Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VI           Band Mai VI           Anhang Mai VI

25. Mai


VIGESIMA QVINTA DIES MAII.

SANCTI QVI VIII KALENDIS IVNII COLVNTVR.

Sanctvs Urbanvs Romanus Pontifex. Martyr Romæ.
S. Mamilianus, Presbyter, Martyr Romæ.
S. Joannes, Presbyter, Martyr Romæ.
S. Chromatius, Presbyter, Martyr Romæ.
S. Dionysius, Presbyter, Martyr Romæ.
S. Martialis, Diaconus, Martyr Romæ.
S. Eunuchius, Diaconus, Martyr Romæ.
S. Lucianus, Diaconus, Martyr Romæ.
S. Anolinus Commentariensis, Martyr Romæ.
S. Marmenia matrona, Martyr Romæ.
S. Lucinia Virgo ejus filia, Martyr Romæ.
Sancti XXII, item XLII, & quinque millia, Martyres Romæ.
S. Savinus, in carcere extinctus, Martyr Romæ.
S. Passicrates seu Policrates, Martyr Dorostori in Moesia seu Bulgaria.
S. Valentio, Martyr Dorostori in Moesia seu Bulgaria.
Sancti II aut III, Martyres Dorostori in Moesia seu Bulgaria.
S. Sentiana, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria.
S. Vincentius, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria.
S. Sanctia, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria.
S. Juliana, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria.
S. Vincentius, Martyr Gortynæ in Creta.
S. Joannes, Martyr Gortynæ in Creta.
S. Marius, Martyr Gortynæ in Creta.
S. Eusebius, Martyr in Oriente.
S. Flavianus seu Fabianus, Martyr in Africa.
S. Septimia seu Septinus vel Septimus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Saturus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Timinus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Tomunus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Victorius, Martyr Ephesi in Asia.
S. Istialus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Victoria, Martyr Ephesi in Asia.
S. Flavinus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Eutropia, Martyr Alexandriæ.
S. Cælestinus, Martyr apud Græcos.
S. Canio, Episcopus Afer & Martyr, Atellæ & Acheruntiæ in Italia
Sancti CLX Martyres Carthagine.
S. Maximus, Martyr, in diœcesi Galliarū Ebroicensi.
S. Venerandus, Martyr, in diœcesi Galliarū Ebroicensi.
S. Injuriosus, Conjunx Virgo, in Arvernia.
S. ejus uxor Conjunx Virgo, in Arvernia.
S. Dionysius, Episcopus Mediolanensis in Insubria.
S. Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria.
S. Senzius Presbyter, Bleræ in Hetruria.
S. Leo Abbas, in diœcesi Galliarum Trecensi.
S. Bonifacius Quartus, Pontifex Romanus.
S. Aldelmus, Episcopus Schireburnensis in Anglia.
S. Joannes Psychaita, Confessor apud Græcos.
S. Olbianus, apud Græcos.
S. Gennadius, Episcopus Asturicensis in Hispania.
S. Jejunius, Monachus S. Basilii in Calabria.
S. Gregorius Septimus, Pontifex Romanus.
S. Gerius, apud Montem Sanctum in Piceno.
B. Claritus, Fundator monasterii a se dicti, Florentiæ in Hetruria.
B. Jacobus Philippus, Ordinis Servorum B. Mariæ, Faventiæ in Æmilia.
S. Maria Magdalena de Pazzis, Ordinis Carmelitarum, Florentiæ in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctos Synesium & Theopomptum Martyres habere venerationem Romæ in ecclesia S. Blasii in Campitello, eorumque ibi Reliquias esse, scribit Abbas Prazza in Sanctuario Romano. De iis egimus inter Prætermissos XXI Maji: ac diximus, illos esse qui sub nomine Theopempti & Theonæ coluntur III Januarii.
Adelmus, aliis Adelelmus, sive Elesme, Abbas, inscriptus est Menologio Buccelini. Nos Vitam ejus edidimus XXX Januarii.
S. Calogerus Episcopus memoratur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan est Calocerus, Episcopus Ravennas, relatus XI Febru.
S. Vitalina Virgo, Artonæ apud Arvernos, memoratur a Iacobo Branche de Sanctis Arverniæ, citato Breviario Claromontano, anno 1535 Lugduni excuso. Acta ejus illustravimus ad diem XXI Februarii.
S. Milo, Archiepiscopus Beneventanus, indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo egimus XXIII Februarii.
B. Bartholomæus ab Anglario, Ordinis Minorum Observantium, Empoli in Hetruria, hoc die refertur in Martyrologio Franciscano: Vitam dedimus, & plus fortaßis in Supplemento dabimus XVIII Martii.
S. Pancharius, Martyr Nicomediæ, indicatur in Menologio Basilii Imp. Menæis, & Synaxario Græcorum, uti etiam, quando Acta martyrii explicuimus, ad diem XIX Martii.
S. Mariæ Jacobi Translatio, Verulas in Hernicis, a Martyrologio Romano hodie commemoratur: celebratur etiam in pluribus per Galliam, præsertim Narbonensem, Ecclesiis: & totum proprium habet in Ecclesia Arelatensi, ubi pro secundo Nocturno sumuntur Lectiones ex libro Hieronymi contra Helvidium, in hoc cum Henschenio consentientis quod eamdem esse putet cum ea, quam alii vocant Mariam Cleophæ. Ordo Carmelitanus, pro speciali sua erga Deiparam devotione, etiam consanguineas ejus colendas sibi censuerat, & in antiquioribus Missalibus ac Breviariis suis notatum habebat, Octavo Kal. Junii, Mariæ Jacobi & Salome Duplex, cum Officio proprio toto; Daniel a Virgine Mariæ in Speculo indicare videtur, recentiori usu translatum festum esse ad XXII Maji: sed neque isto, neque alio ullo die invenimus quidquam in recentiori Breviario Ordinis anni 1672: de Salome agit Romanum Martyrologium XXII Octobris.
Nos de Maria Cleophæ potißimum egimus IX Apr.
S. Maronis Martyris natalis, in territorio Reatino, indicatur in Mss. Vaticano S. Petri, Parisiensi S. Victoris, & alio Reginæ Sueciæ: & omisso loco in Mss. Casinensi, Altempsiano, & alio Vaticano S. Petri. Videtur S. Maro Presbyter & Martyr esse, quem cum aliis celebravimus ad diem XV Aprilis.
SS. Sulpitius & Servilianus indicantur in Ms. Martyrologio Trevirensi S. Martini, aliis Supplicius & Servilianus Martyres Romani, relati etiam duobus proxime elapsis diebus. Acta eorum dedimus XX Aprilis.
S. Euphrasii, e septem primis Episcopis a SS. Petro & Paulo in Hispaniam missis, translatio Reliquiarum, partim ad Regale S. Laurentii cœnobium in Escuriali, partim Iliturgim anno MDXCVI facta hoc die, indicatur in Hagiologio Lusitano Cardosi, & explicatur a Tamayo Salazar in Martyrolog. Hispanico, quando & nos de eo egimus XIV Januarii,
Vti de ejus aliorumque adventu in Hispaniam XV Maji.
S. Secundus, Episcopus Confessor; refertur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. An Episcopus Abulensis? Colitur is I & XV Maji.
S. Gerbertus Episcopus proponitur in iisdem Additionibus, nobis hactenus incognitus. S. Gerebernus Presbyter & Martyr, cum S. Dympna, relatus est XV Maji.
S. Desiderius Episcopus indicatur in Ms. Augustano S. Vdalrici. Videtur esse aut Lingonensis, aut Viennensis, relati XXIII Maji.
Memoria S. Marthæ, matris S. Simeonis in monte Mirabili, recolitur in Menæis Chiffletianis cum elogio, Synopsin Vitæ complexo: quam pridie, cum Vita Simeonis filii ejus, edidimus XXIV Maji.
Innocentius Martyr refertur in Ms. Parisiensi Labbæi, & Macentius dicitur in Ms. Augustano S. Vdalrici. Ast Innocentius appellatur a Petro de Natalibus, qui aliis est Vincentius in Portu Romano, relatus XXIV Maji.
S. Marcelli depositio, in apographo Corbeiensi Martyrologii Hieronymiani sub finem proponitur: at S. Marcelli Confessoris depositio legitur in apographis Lucensi & Blumiano. in Ms. Trevirensi S. Maximini hoc modo traditur: Alibi depositio S. Marcelli Episcopi. In Ms. Ecclesiæ Vaticanæ: Alibi S. Marcellini Episcopi. Difficile est conjectare, quisnam, ex pluribus hoc nomine Sanctis, esse poßit. Additamentum Gallici antiquarii arbitramur, & forsan ab aliis ad alium diem relatum. Est S. Marcellus Episcopus Tungrensis ad IV Septembris, Parisiensis ad I Novembris, Diensis ad V Aprilis: & sic plures alii referuntur.
S. Præcellii Martyris corpus adservatur in Collegio Societatis Jesu Ocaniensi in Castella nova, Roma acceptum: de quo ex Pseudo-Dextro & conficto Luitprando varia congerit Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem: quod indicasse forsan nimium est.
SS. Manilion, Joannes, Martialis, Eunuchus, & Lucianus Diaconus, Martyres, memorantur in præscriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis. Nobis hæc claßis Martyrum hactenus incognita: forsan alicubi coluntur, quod aliquæ Reliquiæ ibi asserventur.
SS. Felix & Vincentius, Confessores & Sacerdotes, colebantur olim in ecclesia ipsis dicata, ubi & corpora eorum requiescebant, prope urbem Atellam, inter Capuam & Neapolim: sed cum urbe hac simul dicta Ecclesia eversa est. Horum memoria servatur ad hunc diem in Actis S. Canionis, in dictorum Sanctorum cœmeterio sepulti.
SS. Felix & Felix, Confessores, habuerunt olim basilicam cognomento Argentariam, prope dictam Atellam, cujus memoria extat in dictis Actis S. Canionis. De iis nonnulla in Annotatis observantur.
Amonius Atellæ in Campania indicatur in Ms. Richenaugiensi prope Constantiam in Suevia. Celebrantur præcedenti die Sancti Atellani Elpidius Episcopus, Cyon Presbyter, & Elpicius Levita. An iis adjungendus Amonius, an per errorem isti loco adjunctus, dubitamus.
Lucianus Presbyter, cui corpus S. Stephani revelatum, dicitur in nuper excogitato Chronico Maximi XXV Maji mortuus, & titulo Sancti honoratur, inscribiturque Martyrol Hispanico Tamayi-Salazar. De cujus veneratione Ecclesiastica certiora monumenta expectamus. Hispanum autem fuisse, ut credamus, numquam movebit prætensi illius Maximi auctoritas, quæ nulla apud nos est.
Mutius, ex latrone monachus ac dein Abbas; & Mutius, obedientia clarus; referuntur a Petro de Natalibus, & hunc secutis Greveno, Witfordo, Maurolyco, Canisio, Ferrario. Prior aliis dicitur Patermutius, de quo Ruffinus in Vitis Patrum cap. 9, & Palladius cap. 54. De altero Caßianus lib. 4 Institutionum cap. 27. Non reperimus illis cultum Ecclesiasticum a Græcis aut Latinis tributum.
Dunchadus Abbas Hiæ, filius Kinnfaladii, memoratur in Ms. Hibernico Tamlachtensi. Sub hoc Abbate S. Egbertus Presbyter venit in insulam Hiensem, & Dunchadum ejusque monachos ad legitimam celebrationem Paschæ perduxit, uti 24 Aprilis refertur in Vita S. Egberti num 9, ubi annotavimus, eum anno 717 decessisse.
Crumtherus Coël, sive Presbyter Coëlius de Killmor, Mocholla, filia Damæ, Modomnocus, indicantur in dicto Ms. Tamlachtensi. Forsan sæpius alibi relati.
VVoradus & Vinedbaldus, Sacerdotes; Verwaldus & Benegardus, Diaconi monasterii Sithiuënsis, se Deo devoverant a monasterio non recessuros. Hi a Danis diversis mactati cruciatibus martyrio coronantur, Sabbato Pentecostes anno DCCCLXI. Ita Iperius in Chronico Ms. Bertiniano Capitulo 14 in Hugone Abbate 14. Hos Menardus, Bucelinus & Saussajus referunt ad hunc diem, ac beatos Martyres appellant. Citatur a Menardo Molanus, qui eorum meminit in Chronico Sanctorum Belgii cap. 12. a quo appellantur VVocardus & VVinebaldus Presbyteri, Gerardus & Regenardus Diaconi. Quia autem in Profesto seu Sabbato Pentecostes dicuntur occisi dicto anno DCCCLXI, referendi erant ad præcedentem diem XXIV Maji, tunc enim littera Dominicali E Pascha celebratum fuit VI Aprilis, & festum Pentecostes XXV Maji. Hæc autem sunt quæ de his scimus, quos nullis antiquioribus fastis ascriptos reperimus: nisi forte sint Barctwardus & Dictwardus Martyres, relati hoc die a Greveno in Auctario Vsuardi, qui in Ms. Florario dicuntur beati Confessores.
Gilbertus, sub S. Bernardo monachus in Clara-valle, dein Abbas Suinsetensis in Comitatu Angliæ Lincolniensi, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez, Chalemoto, & Bucelino. Iongelinus de dicto monasterio indicat, ibidem floruisse Gilbertum, sed ab omni venerationis titulo abstinet.
Egilhardus Abbas VIII S. Cornelii ad Indam, cum titulo Beati, adscribitur Fastis Agrippinensibus a Gelenio, & Theodoro Rhay, inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ, Montium: fuit anno 881 Berchemi Cliviæ pago occisus a Normannis, suspicaturque Gelenius ab ejus nomine detortum vulgare nomen Sant-Eulard, inditum cuidam sacello ibidem in silva prope Bullendorf. Nullum ejus cultum in suomet Indensi prope Aquisgranum monasterio reperimus, quare de illo sacello, quis ibi Patronus & quo die colatur, certiorem petimus informationem. Meminit eorumdem Ioannes Mabilio in Appendice ad seculum IV Benedictinum ubi agit de Martyribus Monachis seculi IX: sed fatetur nihil se reperisse de illius Egilhardi cultu, nisi in recentioribus nonnullis, iis scilicet quos jam nominavi.
Catharina ab Angelis, ordinis Prædicatorum in monasterio sancti Spiritus Beneuenti, erga sacratissimam Eucharistiam mire devota, indicatur hoc die in Anno sancto ejusdem Ordinis.
Ludovicus Frisen, Ordinis Minimorum, Lauduni mortuus, inter Pios recensetur a Saussajo.
Claudius Reignatus in Gallia anno 1510, Franciscus a Bajona in Corcyra anno 1595, Mentia a Mendosa in Hispania anno 1558, Ordinis Minorum, indicantur in Martyrologio Francisc. Arturi; & Mentia etiam in ejus Gynæceo.
Thomas a Jesu, Ordinis Discalceatorum, monasterii fundator Coloniæ, mortuus anno 1627, ut vir venerabilis inscriptus est Fastis Coloniensibus Gelenii.
S. Alphæus Apostolus hodie notatur in pace quievisse in Synaxario Chiffletiano. Est pater SS. Matthæi & Iacobi Apostolorum: de quo agimus sequenti XXVI Maji.
S. Therapon, Episcopus Cypri & Martyr, Constantinopolim translatus; & Therapon, Episcopus Sardium & Martyr, indicantur in Menologio Basilii Imperatoris: de utroque agimus die sequenti XXVI Maji.
S. Eleutherius Papa memoratur ab Adone, Notkero, & in pluribus Mss. In Martyrologio Romano, cum solenni veneratione, XXVI Maji.
S. Juvenalis, Episcopus Calari in Sardinia, indicatur in Catalogo generali Ferrarii: in quo iterum, & in ejusdem Catalogo Sanctorum Italiæ, refertur ad diem XXVIII Maji.
Egilhardus Abbas S. Cornelii prope Aquisgranum, a Normannis occisus, ut Martyr relatus ad VIII Kalendas Iunii a Gelenio, ejusque exemplo a Theodoro Rhay; sed curavit nos moneri Gelenius, referendum ad VIII Kalendas Iulii, sive XXIV Junii.
S. Goaris Presbyteri Translatio inscripta est Ms. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & Auctario Greveni. Dies natalis est VI Julii.
S. Stephani Translationem, Constantinopoli Venetias, celebrat Bellinus a Padua in editione Veneta anni 1498 & Parisiensi an. 1521, addens factam ad monasterium S. Georgii majoris anno 1110. Molanus in tribus editionibus idem habet. In prima editione anni 1568 videtur innuere, hanc Translationem esse S. Stephani Junioris, cum addit in margine: Lege 20 Novemb. additionem ex Eutropio. Agit autem eo die de S. Stephano Juniore. Sed in aliis editionibus istam annotationem omisit, & reposuit (brevius tamen) 28 Novembris, uti & Romanum aliaque Martyrologia. Canisius in secunda editione idem quoque habet, quod Bellinus & Molanus, & addit: De quo plenus 20 Novembris. At 20 Novembris agit de Stephano Iuniore, itemque 28: sed fortaßis, diversos credidit. Maurolycus 25 Maji: Item Translatio S. Stephani Martyris, ex Byzantio Venetias in cœnobium S. Georgii. Galesinius: Venetiis Translatio S. Stephani Martyris: cum illius Reliquiæ e Constantinopoli ad eam urbem asportatæ sunt in ecclesiam S. Georgii. In Notat. ait diserte, non Protomartyris eam Translationem esse: & factam ait an. MCX. Ferrarius in Catal. Gener. Venetiis Translatio S. Stephani Martyris ex Byzantio. In Notat. ostendit de Protomartyre agi, cum quærat qui illic esse poßit, qui Romæ sit in æde S. Laurentii. Habemus Acta Translationis ex codice Ms. Reginæ Sueciæ, qui fuerat Pauli Rhamnusii & amicorum, in quibus vocatur Protomartyr. Habemus & alia Acta Translationis S. Stephani Protomartyris Romam. Quæ omnia poterunt excuti ad diem Inventionis aut Natalis ejusdem. Interim si quid certi poßit suggeri, cum grati animi significatione proferemus. Seponimus illa saltem usque ad III Augusti.
S. Joannis Baptistæ & Præcursoris Inventio tertia Capitis celebratur a Græcis in Menæis & Menologiis, itemque a Maronitis in suo Arabo-Ægyptio Martyrologio. Item a Molano in Auctario Vsuardi. De ea agi poterit in festo Decollationis XXIX Augusti.
Nicetas, Martyr apud Gothos, refertur apud Petrum de Natalibus lib. 5 cap. 40: & secuti sunt Grevenus, Witfordus, Maurolycus, Canisius: quæ autem de ipso narrantur, sunt extracta ex Actis S. Nicetæ Martyris, dandis XV Septembris.
Adiliæ, sororis S. Bavonis, ad VIII Kalendas Junii nomen reperit Molanus, in bibliotheca Præposituræ. S. Bavonis Gandensis. Quibus lectis, asserit se non dubitasse, quin B. Bavonis ecclesia olim S. Adiliæ memoriam in divino Officio celebraverit. Ceterum quo loco quiescat, & quæ ejus fuerit vita, nusquam reperire potuit; nisi sit S. Adilia Orpiensis: quam dubitationem, ex quarumdam Ecclesiarum Martyrologiis conceptam, ad ultimum diem Junii de S. Adilia acturus Molanus, a se proponendam pollicetur. Molanum sequuntur Ferrarius, Saussajus & Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, sed nihil lucis affundunt: nec nos modo afferre possumus. Si quid certi assequamur, poterit indicari ad Vitam S. Adiliæ Orpiensis XXX Junii.
Aut ad Vitam S. Bavonis I Octobris.
S. Francisci Translatio Assisii, ab ecclesia S. Georgii ad basilicam in ipsius honorem constructam, facta anno MCCXXX, celebratur in variis Martyrologiis, uti in aliquo Ms. acceptio Stigmatum. De quibus omnibus agendum erit IV Octobris.
S. Caprasius memoratur in Kalendario Lucensi apud Florentinium; & dicitur Martyr in castro Gola, in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Nobis hactenus ignotus est, nisi sit Caprasius Martyr Agenni, referendus XX Octobris.
S. Aurelius Episcopus, eodem quo S. Dionysius, cujus Corpus Mediolanum reduxerat, die defunctus, eodem etiam refertur a Molano in Additionibus ad Vsuardum anni 1588, allegaturque in Notis homilia S. Ambrosii in ejus funere ex Trithemio, sic exordiens, Amisimus fratrem: quæ Homilia utinam alicunde in lucem erumpat, pro die Translationis, quo is colitur Hirsaugiæ in Suevia IX Novembris.
Demetrius, commilito S. Martini, refertur a Corvasserio in Historia Episcoporum Cenomanensium a Pag. 88 ad 95: sed de falsitate res tota suspecta est. Si aliquid poßit solidi haberi, licebit illud cum S. Martino exhibere ad diem XI Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS,
VRBANO ROMANO PONTIFICE, MAMILIANO, JOANNE, CHROMATIO, DIONYSIO PRESB. MARTIALE, EUNUCHIO, LUCIANO DIACONIS, ANOLINO COMMENTARIENSI, MARMENIA MATRONA, LUCINIA VIRGINE EIUS FILIA, ALIIS XXII, ITEM XLII, ITEM QUINQUE MILLIBUS, ET SAVINO IN CARCERE EXTINCTO. ITEM ALIO SANCTO URBANO, ROMA CATALAUNUM IN GALLIAS TRANSLATO.

ANNO CCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Urbanus Romanus Pontifex. Martyr Romæ (S.)
Mamilianus, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Joannes, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Chromatius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Martialis, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Eunuchius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Lucianus, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Anolinus Commentariensis, Martyr Romæ (S.)
Marmenia matrona, Martyr Romæ (S.)
Lucinia Virgo ejus filia, Martyr Romæ (S.)
XXII, item XLII, & quinque millia, Martyres Romæ (SS.)
Savinus, in carcere extinctus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

§. 1. Varia Acta martyrii: aliqua hic edita, reliqua omissa. Actorum Appendix.

Qvamplurima extant in pervetustis codicibus Mss. Acta martyrii S. Urbani Papæ: quibus inseruntur præclara certamina aliorum athletarum, in titulo præfixo nominatorum. Antonius Bosius, Iuris utriusque Doctor, asserit se illa reperisse in tribus antiquis egregiis manuscriptis exemplaribus bibliothecæ Vaticanæ, eaque cum historia paßionis S. Cæciliæ Virginis, [Acta ex 3 Mss. Vaticanis,] & SS. Valeriani, Tiburtii & Maximi, fideliter accurateque in lucem edidit Romæ, anno MDC, approbante Paulo Sfondrato S. R. E. titulo S. Cæciliæ Presbytero Cardinali. Hæc Acta nobis ita probantur, ut quod aliis hujus Pontificis Actis præpositum habemus, de hisce plane dicendum arbitremur; scilicet, ea fuisse per Notarios Ecclesiæ Romanæ conscripta. [per Notarios conscripta hic eduntur:] Floruit eo tempore S. Anterus, postmodum Pontifex Romanus, qui gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit, & in Ecclesia recondidit: ob quam causam in Præfatione ad antiquos Catalogos Romanorum Pontificum, a nobis ante tomum primum mensis Aprilis editos, diximus videri priorem partem primi Catalogi a dicto S. Antero usque ad S. Vrbanum collectam, & ab aliis postmodum suppletam, sub nomine S. Damasi paßim citari, eo quod ab eo ad S. Hieronymum dicatur missus. Est autem summus consensus & horum Actorum, & elogii S. Vrbano in dicto Catalogo dati, ut vere unus idemque Anterus poßit haberi eorum collector & conservator.

[2] Proxime ad hæc Acta accedunt illa, quæ Capuæ extant in monasterio Sanctimonialium S. Ioannis, [omittuntur alia ex Ms. Capuano,] charactere Longobardico exarata, quæ nobis his descripta submisit D. Silvester Ayossa, Capuanus, Rector Ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani, studiis nostris addictißimus, cum suo avunculo Michaële Monacho, dum viveret Canonico Cathedrali Capuæ & Sanctuarii Capuani auctore. Hæc Acta etiam prælo aptaveramus, potißimum quod ea quæ in Appendice adjunximus pro maxima parte in illis etiam continerentur; postea tamen judicavimus ea posse omitti, & si quid in iis occurreret scitu dignum, ad Notas referri. Displicet in iis, quod S. Urbanus dicatur Cathedram sortitus, imperantibus post Macrinum Marco Aurelio Antonio (aliis Antonino Heliogabalo) & Aurelio Alexandro, qui a matre Mammea est appellatus. Nam ut priora Acta cum indicato Catalogo Pontificum habent, & infra constabit, sub solo Aurelio Alexandro Mammeæ filio Pontificalem Cathedram rexit. Non nulla etiam alia (ut nomen sanctissimæ Trinitatis) indicant, ipsa non fuisse composita ante seculum quartum, ut quam indulgentißime ætatem definiam.

[3] Tertio loco possent succedere Acta majora, ut ea in Notis appellamus, quia ultra triginta paginas complent. [item Acta majora ex pluribus Mss.] Hæc habemus in magnis nostris voluminibus membraneis, quæ a mense Majo usque ad finem anni continuantur: eademque Romæ reperimus in bibliotheca Vaticana sub numero 8 & 1195, item in codice Ecclesiæ S. Cæciliæ, & alio Ecclesiæ Lateranensis: quæ omnia, non absque magno labore, contulimus inter se nec non cum Codicibus Duaci in collegio Societatis Iesu & in vicino monasterio Aquicinctino asservatis, ac denique cum Ms. Belfortiano hinc inde contracto. Ea tamen modo non censemus danda, quia miscentur apocrypha varia, & statim sub initium ista leguntur: Postquam B. Calixtus Episcopus, tempore Macrini Imperatoris, [quorum aliqua menda notantur:] per triumphum martyrii migravit ad Christum, sanctissimus Urbanus, jam senex, Cathedram Romanæ Urbis infulamque suscepit. Verum anno CCXVII, quo mense Aprili creatus est Imperator Macrinus, mortuo S. Zephyrino Papa VII Kalendas Septembris, succeßit S. Callistus; & sedit reliquo toto Imperio Macrini, ejusque successoris Heliogabali, martyrio coronatus sub M. Aurelio Alexandro, Mammeæ filio XIV Octobris anno CCXXII, cui tunc primum S. Urbanus subrogatus est, actu forsan Vicarius Callisti carceri inclusi. Perperam quoque in iisdem Actis ista deinde inseruntur: Igitur Pontificatus sanctissimi Urbani; tempore Macrini & filii ejus, fore cœpit: quorum Imperium parvo tempore fuit. Post quos imperavit Antonius (imo Antoninus) cognomento Heliogabalus … cujus gubernaculum Imperii duobus extitit annis (imo annis tribus, mensibus novem, diebus quatuor) Hoc quoque mortuo, ab Urbe condita anno DCCCCLXXV, ab Incarnatione vero Domini nostri Jesu Christi CCXXX ac medio, Indictione III, successit huic in Imperio vicesimus quartus ab Augusto, Aurelius Severus Alexander Mammeæ. Hæc ibi: ex quibus colligimus primo, Auctorem horum Actorum pluribus seculis post S. Urbanum vixisse cum paßim in usu esset scriptoribus tempora rerum gestarum ad Æram Christianam referre. Dein huic Æræ adjunxit annos Urbis Conditæ, cujus tunc usus erat abolitus; nec recte id præstitit, cū annus Christi CCXXX incidat in annum Vrbis conditæ Varronianum DCCCCLXXXIII: fuissetque Indictio, non III hic adjuncta, sed VIII. Deinde, quod maximum est mendum, Alexander cœpit regnare anno Christi CCXXII, Vrbis conditæ anno DCCCCLXXV. Indictione XV: quo eodem anno jam diximus S. Callisto successisse S. Urbanum: cui, inquit idem horum Actorum Auctor, successit in Episcopatu Anteros, vir venerabilis, natione Græcus: in quo iterum plurimum fallitur, quia inter utrumque sedit S. Pontianus, natione Romanus, annis quinque, mensibus duobus, diebus septem. Consuli possunt quæ ante Tomum primum Actorum mensis Aprilis, in Commentario de antiquis Pontificibus deduximus. Præterea, quæ in antiquis Actis, per Notarios Ecclesiæ Romanæ conscriptis, nitide & perlucide traduntur, sunt in hisce Actis majoribus exornata, variis amplificationibus & argumentis ex sacra Scriptura desumptis, quæ apud Gentiles & plane ignaros sacrarum litterarum frustra fuissent tam operose allegata.

[4] Quarto loco videntur numerari posse Acta, in codice satis vetusto Trevirensi monasterii S. Maximini reperta, & a nobis descripta imo forsan ante jam allegata Acta majora olim composita. [emittuntur etiam diversa Acta in variis Mss.] In his etiam S. Callistus memoratur tempore Macrini Imperatoris deceßisse, & Urbanus Cathedram suscepisse; & absque ullius alterius Imperatoris mentione, indicantur Acta martyrii ejus. Non plane absimilia sunt Acta, quæ Ioannes Vlimericus, Prior Canonicorum Regularium ad S. Martinum Lovanii, e suo Ms. Codice transcripta ad nos olim misit, extantque in codice Ms. 81 Reginæ Sueciæ, item in Ms. Parisiensi Cardinalis Mazarini, & Ms. Vltrajectino S. Salvatoris. In his autem Actis narratur sancta Urbani educatio in litterarum studiis, & quomodo fuerit ob pios mores ordinatus, ac dein quæ supra, de obitu S. Callisti, annis Vrbis conditæ, & Æræ Christianæ insertis correximus, [& quæ in Vrbaniensis Monasterii codice habentur triplicia,] intrusa leguntur. Alia denique Acta martyrii reperimus in Archimonasterio Cisterciensi, in quibus ultimo relata plurimum exornantur, addita longa Præfatione ad lectorem & præposita Epistola Apologetica Stephani Abbatis S. Vrbani ad Rogerium Episcopum Catalaunensem, in cujus diœcesi est Abbatia S. Vrbani, uti infra dicetur Fuerunt tres ibidem consequenter Episcopi Rogerii seculo Christi XI. Nos ipsi aliqua spe ulterioris scientiæ assequendæ adducti, dicta Acta ibidem descripsimus sed modo non judicamus molem operis augendam aut ipsorum additione, aut eorum quæ post cum ipsis, denuo Catalauni transcriptis, missa nobis sunt, initio ac fine eadem, sed tertia fere parte contractiora. Fortaßis autem neutra sunt opus Abbatis Stephani; sed alia, quæ in Vrbaniensi Codice tertio loco describuntur, in duplum amplificata, hoc principio, Sanctorum, qui post Passionem ac Resurrectionem D. N. I. Christi sanctam atque Catholicam in sanguine suo fundarunt Ecclesiam, merita vel virtutes quoties annuus revoluti temporis nobis commendat excursus, toties profecto vitæ & sanctæ conversationis nobis debet innovari profectus: quia in illorum exemplis vel virtutibus invenire patenter possumus, unde… ad meliorem vitam proficere valeamus; illorum maxime, quorum specialiter & præsentiæ corporali licet indigni assistimus, & fulciri infusa desuper gratia patrociniis non dubitamus. Apparet hunc librum eo compositum, ut in Anniversario recitaretur: sed quia totus insumitur Actorum præfatorum substantiæ copiosius explicandæ, nec quidquam novæ lucis ad historiam confert, ipsum quoque omittimus; uti & ea quæ sunt a Bonino Mombritio ante ducentos annos edita, quibus (sicut in Vrbaniensi Codice) plurima de Imperio Macrini Heliogabali & Alexandri, [& quæ in editione Mombritii continentur] ad rem propositam non pertinentia, inseruntur. Demum alia Acta submisit nobis Ioannes Gamansius noster ex Ms. Paßionali Bodecensis cœnobii Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi, sed hæc potius dici debent Sermo encomiasticus: in quo primo persecutiones usque ad Iulianum apostatam indicantur; [aliaque,] tum omnium genera virtutum, quibus Sanctus excellere potuit, referuntur & nonnulla ex Actis S. Cæciliæ adferuntur. Omittimus recensere compendia, tam manuscripta, quam apud Bellovacensem, S. Antoninum, Petrum de Natalibus, & alios recentiores excusa.

[5] [Actis primogeneis] Porro Acta, quæ sola damus ut plane sincera, quantum possumus judicare, non finiebantur cum obitu S. Urbani, sed continuabantur cum Martyrio S. Marmeniæ & aliorum in titulo relatorum. Verum sicut in Actis SS. Praxedis & Pudentianæ vidimus, Collectores Paßionalium per anni cursum digestorum distraxisse ab invicem, quæ fuerant ab Auctore conjuncta, quod vellent suam singulis Legendam adscribere; sic etiam hic factum opinamur, idemq; suadet utriusque partis simulitudo quoad stylum. Volentes autem seorsim dare quæ erant de S. Urbano, ut idonea clausula finirentur Acta, acceperunt ex Catalogis Pontificalibus VI seculi, numerum sacrarum donationū ordinationumque, cum loco sepulturæ, & tempore vacantis Episcopatus, quæ longe melius hinc auferuntur. Pars autem illa ultima, quæ nobis tertium Caput dicetur, continet interium Carpasii Vicarii, [hic additur Caput ultimum] conversionem SS. Marmeniæ uxoris & Luciniæ filiæ, ac translationem Corporum S. Urbani & Sociorum Martyrum: invenitur autem in Actis Majoribus ante relatis, & in Mss. ex Codice S. Maximini & a Ioanne Vlimerio submißis. Caput hoc sequitur Appendix, ita dicta a nobis quod, licet ejusdem Auctoris omnino esse videatur, sequatur tamen Acta S. Vrbani per solennem clausulam hic demum finita: & hæc pars continet primo martyrium SS. Marmeniæ, Luciniæ & aliorum XII, [cum Appendice ejusdem auctoris ex Mss.] una cum obitu S. Savini in carcere extincti: ademq; cum priori Capite continetur in memorato Ms. Capuano Tertia autem pars superaddit certamen XLII Martyrum, sub Annitio Vicario decollatorum; simul autem pars utraque cum tertio Capite extat Romæ in Ms. codice sanctimonialium monasterii S Laurentii in Panisperna, sub titulo Legendæ S. Marmeniæ, quod hujus sacrum corpus in dicto monasterio asservetur Eamdem Legendam descripsimus ex apographo Antonii Gallonii Presbyteri Congregationis oratorii, inserto collectioni de Vitis Sanctorum signatæ litteris C D, ipsamque Legendam Italice edidit idem Gallonius in Historia Sanctarum Virginum Romanarum, Romæ anno MDXCI excusa sub titulo S. Liciniæ Virginis Romanæ, quæ fuit S. Marmeniæ filia: & illam Romæ nos contulimus cum codicibus Mss Lateranensi & Vaticano. [& præfiguntur Excerpta ex Actis Latinis S. Cæciliæ.] Aliqua præterea, a S. Urbano tempore Pontificatus sui gesta & scitu digna, continentur in Actis S Cæciliæ Virginis & SS. Valeriani atque Tiburtii Martyrum, quæ habemus tum manuscripta ex variis antiquis codicibus, tum excusa per supra laudatum Antonium Bosium, edenda in opere nostro a posteris ad diem XXII Novembris, natalem ipsius S Cæciliæ. Sicut autem ex illis nonnulla excerpta dedimus XIV Aprilis, illa scilicet quæ ad SS. Valerianum & Tiburtium spectant: ita etiam inde aliqua hic reliquis Actis S. Urbani præfigimus, suntque in ipsis fontibus Latinis certiora, quam quæ inde Græce translata, & ex Græco rursum Latina edita sunt a Lipomano & Surio.

§. II. Tempus Sedis S. Urbani, Cultus sacer ejus & sociorum, aliorumque variorum sepultura.

[6] [Tempus Callisti decessoris,] Tempus, quo Ecclesiam rexerunt S. Urbanus, ejusque decessor S. Callistus & successor S. Pontianus, supra attigimus, hic accuratius dilucidandum. Certiorem ad id nobis viam pandit Catalogus primus de Vitis Pontificum supra laudatus, in quo de S. Callisto ista habentur: Callistus annos quinque, menses duos, dies decem. Fuit temporibus Macrini & Heliogabali, a Consulatu Antonini & Adventi usque Antonino III & Alexandro. Ex his Consules priores, Antoninus Diadumenianus Macrini filius & Adventus, fuerunt anno CCXVIII, & posteriores Imperator Antoninus Heliogabalus & M. Aurelius Severus Alexander anno CCXXII; quando, extincto IX aut X Martii Heliogabalo, succeßit Alexander: sub quo S. Callistus martyrio coronatus est die XXVIII Septembris, sepultus XIIII Octobris; unde sursum ascendendo per annos V, menses II, dies X, pervenitur ad diem XIX Iunii anni CCXVII, quem proxime excepit Consulatus Antonii & Adventi: qui ex stylo hujus Catalogi, ut alibi dictum, sumuntur ex primo integro anno, ut prior Consulatus relinquatur decessori, [ipsiusque Vrbani mortui an. 230,] alioqui bis nominandus, scilicet in fine decessoris & initio successoris. Simili modo procedens ad Urbanum, Pontificatum ejus olim exorsus sum a Vicariatu, quem vivo adhuc Callisto suscepisset: & Episcopatus totius tempus finivi XXV Maji anni CCXXX, quia in prædicto Catalogo sic legebam: Urbanus annos octo, menses undecim, dies duodecim. Fuit temporibus Alexandri, a Consulatu Maximi & Æliani, usque Agricola & Clementino: nam duo hi postremi notant annum CCXXX: sub quibus si mortuus erat Urbanus, non poterat tempus tot annorum, mensium atque dierum haberi nisi inchoando a Iunio anni CCXXI.

[7] Verum postea Collega meus Papebrochius, seriem Chronologicam Romanorum Pontificum novo studio retexens, [vel 231.] judicavit, Urbani Martyrium differri debere usque in annum CCXXXI post Consulatum Agricolæ & Clementini. Visus est enim ille sibi in prima Catalogi veteris parte observasse, quod ii Consules adscribuntur Pontificum mortibus, quorum annum illi vel pro majori parte expleverunt, vel non nisi paucis mensibus superaverunt: & sic Urbanus mortuus XXV Maji, ultimos Consules sibi adscriptos habuerit eos, post quorum Consulatum obiit; quia pars anni sequentis, quo adhuc in ejus sententia ille vixisset, ad dimidium annum non accedit, tantum abest ut superet. Eligat Lector utram volet sententiam, & pro ut citius vel serius ordinatum Urbanum statuet, sic anno CCXXX vel CCXXXI mortuum intelligat: utrumlibet tenuerit, Consulum nominibus inhærendo, recedat necesse est a calculo Illustrißimi Cardinalis Baronii, alia ex causa longius abducti ab ea, quam ipsemet nobis commendat, Fastorum Consularium Regula; & differentis mortem Urbani usque ad annum CCXXXXIII.

[8] Acta infra danda referunt, S. Urbanum cum Sociis decollatum & sepultum, octavo Kalendas Junias: ad quem diem ejus solennitas inserta est libro Sacramentorum S. Gregorii Magni, [Cultus in fastis antiquis 25 Maji,] ab Hugone Menardo accuratius edito, & in Oratione Urbanus Martyr & Pontifex appellatur. Quia tamen in juventute, sive (ut hoc tempore Pontifices loquuntur) cum adhuc in minoribus esset, dicitur in Actis multoties Confessor effectus, & in Actis S. Cæciliæ bis Confessor factus, [etiam sub titulo Confessoris.] imo & septies damnatus & dijudicatus in aliis Actis legitur; nomen Confessoris ei post martyrium adhæsit: atque hoc modo in Kalendario Romano, nongentis annis antiquiore, & a Ioanne Frontone Parisiis edito, legitur: Die XXV Maji S. Urbani, Confessoris atque Pontificis, via Appia. Quo etiam modo ista apud Bedam in genuino Martyrologio leguntur: VIII Kalendas Iunii, Romæ natale S. Urbani Papæ & Confessoris, cujus doctrina multi martyrio coronati sunt. Quæ eadem apud Rabanum referuntur: ast ita aucta habentur apud Vsuardum: Romæ via Numentana, natale B. Urbani Papæ & Martyris, cujus doctrina, sub persecutione Alexandri, multi Martyres coronati sunt. Addunt Ado & Notkerus, via Numentana in Cœmeterio Prætextati. [sepultura prima in cœmeterio Prætextati via Appia.] Fuit hoc Cœmeterium via Appia, atque hanc Viam cum illo Cœmeterio optime conjungunt Acta S. Urbani, ejusque elogia in Catalogo Pontificum ex Ms. Reginæ Sueciæ a nobis excuso, in Vitis eorumdem apud Anastasium Bibliothecarium, & in Mss. Gestis usque ad Martinum V deductis, item in antiquis Breviariis Romanis, tam Mss. quam excusis ante annos ducentos & deinceps. De Cœmeterio Prætextati, via Appia constituto, legendus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 26, qui lib. 4 cap. 19 agit de via Numentana, ex diversa prorsus urbis parte quam Appia procurrente, deque loco ad Nymphas in ea sito, tamquam veterum Cœmeteriorum uno cap. 20: ut videatur huc translatum olim fuisse corpus, cum etiam in Hieronymiano Martyrologio legatur, Via Numentana milliario octavo Natalis Urbani Episcopi.

[9] Eadem via Appia in sepulcris Martyrum latere S. Urbanum solitum, & sacra munia indefessum obiisse, infra ex Actis S. Cæciliæ constat. Aringhus lib. 3 Romæ sub terraneæ cap. 21 scribit, S. Urbanum, [Ejus latebræ:] Martyrem Christi, ibi a fidelibus honorem promeruisse, ubi eumdem fidei causa labores, latebras, agones & innumera fere incommoda perpeti contigit. Ubi enim vivens, fidei causa ab urbe profugus, sedem elegerat; ibi, dicata in ejus honorem ecclesia, [postea ecclesia S. Vrbani,] sepulturæ locum obtinuit… Hæc, inquit, in perexiguo quodam colle juxta celebrem fontem sita est, qui nunc vulgo Cafarella dicitur. Anterior quidem facies, quæ Orientem respicit, marmoreis quatuor columnis affabre exornatur. Veneranda ejusdem antiquitas picturis, quæ ibi adhuc visuntur, satis conspicue comprobatur … præ ceteris Christi Domini quatuor clavis e cruce pendentis, cum Longino lancea latus aperiente, & milite spongiam aceto perfusam exporrigente: item B. Petri, Zacchæi, & Sanctorum Martyrum. Quæ pluribus ibidem exponuntur. Imo Statio ad S. Urbanum via Appia recensetur in Ms. Vaticanæ bibliothecæ. Haud casu igitur, inquit, sed Deo plane disponente, S. Urbani ecclesia, Urbano VIII Pont. Max. Ecclesiam regente, Urbi innotuit. Nam cum Sabastianus Belliardus, vir pius & sacræ antiquitati apprime deditus, locum, incultum quidem, [innovatæ sub Vrbano VIII.] at sacris picturis conspicuum recolendumque, contemplatus aliquando fuisset; re cum aliis studiosis viris mature discussa, S. Urbani Ecclesiam olim extitisse deprehendit: quod cum Summo Pontifici renuntiatum esset, Eminentissimo Francisco Cardinali Barberino, S. R. E. Vicecancellario, inprimis adnitente, instaurandam ecclesiam, & debitum illi religionis cultum restituendum edixit. Quamobrem haud ulla interposita mora, antiqui parietes novis fulcimentis resarciti sunt … solennique ritu per Reverendissimum Jo. Baptistam Scannarolam, Sidoniorum Archiepiscopum, Benedictione impertita, erecto altari, festivo recurrente die XXV Maji, anno redempti orbis MDCXXXV, incruenti Sacrificii oblatione peracta, [anno 1635.] impertitis quoque ab Vrbano VIII sacris Indulgentiarum thesauris, sacris de more ritibus coli cœpit. Quo item devotionis gratia Romanus certatim populus, ad tribuendum promeritum beato Pontifici ac Martyri Vrbano honorem, quotannis confluit. Hæc ibi. Eadem via Appia fuerunt ædes Carpasii Vicarii (cui executio de martyrio S. Vrbani & Sociorum fuerat mandata) extra, aliis juxta Palatium Vespasiani: quod, inquit idem Aringhus, ipsemet Imperator (ut Cencius Camerarius, Nicolaus Signorilis, aliique asserunt) haud procul a Catacumbis obtinebat. Dicti Carpasii uxor, Marmenia, eo misere extincto. ad fidem conversa, in suis ædibus translata corpora S. Vrbani & Sociorum recondidit: & tandem ipsa Marmenia ejusque filia Lucinia, cum viginti duobus martyrium passæ, ibidemque depositæ fuerunt: uti infra num 12 & 13 explicatur. De aliis Translationibus corporis S. Vrbani mox agemus ubi de Sociis in titulo propositis fuerit Actum.

[10] Socii, cum S Vrbano paßi censentur, Presbyteri quatuor, Diaconi tres. [Socii S. Vrbani in martyrio, Presbyteri 4, 3 Diaconi,] Ex Presbyteris nominantur in Actis duo, Mamilianus & Joannes. Ex his Mamilianus, infra eosdem marmoreos lapides, cum S. Vrbano a Marmenia reconditus est. Alii duo Presbyteri sunt, Chromatius & Dionysius; & tres Diaconi, Martialis (aliquibus Martionalis) Eunuchius (aliis Mutius) & Lucianus: qui omnes ab eodem Marmenia, in antro quadrato firmißimæ fabricæ, fuerunt sepulti: ad quorum etiam venerabiles sepulturas multa patrari miracula infra num. 13 indicatur. Ex Diaconis Lucianus, fustibus diutissime cæsus, emisit spiritum, sepultus in crypta in cœmeterio Prætextati, XII Kalendas Junii, ut Acta infra num. 9 habent. Acta majora aßignant XV Kalendas Junii, adduntque postea cum reliquis sepultum, & ideo cum istis eum veneramur. Hisce subjungitur in titulo S. Anolinus Commentariensis, [S. Anolinus Commentariensis.] sive Carcerarius, a S. Urbano captivo baptizatus ac chrismate consignatus, ac dein ob fidei Christianæ professionem decollatus XII Kalendas Junii: qui IX Kal. Junii inscriptus reperitur fastis Greveni, Maurolyci, Galesinii, Ferrarii: sed malumus eum cum S. Vrbano hoc die commemorare, quia in hujus Actis num. 5 & 6 conversio ipsius & martyrium narrantur.

[11] Sequuntur SS. Marmenia matrona ejusq; filia Lucinia, aliis Lucina, [Marmenia & Lucinia filia ac 22 alii.] & Licinia Virgo, cum viginti duobus domesticis occisæ, & (uti Acta infra habent num. 16) sancta Passio eorum tertio celebratur die ante Kalendas Junias: in Ms. autem Capuano decollati dicuntur quarto Kalendas Junias. Antonius Gallonius, in Historia Sanctarum Virginum Romanarum supra etiam citata, tradit eas Romæ in monasterio sanctimonialium S Laurentii in Panisperna coli, hoc die XXV Maji, & corpus S. Marmeniæ ibidem summa cum veneratione asservari. Gallonium sequuntur Octavius Pancirolus, in Thesauro abscondito Vrbis Romanæ, regione 2, ecclesia 48; & Ferrarius, in Indice Catalogi Sanctorum Italiæ. An adhuc & ubi habeatur corpus S. Luciniæ seu Lucinæ filiæ, non satis liquet. Memoratus Gallenius addubitat, num corpus ejus, una cum corpore S. Marmeniæ matris, adservetur apud S. Laurentium in Panisperna, quod fuerint eodem in loco corpora utriusque deposita; & hoc etiam innuit Abbas Piazza in Sanctuario Romano. Aliud sepulcrum suggerit sæpius jam laudatus Aringhus cap. XI dicti libri 3 num. 17, ubi cum de celebri ecclesia S. Sebastiani, & altari in quo ejus sacræ Reliquiæ fuerant depositæ, actum fuisset, ista adduntur: At vero juxta præmemoratum altare, sepulcrum quoddam in pavimento crate ferrea vallatum videre est, in quo insculptus ejuscemodi titulus, antiquitatem redolens, legitur. HOC EST SEPVLCHRVM SANCTÆ LVCINÆ VIRGINIS. Ac dein inter varias conjecturas etiam addit posse existimari jure merito, sepulchralem Titulum loqui de S. Lucina filia Marmeniæ: quod nobis satis probatur, eo quod in vicinia vixerit, martyriumque passa ac sepulta fuerit. Omnibus denique adjungitur S. Savinus, [S. Savinus,] qui cum per duodecim annos ob confessionem Jesu Christi maceratus fuisset, migravit ad Christum, & reconditus in sarcophago, ubi sepulti erant CXXV Martyres: quos in titulo seorsim non apposuimus, quia possunt fuisse ex quinque millibus, quos Almachius in Actis num. 3 objecit S. Urbano, per ejus fallaciam deceptos, periisse. Verum respondit S. Vrbanus, [5000,] non periisse, sed ad regna cælestia feliciter migrasse. Et quia dicuntur fere quinque millia, dicti CXXV possunt numerum complere, si forte aliqui defuissent: quamquam jam sæpius observavimus, dictam particulam fere in similibus locutionibus idem significare, quod hæ particulæ, circiter, plus minus, aut præter propter. Denique adjunximus qui sub finem adjunguntur, quadraginta & duo, & sub Annitio Vicario capitibus truncatis martyrium compleverunt, [alii 42,] tum, ubi S. Cæcilia fuerat sepulta, fuerunt reconditi. Quia autem corpus S. Urbani, cum corpore dictæ S. Cæciliæ inventum fuit, hic primo ponimus, quæ ille huic ejusque sponso Valeriano & hujus fratri Tiburtio præstitit, ex ipsorum Actis.

§. III. Excerpta ex Variis, de rebus in Pontificatu gestis. Et corpore ad ecclesiam S. Cæciliæ translato.

[12] Cæcilia Valeriano sponso ait: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo corpus meum custodit… Si permittas te purificari fonte perenni, & credas unum Deum esse in cælis vivum & verum, poteris eum videre. Dicit ei Valerianus; Et quis erit, qui me purificet, [S. Vrbanus,] ut ego Angelum videam? Respondit ei Cæcilia: Est senior, qui novit purificare homines, ut mereantur videre Angelum Dei … Vade in tertium milliarium ab Vrbe, via quæ Appia nuncupatur, illic invenies pauperes … qui ostendent sanctum senem Urbanum. Hunc tu dum videris, indica ei omnia verba mea: & dum te purificaverit, induet te vestimentis novis & candidis: cum quibus mox, ut ingressus fueris istud cubiculum, videbis Angelum sanctum… Tunc Valerianus perrexit, & secundum ea signa, [latens in sepulcris Martyrum,] quæ acceperat, invenit S. Urbanum Episcopum, qui jam bis Confessor factus inter sepulcra Martyrum latitabat. Cui cum dixisset omnia verba Cæciliæ, gavisus est gaudio magno: & ponens genua sua in terra, expandit manus suas ad cælum, & cum lacrymis dixit: Domine Jesu Christe, [gratiis Deo actis,] seminator casti consilii, suscipe seminum fructus, quos in Cæcilia seminasti: Domine Jesu Christe, Pastor bone, Cæcilia famula tua quasi apis argumentosa tibi deservit: nam sponsum, quem quasi leonem ferocem accepit, ad te, Domine, quasi agnum mansuetissimum destinavit; iste huc, nisi crederet, non venisset. Aperi ergo, Domine, cordis ejus januam sermonibus tuis, ut te Creatorem suum esse cognoscens, renuntiet diabolo & pompis ejus & idolis ejus… Tunc S. Urbanus baptizavit eum, [baptizat SS. Valerianum,] & edocens eum omnem fidei regulam, remisit eum ad Cæciliam diligenter instructum… Valerianus perduxit Tiburtium fratrem suum ad Papam Urbanum: cui cum narrasset universa, quæ fuerant dicta vel facta, gratias referens Deo, [& Tiburtium:] suscepit Tiburtium cum omni gaudio, & baptizans eum secum esse præcepit, quoadusque Albas deponeret. Quem perfectum doctrina sua per septem dies, Christo militem consecravit…

[13] Posthæc Almachius præcepit S. Cæciliam, quasi Valeriani conjugem, arctari: [item a S. Cæcilia conversos 400:] ut thura quoque que poneret, cœpit impelli. Tunc dixit apparitoribus, qui eam hoc facere compellebant: Audite me, cives & fratres … Gloriosum est & valde optabile omnia pro Christi confessione perferre tormenta … qui centuplum reddit & vitam æternam … Creditis hæc, quæ dixi? At illi dixerunt: Credimus, Christum filium Dei, verum Deum esse, qui talem possidet famulam. Dixit eis B. Cæcilia: Hic intra domum meam faciam venire, qui vos omnes faciat vitæ æternæ participes. Et ita Domino procurante completur. Tunc veniens Papa S. Vrbanus baptizavit intra domum ejus amplius quam quadringentos promiscui sexus, conditionis, ætatis, inter quos unus clarissimus vir erat, nomine Gordianus: hic sub defensione sui nominis domum S. Cæciliæ suo nomine titulavit, ut in occulto ex illa die, ex qua baptisma Christi ibi celebratum est, Ecclesia Dominica fieret; ita ut etiam Papa Urbanus illic moraretur; [moratur in domo S. Cæciliæ:] & licet occulte, quotidie tamen, redemptionis Christi ibi crescerent lucra, & Ecclesiæ innumerabiles talentorum thesauri, diabolo vero perpetua detrimenta… Tunc Almachius Præfectus jussit eam in sua domo flammis balnearibus concremari. Cumque fuisset in calore balnei inclusa, … quasi in frigido loco illibata perstitit sanitate … Hoc cum audisset Almachius, misit qui eam in ipso balneo decollaret. Quam cum spiculator tertio ictu percussisset, caput ejus amputare non potuit … Per triduum autem, quod supervixit, [suscipit ab ea sibi commendatos:] non cessavit omnes, quos nutrierat & quos docuerat, in fide Domini confortare: quibus & divisit universa quæ habuit, & S. Urbano Papæ tradidit commendatos, cui & dixit: Adhuc triduanas mihi poposci inducias, ut & istos tuæ Beatitudini traderem quos nutrivi, & hanc domum meam in æternum Ecclesiæ nomini consecrares. [& sepulto corpore ecclesiam illi consecrat.] Tunc S. Urbanus Papa, corpus ejus auferens cum Diaconibus, noctu sepelivit eam, inter collegas suos Episcopos & Martyres, ubi sancti Confessores sunt collocati. Domum autem ejus in æternum sanctam Ecclesiam suo nomine consecravit: in qua beneficia Domini exuberant ad memoriam B. Cæciliæ. Hactenus excerpta ex Vita S. Cæciliæ, Virginis & Martyris.

[14] Fuerunt postmodum conjuncta corpora SS. Urbani, Cæciliæ, Valeriani, Tiburtii, & aliorum Martyrum. Porro ante seculum Christi octavum nihil, quod hac in re factum foret, [Cœmeteriū S. Vrbani & aliorum,] alicubi extare meminimus. Tunc in Pontificem Romanum anno DCCXXXI creatus S. Gregorius III, cœmeterium beatorum Martyrum Januarii, Urbani, Tiburtii, Valeriani & Maximi, & eorum tectum in ruinis positum, de novo perfecit; uti indicat Anastasius Bibliothecarius, qui & sequentia in Vita Adriani primi, anno DCCLXXII ad Pontificatum electi, habet: Ecclesiam B. Tiburtii & Valeriani atque Maximi, seu basilicam S.Zenonis, una cum cœmeterio SS. Urbani Pontificis, Felicissimi & Agapiti, atque Januarii & Quirini Martyris, foris portam Appiam, uno cohærentes loco, quæ a priscis marcuerant temporibus, a novo restauravit. Vitam S. Quirini Martyris dedimus XXX Martii, ac diximus, sacrū ejus corpus via Appia in cœmeterio Prætextati sepultum. Eodem modo SS. Felicissimus & Agapitus Diaconi, & Januarius Subdiaconus S. Sixti Papæ II, decollati via Appia, [dictum Prætextati, & S. Sixti,] & in cœmeterio Prætextati sepulti, dicuntur in Actis Martyrii ad VI Augusti elucidandis. Hinc etiam Cœmeterium Prætextati, dictum est cœmeterium S. Sixti, aut certe partes dicti cœmeterii, ab aliis Sanctis suam appellationem sunt sortitæ. Infra etiam in Actis num. 18 & ultimo, quadraginta duo Martyres, sub Annitio Vicario decollati, [item ad S. Cæciliam.] a Polemio Presbytero sepulti sunt, ubi Christi Martyr sepulta erat Cæcilia. Egimus autem IV Martii, de nongentis & decem Martyribus Romanis, quorum corpora posita sunt in cœmeterio ad S. Cæciliam.

[15] Floruit postmodum S. Paschalis I Papa, creatus anno DCCCXVII, ex recentiori calculo Collegæ mei Papebrochii, vita mortali functus anno DCCCXXIV, XIV Maji, ad quem diem ejus Acta recensuimus. Hic scripsit Epistolam de revelatione sibi facta a S. Cæcilia, ob quam, inquit, properantes in cœmeterio S. Sixti (aliis Prætextati) foris portam Appiam situm, corpus S. Cæciliæ, inter collegas Episcopos, [Corpus S. Vrbani appositum] in aureis indumentis cum venerabili sponso Valeriano reperimus, & honeste infra muros hujus Romanæ urbis induximus… & Titulum in meliorem statum a novis fecimus restuarari: & ejusdem Virginis corpus, cum carissimo sponso atque Tiburtio & Maximo Martyribus, nec non Urbano & Lucio utrisque Pontificibus, [corpori S. Cæciliæ, a S. Paschali P.] sub sacro altari dedicantes collocavimus. Hæc excerpsimus ex dicta epistola S. Paschalis, in cujus gestis eadem refert Anastasius Bibliothecarius. At nova inquisitio facta est anno MDXCIX, auctore Paulo Sfondrato, Tituli S. Cæciliæ Presbytero Cardinale; & inventa sunt XX Octobris corpora SS. Cæciliæ, Valeriani, Tiburtii & Maximi. [& iterum an. 1599.] Quibus elevatis, recolens Cardinalis Sfondratus, Paschalem corpora etiam Beatorum Urbani & Lucii Pontificum in eadem ecclesia collocasse, ad ea perquirenda altius fodere jussit: statimque subter arcam marmoream, unde extractum fuerat S. Cæciliæ corpus, similis alia arca detecta est: in qua duorum Pontificum Urbani & Lucii corpora condita erant, proprio separatim velo circumvoluta. Præpostere tamen jacebant, ita ut primi caput ad dexteram, alterius ad sinistram vergeret aræ majoris. Reposita vero hæc fuerunt a Clemente Papa VIII die XXII Novembris, cum inscriptione incisa tabellæ argenteæ: & prædicti Pontifices Urbanus & Lucius sub arca S. Cæciliæ, prout ante a S. Paschali factum, in alia similiter arca conditi sunt, apposito hoc epitaphio. SVB HOC ALTARI REQVIESCVNT CORPORA SS. MARTYRVM CÆCILIÆ VIRGINIS, VALERIANI, TIBVRTII, MAXIMI SOCIOR. LVCII ET VREANI PP. EISDEM SANCTIS MARTYRIBVS CONSECRATO. Acta S. Lucii dedimus IV Martii, & in iis latius hæc deduximus ex tractatu Antonii Bosii supra laudati, quæ hic noluimus repetere. Abbas Piazza in Sanctuario Romano addit, in ecclesia S. Mariæ Majoris asservari brachium S. Urbani, & in Aracæli exponi ejus caput, & alias ejus Reliquias esse in æde S. Praxedis.

§. IV. De alicujus S. Urbani corpore & cultu Catalaunis in Gallia: & variarum sub eodem nomine Reliquiarum veneratione pluribus in locis.

[16] Qvæ diximus de Corpore & Reliquiis S. Urbani Romæ adservatis, adeo probantur Romanis, ut videatur nefas apud illos vel minimum de ejus ibidem depositione dubitare: quod tamen in Gallia fieri, [Corpus alicujus S. Vrbani in diœcesi Catalaunensi,] colligimus ex Andreæ Saussaji Martyrologio Gallicano, ubi ad hunc diem XXV Maji ista tradit: Natalis S. Urbani Papæ & Martyris, cujus venerandum corpus, cum pretiosis exuviis Tiburtii Martyris, quem Christo sanctus ipse Pontifex progenuit, a Nicolao Papa hujus nominis primo Legatis Caroli Calui eximio munere concessum, in Galliamque advectum, miraculis in via undique rutilans, ejusdem Imperatoris jussu in monasterio, quod in ejus honorem condiderat in Catalaunensi agro, honorifice collocatum est: ibique nunc usque quiescit, indita loco, ut pignoribus sanctitate, sic patrocinio nuncupatione. Hæc ibi. Contigit hæc Translatio anno DCCCLXIII juxta Chronicon Malleacense, in nova Bibliotheca Labbæi Tom. 2 pag. 200: sed priori anno Romam e Gallia discesserant, qui sacrum illum thesaurum impetrarunt, uti scribit Hericus monachus lib. 2 de Miraculis S. Germani Episcopi Autissiodorensis, cujus verba a nobis relata sunt XIV Aprilis, ad Acta SS. Valeriani, Tiburtii & Maximi in Analectis num. 10. Fuerunt autem reliquiæ Autißiodori honorifice suscepta pridie Kalendarum Novembrium. At quod huc spectat, anno DCCCLXV merito suæ religionis venerabilis Herchenraus, Catalaunorum Episcopus, ad cœnobium S. Germani veniens, largitione Fratrum Reliquias pretiosi Papæ & Martyris Urbani obtinuit: eisque susceptis, monasterium in pago Partensi in ejus honore construxit: quo loco tanta tamque frequentia postmodum claruere miracula, ut si litteris universa mandarentur, suo per se possent suppeditare volumini. Hæc ibi. Verum hæc de aliqua parte Reliquiarum. S. Vrbani dicta sunt: nam postmodum, teste eodem Herico, a dextro latere corporis S. Germani, in crypta Autissiodori, ossa B. Urbani Papæ, cum capite Innocentii Martyris, eodem loculo composita sunt. In Registro beneficiorum diœcesis Catalaunensis anno MDCXLVIII excuso, in Decanatu Ianuillani oppidi, primo loco exprimitur dicta Abbatia S. Urbani, & dein in eodem Decanatu aßignatur parochia S. Urbani, & capella S. Urbani e regione Burgi S. Urbani; uti in Decanatu Castri-Bußini Præpositura S. Urbani, sita ad S. Germani-villam Ordinis Benedictini.

[17] Hæc omnia cum singularem S. Urbani Papæ venerationem ista in diœcesi demonstrarent, [cujus ossa nunc elevantur] occasione Reliquiarum alicujus S. Urbani Martyris illic depositarum, & miraculorum multitudo ab Herico monacho indicata verosimile nobis faceret, aliqua eorum scripto fuisse mandata; recurrimus per litteras ad R. P. Ioannem Baptistam de Comitin, Catalaunensis nostri Collegii Rectorem, eo ipso tempore, quo S. Urbani Abbati fuerat a Rege Christianißimo collata filio nobilißimi ipsique addictißimi viri, totius Campaniæ Præfecti (Intendentem nominant) Domini, inquam, Thomæ Hue de Miromenil. Hic enim factam filio suo adhuc puero gratiam, non ut plerique in profanos usus, sed ad ipsius concrediti sibi monasterii instaurationem ornatumque conversurus, nihil habuit prius, quam de capsa S. Urbani in majorem lucem educenda cogitare. Cumque ea in hunc finem esset reserata, inventus est opinione major thesaurus, involutus sudario sericeo ejus coloris quem sicca rosarum folia referunt, alterique interiori ac vetustiori jam fere consumpto ac lacero, videlicet, ossa duo grandia integra, [& Translatio ac miracula hic dantur:] unumque etiam ex grandioribus, sed dimidium dumtaxat: caput, in quinque vel sex partes divisum: utraque scapula, costa dimidia una, dens unus, particulæ & fragmenta ossium complura. His ergo exornandis intento Præfecto jam nominato, gratißimum accidit postulari Translationis ac Miraculorum monumenta: ideoque continuo jußit depromi Ms. Codicem, quo illa, simulque triplicia S. Urbani Papæ Acta & S. Radegundis Vita, continebatur; totumque per Notarios Regios suo sumptu curavit eleganter transcribi nobisque mitti. Hoc beneficium majus quam postulabatur, cum debita animi grati testificatione commemorandum hic fuit; simulque indicandum, in eadem Abbatia duas quoque alias capsas haberi, quarum una potiorem partem continet ex corpore S. Manehildis, cujus festum agitur XIV Octobris; altea, ex simili causa, vocatur S. Sacerdotis, nescio an Episcopi Lugdunensis, ejus qui Lutetiæ Parisiorum defunctus colitur XII Septembris: de quorum Actis & Translationibus quanto scimus minus, tanto magis cupimus & speramus informari.

[18] Interim insignis ille numerus sacrorum oßium ex corpore S. Urbani (cui forte pars ea quæ Autißiodori remansit haud multum cedere quoad numerum debet, [sed velut ob solam homonymiam Papæ crediti] ita ut simul sumpta ossa utraque integrum fere corpus constituere poßint) certos nos reddunt, alterius Urbani, quam ejus qui Ecclesiam Pontifex rexit, esse omnia; sicut & alterius S. Tiburtii, quam qui in Actis S. Cæciliæ nominatur, credimus esse corpus, quod pariter fuit Roma allatum; licet utrumque, ut vere illorum, exhibitum Pontifici, & Autißiodorensibus monachis traditum sit; fide quidem bona, (uti credere oportet) sed parum fundata, uti docuit posterior eorum quæ tunc tradi putabantur corporum inventio. Interim bonam fidem approbarunt miracula, quæ proinde ipsi S. Urbano Papæ, in quem devotio ferebatur venerantium istæc qualiacumque ossa, merito attribuuntur: maxime cum eum cultum sibi acceptum esse indicarit, apparens habitu Pontificis, speciosa canitie, seque Urbanum confessus, & sanatum gratias acturum mittens ad suum Sacellum. In hoc Sacellum ad ipsa principali ecclesia translatum esse corpus anno MCXLI, suadere videtur ea quam damus Miraculorum historia, cum ait, quod ibi elegit sibi proprium Martyr domicilium, [in propriam deinde ecclesiā translati.] qui diutius quasi hospes fuerat intra monasterium, in sanctæ Trinitatis honore constructum. Erat is locus ad Matronam fluvium, & pridem extabant istic Statuæ, id est, bases, supra quas coliocabatur corpus S. Urbani, exigente temporum ratione. Cum autem ad has statuas præcipuus esset peregrinorum infirmorumque concursus, eisque superstrueretur denique sacellum ligneum; tot nova prioribus accessere prodigia, ut denique prædicto anno condita istic & dedicata sit Parochialis ecclesia, quæ etiamnum superest, sed corpore Sancto pridem privata. Illud enim iterum servatur in ipsa monasterii ecclesia, intra arcam (sicut scriptum est nobis) quatuor circiter pedes longam, duos latam, totidemque cum dimidio altam, atque ex argento & ære inaurato in forma ecclesia constructam, cum imaginibus alte eleganterque laboratis, lapidibusque pretiosis, quorum olim majorem fuisse numerum credibile est.

[19] Interim quod, pro manutenenda novißimæ inventionis apud Romanos fide, dicere cogimur contra Francos, [Alterius item corpus Theate.] diversa corpora constituendo; id ultro admittit Hieronymus Nicolinus, auctor Historiæ Theatinæ Italice editæ anno 1657, de eo cujus Corpus vel Reliquiæ anno MCCXLIII positæ sunt sub altari majori, in oppido Theatinæ diœcesis Buchianico, licet ex tali occasione S. Urbanus Papa ibi colatur Patronus: suadet autem alterum iis proprium colendum potius esse XXIII Novembris, quo reperitur inscriptus veteri Kalendario Ecclesiæ Theatinæ, qui fortaßis ibi etiam Episcopus fuit. Colitur in Archidiœcesi Bohemiæ festum sub ritu semiduplici, & causa allegatur in Ms. Martyrologio Pragensi, quia ejus corporis partem magnam cum capite, [Praga caput,] Carolus Rex obtinuit in monasterio monialium S. Benedicti in Cressein, diœcesis Argentinensis; & ejus tumbam decoratam, simul cum capite, donavit Ecclesiæ Pragensi. Hoc factum fuisse anno MCCCLIII scribit Pezzina in Diario Pragensi, addens, mandibulam superiorem cum tribus dentibus adhuc adhærere sacro capiti. Tomo 1 Ianuarii, in Addendis ad diem secundum pag. 1084, diximus, tunc coli varios Sanctos, quorum Reliquiæ a Carolo IV Imperatore Pragam allatæ fuerunt, atque inter eas refertur S. Urbani Papæ Martyris caput & pars corporis, XXV Maji. Verum quia Romæ caput cum corpore S. Urbani asservari dicitur in supra relata narratione, potius alterius Martyris Urbani esse censemus illud caput cum parte corporis. Dedimus etiam IV Februarii Vitam B. Rabani, ex Abbate Fuldensi Archiepiscopi Moguntini, auctore Rudolfo Presbytero Fuldensi ejus discipulo, a quo cap. 3 indicatur primæ Reliquiarum Fuldam Translatio ad B. Rabanum, & num. 15 inter alias numeratur, [& alibi aliæ Reliquiæ, puta Fuldæ,] pars de ossibus Sanctorum Episcoporum Fabiani atque Urbani; ac dein cap. 5 num. 27 dicuntur in ecclesiam S. Joannis Baptistæ, quæ Fulda quasi novem stadiis distat, cum hymnis & laudibus illatæ, & cineres sanctorum Martyrum Urbani & Quirini pariter depositi, singuli seorsim in singulis loculis inclusi: ubi orationibus eorum fideliter Deum deprecantibus beneficia præstantur. Postea cap. 6 num. 30 dicitur, Theodorus, frater Deusdonæ, Roman detulisse Reliquias Urbani Pape & Confessoris, cujus doctrina suo tempore multi coronati sunt martyrio, ossa quoque S. Cæciliæ Virginis, Tiburtii, Valeriani & Maximi, & aliorum, in quorum adventu sancti mutus unus, tres cæcæ, energumena una & alii, prout ibidem late omnia exposita sunt. Hæc accuratius deduximus, quod Fuldenses Monachi, & ex eorum relatu Bucelinus in Sacrario Benedictino, dicant, apud se haberi gloriosissimi hujus Pontificis sacrum caput: ejusque causa olim sub ritu Duplicis 2 claßis celebrari Officium solitum, cum Vitæ illius Auctor nusquam meminerit Capitis. Sicut autem ibi S. Urbanus Papa appellatur Confessor; ita etiam nominari a Beda & Rabano in suis Martyrologiis supra diximus, ratione addita hujus nomenclaturæ.

[20] [Cremonæ,] Præterea aliquas S. Urbani Papæ & martyris Reliquias haberi Cremonæ, in ecclesia S. Laurentii, quæ monachorum est Ordinis Benedictini, tradit Ludovicus Cantellus in Annalibus Cremonensibus anno 1130 & 1462. Aliquas etiam esse Bononiæ, in tribus diversis ecclesiis, asserit Masinus in Bononia perlustrata. Coloniæ etiam esse, [Bononiæ Coloniæ, Treviris.] in in ecclesia S. Gereonis & apud Carthusianos, scribit Gelenus: in Trevirensi ecclesia S. Matthiæ aliquas asservari, ad hujus Acta diximus XXIV Februarii, pag. 453: & nostræ Societatis Collegium Monasterii Westphaliæ simile quid habere se credit in armario super aram majorem locato. Particula insuper ex corpore S. Urbani Papæ, dono P. Ioannis Melandri, ad hanc Societatis ejusdem Professorum domum Antuerpiæ pervenit, cum insignibus SS. Hygini & Soteris Pontificum Martyrumque reliquiis, [Antverpiæ,] sub attestatione (prout dictum est XXII Aprilis) Didaci de Campo, Pontificii Cubicularii intimi, signata Romæ IV Nonas Martii anno MDXLV: quæ simul omnes sub titulo Pontificum Martyrum servantur in pretiosa Hierotheca alba, insigniter ornata pancarpiis operis phrygionici, atque ære fusis inauratisque cornubus, statunculis, pedibusque. In urbe quoque Campaniæ Gallicanæ Trecensi est ecclesia S. Vrbani Papæ Collegiata, [Trecis.]ab Vrbano Papa Quarto natu Trecensi fundata, & dotata sacris Reliquiis, scilicet brachio S. Vrbani Papæ & cranio S. Danielis, prout indicatur a Nicolao Des-Guerrois de Sanctis Trecensibus ad annum 1264, num. 6. Esse etiam de ossibus S. Vrbani Papæ Augustæ Vindelicorum in Basilica SS. Vdalrici & Afræ, scribit Bernardus Hertfelder par. 2, [Vltrajecti corpus non Vrbani sed Pontiani.] hujus Basilicæ cap. 40 & 50. Sed nolumus hæc ulterius prosequi; veriti ne subinde nomen Vrbani etiam loco alterius Sancti subrepserit. Ita Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico pag. 337 ait, Metropolitanam Ecclesiam S. Martini Vltrajecti possidere corpus S. Vrbani Papæ & Martyris, quod Baldricus hujus Ecclesiæ Episcopus XV, anno Domini DCCCCLXVI ex Italia retulit: cum illud sit corpus S. Pontiani Martyris, Spoleto Vltrajectum translatum, de quo egimus XIV Ianuarii.

