Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VI           Band Mai VI           Anhang Mai VI

28. Mai


DIE VIGESIMA OCTAVA MAII.

SANCTI QVI QVINTO KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Eutychius, sive Eutyches, Episcopus Melitenæ in minore Armenia, Martyr.
S. Heliconis, Martyr Corinthi in Achaia.
S. Zetulus, Martyr in Pamphylia.
S. Primus, Martyr in Pamphylia.
S. Nonnus, Martyr in Pamphylia.
S. Euresus, Martyr in Pamphylia.
S. Julius, Martyr in Pamphylia.
S. Portinus seu Protus, Martyr in Africa.
S. Arminia seu Mariminia, Martyr in Africa.
S. Secundinus, Martyr in Africa.
S. Æmilius, Martyr in Sardinia.
S. Felix, Martyr in Sardinia.
S. Priamus, Martyr in Sardinia.
S. Lucianus, Martyr in Sardinia.
S. Fortunatus, Martyr in Sardinia.
S. Jucundianus, Martyr in Sardinia.
S. Lucius, Martyr in Sardinia.
S. Epegatus, Martyr Romanus.
S. Eustasius, Martyr Romanus.
S. Victias, Martyr Romanus.
S. Castulus, Martyr Romanus.
S. Epocatus, Martyr Romanus.
S. Anias, Martyr Romanus.
S. Octuber, Martyr Romanus.
S. Vraria, Martyr Romana.
S. Vippia, Martyr Romana.
S. Hilus, Martyr Romanus.
S. Hominius, Martyr Romanus.
S. Marcilius, Martyr Romanus.
S. Cillonia, Martyr Romana.
S. Maxima, Martyr Romana.
S. Filominus, Martyr Romanus.
S. Avettia, Martyr Romana.
S. Comminius, Martyr Romanus.
S. Marcianus, Martyr Romanus.
S. Fluminius, Martyr Romanus.
S. Marcianus, Martyr Romanus.
S. Castula, Martyr Romana.
SS. VI aut IX, Martyres Romani.
S. Crescens, Martyr Romæ.
S. Paulus, Martyr Romæ.
S. Dioscorides, Martyr Romæ.
S. Natalius, Romanus Martyr.
S. Saronas, Romanus Martyr.
S. Caraunus Martyr, in diœcesi Carnutensi in Gallia.
Sancti plurimi Monachi Martyres, Thecuæ Palæstinæ.
S. Rigomeres, Ep. Melden. in Gallia.
S. Theodulus ex Vrbis CP. Præfecto, Monachus, Stylita, Edessæ in Syria.
S. Manuæus, Episcopus Bajocensis in Normannia.
S. Senator, Episcopus Mediolanensis in Insubria.
S. Justus, Ep. Vrgellen. in Hispania.
S. Justus, Laicus Vicensis in Hispania.
S. Germanus, Episcopus Parisiensis.
S. Nicephorus Episcopus, Humagi & Utinæ in Istria.
S. Maximilianus Diaconus, Humagi & Utinæ in Istria.
S. Nicetas, Episcopus Chalcedonensis in Bithynia.
S. Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti.
S. Podius, Episcopus Florentinus.
B. Guilielmus Eremita, in Comensi Insubriæ diœcesi.
B. Lanfrancus, Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia.
S. Vbaldesca, Virgo Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, Pisis in Etruria.
B. Petrus, solitarius apud Collem-vallis Elsæ in Etruria.
B. Herculanus de Plegali Ordinis Minorum de Observantia, apud Castrum-novum Carfaniani in Etruria.

COROLLARIUM.

S. Andreas Salus seculo X Constantinopoli, nox satis certi cultus.
Vener. Maria Bagnesia Tertii Ord. S. Dominici Florentiæ in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Juvenalis, Episcopus Calaritanus, ex Ioanne Arca de Sanctis Sardiniæ, & Ioanne Francisco Fara de rebus Sardois, resertur a Ferrario in utroque Catalogo: sed neque Dimas Serpi lib. 2 de Sanctis Sardiniæ, per prima quinque Capita; neque Dionysius Bonsant, in Triumpho Sanctorum ejusdem insulæ lib. 12 cap. 26, ullum habent verbum, quo probari saltem videatur talis Episcopi vel antiquus vel hodiernus cultus. Quidquid de eo dicitur, habetur ex Actis S. Ephysii Martyris, non iis quæ mutata phrasi mutilaque dedimus 15 Ianuarii, sed quæ ex Ms. Vaticano habemus, genuina & integra. Hæc vero priora illa reddiderunt nobis magis quam antea de fabulositate suspecta, quamvis auctorem præserant Presbyterum Marcum, testem oculatum. Dabimus ergo & severius examinabimus ea in supplemento quando pariter licebit agere de hoc S. Juvenale, forte, plus lucis interim aliunde accepturo, XV Januarii.
S. Raynaldi Episcopi Comensis inventio, anno 1660 Nessii, decimo ab urbe milliario, notatur in Martyrologio Novocomensi: habemus Acta, ab ipso ejusdem Martyrologii Auctore collecta, danda in supplemento Ianuarii, ad diem quo ipsum inter Prætermissos retulimus, ob cultum tunc nobis necdum probatum; quando etiam de hac Inventione agemus, videlicet XXVIII Ianuarii.
Oeswinus sive Deswinus Confessor, adscriptus Martyrologio Greveni in Cartusia Bruxellensi. Videtur esse S. Oswinus, discipulus S Ceaddæ Episcopi in Anglia, de quo egimus IV Martii.
S. Iuditha sive Iutta Vidua, Solitaria Culmzæ in Prussia, promissa in hunc diem fuerat, qua mortua deberet censeri ex calculo Frederici Schembeh, Vitam Palonice scribentis; quia alia quædam antiquiora expetabantur, quando imprimendum erat Tomi 2 initium, & necdum cogitabatur de Idenda ad ultimum Maii Tomum Appendice, prioribus etiam tomis servitura. Quæ Appendix cum decreta nunc sit, remittitur illa Sancta ad proprium cultus sui diem, in dicta Appendice, videlicet ad V Maii.
Ascelina, Virgo venerabilis ac beata, Ordinis Cistersiensis, inscripta est Menologio Laherii. De ea inter Prætermissos actum XVIII Maii.
S. Eusebius, Calaris in Sardinia Episcopus, in Natalibus Sanctorum Canonicorum Ghinii, refertur ad hunc diem. Citantur in Margine Topograhia Sanctorum Ferrari, & Catalogus Petri de Natalibus lib. II cap. 88. Vterque, non Eusebium, sed Luciferum nominat, cum Eusebio Vercellensi Episcopo relegatum: neuter etiam diem indicat, & Ferrarius expresse addit * ut qui diem ignoraverit, sicut & aliorum, quos ponit post S. Priamum & socios Martyres, pro 28 Maii ex Vsuardo relatos. Denique merum id esse Ghinii sphalma memoriale, apparet ex libris quos Eusebio isti tribuit, qui sunt certo S. Luciferi, de quo egimus XX Maii.
S. Petrus Parentinus Martyr Urbe-vetere, ab hærereticis occisus, ad hunc diem refertur a Ferrario in Nova Topographia, & iterū in Catalogo generali: ubi in Notis agnoscit errorem, asseritque quod in Catalogo Sanctorū fecit, & nos cum ipso, referendum esse ad diē XX Maii.
S. Ioannes Psichaita Confessor, ab Iconomachis plurima passus, recolitur in Menæis exculsis, De eo egimus XXV Maii.
SS. Felicissimus & Heraclius Martyres inscripti sunt vetusto Ms. Casinensi, & hi videntur esse Martyres Tudertini, a nobis relati XXVI Maii.
S. Godo Abbas, nepos S. Wandregisili, memoratur a Menardo & Buceline. Vitam dedimus XXVI Maii.
S. Helladius, Episcopus & Martyr, celebratur in menologio Basilii Imperatoris, & nomen ejus adjunctum est SS. Crescenti, Paulo & Discoridi, relatiis in Menologio Sirleti, & Martyrologio Romano: uti infra ad hosce Martyres dicetur. Idem refertur in Ms. Arabo-Ægyptio Maronitarum Romæ. Solenni autem cultu celebratur in Menæis & Ms. Synnaxario, quando de eo jam egimus, XXVII Maii.
Symmachus, socer Boëthii, quem Theodoricus Rex Arianus Ravennæ securi percuti jussit, hic referendus videtur. Ita Maurolicus & Felicius, quo eum die interemptum etiam tradit Rebeus lib. 9 Historiæ Ravennnatum, sed nullum venerationis Ecclesiasticæ additur verbum. De eo ex professo pluribus egimus, ubi de S. Ioanne I Papa & Martyre XXVII Maii.
S. Iulius Confessor, citatur in margine Ms. Florarii: Videtur esse S. Iulius Martyr Dorostori, relatus hoc die in Viola Sanctorum, Hagenoæ anno 1508 excusa, qui colitur XXVII Maii.
SS. Aquilinus, Euangelius, & alii XIV, Alexandriæ passi, memorantur in Mss. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, item in Ms. Florario. Ab aliis coluntur die XXVII Maii.
S. Ioannes Papa & Martyr, memoratur a Beda Adone, Vsuardo, quasi hoc die corpus Ravenna Romam delatum esset, quod in Actis antiquis pridie factum dicitur, quando etiam colitur Romæ, XXVII Maii.
S. GERV ASIVS, Martyr Romanus Viennæ in Austria, in ecclesia Carmelitarum Discalceatorum, colitur Officio ecclesiastico sub ritu Duplicis, ob Corpus cum Corpore S. VRBANI, Martyris item Romani (qui simili ritu colitur I Martii) anno 1655 ex Cœmeterio S. Cyriacæ extractum, eoque allatum anno 1662: ut inde nobis scriptum.
S. Marcianæ puellæ, Virginis Martyris, & alterius pueri corpora, ex cœmeterio Romano S. Cyriacæ, anno 1648 Bononiam ad ecclesiam Sanctorum translata, refert Masinus in Bononia perlustrata.
Pamphilus Martyr, profertur in Ms. Florario. Plures hujus nominis sæpius occurrunt, sed forsan hic nomen illud insertum pro Pamphilia, in qua plures hoc die Martyres paßi recoluntur.
Teocus Eremita, ut sanctus Confessor, indicatur in Martyrologio Anglicano Wilsoni anno 1640 recuso, & ex eo ab Alfordo in Indice Sanctorum Angliæ, & citatur Cambdenus, arbitratus in Comitatu Glocestriæ oppidum Teukesbury, Saxonice Theokesbury, a Teoco hoc appellatum, qui Eremiticam ibi vitam duxit. Sed esto; unde probatur nomen ejus Sanctorum Catalogo adscriptum? Quidni potius credatur Malmesburiensi, asserenti in libro de Pontificibus, Theokesberiā dici quasi Theotocosbyria, id est Dei-Genitricis-curia, vocabulo ex Græco & Anglico composito.
Thietlandus, ex Ducibus Alamanniæ Abbas Eremi Deiparæ Matris in Heluetia, hoc die mortuus, cum titulo Beati indicatur a Mureto in Heluetia sacra pag. 253. Abstinet a titulo Christophorus Hertmannus in Annalibus dictæ Eremi, ubi Acta ejus describit.
Ionas Abbas Luxoviensis in Burgundia, ut Sanctus natione Anglus, inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni; ut Scotus, Menologio Scotico Camerarii; & eorum exemplo Catalogo generali Ferrarii, atque Supplemento Martyrologii Gallicani Saussaji. Ast primo, non fuit Abbas Luxoviensis. Secundo, non fuit Anglus aut Scotus neque Hibernus, qualis inscribitur Catalogo Sanctorum Hiberniæ Henrici Fitzsimon; sed fuit Italus Segusii, vulgo Susæ, ad radices Alpium & montis Cinisi natus: uti late deduxemus X & XXIX Martii ad Acta SS. Attalæ & Eustasii Abbbatum. quorum & S. Columbani Acta descripsit. Verum nusquam in antiquioribus Fastis nomen reperimus relatum cum Titulo Sancti.
Moëlodranus indicatur in Ms. Hibernico Tamlachtensi: cujus meminit Colganus in Notis ad 4 Vitam S. Columbæ Abbatis num. 65, & videtur illis, is esse potuisse, qui lib. I cap 20 Moël-Odharanus, Christi miles, gente Mocuria dicitur.
Episcopi septem de Teg-na Comairre, Furudranus de Lann-Tura, Eugenius Sapiens & Sillanus, Memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi.
Wininus, Presbyter in Kintyre, cujus cellæ adhærebat fons, omnibus languoribus & morbis inveteratis sanandis opportunus. Ita Dempsterus in Menologio Scotio. Et ex ejus Schedis Ferrarius.
Joannes, Episcopus XXX Leodiensis, indicatur in folio de Sanctis & Beatis Leodiensibus. Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis elogium ejus edidit ad hunc diem, sed abstinet ab omni Titulo Sancti aut Beati.
Cruffio, Abbas Spanheimensis, a Trithemio laudatus in Chronico Spanheimensi ad an. 1175, cum Titulo Venerabilis ponitur a Bucelino.
Monachi Cisterciensis Ordinis, una cum Carthusianis in monasterio Zedelitz ab Hussitis interfecti, referuntur a Paulo Langio in Chronico Citizensi ad an. 1421. Quorum passio ad hunc diem inserta Menologio Henriquez, Bucelini & Chalemoti, & Kalendario Cisterciensi: sed quod illis decreta sit veneratio Ecclesiastica, non indicatur.
Petrus, Conversus Dunensis in Flandria, Ordinis Cisterciensis, cum Titulo Beati indicatur ab Henriquez & Bucelino. Omittitur a Chalemoto & aliis.
Helena Virgo, Ordinis Cisterciensis in Lusitania, indicatur ab Henriquez Bucelino, Arturo de Monstier cum Titulo Beatæ: sed solum inter Pias recensetur a Cardoso in Hagio ogio Lusitano.
Joannes de Desertis, sanctitatis opionione clarus, in Suessionensi territorio, cum Titulo piæ memoriæ propenitur a Saussajo.
Stanislaus Guardianus & plurimi Fratres, Leopoli a Tartaris occisi anno 1343.
Vincentius Gallus, in Hetruria prope Castrum Piscium, seculo 15.
Philippus, Benedictus, & Marcus Mascumus, discipuli B. Thomæ de Scarlino.
Bernardus ab Auximo, Capucinus in Marchia anno 159.
Maria Mugnosia, in Hispania Tertiaria anno 1533. Relati in Martyrol Francis. Arturi, & Maria etiam in ejus Gynæceo.
Hieronyma Veramontia, Virgo-Vidua Deo devota, Asculi in Piceno, sub directione Patrum Societatis Iesu vixit, & obiit hoc die, anno 1665: quæ quia pluribus ante ac post mortem mirabilibus claruit, vitæ historiam Italice scripsit ac Romæ vulgavit anno 1679 Franciscus Tassoni, S. I. quod hic notasse forsitan aliquando proderit, cum de fama sanctitatis sacra Rituum Congregatio judicaverit.
S. Restitutus, Martyr Tuscanæ in Tuscia, indicatur a Ferrato in Catalogo generali ex Tabulis Ecclesiæ Tuscanensis, in qua ejus Reliquiæ, & nihil præterea. Forsan sunt S. Restituti Martyris Romani, qui colitur die sequenti XXIX Maji.
Anastasius I, Episcopus Papiensis, traditur a Breventano & Spelia hoc die mortuus, & Beatus appellatur, & a Ferrario Sanctus. Vti latius explicamus ad Acta S. Anastsii II Episcopi XXX Maji.
SS. Cantius, Cantianus, & Cantianilla Martyres indicantur in Ms. Adone Reginæ Sueciæ. Coluntur potißimum XXXI Maji.
S. Clari, Episcopi & Martyris, Translatio Reliquiarum Tutelam in Lemovicensi Galliarum agro, colitur hoc die. Natalis censetur I Junii.
Photinus, Episcopus Martyr, indicatur a Greveno in Auctario Vsuardi. Videtur esse Episcopus Lugdunensis & colitur II Junii.
S. Petrus, Abbas Casini, indicatur in Catalogo generali Ferrarii ex Kalendario Lotharingiæ, & ex monumentis cœnobii Montensis. Sed a Bucelino refertur ex monumentis Casinensibus: & primus Abbas habetur. & Sanctus, XXIV Junii.
S. Liborii Episcopi, adventus corporis in Paderborna, indicatur in Ms. Florario; item a Greveno, Molano Canisio, Saussajo, Gelenio & aliis. Dies ejus natalis celebratur XXIII Julii.
S. Lucianus Martyr, colitur Vratislaviæ in siletia in ecclesia Societati Iesu, cujus integrum caput & ossa grandiora complura, inter alias Sanctorum Reliquias, ibidem asservari e legitimo testimonio inde ad nos misso cognovimus. Celebratur ibidem festum omnium Reliquiarum Dominica post festum S. Bartholomæ, proinde posset de iis plenius agi XXV Augusti.
S. Amati, Episcopi Nuscani in Principatu ulteriori regni Neapolitani, translatio corporis facta, indicatur in Vita danda XXXI Augusti.
Beata Virgo, proponitur in Ms. Florario, in margine adscripta; sed in silentio aliorum quænam illa sit, non possumus indicare. Est aliqua Beata, socia S. Mustiolæ, relata ad XXIX Junii,
alia S. Sanctiani soror ad VI Septembris.
S. Columbam Virginem & Martyrerm coli in Prioratu regali S. Mariæ, prope Najeram & Locronium in Rivogia, Castellæ veteris provincia, ubi corpus ejus adservatur, e nuper excogitatis Adversariis Luitprandi, refert Tamajus Salazar & a proprio parente Mohamat occisam asserit. At Martinus de Roa hanc scribit esse celebrem S. Columbam, Cordubæ occisam, quod examinandum erit ad hujus natalem XVII Septembris.
S. Brigittæ Viduæ, translatio corporis Roma in Wastenum Sueciæ, indicatur in Ms. Pragensi, & Florario; item a Greveno, Molano, Canisio, Ferrario, & aliis. Festum ejus celebratur VIII Octobris.
S. Peregrinus, Regis Scotiæ filius, obiisse Neapoli dicitur, & habere hoc die aliquem cultum, sed potißimum XVI Novembris.
Joseph Patriarcha, inscriptus est cuidam Kalendario Antverpiensi Ms. Vtinam esset ejus memoria relata vel in antiquiori aliquo, vel saltem in hodierno Martyrologio Romano. Ab aliquibus de Patriarchis simul omnibus agitur cum Abrahamo IX Octobris: & Græci referunt eosdem XIX Decembris.

DE S. EVTYCHIO SIVE EVTYCHE
EPISCOPO MELITENÆ IN ARMENIA MARTYRE.

COMMENTARIUS.
De ejus Officio in Menæis, deque ætate ad tempus Apostolorum relata.

Eutychius, sive Eutyches, Episcopus Melitenæ in minore Armenia, Martyr (S.)

D. P.

Melita seu Melitena, urbs Armeniæ minoris præcipua & Archiepiscopalis, apud Euphratem fluvium, sub Patriarchatu Constantinopolitano, inter alios Sanctos ac potißimum Martyres, quos varios hactenus in hoc opere dedimus, ac deinceps daturi sumus, [Memoria in Menæis,] numerat eum, quem ad hunc XXVIII Maji colunt Græci, S. Eutychium sive Eutychem, dictæ urbis Episcopum & gloriosum Christi Martyrem, de quo illi in Menæis totum Officium faciunt. Mirum interim est nullum de eo elogium ibidem proferri licet prime loco proponatur & in Anthologio novo per Arcudiū auctoritate Clementis VIII edito, de illo solo agatur. Verba ubique sunt ista. Eodem mense Majo die vigesima octava. Sancti Hiero-martyris Eutychis, Græcis Εὐτυχοῦς, Episcopi Melitenæ. Verum in Odis Eutychius appellatur. Dein hi versus etiam in Anthologio habentur:
Ὡς εὐτυχῶς σὺ εὐτύχησας, τρισμάκαρ.
Θείας τετευχὼς, Εὐτυχὲς, κληρουχίας.

Quam fortunate sortitus, es, ter felix,
Heriditatem sorte divinam bona.

Allusio fit ad nomen Εὐτυχὴς, [honor reliquiis habitus propter miracula,] quod Felix Fortunatusque Latine dicitur; a radice τύχη, fortuna, unde & ædverbium ἐυτυχῶς feliciter, & verbum ἐυτυχέω assequor, sortior, & participium poëticū τετευχὼς adeptus. Sticharia similaria, Canonem præcedentia, gratulantur ei, velut qui rationum nervis strangulavit insipientes, νευραῖς τῶν λογίων ἐναπνίξας τοὺς ἄφρονας; & aquarum suffocatione suscipiens beatum vitæ exitum, in ipsos suffocavit incorporeum draconem, καὶ τέλος μακάριον πνιγμὸν ὑδάτων ὑποδέξας, δράκοντα ἐν τούτοις ὑποπνίγων τὸν ἄσαρκον. Vltimum autem trium illorum Stichariorum, Reliquias, inquit, tuas læti deosculamur palam, & experientes gratiam sanitatum ex animo te laudamus, deprecamurque assidue magna cum fiducia: nunc igitur ora, ut animabus nostris detur pax & magna misericordia. Τὰ σὰ λείψανα γηθόμενοι ἀσπαζόμεθα, καὶ ἀῤῥυόμενοι χάριν ἰαμάτων πόθῳ σε γεραίρομεν, καὶ πίστει ἐκτονῶς δυσωποῦμέν σε· καὶ νῦν ἱκέτευε, δωρηθῆναι ταῖς ψυχαῖς ὑμῶν τὴν ἐιρήνην καὶ τὸ μέγα ἔλεος. Rursum autem in Hirmo, id est Tractu, post Oden tertiam canunt. Συνελθόντες κατὰ χρέος σε τιμῶμεν, πίστει τῶν σῶν λειψάνων τὴν σόρον προσκυνοῦντες, πλουσίως ἡμῖν ἀναπηγάζουσαν χάριν καὶ ἕλεος. Convenientes sicut oportet honoramus te, & arcam Reliquiarum tuarum adoramus, unde gratia & misericordia nobis copiose scaturit. quæ omnia dici videntur in persona civium Melitinensium, apud quos in honore sit corpus & miraculis clarum. Tempus quo fuerit martyrii palmam assecutus, non indicatur a Græcis, quod tamen Galesinius citato Ms. præsumpsit definire his verbis: Melitinæ S. Eutychii Episcopi & Martyris, qui Gordiano Imperatore, religionis causa suppliciis variis tortus, demum securi percussus, cælestem coronam accepit. Ferrarius in Catalogo generali, citat Galesinium, imo & Græcos in Anthologio, sed prudenter omittit nomen Gordiani, quod veremur-ne ex Actis S. Heliconidis hoc die relatis perperā huc tractum sit. [dicitur discipulus Apostolorum,] Qui ei a Græcis decantatur Canon ipso statim principio & alibi Apostolorum discipulum facit: quod licet ei commune fit cum S. Eutyche, discipulo SS. Ioannis Euangelistæ & Pauli, cui idem plane accinitur distichon, & qui in eadem minori Armenia colitur XXIV Augusti: quia tamen in civitate diversa, videlicet Sebaste, & Confessor iste obiisse dicitur; hunc, qui ut Hieromartyr proponitur, distinguimus ab altero, licet non sine formidine, ne nota temporis ab uno perperam transierit ad alium. Deficientibus porro Actis ipsum Canonem Latine reddimus, omißis Theotociis, singulas odas de more claudentibus, quia huc nihil faciunt.

CANON
Ex Magnis Menæis Græcorum.

Eutychius, sive Eutyches, Episcopus Melitenæ in minore Armenia, Martyr (S.)

E MENÆIS.

Α᾽. Ταῖς θείαις δυνάμεσι συναγελάζων, Εὐτύχιε· καὶ θρόνῳ τῆς χάριτος νῦν παραστάμενος, τοὺς τιμωντάς σου τὴν μνήμην τὴν φωσφόρον ἐνθέως καταύγασον τῇ μεσιτείᾳ σου.

Ὁσίως ἐβίωσας μαθητευθεὶς ἀκριβέστατα, παμμάκαρ Εὐτύχιε, τοῖς Ἀποστόλοις Χριστοῦ, καὶ εἰς τελείαν ἀνήχθης ἡλικίαν, ἀθλήσας λαμπρότατα, ἀξιοθαύμαστε.

Ὑπῆλθες τὸ στάδιον τῆς μαρτυρίας γηθόμενος, καὶ θάνατον πρόξενον ζωῆς ὑπόθησας· καὶ ἀπέπνηξας ἐχθροῦ τὰς μυριάδας θαλάσσῃ πνιγόμενος, μάκαρ Εὐτύχιε.

Γ᾽. Εὑρὼν τοὺς τοῦ Λόγου ὑπηρέτας ἐργάτας, θεόφρον, τῶν καλῶν ἐδέξω ἐν καρδίᾳ σου τὸν σπόρον τὸν τοῦ Πνεύματος· καὶ εὐσεβῶς ἐβλάστησας ἑκατοστεύοντα ἄσταχυν.

Πυρὶ τῆς θεότητος ἀΰλῳ, παμμάκαρ, σαφῶς ἀναφλεχθεὶς, ὡς ὕλην τὴν δυσσέβειαν κατέφλεξας, Εὐτύχιε, καὶ ἱερῶς ἐνήθλησας· ὅθεν πιστῶς εὐφημοῦμέν σε.

Ἁγίοις τοῦ Λόγου ὑπηρέταις ψυχῇ καὶ καρδίᾳ κολληθεὶς, ἁγίως σοου διήνυσας τὸν βίον· καὶ ἐσκήνωσας περιφανῶς, Εὐτύχιε, ταῖς τῶν ἁγίων λαμπρότησι.

Δ᾽. Ὥριμον ὡς βότρυν σε τῆς νοητῆς, ἔνδοξε, ἀμπέλου ὑπάρχοντα ὑμνολογοῦμεν· κατανύξεως ἡμῖν ὡς ἀληθῶς, Εὐτύχιε, οἶνον εὐσεβῶς ἀναβλύζοντα.

Μέγιστος ὡς ἥλιος, Μάρτυς, ἀνατολῇ τῶν ἀγώνων σου ἅπασαν τὴν οἰκουμένην καταυγάζεις ἀληθῶς· τὸν σκοτασμὸν, Εὐτύχιε, παύων τῶν ψυχῶν ἡμῶν χάριτι.

Ε᾽. Ὑψώθης πρὸς Κυρίου χρυσαῖς, παμμάκαρ, πτέρυξι τοῦ ἱερωτατοῦ μαρτυρίου καὶ πρὸς ἐνθείους μόνας κατέπαυσας· δήμοις ἀθλητῶν παρακλεῶν νῦν συναριθμούμενος, θεομάκαρ Εὐτύχιε.

Σταυρῷ τοῦ τανύσαντος ἐθελουσίως χεῖρας μιμησάμενος, ὅσιε, ἐμφρόνως χερσὶν ἐδέθης κατακλειόμενος· καὶ παραδιδόμενος βυθῷ, καὶ τέλος δεχόμενος ἐν αὐτῷ τὸ μακάριον.

Ἐγνώσθησαν, ἔνδοξε, πορεῖαί σου ἐν ὕδασιν· ἐν οἵς τελεούμενος ἐμφρόνως, τὸν ἀλαξῶνα πανστρατὶ τύραννον, Μάρτυς, ἕνα πέπνιχας, σοφέ· ὅθεν μακαρίζοντες εὐσεβῶς σε, γεραίρομεν.

ς᾽. Θαυμάτων χάριν δεξάμενος ἰᾶσαι τῶν ψυχῶν ἀῤῥωστέματα, Μάρτυς Εὐτύχιε· καὶ θεράπευε νοσήματα τῶν προτρεχόντων πίστει ὑπὸ τὴν σκέπην σου.

Ἐνθέου πίστεως ἔμπλεος καὶ χάριτος γενομένος ἔνδοξε, λόγον σωτήριον σὺν Ἀποστόλοις ἐκήρυξας, τῆς δυσσεβείας λύων σκότος βαρύτατον.

Ὁσίως Λόγον τὸν ἄναρχον κηρύττων, ὡς ἐν θήχῃ ἐμβέβλησαι δέῤῥει, Εὐτύχιε· καὶ τῷ βυθῷ παραδίδοσαι, πρὸς σωτηρίας ὅρμον κατεπειγόμενος.

Ζ᾽. Σταθηρὰν ἐπιδεικνύμενος τὴν ἔνστασιν, Μάρτυς Εὐτύχιε, τοὺς τῶν ἑλλὴνων σοφοὺς ἀνδρείως κατῄσχυνας μέλπων ἐν πνεύματι, ὑπερύμνητε, τῶν πατέρων Κύριος καὶ Θεὸς εὐλογητὸς ἐ͂ι.

Τοὺς τοῦ Λόγου μαθητὰς καταμυοῦντάς σε εὑρὼν, Εὐτύχιε, τὰ ὑπὲρ ἔννοιαν, τὸ οὖς σου ὑπέκλινας· καὶ ἰάσεων ἀναπηγάζεις νάματα τοῖς πιστῶς σοι προσιοῦσιν.

Ῥεῖθρονζῶν ἐν τῇ καρδίᾳ σου, Εὐτύχιε, ὑποδεξάμενος τοῦ πνεύματος ἀληθῶς, πλάνης ἀπεξήρανας θολώδη ῥεύματα· καὶ ἰάσεων ἀναπηγάζεις νάματα τοῖς πιστῶς σοι προσιοῦσιν.

Η᾽. Πολλὰ κατά σου καινολογοῦντες οἱ πλάνοι θεομακάριστε, ᾐσχύνθησαν μώμους σοι προσάπτοντες, ἄμωνον φυλάξαντι τὴν σὴν ψυχὴν, καἱ μέλποντι, Μάρτυς Εὐτύχιε, Τὸν Κύριον ὑμνεῖτε τὰ ἔργα.

νοῦς σου φωτὶ λελαμπρυσμένος, Εὐτύχιε ἔνδοξε, τοῦ Πνεύματος, πλάνης ἀμαυρώσεως ἔμεινεν ἀμέτοχος· ταῖς πρὸς Θεὸν ὑψούμενος ἀπαύστοις νεύσεσι, Τὸν Κύρίον ὑμνεῖτε, κραυγάζων, καὶ ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Θ᾽. Ἴδε σεπτὴ πανήγυρις σήμερον τοῦ ἀθλοφόρου Χριστοῦ· πάντες οὐν συνδράμωμεν εὐσεβοφρόνως, τούτου τὰ θαύματα καὶ ἱερὰ παλαίσματα ἀνευφημῆσαι πιστῶς, δι᾽ ὧν ὦφθη ἄγγελος ἐπίγειος ἀληθῶς, καὶ οὐράνιος ἄνθρωπος.

Ὥσπερ προσφερὰν, παμμάκαρ, παρέδωκας τὴν σὴν ψυχὴν τῷ Θεῷ, μέσον τῶν ὑδάτων μὲν τὸ θεῖον τέλος ὑποδεχόμενος, πρὸς τῆς τρυφῆς χειμάῤῥουν δὲ κατασκηνούμενος, καὶ μεθέξει κάλλιστα θεούμενος, καὶ φωτὸς ἀιδίου πληρούμενος.

Στήριγμα πιστῶν ὑπάρχεις, καὶ καύχημα, ἀξιοθαύμαστε, τῶν ἀσπαζομένων σου, θεόφρον Μάρτυς, τὰ θεῖα λείψανα· καὶ ἐκτελοῦντων πάντοτε τὴν θείαν μνήμην σου, ἀθλοφύρων μέγα ἀκροθήνιον, τῶν Ἀγγέλων ἁπάντων συνόμιλε.

Ἥθροισται λαὸς ὑμνῆσαί σου σήμερον τὰ ἀριστεύματα καὶ τὰ καθορθώματα, καὶ τοὺς ἀγῶνας καὶ τὰ παλαίσματα, ὃν ταῖς εὐχαῖς σου, μέγιστε Μάρτυς Εὐτύχιε, ἀπὸ πάσης λύτρωσαι στενώσεως, καὶ ἀθέων βαρβάρων ἁλώσεως.

I Supernis virtutibus sociatus, Eutychi, & throno divinæ gratiæ nunc assistens; luciferam tuam memoriam honorantes, tua intercessione divinitus illustra.

Sancte vixisti, beatissime Eutychi, ab Apostolis Christi diligentissime institutus, & ad supremam provectus ætatem pulcherrime decertasti, o admiratione dignissime.

Exultans ingressus es martyrii stadium, & mortem vitæ conciliatricem sustinuisti; ac mari demersus, o beate Eutychi, inimici myriades demersisti.

II Ode deest, de more, aliunde supplenda.

III. Verbi ministros, bonorum operarios inveniens, o divina sapiens, semen Spiritus sancti suscepisti in corde tuo; & spicam centuplicatam religiose germinasti.

Immateriali divinitatis igne palam accensus, Beatissime, impietatem velut stipulam combussisti, Eutychi; sancteque decertasti: unde etiam fideliter te celebramus.

Sanctis Verbi ministris corde & animo adhærescens, sancte vitam tuam exegisti: & in splendoribus Sanctorum nobilem habitationem sortitus es, Eutychi.

IV. Hymnos tibi canimus, o Gloriose, velut maturo vineȩ spiritualis botro, qui vinum compunctionis veræ nobis religiose refundis, o Eutychi.

Velut maximus quidam sol, o Martyr, exortu tuorum certaminum universam terram vere illuminasti, Eutychi; gratia dissipans tenebras animarum nostrarum.

V. Evectus es ad Dominum, Beatissime, aureis alis sanctissimi martyrii, atque in divinis mansionibus requievisti, nunc connumeratus populis illustrium Athletarum, Beate in Deo Eutychi.

Manus voluntarie extendentem in cruce sapienter es imitatus, o Sancte, religatis manibus clausus; missusque in profundum, felicem finem in ipso excepisti.

Innotuerunt, o Gloriose, viæ tuæ in aquis; in quibus prudenter vitam finiens, suffocasti, o sapiens Martyr, superbū cum toto suo exercitu tyrannum: quapropter beatū te appellātes, religiose veneramur.

VI. Gratiam miraculorum consecutus, sana nostrarum animarum infirmitates, o Martyr Eutychi, qui sub protectionem tuam cum fide accurrimus.

Divina fide & gratia repletus, o Gloriose, salutare verbum cum Apostolis prædicasti, dissipans densissimas impietatis tenebras.

Verbum quod nullum habet initium prædicans, Eutychi, culeo tamquam arcæ immissus es: & profundo traditus, ad salutis portum appulisti.

VII. Constantem exhibens perseverantiam, o Martyr Eutychi, Gentilium sapientes generose confudisti, canens in spiritu, o Superexaltande, Benedictus es Domine, Deus patrum nostrorum.

Discipulos Verbi inveniens, Eutychi, indicantes tibi ea quæ cogitationem omnem superant; aurem tuam iis inclinasti, & sanitatum latices effudisti ad te fideliter venientibus.

Vivum Spiritus flumen in corde tuo vere excipiens, Eutychi, exiccasti fæculentos erroris torrentes, & sanitatum latices effudisti ad te fideliter venientibus.

VIII. Inaniter multa contra te blaterantes deceptores confusi sunt, o Deo beatissime, cum tibi adducerent reprehensores, irreprehensibilem custodienti animam tuam, o Martyr Eutychi, atque cantanti, Laudate Dominum opera ejus.

Mens tua, Spiritus lumine collustrata, o gloriose Eutychi, mansit expers caliginis errorum; oculisque in Deum absque cessatione sublatis exclamabas, Laudate Dominum & superexaltate in secula.

VIII. Ecce est hodie veneranda solennitas Athletæ Christi, omnes igitur pia mente concurramus, ad ejus miracula sanctaque certamina fideliter celebranda; propter quæ visus est vere esse terrestris Angelus, & homo cælestis.

Tamquam oblationem tradidisti, o Beate, animam tuam Deo, in mediis quidem aquis finem divinum sortitus, deinde vero ad torrentem voluptatis locatus es, res pulcherrimas videns, & plenus venerabili luce.

Firmamentum & ornamentum fidelium factus es, o Admiratione dignissime, deosculantium tuas Reliquias, tuamque divinam memoriam jugiter celebrantium, o Magne inter primitias Martyrum, omniumque Angelorum socie.

Congregatus est populus hodie ad collaudanda tua recte ac gloriose facta, pugnasque & victorias: Tuis eum precibus, o maxime Martyr Eutychie, libera ab omni angustia & incursu impiorum barbarorum.

DE S. HELICONIDE MARTYRE
CORINTHI IN ACHAIA.

ANNO CCXLIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De vario cultus die apud Græcos, martyrii tempore, & Actorum sub nominibus testium oculatorum incertitudine.

Heliconis, Martyr Corinthi in Achaia (S.)

AUCTORE D. P.

Elogia Sanctorum mensis Maji, jussu Basilii Imperatoris collecta, quæ ad Tomi primi calcem Græce exhibuimus, [Elogium ex Ms. Synaxario Basilii Imperatoris] ita habent ad diem XXVIII: Heliconis Christi Martyr, sub Gordiano & Philippo Imperatoribus fuit, ex urbe Thessalonicæ oriunda. Comprehensa autem, & ad Ducem Corinthi adducta, ac Christi fidem professa, primum quidem pede utroque ad jugum boum alligata fuit, ejusque plantæ laceratæ; deinde caput attonsa, ignem toto excepit corpore: sed servata divinitus, templumque idolorum ingressa, fusis precibus Deorum simulacra evertit. Ubera etiam illi abscissa. Cumque in Ducis Corinthi locum Justinus Proconsul successisset, ad illum sancta Martyr est perducta, ejusque jussu in ardentem conjecta fornacem. Cujus flammis, illæsa illa permanente, cum septuaginta e militibus essent absumpti; in lecto æneo, subjectis prunis candente, Heliconis extenditur. Apparentes porro Archangeli Michaël & Gabriel, incolumem Martyrem servarunt. Tum feris objecta, nullam ab iis noxam passa est; centum quin etiam & viginti viri earum dentibus perierunt. Accepta ad extremum vitæ per gladium finiendæ sententia, capite plexa est. Huc usque prædictum Menologium.

[2] Eadem fere omnia ad verbum exprimunt Menæa Græcorum Venetiis excusa, [& similia alibi ad 28 Maji.] in quibus hoc insuper Distichon legas:

Ἐλικονὶς τμηθεῖστα τὴν κάραν ξίφει,
Οὐχ Ἐλικῶνα ἀλλ᾽ Ἐδὲμ τρυφὴν ἔχει.

Dum Heliconis gladio amittit caput,
Non Heliconem, sed Paradisum subit.

Idem elogium, sed verbis contractius, invenitur in Synaxariis Claromontano Collegii Societatis Iesu Parisiis, Mediolanensi Bibliothecæ Ambrosianæ, & Taurinensi Sabaudiæ Ducis; ac pene verbotenus Latine redditum legitur apud Henricum Canisium Tomo 2 antiqu. Lectionum in Menologio Sirleti. Hæc autem in nulla re differunt, quoad substantiam, a Menæis; nisi quod cum Heliconidis solum natale civitatem fuisse Thessalonicensem tradant Synaxaria, [Patria ejus Thessalonica] Basilianum & Claromontanum; Menæa excusa natam asserunt, ἐκ πόλεως Βυταλίας, & Maximus Cytherorum Episcopus, Menæa fere sequens ut solet, ἀπὸ χώραν βυταλίαν. Diversitatis causam librarii alicujus socordiæ imputandam esse, eo pronius est dicere, quo minus nota est Bytalia aliqua, urbs aut regio. Occasionem erroris datur conjectare ex Sirleto: qui Thessaliam urbem pro Thessalonica scripsit, quia nempe in suo Græco codice, aut Θεσσαλίαν, aut Θετταλίαν reperit (utrumque enim indifferenter, pro varia dialecto, dici ac scribi, docet Stephanus de urbibus) sic autem scripti nominis primas litteras, θετ, obscurius exaratas, in βυ, convertit aliquis, & hoc in Menæa irrepsit. Similiter in quodam exemplo Græco Vitæ S. Iosephi Hymnographi Thessaliam pro Thessalonica scriptam invenisse Floritum interpretem, eoque in grævem abductum errorem, notavimus die III Aprilis; quin & in Basiliani quoque Menologii de vita ejusdem Sancti Elogio, pari modo erratum a librario videri. Thessalonicam quidem veteribus Haliam dictam ait Brietius noster in Parallelis Geographicis: sed & id antiquius est, quam ut ad hujus Sanctæ ætatem trahi poßit; & non satis facit ad probandum Bytaliæ nomen.

[3] Ceterum non minus illustrem memoriam S. Heliconidis apud Latinos fecit Cardinalis Baronius, [nomen Martyrologio Romano inscriptum] Martyrologio Romano a se recognito auctoque inserens ejusdem Paßionem, ad dictum jam sæpius XXVIII Maji diem, his verbis: Corinthi sanctæ Helconidis Martyris, quæ primum Gordiano Imperatore, sub Perennio Præside multis tormentis afflicta, deinde sub Justino ejus successore iterum cruciata, sed ab Angelo liberata, demum diffectis mammis, ferisque objecta, atque igne probata, capitis obtruncatione martyrium complevit. Ita ille, Helconidem appellans corrupto nomine, quemadmodum reperit in versione Sirleti, nimis perfunctorie (ut alias sæpe monuimus) compilata, quam Baronius, Græcæ linguæ ignarus, solam præoculis habuit; ex ejusque prolixiori elogio brevius istud concinnavit, solum nominans Gordianum, & pro Angelis Michaele & Gabriele, de Angelo uno generice faciens mentionem. Ejusdem Certamen etiam hodie commemorat Ms. Arabo-Ægyptium apud Maronitas nostros Romæ quod Gratia Simonias, nunc Tripolitanus Archiepiscopus, Latine vertit: est que ex Græcis desumptum.

[4] Quod ad tempus, quo S. Heliconis Martyrio finivit vitam, attinet; idem Baronius ad annum Christi CCXLIII, Gordiani Imperatoris III; [tempus martyrii.] His etiam, inquit, temporibus accidisse putamus nobile illud Heliconidis Corinthiæ Martyrium, cujus tam apud Græcos, quam Latinos illustris memoria est, natali die ejus Græcis atque Latinis litteris consignato. At monumenta Græcorum ecclesiastica, supra a nobis adducta, & Acta mox subjicienda, sub Gordiano & Philippo Imperatoribus passam ajunt: in eo autem tam Græci quam Latini conveniunt, quod Perinii primum, ac deinde Justini, mandato excruciata & morti addicta sit. Imperare cœpit Gordianus anno Christi CCXXXIX, occisus deinde a Philippo, anno CCXLIV, quo & ipse Philippus Imperator est proclamatus. Dicendum itaque, extremis quidem Gordiani temporibus comprehensam & cruciari cœptam Heliconidem a Perinio, sed deinde sub eo quem Philippus misit successore, fuisse Martyrio ornatam; atque ita mors ejus incidet in annum Christi CCXLIV, sed & Baronius ipse huic, e Græcorum monumentis petitæ temporis rationi haud difficulter fortaßis subscribet, cum quasi dubitando, vel certe non omnino determinando annum, dicat, putare se, quod iis temporibus res acciderit.

[5] Quæcumque autem allegavimus hactenus Gracorum monumenta, epitome dumtaxat sunt pleniorum Actorum, [Acta sub die 27 Maji,] quæ Græce descripta reperimus Florentiæ in Bibliotheca Laurentiana Magni Ducis, pluteo 7 codice 14. Codex hic, solas Sanctorum Maji, Vitas & Paßiones continens, pluresque earum alibi nusquam repertas, insignem huic operis nostri parti suppeditavit materiam. Ibidem autem hujus Sanctæ Martyris Vita non habetur adscripta Μηνὶ Μαΐῳ κη᾽ Mensis Maji XXVIII, sed κζ᾽ XXVII. Verum in aliis exemplaribus aliter reperisse Synaxariorum ac Menæorum collectores credibile est: & quia dies mortis in ipsorum Actorum contextu non exprimitur, non videmur ob unius istius Ms. auctoritatem dimoveri debere ab eo die, quem jam probarunt alii, & Romana etiam Ecclesia est amplexa, recipiendo Martyrologium a Baronio recognitum, & ex Sirleti Menologio multis Sanctis, ipsaque de qua agimus S. Heliconide auctum. Duplex præterea Parisiense Synaxarium, [alibi etiam sub die 20.] quorum alterum apud P. Franciscum Combefis Ordinis Prædicatorum invenimus, alterum in Bibliotheca Iulii Cardinalis Mazarini, S. Heliconidis memoriam referunt die hujus mensis XX, & prius quidem cum elogio eodem quod alibi die XXVIII.

[6] Majorem difficultatem Acta eadem nobis objiciunt, [Sunt illa sub nomine testium oculatorum scripta:] fidemque suam tanto faciunt suspectam magis, quanto magis irrefragabiles auctores præseferunt, scilicet Lucianum & Paulum; qui Fratribus in Asia, Phrygia, Ponto, & Pamphilia degentibus scripserint ea, quorum ipsi fuerint spectatores & administri. Diceres ex Proconsulari Officio scribas, quæstiones responsionesque reorum in Acta Proconsularia referre solitos, eos fuisse; aut ordinatos Corinthi instar eorum Notariorum, quos Romæ S. Clemens Papa instituit, ad colligenda Acta Martyrum; qui scripserint diligenter investigata compertaque partim, partim ab ipsamet audita in carcere, dum ei Christiana aut Ecclesiastica ministrarent solatia. Verum nihil minus præ se fert stylus; non concisus strictusque, ut talia solent, [sed stylus aliud persuadet,] iisque solis dumtaxat inhærens quæ visu audituque solebant percipi; sed oratorie diffluens, etiam ad earum precatio num verba, quas solo Deo teste fecit aut facere potuit sancta Martyr in tormentis, in carcere, in ipsæ ardenti fornace. Itaque & interrogata Iudicum & responsa Sanctæ pari styli libertate ex verosimili composita dixerim, non utrimque sic ut dicebantur excepta; & quæ de vocibus ad Heliconidem confortandam cælitus delapsis, deque visitatione Christi & Angelorum hic narrantur, liberum reliquerim, ut interius in anima Sanctæ acta esse vel agi potuisse intelligas.

[7] Quod igitur de Actis Sanctorum Theodori, Niconis, Georgii Martyrum, sub nomine Augari, [quare ea accipienda,] Chæromeni, Pasicratis, ipsis famulatorum ante & post captivitatem, editis VII Februarii, XXIII Martii & XXIII Aprilis; quod, inquam, de talibus Actis diximus, agentes de S. Georgio §. 2 & 3, hoc & de his censemus; minime esse eorum quorum nomina præferunt; sed ut summum ex iis, quæ isti brevi scripto fuerant olim complexi, [ut a posteris ornata & interpolata,] adornata verbis circumstantiisque scribenti verosimilibus; salva interim præcipua Martyrii substantia, quam vel sola traditio ecclesiæ Corinthiæ satis certam reddidit, fundando cultui in Menæis Synaxariisque expresso.

[8] Quemadmodum autem in Actis S. Georgii, post plurium ab re gesta annorum decursum sic scriptis, præponitur Diocletiani edictum, [addito etiā Gordiani & Philippo Imp. fabuloso edicto,] ab iis quæ revera eum edidisse Eusebius scribit diversißimum: ita hic quoque proponitur aliud, velut ab Imperatoribus Gordiano & Philippo Augustis promulgatum toto orbe Romano, idque in eorum Consulatu: cum tamen neque Consules illi, neque Imperatores simul unquam fuerint; sed occisi a se Gordiani Imperium Philippus invaserit; neque alteruter quidquam in Christianos severum statuerit; imo Philippus etiam factus sit Christianus cum filio, eoque nomine occisus a Decio. Sub hoc potius passam S. Heliconidem Corinthi diceremus, cum antea Thessalonicæ in patria sua sub Gordiano & Philippo sanctitate magna claruisset; nisi sciremus sæpe factum fuisse, [& persecutionis universalis circumstantia falsa,] ut Provinciarum Præsides, avari atque crudeles, potestate sua, priorum tyrannorum edictis subnixa, abuterentur contra Christianos, insciis aut etiam invitis Principibus; maxime quando avaritiæ & crudelitati suæ prætexere poterant crimen seditionis aut sacrilegii, quo nomine capta & morte affecta dicitur S. Heliconis, quæ & a sacrificiis Deorum conata publice est plebem abducere, & deorum simuclaræ postea comminuit. Denique sicuti in S. Georgii Actis omnibus summa initio describitur persecutionis sævitia, quæ tamen non ante sed post ejus martyrium efferbuit toto Imperio; sic & hic persecutio universalis inducitur, quæ omnino nulla tunc fuit.

ACTA SVSPECTA
Sub nomine Luciani & Pauli, ut martyrio Sanctæ præsentium, edita.
Ex Ms. Græco Bibliothecæ Laurentianæ Serenißimi Magni Hetruriæ Ducis.
Interprete Daniele Cardono Societatis Jesu.

Heliconis, Martyr Corinthi in Achaia (S.)

INTERP. D. C, EX MS. FLOREN.

PROLOGUS

[1] Λουκιανὸς καὶ Παῦλος πᾶσι τοῖς κατ᾽ Ἀσίαν και Φρυγίαν, Πόντον, καὶ Παμφιλίαν a ὁμοπίστοις ἀδελφοῖς, τοῖς ἐξ ἐθνῶν χαίρειν. δημιουργὸς Θεὸς, ἀγενεαλόγητος και ἀνεξιχνίαστος, διὰ τῆς ἁγίας καὶ παρευφήμου παρθένου Μαρίας τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος σώσασ, καὶ νῦν δεδώρηται ἡμῖν τὴν πάνσεπτον καὶ ἠγλαἳσμένην νύμφην τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τὴν ἄσπηλον περιστερὰν Ἑλικονίδα τὴν Μάρτυπα· τις διαφόροις αἰκισμοῖς προσαχθεῖσα, τὸν ἀντίπαλον τῆς ἀληθοῦς πίστεως τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ νενίκηκεν, ἅπερ καὶ ἐν ὑπομνήμασιν ἐγράψαμεν ἡμεῖς τῇ ἡμετέρᾳ ἀγάπῃ, αὐτόπται καὶ ὑπηρέται γενόμενοι τῆς ἀηττήτου ἀθλήσεως τῆς ἁγίας Μάρτυρος.

[1] Lucianus & Paulus cunctis qui sunt in Asia & Phrygia, [Lucianus & Paulus testes oculati martyrium hoc describere finguntur.] Ponto & Pamphilia ejusdem nobiscum fidei, e gentibus vocatis, Fratribus salutem. Rerum omnium opifex Deus, cujus generatio investigabilis ac natura imperscrutabilis, qui sancta & gloriosa Virgine Maria administra usus, salutis nobis auctor extitit; hoc etiam tempore insignem prorsus atque illustrem Christi Jesu salvatoris nostri sponsam, sic quasi nitidissimam quamdam columbam, pulcherrimo nobis dono concessit, Martyrem Heliconidem; quæ variis excruciata suppliciis, verȩ fidei adversarium signo Christi fortiter subegit. Quemadmodum dilectioni vestræ communicanda in commentarios retulimus nos, ipsius spectatores & administri certaminis quod Martyr illa invicta peregit.

ANNOTATA.

a Hujus Paßionis Auctor videtur imitari voluisse S. Petrum, Canonicam suam Epistolam I dirigentis electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ & Bithyniæ: sed hic ordinate nominat regiones quas solas eatenus Euangelizando percurrerat: iste vero si credi voluit suum scriptum ad omnes Græcorum Ecclesias directum, sicut proximam Corintho Achaiam nominavit, sic etiam nominare debuisset, Thessaliam & Macedoniam, Peloponnesum & Cretam, Insulasque Archipelagi, saltem in genere; nec prætermisisse alias non ignobiles Minoris Asiæ provinicias, puta Galatiam, Lydiam, Bithyniam & Cappadociam.

CAPUT I.
Heliconidis confeßio & tormenta sub Perinio.

[2] ἘΠὶ τῆς ὑπατίας Γορδιανοῦ καὶ Φιλίππου Βασιλέων, ἐν τῇ λαμπροτάτῃ πόλει Θεσσαλονίκῃ, διωγμοῦ κινηθέντος κατὰ πάσης τῆς οἰκουμένης, ἐξέπεμψαν προστάγματα ξατὰ τὰς ἐπαρχίας τῆς Ἀχαΐας καὶ Μακεδονίας, ὥστε πάντας θύειν τοῖς βεβήλοις καὶ μυαροῖς θεοῖς, γράψαντες οὕτως. Φλαύἳοι καὶ ὑπέρμαχοι, αἰώνιοι ἄυγουστοι, καὶ δημιουργοὶ γῆς τε καὶ θαλάσσης, Φίλιππος καὶ Γορδιανὸς Αὐτοκράτορες, πᾶσι τοῖς κατὰ τὴν οἰκουμένην ὑπασπισταῖς καὶ εὐνοἳκῶς ἔχουσι πρὸς τὴν θρησκείαν τῶν θεῶν, χάρις διὰ παντός. Ἐπειδή τινές εἰσιν οἱ ἀναστοῦντες τὴν ἅπασαν γῆν, κατεχομένην ὑπὸ τὴν κραταιὰν ἡμῶν χεῖρα ὡς νοσσιὰν, τούτου χάριν προστάσσει τὸ ἡμέτερον κράτος, τούτους μήτε γῆν κατακρύψαι μήτε θάλασσαν· ἀλλ᾽ ἐπὶ τῷ ὑπερλάμπρῳ καὶ ὑψίστῳ θρόνῳ τῆς ἡμετέρας βασιλείας τούτους δήλους καθίσασθαι, καὶ τὴν προσήκουσαν τιμωρίαν τῆς ἀπειθείας δέξασθαι. Ἔῤῥωστε φίλτατοι καὶ γνήσιοι θεράποντες περὶ τούς αἰωνίους καὶ ἀθανασίους Θεούς. Ταῦτα τὰ ἀσεβῆ καὶ παμβέβηλα προστάγματα διὰ ὀξυδρώμων ἱππέων ἐκπέμποντες, ἐμμαίνοντο κατὰ τὰς ἐκκλησίας τοῦ Χριστοῦ. Ἐξεπέμφθη δέ τις Ἀνθύπατος ὀνόματι Περίνιος ἐν Κορίνθῳ, ὥστε κακεῖσε τὴν ἁγιωτάτην τοῦ Χριστοῦ ἐκκλησίαν λυμήνασθαι καὶ διῶξαι τοὺς Χριστιανούς. δὲ μακαρία καὶ ἀοίδιμος ἀμνὰς τοῦ Χριστοῦ ἁγία Ἑλικονὶς, ἀκούσασα τὸν βρυγμὸν τοῦ Ἀνθυπάτου, παραγίνεται ἐπὶ τὸ λεγόμενον ἀκροατήριον, καὶ ἔκραζεν λέγουσα· ἀνοητοὶ καὶ βραδεῖς τῇ καρδίᾳ ἄνδρες Κορίνθιοι, κατὰ πάντα ὡς δεισιδαιμονεστέρους ὑμᾶς θεωρῶ, καταλιπόντας τὸν αἰώνιον καὶ ἄχραντον Θεὸν, καὶ προσκυνοῦντας τοῖς ψευδωνύμοις καὶ ψυχοφθόροις ζοάνοις. Κατανοήσατε ἐπὶ τὰ ὕψη καὶ πλάρη καὶ μήκη οὐρανοῦ τε καὶ γῆς, ὅστις τὸν οὐρανὸν ὡσεὶ καμάραν ἐστερέωσεν, καὶ τὴν γῆν ἐπὶ τῶν ἀβύσσων ἐθεμελίωσεν, θαλάσσης δὲ τὰ ἀκατάσχετα κύματα τῷ φοβερῷ καὶ ἐνδόξω ὀνόματι καταπράϋνεν, ἐκ χοόστε τὸν ἄνθρωπον πλάσας ἐζωοποίησεν, ἐμπνεύσας αὐτῷ πνεῦμα ζωῆσ. Τούτῳ οὖν χρῆ λατρεύειν· οἱ γὰρ θεοὶ τῶν ἐθνῶν δαιμόνια κωφὰ καὶ ἀναίστητα, ὡς οἱ προσκυνοῦντες αὐτοῖς.

[3] Ταῦτα αὐτῆς ἀποφθεγξαμένης μετὰ πάσης παῤῥησίας, ἐκράτησαν αὐτὴν οἱ μιερεῖς b ἕλληνες, καὶ προσήγαγον Περινίῳ τῷ Ἀνθυπάτῳ. δὲ ἰδὼν τὸ εὐχαρὲς καὶ πάγκαλον πρόσωπον τῆς ὁράσεως αὐτῆς, προστάττει προσαχθῆναι αὐτὴν ἐγγυτέρως, καὶ λέγει αὐτῆ· Χαίροις, θύγατερ καθαρωτάτη· καίρω ἐπί σοι ὂτι πειθαρχεῖς τοῖς αἰωνίοις θεοῖς, τὰ σύμπαντα δημιουργήσουσιν. Ἑλικονὶς λέγει· Καὶ τίνος ἕνεκεν χαίρεις, Ἀνθύπατε; οὐ γάρ ἐστι χαίρειν τοῖς ἀσεβέσι, λέγει Κύριος· καὶ νῦν χαρά σου εἰς πένθος μεταβληθήτω, καὶ τὸ γαυρίωμά σου εἰς ἀσθένειαν. Ἐγὼ γὰρ πεπίστευκα τῷ ἐπουρανίῳ Θεῷ, καὶ γήθομαι ἐπὶ ταύτῃ τῇ εἰσόδῳ τῆς ἀθλήσεως, τελείως δέξασθαι τῆς νίκης τὸν στέφανον ἐλπιζουσα. Περίνιος Ἀνθύπαθος λέγει· Τίς λέγῃ, ἐ͂ιπε συντόμως, καὶ μή βαττολόγει, ὡς μία τῶν ἀφρόνων γυναικῶν. Ἑλικονὶς λέγει· Ἐγὼ μὲν ἄφρων οὔκ εἰμι, ἀλλὰ σώφρων ἐν Χριστῷ τυγχάνω· εἰ δὲ τὸ ὄνομά μου ἐπιζητεῖς, Ἑλικονὶς λέγομαι. Περίνιος Ἀνθύπατος λέγει· Δικαίως πρὸς τὴν ἀχρωμίαν c σου καὶ τὸ ὄνομά σου προσετέθη Ἑλικονίς· d ἕλκη τιμωριῶν ἀκονῶσα κατὰ τοῦ σώματός σου. Ἑλικονὶς λέγει· Ἐγὼ μὲν δικαίως ἐκλήθην Ἑλικονὶς, ἔλεος αἰτοῦσα παρὰ τοῦ Θεοῦ καὶ e ἀκονῶσα βέλη κατὰ τοῦ πατρός σου τοῦ διαβόλου. Σὺ δὲ κατὰ τὴν γνώμην κέκλησαι Περίνιος· f περόναι γὰρ ἐπουράνιοι πύρινοι μέλλουσί σου τὸ ἄθλιον καὶ ἀσεβὲς σῶμα καθέλκειν. Περίνιος λέγει· Συντόμως ἐ͂ιπε, Τί βούλει; θύεις οὐ; μὰ τὸν γὰρ Ἀσκληπιὸν, τὸν ἐν θεοῖς ἰατρὸν, οὐ φείσομαί σου, ἐὰν μὴ πειθαρχήσῃς τοῖς προστάγμασι τῶν Βασιλέων. Ἑλικονὶς λέγει· Ἄκουε μετὰ παῤῥησίας· Χριστοῦ δούλη εἰμί· πρᾶττε θέλεις. Τίς γάρ ἐστιν Ἀσκληπιὸς, ἐγὼ ἀγνοῶ.

[4] Τότε προστάττει ἐνεχθῆναι βοοζύγιον, καὶ ἁπλωθῆναι τὴν Ἁγίαν προσέταξεν, καὶ τοὺς πόδας εἰς τὸ βοοζύγιον ἀσφαλισθῆναι, καὶ πτερνίζεσθαι αὐτὴν εὐτόνως, τόν τε κήρυκα ἐπιβοᾷν, Πείσθητι Ἑλικονὶς καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς. Τυπτομένης δὲ αὐτῆς τῆς πανσέμνου καὶ ἁγίας Μάρτυρος, τὸ αἷμα αὐτῆς τὴν γῆν ἐπλήρωσεν. Εἰτα προστάττει αὐτὴν ἀχθῆναι ἐπὶ τοῦ βήματος, καὶ λέγει αὐτῇ. Τί ἔστιν Ἑλικονὶς; ὁρᾶς ὅτι ἀπείθειά σου δεινὰς τιμωρίας σοι προσάγει; Ἑλικονὶς λέγει· Οὐκ ἐμβλέπεις τοῖς τετυφλωμένοις σου ὀφθαλμοῖς, ὅτι Χριστὸς πάρεστι καὶ βοηθεῖ μοι; Καὶ ὀργισθεὶς σφοδρότερον ἀνόσιος Περίνιος προστάττει ἐνεχθῆναι τήγανον, καὶ ἐμβλησθῆναι ἐν τῷ τηγάνῳ μόλιβδον καὶ ἄσφαλτον καὶ πίσσαν, καὶ ὑποκαῆναι ἐπὶ ὥρας τέσσαρας, ἵνα λυθέντος τοῦ μολίβδου καὶ ἀνακοχλῶντος τῆστε πίσσης καὶ τοῦ ἀσφάλτου, οὕτως αὐτὴν χαλάσωσιν ἐν τῷ ζέματι τοῦ τηγάνου· καὶ γενομένης τῆς κελεύσεως τοῦ ἀνόμου, προστάττει ῥιφῆναι αὐτὴν ἐν τῷ τηγάνῳ. δὲ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ ποιήσασα ἐπὶ τοῦ μετώπου αὐτῆς, εἰσῆλθεν εἰς τὸ τήγανον. Ἄγγελος δὲ Κυρίου ἐπιφανεὶς ἐδρόσισεν τὸν λέβητα, καὶ ἐπήγαγεν ὕδωρ ἐκ τοῦ τηγάνου, ὥστε γενέσθαι τὸν μόλιβδον καὶ τὴν πίσσαν ἔλος χλοἳφόρον πλῆρες τοῦ ὕδατος. Ταῦτα εἰδὼν Περίνιος λέγει· Μέγας γόης Χριστὸς, ὅτι τὸ πῦρ εἰς ὕδωρ μετέβαλεν. Ἑλικονὶς λέγει· Μεγάλοι h τέφρινοι θεοὶ καὶ Ζεὺς καὶ Ἀσκληπιὸς, ὅτι εἰς εὐτελὲς γύναιον οὕτως κατῃσχύνθησαν.

[5] Ἐκμανὴς δὲ τύραννος, ἐκέλευσεν ξυρηθῆναι τοὺς πλοκάμους τῆς ἁγίας αὐτῆς κεφαλῆς, καὶ κανδήλας πυρὸς προσάπτειν τῇ κορυφῇ αὐτῆς· ἔπειτα δὲ καὶ τοῖς μαζοῖς αὐτῆς ἄλλας δύο κανδήλας προσάπτειν τοῖς διμίοις προσέταξεν. Καιομένης δὲ τῆς Ἁγίας καὶ μὴ αἰσθανομένης, ἐκέλευσεν προάγεσθαι αὐτὴν ἐπὶ τοῦ βήματος, καὶ ἐνουθέτει αὐτὴν ἐπὶ ὥρας τρεῖς Ἀνθύπατος, λέγων· Δεῦρο, καλὴ θύγατερ, θῦσον ἀηττήτοις θεοῖς, μάλιστα τῇ Ἀφροδίτῃ καὶ τῇ Ἀθηνᾷ, καὶ ποιήσω σε ἱέρισσαν τῆς Ἀρτέμιδος, καὶ συγκάθεδρον τῶν συγκλητικῶν γυναικῶν, καὶ στήλην χρυσῆν προστάξω ἀναστῆναι ἐν μεσῳ τῆς πόλεως ἐπὶ τῷ ὀνόματί σου, καὶ τοῖς βασιλεύουσιν i ἀναφορὰς ἐκπέμψω περί σου ὡς γενέσθαί σε ὡς μητέρα πάσης τῆς πόλεως· μόνον πεισθεῖσά μοι θῦσον τοῖς θεοῖς. δὲ μακαρία Ἑλικονίς· Ἄκουσον Ἀνθύπατε. τιμή σου καὶ αἱ ἐπαγγελίαι σου σύν σοι ἔσθωσαν εἰς ἀπόλειαν καὶ ὄλεθρον τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ σώματος, καὶ τὰ χρήματά σου καταβαλοῦ τοῖς ὁμοίοις σου νεκροφάγοις ἀνθρώποις· ἐγὼ γὰρ ἐκδέχομαι κληρονόμος γενέσθαι, ὧν ὀφθαλμὸς οὐκ ἐ͂ιδεν καὶ οὐς οὐκ ἤκουσεν, καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη. Περίνιος Ἀνθύπατος ἔφη· Μὴ ὕβριζέ με κακὴ κεφαλὴ, μήπως οὐ συνοίσει σοι· ἀλλ᾽ ἁψαμένη τοῦ λιβάνου καὶ τῶν κρεῶν, ἐ͂ιξον καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς. Ἑλικονὶς λέγει· Πρόσταξόν με, Ἀνθύπατε εἰσελθοῦσαν εἰς τῆς ναὸν θῦσαι τῇ Ἀφροδίτῃ, καὶ τῇ Ἀθηνᾷ, καὶ τῷ Διῒ, καὶ Ἀσκληπιῷ. Καὶ περιχαρὴς γενόμενος Ἀνθύπατος ἐκέλευσεν παραγενέσθαι τοὺς ἐπιφωνιτὰς τῆς πόλεως, καὶ μετὰ χορῶν καὶ σαλπίγγων καὶ κρότου χειρῶν προάγειν τὸν δῆμον, μύρα τε περιῤῥαίνειν κατὰ τὴν ὁδὸν, καὶ οὕτως αὐτὴν προσάγειν ἐπὶ τὸν ναὸν πᾶν τὸ πλῆθος τῶν ἑλλήνων προσέταξεν.

[6] δὲ ἁγία καὶ ἄσπιλος ἀμνὰς τοῦ Κυρίου παραγίνεται ἐν τῷ ναῷ, καὶ λέγει τοῖς ἱερεῦσιν· Ἀσφαλίσατε τὰς πύλας, μηδεὶς εἰσπορευέσθω μετ᾽ ἐμοῦ, ὅπως εἱλικρινῇ θυσίαν προσαγάγω αὐτοῖς. Οἱ δὲ ἱερεῖς ἠσφαλίσαντο τὰς θύρας, καὶ παρειστήκησαν ἔξω, προσδοκῶντες θύειν τὴν Ἁγίαν. δὲ εἰσελθοῦσα ἔνδον καὶ ἐπιλαβομένη τῆς Ἀφροδίτης, τρίκλαστον αὐτὴν ἐποίησεν· ἔπειτα προσελθοῦσα τῇ Ἀθηνᾷ, ἔῤῥιψεν εἰς τὰ ὀπίσω, καὶ ἐγένετο ὡσεὶ ψάμμος λεπτή· τὸν δὲ Ἀσκληπιὸν καθεῖλεν ἐκ τοῦ βαθμοῦ, καὶ ἀφεῖλεν τὰς χεῖρας καὶ τοὺς πόδας καὶ τὴν κεφαλὴν, καὶ ἔθηκεν αὐτὸν χαμαί· ὁμοίως καὶ τὸν Δία ὡσαύτως· καὶ ἐκάθετο ἐν μέσῳ τοῦ ναοῦ ἐπὶ ὥρας πολλὰς δοξάσουσα τὸν Θεόν. Μετὰ δὲ τὸ παρελθεῖν ὥρας ἰκανὰς, διελογίζοντο οἱ δοῦλοι μετὰ τῶν ἱερέων, τὸ τί ποιεῖ ἔνδον ἁγία Ἑλικονίς. Εἷς δέ τις τῶν μιερέων λέγει· Ἀκούσατε ἄνδρες Κορίνθιοι, οἱ θεοὶ ὠσφράνθησαν ὀσμὴν εὐωδίας ἐκ τῆς θυσίας αὐτῆς, καὶ τούτου χάριν ἔνδον τυγχάνει ὑμνολογοῦσα καὶ δοξάζουσα τοὺς ἀθανάτους καὶ ἐπουρανίους Θεούς. Πολλῆς δὲ ὥρας διαγενομένης εἰσῆλθεν παμπληθὶ οἱ ἕλληνες, καὶ θεωροῦσιν τὴν ἁγίαν καθημένην ἐπὶ τοῦ βωμοῦ ὡσεὶ νύμφην Χριστοῦ, καὶ τοὺς Θεοὺς χαμαὶ κειμένους· καὶ ἤρξαντο οἱ ἱερεῖς τίλλειν τὰς τρίχας ἑαυτῶν, καὶ μαχαίραις διστόμοις ἔτεμνον τὰ μέλη αὐτῶν ἐπὶ τῷ συμβεβηκότι· καὶ κρατήσαντες αὐτὴν ἔσυρον ἔξω τοῦ ναοῦ, καὶ προσήγαγον τῷ Ἀνθυπάθῳ, κράζοντες καὶ λέγοντες· Αἶρε τὴν μάγην, αἶρε τὴν φαρμακὸν, τὴν τοὺς θεοὺς συγκλάσασαν, καὶ τὰς θυσίας μὴ προσκομίσασαν. Κελεύει οὖν ἐξ αὐτῆς Ἀνθύπατος τοὺς μαζοὺς αὐτῆς κοπῆναι, καὶ βληθῆναι αὐτὴν ἐν τῇ φυλακῇ εἰπῶν· Τῇ ἐξῆς δικασίμῳ ἀποδώσω σοι τῶν πράξεων τὰς ἀμοιβάς.

[2] [Orta adversus Ecclesiam persecutione,] Consulibus Gordiano & Philippo Augustis, cum in clarissima urbe Thessalonicensi atque in toto mundo, adversus Christianos coorta esset persecutio, per omnes Achaiæ & Macedoniæ Præfecturas missa ac proposita fuere edicta, quæ ut impuris sordidisque idolis sacrificia ab omnibus peragerentur hac ratione imperabant: Pii a ac semper propugnatores Augusti, terræ marisque Domini, Philippus & Gordianus Imperatores, omnibus Deorum cultoribus & defensoribus gratiam & salutem. Quoniam nonnulli reperiuntur qui terram universam, quȩ nostra potenti dextera velut avium nidus continetur, factionibus commovent; eam ob rem nostra hoc mandat Majestas, ut generis istius hominibus nec terra nec mare latebras ullas præbeat, sed ad splendidissimum supremumque Imperii nostri thronum adducantur manifesti, & convenientem pertinaciæ suæ pœnam tandem persolvant. Valete amantissimi, ac genuini æternorum & immortalium Deorum cultores. Impia hæc & nefanda edicta, celerrimis continuo nuntiis in omnes partes delata, ingentem adversus Christi Ecclesiam furorem in animis Ethnicorum excitarunt. Missus etiam fuit Corinthum Proconsul, cui nomen Perinio, ut quæ ea in urbe Christo serviebat Ecclesiam vexaret, ac Christianos persequeretur. At beata & veneranda Christi agna Heliconis, simul atque Proconsulis in Christianos fremitum furoremque percepit, [Heliconis cives Corinthios a Deorum cultu avocare conatur.] ad locum, cui a Suggestu nomen, sese conferens, hac præsentes voce compellavit: O insensati & graves corde, viri Corinthii, per omnia superstitiosiores video vos, deserto sempiterno atque incorruptibili Deo, ad falso sic dictorum & animis perniciosorum simulacrorum, cultum venerationemque conversos. Contemplemini, oro, cælorum ac terræ altitudinem, latitudinem, longitudinem. Qui cælum ut fornicem supra nostra firmavit capita, qui terram hanc supra abyssos fundavit, qui indomitos maris fluctus tremendo & glorioso suo nomine mitigavit, qui denique de limo terræ formavit hominem, & vigotem ei vitamque indidit; ille, ille, inquam, unus nobis est colendus; Dii quippe gentium dæmonia muta sunt & insensibilia, quemadmodum & ii qui adorationem illis cultumque exhibent.

[3] Hæc omnia voce libera dicentem, impii Gentiles e vestigio corripuerunt, [Quamobrem comprehensa, & a Perinio frustra monita,] atque ad Proconsulem Perinium adduxere. At ille, conspecta insigni vultus ejus ac oris venustate, propius adduci jussam hoc modo alloquitur: Bene tibi sit, filia pulcherrima; non possum quin tibi gratuler, propterea quod de nostrorum Deorum, semper existentium ac efficientium omnia, veritate tibi persuasum sit. Cui Heliconis: Cujus, inquit, rei gratia, o Proconsul, lætaris? non enim est gaudium impiis, dicit Dominus. Sed & nunc quoque gaudium tuum convertatur in luctum, & gloriatio tua in infirmitatem. Equidem Deo supra omnes cælos existenti fidem meam obstrinxi: & nunc exulto animo propter hunc meum in arenam & certamen ingressum, minime dubiam de victoriæ palma atque corona spem concipiens. Tum Proconsul: Dic paucis, quomodo appellaris, nec stolidarum more mulierum verba effunde inania. Ego, respondit Heliconis, stolida aut amens non sum, sed recte & secundum Christum sapio. Quod si nomen meum cognoscere desideres Heliconidem scito me vocari. Ad quæ Perinius; Haud inquit, immerito tibi Heliconidi nomen est inditum, quæ ob insignem istam tuam impudentiam suppliciorum plagas, in corpus tuum accersis Tunc Heliconis: Ego, ait, recte quidem Heliconis vocor, propterea quod a Deo misericordiam mecum fieri perpetuo flagitem, & tela adversus Patrem tuum Diabolum jacienda petam: ast tibi Perinio nomen e merito obtigit, cujus miserum impiumque corpus igniti cælitus unci trahent. Ac rursum Perinius: Paucis, inquit, absolve. Quid statuis? Diisne sacrificare paras, an renuis? Per Æsculapium quippe Deorum medicum juro, non parcam tibi, si non in animum inducis Imperatorum edictis parere. Tunc Heliconis: Libere loquentem audi. Famula Christi sum. Quod placuerit, hoc fac. Quis Æsculapius ille sit, ego sane, ignoro.

[4] Tunc Proconsul jugum boum adduci, & sanctam humi extensam eidem pedibus alligari, [post alia tormenta,] plantasque g vehementer cædi jussit, præcone continuo exclamante; Sine tibi, Heliconis, persuaderi, & Diis sacrifica. Cum ergo gloriosa & sancta Christi Martyr atrociter sane verberaretur, sacro ejus sanguine subjectum omne solum fuit impletum. Post quæ ad aras Deorum adduci eam imperat atque ita ait: Quid est, Heliconis? Jamne vides quantarum tua tibi pervicacia pœnarum causa existat? Cui Heliconis: Non conspicis tuis illis obcæcatis oculis, quod sua me Christus præsentia & auxilio soletur? Quam ob vocem majori concitatus ira Perinius, sartaginem afferri mandat, in eamque plumbum, bitumen & picem conjici, & quatuor horarum spatio succendi; ut liquefacto plumbo, & simul cum pice ad bitumine bulliente ipsam in ferventem sartaginem immitterent. [in sartaginem immissa, miraculo servatur.] Re omni ut impius mandarat parata, Heliconidem in sartaginem jubet projici. At ipsa Crucis signo prius fronti impresso, ingressa sartaginem est. Ecce autem Angelus Domini derepente apparens, gratissimo rore lebetem perfudit, & talis ex sartagine eductus est vapor, ut herbidum quoddam pratum, aqua supereffusa plenum, esse videretur, quidquid liquefacti in ea erat plumbi ac picis. His animadversis Perinius; Magnus enimvero, ajebat, præstigiator est Christus, qui ignem commutare valet in aquam. Cui Heliconis: Quam magni, dixit, putas sunt Dii isti cinericii, Jupiter & Æsculapius, quos vilis una muliercula pudore tanto afficit?

[5] [Tormentis denuo aliis,] Quibus dictis in furorem versus tyrannus, sancti illius capitis crines omnes abradi imperat, & ardentes binas candelas vertici ejus admoveri; eodemque tormenti genere ubera sanctæ Martyris a tortoribus aduri præcepit. Cumque in mediis ignibus constituta nullum doloris sensum Heliconis ostenderet, ad tribunal suum eam jussit ascendere: ubi eam trium fere horarum spatio tentans emollire; Accede, inquiebat, Filia pulcherrima, & Diis invictis sacrificare ne renue; Veneri potissimum & Minervæ; quod si feceris, Dianæ te Sacerdotem, & Senatoriis matronis parem efficiam; columnam quoque auream, nomini tuo dicatam, media in urbe mandabo erigi, & Imperatoribus de te suggeram per litteras, quod sis veluti mater totius urbis; Istud modo persuaderi tibi sinas, Diis ut sacrifices. Hic vero B. Heliconis: [ac paulo post blanditiis & promissionibus tentatur.] Audi sis, inquit, o Proconsul. Honores tui ac promissiones tecum sint in perniciem ac ruinam, non animæ modo, sed tui etiam corporis; munera tua ac pecunias hominibus morti destinatis, tui similibus, per me licet elargiaris. Ego enim earum rerum expecto hereditatem, quas nec oculus vidit, nec auris audivit, & quæ in cor homonis numquam descenderunt. Ac Proconsul: Ne me, mulierum pessima, contumeliis impete, ut non adversus te consurgam; quin potius accepto thure & carnibus Deos exora, & sacrificium iis rite perage. [Templum Idolorum ingressa] Tunc Heliconis; Age, respondit, o Proconsul, ad templum me jube deduci, ut Veneri & Minervæ, Jovi & Æsculapio rite sacrificem. Lætus responso Perinius, civitatis continuo præcones adesse, & non sine festivis tripudiis, tubarum clangore, & lætis manuum plausibus populum convocari, unguenta per vias diffundi, atque ita ab universa Gentilium multitudine ipsam ad templum deduci voluit.

[6] [Deorum simulacra dejicit ac confringit.] Sancta ergo & immaculata Christi ovicula, templum ut fuit ingressa, Sacerdotes qui istic aderant, sic est allocuta: Fores templi occludite, ne mecum quis ingrediatur, ut purum Diis sacrificium offeram. Paruere mandatis Sacerdotes, & ante occlusas fores ipsi constiterunt, præstolantes dum sacrificium Virgo sancta perficeret. At illa, in templi se interiora inferens, arreptam Veneris statuam in tres partes confregit: Minervam deinde aggressa, in solum eam aversam deturbavit, quæ in tenuissimas est arenas soluta. Æsculapium quoq; ex ara sua protractum, manibus pedibusque & capite truncavit, truncatumque humi statuit. Jovem denique nihilo tractavit mitius. Quibus peractis, in medio ipsa templi considens, non exiguo temporis spatio meritas supremo Numini laudes detulit. Sacerdotum interim administri ac ipsi Sacerdotes, cum tantum elabi temporis animadverterent; Quid rerum, inquiebant, in templo Heliconis tanto jam agit tempore? Atque hic unus quispiam ex impiis Deorum sacrificulis; Audite, dixit, viri Corinthii. Peracti ab Heliconide sacrificii suavissimam fragrantiam Dii nostri benigne susceperunt, [Quo animadverso gentiles Virginem ad mortem deposcunt.] ac eam ob rem hymnis & pulchris laudum carminibus Virgo prosequitur numina nostra, immortalia & cælis ipsis sublimiora. Sed cum diuturnum jam tempus præteriisset, confecto agmine in templum irrumpunt Gentiles, & sanctam quidem Virginem, Christi sponsam, aræ insidentem, Deos vero suos humi dejectos conspiciunt. Tum Sacerdotes evellere sibi crines, & utrimque acutis cultris membra sua concidere cœperunt, propter id quod acciderat. Arreptam inde Christi Martyrem e templo furiose protrahunt, & sistunt ante Proconsulem, magnis vocibus succlamantes: Hanc e medio magam, hanc e medio veneficam tolle, quæ & Deos nostros impie confregit, & promissum sacrificium minime obtulit. Ubera igitur illi prȩcidi, & in carcerem detrudi imperat; Proxima, inquiens, judiciali die reddam tibi retributionem tuorum operum.

ANNOTATA.

a Græce Φλαύἳοι, quod non accipi ab auctore eo sensu, quo Constantinus ejusque progenitores ac posteri Flavii nomen, ut familiæ proprium, usurparunt, tum infra suadetur num. 10, ubi Flavii titulum Justinus Proconsul, usurpat, sicuti aliquis vocaretur Illustris; tum ex ipsis quibus illud hic tribuitur Imperatoribus, quos Flaviæ gentis non fuisse satis est certum. Volui igitur, ne in ipso limine Lector offenderet, usurpare titulum Pii, Romanis Imperatoribus usitatißimi, qui cum Græce reddatur Εὐλαβήσ, facile iisdem Græcis dari occasio potuit, nomen Flavii, posterioribus seculis illustrißimi, licet aliam prorsus originemhabentis, in eo sensu assumendi & usurpandi. Interim vel ex hoc ipso patet Gordiani & Philippi Imperatorum temporibus non vixisse horum Actorum auctorum.

b Μιερὴσ usurpari videtur tamquam μιαρὸσ, nisi malis compositionem privativam agnoscere, ut sit velut ἱερὸς, profanus. Ita rursum, idem epitheton num. 6 usurpatur.

c Ἁχρωμίαν alibi necdum legi ἄχρωμος tamen impudens est, quasi nesciens colore tingi, id est erubescere, sive erubescentiæ expers.

d Allusio est ad vocem, Græcam ἕλκος, ulcus, tuber, plaga.

e ἀκονῶσα verti, tamquam si esset, ἀκονόειν, jaculari ab eadem radice unde Græcis ἄκων & ἀκόντιον jaculum.

f Rursum aliæ allusio hæc est ad vocem Græcam περόνη fibula, acicula.

g Græce πτερνίζειν, quod communiter quidem significat supplantare; hic autem, ut apparet, sub plantis cedere, quo castigationis genere nihil etiam hodie toto Oriente, a Turcis usque ad Sinas, usitatius: quem in finem rei humo strati corpus (ut hic Heliconidi factum) supinum extenditur, & divaricati pedes alicui ligno alligantur: in eum autem finem hic bovinum jugum adhiberi dicitur, aptißimum sane instrumentum. Nam si jugo tali, supra terram posito, pedes reorum alliges ea parte, qua illudutrimque arcuatur ut bovinis cervicibus quadret, elevatæ spatio justo a terra plantæ utrimque liberis ictibus patebunt, sic ut in ipsum cui alligantur jugum non cadant neque infringantur ictus. Ceterum, quia aliunde non scitur supplicium hoc in usu Romanis fuisse, magis suspecta narratio fit.

h a τέφρα cinis, τέφρινος, alibi tamen id necdum legi sed τεφρὸς cinereus.

i Ἀναφοὰς ἐκπέμπειν intelligo relationem mittere: nec enim ex pluribus, quæ huic voci ἀναφορὰ aptantur significationibus, metaphoricis ferme omnibus, ulla est in rem præsentem aptior quam hæc, & accommodatior primigeniæ ac litterali onomatopœa ab ἀναφέρα refero.

CAPUT II.
Tormenta ac mors S. Heliconidis sub Iustino.

[7] Μετὰ δὲ πέντε ἡμέρας ἦλθεν διάδοχος τοῦ Περινίου, ἕτερος υἱὸς τοῦ διαβόλου, δεινότερος καὶ ὡμότερος, ὀνόματι Ἰουστῖνος· καὶ ἀναγνωσθέντων τῶν ὑπομνημάτων τῆς ἁγίας Ἑλικονίδος, ἐχαλέπαινεν τύραννος. Προκαθίσας δὲ ἐν μέσῳ τῆς πόλεως προσταττει ἀχθῆναι αὐτὴν καὶ λέγει· Εἰπὲ, πάντολμε καὶ μιαρὰ καὶ κακὴ κεφαλὴ, τίνος ἕνεκα τὰ ἱδρύματα τῶν θεῶν καθεῖλες; Μὰ τὴν Ἀδραστείαν, τὴν ἐπ᾽ ἀνθρώποις, οὐ μὴ ἐκφεύξῃ τὰς χεῖράς μου. δὲ ἁγία Ἑλικονὶς λέγει· Ἄκουσον Ἀνθύπατε· Θεὸς ἐκδικήσεως Κύριος, Θεὸς ἀπροσδετὴς, χρήζων τὴν τῶν ἀνθρώπων σωτηρίαν· οἱ οὖν θεοί σου, Ἀνθύπατε, μὴ ἐνεγκόντες τὴν τοῦ Χριστοῦ μου παρουσίαν, πεσόντες συνετρίβησαν, δαιμόνια καὶ κνώδαλα τυγχάνοντα, ἀναίσθητα καὶ κωφά. Ἰουστῖνος Ἀνθύπατος λέγει· μὲν προτέρα σου τόλμη εἰκότως συγχωρηθήσεται, εἴγε ἐκ τοῦ λοιποῦ προσέλθῃς καὶ θύσῃς τοῖς θεοῖς· εἰ δὲ μήγε, καὶ τὴν προτέραν σου τόλμην ἐν βασάνοις ἐκδικήσω, καὶ τὰ μέλη σου τοῖς κυσὶ παραῤῥίψω. Ἑλικονὶς λέγει· Παῦσαι, ἄχρωμε, πεφίμωσο κύων, παῦσαι λιμεὼν, πεφίμωσο βόρβορε δυσώδη· θέλεις πρᾶττε, ἔτοιμός εἰμι ἀπαντᾷν σοι πρὸς πάσας τὰς βασάνους τὰς ἀπαγομένας μοι. Τότε ἐκέλευσεν Ἀνθύπατος Ἰουστῖνος ἐκκαῆναι κάμινον ἐπὶ ἡμέρας τρεῖς, κᾀκεῖ βληθῆναι τὴν Ἁγίαν ἐν μέσῳ τῆς καμίνου, καὶ ἐκάη κάμινος ἕως τριῶν ἡμερῶν, καὶ ἐγένετο ὡσεὶ φλὸξ πυρός· καὶ προστάττει ῥιφθῆναι αὐτὴν ἐν τῇ καμίνῳ. δὲ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ ποιήσασα, ἐῤῥίψη ἐν φλογὶ τῆς καμίνου, καὶ ἐγένετο πυρὰ τῆς καμίνου ὡσεὶ καμάρα, καὶ περιεκύκλωσεν τὴν Ἁγίαν ὡσεὶ τεῖχος φλὸξ· καὶ ἐστικυῖα ἁγία ἀμνὰς ἄσπιλος, ὡς περιστερὰ τὰς χεῖρας ἐκτετακυῖα ἄνω, ἔψαλλεν λέγουσα· Κᾂν διὰ πυρὸς διέλθω, φλὸξ οὐ κατακαύσει με· διῆλθον διὰ πυρὸς καὶ φλογὸς, καὶ ἐξήγαγές με εἰς ἀναψυχὴν. Ἰησοῦ Χριστὲ, κατελθὼν ἐπὶ τῆς Βαβυλωνίας καμίνου, καὶ δροσίσας τὴν κάμινον ἐπὶ τῶν τριῶν παίδων· αὐτὸς ἐ͂ι, Κύριε, καὶ τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς τῆς καμίνου ταύτης περιεκύκλωσάς με ὡσεὶ τεῖχος, καὶ ἐστερέωσας ὡς καμάραν, καὶ ἐθαρσοποίησάς με ἐν τῇ δυνάμει τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Εὐλογημένον καὶ εὐδοξασμένον τὸ πάντιμον καὶ ἅγιον ὄνομά σου, νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν. Μετὰ δὲ τὸ προσεύξασθαι αὐτὴν, ἐξεπήδησεν ἐκ τῆς καμίνου φλὸξ, καὶ διώδευσεν καὶ ἐνέπασεν οὓς εὗρε περὶ τὴν κάμινον κύκλῳ, ὤστε τελευτῆσαι ψυχὰς ἑβδομίκοντα.

[8] Τότε προστάττει Ἰουστῖνος ἐκβληθῆναι αὐτὴν ἐκ τῆς καμίνου, καὶ λέγει πρὸς αὐτήν. Ποίαις γοητείαις τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς ἡμαύρωσας; Ἑλικονὶς λέγει· Χριστὸς, ὃν σὺ οὐχ ὁρᾷς, αὐτὸς παραγενόμενος ἐδροσοποίησεν τὴν κάμινον, κᾀμὲ ἐνεδυνάμωσεν. Τότε κελεύει ἐνεχθῆναι κράβαττον χαλκοῦν, καὶ ἐκκαῆναι αὐτὸν καὶ ἐπιτεθεῖσαν τηγανίζεσθαι. Ἀπλωθείσης δὲ αὐτῆς ἐπὶ τοῦ κραβάττου, τὸ αἷμα αὐτῆς περιέῤῥεεν ἐπὶ τῆς ἀνθρακιᾶς, ὥστε ἐκ τῶν σταλαγμῶν τοῦ αἵματος σβέννυσθαι τὴν πηράν. Τότε προστάττει ἀρθῆναι αὐτὴν ἀπὸ τοῦ κραβάττου, καὶ βληθῆναι αὐτὴν ἐν τῇ φυλακῇ. Ἐπήχθη δὲ ὁσία Μάρτυς ἐν τῇ εἰρκτῇ, καὶ ἦν δοξάσουσα τὸν Θεὸν καὶ λέγουσα· Ἰησοῦ, δύναμις ἡμῶν, Ἰησοῦ τὸ καύχημα, Χριστὲ ἐλπὶς ἡμῶν, ἐνίσχυσόν μοι καὶ βοήθησόν με, καὶ τὸ ἄλγος τῶν τραυμάτων μου ἴασον καλὸς ἰατρὸς, δωρεὰν ἰώμενος τοὺς ἐλπίζοντας ἐπί σοι. Ταῦτα αὐτῆς προσευχομένης παραγίνεται Σωτὴρ, μετὰ δόξης καὶ φωτὸς μεγάλου, καὶ ἐκ δεξιῶν καὶ ἐξ εὐωνύμων Μιχαὴλ καὶ Γαβριὴλ, καὶ ἐλθὼν ἔγγιστα τῆς Ἁγίας, ἔδωκεν αὐτῇ χεῖρα, καὶ λέγει αὐτῇ. Ἀνάστηθι ἐπὶ τοὺς πόδας σου, καὶ ἐνισχύνθητι, ἐγὼ γάρ εἰμι μετά σου, καὶ ἐλεήσω σε, καὶ ἰάσομαι τὰς πλήγας τὰς ἐπαγομένας σοι. δὲ Ἁγία ἀναστᾶσα προσεκύνησεν ἐπὶ πρόσωπον λέγουσα· Ἐλθὲ, Ἰησοῦ, εἰς τὴν ἴασίν μου· ἐλθὲ Ἰησοῦ, εἰς τὸ σῶσαί με· δός μοι τὸ νῖκος κατὰ τοῦ ἐχθροῦ· ὅπως νικηφόρος γεγονυῖα, εἰσέλθω εἰς τὰς αὐλάς σου ἐν ὕμνοις καὶ φωναῖς ἀγαλλιάσεως. Καὶ λέγει αὐτῇ Σωτήρ· Θάρσει, θήγατερ, θάρσει ἐπὶ τῷ ὀνόματί μου· ἐγώ εἰμι ἰώμενός σε, καὶ ἀντιλαμβανόμενος τῆς ἀσθενείας σου, καὶ δωρούμενός σοι στέφανον ἀφθαρσίας ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν· καὶ ταῦτα εἰπὼν Σωτὴρ ἀνῆλθεν ἐις τοὺς οὐρανούς. Καὶ ἰδοὺ Ἄγγελοι προσῆλθον καὶ διηκόνουν αὐτῇ, ἔχοντες μετὰ χεῖρας ἄρτον λαμπρότερον τοῦ ἡλίου, καὶ ἔδωκαν αὐτῇ. δὲ λαβοῦσα ἐκ χειρὸς τῶν Ἀγγέλων τὴν τροφὴν ἐνίσχυσεν, καὶ ἔλαμψεν τὸ πρόσωπον αὐτῆς ὡς ἥλιος, τὸ δὲ σῶμα αὐτῆς ἐγένετο λευκὸν ὡσεὶ χιὼν, καὶ ἔψαλλεν λέγουσα· Φωνῇ μου πρὸς Κύριον ἐκέκραξα, φωνῇ μου πρὸς Κύριον ἐδεήθην, ὅτι ἄρτον οὐρανοῦ ἔδωκέ μοι, καὶ ἄρτον Ἀγγέλων βέβρωκα ἐγὼ ἁμαρτωλὸς, αἰνῶ, ὑμνῶ, δοξάζω, εὐχαριστῶ, ὑπεριψῶ τὸ ἅγιον ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, ἀμήν.

[9] Τῇ δὲ ἐπαύριον ἐκέλευσεν ἐκβληθῆναι αὐτὴν ἀνόσιος Ἰουστῖνος ἐκ τῆς φυλακῆς, καὶ προσελθεῖν ἐπὶ τὸ βῆμα, καὶ ὡς μόνον ἐ͂ιδεν τὸ ἔνδοξον τῆς ὁράσεως αὐτῆς, ἔκπληκτος γενόμενος λέγει αὐτῇ· γοητεία τοῦ ἐσταυρωμένου! μεχρὶ ποῦ ἔφθασεν; δὲ ἁγία Ἑλικονὶς λέγει· τύφλωσις καρδίας! πῶς ἠμαυρώθης ὑπὸ τοῦ πατρός σου τοῦ βιαβόλου; αἰσχύνθητι άναιδέστατε τύραννε, καὶ παῦσε βλασφημῶν δαίμων ἔνσαρκε, ἀγανακτει γὰρ φορέσας σε σατανᾶς τὴν δύναμιν τοῦ Χριστοῦ, καὶ προστάττει Οὐαλλέριον καὶ Τερεντιανὸν ἑτοιμασθῆναι a λουσώριον ἐν μέσῳ τοῦ θεάτρου, ὅπως τῇ ἐπαύριον θυριομαχήσῃ Ὁσιομάρτυς, προσέταξεν δὲ ἑτοιμασθῆναι λέοντας σαρκοφάγους καὶ ἄρκτους καὶ παρδάλεις, ὅπως δι᾽ αὐτῶν ἀναλώσῃ τὴν ἀμνάδα τοῦ Χριστοῦ. Οὐαλλέριος καὶ Τερεντιανὸς οἱ ἀρινάρχαι b λέγουσιν τῷ Ἀνθυπάτῳ· Δεόμεθα τῆς σῆς λαμπρότητος. Ἔχομεν δύο λέοντας σαρκοφάγους, καὶ ἰδοὺ ἡμέραι τρεῖς, νηστεῖς ἐστιν καθειργμένοι ἐν τῇ γαλεάγρᾳ· ἐκείνοις παραῤῥίψομεν αὐτὴν καὶ ἀνωλοῦσιν αύτὴν ἐξαίφνης ὡσεὶ ἀκρίδα. Καὶ ἐπέστρεψεν Ἀνθύπατος μετὰ πολλῆς χαρᾶς· τῇ δὲ εἰσαύριον προσέταξεν κηρυχθῆναι ἐν τῇ πόλει, ὅπως συνέλθωσιν ἅπας τὸ πλῆθος τῶν ἑλλήνων εἰς τὸ κυνήγιον, καὶ θεάσωνται τὴν ἀπόλειαν τῆς Ἁγίας. Προκαθίσας δὲ ἐν τῷ θεάτρῳ Ἀνθύπατος, καὶ τοῦ δήμου πληρώσαντος τὸ θέατρον, ἐκέλευσεν ἐπαπολυθῆναι αὐτῇ τοὺς λέοντας. Ἀνεώχθησαν δὲ αἱ γαλεάγραι, καὶ ἐξῆλθον οἱ λέοντες βρύχοντες, καὶ ἐκύκλωσαν τὴν ἁγίαν Ἑλικονίδα, καὶ ἔλειχον τοὺς πόδας αὐτῆς. Ὅθεν ἰδόντες οἱ ἕλληνες ἔκραξαν λέγοντες· Φαρμακός ἐστιν ἁνοσία αὕτη, ὅτι οἱ λέοντες ούχ ἥψαντο αὐτῆς. Τούτων δὲ κραζόντων καὶ φωνὰς ἀπολυόντων, Αἶρε τὴν γόητα, αἶρε τὴν μιαρὰν, τὴν καὶ τοὺς ἀγρίους θῆρας χαλινώσασαν· Ἐξεπήδησαν οἱ λέοντες, καὶ ἀνεῖλον τῶν ἑλλὴνων ψυχὰς ἑκατὸν εἴκοσι. Καὶ ἔκφοβος γενόμενος Ἀνθύπατος, ἔφυγεν μετὰ τῆς τάξεως εἰς τὸ πραιτώριον, καὶ πᾶσα πόλις ἐπτύρη ἐπὶ τῷ τρισμῷ τῶν λεόντων.

