessit. Eodem die sacræ translationis Borolitanorum quidam, Petraccha nomine, veteris validique morbi passione multiplici tremorem in omnibus membris contraxerat, ut nec gressus figere, nec palmas elevare, nec appetere fomenta, diuturna ægritudo permitteret: vix linguam ad sonum minimi sermonis movebat. Hic post inanes curas medicorum, post sumptus innumeros, post rerum suarum consumptionem fidens ad sanctos Martyres accessit humiliter; orat, eorum supplicatione mereri salutem: propitius Dominus respicit miserum, exaudit supplicem, donat eum precibus Martyrum. Is, de quo medici desperabant; is, quem vulgus dicebat ab immundis spiritibus fuisse occupatum, surgit & ambulat solidatus; fugit tremor & pallor; accedit cum colore vivido sospitas insperata; magnificat Dominum, gratias agit salvatus.

[65] Lect. VI. Mulier Vigiliensis exstat, quæ diu fluxum sanguinis passa, nullis potuit humanæ artis fomentis juvari; & invocata sanctorum intercessione Martyrum ope, statim salvata est. [hæmorrhoissa, contractus, obtritus ab equo.] Sacerdos quidam Tranensis supplex accessit ad Sanctorum reliquias, orationibus insistens; qui, sicut nobis retulit, contracta suorum genuum curvamina per sanctorum interventum Martyrum, quorum opem petiit, restitui saluti pristinæ impetravit. Et sacra translatione Sanctorum corporum luce quinta Juvenatiensium quidam, cui est Smaragdus vocabulum, dum iret exsecutum sua negotia, casu vel dolo satanæ, quadrupedis, quo ferebatur, insultu graviter cecidit. Præter corporis proprii contritionem, humeri compago disjuncta est, nervis dissolutis; brachium, ut onus emortuum, dependebat: gemebundus repatriat; domesticos, cognatos & amicos flebilis compassio movet: opifex evocatur, ut cirurgica * violentia & artificiosa opera in balneo, quod paraverat, ossa retrahat; sedibus reformet juncturam; homo mœret in balneo; lavacrum nec delectat nec lenit: supplex sanctorum Martyrum nomina contrito corde atque animo humiliato enuntiat; petit eos adesse sibi afflicto; poscit auxilium; orat eorum remedium: mox fit ossium ad naturæ locum consolidatio; mox vires redeunt nervis; mox pristina coaptatur connexio; redit sensus sine dolore; abscedit sine læsione læsio; adest integritas sine afflictione; movet, volvit, jactat brachium homo incolumis: cognoscit divinum suffragium, miratur, gaudet de beneficio, deflet lacrymis se immeritum, se criminosum, se iniquum, se impium: linguam movet ad præconia. Miratur medicus; stupet cognatio; inspicit artifex, sine artificio sospitem; omnes lætantur, & Regem cælorum magnificant, sanctosque Martyres venerantur, quorum ope salvatus est homo prænominatus: maturat statim homo ille promissum munus sui assecutus: venit lætus; se nobis præsentat in ecclesia; refert coram cuncta, quæ modo notavimus.

[66] [Oborta tempestate,] Lect. VII. Apud urbem Rubensium quidam superstat *, qui honorum * decurrentium fluxu continuo spiritus meatum impedientium, jam puer octo dies defessus suffocabatur: reumatis * enim violentia guttere conglobato, aura vitalis intercipitur: verum ubi aqua, in qua sacrum os Martyris est ablutum, ejus gula contacta est, omnis globositas evanescit; via spiritus aperitur; ad corpus jam fere præmortuum vigor redit. Quid plura? Sanus efficitur; exsultat in Domino: lingua ejus respondens animo, divinis laudibus vacat. In mari Adriatico, cui procellæ consueverunt esse familiares, navis quædam fluctibus jactabatur: nautæ timentes naufragii periculum, remis supremo conatu insistunt; ad terram nituntur accedere: chorus * vero undarumque sævitia votis periclitantium adversatur; proram ad littora qualitercumque tendentem retardat. In tanto metu quis tam pigri æquoris *, quis adeo desidiosus non nititur viribus cunctis evadere? Sed solet sæpe celeritas infortunio perpediri *.

[67] Lect. VIII. Uni nautarum freti asperitas remum rapit; ille amens exuitur; post remum se jactat improvidus, non reputans, [nauta fluctibus immersus,] minoris esse incommodi rem vilem amitti, quam periculoso casui personam committere, & salis fluctuantis perfidiam experiri: pœnitet illum temeritatis suæ; vellet ad socios remeare; salo jaciente non valet; nil opis nautæ socio pereunti queunt tribuere; metuentes inspiciunt pereuntem: jam nox, & intervalli distantia suis speculationem eripiunt: socii salute desperata, tandem gelato sanguine præ formidine, cum puppe littoribus applicant. Quid miser faciat? Recursus maris terræ aspectum abstulit; viribus deficientibus, præ frigore atque labore tabescit; languent brachia; exsanguis efficitur; spes tamen eum non deseruit: recolit in tanto discrimine beatorum Martyrum claritudinem; precatur voce, qua poterat, animo tamen magis quam ore.

[68] Lect. IX. Exauditur; quoniam prope est Dominus his, [ab apparentibus Sanctis in littore sistitur.] qui tribulato sunt corde: videt protinus duos Juvenes, aspectu illustres, hinc inde se ipsum adjuvantes, alterum dextrorsum, alterum sinistrorsum, remi, quem ille ceperat, tenentes extrema. Ducitur mox incolumis, eumque sistunt in littore: sic nauta salvato, recedunt. Qui Deo referens grates, quampluribus virtute sanctorum Martyrum enarrata, revisit socios, de sua morte mœrentes: jam omnino securus lætificat tristes; ad laudes Salvatoris secum ora reserat sociorum; ad venerationem Sanctorum incitat animos experimento virtutis.

[69] Die VIII. Lect. I. In prænominata urbe Rubensium mulier exsistit, [Mulier incredula, cælesti visione veritatem edocetur.] quæ nuper importune tot Sanctorum virtutibus derogabat: ea roboratur oraculo, quatenus nihil perfidiæ, nihil ambiguitatis gerat animo. Sic enim fidei veritas in initiis novitatis per livores ferrugineos, per detractiones malignas, per venenosas blasphemias, per cædes cruentas erumpens, hominum infidelium figmenta consuevit despicere; nunc quoque per singulos dies magis magisque in immensum extenditur, in sublime provehitur, coruscat atque resplendet, suoque fulgore fumum fallaciæ falsæque opinionis imagines inanes annichilat *. Mulier igitur Rubensis sacram ecclesiam beati Nicolai, Omnipotentis jussu, per somnium sibi videtur intrare: tunc a quadam persona canitiei venerabilis admonetur, quatenus sacri templi partem intimam ingressa, notet quod ibidem inspexerit: tunc mulier, parens monitis, introgressa speculatur tres personas perspicuas & illustres, quas idem senex dicebat esse beatos martyres Pantaleonem, Sergium, & Maurum pontificem: &, ut jam nihil dubii de eorum virtutibus ferret in pectore, quid circa eos exsisteret, jubebatur inspicere. Mox mulier diligenter intuita, videt eos ubique cincinnis ex manna collectis redolentes. Subito mulier evigilat, nil ulterius hæsitationis tenens in animo; sed digna veneratione censet & profitetur sanctos Martyres esse colendos.

[70] Lect. II. Illum vero reverendum senem, beatum Petrum principem Apostolorum concinimus *; [Telo percussus sanatur;] cincinnos autem ex manna, virtutum remedia, quæ universitati proficiunt, arbitramur. Nec prætermittendum putamus, prædictam feminam, genere illustrem, vita gravem, ætate provectam, prudentiæ auctoritate nitere, solitamque proferre, ex eo probare *, Sanctos non esse, quos modo fama clarificat, quia ex eorum ossibus manna non defluit o. Gallicorum quidam post Dominici sepulchri visitationem, cum aliis contra perfidiam & perditam Saracenorum gentem profectus, ut eis resisteret, nitentibus Christi fideles invadere, telo percussus est, ubi crus pedi junctura nodorum connectitur: a sociis mox, dum ruit, recipitur; fertur ab aliis, ut curetur violenta separatio. Sic officium ambulandi exstinxit, ita humanæ artis remedia superavit. Extenuatus igitur expensis, in nullo profecit. Itaque salute desperata, ubi portum Brundusii p, attigit, aure læta recepit & sanctorum inventionem Martyrum & translationem devotam. In spem ergo adductus, sanctos Martyres precibus intercessores ascivit; statim convaluit; utroque pede rectus (quod jam desueverat) ambulavit.

[71] [& cæca, claudus, surda ac paralytica,] Lect. III. Die [a] translatione sacra quartodecimo, nobis veraciter est relatum, quod, dum nos, sanctorum Martyrum reliquiis, honore debito conditis, Missæ celebraremus solemnia, quædam mulier Barensis parochiæ, cæca longo tempore, suppliciter sanctis Martyribus invocatis, propulsa caligine, diem hausit, solem desuetum percepit, formas hominum & rerum notavit colores: tanta quoque perspicuitate donata est, ut quæque subtilia, quæ visus ætatis grandævæ obtusus nequit percipere, clare inspiciat. Eodem quoque die quidam Teutonicus, fugata imbecillitatis clauditate in Sanctorum oratorio, sospitatem Sanctorum interventu recepit. Post sacram sanctorum translationem Martyrum diebus paucis interpositis, quædam mulier, Spinaciolæ q incola, nomine Æmiliana, auris alterius sensum amiserat, ejusdem partis brachium & latus exsangue naturæ defectu portans, ut onus: ea suppliciter petit sanctorum Martyrum interventum. Quod petit, accipit; subito surdæ partis aperitur meatus, natura divina ope vires ignotas lateri ministrat & brachio. Audit igitur acutius; convalescit fortius, exercet partes modo emortuas; robusta vivacius ipsa cum ceteris gratiosa laudibus extollit Dominum; beatos Martyres colit & honorat devotius.

[72] [item clauda, & luxata.] Lect. IV. Eodem die puella, Canusii r oriunda, quæ, pede altero extra seriem naturæ inverso, ossibus a sedibus suis egressis, claudicabat deformiter, ante sacrum altare B. Pantaleonis constitit; paulo post se terræ projecit; oravit; surrexit statim incolumis. O virtus investigabilis! O potentia ineffabilis! Ossa loca naturæ sine dolore, sine molestia, jussu Omnipotentis recipiunt; pes redit ad formam; ad sedem revertitur planta, gressusque dirigitur, & roboratur incessus. O stupendæ operationis valida jussio! Nervi, ossa, pellis, caro cum venis modo retorta, sine intervallo, sine sensus læsione, in momento conditori & reparatori obediunt; compago famulatur opifici; natura paret nutui Creatoris. Mox Omnipotens ab omnibus collaudatur; sancti Martyres honorantur, & populo supplicante, coluntur. Die postero alia mulier, quæ Spinaciolam colit, arefacto brachio & propulso a sede, ad sacras aras Sanctorum accelerat; orat, ut intercedant pro salute ipsius: protinus nervis vigor insuetus accedit; calor cum sanguine fovet lacertum, modo emortuum, modo ab humero evulsum, & dissolutum; æqualiter levat brachia; vis naturalis æque utrique administrationem dispensat. Jam ipsa de sospitate secum glorificat voce clara Dominum; sanctos Martyres efficaciter pro se intercessisse, fatetur.

[73] [Blasphemi funestus interitus.] Lect. V. Novimus quemdam adeo insolentiæ deditum, adeo totum desideriis caris obnoxium; ut naturalis ratio nec lucis scintillam ei valeret effundere, prorsus devio, penitus occæcato; cum nihil saperet nisi carnem; præsentem vitam solam esse crederet; non esse Deum, qui mundum regeret, qui singulorum corda inspiceret, insipienter diceret, insipientiusque putaret: pœnam post hanc vitam vel præmium opinantem pro insana * haberet. Is publice instabat ore polluto, blasphemiis sanctos Martyres præsumens contingere, os turpe ponens in cælum & linguam contaminatam in æthera jaciens. Sicut igitur erat impœnitens, subito, cum esset validus & indomitus, divinæ ultionis clade prostratus est, quod & visum & auditum amitteret, & elinguis fieret, ut linguam toties temeratam ad nullum posset movere sermonem. Jacuit itaque spirans diu semianimis, ut rigore vindictæ perfidos deterreret. Sic igitur non post paucos dies, qui bestialiter vixerat, bestialiter est defunctus. Quare qui non creditis nostro & aliorum innumerabilium testimonio tam constanti quam vero; qui fidem tot eorum, qui salvati sunt, abnegatis; qui tot & tantis virtutum argumentis resistitis, saltem, quibus ad fidem estis duriores, dæmonum confessioni credite; vos præcipue, qui ex eo, quod vos salem s appellari opinamini, vitium elationis incurritis, etsi non amore, vel timore resipiscite, sine pudore hujus verbi domini: Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Dirigite viam Domino; rectas facite semitas ejus. Et si adhuc corde livido vel lapideo fidem inficiamini, saltem a detractionibus, a blasphemiis perfida lingua vacet: pœna ergo deterreat, quem non trahit charitas.

[74] Lect. VI. Alia fere consimili justæ correctionis ultione Dominus exhibita, more paterno deterruit quemdam Juvenatii civem, [Maledicus in Sanctos punitur; sed resipiscens sanatur.] quem quia intuitu, quo penetrat omnia, corrigibilem vidit, percussit atque sanavit; virga tetigit, & liberavit animam ejus: exstat enim, quem nec timor nec pudor sanctis Martyribus maledicere prohibebat. Hic repente, noctis inducta caligine, visum perdidit & auditum, & diu fari non potuit, neque gradi. Tandem in se reversus, perfidiam, quam recognovit, detestatur; petit de reatu detractionis veniam; sanctorum Martyrum exorat patrocinium. O immensa clementia Conditoris! Ipse pœnitenti remittit peccatum. Nec mora, confitenti reddit oblatum *. Ubi enim confessus est, se pertinaciter deliquisse, donatur omnibus, quæ valde dolebat scilicet merito perdidisse. De cetero igitur sanctos Martyres veneratur fideliter, & oppilat ora maligna fortiter: colit igitur Martyres, & laudat constanter; detractores & maledicos impugnat instanter.

[75] Lect. VII. Si omnia, quæ per sanctorum Martyrum suorum Pantaleonis, [Beneficia Martyrum spiritualia quamplurima.] Sergii & Mauri præsulis suffragia Dominus fecerit & quotidie operatur, conemur ad memoriam posteritatis litteris tradere, prius nos vita, quam rerum copia derelinquet: nullius enim umquam vel ingenii solertis artificium, vel oris facundia, vel manus velocitas poterit sufficere ad istorum Martyrum virtutum potentiam exprimendam: separatis enim beneficiis, quæ post eorum inventionem sunt in diversis mundi partibus ostensa, tam mirifice quam utiliter quotidie incessanter, ubicumque petuntur ad opem, ubicumque nomina eorum suppliciter invocantur, illico succurrunt remediis, prosunt suffragiis, lætificant postulantes, quibus Dominus viderit expedire. Nec solum corporum imbecillitatibus proveniunt faciles, sed etiam animorum vulneribus salubrem afferunt medicinam. Quot enim eorum oratorium obstinato corde adeunt, qui animo compuncto recedunt? Quot criminum mole compressi, qui pondere scelerum remoto, suspiciunt? Quot mœrore affecti, qui abeunt hilaritate refecti?

[76] Lect. VIII. Hos ergo tam benignos quam celeres Adjutores suppliciter veneremur, [Oratio auctoris ad Sanctos, ut clero, regi, populo,] devotissime deprecemur; ut, corporum salva temperie, morbis remotis, pacis tranquillitatem & prosperitatem nobis obtineant; puritatem & innocentiam postulent; post transitum vero ab hoc seculo æternæ vitæ nobis felicitatem impetrent in regno cælorum. Itaque, o veri Christi Cultores, passionis Dominicæ Testes inclyti; vestro patrocinio ab adversis omnibus nos protegite; hostes universos propellite; pro ecclesiæ pace intercedite; sterilitatem removete; fertilitatem & copiam dari exorate; a vitiorum voragine nos custoditos ad viam rectam dirigite: dominum regem nostrum Gulielmum t, undique a vobis prospectum & exaltatum, provehite, potentia & vitæ protectione munite, ejus inimicos pedibus ipsius prosternite, cujus adolescentiæ atque felicis regiminis tempus tranquillum divina dispositione vestræ inventioni electum est; prælatos militiæ ipsius & omnes ejus regni defensores robustiores ope vestra efficite: clerum & populum Vigiliensem familiarius procurate: vestræ domui vos custodes propitios exhibete; languores illuc venientium propulsate; cultores vestros aspectu benigno respicite.

[77] [ac sibi propitii sint.] Lect. IX. Me Amandum, Vigiliensem episcopum, quamvis immeritum servum vestrum, semperque cum vita vestro ministerio deditum circumspicite, circumspectumque ab omni molestia tam animæ quam corporis defensum, roboratum [præstate;] atque post hujus vitæ fragilis egressum inter electos locum qualemcumque precibus vestris & meritis interjectis providete: æternæ quoque vitæ fieri me participem secuti * repulsæ Omnipotentem, cui assistitis, flagitate; qui hunc libellum virtutum vestrarum, Deo juvante, qualitercumque formatum vobis libens & devotus obtuli.

[78] [Tempus hujus inventionis & translationis.] Sanctorum vero prænominatorum Martyrum translatio celebrata est honorifice anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo * septimo u, Indictione quintadecima; regni vero ejusdem Domini gloriosissimi regis Gulielmi secundo; nostri vero episcopatus quartodecimo, mensis Julii die trigesimo, ab inventione mense tertio, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Apuliæ scilicet.

b Legendum Polynianensis vel Polymnianensis, juxta Ughellum. Est autem Polymnianum, vulgo Polignano, littoralis Apuliæ civitas, a Bario metropoli viginti milliaribus in ortum dissita. De episcopis ejus agit recusus nuper Ughellus in Italia sacra tom. 7, col. 748; sed Milonem hunc vel ignoravit, vel corrupto nomine Mayonem appellavit; cujus neque initium neque finem assecutus, id tantum de illo asserit, episcopum eum fuisse Polymnianensem anno 1170. Comparitio vero, de qua hic agitur, contigit Vigiliis anno 1167.

c De Rubis dictum cap. præced. lit. c. Episcopos Rubenses enumerat Ughellus tom. 7, col. 762 & sequentibus. Inter eos quintum nominat hunc nostrum, ni fallor; quamquam non Ursonem, sed Ursum appellet; neque aliud de illo repererit, quam quod floruerit sub rege Guilielmo anno 1163. Adi editionem ejus novam col. 764.

d Cannæ prope Aufidum flumen & sexto circiter milliari ab ejus ostio in terra Barensi sitæ, celebres olim, a Roberto demum Guiscardo eversæ sunt. Perstitere tamen earum inter ruinas episcopi per annos fere quadringentos; ut notat Ughellus, cujus editionem novam de Joanne nostro consule tom. 7, col. 793.

e De Vesta Apuliæ civitate, ad Gargani montis radices ad orientem posita, deque antistitibus ejus agit Ughellus tom. 7, col. 865 & seqq. Eos inter secundus censetur Smaragdus noster, littera tamen istic prima suppressa Maragdus nuncupatus; de quo id tantum reperit Ughellus, quod a Siffre do archiepiscopo Sipontino consecratus fuerit. Obiit autem Siffredus, ut ibidem col. 827 dicitur, anno Christi 1166.

f Imo Columnæ, ut opinor; de quo ita Lubinus in brevi Notitia abbatiarum Italiæ pag. 107: Abbatia titulo S. Mariæ de Columna, Ord. S. Benedicti, Diœceseos Tranensis. Ita vetus codex taxæ cameralis: “la Colonna milliario prope Tranum ad orientem in terra Bariensi, di Bari.”

g Hunc Berterandum inter archiepiscopos Tranenses vel omisit tam Ughellus ipse, quam qui Italiam ejus sacram nuper ad incudem revocavit; vel si præteritus non est, avulsus est certe ab ordine & loco suo: nam si idem est Berterandus noster cum Verterando Ughelliano, tom. 7, col. 900, non Peregrini decessor; sed ejus & Bisantii successor notari debuit; quandoquidem hic ab Amando vivens exhibetur anno Christi 1167.

h Emmanuelem scilicet Comnenum.

i Barensis archiepiscopus tum erat Andreas; ut vide apud Ughellum tom. 7, col. 604.

k Panormum scilicet, ubi regni Neapolitani ac Siculi solium pridem Rogerius constituerat; unde urbem regiam vocitatam fuisse, docet Rocchus Pirrus in Chronologia regum Siciliæ ad an. 1166.

l Ecclesiam hic opinor Canusinam assignari, cujus olim episcopus, ac deinde tutelaris patronus fuit S. Sabinus; de quo fuse actum est die 9 Februarii.

m Barulum, vulgo Barletta, urbs est in ora maris Adriatici Tranum inter & Aufidi ostium, quæ sedes deinde facta est archiepiscopi Nazareni.

n Melficta, seu Melfictum, & Melfitum, Italis Molfetta, civitas est milliaribus circiter tribus Vigiliis distans ad orientem.

o Manna namque ex his corporibus multo posterius cœpit effluere; ut palam fiet ex secundæ inventionis descriptione num. 6.

p Brundusium, vulgo Brindisi, urbs est in provincia Hydruntina, portu, arce, ac sede archiepiscopali insignis, distatque Vigiliis versus orientem milliaribus ferme octoginta.

q Spinaciola, vulgo Spenazzola, civitas in Basilicata, Vigiliis milliaribus viginti quinque circiter distans ad montem Apenninum, versus meridiem.

r Canusium, incolis Canosa, urbs ad Aufidum sita milliaribus circiter viginti a civitate Vigiliensi versus occasum.

s Doctores appellat & pastores animarum, qui in Euangelio Sal terræ nuncupantur.

t Guilielmum II intellige, Neapolis & Siciliæ regem; de quo ita Pirrus loco supra citato: Anno MCLXVI Willelmus II, cognomento Bonus, regnum suscipit, decimum quartum agens annum.

u Supplevi vocem sexagesimo, oscitantia typothetæ, ni fallor, omissam. Vide commentarium prævium § 3.

* lege phlegmatis

* imo astricta

* legendum nequam

* f. Gualterius

* f. obstructus

* Chirurgica

* pro superest

* lege humorum

* rheumatis

* lege Corus

* an. languoris?

* præpediri.

* annihilat

* an. concipimus vel conjicimus?

* an. probari?

* f. insano

* ablatum

* lege securi

* supple sexagesimo

HISTORIA INVENTIONIS SECUNDÆ.
AUCTORE DANIELE FRANCINO.
Ex antiquo Officio proprio ejusdem ecclesiæ.

Maurus episcopus Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Pantaleemon Martyr Vigiliis in Apulia (S.)
Sergius Martyr Vigiliis in Apulia (S.)

BHL Number: 5793


A. Francino.

[Dux Andriæ videns S. Pantaleonem fere solum a populo coli,] Lect. I. Tertio forte anno a cum adiisset frequens pietatis explendæ causa phanum * divorum Martyrum Franciscus Baucius b, dux Andriæ, & oppidi Vigiliarum dominus, advertissetque ad id animum, quod ara media inter duas extremas aliquanto amplioris operis, [uti & infra sæpius] in qua Pantaleonis corpus legebatur recondi (cum reliquarum duarum altera Maurum, quondam Bethlemitanum pontificem, altera Sergium obtineret) omnem venerationem adeuntium in se exciperet, reliqua ferme subobscure prope neglectui haberentur; commotus est animo vir religione & pietate, nullo pacto tantam cultus deformitatem sejunctarum reliquiarum ferendam. Quare apprehensum aliquando gravem & religiosum virum, Jacobum Gravinensem piissimum ædis c episcopum, sui consilii participem fecit: & quod aliquamdiu excogitasset, ad eum retulit; rationes quoque, & causas attulit, quibus, quod institueret animo, probaret, roburque & pondus rei gerendæ adjiceret.

[2] Lect. II. Volvente igitur anno, quem nos pontificali instituto externo verbo Jubilæum d vocamus, cœpit Deus, qui id futurum constituerat, [collatis cum episcopo consiliis, decrevit.] denuo titillare cor ducis, & excitare hominem intrinsecus spiritu quidem ingenito, qui sine intercessione eum lacesseret, ut ad manifestandam divinæ clementiæ per Martyres gloriam festinaret, & ipse (quando Deus ita jubet) tam præclari facinoris laudem ultimo peteret. Itaque inter alia curanda, quibus carere non poterat, atque adeo inter cœnandum dormiendumque, recusabat * cura, neque ullum dabatur ab hac cogitatione & captando consilio otium. Tandem expugnavit frequens solicitudo; admissusque in iter faciendum, eam ob rem potissimum Vigilias contendit. Nec mora interjecta, decenti hora episcopum convenit; rem omnem aperuit denuo, & quid tandem cepisset consilii, edocuit. Id erat, agi se eadem illa, qua prius, cogitatione declarandorum Martyrum Christi.

[3] Lect. III. Sed antequam progressum describam totius negotii, ut facilius intellectum sit, [(id quod Jacobo cuidam per visum fuit revelatum)] rem omnem quasi tempestivam maturamque suo tempore divino judicio esse gestam; venit mihi in mentem hoc loco Jacobi Catalani, per id ipsum tempus curatoris ædis S. Mariæ, cognomento de Jano e, in agro Vigiliensi, matutinam visionem inserere, ut ipsa de instigatori * ducis spiritu, non humana cogitatione sed divina mente ingesto, fidem faciat. Huic quidem viro, ævo gravi ad annum fere septuagesimum, vitam insuper integerrimam, summæque innocentiæ habenti nomen, cum adhuc nullo occuparetur morbo, ante sanctorum Martyrum effossionem mane, diluculante aurora, inter dormiendum vigilandumque, per hujusmodi quietem visum est aspicere augustæ dignitatis feminam, insidentem solio magnifice instrato, ipsamque aurea veste insignem, quam audiebat a circumstantibus esse Reginam cæli Mariam, Virginem matrem Domini, apud quam in circumfuso Sanctorum cœtu tres adstabant excellentes viri, rogantes his verbis: Mater Virgo gloriosa, longiusne manendum est nobis tamquam in carcere sub terra? Quando dabitur, ut educamur in lucem? Quibus illa, sua majestate prædita, respondebat; ut æquo jam animo opperirentur ducis Andriæ reditum, qui futurus esset propediem; tum fore, ut effossi atque educti [in] lucem conspicerentur. Quo viso, illis loco cedentibus, ipse somno solutus, ad Sergium quemdam, virum probum, accessit; rem, quam per quietem viderat, enarravit. Nec res dilata est ultra diem quintum decimum; quo tempore dux Vigilias profectus, rem quam diligentissime curavit.

[4] Lect. IV. Adhibitis opificibus, primum ara media submota est. [SS. Martyrum corpora refodere,] Reperta prius arcella lapidea, ansata ferreis hamis, opertaque marmorea tabella cum foramine circiter in medio, ut moris fuit antiquitus Sanctorum corpora in subterraneis condere: qua conspecta vacua, spes, quæ concepta ampla fuerat, refriguit *: quo renuntiato, dux tepiditatem subarguens, Pergite, inquit, habentes fiduciam. De industria hoc a veteribus factum arbitror, ut si qui effodienda curarent, vacuitate reperta, a proposito consilioque desisterent: solent enim, cum hæc infodiuntur, dissimulationibus ac tecnis *, vel paulo remotioribus angulis vel cæcis intecta, vel ancipitem viis pluribus habere dolum horroremque * prope indeprehensum per abditas dissimulatasque ambages: incumbite diligentius, & quaque circum * disquirite. Quin ipse eadem, consecutus, operi instabat: jussit arculam educi vacuam: ad parietem versus perfodi imperavit. Nec longe altera est inventa, studiosius conclusa. Illam continuo sumptam religiose detexerunt.

[5] Lect. V. Inter horrorem primum & lætitiam vix bene venerato Pantaleone, [quæ omnia, licet caute abscondita, reperta sunt 19 Oct. 1475,] & ad partem phani loco religioso posito, ad Mauri pontificis nulla deterrendi suspicione se vertunt: & itidem ad arcellam ventum est vacuam, mox ad alteram ossibus Pontificis conditam. Immorati sunt paululum aspicientes; venerati sunt pietate inexplebili sacri Martyris & Præsulis corpus; ut qui patronos suos cernerent; quod majores assecuti fuerant. Hoc quoque seposito, ad Sergium properant; ibi similis est inventa vacuitate *, at cum vera arcella sub altari nulla esset reperta, plane desperata res fuisset, ni ducis intercessisset auctoritas; qui jussit parietem a tergo altaris aperiri ferro, juncturamque ipsam lapidum, studiose & fabre compactam, solvi: quo cœpto patefieri, ostendit se Martyr, qui haud longe secesserat. Dici non potest, invento Sergio, quanta & quam solida lætitia ad omnes pervenit. Facta autem est ubi aspiciendi copia, catervatim promiscueque ingressi, pietatem exhibebant; adeo tamen, ut inhibita illa nimia licentia fuerat *: nec secus dux & præsul deinceps quemquam nec cum summa veneratione sunt passi. Confectum autem hoc negotium aliquanto fuit ante vesperam quarto decimo Kalendas Novembris, millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto, [quando spectante populo exsudare cœperunt manna,] feria sexta, ut mos Ecclesiæ appellat.

[6] Lect. VI. Fuit autem consilium ducis ab initio clam recondere; sed aliud Martyres Christi ipsi, qui latere diutius nolebant, pertæsi jam infossione pignorationem * & ducis & mortalium omnium, constituerant. Itaque id consilium, quod prius intenderat, veluti elapsum e manibus est. Populus ultimo admissus: mirus factus concursus ad tantæ rei spectaculum; vix posse videbatur pium omnium desiderium expleri, quod se ad eum diem numquam perventuros putarant, ut diu dubitatos Martyres tanto perausi * gaudio spectarent. Mansit hæc ratio per sequentem diem tertium decimum Kalendarum Novembris; idem horror adeuntium, eademque religio omnibus. Postridie Dominico, toto oppido quam piissimæ supplicationes publicæ decretæ. Ad ædem ventum est: resonat ubique carmen laudis, exosculantur vasa illa, quæ digna fuere, ut tam sacras reliquias continerent. Continuo exsudare ultimo ossa, universis admirantibus, cœpere, mannaque ex sese emittere specie candidissima in grana ad magnitudinem thuris f.

[7] [de quo olim dionysio prædictum fuerat.] Lect. VII. Fuit autem hoc, quod ad manna attinet, jam inde a prima inventione Dionysio ipsi divinitus in multa miranda opera præmonstratum futurum: sic enim ab Amando, piissimo tunc Vigiliarum episcopo, mandatum memoriæ est g: is enim Dionysius per jejunia sacræ Quadragesimæ, quæ præcesserat, in somnis vidit unum ex cælestibus choris cum duobus aliis cælo delapsum, ac veluti tres argenteos calamos ferentes * odorifico manna repletos, & eos, ubi erant tunc sanctorum Martyrum corpora, Saginæ collocasse, capite ac gestu totius corporis perreligiose reveritur *; mox reliquos duos, quæ ex manna futura erant, in hæc verba prædici *: Hujusmodi, inquiunt, vasorum manna remedio est variis corporum ægrotationibus proventurum. Quod vel tunc persuadebat fore & fragrantia reliquiarum admirabilis & miraculorum crebritas, quæ prope incredibilia cernebantur; spem quoque infallibilem afferebant exaudita cantica laudesque non semel concinentium angelorum, simul & collucentes faces, & accensi cerei, quos tres ipsi inventores Deodonatus; Dionysius, & Gualterius sæpe conspexerant, tum vero quod in æde sancti Fortunati, quo primum e suo loco in sacerdotum humeris translati sunt Martyres, os unum beati Sergii & oleo dusudavit, & fumus inde aromaticus, odoris nulli assimilis egressus est, quodque continuo ex arcella reliquiarum lux immensa prodiit; qua causa, stupore omnium qui aderant, tota ecclesia illustrata est.

[8] [Subsecutæ mox undequaque supplicationes,] Lect. VIII. Supplicationibus undique decretis, a finitimis & remotioribus civitatibus confluebat quælibet multitudo: infinitus eorum numerus, qui nudis pedibus iter fecerunt, in quibus viri dignissimi permulti fuere. Venerunt Tranenses, Andrii, Botontini cum præstructo clero, solemni ritu, crucibus & Sanctorum reliquiis quique suis: præsules prætoresque civitatum ipsarum similiter ac populi, sine calceis, sine corporum suorum elegantiis, devoti, abjecti. animo ac verbis Deo expositi: nec Rubensium, Melfictinorum, Juvenatiensium, Coratinorum pietas defuit, aliorumque multorum difficilium memorato propter ingentem numerum. Quique vota sua, nummos, cereos, mantilia, variaque munera afferebant, quasi invidiam inter se de magnificentia donariorum factorum *. Obsidebant ædis vestibulum & phanum cancellosque custodiæ morbosi, valetudinarii, lepra & comitiali morbo detenti, capti oculis, surdi, affecti membris, claudi, mutilati, ulcerati, trunci, perditi, quaque mansitabant, exspectabant divinam vim atque opem, qua vita inutiles, desperati jam medicamentis humanoque omni officio, aut in integrum, aut in partem aliquam restituerentur.

[9] Lect. IX. Felix faustumque oppidum, & tantarum reliquiarum gloria cum quibusvis claris urbibus conferendum! [concessæ indulgentiæ, patrata miracula.] confluxerunt mox undique principes & summi viri: bis Ferdinandus h rex, studio pietatis adductus; primogenitus ejus Alphonsus, dux Calabriæ, qui in successionem regni aliter *; Gabriel Cardinalis Agriensis i, Apostolicus Legatus de latere, prælatorum ac præsulum incredibilis multitudo: & horum singuli pro viribus dignitatis expiationem peccaminum concessere, quam publica scripta diplomataque testantur. Nomen quoque mirifici & insoliti operis ad Transalpinos & disjunctissimos populos pervasit; ac longe quidem positos visendi venerandique studio excellentes quoque viros pertraxit: in eo ipso oppido Vigiliarum inde Beatissimi clarent omni genere divinorum operum. Adolescentula, Lella nomine, biennio oculis capta, cæcitatem pertulerat: spe maxima a parentibus ducta ad sacrarium Martyrum Christi, alligata oculis bombice, a contactu reliquiarum sumpta, visum recepit. Augustina, [uxor] Petri Nicolai Piezuli, prægnans, post mensem septimum ex alto quodam ponte decidit, ac tam gravi lapsu; ut supra triduum motum fœtus, ut ante, non sentiret. Mox quod in utero erat, ad imas ventris partes descendit tanto cum dolore & pondere, ut prope exstingueretur; mox apposita bombice reliquiarum loco dolenti; continuo se fœtus movit, & in suum se locum recepit; dolorque omnis una interiit. Quidam Nicolaus Angelus in quintum jam annum acumen quoddam in manibus pedibusque pertulerat: spe ingenti concepta, quatuor hominibus impositus, se ad specum Martyrum deferri jussit. Phanum ingressus, statim divinum sibi præsidium adesse sensit. Depositus ubi in loco est, continuo convaluit, qui tot annos usum corporis & pedum manuumque amiserat. Millia sunt hujusmodi, & majora iis, quæ vel mandata memoriæ sunt, vel propter multitudinem prætermissa k.

ANNOTATA.

a Tertio anno, non principatus sui, sed piæ consuetudinis, qua Vigilias frequentare cœperat ad veneranda SS. Martyrum corpora.

b Franciscus Baucius, vulgo del Balzo, non minus a Christiana pietate vitæque sanctimonia, quam bellica fortitudine commendatur tum ab aliis, tum a Ferdinando della Marra in Discursibus de familiis Neapolitanis pag. 79; ubi de antiquissima clarissimaque, sed pridem exstincta Bauciorum familia, fuse disserit. Obiit Franciscus an. 1483, Pyrrhum filium successorem relinquens.

c Ædis, hoc est, ecclesiæ cathedralis apud Vigilienses, in qua erat erecta confessio sive oratorium SS. MM. Mauri, Sergii & Pantaleonis. Præfuit autem ecclesiæ Vigiliensi Jacobus Petrus de Gravina ab anno 1442, die 23 Maii, usque ad an. 1476, quo vita functus est, teste Sarnello, Ughelloque in editione postrema tom. 7, col. 945.

d Jubilæum enim dicimus ab Hebraïco Jobel, id est remissio, sive annus remissionis, qui apud Hebræos erat quinquagesimus, quando clangebant tuba, quam & ipsam Jobel appellabant. Annum Jubilæum, centesimo quoque anno recurrente, inter Christianos instituit Bonifacius PP. VIII: at Clemens PP. VI contraxit ad annum quinquagesimum; Urbanus VI ad trigesimum tertium; ac tandem Paulus II, anno 1473, ad vigesimum quintum; quem tamen ipse vivendo non attigit. Idem subinde confirmavit Sixtus IV, ad quem scribit auctor noster. Itaque Sixtus idem anno, de quo hic agitur, 1475 novam hanc Jubilæi gratiam universæ Ecclesiæ fruendam primus obtulit. Adi Annales ecclesiasticos; ubi de hac re uberius agitur.

e Ecclesia S. Mariæ de Jano, sic ab antiquo pago dicta, propinqua Vigiliis est, pertinetque ad mensam episcopalem. In ea celebris est imago Deiparæ, ad quam, cum obtinenda est pluvia, maxime concurritur: ut auctor est Sarnellus in Monumentis epp. Vigiliensium pag. 109.

f Manna, hoc est, liquorem aut pulverem odorum e Sanctorum sepulcris emitti, qui plurimis exemplis doceri cupit, adeat vocem illam in Glossario Cangii. Porro quando hoc miraculum Vigiliis primum desierit, ignotum ait esse Sarnellus in Historia trium horum Martyrum pag. 88. Hoc certum tamen, viguisse illud etiam tum, cum anno 1525 Vigilias adiit Leander Alberti: sic enim testatur in Apulia Peucetia, paulo ante medium: Stillat ex iis (corporibus Martyrum nostrorum) continuo laticis genus, quod appellant mannam, sanctitatis scilicet argumentum. Idem profitetur Marianus Cavensis in alloquio ad collegium Canonicorum Vigiliensium, quod antiquo Officio, a se digesto & anno 1550 typis commisso, subjicit: Beatorum, inquit, martyrum Mauri pontificis, Pantaleonis & Sergii ossa conspexi divinum odorem spirantia, & cæleste manna guttis crystallinis distillantia. Id autem conspexisse illum triennio ante excusum Officium, manifeste patet ex ibidem sequentibus: Nec umquam post ullæ aliorum Sanctorum hoc in triennio visæ reliquiæ potuerunt animum meum ab illorum amore trahere &c. Quin idem quoque in Sanctis Neapolitanis parte 1, pag. 699 Paulus Regius de suo tempore asseverat, hoc est de anno 1592, quo opus illud iterum edidit.

g Supra scilicet in historia inventionis primæ cap. 1. num. 18.

h Regnavit Ferdinandus ab anno 1458 usque ad 1494, quando ei in solium Neapolitanum successit Alphonsus, filius.

i Cognomento Rangonus, Ord. Minorum, ab ipso Sixto IV purpura donatus anno 1477, die 10 Decembris. Unde sequitur, ut auctor noster hanc historiam ad eumdem Pontificem non statim perscripserit, cum res contigerat; sed serius toto saltem biennio & amplius. Obiit autem Gabriel plenus meritis Romæ 27 Septembris 1486. De hoc plura videri possunt apud Ciaconium ab Oldoino nostro recognitum tom. 3, col. 65 & seqq.

k Est hic sane, quod in Francini narratione merito desideres: cum refossa, dirutis altaribus, SS. Martyrum corpora dicantur; cur non additur, quo deinde modo, quo loco reposita sint? Neque enim verisimile est, ea diu tamquam neglecta mansisse & altaris proprii honore privata. Itaque quod hic deest, recte supplevit Sarnellus, ex eoque nos etiam supra in Commentario prævio.

* l. fanum,

* recursabat

* instigatore

* pro refrixit

* technis

* f. erroremque

* an. quæque circum, an circumquaque?

* imo vacuitas

* f. fuerit

* legsideum videtur ignorationem

* an. perfusi?

* Amandus habet ferentem

* lege reveritum

* legsideum prædixisse

* f. facturi

* lege alitur

DE SS. SEPTEM DORMIENTIBUS,
MAXIMIANO, MALCHO, MARTINIANO, DIONYSIO, JOANNE, SERAPIONE ET CONSTANTINO.
EPHESI IN ASIA MINORE.

ANNO CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Septem Dormientes Martyres Ephesi in Asia (SS.)
Maximianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Malchus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Martinianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Dionysius vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Joannes vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Serapion vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Constantinus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Horum Sanctorum distinctio ab aliis, numerus, & diversa nomina.

Paulus Warnefridus, diaconus Foro-Juliensis, libro 1 de Gestis Longobardorum cap. 4 de septem viris peregrinis, in Septemtrione dormientibus, ita meminit: Haud abs re esse arbitror paulisper narrandi ordinem postponere, [Septem dormientes in Germania Septemtrionali,] & quia adhuc stylus in Germania vertitur, miraculum, quod illic apud omnes celebre habetur, sed & quædam alia breviter intimare. In extremis Circium versus Germaniæ finibus, in ipso Oceani littore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri (incertum ex quo tempore) longo sopiti sopore quiescunt, ita illæsis non solum corporibus sed etiam vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem & barbaras nationes venerationi habeantur. Hi denique, quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur: e quibus dum enum quidam cupiditate stimulatus vellet exuere, mox ejus, ut dicitur, brachia aruerunt, pœnaque sua ceteros proterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. * ad quem eos profectum per tot tempora providentia divina conservet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illæ prædicatione salvandæ sunt. Per Germaniam hic intellige Septemtrionalem seu potius Norvegiam, in cujus terminis Cluverius lib. 3 Germaniæ antiquæ cap. 41 hunc locum collocat. Haud dubie Warnefridus in Italia ex Longobardis suis intellexerit hoc miraculum, cujus fidem penes primos narratores relinquimus.

[2] Olaus Magnus, archiepiscopus Upsalensis, in Historia gentium Septemtrionalium lib. 1 cap. 3, idem prodigium ex Paulo Diacono refert, [quæ nunc Norvegia vocatur,] & hac occasione de septem Dormientibus nostris, tamquam distinctis, ex Sigeberto Gemblacensi facit mentionem. Sed Antonius Possevinus junior, philosophus & medicus Mantuanus, hos septem Dormientes Septemtrionales cum Ephesinis videtur confudisse: nam in opere, quod Gonzaga inscripsit, pag. 3 & sequentibus nobilissimæ hujus familiæ originem ex ultimo Septemtrione in Italiam accersit, atque agens de Scandia, prima Gonzagarum patria, hæc ad rem nostram interserit: Nos calculum a temporibus Agimundi, qui Agionis filius erat, desumimus: Agimundus enim septem Dormientes invenisse traditur, qui, Decio imperante, subterraneo specu occlusi fuerant; at eorum detectio in annum salutis quadringentesimum quinquagesimum tertium incidit, tricesimo ferme Theodosii: quibus autem Scandiani peregrinati sunt, fuere ad Agimundum anni circiter quinquaginta. Vides, hic Possevinum dumtaxat meminisse de septem Dormientibus Ephesinis, quos sub Decio inclusos ac sub Theodosio inventos statuit, cum interim Warnefridus de suis asserat, incertum esse tempus, ex quo in Septemtrione dormierunt.

[3] [& Gallia] Gregorius Turonensis, aut quisquis est auctor epistolæ ad Sulpitium Bituricensem, nobis exhibet aliam historiam de septem Dormientibus, qui in Gallia apud Majus-monasterium quiescunt. Isti autem in ea historia vocantur Clemens, Primus, Lætus, Theodorus, Gaudens, Quiriacus, Innocentius, & dicuntur fuisse patrueles S. Martini Turonensis, ad quem ex patria sua discesserint, & post vitam in monasterio pie transactam omnes simul eodem tempore mirabiliter in Domino obdormierint. Ex hoc placido mortis genere & mira obdormitione communiter septem Dormientes appellati sunt, ut satis colligitur ex eorum Actis, quæ Ruinartius anno 1699 inter opera Gregorii Turonensis edidit, ubi hæc leguntur: Cum autem Communionem * accepissent de manu Aicardi abbatis, finita Missa, genibus flexis sani atque incolumes in oratione prostrati, viam universæ carnis ingressi sunt, ut beatus prædixerat Martinus, tam a dolore mortis extranei, quam a corruptione carnis fuerant alieni. Repleta est autem illico cella illa tanto odore, acsi multorum aromatum congeries ibi sparsa putaretur. Suscipiens autem eos non de morte, sed quasi de oratione abbas Aicardus una cum fratribus, non mortuos putabat, sed dormientes, cum facies eorum ut rosa ruberet, caro ut nix splendesceret. Quam ob rem per sedilia illos disposuit, sicuti soliti erant sedere in cella sua, posuitque eos ita, ut ab omnibus inspici possent, solis necessariis, quibus ab injuria irruentium defenderentur, inter eos & intrantes mediis repagulorum obicibus. Patebant etiam limina, ut omnes advenientes viderent Sanctorum facies, non sicut mortuorum, sed sicut dormientium; quia licet hominibus mortui essent, Deo tamen, qui omnia vivunt, dormiebant. Deinde auctor describit miracula, sepulcrum, aliaque quæ examinari poterunt ad diem XII Novembris, quo obierunt, & in Usuardo Bruxellensi referuntur. Unde nescio, cur Saussayus in suo Martyrologio Gallicano eosdem die XXVI Septembris retulerit.

[4] [distinguendi sunt a Dormientibus Ephesinis,] Cardinalis Baronius putavit, hos septem Dormientes Gallicos seu Turonenses esse eosdem cum præcedentibus septem Norvegicis, dum in notis ad Martyrologium Romanum die XXVII Julii ita scribit: Quid simile de aliis septem Dormientibus in Germania, scribit Paulus diaconus de Gestis Longobardorum lib. 1 cap. 3, quos illos esse putamus, de quibus Gregorius Turonensis epistolam scripsit ad Sulpitium episcopum Bituricensem, qua illorum recenset originem; quos tamen revera obiisse diem, expresse testatur, recitatque eorum nomina, quæ sunt ista: Clemens, Primus, Lætus, Theodorus, Gaudens, Cyriacus & Innocentius. At mihi propter immensam terrarum distantiam, nomina; gesta, aliaque Actorum & utriusque narrationis adjuncta hi septem Turonenses a Septemtrionalibus plane diversi videntur, ita ut satis mirari nequeam, qua ratione eminentissimus vir eos confundere potuerit. Adde quod Joannes Maanus de Dormientibus Gallicis (etsi Actis ipsorum non multum deferat) in sua Metropolitana ecclesia Turonensi pag. 18 ita testetur: Ceterum de septem Dormientibus, quorum exstat hodieque commune sepulcrum intra septa Majoris monasterii in crypta, cui cœnobiticum sacellum pro vestibulo est, fama refert, ad Martinum eos pervenisse cum altioris & excellentioris instituti proposito, & apud eum diversatos monasticum vitæ genus coluisse &c. Quidquid sit de hac historia, quæ ad diem XII Novembris operosius examinari poterit, certe septem Dormientes tum Germanici, tum Gallici, differunt a septem Dormientibus Ephesinis, de quibus hac die cum Usuardo & Martyrologio Romano agimus.

[5] Juxta communem opinionem in titulo ac alibi dixi, hos Martyres Ephesinos numero septem fuisse, [quos aliqui octo fuisse asserunt,] quamvis apud Assemanum tomo 1 Bibliothecæ Orientalis pag. 336 Dionysius Jacobitarum patriarcha in Syriaca horum Martyrum historia diserte octo enumeret; videlicet Maximilianum, Jamlichum, Martelum, Dionysium, Johannem, Serapionem, Eustadianum, Antoninum. Imo Jacobus Sarugensis, qui seculo V floruit, videtur etiam octo indicare, dum in Syriaca homilia de his Sanctis, post hunc Commentarium prævium exhibenda, num. 3 sic loquitur: Aperuit os suum filius hyparchi (nomen hyparchi non est hic proprium, ni fallor, sed appellativum, quo præfectus significatur) & septem sodales ejus. At quacumque ex causa iste præfecti filius forte aliis communiter non annumeretur, omnes scriptores Græci, Latini, Arabes, Æthiopes unanimi consensu septem Martyres Ephesinos dumtaxat recensent, ac ipsi etiam Syri in suo Officio ecclesiastico totidem celebrant.

[6] Nomina horum Martyrum apud diversas nationes diversimode exprimuntur: [& quorum nomina a variis scriptoribus] nam a Moscis in Menologio Slavo-Russico, quod paragrapho sequente citabimus, ita appellantur: Maximilianus, Dionysius, Amulichus, Martinus, Antoninus, Joannes, Marcellus. Apud Eutychium patriarcham Alexandrinum in Annalibus Arabicis, a Pocockio Latine redditis, tom. 1 pag. 388 hæc eorum sunt nomina: Maximianus, Amlichus, Dianus, Martimus, Dionysius, Antonius, Joannes. An hæc discrepantia ab amanuensium incuria, an a variorum idiomatum proprietate oriatur, non facile determinavero. Raderus noster in Aula sancta cap. 13 de hac nominum mutatione ita disserit: Nomina a Græcis non eduntur eadem, quæ in natalibus Martyrum Romanis: Latini enim Maximianum, Malchum, Martinianum, Dionysium, Joannem, Serapionem & Constantinum nominant. Græci in Menæis laudant Maximilianum, Exacustodianum, Jamblichum, Martinianum, Dionysium, Joannem, & Constantinum. Sed facile Maximilianus pro Maximiano vel contra potuit scribi; in Malchi locum Jamblichus succedit, in Serapionis Exacustodianus. Aliam inter ipsos Græcos eorumdem nominum transpositionem ac mutationem paragrapho sequente observo. Reliquæ minoris momenti differentiæ facile per decursum a studioso lectore notari poterunt.

[7] [diversimode referuntur.] Ab omnibus aliis prorsus discrepat scriptor Æthiops, a quo apud Jobum Ludolfum in annotationibus ad Calendarium Æthiopicum pag. 436 iidem septem Martyres ita nominantur: Arshaledes, Diomedes, Eugenius, Dimatheus, Bronatheus, Stephanus & Cyriacus. Suspicor, ab Æthiope illo indicari nomina, quæ Sancti isti ante susceptum baptismum fortasse habebant. Hoc saltem indicat anonymus auctor Græcus in Ms. bibliothecæ Mediceæ, cujus ecgraphum habemus, dum post initium Actorum de mutatis sex Martyrum nominibus ita scribit: Ἐν δὲ τῷ θείῳ λουτρῷ τοίασδε μετωνομίας ἐδέξαντο οἱ μακάριοι. Μαξιμιλιανὸς μὴν μετωνομάσθη Ἀχίλλιος; Δεμέτριος δὲ Ἰάμβλιχος, δὲ Ἐξακουστουδιανὸς Διομήδης, δὲ Ἀντωνῖνος Κυριακὸς, δὲ Μαρτῖνος Εὐγένιος, Διονύσιος δὲ τὴν τοῦ Στεφάνου κλῆσιν ἠνέγκατο. Id est. Beati in divino lavacro talem nominum mutationem acceperunt: Maximilianus quidem nominatus est Achillius; Demetrius autem Jamblichus, Exacustodianus Diomedes, Antoninus Cyriacus, Martinus Eugenius appellati sunt; Dionysius vero Stephani nomen obtinuit. Idem conjicio ex Bonino Mombritio, qui tom. 2 in Actis illorum Martyrum hæc refert: Fuerunt septem viri in palatio regis primi & nobiles, quorum nomina sunt: Achiledus, Diomedus, Eugenius, Stephanus, Probatius, Sambatus, & Cyriacus… Compuncti divinitus ad baptismi gratiam convolarunt, mutatisque nominibus, sacro fonte renati, appellati sunt Maximus, Malchus, Martinianus, Constantius, Dionysius, Johannes, Serapion. Quis hic nomina magis luxaverit, ignoro. Saltem Mombritianis aliquo modo similia leguntur in Ms. nostro Audomarensi, quod Gregorio Turonensi tribuitur, ut postmodum pluribus ostendemus.

[Annotata]

* al. Videris, Videtis,

* al. viaticum

§ II. Cultus ex ecclesiasticis variorum populorum monumentis.

[Hos sanctos celebrant Græci] Celebris est horum Martyrum memoria apud Græcos, qui IV Augusti & XXII Octobris festum illorum solenniter agunt. Typicon S. Sabæ duobus istis diebus eos sic breviter annuntiat: Τῶν ἁγίων ἑπτὰ παίδων τῶν ἐν Ἐφέσῳ. Sanctorum septem puerorum Ephesi. Menologium Græcum, quod jussu Basilii imperatoris seculo X collectum est, & cujus primum semestre in novissima Italiæ sacræ editione tomo 10 inter anecdota Ughelliana exstat, ibidem col. 280 ita habet: Eodem die (nescio quam ob causam hic XXIII Octobris referantur) commemoratio manifestationis sanctorum septem puerorum Ephesi factæ. Deinde subnectitur sequens Actorum compendium: Maximilianus, Jamblichus, Martianus, Dionysius, Joannes, Constantinus & Antoninus Ephesi Christianæ pietatis causa producti ad Decium imperatorem, cum tempus ad deliberandum petiissent, idque impetrassent, in montis cujusdam speluncam profugere, ibique somno se debere, obstruso * speluncæ aditu. Trecentesimo septuagesimo secundo post anno, (crassus iste anachronismus, pluribus communis, infra discutietur) Theodosio juniore imperatore, cum hæretici novas res in Ecclesia moliri perniciosissimo dogmate ausi essent, negando resurrectionem, eaque res imperatorem maxime solicitum haberet, Deus ut in omnium animis certam resurrectionis fidem confirmaret, aperta spelunca, dormientes excitavit: ex quibus Jamblichus, sumpto Decii nummo, descendit in urbem ad coëmendos cibos, ut qui jam dudum dormisset; cognitus est, deductusque ad episcopum, rem omnem, uti se habuerat, exposuit. Igitur cum testatam apud omnes resurrectionis fidem reliquissent, iterum mortui in speluncam illati sunt.

[9] Aliud Menologium, quod interprete Cardinale Sirleto Canisius tomo 2 Antiquæ lectionis a pag. 730 Latine edidit, [in Menologiis] die IV Augusti eosdem Sanctos ita memorat: Natalis sanctorum septem in urbe Epheso Dormientium, Maximiliani, Exacustodiani, Jamlici, Martiniani, Dionysii, Joannis & Constantini. At idem Menologus ad diem XXII Octobris, transpositis nonnihil nominibus, & substituto Antonino pro Joanne, illos non Dormientes, sed fratres appellat hoc modo: Eodem die natalis sanctorum fratrum in urbe Epheso, Maximiliani, Jamblichi, Martiniani, Dionysii, Antonini, Exacustodiani & Constantini. Menæa impressa his duobus diebus in sua annuntiatione habent eamdem nominum transpositionem ac mutationem, quas variationes mirum est in iisdem Fastis ecclesiasticis inveniri: sed utrobique Sanctos istos nomine παίδων, id est puerorum, non fratrum, compellant. Brevem eorumdem Martyrum annuntiationem, & Typico S. Sabæ fere similem, continent plura Græcorum Synaxaria, Horologia & alia id genus ecclesiastica monumenta, quæ hic singillatim recensere supervacaneum existimo.

[10] Eadem Menæa excusa post supradictam nominum transpositionem ac mutationem, [& Menæis,] rubris characteribus expressam, die IV Augusti adjungunt hos versiculos jambicos:

Τὸν ἑπτάριθμον τιμῶ χορὸν Μαρτύρων
Δείξαντα ἀνάστασιν νεκρῶν τῷ κόσμῳ.

Honoro septem Martyres, olim novam
Qui comprobarunt mortuis vitam fore.

Deinde additur sequens carmen hexametron, quod etiam in metricis Ephemeridibus Græco-Moscis, tomo 1 Maii nostri præfixis, ita legitur:

Τῇδε τετάρτῃ νεκροέγειρτοι ξύνθανον ἑπτά.

Evigilant quarta Septem, pariterque quiescunt.

Die autem XXII Octobris post memoratam annuntiationem sequuntur hi versiculi:

Παῖδες λιπόντες πρὸς μικρὸν μακροὺς ὕπνους,
Ὕπνωσαν αὖθις τὸν μετ᾽ εἰρήνης ὕπνον.

Longus reliquit somnus hos Pueros, brevi
Sed melior illos somnus in pace occupat.

Utroque die post versiculos narratur longa historia, quæ vulgaribus Actis non multum absimilis est.

[11] Haud dubie antiquus horum septem Dormientium cultus a Græcis transiit ad alias nationes: [& præter Moscos ac Æthiopes] nam Mosci in suo Menologio Slavo-Russico, quod nobilissimus baro Sparwenfeldius nobis Latine reddidit, die IV Augusti eos ita breviter commemorant: Sanctorum septem Juvenum Ephesinorum. Tunc die XXII Octobris de iisdem Sanctis sic fusius meminerunt: Item septem sanctorum Juvenum, qui Ephesi dormiebant annos CCCLXXII; mortui sunt autem anno CCCLXXVIII, quorum nomina sunt: Maximilianus, Dionysius, Amulichus, Martinus, Antoninus, Joannes, Marcellus. Martyrologus Moscus in signanda nimis diuturna trecentorum septuaginta duorum annorum dormitione errores aliorum cæce secutus est; sed nescio, quid sibi velit, dum illos Juvenes anno trecentesimo septuagesimo octavo mortuos esse asserit. An id de prima, an de secunda morte intelligit? At neutri convenire potest, ut postea patebit. Æthiopes & Coptitæ brevem horum Martyrum annuntiationem in suo Kalendario diversis diebus repetunt, cujus repetitionis causam non addunt, ut in Commentario Jobi Ludolfi ad Historiam Æthiopicam pag. 436 videri potest. Porro qualis historia de his sanctis Dormientibus apud Æthiopas tradatur, alia occasione infra indicabimus.

[12] [Syri Maronitæ] Syri Maronitæ die VII Martii eosdem Sanctos solenni Officio celebrant, ut patet ex codice Syriaco, qui in Romana Maronitarum bibliotheca conservatur. Noster Petrus Benedetti, infra pluribus laudandus, præter alia magnam hujus Officii partem, a se Latine redditam, humanissime ad me Roma transmisit, ex quo unum alterumve hymnum excerpam. Itaque hymnus ad Vesperas ita canitur: Audite sapientes cum magna caritate septem Martyrum triumphos. Martio mense propter amorem Filii Dei coronati fuerunt. Condemnavit eos Ducus, impius idolorum cultor, quia mutis simulacris non immolaverunt, quando vidit eos confidere in Salvatore, qui est in cælis. Isti nempe fuerunt, qui ex Epheso egressi & seculum omniaque in eo contenta uno affectu unaque mente deserentes ad montis fastigium ascenderunt & elevati sunt. Absconditam Spiritus sancti armaturam septem Martyres inclyti induerunt. Viderunt Ducum idololatram, quod ad necem eorum se accinxisset; sicut aquilæ ad cacumen montis evolarunt, & spelæum ingressi sese abdiderunt. Hodie Ecclesia ejusque filii lætantur, atque in eorum festo canunt laudem. Inclinaverunt capita sua super montis fastigium, suumque Dominum cum ingenti gaudio adoraverunt. Dici non potest durum judicium, quod electi septem Martyres sustinierunt a judice Duco maledicto, imperatore idololatra, operario erroris. Ex Epheso Beati exierunt & errorem tunc opibus florentem reliquerunt. Ascenderunt Beati & in speluncam ingressi a persecutoribus sese texerunt. Abiit ætas Duci idololatræ, & universa idololatria cessavit. Ecclesiæ patuerunt & sacræ ædes insonuerunt, velut tonitrua, atque idololatræ desierunt atque imperium eorum. Voluit Dominus noster simplices Agnos e somno excitare. Extemplo surrexerunt Beati, & vocis laudes canere cœperunt. Lætata est Ecclesia, in qua memoriæ eorum perpetuo traducuntur.

[13] [in Officio ecclesiastico] Alter hymnus ad Primam sic sonat: Fratres, cantemus canticum novum in die commemorationis Filiorum lucis. Septem Martyres admiror, eorum triumphos dicturus. Elegit eos Rex regum, ut Martyres fierent Unigeniti. Descendit cogitatio eorum in amorem Filii, & in mentibus suis inflammati fuerunt. Tunc Ducus, idololatra maledictus, ira incensus est adversus Sanctos, fecitque festum mutis simulacris, sicut a satana didicerat. Invitavit septem Martyres, ut immundis dæmonibus immolarent; illi vero paraverunt mentes suas, ut fierent hostiæ Regi regum. Decorum fuit Agnis simplicibus, cum ab idololatria persecutionem paterentur. Benedictus chorus septem Martyrum cum satana iniit prælium. Deum vere dilexerunt, & pro illo persecutionem patiebantur. Ex Epheso Beati egressi, montis cacumen subiere, seipsos elevantes. Irrugiit iniquus adversus Sanctos, sicut leo sitiens lanienam. Cuneus benedictus septem Martyrum de manibus ejus evasit: intrarunt in antrum, atque in eo sese absconderunt a minis Duci profani. Evolavere animæ eorum celeriter ad excelsum supra apud spirituales. Prætermitto alia ad historiam spectantia, quæ ex odis istius Officii excerpta fuerant, quia infra satis sæpe recurrent. Interim cum P. Benedetto suspicor, illos Sanctos a Syris Melchitis die 1 Septembris coli: nam in codice Arabico, qui in Romano Maronitarum collegio exstat, post eorum Acta Benedettus legerat, horum Martyrum obitum Kalendis Ailul, hoc est Septembris contigisse.

[14] Notitia horum septem Dormientium videtur primum seculo VI ex Oriente ad Occidentem pervenisse: [ac Latini in Martyrologiis,] id enim Gregorius Turonensis lib. 1 De gloria Martyrum cap. 95 satis indicat, dum in fine dicit, sese pleniora eorum Acta, Syro quodam interpretante, in Latinum transtulisse. Ceterum inter Martyrologos Latinos primus Ado, quod sciam, die XXVII Junii memoriam Sanctorum nostrorum sic breviter annuntiat: Ipso die gesta septem Dormientium. Genuinus Usuardi textus die XXVII mensis sequentis tria ipsorum nomina & certaminis aut venerationis locum ita exprimit: Apud Ephesum, natalis sanctorum Maximiani, Malchi, Martiniani, & altorum quatuor, quorum gesta habentur. Rabanus & Notkerus in assignando cultus die Adonem secuti, nomina omnium expresserunt, & forte ex Gregorio Turonensi Acta eorum in compendium redegerunt. Non censeo necessarium, hic alios recentiorum Martyrologorum textus accumulare, cum ex hactenus dictis de antiquo istorum Sanctorum cultu satis constet. Quod autem ad annuum festivitatis diem attinet, is apud varias gentes ac inter ipsos Latinos diversus est. Petrus Equilinus in Catalogo lib. 7, cap. 51 post historiam Actorum, de annuo cultus die sic scribit: Dormierunt ergo sancti Martyres prima dormitione VI Kalendas Augusti; surrexerunt vero III Idus ipsius mensis, quo die festum ipsorum solenniter recolitur, anno Domini CCCCXLVIII. Quiscumque ex his sit verus dies, nos in eo assignando sequimur Martyrologium Romanum, quod XXVII Julii sic habet: Ephesi natalis sanctorum septem Dormientium, Maximiani, Malchi, Martiniani, Dionysii, Joannis, Serapionis, & Constantini.

[15] Memorati septem Martyres in variis Occidentis dœcesibus Officio ecclesiastico honorantur, ut patet ex quibusdam Missalibus ac Breviariis, [Missalibus atque Breviariis.] quorum hic unum alterumve protulisse sufficiet. Imprimis Missale Rothomagense, jussu archiepiscopi & Cardinalis Borbonii anno 1585 editum, post Officium trium Lectionum in Missa præscribit sequentem Collectam: Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut populus tuus ad plenæ devotionis affectum, beatorum Martyrum tuorum Malchi, Maximiani, Martiniani, Dionysii, Johannis, Serapionis & Constantini natalitiis præparetur, & eorum patrocinio promerente, plene capiat securitatis augmentum. Per Dominum nostrum &c. In antiquo Breviario Tornacensi recitabatur oratio de communi Martyrum, Deus qui nos concedis &c. Breviarium vero Sarisburiense in Anglia, quod anno 1499 Lovanii impressum est, tribus Lectionibus propriis præmittit hanc Collectam: Deus, qui gloriosos resurrectionis æternæ præcones septem Dormientes magnifice coronasti, præsta, quæsumus, ut eorum precibus resurrectionem sanctam, quæ in eis mirabiliter præostensa est, consequamur. Per &c. Quidquid sit de hujus resurrectionis veritate, de qua postmodum pluribus; cum Baronio in notis ad Martyrologium Romanum hac die confidenter dico, tam Latinos quam Græcos religiose ac pie colere ac celebrare horum Sanctorum anniversariam solennitatem, cum gravia passi sint temporibus Decii, atque revera in Domino obdormierint. Etiamsi hactenus dicta ad cultum eorum stabiliendum sufficiant, tamen eumdem ex posthuma illorum gloria aliisque monumentis jam confirmabo.

[Annotata]

* lege obstructo

§ III. Posthuma horum Martyrum gloria, mira de iis visio, & miraculum patrocinio illorum patratum.

[De Sanctis illis, quorum corpora diu Ephesi superfuerunt,] Vix dubito, quin olim in Oriente plures Sanctis nostris dedicatæ fuerint ecclesiæ, quæ jam temporum injuria & Turcarum tyrannide perierunt. Franciscus Richardus, Societatis nostræ inter Græcos missionarius, testatur, se in insula Sant-Ereni, quæ in mari Ægœo sita est, sacellum hisce Sanctis exstructum vidisse. Circa littus maris versus Aponomeriam, ait in Historia Gallica ejusdem insulæ cap. 3, cernitur sacellum ad honorem septem Dormientium ædificatum, quod vulgo ἐκκλησία τῶν ἑπτὰ παίδων vocatur. Pleraque Acta nostra in fine meminerunt de templo, quod Theodosius junior circa urbem Ephesinam supra corpora horum Martyrum exstrui jussit, & cujus rudera etiamnum spectantur, ut Cornelius le Brun, Jacobus Spon, aliique testes oculati in hodœporicis suis affirmant. Oportet sacra eorum corpora etiamnum eo loco quiescere, si vera prædixerit Rabanus, qui ad diem XXVII Junii in Martyrologio suo synopsin Actorum concludit his verbis: Sed veritate agnita, adveniente Marino episcopo Ephesiorum, liberati sunt de manibus violentorum, & Theodosio imperatori præsentati ob testimonium resurrectionis futuræ, iterum redibant in locum pristinum, ubi requiescent usque ad diem universalis judicii. Si Rabanus velit, corpora eorum usque ad extremum judicii diem eo ipso loco conservanda esse, quantum prophetiæ ejus deferendum sit, ignoro. Attamen ultra medium seculi VI corpora eorum ibi adhuc superfuisse patet ex Gregorio Turonensi, qui lib. 1 De gloria Martyrum cap. 95 de illis ita scribit: Viri autem usque hodie palliolis sericis aut carbasinis cooperti, in ipso loco requiescunt. Seculo VIII sacras eorum reliquias peregrinis ibidem ostendi consuevisse colligo ex Actis S. Willibaldi, a sanctimoniali synchrona conscriptis, quæ ad diem VII Julii dedimus, ubi tomo 2 istius mensis pag. 504 hæc leguntur: Inde navigantes in Asiam ad urbem Ephesum, secus mare unum milliarium; & inde ambulaverunt in illum locum, ubi septem Dormientes requiescunt. Quinimo eadem Sanctorum corpora adhuc seculo XI circa Ephesum quievisse, eruitur ex Vita S. Eduardi, regis & confessoris, quæ inter decem scriptores Anglicanæ historiæ anno 1652 Londini edita est, & ex qua miram sancti regis visionem de his septem Dormientibus hic transcribam.

[17] [sanctus Eduardus, Angliæ rex,] Beatus Ailredus vel Ealredus, Rievallensis in Anglia abbas, qui circa medium seculi XII floruit, & cujus Acta ad diem XII Januarii a Bollando illustrata sunt, scripsit Vitam & miracula S. Eduardi, atque in jam citata editione Londinensi inter alia ejus gesta col. 395 & 396 refert sequens prodigium: Non satis admirari possum, quænam fuerit causa, quod eo tempore, quo cultu regio clarior, quo procerum circumfusus comitatu severior, quo lautioribus epulis intuentium æstimatione videbatur effusior, abundantiorem spiritualium revelationum gratiam meruerit; sed nimirum homo in facie, Deus autem videt in corde. Portabat certe gladium, sed pro officio: utebatur regalibus, sed pro sacramento: multo stipatus milite incedebat, sed pro necessitate: sublimis in convivio residebat, sed pro consuetudine. Felix, qui iis omnibus sic usus est, ut non sit abusus, corpus tradens terrenis, & cælestibus spiritum miscens. Hinc [est] quod in die dominicæ Resurrectionis imperiali stola circumdatus, cum dextram sceptrum, caput ornaret corona, jam cælestis agni carnibus saginatus regiam accessit ad mensam, spiritualibus magis quam carnalibus epulis reficiendus. Timens enim, ut arbitror, ne forte mensa fertilior, cultus festivior, pompa splendidior animum cælo intentum, sibi vel modicum inclinaret, arctius solito se collegit ad se, & ponens præ oculis Deum, omnia hæc terrena arbitrabatur ut stercora, cum subito vultus ei plus solito serenabatur, interiorque lætitia labia solvebat in risum, rursumque, solita gravitate resumpta, obscuriorem faciem præferebat. Mirabantur qui adstabant & qui residebant, & licet ex iis, quæ acciderant, secretum aliquid regi divinitus revelatum nequaquam ambigerent, nemo tamen audebat eum interrogare, quid accidisset.

[18] Finito tandem convivio mensisque sublatis, rex beatissimus thalamum ingreditur, [miram habuit revelationem,] regium dispositurus ornatum. Secutus eum comes Haroldus, accitoque uno episcoporum & abbatum uno, simul regem super hoc sermone conveniunt. Tunc ille; Beatus, inquit, cujus est nomen Domini spes ejus & non respexit in vanitates & infanias falsas: quantum enim se quisque vanis subtraxerit, tantum veris arctius inhærebit. Ecce quidem ego inter fœcundos calices & pinguia fercula ac radiantis metalli splendorem recordatus sum domini Dei mei & effudi in me animam meam, dilatatoque sinu mentis, oculus interior speciali perfusus lumine, radios usque Ephesiorum civitatem mira celeritate porrexit, & usque in montem Celion progressus sanctorum septem Dormientium, quiescentium in spelunca, proprietatem vultuum, membrorum quantitatem, qualitatem vestium expressione manifestissima contemplatus est. Hæc dum, interiorem risu significante lætitiam, luminoso corde conspicerem, subito, me cernente, a latere dextro, super quod multis quieverant annis, in sinistrum se latus virtute vertentes divina, dirum mortalibus omen hac laterum mutatione suorum signarunt. Exhinc enim, ut in Euangelio scriptum est, “Surget gens contra gentem, & regnum adversus regnum, & erunt pestilentiæ & fames, & terræ motus magni erunt per loca”. His quippe septuaginta annis (tantum enim temporis in sinistro latere repausabunt) visitabit Dominus iniquitatem plebis suæ, tradens eos in manus gentium, ut dominentur eorum, qui oderunt eos. Inimici namque nominis Christi in Christianos insurgent, servi dominis rebellabunt, reges insidiabuntur regibus, & principibus principes, & in omnibus terris ultor injuriæ Christi mucro desæviet.

[19] Obstupuerunt omnes, qui audiebant verbum, & quia extra orbem positi de septem Dormientibus nihil audierant, inquirentibus, [ex qua futura mala vere prædixit,] qui essent & unde, rex vitam illorum & nomina & passionem & dormitionis modum exposuit. Quibus auditis, inito consilio, ut fidem posteris facerent, ad explorandam sermonis veritatem dux militem, episcopus clericum, abbas monachum cum regis epistola ad imperatorem Constantinopolitanum dirigendos putant: qui ubi ad urbem regiam pervenerunt, ab imperatore honorabiliter suscepti sunt. Lectis autem litteris, exultavit in gaudio spiritus ejus, & thesauros Græciæ, Anglis divinitus revelatos, plurimum gratulabatur. Mittuntur Ephesum, & ex imperatoris mandato, episcopus cum clero & populo præcedunt legatos, introductisque cum aromatibus in speluncam, Sanctorum corpora, facies, & vestes, & ipsos in latere sinistro repausantes ostendit. Et, ecce, timor magnus irruit super eos, videntes omnia signa in Martyribus in Græcia, quæ rex sanctus in Anglia, Dei spiritu docente, didicerat. Facta itaque oratione, oblatisque muneribus, cum summa prosperitate repatriant, Græcis exultantibus in iis, quæ audierant & viderant, sicut dictum est ad illos, nuntiis tam Anglorum regi, quam plebi inauditum miraculum & fidei certum reportantibus argumentum.

[20] [ut varii scriptores testantur.] Regem non fefellit oraculum, quoniam, ipso ad regnum cæleste translato, cuncta terrarum regna commota sunt. Syria paganis subjecta, destructa monasteria, dirutæ a fundamentis ecclesiæ, plena funeribus omnia, morte principum Græcorum, Romanorum, Francorum, Anglorum, & regna cetera perturbata. Liquet igitur, regem sanctissimum, spiritu prophetiæ gratia ampliore ditatum, cui uno eodemque tempore & patuere præterita, nec latuere præsentia, futura quoque nihilominus revelantur. Guilielmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis regum Anglorum cap. 13 hanc mirum S. Eduardi visionem etiam narrat, & memoratam sancti regis prophetiam impletam esse distinctius probat his verbis: Nec moram festinatio malorum fecit, quin Agareni & Arabes & Turci, alienæ scilicet a Christo gentes, Syriam & Lyciam & Minorem Asiam omnino, & Majoris multas urbes, inter quas & Ephesum, ipsam etiam Hierosolymam depopulati super Christianos invaderent. Tunc etiam mortuo Manichete, Constantinopolitano imperatore, Diogenes & Michaëlius ac Bucinatius & Alexius vicissim se de imperio præcipitarunt, quorum ultimus usque ad nostra tempora durans, Johannem filium reliquit heredem. Ranulphus Higdenus, qui inter alios quindecim Anglicæ historiæ scriptores a Thoma Gale anno 1691 Oxoniæ typis vulgatus est, lib. 6 sui Polychronici in citata editione pag. 283 eamdem historiam in compendium redegit, & imperatorem Constantinopolitanum illius temporis Nicetam appellans, de impleta S. Eduardi prophetia sic breviter scribit: Et cito post insurrexerunt Saraceni & Turchi, Syriam, Minorem Asiam & Jerusalem occupantes, & mortuus est cito post imperator Henricus tertius, & rex Francorum Henricus potionatus obiit, & stella cometes VIII Kalend. Maii quasi per totum mundum septem continuis diebus apparuit. Quidquid sit de hac prodigiosa historia, quam miror ab Alfordo nostro in Annalibus ecclesiasticis Britanniæ prætermissam fuisse, nos ejus fidem penes jam laudatos auctores relinquimus.

[21] Hisce subjungo miraculum, quod Reinerus monachus, qui seculo XII in Leodiensi S. Laurentii cœnobio floruit, [Reinerus monachus Leodiensis] patrocinio sanctorum septem Dormientium sibi contigisse apud Bernardum Pezium in Thesauro Anecdotorum novissimo tom. 4, part. 3, col. 38 & 39 ita scribit: Jam pelli meæ, consumptis carnibus, adhæserat os meum; jam secundum Prophetam fecerat Dominus vetustam pellem meam & carnem meam, contriverat ossa mea. Cibi defecerat omnino appetitus, succique inopes venæ somno illapsum negabant. Ad Deum ergo stillabat oculus animæ meæ, quia in me transibant iræ ejus, & terrores ejus conturbabant me: quippe & suis anima lacrymis rigatur, & confractione resoluta, inedicibilique sensu quodam affecta, tenerrimo ploratu, fortissimo gemitu ipsa Spiritus paracliti viscera movet, mereturque consolationem. Accessit ad visitandum aliquis fratrum, qui dictaret, ut nomina sanctorum septem Dormientium in schedula scribi facerem capitique circumligarem: hoc nempe remedio piæ fidei ægrotantibus dormiendi nonnumquam restitui facultatem. Adhibui fidem, feci ut injunxerat, & aure jam quodammodo audiebam interiori: Fides tua te salvum faciet. Repente etenim per mentis excessum in quadam me vidi esse regia, quam lux inæstimabilis, odor incredibilis perfunderet: quippe cum lucerna ejus, gloria ejus, exultatio ejus, illa veræ, illa unice desiderabilis, beatæ & adorandæ esset Trinitatis majestas. Sed enim os intemperans atque procax frenandum est, ne meas infelix nimium gravem miserias. Hoc in gratiarum actionem dixisse solum sufficiat, quod inter choros purpuratorum atque albatorum, qui aderant, Sanctos agnoverim illos, aureis gloriose coronis & ostro rubente insignitos. Illic nova, dulcissima illic cantica resonabant, & responsorium illud organa modulabantur angelica: “Isti sunt Sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt & in sanguine Agni laverunt stolas suas”.

[22] Ad me autem reversus attonitos circumferebam oculos, [intercessione septem Dormientium sanitatem miro modo recuperat.] pene ignarus, ubi essem. Interim frater familiaris lectulo assidebat, qui dum magnopere quæreret, cur ita circumspectarem, quoniam probatæ confidentia debetur amicitiæ, retuli visionem, quam non fuisse frivolam mox expertus sum. Sic membra languore debilitata, sic dolore tamquam vinculis adstricta erant, quod per septem dies nec surgere nec stare nisi alieno potuissem adminiculo. Verum de aspectu fortis illius, misericordis illius, qui in sanguine testamenti sui emisit vinctos suos de lacu, in quo non est aqua, ita solutus, ita confortatus sum, quatenus sine quovis sustentamine tunc surgerem, cum prædicto fratre oratorium peterem, toto gratias perfunderem affectu. Ita dein sospitate redintegratus sum, sanctisque Dormientibus septem exile quidem & omnino impar, sed præcordiale tamen laudis atque gratiarum actionis munus obtuli, videlicet compositam de ipsis melodiam. At vero si quis gravabitur, si quis jactantiæ deputabit, quod talia scribam, num interdicere volet, ne miser miserationum Domini recordetur? Simplicem piamque intentionem nemo benovolus accusat. Secretum quidem regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. Ceterum mentis est timoratæ non alta sapere, sed humilibus consentire, siquidem piis supernæ revelationes non vitii, sed virtutis instrumenta sunt. Quid vero impiis, ut Balaam, ut Nabugodonozor divina prosit vidisse? Lippientes sol confundit oculos. Deum non sancta visio, sed sancta meretur actio.

§ IV. Varia Actorum compendia exhibentur.

[Gregorius Turonensis] Primus inter Latinos, ni fallor, Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 95 historiam horum Sanctorum ita breviter narrat: Septem vero germanorum, qui apud Ephesum requiescunt, hæc est ratio. Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in Christianos ageretur, septem Viri comprehensi sunt, & ducti coram principe. Horum nomina hæc sunt: Maximianus, Malchus, Martinianus, Constantinus, Dionysius, Joannes, Serapion; qui diversis verbis tentati, ut cederent, nequaquam adquieverunt. Imperator vero pro elegantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget. At illi in unam se speluncam concludunt, ibique per multos dies habitaverunt. Egrediebatur tamen unus ex eis, & comparabat victus & quæ necessaria erant, exhibebat. Revertente autem imperatore in eamdem civitatem, isti petierunt ad Dominum, ut eos ab hoc periculo dignaretur eruere, factaque oratione, prostrati solo obdormierunt. Cumque imperator didicisset, eos in hoc antro morari, nutu Dei jussit os speluncæ magnis lapidibus oppilari, dicens: Ibi intereant, qui diis nostris immolare noluerunt. Quod dum ageretur, quidam Christianus in tabula plumbea nomina & martyrium eorum scribens, clam in aditu cavernæ, priusquam oppilaretur, inclusit.

[24] [compendium Actorum] Post multorum vero annorum curricula, cum data ecclesiis pace, Theodosius Christianus obtinuisset imperium, surrexit hæresis immunda Sadducæorum, qui negant resurrectionem futuram. Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secus montem ipsum facere destinat, ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa, ignarus, quæ agerentur introrsum, patefecit ingressum ejus; non tamen cognovit arcanum, quod habebatur intrinsecus. Dominus autem immisit septem Viris spiritum vitæ, & surrexerunt, putantesque quod una tantum nocte dormissent miserunt puerum unum ex se, qui cibos emeret. Cumque veniens super portam civitatis vidisset crucis gloriosæ signaculum, audissetque per Christi nomen jurare populum, obstupuit, prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore comprehenditur, dicente sibi: Quia absconditos antiquitus thesauros reperisti. At ille negans deducitur ad episcopum ac judicem civitatis. Cumque ab his argueretur, compellente necessitate, absconditum mysterium revelavit, & deduxit eos ad speluncam, in qua Viri erant.

[25] Cumque ingrederetur episcopus, invenit tabulam plumbeam, in qua omnia, quæ pertulerant, [conscripsit,] habebantur scripta: locutusque cum eis, nuntiaverunt hoc cursu rapido imperatori Theodosio. At ille veniens adoravit eos pronus in terra, qui tali colloquio cum eodem usi sunt principe: “Surrexit, gloriose auguste, hæresis, quæ populum Christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant, non fieri resurrectionem mortuorum. Ergo ut scias, quia omnes juxta apostolum Paulum repræsentandi erimus ante tribunal Christi, idcirco jussit nos Dominus suscitari, & tibi ista loqui. Vide ergo, ne seducaris & excludaris a regno Dei”. Hæc audiens Theodosius imperator glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum. Viri autem iterum prostrati in terram obdormierunt: quibus cum Theodosius imperator sepulcra ex auro fabricare vellet, per visum prohibitus est, ne faceret. Viri autem usque hodie palliolis sericis aut carbasinis cooperti in ipso loco requiescunt; quod Passio eorum, quam, Syro quodam interpretante, in Latinum transtulimus, plenius pandit. Ex his ultimis verbis colligo, Gregorium Turonensem longiora horum Sanctorum Acta conscripsisse, de quibus postmodum nonnulla monebo. Prætermitto hic Vincentium Bellovacensem lib. 20 Speculi historialis cap. 32, Petrum Equilinum in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 51, aliosque recentiores Latinos, qui de iisdem sanctis Dormientibus meminerunt.

[26] Photius Constantinopolitanus seculo IX vidit alia eorumdem Sanctorum Acta, [quale etiam Photius Constantinopolitanus,] quæ in sua Bibliotheca cod. 253 ita contraxit: Legi e martyrio septem Puerorum, unde hæc summatim descripta: Martyrium septem puerorum, Maximiliani, Jamblichi, Martimi, Dionysii, Exacustodiani, Antonini & Joannis. Hos septem patritios & cognitos quod Christianam pietatem amplecterentur & amplificarent, ductos esse a Decio tyranno, imperium Romanum Dei contemptu tyrannide commutante; ductos autem egregiam confessionem edidisse. Imperatorem cum alio traherent negotia, securitate inventa, in speluncam in monte juxta Ephesum fugisse, & servitum ipsis in iis, quæ corporalis necessitas postularet, ab uno eorum, qui Jamblichus fuisse perhibetur. Paulo post imperator, fuga & loco, ubi essent, & vivendi ratione explorata, ira plenus obstrui speluncæ os jussit, ut fame Martyres enecarentur.

[27] Deinde post annos septuaginta duos & trecentos, [paululum ab aliis diversum,] Theodosio a tertia usque progenie regalem dignitatem suscipiente & administrante, Maro autem Ephesi præsule (o novum & naturæ inusitatum spectaculum!) apparuerunt Victores Christi egregii illi Martyres, vita recuperata, ad quos accedentes imperator & episcopus (illum enim, qui longius aberat, ad mirandum illud spectaculum etiam vocabat) cum quibus & alii multi acciderunt ad genua eorum, precibusque & benedictione eorum digni habiti sunt. Assedit illis imperator & archiepiscopus, & mutuo colloquio habito, quæ Martyribus accidissent, confirmata sunt, certaque reddita: in conspectu enim cæsaris & præsentium in ipso iterum antro, in quo jacuerant, simul quieverunt, ut omnibus eorum mors clare patuerit, & incognita prius ipsorum ex hac vita communi migratio. Octavum & trigesimum annum tunc Theodosius regnarat, quando hoc maximum miraculum orbi ostensum voluit Deus.

[28] Exigebat tum ea tempestas tale prodigium. Theodorus quidam (utinam ita non fuisset) episcopus Ægeorum erat. [suæ Bibliothecæ inseruit.] Hic, nescio qua ratione, luto infidelitatis absorptus, graveolentes evomuit voces, mortuorum resurrectionem negans, & multos cum suis sectariis eodem errore involvens. Hoc miraculo clarum resurrectionis testimonium in omnem terram divulgante, ipsi & quicumque gentiles reliqui erant, partim rubore confusi obmutuerunt, partim certam firmamque resurrectionis spem conceperunt. Modus vero, quo spelunca aperta est, hic est: Adolius, ad quem tunc mons ille pertinebat, in quo spelunca excisa erat, pecorum stabulum servos coëgit exstruere, resque intra biduum confecta est, domusque ædificata, translatis lapidibus, qui os speluncæ obstruxerant & munierant, sicque aperta spelunca est. Martyres illic jacebant, inaudito Dei judicio redivivi, emittunt Jamblichum, qui solitus erat olim ipsis ministrare, cibos emptum atque allatum: qui ingressus urbem Ephesum comprehenditur ob eos, quos proferebat, nummos, tamquam thesaurum antiquum eruisset: exindeque Martyrum miraculum ad omnium aures penetravit ac veluti res miranda proposita fuit. Postea Simeon Metaphrastes, aut quisquis longiorum Actorum est scriptor, eamdem historiam pluribus episodiis exornavit, ut post hunc Commentarium prævium licebit videre.

[29] [Eadem historia nota fuit Mahometi, aliisque scriptoribus Arabicis,] Verissime hic in fine dicit Photius, istud Martyrum miraculum ad omnium aures pervenisse: nam jam a seculo VII apud Arabes ita pervulgatum fuit, ut ipse impius Mahometes illud fabuloso suo Alcorano inseruerit, ejusque interpretes eamdem historiam insulsis fabulis contaminarint. Hæc me docuit Renaudotius, qui in historia patriarcharum Alexandrinorum, anno 1713 Parisiis edita, occasione Dionysii patriarchæ pag. 38 & 39 sic scribit: Septem Dormientium historia Dionysii quoque tempori assignatur (is anno 248 Alexandrinam cathedram ascendit) quam non modo Arabes Christiani, sed Muhamedani credunt, & miris coloribus exornant. Eam absque ullo insigni discrimine circumstantiarum referunt Eutychius, Elmacinus, Abulfaragius, Makrizius, Chronicon. Omnes tandem eos sub Decio passos asserunt etiam Muhamedani, atque inter eos auctor compendii Persicæ historiæ universalis, cui titulus Mogemal Toüarich, ut alii multi, atque præter alios celeberrimus Emir-condus, & ejus epitomator Cond-Emirus. Nec mirum, cum ipse Muhamed impostor eam historiam, qualis in ore vulgi circumferebatur, Alcorano inseruerit: in eo enim caput, quod vocatur SPELUNCÆ, de illa est; unde vocat eos Ashab Elkehaf, eos qui in spelunca delituerunt. Legenti illas ineptias statim apparet, eas ex variis, quæ seculo VII circumferebantur, fabulis, non ex ullo auctore idoneo, descriptas esse. Neque illis contenti Muhamedani, alias adjecerunt: nam canem comitem adjiciunt, qui in hominem mutatus fuerit, de quo multa poëtis dicta: nam hæc ἄπιστα mirum in modum eos afficiunt. Cum vero ipse impostor & de Dormientium numero, & de tempore, quo in spelunca dormierunt, dubitet, multo magis commentatores. Illorum non postremus Hucein, qui Persicam paraphrasin satis accuratam scripsit, rem gestam tradit sub Deciano, hoc est Decio imperatore, Martyres illos Epheso oriundos ex præcipua nobilitate: montem, in quem se receperunt, Betahalos vocat, ut alii Chaos; quæ utraque vox est nihili.

[30] [inter quos Eutychius,] Ex his Arabibus juverit audire Eutychium, patriarcham Alexandrinum, in Annalibus Arabicis, quos Eduardus Pocockius Latine interpretatus est, & Oxoniæ anno 1658 Arabico-Latine imprimi curavit. Is igitur ante medium seculi X eamdem historiam, additis ac mutatis quibusdam circumstantiis, in jam citata editione tom. 1, pag. 388 ita refert: A Decio isto persecutionem gravem malaque magna passi sunt Christiani, dum ex iis innumeros interfecerit. … Decius etiam imperator assumptos e magnatum Ephesi filiis pueros septem, ipsos rei vestiariæ suæ præfecit, quorum nomina sunt: Maximianus, Amlichus, Dianus, Martimus, Dionysius, Antonius, Joannes. Septem isti Juvenes cum idola non colerent, notum factum est hoc regi per delatores. Quare iratus ipse illos in carcerem conjici jussit: deinde ad exercitum profectus, illos, donec reverteretur, dimisit. Imperatore ergo [ex] urbe profecto, omnibus, quæ habebant, in eleemosynam distributis, ad montem magnum, Chaos appellatum, ad partem Ephesi Orientalem profecti, in specu quodam magno, qui in ipso fuit, se abdiderunt: unde unus aliquis ex ipsis quotidie urbem personatus ingrediebatur, ut, quid de ipsis dicerent homines, audiret, victuque ipsis comparato, reversus illis indicaret. Reverso igitur imperatori ac de ipsis roganti cum nuntiatum esset, fuisse ipsos in monte in spelunca, jussit ipse obstrui speluncæ aditum, ut ibi morerentur. Deus autem septem Juvenibus istis somnum immisit, quo instar mortuorum dormierunt. Quidam vero ex ipsius præfectis, sumpta lamina plumbea, historiam ipsorum, & quid ipsis cum imperatore Decio contigisset, inscripsit, quam deinde arcæ æreæ inclusit; qua in specu relicta, januam ipsius obstruxit.

[31] Deinde eodem tom. 1, pag. 531 resuscitationem ipsorum ita exponit: [patriarcha Alexandrinus] Porro anno imperii Theodosii magni octavo apparuerunt Pueri illi, qui a Dacio rege fuga se proripientes in spelunca in urbe Epheso delituerant: idque quod longo temporis intervallo cum pastores inter transeundum lateres, quibus speluncæ aditus obstructus fuerat, loco movere soliti essent, facta esset instar ostii apertus. Experrecti ergo Pueri, se unam tantum noctem dormivisse putantes, socio suo, qui cibum ipsis emere solebat; Profectus, inquiunt, cibum nobis compara, & quid agat imperator Dacius, inquire. Ille ad portam speluncæ egressus, ubi ædificii ibi constructi ruinas cerneret, quid hoc esset, ignoravit. Surgens tamen profectus est, usque dum ad urbis Ephesi portam pervenisset, supra quam crucem magnam collocatam conspicatus, hoc etiam apud se improbans; Me, inquit, dormire puto. Oculos ergo tergere cœpit ac dextrorsum ac sinistrorsum circumspicere, num aliquid sibi notum videre posset; quale cum nihil cerneret, confusus substitit, hæc apud se animo reputans: Forsitan a via aberravi, vel forsitan non est urbs ista Ephesus. Urbem vero ingressus, nummum, quem habuit, pistori tradidit, quo panem emeret. Pistor virum habitu peregrino conspicatus pavidum metuque consternatum, nummos habentem, quibus Dacii imperatoris effigies insculpta esset, quid hoc esset nescius, suspicatus, illum thesaurum invenisse, Unde, inquit, tibi est nummus iste? Quo nihil respondente, homines inclamavit: quorum magno apud ipsum cœtu congregato, ipsumque alloquente, cum ille nullum ipsis responsum redderet, ille eum ad patritium urbi præfectum, nomine Antipatrum, abduxerunt, qui eum etiam allocutus, ipsique minatus est. Ille tamen nihil respondit.

[32] Accessit etiam ad ipsum Marcus, urbis episcopus, qui ipsum affatus nec ullum tulit responsum. Ille ergo, [synopsin ejusdem tradit;] quo ipsum terreret; Nisi, inquit, nos alloquaris, ac unde tibi fuerit nummus ille, edicas, morte te mulctabimus. Necdum tamen respondit, loqui scilicet abnuens metu Dacii imperatoris, quasi ipse adhuc viveret (adhuc enim ipsum in vivis superesse putabat.) Plagis ergo ipsum affecerunt, quarum dolorem ubi sensit, Ubi, inquit, est Dacius rex? Respondentibus illis, Dacium imperatorem mortuum esse, multosque post ipsum imperio potitos reges, Christique fidem obtinuisse, & qui jam imperaret, Theodosium Magnum esse: tum, sublato metu, omnia, quæ sibi accidissent, narravit. Illum ergo ad speluncam comitati, ubi socios ipsius conspexerunt, nec non arcam æneam repererunt, eique inclusam laminam plumbeam, in qua descripta erat ipsorum historia, & quid ipsis cum imperatore Dacio contigisset, litteris mandante Tadduso, Dacii imperatoris patritio. His in summam admirationem rapti, ad Theodosium regem litteras scripserunt, quibus eum harum rerum certiorem reddiderunt: qui ergo conscenso veredo, urbem Ephesum petens, ibi illos & vidit & collocutus est. At tribus post diebus, cum ad ipsos in speluncam introiret, ipsos jam mortuos invenit. Jussit ergo, ne inde educerentur, sed in ipsa spelunca sepeliri; & super ipsos ecclesiam struxit, quæ ipsorum nomine insignita est, ac festum in ipsorum gratiam institutum eo die quotannis celebratur. Dein Constantinopolim reversus est Theodosius rex. Jam a tempore, quo a Dacio imperatore fugerunt, ad tempus, quo rursum apparuerunt ac mortui sunt, juxta illud, quod in historia martyrii ipsorum legimus, anni sunt ter centum septuaginta duo. Adverte hic ab Eutychio nullum verbum fieri de hæresi, quæ resurrectionem corporum negabat, de qua tamen meminit anonymus scriptor Arabs, qui in Romana collegii Maronitici bibliotheca servatur, & ex quo jam aliud Actorum compendium subjicio.

[33] [uti in Romano Maronitarum codice] Supra laudatus P. Petrus Benedettus ex codice Arabico, qui ad usum Syrorum Melchitarum varia Sanctorum Acta continet, resectis iis, quæ ad rei notitiam nihil conferebant, sequentem ejusdem historiæ synopsin excerpsit, quæ Latine ita sonat: Ducianus (ita auctor ubique Decium appellat) Ephesum ingressus, edictum contra Christianos publicavit, jussique sunt incolæ universi ad sacrificium solenne deorum convenire; quos inter etiam septem Pueri, qui in aula Duciani tunc temporis locum obtinebant honestissimum, a sodalibus accusati, ab imperatore ad quæstionem vocantur. Idola colere abnuentes aulico ornatu exuuntur. Imperator cœptum per provincias iter prosequi cupiens Martyrum causam ad suum reditum distulit. Interim ut resipiscerent, hortatur. Martyres in suo proposito constantes ex urbe in vicinum montem, duobus milliaribus distantem, subeunt. Inde Meletio ad coëmenda cibaria missus, mutata cum mendico veste, personam dissimulans urbem ingreditur: qui cum imperatorem eodem rediisse comperisset, & ipsorum consanguineos vexare, ut reos sistant, quos aufugisse resciverat; eo nuntio trepidus ad socios revertitur, & ex his, quæ coëmerat, cœnam instruit. Post quieti se tradunt universi. Quo comperto, Ducianus jubet antrum obstrui. Duo Christiani Martyrum historiam plumbeis tabulis incisam intra excitatum septum conjiciunt.

[34] [anonymus Arabs,] Post hæc cum, Theodosio imperante, controversia de resurrectione mortuorum emersisset, & imperator quæstionem aliquo signo dirimi a Deo postularet, accidit, ut pastor pecori suo clausum facere cogitans, ad antrum, quo beati Martyres sese abdiderant, veniret, indeque lapides ad usum suum legeret. Ea occasione patefacto ostio speluncæ, Martyres, qui per trecentos & novem annos dormierant, expergefacti Meletionem Ephesum ad procurandum commeatum remittunt. Hic inventi thesauri in crimen vocatus ad prætorem ducitur, & ab eodem ad antrum reductus socios ostendit. Per hunc modum re demum comperta, tum ex Martyrum dicto, tum ex scripto in aditu speluncæ reperto, & continuo imperatori Theodosio renuntiata, Ephesum venit, ac Martyres alloquitur: qui eo præsente vitæ hujus ærumnis eripi orant, & exaudiuntur. Theodosius templum apud eamdem speluncam excitari jubet, monitusque per visum a sanctis Martyribus ibidem eorum corpora sepelienda curavit. Ex Actorum clausula, in qua auctor obitum horum Martyrum Kalendis Septembris consignat, Benedettus conjicit, Acta illa in Syria, a Melchita quodam concinnata fuisse, quia Græci IV Augusti, & Syri Maronitæ VII Martii annuam eorumdem Sanctorum memoriam celebrant, ut antea monui.

[35] Denique ipsi Æthiopiæ incolæ gesta horum septem Dormientium non ignorant, [& scriptor Æthiops apud Jobum Ludolfum,] ut Jobus Ludolfus in annotationibus ad sacros ecclesiæ Æthiopicæ Fastos pag. 436 testatur: ibi enim affirmat, se possidere relationem de iis Æthiopice manuscriptam, cujus summa est, in magna illa persecutione Decii imperatoris septem illos Pueros Ephesinos in speluncam semet abdidisse, id metu tormentorum prodidisse parentes eorum Decio minitanti, ni indicarent, ubi essent. Igitur cognito, quod in spelunca laterent, saxis ingentibus eam obstruere jussit tyrannus. Cum igitur ab amicis pro mortuis haberentur, Theodorum & Macedonium rem gestam, tamquam Martyrum Acta, litteris consignavisse. At illi interim usque ad tempora ultima Theodosii junioris per ducentos circiter annos placide dormiverunt: quo tempore elapso, excitante Deo, expergefacti, cum se noctem tantum unam dormivisse credederent, Diomedem (Græci hunc Jamblichum, proxime citatus codex Arabicus Meletionem, Latini Malchum nominant) clam in urbem cibariis emendis miserunt, ubi ex antiquata jam moneta cognitus, totumque exinde negotium detectum fuit. Si fidelis sit Ludolfi interpretatio, scriptor Æthiops prudenter vitavit anachronismum, in quem multi Græci, Syri, & Arabes lapsi sunt, quando dormitionis tempus ad trecentos & plures annos extenderunt. At hæ aliæque variorum Actorum peristases jam discutiendæ sunt.

§ V. Diversæ Actorum circumstantiæ referuntur.

Ex jam datis Actorum compendiis liquet, duplicem esse auctorum opinionem circa modum dormitionis, [Præter duas opiniones circa modum resuscitationis,] a qua hi Martyres communiter Dormientes appellantur: quidam enim indicant, septem illos Sanctos a tempore Decii imperatoris usque ad Theodosii junioris tempora re vera mortuos fuisse, & ad confirmandam resurrectionis fidem redivivos apparuisse; alii vero innuunt, eos per tantum temporis spatium solummodo dormivisse. Præter jam exhibitos scriptores, Constantinus Manasses in Breviario chronico, quod inter historicos Byzantinos anno 1655 Parisiis Græco-Latine editum est, pag. 56 posteriorem sententiam tradit his verbis: Ceterum imperatore Theodosio rerum potiente, septem illi Juvenes, martyres tolerantissimi, de somno longissimo experrecti ac vulgo conspecti sunt. Nam ut Decii furorem evitarent in nativam specum, haud procul ab Ephesina urbe sitam, sese contulerant, ibique gravi & prolixo somno consopiti quieverant. Hoc autem excitati tempore ac fidelibus agniti, simul tam ab ipsis quam imperatore, magno in honore habiti, rursus inexcitabili postremoque sopore correpti fuerunt. Theophanes in Chronographia, etiam anno 1655 Parisiis Græco-Latine impressa, de miro hoc somno pag. 76 sic brevius obscuriusque meminit: Hoc eodem anno dignum admiratione prodigium Ephesi auditum; sanctorum videlicet Puerorum septem, qui de somno, quo per annos centum octoginta quatuor consepulti remanserant, suscitati sunt. Eadem fere habet Georgius Cedrenus in suo Compendio historiarum tom. 1 editionis Parisiensis pag. 338, nisi quod dicat, eos dumtaxat centum septuaginta annis dormivisse. Metaphrastes & alii quidam, paragrapho præcedente relati, somnum de vera morte interpretantur.

