Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Mai VI

Maii VI

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Ianningus, Conradus

Acta Sanctorum Maii collecta, digesta, illustrata, a Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio e Societate Iesu Tomus VI quo continentur dies XXV, XXVI, XXVII & XXVIII, operam et studium conferentibus Francisco Baertio et Conrado Ianningo eiusdem Societatis.

Antwerp
Michael Cnobarus 1688
[19], 864, 139*, [47] p.; ill.

ACTA SANCTORVM MAII
collecta digesta illustrata
A GODEFRIDO HENSCHENIO ET DANIELE PAPEBROCHIO
e Societate Iesu
TOMVS VI
quo continentur dies XXV, XXVI, XXVII, XXVIII. operam et studium conferentibus
FRANCISCO BAERTIO
ET CONRADO IANNINGO eiusdem Societatis.

ANTVERPIÆ APVD MICHAELEM CNOBARVM ANNO MDCLXXXVIII

SERENISSIMO COSMO III MAGNO HETRURIÆ DUCI.

SERENISSIME PRINCEPS

Vldimus Florentiam tuam, &, quam merito inter ceteras Italiæ urbes ipsa singulari titulo indigitetur BELLA, coram cognovimus. Sive enim viarum strata, nitorem, latitudinem; sive ædium, tam privatarum, quam publicarum majestatem; sive templorum amplitudinem, elegantiam, architecturam contemplaremur; sive ad largum Arni alveum, quatuor instratis operose pontibus commissum, oculos deflecteremus; seu denique urbis totius situm, inter asperos montes & fertiles campos, inter amœnas silvulas & limpidos aquarum rivulos, inter innumeras Nobilium villas per acclivia montium late spectabiies, circumspiceremus; mirabamur omnia, & omni ex parte BELLISSIMAM coacti sumus fateri Florentiam. Ita sane est. Nunc tamen SANCTISSIMAM quoque prædicare necessum habemus; dum in hocce unico de Actis Sanctorum Maji tomo, quatuor non amplius mensis dies complexo, tantam sola Florentia suppeditat Sanctorum copiam, ut nulla civitas alia majorem; tantam aucti ejus implent Actorum suorum prolixitate Tomi partem, quantam reliqui vix simul omnes. Illos inter, primo statim in limine ad diem XXV Maji occurrit, agmen aliorum ducens, jure quodammodo suo, utpote reliquis prior tempore, dignitate præstantior, singulari prærogativa electior, S. Zenobius, Florentinus Civis, Episcopus, Tutelaris. Occurrunt eodem die, Cives item Florentini, B. Claritus, Fundator monasterii, ab ejus nomine vulgo appellati; & S. Maria Magdalena de Pazzis, innocentissima Virgo, gentilium suorum in rebus adversis confugium, in mœstis solatium, in desperatis auxilium. Succedit proxime S. Philippus, Neriorum familiæ grande decus; & Congregationis Presbyterorum Oratorii, vitæ morumque exemplo illustrium, Institutor; & ipse Florentia oriundus. Sequitur S. Podius, ibidem dignitate Episcopali & merito conspicuus. Denique seriem claudit Maria Bagnesia, venerabilis Virgo Florentina, velut altera Schidamensis Liduina, cum diutinis multorum annorum infirmitatibus conflictata. Quid porro de S. Ubaldesca, item Virgine, quid de B. Petro Solitario; quid de B. Herculano; omnibus in Hetruria vitæ sanctimonia claris, dicam? Tui sunt omnes, Serenissime Princeps, Tibique se in hoc Volumine ut tales sistunt. Tui sunt ob natale solum, dominio tuo subjectum; ob ædificata in ditionibus tuis eorum templa ac altaria; ob singularem venerationem, qua Divos ipse, præsertim indigenas, prosequeris: sed magis tui sunt ob similitudinem morum atque imitationem virtutum. Felix Florentia, jam non tantum BELLA, sed pariter etiam SANCTA, quæ tot bellissimis sanctorum hominum virtutibus olim floruisti! felicior etiam sanctiorque! quod easdem modo in Principe tuo Cosmo ejusque pientissima familia reflorescere, & subditis in exemplum quotidie proponi vides, tanto potentius stimulans ad imitationem sui, quanto major est auctoritas dantis. Emicuit enim in Zenobio tuo solicita caritas, nescio an erga animas aberrantium, an erga corpora indigentium major; quandoquidem his, relictam sibi a parentibus hæreditatem; illis se ipsum, vitæ pariter ac opum prodigus, amore Dei impendit. Emicat in Principe tuo eadem caritas, tam ingeniosa in adducendo ad Ecclesiam Romanam animas ab ea alienas, quam benefica in suppeditando corporibus necessaria advivendum. Vidimus ipsi & loquentes audivimus ex illo conversorum genere nonnullos, qui aut in militiam, aut in aliud obsequium Ducis adscripti, duplici præsertim lætabantur de causa; tum quod per Ipsum prima sibi veræ Fidei lux affulsisset; tum quod per Ipsum honestam obtinuissent sustentationem, quam alibi difficulter nacti fuissent, propter abjuratam hæresim non ausuri in patriam redire ad suos. Emicuit in B. Clarito studium ardens non minus alienæ, quam propriæ perfectionis; dum sacrosanctis conjugii legibus adstrictus, aliam sibi ab uxore conferri operam noluit procreandis liberis, quam ut conquisitas undique a se inopes puellas, piis colloquiis, salutaribus exemplis, prudenti rectione secum parturiret Christo, in coëmpta a se ære proprio, & adaptata sanctis earum ac religiosis exercitiis habitatione. Quam proprie conveniant hæc eadem Principi tuo, nihil attinet quoad alteram sui partem commemorare. Alteram probat Ambrosiana Principis villa, ostentans magnificum Franciscanæ familiæ, juxta normam S. Petri de Alcantara normam reformatæ, cœnobium, recens ab eo excitatum, & accitis ex Hispania Patribus incoli jussum: quos etiam ne quid deficeret, quo Christus in iis parturiretur; extemplo mandavit coëmenda, tum aliarum facultatum plurima, tum quotquot prodierunt hactenus de Actis Sanctorum volumina, eaq; novo monasterio donavit, præclaram bibliothecam; ratus (ut ne dicam, experientia doctus illa componendis moribus, alendæ caritati, pietati inflammandæ, parturiendis Christo animabus aptissima esse. Huc similiter facit ejusdem Principis vere prodiga, nisi cultui divino impenderetur, liberalitas; qua sacellum Laurentianum, ab integro fere seculo, quam lente tam sumptuose construi cœptum, pergit magno successu perficere; vario marmore, Pario, Lucullæo, Laconico, Porphyretico, & quo non? vestire; conquisitis tota Europa pretiosis lapidibus distinguere; majorum statuis arte mirabili effigiatis & circum dispositis ornare; sicque in sacello non magno magnum mundo miraculum exhibere. Emicuit in S. Philippo ingens desiderium ornandi defendendiq; Ecclesiam per eruditorum scripta, dum auctor ipse Cæsari Baronio fuit, ac reluctantem compulit, ad exponendos atque illustrandos ejus Annales, numquam satis laudatos. Emicat idem desiderium in Principetuo; hoc solum discrimine, quod ille suos ad tale studium applicuerit, pro auctoritate præcipiendo; hic vero alienos suavius eodem inclinet, spe præmii alliciendo. Scimus enim, & quibus, & per quos, & quam liberalis munificentia Scriptoribus nonnullis ab ipso collata sit in compensationem laborum. Renovat Idem eximiam Philippi religionem, septem Urbis basilicas, devota visitatione populi notissimas, frequenter obire soliti; dum nullum fere diem præterire sinit, quo non aliquot ecclesias constanter invisat, nulla aëris cælive intemperie præpediendus. Præter alias autem, notavimus, ut plurimum adiri tres; quarum una corpus S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis, marmoreo in sacello sub altari decore conservat, & quidem, uti vidimus venerabundi, integerrimum hactenus. Altera, admirabilem salutatæ ab Angelo magnæ Virginis imaginem, totius Florentiæ imo & Italiæ concursu celeberrimam, religiose veneratur. Tertia deniq; illa est, in qua, quovis die per anni circulum, Christus Dominus, in sanctissima Eucharistia expositus populo, adoratur. Neque tamen illa sacras visitandi ædes religio soli Principi propria est: quippe, quam præeunte S. Philippo didicerat Ipse, exemplo mox suo subditos docuit tam multos, ut merito quis possit dicere, Philippinæ devotionis tot imitatores Florentiæ nunc esse, quot incolæ numerantur. Quid porro de Mariæ Magdalenæ, quid de Bagnesiæ virtutibus dicam? Plurimæ illarum ita relucent in Principe, ut non in aulæ strepitu, sed in religiosa domo vitam traduxisse videatur; nisi aulam ipsam, istiusmodi domum appellare malis: certe ita moderate ordinateq; in illa aguntur omnia, appellare ut possis. Sed illas virtutes, uti fere clam omnibus exercere mavult Ipse, ita putamus silentio prætereundas nunc quidem nobis esse, tametsi religiosissimarum quarumque notitiam nactis. Unum tamen, in quo Magdalenam æmulatur, quia publicum, non est omittendum. Fatigabat illa continuis cælum precibus, ut Christianum nomen latius latiusque in dies propagaretur, ac gloriosius de impietate Religio triumpharet. At vero Princeps quid conatur efficacius, quam illud idem effectum dare? non modo preces, sed & opes, & sanguinem liberaliter impendens? Nota loquimur, & loquitur ipsa classis, cum multa nobilitate Hetrusca, tot jam continuis annis in succursum Venetorum contra perfidos Mahometi sectatores missa: loquitur insula S. Mauræ, prima gloriosæ expeditionis palæstra; ubi Christianorum quidem omnium, sed imprimis Tuscorum eluxit imperterrita virtus, per cædem & cadavera sua in locis paludosis viam sociis sternentium ad urbem: loquuntur civitates in Peloponeso, fortitudinem Hetruscam expertæ ac feliciter Religioni subactæ, Corona, Methone, Novarinum, aliæ. Quid plura? Ipsa Religio beneficium a Te sibi præstitum, Serenissime Princeps, agnoscere visa, remunerari conata est; cum Serenissimum Principem Franciscum, fratrem tuum, inter summos Ecclesiæ Patres ad legit; in glorioso Purpurei coloris amictu, quem dedit, adumbrans gloriam, quam Tui profuso sanguine, sibi, Tibi, Religioni pepererunt. Respiciat modo (& respiciet) e cælo Deus, quem respicit Lusitania, ambit Gallia, amat Hetruria, Serenissimum filium tuum, Principem Ferdinandum: respiciat; & votis paternis, ad perpetuitatem Serenissimæ sanctissimæque familiæ, obsecundet. Ita vovemus Antuerpiæ, anno Domino MDCLXXXVIII, VIII Kalend. Novembris, festo S. Miniatis Martyris, Florentiæ Tuæ Tutelaris.

SERENITATIS TUÆ.
Clientes devotissimi
DANIEL PAPEBROCHIVS.
FRANCISCVS BAERTIVS.
CONRADVS IANNINGVS.

INDEX SANCTORUM TOMI SEXTI.