[10] Οἱ δὲ ἀρινάρχαι μόλις ὀψέ ποτε καθείρξαντες τοὺς λέοντας ἐν ταῖς γαλεάγραις, κελεύει ἐξ αὐτῆς ἀχθῆναι αὐτὴν ἐπὶ τοῦ βήματος, καὶ λέγει αὐτῇ, Θύεις, δίδωμι κατά σου τὴν ἀπόφασιν; Ἑλικονὶς λέγει· Θαυμάζω ὅτι χρῶμα ἔχεις ἀναιδὲς καὶ οὐκ αἰσθάνῃ τὰς δυνάμεις τοῦ Χριστοῦ, οὗ δούλη καὶ ἤμην, καί εἰμι, καὶ ἔσομαι· ὡς βούλει ἀπόφηναι. Φλάβιος Ἰουστῖνος λαμπρότατος Ἀνθύπατος λέγει· Ἑλικονίδα τὴν μάγον, τὴν τοὺς αἰωνίους θεοὺς συγκλάσασαν, καὶ τοῖς νόμοις τῶν Βασιλέων μὴ ἐμμείνασαν, ταύτην προτάττει τὸ ἡμέτερον δικαστήριον ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀποτμηθῆναι. Καὶ εὐθέως ἐξηνέχθη Ὁσία ἔξω τῆς πόλεως, καὶ ἐκτείνασα τὰς χεῖρας προσηύξατο λέγουσα· Δεῦρο, Χριστὲ, πλήρωσον τὰς ἀψευδεῖς σου ἐπαγγελίας, συνκαταρίθμησόν με μετὰ τῶν ἁγίων καὶ ἐκλεκτῶν ἀμνάδων σου, Σάῤῥας τῆς Ἀβραμιαίας, Ῥεβέκκας, Ῥαχὴλ, Λίας, Σωσάννης, τῆς ἁγίας κατὰ σάρκα σου μητρὸς, Μαρίας, Μάρθης, Μαρίας, Ἄννης, Ἐλισαβὲθ, Θέκλης, καὶ δός μοι μετ᾽ αὐτῶν διαναπαύεσθαι εἰς τοὺς ἀκηράτους αἰῶνας. Καὶ ἦλθεν αὐτῇ φωνὴ ἐξ οὐρανοῦ λέγουσα· Δεῦρο, θύγατερ στέφανός σοι ἡτοίμασθαι, θρόνος σοι ηὐτρέπισται, οἱ ἅγγελοι ἀνυμνοῦσιν τὴν σὴν εἴσοδον τὴν ἐν τοῖς οὐρανοῖς. Ταύτης δὲ τῆς φωνῆς ἐνεχθείσης, προσῆλθεν ἑις τῶν δημίων, καὶ ἔκρουσεν αὐτὴν τῇ σπάθῃ, καὶ οὕτως ἀπέτενεν τὴν ἁγίαν αὐτῆς κεφαλήν· καὶ ἀντὶ αἵματος γάλα ἕρευσεν ἐκ τοῦ σώματος αὐτῆς· καὶ οὕτως ἔλαβον τὸ σῶμα αὐτῆς φίλοι πιστοὶ εὐλαβεῖς ἄνδρες, καὶ συνεκόμισαν αὐτὴν, πυρὸς καὶ ξίφους καταφρονήσασαν καὶ παντοίων βασάνων. Ἐτελειώθη πάνσεμνος καὶ ἁγία Μάρτυς, βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ᾧ δόξα καὶ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Ἀμήν

[7] Elapsis autem quinque diebus, Perinio datus est in provinciam successor, diaboli similiter filius, & prædecessore suo deterior ferociorque: Justino nomen erat. Ad hunc, ut quæ circa Heliconidem facta erant, retulerunt; graviter sane in illam commotus est tyrannus; erectoque in urbe media tribunali, ipsam coram se sisti imperat: quam, ut adfuit, ita compellat: Dic age, audacissima impiissimaque mulier, quis te furor ad statuas Deorum confringendas impulit? per Nemesim juro, [Heliconis a Iustino ob confractos Deos objurgata intrepide respondet,] quæ facta mortalium pensat, e manibus meis numquam elabëris. Ad quem Heliconis; Audi ait, Proconsul, Deus ultionum Dominus, & nullius indigens, desiderans salutem hominum. Tui igitur Dii, Proconsul, cum Christi mei præsentiam sustinere ulterius haud possent, in solum tandem prolapsi, frustatim comminuti sunt, utpote dæmonia insensata & muta. Hæc tua, dixit Proconsul, prima est audacia, quam tamen venia dignabor, si ad Deos deinceps colendos accedere non detrectaveris. Sin minus, & hoc primum audaciæ tuæ specimen dignis coërcebo suppliciis, & membra tua canibus devoranda projiciam. Cui Heliconis; Tace sis, ajebat, impudens; obmutesce, canis; desine, pernicies hominum; ne muti, sordide atque impure homuncio. Quidquid visum fuerit, age, in medium affer: ecce me paratissimam ut suppliciis tuis ac tormentis ultro ac sponte me offeram. Tunc Proconsul Justinus fornacem accendi per tres omnino dies, & Sanctam Martyrem immitti in eam jussit. Tribus igitur diebus succensa fornax nil nisi horrendæ cujusdam flammæ speciem referebat, quando in eam tyranni jussu conjecta est Heliconis, signo Crucis jam ante præmunita: fornax autem igne candescens, quasi concameratum quoddam conclave, [Inardentem fornacem conjecta, divinitus illæ su permanet.] atque ipsa etiam flamma in modum firmi parietis, Virginem circumstetit. Hæc interim medio in igne consistens, ovicula veluti aut columba immaculata, suas in cælum manus extendens ita psallebat: Si per ignem transiero, flamma non nocebit mihi: transivi per ignem & flammam, & eduxisti me in refrigerium. Domine Jesu Christe, qui in Babylonicam quondam fornacem descendisti, & trium puerorum flammas quodam quasi rore temperasti; Tu, Domine, idem ipse es, qui fornacis hujus flamma, non secus ac firmo pariete, me cinxisti, & candentis fumi ambitum concameratum mihi voluisti esse fornicem, ac me denique ipsam spiritus tui divini animasti virtute. Benedictum sit & gloriosum nomen tuum altissimum idemque sanctissimum, nunc & in omnia secula. Amen. Cum hoc modo Heliconis orasset, flamma repente e fornace prosiliens, quos propius adstantes reperit, persecuta est, & correptos aspersit, ita ut septuaginta omnino interierint.

[8] [Lecto deinde æneo imposita igne subjecto torquetur.] Tunc imperavit Justinus, ut e fornace Sancta educeretur, eamque ipse sic est allocutus: Dic, quibus tandem præstigiis ignium ac flammarum vires frangere potuisti? Cui Heliconis: Christus, quem tu minime vides, præsens mihi adfuit, fornacem temperavit, & talem mihi potestatem contulit. Exinde Proconsulis jussu in medium adductus est lectus æneus, in eumque subjecto igne jam candentem conjecta Heliconis. Cum igitur super lectum illum extensa jaceret Christi Martyr, tantum ex ejus corpore in subjectum ignem effluxit sanguinis, ut eum plane extinxerit. Quamobrem continuo e lecto æneo ad carcerem reducta est Sancta. In hunc ut fuit detrusa, laudis Deo confessionem hoc modo persolvit: Jesu virtus ac fortitudo nostra, Jesu gloriatio, & nostra o Christe spes, auxilio mihi nunc adsis; & vulneribus meis, o medice pulcherrime, adhibe medicinam, qui sponte & gratis adjuvas in te spem suam reponentes. Ita cum Heliconis precaretur, ingenti gloria multaque luce conspicuus Salvator apparuit, a dextra lævaque comitantibus eum Michaële & Gabriële. Propiusque ad Virginem ut accessit, manum illi porrexit & ait. Assurge in pedes, [In carcerem retrusa, cætestis visione recreatur,] & roborare: ego tecum sum, qui tui miserebor, & vulnera tibi inflicta divina mea virtute sanabo. Erecta in pedes Martyr, ac deinde in faciem solo se prosternens, Deum adoravit, dixitque: Veni Jesu, & sana me. Veni Jesu & salva me. Da victoriam adversus hostē, ut eo prostrato in aulam sanctam tuam non sine hymnis & canticis exultationis gloriosa ingrediar. Tum sic ad eam Salvator: Macte, filia, macte animo. Ego ipse sum qui sano te, qui tuam in me recipio infirmitatem, qui denique coronam tibi immortalitatis in regno cælorum confero. Quo dicto optimus Salvator in cælos denuo abiit. Atque ecce confestim accesserunt Angeli, obsequium suum Virgini sanctæ exhibituri, cui quem manibus ferebant panem, solis instar lucidissimum, porrexerunt. Accepto e manibus Angelorum quem dixi pane, viribus refecta est Heliconis, & facies ejus ut sol resplenduit, sed & sacrum ejus corpus candidum factum est ut nix. [& sancta, novum cælitus robur accipit.] Tum ita oravit: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecata sum: quondam panem cæli dedit mihi, & panem Angelorum ego peccatrix comedi. Quapropter sanctissimum Patris & Filii & sancti spiritus nomen laudibus, hymnis, glorificatione, & actione gratiarum prosequor, ac superexalto in secula seculorum. Amen.

[9] Postero die Heliconidem e carcere educi, & ad tribunal suum impius Justinus sisti mandavit. Utque insignem vultus ejus splendorem conspexit, [Iustino iterum sistitur,] stupore extra se abreptus, ait: O magiam Crucifixi! quousque ea pervenit! Ad quam tyranni vocem S. Heliconis; O ingens, inquit, mentis tuæ cæcitas! quantis a Patre tuo Diabolo tenebris es involutus! Erubesce, tyranne turpissime; cessa a blaphemiis, corporate dæmon: qui enim in te versatur satanas, virtutem Christi potentiamque ferre nequit. At tyrannus imperat Valerio & Terentiano ut medio in theatro ludum sibi fieri curent; & die sequenti cum feris committatur sancta Martyr: mandat autem parari sævissimos leones, ursos, ac pardos, quorum dentibus innocens Christi ovicula discerpatur. Valerius vero ac Terentianus campi arenarii Præfecti, ita Proconsulem sunt allocuti: Bona tua pace, Illustris Proconsul, Habemus carnivoros leones duos voracissimos, [atque ad bestias damnatur] qui tertio insuper jam die jejuni suis coërcentur caveis: his, si videtur, illam objiciemus, a quibus mox tamquam locusta exigua devorabitur. Discessit ergo cum gaudio Proconsul, die vero sequenti per universam urbem præconis voce denuntiari jubet, ut omnis Gentilium multitudo ad Circum venatorium confluar, certissimum Sanctæ spectatura exitium. Sedente igitur in theatro Proconsule, & cuncto populo ad spectaculum intento, imperatum fuit ut in Heliconidem immitterentur leones. Apertis itaque caveis magno cum rugitu in arenam prosilierunt belluæ, quæ Heliconidem circumsteterunt innoxiæ, ac pedes ejus lambere pariter cœperunt, Quo viso omnis populus magnis vocibus clamavit: Venefica certe est impia illa mulier; [Quæ S. Martyri noxam non inferunt.] nam & leones ipsam attingere non sunt ausi. Cumque inclamare omnes pergerent; Tolle e vivis præstigiatricem, tolle nefariam, quæ ferocissimas etiam belluas artibus suis novit domare; exilierunt leones, atque ex Gentilibus centum omnino & viginti discerpserunt. Tunc consternatus metu Proconsul cum satellitio suo universo fugam ad prætorium arripuit, quin & cuncta civitas leonum rugitu exterrita est.

[10] At arenæ curatores, cum vix etiam sero vespere in caveas suas coëgissent leones, jussa est a Proconsule Heliconis ad tribunal adduci; quam, ut coram adstitit, sic est affatus: Sacrifica, vel e vestigio mortis in te sententiam pronuntio. Cui Heliconis; Miror equidem, ait, quod frontem habeas tam impudentē, [Cladio percussa martyrium Heliconis absolvit.] ut Christi potentiam nondum etiam agnoscas, cujus ego famula semper fui, & modo sum, ac in æternum ero. Morti me ut lubet adjudica. Tum Flavius Justinus, illustris Proconsul, ita pronuntiat: Heliconidem veneficam, quæ Deos nostros immortales comminuit, & legibus Imperatorum recusat parere, sententia nostra capite minuendam tradimus. Quo dicto, confestim extra urbis muros educta fuit Heliconis: quæ protensis in cælum manibus hoc modo oravit: Veni, Christe, & veraces tuas promissiones imple: in sanctarum me & electarum ovicularum tuarum, Saræ, Rebeccæ, Rachelis, Liæ, Susannæ, ac tuæ secundum carnem matris Mariæ, nec non & Marthæ, Mariæ, Annæ, Elisabethæ, Theclæ, numerum adscribe; & hoc mihi tribue, ut cum illis in semper duratura secula ab omni labore conquiescam. Precationem excepit divinitus e cælo audita talis vox: Veni, o filia. Jam tua tibi parata est corona, & thronus constitutus. Jam cælestes genii tuum in cælos ingressum hymnis parant celebrare. Vocem hanc ut percepit, læta se lictoribus Heliconis obtulit, e quibus unus gladio eam feriens, sacrum Virginis verticem decussit. E trunco corpore loco sanguinis lac manare conspectum. Sanctum Heliconidis cadaver pii quidam viri & fideles amici sustulerunt; Heliconidis, inquam, quæ ignem & gladium & tormenta omnia generoso animo despexit. Vitam finiit sancta & gloriosa Martyr, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Λουσώριαν, Ludicrum spectaculum, verto: vocem Latinam esse nemo non videt: ita Epiphanius in Anchorato λουσόριον πλοῖον dixit, Lusoriam navim.

b Ἀρινάρχαι, rectius ἀρηνάρχαι scriberentur, ab Arena, quo nomine accipiendo partem pro toto intelligitur totum Amphitheatrum, cui illi Præfecti.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
ZETVLO, PRIMO, NONNO, EVRESO, IVLIO
IN PAMPHILIA REGIONE ASIÆ.
Ex antiquioribus Martyrologiis.

[Commentarius]

Zetulus, Martyr in Pamphylia (S.)
Primus, Martyr in Pamphylia (S.)
Nonnus, Martyr in Pamphylia (S.)
Euresus, Martyr in Pamphylia (S.)
Julius, Martyr in Pamphylia (S.)

D. P.

Avspicantur hunc diem antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa ab hisce Sanctis, & Corbeiense quidem Parisiis excusum, hoc modo: V Kalendas Junii. Pamphilia Zetuli, Primi, Nonni, Euresi, Iulii. Hæc ibi, quæ, sed ultimo omisso, ita referuntur in Ms. Blumiano: Pamphilia Zetoli, Primi, Nonni, Curesi. In codice Lucensi ista leguntur: Pamphilia Zotoli, Primi, Nonnȩ, Curesi. Deinde sequuntur in hisce tribus apographis Martyres Afri, qui in unam cum hisce turmam conjecti, & omissa Pamphilia, notißima Asiæ regione, omnes Africæ tribuuntur in Ms. Epternacensi his verbis: V Kalendas Iunii. In Africa natalis Getuli, Nunni, Primi, Aurosi (& hi Pamphiliæ supra aßignantur) Proti, Mari, Miniæ, Feliciani. De quibus mox agemus. Hujus exemplo Mss. Rhinoviense & Richenoviense ista tradunt: In Africa Cetuli, seu Catuli, Aurosi, Proti: & omni palæstra omißa, nomina Zetuli seu Zotoli, & Primoli loco Primi, leguntur in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. Adscribuntur autem Pamphiliæ, Zetulus, aliis Getulus, Cetulus, Zetolus, Zotolus, Catulus; tum Primus, etiam Primolus dictus; dein Nonnus, aliis Nunnus & Nonna: postea Euresus, aliis Aurosus & Curesus. Vltimo, ex codice solo Corbeiensi, additur Julius.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
PORTINO, SEV PROTO, ARMINIA, SEV MARIMINIA, ET SECVNDINO.
Ex iisdem antiquioribus Martyrologiis.

[Commentarius]

Portinus seu Protus, Martyr in Africa (S.)
Arminia seu Mariminia, Martyr in Africa (S.)
Secundinus, Martyr in Africa (S.)

D. P.

In jam memorato codice Corbeiensi Parisiis excuso, post dictos Martyres Pamphilios, ista sequuntur: In Africa Portuni, Ariminiæ, Secundini. Verum ultimo omisso ista habentur in apographis Lucensi & Blumiano: In Africa Portini, Arminiæ. Quia vero præcedentes Martyres Pamphilios in unam cum hisce turmam conjectos diximus in Ms. Epternacensi, de hisce ista nomina ibi reperiuntur, Proti loco Portini, tum Mari, Miniæ aut unico potius verbo Mariminiæ, pro Ariminiæ aut Arminiæ, & additur Feliciani. Sed hic videtur Felicis loco positus, atque & ad Martyres Sardos, in dicto Ms. omissos, referendus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SARDIS,
ÆMILIO, FELICE, PRIAMO, LUCIANO, ITEM FORTVNATO, JVCVNDIANO, LVCIO.

COMMENTARIUS CRITICUS.
Quam temere cum his confusi eorumdem aut similium nominum Episcopi Sardi: deque variis alterutrorum ecclesiis in Sardinia, & inventione corporum æque incerta.

Æmilius, Martyr in Sardinia (S.)
Felix, Martyr in Sardinia (S.)
Priamus, Martyr in Sardinia (S.)
Lucianus, Martyr in Sardinia (S.)
Fortunatus, Martyr in Sardinia (S.)
Jucundianus, Martyr in Sardinia (S.)
Lucius, Martyr in Sardinia (S.)

AUCTORE D. P.

Horum Martyrum notitia ex antiquis Martyrologiis certius hauritur, quam ex recentioribus Sardiniæ Scriptoribus: [Antiquorū omnium sententia Martyres,] ac primo Vsuardus, Ado, Notkerus, auctor Martyrologii sub nomine Bedæ editi, Bellinus, & alii eos secuti ista habent: In Sardinia Sanctorum Emilii, Felicis, Priami, Luciani: quos Martyres fuisse indicat hodiernum Martyrologium Romanum, addens, eos pro Christo certantes fuisse coronatos. Nomen Passionis, id est Martyrii, præponit Notkerus; & inter Martyres in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis recensentur, atque in Blumiano quidem his verbis: In Sardinia Emili, Felicis, Priani, Luciani. Quæ eadem sunt in codice Lucensi, sed Piriani scribitur, pro quo melius in Mss. Romanis Cardinalis Barberini, & Vallicellano Congregationis Oratorii, aliisque supra indicatis, ponitur Priami. Hoc omisso, in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso socii alii sic adjunguntur: In Sardinia Emili, Felicis, Fortunati, Luciani, Jocundiani, Lucii. In Ms. Epternacensi videtur per incuriam scriptoris inductus hiatus, & solum refertur nomen Feliciani; forsan ex vocibus Felicis & Luciani contractum. Legitur etiam Felicii in primario Ms. Vsuardi, quod Parisiis in monasterio S. Germani adservatur. His ita concordantibus, miramur apud Maurolycum legi: In Sardinia Sanctorum Æmilii, Priami, Luciani, & Felicis feminæ. Maurolycum sequuntur Felicius, Arturus in Gynæceo sacro, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui addit, Calari, ut antiqua habet traditio, martyrio affectos, & eorum sepulcrum miraculis claruisse. Atque illi hactenus de Martyribus agunt, quomodo etiam SS. Æmilium, Priamum, Lucianum, & Felicem asserunt Martyres fuisse, Dimas Serpi lib. 1, Chronici Sanctorum Sardiniæ cap. 16, Franciscus de Vico par. 3 Historiæ Sardiniæ cap. 2, Iacobus Pinto lib. 3 de Christo Crucifixo tit. 4 loco 12 num. 21, aliique, & coronatos volunt sub Hadriano Imperatore. Nihilominus Fara, lib. 1 de Rebus Sardois apud præcitatum Maurolycum in Annotatione, hos non Martyres, sed Confessores facit: ait enim sanctitate excelluisse, & V Kalendas Junii miraculis claros migrasse in cælum; ac primū, non Æmilium, sed Æmilianum appellari.

[2] Dionysius Bonfant lib. 1 de Triumphis Sanctorum regni Sardiniæ cap. 6 & seqq. quatuor primos facit Protomartyres, [An passi sub Nerone?] sub Nerone passos: & in probationem adducit Primum Episcopum Cabillonensem, qui in Topographia Sanctorum sub verbo Caralis (imo Calaris) ista habet: Hic Primus, Felix, Æmilius, & Lucianus Martyres. Verum quia Primus iste sub nomine Sardiniæ nullum Martyrem notavit, videtur pro ipsa insula nominasse primariam insulæ urbem. Hinc tamen non sequitur, Æmilium sive Æmilianum fuisse Archiepiscopum Calariensem; nec admittenda quæ de illo & Sociis ibidem narrantur. Ipsum Bonfant lector adeat, si quis narrationibus ejusmodi novellis nec solida auctoritate fundatis delectatur: nobis satis est indicasse, quid veteres, licet exteri scriptores annotarint: nam quod Neronis persecutionem attinet, hanc ad Sardos penetrasse, difficulter potero persuaderi.

[3] [An hujus S. Æmiliani sint ecclesiæ variæ,] Paulo majori consideratione dignum est, quod prædictus Bonfant suum de S. Æmiliano discursum hoc modo finiat: Erat olim apud nos oppidum, nomen Æmiliano vel Æmilio habens, cujus hodieque ruinæ conspiciuntur in territorio Sardianæ, sic dictum propter ecclesiam, quam illi indigenæ ut Patrono suo ædificarant, cujus ecclesiæ solo prostratæ rudera dignoscere adhuc poterit curiosus scrutator. In oppido autem Samassi invenitur ejusdem appellationis alia ecclesia, quam aliqui S. Augustini nunc appellant, quia juxta fundatus olim fuit Augustinianorum conventus: estque ea ecclesia vetustissima. Rursum in oppido Narugus est alia perquam vetusta; & in oppido Baulla similis aliquando stetit, nunc autem destructa est. Ilboni quoque, in Oleastrensi territorio, una etiam esse sciretur, nisi errore vulgi crederetur esse S. Geminiani Martyris, cujus ibi festum agitur. Omnes porro antiquæ dictarum ecclesiarum tabulæ repræsentabant, hodieque repræsentant Episcopum Sanctum. Ne autem objiciat aliquis eas esse S. Geminiani, non Æmiliani, adeat oppidum Somugueri, invenietque ibi unam ecclesiam S. Æmiliani & alteram S. Geminiani, velut diversorum Sanctorum; unamque haberi S. Æmiliani Episcopi, alteram S. Geminiani Martyris, & desinet dubitare. Hæc ille.

[4] [an vero Episcopi Confessoris!] Ego vero dubitare non desino, vehementerque suspicor tabulas illas pictas, tam quæ S. Æmilianum, quam quæ S. Geminianum repræsentant, æque omnes Sanctorum ejus nominis in Sardinia Episcoporum esse, sed Confessorum, quorum cum dies festi aboliti essent a memoria Christianorum, absque ullo Christianismi cultu inter Saracenos degentium, isti qui S. Geminiani memoriam servabant, recurrerint ad Romanum Martyrologium, ibique invenerint ad XVI Septembris unum, cum S. Lucia passum Romæ, quod satis ipsis fuerit, ut ejus tamquam Martyris cultum assumerent. Nemo autem mirabitur potuisse horum, ex solis ecclesiarum superstitibus nominibus cognitorum, festos dies abire ex memoria; si consideret idem accidisse S. Lucifero, primario totius insulæ Sancto. Nec minus forte, quam a S. Geminiano qualicumque distinguendus est S. Æmilianus, ab hoc quoque distinguendus erit S. Æmilius, cujus ecclesiam sex milliaribus Calari distantem superesse, ait Bonfant in oppido dicto Sextu-campestre: [sunt etiam ecclesiæ SS. Æmilii, Priami, Luctani,] ubi multa testatur fieri miracula per unum eorum lapidum, quibus Sanctum istum fuisse lapidatum vetus traditio habet. Priami quoque (quem Squirrus ait vulgo Santu Pilumu dici) extare varias per insulam ecclesias lego apud Bonfant, ac nominatim in Sarralus, quæ sub altari habet tres cryptas: & earum una stillat aquam, ad multas curationes salutarem. Sed & S. Luciano plures dicuntur ecclesiæ consecratæ, specialiter in partibus Orestani. De quibus universim dixero, verosimilius esse, quod Sancti quorum illæ sunt, etiam in earum aliqua corpore vel toto vel partito quieverint, quoad per Saracenorum tyrannidem licuit.

[5] Quod ad prædictorum Martyrum Reliquias attinet, quas prope Calarim reperisse se credunt Sardi anno MDCXX, [Corpora inventa anno 1620 non videntur esse Martyrum,] sciendum ex Sanctuario Seraphini Squirri lib. 2 cap. 41, quod die XVIII Ianuarii, anno jam dicto in Sabbato, juxta ecclesiam S. Saturnini transiens currus, deficiente sub una rotarum solo, hæserit in aluto, elevaritq; frustum lapidis musivo opere laborati, cum aliquibus litteris: qua de re monitas Archiepiscopalis Vicarius accurrit; remotaque terra inventa est tribuna presbyterii, & consequenter integra ecclesia subterranea, cum multis sacellis, sic compositis, ut singulæ complecterentur capellulas plures. In hoc Presbyterio inventum primo loco est epitaphium, marmori nigro insculptum & musivi operis limbo circumdatum, cujusdam pueri Lelli, relatum a nobis in Appendice ad Acta S. Luciferi XX Maji num. 131, quod vel solum sufficere debuisset judiciis non præoccupatis, ut crederent ibi quiescentium corpora non esse Martyrum, sed in pace ecclesiæ ac verosimiliter post Saracenorum tempora illic collocata fuisse pleraque.

[6] Quia tamen porro scrutantibus per plures consequentes dies, [nedum relatorum hoc die Priami,] certoque persuasis omnia esse corpora Sanctorum Martyrum, XIV Martii occurrit sepulcrum lateritium formosum, limbo rubro circumductum, intra quem inveniebatur clausum frustum marmoris unius palmi in quadrum, dicens, B. M. PRIAMVS. QVI, BIXIT. ANN. PL. M. XXX. REQVIEBIT. IN. PACE. V. KAL. IVNII, fortuitus hic diei nominisque ejusdem concursus visus est sufficere, ad firmiter statuendum, ibi latere corpus ejus, quem Martyrologia antiqua, sicut vidimus, martyrium in Sardinia tulisse dicunt, licet in ipso epitaphio nullum martyrii indicium, sed prorsus alia omnia appareant. Hinc autem facto principio, creditum fuit sepulcrum antea repertum die X Martii, cui suppositus laterculus utrimque mutilus solum repræsentabat characteres, ex tribus lineis productioribus residuos,

B. M. LVCI
IS. PL. M. L. A.
POS IT. [Luciani,]

indicare corpus S. Luciani, una cum S. Priamo paßi. Neque infirmandæ huic crudelitati suffecit, quod sepultura illa aperta, præter unius hominis grande corpus continebat aliud minus cum interposito laterculo, sub nota anchoræ desuper sculptæ dicente, quod M. Antonius Apelles exitum fecit Venustæ conlibertæ suæ, quæ vixit annis XI, inter navigandum scilicet mortua, & jacta ad exscensionem anchora in Sardinia sepulta, sicut ista & similia hominum fortaßis gentilium epitaphia legenda esse indicavimus in præcitata Appendice num. 133.

[7] [Æmiliani & Felicis.] Parum autem fuerat ex epitaphii confracti reliquiis elicuisse nomen, ab eo forte cui positum fuerat valde diversum; nisi etiam ex sola vicinia consequens esse vellet Bonfant cap. 7, proximo prioribus duobus sepulcro, ex cujus epitaphio nihil amplius supererat quam hæc verba, QVIESCIT IN PACE, contineri corpus S. Æmiliani, utpote cum Luciano & Priamo paßi. Simili modo idem Bonfant Cap. 9 aliud ibidem inventum corpus, cum titulo tam corrupto ut paucæ litteræ & sensus earum nullus appareat, credidit esse Felicis, & quidem (juxta mentem Galesinii) feminæ. Sed longe consultius Calaritanus Archiepiscopus D. Franciscus de Esquivel censuit, tam hoc quod Felicis, quam alterum quod Luciani esse prætendebatur, absque nomine retinendum, jungendumque corporibus aliis, absque nominis indicio repertis. Idem autem longe consultißime fecisset, si nec eos, quorum nomina extabant, permisisset ut Sanctos celebrari, transferrique, sub altaribus vel in sacrario collocandos, velut certo probatus Martyres, nisi expensa accuratius causa, & expectato Ecclesiæ Romanæ, quæ desuper fuerat consulta, responso. Quanta autem cum lætitia ipsiusque Archiepiscopi & Viceregis D. Alfonsi de Eril interventu, fuerit celebrata Translatio prætensorum SS. Luciani & Priami X & XIIII Martii, satis est legi posse apud Bonfant.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS.
EPEGATO, EUSTASIO, VICTIA, CASTULO, EPECATO, ANIA, OCTUBRO, URORIA, VIPPIA, HILO, HOMINIO, MARCILIO, CILLONIA, MAXIMA, FILOMINO, AVETTIA, COMMINIO, MARCIANO, FLUMINIO, MARCIANA, CASTULA, ET ALIIS VI SEU IX.
Ex Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Epegatus, Martyr Romanus (S.)
Eustasius, Martyr Romanus (S.)
Victias, Martyr Romanus (S.)
Castulus, Martyr Romanus (S.)
Epocatus, Martyr Romanus (S.)
Anias, Martyr Romanus (S.)
Octuber, Martyr Romanus (S.)
Vraria, Martyr Romana (S.)
Vippia, Martyr Romana (S.)
Hilus, Martyr Romanus (S.)
Hominius, Martyr Romanus (S.)
Marcilius, Martyr Romanus (S.)
Cillonia, Martyr Romana (S.)
Maxima, Martyr Romana (S.)
Filominus, Martyr Romanus (S.)
Avettia, Martyr Romana (S.)
Comminius, Martyr Romanus (S.)
Marcianus, Martyr Romanus (S.)
Fluminius, Martyr Romanus (S.)
Marcianus, Martyr Romanus (S.)
Castula, Martyr Romana (S.)
VI aut IX, Martyres Romani (SS.)

G. H.

[1] Hanc illustrium Romanorum Heroum classem quarto loco proponunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, [Memoria in Fastis S. Hieronymi,] & in vetustißimo Epternacensi istis verbis: Romæ Vepegani, Eustasi, Victiæ, Castulæ & Pigati, Aniæ, Octobri, Uroriæ, Vimpiali, Homini, Marcelli, Cilloniæ, Maximæ, Filomoni, Avettiæ, Cummini, Marcianis, Flumini, Marcianiæ, Castulæ, cum aliis VI. In aliis apographis aliqui cum nonnulla varietate indicantur: ac loco Vepegani, legitur in Blumiano & Lucensi Epegati, & in Corbeiensi Parisiis excuso Epecati: & deinde quinto loco repetitur, item Epecati: quod nomen ibidem duo alia Mss. habent, ubi minus perfecte videtur Epernacense habere & Pegati. Dein loco Aniæ in Lucensi est Ancæ, in Blumiano Amæ, & nomen illud in Corbejensi desideratur. Pro Octobri in reliquis est Octubri, & pro Uroriæ in Lucensi Usoriæ. At Vimpiali varie mutatur: in Corbeiensi est Vippiapili, quod bifariam divisum in Lucensi, est Vippiæ Hili; in Blumiano, Viappiæ Hili. Postea Postea loco Marcelli, in aliis scribitur Marcili: & pro Cilloniæ, in Lucensi Colloniæ, & in Corbeiensi Ciconiæ; in quo etiam Maximi legitur, aliis Maximæ. At nomen Filomini Lucensi & Blumiano est Sylomini. Avettiæ etiam Avittiæ & Avitiæ scribitur: uti Commini, Comini & Commieni: & pro Marcianæ, in Corbeiensi est Marciani. Loco etiam Marcianæ invenitur nomen Marcianiæ, Marciani, Mariani scriptum. Demum anonymi VI, aliis sunt VII aut IX. Hactenus ex apographis Martyrologii Hieronymiani.

[2] In codice Vaticano numero 5949 signato, & in Mss. Casinensi & Altempsiano ista habentur: [& aliis.] Romæ SS. Epegati, sive Epagati, Eustasii, Castuli. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi etiam tria nomina signantur his verbis: Romæ Epegathi, sive Epicadi, Marciani, Castuli. Ita cum quinque hisce Mss. refertur XXVII Maji S. Castulus Martyr Romæ in Mss. Trevirensi S. Martini, & Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis; hinc quia bis memoratur inter hos Martyres Castula, non præpositæ solita particula item, & Castulum & Castulam proponimus in titulo. Ms. Richenoviense sive Augiæ-divitis ista habet: Romæ, Grigali, Catulæ, Martialis, pro quibus supra indicatur, Epegati, Castulæ & Marcianæ seu Marciani, ut in aliis etiam legitur.

[3] Locus martyrii in apographis Corbejensi, Lucensi & Blumiano aßignatur via Numentana milliario XIII. [Locus sepulturæ.] In Mss. Casinensi & Altempsiano etiam via Numentana milliario XIV, & non indicato numero milliarium in Ms. Vaticano. Ita supra XXV Maji S. Urbanus Papa dicitur sepultus via Numentana milliario VIII, & S. Restitutus, Martyr est sepultus milliario decimo sexto, ut ejus Acta habent danda XXIX Maji.

DE SS. CRESCENTE, PAULO ET DIOSCORIDE,
MARTYRIBVS ROMANIS.
Ex Græcorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Crescens, Martyr Romæ (S.)
Paulus, Martyr Romæ (S.)
Dioscorides, Martyr Romæ (S.)

G. H.

[1] Horum Martyrum illustre elogium præbet antiquum Menologium Græcum Basilii Porphyrogennetæ Imperatoris, ad hunc XXVIII Maji hoc tenore: Οἱ τοῦ Χριστοῦ Μάρτυρες Κρίσκης, Παῦλος, καὶ Διοσκορίδης ἐν Ρὥμῃ τῇ πόλει διατρίβοντες, καὶ τῇ διδασκαλίᾳ αὐτῶν πολλοὺς τῶν ἀπίστων τῷ Χριστῷ προσαγαγόντες καὶ φωτίζοντες καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν, διεγνώσθησαν τῷ τῆς Ῥώμης Ἐπάρχῳ· καὶ κρατηθέντες, ἀπεκλείσθησαν εἰς φυλακὴν, παραγγελίαν λαβόντες μηδένα διδάσκειν ἐπὶ τῷ ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ. Ὡς δὲ οὐδὲ ἐν τῆ φυλακῇ ἐπαύσαντο τοῦ διδάσκειν τοὺς συνδεσμίους, ἐξ ὧν πολλοὶ ἐπίστευσαν, ἐκβληθέντες τῆς φυλακῆς, ἐτύφθησαν σφοδρῶς, καταναγκαζόμενοι ἀρνήσασθαι μὲν ἐπὶ πάντων τὸν Χριστὸν, ἀπελθεῖν δὲ εἰς τὸν ναὸν τοῦ Διὸς, καὶ θῦσαι τοῖς ἐν αὐτῷ εἰδώλοις. Καὶ μὴ πεισθέντες, ἀλλὰ μᾶλλον μεγάλῃ τῇ φωνῇ τὸν Χριστὸν τοῖς πᾶσι κηρύττοντες, εἰς κάμινον μεγάλην πυρὸς ἐμβληθέντες, καὶ ἐν αὐτῇ καθάπερ οἱ ἅγιοι τρεῖς παῖδες δοξολογοῦντες, ἐτελειώθησαν. Nunc interpretationem Latinam accipe.

[2] Sancti Martyres Christi Crescens, Paulus, & Dioscorides, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] in urbe Roma commorantes, ac sua doctrina multos ex infidelibus ad Christum adducentes, & per singulos dies illuminantes, innotuere Urbis Præfecto; ab eoque comprehensi sunt & in carcerem detrusi, mandatumque acceperunt in Christi nomine neminem amplius erudiendi. Verum, ne in carcere quidem, eos qui simul cum illis vincti erant edocere cessarunt: ex quibus proinde multi Christi fidem amplexi sunt. Postea hi tres e carcere educti, crudeliter cæsi fuerunt; jussique primo omnium Christum abnegare, tum templum Jovis ingredi, ac idolis quæ inibi erat sacrificare. Verum cum assensum negarent, quin voce magna potius Christum omnibus prædicarent; in magnam ardentis ignis fornacem injecti, sicut olim sancti tres Pueri, Deum glorificantes, martyrium consummarunt. Hæc in dicto pervetusto Menologio Basilii Imperatoris.

[3] At ne quis Romam novam seu Constantinopolim velit interpretari, quod Romanis fuerint ut tales incogniti; juvat addere alterum testimonium ex pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [aliud ex Ms. Synaxario.] quod sæpius diximus spectare ad Collegium Parisiense Societatis Iesu, in quo ad hunc etiam XXVIII Maji ista leguntur: Οὗτοι ἐν τῆ πρεσβυτέρᾳ ῥώμῃ διατρίβοντες, πολλοὺς τῷ Χριστῷ προσαγόντες καὶ βαπτίζοντες τῇ ἑαυτῇ διδασκαλίᾳ διεγνώσθησαν τῶ τῆς Ρὥμης Ἐπάρχῳ· καὶ συλληφθέντες κατεῖχε τούτους τὸ δεσμοτήριον. Πολλοῖς δὲ τῶν δεσμοτῶν, καὶ ἐν τῇ φυλακῇ, τῇ πρὸς Χριστὸν πίστει προσαγάγοντες, ἐξαχθέντες ἐτύφθησαν σφοδρῶς. Ἔπειτα εἰς κάμινον πυρὸς ἐμβληθέντες, ἐτελειώθησαν. Hi in antiqua Roma commorantes, multos ad Christum convertebant, & baptizabant. Quare propter hanc suam doctrinam innotuere Urbis Præfecto: a quo comprehensi, & in carcerem fuerunt conjecti, in quo multos, in eadem custodia vinctos, ad fidem Christi adduxerunt. Educti vero, crudelissime cæsi sunt, ac deinde in fornacem igne accensam projecti: martyrium consummarunt. Hæc ibi. Quia autem prædicti Sancti ibidem dicuntur alios illuminasse & baptizasse, videntur Presbyteri fuisse. Aliquod eorumdē Martyrum, sed contractius Elogium habetur in Synaxario Divionensi, una cum prævio Disticho, quo tribus in Babylonia Pueris, quorum supra meminit Synaxarii Basiliani collector, sic comparantur,

Ἐν τῇ καμίνῳ Μιζὰκ Διοσκορίδης,
Σιδρὰκ δὲ Παῦλος, Ἀβδεναγὼ δὲ Κρίσκης.

Fornace in ipsa Dioscorides Misac,
Paulusque Sidrac, Crescens Abdenago fuit.

[4] In Menologio Sirleti, nimium negligenter, ut diximus, collecto, solum ista leguntur: Eodem die certamen sanctorum Martyrum Crescentis, Dioscoridis, [Mentio an Menologio Sirleti.] Pauli & Helladii. Baronius autem ex dicto Menologio, quod in Notis allegat, eadem eisdem verbis transtulit ad Martyrologium Romanum. At S. Helladius Episcopus & Martyr celebratur pridie in Menæis Græcis, de eoque integrum Officium recitatur, & ipsum martyrii elogium inde translatum habetur in novo Anthologio, auctoritate Clementis VIII ab Antonio Arcudio typis Vaticanis vulgato; seorsim vero hoc die refertur in jam citato Basilii Imperatoris Menologio, & Typico S. Sabbæ, uti infra dicetur ad Vitam S. Nicetæ Episcopi Chalcedonensis.

DE SS. NATALIO ET SARONA,
MARTYRIBVS ROMANIS.
Ex Græcorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Natalius, Romanus Martyr (S.)
Saronas, Romanus Martyr (S.)

D. P.

Iam laudatum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & cum illo Mss. Menæa Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ, atque Taurinensia Ducis Sabaudiæ, hos Martyres paucis verbis indicāt ad hunc XXVIII Maji. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἄθλησις τῶν ἁγίων Ναταλίου καὶ Σαρωνᾶ Ρὡμαίων. Eadem die certamen Sanctorum Natolii & Saronæ Romanorū. In Ms. Divionensi, reperto apud Petrum Franciscū Chifletium, de iisdem ad diem XXX Maji sic ista legitur. Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἁγιος Νατάλιος ξίφει τελειοῦται. Eadem die S. Natalius ense cæsus vitam finit, & illud Distichon additur cum allusione ad titulum Martyris, significantis Testem, hoc modo:

Χόρου γενέσθαι Μαρτύρων διὰ ξίφους
Τὸν Νατάλιον μαρτύρουσιν ὁι βίβλοι.

Gladio interemptum, Testium insertum choro,
Natalium, plures rite testantur libri.

Quales hi libri fuerint non est integrum divinare: optare autem licet ut alicunde prodeant, & notitiam prædictorum Martyrum venerationemque nobis reddant certiorem. Interim dubium manet Veterine an Novæ Romæ, sive Italiæ an Thraciæ, quæ posteris Romania dicta, adscribantur hi Martyres, quorum a solis Græcis habetur notitia; adeoque, an ex antiquioribus iis sint, quos Gentilium Iudicum furor sustulit; an forte ad VIII seculum & tempora Iconomachorum pertineant: sed hoc si esset, credimus expreßiorem mentionem faciendam fuisse Imaginum defensarum, etiam in tam brevi versu.

DE SANCTO CARAVNO,
MARTYRE IN DIOECESI CARNOTENSI.

SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate, vitæ & miraculorum Actis, ecclesiastico cultu.

Caraunus Martyr, in diœcesi Carnutensi in Gallia (S.)

G. H.

Inter antiquiores viros Apostolicos, qui fidem Christianam Galliarum populis tradiderunt, paßim censentur SS. Potentianus, Savinianus & Altinus, apud Senones paßi XXXI Decembris: de quorum martyrii tempore nonnulla attingit Franciscus Bosquetus, [Tempus martyrii,] libro primo Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 22. Carnutum porro sive Carnotum, urbs Galliæ antiquæ & hodiernæ Belsiæ caput, cujus Episcopi olim suberant Archiepiscopis Senonensibus, a dictis viris Apostolicis gloriantur se aliquo fidei Christianæ radio illustratos fuisse, ac dein pleniorem lucem hausisse e prædicatione & conversatione S. Carauni, in hac diœcesi martyrio coronati hoc XXVIII Maji: ad quem diem ista leguntur apud Vsuardum: Eodem die S. Carauni Martyris, qui apud Carnotum civitatem capite amputato martyrium sumpsit. Eadem fere leguntur apud Bellinum, Maurolycum, Felicium, Galesinium & alios, cum hodierno Martyrologio Romano. Sed bene notandum, quod licet Acta, de quibus mox agemus, videantur Sanctum cum antiquißimis fidei in Gallia præconibus componere, id tamen nullatenus faciant verosimile. Nec enim fidei causa a tyrannis gentilibus, sed pecuniarum cupiditate a viarum grassatoribus occisum Sanctum dicunt: & de eo loquuntur, quasi qui in plena Ecclesiæ pace, vendito patrimonio vitam solitariam concupiscens, peregre profectus sit, & per iter populis prædicaverit: quod totum potuit factum fuisse, cum Galliarum partem Italiæ viciniorem Burgundiones, remotiorem Franci, utrique adhuc Gentiles tenebant. Quare a summo antiquitatis gradu, in quo compilator Actorum collocavit S. Caraunum, deducimus illum usque post alios Martyres; quia credimus ejus paßionem, non diu præceßisse conversionem Gentis Francorum, nec ante quintum seculum ipsum vixisse.

[2] Illa autem, quæ damus, vitæ & martyrii Acta, solo fortaßis initio, [Acta vitaque ex Mss.] ad fidem majoris antiquitatis faciendam licentius interpolata, habemus ex pluribus codicibus Mss. hactenus non excusa; scilicet ex illustri Legendario nostro, ex codice Ms. Aroasiensis monasterii Canonicorum Regularium in Artesia, ex antiquis tabulariis Abbatiæ S. Carauni prope Carnotum etiam Canonicorum Regularium, quæ nobis submisit Parisiis D. Boulart, ibidem ad S. Genovefam Canonicus Regularis, postmodum Ordinis Generalis: item ex Ms. codice monasterii Corneolensis, nobis a Petro Francisco Chifletio donata. Alia ipsi descripsimus apud Cistercienses, ex codice tertio de Vitis Sanctorum: alia denique Parisiis reperimus, apud Virum Clarißimum Franciscum du Chesne, in veteri codice, qui olim fuerat S. Vincentii Metensis: ex hoc vero damus Prologum, qui paßim in aliis deerat. Eadem Acta, sed contracta, descripsimus ex codice 863 Reginæ Sueciæ, & duplici codice Vltrajectino, scilicet Ecclesiæ S. Salvatoris & monasterii Carthusianorum. Extant præterea excusa compendia apud Vincentium Bellovacensem lib. 10 Speculi Historialis cap. 24, & Petrum de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 60. At Miracula, quæ post mortem contigerunt, [item Miracula,] descripsimus Parisiis ex Ms. Legendario Carmelitarum Discalceatorum, & una cum Actis accepimus ex antiquis tabulariis Abbatiæ S. Carauni: eademque extant, sed contracta, in memorato codice Reginæ Sueciæ. Auctor omnium unus idemque est, qui videtur vixisse eodem quo Vsuardus seculo nono, cum sub Hilduino Abbate S. Dionysii invalesceret opinio, S. Dionysium Areopagitam a S. Clemente directum fuisse in Gallias, & primum Parisiorum factum Episcopum; quod ad ejus Vitam diligentius erit discutiendum.

[3] Habemus Breviarium Carnotense, jussu Leonorii Destampes Episcopi Carnotensis anno MDCXXXIII excusum, in quo festum S. Carauni Martyris ponitur hoc XXVIII Maji sub ritu semiduplici, [cultus in Breviario Carnotensis] & tres Lectiones in secundo Nocturno recitantur propriæ ex Vita desumptæ. Iterum dictum Breviarium jussu Ferdinandi de Neufville, Episcopi Carnotensis, anno MDCLXI recusum est, & festum S. Carauni cœptum celebrari sub ritu duplici; ubi Lectiones sunt immutatæ hoc, quem subjungimus, tenore.

[4] [Ex eo Vitæ compendiū.] Caraunus, patria Romanus, genere Patricius fuit. Adolescens liberalibus disciplinis magna cum ingenii laude operam dedit. Mox juvenis ad Christi fidem conversus, & baptizatus est. A parentibus, ut uxorem duceret, adduci numquam potuit: sed post eorum mortem, facultatibus, quas ab eis amplissimas acceperat, in pauperes ac præcipue Christianos erogatis, Diaconatus ordinem suscepit, in quo reliquum vitæ tempus summa humilitate se continuit. Christianæ fidei propagandæ zelo Roma discedens, navem conscendit: ac post sedatam Crucis signo tempestatem, conversisque novitate miraculi & baptizatis qui in eadem navi erant, ad insulam quamdam Tyrrheni maris delatus, brevi totam Jesu Christo conciliavit. Hinc perlustrata pene omni ora Ligustici maris, Massyliam, deinde Lugdunum venit: ubi doctrina ac miraculis quamplurimos ad Christianam religionem adduxit. Postremo Carnutum accedens, atque ibidem a Christianis, quos antea Potentianus & Altinus baptizaverant, exceptus, eos verbo & exemplo in fide confirmavit; & magnum eorum qui nondum crediderant numerum ad Christum convertit, ideo Carnutensium Apostolus merito appellatus. Cum autem Lutetiam Parisiorum cum suis discipulis proficisceretur, ecce e silvæ latebris erumpit sicariorū manus: quibus ipse constanter & intrepide obviam procedens, dum sui interim in fugam dilapsi saluti propriæ consulerent, singulari exemplo fraternæ caritatis, cervices impio ferro præcidendas obtulit, anno Christi circiter nonagesimo octavo, quinto Kalendas Junii, Domitiano Imperante, sexto ab urbe Carnuto lapide, ubi etiamnum ecclesia visitur, rei memoriæ consecrata. Ejus corpus a discipulis, cælesti voce admonitis, eo in loco non longe ab eadem urbe conditum est, in quo se velle sepeliri sanctus Martyr adhuc vivens eos præmonuerat, & in quo postea ecclesia ejus nomine dedicata est.

[5] Est hæc S. Cerauni ecclesia, juxta urbis mœnia ob suam antiquitatem vulgo S. Caraunii veteris, Gallice S. Cheron ancien dicta, [Ecclesia & monasteriū.] quæ solum cedit celeberrimæ Deiparæ Virginis apud Carnotenses ecclesiæ, fundata, ut infra dicetur, seculo Christi sexto, & commissa Clero sub quodam Abbate Apro dicto, & postmodum a Chlothario II Rege dotata, ac tandem anno MCXXXVII tradita Canonicis Regularibus, qui eamdem hactenus administrant: horum autem Abbati subest ecclesia S. Carauni ad publicam plateam, vulgo S. Cheron du chemin, ubi fuerat occisus. Veteri Macloviensis Ecclesiæ apud Aremoricos Breviario præfixum Kalendarium ad hunc diem notat nomen S. Canni Martyris, quem vix dubitaverim S. Caraunum esse. Infra autem hoc ipso die dantur Acta S. Germani Episcopi Parisiensis: & sub finem lib. 2 miraculorum num. 3, hæc referuntur: [Peregrinatio ad S. Caraunum seculo 9.] Puer duodennis, de matris vulva renibus contractus & genibus proruperat, & ab ineunte ætate officio loquendi privatus adoleverat. Qui ad B. Caronis Martyris sepulcrum, quod juxta oppidum situm est Carnotenum, deportatus; interventu S. Caronis pedes ejus, contractione genuum perseverante, a posterioribus solummodo sunt disjuncti; dein ope S. Germani plene fuit sanatus, ut ea ibi indicantur. Est autem S. Caro, aliis Caraunus vulgo S. Cheron, uti supra diximus. Contigit dictum miraculum circa annum DCCCXLVII. Vnde colligimus usitatam tunc fuisse peregrinationem ad S. Caraunum, nec dubitamus, quin ob miracula frequenter fieri solita.

ACTA VITÆ ET MARTYRII
Ex VII codicibus Mss.

Caraunus Martyr, in diœcesi Carnutensi in Gallia (S.)

BHL Number: 1565

EX MS.

PROLOGUS.

Si Gentilium poëtarum rumorum inflata opinio, [Vitæ Sanctorum ad incitamentum virtutis scriptæ.] schematum decore sua studuit figmenta pompare, ac nonnulla suis codicibus sophismata frivoli ovaminis ludo tradere, & magistrante ritu, litterarum prodente memoria, in flagitiorum monumenta renovare: quamobrem nos Catholicæ fidei cultores, ubere sanctæ matris Ecclesiæ educati, tenacitate atque torpore muti silentii, clarissima Sanctorum trophæa oblivioni trademus? cum illis successit tartarea damnatio, nobis autem perennis gaudii divina opitulatione debetur felix remuneratio? Unde immensas divinæ pietati referentes odas, quæ mirabiliter ac indesinenter suos a decussat Sanctos prodigiis, ab ipso Deo, qui est scientiæ fons & origo, in quo manet Divinitatis plenitudo, vires loquendi petentes, cooperante Spiritus sancti gratia, parum de miraculis, quæ cunctipotens Dominus pro amore & honore Martyris sui Carauni dignatus est operari, vel qualiter Domino tribuente ad præclarum pervenit martyrium, glorioso nitimur stylo enucleare, & insignitati codicis commendare. Intercessione enim ipsius Sancti autumamus mercari nos perpetuæ felicitatis municipia, si quæ mirabilia gessit, fideli narratione promamus miracula. Revocemus ergo ad memoriam sanctissimi Carauni prodigia, ut interventione ejus sedula imitantes sua vestigia, ad ea quæ sibi Dominus contulit pervenire valeamus promissa. Quapropter lectorem rogo, ut, si faceta urbanitas non suppeditat, quæ sunt narranda minime vilescant: quia potius consistit in fide regnum Dei, quam in eloquentia.

ANNOTATA.

a Decussare, est quasi in decuplum multiplicare: itæ decussis, decem asses significat, & decussare est ad decußis formam redigere; & solet numerus decimus per litteram X denotari, quæ si per medium secatur, bis quincuncem seu numerum quintum designat: hinc etiam decussare in medium dividere significat.

VITA.

[2] Beatissimus igitur Caraunus, Romano territorio oriundus, [Instructus seculari disciplina,] patre illustri & honorato extitit procreatus; siquidem per officialis gradus inter Primates promeruit residere in Senatu. Cum jam itaque in adolescentiæ coalesceret viriditate, cuidam peritissimo Grammatico traditus fuit ad discenda liberalium artium studia. Tanta denique spiritualis gratiæ in eo collata est copia, ut non solum scientiæ trivium, verum etiam quadrivium, pleniter fortiterque in corde ejus construeret domicilium. Ita namque secularis disciplinæ pullulavit magnitudine, ut multorum florentissima superaret ingenia. Tandem namque clementius omnipotens Deus suæ potestatis fabricam aspexit, & fatuum mortalis prudentiæ ingenium cælesti sale condivit. [ex lectione epistolæ S. Pauli conversus,] Quodam siquidem tempore contigit ut epistolam a B. Pauli Apostoli legeret, ubi ait; Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Qui confestim hujus divini verbi jaculo perculsus, tacita conscientia hæc replicabat verba: Incassum laborasti, Caraune, in mundiali scientia. Hujus igitur fidei fervore accensus, ad quemdam percurrens sanctum Virum, pro Dei amore in montis speleo residentem, [eruditur a viro Sancto:] accessit; quoniam avidissime desiderabat corde jucundo munera divinæ legis percipere. Denique parvo rempore commoratus cum ipso, spirituali dogmate luculentissime est eruditus, & in fide Christi plenissime fundatus: jam etenim adeptus fuerat sacri Baptismatis lavacrum.

[3] Hortantibus interea piis parentum affatibus famulorumque turba, ut cujusdam Senatoris filiam adscisceret sibi in conjugium; ipse Dei famulus, Angelicæ castitatis vigore circumseptus, tamquam serpentina contagia, eorum sprevit consilia. Et cum iret Imperatoris ad aulam, [spernit nuptias:] Senatorum alloquiis suadebatur, ut affectum parentum implere non denegaret. At ipse, Spiritus sancti gratia repletus, castitatis flore comptus, hoc reddebat eis eulogium: Qui matrimonium jungit, bene facit: & qui non jungit, melius facit. Et cum diversi sapientes Dei virum adirent, ut eorum assensibus annueret, armis divinis cunctos superabat omnino: omnibus namque ejus prudentia mirabilis habebatur. [parentibus defunctis fit Ecclesiasticus;] Quin etiam patre & matre defunctis, b Ecclesiæ se tradidit servitio: & qui per sentes secularis scientiæ deviaverat, in florigeram herbam euangelicæ doctrinæ revolvit vestigia: fertur, siquidem habuisse conscensum usque in sextum gradum. Illo prorsus in tempore pene videbatur undique superstitio multiplicari Gentilium, nisi tantum quod c B. Clemens, Petri Apostoli successor, quosdam ex discipulis in Galliam direxit d, Photinum Lugduno, Dionysium Parisio, [condiscipulus S. Dionysii,] cum quo sanctus Caraunus diutissime fuerat eruditus. Ad ejus namque exemplum atque doctrinam non modica confluxerat discipulorum turba: ineffabilis enim sanctitas, ac innumeræ virtutes longe lateque percrebruerant de eo: sed ne orationis prolixitas legentibus pariat tædium, pauca de multis narrare incipiamus.

[4] Quodam igitur tempore sanctus Dei famulus Caraunus quemdam juvenem conspexit in publico residere, [sanat cæcū & mutum signo Crucis,] cui cæcitas obruerat lumina, & muta lues clauserat loquelæ spiramina. Pro cujus ingenti ærumna discipuli virum Dei efflagitant, ut voci & oculis clausis integræ sospitatis concederet auxilium. Qui compulsus horum precibus, tradidit super ipsum Crucis signaculum. O mira Dei potentia! facies extincta honoratur pristina lucerna, & oris solvuntur vincula, ac distinguendæ vocis munera. Hac itaque salute consecuta, ille benedicens Dominum famulumque suum Caraunum, sanus rediit ad propria. Operæ pretium est illud inserere, quid miraculi per eum Dominus gessit. Tunc siquidem temporis in Romanis urbibus hæc consuetudo habebatur, ut festis diebus concurrerent currus in ambitu; [e lapsu collisa membra fusis precibus,] & aurigæ, cujus equi præpedirent cursum, victoriæ minime sit deputatio. Cumque quidam auriga currentibus equis veheretur curru, ex eo lapsum incurrit: & destitutus solatio omni, collisis membris, velut mortuus in terram cecidit, ut nec manum movere, nec cervicem posset quoquomodo reflectere: sola enim vox deprecationis remanserat in lingua: qui delatus in lectulo ad sanctum Virum, poscebat ablatæ salutis remedium. Vir ergo sanctus, his votis commotus, misericordiam Domini invocans, in unius horæ spatio omni fugato dolore, perfectæ saluti eum restituit. Nec illud prætereundum est silentio. Cum quadam die idem Dei famulus ab ecclesia rediret ad hospitium, vidit quemdam hominem sedere in trivio, [alium cæcum sputo,] cui jam multo tempore erat spes videndi subtracta. Qui extemplo pietate commotus, nostri Salvatoris exemplo spuit in oculos ejus. Tali quippe medicamine Christi sub nomine propelluntur cæcitatis tenebræ, & obfuscata facies perfecto reparatur lumine.

[5] Hujusmodi namque miraculis coruscabat Dei famulus, quia nullatenus volebat in tenebris peccatorum consistere, [sua vendit & dat pauperibus,] sed avida mente semper amavit solem sequi justitiæ. Magna siquidem inerat illi intentio venumdare omnia, nihilque sibi reservare ex his quæ habere poterat, sed semper solatia pauperibus & ecclesiis tribuere: per hanc enim distributionem in cælo suum collocabat thesaurum; montem perfectæ virtutis ascendens, Domino invitante, qui ait; Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus; & veni, sequere me. Prædicetur divina virtus, ut laudibus crescat Dei famulus. Cognoverunt igitur discipuli quod sibi haberet iter dispositum, quod omni modo moliebatur eis fore incognitum. Cumque hæc fama eundi ad notitiam multorum pervenisset, virorum ac mulierum turba confluebat ad eum, & prorumpens in lacrymas, aiebat anxia; Aut commorare inter nos, Pater optime, aut socios mortis nos admitte. At ille attonitus, baculo percutiens humum, animo desiderabat eremum. Nam in conticinio noctis, cum super cunctos altus irruerat sopor, solus fugit ab illo loco. Cumque graderetur super maris littore, navim reperit oneriferam. [nocte fugit:] e Ascendente autem sancto Viro in eam, ecce ab Occidentali plaga grando prodiit dira: navis autem undarum procellis jactabatur, ita ut omnes qui aderant, vicinæ mortis clamarent adesse pericula. Statimque vir Dei oculos in cælum intendens, [tempestatem sedat;] cum signacula Crucis exhiberet contra ventorum rabiem, magna tranquillitas facta est subito, ut ethnici, qui aderant, clamarent ore consono; Qualis est hic, cujus famulatui obedit tempestas maris? Vere enim illi obtemperabat elementum insensibile, quia voluntatem omnium Creatoris exequebatur in omnibus præceptis. Hoc namque miraculum fuit salutis indicium, quoniam accipientes ab ipso fidei signaculum, confitentur se deinceps credere Christum.

[6] Exinde navali evectione pervenerunt, ad quamdam insulam, ubi templum Veneris habebatur: [ab energumena proditur:] in quo cum spurcissimo ritu cum multitudine populi annua festivitas celebraretur, ecce Sacerdotis filia, graviter a dæmonio arrepta, ejulare atque clamare cœpit per compita, advenisse famulum Christi Caraunum, & ejus se debere properare occursui. Et cum esset Sacerdotis templi filia, omnes secuti sunt eam: & cum ante præsentiam viri Dei accederet, dæmoniaca multitudo clamitabat per os puellæ; Cur, serve Dei, antiquis & veteranis sedibus venisti avellere nos? Hujus quippe terræ populus, Christi credulitatem non habet. Sed tantum hoc deprecamur, ut dum ab his sedibus expuleris nos, non in abyssum tuo imperio præcipites. [eam liberat,] Confestim itaque vir Dei, videns puellam vexari crudeliter, sub Trinitatis nomine eam liberavit omni exploso dæmone. Videntes igitur cuncti, qui præstigiis dæmonicæ insultationis detenti aderant, festinanter ad Dei famulum convolabant, postulantes ut ab ipso acciperent Christi signaculum. Beatus ergo Caraunus aperit eis lucem veritatis, demonstrans viam perpetuæ felicitatis: instructosque fide Catholica, pene per triduum cunctos renasci fecit lavacro baptismatis: [& multos convertit:] & postposita omni superstitione diabolica, armati credulitate egregia, sine mora destruxerunt diaboli simulacrum, & in honore Christi erexerunt ecclesiæ titulum. Præterea per diversas maris insulas quicumque dæmoniaca vexatione conturbabantur, amentius clamabant, advenisse famulum Christi Caraunum, & residere in quadam maris insula, eumque debere adiri cum festinatione summa. [denuo varios energumenos liberat:] Et quicumque accesserunt, reparata sospitate virtute divina, meritisque B. Carauni tetris spiritibus fugatis, alacriter redierunt ad propria sani. Cumque pro his signis ab omni populo nimio affectu veneraretur, humanæ adulationis funditus parvipendit honorem, timens ne ventus humani favoris subriperet, quod humilitatis sinceritas in cælo collocabat.

[7] Igitur paucis in comitatu Fratribus assumpptis, omnibusque relictis, peregrinari voluit; non immemor illius dicti ad Abraham; Exi de terra tua, [appellit Massiliam:] & de cognatione tua, & vade in terram, quam monstravero tibi; vel illius Dominicæ intonantis sententiæ, Qui non reliquerit omnia quæ habet, ut tollat crucem suam, & sequatur me, non potest esse perfectus. [Gen. 12. 1] Prospero tandem cursu Massiliam depulsus est, mari egrediens. Commoratus denique ibi parum, plures revocavit a cultura idolorum, & in fide Christi consolidavit eos admodum. Exinde Lugdunensis provinciæ partes illustraturus accessit. Ubi, ut dictum est, tanta prospexit populum amentia detineri, ut relicto Christianitatis nomine, quod absurdum est dicere, renati fonte baptismatis, [in agro Lugdunensi.] idola surda & muta, quæ & intellectualibus naturis & sensibus carent, sed sunt opera manuum hominum, adorarent. Cernens itaque vir Dei, hujus idololatriæ casso cultui inservire populum, fidei calore accensus, prædicare cœpit, ut se hoc nefando ritu removere, & Deum vivum, qui regnat in cælis, colere deberent. Sanctitas enim ejus immensa, [evertit fanum idolorum,] & fides perfecta, caritasque copiosa, quȩ negligenter videbat fieri, non poterat reticere, quia civitas supra montem posita non potest abscondi: & arrepta securi saxum immanissimum, quod stultitia hominum colebatur pro Deo, propria manu comminuit. Nec quisquam ei contradicere ausus fuit, quia sanctitate præclarus, sermone egregius, maximis virtutibus, quas per illum Dominus faciebat, fulgidus, omni populo terræ illius honorandus erat atque timendus. Tantus namque terror eos invaserat, ut omnes mirantes ejus constantiam, venerarentur ut Dei Angelum, timerent velut Dominum. Ordo igitur lectionis manifestare exposcit, quod per eum Dominus inibi dignatus est operari.

[8] Quædam denique mulier illic aderat, quæ morbo subcutaneo tumescebat per viscera. Quam beatus Dei famulus conspiciens, [hydropicā conversam,] dixit ad eam: Vis fieri in proximo sana? At illa respondit; O vir Dei, cunctam habeo expensam substantiam in medicis, pro desiderio recuperandæ sanitatis, nec ab ullo potui sentire quidpiam salutis. Ad hæc Dei famulus ait Caraunus; Si promiseris te idolis abrenuntiare, in quibus diabolica servitus exercetur, & animæ seductæ pereunt; pro certo scias, quod pietate divina poteris adipisci sanitatis medelam. Illa autem fide non modica asserit universis obedire præceptis, quæcumque vir Dei imperaverit. [tactu sanat:] Mox siquidem dextera S. Carauni tangente, cunctæ infirmitatis tabes recessit, & reparata sanitas in toto corpore lætatur: tali quippe antidoto exultat corpus in sospitate, & anima in Christe crudelitate. Non solum autem illa exultavit in hoc munere, sed & plures inibi curati a dæmonibus magnificaverunt Dominum, famulumq; suum Caraunum, cujus meritis tanta coruscabant miracula. Videntes itaque qui aderant tam gloriosa fulgere prodigia per famulum Dei Caraunum, omnes certatim simulacra diruerunt funditus, & baptizati qui dæmoniaca fuerant fraude decepti, pristinam fidem renovaverunt, & Pagani cum gaudio exultationis omnes salutate lavacrum perceperunt. Interea quis explicet verbis miracula, [& multos baptizat:] quibus Dominus per famulum suum Caraunum pulchre dignatus est comere mundum? Antea enim desiciet copia verborum, quam signa tangent littus miraculorum. Præterea dum paucis ibidem diebus commoratus fuisset, ita eum Dominus, ut dictum est, gratia sua condierat, ut omnes eum quasi Angelum Dei venerarentur: prædicatione enim ejus revocati erant a cultura idolorum, & fulgebant in illis sermone & opere insignia Christianitatis officia.

[9] Disposito siquidem itinere sanctus vir Dei Caraunus universa loca perlustrabat, & divino comitante auxilio multa signa & virtutes fulgebant per eum; ita ut superbam Gallicanæ scientiæ pompam, [ubique prædicans.] prædicationis ejus eloquium spirituali imbre molliret: & qui diabolicæ superstitionis tenebantur cultu captivi, simulacris quæ colebant renuntiantes, alter alterum præcedere conabantur; ut sancti ac beatissimi Carauni manus impositione, accepta baptismatis unda, ab omni peccatorum nævo mundarentur, & patriæ cælesti ipsos repræsentaret, orabant. Beatus igitur Caraunus, talentum sibi commissum multiplicare cupiens, eos in fide Christi pleniter instruxit, & adjuvante Christi gratia plenius roboravit. Exinde a parte Lugdunensis provinciæ beatissimus Caraunus, velut sol jubaribus, [Carnutum venit,] ita micans multis virtutibus, ad Carnotanam urbem illustraturus accessit. Ubi parvum numerum Christianorum reperit, & infinitum agmen Gentilium diabolico errore detentum. Tunc denique a paucis Christianis in urbe vir Dei receptus est. Producamus igitur in lucem, factam in quodam homine ibi non parvam virtutem.

[10] Cum beatissimus Christi famulus graderetur per compita, vidit hominem in lecto jacentem, [paralyticum sanat.] paralysis languore afflictum, cujus vita sine usu corporis erat: & cum vir Dei cognovisset quod sanctæ Ecclesiæ consortium esset adeptus, accessit ad thorum ejus. Quo confestim faciente super ipsum Crucis signaculum, soluta nervorum vincula ad perfectam salutem consolidantur, & compage membrorum pristinas vires recipiente, quasi sopitus a somno languidus, perfectissime sanus, alacer surrexit de lectulo. Istud namque miraculum fuit salutis indicium, quia quantos revocaverit a cultura idolorum, non valemus comprehendere numerum. Itaque ne oratio in longum protelata infirmis auditoribus generet fastidium, vertamus articulum, ut sancta dictatio caute casta martyrii ejus tangat officia.

[11] Factum est autem post tanta beneficia Dei, quibus honorare atque ornare dignatus est mundum, [Iturus Parisios,] per famulum suum Caraunum, ipse vir Dei beatissimus, a suis commonitus, ut citius Parisium pergeret rogabatur. Quibus Sanctus ait; Possumus quidem, Fratres, possumus: sed me in hac urbe commorari diutius oportet. Non longo autem inibi tempore demoratus, sicut illi deprecabantur, properare cœpit, Eminus quippe mons consistit ab urbe jucundus, ab orientali climate; ubi dum ei hora vescendi grata contigisset, Fratribus in refectione discumbentibus, S. Caraunus genua limo fixus, nescio quid Dominum deprecabatur. Fratribus namque a cibo consurgentibus, oculis lacrymarum fonte perlitis, adspiciens in cælum, corpore Sanctus erigitur. [sibi sepulturam ibi designat:] Tunc Fratres intuens famulus Dei ait; Oro vos beatissimi, præcordiali amore carissimi, ut si me Deus in hac regione dignatur recipere, hunc merear habere locum sepulturæ. Hæc quidem Fratres audientes, ad pedes Sancti prostrati cum ejulatu deflentes, rigabant lacrymis genas, & ex imis arcana producebant suspiria, talia verba respondentes; Cur nos, inquiunt, beatissime Pater, dum altiora desideras, in captivitate desolatos relinquere vis? At beatissimus Caraunus, infremens corpore, lacrymatus & ipse; Nolite, inquit, Fratres mei, nolite flere: non ideo ut ita agendum sit dixi; sed futurum est, ut iste locus multorum corporibus Sanctorum illustretur.

[12] Et oratione dicta, cœperunt dispositum sibi carpere iter. Siquidem ab urbe lapidum f sexto milliario occurrerunt filii Belial, armati subito, putantes Sanctum plurimam ferre pecuniam, aciem injicientes: [a barbaris deprehensus,] statimque omnibus suis fugientibus per latebras, & per opaca silvarum loca persequentibus inimicis, solus S. Caraunus remansit intrepidus. Sed beatissimus vir Dei Caraunus, malens mori, quam suos perire Fratres, voce altiori clamare cœpit; Nolite homines, nolite persequi innocentes: pecunia, quam quæritis, en habetur mecum. At illi hoc audientes, omnes ad Sanctum reversi, rogabant ut proderet. Tunc vir Dei non amplius quam unum solidum, quem sibi pro viatico reservaverat, eis ostendit. Reliqua autem omnia quæ habuerat, præter hæc, pauperibus erogaverat. Nolebat enim aggravare animam pecuniali pondere, dicente Domino; Non sacculus, non pera vobis portanda est; &, Nolite cogitare de crastino. Tunc infelicissimi illi, putantes se illusos fuisse a sene, evaginato gladio cervice ultro dedita caput S. Carauni amputaverunt. [capite amputato obit:] Gaudens itaque vir Dei suscepit martyrium, sicut insuperabilis miles pro triumpho desiderat præmium. Spoliantes vero corpus ejus, nihil amplius pecuniæ inventum est, nisi quod ab ipso fuerat præsentatum.

[13] Denique transacto diei tempore obscurantibus tenebris, in ipso crepusculo noctis, qui per opaca fruteta fugientes latebant, [& sepultus.] audiunt quasi humanam vocem tertio proclamantem; Confortamini, Fratres, confortamini, & nolite metuere: sed revertimini ad locum vobis ostensum, & ibi corpusculum meum requirite. At illi, qui per opaca nemora latebant trementes, vocem quidem sanctissimi cognoscentes, maturius concurrentes, venerunt ad locum, ubi seipsum sepeliendum rogaverat: & invenerunt corpus ejus in loco, ubi prius genua flexerat, quasi in oratione prostratum jacere, dextro gestans brachio caput g. Hic beatissimus Caraunus, fidei Dominicæ veridicus assertor, & gentilium animarum divina prædicatione laudabilissimus lucrator, dæmonum ab obsessis corporibus potentissimus expulsor, ægrorumque decumbentium totius sanitatis saluberrimus reparator, roseo tali martyrio consummatus, in populis coronandus, Martyrum choreis sociandus, Sanctis omnibus aggregandus, occurrentibus Angelorum atque Archangelorum cœtibus, reportans nobilem de hoste antiquo triumphum, ovans victor evolavit ad cælum, recipiens stemma perpetuum. Quo lamento, quibus miraculis in die illa gestum est; quæ agmina Paganorum, quæ caterva Christianorum ob gestæ rei miraculum conjunxissent; verbis non est facile explicari. Ibi a Christianis corpus ejus sepultum est, ubi prius ab eo fuerat designatum.

[14] Quantas virtutes Dominus & Redemptor noster in die illa in honore famuli sui ostendere [claret miraculis.] dignatus est, quis potuit enarrare? Ubi cæcis visus refunditur, mutorum lingua solvitur, surdis auditus panditur, claudis sana ambulatio datur, pluribus obsessis a dæmonibus liberatio conceditur; vel si qui tertianæ, vel quartanæ typo febris, seu reliquis languoribus variis vexantur, indepta pristina sanitate lætantur, incolumes domum revertuntur; Domini nomen benedicentes Sanctorum in splendoribus, cui est par splendor, æqualis majestas, socialis celsitudo, in arcibus æthereis, cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Non videtur a Saussajo recte ex his verbis colligi, prodi in Ecclesiæ hujus monumentis, hunc Pauli Apostoli factum Romæ discipulum.

b Hinc supra in Breviarii Lectionibus dicitur Diaconus ordinatus.

c Post S. Petri mortem sedisse Linum annis 2, mensibus 3 non integris ac tum succeßisse S. Clementem in tractatu nostro de Pontificibus Romanis ostendimus. An vero a S. Clemente, aut potius a Sixto II, S. Dionysius & alii mißi sint, consule Bosquetum lib. 1 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ a cap: 24 usque ad finem libri.

d S. Photinus, Episcopus Lugdunensis & Martyr, obiit anno 17 Antonini Veri, id est Christi 177, uti Eusebius lib. 5 hist. Eccl. cap. 1 scribit, & 2 Iunii die ejus Natali indicabitur. Quam hæc procul distant a Pontificatu Clementis Papæ, quem hic suscepit an. 67?

e Saussajus nihil de mari aut insula, nihil de Maßilia aut Lugduno habet, sed ex proprio sensu socium facit S. Dionysii, & ab eo Carnutum destinatum.

f Vbi nunc est ecclesia & parochia S. Cerauni, vulgo S. Cheron du chemin.

g Hinc Saussajus deducit: Decisum caput Pugil Christi colligens, eum in locum detulit, ubi tumulū eligens quievit. Fabula ista inde nata creditur, quodSancti, capite amputato coronati, solerent in statuis proponi, eum capite ante pectus prælato.

MIRACULA
Ex III Codicibus Mss.

Caraunus Martyr, in diœcesi Carnutensi in Gallia (S.)

BHL Number: 1567

EX MS.

[15] Divini muneris subsidio, Fratres dilectissimi, tanti viri, scilicet egregii Carauni, parva quidem cymba transnavigavimus enorme pelagus miraculorum, quæ dum viveret gessit luculentissime, quæ & ædificationem mentis & maximum fidei robur contulerunt, [Honor loco ejus sepulturæ habitus,] & plenæ sanctitatis normam splendide edocuerunt. Proferenda est igitur aurea lux miraculorum, quæ post gloriosissimum ejus transitum instar splendidissimi solis refulsit in mundo, & Carnotanam urbem vastæ exultationis exhilaravit gaudio. Interea, quemadmodum Dei famulus Caraunus prophetiæ spiritu plenus prædixerat, ita actum est, ut nullus Christianus aut Religiosus in illo inveniretur loco, qui non, ubi ipsius Sancti quiescebant membra, visis tot signis, desideraret habere sepulcrum, unde & Mons-sanctus digne extat vocitatus. At ubi gens barbara Francorum, [sub Francis Christianis restitutus cultus,] divinitus inspirata, letiferum infidelitatis derelinquens morbum, Christianitatis adepta est nomen, & (sicut dici solet) repentinus calor longum vicit teporem; utque fortis erat manu, postquam cognovit viam veritatis, ita vehementer Deum colere cœpit; & Romana tepeditate calcata, robur Francorum ex fide convaluit. Videns itaque illustris quidam vir a Sechranus celebre S. Carauni nomen fore, & quod locus sepulturæ ejus nequaquam haberetur venerationi, divino fervore succensus, basilicam desuper fieri ordinavit. Vir namque Apostolicus, vocabulo b Pabolus, refulgens præclara sanctitate, eo tempore Episcopus, Abbatem simul & pulchram Cleronomiæ seriem, quæ sepulturæ deberet deservire, ibidem instituit.

[16] Gaudium ergo miraculi depromatur in auribus fidelis populi, quod dignatus est Dominus ostendere pro amore famuli sui Carauni. Quadam vice dum venerabilis Aper Abbas cum Fratribus orationis gratia in oratorium ex more fuisset ingressus, solito cursu consummato, Fratribus reliquis discedentibus, [Abbas de sepultura dubius,] senior in basilica clausis ostiis remansit solus. Et quoniam aliud sepulcrum juxta sancta membra consistebat, unde quale esset beatissimi Carauni habebatur incognitum; flebili angebatur mœstitia. Pro desiderio siquidem hunc præclarum reperiendi thesaurum, corpore humo prostratus, sidera mente transcendens, Deum, cui omnia occulta sunt aperta, solus deprecabatur, ut ejus de pectore ambiguum tolleret, & certæ rei notitiam de corpore sancti viri demonstraret. Perseverans itaque in hac orationis constantia, paululumque genua reflectens, expansis manibus, & oculis in cælum intentis, [facta apparitione redditur certus.] prospicit in promptu sibi adstare virum, capite cano, forma decora, vultu angelico, & dicentem ei: Quid mœrore, Frater, consumeris? Abbas inquit: O egregie Pater, ob beatissimi Carauni sepulturam, quia qualis ex iis geminis sit ignoramus. At ille baculo, quem tenere videbatur, tumulum designans, ait: En membra hic sancta quiescunt. Confestim autem illa pulcherrima visio, cum his lætitiæ dictis, abscessit ab ejus oculis. Tum quidem Pater ingenti stupore magnoque repletus gaudio, denuo se cineribus sacratissimi busti obvolvit, agens Deo gratias cum lacrymis, eo quod si compos voti meruit exaudiri, in revelatione hujus corporis eximii.

[17] Interea summa cum festinatione prælibato Præsuli, scilicet Pabolo, gestæ rei miraculum pandit. Quo audito Pontifex, quasi e somno evigilans, elegantissimum dedit responsum: Si ita habetur, Frater, ut asseris, oportet nos triduanum indicere jejunium, sanctæ ac individuæ Trinitatis majestatem implorantes, ut ejus suffragio, qui tam mira dignatus est ostendere, [Corpus elevatur,] possimus sancta membra, quæ indecenter jacent, in honorabiliorem perferre locum. Tertio itaque jejunio cum pernoctatione peracto, omnis cleri simul & populi conventu facto, corpus sanctissimi viri Carauni coram cornu altaris mirifice cum immenso sepelierunt tripudio. Tanta denique in die illa a corpore sancti Viri emanavit fragrantia, & locus ille inæstimabili suavitate odoris respersus est, ut universali genere odoriferi unguinis crederes totam ædem illam fuisse delibutam, ut omnes qui aderant glorificarent Altitonantem ob tantæ amœnitatis respersionem. Patet namque in hoc mirabili facto, quod ipse Vir sanctus, dum superstite frueretur vita, decantans cum Apostolo, Christi bonus odor sumus Deo, habebat sui pectoris templum virtutum aromatibus delinitum, orationumque copia respersum, ac sanctissimi cœlibatus [sarcophage priori incorrupto,] liliis circumseptum, a cujus corpore tanti odoris effluxerat suavitas. Illud vero vas ligneum, in quo Sancti corpus fuerat humatum, ferreis clavis erat adstrictum: quod non æstus impedimentum, non pluvialis alluvio madefecit per tantorū spatia annorum, sed quasi [lignum] Setim imputribile crederes permanere: unde, usque hodie a multis credentibus lignum & ferrum conservatur ex fide. Multi nempe qui variis infirmantur languoribus, vel siqui typo diabolicæ insultationis agitantur, si ex his super se habuerint, extemplo sanitatis alacritatem recipiunt.

[18] Huic siquidem paginæ est necessarium inserere laudem miraculi, quod temporibus sæpe dicti constat Episcopi actum: timore enim, & amore compungimur in observanda reverentia sancti Viri, cum hæc fulgida resonaverint dicta prodigii. [ob calicem ablatum,] Accidit namque, cum quædam parochia vas ad libandum Sacrificium minime haberet, præfatus Pontifex de basilica Carauni unum tribuit calicem parochiæ indigenti, pollicitans ut meliorem in eo restitueret loco. Interea dum nescio qua conditione prædictum reddendi munus intercessit dilatio, [punitus Episcopus,] sæva statim in eum permovetur divinæ ultionis ira, & rapiuntur ab eo salutis organa; & ita febricitantis intromittuntur ægritudinis tormenta, ut exusta corporis medulla vix moveret vel labia. Quadam igitur nocte quispiam e civibus, Dei timore circumdatus, & in sancta religione pleniter fundatus, vidit visione præclara adstantem Angelum & dicentem: Vade, frater, [& per aliū, ter ab Angelo edoctum,] & dic Pabolo Episcopo, ut munus S. Carauni, quod indigne abstulit, celeriter restituat, tuncque reparabitur in eo pristinæ sanitatis hilaritas. At ille, ludificante somno putans esse vanum tantæ revelationis mysterium, nemini dicere voluit. Secundo itaque, ei sicut & prius apparens, ait: Cur non innotuisti Pontifici tuo quod tibi fuerat imperatum? Tunc ille mature consurgens, ad sancti viri concurrens sepulcrum, talia prostratus verba toto nisu postulabat, dicens: Immensæ pietatis tuæ, Domine, multitudinem deprecor, ut meritis S. Carauni, si ex te ista processit visio, eadem tertio appareat, & omne dubietatis vulnus procul a me repellat. Denique transacto diei lumine, jam tenebrosæ noctis horridum chaos ingruerat, in stratu solito tradidit sese sopori placido: & ecce Angelus qui ei apparuerat, [monitus, restituto calice sanatur.] jam venit velut frendens: & ignaviam increpans, ait: Cur divinis non obtemperasti monitis, & infidelis Pontifici tuo non illico nuntiasti, quod tibi fuerat imperatum? duplicis te noveris esse reum negligentiæ coram Domino. Exinde evigilans statim a somno, citius ad Pontificis properat occursum, quæ sibi divinitus fuerant ostensa exponens per ordinem cuncta. Legati itaque ad parochiam diriguntur cursu præpeti, & dum ad præfatum refertur locum calicis decus, regreditur ad Præsulem pulchræ salutis desiderabile munus. Calice enim basilicæ reddito, Pontifex alacer tripudianti sanitate surrexit a lectulo.

[19] Prosequamur miraculorum seriem, & adjiciantur inter hæc hagiographa cælestis misericordiæ gaudia, meritis S. Carauni in quodam homine facta. Vir profecto venerabilis, Sacerdotii infula cōptus, nomine c Leodegisilus, cum ad evocationem gloriosissimi Regis d Chlotharii (cujus adolescens filius gravi tædio infirmitatis dicebatur detineri ita vehementer astrictus, ut nihil aliud autumaretur, nisi ut paratis exequiis mortis obscuritas vitæ fugaret lumina) proficisceretur; cum e socio adolescente [ivit] ad venerandum S. Martini archisterium, ut suffragante ejus intercessione sanitatis medelam divina ei conferret pietas. [Filius Chlotharii Regis,] Dumque Carnotanam urbem præfatus vir properans præteriret, collegis paululum vel vehiculis reficiendi spatium tribuit; ipse vero, continua frugalitate fatigato corpore, dedit se sopori; &, ceu vigilans, vidit virum, vultu Angelico adstantem, & iter sibi percunctantem. [apparentibus SS. Martino & Carauno,] Ille autem, ut res agebatur, ei omnia enarravit. Tunc vir Dei ad illum; Bene, inquit, Frater, quia vadis: sed jam eum Dominus per famulum quidem suum, Dominum Martinum & me servum suum, visitare dignatus est. Et cum ipse Leodegisilus Presbyter personam vel nomen ejus inquireret, civem Romanum, nomine Cavaunum, [sanatur,] & urbe Carnotana se passum fuisse, respondit. Et cum Stirpiniaco, juxta evocationem memorati Principis, sæpe fatus vir venerabilis Leodegisilus Presbyter præsentatus fuisset, puerum qui languerat, juxta verbum hominis Dei quod prædixerat, invenit sanitatis gaudio repletum atque renovatum.

[20] [alia miracula.] Quin etiam, quot mirabilia, fugatis doloribus cunctis, super imbecillitates decumbentium frequentissime S. Carauni apparent suffragio, perlongum est evolvere; quia plus clarent fidelium oculis, quam possint comprehendi litterarum memoriis. Quapropter contumaciæ jaculo percussis, qui potiorem habent affectum detrahendi quam imitandi, felicem arripuimus calicem & sancto processimus silentio. Accipiamus igitur, Fratres, & consideremus tanti Patroni clementiam; & ejus præsidia sub orationum frequentia dignaque reverentia imploremus; ut universa vitia aversemur, singularum virtutum colamus ornamenta; fidei, spei & charitatis innodemur per vincula, cunctorum quoque hostium liberemur incursibus, totiusque sanctitatis decoremur floribus: quatenus in æthereis aulis animis exultantibus Cælicolarum applicemur cœtibus, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, cum Patre & Flamine sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sechranus, aliis Sechrannus, Secrannus, Serranus, civis Carnutensis.

b Pabolus, aliis Mss. Pappolus, interfuit Concilio Parisiensi 4 an. 573, in quo ejus causa suscepta est adversus Promotum, qui in castro Dunensi Episcopus fuerat constitutus. Idem subscripsit Concilio Matisconensi 2 anno 585.

c Post dictum Pappolum secuti Episcopi Mainulfus, Theobaldus, & dein Leodegisilus, aliis Ledegisilus & Lansegisilus, cujus Successor Bertegisilus, si tamen diversus, interfuit Concilio Remensi anno 624 aut initio sequentis.

d Hic est Chlotharius II, mortuus an. 628, de quo adtumulum S. Carauni legitur inscriptio talis. Chlotharius Rex Francorum dotavit hanc ecclesiam: & additur nomen Lenterici secretarii & Lancegisili Episcopi. Consule Rolliardum in Historia Carnotensi fol. 163.

e Ms. Cum ipso adolescente: sed errorem hic esse aliquem ex antecedentibus & consequentibus apparet: quem verbo uno immutato putavimus corrigendum.

DE PLVRIMIS SANCTIS MONACHIS,
MARTYRIBVS THECVE IN PALÆSTINA.
Ex hodierno Romano & Joannis Cassiani Collatione VI.

CIRCA CCCCX.

[Commentarius]

Plurimi Monachi Martyres, Thecuæ Palæstinæ (SS.)

G. H.

[1] Tabulæ hodierni Martyrologii Romani celebrant horum Martyrum memoriam hoc XXVIII Maji his verbis: Thecue in Palæstina sanctorum Monachorum Martyrum, qui tempore Theodosii Junioris a Saracenis occisi sunt: [Memoria in Fastis,] quorum sacras Reliquias accolæ colligentes, summa veneratione illas habuerunt. Baronius, cui commissa fuerat Martyrologii recognitio, & amplificatio permissa, ex iis quos tunc meliores potuit habere auctoribus; in Annotationibus post factis editisque, non explicat, utrum eos alicubi Sanctorum fastis adscriptos repererit, quod alias non indiligenter notat; unde colligimus ipsum data sibi potestate eo etiam usum, ut quos Sanctorum cultu dignatos olim nosset, nec tamen sciret quo die anni, hunc iis ipse legeret arbitratu suo. Hoc tamen nescio cur dißimulans, & quasi de alterius opere agens, nec præcise sciens unde accepti sint, adscribit in Notis, videri illos esse, de quibus agit Joannes Cassianus in Collatione sexta de nece Sanctorum cap. 1 & sequentibus: Verba Caßiani hæc sunt.

[2] In Palæstinæ partibus juxta Thecue vicum, qui Amos Prophetam meruit procreare, [ex Cassiano.] solitudo vastissima est, usque Arabiam ac mare mortuum amplissima extensione porrecta. In hac summæ vitæ ac sanctimoniæ Monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus Saracenorum latrunculis interempti. Quorum corpora licet sciremus tam a Pontificibus regionis illius, quam ab universa plebe Arabum tanta veneratione prærepta, & inter Reliquias Martyrum condita; ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes, gravissimum sibi certamen indixerint, & usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se devotione decertant, quinam justius eorum sepulcra ac reliquias possiderent; aliis scilicet de vicinia commorationis ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus; nos tamen vel nostra, vel quorumdam non mediocriter ex hac parte scandalizantium Fratrum offensione permoti, inquirentesque cur tanti meriti ac tantarum virtutum viri ita sint a lutrunculis interfecti, tantumque Dominus passus fuerit erga suos famulos facinus perpetrari, ut viros cunctis mirabiles in manus traderet impiorum: mœsti ad S. Theodorum, singularem in conversatione actuali, perreximus virū… Cui cum de prædictorum virorum nece querimoniam fudissemus, admirantes tantam Dei patientiam, quod viros scilicet illius meriti taliter interimi permisisset, ut qui alios quoq; suȩ sanctitatis pondere de hujusmodi liberare tentatione debuerint, ne seipsos quidem præripuerint de manibus impiorum; aut cur Deus admitti in servos suos tantū facinus concessisset; Beatus Theodorus respondit: Hȩc quȩstio illorū solet animas permovere, qui parū fidei vel scientiæ possidentes, merita Sanctorū vel præmia, quæ non prȩsenti redduntur, sed seposita sunt in futurū, arbitrantur in hujus temporalis vitæ brevitate restitui. Hac aliaque Caßianus, quæ apud ipsum legi possunt.

[2] Idem aliis quoque locis agit de disciplina veterum per Palæstinam & reliquum Orientem Monachorum, videlicet lib. 3 Instit. cap. 3 & lib. 4, [& alibi eorum disciplinam exponente.] cap. 19, 20 & 21; quæ videntur etiam illis in Thecuæ deserto Monachis, hoc loco laudatis, applicari posse. Vtinam autem Caßianus duorum saltem illorum oppidorum, quæ sibi corporum sacrarum Reliquias vindicarunt, nomina indicasset; facilius fortaßis reddere possemus rationem, cur in monasteriis Palæstinæ, quorum usibus S. Sabas aliique Typicon ecclesiasticorum officiorum ordinarunt, nulla istorum Martyrum inveniatur memoria. Interim licebit suspicari, distractis (ut dictum est) corporibus, & desolata deinceps manente quam sancti isti Monachi sibi construxerant Laura (nulla enim illius postea mentio in Vita S. Euthymii & aliorum, in quibus Desertum Thecue nominatur aliquoties) neminem fuisse qui martyrii curaret historiam scribere, beneficio cujus omnibus Terræ-sanctæ monasteriis mansissent venerabiles; qui paulatim in oblivionem venerunt, invalescente Saracenorum in cunctis oppidis Palæstinæ dominatu, & Sanctorum in iis celebrium evanescente cultu.

DE SANCTO RIGOMERO,
EPISCOPO MELDENSI IN GALLIA.
Ex Breviario, Saussajo, & aliis.

SEC. V.

[Commentarius]

Rigomeres, Ep. Melden. in Gallia (S.)

G. H.

Breviarium Meldense, auctoritate Dominici Seguier Episcopi Meldensis ac ejusdem Ecclesiæ Capituli consensu anno MDCXL excusum, proponit ad diem hunc XXVIII Maji celebrandum festum S. Rigomeris Episcopi Meldensis, [Cultus sacer 28 Meji.] sub ritu semiduplici, ac Lectiones præscribit de Communi Confessoris Pontificis, cum hac Oratione propria. Propitiare quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, [Reliquiæ,] per S. Rigomeri, Confessoris tui atque Pontificis, cujus Reliquiæ in Meldensi requiescunt Ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Saussajus hoc de eo concinnavit elogium: Eodem die Meldis S. Rigomeri, itidem Episcopi & Confessoris, pietate, clementia, & misericordia prælucentis, qui post Principium illam Ecclesiam regens, Episcopatu ad Dei voluntatem egregie administrato, sancto fine quievit. Hæc ibi. [Abbatiola.] Celebratur ejusdem memoria in Ms. Florario Sanctorum, itemque in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC impresso, atque in Additionibus Greveni ad Vsuardum anno MDXV & MDXXI excusis, his ubique verbis: Civitate Meldis B. Rigomeri, Episcopi & Confessoris. Fuit olim in eadem diœcesi Abbatiola S. Rigomeri, Episcopi & Confessoris, & recensetur inter Ecclesias, quas anno MIV Canonicis suis attribuit S. Gilbertus Episcopus Meldensis, cujus Acta dedimus XIII Februarii. Fuit quoque S. Rigomerus decimus illius urbis Episcopus, & floruit seculo Christi quinto. Cetera in obscuro manserunt, quia neque Vita, neque Miracula ejus videnter aliquando scripto tradita fuisse. Refert D. Claudius Castellanus, in extimo suburbii Meldensis termino, etiam hodie reperiri sub nomine S. Rigomeri ecclesiam, vulgo Saint Rogomer dictam: quæ utrum reliqua sit ex Abbatiola supra memorata incompertum nobis est.

DE SANCTO THEODVLO,
URBIS CONSTANTINOPOLITANÆ EX-PRÆFECTO,
MONACHO STYLITA EDESSÆ IN SYRIA.

CIRCA AN. CCCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De vitæ Actis, cultus die, & qualitate ac tempore Præfecturæ gestæ.

Theodulus ex Urbis CP. Præfecto, Monachus, Stylita, Edessæ in Syria (S.)

AUCTORE D. P.

Nobile illud Orientalis Ecclesiæ monumentum, continens Sanctorum ad Antiochenum fere Patriarchatum spectantium Vitas, [Vita unde accepta,] cujus in Laurentiana Florentiæ Bibliotheca partem reperimus, pro ultimis quatuordecim Maji diebus servituram, uti plenius dictum XVIII hujus ad Vitam S. Syræ; inter alias etiam nobis exhibuit βίον καὶ πολιτείαν Θεοδούλου, Ὑπάρχου Κωνσταντινουπόλεως, γενομένου μοναχοῦ καὶ στυλίτου. Vitam & conversationem Theoduli, Constantinopolis Præfecti, facti Monachi & Stylitæ. Est hæc eodem quo ceteræ ejusdem codicis Stylo luculenter explicata, ab Auctore, non coævo quidem; sed qui non omisit annorum numeros aliasque notabiles circumstantias, ab aliis ejusdem Vitæ abbreviatoribus prætermissas. Hanc ergo Latine redditam damus; quia licet ipsum Theodulum, [cum notitia cultus,] neque in titulo Sanctum vocet auctor, neque in decursu historiæ; tamen sub finem indicat, ad monumentum ejus, magno Episcoporum & Hegumenorum concursu prope Edessam sepulti, frequentes fieri in suum usque tempus curationes; proinde non dubitamus, quin ut Sanctus fuerit in publica regionis illius veneratione.

[1] Ita certe crediderunt Constantinopolitanorum Synaxariorum conditores posteriores, in Mss. Mediolanensi bibliothecæ S. Ambrosii & Claromontano Collegii Societatis Iesu Parisiis, [& diei 28 Maji, pro quo alibi assumptus 3 Decemb.] aliisque unde accepta Menæa Venetiis excusa. Qui cum exemplum istius Vitæ accepissent ex Oriente, nec scirent cuinam diei adscribendus esset Theodulus; dederunt ei titulum Sancti Patris nostri, & elegerunt diem III Decembris, quo recurrebat anniversaria memoria S. Theoduli Cyprii, pro Christo stultum se simulantis. Sed quem Acta non indicant, & isti ignorarunt diem, exprimit in titulo prædictus Codex, Μηνὶ Μαΐῳ κη᾽, Mense Majo XXVIII. Vitam adscribens, cui hac in parte fidem dandam putamus. Etenim Menæorum ac Synaxariorum elegia, multo recentius, & ex ipsa quam damus Historia fuisse sacris libris inscripta, vel ex ipso patet barbarioris linguæ stylo, dum (ut alia omittam) σαράκοντα pro τεσσαράκοντα scribitur, σαρακοστὸς pro τεσσαρακοστὸς. Lubet tamen post prædictam Vitam, etiam Epitomen dare ex prædicto Ms. Claromontano acceptam.

[3] Menæa excusa, nulla præmissa alterius Theoduli mentione, de solo hoc nostro agunt, ejusque elogio tale præmittunt distichon:

Ἐπαρχίαν γῆς οὐρανῶν ἐπαρχίας
Θεόδουλος ἀντέδωκεν ἐμφρόνως.

Quam bene terreni Theodolus culmen honoris, [in Menæis ac Synaxariis.]
      Perpetuo sapiens mutat honore poli!