[37] [quas refert Baronius,] Eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hoc die utramque sententiam ita refert: Cur autem hi dicti sint Dormientes, duplex affertur ratio. Altera, quod hi Martyres temporibus Decii consummarint martyrium intra speluncam clausi, ac demum specus ostio reserato, inventis eorum corporibus, velut redivivi, iterum apparuissent; dictique Dormientes consueto divinæ scripturæ loquendi usu, quo eos, qui pie religioseque vita functi sunt, dormientes consuevit appellare. Altera vero, quod iidem temporibus Decii usque ad ultima tempora Theodosii Junioris intra specum clausi, somno capti, ad ducentos fere annos re vera dormierint. Videtur autem eminentissimus vir in priorem opinionem propensior, ut in fine notarum post propositas quasdam contra prodigiosam hanc historiam difficultates satis indicat. Si mihi alterutra opinio eligenda foret, mallem cum Baronio hanc dormitionem de morte intelligere juxta phrasin sacræ Scripturæ, quæ mortuos nonnumquam nomine dormientium compellat. Saltem ea explicatio aptior est iis, qui volunt, hos Sanctos vivos apparuisse, ad probandam carnis resurrectionem. Sed nihil definio, sicut nec postea judicium feram de historiæ hujus veritate, circa quam utrimque argumenta alienis verbis protulisse mihi sufficiet.

[38] [& crassum anachronismum] Liberius faciliusque judicari potest de errore chronologico, qui circa diuturnitatem dormitionis in plurima Actorum exemplaria irrepsit, ut paragrapho præcedente potissimum observari potuit. Præter Photium, Eutychium, & anonymum Arabem, qui illic ultra trecentos annos somno aut morti istorum Sanctorum perperam assignant, eumdem manifestum parachronismum tradit Mahometes in fabuloso suo Alcorano, ubi Azoara 28 de his Dormientibus agens ita scribit: Spatium autem sopitionis prædictorum in caverna fuit CCCLX annorum, Deo quidem notum, cujus sunt arcana cæli & terræ. Quinimo hunc errorem chronologicum impostore isto antiquiorem esse conjicio ex sermone Syriaco Jacobi Sarugensis, qui juxta Assemanum tom. 1 Bibliothecæ Orientalis pag. 289 circa finem seculi quinti & initium sexti floruit, ubi post hunc Commentarium num. 10 civem quemdam Ephesinum uni ex his septem Dormientibus ita de Decio respondentem inducit: Ille, de quo locutus es, obiit a longissimo tempore; atque secundum numerum & computum Græcorum trecenti & septuaginta duo anni computantur ab illo imperatore fluxisse. Hinc verosimiliter idem mendum ad Officium & Synaxarium Syrorum, aliosque scriptores transiit. Sed quis facile dixerit, an iste error adscribendus sit primo auctori, an antiquo amanuensi, quem alii cæce secuti fuerint? Ut ut est, eruditissimus Assemanus tomo proxime citato pag. 338 post plura hujus anachronismi exempla sic concludit: Hæc tamen chronologiæ menda veritati historiæ haudquaquam officiunt. In Actis vero Syriacis, quæ apud Dionysium exstant, & a Metaphraste fere ad verbum descripta sunt, nulla temporis nota legitur præter Theodosii Junioris imperium & Maris seu Memnonis episcopatum.

[39] At, inquies, quot igitur anni inter Decii persecutionem & horum Martyrum resuscitationem effluxerunt? [determinatus annus] Hoc opus, hic labor est. Satis quidem inter auctores convenit de anno Decianæ persecutionis, quem Pagius aliique exactiores chronologi communiter Christi ducentesimum quinquagesimum statuunt. Sed maxime inter se differunt in assignando anno, quo hæc mirabilis resuscitatio contigit: Theophanes enim supra relatus ait, eos per annos centum octoginta quatuor dormivisse, adeoque circa annum Christi 434 id factum esse existimavit, ut supputanti manifestum fiet. Cedrenus vero id quatuordecim annis citius contigisse putat, cum tantum centum septuaginta annos somno eorum assignet. Dionysius Jacobitarum patriarcha miram illorum apparitionem ad annum Græcorum 736, id est Christi 425 refert. Codex Syriacus Vaticanus, teste Assemano, eamdem anno Græcorum 748, seu Christi 437 collocat. Sigebertus autem illam historiam usque ad annum Christi 447 differt. Alii indeterminate statuunt, hos Martyres ultimis Theodosiani imperii temporibus redivivos apparuisse. Alii denique alios eligunt, ita ut hic vere dici possit: Quot capita, tot sententiæ.

[40] Audiamus eruditissimum Assemanum, qui tomo 1 Bibliothecæ Orientalis pag. 338 de diversa hac chronotaxi ita disserit: [prodigiosæ istius historiæ,] Duodecim post annis (nempe post annum Græcorum 736 seu Christi 425, quam Dionysius supra assignaverat) id factum narratur in codice Syriaco Vaticano XXXIX pag. 44, cujus verba infra describemus; anno nimirum Græcorum DCCXLVIII, Christi CCCCXXXVII, quo tamen idem Memnon Ephesinam ecclesiam adhuc regebat. Græci in Menologio ad annum Theodosii trigesimum octavum id conferunt: Cedrenus ad annum ejusdem vigesimum tertium. Sed cum duplex sit imperii Theodosiani epocha, altera ab anno CCCCII, quo ab Arcadio patre, anno post nativitatem suam Augustus creatus est; altera ab anno CCCCVIII, quo imperium Orientis, defuncto patre, octennis suscepit; nos Dionysium & laudatum Vaticanum codicem sequi malumus, in quibus certus illius apparitionis annus apponitur: atque adeo Sigebertus audiendus non est, qui horum Martyrum historiam ad annum CCCCXLVII protrahit, cum eo anno nec Memnon, nec Stephanus, sed Bassianus Ephesi episcopus fuerit. Hinc eos in specu ad centum & septuaginta quinque, vel octoginta septem annos mansisse liquet, cum Decii persecutio juxta Pagium anno Christi CCL, vel CCLII secundum Baronium inchoata fuerit. Hic Baronii annus jam passim rejicitur, ut eruditis notum est. Ceterum quæ hic dicuntur de episcopis Ephesinis, majorem lucem accipient ex iis, quæ postmodum referemus.

[41] [& aliæ ejusdem circumstantiæ differunt.] Eutychius Alexandrinus differt ab aliis in narranda occasione, qua aditus speluncæ apertus fuerit, dum supra num. 31 eam ita refert: Longo temporis intervallo, cum pastores inter transeundum, lateres, quibus speluncæ aditus obstructus fuerat, loco movere soliti essent, facta est instar ostii apertus. Alii plerique dicunt, id factum esse occasione civis Ephesini, qui ovibus suis juxta montem caulas præparabat. Photius Constantinopolitanus episcopum Ephesinum, sub quo hoc prodigium factum est, Marum appellat; Eutychius vero Marcum nominat; Metaphrastes Stephanum vocat; alii denique nomen non exprimunt. Gregorius Turonensis gesta horum Martyrum posteris cognita fuisse tradit hoc modo: Quidam Christianus in tabula plumbea, nomina & martyrium eorum scribens, clam in aditu cavernæ, priusquam oppilaretur, inclusit. Eutychius autem hoc ita exponit: Quidam vero ex ipsius (scilicet Decii) præfectis, sumpta lamina plumbea, historiam ipsorum, & quid ipsis cum imperatore Decio contigisset, inscripsit, quam deinde arcæ æneæ inclusit, qua in specu relicta, januam ipsius obstruxit. Codex Arabicus duos id fecisse indicat: Duo Christiani, inquit anonymus Arabs, Martyrum historiam plumbeis tabulis incisam intra excitatum septum conjiciunt. Imo scriptor Æthiops nomina duorum istorum prodit, dum affirmat, Theodorum & Macedonium rem gestam, tamquam Martyrum Acta, litteris consignavisse. De diversis horum Martyrum nominibus sat multa superius diximus. Reliquas minoris momenti discrepantias, quæ in his Actis occurrunt, eruditus lector facile observabit.

§ VI. Manuscripta & impressa longiorum Actorum exemplaria recensentur.

[Inter Actorum scriptores edentur primo Jacobus Sarugensis] Præter scriptores, qui de gestis septem Dormientium meminerunt, & quorum compendia § IV exhibuimus, varii auctores longiora eorumdem Martyrum Acta concinnarunt, quorum enumeratio jam facienda est. Ut autem in iis recensendis aliquis ordo servetur, ab antiquioribus & nominatim cognitis incipiemus. Non est dubitandum, quin Græci illam historiam, utpote domesticam, ante alios populos litteris mandaverint. Attamen inter omnes, quos hactenus novimus, vetustissimus est Jacobus Sarugensis in Mesopotamia episcopus, cui Assemanus tom. 1 Bibliothecæ Orientalis cap. 27 pag. 283 titulum sancti vindicat, & de cujus ætate ibidem pag. 289 ex Vita ejus Syriaca sic concludit: Natus est igitur S. Jacobus juxta hunc auctorem anno Græcorum DCCLXIII, Christi CCCCLII. Examinatus ab episcopis anno Græcorum DCCLXXXIII, Christi CCCCLXXII. Annis sequentibus scripta sua publicare cœpit. Anno Græcorum DCCCXIV, Christi DIII presbyter jam factus litteras adhortatorias ad Euphratenses dedit, in Chronico Josue memoratas. Amidæ præterea excidium lugubri carmine planxit, & paucis ante annis carmina de locustis ediderat, de quibus Josue loco citato & Gregorius Abulpharagius in Historia dynastiarum ad annum undecimum Anastasii imperatoris. Anno Græcorum DCCCXXX, Christi DXIX, episcopatum Batnarum Sarugi obtinuit. Demum anno Græcorum DCCCXXXIII, Christi DXXI, die XXIX Novembris ex hac luce migravit. Assemanus hanc chronotaxim ibidem pluribus probat, & contrarias quorumdam opiniones refellit. Ex his itaque patet, Jacobum Sarugensem prodigiosæ horum Sanctorum revelationi supparem vixisse.

[43] Cum deinde apud laudatum Assemanum tomo proxime citato pag. 335 num. 221 inter opera Jacobi Sarugensis legerem titulum de Pueris Ephesi, [ex codice Syriaco;] intelligeremque, exstare de illis homiliam Syriacam in codice Nitriensi XIII, quem Assemanus cum aliis pretiosis codicibus e Syria in Urbem advexerat, incessit me desiderium obtinendi tam antiquum Actorum scriptorem, quo hanc prodigiosam historiam non parum illustrandam sperabam. Quare statim scripsi Romam ad supra laudatum Petrum Benedettum, officiosissimum Societatis nostræ sacerdotem, natione Syrum Maronitam, cujus promptam operam alias socii mei experti fuerant, ut hoc Jacobi Sarugensis opusculum latine reddere dignaretur. Vir obsequiosus Latinam homiliæ Syriacæ interpretationem, propria manu descriptam, perhumaniter ad me transmisit; imo ultro addidit partem Officii Syriaci, & synopsin Actorum, ex Arabico codice contractam, quas supra exhibui. Nunc hoc novum venerandæ antiquitatis monumentum (titulus ejus juxta Benedettum hic est: Jacobi doctoris de Pueris Ephesi sermo) primo loco post hunc Commentarium typis vulgabitur. Etsi autem hæc homilia Syriace sit metrica, non tamen existimavi, scrupulose in editione nostra lineam lineæ reddendam esse, tum quod hoc nihil ad rei substantiam faciat, tum quod metri elegantia in soluta alterius idiomatis oratione non percipiatur.

[44] Jacobo Sarugensi (saltem inter Actorum scriptores, quorum notitia ad nos pervenit) ætate proximus est Gregorius Turonensis, [deinde Gregorius Turonensis ex Ms. Audomarensi,] qui fatetur, se miram horum septem Dormientium historiam a Syris accepisse, dum Actorum compendium, supra a num. 23 relatum, ita concludit: Quod Passio eorum, quam, Syro quodam interpretante, in Latinum transtulimus, plenius pandit. Imprimis ex hac clausula patet, Gregorium suam narrationem ex fonte Syriaco hausisse. Præterea ex eadem clausula apparet, pleniorem horum Martyrum historiam a Gregorio conscriptam fuisse. Hoc postremum etiam advertit Ruinartius, quando in Parisiensi sua Gregorii Turonensis editione col. 828 ad memoratam ejus clausulam sic notat: Habetur ex Simeone Metaphraste apud Surium die XXVII Julii; sed aliam esse ab ea, quam Gregorius in Latinum transtulit, vel ex eo solo manifestum est, quod nomina ibi aliter, quam apud Gregorium recenseantur. Aliam invenimus in Mss, in qua nomina, sicut hic recenset Gregorius, habentur; sed cum incertum sit, an ea sit ipsa, quam Gregorius transtulit, nihilque novi habeat, eam edere superfluum fuisset. Si hoc Ms. inter opera Gregorii Turonensis inveniebatur, aut illius nomen præferebat, non erat superfluum istud edere. Imo etiamsi utraque hæc conditio deesset, illud editum videre cupivissem, ut conferre possem cum ecgrapho nostro Audomarensi, quod in fine Acta horum Martyrum Gregorio ita tribuit: Explicit Passio sanctorum Martyrum septem Dormientium apud Ephysum; translata in Latinum per Gregorium episcopum, interpretante Joanne Syro, quæ observatur sexto Kalendas Augusti. Huic Ms. nostro similis est editio Mombritiana, si proxime dictum scriptoris indicium & quasdam exigui momenti variationes exceperis. Quidquid sit, nos ex fide ecgraphi nostri istud opusculum Gregorio Turonensi adscribimus, atque illud post Acta Syriaca Jacobi Sarugensis prælo subjiciemus.

[45] [ac denique Simeon Metaphrastes ex Surio] Tertio loco recudentur longiora eorumdem Sanctorum Acta, quæ Surius aliique Metaphrasti passim adscribunt. Ea autem ex editione Surii ad diem XXVII Julii iterum hic imprimentur, ut curiosus lector ex aliorum Actorum collatione facilius videat, quomodo Metaphrastes (si alium Græcum amplioris hujus historiæ auctorem esse contenderis, non repugnabo) aut ei similes quidam Græci scriptores gesta Sanctorum augere ac exornare soleant. Neque Metaphrasti cedere debet alter anonymus Græcus, cujus Acta Mss. ex bibliotheca Medicea regis Franciæ Majores nostri excerpserunt: scriptor enim ille, cujus ætatem ignoramus, præter alia cum Metaphraste communia, in fine Actorum asserit, S. Cyrillum Alexandrinum jussu Theodosii imperatoris Alexandria Ephesum appulisse, ut hoc prodigtum videret, & cum sanctis hisce Martyribus colloqueretur. Certe mirum est, id omnes alios biographos tacuisse, ac ipsum Cyrillum, si oculatus hujus miraculi testis fuerit, de illo nusquam in scriptis suis meminisse. Non judicamus, hunc novorum episodiorum inventorem inutili labore Græco-Latine edendum esse, cum narret pleraque aliis similia, & quædam alicujus momenti variationes facile in Annotatis ad Acta Metaphrastis observari possint.

[46] [omisso Dionysio Jacobitarum patriarcha,] Ante medium seculi IX Syriaca eorumdem Martyrum Acta conscripsit Dionysius, Antiochenus Jacobitarum patriarcha, de cujus gestis, scriptis ac obitu Assemanus tomo 2 Bibliothecæ Orientalis pagg. 98, 344, 348 & alibi sæpius meminit. Cum ex hoc Assemani opere eam notitiam primum hausissem, videre cupiebam ipsam Dionysii lucubrationem, ad quam Latine reddendam laudatus Benedettus noster paratissimum obsequium offerebat. Sed postea mutavi consilium, quando in eadem Bibliotheca tomo 1 pag. 338 legeram, hæc Syriaca Dionysii Acta a Metaphraste fere ad verbum descripta esse. Cum vero ibidem pagina præcedente legissem, quod a Dionysio pro illa historia citaretur æqualis Martyrum auctor Syrus, dubitare cœpi, an Dionysius forte non voluerit designare Jacobum Sarugensem, qui aliquo modo resurrectioni Martyrum æqualis dici potest, eo quod eodem seculo floruerit. Si autem Syrus, a Jacobo Sarugensi diversus, & stricte Martyribus synchronus, hanc historiam posteritati reliquerit, haud dubie Assemanus in sua Bibliotheca nobis ulteriorem istius scriptoris notitiam suggessisset, si tamen Dionysius nomen ejusdem ac ætatem determinate indicaverit. Ut ut est, non judicavimus operæ pretium esse, ut hæc Dionysii Acta ex idiomate Syriaco in Latinum converterentur, quia Metaphrasteis sunt similia, sicut proxime citatus Assemanus testatur.

[47] [aliisque anonymis, quos in Mss. invenimus.] Præter hæc Acta Syriaca, Latina, & Græca, habemus varia Mss. eorumdem Actorum exemplaria, quorum unum in bibliotheca Trevirensi S. Maximini ita incipit: In tempore illo, regnante Decio impio imperatore, facta est ingens persecutio Christianorum. Decius autem oppugnans Christianos descendit in civitatem Constantinopolim & sursum in Carthaginem & Ephesum. Initium vero alterius Ms., quod ex codice Ultrajectino S. Salvatoris Majores nostri exscripserunt, sic sonat: Eodem tempore regnans Decius crudelissimus imperator descendit in civitatem Constantini, & rursus pervenit in Carthaginem & Ephesum. Non enumero quatuor aut quinque Musei nostri codices Mss., qui cum hisce exemplaribus fere conveniunt. Ceterum hæc omnia prælo minime digna censemus, tum quod eorum ætas & scriptores ignorentur, tum quod narrationi Metaphrastis sint similia & ex eo desumpta videantur. Si quæ tamen notatu digna differentia occurrerit, eam in Annotatis observabimus.

§ VII. Controversia de Actorum veritate proponitur.

Cardinalis Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XXVII Julii contra hanc historiam proponit nonnullas difficultates, [Baronius, qui in notis ad Martyrologium Romanum nihil de hac historia definire voluerat,] post quas ita concludit: Hæc sunt, quæ his obstare videntur. Quid autem in hac re sentiendum sit, ego minime decerno, nec mihi tantum sumo, ut hæc audem definire. Cum itaque hæc scriberet, noluit de historiæ hujus veritate judicium ferre. At eminentissimus vir videtur mentem mutasse aut propositi sui oblitus fuisse, dum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 853, num. 61 alias 84 occasione fabulæ de Joanna Papissa enumerat varia figmenta, quibus vulgo fides adhibita fuit, & inter quæ hanc ipsam septem Dormientium historiam ita collocat: Felix historiæ cursus, inquit, si absque obice fabularum sincera tantum ferri veritate daretur, quæ ubi semel, ut zizania inter triticum seminata, fixis radicibus, tritici mentita specie, altiori culmo consurgunt, sicut triticum messoris æqua falce metantur, & cum frumento in horrea recondantur, & mixta tritico, tritici jam nomine decorata, atque æquo pretio, eademque mensura cum tritico venumdentur: ita fabularum abolito nomine, receptæ semel transeant in historiam, ut opus sit magno cribrario, qui magno labore a veris falsa, & fabulas segreget ab historiis.

[49] Non desunt de his exempla: nam fabula de collapso Romæ pacis templo, tempore Christi ortus, [in Annalibus suis illam inter fabulas collocat.] quod nondum fuerat ædificatum, semel asserta multiplicium haud vulgarium fuit scriptorum auctoritate firmata. De anima Trajani precibus S. Gregorii ab inferis revocata commentum semel creditum etiam disertissimos habuit assertores, imo etiam defensores. Nonne hactenus fabula illa, ut historia lecta est, de Cyriaco Papa Roma Coloniam comitante S. Ursulam cum virginibus undecim millibus, cum tamen nec per somnium quidem ejus nominis Pontifex sederit in sede Petri? De septem Dormientibus, somno tentis annos prope ducentos quid dicam, tam a Græcis in Oriente, quam a Latinis in Occidente historiam lectam atque receptam? De Silvestro Papa secundo, quod per magiam pontificatum adeptus fuerit, atque dilaceratus in obitu a diabolo? De obitu Hadriani per muscam illato quid addam? Vides, hic prodigiosam septem Dormientium historiam inter fabulas numerari. An novæ rationes eminentissimum scriptorem impulerint ad mutandum judicium, ignoramus. Saltem ipse nullas ibi indicat. Quare nobis sufficiet exhibere hic eas difficultates, quas Baronius in notis ad Martyrologium Romanum huic historiæ opposuit, una cum responsionibus clarissimi Assemani, qui nuper in Bibliotheca Orientali tomo 1 a pag. 336 singulas Baronii objectiones solvere conatus est. Hæc autem omnia ipsismet utriusque scriptoris verbis referemus, ne forte ex alterutra parte vim argumentorum minuisse vel auxisse videamur.

[50] [Proponuntur difficultates,] Eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die jam dicto primum argumentum suum ita proponit: Sententiæ illorum, qui putant, hos non ob mortem dictos esse dormientes, sed quod vere eo temporis spatio somno fuerint oppressi, magnopere refragatur, quod ipsi ajunt, id miraculum divinitus factum esse ob eam causam, quod eo tempore de resurrectione carnis hæresis esset orta, cum re vera nihil tale temporibus Theodosii Junioris contigisse reperiatur: nam nec in sacrosancto concilio Ephesino, quod sub eodem Theodosio celebratum est, neque in sacrosancta synodo Chalcedonensi post illud proxime habita, ulla umquam mentio de ejusmodi hæresi facta invenitur, quæ prima omnium patrum sententia damnari debuisset. Hisce eruditissimus Assemanus loco proxime citato sic respondet: At Sarugensis nihil de illa hæresi in laudato sermone refert; sed solum in fine ejusdem scribit, Theodosium, eo viso miraculo, in fide resurrectionis mortuorum confirmatum fuisse. Auctor vero Syrus Actorum & ex eo Metaphrastes hæresim quidem illam tunc exortam, atque a Theodoro Æginensium episcopo aliisque propugnatam esse tradunt: non tamen idcirco debuit ea hæresis novo concilio, aut novo canone damnari, cum olim a Christo domino diserte damnata fuisset in Euangelio, & a patribus Constantinopolitanis, paucis ante annis, in symbolo.

[51] [quas eminentissimus scriptor] Baronius ad alterum argumentum ita pergit: Præterea si ad adstruendam fidem resurrectionis voluit Dominus hos Martyres excitare, manifestum est, eos revera fuisse mortuos: alioqui enim dormientium quidem a somno excitatorum, sed non mortuorum resurgentium, quæ fidem resurrectionis facerent, fuissent testimonia. Assemanus huic difficultati sic occurrit: Mortuos re vera fuisse, & postea temporibus Theodosii resurrexisse, asserit Sarugensis, & ex eo Syri in horum Martyrum officio: Assumpsit eorum spiritus, et sursum eos in cælum sustulit: vigilemque eorum membra custodire jussit. Qui autem eos a somno excitatos scribunt, respondent, eo miraculo ostensum fuisse, posse Deum redacta in cineres membra pristinæ integritati restituere, qui, eadem ne corruptioni per tot annos succumberent, fecerat: hoc enim novum apud homines erat; mortuos autem ad vitam revocatos fuisse, pluribus exemplis ex Euangelio & ex Actibus Apostolorum ac martyrum satis probabatur.

[52] [contra hanc historiam movet,] Deinde eminentissimus Martyrologii illustrator ibidem ex coævorum auctorum silentio ita argumentatur: His accedit, quod nullus illorum scriptorum, qui illis vixere temporibus, rem tam insignem, miraculum adeo grande, scriptorum monumentis commendarunt: quæ omnia illos latuisse, verisimile non est; puta S. Prosperum, qui illorum temporum res gesta per annos singulos digessit, aut Marcellinum, vel alium ex illorum temporum scriptoribus. Doctissimus Maronita hoc argumentum negativum enervare nititur hac responsione: Commendavit Jacobus noster, qui paucis ab eo miraculo annis natus est, uti supra demonstravimus. Scripsit eamdem historiam æqualis Martyrum auctor Syrus, quem citat Dionysius patriarcha, tribus seculis Martyribus posterior. Scripsit Gregorius Turonensis circa finem seculi sexti. Scripsit demum Mahometes ipse pseudo-propheta in Alcorano SURA id est DE SPECU, ubi disertam hujus miraculi mentionem facit, quod non Asiam & Orientem modo, sed barbaras etiam Hagarenorum regiones pervaserat. Si qui vero allatum Baronii argumentum valeret, probaret, neque Martyrum corpora sub Theodosio inventa fuisse, quod eorum temporum Græci vel Latini historici ejus inventionis haud meminerint.

[53] Cardinalis denique ultimum suum argumentum ita profert: Addimus etiam, quod Stephanus episcopus Ephesinus, [simul cum responsionibus eruditissimi Assemani,] cujus sedis tempore id evenisse refertur in Actis, quæ scribit Metaphrastes, intrusus fuit armorum vi in eam sedem, pollutusque communione Eutychetis atque Dioscori in latrocinio Ephesino, ut habent Acta ipsa, quæ recitantur in sacrosancto concilio Chalcedonensi, actione prima & undecima; cujus quidem communionem prædicti Dormientes merito exsecrari ac vitare debuissent. Hoc ratiocinium Assemanus sic refellit: Eadem ratio contra sententiam Baronii militat, quod scilicet ab hæretico episcopo tantus inventus fuerit thesaurus. Quod ad Stephanum attinet, puto Metaphrasten vitioso usum exemplari, pro Memnone, orthodoxo episcopo, Stephanum posuisse: nam in Actis Syriacis Mares episcopus Ephesi nominatur, qui procul dubio ex corrupto Memnonis nomine obrepsit. Metaphrastis textum jam restituendum suadent, quæ de anno apparitionis Martyrum apud Dionysium leguntur; eos nimirum anno Græcorum DCCXXXVI, Christi CCCCXXV, expergefactos fuisse, quo anno non Stephanus, sed Memnon Ephesinam sedem regebat: hic enim synodo Ephesinæ œcumenicæ una cum S. Cyrillo interfuit anno CCCCXXXI, decessitque circa annum CCCCXL, quem Basilius usque ad annum CCCCXLIV excepit. Basilio Bassianus eodem anno successit, eoque post quatuor annos ejecto, Stephanus sedem invasit anno CCCCXLVIII. Uterque demum, Bassianus scilicet & Stephanus, anno CCCCLI in synodo Chalcedonensi depositi, ut late Pagius ad hunc annum a num. LVI. Videri etiam possunt ea, quæ Matthæus Raderus noster jam a centum annis in Aula sancta cap. 13 edidit, ad historiam illam ab objectionibus Baronii vindicandam.

[54] Nemo interim a nobis exspectet decisionem hujus controversiæ, inter tam illustres ac doctos viros agitatæ, [& quæstio indecisa relinquitur.] cum utrimque talia afferantur rationum momenta, ut neutri parti victoriam tribuere audeamus, donec alicunde accesserint clara testimonia, quæ dubiam litem dirimant. Attamen non placet nobis opinio Tillemontii, qui tomo 3 Monument. eccles. pag. 349 putat, corpora horum Sanctorum, sub imperio Theodosii inventa, Græcis quibusdam scriptoribus sufficiens fundamentum præbuisse, ut reliqua historiæ adjuncta fingerent. At quis credat, solam sacrorum corporum inventionem eo tempore ita fuisse raram, ut illius fama Orientem & Occidentem pervaserit, ut supra diximus? Videtur itaque hic aliquid amplius contigisse. Si Tillemontius addidisset, septem illos Martyres integro corpore & vivida facie, tamquam dormientes, post tot annorum spatium repertos fuisse, atque hinc Græcos Acta eorum exornasse, tunc saltem conjecturam suam aliquo modo verisimilem reddidisset. Quidquid sit de totius historiæ veritate, de qua studioso lectori post allata utrimque argumenta liberum judicium relinquimus, cum Radero nostro concludimus, traditionem tam communiter receptam, tot scriptorum litteris consignatam, tot diversarum gentium linguis celebratam, sine evidentibus testimoniis aut certissimis rationum argumentis non temere esse negandam. Jam tantummodo superest, ut Syriaca septem Dormientium Acta, quæ Baronio, Radero, ac Tillemontio videre non licuit, hic primo loco, tamquam antiquiora, typis vulgemus, deinde alia subjuncturi eo ordine & modo, quo supra promisimus.

ACTA ANTIQUIORA AUCTORE JACOBO SARUGENSI.
Ex Syriaco Nitriensis monasterii codice XIII fol. 79, interprete Petro Benedetto Societatis Jesu.

Septem Dormientes Martyres Ephesi in Asia (SS.)
Maximianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Malchus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Martinianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Dionysius vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Joannes vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Serapion vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Constantinus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)

EX MS. CODICE Syriaco.

Fili Dei, cujus janua ipsum invocanti patet, januam tuam aperi mihi: [In persecutione Deciana] filiorum lucis hymnum pangam. Pastor est bonus, qui de medio grege suo Agnos sibi secrevit, eosque in excelsis ædibus congregavit secum victuros. Benedictus sit Agricola, qui de zizaniis grana tritici sibi delegit, eaque in agro vitæ, qui in regno est, seminavit. De Pueris a Ephesi, optimatum filiis, sermo mihi est audientibus dicendus. Auscultate mihi operarii, & psallite laudem filii thalami. Decius imperator de loco suo in alium locum egressus est, oppida & urbes imperii sui visurus. Ephesum ingressus est, & ingenti illam perculit metu, & festum Jovi & Apollini atque Artemidi b egit, epistolamque imperii sui dominis scripsit, ut universi venirent, & thura diis adolerent. Convenere principes, senes, adolescentes & pueri, thuraque obtulerunt simulacris mutis manufactis.

[2] [quidam juvenes Ephesini ad imperatorem adducti] Aderant porro ibi amabiles Pueri, optimatum filii, qui mandatum contempsere, neque, ut ipsorum sodales, se ipsos subdiderunt; & ingressi ædes Jesu, ab illa ira sese absconderunt, ne immundi thuris fœtor ad ipsos ascenderet. Viderunt ipsorum socii, & coram imperatore illos accusavere; quia ecce hic Pueri, qui mandato tuo restiterunt. Audivit imperator, & adversus mansuetos excanduit, jussitque Pueros adduci, ut videret eos. Procurrere lupi, medioque de grege Agnos rapuerunt, & cum festinatione ad imperatoris conspectum introduxere. Vidit imperator personas eorum admirabiles, & blande cum eis locutus est, dicens: Dicite mihi, Pueri, quare transgressi fuistis mandatum meum? Accedite & immolate, & optimates vos faciam.

[3] [idolis immolare recusarunt, & concesso ad deliberandum spatio,] Aperuit os suum filius hyparchi c, & septem Sodales ejus d: Muta & manufacta simulacra non adoramus, inquit; adest nobis Dominus ille cæli, & ipse auxiliabitur nobis, & ipsum adoramus, eique cordis puritatem offerimus: & tu quidem regem habes Jovem & Apollinem atque Artemidem; nos vero regem habemus Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum. Jussit imperator, & virgis illos ceciderunt; rursumque jussit dicens: Dimittite eos, donec veniam. Festinabat quippe invisere oppidæ & urbes, indeque redire cogitabat, & Ephesum cum ea mente intrare. Discessit imperator Epheso ad suum negotium; Pueri vero amabiles inter se consultarunt: Egrediamur & fugiamus ex hac urbe Ephesiorum, antequam veniat maledictus imperator, nosque torqueat.

[4] Erat in eo loco antrum excavatum in rupe in cacumine montis, [fugerunt in vicinam speluncam,] & cogitaverunt amabiles Pueri in illud se abdere. Ex pecunia patrum suorum acceperunt secum: futurum quippe erat, ut ex ea deprehenderentur & laudarentur. Non electas vestes neque primas secum abstulere: nec enim bonis vestibus opus erat, ut deprehenderentur. Ex commate e imperatoris paganorum argentum secum tulere: qui enim ex commate pecuniam habet, indicium habet, unde deprehendatur & revincatur. Subiere in montem, & speluncam ingressi ibidem pernoctarunt, atque Dominum invocaverunt gemebunda voce atque ita dixerunt: Quæsumus te, Pastor bone, qui oves suas elegit, custodi gregem tuum ab illo lupo sitiente sanguinem nostrum.

[5] Vidit Deus fidem Agnorum amabilium, & venit daturus mercedem bonam retributionum illorum. [in qua obdormierunt.] Assumpsit spiritus eorum, & sursum in cælos sustulit, reliquitque vigilem, qui membra eorum custodiret. Reversus est imperator, & ingressus Ephesum interrogabat: Ubi sunt Pueri, qui mandato rebelles fuerunt? Responderunt ei dicentes: Ecce in vertice montis intra speluncam delitescunt. Et cogitavit crudelis imperator illos in spelunca occidere. Præcepit etiam & venerunt artifices cum machinis suis, atque lapides suis machinamentis devolverunt, & ad ostium posuerunt. Aderant ibi duo sophistæ f, filii optimatum; & venit eis in mentem, quod futurum esset, ut Dominus eos suscitaret: atque tabulas plumbeas fecerunt, easque apud illos posuerunt, & scripserunt in eis nomina Filiorum lucis, & quam ob causam ingressi Pueri in speluncam eo se abdidissent, & quonam tempore a facie Decii fugissent.

[6] Transiit ætas imperatorum paganorum, eorumque simul imperia abierunt; & voluit Deus Filios lucis suscitare. [Post plurimos annos expergefacti mittunt unum e suis Ephesum,] Erat in eodum loco vir locuples in Epheso, voluitque tectum ædificare pecori suo in summitate montis, collegitque lapides, & pecori suo in eo loco septum exstruxit: & vidit lapides dolatos, eosque disposuit. Intravit lux & Filios lucis suscitavit, & excusserunt se a somno suo, sederuntque super terram (mirabile dictu!) & deliberare cœperunt amabiles Pueri inter se: Quisnam modo descendet & videbit, an venerit imperator; discet & inspiciet, quid de nobis mandaverit? an scilicet nos requisiverit, vel non requisiverit, & renuntiabit nobis? Unus, qui aderat ex ipsorum numero, & Jamlicus g dicebatur, iste dixit: Ego descendam & intelligam, & sub mendici specie intra palatium penetrabo, & discam & inspiciam, quid de nobis præceperit. Responderunt ei dicentes: Cape pecuniam & affer panem; quia ecce a vespera defecit panis & non cœnavimus.

[7] Festinavit Puer a vertice montis, venitque in urbem, [qui putans se una dumtaxat nocte dormivisse,] atque Dominum cum gemitu invocavit dicens: Te quæsumus, Pastor bone, qui oves suas elegit, custodi gregem tuum ab illo lupo sitiente sanguinem nostrum; levatisque oculis, vidit crucem super portam, & inclinavit caput suum, & cum gemitu adoravit illam: cœpitque circumspicere, num forte quispiam paganorum ipsum aspiceret; orsusque est dicere in cogitatione sua: Quid istuc est? Quia ecce a vespera crux abscondebatur a paganis, & ecce hodie palam supra portam fixa est? Perrexit Puer, venitque ad aliam portam, oculosque attollens vidit similiter crucem portæ superpositam, cœpitque dicere: Delirans deliravi h & insanus sum. Putasne isthæc est Ephesus civitas, in qua educatus sum? Virumque intuitus in foro sedentem, accessit eum & rogavit: Dicito mihi, bone vir; Quænam est isthæc civitas? Urbs hæc, respondit, Ephesus dicitur. Obstupebat autem ille in mente sua reputans, quidnam ipsi accidisset.

[8] [omnia nova miratur,] Perrexit circumcursare per compita, nec a via deflexit, donec ad palatium pervenit, viditque fores sibi occlusas. Ad forum divertit, ut panem emeret & secum auferret. Pecuniam e crumena extractam dedit. Accepit, qui panem vendebat, & consideravit, suoque sodali innuit, ut & ipse accederet & illam inspiceret. Per manus quinque hominum pecunia illa traducta est, eamque contemplati mussitare cœperunt inter se de illa. Et vidit Puer eos inter se mussitantes, respondensque dixit: Tradite mihi panem, si traditis, aut ego discedam. Accessit vir, qui panem vendebat, & apprehendit Puerum dicens: Dicito mihi, Puer; Unde es tu, & quænam est terra tua? Atque thesaurum, quem invenisti, tradito, ut de eo participemus omnes. Si autem mihi revelare recusas, carceri te tradam. Respondit Puer… Thesaurum numquam vidi, nec ullatenus scio.

[9] [& ob antiquam pecuniam de invento thesauro accusatus,] Vox cecidit i intra forum Ephesiorum, quia ecce Puer thesaurum reperit: & continuo apprehenderunt eum. Ingressum est verbum ad sanctam ecclesiam ad episcopum: & misit, qui raperent eum de manibus eorum; & interrogat illum. Dicito mihi, Puer; Unde es tu, & quæ est terra tua, & quis est locus tuus, & ubi est thesaurus, quem dicunt te invenisse? Dixit Puer: Ex ipsa Epheso ego sum, sumque filius Rufi electi, qui est ex optimatibus. Cœpitque ipse Jamlicus circumspicere turbam, si forte cerneret quemquam ex genere suo & cognatione sua, aut ex fratribus suis, aut affinibus, aut notis suis, qui patrem ipsius vocaret, & veniret eripere eum de manibus eorum. Cumque neminem de genere & cognatione sua vidisset, erupere lacrymæ ex pupillis ejus, & flere cœpit.

[10] [prodigiosam Sociorum suorum historiam pandit,] Aderat ibi quidam sophista in sancta ecclesia, qui Puerum apprehendit, eumque interrogat cum discretione: Effare, fili, vera mihi: cur moreris *? Revela & expone, unde sis, nolique te mihi abscondere. Dixit Puer: Ego vera ostendam tibi; tu vero revela mihi & ostende, quæ ego sincere a te sciscitor. Responde mihi & dicito: Decius imperator ubinam est? Tum vero ego vicissim res meas tibi aperiam. Hæc audiens sophista vehementer miratus est, & excanduit adversus illum Puerum, qui profunda ipsi monstrabat. Vilis & insane, [ait;] reusque mortis, mene irrides? Videorne tibi puer duodennis? Ille, de quo locutus es, obiit a longissimo tempore, atque secundum numerum & computum Græcorum trecenti & septuaginta duo anni k computantur ab illo imperatore fluxisse. Dixit Puer: Ab illo nempe ego & Socii mei fugimus, & ecce in montis vertice dormivi ego & septem Sodales mei.

[11] Congregati sunt optimates & senes & nobiles atque pueri, [ad quos videndos multi cives Ephesini cum suo episcopo] ut ascenderent & viderent thesaurum vitæ, qui revelatus fuerat illis. Cecidit vox in universam regionem Ephesiorum dicens: Venite & videte istum thesaurum nobis manifestatum. Audierunt Pueri, qui erant in spelunca, atque commoti sunt & timuerunt, existimantes, quod imperator misisset satellites ad ipsos capiendos; & confortavit eos filius hyparchi dicens: Surgite & confortamini, & induite armaturam fidei, & confidamus super Deum, quoniam ipse auxiliatur nobis, nosque corroborat, & gubernat secundum voluntatem suam. Cumque illos adhortaretur, intravit Puer, stetitque apud illos, & episcopus atque optimates una cum illo ingressi sunt: viderunt Pueros sedentes super terram, salutarunt eos dicentes: Pax vobiscum; & continuo scripserunt epistolam imperatori Theodosio dicentes: Veni domine, & vide thesaurum vitæ, qui nobis revelatus est.

[12] Festinavit imperator, & descendit, viditque illos: salutavit eos dicens: Pax vobiscum. Accepit tabulam illam plumbeam, [& Theodosio imperatore venerunt.] cœpitque legere, quam ob causam Pueri in speluncam intraverant, ibique se condiderant. Tum vero imperator invitavit illos, ut secum descenderent Ephesum, cogitans ædificare templum super ossa eorum l. Responderunt dicentes: In hoc loco erimus, quia hunc locum amavimus. Pastor pecoris sui ipse præcepit nobis, ut in hoc loco simus. Propter te, ecce, suscitavit nos Christus dominus noster, ut videas & confirmeris, quoniam vere est resurrectio m… Et reliquit eos, & requieverunt in somno illo sempiterno. Benedictus sit Pastor, qui Agnos de grege suo elegit, fecitque heredes thalami & paradisi atque regni superni.

ANNOTATA.

a Dubium est, an hi Martyres ob juvenilem ætatem vel ministerium communiter a Græcis aliisque scriptoribus pueri appellentur: teste enim Gellio, a Latinis pueri vocabantur, qui minores essent septemdecim annis. Livius autem lib. 5 decade 6 testatur, quod apud Macedonas pueri dicerentur principum liberi, qui ad regis ministerium electi erant. Sic etiam in sacra Scriptura vox puer sæpe accipitur. Præplacet hæc posterior significatio, etsi etiam alia commode intelligi possit.

b Diana hoc nomine a Græcis appellatur.

c Benedettus noster in Latina horum Actorum interpretatione ad vocem hyparchi in margine sic notat: Videtur esse nomen dignitatis, non proprium personæ, & pro præside provinciæ seu proconsule a Syris usurpari solet. Hanc eruditi Maronitæ conjecturam secuti sumus in Commentario prævio num. 5.

d De hoc Martyrum numero, quem Jacobus infra repetit, etiam egimus in Commentario prævio num. 5.

e Comma, teste interprete Aristophanis, est genus vilissimi numismatis. Hinc metaphoricum Græcorum adagium ἄνθρωπος πονηροῦ κόμματος, id est homo mali commatis. Videtur tamen ea vox hic potius formam pecuniæ significare.

f Quamvis hoc nomen plerumque male sonet, tamen interdum accipitur pro iis, qui in arte aliqua excellunt, ut videri potest apud Cangium & in lexicis passim obviis.

g Is a Græcis communiter vocatur Jamblichus, a Latinis Malchus, de cujus nominis mutatione plura vide in Commentario prævio num. 6 & 35.

h Haud dubie est Syriacus idiotismus, qualem etiam habent Hebræi, dum psalm. 39 ℣. 1 dicunt: Exspectans exspectavi, id est vehementer exspectavi, ut explicant sacræ Scripturæ interpretes. Hic igitur delirans deliravi idem est, ni fallor, quod valde vel vehementer deliravi.

i Suspicor, hanc phrasin, quæ infra repetitur, etiam Syris esse propriam, eaque significari, famam hujus rei per forum Ephesinum divulgatam fuisse.

k De hoc errore chronologico egimus in Commentario prævio num. 38.

l Obscura est hæc Actorum expressio: quomodo enim cogitabat Theodosius super ossa horum Martyrum ædificare templum, cum eos invitaret, ut secum descenderent Ephesum? Itaque existimo, quod auctor dicere voluerit, Theodosium hoc proposuisse ædificare post eorum mortem, quam forte imminere ex ipsis audiverat.

* forte moraris?

ACTA ALIA AUCTORE GREGORIO TURONENSI.
Ex Ms. ecclesiæ S. Audomari, quod contulimus cum editione Mombritiana, ad quam proxime accedit.

Septem Dormientes Martyres Ephesi in Asia (SS.)
Maximianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Malchus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Martinianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Dionysius vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Joannes vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Serapion vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Constantinus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)

BHL Number: 2313


EX MS. Audomarensi.

Cum per universum orbem a persecutio Christianorum exagitaretur, [Septem viri Ephesini in persecutione Decii] atque idolis vanis sacrificia funesta offerrentur, fuerunt septem Viri b in palatio regis primi, & nobili familia orti; id est Achillidis, Diomedis, Diogenis, Probatus, Stephanus, Sambatius, atque Quiriacus c. Hi cum sæva imperatoris scelera sæpe conspicerent, ut pro Deo sempiterno idola surda & muta coli juberet, compuncti divinitus ad baptismi gratiam convolaverunt; appellatique sunt [in] regenerationis fonte Maximianus d, Malchus, Martinianus, Constantinus e Dionysius, Joannes, Serapion. Igitur adveniente Decio ad urbem Ephesum, jussit omni intentione ita Christianum genus inquiri, ut posset, si fas esset, ipsum nomen religionis exstinguere. Denique præparantur sacrificia, ipse immolat, suosque immolare blanditiis terroribusque instigat. Libabant cuncti hostias; totaque civitas horrendarum cæremoniarum nidore fumabat. Quod videntes hi septem Athletæ Christi, prostrati sunt in orationem cum lacrymis: & asperso super caput pulvere, Domini misericordiam flagitabant; ut respiciens de cælo sancto suo, non sineret Domini populum in hac perversitate subverti.

[2] Quo comperto, persecutores nominis Christiani, venerunt ad principem dicentes: [diis sacrificare nolentes,] Imperii tui præceptio, o rex, totius terræ terminos percucurrit *, & nullus jussioni tuæ contraire præsumit. Omnesque diis immortalibus sacrificia quotidiana delibant, præter septem Viros, quos unice affectu foves, ac diligis. Quibus imperator ait: Et qui sunt illi? Responderunt: Maximianus filius præfecti cum satellitibus suis. Et statim, furente imperatore, onerati ferro adducti sunt in conspectu ejus effusos habentes vultus lacrymis, & pulverem super capita sua, sicut fuerant in conspectu Domini deprecantes. Quos intuens imperator ait: Tantane vos tenuit perfidia mentis pravæ, ut audeatis nostris nominibus * contraire, immortalibusque diis debita holocausta non reddere? Dico enim vobis per gloriam meam: quia experiemini diversa genera tormentorum, pro contemptu deorum nostrorum. Responderunt viri dicentes: Ipse est Deus creator cæli terræque & maris f, cui nos debitum quotidie laudis sacrificium immolamus, pro cujus nomine & mori parati sumus. Nomina * vero, quæ nobis velut deorum nomine arguis * adorare, nihil prorsus esse novimus. Quia cum membra sint artificum arte distincta, vegetandi * usum capere non possunt, ideoque & qui adorant ea, prophetica sanctione damnantur, ut similes illis fiant tam factores, quam adoratores eorum.

[3] Tunc imperator furens, semotis omnibus dixit: [concesso ad deliberandum spatio, fugerunt in speluncam,] Abscedite, o furciferi, a nostri præsentia: donec agentes pro contumeliæ hujus scelere pœnitentiam recipiatis * in palatio nostro, reconciliatique deorum miserationi, flore adolescentiæ perfruamini * g. Quia non decet tantam venustatem ac pulchritudinem corporis subdi tormentis. Et discusso ferro a collo * eorum, jussit eos abire liberos, donec ipse reverteretur ad Ephesum. Accepta itaque septem Viri indulgentia abeundi, discedente imperatore ad aliam urbem, abierunt ad domos suas, inspectoque præsidio domus h abstulerunt aurum argentumque, & vestimenta, cunctamque supellectilem. Qua distributa pauperibus, abierunt in speluncam montis Celei *, portantes secum parum * pecuniæ ad emendam victus necessitatem: elegeruntque Malchum, ut abiens clam in urbem cibos emeret, auscultaretque i, quid imperator de Christianis quotidiana sanctione decerneret.

[4] Inclusis igitur Sanctis sub carceris privatim custodia, ac in assidua oratione vacantibus, nequissimus imperator redivit ad Ephesum, [in qua obdormierunt] inquisitisque ex more Christianis, de Maximiano atque ejus sociis interpellat: parentes autem eorum dixerunt, eos inclusos esse in quodam antro montis Celei, de quo facile possunt erui, si imperatoris regalis jussio emanarit *. Quod cum Viri, nuntiante Malcho, cognovissent, exterriti valde prostraverunt se super terram, & cum lacrymis orabant, ut eos Dominus in fide custodiens a conspectibus iniquissimi imperatoris arceret. Quibus orantibus, providens Deus, quod essent imposterum necessarii, exaudivit orationem eorum; suscepitque animas illorum: & erant jacentes super humum, quasi suavi somno dormientes.

[5] Commotus deinde imperator dixit suis: Ite itaque & oppilate os cavernæ, [postquam jussu Decii occlusa fuerat.] ne rebelles illi deorum aditum egrediendi habeant. Abeuntibus autem, qui os speluncæ deberent oppilare, præcesserunt eos duo viri, Theodorus & Ruben Christiani, qui propter minas imperatoris Christum latenter colebant. Hi scribentes in tabulis plumbeis omnem historiam Sanctorum, posuerunt eas in introitu cavernæ intrinsecus, nemine sciente, dicentes: Quandoque * Deus voluerit beatos artus Athletarum suorum populis revelare, hæc doceant, quæ pro ejus nomine pertulerunt. Venientes autem, qui missi fuerant, advolventesque lapides magnos, concluserunt aditum antri, abieruntque dicentes. Hic fame deficiant, propriisque se morsibus devorent, qui contempserunt diis nostris debita exhibere libamina.

[6] [Deinde tempore Theodosii] Post hæc mortuo Decio, per succedentia tempora in Theodosium, Arcadii filium, imperii summa collata est. Cujus in tempore immunda illa Saducæorum k secta surrexit, volens evertere spem resurrectionis dicens: Quia mortui non resurgunt. Caput autem hujus hæresis fuerunt Theodorus & Gaius l episcopi, qui etiam ipsius imperatoris animum voluerunt huic incredulitati conjungere. Unde factum est, ut hac causa valde afflictus prostratusque solo imperator deprecaretur Dominum, ut sibi, quæ sequi debeat, dignanter insinuet. Erat autem tunc apud Ephesum Dalius quidam valde dives in pecoribus, qui circumiens montem Celeum jussit pueros suos dicens: Præparate hic caulas ovibus nostris, quia opportunus est hic locus ad pascenda pecora. Ignarus enim erat, quid ageretur in spelunca. Operantibus autem pueris, & revolventibus ingentia saxa, venerunt ad os speluncæ, inveneruntque lapides magnos; quos revolventes, facientesque murum, non tamen introierunt in antrum.

[7] [resurgentes mittuni unum e suis sociis Ephesum,] Dominus autem jussit reverti spiritus in corpora Sanctorum, & surrexerunt ac salutantes se de more, putantesque se una tantum nocte dormisse, sederunt alacres atque robusti. Erant enim non modo corpora eorum venusta atque pulcherrima; verum etiam ipsa vestimenta integra atque inlæsa, sicut ante annos plurimos fuerant ab his induta. Conversique ad Malchum dixerunt: Enarra, quæsumus, nobis frater, quæ hac nocte locutus est imperator, aut si inquisiti sumus, ut sciamus. Quibus ille, Requisiti, inquit, estis * ad sacrificandum diis. Cui Maximianus ait: Nos omnes mori parati sumus pro Christo. Sed tu accipe nunc argenteos, & vade ad comparandas escas & ausculta diligenter, & quæ audieris renuntia nobis. Accepta itaque pecunia, abiit. Erant enim argentei ex nomine Decii superscripti. Appropinquans autem ad portam civitatis, vidit signum crucis super portam, & stupefactus miratus est, dicens infra se: Numquid ab die hesterna post solis occasum, cum ego egrediebar de urbe, cor Decii immutatum est, ut crucis signaculo portam civitatis muniret? Ingressusque urbem, audivit homines per Christi nomen jurare atque ad ecclesiam aspicere, clericosque per urbem discurrere, mœniaque renovare, stupensque magis dicebat ad semetipsum: Putasne, quia in aliam urbem ingressus es? Accedensque ad nundinas protulit argenteos, deprecans dari sibi escas.

[8] [qui ob antiquam pecuniam deprehensus] At illi numisma argentei intuentes dixerunt: Hic homo thesauros reperit antiquos, nam ecce argenteos de temporibus Decii profert. Malchus vero hæc audiens, volvebat cogitationes in corde suo dicens: Quid sibi volunt ista? Numquid somnium video? Viri autem eum apprehensum ducunt ad episcopum Marinum, atque ad præfectum urbis. Cui præfectus ait: Unde es; aut ex qua regione venisti? Ex Epheso, inquit; si tamen hæc civitas est Ephesiorum, quam hesterno [die] me vidisse commemoro. Unde, ait præfectus, hos argenteos habes? Respondit: De domo patris mei sumpsi eos. Præfectus dixit: Et ubi est pater tuus? Et nominabat parentes suos, sed nemo cognoscebat. Præfectus dixit: Enarra nobis, unde habes hos argenteos? Sunt enim ex tempore Decii, qui mortuus est, ante hos * annos. Unde manifestum est, quia illudere venisti sapientes Ephesiorum, ideoque subjiciendus eris tormentis, quoadusque aperias veritatem. Commotusque Malchus cum stupore & lacrymis ait: Unum a vobis signum, si dignum ducitis, velim interrogare. Decius imperator, qui persecutus est Christianos in hac urbe, ubi est? Marinus Episcopus respondit: Non est in hac urbe, fili dilectissime, vir qui tempora Decii recolat: ante multos enim annos m defunctus est.

[9] Hæc audiens Malchus conversus ad se dixit episcopo: [qui resurrectionis prodigium manifestat,] Putabam, me cum fratribus meis una tantum nocte dormisse; sed ut cognosco multorum annorum super somnum nostrum curricula transierunt. Et nunc sciscitavit me Dominus cum fratribus meis, ut cognoscat omne seculum, quia fiet resurrectio mortuorum. Sequimini ergo me, & ostendam vobis fratres meos, qui mecum resurrexerunt. Tunc stupefactus episcopus cum præfecto, & omni populo, sequentes Malchum venerunt ad speluncam. Narrante autem Malcho fratribus, quæ ei contigissent in urbe, ingressus episcopus reperit scrinium, duobus sigillis argenteis præsignatum; egressusque foras convocans multitudinem civitatis cum præfecto aperuit sigilla, & invenit duas tabulas plumbeas, in quibus scripta erat omnis passio eorum, sicut supra retulimus, & cognoverunt, quia vera erant, quæ a Malcho dicebantur.

[10] Tunc ingressi invenerunt beatos Martyres in angulo speluncæ sedentes, [ad quod videndum præter episcopum & cives Ephesinos] & erant facies eorum tamquam rosæ florentes & sicut sol in virtute fulgentes: nihil enim diminutum erat, neque de vestimentis, neque de corporibus eorum. Marinus autem episcopus cum præfecto procidit ante pedes eorum, & adoravit eos, & omnis populus glorificavit Deum, qui dignatus est tale miraculum ostendere servis suis. Sancti vero narraverunt episcopo & omni populo, quæ eis tempore Decii accessissent. * Episcopus vero cum præfecto miserunt nuntios ad Theodosium imperatorem dicentes: Festina quantocius; potes, si vis videre miraculum magnum, quod manifestum est, tribuente Deo, temporibus tuis. Si enim veneris, cognosces spem resurrectionis valde esse utilem, juxta sponsionem promissionis Euangelicæ.

[11] Hæc audiens Theodosius imperator surrexit cum lætitia * & extendens manum suam ad Deum ait: [venit ipse imperator Theodosius] Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, sol justitiæ, qui dignatus es tenebras mortalium tuæ veritatis luce respergere; Gratias tibi ago, qui non permisisti lucernam confessionis meæ tetris assertionum caliginibus obvelari. Et hæc dicens, ascensis equis, cum summa festinatione venit ad Ephesum. Episcopus autem cum præfecto, & omni multitudine civitatis exiit in occursum imperatoris. Ascendentibus autem illis omnibus, egressi sunt Sancti martyres in obviam Augusto, & factæ sunt facies eorum tamquam sol in virtute fulgentes; ceciditque Augustus in terram: & adoravit eos glorificans Deum. Et surgens osculatus est eos, ac flevit super collum uniuscujusque eorum dicens: Sic video facies vestras, tamquam si videam Dominum meum Jesum Christum, quando vocavit Lazarum de monumento; cui immensas gratias refero, quod non fraudavit me spe resurrectionis.

[12] Maximianus autem respondit: Scito imperator, quia ad confirmandam fidem tuam nos Dominus resurgere jussit. [cum quo septem Martyres collocuti iterum in Domino obdormiverunt.] Ergo jugiter & fidens in eum cognosce, quia fiet resurrectio mortuorum, cum nos hodie videas post resurrectionem tecum loqui, atque enarrare magnalia Dei. Multaque alia loquentes cum eo, iterum prostrati in terram obdormierunt, tradentes animas suas Regi immortali Deoque omnipotenti. Hæc videns imperator, ruit super corpora eorum, & flens osculabatur eos, auferensque vestimenta sua posuit super illos, mandans fieri loculos aureos, in quibus reconderentur. Sed in ea nocte apparuerunt ei Sancti dicentes: Ne feceris; sed relinque nos super terram: de ea iterum suscitabit nos Dominus in die magno resurrectionis omnis carnis. Tunc imperator fabricavit super eos basilicam magnam, & fecit ibi receptaculum pauperibus, imperans eos alere de publico. Convocatisque episcopis celebravit festivitatem Sanctorum, & omnes glorificaverunt Deum, cui est in Trinitate perfecta honor & gloria in secula seculorum. Amen n.

ANNOTATA.

a Apud Mombritium hæc Acta ita incipiunt: Temporibus Decii imperatoris cum per universum orbem &c.

b Hic vocantur viri, qui in aliis Actis pueri appellantur. Utraque hæc appellatio facile conciliari potest, si per pueros intelligas regios ministros, ut in Annotatis ad priora Acta littera a diximus.

c Hæc nomina paulo aliter a Mombritio exprimuntur, ut in Commentario prævio num. 7 monuimus-

d Mombritiana editio pro Maximianus habet Maximus.

e In eadem editione hic vocatur Constantius.

f Apud Mombritium ita respondent: Deus noster unus & verus est; ipse est creator cæli & terræ &c.

g Mombritius hæc ita habet: Tunc imperator furens, remotis omnibus, ait ministris suis: In nostri præsentia abscindite comam capitum eorum, donec agentes pro contumaciæ hujus scelere pœnitentiam recipiantur in palatio nostro.

h Mombritius: Inspectoque unusquisque prædio domus suæ, abstulerunt &c.

i Mombritius pro auscultaretque habet & diligentissime percunctaretur.

k De hæresi Sadducæorum meminit S. Lucas in Euangelio cap. 20 ℣. 27 & in Actibus Apostolorum cap. 5 ℣. 17.

l Apud Photium & Metaphrastem tantummodo fit mentio Theodori; at hic & in quibusdam aliis Mss. nostris etiam Gaius ille nominatur.

m Mombritius hic addidit: Ante multos enim annos, id est centum quinquaginta duos, defunctus est. At juxta hunc computum hoc accidisset anno Christi 402, quo Theodosius primum declaratus est augustus, cum esset puer unius alteriusve anni, ut in Commentario prævio num. 40 ex Assemano observavimus. Non cohæret itaque hic annorum computus cum sequentibus, ubi Theodosius jam ætate multo provectior inducitur. Præferenda est hic igitur Ms. nostri lectio.

n In editione Mombritiana post hæc nihil additur; sed in Ms. nostro hæc sequuntur: Explicit Passio sanctorum Martyrum septem Dormientium apud Ephysum translata in Latinum per Gregorium episcopum, interpretante Johanne Syro, quæ observatur sexto Kal. Augusti. Hinc in Commentario prævio num. 44 collegimus, hoc scriptum S. Gregorio Turonensi tribuendum esse.

* lege percurrit

* Mombrit. muneribus lege numinibus

* Mombrit. Numina

* Mombrit. urges

* Mombrit. vivendi

* forte recipiamini

* Mombrit. cervicibus

* Mombrit. Chillei

* Mombrit. parvum pondus

* Mombrit. innueret

* forte quandocumque

* Mombrit. sumus

* Mombrit. plures

* forte accidissent

* Mombrit de cilicio

ACTA LONGIORA AUCTORE FORSAN SIMEONE METAPHRASTE.
Ex editione Surii, quæ cum Ms. Græco, & variis apographis Latinis collata est.

Septem Dormientes Martyres Ephesi in Asia (SS.)
Maximianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Malchus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Martinianus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Dionysius vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Joannes vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Serapion vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)
Constantinus vulgo sanctus Dormiens Martyr Ephesi in Asia (S.)

Ex Surio.

CAPUT I.
Persecutio Decii, septem Martyrum constantia in fide, fuga ad speluncam, & diuturna dormitio.

[1] Tenente Decio Romani imperii principatum, accidit, ut ipse ex Cartagenna a civitate in Ephesum, [Cum Decius] multo furore percitus, descenderet. Tunc omnis finitima regio in eam urbem convenit, ut vanis & falsis diis immolaret. Eorum vero, qui Christi fidem sequebantur, ecclesiæ dispersæ sunt. Christiani enim tam sacerdotes, quam laici, metuebant tyranni adspectum. Qui cum ingressus esset Ephesum, animo elato in media urbe cœpit idola erigere: cumque illis totus esset addictus, præcepit urbis optimatibus, ut vanis illis diis secum una victimas offerrent. Itaque victimarum sanguine loca illa replebantur, & omnes turbæ undique ad idolorum, quæ erant Ephesi, celebritatem confluebant. Fama enim per fines illius regionis divulgabatur, quod scilicet victimarum nidor ex urbe media in altum prosiliret.

[2] Cum igitur festum suorum deorum Decius ageret, atque ipsius jussu universa multitudo ob eam celebritatem ad templa idolorum, [contra Christianos] quæ erant Ephesi, ex omnibus locis impigre conflueret, ac diis libaret, cumque tota illa urbs sacrificia redoleret, fideles homines tristes erant, iidem & ab idolorum cultoribus opprimebantur. Itaque partim persequentium ora fugiebant, ne comprehendi possent; partim sese occultabant. Tribus autem diebus postea imperator edictum proposuit, ut Christiani omnes caperentur: quo tempore gentiles ac Judæi urgebant milites. Passim igitur Christiani homines trahebantur ad turbas, quæ in unum locum convenerant, ut una cum imperatore idolis sacrificarent. Tunc nonnulli tormenta formidantes, excidebant a fide, & coram turba illa miseri ad idolorum sacrificia decidebant. At qui ex animo Christi fidem sequebantur, cum audirent aliquos lapsos fuisse, illorum casum magnopere dolentes, miserorum hominum animas lugebant, qui propter metum ad idolorum sacrificia delapsi fuerant. Quicumque vero ex eorum numero in Christi fide stabiliores inventi sunt, mentem atque cogitationem firmam conservantes, neque tyranni minas extimescentes, sed nequissimi diaboli tela suis corporibus libenter excipientes, cruciatus omnes forti animo perferebant.

[3] Itaque sanctorum martyrum carnes multis variisque tormentis lacerabantur, [horribilem persecutionem moveret,] ita ut ex illorum vulneribus multus sanguis deflueret. Quorum corpora in urbis mœnibus ac turribus suspendebantur: capita vero palis affixa, erigebantur ante portas. Itaque corvi, vultures, & ejusmodi aves, mœnia illa circumdantes, sanctorum martyrum carnes dilaniabant. Quæ res Christianis hominibus mœrorem afferebat. Tale tantumque certamen propositum erat his, qui Christi fidem confitebantur. Tales erant minæ terroris plenæ, omnibus plane formidolosæ: tales ærumnæ, lapides fere ipsos commoventes. Sanctorum martyrum cadaveribus urbis plateæ coarctabantur. Flebant autem fideles, quod sancta illa corpora in terris dejecta, viderent a volucribus lacerari. Quæso, quodnam facinus tantopere dolendum? Quæ cædes sic immanis & acerba? Tunc Christiani homines, manibus in cælum erectis, precabantur Deum, ut eriperentur e manibus tyranni: patres filios, filii patres abnegabant. Calamitates ipsæ amicissimos viros a se vicissim disjungebant. At Maximilianus, Jamblicus, Martinus, Johannes, Dionysius, Exacustadius & Antoninus, simul versantes, omnesque pariter in Christi fide stabiles, & Christi passiones in corporibus suis gestantes, cum viderent, quæ quotidie contra Christianos efficerentur, fletu, gemitu, jejuniis ac precibus assidue se communiebant. Erant autem illustrium virorum & optimatum urbis filii.

[4] [septem Juvenibus ob fidens comprehensis] Cum vero imperator turbas gentilium ad inanium idolorum sacrificia congregasset, tunc sancti Viri, quos paulo ante nominavimus, in unum locum convenerunt, simulque ad Christianorum ecclesiam ingressi, prostraverunt se in terram, & pulvere capita sua conspergantes, ante Deum gemitus & lacrymas effundebant. Quod cum facerent, observati sunt a speculatoribus quibusdam, quod scilicet tempore illo, quo sacrificia diis offerebantur, ipsi ad Christianorum ecclesiam secederent. Cumque singuli diligenter exquirerentur, ut diis sacrificarent, accesserunt, qui homines illos observaverant, & imperatori dixerunt: Vivas, imperator, æterno tempore. Tu eos, qui longe absunt, cogis sacrificiis præsto esse, & qui prope sunt, contemnunt imperium tuum, & jussa tua pro nihilo faciunt, Christianorum observantes religionem. Erat autem Maximilianus ipse præsidis b filius, item alii cumprimis illustres in exercitu c. Tunc Decius imperator ira percitus, illos ad se vinctos duci jussit. Quibus ductis: Quare, inquit, non permansistis nobiscum, ut diis sacrificaretis, qui totum orbem terrarum ad sibi obediendum convocarunt? Accedite igitur, & debitum diis sacrificium offerte, quemadmodum omnes facere consueverunt. Tunc Maximilianus respondit: Habemus, Imperator, Deum in cælis habitantem, cujus gloria cælum & terra plena est, cui sacrificium confessionis nostræ offerre soliti sumus, atque nostrarum orationum libamine coram Deo exultamus omni tempore. Nos enim nidorum ac fumum vestrorum sacrificiorum istis idolis non offerimus, quandoquidem nostras animas labefactare nolumus.

[5] [spatium deliberandi concedit,] His auditis, Decius non amplius loqui voluit, sed jussit militares zonas ab eis auferri. Cujus rei causam esse dixit, quod deorum potentiæ adversarios ipsos deprehenderat. Præterea illos a deorum munificentia repellendos, atque ab imperii militia procul arcendos esse decrevit, quoad opportune de illorum religione inquirere posset. Non enim æquum videri sibi, aiebat, illorum juventutem tormentis consumi: itaque misericordia motum temporis spatium se illis concedere, ut interea resipiscerent, ad deos reverterentur, & viverent. Hæc dixit imperator, & præcepit ferreis vinculis illorum colla exui, atque a suo conspectu removeri. Tunc Decius in in alias urbes d profectus est, ut faceret quæ in animo habebat, eo tamen consilio, ut Ephesum repeteret. Itaque sanctis Viris, quos diximus, concessum fuerat ab imperatore, ut per aliquot dies libere versari possent.

[6] Cum igitur opportunum tempus invenissent, & in Christi fide perseverare constituissent, [qui in speluncam fugientes,] justitiæ operibus incumbebant: cumque aurum & argentum ex paternis facultatibus collegissent, pauperibus multam pecuniam distribuerunt, & inter se consilium ineuntes, vicissim se his verbis adhortabantur: Secedamus parumper ab hac urbe, & subeamus speluncam illam magnam, quæ vergit ad Orientem. Illic quiete viventes, Deum nostrum attentis & assiduis precibus oremus, ut tales effici possimus, qui ante tyranni adspectum constanter stare valeamus: neque desinamus Dei gloriam collaudare, ut Deus ipse ope sua nos adjuvet, quo rectam ejus confessionem servemus, coronamque illam incorruptam his paratam, qui ejus fidem custodiunt, & Christum agnoverunt, accipere possimus. Itaque cum tantum argenti sumpsissent, quantum illis ad sumptum satis esse posset, ascenderunt in speluncam in monte sitam, (mons Ochlon e appellatur) quo in loco multos dies transegerunt, Deum ipsum orantes, & salutem animarum suarum semper ab eo postulantes. Jamblico autem, qui omnibus aliis erat natu minor, & obeundis ministeriis aptior atque expeditior, impositum fuit negotium, ut in urbem descenderet, & si quid fieri opus esset, ipse faceret. Erat autem juvenis ille valde prudens. Itaque cum ad urbem descendebat, ne agnosci posset, vestem mutabat, & unus aliquis e numero mendicorum videbatur: cumque pecuniam secum haberet, partem aliquam pauperibus distribuebat: dabat etiam operam, ut subauscultaret, quidnam de imperatore diceretur.

[7] Post aliquot dies rediit imperator Decius in urbem Ephesum: [& orationi vacantes,] & statim jussit optimates cum his, qui Achillidem f sequebantur, & aliis qui erant illic, sacrificia vanis idolis offerre: de falsis enim diis suis erat valde solicitus, cum eorum vanitatem non cognosceret. Quamobrem Christianæ fidei sectatores timore magno afficiebantur. Hæc cum Jamblicus audivisset, egressus est ex urbe, paucos panes secum ferens, & ad montis speluncam, ubi erant socii, reversus est. Narravit Jamblicus, quæ in tyranni palatio ad ejus ingressum audiverat, & quemadmodum quæsiti fuerant & ipsi, ut una cum aliis civibus, præsente imperatore, sacrificarent. His auditis, timuerunt illi, & multo cum gemitu ac lacrymis Deum precati sunt. Apposita est igitur illis mensa, & panes, quos Jamblicus emerat, ut cibum sumerent, & ad tyranni certamen sustinendum promptiores fierent. Consedere igitur in media spelunca, & sole occidente cibum sumpserunt. Cum vero tristes sederent, & inter se colloquerentur, dormire cœperunt: erant enim eorum oculi propter mœrorem gravati.

[8] At clemens ac benignus Deus, qui servis suis semper providet, fecit illos mortis genus quoddam obire, [obdormiverunt in eadem spelunca.] ut per eos miracula quædam opportuna fierent. Itaque cum sopore omnes correpti essent, in terra jacentes obierunt, animas suas Deo reddentes, & divinam gloriam concelebrantes. Argentum autem, quod habebant in suis marsupiis, apud illos eo in loco, in quo jacebant, remansit. Postridie mane imperator inter optimates jussit iterum septem illos Adolescentes requiri. Qui cum non invenirentur, ad optimates conversus: Magnopere, inquit, doleo propter Adolescentum illorum calamitates, eo quod illustribus & claris parentibus orti sunt. Opinor enim illos, arbitratos imperii nostri majestatem sibi valde iratam esse, propter pietatis nostræ religionem ab eis violatam, aufugisse. Sed imperii nostri benignitas non succenset his, qui resipiscunt, & ad deorum nostrorum clementiam animos reducunt. Hæc dixit imperator. Cui optimates responderunt: Quod ad illos Adolescentes pertinet religionis desertores, imperii tui majestas nequaquam doleat, neque resipuisse illos arbitretur: adhuc enim in pristina sua ignorantia perseverant, & ut audivimus, eo ipso tempore, quod ipsis præscriptum fuit ad mutandum consilium, pertinaciores facti, obstinatam voluntatem retinent. Itaque argentum & aurum pauperibus per urbis plateas dispositis distribuerunt, neque amplius quisquam eos vidit. Si placet igitur majestati tuæ, parentes illorum capiantur, & tormentis cogantur dicere, ubinam eorum Filii lateant.

[9] [quam Decius, loco latebrarum ex parentibus eorum cognito,] Haec audiens imperator, ira percitus jussit Adolescentum parentes accersiri. Quos cum præsentes vidisset: Et ubinam, inquit, sunt Filii vestri, imperii & jussorum nostrorum contemptores? Propterea vos etiam insolentiæ ipsorum causa interfici jubeo. Tunc illi dixerunt: Precamur te, benignissime imperator, ut nostram causam audias. Nos imperii & majestatis tuæ jussa non violavimus, neque propitia deorum numina deseruimus. Quare igitur nos illorum, qui desertores sunt, causa moriemur? Quod vero ad argentum & aurum pertinet, illi a nobis pecuniam subripuerunt, quam cum pauperibus distribuissent, aufugerunt in montem, & ibi delitescunt in spelunca. Sive igitur vivant, sive mortui sint, nos ignoramus. Hæc audiens imperator, viros illos dimisit, & multum secum cogitabat, quidnam faceret Adolescentibus. Benignus autem Deus in ejus mentem injecit, ut speluncæ illius aditum lapidibus obstrueret, quo sanctorum Martyrum corpora sepulta illic jacerent, neque sanctæ reliquiæ amoverentur, sed usque ad resurrectionem ipsam servari possent.

[10] [magnis lapidibus occludi jussit.] Decius ergo imperator sententiam contra illos Adolescentes talem pronuntiavit: Quoniam nostris edictis parere noluerunt desertores Adolescentes, & nostrorum deorum numen contempserunt, propterea & ipsi benignitate nostri imperii priventur, neque amplius in conspectum hominum appareant. Quamobrem speluncæ aditus saxis magnis obstruatur, & sigillorum munimine imprimatur, ut vivi obruantur, & in ejusmodi carcere moriantur. Existimabat enim tam imperator, quam tota civitas, Adolescentes illos adhuc vivere. Theodorus vero & Barbus g, qui fuerant a cubiculo imperatoris, & ministri admodum fideles, cum essent & ipsi Christiani, propter persecutionem sese occultaverant. Tum inter se ita dicebant: Scribanus martyrium septem Adolescentum in plumbeis tabulis, quoniam propter Christi fidem mortui sunt, & martyres facti sunt. Quæ autem scripserimus, in æreis loculis reponamus, & loculos ipsos sigillo munitos, inter lapides, qui sunt in eo loco, ponamus: (fortassis enim Dominus ante novissimi adventus diem Martyres visitabit) ut si quo tempore spelunca hæc patefacta & sanctorum Martyrum corpora in apertum prolata fuerint, ex litterarum monumentis illorum facta disci possint. Fecerunt igitur Theodorus & Barbus, quod inter se communicaverant.

ANNOTATA.

a In quibusdam Mss. apographis & codicibus nostris pro Cartagenna legitur Carthagine; sed utrumque civitatis nomen corruptum esse colligo ex Ms. nostro Græco, quod saltem verosimilius habet, Decium Chalcedone Ephesum venisse.

b Hinc confirmatur conjectura Benedetti nostri, qui putat nomen hyparchi, quod in Actis Syriacis occurrit, non appellationem personæ sed dignitatis significare.

c In aliis Actis, quæ supra dedimus, nulla fit mentio de dignitate militari, quam hi Martyres habuerint. Imo Eutychius Alexandrinus, cujus verba in Commentario prævio num. 30 retulimus, asserit, illos a Decio rei vestiariæ præfectos fuisse.

d Græcum Ms. nostrum dicit, quod Decius Epheso discedens in Orientem profectus sit.

e In Mss. nostris mons ille communiter vocatur Celeus vel Celius; in Ms. autem Græco Χείλαιον. De aliis hujus montis nominibus apud scriptores Arabes vide Commentarium prævium num. 29.

f Suspicor, hic a Metaphraste positum fuisse Achillidem pro Maximiliano, qui ubique primas partes agit, & qui ante baptismum Achillius vel Achilles appellabatur, ut in Commentario prævio num. 7 diximus.

g Jacobus Sarugensis nomina eorum non exprimit; a Gregorio Turonensi Theodorus & Ruben nominantur, cui consonat Ms. nostrum Ultrajectinum. Sed Ms. sancti Maximini Theodorum & Rubinum vocat. In Ms. Græco θεόδωρός τε καὶ Ῥουφῖνος, Theodorus & Ruphinus appellantur. Scriptor Æthiops, cujus compendium in Commentario prævio num. 35 dedimus, eosdem Theodorum & Macedonium nuncupavit.

CAPUT II.
Prodigiosa septem Dormientium resurrectio, agnitio, ac veneratio.

Temporis intervallo mortuus est Decius imperator, & tota ætas illa interiit. Successerunt autem imperatores suo quisque tempore, [Orta hæresi contra resurrectionem corporum,] quoad Theodosius imperator sceptrum tenere cœpit. Qui cum religiose & Christiane imperaret, surrexerunt quidam hæretici, qui negabant mortuorum resurrectionem, quam Christus ipse in sua sancta Ecclesia firmiter credi voluit. Milites enim quidam idolorum cultores, cum in palatio imperatoris versarentur, apertam persecutionem adversus aliquos apud imperatorem commoverunt. Quin etiam episcopi quidam rectas Dei semitas pervertere cupientes, in ecclesiis multarum prævaricationum erant auctores. Quorum princeps & malorum omnium caput habebatur Theodorus a, Æginensium episcopus, simul cum iis, quos secum habebat: qui ne nominari quidem debent, cum Dei Ecclesiam persecuti fuerint. At imperator Theodosius in dies magis perturbabatur ac dolebat, cum sanctarum ecclesiarum fidem fluctuantem videret. Itaque a Deo ipso ejus mali curationem poscebat. Erant enim, qui dicerent mortuis hominibus consolationem nullam futuram. Alii affirmabant, corpus vetustate consumptum, ipsum quidem consolationem nullam habiturum, sed solam animam immortalis vitæ participem futuram. Ejusmodi homines vanis opinionibus decepti sic errabant, neque animadvertebant infantem puerum numquam in ventre matris fuisse sine carne, neque carnem e vulva exiisse sine anima vitali. Item claudentes mentis oculos, sacras Litteras non considerabant, in quibus scriptum est: Audient, qui sunt in monumentis, vocem Filii hominis, & vivent, & alio loco: Et multi de iis, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, & alii in opprobrium: cum illud etiam in eis scriptum inveniatur: Ecce ego aperiam sepulcra vestra, & educam vos de sepulcris vestris, popule meus. Hæc sunt divinarum Litterarum testimonia. Sed hæretici homines a recta vitæ semita deviantes aberrabant, & fidei sinceritatem obliquis suarum animarum cogitationibus pervertebant.

[12] [tempore imperii Theodosiani resurgunt,] Imperator igitur Theodosius eam rem moleste ferebat, ob idque mœrore afficiebatur. Verum cum clementissimus Deus neminem velit a fidei via errantem perire, fecit, ut resurrectionis mysterium omnibus patefieret. Immisit enim in mentem cujusdam hominis, qui dicebatur Adolius b, ejus montis & speluncæ dominus, ubi sancti Martyres dormierant, ut ovile quoddam suis pecudibus construeret. Ejus igitur servi una cum his, qui operi faciendo vacabant, lapides pro ædificio ex ejus speluncæ ostio revolvebant. Tunc domini nostri Jesu Christi jussu sanctis illis Viris, qui in spelunca dormierant, vita restituta est, & vox illa, quæ Lazarum e monumento excitavit, eadem & sanctis Martyribus vitæ spiritum restituit. Surrexerunt igitur, & Deum laudantes consederunt, & quemadmodum quotidie consueverant, se vicissim salutabant, quoniam nullum in eis signum existebat, ex quo mortuos se fuisse judicare possent: nam & vestes tales erant, quales & antea quam obiissent: corpora etiam ipsa florebant, hilaritatem præ se ferentia: denique tales erant, ut si pridie vesperi somnum cepissent, & postridie mane experrecti fuissent. Adhuc & de idolorum superstitione soliciti, a Decio imperatore se inquiri existimabant: ob idque multa cura affecti, vertebant oculos ad Jamblicum procuratorem, & ab eo denuo quærebant, quænam pridie vesperi audivisset de ipsis in civitate. Quibus Jamblicus respondit: Quemadmodum vobis dixi heri vesperi, & nos una cum reliquis civibus quæsiti fuimus, ut diis immolaremus coram imperatore: qui nisi ejus jussui obtemperaverimus, tormenta se nobis allaturum constituit. Quid autem facturus sit, nescio.

[13] [& putantes se una tantum nocte dormivisse] Tunc respondit Maximilianus: Agite, fratres, parati simus prodire in conspectum imperatoris illius terribilis & veri Dei Jesu Christi, neque timeamus mortalem istum imperatorem. Tu vero, Jamblice, da operam, ut paretur nobis cibus ad horam constitutam. Accipe argentum, ingredere in urbem, eme panes multos: pauci enim fuerunt, quos heri vesperi attulisti, ob idque esurimus. Eadem opera discas, quid Decius imperator de nobis decernat. Cogitabant enim, se nocte superiore cubuisse, & postridie mane experrectos fuisse. Tunc igitur bene mane surrexit Jamblicus, & argentum sumpsit ex loculis, quemadmodum consueverat. Erat autem moneta illa vetere nota impressa, quæ partim quadraginta, partim sexaginta nummorum pretio pendebatur veterum imperatorum temporibus, cum sancti Viri, de quibus verba facimus, prius vivebant. Præterierant autem trecenti & septuaginta duo anni, exquo dormierant usque ad eum diem, quo resurrexerunt c.

[14] Cum igitur illuxisset, exiit Jamblicus ex spelunca, [socium ad urbem Ephesinam mittunt,] & vidit lapides ante speluncam positos, atque obstupuit: nihil enim de lapidibus illis cognoverat. Descendens autem de monte, timebat deambulare. Itaque in via totus trepidabat, metuens in urbem ingredi, ne quo modo agnosceretur, & ad imperatorem Decium vinctus duceretur: quippe ignorabat, ejus tyranni ossa in sepulcro putrefacta esse d. Cum vero in urbem ingrederetur, & venerandæ Crucis signum ante urbis portas erectum vidisset, sic obstupuit, ut a mente fere exciderit: atque in quamcumque partem oculos vertisset, rerum novitate perculsus, magis obstupescebat. Accessit ad aliam urbis portam, & illic etiam Crucem ipsam supra muros erectam vidit. Cumque omnes portas obiisset, venerandæ Crucis figuram locatam adspiciens, præ stupore mutus factus est. Itaque cum ad primam illam portam se contulisset, ita secum loquebatur: Quidnam hoc est? Heri vesperi hujus Crucis signum in latibulis servabatur, & nunc aperte in ipsius urbis foribus erectum videmus. Verene hoc video, an spectri alicujus illusione decipior?

[15] Cum hæc diceret, & Crucis figuram ubique fixam videret, animo magis confirmato, in urbem aperto e capite ingressus est. [qui signum crucis aliaque illic admirans] Cumque longius progrederetur, audivit multos per Jesu Christi nomen jurare. Quare magis perculsus: Quid hæc sint, inquit, ignoro. Heri vesperi nemo libere Christum nominabat, & nunc tam multis linguis Christi nomen celebratur. Rursus secum ambigens, dicebat: Fortasse urbem Ephesum non video, quoniam ejus ædificia omnino mutata sunt, & ipsius lingua: alia quædam est Christum edocta; quod in nulla alia urbe fieri vidi, nisi in hac sola. Progressus igitur, quæsivit a quodam cive, quo nomine urbs illa vocaretur. Ephesus, inquit ille, hæc vocatur. Non credidit Jamblicus, sed secum cogitans: Deceptus, inquit, certe sum, locorum oblitus, totaque mente aberrans. Exeundum igitur mihi est ex hac urbe, ne magis errem.

[16] Cum ergo solicitudine magna teneretur, & illinc ex re vellet, [& ex antiqua moneta suspicionem inventi thesauri præbens,] prius voluit panes emere, & argentum sumpsit, ut pretium daret. Qui vero panem vendiderant, cum monetam illam magnam & diversam vidissent, mirati sunt, & vicissim eam sibi ostendebant. Per manus igitur tradita, moneta illa per omnes, qui panem vendebant, transiit. Qui vicissim in aurem insusurrantes, & Jamblicum intuentes, dicebant: Vere homo iste thesaurum invenit, veterem illum quidem, & multis abhinc annis reconditum. Jamblicus cum illos susurrantes videret, cœpit timere: existimabat enim, se ab illis agnosci, & Decii imperio tradendum esse. Cum vero multi accessissent, & ejus formam nequaquam cognoscere possent, in medio foro illum detinebant. Itaque turbæ multæ confluxerunt, & sermo hic per totam civitatem vulgatus est, adolescentem quemdam comprehensum fuisse, qui thesaurum invenerat. Turbæ autem ad eum congregatæ, dicebant: Homo iste peregrinus est, neque umquam illum videmus. Hæc dicebant, & intentis oculis magis magisque ipsum intuebantur. Volebat Jamblicus causam suam agere, quod falsum esset, quod de thesauro invento dicerent: sed stupore detentus, id facere non poterat. Cumque omnes turbas circumspiceret, neminem agnoscebat, & nemini notus erat, licet claro & illustri genere apud urbem Ephesum natus esset. Quapropter admiratione maxima detinebatur, quod pridie vesperi omnibus notus fuisset, & postridie mane neminem agnosceret, omnino & ipse ignotus. Dabat operam, ut inter turbam illam, patrem vel aliquem ex fratribus inveniret, neque quemquam videbat.

[17] [ad episcopum & proconsulem civitatis ducitur,] Tunc ea res per totam urbem vulgata, usque ad episcopi aures pervenit. Divina quoque providentia factum est, ut ejus urbis proconsul illa ipsa hora veniret ad episcopum. Qui dum diceret de thesauro, quem ab adolescente illo inventum cogitabat, ea res fecit, ut mortuorum resurrectio pateret omnibus. Jusserunt enim tam proconsul, quam episcopus, adolescentem illum benigne tractatum custodiri, & ad se duci cum argento, quod secum habebat. Cum igitur Jamblicus ad ecclesiam traheretur, putabat ad Decium. Imperatorem se trahi. Itaque huc & illuc circumspiciebat, ut aliquem suorum videret, vel consanguineorum, vel eorum, quibus notus fuerat. Adolescentem ita circumspicientem turba, ut insanum aliquem, irridebat: itaque violentius ad ecclesiam impellebatur. Jam vero proconsul & Stephanus f episcopus monetam illam in manus sumptam inspicientes, admirabantur. Tunc proconsul Jamblicum interrogans: Ubinam, inquit, est thesaurus, quem invenisti? Moneta enim hæc e thesauro subrepta est. Minime, inquit Jamblicus, thesaurum inveni, quemadmodum me vos insimulatis. Illud unum certo scio, ex paternis meis pecuniis argentum hoc esse, ejus monetæ nota impressum, quæ huic urbi consueta est. Sed certe miror, neque cogitare possum, undenam tentatio hæc mihi acciderit. Ad hæc præses: Undenam, inquit, es tu? Illi autem respondit Jamblicus: Ex hac urbe, ut opinor, ego sum. Quo patre natus? inquit præses. Est ne aliquis, qui te agnoscat? Veniat, & testimonium dicat pro te, & credemus tibi.

[18] Protulit Jamblicus patris & fratrum suorum nomina: neque quisquam noverat, [atque ab iis examinatus] quos diceret. Tum præses: Vera, inquit, non sunt, quæ dicis. Hæc audiens Jamblicus, perplexo erat animo, nec habens quid responderet, silebat. Quem cum ita perplexum ac tristem vidisset: Fortasse, inquit, insanus est Alii dicebant: Nequaquam insanus est, sed insaniam simulat, ut pericula effugiat. Acerbioribus verbis præses eum increpans: Qua ratione, inquit, te ferre possumus, aut tibi credere, argentum hoc ex paternis pecuniis ad te pervenisse, cum moneta hæc ex inscriptione & nota significet, quod trecentis & octoginta annis ante nos fuerit, ac priusquam Decius imperaret, neque ulla ex parte similis sit illi, quæ nunc in urbe impenditur? Num parentes ita veteres & ante trecentos annos genitos habere potes tu, qui adolescens es? An putas, te sic astutum esse, ut senes & Ephesinæ urbis sapientes decipias? His de causis jubeo te in vincula conjici, & flagellis verberari, donec confitearis, ubinam sit thesaurus iste.

[19] Hæc audiens Jamblicus, & timens, faciem in terram prostravit, [miraculum resurrectienis prodit,] & his verbis illos affatus est: Precor vos, ut mihi non gravemini dicere, quod quæsiero: omnia enim libere vobis confessus fuero. Decius imperator, qui erat in hac urbe, vivitne, an non? Ad hæc Stephanus episcopus: Non est, inquit, fili, qui hodie in hac regione Decius imperator nominetur. Tunc Jamblicus: Venite, quæso, mecum, & ostendam vobis in spelunca montis Ochlon socios meos, ut ab illis discatis, verum esse, quod dico. Certe scio, ab imperatore Decio nos illuc fugisse: quem Decium & ego heri vesperi in urbem Ephesum ingredientem vidi. Sit autem nec ne urbs ista Ephesus, nescio. Tunc episcopus Stephanus in eam cogitationem veniens, quod Deus per juvenem illum aliquid eis revelare vellet: Eamus, inquit, & videamus. Statimque episcopus & proconsul cum optimatibus & turbis multis ascenderunt in montem ad speluncam, quam Jamblicus antecedens demonstravit. Dum autem episcopus, & qui cum eo erant, ingrederentur in speluncam, in ejus ostio arculam quamdam æream invenit episcopus, inter duos lapides positam, & duobus argenteis sigillis impressam; quam coram præside & optimatibus aperiens, duas plumbeas tabulas in ea invenit, in quibus scriptum erat, a Decio tyranno fugisse Maximilianum Eparchi g filium, Jamblicum, & reliquos adolescentes, & ipsius Decii tyranni jussu speluncæ illius aditum obstructum fuisse. Erat & eorum martyrium in earumdem tabellarum latitudine conscriptum h. Quo lecto, admiratione affecti sunt, & Deum ipsum, qui tanto miraculo adolescentes illos prosecutus fuerat, summis vocibis collaudarunt.

[20] Ingressi vero in speluncam, Sanctos illos sedentes invenerunt: quorum facies instar luminis effulgebat. [ad quod videndum Theodosius invitatur,] Ad eorum igitur pedes se abjicientes, eos venerati sunt, & Deo gratias egerunt, qui tanti miraculi spectaculum ipsis concesserat. Ceterum sancti Martyres de omnibus, quæ sub Decio facta fuerant, eos docuerunt. Statim vero episcopus & proconsul miserunt litteras ad imperatorem in hanc sententiam: Celerrime jubeat majestas tua huc aliquos venire, & videre miracula, quæ Deus ostendit imperii tui tempore: quandoquidem futuræ in extremis temporibus resurrectionis signum nostra ætate mundo ipsi præmonstratum est, in sanctorum Virorum corporibus, quæ nunc resurrexerunt. Ea re gavisus est imperator, & Dei gloriam laudabat. Quin etiam ad eum locum ex urbe Constantinopoli cum multis hominibus profectus est: eique tota civitas Ephesina obviam processit. Illico autem ab episcopi, proconsule & optimatibus deductus, in speluncam ingressus est: cumque Adolescentes salutasset & amplexus esset, flere cœpit, & Dei gloriam celebrans, toto animo exultavit. Cui Maximilianus vir sanctissimus: Ex hoc, inquit, tempore imperium tuum propter fidei tuæ stabilitatem firmum erit, & Jesus Christus filius Dei vivi custodiet ipsum in nomine suo ab omni tentatione. Mihi credas, tui causa fuisse nos a Deo ipso exsuscitatos.

[21] [qui veniens Martyres, iterum in Domino obdormientes, magno honore affecit.] Imperator, & episcopus, & tota turba hunc sermonem audientes, mirum in modum lætabantur. Sancti vero Martyres cum sua capita in terram declinassent, & Deum precarentur, dormierunt, & ita divino nutu suos spiritus Domino tradiderunt. Imperator igitur jussit septem aureas arcas componi, quibus septem illorum Juvenum corpora conderentur. Nocte vero illa Juvenes in somnis apparuerunt imperatori, eique dixerunt, ut in spelunca, in qua fuerant supra terram, eos requiescere sineret. Quamobrem imperator usque ad hodiernum diem illic eos esse voluit. Deinde magnus episcoporum cœtus illic convenit, & diem festum celebravit, Virosque beatissimos, ut ipsorum dignitas postulabat, debitis honoribus omnes prosecuti sunt. Ad hæc imperator illius regionis pauperibus multa dedit, & qui erant in carcere, eos dimitti jussit. Quo facto, Theodosius lætus rediit in urbem Constantinopolim multo comitatu. Omnes autem exultantes, Christum Deum nostrum collaudabant, Sanctos suos mire gloriosos efficientem: cui convenit gloria, honor & adoratio nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Ms. Ultrajectino vocatur Theorus; forsan vitiose, quia alia pleraque constanter appellant eum Theodorum, quibus nonnulla addunt Gaium, ut supra in Actis Gregorii Turonensis monuimus. Photius Constantinopolitanus in compendio Actorum, quod in Commentario prævio exhibuimus, ibidem num. 28 addit, Theodorum illum fuisse episcopum Ægæorum, qui forte iidem sunt cum Æginensibus.

b Hic in Ms. Ultrajectino vocatur Dedanus; in altero Dedalius. Sed a Photio & in Ms. nostro Græco etiam nominatur Adolius.

c Crassus iste anachronismus fere ubique recurrit, de quo plura diximus in Commentario prævio num. 38.

d Ms. Ultrajectinum hoc ita exponit: Non sciebat Sanctus, quoniam ossa maculati & impiissimi Decii jam fuerant devorata & projecta in terram. Non est autem verosimile, ut hic narrat Metaphrastes, ossa Decii in sepulcro putrefacta esse, cum Lactantius de Mortibus persecutorum num. 4 de Decio sic scribat: Profectus adversus Carpos, qui tum Daciam Mœsiamque occupaverant, statimque circumventus a barbaris & cum magna exercitus parte deletus, nec sepultura quidem potuit honorari; sed exutus ac nudus, ut hostem Dei oportebat, pabulum feris ac volucribus jacuit. Alii antiqui auctores tradunt, corpus Decii non potuisse inveniri.

e Forte legendum est operto capite pro aperto, cum timeret, ne agnosceretur.

f In Ms. nostro Græco hic Ephesinus episcopus vocatur Maron. In plerisque apographis & codicibus Latinis appellatur Marinus. Vide plura, quæ de hoc episcopo Ephesino dicta sunt in Commentærio prævio num. 40 & 53.

g Suspicor legendum esse hyparchi filium, sicut in Actis Syriacis vocatur, ex qua voce appellativa Latinus Græcorum Actorum interpres forte nomen proprium fecerit.

h Ultrajectinum Ms. nostrum ipsam tabulæ inscriptionem dicit conceptam fuisse his verbis: Quoniam a facie Decii fugerunt Maximianus filius præfecti, Malchus, Martinianus, Dionysius, Joannes, Serapion & Constantinus: isti sunt sancti qui sunt in spelunca, quibus secundum præceptum Decii imperatoris obturatum est os speluncæ lapidibus quadratis petrinis. Nos vero fideles Christi famuli Theodorus & Ruben scripsimus martyrium eorum, & posuimus supra petram in ore speluncæ. Si hæc inscriptio genuina sit, mirum est, antiquos scriptores eam non exhibuisse, & in nominibus tum Martyrum tum duorum scriptorum inter se differre.

DE S. PANTALEONE MARTYRE
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

IN PERSECUTIONE Diocletiani.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Pantaleon martyr, Nicomediæ (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus solennitas & antiquitas in ecclesia orientali.

Alium hic denuo Pantaleonem cum Ecclesia producimus, priore multo notiorem, totoque jam olim Oriente atque Occidente celeberrimum, quamquam non eodem ubivis nomine: quem enim nos Pantaleonem fere nuncupamus, [S. Pantaleon medicus & martyr Nicomediensis] Græci passim dicunt Panteleemonem, tamquam illustriori nomine ac divinitus indito; ut infra videbitur. Quod siquando vocabulum ejus primum usurpant, non Pantaleonem nominant, sed Pantoleontem, seu Παντολέοντα, id est, Leoni per omnia similem; quam vocem frequenter in Actis adhibent, cum ea narrant, quæ sancto Martyri ante revelationem ultimam, qua nomen illud, altero substituto, antiquatum creditur, acciderunt. Nos eum interim recepto jam hic more Pantaleonem vocitabimus, quo nomine Nicomediensem intelligi volumus medicum ac Martyrem; non alium: nam & alios fuisse homonymos, omnino certum putamus. Ac de Vigiliensi quidem res ipsa loquitur; uti & de Pantaleone monacho, quem inter apostolos suos recensent Æthiopes, teste Tellezio nostro Hist. Æthiop. lib. 1, cap. 31, coluntque die VI Octobris, ut videri potest in eorum Kalendario apud Ludolfum: de pluribus dubitari non sinent, quæ de reliquiis infra dicentur; tametsi nec gesta supersint eorum ulla, nec distincta satis in Fastis cum Græcis tum Latinis memoria.

[2] Celebratur vero hoc die solenni apud Græcos Officio sanctus Martyr hic noster, ut in Menæis magnis videre est; [hoc die solenni Officio colitur apud Græcos,] in quibus annuntiatur his verbis: Μηνὶ τῷ αὐτῷ κζ τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος καὶ ἰαματικοῦ Παντελεήμονος. Eodem mense [Julio] die XXVII [natalis] sancti magnique martyris & sanandi virtute præstantis Panteleemonis. Sub finem recitantur hi versiculi:

Γαλατόμικτον, Μάρτυς, αἷμα σῆς κάρας.
Δι᾽ ἣν ὑδατόμικτον Χρίστος χέει.
Φάσγανον ἑβδομάτῃ εἴλαχ᾽ εἰκάδι Παντελεήμων.

Lacte & cruore Martyris collum fluit:
Pro quo cruorem fuderat Christus aqueum.
Pantaleona dedit vigesima septima morti.

Consonat eodem die Typicum S. Sabæ, Horologium Cryptæ Ferratæ, Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum, & Ruthenicum a Possevino nostro, Menæum Chiffletii aliaque Mss., uti & Menologium Slavo-Russicum a Sparwenfeldio versum; ubi additur, illo die permitti vinum & oleum; quod etiam notatur in Horologio Græcorum impresso anno 1607.

[3] [& quidem festo in populo.] In compendio autem Menæorum ad calcem Horologii parvi excuso Venetiis 1601 ad eumdem diem sic legitur: Τοῦ ἁγίου Παντελεήμονος, ἀργία, καὶ κατάλυσις οἴνου καὶ ἐλαίου; Sancti Panteleemonis; cessatio (ab opere servili & forensi) & usus liber vini atque olei. Est ergo apud Græcos dies hic festus, ut vulgo loquimur, in populo, unusque adeo de celebrioribus; quamquam seculo duodecimo sub Manuele Comneno imp. minus erat solennis; ut constat ex ejus constitutione de Feriis, in qua inter festa semisolennia (hoc est, ea, quibus abstinendum erat a foro vacandumque rebus divinis matutino tempore, donec absolutæ essent in ecclesia) numeratur Julii dies XXVII, ὅτι τὸν ἀθλοφόρον καὶ θαυματουργὸν Παντελεήμονα ἑορτάζομεν, id est, Quia victorem patratoremque miraculorum Panteleemonem (non Joannem misericordem, ut inepte vertit Leunclavius) celebramus.

[4] [Elogium ejus ex Synaxario Basilii, aliisque.] Eodem die refertur in Synaxario Basilii imperatoris, cujus textum Græcum dedimus tomo primo Julii pag. 696, Certamen sancti megalomartyris Panteleemonis, cum hoc elogio: Panteleemon, maximus Christi martyr, oriundus quidem erat ex civitate Nicomedia; filius vero Eustorgii gentilis & Eubulæ Christianæ (Χριστιανῆς, ut habet apographum Ms.; non Χριστιανὸς, ut male impressum est;) arte medicus; quam quidem edoctus erat ab Euphrosyno, medicorum celeberrimo: fidem vero didicit ab Hermolao presbytero, a quo & baptizatus est; per quam & puerum ictum a vipera necatumque suscitavit, & cæco visum restituit, & alia complura patravit miracula. Agnitus autem ab imperatore Maximiano, & comprehensus, Christumque confessus, varie tortus est; ac tandem pronuntiata necis gladio inferendæ sententia, catenis vinctus, ubi locum attigisset supplicii, alligatus est olivæ; & abscisso capite, sanguis fluxit & lac; quæ usque in hanc diem apparentia sanationes præstant omnibus, qui accedunt, fidelibus. In Menologio Sirletiano apud Canisium hoc die multo brevius est elogium; at in Menæis excusis, & ex his in Anthologio Arcudiano, multo fusius, uti & in Βίοις Ἁγίων Maximi Cytherei. Præterimus hæc tamen, quia nihil docent diversum ab Actis infra proferendis, quorum sunt mera compendia; nisi quod hoc addunt Menæa: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῇ αὐτοῦ ἐπωνύμῳ ἐκκλησίᾳ: Celebratur autem solennitas ejus in ecclesia ipsius nomine insignita. Porro Græcis adjungi possunt Arabes Ægyptii, in quorum Martyrologio, quod nobis Latine vertit Gratia Simonius, eodem die notatur Memoria S. Pantaleonis.

[5] Sed quoniam de ecclesia S. Pantaleonis facta est mentio, operæ pretium videtur, si tum de illa, tum de aliis Deo ejus nomine dicatis, non nulla dicantur: [Ecclesiæ antiquissimæ ejus nomine Deo dicatæ] faciunt enim non parum ad cultus ipsius splendorem antiquitatemque comprobandam. Ædificatas igitur ecclesias fuisse huic Martyri putamus inde a temporibus Constantini Magni; quando, stabilita religionis Christianæ libertate, everti deorum fana cœpere, atque ex eorum materia nova sanctis Martyribus templa suscitari: hoc enim asserere videtur Theodoretus Serm. 8 de Martyribus, tom. 4 editionis Sirmondianæ pag. 606, ita scribens: Horum (idolorum) namque templa sic destructa sunt, ut ne figurarum quidem permanserit species, nec ararum formam hujus seculi homines sciant: harum autem materia omnis Martyrum fanis dicata est. Suos enim mortuos Dominus Deus noster in templa pro diis vestris induxit: ac illos quidem cassos vanosque reddidit; his autem honorem illorum attribuit. Pro Pandiis enim Diasiisque, ac Dionysiis & aliis festis vestris, Petri & Pauli, & Thomæ, & Sergii, & Marcelli, & Leontii, & Panteleemonis, & Antonini, & Mauricii aliorumque Martyrum solemnitates peraguntur &c. De nostro Pantaleone sermonem hic esse, perspicuum est; cum sit in Orientali ecclesia, ut jam vidimus, celebratissimus, nec alius in ea Panteleemonis nomine usquam notus appareat. Hujus ergo solennitas & vigebat sub Theodoreto, & idolorum festis substituta pridem fuerat, & fanum exstabat, ex idolorum, ut innuitur, disjectis olim ruderibus excitatum; quamquam non dicitur, unum, an plura, aut ubi posita fuerint.