ACTA MARTYRII
per Notarios Romanæ Ecclesiæ conscripta.
Ex tribus Mss. bibliothecæ Vaticanæ edita.

Urbanus Romanus Pontifex. Martyr Romæ (S.)
Mamilianus, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Joannes, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Chromatius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Martialis, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Eunuchius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Lucianus, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Anolinus Commentariensis, Martyr Romæ (S.)
Marmenia matrona, Martyr Romæ (S.)
Lucinia Virgo ejus filia, Martyr Romæ (S.)
XXII, item XLII, & quinque millia, Martyres Romæ (SS.)
Savinus, in carcere extinctus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 8372, 8374

EX MSS. VATIC.

CAPUT I.
S, Vrbani & Sociorum captivitas. Constantia inter verbera. S. Anolini conversio & martyrium.

[1] Urbanus Episcopus, natione Romanus, ex nobilissima prosapia ortus, [S. Vrbanus Papa,] cujus pater Pontianus dictus est, a B. Petro Apostolo octavus decimus Vicarius a [Christi] extitit. Præfuit autem temporibus b Alexandri: qui cum, commonitus a c Mammea matre, clemens in Christianos esset; Almachius, Vrbis d Præfectus, in eos tyrannidem exercebat. Hic apparitoribus suis præfecit quemdam crudelem virum, [imperante Alexandro Mammeæ filio,] Carpasium nomine; eique præcepit, ut cum omni solicitudine quæreret, si forte reperiret Christianos absconditos. Quod cum diligenter faceret, B. Urbanum cum tribus Diaconibus, & e duobus Presbyteris, in quodam reperit antro f: & currens anxiando, hæc Præfecto sub festinantia nuntiavit. At ille, [cum Sociis in antro latens,] qui Christianorum genus delere cupiebat e terra, jussit ut eosdem Christi famulos suo conspectui celeriter præsentaret. Veniens itaque Carpasius, B. Urbanum, & ejus Clericos, ad Palatium Vespasiani deduxit, in quo Almachius morabatur. Quos Præfectus intuens, [educitur ad Almachium P. V.] ut leo infremuit, & proloquens ait: Nonne iste est Vrbanus seductor, qui jam g semel & iterum damnatus est, quem Christiani sibi Papam fecerunt? Cui B. Vrbanus respondit: Ego seduco homines, ut viam iniquitatis relinquant, & ad viam veritatis deveniant. Præfectus dixit: O via veritatis, quæ nec Deos colit, nec Principes obtemperat! B. Vrbanus respondit: Nec Deos tuos colo, nec Principes tuos timeo; fac quod facturus es. Carpasius autem ait ad Almachium, [constans in fide carcere includitur:] & ad populum circumstantem: Quid vobis videtur de sacrilegis istis? Almachius dixit: Vt ducantur h ad Pagum juxta templum Jovis, & ibidem custodiæ mancipentur.

[2] [nocte accedentibus benedicit,] Quod cum a Carpasio fuisset impletum; audientes hoc Christiani venerunt nocte usque ad carcerem, & dantes munera Carcerario, nomine Anolino, intraverunt ad Sanctos. Quos cum vidissent, cœperunt altius gemere, & prostrati humo benedictionem a Summo Præsule deposcebant: qua suscepta, una cum Sanctis tota nocte in Dei laudibus vacaverunt: & cum jam dilucesceret, dantes invicem pacis osculum, beati Papæ se orationibus commendaverunt.

[3] Post hæc misit Almachius Præfectus ad Carpasium Vicarium, [ad Almachium reductus, arguitur ut pluribus causa mortis,] ut Vrbanum sacrilegum suo conspectui præsentaret; qui una cum Clero suo ejectus de carcere, Turcio Almachio præsentatur. Quos ille intuens ait: Deponite pertinaciam vestram, & sacrificate diis, quos adorant Imperatores; & recedite ab insania, qua estis infecti. Jam enim per fallaciam vestram fere quinque millia hominum decepti perierunt, de quorum miserabili interitu vos rei estis. B. Vrbanus respondit: Non perierunt, ut tu miser existimas, sed ad regna cælestia feliciter migraverunt. [& ob thesaurū S. Cæciliæ datum pauperibus:] Almachius dixit: Hac vana spe inducta Cæcilia, cum sponso suo & cognato, omnem gloriam perdiderunt, & immensum tibi dimiserunt thesaurum, quem te nunc exhibere oportet. b. Vrbanus respondit: Stulte, agnosce Creatorem, pro quo illi sua omnia pauperibus erogantes, mori exoptaverunt. Almachius dixit: Deponite contumaciam, ut possitis vivere; alioquin male perire habebitis. B. Vrbanus dixit: Non pereunt, nisi qui vel fide vel opere suo displicent Creatori.

[4] Almachius autem, conversus ad sanctos Presbyteros Joannem & Mamilianum, dixit: Numquid & vos eadem sentitis? At illi responderunt: [cum Sociis,] Patris nostri monita per omnia sunt salubria, sed in malevolam animam non intrat sapientia. Almachius dixit: Ut video deteriores effecti estis, quam delirus senex Magister vester; sed miseri non erubescitis, qui totiens damnati proscriptionibus in impudentia perduratis? & iratus jussit eos i plumbatis cædi. Qui cum cædërentur, clamabant: Gratias tibi agimus, [plumbatis cæditur:] Domine. Porro Almachius cum furore vociferabat dicens: Isti ita arte magica imbuti sunt, ut nullo modo valeant nostris jussionibus obedire. B. Vrbanus dixit ei: Immo tu miser diis tuis similis es effectus, aures habens, & non audiens; oculos, & non videns. Ad hæc iratus Almachius ait: In injuriam deorum os non timuisti procaciter aperire? [Deos ridet:] Testor deos deasque, quia dignus es capitis subire sententiam. S. Vrbanus dixit: Quam reverendi sunt dii tui, si gesta eorum recolas, facile deprehendes. Porro Deus noster creavit omnia. & nos suos famulos corroboravit dicens: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. [Matth. 10,] Almachius dixit: Nequaquam; sed, cum sis senex, mortem reputas requiem; & ideo, quasi invidens juvenibus, [ut sæpe antea,] facis ut alii amittant, quod te senectus cogit amittere. Ad hæc Joannes Presbyter respondit: Manifeste mentiris: Patri enim nostro, & in juventute Christus vivere fuit, & mori lucrum; multotiens quippe pro eo Confessor effectus, animam suam pro ejus ovibus posuit. Tunc Almachius jussit venire ad se Carpasium, & dixit ei: Audi Carpasi, Vrbanum sacrilegum, una cum Clero suo, [Confessor pro fide,] in privata claude custodia, donec nostris obtemperet jussionibus. Quos Carpasius comprehendens, duxit ad carcerem juxta Pagum. At ubi ingressi sunt Sancti, psallebant dicentes, Domine refugium factus es nobis a generatione, & progenie.

[5] Et quidam Christiani hoc cognito venerunt ad eos nocte, inter quos erant tres Tribuni, k Favianus, [ex ipit nocte 3 Tribunos, & 2 Presbyteros:] Callistus, & Ammonius; & duo Presbyteri, Fortunatus & Justinus; qui dum venissent ad januam pulsantes steterunt. [Psal. 89.] Vt autem audivit Martialis Diaconus, curavit nuntiare B. Vrbano: quod ille audiens, rogavit Anolinum Carcerarium, ut eos ad se intrare permitteret. Mox ut ingressit sunt, corruentes ad pedes S. Vrbani, cum fletu dixerunt: Ora pro nobis, Sanctissime Pater, quia tempus persecutionis imminet. Quibus ipse respondit: Nolite ex hoc flere, sed magis gaudete: per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Totam itaque noctem in hymnis & canticis transigentes, Dei misericordiam implorabant. Videns autem Anolinus cuncta quæ gerebantur, misit se ad pedes B. Vrbani, cum lacrymis rogans, ut baptizaretur ab eo; [Anolinum Commentariensem baptizat,] quem B. Vrbanus jussit surgere, & ait ei: Vide, fili, si ex toto corde credis, ut remissionem percipias peccatorum? Respondit Anolinus, cum fletu dicens: Credo, Domine. Et baptizavit eum, ac chrismate consignavit l. Et cum dies factus esset, Missarum solennia celebrantes, pane cælesti refecti sunt.

[6] Audiens hæc Almachius, jussit iterum B. Vrbanum, cum Clero suo, suis tribunalibus præsentari, cui & dixit: Sic adhuc in vesania tua perduras, ut non solum te ipsum ab errore non revoces; sed etiam alios errore studeas implicare? Nam & Anolinum Commentariensem nostrum tuis te audivimus contagiis infecisse. Ad heac Anolinus ait: Infelix ego, qui præterito vitæ meæ tempore non agnovi Creatorem meum: [qui decollatur 18 Maji.] verumtamen gratias ago ei, quia saltem in extremo dierum meorum, sui mihi cognitionem misericorditer tribuit. Almachius dixit: Hujus loquacitas, si repressa non fuerit, multis erit causa damnationis; & data sententia jussit, ut capite puniretur. Qui ductus ad templum Dianæ, cum sacrificare renueret, juxta templum decollatus est, m XV Kalendas Junii.

ANNOTATA.

a Apposuimus nomen Christi, claritatis causa, ne S. Petri habeatur Vicarius, quod nequit dici: quia tunc esset non decimus-octavus, sed decimus septimus.

b Hic est M. Aurelius Alexander Severus, Mammeæ filius, qui succeßit M. Aurelio Antonino Heliogabalo, per seditionem militarem occiso, mense Martio anni 222. Quo etiam anno S. Callistus Papa martyrio coronatus est XIV Octobris.

c Mammea, apud Eusebium lib. 6 Hist. Eccl. cap. 21, dicitur pia ac religiosa femina: quæ Origenis conspectu frui, & scientiam rerum divinarum certissimo experimento cognoscere concupivit. Igitur illa Antiochiæ degens, misso militari satellitio, hominem accersit: qui apud eam aliquamdiu commeratus, innumera illi documenta exhibuit, ad Domini gloriam & ad divinæ illius prædicationis potentiam declarandam.

d Ad Præfectum Urbis causarum civilium & criminalium spectabat cognitio. Ita Dio lib. 25. Hinc Vlpianus lib. 1 ff. de Officio Præfecti Vrbis, Omnia, inquit, crimina Præfectura Urbis sibi vindicavit. In Ms. Capuano dicitur Almachius, præterea Augustali fultus auctoritate: cui non videtur Alexander Imperator ausus se opponere.

e Idem Ms. Capuanum, quatuor Presbyteros aßignat: sed forsan duo iis aliunde adjuncti fuerunt, & una martyrio coronati.

f Idem Ms. non longe ab Urbe occultatum. Acta S. Cæciliæ; tertio ab Urbe milliario, via Appia, inter sepulcra Martyrum latitabat: & confirmant Mss. Mazarini, Vlimerii & Reginæ Sueciæ.

g Eadem Acta S. Cæciliæ: bis Confessor factus: infra num. 5 dicitur, in juventute multotiens Confessor effectus. In Actis majoribus, usque septies examinatus & dijudicatus. Hinc post martyrium etiam Confessor appellatus.

h Eadem Acta: SS. Valerianus & Tiburtius ducti ad agrum Pagum, ubi erat statua Jovis: & infra, Locus igitur qui vocabatur Pagus, quarto milliario ab Urbe situs erat: in quo per templi januam transitus erat, ut omnis qui ingrederetur, si Iovi thura non poneret, puniretur.

i Plumbatæ, quibus Martyres cædebantur, erant glandes seu globuli plumbei, funiculis vel catenulis impacti, uti in antiqua pictura Ecclesiæ S. Laurentii extra Vrbis mœnia adhuc videri, testatur Bosius.

k Ms. S. Maximini Fabinus, Calixtus, Annina. Ast Acta majora Mss. Fabianus, Calixtus, Ammonius. Videntur Tribuni militares fuisse, jam ante conversi, cum forte præessent custodiæ carcerum, ac vidissent constantiam Martyrum.

l Mss. Capuanum, S. Maximini, & Acta majora, addunt: quem Fortunatus Presbyter de sacro fonte suscepit. Dedimus 18 Februarii Acta Martyrum Romanorum, Maximi Comitis rei privatæ, Claudii ejus fratris, & hujus uxoris Præpedignæ, atq; horum filiorum Alexandri & Cutiæ: Claudium S. Gabinius Presbyter baptizavit & hujus frater S. Caius Papa chrismate linivit, & baptizavit uxorem & filios: tunc obtulit pro illis sacrificium, & consecravit corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi, & participavit omnibus mysterium Domini: quibus similia in pluribus Actis Sanctorum leguntur.

m In Actis majoribus dicitur martyrio coronatus XVII Kalendas Iunii: in Ms. S. Maximini XVI Kal. in variis Martyrologiis refertur XXIV Maji. Nos ad hunc diem, cum S. Urbano & aliis Martyribus, illum proponimus.

CAPUT II.
S. Vrbani & Sociorum animosa profeßio fidei. Vis orationis, Verbera, Martyrium.

[7] Post hæc Turcius [Almachius] Præfectus jussit tribunal parari, ut nocte Christi famulos examinans opus ageret tenebrosum. [Rursum ab Almachio examinatus Papa.] Itaque aggrediens eos ait: Dicite miseri, quæ est insania vestra, ut mortem magis optetis, quam vitam? Cui Respondens Præsul dixit: Non moriuntur, qui patiuntur pro Christo, sed magis vitam percipiunt sempiternam. Præfectus dixit: Nulla ratione possum advertere, quomodo possit hoc fieri. B. Vrbanus respondit: Quia carnalis homo non percipit, quæ Dei sunt. Almachius dixit: Præsto est superbæ vestræ responsionis remuneratio, quia in nostram & deorum injuriam debacchamini. [a Carpasio ducitur ad templum Iovis.] Et præcepit Carpasio dicens: Ducite eos ad templum juxta Pagum, & vel sacrificent Deo magno Jovi, vel multiplicibus macerentur suppliciis. Venientes igitur ad templum Jovis juxta Pagum, ubi dicebatur a Locus trucidatorum, compellebantur ab apparitoribus, ut libamina diis imponerent. Illi autem irridentes, & expuentes in simulacrum, dicebant: Similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Iratus autem Carpasius dixit ad Sanctos: Infelices, discedite ab hoc perverso dogmate, & adorate deos, & estote amici Principum. B. Urbanus respondit: [persistit cū suis in fide Christi:] Insensate canis, quasi sepulchrum patens guttur tuum fœtorem emanat; nobis enim nullo modo persuadere poteris, ut a caritate Christi aliquatenus separemur. Conversus Carpasius ad satellites, dixit: Quidnam esse dicitis, quod sacrilegi isti audaciores sunt pro maleficiis suis, quam aliquis miles pro defensione Reipublicæ? Sancti autem responderunt: Si vos pro reverentia lapidum sic nitimini, ut etiam vestris consanguineis non parcatis; quid nobis est agendum pro Deo vivo & vero, a quo conditi sumus? Carpasius ait: Præceptum Principum exequi nos oportet, ut videlicet, nisi sacrificetis, diversis macerati suppliciis capite puniamini. Respondentes Sancti dixerunt: Hoc est quod optamus. Carpasius dixit ad Clerum ejus: Princeps vester, pro senectute hebes effectus, mori desiderat; vos autem, ut prudentes, juventuti vestræ convenit providere. Sancti responderunt dicentes: A Patris nostri vestigiis nullatenus exorbitabimus.

[8] Tunc Carpasius, pertractans secum de Sanctorum constantia, [iterum oblatus Almachio & cum eo reductus ud templū] reduxit eos ad Almachium b Urbis Præfectum, referens quod nec minis, nec precibus eos posset a primo revocare proposito. Tunc Præfectus, agitans caput, ait: Video eos ad hoc tendere, ut magis mori eligant, quam ab his superstitionibus suum animum revocare. Nunc ergo reducantur ad templum: &, si statim non sacrificaverint, non jam cum eis multiplicitate verborum, sed ensium ictibus disputetur. Ad hæc quidam Tarquinius, cognomento Taurinus, dixit ad Præfectum: Si tu cum eis, o Princeps, ires ad templum, posses forsitan eorum sensus ad meliora convertere. Credit Præfectus hujus asseritionibus, & præmittens cum satellitibus Sanctos, ipse militum ambitione stipatus subsequitur. [Psal. 118.] Pergentes autem Sancti psallebant, In via testimoniorum tuorum, Domine, delectati sumus, sicut in omnibus divitiis. Et cum venissent ad Pagum, compellebantur a militibus sacrificare dæmoniis. Qui cum orassent, & in cordibus suis clamassent ad Dominum; elevans B. Urbanus vocem, & statuunculam Jovis intuens, [dejicit statuam,] dixit: Destruat te virtus Dei nostri. Et repente cecidit simulachrum; sed & sacerdotes, qui ministrabant ignem sacrificii, mortui c corruerunt.

[9] Tunc invasit timor Præfectum, & fugiens cum residuis, recepit se in Palatio Vespasiani, sæviens contra Sanctos: & facta de eis inquisitione, jussit eos suis Tribunalibus applicari; quibus cum indignatione locutus, ait: Quousque artem magicam sectamini? An putatis, quod de manibus meis eripi valeatis? Respondentes Sancti dixerunt: Potens est Dominus eripere nos de manibus tuis. Tunc Almachius jussit eos extensos in terra fustibus diutissime cædi: [fastibus cæsus socios animat:] & cum cæderentur, & Deo gratias agerent unus de Diaconibus, erectis ad cælum oculis, emisit spiritum. Sanctus vero Urbanus hortabatur ceteros, ne tormenta pavescerent momentanea. Almachius autem satellitibus suis ait: Plumbatis, & d scorpionibus eum cædite, quia fustes deridet. Et cum hoc ageretur, [plumbatis & scorpionibus cæditur: & post S. Lucianum 21 Maji sepultum,] ministri diaboli jactaverunt corpus S. Luciani de tribunali ante conspectum Sanctorum; quod quidem nemo Christianorum, propter tyrannorum edictum, palam ausus est sepelire. Veniens igitur noctu Fortunatus Presbyter tulit corpus, & sepelivit in Crypta in Cœmeterio Prætextati e XIII Kalendas Junii.

[10] Post diem autem tertium jussit Almachius apparitoribus suis, ut B. Urbanum cum Clero suo ad templum Dianæ ducerent; [cum aliis ducitur ad templum Dianæ,] &, si sacrificare renuerent, tunc sine dilatione capite plecterentur. Cumque ducerentur, beatus Pontifex exhortabatur eos dicens: Ecce nos Dominus vocat, inquiens: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. [Matt. 11] Hactenus eum vidimus, quasi per speculum & in ænigmate: præsto autem est, ut videamus eum facie ad faciem. His & aliis verbis cum eos solicite commoneret, devenerunt ad templum, & dixerunt carnificibus Sancti: Facite quod facturi estis, quasi & nunc sprevissemus, quod multotiens nos sprevisse cognoscitis, Cum ergo & illi ad sacrificia hos impellerent, & isti omnimodo recusarent, ducti extra templum f decollati sunt. Venientes autem supra nominati Tribuni, Favianus, Callistus, & Ammonius, cum quibusdam aliis Christianis, [& cum iis decollatur.] fleverunt fletu magno super Pastore suo, qui pro eis animam suam posuerat. g Sepelierunt autem eum cum suis sociis, in cœmeterio Prætextati via Appia, octavo Kalendas Junias.

ANNOTATA.

a In eo loco trucidati sunt SS. Valerianus & Tiburtius. Quidni etiam plurimi ex quinque millibus supra indicatis.

b In Actis S. Cæciliæ appellatur Assessor Præfecti, qui huic judicanti aßidebat, & corsulebat eum, & ad eum causam decidendam remittebat, & sententiam ferendam dictabat: de quibus est titulus in Digestis.

c Mss. S. Maximini, Capuanum & Mss. Acta majora addunt, fuisse numero viginti & duos.

d Scorpiones erant nodosa & aculeata flagella, sæpius in Martyrum certamine adhibita.

e Acta majora cum Ms. S. Maximini, quinto decimo Kalendas Junii. Postea vero sepultus est cum reliquis, ideo cum istis eum veneramur.

f Ms. Capuanum: Venientes ad locum, ubi decollandi erant, dantes sibi invicem pacis osculum, & signo Crucis se munientes, quasi una voce dixerunt: Suscipe nos secundum eloquium tuum, ut vivamus, & ut ad regnum gloriæ tuæ te duce pervenire mereamur. Et his dictis, flectentes genua, decollati sunt. At Mss. Acta majora, decollati sunt quarto decimo Kalendas Junii, quorum corpora jacuerunt ante templum Dianæ diebus quinque. In Ms. S. Maximini eadem sunt, sed decollati dicuntur VIII Kalendas Junii.

g Paßionalium, ut dixi, Collectores, volentes hic finire Paßionem S. Vrbani, ex Anastasio Bibliothecario vel Catalogis paulo antiquioribus, hæc adjunxerunt: Sed & vasa sacra argentea ad ministerium altaris fecerat plurima, & patenas argenteas viginti quinque. Fecerat & Ordinationes quinque per mensem Decembrem, Presbyteros novem, Diaconos quinque, Episcopus per diversa loca octo… Et cessavit Episcopatus ejus diebus triginta, cum gubernasset Ecclesiam annis octo, mensibus undecim, diebus duodecim, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum, Amen. Vbi puncta notavi, ibi erant verba, quæ reliquimus in fine Capitis præcedentis, desepultura, tamquam antiqui contextus: post hæc autem in Ms. Capuano insuper addebantur sequentia, quæ fortaßis etiam ipsa originarii textus sunt: Corpus autem B. Urbani Papæ & Martyris ibidem in superiori cœnaculo condiderunt, in hymnis & canticis, gratias agentes Deo. Quæ fere eadem leguntur in Actis majoribus: in quibus, nominibus propriis appositis, indicantur corpora SS. Joannis, Chromatii, Dionysii, Martialis, Eunuchii & Luciani: quorum tres primi, una cum S. Mamiliano, fuerant Presbyteri; alii tres Diaconi, inter quos secundus Eunuchius, aliis dicitur Mutius. Quod autem hic dicitur cessavisse Episcopatus dies XXX, non placet Collegæ meo: quia putat successorem Fabianum fuisse dumtaxat ordinatum XXI Iulii; ideoque mallet legere, & cessavit Episcopatus mensem I dies XXV.

CAPUT III.
SS, Marmeniæ, Luciniæ, & aliorum conversio: corpora & Vrbani & sociorum translata.

[11] His ita peractis abiit Carpasius Vicarius, ut thura diis imponeret, qui statim a dæmone arreptus est. Hoc dum nuntiatum fuisset Almachio, tremor invasit eum, & jussit eum quantocius sibi præsentari. Cum autem a militibus introductus fuisset ante Almachium, cœpit dæmon acriter vexare eum, [Carpasio a dæmove arrepto] & quoscumque valebat attingere rabidis dentibus laniare; nihilominus confitens pœnas, quas Sanctis violentissime intulerat, & quod morti eos addixerat injuste, quia & Sanctorum veridica verba procaciter contempserat, & quod ineffabilem gloriam ob gloriosa certamina Sancti percipere meruerunt. Videns autem Almachius quod vera insana mente loqueretur, putavit illum Christianum fore, & jussit amoveri cum a se, tristis nimium, quia ejus maligno consilio immensa perpetrabat scelera. Dicebat enim diabolus per os Carpasii quidquid Almachius nefarie egit, & detegebat crimina Paganorum; prodebat interim [se] suosque complices, quomodo vel qualiter idololatræ effecti fuissent, quodque nihil eis idola præstare olim valerent; & prosequens ajeabat, Nescitis quod Magister & Doctor Christianorum, vas electionis Apostolus Paulus dicat: Scimus, inquit, quia nihil est idolum: [& suffocato] & quod nullus Deus, neque in cælo neque in terra, nisi unus: & paululum procedens cominus inde, atque in tali famine permanens, suffocatus est a diabolo, a quo tenebatur, & mortuus est.

[12] Hoc dum comperisset Judex, nuntiare curavit uxori illius Carpasii. [uxor & filia baptizantur:] Audiens autem uxor Carpasii, nomine Marmenia, quod vir ejus tali interemptus nece fuisset; venit nocte ad beatos Fortunatum & Justinum Presbyteros, & misit se ad pedes eorum simul cum filia sua, nomine Lucinia, orantes & postulantes ut lavacro Christi regenerarentur. Gratias igitur agentes Deo Sancti Fortunatus & Justinus, qui vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, prædicantes eas ac docentes regulam salutis & viam præceptorum Christi, & Catechizantes illas, indixerunt eis a septemplex jejunium: quo finito, alter eorum baptizavit eas in nomine sanctæ Trinitatis, ut rite mos in Ecclesia extat. Post diem vero tertium veniens Fortunatus Presbyter in domum Marmeniæ, prædicabat ibi Christi fidei documenta: [uti & alii plures] ad quæ audienda conveniebant multi Gentiles, & baptizabantur ab eo. Fortunatus autem Presbyter Christum filium Dei, Dominum nostrum, mundi Salvatorem, incessanter prædicare curabat; quin etiam vitæ æternæ gloriam, quam suis sequacibus est pollicitus, annuntiare satagebat: in quibus salutiferis verbis multi unanimiter confidebant, & baptizabantur, jam solidati in Christo cum omni fiducia. [& omnes de domo Carpasii.] Tum credidere Christo universi, qui erant in domo Carpasii, & baptizati sunt, laudes Deo promentes.

[13] Interea Marmenia, una cum sua nata, cœperunt rogares a S. Fortunato, de corporibus sanctorum quid factum fuisset, vel qualiter sepulturæ tradita essent. [Marmenia ducta ad corpus S. Vrbani,] Beatus vero Fortunatus indicavit eis quidquid actum fuerat de Sanctorum reliquiis, ut præmissum est, & dixit: Enixe postulo vestram beatitudinem, sanctissime Confessor Christi B. Fortunate, ut illuc usque properantes summa cum solicitudine reliquias requiramus Sanctorum, & ut digni sunt optime recondamus. Hoc dictum placuit Fortunato, & curavit auribus intimare S. Justini. Tunc surgentes Sancti, & venientes pariter cum Marmenia in Domino fideli, ad locum in quo sancta corpora erant humata, psallentes Domino & dicentes; Tu mandasti mandata tua Domine custodiri nimis, [invocat ejus patrocinium] & sequentia psalmi; ut vidit B. Marmenia corpora Sanctorum, statim mœsta flebili modo cœpit plorare & dicere sic: O sancte & mirabilis Papa Urbane, suppliciter tuam deposco sanctitatem, quo Christum pro me depreces, ut non me sinat in mea damnari iniquitate, & ne in gehennam demergar pro meritorum qualitate. Eia benignissime Christi Athleta, rogo te, ut mea digneris percipere vota, & apud Deum impietas crudelissimi Carpasii in ultionem ne convertatur exoro. Multa talia dicens & vociferans, amare lugebat. Denique levaverunt inde cum magno honore glebas almas, & adduxerunt eas in domum Marmeniæ, quæ erat b extra palatium Vespasiani Augusti sita prope Columnas, [ipsumque sepelit cum corporibus aliorum Martyrum in æde sua.] in qua sepulcrum B. Marmenia miro jussit modo poni: quod etiam marmoreis tabulis ex omni [parte] coglutinans contexit parietem, in quo recondiderunt cum aromatibus corpus Beatissimi Urbani & Mamiliani Presbyteri, & desuper sacrum tumulum miro lapide operiri curaverunt: super quod ingens antrum fabricari fecerunt, quadratum & firmissimæ fabricæ: & in eo corpora Sanctorum Joannis, Chromatii, Dionysii, Presbyterorum; & Martialis, Eunuchii, & Luciani Diaconorum, in canticis, hymnis & laudibus, imponere studuerunt: ad quorum venerabiles sepulturas multa patrantur miracula usque in præsentem diem, ad honorem salvatoris nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per æterna secula seculorum. Amen. c

ANNOTATA.

a Ms. Capuanum, septem dierum, Mss. S. Maximini & alia unius hebdomadæ.

b Ms. Capuanum: Juxta palatium Vespasiani. Aringbus, lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 21 num. 5, late hæc transcribit, & citatis Cencio Camerario. Nicolao Signorili, aliisque, dictum Palatium asserit haud procul a Catacumbis fuisse, ubi jam est Ecclesia S. Sebastiani.

c Hic finiunt Ms. Acta majora: sequens Appendix sub novo Titulo habetur in Ms. Vaticano 1195.

APPENDIX
SS. Marmeniæ, Lucinæ, & aliorum Martyrium.

Urbanus Romanus Pontifex. Martyr Romæ (S.)
Mamilianus, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Joannes, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Chromatius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Martialis, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Eunuchius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Lucianus, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Anolinus Commentariensis, Martyr Romæ (S.)
Marmenia matrona, Martyr Romæ (S.)
Lucinia Virgo ejus filia, Martyr Romæ (S.)
XXII, item XLII, & quinque millia, Martyres Romæ (SS.)
Savinus, in carcere extinctus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 8375

EX MSS. VATIC.

[14] Pervenerunt hæc tandem aliquando ad aures Almachii: qui illico jussit apparitoribus suis, ut Beatam ad se adducerent Marmeniam. Quæ cum ante eum præsentata fuisset coram omnibus, ita adorsus est loqui ad illam: Audivit enim nostra clementia, superstitiosa quædam deliramenta animum obligasse Marmeniæ, [Adducta ad Almachium] sed nequaquam valuimus credibilem præbere assensum. Profitere ergo Marmenia nunc, ut cunctorum aures valeant percipere veritatem, & quod tua propagatio dicat venustissima habeto secura, & noli ex hoc aliquam solicitudinem menti tribuere tuæ, a falsidicus rumor cito sopietur. Ad hæc mulier alma respondit: Profecto nescio ad quod prætendas cum talibus verbis: aperi id melius, si vales de te, stabiliorem nullum omnino timeto, & tuam incassum pronuntia causam, & mea ad omnia demum percipito verba. Et Judex inquit: Ut enucleatius tibi pandam simpliciter, vacua cede respondere verba: Auditum fuit in nostro palatio, quod ad superstitiosa Christianorum dogmata accedere præsumpsisses, & contemnas nunc numina sacra: [idola spernit:] quid ad hæc respondere debeas ocius intimato. B. Marmenia dixit, Sanctorum merita testor, quia non debuisti dicere nisi falsa esse idola & vana. Et Judex: Ego, ait, sustinere jam nequeo a femina tam perversas locutiones. Marmenia dixit: Qui falsum dicit esse verum, o Judex, quid de eo dicant impia, edicta, si placet edicito. At Almachius dixit: Ut minis coërceatur aut capite puniatur. Respondit Marmenia: Ergo tu infelix capite puniendus eris, & acriter coarctandus, quia sermo tuus omnis est nefandus: quis enim ignorat eos quos tu Deos asseris, lapideos & ligneos æneosque, miserrimos & nefandos, dum in hac superstitere vita, omnino fuisse? scilicet qui. [Seb] b ne mea polluatur lingua, ultra nec memor ero illorum ridiculosa. Iratus Almachius dixit, Heu! proh dolor! qualiter vestris sermonibus ad injurias deorum paulatim c scandis infandas, [& se Christianam fassa,] femina vecors, hebetudinem vel jactantiam prodens animosam? Iterum ait: Per deos, quia non verita es me ad iracundiam incitare, faciam te celerius crinoso capite resecari. Mulier sancta respondit: Ut sciant ii omnes quia verissime Christiana sum, jube modo, o Iudex, omnium pœnarum genera immanissime fieri, ut probatissima inveniar in fide Christi, veluti aurum per ignem, sicque adipisci valeam regnum ipsius Domini Salvatoris. [carceri includitur:] Tunc Almachius Præfectus jussit eam in carcere trudi, talia dicens: Qui præcepta deridet Principum invictissimorum ita coarctari jubemus. Sancta vero Marmenia ovans & exultans pergebat ad carcerem; & cum introiisset in eum, laudare Dominum cœpit ac dicere: Gloria Christe tibi sit, summi æternique Sermo Parentis, cum quo & cum Pneumate semper regnas, & per secula seculorum: qui cum essem indigna, me digne pro nomine tuo pati fecisti: obsecro te, ut mecum comitare dignetur usque in finem gratia tua, quatenus conculcato hoste maligno victrix ad te valeam pervenire.

[15] Audiens autem Lucinia filia ejus, quod genitrix ejus constanter egisset, cœpit erogare pauperibus omnia quæ habebat, [Lucinia filia distributo patrimonio,] maxime in sumptum Christianorum, quorum facultates sciebat in tali esse opere consumptas. Tunc sancti Fortunatus & Justinus universos admonebant quoscumque poterant Christianos: nuntiatumque est Almachio, quod Lucinia patrimonium suum universamque substantiam suam expendisset in orphanorum, viduarum, Christianorumque consolationem. [Qui] commovens caput, & furibunda ironiaque voce perstrepens, aiebat: Heu! inquit, quænam est illa seductio nequam, quæ numquam d ullum terrorem veretur, nullis flagris coërcetur, & ut ita dicam omnium tormentorum genera ac si nihil sint opinatur? e Nimirum seductio hæc instat est ignis, qui eo magis consumit quo plus crescendo invenerit. Hunc ignem illum dicimus esse, quam vis eum perdat sævissimus Iudex, de quo Christus annuntiatione sancta, hoc est, in Euangelio, dicit: Ignem veni mittere in terram, & quid volo nisi ut ardeat? [Luc. 29, 49.] Mox rapidissimo cursu jussit Iudex ministris suis, [ad Almachium cum domesticis ducitur,] ut Sanctam Dei Luciniam, cum universis qui in domo ejus degebant, ad se præsentarent, quantenus durissima discussione abdicare eam nihilominus valuisset, una cum B. Marmenia. Qui cum ducti ante Almachium fuissent, torvo vultu inspiciens eos Iudex insanus, Dicite, inquit, mihi cujus conditiones estis? aut quæ est professio vestra? Sancti ad hæc responderunt: Conditionem, inquiunt, nostram si quæris mortalem, [fidem omnes profitentur,] scias nos famulos esse Dominæ nostræ hujus Marmeniæ: professionem autem nostram, aunuente Domino, Christianam confitemur. Tunc ille: En, ait, & vos, ut video, omnes Christiani estis. Et Sanctis; Est, dicunt, melius agnoscere, & profiteri viam quæ Christus est, & per quam ambulare ad patriam, hoc est in vitam æternam, debemus, quam numinibus vanis subdere colla aut vobis cedere, vestrisque assentire nefariis jussis.

[16] Tunc Turcius Almachius indignatus, præcepit Tarquinio Taurino, ut absque iterata interrogatione eorum capita truncaret, & dixit: Numquam homines hujusmodi humiliantur, nisi durissimis pœnis seu per crudelissimam necem. Mox Tarquinius duxit eos, jam acriter verberatos, ad idolum Martis, ut sacrificarent. [& verberati,] Cujus libamina omnes dum contempsissent, accipere meruerunt palmam Martyrii: fuerunt namque, qui decollati sunt pro nomine Domini Jesu Christi, [decollantur.] absque B. Marmenia & filia ejus Lucinia, fere viginti & duo: quorum sancta passio f tertio celebratur die ante Kal. Iunias. Cognoverunt itaque Christiani, quomodo Sancti in perpetuum pro Christi amore pugnaverunt: & venerunt nocte cum Beatissimo Fortunato, & tulerunt corpora eorum cum hymnis & laudibus, & sepelierunt eos in loco, in quo sanctus erat sepultus Urbanus.

[17] [S. Savinus per annos 12 incarceratus obit,] In tempore quo hoc actum fuit, erat vitæ venerabilis per omnia sanctus, nomine Savinus, qui & ipse officium Sacerdotale gerebat: cum audivisset quod B. Marmenia, cum filia ac servis suis, processisset ad Dominum, nimium afflixit se, & migravit ad Christum: qui jam per duodecim annos [fuerat] maceratus in carcere, ob confessionem Jesu Christi Nazareni, filii Dei omnipotentis. At ubi sensit Taurinus, cum esset Carcerarius, quod S. Savinus defunctus fuisset; fune illaqueavit illius pedes, & trahebat corpus ejus per terram, qui & in foro illud dimisit inhumatum. Deinde venit quidem Polycarpus g Presbyter nocte, & accepit corpus ejusdem sancti Savini, & recondidit in sarcophago, ubi sepulti erant centum h viginti quinque Martyres i.

[18] Denique imprissimus Almachius, non sufferens animo, cœpit dona promittere plurima, si quis investigator ac proditor Christianorum extitisset, per qualecumque ingenium aut calliditatem, ejusque auribus nuntiaret. Unde factum est ut tertium post diem quidam legis Dei k zelator præmiique cupidus, nuntiasset ei quosdam Christianos sese reperisse, [alii 42] numero quadraginta & duos. Statimque gaudens aiebat: Reatus nempe Christianorum in omnibus sic perversus est, ut ante nostram excellentiam nullatenus diu valeat occultari. Fratres mei, non æstimetur omnino ad hujus infelicissimi animalisque Iudicis notionem venisse Domini & Salvatoris nostri benignissima verba, dicentis: Nemo accendit lucernam & sub modio ponit, sed super candelabrum ut luceat cunctis: de eo namque convenienter per veridicum & sanctissimum Vatem factus est sermo divinus, quod scilicet vir insipiens non cognoscat, [ab Annitio Vicario decollati,] & stultus [non intelligat. Deinde mandavit] tyrannus cuidam Annitio Vicario, ut illuc usque adiret, & sine interrogatione eos ocius l abduceret. Qui mox processit alacer, ut impleret facinus quod jussum a Præfectoria extiterat feritate. Quam rem Sancti præscientes, armaverunt se signo Crucis Christi, expectantes intrepidi mortem, orationibus sanctis unanimiter. Ecce ministri diaboli accesserunt, & capita eorum absque mora truncare acceleraverunt. Corpora vero eorum collegit Polemius Presbyter, [1 Ianuarii.] & ubi Christi Martyr sepulta erat Cæcilia, illic ea m sepelivit. Passi sunt autem sancti Martyres Christi die Kal. Ianuariarum, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancti vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mss. Vaticanum & S. Laurentii, quia (ut nostri proverbium) falsidicus rumor cito quiesceret solet.

b Ms scilicet quia ne &c. sed omnino puto aposiopesim esse, qualis Virgiliana illa: Quos ego.

c Ms. Lateranensi: conscendis adinstar culmen montis, iterum ait.

d Idem Ms. ullos heros.

e Hæc parenthesis Auctoris primi esse potest, quod tamen nolim affirmare pro certo: & similis iterum occurrit infra num. 18.

f Ms. Capuanum ait, quod Promiscui sexus viginti & duo fuisse traduntur: deinde dicit, quod eos Præfectus decollari præcepit quarto Kalendas Iunias. Verum executio potuit dilata fuisse in sequentem diem. At coli S. Marmeniam hoc 25 Maji testantur supra citati Gallenius, Pancirolus, Ferrarius.

g Colitur aliquis S. Polycarpus Presbyter 23 Februarii, dubium an hic memoratus, an alius 100 annis junior. Vtriusque memoriam collegit Bollandus, non ausus distinguere; agnoscens tamen, si unus idemque in Paßione S. Marmeniæ, qui in Actis S. Sebastiani nominatur, longævum supra morem communem fuisse: de quo mirum sit plura interim gesta non memorari. Nolim tam scrupulosus esse: & posteris Supplementum facturis suadeo, ut non vereantur magis duos Polycarpos facere, quam duas Lucinas; quarum altera fuit Apostolorum discipula, altera hoc seculo floruit, adhuc sub Diocletiano nota.

h An solum censendi XXII, quorum ante facta mentio? sed possunt alii Martyres fuiße.

i Idem Ms. Capuanum addit: Quorum omnium orationes & merita nos commendent Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit: & finiunt Acta, desideratis reliquis.

k Zelator hic sumitur in deteriorem partem.

l Fortaßis legendum, judicaret, vel, capite abdicaret: quædam enim hic obscuriora sunt; quare etiam opus fuit lineam fere totam supplere per [ ].

m Meminit horum sepulturæ Aringhus, citato lib. 3, cap. 14, in quo agit de Cœmeterio ad S. Cæciliam, citatque Ms. codicem Lateranensem de Actis S. Vrbani: unde confirmatur quod diximus, Appendicem hanc ad illa spectare.

TRANSLATIO ET MIRACULA.
Ex Ms. Abbatiæ S. Urbani diœc. Catalaun. communicata a Domino de Miromenil, Campaniæ Præfecto.

Urbanus Romanus Pontifex. Martyr Romæ (S.)
Mamilianus, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Joannes, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Chromatius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Presbyter, Martyr Romæ (S.)
Martialis, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Eunuchius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Lucianus, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Anolinus Commentariensis, Martyr Romæ (S.)
Marmenia matrona, Martyr Romæ (S.)
Lucinia Virgo ejus filia, Martyr Romæ (S.)
XXII, item XLII, & quinque millia, Martyres Romæ (SS.)
Savinus, in carcere extinctus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 8391, 8392

EX MSS.

CAPVT I.
SS. Vrbani ac Tiburtii Martyrum corpora Roma Antißiodorum, & alterum hinc ad Catalaunenses translatum.

a

Igitur anno incarnati Dei octingentesimo sexagesimo secundo, [An. 862 donantur Monachis Autissiodor.] Fratrum quidam Autissiodorensis Monasterii, mandatis pariter & epistolis Regiis instructi, Urbem Romam expetunt, cum orationis gratia, tum etiam quarumdam Ecclesiasticarum studio causarum: quas, Deo negotium procurante, & allegarunt strenue & efficaciter expleverunt. Prudentissimus & maxima venerationis reverentia suscipiendus Nicolaus b Papa, Romanæ tum Cathedræ præsidens, [a Nicolao Papa,] vicem Apostolici culminis & dignitate & studio præferebat. Qui cum prænominatis legatariis ad cuncta quæ vellent per dies aliquot plenissime sui copiam fecisset, magna sui ministrorumque ejus gratia discessuris, Sanctorum Martyrum Urbani & Tiburtii Reliquias tradidit, & virtute pretiosas, [corpora Sanctorum.] & quantitate præcipuas. Sic Dei favore, & obtentu Regis Caroli c, quod alias vel laboriosissimum vel impossibile fuerat, facili negotio confecerunt.

[2] Quid pignoris, quid thesauri Romulea ferretur ab Urbe, [Vectores monentur duobus Sanctis] virtutum consequentium crebritate cœptum est e vestigio declarari. Remotis superfluis, si qua referenda sunt, compendio fient gratiora. Urbe egressi, mansione prima in S. d Alexandri Ecclesiam devenerunt. Ibi cum pernoctarent, [duos cereos accendere:] candela prolixæ longitudinis uno succensa capite, post paululum a parte alia flagrans, utrimque perluxisse visa est. Ingenti devotione complexi factum, duorum præcipuorum Sanctorum memoriis, geminis de cetero serviendum luminaribus, adverterunt. [quidam ex comitatu liberantur a febribus.] Exin illustris vir Lotharius, ejusdem comes expeditionis, febre correptus prævalida, candelam suo statui respondentem detulit: & ante sacras pernoctans Reliquias, in crastinum se omnimoda languoris molestia levatum sensit. Actum e Vulterris. Meginarius ejusdem Lotharii Presbyter, non multum post febre succensus violentissima, candela Sanctis adhibita, quam excellenter tam facile curatus est. Familiare deinceps omnibus effectum, irruentes sibi per totum iter imbecillitates, Sanctorum constanter imploratis patrociniis, declinare.

[3] Emensis Alpibus ad Sanctos f Agaunenses Martyres diverterunt. Ibi ab Huberto g Abbate famosissimo excepti quam familiariter, [Agaunum appulsi ab Abbate impetrant,] tanti fatigatione itineris, plena Viri benevolentia, ingenti Religiosorum affectu, larga denique totius liberalitatis indulgentia, [corpora] relevarunt. De hinc oblatam sibi negotii opportunitatem intentatam linquere non sibi integrū fore arbitrantes, Sanctorum Agaunensiū Reliquias a prænominato Principe poscendas decreverunt. Is Deo volente quod postulabatur excepit libentissime, quod & viris esset familiarissimus, & (utpote secularia meditans tantum) in Sanctorum largiendis patrociniis non satis avarus. [caput S. Innocentii ex Legione Thebæa.] Quamobrem sanctorum Corporum adscito Custode, pretiosi Martyris Mauricii amplectendam Reliquiarum h partem, cum venerando capite i S. Innocentii, Legionarii quondam ejus, incunctanter largiri præcepit. Id quamquam omnes ferrent ægerrime, obtinuit tamen jussio Principis indifferenter fieri quod volebat.

[4] Votorum compotes, iter repetunt, justis semper faventem dispositionibus impendio glorificantes Deum. Obsequiorum erga Sanctos splendor, [Inter multa per iter miracula,] signorumque frequentia, circumjectos passim populos spectaculo aggregabat. Cedentibus aliis, alii succedebant; dum & hos nova perceptorum beneficiorum gratia lætos in sua recedere, & illos percipiendorum spes alacriter impelleret properare. Publice famosus & famose publicus locus est; i* Orbam vulgo cognominatur: eo cum venissent, [sanantur muta & contracta,] puella infantula ejus loci, Osanna nomine, quam nativitas & mutam produxerat & contractam, auditis psallentium populorum vocibus, miris perveniendi ad Sanctos angebatur desideriis. Id quia verbis non poterat, gestu corporis & stridore faucium declarabat: aridis tamen nervis reptilem extorquens gradum, enisu quo potuit pervenit. Mox tantæ fidei remunerata fructu, ignotæ rectitudinis universis mirantibus recepit usum. Hinc sacris communicans, Sacerdotis jussu respondit, Amen. Ex eo pleni compos eloquii, ad locum usque, qui Arlia dicitur, Sanctos prosecuta est.

[5] Dehinc in villam, cui k Botgalia nomen est, cum venissent; quidam ejus loci caducus a puero, [epilepticus,] adeo ut per dies singulos caducam non semel allisionem pateretur, raptim ad Sanctos cucurrit, feretrum vexit, triduo prosecutus, nihil demum mali passus est. Hinc ad Salinas ventum. Pater parvulum filium, [contractus,] contractione artuum imbecillem humeris vectitans, sub feretrum composuit. Paulo post cœpit erigi, & patrem anxie inclamare. Exciti omnes vocibus hinc inde concurrunt, incolumem inveniunt. Pater sub oculis omnium sanum recipiens filium, immensum lætus revexit ad propria. Actum in ecclesia Sancti Joannis Baptistæ vico publico.

[6] Sartum-Morthaliæ l ingressos novæ hilaritatis afflavit abcessus: [luminaria a pluvia & ventis non extinguuntur:] namque inter ventorum impetus & pluvias vehementes, duo cerei, sacrorum prævii pignorum, inextincto per diem totam lumine perdurarunt: ita Sanctorum gratia quibus deferebantur evidentius contutati, indefesso officio & imbres & flamina contempserunt. In villam Pagi m Amausensis, quæ Campus-Vellii dicitur, cum venissent; [loquela mutæ redditur:] mulier ab ipso uteri materni progressu muta, fide plena cucurrit, precem fudit, effectum precis consecuta est: illico intima faucium negatæ dudum vocis concepere canorem, promptaque verborum affluentia diuturni damna silentii compensarunt: sic concessum beneficium exercitio sermonis exaggerans, Ararim usque prosecuta est, misertum sui psalmatis & affectu & vocibus collaudans Deum.

[7] Hinc illis pagum Oscarensem n permeantibus, puella infans, [item alteri:] honesto loco nata, quæ & ipsa patiebatur cognati detrimenta silentii, de sinu nutricis exsiliens, cursu rapidissimo ad Sanctos venit; amplexoque feretro, suos adesse Dominos, etiam atque etiam inexplebilis inclamabat: sic linguæ vinculo resoluto, laudes aggerans laudibus, ad castrum usque Divionem comes individua perduravit: pater ejus & mater iter agentibus postmodum competentia itineri munera destinarunt.

[8] Alisiensem o post hæc pertranseuntes Pagum, in villa quæ Fanum dicitur, [sanatur colli distorsio,] noctem exigendam decreverunt. Ecclesia ejus loci Beati p Germani solenni constat nomine: in hac pretiosa Sanctorum pignora collocarunt. Puella fere duodennis advenerat, quam deformitate damnabili colli cervicisque contractio humerum complexa turpabat. Hæc pervigilem in ecclesia noctem ducens, & præoptatæ saluti & absolutæ pulchritudini restituta, cælum ipsum votis & laudibus onerabat: auctores beneficii Autissiodorum prosecuta, salutaribus obsequiis integrum exegit annum. In villam q Pompejacum dictam venientes, [item febris.] in ecclesia sancti Christophori nocturnæ stationis excubias peregerunt. Puer bene natus, Herimbertus nomine, immani febrium torquebatur accessu; delatus a parentibus incommodum exuit, robustæ sospitatis optantibus gaudia cumulavit.

[9] Inde profectis solennis Autissiodori parabatur exceptio: quo tandem pridie Kalendarum Novembrium pervenerunt, [31 Octob. exceptis Autissiodori Sanctis,] multa gloria, ingenti pompa, inexplicabili rerum præstantia. Creverunt ex eo miracula visibiliter corporalia, invisibiliter spiritualia; quoque magis subtilia, eo magis utilia; indesinenter assidua, indubitanter proficua; quanto perennius duratura, tanto certius profutura. Fulcoldus, ex cœnobio sancti Juliani r Clericus, quartano incommodo per anni fere spatium vexatus, [sanatur febris quartana:] ad Sanctos se humiliter contulit: mox fidei donatus præmio, sospitate reddita languorem excessit.

[10] Non post multo colonus quidam familiæ S. Germani, ex rure cui s Sorgiactus vocabulum est, comperta virtutum fama, [item paralysis,] eo gressum tendere animum induxit. Erat sane paralysis violentia totis artubus resolutus. Ea nocte, cujus postridie profectionem parabat, dormienti ei vir, habitu Pontificis, speciosa canitie spectatus, apparuit, seque t Urbanum confessus; Ecce, inquit, sanus factus incommodum excessisti: [apparente S. Vrbano.] verumtamen recta perge quo decreveras, ac pro salute recepta congrua memento vota persolvere. Jubentis edictum obedientia comes excepit: pergensque, ut imperatum erat, quod secum actum fuerat palam explicuit. Exinde multis locum expetentibus innumera præstitere, cunctis postremo rite supplicantibus indubitata rerum evidentia sese exhibuere præsentissimos: quodque gratum habeant honesta sibi in loco deferri servitia, plurimis expertum modis, una tantum eademque perbrevi admodum relatione constabit.

[11] Beati Martyris Tiburtii anniversarius Passionis v dies advenerat, & pia Fratrum devotio nocturnis vigiliis officiosius insistebat: [S. Tiburtius ibidem orare conspicitur.] inter hæc cuidam Fratrum in oratione secretius procumbenti, atque in divinæ contemplationis fastigium aliquatenus rapto, se videndum exhibuit ea formæ habitudine, ea pulchritudine vivente, qua expressius in suæ Passionis textu describitur. Visus est autem ante loculum Reliquiarum suarum, libratis in aëra gressibus, assistere; & expansis ad Orientem manibus, quarum una virgam ferebat auream, pro totius salute populi instantius supplicare. Is nobis hoc postmodum cum lacrymis referebat. Id mire gratum omnibus & præsenti & futuræ devotioni conduxit x.

[12] Præterea anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo quinto y, merito suæ religionis venerabilis Erchenraüs, Catalaunorum Episcopus; ad cœnobium S. Germani veniens, largitione Fratrum Reliquias pretiosi Papæ & Martyris Urbani obtinuit [easque z susceptas Monasterio, [Corpus S. Vrbani Catalaunum transfertur,] in Pago Pertensi α nuper a se in honorem Sanctæ Trinitatis β fundato, intulit, & vetus nomen loci illius, Villare scilicet, penitus abolevit; & eum de S. Urbani nomine cognominari statuit: ut scilicet Sancti Martyris merita notiori nomine fierent notiora. Pro miraculorum ergo magnitudine, [ad monasterium nunc a se dictū,] quibus Sanctum suum Dominus illustrabat, in ipso Translationis itinere, tam divitum quam pauperum multipliciter confluentium honorabatur oblatione. Inter turbas autem confluentium & offerentium, quidam Airicus, & uxor ejus Dodrada, municipes earumdem partium, tradiderunt ei alodium suum in γ Cableïa situm, perpetuo jure possidendum, ad usus sibi servituræ Congregationis, [& multis ibi miraculis claret.] & ad mercedem animarum suarum in requie Regni cælestis. In loco autem illo, in quo ejusdem Martyris pignora habentur recondita], tanta tamque frequentia postmodum claruere miracula, ut si litteris universa mandarentur, suo per se possent suppeditare volumini.

ANNOTATA D. P.

a

Primum hoc caput verbotenus acceptum est ex Herici monachi Autißidorensis lib. 2 de miraculis S. Germani, sub his titulis:
Cap. XII Qualiter pignora Sanctorum ab urbe delata locus iste meruit.
XIII De patratis miraculis compendiosa relatio.
XIV De celebri exceptione Sanctorum.

b Nicolaus I sedit ab anno 858 usque ad 867.

c Carolus Calvus, necdum Imperator, sed ab an. 840 regnans in Francia.

d Libenter intelligam, an intra primam ab urbe mansionem aliqua adhuc supersit sub nomine S. Alexandri ecclesia. quæ poßit hic designata videri.

e Volaterræ in Tuscia civitas Episcopalis, diætis circiter sex Roma distat.

f Agaunum, vulgo S. Mauritii, ubi Thebæorum Legio, sub ipso Duce Christum professa, est condita, apud Sedunenses.

g Abbatum Agaunensium Catalogum nemo hactenus, quod sciam, edidit.

h Exiguam oportet fuisse de corpore S. Mauritii particulam, cum ejus deinceps nulla fiat mentio cap. 15, ubi de Translatione simul omnium Autißiodori facta.

i Guilielmus Baldesanus, Historiæ Thebæorum lib. 2, agit de hujus S. Innocentii & aliorum plurium inventione; corpusque anno 1070 in Coloniensem diœcesim translatum ait, cum antea caput ablatum esset Autißidorum tempore Caroli Regis anno 973: eoque allegat nescio quam Ms. Vitam S. Amoris: Amatoris scribere voluit aut debuit. Sed hic vixit seculo 5, & vitam scriptam seculo 7 dedimus 1 Maji: illa autem alia, quæcumque est, insigniter errare convincitur, vel ex sola Herrici ætate, seculo 9 scribentis; nec quisquam fuit seculo 10 Rex Franciæ Carolus.

i* Ita Labbæus: ecgraphum nobis missum Orbem; est autem quod vulgo dicitur l'Orbe in Helvetia, Antonino Urba, circumito Genevensi lacu distans a S. Mauritio leucis horariis circiter 22, versus confinia Comitatus Burgundici.

k Botgalia, Labbæo Bottalia, videtur esse quæ in topographica tabula Iansonii scribitur Buaille in prædicto Comitatu; Salinis, ad quas iter erat, quam Orbæ propinquior; in ipsa tamen ut apparet via: istic ergo etiam Arbiam quæras censeo.

l Labbæo Saltus Montiskattæ: & quidem Sartum pro saltu notum est: videtur autem probatior Labbæi lectio, quia in tabula Atlantis Blaviani invenio Montchard notatum, duabus fere leucis ultra Salinas.

m Eidem Labbæo Amansensis: Alphabetum autem Francicum Duvallii notat Amancæum Comitatum in Burgundia, sed ad confinia Lotharingiæ, quare nequaquam huc spectare potest.

n Pagum Oscarensem transito Arari primum occurrisse in Ducatum Burgundiæ transeuntibus, intelligitur ex Gregorio Turono, nominante Castrum-Divionem super Oscaram fluvium, vulgo l'Ouche dictum.

o Labbæus Alexiensem pagum: is vulgo dictus l'Auxois, aut etiam l'Osoy, nomen sortitur ab Alesia sive Alexia, intervallo leucarum 7 circiter supra Divionem sita.

p Blaviana tabula Altißiodorum versus euntibus, intervallo leucarum 2, exhibet vicum a S. Germano dictum, & una porro leuca vallem Fain nuncupatam; quæ haud dubie hic nominatur Fanum, melius quam Labbæo Panthum.

q Pompeiacum, Labbæo Pompeianis, diversißimus locus a Pompejaco Castro in Pago Aginnensi apud Aquitanos.

r S. Juliani cœnobium prope Altißiodorum, sanctimonialium Abbatiam nunc esse, ex Sammarthanis disco.

s Labbæo Orgiacus, utrum melius sit non definio, quia careo distincta Altißiodorensis pagi tabula; & nulli ex iis quos habeo ad manum Auctoribus nomen alterutrum exprimunt.

t Frustra sit qui ex hujusmodi apparitionibus certo putet definiri historicas, quæ nunc moventur, controversias. Nulla Sancti invidia vel æmulatione tanguntur: & in talibus se accommodant imbecillitati humanæ, scandalum passuræ, si præter opinionem vulgatam aliquid offeratur etiam per visum. Sed neque constat has Pontificalis habitus circumstantias ab ingenio Auctoris non esse. Manet tamen jam tunc eam assumptam credulitatem fuisse.

v Vbique 14 Aprilis, quando Tiburtium S. Cæciliæ levirum Ecclesia colit: hujus enim credebatur corpus id esse.

x Hic in Codice Vrbaniensi novus habebatur titulus: Octava lectio in die Translationis, & plusculum addiderat Collector ultra textum Herrici, quæ hic [] includemus.

y

Extat in prædicto Ms. (post Miracula hic deinde sequentia & triplicis Translationis Synopsim) carmen de Actis S. Vrbani, distichorum 37, cujusdam monachi Petri de Vetrinvilla (uti in ultimo disticho, interjectione cognominis ultra metri leges aucto, se appellat) cujus penultimi& antepenultimi versus annum allati ad hoc Monasterium corporis, scilicet 865 hoc modo signant:

Centenus quater & quater annus erat numeratus,
      Postquam Christus erat Virgine matre satus:
Bis decies trinos ac annos adjice quinos,
      Tunc locus iste tui cœpit honore frui.

z Labbæus: Eisque susceptis, monasterium in pago Pertensi ejus honori construxit: quo in loco tanta tamque frequentia &c: at illud jam ante constructum erat.

α Pertensem in Galliis Pagum vulgo le Partois, diversum esse a Perticensi vulgo la Perche, qui etiam Pertensis dicitur, ostendit Hadrianus Valesius in notitia Galliarum; censetque nomen factum ab oppido Pertes, juxta S. Desiderium.

β Interim sant-Vrbanenses Monachi multis titulis probare se putant majorem antiquitatem, & Carolum Magnum, Carolum Calvum atque Lotharium, nec non Erchenraum, tamquam quatuor fundatores. quod scilicet locum succeßive auxerint, depictos ostentant infra Odeum.

γ Cableia, antiquis Capleia, vulgo Chablie, in Vita S. Bernardi lib. 4 Chableia, locus Ternodorensis pagi in Lingonibus.

CAPUT II.
De propria S. Vrbani Capella ad Matronam post annum 1141 miraculis illustrata.

[13] Fons totius bonitatis Deus, opportunitatis tempore consulere volens ecclesiæ sui Sanctissimi Martyris Urbani, sedenti in tristitia & mœrore pro suarum rerum temporalium attritione & diminutione; abundantia suæ ubertatis, tam in spiritualibus quam in corporalibus, eam reficere voluit, & potare torrente suæ voluptatis; decorando eā crebris miraculis, interventu prædicti Martyris. Hanc autem ubertatis abundantiam, & miraculorum crebram declarationem, quo tempore, vel sub quibus rectoribus fons ille distillaverit, paucis enuntiabo.

[14] [Vbi anno 1141 dedicata Parochia corpus Sanctum accepit] Anno Incarnati Verbi Dei millesimo centesimo quadragesimo primo, regnante in Francia Rege a Ludovico, Catalaunensibus præsidente Gaufredo b Episcopo, sub Abbate c Petro ecclesiæ Sancti Urbani, facta est benedictio præsentis Parochiæ a Præsule prænominato. In qua benedictione, dum carpentarii vellent aptare Analogium d ad sermocinandum, de Auleolo e S. Urbani quod situm erat super Maternam f, ubi solebat poni corpus Urbani pretiosi Martyris g exigente ratione temporis, membratim disjunctum nullatenus redintegrare valuerunt. Nec mirum si ad aliud aptari non potuit, quod ad multorum multoties [salutem] glebam tulit corporis Martyris Christi. [sacellū ligneum steterat, quod ne alio transferretur miraculo cautum est:] Ubi vero ad præstitutum locum relatum est, tanta facilitate singula membra suis locis convenerunt, ut mirarentur artifices, arte quorum primo illaqueari nequiverant: qua de re in magna locus ille veneratione habitus, miraculorum frequentia, ut postmodum ostendemus, excolitur divinitus.

[15] Ut autem paulo altius incipiamus; dum locus ille nondum adeo celebris haberetur, [quia locum a Sancto electum fuisse] ostentis quibusdam mirabilibus, quod dispositum ab æterno futurum erat tempore opportuno, quibus voluit personis Domini revelavit benigna miseratio. Nempe ut quodam non temerario ausu mihi verba ad loquendum assumam; elegit sibi proprium Martyr domicilium, qui diutius quasi hospes fuerat intra Sanctæ Trinitatis honore constructum Monasterium. Dum igitur plurium visus percepisset splendorem luminum, & quasi candelabrorum lucentium sæpissime, in testimonium futurorum, illic radiasse fulgorem; h Jonvillensis quidam Giroardus, locum juxta matutino sub tempore transitum faciens, [præsignatū fuerat cælestibus luminaribus,] quæ dicturus sum se vidisse jurejurando retulit. Si quidem ex partibus summi rivi nebulam conscendere vidit, quæ, ut mos est, altiori divisa progressu, fulgore notabilis ipso, loci sæpe fati confinia illustrabat. Enimvero cum sæpius hac & illac oberrasset, quasi non ignorans ut quid devenisset, & quo tendere debuerat, reverendis i Statuis se infudit plenarie: postremo ad majorem evidentiam, globus ille luminis in candelabrorum ardentium distinctus est specimine. Is vero qui hæc viderat, revelatione Martyris admonitus, primum ad Basilicæ fundamentum lapidem apportavit. His inquam & similibus præsagiis locum electum & præelectum virtus Martyris commendavit, & ut celeberrimus habeatur, crebris hunc non cessat decorare miraculis. Horum quædam de fida relatione didici; quædam, quæ ipse oculis annotavi, scribens memoriæ posterorum destinavi.

[16] Igitur dum carpentarii conducti materiam de silva collectam ibi cæderent, [propter statuas Sancti, ægrorum affluxu famosas;] ut circum Statuas trabibus & k scedulis clausuram competentem locarent, vel desuper operirent, ne convenientes infirmi extrinseco molestarentur impedimento; leprosorum quidam qui juxta morantur, quo trabium dolaturas ad ignem componendum colligeret, illuc perrexit, & asserem operi necessarium furto abstrahens fasciculo interposuit. Eo vero properante domum redire, virtus Martyris, ob incepti commendationem operis, [adeo ut etiam asser unus ablatus reddendus fuerit:] furtum voluit publicare. Nam cum jam domum propinquaret, asser ille quodam assultu prosilivit, & longius ab eo qui portabat decidit; quod divulgatū loco illi non incelebre fuit. Artifices vero qui, ut dictum est, quamdam trabium connexuram facere proposuerant, mutato consilio, ut Capella fieri deberet super Martyris Statuas decreverunt: ad quod accelerandum & fidelium parochianorum devotio censum suppeditavit, & operis acceleratio, nec non miraculorum executio, locum nobilitavit. Porro quanta febricitantium multitudo ibi restituta sospitati fuerit, nec occurrit memoriæ, nec si sciret hoc aliquis, ad scribendum sufficeret: cum etiam antequam loci ipsius fama crebresceret, plures illuc quasi fortuitu divertentes sanarentur illico. Quis cæcorum conventus, quis furiosorum (ut ita dicam) confluxerit exercitus, non alicujus explicaret facundia.

[17] Inter illos vero qui gratia recuperandi luminis convolabant, mulier quædam Uvatrinevili l, quæ adjacet Ecclesiæ S. Urbani, [Ibi illuminatur cæca:] oculis ei visum non administrantibus, ad Capellam Martyris est adducta: moxque ut uni Statuarum oculos apposuit, lumine recepto, ductu non alterius propria repetiit. Iterum alia mulier, properans Martyris implorare præsidium, obtinuit ut oculorum nube depulsa potiretur visus acumine. Hujus nomen & unde fuerit ignoramus, ideo quia, mox ut illuminata est, sociis qui adduxerant urgentibus, [item cæci duo,] acceleravit reditum nobis ignorantibus. Alii duo cæci, alter de m Muceio, cæcus a nativitate, alter de n Vendopere, obducta turbatus caligine, aliquamdiu ibi persistentes, læti facti redierunt, ad propria, recuperato videndi munere.

[18] Nec his contenta virtus gloriosi Martyris, aliis morborum generibus subveniendum statuit. [curantur, paralyticus,] Nam quidam Flammerecourtis indigena, sub annis adolescentiæ membris debilitatus omnibus, alterius adminiculo ad Sancti Capellam venerat; ubi dum quodam quasi conamine sibi ipsi nititur subvenire, palmis ad Statuam nexis erigitur; & mox, cooperante Martyre, soluta nervorum nodositate, gaudens domum regreditur. Non longe post alius quidam de Fronvili, quem cuncti noveramus diutius pedum caruisse officio, festinavit occurrere, ne expers tanti remanens præsidii, dilationis pœnas lueret. Denique ad pontem quem Materna subterfluit perveniens, [pedibus gradi nequiens,] inclamato sancti Urbani nomine, stetit erectus, & se sibi redditum divinitus intellexit; procedensque ulterius, Capellam ingreditur, ubi fusis lacrymis & precibus, & oblatione reddita, alacer remeavit ad propria. Mulier quædam membrorum contractione jam dudum inutilis habebatur, [contracta,] quæ hujus Patroni expetens auxilia, dum ibi paucis diebus commorata Sanctum Dei gemitibus exoraret, incolumitate potita, nobis præsentibus, laudum Deo reddidit præconia.

[19] [annis 15 lecto affixa,] Quædam materfamilias, Elisabeth de Bracheio nuncupata, cum membrorum officio adeo privaretur, ut nec a lecto quindecim annorum spatio surgere posset; auditis quæ per summum Præsulem Dominus operabatur miraculis, mente devota parari vehiculum jussit, quo ad templum Martyris Deum rogatura deferretur. Paratis igitur necessariis, ipsa debilis vehiculo superponitur, & præ ægritudinis incommodo, vix unius leucæ potuit itineris ferre laborem. Remorata itaque apud villam Blecourt o nominatam, mane facto, iter quod cœperat perrexit, tanto utique majori desiderio, quanto ad pretiosi martyris Capellam propinquior reddebatur. Nec id frustra; nam mox ut sæpe fatum de longe locum videre potuit, ægritudinis sensit levamen, adeo ut quæ multorum manibus vehiculo superposita fuerat, freta solo Numine Christi descenderet; simulque gradus ecclesiæ conscendens, ac præ gaudio lacrymans, precis & oblationis libamina Domino solvit. Hebdomadis etiam integræ spatio ibi consistens, auctori sospitatis, quem in primis tacuerat, demum populorum stipata frequentia, grates egit, quod gestum fuerat manifestans singulis. [& alia privata gressu.] Puella quædam Dervensis p Monasterii adeo debilis habebatur, quod nequaquam pedum fungeretur officio. Hanc apprehendentes parentes, ad sanctum Dei Martyrem vehiculo detulerunt: videbantur siquidem forinsecus pedes nulla læsione infecti, sed debilitatis indicio dolor prodebatur interior. Igitur dum ex pretiosi Martyris Reliquiis signata fuisset, sanitate comite domum repetiit.

[20] Quidam puer Unahecurt q dum Maternam qui subterfluit transiret, fortuito casu in flumen cecidit. Quod ubi nuntiatum est patri & matri, acceleratis cursibus, tota etiam villa confluente, ad locum perveniunt: sed absorptum puerum nusquam reperiunt. [Resuscitantur, puer in Matrona mersus,] Tandem sanctum Dei Urbanum præcordialibus exorantes precibus, & nomen ejus consonis conclamantes vocibus, in superficie Maternæ unda famulante vident corpus examine: quod domum delatum regrediente anima contremuit; & vivificatum non modicam parentibus lætitiam exhibuit. Sequenti autem sabbatho uterque parens eum ad Sanctum adduxerunt; & licet eis unicus esset, in Monachum obtulerunt. Processu temporis, cum alius capite verso parvulus in balneo foret submersus, [& alias in balneo;] matre tunc absente; ipse quidem ad illius villæ ecclesiam deportatus, parochianis sanctum Urbanum conclamantibus, vitæ restitutus est: quem genitor assumens, attulit ad sancti Martyris Oratorium, illic Deo reddens præconia cum gemitu & lacrymis, & quæ gesta fuerant nobis coram retulit.

[21] Alius quidam a Castro r Ciresium dicto puerulus, infirmitate cogente ad extrema deveniens, [item morbo defuncti pueri duo:] non minimum parentibus, a quibus tenero diligebatur affectu, dolorem intulit. Denique matrinæ, pro more ad eum sepeliendum convocatæ, candelam quantitati puerili respondentem in honore Martyris decreverunt facere; qua peracta, & cum invocatione Martyris accensa, puer resumpto spiritu, tantæ rei novitate parentes, & qui aderant jucundos reddidit omnes. Quædam de Summitonantia s mulier, unius anni filium habebat, qui correptus morbo, dum noctis medio jaceret in cunis, totus, ut qui vita discesserat, frigidus invenitur. Cui dum a genitoribus sepulturæ debita pararentur; præsentes qui aderant, cum maximis sanctum Dei invocantes gemitibus, impetraverunt, quatenus vita redeunte puer surgeret incolumis. Quod factum publice nuntiantes, & ad capellam puerum deferentes, vitæ Restitutori magnifice gratias reddiderunt. [Sanatur puer surdus;] Puer quidam auditu privatus, cui etiam linguæ deerat officium, fide non dubia gloriosi Martyris expetiit præsidia. Deductus igitur, & sub Martyris feretro quiescens, velut in extasi raptus, extra se quodammodo factus est. Postmodum rediens expergefactus, genitricem vocavit; & quæ in superno raptu vidisset, solutis linguæ vinculis retexuit. Hac de re mater non modico exhilarata gaudio, Fratribus qui affuerunt rei gestæ ordinem explicuit, & cum ipsis Opifici summo grates innumeras egit.

[22] De valle Rodionis puer quidam, indigena villæ quæ Rocha dicitur, orbatus erat luminibus oculorum, qui ad Dei Martyrem cum parentum gemitu est adductus. [Cæcus illuminatus,] Illic oblatione facta, Statuis pretiosi Martyris se devote supposuit; & per noctis spatium dormiens, postero die non fraudatus lumine ad propria redibat. Eo vero in reditu constituto, Rogerus, Sanctæ Mariæ Remensis Canonicus, fuit illi obvius: [Canonico Remensi probat in se factum miraculum.] qui de tam mirifico opere ab eodem edoctus, quasi adhuc dubius, rei certius investigandæ gratia, vestis suæ manicam illi qui cæcus fuerat ostentavit: qua ille visa & cognita, iterum ab eodem Rogero ostensis habenis, utrum videret quod manu tenebat, interrogatur. Is autem habenas fræni se videre confitens, de agro proximo, ut caluas t segetum palmis deferat eo jubente perrexit. Quo facto, idem de equo quem sedebat descendit, & quasi in patrato opere Sanctum Dei præsentem cerneret, illum deosculans, cum lacrymis Deo præconia solvit. Mimus quidam, [Illuminatur cæcutiens.] reatus sui culpis exigentibus, unius oculi orbatus lumine, cum etiam alterum in quadam ægritudine amisisset, ad Martyris Capellam devenit; ubi fusis precibus & lacrymis, illius oculi quem morbus consumpserat, visum recepit. Unde Deo persolvens munera laudum, secundum morem sui officii, citharizando singulis beneficii collati sibi non tacebat gloriam.