Alludit auctor distichi ad titulum Ἐπάρχου Præfecti. Fuit autem Theodolus, uti jam dictum, Præfectus Urbis Constantinopolitanæ; itaque habet Vita & Elogium Synaxarii Claromontani. In Menæis vero dicitur, Πατρίκιος καὶ Ἔπαρχος τῶν Πραιτωρίων. Diversi omnino fuerunt Constantinopoli, [Dignitas Præfecturæ ab eo gestæ in seculo,] Præfectus urbis & Præfectus Prætorii, æque ac Romæ: & ad alterutrum officium indifferens est titulus, qui ei datur in Menæis, τοῦ ἀπὸ Ἐπάρχὼν, ex Præfectis.

[4] Sed si Præfectus Prætorio Theodolus fuisset, imperante Theodosio magno, fieri vix posset ut ejus nomen non inveniretur in Codice Theodosiano, ubi nullo non anno Theodosii inveniuntur plures leges, ad hujusmodi Præfectos directæ, unde eorumdem series integra haberi potest; non item Præfectorum urbis, [ætas vita.] ad quos multo pauciores leges extant, & pro annis CCCLXXXVII & quatuor sequentibus omnino nullæ: ut si horum annorum rescripta ad Vrbis Præfectos data extarent, credi poßit Theoduli nomen in his inveniendum fuisse. Atqui hinc porro ætas illius quadamtenus definiri potest: agebat enim annum vitæ, quando abdicata Præfectura & conjuge sepulta columnam suam ascendit, quadragesimum secundum, natus proinde post annum CCCXL: & in eadem columna vixit annis XLVIII, adeoque nonagenarius obiit post annum CCCCXXX.

[5] Vtilis porro est hujus Vitæ lectio, non tantum propter exemplum contempti seculi a viro tantæ dignitatis; [ejusque legendæ utilitas.] sed etiam propter adjunctam de Cornelio Citharœdo Damasceno narrationem, qui unico heroicæ caritatis actu, parem Theodulo sanctitatis & gloriæ gradum promeruit, quare hanc potißimum partem ex Vita Theoduli describendam & populo proponendam judicarunt Synaxariorum prædictorum collectores.

VITA
Ex Ms. Medicæo Bibliothecæ Laurentianæ Florentiæ Plut. IX, Cod. XIV.
Interprete Daniele Cardono Societatis Jesu.

Theodulus ex Urbis CP. Præfecto, Monachus, Stylita, Edessæ in Syria (S.)

EX MS. FLOREN.

CAPUT I.
Præfectura generose abdicata, nequidquam obnitente uxore.

[1] Ἐν ταῖς ἡμέραις Θεοδοσίου τοῦ μεγάλου Βασιλέως ἦν τις, Θεόδουλος ὀνόματι, τὴν Ἐπαρχότητα τῆς πόλεως ἐμπεπιστευμένος ὑπὸ τοῦ γαληνοτάτου Βασιλέως. Οὗτος διαπαντὸς πρὸ ὀφθαλμῶν ἐ͂ιχεν τὸν θάνατον, ὅθεν ἐν πολλῇ ἀγονίᾳ καὶ φόβῳ Θεοῦ διῆγεν, καὶ ἐν εὐσεβείᾳ ἐδιοίκει τὴν ἐμπεπιστευμένην αὐτῷ ἀρχὴν τῆς Ἐπαρχότητος, ποιῶν ἐλεημοσύνας πολλὰς κατὰ τὸ λεληθός. Ἑώρα γὰρ τὰ ἐν τῷ βίῳ κυλίσματα καὶ σκελίσματα. Ἑώρα τὸν ἄστατον πλοῦτον, καὶ τὴν ἄλογον δυναστείαν, καὶ τὴν δόξαν τὴν ψευδώνυμον, ὡς φύλλα τὰ μάτην ὥδε κᾀκεῖσε φερόμενα καὶ περιφερόμενα, καὶ εἰθ᾽ οὕτως εἰς γὴν ἀποπίπτοντα. Ἑώρα πῶς, δεινὸν μὲν καὶ ἀνθρώπου θάνατος. Πῶς γὰρ οὐ; τοῦ σήμερον ὄντος, καὶ ἀύριον οὐκ ἐσομένου, οὐδὲ πρὸς ἡμᾶς ἀναλύοντος. Ἐθεώρει τὰ γινόμενα ἄστατα καὶ ἀλληλοκατάλληλα, καὶ ἠγωνία. Ἐθεώρει τὰς ἁρπαγὰς, καὶ τὰς ἐπηρείας, καὶ πλεονεξίας τὰς ἐφεκάστης γινομένας, καὶ ἐνατενίζων τὸ ὄμμα τῆς διανοίας πρὸς τὸν μακρόθυμον καὶ φιλάνθρωπον Θεὸν, μετὰ δακρύων ἔλεγεν· Πᾶσα μὲν ἀρετὴ δοκιμὸν τὸν ἀθλητὴν ἀπεργάζεται, καὶ λαμπρὸν τῷ γεωργῷ τὸ θέρος ὁρᾶσθαι καὶ προσδοκάσθαι δίδωσιν. Πλὴν ἀρετὴ ἀρετῆς δοκιμωτέρα καθέστηκεν. ὑπομονὴ δὲ πασῶν τῶν ἀρετῶν ἐστιν ἐντιμωτέρα, αὐτὴ γὰρ ἑκάστης ἀγαθῆς πράξεως συνέχει τὴν ὑπόστασιν, καὶ οὐδὲ ῥαθυμίᾳ ταύτας φθαρῆναι συγχωρεῖ, οὐδὲ ὀλιγωρίᾳ πεσεῖν. Οὐ μὴν ἐξ ἀπογνώσεως εἰς ἑτέραν ὁδὸν τραπῆναι τὴν εἰς θάνατον ἄγουσαν· καὶ συντόμως εἰπεῖν· θρόνος τῶν ἀρετῶν ὑπομονὴ, καὶ χαρὰ, καὶ βακτηρία καθέστηκεν. Ὅθεν ὑπομένων ὑπομενῶ τὸν κύριον, καὶ αὐτὸς ποιεῖ χρηστότητα.

[2] Εἶτα ἐν μίᾳ τῶν ἡμερῶν προσκαλεσάμενος αὐτὸς Θεόδουλος Πρόκλαν τὴν ἑαυτοῦ γυναῖκα, ἔφη πρὸς αὐτήν· Κυρία μου, δεδιδάγμεθα ἐκ τοῦ θεσπεσίου Παύλου, ὡς ὅτι καιρὸς συνεσταλμένος· ἐπὶ τὸ λοιπὸν, ἵνα καὶ οἵ ἔχοντες γυναῖκας ὡς μὴ ἔχοντες ὦσιν, καὶ οἵ χαίροντες ὡς μὴ χαίροντες, καὶ οἵ ἀγοράζοντες ὡς μὴ κατέχοντες, καὶ οἵ χρώμενοι τῷ κόσμῳ τούτῳ ὡς μὴ καταχρώμενοι· παράγει γὰρ τὸ σχῆμα τοῦ κόσμου τούτου. Ἀλλὰ μὴν καὶ ψαλμῳδὸς Δαβὶδ διεμαρτυρήσατο ἡμᾶς, ἐν στιχοῖς ψαλμῶν οὕτως βοῶν· Αἱ ἡμέραι τῶν ἐτῶν ἡτῶν ἐν αὐτοῖς ἑβδομήκοντα ἔτη, ἐὰν δὲ ἐν δυναστείαις, ὀγδοήκοντα ἔτη. Καὶ μὴν καὶ βασιλείαν οὐρανῶν κληρονομῆσαι· ὀγδοήκοντα γὰρ ἔτη πρὸς ἐκεῖνον τὸν ἀτελεύτητον αἰῶνα ὡς ἡμέρα χθὲς παρελθοῦσα λογισθήσεται. Τί δὲ ἔστι τὸ κέρδος τοῦ βίου τούτου, τί τὰ ἐξ αὐτοῦ ποριζόμενα, δεδιδάγμεθα παρά τινος ἀνδρὸς πανσόφου ῥήτορος, ὅτι ματαιότης ματαιοτήτων τὰ πάντα ματαιότης. Οὐδὲν οὖν. Κυρία μου, εἰσενηνόχαμεν εἰς τὸν κόσμον, ἀλλ᾽ οὐδὲν ἐξενεγκεῖν τι δυνάμεθα. Ποῦ γάρ εἰσιν οἱ πρὸ ἡμῶν ἅπαντες; Οὐ προτετελευτήκασι, καὶ εἰς γῆν βληθέντες διεφθάρησαν; Τί δὲ βίος οὗτος; Οὐ καπνὸς, καὶ σπόδος, καὶ ἀράχνη, καὶ φαντασία καὶ ὄναρ;;

[3] Δεῦρο οὖν ἀνάσχου μου τῆς καλῆς συμβουλίας, Κυρία μου, καὶ ἐξευμενισώμεθα τὸν Θεόν. Βραχὺς γὰρ ἡμῖν τοῦ βίου τούτου καιρός. Νήψεως δὲ οὗ τῆς τυχούσης ἐν αὐτῷ, ἀλλὰ πολλῆς καὶ ὑπερβαλλούσης δεόμεθα, ἵνα μὴ τῶν τεταγμένων ἡμῖν εἰς ἐργασίαν καιρὸν ἀκαίρως παραδεύσωμεν, μηδὲ φορτίον καθεαυτὸν σωρεύσωμεν, βαστάζειν μὲν βαρὺ, κατέχειν δὲ ἐλεηνὸν, νωτοφορεῖν δὲ τρισάθλιον, τὸ πῦρ τῆς γεέννης ὀσφρανθὲν ἕλκει πρὸς ἑαυτὸ, καὶ σκώληξ τιμωρῶν ἐπιπηδᾷ τῷ κομίσαντι, ἐσθίει δὲ δι᾽ ἑαυτοῦ, καὶ δαπανᾷ, καὶ σπαράττει τὸν φέροντα. Μέχρι οὖν τίνος, Κυρία μου, ἡμεῖς πρὸς τὰς ἀνοήτους τιμὰς καὶ δόξας ἐφελκόμεθα; τί ἡμᾶς ὀνήσει ἄκαιρος πλοῦτος, ψεύστης καὶ δραπέτης; Καὶ γὰρ Δαβὶδ ἐφεκάστης μελῳδεῖ λέγων, Πλὴν μάτην ταράσσεται πᾶς ἄνθρωπος, θησαυρίζει γὰρ καὶ οὐ γινώσκει τίνι συνάξει αὐτά. Ἀνάσχου οὖν μοι, Κυρία μου, καὶ θιαπωλήσαντες ἅπαντα τὰ ὑπάρχοντα ἡμῖν, διανείμωμεν αὐτὰ τοῖς χρείαν ἔχουσιν, καὶ εἰθ᾽ οὕτως ἀποταξώμεθα τῷ βίῳ τούτῳ τῷ ματαίῳ, καὶ ἀλοκότῳ, καὶ ἐξουδενωμενῳ, ὅπως μεθιστάμενοι τούτου ἐκεῖσε κληρονομήσωμεν τὴν τῶν οὐρανῶν βασιλείαν. Οὐδὲν γὰρ ἐπίμενον, πάντα δὲ πρόσκαιρα, καὶ παρεπίδημα.

[4] δὲ τοῦτον ἀκούσασα καὶ περίδακρυς γενομένη, ἔφη πρὸς αὐτόν· Κύριέ μου, οὕτως με μεμίσηκας, ὅτι ἀποστασίαν ἐξ ἐμοῦ ἤδη μελετᾷς; Τί τὸ γεγονὸς, οὐκ οἶδα· ἐν τίνι δέ σου παρήκουσα, ἀγνοῶ. Τί δὲ; Οὐκ ἀβαρῆ ἐμαυτὴν διεφύλαξα πρός σε μέχρι τοῦ δεῦρο; Οὔπω ἔτη εἰσὶ δύο, ἀφ᾽ οὐ συνήφθην σοι, καὶ ἤδη κατωλιγώρησας τῆς ἐμῆς συνοικήσεως; Οἴμοι τῇ ὀρφανῇ καὶ ἀθλίᾳ! Τάχα δὲ καὶ χήραν ἐμαυτὴν ἐξαίφνης ὁρῶ. Οἴμοι! τῇ μήδε πρὸς παραμυθίαν ἐσχηκυίᾳ τέκνον, ἵνα κᾂν κατοπτριζομένη τούτου τὸν χαρακτῆρα, ἐφεκάστης ὥρας ὁρῶ τὸν οὕτως ἄφνω ἀπολακτίσαντά μου. Ἐβούλου, Κύριέ μου, ταύτην τὴν μερίδα ἐπιλέξασθαι. Τί με τὴν ἀθλίαν καὶ ὀρφανὴν λαβὼν ἐταπείνωσας. Ποίᾳ δὲ ψυχῇ καὶ προθυμίᾳ τὸν μονήρη βίον ὑπαλλάξω, παρθενίαν μὴ κεκτημένη; Οὓτως προέθου τῷ Θεῷ συνοικεῖν μοι; Οὐκ ἐνθυμῇ φόβον Θεοῦ καὶ κρίσιν, καταλιμπάνων με ξένην καὶ ὀρφανὴν, ἄτεκνόντε καὶ ἄνανδρον; Οὐκ ἤκουσας Παύλου λέγοντος, Δέδεσαι γυναικὶ, μὴ ζήτει λύσιν; ὁμόιως δὲ, Μὴ ἀποστερῆτε ἀλλήλων, εἲ μή τι ἂν ἐκ συμφώνου πρὸς καὶρὸν, ἵνα σχολάζητε τῇ προσευχῇ, καὶ πάλιν ἐπὶ τὸ αὐτὸ ἦτε, ἵνα μὴ πειράζῃ ὑμᾶς σατανᾶς. Καὶ πάλιν αὐτὸς ἐν τῇ αὐτῇ ἐπιστολῇ γράφων πρὸς Κορινθίους ἔλεγεν, Τοῖς δὲ γεγαμηκόσι παραγγελῶ, οὐκ ἐγὼ, ἀλλ᾽ Κύριος, γυναῖκα ἀπὸ ἀνδρὸς μὴ χωρισθῆναι, ὁμοίως δὲ καὶ ἄνδρα γυναῖκα μὴ ἀφιέναι. Καὶ ἄλλα τε πάμπολλα ὁμιλήσασα πρὸς αὐτὸν, καὶ πολλῶν δακρύων ἐξ ἀμφοτέρων φερομένων, διετέλεσαν τὴν ἅπασαν ἡμέραν νήστεις. Ὀψίας δὲ γενομένης ὑπανεχώρισεν Πρώκλα ἐν ἰδιάζοντι κοιτῶνι, τὴν ἅπασαν νύκτα δακρύουσα τὴν ἀποστέρησιν τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς.

[5] Προΐας δὲ γενομένης ἀναστὰς Θεόδουλος προσῆλθεν, τῆς τάξεως αὐτὸν δεξαμένης κατὰ τὸ ἔθος, καὶ συνήθους ἀνελθὼν ἠσπάσετο τὸν Βασιλέα (ἠγαπᾶτο γὰρ λίαν ὑπ᾽ αὐτοῦ, οἷα δὴ ὡς τὰ χρηστὰ καὶ θεοπρεπῆ εἰσηγούμενος τῇ αὐτοῦ ἡμερότητι) καὶ προσελθὼν αἰτεῖ λιπαρῶς τὴν αὐτοῦ γαληνότητα ἀνεθῆναι τοῦτον τῆς φροντίδος τῆς αὐτῆς ἐπαρχότητος, καὶ διαδοχῆς τυχεῖν, ἀσθένειαν σώματος προβαλλόμενος. Καὶ δη πειθαρχήσας τούτῳ αὐτὸς ἀήττητος Βασιλεὺς, τοῦτον παῦσαι τῆς ἀρχῆς, ἕτερον ἀντ᾽ αὐτοῦ προεχειρήσατο. Γνόντες δὲ οἵ ἀπὸ τῆς πόλεως τὴν Θεοδούλου διαδοχὴν, συνέδραμον ἅπαντες, καὶ καταλαβόντες τὰ πρὸ τοῦ παλατίου ἐβόων ὁμαθυμαδὸν λέγοντες. Βασιλεῦ φιλόχριστε, τὰς φωνὰς τῶν δούλων σου μὴ παρίδῃς, τὰ Θεοδούλου ἔργα νίκας ἐπάγει τῇ βασιλείᾳ σου, τὰ δίκαια τούτου τὴν σὴν βασιλείαν φυλάττει, ἀγνότης τούτου πᾶσαν ἀδικίαν ἀπελαύνει. Βασιλεῦ ἀήττητε, τολμῶμεν κράζειν· Θεόδουλον μὴ διαδέξῃ.

[6] Καὶ ἄλλας δὲ πλείστας φωνὰς ἐπαφέντες, σιγῆς γενομένης Βασιλεὺς ἐκφωνήσας ἔφη· Καὶ πρὸ τῆς ἡμετέρας ἐκβοήσεώς τε καὶ μαρτυρίας, ἐπιστάμεθα τὰ τοῦ ἡμετέρου ἀνθρώπου, λέγω δὴ τὰ κατὰ τὸν Θεόδουλον, καὶ ὅτι τὰ ἡμέτερᾳ φρονήσας τε καὶ πράξας ἐπαίνετος καθεύτηκεν παρὰ τῇ ἡμετέρᾳ γαληνότητι. βασιλείᾳ γὰρ ἡμῶν τὴν ἅπασαν πικρίαν εἰς γλυκύτητα μεταφέρει· τοὺς γὰρ ἀνημέρους καὶ ἄλλως πῶς διακειμένους μεταριθμίζουσα, ἐπὶ τὸ δέον καθίστησιν· πρὸς γὰρ τὸ ἡμέτερον νεῦμα ἀρέσκειν ἐπείγονται, τοῖς ἔργοις ὁμολογοῦντες τὴν δουλείαν. Γνωστὸν οὖν ἔστω πᾶσιν ὑμῖν, ὡς οὐ θελήσει ἡμετέρᾳ τοῦτον ἐπαύσομεν τοῦ θρόνου τῆς Ἐπαρχότητος, ἀλλὰ τῇ ἀξιώσει αὐτοῦ ἐπενεύσαμεν. γὰρ ἡμετέρᾳ βασιλείᾳ, ἐξ ἀρχῆς πηγὴν καὶ ῥίζαν τὴν εὐσέβιαν κεκτημένη, πᾶσιν οἶδεν τοῖς ὑπηκόοις τὰς αἰτήσεις ἀπονέμειν· ὅτι γὰρ οὕτως δοξάζομεν, καὶ οὐκ ἄλλως, ὡς ὅτι Βασιλεῖς κατεστάθημεν, ἐφ᾽ ᾦ τὰς δικαίας αἰτήσεις ἑκάστῳ προσιόντι διδόναι τε καὶ χαρίζεσθαι. Σεμνυνόμεθα γὰρ ἐπὶ τὴν φιλανθρωπίαν μᾶλλον ἐπὶ τῇ βασιλείᾳ· οὐ γὰρ ἔχει τι λεῖπον αὐτῇ, ἵνα τὸ πλέον ἁρπάσῃ. Θνῆτοι οὖν ὄντες, σεμνῶς, καὶ φιλοθέως καὶ ἀκαταγνώστως κατὰ τὴν πρόσχαιρον ἡμῶν βασιλείαν διεξέλθωμεν, ὅπως εὐαρεστήσαντες τῷ Χριστῷ, ταύτην βεβαίαν ἐν τῇ πίστει τοῦ Κυρίου ἡμῶν τοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ ὀρθὴν τηρήσωμεν, ἄσειστον καὶ ἀκλυδόνιστον. Πρὸς μικρὸν οὖν ἐπαύσαμεν τοῦτον νοσιλευόμενον, καθάπερ ἔφη· ἔπειτα τοῦτον τῷ θρόνῳ ὑγιασθέντα κελεύσει ἡμετέρᾳ ἐγκαταστήσωμεν, εἴ γε καὶ περιεσώμεθα. Ἀναχωρήσατε οὖν ἐν εἰρήνῃ, τῷ νεύματι τῆς ἡμετέρας βασιλείας ἐξακολουθοῦντες. Τούτων ἀκούσαντες ἅπαντες οἱ ἀπὸ τῆς πόλεως, ἕκαστος ἀνεχώρησεν ἐπὶ τὸ ἴδιον ἔργον, εὐφημῶν τὴν ἀληθῶς φιλάνθρωπον βασιλείαν.

[1] Magno Theodosio res Imperii curante, Theodulus quidam extitit, cui ab optimo Imperatore commissa erat Constantinopolitanæ urbis Præfectura. Hic, cum subeundæ aliquando mortis memoria ob mentis oculos ei nullo non tempore versaretur, [Theodulus Præfectus urbis CP.] magna cum solicitudine & in perpetuo Dei timore vitam traducebat, summa fide & religione traditæ sibi Præfecturæ munus ac dignitatem sustinens, & plurimas eleemosynas occulte faciens. Noverat quippe quam varia quamque impedita sit vitæ humanæ ratio: inconstantiam divitiarum, principatuum vanitatem, &, quam falso nomine gloriam homines appellant, caducorum foliorum instar huc illuc ferri ac referri, & in terram ad extremum prosterni. Sed illud præcipue versabat animo, [assidua mortis meditatione,] quam gravis homini & molesta mors tandem accideret. Nec id quidem immerito, cum qui hodie vivit ac viget homo, postera sæpe luce in vivis non sit, nec apud nos unquam deinceps versetur. Considerabat rerum omnium humanarum instabilitatem & conversiones, & ægre inde ipsi erat. Cum vero rapinas quotidianis & violentiam, avaritiamque inter mortales grassantem attentius secum cogitaret; tum præcipue mentis oculo in divinam longanimitatem & benignitatem altius defixo, non sine lacrymis sic ratiocinabatur: Omnis quidem virtus hominem qui in ea se exercet probatum Deo acceptumque efficit, quemadmodum cum agricolæ laborum impensorum jactique seminis messis quædam jucunda & expectata exhibetur: alia tamen est altera præstantior, omnium vero præstantissima tolerantia. [ad severiorem vitæ rationem incitatus,] Ipsa videlicet operis cujusque boni rationem haud inanem continet, virtutesque ceteras nec inertia flaccescere permittit, neque negligentia corruere, sed nec in eam quæ ad mortem deducit viam patitur quemquam per desperationem trahi; atque ut breviter quod res est diam; Patientia virtutum omnium sedes ac thronus, gaudium quoque earumdem & firmamentum est constituta; sustinens igitur sustinebo Dominum, & ipse faciet mecum bonitatem.

[2] Post aliquod inde temporis intervallum, vocata ad se uxore sua Procla, ita eam est allocutus: [mundi vanitatem uxori ob oculos ponit.] Hæc, o domina ac uxor mea, divini Pauli scimus esse documenta, ut cogitemus tempus esse breve, & quod reliquum est, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint, & qui gaudent, tamquam non gaudentes, & qui emunt, tamquam non possidentes, & qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur; præterit enim figura hujus mundi. [1 Cor. 7, 29] Sed & Psalmista David similia nobis testatus est in Psalmis suis, ita pronuntians: Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni; si autem in potentatibus, octoginta anni: si tamen regnum quis cælorum consequatur: alias enim etiam octoginta anni, in misera hac & calamitosa vita traducti, rationem habent diei hesternæ, quæ præteriit. [Ps. 89. 10] Sed quæ tandem vitæ hujus dicenda est utilitas, aut quid ex ea in rem nostram fructus potest colligi, nisi quod sapientissimus quidam orator nos docuit: Vanitas vanitatum & omnia vanitas. [Eccl. 1. 2] Nihil igitur, Domina, in hunc mundum intulimus, sed nec auferre quidquam nobiscum poterimus. Quo nunc, putas, loco versantur quotquot ante nos vixerunt homines? Nonne omnes vivendi finem fecerunt, & in sepulcra illati, tandem abierunt in cinerem? Ipsa vero vita nostra quid est? nonne fumus & pulvis & tela aranei, & vana imaginatio & somnium?

[3] Meis igitur consiliis aures præbe, ac Deum nobis reddamus propitium. [eique consilium suum probare conatur:] Modicum enim nobis spatium vivendi superest: vigilandum enim & sobrie admodum agendum nobis est, ne concessum nobis tempus ad ea quæ recte sunt præscripta opere exequendum, sine fructu sinamus effluere; neve illud in nos miseriarum pondus ultro trahamus, quod tollere sit gravissimum, sustinere miserum, portare calamitosissimum, quodque graveolens ille ignis gehennæ secum trahit, & quod qui fert a verme mordente continuo invaditur, qui quem invasit, eumdem comedere, consumere, & perdere nequaquam cessat. Quousque ergo, Domina mea, a falsis honorum ac gloriæ imaginibus seduci nos patiemur? Quid boni ab intempestivis & fugacibus, ac minime veris divitiis expectamus? singulis illud diebus sanctus nobis David inclamat: Verumtamen vane conturbatur omnis homo. [Ps. 38 12, Ps. 38, 7] Thesaurizat enim, & ignorat cui congregabit ea. Me igitur audi; divitias nostras omnes pretio divenditas in egenos distribuamus, atque ita fallaci huic atque inani & contemptibili instituto vivendi nuntium remittamus; ut cum ex vita hac erit abeundum, regno cælorum potiri nobis non negetur. Nihil enim stabile in mundo isto reperias, sed temporaria cuncta & citissime transeuntia.

[4] His omnibus illa auditis, ac fusis ubertim lacrymis, ita maritum compellat: Itane, Domine mi, uxorem tuam odio cœpisti habere, ut ab ea jam nunc divortium meditari volueris? Quid hoc obsecro rei est? Nescio equidem quam ob causam displicere tibi tantopere potuerim. Quid enim? nonne in hoc usque tempus cum omni erga te modestia me ipsam gessi? Vix duo jam anni sunt elapsi ex quo tempore sancta tecum matrimonii lege conjuncta sum, & ecce adeo cito mei te convictus tædium capit. Hei mihi viduæ ac miseræ, quæ meo me conjuge derepente orbatam video! Hei mihi, quæ nec ullam hactenus, ad aliquod saltem doloris levamen, [cui illa frustra se opponit.] prolem suscepi, ut vel imaginem ejus intuens omnibus diei horis illum habeam præ oculis, qui me sic repente deseruit. Tute ipse, Domine mi, hanc ut partem eligerem auctor fuisti. Quid me infelicem viliori nunc conditione esse fecisti? Qua enim mente, quave audacia, post amissam virginitatem, transibo ad vitam religiosam? Siccine coram Deo proposuisti mecum vivere? neque eum timens judicium recogitas, qui me peregrinam, orbam, sine prole, sine marito dimittis? Numquamne illam Apostoli vocem percepisti: Alligatus es uxori noli quærere solutionem: & alibi: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: & iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos satanas? ac rursum in ea ipsa ad Corinthios epistola sic loquitur: Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere… [1. Cor. 7, 5, & 27, Ibidem, 10 & 11] Et vir uxorem non dimittat. Hæc & multa alia cum ad maritum dixisset, non sine multis utrimque lacrymis, toto eo die cibi potusque expers mansit. Sub noctem deinde in suum se conclave sola recipiens, in diem usque posterum multis cum lacrymis viri sui mentem consiliumque deflevit.

[5] Ut primum illuxit confestim e lecto se proripiens Theodulus, ex muneris quod obtinebat præscripto, Imperatorem salutaturus de more abiit (Theodulum hic quippe amabat tenerrime, quem scilicet nihil non imperatoria dignum mansuetudine ac bonitate noverat suadere ac agere) ab eoque impetrare contendit, [Theodulo munus abdicante] ut cum bona ejus venia Præfecturæ curam deponere, & successorem accipere posset, infirmitatem corporis causatus. Qua ratione persuasus inflexibilis alias Imperator, ut quietem ei ab officio concederet, alium Præfectum, in locum ejus substituit. Sed didita abdicationis hujus per urbem fama, ingens civium factus est ad Palatiū concursus, ita Imperatorem unanimiter compellantium: [queritur populus:] Christi amantissime Imperator, civium ac servorum tuorum voces votaque ne rejicias. Eximia Theoduli integritas Deum regno tuo propitium & te victorem præstat: Theoduli virtus Imperium tuum stabile facit esse ac firmum: hujus innocentia omnem a nobis injustitiam submovet. Has igitur, invicte Imperator, ad te voces audemus emittere: Theodulum Præfectura abire ne patiaris.

[6] Multa alia cum adjicerent, facto deinde silentio, Theodosius multitudinem ita est allocutus: [quem Imperator benigne placat.] Ante etiam, o cives, quam præclarum hoc de Theodulo voce unanimi testimonium ferretis, viri virtus atque integritas nobis erat perspecta, & quo modo earum quæ mihi præsertim in amore sunt virtutum sectator egregius semper extiterit, ac meritam inde a nobis laudem consecutus sit. Nostra sane imperium gubernandi ratio amaritudine nulla permisceri, sed suavitate potius clementiaque abundare amat. Ferociores quippe & eos qui moribus apparent non omnino probatis ad meliora reducens, in id quod rectum justumque est suaviter inclinat, atque ita ad nutus omnes nostros observandos, suamque subjectionem ipsis demonstrandam operibus facile impelluntur. Hoc ergo vobis qui adestis universis notum sit, quod Theodulum hunc, non sponte & voluntate nostra, Præfectura sinamus abire, sed ipsiusmet precibus & flagitationi clementer annuamus. Etenim sic nos imperio præsumus, ut pietatem ac religionem omnis in illud redundantis boni fontem putemus & radicem, justasque omnes subditorum nostrorum petitiones frustra esse minime patiamur. Quondam nobis, ex quo Reges constituimur, ita & non aliter persuasum semper fuit, æquis subditorum postulationibus benigne annuendum & gratificandum esse. Majorem scilicet gloriam in humanitate bonitateque, quam in ipsa Imperatoria dignitate constitutam esse arbitramur: nec aliud nobis e regno fit reliquum, cum ipsum tandem deserendum sit. Quando igitur moriendi necessitate omnes premimur, hoc agamus, ut pulchre ac religiose & absque vituperio temporarium hoc imperium administremus, quo illud in recta Domini nostri Jesu fide solidum firmumque teneamus, nosque ipsi Christo nequaquam displiceamus. Hunc igitur, quemadmodum dixi, Præfecturæ onere ad tempus aliquod, ob invaletudinem, visum est liberare: qua confirmata antiquæ rursum dignitati mandato nostro restituendus est, si tamen adhuc superstites tum simus: Imperatoris igitur vestri nutibus obsequentes, pacifice domos vestras repetite. His auditis, ad sua se unusquisque civium retulit, magna cum laude de imperio Theodosii sentiens & loquens.

CAPUT II.
Superatis denuo uxoris blanditiis, ac ea tandem ipsa mortua, vitam in columna ducit.

[7] Γενομένων δὲ τούτων καὶ λεχθέντων ἀνηγγέλθη μὲν τῇ Πρόκλῃ τὸ κατὰ μέρος τῶν γεγενημένων, καὶ πιστωθεῖσα ὅτι τούτου χάριν τὴν διαδοχὴν ᾐτήσατο παρὰ τοῦ εὐσεβεστάτου Βασιλέως, ἐφ᾽ ᾧ τὸν μονήρη βίον ἀσπάσασθαι, ἐν ἀδημονίᾳ πολλῇ ὑπῆρχεν. Ἀναχωρήσαντος οὖν τούτου κατὰ τὸ εἰωθὸς πρὸς ἄριστον, δραμοῦσα Πρόκλα προσέπεσε τοῖς ποσὶν αὐτοῦ, δακρύουσα καὶ λέγουσα· Οἴμοι, Κύριέ μου, ὅτι ἐπ᾽ ἀληθείας ὁρῶ ἐμαυτὴν χηρεύουσαν· βλέπω γάρ σε παρασκευαζόμενον ἐπὶ τούτῳ καὶ ἐναγώνιος ὑπάρχω. Λύπην γάρ μοι ἄφατον καὶ πίστωσιν ἀναχωρήσεως προσεξένησεν διαδοχὴ τῆς σῆς ἐπαρχότητος, καὶ τί ποιῆσαι οὐκ οἶδα. Εἶτα ἑσπέρας καταλαβούσης προσελθοῦσα πάλιν ἐ͂ιπεν πρὸς αὐτόν· Κύριέ μου, μηδαμῶς ἔχε a κιλίδα τὴν οἵαν οὖν κατὰ τῆς δούλης σου· ξένη γὰρ οὖσα καὶ ἀπερίστατος ποῦ περιστραφῆναι οὐκ οἶδα. Λάλησον δή μοι λόγον καὶ ἱλάρυνόν μου τὸ πρόσωπον, ὅτι ἐξέλιπον ἀπὸ λύπης· ταράσσομαι γὰρ μηδένα εἰς βοήθειαν κεκτημένη. Ἄρα δέ τις κατῃράσατό με τὴν κατάραν ταύτην; ποῖος ὀφθαλμὸς ἐβάσκανέν με ἐξαίφνης! ποίῳ κακῷ περιέπεσα! Διὰ τί μὴ ἐκ κοιλίας μητρός μου ἐτελεύτησα, ἐκ γαστρὸς δὲ ἐξελθοῦσα οὐκ ἀπολόμην; Ἵνα τί μαστοὺς ἐθήλασα μητρός μου, καὶ οὐκ εὐθὺς εἰς μνῆμα κατήντησα; Ἵνα τί δίδοται τοῖς ἐν πικρίᾳ φῶς, ζωὴ δὲ ταῖς ἐν ὠδύνοις ψυχαῖς, οἱ ἱμείρονται τοῦ θανάτου, καὶ οὐκ ἐπιτυγχάνουσιν ἀνορύσσοντες ὥσπερ θησαυροὺς, περιχαρεῖς δὲ γίνονται ἐὰν κατατύχωσιν τούτου; θάνατος γὰρ ἀνδρὶ ἀνάπαυσις, καθὰ δίκαιος ἐκεῖνος Ἰὼβ διεξελθὼν ἐδίδαξεν. Ὅρα μὴ ζητηθῇ παρά σου ψυχή μου ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ τῇ φοβερᾷ καὶ φρικτῇ. Ὅρα μὴ καταπροσέλθω σου ὡς παραιτίαν σου πλημμελήσασα· γὰρ νεότης ματαιότητα κατεργάζεται.

[8] Καὶ ταῦτα εἰποῦσα ἐδράκρυσεν, καὶ περιδραξαμένη τῶν ποδῶν αὐτοῦ, γοερᾶς φωνὰς ἐπαφίει λέγουσα. Οἱκτείρησόν με τὴν ἀπερίστατον δούλην σου, σπλαγχνίσθητι εἰς τὴν μόνωσίν μου, καὶ εἰς τὴν ὀρφανίαν μου, σπλαγχνίσθητι εἰς τὴν ξενιτείαν μου· μὴ συγχωρήσῃς με, κύριέ μου, εἰπεῖν, καὶ εἰς τὴν χηρείαν μου. Καὶ ταῦτα λέγουσα καὶ τὰ τούτοις ὅμοια, ἐχαύνωσεν αὐτὸν τῆς προθέσεως, καὶ προσθεῖσα ἔλεγεν· Κύριέ μου, περὶ μὲν τῶν χρημάτων, καὶ κτημάτων, καὶ ἀργυρίου, καὶ κοσμίων, καὶ ἄλλων λοιπῶν, οὐκ ἐναντιοῦμαι τῇ καλῇ σου προθέσει, μὴ γένοιτο· ἀλλὰ καὶ χαίρω καὶ ἀγαλλιῶ καὶ συγκοινωσῶ σοι. Διαπωλήσας δίδου ὡς βούλει (δεδιδάγμεθα γὰρ ὡς ὅτι Κύριος ἐν τοῖς ἁγίοις Εὐαγγελίοις ἐξεφώνησε λέγων, Ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ποιῶν ἑνὶ τούτων τῶν ἐλαχίστων ἀθελφῶν μου, καί μοι ἐποίησεν) Ἐν μηδενὶ οὖν ἀποστῇς της καλῆς σου καὶ ἐνθέου προθέσεως, δέσποτα· ἀλλὰ πάντα λαβὼν διαπώλησον ὡς προέθου· μόνον μὴ ἀποστῇς τῆς ἐμῆς συνοικήσεως, ἵνα μὴ πειρασθεῖσα ἀπόλωμαι· πολλαὶ γὰρ αἱ μεθοδεῖαι καὶ ἀπάται παρὰ τῷ μισοκάλῳ τῷ διαβόλῳ· ἀλλὰ διαμείνωμεν ὡς ἀδελφοὶ ἐν ἀγνείᾳ, δηλονότι ἐν μηδενὶ πλησιάζοντες ἀλλήλοις τῇ τοῦ βίου συναφείᾳ. Καὶ ταῦτα λέγουσα ἀπεκόσμησεν ἑαυτὴν, μηδὲν τὸ σύνολον ἑαυτῇ ἐάσασα, ἔλεγεν δὲ καὶ τοῦτο· Δέσποτα οὐχ ἱκανῶ οὐ δὲ ἀντέχω ἐν μοναστηρίῳ διάγειν· εἴθισμαι γὰρ λουτροῦ καὶ τρυφεροῖς ἐνδύμασιν, ὡς οὐκ ἀγνοεῖς. Νηστεῦσαι δὲ, ἀγρυπνῆσαι, χαμοκοιτῆσαι ὅλως οὐ δύναμαι· οὐ γὰρ ἀνήχθην οὕτως. Οἶδεν δὲ μόνος ἀκοίμητος ὀφθαλμὸς, ὥτι μὲν ψυχή μου πρόθυμός ἐστι, καὶ θέλει, τὸ δὲ σῶμά μου ἀσθενὲς ὑπάρχει καὶ βεβλακευμένον. Πλὴν δὲ ᾔθητι, δέσποτα, τοῦ εὐσπλάγχνου Θεοῦ, ἵνα τὸ ἀγαθὸν καὶ τέλειον καὶ ἐυάριστον ποιήσῃ μετὰ τῆς ταπεινῆς καὶ ἀθλίας μου ψυχῆς (Ἦν γὰρ αὐτὴ, ὡς ἀληθῶς, μεγάλου γένους καὶ ἐνδόξου) καὶ ταῦτα εἰποῦσα ἀπῆλθεν ἐν ἰδιάζοντι κοιτῶνι κατὰ μόνας.

[9] Ἀναστὰς δὲ καὶ Θεόδουλος, ἀνεχώρησεν ἐν τῇ ἰδίᾳ κοίτῃ, μηδενὸς γευσάμενος τὸ σύνολον. Καὶ ὑπνώσας ὁρᾷ κατ᾽ αὐτὴν τὴν νύκτα ἐν ἐκστάσει ἀνδρά τινα ὡραῖον τῷ εἴδει, ἱστάμενον πρὸ προσώπου αὐτοῦ. Ἦσαν δὲ ὁπίσω αὐτοῦ πυριναὶ στρατιαὶ, μηδὲ ὅλως τολμῶσαι ἀτενίσαι εἰς τὴν δόξαν τῆς αὐτοῦ ὡραιότητος· (ἐ͂ιχεν γὰρ πάντα θεῖα καὶ ἄφραστα) ὃς ἔφη πρὸς τὸν Θεόδουλον· Θεόδουλε τὴν μερίδα ἣν ἐξελέξω, καὶ τὴν ὁδὸν ἣν ᾑρετήσω, καλὴν οὖσαν καὶ ἐυάρεστον, ταύτην σπεῦσον βαδίσαι. Μηδὲν οὖν μελλήσας, ἆρον τὸν σταυρόν σου, καὶ ἀκολουθεῖ μοι. Καὶ ἀποκριθεὶς Θεόδουλος ἐ͂ιπεν· Κύριε, υἱὲ τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, δόξα σοι· σοὶ γὰρ πρέπει δόξα, ὅτι σὺ μόνος πάντα βάθη ἐρευνᾶς, καὶ καθὼς ὀψηλαφῶν b εὑρίσκει, οὕτως καὶ σὺ χαρίζῃ. Σὺ ἐ͂ι Θεὸς μόνος καὶ οὐκ ἔστιν πάρεξ σου, ποιῶν θαυμάσια μεγάλα μόνος. Σὺ ἐ͂ι τὰ ἀπελπισμένα εὐέλπιστα ποιῶν· αὐτὸς γὰρ ἔφης ἐν γραφαῖς σου, Ἐγγίσατέ μοι καὶ ἐγγιῶ ὑμῖν. Σὺ οὖν συνέργησόν μοι ἐθέλοντι τὴν ὁδόν σου δραμεῖν, ἣν ἡρετησάμην ἔκπαλαι. Φανερῶν μοι τί δεῖ ποῆσαι τῇ τεθλιμμένῃ Πρόκλῃ.

[10] Καὶ ἀποκριθεὶς Σωτὴρ ἔφη πρὸς αὐτόν· Ἐρευνητής εἰμι τῶν διανοιῶν, καὶ ψηλαφητὴς τῶν καρδιῶν, ἐμβατεύω δὲ καὶ τοὺς νεφροὺς τῶν ἁπάντων (πάντα γάρ μοι γυμνὰ καὶ τετραγηλισμένα) προαιρέσεις ἀποδειχόμενος· Προσωποληψία γὰρ οὔκ ἐστιν οἷα δήποτε παρ᾽ ἐμοί. Πρόκλαν οὖν εὐαρεστήσασάν μοι πρὸς ἐμαυτὸν λαμβάνω. Ζὺ οὖν προέθου, τοῦτο ποίει· τὰ γὰρ κατ᾽ αὐτὴν ἐμοὶ μελήσει. Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἄφαντος ἐγένετο. Τῇ οὖν ἐξῆς ἡμέρᾳ πυρετῷ ἀφάτῳ συσχεθεῖσα Πρόκλα, τῇ ἑσπέραᾳ τὴν ψυχὴν παρέδωκεν τοῖς ἁγίοις Ἀγγέλοις, πρότερον διαθεμένη τὴν πᾶσαν αὐτῆς προῖκα διὰ Θεοδούλου τοῦ αὐτῆς συμβίου διαδοθῆναι πτωχοῖς καὶ ἐνδεέσιν, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ πᾶσιν οἷς ἂν νομίσοι αὐτὸς Θεόδουλος, πάμπολλα ὁμιλήσασα αὐτῷ κατανύξεως ἐχόμενα. Ἦν δὲ ὁλκη τῆς προικὸς αὐτῆς χρυσίου λιτρῶν τετρακοσίων πεντήκοντα. Ταύτην οὖν κηδεύσας ἐντίμως καὶ ὑπερλάμπρως, κατέθηκεν ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ, τὰ ἀκόλουθα δεόντως ἐκτελέσας τῆς αὐτῆς ἐκκομιδῆς. Μετὰ οὖν τὰς νενομισμένας ἡμέρας τοῦ πένθους, πάντα διαπωλήσας αὐτὸς Θεόδουλος, διέδωκεν πτωχοῖς καὶ ἐνδεέσιν, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τοῖς μοναστηρίοις καὶ εὐκτηρίοις, καὶ ἐλευθερώσας καὶ c λεγατεύσας τοὺς αύτοῦ πάντας οἰκέτας, τὴν ὁρμὴν ἐποιήσατο ἐπὶ τὴν ἀνατολικὴν χώραν. Καὶ ἀπελθὼν πλησίον Ἐδέσσης τῆς πόλεως, καὶ εὑρὼν κίονα παμμεγέθη, τοῦτον ὠνήσατο. Καὶ τὴν προτέραν ὁρμὴν κοιμίσας τοῦ ἐθέλειν αὐτὸν ἀπόκλειστον γενέσθαι, ἄλλον ἔρωτα θεῖον ἐπεσπάσατο τοῦ ἐν τῷ κίονι ἀνελθεῖν, καὶ ἐν αὐτῷ διατελέσαι τὸν ἅπαντα χρόνον τῆς αὐτοῦ ζωῆς. Καὶ δή προσελθὼν τῷ ἁγιωτάτῳ Επισκόπῳ τῆς αὐτῆς πόλεως, καὶ εὐλογηθεὶς ὑπ᾽ αὐτοῦ, ἀνῆλθεν ἐν τῷ κίονι, παραθέμενος ἑαυτὸν τῷ δεσπότῃ Χριστῷ.

[11] Ἦν δὲ ἐτῶν τεσσαράκοντα δύο, ὅτι τῷ κίονι ἐπέβη τοῦ Χριστοῦ δοῦλος. Ἐδόξαζον δὲ ἅπαντες τὸν Θεὸν τὸν ἐύσπλαγχνον καὶ φιλάνθρωπον, ὁρῶντες τὸν τοιοῦτον ἄνδρα τρυφερὸν καὶ ἐξ ἀξίας τοιαύτης, εἰς ποίαν σχληρουχίαν, καὶ εἰς πάλην τοῦ διαβόλου ἐαυτὸν καθοπλήσαντα. Ἦν δὲ ἐστίασις αὐτοῦ καθ᾽ ἡμέραν οὐγκία ἄρτου, καὶ λαχανὰ ὠμὰ, καὶ μίκρον ποτήριον ὕδατος, καὶ ταῦτα μετὰ δύσιν ἡλίου, ἅτινα ἐπεδίδου αὐτῷ θεοφιλής τις, ὅστις προέθετο ἐξυπηρετεῖσθαι αὐτῷ. Ἤρχοντο δὲ πρὸς αὐτὸν πάντες οἳ ἀσθενεῖς καὶ οἱ ἐν πνεύμασιν ἀκαθάρτοις ἐξεταζόμενοι, ξένοι τε καὶ αὐτόχθονες, καὶ τεθεραπευμένοι ἀνεχώρουν εἰς τὰ ἴδια, θαυμάζοντες τὴν δοθεῖσαν χάριν τῷ ἀνδρὶ ἐκ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ. Πληρωθέντος δὲ αὐτῷ τριάκοντα ἔτους χρόνου ἐν τῷ κίονι, οὐκ ἔτι ἠνέσχετο τροφῆς μεταλαβεῖν τὸ σύνολον· ἀλλὰ κατὰ Κυριακὴν, καὶ μόνην μετελάμβανεν τοῦ ἁγίου σώματος καὶ αἵματος τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, καὶ ποτήριον ὕδατος.

[7] [Theodulum denuo uxor aggreditur,] Procla interim de re tota multorum sermonibus facta certior, sibique plane persuadens, eum in finem a religiosissimo Principe maritum suum petiisse ac impetrasse abdicationem magistratus, ut vitæ solitariæ totum sese traderet, magno dolore affecta fuit. Cum igitur is ad prandium ut solebat secederet, ad illius se pedes Procla abjecit, ac multis cum lacrymis ita maritum allocuta est: Hei mihi miseræ, Domine mi, quæ procul dubio a viduitate haud longe me abesse conspicor. Video enim, video in eo quod cœpisti consilio te perstare, quæ res ad doloris vitæque extremum me deducit. Inexplicabilem quippe animi mœrorem, & vitæ solitariæ a te amplectendæ propositum, hæc adeo subita Præfecturæ tuæ renuntiatio mihi certum reddidit; nunc vero quid tandem actura sim nescio. Cumque deinde dies in vesperum inclinaret, sic eum denuo compellare est aggressa: Domine, inquit, ne quæso pecces aliquo modo contra famulam tuam: peregrina quippe & ab omnibus destituta, nescio quo me vertam: loquere obsecro & exhilara vultum meum: deficio enim præ mœrore, atque conturbor neminem habens auxiliatorem. Quis mihi malum hoc imprecando intulit? quis me oculus subito fascinavit? Heu quanta in mala repente incidi? Cur non in utero materno haustum infeliciter vitæ spiritum emisi? cur edita in lucem, eadem non evestigio fui privata? cur non ab utero in sepulcrum delata sum? cur sortem adeo miseram subituræ datum est vivendi spatium? Quare data est lux & vita his qui in amaritudine animæ sunt? qui expectant mortem, & non venit, quasi effodientes thesaurum: mortem quippe homini dari in requiem justus olim Job affirmavit. Cave porro ne in horrenda judicii die anima mea requiratur a te: cave ne exurgam adversum te, ea tibi imputans quæ, forte juvenili abrepta impetu actura sum. [Iob. 3, 20]

[8] [ac moveri visum acrius urget:] His dictis in uberes prorupit lacrymas, ac mariti sui pedes complexu stringens, tristi eum rursus oratione compellavit: Famulæ tuæ, omni ope auxilioque destitutæ aliqua tandem miseratio te capiat, miserere solitudinis, miserere orbitatis, ne dicam Domine mi, viduitatis meæ. Hæc & his similia multa cum diceret, viri sui mentem aliquantulum emollire visa, cœptum sermonem sic prosecuta est: Domine mi, non pecuniarum aut possessionum, non auri aut argenti, non ornamentorum aut alterius cujusvis rei gratia pulchrum animi tui propositum conor evertere: absit; quin etiam lætor, & exulto, & in pulcherrimi consilii partem venire cupio. Cuncta sane quæ jam enumeravi, si ita visum est, divende, & cuicumque volueris elargire: sic enim in sacrosanctis Euangeliis Dominus testatur: Amen dico vobis, Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. [Matth. 25, 40.] Nulla igitur ratione ab eo quod præclare adeo & pie facere decrevisti, Domine mi, velim desistas; sed cuncta, ut cogitasti, divende; unum oro, ut ne a convictu meo te separes, ne in tentationes incidens misere peream. Multæ profecto boni omnis osori cacodæmoni sunt viæ multæ decipiendi artes. Una, si placet, fratris instar ac sororis, absque ulteriore ullo matrimonii usu, perpetua deinceps in castitate vitam agamus. Atque hæc ut dixit, omni se repente ornatu exuit, nihil sibi relinquens; deinde subjunxit: Domine mi, solitariam in monasterio vitam traducere non valeo; balneis quippe & mollioribus vestimentis, ut ipse non ignoras, assuevi. Jejunia quoque & vigilias & humicubationes omnino nequeo tolerare: non enim sic educata sum. Novit autem ille, qui numquam non nobis invigilat, divinæ providentiæ oculus, quod animus quidem meus promptus sit ac velit, sed caro admodum infirma & debilis. Quod superest, Domine mi, Deum misericordiarum Patrem obsecra, ut quod bonum, quod perfectum, quod placitum ipsi est, de me misera & infelici statuat. Et sane ita se res habebat: genere erat Procla nobili atque illustri: quæ ut sermoni finem fecit, in diversum se conclave solam abdidit.

[9] Surgens autem etiam Theodulus secessit in cubile proprium, [sed ille per visum animatus,] nihil omnino degustans. Ipsa autem nocte dormienti & extra se veluti abrepto, viri cujusdam non invenusti species fuit oblata, quem fulgentissimæ quædam cælestium geniorum phalanges subsequebantur, minime tamen audentium in viri, quem dicebam, præeuntis pulchritudinem obtutum figere; divinum enim nescio quid & quod sermo nullus explicet vir ille præ se ferebat, cujus hæc ad Theodulum fuit oratio: Quam, Theodule, partem elegisti, quamque tibi viam designasti ineundam, cum laudanda prorsus & mihi omnino probata sit, nihil cunctatus ingredere. Impedimento quovis superato tolle crucem tuam, & sequere me. Cui Theodulus: Domine, Fili Dei vivi, tibi laus sit, tibi gloria. Hæc enim te prorsus decet, quoniam tu solus profunda omnia scrutaris, & delicta inventa velut connivendo remittis! Tu es Deus solus, & non est præter te, qui mirabilia magna facis solus. Tu ea quæ extra omnem spem mortalibus videntur collocata, sperare eos facis: ipse enim in Scripturis tuis ita pronuntias, Appropinquate mihi, & ego appropinquabo vobis. [Iac. 4, 8] Tu igitur auxilio mihi nunc adsis, volenti viam tuam currere, quam a multo jam tempore elegi. Declara, oro, quid nimium afflicta Procla faciendum sit.

[10] Tum Salvator noster ita ad Theodulum: Cognitor ego sum mentium humanarum & scrutator cordium: [& uxore (ut sibi erat revelatum) mortua,] renes cunctorum hominum ego pervado, nam omnia mihi nuda sunt & aperta, qui animorum suscipio proposita, citra ullam unquam acceptionem personarum. Nunc igitur conjugem tuam Proclam, oculis meis placitam, ad me recipio: tu vero quod dudum decrevisti, opere ipso exequere: ipsa mihi curæ erit. Quibus dictis videri desiit. At Procla eodem qui noctem illam excepit die insolita febre exæstuans, sub vesperam in Angelorum manus animam suam tradidit, postquam in hoc consenserat, ut universa sua dos per maritum Theodulum in pauperes & egenos, aut in eos quos ipse statuisset, distribuerentur; multa adjiciens quæ salutarem cordis ejus compunctionem haud parum declarabant. Dotis autem summa erat quadringentarum quinquaginta librarum aurearum. [abdicatis omnibus,] Postquam magno splendore sumptuque defunctæ conjugi parentavit Theodulus, eam in loco admodum honorifico sepeliri jussit, omnia quæ ad funeris exequias spectare poterant accurate & pro dignitate adimplens. Exactis inde qui declarando mœrori soliti erant impendi diebus, bona sua omnia pretio divendita, pauperibus atque egenis, neque his tantum, sed monasteriis etiam & oratoriis elargitus est: famulos insuper suos omnes postquam libertate & certa pecuniæ summa donatos a se dimisit, in remotiorem Orientis regionem ipse est profectus. [columnam prope Edessam ascendit:] Urbi igitur Edessenæ propior factus, ibidem extructam alte columnam reperit, sibique pecunia comparavit; & dimisso priori proposito quo decreverat inclusus degere, aliam divinitus inditam mentem est amplexus, ut conscensa columna omnem suam vitam in illa exigeret. Ergo sanctissimo illius urbis Episcopo consulto, fausta ejus apprecatione munitus, columnam ascendit, & Christi Domini servitio totum sese tradidit.

[11] Duorum & quadraginta annorum erat Christi famulus, quando in columnam ascendit: [in eaque magna obstinentia] summis autem divinam misericordiam bonitatemque laudibus celebrabant, quicumque virum, deliciis omnibus innutritum, & a tantæ dignitatis gradu sponte sua recedentem, ad severum adeo vivendi genus se transferre, & ad certamen cum diabolo fortiter subeundum arma sibi comparare intuebantur. Quotidianum illi cibum unica panis uncia & cruda olera præbebant, potum exiguus aquæ haustus; quæ tamen ante solis occasum minime admittebat; subministrabantur autem ei a quodam Dei famulo, qui sponte illud Theodulo servitii præstandum susceperat. Ipsum vero quicumque corporis infirmitate aliqua tenebantur, [& gratia curationum clarescit.] aut ab immundis agitabantur spiritibus, auxilii causa accedebant, sive terræ illius incolæ ii essent, sive peregrini: & curati omnes remeabant ad propria, magnopere admirantes gratiam, quam famulo suo Christus Dominus concesserat. Cum hac ratione triginta omnino annos in columna exegisset, nullo amplius cibo vesci voluit: sed die quavis Dominica sanctissimum Christi Domini corpus sumebat & sanguinem, & aquæ frigidæ haustum.

ANNOTATA.

a Κιλίδα ἔχειν non nisi per conjecturam explicare mihi licet, peccatum habere, sive scandalum pati: conjectura autem hæc confirmatur infra, per formatum hinc verbum κιλιδόομαι pecco, labor.

b Similiter ὀψηλαφῶν, aut forte melius ὀψιλαβὼν videtur reddi posse connivens: ut qui sub vesperam dubia luce conspicit aliquid, & vidisse dißimulat.

c Λεγατεύειν a Latina voce legatum, frequens in Iure Græco vox.

CAPUT III.
Cornelio mimo comparatus, post initum cum eo colloquium, sancte moritur.

[12] ἘΠοίησεν δὲ ἐν τῷ αὐτῷ κίονι ἔτη μη᾽, καὶ μῆνας ζ᾽, βίον ἀγγελικὸν ζῶν, εὐαρεστῶν καὶ ἐντρυφῶν τῇ τῶν θεοπνεύστων γραφῶν μελέτῃ, πολλὰς δὲ προσβολὰς καὶ μεθοδείας καὶ φαντασίας κατεργήσας τοῦ διαβόλου. Ἐν μιᾷ δὲ τῶν ἡμερῶν ἐκτείνας τὰς χεῖρας αὐτοῦ εἰς τὸν οὐρανὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλος, ἤρξατο λέγειν οὕτως· Κύριε Θεὸς παντοκράτωρ, τοῦ μονογενούς σου παιδὸς Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ κυρίου ἡμῶν πατὴρ, τὸ ἀποκεκρυμμένον μυστήριον ἀπὸ καταβολῆς κόσμου, τοῦ πάθους τοῦ υἱοῦ σου τὴν ἀπάθειαν, ἐπ᾽ ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν ἀποκαλύψας, καὶ ἐξαποστείλας ἡμῖν αὐτὸν σωτῆρα καὶ φωστῆρα καὶ λυτρωτὴν τῶν ψυχῶν ἡμῶν, ὅστις καὶ ἑαυτὸν προσήνεγκεν ἄσπιλον ὁλοκαύτωμα ὑπὲρ τῆς τοῦ κόσμου ζωῆς, καταξίωσον ἐμφανίσαι μοι, εἴγε εὐηρέστησα τῷ ἁγίῳ σου καὶ ἐνδόξῳ ὀνόματι, σύν τινι μέλλω κληρονομεῖν τὴν σὴν βασιλείαν; Καὶ ἰδοὺ φονὴ ἐγένετο πρὸς αὐτὸν λέγουσα· Ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου, εὐηρέστησας γάρ με. Δεῖ δέ σε κληρονομῆσαι τὴν βασιλείαν μου μετὰ Κορνηλίου a τοῦ πανδούρου, τοῦ ἀπὸ Δαμασκοῦ τῆς πόλεως. Τοῦτο δὲ ἐῤῥέθη αὐτῷ, ἵνα ἔπαρσις αὐτῷ μὴ γένηται, καὶ ὑψωθεὶς παγιδευθῇ ὑπὸ τοῦ διαβόλου.

[13] Τούτων ἀκούσας Θεόδουλος καὶ δακρύσας ἔφη· Οἴμοι τῷ ἀθλίῳ καὶ ἀπεγνωσμένῳ! μετὰ πανδούρου, Δέσποτα, σὸς δοῦλος κληρονομεῖ; μετὰ πανδούρου, Δέσποτα, ἐν τοσούτοις ἔτεσι κοπιάσας καὶ μοχθήσας; τέλος ἐνύβριστον καὶ ἐξουθενήμενον! πῶς ὤφθην ἄχρηστος ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασίν μου! Ἐν τίνι ἆρα πλημμελήσας παρήκουσα ἐντολὴν σου; Μὴ ἆρα ἐν ἀγνοίᾳ b ἐκιλιδώθην; σὺ μόνος γινώσκεις τὰ ἄδηλα καὶ τὰ κρύφια. Τίς οὖν ἄτιμος αὐτὴ συγκαταρίθμησις μετα πανδούρου, Δέσποτα; ἐν τῷ κίονι ἐστηλώμενος, μετὰ τοῦ ἀπὸ σκηνῆς; ἐν νηστήαις καὶ ἀγρυπνίαις, μετὰ αὐλητοῦ δαιμόνων; ἐν ψαλμοῖς καὶ ὕμνοις ἄϋπνος διατελῶν, πάντα δεύτερα θέμενος, καὶ νεκρώσας ἑαυτὸν τῷ κόσμῳ μετὰ πανδούρου κληρονομεῖ; Τί ἐννοῆσαι ἀπορῶ· τί δὲ εἴπω περί σου, Ἐπιζητητὰ τῶν ἁμαρτωλῶν ὢν; θλίψις προσκαλεῖ σε πρὸς εὐσπλαγχνίαν. βάθος πλούτου καὶ σοφίας καὶ γνώσεως Θεοῦ, ὡς ἐξερεύνητα τα κρίματα αὐτοῦ καὶ ἀνεξιχνίαστοι αἵ ὁδοὶ αὐτοῦ! Θεὸς ἀληθινὸς καὶ πᾶσαι αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ κρίσις. Ἆρα δὲ ἔν τισι τὰ ἔργα τὰ κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν ἄνδρα ὑπάρχει, ὁτι σὺν αὐτῷ κληρονομήσω. Πλὴν ἐπίσταμαι τὰ κατὰ τὴν ἀγαθότητά σου, Δέσποτα· οἶδά σου, Κύριε τὴν ἄφατον εὐσπλαγχνίαν· οἶδά σου τὴν στοργὴν καὶ τὴν ἀγάπην περὶ τοὺς ἅμαρτωλοὺς, πῶς ἐνανθρωπῆσαι καταδέξω διὰ τὸν ἄνθρωπον, πῶς ταφῆναι ἠνέσχου, ἵνα τὸ πεπλανημένον πρόβατον ἐλευθερώσῃς. Οὐ διέλαθέν με τὰ κατὰ τὸν Ζακχαῖον ἐκεῖνον, πως ἰδὼν αὐτὸν ἐν τῳ συκομοραίᾳ φωνήσας ἔφης πρὸς αὐτὸν, καίπερ μηδὲν ἀκούσας ἐξ αὐτοῦ· Ζακχαῖε σπεύσας κατάβηθι, σήμερον γὰρ ἐν τῷ οἴκῳ σου δεῖ με μεῖναι. Ὁμοίως δὲ καὶ τελώνην εὑρὼν Εὐαγγελιστὴν πεποίηκας, ἀλλὰ καὶ διώκτην Ἀπόστολον ἀπέδειξας, πόρνην δὲ παρθένου σεμνοτέραν ἐποίησας. Καὶ τί δεῖ τὰ πολλὰ λέγειν; λῃστὴν παραδείσου πολίτην ἀνέδειξας διὰ μίαν καὶ μόνην φωνὴν, ἥτις ἦν αὐτὴ, Μνήσθητί μου, Κύριε, ὁτ᾽ ἂν ἔλθῃς ἐν τῇ βασιλείᾳ σου. Ἐγὼ δὲ μετὰ πανδούρου τὸν κλῆρον ἔλαχον, Δέσποτα, ἡγησάμενος πάντα σκύβαλα ἐ͂ιναι ἵνα σοι δουλεύσω. Ταύτην οὖν ἔχων τὴν μέριμναν διὰ παντὸς ἐναγώνιος ὑπῆρχεν ἐν τῷ κίονι.

[14] Ἐν μίᾳ δὲ τῶν ἡμερῶν ὀχληθεὶς ὑπὸ τῆς ἐνθυμήσεως ταύτης τοῦ Θεοῦ δοῦλος, βουλεύεται τοῦ κίονος κατελθεῖν, καὶ καταλαβεῖν τὰ πρὸς τὸν συγκληρονόμον αὐτοῦ Κορνήλιον τὸν προειρημένον. Καὶ δὴ κατελθὼν μετὰ δακρύων πολλῶν καὶ στεναγμῶν τὴν πορείαν ἐποιήσατο ἐν τῃ τοῦτον τὸν ἀοίδιμον θρεψαμένῃ πόλει. Καὶ καταλαβὼν δι᾽ ὀλίγων ἡμερῶν τὴν αὐτὴν πόλιν, εἰσῆλθεν περὶ ὥραν ἐννάτην ἡμερινήν. Καὶ προσευξάμενος συνήθως τῷ Κυρίῳ, συναντήσας τινὶ τῆς αὐτῆς πόλεως, ἐπηρώτησεν αὐτὸν ἔνεκεν τοῦ ἐπιζητομένου παρ᾽ αὐτοῦ πανδούρου, δὲ ἔφη πρὸς αὐτόν· Ἱπποδρομεῖόν ἐστι, Πάτερ, κακεῖσε διάγει. Καὶ ἀκούσας ἐστέναξεν τοῦ Θεοῦ δοῦλος, καὶ παρακαλέσας τὸν ἄνδρα τὸν πολίτην σὺν αὐτῷ μεῖναι πρὸς ἔνδειξιν τοῦ τοιούτου ἀνδρὸς· δὲ αἰδεσθεὶς τὸ ἀγγελικὸν αὐτοῦ προσωπόν τε καὶ σχῆμα διέμεινεν. Εἶτα, ἡλίου λοιπὸν δύναντος, καὶ τοῦ ἱπποδρομείου παυθέντος, ἰδοὺ αὐτὸς πάνδουρος παρίει κατέχων τῇ μὲν μιᾷ χειρὶ ὄργανον, τῇ δὲ ἄλλῃ ἑταιρίδα γυμνοκέφαλον κοσμοφοροῦσαν ἀτάκτως καὶ ἀσέμνως, ἥτις περιεῤῥάπιζεν αὐτὸν καὶ περιετρίχισεν μετὰ ἀπρεποὺς γέλωτος· ὃν δακτυλοδεικτήσαςὁ πολίτης ὑπέδειξεν τοῦτον. Καὶ ἰδὼν αὐτὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλος εἰς οὐρανὸν ἐνητένισεν, καὶ διακρίσας ἔφη· Ἀνεξίκακε Κύριε, δόξα τοῖς οἰκτιρμοῖς σου. Ὄντως γάρ σου τὰ κρίματα ἄβυσσος πολλή. Καὶ μετακαλεσάμενος τοῦτον διὰ τοῦ πολίτου, καὶ αὐτοῦ ἐλθόντος, λαβόμενος αὐτοῦ τῆς χειρὸς, ἔφη πρὸς αὐτόν. Δυσωπῶ σε, ἀγαπητὲ, πρὸς βραχύ με ἀνάμεινον.

[15] Ἀπολύσας οὖν τὸν πολίτην ἐν εἰρήνῃ, ὑπερηύξατο αὐτοῦ, τὸν δὲ Κορνήλιον λαβὼν ἐν ἰδιάζοντι τόπῳ, προσέπεσεν αὐτῷ, μετὰ δακρύων δυσωπῶν αὐτὸν εἰπεῖν, ἐν τίσιν ἐστὶν τὰ κατὰ τὴν αὐτοῦ πολιτείαν. δὲ περιεβλέπετο αὐτὸν ἄνω καὶ κάτω, καὶ ἀποκριθεὶς ἔφη πρὸς αὐτόν· Ὕπαγε, Κύρι, Ἀββᾶ, μὴ παῖζέ με τὸν ἁμαρτωλὸν, οὐ γάρ εἰμι τοῦ προσχήματός σου. Τί εἴπω σοι, ἄνθρωπε τοῦ Θεοῦ; οὐκ ἐθεάσω με πόθεν ἦλθον, καὶ μετὰ τίνος, καὶ τί βαστάζω; τί ἐρωτᾳς με, τὸν ἐφ᾽ ἑκάστης συνηλουμενον πόρναις καὶ μίμοις; Καὶ γὰρ ἔτυχον κληροθῆναι τῷ διαβόλῳ καὶ τοῖς ἔργοις αὐτοῦ, σχολάζειν δὲ διὰ παντὸς ἱπποδρομίαιστε καὶ ἀτόποις θέαις διὰ τὴν ἐφήμερον τροφήν. Αὐτὸς δὲ ἐπιπολὺ δακρύων, ἐνορκοῖ αὐτὸν λέγων· Ὀρκίζω σε κατὰ τῆς μεγάλης δόξης τοῦ παντοκράτορος Θεοῦ, του, μέλλοντος κρίνειν ζῶντας καὶ νεκροὺς, εἰπεῖν μοι τί ἀγαθὸν σύνοιδας ἑαυτῷ c διαπραττόμεμον, ἐν μηδενὶ μηδέν με ἀποκρύπτων. Καὶ ἀποκριθεὶς Κορνήλιος ἐ͂ιπεν· Ὄντως, Πάτερ, οὐ σύνοιδα ἐμαυτῷ ἀγαθόν τι τὸ σύνολον πεποιηκὼς, τοῦτο καὶ μόνον, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ τῷ ἁμαρτωλῷ. Καὶ ἀρξάμενος τοῦ λέγειν προσέπεσεν τοῖς ποσὶ Θεοδούλου λέγων· Συγχώρησόν μοι, Π;ατερ, αἰδοῦμαι γὰρ εἰπεῖν ἐπί σου τὰ αἰσχρά μου καὶ ἀπεγνωσμένα ἔργα. Καὶ θαρσοποιήσας αὐτὸν ἔφη· Λέγε, τέκνον μου, Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς συνχωρήσει καί σοι καὶ ἐμοὶ τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν.

[16] δὲ ἔφη· Ἄκουσον, Πάτερ. Ἐν μιᾳ τῶν ἑσπερῶν πάνδημος παννυχὶς ἐπετελεῖτο, καὶ μετὰ τὴν ὰπόλυσιν τῆς αὐτῆς ἐνθέου καὶ ἀσμένου θέας, ἐν τῷ ἀναχωρεῖν με ἐν τῷ ἐμῷ οἴκῳ, ὁρῶ γυναῖκα ἱσταμένην, ἔυοπτον ὑπὲρ φύσιν, καὶ προσεγγίσας αὐτῇ ἐλάλουν αὐτῇ κολακευτικὰ ῥήματα, ἐφ᾽ ᾧ με ταύτην ταπεινῶσαι. Καὶ δὴ συνθεμένης αὐτῆς εἰς τοῦτο, ἐν τῷ ἐλθεῖν με περιπτύξασθαι αὐτὴν, ἄφνω ἤρξατο ὀδύρεσθαι καὶ δακρύειν καὶ ἀναχαιτίζειν ἑαυτὴν ἐξ ἐμοῦ. Πρὸς ἣν ἔφην· Γύναι, τί τὸ γεγονός σοι; μή τις βίαν τὴν οἵαν οὖν ἐπήγαγέ σοι. δὲ ἐπὶ πλέον ἔκλαιεν πικρῶς. Καὶ ψυχοπονήσας ἐπ᾽ αὐτὴν, ἔφην· Ἐνορκῶ σε κατὰ τοῦ Θεοῦ τοῦ ὑψίστου ἐκφάναι μοι τὸ κατά σε πρᾶγμα, καὶ τίνος χάριν ἀνενδότως δακρύεις.

[17] Καὶ μόλις ποτὲ ἀποκριθεῖσα ἔφη (ἐνικᾶτο γὰρ ἐκ τοῦ πολλοῦ καὶ ἀφάτου χλαυθμοῦ) Ἐγὼ, δέσποτα, ἐπισήμων γονέων γέγονα θυγάτηρ· ἐξεδόθην δὲ αἰδεσίμῳ τινὶ πρὸς γάμον, πολλὰ ἐν προικὶ τούτῳ ἐπιδώσασα, ἐξορφανέσθην δὲ ἀπὸ ἐτῶν δώδεκα. δὲ ἀγαγόμενός με ἀνὴρ, ἄλλην ἄλλως ὑστερήσας, ἄπαντα τὰ προσαχθέντα αὐτῷ παρ᾽ ἐμοῦ ἐν προικὶ διαφόρως ἐξανάλωσεν· πρὸς τοῦτοις δὲ καὶ δανεισταῖς οὐκ ὀλίγοις προσομιλήσας κατάχρεος γέγονεν. Οὐκ οἰδα δὲ εἰπεῖν πόθεν ἄφνω ἐπῆλθεν τοιαύτη στένωσις καὶ ἀνάγκη· εἴ τε γὰρ πρὸς παιδίαν, εἴ τε πρὸς δοκιμασίαν, ἀγνοῶ τοῦτο λέγειν. Μεθοδεύεται δὲ ἐκ τῶν αὐτοῦ δανειστῶν νομίσματα τετρακόσια, καὶ μὴ εὐπορῶν τούτου τὴν ἀπόδοσιν ποήσασθαι τούτοις, ἐν αἰτιάσει πεποιήκασι τοῦτον, καὶ συσχόντες αὐτὸν οἱ τῆς ἀρχοντικῆς τάξεως, ἐν τῇ δημοσίᾳ εἱρκτῇ συνέκλεισαν· καὶ ἔστιν ἐκεῖσε ἀπὸ μηνῶν ὀκτὼ δαμαζόμενος ἀπὸ πείνης. Καὶ διαφόρως προσελθοῦσά τισι καλοποιοῖς, οὐδὲν ἐκαρπησάμην ἐξ αὐτῶν, εἰ μήτι γε ῥήματα καὶ μόνον, καὶ ταῦτα διὰ τοὺς παρατυγχάνοντας κενοδοξίας χάριν, καὶ τί ποιῆσαι οὐκ ἐ͂ιδον. Προεθέμην δὲ καὶ τοῦτο, καὶ πεποίηκα, ὁμολογῷ· διανισταμένη νύκτωρ ἐφήπλουν τὴν χεῖρά μου, τὴν διαφόρως εὐποιΐας πλείστας ποιήσασαν, ἀποκρύπτουσα μέντοι αἰδουμένη τό ἀτιμασθέν μου πρόσωπον. Ἀλλ᾽ οὐδὲ οὕτως ἄξιόν τι πορίσασθαι ἐδυνήθην· ὁθεν ἐβουλευσάμην ἐξ ἀνάγκης πολλῆς τὴν κακὴν βουλὴν ταύτην, τὸ πορνεῦσαι καὶ ἀποθρέψαι τὸν ἐμὸν ἄνδρα, ἵνα μὴ λιμοκτονηθεὶς τέλει τοῦ βίου χρήσηται. Ἡγησάμην οὖν ἀσεβῆσαι εἰς τὸν ἄνδρα μου· καὶ γὰρ οὐδὲ χεῖρας εὐτονούσας πρὸς ἐργασίαν ἐκεκτήμην, οἷα δὴ τῆς θλίψεως καταπεσεῖν ταύτας παρασκευαζούσης. Οἶδεν δὲ ἐταστὴς τῶν καρδιῶν, καὶ ἐρευνητὴς τῶν νεφρῶν Χριστὸς, ὡς οὐδέπου ἐμολύνθη τὸ ἄθλιόν μου σῶμα μετὰ τὸν ἐμὸν ἄνδρα.

[18] Τούτων ἀκούσας ἐγὼ κατενύγην, καὶ ἐσπλαγχνίσθην, νικηθεὶς δὲ ἐδάκρυσα, καὶ ἔφην πρὸς αὐτήν· Γῦναι δυσωπῶ σε, μεῖνόν με πρὸς μικρόν. Καὶ ἀπελθὼν δρομαίως ἐν τῷ ἐμῷ οἴκῳ, ἤγαγον, ἅπερ ἔτυχον ἔχειν τότε, νομίσματα διακόσια τριάκοντα· οὐμὴν άλλὰ καὶ ζυγὴν d χειροψέλλων νομισμάτων ἑβδομήκοντα, καὶ ἄλλα τέ τινα γυναικεῖά μου κόσμια νομισμάτων ὀγδοήκοντα. ἅπερ ἔτυχον ἔχειν ἀπὸ γονέων, καὶ ἀπὸ κληρονομίας τῆς γενομένης μου συμβίου· καὶ συμψηφισάμενος, καὶ εὑρὼν λείπειν μοι εἰς ἀναπλήρωσιν τῶν ἐπιζητουμένων νομισμάτων τετρακοσίων ἕτερα νομίσματα εἴκοσι, βαστάξας τὸ φελώνιόν e μου καὶ τὸ βυσαρωτὸν f τῶν ἐπισήμων καὶ ἀτόπων θεαμάτων, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τὰ περὶ τὸν τράχηλόν μου φυλακτὰ ἐπάρας, πάντα ἀγαγὼν ἐν g σαβανίῳ, δέδωκα αὐτῇ λέγων· Γύναι, ὄντως οὐκ οἶδα τίς ἐ͂ι, ἀλλ᾽ οὔτε θέλω μαθεῖν· λαβοῦσα πορεύου ἐν εἰρήνῃ, εὐχωμένη ὑπὲρ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ· καὶ δεδωκὼς αὐτῇ πᾶντα, ἀπέλυσε αὐτὴν ἐν εἰρήνῃ. Τοῦτό ἐστιν νομίζω καλὸν πεποιηκέναι, ὅπερ οὐδενὶ ἀφηγησάμην, ὡς ἐπὶ Κυρίου. εἰ μὴ ἀνάγκη τῇ σῇ ἁγιοσύνῃ. Ταῦτα ἀκούσας Θεόδουλος, ἔῤῥιψεν ἑαυτὸν πρὸ τῶν ποδῶν αὐτοῦ κλαίων καὶ λέγων· Μνημόνευέ μου, ἄνθρωπε τοῦ Θεοῦ, ὅταν καταλάβῃς ἐκείνας τὰς ἐνδόξους καὶ αἰωνίους σκηνάς. Μνημόνευσόν μου τοῦ ἁμαρτωλοῦ, παρακαλῶ σε· ὄντως γὰρ ἔγνω Κύριος τοὺς ὄντας αὐτοῦ· καὶ συνταξάμενος τῷ ἀνδρὶ, ἀπέλυσεν τοῦτον, εὐχαριστήσας τῷ Θεῷ ἐπὶ τῇ τούτου ἀγαθῇ καὶ ἐποφελεῖ συντυχία.

[19] Ἀπολύσας οὖν αὐτὸν Θεόδουλος, τῇ τοῦ Χριστοῦ χάριτι καὶ ἐπινεύσει ἀνῆλθεν ἐν τῷ κίονι, δοξάζων ἐπὶ πᾶσι τὸν ἐύσπλαγχνον καὶ φιλάνθρωπον Θεὸν, καὶ τὸν ἐξ ἔθους κανόνα φυλάττων. Διατελέσαντος δὲ αὐτοῦ ἐν τῷ αὐτῷ κίονι ἕτερον πενταετῆ χρόνον, ἄφνω φωνὴ γέγονεν πρὸς αὐτὸν λέγουσα· Θεόδουλε, δεῦρο, λοιπὸν ἀναπάυου, ἡτοίμασται γάρ σοι βασιλεία τῶν οὐρανῶν, καὶ ἐκδέχεταί σε χόρος τῶν ἀγγέλων, καὶ δικαίων, καὶ προφητῶν, καὶ ἁγίων· οὐ μὴν, ἀλλὰ καὶ Κορνήλιος ἀπὸ πανδούρων· ἦν γὰρ πρὸ αὐτοῦ τελευτήσας ἐνιαυτὸν ἕνα. Καὶ ἐκτείνας τὰς χεῖρας αὐτοῦ εἰς οὐρανὸν ἔφη· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, εἰς χεῖράς σου παρατίθημι τὸ πνεῦμά μου· καὶ παραχρῆμα παρέδωκεν τὴν ψυχὴν τοῖς ἁγίοις Ἀγγέλοις. Συναχθέντες δὲ πάντες οἵ κατὰ τὴν χώραν ἐκείνην Ἐπίσκοποί τε καὶ Ἡγούμενοι, μοναχοί τε καὶ λαἳκοὶ, καὶ τὰ πρέποντα ἐπὶ τούτῳ ποιήσαντες, ἐν αὐτῷ τῷ τόπῳ κατέθηκαν τὸ ἅγιον αὐτοῦ λείψανον. Πολλαὶ δὲ ἰάσεις γίνονται ἐν αὐτῷ τῷ τόπῳ μέχρισ τῆς δεῦπο. Οὕτως οὖν τὸν δρόμον τελέσας, καὶ τὴν πίστιν τηρήσας, ἐθαυμάσθη ὑπὸ Ἀγγέλων καὶ ἀνθρώπων, συγχορεύει δὲ ταῖς ἄνω δυνάμεσιν, τὰς ὑπὲρ ἡμῶν δεήσεις ἀπαύστως προσφέρων τῷ Σωτῆρι Χριστῷ. Αὐτῷ δόξα καὶ τὸ κράτος, σὺν τῷ ἀχράντῳ Πατρὶ καὶ τῷ προσκυνητῷ καὶ ζωοποιῷ Πνεύματι, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[12] Annos in columna egit Theodulus quadraginta octo, menses septem, [Anno conversionis suæ 48,] cælestem in terris vitam degens, ac inspiratarum divinitus Scripturarum studio animum suum pascens simul ac recreans, plurimas quoque diaboli insidias & machinationes illusionesque irritas faciens. Cum autem quodam tempore suas in cælum manus Dei famulus sustulisset, hoc modo precatus est: Domine Deus omnipotens, Filii tui unigeniti ac Domini nostri Jesu Christi Pater venerande, qui a mundi constitutione absconditum mysterium, Filii, inquam, tui impassibilis passionem, postremis hisce temporibus manifestum omnibus esse voluisti; ipsumque nobis salvatorem, ductorem, & animatum nostrarum misisti redemptorem, qui pro mundi vita in holocaustum incontaminatum tibi seipsum obtulit: illud, obsecro, aperire mihi ne graveris, [intelligit si in gloria parem fore Cornelio mimo,] si vel parum quidpiam gratiæ a sancto glorioso tuo nomine sperare possim, quicum tandem mortalium regni tui possessionem aliquando aditurus sum, Finita precatione, talis ad hominis sancti aures vox est allapsa: Confortare & esto robustus summopere enim mihi placuisti; quæmobrem una cum Cornelio, citharœdo illo Damasceno, regni cælestis participem fieri te oportet. Hæc eum in modum Theodulo manifestata fuerunt, ut ne elatio animi illum caperet, neve nimia de se opinione tumefactus in diaboli laqueos incautus incideret.

[13] At Theodulus ista audiens; Me miserum, inquit, non sine lacrymis, & a Deo rejectum! ergone cum citharœdo famulus tuus, Domine, hereditatem capiet, tot pro te laboribus ac sudoribus exhaustus? o vilem atque indignum conatuum meorum exitum! o quam inutiliter in vitæ hujus professione me gessi! In quo tamen legem tuam, Domine, prævaricatus sum? Numquid forte ex ignorantia aliquid deliqui? Tibi soli cognita sunt ea quæ aliis abscondita & ignota. Quæ, precor, turpis ista est comparatio, qua mimus cum stylita, degens in pingui culina cum jejuniis atque vigiliis exhausto, dæmonum præcentor cum homine dies noctesque psalmis & hymnis canendis intento confertur? Qui humana omnia loco nonnisi secundo habet, & mundo se crucifixum exhibet, cum nescio quo citharœdo hereditatem cernet? Quid hac de re cogitem nescio. Quid de te dicam, qui peccatorum omnium cognitor es intimus? [Hinc Dei judicia reveritus,] Angustiæ nostræ ad misericordiam certe te provocant. O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, & quam investigabiles viæ ejus! vere ipse est Deus, & omnes viæ ejus judicium. In quo igitur tantopere sita sunt bona hominis istius opera, ut in cernenda hereditate cælesti eodem quo ego loco habendus sit? Novi equidem, novi tuam, o Deus, bonitatem: Tuam Domine, inexplicabilem misericordiam, caritatem, & erga humanum genus peccatis oppressum benevolentiam non ignoro. Notum est qua ratione hominis causa suscipere hominem dignatus fueris, & sustinueris sepeliri, ut fraude dæmonis deceptam misere oviculam in integrum restitueres. Non me latet quo modo, cum Zacchȩum istum in sycomorum tui videndi causa ascendisse conspiceres, ultro eum verbis hisce benigne compellaveris: Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. In Publicanum quoque cum incidisses, Euangelistam mox esse jussisti. Quin etiam e persecutore fecisti Apostolum, & meretricem omni virgine clariorem reddidisti. Etquid plura afferam? cum Latronem ob solam & unicam hanc in cruce emissam voculam: Domine memento mei cum veneris in regnum tuum; inter Paradisi incolas scripseris. Ego vero, qui, ut melius tibi servirem, omnia arbitratus sum ut stercora, eamdem cum citharœdo fortunam sortitus sum. Non ista equidem spe tot in columna annos & certamina exhausi.

[14] Hac aliquando cogitatione haud sane mediocriter turbatus Dei famulus, e columna descendere, [Damascum proficiscitur,] & quæ ad memoratum jam Cornelium, coheredem suum, potissimum spectabant cognoscere statuit. Multis igitur cum lacrymis & suspiriis, descendens ad eam in qua vir ille venerandus morabatur civitatem, profectionem suscipit: & Damascum intra paucos dices circa nonam matutinam ingressus, post consuetas eo tempore preces ad Deum fusas, ex obvio quopiam illius loci habitatore sciscitatur, de eo quem quȩrebat citharœdo. Ille autem; Hippodromum, inquit, o Pater, urbs hæc continet haud ita spatiosum, atque in eo Cornelius de quo quæris habitat. Ad quem sermonem Dei famulus alte suspirans, hominem ut secum tantisper manere, & propius, quem quærebat, indicare vellet oravit: quod alter, angelicum viri sancti vultum habitumque reveritus, negare minime potuit. Sub occasum autem solis cum omnia in Hippodromo jam essent quietiora, prodit ecce citharœdus, manu altera instrumentum musicum, altera meretricem trahens, [& Cornelium cognoscit,] ornatu impudenti lascive comptam, & nudum velo caput efferentem; quæ cum immoderato risu vestes hominis & capillos petulanter lacerabat, turbabatque. Hunc igitur Theodulo indicavit civis. At ille sublatis in cælum oculis, & lacrymis ubertim profusis; Deus, inquit, patiens & longanimis, debita reddatur misericordiæ tuæ laus & gloria. Vere judicia tua abyssus multa. Tum civis opera vocatum ad se, & propius accedentem citharœdum manu prehendens, Oro te, ajebat, atque obtestor, carissime, mecum tantisper hic ut subsistas.

[15] Dimissum deinde a se civem fausta pacis & bonorum omnium apprecatione prosecutus, [cum eoque colloquium instituit.] in secretiorem locum Cornelium abducit: ibique ad ejus se pedes non sine lacrymis abjiciens, exquirit solicite, quibus tandem in rebus vitæ ejus ratio modusque consisteret. Ille, ubi hominem sanctum oculis totum perlustrasset; Apage, inquit, Domine Abba, ne me, oro, peccatorem ludibrio habe; non enim idem quod tu institutum vivendi ego sequor. Quibus tandem verbis te alloquar, homo sancte? Non vidisti, quo ex loco, & qua comite progressus sim, & quid instrumenti manu præferam? Quid ista ex me quæris, qui scortis quotidie & mimis assuevi? mihi enim sorte obtigit participare diabolo & operibus ejus, & Circensibus quotidie vacare atque obscœnis spectaculis, victus diurni causa. At Theodulus; Adjuro te, inquiebat lacrymans, per eam qua Deus omnium Dominus, vivos judicaturus & mortuos, conspicuus est gloriam, hoc mihi ut aperias, quid unquam toto vitæ tuæ tempore boni a te præstitum esse memineris. Nihil, oro, clam me atque occultum habeas. Cui respondens Cornelius: Nullius equidem boni operis a me umquam peracti conscius mihi sum, o Pater, nisi hujus solius, [Peccatorem se fatetur Cornelius,] quod mihi quidem peccatori bonum videtur. Tum narrationem facti exorsus atque ad Theoduli pedes abjectus; Da veniam, ait, o Pater, quia pudor est enarrare turpia & infanda mea facinora. Eloquere, fili mi, respondit Theodulus, & Dominus Jesus Christus tibi pariter mihique peccatorum veniam benigne, spero, concedet.

[16] [& id solum in se bonum fuisse,] Tum Cornelius; Audi igitur sis, mi Pater. Cum publicum quodam tempore pervigilium celebraretur, & absoluto divino illo jucundoque spectaculo, domum me referrem; in feminam incidi supra quam dici potest formosam. Huic ego ut propior adstiti, blandis eam verbis ad flagitium mecum perpetrandum cœpi allicere. Quam consentientem complexu vix exceperam, cum subito, nec absque lacrymis & lamentis, e meis sese illa manibus eripit. Cui ego; Quid, inquam, tibi, mulier, sinistri accidit? num quidpiam tibi violentiæ est allatum? At illa vehementius etiam lamentabatur. Ejus igitur miseratio me cum cepisset, Adjuro te, inquam, per Deum altissimum, ut, quid hoc rei sit, aut quamobrem ita indesinenter lacrymeris, mihi manifestes.

[17] Ad quæ aliquando tandem ægre illa respondens (ingens quippe & inexplicabilis quidam dolor miseram occupaverat) Ego, dixit, Domine mi, nobilibus parentibus in lucem edita, [quod nobili mulieri, pro sustentando captivo viro suo,] viro cuidam clarissimo in conjugem concessa sui, ad quem & copiosam sane dotem attuli, ab annis enim duodecim parentibus orbata fueram. Vir autem qui me duxerat, intempestiva negotiatione, universam quam attuleram dotem, varia ratione dissipavit. Adhæc cum fœneratoribus non paucis rem habens, multa ipse nomina sensim contraxit. Unde autem subita illa rerum domesticarum angustia & necessitas advenerit, ad instructionemne an probationem nostram, non facile dixero. Mutuos inde a fœneratoribus nummos accipit quadringentos; quos cum refundere non valeret, accusationem illi adversus eum instituere sunt aggressi. Eumdē mox accusatum civitatis primores publico carceri incluserunt, in quo octavum jam mensem maceratur fame. At ego, cum adiissem aliquot, a munificentia æstimatos, nil nisi vacuos verborum sonos ab eis retuli: [ad mendicitatem adactæ,] quos &, propter illos qui forte aderant, vanæ nescio cujus gloriæ captandæ causa, dabant. Quid igitur agerem prorsus nesciebam. Hoc demum excogitavi, fateor, & perfeci. Noctu frequenter consurgens manum ad excipiendam stipem exerui; manum, inquam, eleëmosynis elargiendis paulo ante assuetam, vultu interim præ nimia verecundia velato. Cum ille quoque conatus in vanum recidisset, ad hoc consilii dura me rerum necessitas adegit, turpe fateor & peccaminosum: fornicari statui, meque alienare a marito, ne ille enectus fame ad vitæ tandem extremum perduceretur: [seque prostituere volenti,] peccare, inquam, in maritum constitui, cum nulli opificio aptæ mihi sint manus, quemadmodum ipsa sæpe afflictio eas ad hoc aptas tandem efficit. Novit enimvero qui corda mentesque hominum scrutatur Christus, quod impollutum hactenus marito uni corpus meum servaverim.

[18] His ego auditis, dolore pariter & commiseratione affici, [aliquando succurrerit,] & victus animo lacrymas cœpi fundere. Tum ita eam compello: Magna me tui, mulier, habet miseratio, præstolare me hic tantisper. Mox curriculo domum me meam confero, &, qui mihi tum forte erant ad manum, ducentos & triginta nummos me cum affero; par quoque armillarum, nummis septuaginta æstimatum, & alia nonnulla mundi muliebris instrumenta, octoginta omnino nummorum: quæ omnia a parentibus & ex meæ quondam conjugis hereditate acceperam. Cuncta hæc in unum computans, & viginti insuper nummos, ad eam qua mulieri opus erat summam conficiendam, deesse comperiens, attuli togam meam theatralem & ex bysso virgulata chlamydem, ad noxiorum ac turpium spectaculorum usus comparatam, aliaque nonnulla, & ipsas quas circa collum gestabam bullas: & simul omnia involvens linteolo, dedi ei dicens; Nescio equidem, mulier, quæ aut unde sis, sed nec scire magnopere cupio: hæc interim omnia tibi habe, ac vade in pace, [omnia quæ habebat eidem largitus.] Deumque pro me peccatore precibus tuis exora. Tum cunctis quæ attuleram donatam, in pace permisi abire. Hoc unicum recte a me factum arbitror quamdiu vixi, quod nulli unquam mortalium, Deo teste, nisi sanctitati tuæ, quando ita necesse fuit, enarravi. Hisce intellectis Theodulus ad pedes hominis cum gemitu se abjecit, ac; Mei, inquit, homo Dei, memorem te præsta cum in gloriosa illa ac æterna tabernacula fueris receptus; mei, inquam, peccatoris, memoriam, oro, ne deponas; novit enim revera Dominus qui sunt ejus. Atque ita valedicens dimisit eum, gratias supremo Numini immortales referens pro pulcherrimo & utilissimo occursu.

[19] Dimisso Cornelio, ad suam columnam, non sine peculiari Dei ipsius auxilio imperioque, [Quam heroicam caritatem miratus Theodulus] Theodulus se retulit; super omnia misericordem & benignum Deum laudibus extollens, & regulam consuetam observans. Quinquennio deinde supra columnam exacto, vox ad eum ex improviso facta est dicens: Veni, Theodule, ac deinceps quiesce: tibi jam paratum est regnum cælorum, magna te Angelorum; Justorum, Prophetarum, & Sanctorum multitudo expectat: expectat & Cornelius citharœdus: hic enim uno ante anno supremum jam diem clauserat. Sublatis ergo in cælum manibus, insignis Dei servus; Domine, inquit, Jesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum. Quo dicto, suam repente animam per sanctos Angelos Creatori sistendam tradidit. [post quinquennium sancte moritur.] Post quæ in unum convenientes universi tractus illius Episcopi & Hegumeni, monachi quoque & laici, justa persolverunt defuncto, atque in eo ipso loco sacrum ejus condiderunt corpus; ad quod suam non pauci in hanc usque diem sanitatem recuperant. Hoc igitur modo cursum suum consummans & fidem servans, apud Angelos & homines admirabilis, supernis potestatibus aggregatus fuit Theodulus, suas pro nobis preces absque requie ad Christum Salvatorem fundens, cui honor sit & imperium, una cum Patre immortali & adorando vivificanteque Spiritu, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Synaxarium Claromontanum Κορνηλίου τοῦ μίμου τοῦ λεγομένου Πανδούρου, quod satis placet, & gratiæ divinæ potentiam, etiam in tali vitæ conditione, magis exaggerat.

b Κιλιδόομαι fortasse dicitur, quod purior Græcia diceret Κυλινδέομαι volutor: lapsus certe aliquis æut peccaminosa inquinatio tali verbo indicatur.

c Ecgraphum nostrum διαπράζεμον, voce forsitan barbarioris usus.

d Ζυγὴ pro Ζυγὸς alibi necdum legi, neque χειρόψελλον: ex diminutivo tamen ψέλλιον Armilla, apparet ea compositione significari ornamentum, non quali supracubitum nuda brachia adstringebant mulieres, quod proprie armilla est: sed quali infra cubitum utebantur, ad manuum juncturas, quibus tamen non aliud quam idem armillæ nomen apud Latinos est.

e Φελώνιον etiam scribit Chrysostomus, togam Sacerdotalem sive casulam intelligens in libello de re divina, quæ aliis paßim φαινόλιον..

f βυσαρωτὸν, melius forte βυσσαροτὸν, Byssinum, varii coloris lineis seu virgis exaratum quodammodo: sic Virgilius de Gallis ait. Virgatis lucent sagulis.

g Σαβάνιον diminutivum a Σαβανὸν, involucrum lineum.

EPITOME VITÆ
Ex Ms. Synaxario Græco Collegii Claromontani S. I.
Interprete eodem P. Daniele Cardono.

Theodulus ex Urbis CP. Præfecto, Monachus, Stylita, Edessæ in Syria (S.)

EX MS. GRÆCO.

[1] Οὗτος ὑπῆρχεν ἐπὶ τῆς Βασιλείας Θεοδοσίου τοῦ εὐσεβεστάτου καὶ μεγάλου Βασιλέως, Πατρίκιος ἀνὴρ, πᾶσῃ ἀρετῇ καὶ συνέσει κεκοσμημένος· οὗ τινος τὸ πρᾷον, καὶ τὸν ἔνθεον ζῆλον, καὶ τὸ καθαρὸν τοῦ βίου, καὶ ἀνεπίληπτον βλέπων Βασιλεὐς, εἰς τὴν τῆς ἐπαρχήτητος ἀρχὴν προεστήσατο αὐτόν. Ἐπεὶ οὖν ἐσκόπει καὶ μάλιστα παρὰ τῶν δυναστευώντων γινομένας ἁρπαγὰς καὶ πλεονεξίας, καὶ πᾶσαν ἐπιβοσκομένην κακίαν ἐν τοῖς τοιούτοις, μὴ στέγων ὁρᾷν αὐτοὺς, ἀπεβάλλετο τὴν ἀρχήν· πολλὰ καὶ τοῦ Βασιλέως αὐτὸν ἱκετεύσαντος καὶ τῆς γυναικὸς μὴ ἀνεχομένης· οὔπω γὰρ διῆλθον χρόνοι δύο, ἀφ᾽ ἧς ἡμέρας συνεζεύχθησαν.

[2] Ἐπεὶ οὖν γυνὴ αὐτοῦ συντόμως μετέστη τοῦ βίου, αὐτὸς λαβὼν πᾶσαν τὴν περιουσίαν αὐτῆς, ὑπάρχουσαν λιτρῶν πεντακουσίων πεντήκοντα, χήραις καὶ ὀρφανοῖς διέδωκε, καὶ μοναστηρίοις καὶ γηροκομίοις καὶ ξενῶσι τὰ πλεῖστα παρέσχετο· ὡς αὐτῶς καὶ τὴν ἰδίαν ὕπαρξιν καλῶς διέθηκεν, ἄπειρον οὖσαν· καὶ τῆς βασιλίδος ἀπᾴρας, τὴν Ἔδεσαν καταλαβὼν, καὶ ἐπί τινος κίονος ἀναβὰς, ἔτος ἄγων τῆς ἡλικίας σαρακοστὸν δεύτερον, τὸν μοναστὴν ὑπῆλθε βίον, τῇ σκληραγωγίᾳ καὶ τῇ τοῦ ἀσκητικοῦ βίου τραχύτητι κατατρύχων τὸ σῶμα. Τριάκοντα δὲ χρόνοις ἐν τῷ κίονι πληρώσας καὶ θείων χαρισμάτων καταξιοθεὶς, οὐκέτι μετελάμβανε τροφῆς παχυτέρας, ἀλλ᾽ μόνον κατὰ κυριακὴν τοῦ τιμίου σώματος τοῦ Κυρίου καὶ αἵματος καὶ μικρόντι τῆς ἁγίας ἀναφορᾶς.