[6] Sebastiæ in Armenia fecisse [Constantinum] ædificari ecclesiam magnam in nomine sancti Pantaleonis, [Sebastiæ & CPoli seculo IV; quarum unam instauravit Justinianus I. imp.] narratur in vetusto quodam codice monasterii virginum Ordinis S. Augustini Tolosæ, ex quo nobis aliqua descripsit anno 1645 Petrus Possinus noster; sed ea ejusmodi, ut vix fidem ullam mereantur, id quod infra patebit evidentius. Ad eadem tempora referri potest illa S. Panteleemonis ædes, quæ Constantinopoli ad Pontum Euxinum navigantibus in dextro Bosphori littore, ubi angustiæ ad Fanum notantur, collocata, jam seculo sexto sub Justiniano imperatore vetustate fatiscebat. De hac ita Procopius Cæsariensis, De ædificiis Justinianeis lib. 1, cap. 9: Inde Pontum Euxinum petenti occurrit abruptum quoddam ac procurrens e freti littore promontorium, in quo S. Panteleemonis martyrium situm erat, ac negligenter olim ædificatum, vetustati jam succumbebat. Eo diruto, atque æde, quæ ibi hodie visitur, magnificentissime exstructa, honorem Justinianus augustus asseruit Martyri, & freto decus addidit.

[7] Vetustum quoque monasterium illud fuisse necesse est, [Antiquissimum ejus monasterium; & ecclesia CPoli erecta sec. VI,] de quo idem Procopius ibidem lib. 5, cap. 9 hæc habet: Hierosolymis instauravit (id est renovavit, ἀνενεώσατο, idem nempe Justinianus) hæc monasteria: sancti Thalelæi, S. Gregorii, S. Panteleemonis in deserto Jordanis. Recentior est ecclesia, antiqua tamen, quam eidem sancto Martyri Constantinopoli erexit ejusdem Justiniani conjux Theodora, de qua Codinus in Originibus CP. in editione Parisina anni 1655 pag. 52, Ecclesiam, inquit, S. Panteleemonis Theodora, uxor Justiniani Magni exstruxit: quoniam ex Paphlagonia Constantinopolim veniens, ibi habitaverat in porticu, paupercula tunc & lanificio sibi victum quæritans. Sed postquam ad imnerium pervenit, ædes illas paupertinas in ecclesiam mutavit. Consonat Anonymus apud Bandurum, Imperii Orient. tom. 1, parte 3, lib. 3, pag. 47, nisi quod in titulo habet: Περὶ τοῦ ἁγίου Παντελεήμονος τοῦ μεγάλου, quod interpres vertit: De ecclesia S. Panteleemonis magni; sed nescio, an is fuerit sensus auctoris: nam cum templa Sanctorum ipso Sanctorum nomine recto appellare soleat, ut S. Julianum, S. Agathonicum &c. pro templo S. Juliani, Agathonici &c. incertum est, an τοῦ μεγάλου S. Panteleemonem afficere debeat, an hanc ejus ecclesiam. Ceterum hanc ecclesiam diversam esse a Justinianea, de qua numero præcedente, ostendit Bandurus in Commentariis ad Anonymum suum tom. 2, pag. 686, quia hæc ædificata fuerit in parte urbis Constantinopolitanæ, quæ Propontidem spectaret. Addi poterat, priorem ecclesiam exstructam fuisse loco alterius antiquioris, ad hoc dirutæ; at hanc loco ante profano, ut ex adducto Codini textu liquet.

[8] [item alia ibidem a Nicolao patritio ædificata,] Fuit & alia Constantinopoli, de qua Codinus ibidem pag. 48, & Banduri Anonymus part. 2, lib. 2, pag. 39 consentiunt. Et prior quidem sic habet: Chrysobalandum (sive Auri crumena) domus erat Nicolai patritii & domestici Orientalium, quam ille mutavit in duo templa, sancti archangeli Michaëlis, & Sancti Panteleemonis, ob hanc causam: uxor supradicti domestici, marito in castris commorante, ab alio quodam adulterabatur: qua de re ipse certior factus, improviso in urbem rediit, & ambos simul deprehensos articulatim consecuit. Postea autem recordatione & metu extremi judicio duo hæc templa condidit. Cum vero absoluta jam fere structura, defectu pecuniæ plurimum angeretur, apparuit ei in somno archangelus, dicens: Abi ad illum locum vicinum Asparis cisternæ, & invenies crumenam centum auri libras continentem. Domesticus igitur eo accedens, crumenam invenit; & consummata templorum structura, locum, ut antea diximus, nominavit Chrysobalandum. Situm est autem Chrysobalandum, seu Chrysobalantum, ad partim urbis occidentalem, haud procul a muris inter portas Polyandri & Romani, juxta tabellam secundam Imperii Orientalis tomo 2 præfixam; inde etiam non longe Deuterum notatum reperies, de quo apud Constantinopolitanos scriptores frequens est mentio; unde autem Deuterum urbis ista regio nuncupata sit, explicat Anonymus Bandurianus tom. 1, part. 2, lib. 2, pag. 58; quia nimirum illac urbem subierit Justinianus Rhinotmetus, quando imperium secundo occupavit. Vide & Codini Origines pag. 49.

[9] [& alia, a Narsete sec. VI; & monasterium sec. IX.] Alia denuo est, quam Narsetem illum, qui a Phoca imperatore ob rebellionem exustus est, ædificasse scribit Zonaras Annalium lib. 14, § 14; cujus quidem loci interpretatio Latina non placet: Hic Narses divi Panteleemonis & sanctorum martyrum Probi, Tarachi & Andronici ædem, atque vicinum hospitium condidit: videtur enim ædem tantum unam adstruere, quæ S. Panteleemoni cum tribus aliis Martyribus communis fuerit; cum alia fuerit Panteleemonis ædes, alia trium istorum; ut patet ex repetito Græce articulo, τὸν τοῦ ἁγίου Παντελεήμονος ναὸν ἐδομήσατο, καὶ τὸν τῶν ἁγίων μαρτύρων Πρόβου &c. Hæc illa videtur esse Martyris hujus ecclesia, quæ in tabella secunda Banduri ad meridianam urbis partem prope portum Eleutherii notatur; certe vicina est illi Narsetis domus & tractus. Rursus alia est ecclesia vel cœnobium potius S. Panteleemonis, de quo Codinus pag. 57: Monasterium ad Armamenta, sive S. Panteleemonis, primo quidem a Mauricio in armamentarium exstructum fuit. Theodora autem, uxor Theophili imperatoris, in monasterium mutavit post annos ducentos quadraginta & octo; illudque multis, ut addit Banduri Anonymus part. 3., lib. 3, pag. 57, possessionibus ditavit. Locatur hoc monasterium in secunda Banduri tabella versus Blachernas & Septemtrionalem urbis angulum. Vide ejusdem etiam Commentarios pag. 729, & seq., ubi & de Ponte S. Panteleemonis, qui Barbysæ flumini imminebat, dubitat, num ab hoc cœnobio, utcumque vicino, nomen acceperit; an potius ab ecclesia ejusdem sancti Justinianea; quæ tamen juxta tabellam ejus tertiam a Barbyse distat quam longissime.

[10] De Romano Lacapeno imperatore hæc tradit Anonymus, [aliud monasterium sec. X, & binæ ecclesiæ,] quem inter historicos Byzantinos Theophane posteriores edidit Combefisius, pag. 269, § 50: Romanus imperator… instauravit & Manuelis monasterium: simili quoque ratione Panteleemonis monasterium ac basilicam, cui cognomen Ophri portus, a fundamentis erexit: octingentos illic monachos sub sancto instituto adunavit, iisque statuta stipendia, unde sustentarentur, constituit, quæ Sergio monacho, patri suo spiritali, in eorum annonam præbebat. Est insuper templum aliquod S. Panteleemonis notatum in Anaplo Bosphori Thracii, seu tabella tertia Banduri, trans cornu Byzantiorum ad fontem Cisonis fluvii; de quo nihil alibi reperi. Denique ad Pantaleonem quoque nostrum referendum censuerunt Majores nostri tom. 2 Februarii, pag. 382, quod in Menæis magnis die XVII Septembris subjicitur commemorationi τῶν ἁγίων μαρτύρων Χαραλάμπους, Παντολέοντος, καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν, Sanctorum martyrum Charalampæ, Pantoleontis, & Sociorum; subditur vero: Τελεῖται δὲ τούτων σύναξις ἐν τῷ μαρτύριῳ αὐτῶν, τῷ ὄντι ἐν τῷ Δευτέρῳ. Agitur autem horum festum in ipsorum ecclesia, quæ est in Deutero. Videtur hic ergo templum adstrui a prioribus diversum; utpote non soli Pantaleoni proprium, sed ipsi commune cum aliis.

[11] Ex dictis collige 1. quam antiqua, quam constans, [præter alias nobis incognitas.] quam illustris fuerit S. Pantaleonis apud ecclesiam Orientalem veneratio. 2. Dubitari non posse, cum tot in una urbe Constantinopolitana ejusque vicinia erectæ ipsi fuerint ecclesiæ, quin plures multo per Orientem universum conditæ sint; quamvis interciderit earum notitia. 3. Multo minus ambigi posse, quin templum ejus cultumque sibi præcipuum Nicomedia vindicaverit; ut quæ Martyri huic vitam, fidem, palæstram, sepulcrum olim dederit, quod ad seculum usque decimum, (si Hugoni Flaviacensi, infra citando, credimus) religiosissime custodierit. 4. Denique ex tot ejus ecclesiis difficile dictu esse; quænam sit illa, de qua supra num. 4 Menæa meminerunt.

§ II. Cultus ejus in Occidente; item Acta, & miracula.

Non ea fuit Martyris hujus gloria, ut solum illustraverit Orientem: totum insuper Occidentem pervagata, dudum ad amorem ejus & cultum attraxit; [Colitur etiam hodie in Ecclesia Latina;] & nunc quidem eodem hoc die sic eum celebrat Martyrologium Romanum: Nicomediæ passio sancti Pantaleonis medici, qui a Maximiano imperatore pro fide Christi tentus, & equulei pœna ac lampadarum exustione cruciatus, sed inter hæc Domino sibi apparente refrigeratus, tandem ictu gladii martyrium consummavit. Addit Baronius in notis: De quo hac item die Beda. At si de genuino Bedæ Martyrologio id quisquam intelligat, errabit: nusquam enim in eo apparet S. Pantaleon; sin autem de spurio, seu Plantiniano, quod Bedæ nomine in iisdem annotatis citari passim solet; verum quidem est, in eo mentionem fieri hac die S. Pantaleonis, at non ratione sui, verum occasione tantum S. Hermolai, cujus hac die ibi festum annuntiatur; de ipso vero S. Pantaleonis natali solum istic agitur die sequenti, seu XXVIII Julii, more antiquorum in Occidente Martyrologorum: Latinum etenim, qui cum Græcis S. Pantaleonem hac die recenseat, nullum vidimus ante Belinum, a quo & diem & elogium mutuati videntur, qui Martyrologium, ut nunc est, Romanum adornarunt.

[13] [olim tamen agebatur festum ejus 28 Julii,] Antiqui, ut modo dicebam, Martyrologi nostri natalem Sancti hujus consignabant die XXVIII Julii, seu V Kalendas Augusti; quo in Hieronymianis apud Florentinium exemplaribus vetustissimis legitur: In Nicomedia, natalis sancti Pantaleonis: in Romano parvo. Nicomediæ, S. Pantaleonis martyris: apud Wandelbertum:

Quintam (ante Kal. Aug.) Nazarius cum Celso possidet: hancque
Panthaleon martyr proprio sibi sancit honore:

Apud Adonem: Nicomediæ passio sancti Pantaleonis: qui cum, jubente Maximiano, artem disceret medicinæ, a presbytero Hermolao ad fidem Christi conversus, multa miracula fecit, patremque suum senatorem Eustorgium Christi fidei subjugavit. Ob quam causam tentus ab eodem Maximiano, equulei pœna & lampadarum exustione cruciatus (sed inter hæc Domino sibi apparente refrigeratus) tandem ictu gladii martyrium consummavit. Adonem eodem die describit Notkerus, & Florarium Sanctorum Ms., quod tantum subdit textui Adoniano: Anno salutis CCC: Usuardus vero ita contrahit, ut fere habet Martyrologium Romanum supra.

[14] [imo & 18 Februarii,] Rabanus alium sibi mensem, alium diem elegit, nempe XVIII Februarii, quo sic habet: In Nicomedia, natale Pantaleontis martyris, qui sub Maximiano imperatore martyrium suum implevit. Hic Eustorio (Eustorgio) patre editus, & ab Ermolao (Hermolao) presbytero fide imbutus, antequam baptizaretur, puerum a serpente obligatum liberavit, & serpentem oratione interfecit. Post baptismum vero cæcum illuminavit, patrem suum Eustorium ad fidem convertit, & multa miracula in nomine Christi perpetravit. Propter quod jussit Maximianus eum in eculeo suspendi, & lampadas ad latera ejus suspendi; sed flammæ earum subito exstinctæ sunt. Postea missus est in sartaginem ignis, ut ibidem plumbo liquefacto exureretur: sed per Christi virtutem frigescente ardore, in nullo læsus est. Postea in mare missus; sed inde sanus ad littus perductus est. Dehinc feris est traditus; sed a nulla earum contaminatus. Ad extremum vero capite cæsus est: sed percussores ipsius reliquias corporis ejus tulerunt, & honorifice sepelierunt. Habes hic Actorum vetustiorum compendium absolutum.

[15] Plura exemplaria Martyrologii Hieronymiani S. Pantaleonem non illo tantum die, [& aliis diebus,] quem vidimus, XXVIII Julii, sed & aliis commemorant; at nostrum hunc, an alios, nescio quos, quis liquido discernat? Sic XXI Aprilis Ms. reginæ Sueciæ, teste Florentinio; habet: Nicomediæ Pantaleonis monachi; quod etiam observat Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum eodem die. Sic & XXIII Aprilis legitur in variis apographis: Alibi natalis S. Pantalimonis, seu Pantaleemonis, ut est in codice Baluziano apud Acherium in recuso Parisiis haud ita pridem Spicilegio tom. 2, pag. 29. Sic denique XXVI Julii in codice Florentinii scribitur: In Laudicia Frigiæ, natalis sancti Joviani, Juliani, Pantaleonis &c. Sed cum in his omnibus codices inter se antiqui dissonent, non satis est argumenti, ut diversos hic ab hodierno Pantaleones adstruamus: potuit enim unus idemque variis diebus intrudi ob acceptas translatasve ejus reliquias: potuit monachus exscribi pro medicus ab amanuensi non satis exercitato in legendis abbreviationibus, quæ in antiquis quibusdam codicibus & frequentissimæ sunt & compendiosissimæ; potuit denique nomen aliud in aliud commutari, & ex uno laterculo transire in alium, ut mendis plena sunt passim hujus Martyrologii apographa. Itaque in Prætermissis ad dies modo assignatos hæc omnia ad Pantaleonem nostrum Nicomediensem retulimus, cum alium notum, in quem cadere possent, nullum inveniremus; tametsi alios fuisse certum putemus; sed prorsus ignotos.

[16] Idem certe Martyrologiis Usuardinis accidisse perspicuum est: [ratione acceptarum ejus reliquiarum.] nam cum in genuino ejus textu non nisi semel, & quidem V Kalendas Augusti, occurrat S. Pantaleonis memoria; in apographis tamen ejus variis eadem aliis atque aliis diebus recurrit; & quidem ejusdem Sancti, sed non eadem de causa, ut videre est cum in Prætermissis, tum in Usuardo nostro ad dies V, VI, XIV, XVII, XVIII, & XIX Februarii; XXVII & XXVIII Julii, ac denique IV Augusti. Nimirum dies XXVIII Julii, tamquam natalis S. Pantaleonis, per Ecclesiam Occidentis universam colebatur olim; sed huic alios dies ob reliquiarum translationes varias particulares ecclesiæ adjecerunt, ut suis infra locis observabitur. Quid autem Latinos impulerit, ut natalem ejus postridie celebrarent, quam colatur a Græcis, mihi quidem haud promptum est divinare.

[17] Quamquam vero ex allatis Martyrologiis, & maxime ex Hieronymiano vetustissimo certum sit, [Culius quam antiquus & solennis in Occidente.] perantiquam esse in Occidentis Ecclesia sancti hujus Martyris memoriam, verique simillimum, eam sub Gregorio Magno quotannis in ecclesia Romana fuisse recitatam, ut colligi potest ex præfatione ad Usuardum nostrum cap. 1, art. 1, num. 22: fatemur tamen, non esse nobis monumenta, quibus vel tam antiquum apud nos, vel (si de Ecclesia Occidentali universa loquamur) tam solennem fuisse ejus cultum ostendamus, quam fuisse jam demonstravimus apud Græcos. Certe etiam nunc, quando per tot secula accrevit passim & constanter hic ejus & notitia & gloria, & populorum omnium veneratio, Officio tantum simplici natalis ejus juxta Breviarium Romanum celebratur. Quod si de ecclesiis particularibus agatur, infinitus sit, qui omnes tum ejus nomine, tum reliquiis, tum utrisque insignes per Occidentem universum enumeret, in quibus peculiari & solenni Officio ac celebritate gaudet S. Pantaleon: conjicere id licebit ex iis, quæ de reliquiis subjicientur, postquam de Actis ejus pauca dixerimus.

[18] Argumentum id sane postremum non est ad comprobandam Martyris nostri apud omnes æstimationem & pretium, [Acta ejus a Metaphraste scripta,] quod omnium pene gentium litteris monumentisque vulgata jam pridem ejus Acta circumferantur; sed utinam sincera! Ut enim recentiora præteream, Latinis, Italicis, Hispanicis, Gallicis, Germanicis, Belgicis (& quibus non?) typis edita, ne fontes quidem illorum omnium nancisci nobis licuit prorsus illimes. Sunt hi exemplaria duo Græca; quorum alterum olim accepimus ex Ms. Mediceo regis Franciæ, ut a Rosweydo adscriptum est; & sic orditur: Τῆς εἰδωλικῆς ἀχλύος κατὰ πάσης διασκεδασθείσης τῆς οἰκουμένης. Hoc secutus videtur anonymus poëta, cujus carmen Græcum de sanctissimo martyre Panteleemone cum Latina versione edidit Morellus Parisiis anno 1605; ex eodem forte epitomen contraxit Nicephorus Callistus Hist. eccl. lib. 7, cap. 14. Idem Latine vertit Lipomanus; hinc ad Surium, inde ad vernaculos passim hagiographos transiit. Stylus elegans est & planus, ut auctorem facile Metaphrasten arguat, cui proinde ab eruditis, Lipomano duce, tribuitur. Metaphrastæ tamen illud abjudicat Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag 123; sed quam ob causam, nescio, inquit Tillemontius, not. 68 in persecutionem Diocletiani: neque nos id scimus post lecta etiam, quæ ad hanc rem Allatius tradit, principia diagnostica. Convenit certe plurimum, si rerum ordinem & adjuncta spectes, cum illa Vita, quam Venetiis anno 1644 in Ἐκλογίῳ suo Agapius monachus edidit, idque, ut asserit in libri fronte, ex Metaphraste Symeone, licet ipse stylum ac phrases ad modernum ac barbarum Græcorum attemperet idioma.

[19] [& alia antiquiora;] Alia sunt Acta S. Pantaleonis Græca, quorum initium ibidem pag. 125 Allatius ait esse, Βασιλεύοντος τοῦ ἀσεβεστάτου καὶ παρανόμου. Ea ipse Metaphrastæ attribuit; nos Græce non vidimus; forte illa sunt, de quibus nos monuit anno 1644 Possinus noster, esse Tolosæ, in cœnobio virginum S. Pantaleonis, Ms. Græcum vetus, asservatum inter cimelia, quo historia vitæ, martyrii, & miraculorum istius Sancti continetur: de quo præterea nihil reperio; haud dubie; quia re examinata, nihilo ceteris meliora judicaverint Majores nostri. Et sane si ex pauculis Allatii verbis conjecturam licet facere, illa sunt, quæ passim occurrunt in Latinis codicibus Mss. eodem propemodum exordio, Regnante impio & iniquissimo Maximiano; talia hic habemus ex Ms. S. Martini Treviris collato cum Mss. similibus S. Maximini apud Treviros, & Cæsaris insulæ, itemque in Ms. Ultrajectino S. Salvatoris & in veteribus codicibus nostris ✠ Ms. 74, ✠ Ms. 87, Ms. P 19; & proxime consonant, quæ tradit Mombritius. Ex Græcis autem conversa esse, manifestissime patet ex contortis passim ad syntaxim Græcam constructionibus. Sed hæc, quod etiam supra Tillemontius observat, Metaphrasteam elegantiam nequaquam redolent; nosque adeo Metaphraste antiquiora putamus esse, imo ipsi in suis adornandis præluxisse, cum eumdem ipse observet narrationis ordinem: certe ex barbara concinnam evasisse verisimilius est, quam ex tam concinna tam barbaram. Adde, non adeo rudem ethnicæ superstitionis Metaphrasten fuisse, ut pro diis cultos esse aliquando Hippocratem & Galenum crederet, quod in Actis illis asseritur; at emendatur in iis, quæ Metaphrastæ adjudicavimus.

[20] [sed non meliora,] Aliquanto magis ab Hellenismis recedunt alia duo apographa; quorum primum obtinuimus ex Ms. Bertiniano vetustissimo, collato, ut annotavit Rosweydus, cum Ms. vetustissimo S. Amandi; cujus initium est: In diebus Maximiani imperatoris: alterum accepimus ex Ms. ecclesiæ S. Audomari, & contulimus cum Mss. cœnobii Marchianensis, & reginæ Sueciæ num. 13; incipit vero, In illo tempore facta est persecutio Christianorum. Ambo tum inter se, tum cum aliis, de quibus numero præcedenti, ita consonant, ut ex eadem officina prodiisse non dubitemus, si, ut dixi, Hollenismos exceperis, qui minus hic sunt frequentes, & additamenta quædam, quibus codices alii alios excedunt. Ex his porro sua delibarunt, quæ de S. Pantaleone referunt biographi Lipomano seniores Vincentius Bellovacensis, Petrus de Natalibus, Hilarion monachus in supplemento ad Legendam Jacobi a Voragine, aliique; ut seculo XI Fulbertus Carnotensis in hymno de S. Pantaleone, quem exhibet Bibliotheca Patrum editionis Coloniensis tom. 11, pag. 44; ac forte Nicetas rhetor, in oratione, quam nondum vidimus, εἰς τὸν ἔνδοξον μεγαλομάρτυρα Παντελεήμονα, de qua meminit Allatius in citata Diatriba pag. 96; imo ipsi etiam, ut credimus, seculi noni martyrologi, ante laudati; cum alia in vetustissimis codicibus Acta nulla repererimus: hi tamen in suis, quæ tradunt, Actorum horum compendiis aperta eorum vitia prudentius dissimulant, rescissis episodiis, quæ vel auctoris, vel interpolatorum inscitiam referunt potius, quam fidem historiæ: ut animadvertere licebit in annotatis ad Acta Metaphrastea, quæ, tamquam his defæcatiora, licet recentiora, visum hic est anteferre.

[21] Defæcatiora, inquam: nam sincera prorsus esse ac perpurgata, [nimis crude proscribunt neoterici.] non possumus affirmare: quem enim, ut alia præteream, non feriat, aut quam veri speciem præferre possit, quod in fine narratur sive de militibus jam aperte Christum confitentibus, & Martyrem tamen occidentibus; sive de ipso Martyre, eos ad injustissimam sibi necem inferendam adigente? Absit tamen, ut adhæreamus vel Tillemontio, qui tam hæc quam superiora omnia S. Pantaleonis Acta, locis antea citatis, nec valere nec ullam attentionem mereri, crude pronuntiat; vel Bailleto, qui, expunctis more suo, sed auctoritate nulla, imo vero contra auctoritatem antiquam, miraculis, id tantum ex Actis ut verisimile profert, quod Megalomartyrem, ut semper est habitus, vix infimæ Martyrum classi adæquet. Id quam iniquum sit, liquebit ex annotatis ad ea, quæ num. 5, & 9 narrantur, quæque tamquam ab omni verisimilitudine aliena neotericus hic & Romæ confixus auctor extrusit.

[22] Ceterum operæ pretium fore non duximus, si interpretationi Lipomanianæ textus Metaphrastæ Græcus adjungeretur; [Nos Metaphrastea damus collata cum vetustioribus.] cum hoc tamen illam, ne quis de ejus fidelitate ambigat, denuo contulimus; uti & cum Actis antiquioribus: tum si quid animadversione dignum fuit, observavimus in annotatis. Quia tamen longiusculum est episodion, quod in tribus tantum vetustiorum Actorum exemplaribus legitur de conversione & martyrio militum, a quibus interfectus fuerat S. Pantaleon; illud Actis Metaphrasticis appendicis loco subjungetur, ne quidquam dissimulasse videamur aut suppressisse: quamquam alioqui de rei veritate nihil decidimus; cum de Martyribus illis nullam sciamus sive apud Græcos, sive apud Latinos, in Fastis fieri mentionem; tum quod ex tot Mss. nostris sola eam referant Ms. Ultrajectinum S. Salvatoris, codex membraneus P. 19, qui non apparet quatuor seculis antiquior, & Codex, haud paulo quidem obsoletior, ✠ Ms. 74; denique quod stylo differant hæc a ceteris, redoleantque non prototypon aliquod Græcum; sed Latini potius cujusdam inventum.

[23] De anno martyrii nihil admodum certi est, ne ex Actis quidem: nam in iis num. 16 passus dicitur S. Pantaleon brevi post S. Anthimum, [Annus martyrii incertus.] episcopum Nicomediensem, qui nuper (πρὸ μικροῦ) misere vita privatus erat. Atqui hujus victoria refertur ad initium persecutionis Diocletianeæ, ut significavimus ad diem XVII Aprilis, qua colitur; atque adeo ad annum Christi 303, ut probant Pagius in Criticis Annalium, & Tillemontius nota 10 ad persecutionem Diocletiani. Consequens ergo esset, si sibi constarent Acta, ut eodem anno S. Pantaleonis certamen accidisse censeretur. At eadem illud contigisse narrant, præsente & agente Maximiano (Galerio scilicet: nam Herculeus procul aberat) & quidem imperatore; hic vero nec ante annum 305 imperator fuit, & ante decreta in omnes promiscue Christianos ultima supplicia, ante comprehensos presbyteros ullos aut Ecclesiæ ministros, Nicomedia discesserat, ut ex Lactantio discimus de Mortibus persecutorum cap. 14 & 15; & solus tum ibi Diocletianus furebat. Quid ergo? An interpolatoris vitio intrusum in Acta nomen Maximiani pro nomine vel imperatoris simpliciter vel imperatoris Diocletiani; ut factum videtur in Actis S. Anthimi? An proinde restituendus pro Maximiano Diocletianus, ut fit in reformato Breviario Romano in lectione hodierna de S. Pantaleone? An contra nuper illud, seu πρὸ μικροῦ, id est paulo ante, extendendum latius sive usque ad reditum Maximiani Nicomediam, sive usque ad evectionem ejus ad imperium? At enim cur tum Anthimi meminisset potissimum; quem se absente Diocletianus torsisset; cum sua facinora & recentiora & crudeliora commemorare posset? An forte exemplum Anthimi intrusum a quodam sciolo fuerit? Nam variant in hoc nomine antiqua Mss., ut suo loco videbitur. Statuant alii; nobis non liquet.

[24] [Miracula quædam.] Demum Actis miracula quædam subjicimus Sancti hujus patrocinio facta, & a monacho quodam cœnobii S. Pantaleonis Coloniæ Agrippinæ collecta, & nobis a Gamansio nostro submissa ex insigni & perantiquo Ms. S. Pantaleonis Coloniæ, ut in fronte annotatum erat. Nomen auctoris ætasque nos latent: nisi quod seculo undecimo posterior videatur, ut patebit num. 12: ceteri ejus temporis characteres obscuri sunt. Sunt quidem & alia miracula maxima plurimaque, pridem Germanice edita Bambergæ per F. Thomam abbatem Langheimiensem in Paradiso Francothaliensi; verum hæc præterimus, quod Martyris nostri propria non sunt, sed illi communia cum Sanctis aliis, quos Auxiliatores vocant; quo nomine coluntur simul in Germania quatuordecim, apud Italos vero quindecim; de quibus mentio recurret die VIII Augusti, qua Langheimii celebrantur. Alia antiquissima ipsique propria ac celeberrima fuisse, ac præsertim ad depulsos cum morbos tum dæmones pertinentia, colligimus identidem ex hodierna ejus Acoluthia in Menæis excusis, sed nulla sigillatim enarrata comperimus.

§ III. Reliquiæ, quæ hujus Martyris putantur esse, plurimæ & claræ miraculis tam in Oriente, quam in Occidente.

Corpus S. Pantaleonis apud Nicomediam fuisse sepultum, narrant Acta in fine: ibidem vero asservatum illud fuisse usque ad annum Christi circiter 970, testabitur infra Hugo abbas Flaviniacensis. Non ita tamen id accipi velim, [Sancti corpus Nicomediæ sepultum; pars translata CPolim;] ut inde pars nulla decerpi interea potuerit: jam enim ab initio seculi sexti partem aliquam habebant Constantinopolitani, & quidem, ut apparet, miraculis nobilem, & persugium miserorum. Eruitur id ex Theodoreti, seu potius Theodori Lectoris fragmento, quod citat S. Joannes Damascenus lib. 3 de Imaginibus fere versus finem; ubi agitur de prodigiosa exustione blasphemi cujusdam Ariani, cujus in loco memoriam pictura servabat. Picturam hanc Arianorum victus precibus, sustulit & abscondit is, cui demandata fuerat loci cura, Eutychianus nomine: cum, ecce, illum divina quædam sic invasit indignatio, inquit auctor ille, ut dexter oculus ei difflueret, pessimeque reliqua item membra conflictarentur, quoad sacrum oratorium, ubi beatorum Pantaleonis & Marini pars reliquiarum conservatur (Græce requiescere creditur) accederet. Quod quidem oratorium Concordia (Ὁμόνοια) vocatur; quoniam illuc episcopi centum & quinquaginta, imperatore Theodosio magno regnante (anno Christi 381) concordes in eam sententiam convenerunt, ut divinæ Trinitati eamdem essentiam constituerent, & Dominum ex Virgine humanam assumpsisse carnem declararent. De Homonœa plura Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 157: ubi explicat hunc textum de S. Pantaleone nostro; licet paulo ante pag. 132 de eodem Martyre ita scripsisset: Sed an illius reliquias asservaverit Constantinopolis, incertum videtur.

[26] Pergit ibidem Theodorus: Verum cum illic septem circiter dies commoratus, [ubi & sanguis ejus cum lacte prodigiosus.] nihil acciperet adjumenti &c. Ex quibus intelligitur, quantum fiduciæ in animis supplicantium jam tum hæc lipsana sacra excitare consueverint; quod fieri non solet nisi per frequentata miracula. Quamquam ferale est admodum, quod hoc loco narratur; si tamen S. Pantaleoni tribuenda est, quæ ibi describitur apparitio; id quod scriptor iste non audet asserere. Porro reliquias hasce non qualescumque, sed partem corporis valde notabilem fuisse, necesse est; siquidem illæ sint, quæ seculo decimo quinto ad Lusitanos allatæ dicuntur, de qua re ex Rodericio da Cunha videbitur inferius. Sed & sanguis hujus Martyris cum lacteo liquore in eadem urbe diu ac magno in honore fuit ob assidua miracula, ut habet scriptor miraculorum, quem post Acta proferemus, num. 2; cujus narratio confirmari utcumque videtur ex Synaxario Basilii supra num. 4.

[27] Ejusdem reliquiis, ut olim ad se translatis, gloriantur urbes in Occidente plurimæ; [Roma quoque sibi corpus ejus vindicat ad S. Gregorii;] atque imprimis Roma, & quidem in variis ecclesiis: nam corpus ejus apud Camaldulenses ad S. Gregorii in monte Cælio sub ara maxima conditum esse, tradunt Pancirolus in Thesauris Romæ absconditis pag. 690, aliique: at quando istuc, aut unde allatum sit, ignoramus. Fuisse tamen ante medium seculi decimi, colligi poterit ex paragrapho sequenti, num. 43. Creditur, inquit Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem, ibi repositum fuisse a S. Gregorio Magno; sed qui ante illum scripsit Pancirolus, pag. 702 obtentum putat a Ludovico Caroli Magni, qui ex Africa illud acceperit, nepote (imo filio, monasterii Indensis, de quo ibi meminit, fundatore.) Neutrum satisfacit, cum nullo subnixum sit antiquitatis testimonio. Quid vero de S. Pantaleonis corpore ex Africa Carolus Magnus impetraverit, quove illud destinaverit, dicam paulo inferius: tum facile quivis intelliget, quid conjecturæ Panciroli tribuendum sit. Monuit nos quoque litteris, anno 1715 datis, V. Cl. Marius Florentinius, in sacrario ejusdem ecclesiæ a PP. Camaldulensibus servari in tibia argentea partem cruris &c.

[28] [& caput, & miraculosum sanguinem,] Ibidem in ecclesia Patrum Piarum scholarum, Sancti Pantaleonis nomine insignita, servari dicuntur ossa Martyris nostri, ut vide apud Floravantem Martinellum in Roma sacra pag. 268; sed quæ illa sint ossa, non explicat: itaque Sancti caput, seu cranium (aut hujus partem) intelligimus, quod ibi, testante Pancirolo pag. 691, & Piazza in Hemerologio ad diem XXVII Julii, exponitur non sine multa solennitate; eodemque aqua consecratur, quam confluentes illuc magna devotione fideles hauriunt, patrocinii potentis etiam hodie virtutem comprobante cælesti Medico. Partem quoque cranii & ampullam sanguinis ejus esse apud PP. Nerianos in Vallicella, nos in litteris citatis docuit Florentinius; & de sanguine quidem id etiam affirmant Pancirolus & Piazza citati; quorum hic ait, thesauro illo donatum fuisse S. Philippum Nerium a Cardinale Cusano; ille autem, sanguinem istum, cum anno toto concretus appareat, liquescere tamen quotannis festa sancti Martyris luce, quæ ibi ritu semiduplici celebratur. Scribebat hæc Pancirolus annis quinquaginta prius quam Romam subterraneam Aringhus ederet anno 1651; qui de sanguine eodem agens lib. 1., cap. 16, num. 25, cum narrasset, idem miraculum apud Ravellenses observari quotannis, hæc addit:

[29] [Ravello acceptum:] Nostra item Vallicellana B. Mariæ & S. Gregorii ecclesia de Urbe, alia item ejusdem sanguinis ampulla ex majori Ravellensis ecclesiæ decerpti, nobilitatur; quam Eminentissimus olim Cardinalis Cusanus nostræ Congregationi dono dedit: qui quidem sacer cruor a primis Vesperis festivi ejus diei, cum coagulatus antea exsisteret, mirum in modum liquefieri ac ebullire cunctis cernentibus conspiciebatur: cujus rei multi ex Patribus nostræ congregationis oculati testes fuere: verum multis abhinc annis id Martyr secreto Dei consilio haud ultra ita palam præstitit; sed hoc dumtaxat admirandum relucet, quod iste sanguis, cum infra anni tempus fusci coloris sit, circa festiva hæc tempora nitidi ac limpidi coloris speciem præ se fert, & cum lacti permixtus videatur, illud certe prædicandum, quod incorruptus post mille trecentos & triginta duos annos perseveret. Sunt & aliæ in aliis Urbis ecclesiis hujus Martyris reliquiæ, ut idem in indice notat Pancirolus, sed minus vel celebres vel notabiles; quales facile in altera Romæ S. Pantaleonis ecclesia (sunt enim duæ) crediderim reperiri.

[30] [ubi etiamnūm servatur pars major, & miraculis clara,] Quod autem de Ravellensibus reliquiis ibi narrat Aringhus, idem etiam Ughellus testatur in Italia sacra, ubi de episcopis Ravellensibus agit tom. 1, col. 182, in editione novissima. Nos anno 1714 ex ipso loco descriptionem & mensuram ampullæ Ravellensis, cum adjuncta brevi notitia Italica, subscripta a Laurentio canonico Pepe, thesaurario cathedralis ecclesiæ Ravellensis, accepimus beneficio illustrissimi D. Dominici de Georgio, nobilis Neapolitani, cui & alia non pauca debemus. Mensuram exhibebat charta ad modum ampullæ secta, ac propemodum, si orificium non altum excipias, rotunda. Ejus diameter octo circiter digitorum est. Dividitur ampulla in spatia quatuor inæqualia, a fundo usque ad orificium transversis & parallelis inter se lineis expressa. In infimo spatio, duobus fere digitis alto, notatur esse pars terrea sanguinis; in secundo, quod uno & paulo amplius digito altum est, significatur pars minus terrea sanguinis: in tertio, quod altitudine digitum vix transversum adæquat, indicatur sanguis purus instar rubini, quando liquescit; in superficie sanguinis exprimuntur bullulæ ex pinguiori ejus materia formatæ. Supremum spatium ad orificium usque, quod aliquanto minus est quam ampullæ dimidium, vacuum exhibetur. Ampulla basi insistit hexagonæ ex argento affabre factæ atque inauratæ. Hæc in charta, quam dixi, separata; notitiam vero adjectam ita vertimus:

[31] Ampullæ, quæ gloriosi martyris nostri Pantaleonis sanguinem continet, [nescio, unde illuc aut quando translata, cum parte ossium.] magnitudo par est modo chartæ appositæ. A fundo ad medium usque & ultra sanguis est; quod sursum est spatium versus orificium ampullæ, vacat. Dicto orificio imposita est Sancti figura integra ex argento inaurato: ampullam vero argenteus item & auricolor ambit circulus. Liquefit sanguis gloriosus ad primas Vesperas festi ejus, quando intonatur: “Deus tuorum militum” usque ad secundas Vesperas ejusdem festi, quod celebratur die XXVII Julii; uti etiam die translationis ejus, quæ colitur Dominica tertia Maii. Ampulla moveri non potest, neque in supplicatione circumferri; cum caute asservetur in medio altaris ejus, ferreis ante & retro munita clathris, qui variis clavibus reserantur, quarum unam servat episcopus, alteram thesaurarius, tertiam nobiles, quartam ipsa civitas. Liquescit insuper quoties boni aliquid vel infausti imminet; ut variis occasionibus docuit experientia. Denique de translatione dicti sanguinis ad urbem Ravellensem traditio est, naves fuisse quasdam, quæ ob mare infestum non potuerint ulterius cursum intendere sine præsentissimo pereundi discrimine. Permisit itaque Sanctus, ne prius alio promovere possent navigia nobiles illi peregrini, quam deposito Ravelli & relicto ingenti hoc pignore ac thesauro; ut fecerunt; atque ita deinde in regiones suas alias discesserunt. In præfata ampulla clare conspiciuntur quatuor species sanguinis, ut in chartula (de qua dixi) distincte notantur. Laurentius canonicus Pepe, Thesaurarius cathedralis ecclesiæ Ravellensis. Dolendum enimvero est, rem tam præclaram tam obscura traditione fundari, ex qua neque per quos, neque unde, neque quando advenerit, possis assequi! Scribit præterea Florentinius in epistola superius laudata, ibidem servari ejusdem Martyris magnam partem ossium. Fides esto penes auctorem.

[32] Tales vero ampullæ plures sunt in Italia, omnes S. Pantaleonis, [Aliæ sanguinis ampullæ Neapoli, brachium aliæque reliquiæ,] ut volunt, hujus nostri sanguine divites. In civitate Neapolitana, inquit Joannes Baptista de'i Franchi Dominicanus in libello Italico, quem inscribit, Devotio SS. XV Auxiliatorum, pag. 134, in uno conventuum nostrorum Ordinis Prædicatorum sub titulo S. Severi conservatur ampullula sanguinis liquefacti ejusdem Sancti, nempe Pantaleonis Nicomediensis, de quo ibi fusius egerat. Idem in ejusdem ecclesiæ descriptione paulo disertius exponit Caracciolus Neapolis sacræ part. 2, pag. 370, cum ait, sanguinem illum ibi liquefieri quotannis in vigilia & die martyrii ejus. Unde vero ad PP. Dominicanos hæc ampulla devenerit, auctores illi non indicant. Non idem miraculum adscribit Caracciolus aliis ejusdem sanguinis ampullis in eadem, ut asserit, urbe depositis, puta in ecclesia SS. Apostolorum, ubi assignat parte 2, pag. 167 lagunculam unam cum sanguine S. Pantaleonis, item sanguinem & os S. Pantaleonis: & in ecclesia Conceptionis, ubi iterum aliam notat ibidem pag. 601 ampullam cum sanguine & reliquiis S. Pantaleonis martyris. Quid alias Martyris hujus reliquias commemorem, quas in variis Neapolitanorum ecclesiis idem auctor testatur honorari? Inter has non infimum sane locum obtinere videtur brachium S. Pantaleonis martyris, quod ibidem pag. 363 servari scribit in ecclesia S. Gregorii, vulgo dicta San Ligorio.

[33] [alia sanguinis ampulla Barii,] Barii quoque, quæ regni Neapolitani urbs est & sedes archiepiscopalis, istiusmodi ampulla visitur, de quæ ita Beatillus noster in Historia sua Barensi Italice scripta lib. 4 ad annum 1590: In urbe Beneventana inventæ sunt annis abhinc aliquot, dignæ quædam reliquiæ, & nominatim aliquot ossa cum frustis pluribus concreti ac duri sanguinis gloriosi martyris S. Pantaleonis. Hujus partem aliquam ab archiepiscopo dono accepit collegii nostri Beneventani Rector, qui ex illo sanguine aliquantulum & mihi largitus est; quod ego continuo vitreæ, ut decentius conservarem, lagenulæ imposui. Accidit postea, qua nescio ratione, ut eidem vasculo infundere vellem guttulas nonnullas de manna S. Nicolai. Vix id feceram, cum, ecce, subito maxima cum admiratione mea sanguis ille, qui coagulatus erat & in frustula plura divisus, liquari cœpit, & bulliens ac spumans inseparabiliter conjungi permiscerique cum manna. In fundo tamen pauxillum quid indissolutum resedit; quod ego quidem terram esse arbitror, quæ olim cum sanguine, cum primum effunderetur, coaluerit. Atque hæ sunt reliquiæ illæ, quæ in ecclesia cathedrali Barensium in argentea theca servantur, & exponuntur venerationi piæ fidelium. Nimirum eas ipse Beatillus Capitulo roganti inter alias concessisse se, paulo ante narraverat. Ceterum de inventione S. Pantaleonis apud Beneventanos dicam posterius.

[34] [alia Venetiis; ubi & manus, & pars capitis, pes totus, tibia, brachium, digitus:] Alia istiusmodi ampulla, teste Florentinio in epistola jam dicta, custoditur Venetiis in ecclesia ducali S. Marci una cum ejusdem sancti Martyris manu, binisque capitis ossibus, de quibus omnibus meminit Bernardus Cestari in opusculo Italico de rebus notabilibus, quæ sunt Venetiis lib. 2, pag. 258 & seqq., ubi observat, harum reliquiarum inscriptiones esse Græcas; forte quod eas Veneti a Græcis acceperint. Sed & in aliis ejusdem civitatis ecclesiis alias Sancti nostri reliquias ostentari, Florentinius ibidem affirmat; ut in ecclesia S. Pantaleonis pedem integrum, os tibiæ, & brachii, partem cranii, & digitum annularem; item in ecclesia S. Mariæ Magdalenæ, pro qua citat Nicolai Manerbii, aliis Malerbii, ex Vitis Sanctorum verba, quæ Latine sic sonant: Cujus (S. Pantaleonis Nicomediensis) in ecclesia S. Mariæ Magdalenæ Venetiis habetur tibia alterius cruris, & pars brachii, coruscantes ambæ miraculis.

[35] [alia ampulla Lucæ, ubi & caput Sancti.] Alia denique sanguinis ampulla Lucæ in pretio est, quod attestatur Franciscus Maria Florentinius in annotatis ad Martyrologium Hieronymianum die XXVIII Julii; ubi sic habet: In urbe Luca Thusciæ, patria mea, jam olim corpus (S. Pantaleonis) in basilica SS. Joannis & Reparatæ quiescere, multorum seculorum opinio fuit. Caput quidem argentea theca inclusum (& illud quidem mirificum emittens odorem, ut alii testantur) cum integri cranei conspicua parte osculandum piis fidelibus exhibetur die XXVII Julii, & ejusdem sanguinis ampullam inter sacra cimmelia servant in eadem urbe religiosi Patres Matris Dei in ecclesia S. Mariæ Curtis Orlandingorum. Notandum vero, hæc scripta esse annis omnino sex & quadraginta ante inventionem Lucensem, de qua pluribus agetur inferius § 6.

[36] Quid de ceteris dicam reliquiis, quæ ejusdem omnes esse Pantaleonis dicuntur? [Corpus prope Burgos; alibi aliæ reliquiæ partim notæ,] Ne fastidium afferam lectoribus, eas breviter enumero, quarum notitiam aliquam potui invenire ab assignatis auctoribus; neque enim authentica earum instrumenta ulla reperimus, ex quibus discere de illarum origine, vel acquisitione quid liceat. Etiam in Borobia (vulgo la Bureba, quæ tractus est, seu provincia exilis in Castella veteri sub archiepiscopatu Burgensi) est corpus S. Pantaleonis M., cujus festum agitur XXVII Julii. Unde vero, aut quomodo Sanctus iste eo pervenerit, prorsus ignoro. Ita Marieta Hist. eccles. SS. Hisp. lib. 22, fol. 11 verso. Hinc forte in illa diœcesi olim colebatur Officio novem Lectionum die XIX Februarii; ut ex Breviario Burgensi anni 1502 discimus. Lectiones illæ depromptæ sunt ex Actis antiquioribus: sed de translatione in eis nulla fit mentio. Brundusii in æde cathedrali brachium integrum ostenditur; Cremæ in ara maxima pars capitis; testante utrumque Mario Florentinio in epistola jam sæpius memorata. Et Cremæ quidem pro patrono urbis colitur X Junii, ut dictum ibi in Prætermissis. Ravennæ mediam fere maxillam ejus viderunt Henschenius & Papebrochius in sacrario monasterii Portuensis, ut notarunt in Itinerario suo Italico Ms. pag. 225. Iisdem Genuæ ostensum est corpus S. Pantaleonis, ut affirmarunt in Prætermissis ad diem XVI Martii. Volaterræ in sacrario ecclesiæ cathedralis os ejus, nescio quod, esse discimus ex relatione Ms. Visitationum, inde huc missa anno circiter 1648; Mediolani itidem indefinitum aliquid in ecclesiæ cathedralis Sanctuario assignat Paulus Morigi pag. 8. Idem testatur de Oveto in Hispania, & de monasterio Andecensi in superiori Bavaria Beyerlingus verbo Reliquiæ pag. 297 & 285. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico ait, esse de ossibus S. Pantaleonis Cameraci in abbatia S. Autberti pag. 81; Brugis partem brachii pag. 357, & aliam partem apud Benedictinas Broucburgenses pag. 127; os apud Lætienses pag. 280; aliud quid apud Lutzemburgenses pag. 366, & Mechlinienses pag. 495.

[37] Non dubito, quin & alibi plures aliæ tales exstent reliquiæ; [partim ignotæ nobis.] atque ibi maxime, ubi vel alio die colitur, quam qui ejus natali sive in moderno Romano, sive in antiquis Martyrologiis adscribitur (tum enim dies ille diversus ob aliquam translationem delectus videtur) vel, ubi celebratur ritu solenniori, quam præscribat Breviarium Romanum, quod fit locis pluribus; vel denique ubi sunt ecclesiæ, vel cœnobia ejus titulo erecta, id quod de monasterio S. Pantaleonis coloniensi, & Tolosano constat; de Passaviensi (de quo Hundius in Metropoli Salisburg. tom. 2, pag. 530 & seqq.) non item, quamvis id appareat satis verisimile, uti & de ecclesia S. Pantaleonis prope Utinum, de qua facta est mentio tom. 1 Junii pag. 796 f, de Trecensi, quæ urbis illius ornamentum est prorsus eximium, uti scribitur in Itinere litterario Benedictinorum, Parisiis edito anno 1717, part. 1 pag. 93; de Bituricensi apud Labbeum in Bibliotheca Mss. tom. 2, pag. 385; aliisque, quarum aliquas occasione translationum variarum modo proferemus.

§ IV. Translationes variæ reliquiarum ejus a seculo nono usque ad decimum tertium factæ.

[Translatio capitis ex Africa Arelatum an. 807; inde Lugdunum;] Prima reliquiarum S. Pantaleonis in Europam translatio, quam quidem monumentis historicis comprobatam sciamus, ea est, quæ contigit sub initia seculi noni, sive anno Christi 806; ut ex Annalibus, vulgo Eginhardinis, contendit Pagius in Criticis Baronianis ad annum illum; sive sequenti, ut ex Chronico Adonis colligunt Card. Baronius, Labbeus in Chronologia historica, & Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum. Quando scilicet hujus Martyris caput una cum ossibus S. Cypriani & corpore S. Sperati per Caroli Magni legatos ex Africa delatum est Arelatum in Galliam, indeque aliquanto post rogatu & opera Leidradi, Lugdunensis episcopi, cum jam dictis aliorum reliquiis deportatum in ecclesiam B. Joannis Baptistæ ac sancti martyris Stephani Lugdunensem. De qua re quia fuse est actum in Commentario prævio ad Acta sanctorum Martyrum Scillitanorum die XVII Julii a pag. 210, eo lectorem remittimus; & id solum quærimus hoc loco, an sacrum illud caput Lugduni permanserit, an alio, & quando sit ablatum.

[39] [ubi etiamnum servari dicitur;] Lugduni illud ad sua usque tempora asservatum fuisse & honoratum, affirmat Jacobus Severtius, doctor sacræ theologiæ Parisiensis, ac Lugdunensis ecclesiastes, in Chronologia archiepiscoporum Lugdunensium, ubi de Leidrado, quem sedis illius antistitem ponit quinquagesimum quintum, § 5. Sed nihil affert, quo sigillatim id probet de capite S. Pantaleonis, præter auctoritatem suam, quam sic interponit, ut si quis portionem illius aliquam alio translatam velit, id non impedire se dicat. Interea meminerit quisque, inquit paragraphum concludens, earumdem reliquiarum translationem (Arelato Lugdunum) evenisse XVI Kalendas Augusti, ex Regestis ecclesiæ Lugdunensis. Qui dies solennis est in divinis Officiis illius basilicæ ob reliquias ejusmodi ibidem religiose conditas ac in honore habitas.

[40] [alii volunt, Lugduno Compendium esse translatum;] Theodoricus Ruinartius in Actis Martyrum sinceris & selectis admonitione prævia ad Acta Martyrum Scillitanorum de iisdem agens reliquiis, At hæc sacra pignora, inquit, inde (Lugduno) a Carolo Calvo imperatore Compendium tandem translata fuisse, contendunt sodales nostri monachi Compendienses, in quorum regia basilica etiam nunc religiose asservantur. Idem confirmat Mabillonius in Annalibus Benedictinorum tom. 3 ad annum Christi 877, num. 94 ex tabulis cœnobii Compendiensis S. Cornelii in hæc verba: Addunt domesticæ tabulæ, cum vulgato Adone, reliquias S. Cypriani, simulque SS. martyrum Sperati & Pantaleonis, quæ ex Africa tempore Caroli Magni Arelate, teste Adone, indeque Lugdunum advectæ fuerant. Certe SS. Cornelii & Cypriani reliquiæ in una pretiosa capsa in Compendiensi ecclesia, ibidemque in duabus thecis Sanctorum Sperati & Pantaleonis reliquiæ asservantur. Quod vulgatum Adonem pro Compendiensibus reliquis citat vir eruditus, id argumentum est admodum debile. Legitur quidem in vulgato Adone die XIV Septembris: Sed post interposito tempore, regnante glorioso rege Carolo, Ludovici imperatoris filio, iterum reliquiæ beati Cypriani ad monasterium novum, quod idem rex augusto opere construxit in Compendio palatio suo, eo jubente, translatæ sunt: sed solius hic mentio fit Cypriani, non Sperati, non Pantaleonis: deinde non videntur hæc Adonis esse verba, sed interpolatoris, nescio cujus, additamentum: neque enim de hac re verbum ullum habent eo die Usuardus aut Notkerus, qui Adonem sequi solent; neque ipse Ado in Chronico. Quid quod Ado Martyrologium scripsit ante episcopatum; diuque adeo ante quam hæc translatio facta credi possit? Sane ante dedicatam ecclesiam fundatumque cœnobium credibile non est, eo deferri reliquias Carolum jussisse; dedicatio autem illa fundatioque juxta Mabillonium citatum contigit anno 877; hoc est biennio post obitum Adonis.

[41] Saussayus in Martyrologio Gallicano die XVIII Februarii illud attribuit Coloniensibus: sic enim scribit: [alii, sed falso, Coloniam.] In monasterio regali sancti Dionysii, susceptio portionis reliquiarum sancti Pantaleonis martyris: cujus & caput pridem a legatis Caroli Magni ex Africa cum ossibus sancti Cypriani in Gallias advectum, hodie etiam venerabile est Coloniæ. Sed aberrasse videtur hic Martyrologus: nam aliud esse caput S. Pantaleonis, nostri an alterius, & aliunde allatum Coloniam, mox demonstrabimus num. 49. Quod vero attinet ad portionem reliquiarum ejus, quam suscepisse monachos Sandionysianos affirmat, eam ex eodem Lugdunensi thesauro depromptam fuisse, ipsi putant; si vera narrat Bailletus in Legenda ad hunc diem: Interea, inquit, monachi S. Dionysii in Gallia contendunt, caput S. Pantaleonis permansisse Lugduni; cetera vero ejus ossa translata esse in abbatiam suam. Hoc non dicit, qui cœnobii illius historiam Parisiis edidit anno 1706, Michael Felibienius: nam pag. 539 littera S, ubi explicat thecam reliquiarum S. Pantaleonis in lamina præcedenti exsculptam, hæc tantum habet: Lipsanodochium argenteum inauratum continens reliquias aliquot S. Pantaleonis martyris, ut patet ex ejus inscriptione hac; De ossibus S. Pantaleonis. De loco, unde acquisita sint ossa, vel earum donatore, quod sæpe notat alibi, hic verbum unum non dicit. Et recte id quidem: nam sub Carolo Magno nihil de S. Pantaleonis reliquiis ex Africa fuit advectum in Galliam, præter caput ejus.

[42] Certe de solo capite antiqui meminerunt; ut Florus diaconus Viennensis in fragmento carminis huc pertinentis, [Ex Africa solum caput Sancti allatum est; non alia ejus ossa.] quod habes in Commentario ad Acta Martyrum Scillitanorum die XVII Julii § 3, num. 29; Ado & Notkerus in Martyrologiis suis die XIV Septembris; & Sigebertus in Chronico ad annum 802: neque dissonat Agobardi carmen in eodem Commentario datum; quamquam coactus metro poëta, ambigua expressione est usus, cum ita cecinit:

Sperati quoque, martyris beati
Nec non Pantaleonis ossa raptim
Tollunt &c.

Verum hæc amphibologia satis evolvitur per auctores alios, quos modo citavimus, & maxime Florum, qui ne metrum quidem suum passus est ab exacta rerum singularum propriaque denominatione licentius evagari. Non credimus igitur ex thesauro Africano prodiisse, si quid sacrorum ossium S. Pantaleonis, quæ quidem capitis non sint partes, uspiam asservari dicitur; sive ad S. Dionysii; sive Romæ (quidquid aliter senserit Pancirolus supra num. 27) sive alibi. Sed de prima hac translatione jam satis; prima, inquam; non quod alias præcessisse negem, sed quod eas apud veteres nullibi descriptas invenerim.

[43] [Roma Coloniam translatæ aliquæ ejus reliquiæ an. 953.] Proximam huic translationem, tametsi sesquiseculo circiter posterior fuerit, narratam invenimus in Vita B. Brunonis archiepiscopi Coloniensis, qui frater fuit Othonis I imperatoris, cognomento Magni, num. 33 apud Leibnitium in Scriptoribus Brunswicensibus tom. 1, pag. 281; ubi refert coævus auctor, epistolam synodicam a Brunone per Hadamarum, monasterii Fuldensis abbatem, directam fuisse ad Agapitum II Pontificem Romanum; Hadamarum autem ab Agapito reversum, Brunoni attulisse Roma una cum pallio reliquias de proprio corpore sancti Pantaleonis martyris; in cujus occursum læta properaverit Coloniensium civitas, & undique jubilans multitudo accurrerit, convenerintque universi in suburbio prope antiquum locum, ubi ecclesia ejusdem pretiosi Martyris erat, inculta adhuc & ruinæ proxima: ibi deposita fuisse grata onera; deinde suo quæque loco reposita. Tum subdit, ipso illo loco sepultum postea fuisse sanctum episcopum; quippe qui erga hunc Martyrem modo prorsus singulari affectus fuisset; cujus etiam nomine novam istic ecclesiam & cœnobium ædificasset. Contigit vero hæc translatio anno Christi 953, ut notat Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, syntagm. 12, § 1; qui ex vetustate ecclesiæ illius, de qua meminit auctor Vitæ Brunonianæ, colligit ibidem § 3, translationem reliquiarum aliam antiquiorem; quæ tum facta sit, cum vetustissima illa S. Pantaleonis ecclesia conderetur: neque enim veteres, inquit, ædificabant memorias Martyrum sine eorum reliquiis.

[44] [Alia triplex translatio S. Pantaleonis,] Translationem hanc non ita multo post secuta est alia duplex, imo triplex, quam miramur ignorasse Gelenium, virum alioqui in antiquitate Coloniensi eruderanda maxime versatum ac sedulum. Nimirum Chronicum Virdunense nondum viderat, quod anno 1657 in lucem dedit Philippus Labbeus noster Bibliothecæ Mss. librorum tom. 1. In eo describitur illa ab Hugone, monacho primum abbatiæ S. Vitoni Virdunensis ac deinde abbate monasterii S. Petri Flaviniacensis in ducatu Burgundiæ, qui obiit sub initium seculi duodecimi; describitur, inquam pag. 166 occasione novæ basilicæ S. Vitoni a Richardo abbate exstructæ, cujus magnificentiam ibi late prosecutus, Factum est, inquit, & altare gestatorium ex auro purissimo interius mire fabricatum, opere consimili, studio & largitione domni Herimanni comitis, in modum tabularum consertum & compactum, quod cum aperitur, & altare est, & tabulæ aperiuntur; quibus si moram adhibeas, quod est instrumentum Moysi & Aaron imaginibus gloriosum, figuram dominicæ crucis exprimit. Habet hoc a quatuor cardinibus, quatuor Euangelistarum, hominis, leonis, tauri, & aquilæ species ex argento, opere fusili, præfatum altare portantium, & se invicem versis vultibus respicientium. Hæc adscripsi, ut lector intelligat, quanto ibi tum in pretio fuerint S. Pantaleonis exuviæ: sequitur enim:

[45] Super ipsum vero altare brachium sancti Pantaleonis ponitur, [nempe corporis Nicomedia Coloniam,] pallio serico involutum, & ligno inclusum, argento & auro decoratum; quod attulit cum corpore ejusdem a Nicomedia Coloniensis episcopus, obtentum dono Constantinopolitani imperatoris, quando pro ejus filia Ottoni II in matrimonio jungenda jussu ejusdem Ottonis ad eumdem imperatorem legatus missus est cum episcopis duobus, ducibus, & comitibus. Et cum, obtentis pro quibus ierat, licentiam redeundi accepisset, & imperator ei sociisque ejus munera plura obtulisset, & accipere renuissent, corpus sancti Pantaleonis ab eo archiepiscopus petiit, & obtinuit, & reversus, Coloniam detulit. Hæc una est translatio; cui statim duæ subjunguntur aliæ in hæc verba:

[46] Fuerat autem cum eo in expeditione ipsa quidam ejus consanguineus, [& Brachii in Castrum Commerceium, inde Verodunum;] dominus castri de Commarceio, & multa prece obtinuit ab eo brachium corporis sancti Pantaleonis, quod & in ecclesia præfati castri reposuit. Evolutis postmodum aliquot annis, obsessum est castrum ipsum, & eversum atque succensum. Cumque flamma tectis ecclesiæ illaberetur, & victricibus globis interiora ecclesiæ lamberet, dolens sacerdos de combustione sanctarum reliquiarum, cuidam armatorum, ut ecclesiam ingrederetur & desuper altari reliquias tolleret, significavit. Qui mox ingressus, reliquias tulit & reposuit; & cum ibi adesset abbas, & brachium Sancti, præsente presbytero, marca argenti ei vendidit; quod domnus ipse, cum sciret pro certo, Martyris esse reliquias, Virduni gaudens attulit; & paratum argento & auro diebus festis super altare ponitur. Cetera, quæ sequuntur, alio pertinent.

[47] Legationes binas ad obtinendam filio conjugem Theophanonem seu Theophaniam, [harum prima & secunda contigit an. 971,] Romani junioris, imperatoris Constantinopolitani defuncti filiam (de qua vide Cangium in Familiis Byzantinis, familia 19) Constantinopolim direxit Otho Magnus; primam quidem ad Nicephorum Phocam; quam obivit Luitprandus eventu irrito & infelici; ut ipse legatus explicat apud Baronium in Annalibus ad annum Christi 968: alteram ad Joannem Tzimiscen, qui ad interfecti Nicephori solium evectus fuit anno 969 exeunte. Hæc successit e voto; ac proinde hic ab Hugone designatur. Fructus ejus fuit pax inter utrumque imperium, ac desponsa Othoni II Theophania, anno Christi 971, ut post Baronium, observat Pagius num. 5; qui annus ipse nostræ translationis haud dubie fuerit. Archiepiscopum vero Coloniensem, qui legationi ac translationi præfuit, necesse est fuisse Geronem, qui Folcmaro successerat anno 969; ut habet Dionysius Sammarthanus in editione nova Galliæ Christianæ tom. 3, col. 649. Nec offendere debet, quod missus dicatur Constantinopolim jussu Othonis II: hic enim jam tum cum patre imperabat, & in hac legatione res ejus agebatur præcipue. Erat autem Gero Othonis II ex fratre nepos, ut affirmat Gelenius in opere laudato lib. 3, Syntagm. 1, pag. 847.

[48] Translatio Brachii ad castrum Commerciacum (quæ est urbecula Galliæ in Barensi ducatu ad Mosam fluvium, [tertia vero sub initia seculi undecimi.] & antea tractus parvi adjacentis caput, ut ait Baudrantius) eodem tempore circiter cum priori corporis facta videtur; non item illa, qua idem brachium inde Verodunum transiit: accidit enim evolutis postmodum aliquot annis; id est, nisi fallor, sub initia Richardi abbatis, de quibus istic agit auctor; nam cum abbatem, qui transtulit, non exprimat nomine, illum sine dubio intelligit, de quo ibi longissimum habet sermonem. Electus est autem abbas Richardus, ut aliquanto superius dixerat, anno Christi 1004, ac diutissime præfuit, puta ad annum usque 1046, ut asserit pag. 190. Quod vero miles vendidisse abbati reliquias dicitur, id crudum videri potest; non adeo quia miles vendiderit, quam quia emerit abbas, talis præsertim, qualis quantusque fuit Richardus. Sed nimirum adjuncta considerari multa possunt, quæ expressionis duriusculæ tollant invidiam. Obsessum castrum, vi expugnatum, eversum, succensum, adeoque militari licentiæ, furori, prædæ permissum, reliquiæ ipsæ in militis (forte etiam heterodoxi) potestate, qui eas e mediis flammarum globis non sine maximo vitæ discrimine semiustulatus eduxerat, periculum profanationis si ei relinquerentur, aliaque ejusmodi abbatem religiosissimum adducere facile potuerunt, ut vel militis audax facinus liberaliter compensaret, vel certe reliquiarum, quas timebat, injurias quovis pretio sancte redimendas putaret; id quod etiam primis ecclesiæ temporibus usitatum fuisse, observat Baronius ad annum 110, num. 6.

[49] [Translatio capitis CPoli Coloniam an. 1208.] Postremam denique, quæ quidem ad Colonienses pertineat, annotavit Godefridus, monachus S. Pantaleonis apud Coloniam, ubi floruit ante medium seculi decimi tertii, in Annalibus a Marquardo Frehero editis; sic enim habet ad annum Christi 1208: Item ipso anno, III Idus Apriles, allatæ sunt nobis reliquiæ capitis S. Pantaleonis, patroni nostri: quæ per Henricum de Ulmene de Constantinopoli cum aliis innumeris reliquiis translatæ, & ab eo per domnum Albertum, abbatem de Lacu, nobis transmissæ, & cum maxima veneratione totius cleri & populi susceptæ, reconditæ sunt cum aliis pretiosissimis reliquiis in capite argenteo & deaurato. Est hic sane omnium, qui de hac translatione meminerunt, scriptor antiquissimus, coævus, & in loco, de quo narrat, monasticam vitam professus. Mirum est igitur, ad hujus translationis memoriam aniversariam a nullo martyrologo notatum fuisse diem III Idus Apriles, sed vel XII Kal. Martii, vel alios, quos notavimus in Prætermissis ad diem XX Februarii. De Henrico Ulmenio plura legi possunt apud Gelenium lib. 3, syntagm. 12, § 3.

[50] [Quænam ex his reliquiæ nunc Coloniæ supersint.] Notandum vero, has omnes translationes Colonienses spectare ad monasterium S. Pantaleonis; ubi memoratæ reliquiæ etiamnum servari dicuntur: nam quas Roma Brunoni Hadamarus attulit de proprio corpore S. Pantaleonis martyris, eas esse suspicor, quas citatus Gelenius ait inclusas esse hierothecæ duodecimæ, nempe combustos cineres S. Pantaleonis: quas vero Nicomedia attulisse Geronem archiepiscopum diximus, illud corpus arbitror esse, quod istic anno 1660 ostensum sibi fuisse testatur Henschenius in annotatis ad Acta Beati Wolphelmi die XXII Aprilis pag. 77: neque enim corpus hic appellari jam dictos cineres putamus; sed ossa saltem aliquot; quorum pars minor, brachium scilicet, decerpta fuerit ac data Commerciaci domino: quas denique Ulmenius dedit, illas oportet esse, quas in hierotheca quinta Gelenius exhibet, puta notabilem partem capitis S. Pantaleonis medici, ejusdemque dentem, cum aliis aliorum Sanctorum reliquiis simul inclusa. Sed enim occurrit hic nobis difficultas minime levis, quam, ne paragraphus hic justo sit longior, ad sequentem remitto. Observo hic interim ex Gelenio ibidem § 4, in monasterio, de quo agimus, præter diem Patroni sui natalem, quem ibi celebrant die XXVIII Julii, unicam translationis, nescio cujus, aut forte translationum simul omnium, festam solenniter quotannis agi memoriam die VI Februarii.

§ V. Difficultas circa reliquias Colonienses: translationes aliæ seculi decimi quarti ac decimi quinti.

Dubitare non poterit, qui attenderit animum ad paragraphum præcedentem, quin S. Pantaleonis cœnobium ab ipsis incunabulis suis ditatum fuerit notabilibus sancti Patroni sui reliquiis, [Tot Sancti hujus reliquiis Coloniensibus] ad easque semel & iterum earumdem incrementum ingens accesserit; usque adeo ut illarum, pene dixerim, prodigis esse licuerit istius loci præsulibus non in Colonienses dumtaxat ecclesias, sed etiam in externas: inde enim acceptas putamus, quæ servantur modo in ecclesia metropolitana Pragensium, teste Pessina in Phosphoro septicorni pag. 514, S. Pantaleonis duæ notabiles partes, allatæ Colonia per Carolum (IV imperatorem ac Bohemiæ regem) anno MCCCLVII; aliæque insuper particulæ multæ simul colligatæ in viridi sacculo: inde etiam, quæ Coloniæ visuntur juxta Gelenium in ecclesia S. Gereonis pag. 266; in ecclesia S. Severini, pag. 275; in ecclesia S. Cuniberti, pag. 289; in ecclesia SS. Joannis & Cordulæ, pag. 445; apud RR. PP. Dominicanos, pag. 464; apud virgines conventuales tertiæ Regulæ S. Francisci, pag. 587; & forte alibi; quamquam quid, aut quantum ex iis habeant ecclesiæ jam dictæ, non definit Gelenius.

[52] Quid igitur sibi vult Epistola, cujus ex eodem cœnobio accepimus ecgraphum, [opposita videtur epistola,] quod cum impresso exemplari (non memini quo in opere) nuperrime contulimus & consonum omnino deprehendimus; quid, inquam, sibi vult hæc Epistola abbatis S. Vitoni ad abbatem S. Pantaleonis? (nam is titulus adscribitur:) Domino suo venerabili H. abbati egregii martyris Pantaleonis, frater L. servus sancti Vitoni, cum omni congregatione sibi commissa omnimodam in Christo dilectionem. Audientes vestrum bonum studium, vestramque devotionem, quam inhianter habetis erga B. Patronum vestrum .s. cognoscentes, magnam penuriam vos habere tam felicium pignorum, mutuæ charitatis instinctu misimus vobis partem ex abundanti copia, quam prædecessoribus nostris divina concessit magnificentia; quatenus, secundum quod habetis in voto, circa tantum Patronum augmentetur devotio. Sane quo modo tam felix tamque gloriosum patrocinium ecclesiæ nostræ provenerit, melius vobis explicabit frater R., quo mediante tantum dirigimus munus. Mittimus etiam partem reliquiarum beatissimi patroni Vitoni, & Theodori gloriosi martyris, quorum memorabilis triumphus celebratur V Idus Novembris; ut ecclesiæ vestræ & nostræ jam perpes & unanimis maneat societas, & Sanctorum subinde cumuletur honor & reverentia. Valete.

[53] Inter abbatum Virdunensium S. Vitoni apud Sammarthanos nomina, quorum initialis littera fuerit L, unum tantummodo reperitur, quod congruere potuerit in tempora abbatis alicujus S. Pantaleonis apud Coloniam, cujus nomen ducatur ab initiali littera H. Nomen illud est Ludovici primi, de quo hæc tantum habet Gallia Christiana: [scripta circa annum 1230;] Ludovicus I. frater Alberti episcopi Virdunensis an. MCCXXXVII. obiit XVI Kal. Julii: ex quibus nescias, utrum anno 1237 abbas esse cœperit S. Vitoni, ac postea anno incerto obierit; an vero obierit anno 1237, & ignoretur annus quo sit antea creatus abbas: nam nec decessorum ejus finis notatur, nec successoris initium. Ut ut est; nec diu post annum 1237 vixisse videtur; cum successor ejus Vilelmus anno 1247 transtulisse dicatur corpus S. Dodonis episcopi; nec diu ante annum circiter 1220 fuisse abbas; quandoquidem post Alestanum, qui abbas erat anno 1183; & cujus exitum nescimus, tres alii sine tempore notantur, qui Ludovicum antecesserint. Vel scripsit ergo Ludovicus ad Henricum III de Werdena, & quidem sub hujus mortem (obiit enim anno 1220, cum abbas fuisset S. Pantaleonis per annos 20) vel ad Henricum IV, prioris successorem, qui vivere desiit anno 1227; vel denique ad Henricum V, cognomento de Hurne, qui eamdem abbatiam tenuit ab anno 1230 ad 1242. Utcumque acceperis, fatendum erit, scriptam esse epistolam post translationes omnes tot reliquiarum S. Pantaleonis ad cœnobium ejus Coloniense, de quibus supra meminimus, & quarum illud etiam nunc thesauros ostentat. Quomodo ergo cognovisse tum poterat Ludovicus, cœnobium illud magnam penuriam habere tam felicium pignorum?

[54] [nisi aliter, quam a Gelenio, explicetur.] Quid igitur? An spoliatum post annum 1208 & ante annum circiter 1237 fuerit cœnobium Coloniense ejusque hierogazophylacium? Nemo, quod sciam, id refert; ne monachus quidem Godefridus in Annalibus, quos illo tempore ac de illo tempore ibidem scribebat, in quibus res monasterii sui multo minutiores non omittit. An ignoraverit Ludovicus id, quod cognovisse se dicit? Neque hoc fit verisimile: non enim reliquias misisse credendus est, nisi rogatus; neque rogatus fuisse, nisi ab iis, qui earum penuriam obtenderent. An confictam dicemus epistolam, cum significet, missas etiam fuisse reliquias SS. Vitoni ac Theodori, quæ nunc apud Pantaleonitas non sunt notæ juxta Gelenium? Durum id apparet, tum quod reliquiæ illæ vel amitti potuerunt, vel inter anonymas reponi; tum quod epistola hæc in ejusdem cœnobii tabulario tam diligenter custodita sit hactenus, & in eo etiam olim a Gelenio reperta; ut patet ex loco sæpius memorato pag. 370. Quid si ergo contra mentem Gelenii suspicemur, nec petitas a Coloniensibus, nec missas a Virdunensibus cum hac epistola fuisse reliquias S. Pantaleonis, sed alterius Sancti, qui ejusdem cœnobii Coloniensis patronus habetur? Apellatur enim etiam a Gelenio monasterium SS. medicorum Pantaleonis, Cosmæ, & Damiani, atque Quirini martyrum; & singulorum habet reliquias. Quid si, inquam, earum unas hic significaverit Ludovicus? Tum sane nihil quidquam ante dictis ab hisce litteris esset incommodi. Ceterum nuda est conjectura, quam discutiendam iis relinquimus, qui archivum possident, unde vel stabiliri possit solidius, vel refelli. Alias interea translationes expediamus.

[55] [Tolosam, præter pateram admirabilem ex Oriente,] Est Tolosæ canonicarum regularium Ordinis S. Augustini parthenon illustris, fundatus ex testamento Joannis-Raymundi Convennensis, primi archiepiscopi Tolosani, ac deinde S. R. E. Cardinalis episcopi Portuensis & S. Rufinæ, qui diem extremum obiit anno 1348, hoc est biennio ante quam ab ejus testamenti exsecutoribus ædificatum est, quod modo dicebam, cœnobium cum ecclesia, cui nomen S. Pantaleonis est inditum, ob relictas illi a Cardinale defuncto fundatore istius Martyris plures reliquias, atque inter alias pateram admodum pretiosam, quam suis manibus cælaverat S. Pantaleon; de qua patera, inquit Catellus in historiæ Occitanicæ Monumentis lib. 2, pag. 175, unde hæc deprompsimus, Ms. antiquum ejusdem monasterii admodum venerabile meminit in hæc verba: “Anno Domini ducentesimo vigesimo octavo beatus Pantaleon in civitate Nicomediæ, dum esset paganus, philosophus, & medicus, cum arte astrologiæ fecit vas suum petræ pretiosæ; & cum ipso dabat infirmis bibere, sanans eos. Cum autem esset conversus ad fidem Catholicam, dictum excellentissimum vas a Domino sanctificatum fuit.”

[56] Tum subdit Catellus: In eodem antiquo Ms. figuris exornato, [allatum quoque est, nescimus unde, os brachii S. Pantaleonis circa an. 1350.] texta legitur hujus pateræ peculiaris historia, qua narratur, qua ratione Constantinus Magnus ex ea bibens, convaluerit ex pluribus, quibus afflictabatur, morbis: qui patera deinde illa donaverit ecclesiam S. Pantaleonis in urbe Sebastiæ, quibusdam Suas appellatæ. Inde eam sustulerit Chosroës Persarum rex; post cujus obitum delata fuerit Antiochiam; unde ad manus devenerit Friderici II imperatoris, ab eoque ad Mamfredum Siciliæ tyrannum, ac denique ad Cardinalem Convennensem; qui eam cum pluribus aliis reliquiis, quas abbas S. Mauritii (Agaunensem intelligo) ei submiserat, dono dederit jam dicto virginum cœnobio. In eodem libro recentiori manu scripta leguntur inquit, sequentia: “Hic dominus Cardinalis Convenarum ille est, qui Tolosæ fundavit monasterium religiosarum virginum in honorem undecim mille Virginum, & dedit plures alias reliquias, honore ac reverentia dignas, & qui prædictum vas cum osse brachii prædicti S. Pantaleonis … in prædicto monasterio (jam scilicet destinato, sed nondum exstructo) S. Pantaleonis reportavit & reposuit. Deo Gratia.” Hæc ille. Ex quibus patet, præter craterem illum, translatum illuc etiam fuisse os brachii S. Pantaleonis; at unde acceptum? An ab abbate S. Mauritii? Verum hic unde habuit? Non dicitur.

[57] Quod vero ad historiam pertinet manuscriptam istius pateræ, [sed historia hujus pateræ] nescio, quid ea legi possit ineptius: Quid enim est, anno 228 Pantaleon medicus; qui, ut Acta ferunt, toto propemodum deinde seculo juvenis occubuit? Quid vas ab eo factum cum arte astrologiæ? Hæc, opinor, paradoxa Majores nostros impulerunt, ut ad fontem ipsum Tolosanum recurrerent, idque per Petrum Possinum nostrum; qui manu propria, ut erat officiosissimus, descriptam ex vetusto codice monasterii virginum Ordinis S. Augustini Tolosæ huc misit narrationem die X Novembris anno 1645; magis, credo, ut nobis cumulatius satisfaceret, quam quod monumentum illud alicujus pretii vir doctissimus putaret esse: res enim tam est misera; ut proferre hic pudeat. In ipso titulo dicitur Constantinus ædificasse Constantinopolim anno 315, ac tunc, cum stomacho laboraret & podagra, accepisse pateram illam ab uxore Maximiani imperatoris defuncta. Paucis postea lineolis sui mox oblitus scriptor, Et (Constantinus) ædificari fecit Constantinopolim, inquit, civitatem magnam: tunc infirmatus fuit malo stomachi & podagræ; uxor autem Maximiani imperatoris morabatur in civitate Nicææ: audivit enim de infirmitate imperatoris: misit ei vas pretiosum S. Pantaleonis, quod habuerat a filio suo, qui fuerat paralyticus, & curatus fuit &c. Narrat subinde, Persas & Chaldæos irruisse in Armeniam; mox occurrisse cum exercitu Constantinum; iisque profligatis, Sebastiæ, quam obsidione liberaverat, ædificasse ecclesiam magnam in nomine S. Panteleonis, & ibidem posuisse hoc vas pretiosum; secutaque esse plura deinde miracula.

[58] [tot scatet erroribus,] Huic alia ex eodem opere narratio subjungitur nihilo melior de Chosroë Persarum rege, qui Palæstinam deprædatus, crucem Domini abstulerit; & in Persidem rediens, everterit Sebastiam, sublata secum patera. S. Pantaleonis; ex qua deinde bibens, curatus fuerit a malo splenis & stomachi. Postmodum ædificari fecerit turrem cum auro & argento, & ibi posuerit tres thronos: ad dextram posuerit lignum sanctæ Crucis & ad sinistram dictum vas sanctum, & ipse sederit in medio, in signum Trinitatis; & fecerit, quod populus adorabat eum; quia dicebat, se esse Deum: tum Heraclius in Persidem irruerit, & destruxerit omnia, & invenerit Chosroën regem; & acceperit eum; & rogaverit, eum effici Christianum, quia lignum sanctæ Crucis honorasset & dictum vas sanctum, & alia sanctuaria: & quia rex noluerit, fecerit (Heraclius) ei caput amputare. Postea acceperit lignum sanctæ Crucis, & portaverit in Jerusalem & multa alia cum magno triumpho, & reædificaverit sanctam civitatem: viderit autem Jachan (qui supra dictus fuerat episcopus Sebastenus) Sebastiæ hæc omnia fieri, & acceperit vas sanctum S. Pantaleonis, & occulte reportaverit in civitatem Antiochiæ, & posuerit illud in ecclesia S. Petri … & scripserit hanc historiam ad perpetuam rei memoriam.

[59] [ut nescias, quid credi ex ea possit.] Enimvero monumentum ejusmodi qua ratione dici possit venerabile, non videmus; cum crassos adeo in tantilla narratione prodat errores: ut enim de uxore Maximiani viva simul & mortua, aliisque nihil dicam; quis vel a limine salutavit historiam, qui nesciat anno 315 ædificatam non fuisse Constantinopolim; Constantinum quidem ad expeditionem Persicæm parasse sese, sed, ea nondum suscepta, e vivis excessisse; Chosroën in Heraclii potestatem numquam venisse, nedum ab illo interfectum esse? Ceterum de Friderico & Mamfredo verbum nullum descripsit inde Possinus; at titulum narrationis longe diversæ Gallico, sed obsoleto jam, sermone conceptum, quem ita Latine reddimus: Quomodo Dominus Ludovicus Franciæ mare trajecerit tempore passagii (sive expeditionis in Terram sanctam) & in morbum tunc inciderit, atque Antiochiæ hydrope laboraverit, ibique invenerit sanctum vas, quod fecerat dominus Pantaleo ad pellendos hominum morbos, quodque habebat urbis communitas in ecclesia sancti patris (du sainct pere, forte pro, de sainct Pierre, S. Petri) atque ad honorem civitatis probe custodiebat. Dominus vero Ludovicus tantum effecerit, ut ab illa vas illud sacrum obtinuerit, eoque sibi benedixerit, & evaserit sanus; itaque discesserit, ac secum abstulerit sanctum vas in regionem suam. Hactenus idem codex Ms., de cujus proinde fide ac merito, saltem in iis, quæ ad pateram Tolosanam pertinent, lectoris cujusvis appello judicium.

[60] Restat ultima translatio reliquiarum S. Pantaleonis in Lusitaniam, quam Antonius Vasconcellius noster in Descriptione Lusitaniæ, quæ Antverpiæ fuit excusa anno 1621, [Corpus S. Pantaleonis allatum in Lusitaniam circa an. 1453,] breviter annotavit pag. 562 his verbis: Amorem in Portuenses ostendit cæleste Numen, cum e Nicomedia, Bithyniæ urbe, martyris Pantaleonis corpus ad illos transtulit: quod Joannes Lusitaniæ rex in scrinio ex argento conflato occludi testamento jussit. Ante illum ita scripserat Vasæus in Hispaniæ Chronico anno 306, ubi de persecutione Diocletiani: In hac persecutione passus est Romæ beatus Pantaleon; cujus corpus posterius a Romanis fugientibus persecutionem barbarorum devectum est in Portugalliam, atque in civitate Portugallensi multis etiam nunc claret miraculis. Multo hæc uberius tractat in Catalogo & historia sua Lusitanica de episcopis decessoribus suis illustrissimus Rodericius da Cunha episcopus Portuensis parte 2, cap. 32, cujus narratio huc redit: Reliquiæ S. Pantaleonis, teste Joanne Damasceno, Constantinopoli fuerunt in templo Concordiæ, erantque etiam paulo ante quam urbs illa Mahumeti secundo succumberet, ut ait, nescio quis, Roca Valentianus in historia Turcarum: inde ergo circa tempus illud translatas fuisse, & rationi congruum est & antiquæ traditioni. Constantinopoli itaque a barbaris direpta, Christiani quidam sepulcrum, quod ejus lipsana continebat, lapideum subduxere, & navi impositum abstulere secum usque in Lusitaniam & suburbium Portuense, ubi deposuerunt illud in ecclesia S. Petri de Miragaya, ad Durium fluvium sita, anno plus minus 1453; ibique plateam condiderunt, quæ Armenorum via hodieque appellatur. Patet hic, Rodericium dissentire a Vasconcellio, dum hic reliquias illas Nicomedia, ille Constantinopoli allatas existimat: Vasæo nescio quis assentiri possit, nisi alium a Nicomediensi Pantaleonem hunc statuat: sed historiam cœptam prosequamur.

[61] Mansit pignus hoc sacrum in ecclesia S. Petri per annos 46, [translatum que ad ecclesiam Portuensem ex Miragaya an. 1499,] donec anno 1499 die XII Decembris inde translatum est solenni supplicatione ad sacellum majus cathedralis ecclesiæ per Didacum de Souza episcopum Portuensem; qui & sepulcrum transtulit, cui inclusum illud huc venerat, quod nunc pro altari est in sacello sanctissimi Sacramenti. Decrevit insuper episcopus & capitulum, ut quotannis dies iste translationis imposterum solennis ac festus ageretur, de eaque Officium recitaretur ritu duplici die XII Decembris. Impositæ postea fuerunt eædem reliquiæ arcæ ligneæ, sed laminis argenteis magnifice obtectæ, munificentia duorum Lusitaniæ regum, Joannis II & Emmanuelis, cognomento Magni; quorum prior id fieri testamento jusserat, posterior exsecutus est anno 1502. Insculpta sunt utriusque regis insignia; & hinc quidem scuta quinque regni Lusitaniæ; inde vero Joannis II regis Pelicanus, symbolum amoris, quo subditos sibi populos complectebatur. Medium occupat effigies gloriosi Martyris, patroni ac tutelaris urbis hujus (Portuensis;) quæ antequam hunc recepisset, patronum agnoverat S. Vincentium martyrem, tum quod idem patronus esset Ulyssiponis, quæ caput est regni, tum quod ejus insignes quoque reliquias Portus haberet.

[62] Quantus vero dolor fuit incolarum Miragayæ post translatum sacrum corpus (cujus ipsis brachium ad solatium perfugiumque reliquerunt, [relicto tamen ibi brachio.]) tanta fuit urbis & ecclesiæ cathedralis lætitia, qua illud suscepit: quod utramque adeo illustrat, ut orbe famam ejus extendat universo; dum hujus Sancti patrocinio Deus ac Dominus noster miracula operatur infinita, idque tum maxime, cum grassari pestis incipit, a qua urbem hanc civesque ejus omnes persæpe defendit. Hactenus illustrissimus præsul; cujus omnia fide dicta sunto, quamquam ad narrationis compendium usi simus ordine ac verbis etiam non raro nostris. Habes hic interim corpus iterum S. Pantaleonis, & separatum ab illo brachium; quod utinam unde venerit, ex instrumentis probari posset magis authenticis!

§ VI. Gemina corporis S. Pantaleonis inventio.

[Corpus S. Pantaleonis inventum Beneventi an. 1586.] Tot hactenus descriptis reliquiarum S. Pantaleonis translationibus, gemina ejusdem, ut volunt, Martyris successit inventio; altera Beneventi, altera Lucæ, utraque in Italia. De priori id tantum accepimus, quod in Catalogo Sanctorum, qui Beneventi coluntur, tradit Marius de Vipera archidiaconus Beneventanus, ad hunc diem XXVII Julii, quo S. Pantaleonis martyris Nicomediensis festum ritu duplici celebrari affirmat in ecclesia sua, ac deinde brevi elogio, quod ex Martyrologio Romano mutuatur, hæc subjicit: Ejus corpus fuit inventum Beneventi in diruta sacra æde sancti Cornelii de Plano Curiæ anno ab orbe redempto MDLXXXVI, Sixto Papa V, & Maximiliano Palumbaria archiepiscopo, sub altari ei dicato; ubi ejus Acta jam pridem depicta usque ad hodiernum diem apparent: & in cathedralem magna veneratione magnoque populi concursu delatum, ibique sub altari majore tumulatum. Quomodo vero Beneventum translatum, nulla exstat memoria; ob crebras ipsius urbis vastationes creditur. Hæc ille, citans in margine Acta curiæ archiepiscopalis Beneventanæ de S. Pantaleonis inventione. Similia refert idem auctor in Chronologia episcoporum & archiepiscoporum ecclesiæ Beneventanæ ad annum 1586.

[64] [Lucæ in Thuscia in ecclesia SS. Joannis & Reparatæ] Inventio Lucensis compendio describitur in libello, seu causa, istic agitata decisaque pro identitate reliquiarum inventarum cum corpore S. Pantaleonis Martyris ac medici Nicomediensis; qui libellus Lucanis typis excusus prodiit anno 1718. Sed quia eamdem haud paulo distinctius in litteris huc ad Janningum Luca datis depinxit vir clarissimus, idemque testis oculatus, Marius Florentinius, placet eam verbis ejus hic recensere. Sic igitur anno 1714, die XII Decembris, & quinto aut sexto post inventionem, iterumque in eamdem sententiam die XIX ejusdem mensis, scribebat: De invento nuper sacro thesauro nobiscum te gratulaturum, eruditissime Pater, confido. VII Idus Decembris (libellus impressus habet, die sexta Decembris) dum insignis collegiatæ SS. Joannis & Reparatæ Prior & canonici chori reparationem in elegantiorem formam decrevissent; & jam operam cæmentarii impenderent, eorumdem dominorum in mentem subiit, corpus S. Reparatæ ibi requiescere posse; cum id legerint apud Franciottum, & in vetustiore Martyrologio Francisci Mariæ Florentinii, & constans traditio sit. Jusserunt [ergo] post majorem aram & sub eadem excavari: dumque ad trium circiter brachiorum (libellus impressus, brachii circiter) profunditatem effodissent, lapidem marmoreum invenerunt non parvæ magnitudinis cum exsculpta cruce, cui alia superimposita erat marmorea tabula: quo sublato, angustum quidem locum, seu semitulam viderunt vix hominis inflexi capacem; in quam ingressi R. dominus Amedeus, Saminiati Prior, & aliqui canonici, in conspectu statim venit parva & quadrata arcula, veris & solidis carbonibus referta, non tamen desuper cooperta, in qua characteres incisi inspiciuntur, qui inferius ad amussim exprimentur.

[65] Deinde huic proxima major arca comparuit; de qua formam & inscriptionem characterum Romanorum in adjuncto folio exactissime, [anno 1714 reperta est urna marmorea,] quantum temporis brevitas permisit, delineari curavi: quibus omnibus oculatus testis adfui. Accersito deinde reverendissimo archidiacono Octavio Sardi, generali vicario illustrissimi & reverendissimi episcopi Genesii Calchi, patritii Mediolanensis, ille in artefactam cryptam descendit, & extrahi fecit arcam; quæ cum esset duabus laminis ferreis utrimque munita, ad primum statim contactum in frusta dissiluerunt, rubigine valde corrosæ & consumptæ. Extractam arcam sericeis chordulis & suo sigillo firmavit, adaperiendam, quando illustrissimo episcopo placuerit, ut inclusa lipsana ab eodem recognita (si quæ erunt, uti speramus) debito cultui & venerationi exponantur. Magno gaudio ego quoque perfusus his omnibus interfui, & tibi statim, præclarissime domine, hæc nuntiare statui … Pia curiositas nos urget ad introspiciendam urnam, quæ externe habet claram in antica parte characterum Romanorum inscriptionem exsculptam: ab uno latere arbusculam, quam oleæ interpretamur; & ab altero duo vascula, ut in sepulcris Martyrum inveniuntur, quæ fortasse sanguinem intus contineri indicant, martyrii testes; & in eorumdem medio veluti rotunda patina conspicitur, ut in expresso schemate: quid sibi velit, & quale instrumentum sit, adhuc ignoro. Hæc cursim tibi significare volui; & statim atque adaperta fuerit arca, quæ intus invenientur, diligenter rescribam. Vale &c.

[66] [cujus hic schema exhibetur:] En tibi nunc schema, quod erat inclusum epistolæ, seorsum exhibens vasculum illud marmoreum quadratum, quod inventum est plenum carbonibus, habens in ora seu labio inscriptionem non satis accurate adumbratam; siquidem in eo verba, juxta libellum ante laudatum, male figurata debuissent referri & inæqualiter sculpta. Huic nulla fuit adscripta mensura. Exhibet insuper urnæ repertæ figuram exteriorem, faciem nempe anteriorem cum inscriptione, ac duo latera cum insculptis emblematis; dorsum arcæ, seu pars ejus posterior, quia cælatum in ea nihil erat, omissa est. Hæc urna longitudine, ut in libello jam dicto notatur, quinque [sextas] partes brachii adæquat (id est, juxta Florentinium, palmos duos & digitos transversos quatuor) tres cum dimidio latitudine; duas cum dimidio altitudine.

[67] Huc usque urnam exterius considerandam proposuimus; [in eaque, cum aperta fuit,] nunc eam cum eodem Florentinio introspiciamus ex litteris ejus ad eumdem Janningum, datis VIII Januarii 1715: XVII Kal. Januarii, inquit, prima hora noctis adaperta fuit arca marmorea, alias descripta, quæ in duos loculos erat divisa intermedio ejusdem marmoris pariete. In dextero cavitatis latere ad duorum circiter digitorum altitudinem inventa est terra quædam nigra, usta, aliquibus minimis carbonibus permixta & exiguis ossiculorum fragmentis & parvis lapillis ac uno dente candido. Super hæc locatum erat vas vitreum rotundum, cujus unius lateris superior pars effracta erat; neque ullum disrupti vitri fragmentum inventum fuit. In hoc vase requiescebant aliquot sancti Martyris ossa, quæ etiam lota, nigredinis seu ustionis notam servare videbantur, præter unum albidum. Et in ejusdem vasis fundo sub ossibus cum pauca supradictæ terræ portione stagnabant circiter octo unciæ aquæ perspicuæ, saporis & odoris expertes.

[68] [ossa S. Pantaleonis,] Altera urnæ pars omnino vacua apparuit; sed ex signo seu linea undequaque parietes marmoreos ambiente deduci posset, in ea etiam parte aliquando delituisse ossa vel cineres aut quid simile; & fortasse ossa, quæ a multo tempore in argentea theca clausa fuerint & omnium venerationi in festivitate sancti Martyris exponuntur a plurimis annis. Omnia tamen ossa, tam in marmoreæ arcæ vitro, quam in argentea capsa, efformare nequeunt & constituere mediocris & juvenilis corporis magnitudinem & sceleton, neque majorem partem; ut facile arguere poteris, præclarissime vir, ex infra notadis, quæ apud nos reperiuntur, ossibus. Ossa inventa in arca marmorea, a duobus peritis chirurgis diligenter & fideliter examinata, me quoque teste, sunt infrascripta:

[69] [hic enumerata:] Phalanges unius manus, decem & novem disjunctis internodiis constantes: viginti quinque ossa pedum: fragmentum ossis sacri & ossis ilii: septem fragmenta ossium manus, nempe internodium, & sex ossa carpi: fragmentum unius costae mendosæ: dens ocularis candidus, inventus, ut supra, in fundo arcæ: os temporum seu petrosum cum auditorio meatu, in duas partes scissum: triginta sex parva fragmenta diversarum partium, nempe scapulæ, ischii, & cranii: octuaginta exigua fragmenta diversorum ossium. In argentea theca, figuris ruditer factis undique cælata, miraculorum & martyrii instrumenta & imagines exprimentibus, & characteribus Romanis & Latinis desuper designatis, conservabantur velis lineis albis & holoserico purpureo circumvoluta sequentia ossa: tria frustula cranii simul unita, quæ majoris argentei scuti amplitudinem parum excedunt: inferior mandibula integra cum quatuor candidis dentibus: tres colli vertebræ, & duæ lumbares: caput unius ossis femoris, & fragmentum tibiæ longum, & in duas partes divisum, & exigua aliorum ossium fragmenta. Omnia descripta & enumerata ab episcopatus cancellario, Nicolao Cristofani, & publico instrumento firmata, me quoque interveniente. Enarratæ inspectioni interfuerunt illustrissimus & reverendissimus Genesius Calchi, episcopus Lucensis; archidiaconus Octavius Sardi, vicarius generalis; Amedeus Saminiati, Prior ecclesiæ SS. Joannis & Reparatæ, cum aliis canonicis, & pluribus nobilibus viris.

[70] Cum hæc scriberet ad Janningum Florentinius, eruditionis paternæ ac pietatis in Sanctos eximiæ nobilissimus heres & æmulus, [cujus ibi cultus claruit a seculo X.] judicium simul ejus de re tota permodeste exposcebat, atque imprimis, ecquid censeret, satis in his omnibus argumenti apparere, ut reliquiæ jam dictæ non cujusvis sancti Pantaleonis martyris crederentur esse, sed solius Nicomediensis. Quod cum ipse omnino sentiret, multa cum in hac, tum in epistola sequenti, data eodem anno die X Aprilis, sententiæ suæ momenta Janningo perpendenda suggessit; puta vetustissimam fuisse Lucensium venerationem erga S. Pantaleonem martyrem; ad eamque demonstrandam instrumenta plura atque authentica suppetere; ex quibus constet, non solum alias per diœcesim ecclesias titulo hujus Martyris fuisse nuncupatas; sed eam imprimis ipsam, in qua corpus inventum est, appellatam fuisse S. Pantaleonis seculis X, XI, XII: creditum jam olim in eadem Sancti corpus delitescere; id manifestum esse ex actis visitationum anni 1566, & 1575; tametsi ignoretur, unde illuc aut quando sit allatum: anteactis temporibus consuevisse supremum reipublicæ Lucensis magistratum festo S. Pantaleonis in eamdem ecclesiam, ut rei divinæ assisteret, convenire: in publico palatio super ostium cujuscumque cubiculi excelsissimorum decemvirorum cubitalibus litteris incisa esse nomina sanctorum corporum, quæ in civitate Lucensi servari creditum fuit, & inter alia S. Pantaleonis: in Breviario Ms. hædino bibliothecæ suæ anni circiter 1300 ita legi: VI Kal. Augusti, S. Pantaleonis martyris, Lucæ, duplex minus, idque characteribus rubris, ut in festivitatibus majoribus:

[71] Hæc autem omnia intelligenda esse de S. Pantaleone medico ac martyre Nicomediensi, [Hunc S. Pantaleonem Nicomediensem esse volunt Lucenses;] suaderi primo, quod duo tantummodo SS. Pantaleones MM. noti sint, Nicomediensis videlicet & Vigiliensis; de Vigiliensi autem hæc accipi non posse constet ex Actis Vigiliensibus: secundo, quod de solo Nicomediensi constans Lucæ traditio viguerit: tertio, quod ejus festo in eadem ecclesia Lucense medicorum collegium Missæ celebrationi quotannis interesse consueverit, saltem ab anno 1630, facesque cereas largiri: quarto, quod ibidem ab immemorabili tempore (hoc asserit libellus causæ ejus excusus pag. 11) in ejus Officio prima Lectio secundi nocturni depromi soleat ex Breviario Romano die XXVII Julii: quinto denique, quod solum Nicomediensem ipsæ cum thecis prodant Lucenses, reliquiæ, tam nuper inventæ, quam quæ olim ibi publice, ut modo, in arcula argentea die XXVII Julii super majorem aram fuerunt expositæ, convenientibus canonicis universoque clero cathedralis ecclesiæ, ac solenne istic Missæ sacrificium concinentibus, ac subinde easdem reliquias osculari solitis: siquidem arcula illa martyrii S. Pantaleonis Nicomediensis, & instrumentorum passionis ejus vetustis imaginibus est insignita: inventa autem recentius ibi lipsana cum juvenilis corporis ossa referant, quem nisi Pantaleonem Nicomediensem arguant, quem Acta juvenem faciunt? Quid horum nigredo, quid appositi carbones, nisi ustionem denotent corporis, quæ in Actis S. Pantaleonis Nicomediensis in fine narratur? Quid olea marmori insculpta; an non illam indicat, ad quam idem Pantaleon capite truncatus legitur? Quid vascula duo ex adverso cælata cum orbe cavo, ecquid plumbum liquatum & lebetem aut sartaginem referre videntur, de quibus eadem Acta meminerunt?

[72] [De qua re agitata lis fuit,] In hanc fere sententiam Florentinius scribendo, Janningi, ut modo dicebam, explorabat urgebatque judicium; quo Priori & canonicis SS. Joannis & Reparatæ diu opus non fuit; quandoquidem his præcipue Florentinianis argumentis, sed fusius operosiusque deductis, instructi, causam ipsi suam agere coram episcopo Lucensi cœperunt, itaque adversus objecta omnia probaverunt, ut hanc tandem a judice sententiam obtinuerint die XXX Maii anni 1718:

[coram episcopi Lucensi,] Nos Genesius Calcus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Lucanus, eidem S. Sedi immediate subjectus, & comes; prælatus domesticus, & sacri Pontificii solii episcopus assistens, in causa vertente inter capitulum insignis collegialis, baptismalis, ac parochialis ecclesiæ SS. Joannis & Reparatæ Lucanæ ex una, & promotorem fiscalem hujus episcopalis nostræ curiæ, in hac parte uti etiam promotorem causarum S. Fidei, partibus ex altera, de, & super reperitione cujusdam capsulæ marmoreæ, ferreis seris obsignatæ, sub ara maxima ejusdem ecclesiæ repertæ, in qua plura ossa inventa fuere, auditis instantiis pluries ac iterato factis per deputatos ejusdem capituli; visis pluribus publicis & authenticis transumptis & documentis, ac mature consideratis tam facti quam juris allegationibus aliisque juribus, totoque desuper fabricato, diligenter perlustrato, ac rimato processu; audito pluries ac sæpe sæpius, tam in voce quam in scriptis, suprascripto S. Fidei promotore, ejusque animadversionibus bene perpensis; audito unanimi voto & consilio plurium theologorum, canonistarum, aliorumque piorum virorum ad id per nos specialiter deputatorum, in particulari congregatione coram nobis desuper instituta ad relationem patris Ludovici Marracci, Congregationis Matris Dei, atque habita per nos ipsos ejusdem marmoræ capsulæ & in ea ossium inventorum personali visitatione, factaque omnium diligenti observatione, aliisque visis videndis, & consideratis de jure considerandis, sedentes pro tribunali in palatio nostro episcopali in aula publicæ audientiæ,

[73] Sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, nec non beatissimæ semper Virginis Mariæ, ac beatorum Martini, [& pro identitate cum reliquiis Nicomediensis Martyris decisa an. 1718] Josephi, Ambrosii, Caroli, Antonii, & Genesii nominibus pie invocatis, dicimus, pronuntiamus, declaramus, decernimus, ac authoritate nostra definitive sententiamus, ossa, de quibus in Actis, & ut supra reperta, esse de sacris reliquiis beatissimi S. Pantaleonis medici ac martyris Nicomediensis, ac de eorum identitate constare, illisque, prout talibus, & ad ejus sanctum corpus pertinentibus, publicum cultum, & venerationem deberi decernimus; facultatemque eidem capitulo easdem sacras reliquias, decenti tamen ornatu, publicæ Fidelium venerationi exponendi, ad Dei majorem ejusdemque S. Martyris gloriam, ac fidelium divina providentia nobis commissorum spirituale solamen, relaxamus, concedimus, & impertimur: speciale festum in prima publica earumdem sacrarum reliquiarum expositione celebrandum decernentes, cujus expositionis, & festi diem per nos ipsos designandum reservamus. Et ita &c., omni &c.