ANNOTATA.

a Ludovicus VII hic fuit, Juvenis dictus, filius Ludovici Craßi, cui succeßit anno 1137.

b Gaufridus Episcopus Catalaunensis, ex Abbate S. Medardi Sueßionensis, ab anno 1131, usque ad 1142, quo obiit juxta Sammarthanos.

c Catalogum Abbatum S. Vrbani adhuc requirimus. Post miracula autem colligitur notitia triplicis Translationis, Roma Antißiodorum 862, inde ad hoc monasterium; & tertia quæ fuit 1114, sub Ludovico &c.

d Analogium, suggestus, pulpitum, sic primario dictum quia ex eo legebantur populo Scripturæ sacræ.

e Auleolum, diminutivum ab Aula, sacellum ligneum perquam exiguum, sed elegans (ut videtur) quod operæ pretium fuerit transferre ad ornatum claustralis ecclesiæ.

f Materna, vulgo Marne, antiquis Matrona, Catalaunos præterfluens.

g Fortaßis quando pro avertenda siccitate vel pluvia per agros circumferebatur.

h Jonvilla, ad sinistram Matronæ ripam, media ferevia inter Catalaunos & Lingones, & 12 circiter utrimque leucis.

i Statuas hic intelligit bases, vel lapideas, vel ligneas ex palis terræ infixis, supra quas hinc inde innitebatur allata illuc sancti corporis arca: eo loco ubi anno 1141 dedicata fuit insignis sub nomine S. Vrbani Parochia, diversa utique ab ecclesia monasterii.

k Scedulæ hic sumuntur pro tabulis, notione hactenus alibi non lecta.

l Vix dubitarem quin idem sit locus, unde supra Petrus de Vetrinville, nisi infra num. 35, etiam de Veterivilla sanatus aliquis legeretur.

m Muceium, prope Drocas super Arvam fluvium, ostendit nobis ex litteris Gaufridi Ep. Carnutensis Valesius, ad nomen Arva: sed aliud hic indicatur, vix sesqui hora distans Ionvilla.

n Vendopera in Lingonibus, vulgo Vendeuvre, teste Valesio, adeoque non ita longe situm a monasterio S. Vrbani, a quo Lingonum metropolis solum 12 leucis abest.

o In tabulis Campaniæ 4 circiter leucis a loco S. Vrbani invenio Blecourt, & una inde leuca locum Brache dictum.

p Dervense monasteriū, vulgo Monstieren Der, & contracte Montirandel, in Pertensi pago haud longe ab amni Vigera, vulgo la Voire, ubi in vita S. Bernardi nominatur Dervensis vasta solitudo.

q Fortaßis Viniacourt, ad dextram Matronæ, media fere via inter Ionvillam & Catalaunum.

r Ciresium, vulgo Cirey, Ionvilla ad meridiem distat circiter 5 leucis.

s Non vacat singula loca operosius perquirere; quæ tamen uno tabulæ Campaniensis inspectu se oculis obtulerint, non gravabor deinceps indicare.

t Calvas segetum, interpretor stipulas; nisi Gerbas, id est, manipulos, scriptum fuisse putes.

CAPUT III.
Captivi liberati ope S. Vrbani, luminaria cælitus accensa, alia eodem loco miracula.

[23] Militares quidam, patriæ hujus indigenæ, juxta Martyris Capellam transitum facientes, [Iuxta capellam Sancti captus a latronibus,] juvenem captum & vinctum secum abducebant. Qui juvenis, dum violenter abstrahitur, locum celeberrimum de longe conspexit; & ex devotione trahens suspiria, humiliato capite loco quasi valedixit; & (ut credimus) orationis incensum Deo & Martyri fide mediante, quia præsens non potuit, absens direxit. Interim non fortuitu contigit, ut Monachus loci custos a Capella exiens, captivum qui ducebatur procul videret; ejusque misericordia motus, Reliquiis consignans, [& eminus signatus ejus Reliquiis,] Martyris precibus commendaret. Quid plura? Abstrahitur miser, qui a prædonibus ducebatur: in convexa montis deveviens, ubi silva rarior habebatur, miro Dei opere hostiles manus evasit; si quidem silva illa rarissima præstare vix poterat latitandi suffugium, nisi summa protectio occultare voluisset miserum. [eorum manus evadit, invisibilis ipsis factus:] Obeunt igitur prædones sedula locum circuitione; & quo præda, avide possessa & sub oculis elapsa, diffugisset, leni murmure sciscitantur. Is vero, qui (ut dictum est) solo Dei munimine occultatus fuerat, paucis elapsis diebus rediens, quæ in se gesta fuerant, palam omnibus cum jucundis referebat laudibus. [ex iisdem æger unus sanatur.] Porro unus ex his qui prædictum juvenem vinclis adstrinxerant, morbo correptus est: venit & ipse Martyris auxilium rogaturus; quo adepto, in testimonium suæ sospitatis, taxatum pretium Deo & Martyri promisit se redditurum quotannis.

[24] Adolescens quidam de Gunnancort a, dum a quodam Huberto milite de b Merelvilla captus fuisset; gravatus compedibus sub custodia tenebatur. Dumque unius mensis spatio resideret in vinculis, [Alius deprecante pro eo matre,] genitrix ipsius, audiens quæ per hujus Martyris merita Dominus operabatur miracula, nudipes, quadam prædicti juvenis comitata sorore, jam frequentia virtutum insignem locum expetiit. Nec fuit contenta semel exposcere Martyris præsidia: perseveravit ut quæreret, donec tertio adveniens potiretur optatis. Ea namque in Capella Martyris Domino medullatam lacrymarum hostiam offerente, [solutis ultro vinculis, liber evadit.] prædictus Juvenis hoc modo vinclis absolvitur. Compedum cunei assultu quodam resilierunt: custodes nimio stupore perterriti, ne immunis abiret, facere nequiverunt: denique quibusdam malevolis eum insequentibus, ad fluvium venit; quem natando tansiens, compedes, quas suæ solutionis indices deferebat, amisit; attamen perveniens usque ad Sancti Capellam, nobis & qui aderant cunctis, quæ gesta fuerant, Deum magnificando, retulit.

[25] Item alius quidam de Blesensi c Riveria extitit, qui de more in pascuis matutinali sub tempore armenta sui custodiebat parentis. [Tertius arcæ inclusus] Dumque sibi non providet, ecce quidam latrunculi properanter accurrerunt, ipsum vinclis & verberibus affecerunt, & ad quoddam oppidum ultra d Vizeliacum positum deduxerunt; ubi eum arctius vincientes, ne quo modo elaberetur, in arca obserata truserunt. Sed non ibi caruit divino præsidio: nam recordatus eorum quæ Dominus per hunc suum operaretur famulum, cum affectu suspirii nomen Martyris, illis subsannantibus, [eadem dissoluta liberatur,] inclamabat. Nec mora, subsequens effectus declaravit, Deo quantum displiceat impia subsannatio, & quid possit pia fides & justi deprecatio. Eo enim conclamante, compago partis inferioris illius arcæ dissolvitur; ipse vero progrediens, a nemine disturbari potuit: & cum magnis rediens præconiis, quæ gesta fuerant propalabat singulis, tanti laudans virtutes Præsulis.

[26] Vir quidam de Soudorum, paralysi percussus, tantam deformitatem vultus patiebatur, [sanatur turpiter aistortus vultum,] ut a quovis mortalium vix aspiceretur: quippe cujus os ad aurem flectebatur, cujus lingua quasi avulsa gutture extra oris clausuram prominebat, adeo ut nec cibum sumeret, nec ad loquendum linguam labiis & palato recluderet. Hic in Sanctorum omnium Vigilia ad Sancti Capellam deductus, ipsa nocte ad unam Statuarum capite reclinato obdormivit. Verum circa galli cantum euigilans: Gratias, inquit, tibi Urbane, [alius a serpente guttur admorsus.] refero, qui me sanum reddidisti doloris mei incendio. Juvenis ex Blesensi villa, dum quadam die, æstivo labore fatigatus, somno indulsisset, venenati morsu animalis circa guttur tumoris læsionem suscepit. Quo infortunio genitores, quamvis fuissent vehementer exterriti, tamen hujus Martyris præsidio de restituenda salute non diffidentes, celebrium exhibitione virtutum insignem locum adierunt, deformem illum secum adducentes. Qui sacris consignatus Reliquiis, & in loco metuendo somnum percipiens sospitatis, expergefactus sensit virus pestiferum vim fervoris amisisse, & tumore jam laxato paulatim effluere. Itaque jam rediens, paucis diebus plenarie convaluit, & ad Sanctum redditurus gratias remeavit, nec tantæ rei gloriam occultari voluit, quam relatu multiplici referebat singulis. Is se nobis postmodum exhibuit cum honesta macie, quem primitus horrebamus deturpatum tumenti facie.

[27] Quadam feriarum Pentecostes, Fratribus apud Martyris Capellam, [Incendium restinguitur] junctis plebium turmis, Missam celebrantibus, affuit vir fidelis de Harecort e, qui tactus amore Martyris, quasdam sumpsit particulas e Statuis, quasi pro Reliquiis; secumque deferens, fretus fide, propria repetiit. Postera vero die, eo longe posito agriculturæ studio, eadem villa accensa, plures domus corruerunt incendio: at vbi domicilium ejus conflagrari cœpisse sibi nuntiatum est, properans accurrit; [injectis statuarum particulis.] & (ut dixi) fidei constantia fretus, cum invocatione Martyris, particulas projecit in ignem. Mirum dictu! Obstupuit incendium, & quasi inundantiam recepisset fluminis, reflagrandi caruit virtute.

[28] In Octavis hujus benignissimi Patroni, dum Missa in sæpe nominata celebraretur Capella, [Candela a vento extincta cælitus reaccēditur:] post Euangelium, quidam boni testimonii Juvenis de villa S. Urbani, candelam referens accensam, ad offerendam procedebat: quæ vento flante extincta est, moxque eo a Capella egresso ut eam reaccenderet, cunctis videntibus divinitus in manibus ejus accensa est. Hanc iterum referens obtulit, & in monimentum tanti miraculi ut servaretur obtinuit. Quædam sub Religionis habitu femina degens, [item lampas.] a finibus Uvangionis Rivi progressa, duobus Clericis comitantibus, auxilium Dei Martyris requisivit: quæ dum in Capella consistens oblationem facere voluisset, uni ex prænominatis candelam quam gerebat tradidit, ut eam ad lampadem infra Capellam pendentem accenderet: quod is quidem accelerans, extinctam illam reperit. Denique dum exiens deforis vellet accendere, illa ab oratione levato capite, & custode loci Monacho ibi assidente, igne subito lampadem vidit accensam. Hoc autem signum admirabile cum die Sabbathi accidisset, frequentiæ populorum quæ aderant, cunctipotenti & pretioso Martyri grates innumeras reddiderunt.

ANNOTATA.

a Ipsum fortasse, quod, haud multum trans Mosam in finibus Lotharingiæ, Gemancourt & Goyecourt, scribunt tabulæ Iansonii; Gonsancourt & Gesencourt Blavianæ: quod ideo solum noto, ut appareat quam vanum sit solarum tabularum, adeo discrepantium indicio minora loca investigare.

b In Belsia prope Stampas Merenvilla est, hic forsitan indicata.

c Blesensis Riveria, nomen trahit a castro Blaise, medio fere spatio inter Ionvillam & Barrium; adeoque diversißima est a Pago Blesensi, cujus capitalis vulgo Blois dicitur.

d Vizeliacum, vulgo Veselay, in pago Nivernensi ad confinia Burgundiæ, quod corpore S. Mariæ Magdalenæ gloriatur.

e Harcourt, titulo Comitatus insigne in Normannia oppidum, diœcesis Ebroicensis est: aliud, quod huc propius spectet, necdum inveni.

CAPUT IV.
Alia miracula, invocato S. Vrbano patrata.

[29] De Monasteriolo a mulier, dum cum viro noctu cubaret in lectulo, [Post terrificum spectrū invasa a demone mulier,] Mauros quosdam ad se venientes intuita, horrore nimio cœpit conturbari subito. Illi vero terribili cum tumultu propius accedentes, cunis jacentem puerum, ejusdem mulieris filium, rapere nitebantur. Quo dolore mater immoderatius exterrita, clamore jam non humili & illos abigere, & virum cœperat compellare. Qui consurgens ocius, nec illos videre potuit, & puerum cunis jacentem reperit: ne tamen nihil effecisse dæmonica videretur illusio, & illi sunt auditi, velut tauri mugientes in stabulo, & uxorem jam mentis [tenebat] captivatio. Hæc igitur Martyris ad Capellam deducitur: quam ipsa nocte sæuiens inimicus tantis afflixit cruciatibus, ut hinc posset percipi, non hoc ab illo vasculum possidendum diutius. [in Capella Sancti liberatur:] Denique dum luce diei adveniente pene remansisset exanimis, quodam Fratre summo ibi diluculo Missam celebrante, vinum, in quo perfusæ fuerant Reliquiæ, in potum sumpsit: quo hausto, rediit ad propria sospes & incolumis.

[30] Alia mulier de b Ona filiam habebat unicam, cujus manuum digiti ita palmis inhærebant, [curatur contracta digitis & pedibus dissoluta.] ut nullatenus erigi possent: pedum quoque sic languebat debilitate, ut non sine alterius juvamine quoquam valeret incedere. Quam dum Parentes Sancto repræsentassent Cirico c, nec eorum precibus subvenisset, voverunt eam ad Sancti Capellam deducendam quantocius. Mirum dictu! Dum sequenti nocte dormiret, excitata matre, Surge [inquit] velocius, & me ad S. Urbanum deducito, cujus ope & auxilio jam membrorum utor officio. Quod factum patuit omnibus; & nos inde Deo grates læti reddidimus.

[31] Vir unus de d Taillancourt acutæ febris pulsabatur incommodo: [Æger a dæmone frustra solicitatus,] ad quem hostis callidus, credens sibi patere decipiendi aditum, pro morbi valetudine venit, Æthiopis assumpta specie. Cumque æger hoc in visu miraretur & stuperet; hostis idem, non oblitus propter quid venerat, sciscitatur an is norit, quis ipse sit; & suadet, ut accepto condigno munere, non diffidat in eum credere. Æger autem confortatus superno numine, enititur ut valeat se signare in Trino Nomine; & satagens hostem repellere, attestatur se in eum non velle credere. Tunc se spretum hostis graviter ferens, fuste sumpto videbatur mortem illi minitari, nec permittebatur nutu Dei propius accedere. [ab eoque invasus,] Deinde anhelitu fœtido & spiritu letifero in ægrotantis faciem visus est insufflasse: & (ut rei exitus demonstravit) visio & flatus dæmonis effectu nocivo non caruit: nam idem æger mente captus, & dæmoni gravissimo ad vexandum traditus, hujus summi Præsulis deductus est ad Capellam. O miranda conditoris & amanda pietas ineffabilis! O examen judicii! altitudo consilii investigabilis. Potestas invincibilis hostem permittit vincere; [liberatur:] ne sæviat in anima, sævire dat in corpore; & ut hinc magis clareant almi virtutes Præsulis, vel quid possit in Domino, notificetur populis. Nam mox ut introgressus est Martyris Oratorium, somno salubri premitur, & post somnum continuo curator a dæmonio. Cumque Deo & Martyri pro tanto beneficio laudes vellet persolvere nostra devotio, alio superveniente miraculo, applaudendi crevit lætitia. Etenim puella de Rocha e interim cæca venerat, [illuminatur cæca:] & signata Reliquiis jam videndi usum receperat. Pro utroque igitur Deum glorificantes, solenni cum tripudio læti diem exegimus. His & hujusmodi addita sunt & alia, quæ delevit oblivio, & scriptorum penuria.

[32] De Mennes quædam mulier, palmis in pugnum contractis, [brachiis & digitis contracta,] & brachiis nervis rigentibus ad colli flexuram religatis, fama virtutum excita, locum celeberrimum festinabat adire. Cumque, viro comitante, cœptum iter ageret; quodam morbi latentis impulsu cœpit tota moleste tremere, & ut passa phrenesim capitis albas ore salivas spuere, interque manus viri procumbere. [quin & phrenetica curatur,] Nec, ut credo, id contigit absque divino numine, qui ut gloriosior appareat in munere, graviori quos diligit molestia affligi patitur. Tandem hæc a morbo liberata, cœpto itinere Capellam adiit; ubi pia devotio quid possit, patuit. [item contractæ tres:] Nempe dum per noctem ibi jacuisset, post somnum ad se rediens, & innexa Statuis, palmas cœpit extendere, & brachia a collo longius nervis solutis ducere. Sic factum est, ut utroque incommodo exuta, nobis coram quæ dicta sunt enarraret singula, Deo laudum persolvens munera. Ex eadem villa tres advenerunt postea mulieres, non multum dissimili contractione tabescentes: quæ non diu fraudatæ a desiderio suo, ad propria redierunt incolumes.

[33] Die præcedente vigilias hujus benignissimi Patroni, quædam de f Sommivilla, cui nervorum nodositas omnium membrorum negaverat usum, [item paralytica,] Martyris almi precibus ut sibi mederetur obtinuit. Sub eadem die, Adolescens quidam de Donlevent, cujus os mutum, cujus lingua faucibus prominens horrore nimio eum deformem fecerat, incolumitate potitus est. Et is quidem jam pene septem dies gustu potuque abstinuerat: [& mutus:] veniens autem ad sæpe fatum omni cultu reverentiæ dignissimum locum, dum ibi pernoctando suspiriis & gemitibus, quia voce non poterat, clamaret ad Dominum; Monachus loci tactu Reliquiarum vinum consecravit; quod ori languentis infusum, Deo volente, & vultus deformitatem abstulit, & linguæ vinculum solvit. Non multo post dum Fratres nostri Reliquias sacras circumquaque prædicando deferrent, rei gestæ miraculo iter ipsum declarare voluit Dei miseratio: quod & ipsum dum non piget memoriæ posterorum tradere, proposui relatu veridico auribus audientium exhibere gratiam.

[34] Igitur in villa cujus nomen Sejunni, mulier quædam curam rei familiaris agens, [ex lapsis quinquennium debilitata,] scalæ gradibus decidit, & membris omnibus debilitata per quinquennium lecto decubuit. Fratribus vero, qui, ut dictum est, Reliquias sacras circumferebant, villam eamdem ingredientibus; prædicta mulier, sonitu tintinnabulorum audito, quid hoc esset natam quæ assidebat consuluit. A qua edocta, Martyris Urbani pignora illic esse delata, petiit ut ipsius ductu Reliquiis sacris præsentaretur. Quo dum nata recusaret pergere, eo quod videlicet carere se diceret oblationis munere; ægra nitens baculo, quo potuit gressu pignoribus agebatur proxima. [sanatur ad Reliquias.] Sed non diu voto frustrata, in conspectu populi sospitati redditur, incessuque proprio domum jucunda rediit, quæ acclinis & incurva venerat appodiata baculo. Crescunt laudes atque vota populorum, ingens veneratio augmentatur erga cultum sacrorum Pignorum: id postea dum nobis fida relatio notificare potuit, non desides præconia persolvere studuimus pretioso Martyri.

[35] Homo quidam Sancti Urbani de Veteri-Villa, captus a prædonibus de g Calvomonte, vinctus manus & pedes ducebatur in secretiorem silvam. [Captus a prædonibus liberatur,] Cumque ex proposito prædones illi, binis dormientibus, bini vigilare cœpissent, ne captivum eis fuga quolibet modo subriperet; nutu Dei factum est, ut pariter eis soporatis, capto manuum vincla solverentur, dum nomen Martyris inclamaret. Et ne hoc fortuitu factum quis crederet, per multam moram custodibus non expergefactis, pedes etiam solvit: & aufugiens die festo ejusdem Martyris, nobis coram populorum frequentia talia retulit. Vidimus tres mulieres, gravi incommodo vexatas, [curantur membris impeditæ tres.] recepisse munera sospitatis ad Capellam pretiosi Martyris: quarum prima utroque brachio arefacto facultatem operandi, vel ipsa brachia extendendi amiserat; altera quoque junior ætate, ex familia S. Urbani nata, pollicem manus, ut opinor, dextræ, habebat infixum, nihil operis inde potens agere; tertia denique, ipsa brachii ariditate debilitata, nec ad extendendum sufficiebat. Hæ ad Sancti Martyris Capellam diverso tempore venientes, gavisæ sunt percepto salutis munere h.

ANNOTATA.

a Alphabetum Duvallii quatuor Monasterioli nomine loca insignia nominat, vulgo Monstreuil; apud Pontivios, Pictones, Andegavos & Ebroicenses: item duo Monistrol in Arvernia: puto tamen viciniorem aliquem locum hic notari.

b Ona: vereor ut recte scriptum sit nomen.

c Est hic vel S. Quiricus vel S. Cyriacus; sed quam procul a monasterio alteruter colatur, non definio.

d Talliancourt, oppidum in confiniis Lotharingiæ, inter Neuf-chastel & Vaucouleur, leucis circiter 10 distat a S. Vrbani monasterio.

e Roche 3 leucis circiter distat a Monasterio versus Orientem.

f Sommevillæ oppidum, intra tertiam ab Ionvilla leucam, ad dextram Matronæ ripam, occurrit descendentibus ad fanum S. Desiderii.

g Calvus-mons, munitum ad Matronam oppidum, inter Ionvillam & Lingones.

h Subscriptum ecgrapho erat: Collatum per nos Claudium Collesson & Claudium Roget, Notarios Regios atque Apostolicos, juratos & immatriculatos, Catalauni in Campania commorantes, cum originali suo in papyro scripto, sano & integro inscriptum. Quo facto d. originale redditum die 3 Aprilis anno Domini 1673.

DE SS. PASICRATE SEV POLICRATE, VALENTIONE ET ALIIS II AVT III.
MARTYRIBVS DOROSTORI IN MOESIA, SEV BVLGARIA.
Ex Martyrologiis Latinis & Menæis Græcis.

[Commentarius]

Passicrates seu Policrates, Martyr Dorostori in Moesia seu Bulgaria (S.)
Valentio, Martyr Dorostori in Moesia seu Bulgaria (S.)
II aut III, Martyres Dorostori in Moesia seu Bulgaria (SS.)

AUCTORE G. H.

Dorostoron aliis Durostolon, & sequiori ævo etiam Rhodostolon dictum (uti apud Curopalatem semper legi notat in Thesauro Geographico Ortelius) urbs olim Episcopalis Moesiæ inferioris in hodierna Bulgaria, plures cælo submisit Martyres, e quibus hoc die referuntur aliqui apud Vsuardum, [Memoria in Fastis Latinis,] Adonem, Notkerum & alios cum hodierno Martyrologio Romano, his fere verbis: Apud Moesiam civitate Dorostoro sanctorum Martyrum Passicratis, Valentionis & aliorum duorum simul coronatorum. In antiquis Hieronymiani Martyrologii apographis celebratur memoria Policrati, seu Polecrati aut Polegrati, & aliorum quatuor coronatorum: idque fere post Bleranos Martyres mox referendos: & nomen Dorostori seu Dorostoli post S. Vrbanum Papam collocatur, instar Martyris, quod videtur transpositum, & Policrati seu Passicrati præferendum: reliqua autem quæ de cœmeterio Prætextati præponuntur, spectant ad S. Urbanum, uti ad hujus Vitam diximus. In titulo Pasicratem, non Passicratem scripsimus: ut nomen Græcum secundum Græcæ orthographiæ regulas exprimeretur, significat autem Omnibus-dominantem.

[2] Consarcinator Pseudo-Chronici Dextrini, quia reperit Moesiam, ab aliis Mysiam (addo in Mss. etiam Messiam) scribi, [perperam Passicrates in Hispaniā transmissus:] arbitratus est hic sibi dari libertatem aliquid fingendi. Cum enim apud Plinium ac Festum Avienum reperisset in Hispania Vlteriori civitatem Masiam & Provinciam Masiorum, non dubitavit ibidem Dorostorum aliquod sibi fingere, & supra illud locum Doratensem; atque ad annum CLXVIII dicit, quod ibi claruit S. Pasycrates, mirabilis vir conversatione & omnibus operibus suis. Quæ mox propugnarunt in suis ad Dextrum Commentariis Rudericus Carus & Franciscus Bivarius, atque in Martyrologio Hispanico Tamayus Salazar, qui retento loco Doratensi, maluit omittere Dorostoron, nimis evidenti fictione translatum in Hispaniam, & illi Passicratem suum relinquere, a quo diversus fuerit Doratensis Pasycrates. Cum illi probaverint ex antiquis monumentis sinceræ fidei, alium Pasycratem in Hispaniis vixisse, & in Ecclesiis Hispanicis venerationem legitimam habuisse, relinquemus ipsum illis: interim eo amandato certiora damus fundamenta pro hoc vero Pasicrate ejusq; sociis.

[3] Græci in Menologio Basilii Imperatoris, & alio Cardinalis Sirleti, [Cultus apud Græcos 24 Aprilis.] item in antiquo Synaxario, quod Parisiis in collegio Claromontano Societatis Iesu adservatur, ceterisque Menæis tam manu exaratis quam typo cusis, illustria quædam, de Pasicrate & Valentione, habent ad diem XXIV Aprilis, uti tunc inter Prætermissos diximus, & lectorem ad hunc XXV Maji remisimus: hic solum damus, quæ in Menæis excusis Græce habentur, præmißis duobus hisce distichis:

Πασικράτης ᾔρατο τμηθεὶς κράτος,
Οὐαλεντίνῳ ἐκβαλὼν φόβον ξίφους.

Formidinem ensis eximens Valentino,
Capite resecto Pasicrates expiravit.

Certamen eorum deinde sic narratur.

[4] [Elongium ex Menæis impressis:] Οὗτοι ὑπῆρχον ἐν Ῥοδοστόλῳ τῆς Μυσίας ἐν λεγεῶνί τινι στρατευόμενοι Αυλοζά̈νου Ὑπάρχοντος. Τὴν δὲ περὶ τὰ εἴδωλα πλά̈νην τῶν ἀνθρώπων βλέποντες, καὶ πάντας ἐπιτηχότας καὶ ὑποκρύπτοντας τοῖς τῶν κρατούντων θεσπίσμασι, παῤῥησίᾳ Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς ἀνεκήρυξαν. Οὓς περισχόντες ὁι τοῖς εἰδώλοις προςκείμενοι, ἄγουσι πρὸς τὸν Ἡγεμόνα· παρ᾽ οὗ θῦσαι τοῖς εἰδώλοις καταναγκαζόμενοι, τοῦτο μεν οὐ κατεδέξαντο· δὲ ἅγιος μᾶλλον Πασικράτης, ἀποδειχθέντος ἀυτῷ τοῦ Ἀπόλλωνος προσεγγίσας, τοῦτον κατέπτυσε, προσειπὼν, ταυτην μᾶλλον προσήκειν ἀυτῷ τὴν τημην. Προσδεθέντες οὖν ἁλύσεσι, τίθενται ἐι φρουρᾷ. Δῆλος δὲ ἦν ἄγιος Πασικράτης ἐπαγαλλόμενος τῷ δεσμῷ, καὶ ὂιον ὁρμίσκον χρυσοῦν περιφέρων ταῖς ἅλυσιν ὡς ὄργανον οὔσαις τῶν ὑπὲρ χριστοῦ παθημάτων, δἰ ᾧ σωθήσεσθαι ὄιετο. Αὔθις παραστάντων αὐτῶν τῷ Ἡγεμόνι, προσῆλθε τῷ ἁγίῳ Πασικράτει ο Παππιανὸς ἀδελφὸς ἀυτοῦ, κλαίων ἅμα καὶ συμβουλεύων ἐπιβαλεῖν λιβανοτόν τῷ βωμῷ, καὶ τῆς ἐπικειμενης ἀνάγκης ῥυσθῆναι· καὶ γὰρ ἔτυχεν αυτὸς, ὑπεροψίᾳ τῶν κρειττόνων καὶ πόθῳ τῷν παρόντων, δέει δὲ τῶν ἀλγεινῶν, τῆς τοῦ Χριστοῦ πίστεως ἀποστάς. δὲ ἅγιος Πασικράτης ἀπώσατο αυτὸν, ἀνά̈ξιον τῆς συγγενείας εἰπὼν, καὶ μὴ δὲ ἱκανὸν κρὶναι πρὸς συμβολὴν, τῆς τοῦ Χριστοῦ πίστεως ἀποστάντα. Εγγίσας δὲ τῷ βομῷ προὔτεινε τὴν ἑαυτοῦ χεῖρα καίεσθαι, καὶ πρὸς τὸν Ἄρχοντα ἔλεγεν, ὡς μεν σά̈ρξ, δημουργηθεῖσα θνητὴ, εἴκει τῷ πυρὶ καὶ ὡς ὁρᾷς καταδαπανᾶται· δὲ ψυχὴ ὡς ἂϋλος καὶ ἀθά̈νατός τις οὐσα καὶ μὴ πεφυκῦια τοῖς ὁρωμένοις κά̈μπτεσθαι πάθεσιν ακλινὴς καὶ ἀνένδοτος ἕστηκεν, εἰς ζωὴν ἀώνιον συντηρουμενη. Ἐρωτηθέντος δὲ τοῦ Οὐαλεντίονος καὶ συμφρονεῖν τῷ ἁγίῳ Πασικράτει εἰπὸντος τὴν διὰ ξίψους ἀπόφασιν δέχοντο ἀμφότεροι. Ἔνθα συμπροπέμψασθαι φασὶ τὴν μητέρα τὸν ἅγιον Πασικράτην, καταῤῥύνουσαν καὶ ὑποσχεῖν τὸν αῦχενα τῷ ξίφες κελεύουσαν. Ὑπῆρχον δὲ, ὅτι τὴν κεφαλὴν ἀποτμήθησαν μὲν ἁγιος Πασικράτης ἐτῶν δύο καὶ εἴκοσι, δὲ ἅγιος Οὐαλεντίων τριάκοντα.

[5] Hactenus Græca, quæ Latine sic redduntur: Erant hi ex Rhodostolo Mysiæ oriundi, legionarii milites sub Præfecto provinciæ * Ausolano: qui impietatem mortalium idolis adsilientium intuiti, reliquis plerisque se præ metu e foro subducentibus & occulentibus, libere se palam Christianos professi sunt: quos ab idolorum cultoribus comprehensos, & ad Magistratum adductos, Prætor diis adolere cogebat. Quod uterque recusavit: [ubi Pasicrates idolum conspuisse,] atq; Pasicrates quidem ostensum sibi Apollinis idolum accedens conspuit: &, Hic cultus, inquit, ipsum magis decet. Ergo catenis oneratum in caveam compingunt: quibus vinculis Pasicrates perinde triumphabat, atque si aureos torques gestaret, ut quæ essent instrumenta malorum, quæ pro Christo sustinebat, & per quæ se salutem certam consecuturum sperabat. Rursus autem astantibus illis ad tribunal Præsidis, accessit ad Pasicratem Pappianus, germanus illius frater; & lacrymabundus suadebat fratri, [fratrem apostatam reprehendisse,] uti thus idolo adoleret, & cederet ad tempus necessitati, quemadmodum & ipse fecisset. Frater enim ex meliorum & futurorum contemptu, ac præsentium bonorum desiderio, metuque suppliciorum, a Christi fide apostata defecerat. Quem S. Pasicrates execratus, suo sanguine & genere indignum proclamavit, nec idoneum, cujus consilium, cum a fide Christi nefarie desciverit, audiretur. Ergo accedens ad aram, manum in ignem injecit, & Præsidem ita alloquitur: Caro quidem (ut vides) mortalis, [manum igni imposuisse,] & mortali conditione creata, igni cedit atque absumitur: sed anima, concretionis expers & immortalis, flecti non potest iis passionibus quæ sunt oculis subjectæ, perstatque immota, & nullis tormentis cedit, immortali vitæ desponsa & destinata. Cum autem Valentio, an cum Pasicrate sentiret, rogaretur, illeque constanter affirmaret, in utrumque sententia capitis pronuntiatur. Aiunt autem Pasicratem a matre, ut præiret admonitum, [& ambo capite plexi dicuntur.] ferrumque constanter exciperet. Erat Pasicrates, cum securi feriretur, annorum viginti duorum; Valentio, triginta.

[6] Hæc Menæa: quæ eadem, sed aliquanto contractius, leguntur in Menologio Basilii Imperatoris, ubi Socius Valentinus appellatur, dicunturque ambo summa cum lætitia capitibus plexi, coram Pasicratis genitrice, quæ æquo atque hilari animo filii martyrium excepit: quod Græce sic legitur Ἀμφότεροι τὰς ἁγίας ἀυτῶν κεφαλὰς χαίροντες ἀπετμήθησαν, τῆς μητρὸς Πασικράτους παρούσης καὶ προθυμοποιούσης αὐτὸν πρὸς τὸ μαρτύριον. Demum oriundi dicuntur ἐκ τῆς πόλεως Δοροστόλου τῆς Μακεδονίας, ex civitate Dorostolo in Macedonia, quod hujus provinciæ Præsidi subesset Mœsia, adeoque & urbs Dorostolum, sive Rhodostolum.

[Annotatum]

* Sirletus Auloximo.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
SENTIANA, VINCENTIO, SANCTIA, JULIANA,
BLERÆ IN TVSCIA SVBVRBICARIA.
ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Sentiana, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria (S.)
Vincentius, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria (S.)
Sanctia, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria (S.)
Juliana, Martyr Bleræ in Tuscia suburbicaria (S.)

G. H.

Blera, civitas Tuscorum mediterranea Ptolomæo, cujus incolæ Blerani Plinio, Blerates Straboni dicuntur, patria Sabiniani Pontificis, S. Gregorio Magno subrogati, nunc oppidulum est in Tuscia Suburbicaria seu Patrimonio S. Petri, inter Viterbium & mare Tyrrhenum. Huic civitati ad XXV Maji aßignat Apographum Epternacense Martyrologii Hieronymiani aliquot Martyres hisce verbis: Civitate Blera Sencianæ, Vincenti, & Scantæ, Policrati & aliorum quatuor. Apographum Lucense ejusdem Martyrologii ita auspicatur hunc diem: VIII Kalendas Junii, Insula Tusciæ, civitate Lera, natalis SS. Sentiani, Vincenti & Sanctæ. Vbi Ms. Blumianum loco Sentiani habet Sentianæ. Reliqua explicantur in Ms. Corbejensi Parisiis excuso, in quo ista leguntur: In solo (id est in ditione) Tusciæ, civitate Blera, natalis SS. Sententiatæ, Vincentii & Sanctæ Julianæ: & interposito S. Dionysio, Polegrati & aliorum quatuor coronatorum, uti & in Lucensi ac Blumiano, sed Polecrati scribitur. Nomen Coronatorum ad hos spectare, constat ex Vsuardo, Adone & aliis; aut certe intrusum est loco Gortunæ civitate, ubi sequentes Martyres in apographo Epternacensi celebrantur, uti mox apparebit. Nomen Sentianæ inscriptum est Ms. Parisiensi Labbæi; pro quo in Ms. Augustano S. Vdalrici legitur Sentiati. At Vincentii & Sanctiæ nomina recensentur in antiquo Ms. Aquisgranensis ecclesiæ. Repræsentamus ergo in titulo SS. Sentianam, Vincentium & Sanctiam, cum Juliana ex Ms. Corbeiensi adjuncta. At Policratem aliosque transmisimus in Mœsiam provinciam, & de iis supra egimus. Damus quidam infra Vitam S. Senzii Presbyteri, etiam Bleræ defuncti, sed seculo quinto, neque etiam martyrio coronati, ideoq; a Sentiana & Sanctia ut diversum sejungimus; solumque notamus nomen Sentii (unde nomen Sentianæ derivatur, sicut a Quinto Quintiana) videri antiquitus Bleranis fuisse satis familiare, æque ac Romanis: a quibus tamen nolim deducere Centios, si quæ hodie Romæ aut in vicinia sunt familiæ ita appellatæ: quia Centius, per aphæresim primæ syllabæ, ex ævi posterioris usu usque nunc perseverante, idem est Italis, quod integre scriberetur Crescentius vel Vincentius aut Decentius: modernarum autem familiarum cognomina nihil credimus cum antiquißimis illis habere commune, præter sonum syllabarum, aliquando eumdem vel affinem.

DE SS. VINCENTIO, JOANNE ET MARIO,
MARTYRIBVS GORTYNÆ IN CRETA.

[Commentarius]

Vincentius, Martyr Gortynæ in Creta (S.)
Joannes, Martyr Gortynæ in Creta (S.)
Marius, Martyr Gortynæ in Creta (S.)

G. H.

Gortyna illustris quondam urbs Cretæ insulæ, fidem Christi primis temporibus amplexa est: quam S. Philippum, ejus urbis Episcopum, seculo Christi secundo contra Gentilium furorem & hæreticorum insidias egregie tutatum fuisse, diximus ad ejus Vitam XI Aprilis: Eamdem fidem sanguine effuso propugnasse S. Cyrillum, ejusdem urbis Episcopum in persecutione Decii, testantur Latini & Græci in sacris fastis ad diem IX Iulii: & eidem hos Martyres aßignat apographum Martyrologii Hieronymiani Epternacense ante mille prope annos exaratum; in quo ista leguntur, Gortuna civitate, Vincenti, Joannis. Eosdem, sed palæstra omissa, referunt apographa ejusdem Martyrologii Lucense & Blumianum, cum Ms. Casinensi, his verbis, Coronati, vel SS. Coronati loco Gortynæ, Vincentii, Joannis: quibus nomen Marii additur in apographo Corbejensi, Parisiis excuso.

DE SANCTO EUSEBIO
MARTYRE IN ORIENTE.

[Commentarius]

Eusebius, Martyr in Oriente (S.)

G. H.

Progredimur cum quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: in quibus hæc pauca leguntur: In Oriente Eusebi, sive Eusebii. Meminerunt ejusdem, sed absque Orientis mentione, Mss. Aquisgranense Ecclesiæ primariæ, Augustanum S. Vdalrici, & Parisiense Labbæi.

Est sæpius in hisce fastis nomen Orientis, & quantum hactenus potuimus investigare, sumitur pro locis minus cognitis in ulteriori Asia, scilicet Armenia, Mesopotomia, Assyria, ac locis finitimis & limitaneis antiqui Imperii Romani in Oriente. Posteriores Græci, Constantinopoli atque in partibus Europæ, ὰπὸ τῆς ἀνατολῆς, ab Oriente, per prioris syllabæ ipsis usitatißimam aphæresim, Natoliam dixerunt minorem Asiam: quod huc trahi non debet. Fuit quidem S. Eusebius, Episcopus Vercellensis, in exilium missus in partes Orientales, & plurima ibidem ab Arianis passus; sed post obitum Constantii Imperatoris ad suam Ecclesiam reversus, & Kalendis Augusti vita functus: ab hoc tamen nobis plane diversus censetur hic Martyr Eusebius.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
FLAVIANO SEU FABIANO, SEPTINO SEU SEPTIMO VEL SEPTIMIA.
Ex Kalendario veteri Carthaginensi & Martyrologio S. Hieronymi.

ANNO CCLIX.

[Commentarius]

Flavianus seu Fabianus, Martyr in Africa (S.)
Septimia seu Septinus vel Septimus, Martyr in Africa (S.)

AUCTORE D. P.

Iam ter consequenter allegata & numquam satis laudata Martyrologii Hieronymiani Apographa quatuor, Henschenio τῷ Μακαρίτῃ, varias Martyrum classes ex iisdem colligenti per mensem Majum distributas, [In Hieronymiano mutatis nonnihil nominibus relati;] hoc VIII Kal. Junii suggerebant memoriam recolendam, velut passorum in Africa, Fabiani, Septini: sub hac tamen diversitate, quod qui in antiquißimo Epternacensi, nec non & Lucensi Ms. Septinus est, in Blumiano & Corbejensi excuso vocetur Septimus; nec aliud illi addendum occurrebat; quam quod in Corbeiensi insuper inveniretur nomen Julii: itaque tres illos conjunctim proponendos statuerat.

[2] Verum altero post Henschenii mortem anno, eruditißimus ac diligentißimus Pater Ioannes Mabilio, tertium Analectorum suorum Tomum evulgans, protulit in lucem antiquissimum Ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium, felici casu a se repertum in quodam veterrimo Codice celebris monasterii Cluniacensis, [ex veteri Kalendario Carthaginensi,] continente B. Hieronymi commentarios in Isaiam; imo non in codice, sed codicis ligneo operculo, tineis ac vermibus corroso, affixum. Operculi pars antica Kalendarii principium, postica reliquum continebat, scriptura Romana, litteris majusculis, seculo septimo non inferioribus, exaratum: de quo hæc insuper notat. Antiquius Kalendarium, cum in eo nulli Sancti, nedum Fulgentius Episcopus, reperiantur, iis posteriores qui in Wandalorum persecutione sub Hunnerico Rege passi sunt. Qui tunc in Africa annuo cultu honorabantur Sancti, plerique erant populares: quidam tamen ex Italia & ex Hispania præter Apostolicos viros. Nullum Deiparæ festum, de qua nullus apud Augustinum tractatus seu sermo. Annus a XIII Kal. Maji incipit, nempe post Pascha, desinit in XIII Kalend. Martii. Nullum festum per totum Martium, id est per totam Quadragesimam. Titulus hoc modo conceptus: Hic continentur dies Nataliciorum Martyrum & Depositiones Episcoporum, quos Ecclesia Cathagenis anniversaria celebrant.

[3] Hæc ergo putarem ex mente auctoris, sic restituenda; dies natalitii eorum… quos Ecclesiæ Carthagenis anniversaria celebrant. [unde alii quidam hoc mense fuerant illustrandi] Sed lecta mihi serius sunt quam ut in quinque prioribus hujus mensis Tomis possem Kalendarii istius meminisse, quod alias factum oportuisset: primum ad II Nonas Maji, occasione SS. Marini & Jacobi, inter alios Afros Martyres tali die relatorum ex prædicto Hieronymiano Martyrologio: deinde ad V Idus Maji, ubi occurrit alterius Africanæ turmæ primipilus S. Majulus. Qui autem in ecgraphis istius Martyrologii omnibus differtur ad pridie Idus Maji, dux totius Agminis S. Secundianus, hic nominatur ad III Idus; ast pridie Idus hic suggeritur, alibi nusquam inventa notitia, Sanctæ Felicis, Cæcili & Comitum. Confirmationem quoque ex hoc Kalendario accipere debuissent, quæ ad XXII diximus, de SS. Casto & Æmilio, hic Emilio. Sed nihil æque merebatur notari, quam quod X Kal. Junias, præscribatur memoria celebranda Sanctorum Luci & Montani, tertioque abinde die XVIII Kal. Junii, Sancti Flaviani & Septimiæ.

[4] [imprimis autem S. Flavianus] Egerat Henschenius ad diem XXIV Februarii, de SS. Montano, Lucio, Juliano, Flaviano, & Sociis Martyribus in Africa, eorumque præstantißima Acta ibidem illustraverat Commentario prævio, quo docebat, S. Cypriano Carthaginensi Episcopo Martyrii palmam adepto in persecutione Valeriani & Gallieni, XIV Septembris anno CCLVIII; anno proxime sequenti ad idem bravium pervenisse plures ejus discipulos: quorum unus Flavianus, in Actis narratur num. 21 sibi visus interrogare sanctum Antistitem, [tertio post SS. Montanum Luciū & Iulianū die passus,] in visu apparentem, an pati ictus doleret, quia scilicet Martyr futurus de passionis tolerantia consulebat. Factus est autem Martyr (ut ibi pluries dicitur) die tertio, sive post biduum, vel post crastinum a paßione sociorum prænominatorum, pulcherrimo & sæpius iterato perfunctus agone. Hujus dies quia in ipsis Actis non reperiebatur, uti nec indicium mensis vel anni, nec tamen dignum videbatur tam præclaros pugiles innominatos præteriri; eorum aliquis qui Martyrologium Vsuardi varie auxerunt, aut forsitan primus Notkerus Balbulus, prædictum diem Februarii ipsis simul omnibus aßignavit, quod hodieque servat Romanum Martylogium.

[5] Interim eosdem ad XXIII & XXV Maji, revera, pertinere, ex collatione Hieronymiani omnium antiquißimi. [& ex veri Natalis ignorantia] Martyrologii & Kalendarii hujus, persuadeor; nequaquam existimans verosimile, quod eorum Natalitios dies anniversarie non celebraverit Carthaginensis Ecclesia, & Kalendario suo inscriptos non habuerit: esto in Hieronymiano constanter Fabianus dicatur, qui in Actis Flavianus. Quam enim facile vicina nomina alterentur, frequenti discimus experientia & usu veterum Martyrologiorum, [cum illis adscriptus 24 Februarii.] Hieronymiani præsertim. Nolumus propterea tamen mutari diem cultus, jam semel a Romana Ecclesia, licet absque idoneo fundamento, stabilitum: sed hic dicta illuc transferenda decernimus, pro futuro mensis Februarii supplemento: quando huic diei relinquenda erit S. Septimia, alibi Septimus & Septinus; nihil cum Flaviano commune habens præter diem Martyrii, alio fortaßis anno & alio loco, non tamen procul Carthagine, tolerati. Notandum porro est, quod in eodem Kalendario idem nomen recurrat, dum ad III Kal. Augusti notatur Natalis Sanctarum Tuburbitanarum & Septimiæ: in quem diem fortasse lucis aliquid adferet tempus futurum. Julium vero, ex unico Corbeiensi huc adductum, prætereo; quia ipsum eumdem credo cum Juliano, SS. Montani & Lucii socio, cum iisque in Hieronymianis omnibus concorditer relato ad XXIII Maji, quo revera passos illos tenemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EPHESINIS,
SATVRNINO, SATVRO, TIMEO, TOMVNO, VICTORIO, ISTIALO, VICTORIA, FLAVINO
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Saturus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Timinus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Tomunus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Victorius, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Istialus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Victoria, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Flavinus, Martyr Ephesi in Asia (S.)

G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, e quibus Blumianum ista habet: In Epheso Saturnini, Saturi, Timini, Tomuni, Victori, Stiali, Victoriæ, Flavini. In æliis tribus apographis, in Epheso Joannis Euangelistæ, legitur: quod nomen honoris causa appositum arbitramur, quia eam civitatem sua habitatione, obitu, & veneratione honoravit. Quod autem ad Martyres spectat, ab omnibus antesignanus collocatur Saturninus: at Saturus deest Epternacensi & Corbejensi: in hoc etiam deest Timinus, qui in Lucensi Timidus scribitur. Loco Stiali in Lucensi est Sciali, in aliis duobus Istiali: & pro Flavini est in jam dicto Corbejensi Flavii, in Epternacensi vero Fluini. In Ms. Aquisgranensi refertur Secundinus, an forsan loco Saturnini, non audemus conjicere: proponimus interim lectori ista omnia, ut usuj sint cum eruentur certiora ex aliis monumentis.

DE SANCTA EUTROPIA
MARTYRE ALEXANDRIÆ.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Eutropia, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Manu exaratum Synaxarium Græcum, quod Divione apud Perum Franciscum Chifletium Societatis Iesu reperimus, hanc Sanctam Martyrem sic nobis profert. Τῇ ἀυτῇ ἡμέρα (scilicet μηνὸς Μαΐου Κ Α᾽) μνήμη τῆς ἁγίας Εὐτροπίας. [Elogium ex Ms. Chiffletiano.] Ἁὑτὴ ὐπῆρχεν ἐπὶ Ἀπελλιανοῦ Ἄρχοντος, καὶ κατασχεθεῖσα ὑπ᾽ αυτοῦ ἐν Ἀλεξανδρείᾳ, καὶ τὸν χριστὸν ὁμολογήσασα, διεβεβάιου τῷ τυράννῳ ὧς οὐ πεισθήσεται ἀυτῷ Ὅθεν κρεμασθεῖσα τὰς πλευρὰς ξέεται· καὶ λαμπᾶσι πυρὸς φλογισθεῖσα, καὶ τῷ τυράννῳ εἰποῦσα, Λίαν ἐστὶ ψυχρὸν τὸ παρά σου πῦρ, ἐναποτίθεται τῇ εἵρκτῃ. Καὶ τῇ ἐξῆς παραστά̈σα, καὶ τὰ ἔιδωλα μυκτηρίσασα καὶ τὸν Ἄρχοντα, ἀπετμήθη τὴν κεφαλὴν· καὶ οὕτω τελέσασα τὸ μαρτύριον, ἀπῆλθε πρὸς τὸν ποθούμενον Κύριον. Quæ sic Latine reddes: Eadem die XXV Maji, Memoria S. Eutropiæ. Erat hæc sub Præside Apelliano, & comprehensa ab ipso in urbe Alexandria, confitebatur Christum, affirmans tyranno quod persuaderi ab eo non posset illum ut negaret. Quare mandavit eam suspendi, & latera ejus radi: cum autem etiam ignitis lampadarum flammis esset ustulata, dixissetque tyranno: Valde frigidus est tuus ignis, conjecta est in carcerem: sequenti vero die ad tribunal reducta, cum idola ipsumque Præsidem irrideret, capite plexa est: & sic Martyrium complens, ad desideratum Dominum migravit.

DE SANCTO CELESTINO
MARTYRE APVD GRÆCOS.
Ex eodem Ms. Synaxario.

[Commentarius]

Cælestinus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Iam indicatum Ms. Synaxarium Græcum etiam hunc nobis Martyrem suggerit, sed paucioribus his verbis. ἅγιος Μάρτυς Κελεστῖνος, σιδήρῳ τὰς πτέρνας περιπαρεὶς, τελιοῦται. Sanctus Martyr Cælestinus, ferreis calcaribus trajectus, vitam finivit. Quod in subjuncto disticho sic explicatur:

Πτέρνας σιδήροις ἐμπαρεὶσ Κελεστῖνος,
Τὸν πτερνοτήρην συντρίβει πατῶν ὄφιν.

Ferro trajectus per calces Cælestinus,
Protrivit anguem calcibus intentum suis,

DE SANCTO CANIONE EPISCOPO AFRO CONFESSORE,
ACHERVNTIÆ IN LVCANIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus corpore & ecclesia, Actisque suspectis, & compendiis inde sumptis.

Canio, Episcopus Afer & Martyr, Atellæ & Acheruntiæ in Italia (S.)

AUCTORE D. P.

Acheruntia civitas Basilicatæ, olim Lucaniæ, antiquißima, & Archiepiscopali Sede exornata, quæ hodie Cirenza nuncupatur, ecclesiam Cathedralem habet S. Canioni dicatam, [Colitur Acherontiæ, Patronus ob corpus eo translatum,] propter corpus ex ruinis Atellanæ urbis, inter Capuam & Neapolim quondam sitæ, translatum ab Acheruntinæ urbis Episcopo Leone hujus nominis secundo, sub annum Domini DCCXCIX, uti referunt Acta. Hæc ex veteri membranaceo libro, Longobardicis litteris conscripto, prout in Acheruntina Ecclesia leguntur, edidit Ferdinandus Vghellus tomo VII Italiæ sacræ, Lucaniæ & Apuliæ Episcopatus complexo; ubi ille ipso principio longam texens præfationem de Provinciæ istius metropoli, sic describit prædictam Cathedralem ecclesiam. Ea admodum illustris tribus alis distinguitur, & in medio dividitur ad modum crucis, a lateribus habens duos angulos, locum quoque subterraneum, cryptam seu subconfessionem vocant, in qua tria altaria: in quorum medio jacere dicunt corpus Divi tutelaris Canionis, ibi reconditum. Ejus translationis festus dies celebratur XI Martii, festivitatis vero XXV Maji: in qua die, quod mirum est dictu, ex lapideo loculo liquor pretiosus emanare solet, dulcis & omnibus infirmitatibus salutaris… Asservatur in argentea pretiosa statua ejusdem insignis Reliquia, [& liquorem emanantē.] ad populorum confugium & devotionem. Hactenus Vghellus, cui adstipulatur Nicolaus Palma, Archidiaconus & Vicarius Generalis Acheruntinus, sub Officii sui sigillo & manus propriæ subscriptione anno MDCLXXXII nobis missa; addens, præter statuam istam haberi etiam argenteum brachium, cui nihilominus inclusa sit pars aliqua corporis: [ejusdem duo ibidem altaria:] neque solis duobus quæ dixit Ughellus festis annue celebrandis contentos Acheruntinos, Officium etiam facere de S. Canione sub ritu Semiduplicis die XXV cujusvis mensis. Tum vero præter altare majus, in quo servantur duæ jam dictæ S. Canionis lipsanothecæ, statua item argentea S. Oliverii Martyris, Vghello Livarii, de quo agendum XXVII Novembris, & brachium S, Antonii Abbatis argento inclusum. Duo ejusdem S. Canionis ibidem esse altaria; unum in crypta sub choro, continens ipsius Sancti corpus; alterum in ecclesia ad dextrum latus sacristiæ, cum pulcherrima illius statua capsaque marmorea; cujus operculum, firmissime cum ipsa ferruminatum, mensæ usum habet ad Missæ sacrificium, intus continens Pastoralem S. Canionis baculum, de quo seorsim aliquid in Appendice post Acta dicendum.

[2] Ipsa Acta, quæ Vghellus edidit, accepimus sub fidei publicæ attestatione signata hoc modo: Nos infrascripti, Archidiaconus, Cantor, Canonici, Presbyteri, [Acta indidem accepta ex Ms.] Capitulum & Clerus Metropolitanæ Ecclesiæ civitatis Acheruntiæ, fidem fecimus, supradictam Vitam, martyrium, gesta, & miracula gloriosi Martyris Divi Canionis Episcopi, cujus corpus requiescit sub altari majori dictæ Metropolitanæ Ecclesiæ, fundatæ sub titulo ejusdem S. Canionis, extractam esse … a suo originali codice antiquo, in pergameno manuscripto litteris Longobardicis, continente vitam, mortem & gesta, non solum istius Sancti, sed multorum Sanctorum, quod conservatur in publico archivio dictæ Metropolitanæ Ecclesiæ: & in fidem hoc testimoniale, nostris propriis manibus signatum, & particulari sigillo munitum, fieri curavimus, in eadem civitate Acheruntiæ, die VI mensis Januarii MDCX. Ego Josephus Neritonus V. I. D. Archidiaconus Acheruntinus, affirmo ut supra. Abbas Lelius Potentia Cantor. Dein octo Canonici, novem Presbyteri aut alii tum denique Notarius publicus omnia & singula confirmat, cum sigillo apposito, quæ exactius danda non judicamus. Illud autem scriptum nobis Neapoli transmisit Antonius Beatillus noster, & quia deerat Prologus, hunc postea cum eisdem Actis, sed hinc inde imperfectis, submisit.

[3] Eadem Acta ante descripseramus ex veteri codice Trevirensi monasterii S. Maximini, sed contracta: quæ itidem, sed magis abbreviata, ex Ms. Vltrajectino S. Salvatoris habemus. Aliquam etiam Vitam Italice edidit Paulus Regius, [Compendia varia apud varios.] tomo primo de Sanctis Neapolitanis, sed non absque mendis: quia Episcopum Carthaginensem asserit fuisse Canionem, & inde ab Angelo Acherontiam portatum, cum Acta Atellam nominent: quem ultimum errorem Ferrarius transcripsit in Catalogo Sanctorum Italiæ. Meminit etiam S. Canionis idem Ferrarius in altero Catalogo generali, uti & Grevenus in Auctario Vsuardi edito anno MDXV & MDXXI. Habemus denique aliquod Ms. compendium Vitæ, divisum in Lectiones ad Matutinum recitari solitas, cum variis Hymnis & hac Oratione Deus, qui Beatum Canionem, Pontificem & Martyrem tuum, virtute constantiæ in passione roborasti, quique illi tantam gratiam conferre dignatus es, ut synantico morbo laborantes ipsius precibus curarentur; concede propitius, ut qui tuam per ejus merita clementiam invocamus, ab omnibus animi & corporis languoribus liberemur. [nihilo meliora quam Acta, quæ dantur ut suspecta,] Per Dominum, &c. Nos, omnibus istis compendiis omißis, solum omnium fontem damus, Acta Acheruntina, & quidem ut suspecta, fideique non magnæ, nisi quatenus de corporis translatione agunt. Quidquid enim Sanctus dicitur aut egisse aut tolerasse in vita, post decursum tot seculorum (scripta sunt enim Acta seculo ut minimum nono) haberi non potuit nisi ex incerta popularique traditione: stylus autem, quo illa scripta sunt, in orationes aliaque rhetorica ornamenta exuberans, credere facit, Auctorem ex suo ingenio multas commentum circumstantias; & fortaßis nihil omnino certi habuisse de rebus a Sancto gestis, vel tormentis toleratis in Africa.

[4] [dum seculo 3 adscribunt Sanctum,] Præferunt illa Diocletiani ac Maximiani annum secundum, id est Christi annum CCLXXXVI quo gesta sint; ideoque conformiter omnia referuntur ad formam veterum Martyriorum sub Romanis Imperatoribus. Interim S. Canionis morientis animam, in cælos subvectam vidisse, & corpus in urbem intulisse, dicitur Sanctus Elvidius, Helfidius, vel Elpidius. Cum autem mortuus ac sepultus dicatur Sanctus Canion juxta Atellam; nemo hic commodius intelligi posset, quam Atellanus hujus nominis Episcopus, quo de egimus die præcendenti. Verum hic tempore Arcadii & Honorii, seculo verosimiliter quinto jam inchoato, Sedem illam primum obtinuit; adeoque non potuit vidisse persecutiones Christianorum sub Gentilibus; potuit autem attigisse tempore Wandalicæ persecutionis in Africa, sub qua Episcopi plurimi Sedibus suis propter fidei constantiam sunt pulsi a Regibus Arianis; Quod-vult-Deus videtur etiam Carthaginensis Episcopus, [qui propter nominatum in iis S. Elvideum] qui cum maxima Clericorum turba navibus fractis impositus est: quos Dominus miseratione bonitatis suæ, prospera navigatione perducere dignatus est Campaniæ civitatem, uti scribit coævus testis Victor Vitensis. Eadem vel simili occasione ac modo, eodem appulsum S. Castrensem cum sociis censuit Bollandus noster ad diem XI Februarii: & Acta dedit ex pluribus Mss. inter se collatis, ab Auctore ut videtur coævo descripta: ubi num. 8, dum sanctos Confessores in navim putrefactam imponunt ministri, amaro iis illudentes sarcasmo, cujusque ordinem & ministerium digerunt: & Ad intra, inquiunt, alterius partis detineat locum Marcus & Augustinus, Canion & Vindemius pariter cum iis recumbent.

[5] Hæc tam certa notilia Canionis unius, ex Africa in Campaniam delati sub Wandalis intra cariosam navim; [melius differretur ad seculum 5.] & ætas Elpidii, in ejus de quo hic agimus Canionis Actis qualibuscumque nominati; collata cum incertitudine & exigua fide ipsorum Actorum, vehementer nos inclinant, ut arbitremur, non nisi Elpidium unicum & unicum Canionem habendos pro Sanctis, eosque ad quintum seculum & Wandalorum tempora pertinere. Adeo ut, qui vera S. Canionis Patroni Acheruntini Acta volet discere, ex Actis S. Castrensis haurire ea debeat, quicum habuit communem carcerem, exiliumque, & refugii ac sepulturæ primæ locum in Campania. Tum autem nihil reliqui erit, quam ut Acta, Acheruntiæ scripta servataque, omnino credantur esse fabulosa, & hoc indigna opere. Ne cui tamen nimis rigidus Censor videar, volenti duos Caniones admittere, lubet ipsa integra Acta dare, qualia accepi; sub ista cautione, ut Apostoli sententia de iis præcedat, quæ in simili argumento placuit Gelasio Papæ, Omnia probate, quod bonum est tenete: pro majori tamen Lectoris commodo libertatem mihi sumam, revocandi violentas & importunas quasdam transpositiones verborum, ad ordinem constructionis facilioris.

ACTA SUSPECTA
Ex pluribus Mss. Codicibus & Vghello.

Canio, Episcopus Afer & Martyr, Atellæ & Acheruntiæ in Italia (S.)

BHL Number: 1541

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Postquam Deus & Dominus noster Jesus Christus, missum Verbum ab arce Patris, per uterum Mariæ semper virginis incarnatum, homo fieri dignatus est, & induit nostram mortalitatem, ut nos efficeret participes immortalitatis suæ; destructo quoque mortis imperio & devicto mundi principe, cum Sanctorum agmine & triumpho gloriæ, ad sedem redivit Patris, juxta illud, Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum; acsi patenter dicat, Omnia, id est, mea membra: omnia enim traxit, qui de electis suis apud inferni claustra nullum reliquit. [Sicut cælum ornatur stellis,] [Jo. 22, 32] Catholicæ etenim fidei sacramenta, mysteriis evidentissimis & præconibus inclitis, declaravit. Sicut enim divinitas illius incomprehensibilis fatenda est, eo quod super omnia est & continet omnia; ut est illud, Cælum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum; sic incomprehensibiliter omnia ordinando disponit, & disponendo ornat, & ornando beatificat, & beatificando glorificat. [Is 66, 1] Cælum namque coruscantibus ornatur stellis, quæ velut diverso distinguuntur lumine, sic diversorum curriculorum disponuntur officiis. Regnum itaque supernum, [ita ecclesia Sanctis,] humanis sensibus invisibile (nam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus diligentibus se) innumerabilium constat militia Sanctorum: nec secus Regnum cælorum, quod est præsens Ecclesia (ipsa teste Veritate, quæ ait, Regnum Dei intra vos est) ita mysterio dispositionis innumerabilium ornatur Sanctorum præconiis, & usque ad Martyrii coronam fidelibus testimoniis, ut supernæ contemplationi sanctarum animarum inhæreamus, juxta egregium Doctorem qui ait, Nostra autem conversatio in cælis est. [quorum corpora merita honorantur;] [Luc. 17, 21, Phil. 3, 20] Sanctorum siquidem corpora idcirco nobis veneranda magnificis exhibentur miraculis, ut dum eorum spiritus æterna perfrui beatitudine non ambigimus, attentius eorum concives fieri, calcatis laqueis mundi, inhiemus: & quia membra Christi sunt, a Christi fidelibus veneranter recolendi sunt & reverendi. Quod non perpendens quidam hæreseos nefandæ auctor Vigilantius, asserit, nec Sanctorum corpora veneranda esse, nec eorum festivitates celebrius glorificandas. Quod etenim insanum caput aut eversum cerebrum, caput vel corpus testatur venerandum? Erunt, inquit Apostolus, duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est, in Christo dico & Ecclesia. Spiritus denique Sanctorum æternitati dediti, cum transferuntur a gloria in gloriam, & cum corruptibile induerit incorruptionem, tunc erit perfectum membrum in corpore, & duo in carne una. Quemadmodum Joannes Apostolus, Scimus, inquit, quia cum apparuerit similes ei erimus, & videbimus cum sicuti est. [1 Joa. 3, 2]

[2] De quorum Sanctorum numero sanctus Confessor & Martyr Christi, Canio celeberrimus, [imprimis S. Canionis,] potissimis est laudibus honorandus; qui dum Dominum nostrum Jesum Christum in hoc mortali corpore fideliter credidit, & imitatus super omnia perfecte dilexit, illius factus gloriæ particeps & nostræ salvationis adjutor & opifex, quotidie etiam nos prædicationibus ad suam æternitatem consortes vecat, testimonio Martyrii nos orat, miraculis coruscat, defensor vigil nos [contra insidias] impiorum hostium visibilium & invisibilium tuetur, pietate paterna piissimus Patronus fovens & protegens. Idcirco ejus virtutum opera, [utpote Patroni.] confessio cum constantia, Martyrii palma tanto magis & perfectius est attendenda, & devotius amplectenda, quanto excellentius eum in æterna dignitate, ab hoc in quo sumus corruptibili sublimatum detrimento, Angelorum consortem, Prophetarum socium, & Martyrum cohæredem, continuis ejus prodigiis credimus & confitemur; ut efficaces in stadio tirones, prævium sequentes ducem, consummato cursu bravium supernæ vocationis adipisci valeamus, & æternæ beatitudinis corona & gloria potiri mereamur.

CAPVT I.
S. Canio coram Carthaginensi Præfecto fidem Christi profitetur.

[3] Anno secundo impiissimorum Principum Diocletiani & a Maximiani cognomento Herculii, [Persecutione mota,] cum unus regeret Eoas provincias, alter Occiduas; & sævitia tyrannica, ad devastandas Ecclesias Christi, & affligendos & puniendos Christianos, fremendo promoveretur; unius conspirationis insania per universas provincias destinavere [edicta] hujusmodi continentiæ. b Quoniam Deorum beneficia in bello dimicantes accepimus, & eorum auxilio trophea ex devictis hostibus sumpsimus; hujus rei voto, quo cuncti salvi efficiamini, universos duximus admonendos, ut omnes homines utriusque sexus, vel Regiis fascibus sublimati, vel Clerici ecclesiarum atque Monachorum, c societates, renuntiantes religionibus propriis, deorum, idest, Apollinis, Dianæ & Minervæ d, sacrificiis accingantur. Quod si quisquam hominum nostra jussa vel imperia, [propter edictum imperiale,] vel tanta numina crediderit abnuenda, sacrilegii reus nostri judicii pœna plectatur. Et dum hæc præcepta, ab obsequentibus impiissimæ profanitati, delata per orbem fuissent, & venissent in civitatem e Julianam regionis Africæ (ubi B. Canio Episcopus, in divinis laudibus perspicuus & sacris semper intentus dogmatibus, morabatur) edicti jura, a f Pigratio Præfecto illata, insani rumoris undique perstrepebat opinio, & per triduum vox præconii crepitabat per nubila, & talis continentiæ clamor diffundebatur in auribus, ut omnes, quocumque loco constituti, præceptis Imperatorum conveniant, ad sacrificia Apollini, Dianæ & Minervæ celebranda.

[4] [Canio suos animat.] Dum hæc ad B. Canionem Pontificem pervenissent, immotus pervigil pastor super ovium lucratarum custodia, verbi Dei dispensator fidelis & providus distributor, talentorum negotio argumentosus acquisitor, incessanter credentium exhortabatur animos, & confirmabat in Deum & in Jesum Christum filium ejus, hoc modo: O fratres & filii, in regnum acceptati Regis æterni, sursum * colla suspendite, & Deum qui in cælis regnat contemplamini: ipse enim est Rex Regum & Dominus dominantium, Jesus Christus Dominus noster, qui propter nos per Virginem incarnari dignatus est, & per crucis patibulum omnibus justis & in se credentibus cælestia regna reseravit, ad quæ vos per me servum suum vocare voluit, & beatis Angelis consortes fieri. Isti enim Reges minimi sunt, viam veritatis & justitiæ, quæ Christus est, ignorantes. Ipse est veritas, via, lux & via: dii autem istorum sunt idola muta, constantia ex ligno & lapide & metallo, diabolicis infecta venenis letiferis, & se colentes deducunt ad inferni tartara; ubi lux numquam est, ubi vermis eorum non moritur, & ignis non extinguitur, ubi fletus & stridor dentium. Hæc possident cultores dæmonum in æterna damnatione, [ad illam salutis causa sustinendā:] cum principe eorum diabolo. Ipse utique colendus & confitendus est, qui est Deus verus de Deo vero, lumen ex lumine, creator & salvator totius generis humani, & perennis largitor gratiæ, & principis mundi qui est diabolus, conculcator. Non sunt quippe isti timendi, qui corpus solum occidere possunt: sed ille potius timendus est, qui potest & animam & corpus mittere in gehennam; & pro quo siquis perdiderit animam suam, in vita æterna inveniet eam. Idem namque coram regibus & gentibus invicta fide confitendus est, qui in sancto Euangelio promisit dicens, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo qui est in cælis. [Mat. 10, 32]

[5] [quare ad Præfectum Carthagin. delatus,] Hæc & his similia B. Canio Episcopus contestando, roborabat mentes credentium, & ad martyrii palmam atque cælestem gloriam pertingere ardentissime desiderantium: jam enim cælesti culturæ salutifera eminebant præconia; jam verbum Christi, probatum in tenebris, prædicabatur super tecta; jam lucerna Dei, de sub modio educta & super candelabrum posita, lucebat omnibus qui in domo, id est in Ecclesia Dei, fideliter congregati erant; jam ad sacrilega dæmonum sacrificia populorum numerus quantocius minuebatur, Christi autem fides & gratia diffundebatur. Interea ad Pigratium, Carthaginensis urbis Præfectum superbum, volitabat, quod in urbe Præfecturæ suæ Juliana, minime valerent jussa Imperatorum & Deorum sacrificia (execrante ea Canione Episcopo, & populos ab eorum libamine avertente) sed Christi nomen, [quæritur] cunctorum pene cordibus insertum, divulgata confessione adorandum seu colendum veraciter profiteretur. Quod audiens Præfectus Pigratius, concite direxit plurimam manum, ut ubicumque hujusmodi auctor culturæ Canio Episcopus inveniretur, ejus præsentiæ sine ulla dilationis mora deduceretur.

Hæc ubi dicta cohors juvenum insana capessit,
Ad præfatæ urbis properabat mœnia tendens:

quam magno perstrepente impetu ingressi, cœperunt furiosis querelis Canionem Episcopum quærere, Canionem Episcopum proclamare.

[6] Is vero hoc audiens, divis bene fidus in armis, sese eis imperterritus offert, sese Christi cultorem, & fidei doctorem, & Christianorum protectorem protestatur ac ductorem, & idolorum cultibus idoneum adversatorem. Hunc ergo sacrilega acies manibus profanis comprehensum attingens, [& adducitur.] retro unde venerant perpete cursu repetunt Cartaginis arcem, & Pigratii præfecturam. At ubi impio a clientibus nuntiatum est, quod Canio Episcopus, Christianæ religionis professor ac diffamator & deorum culturæ contumax repugnator, ante januam a militibus comprehensus assisteret; fallaci exultat gaudio, insano crispat cachinno, tandemque adversus veritatis oraculum probrosa insania dimicaturus egreditur. Nam cum multis vesaniæ æstuaret ignibus, & furorum nefandis vexaretur impietatibus, jussit sibi tribunalia g profanatica præparari; vere profanatica; & cathedram pestilentiæ sub qua semper fertur consilium impiorum & via peccatorum quæ ducit ad inferos, & justos ei abrenuntiantes ad perpetuam gloriam.

[7] Sedente eo pro tribunali introductus est B. Canio; ingrediens autem, arcanum cordis muniebat, hæc instanter psallens, Deus laudem meam ne tacueris, [Ad tribunal consistens Canio,] quia os peccatoris & dolosi super me apertum est: sed tu Deus meus respice, & ne derelinquas me, neque discedas a me: intende in adjutorium meum, Domine virtus salutis meæ. Præfectus denique Pigratius his eum aggreditur affatibus: Quæ tibi religio, aut quæ sacrificii vota, vel quibus ea quotidianis persolvis cultibus? S. Canio, repletus Spiritu sancto, constans ajebat: Ego Christianæ religionis devotum & inconvertibilem me assero cultorem, & mendacii idolorum vestrorum probatissimum contemptorem. Præfectus quoque subsequitur dicens: Hortor te consulere canis senectutis tuæ, ut secundum decreta invictissimorum Principum accedas & sacrifices diis. S. Canio respondit, Ego incessanter sacrifico & vota laudis persolvo Deo Patri omnipotenti, [explodit idolorum vanitatem,] & Jesu Christo filio ejus, & Spiritui sancto: justissimum est enim sacrificare Creatori non creaturæ, nec [adorare] ea quæ colitis idola, surda & muta, non videntia, diaboli fallacia infecta, suos cultores quod sunt efficientia, quibus illud poëticum aptandum est:

Lignee, ligna rogas, surdis clamare videris,
De mutis responsa petis ---

David enim Propheta de his dicit: Simulacra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum: os habent, & non loquentur; oculos habent, & non videbunt; aures habent, & non audient; nares habent, & non odorabunt; manus habent, & non palpabunt; pedes habent, & non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[8] [& objectæ mortis minas contemnit.] Audiens hæc Præfectus, dixit: Ignoras, quia invictissimi Principes, Domini nostri, jusserunt hujusmodi fidem non negantes graviter puniri? S. Canio respondit: Ego nec negavi, nec nego me esse servum Christi, & sanctæ Deitatis ejus verissimum confessorem: mihi autem vivere Christus est, & mori lucrum. Ast ubi iniquus tantam in B. Canione invictæ fidei audivit constantiam, anxius undique sæviebat, & nesciebat ad quæ calliditatis argumenta contradicendo se posset convertere; iterumque repetens pusillanimitatis vecordiam, ajebat: Desine quantocius ab hac pertinaciæ perfidia quam prædicas, & diis deabusque nostris sacrifica. Sanctus vero Canio, munitus scuto fidei & galea salutis, gladium spiritus objiciebat, dicens: Jam me sacrificatorem magni Dei & salvatoris Jesu Christi audisti, & me illi sacrificium constanter offerre & vota reddere, cui est propria divinitas & æternitas, per infinita secula seculorum.