A

Abercius M. cum sorore Helena, an ex patre Alphæo natus? Ex Synax. & aliis 368

Æmilius M. in Sardinia cum sociis. COMM. CRIT. Quam temere cum his confusi eorumdem aut similium nominum Episcopi Sardi: deque variis alterutrorum ecclesiis, & inventione corporum æque interra 745

Aldhelmus Ep. Schireburn. in Anglia. COMM. PR. De ejus Monasterio, Vita quadruplici a Malmesburiensibus scripta, cura monasteriorum & libris 77. VITA ex Ms. Cottoniano. Auct. Willelmo Malmesbur. Cap. 1. Ortus studia, libri editi 79. Cap. 2 Res gestæ a Sancto, primum Abbate, deinde Episcopo 81. Cap. 3. Obitus, sepultura, miracula 82. ALIA VITA Auct. Anonymo Malm. ex Ms. Cottoniano Prologus. Cap. 1. Familia Regia, studia, Monachatus, Abbatis munus 84. Cap. 2 Acta Romæ, libri scripti 86. Cap. 3. Miracula, Episcopatus, obitus, sepultura 88. Cap. 4. Corpus elevatum, & a S. Dunstano in lapideo tumulo collocatum. Persecutio Danica, miracula facta 89. Cap. 5 Energumenus, contractus, & cæcus sanati. Corpus revelatum 91

Alphæus, Pater SS. Matthæi & Jacobi Apostolorum, Capharnai in Galilæa. Comm. Ejus genus, conditio, patria, & cultus apud Græcos Ex Synax. 354

Alypius M. apud Græcos, Ex Synax. Ms. 680

Andreas, propter Christum Salus, id est, Stultus, Constantinopoli. Præf. cur relatus in Corollarium *. COMM. PR. De ejus familiaribus Epiphanio, postea Patriarcha; & Nicephoro, scriptore Actorum, horumque stylo, & ætate ac cultu Sancti 1*. VITA, Auct. Nicephoro, Sancti directore ac Confessario Ex Mss. Græcis. Prologus cum Syllabo Titulorum insolo Ms. Vatic. repertorum 4. Cap. 1. Andreæ servitus & docilitas: occasio vitæ sanctioris: visio 5. Cap. 2. Stultitiam simulans vincitur, revelationibus illustratur, oppugnatur a dæmoniis & liberatur: ad serviendum Deo vocatur 8. Cap. 3. Pro illusoribus suis orat, secreta & futura enuntiat, in lupanari a scortis ad libidinem frustra solicitatur: abstinentia & raptibus in oratione excellit 12. Cap. 4. Sæviente gravi tempestate, diutinam ecstasin patitur, in cælum raptus, & varia conspicatus 17. Cap. 5. Ejusdem ecstasis & visorum continuata narratio 20. Cap. 6. Dæmoni sub specie humana sibi calumniato illudit, absentia cognoscit, Epiphanii cum Philosophis de SS. Trinitate sapiens disputatio 24. Cap. 7. Epiphanius obvium habet dæmonem & tentatur: hujus artes eidem ab Andrea aperiuntur, & remedia suggeruntur 27. Cap. 8. Arcana cordium Andreæ revelata coram Epiphanio ejusque famulis, & uni horum indicata illius sanctitas 31. Cap. 9. Post accepta verbera in fimeto obdormiscens, sub pertranseunte curru illæsus manet Sanctus; noctu autem deprehensus in ecclesia ultro reserata orare, miraculo efficit ne revelari id possit 36. Cap. 10. Immaniter cæditur, occulta peccata aperit, pœnam secuturam prædicit, cum diabolo varie congreditur 39. Cap. 11. Mortui damnatio cognita, & prædictus Epiphanio Patriarchatus 43. Cap. 12. Dæmones ab ecclesia pellit Andreas: hujus magnam perfectionem & destinatam in cælo gloriam per visum docetur Epiphanius 46. Cap. 13. Propheticus Andreæ spiritus in futuris occultisque rebus: pestis depulsa, peccata correpta 50. Cap. 14. Revelatur Andreæ status Monachi, probi alias, sed avari: hic autem ab eo monitus sese corrigit 53. Cap. 15. Duo Sodales Epiphanii, alter ob hypocrisim castigatus ab Andrea, alter ob animum libidinosum ab ipso Epiphanio correptus 58. Cap. 16. Præfati juvenis damnatio, ab Andrea præostensa Epiphanio, moxque secuta 62. Cap. 17. Mulieri, a Mago deceptæ & diabolicis illusionibus subjectæ, succurrit Epiphanius 65. Cap. 18. Quæ circa mulierem & Epiphanium acta sciuntur ab Andrea, & apte explicantur: alia quædam ejus obscura, sed sapientia responsa 68. Cap. 19. Epiphanius tentationes carnis superat, & Diaconi impuri horrendum intuitus exitum, ejus peccata audit ex Andrea 71. Cap: 20. De anima & de mundi creatione, rebusque divinis Epiphanium sublimiter docet Andreas 75. Cap. 21. Varias Scripturas naturæque phænomena idem illi explicat 82. Cap. 22. Ceteræ quæstiones, ab Epiphanio propositæ, & ab Andrea apte solutæ 84. Cap. 23. Impurissimi peccatoris mors infelix præmonstrata Andreæ: & hujus eximia erga inimicos caritas piæ mulieri manifestata 88. Cap. 24. Epiphanius a tentatione carnis liberatus: visa Deipara protegens populum: impuri hominis hypocrisis detecta 92. Cap. 25. De initio dolorum, Antechristi adventum prægressurorum: & variis Regibus ultimo isto seculo Constantinopoli futuris 96 Cap. 26. De Judæis & Antichristo, ejusque tyrannide ac mundi fine 102. Cap. 27. Occasione cælestis fragrantiæ, sub sacra lectione perceptæ, narratur historia Theodori, ab Angelis inter tormenta confortati 105. Cap. 28. Extremum Andreæ cum Epiphanio & Auctore colloquium: discessus, obitus, sanctitas, cælesti odore indicata 108

Ania M. Romæ, Ex Martyrologio Hier. 746

Anolinus Commentarien. M. cum S. Vrbano PP. 7

Anteon M. in Africa, Ex Martyrol. Hier. 369

Arminia seu Mariminia, Ex Martyroll. 744

Aquilus vel Aquilinus aut Acculus, M. Alexandriæ, Ex Martyrologiis 678

Avettia M. Romæ, Ex Martyrol. Hier. 746

Augustinus Ep. Cantuar. in Anglia COMM. PR. De Vita & Translatione, scriptis a Gocelino Monacho, ac duplicis festi celebritate 373. VITA ex editione Mabilionis. Prologus & Divisio Capitum 375. Cap. 1. Res gestæ usque ad ingressum in Angliam, miracula in Gallia patrata 377. Cap. 2. Ipse ingressus. Conversio S. Æthelredi Regis, lætitia S. Gregorii Papæ 381. Cap. 3. Miracula S. Augustini, Epistola S. Gregorii, Acta cum Britonibus Christianis 385. Cap. 4. Prædicatio per Angliam, ejusque conversio: varia miracula 389. Cap. 5. S. Livinus baptizatus & instructus, S. Augustini obitus & sepultura 393. APP. Ex chron. Bromtoni. De mortuis, ad evictionem Decimarum & excommunicationis vim probandam, a Sancto suscitatis 396. MIRACVLA Auct. eodem Gocelino Ex Edit. Mabilionis. Capitula prioris divisionis. Cap. 1. Injurii puniti, contractus & moribundus sanati, adjuti periclitantes in mari 397. Cap. 2. Alii naufragi aut periclitantes, a morte aut tempestatibus liberati 401. Cap. 3. Muti loquela, claudi gressu, captivi libertate donati 404. Cap. 4. Sacrilegi aut irreverentes puniti, iidemque pœnitentes sanati 407. HIST. TRANSLAT. Ex editione Mabilionis Prol. ad S. Anselmum Cantuar. Archiep. Capitula lib. 1, 411. Cap. 1. Inter demoliendum veterem ecclesiam invenitur & transfertur corpus S. Augustini 413. Cap. 2. Translatio SS. Laurentii, Melliti, Deo-noti, Justi, Honorii, Nothelmi 415. Cap. 3. Sanatur surda, muta & clauda, reaccenditur divinitus candela casu extincta 417. Cap. 4. Encomium SS. Justi, Honorii, Deusdedit 419. Cap. 5. Odor ex sepulcris jam vacuis, & miracula ex latere, de sub S. Augustini tumba sumpto, alteroque Bertingam translato 420. Cap. 6. Miracula S. Augustini post translationem 422. Cap. 7. Captivus liberatus, parturientes adjutæ, injurii contra Sanctum puniti aut repressi 425. Cap. 8. Moribundi servati, reliqua miracula 427. APP. De secunda Translatione, ex Chronica Will. Thorn. 430. LIB. 11. Prologus. Cap. 1. Restauratio ecclesiæ designata, ejusque causa translatum corpus S. Adriani. Successio Abbatum 431. Cap. 2. Sanctorum, Regum, Præsulum, in oratorio B. Mariæ sepultorum, translatio 434. Cap. 3. Miracula, in nova crypta S. Mariæ patrata 437. Cap. 4. Translatio & laus S. Ethelberti, rimi anglorum Regis Christiani 439. Cap. 5. Translatio & laus S. Letardi Episc. Miracula ad ejus invocationem facta 441

B

Beda Presb. Anglus. COMM. PR. de ejus ætate, Vita, cultu sacro, antiquorum huic attestantium sententiæ 718. VITA a Turgoto Priore Dunelmensi collecta. Cap. 1. Ortus, educatio in monasterio, scripta, obitus 720. Cap. 2. Ratio vivendi & scripta, ipsiusmet Bedæ verbis enumerata 721. Cap. 3. Morbus & obitus a Cutberto discipulo relatus Ibid. Cap. 4. Corpus Dunelmum translatum, dissipatum ab hæreticis: an Romæ reliquiæ? 723

Berengarius, Mon. in urbe S. Papuli Comm. de ætate & Flavio Anselmo Vitæ scriptore 447. Vita a variis edita 448

Bobolinus Ep. Viennen. in Gallia. Comm. de ejus cultu & ætate: recentiora Elogia.

Bonifacius PP. IV Romæ. Comm. De Pantheo per cum dedicato, cultu, Epitaphio, anno & die mortis, ac duplici Translatione corporis 75

C

Cælestinus M. apud Græcos. Ex Synax. Ms. 27

Canion Ep. Afer Acheruntiæ in Lucania. COMM. PR. De ejus corpore & ecclesia, Actisque suspectis & compendiis inde sumptis 27. ACTA. Prologus 28. Cap. 1. S. Canio coram Carthaginensi Præfecto fidem Christi profitetur 29. Cap. 2. Variis tormentis tentatus, omnibus invictus perstat 30. Cap. 3. Ab Angelo translatus in Campaniam, ibidem claret miraculis 32. Cap. 4. Obitus & sepultura ejus: Translatio Acheruntiam 33. APP. De Baculo S. Canionis 35

Caraunus M. in Diœc. Carnoten. COMM. PR. de ejus ætate & Miraculorum actis, ecclesiastico cultu 748. ACTA Ex. Mss. Prologus. Vita. 749. Miracula. Ex 3 Mss. 752

Carpia M. in Africa. Ex Martyrol. Hieron. 679

Carpus ex LXXII Episc. Berœæ. Comm. Elogia ex Græcis, Episcopatus, Laureola: an idem qui Cretensis Presbyter a Dionysio ad Demophilum laudatus? 356

Castulus M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

Castula M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

Chromatius Presb. M. cum S. Vrbano Papa 7

Cillonia M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

Claritus Presb. Florent. COMM. PR. De fundatione monasterii, Vita serius scripta, & ad hunc diem relata proper S. Zenobium 161. VITA ex Ital. Raconisii, Confessarii ipsius monasterii an. 1653. Ex Ms. Senat. Strozzii 162. MIRAC. Ad Crucifixum Clariti patrata. Ex eodem Auct. & Ms. 164

Comminius M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Cottus M. Cociaci in Gallia. V. Priscus 365. Charta Joannis Baillet Episc. Autissiodor. de facta per eum translatione Corporis 367

Crescens M. Romæ. Ex Mss. Synax. 747

Crescentinus M. in Sardinia. Ex Martyrol. Hieronymiano 679

Cyrillus Presb. Martyr Soræ in Campania 661. V. Restituta.