Ita pronuntiavi Ego G. episc. Lucan.

[74] Ita libellus jam sæpe laudatus, & publici juris factus; [non sine publica civium exsultatione.] in quo etiam addebantur sequentia: Pronuntiata supradicta sententia hora vigesimasecunda præfatæ trigesimæ dici Maii, præsentibus plurimis, præsertim in ecclesiastica dignitate constitutis, & sacræ theologiæ professoribus & magistris advocatis in testes; universa statim tam secularium quam regularium ecclesiarum civitatis campana æra, in signum pii plausus & publicæ exultationis, per horam fere armonico concentu resonarunt*. Ceterum nos neque in hac lite, sic, ut vidimus, decisa; neque in aliis, quæ de reliquiis huc usque recensitis vel motæ sunt, vel porro moveri possunt, judicium nostrum interponendum putamus: quam enim certum videri debet, non unius omnes ejusdemque Martyris esse posse, sed plurium; tam est difficile ac temeritati obnoxium, eas inter se velle discernere. Enumerare tamen placuit, quotquot hoc nomine uspiam occurrerunt, ad illustrandam tanti Martyris gloriam, ut quem tot inter se dissitæ gentes non colant tantummodo ac maximi faciant, sed suum insuper esse omnes velint.

[Annotata]

* lege resonuerunt.

VITA ET MARTYRIUM
Juxta interpretationem Aloysii Lipomani ad textum Simeonis Metaphrastæ Græcum denuo exactam.

Pantaleon martyr, Nicomediæ (S.)

Ex Metaphraste.

CAPUT I.
S. Pantaleonis natales; conditio; conversio tam ejus, quam patris sui, & cæci, quem sanaverat.

Cum idolorum caligo diffusa esset per totum orbem terræ, quando Maximianus tenebat sceptra Romani imperii a, tunc cognitus fuit Nicomediæ admirabilis & magnus inter martyres Panteleemon. [S. Pantaleonis patria, parentes, educatio,] Ex ea enim sui generis ducebat originem: & vocabatur quidem Pantoleon: erat autem filius Eustorgii b, opibus quidem insignis, impietate autem clarioris: erat enim deditus superstitioni gentilium, & ardenti zelo in eam erat incensus. Erat vero illi mater fidelis, quæ, quod ad religionem attinet, cum marito pugnabat ex diametro: & bene affecta erat Eubula c (id enim erat ei nomen) in res Christianorum. Cum a tali ergo matre & magistra bonus educaretur Filius, corporali simul & spiritali ejus privatur nutrimento, lege mortis & communis naturæ, imperfectam & immaturam agens ætatem, cum parum ( proh dolor! ] esset usus materna illa curatione.

[2] [disciplina medica, favor apud imperatorem;] Postquam autem vidit pater, eum per ætatem esse aptum disciplinis, tradit grammatico; deinde præceptoribus & institutoribus. Postquam vero fuit in Græcis satis doctus disciplinis, docetur medicinam, in ea arte illo tempore viro excellentissimo, nomine Euphrosyno, traditus in disciplinam. Ille autem celeritate ingenii, tamquam avis quædam secans aërem, magna facilitate omnia pervasit, parum indigens eorum, qui eum adjuvarent, laboribus, propter vires ingenii. Sicque brevi æquales omnes a tergo reliquit d. Erat autem & moribus modestus, & sermone jucundus, & pulcritudine insignis. Quæ quidem faciebant, ut cum magna voluptate esset in ore omnium, & haberetur ab omnibus in admiratione: adeo ut ipse Maximianus, cum illum aliquando vidisset (ventitabat enim in regiam, sequens magistrum) non silentio præterierit; sed eum accersens, de ipso inquisierit, cujusnam esset filius, & unde; & alia rogaverit: quinetiam præceptori mandaverit, ut eum, quam citissime fieri posset, in omni exerceret medicina: ejus enim moribus & flore virtutis delectabatur; & statuit illum habere in regia.

[3] [accessus ad S. Hermolaum,] Illo autem tempore quidam senex, religione Christianus, nomine Hermolaus, erat absconsus in quadam domuncula cum aliis Christianis (id enim faciebat metus imperatoris;) qui cum videret Pantoleonem euntem ad præceptorem, & externa testa animadverteret celari margaritam, considerans quisnam esset ejus incessus, quis motus, quis adspectus, quanta esset ejus oculorum serenitas & tranquillitas; hæc, inquam, cum ille videret, & (sicut generosum quemdam equum ii, qui tenent harum rerum scientiam, etiamsi sit adhuc pullus, judicant fore optimum; [aut ex tenera adhuc planta arborem aptam ad fructum)] e cognovisset per spiritum fore, ut Pauli sententia cerneretur vas electionis, magni ducebat & plurimi hoc faciebat, si talem illam venatus esset animam. Cum eum itaque prætereuntem aliquando accerssisset, rogavit, ut ingrederetur in illam, in qua latebat, domunculam. Ille autem ingressus est. Quem cum prope fecisset sedere, rogavit de genere, & parentibus, & cujusnam esset religionis, & deinceps singula. Pantoleon vero statim omnia refert, ut rei habebat veritas: & quod mater quidem jam esset mortua, quæ erat religione Christiana; pater autem vivens sit mortuus, gentilium sequens superstitionem. Deinde cum adjecisset senex: Tu autem, bone Fili, cujusnam vis esse partis, & utrius religionis? Pantoleon vero, Mater quidem, inquit, cum esset adhuc superstes, suasit, ut assentirer ejus religioni, quod quidem mihi placebat: pater autem, ut qui sit fortior, cogit me religioni suæ dare operam: vult enim me referre in numerum palatinorum. Quænam vero est ea, cui studes, disciplina? ait senex. Æsculapii, inquit, & Hippocratis, & Galeni: nam hoc quoque visum est patri meo. Quin etiam ipse nobis affirmavit magister, quod si eam accurate didicero, potero curare omnem morbum humanum, & eam, ut fortiorem, objicere cuivis affectioni.

[4] Hermolaus autem ex illius verbis occasione accepta & semine, [qui religionem Christianam ei suadet,] tamquam pulcherrimum nactus receptaculum, cœpit divinum fidei fluentum in id effundere: Crede mihi, dicens, o optime Adolescens, vera dicenti. Hæc Æsculapii, Hippocratis & Galeni parva sunt, & parum possunt prodesse iis, qui eis utuntur f. Quin etiam dii ipsi, quos colit Maximianus, sunt vana omnino fabula; & leviorum mentium deceptio g. Unus autem solus verus Deus est Christus: in quem si credideris, ejus sola invocatione omnes morbos solves & fugabis: qui cæcis quidem lucem, mortuis autem vitam, leprosis dedit purgationem: qui eos, qui a Maximiano adorantur, dæmones solo verbo & jussu expulit ab hominibus: cujus etiam vestimenti fimbria, cum eam solum tetigisset mulier, statim stitit canales sanguinis, qui duodecim annos integros fluxerat. Et quid opus est, res illius dicere? perinde enim est, ac arenam, stellas, & aquae * guttas dimetiri, ejus miracula enumerare & magnalia. Et nunc quoque adest suis adjutor inexpugnabilis, consolans in molestiis, dilatans in afflictione: in rebus, inquam, adversis, & iis, quæ præter nostram voluntatem accidunt, preces minime exspectans, sed præveniens ipsum quoque motum cordis. Quin etiam iis, qui ipsum diligunt, majora, quam ipse fecit, præbens facienda miracula, donat deinde vitam, quæ nullum habet finem.

[5] Hæc verba cum Pantoleon, tamquam bona terra, [Deo per miraculum concurrente.] corde accepisset & abscondisset, credebat, & vera esse judicabat, & ab eis omnino pendebat, & suaviter in eis meditabatur, & dicebat Hermolao, se ea sæpe audivisse a matre, & vidisse eam orantem, & Deum, quem ipse prædicat, invocantem. Volebat autem hæc quoque suo magistro significare. Quotidie ergo ibat Pantoleon ad senem, & se pulcris his fluentis oblectabat, & ad veram fidem paulatim confirmabatur: & ad magistrum quotidie ventitans, non prius domum redibat, quam suas aures oblectasset verbis senis. Aliquando itaque revertens a præceptore, cum parum a via propter usum aliquem declinasset, videt infantem mortuum h, quem momorderat vipera, & ipsam belluam prope eum stantem, & veluti ostendentem, quisnam cædem fecisset. Eum ergo, cum id vidisset, invasit timor, & secessit paululum. Deinde cum rursus seipsum collegisset, est reversus, & stetit juxta puerum. Judicabat enim, hoc esse sufficiens signum eorum, quæ senex dixerat, si vera essent: Surget enim, inquit, puer ejus verbo, & id patietur bellua, quod ipsi fecit. Hoc ei in mentem venit, & precibus petivit, & simul visus est infans vivus, & bellua mortua, & quæ apud eam erat, ea, quæ intelligentia apprehenditur, bellua multo magis perdita & enecta i.

[6] Cum ad perfectionem ergo fidei in Christum sic pervenisset Pantoleon, statim adspexit in cælum externis * oculis, & Deo, qui eum vocaverat a tenebris interitus ad lucem veritatis, benedixit cum multa animi tranquillitate. [Pantaleon baptizatur, clam patre ethnico,] Deinde cum ferre non posset lætitiam, ad senem accedit Hermolaum, & exponit id, quod acciderat, & venerandum ab eo petit baptismum. Ille autem (sciebat enim quidnam cuinam largitur) in hoc libenter inservit, & eum, qui erat luce dignus, divino perficit baptismate. Cum vero septem dies mansisset apud senem, poculentis ipsius verbis cor ejus irrigatur, & pinguefit anima, venterque divinis impletur fluminibus. Sicque vixit sub bono spiritu, multis conservatus utilitas & illuminatio. Cum fuisset autem dies octavus, venit ad patrem. Ille vero, Ubi eras, inquit, Fili prioribus diebus, & me conjecisti in magnam animi ægritudinem? Numquid tibi accidit aliquid præter exspectationem? Is vero, Ad quemdam, inquit, ex iis, qui versantur in aula regia, gravi morbo laborantem, profecti eramus ego & magister, & quoniam is erat gratus imperatori, & dignus cujus magna cura gereretur, non erat omnino facile nobis illinc recedere, sed perpetuos septem dies illic fuimus præsentes, donec ille sanitatem puram est consecutus. Hæc dixit, non dicens mendacium, sed mystice verba dispensans in judicio œconomiæ, non autem mali alicujus consilii causa k.

[7] [quem paulatim avertit ab idolis,] Itidem cum sequenti quoque die venisset ad magistrum Euphrosynum, (quoniam ille quoque eadem interrogavit) ad eum simili usus est excusatione, Pater, dicens, emit agrum, & me eum jussit accipere, a quo non est mihi otium discedendi, donec ejus omnia attente inspexero, & iis, quibus oportet, curam illius tradidero. Est enim magni pretii, & qui cum nulla alia potest conferri possessione. Hoc vero dicebat, tacite innuens gratiam divini baptismatis. Porro autem magnum adhibebat studium & diligentiam, ut patrem ab errore abduceret, & efficeret, ut pietati assentiretur l; eum, qui ipsum genuerat secundum carnem, ipse per spiritum studens regenerare. Quocirca numquam cessavit ipsum sapienter aggredi, & proponere interrogationes, quæ non facile solvi possent; & sic ejus in falsos deos superstitionem conari dissolvere. Quanam enim de causa, dicebat, o pater, qui ab initio quidem stabant, nunc adhuc stant, sedendi numquam memores? Quicumque autem rursus sedent, sic manent perpetuo, & numquam visi surgere? Hæc & alia similia pater audiens, hæsitabat in eorum solutione; & jam in sua de diis opinione labascebat, & erat ancipitis sententiæ. Quod quidem videns Pantoleon, Christi nomen magnis laudibus efferebat, & magnas ei agebat gratias, quod patrem suum saltem reddidisset dubitantem, & (quod divinus ait Oseas) cor dividentem. Quocirca nec eum videbat, ut solebat, frequentia & optima offerentem sacrificia.

[8] [&, sanato per miraculum cæco,] Cum itaque primo voluisset conterere & destruere patris simulacra, quæ in ejus cubiculo erant multa, se continuit: is enim honorare patrem magni faciebat: dicebat enim: Ego eum potius inducam persuasione, lenitateque & mansuetudine efficiam, ut Christo credat; & sic ambobus ea licebit dejicere. Et ideo is, qui patrem præcepit honorare, illius magnam amplectens pietatem, aptam præbuit occasionem; quæ fecit, ut ejus pater plane & placide crederet: & procuravit, ut ille magnam sibi pararet mercedem. Hæc cum cogitaret Pantoleon, accedunt quidam, cæcum, qui manu deducitur, adducentes. Cum fores autem pulsassent, rogabant, an adesset Pantoleon medicus. Cum vero adesse intellexissent, exspectabant. Ille autem cum audiisset, cum maximo studio egreditur, patrem quoque simul assumens. Cum autem vidisset cæcum, rogavit, quonam opus haberet. Ille vero, Luce, inquit, qua sum privatus, & qua nihil est hominibus jucundius. Misericordia ergo motus meæ calamitatis, da, ne sic vivam imperfecte, & veluti ex dimidio: sed videam solem, [videam cælum:] nam nos quidem sic viventes, nihil differimus ab iis, qui sunt apud inferos. Et cum facultates omnes medicis præbuerimus, modicum quoque lumen, quod erat nobis reliquum, amisimus; hoc solum a præclaris illis medicis assecuti, quod cum facultatibus luce quoque simus privati. Pantoleon autem, Cum aliis, inquit, medicis tuas dederis facultates, & nullam acceperis utilitatem, si rursus adspexeris, quid mihi dabis? Ille vero, Quæ sunt, inquit, reliqua ex meis facultatibus, exsolvam prompto & alacri animo. Deinde Pantoleon, Donum quidem, inquit, lucis per nos tibi dabit Pater luminum: tu autem, quæ mihi es pollicitus, vade, & da pauperibus.

[9] Hæc cum audiisset pater, eum a cœpto abducebat, Noli, [convertit ad Christum, una cum cæco sanato.] dicens, o Carissime, ne tu etiam irridearis. Quid enim plus poteris, quam priores medici? Pantoleon autem, Nemo, inquit, ex aliis medicis scit hunc hominem tractare, ut ego sum tractaturus. Multum enim interest inter eos, & eum qui nos docuit. Cum putasset autem pater, eum hæc dixisse de Euphrosyno; Illum quoque, inquit, Fili, audio in hoc curando suam adhibuisse diligentiam, & nihil profecisse. Pantoleon vero, Exspecta, inquit, pater, & ipsa res indicabit. Hæc cum dixisset, & cæci oculos tetigisset, & magnum Christi nomen vocasset, & ab ipso precibus petiisset illius curationem, statim illi quidem oculorum, patri autem solvit tenebras impietatis, & effecit, ut aperte confiteretur pietatem; vel potius cæco duplicem dedit medelam: carnis enim & animæ cæcutiebat oculis, ut qui esset adorator idolorum, & per lucem jam corpoream apertos cordis habuisset oculos m. Ambos ergo, cum credidissent, divino dignatur baptismate, & refert in numerum fidelium. Sed non eousque sisti poterat Eustorgii studium pietatis, ut qui esset pater magni Pantoleonis: sed apertissime ostendens, se errorem habere odio, cum contrivisset idola, quæ erant in cubiculo, ea jacit in fossam, ut quæ essent oblivione & profundo vere digna.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium prævium § 2, num 23. Acta Mss. pleraque longum hic parergon texunt de persecutionis Maximiani atrocitate.

b Eustorgium senatorem faciunt antiquissima Mss.; filium autem ejus unicum fuisse Pantaleonem asserunt Mss. Bertinianum, Amandinum, & Audomarense.

c Eubulæ nomen Mss. Bertinianum, Amandinum & quædam alia nusquam exprimunt: alia barbare habent Euvolam, Eubolam, Ebulam &c.

d Græce additur: καθάπερ τὸ Λύδιον ἅρμα ἐκεῖνο πρὸς παιδείαν ἐλαύνων, hoc est, tamquam currum illum Lydium ad eruditionem agitans; qua parœmia significatur celeritas, qua prævertebat æquales Pantaleon: sic apud Plutarchum celer dicitur, παρὰ Λύδιον ἅρμα πεζὸς ἰχνεύων, qui currum Ludium pedibus assequitur.

e Quæ hic uncis inclusimus, non habentur in textu Græco; sicuti neque cetera, quæ sic deinde notabuntur.

f Mss. vetusta sic habent: Fili, nihil est Asclepius, nec Hippocrates, nec Gallienus, nec ceteri dii, quos colit Maximianus: quasi vero vel Hippocrates, vel Galenus (quem imperite omnia Gallienum appellant) umquam apud ethnicos pro diis habiti fuerint; cum id soli convenerit Asclepio, seu potius, ut Latine dicitur, Æsculapio. Sane vel hinc licet colligere, etiam antiquissima, quæ reperiuntur, Acta S. Pantaleonis & a rudi admodum auctore vel scripta vel interpolata fuisse, & diu post obsoletam apud Græcos Latinosque idololatriam.

g Textus Græcus addit: ὠφελεῖν δὲ οὐδὲν τὸ παράπαν δυνάμενοι: nec juvare omnino quidquam possunt. Sed leves sunt omissiones ejusmodi, & interpreti facile condonandæ.

h Percussum & mortuum fuisse infantem hunc, pleraque etiam Mss. testantur: Bertinianum tamen, Amandinum, Marchianense, & reginæ Sueciæ tantum dicunt obligatum fuisse a serpente in parte corporis; eademque postea Pantaleonem inducunt dicentem: Crepet hic serpens, & puer liberetur; adduntque: Et continuo serpens crepuit, & puer liberatus est. Sed enim in eo conveniunt omnia Mss., quod paulo post Hermolao hoc prodigium narrantem Pantaleonem dixisse scribant: Ego autem cognovi hodie, quia non est Deus alius præter Dominum nostrum Jesum Christum, per quem mortui resurgunt: Innuunt ergo omnia miraculum duplex, suscitati nempe ad vitam pueri, & serpentis interempti; licet utrumque non æque omnia diserte explicent: sicuti nec satis disertus in hac re textus est Anatolii (patriarchæ Constantinopolitani, de quo egimus III Julii; ut post Allatium censet Wangnereckius noster in Prolegomenis ad Pietatem Marianam Græcorum num. 26) in Menæis excusis, ad hunc diem: Εὗρες, inquit, κείμενον χαμερπὲς νήπιον, ὑπὸ ἐχίδνης δηχθὲν, καὶ πρὸς θεὸν εὐξάμενος, .. εὐθὺς τὸν παῖδα ἀνέστησας, καὶ τὸ θηρίον διεσπάραξας: invenisti jacentem humi infantem, a vipera morsum, ac Deum precatus, illico puerum erexisti (vel suscitasti) & belluam disrupisti. At ibidem folio verso Theophanes, qui hymnos pangebat seculo IX, clare mortuum fuisse ac deinde suscitatum, asserit. Ut ut est, si mortuus re vera nondum erat, erat certe morti proximus; utpote lethifero, juxta omnes, morsu serpentis ictus & afflatus veneno; ut vel sic geminatum hic miraculum fateri necesse sit. Cur ergo utrumque in sua Legenda prætermittit Bailletus? Nimirum id homini novo parum verisimile visum est, quod antiqui auctores omnes, qui vel breviter S. Pantaleonis attigerunt Acta, posteritati tradidere.

i Et quæ apud eam erat &c. Græca sic habent: νοητόστε παρ᾽ ἑαυτῷ θὴρ, καὶ τῆς ἀσεβείας πατὴρ πολλῷ πλέον &c. Spiritualis vero, quæ apud ipsum (Pantaleonem scilicet nondum baptizatum) erat, bellua, & impietatis pater, multo magis &c.

k Hæc dixit, non dicens mendacium &c. Videtur hic textus Græcus torsisse interpretem nostrum, ideoque ab eo quoque tortus ac truncatus est: sic enim legitur: Ταῦτα εἴρηκεν, οὐ φιλοψευδὴς ὦν, ἀλλ᾽ οἰκονομῶν ἐν κρίσει λόγους· ἔστι γὰρ, ὅτε καὶ τὸ ψεῦδος προτιμητέον, οὐ κατά τι φαῦλον καὶ ἀνελεύθερον σπουδαζόμενον, ἀλλὰ κατ᾽ οἰκονομίαν ἐπαινετὸν προκρινόμενον. Id est, Hæc dixit, non amans mendacium, sed dispensans in judicio verba: est enim, ubi mendacium præferendum est, non ex re perversa & illiberali quæsitum, sed ex dispensatione laudabili antepositum. Quibus verbis commendare videtur auctor mendacium proprie dictum, saltem officiosum, sive quod prosit alicui & neminem lædat; ut ex Patrum scriptis perperam intellectis quidam fecere, apud Raynaudum nostrum in Disceptatione de æquivocatione & mentali restrictione cap. 2, num. 26; sed quidni mendacii nomen hic benignius interpretari liceat per æquivocationem seu restrictionem illam realem, quam ex causa justa licitam esse Theologi docent? Certe in eum sensum adhibitam fuisse etiam a sanctis Patribus vocem illam, ostendit ibidem fuse Raynaudus cap. 12: nec alium hic locus Actorum exigit, uti neque proxime sequens. Ceterum Acta antiqua rem quidem eamdem narrant; sed sine hoc episodio.

l Textus Græcus hic interserit sequentia: Χρέος ὅτι μάλιστα δυσαπόδοτον υἱοῦ πρὸς πατέρα· τῆς εἰς τὸ εἶναι δηλονότι παραγωγῆς φιλοτίμῳ ἀποδοῦναι σπουδάζων τὸ εὐ εἶναι, καὶ τὸν κατὰ σάρκα γεγεννηκότα &c. Debitum est filii erga patrem redditu difficillimum; si illi, a quo liberaliter accepit ut sit, efficere conetur ut bene sit; eum, qui ipsum genuerat &c.

m Hoc etiam cæci sanati miraculum, tamquam parum verisimile, Bailletus in Legenda præteriit, sicut & cetera omnia. Sed quid hic, obsecro, a veri specie alienum est? Nisi forte quis eo devenerit, ut, quidquid supra naturæ ordinem contigisse narratur, id statuat continuo, non modo verum esse non posse, sed ne veri quidem simile: quod quidem principium homine Christiano est indignissimum. De hoc certe prodigio, ut aliud nihil dicam, dubitare non sinit ecclesia Græca, quæ hujus cæci memoriam in Fastis atque Officio suo, annis singulis, ut post hæc Acta videbitur, celebrare consuevit.

* Græce, maris

* Græce externis internisque

CAPUT II.
Cæci sanati martyrium; constantia S. Pantaleonis adversus idololatriam & tormenta; frequens Christi apparitio sub specie Hermolai.

Haud ita magnum intercedit spatium, & moritur pater Pantoleonis. Moritur autem morte corporis: [Cæci aliorumque sanationes miræ medicorum invidiam] nam a morte animæ jam erat omnino liberatus per fidem & divinum baptismum. Quocirca Pantoleon cum invenisset, tempus opem ferre voluntati, famulos quidem liberat a servitute, & eis satis dedit pecuniæ: alia autem habuerunt manus pauperum. Deinde eos etiam, qui erant in carceribus & qui tormentis vexabantur & morbis, circumiens curabat, & ea præbens, quæ erant necessaria: ut non solum morbi videretur medicus, sed etiam egestatis. Qua ex re quidnam accidit? Universa fere civitas, cum alios jussisset valere medicos, accedunt ad Pantaleonem & ab eo liberantur ab iis, quos unusquisque habebat, morbis; ut qui sibi quoque opem ferentem haberet boni spiritus gratiam a. Hoc eum apud medicos in magnam vocat invidiam: & cum aliquando præteriret, qui prius fuerat cæcus, cujus videndi facultatis restitutio erat opus pietatis Pantoleonis, ægre ferebant, & inter se dicebant: Non est hic cæcus, qui nostram arguit artem, ut quæ nihil ei profuerit? Quis est ergo is, qui eum curavit, & qui potest talem præbere medicinam? Cumque eum advocassent, rogabant. Ille autem non celavit eum, qui fuerat medicatus.

[11] [& accusationes suscitant S. Pantaleoni;] Postquam vero intellexurunt, eum fuisse Pantoleonem, Euphrosyni discipulum; Magni, ajunt, magistri magnus est revera discipulus. Sic ignorantes de Christo prophetabant. Atque quærebatur quidem a medicis occasio propter invidiam, ut de eo detraherent apud imperatorem. Cum autem invenissent, ex confessoribus quemdam ab ipso curari, accedentes ad Maximianum, dixerunt: O imperator, quem tu jussisti omni studio discere medicinam, ut esset tuæ potentiæ utilis, is, ut videtur, & metum & benevolentiam tuam parum curans, obit eos medicans, qui sunt in deos contumeliosi, & eadem, quæ illi, non solum sentiens, sed alios quoque ad eadem colenda attrahens; cui nisi cito vitam ademeris, tibi non parvam afferet molestiam; ut qui multos quidem videas ab illo abduci a deorum sacrificio, Christo autem adscribi Æsculapii curationes. Cum hoc dixissent, ad fidem faciendam eorum, quæ dicta fuerant, rogabant, ut accederet is, qui aliquando fuerat cæcus: eum autem curarat Pantoleon. Postquam vero auditi sunt, & is adstitit: Quomodo, dixerunt, Pantoleon tuos curavit oculos? Ille autem, Christo, inquit, invocato: idque cum nec breve quidem tempus mecum esset moratus, ut aliqua cogitatio artis [nobis] posset in mentem venire: sed invocationem propemodum præcessit visio oculorum. Tibi autem quid videtur? inquit imperator: Christum esse dicis, qui te curavit, an deos? Qui vero curatus fuerat, Imperator, inquit, hujus rei judicium est rebus ipsis permittendum. Hi quidem, quos vides, medici, cum pro me multum laborassent, sibi quidem profuerunt; ut qui meas attonderint facultates b: mihi autem nihil, immo vero etiam obfuerunt; ut qui modicam lucem, quam habebam, corruperint. Quemnam ergo oportet existimare adjutorem? Æsculapiumme, qui a multis fuit vocatus, & nihil profuit; an Christum, qui a solo Pantoleone invocatus, caram mihi lucem statim donavit? [Hoc, o imperator, quonam modo aliter dixerim? Nam hoc ipsum est, vel cæco, ut dicitur, evidens.]

[12] [cæco autem sanato martyrium.] Ad hæc Maximianus cum non haberet, quod diceret, & quodammodo solo jussu ei posset persuaderi; Noli, inquit, te stulte gerere, & ne Christum quidem omnino nominare: aperte enim dii tibi lucem donarunt. Is autem ad veritatem, non ad potestatem, omnino adspiciens, & liberius loquens, quam cæcus Euangelii; Tu, inquit, te stulte geris, qui eos, qui sunt cæci, vocas datores lucis, quibus consimiliter tu quoque cæcus permanes, qui talia opinaris, & non potes intueri ad lucem veritatis. Propter hæc tyrannus fuit ira incitatus. Quomodo enim omnino aures, quæ emarcuerunt & corruptæ sunt assentationibus, asperiorem, quæ ex veritate dicitur, sustinuerint orationem? Statimque vera esse judicans, quæ ei prius dicta fuerant a medicis, jubet amici Christi caput amputari, pœnam veritatis ei mortem inferens, & invitus efficiens, ut pulcras Christo referret gratias, qui eum curaverat, nempe confessionem. Bonus autem Pantoleon ne sic quidem neglexit ea facere, quæ tempori & rebus conveniebant. Sed cum Martyris corpus emisset ab iis, qui interfuerant, id cum patre suo sepelit; ut qui per suam in Christum confessionem, eum sibi proprium esse duxisset, & cognatione sanguinis eum reputasset longe conjunctiorem.

[13] Deinde imperator ad se accersiit Pantoleonem. Ille vero cum abduceretur, [Tum S. Pantaleon adductus ad tyrannum,] labris canebat psalmum tempori convenientem: Deus, dicens, laudem meam ne tacueris: quoniam os peccatoris & dolosi in me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, & verbis odii circumdederunt me, & oppugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent, calumniabantur: ego autem orabam. Et reddiderunt mihi mala pro bonis, & odium pro dilectione mea. Sed fer mihi opem, Domine Deus meus, & salvum me fac secundum tuam misericordiam. Induantur, qui me calumniantur, confusione, & amiciantur, tamquam diploide, ignominia sua: servus autem tuus lætabitur in te. Cum finita autem esset ejus precatio, stetit coram rege, aut, ut melius dicam, non coram illo, sed coram immortali, & eo, qui est in æternum: coram eo enim vere stabat, & mente conversabatur. Cui ille primum placide & benigne: Non bona sunt, o Pantoleon, ea quæ de te audivimus, a te magnum quidem esse contemptui habitum Æsculapium, & alios, qui sunt apud te, deos: in illum autem Christum, qui male periit, te tuam spem posuisse, & eum solum Deum nominare. Quamquam non ignoras omnino, quam ego te benignis adspexerim oculis, & quemadmodum, cum ego te in meam adscivissem familiam, præceptori tuo Euphrosyno diligenter mandaverim, ut te quamprimum faceret in medicina præstantissimum, ut mihi ea in re posses esse usui. Tu autem c. Sed omnino homines multa falsa dixerint & inania. Et ideo te accersii, ut illa, quæ a me sunt audita, arguantur esse vana, & invidorum alioqui hominum calumnia; & maximis diis, ut par est, offeras sacrificium.

[14] Ad hæc Pantoleon; Facta, inquit, o imperator, sunt verbis magis credibilia & fortiora; [idololatras confundit, veramque fidem probat,] & ante omnes quidem res alias præcedere oportet fidem & veritatem: in Deum autem pietas, quo est excelsior, eo majori perfectione & absolutione indiget. Atque is quidem, qui a me colitur & adoratur, cælum fecit, terram constituit, mortuos suscitavit, cæcis visum reddidit, leprosos curavit, paralyticos erexit: idque sola voluntate & verbo. Qui autem a vobis dicuntur & coluntur dii, nescio an aliquid tale fecerint, aut possint omnino facere. Et si velis, id nunc re ipsa experiamur. Accedat huc aliquis ex iis, qui laborant immedicabiliter, & quorum curationem desperat ars humana & manus. Accedant autem etiam, qui sunt apud vos sacerdotes. Deinde ab eis quidem sunt primum dii illorum invocandi: a me autem is, quem colo. Et qui nominatus morbum fugaverit, is Deus solus reputetur & colatur: alios autem in malam rem amandemus, eos magna obruentes oblivione. Placuerunt hæc imperatori. Erat enim hoc Dei & divinæ ejus providentiæ consilium, ut sic recta fides vel apud ipsos inimicos esset citra controversiam, & in aperto magis vinceret veritas.

[15] [paralyticum, quem ipsi non potuerant, statim sanans.] Adducitur itaque in medium vir paralyticus, qui jam longo tempore decumbebat in lecto, & qui propemodum non poterat magis moveri, quam qui eum tenebat lectus. Cum itaque accessissent vanorum deorum sacerdotes, & ii, qui versati fuerant in medicina, alii quidem Æsculapium d, [alii vero Jovem], alii autem Dianam, alii vero alios deos invocabant, amentes iis rebus supplicantes, quæ mente & sensu carent, & maxime in re tam magna, & quæ usqueadeo superabat naturam. Erat enim æque difficile, & ipsum convalescere, & videri illorum deos sensu & ratione præditos. Quænam enim adeo muta & levia possunt aliis ullam præbere curationem: ergo nec præbuerunt: sed cum multa petiissent ii, qui dicti sunt, hoc ipsum, quod erant, [nempe lapides] iis, qui rogabant, aperte apparuerunt. Rogantes autem videns Pantoleon, inanem eorum laborem decore subridendo, subsannavit. Postquam vero ipse quoque jussus fuit invocare, tollit quidem in cælum oculos, cum iis autem extollit vocem *, &, Domine, inquit, exaudi orationem meam, & clamor meus ad te veniat. Ne avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me autem tuam. In qua die invocavero te, [celeriter] exaudi me: & ostende iis, qui te ignorant, & eos, qui non sunt, deos colunt, te omnia posse, o Rex, tua potentia. Nihil est autem, quod a te non possit fieri. Sic dixit; & cum tetigisset manum ejus, qui jacebat, dicit: In nomine Christi, qui erigit eos, qui sunt confracti, esto sanus, & sane utere membris tuis. Dixit, & verbum effectus est consecutus; neque amplius lectus paralyticum, sed ejus pedes sustinebant, audacter ingredientem, & propemodum exsilientem, & statim cum magna voluptate domo egredientem.

[16] [Illi ergo ad ejus necem tyrannum accendunt,] Neque vero ad eum usque constitit curatio; sed ipse quidem corpore, multi autem alii animo paralytici, & morbo impietatis enervati, cum vidissent quod factum fuerat, surrexerunt & erecti sunt: & postremo, priori errore condemnato, verum Deum coluerunt. [Sic enim Dominus & illuminat cæcos, & scit erigere confractos.] Atque sceleratos quidem sacerdotes & medicos, qui sua sponte erant immedicabiles, non subiit lumen veritatis: sed cum a malis rebus liberari non possent *, ut qui essent iis diu assuefacti, accedentes ad Maximianum, ad iracundiam provocarunt eum adversus Sanctum: Si siveris illum vivere, dicebant, & dii simul tibi peribunt & sacrificia: & aperte fabula, nostra videbitur religio & sacra orgia: Christiani autem nos profuse ridebunt, & res illorum magis florebunt, & erunt nostris multo validiores. Hæc cum dixissent, ille facilem eis aurem præbuit, & paruit. Sanctum itaque accersit imperator, & tamquam escam benignitatis ei imperator porrigens admonitionem: Crede mihi, inquit, Pantoleon, & diis offer sacrificium. An non vides, quod quibuscumque non est persuasum, ut sacerent quod dictum fuerat, ii gravissima suplicia & mortem habuerunt incredulitatis remunerationem? Horum est testis, qui nuper misere vita privatus est, Anthimus ille senex e. Ego autem curam gero tuæ juventutis, neque volo te tam male perire: scito enim, fore ut te multa & gravia excipiant supplicia, si eamdem sequaris inobedientiam.

[17] Pantoleon vero, vitans quidem admonitiones, tamquam apertam fraudem; [cujus blanditias minasque spernens Sanctus,] minas autem contemnens, tamquam ipsis somniis imbecilliores, Ne existimes, inquit, o imperator, fore ut me persuadeas admonitionibus, nec ut me minis terreas. Quid enim me vel ex bonis mundi capiet, vel terrebit ex rebus terribilibus, qui non solum mortem contemno, sed eam etiam optandam arbitror propter Christum? Pro eo autem tormenta tantum abest ut extimescam, ut etiam magnum damnum existimem, si non sint plura & gravissima; & in iis clementiam quavis crudelitate duco esse graviorem. Egregium certe Anthimum, non ut tu miserum, sed valde etiam beatum esse judico, & ejus mortem cuivis vitæ præfero, quod tali fine talem ornavit senectutem, & canitiei alborem sanguine cruentavit martyrii. Quod si ille, qui erat tam provectæ ætatis, adeo fortem & constantem se ostendit; me, qui sum adhuc juvenili ætate, quæ non oportet gravia sustinere, ut iisdem, quibus senex, coronis dignus habeat? Non ergo persuadebis, non expugnabis, non nos ab hac abduces confessione: non per * sacra mihi & divina signa *, quibus ego factus sum certior de veritate. Patriam enim pudore affecerim, & matris, quæ me peperit, pietatem, a qua in iis, quæ ad pietatem pertinent, pulcre prius fui informatus, & cum qua in æternis tabernaculis propero requiescere. Hæc dixit Pantoleon; & paucis ostendit, qualem virum offendisset is, qui de sceptris & throno se jactabat f. Quamobrem cum nesciret, quanam posset ratione persuadere, expertus est per tormenta; quod erat potestatis, non autem sapientiæ & prudentiæ.

[18] Et primum quidem in ligno fuit appensus, & ferreis Martyr laniabatur ungulis. [laniatur unguibus & lampadibus aduritur;] Præterea autem ignis quoque lampades lateribus ejus admovebantur. Ille vero non plagis & ustionibus, sed ei, qui potest opem ferre, attendebat, & oculos in cælum tollens, orabat; & ideo statim adfuit liberator, & Christus apparens in habitu Hermolai senis, eum vere ac germane consolabatur & recreabat, Ego enim sum tecum, dicens, in omnibus, in quibus propter me patiens, te fortiter geris. [Quod autem adesset, non procul abfuit probatio:] nam simul laxatæ fuerunt manus lictorum, exstinctæ quoque sunt lampades, & a castigando abstinuit imperator, & plane dubitabat, quid ageret. Jubet ergo eum demitti de ligno, non quod misereretur, sed potius quod plane nesciret, quid ageret g. Deinde propius accedens, Quænam est, inquit, o Pantoleon, ars præstigiarum, quæ tibi exstinxit lampades, & satellitibus vires & vigorem abstulit? Ille autem, Meæ, inquit, præstigiæ est Christus, qui etiam adest mihi hæc operans. Si ergo, inquit, majora tibi tormenta infligam, quidnam facies? Quid aliud, inquit Martyr, quam ipse quoque majores consequar remunerationes? Audivit improbitas, & voluit experiri: neque enim bonis noverat credere, neque abstinebat a malis.

[19] Jussit ergo afferri lebetem ferreum, cui inerat plumbum, ipsumque igne inferne succendi, & in eum Athletam injici. Postquam autem diligenter factum est; quod jussum fuerat, cum duceretur Martyr ad supplicium, rursus orationem, tamquam ad exstinguendum comparatam, [inde a Christo apparente liberatus, plumbo liquato immergitur;] & consolationem, quæ satis possit eum refrigerare, sumit in ore, & eam in terribili illo cecinit lebete, Exaudi Deus vocem meam, dicens, dum oro ad te: a timore inimici libera animam meam: protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Sic oravit, & rursus in forma sancti senis Hermolai Christus ab eo visus est, & lebetem una cum eo est ingressus, & ignis protinus est extinctus, & plumbum in naturalem mutatum est frigiditatem. Et rursus oratio & psalmus opportune ab eo canebatur: Ego ad Deum clamavi, & Dominus exaudivit me. Vespere & mane & meridie narrabo & annuntiabo, & exaudiet deprecationem meam.

[20] [similiterque liberatus, in mare frustra conjicitur.] Atque ex iis quidem, qui aderant, alios omnes cepit admiratio: solus autem imperator valide in suo hæsit errore: qui apud se cogitabat, quonam supplicio Christi puniret Martyrem, & aut eum a pietate traduceret, aut male vita privaret. Cum autem consulerent, qui aderant, ut in profundum maris jaceretur Sanctus, (nam etiam post decessum, Christianis ejus invidebant reliquias) audiens imperator, est persuasus; & jubet gravissimum lapidem ejus collo alligari, & sic in mare immitti. Curæ autem fuit ministris, ut cito id, quod eis imperatum fuerat, exsequerentur; Deo vero, ut manum præberet adjutricem ei, qui propter ipsum patiebatur. Quod quidem etiam factum videre licuit. Nam illi quidem cum ad mare venissent, & ejus collo lapidem alligassent, in profundum transmittunt: Christus autem cum in priore Hermolai forma rursus apparuisset, effecit, ut lapis quidem, non secus atque folium arboris, mari supernataret: illum vero, non secus atque magnum prius Petrum, manu deducens, fecit pedibus ambulare super fluctus. Ipse enim, qui redimebat & servabat, ipse erat, cujus in mari viæ, & in multis aquis semitæ & vestigia, ut divinus ait David, non sunt cognita. Ingrediebatur ergo Pantoleon ille admirabilis, & jam erat in littore, laudem contexens ei, qui servaverat, dignam pia illius anima, & rebus admirabilibus. Quem cum sic vidisset salvum præter spem imperator, Quid hoc est, inquit, Pantoleon; mare quoque tuis superasti præstigiis? Ille autem, Etiam mare, inquit, fecit, quod jussum est a Domino. Ei etenim cedit mare & terra, & quæcumque sunt, ei magis cedunt, quam tibi imperatori qui nunc ad tempus serviunt.

ANNOTATA.

a Antiqua Acta Mss. idem asserunt: Et cooperabatur in omnibus ei Christus: videntur adeo sanationes adstrui miraculosæ, quæ ipsi in ecclesia Græca illustre cognomen dederint Ἰαματικοῦ, ut supra in Commentario dictum. Bailleti tamen delicata fides appellare eas maluit, opera caritatis, quorum exercendorum opportunitatem ei dabat sua (artis medicæ) professio.

b Græce additur, διὰ τὰς ματαίας, φεῦ, τοῦ φωτὸς ἐλπίδας. Per inanes, eheu, spes luminis.

c Tu autem. Aposiopesis est, seu abruptio sententiæ, quam prolaturus erat.

d In Actis vetustioribus Mss. plures dii enumerantur, & quidem cos inter Hippocrates, & in quibusdam etiam Galenus; quod ineptum diximus.

e Acta antiquiora in Ms. Bertiniano legunt Antilus; in Amandino & Marchianensi Artemius; in omnibus vero exemplaribus appellatur senex, aut presbyter; in nullis episcopus; quid si ergo hic alius, nescio quis, intelligatur Martyr, quam Anthimus ille Nicomediensis episcopus, qui initio persecutionis Diocletianeæ, Diocletiani Nicomediæ præsentis, non absentis Maximiani, jussu martyrium fecit? Vide Commentarium prævium §. 2, num. 23.

f Græce additur: καὶ ὅτι ἐκεῖνον πείσειν ἐλπίσας, δικτύῳ θηρεύειν αὔρας ἤλπισεν, ἀετὸν ἑλεῖν ἐν νεφέλαις ὑπεριπτάμενον. Quodque illum sperans inflectere, perinde faceret, ac si reti speraret auras concludere, aut supervolantem nubibus captare aquilam.

g Additur Græce: καὶ τοῦ πλείονος τόγε γοῦν (forte τοῦ γεγονότος) ὑπὸ τῆς ἄνω χειρὸς εἰργόμενος, Et plus aliquid, quam quod fecerat, facere cælesti manu prohiberetur.

* Græce διάνοιαν, id est cogitationem

* Gr. vix possent

* Gr. post

* Gr. testimonia vel martyria

CAPUT III.
Aliæ Martyris nostri victoriæ, SS. Hermolai & Sociorum ejus primum, deinde etiam suo condecoratæ martyrio.

Ad hæc tyrannus, volens potius male persuadere, quam bene persuaderi & salutariter, jubet omne genus feras produci adversus Virum egregium. [Objicitur bestiis,] Quæ cum adductæ essent, & illum prope statuisset, partim quidem ei metum incutiens, partim autem fingens se moveri misericordia, & in omnem se partem versans, ut persuaderet; Hæ, inquit, o Pantoleon (ei feras ostendens) adductæ sunt propter te & tuum interitum. Si tui ergo ulla moveris misericordia, (ego enim tuæ curam gero formæ & ætatis) velis persuaderi, & videri esse prudens & cordatus, ut qui possis vitam morti præferre, lætitiam doloribus, ignominiæ gloriam & delicias. Cui Sanctus: Si antequam essem expertus Dei, quam mei suscipit desensionem, a tuis verbis non potui persuaderi; nunc ex quo sum tantum consecutus auxilium, persuadebor? Cur me ferarum crudelitate perterrefacere quæris, o imperator? Qui enim satellitum tuorum ad torquendum paratas manus inutiles effecit & imbecillas, & ignem reddidit frigidum, & plumbum in aquam transmutavit, & ipsum mare constrinxit compedibus, poterit omnino feras quoque mansuefacere, & eas nobis efficere ovibus mansuetiores.

[22] Cum ergo non parens Christi Martyr, esset pugnaturus cum bestiis, [quæ Martyri blandiuntur; quod conversionis multorum est occasio:] ut qui levius esse reputasset, tradi bestiis, quam adorare dæmones; confluxit quidem universa civitas ad videndum id, quod fiebat; tam pulcrum scilicet Juvenem, & corpore & animo præstantem, qui nihil mali fecisset, male passurum, & feris tradendum bestiis. Abductus est autem Justus, confidens ut leo, sicut canitur, & nihil molle ac remissum intuens, aut quod moveret ad misericordiam. Quomodo enim id erat facturus, cum rursus in conspectum veniret Hermolaus, & juberet eum esse bono animo? Deinde cum bestiæ jam cum Athleta essent congressæ *, sic jubente tyranno, qui aderant quidem, putabant fore, ut Sanctus statim discerperetur, perinde ac si non esset, qui servaret & eriperet: sed de Viro pio non sic statuerat is, qui dicit: Altissimum posuisti refugium tuum; non accedent ad te mala, & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Et: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. Itaque nec spem fefellit ejus, qui crediderat. Tantum enim abfuit, ut feræ Sancto malefacerent, ut eæ propemodum ne feræ quidem-viderentur; feræ, dixi, immo nec, ut semel dicam, animantia ratione carentia, & vi intelligendi privata,; sed tamquam prudentia, & ex numero eorum, quæ sunt ratione prædita, cum magna reverentia accederent ad Martyrem, suaviter blandientes, benignaque & medicante lingua pedes tangentes: & alioqui inter se contenderent, quænam prima ad eum accederet, & non prius recederet, quam Martyr ei manum imposuisset, & ei benedixisset.

[23] [ideo eas interfici infodique jubet tyrannus.] Licebat ergo videre rem maxime novam, [& longe jucundissimam,] homines quidem mutatos in ferarum sævitiam; rursus autem videri feras, tamquam ratione præditas, & credi humanam habere mansuetudinem a. Ii certe, qui aderant, admirati id quod factum fuerat, clamabant: Magnus est Deus Christianorum, qui quidem est solus & verus: & Dimittatur justus b. Quid igitur? Qui vere erat ferus & crudelissimus, imperator iram infert in bestias, & omnes statim tollit de medio, perinde ac eis invidens prudentiam, & non potens ferre earum reprehensionem. Illæ autem cum sic essent interfectæ, multos dies manserunt a nullo comesæ ex carnivoris, Deo in hoc quoque Athletam honorante, & ad pietatem alios hortante: adeo ut cum hoc stultus rescivisset imperator, eas jusserit infodi, sic multis fidem confirmans. Sic ergo dubitans Maximianus, Quid faciam, dicebat, Pantoleoni? Jam enim, ut videtis, multos abduxit a deis. Illi autem, Fiat, ajunt, rota; & ea in altum locum feratur. Deinde cum ei fuerit alligatus Pantoleon, per declive mittatur: accidit * enim omnino, ut cum deorsum feratur, ipse per partes & membra conteratur, & sic malus male pereat. Et hæc quidem illi prompti ad malum inveniendum, & qui nihil æque bene faciebant, ac lædebant. Deus autem, qui semper protegit eos, qui illum diligunt, ne nunc quidem deserit Pantoleonem; sed eum rursus defendit, sicut carum filium.

[24] [Martyrem rota perdere frustra volunt, sed non impune.] Atque interim quidem mansit in carcere, donec constructa esset rota. Cum vero ea esset jam constructa, rursus concurrente magna multitudine, utpote quod imperator ipse adesset spectator, alligatur Martyr rotæ, & ipse desuper per declive dimittitur. Et illi quidem psalmus c movebat labra, & preces, quæ Potentem vocabant ad auxilium; ille autem protinus aderat, eum confirmans: & ad ostendendam præsentiam, rumpebantur vincula, Martyr relexabatur, & erat ab omni malo integer. Rota autem non tam contra illum, quam pro illo acta, occidit multos infideles d: & sic fit pœna ultrix eo modo, qui dici nequit: & cognoscitur Deus judicia faciens, & Deus ultionum libere agit. Propter hoc timor invasit civitatem, imperatorem admiratio. Et cum esset adhuc crassus vitio, nec posset lucem suscipere veritatis, rogavit Sanctum: Quid hæc sibi volunt? Et quousque ex nostro populo alios quidem a diis abduces, alios autem morti dedes, ut horum quidem detrimentum patiamur, illos autem etiam nobis habeamus adversos? Deinde etiam rogavit, quemnam habuisset doctorem, & ex quo didicisset Christianismum.

[25] Christi vero Martyr confidenter confitetur Hermolaum; [Sistuntur tyranno SS. Hermolaus & Socii,] ut qui non posset eum celare, qui non erat angulo dignus & oblivione, sed luce. Cum autem jussisset, ut ei produceretur in conspectum, minime distulit Martyr; ut qui didicisset experientia, qualis esset apud eum lingua & ingenium, quæ facilius capere possent, quam capi. Abiens ergo ille jussus simul cum tribus militibus, quibus credita fuerat ejus custodia, venit in domum, in qua latebat divinus Hermolaus. Quem cum ipse adspexisset, Cur huc venisti, Fili, & quanam de causa? rogavit. Ille vero, Te vocat, inquit, imperator, domine mi senex. Is vero dixit, se hoc scire; quoniam adest tempus patiendi & moriendi pro Christo, ut ipse ei significaverat illa nocte. Postquam ergo illi constiterunt ante imperatorem, ille rogavit, quisnam esset, & quod esset ei nomen. Is vero & nomen dixit, & non celavit se esse Christianum. Deinde cum rogasset imperator, an etiam secum alios haberet Christianos: ille, cum esset verax, dixit, Hermippum & Hermocratem, quos habebat. Cum eos ergo jussisset etiam sisti cum Hermolao; ubi affuerunt, Vos estis, inquit, qui Pantoleonem a cultu deorum abduxistis? Illi autem, Eos, inquiunt, qui ipso digni sunt, Christus scit ad lucem vocare. Imperator autem, Missis, inquit, nugis, si vultis ab hac priore culpa absolvi, & iis, qui a nobis amantur, & primos honores a nobis consequuntur, annumerari, efficite, ut ei persuadeatur diis sacrificare. Illi vero, Quomodo, inquiunt, hoc fecerimus, qui primum nobis persuaserimus Christum non deserere, nec surdis simulacris offerre sacrificium? Hæc dixerunt, & sensus & mentis oculos in cælos sustulerunt. Sic precantibus autem apparet Salvator; & totus statim locus agitatur & movetur.

[26] Emotæ autem re vera mentis imperator dicebat, deos indignatos movisse terram. [&, contritis idolis, damnantur capitis:] Cui Martyres prudenter admodum & fortiter; Si contigerit, ipsos quoque deos tuos, inquiunt, una cadere? Nondum finita erat oratio, & quidam ex ministris imperatoris accessit ad illum, nuntius calamitatis, Dii, dicens, o imperator, ceciderunt & contriti sunt. Sic illi terribiles & terram quatientes, jacebant in terram dejecti tristi casu, iis, qui non erant æque cæci & plane lapides, ridiculi. Atque alius quidem, qui vel parum habuisset prudentiæ, & non ei sola forma obstaret, ne aperte crederetur esse pecus, Deum verum agnovisset, & qui posset hæc facere: sed non ille; qui quantum melior evasisset, & quantam utilitatem ex pietate percepisset, statim ex rebus ipsis aperit: statim enim tres illos Sanctos, e postquam eos multis affecisset suppliciis, damnat capitis. Magnum autem Pantoleonem interim mittit in carcerem. Atque Martyrum quidem sic interfectorum corpora curæ fuit Christianis tollere, & ea, ut par erat, sepelire.

[27] Pantoleonem autem cum imperator vocasset e carcere, [quæ sententia, post elusas tyranni artes,] Putasne, inquit, te posse vivum meas manus effugere, si non accedens prius diis sacrificaveris? Idque cum doctor tuus Hermolaus, Hermippusque & Hermocrates id, quod bonum est, mutati jam didicerint, & diis sacrificium obtulerint, qui etiam a nobis obedientiæ acceperunt remunerationem, ut sint primi in palatio? Si ergo tu sacrificaveris, eorum pulcram imitatus mutationem, tunc videbis, Pantoleon, quam ego, qui sum gravis in puniendis iis, qui non parent, sim liberalis & munificus in benefaciendo iis, qui parent. Hoc autem dicebat maligne & malitiose (quod attinet, inquam, ad Sanctos) ad illi persuadendum f. Quomodo enim; quos jam ante interfecerat? Sed ut * inescaret eum, qui a Deo illuminabatur. Quamobrem nec latere potuit: sed, Eos ipse quoque videam, inquit, o Imperator, ante tuam adstantes faciem. Maximianus autem nondum cessans fraude agere, (posuit enim ipse quoque spem mendacium, ut dicam cum magno. Esaia, & statuit se mendacio tegere) Non adsunt hic, dixit, sed aliqua necessaria de causa missi sunt a nobis in aliam civitatem. Martyr autem, Vel invitus, inquit, verum dixisti, cum diligas mendacium: sunt enim nunc in cælis, degentes in civitate Dei.

[28] [fertur etiam in S. Pantaleonem; sed exsecutio mire suspenditur,] Cum vero nullum non movisset lapidem, lapidum adorator: videret autem, eum nihil de sua remittere constantia, & neque cedere assentationibus, nec verborum suasionibus, nec donorum promissis, nec suppliciorum minis, neque aliquo alio ex iis, quæ vel delinire, vel perterrere possunt, abduci a pietate, ubi eum adhuc flagellis vehementer cecidisset (non quod speraret se aliquid posse efficere, sed ut expleret suam animi libidinem) ut gladio mortem subiret, eum condemnat: & deinde post mortem pulcrum corpus igni mandari: is, inquam, condemnat, qui æterno igne vere erat dignus. Ducebatur itaque Athleta ad locum consummationis, commissus manibus lictorum. Quo quidem cum venisset, & esset ejus animus plenus gaudio, (sciebat enim, ex quibus afflictionibus quales eum essent excepturæ voluptates) psallebat hoc Davidicum: Sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam: Dominus juste concidet cervices peccatorum. Deinde facit hic quoque Deus miraculum non minus prioribus miraculis. Oleæ enim plantæ eum alligant, collum autem ejus quidam ense ferit. Statim autem ferri quidem conversa est acies, ceræ similis: mansit autem collum, sicut erat ab initio, sectionis nullum penitus habens signum.

[29] [donec vult, non jam Pantaleon, sed Panteleemon;] Ea de causa tremor invasit occisores, & accedentes ei fiunt supplices, quem prius existimabant ne dignum quidem esse apud eos vivere: cujus etiam pedes speciosos prehensantes, quid non dicebant, quid non faciebant, audaciæ petentes veniam, & in Christum fidem aperte confitentes? Ille autem non solum, quod ad se attinet, remittit, sed etiam eis a Christo perfectam petit remissionem. Quamobrem vocem quoque audiit de cælis confirmantem, consummanda ea, quæ petiverat: eumque non amplius esse vocandum Pantoleonem, sed Panteleemonem. Res autem, dicebat ea vox, nomini conveniet: plurimi enim per te consequentur misericordiam. Hanc vocem cum ille audiisset, & de iis, quibus dignus erat habitus, certior factus esset; conversus, jussit lictores facere, quod eis imperatum fuerat. Illi autem renuebant, & judicabant, hoc esse minime tolerandum. Cum vero instaret Martyr, ut facerent, quod a tyranno eis imperatum fuerat, aperte dubitantes, & quid facerent ignorantes, seipsos utrisque dividunt, nempe pietati, & sancti Viri jussui. Et cum omnia prius membra essent deosculati, quamque eum revererentur & colerent, satis testati essent, beatum ejus caput deinde ense amputant g vicesimoseptimo Julii. Quod quidem, ut arbitror, non potuissent, si ille non annuisset, ut qui nollet a martyrii magna dignitate excidere.

[30] Suntque rursus miracula miraculis consequentia, eo, [quando sanguis pro lacte fluit; & olea fert fructus.] qui glorificabatur, glorificante eum, qui propter ipsum hæc pati delegit. Lac enim fluxit protinus pro sanguine, & planta oleæ, cui fuerat alligatus, conspecta est tota fructu onusta. Quod quidem cum venisset ad tyranni notitiam, jubet plantam exscindi, & corpus Martyris igni tradi, sicut etiam prius jusserat h. Atque milites quidem, qui crediderant, non amplius reversi sunt ad imperatorem, i eum condemnantes magnæ crudelitatis; & quod Magi Herodi fecerunt, imitantes: Deum autem, & ejus Martyrem perpetuo glorificabant. Quinetiam cum quidam fideles convenissent in eo ipso loco extra civitatem, in quo Martyr subiit consummationem, sacrum illud corpus in suburbano cujusdam scholastici (erat autem ei nomen Adamantius) sacrosancte deponunt: In gloriam Patris, & Filii, & Spiritus sancti, cui est una divinitas, & regnum: cui convenit honor & adoratio in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Homines quidem mutatos &c. Græcus textus sic habet: Ἐπεὶ γὰρ τοιαύτη τοὺς ἀνθρώπους ὑπῆλθε κακία, ὥστε ὁμοῦ καὶ ἀλόγων ἀυτοὺς ἄνοιαν καὶ ὠμότητα θηρίων ὑπερβαλεῖν· τὴν μὲν ἐν τῷ μὴ σέβεσθαι τὸν πεποιηκότα, τὴν δὲ ἐν τῷ τιμωρεῖσθαι τοὺς αὐτὸν σεβομένους· ᾠκονόμησεν τὰ πάντα μετασκευάζων θεὸς ἔμπαλιν τοὺς θῆρας οἷα λογικοὺς ὀφθῆναι, καὶ ἀνθρώπων ἡμερότητα μιμουμένους, οὐ ψευδεῖς ὄντας τῆς ἐκείνων κακίας, καὶ τῆς αὐτοῦ ἀφράστου μακαριότητος μάρτυρας. Quandoquidem talis homines malitia subiit, ut rationis expertium inscitiam, & crudelitatem superarent ferarum; illam quidem, non colendo Creatorem suum; hanc autem, colentes eum cruciando; contra vero Deus, qui omnia disponit, effecit, ut belluæ tamquam compotes rationis viderentur atque hominum mansuetudinis imitatrices, testes utique minime vanæ tum illorum perversitatis, tum ineffabilis ipsius beatitudinis. Illi certe &c.

b Acta antiquiora Mss. hic addunt: Et occidit rex in illo die ex eis, qui clamabant, mille homines; in quo consonant omnia exemplaria; non omnia tamen in eo, quod sequitur: Quidam & bestiis projiciebantur; nec eos tangebant bestiæ … Homines autem, qui mortui sunt, Christiani occulte sepeliebant. Rex autem jussit fodere fossam magnam, & illuc mitti bestias simul cum hominibus. Quibus, amabo? Iisne, quos jam Christiani occulte sepelierant?

c Eadem Acta Mss. hic recitant partem non exiguam Psalmi 85; quod in Actis interpolatis solenne est.

d Non videtur Metaphrastes rem ausus scribere, ut legerat; utpote non creditu tantum, sed etiam conceptu difficilem: sic enim habent Acta antiquissima: Et rota recurrens occidit de gentilibus animas quingentas.

e De tribus illis Sanctis agemus, postquam de S. Pantaleone dixerimus quod superest. Observa interim, in Actis antiquioribus vario modo corrupta legi nomina Hermippi & Hermocratis: Ms. Bertinianum habet: Hermenpius & Hermogrates: Amandinum; Ermipus & Ippocrates: S. Antoninus Hist. part. 1, tit. 8, cap. 1, § 27 legit, Herumpus & Hippocrates; Alii aliter; nonnulla tamen recte; sed in eo conveniunt vetustiorum illorum Actorum omnia exemplaria, quod ambos fratres fuisse asserant.

f Græce durat huc usque parenthesis, non recte his versa: (ὅσα πρὸς τὸ πεισθῆναί, φημι, τοὺς ἁγίους.) Πῶς· γάρ; (Quantum, inquam, ad obedientiam pertinet Sanctorum.) Quomodo enim? supple obediissent tyranno.

g Itane vero; id milites in Christum fidem aperte confitentes fecerint; & quidem jubente Martyre? Atqui id Acta etiam vetustiora habent omnia. Interpolata sunt igitur; & quidem hoc loco turpiter.

h Acta antiqua narrant, jussos id fuisse a tyranno milites; & quidem alios, quam qui necem intulerant Martyri: hi enim milites noluerunt hoc facere, contemnentes præcepta regis propter visionem & vocem, quam audierant; ut additur in Ms. S. Salvatoris Ultrajectino, & in codice nostro ✠ Ms. 74. Mombritius vero aliter legit, & novum profert miraculum: Venientes autem milites, fecerunt sicut jussit: & tamen apponentes ignem ad sanctum corpus, divisus est ignis in duas partes. Et illæsum eum aspicientes, glorificabant Deum … & sepelierunt eum in eodem loco, ubi decollatus est. Acta sunt hæc in Nicomedia civitate quarto Iduum Juniarum. Hunc diem mortis alibi non legimus: cetera tamen habet etiam Hilarion monachus in supplemento ad Legendam Jacobi de Voragine, Mediolani excuso anno 1494, fol. 66.

i Consonant antiqua Acta in Mss. Bertiniano & Amandino; nisi quod addunt de iisdem militibus: Sed reliquias corporis ejus (S. Pantaleonis) cum cinere tulerunt & sepelierunt in eodem loco, ubi decollatus fuerat. Sed ab omnibus aliis plane dissonant codices illi, unde appendicem hic subnexam proferimus, ut eam legenti patebit. Porro de ea quid sentiamus, in Commentario diximus § 2, num. 22.

* Gr. in Athletam immissæ

* Gr. accider

* Gr. sed ut exemplo

APPENDIX
De conversione & martyrio militum, qui S. Pantaleonem extremo supplicio affecerunt.
Ex Ms. S. Salvatoris Ultrajectino & aliis duobus codicibus nostris membraneis.

Pantaleon martyr, Nicomediæ (S.)

BHL Number: 6430

[Milites per miracula S. Pantaleonis conversi,] Illos autem milites, pro quibus oravit beatissimus Martyr, jussit [imperator] sibi præsentari; quibus & dixit: Quam insaniam passi, noluistis adimplere præcepta regis vestri? Nescitis, quia in mea potestate est vita vestra? Et mox responderunt & dixerunt: Mortificare per malitiam patris tui diaboli habes potestatem; sicut & ille semper adversarius & homicida generis humani fecit ab intio: vivificandi autem nec habes potestatem, nisi * Dominus Christus; qui propter plasma suum induit carnem de santa Virgine, ut a carnalibus vitiis nos liberaret, & a vanissimis culturis idolorum, in quibus tu cæcatus videris, quemadmodum usque nunc & nos. Sed ipse Creator & Pastor bonus vocavit nos per famulum suum Pantaleonem, qui etiam spatam in cervice ejus redegit, &, sicut ceram, duplicavit: & audivimus vocem cælestem, eum invitantem ad regnum claritatis, & vidimus plantulam, quomodo sub momento tantos fructus exhibuit, & de sancto & venerabili ejus corpore pro sanguine lac inundaret.

[32] Ad talia ergo signa & prodigia quis non crederet? [capite truncantur.] Ita nos & tibi similes vis esse; qui tantum vidisti fieri per Dei servos, & obcæcatus & amens factus non intellexisti tuum Creatorem? Unum noveris, quia non excusabilis eris in die magni judicii Dei, & reus & confusus accipies cum patre tuo diabolo sententiam æternam, & nullam misericordiam consequeris; quia, sciens omnem veritatem, exstitisti Deo adversarius, & tantas multitudines Christianorum interfecit gladius jussionis tuæ. O miser & caduce! Aliis acquisisti vitam æternam & immarcescibiles coronas; tibi autem mortem æternam & incessabiles cruciatus. Impiissime, quod responsum daturus es Creatori tuo; qui tibi concessit hoc regnum temporale? Quia audisti & vidisti cæcos illuminatos & paralyticos continuam sanitatem recuperasse. Et cum hoc audisset rex, furore nimio repletus, jussit eos gladio consumi. Quod & adimpletum est; & acquisierunt coronas martyrii simul omnes a justo Deo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* pro sed

MIRACULA S. PANTALEONIS MARTYRIS,
auctore anonymo monacho S. Pantaleonis, ex antiquo ejusdem cœnobii Ms.

Pantaleon martyr, Nicomediæ (S.)

BHL Number: 6445


EX MS. ANTIQUO.

CAPUT I.
Sanguis ejus prodigiosus Constantinopoli, apparitiones & beneficia varia.

Omnipotens Deus, cujus natura bonitas, cujus essentia suavitas, conditionem humanæ miseriæ miserans ante legem, [Sanguini Abelis comparatur sanguis S. Pantaleonis,] sub lege, sub gratia miraculis, prædicationibus quidquid mortale creavit, ad immortalitatem vocans, clamare non cessavit, dicens: Venite, filii, videte * me: timorem Domini docebo vos. Hujus vocis præconia primus omnium protomartyr Abel sanguine suo dedicavit; cum inopertus ad Dominum clamavit. Testis etiam hujus præconii sub lege Prophetæ exstiterunt, cum quibus locutus est Deus, & ostendit eis secreta sua: quorum alii secti, alii lapidati, alii diversis mortibus consummati sunt. Verum quid de tempore gratiæ dicemus; ubi tantos testes Christi invenimus, ut nobis dies prius deficiat, quam eorum laudes aut gloriosa mortis certamina enarrare valeamus? Inter quos gloriosissimus martyr Pantaleon Christum beata effusione sanguinis glorificans, sic a Deo sublimari meruit, ut cum sanguine Abel justi sanguis ejus, merito visibilis signi, clamare videatur: Terra, terra; non operuisti sanguinem ejus, neque invenit locum in te latendi clamor ejus.

[2] [CPoli in ampulla anniversario prodigio celebratus,] Nam quid in Constantinopolitana urbe per meritum sanguinis hujus sæpe memorandi Patroni nostri gestum sit, hodie ab incolis præfatæ urbis memoratur, & in generationes generationum futuræ posteritati transmittitur. In eadem namque urbe sanguis hujus gloriosi Martyris Christi in ampulla perlucida magnæ, ut dignum est, venerationi habetur, discolor, id est candidus & rubicundus, &, ut manifestius dictum sit, partim candidum lac, partim rubicundus sanguis a. Servant hæc duo mirabliter jussas a Domino suæ positionis annuas vicissitudines; ita videlicet, ut, si præcedente anno rubicundus superius parebat, anni sequentis initio descendat, & superius appareat candidum lac, descensurum nihilominus anno redeunte; ut superne fulgeat pretiosa sanguinis gloriosi purpura. Fere numquam hæc alternatio cessat, magna cum laude & gloria Domini nostri Jesu Christi prædicans Martyrem ejus beatissimum; cujus meritis nec rosæ nec lilia desunt, cujus candor virgineus, cujus rubor martyrii sanguineus semper renovandis prosicit Dei omnipotentis laudibus.

[3] [quod semel intermissum cruentum prælium portendit.] Semel tantum nostra memoria, regnante Michele imperatore b, qui nuper decessit, cessasse perhibetur hæc descensionis alternatio; ut vice sua non descenderet sanguis, sed permaneret superior anno toto sequente, ut fuerat anno præcedente: fuit autem annus idem totus præliorum sanguine cruentus, Christianis ejusdem imperii contra paganos vicinos dimicantibus, quos vulgo nos latini .. ncenates c dicimus; antiquo autem nomine Massagetas dici solitos plerique suspicantur. Tanta denique cædes exstitit, ut de illis, Christo suis auxiliante, fere nullus, qui in certamen venisset, superfuerit; consumptaque est multitudo incredibilis. Tunc animadvertsum est hujusce rei, tanti tamque admirandi prælii, fuisse hoc signum, quod rubor sanguinis pretiosi superior perstitit, ac vice sua non descendit. Et quis ignoret, illam tanti sanguinis effusionem & inimicorum Christi cædem ad illam pertinuisse vindictam, quam propheticus in psalmo reposcit spiritus, dicendo: Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est? Quis ergo non miretur Dei omnipotentis magnificentiam, qui vocat ea, quæ non sunt, tamquam ea, quæ sunt? Laudemus igitur magnificentiam ejus, qui nobis tanti Patroni donavit merita; ut ipsius recolentes festa, ejus intercessione sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus æterna.

[4] [Haroldus rex laniatus ab urso,] Omnipotens Deus, signorum ac miraculorum opifex, rarius quidem nostris temporibus signa virtutesque per Sanctos suos operatur; quia videlicet nos frigidi, cælestia minus curantes, majorem, quam patres nostri vel Apostoli, Martyresque sancti, de terrenis consolationem habemus. Siquidem & ante nos hinc veraciter dictum est, quia Ecclesia persecutionibus crevit, martyriis coronata est: postquam autem ad Christianos principes venit, potentia quidem & divitiis major, sed virtutibus minor effecta est. Verumtamen sunt quædam nostra ætate per hunc beatissimum Martyrem misericorditer, secundum nomen ejus, quod est Pantaeleymon, impensa, non dubiis auctoribus notitiæ nostræ tradita; quæ ad laudem Domini præsenti sermone vivaci memoriæ commendare non pigeat. Aroldus, gentis Russorum res d, qui, dum hæc scribimus, adhuc superstes est, urso in se insiliente præventus, scisso ventre, & usque ad terram profusis vitalibus, pene exanimis sic jacebat, ut spes vivendi nulla superesset. Paululum quippe dum esset intra silvarum lustra; qua nescio pro causa, secesserat a comitibus, atque ita urso, ut jam dictum est, insiliente, cum nec arma præsentia tunc haberet, nec solatio quisquam adesset, bestiali ferocitate præventus atque discissus est. Ad clamorem ejus velociter quispiam accutrit, & bestia quidem perempta, sed regi nimium tarde subventum est. Delatus ergo inter manus ejulantium, lectulo imponitur, nihil aliud, nisi ut extremum exhalaret spiritum, cunctis exspectantibus. Universis deinde ob quietudinem exclusis, sola mater lectulo assidebat, mente conscissa; quia videlicet ejusmodi scissuras filii sui mente integra videre non poterat.

[5] Interea dum per dies aliquot, desperata salute, finis exspectatur; [ab apparente S. Pantalcone repente sanatur.] cum saucius ille neque videret neque audiret, quid circa se ageretur, cunctis pene sepultis corpors sensibus; ecce, astitit illi adolescens scitus, visu dulcis, & vultu serenus, qui & medicum se profitebatur. Nomen quoque suum edidit; Pantaleonem sese nuncupari; domum etiam Coloniæ sibi esse, satis familiariter innotescit. Causam deinde subjungit, cur advenisset, Tuæ, inquiens, sanitatis gratia nunc adveni. Sanaberis, & hodie sanitas corpori tuo prope est; dolor & mors, med cante me, procul aberit. Porro mater, quæ assidens quasi mortis excubias tristes exhibebat, hoc a filio rege dudum postulare cœperat, quatenus cum pace & amore ejus Jerosolymam sibi proficisci liceret. Dum ergo is, qui pene mortuus jacebat, visum ejusmodi colloquiumque accepisset, repente oculi patefacti sunt; memoria rediit, motus linguæ & vox faucibus accessit; matremque agnoscens, visa retulit; quæ dicta sibi fuerant, enarravit. At mater, Gida nomine, jam dudum Pantaleonis & nomen & meritum agnoverat, & ejus, quæ in honore ejus Coloniæ Christo servit, sanctæ congregationis soror ut esset, liberaliter promeruerat. Cum igitur hæc audisset, revixit spiritus ejus, & loquente filio, mater suscitata est, & erumpens in vocem lacrymasque præ gaudio, Ille, inquit, Pantaleon, quem vidisti, o fili, Dominus meus est; &, ecce, salus tibi a Domino cum tali Patrono reddita: ergo ut ego Jerosolymam, te non obsistente, proficiscar, in proximo est. Quid multa? Eadem die juvenis quidam adest, medicinæ artem profitens, per omnia similis illi, quem in visione rex ille viderat; &, adhibita cura, mortuo sive desperato vita rediit; & mater fidelis peregrinationis votum gaudens adimplevit.

[6] Aliud item nostra ætate virtutis insigne cælestis jam Medicus iste taliter operatus est. Materfamilias quædam dives ac nobilis de gente Anglica, [Mulier a marito crudeliter mutilata,] viro priore mortuo; nuptias secundas infeliciter subierat: nam qui illam duxit, confestim amore in odium nequiter converso, utpote barbarica crudelis tyrannide, cunctis abstractis opibus sibique retentis, rejecit a suo consortio male concupitum corpus. At illa laudabiliter operari noverat; atque opificio manuum vitam inopem consolabatur, pene nullius indigens, quamvis spoliata cunctis, quæ possederat. Vivebat ergo, suamque infelicitatem utcumque sustentabat. Sed ingens odium, præsertim ex amore inordinato degeneratum, quid non faciat? Invidit ille barbarus, non jam maritus, sed diabolus, mobilesque feminæ digitos ad operandum compotes permanere non sufferens, ferro appetiit, venas lacertorum conscidit, nervos dissolvit ac dissecuit. Ita barbarice femina disrupta, nihil reliqui jam præter mendicitatem habere poterat: quippe quæ ad suos reverti propinquos, vel ab ipsis videri, miserabiliter erubescebat.

[7] [voto facto, sanatur; violato, punitur.] Cum taliter deperisset; ecce, adest in somnis divinæ miserationis opifex speciosus juvenis, medicum se esse profitens, nomine Pantaleonem, gratia Christi martyrem. Si ergo, inquit, sospitatem recuperare desideras, vove quod libet; & voti tui præmium salus præsto est. Iterum atque iterum hoc modo præmonita, perpetuam ab esu carnium vovit abstinentiam. Mox evigilans, sensit, nervis ac digitis virtutem redisse pristinam, & in omne opus, quomodo voluit, facultatem solitam obtinens, quod voverat, servare instituit. Taliter consolata, non multo post ad cognationem suam regressa est. Post aliquantum temporis cognatis ejus celebre convivium fuit, & hæc interesse non dubitavit. Cum autem pranderent, copia ciborum, quibus illis post votum vesci licebat, defuit. Rogata est, quasi pro caritate, vesci carnibus appositis; & acquievit. Quid multis morer? Nocte insecuta Juvenis idem, qui supra, jam severior assistens, En, inquit, transgressionis rea facta es Circa te Dominus suam virtutem ostendit; tu autem levitate feminea votum tuum facere irritum non timuisti. Itaque & sanitas a te refugit, &, ecce, ut eras, impotens atque inefficax permanebis. Dixit, & evigilantem illam in ea, quam ante dudum contraxerat, debilitate reliquit. Hoc facto gloriosus Martyr venerando firmavit exemplo, id quod ait psalmista: Vovete, & reddite Domino Deo nostro omnes, qui in circuitu ejus affertis munera.

[8] [Pauca de multis miracula, post allatas Coloniam reliquias facta;] Postquam per reverendissimum & vere Deo dignum archiantistitem divum Brunomem, fratrem imperatoris Ottonis, cognomento Rufi e, cum magno honore ad nos pignora sanctissimi Pantaleonis martyris essent translata, multifarie longe lateque multisque modis signorum privilegiis Dominus dilectum sibi Testem mundo declarare dignatus est, illius, ut opinor, non immemor sponsionis paternæ, per quam ei polliceri dignatus est, dicens: Non diceris ultra Pantaleon; sed Pantaeleymon, quod interpretatur omnium miserens; quia videlicet plurimos liberaturus eris a præsentis vitæ periculis & ab æterna damnatione: denique tu eris portus naufragantium, tribulantium susceptor, ægrotantium medicus, dæmonum effugator f Hæc ergo, charissimi, signorum privilegia frequenter Dominum complesse, sæpiusque frequentasse per merita beatissimi Martyris, uti nobis per nostros persæpe innuitur, perspicuum est, qui & hæc videre præsentes meruere: ex quibus pauca pro modulo nostro, utpote quosdam flosculos decerpentes, ad laudem Martyris, & ad profectum præsentium & futurorum, memoriæ commendare dignissimum duximus.

[9] Quidam igitur claudus, omnibus corporis artubus destitutus, [inter quæ est claudi cujusdam] omnique virtute privatus, ut vix manibus a terra reptare valeret, ad patrocinium Martyris per sustentationem cognatorum est delatus: ubi a fratre, cui suscipiendorum pauperum cura fuerat credita, satis charitative susceptus, in quoddam habitaculum, in quo luminaria divinis Officiis efficiebantur, est collocatus, quod in latere sinistro ejusdem ecclesiæ situm fuerat, in quo loco nunc oratorium pulcherrimum miro opere consistit fundatum; ubi etiam per aliquod temporis spatium humane tractatur. Hic ergo quamquam omnibus corporis artubus esset piger & destitutus, tamen sanctæ devotionis ardore jejuniis, vigiliis & obsecrationibus continue vacabat, nocturnalesque vigilias persæpe præveniebat; & se admirabilem & laudabilem cunctis exhibebat: eique pro suæ de devotionis fervore, ut eo expeditius absque ulla formidine orationi incumberet, valvas templi fratres aperire solebant statim.

[10] Cumque quadam nocte ex more venisset, regiamque tintillaret g, [sanatio mirabilis & lepida;] & fratres, assiduitate illa permoti, aperire sibi diutissime remorarentur, illeque, ut consuetus fuerat, pernox ibidem ante regiam templi orationibus incumberet, ecce, quidam adolescens sibi astitit, veste ornatus, facie decora, simillimus beato martyri Pantaleoni, cujus forte ante formam in picturis recognoverat: qui ei sustentacula sua, quæ manibus gestare consuevit, distraxit, eaque a se eminus projecit; & ex oculis ejus evanuit. Tunc ille dira voce exclamans (nam nimia formidine perculsus fuerat) cunctos fratres perterruit; eisque ad se singillatim currentibus cuncta, quæ sibi acciderant, enarravit; conquerens, quod sibi sua sustentacula diripuisset. Cumque fratres misericordia moti, ejus sustentacula quæsissent, ecce, isdem cum eis currere cœpit, quasi ad quæritandum fratribus suppeditaturus. Postmodum vero accersitus ad fratres, & de perpetrati signi auctore diligentius requisitus, Non cujuscumque, inquit, Sancti, sed beati Pantaleonis martyris meritis, cujus patrocinia sedulus flagitabam, donatus sum sospitati. Tunc fratres, rei veritate agnita, laudibus condignis Dominum extulerunt. Et idem, ob recordationem tam eximii signi, formam suam in pavimento ejusdem Martyris [in] choro ex parvis lapidibus manu propria composuit, suaque sustentacula, postmodum inventa, in quadam linea ante aram ejus suspendit, & in servitio beati Martyris & fratrum per multorum temporum curricula, laudans Deum, permansit.

ANNOTATA.

a Hujus rei monumentum aliud nullum nobis occurrit, præterquam hic, & in Menologio Basilii imperatoris, cujus textum Latine versum habes supra in Commentario prævio § 1, num. 4. Quamquam ibi nihil dicitur de annua illa ac prodigiosa lactis & sanguinis vicissitudine.

b Quantum quidem ex scriptoris hujus ætate licebit conjicere infra num. 12, non videntur hæc alium spectare Michaëlem, quam Palæologum, qui seculo decimo tertio imperium Constantinopolitanum Latinis eripuit: nam qui seculo undecimo imperarunt, nimis antiqui apparent: tametsi, quæ hic narrantur, nihilo magis de Palæologo logo Michaële legerim, quam de prioribus.

c Erat initium hujus vocis ita maculatum, ut ne divinari quidem potuerit, quid fuisset: neque lucem afferunt Massagetæ, qui olim ad Oxi fluvii, ex Oriente in mare Caspium fluentis, fontes habitarunt.

d Aroldum, sive Haroldum aut Haraldum Russiæ regem nullum novimus; Daniæ quidem & Norvegiæ plures fuerunt; sed nullus occurrit, in quem congruere noverimus hanc historiam. Erant sane in apographo nostro menda plurima, imperitissimum amanuensem manifeste arguentia. Dubium ergo est, satisne hic etiam fidelis fuerit.

e Rufi seu Rubei cognomentum Othoni secundo, Othonis magni filio, inditum fuisse, Cuspinianus aliique probant: non hujus tamen frater, sed patruus fuit Bruno archiantistes; per quem pignora S. Pantaleonis Coloniense cœnobium obtinuit; ut supra dictum in Commentario prævio § 4, num. 43. Vel hinc argue, scriptoris hujus ætatem procul ab iis rebus ac temporibus remotam fuisse, in quibus adeo peregrinum se prodit, cum ad monasterii sui historiam proprie spectent.

f Textus hic citatur ex Actis antiquioribus Mss.

g Tintillaret, frequentativum est a tintino, id est pulso.

* audite

CAPUT II.
Aliæ ejusdem apparitiones & beneficia, itemque pœnæ ejus cultum negligentium.

[Item liberatio dæmoniaci.] Aliud quoque insigne miraculum apud nos celebratum est; & operæ pretium credimus, etiam hoc in paginis texere, quod multorum relatione & memoria recitatur: quia, etsi de re terribili in relatione metus est, in ædificatione fit fructus. Quidam igitur subregulus a, ex provincia Saxonum exortus, divitiis fretus, omniumque rerum mundanarum affluentia sublimatus, a sævissimo hoste arreptus, per multorum temporum curricula atrociter & hostiliter est cruciatus. Cumque fama virtutum beati Pantaleonis ubique volitaret, eamque congnovissent de cœtu procerum, quos gloria rerum reddebat superos variusque decor specierum, qui & ejus coævi & affines fuere, corde credentes ad justitiam, quod videlicet nonnullis dono suæ largitatis impertiret, huic quoque exoratus non abnueret; consilio cum parentibus deliberato, catenis constrictum ferroque oneratum ad memoriam Patroni nostri detulerunt, sicque ante aram ejus locaverunt. Cumque ex rogatu cognatorum reliquiæ Martyris adducerentur, ecce, ipse dæmon moram pati nesciens, non sustinere prævalens, quo ad eum deveniret scrinium Martyris, hominem instanter vexare cœpit; eumque a terra aliquantulum sursum suspendens, una cum vehiculo, in quo ligatus fuerat, de gradibus, per quos ad aram ascendebat, præcipitem dedit; ibique dæmon per secessum corporis egrediens, hominem quidem incolumen, sed, ut eum vere decuit, fœdissime dereliquit. Cumque homo ablutus atque refectus fuisset, catenas propriis manibus ante aram Martyris suspendit, ejusque se dominio mancipavit; & in patriam regressus, pallium Martyri satis utile, annuatimque censum, quousque superfuit, per suos fidelissimos transmisit, ob indicium videlicet suæ sospitatis.

[12] Dignum etiam duximus memoriæ commendare, quod in Saxoniæ partibus, [Helmwardhusienses monachi Sancti festum negligere volentes,] in cœnobio quodam Helmwardeshusim b, ejusdem ecclesiæ fratre referente, audivimus. Hæc enim ecclesia, ab antiquitate priorum familiaritate fraternitatis conjuncta ecclesiæ nostræ, ad roborandam ejusdem fraternitatis stabilitatem, memoriam sanctissimi patroni nostri Pantaeleymonis agere decreverunt, ecclesiaque nostra tradente, historiam gestorum ejus cum cantu melodiæ canendam susceperunt. Verum, quia posteritas minorum sæpe abolere solet statuta majorum, ad perpetuandum tam salubris statuti decretum, totius capituli consensu firmatum est, ut post laborem divini servitii tam solemnis diei fratribus, ad refectionem venientibus, præter solitum, aliquod charitatis impenderetur solatium. Sed religiosis, qui hæc instituerant, de medio sublatis, refrigescente charitate majorum, per negligentiam procuratorum subtractum est eisdem fratribus statutum charitatis solatium.

[13] Quod fratres sub taciturnitate transeuntes, jam quarto anno dissimulare nolentes, [de cælo terrentur.] cum in vigilia beati Pantaleonis audissent, se nihil solatii ob tanti festi memoriam recepturos, decreverunt unanimiter, se nequaquam sæpe memorandi Patroni nostri celebrare solempnia. Veniente itaque vespertinali tempore, cum quotidiana compulsatione Vesperas feriali more celebravere. Cumque canticum Euangelii, scilicet “Magnificat anima mea Dominum” decantarent, subito aëre sereno tanta fulgura tonitruaque micuere, ut nemo fratrum in sedibus suis auderet subsistere. His in hoc timore positis, subita percussione tonitrui omnis ecclesia concussa est; sed & quædam pars altaris scissa apparuit. Nam cum universa, vi tempestatum, concussa viderentur, inter hos angustiarum motus præcentor ejusdem ecclesiæ reminiscens, ob injuriam Sancto Dei factam tali eos turbine quassari, emissa voce in excelsum, antiphonam “Adest beati Pantaleonis festiva solemnitas” decantare cœpit: cui universi applaudentes, vespertinale Officium condigna modulatione ob devotionem hujus pii Patroni nostri solempniter peregerunt. Nec mora, universa turbatio tempestatum conquievit. Sicque factum est, ut majori veneratione eum frequentarent, cujus meritum apud æternum Regem sic excelsum judicarent.

[14] Nec prætereundum existimo, quid virtus divina per merita hujus sancti Martyris in Argentina c civitate operari voluerit. [Miles moribundus, suadente Sancto,] Fuit itaque in præfata urbe miles quidam beato Martyri continue in eleëmosynis, in orationibus, ceterisque bonorum actibus, pro possibilitate sui affectus, devotus: hic die quadam urbe egressus, prope muros civitatis ab hostibus suis circumventus & letali vulnere percussus est: qui cadens in terram, cum deficiens, jam jamque exanimis, jaceret, videt beatum Pantaleonem, cui devotum famulatum semper exhibuerat, vultu venerando, veste sericis auroque radiante, capiti suo assidentem, & leni tactu manuum vulnera ipsius contrectantem, caputque, in quo letale vulnus acceperat, quod quasi per medium sectione divisum videbatur, manibus suis medentem: cui inter cetera dixit: Dispone statum rerum tuarum, & præcipue quæ ad longi itineris viaticum pertinent; ne subito subtractus, ante præsentiam ipsius; cui rationem operum tuorum redditurus es, immunitus assistas. Quo percunctante, quis esset, qui tanta beneficia præstans sibi loqueretur, hæc ab eo audivit: Ego sum, inquit, Pantaleon, qui sanguine meo Christum in terra glorificavi; &, quia obsequium servitutis, quod mihi semper devotus exhibebas, condigna gratitudine aspexi, nunc ad consolandum te gratia ipsius advent.

[15] [munitus Viatico decedit e vita; sistiturque judicio,] Socii itaque ejus, qui fuga lapsi, tristem amicis ipsius nuntium in urbem apportaverant, cum sacerdotibus & multitudine plebis egressi, deficientem & pene exanimem invenerunt. Ubi continuo sacerdotis unctione, & vivifici corporis & sanguinis Domini perceptione, confessione pure præmissa, munitus est. His itaque gestis, & multitudine circum sedente, & finem ipsius præstolante, elevatis oculis, respiciensque in populum, Cur, ait, beatum Pantaleonem, quem præsentem aspicitis, condigna veneratione non honoratis? Quibus circumspicientibus & hæsitantibus: Nequaquam, ajunt, Sanctum, quem dicis hic esse, perspeximus. Et ille cum stupore, Numquid, ait, non videtis, quanta claritate vultus, quantoque decore vestium ornatus capiti meo assidet, & corpus meum graviter vulneratum misericorditer fovens, consolationem mihi præstat, ne timere debeam? Et hæc dicens, mirantibus universis, oculis cum reverentia demissis, mundi miserias relinquens, hominem exuit. Qui cum magno luctu ab amicis & cognatis de loco elevatus, manibus bajulorum in urbem delatus est, ibique condigno honore, ut talem hominem decuit, terris commendatur.

[16] [ubi eodem intercedente, obtinet facultatem amicis apparendi,] Post decessum itaque ipsius ad tribunal judicis adductus cum suo sanctissimo Protectore advenit. Et ille pius Omnium miserens *, genibus terribilis Judicis submissus, hominis illius salutem sibi dari petiit. Cumque a Præsidente responsum esset, nequaquam id fieri posse, majori instantia beatus Martyr hominem hunc sibi dari postulavit. Sed Judice in sententia persistente, propius ille sanctissimus Patronus accedens, Recordare, inquit, Domine, vulnerum meorum, & sanguinis mei pro tui nominis gloria effusionem, & hominem hunc mihi concede, ut ob memoriam nominis mei glorificetur nomen tuum in gentibus. Cui Dominus pia voce ait: Faciam quod petisti: judicii sententia per triginta dierum spatium differatur; in cujus temporis spatio facultatem habeat amicis suis apparendi, & ipsos petendi, ut ea, quæ ad salutem æternam sunt, pro eo incessanter agere studeant.

[17] [eorumque suffragia postulandi.] His induciis ille acceptis, & a judicio regressus, amicis & cognatis, per visum & manifeste, die ac nocte, in urbe, in domibus, in campis & silvis frequenter apparebat, dicens, qualiter per intercessionem sanctissimi martyris Pantaleonis induciis acceptis, eos commovere per se permissum sit. Unde, ait, miseremini, o amici, & de hereditate & rebus meis reddite universis, quibus teneor, debita, ne propter querelas eorum, diebus acceptæ dilationis transactis, manus Domini cum terribili sententia d tangat me; & eleemosynis & orationibus Missarumque celebrationibus mihi, dum potestis, succurrite; quia locus petendi non erit, cum in sortem mortis, cujus debitum solvi, transieritis. Sic per triginta dierum spatium amicis & cognatis apparens, pro se fieri orationes & ea, quæ spectant ad salutem, assidue exorabat. Nec dubium est, quin, transactis induciis, suffragio misericordis Patroni & pii Protectoris veniam invenerit, cui concessum est, ut ejus meritis vinculis carnis exutus, opera justitiæ, quæ minus vivens impleverat, per amicorum suffragia, eis apparendo & colloquendo, consequeretur.

[18] Fuit quidam vir, secundum mediocritatem vitæ admodum dives, [Puella morbo caduco misere torta,] competentem sibi sortitus uxorem, ex cujus conjunctione filiam susceperat, cui nomen Gertrudis in baptismo datum est. Hæc annorum circa septem traditur, ut moris est, cuidam religiosæ personæ erudienda, quatenus puerilis ætas disciplinis mancipata, minus, quam assolet, insolesceret. Primum igitur litterarum elementis instruitur, deinde tenorem Davidici carminis studio sagaci edocta est. Quæ dum aliquamdiu in his versaretur studiis, inscrutabili omnipotentis Dei judicio morbo caduco percussa est: & primo quidem vertiginem capitis grassantem sentiens, tota postmodum in mentis alienationem perducta est: quod ejus magistra advertens, parentibus causam tristi nuntio indicavit. At illi huic nuntio non facile credendum arbitrantes, renuntiant, quatenus cœptæ operam doctrinæ circa filiam sine hæsitatione exsequatur. Puella tamen per temporum intervalla levius habere visa est; sed rursum, invalescente morbo, importunos clamores dentiumque stridores emisit; adeo ut magistram in stuporem verteret vehementem. Ubi autem rei veritas parentibus innotuit, dissimulatum prius dolorem renovarunt; ægram, a magistra receptam, propriis laribus adducunt, infirmitatis qualitatem exploraturi. Nec mora, puella in conspectu eorum horrido gestu infremuit, moreque lunaticæ huc illucque debacchando ac vociferando collabitur, miserum intuentibus spectaculum exhibens. Erat autem morbi passio valida; ita ut sagittæ, cælitus missæ, sicut ipsa fatebatur, in eam infigerentur, & crura invisibiliter ei præcidi viderentur. Adeo namque amens effecta est, ut, nisi ei sedula adesset custodia, aquis se quocumque repertis præfocasset: fusum etiam quadam die manu tenens, guttur transfigere nisa est; reliqua membra simili crudelitate, si sineretur, debilitatura.

[19] Tunc parentes ejulantes, ad basilicas & patrocinia Sanctorum illam deducendam decreverunt, [& ope S. Cornelii tantisper sanata, sed subinde relabens,] quatenus eorum meritis ægram suam omnipotens Deus sanitati restituerent. Adeuntes autem basilicam beati Cornelii e in villa, cui vocabulum est Inda, pro ea ibidem misericordiam Domini & patrocinia sancti Cornelii implorabant, plurimas præ doloris & affectus immanitate lacrymas effundentes. Interea puella debiles artus erigens, ægritudinem suam per merita sancti Cornelii sensit levigari, votisque peractis, domum cum parentibus & delatoribus reversa, integram sanitatem adepta est. Parvo post hæc tempore emenso, pristinæ invaletudinis molestia recruduit, miseramque puellulam lues recidiva tantis passionum ludibriis subjugavit, ut primam infirmitatem acerbitate sui superaret. Quid ergo miseri parentes facere, quid moliri possent, ignorabant. Medicorum etiam opem adhibentes, nihil contra hujusmodi infirmitatem profecerunt.

[20] Mater vero audiens de beato Pantaleone martyre, quod multis per ejus merita Christus auxiliaretur, lacrymis suffusa; ad eum preces assiduas gemitibus delegavit, quatenus filiæ suæ cruciatibus benignitatis suæ clementia mederetur. [ab apparente tandem S. Pantaleone valetudini restituitur.] Vovit insuper, si optatam consequeretur sanitatem, triginta continuis diebus nudis plantis laneisque induta ejus basilicam adiret. Talibus votis mulier prælibatis, sæpius Martyrem pro filia solicitabat; &, ecce, appropinquante festo ejusdem Martyris, cum illa quadam nocte somno quiesceret, astitit ei sæpe dictus Patronus, & ait: Ut quid me, mulier, tantopere solicitasti? Surge, & ad monasterium meum cum filia progredere: aderunt ei per me Dei beneficia. Expergefacta mulier, intellexit munus divinum; veniensque cum filia ad basilicam Martyris, pro sanitate ipsius grates Christo ejusque Martyri reddens, vota supradicta solvit, & tam evidens miraculum fratribus indicavit.

[21] [Apud Vivarienses peculiari cultu agitur Sancti festum,] In episcopatu Vivariensi f quædam villa, Sisicha nomine, sita est; cujus accolæ festivitatem beati Pantaleonis, omni servili opere postposito, condigna celebritate venerabantur. Quæ festivitas ex antiquorum devotione & ex diutina annuæ venerationis observantia apud eos in consuetudine habebatur; ut quasi ex legali traditione usque ad hæc tempora inviolabiliter duraverit. Sed, sicut posteritas sæpius antiquas institutas observantias infirmare consuevit, quodam anno unus prædictorum accolarum instinctu diaboli in die beati Martyris, parvipendens ritum celebrationis illius, vicinis & contribulibus ex more ipsa die celebrantibus, præcepit mancipio suo, quatenus jumenta loris astricta vehiculo conjugaret; [&] ad colligendam messem pergeret,ipse quoque ad eamdem operam ejus vestigia sequi non erubescens. Videntes autem vicini, tantam hominis præsumptionem irreligionis arguentes, improperabant ei, dicentes: Venerandam sancti Pantaleonis solempnitatem cum ceteris te oportuit celebrem ducere; &, ecce, absque verecundia & respectu Christi ejusque Martyris ad messem invisus prævaricator properas. Digna temeritati tuæ ultio debetur, qui hodie Sancto Dei derogare, & homines tuo facto exasperare non vereris.

[22] Hæc & similia illis referentibus, prævaricator ille, similis aspidi obturanti aures suas, [quod quidam violans, igne cælesti punitur.] velocius pertransiit, agrorumque suorum confinia nactus, totum diem in messis collectione transegit. Vespertino vero tempore, dum jam reverti, quasi rebus consuluisset, statueret, ecce, in medio itinere fulgurei ignium globi, cum ingenti tonitruo in vehiculum redeuntis illati, illud cum messe ac jumentis concremarunt, ut nulla combustorum vestigia remanerent. Quæ res dum præfatis accolis, qui ei divinam ultionem proficiscenti imprecati fuerant, divulgata innotuit, majori devotione circa beatum Pantaleonem profecerunt, ejusque festivitatis celebricatem Dominicæ diei æqualem habendam statuerunt.

ANNOTATA.

a Subregulus, id est princeps regiæ propemodum potestatis. Cangius.

b De cœnobio Helmwardeshusano, sive Helmershusano, Ordinis S. Benedicti, in diœcesi Paderbornensi ad fines Hassiæ olim sito, at nunc diruto, agit Schatenus noster in Annalibus Paderbornensibus ad annum Christi 998, quo conditum illud fuisse tradit, ac subinde anno 1012 una cum templo consecratum a S. Meinwerco. Hinc de auctoris hujus ætate utcumque licet conjicere: agit hic enim de antiquissima suo tempore fraternitate inter utrumque cœnobium, Pantaleoniticum scilicet, quod suum vocat; (unde professionem ejus intelligas) & Helmershusanum: atqui hæc fraternitas iniri non potuit ante seculum undecimum, ut ex primordiis Helmershusanis palam fit; & inita forte est multo serius: non videtur ergo hic scriptor ad idem seculum undecimum posse referri, sed potius ad posteriora, duodecimum nempe, vel potius decimum tertium, & quidem adultum; cum de Michaële Græcorum imperatore meminerit nuper defuncto.

c Argentina, seu Argentoratum, vulgo Strasburg, notissima est urbs & caput Alsatiæ.

d Cave, hic intelligas sententiam æternæ damnationis: hujus enim reatum nulla cujusvis ope extra statum viatoris positus abstergere quisquam potest. Sententiam ergo terribilem appellat eam, qua se diutissime a conspectu divino remotum ac piacularibus flammis addictum iri, jam noverat; nisi vivorum suffragia intercederent; quibus salus quidem justo mortuo accelerari potest; injusto obtineri non potest.

e S. Cornelii Papæ & martyris cœnobium, vulgo Cornelimunster, ab imperatore Ludovico Pio fundatum est Aquisgrano haud procul, ad Indam rivulum, unde & Indense dicitur. Adisis Annales Benedictinorum tom. 2, lib. 28, num. 24.

f Est episcopatus Vivariensis in Occitania, archiepiscopatui Viennensi suffraganeus, ad Garumnam fluvium.

* id est, Panteleemon

DE CÆCO S. PANTALEONIS; ITEM DE SS. HERMOLAO PRESB., HERMIPPO ET HERMOCRATE MM.

IN PERSECUT. DIOCLETIANI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cæcus S. Pantaleonis Martyr (S.)
Hermolaus presb. Martyr (S.)
Hermippus Martyr (S.)
Hermocrates Martyr (S.)

AUCTORE P. B.

Sancti Pantaleonis martyrium, ut modo vidimus, quatuor saltem alia decorarunt; quorum etiam in sacris Fastis memoria celebratur; Cæci videlicet, cui visum restituerat; Hermolai, a quo Christiana fide fuerat imbutus; [Colitur hodie a Græcis Cæcus S. Pantaleonis;] & sociorum ejus Hermippi atque Hermocratis; quos omnes, tametsi ante S. Pantaleonem occubuerint, hoc tamen loco reponimus, quod horum notitia ex Actis illius repeti debeat. Ac de Cæco quidem hoc eodem die commemoratio adjicitur in Menæo Chiffletii Ms., cujus talis est annuntiatio: κζ᾽ Παντελεήμονος. Τυφλὸς αὐτοῦ: Die XXVII (Julii) Pantaleemonis. Cæcus ejus. Menæa magna excusa Officio S. Pantaleonis hæc interserunt: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὑπὸ τοῦ ἁγίου Παντελεήμονος ἰαθεὶς Τυφλὸς ξίφει τελειοῦται: Eadem die Cæcus a sancto Panteleemone sanatus martyrium consummat. Tum duos hosce versiculos subjiciunt:

Αὐγὴν ἐφευρὼν σαρκικῶν Τυφλὸς λύχνων,
καὶ ψυχικὴν ἤθροισεν αὐγὴν ἐκ ξιφους.

Lucem assecutus corporis Cæcus, simul
Ab ense lucem spiritus cæsus tulit.

Neque de illo amplius quidquam occurrit. Ejus Acta peti debent ex Actis S. Pantaleonis supra a num. 8 usque ad 13.

[2] Hermolai vero & Sociorum ejus cultus multo est illustrior, [at Hermolaus & Socii pridie:] neque in ecclesia solum Græca, sed ubique vulgatus. Apud Græcos Officium habent cum Officio S. Parasceves permixtum die XXVI Julii, ut videre est in Menæis impressis; ubi annuntiantur his verbis: Μηνὶ τῷ αὐτῷ κς᾽, τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἑρμολάου καὶ τῶν σὺν αὐτῷ. Eodem mense (Julio) die XXVI, sancti ac sacri martyris Hermolai & Sociorum ejus. Consonant Typicum S. Sabæ, Horologium Cryptæ Ferratæ, Anthologium Arcudii, ceteraque fere, quæ pro S. Pantaleone in Commentario prævio § 1, num. 2 citata sunt. Menæa tamen magna sub finem Acoluthiæ repetitam eorumdem memoriam hoc elogio exornant:

Ἑρμίππος, Ἑρμόλαος, ἠδ᾽ Ἑρμοκράτῆς
Ἑρμῆν σέβοντας ᾔσχυναν παῤῥησίᾳ.

Hermippus, Hermolaus, Hermocrates sua
Constantia fregere Mercurii asseclas.