[3] Καὶ οὕτως διετέλεσεν ἀδάμας ἑπτά που μῆνας ἐπὶ σαράκοντα [καὶ δύο] ἔτεσι. Μετὰ ταῦτα ὠχλήθη, ὡς ἔλεγεν, ὑπὸ λογισμῶν· καὶ παρεκάλη τὸν Θεὸν, Δέσποτα φιλάνθρωπε, φάσκων, εἴγε τῷ ἁγίῳ καὶ ἐνδόξῳ σου ὀνόματι εὐηρέστησα, ἐμφάνισόν μοι τῷ δούλῳ σου, τίνι τῶν ἐν τῷ βίῳ κακοπαθησάντων δία τὸ σὸν ὄνομα παρεξῃτάσθην. Καὶ θεία φωνὴ πρὸς αὐτὸν, Ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου, λέγουσα, ἠγαπημένε Θεόδουλε, ἶσος γὰρ ἐ͂ι ἐν τῇ βασιλείαᾳ μου μετὰ Κορνηλίου τοῦ μίμου, τοῦ λεγομένου Πανδούρου, τοῦ ἀπὸ Δαμασκοῦ τῆς πόλεως. Ταῦτα ἀκούσας γέρων, ἐξέστη, ἀθυμίᾳ παραλυθείς· καὶ κατελθὼν τοῦ κίονος, τὸν Κορνήλιον κατέλαβε, καὶ τοῖς πόσιν κυλινδούμενος ἐζήτει μαθεῖν τὴν αὐτοῦ πολιτείαν. δὲ ἀναγκαζόμενος ἐξεῖπεν, Ἐγώ, φησι, Πάτερ, ἐκ νηπίου μίμοις καὶ ἀγύρταις συναναστραφεὶς, πάντα τὸν χρόνον ἐκεῖθεν ἐννοῶν τὰ τῆς ζωῆς μου ἐφόδια, καὶ ὀψέποτε εἰς ἔννοιαν ἐλθὼν τῶν πολλῶν μου κακῶν καὶ τῆς μελλούσης κρίσεως, πάντων τῶν κακῶν ἀπεσχόμην, καὶ τοῦ καθαροῦ βίου κατὰ τό δυνατὸν ἐπιμελοῦμαι, τῆσ ἐλεημοσύνης φροντίζων, ὡς δὲ ἐνέκειτο.

[4] Καὶ πάλιν γέρων παρακαλῶν αὐτὸν, καὶ ἐνορκῶν εἰπεῖν καὶ τὰ ἐξῆς· Ἄκουσόν μου, δέσποτα καὶ κύριε, ἔφη· γυνή τις περιφανὴς καὶ δόξῃ κοσμουμένῃ καὶ κάλλει περιαστραπτομένη, ἀνδρί τινι πρὸς γάμον ἐξεδόθη· ὃς ἀκολάστου καὶ δαπανηρᾶς τυχῶν προαιρέσεως, οὐ μόνον τῆς γυναικὸς τὴν περιουσίαν κατηνάλουσε, καὶ τὴν ἰδίαν, ἀλλὰ καὶ ἕτερα προσδανεισάμενος, κατέφαγε· διὸ καὶ τῇ εἱρκτῇ ἐνεκλείσθη πολὺν χρόνον, ἀπαμύθητον τῇ γυναικὶ συμφορὰν ἐπενεγκών· τις βλέπουσα τὸν ἐλεεεινὸν ἐκεῖνον λιμαγχονούμενον, καὶ αὐτὴν τὴν ψυχὴν ἀπελέγετο, μεν ἤρξατο προσαιτεῖν, ὡς ἐπὶ τρυτάνης σαλεύουσα τὴν ψυχὴν, καὶ φοβουμένη τὸν τῆς πορνείας ὄλισθρον, διὰ τὸ ἐ͂ιναι εὐπρόσωπον.

[5] Ταύτῃ περιτυχὼν ἐγὼ, δἳηπόρον πρὸς τὸ ξένον τοῦ θαύματος, ὅτι τὰς μὲν χεῖρας ἥπλου πρὸς τὸ λαβεῖν, τὸ δὲ πρόσωπον ἐ͂ιχεν ὀπισθοφανῶς. Μαθὼν δὲ τὴν αἰτίαν, ἠλέησα τὴν ψυχὴν, καὶ δακρύων ἐ͂ιπον, Πόσον τὸ χρέος, γῦναι. δὲ τετρακόσια νομίσματα, δέσποτα. Ἐγὼ δὲ ἀκριβολογήσας ἑαυτὸν, εὗρον παρ᾽ ἐμαυτῷ νομίσματα διακόσια τριάκοντα· καὶ μὴ ἀρκοῦντα πρὸς τὸ ποσὸν, διαπωλήσας τοίνυν κινητὰ τινα εἴδη καὶ κόσμια, συνήγαγον ἕτερα νομίσματα ἑβδομήκοντα· καὶ πάλιν ἐ͂ιδον ἐλλείποντα, ἐκβαλὼν τῶν ἐνδυμάτων τὰ κάλλιστα, καὶ τὸν περιτραχήλιον ὀρμίσκον, καὶ σινδόνι περιειλήσας, δέδωκα εἰς τὰς χεῖρας τῆς γυναικὸς, εἰπών· Λάβε ταῦτα, γῦναι, καὶ ἄπελθε ἐν εἰρήνῃ, καὶ τὸν σὸν ἄνδρα τῆς φυλακῆς ἐλευθέρωσον, δυσωποῦσα ἐξ ὅλης τῆς καρδίας τὸν φιλάνθρωπον Θεὸν ἐλεῆσαί με ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως. Ταῦτα ἀκούσας Θεόδουλος, καὶ θαυμάσας, τῷ Θεῷ εὐχαρίστησε· καὶ πάλιν ἀνελθὼν ἐπὶ τοῦ κίονος, καὶ μικρὸν ἐπιβιώσας χρόνον, μετὰ χρηστῆς ἐλπίδος ἐν εἰρήνῃ τὸ πνεῦμα αὐτοῦ τῷ Θεῷ παρέθετο.

[1] Hic regnante Theodosio Magno, Imperatore piissimo, patricia dignitate conspicuus fuit. Vir erat omni virtute ornatissimus; cujus mansuetudinem, & erga Deum pietatem, [Abdicatæ urbis CP. Præfecturæ] puram denique & inculpatam vivendi rationem cum observasset Imperator, ad Præfecturæ Constantinopolitanæ munus obeundum adhibere hominem voluit. Ipse autem, perspectis, quæ potentiorum auctoritate potissimum committebantur, rapinis, & immodicis eorumdem in acquirendo studiis, quaque ratione immensa quædam perversitas genus istud mortalium quasi depasceret; non sustinens amplius inter eos versari, Præfectura ultro ac sponte cedere constituit, quamvis & Imperator multis eum precibus retinere conaretur, & ipsa hominis conjux in id consilii minime videretur ventura. Duo videlicet nondum anni abierant, ex quo tempore matrimonii vinculo fuerant conjuncti.

[2] At ubi e vita hac repente uxor Theoduli migravit, [& mortum conjuge, omnia in pauperes distribuit.] ipse continuo conjugis obitu relicta sibi bona universa, quingentas omnino & quinquaginta libras complexa, in viduas & orphanos distribuit, non exigua etiam eorum parte monasteriis, gerocomiis, & pauperum peregrinorum hospitiis concessa: suam deinde ipsius omnem substantiam, quæ immensa propemodum erat, non dissimili ratione laudabiliter expendit. Tum regia Urbe abiens ad Edessenam pervenit civitatem, juxta quam in columnam ascendens, cum annum ætatis quadregesimum ageret & secundum, monasticam vivendi rationem arripuit, [& in columnam ascendens,] ad cujus instituti asperitatem atque molestiam perferendam corpus ipse suum durabat. Triginta solidis in columna annis exactis, & multis divinitus prærogativis dignus habitus, non jam crassiore ullo vescebatur cibo, [summacum abstinentia vivit.] sed Dominicis solum diebus sanctissimum Domini corpus & sanguinem, ac modicum quiddam e sanctificatis sumebat cibis.

[3] Atque hoc modo septem menses supra quadraginta [duos] annos explevit. Variis postmodum iisque permolestis cogitationibus commotus animo, ita Deum est precatus; Domine, inquiebat, hominum amator ardentissime, si sancto & glorioso nomino tuo placere merui, hoc, oro, famulo tuo indicare mihi ne graveris, cui eorum, qui in hac vita pro nomine tuo molesta agunt & patiuntur, [Post annos 42 intelligit se Cornelio mimo parem esse:] assimilandus sim. Atque ecce divina quædam vox continuo est audita dicens; Confortare, & esto robustus, dilecte Theodule; quippe qui Cornelio mimo, quem Citharœdum homines cognominant, quique in urbe moratur Damascena, in regno cælorum non es habendus inferior. Hoc accepto responso senex, animo linguens vehementer obstupuit. Tum e columna descendens, ad ipsum tandem Cornelium pervenit; cujus se ad pedes abjiciens, magnopere scire contendit, ecquod tandem vitæ genus ille sectaretur. Theoduli precibus is coactus demum ita respondit; Ego, Pater, a primis vitæ meæ annis mimos inter & agyrtas semper educatus, ab illis prima vivendi principia accepi. Quodam deinde vespere, cum scelera & peccata mea universa, & instituendum aliquando judicium supremum cogitare cœpissem; [hunc ergo requisitum interrogans de sua vita,] male a me acta detestatus, veniam eorum petii, ac meliorem vivendi rationem, quantum in me fuit, arripui, eleëmosynas multas in egenos distribuens.

[4] Cum autem magis etiam urgeret Senex, & obtestaretur, ut nequid indictum præteriret. Cornelius, Quod secutum deinceps fuerat, Audi sis, respondit, Domine mi. Mulier nescio quæ, illustri genere orta, nec dignitate minus quam præcipua quadam pulcritudine conspicua, [audit summe egenti mulieri,] viro cuipiam in uxorem obtigit; qui cum intemperanter nimis & prodige vitam ageret, non uxoris modo suasque omnes facultates, sed multa etiam alia a fœneratoribus mutuo accepta consumpsit. Qua de causa in carcerem conjectus, multo istic tempore, non sine ingenti mulieris quam dixi sensu, detentus fuit. Hæc autem ut maritum suum cum fame luctantem conspexit, nullum ejus causa periculum recusavit. Pecunias itaque mendicato colligere instituit; animo, non secus acsi in bilance posita fuisset, fluctuans, ob metum qui ipsi erat, ne propter insignem suam pulchritudinem ad flagitium a quopiam deposceretur.

[5] In hanc ego mulierem forte cum incidissem, ad spectaculi insolentiam prorsus obstupui, [sua omnia esse largitum.] quod & manus illa ad emendicandam stipem extenderet, & retrorsum vultum adverteret. Postquam autem calamitatis tantæ causam ex ipsa didici, non parum fui animo commotus: ac lacrymans; Quantum, inquam, mulier, est a marito tuo contractum æris alieni? Quadringentorum, respondit illa, nummorum, Domine mi. Tunc ego, facultates meas diligenter perscrutatus, nummos penes me triginta supra ducentos esse comperi, qui ad tantum debitum persolvendum minime sufficiebant. Bonis ergo nonnullis mobilibus & ornamentis divenditis, summā pecuniæ aliam confeci nummorum septuaginta. Cumque adhuc multa deesse conspicerem, vestes quas habebam pretiosiores & quod collo gestabam monile in sarcinam unam conjiciens, cuncta in calamitosæ mulieris manus tradidi, ac dixi: Hæc omnia tibi habe, mulier, ac vade in pace, maritumque tuum e carcere libera; Deum quoque ex toto corde pro me precare, ut in supremi judicii die mei misereatur. Ista audiens Theodulus ac summopere admirans, divinæ bonitati gratias persolvit. Tū conscensa rursum columna, non longo tempore in vivis fuit, sed spe bona plenus paulo post suum Deo spiritum in pace tradidit.

DE SANCTO MANVÆO
EPISCOPO BAIOCENSI IN NORMANNIA.

CIRC. AN. CCCCLXXX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate, cultu, Actis.

Manuæus, Episcopus Bajocensis in Normannia (S.)

G. H.

Bajocæ seu Bajocum, urbs Nortmanniæ inferioris Episcopalis, colit hoc XXVIII Maij S. Manvæum, quintum Ecclesiæ suæ Antistitem, [Primi Episcopi Bajoconses:] S. Lupi successorem. De hoc & aliis tribus Episcopis primis late egimus diu XVIII hujus mensis Maii, ad Vitam S. Regnoberti secundi Episcopi; diximusque hunc post S. Exuperium sedisse seculo Christi quarto, & circa annum CCCC ex hac mortali vita ad æternam & immortalem migrasse; ac deinde seculo Christi quinto floruisse SS. Rufinianum & Lupum, & hunc vivendo pervenisse ad annum circiter CCCCLXV. Sub hoc S. Lupo floruit S. Manvæus, tunc Eremita & trium Monachorum Prior, [horñ quintus Manvæus sub S. Lupo floruit:] virtutibus & miraculis clarus, duorum mortuorum creditus resuscitator. De his ergo temporibus intelligenda primæ Vitæ ejus periodus, ubi dicitur fuisse temporibus Marciani Imperatoris & Merovæi Francorum Regis, qui ambo in sua dignitate floruerunt ab anno CCCCL usque ad CCCCLVII, nec pervenerunt ad annum CCCCLX, qui tamen in dictis Actis adjungitur. At postea circa annum CCCCLXV, S. Lupo XXV Octobris defuncto, subrogatus est S. Manvæus; quamdiu autem præfuerit, nescitur. Proximus illi successor S. Contestius, [successit circa an. 465:] ad XIX Ianuarii est relatus, in cujus Actis in Appendice pag. 1137 editis, nullus etiam temporis character indicatur. Subrogati dein fuerunt Patricius & S. Vigor, cujus Acta, illustranda ad Kalendas Novembris, referuntur ad tempora Childeberti Regis Francorum; [mortuus circa annū 480,] sub quo Rege Leucadius Episcopus Bajocensis subscripsit Concilio Aurelianensi III anno DXXXVII, & Aurelianensi IV anno DXLI. Quibus omnibus consideratis, arbitramur obitum S. Manvæi circa annum CCCCLXXX statui posse.

[2] [variarum Ecclesiarum Patronus.] Colitur is Officio Ecclesiastico, non solum in urbe & diœcesi Bajocensi, sed etiam in vicinæ diœcesis Constantiensis variis ecclesiis, quarum Patronus habetur. Tales sunt, in decanatu Pirensi parochiæ de Marchepieux, & Vandrumesnil, & alibi Goufreville: in quibus & aliis ecclesiis utriusque diœcesis magna in veneratione esse S. Manvæum tectatus est Dominus Thomas le Gouix, Presbyter & Rector Ecclesiæ prædictæ S. Manvæi de Marchepieux, misso chirographo VIII die Augusti anno MDCLII, una cum Actis Sancti, ex veteri chartario fideliter extractis, prout ea in novem Lectiones distributa solebant in Officio Ecclesiastico recitari hoc XXVIII Maii quo die & Dominica proxime sequenti, imo & per totum annum, plurimos propter febres nec sine solatio accurrere notū est. [Acta Ms.] Ea omnia a dicto Presbytero accepta, transmisit nobis Cadomo Iacobus de Machaut Societatis nostræ Sacerdos, cujus expertam deinde Parisiis beneficentiam grata memoria libenter recolimus. Acta autem illa aliquot seculis post obitum S. Manvæi fuisse composita, notant anni Imperatoris supra indicati, & libri Decretales in iis nominati. Stylus ubiq; fere concisus & discontinuus, qualis esse solet Responsoriorum & Antiphonarum, [eorum compendium.] dubitare me facit, an non extiterit olim plenior aliqua Vita, quæ primum quidem pro Lectionibus usurpabatur, deinde versiculatim & antiphonætim distracta fuerit pro toto Officio, & sub musicis Notis seorsim descripta in Antiphonario Bajocensis Ecclesiæ; ac denique, amissa primigenia prolixiori Legenda, ea quæ habebantur in Antiphonario recollecta sint in formam breviorum Lectionum, quales accepimus, addita ad singulos numeros clausula consueta, Tu autem, Domine, miserere nobis. Quidquid de hoc fit, habemus aliud multo brevius compendium descriptum ex Ms. codice cœnobii Rubeæ-vallis Canonicorum Regularium in silva-Sonnia prope Bruxellas, quod satis est indicasse; sicut etiam quod in nova Bibliotheca Manuscriptorum Labbæi tom. 1 pag. 779 eadem Acta ab eodem D. Thomas le Gouix ad eumdem P. Iacohum Machaut transmissa, delibentur verbotenus usque ad locum a nobis signatam; ac denique quod valde placuit Claudio Roberto, in Episcopis Bajocensibus, ista ex eisdem Actis extracta sententia: Fuit bonus in juventute, melior in medio, optimus in fine. Sammarthani pro sacra ejus veneratione allegant Breviarium Bajocense. Saussaius in Martyrologio Gallicano ad hunc XXVIII Maii aliquod ejus elogium, potißimum de mortuo ad vitam resuscitato, profert, & Manucum appellat.

VITA
Ex antiquo chartario ecclesiæ Bajocensis.

Manuæus, Episcopus Bajocensis in Normannia (S.)

BHL Number: 5220

EX ANT. BREVIAR

[1] In urbe Bajocensi, annum circiter quadringentesimum sexagesimum, [Sanctus in adolescētiæ,] temporibus Marciani Imperatoris & Merovæi Francorum Regis, fuit quidam vir venerabilis, nomine Manvæus: ex nobilissima stirpe procreatus & genitus. Ipse vero Manvæus Confessor Domini, gratia Dei repletus est cunctis gentibus; suis quoque devotus parentibus, & ubique illis subjectus dictis & factis, & supplex in omnibus. Dei vero famulus, cum summa dilectione ab infantia verum Deum diligebat, die ac nocte jejuniis & orationibus ex toto corde & mente & corpore Jesu Christo soli serviebat. Cunctis itaque rebus mundanis & terrenis divitiis, deliciis & lasciviis calcatis & spretis, ad Deum totaliter tendens, & ad cælestia regna cogitans, Catholicæ fidei, pie, juste, & honeste vivendo, se totum tradidit.

[2] [litteris & scientiis imbuitur,] Cum beatissimi Manvæi Confessoris clarissimi parentes cernerent & perciperent modum ejus simplicem, & maximam prudentiam sensus ejus, & vivum ingenium, gavisi sunt (erat enim ætate puer B. Manvæus, sed ipse erat doctissimus, & senex apud Deum in sensu & in opere) cito miserunt eum ad studium, & illum tradiderunt peritis doctoribus ad eum instruendum. Ipse vero Manvæus, divina gratia plenus, doctores timebat, & libenter eos audiebat: * & voluntate Dei Patris omnia de facili retinebat. Māvȩus Pastor bonus, [misericor; erga alios:] Præsul sanctissimus Deū timebat: sanctā vero Trinitatē in corde suo semper adorabat. Omnibus pius, dulcis, & humilis erat. Infirmos visitabat, pauperes ac debiles de bonis propriis saturabat, & omnia opera misericordiæ adimplere satagebat.

[3] [excellit in virtute & doctrina:] Sanctissimus Præsul Manvæus, dignus Deo Confessor & benignus, tendens ad Dei gloriam, pervenit ad magnam clarimoniam, & ad divinam scientiam. Plenus erat virtutibus cunctis, bonis moribus atque divinis laudibus. Cum summa diligentia bonæ spei & sanctæ fidei indicia omnibus demonstrabat & salutis æternæ beneficia similiter omnibus exhibebat, tantum diligenter B. Manvæus scholas exercuit, & in divinis voluminibus libenter studuit, quod magister in duabus scientiis, mediante Dei gratia, certissimus & expertus fuit. His autem factis & completis, clarissimus Confessor Domini & Præsul dignus Manvæus, amabilis in omnibus, placens, prudens, humilis & devotus; doctores suos & omnes eruditores in omnibus scientiis, in legibus & in decretalibus superavit, & cuilibet illorum de rebus præteritis inter se & illos, & de servitiis bene & pacifice præmium solvit.

[4] Expectante B. Manvæo supernorum civium consortia, [eremitoriā extruit:] & pervenire ad Beatorum regna cælestia, mente sua bona & firma adamavit optimum locum & sibi proprium, & ibi paravit hospitium & eremum ad Dei servitium faciendum, ad velle suum sibi congruum & honestum, ut ibi in Dei servitio die noctuque Deo serviat, & vitam in Christo finiat. Ædificiis omnibus ex voluntate propria & præcepto B. Manvæi factis & completis, [3 socios assumit] deinde Pastor bonus & sapiens, desideravit habere tres socios in Dei servitio, & habuit, & hæc omnia ex propriis bonis præparavit. His quoque peractis eremum suam in Prioratum commutavit, & ipse B. Manvæus in principio Eremita, [Prior factus:] vocavit seipsum Priorem trium Monachorum. Ipse autem nobilissimus Monachus Deo paratus, socios suos secundum Deum diligebat, & in Dei servitio confortabat, & in multis exemplis bonis illos docuit, & rectam viam salutis æternæ & veritatis benignitatem demonstravit.

[5] Prudentissimo Confessore dignissimoque Pontifice B. Manvæo vigilante, [Horum unū subito mortuum, oratione resurgessat:] & orante in Dei servitio devotissime, & sociis suis in orationibus ex bono corde & humili deprecantibus Deum, ecce unus ex sociis B. Manvæi, infirmitate mala & pessima, voluntate Dei Patris, tum graviter compressus, tum cito extinctus est, beato Manvæo & aliis sociis stupentibus & mirantibus. Sapientissimus atq; sanctissimus Monachus Manvæus surgens ab oratione, sociis dixit: Estote fortes in fide, & pugnate cum antiquo serpente, & pro nostro socio orate, & ego pro eo Patrem rogabo. Beatus Manvæus, genibus flexis & manibus super terram porrectis in crucem, fusis lacrymis dixit: Domine Deus Pater omnipotens, qui mundum sanguine tuo redemisti, & me peccatorem ad imaginem tuam formasti, & Lazarum resuscitasti, & Mariæ Magdalenæ peccata dimisisti; jube ut resurgat peccator iste, ut te verum Deum vivens noscat & adoret, & de omnibus peccatis atque delictis suis vere pœniteat & confiteatur. Cumque socii respondissent, Amen; surrexit Monachus sanus a morte, B. Manvæus gaudens ab oratione.

[6] Beatus Manvæus, Pastor sanctissimus, procurator omnium rerum Fratrum suorum & custos, [diversis locis prædicat] per mundum procurando pergens, erat omnibus valde necessarius. Erat ubique pius, sapiens & modestus. Consolator erat miserorum, miserator pauperum & desolatorum; bona documenta peccatoribus exhibebat, & deviantibus atque errantibus viam veritatis & fidem Jesu Christi fideliter declarabat. Cum beatus Manvæus per patrias iter perageret, obviam habuit quemdam defunctum, jacentem in feretro, cum turba plurima populorum, qui deferebant eum. Beatus Manvæus jussit ad terram poni corpus defuncti; cunctisque audientibus dixit: [mortuum resuscitat,] Domine Deus, qui es omnium rerum cognitor & creator, & qui omnia noscis antequam fiant; exaudi preces servorum tuorum, & jube animam iterum introire in corpus istius defuncti, ut videntes & credentes salvi fiant. Cum dixissent, qui aderant præsentes, Amen, surgit defunctus a feretro, & B. Manvæus gratias reddebat Deo.

[7] [curat norbo tactu vestis:] Gesta Patrum veterum B. Manvæus in corde suo semper reducens ad memoriam, omnia bona quȩ habebat pauperibus erogabat, & in angustiis & tribulationibus suis confortabat. Tantam gratiam atq; sanctitatem B. Manvæo Dominus dederat, quod quocumque genere febriū homo detentus esset, sive aliqua alia infirmitate sui corporis, & beatissimi Confessoris Manvæi minimam particulam vestimentorum tangeret; cito febris vel alia infirmitas hominem meritis sancti Manvæi derelinquebat: & homo ille qui ante infirmus fuerat, gaudens & hilaris, Domino Jesu Christo & sanctissimo Manvæo gratias agens, cum sanitate corporis remeabat.

[8] [& benedictione] In illo tempore erat quædam mulier, languens infirmitate gravi & morbida. Cura medicorum, & physicorum medicina, & sensus & unguenta eorum, non poterant eam a morbo curare. Audivit illa mulier quod S. Manvæus per villam transibat: clamavit, Manvæe, serve Dei, miserere mei, sana me a languore. Sanctus ergo Manvæus, vocem mulieris audiens, accessit ad eam, & dixit: Mulier, confide in Dominum Jesum Christum: qui tibi dedit hanc infirmitatem, det tibi corporis & animæ sanitatem. Deinde tetigit B. Manvæus mulierem & benedixit. Tum cito mulier surrexit, & sana cum gaudio perrexit.

[9] Cum esset B. Manvæus plenus gratia Dei, fama ejus per patriam diffusa est: omnes eum laudabant, [eligitur in Episcopum] & de sanctitate ejus loquebantur. In illis diebus, insimul congregatis Canonicis, Presbyteris & omnibus Clericis in matre Ecclesia Bajocensi, ad eligendum Pastorem, dignum ad sedem Episcopatus observandam, omnes pariter B. Manvæum elegerunt. B. Manvæus Episcopus electus est, & ad officium sacratus est. Fuit Manvæus bonus in juventute, melior in medio, optimus in fine. Cum accederet B. Manvæus Præsul ad finem, quadraginta & septem diebus ab omni cibo & potu abstinuit, nihil sumens nisi verum Jesu Christi sacrificium. [pie moritur:] His dictis & completis, dignus Episcopus percipiens & videns suum obitum celeriter accedere, Fratribus coram eo convocatis, dixit: Deum timete, fraternitatem diligite, humilitatem & caritatem observate; repleat vos omni bonitate. His dictis felix Confessor expiravit, quinto Kalendas Junii.

DE SANCTO SENATORE
EPISCOPO MEDIOLANENSI IN INSVBRIA.

AN. CCCCLXXX.

[Commentarius]

Senator, Episcopus Mediolanensis in Insubria (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Acta, elogia, cultus & ætas Sancti.

Sanctorum cultu venerandum esse S. Senatorem testantur ad hunc XXVIII Tabulæ Martyrologii Romani, [Cultus sacer] Galesinius in suo Martyrologio, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & potißimum antiqua Missalia Ecclesiæ Mediolanensis, qualia habemus anno MDXXII & MDLX excusa, uti & Breviaria anni MDXXXIX, & quæ postmodum edita sunt jussu S. Caroli Cardinalis Archiepiscopi, proconsuetudine sui ævi, Archiepiscopos appellantis decessores omnes suos, adeoque & hunc Senatorem. Nos eo Titulo abstinemus: quia primum videtur Mediolani cœptus usurpari, post extinctum a Carolo Magno Longobardorum Regnum, & redditum auctumque Mediolanensi Ecclesiæ splendorem pristinum, ac Primatum super omnes Insubriæ Episcopos. Quin etiam tunc Catalogorum Episcopalium Conditores, ut vidimus, usque ad Anselmum, anno DCCCLXXXIII ordinatum, perrexerunt uti simplici Titulo Episcopi; postea vero Catalogos continuaverunt alii absque Titulo illo, vel ampliori, sola scribentes nomina hoc modo, Anselmus sedit annos &c. Porro in prædictis Missalibus & Breviariis festum solenne præscribitur, & more Ambrosiano tertia Lectio exhibet breve Vitæ compendium his verbis: Senator Mediolanensis, vir præstanti ingenio, rerum divinarū scientia, [Vitæ compendium e Breviario, antiquo:] eloquentia & Christianæ pietatis virtutibus excultus, Prophetarum res involutas & latentes interpretando explicavit. In Archiepiscopatus autē munere vigilantissimus, nihil non egit, ut & verbo & exemplo Ecclesiæ commissæ prodesset. Qua sancte administrata, meritis cumulatus obdormivit in Domino, quarto Kalendas Junii. Ejus corpus sepultum est in ecclesia S. Euphemiæ Martyris. Hæc ibi, at quinto Kalendas Iunii, coli traditur in Kalendario ejusdem Breviarii, & alii habent eum dicto quinto Kalendas Iunii decessisse.

[2] Iejuna nimis videbatur Lectio illa: quare Ambrosianæ Bibliothecæ Custodi Petro Paulo Bosca, nunc Modoëtiensi Archipresbytero, demandata est cura alterius amplioris conficiendæ, quam his verbis conceptam impressamque ad me misit: Senator, Mediolanensis, fuit præstanti ingenio, rerum divinarum scientia & eloquentia adeo excultus, [aliud ex recentiori,] ut Prophetarum res involutas & latentes interpretando explicuerit. Cum adhuc esset hujus Ecclesiæ Presbyter, ob virtutum atque eruditionis famam, nomine Sancti Leonis Magni, legationem obiit ad Theodosium Secundum Imperatorem; cujus muneris collegas habuit beatum Abundium Episcopum Comensem, Asterium, & Basilium. Horum opera & studio coactum est Concilium Constantinopoli; idemque Abundius una cum Senatore interfuit Provinciali Synodo, quam S. Eusebius indixerat Mediolani. Mortuo autem beato Benigno, creatus Archiepiscopus, eo in munere vigilantissimus, nihil non egit, ut & verbo & exemplo Ecclesiæ commissæ prodesset. Qua sancte administrata, meritis cumulatus, obdormivit in Domino, ab Anastasio secundo Pontifice maximo Cælitum numero ascriptus, & S. Ennodio Ticinensi Episcopo commendatus. Ejus Corpus honorifice custoditur in Æde sanctæ Martyris Euphemiæ, quam ille prope paternam domum ædificandam curavarat, legata etiam pecuniæ summa in pauperes quotannis eroganda; Beatam vero Euphemiam præcipua religione coluerat, propter memoriam Concilii Chalcedonensis, ab eadem ingenti miraculo approbati. Adduntur in Margine foliculi, [prudentius quam in tabula Archiepiscoporum digestum.] seorsim impreßi atque ad me mißi, Auctores ex quibus desumpta sunt singula: sed recentioris notæ multi. Manu etiam expunctum hic erat, quod initio legebatur Sanctus, Nobili familia natus: id enim antiquitus ignoratum melius omitti videbatur. Qua cautela prudentius etiam usi fuissent, qui tabulam Archiepiscoporum Ecclesiæ Mediolanensis, ex decreto Concilii IV Provincialis sub S. Carolo habiti concinnarunt, & de S. Senatore pleraque haud satis probanda sic scripserunt: XXIV S. Senator Vilanius, Mediolanensis Presbyter (cujus in Epistola, ad Leonem Pontificem missa, Eusebius Archiepiscopus meminit) Nonis Decembris die festo S. Ambrosii Archiepiscopatus gubernationem suscepit. Vir præstanti ingenio, divinarum litterarum scientia, eloquentia, & Episcopalis caritatis virtutibus egregie excultus, in Prophetis interpretandis diligentissimus, mirifica erga pauperes liberalitate usus, ad Ecclesiæ Mediolanensis gubernacula sedit annos quatuor, Gelasio Pontifice. Obiit sancte in Domino III Kalendas Junii, sepultus in basilica S. Euphemiæ. Hæc ibi. At festum S. Amorosit non celebratur Nonis Decembris, sed VII Idus Decembris, & dein obiisse dicitur III Kalendas, ut supra V Kalendas, cum sit scribendum IV Kalendas Junii.

[3] Habitum fuit anno CCCCLII Mediolanense Concilium ab Eusebio Episcopo aliisque, [præconium S. Eusebis Mediolanensis,] quo profeßi sunt se doctrinam de Verbi Incarnatione a S. Leone Papa ad Flavianum scriptam integre recepisse, & in hac Epistola Synodica ista leguntur: Recensens Epistolam Beatitudinis vestræ in Sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater & Coepiscopus noster Abundantius & Compresbyter meus Senator detulerant, agnitoque, eorum relatione, sicut scripta vestra significaverant, rerum gestarum ordine; continuo requisita est recitataque Epistola, quam, fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum Sanctitas vestra transmiserat. Vides, quæ hic de Senatore Presbytero indicantur, ad S. Senatorem deinde Episcopum supra referri? Fuisse autem Senatorem a S. Leone cum aliis Legatis missum anno CCCCL, [& S. Leonis Papæ de S. Senatore.] Valentiniano VII & Avieno Coss. scribit ipsemet S. Leo in Epistola 33 ad Theodosium Imp. his verbis: Ut salubribus curis velocior pleniorque, auxiliante Domino, per vestræ clementiæ fidem præstetur effectus; ad pietatem vestram Fratres & Coëpiscopos meos Abundium & Asterium, sed & Basilium & Senatorem Presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi: per quos quæ nostræ forma sit fidei, manifestatis instructionibus, quas misimus, possitis dignanter agnoscere. Hæc Leo. Amplius aliquid a Senatore gestum esse in Oriente, non habeo unde definiam. Chalcedonensi Concilio, quod sequenti mox anno CCCCLI celebratum fuit, nescio an velint interfuisse, qui D. Euphemiæ erectum postea ab eo templum volunt, quia tumulum ejus Chalcedone religiose frequentarit. Existimo potius reversum a Legatione Constantinopolitana ad Leonem Papam, apud eum mansisse durāte Concilio, ac postea ab eo litteras præmemoratas detulisse Mediolanum. Interim Eusebio Episcopo mortuo succeßit S. Gerontius, de quo egimus V Maji; Gerontio Benignus, huic Senator.

[4] [qui sedit a 477 ad 480] Quo tempore sederit S. Senator, non possumus certiori via assequi, quam ex ætate immediati decessoris S. Benigni, quem obiisse anno CCCCLXXVII aut circiter, satis clare demonstravi in brevi deductione Chronologiæ Episcopalis Antistitum Mediolanensium: secundum quem calculum Senator, cum suo quod ei solum datur triennio, pertineret ad annum CCCCLXXX. Erraverunt igitur qui Gelasio Pontifice præfuisse Senatorem opinati sunt: [non sub Gelasio,] cum is Ecclesiæ cœperit præsidere anno CCCCXCII, Senatore jam mortuo. Nec minus a vero deviavit Vghellus, quando in Archiepiscopis Mediolanensibus censuit Simplicium Papam contulisse Senatori infulas Mediolanenses; obierat enim Simplicius Papa anno CCCCLXXXIII. [peque sub Simplicio Papa:] Addit Vghellus, quod miraculis clarus ab Anastatio II Pontifice meruit in Album Sanctorum referri anno CCCCXCVII, qui fuisset Anastasii istius primus. Sed licet hoc etiam in Lectionem novam Bosca retulerit, allegata auctoritate Vghelli & Ioannis de Deo in libro de successoribus S. Barnabæi, Romæ edito tempore Pii V; nemo tamen nobis absque idoneo teste probaverit, hoc sibi muneris Romanos Pontifices iis seculis assumpsisse extra Romam suæque ordinationi subjectas diœceses suburbicarias.

[5] [an in æde S. Euphemiæ annuā eleemosynā fundarit?] Ait Ripamontius lib 7, quod in Basilica Euphemiana sepulcrum ipse sibi legit Senator, neque de hoc dubitaverim. Addit deinde idem Ripamontius, & pecuniæ summam legavit, ex qua pauperibus quotannis fieret benigne; manetq; hodie liberalitas & institutum, arbitra societate quæ Divi Senatoris appellatur. Duodecim pauperes, ab innocentia & præcipuo squallore delecti, donantur singulis vestimentis; antiquæque sordes eorum, repentinis munditiis ac subito nitore mutantur. Laudabile institutum, sed quod veriorem laudem a pietate quam ab antiquitate mereatur, apud homines in piarum donationum originibus versatos. Habuerunt sane etiam prima Christianæ religionis secula, statas in pauperum commoda largitiones: sed earum aliquam in hunc usque diem perseverare, post tot publicæ privatæque rei conversiones, nemo sapienter crediderit. Itaque quid in eo genere Senator fecerit ignorare malim, quam divinantibus credere de re antiqua sine teste antiquo. Neque per hoc quidquam detraxisse credam honori ipsius Sancti, quando ejus augendi causa apparet institutam esse largitionem, verosimiliter recentiorem ipsa per quam administratur Societate; huic vero non multorum seculorum ætatem concesserim.

[6] [Ennodius Epigrammate eum laudavit,] Ennodius Episcopus Ticinensis hoc illum exornavit elogio.

Qui vincit trabeas, solium, cinctumque Gabinum,
      Consulibus præstans, ecce, Senator adest.
Ingenium velox, sermonis cura rotundi,
      Virtutum pretium, forma pudicitiæ.
Abdita librorum mysteria clausa Prophetæ
      Qui dedit in lucem, schemate quo voluit.
Orbis ad extremi missus secreta, verendis
      Curavit studiis, quod fuerat lacerum.
Tunc Oriens victum peregrino lumine fassus,
      Hæsit ad aspectum lampadis alterius.

[7] [& ad eumdem Epistolam scripsit,] Inter ejusdem Ennodii Epistolas, prima libri 3 inscribitur, Senatori Episcopo. Mediolanensem hic intelligi posse negat Ennodii illustrator Sirmundus, quia Ennodius anno dumtaxaxat DXI factus Episcopus sit. Sed quo argumento persuasit sibi Sirmundus, eam non nisi ab Episcopo scriptam? Ius, de quo imminuto ea queritur, mancipium unū spectat, quod Senator, licet ipsum juris sui esse diceret, reddendum tamen deprecanti Ennodio gratiose promiserat, nec reverso de Ravenna redditū adhuc erat: Ennodius ergo, Ecce iterum me, inquit, ad conscientiam vestram refero; ecce, quod filium decet, exhibeo, ut per sublimem & magnificum virum, Dominum Victorem, ad humilitatem conferam, quidquid mihi poterat legum secularium auctoritate præstari. Nihil deinde vel in priori vel in posteriori parte Epistolæ illius video, [adhuc invenis.] quod sit supra conditionem juvenis Clerici, & nulladum auctoritate pollentis, qui contra Episcopum nolit judicio seculari contendere; qualis tempore S. Senatoris adhuc erat Ennodius, de uxoris consensu recenter ad Ordinem sacrum traductus Mediolani.

CAPUT II.
Quibus argumentis Illustrissima Septaliorum familia sibi arroget S. Senatorem.

[8] Vitam S. Senatoris, corrasis undecumque argumentis, dilatavit vulgavitque Italice anno MDCL Placidus Puccinelli, [Vita Italica cum laude familiæ Septaliæ,] & Carolo Septalæ Mediolanensi Archipresbytero dedicavit. Hujus nos deinde nepotem ex fratre Episcopum Derthonensem vidimus, ejusque ac fratris Canonici insignem humanitatem experti sumus anno MDCLXII, & eo lubentius ad illius Vitæ calcem legimus deducta decora Septaliæ familiæ, prout exhibita fuerunt publico Latino instrumento anno MDCXXXIII, cum idem Carolus adoptari peteret in collegium DD. Doctorum, Comitum & Equitum Mediolanensium, quod instrumentum seu potius Processum etiam accepimus. Multa ibi sane post annum millesimum illustrium personarum nomina referuntur, ad eam, ut creditur familiam spectantia: sed malam meo judicio gratiam ab eadem commeruit Raphael Fagnanus, in suis Mss. voluminibus familiarum nobilium Mediolani, lib. sig. S. multis auctoritatibus, lapidibus, [non indigæ splendoris a fictitia antiquitate adjecti.] ac monumentis probare conatus, hanc familiam ab Albinis Posthumis Romanis fluxisse; imo gradatim a Clodio Albino, qui Septimii socius in Imperio fuit, cujus adhuc extent numismata, hujusmodi litteris consignata SEPTAL. CAES. & quod, sicuti per septem gradus ad apicem illius dignitatis pervenit, sic posteris septem alas pro gentilitio stemmate erexit. Septaliis quos dixi fratribus istæc ægri capitis somnia non probari persuasus, candide fateor mihi videri ab oppido Septala nomen familiæ, non autem oppido a familia datum. Nec placent mihi genealogiæ interminatæ, quibus ad gratiam comminiscendis nonnulli operose insudant; uti etiam fecit Ericius Puteanus, cum occasione Satalorum, quæ urbs Armeniæ Minoris est, & septem fratrum Martyrum ibi sub Maximiano passorum XXIV Iunii, comminiscitur traductam inde Mediolanum ab eodem Maximiano familiam, nomen sibi & septem alas in scuto sanguineo retinuisse.

[9] Ferdinandus Vghellus, ubi supra, elogium S. Senatoris concludit his verbis: [nova invētio corporis cum titulo suspecto,] cujus Reliquiæ nuper repertæ fuerunt sub altari, cum hac pervetusta brevique inscriptione. Sub hoc altari requievit corpus S. Senatoris Septaræ, Archiepiscopi, Patroni nostri. Esset hæc inscriptio corporis, non præsentis, sed absentis index: neque intra ejus arcam conclusa, sed altari insculpta inveniri debuisset. Pervetustam videri fecerit situs, si talis visa fuit: esse certe perantiqua haud potuit, vel a seculo, non dico V, sed nec a X aut XI scripta; quando in publicis ejusmodi scripturis nullis inveniuntur cognomina nominibus addita, multo minus ad nomina Episcoporum. Quod autem hic Septara scribitur, alias Sertara, Setara, & Settara quoque scriptum invenitur, in chartis seculi XII aliisque posterioribus usque ad finem seculi XV; quamvis interim dicantur non defuisse qui etiam Septala scripserint, & sic scribendo occasionem posteris dederint septem alas assumendi pro tessera gentilitia, quæ hodieque apud eos servatur, instituto non admodum veteri, ut paßim notum est, optimeque demonstravit noster Franciscus Claudius Menestrier in opusculo de Origine Armoriarum, uti ejusmodi tesseras Franci appellant. S. Senatoris invocatione conscripti, quorum institutionem pervetustam esse non facile probaveris. Denique non tantum exiguæ vetustatis, sed fictionis etiam suspecta mihi redditur inscriptio; [Mediolanensibus ignota,] dum considero Puccinellum, qui haud dubie post Vghellum scripsit (licet hic magnum suum librum recognoscendum Censori Romano, iste libellum Mediolani tradiderit imprimendum, eodem uterque anno) dum, inquam, considero Puccinellum, longe lateque corradentem scriptiunculæ istius suæ materiam, alibi quidem tam accuratum inventorum translatorumque corporum Sanctorum texere indicem, nullam vero hujus inventionis aut hic aut ibi facere mentionem; ac ne inscriptionis quidem eo loco, ubi operose contendit, non Villanæ, sed Septaliæ familiæ adscribi Sanctum debere. Causam potuisset vel solius istius inscriptionis testimonio evincere, si legitimum fuisset habitum, vel apud Septalios notum. Itaque prædictus Petrus Paulus Bosca, ea de re quærenti mihi non dubitavit respondere; Somniasse oportet Ughellum, quando scripsit repertum fuisse corpus S. Senatoris. [ipsisque Septaliis.] Idem testari poterit marmoreus Titulus, a prælaudato Carolo Septala positus, in æde S. Euphemiæ, anno MDCLIV ad retinendam memoriam, non inventi ibi corporis, sed primæ a Sancto fundationis. Et hæc fortaßis prima est cura templo isti ornando impensa a Septaliis, postquam illud anno MCLXII, una cum reliqua civitate evertit Fridericus Barbarossa, eadem ruina involvens corpus S. Senatoris; si tamen illud a nemine raptum in illa horribili rerum confusione est, alioque traductum. Quis porro reædificandæ illius ecclesiæ consilium deinde ceperit, necdum expressum reperi.

[10] [Instrumenta propter quæ familiæ Septaliæ adjudicatus est S. Senator,] Velim porro ut Illustrißimi, quotquot etiam num supersunt, Septalii mihi ignoscant, si non obstante sententia Archiepiscopali, lata XV Maji anno MDCLXXVI, super discussione & resolutione dubii, an S. Senator fuerit de eorumdem agnatione & familia, contra quam definitum est, audeam dicere, Non liquet. Instrumenta enim in probationem adducta pro anno DLII, DCCXIV & DCCCCXXXIV ejusmodi sunt, ut iis, tamquam sinceris & originariis, fides a nobis adhiberi nequeat. Sunt enim omnia tria (ut de charactere nihil dicam, qui non exhibetur, & intra decursum quatuor seculorum valde debet fuisse mutatus) stylo & formulis tam similia inter se omnia, ut eodem saltem ævo esse composita atque dictata, plus quam manifestum videri debeat illa inter se comparanti, siquam habeat veterum ejusmodi Chartarum tractandarum notitiam; qualem habuisse Iudices deputatos, non fit nobis ex eorum sententia manifestum. Quod ne ego judicio meo credi velim, ecce primum illorum Instrumentorum. ✠ Anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo quinquagesimo secundo, tertio Kalendas Julii, Indictione quinta decima. [licet ordiantur ab anno 552] Tibi Khastritiano Khustodi Ecclesiæ Sanctæ Eufemiæ, quæ est extructa in præsenti civitate, in qua sancti Senatoris de ista civitate Archiepiscopi, & germani bonæ memoriæ Landfranci genitoris mei, feliciter corpus quiescit. Ego in Dei nomine Senator, Donator istius ecclesiȩ, dono & trado tibi Khustodi jam antedicto, ad partem istæ ecclesiæ habendum, omnia bona quomodolibet mihi pertinentia, & quæ habere visus sum in loco & fundo de Ozzano, quæ fuerunt bonæ memoriæ avii mei Senatoris, jam ante dicti donatoris, cum omnibus eorum juribus & pertinentiis in integrum. Et per istam Cartam in ista die, in te, jam antedictum Khustodem, ad partem jam ante dictæ ecclesiæ habendum confirmo; ita ut nullo tempore a me, jam ante dicto donatore, revocari possit: & ut sint jam ante dicta bona ut supra donata, & maneant in jure jam antedictæ ecclesiæ: & facias exinde tu Khustos jam ante dictus, nomine jam ante dictæ ecclesiæ, quidquid volueris sine alicujus contradictione. Quia sic decrevit bona & ultima voluntas mea, in remedium animæ meæ & animarum jam antedictorum defunctorum meorum, ac bonæ memoriæ Manfredi jam antedicti avii genitoris mei. Actum ista civitate.

Signum ✠ isti donatoris, qui istam cartam, ut supra, fieri rogavit.
Beltraminus, Judex & Missus Imperialis, interfui, laudavi, & subscripsi.
Signa ✠ ✠ ✠ ✠ Naboris, Joannis, Ambrosii, & Fidelis, Testium.

Subscriptum cum, signo tabellionatus (quod hic & in principio, utrobique ad marginem, notatum cernebatur)

David, Notarius Imperialis, hanc cartam scripsi & dedi.

[11] Animum quæso adverte, lector. Annorum ab Incarnatione Dominica numerandorum inventor primus, [multas habent notas posterioris ævi,] omnium eruditorum consensu, Dionysius fuit cognomento Exiguus, Abbas Romanus, ipso eo tempore, quo scripta Charta ista fuisset. Idem inventum istud suum in publicarum tabularum usum nec induxit nec induxisse potuit; sed per Monachos paulatim propagatum illud fuit, sic ut inter Historicos primus Beda seculo VIII eo usus fuisse sciatur; seculo autem eodem Longobardi Reges (dedignati scilicet Romanorum Consulum nomina, vel Imperatorum Græcorum annos) eum videntur in tabulas publicas induxisse. Landfranci, Manfredi, Bentramini nomina manifeste a Longobardis sunt. Archiepiscopos Mediolani nominavit nemo, ante ætatem Caroli Magni: Judex & Missus Imperialis, titulus est posterioris etiam ævi. Notarii Imperiales subscribentes, & quidem cum signo tabellionatus in principio & margine addito, non nisi diu post reperiuntur. Siquis observet hæc pauca (nam cetera volens prætereo) deinde totius Instrumenti stylum & formulas, an dubitare poterit quin Charta ista, si non sit conficta ex toto, saltem transcribendo corrupta fuerit? [videntur que inchoanda ab an. 1152] Ego profecto id factum credo: & quidem occasione S. Senatoris, in originali Charta primo loco nominati. Cum enim visus hic esset idoneus, qui transformaretur in patruum ipsius Donatoris, primo pro anno MCLII, qui cum Indictione XV concurrens potuit originaliter scriptus fuisse; quæsitus est annus aliquis LII, cum eadem Indictione conveniens, & minus remotus a sancti Senatoris ætate; inventusque est proximus DLII: deinde ubi antea legebatur ecclesia S. Eufemiæ, in qua sancti Senatoris de ista civitate Archiepiscopi, & Senatoris germani bonæ memoriæ Landfranci genitoris mei feliciter corpus requiescit, extrito alterius Senatoris, vel alio quod interponebatur patrui nomine, compositæ visæ sunt voces Archiepiscopi & germani; & habitum fuit, quod intendebatur, absque alia ulteriori violentia. Nec enim velim dubitare, quin eodem modo hic dicatur Avius, idem qui Latine communiter Avus, sicut hujus uxor a nepotibus vocatur Avia. Apparent ergo in hac charta, præter Senatorem filium Manfredi, & avum Donatoris, a quo venisse dicitur fundus qui donatur; ejusdem Donatoris patruus, etiam Senator dictus, vel alio quovu nomine hic extrito, & ponendo ante vocem germani.

[12] Iam porro aliæ duæ Chartæ non habent difficultatem aliā, quam ut nota anni, simili qua prior fraude corrupta, in iis corrigatur eadem qua prior ratione. Ergo in secunda charta, quæ incipit, [& pro anno 713 substituendum 1224,] Dominicæ Incarnationis DCCXIIV (Ita expresse notatū lego, nescio quo consilio) Idibus Maji, Indictione XII; substitue an. MCCXXIV, cum XII Indictione concurrentem; & habebis intervallum annorum LXXII, intra quos Senator, Auctor supradictæ donationis genuerit Lanfrancum, Landfrancus Andream, qui dicebatur de Settera; Andreas Manfredum & Albericū germanos, venditores fundi Berixiani, de quo fit Charta. Atque in hoc nihil abnorme, nihil non congruum apparet; cum contra is, qui S. Senatorem voluit patruum prædicti Donatoris facere, adeoque germanos ultimo nominatos illius in quarto gradu nepotes, tria fere secula impleat non pluribus quam quinque generationibus. Siquidem S. Senator, anno CCCCL Legatus Apostolicus atque Presbyter, haud diu potuit nasci post annum CCCCXIII, a quo transitus fieret ad DCCXIII: qui ipse ut haberetur, nec tamen mutaretur indictio XII, ex numero XXIV, omnibus obvio factus est inusitatum quid, scriptumque XIIV, nisi librariū hoc sphalma est, legendumq; sit XIV pro XXIV. [atque pro 934 annus 1234.] Denique charta tertia, facta in favorē ecclesiæ Protomartyris Theclæ & Pelagiæ Virginū, quæ incipit. In Christi nomine. Amen. Anno a nativitate ejus CMXXXIV, quinto Kal. Maji, Indictione VII, ubi Auctor donationis per eam factæ de fundo Brisii sic loquitur; Ego in Dei nomine Manfredus, qui dicor Sattara, habitans in burgo Setteræ, filius bonæ mem. Alberici, qui modo Longobardorum legem vivere videor: hæc, inquam Charta in qua Manfredus donator nominat avum Laudfrancum, proavum Senatorem, tritavum Manfredum; commode intelligitur, si inusitata iterum transpositione & omißione corruptus numerus redintegretur, legaturque annus MCCXXXIV, cum VII indictione concurrens. Tunc autem liceret Senatori, primæ donationis auctori, alterum filium dare Manfredum, a quo descenderint Landfrancus, Senator, Manfredus, Auctor secundæ donationis, communem cum Manfredo & Alberico venditoribus germanis proavum habens. Tunc etiam, quod potißimum est, omnium trium chartarum ætas concludetur intra annum MCLII & MCCXXXIV, id est intra minus quam seculi unius spatium, quod faciendum esse suadet styli fere ubique ejusdem similitudo, sicut consideranti patebit

[13] Nec ideo tamen nihil potioris juris in S. Senatorem Septaliis erit, [Credi possunt Septalii,] præ alia quavis familia; cum Senatoris nomen, adeo in ista frequens, suadere poßit, interceßisse illi peculiarem aliquem vel sanguinis vel devotionis nexum cum Sancto Episcopo, cujus causa & Senator patruus Donatoris sepeliri voluerit in S. Euphemiæ, & eidem ecclesiæ facta prædicta donatio sit. Quod autem ultimus Donator Manfredus dicat se lege Longobardorum vivere, ad distinctionem aliorum qui plures Mediolani Lege Romana vivebant; sciendum, eam Legem a Rothari Rege Longobardorum anno DCCVII conditam, cum Longobardorum regno non fuisse abrogatam, sed stabilitam potius ab Imperatoribus Occidentis, pauca quædam adjicientibus, videlicet a Carolo Magno, [seculo 13 primum transgressi in legem Longobardicam,] Ludovico Pio, & Lothario; Pippino, & Widone Italiæ Regibus; Ottone, Henrico, atque Conrado rursum Imperatoribus atque Germaniæ & Italiæ Regibus, uti in Capitularibus docet eruditißimus Baluzius, & ex eo æque doctißimus Cangius in Glossario. Vixit autem eorum ultimus usque ad annum MXXXIX, & sic apud Vghellum Tom. 4 col. 215 invenitur pro anno MCLVIII Petrus Vicecomes de civitate Mediolani, filius Eliprandi Vicecomitis, professus vivere lege Longobardorum: quod cum non profiteantur illi Septaliorum majores, qui primam secundamque Chartam scribi rogarunt, & Manfredus in eadem profeßione addat particulam Modo; videri posset fuisse ille, inter primos suæ familiæ, qui dimissa Lege Romana, seu Iure communi & antiquiori, vivere elegerunt jure recentiori Longobardorum.

[14] Ceterum sive Septalii originem primam ab antiquis ante Longobardos Mediolanensis urbis incolis, [aliquod speciale jus habere in S. Senatorem,] sive ab ipsis Longobardis traxerint, verosimile existimo, eos inter eversæ urbis restauratores fuisse, ac specialiter reparasse ecclesiam S. Euphemiæ, in eaque sepulcrum S. Senatoris; atque in hac pietate potius fundari jus quod sibi in Sanctum arrogant, quam in carnali cognatione, inter Romani Imperii ruinas non facile reperibili. Quidquid autem sit de rei hactenus latentis veritate, merito in sua prætensione prælati Villanis sunt, qui nec a longe accedere potuerunt ad eam verosimilitudinem, quam Septalii pro se attulerunt, non obstante jam indicata Chartarum veterum corruptela: probant enim illæ etiam sic aliquid. Certius tamen magnam familiæ ejusdem claritatem, atque apud Mediolanenses potentiam, istis de quibus agimus seculis XII ac XIII, probat (ut de historicis taceam) inscriptio antiqua ad pontem Portæ Romanæ, octavo post Fredericianam ruinam anno extructæ, primum inter Consules locum obtinente Passaguado de Setara, quæ inscriptio talis etiamnum ibi legitur. [cum urbs restaurabatur primarii inter Mediolanenses,] ✠ Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo primo, mense Martii, hoc opus turrium & portarum habuit initium. Consules Reipublicæ, qui tunc erant & hoc opus fieri fecerunt, fuerunt Passaguadus de Setara, Ardericus de la Turre, Pinamonte de Vimercato, Obertus de Orto, Malconventus Cotta, Arnaldus de Mariola, Adosadus Butraffus, Malagallia de Alliate, Malfiliocius de Ermenulfis, Rogerius Marcellinus: & ipsimet opus de la Clusa fieri fecerunt. Et hi decem repræsentari etiam videntur in rudi ibidem celatura, ubi credi potest prædictus Passaguadus cum vexillo ducere agmen redeuntium in patriam; quem honoris causa sequi dixerim Pontificios Legatos, Longobardici contra Fridericum fœderis, & restaurandi Mediolani Auctores; tum reliquos novem Consules; exinde Cremonensium ac Brixiensium legatos, quibus supra scripta carmina videntur potißimam partem auxilii, ad reparandas ruinas præstiti, gratanter attribuere: qui vero ultimo loco digredi bene cornuti explosique notantur, utique non sunt alii quam Imperatoris ministri, [ut probat monumentū urbis restauratæ anno 1171] quos ille agro Mediolanensi regendo præfecerat: cujus etiam Imperatoris contemptum spirat illius perquam ridicula imago, supra relatam inscriptionem posita, nudo capite, grandi mystace, arcto palliolo, arctiori veste, cruribus turpiter decussatis expressa, super cornua nescio qualis capitis inter tibias locati: qua effigie omissa, placet æri insculptam exhibere pompam redeuntium Mediolanensium, sicut ad nos missum ectypon illam refert, saltem in ea parte quæ secunda est, & quatuor supra scriptis versibus ipsa se explicat.

Sanctus Ambrosius. Ariani. ✠ Ambrosius celebs Judeis abstulit Edes.

Hi Mediolano lapso, du forte resurgit, Supposuere (manus). Factum declarat amicos. Dans Deus, aut uiduans, reddens, esto benedictus Psallimus ecce tibi (patria) Deus, urbe recepta.

Altera pars, non aliud refert quam S. Ambrosium, Arianos, atque Iudæos urbe pellentem; quod hic potius expressum voluisse sculptores, quam turbam civicæ multitudinis cum suppellectili ac liberis in patriam redeuntis, agmen claudento Episcopo, non crederetur, nisi hoc credere juberent suprascripta nomina S. Ambrosius, Ariani, & versus de Iudæis. Quomodo autem isthæc S. Ambrosio conveniant, ad ejus Acta poterit examinari die VII Decembris: hic solum servire volui Septaliæ familiæ, & tractatui de S. Senatore adjungere curiosum istud antiquitatis minime vulgaris parergon, ad ejusdem familiæ gloriam magnopere faciens.

DE SANCTO IVSTO,
EPISCOPO VRGELLENSI IN HISPANIA.

POST AN. DXLVI.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu & rebus gestis.

Justus, Ep. Vrgellen. in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

Vrgellus sive Orgellus, urbs Hispaniæ citerioris in Catalania, ad montium Pyrenæorum radices & Secorim fluvium, in Comitatu Ceretaniæ, titulo gaudet Episcopali sub Archiepiscopo Taraconensi. Hujus Sedis Episcopus, & quantum ex Catalogis Episcopalibus colligimus, primus fuit S. Justus, [S. Iustus,] ad hunc XXVIII Maii relatus in Tabulis Martyrologii Romani his verbis: Urgellæ, in Hispania Taraconensi, S. Justi Episcopi. Baronius in Notis ait, id constare ex tabulis ejus Ecclesiæ, & in Floribus Sanctorum Natalem ejus hac die celebrari. Auctores hi sunt, Alphonsus Villegas, de Sanctis Extravagantibus Hispanis sub finem; Ioannes Marietta, lib, 5 de Sanctis Hispaniæ cap. 11; Antonius Vincentius Domeneccus, de Sanctis Catalaniæ ad hunc diem, & alii plures. Addit Baronius, agi de eodem a S. Isidoro de Viris illustribus cap. 21, & ex eodem ab Honorio & aliis. Iste cap. 20 hæc scripserat. [scripsit in Cantica Canticorū,] Justinianus de Hispania Ecclesiæ Valentinæ, ex quatuor fratribus & Episcopis eadem matre progenitis unus, scripsit librum Responsionum. &c. Dein dicto cap. 21 ista subjungit: Justus Urgelitanæ Ecclesiæ Hispaniarum, & frater prædicti Justiniani, edidit libellum expositionis in Cantica Canticorum, totum valde breviter atque aperte per allegoriarum sensum discutiens. Hujus quoque fratres Nebridius & Elpidius quædam scripsisse feruntur: e quibus quia incogniti sumus, magis reticenda fatemur. Hæc S. Isidorus, ex quo eadem Honorius lib. 3 cap. 25, Trithemius, Possevinus, Bellarminus, aliique. Commentariolus ejus, sive Mystica expositio in Canticum Canticorum Salomonis, a Menrado Molhero restitutus & in lucem productus est Hagenoæ anno MDXXIX, [subscripsit Concicilio Toletano an. 527] deinde Basileæ anno MDLI inter Ortodoxographa, postea in Bibliothecis veterum Patrum continuo recusus. Suggerit tertio idem Baronius, S. Justum interfuisse Concilio Toletano II, ut ejus Acta indicant. Huic ille subscripsit his verbis. Justus, in Christi nomine Ecclesiæ Catholicæ Urgelitanæ Episcopus, hanc constitutionem Consacerdotum meorum, in Toletana urbe habitam, cum post aliquantum temporis advenissem, salva auctoritate priscorum canonum, relegi, probavi, & subscripsi. Qua fere formula subscripsit frater ejus Nebridius, Ecclesiæ Egarensis Episcopus; de quo ejusque Sede egimus IV Februarii. Dicitur in principio Synodus habita in civitate Toletana, apud Montanum Episcopum, sub die XVI Kalendas Junias, anno V regni Amalarici Æra DLXV, id est anno Christi DXXVII. Habita postea est Synodus Ilerdensis Æra DLXXXIV, id est anno Christi DXLVI, cui Justus interfuit & subscripsit, scilicet Urgelitanus, [& Ilerdensi an. 546] uti indicat Garcias Loaisa, in suis ad dictam Synodum Notis. Atque hæc sunt tempora Justiniani Imperatoris, quibus eum claruisse etiam observarat Baronius; imo & Theudæ Principis Gothorum, sub quo floruisse indicavit Isidorus. Quamdiu postea vixerit, non constat. Successor ejus in Episcopatu nominatur Simplicius, qui Concilio Toletano subscripsit Æra DCXXVII, sive anno Christi DLXXXIX. Tamajus Salazar, in Martyrologio Hispanico ad hunc XXVIII Maii, asserit in ejus sarcophago hanc inscriptionem olim spectatam.

Urgellæ Justus justo nunc clauditur antro: [affictum ei epitaphium,]
      Corpus humo datum, spiritus astra tenet.

Sed ista Tamayi Epitaphia omnia, novellæ fictionis apud sapientiores Hispanos pridem convicta, nullam apud nos deinceps fidem ohtinent, cum pœniteat eorum aliquando rationem habuisse. Masinus in Bononia perlustrata, ad hunc diem ait, aliquas S. Justi Episcopi Reliquias asservari in Basilica S. Stephani. Sed quo, quæso, fundamento, illas, [an Reliquia Bononiæ] forsitan Romæ ablatas, supposuit esse Hispani Episcopi, ut earum mentionem faceret ad hunc diem? Vere fateri cogimur, plerosque eorum qui de Sanctis scribunt, subinde res etiam disparatißimas combinare; hac solum fiducia, quod in nullius præjudicium cessura temeritas, nullum habitura quoque credatur reprehensorem: quasi non satis justa reprehendendi causa sit, aliquid de quocumque Sancto sine fundamento asseruisse. Conjecturas in rebus obscuris non damno, imo multum ad rem facere puto; sed conjecturas volo proferri ut conjecturas non autem ut certo compertas veritates, quæ, nulla egeant probatione propter sui evidentiam aut monumentorum unde accepta sunt certitudinem. Hinc fit, ut in hoc nostro opere, quanto progredimur longius, tanto magis suspenso gradiamur pede, experientia præteritorum metientes & metuentes secutura quæ restant; & omnino persuasi, in auditione testium primam historico quæstionem esse debere, quæ solet esse in judiciis forensibus, de causa scientiæ.

DE SANCTO IVSTO
LAICO VICENSI IN HISPANIA.
Ex Vincentio Domenecco.

[Commentarius]

Justus, Laicus Vicensis in Hispania (S.)

G. H.

Vicus, vulgo Vich, antiquis Ausa & Ausona, urbs Episcopalis in Catalania cum magna veneratione adservat corpus S. Iusti. [Cultus sacer] Ejus festum celebrari hoc XXVIII Maji, cum Officio Ecclesiastico & Missa, in cujus Collecta sive Oratione nomen ejus exprimatur, tradit Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Catalaniæ, & ex eo Ferrarius in Catalogo generali, & Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico. Acta ejus aliqua edidit dictus Domeneccus Hispanice, Tamayus de Salazar ea sic Latine reddidit.

[2] Iustus, ut antiqua traditio est, natione Catalanus, ex Ausonensi urbe, [Vita in statu laici perfecta,] quam hodie Vicum appellant, oriundus, in laicali conversatione procedens, communia, prout alii cives, negotia sine offensione tractabat. Sed illa & alia mundi diffugiens, ipsius illecebras strenua pietate calcavit: ita ut protinus spiritualium opum thesauros colligens, divitem virtutum coacervaret annonam. Hoc enim fretus præsidio sic vitam texuit, ut ad maximæ opinionis accederet acumen, & in Sanctorum Catalogo describi meruerit. Plura postquam S. Iustus pro Dei servitio facinora fecisset, & vitæ recte peractæ terminum cito adventurum agnosceret, Deo sic disponente ad mortem compositus, spiritum reddidit Creatori. [quaedam miracula a morte patratata.] Verum Iusti sanctitatem haud occludere voluit Bonitas divina; sed illam mundo manifestare constituens, plurima miracula ejus intercedentibus meritis operata est. Verum, ob prædecessorum negligentiam, valde pauca in notitia permanserunt: ex quibus in antiquo Breviario hujus Episcopatus tria magni ponderis miracula continentur, quæ in quodam Hymno de hoc Sancto ita narrantur. Paries altus ac fortis aliquando supra Servi Dei sepulcrum ruit: cujus fabricam, vi tanti ictus dirutam omnino, credentes fideles; ruderaque continuo abstrahentes; tumulum integrum absque ulla læsione Dei providentia repererunt. Lampas in altari S. Iusti ardebat, supra quam paries cecidit, & lampas integra a populo, admirante tantum miraculum, & gratias Deo agente, inventa est. Sacra S. Iusti ossa in sarcophago strepitu aliquo moveri audiverunt primo aliqui juvenes, dein ab his moniti Domini Sacerdotes hujus Ecclesiæ eamdem commotionem audiverunt.

[3] Hactenus ex Domenecco Tamayus: sed cum Domeneccus profiteatur de hoc Sancto Iusto nihil haberi præter antiquum Breviarium Vicense, [Hymnus pro antiquo suppositus.] ex quo excepta sint prædicta miracula; bene consuluisset nostræ & suæ fidei Tamayus, si Hymnum istum curavisset quærendum. Curavit fortasse (sic enim scribit in Notis ad hunc diem) Hymnus a Domenecco relatus nondum ad manus meas pervenit, nisi sit quidam qui in margine codicis mei, manu exaratus invenitur, licet citra prosodiæ regulas compactus. Ipsum deinde Hymnum profert, sed quem si legas, judicabis, rudis quidem, quod præfatur Tamayus, sed tamen recentis esse fabricæ. Hoc autem ille voluit dißimulare, & istiusmodi quisquiliis ab ipsomet verosimiliter compositis, sed aut alieno nomine aut nullo editis, Martyrologiam suum suffarsit. Id nos usu diuturniori compertum habentes, didicimus suspecta habere omnia quæ ille laudat, ut in suis Manuscriptis reperta, donec de iis aliunde nobis certius constiterit. Restat ergo ut ex ipso Vicensi Breviario veteri prædictum Hymnum nobis mittat aliquis, una cum Lectione de vita, si qua ibi est, prout innuere Domeneccus videtur.

DE SANCTO GERMANO
EPISCOPO PARISIENSI IN GALLIA.

ANNO DLXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

AUCTORE G. H.

§. I De ejus ætate; Vita a coævo scripta; Professione, an Benedictina?

Lutetia Parisiorum, quæ & Parisius indeclinabiliter dicitur, urbs amplißima & locupletißima, regni Franciæ caput & Sedes Regia, inter præcipuos suos tutelares Sanctos reveretur Dionysium Martyrem Apostolum suum, & Germanum Episcopum. Qua de causa Auctor Vitæ S. Droctovei Abbatis, ad diem X Martii editæ, hoc Epiphomate num. 6 utitur: Felix plaude Lutetia, quæ dum nites Dionysii Macarii gloria, hac etiam Beatissimi Germani ditaris pretiosissima gemma. Colitur S. Dionysius IX Octobris, at S. Germanus hoc XXVIII Maji. [Tempus Vitæ & mortis:] Natus est hic in territorio Augustodunensi, circa annum CCCCXCVI; Sacerdos consecratus, circa annum DXXX, & Abbas ad S. Symphorianum constitutus, circa annum DXL. Qui dein fama virtutum & miraculorum clarus, sub Childeberto Rege Parisiorum assumptus est ad Episcopatum Parisiensem circa annum DLV; in eaque dignitate plenus dierum & meritorum, virtute etiam miraculorum clarus, fere octogenarius mortuus est, quinto Kalendas Iunii, anno primo Childeberti junioris, & decimo quinto Chilperici Regum Francorum, Christi DLXXVI: sepultus in ecclesia S. Vincentii in suburbio Parisiensi, nunc ab eo S. Germani dicta: & quidem in Capella S. Symphoriani Martyris Augustodunensis, [sepultura,] quam ipse ad honorem ejus prope porticum dictæ Ecclesiæ construxerat. Ea Capella etiamnum extat, appellata Capella Apparitorum justitiæ, ubi ad dexterum latus altaris etiamnum pendet hæc inscriptio: Hic fuit primo tumulatus S. Germanus.

[2] Vitam ejus compositam fuisse a Fortunato Presbytero, testatur S. Gregorius Episcopus Turonensis, lib. 5 Historiæ Francorum cap. 8. Hic est ille Venantius Fortunatus, scriptis poëmatis ævo suo celebratißimus, ex Italia in Germaniam indeque in Galliam advectus circa annum DLXV, uti in ejus Vita demonstrat Browerus noster, ubi post contractam cum Gregorio amicitiam, B. Radegundi adhærens, Pictavis sibi domicilium fixit, ejusdem ecclesiæ factus Presbyter; in eoque gradu perseverasse videtur, quamdiu S. Radegundis vixit, sub annum DXC defuncta; fortaßis nec ante obitum Gregorii factus Episcopus Pictaviensis, adeoque post Placidum laudatum a Gregorio lib. 4 cap. 32 miraculorum S. Martini, licet Sammarthani ordinem inverterint; nec ante annum DXCIV; cui tamen non multis annis superfuit, sub finem seculi VI mortuus etiam ipse. Erant ei, propter sanctæ Reginæ negotia, per Galliam & Germaniam peregrinationes crebræ; quarum occasione in S. Germani Parisiensis notitiam veniens, cœpit ei carißimus esse, eum vicißim diligens ut Patrē. Ostendit id in poëmate de itinere suo, cum ad Germaniā ei proficiscendum erat, & a Radegunde retineretur, dum ait,

Hinc retinet Mater, me vocat inde Pater.

Talis cum esset Fortunatus, scripsit Carmine epico S. Martini Turonensis Vitam, prius fortaßis quam Presbyter fieret; tum prosa Vitas Sanctorum Episcoporum Hilarii Pictaviensis, Albini & Maurilii Andegavensium, Medardi Noviomensis, Remigii Remensis, Marcelli & Germani Parisiensium, ac denique ipsius S. Radegundis; quas omnes Vitas ei adscribit Voßius in opere de Historicis Latinis, & nos suo tempore aut dedimus aut dabimus. Earumdem Vitarū generaliter in Epitaphio meminit Paulus Diaconus; ubi Fortunatum ut Sanctum laudans & invocans, inter alia signanter appendit, quod

Hujus ab ore sacro Sanctorum gesta priorum
      Discimus, hæc monstrant carpere lucis iter.

[3] Damus ergo ab Auctore tam laudato scriptam S. Germani Vitam ex pervetustis codicibus Mss. Trevirensi monasterii S. Maximini, [eorum compendia,] Terasciano monasterii Bonifontis, & alio illustri Legendario nostro, prout iam contulimus cum editionibus Laurentii Surii, & Lucæ Acherii 1 seculo Benedictino. Extant plurima eiusdem Vitæ compendia, ex quibus aliquod habemus ex vetustißimo Ms. Bertiniano, collatum cum alio Ms. ecclesiæ S. Audomari. Alia edita sunt apud Petrum de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 59, & in historia Sanctorum Coloniæ anno MCCCCLXXXIIL excusa & deinde post annos duos Lovanii recusa: item in antiquis Breviariis ecclesiarum Parisiensis, Augustodunensis, & aliarum, etiam Antuerpiensis: quæ omnia omittimus, contenti relatione dicti Fortunati, asserentis infra num. 25, se in cubiculo præsente, mulieri cæcæ, ætate octoginta annorum, fuisse visum restitutum; item num. 37 se præsente, pessulum basilicæ SS. Gervasii & Protasii, facto Crucis signaculo, [Appendix ex variis.] fuisse reseratum. At pro Appendice, adjungimus ex Gregorio Turonensi & Aimoino aliqua miracula, ad sepulcrum S. Germani patrata, cum Epitaphio a Chilperico Rege appenso; tum ex Fortunato quædam excerpta ex X carmine libri secundi.

[4] Cultum illi sacrum non diu post martem exhibitum innuunt verba Fortunati, [Antiquus cultus,] dum eum Sanctum & Sanctissimum appellat; uti etiam Sanctum & Beatum Fortunatum; Sancti manus, Sancti vestigia, Sancti fimbriam: imo num. 34 Vigilias in honorem Sancti celebratas asserit: quod confirmat Gregorius Turon. dum B. Germanum requiescere in corpore; & virtute Sancti gressus paralyticorum, & cæcorum visus restitui, tradit. Sacra quoque ejus memoria adjuncta est quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, etiam antiquißimo Epternacensi, cum his ubique verbis ad hunc XXVIII Maii: Civitate Parisius depositio S. Germani Episcopi. [die natali 28 Maii,] Quæ eadem in genuino Martyrologio Bedæ leguntur, quibus addit Florus: Qui tantæ virtutis fuit, ut (sicut in gestis ejus legitur) causas infirmitatum hoc esset sancto viro curare, quod & tangere. Leguntur dicta verba num. 45. Vsuardus ista tradit: Parisius civitate, transitus S. Germani Episcopi & Confessoris: qui beatus ejusdem urbis Episcopus, quantæ sanctitatis quantique meriti fuerit, quibus etiam claruerit miraculis, Fortunatus Episcopus veraci stylo digessit. Hisce similia paßim habent Ado, Notkerus, Bellinus, [Ecclesiæ illi dicatæ,] & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, & plerisque fastis Mss. Apud Rabanum memoratur pridie, seu XXVII Maii. Ejusdem Sancti antiquā venerationem corroborant plurimæ illi dicatæ ecclesiæ, ex quibus in Belgio sunt Ecclesia parochialis Montibus Hannoniæ, & collegiata in oppido Brabantiæ Tenensi. Sed præ reliquis est Ecclesia S. Vincentii Martyris, nunc Regalis Ecclesia S. Germanus de Pratis dicta, cum vetustißima & splendidißima Abbatia illi adjuncta, in Suburbio S. Germani dicto, quod sua magnitudine plurimas urbes superat, & nunc urbis Parisiensis illustris portio censetur. Nolumus cultum anniversarium variarum Ecclesiarum annumerare, cum is latißime dispersus sit: taceri tamen non debet, quod hactenus in urbe & diœcesi Antuerpiensi festum celebretur officio Ecclesiastico novem Lectionum, & ita in pluribus Ecclesiis Belgii. De monasterio in honorem S. Germani prope Suburbium Cenomanense constructo a S. Berthramno ejus urbis Episcopo, ubi hodie est Ecclesia Parochialis, agetur VI Iunii die festo divi Berthramni.

[5] [Translationis festum 25 Iulii ejusque Historia.] Alterum festum celebratur VIII Kalendas Augusti, sive XXV mensis Iulii, cum hoc apud Vsuardum brevi encomio: Civitate Parisius, Translatio S. Germani, Episcopi & Confessoris. Quæ eadem leguntur in vetusto Ms. Romano Cardinalis Barberini & aliis plurimis; item apud Adonem, Maurolycum, Galesinium, & alios. Historiam hujus Translationis conscripsit. Monachus quidam monasterii S. Germani, eam se ex ore Caroli Magni Imperatoris, qui puer septennis adfuerat, scripsisse asserens. Huic subnectimus Historiam miraculorum duplicisque ablationis & relationis, ab Aimoino Monacho, teste in plurimis oculato, descriptam duobus libris. Vtrumque festum & ad XXVIII Maii & ad XXV Iulii Martyrologiis monasticis inscripserunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, quasi inter Benedictinos vixisset S. Germanus: quem Fortunatus scribit num. 3, a S. Nectario, Episcopo Augustodunensi, Abbatem merito dignum ad S. Symphorianum adscitum, [Cultus apud Benedictinos.] quod factum circa annum DXL, in locum scilicet præcedentium Abbatum, qui ibidem floruerunt, prius fortasse quam S. Benedictus nasceretur. Germani autem ibidem Abbatis discipulus fuit S. Droctoveus, postmodum Parisiis Abbas monasterii, ab ipsomet S. Germano postea dicti, cujus Vitam dedimus X Martii ex Ms. Parisiensi dicti monasterii; unde repetere juvat nonnulla, Germanum ut Abbatem spectantia.

[6] Ea tempestate urbs Ædua, ea est Augustodunum, speciali nitebat decore, redimita viro sanctitatis præcipuæ, [Fuerat a S. Nectario Abbas ordinatus,] Germano scilicet, pollentis nobilitatis stemmate, qui, velut cedrus in Libano & quasi cypressus in monte Sion, infima spernendo, cælestia amplectendo, tendebat ad alta virtutū augmenta. Cumque folia ejus, verba semper veritate virentia, cunctis ferrent medelam; & fructus ejus, opera videlicet, satietati forent fame periclitantibus; non modica insonuit auribus Nectarii, prædictæ civitatis Antistitis, tanti viri excellentia, Est in eadē urbe Christi testis Symphoriani monasterium insigne … Horum itaque Fratrum a Pontifice jam dicto Germanus præficitur Pastor, sacraturque Abbas nomine dignus & merito. Sanctitatis igitur præconio venerandus Pater oves sibi commissas monebat sagaciter, corrigebat prudenter, tolerabat patienter, & ad pascua vitæ æternæ invitabat alacriter. Qui inter reliquos, quos hortatu simul & exemplo Christi mancipavit tirocinio, beatissimum Droctoveum insignire studuit schemate monastico, atque ascivit discipulatui suo. Quem pie, ut vere piissimus, aluit, & juxta normam sanctorum Patrum, Antonii scilicet & Basilii, (nam Sceptriger hujus Ordinis, Beatus scilicet Benedictus necdum his erat in partibus notus) vivens instituit, tradensque sibi jura obedientiæ, inculcans lenitatem patientiæ, replicans munditiam continentiæ, hortans sectari iter justitiæ, [priusquam in Francia notus esse: S. Benedictus.] edocens amplecti virtutem prudentiæ, jubens insigniri stabilimento constantiæ, suadens moderari placore temperantiæ, inter omnia etiam monebat viam humilitatis tenere: quæ omnia aure sedula percipiebat vir sanctissimus Droctoveus… Præceptoris sui existens imitator sedulus. Hæc ibi num. 4 & 5.

[7] Dein vero, post quam descripta esset occasio ædificati a Childeberto Rege templi & monasterii S. Vincentii, [Idem Episcopus Monachis apud Parisios institutis] nunc S. Germani, ista num. 10 adduntur: Hunc itaque locum Princeps Serenissimus Childebertus beatissimo Germano, Parisiacæ urbis Antistiti, delegavit; supplicans enixe sanctissimum Præsulem, gregem monastici ordinis ibidem institui. Narrato dein obitu Regis Childeberti, & accursu ad ejus exequias, ista num. 11 & sequentibus subjunguntur: Cernens igitur B. Germanus tantam multitudinem populi, satius duxit sub eadem die ecclesiam dedicare commissam sibi. [ecclesiam dedicat] Cumque prius patefecisset cunctis hujus causam negotii, dumque exultantibus animis universos conspiceret annuere suæ benignissimæ voluntati, adminiculantibus sibi sanctis Præsulibus, videlicet Nicetio Lugdunensi Archipræsule, & Prætexto Cabilonensi Antistite, Eufronio Nivernensi Episcopo; Felice Aurelianensi, Domitiano Carnotino, Victorio Cenomannico, anno Incarnationis Verbi DLIX, in honorem vivificæ Crucis almique Vincentii Levitæ & Martyris prædictam ecclesiam consecravit cum principali ara, ubi ipsius Vincentii Stolam recondidit. Aram vero ad Aquilonem, in veneratione SS. Ferreoli & Ferrutionis; porro illam ad Meridiem; sub Titulo S. Juliani Brivatensis, nec non illam ad Occidentem, in honore SS. Gervasii & Protasii & Celsi pueri Sanctique Georgii Martyris consecravit. Ad Meridianam quoque plagam ædificatum fuerat quoddam oratorium, in honore S. Symphoriani Martyris, ubi idem Dei sacer Germanus postmodum sepeliri se mandavit… Beatus igitur Germanus locum sibi delegatum a præfato Rege insigni studuit ordinare dispositione. [& S. Droctoveum Ab. ordinat.] Instituens enim ibi gregem Monachorum, Deo jugiter famulantium, Patrem eis instituit ex discipulis suis unum, Beatum scilicet Droctoveum. Hæc omnia sunt excerpta ex Actis S. Droctovei, ad X Martii editis, cum pluribus Annotatis quæ Lector ibidem reperiet. Ex dictis autem liquet laudandos quidem esse Benedictinos, quod inter Patronos suos assumpserint S. Germanum, quia nunc poßident monasterium ab ejus nomine dictum, licet ipse cum esset Abbas secundum regulam SS. Antonii & Basilii suos Monachos instituerit; sed eodem jure posse inter Patronos Ordinis accipi S. Dionysium Episcopum & Martyrem, cujus similiter prope Parisios est monasterium orbi notißimum, licet illuc sub Ludovico Pio Imperatore, post longam tergiversationem, vix demum introducta sit Regula S. Benedicti. Prædia quatuor, a S. Germano donata dicto monasterio, referuntur a Mabilione ad Historiam Translationis.

[8] [Germani sepulturam ornat S. Eligius.] Quo honore corpus ejusdem S. Germani affecerit S. Eligius, Eligius, narrat in hujus Vita S. Audoënus, lib. 1 cap. 32, his verbis: Hic idem vir beatus, inter cetera bonorum operum insignia, multa Sanctorum auro argentoque & gemmis fabricavit sepulcra, id est, Germani Parisiensis Episcopi, Severini Abbatis Agaunensis, &c. De hoc Abbate egimus XI Februarii. Fuit autem Ecclesia S. Germani de Pratis restaurata & quasi innovata ab Hugone III Abbate, [Ecclesiam consecrat Alexander Papa 3:] & ab Alexandro Papa III consecrata. Quo peracto, Dominus Hubaudus Hostiensis Episcopus, & tres Episcopi, pariter altare matutinale, in honore sanctissimi Confessoris Germani, consecraverunt; uti late explicatur in charta Hugonis Abbatis apud Iacobum Breulium pag. 340: qui pag. 305 probat, sepulturam parentis S. Germani in eadem ecclesia fuisse, adductis hisce versibus Abbonis Monachi, discipuli Aimoini: [ibidem sepulti ejus parentes.]

Illustrem sobolis sanctæ servat genitorem
Dextera, læva sacram prolis retinet genitricem,
Est Eleutherius pater, est Eusebia mater.

Dies autem depositionis Eleutherii incidit in Kalendas Novembris, Eusebiæ in V Kalendas Ianuarii.

§ II De discipulis S. Germani, variisque gestis in Vita præteritis.

[9] Ex discipulis S. Germani unum fuisse S. Droctoveum, supra diximus. Illi alterum S. Briocum, [S. Germanus habuit Discipulum S. Briocum] Episcopum in Britannia Armorica, adjungunt hujus Acta, ex Officio proprio Ecclesiæ S. Brioci ad Kalendas Maji a nobis edita: in quibus dicitur a parentibus oblatus S. Germano, necdum annum ætatis decimum assecutus, atque ab eo litterarum & virtutum studiis eruditus, ac postea, cum ageret annos obeundo Sacerdotio maturos, ab eodem in Sacerdotem consecratus. Tertius S. Germani discipulus habetur S. Iltutus, in aliquibus Actis S. Sampsonis Episcopi ad XXVIII Iulii dandis, [non S. Iltutum] & apud Saussajum in elogio S. Gildæ Sapientis, ad XXIX Ianuarii excuso & rejecto § III. Fuerunt Iltuti discipuli, SS. Sampson, Gildas, & Paulus Leonensis in Britannia Armorica Episcopus, cujus Acta illustravimus ad diem XI Martii: sed omnes aut seniores fuerunt S. Germano, aut saltem ætatis ejusdem, eisque multo senior S. Iltutus, [nec frater ejus fuit S. Paulus Ep. Virdunensis.] cujus Acta erunt producenda ad diem VI Novembris. Minori etiam cum fundamento S. Paulus, Episcopus Virdunensis, dicitur fuisse frater S. Germani, licet id in nonnullis Actis & Breviario Virdunensi in Responsorio legatur, uti VIII Februarii, ad ejus Vitam deductum est; ubi is potius ex Gallia Belgica statuitur oriundus, & usque ad annum dumtaxat DCXLIX vixisse. Dedimus ad diem XVI Maji Acta S. Domnoli Episcopi Cenomanensis, qui, ut num. 3 legitur, socia caritate ac mutua benevolentia conjunctus fuit Germano, sanctissimo Parisiorum Antistiti: [Germanus familiaris S. Domnolo,] quem & creberrime invisere consuevit, & ab illo itidem non raro visitatus est. Cumque se invicem divinis inflammarent adhortationibus, subjectis populis tam verbis quam exemplis haud vulgariter profuere… Extruxit autem Domnolus monasterium in honorem SS. Vincentii & Laurentii: ipsi autem consecrationi voluit adesse memoratum Germanum Episcopum, [hujus Testamento sub scribit:] ut amborum solenni dedicatione ad majorem populus devotionem incitaretur. Præterea ipsius testamento, post Domnolum primus, subscripsit Germanus Episcopus, rogante Clero. Sedit autem S. Domnolus, juxta nostram sententiam, ab anno DLIX ad DLXXXI.

[10] [adest Translationi corporis S. Albini,] Floruit eodem seculo sexto S. Albinus, Episcopus Andegavensis, mortuus circa annum DXLIX, cujus Acta etiam a Fortunato scripta illustravimus ad Kalendas Martii. In iis de corporis ejus translatione ista scribuntur: Igitur cum S. Germanus, Episcopus Parisiorum, vel comprovinciales, ac Pontifex successor ejus, & populus, vellent membra S. Albini in nova basilica devote transponere; & propter cellulæ angustiam, in qua conditus fuerat, non daretur sacri corporis extrahendi licentia; cunctis hæsitantibus & incertis quid agerent, curis popularibus se virtus beatissimi viri mediatrix interserit. Nam expectantibus omnibus & nihil deliberantibus, repente nutu divino, discisso pariete cellulæ qui erat ad pedes, a parte orientali tres lapides decidunt; scilicet dato signo, per qualem locum juberet se educi posse. Interea facto aditu, dum concentu psallentium sanctum sepulcrum progreditur, palam tres paralytici redditi sunt sanitati, & duo cæci pariter illuminati. Successisse S. Albino paßim creditur Eutropius, Eutropio vero Domitianus, qui una cum S. Germano subscripsit Concilio Parisiensi III, pro variis diversarum Ecclesiarum utilitatibus celebrato circa annum DLVI aut sequentem, unde colligimus eum aliquamdiu ante cum Eutropio elevasse & transtulisse corpus S. Albini. [subscribit Conciliis Parisiensi 3] Interfuerunt etiam Concilio Turonensi II, anno Chariberti Regis VI, ergo anno Christi DLXVI, [Turonensi 2] sub die XV Kalendas Decembris, prædicti Episcopi, S. Germanus Pariensis, Domitianus Andegavensis, & S. Domnolus Cenomanensis. Habitum postea anno DLXXIII est Concilium Parisiense IV, in quo Pappoli Episcopi Carnotensis suscepta causa est adversus Promotum, [Parisiensi 4] qui in castro Dunensi Episcopus fuerat constitutus. Ibi autem Constitutioni Synodi ad Ægidium Episcopum Remensem, qui Promotum consecrarat, subscribunt Episcopi tres & triginta, atque inter illos post sex Metropolitanos primus subscribit Germanus peccator, etsi indignus, in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Parisiacæ. Ex quibus omnibus confirmatur Chronotaxis initio proposita, cum intra annum DLV & DLXXVI cuncta claudantur.

[11] Quo præcise anno Episcopus factus sit S. Germanus, non liquet. Carolus le Cointe, Tom. 1 Annalium, censet non potuisse id fieri ante annum DLV, [Ante annū 555 factus Episcopus,] neque etiam multo serius. De hoc ei libenter assentior, propter Concilium Parisiense III; cui, sicut diximus, sequenti aut altero post eum anno subscripsit. Prius non videtur efficaciter probari ex eo, quod Concilium Parisiense II, a quo Saffaracus Episcopus judicatus & exauctoratus fuit, putet ipse in annum DLI debere conferri; quo enim teste affirmatur suffectum illi Eusebium Sedem Parisinam quatuor annis ante Germanum tenuisse? Atqui Childebertus, in Tetrarchia filiorum Chlodovæi Magni dictus Rex Parisiorum, qui dicitur elegisse Germanum, secundum omnes obiit anno DLVIII; cum eo tamen multa egit Sanctus, quæ non videntur omnia commode claudi triennio posse. Quare videat lector an non malit Germani Ordinationem uno alterove anno anticipare. Primum tamen quod actum reperio, sed tale ut aliquot annorum usum familiarem præsupponere videatur, est insigne miraculum, ad annum (nisi fallor) DLVI spectans, & sequentis anni Ianuario nobili donatione remuneratum, quod in ipsiusmet Regis Childeberti persona Germanus Episcopus perpetravit, cujus Rex testis existit in diplomate, quod Brolius lib. 1 Antiquit. Parisiensium pag. 44 recitat, hoc tenore.

[12] Maximum nobis generare præmium ad æternæ retributionis beatitudinem confidimus, [Childebertū R. ab incurabili morbo sanat Cellis,] si ad loca Sanctorum opportuna beneficia concedimus. Igitur Apostolicus vir Pater & Domnus noster Germanus, Parisiacæ urbis Episcopus, nobis innotuit prædicatione sua, quia dum in seculo hoc habitamus, semper de futuro cogitare debemus: & admonuit nos, ut sanctarum Ecclesiarum memoriam haberemus, & semper bonis illarum potiora adderemus, ut in augmentum nobis proficeret, monens etiam eleemosynarum largitionem non omittere, ut consuetudo erat illius. Accidit autem ut quodam tempore Domnus Pontifex invenisset nos in pago Milidunense, in villa Cellas nominata, gravi ægritudine correptum: unde multorum medicorum adhibita est corpori meo cura; sed nullatenus aliquod vestigium sanitatis immittere potuerunt. Demum ipse Domnus Sacerdos, [& donatur ipsa illa villa,] tota nocte vigilans in oratione stetit; & crastina, manuum suarum sanctarum impositione, tetigit corpus graviter infirmatum: & continuo sumpsi sanitatis donum, quod a nullo percipere potui medicorum. Ideo nos, pro tam magna justitia, quam Dominus per manus Sacerdotis, pro stabilitate regni nostri & æterna retributione ministravit; donamus ad sanctam Matrem nostram Ecclesiam Parisiacam, ubi ipse Domnus Germanus præesse videtur, hoc est ipsam villam Cellas nominatam, ubi sanitatem recuperavimus, sitam in pago Milidunense, super alveum Sequanæ ubi Yona illam ingreditur, cum Basilica, appendiciis, territoriis, mancipiis, vineis, silvis, pratis, cultis & incultis, omnia & ex omnibus, totum & ad integrum, quidquid ad ipsam villam aspicit & fiscus noster continet, cum omni integritate, a die præsenti, ad memoratam casam Dei, sive ad Domnum Sacerdotem, donamus & confirmamus.

[13] Pergit deinde Rex, propter arbores oliviferas ad luminaria facienda, [aliisque bonis.] quosdam alios fundos & jura in Provincia, iisdem contribuere; & manu sua auctoritatem ipsam, id est, diploma seu chartam authenticā, firmat & roborat, prout apud Brolium legi integre potest; qui ecgraphum ejus imprimi fecit, sicut descriptum reperit in parvo Ecclesiæ istius Pastorali, exarato ab annis circiter quadringentis, tamquam Actum in anno XVII regni, mense Januario. Esset hic, secundum Henschenium, annus DXXVI Christi; [non anno 17 Regis istius,] secundum le Cointe, DXXVIII; adeoque enormi intervalio distans a vero initio Pontificatus S. Germani. Quapropter, cum merito dubitaretur, an ex originali omnibus ignoto, recte esset in Pastorali illo transcriptus numerus, qualis reperiebatur, vel gratis ibi confictus; consequens erat ut res tota eruditis viris redderetur de falsitate suspecta; quamquam posseßio bonorum, priori parte donationis expressorum, ab immemorabili tempore extra controversiam habeatur etiamnunc. Hinc factum est, ut Illustriss. ac Reverendiss. D. Franciscus de Harlay, Archiepiscopus Parisiensis, Dux atque Par Franciæ, non fuerit ausus eo niti, ad asserendum prænarratum miraculum in lectionibus novi Breviarii, quod anno MDCLXXIX faciebat imprimi, proprio suo nonnullorumque eruditorum ad id lectorum studio adeo feliciter reformatum, tam in Lectionibus quam in ceteris partibus aliis, [propter quē defectum in ecgrapho observatum omissa res in Breviario,] ut pro exemplo esse poßit Ecclesiis quibuscumque, vetera sua Breviaria hactenus retinentibus, eaque antiquo semper ritu servato reformare satagentibus, deligendo quam aptißimos cuique festo Scripturarum atque Homiliarum flores, & ab Historiis resecando non solū quidquid nunc paßim habetur falsum, sed etiam dubium quomodocumque; ut sunt in Dionysio Parisiensium Apostolo Titulus Areopagitæ, mißio in Gallias primo seculo, atque rescißi capitis deportatio inter manus, aliaque de aliis Sanctis similia, hactenus in Breviariis etiam Romanis tolerata. Talium autem reformatione adeo nihil offensam fuisse sacram Rituum Congregationem scio ex litteris Castellani, bonam eo in opere partem habentis, ut Breviarii istius novi exemplum, ab Eminentissimo Cardinali Cybo exhibitum suæ Sanctitati, & ab eruditissimo quoq, diligenter Romæ examinatum, vehementer placuisse rescriptum sit, nisi quod mirum videretur non nemini, quod Titulus Sancti alicubi addatur Clementi Alexandrino. Sed & huic objectioni mox factum est satis, auctoritate Vsuardi ad IV Decembris, ipsum sic nominantis: quo viso nulla secuta est replica, sed admiratio de Baronio, quod scriptorem ecclesiasticum insignem, tot seculis in Martyrologio habitum, expungi fecerit.

[14] Ceterum quandocumque iterum recudetur Breviariū prædictum, [sed anno ejusdem 47] in paucis postea agnitis defectibus suppletum correctumve; non ita reticebitur in Lectionibus de S. Germano, istud tam insigne taliq; auctoritate testatū miraculum, licet a Fortunato Vitæ scriptore præteritum. Vix enim, ut idem Canonicus me docuit, erat impreßio absoluta & exempla per omnium fere Parisiensium Clericorū manus distributa, cum veteres Ecclesiæ Parisinæ chartæ, quæ ex cunstanti, sed falsa traditione credebantur ab Anglis ablatæ ac deportatæ Londinum, repertæ fuerunt in capsa, eatenus vacua reputata; atq; inter illas diploma istud; judicio P. Mabilionis, non quidē primum, sed tamen authenticum, [quomodo originaliter scriptum fuisse demonstratur,] & ipsius Childeberti tempore scriptum, uti moris erat geminare ejusmodi instrumentorum exempla, unde & Duplicata nominabantur. Est illud descriptum in membrana mox complicata, ipsaq; in plica reperitur fissura vetusta inter numerales litteras X & VII, ita sitas, ut appareat interceßisse justū unius litteræ spatiū. Ea littera non potuit fuisse X vel C: quia harū litterarum per medium dissectarū extremitates oporteret in utroq; fissuræ labro apparere, sed necessario debuit fuisse littera l (sic enim tunc scribebatur non L) hac autem restituta fiet an. XlVII Childeberti idemq; Christianæ æræ DLVI, in sententia Henschenii, vel hinc non modicū robur sumentis contra Chronologiam Cointii, anno Christi DXI Chlodovei mortem filiorumque succeßiones adscribentis; & tamen Childebertum an. DLVIII mortuum statuentis die XXIII Decembris, id est, XI mensibus in ejus sententia post factam donationem.