ANNOTATA.

a Annus secundus communicati cum Maximiano Imperii, est Christi annus 297, quia tamen mentio fit decreti sævißimi, spectavit fortaßis Auctor annum 2 persecutionis novißimæ, qui fuit Christianæ æræ 304.

b Edictum hoc ex suo capite finxit Auctor.

c Monachorum quoque Societates ex usu sui seculi dixit. Tales sub Diocletiano nullæ fuerunt, licet monachi tunc esse in Ægypto cœperint, juxta sui nominis primam notionem, id est Solitarii Eremitæ, aut etiam Anachocetæ.

d Non debebat Jovis aut Herculis oblivisci Auctor, a quorum altero Imperatorum alter sibi nomen sumpsit; Jupiter vero credebatur Romani Protector Imperii.

e Neque Julianam, neque Tuscianam (quæ est Ms. Vlsrajectini lectio) invenio in Africa; cujus Notitia apud Carolum a S. Paulo Tulanam exhibet: interque eos, qui anno 484 ex tota Africa sub Hunerico convenerunt, nominatur Pascasius Tulanensis in Provincia Proconsulari, cujus caput Carthago. Hic potuit Canioni, jam ante sexennium ejecto cum S. Castrensi & sociis, succeßisse anno 438, vel etiam serius; si ea ejectio serius contigit, aut alius inter utrumque sedit.

f Vghellus Pigrasium scripsit, item Regius & Ferrarius:Mss. pleraque per y habent Pygrasium.

g Profanatica quidem ubique lego: sed ne frigida sit ejusdem vocis iteratio, mallem legere, Prosphonetica, id est allocutoria.

* an corda?

CAPUT II.
Variis tormentis tentatus S. Canio, omnibus invictus perstat.

[9]

Ergo ubi devinci se conspicit impius, iram [Plumbatis cæsus,]
[Præfectus] pandit, furiis stimulatus iniquis:
(Si tamen ille queat Præfectus jure vocari,
Virtutum nullo qui sit prælatus honore)
In Sanctum sævum infrendens: furor arma ministrat

inertiæ. Expolians eum, plumbatis cædi præcepit. Cum autem cæderetur, respiciens in cælum dicebat: Ad te, Domine, levavi animam meam, in te speravi, non confundar in æternum. Præco vociferatur dicens, Consenti Præfecto & sacrifica Diis. Subsequitur vox Præfecti incassis blandimentorum adulationibus: Sacrifica, homo, & consule venerandæ senectuti tuæ, & faciam te Sacerdotem templorum. B. Canio respondit, Væ tibi, miserrime, [& latera lampadibus ustulatus,] cui potius necessarium erat, ut diabolicis errorum exutus laqueis, Dominum Deum & salvatorem Jesum Christum agnosceres: miror enim vestræ impudicitiæ sacrilegium, ut veram viam salutis spernentes, delubra nullius sensus adorantes colatis. Pigratius vero, ferventiore succensus insaniæ rabie, jussit lateribus ejus lampades igneas applicari, & vehementissime eum urgeri ad sacrificandum diis. Sanctus autem agonotheta, factus in agonia gloriosi certaminis, belligere ad Præfectum ajebat: O miser, qui ignoras quod tormenta tua me Deo & Domino meo Jesu Christo gratissimam exhibent hostiam, tibi vero & tibi faventibus æternæ damnationis interitum minantur.

[10] [per rescriptū Imperatoris relinquitur arbitrio Præfecti.] Post hæc jubet eum detrudi in carcerem, & januas carceris consignari Cæsario: ubi orans sine cessatione, divinum auxilium in tanti certaminis prælio deposcebat, dicens: Deus ne elongeris a me, Deus in auxilium meum respice: nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum. Præfectus deniq; hæc suggestionis scripta impiis dirigit Augustis. Piissimi Principes, subvenite legibus vestris, & Canionem Christianorum Episcopum vestris conspectibus præsentate. Imperatores autem hanc rescripserunt licentiam Præfecto Pigratio, ut si Canio Episcopus in hac perseveraret confessione, haberet licentiam quali eum vellet pœna mulctari. Et cum hoc præceptum accepisset, misit eum in inferiorem carcerem. [post tenebras carceris toleratas,] Beata autem fides quanto in interioribus putabatur occultari tenebris, tanto eminentior in gloriosa luce divinitatis exultabat, sicut scriptum est: Aurum probat fornax, & justos tentatio tribulationis. Inclusus ergo tenebris B. Canio, orabat dicens: Deus cælorum, qui judicium inenarrabile decrevisti, per quem constant omnia secula, quem contremiscunt omnes potestates superorum & inferorum, respice in me & miserere mei, ut agonis hujus bellum immaculato calle perficere possim, & palmam cum Sanctis tuis victor comprehendere, & immarcescibilem gloriæ coronam.

[11] Post tertium vero diem, publica confessione volens eum audiri, jubet illum sibi voce præconaria præsentari. Cumque fuisset adductus Jacinthus a Commentator, pronuntiabat, [iterum sistitur ad tribunal] Canio Christianorum Episcopus, qui in carcere fuerat mancipatus, ecce nunc examinandus assistit. Pigratius dixit: Omnis senatus concio Canionem hortatur ut ab hac desistat perfidiæ pertinacia, & secundum invictissimorum Principum statuta accedat & sacrificet diis. Iacinthus Commentatori ei dicebat: O homo, intellexisti quid tibi consulendo pia dixerit Præfectura. B. Canio respondit: Ego permansi & permaneo veræ fidei in Iesum Christum confessor, sicut ipse præcepit spondens fidelibus, [& fustigatur,] Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Præfectus furore percussus, prosequitur: Canionem sacrilegum, qui se testatur in hac usq; in finem perseverare confessione, jubemus expoliari & burdillis b cædi. [Mat. 10, 22] Cumq; cæderetur fere una hora, non respondit ei aliquod verbum. Post hæc exclamavit ad Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, ad adjuvandū me festina: & dum defecerit spiritus meus, Deus, ne derelinquas me: adsit mihi tuæ virtutis potestas, per quam tres pueros ab igne camini ardentis eduxisti.

[12] Hæc illo loquente, Pigratius suæ profanitatis oraculum sibi faventibus dicebat: Dicite ei, ut saltem nunc resipiscat, & suæ consulat senectuti. Sanctus ergo Canio ad hæc nihil respondebat, [in catasta suspensus,] sed in suæ orationis persistebat instantia. Ast ubi impius Præfectus vidit, eum nec blandis demulceri posse sermonibus, nec spe promissorum flecti, nec minis tormentisque moveri; ad austeriorem se iterum convertit amentiam; & S. Canionem in catasta suspendi, & cingulis c vehementer cædi jubet. Tantum autem eum divina tuebatur potentia, [ac dire cæsus,] ut nec torturam confractionis elevatus in catasta sentiret, nec flagrorum penitus injuria vexaretur: jam enim in eo non erat carnalis passibilitatis affectus nec ejus instantia, & sancti Spiritus mirabili gratia in non sentiendo roborabatur. Cum vero carnifices tam ferocibus torturis nihil eum dolere vel sentire vidissent, acrius instimulabantur ejus membra miserabilibus laniare verberibus, ita ut multus cruor de ejus corpore dimanans decurreret.

[13] Multitudo autem circumstantium, habentes viscera prædita pietate, flebant amarissime super Martyrem Christi: [constantia sua convertit 160 de adstantibus:] Spiritus quoque sanctus præveniens eorum illuminabat pectora, & videntes in agonotheta Dei beatissimam constantiam confessionis spe perennis gratiæ roborati, cœperunt Deum & Dominum nostrum Jesum Christum cognoscere, & apertis vocibus ejus gloriam confiteri. Erant autem qui cerdiderunt viri d centum sexaginta: & clamabant ad B. Canionem & dicebant: Serve Dei excelsi, ora pro nobis Dominum Deum tuum, ut possimus & nos servi ejus esse. Ad horum voces nimio furore commotus Præfectus, & irarum inflammatus facibus, aiebat: Magicis, ut video, artibus vincimur, & deorum nostrorum numina Canionis evertuntur illusionibus. O milites, inquit, invictissimorum [Principum] parentes jussis, & deorum dearumque sacrificiis idonei, accingimini armis potentibus; & quanti hoc nomen vociferati sunt usque ad internecionem gladio perimite. [qui omnes gladio cæsi,] Cum autem interficerentur, & cruentus ensis militum sancto grassaretur cruore, eorum beatæ voces sidera pulsabant attentius: it clamor ad cælum, & Spiritus sancti donum cælitus multiplicabatur in cordibus fidelium: una fides, & vox una consonans pro Christo morientium erat; Serve Dei excelsi, ora pro nobis ad Dominum Jesum Christum, ut illius efficiamur servi, & ejus gloriæ tecum in æternum consortes. Beatus itaque Canio positus in tormentis orabat: Domine Jesu Christe, Deus de Deo, dignare suscipere in æterna beatitudine servos & martyres tuos, pro tui nominis confessione morientes, [in suo sanguine baptizantur,] quos fecisti per Spiritum sanctum agnoscere gloriam tui nominis. Nam [licet] sacra lectionis Euangeliorum testantur dogmata, Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto non posse intrare in regnum cælorum; nemo [tamen] dubitat eos Spiritu sancto esse renatos ab infidelitate ad fidem, & a peccatorum sordibus in gratiam remissionis fonte sacri sanguinis sui ablutos, Angelorum & omnium Sanctorum consortium & perennis gloriæ promereri coronam. [Jo. 3, 5.]

[14] Pigratius denique Præfectus, infrendens & stridens dentibus, jussit deponi eum de catasta, [Sanctus temporalia æternis postponenda demonstrat,] & in eculeo suspendi, & virgis cædi & torqueri. Et dum torqueretur dicit ei Pigratius: O homo, assenti mihi & obtempera jussis invictissimorum Principum: desine ab hac magica pertinacia, & sacrifica diis deabusque nostris immortalibus, & multiplici auri & argenti pretiosarumque gemmarum fulgore pro certo ditaberis. Beatus autem Martyr & athleta Christi subridens ait: Vera fides habet, & sacræ testantur dogmata Scripturæ, quod quæ videntur, temporalia & peritura sunt ex sese; quæ autem Dei nostri Jesu Christi, invisibilia & immutabilia sunt; nullus denique oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se. Hæc autem super omnia sunt amanda, quia non sunt mutanda: quidquid enim corporeis oculis videmus & affectu diligimus carnis, constat esse mutabile & ad nihilum redigendum. Sive enim parentes sunt, moriuntur; sive amici, mutantur; sive propinqui, non permanent: solus autem Deus, repertor orbis & conditor cælorum est, cujus majestas æterna, cujus gloria non mutabilis, quem nisi quis super aurum & argentum & gemmas & omnē honorem mundi dilexerit, non videbit, neque ejus gloriam promerebitur. Et facta est vox e de cælo dicens, Canio serve Dei, bene constans esto: quia in Campania erit tibi requies & vita per infinita secula seculorū.

[15] Tunc Pigratius Præfectus jussit S. Canionem de eculeo deponi, & dicit ei: Consenti mihi & sacrifica diis, ut bene sit tibi: [Denique plumbo & resina liquatis perfusus vulnera,] quia per salutem Deorum & piissimorum Principum, aut sacrificabis aut diversis te pœnis interficiam. B. Canio dixit: O miser & perfidorum crudelissime, fac quod facturus es: quia si considerares, quid tu ipse esses vel Principes tui, humiliaremini Deo & Jesu Christo filio ejus. Tunc Præfectus furore repletus, jussit eum sub voce præconaria, iterum plumbatis cædi, clamans & dicens: Deos deasque blasphemare noli. Post hæc jussit plumbum & resinam solvi, & super plagas dilaniatas perfundi. Sanctus quoque Canio, immotus in confessione Christi persistens, dicebat: Transeo per ignem & aquam, ut deducar in refrigerium. Suspiciens ergo ad cælum dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia hostia tua effici merui, & me in numero servorum tuorum fidelium aggregare dignatus est. Contundebantur autem membra ejus vehementer, & miserabiliter dilaniabantur fustigatione verberum. Unus vero carnificum, crudelis impietatis minister, circumstantibus minando dicebat: Istius qui destruenda templa prædicat, qui deos nostros dæmonia appellat, omnes pariter deorum dominorumq; nostrorum vindicemus injurias.

[16] Ast ubi sacrilegi carnifices cessaverunt ejus vulnera ferventi plumbo resinaque profanaliter comburere, [& sibi semper constans,] Præfectus his eum alloquitur dictis: Canio, quid dicis, vel ubi corpus tuum miserabile conspicis? Assenti mihi & sacrifica: non enim potespræcepta Imperatorum & conventum omnium deorum convincere. Beatus ergo miles Dei ad hæc nihil respondit. Præfectus dixit: Nihil respondes? B. Canio dixit: Ad nihilum nihil respondere oportet: tu autem, & idola tua, & dii dominiq; tui, nihil estis: ipsa enim nullius sensus [sunt], nec veræ virtutis nec salutis aliquid habent, sicut & omnes qui confidunt in eis: Deus autem altissimus credendus est, qui creavit omnia, [Deum laudat.] qui per Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum veram nobis salutis viam aperuit, & regna cælorum largitus est fidelibus in se credentibus: huic immolo, huic libamina grata persolvo, huic sacrifico sacrificium ladis & justitiæ, & reddo Altissimo vota mea quæ distinxerunt labia mea, & quæ locutum est os meum in tribulatione mea. Elevans autem oculos suos ad cælum dicebat: Domine Jesu Christe, qui habitas in æterna gloria & regnas in secula seculorum disrumpere digneris vincula mea, ut tibi cum Sanctis tuis in gloria tua reddam hostiam & victimam laudis tuæ.

ANNOTATA.

a Ms. Trevir. Jaquintus. Vghello, Hyacinthus. Qui autem hic Commentator, melius vocaretur Commentariensis: si tamen scivit auctor Commentaria fuisse carceres publicos. quibus qui præerat sic dicebatur.

b Bundillus seu bordillus, idem quod bacillus; sicuti augmentative Itali Bordone vocant magnum baculum, peregrinantium ex voto tesseram. In Mss. Vltraject. & Trevir. est virgis cædi.

c Ita etiam Vghellus: prædicta duo Mss. Ungulis.

d Idem numerus habetur in omnibus Mss. nos Martyrum turmas copiosas in Africa, ex Martyrologiis præsertim Hieronymiano, sæpe dedimus.

e Suspectæ mihi sunt semper ille tam frequentes de cælo voces, nec alibi fere quam in parum sinceris Martyrum Actis invenienda.

CAPUT III.
S. Canio translatus ab Angelo in Campaniam, variis ibi claret miraculis.

[17] Tunc Pigratius, videns ex suis tormentis in ipso fidei augeri constantiam, & inexpugnabilem invictumque in Christi persistere confessione, jubet sibi afferri per Jacintum Commentariensem gesta Canionis Episcopi: [Capite plectendus,] cumque in præsenti lecta fuissent, dedit sententiam adversus eum, scribens ita: Canionem, resistentem & diis libamina non offerentem, vel Imperatorum præcepta contemnentem, gladio capite cædi jubemus. Traditur ergo viris iniquis vir sanctus: & cum duceretur ad decollandum, ministri iniquitatis exprobrabant, illudentes & dicentes ei: Quid tibi profecit hæc tua temeritas? Ecquid non potuit Christus tuus, in quem speras, eripere te de tormentis istis immanibus? Ut autem Deus glorificaret seipsum in Sancto suo, [suborta horribili tempestate,] volens ostendere suam potentiam invasa iræ aptata in interitum, & reddere indignationem suam secundum duritiam cordis & cor impœnitens thesaurizantibus sibi iram, in die iræ & revelationis justi judicii Dei; factum est; dum talibus insaniæ lusibus Beatum deriderent Canionem, subito facta sunt tonitrua & pluviæ, grandines, & coruscationes, & terræmotus. Videntes vero milites Præfecti, de supernis potestatibus tam terribilem furoris iram dirumpere; alii, semivivi fugientes, huc illuc latebant dispersi; alii, autem cadentes in faciem suam, miserabiliter expirabant. Angelus autem Dei apprehendit beatum famulum [Dei Canionem] Sacerdotem Christi, & eripuit eum de medio inimicorum ejus a; & ut adhuc, velut aurum igne passionis probabile factum, multis lucidius lumen efficeretur in via salutis æternæ, [aufertur ab Angelo,] quasi columbam Christi plaudentem, in b Atellam Campaniæ civitatem perduxit.

[18] Altera vero die, cum facti fama Carthaginensem crepitaret per urbem, undique clamor insurgit, undiq; tumultuantium populorum fremitus, undique questus querelarum adversus Pigratium erumpebant. Quod ille audiens, [cum magna Præfecti confusione.] nimio confusionis hebefactus horrore, anxiis undique coërcebatur angustiis, & pansa manu frontem percutiebat, dicens: Quid dicturus sum populo huic vel Imperatoribus? Christiani quippe instantissime Christianitatis suæ requirebant auctorem; viduæ & pupilli patronum & Episcopum requirebant, dicentes: Redde nobis salutis nostræ legislatorem, redde piissimum patronum & animarum salvatorem. Pigratius etenim timore perterritus, ubi se nimiis circumseptum conspexit angustiis, irruente super eum populorum strepentium impetu, quid ageret vel quo se verteret nesciebat, & hæc tandem falso depromere cœpit ab ore; Angelus, inquiens, eum in cælo rapuit, & a quibusdam fertur, quod per pretium se redemi.

[19] Præterea veniens B. Canio ante amphitheatrum c præfatæ urbis Atellæ, quod situm erat in suburbano ejusdem, [Anginam curat,] habens juxta se fornicem opere marmoreo constantem; ecce quidam d scinantico præditus morbo, ita ut etiam ad extremum vitæ jam deveniret, oblatus est ei, & ab offerētibus suppliciter rogatus est [Sanctus], ut ejus meritis & precibus sospitatē recipere posset. Sanctus autē Canio suspiciens in cælum orabat, Domine Jesu Christe, Rex supernarum virtutum, qui me per Angelum tuum ad hanc civitatem traduxisti, custodi introitum meum, & super hunc infirmum, per hoc Crucis salutare signum, potentiæ tuæ ostende virtutem, ut cognoscant circumstantes quia tu es benedictus in secula & verus Deus de Deo vero, qui creasti & gubernas omnia. tunc æger pristinæ sanitati est redditus, & videntes qui circumstabant miraculum factum, crediderunt e Deo, & glorificaverunt Jesum Christum filium ejus. Nec minus etiam, [singulari contra eam donatus gratia,] ut æterna beneficia posteris Deo attribuente in ejus introitus memoria darentur, iterum orabat dicens: Præsta Domine Jesu Christe, ut si quis scinantico depressus morbo istum arcum transierit, in virtute nominis tui incolumis recedat f ab hoc dolore. Et facta est illi vox de cælo dicens: Canio, serve bone, omnia quæ petiisti accepisti. In eodem loco pro meritis quidem orationum & testimonio sanctæ fide ejusque miraculi, beneficia curationum ab hac ægritudine permanent usque in hodiernum diem; ita ut quiscumque hanc patiatur infirmitatem, & in loco g ipso advenerit confidens in Deo, precibus B. Canionis Martyris & Confessoris, sospes abscedat.

[20] Deinde vir Dei, divis semper bene fidus in armis, intrepidus civitatem Atellam ingreditur, & cœpit prædicare Regnum Dei, [omnis generis miracula patrat.] & euangelizare Jesum Christum verum esse Deum, & hunc certam omnibus dare salutem. Dilatabatur etiam ubique Dei virtus & gratia, in testimonio gloriæ nominis Christi: surdi reparabantur auditu, claudi ab infesta erigebantur debilitate, & variæ corporum infirmitates per invocationem nominis Christi corrigebantur: dæmonia quoque e multorum effugabantur corporibus; sed & allati mortui, in virtute veræ salutis & vitæ, suscitabantur: leprosi mundabantur, paralytici curabantur, insignia quoque charismatum & virtutum in nomine Domini Iesu Christi operabantur: de quibus pauca ad memoriam reducere compendioso stylo censuimus, ut incliti Martyris & Confessoris gloriosa magnificentur in virtutibus trophæa, adversus antiqui hostis molimina & quanta in cælis fulgeat redimitus perennis exultatione gloriæ monstretur. Multi vero audientes verba vitæ, & cernentes opera miraculorum a beatifico Antistite facta, Spiritu sancto compuncti, unanimiter Deum laudabant, dicentes; Domine Jesu Christe, rerum omnium creator, sit nomen tuum benedictum in secula: & crediderunt in Domino animæ circiter sexaginta septem.

[21] [Novennio obsessum a dæmone,] Erat autem quidam homo, habens spiritum nequam. Hic audiens opinionem B. Canionis, & quia omnes ab infirmitatibus suis liberavit, & dæmonia etiam ab obsessis corporibus effugavit sacris exorcismis, rogabat obnixe ut ad beatum deduceretur Pontificem. Cumque adductus fuisset ubi beatus Episcopus verbum salutis prædicabat multitudini credentium, & audiens ex ore ejus tanta veritatis miracula egredi, cœpit pedibus ejus advolvi & indulgentiam petere de peccatis suis. Dicit ei B. Canio, Quid vis ut faciam tibi? Ille autem cum lacrymis exclamavit, dicens: Rogo te, facias effugari a me spiritum nequam, quia ecce novem anni sunt, ex quibus datus sum ei in potestate ut me torqueat. [ab eodem, frustra lamentante,] Et cum audisset B. Canio Episcopus, quod obligatus esset a spiritu immundo, cœpit flere, & lacrymas fundere, & orare, dicens: Immunde spiritus, tibi dico in nomine Jesu Christi, recede ab hoc puero, quem Dominus plasmavit: ipse tibi contradicit, diabole, ut recedas ab eo, nec ulterius creaturam suam dilacerans aggredi præsumas. Et ecce diabolus apparuit nudus, & totum corpus plenus vulneribus, & ita vociferabatur dicens: Adjuro te, serve Dei, per ipsum qui nos religavit cum patre nostro, quando passus est pro mundi salute, ut mihi non auferatur de manibus meis: quia ecce jam novem anni sunt, ex quibus eum in mea accepi potestate. Tunc dicit ei B. Canio: Tibi dico, immunde spiritus, vade in profundum abyssi, & ibi relegatus esto usque ad consummationem seculi, ne quemquam lædere possis.

[22] [& injuriā sibi fieri quærente, liberat:] Ad hæc diabolus vociferabatur, & diræ torvæque vocis mugitus in aëra emittebat; dicens, O violentia, quam ab hoc sene decrepito patior! O acquisitæ possessionis impie ereptor! Non tibi sufficiebant ducenta g millia Africanorum, quæ mihi abstulisti? insuper & spem meam mihi funditus abscidisti, & Deo tuo per baptismum offerens sanctificasti. Iterumque ad gemitus conversus repetebat dicens, O violentia! o senecta nequissima! jam ultra non suffero machinationes tuas, & insuper diuturnis corporum humanorum receptaculis avulsus, in inhabitabilibus latebris abyssi demergor. Pereat dies illa annorum ex numero, nec solis illustretur ex lumine, sed in maledictione obscuretur æternum, qua tu, omnis meæ virtutis & dominationis adversator perfidus, nasci permissus es: nam flumen lacrymarum tuarum velut torrens impegit domicilium meum infirmum, & spes mea dilapsa subruitur. Multitudo ergo circumstantium, audientes vehementem mugitum abeuntis maligni spiritus, & videntes virtutis miraculum quod per servum suum Domini operabatur potentia, attoniti stupentesque laudaverunt & confessi sunt nomen Domini nostri Jesu Christi: nam & puer ipse a diaboli vexatione & laqueis ereptus est, & cetera multitudo credentium numero centum baptizati sunt a beato Pontifice, confitentes & dicentes, Benedictus es, Domine Jesu Christe, Deus omnipotens; & benedictum nomen majestatis gloriæ tuæ: tu enim es Deus unus & verus, quem miser hic mundus ignorat: nos autem credimus & cognoscimus, mundati unda sacri baptismatis, cum viam salutis æternæ per beatum famulum tuum Canionem cognoscere meruimus.

[23] [cæcæ viduæ visum reddit:] Tunc S. Canio, exultas speciali gaudio in Domino Jesu, dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui congregasti numerum hunc fidelium animarum, ut laudet nomen tuum in atrio sancto tuo, & ordinent testamentum tuum super sacrificia laudis tuæ. Multiplicata crescat, & crescens multiplicetur Ecclesia sancta tua, in gloria regni tui, in secula seculorum. Præterea cum insignis opinio virtutis plurimæ in manu Sanctorum celeberrima divulgaretur fama; vidua quædam nomine Eumenia, marito geminisque orbata liberis, multo tempore plorans, amissis oculis cæca facta fuerat: quæ audiens de miraculis sancti Antistitis, venit ad eum cum lacrymis, & ejus cum ingenti luctu & suspiriis advoluta pedibus, precabatur dicens: Adjuro te per Deum & Dominum Jesum Christum, ut facias me videre lumen cæli: quia quinquennium est, ab obitu mariti filiorumque meorum, quod in tenebris vivo & lumen cæli videre non possum. Beatus autem Canio, nihil hæsitans, sed fidei fretus munimine, elevans oculos suos ad cælum, dixit: Dominus Jesus Christus, qui aperuit oculos cæci h Tobiæ Prophetæ, ipse te illuminet. Et facto Crucis signaculo in oculis ejus, [domum ejus totam baptizat.] eadem hora aperti sunt; & vidit lumen, & cœpit clamare, dicens: Benedictus Dominus Jesus Christus, Deus æternus, qui me illuminavit per servum suum Canionem Episcopum: statimque baptizata est cum domo sua promiscui sexus numero decem, laudes & gratias agentes Domino Jesu Christo.

ANNOTATA.

a Huic, ut vereor, fictioni occasionem dedisse potuit, quod, Angelo revera deferente, lacera Confessorum navis absque armamentis appulerit in Campaniam, Regius & Ferrarius, loco Atellæ, Acheruntiam nominant: sed male.

b Atella, eo fere loci, ubi nunc Aversa est, inter Capuam & Neapolim.

c Romanæ urbis ornamenta certatim imitari studebant Imperii urbes præcipuæ, apud quas ejusmodi Amphitheatorum reliquias etiamnum videre est.

d Scinanticus morbus, squinantia aliis, Latine Angina, fauces occupans & præcludens.

e Gentiles pro suo conceptu hic inducit Auctor, quos non poteris agnoscere, si verus S. Canio sub Wandalis vixit.

f Hujusmodi postulationes Sanctorum, quibus gratiam petunt ad unius generis curationes perpetuas, ex successu confictas arbitramur.

g Hoc & quædam sequentia miracula, sola fortaßissupersunt ex veris gestis veri Canionis, non script sed per traditionem Atellanorum deducta ad notitiam posterorum.

g 200 Millia conversorum in Africa, absque teste hic numerari, quis dubitet?

h Cum illuminatio Tobiæ incarnationem Verbi præcesserit, parum apte illa tribuitur D. Jesu Christo.

CAPUT IV.
Obitus, sepultura, translatio S. Canionis Acheruntiam.

[24] Audientes carnifices quod fiebat in eadem civitate in miraculis, [Quæsitus ad necem S. Canio.] mirabilius gestis in nomine Domini Jesu Christi, stridebant dentibus, & quærebant occidere eum. Cum autem nuntiatum fuisset beato Pontifici, quod a carnificibus ad occidendum quæreretur; factum est, dum instanter eum quærerent, invenerunt eum curantem unum paralyticum in nomine Jesu. Dicebant ergo intra se, Nonne est ipse senex, de quo nobis dictum est quia deos deasque nostras deridet, & prædicat illum qui dicitur Christus? & quærebant qualiter eum apprehendere possent. Sanctus vero Canio imitatus est Christum, cum Judæi tulerunt lapides ut jacerent in eum, [fugam capit,] ille autem abscondit se & exivit de templo, & transiens per medium illorum ibat, & cœpit fugere ante eos, secundum illud Euangelicum, Cum vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam. [Mat. 10, 23] Quidam autem dixit eis, Quem quæritis? Et respondit unus carnificum, Illum senem qui Deos nostros deludit. Dicit illis: Ecce ante vos pergit. At illi hæc audientes, cœperunt celeriter sequi eum: videbatur enim a longe. Sanctus autem Canio, cum respiceret post tergum, vidit post se carnifices instanter currere. Sciens vero quod eum sequerentur, quia jam ei dictum fuerat quod ab eis quæreretur; ingressus est domum cujusdam anus, in qua erat minantis ruinæ veteris monumentum, ubi se beatus abscondit Pontifex. Mulieri vero stanti ante fores domus suæ appropinquantes carnifices, dixerunt: Mulier, nonne vidisti hominem a tonsuratum, senem decrepitum, hic fugientem? [& insequētes deludit, primo sub veteri monumento,] Quæ ait ad eos, Vidi eum præpete gressu præterire. At illi inceptum iter inani prosecuti sunt tramite. Et ingressa ad eum mulier dixit: Ecce carnifices qui te persequebantur præterierunt: ne moreris autem egredi, ne forte revertentes te hic inveniant, & pariter nos igne cremabimur.

[25] Beatus autem Canio egressus monumentum, pervenit ad quemdam rubum, quem locum beatifica post hæc sepultura sacravit. Cælitus vero divinum effecit Numen, ut aranea totum circa rubum b telam miræ texeret artis ingenio. Ast ubi ministri iniquitatis huc illucque discurrentes, [deinde sub rubo & telis aranearum latens.] & nimia discursus fatigati inertia, pervenerunt ad locum ubi Dei Sanctus latebat, divino septus numine; hæc intra se insano volvebant murmure, dicentes, Videamus ne forte sub hoc se celasset rubo. Circumspicientes autem, videbant tela araneæ circumtectum locum, & dicebant: Si ille homo hic introisset, telam hanc araneæ procul dubio dirupisset. Hoc divino nutu obcæcati & dubii effecti, voto frustrati sacrilego, retro unde venerant reversi sunt.

[26] Beatus igitur Dei famulus Canio Episcopus, dum hujus mortalis habitaculi tæderet horrorem, & supernæ benedictionis gloriam anhelaret, venit in eo loco ubi c ad duarum basilicarum aditum usque in præsenti introitus patet, [Ad duas basilicas perveniens] quo Sanctorum corpora, id est, Felicis ac Vincentii Confessorum & Sacerdotū celeberrimo recondebantur affectu, nec non duorum Confessorum Felicis & Felicis, felici semper pacis gratia sepultorum, in basilica cognomento Argentaria. Ibique in ipso devians itinere, fixis genibus, expansis manibus, inclinato capite, diutius Dominum Jesum Christum deprecabatur, ut ab hoc corporis mortalis ergastulo animam ejus eriperet, & in cælestis beatitudinis gloria collocare dignaretur: ut adimpleretur illud Prophetæ, In deserto & in invio, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam & gloriam tuam. [Ps. 62, 3] Orans ergo dicebat: [moritur ut petierat.] Ego Canio servus tuus de hoc loco non discedam, donec audias gemitum meum, & liberes me de seculi hujus sordibus, & in conspectu majestatis tuæ immaculatum spiritum meum præsentari jubeas. Te benedico, te glorifico, qui me ad hanc diem pervenire fecisti, ut accipiam partem in numero Sanctorum Martyrum fidelium tuorum. Nunc autem, quia jam tempus est ut ad te veniam, desiderans te videre, Domine Jesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum. His dictis, sanctum tradens spiritum, in pace obdormivit in Domino.

[27] Ac dum per multos dies jaceret corpus Sancti illæsum, nullo sciente Christianorum; nutu Dei factum est, ut pervigil custos avis, super sanctum corpus pervolans, [illud] tueretur, [Angelico ad corpus cantu moniti cives illud sepeliunt:] ne a ferali contactu quiret fœdari. Venientes ergo quidam fidelium secus locum, audiverunt voces sicut millia millium dicentium: Ecce homo justus, verus Dei cultor, qui secutus est viam Domini, & partem habet cum eo in sempiternum. Cognoscentes denique Christiani de corpore Sancti per virtutem Dei, gratias agentes Deo, cum dignis funerum exequiis & hymnidicis laudibus, sepelierunt eum in cœmeterio SS. Felicis & Vincentii octavo Kalendas Junii. Beatus quoque Elvidius post aliquod tempus, sopita d jam persecutione in Christianos grassata populos, circa sextam noctis horam, vidit in visione Angelum Dei, [ipsum in urbem deinde transfert S. Elvidius,] ferentem animam sicut columbam, qui ait ad eum: Anima ista quam vides conservi nostri Canionis Martyris est: invenit enim locum apud omnipotentem Deum perpetuæ refectionis. Ubi Sanctus cognovit Elvidius e obitum beatissimi Martyris & Confessoris, venit ad locum, ubi a fidelibus sepultus est, una cum plebe Dei: [qua] insistente & ad perfectum adducente, ædificavit ecclesiam & f cubiculum supra corpus ejus, omni variarum specierum decoratum fulgore, sicut testimonium tituli in fronte ipsius cubiculi scriptum declarat.

[28] Post plurima denique annorum curricula, cum labi [cœpisset] civitas, [Anno 799 Ierosolymas iturus Leo Ep. Acheruntinus] & divis dogmatibus devia, & tantæ virtutis decus irreverenter recolens, [eodem] privata extitit; & salutis sibi [collatæ] ingrata, aliena [a Salvatore] permansit. Anno namque Incarnationis Domini septingentesimo nonagesimo nono, vir insignis Acherontiæ Sedis Leo g Pontifex, sancto suggerente spiritu Hierosolymam [proficisci, &] venerabile semper Passionis Domini nostri Jesu Christi oraculum, & sanctæ Resurrectionis ejus sepulcrum, & gloriosissimæ Ascensionis salutiferum indicium videre cupiens, [ut] perennem plebi provideret Patronum & ubique in omnibus protectorem, [Atella corpus aufert,] præfatam quoque urbem Atellam petiit: & sublato sancti corporis thesauro, Euangelico negotiatori similis, ad Pontificatus sui eximiam Sedem transvexit, & construxit præcipui operis industria templum: & huic plurima administrans ornamenta, in honorem beatissimi Martyris & Confessoris, peractam dedicavit Basilicam.

[29] Ipse vero Antistes, cum dictæ devotionis iter arripuisset, Dei providentia factum est, ut qui ejus fidei indicia in terrena Jerusalem videre cupivit; in illa æterna Jerusalem, [& ipse moritur Iulianæ,] quæ est mater nostra (juxta illud Apostoli ubi dicitur, Illa autem quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra) eum qui est pax vera in sua meruit majestate videre, & cum Sanctis ejus gloriam possidere sempiternam. [Gal. 4, 26] Defunctus vero & sepultus est in jam dicta Africæ regionis Juliana h, ubi beneficia divinæ salutis credentibus per ejus merita largiendo præbet Christi potentia, in miraculis virtutis insignibus. [ibique colitur ut Patronus.] O mira omnipotentis Dei clementia! o inenarrabilis pietas! o immensa dispensatio! qui sic omnia dispensando gubernas & gubernando dispensas, ut in te sperantes numquam tuæ careant salutis munere: qui dum B. Canionem, præfatæ urbis Julianæ Pontificem, ad confessionem tui nominis in Martyrii certamine [roborasti], & per Angelum tuum ad plurimorum salutem transtulisti, sicut dictum est; inenarrabili virtutis mysterio fecisti, ut qui ejus corpus in suo transtulit Pontificio, suæ prævidens plebis perennis opem salutis; ipse in urbem Pontificatus ejus, gloriosis miraculis egregiæ virtutis signifer, & sine fine perpetuus salutis opifer, & semper pius Patronus i transferretur.

ANNOTATA.

a Estne credibile, quod fervente persecutione Tonsuram sacram tam aperte prætulerint Ecclesiastici, ut ex ea cognosci possent?

b Quanto verosimilius de S. Felice Nolano legitur, quod eo intra duos parietes propinquos se abdente, aditus subito apparuerit telis aranearum obstructus? quis enim unquam vidit rubum vel spinetum sic totum obtextum ejusmodi telis?

c Harum Basilicarum & quatuor hic indicatorum Sanctorum memoria periit simul cum urbe Atella. In Ms. Trevirensi ea sic narrantur: Duarum basilicarum aditus nunc est, id est B. Felicis & Vincentii Sacerdotum, quorum depositio est, Vincentii X Kalendarum Aprilis, & Felicis X Kalendarum Maji. Sed & beatissimorum Confessorum, id est, Vincentii & Felicis requiescentium in basilica Argentarii, quorum natale unius celebratur sexto idus Augusti, alterius pridie Idus Februarii. Quæ poterunt ad Prætermissos referri, donec aliunde, quod optamus, confirmentur. Quamvis enim de suo tempore loquens Auctor fidem mereri viedatur: tamen ea quam sibi videtur arrogasse fingendi licentia facit, ut nec in iis quæ forsitan vere dixit audeamus ipsi credere.

d Maxentio victo 26 Octobris an. 312 cessavit primum in Italia persecutio: sed si ad Wandalicam pertinet Canio, gratis hæc ficta sunt.

e Non potuit diu Elpidium, Episcopum Atellanum, latere facta a civibus suis sepultura, adeoque & obitus: ergo male consuta hæc sunt. Est tamen verosimile revelationem, si qua facta est, factam esse ipso articulo temporis quo S. Canio obiit.

f Cubiculum hic sumitur pro subterraneo oratorio, ad alicujus Sancti sepulcrum instructo, quod nunc paßim Confessio appellatur. Hinc a Leone Papa I, Constituti ex Clero Romano Custodes super corpora Apostolorum, vocantur Cubicularii apud Anastasium.

g Vghellus Leonem II appellat, & Episcopum factum ait anno 776, cui successerit Rodulphus, qui tempore Ioannis Papæ VIII, Grumento a Saracenis diruto, Acheruntiam transtulerit corpus S. Liverii seu Laverii Martyris. Hujus Acta habemus pro 17 Novembris: non item S. Mariani, cujus corpus anno 1613, inventum mirabiliter fuit & sub altari repositum: poterimus tamen de eo agere ad diem, quo colitur 30 Aprilis, in Supplemento illius mensis.

h Licet Ierusalem tunc esset sub Saracenis, frequentabatur tamen illa a peregrinis, æque aut magis quam nunc sub Turcis; mitius ibi Christianos tractantibus, eorumque religionem tolerantibus barbaris. Ast in Africa pejus actumest, & anno 1054 jam eo res venerat, ut Leo IX Epist. 4, doluerit, ecclesiarum Africanarum decus ita conculcatum a Gentibus, ut tunc vix quinque invenirentur Episcopi: qua de re vide egregium opus amici nostri D. Emanuelis a Schelstrate, Canonici & Cantoris in Cathedrali nostra Antuerpiensi, nunc autem & Vaticanæ Bibliothecæ Custodis, de Ecclesia Africana sub Primate Carthaginensi, Dessertat. 4, cap. 7 describentis interitum Africanæ Ecclesiæ, a seculo 7 per Saracenos introductum, & huc usque continuatum. Vtrum tam felix Tulana fuerit, ut usque ad an. 799, aliquem religionis cultum servarit, equidem nescio. Difficilius tamen capio quomodo Hierosolymas navigans Leo, illuc cursum instituerit, nisi tempestate coactus: cum ejusmodi peregrini soliti fuerint Africæ littoraremis velisque fugere.

i Hoc etiam magis incredibile, quod tali loco ac tempore cultum Sancti invenerit Leo, qui nullum obtinuit in patria sua, adeo ut nec mortis quidem diem discere Acheruntini curaverint. Vt summum igitur ex comitibus itineris cognitum fuerit, eum quomodocumque appulsum Tulanam, ibidem a qualibuscumque Christianis sepultum esse. Cetera liberaliter pro suo ingenio adjecerit Auctor, vel hoc nomine dignus suspectior haberi, quod etiam in rebus suæ notitiæ propinquioribus præsumpserit uti fictione.

APPENDIX
De Baculo S. Canionis.

Canio, Episcopus Afer & Martyr, Atellæ & Acheruntiæ in Italia (S.)

[30] [Baculus sub ara clausus,] Ferdinandus Vghellus, eo quem Commentarius prævius exhibet loco, istic ubi…notavimus, hæc insuper habet, in finem reservata a nobis: Prope sacrarium visitur locus, ubi asservatur simulacrum ejusdem Sancti in altari, compaginato ex candido marmore, vacuo tamen. In eo asservatur pedum Martyris, quod per foramen conspicitur & tangitur, aliquando vero per menses multos nec apparet nec tangi potest; quod ferunt, cum accidit, iram Dei propinquam annuntiare. Idem novißime nobis confirmat Archidiaconus Nicolaus Palma, appellatque Miraculum continuum: & distinctius ipsum describens ait, [vario motu mirabilis,] foramen prædictū duos digitos simul ad tactum intromissos recipere, & esse in dextro latere capsæ: quod autem tangi & conspici modo poßit, modo nequeat, inde fieri; quia subinde proxime ad foramen se admovet, subinde retroactum & in medio aëre suspensum manet. Deinde allegat idem Archidiaconus, transcriptumque nobis mittit Carmen Alfonsi Costa Doctoris Medici, quod non gravabar attexere.

[31]

Hic Sancti Baculus Canionis conditur: annis [describitur carmine Alfonsi Costa:]
      Mille & quingentis millia multa facit.
Nunc foris apparet, tangis: modo inabditur arca,
      Et manui tactum, quem dedit ante, negat.
Huc illuc excurrit: abit, redit: immanet, hæret:
      Templi hujus lux est, lumen & urbis erit.
Redditur intactum ac incorruptile. Mirum est:
      Cum ferri ad nihilum massa reducta foret.
De Sancti baculo quidam titubaverat Heros: [Miraculo incredulus, ideoque excæcatus, visum credendo recipit:]
      Proh! Statim evadit cæcus, & ire nequit.
Ad Sanctum supplex conversus adorat, & orat
      Ut sibi restituat lumina: credit: habet.
Non possunt scribi calamo miracula tanta,
      Quanta vigent: faciunt his ara & urna fidem.
Ora pro nobis, Martyr Canione, fac istam
      Tutam urbem a noxis, a fame, labe, * cane.
In quibus ærumnis præsentibus angitur, esto
      Præsto: ne prorsus diruta, lapsa cadat.
Defunctis requiem, vivisque precare salutem:
      Atq; tuam in cunctis, Sancte, precamur opem.
Quisquis es, ad Sanctum propera, & reverenter adora; [excitantur cives ad sui Patroni cultum.]
      Ut voti compos, crimine mundus eas.
In terris tuus unus erit Protector: & orans,
      In cælum faciet prævius almus iter.
Ter, quater o felix, Acheruntia, digna Beatum
      Hunc habuisse: diem ter venerare suum.
Alfonsus Medicus tibi carmina Costa dicavit:
      Se, sua commendat: protege, sume, suos.

[Annotatum]

* .i. peste.

DE SS. MAXIMO ET VENERANDO
FRATRIBVS, MARTYRIBVS IN DIOECESI EBROICENSI.

COMMENTARIUS HISTORICUS
De eorum cultu & inventione; deque Legenda, sed fabulosa.

Maximus, Martyr, in diœcesi Galliarū Ebroicensi (S.)
Venerandus, Martyr, in diœcesi Galliarū Ebroicensi (S.)

AUCTORE G. H.

Breviarium Ebroicense, juxta decretum Concilii Tridentini per Claudium de Sanctes Episcopum Ebroicensem emendatum, [Cultus Sacer:] & Parisiis anno MDLXXXVI excusum, exhibet ad hunc XXV Maji venerationem Sanctorum Maximi & Venerandi Martyrum sub ritu semiduplici, additis novem Lectionibus propriis, cum aliquot Antiphonis. Harum prima ad Vesperas est hujusmodi.

Ave fraterna Martyrum progenies:
Quam seculo geminam protulit una dies, [Antiphonæ,]
Avete Christi gloriosi Martyres,
Quos æque passos æqua fovet requies.
Vos, qui supernam jam tenetis gloriam;
Nobis, precamur, impetrate veniam.

Altera Antiphona ad Laudes recitatur hujusmodi.

O quam jucunda Martyrum germanitas,
Quam vera consecravit Christi caritas!
O quam beata fovet illos requies,
Quos hic afflixit pœnarum congeries!
Per vos precamur, cæli luminaria,
Olivæ binæ, laudis sacrificia,
Æternæ lucis mereamur gaudia.

Et sequens ubique recitatur Oratio. [Oratio,] Quæsumus omnipotens Deus, ut nos geminata lætitia hodiernæ festivitatis excipiat: quæ de beatorum Martyrum tuorum Maximi & Venerandi glorificatione procedit, quos eadem fides & passio fecit esse germanos: quæ Oratio in Romano est SS. Joannis & Pauli, 26 Iunii.

[2] Hæc de sacra eorum veneratione in urbe & diœcesi Ebroicensi, in qua ad Auturam fluvium altis Auream postquam in illum defluxerit Itonus, [Sepultura antiqua,] est Acineia burgum, cum Præpositura Ordinis Benedictini, in qua olim deposita fuerunt corpora: quorum inventionis historiam ante multos annos reperimus in Ms. codice Reginæ Sueciæ signato numero 322. Fuerat is olim D. Petavii, continebatque Chronica Eusebii, Hieronymi, Prosperi & Sigeberti: quod ultimum auctor, qui vixit post annum MCC, dicit se accumulasse adjunctis Normannicis & Anglicis post Bedam & Aimoinum: & sic in Sigeberto aucto ista ad annum DCCCCLXIV habentur: Hoc tempore, scilicet Ricardi Ducis Normannorum, qui tertius a Rollone avo ejus Normanniæ regebat Ducatum, [corpora anno 964 inventa,] quique propter ætatis diuturnitatem Vetuli sumpserat cognomen, piæ memoriæ Mainardo Abbate insistente in sacri monasterii Fontinellensis restauratione, vir quidam ex transmarinis partibus frequenti commonitus visione, in Gallias venit: & ad locum, qui super Auturam fluvium situs, Acineia dicitur, intempestæ noctis silentio accessit: Sanctorum quoque corpora Maximi & Venerandi Martyrum, ut ex revelatione didicerat, invenit, secumque secretius tulit, & ad portum Logiensem festinus descendit: ubi dato naulo cuidam nomine Amalberto, naviculam ingredi voluit: at divina retentus virtute, velut ebrius labare cœpit; iterque quod disposuerat, implere nullatenus valebat. Quod cum nauta ille cerneret, & novitate rei attonitus, paulo diutius aspectaret; tandem hominem percunctatus, [ad Fontanellense monasterium delata.] quid sub involucro ferret; ad Fontinellæ monasterium, quod juxta erat, secum venire compulit: Abbatique & Fratribus illum offerens, quod actum fuerat expedivit. At ille deprehensum se intuens, spemque deferendi penitus non habens, sancta ossa involuta retexit, nomina & visionem cunctis palam exposuit: sicque amisso, quem per tot pericula quæsierat, cælesti thesauro, tristis mœstusque vehementer, recessit. Quæ res cum præfato Principi Normannorum innotuisset, & Fratres humiliter illi suggererēt, ut, quid inde agere deberent, decerneret; vigilanter hoc decrevit, ut quo divino imperio & sua Sancti pervenerant electione, ibidem deinceps permanerent sua quoque auctoritate. Unde hactenus in Fontinellensi cœnobio ibidem Sancti cum debita habentur reverentia. Hactenus dictum Ms Chronicon. Quæ postmodum excusa sunt a Luca Dacherio, tertio tomo Spicilegii in Appendice 2 ad Chronicon Fontanellense cap. 5, pag. 256.

[3] Quis vero status dictarum Reliquiarum hoc tempore sit, ita indicatur in relato supra Breviario Ebroicensi, atque in Lectione nona de hisce Sanctis quæ ita recitari solet. Ad horum Martyrū ac totius historiæ memoriam, in illo pago Achiniaco monasterium seu prioratus vetustissimus conspicitur, [capita in Prioratu Achiniaco] in quo illorum Capita ad venerationem servantur, & opitulantur variis Christianorum morbis & necessitatibus, qui devotionis causa illuc peregrinantur. Corpora vero in monasterio S. Wandregisili illuc translata retinentur. Pagus denique Achiniaco proximus, Silva impiorum seu finientium vocatur; ob impietatem illorum, [locus Martyrii Silva vicina.] qui de silva illa ex insidiis Sanctos adorti sunt; vel ab eorum fine & interitu, quem statim post consummatam contra Sanctos persecutionem pertulerunt: quos ultio divina noluit longius tantum scelus impune ferre. Hæc ibi, & pagus Achiniacus dicitur supra Acineia, vulgo Aquigny: & quod ibi est monasterium Fontanellense, a fundatore dicitur S. Wandregisili, vulgo S. Waudrille, cujus Acta referentur ad diem XXI Iulii. Ejus Successor fuit S. Lantbertus, dein Archiepiscopus Lugdunensis: ad cujus Acta die XIV Aprilis, deduximus accurate tempora ædificati Fontanellensis cœnobii.

[4] Hactenus relata, nobis satis certa videntur censenda; atque illis satisfactum esse, adeoque finis imponendus, nisi obstarent aliquæ narratiunculæ, omnino fabulosæ, [Legenda fabulosa,] hic rejiciendæ. Eæ paucis adjungebantur in supra relato codice Ms. Reginæ Sueciæ, ac pluribus referuntur in octo Lectionibus Breviarii Ebroicensis; plenißime autem describuntur in Ms. perantiquo Aquiniacensi, quod Ioannes Darde Societatis Iesu Sacerdos, ut scribit, multo labore extorsit: quia sæpius repulsam passus, sic institit qua precibus qua amicorum interventu & auctoritate, ut, quod bonus Procurator statuerat non commodare, tandem evicerit atque expugnarit, sponsore facto amicorum aliquo, qui in illo oppido auctoritate pollebat, de thesauro illo, uti æstimabat, post septem dies restituendo. In hoc ergo codice Vita & martyrium SS. Maximi & Venerandi sic incipit: [ubi seculo 4 seu potius 5,] Anno siquidem Incarnationis Domini trecentesimo circiter & sexagesimo sexto, præsidente Sedi Romanæ sanctæ recordationis Papa Damaso, Rem vero publicam Valentiniano minore, cum Placidia matre strenue gubernante, [fingitur suscitata persecutio,] Vitalio & Sabino tum in Formana civitate Italiæ Consulibus, repentinus Gentilium tumultus ejusdem Provinciæ in idolorum culturis exoritur. Quæ ita abbreviata in Ms. codice Reginæ Sueciæ leguntur: Valentiniano juniore cum matre Placidia Rempublicam gubernante, Vitalio & Sabino in Formiana civitate Italiæ Consulibus, repentinus Gentilium tumultus ejusdem provinciæ in idolorum culturis exoritur. Lectio prima Breviarii Ebroicensis sic incipit: Anno Verbi incarnati circiter trecentesimo & sexagesimo sexto, tempore Damasi Papæ & Imperatoris Valentiniani, Maximus atque ejus frater Venerandus Brixiæ nati sunt. In primo Ms. postea dicuntur de Brixia civitate oriundi, quæ vicina erat Formanæ urbi.

[5] Obsecro singula inspiciamus. S. Damasus ex nostro calculo creatus est dicto anno CCCLXVI sub finem mensis Septembris. [& ipsi nati Brixiæ,] At procul ab eo anno distat Valentinianus junior, qui cum matre sua Placidia cœpit imperare anno CCCCXXV, ubi post aßignatum annum CCCLXVI, est intervallum annorum LIX. Nominat deinde Auctor Formanam Brixiæ vicinam, urbem in qua fuerit Amphitheatrum cum cavea leonum. Vrbem Brixiam in Cisalpinis omnes novimus. Formias in Latio; ab hac diversam Formanam Brixiæ vicinam, ut reperiamus vel per umbram, nihil propius occurrit quam Verona; cujus loco utrum Formana obrepserit nescimus; scimus autem satis vicinam esse Brixiæ & in ea haberi celebre amphitheatrum, quod cum suis caveis anno MDCLX conspeximus. In hac Formana civitate dicto anno CCCLXVI dicuntur fuisse Consules Vitellius &Sabinus, ex Romanis fastis sumpta nomina, in quibus Vitellii fuerunt Consules proximis a paßione Christi annis, uti & Sabini sub Domitiano & Antonino Caracalla. Sed quam apte hæc in qualemcumque Formanam urbem transferantur, non quæro: progredior cum antiquo Ms. ubi dicitur quod pater eorum Magnus sub Laoditio & Maximo in Amphipoli provincia Martyrio coronatus est. At quis ejus Martyrii meminit? & ubi est Amphipolis provincia, in qua Magnus Brixiensis fuerit coronatus? Amphipolim Macedoniæ urbem, alicubi forte nominatam repererat Auctor; nescio an etiam Maximum, Martyrem Brixiensem Martyrologio Brixiano Fayni nuper adscriptum ad XII Iunii; sed pro eo tempore, quo paßi sunt Sancti Faustinus & Iovita sub Aureliano Præfecto & Adriano Imperatore; adeoque annis pluribus quam ducentis quadraginta ante annum supra notatum & Pontificatum Damasi.

[6] Postea a Pontifice Romano (qui in Ms. Reginæ Sueciæ est Damasus) ordinatus est Maximus, [atque a Papa Damaso ordinati,] Episcopus; & Venerandus, Levita sive Archidiaconus. Verum istæ dignitates in supra relatis non memorantur, & ideo in Titulo ipsos omisimus. Ab eodem Pontifice Euangelizandi gratia mißi dicuntur Brixiam, unde orti fuerant; indeque excurrisse Formanam, ubi idolum erat Vestorosii, id est Bacchi; cui quod contradixissent, a Vitatio Proconsule capti sint & quæstioni subjecti, atque ad idolum adducti: quod eorum precibus terræ motu facto corruerit in pulverem. Tum narrantur in fornacem ardentem conjecti, sed accedente Angelo intacti ab igne permansisse; [post varia a Proconsule Gentili illata supplicia,] flamma consumptis cum Vitellio Proconsule circiter centum sexaginta, qui circumstabant Gentilibus, quorum nec corpora quidem colligi potuerint. Postea a Sabino Principe, quod Apollinem nollent adorare, rotis alligati feruntur membratim discindendi, sed dissolutis illico rotis incolumes evasisse. Deinde in amphitheatro objecti primum leænæ, postea leonibus triduana fame ad ferociam præparatis: sed hos ovibus mitiores Sanctorum linxisse pedes, & in ipsos venatores irruisse, quos momento devorarint.

[7] Inclusi tandem carceri Martyres, septem diebus absque cibo ullo aut potu perstiterint sed ab Angelo educti, [ex Italia fugisse in Galliam,] adscitis sociis Etherio & Mario in Gallias abierint: quo in itinere quatuor mortui suscitati sint, tres a nativitate cæci illuminati, duo claudi erecti, ac totidem leprosi mundati. Burgundiam porro (cœpit hæc sub initium seculi V nominari) Burgundiam, inquam ingreßi, accessisse dicuntur ad S. Germanum Episcopum Autissiodorensem, tunc cum S. Lupo Tricassinorum Episcopo ex Hibernia reversum (quam profectionem anno CCCCXLVI imputant Beda lib. 1 cap. 17, Sigebertus & alii) cumque versus Sequanam tenderent, & Proconsul Sabinus, ex Italia progressus cum ducentis armatis viris eos persequeretur, per Sequanam miraculose divisum transivisse, media parte subsequentium virorum submersa: itaque in Arboniacum pagum, nemini quod sciam notum, devenisse. Verum a Sabino denique post triduum comprehensi in pago Achiniaco, [ibique martyrium consummasse.] cum duos energumenos a spiritibus furiosis liberassent, & triginta octo ex comitibus Sabini ad fidem Christi perduxissent, capite plexi asseruntur octavo Kalendas Iunii, uti & triginta octo viri in sanguine suo baptismum adepti. At duo Martyres propria Capita detulissent ad cœmiterium, ubi ab Etherio & Mario fuissent sepulturæ traditi, qui etiam conscripserint hæc Acta, præposita ad S. Germanum Episcopum Autißiodorensem præfatione, ut nihil desit quo minus ut certißima haberentur, tamquam ab oculatis testibus; & qui illorum, inquiunt, usi fuistis familiaritate, quique illos vestra prosecuti estis benedictione, eorum certamina vestra evulgetis auctoritate.

[8] Iam rogamus eruditum lectorem, ut circumspiciat & perlusiret seculum Christi quartum, maxime pacificum & in Christiana religione stabilitum, in quo Veronenses Episcopi, quotquot toto illo seculo præsuerunt, [Cum seculo 4 & 5 Veronæ & Brixiæ, nulli sciantur facti Martyres,] Sanctorum Catalogo sunt adscripti, nullus tamen illorum Martyrio coronatus. At si quæ Formana urbs, a Veronensi distincta, objiciatur; ea ex concavo Lunæ deducenda foret, & prope Brixiam collocanda: sed & Brixiani Episcopi, qui dicto seculo floruerunt, etiam Sanctorum numero inserti sunt plerique, neque ullus sanguine effuso inter Martyres recensetur. Fuit præterea illud seculum scriptionibus præclarißimis exornatum, quorum nullus tam immanis persecutionis motæ meminit, quod tamen fecissent Socrates, Theodoretus, Sozomenus, qui historiam Ecclesiasticam istorum temporum scripserunt. Græci sunt, inquies: ergo nominentur ex Italis & Gallis ejusdem ævi scriptores illustriores, S. Eucherius Episcopus Lugdunensis; Claudianus Episcopus Viennensis, S. Sidonius, Episcopus Arvernensis, S. Vincentius Monachus Lirinensis, S. Petrus Chrysologus Episcopus Ravennatum, S. Leo Papa, S. Hilarius Arelatensis, S. Prosper Aquitanus, Salvianus & Gennadius Episcopi Maßilienses, aliique præter illos, [sed econtra pacata fuisse omnia sub Valentiniano & Placidia.] qui Acta Sanctorum ejusdem seculi suo calamo exornarunt, obsque ulla tunc temporis motæ persecutionis mentione. Præ omnibus cuivis sufficiat Constantius, in Vita S. Germani Episcopi Autißiodorensis, ubi variæ ejus legationes referuntur, atque etiam Ravennam ad Valencianum Imperatorum, atque inter alia ista habet, quæetiam Baronius inseruit suis Annalibus ad annum 435 num. 19. Regebat Romanum Imperium Placidia Regina cum Valentiniano jam juvene, qui ita fidem Catholicam diligebant, ut cum omnibus imperarēt. Dei famulis sublimi humilitate servirent. Et hi permisissent publica auctoritate a suis Proconsulibus tam horrenda Dei famulis inferri supplicia? Quid autem Concilia Generalia, Ephesinum & Chalcedonense? Quid varia particularia Romana, item Regiensia. Vasensia, Mediolanensia, Andegavensia, Arelatensis, Turonensia, Cabilonensia, & similia? nullisne ea decretis censuissent similes persecutiones reprimendas, vel instruendos Catholicos quomodo agere in iis deberent?

[9] Procul ergo ablegatis tam portentosis figmentis, dicamus, Martyrum istorum patriam ignorari; & eos non alio verosimiliter Titulo vocari Martyres, quam quod occisi a latronibus, adeoque cruenta morte defuncti, & deinde miraculis illustrati, meruerint ut Sancti honorari: nam hujusmodi omnibus Martyrii titulum pia majorum simplicitas adscripsit; eodem jure quo dixit Confessores, [His addita gestatio resectorum capitum,] quotquot incruentum finem habuerunt & coluntur ut Sancti. Istorum autem multa habemus in hoc opere exempla, ac nominatim S. Evermarum prope Tungros, a latronibus occisum in nostra Brabantia, de quo egimus I Maji. Saussayus in Martyrologio Gallicano asserit, illos superna virtute præditos capita decisa sustulisse, & velut devictæ per agonem suum impietatis gloriosa trophæa eum ad locum deportasse, ubi demum a fidelibus, ad perpetuum sanctæ ipsorum memoriæ decus, basilica cum monasterio fuit constructa. Ad hæc aliud nihil habemus dicere, [imperite a picturis sumpta.] quam, recepta semel per Galliam consuetudine, omnes eos Sanctos, qui capite minuti fuisse credebantur, exprimendi in statuis picturisve cum eodem capite intra manus ante pectus sublato; invaluisse popularem errorem, quo crediti sunt illi decisa capita post mortem sustulisse, & ad locum suæ venerationi dicatum deportasse. Potuit hoc semel iterumque revera contigisse; sed agnito semel illo, quod tam multos in errorem induxit, fallaci principio; de nullo Sancto potest prudenter credi, cujus Acta non sint omnino sincerißima, & ab omni interpolationis suspicione, propter Auctorum indubitabilem fidem, remotißima. Modus autem iste sic pingendi Martyres, collum sectos, in optima fundatur ratione: qua motus S. Ioannes Chrysostomus, Homilia XL in SS. Iuventinum & Maximum, XXV Ianuarii, passos Antiochiæ: Sicut milites, vulnera in præliis sibi inflicta Regi monstrantes, fidenter loquuntur; ita & illi, in manibus absecta capita gestantes & in medium afferentes, quæcumque voluerint apud Regem cælorum impetrare possunt.

[10] Hisce sic deductis, reperimus mentionem horum Martyrum factam a Roberto de Monte, in Acceßionibus ad Sigebertum, una cum illius Appendice editu a Luca Dacherio post opera Guiberti Abbatis de Novigento: ubi is ad annum DCCCCLXVI primo profert historiam Translationis horum Martyrum ad Fontinellæ monasterium, contractum ex iis quæ nos supra num. 2 deduximus. Deinde ait: [Eadem legi possunt apud Robertum de Monte.] Progeniem eorum, & patriam, & vitam, & passionem libet breviter intimare: & sequitur Vita SS. Maximi & Venerandi, prout supra diximus nos reperisse in codice Ms. Reginæ Sueciæ. Quæ cum ibi legi possint, neminem puto indignaturum nobis, quod istam tam male consutam farraginem referre prætermiserimus, cujus a nobis productæ alius finis nullus esset, quam probare, id (quod heu! nimis multis exemplis quotidie discimus) medio ævo fuisse complures, quibus pulchrum ac licitum visum sit pro pietate mentiri, ut loquitur Harigerus Lobiensis Abbas in Gestis Pontificum Tungrensium &c, cum non debeat pudere fateri nos nescire quæ nescimus. Longe optabilius omnino fuisset, ut pro deperditis aut numquam scriptis veris Sanctorum plurimorum Vitis, nemo præsumpsisset supponere alias; quæ quanto distinctius & solicitius videntur suis usquequaque vestitæ temporum, locorum, ac personarum circumstantiis; tanto evidentiores plerumq; damnationis suæ notas circumferunt, ex quibus etiam a mediocriter eruditis hoc curioso seculo deprehendantur. Et hoc a nobis ingenue agnosci, nullis potest grave videri, nisi qui suas ipsi tenebras amant, suæ vel patriæ vel profeßionis conditione adstricti, ut clausis oculis prægressos sequantur: sorte, multis quidem ferenda, sed miseranda profecto; maxime cum iidem eo etiam se abripi sinunt, ut meliora sanioraque docentibus non irasci, existiment nefas; & in eosdem sibi licere credant, quidquid concitatus animus suggerit, ad diras & invectivas tunc fere proclivior, quando destitutum se invenit præsidio rationum.

DE SANCTIS DVOBVS AMANTIBVS, INIVRIOSO EIVSQVE VXORE, CONIVGIBVS VIRGINIBVS IN ARVERNIA.
Ex S. Gregorio Turonensi.

CIRCA AN. D.

[Commentarius]

Injuriosus, Conjunx Virgo, in Arvernia (S.)
Uxor Virgo, in Arvernia (S.)

G. H.

Gregorius Episcopus Turonensis, libro de Gloria Confessorum, cap. XXXII sub hoc titulo, De duobus Amantibus, [Post continentem diu vitam] elogium duorum Conjugum virginum hujusmodi profert: Duos fuisse apud Arvernum, virum scilicet & puellam, refert antiquitas: qui conjuncti conjugio, non coitu, & in uno strato quiescentes, non sunt ab alterutro polluti in voluptate carnali. Post multos vero annos, cum eis esset latenter vita castissima ex consensu pari, vir tonsuratus ad Clericatum, puella vero religiosum induit vestimentum. [religionis habitum sumunt:] Factum est autem, ut impletis diebus puella migraret a seculo: denique vir ejus præparata sepultura exhibuit corpusculum ad sepeliendum. Cumque eam sepulcro reconderet, arcanum quod inter eos convenerat, elevatis manibus ad cælum pandit, dicens: Gratias tibi rerum omnium Artifex ago, quod sicut mihi eam commendare dignatus es, ita tibi reddidi ab omni voluptatis contagio impollutam. [in quo mortua illa mariti reprehendit loquacitatem,] At illa subridens, ait: Sile, sile vir Dei, quia non est necesse, fatearis nostrum nemine interrogante secretum. Post hæc obtecta opertorio recessit. Non post multum vero tempus & ipse migravit a seculo, sepultusue est in loco suo. Erat autem in una quadam basilica; sed e diversis parietibus utrumque sepulcrum habebatur; & unum quidem ad Meridiem, alterum ad Aquilonem. Mane autem facto, [sepulcra miraculose junguntur.] inventa sunt pariter esse sepulcra, quæ utique hodie superdurant: idcirco nunc incolæ Duos-Amantes vocitant, & summo venerantur honore. Hæc Gregorius in libro de Gloria Confessorum, qui est tertius liber Miraculorum: quo citato idem Gregorius, cum libro 1 Historiæ Francorum cap. 41 egisset de S. Nepotiano, Episcopo Claromontano apud Arvernos (quem Origines Claromontanæ obiisse notant die 11 Octobris circa annum CCCLXXXVIII) subjungit historiam duorum Amantium, latius deductam cap. 42, & virum appellat Injuriosum, ita scribens.

[2] Per idem tempus Injuriosus quidam, de Senatoribus Arvernis, cum magnis opibus similem sibi in conjugio puellam expetiit, datoque arrhabone diem constituit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri suo. Adveniente vero die, celebrata nuptiarum solennitate, in uno strato ex more locantur. Sed puella graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille, Quid, inquit, [Die nuptiarum deploverat illa sortē suam] turbaris? Indica quæso mihi. Illaque silente, adjecit: Obsecro te, per Jesum Christum Filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conversa ad eum ait: Si omnibus diebus vitæ meæ plangam, numquid tantæ erunt lacrymæ, ut queant abluere tam immensum pectoris mei dolorem? Statueram enim ut corpusculum meum immaculatum Christo a virili tactu servarem: sed væ mihi! [ut Christo ante desponsata:] quæ taliter ab eo relicta sum, ut quod optabam perficere non valerem: & quod ab initio ætatis meæ servavi, ni hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab immortali Christo, qui mihi dotem promittebat Paradisum, mortalis hominis sum sortita corsortium: & pro rosis immarcescibilibus, arentium me rosarum, non ornat, sed deformat spolium: & cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere; hæc mihi vestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quæ debui sorte mereri polos, hodie demergor in abyssos. O si mihi hæc futura erant, quare non dies vitæ meæ ipse fuit finis, qui fuit initium! O si ante introissem mortis januam, quam lactis acciperem alimenta! O si mihi dulcia nutricum oscula in funere fuissent expensa! Horrent enim terrenæ species, quia pro mundi vita transfixas manus suspicio Redemptoris: nec cerno diademata gemmis insignibus coruscantia, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terræ tuæ, quia amœnitatem concupisco Paradisi. Horrent tua solatia, cum Dominum residentem suspicio super astra.

[3] Talia cum magno fletu jactanti commotus pietate juvenis, ait: Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere parentes, [non admisso conjugis solatio,] & ad propagandam generationem conjungere voluerunt, ne recedentibus de mundo succederet heres extraneus. Cui illa: Nihil est mundus, nihil sunt divitiæ, nihil est pompa seculi istius, nihil est vita ipsa qua fruimur. Sed illa magis vita quærenda est, quæ morte terminante non clauditur, quæ labe ulla non solvitur, nec aliquo occasu finitur: ubi homo, in beatitudine æterna permanens, luce non occidente vivit: & quod majus est his omnibus, ipsius Domini præsentia, jugi perfruens contemplatione, in Angelico translatus statu, indissolubili lætitia gaudet. Ad hæc ille, Dulcissimis, inquit, eloquiis tuis æterna mihi vita tamquam magnum jubar illuxit: & ideo, si vis a carnali abstinere concupiscentia, particeps tuæ mentis efficiar. Illa respondit: [eumque induxerat ad cœlibatum servandum;] Difficile est sexum virilem mulieribus ista præstare. Tamen, si feceris ut immaculati permaneamus in seculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo a Sponso Domino meo Jesu Christo, cui me & famulam devovi esse & sponsam. Tunc ille, armatus Crucis vexillo, ait: Faciam quæ hortaris: & datis inter se dextris quieverunt. Multos postea in uno strato recumbentes annos, vixerunt cum castitate laudabili: quod postea in eorum transitu declaratum est. Nam cum impleto certamine puella migraret ad Christum, peracto vir funeris officio, cum puellam in sepulcrum deponeret, ait: Gratias tibi ago, æterne Domine noster, quia hunc thesaurum, sicut a te commendatum accepi, ita immaculatum pietati tuæ restituo. [viro deinde præmortua,] Ad hæc illa subridens, Quid, inquit, loqueris, quod non interrogaris? Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. Porro cum utriusque sepulcrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas, quæ eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto mane, cum ad locum populi accederent, [sed postea juncta per miraculum.] invenerunt sepulcra pariter, quæ longe inter se distare reliquerant: scilicet ut quos tenet socios cælum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie Duos-Amantes vocitare loci incolæ voluerunt, meminimusque de his in libro Miraculorum. Hactenus Gregorius Turonensis.

[4] Tractatum de Sanctis ecclesiis & monasteriis Claromontii libris duobus conscripsit Auctor anonymus circa annum DCCCCL, editum a Ioanne Savarone; in quo lib 1, cap XI ista de Sepultura traduntur. In ecclesia S. Illidii, [corpora servantur in ecclesia S. Illidii & in altari S. Mariæ.] altare S. Clementis, altare S. Mariæ, ubi S. Illidius, & S. Desideratus, & S. Gallus, & S. Avolus, & S. Justus, & S. Injuriosus, & Scholastica in corpore quiescunt. Fuit ista Ecclesia primum S. Clementis dicta, eo quod S. Illidius dexterum brachium hujus Pontificis sub arca altaris condidisset. Reliqui quatuor priores fuerunt Sancti Episcopi Claromontani, ex quibus coluntur, Illidius, VII Iulii; Gallus, I Iulii; Desideratus, XI Februarii; Avoli natalem necdum reperimus. At S. Justus, S. Illidii Archidiaconus fuit, cui sacer est dies XXI Octobris. Qui sequitur deinde S. Injuriosus, dicitur a Savarone unus ex eis quos vulgus Duos-Amantes vocat, quique cum conjuge sua caste vixit, sine ulla pudicitiæ labe. At quæ Scholastica subjungitur, num fuerit ejus Sancta Sponsa, sub dubio relinquo: potuit id, licet Gregorio præteritum, per majorum traditionem venisse ad posteros. Certe S. Scholastica, Soror S. Benedicti, istic neque sepulta fuit, nec quisquam dicitur illuc ejus Reliquias transtulisse. Diem natalem Iacobus Branche de Vitis Sanctorum Arverniæ ac Saussayus in Martyrologio Gallicano, hunc XXV Maji aßignant, [natalis 25 Maji.] & longo utrumque ornant elogio, formato ex iis quæ attulimus: sed in eo non possemus non notare inconsiderantiam Saussayi, asserentis, una eademque die defunctos, & uno eodemque tumulo sepultos. Nam post Sponsam sepultam, ait Gregorius, non post multum tempus ipse migravit; & ab initio procul dißita sepulcra, non fuerunt nisi per miraculum conjuncta.

DE S. DIONYSIO CONFESSORE,
EPISCOPO MEDIOLANI IN ITALIA.

ANTE AN. CCCLX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dionysius, Episcopus Mediolanensis in Insubria (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Concilium Mediolanense, concertatio cum Arianis, exilium Sanctorum Dionysii, Eusebii & Luciferi.

Postquam speciali Commentario explicui Chronologiam Episcoporum Mediolanensium, & ostendi S. Protasium, anno primum CCCXXX cœpisse sedere; habere autem non posse aßignatos suo Episcopatui annos XXII, nisi ultra annum CCCXLVII, quo interfuit Synodo Sardicensi, vixerit usque ad annum CCCLI; [Cum sub Episcopo Dionysio,] consequens fuit, neque inter ipsum & S. Dionysium, anno CCCLV exilio mulctatum, interjici posse S. Eustorgium, sed Protasio præponendum; neque eidem S. Dionysio relinqui posse annos XIV, sed sufficere quadriennium; nec deniq; convenienter dici, adscribendum eidem decennium actum in exilio; quia constat obiisse in eodem, prius saltem quam Iulianus anno CCCLXI adeptus Imperium, exules Episcopos jußisset reverti ad Ecclesias suas: hoc enim fecit ipso statim exordio, clementiæ famam captare visus; reipsa autem hoc intendens, Catholicos fovendo & excitando contra Arianos, ut Christianos inter se committeret, Ecclesiasque magis conturbaret, quas Ariani jam ubique videbantur pacifice poßidere. Imo in Vita hic danda num. 25 dicitur præceptum ab Imperatore Constantio fuisse, ut Dionysius Episcopus omni cum honore Sedi suæ restitueretur; idque futurum fuisse, nisi vir Dei votis exegisset, ut vitam in exilio poneret, ne regressus confusa infidelium Arianorum institutis studia plebis aut Cleri inveniret: adeo ut potuerit multo etiam citius Sanctus obiisse.