D

Daama seu Damia M. in Africa. Ex Martyrologio Hieron. 679

Dionysius Presb. M. cum S. Vrbano Papa 7

Dionysius Conf. Ep. Mediol. COMM. PR. § 1. Concilium Mediolan. concertatio cum Arianis, exilium SS. Dionysii, Luciferi & Eusebii 39. § 2. Relatio corporis S. Dionysii, tempore S. Ambrosii 41. § 3. Cassanensium, de eo apud se primum deposito, traditio 42. § 4. De posteriori Translatione ad ecclesiam & monasterium ab eo dictum. VITA Ex Mombritio & Ms. 44. Cap. 1. Arianorum perversa contra S. Athanasium studia 44. Cap. 2. Concertatio Catholicorum cum eisdem intra ecclesiam, præsente Dionysio 45. Cap. 3. SS. Eusebii, Luciferi, & Dionysii exilium. Hujus in eo mors 47

Dioscorides M. Romæ. Ex Mss. Synax. 747

E

Eleutherius Papa Comm. de tempore Sedis, actis in Pontificatu, & an Martyr obierit? 363

Elias vel Helias M. Tomis in Ponto, Ex Martyrologio 679

Epegatus vel Epecatus M. Romæ. Ex Martyrol. Hieronymiano 746

Eraclius M. Ex Martyrol. Hieron. 368

Euangelius M. Alexandriæ. Ex Martyrol. 676

Eubiotus seu Eusebiotes M. apud Græcos. Ex Ms. Synaxario 680

Eunuchius Diac. M. cum S. Vrbano Papa 7

Euresus M. in Pamphilia. Ex Martyrol. 744

Eusebius M. in Oriente. Ex Martyrol. Hieronymiano 25

Eustasius M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Eutricus Episc. M. in Sardinia. Ex Martyr. Hieronymiano 679

Eutropia M. Alexandriæ. Ex Synax. Ms. 26

Eutropius Ep. Arausionen. COMM. PR. De ejus ætate, vita, cultu, reliquiis 699. VITA a Vero Episc. successore scripta ex Ms. Fouquetiano: datur initium, desideratur pars reliqua 700

Eutychius, sive Eutyches, Episc. M. Melitinæ in Armenia. COMM. De ejus officio in Menæis, deque ætate ad tempus Apostolorum relata. CANON Græco-latinus 734

F

Fabianus seu Flavianus M. in Africa. Ex Kalend. Cartag. & Martyrol. Hieron. 25

Felicissimus M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologio 369

Filominus M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Flavianus seu Fabianus M. in Africa. Ex Kalend. Carthag. & Martyrol. Hieron. 25

Flavinus M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieron. 26

Fluminius M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Fortunatus M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologiis 369

Fortunatus M. Sardus. V. Æmilius 745

Felix M. Sardus. V. Æmilius 745

G

Gausbertus Erem. Fundator monasterii Montis-Salvii in Arvenia Ex Ferrario & Saussajo. 723

Gennadius Episc. Asturic. in Hisp. COMM. Cap. 1. Tempus suscepti Regiminis Abbatialis. Testamentum Alfonsi Regis curatum 94. Cap. 2. Monasteria condita & dotata 95. Cap. 3. Tempus mortis & dies cultus 97. Cap. 4. Abbates & Sancti, successores Gennadii, in monasteriis S. Petri & S. Jacobi 98

Gerius apud Montem sanctum in Piceno. COMM. PR. De ejus cultu, Vita, ætate. VITA Auct. Matthæo Masio Erem. August. Ex Ms. loci 159

Germanus Ep. Parisien. COMM. PR. § 1 De ejus ætate, Vita a coævo scripta. Professione, an Benedictina? 774. § 2 De discipulis ejus variisque gestis in Vita præteritis 776. VITA Ex variis Mss. & impreßis. Auct. Venantio Fortunato Presb. postea Ep. Pictav. Cap. 1. Ortus, studia, sacerdotium, Abbatis munus, miracula 778. Cap. 2. Episcopatus collatus, varia miracula 780. Cap. 3. Pluribus ægris collata sanitas 782. Cap. 4 Item aliis 784. Cap. 5 Episcopi ordinati, gloria virtutum, felix obitus 785. APP. 1. Ex Turon. & Aimoino. APP. 2. Ex Poëmatis Fortunati 787. HIST. TRANSL. Ex Mabilione. Auct. Monacho S. Germani de Pratis. Cap. 1 Elevatio corporis a Carolo Magno asserta 788. Cap. 2 Illustria miracula tunc facta 790. Cap. 3 Alia miracula, recentiori manu descripta: malevoli puniti 793. Cap. 4 Plura breviter recensita 795. HIST. MIR. ET TRANSLAT. Auct. Aimoino Mon. Prat. Præfatio. Liber 1 De irruptione Normannica anni DCCCXLVI 797. Liber 2 Miracula tunc facta 801. Appendix Ex seculo III Benedictino 805

Godo, Abbas Trecensis COMM. PR. De ejus Vita, miraculis, cultu vario. VITA Ex Ms. 444. Miracula ex Gallico 446

Gregorius Papa VII COMM. PR. § 1. Laudatores & defensores defuncti. Vita a Paulo Bernriedensi scripta. Acta Pontificalia triplicia 102. § 2 De Translatione Corporis & cultu 104. § 3 De Monachatu ejus & tempore Prioratus Cluniacensis 107. § 4 Quomodo Ordini Vallumbrosano nuper adscriptus Sanctus hic sit 107. § 5 Stemma ejus genealogicum, & ordinatio Episcopalis 109. VITA Auct. Paulo, Can. Reg. Cap. 1. Nomen Hildebrandi, & huic conformia ignis miracula, circa ipsum ostensa. Acta usque ad an. 1052, 113. Cap. 2 Miracula & gesta ante Papatum 114. Cap. 3 Electio ad Papatum, & hanc secuta visio columbæ: morbi divinitus immissi & ablati: ægri sanati 116. Cap. 4 Gregorii Epistolæ contra Simoniacos & fornicarios 119. Cap. 5 Conjuratio in ejus vitam, comprehensio, & liberatio 122. Cap. 6 Henrici IV, identidem ad vomitum redeuntis, perversitas contra jura Ecclesiæ 124. Cap. 7 Synodus Romæ celebrata contra Henricianum conventiculum, Moguntiæ actum 127. Cap. 8 Rex Henricus excommunicatur. Litteræ Gregorii ea de re, & ultionis mox secutæ exempla 129. Cap. 9 Henrici simulata pœnitentia, Principum conventus Ulmæ, Gregorii ad eos legatio 132. Cap. 10 Conventus Forchemiensis, Rudolfi Regis electio, seditio a Simoniacis & Concubinariis excitata 134. Cap. 11 Gregorius Legatos, ad schisma Imperii ex compromisso tollendum, in Germaniam dirigit 136. Cap. 12 Promulgata depositione Henrici, & electione Rudolfi, pie moritur Gregorius 138. Cap. 13 Exempla eorum, qui Gregorii decretis obedientes vel inobedientes fuere, divinitus probata vel improbata 141. ACTA PONTIFICALIA ex Chronico Bertholdi Constantien. Cap. 1 Acta usque ad an. 1083, 143. Cap. 2 Res geste ultimis duobus annis, obitus, sepultura 146. ALIA ex Ms. Censuali Centii Camerarii, postea Honorii III. Cap. 1 Electio Gregorii, Centii Romani & Guiberti Ravennatis machinationes punitæ: Henrici insolentia, ad depositionem Pontificis progressa & castigata 148. Cap. 2 Henrici pervicacia, Rudolfi electio, irriti conatus Gregorii pro pace 151. Cap. 3 Guiberti Antipapæ promotio: Henrici fuga ab urbe: mors Gregorii 152. ACTA III ex nostris Mss. Vitis Pontificum. Cap. 1 Acta primo hujus pontificatus quinquennio 154. Cap. 2 Plures Synodi a Gregorio deinceps habitæ. 156

Guilielmus Erem. in Comensi Diœc. COMM. De ejus vitæ actis & cultu, Ex Chron. Ballarini, Martyrol. Comensi, & Visit. Episcopi 830

Guinizo Mon. Casinen. COMM. PR. Ejus laus in Dialogis Desiderii Ab. Vita a Petro Diacono scripta. Reliquiæ 440. ACTA Ex Ms. Casin. Prologus 450. Cap. 1 Ortus: vita monastica & eremitica. Oppressio monasterii Casinen. illustre miraculum 451. Cap. 2 Casinum a suis oppressoribus liberatum: hi divinitus puniti: miracula Sancti in vita & post obitum 453. Cap. 3 Novissima inventio corporis an 1627, a M. Ant. scipione descripta 455

H

Heliconis V. M. Corinthi COMM. PR. De vario cultus die apud Græcos, Martyrii tempore, & Actorum sub nominibus testium oculatorum Luciani & Pauli incertitudine 736. ACTA suspecta, Ex Ms. Græco Florent. Prologus. Cap. 1. Confessio & tormenta sub Perinio 738. Cap. 2 Tormenta & mors sub Justino 740

Helladius Ep. M. in Oriente. COMM. Quo, pro amissis Actis, substituuntur Elogia, Ex Synaxariis & Menæis: tempus Martyrii per conjecturam quæritur 711

Helena M. cum fratre Abercio, an ex patre Alphæo nata? Ex Synax. & aliis 368

Heraclius M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologiis 369

Herculanus a Plegali Ord. Min. de Observ. in Tuscia COMM PR. De cultu & actis. VITA ex Ms. Chronica Mariani Florentini 862

Hildevertus Episc. Melden. in Gallia. COMM. § 1. De cultu ejus cum Lectionibus propriis, Actorum mala fide, ipsiusque ætate 712. § 2 Translatio Gornacum, cultus, miacula, an post extinctam ibidem S. Guitmari Abb. Centulen. memoriam? 714

Hilus M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

Hominius M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

I

Iacobus-Philippus Presb. Ordinis Servorum Faventiæ. COMM. PR. De Vita, statim a morte scripta, familia & cultu 166 VITA ET MIRAC. XI, Ex Veteri tabula in sacrario affixa 167. EADEM Auct. Nicol. Borghesio. Ex 2 parte Annal. Gianii. Hujus Prologus 167. Ipsa Vitæ historia 168. epilogus Præd. Gianii 169. Continuatio miraculorum 170. Appendix Gianii 173. Instrumentum immunitatis, concessæ patri ipsius Beati ejusque posteris, ex Ms. 173. APP. De variis primi a morte cultus documentis, ex Ms. 175