[15] [excommunicat Charibertum Regē, ejusq; pellicem,] Mortuo Childeberto fuerunt Germano cum variis Regibus, ac nominatim cum Chariberto, Childeberti nepote ex fratre & successore Clothario, difficultates nonnullæ. Nam cum is relicta Ingoberga uxore Merofledem accepisset, & post hæc Marcovefam Merofledis sororem conjugio copulasset, a S. Germano Episcopo excommunicatus uterque est. Sed cum eam Rex relinquere nollet, percussa judicio Dei obiit: nec multo post & ipse Rex post eam decessit Charibertus. Quæ a Gregorio Turonensi describuntur lib. 4 Historiæ Francorum cap. 26. Post ejus obitum plurima fuerunt concitata bella civilia inter tres Reges fratres ejus, in quibus etiam emicuit virtus S. Germani, ut pacem inter illos conciliaret: cujus rei testimonium præbet ejus epistola ad Brunichildem Reginam, ut Sigebertum maritum Regem Austrasiorum averteret a consilio belli, quod fratri suo Chilperico Regi inferebat. Epistolæ hujus exordium est hujusmodi: Quia caritas congaudet veritati, & omnia sustinet, [pacem conatur conciliare inter Reges,] & numquam excidit; propterea ex contribulato corde, & ex intima animi dilectione, audemus vobis suggerere. Quia eo tempore, quando minor erat numerus populi Christiani, & cum Dei auxilio licebat residere quietum, cum Apostolis dicebant; Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. [2 Cor. 6, 2] Nunc e contrario, tam funestos & luctuosos ante oculos habentes dies, flentes dicimus; Ecce dies tribulationis & perditionis nostræ adveniunt. Et ita consequenter, quæ ad pacem & caritatem mutuam spectant pluribus inculcat, [scribendo ad Brunichildem.] atque sub finem sic perorat: Legimus per Hester Reginam populo fuisse concessam salutem: in hac parte & vestram ostendite prudentiam, & fidei vestræ salubritatem atque perfectionem, ut & Dominum Regem a Dei revocetis offensa, & populum a parte sua vivere liceat quietum, donec Iudex æternus consuetam discernat justitiam. [Esth. 8] Quia evidentissime omnibus patet, qui caritatem fraternam postponit, despicit consortium, non acquiescit veritati, omnes Prophetæ contra ipsum loquuntur, omnes Apostoli ipsum detestantur, & Deus omnipotens ipse quod constituit judicabit. Hæc S. Germanus. Interim Sigibertus Rex, obtentis civitatibus illis quæ circa Parisius sunt positæ, misit qui fratrem suum obsiderent, ipse illuc properare desiderans. Cui S. Germanus Episcopus dixit: Si abieris, & fratrem tuum interficere nolueris, vivus & victor redibis. Sin autem aliud cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: [Sigiberto Regi mortem prædicit,] Foveam quam fratri tuo parabis in eam corrues. Quod ille peccatis facientibus audire neglexit. Veniente autem illo ad villam, cui nomen Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo, sibi Regem statuunt. Tunc duo pueri, cum cultris validis veneno infectis, maleficati a Fredegunde Regina, cum aliam causam suggerere simularent, utraque ei latera feriunt. At ille vociferans atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum. Ita jam dictis verbis rem describit Gregorius Turonensis lib. 4 cap. 46. Baldericus Episcopus in Chronico Cameracensi, eadem aliis verbis narrans, addit, quod Childericus tunc temporis Tornaco morabatur, & quod Sigebertus apud Lambras, villam sanctæ Dei genitricis sepultus est.

[16] [An brachiū S. Gregorii acceperit a Iustiniano Imperat.] Inter Reliquias sacras Ecclesiæ S, Germani de Pratis asservantur brachium S. Gregorii Martyris, & pes Innocentis. Quæ pignora, inquit Aimoinus lib. 3 cap. 9, S. Germanus a Justiniano Imperatore suscepit, cum ad sancta loca Hierosolymam pergens, indeque rediens, præfatum Principem adiisset. Verum quia in antiquis monumentis nullum est vestigium peregrinationis in Orientem susceptæ, huic relationi fides haberi firma non potest. An autem a Iustiniano transmissa illa fuerint huic Episcopo, in silentio antiquorum nescimus pronuntiare.

VITA
Auctore Venantio Fortunato, Presbytero coævo, postea Episcopo Pictaviensi.
Ex variis Mss. & editionibus Surii atque Acherii.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

BHL Number: 3468

A. FORTVNATO PR. EX MSS.

CAPUT I.
Ortus, studia, Sacerdotium, Abbatis munus, miracula.

Beatus a Germanus b Parisiorum Pontifex, territorii Augustudunensis indigena, [Germanus in utero matris divinitus servatur:] patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, honestis honoratisque parentibus procreatus est. Cujus genitrix, pro eo quod hunc post alterum intra breve spatium concepisset in utero, pudore mota muliebri, cupiebat ante partum infantem extinguere: & accepta potione ut abortivum projiceret, dum nocere non posset, incubabat in ventrem, ut pondere præfocaret, quem venena lædere non valebant. Certabat mater cum parvulo, renitebatur infans ab utero: erat ergo pugna inter mulierem & viscera. Lædebatur matrona, nec nocebatur infanti: obluctabatur sarcina, ne genitrix fieret parricida. Id actum est, ut servatus incolumis, ipse illæsus procederet, & matrem redderet innocentem. Erat hinc futura prænoscere, ante illum fecisse virtutem, quam nasci contigerit. c Per incrementa denique virtutum ad meliora quotidie provectus, litterarum studiis a dulcissimis parentibus est traditus, ut deinceps in Dei laudibus haberetur dignus. Deinde cum d Avallone castro, cum Stratidio propinquo, puer scholis excurreret; [item a veneno sibi parato:] mater e parentis, ut ejus hereditatem acquireret, de adolescentis fallitura nece nequiter tractavit. Quæ temperatam potionem in ampullula condidit, vinum quoque in altera, præcipiens puellæ, ut venientibus ambobus, illi porrigeret de vino, & isti de maleficio. Sed ignorans ministra ampullam pariter mutat & pocula: vinum S. Germano, venenum dat Stratidio: & dum insonti præparatur interitus, auctor cadit in laqueum. Quo mater ejus cognito puellam increpat cum fletu, extinxisse se filium. Cui Stratidio solicite impenso studio, facto de ipsis maleficiis f vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit.

[2] Hinc ad parentem suum sanctum Scopilionem Lausiam g se conferens, [pie educatus fit Diaconus, tum Presbyter, & Abbas:] moribus honestis alitus & institutus est. Qui cum fere mille passus longe a vico consisterent, jugiter ad Matutinos currebant, ducti fidei calore, per tempestatem, per hiemem. Qui intra terni lustri spatium a B. Agrippino h Diaconus instituitur, & sequente triennio Presbyter ordinatur: dehinc a Pontifice Nectario Abba ad i S. Symphorianum merito dignus adsciscitur. Quanta vero inibi abstinentia vixerit, quantis quoque vigiliis continuando duraverit, quibus eleemosynis profusus extiterit, illa res una testis est. Cum jam rebus reliquis pauperibus erogatis nec panis ipse resideret, quatenus Fratres reficerentur: [benevolus in pauperes miraculo ditatur,] qua de re insurgentibus adversum se Monachis, retrudens se in cellula, amare flevit & doluit. Inter hæc ipso orante quædam Anna matrona, duorum sagmariorum k cum pane dirigit onera: sequenti etiam die cum annona destinavit plena carpenti vehicula, ita ut exinde Monachi cum saturarentur cibo, terrerentur miraculo. l [Cujus bonis operibus inflammatus Episcopus, sanctum Virum, neque adhuc ista recusantem, quem etiam prædicabant dȩmonia, in custodiam trusit. Cui fateor nutu Divino aperiebatur ergastulum, sed non hinc egrediebatur, nisi supplex & Episcopalis daretur præceptio]. His itaque celeber intentus officiis, non desiit prædicandis manifestari miraculis. Igitur quadam vice dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando Monacho in fœnile cum lumine, [incendium restinguit.] carbone decidente flamma fœnum corripuit, & arida nutrimenta vorax ignis adlambit. Concurrentibus reliquis, nec tamen succurrentibus, tardius ipse prosiliens, rapta de foco cucuma m ascendens supra fabricam, concinens Allelui, fundens paululum aquæ in Cruis imaginem restinxit incendia: ac de manu Sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix exstinguerent flumina. Quod tamen postero die, cujus insidiis actum est, hostis ipse confessus est.

[3] Chariulfus n quidam Francus, villȩ ejusdem, Basilicæ res obstinatus invaserat. Quem cum vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret, [ablata raptore castigato recipit.] nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit. Statim ex vicino ferus ursus exsiliens tres illius equos interfecit; nec sic a duritia resipiscit. Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem: nā sex ejus jumenta interemit, nec sic quod; pœna suffecit. Tertia idem nocte novem vehicula prosternit, triplicato cadavere sic labor crescebat in cladem. Dehinc ad beatum virum tardius dirigit puerum, agrum reformat invasum, calamitas a domo ejus compescitur. Id actum est, ut bestia castigante homo sensum acciperet, & daret non intelligenti bellua rationem. Dehinc B. Agricola o Cabillonensis Episcopus, habens cubicularium, graviter vi febrium fessum, qui destinato animo totus pendebat in transitu; [Febricitantem sanat.] dirigit ad sanctum virum intercedendi suffragium. Tunc perceptis apicibus, Basilicæ sub porticu ad S. Symphoriani sepulcrum progreditur. Interea vir justus orationi incubuit, terram corpore premens & sidera mente transcendens; & quasi ante se habens præsentiam Domini, pro voto supplicis obsecrator accedit. p Nam mox vicinus Redemptoris auribus exauditur, & adhuc isto recubante in pulvere, ægrotum medicina perfudit: ac Justo jacente in pavimento, languidus surgit de lectulo, ante currente medela, quam peroret qui supplicat: ita ut portitori redeunti obviam puer occurreret, cui parabantur exsequiæ: ut non esset ambiguum eadem hora languidum saluti fuisse redditum, qua vir beatissimus fusus orasse comperitur.

[4] Nec illud omitti convenit, quod ad domum Ebronis pro fide Justi collatum est. [Cornuta facie apparet.] Cujus ingrediente domum Anna matrona proclamat, rem mirabilem se videre. Inquisita a conjuge, quid esset quod inspiceret, ait: Ecce B. Germanus cornuta facie mihi videtur incedere: quod pene vix valeo aut intueri lumine, aut sermone conferre sanctum virū, novo more cornibus radiantem. Consternataq; mirabatur mulier, hominem nostro tempore in figura Moysi potuisse conspicere. Credendum est tamen, quod & iste post colloquium Domini potuit a muliere cornu exaltatus agnosci; cujus causæ pavore Ebro eodem die juxta Sanctum sedere nullatenus præsumpsit, duplici pro merito, mœrore pariter & terrore. Contigit ut pro villis Augustudunensis Ecclesiæ q Theodberto Regi Cabillone occurreret. Memor S. Symphoriani in ingressu Palatii, ita Spiritu Dei redundante locutus est, ut ante Rex annueret, [Theodeberto mortem prædicit.] quam verba petitor explicaret. Cui & ore prophetico finem dixit de transitu. r Quod paucis interim diebus dum Remis remeavit, in ipso itinere Rex extrema sorte defecit, quasi sancti Viri sermo dictus fuisset ab Angelo.

[5] Et quoniam Beatissimo erat familiare, in Basilica S. Symphoriani soli vigilias ducere, euntem eum Monachus Silvester prosequitur. [In ecclesia solus vigilias ducit:] Et ingresii pariter ad sancti Martyris tumulum, circa noctis medium ab altari tumultum frequentatem rumores accipiunt, tamquam si ad rapinam collecta curreret multitudo. Credens enim vir Dei versari latronum incursum, imperat Monacho ante sepulcrum psallere: ipse vero accedit ad altare. Dehinc illa turba ad Monachum qui psallebat alacriter properat: quo mactato graviter, & in terram projecto ac semivivo relicto, veloces effugiunt. Qui vix voce flebili cladem suam replicans, a dæmonibus se cæsum gravi congressu confessus est.

[6] Accidit ut Sabarici famulus, Æsarius nomine, ad virum, de quo loquimur, injuriam passus confugeret, supplicans ut quolibet pretio, [servum a molestia,] eum de insolentis domini servitio liberaret. Quod indignatus Sabaricus, pro Æsario & conjuge vel unico ejus filio, octoginta solidos pretii nomen petiit, quominus famulos servili ditione laxaret. Tamen hoc non dubitavit misericordia Justi vel perquirere vel donare. Quo pretio persoluto, contigit ut ante Basilicam sæpedictus Sabaricus præteriret, nec tamen orationi quoque occurreret. Qui domum suam ingrediens, [herum a vexatione liberat:] statim vexatus affligitur, ligatur, & catenis revinctus ad Sanctum perducitur. Neque sic a pio viro misericordia tollitur, sed statim missa prece, ejus obtinente fide, purgatur. Tunc adjecit Sabaricus adhuc viginti aureos ad pretium quod acceperat, & de centum solidis Crux ad sepulcrum B. Symphoriani ab ipso suspensa est: quæ usque hodie res est in testimonio. Qua occasione filii vel filiæ ita sancte conversati sunt, ut per monasteria nunc regant agmina Monachorum. Quæ causa modo mirabili profuit patri vel germini, ut parvum genitoris flagitium, posteris transiret inluctum.

[7] In pago s Alisiense res gesta est. Conjux illustris viri Vulfarii, Destasia nomine, [moribundā sanat.] vitalis spei destituta solatiis, linguæ carens officiis, per biduum jam muta spiritu deficiente decumbens, apparatis exsequiis jam palpitabat exanimis. Cui eulogiis per Presbyterum suum directis, & violenter adapertis præmortuæ dentibus in ore transjectis; mox ut fauces semivivæ liquor benedictionis introiit, statim incipit præmortua vitæ flatibus anhelare, oculi nece præclusi lumen diei requirere ita omnimodis, ut post funereum pallorem facies in ruborem transiret, donec cunctis stupentibus vivificata consurgeret, & circumstantes auctorem muneris gratiam prædicarent. Quæ singulis annis tributum vitæ solvit pro pretio.

ANNOTATA.

a In aliquibus Mss. additur igitur, quasi deesset Prologus.

b Ms. Bonifontis, Parisiacensium.

c Hæc ad finem numeri sunt ex Ms. Bonifontis: desunt paßim in aliis.

d Avallo sive Aballo, vulgo Avalon, oppidum ad fluvium Cußinum inter Augustodunum & Autißiodorum; unde Archidiaconatus Aballonensis sub Augustodunensi Episcopatu.

e Idem Ms. Bonif. mater ejusdem Statidii; in aliis, propinqui. Sed utraque vox parens & propinquus Furtunato & aliis synonyma est.

f Varius, videtur intelligi posse leprosus.

g Lausea, vulgo Lazy, oppidulum versus Ligerim, aliis forsan Luccy, unde Archidiaconatus in eodem Episcopatu: eo se contulit ad parentem suum, id est, consanguineum, seu propinquum, sanctum Scopilionem, id est virum sanctum, nomine Scobilionem, aliis Scubilionem.

h S. Agrippinus Episcopus Æduorum subscripsit Conciliis Aurelianensi 2 & 3 anno 531 & 536. At quamdiu ante fuerit Episcopus non constat. Ejus memoriam & cultum exhibuimus ad Kalendas Ianuarii.

i

S. Nectarius, Episcopus Ecclesiæ Augustodunensis, subscripsit Concilio Aurelianensi anno 547, quem arbitramur diu ante Episcopum fuisse. Colitur 13 Septembris.

S. Symphorianus, Martyr Augustoduni sub Aureliano, colitur 22 Augusti. Est modo in urbe Prioratus S, Symphoriani, Ordinis Conventualis S. Augustini. Fuitqueibidem Abbas S. Placidus Presbyter, de quo 7 Maji egimus.

k Sagmarius, Saumarius, equus clitellarius.

l Sequentia rejecit Mabitio in Notas, quod in aliquibus Mss. non reperisset. Verum quia in omnibus Mss. nostris eadem reperiuntur, uti & apud Surium, nos ea in textu relinquimus.

m Cucuma, id est, Lebes, sic dicta a ventris latitudine.

n Chariulfus, aliis Warnulfus, & Kariulfus.

o S. Agricola vixit in Episcopatu Cabillonensi ab anno 532 usque ad annum 580, uti ad Vitam ejus ostendimus 17 Martii.

p Ms. Bonifon. Nec mora: ab auribus summi Dei exauditur.

q Theodebertus Austrasiorum regnavit ab anno 533 ad an. 548.

r Videtur tunc languore ex longo morbo adhuc detentus fuisse, quem Gregorius Turon. lib. 3 Hist. Franc. cap. 36 scribit diutissime ægrotasse.

s Alise, antiquis Alexia, etiam Iulio Cæsari nota, nunc vicus, a quo Alexiensis jurisdictio, vulgo Balliage de l'Auxois; cujus primaria urbs Semurium ad Armentionem fluvium, prope quam est Alise.

CAPUT II.
Episcopatus Parisiensis. Varia miracula.

[8] Ceterum revelationum suarum quis scrutator introeat, [Episcopum se fore prævidet:] cui, ante quatuor annorum curricula, ipsa Episcopatus sui causa non est abscondita? Itaque positus in sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portaæ Parisiacæ porrigi. Interrogans quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret. Quod post, civitatis ejus Episcopo a decende, dum præcellentissimo Regi b Childeberto occurreret, in ejus electione effectum illa vox promeruit. Ordinatusque c Pontifex qualis quantusque se gesserit, [id factus, Monachi vitam retinet:] hoc expedire lingua mortalis non sufficit: quoniam supra hominem fuit omne quod edidit. Denique adeptus gradum curæ Pastoralis, de reliquo Monachus persistebat. Hinc se frequentibus exercebat vigiliis, inde continuatis macerabat inediis: pernoctabat algida senectus per hiemem, sustinens dupliciter frigus ætatis & temporis, quod nec tolerare possint potulenti juvenes; seipsum pene obliviscens pro victoria corporis, tamquam si simul accessissent dignitas & necessitas. Quæ vero eleëmosynæ, tam de rebus ecclesiæ, quam populi oblatione, vel regio munere, per manus Sancti factæ sunt, solus ille qui omnia scit, novit & numerat.

[9] Denique quadam vice, præcellentissimus Childebertus Rex, [accipit copiosam pecuniam in pauperes distribuendā,] cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad Palatium: interrogatus a Rege, si adhuc resideret quod egenis tribueret, respondit medietatem resedisse, nec invenisse inopes, quibus totum expenderet. Cui Rex, inquit, Domine, dona quod restitit: nam Christo largiente quod donetur non deficiet. Incidens aurata missoria, argentea vasa comminuens, quidquid primum habuit dans Sacerdoti, ne perderet. Erat ergo spectanda contentio inter Sacerdotem & Principem: faciebant apud se de misericordia pugnam, & de pietate certamen, thesauros ut spargerent, & de suis talentis egeni ditescerent; festini ad futura lucra, ut bracteum semen sererent, & post messores accederent aurolentam per segetem; ut Sacerdos locupletaretur Regalibus thesauris, & in Regem floreret gratia Sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit.

[10] Sed revertamur ad ordinem. Quidam in d Exona vico de fiscalibus famulis, Gildomeris nomine, [sanat ungues palmæ infixos,] cum die Dominico quiddam operatus sit, ita contrahitur digitis, ut unguium acumen partem transiret in alteram. Qui Parisius sancto Viro occurrit in oratorio: & oratione data, manuque peruncta oleo, ungues de palma retractæ sunt: digitis redditur organum, & in antiquo officio nervorum tela retexitur: quem Clericum post effectum, ut integrum salvum faceret, peste liberavit & crimine. [dentes & labia distenta,] Rursus quædam mulier, nomine Favonia, in urbe Parisiaca, per novem dies percipiens nihil præter pulticulam, ore aperto inhians, sancto Viro oblata est: quæ velut ferro opposito nulla lege poterat jungere dentes aut labia. Quam in Oratorio sacro perungens oleo, palpato undique capite, [& manum contractam.] sine tarditate saluti restituit. Accidit ut puella quædam, de Domo-Medardi e, Meglidunensis familiæ, filans die Dominico, contracta manu damnaretur supplicio: qua contacta oleo virtus infudit remedium. Hinc stupentes digiti vigorem pristinum resipiscunt, oblitum artis officium reducti articuli meditantur, manus ramosa distenditur, & purgata vitio dextera saluti reducitur.

[11] Recte creditur inserendum illud quoque miraculum. Bobolinus quidam de vico Noviomo, [liberat energumenū:] vehementer inimici pervasus insidiis, ad hominem Dei vinculis nexus adducitur, rebelli spiritu rotatus excutitur, nec lassatur. Qui exorante sancto Viro, quasi de longo itinere ad se suamque mentem septimo die revertitur: sic dupliciter liberatus, dum fugit umbra de sensibus, catena cadit de manibus, & sanus redditur & solutus. Hoc autem memoriæ jure perpetuo est tradendum. Quidam ex Nantharici familia, separatis ab invicem maxillarum juncturis, ore aperto ad sanctum Virum perducitur: quem signo Crucis impresso sanitati redditum, [reducit maxillas distortas,] vetuit ne acciperet vini potum aut carnis edulium. Qui præcepto postposito ad normam sui languoris statim reductus est: sed ne prævaricantis negligentia Justo subtraheret gloriam, in Spedoteno f villa rursus ei oblatus est. Cujus loca maxillarum sancto perungens oleo, ac beatis manibus mentum adstringens & labia, Christi nomine invocato, concussa sanctis digitis ad se junctura revertitur, & suæ fidei merito salvus domum reducitur.

[12] Item faber, Ligerius nomine, turbulenti dæmonis arreptus insania, [liberat dæmoniacum,] ita bestiali feritate proruperat, ut catenis collo manibusque revinctus, vix ad beati viri traheretur præsentiam: inde miserabilior, ut qui sustinebat ab hoste violentiam, ipsi adderetur altera pœna per vincula. Quem tamen Sacerdos apud se imperat detineri: & sicut septimo die Deus quievit ab opere, ita & opera Dei transacta hebdomada eripitur a dæmone: sicque in propria redire securus meruit, liberatus ab hoste. Waddo vir illuster, consiliis Regis particeps, [curat febres,] typum dupliciter incurrens febris & frigoris, expurgandus sancti Viri præsentatur obtutibus. Interea hora solita febre concussus gravissima, ut refrigeraretur vel aquam instanter expostulat: qua sibi denegata in sancti Pontificis insolescit injuriam. Vir tamen Dei contentus ut obtineret victoriam, oratione explicata, potum ei donans in calida, hominem revocavit salutem ad pristinam, & imminens periculum tali curavit antidoto, febrem curans per calidam.

[13] Nec illud est prætereundum similis causæ miraculum. Reginæ g Chrodosintæ minister, Ulfus nomine, [negata aqua,] typo vexabatur gravissime. Poscens suffragia medelæ perrexit ad Pontificem: quem vir Dei constanter ducit ad baptisterium: sed exorante Sancto cœpit affligi gravius, in proximo liberandus. Postulat ardens & æstuans aquæ modicum, sed negatur: qui fellis amaritudine suscitatus acerrime, balteum suum ad Sancti vestigia projecit clamans: Tu me Domine interficis, cum sanare debueras; sed hoc tibi notum sit, quia per te morior: vita mea a te erit requirenda a Rege vel a parentibus. Interea dum præ calore per Baptisterii pavimentum volutatur, orante beato viro in soporem convertitur; & aliquantulum post somnum excitatus, ab ipso in omnem incolumitatem languidus reformatur. Inquisitus a Pontifice cur tantum locutus sit ad injuriam Sacerdotis, respondit, solum ei gratias referens, & nihil se de suis verbis recordari confessus est.

[14] Præcellentissimus Childebertus Rex cum equum, [donatum a Rege equum largitur pauperi.] necessarium ad sellam, beati viri donasset vehiculo; rogat ipse qui dederat, ut eum sibi retineret, nec cuiquam tribueret. Interim beatus vir postulante captivo equum donat in pretio, quoniam apud Pontificem plus fuit, quam illa Regis, vox pauperis. Jubet igitur ut quindecim eum venumdaret solidis: quem pauper ipse cum duceret, negotiator occurrit, emitque prædictum equum duodecim aureis. Quo empto negotiator adducit ad stabulum: sed quoniam minus dederat quam vir Dei præceperat, equus sub nocte moritur, ne Sancti verbum iret incassum. Unde sequenti die sellarem de stabulo junctis bubus retraxit emptor mortuum: qui versa vice capistro, non capite, sed pedibus alligatus, educitur.

[15] Est operæ pretium illud memoriæ tradere, qualiter Sacerdos Christi solitus erat de ipsis quoque Regibus triumphare. [Sanat Chlotharium R. eo contempto ægrum,] Igitur cum glorioso Chlodchario Regi occurrisset ex solito, nec tamen de sancto viro stante ante Palatium ei fuerit nuntiatum, mora facta ante vestibulum, non repræsentatus inde domum revertitur. Sequens nox in oratorio vigiliis ducitur, Rex dolore atque febris infestinatione torquetur. Vix primo diluculo ad domum ecclesiæ a Proceribus concursatur: pœna Regis exponitur, ut sua visitatione Regii doloris vim mitiget Optimates deprecantur. Mox apud pietatem injuriæ causa postponitur: qui ante nec nuntiabatur, intrat honoratus & exoratus Palatium. Rex vix adsurgit de lectulo, cæsum se divino flagello conqueritur: adlambit Sancti palliolum, vestem Sacerdotis deducit per loca doloris: culpam confessus criminis, mox dolor omnis fugatur: idque actum est, ut cujus incurrera de contemptu periculum, sentiret tactu reedium.

[16] In pago Parisiaco Vico-Novo res gesta est. Quidam in eodem loco impetu lupi rabidi laceratus, & extra sensum effectus, beato Sacerdoti miseranter oblatus est. Hic ad illa suæ artis recurrens suffragia, [& a lupo rabido vulneratum,] mox brachio olei benedicti liquore circumlito, & sacris eo digitis medicabiliter attrectato; pestis illa, quæ viscera dolore grassante pervaserat, loca fugit obsessa; & jam putredine resoluta, vigore pristino restituto, sine cunctatione velut experrecto de sopore dolor recessit, mens rediit. Item de vico h Montola Waldulfi cujusdem ancilla, [cæcam illuminat,] anno & novem mensibus gravi cæcitate percussa, per soporem admonita ut fimbriam Sancti si tangeret, mox visum reciperet; die quadam Sacerdoti occurrit; sed multa nocte circumdata, ita constrictis luminibus, ut unde oleum benedictum injiceret, luminis aditum non præstaret. Tamen perunctis palpebris desuper & locis reliquis capitis, oratione data, pane & sale signato, mulieri præcepit ad mansionem se condere. Ipse a primo somno in oratorio pervigil, circa medium noctis mulier clamat hospitem, se lacrymare profuse. Tum accenso lumine, ab oculorum compage cernit manare sanguinem. Quæ cum eodem cruore ad Sanctum rediit, sed ipse cum aqua palpebras fovens & abluens, orationibus additis, oculus unus aperrus est: deinde altero peruncto, mulier domum revertitur. Dehinc eadem sub nocte nimium fuso sanguine, appropinquante die, Sacerdoti se obtulit: qui cum de Regis occursu domum reverteretur, ingressus in oratorium statim mulieri alter oculus aperitur, & præstante Domino gemello se videre lumine gratulatur.

[17] [energumenam liberat] Magnofledis puella, cum talibus decepta illuderetur insidiis, ut quoties ad ecclesiam voluisset accedere, gressum facere non valeret; Servo Dei in villa Savara i præsentata est. Confestim ut Sancti manus super caput puellæ titubantis imponitur, tali investigatione occultus hospes detegitur, & se diu latuisse multo gemitu confitetur, nec in Beati præsentia clamat proprio se posse celare præstigio: ergo ita se proditum & egressurum gravi ardore conqueritur. Interim non cessante Sacerdote manu Crucis signum depingere, spectantibus omnibus in muscæ similitudinem prorumpens, cum sanguine de naribus mulieris inimicus egressus est. Quam sanitati restitutam, Monachali veste mutatam, Dei servitio traditam, bis triumphare fecit, hoste victo & seculo. Quid illud quod sine mora curavit debilem dexteram? Cum ad festivitatem S. Martini Turonis accessisset, [curat manū contractam.] egresso de monasterio offert se mulier barbara, manu nervis contracta, postulans medicinam. Quam sub casula receptam, suo sputo illitam, velut sparsum farinæ collectum commacerat. Hinc resudante dextera digitos tendit & replicat, torporem veteratum ad vivacitatem resuscitat; & priusquam veniret ad B. Martini januam, digitis suis extensam reddidit incolumem dexteram: quam mox sentiens esse directam, mulierem a se repulit, ingressus Basilicam. Deinde egrediente de prædicta Basilica, cum se ad mansionem servus Dei reciperet; offert se manca, altera palma digitis affixa, quæ prius tancta de saliva, dehinc oleo peruncta, pristinæ sanitati de præsenti est reddita: nam causas infirmitatis hoc erat sancto viro curare, quod tangere.

ANNOTATA.

a Quis decessor fuerit controvertitur. In Aimoini editione Hanoviensi, lib. 2 cap. 18, citatis hujus Vitæ verbis additur, Eusebio nomine, sed hoc deest apud Andream du Chesne Tomo 3 Scriptorum Historiæ Francorum. Meminit alicujus Eusebii Episcopi Gregorius Turon, lib. 10 cap. 26, sed hic Regnemondo S. Germani successori subrogatus fuit circa annum 595. Verum S. Clodoaldus, filius Regis Chlodomeris, ab Episcopo Parisiensi Eusebio Sacerdos consecratus, videtur exigere alium seniorem Eusebium, quod 7 Septembris poterit in hujus Vita accuratius discuti.

b Childebertus, Chlodovei filius, in tetrarchia factus Rex Parisiorum, vixit usque ad annum 558.

c Quia Concilio 3 Parisiensi interfuit anno 556 aut sequenti celebrato, hinc assequimur initium Episcopatus.

d Exona vulgo Essone, prope Corbolium satis notum ad Sequanam 7 leucis distat Parisiis, Mabilioni, de Medardi Meglidunensis familia: sed monuit Castellanus, 7 ab urbe Leucis ad Matronam esse villam Dammart, quæ hic potius significetur, nec id obstare quo minus mulier fuerit familia Melodunensis.

e Melodunensis, est autem Melodunum vulgo Melun oppidum ad Sequanam supra Corbolium.

f Aliis Spedenoto, vulgo Espone, in Equilina sive Yvelina regione, 10 leucis infra Parisios.

g Chlodosinta, Gregorio Turon. lib. 4 cap. 3 Clotsinda, filia Regis Chlotharii, nupta postea Alboino Longobardorum Regi, hinc per prolepsim Regina appellatur.

h Mantola vulgo Maule, 10 leucis ab urbe; non autem vicinum ibidem oppidum Mante, aliis Medunta, inVexino Francico ad Sequanam.

i Savara vulgo Seve, olim Sevre, 2 leucis infra Parisios, prope Mendon castellum, unde etiam una ex largioribus civitatis plateis nomen habet.

CAPUT III.
Pluribus varie ægrotantibus collata sanitas a B. Germano.

[18] Erat sane mirabile, quoties famulus Dei ad Augustudunum voluisset accedere, [Energumenos liberat,] mox ad S. Symphorianum dæmones nuntiabant; & occurrentes per a Murvinum, fletu gemituque clamabant; Vir sancte, si de locis cultis nos inconsideranter repellis, vel habitare concede silvarum per solitudinem, ut liceat miseris per deserta securos errare: ante tuos oculos nec corpora nos celant, nec nemora. Qui deflentes & Sancti non tolerantes præsentiam, admota ejus dextera de obsessis corporibus passim vertebantur in fugam, & de salute populi projecta dæmonia lamentabantur.

[19] Producatur in medium nobile illud miraculum. Cum regrederetur Pontifex de S. Symphoriano, Castello Avallone iter agens, [& carceri inclusos:] ingreditur, ubi reorum multitudo tenebatur ergastulo. Hinc a Nicasio Comite invitatus ad prandium, vir Dei cœpit de misericordia habere colloquium: ut datis fidejussoribus laxarentur de vinculo, & partem culpæ cederet pietatis intuitu. Quod ille facere distulit obstinato spiritu: unde antequam perpranderet, se de mensa Sanctus proripuit, & carceri subterraneo superjectus diutius oravit cum fletu, ut divino conferretur auxilio, quod a temporali judice non esset obtentum. Sic cursus ille lacrymarum per aëra surgit in cælum, & gemitus pervenit ad votum: itaque deputatur Angelus ad effectum. [& obstantem captivis punitū sanat:] Dehinc vir venerabilis spem promittens, inclusos hortatur: nec perdit sermo quod loquitur; fides gestis impletur. Eo discedente mox catenarum bacæ franguntur, vinctæ januæ reserantur, dies in carcerem reducitur, damnati de tenebris in lucem procedunt, nec diutius pœna tenuit quos torqueret. Sic erepti, Parisius occurrunt Pontifici, qui periclitabantur inclusi: sed ut culpabilibus aliquid plus conferret, a Rege quidquid fisco pro his debebatur obtinuit. Dehinc ad sanctum virum Nicasius cum vellet occurrere, & jam præsentatus, mox gravissimo casu in terram prostratus est; & pene omnibus salutis destitutus solatiis, ipso Sancto intercedente, homini desperato virtus & sensus regressus est. Mox balteum quo cingebatur & spatam pro munere B. Germano contradidit: quod ipse Comes dato pretio post redemit. Id actum est, ut quod prius incarceratis concedere distulit, hic duplicato fœnore debitor compensaret, & aucta dote damna sarciret, prius pro eis differens, post & se ipsum redimens. Ante non illis pius, modo & de se trepidus, didicit casu proprio ærumnis succurrere alienis.

[20] [ursos segetē vastantes interficit:] Prorsus illud stuporis retexatur in pagina. Eunte sancto Viro ad beati Martyris Symphoriani occursum, dum de vico b Cervedone in Murvino progreditur, habitatores loci occurrentes suggerunt, ut segetem Panitiæ mulieris viduæ, nihil habentis residui, quæ ab ursis vastabatur, visitare præciperet, & sancto suo adventu repelleretur incursio. Qui concitus ministris irridentibus ad locum perducitur, & oratione data desuper fecit signaculum. Hinc instinctu divino in parentales bestias feralis ira succenditur, odium nascitur in affectu, in pace pugna committitur. Furore bestiæ bis armantur, statim præfocatur unus ursus ab altero; & ipse qui restiterat dum vellet foras egredi, sepis palo transfoditur. Sic utrique vastatores uno momento perimuntur, & ipsi sibi confestim arma mortis effecti sunt. Post ipsi redeunti mulier pelles ursorum obtulit ex studio, & quasi victori suo repræsentat spolium; quod tamen omnino ipse recusavit accipere: & qui prius riserant, pœnitere ceperunt videntes miraculum.

[21] Et quoniam de Dei dono non debet esse fastidium, illud etiam breviter ducimus explicandum. [cæcam illuminat,] Beretrudis quædam mulier, Munsunthi matrona, dum tempore Letaniarum præcæcatis oculis non posset ire cum populo, audiens chorum psallentium, cum lacrymis Domni Germani implorat auxilium. Tertia sequenti nocte per soporem visus est ei Vir beatissimus adstare prope lectulum, & quasi cæcis oculis fecisse signaculum. Evigilans mulier marito narrat quæ gesta sunt. Mox stillante sanguine dies oculis redditur, & diuturnum post nubilum lumina sereno radio micuerunt. Clarescente quoque die ad Missam cum populo progreditur mulier in processu, ita ut sancti Viri sic visa per somnium esset imago remedium.

[22] Adest nec minus laudabile reddita vita infantulæ. Cum in Turonico illustris viri Pienti matrona depositæ filiæ lamentaret extrema, [mortuam resuscitat:] & obseratis oculis nec anhelitu mobili respiraret infantula, ad sancti Viri præsentiam tota committit præsidia. Qui per Missum invitatus, quantum valet ad conclamatæ puellæ cadaver properat. Exceptus multis fletibus, deplorante familia, appropinquat subsellio, quo jam rigebat infantula. Cælo vim facit questibus. Fere transacto inter hæc unius horæ spatio, mobili singultu flatus puellæ reducitur, viscerum vitalis calor per membra diffunditur, dehinc paulatim animata potum poposcit, ut biberet. Tunc a beato Viro pane signato vel calice degustato, infantulæ revocatæ de funere totum vertitur in salutem: quæ post in monasterio B. Radegundis felicioris vitæ terminum consummavit.

[23] Quidam Clericus de juxta monasterium B. Silvestri in c Ternodorensi, cum die Dominica, ut loquimur ex consuetudine, caligas circinasset, [Dominica violata punitum sanat:] debilitatem manuum vel pedum incurrit. Sed de B. Silvestro gressus recepit officium, per soporem admonitus occurrit S. Germano, poscens salutis compendium: a quo interrogatus, causam culpæ confessus est. Tum imperat Clerico ut clamaret per populum, ne quis temere die operaretur Dominico. Quo quinto die transacto, superfuso oleo debilis palma dirigitur, & ad propria eundi cum libertate dimittitur. In pago d Amoniense quod gestum est replicetur. e Rotegiaco, villa Parisiacæ Ecclesiæ, septem ei viri debacchantes oblati sunt. [7 energumenos liberat:] Quibus curatis, unus qui graviore vexabatur spiritu, cum exire cogeretur, homini Dei professus est, expulso se de illo loco gravem lamentationem Parisiacis facere. Tunc fugata pestis, de sancti viri Germani transitu famam fudit per populos, & Pastoris pro obitu gregem movit in fletum: qui tamen energumenus etsi seminavit mendacium, expulsus non defendit obsessum.

[24] [sanat paralyticum unum,] Et quia Iusti opera crescere cogebant miracula, item in prædicto loco offertur ei paralyticus, membris dissolutus, carpento subvectus, gressu destitutus & actu: quo sanctificati olei liquore perfuso, cum cutis summa tetigisset, vigor medullas introiit. Dehinc redivivæ manus ad usum mobilem redeunt: thorax pectoris vitali appulsu fit fortior, genuum columnaris imbecillitas roboratur, plantæ solidatis basibus subriguntur. Inter hæc tota membrorum fabrica reparatur: qui sanitate recepta, redeunte sancto viro occurrit in itinere præparato exenio, gratias Christo referens de reddito corpusculo. Nec hoc prætereundum est, qualiter simili merito claruit virtus in altero. Igitur Emmegisilus de vico f Bucciaco, quidam puer admodum parvulus, membris paralyticus, in sella Parisius ad sanctum Virum manibus bajulantium delatus est; [& alterum] nec dextera vigens mobili, nec planta surgens stabili, nec lingua sonans volubili, totius debilitatis marcore captivus, quodammodo sine naturæ ordine in rerum natura præfusus. Quem Sanctus continuatim per triduum sacro liniens oleo, sanitati restituens uno sub momento, voce, manu, vestigio; cunctos stupor amplectitur, clamor in cælum educitur, omnem artem medicorum sanctum superasse Germanum.

[25] [curat manum contractam,] Item de eodem vico Bucciaco quædam occurit Parisius, ita manu contracta, ut ungium acumen palmā foraret in intimam. Qui tantum oris sui ducta saliva pollice, nervorum distentionem, manus reformat imaginem. Retinet ejus laureas & pagus Bituricus. Igitur Pastor bonus cum de vico g Novigento ad Vicum-Novum visitandi gregis cura solita pervenisset; offert se quædam vetula, annorum bis quaterna gerens in cæcitate curricula: cujus super oculos signum nostræ redemptionis Sacerdos imponens, imperat ut sequens iret qua Pontifex pergeret. Altera quoque die, cum prædicta occurreret ei ex improviso, sanguinem manantem de lumine largo fonte salutem suam oculi lacrymabant: quæ inter reliquos adstante sancto Viro conspicitur. Qui tollens se de consessu, [illuminat cæcam octogenariam,] mulierem utpote cæcam trahit in diversorium, quo sibi erat cubiculum. Cujus lumina aqua tepida suis manibus abluens, diem refudit in oculis. Quæ mox lucem inspicit, sancti Viri digitos insatiata gaudio suis immersit faucibus, pariterque ministris compunctione deflentibus, videre se hominem, qui cæcis pro pecunia in domo lumina dispensaret. Sed hæc in cubiculo præsente me gesta sunt.

[26] [sanat plurimos ægros,] Cum ad possessionem Ecclesiæ, quæ dicitur Inethe, Sacerdos accederet; quidam ei sit obvius, conquerens de quadam villa se solum incolumem esse, universos vero accolas gravi tædio laborare. Cujus eulogiis ad infirmos portatis, statim ab ægrotis languor omnis fugatus est, & primo gustu eulogiarum morbus cum pane consumptus est. Sic fuit ab illa turba cum esca sanitas manducata. Item cum Parisius ad h Basilicam beatæ Crucis vir Dei procederet; mulier parvulum in albis, ultimo flatu palpitantem & jam migraturum, ante sanctum exposuit, dicens: Pie pater, si velles ad lamentantem respicere, mater flebilis non orbarer; neque hinc discedere malles plenam gemitu, vacuatam de fructu: & nisi festines succurrere, [& infantē moribundū,] vides infelicem extorquente morte rapi natum ab ubere. Aut filium restitue, aut pariter cum ipso funeraturam me obtine. Indulge Pastor miseræ, quam suus dolor facit audacem. Qua flebiliter poscente, mox ut Beati dextera supra exspirantem signum Crucis impressit, quasi vigil de sopore lac matris expetiit, qui jam frigebat in funere. Ita momento temporis filius de mortis fauce, mater tollitur de mœrore. Hinc circumstans populus stupore concutitur, fragor in partes attollitur, gratias Creatori referentes de præmio, tempore Sacerdotis præcipuo, a quo morbis jugiter & mortibus imperetur.

[27] Deinde accedente in i Bradeïa, vico pagi Parisiaci, Missa celebrata, [item paralyticam,] ei in sacrario cathedra deportata offertur paralytica, universorum membrorum damnata gerens officia, nullum vigorem retinens plantæ vel dexteræ. Mox habens in eo fiduciam, qui dona sibi larga præstabat, eam ut vitalis olei benedictione superlinivit, statim morbus excluditur, salubris vigor illabitur; recreatisque visceribus melius renascitur saluti; quam germini; plus acquirens ex munere quam sumpsisset origine. Ita ut suis postea manibus tunicam Sancto faceret, quasi acquisitæ tributaria medicinæ. Traditur memoriæ quod juvat in laude. Itaque Audegisilus, Major domus Regiæ, cum quartano typo graviter ageretur, occurrit beato Viro, fidens de beneficio. Homo Dei in sua cella deputat, & cum uno Diacono residere jubet inclusum. Tum anxius & jejunans minister quid faceret excogitat trepidus, [& quartana vexatū:] unde curaretur infirmus. Idcirco febricitantem virum, Dei servi k rachena undique obvolutum, componit ejus in lectulo. Eadem quoque die, tactu vestis nobilis, quasi impetu fluminis, ita quartanæ febris ignis omnis extinctus est. Et redeunte de prandio, reserato cubiculo, sanus surrexit e lectulo; exultante ministro pro sanitatis præmio, tunc sibi resoluto jejunio. Sic tactu Beati vesti salutem operatus est absens.

ANNOTATA.

a Murvinum, le Morvant, tractus Burgundiam a Nivernu dirimens.

b Cervedo, Cervoa, vicus prope Corbiniacum, vulgo S. Leonard de Corbygny.

c Ternodorensis tractus in Burgundia, vulgo Tonnerre extenditur usque ad Reomaense monasterium a cujus primo Abbate S. Ioanne vulgo appellatur Monster S.Iean. Hujus Vitam dedimus 28 Ianuarii, & S. Silvestri 2 Abbatis 15 Aprilis: In Vita dicti Ioannis num. 17 lib. 1 aliquis Nicasius nominatur, cui Avallensis oppidi regendæ Reip. fuerat cuta commissa. Sed is fuit multo senior Nicasio Comite supra relato num. 30.

d Mosny in Bria.

e Etiam hic locus Burgundia esse videtur Castellano, adeoque diversus a Rongy sesqui-leuca dumtaxat Parisiis, nec tamen creditur esse Rosoy, antiquis Rosetum.

f Boissy prope Parisios, quod Castellanus æstimat rectiusscribi posse Busciacum.

g Novigentum, Silvæ Vincenensi, Vicenne, proximum: a quo non longe distat Villa-nova S. Georgii, quo ex pago Biturico venerat cæca. Ita Mabilio: Castellanus monet vulgo Neuvy dici.

h In Vita S. Droctovei 10 Martii illustrata, num. 9 dicitur crux aurea a Rege Childeberto delata ad ecclesiam S. Vincentii a se constructam, nunc S. Germani in suburbio Parisiensi, quæ hic intelligitur, & dicitur Aimoino lib. 3 cap. 2. Ecclesia sanctæ Crucis sanctique Vincentii.

i Bradeia, vulgo Brie-Comte-Robert, in provincia Bria: sed dubitat Castellanus an non potius legi debeat Bundeias, ut sit Bondis duabus ab urbe leucis, antiquitus Vungejæ.

k Rachonna, rachena, rachina, opertorium lecti, Papiæ strata lectorum, & ita sumitur in Vita S. Ioannis Eleëmosynarii 13 Ianuarii num. 52 Consule ibi Annotata litt. c.

CAPUT IV.
Sanitas aliis ægris diversimode collata a S. Germano.

[28] Exequamur itineris accepti viaticum. Itaque cum Pictavis vir Dei ad beatum Confessorem proficisceretur Hilarium a, quædam Baudofeifa, de Sene-Corbiaco b villa, inter duos vix advecta, ei repræsentata est, quæ erat muta, clauda vel manca. [Sanat mutam & claudam,] Lingua rigebat immobilis, anhelitu palpitante pars erat tota de funere, ut videntibus oculis reliquum esset cadaveris. Super quam misericorditer ut signum sacræ Crucis expressit, confestim omnis vigor per membra diffunditur, venarum fluxuosi rivuli suscitantur, nervorum imbecillis stupor excutitur, naturalibus motibus ad vitalem usum tota fabrica renovatur: mox linguæ plectrum resolvitur, digitorum glomi tenduntur, pedum bases solidantur, totamque viscerum molem hoc fuit apud Sanctum vivificare, quod tangere. Quæ convalescente medela, tertia die, ad civitatem, Sancto gratias referens, suis occurrit vestigiis.

[29] Operæ pretium creditur etiam illud inserere curationis præconium. Pago Vindocinensi Vir beatus dum præteriret, [varios morbos stipula lectuli,] in c Ransidonem manendi gratia declinavit; ubi tantum robur benedictionis invaluit, ut stipulam lectuli in quo Vir sanctus requievit, quisquis fideliter abstulit, donum medelæ portaverit, & de semine paleæ frugem meteret medicinæ. Reddat hic testimonium nobilis facti urbs Namnetum, [podagricum oleo sacro,] quo vir Dei accedens, religioso admodum exceptus obsequio, occurrit ei Tecla, Damiani matrona, hominis prompti negotiis, supplicans ut virum suum aut ipse Pastor, aut missi sui requirerent. Quo quia ipsi fuit accessus difficilis, cum Chrismariis suis Diaconum direxit. Qui percurrens ad hominem, ut sibi jussum fuerat, infirmi viscera tangit. Altera die exoratus ipse Sacerdos accedit ad debilem, qui duplici sub tortore, hinc pressus valetudine, inde podagræ vulnere, cruciabatur homo miserandus procaciter. Tum Sacerdos Altissimi infirmum oleo benedicto perunxit: eo momento debilis, statim manibus directis, longinquo de languore gressu solidato prosilivit. [cæcam, surdam, mutā,] Sed ut duplicaretur in una domo mysterium, & quæ præcessit in patre medela, perveniret ad prolem; habentes filiam offerunt ei, nomine Mariam, cæcam, surdam, & mutam. Exponunt vivum cadaver ante Sancti vestigia, dicentes: Bone Pastor, adhuc quod huic languidæ medicinæ restat impende: nam tibi credimus reservatum, unde teneres præconium, ut restituta familia acquirat a Sacerdote quod amisit de germine. Tunc pietas insignis advocatur in lacrymas: mox ad militiæ suæ belliger arma convertitur, & ad obtinendam victoriam preces offert fortis orator. Tunc Vir beatus surgens ab oratione, oleo benedicto loca perungens capitis, in Trinitatis nomine trino depulso languore, statim patefactis aurium oculorumque meatibus plaudentibus universis muta loquax effecta est. Quo facto negotiatores civitatis Namneticæ, quisque sui remedium, pecuniam, ut potuit, sancto Viro, dispensandam pauperibus, devote vel obtulit vel direxit.

[30] [febricitantes,] Leudegisilus vir illuster, juxta quod ipse professus est, cum aliquis ex familia suæ domus incurreret typum cujuscumque febris, aut aliquid frigoris; lavans illas litteras quas in subscriptione manus Sancti depinxerat, quamplures suos hac medela saluti restituit. Breviter his perstrictis prosequamur ex reliquis. Chusinus quidam, incongrue dum die Dominico equo curam impenderet, missa manu in vulnere digitus ejus intumuit. Hinc grassante fervore tota pars brachii relaxatur putredine. Qui per Belsam d Sancto itinerante, ut ad domum suam diverteret precibus fusis obtinuit. [brachium inflatum,] Mox ejus brachium vir Dei aqua calida confovit: insuper oleo benedicto perungens, superpositis caulis foliis mirificus medicus alligavit. Sic quidquid inerat ulceris, pretiosa cura restinxit: post ipse gratias referens sancto Viro occurrit, tali curatus malagmate. Item servus Ecclesiæ, [manum contractam,] Libanius nomine, die Dominico sepem inconsulte dum clauderet, manus ei contractæ sunt ultione præsenti: qui ad sanctum Virum Parisius morbo castigante percurrit: quem olei benedicti liquore perfusum, ac mysterii potius unguento respersum, addita oratione incolumitati restituit.

[31] Per singulorum compendia currant rerum miracula. Namque Andulfus, Ecclesiæ Parisiacæ Clericus, dum e die Resurrectionis in vineola sua nuces ab arbore excuteret, [illuminat cæcam,] pro eo quod operatus est in die illuminationis, cæcitate percussus est, & vultu tenebroso perstitit anni spatio. Dehinc Pontifici oblatus, & sancto unguine perfusus, diei rursus redditur, & Sacerdotis serenum purgavit Clerici nubilum: sic quidquid minister amisit, medicabilis Præsul obtinuit. Et quia crescunt genera miraculorum per tempora; cum Regi præsentandus Vir beatus occurreret villa Roteiaco, [energumenum liberat,] Clericus ei nequitiæ spiritu vexatus adducitur. Unde expulso adversario videntibus circumstantibus, velut avis parvula de capite energumeni, umbra fugata egreditur. Quam dum reliqui per domum volitantem insequerentur, ipse Sanctus suis eam contrivit vestigiis: & cum pede comprimeretur, conversa est repente fallax in sanguinem; geminato præconio, ut nec calcaretur, & sui casus indicio multifarius artifex fieret sanguis, reus sanguinum. Producat pagus Oximensis f inter nostra quod suum est, [cæcam curat,] ne teneatur in obscuro posteritati res luminis. Siquidem Vir sanctissimus ad villam g Tasiliacum cum declinasset itinere, offertur ei mulier cui duplex morbus erat, inde vetustas, hinc cæcitas. Salutem deprecari verbis trementibus incepit: qua supplicatione motus senis mulieris & debilis, oratione præcedente, oleo superfuso, lucernæ oculorum reddunt luminis radios, & datis specularibus tenebræ fugerunt. Qua illuminata Deo reddentes gloriam, per quem Christus operatur, adstantes S. Germani præconati sunt merita.

[32] [& hydropicum.] Dinumerandi sunt morbi, ut prædicetur fons medici. Daningus Ardulfi filius, ita capite, oculis, & totis hydropis morbo tensus erat visceribus, ut in utris similitudinem quasi totus venter esset, penetratisq; vitalibus velut vitrū perluceret infecta cutis intrinsecus. Qui a medicis desperatus, ab Beati confugit extrema sorte remedium. Quem mox vestibus exutum, & sacris manibus perunctum, hydropis inclusus liquor liquore consumitur, & aqua infusione olei desiccatur. Sic modo admirabili nec humor foris egressus est, nec intus languor retentus est, arte prædicabili humorem ex humore siccari. Item cum ad Basilicam beatissimorum Gervasii h & Protasii vigilaturus accederet, quidam cæcus institit misericordiam postulans. [item cæcū,] Cui vir Dei præcepit, inter altare & Sanctorum Reliquias ut jaceret. Quo peracto, primo diluculo mox super oculos signum Crucis intulit, lux effulsit: & totus labor medici curam, virtute sanctæ Crucis, impendit.

[33] [& pro sui contemptu immobilē,] Mulier de Oximense, petens redemptionem a sancto Viro, [nescio] qua sorte, nihil accipere meruit. Dehinc Britannum Presbyterum, pro infirmitate Rectoris patriæ suæ, benedictionem prædicti & Reliquias expetiit: qui iter suum egrediens, mansionem in villa, qua prædicta mulier habitabat, obtinuit. Quā maritus allocutus est, ut sicut alii, & ipsa ad Reliquias domni Germani occurreret: quæ despexit, pro eo quod ei sanctus Vir redemptionem non dederat. Sed statim in loco quo stetit, velut fixa stipite, gressum movere non potuit: manibusq; contractis, ad Reliquias Sancti, manu mariti portata est. Inter hæc dicti pœnitens, miserante pio viro saluti reducta est, confitens ejus despectu sibi repentinum accessisse periculum. Et quoniam suo merito semina salutis per quæque loca dispersa sunt; [rursus febrim,] contigit ut venerabilis Flameris Abba de Cainone Turonico, manu B. Germani subscriptam accepisset epistolam: qui cum suum Monachum per duos annos febribus decubantem ad lectulum visitaret, requirit infirmus unde venisset pagina. Respondit Abba, a Domno Germano sibi fuisse directam. Quam petiit sibi porrigi: qui de subscriptione ejus lingua detergens litteram, salus descendit in viscera, & atramenti pictura cuncta vicit unguenta. Unde approbatum est, languido recuperato, ut dicamus communiter, de Sancti subscriptione sibi salutem linxisse.

[34] Dehinc cum ad i Cainonam Castellum accederet, quidam se ei ingerit, manu contracta debilis, [manū contractam,] pro eo quod die Dominico aliquid operatus sit: quem præcepit in villa k Cariaco post se festinum occurrere. Quo accedente, dum digitos ejus sacro perungeret oleo, subito sicca palma revirescit: ex altera, adstricta cutis ossibus, intercurrente humore relaxavit articulos: juncturæ pene disjunctæ retenduntur in digitos; ariditas diuturna suffusa reflorescit in vena, statimque vulnere clausa dextera inter manus medici sana redditur & distensa. Accidit ut sanctus Vir, remeans de Namnetico, [mulierem ægram,] domum Nunnichi illustris illustraret vestigio. De cujus veste matrona rapto fideliter filo, recondit in oratorio: quæ valetudinem incurrens, Vigiliis in honore Sancti solenniter celebratis ac Missa l revocata de præsenti curata est. Ita Beatissimus non solum manu sanavit quod tetigit, sed nominatus curas sparsit.

[35] Attila vir illuster, ac Regalis aulæ domesticus, corruens in balneo, læso graviter brachio, computruerat ipsa tota manus ab humero. [& moribundum:] Qui medico adhibito dum curam vellet impendere, rupta vena viscerum, pene omnis in momento vitæ sanguis effusus est. Nuntiatur Pontifici, hominem esse in funere; pietatis impulsu occurrit senior, quem lacrymis conclamantium sine ulla spe oculis clausis oppressum, invenit expositum. Cujus vix adaperit fauces cum cultelli manubrio, oratione prius data intulit ei in ore paululum aquæ frigidæ, semel, secundo, vel tertio. Interim expectans quis esset rei exitus, adsedit circa lectulum. Transacta fere hora redivivo singultu exanimatus concutitur, ac molli motu anhelitus revocatus educitur. Faucium meatus relaxatis visceribus spiritu intercurrente reducitur; paulatim convalescens, visa de morte revertitur; dehinc quasi de sopore expergefactus, interrogat, ad caput ejus quis fuit. Adesse Domnum Germanum a circumstantibus dicitur: postulat manum Sancti sibi dignanter porrigi, ita incipiens alloqui: Domne, tu me revocasti longo euntem itinere. Statimque obtulit sacculum plenum pecunia & baltheum ampli ponderis, quos pauperibus erogaret mercedem vitæ vel gratiæ. Pergens Augustudunum Vir sanctus, Rotagiaco dum pervenit, comperit ab Abbone quosdam retrusos in carcere. Igitur pro absolvendis supplex Tribuno suggerit, sed ille durus non annuit. [captivos liberat.] Hinc ipse cauto consilio dum dicit se campum circumire, currit devotus ad carcerem. Itaque ad exorandum provolutus sternitur, ibique tempore nocturno catenæ discussæ sunt, validus tormenti rigor ad fragmenta redigitur, sera gravis illiditur, postis cardine vellitur, feralis carcer recluditur, damnati ad vitales auras quasi redeunt de sepulcro. Ita fit ut ei Rotagiaco matutino tempore ingressi occurrerent: & qui Sancto non præstitit, pro absolutis reis, Tribunus, reus effectus est.

ANNOTATA.

a Vitam S. Hilarii illustravimus ad diem 13 Ianuarii.

b Vulgo Secorby.

c Vulgo Rauscé.

d Belsa, la Bausse.

e Id est die Dominicæ.

f Nomen habet hic pagus a veteri Oxyma, vulgo Hyesmes.

g Tasiliacum, vulgo Taillac.

h Vulgo S. Gervais, una ex præcipuis Vrbis Parisinæ Parochiis, cujus propylæo nullum elegantius opus nec in tota quidem Italia vidisse se notat Castellanus; assurgit autem triplici columnarum ordine, Dorico, Ionico, & Corinthio.

i Vulgo Chinon en Touraine, supra Ligerim fluvium, alii perperam de Canone.

k Charroy in tractu Vastinensi, Cariacum, vulgo Cheré.

l Ita Ms. S. Maximini & alia apud Mabilionem: at vox revocata deest in aliis Mss. & apud Surium. De ea pharsi pluribus agit Mabilio, arbitrans significari diem festum recurrentem, ipsi dicatum.

CAPUT V.
Episcopi ordinati, gloria virtutum & miraculorum, felix obitus.

[36] Igitur cunctorum saluti semper instans solicitus, cum Bituricas accessisset pro ordinatione a Felicis Episcopi; prædicante Sacerdote, [Bituricis consecrat Felicem Episcopum.] Sigericus quidam Judæus, fidei Sacramento percepto, conversus est, habens in Judaïsmo Mammonam nomine conjugem. Quæ cum de conversione nec mentionem reciperet, & per missos Beati admonita refugeret, facta ab eo vigilia Doctor ipse profectus est. Quæ cum beatum Virum nec visu vellet intendere, cantato Cursu Tertiæ, manum suam Pontifex ad mulieris frontem dignanter admovit, pietatis ex opere. Statim a circumstantibus de mulieris naribus scintillante igne fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, ejecto insidiatore, [Iudæi uxorem obstinatum convertit,] mulierem usque tunc illum saluti suæ repugnasse per obsidem. Tunc exonerata inimici fasce, respirans confessa est, numquam se prius faciem beati Viri potuisse conspicere. Qua petente ac precante, effici Christiana cum propria domo promeruit; & quasi capite subdito, exemplo ejus multi Judæorum conversi sunt.

[37] Decet hic illud inseri, qualiter peregrinula sit revocata lux oculi. Itaque pergens Augustudunum pro ordinatione b Syagrii Episcopi, huc inter reliquos cives Florentinus illuster pio consensu delatus est, habens nævū in oculo, [Syagrium Æduensem ordinat: sanat oculum evulsum,] speciositati derogans aliquantulū, ne florens haberetur in vultu. Interea dum laudes acclamantur Episcopo, a quodā ignorante ex improviso percutitur eodē in oculo; evulsusq; de loco, cœpit supra maxillā dubio pēdere cū visu. Qui cursu præpopero ad B. Germanum cum clamore prosequitur, multa ipse concrepitans, ut loqui solet calamitas. Tunc S. Germani manu lumen in locum reducitur, & ab eo ad B. Symphorianum dirigitur: [sanat oculū evulsum,] qui pro ipso tam diu vigiliis institit, donec amissus oculus, purgata pristina macula, addito beneficio integrior redditur, & melius redit post vulnera, quam quod natus fuerat per naturam. Qui c Florentinus deinceps Matascone ordinatus est Episcopus. Quanta vero fuerit virtus ejus signaculi, adest inter reliqua res ista testimonii, quæ producitur in sequenti. Cum de Basilica S. Martini d ad villam sanctæ Ecclesiæ Severiaco recurreret, [signo Crucis soram revellit,] adjungit in itinere quemdam Amantium juvenem, quem deprehendit a Judæis duci nexum in ferreis. Requiritur quid fecerit. Puer respondit veraciter, ob hoc duci in vinculis, quia se recusaret legibus subdi Judaïcis. Tunc dissimulabant cum clave Judæi vincula ferri reserare. Facto a sancto Viro desuper Crucis signaculo, mox ferri sera revellitur, atque puer illæsus abire jubetur.

[38] [& pessulum reserat.] Itidem cum Parisius ad Basilicam SS. Gervasii & Protasii orandi causa procederet, ianuis obseratis ingressus illi negatus est. Tunc requisitis clavibus, nec ipsis aperientibus, sic reseravit pessulum, facto Crucis signaculo. Stupor animos invasit præsenti miraculo, aperiri de virtute, quod clave duce non potuit. Hæc quoque veneranda præsente me gesta sunt. Et quia beato viro nullum obstitit metallum, cum ligna, saxa, ferramenta ante ipsum soluta sunt; accidit una dierum Parisius, orationem cum daret ad ostium carceris, [Parisiis captivos liberat,] sequenti nocte trusis apparet lumen in carcere; visus est eis admonere quod foderent, ut foris procederent. Qui dicentes ad invicem Dominum Germanum se vidisse, & signa singuli referunt; inventa costa de pecude, fodientes amovent lapidem, & prædicto amico Dei occurrunt ad ecclesiam matutino tempore, cum rediret ad requiem. Sic multis causa salutis fuit imago Pontificis, & ad vicem B. Petri dedit nostri Sacerdotis ipsa figura remedia.

[39] [& custodes ideo conjectos in carcerem:] Dehinc illis ereptis, Tribunus civitatis sævire cœpit in milites, deputans eorum fuisse negligentiam, quod viro sanctissimo deputatur ad gloriam. Conversa in custodes iracundia Judicis, qui solebant adservare tradidit servandos in carcere, & ablatis clavibus Judex fit custos custodibus. Interim Vir beatus Tribunum vocat ad prandium; ac dum pariter sederent in eodem convivio ad mensam sancti viri, occurrunt & ipsi, qui fuerant missi pro reis in compede. Claves habens in manibus cum Tribunus de ereptis vix crederet quod videret, agnoscens se sic custodisse similiter sicut & milites carcerem, data vicissim venia, [item Aurelianis] culpa transit in gratiā. Inferatur Aurelianis nobile viri præconium: qua de civitate Vir sanctus progrediens, damnatorum voces exaudivit in carcere, quo certe subterraneum habebatur ergastulum. Quo super ascendens, & prostratus accubans, orationem dedit amicus Christi cum lacrymis. Prorsus obtentu oraculi in sequenti nocte carcere patefacto, ad Basilicam sancti Aniani confugiunt: & ita beatus Pontifex, [saliva sua quasdam sanat:] quamvis prætereundo, post se reliquit suffragium. Non fastidium sit audire, quod Christus præstat fidelibus, dum miraculorum simul virtus crescit & numerus. Itaque Sanctissimo occurrit quidam Parisius, cujus quasi pugnus extuberaverat oculus, ut etiam dictus vergeret in ruina post vulnera. Quo rogante vir Dei, de saliva oris sui oculum illiniens, medelam lumini revocavit & gratiam. Moverta quædam Parisius, pustulam habens in brachio, cruciata doloribus, occurrens beato Viro, pari medicamine tactu salivæ curata est.

[40] Sed si exequamur miraculorum singula, quæ suis gestis præsenti floruerunt in vita; [infinita patrat miracula:] hæc sine fine sunt, cœpta nec erit modus in pagina: quia quocumque Pontificis se convertit præsentia, nulla morborum generibus defuit medicina: & quanta se obtulerunt languentium vulnera, salutis fudit tot semina. Nam quæ prima Pontificis exsequamur vel ultima, cum per salivam oris sui multa curata fuerint ulcera, purgata sint energumena? Ante quem quamvis occulte occulte venisset hostis nequitia, statim se manifestavit fraudulenta fallacia: ac de conspectu sancti Viri, quia celari non poterant, nec tolerabant præsentiam, terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca volitantia exponebant & crimina, suspensi per aëra: frequenter nec interrogati confitebantur & nomina, cum sæpe suo impulsu currebant ad sanctum Virum crucianda dæmonia. Cujus minister quo loco Sancti tenebat baculum, illic energumenus pendebat religatus aëreo vinculo, & quasi clavis affixo tenebatur vestigio. Et quia sancto Viro sæpe inimici tendebantur insidiæ, [etiam circa energumenos.] ut aut equus lapsum incurreret, vel ramus arboris tangeret, aut aqua vallis vel glacies periculum generaret; mox qui, aut quanti, aut qualiter, totum energumini factum omne confitebantur & numerum. Cum vero pedem efferret de domo vel ecclesia, videres strages dæmonum, ante tanti Pontificis ac triumphatoris obtutum. Cadebant circa Sancti catervatim vestigia diversis modis effusa; Hæc muta, illa clamantia; illa fixa, hæc lubrica; & velut ad Judicem dum gesta referrent propria, non effugiebant tormenta. Sed ad Sancti præconium quanta est hæc laudatio, cum ineffabiliter multa & stupenda ab eo fierent sub momento?

[41] [Excellit cōpassione erga miseros,] Ceterum eleemosynis quantum fuerit prodigus, explicari non poterit, nec si totius populi vox in uno se glutinet: quia frequenter contentus una casula vel tunica, quidquid erat residui nudum pauperem vestiebat, ut inops calefieret largitore algente. Quanta etiam fuerit redemptionis effusio, nullatenus explicabitur vel loco vel numero. Unde sunt contiguæ gentes in testimonium, Hispanus, Scottus, Britto, Wasco, Saxo, Burgundio, cum ad nomen Beati concurrerent, undique liberandi jugo servitii. Cum vero aliquatenus nihil esset præ manibus, tristis sedens & anxius, severior in vultu, austerus erat alloquio. Tunc si fortassis ab aliquo invitaretur ad prandium, compellebat convivas aut ministros proprios, ut conferrent pariter unde vel unum captivum servitio liberarent, & sic aliquantulum Sacerdotis respiraret animus ex mœrore. Quod si Dominus aliquid per manus Sancti dispensandum alicunde dirigeret, mox in spiritu prævidens solitus erat dicere: Gratias agamus Divinæ clementiæ, nam unde fiat redemptio appropinquavit. Continuo sine ambiguitate præsens probatur effectus: quod dum accepisset in manibus, resoluta ruga frontis vultu florebat senior, gressu pergebat alacrior, lingua fluebat jucundior; ut crederes hominem pro redimendis aliis se ipsum servitutis vinculo liberandum.

[42] Quis vero digne repetat, quanta virtus verborum ab ore rotabatur, cum prædicaret in populum? [eloquens in concionibus:] ut omni litteraturæ nasceretur stupor, & fieret in commune generalis compunctio; atque ex ore dicentis crederes, ut verba formarentur ab Angelo, dum plusquam homo loqueretur translatus in mentis excessu, cum abrasis maculis sinceritate dogmatis pectora plebis cogeret Divinis effragare pigmentis. Qui equitans in itinere, semper de Deo aliquid aut verbo contulit aut cantavit; e Cursum nudo capite dicens, etsi nix aut imber urgeret. Cum vero venit ad mensam, confestim recitans affuit minister divina colloquia, ut inter cibi fercula, animi pastus alimento, plus saturaretur conviva. Nullum tempus interpolabat, quo non aut aliis prodesset, aut non ipse proficeret. [assiduitate orationis] Quantam vero vigiliarum curam semper impenderet, quis enarret? aut toleratos algores ardore fidei prædicet? cum frequenter in lectulo, antequam reliquos de sopore commoneret assurgere, quinquaginta Psalmos vel amplius, indefessus in templo sui pectoris Domino decantaret. Sed quis illud felix furtum vel auditu senserit, vel visu deprehenderit? cum ipse de lectulo frequenter sine caligis, ne sentiretur ab aliquo, perrexit in oratorium, nullum sibi cupiens testem in illud furtum præter Christum occurrere: qui celebrata vigilia remeans ad lectulum, quasi nihil egerit, tunc primum reliquos excitaret.

[43] Quanta vero ad psallendum fuit constantia, dum velut ferri rigore induta caro subsisteret, [& psalmodiæ,] cum saxa frigus decrustaret, & aquas in crustam verteret? Qui cum suis visceribus dimicaret & vinceret, pene seipsum obliviscens, ut domestico tormento superato corpore, de se triumphum, in pace factus Martyr, acquireret: ut se mutantibus Clericis, sine vicissitudine ipse decantandi modulamina non finiret. Tum pene hoc incredibiliter dicitur, quod scitur: quia tertia hora ingrediens in ecclesiā, [ac pastorali solitudine.] non est egressus ulterius psallentium ab ordine, donec clarescente die, decantatus solenniter Cursus universus consummaretur ex canone. Cum vero domum regrederetur, fatigatus ætate vel frigore, aut illata diversorum inquietabat suggestio, aut ab ipso requirebatur ubi prȩberet suffragium: ut etiam ad requiem reclinanti vel paululum, de querelis occurrentium afflictorum vel pauperum, crux pararetur in lectulo; postponens suas injurias, ne suggerentem premeret illata necessitas. Paratus pro misericordia, semper currens pro venia; Pater & Pastor populi, ad se alienas causas transferens & querelas, aut pro parte mitigabat dolores, corde compatiens; aut quantum posset ex toto curabat, [opere] subveniens.

[44] [Obitum prænoscit,] In tantum quoque sacris amplificatus provectibus, etiam diem beati sui transitus ita prædixit ut subdimus. Ante aliquos dies vocans ad se Notarium suum, imperat in cubiculum supra lectum suum scribere hoc tantummodo, Quinto Kalendas Junias. Sed nescientibus omnibus quid hoc esset; post manifestavit ejus sanctus discessus de seculo: nam neque hoc Dominus familiari animæ abscondere pertulit. Denique eadem die, post peractum prælium, [sancte moritur.] beatus migravit ad Christum. His & consimilibus studiis occupatus, ac semper intentus fere octogenarius per orbem mirandis actibus, adsciscendus Martyribus, Apostolis aggregandus, glorificandus meritis, coronandus in populis, ereptus corporeo vinculo, immaculato spiritu beatis fidei dotibus perpetualiter victurus, victor evolavit ad cælos, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria, honor & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Felix, Episcopus Bituricensis, subscripsit Concilio Parisiensi 4 anno 573. In Patriarchio Bituricensi cap. 25 appellatur Sanctus, & traditur obiisse Kalendis Januarii anno 575. Beatus Confessor vocatur a Gregorio Turon. de Gloria Confessorum cap. 102. Vbi tradit corpus incorruptum fuisse.

b S. Syagrius, Episcopus Augustodunensis, subscripsit Lugdunensi anno 567, dicto Parisiensi 4 & aliis. Creditur creatus anno 560, quod die ejus natali 27 Augusti erit examinandum.

c Videtur Florentinus post Eusebium sedisse, post annum583 ordinatus.

d Mss. Bonif. & Antverp. ad quamdam villam Severiacum olim, vulgo Sivray.

e Cursum & decursum divini Officii, per singulas horas recitandum appellari, sæpius monuimus.

APPENDIX I
De miraculis in sepultura, deque Epitaphio S. Germani.
Ex Gregorio Turonensi & Aimoïno.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

[45] Eo anno (Christi DLXXVI) & B. Germanus Parisiorum Episcopus transiit. [Greg. lib. 5, Hist. cap. 8] In cujus exequiis multis virtutibus, quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerariis acclamantibus, corpus in platea aggravatum est, solatisque eis, rursus sine labore levatur. [Captivi liberantur,] Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam, in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum autem ejus multas virtutes, [miracula plurima fiunt.] Domino tribuente, credentes experiuntur; ita ut quisque, si justa petierit, velociter exoptata reportet. Si quis tamen strenuas virtutes illius, quas in corpore fecit, solicite vult inquirere, librum Vitæ illius, qui a Fortunato Presbytero compositus est, legens cuncta reperiet.

[46] Ingrediente autem Chilperico Rege in urbem Parisiacam, postridie quam Rex ingressus est civitatem, paralyticus, qui in porticu basilicæ S. Vincentii, in qua B. Germanus requiescit in corpore, residebat, dirigitur. [Idem de Gloria Confess. cap. 90] Mane autem facto, [Paralyticus sanatur.] exspectante populo, gratias beato Antistiti referebat. Nam sæpe ibi & gressus paralyticorum, & cæcorum visus virtute Sancti restituuntur: & raro advenit ejus solennitas, quin ibi ejus virtus ostendatur.

[47] Cum Regi nuntiatum foret, paralyticum ibi esse sanatum, magna cum devotione illuc adveniens, & tanto gavisus miraculo, ejus Epitaphium his distichis rhithmice composuit. [Aimoinus lib. 3 c. 16]

Ecclesiæ speculum, patriæ vigor, ara reorum
      Et Pater & Medicus, Pastor amorque gregis, [Epitaphium sub nomine Chilperici Regis.]
Germanus virtute, fide, corde, ore beatus,
      Carne tenet tumulum, mentis honore polum.
Vir cui dura nihil nocuerunt fata sepulcri:
      Vivit enim, nam mors, quem tulit ipsa, timet.
Crevit adhuc potius Justus post funera: nam qui
      Fictile vas fuerat, gemma superba micat.
Hujus opem ac meritum mutis data verba loquuntur,
      Redditus & cæcis prædicat ore dies.
Nunc vir Apostolicus rapiens de carne trophæum,
      Jure triumphali considet arce poli.

APPENDIX II
Selecta ex poëmate XI libri II per Fortunatum.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)


Celsa Parisiaci Cleri reverentia, pollens
      Ecclesiæ genius, gloria, munus, honor;
Carmine Davidico divina poëmata pangens,
      Cursibus assiduis dulce revolvit opus.
Inde Sacerdotes, Leviticus hinc micat ordo;
      Illos canities, hos stola pulchra tegit.
Illis pallor inest, rubor his in vultibus errat;
      Et candent rutilis lilia mixta rosis.
Illi jam senio, sed & hi bene vestibus albent,
      Ut placeat summo picta corona Deo.
In medio Germanus adest Antistes honore,
      Qui regit hinc juvenes, subrigit inde senes.
Levitæ præeunt, sequitur gravis ordo canentum,
      Hos gradiendo movet, hos moderando trahit.
Ipse tamen sensim incedit, velut alter Aaron;
      Non de veste nitens, sed pietate placens.
Non lapides, coccus, cidarim, aurum, purpura, byssus,
      Exornant humeros; sed micat alma fides.
Iste satis melior, veteri quam Lege Sacerdos:
      Hic quia vera colit, quod prius umbra fuit.
Magna, futura putans; præsentia, cuncta refellens;
      Antea carne carens, quam caro fine ruens;
Solicitus quemquam ne devoret ira luporum,
      Colligit ad caulas pastor opimus oves.
Assiduis monitis ad pascua salsa vocatus
      Grex, vocem agnoscens, currit, amore sequax.
Miles ad arma celer, signum mox tinnit in aures,
      Erigit excusso membra sopora toro.
Advolat ante alios, mysteria sacra requirens
      Undique quisque suo templa petenda loco:
Flagranti studio populum domus irrigat omnem,
      Certatimque monet quis prior ire valet.
Pervigiles noctes ad prima crepuscula jungens,
      Construit Angelicos turba verenda choros.
Pontificis monitis Clerus, plebs psallit, & infans;
      Unde labore brevi fruge replendus erit.
Sub duce Germano felix exercitus hic est:
      Moses tende manus, & tua castra juva.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Monacho S. Germani de Pratis.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

BHL Number: 3474, 3475, 3476

EX MABILIONE.

CAPUT I.
Elevatio corporis, auctoritate Caroli Magni asserta.

Operæ pretium reor nequaquam silentio præterire, qualiter beatissimus Germanus venerabilem corporis sui Transpositionem præeuntibus voluit signis ostendere. Etenim cum a ducentis circiter vel eo amplius annis, in porticu b ecclesiæ B. Vincentii Levitæ & Martyris, jam quidem basilica facta, [Sub Lantfredo Abbato] sanctum ejus corpus jacuisset humatum; anno c vicesimo tertio, quo Carolus Pippini senioris filius regni Francorum tenebat Monarchiam, venerabilis vir d Lantfredus, præfati monasterii Pater, divini spiritus incitamento succensus, qualiter tanto Patrono condigna deberet augeri veneratio, ut videlicet ejus sanctissima membra infra majoris ecclesiæ aulam transferri debuissent, tacita cœpit mente tractare, atque devoto non destitit corde rimari. Sed quoniam piis semper conatibus impedimenta hujus se mundi objiciunt, ejusdem negotii dilato tempore, a suprascripto Principe legationis causa in Aquitaniam mittitur. Interea Carolus moritur: idem vero Abbas ab e Hunoldo, ipsius Aquitaniæ Patricio, quasi explorator tribus semis annis invitus detinetur. Sed tandem substituto in regno Pippino Minore, [& Pippino Roge] firmataque inter regna pace, Lantfredus absolvitur: qui reversus, annis fere duodecim in restauratione monasterii, quod eo absente dissipatum fuerat, occupatur.

[2] Sed licet his & aliis causis præpeditus, tamen ne devotionis pristinæ posset oblivisci, recentibus & admirandis B. Germani rursus cœpit miraculis admoneri. Siquidem anno f sequenti, ex quo Apostolicæ Sedis Pontifex Stephanus ingressus Gallias, excellentissimi Pippini, quem idem unxit in Regem, contra gentem Longobardorum, Romanam Sedem crudeliter opprimentem, expetivit auxilium; cuidam feminæ hujuscemodi ostensa est visio. [in visione cuidam feminæ facta,] Putabat enim se quasi causa orationis noctis tempore ad ecclesiam Beati perrexisse Vincentii. Ubi dum veniens clausas ecclesiæ januas reperisset, ante fores orationi procumbens, audivit psallentium multitudinem infra eamdem ecclesiam resonantem, atque omnem humanæ jucunditatis cantilenam modulationis suavitate superantem. Cumque tanti miraculi auditu attonita, quid hoc esset, cuperet agnoscere; subito quasi cujusdam præclari adspectus pueri ministerio, conspicit ecclesiæ sibi januas aperiri, tantique splendoris luce eamdem repleri, quæ etiam diei vinceret claritatem. Quam cum ingressa fuisset, præcedente se puero; respicit in partem sinistram, e regione sepulcri beati Confessoris Germani: & ecce multitudo virorum, Angelicis vestibus indutorum; inter quos etiam præfulgidi adspectus conspicit virum, nivea senectutem canicie præferentem, cui quasi recognito ait: Sanctissime Domine Germane, multum, inquiens, jam temporis est, quo hæc quæ video servus tuus Lantfredus fieri desiderabat. Et ille: Scio, inquit: nam hodie viginti anni sunt, ex quo ego illi, ut hinc me transferre deberet, ostendi. [locum in quem transferatur suü corpus S. Germanus designat,] Tu autem vade & dic ei, quoniam voluntatis ejus devotio omnimodis mihi placet, at vero exequendi operis tarditas valde per omnia displicet: & si me hinc vel tandem transferre deliberat, retro B. Stephani altare me ponat. Quam visionem mulier dum Abbati & Fratribus retulisset, duobus indiciis veram fuisse probarunt: sive quia numerum annorum sola Abbatis retinebat memoria, seu quia omni Congregationi, quod in altari quoque sanctæ Crucis B. Stephani reliquiæ essent, adhuc manebat incognitum, quas tamen postmodum sagax inquisitio prodidit.

[3] Tunc sæpe dictus Abbas gloriosissimum Regem Pippinum adiit, & tam ea quæ sibi præcedenti tempore ab ipso Sancto fuerant ostensa, quam etiam illa quæ nuper ipsi feminæ fuerant revelata, fideli studuit narratione suggerere. Audiens autem hæc gloriosissimus & Dei cultor Rex Pippinus, gaudio gavisus est magno: convocatisque universis regni sui Præsulibus, eis mysterium sibi revelatum innotuit; qualiterque tantum perficere negotium debuisset, solerti ab eis indagine perquisivit atque tractavit. Deinde quomodo illud expleverit, licet ipse non viderim, tamen multis qui viderunt narrantibus agnovi. Ex quibus omnibus unum mihi in hoc opere excellentissimum auctorem ponere placuit, Dominum videlicet Carolum gloriosissimum Imperatorem, qui tunc puer g septennis operi pii Genitoris interfuit, [sicut coram se septenni factum palā narravit Carolus Magnus,] & ea quæ ibi vidit admiranda memoria retinebat, nec non & admiranda facundia diligentissime fatebatur. Cujus utique verbis majorem ut decuit fidem adhibui, quam si ea quæ dicebantur ipse vidissem h. [Unde tot fere tam Episcoporum quam Abbatum, sive etiam reliquorum totius regni Nobilium hæc eadem audientes, hactenus testes existunt, quot pene magnitudo ejusdem ecclesiæ, ubi hæc stans loquebatur, capere poterat.] Ajebat namque (ut verbis ipsius eloquar) ad omnem circumstantium multitudinem: Videtis, o populi, condignum decorem hujus ecclesiæ. Reminiscor certe illius temporis, quo nihil horum ornamentorum, auri scilicet & argenti, excepta hac cruce, hic fabricatum erat. Dominus itaque Germanus in illa adhuc crypta quiescebat: & parum quidem illud, quod ibi habebatur, pro magno computabatur. At ubi ipso Sancto demonstrante, Genitori meo placuit, ut hunc in hac Orientali parte hujus basilicæ tumulare condigne satageret; libet mihi narrare, vidisse me ibi talia miracula, qualia postea nec vidi, nec anteriori tempore de aliquo Sanctorum facta relegi.

[4] Adveniente namque bonæ memoriæ Genitore meo, [asserens vidisse se quod levatum sepulcrum,] una cum Proceribus regni sui, adest optata dies: aperitur terra, levatur cum omni facilitate ipsum sanctum Corpus, cum suo sepulcro diligenter clauso; atque pariete ecclesiæ perforato, intra aulam hujus basilicæ, Occidentali in parte, cunctis exultantibus reponitur: ibique reliquum diei & lequentis noctis Officium digne celebrantes, crastinum præstolati sunt diem. Nec mora, adest primo mane divæ memoriæ Genitor meus, ego quoque germanusque meus pedissequi ipsius, cunctique proceres ipsius regni, cupientes cœptum opus ad finem honestum usque perducere. Vectes autem præparati sunt longissimi, quibus superpositum deberet sanctum Corpus a multis efferri; non propter ponderis gravedinem, quod jam experti erant a paucis posse portari; sed propter Religiosum obsequium, quo gaudebat se unusquisque vel aliis portantibus vectes contingere posse i. Tum autem Religiose accedens ipse Genitor meus, & Primates electi ab ipso, apprehenderunt sepulcrum, [mansit immobile, non solum Regi,] volentes perficere opus inchoatum: sed ita multorum manibus levare nitentium perstitit immotum, acsi radicitus terris teneretur affixum. Et cum ab his diu diversis machinis labor fuisset sine effectu expensus, cœpit ipse Genitor meus omnesque Optimates illius contristari, seque metipsos vehementer reprehendere, quare eum de loco, quem sibi vivens ad pausandum elegerat, in quo tot annorum curriculis jacuerat, levare præsumpserint: vocanturque Episcopi, & interrogati dixerunt: Scit, o gloriosissime Rex, Serenitas vestra, beatissimum Germanum Episcopum esse: ideoque nobis rectum videtur, & hoc ipsum Sanctum delectari putamus, ut ab Episcopis sanctum ejus Corpus transferatur. Omnibus autem hoc consilium collaudantibus, [sed etiam Episcopis,] & multa prece hoc ab eis fieri deposcentibus; remotis ceteris, accedunt Episcopi, conanturque a terra levare eum: sed nihilominus ipsos vectes apprehendentes, aliquamdiu frustra laborantes, impossibilitatem suam omnibus patefecerunt, sepulcro immoto manente. Cunctis autem impossibilitatem ipsum levandi expertis, rursum consuluntur Episcopi, dixeruntque; Certum est nobis, o piissime Rex, B. Germanum se hinc ad designatum locum transferri velle: tamen quia nec Celsitudo vestra, nec humilitas nostra id perficere potuit; opinamur, quod ipse Sanctus servientes sibi in hoc monasterio Fratres de bajulatione sui corporis honorare velit, quo eos semper rectius & imabilius in sanctitate ipsi servire delectet. Assensi sunt omnes, jussique accesserunt ipsi Monachi ad Sancti tumulum, [& Monachis:] volentes eum a terra levare: sed nulla arte id facere valentes, diu multumque inaniter laborando fatigati, impossibilitatem suam & opere & voce fatentes cesserunt.

[5] Piissimo autem Genitore meo flente, cunctisque que Optimatibus ipsius vehementer contristatis, [donec Rex, ad reparandas injurias a suis ministris illatas monasterio,] exstitit quidam qui diceret: Si dignetur clementissimus Dominus noster Rex audire verbum ex ore tantilli servi sui, causas hujus impossibilitatis puto me veraciter narraturum. Est in hoc pago Parisiaco villa vestra, vocabulo Palatiolum, & in circuitu ipsius sunt villæ istius monasterii constitutæ: ipsi autem Fiscalini vestri, ob fortitudinem Celsitudinis vestræ, valde sunt insolentes & temerarii, & multa mala contra hunc locum perpetrant; videlicet homines & pecora cædendo, & occidendo; vineas & messes, prata & silvas devastando, atque in aliis modis familiam hujus ecclesiæ persequendo & affligendo; ideoque spero, quod hanc a larga munificentia vestra hic beatissimus, his impossibilitatibus, exposcat Antistes. Quo audito, piæ recordationis Genitor meus, stupore attonitus magno, ait: Vere justa est in hac parte tribulatio nostra, & pia extat Beatissimi Germani circa nos admonitio: quia dum nos valde fuimus intenti hoc opus ocius consummare, non avaritia nobis, sed oblivio hunc mœrorem, quem perpessi sumus, noscitur induxisse. Et ponens vadium suum super sanctum tumulum, Accipe, inquit, o beatissime Germane, [tradit villam Palatiolum S. Germano:] villam nostram Palatiolum cum omnibus appendiciis suis, tibi familiæque tuæ hactenus inimicam, amodo autem & deinceps perpetualiter profuturam; k tantum ut sacri Corporis tui portitor dignus existam. Simulque cum hac voce, mittentes tam ipse quam Optimates ab ipso electi manus ad feretrum, tanta cum celeritate ac facilitate levarunt, ac si nihil in se ponderis haberet. Viso autem tanto miraculo, tam Episcopi quam reliqui Clerici, quam magna poterant voce, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, præcedentes sanctum feretrum, jubilare cœperunt. Sed quis digne referre queat lætitiam atque alacritatem totius populi? quomodo unusquisque gaudendo certabat humeros sub feretro sancto ponere? Multi autem quibus hæc facultas minime dabatur, magnum sibi lucrum ducebant, vel extremam partem vectium manu contingere posse: alii vero, quibus & hoc minime suppeditabat, vel vestes portantium se contingere posse gaudebant. l

[6] Ventum erat ad fossam in Orientali parte hujus ecclesiæ, [delatumque ad paratam sibi fossam,] quæ præparata tantum onus exspectabat suscipere: & ecce altera nascitur difficultas. Nam vectes super quos Sanctum fuerat delatum corpus, ob longitudinem sui & brevitatem cryptæ, ipsum sarcophagum fossæ coaptari prohibebant. Juvat ergo paullulum subsistere, donec quid facto opus sit plenius possit videri. Consenserunt omnes, ut vectes a superiori parte inciderentur; quatenus ipse sarcophagus fossæ coaptari possit. Sed his obstitit Genitor meus, dicens: Vereor ne dum secundum vestram sententiam vectes reciduntur, sanctum sepulcrum his superpositum in aliquo, quod absit, lædatur. Tutius ergo consilium exinde quærere oportet. Et illo hæc dicente, nullo hominum tangente, sed cunctis in verbo Regis suspensis, repente motus est sarcophagus de vectibus illis, & celeri lapsu cunctis stupentibus, & præ timore ora tenentibus, [miraculose in eam per se descendit.] depositus in fossam sibi præparatam. In ipsa autem motione tantus odor miræ & inexpertæ suavitatis de ipso sepulcro evaporavit, totamque hanc ecclesiam replevit, ut omnes inibi consistentes, quasi in ecstasi a dulcedine illa conversi, per dimidiam fere horam, nec aliquid sibi colloqui, nec se invicem respicere possent. Tum demum quasi de sopore evigilantes, ut data est copia fandi, intra se mutua cœperunt allocutione admirando conquirere, quid sibi actum esset: respicientesque ad fossam, ipsum sepulcrum, quod minutatim fractum esse timebant, vident sanum & integrum, tam ordinate & decenter compositum, ut nulli esset dubium, hoc ministerio Angelorum fuisse peractum. Cunctis vero stupentibus, ego, utpote pueriliter ludens, casu ipsam fossam insilii, ubi mox primum dentem de ore meo mutavi.

ANNOTATA.

a Imo solum annis centum circiter & sexaginta, ab anno scilicet 576, usque ad annum 736. Verum apud Continuatorem Aimoini, lib. 4 cap. 62, dicti 200 anni referuntur ad annum 755, & sic essent anni 178 ab obitu S. Germani.

b Childebertus Rex, accepta ab Episcopo Cæsaraugustano Stola, id est Tunica S. Vincentii, destitit ab obsidione urbis; ac reversus Parisios construxit hanc Basilicam, & in ea deposuit dictam Stolam; uti ex relatione S. Germani scribit Aimoinus, & latius deduximus 22 Ianuarii post Vitam S. Vincentii § 1.

c Scilicet ab anno 714, quo Pipinus Herstallius mortuus est 16 Decembris numerantur anni Caroli Martelli, & sic annus 736 censetur annus 23: quem Aimoinus numerat annum monarchiæ 19, scilicet a prælio Vinciacensi.

d Landfredus Abbas fuit ab anno 740 aut citius, usque ad annum 775, quo mortuus traditur 12 Februarii.

e Hunoldus sive Hunaldus, Eudonis Ducis filius, contra quem Carlomannus & Pipinus Majores domus duxerunt exercitum anno 742, ac tunc videtur facta pax hic memorata, & Lantfredus Abbas absolutus.

f Ergo anno 755, nam præcedenti Stephanus Papa unxit Pipinum Regem, ejusque filios Carolum Magnum & Carlomannum.

g Carolus Magnus dicitur natus anno 747, forsan sub finem anni, aut ante Pascha sequentis anni, & sic septennis erat.

h Hæc uncis inclusa habentur ut interpolata.

i Continuator Aimoini ait, ostensa in transpositione corporis divinitus miracula: quæ hic explicantur.

k Ibidem additur, id est arrham, & ista subjugiuntur: Hujus donationis etiamnum fidem facit lapis anterior altaris S. Germani, quod est retro majus altare, Crucem alte sculptam, cum tali in circuitu scriptura, habens. Hic pausante S. Germano, in die translationis dedit ei Rex Pipinus fiscum Palatiolum cum appendiciis suis omnibus. Sed post decursum fere ducentorum annorum, solito vigore Regum decedente, per cupiditatem quorumdam Principum, hæc villa fuit ablata. At ipsa Crux cum dicta scriptura, antiquis characteribus ibidem sculpa extat, uti apud Broliumlib. 2. Antiquitatum Parisiensium pag. 337. Ea crux, nescitur quo modo, nunc deperdita sit.

l Reliqua desunt apud Surium.

CAPUT II.
Illustria miracula tunc facta.

[7] Hactenus digesta, serenissimo Cȩsare Domno Carolo narrante, comperimus; nunc ad sequentia competenti disputatione vertatur articulus. [Miserrime contractus,] Siquidem eodem ipso anno, quo sacrum ipsius venerabilis Pontificis corpus ordine supra memorato fuit translatum, quidam juvenis Italicæ regionis adeo fuerat membrorum officio destitutus, ut ei calcanea natibus quasi clavis inhærerent affixa; manus quoque retro mamillas hinc inde costis quasi quodam glutino necterentur; oculis vero & auribus, ipsique linguæ, annis circiter tribus, propria negarentur officia. Qui a piis parentibus, dum pro recuperanda sanitate per multorum Sanctorum circumcirca veheretur ecclesias, nec quidquam pristinæ a quoquā mereretur recipere sanitatis; aliquando tandē in somnis admonetur, ut Galliam veniens, B. Germanum Parisiorum Antistitem sanandus inquireret. Qui certus de visione, adjutorio fidelium impositus sitarcio, comitante sibi puero, equo vehente Parisius pervenit; atque in monasterio a B. Petri Apostoli hospitio receptus, causam sui adventus Clericis ejusdem monasterii exposuit. [prævia visione,] In crastinum vero bajulatus ejusdem pueri officio, ad ecclesiam supradicti Antistitis perlatus est: in qua cum tota die jacuisset, vespere est receptus hospitio. Nocte vero sequenti, quidam Clericus senex eidem bajulo per visum apparuit, dicens: Quare hunc debilem hesterno vespere ab ecclesia detulisti? Surge itaque & revoca eum in ecclesiam, quoniam propter ignorantiam tuam peperci tibi. Qui statim diluculo consurgens (erat enim sabbatum) ab hospitii domo præfatum ad ecclesiam debilem revexit: eumque ad caput B. Germani extra cancellos collocans, usque ad vesperum custodivit jacentem. Cumque post synaxim vespertinam fores ecclesiæ juxta morem essent claudendæ; Custos ecclesiæ cunctos ut ad hospitia sua redirent admonuit: quem flebili voce idem exorans debilis, ait: Oro te, o beatissime Pater, ne me hac nocte hinc abire præcipias: quia per S. Germanum sanitatis mihi est recuperatio repromissa: qua etiam fiducia fretus, patria simul parentibusque relictis, nequaquam de pollicitatione dubius, sed tanti Confessoris virtute securus, huc sanandus adveni. Permissu itaque Custodis, nocte eadem, id est Dominica, intra aulam ecclesiæ, juxta parietem sepulcri S. Germani, [sanatur,] licentiam est assecutus jacendi. Noctis vero tempore, priusquam Fratres ad vigilias surgerent, magnis cœpit clamoribus perstrepere, ita ut vocibus ejus quiescentes excitarentur Fratres: & ecce repente cohærentia cœperunt membra resolvi; atque decurrente cruore, paulatim crura & manus, diutino glutino coarctata, in pristinum vigorem resolvi. Factumque est, ut surgentibus Clericis, & juxta morem diei Dominici Matutinorum officia consummantibus, is qui vespere æger manibus venerat delatus alienis, mane facto propriis jam sanus incederet vestigiis: & ita in eo est plenitudo restaurata salutis, ut uno eodemque tempore & oculi visum, & aures auditum, & lingua locutionem, & manus ejusdem operandi pristinum recepissent officium.

[8] [a Pippino Rege muneratus,] Nec multo post veniens præcellentissimus Rex Pipinus, atque tanti miraculi novitate gavisus, oratione peracta eumdem qui fuerat redditus sanitati, suis exorat obtutibus præsentari. Quem cum diutius fuisset intuitus, cœpit sciscitari ab eo, quid faciendi, vel quo commorandi voluntatem haberet. Is vero recuperatoris sui immemor, & pristinæ mendicitatis amator, postulat sibi a Rege auxilium tribui, quantenus illuc unde venerat potuisset reverti. At vero piissimus Rex ei statim clementi animo duo argentea vasa pariterque equum dari præcipiens, præsago spiritu infit: Ego quidem voluntati tuæ libentissime faveo; te autem hinc discedere velle, videtur mihi nec debere, nec proficere posse. Quam ejus sententiam, Divinitatis spiritu prolatam, sequentis mox signi attestatio declaravit. Nam interpositis non multis diebus, sicut perversa mente conceperat, comitatus duobus Monachis, usque ad quamdam possessionem præfati monasterii, cui b Acmantum vocabulum est, pertinaci obstinatione devenit: ubi eadem nocte utrisque Monachis qui eum deducebant, ne eum amplius ducere præsumerent, [propter ingratitudinē cæcitate percutitur.] indissimilis apparuit viso. Quam cum facto mane eidem retulissent, & ipse in sua obstinatione persisteret, sequenti nocte intolerabilium dolorum vexatione percussus est. Qui obstinata mente, dum in sua deliberatione perduraret, & toties correptus a perverso itinere pedem retrahere nollet; ne vias possit tenere nequitiæ, recidiva est orbitate cæcatus.