Allusio est ad nomina singulorum Martyrum, quæ cum ducta sint a voce Ἑρμῆς, quæ Mercurium significat, usque adeo tamen iis reipsa non congruerint, ut ipsos etiam, qui Mercurium venerabantur, idololatras liberrima Christianæ religionis confessione pudefecerint. Subditur ibidem Actorum narratio brevis; quam; quia non rebus tantum, sed fere etiam verbis consonat cum illa, quam ex Synaxario Basilii imperatoris Græce dedimus ad calcem tomi primi hujus mensis, hic prætermittemus, unum pro gemino vertisse contenti: Sic ergo Latine sonat Synaxarium pag. 696 exhibitum:

[3] [Horum elogium ex synaxario Basilii imp.] Eodem mense, die XXVI, certamen sancti hieromartyris Hermolai ac Sociorum ejus. Hermolaus hieromartyr; & qui cum eo erant, Hermippus & Hermocrates, presbyteri fuerunt ex clero Nicomediensis ecclesiæ, residui e viginti Sanctorum ab impio Maximiano in æde sacra exustorum millibus, & in quadam domuncula latitantes. Postquam autem apprehensus sanctus Panteleemon, sceleratoque Maximiano in quæstionem datus, de Hermolao dicere coactus esset, ubi delitesceret, & locum (ut qui nesciret mentiri) indicasset, comprehensi sunt & ipsi Hermolaus, Hermippus, & Hermocrates: cumque vincti sisterentur tyranno, Christum intrepide confessi sunt; idolaque ludibrio habita proscidere convitiis, miseros esse dictitantes, qui fiduciam in iis aliquam collocarent. Quamobrem post varios cruciatus capite plexi sunt, peractoque certamine, regnum indissolubile vitamque sempiternam adepti. Ita Synaxarium Basilii, cui consonant, ut jam dixi Menæa impressa; imo & Menologium Sirleti apud Canisium; quamquam hoc illis aliquanto succinctius est.

[4] [An sacerdotes fuerint; an fratres.] Observa porro ex dictis 1. Non eamdem diem em apud Græcos horum Martyrum memoriæ consecrari, quæ assignatur celebritati S. Pantaleonis; ut modo fit apud Latinos. 2. Antiquam esse Orientalis ecclesiæ traditionem de sacerdotio non Hermolai dumtaxat, sed etiam Sociorum ejus; licet Sociis illum titulum non adscribat Nicephorus Callistus lib. 7, cap. 14, sed soli Hermolao addat τῷ ἱερεῖ, hoc est, sacerdoti, non episcopo, ut perperam vertit interpres. 3. Neque in hoc elogio, neque in aliis, quæ proxime citavi, neque in odis eorum in Menæis, neque in Actis Metaphrasticis S. Pantaleonis, neque apud Nicephorum, tres hos Martyres, aut saltem duos eorum, appellari fratres; ut a Latinis appellari, mox ostendemus. 4. Denique quod residui fuisse dicantur ex viginti millibus Sanctorum in ecclesia combustorum, id non ita necessario intelligendum esse, ut ipsimet inclusi in eadem ecclesia fuerint: nisi quis velit iis tribuere, quod de solo Anthimo episcopo Menæa tradunt & Synaxarium Basilii, eum scilicet ope divina, postquam omnes in eadem ecclesia jam obsessa baptizasset, evasisse, ut plures Christo lucrifaceret. De incensa autem cum Christianis ecclesia Nicomediensi vide Nicephorum Callistum lib. 7 cap. 6, vel Annales Baronii ad an. 301; nobis agendum de hac re erit die XXV Decembris, quo sacrum illud Martyrum agmen in Martyrologio Romano annuntiatur; licet eos Græci celebrent die XXVIII ejusdem mensis. Quod autem Græce. viginti millia fuisse narrentur, numerus, credo, certus pro incerto & magno usurpatus, more satis usitato, fuerit. Verum de hoc alibi.

[5] [Latini eos hodie celebrant.] Fastis Latinis solus primum adscribi cœpit Hermolaus, ut patet ex Martyrologio Romano veteri Rosweydino, quod ante medium seculi octavi collectum putamus; ubi VI Kal. Aug. legitur: Nicomediæ Harmolai presbyteri; neque quidquam additur. Solum etiam toto posterius seculo Wandelbertus annuntiat ad eumdem diem, hoc versiculo:

Presbyter Hermolaus sexta martyrque coruscat. Solus etiam comparet apud Adonem, qui eodem die sic habet: Apud Nicomediam natalis sancti Hermolai presbyteri; cujus doctrina beatus Pantaleon ad fidem conversus est: qui tentus a Maximiano, capitali sententia ob confessionem Christi punitus est. Adoni congruit Notkerus: non item Usuardus ad illum diem: hic enim tres simul Pugiles in aciem Sanctorum producit hoc modo: Nicomediæ, beatorum martyrum Hermolai presbyteri, Hernempi & Hermogratis fratrum; qui post multas pœnas sibi illatas a Maximiano imperatore, capitali sententia ob confessionem Christi puniti sunt. Usuarduam exprimunt Martyrologium Belini, ac modernum Romanum; nisi quod in hoc nomina corriguntur Hermippi & Hermocratis, quæ in illo, quam apud Usuardum, corruptius legebantur Herenepi & Hermogenis: utrumque ab Usuardo differt & aliis antiquis, quod eodem die Hermolaum proponat & Pantaleonem; cum veteres Martyrologi die XXVII de primo tantum agant, postridie de secundo, idque more Græcorum quidem servato, sed non die; cum hi diem XXVI Hermolao & Sociis, sequentem vero Pantaleoni tribuant.

[6] Reliquiis S. Hermolai ecclesiæ variæ gloriantur; sed præ omnibus ecclesia S. Simeonis, [Reliquiæ S. Hermolai Venetiis. Acta qualia sint.] vulgo Majoris, in urbe Veneta; utpote quæ corpus ejus, Nicomedia translatum Venetias, urna marmorea conclusum asservet; ut asserunt Nicolaus Doglioni in libello Italico de mirabilibus Venetiarum pag. 346, Ughellus in Italia sacra editionis novæ tom. 5, col 1180, aliique, quos inter etiam Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 145, addens, illud ibi plurimis miraculis pollere. Quo autem tempore vel modo eo sit allatum, non legimus. Acta S. Hermolai nulla videntur seorsum olim fuisse scripta: nam quidquid vel Martyrologi Latini antiquiores, vel ecclesia Græca de illis tradunt, ea deprompta fere sunt ex Actis S. Pantaleonis, ut vidimus: ut adeo manifestum sit, recentiora esse, quæ ex Codice Ms. sanctæ eremi Camaldulensis descripsit olim Papebrochius noster. Sunt vero ea hujusmodi, ut locum hic neutiquam habere digna sint, ut vel obiter legenti apparebit. Visum est tamen illa non prætermittere, postquam deprehendi, eorum compendium typis olim esse vulgatum in Catalogo Sanctorum Petri de Natalibus episcopi Equilini, & quidem aliquanto correctius. Itaque quanti valeat rivulus ille, ex fonte collige, quem eam unice ab causam subjicio. Quod si antiquiora melioraque, aut certe minus mala, desideret, adeat Acta S. Pantaleonis supra capp. I & 3.

ACTA SPURIA
S. Hermolai presb. & martyris ex Ms. codice S. eremi Camaldulensis fol. 100.

Cæcus S. Pantaleonis Martyr (S.)
Hermolaus presb. Martyr (S.)
Hermippus Martyr (S.)
Hermocrates Martyr (S.)

BHL Number: 3858


EX MS. CAMALD.

[1] [S. Hermolaus post opera apostolica] Hermolaus, vir Christianissimus, non ex infimis Romanis a originem duxit; & ab ipsis cunabulis Deo serviens, & ab omni spurcitia se præcavens, divinitus ad sacerdotii dignitatem provehi meruit. Deinde multos in fide Christi paterna dilectione, spretis hæresibus omnibus, publice docuit; inter quos maxime Savinam, ex nobili genere ortam b, sua admonitione ad fidem Christi attraxit. Pantaleonem, illustrem virum, Eustorgii senatoris filium, non solum litteris erudivit, sed etiam Christi agonothetam c fieri constituit.

[2] [coram Maximiano imp. Christum confessus,] Hoc audiens Maximianus imperator d, sævissimus vissimus persequutor, ad se venire præcepit B. Hermolaum. Qui sic inquiens ait: Tu es Hermolaus, qui multa deceptione suades colentes invictissimos deos? Cui B. Hermolaus audacter respondit: Audi tu, imperator; si derelinqueres vana templa deorum, & adorares unum Deum cæli, cui omnia visibilia & invisibilia subjecta sunt in cælo & in terra, & cujus ditioni universa elementa subjiciuntur, simili modo te confortarem; & ostenderem tibi, quo ordine de tenebris ad lucem convertereris; &, deposito diademate, ad sacri baptismatis undam properares; & pro certo crederes, unum Deum esse omnipotentem, consubstantialem, & incommutabilem, & coæternum, Patrem & Filium & Spiritum sanctum: Patrem a nullo esse factum, nec genitum, nec creatum; Filium a Patre solo genitum; Spiritum sanctum ab utroque procedentem e. Et quid multa? In hoc mundo variis coruscans miraculis, fecit inenarrabilia prodigia, quorum numerum, etsi omnes artus hominum verterentur in linguas, dinumerare non valerent.

[3] [explosis idolis.] Adhæc sævissimus imperator ira commotus, ait: Si tu prospiceres ad excellentiam imperii mei, non mihi talia nefanda narrares, & deos meos adorares. Tunc B. Hermolaus dixit ei: Si ad apicem Romani imperii provideres, quæ sit ejus sublimitas, quæ per me dicta sunt, ut tibi dicerem, rogares; & deos, quos hactenus adorasti, dehinc penitus præcipitares: nam dii tui cujusmodi sunt? Si obruuntur, per se surgere nequeunt; & his meliores sunt corniculæ, quæ volitant inter medium cæli & terræ; & ipsi dii tui frivoli sunt; quamvis oculos habeant, tamen non vident; manus habent, & non palpant; pedes habent, & non ambulant, nec sibi subvenire possunt, nec tibi. Sed si tales superstitiones derelinqueres, & Deum patrem omnipotentem adorares, qui te ex nihilo creavit, nobilitatem Romani imperii prolongares. Equidem cum sic tractaveris & parvipenderis quod tibi suggero, utrumque & terrenum & cæleste amittes.

[4] Cumque S. Hermolaus talia narraret, Maximianus, sævissimus persequutor, [torquetur, solante angelo.] tradidit eum tortoribus, ut diversis pœnis eum afficerent. Tunc ministri, jussis imperatoris obedientes, apprehenderunt eum nudum, excoriantes eum, usque dum carnes ejus in terram defluerent. Qui dum sic tractaretur, apparuit ei angelus Domini confortans eum, & ait: Hermolae, martyr Christi pretiose, ne timeas tormenta, quæ isti malitiose tibi inferunt: sed pro certamine debetur tibi corona vitæ. Cui S. Hermolaus inquiens ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es etiam per angelum tuum visitare. Tunc deponentes eum de eculeo, & induentes vestimentis, quibus erat exutus, deferebant eum ad imperatorem.

[5] Cumque eum imperator conspiceret, dixit: Hermolae, [Spernit tyranni promissa:] nimium doleo de nobilitate tua & de specie tua imperio digna. Revertere, & dimitte vanam religionem, quam hactenus sequutus es; & præ omnibus major eris in palatio meo, & præpotens eris omnibus illis civitatibus, quæ subiacent imperiali ditioni meæ. Cui S. Hermolaus inquit: Audi tu, scelerate & omnium iniquorum princeps; quare me vis sequestrari a participatione corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, & optas me habere in palatio tuo, & tuis præponere civitatibus? Nam palatium tuum & civitates tuæ temporales sunt: sed palatium Christi & civitates ejus sempiternales sunt. Quod si in mandatis Domini mei perseveravero, una ex illis non deficiet mihi, & pro certamine adipiscar mihi coronam vitæ. Tibi vero & omnibus tuis sequacibus debetur pœna sempiterna. Hæc audiens imperator, verberando jussit eum trudi in carcerem.

[6] Qui cum retrusus esset in carcerem, multi Christiani noctu ad eum causa visitationis veniebant, [& retrusus in carcerem multos sanat & convertit,] & de rebus necessariis ei subveniebant. At Domini pietas, quæ semper in suis fidelibus operatur, nec desiit in isto. Equidem cum S. Hermolaus detentus esset in carcere, diversa mirabilia per eum D. N. Jesus Christus operari dignatus est: mancis reddidit dexteras, erutis oculis lumen restituit, & quassatos maris periculo in portu salutis, vocato nomine ejus, sedatis fluctibus, conduxit, dæmones ejecit, febres depulit, surdis reddidit auditum, cæcis visum, paralyticis gressum donavit; & quidquid pro eleëmosyna acquirebat, totum inter pauperes distribuebat. Ibidem vero docebat & prædicabat populo, sic dicens: Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ … Ancilla caro nostra est; domina nostra anima nostra est. Quando aliquis jejunat, orat, psallit, vigilat, eleëmosynas tribuit; tunc anima, quæ est domina nostra, præcipit ancillæ, quæ est caro nostra: quando vero quis mœchatur aut ceteris morbis polluitur, tunc præcipit ancilla dominæ.

[7] Talia servus * Dei & martyr Christi Hermolaus sermocinando proferens, ecce, leprosus quidam veniens & persistens ante fenestram carceris, per quam lux diei ingrediebatur, [quos inter leprosum cum familia copiosa.] petens misericordiam ab eo, ut a lurida lepra mundari mereretur. Quem Vir sanctus intuens, aspiciens in cælum, dixit: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui mundum perditum sanguine tuo sponte redemisti, & Petrum apostolum a vinculis illæsum eripuisti, & multa alia miracula in hoc mundo fecisti, inclina aurem tuam ad humillimas preces meas, & libera hunc famulum tuum de lepra, qua rogat emundari per te Recuperatorem & Salvatorem omnium seculorum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas Deus per omnia secula seculorum. Cumque respondissent omnes, qui aderant: Amen, illico mundatus est vir ille a lepra, ita quod nulla infirmitatis ruga in eo remaneret, & gaudens ad propria remeavit, agens gratias Deo; & sic dicebat: Vere magnus est Deus, quem Hermolaus prædicat. Sequenti vero die reversus est ipse cum tota familia sua, & baptizatus est ipse cum omnibus suis & cum eo CL viri & totidem feminæ f, sumentes benedictionem a S. Hermolao, reversi sunt ad propria cum gaudio.

[8] [Dein, suscitato mortuo,] His itaque amotis, ecce, quidam nobilis Romanus cum uxore sua & innumerabili turba veniens ante crepusculum diei g, ubi S. Hermolaus morabatur in carcere, deferentes secum in grabato unicum filium suum defunctum, rogantes plorando, ut eum a mortuis suscitaret. Tunc S. Hermolaus paterna voce inquiens ait ad eos: Si verba Dei audire cupitis & in cordibus retinere, & credere in unum Deum omnipotentem & trinum in personis, [quarum] una est essentia, una inseparabilis qualitas, una majestas, una deitas, una magnitudo, æqualitatis connexio, poteritis habere filium vestrum a mortuis resuscitatum. Tunc ipsi alacres suscipientes verba S. Hermolai martyris Christi, & omnia se profitentes credere, baptizari [velle] professi sunt. Ad quos S. Hermolaus martyr Christi dixit: Viri fratres, intenti estote, levantes manus vestras ad cælum, mecum orate.

[9] Tunc S. Hermolaus, elevatis oculis in cælum, [plures Christo lucratur:] dixit: Domine Jesu Christe, rex altissime, pater gloriæ, qui in cruce pependitsi, & tuas sanctas palmas in ligno configi permisisti, & quinque plagas pro nobis sustinuisti, & mundum a servitute diaboli liberasti, & latroni paradisum aperuisti, exaudi me; & ne respicias peccata mea; sed respice ad fidem illorum, qui postulant resuscitari filium suum. Resuscita, Domine, hunc adolescentem, ut nomen tuum laudetur per infinita secula seculorum. Cumque cum lacrymis omnes respondissent: Amen, continuo resurrexit adolescens, magnificans & laudans Deum, qui salvos facit sperantes in se. Pater vero & mater adolescentis cum omni illa turba, quæ eum sequuta fuerat, crediderunt in Domino; & baptizatus est ipse adolescens cum omnibus, fere numero CCCLIII. Deinde ovanter reversi sunt ad propria cum gaudio.

[10] [ideo iterum ad tyrannum producitur,] Cum autem hoc annuntiatum esset Maximiano imperatori, ad se convenire præcepit omnes satrapas & Romanorum magistratus & omnes nobiles imperii sui h; & sic eis loquitur, dicens: Vos totius imperii mei potentes ad id convenire feci, ut secundum dignitatis vestræ prudentiam [decernam] quid mihi agendum sit de Hermolao, quem quondam atrocioribus tormentis affeci, ita quod carnes ejus cum sanguine mixtæ in terram defluerent; & cum talia perpessus fuit, multa mihi illicita verba intulit, deos nostros blasphemans. Postmodum verberando in carcerem retrusus, ibi multos seducendo & Deum suum colendo subtraxit. At unus ex ipsis sic alloquitur, dicens: Domine mi imperator, si dignitati invictissimi imperii vestri me audire placet, & consilio meo velletis condescendere, præcipe, ut Hermolaus de ipso carcere egrediatur, & coram tua majestate præsentetur. Hoc consilium placuit omnibus.

[11] Qui cum de carcere exiret & ante imperatorem consisteret, [nihiloque minus constans,] imperator ait ad eum: quondam imperium meum, Hermolæ [multa tibi] si vana, stulta, superstitiosa derelinqueres & deos invictissimos adorares, promisit: sed quæ sit dementia cogitationis tuæ, mirabili mihi quiddam videtur. Qui imperialibus meis promissionibus non condescendisti, saltem pro hujusmodi verberibus, quæ passus es, aut ad imperialem dignitatem meam condescendere deberes, aut propter tormenta, quæ tibi adferri possunt, paveres. Ad hæc S. Hermolaus confidenter inquiens ait: Minas & verbera tua, quæ mihi intulisti, & alia, quæ inferre promittis, dulciora mihi sunt, quam favus mellis: quod si corpus meum diversis tormentis afficeres, me tamen a servitio Domini mei Jesu Christi separare non poteris. Cui imperator ait: Multa olim imperium meum tibi promisit; nunc vero quod in præsentia istorum spondere conamur, ne ad mendacium curramus, quod verbis promittimus, factis ostendere parari sumus. Cui S. Hermolaus inquiens ait: Quod promittis, mendacium est; quod te factis ostendere dicis, nullo modo credendum est: quia deos, quos colis & colere facis, [adorare] frivolum est: quod speras retinendum non est. Si ad propheticam narrationem velis considerare, probabo te mendacem, ut ipse ait: Omnis homo mendax: sed Maximianus imperator homo: igitur mendax. Audiens hæc imperator & se philosophica conclusione confusum & devictum i, iratus est valde.

[12] Tunc jussit B. Hermolaum Presbyterum ligatis manibus sursum levari, [denuo cruciatus, tandem capite minuitur.] ita quod pedes ejus terram non tangerent; & circa corpus ejus carnifices radere ferreis ungulis, [ita ut] carnes ejus in terram defluerent. Alii laminas ferreas ardentes subministraverunt. Quod cum athleta & martyr Christi Hermolaus pro fide Christi sustineret, ait: In adjutorium meum intende, Deus. Cumque ministri deficerent & se movere non possent, alios atrociores jussit applicari ministros, & istis deficientibus, S. Hermolaus sursum levans oculos, ait: Rex gloriæ, Domine, qui cum Patre regnas semper & cum sancto Spiramine, nunc ad preces meas respice, quas * nitor rogare te, Christe benignissime. Et his, qui nesciunt, quid faciunt, ignosce; navigantibus portum salutis tribue, & ex quacumque tribulatione quispiam detentus fuerit, invocato nomines meo k, adjuva; & quos ad Christianam credulitatem [perventuros] agnoscis, adjuva & guberna; refove debiles, corruentes erige, per te, Recuperator & Salvator, qui vivis & regnas semper in secula seculorum. Cumque per triduum S. Hermolaus indeficiens permaneret in patibulo, inde eum depositum jussit imperator capitalem subire sententiam. Tunc decollatus est B. Hermolaus simul cum duobus aliis religiosissimis viris, nomine Hermippus & Hermogenes *, sub Maximiano imperatore VI Kal. Augusti, regnante D. N. Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. l

ANNOTATA.

a Solent quidem Græci scriptores Romanos appellare, qui Roma nova, seu Constantinopoli sunt oriundi; at Latini, qualis hic est, non item. Qua autem veri specie Italum facere potuit Hermolaum, sacerdotem Nicomediensis ecclesiæ: cujus vel ipsum nomen græcam prodit originem?

b Savinam, seu Sabinam Romanam, opinor, intelligit, quam illustrissimam appellant Ado aliique ad diem 29 Augusti. At si est ita, quid affirmari potuit insulsius, quam eam, quæ sub Adriano imp., ineunte circiter seculo secundo, martyrium fecerat, seculo demum quarto ab Hermolao attractam fuisse ad fidem Christianam?

c Agonotheta pro agonista seu pugile reperitur apud mediæ Latinitatis auctores, ut probat Cangius in Glossario.

d Vide dicta in Commentario prævio ad Acta S. Pantaleonis § 2, num. 23; & huc transfer.

e Recte hanc orationem omisit Equilinus, utpote temporibus Hermolai minime congruentem, & e conciliis longe posterioribus imperite depromptam. Nec multo meliores sunt, quæ sequuntur; quæque merito silentio Petrus de Natalibus abdidit.

f Mirum, si hæc vel ipsi Equilino visa sint credibilia: præteriit certe, quamquam de leproso sanato meminit.

g Et cur ante crepusculum, obsecro? ut lateret, opinor. Cur igitur cum innumerabili turba? an ut se proderet? Non cohærent.

h Pueri, credo, magis apta confingerent, quam quæ proferuntur hoc numero: ita ne refutari quidem merentur.

i Cur victus vero, cur confusus? An retorquere non poterat: Sed Hermolaus homo: igitur mendax. Enimvero ludibrio Sanctos exponunt, qui nugas hujusmodi comminiscuntur. Itaque Equilinum puduit conclusionem hanc philosophicam describere; licet de mendacio convictum referat imperatorem.

k En characterem in Actis spuriis notari jam sæpe solitum.

l De Natalibus sic habet: Et sepultus in Nicomedia civitate VI Kalen. Augusti. Cujus corpus Venetias translatum, quiescit in eadem urbe in basilica sancti Simeonis prophetæ; ubi & plurimis miraculis pollet. Auctor vero noster tantum abest, ut Nicomediam nominet uspiam; ut potius innuere videatur, Romæ omnia contigisse, quæ narrat.

* lege servo &c.

* an queis?

* Imo Hermippo & Hermocrate

DE SS. VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS JULIANA ET SEMPRONIA
IN TERRITORIO BARCINONENSI.

FORTE AN. CCCIII.

[Commentarius]

Juliana Virg. Mart. in territorio Barcinonen. (S.)
Sempronia Virg. Mart. in territorio Barcinonen. (S.)

J. B. S.

Binas hasce sanctas Julianam & Semproniam, seu, ut alii scribunt, Sempronianam, alibi prorsus incognitas, ex tabulis ecclesiæ Barcinonensis, opinor ex Domenecci historia, nobis suggesserat Ferrarius supra ad diem hujus mensis XXII, [Alibi plane incognitæ,] unde ipsas huc remisimus, quod apud Domeneccum & Tamayum in Martyrologio Hispanico hac die recenserentur, qua & ipsas denuo idem Ferrarius consignavit. Cur censeam ex R.P. Antonio Vincentio Domenecco, Ordinis Prædicatorum acceptas esse hasce Virgines, id suadet potissimum, quod a nullo antiquiore scriptore eas uspiam memoratas inveniam: is vero in sua historia generali Sanctorum & illustrium virorum principatus Catalaunensis Hispanice edita anno 1602 illas ad hunc diem produxerit, longe petita narratione, cujus postremæ dumtaxat lineæ de sanctis Juliana & Semproniana meminere, cultum earum testantes, sacrasque ipsarum reliquias magna haberi in veneratione apud celebre monasterium Octavianum sancti Cucufatis, dictum del Valles, Ordinis S. Benedicti diœcesis Barcinonensis.

[2] De eo cœnobio ejusque & antiqua ac nova appellatione pluribus disputatum est supra, ubi de sancto ipso Cucufate sermo fuit ad XXV hujus mensis, [coluntur in cœnobio del Valles, ut S. Cucufatis discipulæ] unde repetet lector quæ hic desiderari possent. Id in hac re capitale est, quod nec inde nec aliunde constare perspicio, socias ipsas fuisse aut discipulas S. Cucufatis, cui in tormentis adstiterint, in carcere ipsum visitaverint, martyrio affectum terræ mandaverint, ipsæmet demum eadem laurea donatæ; utpote quorum omnium in Actis istius Sancti, licet aliunde plus nimio exornatis, nullum prorsus occurrit vestigium. Monumenta omnia, quibus sua stabilire conatur Domeneccus, eo demum reducuntur; quod pictura in eo monasterio exstare dicatur, ubi Sanctæ repræsententur, tamquam certaminis S. Cucufatis spectatrices & admiratrices; atque alia lamella aliqua argentea, in qua expressæ sint, sanctum eumdem Martyrem sepelientes. Quam vero ætatem hæc omnia redoleant, neque Domeneccus docere nos potuit, neque nobis conjectare promptum est. Id fides ejus ex oculato testimonio evincit, duas istas Sanctas, ut virgines & martyres ibi annuo cultu sub talibus nominibus celebrari, quarum reliquias in varia templi altaria dispersas asserit.

[3] [ex meris picturis] Hoc igitur præcipuum, imo unicum in quo Domenecco referenti nos tuto credere posse existimamus, nimirum, coli ipsas in eo cœnobio Missa & Officio sub ritu duplici de communi, ad ordinaria Breviarii Romani collecta: Da nobis quæsumus Domine Deus noster, sanctarum martyrum Julianæ & Sempronianæ palmas incessabili &c. Magis propria est oratio quam adducit Tamayus ex antiquo Ms. loci Breviario, ubi annotatur Sanctarum festivitas, etiam ex Officio communi, sed cum hac collecta: Deus qui nobis sanctam hujus dier solemnitatem pro commemoratione beatarum virginum martyrumque tuarum Julianæ & Sempronianæ gloriosa passione fecisti, adesto familiæ tuæ precibus, & da ut quarum festa celebramus hodie, meritis & intercessionibus adjuvemur. Ita hic & alibi Semproniana passim appellatur, quam in annuntiatione sua Semproniam expressissime dixit Tamayus, de cujus Actis seu potius elogio sanctis Virginibus concinnato, facile quivis statuet, qui oratorem aliunde noverit: verbo dictum sit, nihil in eo reperiri quod solido fundamento nitatur. Sic ex picturis historiam texit:

[4] [unde historiam finxit Tamayus.] Juliana & Semproniana virgines ex Barcinonensi urbe oriundæ, cum primum S. Cucufatis fidem catholicam prædicantis, verba veritatis audivere, illius adhæsere doctrinis, & protinus ab eo sacro ablutæ lavacro, inter ejus discipulos annumeratæ, constanti animo sancti Martyris vestigia in vita & funere sunt secutæ. Hinc beatissimum Magistrum in carcere visitabant, & necessaria conferebant. Hinc ejus passionibus testes exstiterunt intrepidæ, cujus vulnera medicantes, & sanguinem pofusum abstergentes, ultimum agonis terminum exspectarunt. Hinc corpus Martyris noctu colligentes, & aromatibus condiderunt, & sepulturæ virili constantia mandarunt. Tunc satellites circumspecta Virginum pietate, illas ad tribunal præsidis deduxere, quas quia Christianas esse cognovit, post passionum angustias, capitali sententia damnavit, & illæ ad æterni thalamum sponsi feliciter abscissis cervicibus cucurrere VI Kal. Augusti an. D. CCCIII. Quarum corpora, etiam a Christianis collecta, juxta pignora S. Cucufatis deposita, adhuc in ejus monasterio honorifice custodiuntur. Non poterant Domeneccianæ picturæ, forte vetustate hodie non nihil extritæ, elegantiori penicillo renovari.

DE S. PHRONIMO EPISCOPO METENSI IN BELGICA I.

[Commentarius]

Phronimus episcopus Metensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ut de S. Legontio olim notavit Bollandus ad XVIII Januarii, in Catalogis episcoporum Metensium, loco duodecimo ipsum reponi, sic in iisdem immediatus decessor seu undecimus est is quo de hic loquimur, [Scitur coli Metis;] S. Phronimus sive Frominius, non Froconius, ut scripsit Ferrarius, nec Firminus quocum eum confudit Baronius in notis ad XVIII Augusti: Phronimus, inquam, licet is decimus ordine a Sammarthanis recenseatur. Coli ipsum in ecclesia Metensi testis est Meurissius Medaurensis episcopus & Metensis suffraganeus, ex ipso ejus ecclesiæ Martyrologio, his verbis: Metis, depositio sancti Phronimi episcopi & confessoris. Adde auctaria Usuardina Bruxellense, in quo Fronimus; Greveni, & Molani, apud quos Fronimus appellatur, quemadmodum & apud Galesinium, qui inde eum certo acceperit. In Florario Sanctorum Ms. cum nescio quo Simeone satis inepte conjunctus est. Saussayus hoc ei elogium concinnavit: Eodem die Metis, sancti Phronimi episcopi & confessoris, qui natione Græcus, sancto Adelpho successit, magnæ virtutis & doctrinæ insigniis præclarus: datisque divinitus sanctitatis suæ multis significationibus, ac digne peractis in episcopatu annis octo, feliciter in Domino quievit.

[2] Satis apparet, nihil prorsus reperisse Saussayum, quod de Sancti hujus gestis prædicaret, [at de ejus gestis nil superest] qui apud omnes solo nomine notus est. Pauli Warnefridi diaconi, postquam in serie episcoporum Metensium, de SS. Ruffo & Adelfo egit, verba sunt: Successit his sacris viris Firminus, deinde Legontius, de quorum aliquid vita, præter nomina, nihil ad nos deduxit relatio prisca. Idem ego de ejus ætate dicendum existimo, ut non facile Meurissii chronologiam admiserim, juxta quam sedisset ab anno CCXLVII ad CCXCI: recte pridem observavit Bollandus, nullis eam characteribus firmari, quos nec mihi etiam nunc effingere promptum est, non magis quam eos quos suggessit Ghinius, ita scribens: Metis, depositio S. Fronimii episcopi & confessoris, qui videtur XX ibi antistes, & sedit annos octo (quos etiam numerat Saussayus, ubi Meurissius XLV tribuit.) Floruit circa annum Domini CCXLIV; quæ etiam toto cælo diversa sunt ab iis quæ alii de Sancti ætate cum Meurissio tradiderunt, ut unde hæc hauserit, vel conjectando colligere potuerit Ghinius, prorsus non intelligam.

[3] [Proficua nobis Sanctorum suffragia.] De S. Phronimi translatione, quæ cum Legontiana celebratur XVI Junii, unde & huc remissa est, ita egit Bollandus, ut de ea nihil dicendum supersit, uti neque de utriusque sepultura, ex Meurissio ibidem descripta. Quod vero hic addit, de viro quodam religioso, ac de animæ suæ cura solicito, qui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Deo commendaret, universa quæ extra muros ejusdem civitatis sita erant oratoria indesinenter circumire solebat, non ad S. Phronimum, quod facit Meurissius, sed ad SS. Felicem, Ruffum, Adelfum aliosque referendum esse ex Warnefridi textu intelliges, dum ita pergit: Hic itaque dum ad prædictam beati Felicis martyris pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi esset concessa facultas, accessit juxta murum forinsecus, ad eam partem qua prædictorum sacerdotum corpora requiescebant, atque ibi se in orationem tota mentis intentione prostravit. Qui dum post effusas preces ab oratione surrexisset, & in eorum Sanctorum honorem, ad quorum e regione sepulcra oraverat, Psalmi versiculum, id est, Exultabunt Sancti in gloria, pronuntiaret, mox ab intus vocem subjungentis audivit, LÆtabuntur in cubilibus suis. Id rectissime hinc educit Meurissius, atque ex sacro textu probat, Sanctorum, angelorumque suffragia ac ministeria mirifice nobis prodesse. Hæc sunt quæ de S. Phronimo referri potuere.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FELICE NOLANO, JULIA, JUCUNDA ET JANUARIA NICOMEDIENSIBUS.
Ex Hieronymianis cum Romano collatis.

[Commentarius]

Felix Nolanus Martyr (S.)
Julia Martyr Nicomediensis (S.)
Jucunda Martyr Nicomediensis (S.)
Januaria Martyr Nicomediensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Tres primos Martyres, hic in titulo relatos, sub eadem Nolæ positione signat hoc die Martyrologium Romanum: primus autem sic eos conjunxit & Nolæ tribuit is qui ex luxato Adone Bedam, toties transversim abeuntem, [Accepta ex supposititio Beda annuntiatio] nobis effinxit, eum nempe quem Plantinus an. 1564 edidit, unde & Plantinianus, seu supposititius Beda merito pridem nuncupatus est. En ejus verba: In civitate Nolana, Felicis, Juliæ & Jucundæ: atque ex isto Beda eosdem in Romanum transtulit Baronius, solum illud & unicum Martyrologium citans, cui tamen vetera Mss. adstipulari ait, sed quæ a nobis reperta hactenus non sunt, neque a Ferrario, ut ut diligentissime sese ea perquisivisse testetur; de tribus Martyribus ita hoc die scribens in Catalogo Sanctorum Italiæ: Felix cum Julia & Jocunda Nolæ martyrium pro Christo passi a Beda, a quo Martyrologium Romanum accepit, referuntur. Tempus tamen & Acta passionis eorum desiderantur: nec ulla eorumdem præter nudam nominis, Nolæ Romæve aut alibi notitia haberi potuit. In annotatione dcnuo repetit; Nullam aliam exstare ipsorum memoriam præter eam quæ in Beda & Rom. Martyrologio legitur.

[2] Non miror inutilem Ferrarii operam: nam si res tota bene perpendatur, [melius vestituitur] ut etiam observavit Martyrologii Romani illustrator Hydruntinus archiepiscopus, male coagmentata est Bedæ istius oratio, etiam apud Grevenum & Molanum in auctariis Usuardinis, ubi primus Nolam non expressit, sed satis habuit Campaniam appellare: at quocumque modo scripseris, nulla prorsus antiqua auctoritate fulcitur ea annuntiatio, accepta, opinor, ex Rabano, sed rescissis verbis aliquot perperam combinata. Ita ille signaverat: In Campania civitate Nola, natale S. Felicis: & in alio loco Juliæ & Jocundæ; cur vero posteriorum istarum positionem seu martyrii locum neglexerit, qui in Hieronymianis, unde cetera descripta sunt, tam clare exprimitur, prorsus non intelligo. Solum S. Felicem Nolæ adscribi certissimum est, an alium a sanctissimo presbytero, de quo operose actum est XIV Januarii, an item ab episcopo qui XV Novembris refertur, non satis enuntiant, saltem non satis uniformiter codices nostri Hieronymiani. Neque sane hic locus est, de synonymis Felicibus Nolanis disceptationem resumendi, quæ jam non semel in Actis & in observationibus Usuardinis ventilata est, ad dictam diem XV Novembris de integro retractanda.

[3] [ex codicibus Hieronymianis.] Quæstio hic potissimum vertitur, quæ sit genuina hujus diei annuntiatio, non ex supposititii Bedæ confusione dirimenda, sed ex longe vetustioribus probatioribusque Hieronymianis codicibus, de quibus hoc die pluribus disputat Florentinius, eo recte inclinans, quod S. Felicis festivitas non de ipso natali, sed de ordinatione intelligenda sit, quemadmodum in utroque Corbejensi diserte legitur: In Nola civitate, natalis S. Felicis de ordinatione episcopatus: Notkerus addidit ex codice aliquo, qualis est Blumianus, ubi multa mirabilia fiunt. Testatur vero Holstenius in suis Animadversis, in Ms. Reginæ Sueciæ legi, die ordinationis episcopatus multa mirabilia fiunt, quæ ego in codice nostro non reperi. Ceterum codices omnes, etiam Epternacensis, Lucensis & contracti prope omnes ita S. Felicem a duabus feminis destinguunt, ut Nolæ ipsum constanter tribuant, istas autem, sive conjunctas, sive separatas, Nicomediæ, aut saltem alibi adscribant, & quidem in majoribus cum Januaria connectant. Textus Florentinii est: In Nola civitate, natalis S. Felicis. In Nicomedia, natalis sanctorum, voluit dicere sanctarum, Juliæ, Jocunde Januariæ. Brevius Epternac. Nola, natalis Felicis. Alibi Justæ, Jocundæ; ubi Januaria omittitur, ab aliis tamen tam diserte posita, ut ego quidem minime dubitaverim, quin aliarum socia fuerit. De S. Felice Nolano plura hic non disseram, idemne sit cum episcopo qui colitur, ut dictum est, XV Novembris &c. ad eum diem examinandum, jam pridem in observationibus ad Usuardum remisi, atque hic etiam superius verbo indicavi.

DE S. DESIDERATO EPISC. BISONTIN. LEDONE SALNERIO IN SEQUANIS.

SEC. IV.

[Commentarius]

Desideratus ep. Bizuntinus, Ledone Salnerio in Sequanis (S.)

J. B. S.

Desiderato patrono gloriantur imprimis Ledonenses, ejusque felix ex hac vita discessus celebris est in diœcesi Bisontina ad sextum Kalend. Augusti. Verba sunt Joannis Jacobi Chiffletii in sua Vesontione parte 2, [Neque gesta ejus nota sunt,] de hoc Sancto, ut Bisuntino episcopo, ordine XI loquentis. Locum ipsum, de quo hic agitur, sic describit Baudrand in Lexico geographico: Ledo Salnerius (Lyon le Saunier) oppidulum Galliæ in comitatu Burgundiæ, quod a quibusdem dicitur Lugdunum Salnerium (Castellanus legit Ledo Salinarius) est in limine ducatus Burgundiæ, octo leucis distans a Dola in meridiem, & novem a Cabillone in ortum. Hic nimirum præcipuo solenniorique cultu celebratur jam dictus S. Desideratus episcopus, ut qui istic mortuus, sacris suis exuviis loci ecclesiam ditaverit, quam, teste laudato Chiffletio pag. 57, ante obitum fundaverat. Ejus satis breve elogium ibidem refertur, cum nonnulla laudati Chiffletii apologia, atque historiæ translationis compendio, solis nempe iis monumentis quæ de S. Desiderato suggeri potuere, quæque a nobis mox describentur.

[2] Ex his facile est intelligere, de sancti hujus Desiderati gestis aut Actis nihil omnino superesse; [neque antiqua in sacris Fastis memoria.] ætatem confuse apposuit Castellanus, seculum quartum appellanis, idque procul dubio inde educens, quod decessor ejus S. Frominius, apud eumdem Chiffletium sub summis Pontificibus Damaso & Siricio floruerit, successor autem S. Germanus martyrium ab Arianis Grandifonte passus sit anno 396. Alia quæ de S. Desiderato hic narrentur aut illustrentur, nusquam invenimus, neque de proprio natali die aut ejus cultu decerni quidquam potest, præter id quod ex sola & unica traditione habetur. Ex Ferrarii Catalogo generali eum huc remisimus hesterno die, qui ipsum hoc repetiit, quo etiam signatus est in Usuardo Hagenoyensi, his verbis: Item Desiderati episcopi & confessoris. Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis Chiffletio nihil superaddidit. De cetero, confundendum non esse cum synonymis episcopis Desiderato Arvernensi XI Februarii; Cabillonensi XVII Martii; Bituricensi VIII Maii aut aliis, satis cavit Saussayus, elogium ejus insigni oratione pertexens, quam hic in aliorum defectu, describere juverit. Sic habet:

[3] Vesontione, depositio sancti Desiderati metropolitanæ illius sedis episcopi & confessoris. [A Saussayo pluribus laudatur.] Qui Vir summo castitatis splendore tota vita conspicuus, ex nobili prosapia ortum duxit: divinaque cum promissione natus, atque antequam conciperetur ex cælesti vaticinio episcopali solio destinatus, sic ipsa in pueritia cælestis gratiæ lumine irradiatus effulsit, ut de futura sanctitate & gloria clarissima proderet indicia. Nihil enim nisi Divinum sapiebat: nihil itidem faciebat, nisi quod ad sui admirationem ac amorem unumquemque invitaret. Militiæ igitur ecclesiasticæ adscriptus, sacro ordini decora multa accessione sua indidit, defunctoque beato Phronimo antistite, ob meritorum gratiam, una eademque cleri ac populi sententia, ejus in locum suffectus est. Quo in munere ea quæ Deo grata forent, & gregi suo utilia bonus pastor tantum quæsivit. Sanctis siquidem prædicationibus animas sibi creditas assidue pascens, corporum etiam languores sublevare curavit. Vinctos redimere, viduis & egenis solatia præbere, ecclesiam sibi a Domino commissam rite gubernare. Hisque in præclaris actibus decurso mortalis vitæ tramite, sanctissimus præsul apud Ledonem, vicum suæ diœcesis, carnem exuens, ad beatam, quam perpetuo anhelitu concupierat, perrexit immortalitatem. In Salnerii ipsa ecclesia, quam in solo natali construxerat, honorificæ traditus est sepulturæ. Ex cujus tumulo postea diu aqua fluxit, ex qua debiles & infirmi sanitatem receperunt. Levatum fuit deinde sacratissimum ejus corpus, inque capsula lignea repositum: e qua demum in argenteam illatum est per Stephanum Falquerium abbatem Jurensem infulatum, ad instantiam decurionum, & incolarum Ledonis Salnerii, cujus oppidi beatus ipse est patronus ac perennis opitulator, anno MCCCCLXV hoc ipso festi ejus die, qui idcirco non solum depositione ejus insignitus est, sed etiam translatione. Ita Saussayus ample & floride plura asserens quam usquam alibi invenire licuerit; idque inter alia quod non solum Ledonensem ecclesiam fundaverit, ibique exuvias deponi voluerit S. Desideratus, verum & eodem in loco natus sit. Cetera lectorum judicio expendenda relinquimus, cum quibus ea conserre licebit, quæ de eodem Sancto habet Chiffletius.

BREVE ELOGIUM
Ex Chiffletii Vesontione.

Desideratus ep. Bizuntinus, Ledone Salnerio in Sequanis (S.)

BHL Number: 2140


AUCTORE J. B. S.

[Priori haud multum absimile.] Desideratus Vir summæ castitatis splendore perspicuus, & sui vocabuli claritate Deo placitus, atque dilectus, parentibus nobilissimis ortus est; cujus parentes, divina revelatione commoniti, quod dignum Deo antistitem funderent mundo prolem; mox editum parvulum, lactis pabulo enutritum, expleto tempore cunarum, erudiendum tradiderunt studiis litterarum. Mox in eo lampas cælestis gratiæ ita resplenduit, ut cunctos sodales suos in scholis præcederet, & flore sapientiæ, ac rivo torrentis facundiæ superaret: cumque jam, ætate crescente, officia divina cœpisset digne persolvere, toto desiderio ad aulam paradisi anhelaret. Sed & cum illius longe lateque fama percurreret, & amor in bonorum præcordiis glomeratus succresceret; mox ut Frominius pontifex defunctus est, ut civitatis cathedram S. Desideratus susciperet, clerus & populus urbis Chrysopolis, ipsum episcopum unanimiter elegerunt. Divino igitur decreto, pontificatus in solio, cœpit verbum Die in corda credentium animarum seminare, corporumque languores curare, captos vinctosque redimere, viduarum & inopum curam gerere, plebem sibi a Domino creditam rite gubernare: & quia pontificis administratione fulgebat, plures ex discipulis reliquit sui sacerdotii successores. Tandem post multa bona, apud Ledonem suæ diœcesis vicum excedens seculo, feliciter migravit ad Dominum; & cum summa alacritate mentis, carne exutus, modo quo constituerat, condigne traditus est sepulturæ in ecclesia Ledonensi. Ex cujus tumba fluit aqua, ex qua infirmi & debiles sanitatem recipiunt: & multa inibi videntur fieri miracula, meritis ipsius gloriosi Confessoris. Transiit autem sexto calendas Augusti, lætantibus angelis cælestium coheres effectus.

Quod hic de medicinali aqua æque ac apud Saussayum memoratur, explicandum censuit Chiffletius, cujus ipsissima verba referimus:

[5] Hæc ex antiquis codicibus. Quidquid sit autem de aqua illa ex S. Desiderati tumulo manare olim solita (quod de aliis plurimis Sanctorum sepulcris narrari solet,) [De aqua medicinali.]) nunc certe nihil tale apparet: etsi id moris esse accepimus clericis Ledonensibus, ut in lapideum S. Desiderati sarcophagum aquam immittant, qua populus juvari se in multis credat. Neque est, quod in cujusquam sales ac jocos incurrat, aut superstitionis arguatur, qui aliquid in ea aqua, supra quam in communi, existimet inesse virtutis: nam ex arca illa lapidea, quæ quondam S. Desiderati ossa complexa est, cælestem aliquam vim, in aquam infusam, vero simillimum est derivari, quam piæ mentes ac simplices, vario suo emolumento experiantur, & docent morales theologi, satis esse contactum Sanctorum corporum, aut alicujus rei quæ ad Sanctos pertinet (cujusmodi est ille sarcophagus) ut res aliqua communis cultu aliquo digna censeatur. Ceterum ossa S. Desiderati, quæ pridem ex lapideo sepulcro educta fuerant, & in theca lignea collocata, in capsam argenteam translata sunt tempore Caroli de Novocastro archiepiscopi Bisontini, ut fidem facit rei gestæ narratio, quæ quia prolixior est, nos eam in hæc pauca contraximus.

SACRI CORP. EXALTATIO.

Desideratus ep. Bizuntinus, Ledone Salnerio in Sequanis (S.)

Anno Domini MCDLXV, indicti, XIII, [Nitidum totius rei compendium] pontificatus Sanctissimi in Christi Patris, & Domini nostri, D. Pauli divina providentia Papæ II anno primo, die festo beatissimi confessoris Desiderati, quæ est XXVII dies mensis Julii, R. in Christo pater & dominus Stephanus Falquerii, Dei gratia abbas S. Eugendi Jurensis, Lugd. diœcesis, Ordinis S. Benedicti, & ad preces nobilium & honorabilium scabinorum, Burgensium & incolarum Ledonis Salnerii, virtute & auctoritate commissionis sibi datæ VIII Julii ejusdem anni MCDLXV, per venerabilem & circumscriptum virum magistrum Stephanum de Bellovisu, in decretis licentiatum, archidiaconum de Grayaco, & canonicum in ecclesia Bisontina, vicariumque generalem in spiritualibus & temporalibus reverendissimi in Christo patris & domini D. Caroli de Novocastro, Dei & Apostolicæ sedis gratia, electi, confirmati, ac administratoris in spiritualibus & temporalibus prædictæ ecclesiæ Bisontinæ; ossa sive reliquias beatissimi Desiderati, quondam archiepiscopi Bisontini & ecclesiæ parochialis de Ledone Salnerii patroni ac fundatoris, de antiqua capsa lignea transtulit in alteram capsam argenteam, mirifice ornatam, & compositam, per dictos nobiles & honorabiles Burgenses, incolasque & habitatores dicti Ledonis Salnerii, ac prædictæ ecclesiæ de Ledone Salnerii parochianos curatam ac traditam.

[7] Atque hæc clare, [longiori instrumento prætulimus.] breviter & eleganter longum & tetricum prædictæ translationis instrumentum contrahunt, cujus apographum inter chartas nostras reperi, a sæpe nobis laudatissimo P. Petro Francisco Chiffletio submissum, quod lucis aut eruditionis prorsus nihil suggerit, præter notos in hujusmodi deputationibus terminos & plurima testium nomina, hinc inde corrupta aut abbreviata, ut proinde absque scrupulo prætermittendum censuerim; quemadmodum & verbosas lectiones, eidem sancto Desiderato perperam applicatas, quibus propria manu recte adscripsit præfatus P. Chiffletius: Hæc Legenda locus communis est, de S. Desiderati historia nihil attingens; utpote de quo nihil usquam litteris traditum esse, jam supra abunde diximus.

DE S. GALACTORIO EPISCOPO LASCURRENSI ET MARTYRE
IN BENEARNIA GALLIÆ.

Anno DVII

Qua occasione de S. item Juliano ejus decessore agitur.

Galactorius ep. Lascurrensis, in Benearnia Galliæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Est hic ex eo Sanctorum numero, quorum nulla est aut perexigua in tabulis ecclesiasticis, saltem generalioribus memoria, primum ferme, ni fallor, suggesta a collectoribus Conciliorum Galliæ, inter quæ Agathense aliquod anno 506 celebratum, [Ex Benearno exstructa Lascurra] publicarunt, cui certum est subscripsisse Galactorium episcopum de Benarno: eam voro civitatem, hodie incognitam, non nihil eruderavit vir illustrissimus Petrus de Marca in sua Benearniæ historia Gallice edita anno 1640 pag. 44, ubi satis accurate observat, ejus nominis urbem etiam appellari a S. Gregorio Turonensi, ex cujus ruinis Lascurram seu Lascurrem surrexisse oportet, quemadmodum apposite tradit Baudrand, cujus verba, pleraque etiam ex Marca accepta, hic recito: Lascura (Lescar) urbs Galliæ in Aquitania & in Benearniæ principatu, ad Gabarum Palensem fluvium, episcopalis est sub archiepiscopo Auscensi; & excitata fuit anno millesimo ex ruinis Benearni urbis, quæ destructa fuerat a Normannis anno DCCCXLV, & dicta fuit Lescar seu Lascuris, quasi Lescourre, seu amfractus aquarum, teste Petro de Marca, una leuca distans a Palo, in ortum Baionam versus XVII, & ab Elorone V, in ortum Tarbam vesus VIII.

[2] Lascurram igitur seu Lascurrim hodiernam antiquo Benarno seu Benearno successisse, [episcopum agnoscit S. Galactorium] inde etiam recte evincit Marca, quod idem iste S. Galactorius tamquam Lascurrensis episcopus agnoscatur in vetustis episcopatus istius ecclesiasticus monumentis; neque id tantum, sed & in eadem ecclesia honoretur ut Martyr, utpote qui ab impiis Arianis dire cæsus fuerit: sub co titulo summa veneratione ibidem cultus gemina solennitate, cum proprio Officio in antiquis Breviariis; altero nimirum hoc die natali, altero translationis sacrarum reliquiarum, quas ipsa ecclesia maximo in pretto habuit, catholico ritu custodivit ac venerata est usque ad annum MDLXIX, quando ab Hugonottis iconomachis surreptæ sunt, ac solita Calviniana rabie flammis absumptæ. Atque hinc satis patere existimat Marca, nullum alium locum in Benearnia sibi merito tribuere posse sedem urbis & episcopatus Benarni, præter illum solum & unicum, qui & dignitatem hodie possidet, & usque ad seculum XVI pretiosas conservavit istius Martyris exuvias, qui se episcopum de Benarno seu Benearnensem olim scripserat.

[3] De S. Galactorio rursus agit laudatus Illustrissimus de Marca pag. 69, [laudatum a de Marca] pluscula adjiciens quæ martyrium ejusque tempus reddunt quam verosimillimum. Hæc autem cum Sammarthan inde acceperint ac Latine verterint, satis erit eorum textum huc adduxisse: S. Galactorius martyr illustris Bearnensium ab Arianis cæsus, interest concilio Agathensi episcopus de Benarno anno DVI. De eo in veteribus monumentis Lascurrensibus memoriæ proditum est, strenue admodum dimicasse cum militibus Bearnii contra Wisigothos Arianos, a quibus victus juxta locum Mimisani prope mare Oceanum, & captus, frustraque tentatus ut ejuraret fidem Catholicam, immaniter est trucidatus, anno, ut conjicitur, DVII. Hujus conjecturæ rationem reddit laudatus jam non semel Marca, quam annotare non neglexerunt novissimi Galliæ Christianæ editores. Non potest, inquiunt, differri S. Galactorii martyrium post hunc annum, nam Alaricus Wisigothorum rex hoc anno victus est a Clodovæo, qui Burdigalæ eodem hiemavit anno, & in Novempopulania præsidia reliquit ad exscindendas Wisigothorum reliquias. S. Galactorium a Wisigothis captum esse, cum copias ad Clodovæum duceret, autumat P. de Marca.

[4] [etiam ut martyrem;] Hanc martyrii occasionem quidem, at non causam existimes; verum illam unice quod ad ejurandam fidem Catholicam ab impiis frusta tentatus, ut jam dictum est, infulas suas effuso sanguine purpuraverit: unde & a successoribus præsulibus, universoque pago Bearnensi martyr dictus, & cohonestatus Officio duplici in Breviariis, altero quidem depositionis & transitus die, alio translationis reliquiarum ejus e loco Mimisano ad oppidum Lascurrense. Corpus ejus summa veneratione colebatur in Cathedrali usque ad annum MDLXIX, quo sacra ossa combusta, & direpta est theca per milites comitis Montisgomerici, novatorum præcipui ducis. De eo consule eumdem Marcam lib. 1 historiæ. Addit postrema editio cap. 11 & 15. Hactenus Sammarthani ex Marca. Neque prætereunda sunt quæ solita sua elegantia de hoc Sancto tradidit Andreas Saussayus in Martyrologii sui Gallicani Supplemento pag. 1151, ubi non solum sanctum hunc Galactorium, quem Galacterium vocat, sed & ejus decessorem eadem die celebrandum existimavit.

[5] [uti & a Saussayo:] En ejus orationem: Natalis S. Galacterii episcopi de Benarno, alias Lascariensis & martyris: qui synodo Agathensi præsens, sancitas ibi leges ecclesiasticas syngrapha sua signavit; at officium sanctificationis animarum, quod multa cum sedulitate obierat, in morete pro lege & grege fortiter tolerata, ipso pretioso cruore fortiter effuso consummavit. Corpus ejus omni veneratione in cathedrali ecclesia tamdiu observatum fuit, quamdiu viguit tradita ab illo & obsignata orthodoxæ fidei doctrina. Sed corrupta novissime his temporibus per perfidiæ Calvinianæ disseminatores populi credulitate, eversoque sincero Dei cultu, excidit quoque tanti Pontificis veneratio, & ex ecclesia, de domo orationis in speluncam latronum conversa, ejectis sacris ejus pignoribus ac direptis, memoria quoque ab incolarum notitia pene evanuit: quæ in tabulis antiquis annotata, Officio etiam proprio quotannis in solennitate natalis ejus celebratur. Si consequenter loqui voluit, debuit scribere celebrabatur; quamvis etiam hoc tempore memoriam ejus recoli, persuasum habeam.

[6] Pergit Saussayus: Successerat autem gloriosus hic athleta & antistes S. Juliano, eximio confessori, primoque sedis illius episcopo, [qui & decessorem Julianum,] cujus subscriptio inter Patres Arausicani concilii conspicua est. Nomen cujus Officio quoque ecclesiastico, ab ipsa Lascariensi ecclesia sacris annuis dudum excultum fuit. Memoria autem viget in ecclesia ipsi illic dicata, in suburbiis hodieque insignis. Habes hic Sanctis etiam annumeratum Julianum, primum utique Lascurrensem episcopum, ipsiusque adeo S. Galactorii decessorem, cujus syngrapham Arausicano concilio subscriptam nec Marca vidit, neque ego me reperisse profiteor: admitti possunt quæ ex historiographo Bensiarnene descripsere Sammarthani his verbis: S. Julianus missus a Leontio episcopo Treverensi, Bearnenses populos ad Christianam fidem, conculcata idololatria revocavit, in Legenda antiqua & Officio Breviarii: exstatque ecclesia sub illius nomine in suburbiis Lascurrensibus. Consule historiam Benearn. lib. 1, cap. 15.

[7] Ad nos quod attinet, nihil magnopere consulendum video; hæc compendium dici possunt eorum quæ verbis quidem pluribus historia illa prosequitur; verum ex antiqui Breviarii Lascurrensis lectionibus, opinor, narrationem texens, [ut Sanctum celebrant.] pro majori parte apocrypham, nec componendam facile nec explicandam, ut proinde quæstiones istæ frustra hic moverentur. Ad nos spectat unice, quod Marca de sancti istius Juliani vetusto apud Lascurrenses cultu haud quaquam dubitet, ex superstite potissimum ejus nomini dicata ecclesia, aliisque quæ Sancti titulum Juliano æque ac Galactorio vindicare omnino videntur, quidquid ab eo Castellanus studiose quodammodo abstinuerit, nequidem inter Sanctos incertæ diei Julianum memorans. Nos ex fide tam eximii ac postmodum illustrissimi scriptoris, Saussayi ac Sammarthanorum, Julianum istum alteri subjungi posse censuimus; de certa ejus ætate, gestis aut obitus tempore nihil reperientes, quod satis tuto definiamus, ut de cetero nihil nobis hic reliquum sit, quam lectores ad celeberrimi scriptoris ulteriores conjecturas remittere.

DE S. LAURENTIO ARCHIEP. CONF.
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

Anno DXII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Laurentius archiepiscopus confessor, Mediolani in Insubria (S.)

BHL Number: 4751


AUCTORE J. B. S.

§ I. Cultus ejus hoc die ex Puricello primum notus & probatus, licet alio obiisse censeatur.

Joannes Petrus Puricellus Laurentianæ Mediolanensis basilicæ archipresbyter ac sac. theologiæ doctor, in opere nostro sæpissime laudatus, de patriæ suæ historia, siquis alius, præclarissime meritus, inter opera ad Sanctos populares basilicasque spectantia, [Puricelli opus] illud etiam edidit, cui titulum præfixit: Laurentii Littæ civis & archiepiscopi Mediolanensis, rebus præclare sancteque gestis inclyti Vita, meritissimo ejus successori Alfonso Littæ collecta pariter & dicata per Joannem Petrum Puricellum &c. Tomus est in forma quarta, uti loquimur, tria & triginta magna capita complexus, quorum pars non modica ad rem, quam solum præ oculis habere debuit, ut minimum adiaphora est, parergis pluribus exornata, quæ ad sanctum istum Laurentium non nisi remote & quodammodo obtorte reducuntur; ut jam taceam, auctorem operose certare ut familiam Littam seculo V nobis depingat, eam occasionem captans, qua opus suum neoarchiepiscopo Alfonso Littæ inscriberet, quemadmodum non ita pridem S. Januarii consanguineos Neapoli reperit qui Acta ejus grandi volumine illustrata evulgavit.

[2] Id felicius evicisse videtur Puricellus, quod erat præcipuum lucubrationis argumentum, [cultum utcumque evincit;] ut, qui omnibus Fastis sacris seu Martyrologiis, & quidem Ferrario eatenus fuerat incognitus, neque adeo Sanctis annumeratus Laurentius, ea diligentissimi viri industria locum in opere nostro obtinuerit, quem ei jam olim pollicitus fuerat Papebrochius, dum in Exegesi sua de Episcopis Mediolanensibus ante tomum VII Maii pag. LXIII ita scriptum reliquit: Non habet ille quidem (S. Laurentius) locum in Breviario Ambrosiano veteri aut novo, sed Joannes Petrus Puricellus, Laurentianæ basilicæ, in qua sub primario altari conditus Laurentius jacet, archipresbyter, in libro quem de vita ejus edidit, ejusdem in ea, ut nunc est, cultum ab immemorabili viguisse probat, producto testimonio Galvanei Flammæ qui anno MCCCXXXIX scripsit, & veteri, sub altari reperta scheda, quæ dicit sanctorum confessorum Eustorgii, Laurentii & Theodori MCCCCXCIV die X Novembris, subintellige corpora, tunc ad aram illam translata. Quare de ipso agemus sine scrupulo ad XXVII Julii.

[3] [ipsique suffragatur Ughellus] Fidem a Magistro meo datam libero, tanto securius, quod eodem ipso tempore, quo scribebat Puricellus, nempe circa annum 1652, suffragatore habuerit Ughellum in Italia sacra tom. 4, ubi is Laurentium Sancti quoque titulo insignivit, diserte testatus, ejus ecclesiæ capitulum, ex immemorabili majorum suorum traditione, ipsius S. Laurentii archiepiscopi festivitatem annua celebritate adhuc usque recolere consuevisse. Proæmiserat autem, vita functum esse sanctissime Laurentium, uti vixerat, circa annum DXIII, VII Kal. Augusti. Porro corpus ejus aliquamdiu jacuit in ecclesia SS. Hippolyti & Cassiani, quæ post Laurentianæ basilicæ odeum etiamnum in præsenti exstat, quæque nunc S. Francisci capella appellatur. Forte autem ante hoc in S. Sixti ecclesia (quam ipsemet Laurentius construxit) tumulatus jacuerat: certe nunc in ejusdem Laurentianæ basilicæ altari maximo (quod est perampla in vivo lapide arca) requiescit una cum sanctorum Eusebii & Eustorgii, hoc nomine secundi, multisque aliis Sanctorum reliquiis. Hactenus Ughellus.

[4] [atque item Bosca in Martyrologio Mediolanensi;] Hos porro postmodum secutus est auctor Martyrologii Mediolanensis ecclesiæ anno, 1695 typis editi, Petrus Paulus Bosca, protonotarius apostolicus & archipresbyter Modoëtiæ, sanctum Laurentium hoc die annuntians, iis ornatum titulis, quorum illum multo satius omisisset, quo sancti Symmachi PP. celebrem epistolam allegat, eruditorum virorum judicio ipsi abjudicatam, utpote a sancti Pontificis stylo, ab adjunctis temporis & a rebus Laurentianis omnino abhorrentem, id quod nuperrimi Ughelli Venetiis editores observare non neglexerunt. Verba recentioris istius Martyrologi sunt: Mediolani, sancti Laurentii, ejusdem urbis episcopi, cujus virtutes admirandas sanctus Symmachus Papa, in epistola ad eum scripta, & sanctus Ennodius soluta atque adstricta numeris oratione celebravit. Sancti Ennodii præconia ultro & libentissime admittimus, digna certe quæ § sequenti ceteris omnibus tamquam basis præmittantur; cum Sancti nostri gesta, quorum ordinatam seriem aut historiam antiquorum nullus contexuit, ex iis ferme solis eruderanda sint.

[5] At S. Symmachi PP. epistola vero suo auctori, & ei cui scripta aut dicta oratio, [non recte adducens Symmachi epistolam] jam olim restituta est a Papebrochio, loco superius a me citato, ubi ita loquitur: Is qui colligendis Symmachi Papæ litteris inseruit Ennodii Ticinensis dictionem, datam Stephano Vicario, ut dicendam Maximo EPISCOPO Ticinensi, consecrato sub annum CCCCXCVIII, quasi jam nominatus Pontifex eam scripsisset Laurentio, ad gratulandum ei Mediolanensem episcopatum, in magnam perplexitatem potuisset lectores conjicere; nisi viri eruditi in nupera Conciliorum editione errorem vidissent, vel eo notabilem, quod non solum stylus ab aliis Symmachi litteris multum discrepet; sed in ipso etiam contextu appelletur Maximus, licet, voce in adverbium Maxime flexa obscuratus, quodque ibidem multa dicantur, Laurentio neutiquam convenientia: alioqui oportuisset initia hujus differre usque ad pontificatum Symmachi, prædicto anno CCCCXCVIII ordinati &c. At enim cum hic de Sancti nostri cultu potissimum agere instituerimus, ad eum redeundum est. Sic ipsum explicat laudatus Bosca:

[6] Hic dies non est obitus, uti ostendit Puricellus in Vita S. Laurentii Littæ cap. 31, [sed rectius distinguens diem obitus.] num. 8, verum officii; etenim secundum vetustiores auctores migravit in ælum VIII Kal. Sextiles. Ejus nomen descriptum est in Kalendario Missalis Ambrosiani, impresso typis Innocentii Ciconiarii anno MDLX, VII Idus Junii; hodie tamen in basilica insigni Laurentiana, in cujus ara majori reconditum est S. Laurentii archiepiscopi corpus, Officium solenne de eodem celebratur. Quod hic asserit Bosca de S. Laurentii nomine Kalendario Missalis Ambrosiani inscripto, id citatæ ab ipso editioni peculiare esse oportet, quandoquidem in nostra antiquiori anni 1522 aliisque monumentis nostris id repertum hactenus non fuerit. Pergit deinde scriptores enumerare qui de S. Laurentio meminerint; inter alia ex actis ecclesiæ Mediolanensis part. 6 adducens, quod vir fuerit scientia præcellens, & virtutum donis maxime excultus. Clerum populumque Mediolanensem, non minus docendo quam agendo instruxerit ad optimam disciplinam: voluit dicere, opinor, non minus agendo quam docendo.

[7] Hæc quidem paucis, quæ longe fusius prosequitur puricellus a pag. 304 ad 329 ex Galvaneo Flamma, [Ex Flamma & aliis arguit Puricellus] quemadmodum supra notabat Papebrochius. Festa recenset scriptor ille Sanctorum, quorum corpora jacent in civitate Mediolani & in ejus comitatu & districtu, ubi pro eo quo scribebat anno 1339 apertissime asserit, celebrari festum sancti Laurentii archiepiscopi Mediolani & confessoris die XXV Julii (ut jam Boscam observantem vidimus) Jacet ad S. Laurentium in capella S. Hippolyti. A Galvaneo transit ad Carolum a basilica Petri, episcopum postea Novariensem, idem ferme Italice restantem; nimirum, inter sacra corpora sub altari majori ecclesiæ Laurentianæ, etiam depositum esse corpus S. Laurentii nostri archiepiscopi, qui subscripsit concilio Symmachi Papæ. Hisce consona sunt verba Pauli Morigiæ, etiam de basilica Laurentiana agentis in historia Mediolanensi, atque in ejusdem urbis Sanctuario, ubi aliis Sanctorum corporibus, hujus sancti Laurentii sacras exuvias clarissime annumerat. Sequuntur Joannes Petrus Glussianus & Joannes Baptista Villa, eadem omnia suffgariis suis confirmantes.

[8] [& quidem ex Baronio.] Neque hic sistit Puricellus, verum & ex ipso Baronio argumentatur, ut qui eumdem hunc Laurentium nostrum, inquit, disertissime vocat Sanctum; citatque ex Annalibus an. 489 num. 14, ubi Laurentii nomini præfigitur S; & an. 502 in ora marginali. At nusquam distinctius locutus est Eminentissimus Annalista quam ad an. 494, num. 33. Andi ipsum: Sanctus Laurentius Mediolanensis, itemquem S. Epiphanius antistes Ticinensis ecclesiæ, ambo sanctissimi Domini sacerdotes, in hæc infelicia tempora, ut Dei donum, ad abstergendas infelicium lacrymas reservati, pro venia miseris promerenda, ad Theodoricum proficiscuntur, comitantibus eos precibus de statu suo ad momentum periclitantium. Quo sensu Sancti appellationem iis locis acceperit Baronius, frustra hic pluribus disquireretur, sufficiunt, nisi vehementer fallar, adducta argumenta, ut de privata saltem veneratione in Laurentiana basilica, sancto huic Laurentio exhibita, dubitandum non videatur, tametsi in Fastis ecclesiasticis tamdiu præteritus fuerit, ut proinde reliquis Puricelli probationibus supersedendum omnino censeam. Neque de titulo Confessoris disputationem lubet ingredi, dum ex adjunctis tam manifesti patet, omnia ad S. Laurentium archiepiscopum referri. Quibus ita positis, de ipso, ut Sancto, tuto disseri posse existimo; præeunte etiam Castellano, qui Laurentium inter Sanctos consignavit die XXV Julii, ut istic inter Prætermissos notatum est.

§ II. Præmittitur dictio S. Ennodii, ex qua Vitæ series deducenda est.

[Nulla Sancti Vita exstat] Ab ea oratione Commentarii nostri initium omnino desumendum est, seu ab elogio quod laudatus jam a nobis non semel S. Ennodius in recurrente S. Laurentii natali consecrationis die, Insubricæ ac Romanæ Ecclesiæ reddita pace, composuit, ac verosimillime in ejus laudem pronuntiavit; quæ laudatio fons unicus est, ex quo Sancti gesta, a nullo alio scriptore memorata, eruere necesse sit, quæque adeo Vitæ seu Sancti Actorum vices sola suppleat, unde & sua potissimum hausit Baronius, quæ per varios annos accurate deduxit. Hanc vero Puricellus ex Sigonio suo aliisque scriptoribus tam luculento commentario auxit, ut totam prope eorum temporum Insubricam historiam attexuerit; ex cujus opere solos præcipuorum capitum titulos collegisse, erit ferme rerum a S. Laurentio gestarum seriem collegisse. Cum igitur ex S. Ennodii panegyri ea tota profluat, inde plane ordienda est historica nostra sylloge, qua præcipua Actorum ejus capita (neque enim plura dare, integrum est) delibare conabimur. En itaque dictionem ipsam, ut a nostro Sirmondo edita est, de cujus stylo, cum alibi a nobis satis dictum sit, hic eadem repetere plane esset supervacaneum: neque orationis exordium discribendum censuimus, iis solis contenti, quæ ad historiam reducuntur.

[10] Orationis igitur non magnæ satis longa præfatio huc prorsus non facit; [præter orationem S. Ennodii,] notissimum est ejus principium; Quousque me iners diffidentia &c. Ad rem sensim appropinquat, dum ait; Sancti Laurentii aliquatenus pro mea mediocritate bona dicturus, plenum quidem laboris opus aggredior, sed plenum caritatis. Tum aliis interjectis; Festa nascentis anni, inquit, cur non votivo sermone concelebrem? cur lucidi natalis exordia silentii fœditate dehonestem?… Ergo tibi, sancte Pater, officii conscius verba non tribuam? libet tamen dicendi principia consecrationis tuæ derivare de tempore, & cum anni renascentis infantia florulenta, si valeo, dictione vernare: ut facile colligas ea anni tempestate sacras infulas suscepisse eum, quem laudandum susceperat. Istiusmodi sunt quœ sequuntur a vere desumptæ similitudines, quarum postremam hic attexo, ut ad historiam ipsam fiat progressus. Cum colore distincta geminato verni opibus prata ditescunt, & in ordinatione summi Pontificis naturæ gaudium elementa testantur. Atque hic ad Sancti virtutes, labores, ærumnas & præclare gesta oratio delabitur in hunc modum:

[11] Tibi ergo, Antistes, nunc non reddam, quod aliis præstare jam didici? [qua concordem electionem primum laudat:] quem ad pontificalem apicem gravitas, pudor, pudicitia, venustas adduxit? qui tot dotibus velut in acervum coactis, canam dignitatem præsentis officii suscepisti, habens tantarum honestamenta virtutum, quantarum singulæ probatum facerent species sacerdotem? Taceo universitatis in electione tua consonantiam, & discretarum nationum concordem sententiam non revolvo, statuat ista loco laudis, cui non suppetit, quod possit prædicare de moribus. Momentis enim plerumque incerti favoris aura popularis impellitur, & nescia examinis turba Quiritum, dum studiis rapitur, amat incognitos. In te libram tenuit, qui petitionis tuæ aut socium se præstitit, aut auctorem. Imperitæ cœtus multitudinis meritum tuum expendit lance perfecti; & dum in te ornamentorum varietas placet, quasi unus heres diversissimi fueris instituti; sic singuli hoc de claritate tua censebant sufficere, quod probabant: quia bona omnia nequaquam omnibus nota esse potuerunt: & speciatim ad favorem sideris tui universos illexeras, alteri ostendendo quod pius es, alteri quod severus, alteri quod bene acquisiti distributor patrimonii, alteri quod scires recte parta servare.

[12] Id studii sumpsit universitas, ut cum de proposita laude unusquisque vinceret, [tum in laboribus & periculis constantiam;] collatione tamen in præconiis tuis melioris tituli ab altero vinceretur. Nolo istis diutius immorari. Veniendum est ad laboris tui exercitia; quia ego, qui non sum in laudatione tua idoneus maximis, nescio esse parva contentus. Novellis te adhuc impositæ dignitatis labantem vestigiis ineluctati temporis suscepit adversitas: & tironem pontificii exercitatissimum militem adversus libertatem impacta bella reddiderunt. Tu prædonis nescisti timere sævitiam; tu blandimentorum, quod in malitiosis nocentius telum est, scuto constantiæ venena respuisti. Quotiens te qui certamine non potuit, insidiosa honorificentia lacessivit? Quotiens in damno bonæ opinionis servitii sui te credidit figmenta suscipere, hoc a te postulans, ut adhibito hostem colludio intra urbis muros concluderes, & ovium tuarum dissipanda lupis membra præstares? paris facti, quod dictu nefas est, multorum exempla suggerens. Quæ quidem tu vitanda despiciens, & ad vindictam sereni temporis servans memoriæ commisisti, detestabilia retinens, ne per oblivionem impune transirent, & majorem horrorem excessibus debens, dum ruinam metuis aliorum.

[13] [ac in tolerandis ærumnis fortitudinem,] Sed remotis dicendi obstaculis, veniamus ad illa, quæ religioso sunt digna memoratu. Cum hostilis irruptio more pecorum Christianum populum per diversa distraheret, tu variorum generibus cruciatuum capiebaris in omnibus, tu paterna conventus pietate sustinebas tormenta multorum, ut ait Apostolus; Quis vestrum cruciatur & non ego? Inter ista tamen fractum te non vidit adversitas, hoc triumphis suis decerpi sensit inimicus, quod capti sacerdotis animum non subegit. Pugnabas adhuc pro absolutione plurimorum, & tibi nihil metuens, de plebis tuæ anxietate pendebas. Nolo diutius tristibus immorari: nolo tragœdiam maligni temporis aperire, libens de illustri conversatione tua aliquanta prætervolo, ne te narrando cogam denuo sustinere quæ passus es. Quamquam doctor gentium in tribulatione exercitum se fuisse commemoret vociferans; Cum infirmor, tum potens sum. Taceo inediam, frigus, & injurias, & illa, quæ tibi inimici animus providit, augmenta morborum. Sed credo, hac puerilia, & succo antiquæ valetudinis robusta membra tolerabant. Nonne emortuis per compages artubus, & a possibilitate propria longa jam ætate distractis, sola anima flecti nescia sustinebat, & imitanda intentione adversus impugnantes muro constantiæ stabilita certabat?

[14] [atque in restauranda urbe alacritatem.] Post hæc ad redivivum statum libertatis optatæ numquam pia vota despiciens Christus redemptor noster occurrit, & fractas Romani nominis vires artifici medela solidata in vigorem salutiferum res contrita remeavit. Cum ex alto benignis oculis cælestis Dominator aspexit, Mediolanensium urbi lux est proprii reddita Sacerdotis. Tunc cum rarus habitator, tunc cum error in domibus, & per dulcia cubiculorum limina confusa discursio; tunc cum ubique pavor & luctus, & Dei templa ferarum habitationi deputata sordebant; cum marcens incuria splendidissima dudum atria situ vetusti humoris obnuberat, lætitiam ceteris tuo dedisti de reditu, tu regressus ad lacrymas. Tunc more avium, quibus, dum terra nivibus vestitur, & alicujus loci in spem cibi spoliatur angustia, videres, quæ remanere potuerunt, plebis reliquias confluxisse, & ad boni Pastoris præsentiam undique fatigatis balatu nemoribus greges accurrere. Alios tunc, multiplici sustentandi genere, mulcebas affatu; alios reficiebas impendio; alios hortabaris exemplo. Brevi post in antiquum statum, qui tibi post Deum debetur, urbs jam sepulta revaluit, & quæ non credebat in se reparari posse quod fuerat, cœpit jam meliora æmulari. Tunc qui vitæ usus est, jam cernere erat omnia ad lætiorem profectum bonis successibus invitari.

[15] Curro per singula, strictim referendo, quibus opus est larga narratio; [Sequuntur præclari labores] ad agonem vitæ tuæ, ad summi celebritatem propositi perventurus. Secunda post dubium temporis nata est in Ecclesia Romana captivitas, quæ te quasi jam diu desidem, & laboris fugacem de longæ sinu quietis abstraheret; cum vix spe pacis laboris tui, arma deposita resumuntur. Deberetur quidem, nisi me laudis tuæ censura pertraheret, in lugenda causa silentium, ut in una ætate memoriæ pereat res nefanda. Senatus ille curiæ cælestis accitus est, ibi ex variis provinciis episcoporum turba confluxit, ubi cœtus ille, quot hominum genera, tot sententiarum varietates advexit. Sed quibus inerat spiritualis sapor intelligentiæ, quasi ducem te principalis deliberationis caritate tenuerunt.

[16] Nunc quo minantium impetus blandimentorum melle domuisti, [in tuenda S. Symmachi causa] qua superborum corda veneranda humilitatis erectione fregisti, qua labantium animos consilii radice fundasti, explicare non valeo. Rei gestæ notitiam scire cupidum ex facti contemplatione compello. Unum te secuti sunt tot electi, & in sententiam tuam reciderunt tantarum principes civitatum. Coquitur lamentationis æstibus, qui a te cruda obstinatione descivit; & nihil in solatium præter calamitatis lacrymas, qui divisus est. Dicat aliquis forsitan, rerum gestarum malignus interpres, quam sortita est de hujusmodi constantia præsens causa decisionem: quærat, qui fines de laudato sudore contigerunt. Huic ego fidens replicabo; te præsule factum, ne sacerdotes ministros acciperet furor alienus: ne cruentæ indignationi Pontificum sententia militaret: ne in usum male commoti traherent evenire posse quod vellent.

[17] Postremo improborum loquacitas obmutescat hujus saltem æstimatione secreti; [adversus schismaticos gloriose exantlati.] quia odiorum incendia, quæ non ex impugnati merito, sed ex studiorum fomentis arserunt, nec sanctæ deliberationis potuerunt fonte restingui. Tibi ergo debetur venerabilium custodia canonum. Tibi quod sine episcopali nota contigerit, quidquid in præsentia sævit improbitas. Tibi patuit, quod aliis accusantes clandestina fraude texerunt. Apud te compertum fuit non satisfaciendum odiis, quotiens fide deseritur, qui lacessit. Sed hæc melius aliis servantur narranda temporibus. Salve, ecclesiarum sidus, & ad senectutem bonam Abrahæ æmulator accede, quia testimonium probitatis est, diu hominem in ecclesiastica arce servari; ut scriptum est: Viri sanguinum & dolosi non dimidiabunt dies suos. Tu ævo maturus, & ad religiosum sudorem primævus exsupera. Tu pietate laudabili bonis disciplinis exempla suggere; malos severitate compesce; & boni utriusque fibula operis in testimonio summæ gloriæ sine labe perdura.

§ III. Vitæ S. Laurentii aliqualis series.

Habes in brevi tabella, jam a nobis exhibita, summariam dumtaxat vitæ S. Laurentii imaginem, quam utinam aliquis liberaliori penicillo nobis uberius expressisset. [Illustri genere Mediolani ortus] In ea penuria id nobis reliquum est, ut res istic narratas, aut aliunde acceptas in ordinem aliquem distribuere ac non nihil illustrare conemur; non longis illis Puricelli parergis, sed iis dumtaxat notationibus, quibus historia Laurentiana, quousque licuerit, paulo explicatior exhibeatur. Sanctum illustri eo tempore familia genitum, patria & origine Mediolanensem fuisse, haud equidem negavero; ortum ex gente Litta, seu Litia, seu Litingorum Longobardorum regum, quos multis post annis, in Italia primum innotuisse certum est; ortum proinde ex gente Longobardica, ignoscent, opinor, viri antiquæ historiæ & cognominum agnominumve originis periti, si tam facile non assentiar: at neque hic contentionis funem idcirco lubet ducere, jam pridem in opere nostro explicatum est, quid de ea vetustate majores nostri statuerint & quid nos hodie sentiamus. Sequitur itaque ut expansam a Puricello telam intra debitos terminos contrahamus.

[19] [quid ante episcopatum gesserit, ignoratur.] De rebus ante susceptum archiepiscopatum Mediolanensem a S. Laurentio gestis, quove ante munere aut dignitate functus fuerit, nec ab ejus encomiaste S. Ennodio, nec ab aliis usquam traditum reperio, ut proinde difficillimum sit, aut historice aut chronologice res ejus digerere: nam quod in nuncupatoria sua ad Alfonsum Littam epistola memorat Puricellus, e fortissimo militarium copiarum duce assumptum ad archiepiscopale regimen, unde hauserit, aut quo veteri & fide digno testimonio nixus scripserit, neque indicat ipse, neque mihi divinare promptum est. Id ex laudato S. Ennodio rectius evincit pag. 13, anno 490, Fausto tunc juniore Consule, eo nempe qui ingressum Theodorici in Italiam proxime subsecutus est, cathedram Mediolanensem conscendisse, quo ipso cum multis aliis Insubriæ episcopis intersuerit dedicationi basilicæ sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Novariæ, quam dedicationem seu consecrationem ad annum præcedentem 489 retulit Baronius scribens num. 14 Honoratum episcopum Novariensem per S. Laurentium Mediolanensem episcopum, aliosque ad encænia convocatos ex more præsules, prædictam basilicam consecrari curasse.

[20] [In dedicatione eccl. Novariensis insigni ornatur elogio,] Fuerat ea prius fanum idolorum, a Victore episcopo Honorati decessore purgatum, ab hoc auctum exornatumque, de cujus consecratione sermonem composuit S. Ennodius, recitavit vero Honoratus episcopus; sic ad Deum perorans, ut totus in Sancti nostri laudes sese effundat. En ipsa Honorati verba: Veni ergo, piissime Domine, & ad consecrationem operis tui plenius illabere: vice humani per baptisma pectoris purgentur hæc templa, turpi hactenus dedicata patrocinio. Institue, Domine, vertendo sacrificia; & dum puris cumulamus altaria sancta donariis, præsentiam tuæ majestatis intersere, evocatus sanctorum merito sacerdotum, electi, seorsum præsentis, patris nostri Laurentii conscientia: qui tot plenus dotibus ad ecclesiæ fastigia crevit, quot fecissent singulæ quæque Pontificem. In quo vernat princeps boni operis & mater honestatis verecundia, religionis sanctæ nutrix patientia, Deum semper placatura pietas. Qui ecclesiasticis membris, non sermone vitæ instituta tribuit sed exemplis: qui omnem callem, quo ad Deum itur, dum prævius incedit, ostendit; adjuvante se Domino nostro Jesu Christo, cum patre regnante in secula seculorum. Amen.

[21] [jam tum haud dubie archiepiscopus.] An qui ea oratione tot eximiis ornatur præconiis S. Laurentius, vere tunc episcopus fuerit, totiusque adeo Novariensis istius solennitatis, tamquam metropolita ordinatus, antesignanus, uti censet Baronius loco proxime a nobis citato; an vero ad archiepiscopalem dignitatem solummodo electus, quemadmodum Puricellus opinatur pag. 28; parum admodum ad rem nostram interest: huc illud spectat potissimum, quod vel tironis saltem per id tempus episcopi, tam illustres virtutes enumerentur, gesta tam præclara, S. Ennodio iterum teste, ex quibus etiam tunc ostenditur commendatissima Viri memoria. Qui apud Puricellum capitis ejus quinti titulus est hujusmodi; Laurentius in archiepiscopum consecratur, ejusque consecratio illustri concione a S. Ennodio celebrata, insinuare omnino videtur, dictam eodem die a S. Ennodio relatam a nobis superiori paragrapho orationem, quam tamen in textu fatetur idem Puricellus multis post annis, in die natali ejusdem consecrationis recurrente, ab oratore primum recitatam. Refertur ipsa ibidem integra ac variis distincta characteribus, quo potiora rerum capita commodius observentur.

[22] Quæ exinde fusius suo more prosequitur Puricellus totis sequentibus capp. 6, 7, 8 & 9, [Theodorico plurimum favens,] talia ferme sunt, ut nec temporibus suis distinctius aptari, nec ad historicam rationem facile revocari possint. Ex solis titulis varia commixta intelliguntur, quæ toto biennio & paulo amplius gessit & passus est S. Laurentius. Habe igitur capitis 6 compendium: Theodoricus Gothorum rex, cum bona Zenonis Romanorum imperatoris venia, Italiam cum exercitu ingreditur; & Odoacre Herulorum rege, illius tyranno tribus præliis devicto, Mediolanum aggreditur, obsidet, oppugnat, sibique tandem subigit, beneficio imprimis usus Laurentii archiepiscopi deditione persuadentis. Huc deinde adducit Sigmonium & Erycium Puteanum varia contexentes e quibus id tamquam præcipuum a S. Laurentio præstitum intelligimus, ut ruentis patriæ misertus, Insubribus suis, vinci tandem potius quam perire cupientibus, deditionem prudentissime suaserit, sicque & cives incolumes servaverit, & Theodorici gratiam promeritus fuerit, idque eodem ipso verosimiliter anno, quo ecclesiæ suæ regimen primum auspicatus est, videlicet 490.

[23] Hanc porro deditionem secutæ sunt calamitates a S. Laurentio tolerandæ, [ab odoacre dire vexatus est.] quas cap. 8 memorat Puricellus his verbis: Repentina militum Italicorum defectione adversus Theodoricum excitata, ex urbe Mediolano sese cum suis Papiam ille recipit, ibique ab Odoacre, sed incassum obsidetur. Interim vero Laurentius archiepiscopus, Italicæ libertatis æquique tenacissimus, non blandimentis, non minitationibus victus, ad extremum in captivitatem abducitur; sed & ibi multis circumventus malis, nihilominus pro suorum Mediolanensium libertate non segniter laborat. Atque hæc sunt, nisi vehementer fallor, quæ indicata voluit S. Ennodius supra a num. 12 quæque tamdiu sanctum Præsulem misere exercuerunt, donec Odoacre plane devicto, ac tandem etiam occiso, libertas ecclesiæ Mediolanensi reddita est sub annum 493, quando S. Laurentius in libertatem urbemque suam restitutus est, sicque Mediolanensium urbi lux est proprii reddita Sacerdotis, quam fœde eversam dirutamque restauravit, & in meliorem, quam prius esset, redegit statum, quod apud Puricellum est capitis 10 argumentum, quodque Ennodium diserte testantem audivimus.

[24] Proximum inde caput 12 eo torquet Puricellus, [An Theodoricum coronaverit regem Italiæ.] ut velit sanctum Laurentium archiepiscopum Theodoricum Mediolani coronasse Italiæ regem. Verum id ex Fornande, quem citat, educi posse, equidem non perspicio; minus etiam ex panegyri S. Ennodii, non prætermissuri, opinor, inter cetera S. Laurentii decora & illud de hujusmodi coronatione recensere, quod certe in ejus laudem redundare necesse est. Ultro & lubens ex Jornande. admiserim quod Theodoricus, tertio anno ingressus in Italiam, Zenonisque imperatoris consulto, privatum habitum suæque gentis vestitum reponens, insigni regii amictus, quasi jam Gothorum Romanorumque regnator assumpserit: atque item illud quod ex eodem Jornande recitat; patris vestitu posito, purpuram ac regia insignia sumpsisse; neque abhorrendum a Galvanei Flammæ, tametsi recentioris verbis; in ecclesia S. Michaëlis juxta S. Ambrosium, per manus nobilium civium de Mediolano, corona ferrea coronari voluisse Theodoricum; attamen a S. Laurentio id factum, tacentibus antiquioribus, non satis idoneos testes profert Puricellus, ut id continuo admittendum sit.

[25] [Legatio suscepta ad Theodoricum] Magis laudarem quæ a Puricello suggeruntur cap. 12, nempe Laurentium archiepiscopum una cum sancto Epiphanio Ticinensium episcopo Legatos pro Italis rebellibus Ravennam perrexisse ad Theodoricum regem, veniamque illis impetrasse, quæ quidem certissima sunt atque ex sancto Ennodio probatissima in Vita S. Epiphanii, quam in Actis nostris habes ad XXI Januarii editam, cap. 10 pag. 372: ast in eo luxuriare visus est fœcundus historiographus, quod sinceram S. Ennodii narrationem ex Caroli Sigonii historia nimium amplificare voluerit, ut ipsum sanctum Laurentium apud regem Theodoricum perorantem induceret, quod tamen soli S. Epiphanio apertissime vindicavit Ennodius, ad quem itum testatur, qui manu medica publicis consueverat subvenire vulneribus. … Qui dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam non posse sufficere, rogatur pariter venerabilis Laurentius Mediolanensis episcopus: non ut orator, sed ut socius; ut ad ea recte concilianda frustra noster laboraverit; quod ex S. Ennodii clarissima narratione manifeste liquet. En ea quæ sequuntur:

[26] [cum S. Epiphanio ep. Ticinensi.] Qui profecti una, Ravennam pariter pervenerunt. Postquam illis agendi aditus reclusus est, beatus Laurentius necessarium duxit, illi potissimum perorandi copiam dari, cujus vestigia frequentium legationum laboriosus callis attriverat, & per tramitem hujusmodi itineris cursitantem non semel hispidum castrensis pulvis effecerat, nempe S. Epiphanio. Quam igitur orationem ad regem habere potuit S. Laurentius? Neque ad illud frigide confugias, quod quis per alium facit, id per se facere censeri: hæc enim omnia mera diverticula sunt, ampliando augendoque libro apta, at veritati parum consentanea; quemadmodum & ea sunt quæ ex Ripamontio suo satis fuse describit, coactus demum fateri, oratorem illum & a S. Ennodio & ab historiæ sinceritate longe deflectere; quod est chartam inutilibus plane parergis inficere. Id unum ad rem nostram satis recte conjectasse videtur Puricellus pag. 87, legationem, qua de modo locuti sumus, a sanctissimis præsulibus susceptam esse anno 495 mense circiter Februario. Atque hæc prima dici potest vitæ S. Laurentii laboriosa periocha, cui alteram modo subnectemus.

§ IV. Vitæ S. Laurentii pars altera.

[Rejectis Puricelli parergis] Hactenus ea exegimus, & in ordine ad Vitam, S. Laurentii contraximus, quæ duodecim primis operis sui capitibus complexus est Puricellus, reliquis uno & viginti innumera alia prosecutus, quorum satis erit aliqua eminus salutasse. Quæstio proposita cap. 13, utrum Laurentius revera fuerit S. Epiphanii metropolitanus, in dubium revocari non debuit, neque huc spectat ea de re disserere. Non minus miror inquiri potuisse cap. 14, utrum S. Laurentius una cum S. Epiphanio legationem quoque obierit ad Burgundionum regem pro captivis Italis. Audiat lector loquentem S. Ennodium in Vita S. Epiphanii apud nos citata superius cap. 11 pag. 373, & facile statuet, in dicta legatione Burgundica de S. Laurentio nec cogitatum fuisse. Æque importune cap. 15 inseritur sanctimonialium Mediolanensium monasterium majus a S. Sigismundo Burgundionum rege exstructum. Neque sane felicior est Puricellus dum longa dissertatione, inani prorsus labore contendit, S. Symmachum Pontificem Romanum ad Laurentium archiepiscopum scripsisse plenam ejus laudibus epistolam, quam nos in S. Symmachi gestis XIX Julii illustratis, prætereundam censuimus, hic vero supra num. 5 cum Papebrochio auctori suo restituimus.

[28] Habes hic mediam ferme tomi Puricelliani partem, [ad Sanctum spectat conc. Romanum cui præsedit,] qua, prima vitæ Laurentianæ periocha conclusa, alteram auspicamur a cap. 17, cui hunc fecit titulum: Laurentius archiepiscopus Romam vocatus ad tertium concilium, Symmachi Papæ causam Sedisque Apostolicæ primatum egregie contra schismaticos & calumniatores tutatur, primusque omnium ei præsidet ac subscribit. Quæ de synodis Romanis sub S. Symmacho habitis loco proxime citato disputavimus, hic repetenda non sunt; ad S. Laurentii gesta præcipue pertinet famosi illius concilii administratio, ut ita dicam & directio, quod anno 501 de summi Pontificis consensu, ad ejus plenariam purgationem, instante Theodorico, convocatum fuerat, ut ipsi S. Laurentio aliisque episcopis rex testatus est, dum Romam petentes, querelas Ravennæ deponerent. Romam porro appulsi ea egerunt in causa S. Symmachi quæ pridem satis explicata sunt; præter ea quæ habet Baronius ad annum 502 a num. 3, ubi ex Ennodio exponit cur S. Laurentius aliique a S. Symmachi consuetudine tantisper abstinuerint. Hic illud S. Laurentii nominibus accedit, quod concilio præsederit, primusque ei subscripserit his verbis: Laurentius episcopus eccl. Mediolanensis huic statuto nostro, in quo totam causam Dei judicio commisimus, subscripsi.

[29] Sed de egregie S. Symmacho navata in eo concilio a S. Laurentio opera, [item alterum cui post Symmachum subscripsit.] deque conciliata gloria ex defensa veritate satis dixit Ennodius; cetera quibus S. Laurentii vitam per duas & viginti paginas accrescere voluit Puricellus, non magis ad S. Laurentium spectant, quam ad reliquos omnes episcopos qui eidem concilio interfuerunt. En modo caput 18: Laurentius archiepiscopus quarto interest concilio Romano sub Symmacho Papa: & Romanam Ecclesiam in electione sui Pontificis restituendam esse antiquæ libertati, & alia pro facultatibus ecclesiasticis decernit contra regis olim Odoacris edictum. Non prætermisit Ennodius Sancti gesta in hoc concilio, cui secundo loco post Symmachum subscripsisse ex Labbeana collectione perspicuum est, unde de Summo Pontifice & tota Ecclesia optime meritus, recte potuit cum applausu Mediolanum ex urbe Roma reverti, ut notavit Puricellus cap. 19, ubi pro sua ingenuitate observat, nonnihil ambiguitatis inesse iis quæ Baronius habet ad annum 502 de Ennodii dictione, soluta oratione conscripta, deque addito carmine, utpote quæ non ad S. Laurentii, sed ad Ennodii ipsiusmet ex Urbe reditum aptius referenda videntur.

[30] [Decretum de Cellulanis fortiter ursit,] Ceterum inter S. Laurentii decora id certe postremum non est, quod cap. 20 memorat Puricellus in hæc verba: Laurentius archiepiscopus episcopis suis provincialibus pontificium promulgat decretum, quo tam ipsi quam presbyteri & diaconi jubebantur habere contubernales, tamquam pudicitiæ suæ testes: quam utique pudicitiam clerus etiam Mediolanensis per ea tempora profitebatur, contra quam nonnullis postea visum est, ut satis fuse descriptum habes in Actis S. Arialdi &c. tom. V Junii a pag. 281. Pluribus præceptum istud, de Cellulanis dictum, quod inter Miscella Ennodii ordine septimum est in editione Sirmondi a pag. 448; pluribus, inquam, illud exornat Baronius ad annum 502 a num. 32, atque item noster hic, Pontificium decretum appellans, quod ut episcopale dumtaxat agnoscit Baronius, sic tamen ut nonnisi auctoritate apostolica niterentur episcopi qui sibi subditis servanda aliqua decreta proponerent, ut dictæ Constitutionis legislator, apud Ennodium, profitetur. Ut ut ea habeant, id huc facit maxime quod S. Laurentii zelo, industriæ & fortitudini adscribenda sit saluberrimi decreti in sua diœcesi exsecutio, cui utinam successores constantius inhæsissent.

[31] [ac quintæ synodo Romanæ etiam interfuit.] His interjectis, redit ad aliud concilium Romanum, quod quintum vocat, Puricellus cap. 21, cui Sanctus sub Symmacho interfuerit & post ipsum denuo subscripserit, cujus decreto ante omnia per apologeticum librum a S. Ennodio refelluntur ejusdem Symmachi calumniatores & c. Exstant ea omnia apud Labbeum & alios, nosque de iisdem in Vita S. Symmachi abunde egimus. Frustra his & hujusmodi aliis historiis apud Puricellum S. Laurentii Vita per multa capita extenditur. Multo propius ad Sancti gesta pertinet, quod e prædicto concilio redux, cap. 22 Legationem pro Symmacho Papa direxerit ad archiepiscopum Aquileiensem, ut hic ei tamquam legitimo Papæ adhæreret, sicut etiam tandem adhæsit. Hæc potissimum eruuntur ex Ennodii ep. 1, lib. 4, quæ in editione Schotti 8 est, ubi ait; Ad Marcellianum episcopum directa est a fratre vestro instructa legatio, sed quid promoverit ipse rescripsit. Ad quæ verba editor Sirmondus notavit, Marcellianum illum episcopum fuisse Aquileiensem, ad quem pro Symmacho scripserat sanctus noster Mediolanensis Episcopus, quem ab Ennodio hic designari rectissime censet.

[32] [Inter ejus præconia haud postremum est] Atque hoc postremum ferme quod pro Ecclesiæ tranquillitate exantlasse S. Laurentium didicimus, nam quod Puricellus cap. 23 ait, Symmachum Pontificem a Laurenrio archiepiscopo per epistolam postulasse, ut acta sextæ synodi Romanæ recenter, ipso absente, contra bonorum ecclesiasticorum invasores injustosve detentores celebratæ, subscribendo comprobet, an ex Catalogo, quem titulo Successores S. Barnabæ vulgatum novimus, satis demonstretur, mihi certe nihil minus videtur quam perspicuum, in qua classe reponenda sunt cetera, quæ ibidem ex Morigia & Ripamontio disputat Puricellus, prolixissimum deinde caput subjiciens, ordine 24, quo operose quærit, utrum archiepiscopus Mediolanensis eo tempore prærogativam sedis habuerit supra Ravennatem atque Aquileiensem; quæ omnia cur magis Vitæ S. Laurentii aptentur quam decessorum aut successorum ejusdem urbis episcoporum, equidem non satis intelligo. Sponsorem S. Ennodium ubi adducit Puricellus continuo assentior, atque adeo caput 35 facile admitto cujus est titulus; Nobilis ac Mediolanensis adolescentis, parentibus orbati, nomine Aratoris (qui postea celebris etiam fuit poëta sacer) curam, paterna præstabiliorem, Laurentius gerit archiepiscopus, indeque rursus a S. Ennodio celebratur.

[33] Nimirum Dictione 9 apud Sirmondum, cui titulus; [quod orphani Aratoris, postea celebris poëtæ] Præfatio quando Arator auditorium ingressus est, ubi hæc in Sancti nostri commendationem maxime notanda sunt: Orbum parentibus dixi, cui per felicia naturæ damna, communis pater & episcopus factus est proprius. Ille afflictorum consolatio, jejunorum cibus, cæcorum oculus, pes claudorum, tot pietatis suæ species, tot misericordiarum gradus ad hujus convertit personæ profectum. Et illud domni Laurentii, quod mundi necessitatibus succurrit, ingenium in ministerio hujus exercetur infantuli. Cui talis non sit (ut vere dixerim) gratiosa calamitas? Quem non juvet amisisse patrem, sub lucrosa commutatione, si talem conceditur invenisse? Tanti viri insignia, quæ implere nequeo, per profana verba non temero. Ipse est cujus est dulcis auctoritas, aut horrida dulcedo: qui magistrum in ecclesia, magistrum in domo, magistrum in convivio, magistrum implet in jocis: qui numquam facit, quod sequentes nolit imitari: cujus ad unguem polita conversatio cæleste iter discipulis, dum incedit, ostendit. Minor enim laus est docere bene, nisi opere docenda monstraveris. Hujus viri suscepto adolescenti quid mea præstitisset oratio, quem eventus dexter de institutoris meritis manet; & de orbitatis prosperitate perfectio? Hujus sufficiunt patroni preces; per quas merebitur institutis optimis imbutus degenerare sublimiter.

[34] Nusquam nitidior, nusquam facundior Ennodius quam ubi in S. Laurentii laudes excurrendum est, [paternam curam susceperit.] omnem idcirco occasionem arripiens qua præclarissima ejus merita prædicet insignesque virtutes, ut vere a nobis superius dictum intelligas, fontem ipsum esse, eumque unicum, saltem qui securus sit, ex quo Sancti nostri gesta tuto colligantur. Atque id a nobis præstitum hactenus, binas vitæ ejus partes distinguendo, quarum altera cum patriæ hostibus ac eversoribus, cum captivitate aliisque ærumnis luctatus est, altera vero pro S. Symmachi, a schismaticis oppressi, totiusque Romanæ Ecclesiæ incolumitate egregie decertavit; inter tot labores communis pater & episcopus, omnibus omnia cum Apostolo factus, utpote iis excellens animi dotibus, quas ita exornavit Ennodius, ut quamquam de singularibus ab eo patratis miraculis tacuerit, caritatis tamen signis ac misericordiæ prodigiis illustrem eximiumque depinxerit; quibus si ea superaddas quæ ad Dei cultum augendum, ecclesiarumque splendorem contulisse ostendit, ad sublimem perfectamque Præsulis sanctitatem nihil desiderari perspicies. Erit hoc sequentis paragraphi argumentum.

§ V. Templa a S. Laurentio Mediolani condita aut restaurata.

[Constructa S. Xysti ecclesia] Huc spectant sequentia quinque Puricelli capita a 26 ad 30, tam variis farta amplificataque, ut pars eorum longe minima ad S. Laurentium reduci possit. Pro cap. 26 unice facit Ennodii epigramma octavum hoc modo inscriptum: Versus in basilica S. Xysti episcopi facti & scripti, quam Laurentius episcopus fecit. Sic autem illud habet:

Antistes genio pollens, probitate, pudore,
Ornavit donum meritis, & lumina vitæ,
Ad pretium ingens operis, hæc templa locavit.
Lapsa per incertos non spargit fama recessus,
Sed veteris facti vivit lex aucta per ævum,
Quam dexter capiat Laurenti munera Xystus.
Sic manet officium quod Sanctis contigit olim;
Obtulit hic templum, veniens quod consecrat ille.

Notavit Sirmondus, non alium hic Laurentium indicari episcopum, quam Mediolanensem nostrum, in quem præcipue collimasse S. Ennodium, jam toties diximus. Reliqua quæ toto illo capite congerit Puricellus, absque ulla Sancti injuria præteriri poterant.

[36] Sequenti cap. 27 dicitur Sanctus alteram Mediolani ecclesiam, [alia in meliorem statum reducta;] & forte Nazarianam incendio vastatam reparasse, & in statum redegisse longe meliorem, teste iterum Ennodio epigrammate 9.

Item in basilica Sanctorum,
quia arserant ædificia quæ prius ibi fuerant,
& sic facta est.