[2] Episcopatum ergo inierit S. Dionysius (de quo nunc agere instituimus, [& Imp. Constantio,] quia hoc XXV Majifestum ejus agit Ecclesia Mediolanensis, incertum an ut hodie mortui, an vero ut tunc, relato ex Armenia corpore, in aliqua Mediolanensium ecclesiarum a S. Ambrosio depositi) Episcopatum, inquam, inierit S. Dionysius, quando mortuis fratribus victisque tyrannis, solus in Occidente æque ac Oriente rerum potiebatur Constantius Arianus: cui cuncta agenti ad arbitrium, Valentis atque Vrsacii, Episcoporum Pannoniorum atque ad vomitum turpiter reversorum prima cura fuit evertere Athanasium; quo prostrato, facilem sibi spondebat viam ad Arianismum pro Catholica fie stabiliendum. Itaque quod ejus auctoritate fulti Ariani agere cœperant Arelate, cogendo undequaque subscriptiones Episcoporum contra Athanasium; hoc pergebant urgere Mediolani, anno CCCLV, [in concilio Mediolan. an. 355.] quo, ad Concilium universale celebrandum, omnes quidem tam Orientis quam Occidentis Episcopos convocari fecerant; malebant tamen solos Occidentales habere præsentes, quos rerum circa. Athanasium in Oriente actarum & judicatarum ignorantia, aut notitia minor, fraudi opportuniores reddebat; maxime quando eis exhiberetur ingens numerus suffragiorum, contra Athanasium ab Orientalibus extortorum.

[3] Rem totam uti Arelate & Mediolani acta est, Severus Sulpicius, Bituricensis in Gallia Episcopus, lib. 2 historiæ sacræ sic describit: [post Arelatensem Synodum,] Ab hoc initio illecti Principis (narraverat siquidem qua ratione Valens fidem fecerat Imperatori, quod victoriam de Magnentio ad Murciam ipsumque Imperium ejus meritis deberet extulere animos Ariani; potestate Regis usuri, ubi auctoritate parum valuissent. Igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent; edictum ab Imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exilium pellerentur. Ceterum a nostris tum, apud Arelaten ac Buteras oppida Galliarum, Episcoporum Concilia fuere. Petebatur ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent; & tum demum de re cognoscendum, cum de persona judicium constitisset. Sed Valens sociique prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi.

[4] Ab hoc partium conflictu agitur in exilium Paulinus, Trevirorum Episcopus. Interea Mediolanum convenitur: [Athanasii urgeretur damnatio,] ubi, dum aderat Imperator, eadem illa contentio nihil invicem relaxabat. Tum Eusebius Vercellensis & Lucifera Calari Sardiniæ Episcopi, relegati. Ceterum Dionysius, Mediolanensium Sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter Episcopos quæreretur. Sed Valens & Ursacius ceterique, metu plebis, quæ Catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri; intra palatium congregantur. Illinc epistolam sub Imperatoris nomine emittunt, omni pravitate refertam; eo nimirum consilio, ut si eam æquis auribus populus accepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, invidia esset in Rege, & ipsa venialis, quia etiam tum Catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. Igitur lectam in ecclesia epistolam populus aversatur: Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur: statimque ejus in locum Episcopus subrogatur Auxentius Arianus.

[5] Initium concertationis, in quo primas scribendi partes sibi sumpsit Dionysius jure debitas, quia sub ejus jurisdictione res agebatur, [& prius de fide agi vellent Episcopi Catholici,] hic accipe ex secundo Hilarii contra Constantium fragmento, potius quam libro Post Arelatensem Synodum, cum Paulinus Episcopus tantis illorum Arianorum sceleribus contraisset, venire Mediolanum Eusebius præcipitur, collecta jam illic malignantium synagoga. Decem diebus vetitus est ad ecclesiam accedere, dum adversus tam sanctum virum malitia se perversa consumit: * soporatis deinde consiliis omnibus, ubi libitum est, advocatur. Adest, una cum Romanis Clericis & Lucifero Sardiniæ Episcopo, Dionysius: conventus, ut in Athanasium subscriberet, ait, de Sacerdotali fide prius debere constare; [ab ecclesia in Palatium traducitur causa,] compertos sibi, quosdam ex his qui adessent hæretica labe pollutos: expositam fidem apud Nicæam posuit in medio; spondens omnia se facturum quæ postularent, si pro fidei professione scripsissent. Dionysius Mediolanensis Episcopus chartam primus accepit: ubi profiteri scribendo cœpit, Valens calamum & chartam e manibus ejus violenter extorsit, clamans non posse fieri ut aliquid inde gereretur. Res per clamorem multum deducta in conscientiam plebis est, gravis omniū * dolor ortus est, Impugnata est a Sacerdotibus fides. Verentes igitur illi populi judicium, e Dominico ad Palatium transeunt.

[6] [prius tamen a S. Eusebio callide aboletur] Quod tamen priusquam fieret; & in ipsa adhuc intra ecclesiam concertatione; factum videtur, ut aboleretur Dionysii subscriptio, in condemnationem Athanasii expressa jam ante, & prius forte expressa quam Mediolanum veniret Eusebius, prius saltem quam admitteretur ad Synodales in ecclesia consultationes. Abolita est autem, sicut Ambrosius, in festo S. Eusebii sermonem habens, his verbis narrat: Cum Arianorum detestanda perfidia totam cum universo mundo Italiam perturbasset, atque ejusdem pestilentiæ Sacerdotes simplicitatem S. Dionysii Martyris captivassent, ita ut subscriptionis ejus vinculum retinerent, qua illum e manibus eorum sapientia liberavit? [1 Cor. 9,] Sicut enim ait S. Paulus, Factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrifacerem; [subscriptio S. Dionysii,] ita Eusebius, hæreticis hæreticum se esse mentius est, ut de hæresi filium liberaret. Dixit enim, se eorum consentire perfidiæ, hoc sibi placere quod illis; sed quod sibi filium Dionysium in subscribendo præponerent, graviter se moveri. Vos enim, inquit qui dicitis, Filium Dei Patri Deo æqualem esse non posse, cur mihi filium prætulistis? Qua illi ratione permoti, statim S. Dionysii chirographum deleverunt, priorem locum subscribendi B. Eusebio deferentes. Quos ille increpans & irridens, ait, Neque ego me vestris sceleribus polluo, neque filium meum vobiscum participare permitto. Unde cum dicat Euangelium, in hac generatione prudentiores esse filios tenebrarum quam lucis; ecce hic ipse, tenebris prudentior filius lucis, repertus est. [Lu. 16, 8] Eadem multo prolixius atque cum pluribus circumstantiis narrantur in Vita ipsiusmet S. Eusebii, edita ab Vghello mox citando, ubi interim legi res potest, integre proferenda ad Kal. Augusti.

[7] Filium suum cur vocet Dionysium Eusebius, præter ætatis differentiam, ratio redditur in præcitata Vita, quod illum sacro baptismate tinxerit, [quem filiū suum Eusebius nominat.] utique sicut Augustinum postea Ambrosius: sed hoc difficulter componitur cum eo, quod plerique recentiores volunt, Dionysium Mediolani ex Mediolanensibus parentibus natum. Quare, si ea ratio non subsistit (nec enim maximæ fidei ea Vita est) dicendum erit, vel quod Vercellensi adscriptus Clero Dionysius aliquot annis vixerit sub S. Eusebii disciplina; vel denique quod inter comprovinciales Episcopos, qui Dionysium ordinaverunt, ætate & gradu primus fuerit idem S. Eusebius: his enim omnibus titulis moris est in Ecclesia vocari filium. Ferdinandus Vghellus Tom. 4 Italiæ sacræ asserit, ab Albensi apud Insubres Episcopatu ad vacantem Mediolani Sedem fuisse translatum Dionysium. Sed nimis alienum ab ejus temporis usu fuit, præsertimin Occidente nostro, ejusmodi translatio ab una Ecclesia ad alteram: & sponsalitio contractui similis censebatur Sacerdotalis Ordinatio, ut non minus absurdum videretur si Episcopus Ecclesiā commutaret, quam si vivente priori sponsa ad alia vota transiret vir quispiam. Quare malim innominatos censeri quotquot ante Lampadium, Romanæ Synodo subscribentem anno CCCCXCVIII, Albæ præfuerunt. Porro abstractus a factione Arianorum Dionysius, quomodo cum patre suo spirituali Eusebio contra eosdem decertaverit, in SS. Athanasii & Luciferi Actis satis jam dictum est, & pienim in Vita mox danda describitur.

[Annotata]

* an. subornatis?

* an. Clamor?

§ II. Relatio corporis S. Dionysii, tempore S. Ambrosii.

[8] [In exilium cum Eusebio missus Dionysias] Qvod ad exilium pertinet, & in eo sinitam S. Dionysii vitam, Ambrosius in Epistola ad Vercellenses ita habet: Pro fide Eusebius exilia dura præoptavit atque elegit, conjuncto sibi sanctæ memoriæ Dionysio, qui posthabuit Imperatoris amicitiam exilio voluntario. Itaque memorabiles viri, circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de ecclesia, majore triumphabant de Imperio … Confessus est victum se esse, qui rogabat ut mutarent sententiam: sed illi validiorem calamum suum ferreis gladiis arbitrabantur… Non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur cæleste domicilium… Quocumque missi essent, locus deliciarum putabatur: neque enim illis quidquam deerat, quibus fides locuples abundabat. Locupletabant alios, ipsi inopes ad sumptum, opimi ad gratiam: tenetabantur, sed non mortificabantur; in jejuniis, in laboribus, in custodiis, in vigiliis. Evaserunt de infirmitate fortes; non expectabant deliciarum illecebras, [In illo moritur.] quos saginabat fames: non adurebat eos torrida æstas, quos refrigerabat æternæ spes gloriæ: non frangebant glacialis plagæ frigora, quibus ferventi spiritu vernabat devotio: non verebantur vincula hominum; quos Jesus solverat: non desiderabant redimi a morte, qui præsumebant a Christo resuscitari. Denique S. Dionysius exegit votis, ut in exilio vitam poneret; ne regressus, confusa institutis & usu infidelium studia plebis aut cleri inveniret: meruitque hanc gratiam, ut pacem Domini tranquillo affectu secum referret. Itaque ut S. Eusebius prior levavit vexillum confessionis; ita B. Dionysius, in exilii locis, propriori Martyribus titulo, vitam exhalavit.

[9] Porro gloriosi, secundum ea quæ dabimus vitæ Acta, exilii locum: [Vnde Mediolanum relæto corpori] S. Dionysius habuit in Armenia, in cujus urbe aliqua Episcopus nominabatur Aurelius; qui etiam, ut fuerat a Sancto morituro rogatus, corpus ejus Mediolanum retulit, cum jam Episcopatum obtinuisset S. Ambrosius, adeoque post annum CCCLXXIII. Mortuus est iste Aurelius ipso anniversario. S. Dionysii die, & prope eumdem a. S. Ambrosio sepultus; ac deinde, tempore Ludovici Imperatoris, a Nottingo Vercellensi Episcopo, Hirsaugiensis monasterii fundatore, quædam Reliquiæ ejus translatæ sunt Hirsaugiam, uti habetur in vitæ Actis descriptis a Wilramo Eberesbergensi, & Willihelmo Hirsaugiensi Abbati post annum MLXVIII dicatis, ac IX Novembris quando colitur illustrandis.

[10] [exequias Ambrosius celebravit.] Eadem deinde S. Aurelii Acta compendio referens Trithemius Spanheimensis Abbas, in Hirsaugiensis monasterii Chronico, scripto circa annum MD, S. Dionysium ait vita functum esse anno CCCLXXIX; Aurelium autem, triennio postquam ex Armenia discesserat, anno Domini CCCLXXXIII. Enorme hoc est, quod ad Dionysium, Chronologiæ mendū, & fortaßis sumptum ex tempore translati Mediolanum corporis, quod potuit fuisse annus CCCLXXIX, Ambrosii in suo illo Episcopatu sextus. Idem Trithemius de Ambrosio addit, quod Aurelii exequias multis cum lacrymis prosecutus, illum sermonem insignem fecit ad populum, qui incipit, Amisimus Fratrem & Pastorem dulcissimum, imo præmisimus Advocatum: in quo laudes & præconia ipsius S. Aurelii magnis eloquentiæ viribus effert in cælum.

[11] Vtinam hic sermo, quem una cum Reliquiis delatum Hirsaugiam non dubitamus, adhuc alicubi inveniretur! verosimiliter ex eo disceremus aliqua etiam de S. Dionysio: utrum scilicet ipsius corpus ex Armenia allatum sit Mediolanum, [Qui corpus in Italiam retulit S. Aurelius] an vero prius Cassani aliquandia quieverit una cum ipso S. Aurelio. Deinde haberemus in eo accuratius forte expressum nomen urbis, in qua hic Episcopus vixit, iste exul obiit. Mss. Mediolanensia, ex iisque Ms. Blauburense & Boninus Mombritius, Arreicium scribunt in Vita S. Dionysii: Hirsaugiensia, in Vita S. Aurelii aliaque Germanica, & ex iis Tritbemius, [Episcopus Ararathiæ fuit,] atque ex Trirhemio lectio Breviarii Mediolanensis anni 1635, Rediciam; cum antea in Breviario anni 1539 legeretur Arretium. Ast Arretium nullum est in Armenia, multo minus Redicia, quam nec in ullis quidem Episcopalium locorum catalogis, apud Carolum a S. Paulo, in Geographia sacra invenies, imo nec aliud nomen quod eo accedat. Quamvis autem affine aliquod inveniretur, quo adduci Redicia posset; præsumi tamen merito deberet, purius illud esse Mediolani quam Hirsaugiæ servatum. Cum igitur in prædicta Geographia sacra inveniam ex Mss. Vaticanis Arriaratiam, juxta Catalogum primum; Ararasthiam, juxta secundum; Araratham, juxta tertium ex Ms. Regio; urbem Episcopalem in Armenia secunda seu minore; & hoc nomen ad Arreicium accedat propius; suadet ipse situs loci, ut credam ejusdem urbis Episcopum fuisse Aurelium, & inter successores ejus numerandum Acacium Ararathiæ Episcopum, pro tempoer Chalcedonensis Concilii nominatum ab Euagrio lib. 2 cap 18.

[12] [pro quo in antiquis Mrlgiis serbitur S. Basilius,] Huic de Armenia sententiæ, & de Ararathia conjectuæ, imo toti de Aurelio relationi, haud level scrupulum objiciunt Vsuardus & Ado, nihil alter sciens de altero, & iisdem tamen uterque utens verbis, atque adeo ex eodem antiquiori fonte acceptis, dum VIII Iulii ajunt; Mediolani S. Dionysii Episcopi & Confessoris, qui ab Imperatore Constantio Arriano apud Cappadociam pro fide Catholica damnatur exilio, ibidem requievit. Reliquias corporis ejus, per S. Basilium, præfatæ urbis Episcopum, receptas B. Ambrosius condigno honore condidit. Eadem verba habes, non tantum apud auctorem Supposititii Bedæ, qui solum est extensio & contractio Adonis, consentientibus quoad sensum Maurolyco & Galesinio; sed etiam apud Notkerum: hic tamen addit: Alii contendunt, quod in Armeniam apud Reditium civitatem exiliatus, [tamquam auctor istiui translationis.] ibidemque defunctus, per S. Aurelium, ejusdem urbis Episcopum, Mediolanum sit translatus: & quod idem Aurelius ibidem infirmatus ac mortuus, in eodem cum S. Dionysio monumento, sicut in vita condixerant, fuerit tumulatus. Fuit Notkerus ad monasterium S. Galli in Helvetia monachus, Adonis synchronus; acceptoque ab eo Martyrologio plurimum usus, composuit suum circa annum DCCCLXXI: qui quod supra Adonem addidit, ab Hirsaugiensibus in Spirensi diœcesi monachis haud dubie accepit, recenti adhuc novæ fundationis memoria & transvectarum anno DCCCXXX reliquiarum S. Aurelii, atque ab ultro citroque ex Germaniam commeantibus ipse viæ medius facile discere potuit, quæ Mediolani Hirsaugiæque dicebantur: non æque facile, inter diversas narrationes discernere, utra verosimilier esset.

[13] Ego, dum considero epistolam S. Basilii, aditum Episcopatum B. Ambrosio gratulantis, facile adducor ut opiner, hac occasione usum Ambrosium postulasse auxilium ejus, ut S. Dionysii corpus, [fortassis consilio ejus inductus Aurelius est,] ex eo ubi tumulatum erat loco, civibus restituendum curaret, utpote cujus provinciæ vicina esset provincia Armeniæ. Basilium vero persuasisse Aurelio sibi noto, ut sese transferret in Italiam, & per Cappadociam necessario tarnsitutum cum sancto corpore Neocæsareæ excepisse, atque commeatu juvisse, nec sine novis liiteris dimisisse ad Ambrosium; quibus factum sit, ut cum tanta esset S. Basilii celebritas, corpus S. Dionysii missum ab eo diceretur, etiam absque mentione Aurelii, diu nusquam nisi apud Mediolanenses noti; indeque natam esse illam narrationis diversitatem. Hanc utrosque conciliandi viam iniverunt recognitores Mediolanensis Breriarii. Nam ubi in vetustioribus Breviariis sic legebatur: Corpus autem ejus per Aurelium, sanctæ vitæ Episcopum, Mediolanensibus redditum est: a quibus summa cum reverentia susceptum, venerabiliter in ecclesia sua tumualtum est: ubi, inquam, ista legebantur, ipsi deinceps legi sic jusserunt: Ejus corpus Mediolanum ad B. Ambrosium ab Aurelio Episcopo translatum est; cui piæ actioni officium quoque S. Basilii Magni accessisse traditur. Idem quoad sensum habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ.

[14] Ceterum non sunt tam clara, quam prima forsan fronte apparent, [aut ex vitiato fonte res ea inserta est Martyrologiis.] verba Adonis & Vsuardi. Quid enim est, quod, post nominatam Cappadociam, dicatur Basilius, præfatæ urbis Episcopus? Non est urbs Cappadocia, sed provincia; in eaque urbs Neocesarea, Basilii Sedes. Oportet igitur ut ex aliquo vitiato codice ista acceperint ambo; cum in originario textu sic forte legeretur: qui ab Imperatore Constantio, Ariatio apud Cappadociam … damnatus exilio … Reliquias, per S. Aurelium præfatæ urbis Episcopum receptas &c. Nihil sane videtur facilius quam ut ex Ariatio, contractius scripto pro Ariarathio vel Ariarathia, legeretur Ariano, præcedente Imperatoris Constantii nomine ansam ad sic legendum præbente, ac fere neceßitatem iis qui Ariatium nullum noverant. Interim temerariæ mutationis indicium mansit in verbis præfatæ urbis; & justa datur causa suspicandi, quod eadem temeritate subrogatum sit pro nomine S. Aurelii nomen S. Basilii, cujus forte in primigenia translationis istius historia nec minima quidem fiebat mentio.

§ III. Cassanensium de corpore apud se primum deposito traditio.

[15] Ecclesia S. Dionysii, cujus meminerunt antiqua Breviaria, non nisi post plura secula condita fuit, ut infra dicetur: itaque ejus mentio in recentioribus Breviariis prudentius omissa est: plus etiam mutandum censuit Ferrarius quando de S. Ambrosio ait quod allatum ab Aurelio S. Dionysii corpus primum in Cassani oppido, juxta Adduam flumen, honorifice sepelivit. Est illud oppidum passuum millibus circiter quatuordecim, [Traditio Cassanensiū de corpore S. Dionysii,] atque adeo diei fere unius moderato itinere, Mediolano dißitum; nec difficile conceptu est, quomodo Aurelius, emenso fere Hadriatico ad aliquem Venetorum portum appulsus, & vel adverso subnavigans Pado, vel terrestri itinere breviori rectum tenens iter Mediolanum versus, pervenerit Cassanum. Huc faciunt monumenta antiquitatum Cassanensium, per Ioannem Antonium Castillionæum edita, nobis aliquamdiu frustra Mediolani quæsita,s ed a Placido Puccinello in Zodiaco Mediolanensi pag. 197 ad marginem citata, una cum testimonio antiquarum picturarum, ex quibus habeatur, illic immotum stetisse Sancti corpus, non valentibus bobus porro movere carrum; hujusque miraculi famæ excitum Ambrosium eodem acceßisse, & aperta arca amplexum esse sacrum pignus; quod vicißim brachia prodigiose elevans, collum cari successoris strinxerit, & vel externa vel interna voce persuaserit Sancto ipsum deponere in veteri ædicula, quam olim ibi sub nomine S. Salvatoris S. Barnabas dedicarat. Atque hæc omnia dicuntur probari ex Mss. documentis ipsiusmet ecclesiæ S. Dionysii Mediolani: quod magnum debet censeri testimonium veritatis, a solis recentioribus Mediolanensibus scriptoribus negatæ: ideoque ipsa illa Mss. optaremus videre. Addit apud Puccinellum Castillionæus, quod corpus S. Dionysii manserit Cassani usque ad annum MCXXIII, quando intra urbem translatum fuerit ad ecclesiam, sub SS. Dionysii & Aurelii invocatione, ab Ariberto Archiepiscopo ædificatam: de qua fundatione pluribus infra.

[16] Hactenus scripseram, cum Mediolano accepi urbis hujus Antiquitates, a præcitato Castillionæo ex civitatis parœciis diligentißime collectas editasque anno 1625, & in iis parte 1, Fasciculo 1, pag 17, reperi. Manuscriptum, olim veteri ferreæ capsulæ consignatum, & forte fortuna repertum, ut ait, in ipsa D. Dionysii æde; cujus pars altera S. Barnabam spectat; altera, de S. Dionysio hæc habet: A prædictis Armeniæ partibus cum ad hanc urbem corpus deduceretur, [quod illuc usque perlatum cum exciperet Ambrosius,] glorisus Ambrosius, divina revelatione edoctus, quod Sanctissimi antecessoris sui Dionysii Corpus, ipsius studio & diligentia ac hortatu legatorumque Mediolanensium instantia, per B. Basilium Armeniæ Primatem transmitteretur; statutis die & hora, convocato & subsequente Clero, & populo Mediolanensi, ad Portum Abduæ fluminis, qui alio nomine quam Cassanum tunc nominabatur, cum processione solenni devenerunt. Nec mora: navis, sacrum corpus deferens, portui appropinquavit. Et ecce,c um Ambrosius reverenter & devote capsam in qua jacebat voluit amplecti, permissione divina corpus benedictum a capsa exurgens, Ambrosium fuit amplexatum, Ave, frater, proferendo. [ab eodem assurgente est salutatus:] Deindeque a Portu usque ad locum, ubi nunc ecclesia S. Dionysii prope ripam portus in testimonium præmissorum est fabricata, pergentes, de fide & Christi divinitate ad invicem contulerunt. O miraculum inauditum! o quanto præconio extollendum! Suspicante vero Ambrosio, quod dignissimus Pontifex Dionysius in humanitate, cognito tam mirabili Dei speculo, divina potentia permanere deberet; incunctanter exorsus est Præsul Dionysius ad Ambrosium: Corpus meum in Basilica Salvatoris & Prophetarum trades sepulturæ. His expletis in capsam rediens, quievit in pace. Admirantibus & stupentibus cunctis adstantibus, qui laudes immensas omnipotenti devotissime reddiderunt: & abinde citra appellatus est portus Cassani a Cassa, ob miraculum Dionysii Confessoris eximii, quod prædiximus, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, fideique Catholicæ corroborationem.

[17] [hic vero menitus miraculo subsistentis ad ecclesiam Salvatoris currus,] Postremo gloriosus Ambrosius cum clero & populo, capsa cum tam pretioso thesauro supra currum imposita, versus urbem iter ceperunt; & cum juxta memoratam basilicam Salvatoris pervenerunt, currus stetit adeo fixus, ut nec equi, calcaribus & aliis flagellis stimulati, ab immobilitate eum possent revocare. Spiritu sancto repletus Ambrosius, Dionysii recordatus hortatus, indagatur si forsan ibidem locus esset Domino sacratus. Facta diligenti inquisitione, benedicta Salvatoris ecclesia, arboribus, hedera, & vepribus repleta, nutu Dei inventa est: lectisque antiquis codicibus, illam esse basilicam, a S. Barnaba Apostolo & Pontifice Mediolanensi dedicatam, indubie cognoverunt: Ambrosius vero, laudibus Deo porrectis immensis, populos iis verbis exorsus est [affari]. Etenim dignum & justum est, ut is, qui pro fide certavit, [illud ibidem deposuerit,] in hac basilica, quæ ex fidei fervore noviter extitit dedicata, digno condatur honore. Fama per urbem diffusa, ad stupendum miraculum populus undique confluit. Nec mora, ecclesia purgatur, & reparatur, & in parvo tempore decentius reficitur, & reædificatur. Igitur restaurata ecclesia, dignus Dei Sacerdos Ambrosius gloriosum Dionysii corpus celeberrima devotione, in Confessione dictæ basilicæ recondidit: & ultra titulum primi Pontificis Barnabæ, hanc sacrosanctam ædem, ad honorem Beatissimi Dionysii, [deinde miraculis clarum.] & Confessorum omnium consecravit & dedicavit. Ad cujus sepulcrum mirabiliter multa infirmorum corpora sanitati fuerunt restituta, & continue Jesus Christus Dominus noster, qui in Sanctis suis mirabilis est, precibus sanctissimi Confessoris sui, languentibus medicinam præstat & infirmis salutem, qui vivit & regnat in secula seculorum benedictus.

[18] Sunt in hac narratione quædam quæ præfato Puccinello displicent, [Hæc traditio non est tam absimilis vero,] & exiguam ei videntur habere similitudinem veri: nam quomodo, inquit, S. Aurelius, qui dicitur ad S. Dionysii sepulcrum orare solitus quoad vixit, tam procul identidem excurrisset ab urbe, in qua vivebat, hospitio & familiaritate S. Ambrosii utens? Verum non video, quo fundamento dicatur Aurelius, Mediolani potius quam Cassani vitam egisse: quid enim ei cum urbis potentißimæ immenso strepitu, cui longe optabilius fuit, post dimissam curam redeundi ad suum Episcopatum, solitariam agere & quietam vitam? Eorum quæ traditione sola aut scripturis longo post intervallo confectis habentur, non sunt admodum scrupulose verificandæ circumstantiæ singulæ, sed nec temere neganda tota rei substantia: quam enim facile illis admiscetur fabulositatis aliquid, tam est temerarium audaci negatione contraire famæ antiquæ, & cujus nullum invenitur principium quod falsitatis merito suspectum habeas.

[19] Itaque ut Cassanensium traditiones reverenter indulgenterque suscipimus, [quam Pseudo-luitprandi figmenta,] quia nihil objicitur cur quoad substantiam veræ non fuerint; sic fidenter rejicimus nova illa figmenta, quæ sub nomine fragmentorum Luitprandi hoc primum seculo prodierunt in Hispania, quæque vel nude sufficiet transcripsisse, ad eorum confusionem, qui ista, sapientioribus Hispanis pridem explosa, adhuc tuentur ut omni acceptione dignißima. Sunt autem hæc, juxta editionem Madritensem anni 1635, num. 135. Natalis Toletanus, ab exilio rediens, Mediolani moratur: pulso in exilium sanctissimo Dionysio, [de S. Natali Dionysii exulantis Vicario.] a Catholicis Mediolanensibus Episcopus eligitur, qui licet se gesserit ut Vicarius illius, rebus gestis præclare floruit; & in numero Sanctorum relatus fuisse dicitur. Obiit XIII mensis Maji anno CCCLIV, vir sanctus, pius, & doctus, Tum num. 136 additur; S. Episcopus Natalis Toletanus, post Mediolanensis, Vitalis Hispani filius fuit, nepos S. Natalis Confessoris Romani: successit S. Melantio Confessori: interfuit Concilio Arelatensi I, Romano sub Silvestro, & Nicæno: post fidei causa missus in exilium, reversus, Mediolani Episcopus eligitur, Sanctus moritur. De vero S. Natali, Mediolanensi Episcopo, qui post annum DCCXL obiit, egimus ad dictum XIII Maji: de illius fictitio patre Vitali, prioribus similia, in eadem mendaciorum farragine legat qui volet. num. 137.

§. IV. De posteriori translatione corporis ad ecclesiam & monasterium S. Dionysii.

[20] Qvi SS. Dionysium & Aurelium intra ipsam Mediolanensem urbem sepultos a S. Ambrosio credunt, [Corpus neque olim a S. Ambrosio,] etiam censent ab eodem Sancto auctam amatamq; fuisse, antiquam ibidem S. Salvatoris ecclesiam, sub S. Mona ædificatam, aut saltem in titulum parochialem erectam, annis fere CL ante S. Ambrosium, & ad Ariberti Episcopi tempora ac seculum Christi XI superstitem. Sed tantam illius ecclesiæ vetustatem nescio qua ratione probaturos se sperent; & cum eam probaverint, habebunt adhuc oppositam sibi Cassanensium traditionem, de diuturniori S. Dionysii apud se requietione. Rursum Cassanenses, cum dicunt auctorem illius Mediolanum transferendi fuisse Aribertum, non omnem apud me fidem inveniunt. Nam & his repugnat Mediolanensium traditio, qua asserunt, SS. Dionysii & Aurelii corpora, [nec primum ab Ariberto illatum in urbem videtur:] ex veteri S. Salvatoris ecclesia, in novam ab Ariberto esse translata: quibus favet, quod ex translatione S. Aurelii Hirsaugiam, tempore Ludovici Imperatoris, appareat, seculo Christi IX aut citius, factum fuisse aliquid circa prædicta Sanctorum corpora.

[21] Itaque media utrimque conjectura placet, qua dicerentur illa Cassani mansisse immota usque ad Gothorum, Herulorum aut Longobardorum incursiones; tum Mediolanum allata, atque in ædem S. Salvatoris deposita fuisse. Ita facile capietur, quomodo Vsuardus & Ado, nulla facta Cassani mentione solum nominent Mediolanum, velut locum cultus S. Dionysii. [sed barbaricæ incursionis tempore,] Item quomodo Nottingus, post annum DCCCXIV, (quo decessor Anterus invenitur Concilio Mantuano subscriptus, teste Vghello) factus Episcopus Vercellensis, acceperit reliquias S. Aurelii; quas deinde intulit Hirsaugiensi quod diximus monasterio, circa annum DCCCXXX. Dico Reliquias, licet corpus appellent Hirsaugienses, more olim usitatißimo: quin enim S. Aurelii corpus, [cum corpore S. Aurelii, unde pars Hirsaugiam translata,] saltem quoad partem notabilem, etiam Mediolani remanserit, dubitari non sinit erectum sub ejus æque ac S. Dionysii nomine monasterium, in cujus altari subterraneo conditus fuisse dicitur S. Aurelius. Forte etiam dies IX Novembris, quem S. Aurelio peculiariter proprium habent Mediolanenses & habebant olim Hirsaugienses, vel primæ vel secundæ translationis fuit: ita ut divisis, quæ utrique Sancto communia erant duobus festis, dies mortis S. Dionysio remanserit, dies translationis S. Aurelio. Sed S. Dionysii cultus auctus potius quam imminutus est; de S. Aurelio in veteribus Ambrosiani ritus Kalendariis nihil invenio præter nomen, cui primum sub S Carolo Borromæo videtur acceßisse honor Offiicii ecclesiastici, cum Lectione a Trithemio sumpta. Fuit is haud dubie celeberrimo festo apud Hirsaugienses cultus, sed eo loci nunc dominans hæresis cuncta abolevit, ac fere spem sustulit recuperandi ea monumenta, quæ Trithemio præluxerunt in hac materia.

[22] Anno Christi DCCCXXII Mediolanensem Sedem obtinuit Angilbertus, [cum illud jam esset Mediolani.] quatuordecim dumtaxat mensium Antistes: qui quo zelo ferretur ad honoranda Sanctorum corpora ostenderet translatio S. Monæ, si hanc per eum factam certo constaret; & tunc, ad istam festivitatē invitatis vicinis Episcopis, credi posset Nottingus occasione usus impetravisse Reliquias supradictas. Sed uti de Angilberto certum non est, multis sentientibus translationem S. Monæ adscribendam Ariberto; ita certum est ex decessoribus alios, ac nominatim Thomam Carolo Magno familiarem, devotum & magnificum in hoc genere fuisse: omnino autem tenere possumus, Angilberti tempore, allatas Cassano S. Aurelii reliquias, fuisse Mediolani; unde & de corpore S. Dionysii par fundatur præsumptio. [Aribertus, conditor ecclesiæ & monasterii S. Dionysii,] Anno deinde MXVIII Aribertus seu Heribertus factus Archiepiscopus, dum suum conderet testamentum anno MXXXIV, inter pia legata jubet ad Abbatem & monachos de monasterio Sanctorum confessorum Dionysii & Aurelii, quod ego, inquit, noviter pro remedio animæ meæ ædificavi, dari omni anno solidos triginta. Ex quo sumi conjectura potest, monasterium illud paucis ante annis fundatum fuisse, & circa idem tempus, ex veteri S. Salvatoris ecclesia, in novam hujus monasterii, translata esse Sanctorum prædictorum lipsana, ex quibus S. Dionysium sub aram majorem conditum esse, scribit Puccinellus.

[23] In eodem testamento jubet Aribertus, ut totus Ordo Ecclesiasticus & Monasticus omni anno, [ibidem sepelitur an. 1045,] die Veneris de secunda hebdomade Quadragesimæ, in Presbyterio sanctæ Mediolanensis ecclesiæ congregati, accipiant sigillatim suæ quique ecclesiæ ac monasterio attributam benedictionem … & statim cum receptam habuerint, cum processione omnes simul ambulare debeant ibi, ubi ego, inquit, corpus meum requiescere desidero. Necdum ergo tunc locum suæ sepulturæ delegerat, delegit autem non diu post: siquidem anno MXLV die XVII Ianuarii defunctus, tumulum ibidem etiam nunc habet. Superest quoque ad cujusdam Crucifixi pedes, inter duos pedum clavos, ipsius effigies, in habitu Archiepiscopali stantis, & erecto in cælum vultu offerentis suum illud SS. Dionysii & Aurelii monasterium sive templum, exurgente inter duas turres tholo spectabile, quod sinistra sustinet, dextera stringit: quam effigiem apud Vghellum videre est, fideliter expressam ex Ioannis Antonii Castilionæi untiquitatibus Mediolanensibus pag. 189, ubi etiam Epitaphium lege.

[24] Corpus Ariberti, post decem menses integrū, cum summo vigore, ferulam dextera portante, oculis apertis, secundum Datium, videntibus universis repertum fuit: [post decem menses incorruptus,] cujus sepulcrum a quatuor partibus ferro & plumbo sigillatum est. Ipsum deinde (uti scribit idem qui priora apud Puccinellum) ictu fulminis eversum est, [& an. 1403 ad altare delatus.] die XXIII Augusti MCCCCIII, & reseratum: quod videntes monachi, ejus Reliquias in altare majus sustulerunt, illud scilicet sub quo conditus erat S. Dionysius. Sed factum improbans Petrus Filiargus Archiepiscopus eodem anno prima Dominica Septembris referri eas ad sepulcrum jußit, in quo fuerant annis CCCLVIII. Anno deinde MDXXXII, cum civitatem Franci obsiderent; Germani, pro majori parte hæretici, in dicta S. Dionysii Abbatia suam habuere stationem; ex quorum manibus, magno pecuniarum impendio, Sanctorum corpora redimenda fuere. Denique cum ecclesia, ab Abbate & monachis quibusdam, habitus fere Clericalis, qui eam habebant, temporum calamitate esset deserta; corpora translata sunt in ecclesiam majorem, [Sacra corpora ejusdem ecclesiæ anno 1520 ad cathedralem delata,] Hyppolito II Estense Archiepiscopo, intra annum MDXX & MDL; & a Carolo deinde Cardinali & Archiepiscopo, scilicet Borromæo, illo Sancto & circa Sanctorum Reliquias vigilantißimo, nobis præsentibus & ministrantibus, (inquit Carolus a Basilica Petri, postea Episcopus Novariensis, in Mediolanensium Episcoporum vitis) diligentissime in subterraneo sacello cum aliis sacris Reliquiis recondita. In quibus etiam fuisse aliquas S. Aurelii idem docet, nam & caput & alias quasdam ibidem se vidisse asserit. Huc ergo, in die festi S. Dionysii, uti & aliorum Sanctorum ibi conditorum anniversariis, convenit Basilicæ ipsius Clerus, & Missæ Sacrificium reliquumque divinum Officium istic solenniter celebrat: neque alibi extare creduntur Reliquiæ illius Sancti, sicut mihi scripsit anno MDCLXXVI vir eruditißimus Petrus Paulus Bosca, tunc Ambrosianæ Bibliothecæ Custos, postea vero Modoëtiensis Archipresbyter creatus.

[25] Factam eam translationem anno MDLXXVI Puccinellus scribit, [ipsa ecclesia an. 1535 restaurata & Servitis tradita,] de ecclesia ipsa S. Dionysii hoc etiam addens; quod cum Antonius Leuva, Mediolanensis Gubernator, muniendæ civitati intentus, partem ejus destruxisset; is qui ipsam titulo Commendæ poßidebat Ioannes Salviatus, titulo Sanctorum Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis, anno MDXXXII in manus Clementis VIII eamdem resignavit ea conditione, ut traderetur religiosis Servitis (nam horum monasterium, Paradisus dictum, idem Leuva destruxerat) quod & factum est, ipseque Leuva ruinam reparavit, anno MDXXXV, & suam ibi sepulturam elegit. Denique anno MDCXVIII Petrus Aldobrandinus, titulo S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis, & monasterii Dionysiani Abbas Commendatarius, eamdem exornavit, qualis etiamnunc cernitur.

[26] In hac ergo nunc quoque colitur S. Dionysius, insigni totius diei Officio, [S. Dionysii nomen & cultum servat.] sed ritu Romano, uti & in aliis ecclesiis Regularium: Ambrosiano autem in Cathedrali & reliquis eumdem ritum tenentibus; pro quibus præter orationes & hymnos proprios notabilis est Præfationis ordinariæ interpolatio hujusmodi. Dignum & justum est, æquum & salutare, nos tibi semper & ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus [& confessionem sancti Sacerdotis tui Dionysii memorabilem non tacere: qui nec hæreticis pravitatibus, nec seculi blandimentis, a sui status rectitudine potuit immutari: sed in utroque discrimine veritatis assertor, firmitatem tuæ fidei non reliquit. Et ideo debitæ pietatis obsequium exhibemus: quia potentiam tuam, Domine, cujus gloria talis extitit, in ejus solennitatibus prædicamus] per Christum &c. Hymnum, qui incipit, Regi polorum debitas Christo canamus gratias, habes etiam in Puccinello, qui auctorem ejus nominat Beroldum. Extat præterea inter Hymnos, a S. Ennodio Ticinensi Episcopo compositos, Hymnus XIII de S. Dionysio: quem majoris antiquitatis prærogativa commendabilem, lege inter opera illius a Sirmondo edita. Vitam ætate S. Ambrosii compositam fuisse, verosimilis est conjectura; ast ea non extat nisi interpolata & aucta, qualem hic damus, opera prædicti Petri Pauli Bosca cum Ms. Ambrosiano collatam.

VITA
Ex Mombritio & Ms. Mediolanensis ac Blauburensi.

Dionysius, Episcopus Mediolanensis in Insubria (S.)

BHL Number: 2168

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Tanta prærogativa gratiæ, Pater a Sanctissime, mota sæpe cordis rura guttis rorantibus rigas, ut instar telluris redundantia, b sensim, omnium sublimi pullulent c flore virtutum. Quippe Pastorali fultus excellentia, & ut decuit corde manens semper devotus, miræ nobilitatis pandere præcipua Sanctorum merita cogis. Et quia agricola probatum terræ gremium & cultris attritum, semine complet, ut ex hoc ad horreum fructum centuplicatum reducat; haud aliter tuus quem aluerat favor, de sancti viri conversatione jusseras carpere indaginem. Quamobrem mea timidus de humilitate, tuis præsumptor de precibus, ad tam arduum callem avide verti pedem, sanctam invocans Trinitatem, ut ille adsit veritatis Spirator; quatenus & ego cœptum opusculum plenius meo prosequar stylo, & sacri cordis vestri auribus digne gesta edisseram. Ceterum, abjectis verborum ambagibus, narrandi sumamus exordium.

ANNOTATA.

a Si verum est, quod ante hos 70 annos aliquis adscripsit Codici Ambrosianæ Bibliothecæ P. 246 in folio, Codex venerandus ob antiquitatem octingentorum annorum, Vitæ hujus compilator vixit sub Thoma vel Angilberto, quorum alicui posset ea dedicata censeri, post corporis S. Dionysii translationem aut elevationem quamdam, seculo circiter IX ineunte curatam. Alias opinarer, ipsimet Ariberto, Dionysiani monasterii fundatori, hanc Vitam sic inscriptam fuisse: & hoc magis probat prælaudatus bibliothecæ Ambrosianæ Custos, existimans Codicem non esse sexcentis annis antiquiorem.

b In Mombritio & Ms. sensus: sed in gratiam lectoris, curavi aliqua, quæ hic consequenter notabimus, emendare per conjecturam; insueta quidem alias licentia, sed condonanda in iis scriptis, quorum per se obscurior stylus, si insuper librariis mendis offuscetur, frangitur quantavis legentium patientia.

c Ita Ms. Mombritius florum proventu.

CAPVT I.
Arianorum perversa contra S. Athanasium studia.

[2] Igitur cum sancta & universalis Christi sponsa, mater Ecclesia, [Ecclesia pacem habente sub Constantino,] diversis margaritarum ornata monilibus, nitide in toto orbe terrarum pieque fulgeret, & Christianæ fidei religiosa propago succresceret; cruentus ille tentator, pallido ab ore mortifera semper vomens venena, zelo sui livoris inflammatus, obducta tenebrosa caligine, intra Ecclesiæ sacrum gremium nixus est impugnare Christicolas. Jam enim roseo a cruore madefactus mundus, virtutum omnium gratia pullulabat; adeo ut omnium nationum augustissimus b Imperator, orthodoxæ fidei cultor existeret: qua c tranquillitate Ariana prorupit seditio. Horresco referens quantum d excreverit hujusmodi facinus, quod inter cetera hæc profano blasphemarent ore, Fuisse tempus, quando Filius cum Patre non fuerit; [nata hæresis Ariana] & tempus ei adscriberent, qui Auctor est temporum.

[3] Hujus rei causa apud Nicænam urbem Synodus congregatur venerabilium e Antistitum: inter quos Athanasius, [Niceæ damnatur,] tunc Alexandrinæ Ecclesiæ Diaconus, affuit: qui contra mortifera Arianæ sectæ venena, antidotum salutaris poculi fidelibus propinavit… f Damnati interea Ariani, nihil contra sanam fidem palam ausi tractare, Ecclesiæ se gremio miscuerunt, servantes dirum sub pectore vulnus. Itaque per Valentem & Ursatium, qui erant malitiæ errore g infecti, ad Regis amicitias pervenerunt: atque subornatis accusatoribus fictisque h criminibus, absentem Athanasium, jam tunc Episcopum, [Athanasius calumniam passus] damnare aggressi sunt. Compulso demum Constantino Augusto, in Gallicis partibus Athanasius relegatur exilio.

[4] Interea clauso Constantini novissimæ diei fine, [Imperium i ejus in tres filios dividitur: & horum primo Constantino a militibus interfecto, Constantius in Oriente regnat, in Occidente Constans]. Cui cum relatio missa esset ab Episcopis, [a Sardicensi synodo restituitur:] qui tunc in Ægypto morabantur, [ex eaque intellexisset Imperator, Syrianum Ducem, pro inducendo Alexandriæ Gregorio], injuste Athanasium Episcopum, [quem junior Constantinus fecerat Alexandriam reduci, iterum] ab Ecclesia jecisse; mox apud Sardicam urbem Synodus congregatur; & abolita damnationis sententia, suæ redditur Athanasius Sedi. [Moritur deinde etiam Constans, cujus maxime respectu constringebantur hostes Athanasii, & solus Arianorum fautor] Constantius Imperii regimen suscipit.

[5] Nacta ergo Ariani istiusmodi occasione, conspirant Sardicensis Concilii decreta subvertere, astutoque consilio miscent innoxium criminosis, & Photino atque k Marcello nectunt Athanasium sanctum; suadentes Imperatori, [iterumque accusatus] quatenus non putaret de Athanasio perperam judicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent. Sed & occulto erroris dogmate Catholicis suggerebant, nil prius l faciendum, quam ut Athanasium ab Ecclesia removerent.

[6] Eo tempore m apud Nursiam contra Magnentium armis certatum est. Constantius, belli timore perculsus, intra quorumdam Martyrum Basilicam cum Valente moratus est: idem autem Valens Præsulares infulas eo in loco gerebat: qui callide per suos disposuerat, quatenus in alterutrum armis certantibus, ipse prius belli sciret eventum. [apud Imperatorem Valenti obnoxium] Late enim armato milite campo repleto, acies hinc inde mucrone stabat corusco; & pugnantibus Romanis militibus, cessa victoria est. [Quod intelligens Valens, & Constantium] allocutus; Age nunc [inquit] semper victor, age nostri decus orbis, quatenus & nostra celebretur victoria, dum tua graviter de hostibus constat esse expleta. Cui Imperator, Quid hoc, inquit, est? At ille: Sidereus mihi ex improviso affuit nuntius, pandens tuos permansisse victores. His delusus verbis Imperator: Libertas [inquit] cessa est Arianis: nam & ipse solitus erat asserere, non sua virtute exercitus, sed Valentis meritis, adversarios superasse.

[7] Data igitur de Athanasio sententia n est: cumque aliquanti non præberent assensum, [condemnatur, Episcopis subscribere coactis.] edictum est ab Imperatore, ut qui in ejus damnatione se non subscriberent, exilio pellerentur. Nempe quibus fundamen spiritualis gratiæ inerat, maluerunt suos deserere cives suamque patriam, quam inauditum damnare virum, sacræ religioni omnimode aptum. Sed quid tam diu per singula divagamur, & non de viro sancto, cujus de miraculis, vestris animis quasdam epulas præparare studuimus, currit oratio? Interea non passus est inimicus navim tranquilli maris spatia pernatare: sed concussis fluentis, ventorum flaminibus hinc inde cincta, asseribus & compage dissoluta stridere; neque meridianum lumen, quod omni seculo specialiter prænitebat, absque umbra nubium usque ad mundi pervenire finem. Postquam vero Æolicis partibus suæ malitiæ semina severunt [Ursacius & Valens sociique], frumento lolium miscentes, Mediolanum pervenerunt: ibi Imperatore posito Synodus congregari jubetur.

ANNOTATA.

a Martyrum sanguinem intelligit.

b Constantinus Magnus.

c Fortasse, qua tranquillata.

d Ita Ms. Mediol. alii exercuerit.

e Additur cohorte, in Mombr. & Mediol. quod redundat, & melius abest in Blaburensi.

f Omitto parenthesim importunam contextui, & (ut nunc habetur) difficulter corrigibilem. Quia flante Spiritu sancto, tensa jam vela, impolluto calle, opacas ac profundissimas oppositiones ipsorum lucidissimis potuimus veræ fidei assertionibus contraire. At quia totus pene mundus, de nomine emicat Regis, in quo sua manet stabilitate fundatus; & rejectis tenebris meridianum lumen resplendet; necessarium duximus cœpta prosequi. Pergit deinde Auctor, verbis ex S. Severi Sulpicii lib. 2 historiæ sacræ sumptis, & in epitomen contractis, causam Athanasii prosequi.

g Alias, cruore infecti: & hi quidem columina factionis Artanæ fuerunt, post mortem utriusque Eusebii: non tamen Ariani aperuerunt sibi aditum ad Constantinum simulatione orthodoxæ profeßionis, sed Presbyter quidam clam Arianus, deinde uterque Eusebius, maxima apud Constantinum auctoritate pollentes, uti ex Socrate, Nicephoro, Sozomeno apparet.

h Mombr. & Blabur. Proinde fictis criminibus.

i Obscure hic loquentem Severum, nec satis clare distinguentem Constantinos duos, patrem & filium, obscuriorem contrahendo hic Auctor reddidit: cujus defectum quaterna parenthesi addita [] supplemus: & hujus paragraphi prima verba, post aliquot lineas rejecta, naturalisuo loco restituimus.

k Marcellum Ancyranum, ut falso accusatum absolverat Synodus Sardicensis; sed hic deinde lapsus in hæresim, meruerat cum Photino Sirmiensi Episcopo damnari ab Arianis, sæpius super ea re ac denique Sirmii anno 351 congregatis.

l Mss. & Mombrit. Satisfaciendum: scripserat forte Auctor nil prius aut potius faciendum.

m Anno 351, 18 Septembris, pugnatum ad Nursiam est.

n Factum id Arelate anno 354.

CAPUT II.
Concertatio Cartholicorum cum Arianis intra ecclesiam, præsente Dionysio.

[8] Eodem tempore sanctissimus vir, sæpe memorandus Episcopus Dionysius, [Ad S. Dionysium Mediolani Episcopum] apud Mediolanensem civitatem Pontificatus agebat officium: erat autem immunis a vitiis, conspicuus caritate, humilitate facilis, patientia atque benignitate mirabilis: flebat cum flentibus, gaudebat cum gaudentibus, aderat operantibus, opem ferebat miseris, alebat egentes, operiebat nudos. Tanta inerat ei humanitas, ut nihil in aliorum cognosceret actibus quod sibi non reputaret, sicut scripsit egregius gentium Magister Paulus, dicens; Quis infirmatur, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non uror? [2 Cor. 11, 29] Ita enim beati viri nomen enituit; ut, qui Sanctus ab omnibus habebatur, fere ut Apostolus haberetur.

[9] Advenientes quippe ex vicinis urbibus Episcopi & coadunati, intra ecclesiam resederunt: inter quos tres religiosi aderant viri, [conveniunt intra ecclesiam Episcopi] qui, quasi domus lapideo fundamine structa, quæ non turbatur ab undis, non movetur a ventis, ita inconcussi, Arianæ perfidiæ sectam nitebantur destruere. Et quid mirum, si in his tribus Trinitatis gratia signabatur, cum per hoc fidelibus fructus sacræ fidei quotidiana doctrina largiretur? Erant autem hi, omni seculo digna memoria celebrandus Dionysius, Mediolanensis Antistes, Eusebius Vercellensis, & Lucifer a Caralis Sardiniæ Episcopus. [& plebis Catholicæ multitudo,] His intra ecclesiam positis, cum ceteris qui aderant Episcopis (inter quos, cum Valente & Ursacio, pariter aderant Ariani) turba Catholicorum undique confluxerat. Tanta autem erat fidelibus firmitas, ut non solum viri sed etiam feminæ constantes permanerent, quasi in eis virilis sexus non femineus esset.

[10] Egressus est a itaque ad eos vir Dei Dionysius, silentium petens, [quam ille animat ad constantiā,] ut de fide inter eos aliquid tractaretur. Tunc eum magna constantia Catholici viri hortari cœperunt, non prius fieri verbum, quam Ariani de ecclesia pellerentur. Quibus ejectis, ita exorsus est. Non vos, filii carissimi, cruenta concutiat Arianorum væsania; non lingua, quæ [in] divinis meditatur mandatis, tremefacta tabescat; nec succumbat b ampla cohors pravæ plebeculæ, quæ quotidie comminuta deperit; sed Euangelicis nexa compagibus, solide in Trinitatis unitate plantata permaneat. Jam enim post modicum tantam Christus Dominus Ecclesiæ suæ tribuet pacem, ut non solum ab istis non impugnemini; verum etiam qui impugnare quiverint, ab his qui hostes probantur [recedentes], pro vobis cum c dimicaverint, victi succumbant.

[11] His dictis intra velum receptus est: & cum vellet ceteris Episcopis qui erant sub velo intimare quæ gesserat, [& tumultuantē compescit.] subito facta turbatio est, pro hoc quod quidam Frater, a Palatinis Comitibus vinctus, de ecclesia trahebatur. Quo agnito, summus Dei Sacerdos egressus ad liberandum hominem est, malens suam ponere animam, quam sibi commissam perdere ovem. Ad hæc commota plebs Catholica, sævire contra Arianos cœperunt: quibus Dionysius, venerandæ memoriæ Episcopus, sic placido effatus est ore: Non est pro divina religione armis certandum; sed dictante Spiritu sancto d docemur, mulcere placidis pectora dictis, & regere animos, summa pietate, furentes. Sic ait, & dicto citius placat sævientium iras.

[12] Post hæc Arianorum primi, videntes Dionysii constantiam fidei, [S. Eusebius ad subscribendum solicitatus] & robur mentis, & fortitudinem spiritus, nil ei persuadere audentes, versi ad Eusebium sunt; quatenus, si possent, ejus mentem ad damnationem Athanasii revocarent. Sed ille, cui cum seculo nihil, cui cum iniquitate nulla societas, cui pro justitia nullum fatigationis impedimentum, his verbis allocutus est eos: De fide nunc in ecclesia agimus: si dura deponitis e corda, & caliginosam nubem a vestris projicitis mentibus, ut ad agnitioem nostræ fidei revertamini; statim percurrentes, ad eum locum, [id generose recusat;] ubi Athanasius morari videtur, properemus: si reus est criminis, primus in eum damnationis sententiam fero. Commota hac responsione plebs Arianorum, inquit: Aut da sententiam in Athanasium, aut nos in te damus sententiam. Quibus Eusebius sanctus: Vos pro fide non vultis subscribere; & mihi suadetis damnare fratrem meum sine causa? Qui accensi dementia, in plebem eum extrahere nitebantur, dantes supra eum sententiam.

[13] [Nicænam fidem cum Dionysio professus,] Hæc cum agerentur inter Eusebium & plebem; fideles omnes qui intra ecclesiam erant, hæreticos quosque expulërunt, his eos vocibus insequentes: Heretici exeant: Ariani exeant: perversorum dogmatum auctores recedant. Pax Dionysio, pax Eusebio, per quos Ecclesiæ salus præstatur. Remota seditione, allatum volumen, Catholicæ fidei, apud Nicæam urbem promulgatæ, continens dogma, a Dionysio Præsule atque Eusebio subscriptum est: inter quos aderat quidam Episcopus, nomine f Germinius, qui se ab hac fide non recedere asserebat. Cui responsum est, ut si defendere cuperet, scripti affirmatione probaret. Ita, inquit ille, vox mea mihi testis erit.

[14] Igitur fideles omnes Dionysium Eusebiumque petebant, [Lucifero intra Palatiū detento,] quatenus & Lucifer a Calaris Sardiniæ Episcopus, intra ecclesiam, cum ipsis adesset. Quibus Dionysius sanctus, Lucifer, inquit, ut nobis patet, ab Arianis comprehensus, clauso tenetur [Palatio]: putant enim quod ei, abstruso a nobis, periculosum aliquid ingerere possint; nescientes quod unus atque idem spiritus operatur in cunctis, & dividit cuique prout vult donum gratiæ suæ: quamvis enim nostris arceatur obtutibus, Christi Jesu præsentiam ei credimus non deesse. Tunc S. Dionysius thronum scandit Sacerdotalem, quatenus ab omnibus tractans audiretur. Et cœperunt se Ariani intra ecclesiam cum Catholicis miscere, ita ut Episcopi illorum g Tribunal conscenderent. Quo viso, Dionysius secessit ab illis: plebs quippe Catholica, non ferens tantam Arianorum instantiam, [pellunt ab ecclesia Arianos Catholici] compellebat eos exire ecclesiam; [dicens] non debere eos ecclesiæ gremio residere, qui maculoso crimine se suosque fœdarent; neque dignum esse intra sacras ædes persistere [illos], qui [aures] non accommodant fidei, quam Spiritu sancto dictante, ore editam Apostolico, universalis Ecclesia prædicat. Quibus expulsis, obseratis januis, Dionysium, ut Missam faceret, postulabant.

[15] Rite peractis divinis Sacramentis, plebs, immensas Deo gratias agens, dicebat: Jesu bone, scelerum indultor, tibi mortalis lingua laudes promit, tuos qui sic nitore circumdas, cultores sacros tuens a malis. Ajebant iterum: Hic maneamus, [in eaq; cum Episcopis pervigilant;] atquc noctem pervigilem ducamus; ne forte fur ille sævus custodiam irrumpens, per noctis tenebras dilaceret quemquam. Factumque est ut tota nocte in hymnis & canticis Deo vacarent; quatenus superveniente luce, & ipsi luminis invenirent cultores. Lucescente igitur die, advenit Germinius cum Eusebio h eunucho: cumque de Arianorum sævitia quædam improbe loqui voluissent, ita ut quæ illi sævissime agerent, iste digna putaret, & Germinius jam tribunal conscendens resideret; ingrate ferentes religiosi viri, a xisto i eum dejicientes, [abstraxerunt] cum eunucho, [& ita] ecclesia sunt ejecti: [ac mane regressos] oportebat enim inutilia vasa non solum projici, sed etiam confracta & conculcanda derelinqui: nam

Qualis apes æstate nova per florea rura
Exercet sub sole labor, cum gentis adultæ
Educunt fœtus … & agmine facto
Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent:

haud aliter fervebat opus, crescebatque victoria, dum Christi athletæ viriliter pro fide certarent.

[16] Missa demum epistola est a Lucifero, Catholico Episcopo, ex Palatio, ubi tenebatur a Rege, Dionysioque & Eusebio porrecta, [legendæque Luciferi epistolæ obstrepentes] quam plebs ut sibi legeretur postulare cœpit. Facto itaque silentio, accersito Notario, ut legeretur imperatum est. Quo legente, Ariani non sunt passi audire, sentientes eam eorum præstare impedimentum errori: qui turbulenter strepere cœperunt, ut sibi & aliis auferrent copiam audiendi. Dum hæc Arianis facientibus mora tenderetur, Dionysius Episcopus dixit: Apertius datur intelligi, [iterum abigunt.] universos hos [hæretico] dogmati subjacere, eo quod fidem sacram continentem epistolam contemnunt audire. Cumque Phœbus, diei transacto cursu, visere nobis incognita, sibi cognita loca cœpisset, & horrentibus tenebris nox visa mortalibus esset; fugatis de ecclesia Arianis, fidelibus lecta epistola est k.

ANNOTATA.

a Scilicet, Episcopis intra velum, ut mox indicatur, consultantibus, in anteriori templi parte consistebat populus.

b āpla. an, apostolica?

c Videtur indicari schisma, inter Arianos & Semiarianossecutum: qui Semiariani pro ipsis Catholicis quodammodo dimicaverunt; sed quia ad unitatem Ecclesiæ redire neglexerunt, Arianis tandem succubuerunt.

d Mombrit. & Mss dica.

e Abundat ibidem, pectorum.

f Germinius, Sirmiensis Episcopus, in Photini depositi locum subrogatus, qui deinde post annum 364, quando adhuc Arianis adnumerabatur, scripta confeßione, quæ apud Hilarium in fragmentis extat, tantum non Catholicum se probavit.

g Intelligitur locus circa altare, Italis etiam hodie Tribuna, Græcis τὸ ἱερὸν βῆμα.

h Eusebius, Palatii Præpositus, totius Arianæ factionis columna, primus Ministrorum Constantii, a Iuliano Apostata occidi posthæc jussus, Deo & hominibus debitas multorum scelerum pœnas dedit.

i Ita corrigo pro eo quod Mombr. & Ms. habent Sistro.

k Totum fere Caput & sequentis Capitis pars prima ac præcipua, videntur accepta ex aliqua antiquiori Vita Auctoris valde accurati. Similia potuit etiam scripsisse S. Hilarius, in libris ad Constantium aut in opere Historico, quorum fragmenta dumtaxat habentur.

CAPUT III.
SS. Eusebii, Luciferi & Dionysii exilium: hujus in eo mors.

[17] Transacta denique nocte, fulgido polo luciferi nitor a coruscans, [& solis] aurea lux mundo refulsit. Tunc Palatini Optimares aditus ecclesiæ implerunt: [quod b videns] S. Dionysius, insignis meritis & aptus copia fandi, [Postridie reversos increpat Dionysius,] egressus ad eos dixit: Non puto absque seditionis piaculo inconsueta vos occupasse loca: sed, quæso, Arianorumsubversione, an vestri consilii sibi astutia feceritis, intimate. Illi autem, conscii sibi talemque cognoscentes virum cui etiam arcana patescunt pectorum, silebant, & frigidæ linguæ c hærebant faucibus, arrectisque auribus stabant: hæretici vero, sui livoris infamiam sentientes, confusi foris ab ecclesia restiterunt. Post hæc venerunt eunuchi tres, sciscitantes Dionysium ceterosque Episcopos, quid vellent Imperatori suggerere: qui nihil se necessarium habere dixerunt, quam cum hæreticis de fide disceptandum, Luciferumque sibi copulandum.

[18] Redditus [ergo est] ecclesiæ Lucifer, & dimissus Palatio, [ideoque] gratias divino Regi plebs innumeras referebat. Tunc Dionysius, [Catholicos animat:] dignus Deo habitu & sanctitate, hæc turbis dixit: Ecce jam triduo in ecclesia commoramur, nemo tamen Arianorum ad disceptandum properare videtur, in tantum corde obtusi, ut neque nostram nobiscum defendant fidem, neque suam errantem abjiciant d. Missum quoque ab Imperatore est, Eusebium, Luciferumque atque Florentium accersendos: quibus ductis ad Palatium, Dionysius in ecclesia est relictus. Ubi cum corda fidelium superni roris rigaret pinguedine, & æternæ vitæ pabula eorum mentibus subministraret, Palatio exhiberi jubetur.

[19] [ad Palatiū accedere renuit,] Sed Dionysius, cui nec blanditiæ suasionem, nec terror timorem ingerere poterat; iturum se ad Palatium denegavit, dicens: Præsto sunt conspectui Regis Catholicæ fidei verissimi assertores, & Arianæ impietatis maledici obtrectatores; nemo tamen vestrum putet, quod in numero bellatorum celebretur victoria. Sic quippe Dominus in Euangelio promittit dicens: Cum statuti fueritis ante conspectum Principum, propter veritatem nominis mei, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. [Mat. 10, 19] Ego quidem, ut cernitis, plebem intra ecclesiam perseverantem relinquere nequaquam possum. Quo audito, hi qui missi fuerant ad Palatium sunt regressi. Cumque hoc renuntiassent Imperatori, ex Dei nutu dimissi Palatio Eusebius, Lucifer & Florentius, pariter cum plebe ad ecclesiam regressi sunt.

[20] [& in ecclesia perseverat:] Positis autem in ecclesia agnitum consilium est, quatenus sequenti nocte raperentur de ecclesia, atque in exilium dirigerentur. Quas minas in nullo pertimescentes orthodoxi Episcopi, hymnis & laudibus consurgentes glorificabant Deum, dicentes, Tu es, Domine omnipotens; scrutator cordis, tu mentis inspector, tu tuorum defensor servorum: in te confidentes, non timemus quid faciat nobis homo. Hæc cum dicerent, facto impetu ab Eusebio eunucho, [sociis Episcopis tribus in custodiam abductis,] apprehensi sunt de fidelibus viris numero centum quadraginta & septem: cum quibus quidam de Sacerdotibus & Clero vincti, intra Thermas e Herculianas reclusi sunt: Florentius vero & Lucifer Episcopi, apud Tribunum Cajum; Eusebius, Tribuno Galbioni custodiæ traditus est.

[21] [frustra ad eos damnandum solicitatur:] Perseverante Dionysio intra ecclesiam, advenerunt Ariani simul cum Palatinis Comitibus; & ingressi domum Dei, cœperunt persuadere B. Dionysio, quatenus sententiam daret in Episcopos quos ceperant. Ille vero divino fretus auxilio, ita respondit: Ego magis compellor illis conjungi, qui pro religione fidei in custodia retinentur detrusi, quam maledico in eos ore sententiam dare. Hesterna & nudius tertius confusi, recedentes ab ecclesia, etiam invitati, ulterius non venistis. Sed tantum valet ferrea frons & cor lapide durius, ut soli confusi non erubescatis, solique approbetis quæ reprobant universi. At illi, verba ipsius quasi vana rejicientes, & bene opposita insana mente reproba sentientes, damnationis in eum sententiam applicant… f.

[22] [Tum quidam] Cæcilianus g nomine, sectæ Arianorum Episcopus, Tribunal conscendit, [plebemque exemplo,] ut in populo faceret verbum. Quod cernentes religiosi viri, quamvis pauci inter plurimos, tantam non ferebant insaniam; [&] credentes non debere humano h uti auxilio, ubi divinum non deerat præsidium, eodem Cæciliano pulso, ecclesiam exire hæreticos compellebant. Sequenti igitur die ex more venerunt Ariani, deferentes secum plurimas oppositiones, quatenus veterani eorum callidissime possent persuadere Dionysio, orta contentione valedissime repugnanti: [sed] victi recesserunt. Quibus recedentibus, sanctus vir Dionysius Episcopus plebem ita est allocutus: [& verbis confirmans:] Constantes estote, & preces ad Dominum fundite, ne forte ille zizaniorum sator, irrumpens ovile Dominicum, quemquam de gregibus cruento dilaniet ore. Stemus viriliter, non timentes hominem, qui potest corpus occidere, animam autem trucidare minime valet.

[23] His dictis advenit Datianus, Decurio Castrensis, Dionysium Palatio accersendum: [cogitur ad Palatium ire:] qui distulit ire. Sequenti autem die, primo diluculo, devenerunt Optimates, Dionysium Palatio exhibendum. Egressus autem ecclesia, dixit ad plebem: Ecce ego Regis præsentabor obtutibus, vos cum omni patientia divinis lectionibus cordis flectite aures: quidquid autem gestum fuerit, vobis renuntiabimus. Ingressus est [igitur] B. Dionysius Palatium, & advenientes Ariani altercari cœperunt. Cumque diu mora esset, & plebs intra ecclesiam posita, quid in Palatio ageretur, [quo cum etiam plebs accurrisset,] nesciret; accepto consilio, uti cum suo Pastore in defensione fidei perdurarent, perrexerunt ad Palatium. Erant ibidem tam viri quam mulieres, pro religione concertantes. Conglobati demum Ariani simul cum Valente insurgebant contra Dionysium Episcopum: quo viso mulieres religiosæ clamare cœperunt, dicentes, Ariani recedant, contemptores divinæ legis abjiciantur.

[24] Diu hæc agentes, egressus est Dionysius ad eos: & imperato silentio, dixit: Congruum Imperatori esse videtur, [tumultum compescit:] ut paucis transeuntibus diebus, facta iterum conventione, de fide agatur. Tunc inquiunt religiosi viri simul cum mulieribus: Huic præcepto libenter flectimus colla, suspensa tamen Valentis & Ursatii communione. [Deinde] regressus Dionysius in ecclesiam, [& ad ecclesiam remissus,] thronum Sacerdotalem conscendit, divinæ lectiones legi cœperunt, ac post hæc Missarum solennia celebrata sunt: cumque omnes Corporis & Sanguinis Christi consecrationi participassent, & populus ab ecclesia dimitteretur; raptus Dionysius a Consulibus, atque hospitio i Castrensis reclusus, [noctu rapitur in exilium:] sicque per opaca noctis silentia exilio destinatus est, intrepidus carpens ignotum iter.

[25] Deveniens autem provinciam Armeniam, civitate Arreicio, ita brevi atque angustissimo carcere clausus est, ut esset, sicut fama k comperimus, omni habitaculo l brevior. Ita autem sanctitatis ejus cumulus per totam Armeniam provinciam effloruit, ut nemo eum dubitaret Apostolorum esse consortem. Quisquis enim infirmorum eum visere potuisset, [ubi miraculis clarescit,] procul dubio sanus abibat; & plerique, ab eo benedictione mandata, convalescebant. Per idem tempus præceptum est ab Imperatore Constantio, ut S. Dionysius Episcopus omni cum honore suæ Sedi restitueretur. Denique vir Dei egregius exegit votis, ut in exilio vitam poneret; [& mori præoptat.] ne regressus, confusa institutis infidelium studia m plebis aut cleri inveniret: meruitque hanc gratiam, ut pacem n Domini tranquillo effectu secum referret, atque in exilii locis propiore Martyrii titulo vitam exhalaret.

[26] Sed quid nos inertes tanta prærogativa Confessoris præcipui volumus facta rimari; cujus gesta mortalis fateor lingua nulla potest explicare? o Vigiliis & orationibus noctibus diebusque continuabat opus, [Pie defuncti corpus,] nullumque vacuum ab opere Dei tempus duxit, quo vel otio indulserit vel ab operatione cessaverit. Videbantur in eo cuncta esse majora, quam verbis os posset effari. Cumque jam Dominus omnipotens Confessorem suum intra cælestis regni gaudia collocare voluisset; defecto macie corpore, incurrente ægritudine, vitam finivit; & mutata luce spiritu cælestis carpsit … p Sic ex Dei nutu, per Aurelium vitæ venerabilis Episcopum, quamvis corpus examine civibus redditum est: [refertur in Italiam.] & quamvis viventi tanto viro communicare immeriti q fuimus, patronum defensoremque sentimus in æthere. Adveniens itaque r Mediolanum, summa cum veneratione susceptum & venerabiliter tumulatum est. In quo loco, meritis Sancti s viri sedule concurrentibus, multa exuberant beneficia, quæ ad laudem nominis sui Christus Jesus Dominus noster, meritis S. Dionysii, fidelibus quotidie præstat.

[27] Ego enim t revera veniam flagito ab his quicumque legerint: & opto, ut æquo animo ferant, si aures eorum vitiosus forsitan sermo perculerit: quia regnum Dei, non in eloquentia, sed in fide constat: non enim mundo per oratores, sed per piscatores, salutem intulit Christus. Quæso etiam, Christi inclite u Sacerdos, ut mihi tuo famulo impetrandæ veniæ præstes effectum; quatenus peccatorum meorum mole fugata, sit mihi præmium tartaream vitasse gehennam, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mombr. & Mss. Lucifer nitore coruscans.

b Iidem, Sanctus videlicet Dionysius.

c Iidem hærentes.

d Florentius, inter eos qui Sardicensi Synodicæ ex Hispania post Hosium subscripserunt, nominatur apud Athanasium in Syllogo seu Apologia 2: apud Hilarium vero in fragmentis, inter subscribentes judicio Synodi jam dictæ, tertio omnino loco legitur Florentinus ab Spanis de Emerita: quem omnino credimus hic adfuisse pro Hosio, gravem ætatem merito excusante; & primas inter suæ nationis Episcopos tenuisse. Vtinam vero etiam tenuisset constantiam fidei, qualem hæc initia promittebant! Marcellinus & Faustinus in suo precum libello narrant, quia cum Hosio post lapsum communicarit, ab sua Episcopali Sede ter excussum, elatum denique esse mortuum. Quid si in ipso exilii adeundi articulo, adhuc Mediolani existens, defecerit; eoque indignus habitus sit, quem scriptores alii tribus Confessoribus adnumerarent? deinde vero, postquam etiam Hosius lapsus esset, divinam passus sit ultionem, ut ejus sic puniti exemplo permotus Hosius ad pœnitentiam revocaretur?

e De his Vghellus initio Tomi 4, col. 20, Thermæ, Maximiani Augusti ædificium, & templum Herculis, fuere ubi nunc est ædes S. Laurentii.

f Omitto obscura hæc & depravata: ut parcenti retroversi ingrati parcere ignorant. In Mediolan. est, Parcenti retroverti.

g Cave hic magnum Cæcilianum intelligas, Carthaginis Episcopum, laudatum ab Athanasio, & Nicæni Concilii Patribus annumeratum a Gelasio Cyziceno: quem grandis sua ætas facile ab exhibenda tam procul præsentia sua potuit excusare: cujus tamen Sedis hic Episcopus fuerit non est facile nominare, quandoquidem inter septuaginta tres Arianos Episcopos, qui Pseudo-Sardicensi Synodicæ contra Athanasium & contra Synodi Sardicensis sententiam subscripsisse inveniuntur, apud Hilarium in fragmentis, nec unus quidem Cæcilianus nominetur, aut alio viciniori nomine, quam sit nomen Sabiniani Episcopi a Chatimera, urbe æque ignoti nominis & de mendo suspecti, ut sunt ibidem nomina plurima mendosißime scripta.

h Forsitan, niti.

i Etiam apud Athanasium in epist. ad Solitarios Hesychius Castrensis (Græce Καστρίσιος) cum Musanio Comite, tamquam præcipuæ in Aula potestatis, nominantur. Notum est autem ipsam Principis Aulam sive Curiam Castra etiam dicta fuisse: cumque superius legatur Datianus Decurio Castrensis; omnino intelligendus videtur aliquis, sub potestate Præfecti Aulæ, sub se habentis plures decurias militares cum suis Decurionibus, qui per vices ibi custodias agebant.

k Hic modus loquendi videtur significare famam, e longinquo quidem loco, sed non a longo tempore seu per traditionem majorum, acceptam: quod auget hujus Vitæ auctoritatem, tamquam a coætaneorum scriptis haustæ quoad duo postrema capita.

l Ita Ms. Mediol. cum alibi habeatur, omni habitacula biternorum, quod nullum sensum facit.

m Locum ex Ambrosio acceptum, & hic ita corruptum, ut legeretur, pedibus (in Mediolan. Plebibus) aut Clericis, ex ipso correximus, mirati, hæc tantum, & non plura Ambrosii de Dionysio loca, quæ in Commentario prævio dedimus num. 8, huic Vitæ inserta haberi.

n Omitto hæc verba, & vexillum confessionis, quia hæc apud Ambrosium alio spectant. Videtur hic potius pax æterna intelligi, quam moriendo obtinuit Dionysius; quam temporaria illa, quam mortuus Ecclesiæ suæ videri potest meruisse.

o Vehementer suspicor, in antiquiori Vita, omißis intermediis quæ sub Ariberto adjecta videntur, cum superiori numero fuisse sic continuatum textum: Benedictione mandata convalescebant. Vigiliis & orationibus &c. apparet enim liquidiora sic esse omnia, & ita semel tantumnarratur mors: quæ alias haud satis apte inculcatur bis.

p Notavi… quia existimo excidisse aliquid de legatione vel litteris Ambrosii pro recipiendo ex Armenis corpore; hoc enim indicat conjunctio, Sic, quæ tamen potest etiam referri ad mortem; & ita nihil deesset.

q Suspicari quis posset, hæc esse verba S. Ambrosii, desumpta ex sermone in funere S. Aurelii: ipse enim Dionysium numquam vidit, ast in populo multi supererant, qui viventis communione fruiti erant.

r Olim forte legebatur Cassanum. Nec est nobis nova ista mutatio nominis, sed sæpe alias deprehensa; quando is, cujus Vita denuo rescribitur aut interpolatur, alio in loco olim quievit, quam ubi a multis retro annis ipsum honorari novus scriptor invenit. Ita ad hunc quoque diem, in Vita S. Zentii Bleræ sepulti, notavimus scriptum nomen Spoleti, quo corpus translatum credebatur.

s Quid si legatur S. Aurelii? qui ibidem ad corpus vivere ac sepeliri voluit; ne alis merita S. Dionysii bis nominentur.

t Neque hæc satis cohærent cum præcedentibus, ut rursum aliquid omissum videatur a festinis librariis.

u Sanctumne Dionysium, an Archiepiscopum cui Vitam inscripsit, alloquitur auctor? Credo potius quod S. Dionysium.