[9] Quidam etiam ex provincia Andegavorum, dum per annos fere duodecim, manuum ac pedum, sed & oculorum fuisset privatus officio, [Impotens recipit vires:] Turonorum civitatem adveniens, in ecclesia B. Martini meritis ipsius Confessoris lumen oculorum recepit. Nocte autem sequenti cum se sopori dedisset, in somnis admonetur, ut Parisius veniens, meritis B. Germani totius corporis sanitatem acquirere deberet. Qui certus de visione, Parisius adveniens, atque in ecclesia ipsius supradicti Confessoris pernoctans, universæ debilitatis molestia liberatus est; ita ut & manus pristinum operandi recepissent officium, & pedes diu contracti recte ambulandi sortirentur effectum. In quo miraculo, dum idem languidus a B. Martino solum oculorum recepit salutem, quid aliud claruit, nisi quia & potuisset eum idem venerabilis Confessor totius corporis restituere sanitati, & noluisset? ut videlicet patenter ostenderet, hunc beatissimum virum Germanum Antistitem, imparem sibi in cælis nequaquam existere meritis, quem in curando languido suæ virtutis socium in terris non est passus habere dissimilem.

[10] [contractus qui ante cum illuc venerat,] Sed & quidam Bituricensis territorii adolescens, qui erat a renibus usque deorsum omnium immobilis rigiditate membrorum, ita ut manibus innitens, universum post se corpus trahendo, instar vermium per terram reperet; quique etiam illum, quem supra memoravimus, a beatissimis Confessoribus Christi Martino & Germano nobiliter fuisse curatum, multis jam diebus veniendo præcesserat: anno eodem, quo ejusdem eximii Confessoris sæpe dicti Germani sanctissimum corpus fuerat transmutandum, præcedente transitus ejus sacratissima solennitate, stans in basilica ejusdem, vidensque eum qui post se venerat, tam celeriter a beatissimo Viro fuisse sanatum; conversus ad sepulcrum beatissimi Confessoris, querelosis lacrymis cœpit insistere dicens: O Vir sanctissime, Christi Confessor Germane, quam ob culpam meam, vel ob quod peccatum, me, tot diebus tuæ misericordiæ exspectantem auxilium, [se non audiri questus,] sanare noluisti? & ecce huic, nullam in exspectando morā sustinenti, potentiam tuam, qua plurimum apud Dominum te valere cognoscimus, demonstrans, repentinam extemplo salutem contulisti. Eadem nocte dum se sopori dedisset, apparuit ei per visionem vir Dei dicens: Proxima veniente vespera sabbati, pervigilem in ecclesia transigere noctem memento. Quod si intra ecclesiam jacendi tibi licentia denegatur; nihilominus, in porticu ejusdem, sanitatis tuæ adventum præstolari curato. Fecit ergo ut sibi fuerat imperatum; & veniente nocte Dominica, nihil de promissione dubitans, avidus salutis, in porticu ecclesiæ jacuit. Cumque jam vicina esset hora vigiliarum, paullatim cœpit, appropinquante salute, somno gravari. Cum ecce apertis subito oculis, vidit tres quasi canes teterrimos contra se stantes: confestimque excitans puerum, quem secum habebat; [apparente sibi Sancto sanatur.] Surge, ait, & hos extra porticum ejice canes. Qui concite surgens, lustrato atrio atque porticibus, quæsivit quidem canes; sed phantasmatis indicia non valuit reperire. Cumque reversus paululum quievisset, surgentibus ad vigilias Monachis & divinis Officiis insistentibus, eidem debili sopore detento vir Domini Germanus, manu baculum serens, apparuit; quo ejus membra debilia sensim contingens, ut sanus surgeret clementer imperavit. Denique statim eidem debili est cum eadem voce torpentium membrorum pristinus redditus usus: ita ut peractis Laudibus matutinis, exiens venerabilis vir Lantfredus Abbas cum Fratribus, in propriis gressibus sanum erectumque cerneret, quem præcedente vespera contractum per terramq; repentem vermium more vidisset.

[11] His breviter prælibatis, plurimisque a reverendissimis viris auditu cognitis prætermissis, ad ea quæ coram positi ipsi vidimus, vertamus articulum. In pago Hasbanio, villa c Leudico, Withbaldus quidam nomine Chorepiscopus fuit, [VVitbaldi Chorepiscopi paralysis curata:] ita gravi paralysi percussus, ut a renibus & deorsum tota membra, pedetenus mortua, pendere vivo viderentur in reliquo corpore. Qui semivivus taliter degens curriculum annorum bis octo in corpore, aliorum manibus, in quodam artificioso sedili ex corio, propriorum explebat pedum officium. Itaque, sicut diximus, aliorum manibus devectus, cupiens proprii corporis recuperare salutem, multorum circumibat loca Sanctorum: tandemque aliquando pervenit ad sepulcrum sanctissimi Confessoris Germani, ubi per triduum eum reliquorum manibus laborioso artificio vidimus deportari. Expletaque ibi temporali devotione, similiter gratia orationis sepulcrum adiit beatissimi Confessoris Martini: ubi expleta devotione orandi, iter arripuit ad propria revertendi. Qui cum aliorum, sicut supra taxatum est, manibus super equum componeretur; sensit guttam sanguinis, cum quodam calore, a renibus pedetenus per unam descendere coxam: quod statim, gaudio repletus, sodalibus suis enarrare curavit. Sed in ipsa debilitate perseverans, spemque diu prolongatæ salutis quodammodo degustans, ad sepulcrum beati Confessoris repedavit Germani.

[12] Factum est autem, appropinquante eo monasterium sæpedicti Antistitis, [teste Auctore.] imminente jam hora vespertina (erat enim sabbatum) ut diceret puero regenti equum suum: Accelera velociter, ne moram feceris, ut vespertina synaxi ad monasterium beatissimi Germani pervenire queamus. In hac subito voce, vox signi monasterii, vespertino Officio invitantis, auribus ejus insonuit: & in ipso sonitu largissima unda sanguinis a renibus ejus profluens, per coxas & tibias ad pedes usque descendit, cum tanta scilicet velocitate, ut statim pedes ejus, tanto ante tempore immobiles, ex artificiosis sedilibus, quibus collocati tenebantur, summa velocitate exilirent. Unde ipso Episcopo celsa voce, Deo gratias, repetente; socii omnes in admirationem conversi, monasterium usque gratulabundi perveniunt: quod cum fuisset ingressus, qui aliorum manibus ante horam equo superpositus collocatusque fuerat, pristino recuperato vigore basibusque membrorum mirifice firmatis, proprio adnisu de equo descendens, super proprios lætabundus pedes stetit. More itaque solito occurrentibus sibi Fratribus omnibus, allocutus est dicens: Viri fratres, gratias agamus omnipotenti Deo, quia per merita B. Germani, opitulante divina gratia, modo facio quod me facturum jam nullus in orbe credebat: nam qui per sedecim annos semivivus alienis sum manibus vectus, nunc propriis me lætor vadere plantis. Ut autem ventum est ad sepulcrum supradicti Pontificis, quis narrare queat quanti in gratiarum actionibus, tam ab ipso Episcopo, quamque a sodalibus ipsius, imbres effusi sunt lacrymarum? Sub omnique mira celeritate in integram restitutus sanitatem, remeans ad patriam, omne reliquum vitæ spatium in eadem quam acceperat sanitate duravit.

[13] In pago quoque d Tarnense fuit quædam paupercula enixa infantem: quem cum non haberet unde nutrire posset, [Muto, & surdo a nativitate,] per nocturna silentia ante ecclesiæ siæ fores projecit. Mane autem facto adeuntes populi eamdem ecclesiam, invenerunt vagientem puerum ante fores ecclesiæ projectum. Tunc quidam ex ipsis misericordia motus, eumdem puerum cum consilio & hortatu ceterorum ad nutriendum accepit, co videlicet tenore, ut si ipse puer ipso nutriente adviveret, ipse nutritor eum in suum servitium diebus vitæ suæ retineret. Quem cum ad domum suam portasset, [ideoque ejectus a nutriciæ,] enutrivit annis circiter septem. Qui cum jam ad hoc pervenisset, ut secundum tempus loqui vel quæ sibi dicebantur intelligere debuisset; ita repertus est surdus & mutus, ut nullo indicio vel significatione aliquid posse loqui vel intelligere demonstrare potuisset. Unde nutricius ejus valde contristatus, spem omnem quam de servitio ejus frustra conceperat sibi videns ablatam, nihil de retributione divina cogitans, ipsum a se suaque domo semimortuum repulit & eliminavit. Tunc quidam pauperculus, cui tota facultas unus asellus erat, quem de civitate in civitatem onustum ducens, quidquid in una villa emebat, carius vendere satagebat in altera; inveniens supradictum puerum expositum & jam pene fame affectum; cum didicisset quæ circa ipsum gesta fuissent, partim causa misericordiæ, partim autem spe servitii secum eum assumens abduxit. Sicque factum est, ut exinde & deinceps sicut proprium servulum ipsum pasceret & vestiret; onera vero in scapulis ipsius jam fessi alleviaret aselli.

[14] [aurium & linguæ usu accepto,] Appropinquante autem die sacratissimæ depositionis beati Pontificis, contigit ut idem mercator de urbe Aurilianense, tam cum suo asello quam cum ipso adolescente, sale onustis Parisius adveniret. Ubi negotiatione peracta, dum ad propria remearet, ipse, divino quodam instinctu, magistro relicto, basilicam beati Confessoris Germani expetiit. Ubi cum inter reliquum vulgus totam pervigilem duceret noctem, Fratribus Matutinorum solennia ex more celebrantibus, ipse magnis primum dentium stridoribus fremere cœpit: quem cum circumstantes admirando intuerentur, cœpit sudare & pallescere, ac dentibus magis magisque stridere. Facta autem mora in hac anxietate, cū multo dolore ac labore lingua, quæ diuturna religatione muta manebat, cum impetu sanguinis ad loquendum resolvitur; auresque, quas natura in lucem surdas effuderat, ad audiendum laxantur. Mox igitur tam loquendi quam audiendi receptis officiis, cœpit clamores & voces confusas emittere: tantum enim bruta quædam & incondita personabat: sed quid ipsæ voces exprimerent, nec ipse, nec alius intelligere valebat. Deductus itaque ad sepulcrum beatissimi Antistitis, ibi tam loquendi quam audiendi perfecte possibilitatem accepit: sed quid diceret, vel quid alii sibi dicerent, penitus ignorabat. Erat enim hoc valde mirabile, ut cum ipse nullius linguæ posset intelligere verbum, quidquid in quacumque lingua loqui audiret, poterat continuo ipsis similiter exprimere verbis. Unde factum est, ut tam auditu quam locutione in brevi, non solum ipsam rusticam linguam perfecte loqueretur, sed etiam litteras in ipsa ecclesia Clericus effectus discere cœpit.

[15] [fit etiam Clericus:] Facta est autem magna dubitatio, tam de terra nativitatis ejus, quam etiam utrum baptizatus fuisset, an non; quarum rerum nec ipse quidquā potueterat audiendo cognoscere; verum nec alter aderat, qui ipsum cognoscendo posset perhibere testimonium. Cumque jam deliberatum esset, ut quia nulla super his indicia reperirentur, baptizari debuisset; ecce homo ille, qui eum, sicut supra retulimus, more aselli tot annis circumduxerat, ipsum monasterium adiens, hunc intra ecclesiam reperit. Qui cum mutuo se vidissent, [& a priori Domino emancipatur] unus admirari cœpit, alter timere: hic, quod videbat suum quondam (ut ita loquar) asellum humanas & litteratas emittere voces: ille, quod videbat dominum suum, ut fugitivus & nuper elapsus, se prosequentem. Sed tandem dominus ejus, cognitis quæ circa ipsum per merita Pontificis gesta erant, benedicens Deum, glorificans beatissimum Germanum, lætior est effectus de ejus salute, quam fuisset antea de oneris sui evectione. Adeo autem lætus effectus est, ut & de terra nativitatis ejus, & de rudimentis infantiæ ejus, sed & de sacramento Baptismatis ipsius, & omnibus quæ supra de ipso retulimus, ipse nobis cum jurejurando eo tenore ut dicta sunt affirmaverit: & quem ante semivivum invitus perdiderat & æstimabat mortuum, nunc lætus voluntarie reliquit, omnibus membris & corporis sensibus sanum.

[16] [sanatur paralyticus,] Sed & in ipsa nocte, qua hic surdus & mutus propria membrorum beato Viro obtinente recepit officia, aliud miraculum Dominus dignatus est declarare in ipsa ecclesia. Quidam enim rusticus fuit, nomine Bertlaïcus, de pago Biturico, qui germanum suum, in pago e Adartense commanentem, gratia visitationis curavit adire. Ubi cum aliquot demoraretur diebus, ita paralysis ægritudine est percussus, ut a renibus & deorsum nullum membrorum ejus proprium valeret adimplere officium. Hac autem dissolutione quinquennio detentus, manuum exsecutione pedum officia [supplens], reptando potius quam ambulando, totius Galliæ studuit sæpius peragere provincias; victus scilicet supplementum ab hominibus arte medicationis acquirens, templa vero Sanctorum pro corporis salute rependo frequentans. Adveniente autem die sacratissimæ depositionis beati Confessoris Germani, contigit hunc inter reliquum vulgus ejusdem adire basilicam. Ubi dum ipsam noctem pervigilem duceret, facta hora Monachi Vigilias in honore beatissimi Pontificis more solito celebrare cœperunt. Rite autem nocturnali completo Officio, cum Euangelium juxta morem legi inchoaretur, ipsa paralytici dissoluta membra, pristino recepto vigore, ad propriam cœperunt solidari compagem: & ubi antea per terram more vermium manibus nitebatur incumbens, super propria genua elevatis suis tentavit vadere plantis: deinde ad beatissimi Viri perductus sepulcrum, ibi plenissime omnium membrorum se lætatur recepisse salutem. Mox autem in prædicto monasterio omnibus diebus vitæ suæ pollicitus est beato se serviturum Germano.

[17] [contracta,] Item in regione Wasconia, in civitate Wltrona f, fuit quædam femina nomine Leutfreda, ab ipsa nativitate tam manibus quam etiam brachiis ita contracta, ut membra, tentum corpori mortua inhærentia, nullo naturali fungerentur officio. Quæ cum tanta debilitate ad perfectam perveniens ætatem, nocte quadam sopore detenta, divina admonitione est jussa, ut ad sepulcrum B. Germani Parisiaci Antistitis sananda veniret. Quæ de visione credula, propria tellure relicta, Parisius quam celeriter potuit, beati Viri venit ad aulam: in qua paucis diebus festivitatem beati præstolans Viri, ipsa nocte sacræ Pontificis depositionis, dum nocturnā melodiā Monachi celebrarent, ipsa, beati Pontificis obtinentibus meritis, ab omni est infirmitate tam brachiorum quam manuum restituta saluti. Sicque factum est, ut dum pro salute hujus populi grates Domino laudesque beato referrent Germano; cæcus quidam, [cæcus,] nomine Rantfredus, de villa Vedrarias g, e regione residens, primum lacrymas cœpit vehementer effundere; deinde oculi, diuturna cæcitate perculsi, post multam effusionem lacrymarum, sanguinem emanare cœperunt. Cumque ipsas lacrymas jam sanguine mixtas a facie manu tergendo siccaret, subito adaperti oculi lumē ablatum paullatim recipere cœperunt.

[18] Sed & in hujus illuminatione populis stupore detentis, ecce in parte altera prædictæ basilicæ, [paralyticus,] homo quidam, nomine Lantbertus, de villa Palatiolo, paralysi ægritudine detentus, qui ita tam renes quam coxas, sive etiam tibias vel ipsos pedes, a paralysis infirmitate dissolutos habebat, ut nullum ex eis naturali conditione suum movendo posset adimplere officium; auditis autem miraculis, quæ in superius nominatis divina contulerat gratia, cum, ut consueverat, baculorum sustentatione progredi vellet, subito ab ipsis renibus usque ad pedes largo influente impetu sanguinis, membra longinqua dissolutione tabefacta, paulatim pristina cœperunt recuperare officia. Quod cum ecclesiæ custodes cognovissent, tam ipsam feminam quam ipsum cæcum, sive etiam istum paralyticum, omnes ad sepulcrum sanctissimi deduxerunt Confessoris: ubi usque auroram jacentes, plenissime tam contracta manuum ac brachiorum, quam cæcus lumen oculorum, sive etiam iste paralyticus pristinam omnium membrorum recipere meruerunt salutem: & qui aliorum officiis adjuti vespere ecclesiam debiles fuerant ingressi, mane facto, propriorum membrorum vegetatione recepta, ad propria incolumes sunt regressi.

[19] [aristarum aculeis excæcatus] Quantum enim properamus volentes finem attingere, tanto semper nobis se objiciunt virtutum insignia. Sed si cuncta meis tentavero percurrere scriptis, charta diesque mihi nec mora deficient. Igitur in pago Laumense, in villa quæ dicitur Covinio h, fuit quidam rusticus, nomine Ernoardus, qui dum tempore messis super plaustrum suum stans, manipulos ab aliis sibi oblatos in eodem plaustro ex more componeret; quidam manipulum incaute in faciem ipsius jaciens, oculi, terebrati aristarum aculcis, naturale amiserunt videndi officium. Qui cum tanto fuisset munere cassus, in hac cæcitate perstitit annis circiter decem: & dum multa Sanctorum loca circumiret, ut lumen ademptum a Domino recipere mereretur; tandem Turonis ad basilicam beatissimi Martini pervenit. [& triplici mandato] Ubi similiter dum misericordiam Domini exoraret, apparuit ei in visione quædam Deo sacrata dicens: O homo, si lumen oculorum pristinum recipere cupis, Parisius perge: ibi tibi Dominus meritis B. Germani lumen recuperabit ademptum. Qui, utpote jam desperatus, nequaquam visioni fidem accommodans, ad propria ut venerat mendicando reversus est. Nocte autem quadam dum in Choë i castro quiesceret, apparuit ei quidam Clericus, venerandam senectutem canicie præferens, dixitque illi: Vade Parisius ad Domnum Germanum, & ibi te Dominus adjuvabit. Qui cum nec huic secundæ visioni fidem accommodasset, sequenti nocte idem Clericus cambottam k manu gestans, cujus superior pars usque ad medium aurea videbatur, & inferior ferrea, eidem cæco apparens ipsum de cambotta leniter percussit, dicens: Cur non ambulasti ad S. Germanum, sicut præcepi? Surge itaque nunc, & ocius ad sepulcrum illius festinare memento, quia ibi oculorum tuorum recipies sanitatem.

[20] Mane autem facto, cum Clericis ecclesiæ hanc uniformem trinam diceret visionem, [tandem obediens,] quidam ex eis irridentes dicebant, quod jam nullo modo fieri possit, ut ipse lumen cæli videret: alii vero, quibus erat mens sanior, eum exhortari cœperunt, ut juxta imperatum sibi, cum spe recipiendæ salutis, citius ad basilicam Domni procuraret ire Germani. Quorum consilio roboratus, proprio solo relicto, tandem aliquando beatissimi pervenit ad aulam: in qua Fratribus vespertinam synaxim celebrantibus, ipse bina manibus luminaria tenens accensa, retro cancellos sanitatis suæ præstolabatur adventum. Finita autem vespertina synaxi, cum Fratres se orationi prostrassent; ille, utpote cæcus, quid ageretur ignarus, aliis orantibus stabat erectus: & subito quasi ambo pedes ei uno fuissent ictu resecati, cum magna vociferatione in terram corruit; ibique præ dolore nimio tantos emisit ab ore clamores, ut nimietas vociferationis orationes interrumperet Fratrum. Quibus rite finitis, cum a custodibus interrogaretur, cur tales voces emitteret; alia postponens, interrogat, quo issent columbæ, unde ipsam basilicam repletam vidisset. Cunctisque negantibus inibi tunc nullam omnino fuisse columbam, ait: Ego, cum inscius quid ageretur, utpote cæcus, starem; divino ictu percussus ad terram corrui: mox autem multo dolore correptus, duas columbas maxillis meis insidere sensi; quæ cum unguibus suis oculos meos sulcando rimarent, repente meritis Beatissimi Germani lumen amissum recepi, [visum recipit.] sursumque respiciens omnem hanc ecclesiam albis conspexi repletam columbis: quæ quando vel qualiter hinc abierint, quamve partem petierint, mente confusus, & nimio splendore gavisus, scire nequivi. Qui lumine oculorum plene recepto, unde nuper cæcus manibus fuerat alienis attractus, ad propria est incolumis, B. Germano medente, reversus.

ANNOTATA.

a Mabilio asserit, nunc dici monasterium S. Genovefæ. Infra lib. 2 Miraculorum num. 13 appellatur monasterium S. Petri, nec non S. Gonovefæ Virginis.

b Acmantum, Esmant, vicus hactenus juris monasterii S. Germani, prope confluentiam Icaunæ in Sequanam, ad monasteriolum oppidum, vulgo dictum Montereaus.

c Leudicum, Lipsio Leodicum, aliis Leodium, & subinde Legia, urbs Belgii ad Mosam notißima, cum lata Episcopi jurisductione etiam in temporalibus. Sed de hoc Withbaldo Chorepiscopo alibi nihil legimus. Chorepiscopi autem ea ætate quoad auctoritatem erant, quales qui nunc dicuntur Decani rurales; seu potius Archidiaconi: nam in plures Archidiaconatus diœcesis Leodiensis dividitur.

d In Vita S. VValberti Abbatis, Tarnensis pro Teruanensis legitur 2 Maii num. 7.

e Pagus Adartensis sive Adartesis, unde incolæ Adartesii & Artesii dicti sunt; estque etiam provincia Belgica Comitatus Titulo celebris, & metropolis ejus Atrebatum, uti latius deduximus 6 Februarii ad Vitam S. Vedasti Episcopi.

f Wltrona, melius forte Ulerona, vulgo Oleron: neque enim alia in Vasconia est civitas, quæ huc adduci poßit.

g Villa seu Vicus Vedrariæ, vulgo Verrieres, in agro Parisino & juris cœnobii S. Germani.

h Cobinium in pago Laumense, memorætur in diplomate Caroli Calvi, dato pro monasterio S. Germani.

i Couhe, oppidum in superiori Pictavia prope Andegaviam.

k Cambotta sæpe recurrit, pro scipione seu pedo viatorio vel pastorali.

CAPUT III.
Alia miracula recentiori manu descripta Malevoli puniti.

[21] Præterea de angustiis ad se clamantibus, idem venerabilis Præsul quam sit proximus, [Eripitur unus aquis,] licet paucis, quibusdam tamen hic cogimur manifestare miraculis. Nam necesse est talibus nos, id est divinis admonitionibus, ad Dominum Sanctosque ejus timendum rogandumque semper accendi. Vir quidam ex nostris nobilis & potens genere, nomine Adevertus, cum esset aliquando in Saxonia, contigit ut illic solus quoddam sibique ignotum vadum pertransire deberet. Sed ut ventum erat jam utcumque ad alterius partem alvei, ecce tres illi subito Saxones obvii adsunt parati, quatenus illum prius etiam quam ad littus exiret perimerent. Quem simul impellentes hastis, etsi illi vitam, lorica, immo protegente Christo, minime tulerunt; eum tamen ipso agili pulsu ad ejusdem fluminis fundum pene usque depresserunt: erat enim aqua & terminus ripæ ibi profundior. Unde in hac ipsa propulsione undis adhuc coopertus, beatissimum sibi adesse Germanum invocans, non solum surrexit, sed (quod est mirabilius) pariter cum suo equo & armis universis ita ab ipsius aquæ altitudine festinato producitur, ut quando vel quomodo exoptatum tenuerit solum, fere nescius idem stupuerit: animo solum advertit divina se clementia hujus beati viri meritis fuisse sublatum. Referebat etiam, ita se eodem in loco, adversus eos qui se convenerant, decertasse; quatenus sic numquam, nisi cælesti ejusdemque Sancti auxilio adjutus, potuerit.

[22] [alius igni.] Estque hic adnotare, qualiter olim quidam prædones, ipsius Sancti quemdam hominem comprehendentes, in ignem projecerint: qui dum fideli ac pura cordis intentione exclamasset, dicens: Libera, o beatissime Germane, tuum innocenter damnatum servulum; protinus flammæ vis a sui ardore sic evanuit, ut nec ipsius quidem vestimenta, vapore hinc inde revulso, tanti ignis adustione flagrarent. Sed qui intrinsecus pervicaciæ flammis succensi ardebant, non eis semel hoc egisse sufficiens fuit: ideoque rursus atque iterum id ipsum agentes, nihil aliud quam antiquum stupendumque nobis miraculum ad mentem reduxerunt. Nam is qui periclitari cogebatur incendio, divina ac ejusdem Sancti protectione vallatus, in modum (ut sic attestetur) trium puerorum, Chaldæorum quondam immanitate damnatorum, tandem liber exivit.

[23] [Invasores bonorum S. Germani puniuntur, Manualdus,] Manualdus vero quidam Comes, dum in ejusdem Beati villam, quæ nunc usque Kalaus nuncupatur, intrasset; cœperunt hanc sui vastare comites, incolasque ipsius gravibus atque inhumanis tormentis afficere. Ad quem cum venissent, injusta se pati clamantes, & quoad eos mitius ageret supplices exorantes; non solum audire noluit, sed eos indignans respuit, pejora hinc illis futura promittens. Qui cum ejecti sicque comminati ab eo exissent; verterunt se statim, ut est pauperum usus, ad Dei Sanctique Germani implorandum auxilium: quorum nec fides votis fraudatur. Porro a quo torquebantur, idem Manualdus ita totus paralysi displosus efficitur, quatenus illi sermo atque pedum mox omnis negaretur incessus. Unde illum, causa recuperandi quam non meruit incolumitatem, ad ejusdem Sancti sacra limina post nequidquam deportatum conspeximus. Nihil igitur sanitatis vel injuriarum remedii usque adeo recepit, donec in modico absumptus vita deficeret. Simili nempe modo Rumaldus, a Madriacensis Comes, [Rumaldus,] in villa quæ dicitur Sicca-vallis percussus obiisse dignoscitur. Hic autem cum quibusdam Sancti hominibus perperam vim inferre minime timuisset, atque in se reclamantibus aurem pietatis inflectere nollet, ultio eum divina mox præterire nequivit. Itaque dum ad audiendam Missam procedere vellet, siquidem ea die venerabilis ejusdem instabat Pontificis solennitas; illico cælesti attactus flagello, veluti succisis cruribus concidit, atque eodem in loco moriens exspiravit. Infelix! qui dum adviveret, saltem vel ni momento prævidere distulit, quas forte ad pœnas mortuus ivit: impletumque in eo est illud Scripturæ verissimum, quia qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. [Prov. 28, 9.]

[24] [Emminus,] Deinde Emminus, Aquitaniorum quidam Nobilium, cum eodem in regno, ipsius viri Dei fiscum, vocabulo b Vernoilum, temere invasisset; vidit eumdem quadam nocte ad se ita dicentem: Quid ergo has turres usurpare voluisti? & rursus: Nisi, inquit, eas dimiseris, cognosce quia in proximo debitum inde experieris perpetratæ jam culpæ flagellum. Quam visionis ac pietatis gratiam bis ita sibi ostensam, ut idem post deplorabat, nihili habens; tertio cum apparuisset vir Dei, eum in ventrem ex ea quam manu gestabat ferula percussit, ac deinde disparens abiit. Percussus vero statim nimia intestinorum vexatione corripitur. Itaque vocata atque sibi ejusdem loci reconciliata familia, cunctis præsentibus pollicitans dejerare cœpit, numquam se ad eumdem locum ultra venturum, nisi forte indeclinabilis causæ necessitas urgeret, tantum ut a præsenti angustia illius pietate eripi mereretur. Quibus precibus ac hujusmodi sponsionibus vir mitissimus flexus, quod petebat indulsit. Nam illico pax sanitatis viscera intrat dolentia, atque qui vexabatur homo, interius exteriusque curatur. Eamdem denique villam Georgius, & ipse Comes, olim cum deprædari cœpisset, quidam plebium adeuntes ecclesiam, [& Georgius Comites;] mox signa sonare cœperunt, siquidem ejusdem Sancti digna illic a populis habebatur veneratio: quos ille amens, utpote superatus ira, corripiens, flagris percuti fecit. Sed ut Domini Sanctorumque ejus pietas, quam semper se digne invocantibus præsto sit, evidenti demonstraretur indicio, cælestis hunc protinus vindicta subsequitur. Enim vero ex ea jam quam ibidem exercuerat ingurgitatus rapina, dum ad secessi locum urgente quidem causa vix pervenisset; statim, ut erat (quod absque dubio claret fatendum) fide & gratia Dei inanis, more Arii cuncta viscerum mole effusa, ventre vacuus resedit; habuitque merito judicium sine misericordia, qui aliis dum potuit misereri noluit.

[25] In c Corboilo, quodam vico Parisiacensi, hoc notum ac terribile constitit miraculum: [Iudex etiā Corboilensis.] nam & eamdem villam quondam Beati fuisse Germani, adhuc rarus qui nesciat. Ubi aliqui ex colonis ibidem degentis familiæ, severi cujusdam super se Judicis crudelitate vexati, ad ecclesiam illic ejusdem Sancti honore dicatam, tali coacti pressura confugiunt, ibique vulgo exspoliatum d verberantes altare, ita gementes crebrius ac ipsa repetita voce clamabant: Quare, o Domine Germane, sic nostri tuorum oblitus es famulorum? surge, precamur, & libera nos. Quibus vocibus excitata confestim, quæ nescit somnum, sancta & pervigil pietas; statim revera Judex ille, quo residebat ita insanire cœpit, quatenus nulli dubium esset, quin maligno ageretur ab hoste. Tenetur simulque ligatus adstringitur, atque eam ad basilicam vi attractus perducitur. Deinde vero non modicam coram ibi positis suæ amentiæ vexationem perpessus, tandem precibus ac votis pro se Sancto oblatis sensum recepit. Neque ulla hinc eum cogebat necessitas invitari a quoquam, quemadmodum sponderet, nil tale se deinceps acturum. Erat denique in eadem ecclesia, ubi idem sanctus Sacerdos vivens dormierat, ita adhuc viride jacens fœnum, quatenus sane illis desecatum esse videretur diebus: non enim fuerat qui hactenus illud inde efferre præsumeret.

[27] [Azylum S. Germani violaturus punitur.] Hæc quoque persimilis causæ despectu virtus inseritur. Cum etenim quosdam e vicino civitatis carcere, more sæpius solito, sacer illius festivitatis dies excepisset; accidit ut unus eorum, aliis aliam in partem evadentibus, monasterium hujus Sancti ad se liberandum eligeret: ubi consuetudo talis (quemadmodum antiqua relatio ac moderni temporis frequens adhuc habet exhibitio) ut nemo sit qui quemquam illuc fugientem, postquam videlicet vel prima ejusdem Pontificis attigerit limina, non solum tenere, sed nec etiam persequi audeat. Quo quidam tunc gestiens pervenire, equum adscendit, postque fugientem velociter cucurrit. Quem dum ille jam jamque proximantem cerneret, atque insequentis se carnificis vultum recognosceret; magnis incipit vocibus beatissimi Germani implorare auxilium. Cui qui sequebatur, sic infelix eum affatus respondisse perhibetur: Serum est, ait, quod Sanctus succurrat Germanus: neque enim idem cum sit justus, nos aliquid injuste pati velle debet. Post quam vocem confestim equo in terram prolabente cecidit, coxamque sibi pene in frusta comminuens fregit: eoque inibi tantisper quiescente, atque (ut sic verbo ludatur) nascentis herbæ modum mirante; is qui cœperat aufugit, nec non ad aulam sui liberatoris condigne gratias agens securus pervenit e.

ANNOTATA.

a Madriacensis pagus est in hodiernæ Normanniæ diœcesi Ebroicensi, ubi monasterium Crucis S. Leufredi, secundo ab urbe lapide, olim etiam Madriacense monasterium dictum. Colitur S. Leufredus 21 Iunii: & ad ejus monasterium pertinet vicus S. Germani dictus, prope Nidalfam, inquit Mablio, vulgo Neaufle.

b Vernolium, vulgo Verneüil, in confiniis Normanniæ & Perchensis Comitatus: nisi hic indicetur alius locus nobis ignotus.

c Est Corboilum vetus, supra Parisios ad Sequanam, cujus Ecclesia S. Germano sacra est.

d Mabilio in Præfat. ad Sec 2 Bened. num. 48 explicat, quomodo solerent antiqui Sanctos ipsos, quibus injuria fiebat, in eorum bonis vel hominibus, non tam oratione quam violentia cogere ad reparandam vel amoliendam injuriam, nudando altaria, extinguendo luminaria, lipsanothecas humi ponendo, ecclesiarum januas obstruendo, quandoque & percutiendo sepulcra: ad exempla vero ibi collecta, etiam hic nova adjungit, & nos adjungere possemus ex opere nostro multo plura, sed nominatim ex Appendice ad Miracula S. Walarici 1 Aprilis; ubi cum pro repetitione Fulcheriensis prædii, Leuconaënses Monachi corpus sui Sancti illuc inferrent, legitur Thesaurarius ecclesiæ, erecto post Sanctum baculo, dixisse: Cave tibi, cave, Walerice, nisi hodie tuum in hac villa ostenderis Dominium, huic verberandus baculo subjacebis; quæ ut per excessum simplicatis atque fiduciæ in Sanctum dicta excusari tunc utcumque potuerint, postea tamen Concilium Lugdunense anno 1274 censuit esse prohibenda, tamquam detestabilem abusum horrendæ indevotionis.

e Alia complura miracula breviter notata hic omisimus, inquit Mabilio: quorum tamen exemplum ab eo submissum placet addere, quia in divinis beneficiis commemorandis putamus non metuendam prolixitatem: sed cavendum potius, ne ingrato tegantur silentio, quæ ad posterorum memoriam descripserunt majores, quamvis sub simplici brevitate.

CAPUT IV.
Alia plura miracula breviter recensita.

[28] Hinc vero censuimus, ex multitudine quæ adhuc restant miraculorum, quædam, non ut superius, sed breviore multo serie percurrere: ita prorsus ut nec silenter omnia præterisse, nec etiam nimietate verborum exorsa fastidium legentibus induxisse culpemur. Erunt siquidem licet compendio brevitatis minima, tamen admiratione seu rerum magnitudine, ut cetera, præcipua.

[29] Girbertus igitur, a plurimis annis claudus existens, [Sanantur; claudus,] ad ejusdem Sancti sepulcrum aliorum delatus manibus venit: ubi dum tempus suæ salutis opperiens moras innecteret, eam quam fideliter quæsivit salutem, ipso opitulante Præsule, adipisci promeruit, atque in domum suam sospes reverti. Bertoldus etenim, [mutus;] simili item prolixo dierum spatio mutus effectus, pristinos loquelæ modulos se eodem in loco recuperavisse plaudebat. Teutberga quoque, [muta,] vocis organo carens, sese ad salutifera Sancti limina duci rogavit: cui quod indubitate fides poposcit, solito nostri Antistitis pia miseratio contulit. [manca,] Deinde Fredelindis mulier quædam, manus habens aridas, nihil de salute ambigens venit: hæc post paululum, tanti Confessoris digna suffragiis, similiter sana recessit. Agemberto etiam, [surdus;] qui se illuc surdum advenisse coram positis omnibus certissime fatebatur, aurium diu negati, quam citissime reclusi, patuere meatus. Igitur Guntramnus, illuc mutus accedens, [mutus,] quod per annos nescierat, statim amissum linguæ recepit officium. Denique Theodaldus cæcus adducitur: [cæcus;] sed quoniam fiducialiter, omni remota dubietate, Sancti se meritis delegavit, oculorum est mox lumen adeptus.

[30] [energumena] Justina siquidem, male a dæmonio annis vexata quatuordecim, nexa manibus, ad Sanctum, de quo loquimur, miseranda pertrahitur. Ubi non multis diebus expletis, ab hoste, ejus salutiferis precibus liberata, sanari promeruit. [claudus,] Bertoinus itaque claudus, dum propinquorum advectus manibus accessisset, quamvis sero, propriis tamen se lætabatur inde vadere plantis. Extitit & quædam femina, [cæcæ duæ;] a nativitate (ut ipsius ajebant parentes) cæca, nomine Ada: sed ei quod naturæ luminum denegaverat ortus, beatissimi Sacerdotis celere profudit suffragium. Sirberga quoque, similiter a nativitate cæca, nec non & muta decumbens continuo (ut verissime fertur) ibidem appropinquans sanatur. [suraus & mutus,] Eusebius quidam, auditu pariter atque loquela damnatus, gemino se eodem in loco virtutum munere dignum fuisse gaudebat. Atoinus vero a nativitate oculorum visu ac aurium erat officio multatus: [cæcus & surdus,] qui ibidem incolumis factus eo recessit hilaris, quo pristinæ jam calamitatis immemor se gratulabatur adjutum. [cæca & muta,] Bildois quoque similiter a nativitate cæca degens ac muta, nec minus se illuc fiducialiter contulit: nam mox salute donata, propria sospes revisere meruit.

[31] [energumenus,] Rainulfus, ut ejus ajebant parentes, annis novem a maligno vexatus spiritu, mortis jam proximabat occursum: cumque ad Sancti sepulcrum fuisset adductus, nec mora antiquæ reformatur sospitati. Sed & Gisleberga crurum seu pedum vicinis (ut sic dixerim) destituta suffragiis, [gressu carens,] nihilominus curata compos voti recessit. Etenim Bernelinus, [cæcus,] furvam oculorum noctem valde perpessus, obtulit se, non sine alterius dumtaxat ducatu, piis sancti Confessoris illuminandus meritis: quibus mesericorditer auxiliatus, vicino mox lumine gaudet. Adriana namque, [clauda;] quæ erat ex multi temporis cursu clauda persistens, illuc se deferri rogavit, quo remorata paulisper, omnem indepta salutem orans exivit. Siquidem Audomarus, [surdus & mutus,] etiam a nativitate (ut ipse post fatebatur) auditus ac sermonis usu damnatus, de his omnibus, statim ut venit, valens posse recepit. [surda & debilis,] Enimvero Gisberga, pari modo, ab ipso scilicet nativitatis exordio, surda ac pedibus debilis jacens, quācelerem inibi sortita est sanitatem. [energumenus,] Adrianus siquidem, per annos duodeviginti a dæmonio possessus adveniens, extemplo curatur. Ecce quid suo conferebat Germano, qui olim hominem eosdem annos in sui infirmitate habentem potenter curavit.

[32] [surda & muta,] Igitur Altberga surda accessit & muta, quæ sanitatis quam subito potita remediis, mirum in modum gaudens recessit. Gisleveus, qui a multo tempore nervorum fugato vigore aridos habens gressus humi jacebat, [paralyticus,] sanus factus illico surgens, domum oranter abibat. [surda & muta,] Otberga denique aurium & linguæ graviter amissa dolebat officia: sed ubi ad ejusdem Sancti pium processit auxilium, protinus quid quæsierit certis declaratur indiciis: nam jucundabatur mulier se ibidem optatam excepisse medelam. Daimberga quoque, [cæca,] a nativitate nihilominus palpitans cæca, repentino, illuc sese conferens, circumdata lumine vidit. [energumenus,] Advehitur itaque Adalelmus, graviter a maligno spiritu per plures annos vexatus: hisque, Sancti meritis curato languore, adversis ereptus, lætus ad suos hospes repedavit. [surdus & mutus,] Similiter Guntbertus, a nativitate tam auditus quam vocis sensibus alienus, his redditis officiis, sanitatis est medicina donatus. Elboara, æque a nativitatis tempore muta reperta, [muta,] parentum sese ad Sancti sepulcrum intulit cura; ibique nodis damnatæ linguæ solutis, ad domum suam loquens regreditur. Hitgaudus quidam, a puero cæcus persistens, [cæcus,] cæli lumen, illuc adductus, repente videre promeruit. Nartelindis autem, nimia omnis dumtaxat sermonis tenacitate multata, [muta,] ad locum quo Sancti veneratur tumba progreditur; & statim reclusis labiis, multiloquax facta revertitur.

[33] [cæcæ & debilis, clauda duæ,] Reberta quædam, cæcitatem & gressuum debilitatem incurrens, celeri se cursu ad quæerendam Sancti medelam deferri præcepit: cujus mox uberrimo precum dono perfusa, reddita sibi ipsa quoque mirabatur officia. Ergo Witana, æquabiliter cæca & clauda effecta, simili curationis dono fulcitur: percepto itaque sanitatis munere, hilaris ad sese remeans ibat. [contractus,] Erfredus, plane crurum sive pedum contractione ceu vinculis præpeditus, alacer jam sua ipse legens itinera, [surda & muta,] ad propria remeavit. Bertinga, cui & aures auditum, & tenax linguæ taciturnitas nativum locutionis denegaverat modum; his potita noviter donis, gratulans stupebat concessa. [cæca,] Ansa, simili eventu a nativitate dumtaxat cæcitatis tenebris obvoluta, dum ad Sancti tumulum venit, lucis fulgorē, quem numquam senserat, [claudi duo,] se ibidem lætabatur indeptam. Porro Benedictus, quam plures per annos pede irremediabiliter claudicans, ad sancti Viri præsidium se humili satis prece deportari poscebat. Quod cum actum fuisset, accidit ut cum his qui se devexerant, inde ad domum suam propriis remearet vestigiis. Natalis, sane æquali mensura claudus procumbens, sanus ut venit effectus est, numquam enim se plus valuisse gaudebat.

[34] [energumena,] Quædam vero mulier, Marsa nomine, a maligno spiritu graviter molestata, atque insuper amens effecta veniens, hujus extemplo Pontificis prædicabili dono curatur. [cæca,] Nec non Helectrudis, cæcitatis ac pedum debilitata valetudine, ejus simili, id est pia miseratione, [clauda,] inventa est digna. Guntildis, similiter ex multo tempore clauda persistens, petiit se ad Sancti tumulum ferri: ubi dum venit, protinus sanitate gavisa recessit. [contractus,] Guandalbertus etiam multam gressuum tarditatem, utpote contractus incurrens, venit ad Sancti sepulcrum; ibique salutifere medicatus, exultans unde venerat regreditur. Arcanrada denique, [cæca & clauda,] oculorum nec minus genuum privata solatiis; antiqua ei, mox ut accessit, pedum virtus reducitur: nam & videns recessit, Sancto sibi procurante remedia. [paralytica,] Insuper Adalgundis, renum stupefacta ariditate, ægra perdurans amicos rogat, quatenus ad sanctum bajularetur locum; quæ postquam ejus (ut sic dicatur) venialia tetigit limina, ita nervorum rigor mirandum laxatur, ut non solum adstantes, verum etiam ipsi ejus bajulatores, attoniti terrerentur. [contracta,] Furlindis vero, quam hujusmodi gressuum, videlicet nervorum contractio, pedibus debilem fecerat; inopina sese eodem in loco mirabatur salute præventam.

[35] [cæcus,] Gildegaudus nempe, qui ex longo degebat tempore cæcus, alieno se illuc deferens ducatu, gavisus est subito se diu negatæ lucis recuperavisse salutem. Adalgildis dum atroci spiritu vexata pernimiam pateretur amentiam, [amens,] mox inibi adducta curatur, atque jucundans sospes revertitur. [paralytica,] Herasia quam totius corporis imbecillitas satis reddiderat miseram, ad ejusdem Sancti convolans præsidium venit, statimque eo salutis modo quo & ceteri obumbrata, quæ renibus acceleraverat curvis, eis jam ad propria remeabat erectis. [muta,] Sed & Gertina quædam, mulier muta, nec non & surda, dum illuc venit, Sancti pia miseratione donatur: nam paucis postquam accessit diebus decursis, plenam in omnibus receptam sanitatem inde secum revexit. [moribundus,] Fuit denique quidam Christianus & fide & nomine, ita desperabiliter languore percussus, quatenus nihil jam de eo nisi mors suspicari posset. Hic vero mirabilius quam fuisset infirmus, sanatur. Porro qui ex multo ac per multum temporis languens jacuerat, extemplo curatus surrexit, atque incolumis ad domum propriam ivit. Præterea Bertgaudus, quem totius pœne corporis nervorum contractio pigræ satis mancipaverat debilitati, [contractus.] ab hujusmodi morbo ipsius pii Pontificis intercessione sanari promeruit. Jusserat quippe illuc se manibus deportari vicinis, haud dubium quin ad beatissimi Germani sepulcrum. Ubi dum orans, humi prostratus jaceret, sensit paulatim, antiqua vetustate damnata officia in pristinum usum reverti. Nec mora, surrexit sanus, atque ob sui incolumitatem Deo gratias ac clementissimo referebat Antistiti, cernentibus hoc qui aderant, atque mirantibus universis. Hæc & alia non minus narratione digna Christus per eumdem Sanctissimum & Apostolicum virum Germanum, post videlicet sui corporis translationem, operari dignatus est qui cum Deo Patre & sancto Spiritu vivit & regnat ac nominatur Omnipotens, per innumera secula seculorum.

HISTORIA MIRACULORUM
Et translationum ob irruptiones Normannicas.
Auctore Aimoino Monacho Pratensi seculo IX.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

BHL Number: 3480

AUCT. AIMOINO.

PRÆFATIO.

Studiosis in Christo piisque lectoribus salus & pax perennis ab Jesu, omnium dominatore dominantium. Quoniam non saturatur oculus visu, nec auris auditu, siquidem pertransibunt plurimi, & multiplex erit scientia; hunc libellum miraculorum Domni nostri Germani, elucentibus promicantem insignibus, per aliquorum manus minime dubito revolvendum. Hæc priscorum temporibus Danorum, Ragenarii scilicet ejusque sociorum, meritis ipsius sancti Pontificis superno favore mundo concessa, ad aures usque serenissimi Regis Karoli digna passim relatione pervulgata fluxerunt. Quibus ille gavisus, veluti eorum pretiositate se regnante munificentior redderetur orbis; [Miracula jussu Caroli Calvi sub Ebroino conscripta,] mandavit ea solerti diligentia notari, atque ecclesiastico jure catholicis paginis aggregari. Tunc namque memorati sancti Præsulis Cœnobio præerat Domnus & Abbas vir venerabilis Ebroinus, Pictavensis Ecclesiæ Sedis Episcopus. Hic regali censura injunctum sibi negotium quomodo perficeretur incumbens, duobus hoc delegavit agendum ejusdem nostræ Congregationis Fratribus, maturitate pariter ac scientia provectis: qui pro sui quisque sensus ubertate seorsum scribentes, ediderunt exinde singuli singula opuscula. Quod utrumque a præfato Domno Antistite Ebroino aliisque recitantibus approbari [non] placuit, sed alterum alteri utcumque præferri. Idcirco mansit amborum inusitatus labor usque ad tempus Domni Gozlini, [sub Gozlino expolita.] ejusdem loci præcipui Patris. Quod cum sibi jam aliquorum quidem post tempus annorum ita compertum fuisset; præcepit mihi, non ut sapientiori, sed ut manuali potius Fratri, quatenus unum e duobus coadunarem corpusculum; tantum ut si qua prorsus invenirem superflua, reciderem; quæve minus compta, florentioris styli venustate, nihil extra veritatem faciens, polirem. Quod ego fateor, non viribus, nisi cælitus datis, aut ingenio tumens, arripui; sed magis obedientia, tanto Primati debita fidens, suscepi: merebarque mihi noxam criminis, si jubentis Domini jussa prosequi negligerem.

LIBER I.
Irruptio Normannica anni DCCCXLVI.

PROLOGUS.

[Ad bene vivendum excitant Acta Sanctorum] Sicut laude dignos credimus eos, qui gesta vel miracula Sanctorum, quæ divina virtus per eos operari dignatur, ad ædificationem Fidelium scribere satagunt; ita absque dubio scimus culpari illos, qui præ desidia ac torpore mentis ea litteris tradere ad profectum negligunt futurorum. Nā veluti a somno quotidie ad amorem Dei studiumque bene vivendi excitantur plurimi, legentes in libris facta sanctorum Patrum, eorumque acsi præsentia facta cernentes miracula. Proinde unusquisque talenti donum habens timeat, ne forte audiat quod ille malus servus, qui acceptam pecuniam ac male humo defossam, ad dominum sine usuræ lucris reportare non formidavit. Hoc non solum sponte agendum, verum etiam & cum injungitur, summopere injungentis est imperio parendum. Plura quidem ac stupenda dignaque relatu omnipotens Deus, [& S. Germani, hic veraciter edita.] per eumdem beatum Antistitem, præteritis nostrisque dignatus est patrare temporibus, quæ ob inertiam silentio sunt pressa, atque per incuriam scriptorum omissa: nunc vero ea quæ noviter cunctarum rerum Conditori gratia ejusdem sanctissimi viri placuit operari, auxiliante Domino & ipsius Sancti juvantibus meritis, jubente Domno Rege Ebroïno Antistiti ejusque Monasterii Rectori, licet incompto atque inerudito, veraci tamen ac fideli sermone, læti conamur perstringere: & ut veraciter sunt gesta, atque etiam in populo Nortmannorum jam vulgata, tam præsentibus quam futuris legenda relinquere.

HISTORICA RELATIO.

[1] [Anno 846 Nortmannis, capto Rotomago,] Anno Incarnationis Domini Jesu-Christi octingentesimo quadragesimo a sexto, Regis autem præcellentissimi Karoli sexto; cum Regnum Francorum, post obitum Domni Hludowici Imperatoris, varias divisum esset in partes, & peccata populi crescerent, sanguisque sanguinem tangeret; Deo permittente, flagitiis quidem exigentibus actum est nostris, ut exteræ nationes e propriis egrederentur sedibus, videlicet gens Danorum, qui vulgo Nortmanni, id est Septemtrionales homines appellantur; & superbo tumentique corde, cum valido navium apparatu, Christianorum fines intrarent. Qui huc illucque furentes, atque cum magna superbia cuncta gyrantes, cœperunt b vastando [percurrere] diversas insulas maris; donec nemine sibi resistente, [late omnia vastantibus] fluvium Sequanæ ingressi, Rotomaco sorte incredibili applicarent. Cumq; in eadem civitate aliquantisper demorantes, regionis Principes (quod absque ingenti contritione cordis effari nequivimus) ad bellandum pigros timidosque adverterent; exeuntes a navibus, longe lateque diffusi, cœperunt utriusque sexus multitudinem trucidare, captivare; villas, monasteria, ecclesiasque depopulando cremare; totamque suæ libidinis immensitatem, cum omni crudelitate, in populum Dei debacchando, exercere: quousque ad locum, qui vocatur c Karoli-venna, ventis velisque suæ malignitati justo Dei judicio secundantibus, ultra spem securi navigando venirent. Tunc gloriosus Princeps Rex Karolus, quia propter subitaneum eorum ascensum ex toto non poterat, convocata aliqua sui exercitus parte, venit primum ad monasterium macarii Dionysii, ut ejus orationibus fultus, securius contra Dei suosque pergeret inimicos. Deinde ut erat, uti adolescens, animo armisque strenuus, ad supradictum locum pugnaturus accessit; paratus non solum dimicare, sed etiam pro Fide, proque defensione sanctæ Dei Ecclesiæ laudabiliter mori. Cujus adversarii cognoscentes adventum, deverterunt ad alteram prædicti fluminis ripam, ubi quædam parva tantum pars populi erat: quibus confestim in fugam versis, in d insula quadam ejusdem fluvii, ad opprobrium Christianorum, plus minus undecim captivos sudibus suspenderunt, multosque alios per domos & arbores confixerunt, [& Parisios accedentibus,] atque nonnullos per villas camposque miserabili insecutione trucidantes peremerunt: ipsoque sacratissimo Paschalis festivitatis sabbato Parisius pervenientes, vacuam penitus ipsam urbem quondam populosam, & omnia in circuitu illius monasteria a suis habitatoribus deserta repererunt. Timor siquidem & metus universos invaserat, utputa merito iniquitatis divino enudatos auxilio, atque ideo mundanæ defensionis destitutos solatio. Quis, rogo, non doleret, antequam bellum committeretur, fugatum exercitum? antequam jaceretur sagitta, confossum? ante scuti collisionem, ignominiose subactum? Universorum namque ordo penitus in Ecclesia confusus, atque a bonitatis studio permutatus, hoc, ipsa privatione boni, usque ad exitii fomitem, digna satis ultione promeruerat. At pius Pater, justus delinquentium semper corrector, correctorumque clemens susceptor, non hoc intulit, ut nos ob innumera delictorum nostrorum pondera crudelis damnaret, [effoditur corpus S. Germani, Cumbas deferendum.] sed ut per immensam suæ largitatis benignitatem afflictos emendaret. Tunc, pro dolor! sacratissimum B. Germani corpus, de suo effossum sepulcro, in possessionem quamdam ejusdem ecclesiæ, quæ e Cumbis dicitur, delatum est. Sed quæ facundia quive sermo exponere potest, qualis dum hæc agerentur, quantusque in eadem ecclesia exstitit luctus? Senes itaque ac juvenes, pueri flebant & infantes, utpote nemo sese a lacrymis temperare valens. Similiter & aliorum corpora Sanctorum in eodem pago degentium extumulata, atque per diversa sunt loca deportata, exceptis dumtaxat membris Macarii Dionysii sociorumque ejus Martyrum: quæ licet a suis fuerint abstracta sepulcris, propter tamen Regis præsentiam, non sunt tunc ad alia loca transire compulsa. Statuerat quippe Rex, populo videlicet a se labente, ut jam dicti sancti Martyris monasterium defenderet, eo quod divæ memoriæ genitor illius eum, cum esset parvulus, eidem Sancto speciali traditione commendasset.

[2] [cereo cælitus reaccenso.] Hoc interea juxta narrationis ordinem inseratur, quod dum sanctum ejus moveretur corpus, cunctipotens Dominus dignatus est ostendere. Nam dum in effossione ipsius, & quomodo portari deberet unanimes intenti essemus, cereis pro reverentia accensis; casu accidit ut unus, quem puer incaute tenebat, e manibus ipsius labens rueret, totoque privatus extingueretur lumine. Quem cum a solo idem puer cum omni velocitate levasset, lumen amissum ab altero mutuare cupiens, meritis tanti Patroni actum est, ut statim in manibus ejus cereus illuminaretur extinctus. Quod quidem mirum, nec ab re tamen ducimus, si ibidem ignis divinus resplenduit, ubi, quamvis lugubre, filius venerabatur lucis. Unde qui aderant universi gratias Deo referentes, atque præclara Pontificis merita collaudantes, cœperunt magis magisque in psalmodiis Deique laudibus esse devoti, quousque opus, licet triste, consummaretur honeste.

[3] [& luce cælitus visa supra Reliquias,] Num visio illa quæ aliquibus ipsius monasterii Fratribus eadem nocte, qua beatissimum ejus corpus effossum est, antequam aurora subsequentis appareret diei, ostensa est, ut non dicatur omitti debet? Cum ergo ad fluvium Sequanæ sua quæque ad naves ferentes, prima ipsius noctis vigilia quidam perrexissent Fratres, indeque ad monasterium jam remearent; apparuit eis secumque etiam comitantibus famulis tam immensus claritatis splendor, super eam ecclesiæ partem, qua ejusdem sanctissimi Viri corpus positum erat, ut claritati æquaretur diei, eademque ecclesia veluti igne supposito videretur cremari. Qui cum intra se nimium mirarentur, & eorum corda hujuscemodi consideratione stupefacta hærerent, visio paulatim deficiens disparuit. Pervenientesque ad monasterium sciscitati sunt, si aliquis Fratrum ea hora cum lumine super ipsam fuisset ecclesiam. Nemine tamen qui fuerit reperto, cognoverunt visionem Angelicam, divina virtute meritis Sancti patratam; qui sua migratura ossa piosque cineres, talis sibi claritatis concessa gratia, invisere curavisset.

[4] [Hac ablatio fuerat biennio ante prædicta.] Illud quoque insigne miraculum, quod ante biennium quo hæc acciderunt, cuidam monacho ipsius monasterii, ætate moribusque grandævo, ostensum est, minime oportet silere: cujus exempla actusque eximii si sequantur, plurimum prodesse poterunt ad salutem. Vidit idem, quadam nocte positus in sopore, B. Germanum quasi suo egredientem de sepulcro, expeditum atque ad iter agendum præparatum. Qui veluti sciens eumdem esse beatissimum Dei famulum, interrogavit humili voce, quo tali processu abire disposuerit. At ille, migraturum se ex eodem loco respondit. Quem rursus animo quidem timenti interrogans ait: Domine, & si tu abieris, nos tantilli tui servuli quid postea faciemus? Cui, quasi tristi vultu & cum magno mœrore, ut eidem Fratri videbatur, ait: Et vos ex isto migrabitis loco: attamen vere cognoscetis, quoniam & ego revertar, vosque miseratione divina simul cum tempore disposito remeabitis. Quam visionem verissimam fuisse, ea quæ consequenti fine sunt completa declararunt.

[5] [& rursus paulo ante quam fieret,] Nec illud, quod cuidam in eadem ecclesia revelante Christo patefactum est, silentio præterire debemus: quoniam dum prædicamus talia, excitantur audientium corda, ad melliflua Sanctorum deposcenda suffragia. Quidam vero religiosus ejusdem monasterii Frater, cum alii Completorio peracto festinarent ad requiem, quo fessa post diei laborem corpora lectulis reclinarent; sese ille ante sepulcrum B. Germani peculiaris orationis causa projecit. Cumque diu cælorum ac totius mundi Dominum pro suis exorans delictis, opem B. Germani ceterorumque Sanctorum intento corde Fidelibus cunctis deposceret (jam enim frequens Paganorum rumor ad nostras certissime percrebuerat aures) ante quindecim fere dies adventus illorum, hæc mirabilis sibi ostensa est visio. Nam ab oratione qui jacuerat surgens, apertis vidit oculis, ut olim totum mundum Pater Benedictus, sepulcrum beatissimi Germani veluti patefactum, ipsumque sanctissimum corpus indisruptis vestibus indutum, atque ministerio ut fuerat divino in ipso sarcophago ordinate compositum; quemadmodum ipse post paululum omnesque qui simul adfuimus, dolendum! inspeximus. Sic Dominus suo dilecto sanctusque Germanus ostendere voluit, quod in brevi peccatis facientibus nostris erat implendum: nec visio prius quam visionis sequentia omnibus panditur.

[6] [Oratorium S. Germani frustra nituntur incendere Nortmanni,] In memorato denique Karoli-vennæ loco, ipsi Normannorum populi, se victores seque superiores esse conspicientes, dum adhuc morarentur; exeuntes a navibus f, Cellam nostram, quæ contra vel secus eumdem locum posita est, cursu propero festinantes intraverunt: unde miraculum, quod illic tunc factum comperimus, optimum si narretur putamus. Namque in eadem Cella ecclesiis Apostoli Petri almique Germani ignem terque quaterque supponere nitentes, cum defecissent; eas incendere amborum meritis non valentes, claustra ejusdem Cellæ tandem egressi, horreum quod ibi erat juxta positum cremaverunt: ex quo tantus flammarum globus, aëris alta petens, adscendit, ut quasdam arbores, ultra etiam jam dictam Cellam virentes, incenderet, ipsas vero ecclesias intactas & integras ut erant relinqueret. Cum insuper ventus Australis validissime flaret, totumque fere incendium eamdem in partem projiceret; illico Septemtrionalis e regione spirans intumuit; atque in alterius partis latus Australem mira conversione reflectens, omnem vim pariter retorsit. Ita mirabilis Deus, qui famulos suos secum fulgentes in cælis semper [glorificat,] mira communi pietatis gratia operatur in terris.

[7] [Parisios veniunt] Cum igitur Sabbato Paschali, diffusa navium classis Parisius, ut supra relatum est, pervenisset; in crastinum, cum suos jam sol lucifluos emitteret radios, propria totum illustrans lampade mundum, [& monasterium destruunt:] e navibus prorumpentes, ipsam civitatem, ut præmisimus, vicinaque suburbana absque habitatoribus repeterunt: ingressique monasterium beatissimi Germani, Dei fanum residuumque ecclesiæ, quod securitatis damno remanserat apparatum, contaminare, pollutisque manibus cœperunt destruere. Sed quia Domino miserante nec ibi virtus defuit ejusdem sanctissimi Patris, minime debent reticeri, quæ tunc illic totius mundi Creator, ad laudem sui nominis, gratia ipsius Pontificis, ostendere dignatus est miracula. Quæ, quia nemo nostrum interfuit, penitus ignorabamus: postea tamen a fidelibus missis g Hluduwici Bajuvariorum Regis, Kobbone videlicet aliisque, quos ad Principem Normannorum h Horich nomine legationis causa direxerat, ea cognovimus: [eorum tres ecclesiæ lapsu pereunt:] qui nobis illa fideliter narraverunt, quemadmodum ipsi (ut testati sunt) coram Horich præsentes ex parte viderunt, atque ex parte ab ipsis, qui tunc in ipsa ecclesia, quando hæc gesta sunt, simul aderant Christianis audierunt. Nam cum trabes ecclesiæ miserrimus ille populus, quia erant abiegnæ, & idcirco habiles navigio, incidere tentavissent; tres ex maligno eorum numero, ante altaris crepidinem B. Stephani, invalidi totius virtutis robore ruentes ceciderunt; atque confracti incredulas Deoque odibiles animas, aliis timore perculsis, exhalantes, perpetuas descenderunt ad umbras, ubi edax vermis eorum non morietur, & nimius eorum ignis non exstinguetur. A trabibus ita cessatum est.

[8] Cumque illud Dei templum, totumq; simul depopularetur monasterium, accidit ut unus eorum etiā apud eos nefandissimus, [alterius manus exarescit:] ad Confessionē Domni Germani strictum gladium polluta gestans manu (mira quidem dicentur) deveniret; colum namq; marmoreā, quæ ibidem orantibus ad dexteram sita erat, tredecies totiusque corporis adnisu, veluti capulans hostem, percuteret. Cui continuo ita manus dexteræ, qua columnam ipsam inciderat, virilitas evanuit, ut post illum diem (quemadmodum idem Kobbo vidit, qui & eas incisiones nobis ignorantibus præsens ostendit) usque ad infelicem ejus ex hac vita discessum, semper immobilis aridaque & ut fuerat extensa permaneret: manubrium vero ferri ita manu compaginatum inhæserat, ut numquam ab ea aliquo ingenio vel arte nisi cum cutis parte avelli potuerit. Qui tamdiu nimia vexatione compatientis corporis cruciatus est, donec miserrimam finiret vitam, plenus indignationis & iræ, manibus dæmoniorum devectus ad tartareas sedes cocyti fœtidumque lacum averni.

[9] [alii cæcitate & dysenteria puniti,] Operæ pretium fore credimus, si & illud magnum narretur miraculum. Igitur dum ipsum sanctissimum oratorium a crudelissima impie violaretur turba; tanta subito nebulæ est densitate repletum, ejusdemque obscœni violatores ita divini judicii cæcitate perculsi, quatenus illud metu ac tremore nimio pavefacti linquere cupientes, vix ostia vel fores per quas intraverant invenire valerent. Sicque in oberrando diutius fatigati, tandem erumpentes quantocius effugerunt, tali ab illo die tantoque pervasi terrore, quo non ausi ulterius essent quacumque fœditate ipsam contaminare ecclesiam. Insuper & ita dysenteriæ morbo exinde (ut est vulgatum) sunt afflicti, ut dum quotidie morerentur, nullus ex tanta multitudine se putaret evadere.

[10] Interea simulato languore, legationis causa dirigunt ad præcellentissimum Regem Karolum, [hanc etiam in digressu] ut eos cum pace fideles suscipiens, ad propriam dato Regni tributo redire permitteret patriam. His ita placitis, Rege quidem nolente, Principibus tamen quibusdam (ut fatebatur) muneribus læsis, Ragenarius Dux eorum, cunctique Principes ad Regem, qui tunc in monasterio macarii Dionysii residebat, adducuntur: per deos, perque ea quibus maxime se protegi ac salvari putabant testantes numina vel arma, quatenus nequaquam ulterius vel fines sui regni, nisi fortasse auxiliatores, intrarent aut contingerent. Qui ita dimissi atque pro sui evasione quam minime speraverant gavisi, pariter quo venerant accepta auri argentique imposita summa læti redierunt: sed revertentes, [secū ferunt & pereunt] morbo quo in prædicta ecclesia perculsi fuerant quotidie deficientes cruciabantur, cruciatique nequissimas miserabiliter animas exspirabant, nemine quos secum habebant Christianorum hujusmodi plagam sentiente. In quibus omnibus Dei est consideranda potentia, ejusque pietas amplectenda, qui tam misericorditer salvat innocuos, tamque terribiliter Sanctos suos mirificando punit profanos.

[11] [Strepitus ecclesia nocturnus cessat relato corpore,] Quid in eadem ecclesia, postquam major pars Fratrum ab exulatu reversa fuit, gestum est, silentio premere non debemus: necdum enim sacratissima beati viri ossa ad proprium fuerant reportata sepulcrum. Una namque noctium, custodibus ejusdem ecclesiæ dormientibus, antequam Fratres ad referendas Deo laudes more solito excitarentur; auditur ab eisdem coram altari S. Stephani strepitus dæmoniorum ingens, veluti hominum multitudo ad aliquid putaretur discurrens. Qui confestim surgentes, & cum lumine totam ecclesiam circumeuntes, cum neminem reperissent; intellexerunt fraudem fallaciamque dæmonum fuisse; qui nimirum dolebant se expelli a sanctis sedibus templi, in quod, dum a perfidis permissum fuerat pollui, haud dubium quin aliquantulum juxta illud, Et pilosi saltabunt ibi, intrandi licitum habuerint. [Isa. 13, 21] Postquam autem sacri ejus cineres relati, atque suo loco Christo favente sunt restituti; nihil tale in eadem basilica, ipsius sanctitate promerente, auditum est.

[12] [Regressus ad Regem suum Dux Normannus,] Siquidem Ragenarius Dux, auctorque totius memorati mali, ante profanum Horich Nortmannorum Principem cum ingenti superbia venies, ostendit ei quod secum hinc asportaverat aurum argentumque multum: dixitque quod opinatissimam Parisius civitatem captam haberet; quodque mansionem Germani senis, quæ in eadem terra decentissima haberetur, intrasset; insuper & quod omne Karoli Regnum sibi ratione tributi subjugatum haberet. Horich autem dum talia non crederet, jussit jam dictus Ragenarius partem incisæ trabis monasterii Domni Germani, seramque portæ Parisiacæ urbis, ante eum in testimonium adduci. Præterea retulit ei quam bonam quamque fertilem, uti omnibus repletam copiis, invenisset terram: populum vero eam incolentem, ad dimicandum pavidum ac trementem: referebatque dicens, quod majorem ibi mortui quam viventes haberent virtutem, nullumque invenerit sibi resistentem, præter Germanum senem mortuum. Hæc cum diceret, [solum sibi Germanum restitisse fassus,] tremens illico ac pavens corruit in terram, atque terrifica cœpit voce clamare, Germanum coram adsistere, eumque se baculo quem manu gestabat graviter flagellare. Quod videntes, Horich scilicet universique sibi adsistentes, ipseque Kobbo Hluduwici Regis illuc directus Legatus, ex hoc quod acciderat stupore nimio permoti, admirati sunt. Idem vero Ragenarius, sic humiliatus ac repente contritus, aliorum manibus cito sublatus recessit: qui maximis per triduum tormentis ignominiose afflictus, præcepit tandem unam auream suæ similitudinis statuam fieri, atque per eumdem Kobbonem Germano seni deferri; spondens se, si evaderet, Christianum deinceps futurum, Deumque Christianorum indubitanter crediturum: sed quia non erat ex ovibus Christi, idcirco quod petebat obtinere non meruit. [miserrime obit,] Ita prorsus inflatus, quemadmodum nobis idem Kobbo manifestum fecit, ac totus turgidus exstitit, ut nec auditus, nec visus, nec odoratus, vel gustus in ejus corpore discerni potuerit. Sicque diffusis ad postremum visceribus medius crepuit, vitamque miserrimus mane finivit: statua vero sacris oblationibus indigna, a quibus delegata fuerat retenta, veluti immundissima a mundissimo cordium inspectore refutata remansit.

[13] [ejus socios contagionis metu occidi Rex jubet,] Sed adhuc qualiter qui residui fuerant ex hac defecerint vita, prosequendo narremus. Ab eo sane die, quo monasterium almi Præsulis Germani ingressi sunt, donec pœnaliter cuncti interirent, ita, ut diximus, turgenti sunt (Kobbone teste) viscerum inflatione perculsi; quatenus omnis eorum cœtus etiam in patria quotidie moriens periret, præter quos Horich postea jussit occidi. Timens etenim ipse ejusque Optimates & populus pariter universus hujuscemodi morte pessima damnari, præcepit omnes qui residui erant, exceptis paucis fuga lapsis, quos nec mortis credimus evasisse exitium, decollari: eorumque capita, [& Christianos dimitti.] veluti satisfaciens morbo, Christiano qui captivus illic erat populo tradi. Nam ita clades ingrassata Deo permittente sæviebat in plures, ut pene quicumque morbidum tangeret, extemplo eodem attactus morbo & ipse deficeret. Insuper jussit cunctos captivos, qui Christianitatis vocabulo censerentur, in regno suo perquiri; eosque cum libertate & honore, absque alicujus contradictione, in suam patriam reverti: qui etiam hæc & alia, ultra quam sint inserta, dicebant. Nos tamen ea quæ a videntibus percepimus, solummodo ponere disposuimus; magnum satis habentes, quod victoriam, quam populi multitudo, communi obstante crimine, ex inimicis habere non potuit; B. Germanus, inclitus meritis, gloriosus miraculis, apud Deum tali donatus triumpho, obtinere promeruit.

[14] Quia vero duce Christo hucusque, signorum dulcedinem sequentes, [Puer totus impotens sanatus,] processimus; nunc ordinem, quo ipsius beatissimi corpus relatum sit, dicere aggrediamur; his præmissis, quæ in villa Cumbis accedentibus infirmis, ejus patrociniis donata cognovimus: quæ quo magis narrantur, eo amplius juvat a piæ narrationis tramite non discedere. Igitur cum quidam puer, Dagenus nomine, ex familia ejusdem monasterii, surdus & mutus, omniumque membrorum officio destitutus, ad præfatam villam auxilio parentum deportatus fuisset; ita est subito meritis ipsius gloriosi Pontificis pristinæ redditus sanitati, ut & loqueretur pariter & audiret: & qui paralyticus manibus devectus venerat alienis, ovans ac lætabundus, tribus in se miris ostensis, propriis jam cœpit ire vestigiis. Namque a terra post paululum incolumis surgens, cum magna cordis alacritate illis qui aderant aiebat: Ecce, ecce, adest B. Germanus, per quem me totum, Deo gratias, agnosco curatum.

[15] [Puellæ duæ febre liberatæ,] Nec illud omitti debet, quod Christus ad laudem & gloriam famuli sui largiri dignatus est, quod etiam audientibus proficere credimus. Fuerunt itaque in eadem villa duæ puellæ, longo tempore sic febribus valde vexatæ, ut vix jam pedibus incedere valerent, quibus nec ulla medicinæ ars eatenus potuerat subvenire. Quæ cum fiducia magna ad eamdem ecclesiam, in qua sanctissima ejus membra posita erant, pergentes, petierunt a custodibus, ut saltem sub tanti Pontificis venerabile corpus eis transitus præberetur. At illi fidem illarum plenam considerantes, permiserunt eas sicut humili petebant prece transire. Nec fides præmium distulit. Ita sane, ipsius sancti corporis transito feretro, ab eadem infirmitate mox curatæ sunt, ut nullam exinde molestiam per idem tempus ulterius paterentur. Ergo mirabilis Deus in Sanctis suis, qui non solum eos in præsenti gratiarum donis mirificat, verum & post mortem tantis beneficiorum muneribus, eorum meritis languentibus præstitis, miraculorum glorificat signis.

[16] Post hæc vero cum ejus sacratissimum corpus a supradicta villa Cumbis ad monasterium reportaretur; [Relatum corpus,] quod tunc in via actum est manifestare placet in populis. Tanti denique Præsulis beatissima membra Monachis cum laudibus & hymnis ad proprium referentibus locum; contigit ut cereus qui præferebatur ardens, validissimo flante vento, etiam in laterna in qua positus erat, extingueretur. [post cereum cælitus reaccensum,] Dumque cum equo ad villam quis, propter ignem qui rursus debuisset accendi, ire voluisset; cælitus effulsit, ut omnibus qui aderant, tamquam extinctus non fuisset, in eadem laterna rutilans appareret. Unde ad hujus rei testimonium in eodem loco a fidelibus Crux lignea ponitur: ut quod ibi tunc gestum est, quodque priusquam ad monasterium perveniretur geminatum miraculum, a transeuntibus futurisque non ignoretur generationibus.

[17] Ventum est autem, non paucis sanatis infirmis, cum magnificentia & honoris obsequio ad Teodasium i ejusdem Sancti villam: unde sequenti die, comitantibus rursum virtutum prodigiis, gratanter egressi, venerunt psallentes rectoque itinere gradientes usque ad fluvium, qui vulgo dicitur k Biber. Quo transmisso, venerabilis Præsul & Abbas ipsius monasterii Domnus l Ebroinus obviam venit, multique utriusque sexus, diversi gradus & ordinis cum crucibus & cereis, [magna pietate excipitur.] reliquoque sanctissimo apparatu cum eo; plebs quoque civitatis villarumque circumquaque non modica, cum omni alacritate ac devotione cordis universi currentes. Nam Clerici magna cum voce Deum laudantes, singultu interdum quatiente psallebant: populi autem nunc præ immenso gaudio lacrymas fundentes, nunc vero præ cordis jubilo exultantes, innumeras Deo gratias referebant. Nec uberior mœstitiæ fletus in transmigratione, quam lætitiæ extitit in reversione. Præfatus itaque Antistes, aliique ad hoc delecti Sacerdotes nobilesque viri, sacratissimum ejus corpus propriis humeris vicissim gestantes, reliquis omnibus ante & post feretrum cum laudibus & hymnis tripudiantibus, bajulantiumque vestes attingere festinantibus, ad propriam deportaverunt ecclesiam. Cumque ad primam monasterii portam pervenissent cœperunt hymnum Te Deū laudamus, te Dominum confitemur, cælo resonante ante ipsū decantare, ponentes eum super altare S. Stephani in eadem ecclesia principali. Ubi tamdiu mansit, donec translationis ejus festus dies, quæ octavo Kalendas Augustas celebratur, adveniret. Tunc accedens memoratus Abbas Domnus Ebroïnus Episcopus, tulit illum, & collocavit in suo sarcophago, cum metu & nimia diligentia, benedicentibus universis qui aderant ac laudantibus Deum.

[Postea visus est S. Germanus arma deponere.] Denique postquam ejus sacratissimum corpus in suo est collocatum sepulcro, illam visionem silendo præterire non debemus, quæ cuidam Fratri nostro in eodem cœnobio quadam nocte revelata est. Videbantur enim illi in sopore posito omnes Fratres ipsius monasterii, stantes in choro, vestibus induti solennibus, loquentes ad invicem quasi de his quæ acciderant malis: respicientesque contra Orientalem ejusdem ecclesiæ partem, viderunt beatissimum Germanum, veluti in habitu militari ante altare S. Stephani galeatum atq; mirifice loricatum stantem, & uti ex campo certaminis armigeratum fessumque venientem: adspiciensque cunctos, interrogavit usitato gentis nomine, ubi essent vel quo abissent Nortmanni, ipsius templi violatores, patriæ dissipatores, qui sua aliorumque Sanctorum membra effodi compulissent. Cui humili satis (ut decebat) responso dixerunt, quia recessissent. Tunc venerabilis Pater, Bene, inquit, &, Deo gratias, respondit. Deinde in sedili quod ante memoratum altare paratum erat, ut eidem videtur Fratri, residens, vocavit eos, jussitque ut sese ad deponendum ea quæ portabat arma militaria juvarent: interea quod adspiciebatur defecit. Nos vero tali habitu talique visione præfiguratum animadvertimus, quod jam veraciter factum esse cognoscimus, ultionem dumtaxat a sancto viro ex inimicis cælitus reportatam: cujus interrogatio eorum perditionis declaratio fuit. In armorum quoque deponendorum adjuvatione colligimus, quod eum, immo nosmetipsos bene vivendo adjuvare debeamus, ne talia nobis aut illi pro nobis ultra proveniant.

[19] [Epilogus.] Nunc igitur paulisper considerare libet, quam metuenda sint omnipotentis Dei judicia; quanta sit longanimitas atque justitia piissimi Creatoris nostri, vere terribilis in consiliis suis, patiens & æquissimus in universis operibus suis: qui si iratus servis suis negligentibus fuerit, cito illis pœnitentibus placatus reconciliabitur; atque visibilibus sive invisibilibus prostratis hostibus, pacem contritis corde cum victoria dabit. Sic de populo Israëlitico sæpe legimus, sic nostris temporibus frequenter audivimus, sicque in nobis ipsis ejus pietatis gratia experti sumus. Ipse est enim Deus repellens & destruens, irascens & miserans, commotorumque contritiones sanans. Attendendum etiam, beatissimus Germanus quantum sit glorificandus, quantumque venerandus, qui sic misericorditer juvat ad se cum fiducia confugientes, sicque terribiliter justis (quod est fatendum) meritis percutit adversantes. Et quia longum ac difficile est per singula ejus virtutes retexere, maxime cum & antequam nasceretur ita dilectus gratusque Deo, ut Joannes in utero matris exultans, inventus sit, cui virtus miraculi famulatrix extiterit; placet in ejus laude hoc in loco paucis ludere versibus, sitque prioris libelli finis.

Hic est Germanus, voluit quem mater in alvo
      Perdere, præsumptis haustibus atriferis.
Sed quia vitali fuerat respersus olivo,
      Non potuit sanctum commaculare malum.
Nam fuit egregia genitus de stirpe parentum:
      Qui quondam terris, nunc super astra nitet.
Optat enim, fragili si quis dum carne manebat
      Nosse fuit qualis, hic sua gesta legat.
Et cælos postquam conscendit, quanta per ipsum
      Gesserit Omnipotens, promere lingua nequit.
Linquitur hoc illi bibulas qui solus arenas,
      Ac pelagi guttas dinumerare valet:
Hortor enim cunctos, maculat quos actio vitæ,
      Hujus opem precibus poscere sæpe piis:
Debilis ad cujus venit si turba sepulcrum,
      Inde means rediit sana, favente Deo,

Cui nunc & semper gratias agamus, qui nos meritis hujus fidelissimi sui Præsulis de tot tantisque malis eripuit, quique nobis quotidie innumerabilium donorum beneficia ejus suffragiis præstat, faciens magna & mirabilia sine numero: cui sit honor & potestas, decus & imperium, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sextus erat Caroli Calvi annus, saltem usque ad 20 Iunii. Licet totus potuerit sic appellari.

b Hæc ita in Chronico Malleacensi narrantur: Concremata est ab eis Hero insula, & monasterium Deas, Burdegala, Santonis, Engolisma, Lemovicas, Parisius, Turonis, Noviomagum, Aurelianis, Pictavis, & innumera monasteria & castella destructa.

c Caroli-venna, vulgo Chalevanne, ad Sequanam versus palatiū S. Germani in Ledia, Gallice en Laye. Legipotest apud Mabilionem, post hos miraculorum libros, diploma donationis monasterio S. Germani ejusq; Abbati Hirmino factæ a Ludovico Pio, anno ejus III, de Piscaria, quam olim proavus ejus Karolus, scilicet Martellus, in pago Pinciacensi, in villa quæ vocatur Rioilus, in fluvio videlicet Sequanæ, fieri jussit, sub ea scilicet cautela, ut omni tempore sit salva undique omnibus obstaculis aqua, nec fiant unquam ulla opera huic vennæ nocitura, nec ante vel retro; quia cujuscumque potestatis sint littora, tamen est regalis aqua.

d Videtur indicari insula S. Dionysii, vulgo, Isle S. Denis.

e Combæ, Combes, Vicus in pago Briegio, sexto milliari a Lutetia Parisiorum.

f Cella etiamnum de jure monasterii S. Germani, la Celle.

g Hic est Ludovicus, Caroli Calvi frater, senior dictus & Rex Germaniæ, mortuus anno 876.

h Horich sive Horicus, unus ex 5 filiis Godefridi Regis Daniæ anno 810 mortui, ac tandem monarcha Daniæ: de quo & aliis Daniæ Regibus & Ducibus egimus 3 Februarii ad Vitam S. Anscharii §. 8.

i Theodosius, vulgo Thiais, Vicus altero milliari supra Parisios, haud procul a Sequana, hactenus cœnobio Pratensi subjectus; in diplomate Caroli Calvi Theodoxius.

k Biber juxta monasterium S. Victoris in Sequanam ab itur.

l Mortuo anno 842 Ailduino Abbate S. Dionysii & S. Germani, Carolus Calvus regimen Abbatiæ S. Germani dedit Ebroïno Episcopo Pictavicensi. Ita Continuator Aimoini lib. 5 cap. 19, qui dein cap. 21 asserit Ebroïnum anno 858 defunctum esse. Fuisse autem summum Capellanum Caroli Regis notavit Sirmondus, ad Capitulare 3 Caroli Calvi, in Verno palatio præsidente Ebroino habitum.

LIBER II.
Miracula in irruptione Normannica anni DCCCXLVII.

PROLOGUS.

Quia prioris libelli metas, optatum propinquantes portum, Christo sermonis vela regente, attigimus; acceptumducimus ea modo miraculorum subnectere signa, quæ postea Dominus per ejusdem Pontificis merita gloriosa dignatus est pandere. Illa quoque quæ rursus in ipsius Sancti nosttaque peregrinatione sunt facta, non incongrue addenda censerentur, nisi forte pudoris esse viderentur. Scilicet qui castigationis divinæ posthabitis eruditionibus, tempus emendationis necnon & fructum correctionis parvipendentes, ad hoc iterum prolapsi sumus, ut longiorem demum exulationem dignissima expulsione pateremur. Sed absit ut vel nostra tacendo inaccusata pallietur iniquitas; aut cælestis, qua sanaremur, nobis clementer adhibita, quo non præconetur, reticeatur benignitas; vel etiam tanti Pontificis humanæ saluti largita virtutum gratia, immemorata transiliatur.

HISTORICA RELATIO.

[Mulier contracta sanatur,] Sancti vero corpus dum revectum, atque ordine supra digesto suo est in loco restitutum, accessit ex a pago Oximensi quædam paupercula mulier, nomine Hirmintrudis. Hæc per novem annorum curricula contractionis calamitate oppressa, de loco ad locum, nisi aliorum manibus delata, nequaquam incedere valebat. Cumque eam Dominus per gloriosum Antistitem Germanum curare voluisset coram se assistere, deferentes sibi panem & lac, signum futuræ sanitatis, hortantesque ut comederet: molestia namque infirmitatis fatigata obdormierat. Cumque comedisset ex his quæ attulerant, dixerunt illi: Surge, & quomodocumque potes, Parisius ad sepulcrum B. Germani ire festina, cujus munere noscas te ex propria corporis debilitate curandam. Quæ longo ægritudinis vinculo de sua desperata salute, putavit se vano somni phantasmate deludi: idipsum & parentes, quibus hæc retulerat, dicebant. Sed alia iterum nocte prædictæ virgines eidem apparentes, cum quadam indignatione, blando quidem sermone eam allocutæ, dixerunt: Gaude, in proximo est enim ut cureris. Et quare, quo tibi præcepimus, non isti? Vade igitur, saltem nunc, nec moram feceris. Porro expergefacta mulier, auxilio tandem fratris asello levatur; sicque ante tumulum tanti Patroni delata exponitur. Permissa itaque est in atrio ejusdem ecclesiæ ipsa nocte requiescere. Sed priusquam mediæ noctis spatium transmitteretur, evigilans, quasi quodam medicamine delibuta, per seipsam aggreditur ecclesiam, Fratribus jam ex more vigiliarum solennia celebrantibus. Interea membra sibi male cohærentia cœperunt resolvi, atque in antiquum mox officium reverti: quæ pro anxietate cordis corporisque relaxatione magnas institit voces emittere, ut omnes qui aderamus audivimus: factoque mane, illi Domino B. Germani precibus miserante, propriis concessum est ambulare vestigiis: sicque per iter quo venerat rediens, omnibus bonum sibi largitum narrabat.

[2] [item homo contractus,] Nec illud præterire debemus quod simili modo factum contigit miraculum. Nam inter ceteros ex diverso properantes, venit quidam juvenis ex b pago Bajocasino vocabulo Hildemodus, qui ita renibus contractus tribus continuo extiterat annis, ut eo ipso dolore genuum ac tibiarum seu pedum privaretur officio: isque multa venerabilium Sanctorum circumiens loca, quo pristinam illorum suffragiis recuperaret sospitatem, a nullo prorsus destinatus est sanari. Supradicta autem sanctissimi Pontificis imminente celebritate, a quodam venerabili viro per soporem est admonitus, ut monasterium ejusdem sanandus adiret. Qui nihil de visione dubitans, eo die qui eamdem præcedit solennitatem, nono Kalendas Augustas, cum ascellaribus venit ante sancti Patris sepulcrum, jaciens se pronū in terram. Cumque diutius pro sui recuperatione Deum beatissimumque Præsulem intentissime exoraret; subito cœpit, coram oculis omnium illic adstantium, membra, prolixa agritudine torpentia, gemens extendere. Nec mora: statim namque surrexit benedicens Deum, sanctumque glorificans Germanum: & non solum ipse, verum & qui præsentes eramus, omnisque frequentia populi qui convenerat, pariter benediximus Domino, qui talia meritis sui Confessoris dignabatur concedere.

[3] [& puer, insuper mutus] Illud quoque, quod divina bonitas eodem vespere ad famam nominis tanti viri ostendere voluit, reticeri non debet quin inter cetera narretur miraculorum insignia. Fuit quidam puer (ut putabatur) duodennis, de pago Aurelianensi & familia beati Patris Benedicti, qui de matris vulva in lucem renibus contractus ac genibus proruperat; nec aliter se ullo modo movere poterat, nisi manibus nitens semivalidum promoveret corpusculum: insuper & ita ab ineunte ætate officio loquendi privatus adoleverat, ut more ipsius lingua potius strepitum, quam verborum exprimeret sensum. Qui cum ad B. c Caronis Martyris sepulcrum, quod juxta oppidum situm est Karnotinum, a quolibet gratia pietatis deportatus fuisset; interventu ipsius sancti Caronis, pedes ejus, contractione genuum perseverante, a posterioribus solummodo sunt disjuncti. Inde vero ad patrocinia almi Patroni nostri quandoque perductus, obtentu misericordiæ permissus est ad sancti Pontificis Confessionem manere. Cumque jaceret, Fratribus jam in ecclesia vespere psallentibus, cœperunt mox nervi atque nodi a nativitate contracti corporis resolvi, necnon & ad usum ambulandi divina miseratione per beati viri suffragium aptari: qui cum fide veniente impetrare potuit, quod natura vitiata negaverat.

[4] [Cæcus lumen recipit.] Non debent esse (quod longe a Fidelibus sit) oneri, quæ Christus suis sanctis amicis dignatur largiri: nam qui gesta virtutesque eorum, qui jam cum Domino in cælesti regnant Hierusalem, audire renuit, ipse procul dubio sibi testis existit, quia nondum ad illorum perfecte suspirat consortium: contra vero qui recolit, legit vel audit; ille utique, licet in terris adhuc positus, concivem illorum se evidenter esse demonstrat in excelsis. Igitur ex quadam possessione ipsius beati Viri, quæ in d pago Pinciacensi sita e Prunidus dicitur, fuit quidam homo nomine Adoardus, ita oculorum privatus lumine, ut illi continua nox esset, nec quidquam lucis haurire posset. Hic ad sancti Pontificis festivitatem manibus, utpote cæcus, aliorum deductus, ad sacra Missarum solennia inter reliquos qui convenerant devotus adstabat: & ecce subito, antequam Euangelium legi inchoaretur, cœpit ab ejus oculis magnus quasi lacrymarum fluxus mirum in modum manare. Cumque diu hoe ageretur, & ipse rivulorum fontem de suis maxillis crebra manus adhibitione extergeret; superno mox respectus intuitu, incipit paululum splendoris inspicere. Deinde gratias agens toto devotionis affectu, solo prostratus obnixe precabatur, ut sibi jam partim reseratum lumen plenius redderetur. Nec ejus sunt preces apud altissimum cordis inspectorem sanctumque frustratæ virum: statim namque exauditus, pristinum recepit visum: Missarumque peracta solennitate, venit jam clare videns ante polyandrum beatissimi Confessoris, glorificans Deum, qui sibi ejus precibus, per tot annorum curricula ademptam, luminis reddiderit dignitatem.

[5] [Normannorum altera insectatione] Ut igitur castigantis nos inæstimabilis divinæ bonitatis miseratio evidentius prædicetur, illa quæ rursus in ejusdem Sancti ac nostra peregrinatione (ut meminimus) facta sunt miracula, persequamur, etsi non sermone verborum copia phalerato, virtutum tamen speciositate colendo. Non post multos denique f annos, iteratis sæpius malis, suscitavit nobis Deus sævissimam earumdem gentium persecutionem, qua nos merito affligeret; afflictosque, ut pietatis Pater, ad emendationem compelleret. Nam quemadmodum prospera a recto tramite per mentis elationem aliquando deviant, ita & adversa per contriti cordis humilitatem ad nostri nos custodiam revocant: sola enim vexatio intellectum dabit auditui. Hujus itaque persecutionis orto flagello, Sanctorum circumquaque jacentium corpora, non solum a sepulcris instaurato dolore effossa, verum etiam & ad proprias possessiones sunt hac illacque devecta. [& sacri corporis delatione] Cumque paratum fuisset quo sanctissimi corpus Germani ad superius dictam villam Cumbis iterum ferri deberet, illud nos, quod tunc ibidem gestum est miraculum, dicere juvat. Quidam autem nostrum, nomine Adalarius, Monachus & Sacerdos, sic per tempus continua renum fatigatione debilis factus extiterat, quod nullo modo per se vel ad modicum, nisi uno & præsertim duobus sustentatus baculis, incedere valeret. Quibus adductus venit ad ecclesiam inter reliquos gemens: accedensque ad sancti Præsulis corpus, jam ad efferendum feretro aptatum, [debilis sanatur.] studuit unus nec tardior quidem esse portantium. Et hoc, divino suffragante auxilio precibus Sancti sublevatus, relicto, immo (ut ipse post ajebat) oblito baculorum officio, vicissim peregit, usque dum ad præfatam Cumbis villam, vinculo infirmitatis solutus, pertingeret. Quo in loco, beati corporis gleba super altare venerandum exposita, ipse gratias agens, ad omne quidquid voluit sanus evasit.

[6] Deinde contigit, post aliquod evolutum temporis spatium, [Demoniacus liberatus,] ut illuc quispiam dæmonio plenus adduceretur, quem quatuor ferme viri tenere vix possent. Maligna quippe vigebat virtute, eratque ex ipsius Sancti familiæ colonis, atque de villa supra memorata Prunido. Advenit ergo manibus violentorum impulsus, tergiversatione reluctante hostis, Justi præsentiam nimium formidantis. Itaque multas illi adjurationes juxta consuetudinem exorcismi quidam nostri fecerunt, dantes insuper & haustum aquæ benedictæ. Sed ut in eo potius Apostolici viri meritum præfulgens panderetur, universis ab eo tandem quiescentibus, accessit ultima ejusdem exorabilis medicina: qua depulsa callidi pervasoris morbida fœditate, omnis in eo incolumitas, sensus vigore restituto, informatur. Iniquissimo siquidem habitatore projecto, liber exivit captivus ab angue: remansitque non solum quatuor, sed uno minus homine valens.

[7] Adducitur & quædam femina, utramque manum gestans aridam. [Contracta curata.] Hæc olim, pro qualibet sibi adhæsibili infirmitate, ad S. Mariæ basilicam, quæ ibi prope sita est, annuale votum, juxta suæ paupertatis modulum, ex dimidii denarii quantitate constituerat: sed adveniente Dominicæ Resurrectionis die, emit inde, blanda diei subripiente occasione, edulium carnis, atque comedit; parvipendens melius non vovere, quam post votum vota non reddere. Statimque ut sole clauso, gratia soporis, cubilis sui secreta petivit; ita manibus voti violatricibus ea in nocte contrahitur, quemadmodum, emortuo in eis operandi officio, palmarum intima ungues producti penetrare viderentur. Quæ mane facto veniens, dum ante altare in quo sanctum quiescebat corpus statuta fuisset; sic post modicum, emendato delicto, ut fuerat prius, sana regreditur: nec gloriosa Domina gloriosum dedignata est Germanum consortem seu reparatorem sui habere miraculi.

[8] Ut autem taceamus de reliquis, ea tempestate per eumdem Sanctum in eodem loco patratis miraculis; [Cæco lux reddita,] dicatur nunc illud de quodam cæco, mirabiliter curato: qui dum alieni gressus solatio fuisset attractus, suam illic per dies exorando præstolabatur salutem. Nam & solitus erat, alia nescio quadam intercurrente infirmitate, multas crebrius quam subitas cum gemitu doloris effundere voces: unde aliquando quasi importunus, & qui ecclesiæ silentiis esset inquietus, a quibusdam correptus, nimis mœrens aliorsum ire disponens recessit; destinavitque animo, ut ad quamdam ecclesiam in villa g Ruoilo, in ipsius Sancti honore dicatam, quia prope erat, diverteret; ibique, dum tempus sui veniret miserendi, maneret. Quod cum prævio se ducente fecisset, antequam ejusdem basilicæ januam intraret, lumen oculorum recepit: moxque tanta cælitus sibi data visitatione jucundus, ad eumdem Sanctum videns laudesque vociferans, Cumbis revertitur. Fuit itaque gaudium Fratribus universisque inibi conversantibus, atque per omnes circumquaque non modica admirationis lætitia. Hi ergo a quibus exasperatus recesserat, pœnitentes ajebant, se & alios tali facto commonitos, ad pauperum debiliumque importunitates patientes esse debere.

[9] Hinc Helagiam, generosi sanguinis feminam, [hysterica curata.] inter reliquos illuc venisse sanandam, simulque sanatam redisse videamus. Hæc ita suffocationis h molestia per prolixi temporis cursum elanguerat, ut saltem divinis aliquando interesse cupiens officiis, dum solius tantum legeretur Euangelii lectio, durare pedibus stando [non] valeret. Neq; hanc Dominus piis Sancti carere voluit beneficiis: quæ diebus plurimis alieno portatu subvecta, eam in qua ipsius erat corpus frequentans ecclesiam, cum cereis necnon & aliis oblationibus, piissimum ex animo venerabatur Patronum. Cumque terminus, quo ejus devotionis labor remunerari deberet, divinitus jam præfixus incumberet; statim cælesti perfusa medicamine, tanta corporis valentia ante ejusdem Sancti præsentiam donatur, quatenus Deo ipsique beatissimo gratias agens, reparata saluti, exultans rediret.

[10] Dignum ducimus, quod in sequentibus rythmo continetur recolendum, interserere miraculum. [Nortmanni Cœnobium S. Germani diripiunt.] Nortmanni vero apud eumdem locum qui dicitur Oscellus i, in quadam Sequanæ insula residentes, Parisius sæpe, dum prorsus placebat, navali excursu veniebant. Redimebantur ergo omnia in circuitu vicina monasteria, ne illorum sævitia impositis ignibus cremarentur; studebantque præterea vicibus æquis, quatenus aliquos nobilium gratia pecuniæ capere possent; unde (veluti ex mitissimi viri Domni k Hluduwici Abbatis redemptione) non modicum & incomparabile acquirebant lucri negotium. Et quotiescumque tale quid agere disposuissent, dissimulabant se multis diebus ante nullatenus quoquam ire, ne cui illorum furtivus innotesceret adventus. Proinde decreverant muta silentique consideratione Parisius, [Monachis mirabiliter servatis,] sive ad nostrum aliquando percurrere locum, omnesque ibidem sub malefida securitate commorantes insperate decipere: restiterant siquidem in eodem monasterio qui ipsum custodirent Fratres fere viginti. Quibus matutinale, orto jam crepusculo, Paschalis sacrosanctæ festivitatis Officium celebrantibus, adsunt Nortmanni, qui Parasceves die equis ascensis iter arripuerant veniendi. Quos quidam nostrorum equites paulisper prævenientes, eorum eis, quamvis sero, malignum nuntiaverunt adventum. Illis autem non credentibus, sed magis laudibus divinis insistentibus, Pagani sine mora insequentes venerunt, cunctosque ut erant in ecclesia circumcinxere psallentes. Tunc, quod magnum fuit declinandi subsidium, clausis in eorum oculis ecclesiæ portis, omnes sese in quæque latibula vel puteos immergentes absconderunt; quo non ex omnibus, nisi unum [plus] æquo fidentem, tanti Præsulis suffragantibus meritis, interficerent. Itaque fugientes ante conspectum ipsorum ibant; nec aliter, inquam verissime, nisi ut quidam illorum ante enudatos etiam gladios, cum esset dies, illæsi transierint. Quibus ita angelica administratione salvatis, [cæsis famulis nonnullis.] interfectis prænuntiis atque aliis in circuitu & in medio monasterii ex familia plurimis, omnia veluti spurcissimi invasores [contaminantes], quæque in ecclesia vel extra invenerant diripientes; cum proventus exultatione, cellario l Fratrum igne supposito, reversi sunt. Tunc universi de qualibuscumque quibus se abdiderant egressi latebris, concurrente etiam hinc inde populo civitatis, subverterunt tantum Spiritus sancti gratia ignis ardorem, jam, ad cuncta consumenda, spatia altiora petentem. Neque, quod postea nostris iterato contigit delictis, locus tunc penitus crematus disperiit.