Vilia tecta prius facibus cessere beatis,
Sic splendor per damna venit; sic culmina flammis
Consurgunt, habitura Deum. Si perdita crescunt
Ignibus innocuis, si dant despendia cultum:
Qualis erit reparans crepitantibus aucta ruinis?
Laurenti tua bella gerens incendia vince.
Sordida marcenti latuisset terra recessu,
Si status faciem tenuissent antra vetusta.
Sed postquam superi flammas misere secundas
Ad lumen cineres traxerunt ista colendum.
Huc oculos converte pios, qui cuncta vapore
Prædicis mundanda, pater, rebusque docendos
Instrue, ne verbis titubet mens nescia recti.

Sanctum hic rursus Laurentium indicari, dubium non est: cur autem de Nazariana basilica agi suspicetur Puricellus, fatetur se adactum a nostro Andrea Schotto: de qua re in dissertatione Nazariana satis dixerit.

[37] Ast ibi non stetit S. Laurentii in ecclesias Mediolanenses larga munificentia, [templum S. Laurentii munifice ornatum;] Ennodianis iterum versibus celebrata, quos noster refert cap. 28 sub hoc titulo: Laurentius archiepiscopus metropolitanam Mediolani ecclesiam multipliciter exornat. Primo loco describitur epigramma 10; In domo Mediolani: intellige metropolitanam seu præcipuam basilicam, a Sancto restauratam, quod licet tam diserte hoc primo epigrammate non exprimatur, ex 12 & sequentibus satis manifeste ostenditur. Audi igitur epigramma istud 10:

Ædibus ad genium duo sunt concessa per ævum,
      Si niteant crustis, aut Domini merito.
Herbida pasturam simulantia saxa virentem
      Illiciant oculos nobiliore dolo.
Pellat opus tamen arte, regat natura figuras,
      Viscera dum lapidum fingit imaginibus.
Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
      Depingat sparsis congrua membra notis.
Aurum, culmen, ebur, tabulas, laquearia, gemmas
      Non datur humanis plus rutilare bonis.
In pretio cautis fors & sine lege jocatur,
      Moribus ut constes, crede, laboris erit.

[38] Clarius multo indigitatur S. Laurentius epigrammate 12, sub eadem epigraphe in domo Mediolani. [occasione restauratæ eccl. metropolitanæ.]

Aspice de cujus biberit domus arcta fluentis,
      Atria quod superat porticibus modicis.
Pontificis summi studio constructa renidet,
      Laurenti proprium possidet ista diem.
Splendida per census consurgunt tecta ruinam,
      Occasum nescit quod venit a domino.
Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,
       Gloria factoris quod bene condiderit.
Fabula de magnis numquam tacitura reservat,
      Quod vincens ævum nomen ad astra ferat.

Eodem referuntur sequentia epigrammata quatuor nempe 13, 14, 15 & 16, quibus supponitur Ennodius idem argumentum prosequi, quod mihi non æque compertum, candide profiteor.

[39] Quod tertium decimum est, dubium prorsus nullum relinquit, [Sancti virtutes] quin singulares S. Laurentii virtutes, ab Ennodio eleganter expressas, diserte repræsentet, sic enim de ipso sacer poëta loquitur:

Ille fuit rigidi semper servator honesti,
      Terribilis culpis, supplicibusque pius.
Quem numquam, flexit vitium, miseratio semper,
      Judicium facie certus ubique dedit.
Crimina corripuit vultu, compuncta refovit,
      Conscia secreti detulit ora tui.
Hunc utero genitrix cælestem fudit in aulam,
      Ubera subducens tradidit uberibus.
Cana venerandum stupuerunt secula vatem:
      Moribus ante fuit, quod gerit officio.

Interposito asterisco, sic formatur epigramma 14:

Qui possessa diu felix habitacula liquit,
      Quæ crevit domino sic viduata domus.
Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum
      Quod pretio mentis quæritur, obtinuit.
Nunc locus irriguo retinet quod sorbuit haustu,
      Prospera custodiens faucibus acta semel.
Extemplo quisquis successit mansor & heres
      Ingresso dextrum contulit ista pedem.
Quid præstet consors ad sanctam discite vitam
      Sic reddunt mundo tecta dicata viros.

[40] Neque prætermittenda sunt postrema duo, quorum hoc est 15:[variis epigrammatis prædicat Ennodius.]

Da, Pater omnipotens, per secula longa precamur
      Spes & certa piis hospitibus veniat.
Candida ne meritis fuscentur stamina nostris
      Neu metis sistat palma parata meis.
Surgat qui propriæ genitricis fotus in alvo
      Ad gustum vitæ per tua dona venit.
Tu mea vel tenui perfundis corda sapore,
      Tu testem linguam sanguinis esse facis.
Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,
      Quæ nullis strinxit falcibus agricola.

Denique vero, inquit Puricellus, sic etiam epigrammate concludit 16:

Eloquium certus naturæ constitit index
      Perfecti fontem quærere qui sitiat:
Libertas semper studiis reseratur honestis;
      Infabricata latet nobilitas studiis.
Captivum venis servasset terra metallum
      Ni daret inventor quod vocat in medium.
Scrutator fulvum concessit pallidus aurum:
      Qui polit ingenium sic facit esse suum.
Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,
      Ad portum cymbam flecte Thalia meam.

[41] [Baptisterium condidit] De baptisterio a S. Laurentio Mediolani condito cap. 29 agit Puricellus, recte observans, sapienter suasisse Ennodium, ut ab omni labe purgatam curaret conscientiam, quicumque Deo munera offerre grata & accepta statuerit; meritoque huc etiam Laurentium archiepiscopum nostrum, velut aurum, ad imitationem Laurentii martyris igne purgatum, exempli loco proferebat in id tempus, quo ille baptisterium construxit: atque hisce lucem præfert epigrammati 56 quod est hujusmodi:

      In baptisterio Mediolanensi.
Mundior excocti fulgescat luce metalli
      Munera disponit qui dare digna Deo.
Ante vaporatis Laurenti vita caminis
      Constitit, ut blandum nobilitaret opus.
Marmora, picturas, tabulas, sublime lacunar
      Ipse dedit templo, qui probitate nitet.
Ædibus ad pretium sic mores conditor addit,
      Vellera ceu serum murice tincta feras.
Qualiter inclusas comit lux hospita gemmas,
      Nix lapidis quotiens pulcrior arte rubet.

[42] Restat ultimum, quod quidem noverimus, in restaurandis sacris ædificiis Laurentianæ liberalitatis monumentum, [& S. Calimerii œdem reparavit.] quod cap. 30 a Puricello describitur; videlicet quod reparaverit S. Calimerii archiepiscopi decessoris sui & martyris ecclesiam, quæ cum antea perobscura fuisset, eam e tenebris opportune liberaverit, alludendo ad Græcum nomen quod pulcram diem significet. Porro liberatum pariter ac liberatorem celebravit Ennodius epigrammate inter alia 60.

In basilica S. Calemeri quando reparata est.
Libera captivum meruerunt culmina lumen;
      Arridet facies nubila nulla gerens.
Hic nuper astrigeri dos proxima venit olympi,
       Laurenti vatis ducta ministerio.
Ædibus & vitæ cujus nunc una figura est;
      Ceu solis radiis forma, color similis.
Euge vetustorum reparator, perge novorum
      Conditor, & vultu clarus & ingenio.
Abjurant priscam, te præsule, tecta figuram,
      Advena casuris porrigitur genius.

Per vatem & hic superius episcopum intelligi pridem observavit Sirmondus & ex eo Puricellus; quœ de cetero obscuriora sunt, rudi eorum temporum latinitati tribuenda.

§ VI. Tempus episcopatus & obitus; scripta sancto huic Laurentio perperam attributa.

[Sedit ab anno 490 ad 512,] Ex pluribus scriptorum Mediolanensium, apud Puricellum cap. 31, textibus circa episcopatus S. Laurentii durationem, principium & finem, manifeste patet plerosque omnes a vero aberrasse. Alii exordium collocant anno 496, alii anno 506, alii 507, ut id consequatur, quod plerique innuunt, sedisse ipsum sub Pontificibus Symmacho, Hormisda & Joanne, vitamque adeo protraxisse ultra annum 527: quot capita, tot ferme sententiæ: unde pateat, quam confusa fuerit Mediolanensium episcoporum chronologia; paulo rectius, ni fallor, in Papebrochiana Exegesi, ante tomum VII Maii ordinata, qualem toto suo opore stabilire conatus est Puricellus, cuique verosimillime adhærendum censemus, quemadmodum præcedentibus paragraphis etiam insinuavimus; sicque sedisse oportuit annis duobus supra viginti, nempe ab anno 490 ad 512, sub Romanis Pontificibus Felice II, Gelasio, Anastasio & Symmacho; neglectis minutiis, quas non video in ea incertitudine accuratius expendi aut determinari posse: Sit itaque ex decessorum successorumque definitis temporibus verosimillima Papebrochii positio; S. Laurentium sedisse annos XXII, depositum VIII Kalendas Augusti ad S. Cassianum.

[44] De sacri corporis depositione ejusque vero loco satis dictum est paragrapho nostro I, [verosimillime mortuus XXV Julii.] ubi de cultu ab immemorabili tempore S. Laurentio exhibito disserendum fuit. Porro de ejus obitus die satis etiam perplexa videntur omnia. Volunt plerique, quos sequitur hic Papebrochius, natalem diem incidisse in VIII Kalendas Augusti seu XXV Julii: aliis præplacet dies XXVI, interim indubitatum est, saltem hoc tempore, festivitatem ejus recoli hoc die XXVII Julii, seu VI Kal. Augusti, teste Petro Paulo Bosca superius laudato; translatam nimirum ob altioris ordinis celebritates sanctorum Jacobi & Annæ matris B. V., cujus postremæ festum cum in universali Ecclesia adeo antiquum non sit, ad recentiorem aliquam institutionem spectare oportet hodiernam S. Laurentii solennitatem, cujus initium & incrementa inquirere queat nemo, nisi ex incertissimis conjecturis, ut proinde satius existimem & in hac parte receptiori sententiæ adhærere, quam Papebrochium secutum dixi, sicque depositum seu potius mortuum censeamus S. Laurentium jam dicto die VIII Kalendas Augusti.

[45] Postrema duo Puricelli capita huc producenda non sunt: penultimum seu 32 totum in probando cultu versatur; [Quas homilias reperit Mabillonius] in altero de archiepiscopis agitur S. Laurentii successoribus; ut hic Commentario nostro finis imponendus esset, nisi apud Boscam in Martyrologio Mediolanensi quæstionem reperirem, nec a Puricello nec ab ullo alio antea motam, utrum nempe S. Laurentius noster aliquid scripserit, quod ad posterorum memoriam pervenerit. Nusquam, inquit ille, mentionem injectam vidi ejus libelli aut homiliæ de muliere Chananæa, quam doctissimus P. Mabillon in lib. 1. tom. 2 in variis opusculis veterum Analectorum retulit ex Ms. codice Germanensi. Alius sane Laurentius auctor est illius homiliæ, non autem is, qui archiepiscopatum Mediolanensem gessit. Certe cum P. Mabillon in notis eruditissimis subjiciat superiori libro, seu homiliæ aliam homiliam de pœnitentia cum hac inscriptione: “Incipit liber secundus S. Laurentii de duobus temporibus. Duo sunt tempora ab Altissimo præstituta &c.” Profecto hæc homilia de pœnitentia illa ipsissima est, cum alia pariter de eleemosyna, quam Carolus a Basilica Petri in vestibulo Novariæ sacræ adscribit S. laurentio presbytero Novariensi & martyri, cujus meminit Martyrologium Romanum pridie Kalendas Maii.

[46] [sub Laurentii nomine scriptas,] Is igitur ille Laurentius est, qui falso Novarum episcopus appellatur: cum a veritate sit absonum, Laurentium ex Novariensi creatum fuisse archiepiscopum Mediolanensem, quandoquidem in tabulis episcoporum Novariensium nullus umquam Laurentius reperitur: uti etiam Cardinalis Bona eumdem fuisse episcopum Novariæ existimavit in notitia auctorum ad librum de divina Psalmodia. Quare Mabillon dissentiat velim a Margarino Binio, atque eat in sententiam eruditissimi episcopi Novariensis Caroli a Basilica Petri, qui in exordio Novariæ sacræ hæc docet. “De homiliis S. Laurentii presbyteri Novariensis Margarinus Bigneus tom. 2. Bibliothecæ veterum Patrum duos sermones edidit, alterum de pœnitentia, alterum de eleemosyna quos tribuit Laurentio episcopo Novariensi, ductus quibusdam conjecturis, quæ falsæ sunt.

[47] [eæ non nostræ Sancto] Nam nos nullum Laurentium habemus episcopum, sed tantum presbyterum, qui tempore longe abest a Laurentio archiepiscopo Mediolanensi, quem archiepiscopatum postea ille putat ab eo adeptum. Itaque non est ille dicendus episcopus, sed presbyter, qua de re etiam testimonium habetur in libro 2 primi voluminis litterarum Lucæ Contilis, dum is scribit ad Guilelmum præfectum Bibliothecæ summi pontificis die XXX Novembris MDLVIII sermone Italico. Anguisciola exhibuit academiæ Venetæ tractatus S Laurentii presbyteri Novariensis, unum de Pœnitentia, alterum de Eleemosyna, &c.” Imo sermonem illum de muliere Chananæa idem Carolus a Basilica Petri adscribit pariter eidem S. Laurentio presbytero in lib. 2 Novariæ sacræ. Scripta etiam sacris de rebus edidisse legitur. (nempe S. Laurentius presbyter) Cumque alia vetustate, vel temporum injuria periissent, tractatum seu concionem de muliere Chananæa suo tempore exstitisse testatur ejus encomii scriptor, quod inter ecclesiæ majoris tabulas manuscriptum asservatur.

[48] [sed synonymo presbytero Novariensi adscribendæ sunt.] Cum igitur hæc concio de Chananæa servetur inter ecclesiæ majoris Novariæ tabulas, utique pro bono rei litterariæ, conferenda esset cum Ms. codice Germanensi; quem laborem facile exantlabunt viri eruditionis studiosi. Vix hæc scripseram; cum vir amicissimus J. C. Lazarus Augustinus Cotta Novariensis, qui me antea donaverat Petrii Apollonii Collatini carmine, typis primum edito; dono pariter dat mihi homiliam de muliere Chananæa, quam S. Laurentius presbyter habuit. Plurima ibi leguntur in notis ad lectorem monumenta Scriptorum de eodem S. Laurentio, quorum testimonio inductus deinde est in errorem P. Mabillon. Verum diluit omnia P. Joseph Maria de Novaria ex ordine religiosissimo Capucinorum validissimis argumentis, queis respondere nequeat Mabillon, tum ex ratione temporum, tum ex rerum examine, desumptis: ita ut eæ homiliæ, quemadmodum ante docuimus, omnino tribuendæ sint S. Laurentio presbytero Novariensi.

DE S. ECCLESIO EPISC. CONFESSORE
RAVENNÆ IN ITALIA.

Anno DXXXIV.

SYLLOGE HISTORICA
De cultu, ætate & gestis.

Ecclesius episc. conf., Ravennæ in Italia (S.)

BHL Number: 2381


AUCTORE J. B. S.

De Ravenna ejusque variis sanctis episcopis jam in hoc opere toties actum est, ut de ipsa urbe aliisve eo spectantibus hic denuo verba facere opus omnino non sit: [Certo colitur ut Sanctus,] utinam alicubi ita explicatum esset, quot episcopi sanctitatis titulo veroque cultu donati sint. Siquidem in ejus ecclesiæ Kalendario, quod habemus pro anno 1660 editum, numerantur universim viginti quorum festa ibidem recensentur: decem & septem dumtaxat expressit Ughellus: in Baronii topographia Martyrologii Romani non plures duodecim exhibentur. Interim vero ni Agnelli libro Pontificali, seu de Vitis pontificum Ravennatum, a V. C. Benedicto Bacchinio edito atque eruditissimis observationibus illustrato, continua serie computantur septem & viginti primi episcopi, omnes sanctitatis titulo insignes, ac præterea SS. Felix XXXVIII & Valerius a Bacchinio superadditus, ordine XLIV. Non opinor, eos omnes a Ravennatibus ut tales agnosci, saltem annua festivitate celebrari, de qua re alibi quæretur opportunius: hic solum dubium esse posset, utrum in Sanctorum seu beatorum numero censeatur Ecclesius, hujusmodi solennitate honoratus, nisi in citato Kalendario hoc die referretur cum Officio duplici, atque ut talis a majoribus nostris jam laudatus esset ad XXII Februarii in Vita S. Maximiani, in qua non nulla traduntur quæ ipsi cum Sancto hoc nostro communia sunt, hic proinde non repetenda.

[2] Id vehementer miratus sum, sanctum istum Ecclesium in nullis prorsus Fastis sacris classicis, [quamquam antiquis Fastis incognitus] ne quidem in Usuardinis auctariis usquam signari, ut tuto dicere posse videar, a solo Ferrario Sanctorum Italiæ Catalogo, & postmodum etiam generaliori adscriptum fuisse, unde procul dubio ipsum transtulerit Castellanus in Martyrologium suum universale. At quacumque causa id acciderit, hodie Ravennæ ipsum coli ade certum est, ut dubitatio omnis facile deponi potuerit. Neque vero de ejusdem cultus diuturnitate hic disputandum est, nam sive præterito primum seculo festum ejus celebrari cæperit, sive a seculis pluribus; securos nos esse oportet quod hoc tempore aris admotus sit, eaque solennitate festivitas ejus annue recolatur quam modo indicavimus, nempe pe Officio ecclesiastico duplici. Præterquam quod in antiquo lapide Sancti titulum expressum velint; exhibeatque Bacchinius ejus imaginem, templum manu gerentem cui subscribatur S. Ecclesius: quod tamen mirum est non vidisse Rubeum, ita scribentem pag. 154: Ecclesii imaginem in templi testudine, opere tesselato pingendam curavit Argentarius, quæ adhuc exstat, templum in manibus habentem, cui inscriptum est Ecclesius EPISCOPUS. Ceterum quæ ad ejus hodiernum cultum spectant, jam satis demonstrata existimo.

[3] [hoc die tamquam natali.] De vero Sancti natali seu proprio obitus die nihil suppetit quo is certo definiri possit, tacente Agnelli Pontificali, unde is potissimum erui debuisset, quem cum nusquam expresserit, id ex eo silentio non inepte colligi posse videtur, quod seculo saltem nono, quo Agnellus floruit, determinatum cultus ecclesiastici diem nec S. Ecclesius nec plerique alii episcopi, quos tamen Sanctos ipse rotunde appellat, habuerint, neque proinde annua festivitate honorati fuerint. Quandonam cultus iste cœperit, quærere equidem supersedeo, satis modo constat, hoc die Sanctum legitima auctoritate celebrari, forte quod illum ipsum diem diserte signaverit Rubeus jam dicta pag. 154 his verbis: Per hos dies moritur Ecclesius Ravennas archiepiscopus in ipsa ædificatione templi D. Vitalis media, VI Kalendas Sextiles. Suffecisset scribere episcopus, quandoquidem ipsemet Rubeus paulo inferius fateatur; neque multis deinde annis Ravennates antistites vocabantur. At quidquid hujus sit, de quo pluribus disputat Bacchinius, notata ibi dies XXVII Julii hodie obtinuit, nullo, quod sciam, Rubeo refragante, fatenteque Bacchinio, S. Ecclesium saltem eo mense Julio e vita migrasse, ut modo in hac parte nulla difficultas moveri posse videatur.

[4] [Episcopatus anni 28] Non æque plana sunt quæ de S. Ecclesii ætate, maxime de principio, duratione & fine episcopatus a Ravennatibus scriptoribus tradita habemus: quos inter præcipuus laudatus Rubeus aliis errandi ansam præbuisse videtur. Meum hic non est, totam decessorum successorumque S. Ecclesii seriem digerere aut ordinare, quod jam abunde prœstitit Bacchinius, dum ex Agnello Sancti hujus aliorumque episcoporum tempora operose restituit Dissertatione quarta, cujus hic principium describendum censui: Ut, quod in præcedentibus præstiti, chronologiam Ravennatum pontificum pro viribus illustrem, hæc ad sequentes quinque episcopos dissertatio est præmittenda. Rubeus, quem secuti sunt qui recentius scripsere, neglectis ex parte iis, quæ Agnellus tradit ad prædcitorum tempora decernenda spectantibus, in hunc modum uniuscujusque præsulis sedem definit. Aurelianum anno DX, VII Kalendas Junii mortuum statuit, ac ab eodem anno Ecclesii episcopi initia auspicatur. Ecclesii obitum anno DXLII consignat, & Ursicinum subrogat, quem, Agnellum secutus, tribus annis sedisse ait, defunctumque anno DXLV &c.

[5] Receptissima itaque fuit scriptorum Ravennatum, etiam Hieronymi Fabri & aliorum opinio, [ex Agnello ad 10 melius restricti.] sedisse S. Ecclesium annis octo supra viginti, ut in sua annotatione observat Ferrarius ex Onuphrio Panvinio, nempe ab anno 514 ad 542, quod plane secutus est Ughellus dum Sanctum viginti & octo annos in ea dignitate superstitem fuisse asseruit, non minus errans in die obitus, ubi ait ipsum requievisse VI Kal. Septembris, pro quo Augusti debuit scribere. Observo præterea, a recentioribus istis omnibus statui, S. Ecclesium ordine fuisse episcopum XXVI, contra quam numeret Agnellus, XXIII dumtaxat appellans, ex quo seculi noni scriptore Sancti ætatem, ceteraque eo spectantia felicius eruderavit Bacchinius. Qualis porro de cetero fuerit Agnellus ille, quamque modicæ auctoritatis in plerisque censendus sit, tam pathetice & dilucide in præfatione sua idem Bacchinius exposuit, ut de iis hic pluribus agere supervacaneum sit; sufficiat nobis, ex ipso S. Ecclesii veram ætatem, saltem episcopatus tempora eruisse, juxta laudatam dissertationem, ubi ita lego pag. 10: Obierit itaque anno prædicto DXXXIV Ecclesius; cum sederit ex nostro annis X, mens. V, diebus V, consequitur, circa initia anni DXXIV eumdem ordinatum fuisse, quare anno subsecuto DXXV, cum Joanne Pontifice Romano aliisque episcopis potuit Constantinopolim pergere, quod Agnellus ipse tradit. Vide tabulam chronologicam in fine dissertationis adjectam.

[6] Atque hæc quidem eatenus ex Agnelli libro Pontificali ad accuratiorem chronotaxim reduci potuere, [De ejus gestis brevissime egit Rubeus,] id vero dolendum quam maxime, quod S. Ecclesii Vitam tam jejune delibaverit, ut de gestis ejus vix quidquam memoraverit præter ea quæ ad ecclesiarum ædificationem aut ornatum contulisse dicitur. Neque hic succurrit Rubeus, qui aliquorum pontificum Ravennatum gesta ex antiquis monumentis uberius enarrans, de hoc vix aliud habet præter Agnelli, quem procul dubio vidit, breve compendium; lib. 3 ad annum 514, ut diximus, initia ejus perperam referens: eodem libro ad annum 524 & 525 notissimam legationem ad Justinum, jussu Theodorici cum S. Joanne Papa aliisque susceptam: anno 526 disceptationem cum clericis, a Felice PP. IV compositam: an. 541 erectionem templi beatissimæ Mariæ Virginis ex propriis ædibus, quæ omnia apud Agnellum leguntur. Verum cum aliqua ibi addat Rubeus quæ in illo desiderantur, hinc Sylloges nostræ conclusionem opportunius desumemus, dum aliunde nihil prorsus suggeritur, quod ad S. Ecclesii gesta illustranda conducat. En igitur quæ narrat Agnellus, more suo satis turbate & confuse, non nulla etiam admiscens quæ ad Sancti Acta minus spectant, quæque cum ceteris apud Bacchinium, utcumque fieri potuit, explicata inveniuntur. Sic scribit cap. 1, DE SANCTO Ecclesio.

[7] Ecclesius XXIII. Sanctum vas. Æqualis statura, nec longam attulit, [neque ex Agnello] nec brevem avertit. Plenum capillis habens caput, hirsutumque; super aurem modica canities, decorusque forma. Ipsius temporibus ecclesia B. Vitalis martyris a Juliano Argentario, una cum ipso Præsule fundata est. Et hic Pontifex in suo proprietatis jure ædificavit ecclesiam sanctæ & semper Virginis intemeratæ Mariæ, quam cernitis, mira magnitudine, & cameram tribunalis: in camera effigies S. Dei Genitricis, cui similem numquam potuit humanus oculus conspicere. Si quis vir ausus est diutissime intueri imaginem illam continentem, ita versus metricos sub suis pedibus, videlicet:

Virginis alma micat, Christum quæ cepit ab astris,
      Nuntius e cælis angelus ante fuit.
Mysterium! Verbi Genitrix & Virgo perennis,
      Auctorisque sui facta parens Domini.
Vera Magi, claudi, cæci, mors, vita fatentur.
      Culmina sacra Deo dedicat Ecclesius.

[8] Pergit Agnellus: Inchoatio vero ædificationis ecclesiæ parata est a Juliano, [multa ad ipsum spectantia eruuntur.] postquam reversus est prædictus Ecclesius pontifex cum Joanne Papa Romam de Constantinopoli cum ceteris episcopis, missi a Theodorico in legationem, sicut superius audistis. Ædificavit Tricolim, sed inconsummatum reliquit. Heu! vobis gregibus, quales erant pastores! Quantum mutati estis ab illis! Vera lucerna in Ecclesia fuerunt, quorum lumen lucernæ quotidie fulgebat his, qui in domo Dei erant, sicut dicit Dominus: Lucerna corporis tui est oculus tuus; si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; & aliter; Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Sufficiant ista hodie, ut isto amoto, alium pontificem introducamus. Sed sicut superius dixi, in tempore ipsius ecclesia B. Vitalis martyris a Juliano Argentario constructa est. Nulla in Italia ecclesia similis est in ædificiis & in mechanicis operibus. Expensas vero in prædicti martyris Vitalis ecclesia, sicut in elogio sanctæ recordationis & memoriæ Juliani fundatoris invenimus, XXVI millia aureorum expensa sunt solidorum. Igitur ille Beatissimus obiit & sepultus est in ecclesia B. Vitalis martyris, infra monasterium S. Nazarii, ante altarium, in medio loco juxta corpus, hinc B. Ursicini antistitis & inde B. Victoris, in medio autem iste.

[9] [Controversia cum clericis Romæ composita,] Multis pauca, & quid non extra rem? Cap. 2 turbas delibat inter clerum Ravennatem & sanctum Episcopum, a Felice Papa compositas: Contigit eo tempore ut inter B. Ecclesium pontificem & sacerdotes de singulis rebus ecclesiæ contentio adcrevisset. Ierunt ad sanctum Papam Felicem urbis Romæ, ut inter eos justa moderamina sanciret; qui accersitum Ravennatem pontificem cum clero universo, mox inter eos decretum statuit atque firmavit, continentem ita. Sequuntur Felicis Papæ litteræ tam incorrectæ & variis locis mutilæ, ut Bacchinio strenue laboaandum fuerit, tum ad reddendum genuinum textum, ab imperito amanuensi corruptum, tum vero ad concinnandam analysim, qua intricatam controversiam quoquo modo exponeret. Ea autem cum ibi exstent, & denuo edita sint inter rerum Italicarum Scriptores tomo 2, a V. C. Ludovico Antonio Muratorio secundis curis recensita, non putavi operæ pretium, aut litteras ipsas aut observationes hic describere, quod ad Sancti præclare gesta parum conserant, & forte ad nonnullam invidiam S. Ecclesio conflandam ab Agnello schismatico adducta videantur. Sic ipse narrationem suam qualemcumque absolvit.

[10] [vitæ reliquum & obitus;] Resipuit autem beatus post hæc Ecclesius, & sic fuit ovibus velut pater cum filiis, & largivit omnia clericis suis, ut correptus fuit a Romano Pontifice; imo & amplius largus factus est, & posthæc rexit ecclesiam suam in pace, & nullum verbum murmurationis, nisi laudes a suis audivit clericis, & hæc statuta permansit suis posteris multis temporibus. Sepultus est, ut diximus, in ecclesia S. Vitalis: & in atrio ipsius fontis * aulæ versus metricos jussit tessellis argenteis scribi continentes ista:

Ardua consurgunt venerando culmine templa
      Nomine Vitalis sanctificata Deo.
Gervasiusque tenet simul hanc Protasius arcem,
      Quos genus atque fides, templaque consociant.
His genitor natis fugiens contagia mundi,
      Exemplum fidei martyriique fuit.
Tradidit hanc primus Juliano Ecclesius arcem,
      Qui sibi commissum mire peregit opus.
Hoc quoque perpetua mandavit lege tenendum;
      His nulli liceat condere membra locis.
Sed quod pontificum constant monumenta priorum,
      Fas ibi sit tantum ponere, sed similes.

Sedit autem annos X, mens. V, dies VII. Ut male supra num. 5 scripserit Bacchinius dies V.

[11] Nequid de gloriosis Sancti gestis, præsertim in ecclesias munificentia desiderari patiar, ea hic adjicio quæ præter Agnelliana suppeditavit Rubeus citata jam non semel pag. 154: [donaria ecclesiis collata.] Hujus templi, nempe S. Mariæ Majoris a se exstructi, curam sacerdotibus, communitatem vitæ victusque servantibus, tradidit, his adjunctis muneribus: patena ex auro; urnis sacris argenteis septem, ex auro una; fundis quatuor in agro Ravennati. Ursiano etiam templo dono dedit patenam ex auro librarum quinque; urnas sacras ex auro, pretiosissimis gemmis distinctas, complures: candelabra ex argento duodecim: aram quoque ex argento erexit ducentarum librarum; nec non multa alia templa muneribus exornavit. Nam & hoc tempore Ravennas ecclesia bonis martyrum aucta est, quæ ad Cæsaris ærarium fuerant earum calamitatum seculo adjuncta. Quamobrem multo efficaciori appellatione, Ravennatem ecclesiam sanctam & amplam vocaverunt, quod non ipso solum cruore martyrum, sed eorum etiam bonis aucta firmataque sit. Tricollim Ecclesius aggressus, perficere non potuit, quemadmodum neque D. Vitalis templum, cujus ædificationem Justinianus, ex scriptorum Ravennatum sententia, Ecclesio & Juliano mandaverat.

[Annotata]

* al. frontis

DE S. ÆTHERIO EPISC. CONFESSORE
AUTISSIODORI IN GALLIA.

Sec. VI.

[Commentarius]

Ætherius ep. conf., Autissiodori in Gallia (S.)

J. B. S.

Quam notus & celebris est sanctus hic Ætherius sive Etherius Autissiodorensis episcopus in sacris Fastis Latinis, [Tam ignota est ejus historia,] etiam antiquissimis, tam sunt ignota gesta ejus omnia, in historia episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tomo 1 Biblioth. Mss. tam obiter perstricta, ut recte in Observationibus ad Usuardum pridem notaverim, solo nomine & cultu memoriam ejus in ea ecclesia superstitem. En paucissima quæ isthic de ipso referuntur: Ætherius (ordine est XVIII) sedit annis IX, mensibus VI; obiit VI Kalendas Augusti, & sepultus est in basilica S. Germani. Fuit enim temporibus Benedicti Papæ, imperante Tiberio Constantino. Fuit civitas sine episcopo dies quatuor. Qua porro fide hæc subsistant, ex eo collige, quod Benedictus Papa obierit anno 577, priusquam Tiberius ille Constantinus ad imperium adlectus sit anno primum 578, ubi alii Sanctum volunt non ultra annum 573 pervenisse. Quod dicatur sedisse annis IX, mensibus VI, id refellit Georgius Viole in Ms. collectione, nobis a Castellano submissa, ubi episcopatus ei solum tribuit annos circiter quatuor, Baronio, in notis ad Martyrologium, ei ex Demochare annos sex adscribente. Primam opinionem secutus est Galesinius dum rotunde enuntiavit Autisiodori, S. Ætherii episcopi & confessoris. Hic ecclesia sibi commissa, annis X & mensibus VI pie administrata, vita sancte acta, virtutum multarum laude, Benedicto Pontifice, florens obdormivit in Domino.

[2] Fateamur itaque, obscura hæc omnia esse & incerta; [quam celebris est in Marliis.] non item cultum, ut jam dicebam, nam licet in Hieronymianis adjectitius censeri debeat, in omnibus tamen diserte ponitur. Textus Florentinii habet: In civitate Autisiodoro, depositio S. Etheri episcopi: in aliis apographis; In Autisiodoro civitate, depositio Hetherii vel Etherii. Iisdem prope verbis refertur etiam in Hagiologio Franco-Gallico a Labbeo quoque edito. Bedæ, Romano parvo & Adoni præteritus est, at classici ceteri, Hieronymiana secuti, Rabanus & Notkerus, præcipue vero Usuardus cum tota sua progenie ipsum diserte signant, Autisiodori, depositio Etherii episcopi. Non minus certum est, perpetuo cultu ecclesiastico in ecclesia sua hoc die donatum fuisse, quamvis sub ritu simplici, ut ex Kalendariis, etiam recentioribus apertissime constat. Rem concludat Saussayus hoc suo qualicumque elogio: Autissiodori, depositio sancti Ætherii episcopi & confessoris. Hic laude sapientiæ & religionis excellens post S. Romanum illius ecclesiæ gubernacula gessit, qua annis X & mensibus VI pie administrata, omni virtute episcopali ornatus, abiit ad præmium.

[3] [Quid de es supersit.] Habe jam paucis quæ de posthuma Sancti gloria collegit laudatus Viole, quæque ex Gallico hic vertuntur. Depositus est, inquit, in cryptis ecclesiæ S. Germani prope sacellum sanctissimæ Trinitatis, ubi olim vetus imago exstabat, subscripto S. Etherii nomine. Certe cum anno MDXXXVI ibidem terra effoderetur, inventa sunt ossa nonnulla, quæ sancti hujus Episcopi esse censentur. Nihilominus Henricus Autissiodorensis ipsius non meminit, neque S. Eleutherii in celebri translatione anni DCCCLXII, dum ex variis istius ecclesiæ locis collecta fuere multorum Sanctorum corpora & sub ara principe deposita. Est & ibi ejus pictura ad latus beatissimæ Virginis qua genuflexus repræsentatur. Leguntur item versiculi Latini non satis puri, per modum epitaphii ad ejus nomen alludentes:

Naturæ sinus est æther, rore, imbre, calore
      Omnia fœcundat, diluit atque rigat.
Num æther qui dictis, signis ac moribus auget
      Irrigat & mentes perfuit Ætherius?

Emblema ejus repræsentasse dicitur manna e cælo lapsum, quod colligentes Israëlitæ Moysi & Aaroni offerunt, adscriptis verbis Hebraicis, quæ hisce Latinis respondent, QUID EST HOC?

DE S. ANTHUSA VIRGINE
CONSTANTINOPOLI.

SUB CONSTANTINO COPRONYMO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogia, locus in quo vixit.

Anthusa virgo CPoli (S.)

AUCTORE J. P.

Romanum Martyrologium Sanctam hanc hodierno die annuntiat his verbis: Constantinopoli beatæ Anthusæ virginis, quæ sub Constantino Copronymo ob cultum sanctarum imaginum verberibus cæsa, [Memoria in Martyrologio Romano, & in Græcis Fastis] & exilio relegata, quievit in Domino. Ita, inquam, eam annuntiat dictum Martyrologium, quam accepit e Menologio, ab Eminentissimo Sirleto in latinum converso, & apud Canisium edito: ubi sic refertur: Eodem die (XXVII Julii) commemoratio beatæ Anthusæ sub Constantino imperatore, cognomento Copronymo: cum elogio; quo etiam honoratur in Synaxario Basiliano. Supplementum nostrum, quod vocamus, ad Menæa Græca excusa, ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis, pluries alias a nobis citatis, eamdem etiam Sanctam, sed paulo aliter, commemorant: Μνήμη τῆς ὁσίας μητρὸς ἡμῶν Ἀνθούσης, τῆς συγκειμένης εἰς τὸν εὐαγεστάτην τοῦ Μαντινέου. Memoria sanctæ matris nostræ Anthusæ, conquiescentis in sanctissimo monasterio Mantinei. Et mox subduntur duo sequentes versiculi:

Ἀνεῖπε Χριστὸν Ἄνθουσα παρὰ πλάνοις,
Καὶ Χριστὸς αὖθις Ἄνθουσαν παρ᾽ ἀγγέλοις.

Anthusa Christum prædicat coram planis;
Coram angelis post Christus Anthusam sonat.

[2] Elogium satis longum, quod subnectitur, daturi sumus postea loco Actorum ejus, [refertur.] seu Vitæ, quæ si scripta aliquando fuit, certe ad nostras manus nondum pervenit. Ultimæ autem isti annuntiationi fere ad singula verba consonat annuntiatio, quæ habetur in apographis nostris excerptis e bibliotheca Ambrosiana. En illam: Μνήμη τῆς ἁγίας Ἀνθούσης, τῆς συστησαμήνης τὴν ἀγίαν εὐαγεστάτην μονὴν τοῦ Μαντιναίου. Memoria sanctæ Anthusæ, quæ construxit sanctum atque integerrimum monasterium Mantinæi. Elogii, quod annectitur, mox habebitur ratio. Memoria item S. Anthusæ invenitur in Martyrologio Arabico-Ægyptio; hoc est, prout addit, Rosæ. Si Græcum etymon considerasset ipsius auctor, vel quisquis illud addidit, potius dixisset Florentis, Floridæ vel Florentiæ, ab ἀνθέω, floreo. Illud observatu dignum est, quod Taurinense β ac Taurinense α de hac Sancta agant die sequenti, teste nostro Henschenio ad finem elogii, ex laudata superius bibliotheca Ambrosiana excerpti. Cur vero Martyrologium Romanum, quod & nos secuti sumus, Sanctam annuntiet CPoli, aliam causam non scimus, quam quia sub Constantino Copronymo passa fuisse traditur.

[3] Annuam S. Anthusæ memoriam excipiant nunc elogia ejus breviora. [Elogium ex Synaxario Basiliano] Atque illius imprimis habenda nobis est ratio, quod legitur in Synaxario Basiliano, & cujus textus Græcus a nobis prælo editus est ad calcem tomi 1 mensis Julii; quique proinde, ut ab istius linguæ ignaris intelligi queat, opportune hic fiet Latinus. Sic itaque sonat: Sancta Anthusa fuit sub regno Constantini Caballini. Rebus autem mundanis nuntium remittens, & Christi desiderio flagrans, in montibus ac speluncis vixit: & cum presbyterum quemdam monachum sanctum invenisset in regionibus Mantinei degentem, in vita ascetica illum imitata est, atque eo pervenit virtutis, ut in furnum vehementer accensum ingressa sit, & non combusta. Post obitum vero Sisinnii, sanctissimi presbyteri, dum Caballino innotuisset, quod sanctas honoraret ac veneraretur imagines, ab iis, qui ab ipso missi erant, coacta, ut earum abnegaret cultum, sed obedire nolens, graviter cæsa est. Postea autem uxori imperatoris, quæ parere non poterat, significavit, quod duas paritura esset proles, hanc quidem marem, hanc vero feminam. Hoc ubi accidisset, a tormento Sancta liberata fuit; & imperatricem adeo erga se bene affectam reddidit, ut matris loco se haberet: & sic obdormivit. Constantinum Copronymum, a S. Joanne Damasceno Caballinum dictum, & cur, tradit Pagius ad an. Christi 727.

[4] Eadem fere memorat elogium a Canisio editum, in illis ab hoc diversum, [& Menologio apud Canisium.] quod Sancta dicatur multis miraculis a Deo ipso digna effecta; quod Copronymus flagris cædi jusserit fratrem consobrinum, quem beata illa Virgo ad sanctarum imaginum venerationem hortabatur; quod ipsa sacras imagines supra caput accensas susceperit; quæ mox, uti additur, in exilium mittitur; quod prænuntiarit prolis utriusque vitam & statum; quod regina ipsa (seu potius imperatrix) monasteriis, quæ sub illa erant, beneficia multa contulerit: quod denique in summa senectute accesserit ad Dominum. Sed plura, quæ ad res Sanctæ gestas spectant, videre est in elogio, quod e Græco versum huic Commentario nostro subjiciemus.

[5] [Anthusa alia non videtur alicubi distingui a nostra.] Baronius de illa agit ad annum 775, occasione S. Anthusæ, Constantini Copronymi filiæ; ubi ex Menologio Basilii imperatoris refert, isti Sanctæ nomen inditum fuisse a nostra Anthusa synonyma seniori; uti eam ad textus sui marginem vocat; sed nos in nostro exemplari Græco dicti Menologii seu Synaxarii ad hunc, quem Baronius citat, diem XXVII Julii, additum illud non invenimus; de quo item nihil legimus die XVII Aprilis, quo ista Anthusa a nobis data est. Utramque Anthusam non videtur satis distinxisse Cangius in Familiis Augustis Byzantinis pag. 125, ubi sic loquitur. Narrant Menologia, Copronymi conjugi sanctam Anthusam, cum pareret, filium & filiam in lucem edituram, ac utriusque fortunam prædixisse. Sed & Menæa Anthusam ipsam filiam fuisse ejusdem Copronymi volunt, quæ cum conjugio nuntium dixisset, superstite adhuc patre &c. Mirum est, ita indiscriminatim scribere Cangium potuisse, si Menologium Sirleti hoc die XXVII Julii, & Menæa XII Aprilis, quæ citat, inspexerit. Gononus inter insignium eremitarum Orientis Vitas pag. 12 de nostra meminit ex Menologio Græcorum, quam & Arturus a Monasterio ad diem hunc XXVII Julii inserit suo Gynæceo.

[6] Difficultatem facessit monasterium Mantinei, in quo Sancta conquiescere dicitur superius num. 1; [Locus, in quo vixerit Sancta,] & mox num. 2. vidimus, quod construxerit monasterium Mantinæi. De regionibus Mantinei, ubi presbyterum monachum invenerit &c. habes num. 3. Apud Sirletum est Martinei, mendose ni fallor, contra citata ham exemplaria, quæ aliter legunt. Mantinei item regiones recurrunt infra in elogio num. 1. Quodnam hoc sit monasterium, quæve regio, & quo loco sita sint, non est nobis promptum determinare. Rem non elucidant ea, quæ in dicto isto elogio memorantur num. 2, nimirum quod Sancta, comam jam tonsa, a Sisinnio thaumaturgo in insula parva paludis, quæ propinqua est pago Perikile, habitare jubetur. Ab insula parva anonyma, uti & a palude innominata, nec non a pago aliquo, qui nominatur quidem, sed vel obscuri sit nominis vel inquisitionis, quid lucus hic nobis mutuari tuto liceat? Legimus quidem apud Socratem lib. 2, cap. 38, pag. 144 editionis Valesianæ: Cum audiisset (Macedonius) in provincia Paphlagonia, & præcipue apud Mantinium (κατὰ τὸ Μαντίνιον) quamplurimos esse addictos sectæ Novatianorum. Et paulo post: Sed qui Mantinium incolebant & c. Sed si locus iste hic intelligi possit, in obscuro manet ejus in individuo situs; fatente Christophoro Cellario in Notitia orbis antiqui tomo 2, lib. 3, cap. 8, pag. 193, ubi de Paphlagonia Mediterranea agit, incertum esse hunc locum.

[7] [inventu difficillimus:] Suidas habet Μαντίνειον, sed quamquam is locus esset, quem quærimus, nihil nos juvare posset: quia solum loci nomen memorat, situm tacens: Mantineum, inquit, loci nomen. Quoniam vero hic quæritur de Mantineo, quæ sit regio vel provincia, ideo locum non habet Mantinensium disjunctio, quæ apud eumdem Suidam sic exponitur: Lacedemonii Mantinensium urbem in quinque pagos diviserunt: & hoc vocatum est Mantinensium disjunctio. Eamdem ob causam non potest hic intelligi Mantinea (Μαντίνεια) urbs Arcadica, apud Suidam notata. Sed an Mantinenses, quos nominat, huc spectant? Quisnam id definiat? cum nominis notionem in tenebris relinquat, dicens, esse gentile nomen. Plura huc non congerimus: quia de distincto atque individuo loci hic controversi situ desperamus, ulteriorem operam frustra impensuri.

[8] [apographum, quod damus.] Nunc Sancta elogium subjungimus ex apographis nostris Sirmondo-Chiffletianis, quæ in eo ambo inter se conveniunt; uti annotatum sua manu reliquit Papebrochius ad calcem textus Græci, quem ab ipso transcriptum nos hic latinitate ac typis donamus. Consentit item isti elogio in aliquibus, illus, quod excerptum est e Mss. nostris Græcis bibliothecæ Ambrosianæ; sed tamen isto alio, quod integrum excudimus, longe brevius est. Ubi usus tulerit, ambo inter se conferemus. Auctor nos latet.

ELOGIUM AUCTORE ANONYMO,
Ex Ms. Synaxario P. Sirmondi membranaceo, & Ms. P. Chiffletii chartaceo, cum alio breviore bibliothecæ Ambrosianæ collatum.

Anthusa virgo CPoli (S.)

EX MSS.

Αὕτη ὑπῆρχε ἐπὶ τῆς βασιλείας Κωνσταντίνου τοῦ Κοπρωνύμου γονέων εὐσεβῶν Σρατηγίου καὶ Φεβρωνίας. Ἐξ αὐτῶν τῶν μητρικῶν, ὡς εἰπεῖν, ἀγκαλῶν Μακαρία τὴν ἀγνείαν ποθοῦσα, ἐν ὄρεσι καὶ σπηλαίοις κατὰ τὸν Ἀπόστολον διῃτᾶτο, πάντα μὲν τὰ βιωτικὰ μισοῦσα, μόνην δὲ τὴν ἡσυχίαν ἀσπαζομένη καὶ στέργουσα. Κατ᾽ αὐτὰς δὲ τὰς ἡμέρας μοναχοῦ τινος πρεσβυτέρου Σισιννίου καλουμένου, τοῖς τοῦ Μαντινέου χωρίοις ἐπιδημήσαντος, καὶ πᾶσαν ἰδέαν ἀρετῆς μετερχομένου, εἰς ζῆλον αὐτοῦ καὶ μίμησιν Μακαρία διανίσταται. Καὶ πρῶτον μὲν ὑπ᾽ αὐτοῦ τυποῦται καὶ κανονίζεται· καὶ εἰς κλίβανον εἰς τέλος ἐκκαέντα πρὸς αὐτοῦ κελευσθεῖσα ἐλθεῖν, ἀβλαβὴς ἐκεῖθεν ἐξέρχεται, καὶ ἑθέρας ἀρετὰς ὑψιλωτέρας καὶ τῷ Θεῷ ἐγγίζουσας ἐκμανθάνει.

[2] Προσηγγέλλει δὲ αὐτῇ καὶ τὸ μοναστήριον συνίστασθαι, καὶ ἑνακοσίων ἀδελφῶν προστασίαν ἀναδέξασθαι. Ἔπειτα κείρεται τὴν κόμην, καὶ ἐν τῷ νησιδίῳ τῆς πελαζούσης τῇ Περικιλὲ * κώμῃ λίμνης πρὸς τοῦ θαυματουργοῦ ἐκείνου γέροντος οἰκεῖν ἐγκελεύεται. Ἐγκρατείᾳ δὲ μετὰ ταῦτα καὶ τῇ λοιπῇ σκληραγωγίσͅ χολάζουσα Μακαρία, τῆς ἁγίας καὶ ὁμοουσίου Τριάδος καταγώγιον ἑαυτὴν ἀπειργάσατο. Σιδήροις γὰρ ἑαυτὴν καταδήσασα καὶ τριχίνοις ὑφάσμασι ἀμφιάσασα ἔξω σαρκὸς καὶ κόσμου τοῖσγε νοῦν ἔχουσιν ἐγνωρίζετο. Καί ποτε τῷ μεγάλῳ Σισιννίῳ παραβαλοῦσα, νεὼν τῇ μητέρι τῆς Θεομήτορος αὐτῇ ἀναγεῖραι κατεδυσώπει δὲ πάμπολλα τέως αὐτῇ νουθετήσας καὶ διδάξας, καὶ τὰ μέλλοντα αὐτῇ συμβαίνειν προειπὼν, ἀπέστειλεν, τῆς ἑαυτοῦ μεταστάσεως τὸν καιρὸν αὐτῇ σημάνας.

[3] Μέχρι δὲ τῶν τριάκοντα ἀδελφῶν τῇ Ὁσίᾳ φοιτήσασαι, καὶ τοῦ εὐκτηρίου οἴκου δομηθέντος, καὶ εἰς τέλος ἤδη τῶν ῥηθέντων τῷ γέροντι καταπειγομένων προσελθεῖν, μεθίσταται τοῦ βίου θαυμαστὸς ἐκεῖνος Σισίννιος. Πειθομένην δὲ ἀδελφότητα μεγάλη Ἄνθουσα βλέπουσα, δύο ναοὺς ἐκ βάθρων αὐτῶν ἀνέστησε τῇ Θεομήτορι καὶ τοῖς Ἀποστόλοις· ὧν τὸν μὲν Θεομήτορος ταῖς μοναζούσαις· τὸν δὲ τῶν Ἀποστόλων τοῖς μοναχοῖς ἀπεκλήρωσε. Πολλοὶ δὲ τοῖς τῆς μετανοίας κέντροις νυττόμενοι, καὶ πάλαι μὲν πρὸς τὸν ἅγιον Σισίννιον περιεγένοντο, νῦν δὲ καὶ πρὸς τὴν μεγάλην Ἄνθουσαν, ὑπ᾽ αὐτῆς παιδαγωγούμενοί τε καὶ τυπούμενοι. Πλήρης γὰρ ὀρθοδοξίας καὶ δικαιοσύνης οὖσα, πᾶσαν νεωτεροποιὸν αἵρεσιν ἀπεστρέφετο, καὶ ἐκ τούτου περιβόητος γενομένη, μέχρι καὶ τῶν κρατούντων περὶ αὐτῆς φήμη διέδραμε.

[4] Κωνσταντίνος δὲ μισόχριστος καὶ εἰκονόμαχος, ὡς λόγος εδήλωσε, τὴν τῶν Ῥωμαίων ἐτυράννει τότε ἀρχὴν· ὃς εἰς τὴν αὐτοῦ πλάνην μεταστῆναι ταύτην διὰ σπουδῆς θέμενος, τῶν συμφρόνων ἕνα προσκαλεσάμενος, Πορεύθητί, φησιν, κατὰ τήνδε τὴν ἐπαρχίαν καὶ τὴν Ἄνθουσαν εἰς τῆν ἡμετέραν δόξαν ἀποκλῖναι μετάπεισον· καὶ εἰ μὲν πείθοιτο, εὖ ἔχει ἂν· εἰ δ᾽ οὐ, τιμωρησάμενος αὐτὴν τοῖς ἡμετέροις νόμοις, καὶ μὴ βουλομένην πεισθῆναι παρασκεύασον. δὲ πολλοὺς καὶ ἄλλους μετ᾽ αὐτοῦ παραλαβὼν, καὶ κατασχὼν πάμπολλα τῶν ἁγίων ἐκτυπωμάτων, ὅσα ἐν πίναξι, καὶ ὅσα ἐν ῥάκεσι συναγαγὼν, καὶ τὴν Μεγάλην μετὰ τοῦ ἀδελφιδοῦ, ὃς τῆς ἀνδρωας μονῆς τότε τὴν προστασίαν ἐγκεχειρισμένος ἦν, συλλαβὼν εἰς εξέτασιν ἄγει. Καὶ παραυτίκα μάστιξι μὲν ἐπὶ πολὺ ἀδελφιδοῦς καταξαίνεται, καὶ ὑπὸ τῆς Ἁγίας προθυμοποιεῖται τῇ ὁμολογίᾳ ἐμμένειν, καὶ ταῖς βασάνοις ἐγκαρτερεῖν, ὃς ἐκλιμπάνειν μέλλων ἀπολύεται.

[5] Αὕτη δὲ ἐκ τεσσάρων τείνεται, καὶ νεύροις ὠμοῖς μαστίζεται, καὶ τὰς ἱερὰς εἰκόνας παμπόλλας οὔσας ἀναφθείσας κατὰ τῆς κεφαλῆς δέχεται, καὶ κατὰ τῶν πεδίλων ἄνθρακας πυρὸς τοὺς πόδας καυθησομένη· ὅθεν Χριστοῦ χάριτι ἄφλεκτος μείνασα ὑπερορίζεται. Ἔπειτα τοῦ βασιλέως μετὰ παντὸς τοῦ στρατεύματος κατ᾽ αὐτὴν δὴ τὴν ἐπαρχίαν ἐκδημήσαντος, ὡς τὴν Ἁγίαν ἑαυτῷ παραστησάμενος ἐξετάσαι, τῇ ταύτης εὐχῇ ἀορασία τοῦτον πεδησαμένη τὰ κατ᾽ αὐτῆς πρὸς αὐτοῦ μελετώμενα διεκώλυσε εἰς πέρας διελθεῖν· καὶ τῇ βασιλίσσῃ δυστοκούσῃ καὶ μελλούσῃ θνήσκειν, καλῶς ἔχειν αὐτὴν, καὶ δύο [παιδία] ἄῤῥεν καὶ θῆλυ ἀποτεκεῖν *, πρὸς τοῦ βασιλέως ἐρωτηθεῖσα ἐξεῖπε· καὶ ἑκάστου τὴν βιοτὴν καὶ διαγωγὴν προεμήνυσεν. Ὅθεν βασιλὶσ ταῦτα ἀκούσασα, πλεῖστα ταῖς ὑπ᾽ αὐτὴν μοναχαῖς χωρίατε καὶ ἀναθήματα καθιέρωσε. Καὶ τύραννος τῆς κατ᾽ αὐτὴν ἐγχειρήσεως ἀπέστη. Οὕτως οἶδεν ἀρετὴ θῆρας μὲν ἐξημεροῦν, πολεμίους δὲ φίλους ποιεῖν.

[6] Ἔνθεν τῆς Ὁσίας μεγαλυνθείσης καὶ τοῖς ἁπάντων στόμασι ᾀδομένης, πολλοὶ πρὸς αὐτὴν οἱ μὲν εὐχῆς χάριν ἐφοίτων· οἱ δὲ ἀποτάξασθαι τῷ τῇδε βίῳ· οἱ δὲ ὧν ἕκαστος προσείληπτο νοσημάτων, τῆς θεραπείας τυχεῖν. Ἐν οἷς καὶ τις ἀνὴρ στρατιώτης τὴν τάξιν μετὰ γυναικὸς παρεγένετο. Μεταμείψας δὲ τὸ σχῆμα παιδίον πρὸς τῆς Μεγάλης αἰτήσων καὶ τοι καρποφορήσων, εἰ τοῦ σκοποῦ ἐπιτύχοιεν, παρ᾽ ἧς τὰ ἐνθυμήματα τῆς καρδίας ἀκούσας, καὶ διὸ παρεγένετο πληροφορίαν δεξάμενος, χαίρων οἴκαδε ἀντεπέστρεψεν. Εἰ δύναιτο δέ τις ἄμμον παράλιον, σταγόνας ὑετοῦ, βάθος θαλάσσης, ὕψος οὐρανοῦ, καὶ εὖρος γῆς διαγράψαι, δυνήσεται καὶ τὰ τῇ ὁσίᾳ Ἀνθούσῃ πραχθέντα γραφῇ παραδοῦναι. Ὅμως καὶ ταύτην ὡς ἄνθρωπον ἔδει θανάτου γεύσασθαι, καὶ ὑπνῶσαι ὕπνον τοῖς δικαίοις πρέποντα. Κατ᾽ αὐτὴν δὲ τὴν ἡμέραν τῆς κοιμήσεως τοῦ μεγαλομάρτυρος Παντελεήμονος· τοῦτο γὰρ αὐτῇ δι᾽ εὐχῆς ἦν τὸ ἐν αὐτῇ τελειωθῆναι· κατετέθη δὲ ἐν τῷ κελλίῳ, ἐν ᾧ καὶ ἐβίωσε, θαύματά ἐκτελοῦσα παράδοξα εἰς δόξαν καὶ ἔπαινον Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν. Ἀμήν.

Fuit hæc, imperante Constantino Copronymo a, piis parentibus Strategio & Febronia oriunda. Ab ipsis maternis, ut ita dicam, ulnis Beata desiderio castitatis flagrans, [Sancta a Sisinnio presbytero ad virtutem informatur,] in montibus ac speluncis, ut Apostoli verbis utar, vitam instituebat, omnes hujus vitæ res exosa, solumque secessum amplectens ac diligens. Dum vero diebus istis monachus quidam presbyter, cui Sisinnio b nomen, Mantinei c regiones peragraret, in omnis se virtutis instituto exercens, ejus imitari zelum Beata constituit. Et primo quidem ab ipso fingitur ac regulis informatur: ac in clibanum denique accensum jussu ipsius ingressa, illæsa inde egreditur; aliasque altissimas, & prope ad Deum accedentes virtutes ediscit.

[2] Prænuntiavit autem is ipsi, futurum ut & monasterium conderet, [virtutibus excellit,] & nongentarum d sororum regimen susciperet. Postea comam tondetur; & in insula parva paludis, quæ propinqua est pago Perikile e, habitare jubetur ab illo thaumaturgo. Post hæc abstinentiæ & austeritati vacans Beata, sanctæ & consubstantialis Trinitatis habitaculum se præstitit. Ferro quippe se colligans, & cilicio se vestiens, his, qui supra carnem ac mundum sapiunt, cognita fuit. Et dum aliquando magnum conveniret Sisinnium; templum matri Deiparæ ut ædificaret, is ipsi persuasit. Qui postquam pluribus eam tunc instituisset documentis, & ea quæ eventura ipsi erant, prædixisset, illam dimisit, tempore, quo e vita migraturus erat, ei significato.

[3] [sorores congregat, condit templa:] Dum vero ad triginta usque sorores ad ipsam accessissent, & oratorium esset ædificatum, jamque prope adesset tempus, ut ea, quæ senex dixerat, ad finem pervenirent; mirabilis ille Sisinnius e vita migrat. Anthusa autem magna, videns sororum communitatem sub obedientia vivere, duo templa ab ipsis fundamentis erexit Deiparæ & Apostolis: quorum illud quidem, quod erat Deiparæ, monialibus: illud vero, quod erat Apostolorum, monachis distribuit f. Multi vero pœnitentiæ stimulis compuncti, olim quidem ad sanctum Sisinnium, nunc autem ad magnam quoque ventitabant Anthusam, ipsius ductu & informationibus imbuti: plena quippe sanæ doctrinæ & justitiæ, hæresim omnem, res novas molientem, aversabatur: unde & memorabilis evasit, & fama ejus usque ad imperatores pervenit.

[4] [dura sustinet a Constantino Copronymo] Constantinus autem Christi osor & imaginum impugnator, uti diximus, Romanum tunc imperium tyrannide vexabat: qui suum hanc Virginem ad errorem traducere studiose satagens, unum ex his, qui idem sentirent, advocavit, &, Proficiscere, inquit, ad istam provinciam; & persuade Anthusæ; ut nostræ se submittat opinioni. Si morem gerat, bene habet: sin minus, tormentis excruciatam, legibus nostris vel invitam obtemperare coge. Hic, multis aliis secum assumptis, collegit, quas convasare potuerat tam in tabulis quam in linteolis, plurimas sanctas effigies, Sanctam una cum nepote g, cui virorum monasterii tunc commissa erat præfectura, comprehensam in examen adducit; & statim nepos flagris diu excarnificatur, & Sanctæ hortatu promptus efficitur, ut confessioni inhæreat, & in cruciatibus persistat, qui jam defecturus viribus solvitur.

[5] [pro cultu sacrarum imaginum: sed postea ejus iræ mitigatur.] Ipsa vero quatuor ex partibus tenditur, crudisque nervis flagellatur, & permultas sacras imagines ardentes supra caput accipit, prunis ignis infra calceamenta accensis; ubi Christi gratia manens illæsa, in exsilium mittitur. Postea dum imperator cum exercitu suo universo ad illam regionem profectus esset, ut Sanctam sibi sisteret ad examen: cæcitas illum precibus ejus detinens impedivit, ne ea, quæ adversus ipsam machinabatur, ad finem pervenirent. Imperatricem h quoque, partu laborantem ac morituram, belle valere, & duos [pueros] marem ac feminam peperisse, ab imperatore interrogata edixit, & utriusque vitæ & instituti rationem prænuntiavit. Quo factum, ut, his auditis, imperatrix monialibus ipsi subjectis plurimos agros ac donaria consecrarit; & tyrannus manum ab ipsa abstinuerit. Ita novit virtus feras condocefacere, atque hostes reddere amicos i.

[6] [Sancta pluribus deinde rebus gestis clara migrat ad Dominum.] Exinde Sancta ad magnum nominis splendorem evecta, & omnium ore celebrata fuit; multique ad eam confluebant; hi quidem ut preces ejus poscerent; illi vero ut præsenti vitæ renuntiarent; alii denique ut a quibus detinebantur infirmitatibus, sanitatem consequerentur. Inter quos unus, professione miles, simul cum uxore ipsam accessit. Mutato autem habitu, puerum a magna Sancta petens, fructum inde, siquidem scopum assequeretur, relaturus, cogitationes cordis ex ipsa audivit, & qua de causa eo advenisset: & plena concepta fiducia gaudens domum rediit. Si littoris arenam, stillas pluviæ, profunditatem maris, altitudinem cæli, ac terræ latitudinem describere quispiam possit, poterit etiam is res a sancta Anthusa gestas scripto tradere. Sed communi hominum conditione ipsa quoque debebat gustare mortem, & dormire somnum, Sanctis convenientem. Contigit hoc ipsa die dormitionis megalomartyris Panteleemonis: ista namque die ut e vita excederet, precibus impetravit. Deposita autem est in cellula, in qua vixit, miracula patrans inaudita, in gloriam & laudem Christi, Dei nostri. Amen. k

ANNOTATA.

a Prodiit in lucem anno 719, & sequenti renuntiatur imperator a patre & S. Germano: pessimam efflavit animam die 14 Septembris, Indictione 14, anno 775, quæ uti & alia breviter collecta invenies apud Cangium superius citatum. Ceterum quod Copronymus fuerit dictus, a fœdato sacro fonte, satis notum est.

b Sanctos huic synonymos invenio: at quisnam hic sit monachus, presbyter ac thaumaturgus, sicut in hoc elogio vocatur, nondum potui invenire in Fastis, quos consului.

c In elogio, quod est in ecgrapho nostro bibliothecæ Ambrosianæ, scribitur Μαντανεον; sed adhærendum pluribus aliis exemplaribus supra citatis. De isto loco difficultates nostras ibidem proposuimus.

d Ἐννακοσίων scribe cum Ambrosiano nostro ecgrapho.

e Locum hunc non exprimit elogium inter apographa Ambrosiana: qui ubi sit, malumus discere, quam docere.

f In apographo Ambrosiano ita legitur: δύο μοναστήρια συστησαμένη καὶ ναοὺς μεγίστους ἅμα καὶ τερπνοτάτους. Duo monasteria construxit, & templa maxima simul & venustissima.

g De hoc nepote non meminit elogium Abrosianum.

h De tribus Copronymi uxoribus, prima quidem Irene, secunda Maria, tertia denique Eudocia, agit Cangius supra citatus, pag. 125.

i Historiam hand de partu, & quæ circa illum hic narrantur adjuncta, non habet elogium inter apographa Ambrosiana; uti nec illa, quæ mox hic sequuntur de milite. Inde tamen habemus, προῤῥήσεις δή τινας εἰπεῖν, αἳ καὶ τέλος εἰλήφασι, καὶ μύρια θαύματα ἐργάσασθαι, prædictiones quasdam enuntiasse, quorum exitus veritatem comprobavit, & millena miracula patrasse.

k Elogium Ambrosianum ita concluditur: Μικρὸν νοσήσασα, καὶ τὴν ἡμέραν τῆς ἀθλήσεως τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Παντελεήμονος τῶν τῇδε μετίσταται, καὶ πρὸς τὸν ποθούμενον Ἰησοῦν διαβαίνει. Modicum infirmata, die certaminis sancti megalomartyris Panteleemonis ex hac vita migrat, & ad desideratüm Jesum transit. De quo Martyre agimus hoc die cum Martyrologio Romano.

* Sirm. Πέρκιλε

* Sirm. ἓν ἄῤῥεν καὶ ἓν θῆλυ γυνῆσαι παιδίον.

DE SS. MARTYRIBUS
GEORGIO DIACONO, AURELIO, FELICE, NATALIA, ALIAS SABIGOTHONE, ET LILIOSA
CORDUBÆ IN HISPANIA.

Anno DCCLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctorum ordo, dies obitus, cultus, Acta, & translatio SS. Georgii & Aurelii.

Georgius diac. Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Aurelius Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Felix Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Natalia, alias Sabigotho, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Liliosa Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE J. B. S.

Gloriosam hanc Martyrum classem cum tot aliis Cordubensibus, acceptam referimus incomparabili ipsorum vindici & encomiastæ S. Eulogio, [MM. series ab Usuardo transposita,] horum certamina prosecuto lib. 2 cap. 10 egregii istius Memorialis, ex quo solo tot fortissimi Christi pugiles innotuerunt. Ibi ipse illos hoc ordine disposuerat, jam dicti capitis titulum sic efformans: De sanctis martyribus Aurelio, Felice , Georgio, Sabigothone & Liliosa; nempe juxta historiæ suæ seriem, ubi certe Aurelius primum locum obtinet gestis ac virtutibus plane heroicis, cum uxore Sabigothone, lectissima ipsa & sanctissima femina; tum Felix, ex aliquo lapsu ad se reversus, cum Liliosa itidem conjuge: demum Georgius monachus advena Palætinus, quem haud dubie, quod diaconus fuerit, ceteris præferendum putaverit Usuardus, viros etiam feminis anteponens, primus utique & solus, inter classicos Martyrologos horum Sanctorum laudator, ad quem quæ cursim in observatione alibi annotavimus, hic paulo fusius ex translationis SS. Georgii & Aurelii narratione, apud Mabillonium in Actis Benedictinis, post ipsa Sanctorum Acta inferius deducemus.

[2] [uti etiam natalis dies perperam signatus;] Nonnulla hic explicanda sunt, atque imprimis dies quo sanctissimi Pugiles agonem compleverunt, a laudato Usuardo signatus VI Kalendas Septembris, contra quam expressissime scripserit Eulogius VI Kalendas Augusti, ut etiam in sua editione legit Surius. Ordinem item transposuisse Martyrologum, patet, dum ita annuntiat: Eodem die, natalis SS. Georgii diaconi, Aurelii, Felicis, Nathaliæ & Liliosæ, quorum primus miræ abstinentiæ monachus, ab Hierosolymis Cordubam adveniens, cum reliquis ex eadem urbe claro germine ortis, diu optatum, sibique a Domino præmonstratum meruit assequi martyrium. Hæc transumens Equilinus episcopus in suo Sanctorum Catalogo, eumdem non solum notavit passionis diem, sed longe pejus omnia adscripsit Vienniensi Martyrologo, qui hosce Martyres nec novit nec usquam retulit. Hæc, inquit ille, Ado in Martyrologio, unde & nostro Andreæ Schotto, S. Eulogii scholiastæ, errandi ansa præbita est, dum sanctum Archiepiscopum hos divi Eulogii libros legisse existimavit; ubi omnia ad solum Usuardum, Cordubam usque ad colligenda Sanctorum corpora peregrinatum, omnino referenda sunt.

[3] De his Martyribus non male meritus est Galesinius, [ut recte observavit Galesinius,] & hoc die & XXVII Augusti eos collocans, diversisque utrobique elogiis exornans, quorum illud præplacet quod habet VI Kalendas Septembris, servata S. Eulogii in nominibus serie & proprietate, his plane verbis: Cordubæ in Hispania, sanctorum martyrum Aurelii, Felicis, Georgii, Sabigothonis & Liliosæ. Hi in Arabica persecutione, pro testimonio & fide Jesu Christi, acerrime decertando, nihil ejus amori præposuerunt, non parentes, non cognatos, non affines, non amicos, non vicos, non res, non prædia; sed omnibus his abjectis, per martyrium ad æternam perveniunt gloriam. Ad hæc etiam recte hoc die observat: De iis copiose admodum ac pie scribit S. Eulogius … Horum diem natalem … Equilinus & Usuardus adscribunt VI Kal. Sept. nosque itidem, illos secuti, copiosius illo die quam hoc die de ipsis scripsimus. Verum si Eulogium, quem illorum martyrii spectatorem sequi debemus, audimus, non recte illi neque nos diem & mensem eorum martyrio tribuimus. Quod vero Surius & Usuardus Nataliam, non Sabigothonem S. Aurelii uxorem nominant, hoc, ut cetera multa, longe diversum est a narratione S. Eulogii, ut recte notat Ambrosius Monalius: voluit dicere Morales, quem, si lubet, videsis in Chronico tom. 3, lib. 14, cap. 13: nobis satis est fontem exhibere.

[4] Nec ordinem S. Eulogii nec nomina servavit Baronius, [quem Baronius tamen hic secutus non est.] dum ita scripsit: Cordubæ in Hispania, Sanctorum martyrum Georgii diaconi, Felicis, Aurelii, Nataliæ & Liliosæ in persecutione Arabica. Recte quidem in præponendo ceteris S. Georgio monacho, utpote diacono, Usuardum secutus est; at cur S. Felicem antetulerit S. Aurelio, totius cohortis antesignano, prorsus non intelligo. Nataliæ nomen ipsi etiam magis placuit quam Sabigothonis, quod tamen Galesinius ad mentem S. Eulogii, scrupulosius servandum censuerat. Non magnopere ab ipso Galesinio differt Baronius in suis annotatis, præter jam dicta observans, passos esse sanctos Martyres æra DCCCXC, a Christo autem nato DCCCLII, ubi vides servandam regulam toties traditam de subtrahendis annis octo & triginta. Ibi idem Eulogius, inquit, recitat Georgii epistolam ad universos Christianos in Hispania consistentes, qua eos ad subeundum martyrium roboravit. Est ejus exordium: Cognoscite, o fratres charissimi, meum introitum in Hispaniam &c. Inserta hæc nempe est Eulogianæ sanctorum Martyrum historiæ, quam in hac nostra editione invenies num. 31.

[5] Porro de omnimoda Actorum sinceritate dubium suboriri nullum potest, [Acta præstantissima sunt,] spirat veritatem tota historia, torpentes etiam animos ad Christianas virtutes, quin & ad perfectionem inflammans, exemplis sane primitiva Ecclesia dignis, ut narrationes hujusmodi simplicitate sua magis intellectum convincant animumque nutriant, quam tot alia Acta metaphrastice expolita atque ornata, a quibus plerumque, modo nescio quo, abhorrere compelluntur qui genuinis & primigeniis sanctorum Martyrum gestis evolvendis meditandisque assueverunt. Hæc utique & quæ edidit Theodoricus Ruinartius, quæque in opere nostro probata invenerat, in justa specimina proponere sibi debuit nuperus aliquis Odoacer Ilbachius, præcipiti judicio ac perturbata mente multa perperam definiens, Actaque misere vindicans, quorum pretium vix primis labris se degustasse, nimis quam manifeste demonstrat. Neque displicere potest sancti Hagiographi stylus, licet non numquam scabrosus, aut in vocibus fingendis liberior: ad intima certe penetrat elegans pro eo seculo oratio, zelo magis & fervido apostolico spiritu, quam rhetoricis lenociniis ita incensa, ut vel invito lacrymas norit exprimere. At de S. Eulogii præclaris meritis satis alibi a nobis dictum est.

[6] [quibus additur duorum primorum translationis historia.] Actis ipsis subjungenda omnino fuit historia translationis præcipuorum duorum in hac classe pugilum, sanctorum Georgii nimirum & Aurelii, ac capitis sanctæ Sabigothonis seu Nataliæ; quas pretiosissimas reliquias Corduba in Franciam detulit laudatus toties a nobis Usuardus Sangermanensis monachus, cum socio Odilardo ad obtinendum S. Vincentii martyris corpus in Hispaniam profectus, ut pluribus narrat Aimoinus monachus scriptor totius historiæ, a Mabillonio insertæ parti 2 seculi 4 Actorum Ordinis S. Benedicti a pag. 45, ubi ejusdem translationis festivitatem recoli asserit ad diem XX Octobris. De cetero autem cum in observationibus suis præviis omnia eo spectantia abunde explicet, Aimoini vero integrum textum reddat, quem nos Ms. quidem sed mutilum plane habemus, plura hic exponenda non censuimus. Habe hic igitur modo totam ipsam S. Eulogii narrationem ex nostri Andreæ Schotti notissima editione, sed modo nostro dissectam & in capita sua divisam, præteritis iis omnibus, quæ apud nos ex variis codicibus transcripta, a genuino textu plurimum differre deprehensa sunt, ut proinde vix ea citare ausi fuerimus.

HISTORIA
Vitæ singulorum ac Passionis. Ex S. Eulogii Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 10.

Georgius diac. Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Aurelius Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Felix Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Natalia, alias Sabigotho, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Liliosa Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 3407


Ex S. Eulogio

CAPUT I.
S. Aurelius a puero virtutibus præcellens, S. Sabigothoni matrimonio junctus, exemplis Martyrum mire accenditur; ab eaque, ultro consentiente, thoro separatur.

[S. Aurelius fide Christiana occulte institutus] Fuit præterea quidam juvenis, nomine Aurelius, natalibus & rebus plurimis antecellens. Hic in infantia matre christiana, & patre gentili orbatus, tutela amitæ suæ fidelissime usque in annos adolescentiæ fovebatur, docebaturque Christum veraciter credere Deum: nec præter Ecclesiam salutis viam, & iter regni cælestis alibi posse reperiri, imbuitur. Quod documentum venerabilis puer apprime ebibit, ita ut licet Arabica erudiendus litteratura traderetur, cogentibus affinibus: insontibus tamen præfixam cælitus animis fidei Sanctæ notitiam nulla vanitatis figmenta immutare quiverunt: sed corde semper christianismum suum retentans, cum ad solam derisionem meditationi periturarum insisteret litterarum, eo amplius in amorem christianæ fidei exardescebat, quo liquidius deliramenta perversi dogmatis probans, subtilem dæmoniosi a illius fallaciam advertebat. Et cum non posset publice cultum fidei gerere, ubique tamen Dei sacerdotibus sese commendans, pro se efficacius exorari poscebat.

[2] Interea provehitur in annis juvenilibus strenuus adolescens &, florentibus genis, virili facies exornatur decore. [mire proficit, & sponsæ condignæ destinatur:] Hinc, adhortatione affinium, condignum suæ nobilitati connubium appetere cogitur. Hinc unusquisque suorum, prout noverat, illius, vel illius optimam esse sobolem asserebat: ipse autem interius aliter ruminans, Christo sui connubii negotium committebat, crebris interventibus precum cæleste numen exorans, ut talibus præpollens votis conjux sibi daretur, quæ secretum suum in melius proficere contenderet, faveretque mente & corpore cultori latenti b. Cujus favore tandem adjutus, reperit honesto germine virginem constipatam, rebus inclytam, moribus comptam, specieque pulcherrimam. Quæ cum præcipuo venustatis habitu extrinsecus decoraretur, præstantius tamen introrsus spiritali enitebat decore. Quia omnis gloria filiæ regis ab intus; id est in penetralibus mentis. Ibi enim sanctitate, in fimbriis aureis, varietate scilicet amicta virtutum, Christo regi placitum exhibebat famulatum.

[3] Hæc namque puella, parentibus paganis progenita, adhuc cunabulis incubans, patre orbata est. [quæ & ipsa religiose educata fuerat.] Cujus genitrix alium virum ducens; qui fidem Christi occulte retinebat, conjugem impietatis errore extirpans c, privignam Christo assignare studuit, eamque ex Sacramento baptismatis Sabigotho d appellans; licet publice paganis admiscerentur, gestabant vero animo firmiori utrique pietatis religionem. Hanc sibi puellam venerabilis juvenis jure conjugalitatis asciscens, completis sponsalium titulis, arrarumque pignore, alternanti in invicem exhibitione contradita legitima, ad ultimum ministerio sacerdotum ex more sacrantur, sicque pari commercio aliquo tempore clancule fidem Christi gerentes, non omnibus arcanum suæ fidei revelabant, carnis infirmitate depressi, non diminutione utique voti.

[4] Fuit autem beato Aurelio proximus genere vir quidam, [Sic & Felix Liliosæ conjunctus est.] nomine Felix, sancta insuper eidem dilectione connexus, qui occasione diaboli in fide vacillans, cum postea lapsum prævaricationis suæ altius suspiraret, ultra non potuit patulo congressu religionem Christi exercere. Qui & ipse filiam occultorum Christianorum, nomine Liliosam, in conjugem ducens, Christum in abditis tectius excolebat. Quapropter inconvulsibiliter invicem adhærentes, semper unam habuere familiaritatem, eamdem gesserunt dulcedinem, nec prosperis, nec adversis casibus se disparantes, idem illis extitit affectus: tantaque illa pietatis necessitas in utroque fratre perfectionem contulit charitatis, ut nec vita, nec morte dividerentur, quos par religionis occasio glomeraverat, de quibus merito enarrandum est: Sancti, amabiles, & decori quomodo in vita sua dilexerunt se invicem, ita & in morte non sunt divisi.

[5] [Joannis aliorumque Martyrum passionibus] Exactis igitur non plurimis annis, accidit, ut eo die in forum proficisceretur Aurelius venerabilis, quo Joannes e ille (cujus in priori libro meminimus) odio nominis Christi usque ad necem verberibus cruentatus, retrorsum asello evectus, immensoque vinculorum pondere coarctatus, ut in parte stramentum f reclinaretur jumenti, qua ejus crura pendebant; præcedentibus illorum præconibus, totam circumeundo urbem satellitum ministerio ad spectaculum vulgi pertractus est. Et cum hinc inde voces exprobrantium resultarent dicentes, nullatenus dignam sui sceleris pœnam eumdem adhuc persolvisse, quippe quem tantæ reverentiæ vatem subsannatione impetere non verentem, plectendum potius morte turpissima congruebat: extemplo futurus belliger, amore compunctus martyrii, cælesti quodammodo flamine aspiratur, ut illud pro se fieri spectaculum crederet, causaque admonitionis sibi fuisse ostentum, ne scilicet formidare deberet eos, qui corpora trucidant, cum hinil anxietatis animabus possint inferre, sed illum potius pertimesceret, qui potest corpus & animam perdere, & mittere in gehennam.

[6] [mire animatus Aurelius,] Cujus fidei stabilitatem admirans; Vere, inquit, super angelicam petram tabernaculum credulitatis hujus viri fundatum est, quod tanta vis tormentorum non impulit, nec labilium pœnarum aura concussit. Quod si qui vexillum Christi revelatis gerit aspectibus, tot seria cruciamenta zelo Redemptoris sustinuit, cum utique cladem illius supplicii prævaricando posset evadere: & melius carnis suæ jacturam quam perniciem animæ judicans, non se passus est sub unius vocis articulo a Christi religione abstrahere: quibus me ego dignum convitiis credam erudiendum, vel quo me arguendum supplicio debeo tradere, ut vigorem illius damnati, quem hodie intuitus sum, capiam, fruarque constantia?

[7] [se ipsum ad perfectionem exstimulat,] Hæc, dum crebrescentibus supernis jam vocationis suspiriis, ruminare animo cœpisset, regressus domum retulit piæ sodali cuncta quæ viderat, lætoque spiritu addit: Tu semper, dulcissima conjux, cum ego mihimet viverem, & Deo mortuus essem, sedulo me adhortata ad confessionem trahebas: instabas quotidie me seculi voluptatibus nitens avellere: tenebrosis mundi affectibus felicitatem æterni regni præferebas, labentia cuncta, & omne quod fine arctatur, suadebas relinquere: prædicabas monachos, mundum renuntiantes laudabas; religiosarumque conversationem oblectans, vitam sæpius suspirabas Sanctorum. Sed ego necdum supernæ gratiæ compunctione lustratus, omnino salutaribus non poteram acquiescere hortamentis, aut forte correctionis meæ præfinitam a Deo patre nondum insistens admonitionem, differebam operibus exequi quod, licet tenuiter, animo meditabar.

[8] [conjugem ad eamdem exhortans;] Ecce jam nunc, charissima, tempus acceptabile venit: adsunt dies salutis, in quibus a retroactis, & exterioribus resilientes, in id quod in ante est, nos extendamus. Et primo omnium munditiæ & continentiæ perfectius studentes, vacemus orationi, quo facilius ad reliqua sanctitatis industria properemus. Fiat nunc soror, quæ extitit conjux: in affectu germanitatis thorus nostræ conjunctionis pertranseat: proficiant soboles animarum: subcrescat spiritualium generatio, & spreta glutinatione membrorum cœnosa, noverit mens præstantius (adempta carnis delectatione) perpetuæ incolumitatis producere germina. Ut quoquo modo condigni martyrii præmio habeamur talium meditatione laborum.

[9] Suscipit lætantibus animis venerabilis mulier pium viri consultum, gaudensque multipliciter in subitatione insperatæ salutis; [hæc vero eodem spiritu impulsa] Hæc est (ait) immutatio dexteræ altissimi, hæc sunt jam nostræ vocationis auspicia: hæc sunt, quæ semper optabam, æterni Regis commercia: ut carni morientes, vivamus spiritu, quo illi facilius uniamur, de quo scriptum est: Spiritus est Deus, & eos, qui adorant eum, in Spiritu & veritate oportet adorare. Quamobrem, Domine mi, quia hoc tibi non humanitus revelatum est, sed Pater cælestis te olim ad æternam præscriptum militiam, concitis vult jam gressibus properare, cunctis nos vinculis absolvamur, excutiamur a pulvere, desiderio vitæ perennis surgamus.

[10] Fit itaque utrorumque communis in Dei servitute assensus, [in thori separationem omniaque pia consentit.] dividuntur cubilibus, votis conciliantur. Præfulgent lectuli fulcra vestium, colorumque varietate, qua suam conversationem vulgo celarent. Illi autem in interioribus angulis tabernaculi super structum crudo latere thorum, hispidis tantummodo instructum ciliciis, dispares incubabant. Jejunabant sæpe: sine intermissione orabant, & quoscumque noverant psalmos, noctu meditabantur. Vincebant tenebrarum chaos interjecto vigiliarum labore, omnemque dæmoniorum fraudem talibus evincebant studiis. Ministrabant egenis: curam pauperum omnino gerebant. Et quoniam adhuc jam dictus Joannes carcere detinebatur, nos quoque ex antro educti, his vinculis detinebamur: utraque etiam virgo, Maria scilicet & Flora g, tunc feminarum latibulis h causa fidei incolebant: aderat frequens eorum erga compeditos discursus, ex eo videlicet tempore quo beatus Isaac i monachus, seu ceteri Sancti, qui præditam veritatis præconio linguam, principibus, & judicibus confessuri, quæ vera sunt, astiterant, & propter eamdem veritatem occubuerant. Quorum constantia perdurabili, multiplici virtutum robore horum auctæ sunt vires. Nam ille viros perlustrans, k illa suis retentas claustris feminas requirebat.

ANNOTATA.

a Dæmoniosi apud medii ævi scriptores pro dæmoniaci: quod procul dubio ad Mahometem refertur: in Ms. nostro, sed valde interpolato & contorto, legitur dæmonum.

b Intellige sibi ipsi (Aurelio) occulte Christiano.

c Duriores hujusmodi phrases raræ non sunt apud S. Eulogium.

d Ferit non nihil Sabigotho Christianum nomen; Nataliam substituerunt aliqui, at sic semper legit noster Andreas Schottus.

e Est is, haud dubie, de quo loquitur S. Eulogius pag. 242 num. 6.

f Obscure significat, inquit Schottus in scholiis, pondere catenarum aselli clitellas subversas & dejectas, ita ut in caudam defluerent: eo enim crura retrorsum asello insidentis inclinata fuisse videntur. Vide ibi quæ in Surio adjecta merito idem scholiastes existimat.

g Harum Vita & Passio describitur eodem lib. 2 Memorialis, cap. 8.

h Mallem legere latibula.

i De hoc agitur cap. 2.

k Satis receptus nominativus, pro ablativo absoluto.

CAPUT II.
A S. Eulogio probe edocti ambo ad omnimodam perfectionem contendunt; & sancta conjuge visione recreata, abdicatis omnibus, nihil nisi martyrium spirant, relicta aliis filiarum duarum cura.

[In S. Eulogii captivi notitiam adducti] Ibi ego eum agnovi: ibi amicitiam ejus adeptus sum, ibique se a nobis institui deprecatur, quid agi deberet tam de rebus, quam de gemino pignore, quod, Deo donante, acceperat. Si liceret tales destitui, quas utique post necem suam profano tradendas ritui altius condolebat: vel si illam divitiarum copiam protinus fisco agglomerandam, inordinatam relinquere congruebat. Cui cum omnia intuitu regni cælestis, & causa retributionis æternæ non solum relinquenda, verum etiam fugienda fore censerem, potissimumque suarum potius animarum quam liberorum esse commodis consulendum, quibus utique Christus vindex, pater, & tutor est, nihilque prorsus rerum temporalium præponi debere desiderio Redemptoris, seu fruendi Sanctorum consortio docerem, confestim subjunxi: Si provida facilitas suppetit, qua hæc omnia, magistra intercedente discretione, ordinentur; utile primo judicamus, sobolem tutiori loco transponi, ubi Christo liberius assignetur: rebus quoque juxta mandatum Domini venditis, pauperibus erogari, quo expeditior vobis pateat deinceps post Christum ingressus. Sic denique veritas sancta sciscitanti se juveni quatenus vitam æternam possideret: Si vis (inquit) perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes & da pauperibus, & veni sequere me, & habebis thesaurum in cælis.

[12] [christianæ perfectionis principiis] Sed etsi pars aliqua in stipendium relinquatur infantium, culpabile esse non poterit, quod multa patrum insinuant documenta. Ideoque si ad hanc dispensationem potestis attingere, optima res & perfectius opus est: quod vos, omnibus expeditis negotiis, securius ad militiam cæli ire compellet. Sin vero quorumdam difficultatum repagulis oblatrantibus, hæc dispensatio revellitur, & nulla interest libertas, qua hæc indulgentissime suppleantur (præsertim cum magis ex aliquo perturbationes emergere formidatis, quæ vestræ intentioni obsistant) non cunctandum est spernere patrimonium, quod multo melius, & latius in cælo, quo vos nitimini proficisci, reperitur. Non filiarum affectus societati Sanctorum est præponendus, cum & illas potest Deus in seculo enutrire, qui compactavit in utero, siquidem ei provida de omnibus cura est. Non omnes parvuli parentum industria refoventur, nec cunctæ proles nutritio educantur labore. Nascitur homo, orbatur in cunabulis solatio genitoris, non tamen creatoris gubernaculo destituitur, qui est pater orphanorum, & judex viduarum.

[13] O quam multi parvuli, nutricum cura dilicatius educati, [sic ambo instituuntur,] in deteriora deveniunt! Quam plures pupilli ab horribili egestate in magnarum affluentiam opum excrescunt, & fiunt multarum domini rerum, qui vix pauperrimo pane provecti sunt? Multi ex Christianis progeniti, præpediente deliquio, Ecclesiæ membro privantur. Et nonnulli filii paganorum, præveniente gratia Domini, ad redemptionem fidei salutaris recurrunt. Nec istis sacrilegium obest parentum, nec illis prodest religiositas genitorum. Cum & hi a fide recedentes, Deo alienantur; & illi credentes in Christum (per quem jussi vivunt) eripiuntur diabolo, perenniter Deo cohærentes, Cujus rei testis est Dominus, qui in Euangelio protervam Judæorum arguens vanitatem, ait: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a futura ira? facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, & ne velitis dicere intra vos, Patrem habemus Abraham: dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Et iterum: Multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham, Isaac & Jacob in regno cælorum: filii autem regni projicientur in tenebras exteriores: illic erit fletus, & stridor dentium.

[14] Instructus igitur venerabilis juvenis, quomodo processum martyrialis prælii meditaretur, [ut vinctis conjungi anhelent.] vinctorum se precibus solatiandum implorans, animo lætiori in pace discessit. Et cum nos sæpius idem, quamdiu illa horribilium claustra carcerum habuere, non desisteret visitare: frequenter tamen prudentissima Sabigotho latibulum illud feminarum, quo sacratissimæ virgines Flora & Maria detinebantur, noctu quasi una e compeditis incoluit, ut vel consolaretur certantes, vel se affectui commendaret certantium. Imo potius ut pugnandi pro Christo rege usibus a imbueretur, haberetque consuetudinem præliandi. Instabat precibus, obsecrationibus laborabat, ut memores sui existerent, adepto post triumphum sponsi consortio, quo saltem effuso cruore cælum ingredi mererentur. Dant illico fiduciam hoc præstandi beneficium sanctæ virgines, quæ suas noverant, in nullo repugnari b post victoriam preces, nec poterant commilitonibus quidquam negare quæ se non dubitabant audiri.

[15] Dum ergo ancilla Domini Sabigotho, proxime post martyrium virginum, [Ad hæc Sabigotho] infra domesticos parietes Christo servitutem minus suspecta persolveret, fessoque exercitatione vigiliarum corpori consulens, paululum quievisset, ferunt, utramque virginem, Mariam scilicet & Floram, niveis amictas cicladibus, diversarum ligustrium manibus gestantes manipulos, cum choro Sanctorum phialas palmis gerentium, (quibus, utputo, orationes eorum, qui ad prælium venerant informari, in conspectum Domini ferrent) omnes cælestium luminariorum claritate fulgentes, eidem per somnium astitisse.

[16] Quas cum illa, ut arbitrabatur, sediliis c se reclinari humillima supplicatione optaret, [SS. Mariæ & Floræ visione recreata] territa majestate cælicolum, vix tenui allocutione aggreditur, dicens: Quam fiduciam olim præmissæ obsecrationis vobis in carcere, o sacratissimæ virgines, me habere jubetis? Et si votorum meorum commodis potitura sum, gratissimis deflorate responsis; ne frustra currentes, in vacuum decidamus, ne vires nostri conatus vano consumantur labore, dum aliud intentio quærat, aliud merita expetant. Quia cum Deus plus meritis quam precibus faveat, novit tamen idem abdicare congeminationem precaminum, quam non juvat dignitas meritorum. Idcirco, dominæ meæ, sponsæ Christi, si hactenus sustinendi præmium sponsionis vestræ spes nobis fida subsistit, enarrare jubete: quo promptius ad superna tendamus, quo validius in certamina roboremur. Tunc eam sanctæ virgines cælestium diffusione gratiarum affatibus præditis demulcentes: Commoda, inquiunt, vestri laboris in æthereis reposita, tempore necessario vobis metienda, servata sunt. Nec labetur præscriptorum merces ad prælium, quod cogit athletas invictissimos ire ad regnum.

[17] [martyrium sibi destinatum cognoscit,] Martyrium denique vobis a constitutione mundi divinitus præfixum, & prædestinatum est: quod vos post paululum impleturas, congruit felicioribus solito sanctitatis studiis insistere. Quapropter libamina sacerdotum laboribus vestris adsciscite: suffragia implorate Sanctorum: ubique vos precibus servientium Christo committite: votivo veneranda Dei sanctuaria discursu incolite, & omnium religiosorum inquirite obsecrationes. Quia quamlibet præscripta vobis quandoque futura sint præmia, per hanc tamen industriam veluti quibusdam gradibus innitentes, tantæ bonitatis arcem vos verum est posse contingere, nostrumque sermonem hujuscemodi certum esse, indicio contestantes, instanti vobis certamine, adhaæsurum contuberniis vestris cœnobitam d nostrum mittemus, qui vobiscum palma potiturus martyrii cælitus ordinatus est.

[18] [ad quod sese disponit:] Post hanc visionem oculis intuentis abductam, vehementius tantæ rei miraculo beata Sabigotho ad perficienda bella Domini concitatur. Quae mox hilarior e somno exurgens, auget opera sanctitatis, fragilem ad pugnam erigit sexum, supernoque munere vires ad certandum corroborat. Hinc jam fiduciata, spe firmiori virum informans, omnino terrenis exui edocet, quoniam a principio mundi cælestibus dedicati militiis, continuo post victoriam cælicolis admiscerentur.

[19] [ipsaque & conjux omnibus si exspoliantes] Hinc magis magisque fruendi Redemptore & collegis Sanctis ignito desiderio conflagrati, natorum postponentes affectum, spernunt quidquid mundialis peritura species continet. Omnia distrahunt, venditant universa, quo liberiores in assequendo Christum existerent. Ex quo pretio quidquam infantulis relinquentes, totum aliud stipendiis applicant egenorum. Virorum ac mulierum visitant monasteria, præcipue tamen Tabanense e cœnobium, de quo sæpius memoravimus, quia summis monasticæ regulis disciplinæ cunctum honestæ famæ rumoribus illustrabat occiduum. Inde athletæ sortissimi hauriunt documentum: inde instituta percipiunt: ibi se poculo vitæ perennis ingurgitant. Ibi Sabigotho sanctissima frequenter cum ancillis Dei moratur: discit ibi totius sancti timoris industriam. Ibi geminum pignus sub beatarum tutela constituunt.

[20] [ad illud unico aspirant,] O stupenda mundi renuntiatio, & admirabilis ardor divinus! quo filiorum affectus respuitur, quo opum affluentiæ repugnatur: quo proximorum dulcedo refellitur, quo mors pro vita eligitur: quo labentia cuncta contemnuntur: quo, intuitu æternæ felicitatis, vincula, cædes, cruces, carceres, verbera & tormenta prosummis habentur deliciis. Una siquidem filiarum octennio, lustro altera ducebatur. E quibus ego, post necem parentum, minorem reperiens, vix tenerrimo ore facundiam exprimens, me instantissime adhortatur, ut genitorum gesta scriberem, proderem actus, elucubrarem trophæa. Et cum propter hoc quid ab ea beneficii præstolarer, exquirerem (mira dicturus sum, tantillam ætatem talia quivisse in promptu advertere, nisi forte credendum sit, quod ab illo imbuebatur interius, qui ex ore infantium, & lactentium perficit laudem suam) impetrabo, inquit pater, tibi a Domino paradisum.

[21] Verum quia competenti occasione, gratia disserendi parvitatem infantularum, [relicta etiam filiarum cura.] ab ordine directo recessimus, quo rem scilicet post novenum martyrii eorum mensem patratam subjungeremus: nunc ærumnosæ & sub mundanis adhuc molestiis laboranti inseruimus historiæ. Non nos ab inde fraterna infamare debet reprehensio, unde culpabiles argui non veremur a Domino. Nec obstat ultimo, an priori, mediove loco veritas disseratur, quandoquidem veritatis assertor nullatenus benedictione privatur. Idcirco e vestigio repedantes, ad reliqua beatorum studiosius gesta referenda curramus.

ANNOTATA.

a Vult dicere, experimentis edocta certare disceret, quod etiam infra recurrit.

b An non melius repugnare?

c Hic sediliis, supra ligustrium, infra deflorate pro exponite, & plura hujusmodi seculo isti condonanda sunt.

d Nempe S. Georgium de quo pluribus infra.

e De eo cœnobio ejusque fundatore Hieremia martyre in scholiis ad librum primum agit Schottus, ubi & Isaac monachum fuisse scribit. Vide quæ de eo diximus tom. 2 Junii pag. 698 ad S. Fandilam.

CAPUT III.
Ad certamen pro fide animatis paratisque socius & dux accedit S. Georgius monachus Sabaita, egregiis & ipse virtutibus præditus.

Cum ergo intenti cælestibus, omni tempore vigiliis, orationibus, eleemosynis, & jejuniis incumberent: (frequenter tamen superno sidere in cubiculo suo, [Novis stimulis incitatus Aurelius] quo ista meditabantur respersi sunt, adeo ut illapsum jubar æthereum omnem præsentis speciem luminaris interpollans, horridum esse chaos sui comparatione autumari compelleret) divinis sæpe revelationibus eriguntur: fruuntur colloquiis angelorum, lætitia cælicolis mente & spiritu adunati, non sine gravi molestia corporale onus ferebant. Quodam namque die, cum atrium serenissimi præceptoris nostri Alvari Tovari a, toto in Scripturarum scientia occiduo laudati; gratia collationis mutuæ nostraque alternanti propositione mentem erudiendi in Scripturarum problematibus, petivissem: reperi coram eo militem Christi Aurelium, consultum agonizandi quærentem, & quatenus arriperet martyriale auspicium implorantem. Quem idem doctor egregius, & temporis nostri fons sapientiæ profluens, patrum exemplis instituens, jubet primo constantiæ vires perpendere, secretum suum advertere, considerare arcanum, & utrum imminentia magis nosset ferre, quam declinare supplicia, ultimo excepturus delicatis cervicibus gladium. Et si magis merita Martyrum adipisci, quam vocari martyr contenderet. Et si magis terris ignotus, florentibus cælo meritis catalogo electorum sese affectaret describi, quam in supernis diminuto præmio, famosum temporalis martyrii anhelaret nomen habere.

[23] [spe tormentorum exsultat:] Tunc ille, se usque ad mortem dimicaturum spondens, nulla prorsus vi tormentorum intent onem suam superandam esse fatetur. Mihi, mihi, inquit, maximum vitæ solatium Christus est, & mori lucrum. Cui terrena conversatio teterrimæ noctis caligo est, & memoria transitus mundialis perpetuæ lucis odorem aspirat. Fit commune deinceps gaudium causa nostri adventus: de alterno admodum intuitu lætamur. Credimus interesse concilio nostro verbum Patris altissimi, qui ubique nomini suo dicato collegio se illabi testatus est, dicens: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum. Et cum plura suo agoni competentia referremus, idemque gratissimis animis nostrum exciperet documentum: satis, ut reor, collatione nostra juvatus b, continuo bella Domini initurus, ad propria regreditur.

[24] [Sabigotho autem nova visione confortata] Beata vero Sabigotho nonnullis ante passionem diebus dum sola domo resideret, Christumque ob perfectionem martyrii sui, quibus posset questibus obsecraretur: subito astare sibi miræ pulchritudinis virginem cernit, angelico vegetatam decore, primum, ut putabatur, adolescentiæ florem gerentem. Cui cum illa diceret: Tu quis es, filia? & si e vicino accedis, causas tui adventus edissere. Protinus spectabilis virgo; Soboles, inquit, amici vestri Montesis sum, quam tu mundialibus ærumnis scis olim exemptam, quamque eadem hora, qua supremis vexabatur angustiis, priusquam propius visitares, reperisti exanimem. Et cum te ego seculo pene eliminata non novissem, ipso tamen obitus mei momento, quis esses, Domino revelante, agnovi, & nunc, eo mittente, prævia nunciatrix palmæ tuæ accessi.

[25] [mariti vestigiis insistit.] Instat namque jam vobis tempus exequendæ victoriæ: adsunt dies publice profitendi fidem Catholicam, hostemque repellendi teterrimum. Quibus sedatis litibus, cælorum penetralia vos coronandos adsument, perpetua deinceps pace fundatos. Igitur scrutans cor suum venerabilis femina, secumque meditans eloquium adsistentis, confestim revoluta memoria, rem gestam agnoscit, & priusquam grates euangelizanti sibi puellæ referret, labitur a conspectu ejus illa virginalis species ætheris nuncia, & præco sui martyrii. Fit læta tali præconio: animatur cælesti oraculo, & tanto spe firmiori ad prælium excitatur, quanto sese patratæ actionis veritate cernit informari.

[26] [Adest interim promissus ductor] Verum ut magis magisque scopo prædestinationis suæ intenderent, essentque non dubii de mercede reposita, sive ut sanctarum virginum impleretur edictum, octonis ante suam captionem diebus, dudum promissus ille confessor contuberniis eorum adsciscitur, & inconvulsibiliter his quodammodo alligatus, felici martyrio omnes sub uno momento pariter coronantur. Idcirco congruum judicavimus, ejusdem monachi rationem, quia optio intercessit, exponere, & quod vehementi admiratione ætatem nostram ejus causa concussit, succiduis quoque generationibus opere dignum relegenda mandari: ut in eo Catholicorum religiositas incremento fidei augeatur, in quo sui Redemptoris oraculum speciali quodammodo cernit esse veritate impletum. Prædixerat quippe Magister noster & Dominus, quod multi ab Oriente & Occidente venientes, recumberent cum Abraham, Isaac & Jacob in regno cælorum. Quod testimonium revelatis contuemur effectibus in ipso monacho, atque levita Georgio omnino perfectum.

[27] Huic rus Bethleëmiticum ortum, & incolatum, æthereum peregrina littora contulerunt: [monachus Sabaïta in Africam missus.] hic, inquam, vir ultra maria procreatus, ab adolescentia servitute Dei oblectatur. Viginti & septem annos apud monasterium sancti Sabæ c, quod ab Hierosolyma in parte Australi octo milliaribus distat, cum quingentis, (ut ipse nobis ore suo professus est), qui in eodem cœnobio morabantur, fratribus adunatus, sub regulari magisterio deguit. Quem venerabilis abbas David, ejus ascisterii d tunc procurator, ob stipendium monachorum e Africam mittens, is nullo modo tot interjacentia terrarum, mariumque distulit subire discrimina, quibus utique incunctanter commodum summæ virtutis obedientiæ noverat promereri. Sed cum ibidem vapulare asperius Dei Ecclesiam incursatione tyrannorum reperisset, Hispaniam quoque eorum, quibus missus fuerat, consultu aggreditur. Erat enim, ut ipsi de eo certissime approbavimus, summæ humilitatis, magnæque abstinentiæ vir. In omni eloquio suo, dicto, atque responso timor Domini resonabat: ocius semper de puro cordis fonte charitatem exhauriens, favum dilectionis promebat. Prædicabat cælestis desiderii requirendam esse compunctionem: mortificare cum vitiis & concupiscentiis membra jubebat, ut in adventum Domini recidivo virtutum animata vigore, gloriosiora cum ipso apparerent.