S. Januarius Mon. Casin. Vita, Miracula 450, 453 inventio 455 V. Guinizo.

Jejunius Mon. Hieracii in Calabria. Ex Scriptoribus Italis 101

Injuriosus ejusque Uxor, Virgines, in Arvernia. Ex S. Greg. Turon. 38

Joannes Presb. M. cum s. Vrbano Papæ 7

Joannes M. Gortinæ in Creta. Ex Martyrol. Hieronymiano 25

Joannes Psichaita Confess. CP. sub Iconomachis. COMM. Elogia ex Synaxariis, Cognomen unde? 100

Joannes Papa I Mart. COMM. HISTOR. In quo etiam agitur de Symmacho & Boëtio. Cap. 1 Tempus & acta Pontificatus ac Legationis Constantinopolitanæ 702. Cap. 2 Symmachi & Boëtii sub hoc tempus vexatorum laus 704. Cap. 3 Boëtii & Joannis mors atque cultus 706. Cap. 4 Symmachi cædes, Theodorici R. infelix exitus 707

Istialus M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieron. 26

Jucundianus M. Sardus. V. Æmilius 745

Juliana M. apud Græcos. Ex Ms. Synax. 680

Juliana M. Bleræ in Tuscia. Ex Martyrol. Hieronymiano 24

Julius M. Dorostori in Mœsia. Comm. De ejus notitia ex Martyrologiis, deque Actis Passionis. ACTA Ex Ms. Marci Velseri 660

Julius M. in Pamphilia. Ex Martyroll. 744

Justus Laicus Vicensis in Hisp. Ex Vincentio Domenecco 774

Justus Ep. Urghellen. in Hisp. COMM. De cultu & rebus gestis 773

L

Lambertus Episc. Vencien. COMM. PR. De cultu & Actis a teste oculato scriptis, dandis ex Ms. Venciensi & Barali 458. ACTA ipsa Ibidem.

Lanfrancus Archiepisc. Cantuariensis in Anglia. COMM. PR. De Vita a Milone & Eadmero scripta, aliisque ejus laudatoribus & cultu 832. VITA I. Ex Ms. Beccensi. Prologus 833. Cap. 1 Ortus, studia, vita monastica, officium Prioris 834. Cap. 2 Acta cum Guilielmo Duce & Berengario hæretico, Beccense monasterium instauratum, Abbatia Cadomensis suscepta 836. Cap. 3 Rotomagensi Archiepiscopatu recusato, Cantuariensem admittere cogitur Lanfrancus 838. Cap. 4 Ecclesia Beccensis consecrata, Cantuariensis restaurata, jura vindicata 840. Cap. 5 Decisio controversiæ de Primatu Cantuariensis Ecclesiæ supra Eboracensem 843. Cap. 6 Reliqua Lanfranci acta, obitus, translatio 845. VITA II. Ex Libr. 1. Hist. novorum. Cap. 1 Lanfranci in Episcopatu largitas erga ecclesias, monachos, pauperes; & in recuperandis Ecclesiæ Cantuariensis juribus felicitas 848. Cap. 2 Stabilitas monachorum procurata, jura ecclesiastica propugnata. Successio Willelmi H in regnum 850. ANTILANFRANCVS Willelmi Thorn Monachi Augustinensis, sua seipsum maledicentia refutantis 852

Leo Ab. in Diœc. Trecen. COMM. De ejus Vita, cultu, miraculis 73

Liberius, Peregrinus Anconæ. COMM. Criticus. De fabulositate Actorum ei affictorum, vero cultu, & verosimili circa ætatem conjectura 728

Lucianus Diac. M. cum S. Vrbano Papa 7

Lucianus M. Tomis in Ponto. Ex Martyrologiis 679

Lucianus M. Sardus. V. Æmilius 745

Lucina V. M. Romæ. Ex Actis S. Vrbani 7

Lucius M. Sardus. V. Æmilius 745

M

Magnus M. in Africa. Ex Martyrol. Hieronymiano 369

Mamilianus Presb. cum S. Vrbano Papæ 7

Manveus Episc. Bajocen. in Normannia. COMM. PR. De ejus ætate, cultu, Actis. VITA Ex veteri Chartario Bajocensi 767

Marciana M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Marcianus M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymino 746

Marcilius M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Maria Bagnesia V. 3 Ordinis S. Dominici, Florentiæ. COMM. PR. De corporis incorrupti cultu inchoato; deque Vita bis terque a Confessariis & familiaribus scripta 120*. VITA Auct. D. Augustino Campi Presbyt. domestico. Ex Ms. Ital. Prologus, & Divisio Capitum 213*. Cap. 1 Infantia, pueritia, adolescentia, & morbus Mariæ, eique cum damno applicita remedia 114*. Cap. 2 Suscipit Maria habitum tertii Ordinis, Auctorem in sacellanum domesticum recipit; misericors, humilis, & mire obediens 116*. Cap. 3 Patientia Mariæ etiam externis vexationibus probata, mira ad afflictos solandos gratia 118*. Cap. 4 Prudentia, castitas, sobrietas & discretio Mariæ. Item frequentis Communionis usus 121*. Cap. 5 Tentationes toleratæ, ecstases occultatæ, mala aversa a proximis 122*. Cap. 6 Extremi morbi actus, & obitus Mariæ 124*. Cap. 7 Concursus popularis ad corpus & exequias: sepultura in ecclesia S. Mariæ Angelorum 126*. Supplementum 1. Ex vita per Fr. Alexand. Capoccium, Mariæ Confessarium, scripta 128*. EPISTOLA D. Hieremiæ Foresti familiaris ad D. Augustinum præfatum. Ex Ms. Ital. monasterii Angelorum. Exordium. Pars 1 De fama Mariæ ad Auctorem perlata, & hujus primo cum ea congressu 131*. Pars 2 Spirituales fructus ex colloquiis Mariæ relati ab Auctore 133*. Pars 3 Miracula quædam circa ipsam & per ipsam facta 135*. Supplem. 2 De ejusdem gloria, S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis varie revelata. Ex Mss. Ital. 137*

Maria Magdalena de Pazzis Ordinis Carm. Florentiæ. COMM. PR. De Vitis Sanctæ, scriptis a Vincentio Puccino & Virgilio Cepario, Confessariis ipsius, earumque editionibus & Auctorum fide 177. VITA Ex Italico Puccini. Proœmium PARS I. Totius Vitæ seriem continens 180. Cap. 1 Nativitas Sanctæ, pueritia, vocatio & ingressus ad monasterium 184. Cap. 2 Religiosa Professio, eamque secuti raptus, nec non abstinentia in pane & aqua 184. Cap. 4 Regula vivendi Sanctæ data a Christo, & vehementia amoris ejus 188. Cap. 4 Examen conscientiæ in ecstasi factum: quinquennalis probatio, post præparatorios ad eam raptus 190. Cap. 5 Miracula probationis tempore patrata per Sanctam, & favores aliqui eidem tunc concessi 193. Cap. 6 Aliæ graves tentationes, variis divinis favoribus interpolati 196. Cap. 7 Similium tentationum & admixtorum eis favorum prosecutio 198. Cap. 8 Favores, expleto probationis tempore cælitus accepti: vitæ per reliquam ætatem forma 201. Cap. 9 Curationes miraculosæ, futura prædicta, zelus ingens animarum 204. Cap. 10 Magisterium Juniorum gestum a Sancta, ejus humilitas, unio cum Deo & mentis puritas 207. Cap. 11 Zelus divinæ voluntatis implendæ, servandæ Regulæ, paupertatis & castitatis tuendæ 209. Cap. 12 Magistra Novitiarum facta eas egregie instruit, futura prædicit, videt gloriam B. Aloysii Gonzagæ, morbos curat 211. Cap. 13 Extremus morbus & obitus Sanctæ 216. PARS II. Continens singulares quosdam favores, dilectæ famulæ suæ a Jesu Christo concessos 218. Cap. 1 Raptus dierum 40 post nuncupatam Professionem 221. Cap. 2 Sanctæ cordi inscribitur, Verbum Caro factum, & animæ imprimuntur Stigmata Crucifixi 223. Cap. 3 Participat omnibus ex ordine tormentis Dominicæ Passionis 216. Cap. 4 Sponsali annulo Christo desponsa, etiam Corona ejus spinea per visum donatur 218. Cap. 5 Inter contemplationes de Christi sepultura & resurrectione, cor ejus accipit, ac postea donum summæ puritatis 231. Cap. 6 Contemplatio Dominicæ ascensionis, & alia 4 dierum ecstasis 234. Cap. 7 A Sanctis Ignatio & Angelo instructa circa humilitatem & paupertatem, videt pœnas Purgatorii, ac fratris sui in ea detenti liberationem promovet 236. SYNOPSIS tertiæ, quartæ, quintæ ac sextæ Partis. Ex earum Proœmiis & Capitum indiculis 239. OPERA. S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis. Præfatio Collectoris 242. Synopsis eorumdem 243. PARERGON De Sanctarum ecstaticarum, secundum species naturaliter præhabitas durante raptu quandoque motarum, dictis factisque, ad historicarum quæstionum decisiones non transferendis 246. ALIA VITA Ex Italico Ceparii & Fotii. Præfatio Posterioris. Tituli Capitum 249. Cap. 1 Prima Sanctæ ætas, & pietatis exercitia ante annum decimum 250. Cap. 2 Prima ejus Communio & cælitus in ista ætatula collata dona. Sesquianni mora in monasterio S. Joannis 252. Cap. 3 Pro obtinendo ingressus in monasterium Angelorum, cum parentibus & Confessario deliberat Sancta 254. Cap. 4 Primus secundusque ingressus Sanctæ in monasterium, & susceptio habitus 154. Cap. 5 Tirocinium & Professio, atque hanc secuta, post 40 dierum raptu morbosque, miraculosa sanitas, cum continuatione novitiatus 259. Cap. 6 Ecstases Magdalenæ, & quomodo in iis se haberet, certaque fieret non esse illusiones 262. Cap. 7 Propheticus ejusdem spiritus, prædicendis futuris probatus 264. Cap. 8 Cognoscendis occultis & penetrandis secretis cordium clarescit Magdalena 267. Cap. 9 Animarum vita functarum status, sæpissime cognitus a Sancta; favores divini alii., nec non gratia curationum 269. Cap. 10 Officia per Beatam administrata: Juniorum ac Novitiarum magisterium 271. Cap. 11 Eximiæ discretionis spiritus in regimine earumdem 274. Cap. 12 Quanti fecerit Sancta Religionem statumque religiosum: & quo zelo studuerit ejus perfectionem promovere 277. Cap. 13 De incenso illius amore erga Deum & Jesum sponsum suum 280. Cap. 14 De ingenti desiderio sanctæ Communionis, atque ut aliæ digne communicarent 282. Cap. 15 De eximia Sanctæ caritate erga proximum, & zelo pro animarum salute, item erga Novitias, Conversas, & infirmas. 284. Cap. 16 Quoddam ejus matutinum exercitium, cum oblatione sui ipsius, & quinque petitiones pro Ordinibus religiosis faciendæ 287. Cap. 17 De profunda humilitate Mariæ Magdalenæ 289. Cap. 18 Alia exempla & documenta humilitatis, relicta a Sancta 291. Cap. 19 De virtutibus & votis obedientiæ ac paupertatis, a Sancta servatis & commendatis 293. Cap. 20 Eximia castitas ejus, & media ipsam conservandi, fugaque a colloquio & commercio cum secularibus 295. Cap. 21 De oratione & contemplatione Sanctæ, & de nonnullis affectibus sub ea ipsi communicatis 297. Cap. 22 Devoti sensus ejusdem supra mysteria Sepulturæ Christi & Assumptionis Deiparæ 300. Cap. 23 Patiendi desiderium admirabile in Magdalena: extremus morbus, obitus, sepultura, miracula 302. GLORIA POSTVMA Ex variis Auctoribus & Monumentis collecta. Præfatio Collectoris D. P. 304. Cap. 1 Miracula post mortem, impressa Italice ad calcem Patris 2, & cum aliis nonnullis recusa post Vitam, anno 1629 impressam, 304. Cap. 2 Alia ad finem Partis 6 relata a Pucino 307. Cap. 3 Expositio sacri Corporis, tertio post obitum anno adhuc integri, & miracula quædam posterius a Puccino collecta, & in Romanam editionem ex ipso & Processibus relata 309. Cap. 4 Alia ex Processibus a Curatore editionis præfatæ collecta. Et alia Luca allata 311. Cap. 5 Beatificatio Mariæ Magdalenæ facta anno 1626, & eam secuta multiplicatio olei, atque miracula ex hujus usu 315. Cap. 6 Translatio sacri Corporis & Monasterii, a veteri ad eum quem nunc obtinent locum, illiusque adhuc incorrupti status usque ad annum 1663, 319. Cap. 7 Miracula post Beatificationem usque ad annum 1661, 322. Cap. 8 Alia usque ad annum 1669, 323. Cap. 9 Solennis Canonizatio Sanctæ eamque secuta miracula 326. Cap. 10 Eorumdem Miraculorum prosecutio 329. Cap. 11 Alia quædam a Fr. Patricio Carmel. collecta 333. Cap. 12 Gratiæ miraculosæ ex Mss. Italicis monasterii: ac primum factæ anno 1669, 335. Cap. 13 Aliæ an. 1670 obtentæ 337. Cap. 14 Aliæ sequentis decennii 339. Cap. 15 De expositione corporis an. 1676, & continuatione cultus usque ad nuperam Translationem 341. Cap. 16 Novæ Capellæ forma & fabrica, atque apparatus ad dictam Translationem 344. Cap. 17 Ipsa Translatio facta an. 1685, & triduana ad Corpus conspectui populari expositum solennitas 346. Cap. 18 Mirabilia festivitatem jam descriptam prægressa & secuta 349