[11] Ceterum ut sit memoria Justi cum laudibus, ad ea quæ in m Novigento, villa nostra super Maternam fluvium sita, dum ibi moraretur, dumque inde reverteretur facta didicimus, sed non ad cuncta, vertamus sermonem: nam si eamus per singula, exuberans erit modus in pagina. [Delate corpore Novigentum, infirmus oblata candela sanatur:] Contigerat ergo terrore Paganorum, ultra Parisius jam & castelli n Milidonis terminos excurrentium, sanctissimum corpus ab Acmanto, quo nuper delatum abierat, illuc transferri. Homo igitur ex eadem villa ita infirmus per annos, ut vix incedere posset, totoque corpore nulla sibi subveniente medicina debilitatus adveniens; candelam secum detulit, munus fidei, pretium sanitatis. Sed antequam illam accendere conatus quod cœperat peregisset, quæsitum, videntibus qui aderant universis, e cælo respectus donum percepit. Ergo si regni cælorum inæstimabilis magnitudo cujuslibet quantitate pretii emi potest, multo magis vera fide sanitas corporis: tantum enim Christianus accipit, quantum credit. Confestim siquidem oblato munere sanatur, atque domus suæ limina gaudens revisit.

[12] Erat ibidem sane concursus infirmorum, hinc inde confluentium, plurimus: quorum causas ut sic breviter colligam, [plurimi a suis morbis liberantur,] cæci gaudebant videntes, claudi ambulantes, curati diversi febricitantes, atque plurimi variis corporum contagiis liberati gratias agebant lætantes: singulisque largiebatur remedii gratia, prout digni inveniebantur medicantis clementia; ita quoque dumtaxat, ut qui vespere debilis adveniret, mane facto sæpissime incolumis exiret. Inter quos puerulus de pago Stampensi o insanus defertur: habebat enim contractione nervorum membra damnata. Qui a matre deportatus, deprecatur ipsa obnixe, ut se cum puero ea nocte in eadem basilica, in qua sancti Præsulis corpus venerabatur, remanere liceret. Deinde hora ejusdem noctis adveniente (ut putabatur) jam media, puer matre nesciente solus assurgens, per eamdem ecclesiam, pedum cohæsione utcumque soluta, ambulare tentabat. Evigilat mulier, gaudetque de nati visa salute: sicque ipsa atque sequenti nocte eodem in loco transacta, totus post biduum sospes effectus, genitrice jucunda recessit.

[13] In eadem denique Novigento villa, quæ & quanta fuerint (ut paullo supra retulimus) sanitatum charismata, ejus bonitatis munere advenientibus exhibita, sine crimine fatemur nos ignorare: quam vero fuerint innumera, [In relatione corporis,] ille qui dedit cooperator piissimus, solus novit Jesus: ideo ad id quod ardet animus transeuntes, ejus reversionem mente hilari exponere festinemus. Fratres igitur, qui illic aderant sanctissima ejus corporis membra custodientes, una cum ipso loci ruinas saltem invisere festinanter egressi; Nortmannis jam amico pacis fœdere Regno eductis, iter reversionis læti suscipiunt: fuitque eis in revertendo navalis congruus apparatus. Unde Maternæ fluvium pariterque Sequanam enavigantes, venerunt citra Biberis ac Sequanæ confluentia portum facientes: eductumque sacratissimum corpus a navi, excepimus illud multi utriusque sexus & ordinis ibidem congregati, ut miraretur vix Clericos ad eum tollendum accedere posse. Nam ex sui quondam Episcopii domo Canonici primi, uti Pontifici assistentes, exceptionis peregere ministerium, hujus Antiphonæ congruam jubilantes melodiam: O quam venerandus es, egregie Germane Confessor, qui terrena contempsisti, & cæli januam exultans petisti; modo victor fulges in virtute cælesti: ideoque supplices te exoramus, ut intercedas pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Factaque geniculatione, ac Oratione dominica, & Missa pro universis solenniter dicta, ex monasterio S. Petri p nec non & B. Genovefæ Virginis religiose accedentes Clerici, eumdem sequentes ordinem, cœperunt, sancto humeris suscepto corpore, hanc psallere Antiphonam, dicentes: [sanantur contracta & 2 cæci:] Iste est Germanus Pontifex maximus, qui per supernam gratiam divina dans miracula, promissa sumens munera, vivit perenni gloria. Deinde nos, uti decebat servulos, corruentes, salutationis novum habentes Hymnum, verenter adfuimus: surgentesque a solo, quo dignissima ejus reverentia prostrati jacueramus, post Orationem & Collectam, jam cuidam contractæ feminæ ac cæcis duobus collato sanitatis beneficio, quo unaquæque videlicet exceptio proprio decoraretur miraculo, ita concrepantes intulimus.

[14]

Ave Præsul benedicte, ave nunc piissime,
O Germane venerande, Pater & eximie,
Plebis temet cum fideli comitantis agmine, [Hymnus in laudem Sancti decantatus.]
Veni jam, veni benigne, redi Pastor optime.
Oves proprias require, ac paci restitue,
Nec tristari ultra sine de sublato pignore.
Deplorabat te cessisse Dominum Lutetia,
Se plangebat & lugebat caruisse gloria,
Quam applaudet recepisse jam tua præsentia.
Heu! quā flebant & gemebant servi tui Monachi,
Et caterva populorum cuncta nimis propria,
Cum fuisses exul loco a tuo, Sanctissime
Quis illorum sermo valet planctus fari cordium,
Atque simul expedire fletus amarissimos,
Quod Sacerdos pietatis pulsus esset impie.
Qui si cessit feritati Paganorum rigidæ,
Nec non loco, vel ultrici flammæ; tamen adfuit
Votis dignis famulorum, præsens in periculis.
Unde juvat nos adire illud dictu nobile,
Quod stupendum & mirandum inferat miraculū,
Pro quo dignæ Confessori referantur gratiæ.
Itaque dum illucescit Paschæ dies splendida,
Dumque laudes celebrarent matutinas Monachi;
Circumdantes se Paganos miro ludunt ordine.
Nam ut cunctos gloriantur se cepisse miseri,
Utque gyro mox valiarunt omnes fere proximo;
Te precante liberantur prope capti servuli.
Dumque nullus sese putat habere superstitem,
Gladiatam evasisset qui Danorum aciem;
Omnes se de locis mergunt abditis incolumes.
Cerneres tunc lacrymantes, non loquentes invicē,
Dum de necis quasi fauce se viderent surgere:
Vota solum cordis dabant tacita dignissime,
Unus tantum præpeditur cæcæ mortis obice,
Atque telo perforatur hostis velocissime,
Ne tanto summus careret Pontifex libamine.
Salva, clemens, hinc precamur, salva, Præsul agie,
Omnem Clerum te colentem cum devoto populo,
In præsenti mereamur uti prece commoda:
Hincque celsi paradisi regnum nobis obtine,
Quo simul tecum psallamus Patri laudes Domino
Atque toti Trinitati, consonantes Angelis,
Sanctus, Sanctus, Sanctus Deus, Deus exercituum,
Cæli tuæ pleni manent atque terra gloria,
Osanna qui benedictus in excelsis veneras.
Gloria sit Deo Patri atque laus altissimo,
Honor, virtus & potestas Jesu Christo Domino,
Dignitas & unus apex sit quoque Paraclito, Amen.

[15] Quo ad finem usque ita completo, fuimus jam, licet ex adverso, [Corpore ad pratum prope monasterium delato,] proximi partim adustæ necno & permultum dissipatæ civitati: cujus demolita facies nos omnes in dolorem adducens, competenter exegit psallere: Adspice, Domine, quia facta est desolata civitas plena divitiis, sedet in tristitia domina gentium, non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster. Multi namque canentes, plures vero cernebantur plorantas: sicque processimus in q pratum usque, quod sub ipso est monasterio. Eramus vero mœrentes, quod posteaquam propriam intraveramus tellurem, [homo ob interfectam matrē ferro religatus solvitur.] nullas ut antea ostensas virtutes [audiremus]. Sed ecce subito ex tanta populi multitudine, unus procurrens accessit: habebat enim causa pœnitentiæ ferri circulum in brachio, ut solet fieri, arctissime obvolutum: jamque tempus increverat, ex quo illi, casu propriam occidenti matrem, hujusmodi pœna accesserat. Qui vociferans & tanti viri pietatem sibi adjutricem expostulans, ut manum ad feretrum, quo Sancti sacrum bajulabatur corpus, pallium saltem desuper contingere cupiens, protendit; illico ferrum de brachio exiliens mirandum crepuit, ita ut in aëra sursum evolans videretur a multis. Quæ res nos universos hilariores efficiens, nonnullos etiam in lacrymas præ gaudio movit: sed & caro, armillæ hujusmodi asperitate in profundum exesa, quod gestum erat pretiosum pandebat miraculum.

[16] Advenerat & quædam mulier, adjumentis fidei comitata, [Alia miracula.] quæ a cunabulis ita nuncupata, dicebatur Electa. Hæc prorsus (ut nobis, quasi eadem adhuc infirmitate dolens, ajebat) it per decem annorum curricula manus dexteræ ariditate contabuerat, quod nullo modo vel ad os eam porrigendi posse habuerit. Accedens itaque cœpit magnæ humilitatis precibus supplicare, quemadmodum sibimet tantum sub ejusdem sancti corporis feretro, ut eramus in ambulando, transitus concederetur. At ubi vix intromissa (erat enim compressio populi multa) transisset, sic illius aridæ manus debilitas extemplo curatur, quatenus omni recepto vigore, solitum propriæ actionis exerceret officium. Hanc namque vidimus incolumem, & Meroldum qui venerat cæcus, necnon & Aldegundem videntes.

[17] Pervenimus ergo psallentes, nimia lassitudine ac solis ardore fatigati, hora quasi sexta ad monasterii januam. Annus autem circuli resurgentis Christi r octingentesimus sexagesimus tertius; [Restitutum corpus anno 863.] dies vero mensis quarto-decimo Kalendas computabatur Augustas. Tunc hymno Te Deum laudamus incœpto, intravimus ecclesiam, deponentes idem sacrosanctum corpus super ipsum, in quo prius jacuerat, sepulcrum. Deinde concinentes Antiphonam, Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti ejus, & qui timetis eum pusilli & magni, quoniam regnabit Dominus Deus noster omnipotens; gaudeamus, & exultemus, & demus gloriam ei; facta oratione, ac pro omni qui convenerat cœtu peracta Missarum celebritate, intulimus illud in S. Symphoriani cryptam s, ubi primum migrans quieverat, atque post ejusdem sancti Martyris altare in præparato sibi tumulo venerandum posuimus. Unde evolutis temporum spatiis, atque monasterio jam ex parte reædificato, adveniens gloriosus semperque pius Rex Karolus, ejusque regni consors Richildis Regina, simulque pater & pastor nostor domnus t Gauzlinus Abbas, & Ingelvinus u Episcopus, aliique Præsules sive Regni sui Principes, retulerunt eadem sanctissima membra cum laudibus & hymnis ad proprii locum sepulcri. Ubi auxiliante Deo & Domino nostro Jesu Christo, socia Spiritus sancti gratia, multi usque hodie venientes, ejusdem sancti Pontificis meritis sanantur infirmi, ad gloriam & laudem sanctæ & individuæ Trinitatis, in secula seculorum. Amen. x

ANNOTATA.

a Oximensis pagus in Normannia & diœcesi Sagiensi, uti sæpius monuimus.

b Bajocassinus pagus in eadem Normannia, vulgo le Bessin, ad Oceanum Britannicum, cujus urbs Episcopalis est Bajocum.

c Hic est S. Caraunus, vulgo S. Cheron, cujus Acta martyrii supra hoc die dedimus.

d Pinciacum vulgo Poissy, cujus pagus late extendebatur.

e Prunidus, vulgo Prunay, haud procul a Pinciaco.

f Anno 857 ut Gesta Normannorum ante Rollonem habent.

g Mabilio, neg; de Rioilo, supra nominati Pinciacensis pagi vico, eo quod ecclesia ibi dicata sit S. Petro; neque de Senonicæ diœcesis vico, vulgo Rugau vult locum hunc intelligi, eo quod ecclesia istic S. Iuliani sit.

h Muliebrem morbum intelligi, quam suffocationem matricis Physici appellant, credibile fit ex affectionibus hystericarum mulierum propriis, quales hic describuntur.

i In libello Caroli Calvi contra Wenilonem nominatur, Insula loci qui Oscellus dicitur.

k Ludovicus Abbas S. Dionysii, ut in dictis Gestis legitur.

l Continuator Aimoini lib. 5 cap. 23, Eadem tempestate, inquit, secunda irruptione Normanni Parisios venerunt, & B. Germani monasterium depopulati sunt, cellarioque Fratrum igne immisso, cum præda undecumque acquisita redierunt.

m Novigentum illud, quod plura istius nominis sint oppida, appellatur Nogent l' Arthaud, 8 leucas supra Meldas in Ortum situm.

n Castellum Milidonis, nunc Melodunum dicitur ad Sequanam supra Corbolium, & 10 leucis Parisiis dißitum. De Acmanto supra actum est.

o Stampe oppidum inter Parisios & Aurelianos, vulgo Estampes.

p S. Genovefæ Acta dedimus 3 Ianuarii, ubi de hac 2 incursione Normannorū. Conditum id monasteriū sub honore SS. Petri & Pauli, postea S. Petri & S. Genovefæ dictū.

q Hinc monasterium S. Germani de Prato seu de Pratis a posteris dictum.

r Indicatur annus more Gallico inchoandus a Paschate.

s Notat Mabilio sacellum S. Symphoriani hactenus extare in atrio ecclesiæ, adeoque hinc explicandum Auctorem Translationis num. 1 dicentem, Sancti corpus humatum fuisse in porticu ecclesiæ S. Vincentii.

t Gauzlinus sive Goslinus, postea Episcopus Parisiensis, fuit Abbas S. Germani ab anno 850, sive anno regni Caroli 10, ut ex diplomate apud Mabilionem constat.

u Ingelwinus Episcopus Parisiensis succeßit Æneæ, saltem post annum 868, ut ex istius diplomate constat apud Sammarthanos.

x Addit Mabilio præter supra allegatum diploma deKaroli-venna, etiam Præceptum Karoli Calvi de partitione prædiorum, in usus Monachorum monasterii S. Germani, ad petitionem Goslini Abbatis.

APPENDIX
De aliis translationibus & miraculis S. Germani.
ex seculo III Benedictino R. P. Mabilionis.

Germanus, Episcopus Parisiensis (S.)

BHL Number: 3481

EX MABILIONE.

[18] Cvm Lutetia Parisiorum iterato a Nortmannis impeteretur anno DCCCLXXXVI, tunc cives S. Germani Patroni sui auxilium implorare, [Anno 886 translato in urbem a Nortmannis obsessam corpore,] ad ejus tumulum confluere, ex quo sacrum ejus corpus refossum in urbem delatum est. Id cecinit Abbo, nostri cœnobii Monachus, in libro 1 de obsidione Parisiaca.

Tunc trepidant cives, cunctiq; vocant celebrandū
Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis.
Concurrunt matres, pariter juvenesque puellæ
Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata,
Hic jacuit suimet jugiter venerabile corpus,
Nobiliusque monasterium cunctis fuit illud:
Hinc propriis fuerat famulis gestatus in urbem.

Nempe in Ecclesiam S. Germani Veteris appellatam. In qua Sancti brachium, in hospitii mercedem, relictum est. Tunc

Efficitur bostar Germani Antistitis aula,
Completur tauris, suculis, simisque capellis.

[19] Idem Auctor in libro 2 miracula recitat duo, facta adversus duas feminas Nortmannicas, [piniuntur eorum feminæ duæ, vi aquam ferentes e puteo sancti,] quæ aquam e putco S. Germani in usus suos hauferant. Is puteus hactenus visitur in ecclesia Germanensi, febricitantibus quondam frequentatus, quibus ejus aqua, benedictione signatæ, sæpius medicamento fuere. Situs est in absida orientali, eo fere in loco, quo S. Germani corpus a Lantfredo Abbate depositum est. Quæ omnia intelliguntur ex subjectis Abbonis versibus libri 2.

Cujus ad accubitat puteus vestigia, cujus
Qui potabit aquas, extemplo, febre laborans,
Auxilio Sancti fidens capiet medicinam.
His panem cupiens quædam componere, jussit
Vi sibi * Scotta Danum deferri. Namque Sacerdos
Templa * tuens, puteum vendebat ægris pretio amplo.
Depositus flammæ panis, mox ipse figuram
Sanguinis accepit rubeam. Post altera forte
Scitur; vi conans latices hausisse cruorem.

[20] Gozlino Parisiorum Episcopo tempore obsidionis e medio sublato, [Anno 888 soluta obsidione] simulque Henrico Duce, quem Carolus Crassus auxilio miserat; Nortmannis strenue restiterunt Ebbolus Gozlini nepos, Germanensis Abbas, & Odo Comes, eosque ad solvendam obsidionem compulerunt. Id factum anno DCCCLXXXVIII, quo S. Germani Reliquiæ ex urbe in pristinum locum reductæ, & in pretiosam thecam reconditæ, insculptis in ea sequentibus versiculis:

Hic positum Sancti multis venerabile corpus
Germani, loculo nunc custoditur in isto.
Audeat ornatus aliquis hinc tollere nullus,
Perpetua metuit qui non nisi morte perire,
Inferni cæcas audet adire tenebras.
Subventus causa, Christo tribuente salutem, [refertur corpus ad monasterium intra novā arcam,]
Ferri quo possit, fuerit quocumque ferendum;
Hunc in honore tuo loculum, Germane, rogavit
Ebbolus Abba pius fieri, donisque replevit.
Hic etiam, Henrice Pater, tua dona refulgent.
Odo Comes vernat, multi quoq; Christicolarum.

Fuit is Odo seu Eudo Comes, postea Rex dictus, filius Rotberti Andegavorum Comitis, viri Saxonici generis, in bello Nortmannico extincti. Quis fuerit Henricus iste, an Dux, qui a Carolo ad ferendum Parisiis opem missus est, non constat. [an. 1408 refectam.]

[21] Guillelmus cognomento Episcopi, Abbas piißimus, cujus corpus incorruptum hactenus in tumulo persistere diximus, anno MCCCCVIII eamdem thecam elegantiori opere refici curavit. Ad hoc viginti sex marcæ aureæ, quibus constat thecæ pars superior, e veteri capsa desumptæ, additæ argenti deaurati marcæ ducentæ quinquaginta ad compingenda latera: fundus, industrie cælatus; argento præterea conflatus est. Guillelmus vero, ne Ebboli primarii opificis (quæ viri modestia erat) memoriam obscurare videretur, prædictos versus in thecam restituit, quatuor hisce additis:

Annis milleno quadringentis quoque nono,
Hoc opus impletum, fulgente decore repletum,
Cœpta sequens alias Guillelmus Præsulis Abbas
      Ad decus Ecclesiæ vestiit ipse pie.

Superest etiamnunc egregium illud opificium, uti & tabula majoris altaris argentea, utrumque Guillelmi pietatis monumentum. Reliquum est ut miraculum quoddam, anno MLXI factum, referamus ex codicibus Ms. in Vigilia Translationis S. Germani quondam legi solitum.

[22] [An. 1061. Philippus Rex.] Miraculis, quæ Dominus Deus, pro meritis beatissimi Germani Parisiensis Antistitis, hucusque copiosa operari non desinit, adjiciendum censemus illud, quod contigit Philippi Magni Francorum Regis successivis temporibus. Is siquidem Philippus, Henrici Regis filius, dignitatem regalis Principatus patre sepulto suscepit annis adhuc in puerilibus. Prædictus itaque Rex, adulatorum consiliis, utpote juvenis, nimis credulus, Basilicam S. Germani, quæ prope Parisius est, satis irreverenter ingressus est: quatenus de thesauris ecclesiæ, quos ibi Childebertus Rex ad decorem domus Dei multos congregaverat, cupiditatibus & voluptatibus suis satisfaceret. Igitur præcepit Crucem auream, quæ post altare B. Vincentii Martyris locata erat, deponi, ut aurum & lapides pretiosos inde asportaret, suisque satellitibus asportata distribueret. Est enim ipsa Crux operis ac ponderis incomparabilis, gemmis exquisitissimis venustata, utpote quam dicunt de Hispaniis allatam, & in præfatam ecclesiam ex regalibus munificentiis illatam: cujus pretiosissimi donarii laudem ipsa res adhuc testatur; & dum superstes erit, ipsum opus mirificum, & auri pondus immensum testabitur. [prohibetur diffringere Crucem auream S. Germano oblatam,] Imperante & præsente Rege deposita est, cui supererat, Crux de columna; & super tapetum unum in ecclesiæ pavimento collocata. Aderant artifices, cum suo apparatu, ex Regis edicto, deletioni crucis instantes: nec minus intererant Ecclesiæ illius Monachi condolentes, S. Vincentium & beatissimum Germanum præcipue invocantes. Monachorum alii capsulas, in quibus Sanctorum continebantur pignora, humi deposuerunt, & voceflebili & corde suspirioso Dei misericordiam everberabant.

[23] Huic tam execrando spectaculo aderat Stephanus, urbis prædictæ Præfectus, homo multum irreverens & infrunitus, cujus instinctu nefario rem totam aggressus erat Rex Philippus. Præsumptuosis autem conatibus, Deo gratias, confestim obstitit benignissimus Deus. Sicut enim relatum est, his qui adstabant videntibus, quædam nebula Sancta sanctorum ecclesiæ illius obnubilare visa est: Rex autem a proposito suo continuo destitit, & pavore quodam perterritus ab his temerariis ausibus de cetero se cohibuit. Ut etiam divinæ vindictæ non anceps, immo evidens daretur experimentum, Stephanus Præpositus oculorum acie statim privatus est: & quosque vixit, [consilii auctore punito cæcitate.] tali condigna redargutione multatus est. Compulsus est igitur miser in seipso recognoscere, quia consiliator adulativus, pro terreni Regis amore, consilium suum in cælestem Regem non debuerat arroganter erigere. Lamentum itaque Monachorum versum est in gaudium: Crux quoque cum omni reverentia in statu pristino sublimata, & plebs Parisiensis ex hac Domini visione lætificata. Miraculum siquidem istud celebre habitum est, & inter multos solenniter divulgatum est. Nos autem posteris nostris id scriptum transmittimus, ad laudem & gloriam Dei, & ad recensendam memoriam Patroni nostri beatissimi Germani, cujus precibus & meritis incessanter adjuvemur. Amen.

ANNOTATA.

* an Gotta?

* ægris

DE SS NICEPHORO EPISCOPO ET MAXIMILIANO DIACONO,
HVMAGI ET PETINÆ IN ISTRIA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De Actis S. Gregorii Ficoclensis & S. Nicephori Antiocheni, huic Nicephoro fabulose aptatis.

Nicephorus Episcopus, Humagi & Utinæ in Istria (S.)
Maximilianus Diaconus, Humagi & Utinæ in Istria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Petina, vulgo Pedina, antiquis Pitinum seu Pucinum, urbs Istriæ Episcopalis sub Patriarchatu Aquileiensi & Dominio gentis Austriacæ, ab Adriatici maris littore versus Septemtrionem XXX milliaribus dißita est. Hanc Ferdinandus Vghellus, tomo 5. Italiæ sacræ, vetustißimæ esse institutionis ait, utpote a tempore Constantini Magni: latent tamen nomina Episcoporum, usque ad Ursianum, qui (ut idem Vghellus ait) Romano Concilio sub Agathone Papa subscripsit anno DCLXXX. Vrsiniano subjungitur S. Nicephorus, [Cultus probatur,] Confessor & Episcopus hujus Sedis, cujus corpus quiescit in oppido Omagi maritimo, XXX M. P. Petina distante; at vero brachium habetur Petinæ. Quo tempore vixerit actaque ejus ignorantur. Ita Vghellus columna 451 & sequenti. Ferrarius in Catalogo generali hoc XXVIII Maji, ex Tabulis Ecclesiæ Humagensis & Petinensis refert ista: Humagi in Istria Sanctorum Confessorum Nicephori Episcopi & Maximiliani Diaconi Petenensium. Citatur Vitæ ex tabulis & monumentis utriusque Ecclesiæ a Nicolao Manzolo Iuris Consulto Iustinopolitano Venetiis editi, [Acta omittuntur,] utique in eo opusculo quod Descriptio Istriæ intitulatur, & aliorum quoque ejus regionis Sanctorum Vitas Italice collectas continet. Ipsum accepimus beneficio Ioannis Ludovici Schonlebii Archidiaconi Carnioliæ inferioris, rursum tamen, composito hoc Commentariolo, ex oculis noscio quo modo evanuit. Ferrarius in Appendice ad Catalogum Sanctorum Italiæ pagina 816 aliquam inde historiam extraxit cum tali Annotatione: Etsi historia hæc merito alicui suspecta videri poterit, quod nullam temporis mentionem faciens inverisimilia quædam narrare videatur, illam tamen paucis referre libuit; gratum me facturum ratus, si, ubi accurate scripta desunt, qualiacumque haberi potuerunt referantur. Nos lectore curioso ad Manzolum & Ferrarium amandato, malumus cum Vghello, qui annis quadraginta serius scripsit, dicere, Acta ejus, scilicet vera, ignorari.

[2] [quia sumpta ex Actis S. Gerontii Ficoclensis,] Etenim certum nobis est, fabulosam S. Gerontii Ficoclensis Vitam, de qua egimus IX Maji, aptatam esse S. Nicephoro huic; & quidem in eo præcipue quod absurdißimum illa habet, nec sine erubescentia aliqua attigimus, num. 8 nostri de illo Sancto Commentarii, de duabus neptibus, senem sanctum ut olim Sunamitis Davidem foventibus, miraculisque probata facti tam extravagantis innocentia; cum scilicet ad jubentis imperium silvestres anseres, e medio volatu decidentes in terram, tamquam oves agise permiserunt; & Sancti pallium radius solis, instar perticæ, excepit. Solum ad Aquileiensem Patriarcham delata accusatio Nicephori dicitur, cum Gerontius legatur Romano Pontifici accusatus: & pro miraculo cervarum fœtarum, sitientibus in via præbentium ubera, quod adscribitur Geruntio; de Nicephoro narratur, quod Aquileiam tendens, [addita traditione de duobus fontibus,] apud Piquentum, oppidum pervetus Istriæ, signo Crucis & oratione fontem excitavit populo, maxima aquarum penuria laboranti, & opem ab eo quem virum sanctum noverant imploranti: qui fons adhuc manet multis molendinis inserviens, sacello ibidem suo nomini a Piquentinis extructo. Quod & apud Covedum haud procul a Tergestinis finibus effecit: ubi hospitatus, cum ursus mulum, quo sanctus Episcopus vehebatur, devorasset, illum jussit ad se a duabus virginibus suis neptibus adduci; quibus jubentibus ut ad Episcopum veniret, paruit illico; & sibi ab Episcopo imperata faciens, sarcinulas a mulo portari solitas sibi impositas portavit, Episcopum sequens… [& morte apud Omagum:] Cum autem Sanctus Petinam rediret, apud Humagum, una cum Maximiliano Diacono, ægrotans brevi vita excessit uterque, quorum corpora Humagi adhuc asservantur: agiturque dies festus ibi & Petinæ, ubi S. Nicephori manus habetur, V Kal. Junii. Ita ille exea Vita, quam (ut dixi) apparet sumptam esse ex Vita S. Gerontii, additis propriis nonnullis de S. Nicephoro traditionibs, quarum monumentum sint prædicti duo fontes, certißimi testes popularis traditionis de sanctitate ejus, cui illi adscribuntur. Est autem Piquentum, in tabulis Pinguentum, distatq; Petina in Boream p. m. XV, & terrestri longioris circuitus itinere Aquileiam petenti transeundum fuit, uti & Fines Tergestini, juxta quos requirendum. Covedu m tabulæ non exprimunt. Ast quomodo cumq; Aquileiam iverit aliquando Sanctus, mari videtur rediise, cum obiit Humagi maritimo oppido, nihil plus Aquileia distanti quam Petini.

[3] [sicut Acta S. Nicephori M. Antiocheni.] Quod autem Humagenses aut Petinenses, destituti veris propriisque Actis hujus sui Patroni, permiserint sibi imponi Gerontiana illa, accepta Ficoclis, in opposito Adriatici littore sitis, minus mirabitur; qui viderit Ferrarium ad XXX Decembris pag. 812 agere de S. Nicephoro Martyre Patrono Petinensi, tamquam diverso, ex monumentis Ecclesiæ Petinensis & Historia Manzoli prænominati, adducta simili epitome eorum quæ IX Februarii dedimus de Nicephoro & Sapritio, quorum hic condonare offensam alteri nolens, martyrii quoque palmam abjectam e manibus alteri suscipiendam reliquit. Proponuntur autem ista a Ferrario sub hac dumtaxat varietate, quod quæ Antiochiæ gesta sunt, sub iisdem Imperatoribus Valeriano & Gallieno, transferantur Sablonicum, nulli veterum notam urbem. Addunt deinde Petinenses, quod Corpus a Christianis honorifice sepultum, postea Constantinus Magnus navi imponens, cum luminibus & Clericis comitantibus, ibi basilicam quæ Cathedralis esset ædificari jussit, ubi corpus Martyris, nave sua sponte impellentibus ventis delata, conquievisset. Quæ cum ad Liburniæ & Istriæ littora appulsa esset, Petinamque, tunc Pentapolim dictam, adverso flumine sacra pignora deportasset; ibi Ecclesia Episcopo donata extructa fuit, [aptata sunt alteri Petinensium Patrono.] in qua S. Nicephori corpus adhæc usque tempora asservatur & colitur. Is enim non illius urbis tantum, sed & totius diœcesis Tutelaris est & Patronus. Ita claudit suam epitomen Ferrarius, in Annotatione subjuncta similiter agnoscens, nonnulla emendatione egere oblata sibi Acta; ipsisque Petinensibus probandum relinquens, tantam sui Episcopatus vetustatem, cum de re hac nihil apud graves auctores legatur. Paulo ante, id est pag. 811, egerat idem Ferrarius de eodem Sancto, excusans Acta nondum vidisse: sed ibi addit, quod idem qui Petinæ, etiam in Aquilejensi, Ecclesia & tota illius diœcesi celebratur, & in ejusdem Ecclesiæ tabulis adnotatur, XXX Decembris honorari solitus.

[4] Duos Nicephoros a Petinensibus coli, & quidem ambos ut Patronos, [fortassis Sabiona advecte.] alterum Episcopum hoc XXVIII Maji, alterum Martyrem in fine anni, si debemus credere; poterimus etiam per conjecturam opinari, eorum alterum (incertum quo tempore vel quomodo) passum fuisse Martyrium Sabionæ, in Comitatu Tirolensi, Rhœtiæ urbe, olim Episcopali sub Pætriarcha Aquilejensi prope Brixinam, quæ ei in Titulo succeßit; cujus deinde corpus vel flumine Æsoco in Athesim profluente mersum, atque ab hoc in Adriaticum mare deportatum ad Istriæ littora delatum fuerit; vel potius, cessante persecutione, navi devectum sit; sed Actis deficientibus aptata ei fuisse Acta Nicephori Antiocheni. Quidquid sit, apparet satis hoc exemplo, Istrios parum habuisse explorata, quæ de suis Sanctis nimium leviter credenda assumpserunt: de quibus proinde nihil haberemus dicendum, nisi, quam sunt incerta omnia reliqua, tam contra certus esset cultus, uti jam ostendimus. Exspectamus tamen pro IX Ianuarii, vel XXX Decembris, ut aliquis certiores nos inde faciat, Sanctorum ejusdem nominis Patronorum duorum corpora diversa revera haberi colique: merito enim formidamus, ne hic aliquid lateat confusionis. Optamus etiam de corpore S. Maximiliani aliquid distinctius edoceri, si fieri id poßit.

DE SANCTO NICETA
EPISCOPO CHALCEDONENSI IN BITHYNIA.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu apud Græcos, Actorum defectu, & Sedis tempore per conjecturam.

Nicetas, Episcopus Chalcedonensis in Bithynia (S.)

G. H.

[1] Chalcedon, urbs antiquæ Bithyniæ, ex adverso Byzantii seu Constantinopolis in ora Bosphori interfluentis, celebris cultu S. Euphemiæ Virginis & Martyris, celebrior evasit Concilio quarto Oecumenico ibidem habito; in quo, quantum ad honorem, Metropolis habita fuit; licet alioqui Episcopi manserint subditi Metropolitæ Nicomediensi. Inter hos unicum dumtaxat Sanctis annumeratum hactenus reperimus Nicetam, [Memoria in Typico S. Sabæ] de quo hic agimus: & cujus Certamen etiam recolitur ex Ms. Arabo-Ægyptio Martyrologio apud Maronitas, utpote Græcorum in hoc ritum secutos. Extat Venetiis anno MDCIII recusum Typicon, secundum Ordinem & consuetudinem sacratæ apud Hierosolymitanos Lauræ S. Sabbæ, observatum in reliquis ibidem monasteriis & aliis quocumque loco Ecclesiis Dei. In hoc Typico ad singulos dies unus, aut subinde duo Sancti proponuntur, & in nonnullis indicantur propria quædam; dum autem talia non suggeruntur patet assumenda quæ de Communi Sanctorū habentur. In eo autem Typico ad hunc XXVIII Maji ista leguntur: Τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Νικήτα, Ἐπισκόπου χαλκηδόνος. καὶ τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἑλλαδίου. Sancti Patris nostri Nicetæ Episcopi Chalcedonis, & sancti Hiero-Martyris Helladii. Hæc eadem leguntur in Horologio Græco Venetiis sub annum MDCVII excuso, & aliis Menologiis: S. Helladii, memoria etiam celebratur in nonnullorum fastis hoc die; sed cum Menæis & Anthologio novo aliisque, retulimus illum ad diem præcedentem XXVII Maji.

[2] Gilbertus Genebrardus, Theologus Parisiensis, & Hebraicarum litterarum Professor Regius, suis scriptis orbi notißimus, ante Psalmos Davidicos a se illustratos præposuit quatuor Kalendaria, Hebræorum, Syrorum, Græcorum, & Romanum: Ut, inquit, contra Novatores, [& apud Genebrardum] in Divorum festis celebrandis concordiam Ecclesiarum liceat conspicere. Præfatur autem quod Kalendarium Græcorum totuis anni, quod Menologium vocant, contineat memorias Sanctorum, quos Græci quotannis, diebus anniversariis celebrant. Illud autem Menologium interpretatus est dictus Genebrardus, in quo, ad hunc XXVIII Maji, ista solum verba leguntur: Nicetas Episcopus Chalcedonensis. Ioannes Molanus, in suo Auctario ad Vsuardum, ad Sanctos a se appositos litteras adjungit, ut indicetur lectori unde illos desumpserit: ubi littera G significat commemorationes Sanctorum totuis anni, [atque Molanum.] prout eæ cum eorumdem Sanctorum deprecationibus habentur in Menologio seu Horologio Græco. Inde ergo Molanus ad hunc diem ista habet: Die vigesima octava sancti Patris Nicetæ, & sancti Hieromartyris Helladii. In his omnibus primum auctoritatis gradum obtinet Typicon S. Sabæ; quamvis id quod nunc sub eo habemus nomine sæpius auctum fuerit, sicut Breviarium & Missale Mediolanense, dicitur usurpari secundum consuetudinem aut juxta morem S. Ambrosii; & sicut Breviarium antiquum Toletanum, vulgo S. Isidori seu Mosarabe appellatur, etiam post quam illud jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi auctum & excusum est. Ista etiam mutatione & interpolatione non obstante, probatur, quod saltem quando scripti sunt Codices, unde accepta est impreßio Typici, ejusmodi cultus invaluerit & obtinuerit in Palæstina, atque adeo ante aliquammulta secula.

[3] Quæri tamen haud immerito poterit, quomodo S. Nicetæ mentio non habeatur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & aliis Menæis inde desumptis, [Fortassis interra Sancta obiit,] cum tam vicina illi fuerit urbs Chalcedonensis. Videtur autem responderi posse, quod forsitan S. Nicetas, suscepta peregrinatione ad loca Sancta, ibi in aliquo monasterio privatus vixerit, ac diem suum sancte obierit, & miraculis patratis coli publice cœperit, Chalcedonensibus interim nihil de eo requirendo solicitis; quippe qui ipso discedente, vel etiam suo se gradu abdicante, alium elegerint, nec porro curaverint de eo quidquam discere: præsertim cum nulla ejus Vita scripta extaret, quæ nomen illius celebre faceret extra Terram sanctam; [sec. 8 vel 9.] sicut in simili casu accidisset S. Joanni Silentiario, ex Episcopo Coloniensi in Armenia Lauræ S. Sabæ Monacho, nisi Vitam, Cyrillus scripsisset quam illustravimus XIII Maji. Ceterum ex illo ipso defectu Vitæ, ducimus suspicionem, quod non admodum antiquus hic Sanctus fuerit; sed forsitan Iconomachorum tempore, pertæsus turbatißimi suæ Ecclesiæ status, in Palæstinam se contulerit; quando istic quoque collabebatur res Christiana, invalescentibus magis magisque Saracenis, & civitates ac loca omnia munita in Oriente tenentibus: & sic liceret illum referre ad seculum VIII vel IX.

DE S. WILLELMO DVCE
POSTEA MONACHO GELLONENSI IN GALLIA.

CIRCA DCCCXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vitæ & miraculorum Actis, cultu diebus variis, & Reliquiis ejusdem Sancti.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Gellonense monasterium, in Vita Ludovici Pii minus recte Galunæ vocitatum, Septimaniam sive Occitaniam, [Gellonense monasteriū S. Willelmo.] aut barbaro (ut jam loquimur) hujus ævi vocabulo Langedociam pertinet; situm inter excelsa montium juga, in valle Gellonis ad Araurarim fluvium; medio fere itinere inter urbes Episcopales Montem-pessulanum & Lutevam Fundatorem illud agnoscit S. Willelmū Ducem, sive ut ipsius ævo potius vocabant Comitem, & postea ibidem Monachum, a quo modo monasterium S. Willelmi de deserto solet appellari. Acta ejus ex Ms. istius Cœnobii, a Fr. Georgio Grandroguamio Infirmario transcripta, [Vita ex variis Mss.] submisit nobis anno MDCXLVI Tolosa R. P. Petrus Poßinus, ex tunc studiorum nostrorum fautor & adjutor strenuus, sed utrisque nonnulla desunt. Eadem Acta sed absque miraculis, habemus scripta in insigni codice nostro mensis Maji, item in codicibus Mss. Trevirensi monasterii S. Maximini, Claremarescano diœcesis Audomaropolitanæ, ac Dunensi jam Brugis constituto, utroque Ordinis Cisterciensis: in cujus archimonasterio ipsa quoque reperimus, sed non descripsimus. Habemus eadem, sed contracta, ex codice Ms. Rubeæ-vallis prope Bruxellas, cum Titulo Comitis Hannoniæ, per nescio quem errorem ipsi afficto a Collectore Gillemanno. Item in Ms. Bodecensi diœcesis Paderbornensis, æque ac illud Ordinis Canonicorum Regularium, [& editis libris,] & Ms. Vltrajectino ecclesiæ S. Salvatoris. Denique contulimus ipsa cum editione Augustana anni MDCXI, & Parisiensi anni MDCLXXVII. Priorem editionem curavit Carolus Stengelius, subjungens ei Vitam S. Willelmi Hirsaugiensis, IV Nonas Iulii beato fine perfuncti: posteriorem inseruerunt Actis Sanctorum Ordinis Benedictini, hujusque seculi quarti parti primæ, diligentißimi Acherius & Mabilio.

[2] At quis fuerit scriptor, inquit Mabilio, Vitæ S. Willelmi, quove tempore vixerit, certo definire non possum. [ab auctore gravi] Auctorem sane gravem, quisquis tandem ille sit, constat fuisse, & libellum hunc cudisse ante seculum XI; imo, ut verisimile est, haud longe post Willelmi obitum, cujus res gestas, quasi testis oculatus, commemorat. Hæc Mabilio. Verum nisi multum aberramus, [XI seculo scripta:] unum eumdemque censemus auctorem Vitæ & miraculorum, quæ hactenus inedita infra damus; in quibus narratur S. Fulcranni Episcopi Lutevensis adventus ad tumulum S. Willelmi, & ipse appellatur Sanctus, atque gratia curationum & virtute miraculorum opinatissimus, uti latius XIII Februarii, deduximus ad ipsius S. Fulcranni Vitam, ubi diximus eum circa annum MVI ex hac vita migrasse; proinde non videtur hæc Vita cum miraculis potuisse scribi, nisi saltem seculo XI jam aliquo usque fluente. [compendia in Vita S. Benedicti Anianensis] Non dubitamus interim, quin plures antea S. Willelmi gesta descripserint, quorum narrationibus hic Auctor usus sit. Harum una potest censeri caput VI Vitæ S. Benedicti Abbatis Anianæ & Indæ, a nobis ad XII Februarii prolatæ: cui S. Willelmus in charta infra relata subjecit suum monasterium, & illud compendium ideo ante alia Acta proferimus, quod Auctor Ardo discipulus S. Benedicti potuerit etiam S. Willelmum certius cognovisse. Aliud compendium, sed ex hisce Actis contractum, habuit Ordericus Vitalis in sua historia Ecclesiastica, ad annum usque MCXLI, deducta, [& apud Ordericum Vitalem,] lib. 6 ad annum MLXVI, ubi; Quia de S. Guillelmo, inquit, nobis incidit mentio, libet vitam ejus breviter hic inserere. Novi quod ipsa raro invenitur in hac provincia, & nonnullis placebit de tali viro relatio veridica. Hanc enim Antonius Guentoniensis Monachus nuper detulit, & nobis eam videre desiderantibus ostendit. Vulgo canitur a joculatoribus de illo cantilena, sed jure præferenda est relatio authentica: quæ a religiosis doctoribus solerter est edita, & a studiosis lectoribus reverenter lecta est in communi Fratrum audientia. Verum quia portitor festinabat abire, & brumale gelu me prohibebat scribere; sinceram abbreviationem, sicut tabellis tradidi compendiose, sic nunc satagam membranæ summatim commendare, & audacis Marchisi famam propalare. Hæc Ordericus, apud quem subjectum Vitæ compendium videri potest. Jocularia autem ab illo indicata, vulgo Romancias, [& alios.] profert Catellus & explodit ut fabulosa lib. 5 historiæ Comitum Tolosanorum cap. 6. Aliud compendium edidit Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 61. Aliud Ms. colonia submissum fuit. Aliud Arnoldus Rayßius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Ioannis Molani: quod (sed Hagiologio Molani citato) recudit, nonnullis erroribus emendatis, Ionnes Plantavitius de la Pause Episcopus Lodovensis in Chronologia Præsulum Lodovensium pag. 25, vir eruditißimus, a cujus calamo habemus Thesaurum Synonymicum Hebraico-Chaldaico-Rabinicum, item Florilegium Rabinicum-Biblicum. Demum & aliud compendium sive Epitomen habetur in Viola Sanctorum, Hagenoæ anno MDVIII excusa.

[3] Plura de viri Sancti miraculis, deque corporis ejus statu ac veneratione præsenti discere cupientes, [Libellus miraculorū ex duplici Ms.] iterum recurrimus ad prælaudatum Poßinum, Roma in istas partes opportune regressum. Hic primum quidem, ex vetusto Gellonensis monasterii Ms. libellam quemdam miraculorum impetravit; deinde recentis inventionis translationisque historiam, ibidem conscriptam Gallica lingua, ad nos misit. Et hanc quidam Latine redditam in fine ponimus; istum vero, ex codice duobus foliis evulsis lacero, imperfectum haberi cum doleremus; opportune affertur Benedictini seculi IV pars altera, in eaque libellus de miraculis S. Willelmi, Ducis ac Monachi Gellonensis, Auctore Monacho Gellonensi Anonymo, ex Ms. Eixiensi; vulgo Eyssez dicitur, diœcesis Aginnenses, non longe ab Oldo fluvio monasterium, leucis circiter quinquaginta distans Gellone. Hujus Ms. stylus, aliquanto cultior Gellonensi, ostendit ipsum esse posterius: quare originaria simplicitate servata qua licet, ex isto solum supplebimus desectus & lacunas primigenii operis.

[4] Ad inventionem quod attinet, ea omnino præter spem accidit. [& historia Inventionis ex Gallico] Cum enim sub annum MDLXVIII extremam ruinam monasterio suo sacrisque omnibus formidarent Monachi Gellonenses, volentes sui Fundatoris corpus in tutum subducere, in marmoreo ejus tumulo paucos dumtaxat cineres ex priori elevatione reliquos repcrerunt, collegeruntque: quos post annos circiter septuaginta sub altari reposuerunt: cujus rei testis supra laudatus Plantavitius, in dicta Chronologia Præsulum Lodoviensem pag. 28 ista habet: Cineres S. Willelmi, dum nuperrime monasterium illud in visitatione nostra diœcesana ex officio lustraremus, in urna marmorea inclusos, & a septuaginta vel circiter annis, ne in sacrilegas hæreticorum manus inciderent, e monumento ejus, quod pone majus altare miræ structuræ adhuc hodie visitur, [post solos cineres olim repertos & recens trāslates.] eductos, sub unius altaris marmorea tabula flagrantissimum odorem spirantes, comperimus; & universo populo, conspiciendos simul atque debito cultu venerandos, exhibuimus. In cujus rei memoriam testimoniales litteras, manu nostra firmatas sigilloque nostro obfirmatas, & pyxide ferrea inclusas, Procuratore nostro fiscale hoc ita requirente, dicto monasterio concessimus; sacrasque Reliquias in eodem loco reposuimus, una cum dictis litteris testimonialibus; usquequo religiosissimi Congregationis S. Mauri Monachi, brevi in illud monasterium inducendi, illas in argentea capsa recondere valeant: quod ad majorem Dei & tam mirabilis Sancti gloriam piorumque consolationem speramus. Hæc Plantavitius Episcopus Lodovensis, qui præfuit dictæ Ecclesiæ ab anno MDCXXV, tunc in ecclesia S. Ludovici domus Professæ Societatis Iesu Parisiis inauguratus, usque ad annum MDCLXI, quo XXVIII Maji in festo Pentecostes vita est functus. Præter cineres nihilominus habebatur in scrinio argenteo deaurato, radius brachii deauratus miræ magnitudinis, reservatus utique ex priori ad locum Monachis ignotum Translatione, ut scribit Mabilio, in Appendice æd Vitam: qui etiam ejusdem Translationis memoriam, ut factæ anno MCXXXVIII, III Nonas Martii, repererat in Martyrologio Gellonensi. Verum cum anno MDCLXXIX mense Septembri, incumberetur altari principi ad absidem removendo, inventus est qui in desperatis jam habebatur thesaurus, modo infra explicando.

[5] Cultus antiquus S. Willelmi colligitur ex altari, in honorem ejus ad dexterum latus majoris aræ collocato, & ex tabula e pario lapide eximio exarata, ubi & sepulcrum ejusdem Sancti pone dictum altare cum egregiis iconibus constitutum, [Altare ei erectum,] & sacra ejus memoria ita celebratur in vetusto Martyrologio Gellonensi: V Kalendas Junii, apud Gallonem in territorio Lutevensi depositio B. Guilelmi, Monachi & Confessoris, [memoria in Fastis 28 Maji,] quondam clarissimi Consulis Palatini. Imo ejus festum duplici ritu celebratur in diœcesi Lutevensi & Biterrensi: & in Martyrologio Brivatensi ejus depositio memoratur: uti etiam in Ms. Floratio, & apud Grevenum, Maurolycum, Galesinium, Canisium; & in fastis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini. Ast Idibus Augusti apud Gellonenses legitur, [13 Augusti,] Dedicatio altaris sanctissimi Guillhelmi de Gellonensi monasterio, quæ facta est ab Amato sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legato, anno MLXXVI a Domini nativitate. At pridie Nonas Februarii celebratur aliqua Translatio corporis S. Guillelmi Confessoris Christi: [4 Februarii,] quæ forsan censeri debet prima corporis elevatio, ex humili sepulcro in marmoream tumbam. Porro cum Garsendis nobilis femina, anno MXXIX, monaterio Gellonensi ecclesiam S. Petri de Salve obtulisset, Gausfredus Abbas, sumpto secum vexillo Crucis & S. Guillelmi gleba, cum conventu fidelium Monachorum, Clericorum, Militum, Laicorum … locum adivit, ut sit cella monasterii Gallonensis in perpetuum, quemadmodum exponitur apud Mabilionem. [5 Martii,] Pridie etiam seu potius III Nonas Martii signatur supra indicata Translatio corporis sanctissimi Confessoris Christi, anno MCXXXVIII, per manus Domni Ugonis Albiensis Episcopi, & Raimundi Abbatis Gellonensis, & Raimundi Nantensis Abbatis, temporibus Innocentii Papæ secundi, regnante Ludovico Rege Septimo seu Iuniore.

[6] Sub hoc Pontifice & Rege floruit Ordericus Vitalis, qui libro 6 supra indicato ista in commendationem loci scribit: Venerabile cœnobium illic usque in hodiernum diem perseverat, & ingens Monachorum exercitus Domino Deo Sabaoth cum ingenti tripudio militat, atque meritis S. Guillelmi ex illustri Milite religiosi Monachi, [Virtus in ægris sanandis,] turba infirmantium convalescens exultat in Christo Jesu, qui omnes sibi adhærentes glorificat. Erat jam ab anno circiter nonagesimo supra millesimum dicta Abbatia, decreto Vrbani Papæ II, ditioni Anianensium subducta; & deinde litteris Callisti II & Alexandri III, Romanæ Sedi immediate subjecta: & ipsa Episcopalem jurisdictionem exercet in totam vallem Gellonensem, atque oppidum monasterio adjunctum, nec non in duas ibidem ecclesias parochiales S. Bartholomæi & S. Laurentii: imo eidem subsunt Eremitæ, in præruptis montium jugis simul degentes, quibus a Benedicto Papa data facultas ædiculæ construendæ per litteras, anno MCCCXXXVI Idibus Septembris Avenione signatas.

VITÆ COMPENDIUM
Ex Vita S. Benedicti Anianensis, Scripta ab Ardone discipulo.
& edita ad diem XII Februarii.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

Guillelmus Comes, qui in aula Imperatoris præ cunctis clarior erat, tanto dilectionis affectu B. Benedicto deinceps adhæsit, ut seculi dignitatibus despectis, hunc ducem viæ salutaris eligeret, qua pertingere posset ad Christum: [Conversus a B. Benedicto Abb. Anianæ,] acceptaque tandem convertendi licentia, magnis cum muneribus auri argentique, ac pretiosarum vestium speciebus, subsequitur venerabilem virum. Nec moram inde ponendi comam fieri passus est, quin potius die Natalis Apostolorum Petri & Pauli, auro textis depositis vestibus, Christicolarum induit habitum, sese Cælicolarum adscisci numero quantocius congaudens. Vallis vero a beati viri Benedicti monasterio ferme quatuor distat millibus, cui nomen est Gellonis: in qua construere præfatus Comes, in dignitate adhuc seculi positus, cellam jusserat: illic se vitæ suæ tempore Christo tradidit serviturum. Et quoniam nobilibus natalibus ortus, [ex Comite Monachus Gellonensis,] nobiliorem se fieri Christi amplectendo pauperiem studuit; & summum, quem genuino perceperat, pro Christo abjecit honorem; ratum puto, si de piis conversationis ejus actibus pro nescientibus pandam. Etenim in cellam præfatam venerabilis Pater Benedictus suos jam posuerat Monachos: quorum exemplo imbutus, infra paucos dies, eos a quibus edoctus est, virtutibus antecelluit. Adjuvantibus quoque eum filiis, quos suis Comitatibus præfecerat, Comitibusque vicinis, ad perfectum fabricam monasterii, quam cœperat, cito deduxit. Qui locus ita secretus est, ut solitudinem non desideret habitator: cingitur denique nubiferis undique montibus, neque cuiquam illic accessus est, nisi quem ultroneus orandi causa deduxerit animus: tanta vero amœnitate est perfusus, ut si Deo servire decreverit, aliorum non desideret loca: siquidem adsunt vineæ, quas præfatus vir plantare præcepit, hortorum quoque copia, variis stipata diversarum generibus arborum. Possessiones acquisivit plurimas: petenti siquidem eo Serenissimus Rex Ludovicus spatioso hoc dilatavit termino, de fiscis suis ad laborandum concedens loca: vestes sacras perplurimas dedit, calices argenteos aureosque & offertoria præparavit, libros secum perplures attulit, altaria auro argentoque vestivit. In hanc nempe ingressus cellam totum se dedicavit Christo, nihil mundanæ pompæ relinquens vestigii. Tantæ autem deinceps humilitatis fuit, ut rarus aut nullus ex Monachis ita flecti posset, [omni virtute excellit,] dum obviare contingeret, ut ab eo humilitate non vinceretur. Vidimus sæpe eum cædentem asinum suum, flasconem vini in stratorio deferre, eumque super insedentem, calicem in terga humeris vehentem, nostri monasterii Fratribus tempore messis ad refocillandum sitim eorum occurrere. In vigiliis quoque ita pervigil erat, ut vinceret cunctos. In pistrino, nisi occupatio aliqua præpediret aut ægritudo tardaret, propriis operabatur manibus. [sui præsertim despectu,] Coquinam vice sua complebat; in habitu summæ humilitatis assumpserat formam; jejunii amator exstitit; orationibus instans, compunctioni continuus: vixque corpus Christi poterat percipere, priusquam lacrymarum ejus in terram decurrerent guttæ. Lectuli quoque duritiem avide expetebat; sed propter ejus invaletudinem Benedictus Pater culcitram, eo nolente licet, substerni fecit. Aiunt nonnulli, quia se sæpe pro Christi amore flagellis cædi, nullo alio præter eum qui aderat conscio, jussit. Mediis fere noctibus, glacialibus profusus rigoribus, uno perraro tectus tegmine, sæpe in oratorio, quod in honorem sancti Michaëlis construxerat, [& pie obit.] soli Deo notus, vacans orationibus stabat. His aliisque virtutum fructibus intra exiguos stipatus annos, imminere sibi diem mortis cognoscens, cunctis monasteriis in regno Domini Caroli pene sitis per scripturam notum fieri jussit, se ab hoc jam seculo migrasse: sicque deinceps copias virtutum reportans, Christo vocante migravit e mundo.

VITA
Auctore gravi, seculo Christi XI scripta.
Ex variis Mss. & duplici editione.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

BHL Number: 8916

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Ad summam Dei gloriam & laudem, de B. Willelmi vita laudabili & sancta conversione atque conversatione tractaturi, [Auctor Spiritum sanctum invocans,] sancti Spiritus gratiam, qui etiam in rebus minimis implorandus est, invocamus: ut qui eum in contemptu seculi, in sui ipsius abnegatione prævenit & secutus est; ipse nos quoque in hac retractatione prævenire dignetur ac subsequi, & efficiat idoneos tantæ historiæ relatores. Nihil enim dignum dicitur sine eo, neque etiam ipse sine se invocatur, cujus nimirum dona sunt, si quis mereatur Omnipotentis opera denuntiare, & ipsum in Sanctis suis magnificare Deum. Et primum quidem hunc Dei dilectum, exemplar nobis & speculum proponamus, & formam in eo Apostolicam & vitam in terris Angelicam veneremur; atque, in quantum possibile est, boni æmulatores idipsum imitemur. Cum enim magnum sit & valde bonum, Sanctorum merita prædicare & extollere virtutes; ipsas utique virtutes ambire, atque imitando acquirere revera optimum est & præcellens. Utrumque tamen & cælitus datur, & divinitus inspiratur: illiusque administratio est gratis, qui gratiarum distributor dat ex eis quibus vult, & dividit singulis prout vult.

[2] Nunc igitur quæ ad communem ædificationem pertinent, quæque devotis auditorum animis prodesse ad imitationem possunt, de vita & meritis tanti Ducis tamque gloriosi Principis, [excusat omitti bellica Willelmi facta.] aggrediamur: cetera quæ mundi fuerunt, gesta videlicet fortia, ad terrenam dignitatem atque ad secularem militiam pertinentia, quamvis inclita ac relatu digna in memoria æterna, nos tamen silentio præterire decrevimus, gestis tantum spiritualibus ex parte recitandis calamum applicantes. Quæ enim regna & quæ provinciæ, quæ gentes, quæ urbes, Willelmi Ducis potentiam non loquuntur, virtutem animi, corporis vires, gloriosos belli studio & frequentia triumphos? Qui chori juvenum, qui conventus populorum, præcipue militum ac nobilium virorum, quæ vigiliæ Sanctorum, dulce non resonant, & modulatis vocibus decantant, qualis & quantus fuerit, quam gloriose sub Carolo glorioso militavit, quam fortiter quamque victoriose barbaros domuit & expugnavit; quanta ab eis pertulit, quanta intulit; ac demum de cunctis regni Francorum finibus crebro victos & refugas perturbavit & expulit? Hæc enim omnia & multiplex vitæ ejus a historia cum adhuc ubique pene terrarum notissima habeantur, nec modo ad hanc descriptionem pertinere necessario videantur; jam nunc ad ea quæ religio beati Viri & sanctitas expostulat, manus laborare incipiat & calamus; de ortu ejus & generis nobilitate, quod de magnis sanctisque Viris plerumque requiritur, breviter prænotando.

ANNOTATIO D. P.

a Catellus in Memoriis historicis Occitaniæ, lib. 4 pag. 549, allegat veterem antiquißimi idiomatis ægreque intelligibilis Romanciam Ms. ubi contineantur Acta Guilielmi Curti-naris (hoc enim cognominentum sibi assumpsisse ibidem dicitur, in memoriam duelli contra æmulum Cursoldum depugnati, quo nasus ei delibatus fuit & extrema sui parte mutilatus. Ingens autem ait esse volumen, in plures distinctum libros, quorum uni titulus sit Carrucatio Nemausensis; propter captam Nemausum, per stratagema carrucarum doliis milite fartis onustarum: cujus libri principium dedimus in Addendis ad Chronologiam Patriarcharum Hierosolymitanorū sub finē. Plura fragmenta deinde profert idem Catellus, ubi de gestis illius ex professo agere incipit, pag. 567, in quibus ipse Guillielmus natus dicitur Narbonæ, patrem habuisse Aimericum Seniorem, cognomine Barbatum, matrem Ermengardim, sororem Bonifacii Regis Papiensis id est Longobardiæ; fratres Bernardum de Breban, Guarinum d'Anseaume, Guibertum d'Audernas, & Aimericum; Sorores Blancam, Ludovico Pio nuptam; tum Gualteri Tolosani matrem, aliasq; duas innominatas; uxorem, Orablam, Arausionensis Principis filiam, bello captam, quam in baptismo fecerit appellari Guiboram. Ceterum cum ex Francorum historiis constet Desiderium, ultimum Longobardorum Regem Aystulfo succeßisse; & Ludovico Pio uxores fuisse, primam Ermengardim, secundam Juditham; apparet nihilfidei historicæ subesse Romanciæ isti; sicut nec subesse potest expeditioni illi, quam idem Guilielmus jam Monachus, resumptis tantisper ærmis, suscepisset ad liberandos obsidione Parisios, quo adveniens Saracenorum Ducem Isorem, Conimbricæ Regem, singulari certamine superaverit. Quapropter nobis operæ pretium non est visum, Codicem illum Ms. requirere; de Francica tamen veteri lingua fortassis non male mereretur, qui ejusmodi poëmata proferret in lucem, usitationis nunc linguæ paraphrasi e latere adjecta.

CAPUT I.
Vita Sancti in seculo, militia contra Saracenos, monasterii fundatio, Sororum oblatio.

[3] Inclitæ a laudis ac perennis memoriæ Pippini Regis tempore, natus est B. Willelmus de præclara Francorum progenie, ex patre videlicet nobili magnoque b Consule c Theoderico nomine, [Stirpe prænobilis & recte educatus,] cujus mater æque generosa & nobilissima Comitissa dicta est d Aldana: ambo quidem de summis Franciæ Principibus, Consules ex Consulibus, vita quoque & moribus placentes Deo & hominibus. Cum ergo essent tales, & veræ divinitatis religiosi cultores, puerum a Deo susceptum cum omni diligentia nutriunt, eumque disciplinis liberalibus tradunt, & specialiter informari & erudiri faciunt. Eruditum vero litteris divinis ac diversis Philosophorum doctrinis, parentes ejus, ut erat moris fieri de Principum filiis, nihilo minus instruunt fortioribus studiis atque exercitiis militiæ secularis.

[4] Deinde cum jam Pippinus Rex ex hac luce e migrasset, [in aula Caroli honoratur,] & filius ejus Carolus, qui dictus est Magnus & gloriosus, in throno regni resedisset; inclitus adolescens commendatus est ei a parentibus, ut Regi semper adstaret; & in palatio, ut par erat, militaret. Cumque in aula Regia irreprehensibiliter & laudabiliter se haberet, & Regi esset acceptus, & exercitui placeret; nullius tamen mordebatur invidia, nec quisquam adversus eum movebatur injuria. Siquidem Willelmi nomen jam celebre habebatur, & de sibi a Deo data fortitudine, de corporis ejus perpulcra magnitudine, de magnanimitate, deque morum ejus bene per cuncta composita qualitate, fama inclita ubique loquebatur. Igitur Willelmus commendatus a patre, stat ante Regis conspectum, suscipit nomen Consulis & Consulatum, in rebus bellicis primæ cohortis sortitur principatum. Regiis principaliter adhibetur consiliis, [velut unus ex præcipuis Regis ministris,] tractat strenue cum Rege de regni negotiis, de militia & armis; fit Pater patriæ, reipublicæ defensor; pro pace vigilat, in bellis laborat; fovet cives, hostes expugnat; cunctis in arcto positis, in angustiis constitutis compatienter subvenit, & pro quibus res exigit apud Regem intervenit. Regis vero hæc erat intentio & cura præcipua, Christi gloriam quærere, & super omnes gentes Christiani nominis elevare triumphum: quod & fecit Deo cooperante in omnibus, & Willelmo cum aliis Ducibus consilio & virtute opem sibi ferentibus. Sic enim eorum muniebatur studiis & honestis consiliis, & præcipue Willelmi innitebatur brachiis, ac si thronus aureus, qui columnis fulcitur argenteis. Willelmus Regi aderat a dextris & a sinistris, ipse quidem in prosperis pariter & in adversis.

[5] In diebus illis Saraceni pariter conglobati magnum valde & inopinabilem producunt exercitum: [adversus Saracenos Dux constitutus in Aquitania,] montes Pyrenæos transeunt, & una omnes conspiratione ad has partes Aquitaniæ, Provinciæ ac Septimaniæ properant, confinia scilicet Christianorum. Regnum irrumpunt Caroli, dant f infinitas de Christianis strages; victores existunt, spolia diripiunt, captosque ducunt strictis funibus captivos, præoccupant totam longe lateque terram, quasi jure perpetuo possidendam. Nuntiatur hoc Christianissimo Regi, neque enim complacet illi. Audito hoc nuntio, ipsum Christi nomen fidelis invocat, moxque suæ virtutis Principes & Consiliarios more regio convocat, & quid facto ad talia opus sit eos consulit, & ipse inde cum eis attente & solicite tractat. Omnes per Dei providentiam in unam concordant sententiam, ut scilicet Comes Willelmus, armis inclitus, bello victoriosus, militiæ Gallicanæ studiis gloriosus, ad hoc opus eligatur, & ipse cum suis legionibus contra barbaros concite dirigatur. Adjudicatur etiam conclamante exercitu, ut totius Aquitaniæ, quoniam dignus est, investiatur Ducatu g, & de Consule sublimetur in Ducem. Non differt Carolus consilii effectum, statimque Willelmum manu tenet ac promovet. Ergo Willelmus Comitis & Ducis gloria sublimatus, fit inter Principes primus, ipse secundus a Rege, suscipit legationem, nec laborem recusat, mittitur contra barbaros.

[6] Itaque Willelmus Dux salutatus a Carolo, & ipse pio Domino benignum vale faciens, procedit, fortem & electum producit exercitum; itaque Septimaniam ingressus, transito quoque h Rhodano, ad urbem concitus Arausicam agmina disponit & castra (quam illi Hispani cum suo Theobaldo jampridem occupaverant) ipsam facile ac brevi cæsis atque fugatis eripit invasoribus, [Arausica urbe recepta eos sæpe vincit:] licet postea & in ea & pro ea multos & longos ab hostibus labores pertulerit, semperque prævaluerit decertando. Erepta autem urbe, placet omnibus ut sibi eam detineat, faciatque i primam suæ proprietatis sedem: unde & civitas illa ad tanti Ducis gloriam, famosissima multumque celebris magnique nominis, per totum hodieque mundum commemoratur. Quid vero post hæc egerit, quot & quanta cum barbaris transmarinis & Agarenis vicinis commiserit prœlia; quomodo in gladio suo cum auxilio divino populum Dei salvavit, & Christianum dilatavit imperium; ut superius est dictum, nec scripto hoc indiget, nec præsentis est propositi, excepto hoc quod dici succincte potest. Quoniam licet multo tempore multaque pertinacia valde diuque decertatum sit, tamen tandem virtute Altissimi cum virtute belli ita Saracenos perdomuit & perturbavit tyrannos, perscrutans eos & conterens & ad interitum perducens, ut deinceps non auderent, nec k licentiam haberent ad has partes quas invaserant redire, nec eis ereptam ultra repetere terram. Ceterum autem magnitudo gestorum ejus & prœliorum copia, interdum varii Ducis eventus & durissimi labores, semper vero gloriosi triumphi, si quis calamo attentare audeat, præmaximo proprioque indigeret volumine.

[3] Igitur Willelmo Duce operam dante Deoque cooperante, tandem a tanta persecutione terra quievit, [vacat operibus pietatis,] & pax est populo Dei sanctoque Imperio restituta. Resurgunt ecclesiæ, vel novæ ædificantur. Ipse quoque triumphator ac signifer Christi, Dux inquam gloriosus, pace & quiete ab inimicis indepta, & ipse bonis omnibus pacificus, cœpit jam licentius inhærere Deo, utpote bellorum curis & tumultibus liberior; &, ut olim corde conceperat, cultibus divinis totus inhiare. Non resolvebatur ignavia, nec indulgebat quieti in delectatione carnis, ut solent plurimi plurimum perpessi laboris: sed tanto fortior, quanto liberior, piis vacabat studiis & operibus bonis. Primo quidem de statu reipublicæ & de communi omnium utilitate nocte dieque tractabat. [justitiæ,] Secundo ut sacræ leges salubriter constitutæ ratæ forent & illibatæ; lites universorum & diversa negotia æquissimis dirimens & discernens judiciis; pauperum specialiter, pupilli & viduæ judex ipse propitius. Tertio vero terræ principes ac dominos temperabat, ne subditos e jure violenter opprimerent: universos autem, quantum in se erat, pacis & gratiæ vinculis adstringebat. Præterea de cœnobiis sacrisque locis atque ordinibus, communem vitam professis, tantam susceperat curam, quantam vix solet quilibet paterfamilias de domo propria sive familia regenda suscipere. [religionis,] Cumque generaliter monasteriis omnibus largus & munificus haberetur, illa tamen quadam speciali prærogativa tuebatur & fovebat, quæ dominus suus Carolus olim nova construxerat, aut destructa renovarat; dona devotus inferens, prædia concedens, necessaria etiam administrans stipendia, Christi vero Sacerdotes, [& caritatis.] acsi Apostolicos viros, tanta dignos habebat reverentia, ut primus eis assurgens & primus eis supplicans, illorum se committeret precibus angelicis, & eorum manibus atque sacris altaribus suas quotidie offerret oblationes. Porro de peculiaribus eleemosynis, quas ejus dextera furabatur sinistræ, & in pauperum sinibus abscondebat, laudem dicere non est necesse: quas ille melius novit & laude sua approbat, qui eas super numerum multas & in abscondito vidit, & solus dinumeravit, & ipse eas in personis suscepit egenorum.

[8] Inter hæc omnia virtutum studia & veræ sanctitatis Deo placita holocausta, [Cœnobio condendo locum quærit:] vir tamen Domini & servus Jesu Christi quasi nihil ageret suspirabat, nec videbatur sibi adhuc Deo aliquid obtulisse acceptum. Visum est autem ei, inspirante gratia Dei, ut novum novo opere Regi omnipotenti debeat ædificare monasterium, in tali scilicet loco, ubi nullum ante fuerit oratorium; in quo divinum fiat semper servitium, perpes oblatio, juge sacrificium. Procedit igitur explorare & quærere, in quo locorum debeat ædificare monasterium, jacere fundamenta, opus accelerare. Incidit ergo ei voluntas ad excelsa montana Lutevensis territorii procedere, circumire & quærere, si forte queat in illa vasta solitudine locum juxta cor suum, quem ad Dei omnipotentis gloriam construat, reperire. Denique ingreditur, Deo ut credimus comitante, Angeloque sancto duce viam præparante, loca deserti devia, alpes arduas, celsa promontoria, arcta nimirum via & scopulosa, aspera per totum, plurimum laboriosa. Abbreviat cito gratia divina viæ asperitatem, & adimplens cari sui desiderium terminat anxietatem.

[9] Nam convallis ipsius angustias ingresso, & ad interiorem eremum paulo longius progresso, [aptumque in valle Gellonis reperiens,] subito occurrit inter ipsas montium crepidines parva quædam & inculta planities, aëriis undique jugis & rupibus constipata, nemorosis circumquaque arboribus obumbrata, rivulo l viventis aquæ per medium defluente, & in fluvium Arauris quo clauditur illa vallis haud procul ingrediente. Requiritur nomen loci, & invenitur quoniam Vallis-Gellonis antiquitus diceretur: & ideo fortassis, ut quidam interpretantur, quod in ipsa solitudine deserti, inter immensos scopulos & colles horribiles, quasi agellus vel parvus ager remansisse videretur. Videns igitur Dei amicus loci qualitatem, & ad monasterium construendum quamdam opportunitatem, cognoscit se manifeste a Domino exauditum, & iter suum a Domino expeditum. Unde referens gratias Conditori, omnisque dilationis impatiens, dat manum operi, instat & invigilat sancto gratoque labori. Accitis quoque magistris quos secum educebat, virisque sapientibus quos in suo comitatu habebat, quamprimum condecens metitur oratorium, metitur etiam totius claustri spatium, domum refectionis atque dormitorium, domum etiam infirmorum & cellam novitiorum, [ipsum ædificat cum ecclesia:] proaulam hospitum, xenodochium pauperum, junctum clibano pistrinum, de latere molendinum. His ita dispositis & congrue atque regulariter designatis, ipse Dux ad opus rediit, operarios ponit, artifices præponit; qui quibus insistant operibus, quæve exerceant studia, diligenter & opportune disponit. Et sic quidem incipiens a capite, sicut dicitur, A sanctuario meo incipite, exorsus est a sanctuario: in quo nimirum primos ipse lapides mittens, in nomine Salvatoris, id est Jesu Christi, quo est vere Salvator mundi, initiat fundamentum, erigit parietes, sustollit tectum, consummat opus perfectum, marmore pretioso perficiens pavimentum. [Ezec. 9, 6.] Sancta Regina cælorum & Princeps Archangelorum, Petrus Pastor ovium & Paulus Doctor gentium, cum Joanne Theologo & Andrea Apostolo, cum omni duodeno Apostolorum numero, præmissa Salvatoris m principali memoria, quem decet ante omnia omnis honor & gloria, placuit sancto Principi, ut specialiter colantur in eadem ecclesia: fecitque & ipsis ibidem propria & veneranda altaria.

[10] Igitur perfecto opere templi & quibusdam officinis, festinat servus Domini conducere servos Dei de cœnobiis vicinis n de locis regularibus atque religiosis, viros pudicos, sanctæ conversationis. [Monachos eo inducit & dotat:] Quibus etiam solenniter o Abbate dato temploque sanctificato, solennem quoque ecclesiæ & altari fecit donationem, protestans in muneribus suam erga Deum animi intentionem. Prædia namque cum scripto largitur ingentia, familiam multam nimis loco semper & Fratribus servituram, auri quoque plurimum & argenti, mirabiles multasque gazas multiplicis ornamenti, greges etiam non parvi numeri sexusque promiscui, pecoris & armenti. Ut autem hæc sua donatio, sanctaque ipsius per omnia & justa constitutio indissolubilem haberet stabilitatem, & omnimodis in seculis æternis possideret firmitatem; primo scriptis propriis p adstipulat, deinde præceptorum regalium vigore corroborat.

[11] Erant beato Willelmo duæ sorores virgines, [Sorores duas offert Deo.] tanti generis linea satis superque nobiles, quarum altera dicebatur Albana, altera vero Bertana; ambæ omni elegantia ac vetustate præeminentes, morum quoque & vitæ lampadibus effulgentes; ambæ de numero prudentium, cum fatuis virginibus nihil habentes. Hæ simul uno consilio, pari voto, eodem desiderio, dominum suum & fratrem aggrediuntur, ejus genibus cum lacrymis provolutæ verbis eum hujusmodi alloquuntur: Audi, domine noster & frater, nostram petitionem, & adimple deposcimus nostram devotionem, & ad tuæ oblationis cumulum magnamque perfectionem, nos ipsas offer Domino in oblationem: si in oculis tuis invenimus gratiam, tu ipse offer Deo nostram pudicitiam, nosque facias illi vivam & veram hostiam, pro cujus dulci amore omnem abominamur carnis concupiscentiam. Habemus enim votum, Deo auxiliante teque nobis annuente, in loco isto dum vivimus persistere sub habitu sanctæ religionis, militare Christo sub titulo sanctæ professionis, & hic exspectare diem nostræ vocationis. Igitur frater pius cum magno gaudio sorores offert in conspectu divinȩ majestatis, in spiritu humilitatis, sacrificium Deo in odorem suavitatis, ferentes in lampadibus oleum jucunditatis cum splendore incorruptæ virginitatis. Ipsæ vero perseverant in monasterio q flagrantes amore divino, sanctoque desiderio custodientes votum, tenentes propositum, numquam mente redeuntes ad seculum, nec respicientes ad Sodomæ periculum.

[12] His ita Dei nutu gloriose peractis, Pater Willelmus, Sororibus & fratribus vale Faciens, [Reversus ad propria,] plurimumque confortans, magnumque eis Dei promittens auxilium, ad propria revertitur. Nam propria adhuc habere videbatur, licet mens ejus & propositum ad id potissimum intenderet, quatenus quandoque Deo propitio, abnegato omni proprio, etiam & semetipso, nihil in hoc mundo præter Deum possideret. Recessit itaque iterum ad propria. Et nimirum in domo ejus erant divitiæ & gloria, rerum omnium copia, prolis gratia, uxoris pudica & fidelis amicitia. Non ventilabant, ut olim, aliqui eum hostes, neque solicitabant Agarenorum gentes: quoniam Deo propitio terra in conspectu ejus quieverat, & ipse ab omni impetu tutus & quietus erat. Inter hæc autem omnia amor Dei tantus erat in eo, ut omnem amorem seculi prorsus tolleret ab eo: & quidquid in hoc mundo quasi dulce arrideret, comparatum dulcedini divinæ dilectionis pro absynthio haberet: unus enim amor Altissimi omnes resecabat ab eo affectus hujus mundi, & unius gehennæ timor cuncta in corde illius carnis oblectamenta frangebat. Tum vero fortia facta sororum & virilem earum constantiam reducens ad memoriam, quamque subito præcesserant eum ad cælestem militiam; gaudebat quidem pro eis, verumtamen erubescebat, utpote qui in seculi militia semper primas tenuerit acies, [monachoriū sortem cogitat.] & numquam novissimus apparuit; nunc vero feminæ & audaciam ejus præripuerant & palmam. Cum autem inter cetera illius solitudinis, in qua paulo ante monasterium construxerat, sedulo recordaretur, atque servorum Dei quos ibidem dimiserat sancta studia vitamque cœlibem ad mentem reduceret, semperque in mente haberet ad hujusmodi æmulationem; quidquid ei erat in hoc mundo præcipuum vilescebat; & ipsemet sibi displicens, eo quod cum religiosis Fratribus non remanserat, animo tabescebat. His & hujusmodi cogitationibus vir Dei & contristabatur, & confortabatur; satiabatur suspiriis, & lacrymis pascebatur.

ANNOTATA.

a Antiqua Vita Dunensis ita incipit: In diebus laudabilis ac pii Regis Pepini natus est B. Guilelmus &c. prout hic habentur.

b Nomen Consulis pro Comite usurpari, a mediæ ætatis scriptoribus sæpius monuimus, præsertim ad Vitam B. Caroli Boni Flandriæ Comitis 2 Martii.

c Quis hic magnus Comes Theodericus seu Theudericus fuerit, non satis constat. Oculos conjiciunt aliqui in Annales Eginhardi, seu potius Monachi Laurishamensis, in quibus ad annum 782 dicitur, Saxonibus, ex consilio Widekindi ad bellum Francis inferendum paratis, obviavisse Theodoricus Comes, propinquus Regis, cum iis copiis, quas audita Saxonum defectione raptim in Ripuaria congregare potuit. Addunt aliqui, eum fratrem patruelem fuisse Caroli Regis, quasi esset filius Childebrandi & frater junior Nibelungi. Quod aliis ulterius discutiendum relinquimus.

d Aldana in Tabulis Genealogicis Labbeanis habetur filia Caroli Martelli & Rotrudis, quod in quodam Martyrologio apud Antonium Dominicium de Ansberti familia rediviva referatur Andana, soror Heltrudis & Landradæ, quæ fuerunt filiæ dicti Caroli Martelli. Aliæ ab Aldana est Dodana, uxor Bernardi, Cujus liber ad Wilhelmum filium, sed S. Willelmo juniorem, extat apud Mabilionem seculo Benedictino 4, a pagina 750.

e Pippino 24 Septembris anni 768 succeßit Carolus Magnus, cuius Acta illustravimus ad diem 28 Ianuarii quo colitur.

f Prælium factum est inter Saracenos & Francos in Gothia, in quo Saraceni superiores extiterunt. Ita Annales Fuldenses ad an. 793. Quo anno apud Eginhardum sine Laurishamensem, dicuntur Saraceni Septimaniam ingressi; prælioque cum illius limitis custodibus atque Comitibus conserto, multis Francorum interfectis, victores ad suos regressi. In eadem scilicet Septimania & Gothia seu Langedocia.

g Ordericus Vitalis loco supra indicato, A Carolo, inquit, Dux Aquitaniæ constituitur, eique Legatio contra Theodebaldum & Hispanos atque Agarenos injungitur. Sed quod investituram attinet, decepit auctorem sui temporis usus, nec enim tunc adhnc cœperant provinciæ in feudum tradi, transmittendæ ad posteros.

h Rhodanus etiamnum limes est Septimaniæ sive Occitaniæ & Provinciæ, in hac est Arausio, una leuca a Rhodano distans.

i Honoratus Buchæus, lib. 8 Historiæ Provinciæ sect. 5 agens de Principatu Arausionensi, primum constituit Guilielmum hunc & cognominat Courtinez, quod etiam confirmat Catellus lib. 1 Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 6: ubi eum statuit etiam fuisse Comitem Tolosanum, scilicet quia submoto Gorsono, Guilielmum pro eo subrogatum fuisse legitur in Vita Ludovici Piiad annum 789: sed quidquid de cognomento a brevitate nasi sumpto sit, cujus certiora optarem videre documentæ nemo hoc debet ad familiam aliquam trahere, quia ejusmodi cognomenta, a plebe indita, nec usurpabant viri nobiles ut sua, nec transmittebant ad posteros.

k Stengelius cum. Ms. S. Maximini fiduciam.

l Rivulus Odorubio, per monasterii hortum in Araurim defluit.

m In Necrologia Gellonensi memoratur pridie Kalendas Octobris, In arcisterio Gellonensi dedicatio basilicæ S. Salvatoris.

n Potißimum ex monasterio Aniana, quod ferme quatuor distabat millibus passum, cui præerat B. Benedictus, quem ibi suos posuisse Monachos supra dictum ab Ardone.

o Infra in diplomate Ludovici Pii, tunc Regis Aquitaniæ, dato anno 808, dicitur Juliofredus Rector & Abbas præesse, & infra num. 21 ab ipso præpositus. Sed, in charta secunda S. Willelmi infra danda, dicitur Benedictus Abba rogare, anno 804.

p Hæc scripta infra referenda, fuerunt data anno 804, die 19 Decembris.

q Nunc est ecclesia parochialis S. Bartholomeo dicata, viginti paßibus a monasterio Gellonensi dißita. Harum sororum tumulum, quatuor columnis marmoreis, erectum essein sacello B. Mariæ easque Sanctas reputari, non tamen publico honorari cultu, indicat Mabilio. Et dicti monasterii Sanctimoniales solebant appellari Monachæ S. Guilielmi, quæ inconsulto Abbate non poterant admitti.

CAPUT II.
Cum bona Regis gratia & vale amicis dicto, monasticum habitum assumit VVillelmus.

[13] [Caroli in aulam honorifice receptus,] Interea causa extitit, ut ipse Carolo valde necessarius Franciam accitus expeteret, & post multum temporis natale solum patriique Consulatus, immo sui, hereditatem reviseret. Susceptus a Rege mirabili gaudio omnique dilectionis affectu, laus quoque meritorum ejus acclamata est non minima: ipse vero donis ingentibus est, ut par erat, honorificatus. Obtentu Regis aliquamdiu commoratus est in Francia, cum eo procedens pariterque convivans, potens in palatio & imperio Princeps, & in tanta apud eum gratia, sicut filius apud patrem. Franci omnes exultabant super eum, & nobilis cognatio necnon & familia naturalis debita præcipue tripudiabant lætitia. Ipse vero omnibus dilectionis vicem reddens, nec tantumdem solummodo, sed duplo omnes diligebat, dicente Domino; Diliges proximum tuum sicut teipsum. [Mat. 5, 43] Tamen pro hac tanta dilectione, proque tantis affectibus, non poterat amor Dei ingens & in re modum excedens, in corde ejus tepescere: sed tanto ardentius, quanto secretius succendebatur, & in cordis penetralibus flammis crescentibus æstuabat.

[14] [seculi fugam meditatur.] Namque inter delicias Domini scilicet Caroli, inter oblectamenta seculi, interque blandimenta carnalium amicorum, nocte dieque tractabat, cura præmaxima & corde pervigili, quatenus relicta hac omni pompa nobili & gloria transitoria hujus mundi, quæ præterit ut flos fœni vel similitudo fumi, pauper & modicus Christum pauperem sequeretur; & eo ductore eodemque largitore gloriam quæ non finitur, & divitias æternas in cælo consequeretur, & Regis immortalis Patrisque invisibilis miles esse mereretur. Verumtamen in hoc ejus animus fluctuabat, & quadam dubitatione suspendebatur, [Caroli lilicentiam petit.] utrum Domino suo Carolo inconsulto, cui tantopere in amicitiis adstingebatur, id fieri oporteret. Ergo visum est ei optimum, & dignum duxit, ut cum gratia & consensu Domini tam dilectissimi ac Regis tam Christianissimi, de illius ad Christi se transferret militiam: ne forte, nisi hoc fieret, reus haberetur Domino & potestati, sed neque alicujus offensionis argui posset vel delicti: alioquin occulte & absque arbitris, sola Divinitate conscia, longe ante effugere cogitarat. Accedit ergo solita familiaritate ad Regem: & eum opportune inveniens, datis primitus magnis & saluberrimis pro quibus advenerat consiliis, subsequenter de semetipso incipiens, ita prosequitur: Mi Domine, mi pater Carole, quem Rex cælestis populo suo dedit Regem, cujus me esse militem & principem ipse aliquantisper voluit; tu ipse nosti, teque per tuam gratiam testem adhibeo, quam verax, fidelis, quamque unanimis tibi semper extiterim, quantus erga te mihi fuerit dilectionis affectus; ut te vita gratiorem, teque super salutem omnemque jucunditatem pro luce mihi haberem. Nosti etiam, quid ego miles tuus pro te egerim, quanta pertulerim, quoties te in mortem & in mortis pericula sim secutus; semper paratus & promptus pro te animam meam ponere, & tuam (quantum in me fuit) servare & protegere. Si surrexit adversum te prœlium, lateris ipse & capitis custos fui: si castrorum impetus, vel gladius ex adverso armatus; me opposui, atque inter te & arma memet murum constitui: numquam subterfugi, numquam te deserui. Nunc ergo obsecro, Domine mi, patienter me audi, nec dure accipias verba tui militis, immo dilecti tui: & ne te diutius protraham, ecce coram Deo meam tibi ostendo conscientiam. Postulo licentiam, ut ad illius æterni Regis novus miles me transferam militiam: habeo enim votum, magno quidem longoque desiderio, ut abrenuntiatis omnibus meque ipso abnegato eam serviturus Deo, in illo scilicet monasterio, quod jam pridem tuæ caritatis causa construxi in eremo.

[15] His verbis inopinatis clemens Carolus auditis, paulisper diriguit, & vultus ejus concidit; atque graviter suspirans, [& ab eo lacrymante impetrat:] nec a lacrymis temperans, paucis amico respondit: Mi Domine Willelme, quam durum est quod loqueris! quam amarum quod suggeris! gladio me appetis, telo percutis, dum talia proscqueris. Vulnerasti cor meum pro hac petitione, affligis vehementer animam meam pro tua discessione: verumtamen quia justa est petitio, & tam religiosa quam est rationabilis hæc tua postulatio, non habeo quid dicam, neque fas est ut contradicam. Si Regum quemlibet mortalium, me relicto, adire voluisses; si hominem Imperatorem, qui magis tibi complacuisset, nostræ dilectioni prætulisses; hoc utique ad injuriam meam nullatenus possem ferre, sed adversus illum Regem commoverem orbem terræ: si fecisses pro honore vel dignitate majore, aut forte pro divitiis quibus potenter affluis, cuncta utique mea libens tibi obtulissem, & ad placitum dedissem. Nunc vero quia nihil est horum, sed desideras effici miles Regis Angelorum, præsentia contemnens spe futurorum bonorum; en ita tibi faciam, velim nolim consentiam, non revellam propositum, neque votum præpediam: ita dumtaxat, ut morem mihi geras, & unum mihi a concedas, quatenus sine meis donis nequaquam a me recedas. In hoc enim me consolatum & animæquiorem habebis, si de regalibus thesauris me donante optima quæque tuleris, in signum & recordationem nostræ dilectionis ac perpetui fœderis, unde saltem honores locum, quem ad inhabitandum tantopere diligis. Hæc ait, & in lacrymis prorumpens, super collum amici ruit; &, ut fieri super mortuo solet, diu & amarissime flevit.

[16] Willelmus quoque Domini sui lacrymas non ferens, & ideo amplius lugens, seque gravius affligens, postquam ipse nimium fletum emisit, & dilectissimi Regis angelicam faciem regiasque vestes tantis fletibus infudit; tandem Domini mœrorem vehementer prohibens, seque ipsum magna virtute animi confortans & continens, ita respondit: Non decet, Rex clementissime, vestram Regiam Celsitudinem, nec mihi fideli vestro, nec cuilibet unquam tantum condescendere, ut oculi vestri, pleni gratia omnique pulchritudine, gemmis venustiores, beryllis splendidiores, [dona oblata recusat admittere.] lacrymis perfundantur vel lugere videantur. O utinam ipsas lacrymas vestri siderei vultus non ipse vidissem! utinam heri sive nudiustertius rei hujus præscius esse potuissem! fateor peccatum meum, priusquam id pertulissem, majestate vestra inconsulta & insalutata diffugere maluissem. Nunc autem, mi Domine, in Christi nomine, quod mihi expedit & vobis multum convenit, causam meam inspicite: & neque vultu tristi, neque mente lugubri, sed cum jucunditate & gaudio spirituali a vobis me dimittite, & ad communem Dominum Regemque omnium cursum meum dirigite. Quod autem gratia vestra de thesauris vestris dona mihi placita dignatur offerre, vos quidem facitis vestro Regio & Imperiali more; at vero si ego meis omnibus pro Christo abrenuntio, quomodo vestra tollo, vel aliquid ab aliquo qualiter accipio? sufficit enim rerum mearum copia, auri quoque & argenti satis ingens pecunia. Tamen si multum vobis place aliquid mihi dare, & per me omnipotenti Deo aliquid præsentare; sunt vobis dona religiosa, sunt munera pretiosa, quod vestrum est dare sine reprehensione, & meum suscipere absque offensione: dico enim de glorioso ligno Domini, quod me præsente olim vobis missum est ab Hierosolymis. [Lignū Crucis Hierosolymis transmissum ab eo petit:] Quo audito Carolus primo quidem accepit dure; deinde ad se rediens, & tanti amici devictus amore; Felicem me, inquit, pro hac petitione! & hoc erit factum cum Dei benedictione. Denique cum Rex ipse venerabilis primo Imperii sui anno Romæ moraretur, & Imperialem ad primam gloriam restauraret dignitatem; Patriarcha b Hierosolymitanus desiderans eum honorare, multumque placere ei, miserat illi ab Hierosolymis per c Zachariam, magni propositi magnique testimonii Sacerdotem, perque duos d Monachos Hierosolymitanos magnæ religionis nec parvæ auctoritatis, illud Dominicæ Crucis venerabile cunctisque mortalibus adorandum phylacterium, gemmarum splendoribus & auro purissimo, quantum potuit humana devotio, decentissime perornatum, magnisque postea & crebris exploratum atque probatum virtutibus: ut nulli sit dubium, quin ipsum vere de eo ipso fuerit nostræ redemptionis ligno. Hoc donum, Rege dignum, misit Carolo ab Hierosolymis venerabilis Patriarcha: quod Dei cultor ille mirabilis Imperator, super omne quod offerri vel præsentari poterat, gratum habuit & acceptum. Suscepit enim Rex munus sacrosanctum, sibi quidem præsentatum, sed Willelmo a Deo promissum & cælitus destinatum.

[17] Igitur Rege jubente mittitur sine mora: defertur illud lignum mirabile cum sanctificata ac venerabili ara, [& obtinet cum donariis sacris.] necnon & ipsius aræ pretiosus cultus & plurima ornamenta, Sanctorum etiam pignora gloriosa, quæ Carolus propria manu dat amico in hæc verba: Suscipe nunc, dilectissime, hæc Domini tui dona; contra malignos spiritus & contra adversa omnia, præclara atque fortissima arma; suscipe Regis tui munera, novissima malitiæ tuæ præmia. Hæc tibi semper erunt nostræ dilectionis vera & certissima signa, frequens recordatio, memoria sempiterna. Haud enim dubium, quia quotiescumque hæc sancta veloculis aspexeris, vel manibus tenueris, Domini tui Caroli oblivisci non poteris.

[18] Interea jam cœpit audiri & murmur crebrescere, quoniam, Willelmus accepta licentia a Rege mundum vellet relinquere, [Amicis consanguineisq; repugnantibus,] & mutato schemate monasterium vel eremum expetere. Tum subito tota domus regia consurgit, omnis pariter civitas ruit. Adest repente non parva Procerum frequentia, intrat cum violentia omnis illa nobilium Francorum militia, fortiter ei adstricta in magna amicitia. Accurrit, mente perdita & vehementer attonita, illa sua specialis & naturalis familia, omnes ejulantes & vocibus incompositis coram Rege conclamantes: Quid, Willelme Domine, quid est quod putas facere? ut quid vis recedere, Regem relinquere, regnum evertere, universos nos perdere? Quo enim vis abire? Si vis ad Deum ire, ubique locorum potes eum invenire. Ideo, Princeps egregie, te decet considerare, ac pro salute multorum sententiam retractare. At vero Dei fidelis, cujus jam mens tota conversabatur in cælis, responsum non dabat eis: sed tamquam mons immobilis & turris fortitudinis, nec movebatur verbis, nec flectebatur lacrymis. Cui etsi inerant viseera pietatis virtusque magna debitæ compassionis; tamen stabat fortissimus, immoto vultu penitus & inflexis oculis. Cumque invictum teneret vultum, tamen tandem propter lacrymas & gemitum elevans oculos, cælos respexit, [hic in proposito manet immotuis:] & respondens omnibus breviter dixit: Si mihi, o cari mei, fidem possetis dare & obsidibus firmare, ut semper in hac vita possem vobiscum manere, feliciter vivere, numquam mortem videre; potero utcumque, quamvis non bene, vobis acquiescere: si vero id non potestis, sinite me, quæso, si amici mei estis, si, inquam, hostes non estis; sinite ad vitam ire, lucem sequi, viam tenere, veritatem quærere, veraciter invenire. Hodie fortassis vel modico tempore possem vobiscum manere: sed constat, ut vos scitis, quia mortis necessitas & conditio naturæ tollit nobis permanere.

[19] Hæc dicens B. Willelmus, & cunctis vale faciens, seque propere ab omnibus ac fortiter excutiens, [& discedit,] exit de civitate, bajulans crucem in ænigmate, crucem vero Jesu Christi in veritate; Rege Carolo dilecto suo Domino diutius illum cum lacrymis deducente, Francorum exercitu cum dolore & gemitu, cunctaque multitudine cum longius, quousque oportuit, prosequente.

[20] Igitur Dei amicus tandem expeditus, tantisque diruptis hujus mundi vinculis, ecclesiis honoratis, multis eleëmosynis pauperibus erogatis, [Brivate arma sua offert S. Inliano.] servis etiam non paucis libertate donatis, Franciam egreditur, Arvernum ingreditur. Cumque ad insignem vicum, qui vulgo e Brivate dicitur, devenisset; ibique spatio itineris opportuno officiosissime, ut par erat, susceptus fuisset hospitio; pergit oratum ad venerabile templum sancti Martyris f Juliani; ubi devote prostratus multumque lacrymatus, puram celebrat orationem: oblatisque digne sancto altari muneribus, etiam de suis armis bellicis perfecit oblationem. Offert itaque ante Martyris tumulum galeam decentissimam & spectabilem clypeum: foris vero extra templum præsentarat ad ostium pharetram & arcum, ingens telum, versatilem gladium: ex quibus clypeus in templo hodieque conservatur, qui & ipse de Willelmo, quis & cujusmodi fuerit, satis testificatur. Jam vero armis omnibus oblatis & cum muneribus Domino consecratis, denuo flectit genu, terq; quarterque pavimento prosternitur, & sanctum Dei Martyrem in oratione cum lacrymis alloquitur: Novi, sancte Juliane, novi & certum habeo, quam miles, quam armis strenuus fueris in seculo, numquam victus, numquam derelictus a Deo: ideoque coram altari tuo arma hæc derelinquo, quæ Deo omnipotenti dimitto, tibique ea committo: insuper vero animam meam tibi instanter commendo, & viam istam, qua nunc ad Deum vado, ut tu serves me a malo, custodias a delicto, salves ab hoste maligno.