DE SANCTO ZENOBIO,
EPISCOPO FLORENTINO IN TVSCIA.

SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & Vita male S. Simpliciano tributa, antiqua tamen & a S. Antonino atque Laurentio Amalphitano rescripta: item alia duplici, a Joanne Aretino & Raphaële Volaterrano edita.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

Sanctus Zenobius, urbis Florentinæ civis natus est, Episcopus mortuus, & hactenus Protector ac Patronus solenni ritu colitur XXV Maji: [Colitur 25 Maji,] quo die ad altare ejus suas defert oblationes Senatus, primas ea in functione gerentibus Nobilibus, prognatis ex Hieronyma gente. Nam, attestante Ferdinando Vghello in Archiepiscopis Florentinis, constat Hieronymam gentem, ubique & semper, summæ dignitatis fuisse familiam, quæ præter cetera decora merito gloriari possit S. Zenobium habuisse alumnum; cujus sanctitatis radiis & patria Florentia Hieronymaque gens mirifice nobilitatur. Ea nos optaremus, ad Gentis Hieronymæ decus, ex antiquis Actis posse stabilire; soliti alias flocci pendere adinventiones novas, & duorum ut summum seculorum adulatione firmatas, quibus antiqui omnes Italici Sancti inter familias, hoc tempore quidem nobiles, sed ante non multa secula ignotißimas plerasque, distribuuntur. Huc accedit quod Capitaneus Cosmus della Rena, in paucis talium scientißimus, probasse se existimaverit, duorum Synonymorum Episcoporum memorias confusas fuisse; & S. Zenobium, fundatorem ecclesiarum s. Michaëlis in Passiniano & S. Gervasii in civitate Florentina, utramque intra veteres terminos diœcesis Fesulanæ, licet nunc ad Florentinam pertineant, spectare ad S. Zenobium, ejus nominis primum Episcopum Fesulanum sub finem seculi IX; quem præfatus Cosmus credidit ad Hieronymianam familiam pertinere, & consequenter hujus potius quam alterius esse annulum, qui seculo XV commodatus Ludovico XI Franciæ Regi, lepra laboranti, ab eodem, post obtentam sanitatis gratiam, remissus est aurea capsa donatus, & apud Hieronymos asservatur.

[2] [Velut ex gente Hieronyma natus?] Memoria S. Zenobii Florentini celebratur in hodierno Romano Martyrologio per hæc verba: Florentiæ natalis S. Zenobii, ejusdem civitatis Episcopi, vitæ sanctitate & miraculorum gloria conspicui. Similia ante Baronium in suis Martyrologiis scripserant Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, Galesinius, aliique post Florentina Martyrologia tam typis cusa quam manu exarata. Prima ejusdem Translatio recolitur XXVI Ianuarii, quemadmodum ibi inter prætermissos diximus. Ad explicandam autem singularem Florentini Cleri ac Populi erga hunc suum Sanctum Patronum venerationem, facit Ms. vetus ecclesiæ istius, cui titulus, Mores & consuetudines Canonicæ Florentinæ, ubi sic legitur: In festo S. Zenobii pulsamus Vesperas, Vigilias, & Matutinum quatuor vicibus, sicut in summis Festis. [solennissimo plane ritu:] Ecclesia mundetur per totum, lampades abluantur, & ornetur ubique in ecclesia, præcipue subtus voltas, & in medio navis ecclesiæ: sedes pro Clericis ante voltas præparentur. In Vesperis vero, Vigilia, & Missa omnes Clerici de civitate debent interesse. Totum Officium, diurnum scilicet & nocturnum, ante ipsius altare hodie & per totam Octavam facimus. In mane vero, post dictam Missam populi, pulsentur omnes campanæ ad prædicationem Episcopalem, vel alterius si non adest Episcopus. Facta prædicatione convenimus omnes in ecclesia S. Joannis, ibique dicimus Tertiam. Interim præparatur Episcopus cum sacris Ministris: quibus præparatis, Cruce præcedente, & cereis ad ultimum coram Episcopo ordinatis, procedimus de ecclesia S. Joannis in ecclesiam S. Reparatæ, ubi requiescit corpus Beatissimi Patris nostri Zenobii; ibique Missam dicimus, cantantes in Processione Responsorium, Jam non dicam vos servos, de Apostolis, scilicet quia ipse fuit noster Apostolus. Et hoc modo usque hodie duæ tunc Missæ cantantur: Senatus item Populusque, ad cereorum oblationem ex veteri instituto faciendam, die eodem procedit.

[3] Silvanus Razzius Abbas Camaldulensis, tomo 1 de Vitis Sanctorum Hetruscorum Italice editis pag. 74, profert Vitam, scriptam, ut ait, a S. Simpliciano, Episcopo Mediolanensi & successore S. Ambrosii. Ioannes Petrus Puricellus multam se frustra operam posuisse, [Vita perperā supposita S. Simpliciano,] ut hujusmodi Vitam nancisceretur, scribit in sua Dissertatione Nazariana cap. 49 sub finem. Merebatur certe, ut magno studio requireretur, quæ tantam præseferebat auctoritatem, quantam conveniebat esse oculato testi, sic concludenti scriptionem suam. Anno quinto suæ dormitionis corpus ejus, scilicet S. Zenobii, a Basilica Ambrosiana (ea scilicet, quam ejus rogatu S. Ambrosius Florentiæ consecrarat, sed quam vix credas sic appellatam tam cito fuisse) translatum fuit die septima Februarii, ad majorem ecclesiam S. Salvatoris, ubi antea ipse sepeliverat Eugenium & Crescentium: ibique, juxta corpora ipsorum & aliorum Sanctorum, jacet honorifice collocatum. Facta sunt autem hæc, residente ipsa in civitate Andrea Episcopo, viro magnæ sanctitatis & honestatis. Et ego Simplicianus senex, servus Jesu Christi, vocatus Episcopus, quod oculis vidi & auribus audivi a Domino Ambrosio Episcopo Mediolanensi, antecessore meo, curavi scribere fideliter; ut tantorum virorum merita non maneant sub modio, sed supra candelabrum, ut luceant, ad laudem, gloriam & honorem D. N. Jesu Christi, cui est laus, gloria & honor, in secula seculorum. Amen. Sed quanto clausula hæc fidentius Auctorem Episcopum & Ambrosii successorem facit, tanto minus meretur recipi. Sanctum enim Simplicianum ipsi S. Zenobio fuisse præmortuum, evidentißime docet Paulinus in Vita S. Ambrosii; [ante S. Zenobium mortuo.] ubi ista habet: Defuncto eo, S. Ambrosio, non alius illi successit in Sacerdotio, nisi is, Simplicianus, quem ille bonum senem trina voce signaverat. Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successit: ac deinde, descripto obitu ac funere S. Ambrosii, addit, quæ Laurentius Almalphitanus in Vita S. Zenobii num. 7 transcribit, his verbis: Intra Tusciam vero civitate Florentia, ubi NVNC VIR SANCTVS ZENOBIVS EPISCOPVS EST, quia promiserat se sæpius visitaturum; frequenter ad altare… visus est orare, sicut ipso sancto viro Sacerdote Zenobio referente didicimus. Hæc Paulinus, aperie ac diserte restatus, S. Zenobium post mortem S. Simpliciani aliquamdiu in vivis fuisse: proinde aliquis alius revera illius Vitam conscripsit, forte Simplicius aut etiam Simplicianus appellatus, & mox creditus Episcopus Mediolanensis, quasi illud nomen nulli alteri potuisset imponi.

[4] Interim cum S. Ambrosius, sicut docuimus post Catalogos Romanorum Pontificum ante Tomum 1 Aprilis, obierit anno CCCXCVIII, [incertum quamdiu,] & S. Simplicianus non multo plus quam biennio Episcopatum tenuerit, sequitur S. Zenobium, totius ut minimum seculi IV spatium vivendo transgressum fuisse, & seculum V inchoatum vidisse, incertum quousque. S. Antoninus Tit. 10 Cap. 12 defunctum ait tempore Innocentii I Papæ, anno scilicet ab incarnatione Domini CCCCXXIV. Sed Innocentium constat anno CCCCXVII e vivis exceßisse. Blasius Monachus id accidisse scribit, anno Domini CCCCXXV, tempore Theodosii & Honorii Imperatorum. Verum quia Theodosius senior obiit anno CCCXCV, rectius scripsisset, Honorii & Theodosii, intelligeretur Junior; sed neque sic salva essent omnia, obiit enim Honorius anno CCCCXXIII. Blasium nihilominus secutus Raphael Volaterranus in Vita adhuc inedita, scripsit eum, quem legebat mortuum ætatis suæ anno nonagesimo, natum fuisse VI Kalendas Februarii, salutis anno quinto & trigesimo supra trecentesimum. Senior istis omnibus, Laurentius Archiepiscopus Amalphitanus, mortem S. Zenobii adscribit Arcadii & Honorii temporibus, quæ se extendunt usque ad an CCCCVIII, quo Arcadius obiit. Et hoc secuti fuerunt illi, qui curaverunt a tempore immemorabili Florentiæ sculpendam inscriptionem, ab Vghello Col. 25 aliisque sic relatam, [& verosimiliter annis multis.] ut anno XI Imperatorum istorum, dies XXVI Ianuarii componatur cum Feria V, quæ omnia notant annū Christi CCCCV, habentem litteram Dominicalem A. Inscriptio tamen illa sic habet: Anno ab incarnatione Domini CCCCVIII die XXVI Januarii, tempore Imperatorum Arcadii & Honorii anno XI, Feria V, dum de basilica S. Laurentii ad majorem ecclesiam Florentinam corpus S. Zenobii Florentinorum Episcopi feretro portaretur, erat hoc in loco ulmus arbor, arida tunc existens; quam cum feretrum sancti corporis tetigisset, subito frondes ac flores miraculose produxit: in cujus miraculi memoriam, Christiani civesque Florentini, in loco sublatæ hinc arboris, hanc columnam cum Cruce in signo notabili erexerunt. Econtrario Clemens Mazza, describens secundam Translationem corporis. factam anno MCCCCXXXIX, ait; quod hinc usque ad primam, subductis accurate calculis, inveniendi sunt anni mille ac decem: atque adeo in ejus sententia mortuus esset S. Zenobius anno CCCCXXIV. Certe nulla ratio cogit S. Zenobium, si vixit annis LXXXX, citius mortuum dicere: nam etiam sic fuisset quadragenarius, quando amicus ejus S. Ambrosius fuit creatus Episcopus, adeoque illi ætate par, qui potius multo junior deberet concipi, quando ab Ambrosio jam Episcopo fuit S. Damaso commendatus, etiamnum juvenis ut videtur. Quare valde propendeo, ut non diu ante annum CCCCXXXX mortuum fuisse S. Zenobium existimem; nam etiam sic totis L aut pluribus annis fuisse Episcopus Potuisset.

[5] Ceterum, licet negemus, ab eodem qui S. Ambrosii Vitam scripsit Simpliciano, scriptam quoque esse Vitam S. Zenobii; putamus tamen, [est tamen scripta eodē aut sequenti seculo,] eam scriptam esse eodem quo hic obiit, vel saltem sequenti seculo: & causam id opinandi habemus, quod qui antiquiorem Vitam transcripserunt Antoninus & Blasius præmemorati, ut mox dicemus, agentes de ecclesia Cathedrali, ad quam quinto post Sancti obitum anno facta est Translatio corporis, a tunc suburbana S. Laurentii ecclesia, illam nominent ecclesiam S. Salvatoris: quod nomen cum ipsa ecclesia & civitate desiit, quando Italiæ populator Totilas sub annum DXLV omnia ibi solo æquari jußit, occiso etiam urbis Episcopo Mauritio. Quæ deinde a fundamentis nova extructa ecclesia est, B. Joannis Baptistæ vel Reparatæ Martyris nomen tulit; uti constat ex instrumento donationum illi factarum a Specioso Episcopo, anno XII Luitprandi Longobardorum Regis Indictione VII, qui fuit annus Christi DCCXXIV, uti apud Vghellum videre licet: quod autem ad S. Joannem Baptistam addita fuerit S. Reparata, suspicionem mihi præbet, auctorem novæ fabricæ fuisse Episcopum Reparatum, qui anno DCLXXIX interfuit Concilio sub Agathone Papa.

[6] Verum cum hæc ipsa ecclesia, aut saltem ejus sacrarium, cum libris in eo contentis deflagrasset post annum æræ Christianæ millesimum, [& an. 1030 credebatur omnino periisse,] nullum sciebatur amplius superesse Florentiæ Vitæ illius antiquæ exemplum; adeo ut, cum illuc deinde venisset Laurentius, Amalphitanus (ut dixi) Archiepiscopus, anno MXXX ordinatur a Ioanne XX (de quo pluribus agendum nobis ante Vitam S. Gregorii VII hoc die num. 13) & Canonicorum rogatu rescribendam illam suscepisset, ut infra videbimus; necesse habuerit eorum inhærere, relatui, qui se legisse antea meminerant. Sic enim num. 7 interfatur: [quando eam ex auditu rescripsit Laurent. Amalphitan. Archiepisc.] Porro ne minoris esse videantur auctoritatis hæc, quæ a religiosissimis quibusdam didicimus, qui veridice asserebant hæc antiquitus fuisse descripta, sed incendio quod casu contigit esse consumpta &c. Interim quæ plane amissa Florentiæ credebatur, alibi reservata & subsequentibus seculis est inventa, non æque feliciter, uti intelligi potest ex Prologo compilatoris cujusdam, ante Legendarium, quod in Bibliotheca Laurentiana reperimus, in membranis scriptum, Pluteo XX: quem Prologum, alias usui futurum, juvat hic intexere.

[7] Quodam die convitatus in Cathedrali ecclesia civitatis Florentiæ, [Alius corruptam nactus,] ad prædicandum populo in vulgari solennitate Patris almi Zenobii, olim Antistitis nostri; cum ejus Legenda non esset in compilatione nova, procuravi aliunde suscipere. Qua obtenta, sic erat, scriptorum (ut reor) vitio, corrupta, quod pauca poteram percipere ipsius (ut volebam) mirificæ sanctitatis. Tractus igitur ejus amore, qui mihi a puerilibus fuit devotus præcipuus, decrevi ejus legendam scribere, [innovavit, aliisque Legendis præposuit] nec non aliorum plurium; resecatis superfluis, corruptionibus submotis, aliquibus (non mutatis substantialibus) superadditis ad ornatum, quæ ipsius non dubitavi congruere sanctitati: quod, Deo prævio, labore peregi multiplici; pro modulo scientiæ quidem meæ, præmittendo facta eorum, quorum corpora sepulta erant in ecclesia Florentina; non omissis pari passu, prout decuit meo judicio, Fesulanæ: additis etiam aliquibus Extravagantibus a compilatione tam nova quam antiqua, eorum visa inæstimabili Christi nomine probitate. Sume quisquis es avidus collectum ex diversis libris anxie, levi stylo narratum lucide, ad vitationem laboris ex his prædicare volentium, Christi caritas colligere quod coëgit: corrigendo, absque detractionis vitio, corrigenda, siqua inspexeris, pro libito voluntatis.

[8] Ut autem occurrat facilius quod exposcis, sub titulis infrascriptis reperies quod intendis
De S. Zenobio Ep. & Conf.
De S. Eugenio Confessore. [(uti patet ex earum elencho)]
De S. Joanne Gualberto Abb.
De S. Bernardo Ep. & Confess.
De S. Emundo Ep. & Confess.
De S. Galgano Confessore.
De S. Miniate Martyre.
De S. Romulo Ep. & Mart.
De S. Euphrosyno Ep. & Confess.
De S. Alexandro Ep. & Mart.
De S. Donato Ep. & Confess.
De S. Reparata V. & Mart.
De S. Octaviano Confessore.
De S. Fridiano Ep. & Confess.
De XI millibus Martyrum.
De S. Martiali Ep. & Confess.
De S. Andrea Confessore.
De S. Benigno Abbate.
De S. Virdiana Eremita seu Cellana, in castro Florentino.
De S. Lucensi.
De S. Fina.

In calce libri subjungitur: Scriptum manu peccatoris cujusdam, [nomine Blasius.] nomine Blasii, indignissimi Sacerdotis & monachi: quem ipsum licet æstimare eumdem, cujus est Prologus, totius Collectionis auctorem; & uno saltem seculo post ultimo nominatos Sanctos vixisse, scilicet post S. Lucensem, cujus Vitam dedimus XXVIII Aprilis, mortui anno MCCLX; & S. Finam, illustratam a nobis XII Martii, defunctam anno MCCLIII. Neque sane majorem seculo XIV ætatem indicant, quibus utitur, phrases.

[9] [Sinceriorem dedit S. Antoninus,] Feliciorne Blasio fuerit Petrus de Natalibus, scire non possumus; quia is Catalogo suo solum inseruit epitomen Vitæ, a se repertæ; Catalogum autem illum absolvit anno MCCCLXXXII. Felicior omnino videtur fuisse S. Antoninus, Florentinus Archiepiscopus; certe utilior publico fuit, nihil de substantia detrahens, & minus ingenio suo indulgens: quare eam Vitam, quam ipse suæ Summæ Historiali inseruit, primo loco hic damus: secundo vero loco, verbosiorem alteram licentiusque interpolatam, quam etiam invenimus in quadam antiquorum Officiorum collectione, apud Carolum Strozzium Senatorem sub numero 691. Ibi tam Vitæ historia quam pars posterior, continens translationem & miracula quædam recentiora, a S. Antonino non descripta, quia noluit antiquis nova adjungere, reperiebantur distinctæ in Lectiones pro utroque festo, Natalis scilicet & Translationis, interpositis Responsoriis, Hymnis, [post quam damus secundam,] & Antiphonis propriis, metrice conceptis, quæ non descripsimus, quia nihil novæ notitiæ conferre poterant ad historiam unde erant desumptæ. Interim ex hac totius hujus Vitæ partitione in Lectiones, ad usum chori (haud dubium quin Cathedralis) facta, intelligo, quod Canonici minus probaverint Vitam ab Amalphitano Archiepiscopo ex auditu solo scriptam; vel certe eatenus contenti fuerint, Officium pro festo S. Zenobii sumere de Communi Pontificis; nisi forte Responsoria, Hymni, & Antiphonæ antiquiores sint, & mutatis Lectionibus illæ permanserint immutatæ; [& tertiam, utramque ex Mss.] uti contigisse in S. Wilhelmo, Ordinis a se dicti Patrono, animadvertit Henschenius ad X Februarii, & in aliis pluribus casibus. Dabimus tamen etiam tertiam Vitam illam, sequentes non ordinem ætatis, qua compositæ sunt singulæ; sed gradum auctoritatis cuique deferendæ. Nec inutilis (ut puto) erit ista trium Vitarum, ita dißimiliter scriptarum, inter se facta collatio: diriget enim judicium, de similibus etiam alias ferendum. Habuimus autem tertiam istam ex insigni Legendario Ms. Francisci Cardinalis Barberini, eamdemque reperimus Florentiæ apud Andream Cavalcantium, Nobilem Florentinum; & cum ea contulimus, ac simul cum editione Vghelli; qui ipsam Romæ habuisse se ait ex vetusto Codice sui cœnobii SS. Vincentii & Anastasii extra mœnia.

[10] [omittimus scriptam a Ioanne Aretino,] Quartam Vitam ex prioribus collegit Ioannes Tortellius, Aretinus Presbyter, tempore Concilii Florentini anno MCCCCXXXVIII celebrati, viginti annis prius quam S. Antoninus absolveret Summam suam, cujus pars altera historialis sinceriora (ut diximus) Acta complectitur. Edidit illam Laurentius Surius; & hanc editionem operose contuleramus cum membraneo Codice Ms. prælaudati Senatoris Strozzii; non tamen hic putavimus recudendam, propterea quod poßit apud Surium legi, ejusque compendium apud Ferrarium: satis erit ex ea sumpsisse historiam secundæ Translationis, factæ anno MCCCXXXIX; & indicasse, quod Codici Strozziano inveniatur adscriptus publici Notarii manu hujusmodi Actus: [juxta autographum legatum an. 1443 ecclesiæ Flor.] Rev. Pater Presbyter Joannes Pauli, Rector Parochialis ecclesiæ S. Michaelis Rindrorum de Florentia, componi & scribi fecit præsentem librum, & in ultimo suæ vitæ ipsum reliquit Laurentio de Vulterris & Canonico Vulterrano, toto tempore suæ vitæ & ad sui beneplacitum; post mortem suam ipsum præsentari voluit sacristiæ majoris Ecclesiæ Florentinæ, & ibi perpetuis temporibus stari voluit: & sic præsentatus fuit dicto D. Laurentio per Lapum Martini, vice & nomine D. Joannis, Operario prædictæ ecclesiæ: & ad fidem omnium, Ego Nicolaus Rudi Nicolai, Notarii & Civis Florentini, [cujus rogatu aliam postea scripsit Raphael Volaterran.] in dicto Opere Scriba PP. die VI Julii MCCCCXLIII. Hoc autem instrumentum ideo hic apposui, quia occasione istius modi legati testamentarii factum videtur, ut Raphael Volaterranus ad usum ecclesiæ Florentinæ, rogatu Decani & Capituli, anno MDXXI, breviorem aliquam magisque Latinam S. Zenobii Vitam scriberet, quam adhuc ineditam exhibuit nobis prælaudatus Cavalcantius, nos autem non censuimus huic operi necessariam: hic tamen debuimus indicare, quia ex nota anni a nobis transsumpta, intelligitur, Raphaelem (cujus notißima extant opera, præsertim octo & triginta libri Commentariorum Vrbanorum, inscripti Iulio Papæ II) non solum initio seculi XVI vixisse, sed etiam ultra illius primos viginti annos ætatem propagasse; quod hactenus non puto innotuisse. Scribit etiam mihi Illustrißimus Magliabechius, extare quamdem ejusdem Sancti Episcopi Vitam hoc principio, Cum in Florentina urbe Hieronymorum domus. Scripsit eam Naldus Naldi, vir seculo XV ad finem vergente æstimatißimus a nitore styli, [itemq; Naldus Naldi.] tam versu quam prosa; & ab æqualibus suis, Angelo Politiano Marsilioque Ficino, valde laudatus; cujus varia opera enumerat Bibliotheca Florentina Pocciantii, & complura Mss. poëmata poßidet idem Magliabechius; sed & hanc satis habemus indicasse Lectori, elegantiarum amanti.

[11] [Priorē Italice transtulit Clemens Mazza,] Et isti quidem omnes Latine scripserunt; Italice autem, præter Silvanum Razzium aliosque hoc seculo XVII plures, invenimus Vitam impressam Florentiæ anno MCCCCLXXXVIII, tredecim annis postquam fuerat composita: sic enim habet titulus ante Præfationem legendus. Clemens Mazza, Plebanus & Theologus carissimo suo in Christo fratri Philippo Zenobii de Girolamis, civi Florentino, de vita sanctissimi Zenobii Episcopi Florentini, & ejusdem cum Philippo stipitis ac consortis (Girolamus enim Italice scribitur, qui Latine Hieronymus) anno Domini MCCCCLXXV. [an. 1475,] Hæc Vita dividitur in tres partes. Prima capitum XXVI, ea complectitur, quæ mortalis adhuc Sanctus geßisset. Secunda, capitum XIIII, agit de prima Translatione & Successoribus: & ambæ verbotenus fere sumuntur ex Latina Ioannis Aretini; sicut cognovimus, utrumque contextum ad invicem conserendo: solum in enumerandis Successoribus plenior est Clemens quam Ioannes, quod nobis occasionem dedisset non inutilis Appendicis, nisi deprehendißimus supplementum istud purum putum esse figmentum, cui merito fidem abrogavit Vghellus, pro istic nominatis inveniens alios, eodem quo isti sedissent tempore, sedisse demonstratos. Tertia denique pars, capitum VIIII, explicat historiam Translationis secundæ, sub Eugenio IV: ad quam partem ille sic præfatur, ut excusatos velit priorum duarum partium errores, [cujus partē, ultimam Latine reddimus.] si quos incurrerit per imbecillitatem ingenii, aut veterum linguarum scripturarumque imperitiam; hic vero sibi credi petat ut testi oculato, quamvis tum adhuc puero. Ergo post narrationem Latinam, a Ioanne Aretino sumptam, transferemus etiam alteram, acceptam a Clemente Mazza; atque ita speramus nihil omissum iri, quod a nobis magnopere poßit desiderare lector, veritatis in suo fonte scrutandæ curiosus: maxime cum accedet novißima Translatio anni MDCLXXXV, descripta ab oculato teste & totius istius actionis participe, Illustriss. ac Reverendiss. Archidiacono Florentino Ludovico Stozzio, Caroli Senatoris filio: qui etiam tali occasione recudendam, cum sua quadam Præfatione, curavit Vitam a Clemente Mazza olim editam, sed absque divisione Partium, per Capita continua quinquaginta deductam; nec ab iis erroribus repurgatam, quorum causa minoris eam faciebat Vincentius Borghinus, Florentinarum rerum scientissimus, in opere de Ecclesia & Episcopis Florentinis, nobis necdum viso: quos etiam errores erudita ad nos epistola notavit Antonius Magliabechius. Addo ejusdem Translationis etiam meminisse eruditum Presbyterum Carolum Mazzi, in Italica Vitæ Zenobianæ epitome, quam nobiscum prælaudatus Magliabechius communicavit, suppresso Auctoris nomine recenter excusam.

VITA ANTIQUA
a S. Antonio Archiep. Florent. modice interpolata.
ex ejus summa Historiali Tit. X Cap. XII.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

BHL Number: 9017

EX S. ANTONINO.

[1] Lux mundi Zenobius, Pontifex Florentinus, luce divina illustratus, [Parentibus nobilibus sed Gentilibus natus,] Ecclesiam irradiavit, præcipue in Tusciæ partibus, sanctitate vitæ, miraculorum gloria, nec non & doctrina; gemina scientia præditus, licet opuscula edita minime posteris reliquerit a. Hic igitur nobilibus parentibus, sed gentilibus ortus, patre Luciano, matre Sophia Florentina, duxit originem. Puerilibus autem annis litteris traditus, ad totius philosophiæ apicem, acuto ingenio & studio ingenti, tempore breviori pervenit. Cui progenitores cum puellam pulchram & nobilem desponsari procurassent, vigesimum ætatis suæ annum jam attingenti; carnales ipse renuens nuptias, animam suam uni viro Christo desponsavit in fide, virginem castam, baptismum ab Episcopo civitatis Theodoro humiliter petens & devote suscipiens. Audientes illud parentes, furore repleti, cum comitiva suorum, [eosdem convertit baptizatus:] Pontificem contumeliosis verbis aggrediuntur & minis. Sed adstante Zenobio, & jam divina gratia in eo mirabiliter operante, tanta sermonis suavitas in labiis ejus diffusa est, ut non solum consanguinei conceptam indignationem dimitterent, sed & relicto gentilitatis errore & ipsi baptismi Sacramenta susciperent.

[2] Zenobius vero, seculi vanitate contempta, totum se divinis mancipavit obsequiis. Clericus factus, [Clericus factus,] [Episcopo autem adhærens, creatus est Canonicus b ecclesiæ cathedralis:] & de virtute in virtutem mira celeritate progrediens, in Archidiaconum ipsius basilicæ est assumptus: factus omnibus sanctitatis speculum, & religionis exemplum. Erat enim in oratione assiduus, prædicationibus deditus, disputationibus hæreticorum & Arianorum venena propulsans, caritate diffusus, liberalis ad pauperes, & omni probitate conspicuus. Transiens autem beatissimus vir Ambrosius, c Mediolanensis Antistes, per Florentiam, Zenobium ipsum visitans, [& a S. Ambrosio, commendatus S. Damaso,] ut virum perfectum & doctissimum sibi intima & familiari quadam dilectione adstrinxit. Nempe ad Urbem deveniens Ambrosius, Damaso Præsuli summo Zenobii sanctimoniam & sapientiam patefecit: quam ob rem Damasus eum ad se accersiri fecit, & secum manere constituit. Cum autem quadam die Damasus Papa ad ecclesiam S. Mariæ trans Tiberim proficisceretur, & cum eo Zenobius; [paralyticum curat.] oblatum sibi Præfecti filium, paralysi dissolutum, oratione sua Zenobius restituit sanitati. Certis autem ex causis a summo Pontifice Constantinopolim legatus directus, id cujus gratia missus fuerat, fideliter & solerter adimplens, remeavit ad Urbem.

[3] Interea accidit ut Theodoro Episcopo Florentino de hac luce subtracto, [Episcopus postulatus ex Florentinis,] de successore eligendo non modica controversia & contentio inter Catholicos & hæreticos oriretur: propter quod, ut civem, Damasus Zenobium destinavit ad sedandum tumultum. Eo autem appropinquante Florentiam, populus obviam egressus est, eum cum multo honore suscipiens. Quem associantes ad ecclesiam usque, clamare unanimiter omnes cœperunt, Zenobius sit noster Episcopus, Sed hoc omnino recusans, onus intelligens, ad eum qui misit illum regressus, nuntiat se nil agere posse. [& ægre concessus,] Magistratus autem & populus solennes oratores ad Damasum dirigunt, asserentes, omnes unanimes Zenobium petere, nec ad alium declinari; obnixis precibus supplicantes, ut ipsum in Pastorem suum concedere dignaretur. Restitit primo summus Antistes, sanctissimum virum dolens a se separandum. Tandem importunis devictus precibus, exaudivit ad votum, Zenobium instituens Episcopum Florentinum: & licet invitum, quasi invitus ipse, Florentiam ad exequendum officium Pastorale transmittit: qui summo cum gaudio & veneratione susceptus, inthronizatur.

[4] Non diminuit, sed adauxit indies vir sanctus virtutum opera sancta, gregem suum pascens verbo doctrinæ & sanctitatis exemplo; [sanctissimā vitam instituit,] prædicationibus insistens & audientiæ Confessionis; hæreticos rationibus confutando, exhortationibus remissos ad bona opera excitando, discolos & pravos increpando, pauperibus ultra tenuitatem victus sui omnia largiendo. Carnem domabat abstinentia cibi & potus, quantum valetudo permitteret: cilicio tectus sub tunica, [cum SS. Eugenio & Crescentio.] jejuniis & vigiliis inhærebat: orationi autem & contemplationi cum Maria intentus, ut aptius eis vacare valeret, cum sanctis viris Eugenio Archidiacono suo & Crescentio Subdiacono, in ecclesia S. Laurentii, quæ hinc extra muros, prope tamen erat, vitam quasi eremiticam servans manebat.

[5] Ad divulgandam autem ejus miram sanctitatem, & doctrinæ veritatem comprobandam, [peregrinæ mulieris filium resuscitat;] multa miracula per eum, adhuc in carne positum, Dominus operari dignatus est: plures enim mortuos suscitavit. Nam cum quædam nobilis Domina Gallicana, ad limina Apostolorum visitanda pergeret, unicum filium secum ducens, debilitatum ex itinere; audita sancta viri fama, eum commendatum sibi fecit usque ad reversionem. Infirmatus autem adolescens, feria secunda post Pascha diem clausit extremum; quando tunc actu B. Zenobius cum clero & populo processionaliter incedebant ad ecclesiam S. Petri [d majoris, sicut etiam nunc observatur: fertur enim ipsum Pontificem triduanam illam processionem post Pascha instituisse, ad Dei misericordiam implorandam erga indigne communicantes, & erga devote sumentes gratiam conservandā.] Sed & mater adolescentis, ea die ab Urbe veniens, Florentiam ingressa, percepit filium suum ad Dominum migrasse. Hæc autem, etsi animo consternata, fidei tamen magnanimitate suffulta, defunctum filii cadaver sumi fecit; & copiosa turba eam sequente, sibi compatiente, accedit ad locum, ubi audierat sanctum virum adesse. Quæ ad eum perveniens, qui jam de ecclesia S. Petri egressus, in via quæ dicitur Albizorum cum Clero procedebat, cadaver filii ad pedes Sancti deponit, vests scindit, præ dolore crines divellit, lacrymis plena clamitat, filium sibi depositum unicum reddi, nec aliter reversarum ad suos. Cujus lacrymis Sanctus Dei permotus, oratione fusa, signo Crucis super eum expresso, a mortuis redivivum effectum, matri suæ assignavit: unde omnis clerus & populus, Deo gratias agens, immenso gaudio est refectus, in fide magis ac magis firmatus.

[6] Altera vice, cum visitaret Sanctus quamdam ecclesiam prope muros civitatis, cum Clericis suis; contigit cadaver cujusdam adolescentis nobilis deferri ad tumulum per viam illam. Quod cum Sanctus percepisset, [item juvenem Florentinum,] viam voluit declinare, ne illis occurreret. Sed illis ad eum festinantibus, nequivit: ponentesq; corpus exanime ad pedes ejus, rogabant, ut eum suscitare dignaretur, jam experti virtutem ejus ad opus illud. Et cum plurimum se excusasset a tanto opere, illis instanter deprecantibus, precibus eorum coactus, virtute orationis illum a mortuis suscitavit. Addidit & tertium suscitare puerum, scilicet quinque annorum, quem prope ecclesiam Cathedralem, in via publica existentem, [& puerum a curru obtritum:] boves cum curru furentes, in ipsum irruentes, contriverant: quem mater lacrymosa in linteo colligens, Eugenio Diacono sancti vir attulit; ut ei offerens, suscitari ab ipso deprecaretur: quod & factum est. Cæcus quidam, ad portam templi eleëmosynam petens, audita fama miraculorum ejus, fide indubia in via ad eum accessit, rogans ut ejus misereretur: & quia Gentilis erat, interrogavit eum B. Zenobius, an Christianus fieri vellet, lumine recepto. Quo annuente, pro eo oravit: & statim visum recepit.

[7] [liberat alium, ex matris imprecatione dæmoniacum;] Quemdam puerum a dæmone obsessum (nam cum ipsum, febribus urentem, mater quadraginta vicibus in nocte vocitata ab eo potasset, & iterum potum peteret; attædiata mater potum obtulit, dicens cum ira, Bibe in nomine diaboli: & ex hinc dæmon illum invasit) oblatum autem Sancto, a vexatione oratione sua liberavit: ex quo, qui infideles erant, mater cum filio baptizati sunt. Cujusdam nobilis dominæ, viduæ & Gentilis, quinque filii erant, qui adulti effecti matrem e injuriis & contumeliis afficiebant non raro, usque etiam ad verbera. Cum autem una die ipsam acriter verberassent, [item similes duos mutuo se laniantes:] irata illa quam plurimum, eos maledixit sub his verbis, ut diabolus eos ita raperet, quod versi in rabiem dentibus suis brachia sua devorarent. Eos immediate ultio divina secuta est: nam arrepti a dæmoniis, & in rabiem versi, cœperunt sibi ipsis corrodere brachia. Quod mater aspiciens, lacrymis plena clamitabat adjutorium. Ad cujus clamorem excitati vicini, eos, ne sibi & aliis nocerent, catenis alligarunt. Demum mater adhuc Gentilis, ad Sanctum Dei refugium habuit, miseriam filiorum exponens: & facta oratione de mane usque ad tertiam, demum liberatos a dæmoniis, restituit sanitati: & eis cum matre, post instructionem fidei, baptismum tradidit.

[8] Cum semel eum visitasset Ambrosius Mediolanensis Episcopus, familiaris ei a juventute factus; [Iubet ægrū Eugenium surgere,] & Eugenius Diaconus ejus infirmus jaceret; audita morte cujusdam sui attinentis, sine animæ suæ decenti provisione, præ compassione aggravatus est valde ex languore. Solicitat Zenobium Ambrosius, ut providere casui non differat. Aquam igitur benedixit Zenobius, quam Eugenio mittens, imperat ut de lecto exurgat; & super mortuum, ad domum in qua jacebat, pergens, effundat; & cum eo veniens, sine mora conspectui suo se repræsentent. Quo facto, [& mortuā amicum suscitare.] surrexit qui mortuus erat, & simul ante sanctum virum astiterunt: qui & multo tempore postea supervixit: Eugenius vero ad lectum rediens, ea infirmitate feliciter in Domino obdormivit.

[9] Postremo plenus dierum & operibus sanctis, obitum suum prænoscens, [ultimo suis vale dictos] congregato clero & populo in ecclesia, decessum suum omnibus publicavit; admonens eos ad caritatem fraternam & mutuam pacem: de suo recessu contristatos, spe præstandi eis subsidii in cælos ascendens, consolatus est: & inde ad domum reversus infirmatus, sumptis devotissime Ecclesiæ Sacramentis, psallentibus Clericis, anno ætatis nonagesimo, [tempore Innocentii primi f Papæ, anno scilicet ab Incarnatione CCCCXXIV, [nonagenarius moritur.] XXV Maji, anima illa sanctissima, resoluta a corpore, penetravit cælestia regna.] Sepultus est autem eximio cum honore in ecclesia S. Laurentii, post mortem etiam non cessans miraculis Ecclesiam illustrare. Anno autem quinto a die sepulturæ ejus, successor ipsius Andreas corpus Sancti transferre disposuit ad ecclesiam cathedralem, Salvatori intitulatam. [In translatione corporis frondescit ulmus 26 Ianuarii,] Quod ut honorificentius fieret, circumstantibus Episcopis convocatis ad hoc piissimum opus; cum Episcopi Pontificalibus induti sacrum corpus ab ecclesia S. Laurentii ad matricem deferrent; cum essent ante portam S. Joannis Baptistæ g oratorii, quæ est ex parte septemtrionali, ubi tunc erat quædam ulmus frondibus sicca, quia hiems erat, scilicet XXVI Januarii; oppressi Episcopi a multitudine populi, feretrum ex devotione singulis tangere cupientibus, ceciderunt; & feretrum impulsum hinc inde in ulmum impegit: cujus tactu subito ulmus ipsa fronduit & floruit. Demum in ecclesiam deportatum, honorabiliter est collocatum: [caput h tamen a corpore separatum, argento coopertum, [ubi nunc est columna cum cruce.] populo devoto frequentius ostenditur. Ulmo autem ex devotione per particulas scissa, loco ejus ad perpetuam rei memoriam columna i marmorea erecta est, Cruce etiā de marmore in culmine ejus posita, quæ ibi permanet usq; in præsentem diem, ante præfatam portam ecclesiæ S. Joannis.]

ANNOTATA.

a Exordium hoc breve, putem ipsius S. Antonini additamentum esse: uti & alia loca nonnullæ quæ [ ] discrevimus; in ceteris, ut stylus mutatus aliquantum sit, verba tamen antiqui textus plerumque retineri, præsumere licebit.

b Canonici appellatio, interpolationem manifestat.

c Quæ hic & alibi deinceps annotare voluissem, inveniet Lector ad Vitam sequentem, prius paratam prælo, quam hanc recudendam & ceteris præferendam judicassem.

d Majoris cognomentum tunc addi cœperit, cum sub eodem vocabulo, in urbe seculo XI aucta, cœpit esse ecclesia alia: de triduanæ autem Proceßionis institutione non tacuisset Vita sequens, si tale quid in vetustis membranis Auctor invenisset; quare etiam hunc locum, ut noviter interpolatum, secerno a contextu.

e Ita corrigo, quod librarii errore legebatur expressum, jejuniis.

f Totus hic locus ab interpolatrice manu est; &, sicut jam dixi, cum anno Christi 424 male componitur Innocentius Papa; quia tunc Ecclesiæ præsidebat Bonifacius, Innocentiipost intermedium Zosimum successor.

g Nunc quoque e regione hodiernæ Cathedralis ecclesiæ, consistit sancti Baptistæ ecclesia; vetusti ex marmore operis, forma octogona, ampla & trullata: ad quam omnes omnium parochiarum infantes baptizandi deferuntur. Creditur vulgo Romanorum veterum opus esse, Marti olim sacrum. Potuit certe hujus nominis sanum eo loci aliquando fuisse.

h Seu potius Particula cranii, ut infra apparebit ex Villanio, tum vivente ac scribente cum illa separatio fieret, anno 1330. Servatur autem jam inde ab anno 1430 ipsa hæc effigies capitis, intra æneam insignis operis capsam, insculpta mortuorum resuscitatorum miraculis, manu Laurentii Cionis vel Bartholuccii Ghiberti illustrium artificum, cum hac Epigraphe, Caput B. ZenobiiE piscopi Florentini; in cujus honorem hæc arca insigni ornatu fabricata fuit.

i Extat etiamnum ea columna, post restauratam forsitan urbem ætate Caroli Magni erecta, ut summum: cuius titulum præmisi ex Vghello.

EADEM VITA
A Blasio Monacho Sacerdote post sec. XIII exornata
Ex Mss. Florentinis.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

BHL Number: 9016

A. BLASIO EX MSS.

[1] Zenobius, civitatis Florentinæ nobili prosapia ortus, patre videlicet Luciano matreque Sophia traxit originem. [Proficit in studiis & virtutibus,] Hic puerilibus annis studiis litterarum traditus, adeo in eis profecit, quod ætatis suæ anno vigesimo ei similis in provincia Tusciæ Grammatica, Dialectica, & Rhetorica nullus fuit: ab iis scilicet vitiis mundus, quibus genus id hominum implicari solet; tametsi conspiceret quamplurimos, irremediabili cordis dolore, vitiorum pergere nequiter per abrupta. Erat enim intellectu acutus, sermone distinctus, disputationibus altus, studio assiduus, moribus ornatus, & ultra quam dici potest cunctis inæstimabiliter gratiosus.

[2] Quadam die igitur, dum ei sui progenitores quamdam pulcherrimam juvenculam nobilem magnis dotibus desponsassent; [spreto conjugio baptizatur,] ad Theodorum tunc Florentinum Episcopum accessit; quod Deo servire velit, propere sibi exposuit; & ab ipso regenerari sacri fonte Baptismatis humili prece postulavit: quod ei assensit: & suo convocato Capitulo, ipsum honore maximo suis manibus baptizavit. Quod dum ad parentum notitiam devenisset, comitatu magno consanguineorum & amicorum concito, illuc pergunt: Episcopum & Zenobium quærunt: cum eo & Canonicis Cathedralibus, coadunatis præ gaudio, ipsum cernunt: in quos multa contumeliosa verba turpiter protulerunt. [parentes convertit:] Quæ cum in præsentiarum protulissent Præsulis, obtenta licentia Zenobius surgit, in cælum oculos erigit, signo Crucis se munit, & per ejus os sic Spiritus sanctus locutus fuit, quod furore pater & mater deposito, ad pedes Episcopi se prosternunt, baptismum incontinenti sumunt, & benedicentes Zenobium cum suis summa lætitia redierunt.

[3] [ordinatus insistit prædicationi.] Præsul sanctus ipsum aliquo tempore secum affectu maximo tenuit, Clericum & Canonicum Cathedralem fecit, & statuto tempore ibidem in Subdiaconum ordinavit: qui sic perfecte vixit, quod Archidiacono viam carnis universæ ingresso, eum ad Archidiaconalem dignitatem promovit: & quidquid potuit suæ sibi dignitatis committere, non tardavit. Ex tunc vir Dei, prædicationibus & disputationibus contra hæreticos viriliter insistere cœpit, vitæ sanctitate quod prædicabat ostendere, largas eleemosynas servato sibi victu parcissimo pauperibus distribuere, nil de crastino cogitare, eruditus Evangelica veritate curavit.

[4] Quæ cum ad notitiam almi a Ambrosii Præsulis Mediolanensis Episcopi devenissent, [commendante Ambrosio, evocatura Damaso:] ad eum venit: summaque se sibi unione conjunxit, & quid invenerat & qualem, summo Pontifici referre Damaso mora deposita non neglexit. Qui confestim pro eo misit: & comperto quod nihil audierat respectu eorum, quæ in ipso probitatis vitæ ac scientiæ invenerat, renitentiem plurimum in Cathedrali Romanæ Matris ecclesia Daiconali officio decoravit: quo in statu omni sanctitate suam vitam in omnibus duplicavit. [paralysim curat:] Quod sic esse Deus omnipotens manifestis miraculis demonstravit. Nam dum quadam b die, cum Damaso Papa celebraturo, ad ecclesiam S. Mariæ trans Tyberim perrexisset; filius Præfecti, paralysi lecto detentus, pro ipso direxit, & sibi misereri multis precum lacrymis exoravit. Cujus cum excusationem gravatus renueret, orationi se dedit; manum cœpit; & facto signo Crucis super eo, sanus & hilaris surrexit. Quibusdam ex causis Constantinopolim Zenobius pro Legato dirigitur: vita & miraculis multis ejus sanctitas noscitur: & c completis rebus redire Romam per Summum Pontificem procuratur.

[5] Interea Theodorus Florentinus Episcopus moritur: inter Catholicos & hæreticos de fienda electione lis magna nascitur: [Episcopus Florentinus electus] illuc ad sedandam ipsam tamquam civis dirigitur, honore magno recipitur; sed intolerabiliter affligitur, eo quod ab ingressu terræ usque ad locum quo descendit, a cunctis tam fidelibus quam aliis, Zenobius sit noster Episcopus, acclamatur. Qui cum precaminibus & rumoribus ut assentiret insisterent, & ipse omnino renueret; videns se nihil posse, Romam rediit, & se nihil valere Antistiti nuntiavit. Florentini vero confestim Ambasciatores solennes Romam dirigunt, qui quod Summo Pontifici, se nullum præter Zenobium recepturos in Antistitem, dicant, sibi omnino imponunt. Hic autem cum exspoliari a se matrē non esse dignum, licet pro filia, diceret; [Romæ consecratur:] tamen assensu & rogationibus Cardinalium & aliorum Prælatorum instantia devictus, auditum præbuit; & ipso consecrato in Florentinorum Præsulem, eis, in afflictione maxima sua separatione permanens, destinavit. d.

[6] A Florentinis summo gaudio excipitur, & per plures dies ab eis, quod summe gaudeant, signis evidentibus demonstratur. [benevole exceptus sancte vivit:] Ipse vero ad se acrius rediit, & totam suam vitam de bono in melius commutavit: nam vigiliis, orationibus, asperis ciliciis super nudo corpore, prædicationibus, confessionibus, disputationibus, consiliis [insistebat], jejuniis continuis carnem domabat, & præter victum strictum suum & familiæ, totum superfluum, mora omni seposita, pauperibus erogabat. Ad quamdam ecclesiam parvam, versus partes Septentrionales extra civitatem parumper, honori Levitæ dedicatam Laurentii Martyris, cum suis intimis, [a S. Ambrosio invisitur:] Sanctis e Eugenio Diacono & Crescentio Subdiacono, quasi servans vitam eremiticam, habitabat: in cujus congregatione suus intimus Præsul Ambrosius pro magna parte temporis permanebat, & multa ibi per utrosque unius cordis & vitæ Deus miracula faciebat.

[7] Ejus audita fama, quædam magna & nobilis Domina Gallicana, Romam magno apparatu pergens, eum visitavit; & summe ipsius ædificata sanctitate, quemdam suum debilitatum ex itinere filium, iter suum perficiens, commendavit. Secunda igitur feria Paschæ, cum ex more ad processionem cum Clero suo & populo ad ecclesiam S. Petri majoris perrexisset; Domina præfata rediit, & ad Episcopatum gaudiose consolari cum suo filio pergit: sed ipso absente tunc exspirasse filium adinvenit. [puerū mortuum,] Patrem sanctum quærit, ubi sit novit, crines deponit, vestes scindit, in ultis filii corpus sumit, & cum comitatu magno obviam pergit. Ut ei revertenti cum fletu irremediabili obviavit, ante pedes ejus corpus ponit, & sibi reddi vivum suum natum fletu dolorosissimo humiliter postulavit: allegans ad sui doloris augmentum, [ad matris preces,] quod unicus, nobilis, ditissimus, amicis & consanguineis altus, contra voluntatem illorum secum ductus; unde, nisi sibi restituat depositum penes se factum, nunquam ad propria redibit, sed ibi in miseria perpetuo permanebit. Sanctus velut attonitus, Clerum & populum hinc inde prospicit, genuflectit uersus partes Orientales, clausis manibus in cælum oculos erigit, dulciter orando flere cœpit, [resuscitat.] super corpus signum Crucis fecit, & manus super caput ejus imposuit: & ab oratione surgens, puerum dulcissimum matri restituit. Populus totus Dominum laudando, Episcopum ad Episcopatum, præcedente ipso resuscitato, reduxit, & domum ad propria repatriavit. Domina vero aliquibus diebus cum Præsule stetit, & una cum puero & gente sua ingenti gaudio redire in Franciam procuravit.

[8] Suis igitur genitoribus, quibus erat unicus, viam universæ carnis ingressis; [Patrimoniū in pauperes distribuit:] cuncta patrimonia quæ possidebant vendidit, & pauperibus erogavit; salvo quod in possessionibus magnis, quas habebat jure patrimonii, apud Passinianum Comitatus Florentiæ & Fesulanæ diœcesis [ecclesiam] in honorem S. Salvatoris ædificari fecit f: sicut fecit Romæ Constantinus Imperator de palatio suo in Laterano g; & [Clericos ejus] ab omni onere patronatus perpetuo ut Deo vacarent libentius liberavit.

[9] Die quadam cum a visitando quamdam ecclesiam prope muros civitatis, versus partes Septentrionales, cum suis Clericis pedester incederet; [resuscitat alium adolescentem,] multitudini civium, deferentium ad tumulum corpus cujusdam adolescentis multum honorabilis, obviavit; qui cum declinare eam vellet, nequivit; eo quod confestim ad pedes ejus corpus posuerunt, & ei facto circulo ex seipsis ne fugeret, & ut suum resuscitaret concivem, qui filium suscitavit viduæ alienigenæ, clamare cœperunt. Cujus excusationem dum non approbarent, genua versus Orientem flexit, ut omnes dicerent Kyrie eleison eis imponit; clausis manibus, in cælum erectis luminibus, Deum exoravit; atque concite surgens, secum qui erat mortuus sanissimus resurrexit, secum cum omni populo ivit, & ad propria revertens magno tempore supervixit.

[10] Cum puerulus quidam, annorum h puto quinque, in via prope Cathedralem ecclesiam resideret, auriga cum curru illac transiens, [item puerū a bobus contritum:] bobus subito versis in furiam, super infantulum irruerunt, & totum modo immedicabili oppresserunt. Quod genitrix dolorosa pernoscens, panno involutum ipsum accepit, ad Diaconem Eugenium attulit, & ut ipsum pro recuperanda vita sancto Patri offerret, cum fletu horribili supplicavit. Hic pie assensit, & Sancti pedibus cum multis exorationibus posuit. Qui confestim orationi se dedit, a qua surgens secum puer incolumis surgit. Eugenius ipsum sumit, & matri gaudiosissimæ resignavit.

[11] Dum quidam cæcus, longo tempore petens eleëmosynam, ad portam templi persisteret; [cæcum illuminat:] auditis miraculis, quæ Deus per suum Episcopum faciebat, una dierum dum ingrederetur, ejus se pedibus advolvens, ut sibi misereretur, devotione ipsum maxima exoravit. Tunc Sanctus, si vellet fieri Christianus, lumine recepto, ab eo quæsivit. Libentissime, respondit: & his dictis super ipsius oculos Crucis signum apposuit; & confestim, restituto sibi perfecte visu, baptismum sumpsit; & Christo, toto quo vixit tempore, optime semper servire curavit.

[12] Cum Præsul sanctus ultra, i Alpes quamdam visitatum ecclesiam accederet, [alium lapsu conquassatū resuscitat:] quosdam dire flentes quemdam suum consocium reperit: quomodo, & ad quid venirent petiit. Incaute, major inter eos respondit, pergens de rupe cum equo prorupit: [direxit autem eum] ad vos, Pater, Præsul Ambrosius, cum corporibus SS. Vitalis k & Agricolæ mittens: & ut ei misereatur, qui aliis fecit gratiam, multis eum perfusus lacrymis exoravit. Ubi sit, quærit: illuc accessit: totum conquassatum cum equo mortuum reperit: orationi se juxta exanimem dedit: a qua surgens, qui fuerat mortuus, sanissimus surgit: donū, quod sanctus Antistes miserat, avide suis manibus sumit: pluribus diebus secum fuit, & quando placuit ad dirigentem summo cum gaudio remeavit.

[13] Domina quædam, cum quadraginta vicibus filio suo, infirmo graviter, una nocte potum dedisset; [a dæmone obsessum liberat:] nec sic, casu aliquo potum petendo, quietari nocte ipsam permitteret; illa commota: Quater decies hac nocte tibi potum porrexi, asseruit: nunc diaboli nomine sume, qui te possideat, ex quo me quietari nulla ratione permittis. Sumpsit, & mox in eum dæmon ingressus eum crudelissime vexare cœpit. Ipsa vero quod dixerat more materno considerans, affligi cœpit; & licet Pagana, Sanctum adiit: & ejus provoluta pedibus, ut suæ succurreret miseriæ, sibi facto exposito, humiliter irremediabilibus doloribus flagitavit. Pietate motus, super deductum magna violentia infirmum oculos dirigit, orationi se dedit, & facto super eo signo Crucis dæmon discessit: & restitutus pristinæ sanitati, cum matre baptismum sumpsit, & incolumis domum rediit.

[14] Cum quædam Domina nobilis civitatis, quinque filios, viri solatio destituta, usque ad legitimam ætatem delicate nutrivisset; & ipsi una dierum eam & verbis contumeliosis, &, quod est gravius, [filios in matrem rebelles, & ideo in furorem actos,] verberibus afflixissent; ipsa genuflexit, dæmoni commendavit, & quod Deus in eos rabiem visibilem mittat, ita quod sibi corrodant brachia, multo fletu & doloribus exoravit: cujus exorationem Deus sine medio exaudivit. Ad rumorem vicinia confluit, ipsos catenis ligavit; non tamen sic cito, quin eorum quilibet sibi inter se usque ad cubitum sua brachia mordicus annullaret. Ad se mater rediit; & licet pagana sanctum Patrem adiit: & crine soluta, pro filiis catenatis, ad ejus præsentiam deductis, causa sui erroris exposita, misericordiam postulavit. Qui confestim ante imaginem Crucifixi se prosternit; [sanat & baptizat:] adstante populi multitudine, a mane usque ad tertiam multis lacrymis orationi vacavit; fatigatus plurimum surgit, & facto signo Crucis super eis, concito effugatis dæmonibus, & sanitati pristinæ restitutos, eos cum sua matre baptizavit; & instructis, quomodo se regere deberent de cetero in omnibus, domum redire mandavit.

[15] Die quadam, Eugenio Archidiacono suo graviter infirmo, [mortuum missa aqua benedicta resuscitat] adstante S. Ambrosio Præsule, quidam nova de morte sui consanguinei, sine aptatione aliqua suæ animæ, attulit: de quo sic affligi cœpit, quod ex hoc infirmitas inæstimabiliter valorem sumpsit. Quod cernens Præsul Ambrosius, S. Zenobio maxime afflicto, dixit, & quod ei provideret nuntiare non desinit. Tunc advocato servitore Zenobius, aquam benedixit, per eum Eugenio dirigit, & quod mora deposita surgat, ad mortuum pergat, super eum fundat, & ut secum ad eum veniat, suo sibi nomine imponat, præcipere non neglexit. Quo facto in instanti, qui fuerat mortuus, incolumis surgit; Sancti conspectui (ut fuerat præceptum) se præsentavit; gratiisque redditis domum rediit, & multo tempore supervixit. Eugenius vero, expleto mandato, quod sanus fecit, ad lectum reversus, ut in sua dicemus Legenda, paucis diebus interpositis, cælica penetravit.

[16] Pastor sanctus, suum obitum imminere prænoscens, una dierum in Cathedrali ecclesia Clerum & populum congregavit; [pie moritur.] eos de concordia, in civitate inter se servanda, multum confortavit; suum eis decessum publicavit; & quod ex hoc non affligerentur (cum iret ad illum, erga quem multum eis proficeret) nuntiavit. Et his dictis eos Pontificaliter benedixit: & ad locellum, quo habitabat, labore multiplici reversus, ceteris postpositis, solum de cælico transitu procuravit. Adstanti suo Capitulo, fletu pio psallente, vir sanctus summa devotione sacrosanctæ Matris Ecclesiæ l Sacramenta recepit; eis ecclesiam recommendavit; signoque Crucis se muniens, sursum erectis oculis, eorum brachiis caput reclinans, anima illa sancta carne deposita cælica penetravit m [ætatis suæ anno nonagesimo, anno Domini 426, 8 Kalendas Junii, tempore Theodosii & Honorii Imperatorum]. Cujus corpus Clerus & populus devotione maxima, conditum aromatibus, juxta altare supradicti Levitæ S. Laurentii sepelierunt.

[17] Anno igitur quinto a die suæ sepulturæ, Andreas successor ipsius in Episcopali dignitate, [In translatione corporis] convocatis collateralibus Episcopis, transferre ipsum in ecclesiam Cathedralem, in honore S. Salvatoris constructam, voluit; & die XXVI Januarii, ut proposuit, adimplevit. Cum autem Episcopi corpus sacrum humeris Pontificalibus præparati ferrent, [ulmus arida attactu florescit:] oppressi a populo ceciderunt; & in casu quamdam ulmum, quæ in platea juxta ecclesiam S. Joannis Baptistæ erat, capsam cum corpore constrixerunt: quæ ulmus, contacta sic a corpore sancto, confestim flores & folia emisit, & florida illo anno totaliter perduravit. Gentes siquidem, ob devotionem stirpando, supradictam arborem destruxerunt; sed Florentini, ne tanti miraculi deperiret memoria, inibi erigi columnam marmoream cum Cruce desuper posita fecerunt, [& 12 Canonicatus fundantur.] & sic fore perpetuo decreverunt. Cum vero ad valuas ecclesiæ devenissent, nullo modo intromitti potuit. Quod Episcopus cum Clero & populo intuens, cunctis assentientibus devovit, se in ipsa ecclesia numerum duodecim Canonicorum positurum, qui ei deserviant, prout suæ competit dignitati. Quod cum omnes promissum confirmassent, Præsulis sanctum corpus tulerunt, & ubi nunc est in altari honore debito collocarunt: & ipsam diem, sicut Depositionis, in Officiis divinis celebrem ordinaverunt.

ANNOTATA.

a Illud contigisse sub initium Episcopatus S. Ambrosii, adeoque circa an. 373 indicat Ioannes Aretinus.

b Silvanus Razzius, die Assumptionis Beatæ Mariæ, sed ex sua conjectura.

c Ms. Strozzianum, repulsus: at Ms. Florentinum, Completis, scilicet rebus: quod magis placet, & favent S. Antoninus, Ioannes Aretinus & Razzius. Dicitur apud Ioannem, duos, a dæmonibus miserabiliter obsessos, coram omni populo sua oratione liberasse, & sic errorem & hæresim repressisse.

d In Ms. Strozz. alia manu insertum: Cui etiam duo corpora Sanctorum Martyrum pro dono suæ ecclesiæ concessit, quæ in majori ecclesia S. Salvatoris collocavit: quorum nomina Abdon & Sennen. Recondita autem sunt in capsa plumbea, in altari majori ejusdem ecclesiæ. Desunt hæc in Ms. Florentino, sed eorumdem mentio fit apud Ioannem Aretinum, Clementem, atque Mazzam. At Razzius nomina Martyrum non exprimit. Coluntur ipsi 30 Iulii, Romani autem prætendunt se eorum corpora adhuc habere in ecclesia S. Marci, sed & varias in variis ecclesiis Reliquias: quare nihil obest, quo minus ex iis potuerit participasse & Zenobius.

e Sunt hi ambo Martyrologio Romano inscripti; Eugenius, ad 17 Novembris; Crescentius, ad 19 Aprilis, ad quem diem hujus Acta dedimus. Illa autem tunc parva & extra urbem S. Laurentii ecclesia, considerato veteris urbis situ, fuisse ea potuit, quæ nunc ampla & collegiata Magnorum Ducum sepulcris & bibliotheca illustratur: inclusa autem primum urbi fuit (teste Villanio) cum suo suburbio, an. 1075.

f Ioannes Aretinus addit: Amplo ibidem constructo monasterio, duodenarium in eo numerum monachorum instituit: qui septi claustris, vitam sub Abbate cœnobiticam ducerent.

g Delevi, velut a describentibus postmodum intrusam, parenthesim hanc. Hodie sub honore S. Michaëlis est magnum monasterium, sub Abbate monachorum Ordinis Vallis-Umbrosæ sub regula S. Benedicti. Est ibidem corpus S. Ioannis Gualberti, ubi & nos quoque illud venerati sumus, & ipse colitur XII Iulii.

h Hic modus loquendi, per verbum puto, videtur innuere antiquiorem aliquem Auctorem, nec a S. Zenobii ætate remotum; a quo verbotenus acceptum hoc miraculum sit, & alia forte plura.

i Ultra Alpes, id est Apenninum montem, quem etiam Alpes appellant. Ind enim Italis genericum est, Montes significans.

k SS. Vitalis & Agricola, Bononiæ paßi, coluntur 4 Novembris, & eorum corpora ibi adhuc servantur in ecclesia S. Stephani, sed non integra, variis iisque insignibus partibus alibi existentibus: quare nihil vetat aliquas etiam particulas a S. Ambrosio missas esse Florentiam.

l Hæc phrasis notat Auctorem, medii, ut summum, ævi.

m Deerant hæc in ecgrapho Strozziano, & egent correctione, quam supra dedimus.

APPENDIX
Miracula post annum MCC patrata.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

BHL Number: 9016

A. BLASIO EX MSS.

[18] Cum quidam a Canonicus Cathedralis Ecclesiæ, in medicina Magister, [Clericus post intermissam medicinam sanatur,] quemdam sibi carissimum Clericum, gravi detentum infirmitate, haberet; eum B. Zenobio assidue commendabat: & licet hoc faceret, tamen a remediis medicinæ nullatenus desistebat. Quod cum sibi nihil prodesse conspiceret, omnia medicinalia dimisit, Deum solum cum B. Zenobio curare proposuit. Unde quadam nocte orationi ante altare B. Zenobii se dedit, & precibus humilibus ejus suffragium postulavit. Cui sanctus Præsul, Pontificalibus albissimis indutus, apparuit; & quod ipsius auxilium cum curis medicinalibus permixtum imploravit, redarguit; & quod eum sanaverit dum descenderet, nuntiavit. Qui confestim consurgens & domum rediens, ipsum perfecte sanatum, quem in extremis quasi laborantem dimiserat, adinvenit: de quo Deum laudans, ut acciderat publicavit.

[19] Quidam Clericus b, nomine Claritus, serviens Ecclesiæ Cathedrali, qua Præsulis sancti corpus quiescit, [apostema gutturis curatur;] die quadam apostema horribile in gula habebat, quod incidi deberet; Et [quia judicio] magistri Guidonis, summi medici de Aretio, sibi prædicebatur quod per naturā evadere non posset; ex more animæ suæ saluti providit, & nocte præcedenti diem fiendæ incisionis, ante altare se Præsulis almi prostravit, & sibi misereri suis meritis Dei clementiam imploravit. Fatigatus multo fletu in oratione, somno corripitur, & quod petiit sibi nullatenus denegatur. Nam subito ei gloriosus Pater apparuit in albissimis ornamentis, signum Crucis super ipsum fecit, & ut sanus surgeret imperavit. Qui excitatus incolumis surgit, factum exprimit, Deumque laudans in Sancto suo, tempore magno in Plebanatus officio ecclesiæ S. Joannis de Florentia sancte vixit, & ibidem suam vitam felici exitu terminavit.

[20] Sacerdos quidam, nomine Lapus, sui altaris devotus minister & servus, dum elevando quoddam lignum de ecclesia causa ordinandi suum festum, [lumbos fractus sanatur:] in renibus fractus, esset deductus ad lectum; ligatus a medicis, grauiter affligi cœpit, eo quod in Vesperis Sancti, sic solennibus, esse nequivit. Noctem usque ad horam matutinalem in fletu & dolore multo deduxit: quare sibi Præsulis amore Christus gratiam non subtraxit: quia subito mirificis præparatus [ornamentis] Sanctus apparuit; utque surgat, & ad officiandum pergat cum aliis in ecclesiam, præcipere non neglexit. Qui statim incolumis surgit, in templo ad officiandum pergit, Clerum in admirationem inæstimabilem duxit, quæ acta fuerant exposuit, & quoad vixit ei fideliter deservivit.

[21] Cum quædam Domina c pulcherrima, derelicta, contra Deum & justitiam, [maritus conciliatur uxori.] a viro suo fuisset, & in ejus odium in Angliam perrexisset; in festo B. Zenobii ob sui viri memoriam graviter flere cœpit, & in hoc fletu ipsius invocare misericordiam non postponit. Subito die ipsa & hora eadem, cor viri ejus amore constringitur, iter confestim arripitur, Florentiam absque ulla mora revertitur, & suæ conjugi amore inæstimabili conjungitur, & solennis familia utriusque sexus eorum sancta unione jucundatur. His miraculis, a Blasio Presbytero relatis, [Insuper in Ms. Italico] placet addere alia duo, ex veteri Ms. Italico, reperto apud sæpe laudatum Carolum Strozzium Senatorem, in Codice 1064, signato litteris H D.

[22] Anno MCCCLXXXXIV, die XXX Junii, fecit S. Zenobius sequens miraculum, prout mihi illud narravit Ambrosius Pictoris, filius D. Santinæ de S. Joanne, & ipsum asseruit ut testis de visu. [tres oculati testes narrant;] Duo autem juvenes honesti, illius socii, etiam majori constantia eadem duo miracula affirmaverunt, idque in capella S. Jacobi; ubi illos audivi ego Don Zenobius, qui & examinavi eos, audiente mecum Fr. Ludovico, quem tunc docebam cantare, & Fr. Laurentio Pictoris: sic autem referebat. Mulier de Porta Florentina, a malo dæmone insessa, a patre & matre aliisque consanguineis suis conducta fuit ad S. Zenobium. Hæc mox atque pervenit ad angulum Paleæ, & eminus conspexit ecclesiam S. Reparatæ, intellexit dæmonium quid ageretur; & mulier subito se prostravit in terram, cum ululatu & indicibili alteratione totius personæ: [quod anno 1394 adducta energumena,] nam aliorum vestes mordebat ac lacerabat, usque adeo ferox, ut duodecim homines constituendi fuerint, qui eam apprehensam violenter inducerent ad S. Zenobium. Ita ab allis protracta est in sacristiam S. Reparatæ, me semper præcedente, inquit Ambrosius, ut miraculum futurum viderem. Etenim firmiter proposueram veritatem rei meis ipse oculis contueri, propter multa miracula quæ celebrari antea audiveram: ideoque intenta semper in ipsam tenebam lumina. Dein prosequens institutam narrationem ait: [valde furitsa;] Statim atque inducta fuit in sacristiam, uni eorum qui ipsam attraxerat posita in dorso est, acsi fuisset mortua: verum quidquid agerent, numquam valebant eam sic disponere, ut capiti ejus imponi posset caput S. Zenobii; ideo eam deposuerunt in pedes. Sed licet viri omnino sedecim in hoc fatigarentur, & capillos ejus quadrifariam partitos totidem hominem apprehendissent, non poterant efficere ut se in genua dimitteret: quantoque magis connitebantur, tanto illa rigidius stabat erecta.

[23] Tandem tamen, ut melius potuit, adaptata cum esset, & caput S. Zenobii efferretur ex camerula, cui existenti in sacristia inclusum erat; mox ut ipsum vidit, tanta cum violentia se proripuit a manibus tenentium, ut omnes in terram prostraverit, hac illac disjectos; & male excipiebat quotquot audebant sibi appropinquare, vere dæmoniaca. Domita nihilominus aliquantulum, [attactu sacri capitis fuerit liberata,] teneri se quadamtenus sivit, componique in modum, ut sacrum caput superponi ei potuerit, interim dum Presbyteri duo recitabant Orationes & Euangelia, atque lustrali aqua ipsam aspergebant, sicut in talibus fieri consuevit. Tum, inquit Ambrosius, ego eodem momento temporis ipsam fixius intuens, vidi quod, sacro cranio posito super caput ejus, statim mansueta reddita sit instar oviculæ: seque humi collocans quasi ad dormiendum, statim ut eam cooperuerunt soporata est: & post aliquantum somnum fuit experrecta, sana & salva, ad Dei honorem & S. Zenobii. Hoc autem, dixit, viderunt duo Presbyteri & duo Clerici, & nos ibidem adstantes eramus plures quam viginti seculares, superne vero per fenestras ascenderant plures quam centum, occupantes quemcumque angulum fabricæ ac procurrentium trabium, qui audiebant horribiles ululatus infirmæ; & omnes viso miraculo laudes & gratias dederunt Deo. Amen.

[24] Dixit etiam, attestantibus sibi iisdem duobus sociis, [item paulo ante energumenus,] aliud quoque miraculum paulo ante factum fuisse hoc modo. Paucis diebus ante hoc miraculum, cum illuc inductus esset energumenus, & adjuratus hostis ut excederet ex illa creatura, dicebat: Egrediar: egrediar omnino. Quando autem? Jam jam, respondebat; vel, Equidem nescio; vel, Egrediar tamen: & sic deridebat adjurantes, donec mandatum ei est, ut in signum sui egressus, unum de multis, qui ibi accensi stabant, cereis extingueret. Cum autem moras necteret, capiti ejus imposuerunt cranium S. Zenobii: & subito mansuefactus se reclinavit super terram, ac dormire cœpit. Eodemque tempore cereorum unus tam furiose extinctus fuit, ac si duodecim folles simul fuissent ad flatum ciendum adhibiti: atque ita etiam iste sanatus fuit, ad Dei sanctique Zenobii honorem. Sæpius autem paria atque etiam majora miracula contingunt per merita S. Zenobii: meminique mihi dictum a Sacrista, quod reddiderit loquelam puero muto: unde gloria Christo sit, & matri ejus Mariæ Virgini.

ANNOTATA.

a Miraculum hoc in sequenti Vita dicitur factum sub oculis scriptoris, post annum 1200.

b Hoc & sequens miraculum dicitur a Ioanne Aretino, patratum tempore Francisci de Cingulo, Episcopi ab anno 1323 ad 1341. Nos infra hoc die Clariti Vitam, tamquam Beati, dabimus: in hac autem res dicitur accidisse an. 1318. Porro idem Franciscus Aretinus, Io. Aretino teste, caput S. Zenobii de marmorea capsa extrahens, pulcherrime exornavit.

c Hoc miraculum ab eodem Aretino refertur ad tempora Francisci Tudertini, qui sedit ab anno 1343 ad 1356.

VITA TERTIA
a Laurentio Archiepiscopo Amalphitano, prout referri audierat, scripta seculo XI.
Ex Ms. Codice Cardinalis Barberini, & editione Vghelli.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

BHL Number: 9014

A. LAUR. EP. AMAL. EX MSS.

PROLOGUS.