Miraminia seu Arminia M. Ex Martyroll. 744

Marius M. Gortinæ in Creta, Ex Martyrol. Hieronymiano 25

Marmenia Matrona M. Ex Actis S. Vrbani 7

Martialis M. Tomis in Ponto, Ex Martyrol. 679

Martialis Diac. M. cum S. Vrbano Papæ 7

Martyres II vel III Dorostori. Ex Martyrol. & Menæis 23

Martyres Romani VI vel IX. Ex Martyrol. Hieronymiano 746

Martyres XIV, Alexandriæ. Ex Martyrol. 678

Martyres XXII, Ex Actis S. Vrbani Papæ 7

Martyres XXII, cum S. Symmetrio sub Antonio Romæ 360

Martyres XLII. Ex Actis S. Vrbani Papæ 7

Martyres CCCC in Africa. Ex Martyrol. Hier. 679

Martyres V millia, Ex Actis S. Vrbani Papæ 7

Martyres Plurimi Cociaci in Gallia, cum S. Prisco 365

Maxima M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

Maximilianus Diac. Humagi in Istria 807

Maximus & Venerandus fratres MM. in diœcesi Ebroicensi. Comm. De eorum cultu & inventione, deque eorum legenda, sed fabulosa 36

Memorius Confess. Petracoricæ in Aquitania. Comm. criticus. De ejus ætate, laureola, cultu: an unus ex Innocentibus? 370

Menedina M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrol. 369

Mindina seu Mundinus M. Ex Martyrol. Hieronymiano 368

Monachi Martyres Thecuæ in Palestina, Ex Martyrol. Rom. & Caßiano 754

Murina M. Tomis in Ponto. Ex Martyrol. 679

N

Natalius M. Romæ. Ex Mss. Synax. 748

Nicephorus Episcop. Humagi in Istria Comm. crit. de Actis S. Gregorii Ficoclensis & Nicephori Antiocheni, huic alterique Nicephoro perperam aptatis 807

Nicetas Episc. Chalcedon. in Bithynia. Comm. De ejus cultu apud Græcos, Actorum defectu, & Sedis tempore per conjecturam 808

Nonnus M. in Pamphilia. Ex Martyrol. 744

O

Octubrus M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron 746

Olbianus apud Græcos. Ex Synax. Ms. 101

Oliverius Peregrinus Anconæ 728 V. Liberius.

P

Pardus Episc. Patronus Larini in Italia. COMM. PR. De ejus ecclesia, cultuque in ea & Actis 370. VITA Auct. Radoyno Levita Larinensi Ex Mss. Prologus 371 HIST. Vitæ & Translationis 172

Pasicrates seu Polycrates M. Dorostori. Ex Martyrol. & Menæis 27

Paulus M. apud Græcos, Ex Ms. Synax. 680

Paulus seu Paulinus M. Ex Martyrol. Hieron. 368

Paulus M. in Africa. Ex Martyrol. Hieron. 369

Paulus M. Romæ. Ex Mss. Synax. 747

Paulinus M. Tuderti in Umbria, Ex Martyrol. 369

Petrus solitarius, juxta Collem Vallis-Elsæ in Etruria. Comm. Ex Waddingo & aliis 860

Phanurius M. in Rhodo. COMM. PR. De cultu certo, incerto die, deque miraculis sec. 8 scriptis, & causa ea hic referendi 692 MIRAC. Ex Ms. Vaticano Græco Auctore Anonymo. Cap. 1. Cultus ex Rhodo in Cretam propagatus, occasione Sacerdotum in Hispania apud Saracenos captorum 693. Cap. 2 Alia miracula apud Cretes. 696

S. Philippus Nerius, institutor Presbyterorum Oratorii Romæ. COMM. PR. De tribus Sancti Vitis, a Gallonio, Baccio, Barnabæo compositis, quarum prima & ultima dantur 460. VITA I. Quinto post mortem anno edita. Cap. 1. Prima Philippi ætas, usque ad annum 24 ætatis 463. Cap. 2 Usque ad Ordines sacros, & annum 36 ætatis 466. Cap. 3 Sacerdotio initiatus Sanctus, impensius cœptis erga proximos muneribus vacat 469. Cap. 4 Gesta annorum 1555, 56 & 57, 473. Cap. 5 Annus Christi 1558, ætatis Philippi 44, 477. Cap. 6 Annus Christi 1559, ætatis 45, 480. Cap. 7 Anni 1560 & trium sequentium acta 485. Cap. 8 Ab anno Christi 1564 ad 1571, 488. Cap. 9 Res gestæ ab anno 1571 ad 1576 inclusive 491. Cap. 10 Annus Christi 1577 & quinque consequentes 495. Cap. 11 Annus 1584 & alii post hunc quatuor 498. Cap. 12 Annus 1588 & sequentes duo 502. Cap. 13 Acta sub Pontificatu Gregorii XIV & Innocentii IX 504. Cap. 14 Annus Christi 1592, & sequentes duo 507 Cap. 15 Extremus Philippi vitæ annus, & sancta mors 511. Cap. 16 Gesta post obitum, & sepultura 514. Cap. 17 Variæ gratiæ miraculosæ post illam Sancti devotis factæ 516. Cap. 18 Miracula proximo post mortem anno & tribus sequent. 250. Cap. 19 Synopsis virtutum B. Philippi 523. VITA II, ex processibus compilata & hactenus inedita. Cap. 1. Prima ætas & studia Sancti, cum pietate conjuncta usque ad annum 22 vitæ 524. Cap. 2 Philosophicis ac Theologicis perbene instructus, totum se transfert ad excolendum spiritum & ad opera caritatis 527. Cap. 3 Costæ ex fervore ruptæ, & palpitatio atque ardor pectoris: adjuti proximi, ægri visitati 528. Cap. 4 Societatem Sanctismæ Trinitatis peregrinorum instituit: Sacerdotio initiatus aliis ad S. Hieronymi se jungit 531. Cap. 5 A consilio petendi Indias revocatus, Judæorum & hæreticorum in urbe conversioni se impendit, cum fructu 533. Cap. 6 Pro Catholica fide tuenda Cæsarem Baronium Annales ecclesiasticos scribere jubet 335. Cap. 7 In ædibus Caritatis spirituales exercitationes instituit: ecclesiam Florentinæ nationis regendam suscipit 538. Cap. 8 Varias pro Christo persecutiones passus, Congregationem Oratorii fundat 541. Cap. 9 De nonnullis ejus in spiritu filiis, vitæ Sanctitate præclaris 545 Cap. 10. Novæ in Vallicella Congregationis Præposituram suscipit 547. Cap. 11 Quantam illi obedientiam ac reverentiam sui omnes præstiterint 549. Cap. 12 De ejus in Deum caritate 551. Cap. 13 Religio erga Deiparam & Sanctos: fervor Devotionis communicatus cum proximo 553. Cap. 14 De dono lacrymarum & orationis in Philippo 556. Cap. 15 Ejus caritas erga proximos 559 Cap. 16. Ut juventutem procul a vitiis contineat, omni studio contendit 561. Cap. 17 Ad suos in extremo agone juvandos, quantam diligentiam adhiberet 563. Cap. 18 Multos ex variis tentationibus, molestiis & scrupulis liberat 565. Cap. 19 Eleemosynæ & cordis teneritudo erga miseros 569. Cap. 20 Virginalis castitas 571 Cap. 21. Abstinentia in victu, divitiarum contemptus 574. Cap. 22 Primarias etiam dignitates recusat; & humilitate excellens, suos ad eamdem instruit 576. Cap. 23 In virtute mortificationis seipsum primo, tum etiam alios exercet 580. Cap. 24 Patientia injuriarum & morborum excellens 584. Cap. 25 Constantia atque perseverantia eximia 587. Cap. 26 Ecstases, raptus & visiones 589. Cap. 27 Prophetico spiritu mortem plurimorum, & aliorum sanitatem, aliaque plura prædicit Philippus 594. Cap. 28 Summas dignitates multis prænuntiat, aliaque absentia & longe remota 598. Cap. 29 Secreta cordium noscit 601. Cap. 30 Prudentia ejus & discretio ad animarum regimen 604. Cap. 31 Energumenos liberat, absentibus apparet, mortuum suscitat Philippus 608. Cap. 32 Quanta fuerit apud omnes de ejus sanctitate æstimatio 611. Cap. 33 Sæpius ad mortem ægrotanti mira quædam eveniunt, & ipse tandem sanctissime obit 615. Cap. 34 Apparitiones post mortem, miracula, sepultura 618. Cap. 35 Translatio corporis quarto anno post mortem, & honores defuncto exhibiti 621. Cap. 36 Sanctorum numero adscribitur Philippus 624. Cap. 37 Miracula quæ vivens signo Crucis aut manuum contactu patravit 626. Cap. 38 Orando, imperando, & aliis modis variis plurimos sanitati restituit Philippus: in puerperio periclitantes juvat 629. Cap. 39 Miracula post mortem per Sancti præcordia, capillos, lintea & precatorios globulos facta 633. Cap. 40 Alia ex biretis, pileolis, aliisque Reliquiis & Vitæ lectione 636. Cap. 41 Ex votis Sancto nuncupatis atque apparitionibus ejus 639. Cap. 42 Ex visitatione sepulcri vel imaginis, aut simplici invocatione 643. Cap. 43 Miracula post Canonizationem 646. APPEND. De Sudore imaginis Patavinæ Auct. Iacobo Philippo Thomasino, Civitatus-novæ Episcopo. Deque Reliquiis & Patrocinio Neapoli. Præfat. 649. Cap. 1 Initium Oratorii Patavini & sudoris observari cœpti anno 1632 in Aprili. Cap. 2. Sudores mense Majo notati, cum nonnullis apparitionibus Sancti 652. Cap. 3 Sudores Junii cum judicio Pictorum & Philosophorum de rei supernaturalitate 658. Cap. 4 Patrocinium Neapoli susceptum & Reliquiæ eodem translatæ 659. Caroll. De sacellis Sancti, præsertim duobus domesticis, altero quidem ex cubiculis, quod inhabitare, altero vero ex ædiculæ ubi celebrare solebat reliquiis magna ex parte confectis. V. App. post Tom. 7.