[28] Ita sobria præditus sanctitate, justus videri, vel dici nimium recusabat, [De cujus patria, præclaris virtutibus,] jucundus admodum, hilaris, modestus, & abstinens, sic utebatur mundo tamquam non uteretur. Et cum forte fraterna impetrante charitate, cibum sumere cogeretur, epulabatur parcius, bibebat sobrie, ut magis abstinentem judicares, quam vescentem. Merum aqua tamdiu temperabat, usque dum color inficeretur, sapor abesset. Insipidus namque ille gustus, (ita referebat) nec bibere nimium, nec temulari convivam patitur: crebrius ad exorandum currebat, vigilabat attentius, sæpius corde divinum carmen meditabatur, dicebatque: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et cum variis linguis peritus existeret, Græca scilicet, Latina, atque Arabica: nec qualemcumque saltem propter has gloriam affectavit. A die qua monasterium petiit, & cohortibus monachorum ascitus est, usque ad coronam martyrii sui, (ut ipse quibusdam secretius retulit) nec lotus aqua, nec balneis usus est. Quamdiu nobiscum conversatus est, nulli omnino ordinem suum revelavit, nisi cum jam carcere detineretur.

[29] Commentatus est fratribus, ac proquinquis suis, cunctisque patriæ suæ civibus martyrii sui breviarium f: [de adventu in Hispaniam,] quod mihi causa expoliendi transmisit: ne incultior sermo fidem rei gestæ, quibus mittebatur, adimeret. Ibi in principio dictionis suæ monachum se, atque levitam fore testatus est. Verum quid opus est sermonem in longum protrahere? Quasi non summam reverentiam vitæ hominis Dei martyrialis cruor adhibeat, præsertim cum quantus & qualis extiterit effusus propter justitiam Dei ipse ejus martyrialis cruor insinuet, & quod peregrinus mundo peregrinam non renuens sepulturam, omnem penitus genitalis soli, affiniumque affectionem repulerit. Aut quæ potius laus militem Christi extollet, quam pro Domino mortem, pro vita animam, pro crucifixo cruorem dedisse? ut ipsum esset redhibitio famuli, quod extitit victoria crucifixi.

[30] [& accessu ad Martyres agitur.] Quomodo autem Beatus minister cœtui Sanctorum agglomeratus fuerit, melius ore ipsius sancti Georgii credimus posse innotescere, quo vel nostræ dictionis series, interposito Martyris eloquio, quasi desuper benedictionis sale condiatur, vel præstantius commercium suæ connexionis cum ceteris Sanctis, eodem narrante, addiscatur. Nam & ipsis diebus, quibus una cum Sanctis habuit conversationem; sua ac prædictorum Martyrum gesta brevi satis stylo exponens, ultimo nobis comprobanda direxit. Ex cujus dictis ea huic operi inserenda curavimus, quæ ad insinuandam eorum conjunctionem satis prævidimus. Cetera vero, quæ post defectum sermonum Servi Dei sequuntur, nos obtentu, quo cœpimus indagavimus. Inquit autem hoc modo.

ANNOTATA.

a Ostendit Schottus, qua modestiæ ratione Alvarum, cui condiscipulus fuerat, præceptorem suum vocet Eulogius. Serenissimi etiam titulum, nobilitatem in Alvaro astruere, alibi demonstravit. Equitem Cordubensem, non genere magis quam doctrina nobilissimum, describit noster Martinus de Roa; cujus præclara opera serventur in bibliotheca Cordubensi. Quid sibi velit vox sequens Tovari, non divino; nisi sit ejusdem Alvari adjectitia appellatio.

b Satis est intelligi quid auctor velit, ut similia observare necesse non sit.

c Tam notum est hoc S. Sabæ cœnobium, toties in Actis nostris memoratum, ut hic de illo agere superfluum sit. Consule, si ita vis, Vitam S. Stephani tomo III Julii pag. 524.

d Varie hic efformatur a Græco ἀσκητήριον.

e Non video intelligi aliud posse quam eleëmosynas ad monachorum sustentationem, quæ hic stipendium appellantur.

f Melius intelligitur Breviarium hic, quam explicari possit: patet enim esse summariam descriptionem.

CAPUT IV.
Breviarium martyrii ab ipso S. Georgio descriptum: cui obtentam palmam & sepulturam adjungit totius historiæ sanctus enarrator.

[Georgius a Sabigothone invitatus] In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Universæ catholicæ Ecclesiæ, a me indigno & peccatore Georgio monacho, necnon & diacono, fratre & collega servorum Dei filiorum sancti Sabæ quingentorum virorum, perfectam in Domino Jesu Christo salutem. Cognoscite, o fratres charissimi, introitum meum in Hispaniam nihil aliud fuisse, nisi gratia stipendii vestri requirendi, qui sub arctissima regula & regimine sancti patris David Hierosolymis degitis. A quibus Africam missus, deinceps in Hispanias commigravi. Sed hanc ipsam insulam a minis afflictam reperiens, cœpi cogitationibus variis æstuare, ut aut proprium solum reviserem, aut regna Christianorum, id est, Franciam peterem. Et cum proximos & charissimos super hac re consulerem, nonnulli peragrare jubebant, plerique ad cœnobium meum revertere cogebant. Hic velut dubius, diverso præditus tractatu, cui me primo cogitationi submitterem, nesciebam. Pergens autem de Corduba ad Tabanense cœnobium, quo fratrum & sororum benedictio iter meum comitaretur, dixit mihi abbas ille Martinus, & soror ejus domina Elisabeth: Veni frater, & accipe benedictionem ancillæ Dei Sabigothonis. Quæ mox ut me intuita est, promissus, inquit, nostri certaminis comes & collega hic monachus erit.

[32] Ego vero, agnita causa ejus, & ratione comperta, [Martyribus sese adjungit,] illico pedibus ejus advolutus, pro me Dominum exorare rogavi, ut forsitan Spiritus sancti respectu illustratus, ad ea, quæ illa præstolabatur, pervenire meruissem. Et illa: Unde hoc nobis, inquit, pater, ut tu cum peccatoribus pergas? Cumque eadem nocte ibidem mansissem, apparuit mihi in visione noctis ipsa venerabilis mulier Sabigotho, & nescio quod genus odoramenti pretiosissimi ligni accommodans, referebat; Ditior ex hoc mihi thesaurus est. Mane autem facto, descendimus ambo in civitatem ad virum suum Aurelium, prostravique me pedibus ejus, petens ab eo, ut oraret pro me, quod illis in martyrio socius essem. Qui statim præbens assensum, exarsit in me ignis cælestis per orationes eorum, & factus sum unus ex illis, & ex tunc non sum ab eis separatus, sed omnes pariter in domo sancti Aurelii congregati, reddimus b Domino cum jucunditate vota laudationis. Ibi apud illos reperi beatum Felicem cum conjuge sanctissima Liliosa, qui & ipsi jam omnia sua vendiderant, & locis sanctis, seu pauperibus erogaverant, parati omne genus tormentorum propter Filium Dei, & dilectionem ejus suscipere. Eadem hora exivi ab eis, & causas, quibus præpediebar, in omni festinatione composui. Et sic demum valde jam roboratus, ad eos reverti. Qui læti & exultantes de reditu nostro, gratias Deo referunt, dicentes: Scimus, frater charissime, quia Dominus te misit ad nos.

[33] Post hæc omnes in communi cœpimus cogitare, quomodo ad desideratam perveniremus coronam, [qui agniti ut Christiani] & ita Domino dispensante visum est nobis, ut pergerent sorores nostræ revelatis vultibus c ad ecclesiam, si forte nos alligandi daretur occasio, & ita factum est. Nam revertentibus de ecclesia mulieribus, quidam præpositus obvius adstans, cum causam religionis agnosceret in feminis, illico viros interrogat, quid sibi vellet ille recursus feminarum ad sanctuaria Christianorum? Qui responderunt: Fidelium mos est ecclesias visitare, & atria venerabilium Martyrum pro devotionis affectu requirere. Unde quia Christiani sumus, ideo nos ipsius fidei gestare vexillum profitemur. Statimque judici delator accedens, omnem rationem nostram coram eo dolosis linguis proponit. Post hæc vadit dominus Aurelius filias visitare, quibus pacis osculo valedicens, cælesti virtute armatus ad prælium festinavit. Sed hic jam sanctus Georgius stylum compescens, nos quæ restant, ut occepimus, prosequamur.

[34] [Ab Aurelio confortati] Ipso postea die, quo se beatus Aurelius noverat comprehendi, priusquam auroræ crepusculum respiraret, domo nos gratia valedicendi revisens, precatur pro se Dominum exorare; suique agonis fautorem per nos fraternam fieri charitatem expostulat. Ibi nos illi commendavimus. Ibi patrocinium suum pro nobis & pro omni Ecclesia fieri, osculatis manibus d ejus, impetravimus. Post hæc, datis invicem osculis, separamur in pace.

[35] [apprehendi jubentur,] Igitur, cum prolatam adversum Dei Sanctos judex quæsitionem intenderet, sciretque authorem hujus rei esse Aurelium: graviter ex hoc interius vulneratus præcepit eos quam propere suis conspectibus exhiberi. Tunc milites rapido cursu domum beati Aurelii occupantes, qua omnes Sancti collecti manebant, præ foribus clamare cœperunt: Exite miseri: Exite cominus morituri, quibus vita præsens tædium est, & mors pro gloria computatur. En judex vocat, instat decretum ultionis effundere: conterere vult recedentes a cultu, rebellia paratus colla præscindere: pergite vos modo jam debitum mortis exsolvere, & commissæ prævaricationis pendentem sententiam.

[36] [etiam Georgius milites irritans] Exhinc viri cum mulieribus suis quasi ad epulas invitati procedunt: vadunt ovantes: læti prosiliunt; putares eos jam apud judicem sua inventuros donaria, qui nihil aliud habere poterant, quam tormenta. Et cum se Georgius sanctus a militibus cerneret non teneri, illico sancta fretus audacia, in exprobrationem lictorum conversus; Quare, inquit, privilegium hoc fidelibus irrogatis, & vanum colere violenter cogitis numen, quos sancta fides proprios hactenus vendicavit? Ut quid alieni a Deo vero perditioni vestræ agglomerare nitimini prædestinatos ad vitam? An non poteritis vos infernalia claustra adire, nisi nos comites habeatis? Numquid sine nobis æterna vos cruciamina non adurent? Vos abite, vos illuc pergite perituri, quo simul cum duce vestro inferorum deliciis perfruamini. Nam quid nobis cum tartaro, quem Christus Deus noster penetravit, absorpsit, exspoliavit, & vicit: ut non jam auderet fideles addicere, qui pridem consueverat privilegio suo Sanctos diripere?

[37] [a quibus dare excipitur.] Vix ille sermonem compleverat; & jam furens dextra satellitum in injuriam monachi laborabat: quem diversis laceratum stimulis, solo allidentes, calcibus etiam, pugnisque acerrime tundunt. Cui cum sancta Sabigotho (jam emortuum putans) Surge frater, eamus, clamaret: ille quasi nihil mali esset perpessus, respondit: Hæc omnia, soror, meritorum commodis prosunt, augentque coronam. Et ita seminecem a terra levantes, pari cum Sanctis ducatu judici asare fecerunt. Quibus oblatis, cum primum ab eis blando affatu requireret, cujus rei causa a cultu suo recederent; vivere recusarent; niterenturque perdere temporalium commodum multiplici deliciarum flore vernans; quos utique postmodum in futuro non solum muliebris oblectatio admirabilis, verum etiam dignitatum & ferculorum copia demulcendos expectaret? Protinus quasi ex uno ore;

[38] Nulla, inquiunt, arbiter, temporis affluentia lucris comparatur æternis, [Ridentes blanditias carceri mancipantur;] quorum gratia hanc vitam despicientes per fidem Jesu Christi, qua omnis sanctitatis operator justificatur, ejus denique in futurum benedictionis requie, quæ Sanctis promissa est, nos potituros confidimus. Omnem vero cultum, qui a Christi divinitate dissentit, nec profitetur sanctæ Trinitatis essentiam, refutat baptismum, infamat Christicolas, sacerdotio derogat, omnino reprobum judicamus; pro nihilo rerum labentia computantes, quæ non diu subsistunt. Quæ autem diligentibus se Christus promisit, cum sint ineffabilia, semper tamen indefessa jugitate perdurant, & nec oculis contemplantur, nec aure captantur, nec corde perpenduntur. Verum, ut credo, quiddam etiam aliud religiosius diffuso ore Sanctis ante judicem asserentibus, sectamque impiorum fortiter expugnantibus, in furore maximo concitatur judex, rapido tractu eos carceri applicandos insinuans, importabilium vinculorum onere aggravari decrevit.

[39] Continuo exultantibus animis beati Martyres ergastulum adeuntes, [ubi Christum laudare non cessant.] gaudent auspicio passionis, parvipendunt supplicium, perstrepunt hymnos, insonant laudes; psalmos persolvunt; insistunt orationi, qua favente Domino, victoriam adipisci prævaleant: visitanturque ab angelis; miraculis illustrantur; dissiliunt vincula, & non audent restringere, quos Christus absolverat. Ibi etiam, quam cælis sortem haberent, revelante Deo, agnoscunt. Hinc de palma securi manentes, & Christum, cui fideliter servierunt, cernere festinius anhelantes, dilatant usque in quintum diem mortem suam, serumque putant se diutius elongari ab illa suavitate regni cælorum, quam crebris jam corporeis usibus ferme intuebantur.

[40] At cum jam in forum prosternendi educerentur, venerabilis Sabigotho armare virum sanctis alloquiis cœpit, [A jam perimendis separari renuit Georgius,] confortat, instruit, & confirmat. Introducuntur palatio, consulibus adsistunt, adhibentur opes, exhibentur fasces, quibus, si crederent, fruerentur. Sed his oppido in professione sua demorantibus, lictoribus perimendos instituunt consules: sospitem abire sanctum Georgium decernentes, pro eo quod iidem ipsi optimates, & priores palatii nihil convitiorum proferentem eum adversus vatem suum audiissent.

[41] Ille vero magister egregius, protinus ut se comperit derelinqui, [cum ceteris glorioso martyrio coronatus.] nec sub uno cum sociis ictu mucronis perimendum institui: Cur, ait, o principes, de professione mea, quam coram vobis non protuli, dubitatis; aut putatis me de discipulo sathanæ quidquam prosperum cogitare? Ego enim, ut verius agnoscatis illum angelum, qui eidem præceptori vestro, transfigurando se in spiritum lucis, apparuit, dæmonem credo fuisse, & hunc cunctis abjectiorem hominibus adjudico, utpote diaboli credulum, antichristi ministrum, & vitiorum omnium labyrinthum, qui non solum se voragini barathri immerserit, verum & nos sequipedas sua per inania instituta æternis dedicarit incendiis. Tunc, in insaniam proceres concitati prævalidam, una simul cum ceteris sententia necandum præcipiunt. Ac sic primo beatum Felicem, deinde sanctum Georgium trucidantes; post venerabilem Liliosam, ultimo egregios agonistas Aurelium & Sabigothonem interimunt, VI Kalendas Augustas, æra DCCCXC.

[41] [Sanctorum diversa sepultura.] Quorum corpora nostri Christiani furantes diversis locis recondunt. Georgius namque cum sancto Aurelio Pilemelariensi e cœnobio servantur. Beatus Felix sancti Christophori f, quæ ultra flumen est, aulam tuetur. Sancta Sabigotho Sanctorum trium g cineribus adunata est. Requiescit apud Genesium h martyrem venerabilis Liliosa. Capita vero Georgii & Sabigothonis incolunt * * * i. Hi sunt qui propter testimonium Dei, & fidem Jesu Christi, usque ad mortem certantes, nihil amori ejus præposuerunt, non filios, non parentes, non affines, non proximos, non amicos, non res, non vicos, non possessiones, non prædia. Sed omnia post tergum abjicientes, mortificatis cum vitiis, & concupiscentiis corporibus, ad æternam immortalitatem producti sunt: regnante Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Catachresis illorum temporum est, inquit Schottus, quales aliæ pleræque.

b Haud dubie pro reddidimus.

c Hæc Schotti notatio est: Apparet profecto, Christiani moris tunc ex Pauli Apostoli doctrina fuisse, ut non in ecclesia solum, sed in itenere ad ecclesiam caput feminæ velarent. Poterant etiam honestatis causa, & ne ab Saracenis pulsarentur, velatis capitibus feminæ Christianæ misero illo captivitatis tempore incedere.

d Hic iterum Schottus: Cum sacerdos non esset, reverentiæ tamen ergo, ab Martyre futuro veluti benedictionem sacerdos etiam Eulogius petebat. Nisi credas, jam tunc hunc morem hodiernum cœpisse, ut nos Hispani osculari manus & dicamus, & facere aggrediamur.

e Pilemelariensi; scribendum videtur Pinnamellariensi, alias Pilamellariensi, ut describit Eulogius ipse lib. 3, cap. 11. Tu ibi vide & fundationem & etymologiam, atque ad ea etiam Schotti observationem.

f Addit Schottus, monasterium.

g Nempe deposita in basilica sanctorum Fausti, Januarii & Martialis.

h Metonymia satis obvia est, neque adeo explicanda.

i Adjecti asterisci indicant, locum istum mutilum esse, linea integra cum dimidia, inquit Schottus, si forte suppleri aliquando possit.

DE TRANSLATIONE SS MARTYRUM GEORGII MONACHI, AURELII, ET NATHALIÆ, EX URBE CORDUBA PARISIOS,
Auctore Aimoino, monacho S. Germani a Pratis,
Ex codice Ms. pervetusto S. Germani apud Parisios, num. 653.

Georgius diac. Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Aurelius Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Felix Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Natalia, alias Sabigotho, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Liliosa Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 3409


A. Aimoino, ex Mabil.

MABILLONII OBSERVATIONES PRÆVIÆ.

Aimoinus monachus cœnobii S. Germani apud Parisios, cujus libros de miraculis S. Germani Parisiensis episcopi alias retulimus, [Aimoinus auctor hujus narrationis.] historiam translationis sanctorum martyrum Georgii diaconi & Bethleemitæ monachi, Aurelii, & Nathaliæ ejus conjugis, litteris mandavit uno libro, cui duos de eorumdem miraculis in translatione factis adjecit. Hos libros multis in locis mutilos edidit Jacobus Brolius ejusdem monasterii cœnobita, quos hic integros ex veteri codice, qui Auctoris ætate scriptus est, repræsentare visum est.

[2] Horum Martyrum Acta S. Eulogius presbyter Cordubensis descripsit in Memorialis lib. 2 cap. 10, [Eulogius Scriptor Passionis;] ubi Nathaliam sabigothonem appellat. Hæc cum Aurelio viro suo facultates suas distribuit in pauperes, amboque virorum ac mulierum monasteria visitare solebant, sed præcipue Tabanense, quod famosissimum in illis partibus habebatur, utrique sexui aptum. Eo frequens recipiebat se Nathalia, quæ filias duas, Felicitatem & Mariam, ibidem Deo tradidit. Mariæ postea rogatu Eulogius Aurelii & Nathaliæ ejus parentum Passionem retulit, quam Aimoinus, ut puto, in compendium redegit sub Eulogii nomine, qualis in Ms. nostro codice habetur. His duobus, id est Aurelio & Nathaliæ, socius accessit Georgius monachus Bethleëmiticus, qui ab adolescentia sua servitutem Dei amplectens, viginti & septem annis apud monasterium sancti Sabæ, quod ab Jerosolymis in partem australem octo milibus disparatur, sub regulari magisterio cum quingentis fratribus conversatus est. Is a venerabili David abbate ejusdem cœnobii, ob stipendium monachorum, in Africam directus, cum ibidem vapulare Dei Ecclesiam incursatione tyrannorum reperisset, cum consilio Carthaginensis episcopi in Hispaniam profectus est. Dein Cordudam adveniens, postea perrexit ad Tabanense cœnobium, quatinus fratrum & sanctarum sororum ibidem degentium benedictione in redeundo (nam reditum in patriam parabat) muniretur; ubi abbas loci illius, vocabulo Martinus, ejusque soror Deo dicata Helizabeth eum Nathaliæ exhibuerunt, cum qua die sequenti Cordubam reversus est.

[3] Demum cum illis, ac Felice, necnon & Liliosa comprehensus, [hujus hic breve compendium.] gladio una cum iisdem anno DCCCLII interemptus est: quorum corpora variis in locis sepulta sunt, & quidem Georgii & Aurelii in cœnobio Pinnamellari, quo ex loco hæc translatio facta est. Translationis seriem rescivit Aimoinus ab Usuardo & Odilardo monachis Germanensibus ejus auctoribus: ex quibus Usuardus ipse est Martyrologii scriptor. Miracula facta apud Acmantum (quæ villa est diœcesis Senonicæ cœnobio S. Germani subjecta, quo tunc Germanenses ob metum Nortmannorum cum sancti Germani corpore confugerant) suis ipse oculis contemplatus est Aimoinus ex lib. 3 capp. 16 & 29. Hujus translationis mentionem faciunt Annales Bertiniani ad annum DCCCLVIII his verbis: Quidam monachus ex monasterio V. Vincentii martyris vel S. Germani consessoris, a Corduba civitate Hispaniæ rediens, corpora beatorum martyrum Georgii diaconi & Aurelii, caputque Nathaliæ secum detulit, atque in villa Acmanto in loculis servanda collocavit. Hæ reliquiæ hactenus penes nos in cœnobio S. Germani adservantur.

PRÆFATIO.

Si miraculorum cuncta, quæ Deus & Dominus omnium fidelibus suis facere contulit, impossibile est verbis explicari; multotiens sane apicibus comprehendi creditur & super operosum, testante Apostolo & Euangelista Johanne, hæc universa velle perstringi, qui multa quidem & alia signa Jesum fecisse in conspectu discipulorum suorum asserit, quæ non sunt scripta in libro Euangelii. Sed quoniam quæ credulitatis & vitæ æternæ sunt, illic inserta esse perhibentur, delictum putatur, si omnia Sanctorum opera miraculis florida silentio contegantur, ac si divinæ eruditionis specula avaræ taciturnitatis nube obscurentur. Idcirco ad sanctorum martyrum Georgii atque Aurelii translationis actus explanandos, licet immeritus, uti laborans in domo; merito tamen accessi rogatus, quo domesticis animalibus, Christum fide portantibus, vel ramos in via substernere possem. Neque præsumptione vel temeritate sophistica, sed Scriptorum magis canonicorum imitabili provocatus exemplo & reverendis Patrum monitis cum dulcissimis adductus imperiis, quibus usquequaque resistere multimoda mihi indagatione nefas inclaruit. Adtollitur & divina cooperatrix majestas, personante grege divino, & cum Psalmista dicente; Mirabilis Deus in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis; si ea recensentur acta, quibus sancti amici Dei post triumphalem etiam carnis exitum, laudabili virtute radiasse probantur, qui & eos post momentanea passionum bella, veluti qui in cælestis militiæ castris desudarunt, perpetuæ consolationis præmiis munerans præstat quatinus victoriali redimiti bravio, se ibi esse quo idem est, sempiterna amœnitate jocundi lætentur.

HISTORIÆ TRANSLATIONIS LIBER PRIMUS

CAPUT I.
Spe obtinendi corpus S. Vincentii frustrati Usuardus & Odilardus, modum inveniunt quo Cordubam tuto perduci possint.

ANNO DCCCLVIII.

Agente Incarnationis Domini nostri Jesu Christi annorum cursu octngentesimo qumquagesimo octavo, regni vero Caroli, gloriosi Illudovici imperatoris filii, duodevigesimo, sanctorum martyrum corpora Georgii atque Aurelii educta Corduba, [Hilduino cum Rege procurante,] memorabili ordine Galliis sunt invecta. Nam apud monasterium sanctæ Crucis beatique Vincentii martyris, ubi pretiosus confessor Dei sanctus Germanus Parisiorum Pontisex virtutum fulget honore, pervulgatum est quod ejusdem sancti martyris & levitæ corpus a Valentia, in qua passus est, civitate facile posset haberi, propter videlicet miserabilem ipsius civitatis a Sarracenis vel Mauris factam desolationem: ex quo prædicti monasterii nostri fratres, cum favore & animo domni abbatis Hilduim secundi ordinant, regali etiam auctoritate percepta, quos illuc dirigerent, anhelantes tantum tamque diu desideratum pignus ad se, Christo largiente, transponere.

[3] Assumptoque itinere, ad Hunfridum marchionem Gotiæ *, [mittuntur qui ex Hispania S. Vincentii corpus exquirant; quod ablatumdiscunt.] illis tunc in partibus principantem, missi fratres a venerunt, cujus adjuti auxilio ad hoc pium proficisci debebant negotium. Quos cum ille in pago Belnensi * sibi præsentatos, more primatum, nobiliter excepisset, suæ inde promissionis haud immemor; mox de illorum adventus causa, quomodo, qualiterque fieri deberet, suos advocans, diligenter tractare cœpit. Inter quos quidam ejusdem viæ loca hujusmodi fatebantur importunitatibus passim præpedita, quatinus nec magno comitatu quisquam vallatus illud iter secure aggredi valeret. Contra vero nostri nitentes, ac illud Apostoli ponentes; Si Deus pro nobis, quis contra nos? necnon & illud; Per fidem enim ambulamus, & non per speciem; pariter inde cum ipso pergentes, ingrediuntur aliquando pagum Uzecensem *, ubi ab episcopo viro religioso nomine Walefrido comperiunt (quod Vivarias * quoque civitate jam audierant) corpus memorati almi Vincentii martyris a supra dicta urbe Valentia Beneventum esse transmissum, quod quidem aliter erat. Nam cuidam in Aquitaniæ finibus monacho (qui divina revelatione monitus, ut nobis ipse narravit, Valentiam properans, illud ab inde secum detulerat) a Seniore b Cæsaraugustæ * civitatis episcopo per vim sublatum, apud eamdem Cæsaraugustam sub reverentia cujusdam Marini martyris, non modicæ venerationis miraculis præfulgens habebatur. Hoc ei nomen professus monachus fuerat: neque ab eo etiam tormentis affecto, nomen proprium Vincentii episcopus extorquere prævaluit. Sciebat autem eum ejusdem civitatis archidiaconum fuisse: ideo illum episcopo cariorem, sibi vero metuebat inrecuperabilem. Quocirca nostros, æque ut episcopum, quod præsens ejus sanctum corpus illio esset, omnimodis latuit. Æstimabatur enim Marinus præclari apud eos meriti martyr. Illud tamen certo scierunt, quod jam nullomodo Valentiæ haberetur. Sed qualiter id actum sit, & quomodo a monachis monasterii beati Benedicti Albiensis post annos receptum, atque ad eumdem locum translatum fuerit; in ejusdem sancti Levitæ & Martyris translatione a nobis c quoque digestum sufficienti narratione videri poterit.

[4] [De alio Sancti corpore tractant Barcinone.] Indolebant utique nostri anxie conlacrymantes; tanto itineris spatio elaborato, se vacuos redituros, cujus mæstitiæ morbo, dum apud Barcinonem * castrum morantes (ut sic eorum verbis eloquar) diutino quasi languore demolirentur, neque super hoc quidem consultius arbitrari oporteret, secum deliberare possent; adeunt novissime quemdam sibi familiarem virum, nomine Sunifridum, ejusdem civitatis post comitem primum d, eum de hac ratione, quemadmodum sibi necessarium duxerat, suppliciter consulentes. Et quia nullo modo propter quod venerant, beati Vincentii corpus adipisci valebant; fatentur se decrevisse alicujus Sanctorum membra, quem & actio commendaret & passio, perquirere, secumque, ne inanes redirent, ad locum deferre satagere.

[5] [S. Georgii & S. Aurelii reliquiis comparandis dant operam,] Interea contigit, ut idem Sunifridus de enormi fidelium intersectione, sub Abdiramæ regis Cordubæ persecutione nuper facta, sermonem sumeret, exponens eorum quosdam & maxime quos tenemus Georgium atque Aurelium, ea ipsa tempestate nobiliter passos, ac sanguine triumphali acie passionis coruscante, magnifice laureatos, æterni Regis palatium victoriose subiisse. Ad quod, inquiens, si ullatenus (quod non credebatur) evadere possent, iter prosperum se sumpsisse, felici eventu confiderent. Qua relatione nostri suscepta, ita gaudiis exhilarantur immensis, acsi jam optatis potirentur profectibus; neque hoc sibi nisi cælitus relatum fuisse credebant. Eorum ardet animus, atque illuc eundi, cita festinatione cursus disponitur. Hujus plane fervor amoris, posthabita prioris mœstitiæ amaritudine, (tantus illorum desideriis excreverat) quo nullo modo nomen Cordubæ (ut ipsi testantes aiebant) vel audire, vel nominare possent, absque socia interdum lacrymarum effusione. Divinitatis namque respectu animæquiores se factos esse gaudebant.

[6] [nequidquam dissuadentibus amicis, a quibus litteras accipiunt.] Proinde Usuardus pater (nam eorum alter Odilardus vocitabatur) Athaulfum, ejusdem Barcinonis episcopum, atque Sunifridum præfatum aggreditur virum, eis conceptum animi secretum aperientes, quod minime quiscerent, donec Cordubam usque perrumperent, si eis Dominus vel quandoque largitatis manum dignaretur porrigere. Illi audientes omnino expavere mirantes: & quod id fieri nequaquam possit, causas impossibilitatis inferendo, & etiam protestando asserebant. Dicebat & Sunifridus eorum se perditorem, cujus verbis ad hoc accensi percurrerent. Sed cum non eos ab hac mentis determinatione avocare possent; Timemus, inquiunt, vobis. Ingressum tamen eis liberiorem Cordubæ, & ad quem maxime illic declinare, seu apud quem tutius commo ari deberent, si forte eo pertingeretur, Leovigildum sibi amicum, non illum parricidam Visigothorum regem Arrianum, sed virum Christianis legibus sanctisque moribus eruditum insinuant. Cumque hoc ita præfixum jam dicto Comiti Hunfrido ex ordine intimatum fuisset, componitur, ipso jubente, epistola ad Magnatem Cæsaraugustæ, vocabulo Abdiluvar, quatinus memor inter se juncti fœderis, eos de quibus loquimur, fratres penes se degentes servaret, indeque pergendi Cordubam, quantumcumque posset, solamen præberet. Sic post emensum, superna opitulante clementia, prolixi nimiumque laboriosi itineris tramitem, offeruntur una cum directa epistola supra scripto principi Abdiluvar, qui interprete advocato lectore, dum rem cognoscit familiarem, parat, quamvis barbarus, religiose amicis obedire mandatis; jubetque illos in civitate manere usque ad tempus inde consilii. Non enim id ei perficere statim facultas sinebat, multis sibi ad præsens diversisque impossibilitatibus denegata.

[7] Post hæc accidit, (quod minime in circuli octo & eo amplius annorum volubilitate provenerat) quatinus aliqui Cæsaraugustani, [Cordubam pergunt.] visa proficiscendi occasione, Cordubam inde perrectum ire disponerent. Quod sciens memoratus princeps Abdiluvar, eos continuo ad sui præsentiam venire rogavit, imperatque postulans, ut fidei suæ creditos homines, Cordubam secum euntes, civili affectione servarent: gratiam proinde a se ac mercedis debitam remunerationem sperantes. Quibus ab urbe simul exeuntibus, nostros quidam Christianorum veluti exsilio damnatos, lacrymabundi prosequuntur, bonum esse hortantes, ut spem suam illi dicarent, qui non dat fluctuationem justo, & qui omnibus se invocantibus in veritate semper præsto est, novitque ben gnissimus potiora quam petantur, vel sperentur, donare. Itaque pariter cœptum legentes iter, quibus quantisque in via angustiati fuerint per culis, quibusque necessitatibus comitati, quoniam perlongum est dicere, aggressum æque librantes cursum, citius transilire statuimus: ne nobis, licet stupenda, utpote admirationis plena, dici possint, a proposito narrationis compendio deviare contingat.

ANNOTATA.

a Notat Mabillonius fratres istos fuisse Usuardum & Odilardum, qui infra num. 6 distinctius exprimuntur.

b Seniorem hunc laudari observat idem ab Eulogio in epistola ad Willesindum Pampilonensem episcopum.

c Hinc deducitur, præsentis historiæ scriptorem esse Aimoinum, tametsi nomen ejus in Ms. non exstet; quandoquidem is est auctor librorum de translatione S. Vincentii, in Castrense monasterium, quos in tomo præcedenti se retulisse ait laudatus Mabillonius.

d Sunefridus hic primus Barcinone civis erat post comitem, qui Hunfridus dicitur num. 6

* le Languedoc

* de Beaune

* d'Vzes

* Viviers

* Saragoz

* Barcelonne

CAPUT II.
Cordubæ ab episcopo Saüle benigne excepti impetrant corpora SS. Georgii & Aurelii, eaque in Galliam feliciter deportant.

[Ibi ecclesiam S. Cypriani adeunt, tum Leovigildo secretum pandunt.] Post multos igitur exactos dies veniunt, Jesu prævio, innumeris mundanorum fluctuum eruti procellis, Cordubam, quo tendebatur, ad urbem. Pergunt illi duo ad ecclesiam beati magnique testis Cypriani, in qua sanctorum martyrum corpora Adulfi & Johannis tumulata quiescunt. Et hoc sollicita consideratione juxta illud dominicum: Primum quærite regnum Dei & justitiam ejus, & reliqua omnia adjicientur vobis. Nam famulos illamque supellectilem, partim Barcinone, partim vero Cæsaraugustæ, soli euntes reliquerant. Ubi a quodam diacono ejusdem loci primaro, nomine Hieronymo, pia devotione recepti, manserunt ibi: evolatque percurrens fama, quosdam illuc ex Francia adventasse divulgans. Fit conventus certatim fidelium, eos miro seu incredibili affectu venerantium, qui tantam eorum obstupescentes constantiam, ineffabilem circa illos Omnipotentis pariter admirabantur clementiam. Adfuit & præfatus Leovigildus, cognomento Abadsolomes, cujus a supradictis sibi familiaribus viris, Athaulfo, inquam, episcopo & Sunifrido, nominis tantum & religionis notitiam perceperant. Is illorum adventus causam scrutari, ac juxta sui nominis manifestam etymologiam perquirere vigilantius curavit. Cumque amicorum valere, atque notitiarum ei verba secretius retexissent, & quod idem esset, cui se omnimodis credere oporteret, Dei man festa dispositione in brevi pervidissent; sese illi suamque mentem, multiplices Christo gratias agentes, aperiunt. Suscipitur arcanum, manetque intra viri pectus sepultum, inde vero congruus quæsitæ rei præstolatur eventus: ipsique sub ejus interim tutela, commodis aluntur subsidiis.

[9] [Samsoni presbytero res committitur,] Denique post aliquot dierum spatia prædictus Abadsolomes, quodam ejusdem civitat s pr sbytero bonæ indolis, vocabulo Samson, adscito, sollicite cum ipso indagare cœpit, qualiter veluti suæ providentiæ a Deo (ut certe putabatur) delegatum opus perficere possit. Procurabat itaque, quatinus eis ad votum, nobilis triumphi palma, Sanctorum corpora insignita darentur; qui, tot terrarum terminis fidei calore transcursis, se propter hoc capessendum emerserant: compatiebatur equidem eorum & animis, & longo satis itineri; nec obliviscebatur amicorum Athaulfi episcopi, ac honorabilis viri Sunifridi, multas ei preces super hoc delegantium. Unde claustris arcani sacerdoti retectis, beatorum reliquias Georgii Bethleëmitæ monachi atque Aurelii Cordubensis viri popularis, si tamen posse præstaret, utrisque sumere libet, quorum animas felici bello decoras, ad cælos Martyrum sociandas collegio transisse, pulcherrimo passionis eorum textu firmante didicerant: quam memorabilis & Deo dignus sacerdos Eulogius, qui & ipse postea glorioso donatus martyrio. Regem Christum consummatus miles ovando petivit, veraci relatione, plurimis (ut ipse nostris retulit) prætermissis, litteris informavit.

[10] Dum hæc revolvuntur, divinitus, quod sine dubio fatendum est, [qui abbas Ponnamellaris, monachos habet repugnantes.] contigit, ut memoratus Samson presbyter eidem loco vocabulo Pennamellari, quo eorum corpora sanctorum Martyrum tumulata jacebant, quodque disparabatur a civitate plus minus miliariis quinque, abbas præficeretur. Et ecce quasi parta facilitate, a Leovigildo evocatus unanimes deliberant, quia tempus aderat locusque patens, rem optatam ad effectus culmen Christo favente perducere. Cumque diutissime, aliquibus etiam locis ibi fratribus associatis, ut fieret, consulendo insisterent; reperiunt ceteros ita suis adversos conatibus, quod hoc nullatenus concedi posse tristes existimarent. Importune tamen agentes, & quod hoc ut beatorum Martyrum corpora celebriori cultu haberentur, quæreretur, multis argumentationibus inculcantes, id tandem fieri communi deliberatione omnibus placuit, tantum ut assensus, (veluti decebat, & factum est.) proprii daretur episcopi. Sanctorum vero corpora, dum tempus revertendi veniret, eodem in loco sub hac concessione, ut erant, jacuerunt humata. Proinde quid eis difficultatis tempore egressionis ab urbe, de qua nonnisi multo freti solatio exire audebant, ingruerit, reor esse dicendum.

[11] Rex siquidem ejusdem Cordubæ Saracenorum primæ egregiæque civitatis Mahomath adversus Toletanæ urbis tyrannum, [Saül episcopus Cordubensis ipsis favet.] suis rebellem decretis, hostiliter properans, jussit omnes adesse. Et ne vel civis vel peregrinus, excepta custodia, qui secum non iret, in civitate remaneret, publicis imperat edictis. Interea prædicti fratres nostri, cum de concessis Martyrum corporibus (quoniam exeundi locus ab urbe patebat) effari monachis supranominati loci Pennamellaris cœpissent, ipsi rursus nihil se ex hoc facturos penitus denegant, maxime abbatis sui venerabilis Samson absente præsentia. Contigerat enim illum abesse: quapropter admodum tristes effecti, quosdam fidelium ad episcopum ejusdem urbis virum modestum, nomine Saülem, dirigunt, postulantes, ut Sanctorum corpora quæ illis Samson abbatis, suaque benignitate concessa fuerant, apud ejusdem loci habitatores quos ibi darentur, suo ipso obtinere dignaretur adventu: qui suscepta hujusmodi oratione actutum properant, atque imploratum ita mandatum pastori perferunt, efflagitantque succurri peregrinis, simulque subveniri desolatis. Inquiunt ergo ad episcopum: Pater, pietatem tuam voto supplici deprecamur, quo beatorum Martyrum corpora Georgii atque Aurelii, ut olim cum Samsone abbate sanxistis, Gallicis donentur monachis. Cur igitur vexatione fatigati itineris, injusta vexantur dilatione concessi pignoris, non est æquum ad religionis vestræ notitiam, quæ tali potest infamari calumnia. Nec mora, properatur ad locum. Dumque prolixius concertatum, plurimumque precibus ab episcopo colluctatum fuisset, præbetur dure quidem, uti ab invitis, vix tollendi consensus.

[12] Advocati namque tunc alacri gressu ipsi nostri petitores accedunt, [Sacræ exuviæ inde levantur,] atque una cum ceteris, nec segnius tamen, Sanctorum corpora, avulso desuper altari, accelerant effodere. Ut autem ventum est ad apertionem sepulcri, remotis aliis, soli ab episcopo designati adsunt presbyteri, a quibus, ipso quidem excipiente, sacra de eisdem tumulis cum hymnis ac lætaniis membra levantur. Qui mundis ea semper linteaminibus involvens, congruis quoque ad efferendum imposuit perulis. Ita, divino suffragante auxilio, opus secretum honeste perficitur: & ne illorum integritas a quolibet petente, quavecumque occasione usque ad destinatum locum violaretur, episcopum rogant ea sub assignatione regis Caroli proprio claudere sigillo. Quod cum fecisset, eis ferenda atque cum multimoda testificatione colenda, occulte tamen propter paganos, donantur. Non enim quos Martyres faciunt, venerari Saraceni permittunt. Qui tanti muneris præmium gavise tollentes, comitantibus se nonnullis inde fratribus, ad civitatem festini remeant, cupidi cum quibusdam Toletum pergentibus, illuc usque reverti.

[13] [non tamen S. Aurelii sed S. Nathaliæ caput.] Præterea quid & huic facto destinabili modo provisum sit, si taceatur, nefas non ambigo. Cum etenim illa Sanctorum corpora in agone cælestis pugnæ fortia, ministri diaboli gladiis animadversa morte stravissent; Christiani dum potuerunt, solito amoris officio excitati, nocte venerunt; atque ea sibi furtim rapientes diviserunt. Et quidem beati Georgii corpus ex integro, Aurelii vero sine capite tollentes in ecclesiæ loco sub altari, quemadmodum significavimus, sepelierunt. Sanctæ vero Nathaliæ corpus, dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset, caput illius in eadem ecclesia, ubi viri corpus, collatum est. Unde accidit, quatinus tempore effossionis eorum beati athletæ Aurelii caput cum suo corpore minime inveniretur, ac sacræ Nathaliæ corpus quo humatum fuerit, nesciretur. Sed ut impleretur in eis etiam post mortem, quia erunt duo in carne una, corpori beati Aurelii caput Nathaliæ suæ conjugis subrogatum est, atque cum nimia admiratione quærentibus datum, quod deifice factum, neminem qui audit, latere putamus; ut quia unius conjugalitatis viventes, necnon & æqualis martyrii socii exstiterant, morientes ejusdem essent merito venerationis in terris, quemadmodum & unicæ felicitatis compotes sunt in cælis. Et quoniam sacramenti mysterio συνεκδοχικῶς quidem dicto quasi ab incœpto parumper defleximus, juvat manum in id ipsum reducere.

[14] [Corduba pergunt Toletum.]Cum vero vigiliæ Adscensionis Christi roseo se jubare jam dies lotis quadrigis terris influeret, putant a civitate regis supramemorati Mahomath, procedente exercitu, egredi, non parvo ad illos fratrum catholicum eis vale dicere cupientium adunato collegio, qui quanta eos caritate per dies quinquaginta sex, quibus cum illis sunt commorati, tractaverint, nemo qui dicat. Præsens tamen devotio seu lacrymabilis ipsorum pandebat exsecutio, quod cernere quis posset, nec illos a se umquam pacto quolibet velle disjungi. Sic namque Corduba, Hiberiensium civitatum nominatissima, & cum civibus, tum etiam & rerum opibus fœcunda, egressi, quorumdam fidelium cum rege ad pugnam euntium tutelis aliquantisper crediti, iter suum alacres resumunt. Inde post dies reperit illos inter agmen exercitus Leovigildus, vir frequenti memoria dignus, qui tempore egressionis eorum a civitate, regiis occupatus negotiis præsens non fuerat; isque dulcissimo pectoris vinculo eos amplectens, suo deinceps comitatui usque Toletum (quod ex beatæ Leocadiæ virginis confessione præclarum habetur) non est passus deesse. Babila siquidem ejus soror, virgo Deo sacrata, illis quidquid in itinere visum necesse fuit; pallia quoque duo, quibus vicissim Sanctorum cooperirentur corpora, pro qua valebat facultate, abunde paraverat.

[15] Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum sibi tyrannum, [Dein Complutum, & Cæsaraugustam,] ob quod processerat, belli copias accelerante, multi ejusdem civitatis viarum insidiatores ad eamdem urbem redeunt, se quantocius castelli præsidio muniri curantes: pacata redduntur itinera, fitque viantium secura quacumque progressio. Tunc nostri cum magna benignitatis affectione, omisso procinctu a sæpedicto Leovigildo disjuncti, Complutum * aggressi sunt opidum, gloriosorum martyrum germanorum Justi & Pastoris insignitum tropæis. Inde nobilissimam ac sanctorum & præcipue decem & octo Martyrum triumpho laureatam Cæsaraugustæ applicant ad arcem, ubi a superius nominato seniore episcopo rursus, quemadmodum euntes, humane recepti, optima apud ipsum, quousque libuit, sunt quiete donati. Nec tunc quidem de beato Vincentio, quem idem episcopus (ut supra retulimus) sub nomine Marini martyris retinebat, aliquid vel dinoscere certius, vel audire quiverunt. Non enim erat, fugato Audaldo translatore monacho, qui hujus facti notitiam panderet. Repræsentantur & Abdiluvar præmemorato ejusdem civitatis principi, gratias agentes, quod ejus essent auxilio in eundo vel redeundo adjuti. A quo etiam discedentes salutationes ad Hunfridum, epistolas vero ad castellorum custodias perceperunt: quatinus absque impedimento vel discussione ulla, munita suæ potestatis loca transirent. Nam ne forte eis improvisis aut legatio fraudulentium fiat, aut certe magis hostilis impetus superveniat, cunctarum ad sese viarum aditus continuis satagunt obfirmare custodiis, atque ea permaxime loca, quæ ab angusti tramite callis exclusas appellant.

[16] Itaque proficiscentes Barcinonis ad mœnia, quamvis multipliciter fatigati, [mox Barcinonem, Gerundam, Narbonam, Biterras.] perveniunt in urbem sanguinis sanctorum martyrum Cucuphatis & Eulaliæ virginis madore circumlitam. Sed quæ lætitia de consecutis præmiis, quæve fuerit admiratio de eorum subita, utque ita dixerim, inopinata reversione ab Athaulfo episcopo & Sunifrido memoratis venerabilibus viris, mirum est dicere, glorificantibus quoque plurimis Deum ac benedicentibus, qui sic mirifice ad laudem & gloriam nominis sui protegit sperantes in se. Auditis & Leovigildi amici prosperitatibus, suisque eis propensis beneficiis, gavisi sunt in omnibus, a quibus decem & duobus elapsis solibus, læti dimissi veniunt festinato cursu Gerundam, sancti Felicis martyris cruore madentem: cujus linquentes confinia, adeunt Narbonam civitatem metropolim. Quo citra ejusdem muros ad sancti Pauli confessoris sepulcrum divertentes, post subeunt Biterris urbem, ex beati Afrosidii præsulis membris illustrem, in qua gratanter, utpote a noto & cognato viro, ipsiusque civitatis primate, nomine Gerino, suscepti, sanctorum Martyrum corpora in oratorio beatæ Dei genitricis Mariæ servanda reponunt.

[Annotata]

* Alcala de Henarez

LIBER II,
Qui est primus de miraculis SS. Martyrum, quæ Biterris ad Autissiodorensem pagum usque contigerunt.

Caput I.

Hinc igitur digna gestorum ratione compellimur, quæ in eadem Biterris civitate, [Biterris curatur hospitis Gerini pincerna,] quæque per eos in sequenti itinere, superna agente clementia, patrata cognovimus, litteris secuturæ generationi memoranda signare. Dum autem illic præfato Gerino eos retinente, quietis gratia aliquamdiu morarentur, homo quidam, Brictius nomine, per annum fere dimidium in tibiis sive superioribus membris genitalibus totus elephantino insanabili morbo ulcerosus jacebat: qui non solum ea debilitate quantum ad corpus inutilis, verum etiam & vitæ solatio, tali in se afflictione grassante, destitutus videbatur. Is sub unius tempore noctis in ecclesia, qua inerant sanctorum Martyrum corpora, jacere permissus, sic eorum interventu divina miseratione curatur, ut statim in crastino sanitati redditus, ad proprium, cunctis stupentibus, staret officium. Erat enim carus domini sui ejusdem Gerini pincerna.

II.

[18] Quæ vero dicta quæve dicenda sunt, eorumdem sane relatu didicimus, qui ea, [alius febribus laborans,] uti inter agendum præsentes, propriis inspexere obtutibus. Insuper & his sacris jam prælibari videbatur miraculis, quæ per eos erat Dominus mira populis collaturus. Ea siquidem ipsa nocte sanctorum Martyrum geminato præconio hæc quoque virtus inclaruisse dinoscitur. Juvenis quidam, vocabulo Gisandus, typo febrium per tres menses ægre laborans, nihil revera de se aliud quam mortis casum suspicari valebat. Frigoris enim & caloris acerrimis per horas, nunc his, nunc illis urgebatur stimulis. Hic ad memorata Sanctorum corpora in noctis spatio simili sanitatis fide excubare permissus, non dissimili est virtute, pulsa febre, curatus. Gratias namque referens & ipse non mediocriter sospes factus regreditur.

III.

[19] Quamvis & alios ibidem a diversis infirmitatum languoribus sanctis eorum meritis noverimus curatos, unum adhuc miraculum, [& Gerinus ipse gravissime infirmatus.] quod ibidem laudabilius enituit, ad non relinquenda festinantes enarrare censuimus. Præfatus itaque Gerinus, ejusdem civitatis vicecomes, dum subito gravissima dolorum pœna totum per corpus cruciaretur, sumptis duabus suæ staturæ candelis, & uno (quod est adhuc in testimonium) non vilis quidem pretii pallio, jubet se, nimium vivere diffidens, ad eorum devehi præsentiam: sicque jacens, seque humi volutans, & quod in eos commiserat, unde labor, humiliato spiritu publice confitens, in primo noctis sopore almi Georgii salutifera visitatione, subitam cælitus est in eadem ecclesia indeptus medelam. Aiebat etenim, eumdem sanctum Martyrem in monachali, ut olim fuerat, habitu pyxidem auream manu ferentem suis conspectibus adstitisse, atque ex ea nivei coloris effuso unguento, caput sibi, oculos, manusque, ut cernebatur, leniter perfudisse. Ita prorsus quemadmodum sese deinceps inscium assereret, utrumne adhuc placidum oculis somnum colligeret: sanitas quippe membris diffunditur, omnique recreatus corpore gaudens domum Gerinus revertitur, non eos ultra Martyres dubitans, immo Martyrum potentissimos prædicans.

IV.

[20] [Vivariensem pagum adeunt, dein Belnensem,] Post denique tempus quasi duorum mensium, resumptis viribus, & quæ in itinere necessaria erant paratis, ea ab urbe nostri subinde memorati fratres digredientes, in pagum Vivariensem *, nec sine miraculis quidem, ipso Gerino secum comitante, deveniunt; ubi audita revelatione corporis sancti martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi, qui auditor beati Johannis Apostoli & Euangelistæ fuisse dinoscitur, quoniam non longior erat ad hoc accessus, illuc se studio contulerunt orandi: ex quo & proprii corporis acceptis reliquiis, ad quod restabat iter complendum remeant, transactisque inde diebus, incolumes eos pagus excepit Belnensis, quo in villa, quæ Arziliacus dicitur, ab Hunfrido gaudenter recepti, exponebant hoc, utique illi multum audire sitienti, quid in via contigisset, quidve divinæ largitatis munere impetratum esset: quibus compertis & ipse comes cum admiratione gratias agens, jussis dari necessariis, eos muneratos dimisit.

V.

[21] Sed quoniam suos Dominus fide & confessione probatos famulos virtutibus magnificare, [ubi fur ad restitutionem compellitur.] cujusque apud eum meriti essent, signorum indiciis monstrare decreverat; hoc quod in eodem Vivariensi pago & villa ipsa Arziliaco miraculum constitit, dignum referre fuit. Quædam igitur vidua, nomine. Theothildis, cujusdam raptoris spiritu superbiæ tumentis iniqua violentia equum amittens, lugubris sese fletibus contorquens, desperabili contritione languebat. Cumque nullo ingenio, nulliusque solatio suæ flebilitati eum restitui posse existimasset, ad eorumdem sanctorum Martyrum spectanda suffragia, cum omni recuperandæ spei fiducia se contulit: ibique tamdiu flens & perseverans in rogando Deum facientem judicium injuriam patienti permansit, donec die tertia terrore inspirationis supernæ raptor perculsus, satisfaciens viduæ cogeretur sponte reddere quod visus erat nequiter abstulisse. Sic fides meretur, & ita timor operatur divinus.

VI.

[22] Properantes itaque ac finem hujus libelli volentes attingere, [In pago Autissiodorensi raptor pallii SS. MM. punitur.] quid in vico quodam, qui Cora * nuncupatur, in pago jam Autisiodorensi acciderit, commemorando narremus. In ecclesia vero ejusdem loci cum fuissent illati, necnon & in altario veneranter expositi, quidam juvenis, custode ad modicum absente, latenter ingrediens, pallium subito, quo eorum sacræ tegebantur reliquiæ, furtim abstulit. Sed æquissima summæ rectitudinis operatio, nec hunc longius inultum abire, nec injustitiam sanctos Martyres pati sustinuit. Porro in humero sub quo illud absconderat, pustulæ morbo percussus, mox revertens pallium clam ecclesiæ projecit ad ostium: sicque impunitatem quam non merebatur requirens, aufugiendo delituit. Incommoditate tamen exorti ulceris ingravescente, tumendo cogitur, vitæ desperatione ac tormenti dolore admonitus, confiteri delictum: quo patefacto cunctisque audientibus denudato, opem plenæ sanitatis, etsi diu vexatus, sanctis eorum consequitur beneficiis, præstante Deo ac Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat omnipotens per infinita secula seculorum, Amen.

[ANNOTATA]

* le Vivarez

* Core

LIBER III HISTORIÆ TRANSLATIONIS
Qui est secundus miraculorum.

PROLOGUS
ad librum sequentem.

Quoniam hactenus sanctorum martyrum Georgii atque Aurelii translationis ordinem, & quæ, divina largiente gratia, in via gesserunt miracula, ipsorum suffragantibus meritis, ex parte cucurrimus; modo ad id quod residet, etsi imperitus, fidus tamen vertatur articulus: quæ idcirco duobus gratum fuit dividi libellis, quatinus nec avidis lectoribus superflua, nec piis auditoribus ea, quæ dicerentur, forent onerosa. Nam & in prolixe dicendis, quasi quoddam præstatur levamen, dum unum finitur, atque aliud inchoatur volumen; quodque præcedens libellus non humana, verum fateor præfinitione solum bis ternis miraculorum titulis radiatur, quantum eorumdem sanctorum Martyrum perfectam insinuet consummationem, ipsius senarii ratio arithmeticis nota declarat.

PARS I.
Continuata Autissiodori & alibi miracula, donec Acmantum, quo Pratenses monachi, ob Normannorum infestationes confugerant, sacræ exuviæ allatæ sunt.

Cap. I.

In prædicto igitur pago Autisiodorensi, Basgernam vicum, [Autissiodori] compressantibus se hinc inde turbis, cum adpropinquare cœpissent, advenerunt illis quidam ex nostris obvii, eos ibidem officiosissime, prout decuerat, excipientes: quorum animæ exsultatio, sive lætitiæ fletus, gratiis hymnizatis divinis, pro desiderio fuit. Unde sequenti die simul profecti, levatis in eodem loco corporibus Sanctorum feretris Autisiodorum veniunt urbem, plurimorum trophæis Sanctorum insignem. Quo agnito, cœnobitæ almi Confessoris Christi Germani ejusdem olim civitatis antistitis, eos quam honorificentissime cum Dominicæ passionis memoriis omnique digno apparatu susceperunt, collocantes eadem Martyrum corpora super altare beati Mauricii martyris Thebææ legionis principis, ea sub nocte servanda: ad quorum ingressum, unum a claudicatione, ad egressum vero hominem alterum a continuo capitis dolore ibidem curatum didicimus. In crastinum autem (neque enim tempus eos ibi amplius immorari sinebat) haud secus quam sunt excepti a memoratis sanctis fratribus, sive ejusdem loci civibus honeste deducti, pagum ingrediuntur Senonicum, quem etiam quibus & quam manifestis decorarint miraculis, laboriosum ex toto, gratum vero si ex parte narretur, existimo.

II.

[25] Dum namque pro agendis Missarum sollemniis in villam, [& in pago Senonico] quæ in eodem pago nuncupata fertur Puteolis *, declinasset, quidam infantulus inter reliquos beneficia requirens infirmus accessit. Tunc nonnulli ut puerum adhortantes, monebant, quatinus pro adipiscenda sanitatis medela ad Martyrum patrocinia, prout valebat, accederet. Quod cum fecisset, seque rependo magis quam ambulando ante eorum reliquias prostratus jactavisset, extemplo, videntibus qui aderant universis, medicinam adeptus est plenissimæ sospitatis. Nec aliter, inquam, nisi ut eos inde prosequeretur rectus, qui utriusque pedis imbecillitate advenerat claudus.

III.

[26] Nec sit pigrum audire, quæ Christo bonitatis cooperatori pro suorum meritis militum libuit operari. [varia miracula] Facimus enim alienum bonum, si complacet, nostrum. Anus igitur quædam, nomine Tedelgrimnis, a parvo (quod multi vicinorum ejus noverant) surda pariter jacebat & muta. In domo enim cujusdam religiosi viri vocabulo Bovonis (in quam etiam forte eadem Sanctorum corpora ad manendum declinaverant) causa ipsius sustentabatur misericordiæ. Adtendebat quod eleemosyna quæ datur in terra pauperi, a Christo, teste Martini semichlamyde, recipitur in cælis. Illa de remedio optandæ valetudinis caute secum permeditans, locum ubi beatorum Martyrum corpora venerabantur, adscendit. Sed ilico ut orationem fudit, ea sanitatis gratia donatur: quatinus, Euangelico una eademque hora renovato miraculo, & loqui, simul & audire mereretur; exivitque gaudens universæ domui gaudium inferens.

IV.

[27] Quæ vero idem Bovo in eorum Martyrum adventu sibi contigisse cum sacramenti fide dicebat, [patrata,] res digna miraculo præteriri non sinit. Cum ergo fuissent horum delatores Sanctorum monachi, qui ea nocte una cum suis fere triginta ab eodem hospitio sunt excepti; illis necessaria non surdus auditor apostolicus, hilari animo distribuens prærogavit. Sed ut tantæ tamque copiosæ caritatis superabundans opus remuneraretur; ipsius vinarii vascula sic sunt mane reperta, acsi nihil exinde sero potatum fuisset. Universis namque, omnique suæ domus familiæ ac advenientibus, causa sanctorum Martyrum, ita ubertim propinatum fuerat, quatinus omnes pro sobrietatis competentia ad plenum vino satiati lætarentur. Penum siquidem eidem subjectum erat solario, (benedictionem desuper hauriens) quo beatorum corpora Martyrum illa nocte ad quiescendum fuerant admissa.

V.

[28] Is etiam Bovo sæpe admirans referebat non huic dissimile factum. [quæ hic] A cujus denique domo Sanctorum eductis corporibus, evenit diem post quartum, ut ex Hludwici Bejwariorum regis exercitu in eam intrarent, atque illam per aliquot dies ibidem commorantes inhumane vastarent. Ergo, licet merito hac spe frustratus, ad hoc idem Hludwicus a quibusdam proceribus invitatus exierat, quatinus fratris sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis, regnum usurpans invaderet; sed & victoriam, pro dolor! veluti jam præ manibus suspectam, hujusmodi infelicissima visus est distulisse tyrannide. Nam rege insalutato cum paucis in navi relicto, omnes ei subdole adhærentes discedunt, & præcisis ejusdem navis funibus, ne rex quolibet auxiliaretur præsidio, ad eumdem Hludwicum, eum sibi regem facientes accedunt; quod eis dignam in contumeliam cessit. Rex ergo divinitus liberatus, statim parvo, quem fides sibi retinuerat, exercitu collecto, fratrem a regno nobiliter expulit; atque cum vivum capere posset, ei locum abeundi viscerabiliter indulsit, suosque fugaces, (cum in eis regali censura ulcisci potuerit) sublimi collectione ad se revertentes, solita pietate recepit, sceptro potitus & regno. Itaque supradicti hostes, substantiam domus quam intraverant, præter mensuram exterminantes, ex supra memorati viri Bovonis vino non minus, (ut fuit putatum) quam sexaginta modios abstulerunt. Sed illis recedentibus, rursus Sanctorum meritis, Bovone teste, quantitas totius vini integra reperitur. Nec cunctandum, caritate illud augente sic excrevisse, quæ in viri corde diffusa, gemino pollebat bono.

VI.

[29] [ordine] Fuit in Villa-nova * ejusdem pagi Senonici quædam puella, nomine Arohildis, ab annis octo cæcitatis orbitate damnata, quæ ad Beatos virtutum luce conspicuos (de quorum beneficiis nobis est sermo) deducta, taliter semetipsam illis perpetuæ servitutis voto mancipans, subito est curata, ut omnes qui aderant, hoc facto mirarentur attoniti. Cumque deinceps suæ professionis famulatum exsequi vellet, a patre velut de temeritatis præsumptione acriter invecta, coacta est, quam pro salute voverat, pollicitationis mutare sententiam. Itaque dum incipit, sermonibus genitoris magis favens, domum reverti; & pristinæ cæcitatis cladem, & vim febrium insuper multam incurrit. Fit pater ceterique propinqui flebiles, necnon & ipsa admodum miserabilis jacens, remeantque veloces ad pia Martyrum reposcenda suffragia. At ubi ipso jam patre omnimodis compellente, numquam se quod promiserat rursus fallituram devovit; sanitatis summa quam prius meruerat recepta, sospes item efficitur, mansitque ibi, atque famulationis pensum statutis temporibus postmodum in ecclesiæ cultu gratanter exsolvit.

VII.

[30] [enumerantur.] Itum enim Acmantum * villam nostræ possessionis (in qua tunc major pars fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem) aggredientes, ab eis cum magna gratiarum actione & laudibus opimis satis digne recipiuntur: quam exceptionem ita Dominus virtutum floribus decorari voluit, ut nulli dubium quin ad eos non qualiacumque vel incerta, sed pretiosa deferrentur testium patrocinia. Quædam vero sanctimonialis, vocabulo Leutgardis, dum populorum obviam euntium admixta conventui, & ipsa candelam in Sanctorum honorem tolleret accensam, subito eam luminis honore gemit orbatam; quæ neglectus tacta pudore, eam in secreto pallii interim emunctam reposuit. Sed quid exinde Christus pro suorum Martyrum ostensione operatus sit, ullatenus absentari non debet. Nam dum sic graditur, tempus operiens illam reinluminandi, mox eo ipso quo erat abscondita, in loco accenditur, partemque vestis qua tegebatur, corripuit. Quo viso extimuit mulier, præconia tantæ virtutis voce qua poterat adtollens: sicque actum est, ut muliere etiam tacente, pars vestimenti adusta quod gestum erat obstupefaciens, videntes magnopere declararet.

VIII.

[31] [Sanatur paralysis,] Deinde Boso ab Alseio villa a renibus deorsum ita paralysis morbo dissolutus jacebat, quatinus ei non solum ambulandi, verum & sedendi denegaretur facultas. Erat autem in eo videre laborem. Hic tantorum auditis insignium donis, manibus propinquorum inter plurimos deportatus, supplex advenit, accedensque ad sanctorum Martyrum reliquias sic infirmitatibus proximas, ita statim postulatæ salutis perfunditur remediis, ut eos proprio gradiens annisu, usque ad ecclesiam, in quam erant inferendi, non desereret. Indeque plenius post dies factus incolumis, ad propria gaudenti animo repedavit: cui congratulantes vicini admirabantur, quia sic cito sibi salus acciderit.

IX.

[32] Ea ipsa nihilominus die adducitur quædam femina de villa Rethica, [fluxus sanguinis.] ex nominis appellatione dicta Ragina. Hæc ab annis duodecim, non ut illa Syrophœnissa sanguinem fluens, sed contracta renibus jacens, quasi vitalibus jam cernebatur destituta solatiis, opprimebatur, & nimia paupertatis inedia, ut puta manuum meditatione otiosa. At dum inter reliquum vulgi cœtum beatorum Martyrum patrociniis offertur sananda, priscæ felicitatis coram ipsis quæ aderant turbis usum recepit. Igitur ambulans gratesque sanatoribus suis læta rependens, ad inter (quod aliorum adjuta manibus venerat) se sospitatis gressu comite reparat.

X.

[33] Adalbertus de Talsiniaco villa hostilem multum pavens occursum, [Rustico servatur alvearium.] ad sanctorum Martyrum luminaria pro tuendis aliis unum vas apum fide plena devovit: cum subito ex præfati Hludowici Bejwariorum regis exercitu, quidam illius domum irrumpentes, ipsum alvearium natura mellis avidi, quia majus meliusque ceteris erat, primum auferre conati sunt, quod ita, mirandum, illis nequidquam laborantibus immobile perstitit, acsi funditus in quo erat loco haberetur affixum; quo facto hostes turbati nimiumque stupentes, didicerunt tandem illud sanctis Martyribus pro conservandis aliis esse dicatum. Unde non solum hoc, sed nil ulterius in eadem domo, Sanctos reveriti, præsumpserunt, animadverso divinam illi eorum meritis tuitionem inesse.

[ANNOTATA]

* Puteaux

* Ville-neuve l' Archevesque

* Esmant

PARS II.
Pergit Aimoinus miraculorum præconia sigillatim deducere.

XI.

[34] Quia miraculorum veneranda concrescunt præconia, augeatur numerus pagellarum cum gloria. [Tribus cæcis] Multis denique ab annis Ingalbertus de villa Vimpopuli, cum esset utrorumque oculorum luminis dono privatus, agnitis tot tamque mirandis Sanctorum virtutibus, jussit se quantocius illuc deduci. Sicque uxoris adminiculo insuper & multa comitatis fiducia gradiens, ad locum usque pervenit. Dumque diutius ecclesiam intrans, solo prostratus precibus gemens insisteret, quo sibi sancti Martyres, licet indigno, misererentur, luctuosis vocibus expostulans precabatur. Tum supernæ pietatis fonte eorum obtentu se influente, ita confestim mederi promeruit, quatinus Deum Sanctosque magnificans, inde valens vidensque uxoris manu oblita rediret.

XII.

[35] Adducuntur & duo cæci, villæ quæ dicitur Sinportus, [visus,] incolæ, ad præclaram beatorum Martyrum postulandam clementiam. Horum sane devotionem integram, non modica divinæ miserationis consecuta est cæcorum inluminatrix bonitas. Ut autem intrantes domum qua sacræ Martyrum digne venerabantur reliquiæ, se orationi dederunt; obductis post paullulum fugatis tenebris, videndi posse recipere meruerunt: surgentesque a pavimento, remoto ductore per se se hac illacque clare videndo discurrunt. Itaque Dei sanctorumque Martyrum sibi providam conlaudantes benignitatem, læti ut illi quondam in Euangelio a Salvatore & Filio David inluminati discedunt.

XIII.

[36] [stulto mens sana restituitur.] Hac itaque miraculorum fama per pagos late diffusa, se invicem præcedere festinantes confluunt plurimi. Unde quidam adolescens Acleulfus, ex villa nomine Laudrado, mente captus, cum frequenter fieret jam per annum & insuper atrociter demens, quod vulgo lunaticus dicitur, ad sæpe memorata sanctorum Martyrum corpora, licet vinculis nexus, fide parentum adducitur, qui etsi illam non habebant vocem, Domine, si quid potes, adjuva nos misertus nostri; infirmum tamen sibi poscebant mederi. Ubi aliquantulum ob salutis remedium detentus, ad plenum, quod alienæ fidei devotione quæsitum fuit, eorum piis meritis adipisci promeruit. Itaque sensus pristini recuperato vigore, alacer recessit, atque de reliquo, uti prius fuerat, sanæ mentis compos permansit.

XIV.

[37] [Procacis puellæ punitio.] Ex eadem villa quædam procax puella, nomine Teutberga, casu quo solebat cum matre litigans, per sanctorum Martyrum pignora, Georgii scilicet ac Aurelii, suam non est verita contestari proterviam. Dumque a quibusdam, quare sic adversus parentem ageret, & quare sic temere per Sanctorum nomina dejeraret, increpata minime quiesceret; ultione præsenti, ipsa quam ad jurandum evexerat, manus contrahitur. Exinde vero, quos perjurando per indomitatem linguæ male præsumpserat, studiose rogando cogitur quærere Sanctos, suique ab eis causam remedii, veluti debitum munus, incunctanter exigere. Dumque facti pœnitens ad eorum se limina devotissime contulit, debilis ipsius palma, dictu velocius, medicata extenditur, atque sana facta mulier ad genitricem, ei de reliquo famulatura revertitur.

XV.

[38] [Sanata cæcæ] Erat & quædam femina ex villa vocabulo Casellas, nomine Amaluvara, ab annis centum * quadraginta quatuor mensium in cæcitatis nebulis perdurans: nec ulla ei medicinalis profuit manus, quam divina potestas his Sanctis medendam servabat. Hæc a quadam pulcherrima feminarum intempesta nocte (ut sibi videbatur) admonita est, quatinus pro adipiscendo luminis usu ecclesiæ pavimentum, qua eorumdem sanctorum Martyrum corpora quiescebant, sedula scopis mundare satageret, donec eam Sancti miserando respicerent. Quod cum adducta semel explesset, oculorum acuminis tantum recepit, quod sibi usque hodie sufficiat, nec ductoris adminiculo, sanctimonialis etiam facta, quemadmodum prius indigeat.

XVI.

[39] [visione recreatur.] Quid vero eidem in ipsa ecclesia quadam nocte cum ceteris excubanti revelatum sit, reticeri neglectum putamus. Ubi dum aliis dormientibus sola (quemadmodum sibi certum erat, & nobis retulit) quasi vigilans resideret, respicit ad fenestram retro altare ejusdem ecclesiæ, considerans per eam quasi maximum solis radium splendescere, & per radium quemdam inæstimabilis visus luce contectum puerum ad ima usque altaris descendere, qui manum porrigens ubi Sanctorum corpora quiescebant, sublevato paullulum quo tegebantur pallio, cœpit diligenter introspicere: cum ecce columba, cujus nitor mirabilis, in cornu dextro altaris apparens super eos volitans stetit, ipsum plurimum intentans juvenem, & quasi quiddam divinitatis in eo contemplans, quid agere vellet inspiciens: qua visione perterrita, veluti fessa angustiis, plenius obdormivit: videtque per ecstasin mentis duos venerabiles viros ecclesiam ipsam quibusdam & valde pretiosis decorare ornamentis, qui & aiunt ad illam: Vade festinans ad hujus sanctæ domus custodes, ac dicito, quatinus hanc propensius ornent, quoniam qui sunt in circuitu Sancti, horum Martyrum gratia huc modo convenient. Siquidem & nos ab Hispaniarum partibus, unde nuper allati venerunt, eos quomodo hic essent, visitare processimus. Quibus sic effatis sublata visione, evigilat mulier, atque hæc secum replicans hæsitat plurimum, upote quid puer, quidve columba significaret ignorans. Prudens tamen lector sive sagax auditor (credimus) puerum Christum, columban vero Spiritum sanctum Patris Filiique consortem, circa sanctorum Martyrum reliquias adspirantem intelliget.

XVII.

[40] Teutlindis ex Dedentio puellari monasterio, quia Dominica erat, [Punita curiositas,] & vacabat ab opere, veluti ex otio ad eorumdem sanctorum Martyrum limina se puellariter videndi curiositate donavit. Ibant & alii devote promoti: & quamvis animo dispares, sociali tamen vestigio perveniunt ad ecclesiam, seque simul coram altari orationi dederunt: erigentesque se, ac reliquorum qui prævenerant, stationem adire properantes, loco quo steterat, ceteris abeuntibus, ita præfata Teutlindis inhæsit, quatinus pavimento immota persistens, universos hoc novo miraculo in non modicam admirationem adtolleret. Ubi tamdiu, cernentibus cunctis, utroque pede immobilis facta permansit, donec pravitatis suæ reatum confiteretur; videlicet, quod minus religiose inlecebris gaudens accesserit, quodque minus debito pro ipsis obsecraverit delictis. Itaque orantibus pro se qui aderant fratribus, ac letanias agentibus, ineffabilibus sanctorum Martyrum meruit absolvi suffragiis.

XVIII.

[41] Item homo quislibet, Altcarius nomine, de villa Scau, [restitutus contratus.] contractus renibus multum per tempus mærens jacebat. Audiens autem per Sanctorum merita infirmorum multos curari, certam (ut iisdem postmodum referebat) spem promerendæ salutis sumens, parentum vel amicorum ducatu se ad eorum miserationem destinavit. Cumque surgens sedere utcumque tentavisset, quo cereum quem ad Sanctorum luminaria secum deferret, suis manibus ipse fingeret, in propria domo optatum subito amissæ sanitatis recepit valere. Elevans namque se, sospitemque reperiens, opus quod ante conabatur debilis, jam Deo miserante incolumis effectus peregit. Occurrit ergo sanctis Martyribus cum oblatione luminis gaudens, quodque sibi acciderat, læto ore univeris exponens.

XIX.

[42] Hoc quoque dignum est ponere, quod admirationem pariter inferat & terrorem. [Alia punitio;] Nam corrigentur alii aliorum casu, prophetia teste David dicentis: Lætabitur justus; cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Igitur quidam serviens ex eadem Acmanto villa, vocabulo Ingalsardus, fuit & ipse quidem hortulanus Fratrum. Hic accepta præbendæ suæ annona, ad ipsius villæ farinarium causa molendi perrexit, sicque ibidem cujusquam mulieris pauperis locum mente superbus præripere gestiens, super ipsius annonam, quæ jam molebatur, suam pervicaciter minabatur injicere; quod illa quibus poterat viribus renitens, cum superare infirmior fortiorem non posset, elevatis ad ecclesiam manibus aiebat flens: Adjuro te per hos sanctos Dei Martyres Georgium atque Aurelium, ne mihi violentiam inferas. Qua miser contestatione spreta, dum a loco exire cœpisset, continuo percussus intellexit, ob tanti contemptus causam, vicinum sibi imminere discrimen: vixque efflagitans, uti moriens, tenui qua poterat voce ejusdem molendini provisorem precabatur, quatinus superinjectam annonam festinus rejiceret; qui post hanc vocem (quod admirationis est & timoris) corruens obmutuit, atque evidenter præsenti morte donatus exspiravit. Concurrunt plurimi, (erat enim Dominica) talique spectaculo permoti stupescunt: quod tamen non ad futuræ damnationis casum, sed ad talium magis (ut prælibavimus) corrigendum temeritatem ei justo latentique Dei judicio hortamur provenisse credendum. Nam mors impiorum, ut beati Gregorii verbis dicatur, bonis est in adjutorium, malis vero, ut se caveant, in testimonium.

XX.

[43] [sanatur inflatio,] Post denique mulier quædam ex villa, quæ appellatur Civiacus, nomine Godohis, tanto tamque terribili detinebatur perlucidæ inflationis morbo, quod omnium competenti membrorum officio desolata miserabilis videretur. Patiebatur & aliud intrinsecus cardiacæ scilicet infirmitatis malum, quod eam assidue præfocando nimium exanhelabat. Dumque per momenta horarum quasi finitima sibi clade duceretur ad mortem, imponitur tandem suorum manibus propinquorum carpento, & sic perducitur ad clemens Sanctorum auxilium. Excubabat siquidem tali pœnarum acerbitate oppressa ante ecclesiæ fores, ut vix in ea animadverti saltem spiritus posset. Post triduum tamen serenato stomacho, ita (quod est mirabile verumque) sanatur, ut propriis exinde plantis, remoto carpenti vehiculo, læta redire mereretur.

XXI.

[44] [morbus incognitus,] Novimus & quemdam nomine Hieronymum ex pago proximo Wastinensi simili Sanctorum virtute cutatum. Hic totius corporis per annum fere dimidium obrutus debilitatis angore, parentum pietate ad beatorum Martyrum evehitur solatium, cujus infirmitas plus ignorabatur quam curaretur a medicis. Qui vix invento consilio, qualiter eum ob omnium valetudinem membrorum in quodam vinario vasculo, quod tonna dicitur, super plaustrum imponerent, hoc facientes pervenerunt ad sacram eorum præsentiam: ibique multis qui adhuc supersunt contemplantibus, sic virtutis pristinæ sospitate roboratur, quo pro se sanus effectus assurgeret, domumque facta super se (quemadmodum speraverat) misericordia Dei gratulans recurreret.

XXII.

[45] [item surdus & mutus.] Item quædam femina dolens se in prole non parvo caruisse solatio, filium mutum pariter & surdum secum sumens, ad Sanctorum miraculis coruscantium duxit reliquias. Cumque facta oratione, ipsa ab altari procul stetisset, innuit nato veluti surdo propius accedere, & candelam voti, quam manu ferebat, ad altare Sanctis offerre. Tum subito os infantis, quod fuerat a nativitate clausum, aperitur, atque illam vocem primam emittens, matrem interrogat, cui deberet lucernam porrigere. Responsoque genitricis, ut eam altari inferret, accepto, per exsecutionem operis se etiam audire clare demonstrat. quo agnito qui eum nudiustertius mutum cognoverant, simul & surdum, per Sanctorum merita euangelica revixisse miracula admirando proclamant. Nec mirum cum Salvator non solum quanta fecit, insuper majora discipulis quod essent facturi promisit.

[ANNOTATA]

* HIc mendum esse videtur.

PARS III.
Hinc celebres redditæ reliquiæ, de quarum veritate certior fit Carolus Calvus, & portio aliqua Eddoni comiti conceditur.

XXIII.

Non igitur credimus displiceri, si quod utile sit honestumque narretur. Enutritur siquidem fides fidei operibus crescens. [Auditur cælestis musica.] Cum autem quadam die Dominicæ resurrectionis ad ipsius ecclesiæ ostium mulieres quædam, aliæ salutis, aliæ vero sanctorum Martyrum desiderio vigilias agerent, mira illis ac stupenda visio demonstratur: non ut pastoribus olim de Christi nativitate docendis, sed ut feminis prædicabili virtute devotis. Prima itaque noctis vigilia adspiciunt per ejusdem ecclesiæ ostii rimulas, videntque ab interioribus ad se usque nimium luminis splendorem procedere. Tunc una illarum vicinius accedens, & quid illud esset diligentius inspicere contendens, ecclesiam omnem ita incredibilis nitoris fulgore radiantem cernit, quatinus eo ipso lumine partim exterior, qua residebant, porticus reluceret. Et ecce diversas intus voces miræque suavitatis cantilenam audiunt, veluti multitudinis congratulantium hymnidicasque Deo laudes cantabiliter jubilantium, quod subsilenter eatenus se vicissim audisse fatebantur, donec ad nocturnalis debitum Officii pulsato signo, fratres evigilarent. Unde si miraculorum causas ordinabili providentia dispositas consideramus, illa superior visio completa decernitur, qua ostensum monstravimus, horum Martyrum gratia qui in circuitu essent, Sanctos illuc conventuros angelico dumtaxat comitatu jocundos.

XXIV.

[47] Ex pago Parisiaco & villa nuncupante Teodasio * juvenis quidam annos (ut ferebatur) quinque in cæcitate gerens, [Curatur alius cæcus,] se omni tempore nubilum fore gemebat. Supplicat ergo tot tantisque sanctorum Martyrum compertis virtutibus, quatinus ad eorum pium perduceretur auxilium. Jam enim quasi fidei lumine catechizatus videre cœperat, quod cum factum fuisset, cito benigna eorum interventione, quod fidens quæsivit, consequi meruit. Siquidem non post multum temporis, expletis ibidem ad salutifera eorumdem sanctorum Martyrum limina lacrymosis excubiis, præclaris ipsorum, (quod est fatendum) meritis, invisis propulsis tenebris, ei protinus virtus cælestis lumen quoque diei refulsit. Rediit igitur videns, Deum magnificans ac gratias agens, homo innovatus novum vicinis miraculum referens.

XXV.

[48] [item contortus,] Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam, nomine Adalsadus, ab annis fere quinquennii vitiata compage membrorum sic invalidus, quatinus ipsa calcanea posterioribus tenacissime haberentur innexa, qui tantorum cognita miraculorum virtute (divulgabantur enim a plurimis) ad eorum se Martyrum gratiam quadam Dominicæ noctis die, prout potuit, transtulit: ubi nocturnali adveniente tempore, jamque fratribus eumdem officium angelica celebrantibus reverentia, tantos cœpit, solventibus se (ut solet in talibus fieri) membrorum vinculis, clamores emittere, quibus psallentium voces ejulans omnino perrumperet. Interea recuperato mox partim salutis remedio, post paucos exinde dies priscæ sospitati redditus, ita eorum orationibus elevatus subrigitur, ut per se rectus incedens, ad propria suo sospite gressu rediret.

XXVI.

[49] [atque item claudus.] Ramnoldus denique de villa, quæ vulgari appellatione Fontanas dicitur, ab anni circulo pede tenus a renibus claudus, ad eorumdem Martyrum florentem clementiam miserandus venit. Venit dico, non gradu proprio, sed peregrino evectus ingenio, ita plane miserabilis, miraque totius corporis debilitate tenuis, ut multiplicatis in se infirmitatibus, amplius putaretur mori, quam posse mederi. Fide tamen accedens, atque ante sanctorum Martyrum cineres, a quibus portabatur, expositus, continuo cum salutis munere superno respectus intuitu, piis ipsorum suffragiis factus incolumis sanatur, utique renum ac tibiarum, necnon & pedum omnisque imbecillitatis fugato contagio, quemadmodum præsens adhuc ejus alacritas testatur. Sic valens redditur, quatinus ex eadem infirmitate nihil deinceps passus famuletur in eodem loco jugiter Deo.

[50] Ergo quia solet posse, ut in suo sacro beatus Gregorius scribit Dialogo, quatinus majora aliquando fiant miracula, ubi minor portio Sanctorum habetur reliquiarum; gratum fore putamus si & hoc quod de eorum gestum est reliquiis, inseratur.

XXVII.

[51] [Carolus Calvus sanctas reliquias explorat.] Gloriosus itaque rex Karolus, quantum de adventu horum Martyrum relectis sibi Passionis eorum titulis gavisus exstiterit, non est nostrum exponere. Lætabatur quod regni sui tempore tales Gallia promeruerit flores: quorum ut a parte totum possideret, sumptis reliquiis, hoc quoque sub exemplo religionis fidelibus agendum ostendit. Nec est oblitus delegans Mancionem Cordubæ, hujus facti veritatem ex loco requirere: a quo regresso etiam illud eorum gestis mutilatum addidicit, quod memoria & inscriptione dignum habetur. Cæsis igitur sanctorum Martyrum corporibus atque in platea diffusis, jusserat Abdirama tyrannus ea ibidem servari sepultura negata, quatinus illa canes volucresque cæli comederent: quod actum certe videmus, ut in eis quoque psalmodia adimpleretur David canentis: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terræ. Sed ut eorum dignitas meritique celsitudo declararetur, ita divinitus ab universis rapacibus sunt animalibus, ut olim Daniel a leonibus, custodita, quo nullo vel muscæ appetitu per triduum quo taliter jacuerunt, fuerint adtaminata. Hoc enim cum vero idem dicebat Mancio, & quod a fidelibus ejusdem Cordubæ civibus illud verissime audierit, testabatur. Similiter & quod viderit duas nobiles puellas carne sorores se præsente agonizantes martyrium complevisse pro Christo. Cumque major ante se minorem passionis calicem bibere vellet, non, illa inquit, soror, ita convenit, sequar te magistram ad bravium quam secuta sum ad spectaculum: ne timeas, non te derelinquam. Fidem enim & dilectionem moriens exhibeam, ut vivens solebam. Ita ambarum capitibus obtruncatis, angelorum solatio evectæ animæ migraverunt ad Deum victuræ perenniter.

XXVIII.

[52] Ceterum cum Eddoni comiti (ut ad nos tempus enim est revertamur) pars postulata sanctorum Martyrum deferretur reliquiarum, [Eddoni concessa portio reliquiarum.] accidit in via, ut quidam presbyter postulans diutius sibi orare concedi, cubiculum domus quo servabantur, intraret, easque reliquias, hoc nemine meditante, furandum præsumeret: tollensque quod primum manui occurrerat, scilicet quidquid inerat capillorum beatæ Nataliæ, festinat in ea ipsa noctis obscuritate ad mansionem furto jocundus redire. Sed antequam ei longius abire concederetur, in medio platearum mox amens horrendum concidit, sensu omnique vigore frustratus. Deinde quasi post horam ad se revocatus ac delicti pœnitens surgit, atque quasi qui ad aliquid necessitatis exierit revertens, sanctæ Martyris reliquias, rursus orationem ex desiderio simulans, suo in loco reposuit: qui si amando bene obtulit, tamen quia fraudem cui debebantur, faciendo bene non divisit, item coram qui aderant universis subito corruens, per terram rursus volutando torquetur. Assurgunt omnes horribili metu perculsi, atque manus in eum quibus teneretur, injiciunt. Videbant amentem, æstimabantque ilico morientem: & ne res tanti celaretur miraculi, cogitur post, mente recepta, fateri commissum. Sic a ferente Usuardo patre Sanctorum prius invocata miseratione, culpa donata, reanimatus presbyter hilarior regreditur.

XXIX

[53] Igitur prætermissis plurimis ponatur scribendi finis, [Membris contractus erigitur.] admisso eo quo elucescat, beatum antistitem Germanum non solum de æterno, verum & de præsenti lætari consortio. Teutgaudus quidam in Novo-vico, qui est super Ligerim fluvium situs, cum adversa valetudine infirmus decubuisset, hoc insuper ei calamitatis accidit, quemadmodum a femoribus deorsum usque contraheretur: in quo contractionis vinculo, annis ferme duobus negato sibi penitus ambulandi officio, permansit. Deinde fama docente, ut cognovit horum sibi venerandorum Martyrum subveniri posse meritis, exorat supplicans, se illuc amicorum sive propinquorum manibus ferri; quod ita factum festinarumque est. Cumque venisset, ac ibidem aliquamdiu in orationibus degens permaneret, præfinitum suæ salutis præstolatus est diem. Jam instante sacra beatissimi patroni nostri domini Germani translationis festivitate, accessit maturius, quod devotione quæsierat citius inventurus. Collocatus autem ante ejusdem magni Præsulis altare, in quo superposita eorumdem sanctorum Martyrum corpora servabantur, constitit, quemadmodum eorum simul (ut credimus) interventu celerem infirmus consequeretur salutem. Sospes igitur factus, ut vidimus, ibat cum magna gratiarum actione resultans: & universis omnipotenti Deo sanctoque Germano & Martyribus virtutum magnitudinem adclamantibus, mansit ibi ad mortem usque deserviens, patria parentibusque & amicis qui se detulerant, oblitis. Nec inmerito eorum esse voluit beatus Germanus in terris patrati consors miraculi, de quorum societatis gratia exsultans gaudet in cælis; in illa desiderabili patria, in illa jocunditate splendida, in illa prorsus regione melliflua, in illa portionis humanæ viventium terra, in illa matre nostra cælesti Jerusalem, in illis amœnissimis perennitatis pascuis. Ibi enim qui semper viventes & in eum prospicere desiderantes Deo assistunt, spiritus adplaudunt, in una eademque gloria ex hac mortalitate jam sibi consociatis Sanctis, pariterque lætantes congratulantur etiam his, licet adhuc in terris peregrinantibus, quos sciunt & intelligunt per scientem & intelligentem omnia, suos post paullulum communi collegio fieri concives, quorum una erit & summa refectio, unius & pleni Dei inaccessibilis contemplatio, contemplatio quia visio, inaccessibilis quia impenetrabilis. Nam, inquit Psalmista: Accedet homo ad cor altum, & exaltabitur Deus; quia quo amplius divinitatis rimantur secreta, eo amplius inspiciuntur profunda.

[Annotata]

* Thiais

DE B. BERTHOLDO AB. GARSTENSI
IN AUSTRIA SUPERIORE

ANNO MCXLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bertholdus abbas Garstensis, in Austria superiore (B.)

BHL Number: 1283


AUCTORE G. C.

§ I. Beati cultus ex variis monumentis.

Celebre Ordinis Benedictini monasterium, quod Germanice Garsten seu Steyrgarsten appellatur, & ad fluvium Anasum haud procul ab urbe Styrensi situm est, hac die beatum abbatem suum Bertholdum solenni religiosoque cultu prosequitur. Equidem memoriam illius auctariis Usuardinis aliisque hujusmodi Sanctorum menologiis consignatam non inveni; [Probatur immemorabilis Beati cultus] attamen de immemorabili ejus cultu ex aliis monumentis abunde constat: nam primus Vitæ scriptor, qui beato Viro subæqualis vixit, passim beati aut sancti titulum ei tribuit, & in Actis num. 67 testatur, publicas vicinarum parœciarum supplicationes ad ejus sepulcrum institutas fuisse. Memorat idem auctor alia antiquæ venerationis signa, quæ curiosus lector in Actis, huic Commentario subjungendis, facile observabit.

[2] [ex antiquis Breviariis aliisque Mss. monumentis,] Præterea Janningus noster, qui anno 1688 Sanctorum causa per Austriam peregrinatus est, in monasterio S. Floriani notavit sequentia: In Breviario Ms. membranaceo in magno octavo, mense Julio in Kalendario legitur: VII Kal. Aug. Annæ VIDUÆ. VI Kal. Perthtoldi ABB. V Kal. Panthaleonis MART. Codex autem iste, ut minimum dicam, est 250 aut 300 annorum. Deinde, quibusdam interjectis, sic pergit: Est ibidem aliud etiam Breviarium similiter Ms. membranaceum in minore octavo, quod etiam antiquius est supradicto, habetque nonnullos Sanctos, paulo recentiori manu adjectos, quos inter Berichtoldi ABBATIS & Panthaleonis MART. nempe XXVII & XXVIII Julii. In iisdem schedis narrat, sese anno 1688 etiam divertisse ad monasterium Garstense ac ibidem in novo & pulcherrimo templo vidisse antiquam inscriptionem sepulchralem B. Bertholdi, quæ etiamnum post translationem corporis circum marginem lapidis ita legebatur:

Pastor perdigne, pater o Percholde benigne,
Rite cucurristi, multum Domino placuisti.
Tu promissorum debes memor esse tuorum.
Protege viventes, ad cælum duc morientes.

[3] Ibidem Janningus hæc refert: In monasterio S. Mariæ in Garsten anno MDCLXXXVIII vidimus codicem antiquum, [quæ Janningus noster vidit in Austria,] qui inter alia hæc habet: Missa DE SANCTO Perichtoldo ABBATE. At plane paradoxum est, quod de eodem codice subjungit his verbis: Missa autem, quæ assignatur, est de Requiem. Quomodo, inquies, Missa Defunctorum pro illo celebrari poterat, qui Sanctus habebatur, ut ipse Missæ titulus præfert? Equidem duobus modis id explicari posse arbitror. Primo, si dicatur istud sacrificium offerri, sicut apud Mozarabes (in eorum Missali Missa parvulorum defunctorum inscribitur) celebratur pro infantibus baptismo regeneratis, qui ex hac vita cum innocentia baptismatis excesserunt. In ea autem petit sacerdos parvulorum innocentium consortium, peccatorum veniam, & fidelibus defunctis adultis refrigerium, ut videri potest apud eminentissimum Aguirrium tomo 3 Conciliorum Hispaniæ pag. 268. Si hoc non placet, dicam, pro Bertholdo quotannis Missam celebratam fuisse, donec ob coruscantia miracula communi populi consensu inter Sanctorum aut Beatorum numerum recenseretur. Solet namque pro fidelibus defunctis Missa celebrari, etsi in magna sanctitatis opinione obierint. Sic pro Augustino defuncta sacrificium oblatum est, ut in Vita ejus circa finem scribit Possidius, qui tamen ibi sæpius illum titulo Sancti honorat. Unde etiam Cyrillus Hierosolymitanus Catech. mystag. 5 ita testatur: Postea cum sacrificium offerimus, facimus etiam mentionem pro defunctis sanctis Patribus & episcopis. Sic denique anniversaria Missa celebrata est pro B. Pippino, ut Majores nostri die XXI Februarii in Commentario prævio ad ejus Vitam § 5 num. 52 observarunt.

[4] Quocumque modo id contigerit, saltem legitimus B. Bertholdi cultus, [& confirmatur ab Hieronymo Pezio Benedictino,] quem Janningus noster ex supra dictis monumentis recte collegerat, ab Hieronymo Pezio in opere de Scriptoribus rerum Austriacarum tomo 2 pag. 84 confirmatur his verbis: Exstant quin etiam in cœnobio Garstensi (ut ex domesticis ejus loci documentis ad nos missis accepimus) antiqua Breviaria, librique Missales, quibus proprium Officium ecclesiasticum & Missa de beato hoc Abbate, die eidem festivo, id est XXVII mensis Julii, a multis retroactis seculis a Garstensibus decantata continentur. Istius Officii & Missæ exemplar, seculi XIV manu in membraneo codice nunc littera L num. 42 notato descriptum, servatur & in nostra bibliotheca Mellicensi, ex quibus nonnulla, ut ex consequentibus apparebit, edidimus. Ex iisdem notitiis Garstensibus edocti sumus, adservari ibidem litteras authenticas, datas annis MCCCCXLIII & MCCCCXLV a duobus suffraganeis episcopis Passaviensibus, scilicet Johanne Utricensi & Sigismundo, quibus festum B. Bertholdi rite observantibus quædam indulgentiæ conceduntur. Postremo nos Mellicenses Benedictini ejusdem beatissimi Præsulis festivitatem die itidem XXVII Julii sub ritu duplici (ut ajunt) celebramus, idque ex propriis Officiis indultu Apostolico pro Germaniæ usu concessis aut præceptis, quæ annis superioribus typis Jacobi Kopizii excusa Crembsii prodierunt.

[5] Laudatus Pezius tomo proxime citato a pag. 136 ex variis Mss. edidit aliqua, [qui de B. Bertholdo vetera epitaphia,] quæ antiquam B. Bertholdi venerationem uberius demonstrant. Ex iis quædam excerpere visum est, ac imprimis duo epitaphia, quorum primum in codice Ms. Glunicensis monasterii ita habet:

Continet iste locus incorruptum tibi corpus,
Alme Pater, quamvis macerat te terra tot annis:
Exhinc natura mutata stupet sua jura,
In te virginei meritum mirata trophæi.
Est ea lex rerum, generum simul ac specierum,
Ut genitos terra terræ consumat acerra,
Omneque mortale pereat, rediens ad inane.
Tu solus terræ nescis contagia ferre,
Cum membris crudis in terræ pulvere ludis.
Hinc juxta David caro glorificata probavit
Ostendens in se, quod jam requieverit in spe.
Sic nos sperare post cursum mortis amaræ
Fac tecum tandem, Berchtolde pater venerande,
Ac promissorum non obliviose tuorum,
Protege viventes, salva quoque lucis egentes. Amen.

Alterum autem in eodem codice Glunicensi sic sonat:

Ecce vir ille bonus, venerabilis ille Patronus
      Berchtoldus pater, lux, decus Ecclesiæ.
Verbo lucebat, doctrinam vitæ * docebat,
      Spes & amor populi; divitis, exigui.
Rite cucurristi, Pater alme, Deo placuisti.
      Nos quoque pro meritis adjuvet ipse tuis. Amen.

[6] [hymnos,] Deinde præter varios hymnos, quos idem R. D. Pezius ex Ms. codice Mellicensi edidit, Prosa seu Sequentia ex Missa de B. Bertholdo legitur hoc modo:

      Auge fidem plebs devota,
Gaude simul mente tota,
Voce jungens opera.
      Babylonis regna fuge,
Sunt in quibus falsæ nugæ;
Transi, curre, propera.
      Beatorum intra forum
Laude digna reple thorum
Vera Sion filia.
      Aures Dei supra cælos
Pulsans, novum pange melos
In Sanctorum millia:
      Salus enim sempiterna
Jam Perchtoldum ad superna
Statuit memoria.
      Omnis rei Conditorem
Per beatum Confessorem
Laudet summa gloria.
      Rex in cælis locum dedit,
Justus Dei quem insedit,
Intrans absque macula.
      Talem colunt * vitæ veræ,
Hi qui volunt possidere
Clara tabernacula.
      O virtutis magnæ bonum:
Quia Patrem & Patronum
Novimus in gratia.
      Lumen solis expavescit,
Ubi stella supercrescit
Multa cæli spatia.
      Finis mundi vertit horam
Sanctitatis in auroram
Nova sub lætitia.
      Vere Deus est fidelis,
Qui mercedem sic de cælis
Fundit in servitia.
      Spem habemus illo die,
O Perchtolde pater pie,
Tua sub præsentia;
      Quando Judex orbem cunctum
Ad extremum ducet punctum
Duplici sententia. Amen.

[7] Tunc subjungitur sequens COLLECTA seu ORATIO: Deus, [& orationes] qui nobis beati Perchtoldi abbatis gloriosa merita virtutibus & miraculis evidenter declarasti, da nobis ejus patrocinio salutem mentis & corporis, ut ipsius exempla devote sequentes, a malis omnibus liberati, ad te pervenire mereamur. Per Dominum &c. Secreta: Concede, quæsumus Domine, ut hæc hostia salutaris clementia tuæ pietatis, & meritis B. Perchtoldi abbatis, nobis famulis proficiat ad salutem: ut ejus potenti effectu peccata nostra dimittas, vitam dirigas, & nos ad visionem gloriæ tuæ pervenire concedas. Per Dominum &c. Complenda seu Postcommunio: Sumptis Domine spiritalibus alimentis, quæsumus Domine clementiam tuam, ut interveniente beato Perchtoldo abbate, peccatorum nostrorum vincula solvas, & a cunctis periculis expeditos ad cælestia regna perducas. Per Dominum &c.

[8] Denique post duas alias collectas de eodem Beato sequitur hæc oratio rhythmica: [nuper edidit.]

      O Perchtolde pater chare,
Fac ad portum remigare
Hora noctis intempesta,
Qui te quærunt mente mœsta.
      Alme pater, hora prima
Aurem nobis huc inclina,
Ut te promptum in orando
Sentiamus te laudando.
      Te rogamus Tertiarum
Hora, dolor animarum
Hic recedat, & expurget
Quos nunc mortis metus urget.
      Qui te laudant hora sexta
Plena bonis fiant exta,
Horum simul & in mundo
Vivant pie corde mundo.
      O Perchtolde, hora nona
Nobis confer vitæ dona
Ut in hora nostræ mortis
Sociemur cæli portis.
      Vespertina qui te colunt
Hora, Pater, prout volunt,
Illis assis *, si in bonis
Eis optent opem donis.
      Pater hora jam completa
Veni nobis mente læta,
Ut peccatis absoluti
Tecum simus semper tuti.
      Salutantes te his horis,
Pater, intus atque foris,
Tuum semper adjuvamen
Sentiant lætantes. Amen.

Atque hæc ad immemorabilem B. Bertholdi cultum ostendendum, dicta sufficiant.

[Annotata]

* forte vita

* Hic aliquæ erant transposita

* id est adsis

§ II. Genealogia, Acta & miracula, eorumque scriptores.

Etiamsi ex Actis num. 34 recte inferri possit, B. Bertholdum nobili stirpe progenitum esse; tamen supervacaneum arbitror determinatam illius prosapiam operose inquirere, cum jam a centum annis reverendissimus Antonius, cœnobiarcha Garstensis, [Incerta Beati genealogia] Radero nostro super hac re sic responderit: Voluit edoceri a me vestra paternitas admodum reverenda de patria, parentibus, ætate, & annis sancti patris nostri Bertholdi, quibus vixit, & quo excessit ex hac vita, ut descriptio ipsius vitæ, Bavariæ Piæ inserenda, eo posset esse exactior. Perlatis igitur & perlustratis nostri, nec non Gottwicensis monasterii monumentis, plura de his huc usque non potui habere, quam prædictum sanctum nostrum Bertholdum ultra LXX annos vixisse, monasterio ab anno MCX, & ita triginta annis præfuisse, atque eo ipso anno MCXL, die XXVII Julii ultimum diem feliciter clausisse. De patria & parentibus ipsius nihil habetur, nisi forte familia illius ex insignibus, in quibus fuit clypeus cum campo cæruleo & in eo luna, ut dicitur, cornuta, & stella lunæ opposita, cognosci poterit. Raderus hanc epistolam, ad se datam, Bavariæ Piæ pag. 79 inseruit.

[10] [disputationi recentiorum relicta,] Ex his gentilitiis insignibus, quæ reverendissimus abbas Antonius Radero assignaverat, aliisque conjecturis nonnulli recentiores colligunt, B. Bertholdum in Austria trans-Danubiana ex comitum Rageziorum stirpe ortum esse. Alii tamen volunt, eum ex comitum Wirtenbergensium prosapia descendisse. Hinc Historia Salisburgensis, anno 1692 impressa, lib. 4 cap. 3 de illo ita confidenter pronuntiat: Vir erat tam generis nobilitate (nam Ulrici Wirtenbergensis comitis filius) quam vitæ sanctitate magnus, prodigiis celebris. Verum Hieronymus Pezius in observationibus præviis ad Vitam B. Bertholdi sect. 1 de hac controversia prudenter ita judicat: De patria parentibusque beati Bertholdi, qui veteribus Berchtoldus, Perhtoldus, Perchtoldus quoque & Perichtoldus scribitur, nec ejus Vitæ scriptor, nec authores alii paullo antiquiores quidquam in litteras retulerunt: etsi vero recentiores nonnulli in iis perquirendis multum desudarint, nihil tamen ejusmodi in medium hactenus protulerunt, in quo pedem tuto figas. Deinde refert varias de hac genealogia conjecturas, quas cupidus similium quæstionum lector illic fusius discussas videre poterit. Interim nos ea examinabimus, quæ ad Acta & miracula beati Viri propius spectant.