Hortatui vestræ dilectionis, amabiles Fratres, auditum mentis accommodans, ita virtutes & miracula communis Patris Zenobii proposui Christo duce dirigere, [Auctor stylo modesto,] quatenus potius simplicium mentes ad profectum spiritus, quam sapientium cor ad acumen ingenii provocem. Cum sit enim numerosa populorum caterva, quæ minus insudat philosophicis studiis; & rarissimos esse constet, quibus cordi sit dialecticam perscrutari sublimitatem; oportet utique nos, qui plurimorum saluti consulimus, eis potius qui multi sunt, quam paucissimis providere. Eruditissimis ergo quibusque supplico, quatenus illius caritatis reminiscentes, quæ sua non quærere comprobatur, usitatis & quodammodo simplicibus utentem sermonibus me imparem patienter audiant, ut fraternæ comprobentur utilitatis amatores existere. Nulla vero sit cuiquam, [profert miracula satis probata,] deprecor, ambiguitas de miraculis sancti viri, quæ hic sunt fautore Domino describenda: quoniam partim illa didicimus a personis gravissimis, partim vero per omnem Tusciam hodieque rutilant, ut infideles ora claudere, & fideles ad laudem Christi cogant quodammodo reserare. Qualiter autem sacratissimis virtutibus unice viguerit, hinc maxime claret; quod semper existenti feliciter adhærens Divinitati; viva, ut ita dicam, miracula, per carnem suam humanitate mortuam demonstraret assidue. [ad Zenobii sanctitatem demonstrādam,] Argumentum igitur trahentes ab effectis, agnoscimus eum quondam virtutibus floruisse: qui nunc in cælo degens, ariditatem nostrarum mentium miraculorum suorum lætifluis exhibitionibus irrigat. Effectum namque est quod præcedens causa perficit, ut dies, quem solis ortus emittit. Cum ergo claritatem miraculorum ejus jugiter experti fuerimus, quid aliud nobis intelligi datur, nisi quod virtutum pennis ad æthera sublevatus, soli justitiæ feliciter sit conjunctus? Illius enim signorum vivax efficacia, virtutibus eum fuisse repletum non modicis, astruit. Virtutum vero possessio, vitiorum maculis indicat eum cunctis modis caruisse. Duo quippe inter se contraria (sicut aiunt) uni eidem subjecto simul inesse nequeunt. Sed proœmii satis est: itaque favente Domino vitam ejus enarrare aggredior.

CAPVT I.
S. Zenobii sancta adolescentia. Virtutes Episcopales.

[2] Zenobius, Florentinæ civitatis indigena, non solum carnis origine nobilis, sed etiam mentis ingenuitate clarissimus extitit. [Puer litteris & virtute imbuitur:] A puerilibus enim annis divino se famulatui mancipans, ita litterarum studiosissimus enituerat, ut, quam validissimus Christi miles esset futurus, in ipso quodammodo sui tirocinio demonstraret. Denique maturis moribus adornans adhuc acerbam ætatulam, de virtutibus ad virtutes insigniter ambulabat; ut non dubitares in Sion Deum deorum feliciter esse visurum, qui viam mandatorum divinorum tam celerrime decurrebat.

[3] Cumque pueritiæ suæ decurso tempore pervenisset ad annos pubertatis, agnovit sagacissimus adolescens, [adolescens amore castitatis,] non illo sui corporis tendere desideria, quo Christianus ardor properare cupiebat. Sicut enim egregius intonat prædicator, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; & hæc sibi invicem adversantur. [Galat. 5, 17,] Videamus igitur, quid Christi miles contra istiusmodi conflictum peregerit; ut agnoscamus, eum in hujus vitæ stadio non in vacuo decurrisse. Tantis ergo carnem suam inediis subjecit spiritui, ut divino adjutus auxilio, [carnem inedia domat:] a corpore suo non subjiceretur ut famulus, sed e diverso principaretur ut dominus. Castitati igitur dans operam, cum Job in debilitatibus fortissimo, dicere poterat, Statui in corde meo, ut ne cogitarem quidem de virgine. [Iob. 31, 1,] Noverat enim, jam divinis apprime litteris eruditus, pudicitiæ virtutem esse præ ceteris amplectendam: qua dilapsa virtutes reliquæ funditus extirpantur. Sed quia non valet igneus ardor extingui, cui lignorum pabula jugiter administrantur: & tunc venereus tumor salubri deprimitur medicamine, cum dapes ei subtrahuntur, mortiferum calorem subministrantes; idcirco jejuniis & vigiliis artus suos congruentissime castigabat.

[4] Præterea virtus caritatis in eo sibi proprium quodammodo constituerat habitaculum, ita ut vere posses dicere; In hoc juvene, [adjungit caritatem,] castitatis & geminæ dilectionis amatore, Deus utique requiescit. [1 Ioa. 4, 16, 1 Cor. 6, 19,] Cum enim Deiloquus Euangelista non abneget dicere, Deus caritas est; &, Qui manet in caritate, in Deo manet & Deus manet in eo; Paulus quoque veridice astruat, eos qui caste vivunt templum esse Spiritus sancti; constat utique beatissimum Zenobium, ejusmodi repletum virtutibus, Divinitatis habitaculum extitisse: præcipue cum tantæ mansuetudinis tantæque humilitatis, [mansuetudinem, humilitatem,] quam constat esse virtutum custodem, approbaretur, ut quam specialiter de ipso dictum esse videretur; Super quem requiescet spiritus meus, nisi super Zenobium, humilem & quietum, & trementem verba mea? [Isa. 66, 2,] Nobilitate siquidem carnis, qua dicitur præ ceteris enituisse, calcata, sic mentis ingenuitate pollebat, ut in cælesti curia jam tunc esset aureis litteris insignitus. Quam vero liberalis in dandis eleëmosynis, & quam pius pauperum hospes fuerit in Domino, breviloquio studens, omitto seriatim dicere; [affectum erga pauperes.] quia per collectivum, sicut aiunt, statum, prudens lector, in laude quam præmisimus caritatis, hoc valet plenitur intueri. Nec enim caritatem, qua Deus proximusque diligitur, habere putandus est, qui, ut Euangelistæ sermonibus utar, viderit fratrem suum necesse habere, & clauserit viscera sua ab eo. [1 Ioa. 3, 17] Probatio quippe dilectionis (ut Gregorius, Sedis suæ compar, mirabiliter edocet) operis est exhibitio.

[5] Talibus igitur virtutibus pollens, cum plurimo tempore minoribus esset contentus officiis, [In Episcopū electus,] in ecclesia Florentina, defuncto ipsius loci Præsule, non solum a clero, sed etiam ab universo ejusdem civitatis populo, solenniter ad Pontificatus apicē est electus. Nec vero licuit ei reniti vel obsistere istiusmodi electioni: quoniam, ut præfatus sum, ita consensu & annisu omnium suorum concivium fuerat postulatus ad ejusdem Ecclesiæ gubernacula, ut palam daretur intelligi, divinitus eum ad ejusmodi fuisse officium invitatum. Videns itaque divinis jussionibus nec posse nec debere pertinaciter obluctari; [& ordinatus, studet humilitati,] Præsulatus quidem officium canonice sumpsit, sed humilitatis gratiam sibi familiarissimam non deseruit. Prodesse enim magis quam præesse cupiens, ita se cunctis humillimum exhibebat, ut non esset ambiguum, quin assiduus auditum mentis Euangelicæ sententiæ commodaret, in qua videlicet dicitur: Discite a me quia mitis sum & humilis corde. [Matth. 11, 29,] Tanta vero dilectione clerum sibi commissum ac reliquum populum dulcifluus amplectebatur, [& dilectioni erga Clerum & populum:] ut quisquis eorum dæmoniacis aut humanis fluctuaret angustiis, ad illius solamen velut ad portum tranquillissimum festinaret. Quos ille dulciter suscipiens, ita divinarū Scripturarum solabatur eloquiis, ut gauderent istiusmodi Patrem cælitus esse tributum, qui filiorum discriminibus mirifica dulcedine subveniret. Prolixo quippe, sicut præfatum est, tempore disciplinis insudans ecclesiasticis, sub aliorum regimine optime didicerat unicuique languori mentium congrua sermonis medicamina subrogare; meritoque præesse poterat, qui congruenter subesse didicerat.

[6] Si quando vero secularium potentia quemlibet sibi subjectorum injusto judicio comprimebat, [a potentibus injuste afflictos juvat:] non verebatur audacter illorum nequitiā redarguere: tamdiuque facta quadam commixtione severitatis & lenitatis insistebat; donec favente Domino plerumque revocaret ad viam justitiæ, quos per iniquitatum devia constabat incedere. Justus enim, quemadmodum Divina testatur auctoritas, tamquam leo confidens, absque terrore graditur: econtra vero quem graviter conscientiæ reatus accusat, fugit nemine persequente. [Prov. 28, 1, Lev. 26, 17,] Sane juris Ecclesiastici prædia sibimet usurpantes, [& oppressores juris Ecclesiastici corrigit:] non materialibus gladiis hic Pater excellentissimus impugnabat, sed efficacis armis orationis viriliter expugnabat. Unde contigit ut divina potentia cernens insontis sui famuli patientiam, sic quosdam illorum severissima vindicta mulctaret, ut amaro subito morientes interitu, non solum privatos quosque, sed etiam Reges ad obsequium sancti viri quodammodo cogerent. Unde profecto contigit sacrosanctam Ecclesiam Florentinorum ab istiusmodi personis ceteris amplius esse ditatam: utpote qui visa Patris Zenobii sanctitate, compertaque divina severitate, quæ pro eo frequentissime pugnabat, non ei violenter auferre, sed offerre suppliciter Ecclesiæ necessaria procurabant. Denique Regia potestas, quæ in diebus illis Italiæ principabatur, in tanta se prosternebat humilitate vestigiis ejus adorabilibus; ut temporalis Imperator ad lamenta pœnitentiæ cum suis Magnatibus confugiens, [Imperatoribus est in veneratione.] æternum Imperatorem in eo venerabiliter adoraret. Nec immerito: ipse namq; Christus Euangelica tuba intonuit inquiens: Qui vos honorat me honorat, & qui me spernit, spernit eum qui me misit: & per Prophetam, Qui vos, inquit, tangit, id est cum dedecore tractat, pupillam proculdubio tangit oculi mei. Quid plura? [Luc. 10, 16, Zach. 2, 8] Sicut olim gaudebat Roma, rerum maxima poëtice dicta, de spoliis occisorum; sic exultabat Florentia de conversione multorum, per tantum Patrem in perpetuū victurorum. Unde jure poterat, inter ejus reliqua præconia, decantari,

Refloret magno felix Florentia Sancto.

[7] Porro ne minoris esse videantur auctoritatis hæc, quæ, sicut prælibavimus, a religiosissimis quibusdam didicimus, qui veridice asserebant hæc quidem antiquitus fuisse descripta; sed incendio, quod casu contigit, esse consumpta; quid Paulinus a Sanctus de Patre Zenobio referat, audiamus. Inter reliquas enim virtutes atque miracula celeberrimi Patris Ambrosii subintulit, inquiens: In Tuscia etiam civitate Florentina, ubi nunc vir sanctus Zenobius Episcopus est; quia promiserat se, petentibus illis, illos sæpius visitaturum; frequenter ad altare quod est in basilica Ambrosiana, quæ ibidem ab ipso constituta est, visum orare, sancto viro Sacerdote Zenobio referente, didicimus. En Paulinus, qui tantæ pietatis extiterat ut semetipsum barbaricæ genti servum pro filio cujusdam viduæ traderet, [videt animā S. Ambrosii in ecclesia a se dedicata orantem,] asserit nostrum Zenobium esse Sanctum. Neve putaret aliquis, hoc eum transitorie dixisse, non pro veritatis assertione, contra posterorū dubietatem, & prius ait: In civitate Florentina ubi nunc vir sanctus Zenobius est; & post signanter addidit, Sancto viro Sacerdote Zenobio referente didicimus. Quis igitur audet hujus veridico testimonio reluctari, per cujus os ad laudem ejusdem nostri patroni Christus utiq; est locutus? Secundum illud videlicet quod egregius astruit prædicator; An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus? [2 Cor. 13, 3]

[8] Præterea diligenter inspiciendum est, in quanto sanctitatis degebat culmine, qui merebatur animam sui Consacerdotis post carneum excessum spiritualibus oculis intueri. Oculis autem spiritualibus dixerim, non quod eum visu corporeo nequaquam viderit; sed quod intuitus ejus ita jam spiritualis esset effectus, ut merito posset electorum spiritus contemplari. [ipse totus spiritualis:] Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matt, 5, 8,] Deus autem spiritus est; non est ergo mirum si luce sanctitatis illustratus B. Zenobius, circumscriptum videre potuit spiritū, qui incircumscriptum feliciter est visurus, juxta illud quod scriptum est de electis: Regem in decore suo videbunt, id est in sua divinitate post mundi terminum propriis oculis feliciter sunt visuri, quem nunc per speculum in ænigmate contemplantur. [Isai. 33, 17]

[9] Nec prætereundum, quod sanctus vir Ambrosius, quemadmodum devote postulantibus Florentinis promiserat, non solum vivus eos frequenter visitare studuit, sed etiam mortuus. In qua profecto re magnis est Florentinorum populus laudibus extollendus, cujus ingens profecto devotio, non solum ante, sed etiam post mortem sancti viri remunerata est; [a S. Ambrosio visitatur,] dum frequenter apud eos & (ut credendum est) pro eis orare visus est, a quibus b olim invitatus non solum Florentiam venerat, sed eos etiam c resuscitatione cujusdam pueri mire lætificaverat. Inter hos nimirum populos ecclesiasticum Clerum arbitror adfuisse, in quibus profecto renitebat ut sidus clarissimum noster Patronus Zenobius, licet tum temporis necdum esset Pontificali stemmate decoratus: maxime cum legamus ecclesiā d, quæ dicitur Ambrosiana, solenniter ab eodem Reverendissimo Pontifice Ambrosio fuisse dedicatam, cum totius Florentinæ plebis lætitia: unde datur conjici, ex tunc has geminas Ecclesiæ Dei columnas invicem sibi fuisse amicabili fœdere copulatas. Nec immerito: scriptum est enim, Omne animal diligit sibi simile: quod, utique, animal, [& amicabili fœdere conjungitur.] de homine prædicatur. Præterea videndum, qualiter sanctitatem istius eximii Patris efficientia quoque miraculorum liquidius propalaverit. [Eccli. 13, 19.]

ANNOTATA.

a Quæ hic sub nomine S. Paulini habentur, referuntur cap. 26 Vitæ S. Ambrosii apud Surium: sed auctor Vita illius est Paulinus Presbyter, ipsius S. Ambrosii amanuensis; non autem S. Paulinus Episcopus Nolanus, uti cum hoc auctore scripserunt Sigebertus & Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis. Colitur S. Paulinus Nolanus 22 Iunii.

b Capite 19 Vitæ Inventus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit.

c De hac resuscitatione ibidem agitur.

d Ioannes Aretinus, citata hac Vita, addit Ecclesiam S. Laurentii esse.

CAPUT II.
Duo mortui resuscitati. Alia miracula.

[10] [Matronam proficiscentē Romam benigne excipit,] Matrona quædam, orationis gratia Romam proficiscens, a Galliæ partibus audita laudabili fama beati famuli Dei, Zenobii; priusquam illo proficisceretur, ad eum venire studuit, ut tanti Patris benedictionibus frueretur. Cumque devotionem illius attendens admirabilis Pontifex, ad mundi contemptum atque cælestis eam regni desiderium potius accendisset; illa vestigiis ejus prostrata rogare cœpit, ut esse memor illius in suis orationibus jugiter dignaretur. Præterea cum ad suum hospitium jam voti compos femina remeasset, suisque narraret, quantæ sanctitatis, quantæque facundiæ, nec non unicæ morigerationis esset Episcopus, cujus benedictionem optaverat; filius ejus, qui cum ea quidem venerat, sed ob molestiam quam incurrerat in itinere, fessus in lectulo recumbebat; ad eum deductus, illius se precibus humillime commendavit. Tunc vir Dei, quem pietatis gratia virtutes inter reliquas commendabat, compassus illius infirmitati, non solum interiorem refectionem ei tribuit, [ejus filium ægrum detinet:] sed etiam corporea liberalis alimenta largitus est. Verum quia languor illius paulatim invalescebat, veritus homo Dei, ne labor itineris, aut hujus omnimode attereret corpus, aut matris devotionem frangeret; secum misericorditer eumdem puerum detinere proposuit, donec illius genitrix ab Apostolorum liminibus remearet; quod & factum est. Igitur ea proficiscente Romam, tantam pietatis curam B. Zenobius erga prædictum languidum exhibuit, ut altera mater inventus esse videretur ad illius solatium. Sed quia divina providentia, sicut reor, constituerat, ut per ejus mortem, imo resurrectionem, beatissimus Pater amplius enitesceret; omnis humana refectio, quæ ut medicinalis cura sibi exhibebatur, non ei levamen sed gravedinem inferebat.

[11] Interea ecclesiasticæ utilitatis exigente negotio, perrexit Venerabilis idem Pontifex ad templum, quod erat in honore S. Petri consecratum, non paucis se Clericis comitantibus. Ubi dum oratione præmissa, quæ videbantur congrua peregisset; ob sæpe nominatum infirmum, quem nimio febris ardore perustum reliquerat, cœpit gradu concito remeare. Et ecce videt illius genitricem, quæ ipso die reversa fuerat, [eumdem mortuum,] sparsis miserabiliter capillis atque magnis ululatibus vociferantem, ad se venire; suique filioli jam exanime corpus infeliciter bajulare. Quo viso vir clementissimus gradum continuo sistit; addiscensque matrem una tantum hora post obitum filii remeasse, gemebundus efficitur. Mulier vero confestim pedibus advoluta, filii cadaver ante faciem ejus projicit, voceque lamentabili perstrepit, dicens: Unicum meum, quem tuæ sanctitati vivum commendaveram, vivum, deprecor, infelici matri restitue, non defunctum. Qui gregis tui non solum Pastor, sed etiam Pater es, [ad matris preces,] fac me quæso matrum in numero computari. Nam nimis infelix appellari mater amplius non valeo, quæ uno eodemque momento pariter filium & matris vocabulum perdidi. Veniens ab Apostolorum Ecclesiis, qui prædicationis lumine cunctum orbem illustraverunt, qualiter amisso lumine, quod præ oculis diligebam, orbata, possum ad patriam remeare? His & istiusmodi lamentationibus eadem muliebriter quidem flente, sed viriliter in Domino confidente, cum non posset illam vir Domini suis a vestigiis repellere, sese lacrymosus illic in orationem dedit; tamdiuque vicinas sibi Divinitatis aures pulsavit humillimus, [resuscitat,] donec ambo pariter surgerent; defunctus scilicet ab acerba morte, & sanctus senior ab oratu. Jam vero quis oratoria facultate præpotens digne potest enarrare, quantum subito fuerit natum gaudium, non solum parenti ejus qui resuscitatus fuerat, sed etiam reliquis hujusmodi spectaculo assistentibus? cum scilicet uno eodemque fere tempore viderent propriis pedibus ambulantem, [magno omnium gaudio,] qui mortuus adductus fuerat manibus alienis. Quis itaque Deus magnus sicut Deus noster; qui nimirum suæ divinitati haud segniter famulantes, non solum in cælis, sed etiam in terris glorificat; secundum illud scilicet, quod veridice, utpote summa veritas, est pollicitus; Ego glorificantes me glorificabo. [1 Reg. 2, 3,] Non est igitur infeliciter admirandum, quod tam efficax sui famuli deprecatio fuerit, ut subito valuerit exanime corpusculum visitare: cum profecto liqueat, eum ex illorum fuisse præcipuum numero, de quibus prophetice dicitur, Voluntatem timentium se fidelis in verbis suis clementissime faciet, orationes videlicet ipsorum mirabiliter audiens. [Psal. 144, 19.] Locum autem in quo contigit hoc insigne miraculum, [in loco Geniculum dicto.] ob id quod oraturus illic almificus Præsul genua sua flexerit, hodieque Florentini cives Geniculum vocitant: tantaque reverentia dignum judicant lapidem, quem sub ejus poplite contigerat esse, ut fœditatem illic non permittant vel a bestiis effici: maxime cum plerumque contigerit, illic eorum confringi vehicula, qui sine debita reverentia per locum illum non absque boum suorum damnitate transierant.

[12] Aliud quoque simillimum huic non supersedeo referre miraculum; quod eodem fecit itinere, [Semper visitat ecclesias:] sed non eisdem, ut ante nobis a quodam dictum est, utens vestigiis. Cum venerabilissimus idē Pontifex, matura jam confectus ætate, solis orationibus operam daret, ac propter hoc una cum suis Clericis etiam suburbanas ecclesias circuiret; quadā die, dum regrederetur ab ejusmodi studio, contigit eum reperisse quemdam defunctum, ante Florentinam portam, quæ sita est contra Aquilonem. Cumque paulisper substitisset, [pro anima defuncti orat:] atque more suo cœpisset orationem Deo fundere pro illius animæ redemptione; diversi sexus & ætatis populi, qui illo convenerant, nutu quodam, nisi fallor, afflati divino, cœperunt prius mussitando dicere; Nonne Pater hic noster sanctissimus, quem constat jam reddidisse mortuum vitæ, posset hunc quoque juvenem suscitare, si nostra fides in hujusmodi postulatione minime vacillaret? Cum ergo peracta prece Pontifex abire cœpisset, omnium illorum corda quasi unum protinus sunt effecta; terræque prostrati, lacrymosisque vocibus defuncti resuscitationem poscentes, ita concluserunt illius iter, ut nullatenus posset ad Episcopium remeare. Tristissimus itaque Pater effectus, [eumdemque a circumstantibus rogatus,] utpote vitium elationis tamquam pestem maximam fugiens; Cur, inquit, filii mei, tantum mihi ponderis imponitis, quantum fragilitas mentis meæ sufferre non potest? An ignoratis hæc & hujuscemodi miracula, non infimis & peccatoribus, quorum ego sum socius, sed viris apud Dominum summis & justissimis convenire? Cui populus e contra flebili voce suppliciter respondit: Qui puerum alienigenam clementer Domino largiente resuscitasti, debes quoque, Pater honestissime, propter hujus infelicis resurrectionem juvenis, cui tota sicut aspicis tua compatitur civitas, omnipotentissimæ supplicare Divinitati. Ad hæc Sanctus Dei ajebat; [post longam tergiversationem,] Non illud suæ fuisse virtutis, sed potius maternæ devotionis, quam fides adjuvit validissima. Populo autem pariter respondente, quod fides unius apud Clementissimum valuit obtinere, omnium profecto nostrum fidelibus petitionibus misericorditer concedetur; compulsus est almificus vir eorum annuere precibus. Præcepit itaque cunctæ multitudini, quæ aderat, tamdiu Kyrie eleyson, devotissime dicere, donec ipse surgeret ab oratione, quam dicebat illorum posse precibus adjuvari. Quid plura? [resuscitat:] Tamdiu situ jacuit humillimo, tamdiu lacrymosis petitionibus institit, tamdiu contemplationis penna sublevatus æthereo propitiavit Imperatori; donec plebs, visa illius qui mortuus fuerat subita oculorum apertione, non jam Kyrie eleyson, sed Deo gratias, Deo gratias, inclamaret. Lætissimus ergo protinus ad domum reversus est viventium, qui cum plurimorum mœstitia ducebatur ad tumulum defunctorum. [alia minora miracula facit.] Vellem præterea minores virtutes ejus, quæ nobis a quibusdam veridicis relatæ sunt, huic opusculo aggregare; nisi magnopere fastidio consulens audientium; ea quæ jam dicta sunt sufficere crederem: maxime cum prudens lector, argumentum trahens a majoribus, non ambigat, eum parva facere potuisse, quem constat auctore Domino insigniter patrasse perquam grandia.

CAPUT III.
Pius obitus. Miracula post mortem patrata.

[13] Ad ejus ergo glorificatum obitum stylum vertimus, quem nimirū Deus omnipotens abstractum terris, Arcadii & Honorii temporibus, ad cælorum gaudia revocavit. [Gen. 25, 8] Plenus enim dierum, sicut Scriptura testatur, [Æger suos solatur:] in senectute bona, cum se cerneret, invalescente languore, morti jam proximum effici; mœstissimum Clerum, & populum nihilominus lacrymosum, taliter allocutus est: Nolite, dilectissimi filii, nolite, deprecor, immoderata vos afficere tristitia: quandoquidem tempus est, ut viam patrum gradiens, ad bonum Dominum peracto festinem servitio. Quinimo gaudete, me patrem vestrum ad ipsum præcedere; cujus, in quantum potero, misericordiam pro vestris excessibus obsecrabo: admonitiones tantum meæ parvitatis in unitate concordiæ satagite custodire. His & talibus finitis alloquiis, eos Pontificaliter benedixit; sublevatis manibus ad cælum, oravit; ac deinde semetipsum signans, [25 Maji obit & sepelitur.] ita lætus animam exhalavit, ut diceres ad patriam ridens animal ridendo redire. Corpus autem ejus sacratissimū, ipso die quo defunctus est, octavo scilicet Kalendas Junii, reconditum est in arca marmorea, & positum in ecclesia Sancti Laurentii juxta altare. Quod cum fuisset aliquot annorum circulis elapsis, ob infestationem quarumdam gentium, translatum in hanc a S. Reparatæ Basilicam, tantam Deus ob ejus meritum ostendit gratiam, ut quædam arbor, quam feretrum ejus cum adduceretur tetigerat, continuo floruisset. Nonne videtur, lector, hæc arbor & flores virtutum B. Zenobii demonstrasse, & Florentinam civitatem indicasse, [in translatione corporis sicca arbor reflorescit:] præ multis aliis urbibus ob ejus Reliquias variis gratiis reflorere? Lætabiliter itaque gaudeat Florentinus populus, & exultet in Domino: quia divinitus accipere meruit hanc gemmam pretiosissimam, excellentem cunctis terræ opibus.

[14] Nec illud est obliviosa prætermittendum segnitie, quod idem sacratissimum cadaver, [ipsum immotum manet,] ad præfatam usque portam septemtrionalem delatum, tamdiu se non permisit ullatenus ab eodem loco moveri, quamdiu Pontifex, [dum Clerus ejus obsequio deputetur.] qui tunc temporis huic præerat urbi, Deo polliceretur, non minus duodenario Clericorum numero ad ejusdem Sancti perpes obsequium deputare. Video fragilitatem mentis humanæ, quæ gaudere solet breviloquio, tot auditis miraculis posse lassescere: sed mihi curandum est, ne dum quasi providus humanam offensam refugio, divinam male sanus incurram. Unde disposui per quoddam quasi meditullium Christo duce deambulare, quatenus minora sileam.; & majora, quæ post obitum suum patravit, studeam non segniter enarrare.

[15] Quidam b puer Italicus, aliquando magnarum febrium ardore perustus, [febricitans puer ob sæpius petitum potum] in tantam sitis anxietatem devenerat, ut quadam nocte quaterdecies aquam biberet. Sed quia nimis accensæ febris eam constat esse naturam, ut quo amplius biberit is qui ab ea decoquitur, eo magis sitiat; idem puer anxius, genitricem suam graviter dormientem quinquies & sexies, non sine clamoris magnitudine, vocitavit. Cumque mulier lassabunda fuisset excitata, suoque dixisset filiolo; Quid vis? Cur tantum vociferaris? Ille, quasi necdum bibisset, aquam infeliciter postulavit. Denique nimio jam tædio mater illius obsessa, respondit dicens: Dabo tibi diabolum qui te præfocet. [imprecante matre a dæmone obsessus;] Numquid non sufficit ingluviei tuæ quater decies jam bibisse, meque nimis infelicem non sivisse saltem paululum requiescere? Igitur adhuc eodem inebriata furore, aquam illi porrexit, dicens: Bibe diabolum, qui te facit potum toties postulare. Nulla itaque in medio mora, continuo spiritus malignus introivit in puerum, eumque cœpit acerrime agitare. Quod ut aspexit eatenus procax mulier, in terram prostrata, luctu cœpit amarissimo lamentari; seque causam fuisse calamitatis, quæ puero contigit, veraciter attestari. Proposuit igitur ejus genitor variorum ei medicaminum auxilia diligenter adhibere: quæ dum illi nec minimam quidem portiunculam incolumitatis erogarent, in summo discrimine positus, quid deberet amplius facere, non solum viros, sed etiam feminas consulebat. Unde contigit quamdam religiosam mulierem saluberrimum ei consilium præbere, dicendo: Ad Patris Zenobii sacratissimum tumulum si proprium deduxeris filium, ad effectum procul dubio tui poteris desiderii pervenire. [a patre, auditis miraculis moto,] Dum enim causa orationis nuper illo pervenissem, vidi quamdam Florentinam sic ab eo mirabiliter exauditam, ut ab oratione domum rediens, non solum filium suum, pro quo Sanctum postulaverat, sanitati redditum inveniret; sed etiam monile quoddam, sibi furto ablatum, in domo propria reperiret. Talibus ille compertis, urbem Florentinam una cum nato proprio festinanter adiit; ac religiosos Clericos, qui familiarius sæpe dicti Patris ecclesiæ serviebant, enixius obsecravit, ut miserrimum puerum, qui sponte nolebat ingredi, violenter usque ad altare S. Zenobii deducere dignarentur. Verum spiritus nequam in eo degens, cum formidaret ad Sanctum pertrahi, tantum ante fores repugnavit, tantum obstitit, tantum reluctatus est, ut decennis puer vix posset a quodam validissimo viro usque ad tribunal deduci. [defertur ad tumulūm Sancti & liberatur:] Ubi dum pro eo in terra jacente fusa cum lacrymis esset oratio; subito venter illius ultra humanam normam intumescere visus est: ac deinde reversus ad statum pristinum, tantum putoris effudit, ut palam daretur intelligi, spiritum ab eo putentem meritis S. Zenobii fuisse effugatum. Sanissimus ergo surrexit puer a pavimento: & qui tribus jam elapsis diebus nihil cibi acceperat, manducare continuo postulavit, atque ad suam patriam cum patre lætissimo remeavit.

[16] Nec illud prætereundum videtur insigne miraculum, quod nostris quoque diebus ac nostris oculis fuisse constat exhibitum. Clericus enim quidam, multis aliis devotius eidem famulatum præbens Ecclesiæ, dum esset in ultimo sui languore servuli contristatus, accessit ad altare B. Zenobii, deprecans intimis sui cordis gemitibus, ut ejusdem Patris interventionibus illi sanitas perveniret. [languor servi orante hero] Sed quia bonum mentis humanæ desiderium, sicut ante nos multo sanctius & eloquentius dictum est, c solet dilationibus augmentari, atque augmentata optata percipere; non est tum idem Clericus protinus exauditus. Verum quia non solum secularibus, sed etiam divinis litteris erat non mediocriter imbutus, ac per hoc sciens Euangelice dictum esse; Pulsate, & aperietur vobis; non destitit per dies undecim precibus aurem pulsare Tonantis; auxilium videlicet tanti Pontificis postulando, quem credebat esse Divinitatis auditui proximum. [Luc. 11, 9] In quibus nimirum diebus undecim, oratum quidem pro eodem suo famulo pergebat Zenobii Patris ad aram; [post inter missa alia medicamenta curatur.] sed medicamen exterius, utpote medicinali peritus ante, competenter illi adhibere nullatenus omittebat. Cum vero cerneret eum, tot elapsis diebus, habilem quidem curationes admittere, sed languorem nullatenus amittere; statuit in corde suo medicinalia tunc temporis studia postponere, & tantummodo laudabilissimi Præsulis auxilium præstolari. Cum ecce die duodecimo Sanctus, ei per visionem apparens, ait: Diebus his præteritis idcirco puero tuo nequaquam sanitatis donum tribuere volui, ne videretur potius terrena quam cælesti curatione salvatus. [Ps. 54, 23] Nunc autem quia, sicut Psalmographus intonat Vates, stabiliter in vere Domino cogitatum tuum jactasti, scias te nuncupativi Domini vocabulum non amittere: sanabitur enim citocitius idem tuus servus, quem tibi pretiosissimum arbitraris. Evigilans igitur sæpe fatus Clericus, quid sibi per somnium dictum fuerit multis hominibus fideliter nuntiavit, ac deinde famuli sui mirabillimam incolumitatem videre promeruit.

[17] Libet interea mentis intuitum, ad videndam Sancti hujus gloriam, [Laudatur gloria collata S. Zenobio] diligenter sustollere, qualiter terreno pretio cælestia emeruit contemplari. Ecce enim qui carneis obluctando illecebris, omnipotenti Domino famulans, transitoriam mundi gloriam declinavit; non tantum sideream feliciter possidet mansionem, sed etiam in terris exhibendo tam jucunda miracula, nimis magno fruitur & perfruetur honore. Beata plane possessio, quam non aufert hostilis iniquitas, sed inconcussam detinet immensa felicitas: cujus beatitudinem nulla diminutio mutilat, quia nunquam illi ruinosus casus appropiat: cui semper arridet optata prosperitas, quia nunquam horribilis ei dominatur adversitas. Multa quidem sunt & alia, quibus hic honorabilissimus Pater posset merito prædicari; sed mihi Laurentio, Melphitanæ Sedis immerito Archiepiscopo, qui hic exulans ejus sensi præsidium, magis libuit hæc pauca describere, quam plurima non sine macrologiæ vitio fastidiosius excipienda narrare. [& Auctor vitæ se prodit.] Celebratur autem festivitas ejus octavo Kalendas Junii, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat cum Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ecclesiam S. Salvatoris nominant alii omnes Auctores, utique ex antiquiori Vita: hic vero Auctor usus est titulo S. Reparatæ, quo scilicet postea appellata est ecclesia eadem, & qui solus in usu ac notitia hominum erat cum ipse scriberet.

b Hoc miraculum in Vita priore & apud S. Antoninum asseritur vivo adhuc S. Zenobio patratum, a quo tam mater quam filius fuissent baptizati: nec miranda hæc diversitas cum hic ex solo auditu referat, quæ ex veteri scripto alius, ideoque gravior testis.

c Videtur alludere ad illud Gregorii Papæ Hom. 25 in Euang. de Magdalena ad sepulcrum Domini: Actumque est ut desideria dilata crescerent, & crescentia caperent quod invenissent.

II ET III TRANSLATIO
Ex Io. Villano & Io. Aretino coævis.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

BHL Number: 9018

EX COÆVIS.

[1] Anno MCCCXXX, medio mense Januario, Archiepiscopus Pisanus, Simon Salterellus, nobilis Florentinus; & Episcopus Florentinus, Franciscus de Silvestris Cingulanus; item Episcopi, Fæsulanus, Tedices de Aliottis; ac Spoletinus, [Anno 1330 refosso corpore,] Bartholomeus Bardus, ambo Florentini; cum Canonicis Florentinis, multisque Clericis ac Prælatis, fecerunt discooperiri altare X. Zenobii in cryptis S. Reparatæ, ut illius beatum corpus invenirent: quod prius quam ipsis succederet, ad decem ulnas terra in profundum excavanda fuit. Inventum est autem intra capsam, marmoreæ arcæ inclusam. Exinde autem sustulerunt pauxillum de cranio capitis, atque nobiliter collocari mandarunt intra caput argenteum, ad ipsius Sancti vultus similitudinem effigiatum, ut posset annuatim cum magna devotione ac solennitate monstrari populo, in die ejus festo: reliquum vero corpus devotissime reposuerunt in locum suum, cum hymnis & cantibus, ædis Cathedralis campanis omnibus per decem continuos dies noctesque fere jugiter sonantibus; Episcopis autem, [transfertur in caput argenteum particula cranii.] Indulgentiam peccatorum largiendo, invitantibus populum ad sacras Reliquias visitandas. Cujus Translationis & Indulgentiæ causa, Florentini fere omnes, viri ac mulieres, parvi & magni, singulari cum religione nec sine muneribus, ad tale exercitium devote confluxerunt. Ita Ioannes Villanus, Chronicæ suæ Florentinæ in anno MCCCXXXIII desinentis lib. 10 & ult. cap. 172, expresse notans solum acceptum fuisse aliquanto del teschio del capo, ut originariis ejus verbis utar.

[2] [An. 1408 conditur novi sacelli fabricandi decretum,] Ludovicus Strozzius Archidiaconus Florentinus, in Præfatione ad Vitam S. Zenobii, a Clemente Massa editam ipsoque curante recusam, argumentum istud sic prosequitur: Indictione II Mense Martio, anno MCCCCVIII, decretum communi consilio fuit, ut corpori S. Zenobii excitaretur honorificum sepulcrum, ipso interim alibi decenter locato. Post varios autem super ea re tractatus, tandem anno MCCCCXXVIII, cum nova S. Mariæ Floridæ Cathedralis majori ex parte perfecta jam esset, ad prioris illius decreti executionem, novum in hæc verba conceptum est: Capella quæ directe obversa est portæ, ecclesiam S. Joannis respicienti, intituletur nomine S. Zenobii: in eaque fiat altare concavum, sub quo reponatur corpus atque ossa intra arcam æneam vel marmoream, [& innovatur anno 1428,] supra quam ex eadem materia ponatur statua Sancti, tres cum dimidia ulnas alta: circumcirca vero ponatur opus craticulare, quod aspectum non impediat & contactum prohibeat: in Translatione denique ipsius sancti corporis, fiat solennissima Processio, idque eadem die qua alias facta Translatio fuit, scilicet XXVI Januarii.

[3] Postmodum mutato consilio placuit, secundum deliberationem anno MCCCCXXXVIII scriptam, [atque 1438 præscribiturq; forma altaris,] ut arca in qua est corpus S. Zenobii poneretur sub crypta prædictæ capellæ, ea in fronte quæ chorum respicit, & fiat fornix quam potest planissimus, ut tanto plus spatii sub eo servetur: in eademque crypta fiat fenestra, sub altari superiori, ad eamdem fere cum altari longitudinem, altitudinem vero sesquiulnæ circiter; idque duabus de causis, primum ut crypta habeat transpirationem, deinde ut per eam videri possint luminaria, posita ex devotione circum arcam corporis S. Zenobii. Altare superius sit marmoreum, positum supra quatuor columnas: supraque illud ponatur capsa ænea, designata a Laurentio Bartoluccii. Et post alia plura circa dispositionem altaris ordinatur, [sub quo reponatur capsa ærea capitis,] ut facies ejus anterior non sit historiata, sed litteris inscripta; habeatque ostiolum, per quod immitti & extrahi possit caput S. Zenobii. Unde intelligitur, capsam illam æneam numquam fuisse fabricatam pro Corpore sancto, sed solum pro Capite recipiendo. Idem etiam evidentius constat ex Decreto anni MCCCCXL, quod sic habet: In arca ænea, ordinata pro cranio & capite S. Zenobii, scribantur intra coronale sertum hæ litteræ, CAPVT BEATI ZENOBII FLORENTINI EPISCOPI, IN CVIVS HONOREM HÆC ARCA INSIGNI ORNATV FABRICATA FVIT: itaque etiam hodie ibi sculptum legitur. Fuerat prædicta arca commissa anno MCCCCXXXII Laurentio Bartholi de Ghibertis, velut talium operum peritissimo artifici, ea conditione ut intra menses XLII absolutam daret: cumque conditionem non implevisset, ablata ab eo: sed deficiente qui cœptum laborem prosequeretur, eidem reddita fuit XVIII Aprilis, anno MCCCCXXXIX, cum obligatione finiendi opus intra menses X, [pretiosa valde] quod & fecit. Equidem dicere nequeo quantum præcise pro illo pulcherrimo vase solutum fuerit; æs ipsum a lanificibus emptum fuisse scio, ex illo quod ipsis superabundabat pro statua S. Stephani, quam fabricaverat Orsanus-Michael. Scio etiam quod in Bibliotheca Strozziana inveniatur memoriale quoddam, quo indicatur arca illa stetisse florenis MCCCXIV: sed non distinguitur utrum pro sola arte tantum solutum sit, an vero pro arte & materia simul. Denique bonus quidam Sacerdos, Ecclesiæ nostræ Capellanus, [& an. 1590 inaurata.] Victorius de Ancisa, fundator puellarum quas Stabilitas nominant in via Scalæ; prædictam arcam inaurandam, pro sua erga Sanctum devotione, curavit anno MDXC, successu tam parum felici, ut de innovanda inauratione denuo cogitare oporteat.

[4] His ita dispositis, tandem beatum corpus, ex loco in quo fuerat anno MCCCCXXX depositum, translatum subtus nouam Capellam fuit anno post nono; quemadmodum in Vita apud Surium narrat oculatus testis Ioannes Tortelli Aretinus, his verbis. Anno ab Incarnatione Domini millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, [Anno 1433] quando Eugenius Pontifex Maximus, Roma Florentiam venit, & Americus Archiepiscopus moritur, vacavitque Archiepiscopatus circiter duos annos. Nam summus Pontifex Eugenius, [sub Eugenio Papa IV] cum apud Florentiam degeret, voluit eo tempore hujuscemodi Ecclesiam regere, quam in plurimis reformavit. Et inter cetera, statuit pueros clericos triginta tres, qui in Missarum solenniis & Vesperis ecclesiæ quotidie deservirent, præessetque illis magister Presbyter & vir delectus, qui Grammatica eos atque Musica institueret; & pro magistro centum aureos quotannis, & puerorum singulo novem dari ex reditibus quibusdam publicis ordinavit. Demum ad Archiepiscopatum promovit Joannem Vitellescum de Corneto, qui & titulum etiam Alexandrini Patriarchatus obtinebat, nec multo post in Romanæ Ecclesiæ Cardinalem assumpsit. Hujus tempore Præsulatus ab Domini incarnatione millesimo quadringentesimo trigesimo sexto, mense Martii, [nova basilica consecratur:] die Annuntiationis B. Mariæ Virginis, præfatus Eugenius sanctissimus Pontifex, basilicam novam magna celebritate consecravit: & sequenti anno, mense Octobri, idem Eugenius Ludovicum Patavinum cubicularium suum ad Archiepiscopatum promovit. Cujus tempore corpus B. Zenobii, ex loco, ob diversam novæ ecclesiæ dispositionem ignobiliori, ad digniorem aptioremque magno apparatu translatum fuit. Nam cum forma & dispositio magnificentissimi templi ad complementum redacta fuisset, [in quam durante Concilio] & Eugenius Pontifex Concilium pro Græcorum unione celebraret; convenissetque Joannes Palæologus Græcorum Imperator, Demetrius Despotus ejus frater, Joseph Patriarcha Constantinopolitanus, magna Archiepiscoporum Græcorum & Latinorum atque Episcoporum multitudo; visum fuit Joanni Spinello, Cathedralis ecclesiæ Præposito, viro clarissimo, Canonicisque & Civibus, eo potissimum tempore Translationem corporis beatissimi Zenobii celebrare, & convenienti illud ac præparato loco disponere.

[5] Statuto igitur die VI Kalendas Majas, ab Domini incarnatione anno millesimo quadringentesimo trigesimo nono, [an. 1439, 27 Aprilis] convenerunt in majori basilica Cardinales omnes, qui Curiam Eugenii sequentes, ad Concilium venerant: & ornatissime in medio ecclesiæ choro, variis tapetis & aulæis præparato, dexteram versus altare partem Cardinales insederunt. Post quos Patriarcha Hierosolymitanus, & Patriarcha Gradensis, aliaque ingens Archiepiscoporum & Episcoporum, Græcorumque & Latinorum multitudo, pulcherrimo ordine disposita, stabat. Ad sinistram vero sedebat primus Demetrius Despotus: post quem Legati diversorum Principum & Comitum, Protonotarii Latinæ Ecclesiæ, Nobilium Græcorum ac Latinorum multitudo non parva. Tunc Ludovicus Archiepiscopus, in veste Pontificia & mitra redimitus, cum sex aliis delectis Episcopis & Canonicis populoque innumerabili, ad antiquam procedens catatumbam, marmoream capsulam, in qua ossa erant beatissimi Zenobii, assumunt; & suos humeros sex illi Pontifices subjicientes, [magna cum pompa inferuntur corpora] consequente Ludovico Archiepiscopo, cum totius populi jubilo, organisque ac tibiis atque diversis musicorum generibus, Dei laudem per totam ecclesiam resonantibus, magna cum omnium devotione & reverentia, ornatissimo altari superimposuerunt. Et interim dum Missarum solennia celebrarentur, dignissimi omnes Florentinæ urbis cives, accensos cereos in manibus gestantes, incedentesque conspicuo atque amplissimo ordine, magna devotione venerari beatissimum Corpus adveniunt; atque omnium primi hi fuerunt, qui ex eadem progenie cum Zenobio in hac Florentina civitate perdurant, viri ut plurimum clarissimi ac nobilissimi, de Hieronymis hodierno tempore vocitati. Post hos civitatis Primores, amplissimo (ut solent) apparatu conveniunt, quos ceteri magistratus, nec non alii plerique cives præstantissimi subsequebantur. Demum peractis sacris, assumunt capsulam iidem illi, qui prius, Pontifices sacri: & sequentibus Archiepiscopo cum Canonicis ac innumerabili populo, [SS. Zenobii & Podii Episcopp.] in nova catacumba, apud primam ejus ecclesiæ capellam, ut hodierno tempore nominantur, suo nomine consecratam, magno cum honore locaverunt. Quo videlicet in loco, post paucos admodum dies, marmoream capsam cum Reliquiis integris B. Podii Episcopi Florentini, soli Canonici cum Præposito & Presbyteris aliquibus, paucisque civibus, & me præsente, transtulerunt.

EADEM III TRANSLATIO
Ex Italico Clementis Mazzæ, æque oculati testis.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

EX MSS.

PROLOGUS.

[6] In rebus antehac a me scriptis, dulcissime Philippe, si error aliquis fortassis irrepsit, [Profitetur certa esse quæ scribet.] accidere id potuit vel scripturarum vitio, vel idiomatis veteris quod secutus fui inscitia, vel etiam ex imbecillitate ingenii mei. Verum earum rerum, quas oculis meis, licet puerilibus, vidi, tam firmam habeo impressam memoriam, ut nullo modo possim de iis dubitare. Quæ igitur in tertio hoc meo tractatulo leges de nostro S. Zenobio, certa obsecro ac grata habeas, æque ac si ea propriis oculis vidisses; tam propter honorem ipsius Sancti, cujus gesta & miracula tanta fuerunt, ut mereantur non suppleri falsis additamentis; quam propter reverentiam mei & caritatem, [Divisio capitum.] qua feror erga te, dignus ne existimer superflua dicere.

Quot hic deinceps vides numeros, tot notantur in originali Italicorum Capitum tituli, hos autem consequenter exhibeo,
I Quomodo decreta fuerit secunda Translatio corporis S. Zenobii.
II Modus & ordo in ipsa servatus.
III De maxima prudentia Ioannis Spinelli, aliorumque eam actionem dirigentium.
IV De secreta ratione observata in requirendo sancto corpore.
V Quomodo ipsum inventum sit, deque maximo miraculo foliorum ulmi, tanto tempore conservatorum.
VI Hic narratur modus factæ Translationis.
VII De ordine oblationis sub ea factæ S. Zenobio.
VIII Quomodo corpus delatum sit in capellam, quæ hodie nominatur S. Zenobii.
XI De Translatione corporis S. Podii Episcopi Florentini.
X De multis qui voluerunt sequi S. Zenobium in nomine, atque etiam quatenus potuerunt in opere.

[7] Sub his titulis deducta Capita prius quam Latine reddam, juvat ex Ioanne Aretino dare, que ille habet de structura novæ Cathedralis: quoniam in hac celebrata Translatio est, & ab ejus absolutione narrationem suam exorditur Clemens. [Novæ fabricæ molitio ab anno 1298;] Dicit autem Ioannes, quod sub Francisco de Bagnoria, ab Archipresbyteratu Florentino ad Episcopatum assumpto, Præsulatus ejus anno secundo, videlicet ab Dominica Incarnatione MCCLXXXXVIII, jacta sunt fundamenta novæ Cathedralis ecclesiæ juxta ecclesiam S. Salvatoris (ita scilicet olim dictam, cum primum in ea sepeliretur S. Zenobius, sed postea restauratam sub nomine S. Ioannis Baptistæ & S. Reparatæ) ut non solum intra se eam contineret, sed & initia templi admirandi de se ostentaret: quo nec minus, inquit, secutum est. Nam elevatis per tempora firmissimis muris, ubi ad revolutionem principalis rocundæque testudinis deventum est, non videbatur humano artificio posse compleri. Et cum multa in vanum excogitata fuissent remedia, solus Philippus quidam Brunellescus, civis Florentinus, id suo ingenio & architectoria arte potuit perficere. Nam imitatus antiquos, sine aliqua lignorum sive alterius materiæ structura, ingeniosissimis artificiis, quibus ingentes lapidum moles commode elevabat, ædificium perfecte ad complementum deduxit. [usq; ad annum 1433.] Fuerat autem præfatus Brunelleschus fabricæ majoris ecclesiæ architector præfectus (ut postea idem Ioannes prosequitur) in Episcopatu Aymerici Corsini, cujus etiam tempore Martinus Papa V, a Constantiensi Concilio Florentiam veniens honorificeque susceptus, Episcopalem Florentinam Sedem Archiepiscopalem esse statuit, designavitque ei Suffraganeos, Fæsulanum & & Pistoriensem Episcopos; & Brunellescus amplam illam testudinem pulcherrimo prosecutus est artificio, & ad complementum clausura firmissima perduxit, anno ab incarnatione Domini MCCCCXXXIII. Transferendi vero sacri corporis causa fuit, quod licet nova hæc fabrica totius veteris ecclesiæ spatium complecteretur; locus tamen in quo illud jacebat, ob diversam nunc dispositionem, ignobilior esset, digniorque & aptior convenire videretur, in ipso novæ fabricæ umbilico, qualem antea occupaverat in veteri ecclesia.

HISTORIA.

[8] Anno MCCCCXXXVII, in locum Ludovici de Vitelleschis, successit Archiepiscopus D. Ludovicus a de Padua: cujus tempore Joannes Spinellinus, Præpositus Florentinus, [Post novæ fabricæ absolutionem,] homo dignissimus & totius Florentinæ Ecclesiæ in eum qui nunc cernitur & observatur modum reformator, videns perductam ad finem novæ Cathedralis fabricam, id est clausam cupulam usque ad initium laternæ (quæ laterna hodie spectatur cum admiratione omnium; & ego, tamquam junior omnium Sacerdotum primum lapidem in fundamento posui, ex commissione D. Fr. Antonii b tunc Archiepiscopi Florentini: qui etiam dignatus est cum toto Capitulo scandere ipsius novi templi pinnaculum, ad impertiendam suam benedictionem inchoando operi ipsius laternæ) Præpositus, inquam, prælaudatus cœpit cogitare & tractare de secunda Translatione corporis S. Zenobii, ex loco antiquo ad novum situm, secundum dispositionem novæ ecclesiæ, ubi nunc esse cernitur. Ad cujus executionem propositi non solum consuluit prædictum Dominum Archiepiscopum, sed etiam Canonicos suos, & ecclesiæ ipsius venerabiles Sacerdotes ætate provectiores, nec non cives spectabiliores magisque grandævos: omnesque in eam venerunt sententiam, quod res peragenda esset die XXVI c Aprilis anni MCCCCXXXIX. [decernitur translatio facienda 26 Apr. 1439.]

[9] Aderant eo tempore in nostra civitate Pontifex Maximus Eugenius IV, cum dignissimo Collegio Cardinalium, Episcopisque & Archiepiscopis Latinis magno numero. Ex auctoritate etiam ipsius Pontificis ad Concilium vocata erat Ecclesia Orientalis, pro constituenda unione cum sancta Romana Ecclesia: cui mandato obtemperantes Joannes Palæologus Imperator Græcorum, & frater ejus Demetrius Despotus, & Joseph Patriarcha Constantinopolitanus, [coram Patribus Concilii Florentini,] multique Episcopi & Archiepiscopi Græci, suam exhibuerunt præsentiam. Omnes autem, tam Græci quam Latini, atque ex aliis nationibus etiam plures, qui tunc reperiebantur in Curia Pontificis maximi, simul cum illo, die jam dicto, convenerunt in novam Basilicam Florentinam, atque ordinatissime consederunt in medio choro, qui eum in finem ornatus erat tapetiis & pannis pretiosissimis, laneis sericisque, argento & auro intextis: ita ut a parte dextera sederet tota Ecclesia Latina, ad sinistram tota Ecclesia Græca: in alio autem gradu erant Patriarcha d Gradensis & Demetrius Despotus: post quos sedebant Legati variorum Principum, Dominiorum & Communitatum, Latinique Protonotarii, & magna multitudo Nobilium, pulcherrima & pene divina ratione digestorum.

[10] Fluxerant jam plures quam mille anni a prima Translatione, [sed prius ex plorandum statum sancti corporis.] quando sacrum corpus reconditum fuerat & sepultum, in loco amplo ac subterraneo, templi umbilicum complexo, ad pedem suggesti ex quo hodie prædicatur; qui locus totum fere illud spatium occupabat, quod nunc sedilia virorum atq; mulierum, ad conciones congregatorum; quodq; in præsentiarum servit dignissimæ sepulturæ Pontificum & Sacerdotum ipsius ecclesiæ. Interea vero temporis frequentes acciderant inundationes aquarum, fundum civitatis, etiam qua altior est, obtegentium, nedum ad humiliora & subterranea penetrantium. Verebantur ergo Joannes Spinellinus aliique circumspectiores Sacerdotes ecclesiæ, ne tali ex causa consumptum corpus sanctum, aut prorsus ex humiditate fracidum inveniretur, eoque casu populus gravissimum pateretur scandalum. Itaque re in deliberationem maturam adducta, decretum fuerat, ut ipsa quæ diem Translationi constitutum præcessura erat nocte, quam secretissime exploraretur veritas, atque de re tota qualis inventa fuisset referretur ad Pontificem, cujus deinde præcepto & consilio stare constituerant. Tunc præfatus Spinellinus, cum paucissimis Sacerdotibus, & aliquot magistri latomi, ex eorum numero qui ab e Operariis ecclesiæ conducti intendebant erectioni murorum ecclesiæ, [quod noctu aggressus Præpositus cum paucis,] magnæ prudentiæ & discretionis viri, armati necessariis ad eam rem instrumentis, nec non Ceroferarii & Sacerdotes quidam tædis instructi, convenerunt in cryptam: & quamvis omnium esset opinio, corpus S. Zenobii jacere sub altari, aut saltem intra f cryptam; tamen quia in ipso cryptæ centro conspiciebatur lapis signatus littera S. quasi supposita pro voce Sanctus; ideo jusserunt Sacerdotes, ut prædicti magistri, quam possent reverentissime, tollerent lapidem.

[11] Hoc facto, licet nihil manifestæ rei subtus appareret præter ipsam humum, judicarunt tamen omnino ibi fuisse sepulturam alicujus Sancti Episcopi, ex successoribus S. Zenobii in eadem crypta sepultis, puta Andreæ, Mauritii, aut g S. Podii: sed quod propter prædictam causam ejusmodi corpora fuerint prorsus consumpta: ideoque destiterunt ultra quærere in loco prædicto. Transeuntes ergo ad altare marmoreum, [reperit arculam sub altari,] sub quo credebatur esse sacrum corpus; post aliquas orationes a Sacerdotibus devote recitatas, accesserunt cum suis instrumentis magistri, multumque devote dissolverunt juncturas & compages marmorum, donec posset manifeste videri interior cavitas ipsius altaris. Intra hanc vero cum conspexissent arculam marmoream; magna cum alacritate prosecuti demolitionem altaris, dictam arculam, reserarunt, inveneruntq; interius composita ossa, quæ quin S. Zenobii essent nullatenus dubitabant. O miraculum grande! o vim sanctitatis! o potentiam divinam, cui contradici nequit! Animum huc adverte, lector, & considera ultimum maximumque miraculum Sancti. Intra arculam prædictam inventa sunt ossa, [intraq; eam ossa inspersa foliis,] desuper conspersa frondibus ac floribus illius ulmi, quæ in prima corporis translatione mense Januario floruerat in instanti: qui flores & frondes gratulabunde ac festive decerpti, postea sic positi fuerant in dicta arcula; & annis mille ac decem h (si recte computum ineas, lector) conservati sunt in arcula illa imputres, illæsæ, incorruptæ, absq; ulla macula vel defectu; cum tamen nihil levius folio sit, nihil ex natura sua corruptibilius. [post annos 1010 adhuc recentibus.] Ex illis autem tulerunt nocte illa Sacerdotes varii devotionis ergo, præsertim D. Joannes Spinellinus, & Presbyter Agnulus de Sena, atque Presbyter Julianus de Empolis. Deinde discedentes reliquerunt in loco circa sanctū corpus, multum luminis usque mane; & se ad quietem capiendam composuerunt, usque in horam qua erat facienda translatio.

[12] Regrediens autem ad translationem ipsam, dico, quod facto die, cum omnia sic essent ordinata, [Eadem arcula ab Episcopis reverenter elata,] sicut supra dictum est, Ludovicus Archiepiscopus indutus Pontificaliter, cum sex aliis ad id delectis Episcopis, & Canonicis aliisque Sacerdotibus, infinita propemodum populi multitudine ad spectaculum congregata, descendit in prædictam cryptam & sanctissimum cœmeterium: ubi post multa solennia cantica & orationes, prædicti sex Episcopi humeros supposuerunt sacræ arculæ. Quam cum in apertum eduxissent, fremebat aër templo inclusus confuso sono, tum populi clamantis magna voce, Ora pro nobis S. Zenobi; tum melodiæ resonantium, foris campanarum, intus musicorum instrumentorum omnis generis: talique in triumpho delatum fuit venerabile pignus super altare majus, [& in summo altari posita,] eum in finem solenniter apparatum: ubi etiam decantata est Missa solennis. Dum autem cantaretur Missa prædicta, omnes qui aliquem magistratum vel alias publicum munus gerebant in civitate, processerunt ad reverentiam sancto corpori exhibendam, pompa perquam magnifica nec minori devotione; cum omnes fere præ animi exultantis teneritudine lacrymarentur, & sua quique dona liberalissime obtulerunt.

[13] Primi ad oblationem in hac solennitate translationis S. Zenobii accesserunt omnes, [ad oblatione prior accedit familia Hieronyma,] qui eo tempore vivebant, ex progenie & stirpe S. Zenobii. Vocantur hi hodie Hieronymi, homines semper clarissimi & nobiles, quamvis eo tempore alio vocabulo fuerint i cognominati, quia erant gentiles, sectatores tamen virtutum moralium. Postea sequebatur officium Magnificæ Dominationis, quæ licet triumphaliter instructa, tamen illa die præcedentiam detulit Hieronymorum familiæ; ut quæ totam nostram civitatem fide imbuit Christiana, eamque illuminavit per hunc suum tam gloriosum Sanctum, ac deinde per alios multos, qui postea ex eadem familia descenderunt. Dominationem secuti sunt alii officiales ac magistratus civitatis, secundum consuetum ordinem, ac deniq; grandis multitudo populi. Absoluta Missa & oblationibus, [deinde arcula collocatur,] Pontifex cum Cardinalibus & Prælatis ceterisque Proceribus supra nominatis, tam ecclesiasticis quam secularibus, tam Latinis quam Græcis, devote accesserunt ad osculum arculæ, in qua requiescebat corpus S. Zenobii, & huic se commendabant. Deinde de altari majori sublata est arca a sex illis delectis Episcopis; neque minori cum jubilo, laudibus, canticis, quam allata fuerat, deportata est ad fundamentum illius capellæ, quæ medium locum occupat inter capellas quinque, sitas in tribuna principali ecclesiæ, quæ capella hodie appellatur S. Zenobii; ubi sunt duo pulchra altaria ex purissimo marmore, unum superius, & alterum inferius. [sub ara sibi propria.] Inclusa est autem arca sub altari inferiori, ante quod, æque ac ante superius altare, ardent perpetuo luminaria multa, in honorem ipsius Sancti & benedictæ illius animæ, quæ stat parata in conspectu Dei ad intercedendum pro nobis, & pro statu ac conservatione nostræ civitatis. k

ANNOTATA.

a Ludovicus, cognomento quidem ascititio Scarampius seu Medianta appellatus, sed hic solo patriæ nomine notatus, quia obscuris ortus parentibus: nec eo ævo moris erat aliis quam Nobilibus cognomina habere familiarum. Hic Legatus Pontificius Picininum, celeberrimum pro Mediolanensibus belli ducem, fuderat; eoque & Cardinalatum, & hunc Episcopatum commeritus, anno 1440 loco ceßit, factus Gradensis Patriarcha.

b Est hic S. Antoninus, Archiepiscopus factus anno 1446, defunctus 1459: qui igitur pro anno 1439 pueriles oculos suos appellat in Prologo; eratque annorum saltem 12 (aliter enim non potuisset tam distincte omnium meminisse) junior autem omnium Sacerdotum, cum primus lapis laternæ poneretur, adeoque annorum 24; videtur huic ministerio admovisse manum circa annum 1452; & annorum 47 fuisse, cum hæc scriberet anno 1475.

c Anno 1439 littera Domin. D dies 26 Aprilis cadebat in Dominicam 3 post Pascha, celebratum eo anno 5 Aprilis.

d Erat tunc Patriarcha Gradensis, Marcus Condelmerius, Eugenii Papæ propior affinis, penultimus eo titulo: nam mortuo ejus proximo successore Dominico, translatus Venetias Patriarchatus est.

e Operam ecclesiæ vocant Itali, quod Galli Fabricam, Officium scilicet Ædilitatis, ad sarta tecta & similes ecclesiarum neceßitates.

f Tumbam semper hic auctor vocat, sed (ut apparet) latius sumpto tunc nomine.

g S. Podius, Episcopus Florentinus, colitur 28 Maji, quando de illo agemus.

h Si ab annis 1439 detrahas 1010, invenies ex hujus scriptoris calculo, S. Zenobium mortuum dici anno 424, ut supra dictum.

i

Ea nunc fere per Italiam invaluit credulitas, ut plerasque nobiles familias putent a Romanis temporibus accersendas; & pauci reperiuntur qui velint considerare, Romani nominis splendorem omnem sub Regibus Gothis ac Longobardis eo fuisse redactum, ut nihil illo esset abjectius; nec nobilis quisquam censeretur extra dominatricem gentem: hæc vero, cognomina nulla noverat. Propterea etiam ii qui antea ipsa habebant indigenæ, cognominibus omnino abstinuerunt per plura secula: ex quo capite impoßibile fuit, conservari succeßionum genealogicarum memoriam extra familias Regias. Earum autem quæ hodie nobiles reputantur familiarum pleræque, originem & nomen acceperuntsub Imperatoribus Germanis seu Teutonicis: & puto paucas esse quæ ad Francorum, pauciores quæ ad Longobardorum, paucißimas vel nullas potius quæ ad Gothorum, nedum Romanorum, tempora demonstrative poßint citra fictionem pertingere. Equidem familiæ Hieronymæ detractum nihil velim. Donec tamen poßit illam, quam prßtendit, generationis seriem, per solida certaque documenta, gradatim & absque saltu pertexere usque ad S. Zenobium, seu Florentinum, seu Fæsulanum, annis fere quingentis juniorem priori (nam de hoc dubitari supra indicavi) licebit mihi opinari, unicum prætensionis illius fundamentum esse vetustam turrim, nunc intra Hieronymorum ædes spectabilem, quam Vgolinus Verinus, sub finem XV seculi Poëta nobilis, his versibus celebravit:

Hieronymi quam prisca domus fuit, ardua turris
Condita sit testis, totos jam mille per annos;
Quam sacer Antistes Tuscæ Zenobius urbis,
Tam clara de stirpe satus, coluisse putatur.

In suo quisque sensu abundet, & valeat ejusmodi traditio eatenus, ut eo in loco, quem nunc Hieronymi poßident, steterint S. Zenobii paternæ vel Episcopales ædes: turrim ipsam censuerim valde antiquam fore, si fuerit seculo XII, inter motus Guelforum ac Gibellinorum, excitata; sicut & aliæ per Tusciam plures, præsertim in civitate Senarum, usquehodie superstites. Hieronyma familia, an vel tunc nomen aliquod habuerit, nescio; certe non invenitur inter illas, quas Florentinæ historiæ parens Ioannes Villanius scribit fuisse celebres sub annum MLXXVIII, quando antea perparva civitas, novo circuitu ampliata (sic ut præter alia etiam S. Laurentii ecclesiam suburbiumque complecteretur) & in suas regiones secundum ordinem ac nomina portarum divisa fuit.

k Sequitur translatio S, Podii: & indicantur duo Episcopi Florentini, nominati Zenobii: quorum unus anno DCCCII, alter DCCCCX fuerint consecrati: sed neutrum horum agnoscit Vghellus, unicum vero ponit an. MCLXI. Duos etiā Zenobios Presbyteros Martyres indicat Mazza, utrūque Romano Martyrologio adscriptum, scilicet die XX (non XXIV ut ait ille) Februarii, & XXIX Octobris: opusculum autem finit cum Cantico, in laudem Sancti composito, Zenobium Fesulanum prænominatum, Sanctis quoq; annumeratum fuisse, credidit Capitaneus Cosmus della Rena.

INSPECTIO CORPORIS
Anno MDLXXXIV ex Ms. Joannis Fabri,
eruta a Francisco Cionaccio Presb. Florent.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

EX COÆVIS.

[14] Cosmus Minerbetti, Archidiaconus Florentinus, postea Episcopus Cortonensis, anno MDCXV, [Archiepisc. Card. Florentinus postea Leo XI,] id est annis XV prius quam ad Infulas promoveretur, Magno Hetruriæ Duci Cosmo II Relationem scripsit de Reliquiis ecclesiæ Metropolitanæ Florentinæ. In hac, postquam egisset de prima tertiaque Translatione S. Zenobii, & loco ubi repositum fuit ejus sacrum corpus; In ipso, inquit, loco Cardinalis Florentinus, qui deinde fuit Leo Papa XI, invenit corpus S. Zenobii, & alias duas parvas urnas, plenas ossibus, quæ esse SS. Andreæ & Mauritii Episcoporum Florentinorum præsumitur, quamquam id certo non sciatur, eo quod non sint adscripta nomina, sicut nomen S. Zenobii. Relationem istam anno MDCLXXXV in lucem edidit, Notisque studiose illustravit, Franciscus Cionaccius Presbyter Florentinus, ja alias nobis commemoratus, ob editam Vitam S. Humilianæ de Circulis XIX Maji: atque Annot. 17 & 18 indicat, illius S. Andreæ festum agi XXVI Februarii, S. Mauritii vero festum nullum aut memoriam fieri, [ut refert oculatus testis,] Sanctum tamen appellari ab auctoribus pluribus quos recenset, adscribens ei XXVIII Iunii, quando definire aliquid circa eum poterimus. Huc autem præcipue facit Annot. 16, ubi verbotenus refert Memoriam Inspectionis prætitulatæ, sumptam ex proprio Ms. cujusdam Ioannis Fabri, olim Fabricæ Metropolitanæ Ministri & Custodis sacrorum paramentorum; transcriptam in libro ipsius Fabricæ, cum aliis similibus monumentis usque ad annum MDCXLIV manu Vincentii Bruni, iisdem quibus Ioannes officiis in dicta Ecclesia functi. Ea Memoria sic habet.

[15] Die XVII Octobris anno MDLXXXIV, persuasus a me Joanne Fabri Illustriss. & Reverendiss. [an. 1584 inspicit in altari S. Crucis,] Cardinalis Alexander de Medicis, Archiepiscopus Florentinus, visitavit in ecclesia S. Mariæ a flore dictæ, hora prima noctis altare sanctæ Crucis, quod a me cum fabris & ministris Operæ apertum fuerat, sublata scilicet craticula ænea. Intus erat capsa, longa ad mensuram altaris, ex ligno, operta vetusto panno, continens multum bombacis, siccosque flores, & schedam inscriptam nomine S. Sebastiani, absque ulla Reliquia. Ibidem etiam erat altera capsa, plena similiter bombace, olim panno rubeo cooperta: & ex latere ipsius capsæ erat capsella plumbea, ferruminata & religata, in qua repertæ sunt Reliquiæ Sanctorum Crescentii & Eugenii sociorum S. Zenobii, [reliquias ibi conditas,] & SS. Abdonis atque Zennen Martyrum, & Pallium Archiepiscopale absque ullo nomine. Prædicta autem Visitatio facta est cum justo numero ardentium cereorum, quos partim manibus tenebant Presbyteri, partim candelabra ænea circum ac supra altare posita sustentabat. Cardinalis autem Antistes induebatur Pontificaliter, cum superhumerali, stola ac mitra, Canonici vero aliqui in suo habitu: perque ecclesiam totam accensæ erant lampades atque candelæ & faces coram Sanctissimo Sacramento, nec non formulæ flectendis genibus pro Archiepiscopo locis variis collocatæ. Absoluta visitatione prædicta, reposita est capsella plumbea prænominata in tabernaculum Crucis, atque a Cardinali signata sigillo Fabricæ: Capsæ vero ligneæ delatæ sunt ad aulam ejusdem Fabricæ, ubi hodiedum sunt, continentes totum bombacium capsulamque minorem; quæ etiam clavis clausæ, repositæ fuerunt intra armarium munitum.

[16] [& in sacello Ven. Sacramenti] Clauso tabernaculo Crucis, itum est subtus capellam Sanctissimi Sacramenti, ubi eodem die apertæ erant duæ capsæ majores, quæ in ipsa capella sunt, una ex opposito alterius, e regione altaris S. Zenobii. Ibidem accensæ habebantur lampades & candelæ in altari; humi autem strati tapetes atque cussini pretiosissimi; incensa etiam aromata fumigabant. Ibidē præfatus Cardinalis introspiciens capsam, quæ respicienti versus altare stabat ad manum dextram, [capsam plenam terra, ex loco primæ sepultura,] invenit eam plenam terra: quæ istic posita creditur, quando translatum fuit corpus S. Zenobii, sublatum de loco qui postmodum Canonicorum sepulturæ cessit: ubi æstimantur sepulti multi Sancti, quorum ossa cum credantur resoluta in cineres, terræ permixtos, judicata est esse ipsa illa terra, quæ fuit reperta in capsa prædicta. Respiciendo deinde ad alterum latus, inventa sunt, panno antiquo operta, ossa omnia unius Episcopi, cum vetustissimi operis Cruce pectorali: notabanturque etiamnum reliquiæ tam Planetæ quam chirothecarum, [alteramque ut creditur S. Podii,] sed nullum nomen inveniebatur: quapropter Cardinalis suis ipse manibus multum quæsivit, & quærendo ipsa ossa dissipavit, cum notabili detrimento sancti Corporis. Multi dicebant esse ossa S. Podii Episcopi Florentini: & in vita S. Zenobii, manuscripta in pergameno, qualis servatur in sacristia, videtur istud confirmari. Postea tentaverunt aperire arcam S. Zenobii, quæ inventa est tam apte posita, ut visum fuerit non esse movendam: itaque discessum est, & ego abstuli omnes claves, quibus prædicta capella recluditur.

[17] Deinde cum aliis de causis convenissem Illustrissimum, cœptumque esset quæri de corpore illo, [ac denique 3 Novembris arcam S. Zenobii,] cujus ossa integra videbantur reperta in arca præmemorata; suggessi eidem ut etiam juberet aperiri arcam S. Zenobii, videretque quid superesset: ipse autem respondit, quod gratissimum id habiturus esset, siquidem ita videretur Mag. Benedicto Uguccioni Operario. Hujus ergo consensu accepto, die III Novembris anni MDLXXXIV, ivi cum cæmentariis Fabricæ, & abstulimus incrustationem marmoris albi, perquam bene coagmentati; attollentesque lapidem in quo celebratur, invenimus capsam, toti altari commensuratam, superne & inferne æqualiter compositam, & vinculis ferreis religatam, atq; cæmento durissimo circumlitam: fractoque cæmento illo exposuimus arcam, & in ea reperimus arculam albi marmoris, inter duas quadratas capsulas, omnes uncinis ferreis clausas bene firmiter.

[18] Post hæc cum ornata esset capella accensæque lampades omnes, etiam illæ quæ erant in tota ecclesia, omnisque locus aureo panno convestitus, atque instratus tapetibus, & in medio erectum altare cum pluribus sed minoribus cereis propter fumum, ad primam noctis horam venit Illustrissimus Cardinalis cum Episcopo Fesulano [Francisco Diacetio] atque Canonicis in habitu circiter duodecim, vestitus ipse Pontificaliter: cantatoque Hymno de Confessoribus, cui Cardinalis Orationem addidit de S. Zenobio, lignarii ac cæmentarii fabri sustulerunt operculum arcæ marmoreæ, quæ erat plena ossibus sancti Patris nostri, optime conservatis: ipsa tamen non esse omnia, sed bonam eorum partem deficere, satis clare apparuit. [invenitque ossa ut erant ibi posita an. 1439.] Quod autem illa essent ossa S. Zenobii, certum fiebat ex eo, quod in utroque capite urnæ sint laterculi duo plumbei, his verbis exarati: HOC CORPVS BEATI ZENOBII DE MEDIO ECCLESIÆ POSITVM EST, DIE XXVI APRILIS MCCCXXXIX. Postmodum aperta est capsula lateris dextri, in qua erant multa ossa absque nomine, quemadmodum & in altera: atque omnes repositæ fuerunt in priora sua loca, occlusæ & sigillatæ a Cardinali sigillo Fabricæ. Ipsa denique arca clausa similiter fuit, incensoque adolito devote suffumigata, præsentibus ad omnia vice utraque, præter supra nominatos, Magnifico Mag. Benedicto Uguccioni, & Cancellario Fabricæ, atque meipso: omnia enim facta sunt interveniente me, ut supra, atque ex consilio meo & continua directione; & ego claves, ut supra, mecum tuli.