Podius Ep. Florentinus. Comm. De gestis ejus in Pontificatu Ex variis.

Polycrates seu Pasicrates M. Dorostori. Ex Martyrol. & Menæis 25

Portinus seu Protus M. Ex Martyrol. 744

Priamus M. Sardus V. Æmilius 745

Primus M. in Pamphilia. Ex Martyrol. 744

Priscus M. Cociaci in Gallia COMM. PR. De Actis Passionis & Translationis, cultu & Reliquiis 365. ACTA ex variis Mss. & Breviario Autissiodorensi. Cap. 1 Martyrium S. Prisci & Sociorum 365. Cap. 2 Reliquiæ honoratæ, templum erectum, desolatum, restitutum 366

Protus seu Portinus M. Ex Martyrol. 744

Q

Quadratus Ep. Athen. Scriptor Ecclesiasticus. Comm. De ejus doctrina, Episcopatu, cultu; distinguendisque ab eo Magnesiensi & Philadelphiensi ejus nominis Episcopis. An Carmelita & institutor S. Telesphori Papæ? 357

Quintus M. in Sardinia. Ex Martyrol. Hier. 679

R

Ragnulfus M. in Artesia Sylloge de cultu, elevatione, & ætate 717

Restituta V. M. Soræ in Campania. COMM. PR. § 1. De ecclesia & cultu, ac corpore diu quæsito, nuperque invento 661. § 2 Acta Passionis & Miraculorum, a Gregorio Episco Tarracinensi descripta: corporis existentia Soræ probata 662. § 3 Confirmatur eadem existentia, indeque conficitur alia esse, cujus corpus sec. XI Roma Suessionem translatum est 663. ACTA Ex variis Codicibus Mss. 664. LIB. I. Continens passionem sanctæ Virginis. LIB. II. Continens miracula facta ætate scriptoris Gregorii sec. 11 aut 12, 668. Inventio descripta a Conr. Janningo teste ut plurimum oculato. 672

Restituta alia, TRANSLATIO in Galliam ex Gallico contracta a Nicolao Belfortio 674, Miracula per eumdem 676. Hymnus 678

Rigomerus Ep. Melden. in Gallia. Ex Brev. & Saussajo 755

Rufinus M. in Africa. Ex Martyrol. Hieron. 369

S

Saccus M. in Africa. Ex Martyrol. Hieron. 679

Salucianus M. in Sardinia. Ex Martyrologiis Hieron. 679

Sanctia M. Bleræ in Tuscia. Ex Martyrol. Hieronymiano 24

Saronas M. Romæ. Ex Mss. Synax. 748

Saturninus M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieron. 26

Saturninus M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologiis 369

Saturus M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieron. 26

Saturus M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrol. 369

Saturus alter M. Ibid.

Savinus Conf. in carcere mortuus. Ex Actis S. Vrbani 7

Sciabilus M. in Sardinia. Ex Martyrol. Hier. 679

Secundinus M. Ex Martyroll. 744

Senator Ep. Mediolanen. COMM. HIST. Cap. 1. Acta, elogia, & ætas 769. Cap. 2 Quibus argumentis Illustrissima Septaliorum familia sibi eum arroget 774

Sentiana M. Bleræ in Hetruria. Ex Martyrol. Hieronymiano 24

Senzius Presb. Bleræ in Hetruria. COMM. PR. De cultu Bleræ & Spoleti, Socio S. Mamiliano, & Actis 70. VITA ex Mss. 71

Septimus, Septimius, vel Septima M. in Africa Ex Kalendar. Carthag. & Martyrol. Hieron. 25

Servulus M. Tomis in Ponto. Ex Martyrol. 679

Symmetrius M. Romæ. Comm. Martyrium & cultus: Corpus an Ledernaci? Acta fabulosa 360. TRANSLATIO Alicujus Symmetrii Roma in Belgium. Ex duobus Mss. 361

T

Theodulus ex Præfecto CP. Monachus Stylita Edessæ. COMM. PR. De Vitæ Actis, cultus die, qualitate ac tempore Præfecturæ 755. VITA Ex Ms. Græco Flor. Interpr. D. Cardono. Cap. 1 Præfectura generose abdicata, nequidquam obnitente uxore 756. Cap. 2 Superatis denuo uxoris blanditiis, ac ea tandem ipsa mortua, vitam in columna ducit 757. Cap. 3 Cornelio Mimo comparatus, post initum cum eo colloquium, sancte moritur 761. Epitome Ex Ms. Synax.

Theomedus M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologiis 369

Therapon Episcop. M. ex Cypro translatus CP. COMM. PR. De ejus cultu & ordine: deque martyrii & translationis tempore 681. MIRAC. Ex Ms. Græco Florent. Auctore Synchrono. Cap. 1 Vitæ & Martyrii acta per præteritionem indicat Auctor, suæ sibi conscius tenuitatis 682. Cap. 2 Sacrorum ossium translatio 684. Cap. 3 Miracula CP. patrata 686. Cap. 4 eorumdem prosecutio 688. Cap. 5 Epilogus cum invocatione Sancti. 690

Therapon Presbyt. M. in Lydia. Ex Synaxariis Mss. 680

Ticianus M. in Sardinia. Ex Martyrol. Hieronymiano 679

Timeus M. Ephesi, Ex Martyrol. Hieronymiano 26

Tomunus M. Ephesi, Ex Martyrol. Hieronymiano 26

V

Valentio M. Dorostori. Ex Martyroll. & Menæis 23

Valeria M. in Africa. Ex Martyrol. Hieronymiano 369

Ubaldesca V. Ord. S. Joannis Hierosol. Pisis in Etruria. COMM. PR. De ejus cultu deque originario Vitæ textu amisso 854. VITA Ex Ital. Silvani Razzii.

Venerandus & Maximus fratres MM. in Diœc. Ebroicensi. COMM. De eorum cultu & inventione: deque Legenda, sed fabulosa 36

Victia M Romæ. Ex Martyrol. Hieronymiano 746

Victoria M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieronymiano 26

Victorius M. Ephesi. Ex Martyrol. Hieronymiano 26

Victorius M. Tuderti in Umbria. Ex Martyrologiis 369

Vincentius M. Bleræ in Hetruria. Ex Martyrol. Hieronymiano 24

Vincentius M. Gortinæ in Creta, Ex Martyrol. Hieronymiano 25

Vippia M. Romæ. Ex Martyrologio Hieronymiano 746

Urbanus I Papa Martyr. COMM. PR. § 1 Varia Acta Martyrii, quædam hic edita, reliqua omissa. Actorum Appendix 5. § 2 Tempus Sedis. Cultus sacer: ejus & Sociorum, aliorumque variorum sepultura 6. § 3 Excerpta ex variis, de rebus in Pontificatu gestis, & corpore ad ecclesiam S. Cæciliæ translato 8. § 4 De alicujus S. Urbani corpore & cultu Catalaunis in Gallia: & variarum sub eodem nomine reliquiarum veneratione pluribus in locis 9. ACTA Ex Ms. per Notarios S. R. E. collecta. Cap. 1 S. Urbani & Sociorum captivitas, Constantia inter verbera. S. Anolini conversio & Martyrium II. Cap. 2 Sancti & sociorum animosa professio fidei: vis orationis, verbera, martyrium 12. Cap. 3 SS. Marmeniæ, Lucinæ, aliorum conversio: corpora S. Urbani & Sociorum translata 13. Appendix. Martyrium SS. Marmeniæ Lucinæ & Sociorum 14. TRANSLATIO ET MIRACVLA, Ex Ms. Catalaun, CAP. 1 SS. Urbani ac Tiburtii MM. corpora Roma Autissiodorum, & alterum hinc Catalaunum ad monasterium S. Urbani 16. Cap. 2 De propria S. Urbani capella ad Matronam, post an. 1141 miraculis illustrata 18. Cap. 3 Captivi liberati ope S. Urbani 20. Cap. 4 Alia miracula ejusdem 21

Uroria M. Romæ. Ex Martyrol. Hieron. 746

W

Willelmus ex Duce Aquitaniæ Mon. Gellonensis in Gallia. COMM. PR. de vitæ & miraculorum Actis, cultu diebus variis, & Reliquiis ejusdem Sancti 809. Vitæ Compend. Ex Vita S. Benedicti Anian. VITA Auct. gravi ex duplici Mss. 810. Prologus. Cap. 1 Vita Sancti in seculo, militia contra Saracenos, monasterii fundatio, sororum oblatio 811. Cap. 2 Cum bona Regis gratia, vale amicis dicto, monasticum habitum assumit Willelmus 814. Cap. 3 humillima ministeria a Sancto exercita; pius obitus 818. APPEND. Chartæ donationum monasterio factarum 820. MIRAC. Ex Ms. Gellon. & Edit. Mabilionis. Cap. 1 Miracula Crucis a S. Willelmo allatæ, fugati dæmones 822. Cap. 2 Puer Rhodano mersus & liberatus. Injuriosi in Sanctum ejusque homines & res, puniti 825. HYMNVS ex Ms. Bodecen. 826. ELEVATIO Ex Ms. Gallico 827

Z

Zacharias M. Episcop. Viennæ in Gallia. Comm. Actorum summarium ex Breviario: ecclesia, cultus. 659

Zenobius Ep. Florentin. in Tuscia. COMM. PR. De ejus cultu & Vita, male S. Simpliciano attributa, antiqua tamen, & a S. Antonino atque Laurentio Amalph. rescripta: item de alia duplici, a Joanne Aretino & Raphaele Volaterrano edita 49. VITA ANTIQVA a S. Antonino Archiep. Florentin. modice interpolata. Ex ejus Summa Histor. 52. EADEM, a Blasio Monacho post sec. 13 exornata. Ex Mss. 54. VITA III a Laurentio Archiep. Amalph. prout referri audierat scripta XI sec. Ex Ms. & Vghello. Prologus. Cap. 1 Zenobii Sancta adolescentia, virtutes Episcopales 58. Cap. 2 Duo mortui resuscitati. Alia miraculo 60. Cap. 3 Pius obitus. Miracula post mortem 61. II ET III TRANSLATIO Ex Jo. Villanio & Jo. Aretino coævis 62. Eadem III. TRANSL. Ex Italico Clementis Mazzæ, æque testis oculati 64. Inspectio Corporis anno 1584. Ex Ms. Ioannis Fabri. 66. IV TRANSL. Ex Ms. Italico Laur. Strozzi Archidiac. 67. Expositio solennis 1685. Ex Italico Franc. Cionaccii 68

Zoticus M. Tomis in Ponto. Ex Martyrologiis 679

Zetulus M. in Pamphylia. Ex Martyrologiis 744

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO I.