[11] [Acta illius] Reverendissimus abbas Garstensis in memorata epistola, ad Raderum nostrum scripta, aliique recentiores putarunt, B. Bertholdum anno 1110 munus abbatis Garstensis suscepisse, ac post triginta annorum gubernationem anno 1140 (Chronicon Admontense notat anuum 1141) ad superos migrasse. At Pezius in observationibus Vitæ Bertholdianæ præmissis sect. 3 recte advertit, hanc epocham vetustioribus chronicis repugnare, in quibus dicitur anno MCXI abbas Garstensis electus esse, atque anno MCXLII obiisse, postquam cum summa sanctimoniæ fama monasterium istud uno & triginta annis rexerat. Est etiam in Mss. monumentis aliqua discrepantia circa diem obitus: Mellicense enim Necrologium mortem B. Bertholdi notat V Kal. Augusti; Admontense autem eamdem VI Kal. Aug. consignat. In Actis, postea dandis, num. 61 dies mortis indicatur his verbis: Nocte, quæ B. Panthaleonis martyris festivum præcedit diem, modicum ante nocturnale Officium, vocata congregatione, ipse litaniam incepit, & ad usque animæ redditionem cum aliis decantavit. Tunc levare manus suas volens, sed minime prævalens, quievit in Domino. Ex his certam mortis diem eruere possemus, si constaret, quo die festum S. Pantaleonis illic isto tempore celebraretur; sed cum S. Pantaleon ab Usuardo & quibusdam Martyrologis die XXVIII Julii, ac ab aliis XXVII ejusdem mensis referatur, hactenus inter utrumque hunc diem incerti hæremus. Quidquid sit, annua B. Bertholdi festivitas die XXVII Julii a Garstensibus Benedictinis celebratur, ac propterea nos etiam hac die Acta ejus illustramus.

[12] Magnam fidem merentur prodigia, intercessione B. Bertholdi patrata, [& miracula] quorum aliqua pro gloria Dei, & ipsius sancti Patris amore jam mihi commemoranda sunt, inquit num. 64 antiquior Vitæ scriptor, partim me ipso præsente facta, partim ab aliis videntibus indubitabili veritate adstructa. Non tamen huic auctori suppari tribuenda sunt omnia miracula, quæ in Mss. Viennensi, Garstensi, & Mellicensibus leguntur: nam in iis certe aliqua referuntur, quæ post hujus biographi lucubrationem ac mortem contigerunt. Quæstio igitur est, quo usque subæqualis ille auctor scriptionem suam perduxerit. Pezius in observationibus præviis sect. 4 de hac re ita disserit: Porro idem scriptor anonymus opus suum non ultra cap. XLI produxit: siquidem Udalricus seu Ulricus, cujus nomini historiam vitæ B. Bertholdi nuncupatam antea meminimus, IV Kal. Septembris anni MCLXXXII, teste chronographo Garstensi, diem supremum obiit. At vero Hadmarus, cujus ævo gesta cap. XLII vitæ Bertholdianæ contenta referuntur, anno demum MCCIII, eodem chronographo authore, abbas Garstensis salutatus est. Quæ igitur caput XLI vitæ B. Bertholdi consequuntur, subinde ab aliis anonymis Garstensibus addita fuerunt. Ita ille.

[13] At ego ob eamdem causam contendo, ne quidem caput 41 isti auctori adscribendum esse: [examinantur,] nam capite illo quadragesimo primo (juxta nostram Actorum divisionem incipit a num. 81) fit mentio Marquardi, bonorum omnium memoria digni, tunc Glunicensis cœnobii abbatis, sed postmodum in Garsten in patrem assumpti. Ex quibus verbis sic argumentor. Præterquam quod narrator hujus miraculi de Marquardo, tamquam jam mortuo, loqui videatur, certe illud scripsit, postquam Marquardus ex Glunicensi factus est abbas Garstensis: atqui Bernardus Noricus innuit, Marquardum anno 1182 adhuc fuisse abbatem Glunicensem, dum in catalogo abbatum Cremifanensium apud Pezium tomo 2 col. 61 post commemoratam Ulrici III Cremifanensis abbatis mortem, paulo ante annum 1183 ita scribit: Lis terminatur inter abbatem Marquardum de Glunich, & plebanum de Syrnich pro decima. Non potuit igitur Marquardus ad abbatiam Garstensem transire nisi post annum 1182, quo piæ memoriæ Chunradus Garstensis abbas X Kalendas Novembris obiit in Christo, ut tradit Chronicon Garstense. Eo autem tempore jam obierat Udalricus vel Ulricus III Cremifanensis abbas, cui anonymus scriptionem suam dedicasse dicitur: non potuit ergo auctor istius lucubrationis meminisse de re, quæ post patroni sui obitum tantummodo evenit. Porro idem chronographus Garstensis ad annum 1195 de obitu Marquardi hæc habet: MCXCV piæ memoriæ Marquardus obiit, & Arnhalmus eligitur. Deinde paulo inferius ad annum 1203 hæc addit: MCCIII Arnhalmus piæ memoriæ Garstensis abbas obiit, pro quo Hademarus eligitur. Hoc argumento inductus Acta & miracula B. Bertholdi solummodo usque ad num. 80 inclusive sub nomine anonymi subæqualis edidi, & distinxi ab aliis miraculis, quæ postmodum a diversis anonymis collecta sunt. Utrum id jure fecerim, judicent eruditi, inter quos ipsum Pezium judicem non recuso.

[14] [& variæ illorum editiones recensentur.] Acta & miracula B. Bertholdi sæpe typis excusa sunt; ac primo quidem Jacobus Gretserus noster ea anno 1617 Ingolstadii ex Ms. Viennensi edidit. Jacobus Mosander Cartusianus editionem Gretseri secutus est, eamque posthumæ Surii collectioni ad diem XXVII Julii inseruit. Deinde Raderus noster anno 1628 Monachii Vitam B. Bertholdi, stylo suo adornatam, in Bavaria Pia a pag. 65 exhibuit. Postea anonymus quidam, servata primigenia phrasi, eamdem anno 1634 Salisburgi e Ms. Viennensi & Garstensi imprimi curavit, miracula quibusdam capitibus auxit, & omnia versiculis notisque illustravit. Denique jam sæpe memoratas Pezius eadem Acta cum duobus codicibus Mellicensibus collata, Lipsiæ anno 1725 rursus prælo subjecit, & tomo 2 de Scriptoribus rerum Austriacarum inserta observationibus præviis erudite elucidavit. Nos omnes istas editiones (excipe Raderianam, quæ stylo plane differt) inter se contulimus, & variantes gravioris momenti lectiones in margine aut in Annotatis assignabimus. Nunc de Actorum istorum scriptoribus aliqua sunt inquirenda.

[15] [Scrupulo quodam] Eruditissimus Pezius in observationibus præviis ad Vitam B. Bertholdi sect. 4 inter alia ætatem primi biographi colligit ex tempore Udalrici, cui putat Acta Bertholdiana dedicata fuisse: Udalricus vero, inquit tomo 2 pag. 85, cui lucubrationem suam inscripsit, beati Bertholdi nepos ex fratre fuit, & ex Priore Garstensi postmodum abbas Cremifanensis renuntiatus, regimen ejusdem monasterii sub nomine Ulrici III ab anno MCLXXIII ad MCLXXXII tenuit. At dubitari posset, an Ulricus vel Udalricus Cremifanensis non sit diversus ab Udalrico illo, cui Acta Bertholdiana nuncupantur: primus enim Vitæ istius scriptor in prologo, ubi opusculum suum Udalrico offert, nullum verbum facit de duplici beneficio, quod Udalricus, postea abbas Cremifanensis, intercessione beati Patrui sui obtinuit, quando adhuc in monasterio Garstensi degebat. Illud autem non videtur auctor eo loco omissurus fuisse, si id patrono suæ lucubrationis contigisset; præsertim cum deinde num. 32 & 75 duo illa miracula de Udalrico Cremifanensi ita referat, acsi ad Udalricum, cui scriptionem suam consecrat, nullo modo pertinerent. Nonne hic saltem, inquiet nonnemo, patronum libelli sui allocutus fuisset, & tamquam certissimum utriusque miraculi testem compellasset? Nonne de ea re in prologo meminisset?

[16] [censuræ eruditorum proposito,] Scrupulus iste augetur, quia nomen Udalrici ea ætate erat pluribus commune, ut apparet ex ipsis Actis B. Bertholdi, in quibus plures istius nominis memorantur. Potuit igitur oposculum illud dedicari alicui Udalrico ordinis Benedictini abbati, cujus ætas nos hactenus latet. Hoc ita fieri potuisse opinor; at factum esse non contendo: hunc enim scrupulum tantummodo proposui, ut ab Austriacis rerum monasticarum indagatoribus omnino dispellatur. Imo jam inde evanesceret, si de genuina codicum Mellicensium lectione constaret, cum ibi auctor in prologo ad Udalricum dicat, se Vitam patrui ejus scribere. At cum Gretserus in Ms. Viennensi pro voce patrui legerit patris, indagandum esset, uter codex antiquitate prævaleat. Præterea videtur potius legendum patris tui, nempe spiritualis, quam patrui tui, cum paulo post in ipsa editione Peziana, ex Mss. Mellicensibus facta, idem auctor dicat, se hæc scribere ad ostendendam suam devotionem erga eumdem Patrem, quod pronomen ad præcedentem vocem Patris aptius, quam patrui referri potest. Nondum igitur omnis scrupulus plane sublatus est. Interim tamen sequor opinionem Bernardi Norici, qui ineunte seculo XIV in catalogo abbatum Cremifanensium asserit, vitam B. Bertholdi ad Ulricum III Cremifanensem abbatem scriptam fuisse. Hanc, inquam, opinionem in decursu sequor, donec quispiam ex fide dignis monumentis alium Udalricum alicunde eruerit, & dubium meum, antiquioribus testimoniis confirmatum, in solidum argumentum evaserit.

[17] Ceterum primum Bertholdianæ Vitæ scriptorem temporibus ipsius Beati vicinum fuisse, [colligitur ætas primi biographi] satis colligitur ex his prologi verbis: Igitur quomodo primo Vir beatus ad Garstense monasterium sit electus, & qualiter ibi vixerit, quibusve miraculis sancta merita ejus pietas divina declaraverit, sicut ab illis accepi, qui viventi præsto fuerunt, qui magisterio ejus informati virtutibus & signis interfuerunt, jam aggrediar, Domino adjuvante, depromere. Idem auctor clare indicat, sese B. Bertholdo proximum vixisse, dum in Vita num. 56 narrat miraculum de aqua in vinum conversa, quod se ab ipso Beati famulo audivisse affirmat his verbis: Hæc mihi idem Hiltiboldus cum lachrymis expressit, & in anima sua ita esse, ut exposita sunt, asseruit. Sed & idem miraculum, videlicet vinum ex aqua factum, non semel ei evenisse, multi hodieque testantur. Quamvis autem scriptor ille nullibi nomen suum prodiderit, tamen vitæ monasticæ professionem satis videtur innuere, dum num. 70 liberationi mulieris energumenæ sese interfuisse ita testatur: Adest abbas Guntherus nosque, & quamplures tam secularium hominum, quam spiritalium. Allatæ sunt cruces & reliquiæ de altari, atque inter benedictiones & exorcismos dicta est etiam letania a nobis cum magnæ intentionis devotione. Ex his conjicio, auctorem fuisse cœnobitam Garstensem. Jam de altero Vitæ scriptore, seu potius breviatore, aliquid dicendum est.

[18] Janningus noster in cœnobio S. Floriani anno 1688 vidit membraneum codicem, [quem postea contraxisse videtur alius,] in quo antiquis characteribus breviter exarata erat B. Bertholdi Vita, quæ fol. 21 ita incipiebat: Egregius Dei famulus Berhtoldus a primis pueritiæ annis in regularis vitæ proposito Deo studuit strenue militare &c. Sic autem juxta ipsius schedas definit: Nostris etiam temporibus accidit res admiratione digna; cum enim tota vicinia anniversarium beati Viri solenniter veneraretur, quidam textor insistens operi suo ex contemptu neglexit occurrere ad Missarum solennia, cum subito sinistra manus ejus aruit. Unde miser ad ecclesiam cucurrit confitens contemptum suum & petens indulgentiam, ac lecto Euangelio, & facta pro ipso oratione, manus arida recepit sanitatem. Præterea quis non miretur, quod purpura, in qua depositus est, jam LXXX & amplius annis incorrupta conservetur; & ita sana & recens videtur, acsi ante triduum ibidem fuerit deposita. Arbitror, Janningum non voluisse Acta integra exscribere, quia judicabat, in illis nihil contineri, præter exactum vetustioris vitæ compendium, quod nobis, semper fontem inquirentibus, magno adjumento esse non posset. Jam vero ex inito & fine apparet, illa esse eadem B. Bertholdi Acta, quæ junior anonymus contraxit ex antiquioribus, ut jam videri potest apud Pezium, qui totam Actorum ac miraculorum synopsin ex Ms. codice bibliothecæ san-Florianensis in lucem primus dedit, ac tomo 2 de scriptoribus rerum Austriacarum a col. 130 inseruit.

[19] [cujus ætas etiam præterpropter determinatur,] Laudatus Pezius ibidem in observatione prævia de hujus secundæ Vitæ auctore, ejusque ætate ita disserit: Rebus a beato Bertholdo præclare gestis, ab anonymo Garstensi copiosius denarratis, earumdem compendium, a quodam incerti nominis canonico regulari (ut videtur) san-Florianensi concinnatum, subjectum imus: in quo etsi paucula occurrant, quæ a superiore biographo exposita non fuerint; quia tamen ex eo, utpote ab homine alius ordinis & instituti scripto, primis B. Bertholdi Actis multum roboris accedit, id hic penitus prætermittere nefas duximus. Author inter annum Christi millesimum ducentesimum duodevigesimum & vigesimum septimum seculi ejusdem se vixisse inde prodit, quod sub scripti sui finem miraculum illud, quod textore quodam diem B. Bertholdo sacram profanante, eaque propter divinitus punito, factum commemorat, suo tempore gestum affirmet. Id autem accidit, ut vitæ Bertholdianæ continuator testatur, sub Remberto abbate Garstensi, quem ex ejus loci vetustis annalibus ab anno MCCXVIII ad MCCXXVII cœnobii regimen tenuisse constat. Hisce ego addo, ætatem istius abbreviatoris magis determinari ex aliis ipsius verbis, dum nempe postremo miraculo subnectit, quod purpura, in qua depositus est (B. Bertholdus) jam LXXX & amplius annis incorrupta conservetur. Ex his colligo, quod secundus iste anonymus post annum 1222 hæc scripserit, cum a mense Julio anni 1142, quo B. Bertholdus sepultus est, usque ad finem anni 1222 tantummodo octoginta anni & aliquot menses effluxerint. Porro etsi auctoritati istius scriptoris nihil detractum velim, tamen compendium illius hic recudendum non censeo, tum quod apud Pezium legi possit, tum quod sua verosimillime hauserit ex anonymo cœnobita Garstensi, cujus opusculum huic commentario subnectemus.

[20] [& ex quo datur miraculum, quod a priori omissum est.] Nihilominus ex editione Peziana hic referam quoddam miraculum, de quo primus biographus silet, & quod secundus ita narrat: Cum Vir divinus audiendis confessionibus operam daret, venit ad eum juvenis maturæ satis ætatis, peccata sua confessurus: & ipso etiam suam prosequente [confessionem] Vir Dei modicum soporatus & expergefactus, exhibito denario, ut moris est, rogavit juvenem eumdem, ut in prima Missa sua ejus memoriam haberet. Unde ille plurimum admiratus, se laïcum ac fabrum, & jam dudum barbatum esse affirmabat. Sed ad instantiam Viri sancti denarium recepit, ac in brevi ad monasterium Chremsmunster se transtulit, litteras didicit, & ad gradum promotus est sacerdotalem. Cum hic juvenis se barbatum appellet, suspicor, fuisse unum e fratribus conversis, quos in monasteriis vulgo barbatos nuncupabant, eo quod contra quam monachi barbam nutrirent, ut ex Actis num. 18 colligitur, & fusius videri potest apud Cangium in Glossario. Interim nescio, unde junior Vitæ scriptor hoc miraculum hauserit, quod ab antiquiore biographo prætermissum est.

§ III. Beati reliquiæ & gloria posthuma.

Antiquum epitaphium, quod in Salisburgensi Actorum editione pag. 100 refertur, & quod supra num. 5 ex Ms. Glunicensi exhibui, [Reliquiæ B. Bertholdi occasione novi templi exstruendi] significat, corpus B. Bertholdi multis annis incorruptum fuisse. Id aliquot post obitum annis divinitus a corruptione servatum esse non inficior; at postmodum sacra ejus ossa dissoluta fuisse, constabit ex sequenti translationis narratione, quam reverendissimus Anselmus, abbas Garstensis, una cum humanissimis litteris anno 1689 ad Janningum nostrum misit. Sic autem istud instrumentum sonat: Steterat seculum ultra quintum ecclesia Garstensis, cum novam, pro veteri solo æquanda, e fundamentis eruere visum fuit reverendissimo abbati DD. Romano Rauscher tunc feliciter regenti. Decretum sic erat anno MDCLXXVI, & mox insequenti MDCLXXVII, altaria exportata, muri pro parte potiori quassati: Sed ne ruinæ thesaurum supprimerent optimum, jam antea, ut sacra primi abbatis nostri, ac patroni B. Bertholdi lipsana lustrare, levare, decenterque alio transferre liceret, a reverendissimo celsissimoque S. R. I. principe, ac ordinario Passaviensi DD. Sebastiano, e comitibus de Pötting PP. facultas submississime petita, atque concessa fuit.

[22] Designata itaque ejusdem anni dies III Junii, [visitantur,] fixum tempus vespertinum, quasi tunc minor concursus hominum futurus, minus exinde negotii sacri impedimentum foret timendum: Sed incassum hæc fuere consilia, quo secretius habita, eo velocius ex postfacto propalata, avidiusque excepta, confluente nimirum, nescio quo monitore, inopinato sub progressum pii laboris, populo frequenti, e vicinia ceteroquin non adeo, ut videbatur, populosa. Cœptus vero hic sanctus labor est Completorio finito: ubi Fratres omnes ad locum sacræ sepulturæ convenere, reserata solita clavi crypta, atque cœnobii pro tempore existens R. P. Prior succinctus linteis in eamdem dimissus. Hic vix non territus primo erat intuitu, quando incomposita omnia, lutoque impacta deprehendit; inundatio etenim præterlabentis Anasi, trina præsertim notabilior, anno MCLXVII, MCCX, & circiter MDLXX cuncta ecclesiæ, cœnobiique loca subterranea, atque ita hunc ipsum quoque, copiose antehac penetraverat. Admovit is tamen manum operi, & ad ingressum illico sacrum eruit caput, quod singulari cum devotione ipsemet reverendissimus DD. abbas excepit, &, qui per integrum jam annum brachii dextri usum non habebat, eumdem pio ad Beatum suspirio, & fiduciali capitis venerandissimi ad brachium attactu præsentissime recepit. O auxilium gloriosum! excitativum merito, ne in thesauro adhuc reliquo investigando desisteretur, quod & factum, particulæque complures aliæ ab eodem R. P. Priore subsequenter levatæ, donec is, humore vaporeque terrestri cerebrum occupantibus, debilitatus, ascendere coactus est, sacerdote alio conventuali in vicem substituto. Hic omnia porro accuratissime perquirens tot etiam ossa sacra reddidit, quibus cum prioribus in formam sceletontis * super tabulato decentissime coordinatis animadversum est, nihil ferme posse desiderari.

[23] Patebat hinc sane evidentius extraordinaria divina bonitas, cui tanto tempore, totque inter temporum injurias Electi sui reliquias posterorum memoriæ, cultuique placuit conservare. [& decenter collectæ in ecclesiam parochialem transferuntur,] Igitur recollecta sunt reverenter omnia in tumbam cupream ad id paratam, & floribus affabre pictam, collocataque in loco conventus separato, beneque clauso, lampade jugiter tota ea nocte penes ardente. Postera die summo mane lota sunt ossa, studiosissimeque repurgata. Aquam illam ex devotione nonnulli asservarunt, quam multis post annis vidimus, imo adhuc in residuis quibusdam particulis tenemus incorruptam. Hanc quoque haud pauci, variis languoribus, acutissimisque doloribus afflicti cum fiducia in merita Beati applicantes, sensere protinus auxiliatem, salutiferamque fuisse. Circa horam dein octavam relata fuit ad cryptam tumba, feretroque imposita, ac inde sub tubarum, tympanique clangore, atque litaniarum cantu, comitante cum ministris, more solito, reverendissimo DD. abbate in pontificalibus, &, præter religiosos nostros omnes, numerosissima processione extra septa monasterii in ecclesiam nostram parochialem a sex sacerdotibus superpelliceo & stola indutis est deportata; ubi in medio chori dulce onus depositum, tandemque, finitis Te Deum laudamus, & sacrorum solemniis, cryptæ noviter ibidem structæ commissum.

[24] [ubi a fidelibus ad eas pie concurritur.] Interim dum hoc in ecclesia consisteret parochiali, fervebat, ut antea, multorum singularis pietas, anno præsertim MDCLXXIX, quo sæva pestis terras hasce depopulabatur. Viro tunc quodam, cum malum jam viciniam intoxicasset suam, votum ad D. Bertholdi aram anathema insignius suspendendi emittente, non ipse dumtaxat cum suis liber evasit, quin & virus, quod apud proximos serpere incipiebat, paulo post suffocatum. Sed non minus eo in loco repositum hoc pignus sacrum commune asylum nobis aliisque fuit, dum anno MDCLXXXIII Turcarum rabies Viennam impetebat, Tartarorumque colluvies non procul dissita loca jam jam vastabat. Ad hujus sepulchrum confugeramus post necessario arreptam valetudinarii, & senio confecti, quippe ante quatuor jam annos sacerdotis jubilæi, reverendissimi DD. abbatis fugam, omnes, & Patri nostro primo nos precibus commendabamus, quotidie Missam votivam ad ejus altare quoque pro auxilio singulari impetrando promittentes, & toto periculoso eo tempore stata hora in magna populi frequentia persolventes. Vigiles certe nostri monasterium noctu circumeuntes conspicati sunt non raro virum atra veste, & taliter, uti abbatibus hic moris est, incedentem, qui tamen, cum appropinquare, cum alloqui vellent, disparuit. Persuasum inde nobis est, vigilantiam Sancti, quam moriens monasterio verbis, NUMQUAM VOS DESERAM, pollicebatur, manifeste ostendi, de patrocinio nos securos juberi, ad fiduciam tantum firmissimam animari.

[25] [Constructo monasterii templo,] Ceterum posteaquam ecclesia nova eatenus consummata fuit, ut jam sacra inibi consueta fierent, de illatione quoque sacrorum Divi nostri lipsanorum denuo cogitabatur. Recta autem anno MDCLXXXVI, accidit, ut in vigilia Pentecostes capella cum altari huic Sancto dicata perficeretur, atque eadem die, qua ante novennium translatio facta, IV nimirum Junii, feria tertia Pentecostes incideret, qua quotannis monasterio incorporatis parochiis ad Sancti sepulchrum processionaliter adventare, ab immemoriali tempore consuetum est: ad quod una alterave illarum insuper voto peculiari sese obstrinxere, quod die B. Bertholdo sacra olim cultum festivum negligentes, & laborantes tonitrua, grandinem, aliaque vindictæ cælestis genera sint experti. Itaque quarta Junii anno MDCLXXXVI, post rursus a celsissimo DD. ordinario PP. impetratam licentiam, pro solemnitate hac a reverendissimo abbate moderno DD. Anselmo Angerer delecta, tumba vero jam aliquot ante diebus e crypta sublata, ad explorandum, quo in statu sacra ossa essent. Hac ipsa porro solemnitatis die eædem, quæ in prima translatione, cæremoniæ, multo tamen splendidius, adhibebantur. Efferebatur ad aram in æde parochiali post primam statim illuc depositionem super crypta Sancti erectam, ex sacristia feretrum cum tumba, gemino sigillo reverendissimi DD. abbatis, ac venerabilis conventus signata, circa octavam; tunc nimirum, quando de incorporatis parœciis processio ultima ex vicina urbe cæsareoprovinciali Styrensi advenerat.

[26] Processere mox cum ministris ad altare reverendissimi DD. abbates duo in pontificalibus: [sacra ossa honorifice in illud referuntur,] cœptæ, insonantibus tympano tubisque, litaniæ omnium Sanctorum, atque ubi ter, S. Bertholde ora pro nobis, a choro cantatum fuit, tumba ab octo presbyteris, parochis nostris, sacerdotaliter indutis in humeros levata, bonoque ordine in omnium parochianorum sub distinctis vexillis suis congregatorum, ac plurimorum extraneorum, ipsiusque Austriæ nostræ supra-Anasinæ gubernatoris cæsarei, aliorumque procerum comitatu in ecclesiam novam est illata. Ea ibidem in capella B. huic Patrono nostro sacra supra mensam decentissime stratam reposita inchoavit, Te Deum laudamus, reverendissimus DD. abbas noster, quo per chorum prosecuto, ac absoluto, collectaque de Sancto subjuncta, tumba intra concavitatem muri ad cornu epistolæ devotissime collocata, ibidemque post Missarum primo solemnia, ac concionem marmore condita, ac inclusa fuit. Cum solatio hic videre erat, qua contentione alii imaginibus, rosariisve tumbam attingere, alii flores ibidem sparsos sibi rapere, sicque inclusionem prævenire satagebant, ut haberent quodammodo in memoriam perennem quidquam secum, quod de sacris qualitatibus participabat, dum ipsum thesaurum sacrum marmor durum esset intercepturum.

[27] Atque hæc de gestis circa duplicem S. Bertholdi Patroni nostri translationem breviter visum est delibare. [ex quo posthuma Beati gloria augetur.] E monasterio Garstensi Ord. S. Benedicti Austriæ superioris die XII Septembris anno MDCLXXXIX. Hoc instrumentum, sigillo abbatis munitum, ab oculato teste, videlicet R. D. Romano Wall J. U. doctore, protonotario apostolico, & civitatis Styrensis parocho subscriptum erat. Ceterum ex his patet, quanta sit Austriacorum erga hunc Beatum veneratio, quantaque ejus gloria posthuma, quæ non parum augetur ex pulcherrimo altari, quod cœnobitæ Garstenses in beati Patroni sui honorem erexerunt, & in quo præcipua B. Bertholdi miracula repræsentantur. Janningus noster artificiosam istius altaris imaginem ab codem benignissimo abbate Anselmo accepit, quam nos ex majori forma contractam hic æri incidi curavimus. Jam nihil superest, nisi ut iteratam Actorum ac miraculorum impressionem, cum aliis editionibus & Mss Mellicensibus collatam, erudito lectori sistamus.

[28] At pene exciderat præmonere, nos hic recudere editionem Salisburgensem, in qua ordo rerum gestarum aptius disponitur. Videtur tamen primus Vitæ scriptor hunc ordinem non observasse, [Ratio & methodus editionis nostræ redditur.] si vere ab ipso scripta sint, quæ in editione Gretseriana num. 46 ex Ms. Viennensi leguntur hoc modo: Nec abs re videri debet, si post descriptionem miraculorum, quæ apud sepulcrum ejus facta sunt, nunc ea, quæ vivens egit, insero narrationi. [Quoniam sicut diversæ sunt personæ, a quibus hæc mihi comperta sunt, ita etiam necesse fuit singula scribere, prout quemque eorum potui ad interrogandum convenire.] Nec vero * multum interest, quo scribantur ordine sancti gesta Patris, de quibus ad hoc solum me intromisi, ne tacerentur. Quæ in hoc textu uncis inclusi in utroque codice Mellicensi desiderantur, ut Pezius in variantibus lectionibus annotavit. In editione autem Salisburgensi nullum totius textus illius vestigium apparet, quia forte in Ms. Garstensi non legebatur. Pezius quidem in observationibus præviis sect. 5 existimat, seriem narrationis ab ipso editore paululum mutatam esse; sed ille in fine præfationis sic protestatur: In ipso narrationis contextu & filo nihil immutatum est, ne orationis & elegantiæ majorem, quam veritatis & candidæ antiquitatis rationem habuisse videremur. Utcumque ea sese habeant, sequimur memoratam editionem, in qua congruentiori ordine gesta & miracula B. Bertholdi narrantur, ipsamque more nostro in majora capita dividimus, signis aut numeris antiquiorum capitum in margine relictis.

[Annotata]

* lege sceleti

* al. mea

VITA
auctore anonymo subæquali, forte monacho Garstensi.
Ex editione Salisburgensi cum aliis collata.

Bertholdus abbas Garstensis, in Austria superiore (B.)

BHL Number: 1274


A. anonymo

PROLOGUS.

[Auctor Udalrico] Quoniam antiqua dignationis tuæ gratia, venerande pater Udalrice a, nec non & conversationis munditia fervorem * in me nunquam abolendæ devotionis accendit, desiderio æstuo agere aliquid, quo & tibi eadem devotio innotescat, & mihi ex inconvulsa gratiæ tuæ confirmatione felicitas accrescat. Felicem enim me æstimo, si me pii & religiosi patris amplectatur dignatio, quia revera non contemnenda sanctitatis est portio, ab his diligi, qui cum beato Apostolo, Christi bonus odor sunt Deo in omni loco. Quorum de numero, quia te, dilecte pater, divina benedictione nobis consignatum desiderabiliter tenemus, merito felix debet prædicari, quisquis tui amoris meretur honore sublimari.

[2] Cum ergo assidue cogitarem, [lucubrationem suam offert,] quonam modo tuam venerabilem dulcedinem honorarem, quidve de sacrificio meæ servitutis digne tuis præsentarem obtutibus, aut manibus offerrem veræ nobilitatis; repente subiit animum, nil esse huic affectioni tam consentaneum, quomodo si vel modicum aliquid de Vita, & actibus beati Patris b tui, sanctæ videlicet memoriæ abbatis Bertholdi, & si non ad aliquam ædificationem, tamen ad veritatis commendationem, vel certe ad ostendendam tam erga te, quam erga eumdem Patrem, meam devotionem, scribendo commemorarem; quatenus in hoc & tibi pro voto servirem, & tam gloriosam materiam, quasi perire silentio non sustinerem: siquidem vehementer admiror & doleo, beati Viri veneranda gesta, magnaque miracula tanto tempore incuriæ derelicta, graveque damnum æstimo, ita negligenter occultari, quod numquam potest inutiliter publicari.

[3] Et quidem hoc ipsum modicum vires prorsus excedit meas: [& imperitiam suam excusans] sed tanto amore ad eumdem laborem accendor, quod quasi quibusdam pennis superni adjutorii facillime in alta sustollor. Altum quippe est & satis arduum, peccatorem indoctum Viri sapientis & sancti velle præconia attollere: sed tamen charitatem, quæ omnia sperat, nulla potest formido deterrere. Ipsa est, quæ juxta beatum Gregorium, subministrat vires, quas imperitia denegat. Ipsa nimirum duce, facile mihi videtur, arduum subire propositum, & maxime ad divinæ pietatis, & ipsius S. Patris respicienti suffragium. Et fortasse simplicitas dictaminis humilibus, quibus Deus dat gratiam, & propter quos solos labor mihi iste sumptus est, jocundior erit, quam si esset profunditate ponderosi velaminis superbus. Sed quid dico propter humiles hunc esse laborem assumptum, cum tibi soli tantum, pater alme, hic servire quærat laborantis intentio? Scio enim, quod nequaquam contemptibile tibi ducetur, etsi contemptibiliter dicatur, quod tibi forsitan & honoris causa est; & absque dubio perpetuæ erit fructus salutis.

[4] Igitur quomodo primo Vir beatus ad Garstense c monasterium sit electus, [scriptionis methodum exponit.] & qualiter ibi vixerit, quibusve miraculis sancta merita ejus, pietas divina declaraverit, sicut ab illis accepi, qui viventi præsto fuerunt, qui magisterio ejus informati virtutibus & signis interfuerunt, jam aggrediar d, Domino adjuvante, depromere: ita tamen, ut brevitati contenta esse dignetur veneranda paternitas tua, dilectissime pater.

ANNOTATA.

a Quis fuerit iste Udalricus, indagavimus in Commentario prævio num. 15 & seqq.

b Ita etiam habet Gretserus ex Ms. Viennensi, ut in Comment. prævio num. 16 diximus.

c Hujus monasterii situm in comment. prævio num. I descripsi. Porro de illius fundatione & historia videri potest Pezius tom. 2 a pag. 141.

d Ex his verbis patet, scriptorem hujus Vitæ B. Bertholdo supparem vixisse, ut in comment. prævio num. 17 monuimus.

* Mss. Mellic. favorem

CAPUT I.
Garstensis cœnobii initium, mutatio, B. Bertholdi in eo præfectura & gubernatio.

Cap. I.

Fundator memorati cœnobii, venerabilis marchio Stirensis dominus Otacher a extitit, qui & ibi in ecclesia * S. Laurentii in Christo requiescit, [Ottocharus marchio Styriæ clericis,] avus illius Otachari b, qui novissimus in Ungaria obiit in itinere, quod ad visitandum & honorandum sanctum Domini sepulchrum, devotus arripuit. Quæ fundatio sive inchoatio primo per clericos c instituta est, sub præposito, nomine Eberhardo. Quo mortuo, quadam die, dum clerici in flumine locum præmanante, balnearent *, quidam eorum submersi sunt, talique sua levitate seu infortunio, fundatoris voluntatem mutaverunt. Erat enim egregius ille fundator, vir valde memorabilis; &, licet princeps secularis, tamen aliis potentatibus multum dissimilis, cultor pacis, amator justitiæ, & contra immanitatem persecutionum turris ecclesiæ inexpugnabilis. Nam Salzpurgensem archiepiscopum laudabilis memoriæ dominum Chuonradum d, qui in sylvis & montium latebris per multos dies persecutiones fugiens latitaverat, ad se venientem cum honore magno suscepit, manu tenuit, quod nullus principum facere ausus fuit. Hoc factum est sub beato Bertholdo, etiam ipsum pontificem devote suscipiente, atque in monasterio suo cum reverentia, quamdiu voluit, servante.

II.

[6] Sed ut regrediar ad id, unde digressus sum: clericis submersis, animus, sicut dixi, [in cœnobio Garstensi degentibus,] mutatus est fundatoris. Quadam itaque die, cum ad celebrandum anniversarium diem dominæ Elisabeth e marchionissæ, quæ in choro sepulta est, multi de more clerici convenissent: (nam singulis annis ob eamdem causam, rogatu principis, studiose adesse consueverant) venerabilis marchio de loco eminenti, ita eos per alium allocutus est: “Nosse vos volo, qui ad hunc anniversarium Dei & nostri causa venistis, quod in hoc loco, quem in servitium Domini & sanctæ Genitricis ejus, pro salute mea & dilectæ conjugis erigendum suscepi, statum religionis, divina largiente gratia, in melius transmutare disposui: & per monachos, quorum beata opinio vitalem circumquaque spirat odorem, huic novellæ plantationi desiderati profectus providere suffragium. Quapropter admonitos vos esse volo, ad hunc anniversarium diem nequaquam ultra congregari: debet enim, si Domino placuerit, deinceps alio modo celebrari. Prorsus ergo ab hoc concursu amodo desistite: quia monachis, qui hic habitaturi sunt, talem novimus consuetudinem non convenire”.

[7] [monachos substituit,] His ita peroratis, & cunctis ad sua properantibus, ipse Kottwicium f perrexit; & auxilio amici sui Austrensis * marchionis Luipoldi; g cujus sororem, videlicet dominam Elisabeth h, habuerat, fundationem suam abbati regendam subjecit & diligentissime commendavit; Prioremque, nomine Wirnt i, cum aliis monachis acquisitum, Garsten adduxit. Erant autem eo tempore in hac provincia, admodum raræ monachorum habitationes, & adhuc rudis Kottwicensis ecclesia: sed divina benedictione, ita prosperis successibus illustrata & elevata, quod & monachis & rebus, maxime vero sancta opinione in brevi est excellenter multiplicata & glorificata. Ita ergo clerici, per quos primo in Garstensi monasterio divinum servitium institutum, monachis supervenientibus, recesserunt. Quidam autem eorum ad marchionem jure proprietario pertinentes, dimissi non sunt, sed remanere coacti. Dixit enim vir nobilissimus, se nolle eos dimittere, sed potius velle, ut secum, utpote amici & dilecti, permanerent, & monachi fierent, Deoque omnipotenti in tam bona conversatione regnum cælorum lucraturi, servirent. Erant autem, qui remanere cogebantur, dominus Oudalricus k, postea apud S. Lambertum abbas, & illius æquivocus l ad Gluonich abbas futurus, & dominus Eberhardus, B. Bertholdi postmodum fidelis in Domino collaborator ac devotus capellanus; & alii quidam, quos hic nominare non arbitror necesse fore.

[8] Ergo cum dominus marchio sermonem cum istis de abrenunciatione seculi, [& clericos vitam monasticam amplecti cogit.] & conversionis susceptione haberet, abnuunt omnes, præcipue dominus Eberhardus, dicentes, nondum sedisse eis animo tale propositum, arduam rem esse, neminem ad hanc rem cogendum, solam hic Dei aspirationem expectandam. Ad hæc marchio; “ Mei, inquit, estis, & meæ voluntati in omnibus concordare & obtemperare debetis, si ergo me audieritis, animumque ad hoc, quod consulo, libenter dulciterque adhibueritis, promptiorem me vobis, magisque benevolum semper sentietis. Sin autem, nolo vos pertrahere; facietis tandem vel inviti, quod sponte noluistis & voluntarii; quia nolitis, velitis, monachi eritis.” Quid plura? Videntes fixum esse apud eum, vel converti eos, aut adversis affici, consenserunt. Sed dominus Eberhardus in suæ mansit obstinationis pertinacia immobilis. Jubetur itaque alligari & verberibus compelli m ad consentiendum. Tunc acquievit & iste beatus: durum quidem & quodammodo coactum habens conversationis * initium, sed deinceps in promotu conversationis, supernæ illustrationis indubitabile demonstrans indicium. Nam nullus eorum, qui ita compulsi sunt intrare, adeo profecit in Dei timore, profectuque religionis, quamvis omnes profecerint, felicemque suæ conversionis vel potius coactionis apprehenderint fructum.

III.

[9] His ita gestis; Kotwicenses dominum Bertholdum de S. Blasio n, ubi tunc armarii o pariter & claustralis Prioris p fungebatur officio, [Marchio monasterio præsicit B. Bertholdum,] Priorem sibi, in locum domini Wirnt acquisierunt virum sancti testimonii, & providentem bona, non solum corem Deo, sed & coram omnibus hominibus. Sed cum isdem Wirnt ad Formbacense q monasterium esset in patrem assumptus, tunc dominus Bertholdus a Garstensibus, & ipso marchione, abbas electus est, optimo quidem omine, quoniam ex tunc & deinceps numquam locus ille divino destitutus est solamine. Veniens igitur ad locum sibi a Deo destinatum, omni conamine divino servitio & utilitati intendebat ecclesiæ. Nam Deus omnipotens in brevi ostendere dignatus est, tam monachorum, fratrumque multiplicatione, quam rerum opulentia, quod nequaquam absque ejus nutu & providentia electus fuerit, cui tam felices successus contulerit. Dominum Eberhardum, cujus in superioribus mentio facta est, statim in primo introitu suo capellanum sibi constituit, imo comitem individuum in Dei opere & spiritualium laboribus studiorum.

[10] De rigore Ordinis nihil relaxabat; & ita subditorum saluti ac necessitati invigilabat, [qui magno disciplinæ zelo] quod & seipsum in nullo negligebat, & illorum curam omnibus forinsecis occupationibus semper anteponebat. Augebatur sine cessatione Deo servientium multitudo, quia talis erat Viri Dei consuetudo, omnes admittere, qui Christi desiderio, sarcinam mundi abjicere, & suave conversationis jugum vellent juste victuri suscipere. Jam locus monachis abundabat, & tamen rarissime aliquis eorum extra septa claustri apparebat, exceptis dispensatoribus r, quibus ea cura credita erat. Et licet patrem se, & verbo exhiberet, & opere, tamen certe magistrum experiebatur, quisquis patris clementia abutebatur. Omne inconveniens, aut Ordini contrarium nulla ratione dissimulabat: sed statim, ut vidisset, dignis increpationibus ad debitam dirigebat correctionem. Levia quoque & quæ vix, aut nullatenus digna reprehensione æstimares, verbi gratia, si quis vestimentum, conventu ad lectionem sedente, per claustrum ferre inciperet; illico clamabat, Ordinem confundi, sanctam destrui consuetudinem: & ita objurgabat illa facientem, acsi graviter excessisset. Hæc ad demonstrandum Viri rigorem dicta sint, contra illos maxime, qui dicunt, eum quidem pio patris abundasse affectu, magistri vero caruisse. Exuberabat utique sensu utroque; qui pro loco & tempore, meritorumque diversitate, nunc hunc, ut pater, fovebat; nunc illum terrebat, ut magister, quod in hoc satis claret; quia, sicut notissimum est, ut dulcis & pius ab omnibus amabatur, & tamen in his, quæ sunt contra Deum, attentandis vel appetendis, ut ignis formidabatur.

[11] [commissum munus administrat.] In tali vero dispositione locus positus erat, ur fratres quidem de cellario necessaria acciperent; hospites vero in domo hospitum omnia parata invenirent. Quod idcirco Vir prudens ita constituerat, ne propter frequentiam advenientium, quies claustralis turbaretur, sed ibi omnia in promptu essent, & ad claustrum propter singula venire necesse non haberent. Et quamvis pene numquam hospites deessent, pro eo maxime, quod ejus consiliis & eruditionibus diligenter informabantur ad salutem, tamen Domino servientes, omnibus bonis affluebant, juxta quod scriptum est; “Nihil deest timentibus Deum. um.” Et illi quidem, cum gratiarum actione sua fruebantur consolatione; ipse vero raro aliquid suo pani, præter unum, qualemcumque cibum adjecit: bonos autem cibos, qui sibi apponebantur, semper, vel discumbentibus coram se fratribus, vel foras mittebat leprosis & pauperibus. Panem singularem sive pulmentum speciale sibi fieri passus non est: sed eodem semper, quo ceteri, tam pane quam pulmento sustentatus est. Meritis ipsius & benedictione, paucitas piscium seu vini aliquando ita crevit in partitione, ut nullus sua portione vel mensura privaretur, cum id primitus omnino fieri desperaretur.

ANNOTATA.

a Ottocharus I cœnobium Garstense fundavit anno 1082, ut Pezius tomo 2 pag. 141 probat ex diplomate B. Altmanni episcopi Pataviensis. Dicitur autem in quibusdam chronicis Ottocharus iste obiisse anno 1112, in aliis 1122.

b Is est, ni fallor, Ottocharus II, Leopoldi Fortis filius, & Ottochari I nepos, de quo apud Pezium tomo 2 col. 718 Thomas Ebendorfferus de Haselbach in Chronico Austriaco ita scribit: Ottokarus II obiit anno Domini MCLXIV, ut fertur, in Varau cum uxore sepultus.

c Aliqui putant, hos fuisse clericos seu canonicos regulares S. Augustini; sed Pezius tomo proxime citato pag. 141 & 142 recte demonstrat, illos clericos fuisse seculares, & nullis votis aut religiosorum legibus adstrictos, uti etiam satis ex sequenti narrationis contextu colligitur.

d Is est Conradus I istius nominis, archiepiscopus Salisburgensis, qui juxta novissimam istius ecclesiæ historiam lib. 4 cap. 11 post multas persecutiones ex hac vita migravit anno 1147.

e Hæc Elisabeth fuit uxor Ottochari I, filia marchionis Austriæ Leopoldi cognomento Pulchri, de qua iterum paulo post auctor meminit.

f Designatur cœnobium Gottwicense, quod in Austria inferiore situm est, de cujus initio, nomine, & abbatibus videri potest Pezius tomo 2 a pag. 278.

g Iste est Leopoldus cognomento Pius seu sanctus, qui juxta Chronicon Mellicense ad superos evolavit anno 1136.

h Hæc eadem est Elisabeth, filia Leopoldi Pulchri, & soror Leopoldi Pii, de qua supra litt. e egi.

i Bucelinus in suo Menelogio Benedictino refert hunc Wirntonem die X Martii, quo Majores nostri illum inter prætermissos collocarunt, dicitque, eum anno 1127 obiisse. Bernardus Pezius, Hieronymi frater, in Thesauro anecdotorum tomo 1 part. 3 a col. 399 nuper ex Ms. edidit illius gesta & miracula, a Gerhoho præposito Reicherspergensi conscripta.

k Iste Udalricus vel Ulricus fuit quartus abbas in monasterio S. Lamberti in Styria, & obiit anno 1149, ut videri potest in Historia Salisburgensi, superius citata, pag. 1188.

l Hic Udalricus fuit primus abbas monasterii Glunicensis, quod anno 1125 fundatum est. Plura de hoc monasterio, ejusque abbatibus vide apud jam sæpe laudatum Hieronymum Pezium tom. 2 a col. 328.

m Erat marchio ille forte ignarus sanctionum ecclesiasticarum, quæ quemquam ad religionem cogi prohibent. Unde violenta illa monachorum institutio, licet pio zelo suscepta, non nisi per ignorantiam aut simplicitatem excusari potest.

n Hoc monasterium S. Blasii situm est in silva Hercinia, de quo plura invenies in Suevia Ecclesiastica, quam R. D. Franciscus Petrus, canonicus regularis, anno 1699 Latine edidit.

o Armarius, teste Cangio, dicitur custos bibliothecæ, vel etiam cantor seu præcentor, cui librorum, præsertim ecclesiasticorum, cura incumbit.

p Discrimen est inter Priorem claustralem & Priorem majorem vel præpositum. Prior claustralis tunc vocabatur, qui jam vulgo Supprior appellatur. De hac re videri potest Cangius in Glossario.

q Est hoc monasterium Bavariæ, cujus historiam, ab Angelo Rumplero conscriptam, Bernardus Pezius in Thesauro anecdotorum tomo 1 part. 3 a col. 425 nuper edidit.

r Dispensatores hic videntur esse œconomi monasterii, quos nunc vulgo provisores vel procuratores appellamus.

* al. capella

* al. balnearentur

* al. Austriæ

* al. conversionis

CAPUT II.
Miraculosa piscium multiplicatio: Beati mortificatio, liberalitas erga pauperes, & zelus in procuranda salute proximi.

IV.

Apud Pechlern a sedens ad mensam, de una scutella multis convivantibus pisces divisit, & tamen divisione facta, in nullo minui plenitudo illa visa est. Ipse nec piscibus, ut præmissum est, [Beatus, miraculose multiplicatis piscibus,] utebatur, nec cum aliqua diligentia paratis [cibis]; sed uno vili, aut aliquando duobus eduliis, quibus etiam clientes b utebantur, debilia membra sustentare solebat. Raro quiescebat, tum propter desiderium æternæ patriæ, tum propter adductos energumenos, quorum liberationi intendebat, jejuniis & obsecrationibus serviens Domino die ac nocte. At cum quietem lassitudo imperabat, ita negligenter lecto accumbebat, ut nec jacere eum, nec sedere diceres, pedibus dependentibus & semper cuculla vestitus. Nemo illum umquam otiosum, ac spiritalibus vidit studiis vacantem c; sed sola somni vel cibi hora exempta, nunc legendo, nunc orando, modo vero scribendo, aut confessiones hominum audiendo, feriari nesciens, inimicam animæ vitabat otiositatem.

[13] [dure carnem suam affligit,] Hiemis tempore ad ignem sedens (nam stubas d fortasse seu æstuaria, sive propter caput, vel potius studio affligendi corporis, intrare cavebat) semper rotam e spissam & latam inter se & ignem, quasi pro umbraculo positam habebat, & ita pene numquam calefiebat, tantumque frigore & inedia carnem affligebat, ut hoc, quod scriptum est: “Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit & fovet eam” locum in eo vix ullum haberet. Unde in tantum erat attenuati corporis, quod, ut ita dicam, vix ossibus hærebat squalida cutis, mirantibus cunctis, quod labores illos divinæ servitutis sic exhaustus posset exsolvere. Sedens ad mensam, ubi modicum comedisset, dormire solebat: sed cum Prior strepitu pedum expergisci faceret, mox arrepto cochleari, strenuum quidem simulabat manducatorem; sed rursus, ejus decisione valde negligentem exhibebat corporis adjutorem.

[14] [& templo multa dona comparans,] In primordio fundationis, & quando primo Vir sanctus venit ad locum suæ vocationis, admodum tenuis erat substantia ecclesiæ possessionis; sed per eum magnifice amplificata est, atque a sui tenuitate pulcre evecta, quia eum tam potentes, quam mediocres in tantum dilexerunt, quod propter ejus amorem copiose locum prædiis suis ditaverunt. Igitur celebri edicto & irrefragabili constituit charitate, ne quid eorum, quæ haberi possent, cuiquam negaretur, sed omnibus in sua necessitate pro loci subveniretur necessitate. Unde aliquando contigisse non dubium est, ut quod negatum est, & occultatum fuerat, postea deprehensum, tamquam immundum & inutile projiceretur in flumen.

V.

[15] Rem dicturus sum forsitan incredibilem, sed tamen veram, teste Deo. [duos monachos,] Accessit ad eum quidam pauper, miseriam suam deplorans, & petens aliquid ab eo; quem fecit expectare ante monasterium, donec ejus consolaretur desiderium. Nam ad manus nihil habebat, quia consuetudinis ejus numquam fuit, portare denarios, aut saltem suscipere: sed quidquid dabatur ab aliis, susceptum, secundum ejus præceptum dispensabatur. Marsupium quidem ferebat, sed intus præter indices breves defunctorum, nihil habebat. Itaque camerario f præcepit dare pauperi tres denarios. Ille, se non habere respondit. Date, inquit, pauperi, quod dixi. Rursum ille asseruit, se non habere. Tunc Sanctus; Audire, inquit, ista nolo, nec scire, quod camera g mea absque nummis sit. Sed cum camerarius perseveraret in negatione; fecit sibi dare claves, missosque fratres jussit videre, quid ibi esset, qui venientes, invenerunt labrum æneum plenum denariis, quos ita, ut inventi sunt, cum labro præcepit in flumen Anasum h, ubi maxima profunditas erat, præcipitari.

[16] Fratres autem illi cœperunt, quantum salva reverentia potuerunt, [qui pauperibus eleemosynas dare derrectabant,] resistere, melius esse dicentes, servari tantam copiam, etsi ad nihil aliud, saltem ad consolandos pauperes, quam a flumine absumi. Vir autem Domini in sua persistens sententia, nulla potuit ab ea ratione deflecti, asserens immundam esse illam pecuniam, adeoque nulli idoneam utilitati. Quis, rogo, hoc modo faceret? Quis vel tres denarios ob istiusmodi projiceret causam! Apparet ergo in hoc memorabili facto, quanta fuerit Viri sancti & in præcipiendo auctoritas, & ab omni avaritiæ contagione quam intacta semper præcordia habuerit. Camerarium autem, ut dignus fuit, coram omnibus vehementer increpatum, ab eadem obedientia i absolvit & alium substituit.

[17] Item alia vice, pauper eum adiit, ut eleemosynam acciperet. [acriter corripit.] Misit protinus ad fratrem, qui pistoribus præerat, jubens, panem dare mondico. Negavit ille, esse sibi panes. Tunc Vir Domini misit quemdam monachum, nomine Erchengerum, ut videret, an ita esset: & inventi sunt ibi triginta panes. Illico convocatis fratribus, inobedientem propria manu, assumpto & alio adjutore, diris verberibus k corripuit, & panes omnes in flumen projicere fecit.

VI.

[18] Propter confessionem multi veniebant ad ipsum, [Subditos regulari disciplina instituit,] plurima offerentes donaria, quorum ipse nihil tangebat, sed ad pedes ejus vel ad altare, juxta quod sederat, posita, postquam expeditus inde recessisset, fecit aliquem monachorum omnia accipere, & inter obedientias l, ut sibi videbatur, dispertiri. Quæ obedientiarum officia, per illiteratos monachorum & fratres barbatos m erant disposita. Literati n vero & facto ordine sublimati, divinis officiis tenebantur specialiter implicati: singulis obedientiis bini præerant fratres, tam propter testimonium, quam propter solatium. Inter quos si qua forte simultas, vel amoris improbitas emersit, sine dilatione regulariter emendabatur, statimque ad bonum pacis Patris imperio reformabantur.

[19] Jam fama sanctitatis ejus longe lateque declarabatur, [prompte alacriterque] adeo, ut etiam de remotis valde partibus multi venirent ad eum, confitentes peccata sua, & pœnitentiæ ab eo remedia suscipientes. Hi quoque, qui propter Dominum pro tempore peregrinari desiderabant, nullo modo terram suam exibant, nisi prius viderent Sanctum Domini: nihil esse existimantes iter suum, si non ejus fuisset commendatum orationibus, & benedictione munitum. Nam ardenti semper amore hominum saluti intendebat, nihil prætermittens, quod ad hanc fructificandam spectare videbat. Venientes ad confessionem, ubi adesse nunciabantur, confestim dimissis omnibus, ad audiendos eos festinabat. Missam celebraturus (quod quidem quotidie cum magna devotione & desiderio faciebat) cum jam præpararetur processurus, si qui interim confessionem facturi adessent, differebat Officium & illis morem gerebat: talique occasione vel necessitate Vir clementissimus, multoties ultra solitam horam, interdum etiam fere usque ad horam nonam Missæ celebrationem differte coactus est, cavens diutius tenere protractas; quorum aliqui de longe venientes, quantocius ad reditum expediri desiderabant: neve sua quærere videretur potius, quam aliorum, ut salvi fierent: quantumlibet autem protelaretur dilatio, tamen ad ultimum sacrosancti Officii non omittebat fructum.

[20] [pœnitentium confessiones excipit.] Habebat Vir beatissimus in confessionum auditione consuetudinem, diligentissima indagatione cuncta perscrutari, quæ contra Deum homo fecisset; si Catholicam teneret fidem; si sciret Dominicam orationem. Et quamvis magna esset expectantium multitudo, ipsumque ad alia facienda invitaret necessitas, nullum tamen dimittebat, antequam disertissima examinatione dirigeretur ad profectum. Et sicubi in Dominica oratione simpliciores, ut assolet, titubabant, tenebantur, donec pia instantia apprehenderent, quod ignorabant. Sic faciebat eleemosynam a se accipientibus: interrogati, an Dominicam scirent orationem, si nesciebant, benignissime docebantur; & sic quod petierant, accipiebant, utriusque hominis stipe feliciter adjuti.

ANNOTATA.

a Est antiquum inferioris Austriæ oppidum, communiter Pecklarn dictum, de quo Cluverius, Merianus, Cellarius, aliique geographi multra tradunt.

b Per clientes interdum intelliguntur ii, qui vulgo vasalli appellantur. Fortasse ea vox hic servos monasterii significat.

c Cum verbum istud æquivocum sit, præsertim dum ad studia refertur, hic per vacantem intellige carentem.

d Id est hypocaustum, ut satis colligitur ex voce Germanica stube, quæ idem significat.

e Ex sensu satis patet, hic per rotam intelligi debere asserem, aut simile instrumentum, quo aliqui foco assidentes partem quamdam corporis præmuniunt, ne ab igne nimis afficiatur.

f Camerarius sæpe vocatur ille, qui est monasterii œconomus. Hinc Petrus venerab. lib. 2 de mirac. cap. 25 ita scribit: Camerarii, hoc est fratrum procuratorio officio functus. Potest tamen ea vox hic etiam aliud officium designare, ut ex sequenti observatione conjicio.

g A camera camerarius, inquit anonymus in notis ad editionem Salisburgensem, sicut a cella cellarius. Forte igitur per camerarium hic intelligendus est iste, cui demandata est cura cubiculi abbatialis, cum camera barbare idem sit, quod Latine cubiculum.

h Est fluvius, vulgo dictus Ens, qui Styriam superiorem ab Austria separat, & auctus aliquot rivis per Austriam superiorem labitur, ac tandem rigato Anasso oppido, in Danubium se exonerat.

i Obedientia vocatur passim officium monachi, forte quia per obedientiam imponitur.

k Haud dubie frater ille alias deliquerat, & monitus sese non emendaverat, cum Regula S. Benedicti cap. 28 sic præscribat: Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est verberum vindicta in eum procedat.

l Obedientiæ etiam vocantur cellæ vel præposituræ a monasteriis dependentes, ut fusius videri potest apud Cangium in Glossario.

m Fratres barbati iidem sunt, qui nunc passim dicuntur fratres laïci vel conversi. Sic autem appellabantur, quod barbam nutrirent, ut in comment. prævio num. 20 notavi.

n Literati opponebantur illiteratis seu conversis, ut patet ex charta Rainaudi archiepiscopi Lugdunensis anno 1213 apud Cangium, ubi agit de cœnobio monialium, quarum duodecim sint literatæ, & septem conversæ.

CAPUT III.
Zelus in administrando sacramento pœnitentiæ, prædictiones, orationis efficacia, & prodigiosa piscium impetratio.

VII.

Sed, ut redeam a confessiones (nam his maximam partem temporis expendebat;) morem habuit verberare omnes a absque personarum acceptione, [Magno zelo] nullum omnino sinens transire implagatum. Ibi plerumque per spiritum cognoscebat, qui se habitu mutato, & voce simulata finxerant esse, quod non erant. Erat in Chremsmunster sacerdos quidam, nomine Heinricus, Prior ibi, sed aliquantulum secularis. Hic ad eum nocte inter alios confitentes & ipse confessurus accessit, habitu monachi ad horam, ne agnosceretur, deposito. Sed cum surrexisset de loco, & jam abire cœpisset, lætus quod latuerit, Vir Domini hac eum voce, sua illa dulcedine subsecutus est: Eja domine Prior, videte quod omnia bene disponatis: Quo audito, Prior vehementer admirans obstupuit; ipseque postea retulit, ita se contra spem voluntatemque deprehensum.

[22] Hac autem occupatione ita domi forisque occupabatur, tenebaturque impeditus, quod pene nihil aliud agere valebat, [Sacramentum pœnitentiæ administrat,] misertus multitudinis ob hanc causam indesinenter confluentis. Unde & monachi stulta indignatione exasperati, caussabantur eamdem occupationem valde esse inutilem, gravisque causam jacturæ; quod omnia quasi neglecta jacerent, quæ ad Viri Dei dispositionem pertinerent. Sed ipse hæc quasi ignorata dissimulabat, nihil curans de tali eorum accusatione; cum sciret suas necessarias & incontradicibiles occupationes nullius damni, sed potius multorum bonorum esse causam, Eo quod Prior suus, aliique dispensatores, plenam totius administrationis, ipso committente, haberent potestatem; & illi, quorum ipse consiliis & eruditionibus vacabat saluti, tam sibi quam toti congregationi & loco magnæ felicitatis causa existerent. Amabatur ab omnibus, honorabatur ab universis, sed ipse humilitati ac simplicitati totus deditus nihil penitus illa movebatur honoris exhibitione. Numquam in illius ore aliquid, ut de S. Martino scribitur, nisi pax, nisi Christus, nisi misericordia erat; ita ut in placitis b sedens, sacras aliquas recitationes, præsentibus causis idoneas, simplici ore ediceret, dicentibus interdum discipulis, qui simul aderant, aliis de causis se advenisse, quibus expediendis intendere deberet potius, quam suas exponere lectiones.

VIII.

[23] Erat autem in lege divina apprime eruditus, eloquentia clarus, innocentia purus, moribus venerandis decentissime ornatus, & inter cetera charismatum dona etiam spiritu prophetiæ minime carens. [immodesto nepoti multa mala prænuntiat,] Habebat secum in monasterio juvenem quemdam, filium germani fratris, nomine Bertholdum, inquietum, mobilitati deditum, & spe consanguinitatis volentem liberius exire de claustro & agere quod libebat. Quem propterea Vir Domini frequentius vehementiusque ceteris increpare & castigare studebat. Sed cum diu, multumque increpatus & portatus incorrigibilis appareret, motus Pater, misit eum in Kotwicum, ubi & rigor disciplinæ urgeret, & spes propinquitatis nulla arrideret, ita dicens: “Eja frater, ite nunc: turbastis me frequenter, plurimumque vexastis; vos quoque turbabimini, & numquam adversis carebitis.” Ita factum est: Nam eumdem virum postea multo tempore superstitem, numquam adversitatibus caruisse, notissimum est. De claustro enim proprio exturbatus, diuque absque congregatione circumiens, vagus & profugus, novissime in exilio finem vitæ fecit; utinam & laborum!

IX.

[24] Quodam tempore torrens, qui dicitur Garste c, a quo etiam locus nomen accepit, [ac rivulum exundantem oratione coercet.] terminum suum, ut solet, excurrens, totum situm loci operuerat, ita ut etiam claustrum & officinas ejus occupans, monachos incessum per aquas habere compelleret. Ex quo afflicti, dum cum beato Viro de eodem incommodo dolentes loquerentur, clementer consolatus est eos dicens; “ Ite ad refectorium, & reficite, & æquo animo estote, quia ab hac aquæ invasione quantocius liberabimini, quodque modo torrens iste fecit, numquam amplius facturus est.” Ivit conventus ad refectorium. Ipse vero intravit in oratorium. Et more suo prostratus in orationem, tam celerem, tamque mirabilem precum suarum consecutus est effectum, ut surgentes de mensa fratres nihil invenirent de omni illa, quam ante prandium in claustro reliquerant, aqua. Versi itaque in stuporem, cum admiratione & gaudio tantum miraculum in sancto Viro venerati sunt: quæ aquæ invasio numquam postea contigit.

X.

[25] Quadam die, denunciavit Fratribus, quemdam virum valde anxiatum, in proximo affuturum, [Prædicta latronis conversione,] quem deberent suscipere, & ab imminenti liberare periculo. Cumque interrogarent, quis esset? hoc solum respondit; hominem esse misericordiæ indigum, atque in suprema necessitate constitutum, pietatis intuitu consolandum. Altera die festinus advolat miles quidam, Leo nomine, qui prædis & latrociniis, plurimisque crudelitatis operibus vitam demeruerat, positusque in persecutionem, etiam sententia suspendii damnatus erat. Et cum jam quæreretur ad pœnam, monasterium concito cursu petiit, prostratusque fratribus obsecrat & contestatur, quatenus dato conversionis habitu, liberent illum de instanti interitu. Curritur ad Patrem, ut quid sit faciendum, decernat. Imperat, celeriter tonderi virum, suscipique in congregationem. Profugus ergo ille, divinæ, qua liberatus fuerat, gratias agens clementiæ, ita conversus est ad Dominum, mutatoque habitu apud liberatores suos bona vita conversatus est. Hoc peracto; continuo ad pœnam requisitus est. Sed exauditi non sunt requirentes, quia jam sibi eum sociaverant omnipotenti Deo famulantes. Imo ipse eum assumpserat, qui venit quærere & salvum facere, quod perierat.

[26] In festo S. Jacobi, cum congregatio pisces non habuisset, (sicut ipsius statuto in similibus festis habere consueverat) fit gravis caussatio coram eo postera die in Capitulo, [mirabiliter pisces impetrat fratribus] tantusque strepitus tumultuantium, quod pius Vir veniam petere compulsus est ad pedes omnium, cum non posset compescere rancorem murmurantium: sed cum nimis importuni existerent, & ultra modum tumultuarentur, contristatus valde: “Bene, inquit, vos habetote, & estote quieti, hodie vobis piscium desideratam dabo sufficientiam.” Et licet hoc diceret, tamen nondum aderat, unde, quod promittebat, exsolveret. Cum post modicum, egredienti de claustro, obviam factus est quidam immanem coracinum d portans, veracem faciens promissorem, plurimumque hoc beneficio supernum commendans Consolatorem, antiquum iterantem consilium, quo murmurantium in deserto infelix replevit concilium. Nam sicut Moyses tunc certus de Domini potentia, illis promisit carnes, quas desideraverant: ita istis vir Domini Bertholdus, confisus de Dei misericordia spopondit pisces, quos amabant. Manducaverunt ergo, & saturati sunt, & ei, qui desiderium attulit eis, gratias agere, ut dignum fuit, non omiserunt. Vere pius Dominus, vere misericors, qui ne videretur de se præsumentem deserere, etiam inimicis & murmuratoribus clementer dignatus est satisfacere.

[27] Alio tempore hospites aderant, qui, quod essent amici & venerabiles, [& hospitibus,] diligentiori cura & ministerio honorandi erant. Sed cum item pisces deessent, hocque Patri dispensatores quererentur; Ite, inquit, ad aquam: quærite. Magna est Dei clementia. Responderunt, satis se quærendo laborasse; sed nihil profecisse. Iterum, inquit, ite: quid tentare nocet? Ipseque cum eis usque ante portam, quæ respiciebat ad flumen, processit: & ibi subsistens, exitum rei præstolabatur. Appropinquantibus illis fluvio cum sagena; ecce mirum dictu, piscis, qui vocatur tymallus e, rufo f persequente, actus in fugam, mirantibus cunctis, de aqua in terram exilivit. Capti sunt tam fugans, quam fugiens, desiderabile spectaculum exhibentes, non pro sui utilitate, sed pro beati Viri indubitabili sanctitate. Et illi quidem factum hoc pro miraculo declamare festinabant: sed Vir Domini nihil hujusmodi audire, vel scire volens, repressit eos dicens, non esse mirandum, si quid una vice non possit, alia possit, Domino providente, fieri. Ita vero timebat publicari sua merita, sicut fures timere solent, ne deprehendantur eorum furta. Publicabantur tamen. Quomodo enim poterat abscondi populis, quod assidue prodebatur oculis: cum vix aut numquam vel ab uno vidente possit sileri, quod a nullo potest sine admiratione & jubilo audiri?

[28] Aderant sine cessatione quærentium ejus consilia & benedictiones, [ac ob sanctitatis famam a vario hominum genere invisitur.] diversorum hominum multitudines. Et nisi pietate & misericordia ad occurrendum eis & consulendum cogeretur; utique nec aspexisset eum visus hominis. Considerans igitur Vir perfectæ pietatis, melius esse multis, quam soli, vel paucis prodesse, commune commodum privato anteponens, neminem voluit repellere, quia, quantum in ipso erat, omnibus voluisset bene facere. Igitur virtute bonitatis ejus ubique divulgata, frequentia tam languentium, quam nihil in corpore patientium, & qui vexabantur a spiritibus, veniebant ad eum, animæ & corporis remedia quærentes, & frequenter invenientes. Sane tanta per illum dignatus est Dominus tam manentem in corpore, quam quiescentem in terræ pulvere, ostendere bona, quod valde admiror, ita universa usque nunc suppressa silentio, acsi aut minime facta sint, aut a nemine visa.

ANNOTATA.

a In Vita S. Annonis archiepiscopi Coloniensis legitur, quod hic præsul pœnitentiæ causa ab alio sibi verbera infligi jusserit, & quod ob eamdem causam S. Henricum verberibus exceperit. De hoc genere satisfactionis vide Morinum de administratione Sacramenti pœnitentiæ lib. 7 cap. 14.

b Placitum sæpe significat publicum conventum. Videtur hic sumi pro congregatione quorumdum monachorum, quæ vulgo capitulum dicitur.

c In mappis geographicis Austriæ notatur quidam rivulus anonymus circa monasterium Garstense ex Anaso profluens, qui verosimiliter erit torrens Garste hic nominatus.

d De coracini distinctione in marinum & fluviatilem, de ejus etymo, forma & aliis consule Ulyssem Aldrovandum in opere de piscibus lib. 1 cap. 15. Post hujus piscis nomen sequitur in Ms. Millicensi parenthesis, de qua paulo inferius.

e Constanter ab auctoribus thymallus scribitur nomen hujus piscis, quem Germani vernacule aetch appellant. De illius appellatione & figura fuse disserit idem Aldrovandus in opere citato lib. 5 cap. 14.

f Frustra nomen hujus piscis quæsivi. Forte est idem, qui apud Aldrovandum lib. 2 cap. 9 a Græcis ἐρυθρινὸς, a Latinis rubellio vel ruber, & a Germanis vulgo rothfisch vocatur. Si tamen genuina sit parenthesis, quæ Ms. Mellicensi inseritur, rufus idem est, qui coracinus: nam ibi sic legitur: Obviam factus est ei quidam immanem coracinum (quod est rufus) portans.

CAPUT IV.
Energumenorum liberatio, mira pueri obedientia, dæmonis fuga, & prævisa Beati in cælis gloria.

XII.

Erga dæmoniacos non mediocri erat præditus liberationis affectu; quos semper in hospitali præcepit cum his, qui simul aderant, servari, [Variis dæmoniacis liberatis,] & benigne tractari, usque dum eis jejuniis & orationibus, sanitate obtenta, cum gaudio redire permisit. Ante altare sancti Petri Vir beatus frequenter orare solebat; ibi Missas celebrare, ibi confessiones audire, ibi divinæ contemplationi familiarius inhærere consueverat. Illuc mulier possessa dæmone, adducta ad eum, sub omni celeritate liberata est. Et licet nonnulli ejusdem salvationis apud eum gratiam invenirent; non tamen dicimus, omnibus indifferentes præsto fuisse curationem. Aliqui curabantur; aliqui non valebant curari. Ipse quidem omnibus piæ compassionis impendebat affectum, ibi habens, ubi Deus dignabatur, subventionis effectum.

[30] [mulierem energumenam tacere cogit,] Erat non longe a monasterio mulier quædam repleta dæmonio, nomine Haiza, pro qua diu multumque laboravit: sed nequam spiritum ab ea repellere non potuit: loqui tamen, non nisi quodammodo latrando & ganniendo, ipso vivente, prævaluit. Verum, post transitum ejus, ultra modum garrula effecta, ostendit recessisse Magistrum, quo præsente, non aperuit os suum. Quadam die dominus Adelrammus a, qui postea ad Chremsmunster abbas factus est, assumptis quibusdam Fratribus, interrogandi gratia accessit: & his eum verbis alloqui cœpit: “Dic, inquit, quæ te causa modo fecit ita loquacem, cum ante hos dies penitus mutam * fuisse omnes sciamus? Ille, ait, qui in monasterio sepultus jacet, dum vixit, præcepto mihi potestatem ademerat loquendi. At nunc, quia mortuus” est, nullo refrænor timore ad tacendum. Immensis ergo adjurationibus compulit eam * respondere sibi ad interrogata.

[31] Obierant autem sub eodem tempore duo monachi ejusdem monasterii. [quæ post ejus mortem varia pandit.] Unus vocabatur Erchengerus, pater duorum puerorum ibi ab eo oblatorum, & de voluptuosa seculi vita molliter ad Deum in senecture conversus. Alter Dietmarus dicebatur cellarius monasterii; & in via sua reprehensibilis quidem, sed tamen valde charitativus. Quæsivit ergo dominus Adelrammus ab illa obsessa, imo a spiritu, qui habitavit in illa, terribiliter adjurans, ut vera diceret, & nequaquam mentiri præsumeret. Ubi est, inquit, dominus Erchengerus? Illum, ait, nos habemus. Interrogavit autem & de alio, hoc est, domino Dietmaro, ubi etiam ille esset? de quo sic respondit: Nostræ, inquit, sorti deputatus fuit: sed dicente illo Monacho, dum iste moreretur, Reddat tibi omnipotens Deus omnia bona, quæ mihi fecisti: & alio; Retribuat tibi pius Dominus bonum, quo me frequenter sustentasti; & aliis similia imprecantibus, dum putaremus eum nostris jam accessisse partibus, subito elapsus est, & noster esse desiit. Illum etiam, quem habemus. diu non possidebimus b; quoniam eum per duas, quas in Admonte c habet, religiosas filias quantocius amissuri sumus. Hæc illa mulier, ita quidem ut digesta sunt, effata est, nimiis conjurationibus constricta, sed ante mortem ipsa dæmone liberata non est; nec tamen aliorum consolationem impedire potuit, quos omnipotens Dominus per Dilectum suum saluti restituere voluit.

XIII.

[32] Erat vir tantæ simplicitatis, ut cum parvulis ita loqueretur, [Puerum a vagis discursibus] quasi senes essent: & qui de virtute obedientiæ nihil omnino sciebant, hos per obedientiam vel cogebat ad aliquid, vel revocabat. Nam dominus Oudalricus d Chremesmunsturensis abbas, filius fratris ipsius, quando primum ei in monasterio, divino servitio nutriendus, matre offerente, præsentatus est, mirabili præcepto a quadam puerilitate per eum coercitus est. Dum enim quotidie ad mensam matris, ut puta puer nondum tonsuratus, nec adhuc receptus in congregationem, in domum hospitum curreret: ea die, qua ipsa recessit, puer more solito quasi pransurus exivit. Sed cum eam non inveniret, dolens abscondit se. Porro magister hospitum misertus pueri, prodere eum noluit; sed cibis dormienti appositis, quos ipse expergefactus absumebat, aliquamdiu ita servavit.

[33] Verum beatus Pater, dum pro puero tristaretur, eumque faceret ubique diligenter inquiri; tunc ille frater, [mandato obedientiæ mire compescit,] sumpta manu ejus, duxit ad eum ante altare B. Petri orationi instantem. Quem ducens in auditorium e; (nam in oratorio præter confessiones, nihil prorsus loquebatur) ita allocutus est: “Infideliter, inquit, erga me egisti, quod tam diu latendo conturbare me præsumpsisti; præcipio tibi per sanctam obedientiam, ne amplius facias, quod modo fecisti.” Ecce quam simplici edicto simplici puero fugæ latibula interdixit, qui tamen puer, quamvis obedientiæ nec intellectum haberet, obedientiæ virtute, & sine dubio præcipientis sanctitate, ita ad obedientiam confirmatus est, quod in hoc præcepto numquam inobediens apparuit: nec enim ultra de monasterio recessit.

XIV.

[34] Quodam tempore quidam nobilis de Rachez f cognatus hujus sancti Patris, [& dæmonem sub forma suis latentem] multis sæpe precibus, ut ad domum suam venire dignaretur, studiose rogare solitus impetravit. Habebat autem, quem unice diligebat, parvulum filium, nomine Oulricum: in quo ea, quæ sequuntur, tunc visa & postmodum narrata sunt. Cum enim Vir Domini ad pausandum se collocasset, refectis paululum somno artubus, surrexit, & Domino servire cœpit. Et ecce, per fumarium, id est caminum, hostis humani generis, quasi in modum suis, deorsum se præcipitavit, nulli visus, nisi soli Beato viro, & juxta Patrem jacenti parvulo.

[35] [manipulo stramineo abigit.] Cœpit ergo puer immodicis fletibus, clamoribusque inconsolabiliter perstrepere, & omnibus esse causa inquietudinis. Sed cum a nemine posset fletus ille compesci; intelligens Vir Domini diabolum esse tanti causam ploratus, accessit ad locum, in quo jacuerat, sumensque modicum straminis, quasi pro verbere, suem illum diabolicum cœpit velle ejicere. Cumque aliquamdiu huc illucque divertendo egressum negare tentaret, tandem ea parte, qua intraverat, exilire compulsus est. Quæ res tunc quidem puero illi horrendum exhibuit spectaculum; sed postea admirandæ narrationis fuit materia, dignæque venerationis exemplum: merito namque dignus venerari, quem constat ita diabolo dominari, ut fasciculo straminis omne sibi adimat robur fortitudinis.

XV.

[36] Habebat Vir Domini quemdam famulum, nomine Siboto, quem a puero usque ad virilem ætatem educaverat bonis pollentem moribus, [Duo Fratres,] & desiderio supernæ patriæ minime carentem. Hic, cum ense accingi deberet miles futurus, monitis beati Viri reliquit seculum & conversionis suscepit habitum. Non longo autem post conversionem transacto tempore, cœpit infirmari, crebrisque angustiis appropinquare ad finem. Et cum jam morti vicinus esset, rogavit ad se sanctum venire Patrem. Commendata igitur ei anima sua, & exitus necessitate: “O quam felices, inquit, sunt, qui tibi, venerande Pater, obediunt; qui tua sectantes itinera, voluntatem amant, præcepta non negligunt? Felices, inquam, quoniam perpetuæ felicitatis gaudia sine dubito apprehendunt! O quam decora sedes vestra, quam ineffabili ornatu vestræ expectationi præparata!” Quæ venerabilis Pater subito interrupit, & adhuc loqui volentem cum increpatione compescuit dicens: “Tacete, Frater, nescitis, quid dicitis.” Et ille. “Ego, inquit, taceo quidem, attamen scio, quid loquar, & vera dico: pulcherrima est sedes vestra.” His dictis, beato fine quievit.

[37] Alium quemdam, Embich nomine, de latrocinio, & ipsis, ut ita dicam, [qui sub Beato conversi fuerant,] mortis faucibus ereptum, Domino bene conversum consignavit & sanctum. Iste, cum negotiatores, assumptis sibi comitibus, quasi deprædaturus invaderet, oppido vulneratus est, & inde semivivus asportatus, sed adepta per divinam misericordiam sanitate converti paratus, imo desiderio æstuans conversionis, ad hominem Dei convolavit, humiliter postulans sibi dari opem salutis, & facultatem Domino in spirituali conversatione famulandi. Resistunt omnes, contradicunt universi, timentis, quia prædator fuerat, & multa abstulerat, quod pro eo essent expostulatoribus rationem reddituri. At, qui nullum repellere, sed omnes admittere constituerat, nec istum passus est sua spe frustrari; sed fractis per dulciloquia contradictoribus, sociatus est congregationi, summa humilitate supernæ responsurus vocationi. Nam, qui, quos prædestinat, vocat, & quos vocat, justificat; vere & in isto ostendere dignatus est, quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat.

[38] Libenter cognovisset literaturam, sed discendi gratiam non habuit. [& Deo in humilitate serviverant,] Magisterio tamen Spiritus sancti minime caruit, quem suæ humilitatis moderatorem & inhabitatorem habuit. Infirmorum curam a Patre suscepit devote quidem; sed devotius administravit, nullo valens superari labore, quo eorum commodis posset & utilitatibus prospicere. Ipse ligna super humeros suos de sylva portabat, quibus ignem eis exstruebat, & stubam calefaciebat, in quo itinere ab oratione non cessabat. Ipse eis cibos manibus suis ferebat, & ante eos stans, vel incidens, quod manducarent, orationem Dominicam dicebat; nihil umquam gustans eorum, quæ ipsis anteponebat. Quod residuum fuit, ad pueros claustrales g afferens interrogat, si quod psalterium ad præsens haberent decantare? Cumque responderent, etiam; “Ut, inquit, & me assumatis faciatisque participem, accipite istud & comedite.” Stansque ante eos, & carnes frangens, Dominicam orationem de ore non dimittebat. Conventus quidem ex authoritate Ordinis sagimine h in cibo utebatur; sed iste, licet ad hoc etiam præcepto cogeretur, tamen vix gustato, ne inobediens existeret, amplius tangere perhorrebat: simulabat tamen comedere propter alios, ne notaretur, & de sua proclamaretur abstinentia.

[39] Ita in humilitate & vera spiritus contritione, postquam Domino per biennium de latrone monachus & sanctus servivit, [jam morti proximi] volente Domino magnificare misericordiam suam cum illo, imo & declarare, quoniam non venit vocare justos, sed peccatores, infirmitate correptus est. Sedebat ergo continuo in lectulo, jacere nolens, ne nimis corporali videretur indulgere quieti; & non diebus, neque noctibus a colloquiis divinis & oratione cessabat. Post non multos dies, ingravescente languore, vocari ad se sanctum Patrem rogavit; qui cum adesset, præsentibus etiam quibusdam de Fratribus, “Dominus, inquit, remuneret omnia bona, quæ mihi, domine Pater, clementia vestra hucusque impertita est. Jam nunc proficit opus bonum, quod cœpistis in me, ut completis extremæ necessitatis officiis dirigar, quo iturus sum.” Cumque venerandus Pater blande consolaretur eum, spatium ei adhuc vivendi de Dei misericordia promittens, se quoque non defuturum necessitati, ubi tempus adesset: “Modo, inquit, est tempus faciendi, quia quantocius migraturus sum”.

[40] Nominavit autem quosdam monachos se in morte secuturos, dicens ad Patrem; “Hortamini illos, ut sint parati: [vident sedem B. Bertholdi in cælis paratam.] quia cito sunt me secuturi.” Sed cum Vir Domini hanc vellet vocem comprimere, & omnino hujuscemodi verba compescere, dicens, illum nullam prorsus eorum, quæ memorabat, habere notitiam: “Imo scio, inquit, quid loquor. Septem sine dilatione morientur: quatuor obitum vestrum præcedent; tres subsequentur.” Ita factum est. Sic de hac vita omnes exierunt, sicut ab eo fuerant nominibus designati. Primo illi quatuor; post quos venerabilis Pater: deinde tres alii, uti erant in denominatione ordinati. De Viro autem Dei dixit, paratam esse sedem ejus, & glorioso decoro * venustatam. Inde sumpto Viatico, feliciter perrexit ad patriam de exilio. Claret ergo, non solum ipsum Patrem prophetico spiritu, ut supra memoratum est, ventura prænotasse; sed etiam discipulos, utique meritis ejus, vera de futuris præsensisse.

ANNOTATA.

a Juxta catalogum abbatum Cremifanensium iste est Alramus II, qui ab anno 1165 per novem annos munus abbatis ibi administravit.

b Hoc de purgatorio intelligendum est (nam in inferno nulla est redemptio) juxta opinionem eorum, qui existimarunt, animas illic a dæmonibus torqueri; nisi malis dicere, dæmonem hic more suo mentitum esse, cum parum probabilis sit ea sententia, ut censet Suarezius noster tomo 4 in tertiam partem D. Thomæ Disp. 46 sect. 3 num. 8.

c Est monasterium Benedictinum in Styria, vulgo dictum Admund; ubi præter virorum cœnobium, seculo XI fundatum, Wolwoldus anno 1115 insignem monialium parthenonem erexit, de quibus vide Pezium tom. 2 a pag. 147.

d Circa hæc tempora tres fuerunt hujus nominis abbates Chremesmunsterenses seu Cremifanenses, ut videri potest in Annalibus istius monasterii apud Simonem Rettenpacherum lib. 2 cap. 12. Sed cum Udalricus hic vocetur filius fratris ipsius, satis patet, illum esse Udalricum III istius nominis, de quo in Comment. prævio egimus & de quo postea iterum sermo recurret.

e Auditorium est cubiculum colloquii, ut variis exemplis probat Cangius in Glossario.

f Alias scribitur Rache & Ragtz. Ex hoc nomine aliisque conjecturis quidam nobilem B. Bertholdi familiam determinant, ut in Comment. prævio num. 10 diximus.

g Pueri claustrales vocantur, qui a teneris annis monasterio offerebantur, & in claustro educabantur.

h Sagimen est pinguedo, qua interdum monachis ob defectum olei vesci licebat, sicut notavit auctor anonymus editionis Salisburgensis ad hanc vocem.

* ferte mutum

* forte eum

* forte decore

CAPUT V.
Inexspectata panis inventio, fornicationis impeditio, aquæ in vinum conversio, dæmonis expulsio, munificentia erga fratres & pauperes.

XVI.

Erat quidam servus in beati Viri familiari obsequio, nomine Adelbertus, post ejus obitum longo tempore in conversione, [Famulus Beati testatur,] amisso oculorum lumine, simpliciter vivens, & de animæ suæ non negligenter salute cogitans. Iste de beato Patre multa narratu digna sciebat, utpote jugiter præsens, & ejus, sicut prædictum est, familiariter obsequiis inhærens. Sed religiosus valde erat, raroque aliquid loquebatur, studiose tacebat omnia, pro eo maxime, quia sibi non credi formidabat. Sic enim dicebat; quia si verbis ejus fides adhiberetur, multa dicere posset, unde audientium credulitas ad profectum utiliter informaretur. Hujus innotuit assertione res, quam dicturus sum.

[42] Solent monachi per totam æstatem mandatum a trium pauperum, [ipsum pedes pauperum lavantem,] quotidie post cœnam cum pedum manuumque lavatione, atque eleemosynæ erogatione celebrare. Ad quam, quamvis ipse Pater ex consuetudine & authoritate Ordinis, semper diebus Dominicis adnotaretur, tamen assidue, ob amorem ejusdem officii, adtitulatum * præveniebat sacerdotem. Observabat enim ex industria, eam horam, qua fieri debebat, si forte sacerdos ille vel negligentia vel necessitate tarderet: & sic nacta occasione, ipse mandatum illud summa celebrabat devotione. Multotiens enim præsentem pie violenter excludens, pietatis opere sancta desideria excolebat.

[43] Accidit ergo quadam die, ut more solito adveniens, illos tres panes non inveniret, reliquo apparatu ad plenum apposito. [miraculose tres panes invenisse.] Requirens autem, cur panes deessent, audivit nullum esse in promptu, sed nec alibi quidem posse quemquam reperiri. Jussit afferri celeriter panes; quæsitumque est diligenter in scrinio, ubi reponi consueverant, cum fuscinula, quæ ibi continue jacebat, & nihil inventum. Et cum hoc secundo etiam fecissent, dolens sanctus Pater opus illud misericordiæ ita remanere imperfectum, tertio misit, & sibi tres panes deferri præcepit. Tunc ibi inventi sunt, ubi primitus diligenter quæsiti inveniri non potuerunt, quia revera nec aderant: si enim præsto fuissent, proculdubio inventi fuissent; sed nunc per Dei omnipotentiam, ne dilectus suus contristaretur, aut pietatis & in hoc opere fructu privaretur, misericorditer simul ac mirabiliter sunt provisi.

XVII.

[44] Vir quidam nobilis & dives, nomine Wolricus * de Bernecke, [Virum nobilem] audiens hominem Dei esse [apud] Gotwicum b, misit ad eum, ut ad se venire dignaretur. Qui licet infirmus esset aliquantum, profectus est tamen, ne tantus vir sua spe frustraretur. Veniens ergo invenit in domo viri duodecum dominas, muliebri ornatu ad placendum seculo, & suo temporali domino satis ambitiose compositas; quarum singulas, quia conjunx obierat, suo lecto vir ille pro libitu adesse semper præcipiebat. Quibus vir Domini visis, auditoque ab ipso hospite, quæ essent, & qua de causa secum morarentur, quamvis esset gloriosus, & magnæ potentiæ, accepit tamen in responso, quæ dignus fuit audire. Increpavit enim eum Vir sanctus vehementer super tanta incontinentia: spem salutis ei omnem amputans, si talem eum ultima inveniret sententia. Porro illis similiter talem vitam certæ perditionis fore causam prædixit: eisque, ne ultra eum accederent, sub interminatione gravis ultionis interdixit.

[45] [miraculo a concubinatu abstrahit:] Sed vir ille, licet eamdem intemperantiam erga beatum Virum devotasset c; tamen ipsa nocte unam illarum sibi adesse præcepit. Quæ vadens, media via substitit; ulterius progredi divina virtute prohibita. Interrogata ergo sequenti die a viro, cur sicut jusserat, non venisset? dixit, ita se in eundo subito fixam hæsisse, acsi forti ligamine accepto restringeretur. Tunc intellexit, tantum miraculum ex beati Viri provenisse præsentia, quodque suorum desideriorum consequi, ipso præsente, non potuisset effectum. Cæpit igitur plus solito sanctum Virum venerari, & jam credere, vera esse de illo, de quibus antea dubitaverat; repudiataque illa mulierum multitudine, unam duxit legitimam, cum qua reliquum vitæ suæ sine discrimine clausit compendium.

XVIII.

[46] Sub eodem tempore a comitissa de Wilperga d invitatus est, quia comes nuper obierat, [aquam in vinum convertit:] ut animam ejus, & seipsam, quoniam prægnans erat, suis orationibus commendaret. Erat autem in accessu castri fons muro contiguus, magnæ amplitudinis & amœnitatis, delectabilisque ad bibendum; de quo vir Domini sibi ad mensam afferri rogavit. Cum ergo bibisset, & ante se posuisset, comitissa dixit; Si cum gratia ipsius potuisset fieri, cum eo de potu suo biberet. Quod cum benigne annuisset, bibit illa, non quam ille gustaverat, aquam, sed præstantissimum vinum. Tacuit & ante Servum Domini vas repositum est. Et cum iterato bibere volens invenisset vinum, noluit ultra tangere, sed redditum est comitissæ; & illa misit cuidam coram se discumbenti inter ceteros præcipuo. Cumque per ordinem bibissent, & omnes studiose tacuissent, novissime cuidam cæco porrectum est; sed & ille tacens ductori suo præbuit. Tunc ab illo exclamatum est, esse optimum vinum, quod de terra umquam virtus divina produxerit. Ibi si accipere voluisset, multis donis ditatus redisset; sed ea solummodo accepit, quæ postera die in Missæ celebratione oblata sunt; & quæ comitissa pro salute animæ viri sui conferre curavit. Auditis ergo ibi multorum confessionibus, eisque in orationes, & fraternitate * susceptis, non sine magna ædificationis lætitia dimissus est.

XIX.

[47] Erat marchioni orientali Luipoldo e præpositus nomine Anselmus, vir magnarum opum, [dæmonem,] & amplæ possessionis, sed tam plenus vitiis, quam divitiis. Hic, cum præposituram multis administrasset annis, percussus est paralysi, una parte corporis totus factus invalidus. Sed quamvis jam alter idem ageret officium, iste tamen ad resignandum nulla potuit ratione convinci. Rogatus est ergo sanctus Pater ab ipso marchione, ut ægrum visitaret, & ei salutis dare consilium dignaretur. Perrexit; sed miserum ad reatus sui cognitionem, vel resignationem culpabilis officii nullo ingenio convertere potuit.

[48] Cum ergo, nocte superveniente, omnes se quieti dedissent, [milites infestantem,] Viro Dei deorsum in caminata f cum monachis suis jacente, militibus vero, qui in ejus comitatu erant, sursum in solario dormientibus; ecce carti g diversi coloris & magnitudinis ita idem replevere solarium, quod posse subsistere non sperabatur. Quorum quatuor unum de militibus, vocabulo Ournich, aliquantulum jocundum atque mirabilem, & post satietatem oblitum se signare, invadentes, de loco suo in alium traxerunt, nihil omnino dicere, nec movere se valentem: nisi quod tantummodo crucem sibi lingua in palato formavit, sicut audierat fieri debere in hujusmodi dæmonum ludibriis. Et ita dimissus est vix spirans præ timore, sudoreque perfusus.

[49] Verum unus de omnibus, specie aspidis assumpta, [& multa expostulantem] deorsum ad sanctum Virum descendit, & latinis verbis cum eo loqui incipiens, hujusmodi adversus eum querela usus est: “Quid, inquit, tu hic facis? aut, quæ tibi cum meis rebus societas? Nonne domus hæc condita est apud me, & signata in thesauris meis? Unde igitur tibi habitare in ea? Recede hinc; & ulterius, quæ nostræ partis sunt, occupare caveto, ne totis tibi viribus adversemur, quemadmodum uni duorum modo fecimus, pejora propter tuam præsentiam differentes.” Aderat autem quidam monachus, nomine Fridericus, qui de Garstensi monasterio recesserat, atque illuc servo Dei occurrens, ea nocte cum ipso pernoctabat. Iste vigilans illam diaboli cum beato Viro audivit altercationem: & postea inde recedentibus narravit omnia per ordinem.

[50] Igitur Vir Dei præcepit immundo spiritui illam quantocyus deserere habitationem, &, ne quid læsionis cuidam inferre præsumeret, [e domo quadam ejicit:] potenti authoritate imperavit: “Tibi, inquit, cedere & de loco isto modo recedere Dei tui nos fortitudo tuæque magnitudo sanctitatis compellit: sed te discedente, nos hic potentes esse constabit.” Illico disparuit illa infernalium canum infelix aggregatio, monachi minime dormientis, nec non & militis seorsum jacentis comprobata testimonio. Die itaque insecuta, cum sermo ejus in præposito illo non caperet; ad recedendum inde cum celeritate suos cœpit instigare; a quibus vix, dum cibum sumsissent, compulsus est expectare. Post non multum tempus, præpositum illum præpositura sua deseruit, qua vis ipse eam deserere noluisset. Et cum in vas eum posuissent ad sepulturam deducendum, tam immensos dedit illud vas crepitus, acsi motibus introrsum jacentis ita crepare cogeretur.

XX.

[51] Quotiescumque Vir sanctus, urgente aliqua necessitate, [munera sibi data inter Fratres dividit,] opus habebat, foras exiens, externas agere causas, raro aut numquam pro velle suo redire ad monasterium potuit, sed semper diutius, quam vellet, extra morari compellebatur. Tanta fuit invitantium instantia, tantus amor videre cupientium: tenebatur autem maxime spiritali occupatione, dum se quisque infelicem reputaret, si ejus non audisset consilium, suam ei confessionem non fecisset. Rediens igitur ad claustrum, donaria, quibus ab invitantibus fuerat honoratus, semper omnia in capitulo fratribus præsentabat, memorans his eos ab amicis & familiaribus visitatos, quibus deberent orationibus & servitiis fideliter & infatigabiliter respondere. Erant vero tot & tanta, quæ frequenter afferebat, quod ex eis multum emolumenti singulis obedientiis conferebat; in quarum præsentatione vel divisione, sive quotiens largientium recordari opportunitas monebat, mirum dictu, ita cunctorum nomina, quantacumque essent, memorabat, acsi coram se forent universa conscripta. Porro pauperum inter hæc minime obliviscebatur, suam illis partem clementer excipiens, sibi in futuro centuplum multiplicandam.

[52] [& aridam pauperis manum sanat.] Quadam die, dum iter ageret, obviaverunt ei multi peregrini, omnes nudis incedentes pedibus, quamquam immensis universa replerentur nivibus. Quibus cum sigillatim dari nummos jussisset, & eos divinæ protectioni cum magna dulcedine commendasset, unus ex illis tanta animatus pietate, manum debilem, multis diebus inutilem, ei obtulit benedicendam, spem habens magnam recipiendæ salutis, si ejus attractibus sanctis fuisset attrectata. Tum Sanctus; “Utinam, inquit, bone vir, tibi utile esset; quam libenter facerem, quod petis!” Accipiensque manum illius, benedicere & tractare benignissime cœpit, extemploque sanata est, cunctis, qui aderant, causa admirationis & exultationis effecta.

ANNOTATA.

a Actus ille humilitatis vocatur mandatum sive quod Christus illum exercens, discipulis suis eumdem mandaverit, sive quod in hebdomada majori, dum ad exemplum Christi exercetur, recitari soleant ex Euangelio Joannis hæc verba: Mandatum novum do vobis &c.

b Monasterium Gottwicense vel Kotwicense, ut supra nominatur, videtur nomen suum traxisse a monte inferioris Austriæ, qui olim Gotewich vel Kotewich seu Kutwic dicebatur: sic enim chronograghus Claustro-Neoburgensis ad annum 1083 scribit: In monte Kotwigensi monasterium sanctæ Mariæ a venerabili Altmanno Pataviensis ecclesiæ episcopo consecratur.

c Devotare apud Isidorum significat accusare Apud alios idem est, quod exsecrari aut detestari. Potest hoc loco utrumque sensum habere.

d In editione Peziana vocatur comitissa de Wiltperge. Forte est eadem, de qua Bernardus Noricus in Catalogo abbatum Cremifanensium ad annum Christi 1132 meminit.

e Pezius ad hunc locum sic notat: Luipoldo, id est S. Leopoldo Austriæ marchioni. Forte hic ab Austria, quæ Germanice dicitur Oesterreich/seu Orientale regnum, cognominatur Orientalis.

f Caminata seu cubiculum, in quo est caminus.

g Cattus forte provenit a vocabulo Germanico katz vel Belgico cat aut catte, quod felem significat.

* Id est designatum

* al. Ulricus

* forte fraternitatem

CAPUT VI.
Energumenæ liberatio, claudi sanatio, iterata aquæ in vinum transmutatio, prophetia, morbus & pius obitus.

XXII.

Miles quidam, nomine Tyemo de Hovestetin, filiam, dæmone vexante, [Energumenam liberat] cunctis lamentabilem propinquis, habebat. Hanc cum multi liberare conarentur, sed minime valerent, dicente dæmone, nullum sibi de eis curam habendam esse, solum Bertholdum de Garste plus omnibus valere: Hic, nisi veniret, locum suum propter nullum desereret: venire eo Vir sanctus, patre diligenter simpliciterque invitante, dignatus est. Pro quo, cum misisset, cœpit illa patri quasi fraudem improperare, dicens: “Infideliter mecum egisti, quod pro illo, qui mihi non placet, misisti.” Et alia similia exprobrans, timorem, quem de adventu Sancti habebat, celare non potuit. Veniens ergo, malignum ab ea spiritum sine dilatione ejiciens, gaudium quidem magnum parentibus illius & amicis fecit; sibimet vero tantis miraculorum virtutibus causam operatus est benedicibilis memoriæ & perpetuæ venerationis, juxta quod scriptum est; “Dilectus Deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est.”

[54] Quæ verba, quam apte, & imo quam specialiter huic beato Viro conveniant, [Deo & hominibus dilectus Bertholdus:] non est necesse scribendo comprobare, cum profecto id tota patria clamet, omnis circumpositæ regionis frequentia assiduis accursibus apud ejus sepulchrum soleant declarare. Sicut enim vivens in corpore frequentabatur ab omnibus, invitabatur a multis, adeo ut etiam regis Chuondradi a esset specialis confessor & charus amicus; quod & munerum, prædiorumque comprobavit largitionibus: ita quoque adhuc indesinenter juxta sancta ejus ossa, multis fidelium demonstratur excubiis, quantum diligatur, quantaque dignus sit veneratione, cujus sic vivit memoria in benedictione, quod nequaquam ita amaretur ab hominibus, nisi etiam omnipotentis Dei esset felix dilectione. Dicatur ergo recte de eo: “Dilectus deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est.” Vere in benedictione ejus memoria, dum a fidelibus benedicitur Deus, qui similem illum fecit in gloria Sanctorum, dum ipsis suis veneratoribus insuperabilis datur cælesti benedictione contra inimicos potentia.

XXIII.

[55] Pergebat Vir Domini versus Medelik b, orandi gratia, ut beati Colomanni c veneraretur merita, [claudum in pedes erigit:] & imploraret suffragia. In quo itinere cum hospitio indigeret, misit nuntium suum ad quemdam magnæ strenuitatis & libertatis virum, qui vocabatur Meginhardus, rogans sibi, suoque comitatui curam hospitalitatis ea nocte exhibere. Quod cum ille optime accepisset: (quis enim de ejus susceptione non se existimaret felicem dignumque benedictione?) intravit in domum viri, & cum lætitia magna susceptus est. Ibi venit ante eum pauper quidam contracto pede debilis, baculo sustentante, vix incedens, sperans se aliquid accepturum ab eo. Quem videns homo Dei, misericordia motus super illum, cœpit cum illo de eadem ejus loqui infirmitate, “Cur, inquiens, bone vir, non quæritis opem vestræ debilitatis? Accedite mane ad altare, quando Missam celebraturus sum, & pensate * vos ibi, ut moris est, & permittite vos aspergi aqua benedicta: forte divina misericordia magnificabitur consolatione vestra.” Ita factum est. Ubi mane venientem sanctus Vir ægrum benedixit, & aqua benedicta aspersit, illico sanus effectus est, erectoque pede incolumis & lætus de ecclesia progreditur.

XXIV.

[56] Infirmabatur Vir beatus, rogavitque adhærentem sibi capellanum, dominum videlicet Eberhardum, [rursus aquam in vinum convertit:] afferri sibi de proximo fonte aquam ad bibendum. Misit ergo famulum, nomine Hiltiboldum, nutritum ab ipso Patre, atque in ejus servitio tunc familiariter manentem, ut deferret aquam. Allatam ergo dedit domino Eberhardo, ipseque ægrotanti porrexit. Ubi bibit venerabilis Pater: Ego, inquit, aquam postulavi. Cui cum diceret dominus Eberhardus, jam a servo allatam. Vir ait, & ipsi mihi afferte. Perrexerunt pariter capellanus & famulus; haustamque ut antea, de puteo aquam petenti præbuerunt. Bibit: & ut prius, vinum fuit. Tunc resolutus in lachrymas: “Quid, inquit, Salvator agis? Nonne peccator sum indignus, propter quem signa facias?” Jussit ergo hæc omnino taceri; & ne manifestarentur, totum auctoritate interdixit. Hæc mihi d idem Hiltiboldus cum lachrymis expressit, & in anima sua ita esse, ut exposita sunt, asseruit. Sed & idem miraculum, videlicet vinum ex aqua factum, non semel ei evenisse, multi hodieque testantur. Sed jam ad beatum ejus transitum, quem ipse, Domino revelante, non ignorabat, verba vertenda sunt. Deinde sanitates & miracula, quæ ad sepulchrum ejus fieri visa sunt, commemoranda.

XXV.

[57] Non longe ante obitum ejus, Admontensis pater sanctæ memoriæ, [abbati ægrotanti longiorem vitam prædicit,] dominus Godefridus e valde ægrotabat, missumque est pro eo, ut ejus exsequiis adesset, imo ipse eum terræ commendare dignaretur. Verum, cum suam legati legationem dedissent; Pater sanctus tali eos responsione consolatus est dicens: “Revertimini: dominus vester melius habere cœpit, & bene convalescet. Sed rogate eum, ut si ei nuntius meus venerit, mihi venire non pigritetur.” Ita factum est: convaluit ille pater, & post modicum, isto invitante, venit, eumque sepelivit.

[58] [& ipse mortem sibi imminere sciens,] Sed antequam obiret, vocata ad se omni congregatione, singulorum audivit confessiones, datisque omnibus propria manu flagellis, & eos absolvit, & sibi ab eis remitti, quæ in eos deliquisset, humiliter rogavit. Fit ploratus multus, mœror, & luctus omnes occupat; nolentes nimirum eo carere, quem habuisse salus habentium fuit. Tum venerabilis Pater, tantis eorum permotus singultibus consolatos eos fore desiderans; “Tempus, inquit, advenit hinc transeundi, nec ultra differri valet diu exoptatum, vix expectatum; sed scitote, quia vos numquam deseram & huic loco fidelis in perpetuum devotusque cooperator existam. Corporali quidem divisione separandi sumus; sed spiritu semper vobiscum ero. Dico tamen, quod post discessum meum locus iste minime carebit adversis, & semetipso minor & inferior multum retrocessisse videbitur; sed tamen per gra