[21] [Gellonense monasteriū petit:] His ita rite peractis B. Willelmus, modo Dei gratia peregrinus & hujus mundi incola, suburbium illud egressus, cœptum iter accelerat, Aquitaniam intrat; & avertens oculos ab illa Ducatus sui terra, partesque illas jam videre dedignans, cursum dirigit, gaudensque properat ad monasterium illud, quod ipse paulo ante in eremo construxerat: illuc anhelat, ibi salvari sperat, illuc Domino ducente pervenire desiderat. Tandem intrat provinciam Lutevensem, & optato pervenit ductu Angelico ad convallem Gellonensem. Videns autem loci amœnitatem gratamque pulchritudinem, illamque suam bene recognoscens dilectam solitudinem, gratias referens Omnipotentem adorat, qui viam suam direxerat & bene prosperarat: salutat monasterium, Spiritum sanctum implorat. Adveni, inquit, cælitus sancte Spiritus, gratia & pietate solita semper hunc locum visita, tu salva, tu ædifica, & ad tuam magnam gloriā habitationem istam & habitantes in ea benedic & sanctifica. Hîc me, o Sancte sanctorum, suscipiat tua propitiatio, hic mihi peccatorum tribuatur remissio, hic detur mihi requies & in pace dormitio, & in novissimo die beata quam credo carnis resurrectio, ut cum Sanctis & Electis occurram Judici meo, & in æterna gloria semper gaudeam cum eo. Inter hȩc verba orationis, laudis & confessionis, & totius ad Deum devotionis, Vir sanctus appropinquat monasterio, nudis pedibus, indutus ad carnem non molli neque leni cilicio. Auditur de eo, venitur obviam longe procul in bivio; fit illi, quamvis resistenti & vehementer contradicenti, festiva atque religiosa, velit nolit, processio. Susceptus a Fratribus quos ipse olim ibidem constituerat, Abbate prȩvio quem eis prȩposuerat, cum summa reverentia, cum gaudio magno communique lætitia, ducitur ad orationem: deferens mundis manibus & mundo corde auro pretiosiorem gemmisq; splendidiorem salutiferæ g Crucis perpulchram oblationem, lignum vitæ, sæculi redemptionē. [ecclesiæ donaria confert:] Nec minus quoque & aram deitate plenam, mira virtute præclaram, cujus superius fecimus mentionem, ipse in ulnis detulit ad hanc processionem. Oblatis muneribus tam sanctis tamq; pretiosis, aliisq; decoris valde ac præcellentibus donis, calicibus scilicet aureis & argenteis cum suis offertoriis, libris etiam valde bonis multumque necessariis, Sanctorum quoq; Reliquiis h incomparabiliter pretiosis, nec minus & vestibus sericis cum stolis auro textis & palliis transmarinis: positisque omnibus reverenter super altare sancti Salvatoris, ipse solo prosternitur, extensisque manibus mundo sic crucifigitur. Preces quas circiter duabus horis ad cælum fundit, dulcesque lacrymas quibus terram irrigat vel pavimentum infundit, credimus quod Deus audiit & propitius exaudiit: nam virtus orationis ac flamma compunctionis adscendebat e terris in conspectu Conditoris, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ & thuris, & sicut sacrificium vespertinum in gratiam suavissimi odoris.

[22] [in Monachum suscipitur,] Completa vero oratione, factaque cunctis altaribus sua cuiq; digna veneratione (ingentia namq; munera in singulis Deo obtulit, & ea deauratis & decenter gemmatis ornamentis operuit) itur in auditorium i, & osculatis Fratribus, lectaque ex more lectione, factoque pro tempore brevi sermone de animæ ædificatione, mox vir Dei subinfert & indicat manifeste, cur ipse venerit vel qua intentione. Volo, inquit, vos scire, Domini mei, amodo Patres in Christo & Fratres mei, quoniam ad hoc hodie huc adveni, ut abnegatis & abrenuntiatis omnibus quæ sunt mundi hujus, adjungi merear, si placet, vestræ societati per gratiam omnipotentis Dei, secundum Regulam B. Benedicti. Ideoque si placet sanctitati vestræ, & si judicatis me dignum æternæ vitæ, preces meas exaudite, & cognoscentes desiderium meum perficite, & differre nolite. Hæc eo dicente, omnes qui aderant stupore detinebantur; & hanc vere divinam dispensationem altius considerantes, quanto mirabantur, tanto & lætabantur: & adjudicantes petitionem ejus fieri debere, omnia rite præparant, & ipsi præparantur.

[23] Igitur anno ab Incarnatione Domini octingentesimo sexto, [anno 806.] Imperii vero Caroli quinto, die Natalis Apostolorum Petri & Pauli, Willelmus Comes, auro textis depositis vestibus, per Dei gratiam solenniter benedicitur, totus ille in eo sacer ordo perficitur; coma nobili, barba venerabili l deposita & Deo consecrata, veste Apostolica instar Crucis induitur; extendensque manus suas & ducendus quo non velit, ab alio præcingitur: cumque abnegat esse suus, Benedicte Pater, tuus; immo tuus totus, sancte Deus, efficitur.

[24] His ita digestis, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, Willelmus Dei famulus, & modo adnumeratus & adsignatus Jesu Christi discipulis, [Quam subito in aliū virum mutatus,] subito immutatus, veraciter alteratus, cœpit novus miles haberi, & alter a se ipso modis omnibus videri. Neque enim erat ipse,in quo, quod olim fuerat, jam ipsum non erat esse: sic denique novus homo veterem exuerat, ut nec signa remansissent ejus qui olim fuerat. Qui enim solebat paulo ante in palatiis degere, auro radiantibus ac depictis m sinopide; cœnacula perornata, triclinia constrata cum gloria possidere; præcelsa propugnacula vel summas arces tenere: hic modo abjectus in domo Domini elegerat habitare, & in angulo claustri ultimus & cunctis vilior diligebat latitare. Ipse quoque qui etiam paulo ante noverat leges dare, populum informare, indoctos docere, doctos magis promovere; quique servis innumeris & familiæ multȩ nimis dignus fuerat præesse, & meruerat prodesse, & tamquam Rex circumstante exercitu stare medius, paterfamilias esse; hic modo docebatur sine indignatione, in omni patientia, sine murmuratione, a quibuslibet personis, a pueris etiam & ætatis junioris. Docebatur, nec confundebatur; corripiebatur, sed non irascebatur; interdum cæsus & injuriis læsus, neque resistebat, neque comminabatur. Gaudebat plane esse in subjectione, & delectabatur in omni abjectione, volens esse subditus propter Deum omni humanæ creaturæ, paratus cunctis servire, obsequi & obedire, proficiens quotidie in sanctitate & religione & in omni sanctæ Regulæ observatione, sicut aurum in camino mirabili coctione.

[25] Nunc ergo necessarium videtur & ad rem pertinere, [monasteriū perficit filiis juvantibus,] aliqu ade multis quæ ipse postea in monasterio fecerit referre. Nondum enim monasterium ad perfectum ex toto perduxerat: sed postea in habitu sanctæ Religionis, adjuvantibus eum filiis suis, Bernardo n scilicet & Gaucelino, quos Comitatibus præfecerat suis, Comitibusque vicinis, perfecit sicut cœperat. Difficilis ergo ad jam dictum monasterium pro asperitate montium ingressus erat: sed ipse Dei servus, jam Monachus, argumentose incisa rupe, cum malleis & securibus & diversis ferramentorum generibus, junctisque firmiter & diligenter ferro & plumbo lapidibus, jactatoque fundamento secus flumen Arauris, viam altius sustulit, quantum potuit direxit, & monti conjunxit. Item pro ejus amore & petente eo, o Ludovicus Caroli filius, Rex Aquitaniæ, cum omni bonitate de fisci sui jure dedit monasterio cum præcepto suo, annuli sui auctoritate firmato. Fecit quoque B. Willelmus circa monasterium vincta & oliveta plantari, [ipse manibus laboruns.] hortos plurimos constitui; ipsam vallem, destructis arboribus infructuosis, fructiferis pomeriis melius complantari. Hujusmodi vero opera, quæ erant loco valde necessaria, non solum per alios faciebat, sed etiam in ipsis laboribus, pro Dei amore ac vera humilitate & religione, semetipsum exercebat.

ANNOTATA.

a Apud Mabilionem solum erat, ut modo mihi & unum concedas.

b Fortunatus, Græco fortasse nomine Macarius, quem in prima legatione ad Carolum Magnum, per Diaconem eidem Reliquias ligni Passionis transmisisse, legitur in Mss. exposuis in nostro tractatu de Patriarchis Hierosolymitanis, edito ante Tomum 3 hujus mensis Maji, num 9.

c Zacharias Presbyter de Palatio a Carolo Imp. missus fuerat Hierosolymam.

d Horum alter erat de monte Oliveti, alter de Bethleem: qui benedictionis causa claves sepulcri Domini acloci Calvariæ, clavem etiam civitatis cum vexillo detulerunt. Eos autem Rex benigne suscipiens, aliquot dies secum detinuit, & mense Aprilis remuneratos absolvit anno 801. Ita dictum Ms. Eadem fere habentur sed brevius in Annalibas Eginhardi sive Laurishamensibus, & paucis mutatis apud Monachum Ecolisimensem in Vita Caroli Magni: & hæc secunda Legatio, in hisce Actis, non satis est a priore distincta.

e Brivas seu Brivate nunc est oppidum amplum Arverniæ, ad Elaverem fluvium: & observat Mabilio, ibi olim memoriam Willelmi celebratam: Certe Cunebertus, inquit, ejusdem Ecclesiæ Præpositus, in litteris primariis cellæ Cantogilensis, eam ideo a se constructam dicit, ut sit hæc oblatio pro nostra congregatione, tam vivorum quam etiam mortuorum, tum etiam pro anima Willelmi Ducis atque nepotum ejus Willelmi & Altfredi. Quo in loco existimat disignari S. Willelmum, cujus nepos fuit Willelmus Bernardi filius.

f Colitur S. Julianus, Brivatensis Martyr sub Diocletiano, 28 Augusti: cujus agonem & miracula descripsit Gregorius Turonensis lib. 2 de Gloria Martyrum cap. 29.

g Ea pars Crucis, ærgento deaurato inclusa, ellamnum in Gellonensi monasterio honoratur.

h Reliquiæ arcæ permistim inclusæ sunt anno 1568, quando per Calvinistarum incursionem dißipatam fuisse supellectilem indicant Mabilio & Plantavitius supra relatus.

i Auditorii nomine, non Locutorii (ut vulgo appellant) sed Capituli locum hic intelligi, Mabilio censet.

l In hac Willelmi benedictione quædam veniunt observanda. Primo, eum in ipso tirocinii monastici initio vestes religiosas accepisse, quod post annuam dumtaxat probationem faciendum præscribit sanctus Benedictus in Regulæ cap. 58, idque servandum statuunt Patres Synodi Aquisgranensis cap. 34. Deinde Willelmo barbam, nedum cæsariem, detonsam fuisse, quod in Monachorum susceptione fieri solitum docet nos vetus Cæremoniale monasterii Anianensis. Præterea, barbam ejus & capillos Deo consecratos fuisse. Huc spectat Aurelianus Episcopus in Regulæ cap.4. Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius in Confessionem mittatur, quæ ei in testimonio sit. Id etiam a Paganis actitatum docet Plutarchus. Lege Notas Goaris in Euchologion Græcorum pag. 377 & Angeli de Nuce in Chronici Casinensis lib. I cap. 46. Postremo vestem illam Apostolicam, quæ instar Crucis facta dicitur, esse Scapulare, ut probat Menardus noster in Concordia Regularum caput 62. De Willelmi Scapulari infra num. 29. hactenus Mabilio.

m Sinoplis seu Sinoplum color viridis, in tesseris armariis nominatissimus, nomen traxit a Sinope urbe Paphlagoniæ, medio ævo Sinopoli dicta, unde affertur, & quidem duplicis generis. De hoc colore vide nostrum Claudium Franciscum Menestrier in Origine Armoriarum pag. 338.

n Uterque in litteris dotationis monasterii inferius relatis nominatur Bernardus & Gotcelmus, male aliis Guillelmus, unde occasio nata est distinguendi Quillelmum a Gotcelmo, seu (ut alii mendose scribunt) Gotcelino, quasi hi duo fuerint Willelmi filii. Bernardus iste, paternæ dignitatis heres, cæsus anno DCCCXLIV, præter Willelmum, filium habuit cognominem, a quo utroque distinguendus est alius Bernardus, itidem Tolosæ Comes post Raymundum patrem, is cujus Placitum pro monasterio Casarione seu S. Tiberii alias referemus. Hæc idem Mabilio.

o Ipsum Ludovici Regis diploma insia damus.

CAPUT III.
Humillima ministeria a Sancto exercita: pius obitus.

[26] Præterea crebro venlens coram Abbate & Fratribus, eorum humiliter provolvebatur genibus, [Humilitari studet ardentius.] petens & persuadens magnis obsecrationibus, ut concedatur ei & consentiatur pro misericordia Dei amplius adhuc abjici, amplius humiliari, vilissimum fieri, & contemptui haberi: nulli ultra foret in memoria illa quam reliquerat dignitas & gloria; nemini Willelmi nomen esset in reverentia; sed in illa Congregatione sanctissima haberetur purgamentum cunctorum, omniumque peripsema. Item postulat magna precum instantia, ut si qua sunt in monasterio officia, quæ aliis quibusdam habeantur indigna, vel quasi inhonesta seu indecentia, sint forte levia sive difficilia; hæc sibi in Christi nomine injungantur providenda, & bono animo bonaque conscientia pro viribus adimplenda. Hinc ad Fratres se convertens, eisque secreto vel in confessione loquens, deprecabatur eos dicens, ut omnes atque singuli pro servo illo utantur, & quasi uni ex mercenariis ita ei imperare, & sua quisque opera injungere jungere minime revereantur. Vult esse ut jumentum, & tamquam pullus asini portare Fratrum onera in illa domo Domini, juxta illud Psalmistæ, in persona animaæ sanctæ ad obedientiam promptæ Ut jumentum factus sum apud te; &, Deduxisti me in tua voluntate. [Ps. 72, 23 & 24.] Re enim vera visus est sæpissime pro summa humilitate asellum humilem vilemque sedere messis tempore, & flascones vini Fratribus ad reficiendum deferre. O quam mirabilis Deus! qualis mutatio dexteræ illius! o qualis de quali effectus est hic servus ejus B. Willelmus! quantum mutatus, quantum humiliatus! Qui enim quondam decentissime utebatur equis mirabilibus, electis & exquisitis de multis mundi partibus; cujus etiam servi numerosi & servi servorum ejus equis ibant & curribus pretiosis & pluribus; hic modo non erubescebat vili asello gestari cum suis flasconibus! Neque vero his contentus, si quis Fratrum in officio vili & quasi contemptibili detineretur, in quo etiam quasi locus injuriæ vel contumeliæ videretur; hujus nimirum Frater Willelmus mox aderat vicarius, sublevator oneris, humilis operarius, & omnibus indiscrete unus hebdomadarius.

[27] Sortitur interea ad suam ipsius petitionem servitium coquinæ & administrationem, novum quippe quotidie renascentemque laborem: quem tamen multo majori amplectitur gaudio, [Coquinæ officia exsequitur,] propter Dei omnipotentis amorem, quam si olim, dum adhuc mundo viveret, sibi contigisset Regni gloriam obtinere vel Imperii honorem. Ecce enim Dominus Willelmus, de Consule cocus, de Duce magno inquilinus efficitur, ligna collo deferens, amphoras aquæ bajulans, ignem excutiens & ipse succendens: quique olim vixerat in deliciis præclaris inter discos & pateras mensæ Imperialis, quamplurimos habens coquinæ ministros; ipse modo cocus humilis & servitor fidelis, manibus propriis paropsides abluit, olera colligit, pulmenta condit, legumina infundit; & ipsa resectionis hora, nulla interveniente mora cuncta laute præparata, munda & purificata, manibus mundis & mundo corde, Fratribus anteponit, recumbentibus ministrat: ipse vero non recumbit, immo jejunia continuans lares fovet & custodit. Porro mensa peracta & lectione finita, servus servorum Dei cum omni diligentia vasa cuncta recognoscit ad se pertinentia, quæ iterum lota itemque dinumerata eidem operi & labori consignat sub custodia.

[28] Præterea portanti hæc omnia, quasi nihil gravato vel parum onerato parumque humiliato, [pistrinum & molendinum curat.] cura injungitur pistrini, officium molendini. Additur opus operi, augetur onus oneri, labor accrescit labori. Adhuc quoque operarius ille Dei onus aliud postulat, & conceditur ei; cura scilicet præparandi clibani & calefaciendi, coquendos imponendi panes, coctosque extrahendi: quod tamen genus operis ante numquam attigerat, neque in hoc seculo in hujusmodi arte se unquam exercuerat. Igitur Willelmus pistor & clibani calefactor, servitor ipse coquinæ & pulmentorum ministrator, tanta vigilantia tantaque providentia administrabat omnia, ut jure in nulla argui posset obedientia. O quam imitator ministri illius cælestis, qui assumpta servi forma in specie nostræ mortalitatis venit, non ministrari, sed ministrare, & dare animam suam pro multis, dicens discipulis suis: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita & vos faciatis. [Ioa. 13, 15]

[29] Igitur quadam die viro Dei, intento orationi & sanctæ meditationi, res insolita contigit ei, [Clibanum ardentem intrat & purgat,] sive per invidiam diaboli, qui bonis omnibus numquam cessat adversari; seu per dispensationem omnipotentis Dei, qui merita servi fui & virtutem obedientiæ volebat palam fieri, jamque in lucem haberi. Nam panibus ad coquendum ex more præparatis, sed lignis ad clibanum calefaciendum minus præsto; cum jam hora officii sui tardare, hora vero refectionis Fratrum videretur propinquare ac fortiter festinare; Willelmus servus Domini, timens de negligentia argui, de inobedientia accusari & graviter judicari; concitus accurrit, atrium circuit, huc illucque discurrit, sarmenta congerit, stipulam colligit, & quidquid manus invenit: sicque quocumque modo, quibusque potest fomentis, caminum fortiter ac velociter calefacit. Quo repente bene conflato & ad opus calefacto, cum jam necessario fornax evaporandus, prunisque flamma vernantibus esset evacuandus, chalybe repurgandus, cineribus extergendus; item contigit cuncta usui huic armamenta minus adesse, nullumque penitus hujusmodi instrumentum ad id operis explendum illic reperiri posse. Cumque jam servum Dei tempus vehementer urgeret, cura argueret, hora Fratres reficiendi paulo minus præteriret, nil consilii, auxilii nihil ab homine inveniret; quid faceret? De cælo citius requirit consilium, & ad divinum recurrit auxilium: nihilque cunctatus, invocato Christi nomine, factusque tutissimus sanctæ Crucis munimine, fornacis intrat incendium, flammas extinguit, exuperat incendium, vaporem mitigat, [illæsis etiā vestibus.] rogum reddit innocuum: sicque propriis manibus extra factis carbonibus, & scapulari illæso expositis cineribus, lares aptat & temperat intromittendis panibus; ipse quidem in corpore neque ullam sentiens læsionem, neque etiam in vestimento aliquam qualemcumque sustinens adustionem. Ille namque, ut credimus, qui in camino Babylonis cum tribus pueris quartus apparuit; huic quoque servo suo, in camino paupertatis & veræ humilitatis, Dei filius adfuit, qui flammas domuit, incendium prohibuit ideoque nec flamma eum nocuit, nec in illum odor ignis prævaluit, juxta illud quod olim Dominus per Prophetam dixit: Puer meus noli timere, dum transieris per ignem, flamma te non nocebit, & odor ignis in te non erit. [Esa. 43, 2.] Unde & de clibano tam illæsus modis omnibus exivit, tamque indemnis, quam valens corpore quamque veste incorrupta in eum intravit. Sicque panibus diligenter coctis & optime præparatis, cophinos plenos deferens, venerabili Abbati & Fratribus ministravit. Nec dubium id divina ideo gestum providentia, ut luce clarius fieret, revelante per ignem Spiritu sancti gratia, quanta apud eum esset servi VVillelmi fides ignea, simplex obedientia, ardens humilitas: neve Fratribus esset ultra in graviori culpa labor improbus & jugis injuria, quam idem vir Dei & veracius hostia, diu sustinuerat eorum negligentia, mira innocentia, multaque patientia: item ideo, ne gemma illa splendida tantaque lucerna arderet in absconso vel in angulo sola; sed potius de sub modio abstracta & altius elevata, cunctisque manifestata, luceret in Ecclesia.

[30] [ab operibus servilibus absolutus, contemplationi vacat,] Ex tunc ergo vir inclitus, Deo volente cognitus, seque nolente proditus, summa veneratione in illa sancta congregatione est habitus: & reclamans, a prædictis est officiis suspensus & omnino prohibitus. Igitur ab omni opere servili præcipitur abstinere, & conceditur ei pro libitu se habere, seque in Dei opere ad suum desiderium exercere, orationi & sanctæ meditationi vacare, Deo mente inhærere. Deputatur ei cella ad ipsius voluntatem, quæ omnem seculi despiciat vanitatem: de qua etiam cælum videre, & ad siderei queat throni suspirare claritatem. Itaque exercitatus diutius in activa, incipit requiescere in vita speculativa: & post Marthæ servitium frequensque ministerium, delectatur cum Maria in perenni theoria. Dum autem vi mentis & spiritualibus oculis cæstia contemplatur, quidquid est terrenum, seu vile, seu pretiosum, acsi abominationes Ægypti respicere dedignatur; carnis quoque naturam anima præeminente transcendens, angelicam quantum possibile est puritatem æmulatur. Unde & tamquam modo incipiens, & quasi novus operarius & recens ad opus Dei veniens, [cum novo fervore spiritus.] atque cum Apostolo quæ retro sunt obliviscens, & in his quæ sunt ante se extendens, majori iterum se adjudicat districtioni, novæ pœnitentiæ ac novæ afflictioni, jugibus lacrymis, geminæ compunctioni. [Phil. 3, 13.] Cumque in eo ante per multam abstinentiam omnis titillatio omnisque fuerit voluptas emortua, caro contrita, sopita carnis vitia; modo tamen tanta iterum jejuniorum austeritate carnem mortificat, tantaque pertinacia, ut jure queat conqueri Agar, quæ est ancilla, de dominæ suæ, quia nimium oprimitur, Saræ violentia. Ac vero rerum Pater, qui & naturæ imperat, & ipsa obtemperat; sic eum corroborat, sicque amore reficit ac verbo vitæ satiat, ut neque famem sentiat, nec viribus deficiat. In virtute quoque orationis ac divinæ lectionis sanctus idem contemplator tantopere delectatur, quanto nullis officiis aut curis præoccupatur, adeo quidem ut non tam frequens quam continuus in hoc semper studio habeatur.

[31] [Eucharistia reverenter sumit.] Abstinens itaque a cunctis corporis & carnis oblectamentis, & modo non custodito temperans ab alimentis, animam ipse reficit epulis mensæ cælestis, & impinguare non cessat vivficis Sacramentis. Sacris altaribus hanc servat reverentiam, priusquam sumpturus eat Christi Eucharistiam, etiamsi sit hiems aquas glacie perstringens, nix quoque fortis & ingens; tamen aquis perfunditur, vi algoris decoquitur: cuique munda sunt omnia, ipsa qua abluitur, mundior unda redditur. Neque vero tantum hoc faciebat, quando divina Mysteria sumpturus erat; sed etiam aliis multis vicibus & indiscretis noctibus tali lavacro totum corpus infundebat. Qui post multam longamque refrigerationem de aquis egrediens, B. Michaelis a oratorium introibat, ibique uno perraro tectus tegmine pervigil in oratione manebat, utroque genu flexo & nudo marmori affixo, pectus crebro percutiens, suspiria emittens, & multis lacrymis ora infundens. Habebat quoque in consuetudine coram sacris altaribus centies in die & centies in nocte genua sua flectere; & non solum pro suis, sed etiam pro peccatis omnium misericordiam Domini implorare. Præterea recolens Agni occisionem, illas injurias, illam accusationem, alapas, sputa, flagella, omnemque derisionem, a Fratre familiari & amico singulari facit se in conclavi pro Christo exspoliari, pro illo adjudicari, [Passionem Christi meditatur,] se judice condemnari; sicque cædi virgis & acriter flagellari: inde mundior electro vitroque purior, sacro propinquat altari. Ergo semper cum lacrymis, sacris adstat Mysteriis; & cum lactucis amaris, reficitur epulis Hostiæ salutaris. Hoc pane cælesti pascitur ad salutem, hoc potu spirituali vitam capit & virtutem: anima nutritur ad immortalitatem, carnis fragilitas non sentit debilitatem.

[32] [Spiritu prophetico obitus diem pranoscit.] Porro inter hæc egregia sanctaque exercitia, inter virtutum dona & sanctitatis studia, B. Willelmus spiritu prophetiæ donatur, ac divinis oraculis plurimum vita ejus declaratur. Requiescit super eum spiritus Domini, & præsentia Dei futura suggerit, & quæ ventura sunt denuntiat ei. Unde & sanctissimi obitus sui diem in spiritu longe ante præscivit, quem accedente tempore non solum Abbati & Fratribus imminere prædixit, verum etiam locis vicinis & monasteriis circumquaque positis vel procul constitutis scripto significavit, etiam & dilectissimo suo Domino Regi b Carolo nuntium delegavit; insuper vero, & quod signum fieret, quando ejus anima de corpore exiret, manifestissime indicavit. Igitur B. Willelmus, plenus sanctitate, gratia & veritate, consummatus obedientia ac vera humilitate, gaudens expectat diem vocationis suæ: quo instante jam jamque præsente, iterum prædicit ipse horam suam advenisse. Mittit pro Abbate, Fratres postulat adesse; quibus præsto factis, multum vero pro ejus exitu iratis superque contristatis, ipse dulcibus ac potentibus verbis persuadens, eis omnem prohibet mœrorem, fletum mitigat, compescit dolorem: non esse quidem lugendos, qui per Christi fidem & confessionem ad beatam pertinent resurrectionem. Inde commonens eos de vera religione, de fraterna pace puraque dilectione, postulat se muniri divinis Sacramentis, illa scilicet, qua vivunt animæ, Christi Communione. Sicque Fratribus valedicens, & eis obitum suum committens; ipse quoque illos locumque dilectum commendans Deo, [Viatico sumpto moritur,] & in manu relinquens; attollit oculos manusque in oratione, & spiritus jam liber & ad migrandum paratus, totus elevatur in Dei contemplatione: sicque deposito carnis onere atque terrena mole, petit cælestia cum exultatione, deducentibus Angelis alacri & canora processione, dulci organo, suavi modulatione. Migravit igitur B. Willelmus ab hac luce feliciter c quinto Kalendas Junii, procedit gloriosus ac curiam Regis æterni, ut semper adsistat ante thronum Domini in conspectu Agni, ante faciem Filii Dei.

[33] [Campanis cælitus pulsatis,] Ipsa autem hora sanctissimi ejus transitus, factus est repente per omnes circumquaque provincias, per omnes majores ac minores ecclesias, magnus valde & insolitus clangor signorum, & campanarum sonitus, longa pulsatio, mirabilis tinnitus, nullis hominibus funes trahentibus vel signa commoventibus, nisi sola virtute divina quæ supervenit cælitus. Unde datur intelligi, quia amor & gratia omnipotentis Dei volebat revelare insolitis miraculis merita dilecta sui, ad laudem & gloriam nominis sui, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Oratorium illud a Calvinistis seculo præcedenti destructum fuisse asserit Mabilio.

b Hinc certum est eum ante Carolum Magnum e Vita hac deceßisse.

c Ergo saltem ante annum 814, quo Carolus Imp. mortuus est 28 Ianuarii, & annus circiter 812 a Mabilione aßignatus non displicet: atque ita recte dicitur annos septem in monachatu egisse VVillelmus.

APPENDIX.
Chartæ donationum monasterio factarum.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

EX MSS.

[1] [Charta ipsius VVillelmi.] In nomine Domini. Ego Willelmus, gratia Dei Comes, recognoscens fragilitatis meæ casus humanæ, idcirco facinora mea minuanda, vel de parentibus meis qui defuncti sunt, id est genitore meo Theuderico & genitrice mea Aldana, & fratribus meis Theudoino & Adalelmo, & sororibus meis Albana & Bertana, & filiabus meis & filiis Parnardo, Witchario, Gotcelmo, Helimbruch a; & uxoribus meis Cunegunde & Guitburge, & nepote meo Bertranno, pro nobis omnibus superius nominatis, dono ad monasterium quod dicitur Gellonis, situm in pago Ludovense juxta fluvium Araou, constitutum in honore Domini & Salvatoris nostri Jesu-Christi & sanctæ Mariæ semper Virginis, & sancti Michaëlis Archangeli, seu Apostolorum gloriosorum Petri & Pauli, necnon & sancti Andreæ omniumque Apostolorum, quod ego præfatus Comes Willelmus construere in causa Domni & Senioris mei Caroli jussi, & ex doctrina venerabilis Patris Benedicti Monachos & Abbatem posui, ut Domino Deo jugiter ibi deserviant, donatumque in perpetuum esse volo: hoc est res meas quæ sunt in pago jam dicto Ludovense; in primis videlicet fiscum Litenis, cum ecclesiis sancti Joannis & b sancti Genesii sub omni integritate, cum villis & villaribus vineis & campis, cultis & incultis, arboribus fructiferis & infructiferis pascuis, pratis, molendinis, piscatoriis, aquis & aquarum decursibus, quantumcumque ad ipsum fiscum & ad colonicas ipsius aspicit vel aspicere jure videtur; omnia dono, trado ad proprium perhabendum omni tempore. Habet vero has collaterationes & infrontationes ab Oriente, & sicut currit flumen Araou; a meridie, sicut torrens Lacatis divergit in ipso flumine; ab Occidente infrontat in ipso Aviso, qui discurrit per concava montium in Bodena antiqua, quæ est in supercilio montis; ab Aquilone usque in termino monasterii. Similiter in Marcomitis villa, dono quantumcumque Deodatus Presbyter ibidem dato pretio comparavit, vel quantum ibidem a me possessum est. Similiter dono villam Saturatis cum ipsa ecclesia c sancti Saturnini cum omni integritate, [de multis sui juris fundis,] cum casis, casaliciis, campis, vineis, pratis, silvis, d garricis, hortis, molendinis, aquis, aquarum decursibus, quantumcumque ibidem visus sum habere vel possidere, culta & inculta, ad ipsam casam Dei dono ad habendum. Similiter dono in Canneto villa, quantumcumque ibi visus sum habere vel possidere. In pago quoque Magdalonense in villa Soregia, quantumq ibidem visus sum habere vel possidere In pago vero Albiense dono villam Nivitiacum seu Wiciacum, cum omni integritate sua vel cum omnibus adjacentiis suis. Similiter dono in pago Rutenico in villa Bracojalo mansos duos cum vineis & terris, cultis & incultis, quantum ad ipsos mansos aspicit & aspicere videtur. Ista omnia supra nominata ego Willelmus jam dictus Comes, pro me & pro prædictis personis, dono & trado atque transfundo ad jam dictum monasterium Gellonis, & altariis ibi Deo consecratis, & Monachis & Abbatibus tam præsentibus quam futuris, pro æterna remuneratione, ut Deū omnipotentem per omnia habere possimus propitium, & ut iidem Monachi, [Deum] laudantes ibidem assidue habeant unde possint vivere. Si quis vero (quod futurum esse non credo) vel ego ipse, aut aliquis de heredibus meis, seu quælibet persona contra hanc donationem meam, quam ego prompto animo vel plenissima voluntate facio, venire, interrumpere, aut aliquid disrumpere tentaverit, [facta anno 804.] non liceat facere. Quod si præsumpserit, Dei omnipotentiam exoro, ut ipsa ultionem sumat in eo: quia notum sit omnibus hominibus, hunc honorem a me possessum, tam ex originali parte quam etiam ex acquisitione, absque querimonia ullius personæ. Facta est hæc donatio XIX Kal. Januarii fer. 1, anno XXXIV regnante Domno nostro Charolo Rege Francorum & Longobardorum ac Patricio Romanorum, & anno quarto Christo propitio Imperii ejus.

Signum VVilhelmi, Signum Fulcoaldi,
Signum Barnardi, Signum Rangavi,
Signum Gotcelmi, Signum Nictardi,
Signum Domni, Signum Mauringi,
Theuderici, Signum Sibaldi,
Signum Jamardi; Signum Guiraldi.

In nomine Domini ego Gallarius rogitus e scripsi.

Annus IV Imperii convenit cum anno Christi DCCCIV, quando annus Regni Francici XXXVII, Longobardici XXXI numerabatur, & dies XIV Decembris cadebat in Sabbatum. Multa ergo hic concurrunt, quæ Chartam jubent habere suspectam: majorem autem causam suspectandi reperiet quisquis eam conferet cum sequenti, stylo longe barbariori, qualis in Aquitanicis plerisque Cartis notatur, descripta, eodem anno eodemque fere die, & expreßißimam faciente mentionem subjectionis ad monasterium Anianæ, indispensabiliter Gelionense monasterium ex sui fundatoris voluntate adstringentis (cujus nec minimum quidem vestigium, ac ne mentio quidem Benedicti Abbatis, in priori Charta apparet) vehementerque cogetur dubitare, utrum rudior pleniorque, non sit ipsamet sola & originalis Wilhelmi charta: quam Monachi Gellonenses, an. MLXXXX per Vrbanum II exempti a jurisdictione Anianensiū magis eleganter, sed minus integre rescribendam curaverint, ita abolere cupientes omnem veteris subjectionis memoriam: sed frustra: cum duplicata illius, sive exemplar alterum (nam ab isto duplicandarum chartarum instituto natum est nomen Diplomatum) alibi servaretur, [ad obliterandam subjectionē Gellonensis monasterii.] ac verosimiliter in monasterio Anianæ, licet forsitan minus solenne & subsignationibus destitutum. Nescio utrum animumhuc adverterit Mabilio, cogitaveritq; quam non sit verosimile, eodem loco ac fere die, & (quod consequens videretur) eadem manu, eodem saltem rogante, scriptas esse de eadem donatione duas tam diversi styli chartas, & in re tam notabili tantique momenti discrepantes. Cum autem pro sua religiosißima ac candidißima ingenuitate fassus ille fuerit, haud quaquam abs ratione motum a me scrupulum hunc esse, non miretur de plurium similium chartarum sinceritate formidare nos, quibus deprehendimus Benedictinæ Regulæ mentionem importune injectam, pro iis monasteriis, quæ utrum a prima sui institutione eam receperint, rationabiliter dubitamus. Sed placeat alteram illam, & ut nobis videtur magis sinceram mægisque intetegram chartam legere, sicut eam nobis idem Mabilio offert.

Ego in Dei nomine VVilhelmus, recogitans fragilitatis meæ casus humanum, idcirco facinora mea minuanda vel de parentes meos qui defuncti sunt, id est genitore meo Teuderico & genitrice mea Aldane, & fratres meos Teodoino & Theodorico & Adalelmo, & sorores meas Abane & Bertane, & filios meos & filias Witcario & Hildehelmo & Helinbruch; uxores meas Witburg & Cunegunde, pro nos omnibus superius nominatos, [qua illud Anianensi subjecit Petri Fundator suus.] dono ad sacrosanctæ basilicæ, quæ est constructa in honore sancto Salvatore & sanctæ Mariæ semper Virginis, seu sancti Petri & sancti Pauli, & sancti Andreæ & sancti Michaelis vel omnium Apostolorum, in illa cella Gellonis, quem ego superius nominatus Willelmus per consilio Domni Abbatis Benedicti, seu cum suo adjutorio ædificavi, quem ipse Domnus Benedictus Abba regere videtur; donatumque in perpetuum esse volo, hoc est res meas quæ sunt in pago Lutwense, id est Litenis villa, f &c. Ista omnia superius nominata pro nos supra dictos ad ipsa casa Dei vel ad suos Rectores dono, trado, adque transfundo ab hodierno die ad ipsa casa Dei, dummodo si ipsa cella subjecta est ad Aniana monasterio, sicut hodie esse videtur, ipsa casa Dei vel sui Rectores habeant, teneant adque possideant. Nam si aliquis homo propter malam cupiditatem aut iniquum ingenium ipsa cella separaverit de Aniana monasterio, tunc ipsas res superius nominatas volemus eas esse donatas pro nos omnibus superius nominatos ad Aniana monasterio, ad ipsas casas Dei sanctæ Mariæ & sancti Salvatoris, Nam dum ipsa cella subjecta est ad Aniana monasterio, sicut superius diximus, precamus ut ipse Abbas de Aniana benigniter atque misericorditer regat ipsa cella Gellonis seu Fratres ibidem morantes: & quod ibidem minus habuerit de stipendia, in ista parvitate quod ego in ipsa cella donavi, ille propter Deum aliunde adjuvet & suveniat, sicut decet Abbatem suos benivolo animo regere: nam non adminuet de ipsa parvitate ad ipsos Fratres, dummodo ipsa cella subjecta fuerit ad Aniana monasterio, sicut superius diximus. Si quis vero (quod futurum esse non credo) si ego ipse aut aliquis de heredibus meis; vel quislibet persona, qui contra hanc donationem meā, quam ego prumpto animo vel plenissima voluntate fieri rogavi, venire aut agere tentaverit, si ille sine peccato est, forsitan potest nostra totorum peccata portare. Nam si ille jam peccavit, puto se gravare sua, & nostra sustinere velit, & pro utriusque rationem reddere: quia nos Deo juvante per istam donationem speramus aliquid de nostra minuari peccata. Et insuper non valeat vindicare quod repetit, sed inferat ad fisco auri libra I:& hæc donatio mea firma permaneat omni tempore. Facta donatione XVIII Kl. Januarii, anno XXXIV * regnante Domno nostro Karolo Rege Francorum & Langobardorum ac Patricio Romanorum, & anno IV Christo propitio Imperio ejus.

Porro collatis inter se quas præmisimus chartis, consideret Lector, utrum sequentem illius confirmatoriam velit admittere, ut minime suspectabilem, in eo quod nullam faciat Anianensium mentionem.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia Rex serenissimus Aquitaniæ. Quoniam cogitandum nobis est, [Diploma Ludovici Regis,] qualiter æterni Regis amorem obsistente peccatorum pondere amittere non possimus, locis insistentibus divinis cultibus placuit largiri propter regnum æternum Salvatoris nostri, ejusque inibi sibi famulantibus beneficia opportuna; quatenus ab illo remunerati, gaudio sine fine mereamur perfrui. Ideo notum esse volumus omnibus Fidelibus præsentibus & futuris, quod petente Domno Guillelmo monacho, qui in aula genitoris nostri Karoli Augusti Comes exstitit clarissimus, sed pro Dei amore meliorem exercens vitam studuit esse pauper recusando sublimia; ob irrevocabilem vero suæ dilectionis circa nos fidelitatem, petitioni ejus præbentes assensum; placuit nobis, tam pro mercedis nostræ augmento, quam pro amore ejus, ad monasterium, quod dicitur Gelloni, situm in pago Lutovense juxta fluvium Araur, subtus castrum Virduni, [donationes a Willelmo aliisque monasterio factas augentis,] sacratum in honore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi, & sanctæ Mariæ sanctique Michaelis, ac sanctorum Apostolorū Petri & Pauli, & sancti Andreæ omniumq; Apostolorum, constructum a jam dicto Comite Guillelmo in causa nostri genitoris, ubi Juliofredus Rector & Abbas præesse videtur, aliquid ex rebus tradere nostris, id est fiscum quemdam nostrum in pago Bitterense qui dicitur Miliacus, cum villa & ecclesia sancti Parargorii g, & Miliciano villa atque Campaniano, cum omnibus appendiciis & adjacentiis suis sub omni integritate, sicut a Misso nostro Comite Gotcelmo, per cruces in lapidibus sculptas, seu decursus aquarum in terminationibus traditum & assignatum est, a genitore nostro & a nobis possessum. Et in pago jam dicto Ludovense locum qui dicitur Gastrias, vulgare autem Castrapastura, ad pecora eorum alenda, cum ecclesia sancti Martini cum terminis & adjacentiis suis, cum omni integritate ad diversos usus eorum. Et in eodem pago villam quæ dicitur Magarantiatis cum ecclesia sancti Felicis, cum omnibus appendiciis & adjacentiis suis. Honorem vero illum quem Domnus Guillelmus seu alii fideles per instrumenta chartarum præfato monasterio tradiderunt, [& confirmantis,] in quibuscumque locis sit, quæque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci per nos aut per alios voluerit divina pietas augeri, totum nos pro æterna remuneratione prædicto monasterio concedimus, ut perpetuis temporibus in alimonia pauperum & stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Hæc omnia præscripta cum ecclesiis, villis, villaribus, domibus, ædificiis, campis, terris, vineis olivetis, silvis, garricis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, perviis exitibus & regressibus, cultis & incultis, cum omnibus adjacentiis earum, totum & integrum prædicto monasterio Gellonensi per hanc donationis auctoritatem perpetualiter concedimus ad habendum: ita videlicet ut quidquid ab hodierno die & tempore de prædictis rebus facere vel ordinare, vel etiam disponere habitatores hujus loci voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi.

Godolenus Notarius ad vicem Guigonis recognovit.

Datum hoc præceptum v Kl. Januarii, Indictione, X, anno h XXVII Domni Ludovici regni, Tolosæ publice: Karoli vero Imperii i VIII. Et ut hæc auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconcussa manere, manu propria subscripsimus, & annuli nostri impressione signari jussimus, in Dei nomine feliciter. Amen.

Signum Domni Ludovici clementissimi Regis k.

ANNOTATA.

a Heribertus, Bernardi frater, lumine oculorum mulctatus anno 830; & Gerberga, filia quondam Willelmi Comitis, tamquam venefica anno 834 aquis præfocata, referuntur in Vita Ludovici Pii & censentur ab hoc S Willelmo prognati; uti etiam Berta, nupta Pippino, Caroli Magni filio & Aquitaniæ Regi, quod aliis accuratius discutiendum relinquimus.

b S. Genesius, Martyr Arelatensis, colitur 25 Augusti.

c Hic est S. Saturninus, Episcopus Tolosæ, coronatus 29 Novembris.

d Garricæ, Francis Garriges, sunt terræ incultæ, forte a Teutonico Gare filix unde Garich filicosus, silicibus obsitus, juxta illud Virgilii:

Neglectis urenda filix innascitur agris.

e Rogire pro rogare dixit mediæ ætatis stylus Notarialis, unde & instrumentum a Notariis scriptum ab Italis hodieque appellatur Rogito: sed vehementer dubito utrum hæc formula Notarialis tam sit antiqua quam prætenditur.

f Superfluum, credo, Mabilio censuit, iterum annumerare fundos singulos in superiori charta nitidius expressos: si tamen fecisset, Lectorem, jam scrupulo prædicto tactum, certiorem fecisset, non alios nec plures quam prima donatio continebat priori, sicut diximus, reformatæ chartæ fuisse inscriptos, quod in tali casu satis familiare fuisse Monachis, chartularia sua transcribentibus, alibi observavimus.

g Est quidam Martyr Paragorius, in Corsica passus, & colitur Naulii in Liguria 7 Septembris; Est & Paregorius Martyr Pataræ in Lycia: cujus Acta ex Ms. Græco dedimus 18 Februarii.

h Anno 782 Pippinus & Ludovicus, duo filii Caroli Magni, Romæ ab Hadriano Papa in Reges uncti sunt, Pippinus in Italiam, Ludovicus in Aquitaniam, uti habent Annales Francorum.

i Vereor ne verba hæc Karoli vero Imperii VIII addita transcribendo sint: quia puto non ita neglectim in diplomatis filii appellandum fuisse patrem, & quidem adhuc viventem.

k Extat in tabulario Gellonensi confirmatio istius præceptia Ludovico VII Francorum Rege cum aliqua acceßione facta, cujus hæc clausula: Actum publice Silviniaci, presente in eadem villa Domino Papa Alexandro, anno incarnati Verbi MCLXII, regni nostri XXVI, adstantibus in Palatio nostro quorum apposita sunt nomina & signa.

Signum Blesensium Comitis Theobaldi Dapiferi nostri.
Signum Guidonis Buticularii.
Signum Matthæi Camerarii.

Data per manus Hugonis Cancellarii & Episcopi Suessionensis.

* imo XXXVII

HISTORIA MIRACULORUM
Ex Mss. Gellonensis monasterii, & editione Mabilionis.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

BHL Number: 8917

EX MSS.

[Praefatio]

Post sanctissimum igitur B. Willelmi transitum, placuit gratiæ divinæ super Gellonense monasterium manifestius ostendere sui amoris respectum, tam propter ipsius dilecti sui meritum, quam evidentissime propter illud Lignum sanctissimum Dominicum, quod idem vir Dei, Carolo donante, illuc detulerat secum, cœpit enim illud Christi vexillum & admirabile signum, omni virtute & deitate plenum, in eodem loco miraculis coruscare, locum irradiare, ægros multos sanare, afflictos liberare, dæmones vero fortiter & potenter effugare, ex quibus aliqua dignum duximus, ad sanctæ Crucis gloriam, breviter retractare, scribere utcumque, magnifice prædicare a.

[Annotatum]

a Hactenus ecgraphum a Grandoguamio transcriptum, cujus folium unum, nobis deperditum, suppletur porro ex Mabilione usque ad num. 4.

CAPUT I.
Miracula Crucis a S. VVillelmo allatæ, dæmones effugati.

[1] Est namque non longe ab eodem monasterio fluvius, vocabulo b Auraris dictus, magno impetu de montibus descendens, ubi navis, cum qua monasterium expetentes flumenque transire volentes necessario transvehi oportebat. Hunc itaque fluvium dæmon Deo permittente possidebat, multos ibidem demergens demersosque perdens, modo singulos, modo plures aquis imprimens & abforbens: sæpe enim ipsam navem, rebus perditis, hominibus suffocatis, repente submergebat. Homines autem loci illius, hoc scandalum non ferentes, [S. Crucis Ligno fugatur dæmon navigantibus infestus,] S. Guilielmum expetunt, & specialiter postulant ligni Dominici singulare præsidium, per quod sciunt diabolum esse victum. Orant cum lacrymis, fortes in fide; fit petitio populi, ut Lignum deferatur. Defertur ad amnem, bajulante illud Abbate dicti monasterii, cum choris psallentium Monachorum & Cleri. Conveniunt multi venerabiles viri, virtutem Domini contra fraudes diaboli videre cupientes. Mox namque ut Lignum in littore apparuit, phantasma diabolicum, vim sanctæ Crucis non sustinens, relicto flumine, sicut sumus evanuit; nec ibidem ulterius draco ille visus, nec inventus fuit.

[2] Monachi cujusdam monasterii de Francia, zelo ducti & avaritia, [ipsum furati duo Monachi,] propter dona & oblationes quæ fiebant in monasterio c Gellonensi, ob reverentiam & devotionem illius pretiosissimi Ligni; consilium inierunt, ut, si aliter non possent, furto raperent, & ad suum monasterium transferrent; sic quæstus multiplicis oblationis ad eos consequenter pervenirent. Eliguntur igitur duo de pluribus, non Monachi, sed dæmoniaci; non Fratres, sed fures; atque ad Gellonense monasterium diriguntur, dolis armati, compositi mendaciis multis. Juxta templi vestibulum cujusdam subintrant hospitium, peregrinos se dicunt, ægritudinem simulant, causa recuperandæ salutis ac veniæ. Ad lignum Dominicum beatumque Willelmum se venisse mentiuntur; tamdiu se velle in illo loco manere, & in ecclesia ante sanctum altare excubare, quousque misericordiam promereantur, virtutem quoque Crucis per B. Willelmi meritum in se ipsis experiantur. Itaque Prior monasterii & Fratres, verbis illorum nimium creduli, circa eos exhibent humanitatem; concedunt claustrum & ecclesiam frequentare; vigilare & orare ad eorum voluntatem. Illi vero e contra, iniqua cogitatione edocti, ecclesiam frequentant die, simulantes orationem sine devotione: nocte vero vigilantes precemque multiplicantes sine compunctione, locum illum in quo Dominicum lignum custodiebatur, observant; notatoque loco ad artes diabolicas se committunt; præparant instrumenta ad invadendum sanctum thesaurum. Sicque una nocte, vigilias consuetas simulantes, cum cereis non paucis, ecclesiam sancti Willelmi intrant; venerabili altari Dei, timore postposito, appropinquant: arcam in qua thesaurum existimant, irreverenter invadunt; & arte pessima absque clavibus reserata, [auferre nequeunt extra terminos monasterii:] atque sine sonitu aperta, cum thesauro sanctissimo, nullo sentiente, templum subito egrediuntur, & fugere cupiunt: sed Dei virtute nullatenus effugere queunt. Nam de terminis monasterii nulla unquam parte, nulloque conamine exire possunt, circumeuntes ut ebrii, & in sua eadem vestigia redeuntes.

[3] [idque sub nive miraculo allapsa abscondunt:] Jam vero incipiente aurora diei, cum pervenissent ad locum, qui dicitur Ad Crucem; cognoscunt se per virtutem gloriosæ Crucis ligni Dominici fixos immobilesque teneri, & ab apparitoribus B. Willelmi nihilominus comprehendi, & ad suspendium trahi: videntes etiam sua vestigia impressa nivi, quæ nocte illa miraculose per limum per Dei providentiam ceciderat, nec locum habent fugiendi, nec consilium evadendi. Perterriti atque desperati, & mirabiliter coacti, lignum Dominicum, quod furati fuerant, de pera extrahunt, soloque depositum sub condensa nive altius abscondunt; moxque virtutem Ligni, quam per vindictam incesserant, per Dei clementiam sentiunt & recognoscunt. Nam, gressu repente recuperato, vires resumunt; Deo permittente liberi recedunt. Interea venit hora, quando vigiles oratores B. Willelmi, expleta matutinali Missa, illo benedicto Ligno populis more solito a Sacerdote peterent benedictionem [dari]. Cumque Sacerdos cum ministris ad venerabilem thecam processisset, ut inde ipsum Lignum afferrent, & seris reseratis apertisque illud non invenissent; quantus & qualis clamor, quantusque dolor populum ac Monachos subito invasit, cogitari quidem potest, sed exprimi sufficienter non potest. Quæsitis igitur illis Monachis peregrinis & minime inventis, curritur post eos, investigatione nivis cælitus emissæ, [ubi columna fumi indicanse reperitur.] vestigia fugientium declarantis & clarius designantis. Nam cum pervenissent ad locum, in quo fures turbati & subnervati substiterant, & Lignum reliquerant; vident sub nive quasi columnam fumi suaviter vaporantis consurgere atque conscendere in sublime. Accedunt omnes pariter ad columnam; Lignum, quod quærunt, sub nive inveniunt cum magno gaudio: pro Abbate mittunt, & inde ipsum reverenter tollunt, atque ad monasterium B. Willelmi portare non differunt, cum hymnis & canticis & gloria inenarrabili; ad honorem & gloriam nominis Christi, & laudem B. Willelmi, & devotionem populi Christiani. d

[4] Quidam Deodatus, homo Italicus, pervasus a dȩmone, [Energumenus Italus,] per multum temporis horrendum debacchabatur, & a suo pervasore sine cessatione crudeliter vexabatur: traditus quippe sathanæ in interitum carnis & animæ, nullam omnino habebat requiem; sed in tormentis, quibus arreptitii atque dæmoniaci torquentur, noctem omnem continuabat & diem; ut nulli dubium foret, quin illas quæ in inferno debentur pœnas ac dæmonum iras jam apud superos sustineret. Dabat clamores subito vocibus incompositis, horisque omnibus & momentis tormentorum ipse suorum præco erat & testis: cui parentes ejus debita pietate nimium compatientes, eique remedium de cælo, quod de terra non poterant, expetere cupientes; per multa illum Sanctorum loca, perque multas provincias deduxerunt, [post varios Sanctos frustra imploratos.] ubi nimirum sacras vigilias frequentantes, preces suas pro eo cum lacrymis obtulerunt, sed exaudiri ut velint nusquam promeruerunt; nec miseri curationem, quæ ei alias per clementiam divinam debebatur, a Sanctis obtinuerunt. Cumque jam paulominus desperarent, tantoque viarum atque laboris tædio deficientes cessare amodo, nec frustra deinceps vagari deliberarent; audiunt, disponente Deo, de B. Willelmi meritis & virtutibus, quantumque sit miserorum efficax exauditor & effugator spirituum immundorum. Unde resumentes spei fideique constantiam, & confirmantes in misero illo caritatem & gratiam, diligentius requirunt iter ad Gellonense territorium, & ad B. Willelmi, [Gellonem adductus;] de quo audierant, monasterium. Venientes autem ad locum templumq; ingressi, accedunt supplices ad altare sancti Salvatoris, suumque captivum præsentant ante corpus sanctissimi Confessoris, cum suo dæmone & cum suis loris, non sine lacrymis ac vocibus luctuosis. Causa doloris a nullo interrogatur, quia patet omnibus ex eo qui debacchatur.

[5] Accedit Abbas cum omni Congregatione, factaque ab omnibus communi oratione, adjurant eum potentibus exorcismis Christique nominis invocatione, ut cesset jam a miseri illius vexatione, [dæmone fatente se per Beatum pelli,] & exeat ab illo sine dilatione. Ille vero coactus respondere; Expectate, inquit, paulisper, & nolite festinare: stare meum vel exire non est ita in vestra auctoritate, sed magis in alius, quem vos forte non cernitis, virtute ac potestate; nunquid enim non videtis Monachum Willelmum, contra me vehementer iratum, & coram Deo prostratum, quomodo me confundit & premit, & exire compellit? Cujus quippe violentiam quia ferre non valeo, velim nolim egrediar; & ecce jam nunc exeo. Vos vero ne curetis me deinceps adjurare, neque multum propter me amplius laborare. Servi vero Domini, non acquiescentes ei, ad auxilium miseri terroremque dæmonum, deferunt lignum Domini, ut sanctæ Crucis virtute & gloria apparente, & B. Willelmo precibus insistente, miser citius salvaretur dæmonio fugiente. Quod dȩmon videns & invidens, ac vehementer indignans, cœpit fremere, rugire, & cum multo ululatu clamare, dicens: O Monachi perversi! o superstitiosi, [nec Crucem adferendam expectaturum,] & in cunctis superflui! Numquid Monachus Willelmus, sicut cœperam vobis dicere, precum suarum ac meritorum virtute non poterat me ipse solus expellere, nisi insuper vos modo deferatis contra me lignum terribile, vexillum formidabile, quod dæmonum nullus pro Crucifixi nomine audet videre, nec prævalet sustinere? O nunc, quoniam ex omni parte patior violentiam, & saltem loquendi & rationem reddendi non habeo licentiam, haud dubium quod modo recedam, Lignum non præstolabor: Willelmum Monachum qui me compellit, fugiam: dimittam hereditatem meam, perdam possessionem meam: verum etiam dico vobis, quod recedens damnum vobis inferam, & injuriam sustinens injuriam faciam.

[6] [signumque egressus sui dante,] His dictis conticuit, & statim invisibiliter ab homine illo, quem diu possederat diuque vexaverat, exiens; per fenestram vitream, satis decoram satisque speciosam, prorumpit, eamque in momento totam comminuit; nec minus quam e & scillam argenteam, ad templi laquearia suspensam, eodem impetu eodemque momento, concussit & elisit: quam B. Willelmus illuc secum detulerat, & cum multis aliis præclaris donariis ad laudem Dei obtulerat, quæ per singulas horas opus Dei prima denuntiabat, & vocis suæ clarisonæ melodia aures audientium ac mentes demulcendo excitabat. Hoc damnum hostis ille, sicut prædixerat, ecclesiæ intulit: quod quidem ecclesia non doluit, sed gratissimum habuit, quia per hoc ipsum ipse sibi testis extitit & testimonium nobis æternum reliquit, quoniam ad preces B. Willelmi & ante præsentiam gloriosissimi Ligni latro ille stare non potuit; sed relicto vase quod diu polluerat, prædaque perdita quam male possederat, gemens ad inferos atque confusus abscessit. Homo vero ille liber a dæmone in pavimentum ruens obdormivit; somnoque refectus & expergefactus, ac mente & corpore sanissimus apparens, super pedes suos stetit: & quas novit ac potuit gratias Deo reddidit, totusque pro eo chorus ac conventus Ecclesiæ laudes Divinitati diutius insonuit. [liberatus revertitur.] Postea vero, sumpto cibo ac stomacho confortato, Abbati quoque & Fratribus vale facto, ad partes Italiæ rediit; terramque suæ nativitatis, gaudium suis facturus, repetiit, & quid ipse in seipso de B. Willelmo sanctoque ligno Christi expertus sit, nec silere potuit nec siluit. Sicque factum est, ut qui adductus venerat & tractus manibus alienis, plenus dæmone vinctusque catenis; ipse modo phantasmate liber, vinculisque solutus, sana mente recederet; ductoresque suos, dux ipse agminis & dux itineris, ad propria reduceret.

[7] A Finibus-terræ f (provincia scilicet quæ sic dicitur, [Energumena ex Galecia,] eo quod magno mari Oceano terminata & clausa, quod numquam ibi quolibet modo pertransitur, finem terra facere videtur) quædam dæmoniaca ad Gellonense monasterium est adducta, nomine Benedicta; sic quidem erat dicta, verumtamen in re non ita, quandoquidem ab Spiritu sancto derelicta, ac spiritui nequam ad puniendum tradita, omni benedictione divina & gratia erat indigna. Hæc itaque misera, dæmone plena & miserabiliter furiosa, ab amicis carnalibus de terra tam longinqua ad B. Willelmi clementiam longa & laboriosa peregrinatione est perducta; & in ejus ecclesiam, ipso scilicet multum invito & prorsus ingrato dæmone, introducta. Cumque cœpisset ex more arripi ac vehementer furere, mira dicere, stupenda quoque facere; cœperunt nihilominus plurimi convenire, cupidi & furio am videre, & qui in ea loquebatur verba dæmonis audire. Adest ergo vulgi non parva frequentia, tota villa concurrit, completur ecclesia. Illis forte diebus S. Fulcrannus g Lutevensis Episcopus illuc advenerat, [præsente S. Fulcranno Ep. exorcizata] qui & ipse gratia curationum & virtute miraculorum opinatissimus erat. Hic nimirum ipsa hora, qua prædicta illa ingressa est ecclesiam, coram ligno Domini prope tumulum B. Wilelmi solo prostratus jacebat, cælum (ut credimus) precibus pulsans ac sidera mente transcendens. Audito autem tumultu, causaque cito cognita; ille Dei servus, pietate motus atque misericordia, nequaquam surgit a terra, sed oratione qua totus inhiabat paulisper intermissa; orare specialiter ac proprie incipit pro illa misera, pro illa dæmoniosa. Accito præterea Geraldo h Patre monasterii totaque pariter Congregatione, postulat eos socios sibi fieri in oratione. Est itaque diu oratum communi omnium devotione: at vero non sunt exauditi in hac petitione; quia neque illa est energumena curata, neque furor dæmonis conquievit eorum intercessione: quin imo diabolus ille, [nec adjuta,] quasi ad servorum illorum Dei injuriam, aggressus est prædictam illam solito amplius vexare, diversis torquere modis, discerpere, conquassare, in terram elidere; item datis saltibus tollere sublimem, & de alto præcipitare, cum stridore dentium atque horrisono clamore; in tantum ut sanctus Pontifex, præ nimia pietate & compassione, non posset illam mortem illius peccatricis jam videre ac tollerare: unde & præcepit eam foras ejici de templo, forisque insanire; dicens, i illam fore melius extra ecclesiam concuti, vitamque finire, quam ante sanctum altare; eo quod S. Willelmus nollet eam adjuvare, nec a dæmone liberare.

[8] At vero venerabilis Abbas Geraldus, humiliter contradicens, [tandem tamen liberatur.] cœpit sancto Episcopo persuadere dicens: Nolite, Pater, nolite quæso turbari: jam enim multos vidimus miserabiliter torqueri, & ad mortem laniari, postea vero per misericordiam Dei & per meritum B. Willelmi citius sanari. Non ergo expellatur, sed magis appropinquet ad tumulum amici Dei, & Deus miserebitur ei. His dictis Abbas venerabilis, sedato animo Pontificis, festinat, adjuvantibus sociis, dæmoniacam adducere ad sepulcrum sanctissimi Confessoris. Tum diabolus, intelligens se jam teneri & trahi, tanto pondere gressum feminæ fixit ac pressit, ut quasi truncus in radice immobilis permaneret. Abbas perditam illam tenebat & trahebat; dæmon eam retinebat, & retrahens atterebat; ille ad ereptionem, iste ad perditionem. Denique quamvis multum renitens, multumque se trahens, cum tandem ante B. Willelmum perductus fuisset, non solum subito obmutuit, verum etiam nimium dissipato mulieris corpore stare nequivit. Porro ipsa post biduum sana & incolumis, gaudentibus qui secum venerant amicis, B. Fulchranni Pontificis pedes tenuit, & ab illo benedici devote postulavit. Pontifex annuit, illa votum vovit: sicque cum benedictione Pontificali benedicta, ad Fines-terræ, unde venerat, remeavit. Si dicebatur Benedicta, Benedicta nominari promeruit.

[9] Alia quoque furiosa, Gitburgis nomine, de valle quæ k Solhas dicitur (quæ quidem vallis Guillonensi Monasterio, ubi corpus B. Willelmi quiescit, [Alia sic absoluta] vicina habetur per manus amicorum ad B. Willelmi sepulcrum adducta fuit: cujus dementia multas & varias in ecclesia voces cepit; Canes denique imitabatur latratu, leones fremitu, ursos rugitu, cunctis stridore dentium horrorem incutiebat. Quod Monachi B. Willelmi videntes, magno pietatis affectu ad ipsum se convertunt; communi prece deprecantes, ut illi energumenæ subveniat, atque pro illa misera apud Deum preces fundat. Quid plura? B. Willelmus pro illa intercedit, & illa statim B. Willelmi precibus & meritis plene ac perfecte sanata fuit. Porro illa Dei virtute cognita, [ibidem fit Sanctimonialis.] atque tam mentis quam corporis salute adepta, postulat citius absolvi a copula maritali, & ancillam fieri in domo B. Willelmi, ad honorem Dei & sub habitu sanctimoniali. Quod & factum est; & illa quamdiu vixit, humiliter in ecclesia servivit, atque ab omni maligno spiritu secura permansit.

ANNOTATA.

b Antiquis Arauraris vulgo l'Eraut, dexteram ripam monasterio advertit, & infra Agatham Mediterraneo illabitur, pluribus rivis auctus

c Ms. Eixiense Guillonense, veteri scilicet nomine ad nomen Guillelmi paulatim detorto.

d Hic nobis resumitur Ms Gellonensis ecgraphum posterius, cujus scriptor videtur priora miracula Crucis prætermisisse, tamquam ad Sanctum minus proprie spectantia: ipsum autem cum editione Mabilionis conferentes, deprehendimus Eixiense Ms. multis locis esse contractius.

e Skilla campana minor est. Ms. Eixien. Campanam habet, & paucis lineis rem totam absolvit, solum dicens quod eam B. Willelmus attulerat.

f Idem Ms. A finibus terræ Provinciæ, sed Provincia Gallæciæ videtur intelligi, cujus extremum promontorium Finis-terræ nuncupatur, unde hæc dæmoniaca adducta fuerit.

g Acta S. Fulcranni illustravimus ad diem 13 Februarii: mortuus is est circa annum 1006. Ms. Eixien. Fulcrandus.

h Plantavitius in Appendice pag. 7, ex eoque Sammarthani, quorumdam Abbatum Gellonensium nomina exhibent, quibus addi deberet hic Geraldus.

i Hic evulsis foliis destituit nos Codex Gellonensis, & defectum supplet Eixiensis.

k Sallas in tabulis, leucis circiter 4 Gellone in Occasum tendit.

CAPUT II.
Puer Rhodano mersus & liberatus. Injuriosi in Sanctum, ejusque homines & res, puniti.

[10] Vir quidam debilis & Miles illustris, cum uxore & filiis & sociis non paucis, [Puer in Rhodanum lapsus] veniebat ad tumulum B. Willelmi, obtentu devotionis & causa orationis; qui usque Rhodanum venientes, navim ingrediuntur, & dato naulo pertransire moliuntur. Laborantibus vero omnibus in transeundo, & intentis singulis in remigando, casu contigit ut alter de filiis ejusdem Militis de prora caderet, ita ut nullus videret nemoque cognosceret. Amne transmisso, cum jam exire littusque tenere cœpissent, puer requiritur, sed minime reperitur: nec dubium quin in flumen ceciderit; &, quia nusquam comparebat, quod absorptus perierit. Oritur luctus, dolor & tumultus, fit planctus sine discretione, ploratur pro mortuo sine consolatione. Cunctis autem amare flentibus, & resonante littore tam luctuosis vocibus; sola mater pueri stabat nec flebat, sed magna constantia animi & se confortans & alios, ita dicebat: [Sanctoque commendatus,] Non est mortuus filius meus, nec potest sentire vel credere animus meus; sed, ubicumque sit, cum illo est Deus & B. Willelmus: quem enim semper & nocte & die non cessavi eidem B. Willelmo commendare, & nunc ad hoc veniebam eumque adducebam, ut possem illum sancto Patri præsentare ante suum tumulum, & ante suum altare, & pro illo mea munera meque ipsam offerre & dare; scio & credo quod ille potest illum salvare, nec potest mors occupare, nec amnis eum necare. Hæc dicente matre, subito videtur procul puer ille, de aquis egressus, secus littus deambulare, redire ad alios, & jam appropinquare. Virtus Dei cognoscitur, B. Willelmus ab omnibus clamatur, fides matris collaudatur, mœror & luctus in gaudium convertitur. Idem puer interrogatus, quid sibi visum fuerit, quomodo in tanto periculo se habuerit, vel qualiter hanc mortem (quæ manifeste eum invasit) incolumis evaserit; respondit: Sciatis vere, B. Willelmum Monachum, quando cecidi, adfuisse; & dum traherer a flumine, dexteram mihi dedisse; & manu sinistra ori meo ac naribus apposita, aquas ne me læderent prohibuisse. Puero recepto & gaudio duplicato, [vivus redditur suis.] pater & mater & qui cum eis erant, iter quod cœperant exultantes accelerant, perveniunt ad monasterium, cum magna alacritate accedunt ante B. Willelmi præsentiam, cum summa humilitate Deo gratias agentes, suas lacrymas & sua gaudia pro filio referentes, & B. Willelmi merita sicut veri præcones denuntiantes a.

[11] Cum multa sint & præclara in B. Willelmo per Dei gratiam Sanctorum dona virtutum, cumque manifestum sit non minimam contra malignos spiritus habere eum potestatem; hoc quidem jucundum videtur dignumque relatu, quod ipsi interdum dæmones, volentes illi quasi placere ac servire in gratiam, de inimicis ejus rerumque suarum pervasoribus ultores se faciunt & exactores: unde breviter hæc pagina [aliquid] memorandum suscepit. Vir quidam nobilis ac prȩcellentis gentis, nomine b Rennaudus, volens thesaurizare in cælis, & cupiens B. Willelmum specialem sibi facere Patronum, dederat ei quoddam prædium, ad commune stipendium Fratrum in Gellonensi monasterio Deo famulantium; ingens scilicet ac competens territorium, Malabucceria nuncupatum, cum omni familia, quæ ad eamdem pertinere videbatur possessionem. Hoc ergo prædium post aliquantum temporis quidam c Abolenus… de ordine Militari, nimium tumidus præ potentia seculari, [Impius raptor possessionum monasterii,] nimiumque vicinus huic possessioni, cœpit inquietare, opprimere atque depopulari, ac suæ violenter subjugare ditioni, nec Deum timens, nec hominem curans, neque reverentiam exhibens meritis B. Willelmi: omnibus enim modis hominibus illius territorii erat intolerabilis, rapinis insolitis & exactionibus indebitis, commessationibus importunis, violentiis multis, occisionibus injustis. At miseri illi, qui hæc patiebantur, quique sine remedio a tyranno opprimebantur, cum jam vivere nequirent, mortem sibi imprecabantur. Placuit itaque Clementiæ divinæ, huic morti sinem dare, B. Willelmi merita glorificare, ejusque familiam clamantem ad se quotidie, ab illo tyrrano quasi altero Pharaone recipere & salvare. [ipso in scelere] Unde factum est, ut malefactor ille, quadam Dominica die surgeret valde mane, & ascenso equo ad prædictum pergeret vicum, facturus violentiam & rapinam ex more solito: sed divina dispositione nemine invento, neque viro neque muliere, quem posset interrogare (omnes enim ad ecclesiam iverant Catholica religione divinum ministerium audire) ira nimia succensus nimioque furore, cœpit præ indignatione quasi totus ardere, & igne apposito cœpit villam succendere atque cremare, portas domorum frangere, cuncta exterminare.

[12] At vero divina ultio non longe abfuit: nam statim eadem hora malignus spiritus illum vexavit; [a diabolo obsessus,] sensum perdidit, intellectum amisit: equus quo advenerat ad domum propriam reportare eum nequivit, sed ad ecclesiam B. Mauritii d (ubi convenerant homines illi & multi alii causa divini officii audiendi) illum dementem perduxit, ibique de cella in terram turpiter deposuit, & vehementer elisit. [in ecclesia furit,] Ille autem non suo sensu, sed diabolico impulsu ecclesiam ingressus, cœpit coram omnibus mirabiliter furere, carnem suam mordere, manus suas & lacertos rodere & laniare; alios quoque dentibus ac si canis appetere & morsibus lacerare, totamque ecclesiam commovere ac turbare. Cognoverunt omnes divinum judicium, [& vincitur catenis:] intelligunt B. Willelmi patrocinium & defensionis auxilium: corripiunt furiosum, alligant correptum, & ita vinctum tenent intra oratorium, donec rite perficitur sacrum mysterium. O quam justus es, Domine! quam justum & verum & sanctum judicium tuum! Qui homines S. Willelmi ligare consueverat, modo ligatus tenetur: qui ejus possessionem disperdere venerat, modo sensu perdito & ipse totus a satana possidetur: quique in tam sancta die Dominica ecclesiæ se subtraxerat, tunc in ecclesiæ catenatus debacchatur, auditque attonitus & insensatis auribus quod in eo celebratur. Accedunt interim amici, parentes, milites sui & propinqui; agnoscunt & ipsi judicium Dei causamque delicti, videlicet invasionem & oppressionem hominum & rerum B. Willelmi. [promissaque restitutione sanatur.] Ergo vinctum manibus & astrictum loris perducunt eum ad tumulum beatissimi Confessoris: præsentatoque eo ante alter Domini Salvatoris, prosternuntur in terram omnes cum lacrymis, postulantes veniam pro delictis illius miseri peccatoris: promittunt etiā cum maximis juramentis, affirmant cum obsidibus in manu Abbatis tum in loco præsidentis, quidquid ille commiserat contra B. Willelmum & suos, se emendaturos, & reddituros ablata, & de omnibus satisfacturos. Factum est igitur, mox ut ipse Abbas sponsionem suscepit, Miles illico mentem sanam & sensum integrum cum salute suscepit: dæmon, qui ad ultionem faciendam non jussus accessit, facta ultione jussus recessit: & virille qui salvatus est, quamdiu supervixit, in fidelitate & servitio S. VVillelmi permansit.

[13] Per id fere temporis alius quidam ex ordine militiæ secularis, dictus Theutrannus de Salsis, graviter opprimebat & devastabat quoddam prædium B. Willelmi, multa ingerens mala frequentibus detrimentis. Erat vero vir ille secundum seculi pompam Miles strenuus & illustris; [Alius ex bove rapto comesturus,] sed tamen illam suam militiam major malitia turpisque avaritia ignobilem reddebat & infamem: rerum quippe prodigus suarum, & alieni cupidus totusque inani deditus jactantiæ, non nisi prædis vivere poterat & rapinis. Igitur fiscum Regium, Castra-pastura dictum, male sibi vicinum nimisque contiguum, quod olim Rex Ludovicus Gellonensi monasterio contulerat, cuique immunitatem & tuitionem sub regali præcepto magnaque auctoritate firmaverat; Miles ille ad omnem confusionem & exterminium deducebat, comedebat, bibebat, rodebat, & medullitus absorbebat. Homines fessi illius invocabant Deum, & tyrannus non curabat: clamabant S. Guillelmum, ille parvi pendebat. Infelices autem illi tristes & irati, & quasi jam desperati, eo quod S. Willelmus eos non exaudiret, murmurabant, dicentes: Quoniam ipse dormiret, [buccella gutturi inhærente castigatur,] qui solitam non faceret vindictam, nec citius subveniret. Verumtamen B. Willelmus, tamquam excitatus a somno, subito fecit vindictam & ex improviso. Cum enim quadā die Theutrannus ille ad vicum illum perrexisset, & ingenti præda ex consuetudine facta, boves inde plurimos abduxisset, cumque domum ac si victor cum triumpho rediisset; unum de bobus illis jubet statim jugulari, sibique & suis prandium magnum parari: convivioque parato, primus discubuit & primus cœpit epulari. Et ecce judicium Dei, & virtus & meritum B. Willelmi: namque prima bucella, quam de illa præda & de illa rapina in os suum carnifex ille immisit, ita faucibus adhæsit, & hiatum gutturi interclusit, ut neque per os transire, neque de ore posset exire, neque illam rejicere nec valeret deglutire. Fit stupor in convivio, surgunt omnes de prandio, lugentes pro Domino, mirantes pro miraculo: medici adducuntur,medicinæ apponuntur, sed frustra fiunt omnia, quia nihil operantur: stant ei ex omni parte, sed nec manu, nec arte, neque ullo carmine, neque medicamine possunt ei prodesse.

[14] Tandem virtus divina recognoscitur, & manifeste ab omnibus conclamatur, quia S. Willelmus in ore suo operatur: nihil ei posse valere, nisi ille propitius & citius misereatur. [& promissa restitutione liberatur a morte.] Igitur amici & parentes, famuli & clientes, moram non sustinentes, & de Dei misericordia & B. Willelmi pietate confidentes, in morte laborantem equo utcumque imponunt; & eum ad tumulum B. Willelmi adducentes, ejus veniam postulant & indulgentiam quærunt: spondent omnes coram Deo, & elevatis in cælum manibus jurant & firmant pro eo, quod si sanctus Dei dignetur ei parcere, & ab hac præsenti morte saltem hac vice eum eripere; ipse in, quantum poterit quantumque facultas ei erit, emendaret illi quidquid in eum deliquit ad arbitrium Abbatis, reddens quod male abstulit, restituens quod rapuit. Qui vero adductus fuerat, quia per se rogare vel perorare nihil poterat (nam buccella illa, quam de rapto assumpserat, & glutinata gutturi & quasi viscata adhȩrebat) id quod per alios promittebatur, quia lingua nequibat, manu annuebat, & signum faciens Monachum se velle fieri innuebat. Stabat interea ut reus,in afflictione & in omni mentis & corporis contritione, coram Deo Salvatore & sancto ac glorioso Confessore, ante venerabilem Crucem & sacrosanctum altare,flexis genibus, nudis pedibus, virgas suas manu tenens, non sine e forcipibus. Quis loquetur potentias Domini, quis auditum faciet meritum B. Willelmi? In eadem hora, in qua hæc promissio firmatur, buccella ex ore labitur, & qui jam moriebatur jam vivit & liberatur. Manifestumque fuit, quia qui eum percussit, ipse & ei indulsit; qui vulneravit, ipse etiam sanavit. Igitur Theutrannus ille, cognita Dei virtute, & per B. VVillelmum ereptus a morte, receptaque salute, cum summa devotione seque suaque tradidit pro emendatione.

ANNOTATA.

a Hic desinit textus Codicis prædicti apud Mabilionē, sed extremo huic illius miraculo; præmittuntur mutato ordine ea quæ in in Gellonensi sequuntur de Aboleno & Theutranno.

b Deest nomen Ms. Eixiensi.

c Et hoc in Gellonensi extritum inde suppletur.

d Vicus S. Mauritii vix duabus leucis Boream versus abest Gellone, & huic adjacens in tabulis Madieres (forte Mabuires scribendum) posset Mala-Bucceria credi.

e Ad crines scilicet ex voto rescindendos.

HYMNUS
Ex Ms. Bodecensi erutus a Ioanne Gamans S. I.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)


Nunc nunc mirifica luce coruscat,
Cinctus luminibus sede polorum,
VVillelmus gratulans, cernere Christum
Ambit, secla qui cuncta gubernat.
Cui nunc pro meritis janua cæli
Magnis jam patuit. Clamat herilis
Ex alto tuba militis; Intra.
Ut sunt astriferis sedibus ampla,
Sic terris merita; dante superno
VVillelmi precibus judice Christo.
Ad cujus tumulum sospite turba
Diutinus ægris languor abit nunc.
Quapropter, Socii, cordeque oreque
Promamus Domino voce sonora
Odas innumeras, tempus in omne;
Cui sit hymnus, honor, gloria perpes. Amen.

ORATIO. Unde nunc pia subjungimus oramina, & petimus eum sexcenta comptum per serta, hostis populatum castra, gloria muneratum æterna, cujus hodie annua commemoratio nobis est festiva, ut imploret ora pro nobis divina: & sicut suorum comitum ad Regem mortalem intercessor erat antea, sic Christum Regem, Dominum, immortalem, cunctipotentem deprecetur nostra laxare crimina. Hinc igitur poscimus te, Christe, quem fideliter expectamus, venturum in gloria Patris & sanctorum Angelorum, ut expertes suppliciorum facias nos æternorum, intercedentibus dilecti tui VVillelmi meritis, qui sine defectione temporum, cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas, per omnia secula seculorum. Amen.

HISTORIA
Elevati translatique corporis.
ex relatione Gallica Ms.

Willelmus, e Duce Aquitaniæ Monachus Gellonensis, Ordinis S. Benedicti (S.)

EX MS. GALLICO

Collocatus fuerat S. Guilielmus, uno alterove fortassis post mortem & primam sepulturam seculo, [Sacra ossa an. 1129, 27 Febr. translata,] in marmorea tumba affabre laborata (quæ etiamnum monstratur) post majus altare in ecclesia monasterii: unde quando & a quo elevatum sit corpus, legere est in plumbea lamina, postmodum simul cum ipsis sanctis Reliquiis inventa, & his verbis insculpta. Anno ab Incarnatione Domini MCXXXVIII, tertio Kalendas Martii, feria secunda, levatum est corpus beatissimi Confessoris Christi Guilhelmi, & reconditum III Nonas ejusdem mensis, per manus Domni Ugonis Albiensis Episcopi, & Raimundi Gellonensis Abbatis, & Raimundi Nantensis Abbatis, temporibus Innocentii Papæ II, & Arnaldi Archiepiscopi Narbonensis, & Petri Lutevensis Episcopi, Francorum Rege Ludovico. Hactenus Lamina, Ludovicum VII, S. Ludovici proavum, nobis signans; & annum, ex stylo Francorum veteri, eum notans, quem nunc MCXXXIX numeraremus, quando littera Dominicalis A componebat cum Feria II hebdomadæ, diem XXVII Februarii.

[2] Reposuerunt autem prænominati Antistites sacrum istud pignus, una cum ipsa lamina, intra capsam plumbeam, [& abdita sub altariolo proprio,] alia lignea exterius convestitam; eamque abdentes sub terra, desuper construi fecerunt & consecraverunt parvum altare, ad cornu Epistolæ altaris majoris, in honorem ipsius S. Guilielmi: cujus tabula tota est ex Lydio (ut vocant Latini) ceu nigro marmore, quali ad aurum explorandum utimur, unde & nomen vulgo traxit, sustentantibus ipsam utrimque candidi marmoris eleganter celatis tabulis duabus: quæ nunc in frontem altaris majoris translatæ, similiter eamdem tabulam nigram huc transpositam sustinere videntur. His autem tunc ita compositis, ut sacri corporis indicium nullum appareret supra terram; [cum jam e memoria excessissent;] altare quidem istud minus S. Guilhelmi nomen retinuit, sed reconditum sub eo thesaurum oblivio ex hominum memoria tam longe removit, ut ejus nihil superesse crederetur, præter modicum illud quod continebatur marmorea urnula, sub altariolo prædicto composita (intra quam congesti fuerant cineres & minutiora ossa, tempore prænotatæ elevationis) & præter os unum brachii dexteri, quod Humerum appellant, quodque argenteo brachio affabre facto inclusum usque hodie monstratur; miraculose ut sic dicam servatum a diabolica rabie Calvinistarum, qui avorum nostrorum memoria sacra omnia per Aquitaniam contaminarunt ac dissiparunt. Hæc enim etiam vera esse S. Guilielmi ossa constitit experti unius medici duorumque chirurgorum testimonio, qui anno MDCLXXX mense Majo declararunt, in novam capsam translata esse omnia reperti sancti corporis ossa, præter humerum jam dictum. Modus autem felicis istius inventionis hic fuit.

[3] Cum R. P. D. Gabriel le Comte, ex Capituli Generalis delectu missus esset Prior & Officialis hujus Abbatiæ, [missus illuc an. 1679 Prior & ex voto sanatus,] quæ Apostolicæ Sedi immediate subjecta, in omnem circa vallem jurisdictionem pene Episcopalem obtinet; exiguo post suum adventum tempore periculosa correptus fuit infirmitate, usque ad desperationem medicorum. Huc se reductum ipsemet sentiens, sancto Patrono ac Fundatori monasterii nostri Guilielmo votum nuncupavit, quod si intercessione illius plenam recuperaret sanitatem, omni solicitudinis studio satageret honorem ejus promovere, præsertim in reparanda & exornanda ecclesia, ejusmodi curæ perquam indiga. Nec mora levari morbus cœpit, & periculo ereptum judicavit medicus, subitam mutationem admirans, quam suæ artis præcepta vix intra longius spatium promittebant: paucis autem transactis diebus sanus omnino apparuit.

[4] Ergo intentus complendo quo se obstrinxerat voto, instanter petiit a Superioribus & obtinuit facultatem, definiendi necessaria quæque ad restaurationem ecclesiæ ac monasterii: [in demolitione ipsius altarioli,] inter quæ præ multis opportuna visa est translatio majoris altaris, quod longius a pariete amotum erat, eoque obscuram reddebat ecclesiam, & Presbyterium minus idoneum ad solennia majorum festivitatum officia. Hoc consilio sumpto, velut imprimis utili, [feliciter invenit 5 Septembris,] non solum ipsum altare majus destruendum fuit, sed etiam minusculum illud, de quo supra diximus, eidem collaterale; ut ex duobus unum conficeretur, quod parieti ecclesiæ propius adhæreret. Instabant operi tali fabri, cum die V Septembris anni MDCLXXIX, sub minori illo altari deprehenderunt lapidem veluti sepulcralem, tres ac dimidium palmos longum, impositum capsæ plumbeæ, quam alia lignea capsa circumdabat; & hanc pene jam consumpserat caries, sed ne fatisceret continebant lamellæ quædam ferreæ, liliorum floribus impressis ornatæ.

[5] Ad rei inexpectatæ nuntium accurrit Prior cum Conventu universo, [exemptaq; ex consumptis jam fere capsis,] Vicariisque SS. Bartholomæi & Laurentii ab hoc monasterio dependentibus, aliisque principalioribus loci ipsius personis, quorum omnium chirographo signatum fuit Processus verbalis instrumentum desuper rogatum. Cumque necessarium judicaretur extrahere e ruderibus capsas illas, earumque fundum, non solum qua parte ligneum, sed etiam qua plumbeū ac ferreum erat jam fere in cinerem redactū, abjunctumque a lateribus subsideret; remansit intra parvum istud sepulcrum magnus numerus ossium, cum lamella plumbea quadrata, cujus unumquodque latus tres palmi quadrantes implere videbatur, antiquis characteribus exarata, & antiquitatis monumentum insigne, [componit intra aliam novam,] fidem faciens translationis factæ anno MCXXXVIII. Hac perlecta, cum jam constaret omnibus, istud esse corpus S. Guilielmi; prædictus R. P. Prior, magna cum reverentia, collegit sacra ossa omnia, eaque reposuit intra novam capsam ligneam; materia quidem simplicem, exterius tamen interiusque circumvestitam serico panno, cum eo articulo temporis pretiosius nihil haberetur ad manum. Ea capsa continuo delata est ad gazophylacium ecclesiæ, duabus munitum clavibus, ubi tota supellex argentea & aliæ plures sacræ Reliquiæ asservantur: interque alia, particula veræ Crucis a Carolo Magno donata S. Guilielmo, cum ei ac mundo valediceret; & indusium unum, quod fuisse B. Mariæ Virginis vetus traditio memorat.

[6] Hoc autem dignum imprimis consideratione visum est, quod sacra illa ossa, [prorsus integra & suave olentia,] post annos plus quam nongentos suavem spirarent odorem; nec quidquam violata essent ab aquis proximi torrentis, qui sæpe hæc loca inundans, etiam illuc debuit penetrasse; cum medici dicant, mortuorum ossa intra stagnantem aquam cito fraccessere & computrescere. Placuit insuper divinæ majestati Sanctum suum miraculis honorare, ad eorum preces qui ipsius suffragia quotidie implorant, suis malis quærentes remedium; ex quibus pauca referre sat fuerit.

[7] Mulier quædam hujus loci, febribus remittentibus diu conflictata, [non sine miraculis subsecutis.] post sacri Corporis inventionem duci se ad ecclesiam fecit; ipsoque in accessu paroxysmi febrilis collocari intra fossam, unde erutæ Reliquiæ fuerant; atque inde plene sanata exivit. Similiter curata fuit alia, fistulam patiens, quam lacrymantem appellant, quæque magnos ipsi pariebat dolores. Honestus etiam civis ejusdem loci, cui male affecta pridem genua gradiendi consistendique negabant facultatem, non sine cruciatu; mox ut illa ibidem flexit, expeditum se sensit, omnique imbecillitate ac dolore liberum. Alii autem plurimi adveniunt quotidie, & impetratarum gratiarum memoriam relinquunt; vel sanitatem postulantes bibunt aquam, cui admixtum est nonnihil pulveris e sepulcro sumpti, qui eisdem donatur, sequente ut plurimum optatæ sanitatis effectu, ad laudem Dei & gloriam nostri sancti Fundatoris.

[8] Porro ad diem XX Maji anno MDCLXXX, prædictus R. P. Prior & Officialis, decorem domus Dei eodem quo cœperat zelo procurans; postquam fabricandam curasset capsam elegantius elaboratam, in qua sculptoris ars nullum prætermiserat ornatum, & cæruleo colori interlitum aurum gratum oculis præbebat spectaculum, [ac rursum anno 1680 20 in capsam ornatiorem,] eamdemque nihilominus serico convestisset interius; in ipsam transtulit ossa sacra, usque dum argenteam capsam comparasset thesauro tanto asservando. Et huic translationi interfuerunt, prȩter Conventum Monachorū, D. Gaspar Ranchin, Vicarius D. Episcopi Montis-pessulani; D. Fulcrandus Audeberti, Canonicus & Promotor ejusdem Domini Episcopi; D. Joannes Audeberti, ejus frater ac civis Montis-pessulani; aliæque spectabiles personæ complures, subscripti Processui verbali super istis confecto. Hactenus relatio, R. P. Petro Poßino Tolosam missa anno MDCLXXXII die XIII Februarii: [donec alia fiat argentea tota.] cui utinam cito liceat adjungere novæ Translationis historiam, quando prædicta argentea capsa confecta fuerit, in quam curandum tunc totis viribus Prior incumbebat.

DE SANCTO PODIO
EPISCOPO FLORENTINO IN HETRVRIA.

AN. MII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De gestis ejus in Pontificatu, ex Variis.

Podius, Episcopus Florentinus (S.)

BHL Number: 6868

AUCTORE G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani propositum in Titulo Sanctum, ad hunc XXVIII Maji celebrant his verbis: Florentiæ, [Cultus sacer] S. Podii Episcopi & Confessoris. At Martyrologia Florentina Mss. quæ reperimus in illustri Bibliotheca Medicæa, & apud Carolum Strozzium Senatorem, aliudque ibidem Florentiæ anno MCCCCLXXXVI per Franciscum de Bonacursiis editum, ista habent primo loco: Florentiæ depositio S. Podii, ejusdem civitatis Episcopi, qui vita & miraculis * gloriosus quievit. Sepultus est in Cathedrali Ecclesia præfatæ urbis, juxta corpus B. Zenobii, in arca marmorea. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, sub annum 1613 Mediolani excuso, hoc ei Elogium concinnavit.

[2] Podius, Uberti Ducis, sive ut alii scribunt, Marchionis Hetruriæ filius, [Elogium ex Ferrario,] Colmelæ anno salutis * 930 Ugone Arelatensi Rege nascitur. Is in liberalibus disciplinis instructus, ac postea in divinis litteris eruditus, factus Canonicus, collegio Canonicorum Abbatiam S. Andreæ, pro communi illorum victu, largitus est. Sichelmo autem Episcopo Florentino defuncto, in demortui locum ob ejus vitæ & morum integritatem sufficitur; ac Ecclesiam Florentinam, quam bonorum applicatione, castellis etiam aliquot adjunctis, maxime auxit, insigni prudentia & pietate annos duodecim administravit. Cetera illius Acta desiderantur. Corpus in majore basilica adservatur. Ejus vero natalis quinto Kalendas Junii, qua die ex hac vita migravit, ab Ecclesia Florentina celebratur. Hæc Ferrarius, citato Vincentio Borghinio, libro de Ecclesia & Episcopis Florentinis, quem addit accuratissimum auctorem fuisse.

[3] Ferdinandus Vghellus, in Præfatione ad Episcopos Florentinos, asserit se seriem Præsulum partim ex Vincentio Borghino eleganti sane scriptore eruisse, partim ex aliis scriptis monumentisque, quanta maxima potuit diligentia, [aliud ex Vghello.] concinnasse, & dein addit: XVI Episcopus S. Podius, Sichelmum excepit anno DCCCCLXXXIX, qui cultum divinum mirabiliter provexisse narratur, nec fortunarum accessionem neglexit. Multis enim suæ jurisdictionis Castellis circumdedit muros, plenusque bonis operibus evolavit ad cælum, anno millesimo secundo, die XXVIII mensis Maji: quo ipso die ejus festum solenniter agitant Florentini, ejusdemque memoria in Martyrologio Romano fuit relata; Corpus autem in catacumba S. Zenobii. Cum Florentiæ deflagrasset archivium, præclara etiam Podii gesta perierunt. Illud autem constat, quod Podio superstite, plures ejus sanctitatis, quæ late pervagata erat, suavissimo odore perfusi, ingentia bona in S. Joannis Canonicos pertulere. Ac primo exponit Vghellus liberale Mariæ Teutonis uxoris donum, factum anno DCCCCXC, Indictione III, pro Ecclesia S. Joannis Baptistæ, sita infra Florentinam civitatem, ubi Dominus Podo Episcopus præesse videtur. Dein adduntur variæ donationes, factæ S. Podio, aut superstite, aut incentore & suadente, quæ ibi legi possunt. Partem adferre placet unius diplomatis, quod integrum exhibet Pucinellus in Chronica Abbatiæ Florentinæ pag. 209, eo quod S. Podii hoc in genere industriam apte declaret. Disponit illo is de Abbatiola S. Andreæ, ab Hugone Hetruriæ Marchione sibi donata, sub hoc exordio.

[4] In nomine Domini Dei æterni. Podio, Divina largiente clementia sanctæ Florentinæ Ecclesiæ immeritus Episcopus, omnibus fidelibus Ecclesiarum in Domino continuam salutem. Minime latere arbitramur prudentes, quibus nota est lectio aut authenticorum librorum veteris Testamenti &c. ubi postquam retulit, quomodo Iudæi a Cyro Rege Persarum capti, liberati, & Hierosolymam remißi sunt, addit: Quadam die invitatus accessi ad ferculum Domini Hugonis, Ducis nobilissimi, epulaturus cum eo. [Invitatus ab Hugone Duce] Cumque inter prandendum & loquendum multa de divinis historiis deducerētur in medium, contigit ut de repente sermonibus nostris interveniret lectio librorum Paralipomenon. Et cum ventum esset ubi legitur, quod prædictus Tyrannus recordatus est Domini cæli, [vidensque eum divinitus motum] & quod causa illius timoris cunctos captivitate detentos libertate donaret; tunc prænominatus Dux & Marchio, quo audacior nullus, ab intimo pectore, divino tactus spiritu, suspiria longa trahens, inter cetera adjecit; Si Gentilis, non agnoscens veritatem quæ Christus est, cum tanta dulcedine Deum cæli nominavit, atque pro ejus reverentia longa pœnitudine alligatos, diutius oneratos dimisit ad propria; quid nobis faciendum est, qui relicto Gentilitatis cultu, ab ipsis cunabulis de Incarnatione nostri Redemptoris & nostra liberatione per ejus mortem audivimus? Statim ergo inutilis speculator, qui præsens aderam, cui hæc quæ subjecta sunt animo insidebant, humiliter respondi: O carissime, exemplum illud sume in opere, quod laudasti de devotione. Habebat quidem tunc temporis jam dictus Dux Abbatiolam unam infra mœnia Florentinæ civitatis, dono meorum antecessorum libellario nomine, [petit & impetrat Abbatiolam S. Andreæ,] in honorem S. Andreæ Apostoli constructam; quam mox supplici meo rogatu & precibus, atque multiplici hortatu suæ consortis Dominæ Judithæ semper benedictæ, mihi refutavit, & meæ Ecclesiæ usui & utilitati tradidit: eo videlicet ordine, ut eam necessitatibus Canonicorum meorum præsentium & futurorum, pro remedio animarum utriusque, Ducis videlicet & ejus conjugis, & pro salute mea meorumque successorum, tribuerem. Quod me facturum illico bono animo sum pollicitus.

[5] Quapropter dictam Abbatiolam, in honorem B. Andreæ fundatam infra Florentinam urbem, statim cum suis pertinentiis in Canonica Florentinæ Ecclesiæ dono & largior: [disponit in quotidianā refectionem Canonicorū] quatenus ipsi Canonici, tum qui nunc sunt, tum qui in ea ordinati fuerint in futuris temporibus, ex fructibus ipsius terræ, redditu vel censu, quotidianam habeant refectionem: neque volo, ut aliquis de ipsis Canonicis habeat potestatem, de ipsis rebus libellarios facere, aut aliquid donare, aut ex his, quæ Dominus exinde dederit, audeat inter alios dividere: & si quid horum fecerint, donationem vel divisionem eorum jubeo irritā fieri: sed censeo, [ut carnes & pisces emantur,] statuo, & confirmo, quod unus vel duo Clerici, quos ego elegero, habeant potestatem de omnibus illis rebus esum carnium & piscium comparandi, & infra claustra Canonicæ eis ad convescendum tribuendi, qualiter unanimiter comedentes & bibentes, gratias & laudes referant; & pro incolumitate Domini Ducis Hugonis & suæ conjugis & utriusque prolis, & nostra nostrorumque successorum, Dominum exorent. Post decessum vero illorum Clericorum, [& ad id aliquis ordinetur a Canonicis,] quos ego ad illud ministerium ordinavero, habeant ipsi Canonici potestatem, ordinare aliquem ex sua Congregatione timentem Deum, & qui ex jam dicto ministerio eis fideliter deserviat: in quo non sit zelotypia, neque fraus, neque dolositas. Et si inter se ita discordes fuerint, ut quæ jussi, [aut Episcopo.] vel ordinavi, adimplere noluerint; tunc successores nostri, timorem Domini præ oculis habentes, ita eam ordinent, ut meam voluntatem in omnibus impleant, & oculos divinæ Majestatis non offendant. Si quis autem hanc nostram ordinationem & testamenti firmitatem temerarius violator, sive Imperator, sive Rex, Dux, Marchio, Archiepiscopus vel Episcopus, aut quælibet alia persona magna vel parva, Clericorum vel laicorum, infringere voluerit aut tentaverit; cum necatoribus egentium aut cum Juda traditore hereditatem infernalem recipiat, & maledictionem æternæ maledictionis acquirat: conservator autem, beatorum spirituum consortium sine fine possideat.

Podio, sanctæ Florentinæ Ecclesiæ inutilis Episcopus, in hac ordinatione & testamenti finitione subscripsi, & ad scribendum alios curavi.

Hugo Marchio &c. Leo Judex, Petrus Judex, Monopertus Judex, Sigefredus Judex D. Imperatoris, subscripsimus.

[8] Scipio Ammiratus, primo libro Historiæ Florentinæ, plurimum laudat & S. Podium Episcopum & Hugonem Marchionem, quem præfuisse statuit ab anno circiter DCCCCLXXV ad annum MVI, quo ait eum Pistorii XXI Decembris e vita deceßisse. Nos ad prædicta addimus Elogium, quod Florentiæ descripsimus ex Collectione Veterum Officiorum Mss. apud Carolum Strozzium Senatorem reperta. [Elogium ex lectionibus Mss.] Verum cum ibi dicitur S. Zenobio Episcopo, ante quingentos circiter annos defuncto, succeßisse Podius; intelligi id deberet de succeßione mediata: in eamdem Sedem Florentinam. Ipsum autem hujusmodi est.

[7] Cum in aliorum Sanctorum festis, Fratres dilectissimi, nos exultare deceat; intus & foris summa uti lætitia debemus, cum memoria D. Podii a nobis recolitur: huic enim diei maxima gaudia impendenda sunt, quo ille in æterna se tabernacula recepit. Nam Podius in Defensoris nostri Zenobii Episcopi demortui locum successit: qui quanta integritate, quanta modestia, quanta denique laude Episcopi personam gesserit, dies me, si velim narrare, deficiat. Quam ob rem pauca de multis æquis auribus accipite. Sanctus hic vir, Gumello oppido oriundus, patria parentibusque relictis ac divitiis quam plurimis, Ticinum se contulit, liberalibus facultatibus operam navaturus. Quibus cum diutius incubuisset, adeo profecit, [Docet litteras:] ut facile quamvis facultatem profiteretur. Docebat itaque ea mo