Circa annum 40 S. Alphæus, Pater Matthæi & Jacobi Apostolorum 355

S. Carpus ex 72 Discipulis Episcopus BerϾ 355

Eutychius Ep. M. Melitenæ in Armenia 734

Sub Trajano. Zacharias M. Ep. Viennæ in Gallia 659

SECULO II

Circa an. 120 S. Quadratus Ep. Athen. offert Hadriano Imper. Apologiam pro Christianis 356

Circa an. 159 S. Symmetrius cum Sociis Romæ Martyr. 360

An. 185 Obit S. Eleutherius Papa 363

SECULO III

An. 230 Urbanus Papa Martyr Romæ cum sociis 5

244 Heliconis V. M. Corinthi 736

Post an. 270 Cociaci in Gallia passi SS. Priscus & Cottus 365

Circa an. 272 Restituta V. M. Soræ in Campania 661

SECULO IV

Ante an. 356 S. Dionysius Ep. Mediol. in exilio obit Confessor 39

SECULO V

Circa an. 413 Monachi Martyres Thecue in Palest. 754 Theodulus, ex Præfecto CP. Stylita Edessæ obit 755

Post an. 418 Revelatur S. Germano Autissiodor. Caput S. Prisci M. 366

Circa an. 420 Obiit S. Zenobius Ep. Florent. 50

480 S. Senator Ep. Mediolan. obit 769

Circa an. 480 S. Manvæus Ep. Bajocen. in Normannia floret, 767

Circa an. 480 Obit S. Eutropius Ep. Arausion. 699

Sec. 5 S. Senzius Presb. Bleræ in Etruria claret 70

Circa an. 500 Sancti duo Amantes, Injuriosus & Uxor, conjuges Virgines in Arvernia 38

SECULO VI

526 Childebertum R. sanat S. Germanus Paris. 777

530 S. Joannis Papæ corpus Ravenna Romam fertur 706

Post. an. 546 Justus Ep. Urgellen. in Hispania 773

549 S. Albini Andegav. corpus transfert S. Germanus Parisien. 776

Circa an. 550 S. Leo Ab. floret in Trecen Diœc. 73 Helladius Ep. M. sub Persis 712

574 Obit S. Germanus Ep. Parisien. 774

596 S. Augustinus in Angliam mittitur a S. Gregorio 379

SECULO VII

608 S. Augustinus, Anglorum Apostolus, moritur 395

608 Ordinatur S. Bonifacius Papæ IV 77

613 Pantheon Romæ dedicatum a Bonifacio Papa IV 76

615 Obit Bonifacius Papæ IV 76

Circa an. 660 Corpus S. Symmetrii Roma in Belgium videtur translatum sub Vitaliano Papa 36

677 Nascitur Ven. Beda in Anglia 719

680 S. Hildevertus Episc. Meldensis obit 713

Circa an. 700 Ragnulfus M. cæditur in Artesia 717

SECULO VIII.

S. Phanurius in Rhodo & Creta miraculis clarescit 693

705 Ordinatus S. Aldelmus Ep. Schireburn. in Anglia 82

709 Obit idem S. Aldelmus 77

735 Obit Vener. Beda in Anglia 718

736 Elevatur corpus S. Germani Ep. Paris. 790

Sec. 8 vel 9 S. Joannes Psichaita CP. Conf. sub Iconomachis 100

SECULO IX

814 Monasterium Gellonense fundatur a S. Willelmo 804

826 Boëthius, Joannes I Papa & Symmachus Martyres, sub Theodorico R. Ariano 702. Rex ipse infeliciter obit 708

806 Ablato CP. corpore S. Therapontis, Cyprus invaditur a Saracenis 682

Circa an. 812 Obit S. Willelmus ex Duce Mon. Gellonen. 820

860 SS. Urbani & Tiburtii MM. corpora Roma translata Autissiodorum 16

865 S. Urbani M. corpus Autissiodoro Catalaunum ad suis nominis monasterium fertur 17

SECULO X

Circa an. 910 S. Gennadius ordinatus Ep. Asturic. in Hisp. 95

Circa an. 925 Idem obit 97

SECULO XI

1002 Ob. S. Podius Episc. Florentinus 828

1003 Elevatur & transfertur corpus S. Aldhelmi Scireburn. Ep. in Anglia per S. Dunstanum 90

Circa an. 1050 SS. Guinizo & Januarius Monachi Casin, 449

Circa an. 1061 Willelmus Erem. dimissa militia, ad eremum transit 831

Circa an. 1070 Idem moritur in diœcesi Comensi 831

1073 S. Gregorius Papa VII ordinatur 112

1076 S. Gregorius Papa VII Henricum Regem excommunicat 129

1080 Elevatur iterum corpus S. Aldelmi Ep. Scireburnensis 93

1082 S. Augustinus inventus, Transfertur cum SS. Adriano & Mildreda 413

1085 S. Gregorius Papa VII obit 140

1089 Obit B. Lanfrancus Archiep. Cantuar. in Anglia 832

1093 S. Berengarii Monachi obitus in urbe S. Papuli 447

SECULO XII

Circa an. 1112 Scripta Passio & Miracula S. Restitutæ V. M. 663

Circa 1136 Nascitur S. Ubaldesca Virgo Pisana 855

1139 Transferuntur ossa S. Willelmi Gellonen. 827

1141 S. Urbani parochia in Catalaunis dedicata, incipit is clarere miraculis 18

1150 B. Lanfrancus ordinatus Archiep. Cantuar. 833

1154 Ob. S. Lambertus Ep. Venciensis in Gallia 458

1156 Cujusdam S. Restitutæ corpus Roma in Gallias translatum 663

1171 Restauratur Mediolanum Consule Passaguado de Setara & aliis 772

1180 Transfertur corpus S. Lanfranci Cantuar. 848

1188 Elevatur corpus S. Ragnulfi Mart. in Artesia 717

1190 Floret S. Gausbertus Erem. fundator Montis-Salvii in Arvernia 723

SECULO XIII

1201 Corpus S. Hildeverti Gornaci transfertur in novam capsam 714

1206 Moritur S. Ubaldesca Virgo Pisana 854

1221 S. Augustini Angliæ Apostoli corpus iterum invenitur & transfertur, aliorum item corpora Episcoporum Sanctorum & Regum juxta eum sepultorum 411 & 432 ac seqq.

1260 Obit Petrus solitarius juxta Collem-vallis-Elsæ in Tuscia 860

1262 Transfertur Melitam Reliquia S. Ubaldescæ 859

Circa an. 1270 Obit S. Gerius Peregrinus in Piceno 159

Circa an. 1275 Obit Anconæ S. Liberius peregrinus 732

1294 Translatum corpus S. Bonifacii Papa IV, a Bonifacio VIII 77

SECULO XIV

1330 Transfertur pro 2 vice Corpus S. Zenobii Ep. Florent. 62

1345 Hainricus infans, Monachii occisus a Judæis 657

1348 B. Claritus peste obit Florentiæ 161

SECULO XV

1439 Contigit 3 Translatio S. Zenobii Ep. Florentini 63

1451 Obit B. Herculanus Ord. Minorum, apud Castrum-novum Carfaniani in Tuscia 862

Circa an. 1462 Crucifixus miraculosus comparatur Monasterio Clariti Florentiæ 164

1480 Transfertur Cociaci in Gallia Corpus S. Cotti M. 367

1483 Obit B. Jacobus-Philippus Ord. Servorum B. M. Faventiæ 166

1484 Inspicitur corpus S. Zenobii Ep. Florent. 66

SECULO XVI

1515 Florentiæ nascitur S. Philippus Nerius 463

1250 Corpora S. Dionysii Ep. & aliorum, ex illius ecclesia translata ad Catheralem 44

1526 S. Augustini Angl. Apostoli mentum in Lusitaniam translatum 431

1548 Societas SS. Trinitatis Peregrinorum Instituta Romæ 531

1564 Instituitur Congregatio Presbyterorum Oratorii Romæ 488, 541

1577 Corpus S. Gregorii Papæ VII integrum reperitur 104

1583 S. Maria Magd. de Pazzis fit Monacha 184

1588 Miraculis claret in Gallia S. Restituta V. M. 676

1589 Romæ transferuntur corpora SS. Papiæ & Mauri 503, 554

1595 Romæ moritur S. Philippus Nerius 460, 511, 618

SECULO XVII

1607 S. Maria Magdalena de Pazzis anno ætat. 42 obit Florentiæ 218, 302

1622 Canonizatur S. Philippus Nerius cum aliis quatuor 625

1626 S. Maria Magdalena de Pazzis Beatificatur 316

1627 SS. Guinizonis & Januarii inventio & translatio Casini, cum corporibus SS. Benedicti, Scholasticæ, Carolomanni, Constantini & Simplicii. 455

1628 Elevatur corpus B. Guilielmi Erem. apud Comenses 831

1632 Imago S. Philippi Nerii Patavii miraculose sudat 649

1634 Transfertur Baudonium insignis Reliquia S. Lamberti Venciensis Ep. 458

1639 Reliquiæ S. Philippi Nerii Neapolim translatæ 655

1669 S. Maria Magdalena de Pazzis Canonizatur 327

1672 Antverpiæ translatio plurimum illustrium Reliquiarum 431

1674 Inveniuntur Romæ in S. M. Rotunda corpora SS. Rassii & Anastasii Presb. MM. 76

1680 Ossa S. Willelmi Gellon. translata in novam capsam 817

1682 Visitatur Episcopi Comensis jussu corpus B. Guilielmi Eremitæ 831

1683 Soræ invenitur verum corpus S. Restitutæ, V. M. 662, 672

1685 Translatio quarta S. Zenobii Ep. Florent. 67. Corpus S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis transfertur in novam Capellam 347

APPROBATIO ORDINARII

Legi diligenter partem ultimam de Actis Sanctorum Maii, collectam & illustratam opera & studio P. Godefridi Henschenii p. m. nec non successorum ejus PP. Danielis Papebrochii, Francisci Baertii, atque Conradi Ianningi, Theologorum Societatis Jesu: quorum in postremis hisce duobus Tomis Sexto ac Septimo, nec non in Appendicibus ad Tomos priores, atque in Paralapomenis ad Conatum Chronico-historicum de Romanis Pontificibus, laboriosam industriam & eruditionem multiplicem, antehac pro modulo meo laudatam in primis tribus ejusdem mensis Tomis, nihil attinet iterum commendare pluribus; quando ipsa expectatio videndæ continuationis tanta ubique Regionum Christianarum est, ut præclarissimo simul & utilissimo operi sola sufficiat ad commendationem prolixam. Dico igitur, duos istos pari cum antegressis passu procedere; nihilque in iis repertum a me, quoad fidem aut mores, quo minus sint publica luce dignissimi. In quorum fidem præsentes propriæ manus subscriptione firmavi. Antverpiæ MDCLXXXVIII, XII Martii.

ANTONIUS HOEFSLACH,
Ecclesiæ Cathedralis Canonicus Graduatus, Episcopalis Seminarii Præses, Librorum Censor.

FACULTAS
R. P. Præpositi Provincialis Societatis Jesu Flandro-Belgicæ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cvm Acta Sanctorum, ad septem ultimos Maji dies spectantium, nec non Appendices ad priores ejusdem mensis dies, atque Paralipomena ad Conatum Chronico-historicum de Pontificibus Romanis, cura ac studio Godefridi Henschemi & Danielis Papebrochii, ac Sociorum ejus, tres dictæ Societatis Theologi legerint, Opusque laboriosum, eruditum, ac luce publica dignum judicarint; Ego infrascriptus, Societatis præfatæ per Flandro-Belgicam Præpositus Provincialis, potestate ad id mihi facta ab Adm. Reverendo Patre nostro Thyrso Gonzalez Præposito Generali, concedo Michaeli Knobbaert, Typographo Antverpiensi, facultatem eadem Acta excudendi.

Cumque Sacræ Cæsareæ Majestatis decreto cautum sit, ne qui libri, a Societate IESV conscripti, in Provinciis Romano Imperio subjectis excudantur aut venales proponantur absque ea jusdem Societatis consensu; hisce declaro, eumdem Typographum isto privilegio legitime frui. In quorum fidem hisce, officii mei sigillo munitis, manu mea subscripsi. Actum Antverpiæ XVIII Ianuarii, anno Domini MDCLXXXVIII.

GUILIELMUS ARNHOUDTS.

SVMMA PRIVILEGII REGIS CATHOLICI.

Carolus, Dei gratia Hispaniarum, Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit, nequis Acta Sanctorum mensis Maji, auctoribus Godefrido Henschenio & Daniele Papebrochio Societatis Jesu Sacerdotibus edita, præter voluntatem Michaëlis Knobbari proximis novem annis ullo modo imprimat, aut alibi terrarum impressa in has nostræ Germaniæ Inferioris ditiones importet, venaliave habeat: qui secus faxit, confiscatione librorum & alia gravi pœna multabitur, uti latius patet in litteris datis Bruxellæ XXIII Junii MDCLXXIII.

Signat

DANIELIS PAPEBROCHII PROTESTATIO ITERATA AD SEXTUM ET SEPTIMUM TOMUM MAII ET PRÆMONITIO
De Supplemento Generali, ad totum primum sacri Anni Semestre, faciendo post Junium absolutum.

Vrbanianam, circa Sanctorum Nomenclaturas, Vitas, Miracula, Constitutionem observare professus jam sæpius, reque ipsa adeo comprobatus, ut non desint qui me nimiæ hoc in genere severitatis arguendum putent; idem tamen rursus profiteor, non pro me solum, sed etiam pro Sociis, mihi jam collaborantibus & collaboraturis in hoc studio colligendi & illustrandi Sanctorum Acta; videlicet, nolle nos cuipiam, per hæc scripta nostra, religiosioris cultus adscriptum amplius, quam per Apostolicæ Sedis Decreta sacrosancta licet; neque aliam hic collectis fidem petere, quam pure humanam errorique obnoxium, nisi quibus Auctoritas humana major, & ut talis per Ecclesiam Romanam agnita, suffragatur. Quod autem hinc consequens censuerunt Decessores nostri, BOLLANDVS atque HENSCHENIVS, ut erroribus quibuscumque & quacumque occasione sibi obrepentibus, in tanta rerum & historiam tam variarum multitudine, veniam & instructionem postularent a melius informatis, promitterentque correctionem, suo quamque tempore faciendam; id quam non in speciem dumtaxat, & postulaverim, & promiserim ipse, ii solum poterunt ignorare, qui Aprilem & Majum, totos a me recognitos & magna ex parte compositos, numquam legerunt. Etenim sæpiuscule, tum in toto Aprili, tum in prioribus quinque Tomis Maji, tum denique in his duobus ultimis, anticipavi & anticipo tempus præstandæ correctionis, contra quam faciendum putabant Decessores nostri; contenti plerasque ejusmodi excipere adversariis, in spem faciendi aliquando SVPPLEMENTI GENERALIS, vel impreßionis novæ totius operis, post medium scilicet aut integrum seculum absolvendi. Ego vero, considerans, quantum id excedat angustos vitæ terminos, uni homini sperandæ; nec volens totum illud, quod derans, quantum id excedat angustos vitæ terminos, uni homini sperandæ; nec volens totum illud, quod in jam editis addendum, mutandum, corrigendum veltradiderunt ipsi, vel egomet observavi, vel alii deniq; suggesserunt, committere memoriæ, diligentiæ, ac fidei posterorum; censui ejusmodi SVPPLEMENTVM conficiendum, mox atque absoluto Iunio completum fuerit primum sacri Anni Semestre; simulque colligendos INDICES GENERALES pro Tomis omnibus, tunc ultra viginti quinque futuris; & prius etiam quam deni essent, præbentibus usum satis difficilem Indicum, per tot volumina dispersorum. Hoc consilium, ætati meæ vixdum sexagesimum annum trangressæ, & valetudini jam a decennio per Dei gratiam satis firmæ non improportionatum, in super strenuorum duorum Sociorum fiducia fultum, atque ab HENSCHENIO antequam moreretur vehementer probatum, & ut exequerer sedulo commendatum, cum eo mortuo pluribus indicassem; unus inter alios repertus est REV. ADM. D. CLAVDIVS CASTELLANVS, ad Divæ Virginis Parisiis Canonicus, qui, non paucorum quorumdam Sanctorum Vitas (uti jam fecerant aliqui) sibi sumeret ex causa peculiari recognoscendas; sed totum ab initio opus foliatim revolveret, & quidquid vel correctione vel illustratione egere judicabat, annotaret in chartam nobisque transmitteret, multum ipsi eo nomine obligatis. Equidem vix ausim sperare futuros multos, qui tantum sumere laboris velint; talemque ejus diligentiam exæquare, nedum sperare contendant: non tamen fuerit improbum votum optantis, ut saltem in singulis Regionibus & Profeßionibus, Vrbibus atque Cœtibus particularibus, inveniantur vel pauci, qui pro Sancti ad se suosque propius attinentibus soliciti, suæ erga illos obligationi faciant satis; eoque spectantia curent legere; & num quid addendum, demendum, vel mutandum, dispicere; nosque de singulis amanter fidenterque monere; neminem, qui id obsequii nobis præstiterit, absq; grati animi profeßione dimissuros; nedum alicui versuros vitio, quod se a nobis dissentire in re quapiam indicaverit; modo eo sit animo, ut ferre poßit, quod ipso audito non in unam semper conveniamus sententiam, neque id suam interpretetur injuriam. Hoc si obtinuerimus, quanto præstantius, ad Dei Sanctorumque honorem, quanto ad historicam veritatem exactius evadet opus universum! Quam multi, aut inter Prætermissos relati, aut nec relati quidem, dignum suis meritis locum recipient; quo nunc carent, quia vel de iis nihildum innotuit nobis, vel defuit publici Cultus idonea confirmatio! Talis enim Cultus nisi ostendatur, non solet nobis esse satis, quod scriptor quispiam, aut etiam plures, vel populariter præsumpta ex pietate licentia, indulgeat cuipiam appellationem SANCTI vel BEATI. Multa etiam errata tali ratione emendabuntur haud dubie, in locis, temporibus, personis, ex incidenti commemoratis; quæ tot in libris non esse pauca, satis intelligimus ex numero deprehensorum per nos ipsos, jamque in adversaria relatorum. Eos tamen qui de hujusmodi nos dignabuntur instruere, præmonitos velim, ne cum accipienda statim per litteras gratiarum actione (hanc enim numquam patiemur desiderari) expectent illico responsum ad singula. Fieri enim potest, ut non æque nobis probentur ipsorum omnia: & experientia docuit, ejusmodi ad singula respondendi sedulitatem alio non servire, quam ad emittendum funem contentionis, quem reciprocando magnum semper dispendium quietis & temporis, sæpe etiam amicitiæ fiat.

ACTA SANCTORUM MAII TOMVS SEXTVS.

Anno MDCLXXXV coacti fuimus sistere impreßionem Maji, lentius quam sperari Typographus fecerat progredientis; & Tomum ejus Quartum imminuere, die XX mensis ad Quintum translato, atque hunc cum die XXIV finire: quia scilicet pariter impressa pariterque proditura erat opinione prolixior Lucubratio, circa Chronologiam Romanorum Pontificum, diu importuneque a viris eruditis postulata, quam tunc placuerat in limine Tomi utriusque bipartitam collocare. Quamquam enim pluribus postea visum sit convenientius fore, si Lucubrationis istius Partes geminæ, Apparatu prævio auctæ, simul cum totius mensis Propylæo, unum in volumen colligerentur; & hoc facto appareret, haud difficulter potuisse posteriorem hujus mensis Partem tribus Tomis absolvi, quemadmodum annis abhinc septem fuerat cogitatum, quando Pars prima dabatur in lucem anno LXXX hujus seculi: non tamen jam amplius integrum erat resumere, prius conceptam, sed deinde mutatam dierum partitionem, sic ut Tomo Quarto restitueretur dies XX, Tomo autem Quinto adderentur die XXV & XXVI, facturi ipsos pares prioribus, relicturi vero quinque postremos dies in unum Tomum sextum compingendos. Nempe jam cœpti erant venum exponi libri, & eorum evulgationem ulteriorem nova iterum mora injecta differri, donec duorum istorū dierum prolixißima Acta excusa haberentur, vel etiam totus Majus absolveretur, intolerabile futurum videbatur pridem aliquid promissæ continuationis expectantibus. Habebis ergo non jam tres secundæ Partis Tomos, æquales prioribus; sed omnino quatuor, mole nunc etiam quam illi fuerint magis castigata. Sic porro librorum numerus, pro ratione imminutæ molis singulorum auctus, minime gravis, spero, accidet Bibliophilis; cum hac occasione locus detur adjiciendis Tomo ultimo Appendicibus ad omnes priores quinque Tomos, quas alioqui oportuisset in generale Supplementum differre. His ergo fruere, & Deum mecum Sanctosque precare, ut cessantibus publicis privatisque calamitatibus, per quas iterata hæc mora sudantibus sub Majo prælis injecta fuit, celerius progredi faciant lunium, tanto minori Tomorum numero absolvendum, quanto materia minor sese ostendit; mihi vero concedant eatenus vivere, quo poßim totum Semestre novo studio recognitum dare, dum ætas viresque adhuc permittunt eo spes extendere, non omnino improbas.


Mai V: 25. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Mai VI

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Mai VI

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.