IV TRANSLATIO
Ex Ms. Italico Laurentii Strozzii,
Archidiaconi Florentini ac Testis oculati.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

EX COÆVIS.

[19] [Easdem Reliquias in publicum efferre volens Archiepiscopus anno 1685,] Ferre non poterat Pastoris nostri pientissimi, D. Jacobi Antonii Morigiæ, devotio erga S. Zenobium ardentissima, ut tam venerandi corporis thesaurus diutius remaneret sub crypta abditus. Quapropter, præhabita certissima notitia, ex priorum temporum Actis, de indubitabili sacri corporis præsentia, & accedente Serenissimi Magni Ducis Cosmi III adhortatione pientissima, vocato in consilium D. Alexandro Segni Operario, modum diemque definivit inspectionis iterandæ, tertium nempe Septembris. Tunc apparato quam fieri potuit decentissime loco; quem totum aureus per circuitum pannus, & super hunc pensilia ex argento crystalloque candelabra ornabant illustrabantque; clausa post Vespertinam psalmodiam ecclesia fuit, ad populi, alias turmatim affluxuri, strepitum tumultumque arcendum: & ego, [3 Septembris venit ad cryptā,] tamquam Canonicus Archidiaconus, cum DD. Luca Tornaquinci atque Horatio Panciatichi, etiam Canonicis, processi ad Palatium Archiepiscopale, Illustrissimum adducturus. Cum hoc in rheda ejus revertimus ad eam portam ecclesiæ, quæ Canonicam respicit: ubi Archiepiscopum præstolabantur Vicarius Archiepiscopalis & Canonicus, D. Nicolaus Castellani; D. Archipresbyter, Horatius Bardi; duo DD. Canonici Curati, Robertus Medici atque Rogerius Minerbetti; nec non D. Canonicus Vincentius Ricci, omnes in habitu sui Ordinis; itemque D. Operarius, Alexander Segni, cum D. Provisore Palmerini Equite, aliisque Ministris & Officialibus Fabricæ; ac denique D. Senator Alexander Strozzi, & D. Guido Pecori, in eadem parochia commorantes, testes ad ejusmodi rogati atque vocati.

[20] Hi omnes, adorato primum Sanctissimo Sacramento, descenderunt in cryptam; ubi præter Ceremoniarios & Sacristanum aliosque venerabiles Sacerdotes & Clericos, præparati adstabant fabri, murarii, latomi, serarii, atque lignarii, & alii ad fabricæ opus adscripti, cæruleas chlamydes pro majori decore induti universi. Ibi genuflexus D. Archiepiscopus coram arca; quæ, sublata prius incrustatione marmorea & lapide aram formante, instrata erat holoserico operimento telaque aurea; [apertaque marmorea arca,] post brevem secretamque orationem, exorsus est hymnum, Veni creator Spiritus; eidemque absoluto subjunxit Orationes duas, Deus cui omne cor patet, &, Actiones nostras. Tum vero sessum se composuit aurata in sella ex una parte, ex altera Domini Canonici in scamno ligneo ad id parato decenterque instrato, una cum aliis Dominis; ipsamque arcam oculis circumlustrans Cancellarius Borghigianus, bene occlusam vinculatamq; esse pronuntiavit. Mox Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus malleolo, [repertam inibi minorē arculam] probe deargentato, paucis levibusq; ictibus principium demolitioni dedit: quem mox secuti fabri, palis aliisque ferreis instrumentis, cœperunt auferre quatuor ferrea vincula, quibus firmata arcæ marmoreæ clausura erat. His intra tres horæ quadrantes ablatis, cœperunt viri valentes sex amoliri gravissimum istum lapidem, qui arcam operiebat; detectæque sunt illæ tres urnæ, quas ibi relictas dictabat memoria anni MDLXXXIII: unde universi in gratiarum actionem Deo ferendam effusi, vix amplius ferebant ulteriorem moram, quin finem pulcherrimæ actionis viderent.

[21] [reserari facit:] Sublato ablatoque operculo, apparuit, urnam trium mediam esse marmoream, atque in omne latus quadratam habere duas tertias latitudinis, ac tegi operculo, in orbem convexo, ad mediæ ulnæ altitudinem. Visus etiam continuo est ex una parte titulus plumbeus, grandium beneque formatorum characterum foras prominentium; unde gliscente magis magisque desiderio conspiciendi thesauri intus contenti, solus is metus supererat, ne forte, diuturnitate temporis & humiditate loci, in cineres redactæ essent sacræ omnes Reliquiæ. Ex altero quoque latere paulatim retecta fuit lamina altera, priori similis: ac denique, laxatis duobus uncis ferreis, sublatum etiam operculum est, patuitque urna, plena venerabilibus ossibus nostri S. Zenobii. Nec mora Pontificaliter indutus Archiepiscopus, [inventis sacris in ea ossibus Sancto preces fundit:] sumensque thuribulum, adolevit incensum: moxque prostratus in genua, coram omnibus, tenerrimo sensu devotionis affectis, prorupit in preces animo ardenti effundendas; orando Sanctum, ut suam benedictionem dignaretur continuare supra communem omnium Pastorem, S. D. N. Innocentium Papam XI, supra Serenissimam familiam Medicæam, Clerum, Populum, ac patriam omnem; nec non supra seipsum, ejusdem met gregis custodiæ destinatum, quem is per tot secula protexerat servaveratque: ac denique ipse per se exorsus est decantare hymnum, O Flos colende Præsulum: cui, post dictam a ceteris Antiphonam, Orationem quoque de Sancto subjecit.

[22] [& integra quidem in capsam ligneam,] Aderit ibidem, istum in finem a Dominis Operariis ac Provisore diligenter præparata, capsula lignea, intus ac foris obducta panno sericeo, albo aureisque striis virgato, vas etiam æris inaurati: cumque consueto ritu utrumque Archiepiscopus dedicasset, cœpit suis ipse manibus singula ossa transferre in prædictam capsulam, instratam sericeo carmesino panno, multa subtus bombace fulto; primum quidem grandiora, minora deinde, quæ ad plures duodenas numerabantur. His ita compositis, clausa est capsa clavi inaurata, [fragmenta vero in æneum reliquiarium transfert.] sigillisque tam ipsius Illustrissimi quam Fabricæ obsignata, decussando supra ipsam seram duas tenias ex albo serico, in formam Crucis. Postea collecta fuerunt fragmenta omnia ab ipso etiam Archiepiscopo, Dominis Canonicis adjuvantibus, cum iisque nonnullæ particulæ ossium adhærentes ei plumbo, quod ad ferruminanda capsæ vincula affusum fuerat, in ipsamque casu penetraverat. Simul autem omnia, chartæ involuta, collocata sunt in præmemoratum reliquiarium, una cum hujusmodi schedula, Fragmenta Reliquiarum corporis S. Zenobii, Episcopi Florentini: ipsumque similiter ut capsa duplici fuit sigillo obsignatum. [obsignataque] Noluit deinde Illustrissimus progredi ad inspectionem aliarum duarum urnarum, sed mihi Archidiacono mandavit, ut eas simili ratione obsignarem; sicut feci, eadem ambo insignia superimprimens duabus sericeis candidis vittis; quamquam vincula ferrea, pene corrosa essent a temporis vetustate.

[23] [collocat intra arcam æream in altari V. S.] Toti denique actioni finis impositus, cantato Te Deum laudamus: cui D. Archiepiscopus subjecit Orationem, Agimus tibi gratis. Rursus autem cantatus fuit Hymnus, O Flos colende Præsulum: itaque præmemorata capsa, quatuor Canonicis vicissim succollantibus, Archiepiscopo autem subsequente cum fragmentis inter manus: simulq; omnia tunc reposita fuerunt in arcam æneam, quæ continet Caput ipsius Sancti, super altari Sanctissimi Sacramēti, consecrato in nomine S. Zenobii; ad laudem Dei, magnique illius Patris ac Pastoris gloriam: prout de his omnibus rogatus publicum instrumentum confecit Archiepiscopalis Cancellarius D. Laurentius Borghigiani. Atq; hic finis fuit Actionis totius, interim dum expectaretur dies, solenni expositioni destinata, quando splendidissimam processionem instituendam comitaturi erāt Episcopi & Prælati Status nostri, congruenter ad eam venerationem, quam Populus Florentinus semper exhibuit corpori sui Sancti Patroni. Hactenus Illustrißimus ac Reverendiss. Dominus Archidiaconus, ex cujus auctographo Illustrißimus D. Antonius Magliabechius exemplar, propria sua manu transcriptum, mihi misit, cupiens vel sic habere partem in hoc Commentario, de Actis S. Zenobii. Eadem vero postea excusa vidimus ad calcem Prefationis supralaudatæ, nec non in Commentariolo Cionaccii ad Relationem Minerbetti; unde etiam accipitur sequens Narratio Expositionis Solennis, factæ eodem anno mense Septembri.

EXPOSITIO SOLENNIS
Italice descripta a Francisco Cionaccio.

Zenobius Episcopus Florentinus, in Hetruria (S.)

EX COÆVIS.

[24] Die festo S. Wenceslai Ducis Bohemiæ, XXVIII Septembris, mane sub horam Tertiæ, [28 Septembris ornata magnifice ecclesia,] aperta fuit Metropolitana ecclesia nostra, magnificentissime exornata, pannis laneis sericeisque & aureis, aptissime digestis per parietes navium lateralium arcusque navis majoris, sic tamen ut non obtegerentur pilæ illæ majores e saxo quadrato, quæ amplissimos fornices ecclesiæ sustinent. Reliquiæ sancti nostri Episcopi Zenobii conspiciebantur, publicæ adorationi expositæ, clausæ intra crystallinam arcam, & collocatæ supra pulvinum rubri serici, cum variis ligulis quibus sericei flores interludebant, opere eleganter adornato per industrias manus Matrum Carmelitanarum Discalceatarum hujus civitatis. Ibidem inclusum etiam erat vasculum æneum, continens fragmenta sacrorum ossium: vetus autem argentea herma, habens in se partem sancti cranii, supra ipsam capsam posita tollebatur in aëra. Ista autē arca includebatur alteri majori, [exhibetur arca erecta supra pyramidem luminosam,] similiter crystallinæ & aureis radiis adornatæ, sustentatæq; a quatuor Angelis, ex gypso formatis ad vivum, sed majori mensura quam humani sit corporis: qui Angeli volare videbantur super nubem, ex eadem materia factam, quasi demissam e cælo in cuspidem pyramidis vastissimæ, cujus infima planta implebat quartam partem mediæ in hac grandi basilica navis, inter quatuor pilas proximas tholo: ipsa vero pyramis gradatim instructa erat ingenti numero candelabrorum argenteorum, cereorumque super eis ardentium.

[25] Insistebat hæc pyramis proportionatæ sibi basi, cujus quatuor facies historiatæ, partem aliquam Vitæ repræsentabant, monochromate rubeo expressam, & titulo congruo explicatam. Ex quatuor ejusdem basis angulis prosiliebant quatuor cubi, [inter cereos plurimos eleganter dispositos,] ad sustinendos totidem altissimos obeliscos, quorum singula latera percurrebat, ab imo sursum prosiliens, duplici ordine palmes vitis inargentatæ, unde ardentes cereoli pari ordine ducti assurgebant. Ex arcubus etiam lateralibus utrimque pendebat ceroferariæ coronæ argenteæ, luminibus plenæ lucem quaquaversum spargentibus. Majores his aliæ coronæ quatuor, grandibus instructæ facibus, illuminabant duplicem per circuitum tholi exedram; totumque mediæ navis peribolum dispositæ faces illustrabant. Ornatissima etiam erant lateralium sacellorum altaria; sed ipsum imprimis mediæ navis sacellum, quod majori portæ directe respondet, estque sanctissimo Sacramento dicatum: hoc enim damasceno rubro aureis teniis distincto operiebatur, & supra eum pannum pendebat effigies sancti Episcopi, aurato in limbo sic exaltata a terra, ut ipsi altari esset pro tabula. Quod quidem altare, formam olim habuit arcæ, sicut & altare sanctæ Crucis sanctique Antonii: nunc vero stat elevatum supra quatuor pedes albi marmoris, subtusque habet capsam æris inaurati, dictam S. Zenobii, intra quam die tertio collocata fuit nova lipsanotheca, superius descripta.

[26] Tribus solennis hujus expositionis diebus, qui fuerunt tres ultimi dies Septembris, Officium per plures simul choros, tam mane quam per diem, solennissime celebratum fuit: [Triduum solenne quomodo actū.] & die quidem XXVIII, quando majori Missæ totus quadraginta octo virorum Senatus in habitu suo rubro interfuit, Pontificaliter sacrificavit Pisanus Archiepiscopus, D. Franciscus Pannocchieschius ex Comitibus d'Elci (nec enim Archiepiscopus noster adesse potuerat, ut proposuerat, arthriticis tum forte impeditus doloribus) & panegyricam orationem pronuntiavit D. Canonicus della Stuffa: secundo die Missam cecinit Episcopus Pistoriensis & Pratensis D. Gherardus Gherardi, & peroravit Canonicus Panciatichi: tertio denique die Pontificalibus functus est D. Archiepiscopus noster, Jacobus Antonius Morigia, aliquanto jam melius habens, & sub ipso Missæ sacrificio Sanctum eloquentissima dictione laudavit. Sub XXI horam diei primo datum fuit initium Processioni, plateis per quas transeundum erat pulcherrime adornatis.

[27] Mota primum sunt vexilla duo, solita Processiones omnes solennes præcedere, Metropolitanæ videlicet ecclesiæ atque Abbatiæ Florentinæ: quæ mox ut in area ante Cathedralem prætensa comparuerunt, [Processio I die ducta:] præcedere ipsa cœperunt quatuor Palatini tubicines in habitu holoserico rubro, quo etiam induebantur Præcones publici, omnes equis invecti, pedites autem post eos incedebant Commendatores Magistratuum. Vexilla sequebantur primum Mendicantium Ordines, tum Canonici Scopetini, & Monachorum Benedictinorum Collegia; Clerus denique Prioratuum quinque, & ipsi Priores & Rectores parochialium ecclesiarum. His succedebat vexillū S. Zenobii, cujus auratas habenas tenebant fratres germani duo, Hieronymæ familiæ surculi unici, argentea induti veste, annorum XVIII unus, alter XIV. Succedebat Clerus Metropoliticus cum turba copiosa Sacellanorum: tum chorus musicorum aulicorum, hymnos Sancto canentium, & Domini Canonici, omnes ex prima nobilitate violaceis conspicui; Episcopi octo status Florentini, post quos ibat Archiepiscopus Pisanus, immediate præcedens baldacchinum, latera claudentibus bipenniferis publicis. Porro a Cruce Collegiatæ S. Laurentii usque ad ipsas sanctas Reliquias, hinc inde tendebantur lineæ duæ faces accensas gestantium, primum Confratrum veteris Sodalitii Zenobiani plusquam ducentorum capitum, quibus mille alii miscebantur ex omni Nobilitate collecti, qui licet inscripti sodalitio non essent, convenerant tamen sancto civi suo honorem facturi. Capsa ejusdem sub baldacchino ferebatur, succollantibus per vices primum Episcopis intra ecclesiam, deinde Canonicis: sequebatur autem Serenissimus Magnus Dux Cosmus III, cum Serenissimis filiis Principibus atque Fratre suo, ac denique universus Senatus, cum Magistratibus populoque propemodum infinito. Quæ pompa, sic per omnes præcipuas plateas ducta, ab hora XXI diei usque ad primam noctis tenuit, & in foro Olei post Archiepiscopatum, tam egrediens quam regrediens, salutata fuit explosione octoginta mortariolorum.

[28] [quare non ad octavam protracta devotio.] Plebes, Confraternitates, atque Nobiles non defuerunt sibi, quin ad exemplum Serenissimorum Patronorum, duobus subsequentibus diebus, venirent visitatum Reliquias gloriosi Pastoris sui, alliciente omnes sacrarum Indulgentiarum thesauro, quem Summus hoc tempore regnans Pontifex liberaliter exposuerat. Crescente autem indies magis magisq; concursu, magis etiam crevisset numerus undequaque advenientiū vicinarum plebium ex agris oppidisque, si per integram Octavam continuata ea religio fuisset: sed Superiorum nostrorum incomparabili prudentiæ placuit, inhærere mystico trium dierum numero, ne imminens tempus musti ex doliis ad lagenas traducendi, impedimentum aliquod devotioni adferret.

DE SANCTO SENZIO
PRESBYTERO, BLERÆ IN HETRVRIA.

SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ejus Bleræ & Spoleti, socio S. Mamiliano, & Actis.

Senzius Presbyter, Bleræ in Hetruria (S.)

G. H.

Blera, Ptolomæo & Straboni Βλήρα, urbs Hetruriæ, postmodum Episcopalis, nunc oppidum, Sutrio & Viterbio urbibus vicinum, [Bleræ Ecclesia ejus ut Patroni,] ab iisq; ad X millia passuum distans, vulgo Bieda dictum, Pontifici Romano subest in patrimonio S. Petri. Hujus oppidi Patronus est S. Senzius Presbyter, qui in vicino monte vixit, & Bleranos veram Christi religionem docuit, ibidemque die XXV Maji ex hac vita deceßit; ubi etiam colitur, basilica supra sepulcrum constructa. Vitam ejus reperimus Romæ in Ms. Legendario Ecclesiæ Lateranensis, [Vita ex Mss.] quam hic damus. Aliquam etiam descripsimus Florentiæ ex Ms. codice 773 plutei 34, in monasterio S. Crucis Fratrum Minorum Conventualium S. Francisci, sed pluribus locis contractam, & propterea illam omittimus. Ipse sanctus Presbyter ibi, non Senzius, sed Sentias scribitur: & urbs Blera, civitas Bladuana appellatur.

[2] [Reliquiæ juxta Spoletum] Corpus ejus asservari suo tempore Spoleti, in sacello proprio apud sanctimoniales Ordinis Servorum, cumque Sensiam appellari, tradit Ferrarius in Catalogo generali: & in Catalogo Sanctorum Italiæ addit, ibidem magna religione coli. Istinc ergo ulteriorem notitiam petendam existimantes, didicimus ex nostro R. P. Dominico Antonio Pierantonii, non longe a mœnibus urbis versus Septentrionem visi elegans templum, Sanctißimo Crucifixo dicatum eo loco, ubi olim creditur templum idolorum extitisse; quod diu quidem Sanctimonalium fuerit, sed his in urbē traductis nunc teneatur ab Augustinianis Discalceatis. Addebat ibi ex latere summi altaris, ad quod Epistola legitur, extare sacellum SS. Concordii atque Sentii, cum utriusque imagine, & Sentii quidem in habitu Diaconali; intra cavum vero parietis altari imminentis servari arcam ligneam, [in sacello SS. Concordii & Sentii.] ferreis vinculis cinctam, cum capite prædicti Sancti, dimidia parte cranii, & oßibus quibusdam S. Concordii, ex Lucensi urbe illuc translatis. Ast hic dignitate Presbyter, Spoleti passus dicitur, coliturque I Ianuarii, nec scitur alio ablatus fuisse, ut revehi pars potuerit; neque Lucenses illum inter Patronos suos numerant. Solebat ante S. Sentii prædictas in æde Crucifixi apud Spoletum Reliquias perpetuo ardere lampas, nunc eis tantum occasionibus lucet, quibus oleum eo offertur a fidelibus, quo deinde contra morbos utantur. Ipso autem festo locum adit Magistratus civitatis, quæ tota Sancto illi devotißima est. Habemus, præter Vitam jam dictam, duplicem aliam; alteram ex Ms. pervetusto Ecclesiæ prioris Cathedralis Spoletanæ, mutato contractoque stylo transcriptam ab Adm. Illustri ac Reverendiss. D. Iacobo Philippo Leoncillo Patricio Spoletino, sed Capua nobis missam a D. Silvestro Ayossa Presbytero Capuano; alteram distinctam in novem Lectiones, ad Matutinam recitandas, quam apud Ludovicum Iacobillum Fulginii reperimus. Nulla in utraque fit mentio Bleræ, [Hic in Mss. dicitur ibi obiisse.] in locum ejus substituta urbe Spoleto, quasi ibi obierit Sanctus: servatū tamen est nomen Minionis, qui fluvius procul abest a Spoleto, & prope Bleram originem habet, adeoque probat perperā mutatum esse in dictis Mss. nomen urbis, post corporis translationem. Esse eumdem Lucæ in veneratione asserit Ferrarius, & in Kalendario Lucensi apud Florentinium refertur Sentius Episcopus; de quo tamen nihil Franciottus in suo opere de Sanctis Lucensibus: sed bene de S. Vincentio Movaniensi, ut putant Episcopo & Martyre, sub Archiepiscopatu Spoletano: de quo suspicari quis posset, partem huc relatam Luca, & Senzium nomine abbreviato dici. Nec a tali conjectura multum absterret Episcopi titulus, illi Lucæ tributus; cum etiam in S. Senzio traditio Spoletinorum variet; & quem imago sua repræsentat Diaconum in tunicella rubra, Vita Presbyterum faciat.

[3] Qui in Vita refertur socius S. Senzii præcipuus, S. Mamilianus, proprium sibi diem natalem habet XV Septembris, [S. Mamilianus Socius colitur 15 Septembris:] quo danda esset aliqua ejus Vita, quam Romæ reperimus in bibliotheca Vaticana codice Ms. 6453: si tamen probentur, quæ ibi sunt superaddita hic relatis usq; ad obitum S. Mamiliani. Tum etiam de tribus Monachis pariter nominatis inquiri poterit, num cultum aliquem habeant. Vocantur illi in Mss. Convuldus, Istochius, Infans; quæ nomina vix dubitem esse corrupta, ex Quodvult-Deus, Eustochius & Euphanius; sicut de ipso Senzii nomine jam insinuavi per apocopen primæ syllabæ factum a vulgo videri Interim alius, a prædicto Mamiliano Presbytero & Confessore diversus, [a quo diversi Mamilianus Ep. Panormitanus,] esset S. Mamilianus Episcopus Panormitanus, si fides habenda Actis S. Nymphæ; ubi sub Maximiano in dolium olei subjectis flammis æstuantis, cum eadem S. Nympha injectus dicitur; sed divina virtute liberatus, ac post iter Romanum susceptum, Suanæ in ditione Senensi sancta morte clarificatus. Interim illi non satis distinguuntur. Hujus Mamiliani sacer cultus ab Octavio Cajetano refertur ad diem XVI Iunii, a Roccho autem Pirro in Notitia Ecclesiæ Panormitanæ ad diem XV Septembris, quo S. Mamilianum Presbyterum referri diximus. S. Nympha Virgo & Martyr colitur X Novembris, quando res tota poterit examinari maturius. [& S. Milianus Ep. Armenius,] Alius denique est S. Milianus Episcopus Armenius, qui profectus in Italia, factus esset Lucanus Episcopus, ac sub Maximiano Imperatore Martyrio coronatus XXVIII Ianuarii; cujus Acta Martyrii donavit nobis Ferdinandus Vghellus, desumpta ex Tomo 2 vetustißimi Lectionarii seu Paßionarii pergameni Ecclesiæ Cathedralis Spoletanæ; hæc autem seponemus pro Appendice Ianuarii, tum latius discutienda. In illis per Lucanam urbem intelligi videtur Luca Etruriæ civitas, in qua post SS. Paulinum & Valerium, primo Christi seculo viventes, tertius aßignatur S. Theodorus seu Theodonius aut Theodolus, anno CCCXXIV electus, ut locus poßit esse dicto Miliano sub Maximiano Martyrium passo. Ea vero hic libentius suggerimus, ut si de hisce sanctis Episcopis, Mamiliano Episcopo Parnormitano, & Miliano Armenio Episcopo Lucano, aliqua certiora obtigerint, eis nobiscum communicatis cum gratiarum actione utamur.

[4] Quæ infræ in Actis dicuntur de dracone, a S. Mamiliano in cacumine montis Iovis occiso, & altero Bleræ a S. Senzio percusso, & in profundum maris projecto, ubi esset condemnatus usque in sempiternum diem; [An in Actis per dracones intelligatur idololatria.] præbent occasionem inquirendi, num ea sint syndolice explicanda de victoria eorum de idololatria & hæresi subacta, uti latius de S. Georgio Megalo-Martyre deduximus XXIII Aprilis § III. Nostra certe in hanc partem ut plurimum propendet sententia, exemplo Cardinalis Baronii & socii ejus eruditißimi viri P. Antonii Gallonii, cujus mentem plenius explicatam & confirmatam exemplis similibus invenimus ad calcem Ms. Spoletini. Porro cum Auctor Vitæ non fuerit coævus, ac fateatur sub finem innumeras virtutes operatum S. Senzium, quas propter inopiam scriptoris non reperit scriptas, potuit hæc sibi narrata ex aliqua traditione aut pictura habuisse, atque ita vitæ inseruisse. Quod tamen lectoris judicio relinquimus.

VITA
Ex Ms. Legendario Ecclesiæ Lateranensis, cum aliis Mss. collato.

Senzius Presbyter, Bleræ in Hetruria (S.)

BHL Number: 7581

EX MSS.

[1] Tempore Constantii Imperatoris a, filii piissimi Constantini Imperatoris, qui videlicet Constantius relicta Catholica fide perversus est ab Arrio Presbytero in hæretica pravitate, & inde per totum orbem hæresis pullulavit. Illo itaque tempore maxima pars Episcoporum & Sacerdotum in impium dogma ceciderunt; quia non recte Deo crediderunt, nec in fidem sanctæ Trinitatis stabiliter perstiterunt. Idcirco Dominus respexit malitiam pravitatis illorum, [Ariana hæresi prævalente,] quia Sacerdotes, qui positi erant curare vulnera languentium populorum, ipsi infirmabantur e fide, & periclitabantur, seducti & capti a laqueo perditionis. Nam utique illi debebant esse sal terræ, quod in eorum cordibus infatuatum erat, quia non custodiebant Euangelicam doctrinam, sed omnem pravitatem erroris in suis cordibus augmentabant. Ideo iratus est Dominus super eos, & excitavit Regem Guandalorum, Gensericum nomine, qui cœpit b Cartaginē cum suis militibus, & percussit eos ingenti plaga, [a Genserico Rege Wandalorum,] & vulneravit multos, & in vinculis eos afflixit: fames & nuditas excrevit in Christianis, & non erat in eis ulla misericordia; & multi justi afflicti erant propter impietatem peccatorum, & multitudo populi Afrorum fugata est, propter gentium persecutionem, in Italiam secus littus Romanorum; & de Tuscia ac Campania multi c transmeaverunt in Africanam regionem. [transferuntur in Africam SS. Senzius & Mamilianus, cum 3 monachis,] Inter quos viri Religiosissimi Domini servi, Senzius & Mamilianus Presbyteri, cum tribus monachis, Covuldo, Istochio, & Infante, deportati sunt in Africam, cum propriis rebus.

[2] Attamen non cessantes operari opera Dei, noctibus ac diebus hymnos & laudes Domino referebant, & impetebant Patrem Omnipotentem, ut liberaret eos de manu hostium pessimorum; quia multa afflictione erant commoti, nec valebant sustinere eorum miseriam. Nutus Dei, qui non despicit sperantes in se, nec amovet misericordiam suam a se diligentibus, præparavit eis naviculam, ubi pariter in unum convenerunt, & flavit ventus d Metabolarius, & sternit æquora. Citiusque venerunt in portum Sardiniæ, qui appellatur Calaris e, & Plumbinos. Videntes eos habitatores loci ipsius, [navigant in portum Sardiniæ Calaritanum,] projecerunt se ad pedes eorum, ut benedictionem eis darent. Alii aurum, nonnulli argentum, alteri vestimenta afferentes volebant eos probare: illi autem contemnentes spernabant, nisi tantummodo alimoniam, unde possint per singulos dies reficere. Prædicaverunt eis jejunium & eleemosynas, & habere perfectam caritatem in se ipsis, & curabant infirmos; & mirabantur habitatores loci illius in eorum doctrina, & conati sunt tenere eos per vim. Tunc illi sentientes talia, rogaverunt nautas qui ibidem erant, ut usque ad montem Jovis eos deportarent. Nocte præsenti fugerunt, & navigantes post biduum venerunt in f Turario. Et nautæ, qui cum ipsa nave venerant in Turario, ad locum ubi servi Dei desiderabant, abierunt in viam suam. [inde ad insulam Turarium:] Illi autem remanentes, nec cor illorum nec vultus mutati sunt: sed habentes plenam fiduciam in Domino, oraverunt pro eis. Et dum per dies plurimos in insula Turario morarentur, ibidem diebus ac noctibus incessanter Domino deprecabantur nihil aliud comendentes, nisi creaturam aquæ, vel quæ illi capiebant, ut aves, quæ ante eos procidebant per jussionem Dei. Nec mirum, si illi pasti fuerant absque pane in ipso monte, cum utique Deus in deserto de quinque panibus quinq; hominum millia satiavit. O ineffabilem potentiam Dei! Repulsi servi Domini, Senzius, & Mamilianus, & Istochius, & Covuldo, & Infans ab hominibus; sed non repulsi a suo Creatore; qui dedit manna in deserto, & carnes deliciosas Israëliticis, & mandavit de rupe aquas suos servos nutrire; ut complacuit Dei potentiæ.

[3] Aspicientes vero parvam naviculam, venientem ex partibus Barbariæ, quæ subjacet in potestate Sardiniæ, obsecraverunt obnixe Dominum, ut applicarent in loco, ubi servi Dei morabantur. Dei consilio, quasi pro frigida aqua, venerunt nautæ ad pedes montis, qui appellatur Turarium: & invenerunt servos Domini nostri Jesu Christi orantes, & gaudentes in Domino, & salutati sunt, [ac post nautas cunctos] & petierunt ab eis benedictionem, & dederunt oscula sibi adinvicem. Et dixerunt servi Dei: Oramus vos, ut deportetis nos in montem Jovis. Illi autem subsannantes eos, noluerunt implere voluntatem servorum Domini, quia cognoscebant quod aliquid naulum non haberent, quod illis mercedem tribuerent, & abierunt dimittentes eos. [tempestate permotos,] Navicula vero dum prolongasset a Turario, validus ventus irruit in mare, & mare turbari cœpit fluctibus, ut putarent quod Charibdis glutiret eos. Cœperunt autem flere, quia videbant periculum mortis ante se, considerantes non posse de ipso periculo liberari. Unus autem ex eis recordatus est culpam, quam fecerant servis Dei, ne acquiescerent levare amicos Dei. Dixeruntque ad invicem, Eamus, & levemus servos Domini, & deducamus, ubi eorum voluntas desiderat, ne pereamus. Et placatum est mare, & festinantes reversi sunt ad montem Turarium. Et projicientes se ad pedes S. Senzii, culpæ quam fecerant misericordiam impetrabant; rogantes amicos Dei, ut in naviculam ascenderent eorum. Tunc casissimi Confessores Christi Senzius, & Mamilianus, cū tribus monachis suis, oratione facta ascenderūt naviculā; [in montem Iovis:] & transmeantes tranquillo mari depositi sunt in montem Jovis. Acceperunt autem orationem a servis Dei nautæ, & abierunt iter quod æstimaverant, cum gloria benedicentes Dominum, quia cognoverant mirabilia ejus. Sanctus autem Senzius, & S. Mamilianus, cum ibidem depositi fuissent jubente Domino ubi prædestinati fuerant, gaudentes & benedicentes Dominum, qui non spernit eorum orationes; cœperunt soli Deo vacare, laudantes eum diebus ac noctibus. Tunc servi Domini Senzius & Mamilianus Presbyteri, cum dictis tribus monachis, multam abstinentiam habebant, & innumera mirabilia in ipso monte Jovis, qui appellatur g Christi mons usque hactenus; seque triduanis & quatriduanis jejuniis exercebant. Vestimentis non aliis nisi tantummodo cilicinis utebantur, Dei laudem incessanter agebant, divinoque consilio placuit illis ut ibi habitarent.

[4] Et cum per multos dies jam ibi extiterant, & pro debilitate abstinentiæ numquam ascenderant in cacumen montis; unus ex eis, nomine Mamilianus, collegit suas vires, atque facta oratione ascendit, & vidit ibi iniquissimum h draconem quasi trabem magnam: exibat flamma ex ore ejus, & sibilationes horrendæ, ignis etiam ex ejus oculis procedebat. Qui tremens in terram se projecit: confidens tamen in misericordia Dei, protinus erexit oculos, & palmas ad cælos tetendit, immensam potestatem obsecrans; Domine Deus omnipotens, [ubi dracone occiso,] qui conclusisti ora leonum, ne devorarent Danielem in lacu, ubi missus fuit ad perdendum; conclude os draconis hujus, et nec mihi nec aliis possit nocere. Et intrepidus accessit ad eum; & percussit serpentem iniquum de baculo quem tenebat, & mortuus est draco. Tunc descendit celerius, indicavitque suis Fratribus quæ illi contigerant. Et colligentes unusquisque suas vires ascenderunt in cacumen montis, & tollentes exinde draconem servi Domini projecerunt eum in mare: quem quatuor paria boum, dum vivus fuisset, movere non possent. Exinde e spelunca, unde draco exiit, emanavit aqua frigidissima usque in hodiernum diem. [clarent miraculis.] Hæc audientes habitatores propinquæ insulæ, venerunt ad eos cum magna festinatione, Cognoscentes vero tantas virtutes, quæ fiebant per Dei famulos; petebant orationes, deprecantes ut pro eis intercederent ad majestatem Dei. Alii deferebant languidos ad servos Dei: quocumque autem languore detenti erant, sani fiebant per orationes eorum. Et tunc omnes glorificantes Dominum, revertebantur salvi facti ad propria.

[5] [Corpus S. Mamiliani ibi mortui defertur in insulam Egilium,] Non multo vero tempore ibidem demorantes, Mamiliano appropinquavit dies repausationis ejus in Domino. Et ita tradidit signum, ut cognoscerent omnes, quando eum Deus de hac vita reciperet; dicens: Cum videritis nubem ascendentem de cacumine montis velut fumum, scitote vos, quia de hoc mundo transmigrabo. Et tunc vicini insulæ ipsius exspectabant, quis eorum dignus fuisset signum ipsum videre, ut corpus servi Domini sepulturæ traderetur. Tunc præstante misericordia Dei, habitatores insulæ i Egiliensis, solicitati præ ceteris, primum omnium signum viderunt: & citius ad Christi montem se conjunxerunt præ omnibus, & cum omni festinatione levarunt corpus S. Mamiliani in navicula, benedicentes Dominum nostrum Jesum Christum. Porro cum deduceretur per æquora sanctissimi corpus, S. Senzius cum eisdem monachis mellifluas modulationes ante corpus Mamiliani Confessoris decantabant. Ambulans quoque navicula per liquida cœpit fluctuare, quia subito de supernis data est pluvia magna, ut etiam ceteræ naviculæ, quæ ad signum festinabant, quod prædixerat S. Mamilianus, propter impetum pluviarum nesciebant, ubi ipsa navicula perrexerat. Et sic placuit Deo omnipotenti, ut naviculam, ubi corpus S. Mamiliani ferebatur, pluvia non tangeret. Psallendo & orando pervenerunt in Egilio monte, cum virtute Domini nostri Jesu Christi: & exierunt obviam habitores loci illius, cum gloria magna suscipientes corpus S. Mamiliani, plus quam aurum & gemmas pretiosū, & sepelierunt illud: ubi mysteria & virtutes multas operatur usque in hodiernum diem. [in qua etiā tres monachi sepulti.] Tunc tres monachi sancti Mamiliani Istochius, Covuldo, & Infans, die noctuque ad corpus ejusdem laudes Domino deferentes, virtutes multas operabantur in Dei nomine: & per orationes ipsorum multi infirmi curabantur, qui a languoribus detenti erant. Depositi sunt autem ni pace juxta tumulum B. Mamiliani, atque sepulti propinquo tempore, ex quo S. Mamilianus migravit ad Christum.

[6] Sanctus vero Senzius, reperta navicula, divino consilio petit littus Romanorum. Et dum depositus est de nave in parvulo portu, qui appellatur k Columnæ in finibus l Centum-cellæ; gratias egit Domino simul & nautæ. [S. Senzius venit in vicum prope centum-cellas.] Non longe quidem erat vicus de ipso littore, in quem pergens Senzius, vidit habitatores ejus loci cruciari pro penuria aquæ. Itaque per semetipsum accepit rastrum, & fodit: & exiit aqua frigidissima usque in hodiernum diem. Et dum quæreret locum B. Senzius Confessor Christi, qui ei placeret ad habitandum; [tamquam] nutu Dei missus medicus, ut infirmos fidei qui vexabantur curaret a languoribus; nescienter cœpit iter, & quo eum Angelus Dei ducit illuc vadit. Et tunc pervenit ad Bleranam civitatem, quam tenebat infirmitas draconis. Non longe autem a civitate Blerana, [inde Blerā,] in ipso monte qui situs est juxta eam, qui appellatur m Olim nomine; fecit Confessor Christi parvum refugium: [ubi caligas conficit,] & ibidem artem caligariam exercebat propter stipendia vitæ: & quidquid de suis artibus accipiebat, in aliam diem numquam reservabat; sed ministrabat omnibus, prout cuique necesse videbat. O vere Christi Confessor, qui amisisti terrenas substantias, sed non perdidisti substantias æternales! amisisti civitates terrenas, & adeptus ea cælestem Hierusalem! O sublimis Sacerdos, qui te ipsum in Dei sacrificio tradidisti! [& Bleranos instruit:] Nescientes Blerani cæci habebant juxta se lumen, per quod debebant illuminari; latere volebat lumen, nec poterat; latebat in sterquilinio gemma, sed non sordebat de stercore; putabat se celare, qui acquirere venerat Bleranos.

[7] Cū igitur B. Senzius multa beneficia Dei in ipso parvo refugio ostenderet, hymnis ac psalmodia & lectionibus, diebus ac noctibus, incessanter Domino vacabat (auxilio Dei protegente Bleranos, qui noluit eos frustrari a tali Patrono; sed accendit lucernam, & posuit supra candelabrum, ut luceret omnibus qui in domo obscura erant) contigit ut opilio quidam, ante humile ejusdem servi Dei hospitium, cum grege ovium iter caperet. Vidit autem S. Senzius inter greges agnum elegantem, [agnum ab opilione negatum a lupo accipit:] quem poposcit ut eum sibi concederet, Opilio vero respondit; Agnum, quem postulas pro te, arietem gregum reservabo. Dumque post triduum opilio oves ad pastum deduxit, prædictus agnus, quem petierat S. Senzius, cernente opilione a lupo sublatus est: quem adjuvante Domino ad pedes sancti viri Senzii projecit. Videns autem ipsum agnum B. Senzius, Domino gratias retulit, quia fecit mirabilia magna in servo suo: & enutrivit eum per integrum annum. Post completum vero annum factum est, ut opilio ille, qui agnum dare noluerat S. Senzio, ante hospitium ejus iter faciens, videret S. Senzium; cui improperium augurii conqueritur, dicens ad eum: Non bonā petitionem, sed malam habes; agnus ille, quem mihi petiisti, cernentibus meis oculis raptus est a lupo. Dixit autem S. Senzius ad opilionem: Opilio, si tu videres agnum, quem tu dicis anno præterito esse a lupo sublatum, agnosceres characterem ejus, an non? [& post annum ostendit opilioni.] Respondit autem opilio: Etiam sic puto ut agnoscam. Beatus vero Senzius ostendit ei agnum, jam arietem factum. Quem videns opilio cognovit characterem suum, & agnum. Tunc opilio prostratus est ad pedes sancti Confessoris Christi Senzii, deprecatus est ei veniam sibi donare, & pro ejus peccatis intercedere: verumtamen intellexerat, quia vir Dei erat.

[8] Hanc autem primam virtutem operatus est S. Senzius in Blerana civitate. At habitatores ejusdem civitatis audientes, tota mente Christum confitebantur; [claret miraculis,] & videntes virtutes sancti viri veniebant ad eam cum suis, qui ab infirmitate detinebantur, projicientes eos ad pedes S. Senzii. Sanctus autem Senzius invocabat Dominum Jesum Christum pro infirmis: & sani revertebantur in civitatem, collaudantes Dominum. Et dum tantas virtutes in Confessore Christi cognoscerent; omnes unanimiter eum deprecati sunt, ut expelleret draconem, qui sub muro civitatis erat, a cujus flatu plurimi peccatores morbo periclitabantur. Sanctus autem Senzius indixit illis triduanum vel quatriduanum jejunium: intrepidusque veniens ad locum, ubi erat draco, flexit genua in terra, oculos & palmas ad cælum tetendit, & oravit dicens; Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, qui trinam invocationem, in his tribus Patriarchis vocasti; qui misisti verbum tuum de cælo, ut mundum qui perditus erat restauraret; qui fecisti ut obsorberet charibdis Pharaonem cum suis superbis ministris; [draconem amovet:] qui in deserta solitudine pastum dedisti Israëliticis, & de rupe manasti aquas, & lapideas tabulas scriptas lege absque stylo Moysi famulo tuo in monte Sina donasti, & solem stare ad Gabaon jussisti pugnante Josue; te invoco super hunc draconem, cujus flatus vexat quotidie habitatores civitatis Bleranæ. Exaudi me servum tuum, ut compescas eum a malitiis suis, & jubeas me deducere serpentem istum iniquitatis de loco isto, ut amplius non noceat habitatoribus Bleranæ civitatis. Cum hæc vero orasset, introivit intrepidus ad eum; & ligavit os ejus, & percussit eum de baculo, & excussit de crypta, ubi ille pessimus habitabat; & quasi asellum minabat ante se. Porro videntes talia mirabilia Dei omnes Blerani, cursu rapido sequebantur eum. Ille autem cum ferula exterminavit ipsum, & insecutus est, donec transmigraret ultra flumen, quod appellatur n Minione; estq; ad mare magnum, & persecutus est ipsum, & ibi eum alligavit in profundo abyssi in nomine Domini Jesu Christi, ibidemque est condemnatus usque in sempiternum diem.

[9] Et quia nonnulli adhuc ipso tempore alieni habebantur a fide, patefecit S. Senzius, quia Presbyteri fungebatur Ordine. [convertit & baptizat Paganos.] Tunc fontem baptismatis construxit, eosque quos Paganos invenit, ad cultum Christianorum revocavit. O beatissimi Sacerdos, non solum Confessor, sed & Martyr; quia duo sunt genera martyrii, unum in occulto, & alterum in publico; unum a ferro trucidatis, alterum a se ipso cruciatis. Destruxisti olim dracones; modo triumphas cum Bleranis. Gaude o civitas Blerana, tali Patrono, quæ aliquando flebas oppressa dracone. [Patronus civitatis Bleranæ,] Occurrite omnes ad triumphum sancti Confessoris, ut habeatis gratiam Salvatoris. Multas & innumeras virtutes operatus est S. Senzius in vita sua & deinceps, quas minime reperimus scriptas propter inopiam scriptoris. Ego vero, lector, prout viribus potui, explicavi. Jubente Domino nostro Jesu Christo in pace vitæ munus implevit, [moritur 25 Maji.] sub die octavo Kalendas Junias, sepulchro traditus a viris timoratis; & a quibusdam Basilica constructa est, in qua virtutes multas & beneficia operatur usque in hodiernum diem o; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Constantinus Magnus divisit Imperium in tres filios, Constantinū, Constantem & Constantium, sed prioribus duobus mortuis obtinuit ultimus totum Imperium: &sæpius, tamquam ab aliquo priorum prognatusesset, a posteris vocatur nepos Constantini Magni: quod hic correximus, & scripsimus, filii.

b Anno 439, uti constat ex Prospero, Idatio, Victore Vticensi, & aliis.

c Anno 455, quando Gensericus cepit Romam, & vastavit vicinas ditiones.

d Videtur a Græco μεταβολὴ trajectio, formatum hic esse adjectivum.

e Est notißima urbs Calaris ad mare Africanum: sed Plumbini nomen novimus in Tuscia, non in Sardinia.

f Quæ hæc insula Turarium, ad quam post bidui navigationem venerunt, non satis constat. Est Antonino in Tabula itineraria circa Caralim & Cuniculariam insulam, Ruraria insula, nomine non multum abludente a Turaria, quo etiam modo scribitur, e sententia Cluverii. Hæc autem Ruraria insula Plinio & Ptolomæo Firaria dicitur, & Caralitano promontorio proxima censetur. Sed obstat navigatio bidui in Actis requisita, & reliquum dein cœptum iter maritimum. Hinc si conjectare licet, potius esset Cap-raria, primis litteris a Tu-raria discrepans, sita supra Corsicam versus Pisanam Hetruriæ ditionem.

g Mons-Christi, olim Mons-Iovis est insula ditionis Senensis, in qua est adhuc urbecula cum arce, ad quam ex Capraria insula facilis navigatio, sexaginta circiter milliarium Italicorum.

h An per draconem intelligi poßit idololatria & hæresis debellata, supra quæsitum.

i Egiliū insula, vulgo Giglio, propinqua ditioni Orbitelli, ubi est propugnaculū ad cohibendos piratas & Turcos.

k Ms. Florentinum portus columnæ, quia scilicet talis ibi ad directionem nautarum erecta staret.

l Centum-cellæ, nunc Civita-Vecchia.

m In Vita Ms. Spoletana, Civanus appellatur.

n Minio, accolis Mignone fluvius, qui haud procul Bleda exortus prope Centum-cellas in mare defluit.

o In Ms. Fulginiensi sub finem ista adduntur: Quodā anno cum ad Sancti Natalitia multa undique convenisset turba; quidam homo cupiditate ductus, saccum panibus plenum furatus est ex basilica illius, & impositū humeris suis voluit occulte auferre. Prius autem quam egrederetur & ad fores templi perveniret, stetit immobilis, & gradum non potuit movere. Stabat autem miser confusus & oneratus aliorum munere. Introeuntes autem & exeuntes de ecclesia, nesciebant qualiter sic immobilis permaneret. Cumque cognovissent rem gestam, tenuerunt eum, ceteris aspicientibus & mirantibus. Audientes vero furto divinitus alligatum, timuerunt Deum & glorificaverunt, qui in sancti Confessoris & Sacerdotis sui Senziæ Natalitiis, talibus eos perlustravit miraculis.

DE S. LEONE ABBATE,
IN DIOECESI GALLIARVM TRECENSI.

SEC. VI.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus Vita cultu & miraculis.

Leo Abbas, in diœcesi Galliarum Trecensi (S.)

BHL Number: 4843

AUCTORE G. H.

Mentuniacum, vicus duabus ab urbe Trecensi leucis semotus, nunc a S. Leone Abbate nomen sortitus, vulgo ab ejus nomine Saint-Lue appellatur. Hoc in loco olim monasterium condiderat S. Romanus, [Ab ejus nomine vocatum.] primus ibidem Abbas, impetrata a Chlodoveo primo Rege Francorum confirmatione donationis quorumdam prædiorum: dicavitque SS. Gervasio & Protasio, quorum aliquæ Reliquiæ adhuc servantur. Sub hoc Abbate vixit monachus S. Leo, factus in monachorum regimine Abbas, Successor illius, anno DXXX creati Episcopi Remensis, uti latius ad ejus diem natalem XXVIII Februarii deduximus. Ceterum cœnobium illud Mentuniacum sive S. Leonis, senis abhinc seculis aut incendio aut hostili irruptione ita funditus eversum & dirutum est, ut nulla prorsus ejus supersint vestigia, nec extent indicia extructi ibidem quondam ædificii, præter Crucem, quæ in eodem loco ob rei memoriam erecta manet. Vti scribit Nicolaus Camuzatus, in Promptuario sacrarum Antiquitatum diœcesis Tricaßinæ, [Vitæ epitome apud Camuzatū] ad Historiam S. Leonis, quam asserit se eruisse ex Ecclesiæ Trecensis Breviario, relicta fusiori historia alia: quam ne publico daret id prohibuit, quod multis in locis manca & trunca esset, nec inter se periodi ullo nexu vinctæ cohærerent. Hujus amplioris historiæ (quod docemus, & pro Supplemento optamus concedi) ne quidem fragmenta potuimus obtinere: proinde compendium ex Camuzato accipe.

[2] Fuit vir beatissimus Leo Abbas in villa, cui vocabulum est Mentuniaco, Trecassinorum oppido, editus; [qua describitur ejus sanctitas,] parentibus quidem liberis, sed liberior mente, venerabilius coalescens ætate. Hic scholis traditus, mira celeritate Psalmorum scientiam est adeptus: & in omnibus & per omnia regularibus est dogmatibus eruditus. Igitur B. Romano, Mentuniaci cœnobii Abbate, in Episcopum Remensem electo, B. Leo ejus monasterii factus est Abbas: erat enim in castitate & abstinentia purissimus, in jejuniis & orationibus promptissimus apparebat: tantamque in se habuit caritatem, & benignitatem fidei, & puritatem mentis, ut virtutum ejus insignia in opere resplenderent. Nocte igitur quadam, dum in baptisterio, post munia peracta, jamcorpusculum, in stratu vilissimo soporatum, quietem caperet; venerunt ad eum tres viri splendidi, claro fulgentes lumine, [& mors a Sanctis eidē prænuntiata] psallentes voce unanimi dulce carmen. Evigilans autem vir Dei, ad pedes eorum prosternitur, adorans eos; eorumque vestigia deosculans, voce sedula cum tremore & metu obnixius illos alloquitur, dicens: Unde estis? At illi dixerunt: Corrobora vires tuas, noli timere. Dixit autem unus ex eis: Ego sum Hilarius peccator, & isti sunt S. Martinus & B. Anianus. Quapropter, fili, naves remique subversione fluctuum periclitantur, quos auxiliante Deo liberare venimus: unde & cum ad te tertia die reversi fuerimus, [post sepultum S. Maurelium] ad spiritalem locum nobiscum eris iturus: itaque ut certius credas, vir venerabilis Maurelius Presbyter, ab hac luce præreptus, migravit ad Dominum. Igitur secunda die primo diluculo surge, &, cum ea laude qua dignus est, sepeli eum in basilica S. Ursionis. Tunc ille pergens velociter, quod ei dictum fuerat fideliter adimplevit, & reversus est ad monasterium suum. Interea Sacerdotes, sicut prædixerant, venerunt: & dicunt ei: Assumus, vocati ad spiritale convivium. Veni nobiscum. Respondens autem B. Leo dixit: Rectum iter, Domini mei, pergere poteram, si vobiscum ad eumdem locum me præparassem. Deprecor igitur ut mihi triduo inducias tribuatis, ut, quod pollicitum habeo, adipisci merear mortiferum vestimentū. Quod autem petiit obtentum habuit. [& triduanas inducias,] Mox vero vir egregius ad illustrē feminam nepotem suum direxit: Jussum tibi (ait) edisseram, domina: jam enim Pater noster, deserens mundi lumina, festinat ut lumen coruscum evocatus percipiat in futurum. Quamobrem obsecro, ut (quod devotio promiserat) vestimentum ei transmittas funerale. At illa respondens: Heu (ait) o Pater mi, stulta & mendax apparui, quoniam illius obitum tardius sperabam: ideo quod ævo gravis non erat, non illud paravi. Sed expecta obsecro tres tantum dies, & ego præparabo. Illa eum triduo retinuit: & expletum letalem habitum transmisit. At vero beatissimus Leo, recepto vestimento, migravit ad Dominum.

[3] In Registro beneficiorum diœcesis Trecensis, ibidem anno MDLXII edito; [S. Leonis parochia] & in Registro generali beneficiorum Archiepiscopatus Senonensis, & Episcopatuum Trecensis, Autißiodorensis & Nivernensis, Parisiis anno MDCXLVIII excuso, nominatur sub Decanatu Trecensi Parochia S. Leonis, cujus Patronus est Abbas monasterii Cellensis, at collatio spectat ad Episcopum, loci Dominum, ubi illustre ejus castrum visitur. In hac ecclesia sacrum corpus S. Leonis reverentissime custoditur, & consecrata annuæ solennitati dies in Trecensi diœcesi XXV Maji celebratur. Ita Camuzatus, apud quem (sed mendo typographio) legitur 23 Maji, loco 25: quod σφάλμα, in numeros Arabicos seu cyfras facile irrepere solitum, decepit Saussayum in Martyrologio Gallicano. [habet corpus in altari,] Ad hunc autem XXV Maji & Dominica proxime sequenti, celebrari hoc festum magno occursu populorum, undique magno pietatis sensu affluentium ad dictam ecclesiam & sacrum ejus corpus, inclusum arcæ ligneæ inauratæ, & majori altari insertum, testatur Nicolaus Des-Guerrois de Sanctis Trecensibus. Vsuardus suo Martyrologio ad dictum XXV Maji inscripsit eum, his verbis: In pago Trecassino S. Leonis Confessoris. [colitur 25 Maji.] Quæ eadem paßim in variarum Ecclesiarum Martyrologiis Mss. & in hodierno Romano, atque apud Bellinum, Maurolycum, Galesinium, Canisium & alios leguntur. In Ms. Adone Leodiensi cœnobii S. Laurentii, ista habentur: In territorio Tricassino S. Leonis Confessoris & Monachi: qui adeo se divinis mancipavit obsequiis, ut etiam miracula per illum Dominus operari dignatus sit. Aliqua ex his narrantur a Des-Guerrois, quæ placet hic ex Gallico dare, donec & hæc & alia plura ex originali Latino ad nos mittantur; necdum enim in ea urbe potuimus aliquem invenire, qui similia curaret; licet pluribus litteris illuc directis conati fuerimus excitare Trecensium diligentiam, quando de SS. Helena atque Mastidia agendum fuit IV & VII Maji. Textus porro Gallicus Latine redditus ita habet.

[4] Aliqui citharœdi, haud procul a vico S. Leonis, volentes suis cantionibus recreare homines, inde lucrum ad victum percepturi, attrahebant ad se eleemosynas, quæ melius fuissent in pauperes dispersæ. Et ecce inventi sunt duo viri, qui ad cantum horum citharœdorum saltantes, mox in sese invicem cœperunt pugnis insurgere: tandemque unus alterum pugione læsit adeo in capite, ut pellicula cranii appareret. Captus hic, [Captivus vinculis ultro solutis liberatur:] a Comite seu Prætore loci in carcerem conjicitur. Miser, qui victus cholera læserat alium, nocte sequenti in silentio e sua captivitate Deum precatus, ejusque per merita S. Leonis misericordiam implorans, vidit ante suos oculos Sanctum, instar Monachi raso capite; a quo solutus est vinculis & catenis, & vidit portam carceris apertam. Initio ista ei quasi in somnio videbantur facta: sed mox plene evigilans, reperit omnia in veritate ita contigisse: & cum ingenti lætitia egressus, vincula sua mox detulit ad S. Leonem; & agnoscens suum redemptorem, ei Deoque debitas egit gratias. [Tumba corporis ultro in alium locum secedit:] Successit S. Leoni in regimine monasterii Mentuniaci venerabilis Baudemundus: qui ad honorem Dei desideravit ædificare magnificum templum, & inter alias ingenii sui industrias voluit transferre tumbam corporis S. Leonis: in eumque finem accessit ad S. Winebaudum Abbatē (cujus Acta dedimus VI Aprilis) ejusque religiosos monachos, ut vellent cohonestare sua præsentia hanc corporis S. Leonis transpositionem. Et ecce coram omnibus hoc mirabile factum est, ut sacrum corpus visum sit ultro se movisse, & in alium locum secessisse.

[5] Bellum aliquod susceperat Rex Francorum Chlotharius, [duo viri ut e manibus grassantium militum liberarentur,] ut rebelles & seditiosos populos suo imperio subjugaret; quando aliqui insolentes milites, in ditione Trecensi agricolas ferociter vexabant, & passim loca sacra & profana ecclesiasque Deo & Sanctis sacratas violabant, spoliabant, ac succendebant. Quo tempore duo viri, ne a dictis nebulonibus spoliarentur aut captivi abducerentur, in fugam se conjecerunt; & cum persequentes aliter nequirent evitare, cucurrerunt in ecclesiam S. Leonis, portasque clauserunt, ut ibidem sub protectione divina salvi consisterent. Tunc illi milites cum alium vindicandi modum non reperirent, ecclesiam incenderunt & fugerunt. Cumque jam ignis passim omnia absumeret, [incensa ecclesia sub tumba S. Leonis salvantur,] duo illi viri ad S. Leonem fugerunt, sub ejus tumba se abscondentes: &, quod summe mirandum est, reliquis partibus ecclesiæ igni absumptis, ipsi salvi & incolumes servati fuerunt ab eo, qui tres pueros servavit in fornace Babylonis. Quam eamdem virtutem in eis exercitam omnes asseverabant.

[6] Quia vero nonnulli per errorem hunc S. Leonem Martyrem appellarunt, in dicto Ms. Adone, tamquam diversus, proponitur Leo Martyr Trecis: sed in hac urbe solum colitur dictus S. Leo Confessor. Eumdem Martyrologio suo Benedictino inscripsit Hugo Menardus, fassus tamen in Notis, non ita certum esse an fuerit Benedictinus. [an Ordinis S. Benedicti?] Opponit se illi dictus Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad an. 535 num. 7. Satius, inquit, fuisset nomen expungere, quia S. Leo antiquior est B. Mauro, Ordinis Benedictini cis Alpes primo fundatore. Menardus arbitratur eum vixisse circa annum Domini quingentesimum sexagesimum: sed an non fuerit ante dictum annum mortuus, dubitari posset: quia dicitur non fuisse in morte ævo gravis. Qui eum ad æternum gaudium evocarunt Sancti Episcopi, fuerunt Hilarius Pictaviensis cujus Acta dedimus XIII Ianuarii; S. Martinus Turonensis, & S. Anianus Aurelianensis; quorum ille XI, iste XVII Novembris coluntur.

DE SANCTO BONIFACIO IV
PONTIFICE ROMANO.

ANNO DCXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De Pantheo per eum dedicato, cultu, epitaphio, anno & die mortis, ac duplici Translatione corporis.

Bonifacius Quartus, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE D. P.

Bonifacius, natione Marsorum, de civitate Valeria, ex patre Joanne Medico, sedit annos sex, [Elogium ex Anastasio Bibliothecario.] menses octo, dies tredecim. Hujus temporibus fames, pestilentiæ, & inundationes aquarum gravissimæ fuerunt. Eodem tempore petiit a Phoca Principe templum, quod appellatur Pantheon: in quo fecit ecclesiam beatæ & gloriosissimæ Dei Genitricis Mariæ semper Virginis & omnium Martyrum Christi, & Reliquias in eo collocavit: in qua ecclesia Princeps multa dona obtulit. Hic domum suam monasterium fecit, quod & dicavit. Qui defunctus, sepultus est ad S. Petrum Apostolum die vigesima quinta mensis Maji. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem, Diaconos * octo, Episcopos per diversa loca tringinta quinque. Hæc Anastasius Bibliothecarius in Vitis Pontificum Romanorum: & paßim ex illo posteriores.

[2] [Pantheon structum ab Aggrippa,] Quod autem spectat ad templum Pantheon, id, teste Plinio lib. 36 cap. 15, Jovi Ultori ab Agrippa factum est, genero Augusti, Pantheumque dictum, ut asserit Dio lib. 53, [instauratū a variis,] quod in simulacris Martis & Veneris multas Deum imagines acciperet. Sæpe illud instauratum est; primum ab Adriano, qui Pantheum vocavit, ut ait Spartianus; deinde ab Antonino Pio, qui templum Agrippæ, ut Capitolinus; denique etiam a Severo, ut scitur ex antiqua inscriptione. Quia vero templi testitudo & tectum porticus tegulis ac tabulis æneis tegebatur, eas Constantium Græcorum Imperatorē Constantinopolim cum aliis Vrbis ornamentis transtulisse, scribit Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Vitaliani Papæ, a nobis edita ad diem XXVII Ianuarii. Vrbanus VIII duplici portam ornavit titulo, & quæ a se facta sunt exposuit his verbis: Urbanus VIII Pont. Max. vetustas ænei lacunaris reliquias, [ornatum duplici titulo ab Vrbano VIII.] in Vaticanas columnas & bellica tormenta conflavit, ut decora inutilia & ipsi prope famæ ignota, fierent in Vaticano templo, Apostolici sepulcri ornamenta; in Adriana arce, instrumenta publicæ securitatis; anno Domini MDCXXXII, Pontificatus IX. Alter titulus, nostræ directioni magis subservit, & est hujusmodi. Pantheon, ædificium toto terrarum orbe celeberrimum, ab Agrippa Augusti genero, impio Jovi & reliquis mendacibus diis, a Bonifacio IV Pontifice Deiparæ & triumphantibus Sanctis pie dicatum, Urbanus VIII Pontifex Max. binis ad campani æris usum turribus exornavit, & nova contignatione munivit, anno Domini MDCXXXII, Pontificatus IX. Hæc ibi.

[3] Dedicatio hujus Ecclesiæ inscripta est antiquis Fastis sacris ad diem XIII Maji, [dedicatur a S. Bonifacio 13 Maji,] & a Beda in genuino Martyrologio his verbis III, Idus Maji, Dedicatio S. Mariæ ad Martyres. At pluribus explicatur apud Vsuardum, Adonem, Notkerum, & posteriores cum hodierno Martyrologio Romano, in quo primo loco ista leguntur: Tertio Idus Maji, Romæ dedicatio Ecclesiæ S. Mariæ ad Martyres, quam B. Bonifacius Papa quartus, expurgato deorum omnium veteri fano, quod Pantheon vocabatur, in honorem Beatæ semper Virginis Mariæ & omnium Martyrum dedicavit, tempore Phocæ Imperatoris. Baronius in Notis, pluribus deducit destructionem templorum, ab Ethnicis pro falso deorum suorum cultu erectorum, ac dein ista subjungit: Cur autem Pantheon templum intactum remanserit, ea fuit causa, quod Honorius Imperator, lege sancita, ejusmodi impetum Christianorum compescuit, hæc rescribens: Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum monumenta servari &c. Lege XV de Paganis in Codice Theodosiano. Inscripta erat lex Macrobio Præfecto Prætorio Hispaniarum, & Procliano Vicario quinque Provinciarum, Theodoro Consule anno CCCXCIX. Sed pergit Baronius: Puto divina dispensatione factum, ut inter tot idolorum fana prostrata, & in anathema oblivionis eversa, Pantheon, velut insigne quoddam & perenne trophæum de expugnatis hostibus permaneret; cederetque triumpho omnium Martyrum, qui omnium Gentilium deos Christi cruce subegerant. De ejus dedicatione per Bonifacium facta scribit Beda, de gestis Anglorum, lib. 2 cap. 4, & de sex ætatibus in Phoca Imperatore; Ado Viennensis, in Chronico anno 604; Paulus Diaconus, de Gestis Longobardorum lib. 4 cap. 11; Marianus Scotus, in Chronico anno 610; Sigebertus anno 609, & alii. Legi in ejus Ecclesiæ codice manuscripto, [illatis eo corporibus Sanctorum Martyrum:] templum illud dicatum in primis in honorem Dei Genitricis Mariæ, omniumq; Sanctorum Martyrum & Confessorum: illataque illuc esse reperi duodetrigina curribus ossa Sanctorum Martyrum, e diversis Urbis cœmeteriis effossa, solenniterque comportata ac decentissime collocata. Hæc Baronius: quibus additum velim, quod si ea Dedicatio facta est in Dominica, sicut fert usus ordinarius Ecclesiæ Romanæ; facta fuerit anno DCXIII, quo erat littera Dominicalis G, quia id alias numquam sub isto Pontificatu contigit: fuerit autem Dominica IV post Pascha, eo anno celebratum XV Aprilis. Eodem quoque die, dicta Sanctorum corpora fuisse translata, asseruit Ciaconius in Vita S. Bonifacii & Pompeius Vgonius in Historia Stationū Romæ, Statione LII die Veneris in hebdomade Paschali, quæ tum habetur in dicta Ecclesia, paßim jam S. Maria Rotunda appellata, ob ædificii formam quam Bartholomæus Marlianus exhibet in sua Vrbis Romæ topographia lib. 5, cap. 11, & plures alii. Octavius Pancirolius, in thesauro abscondito Vrbis Romæ regione 4 ecclesia 18, describit eamdem Ecclesiam, & meminit Corporum Sanctorum Martyrum a S. Bonifacio illatorum, uti & auctor novæ relationis inventorum venerabilium corporum SS. Rasii & Anastasii Presbyterorum & Martyrum, [e quibus inventi anno 1674 SS. Rasius & Anastasius.] ultimo die Decembris anni MDCLXXIV, quo in Nativitate Christi Iubilæum anni sacri fuerat inceptum. Cum enim aliqua tunc reparatio fieret, circa altare majus dictæ Ecclesiæ Rotundæ; reperta fuit arca plumbea cum hac inscriptione: Corpora Sanctorum Rasii & Anastasii, cum aliis Reliquiis, hic recondita a Bonifacio IV. De quodam S. Raso Episcopo, Romæ deposito, egimus ad diem XII Martii pag. 106: sed cum nuper inventus, non dicatur Episcopus, num unus idemque habendus, nos latet.

[4] In Ecclesia Vaticana, ubi sepultus est, celebratur S. Bonifacii hujus festum sub ritu duplici die hac XXV Maji, quod istic ejus corpus adhuc servetur; [Colitur in Ecclesia Vaticana,] & recitantur omnia de Communi Confessoris Pontificis In Missa legitur etiam Credo. Sacra ejusdem memoria inscripta est ad eumdem XXV Maji Martyrologio Bellini, secundum morem Ecclesiæ Romanæ anno MCCCCXCVIII excuso: & hunc secuti sunt Maurolycus Felicius, [& refertur in Martyrologiis,] Galesinius, Molanus, Canisius, cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: Romæ S. Bonifacii Papæ quarti, qui Pantheon in honorem S. Mariæ ad Martyres dedicavit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ pro elogia ei ponit, quod eo Pontifice monasterium Luxoviense in Burgundia, & Bobiense in Italia extruitur. Ipse vero Bonifacius divino cultui deditus, domum propriam in cœnobium convertit, & prædia in monachorum usum multa attribuit. At cujus Ordinis fuerint hi monachi, non indicatur. Trithemius lib. 4 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap 3 asserit, [an recte etiam Benedictinis?] domum in monasterium sui Ordinis redactam: & tam ibi, quam libro 3, cap. 148 addit, fuisse monachum S. Sebastiani in Urbe: eadem forte certitudine, qua ibidem ait, Pantheon a Domitiano Imperatore constructum fuisse, & festum ejus agi VIII Kalendas Aprilis. Correxerunt illum in ultimo puncto Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus: qui eumdem cum Trithemio Benedictinum faciunt, sed referunt ejus festum ad VIII Kalendas Junii. Ioannes Mabilio, Seculo secundo Benedictino, rejicit ad Prætermissos, addens: An vero monachus ipse fuerit, non satis clarum: uti nec clara sunt reliqua, quæ adjiciuntur a Trithemio & aliis.

[5] Romanum concilium ab eo celebratum anno DCX scribit Beda, lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 4, his verbis: His temporibus venit Mellitus Londoniæ Episcopus Romam, de necessariis Ecclesiæ Anglorum causis cum Apostolico Papa Bonifacio tractaturus. [Concilium celebratum anno 610.] Et cum idem Papa reverendissimus cogeret Synodum Episcoporum Italiæ, de vita monachorum & quiete ordinaturus; & ipse Mellitus inter eos assedit, anno octavo Imperii Phocatis Principis, Indictione decima tertia, tertia die Kalendarum Martiarum; ut quæque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens, confirmaret; ac Britanniam rediens, mandata & observanda deferret, una cum epistolis, quas idem Pontifex Deo dilecto Archiepiscopo Laurentio & Clero universo, similiter & Ethelberto Regi atque genti Anglorum, direxit. Hæc ibi. Dedimus secunda Februarii, Acta S. Laurentii; XXIV ejusdem, Acta S. Ethelberti; & XXIV Aprilis. S. Melliti: sed has S. Bonifacii epistolas non potuimus assequi.

[6] [In epitaphio laudatur Sanctus,] Romanus Basilicæ Vaticanæ Canonicus, tempore Eugenii Papæ III, seculo XII ad medietatem perducto, ejusdem Basilicæ monumenta describens Bonifacio II Epitaphium attribuit, quod ætate Sergii Papæ III seculo XI credo fuisse compositum, cum variorum Pontificum sepulcra in Vaticano titulis & marmoribus ornarentur. Esse autem Bonifacii hujus IV recte animadvertit Manlius: qui eadem monumenta posterius collegit, allegaturque a Baronio in addendis ad primos octo tomos Annalium tomo 9, pro anno 614. Est illud hujusmodi apud Romanum, correctis mendis paucis, quæ ad marginem notavi, quæque verosimile est obrepsisse transcribenti, propter litterarum alicubi extritarum obscuritatem.

Vita hominum brevis est, certa hanc determinat hora:
      Sed vitæ æternæ * deinde paratur iter;
Quo non indecora aut rursum peritura * videntur:
      Sed pulchrum atque decens, ac sine fine manens.
Dic igitur, quid, Mors, stimulis agitaris iniquis?
      Quod fremis incassum? quid furibunda geris?
Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre,
      Nec prodesse potest impetus iste tibi.
Gregorii semper monita atque exempla magistri, [ut S. Gregorii discipulus,]
      Vita, opere, ac dignis moribus iste sequens:
Quo * terrere putas, sunt hujus maxima vota,
      Mittere ad astra animam, reddere corpus humo.
Saucia multiplici siquidem * jam membra dolore,
      Rursus in antiquo pulvere versa manent:
Quæ conjuncta animæ stabilito in corpore * surgent
      Ad vitam æternam, te pereunte magis.
Sancta fides, * meritum vitæ, clementia Patris,
      Spem certam hanc famulos jussit habere suos.

Hic requiescit Bonifacius Papa junior, qui sedit annos UI, menses UIII, dies XII. Depositus est VIII Idus Maji, imperante Domino Eraclio, anno ejus …

[7] Cum legis laudatum Bonifacium, quia Gregorii magistri monita atque exempla secutus est; convinceris, [sepultus juxta portam Ravennatum,] non posse Iunioris nomine intelligi secundum, annis sexaginta fere Gregorio præmortuum; sed Iuniorem appellari, respectu immediati decessoris sui Bonifacii III. De Quarto autem scribit prælaudatus Romanus, sepulturam ejus fuisse intra ecclesiam B. Petri, juxta portam Ravennatum, sic dictam, quia per eam intrabatur ab urbe (ut vocabant) Ravennatum, id est, a Regione Urbis Transtiberina, sicut notatur ad Veteres Pontificum Romanorum Catalogos, ante tomum 1 Aprilis sub elogio S. Callisti Papæ, qui dicitur Romanus de Regione Urbe-Ravennatium. Hoc ergo, ut ex antiquo loquendi usu, sic ex antiquo aliquo scripto de Pontificum sepulturis debuit habuisse Romanus: quem qui edidit, & Annotationibus auxit Paulus de Angelis, eidem præposuit Vestigium veteris D. Petri in Vaticano Basilicæ, nec non sacellorum atq; oratoriorū sacrarumque ædicularum illi adjunctarum, ubi transito vestibulo occurrunt tres portæ, in mediam basilicæ navem ducentes: quarum dextera seu meridionalis signatur num. 133, & in Indiculo appellatur Porta Ravenniana, supra quam sunt appensa insignia & catena portus Smyrnæ Sixto IV, nunc in sacristia similiter pendens.

[8] Atque hæc de sepultura Quod attinet ad tempus mortis, Romanus annum Imperatoris obscure in lapide semitrito apparentem, [obiit anno 615,] & verosimiliter per litteras numerales sculptum, volens integre exprimere, scripsit secundo: Manlius, quia vidit hoc non subsistere, scripsit, quinto: uterque, ut apparet, per conjecturam; cum inter voces secundo & quinto nulla sit affinitas litterarum. Econtra numerales litteræ II & U (nam sic exprimebant inter numerandum ævo illo multi, potius quam V) facillime inter se alterantur, & alteratæ fallunt. Teneamus ergo annum quintum Heraclii, a die V Octobris anni DCXIIII inchoatum; & habebimus annum DCXV, quo mortuus sit Bonifacius die UIII Maji: unde retrogradiendo pe annos UI, [8 Maji.] menses UIII, dies XU (sic enim omnino legendum puto non XII) venietur ad XXU Augusti anni DCUIII, quo fuerit ordinatus Bonifacius. Dico autem dies XU non XII, quia in Tractatu de hac materia speciali doceo, perpetuam ac fere inviolabilem consuetudinem Romanæ Ecclesiæ fuisse, ex Apostolica verosimiliter traditione, ut Ordinationes Pontificales in Dominica celebrarentur: hoc autem habetur per dies XU, qui ducunt ad XXU Augusti diem anno DCUIII Dominicam; non dies XII, nec etiam XIII, quos pleraque Anastasiana exemplaria habent. Ob eamdem causam, itemque ob alias alibi melius elucentes, malumus, cum Canonico Romano tanto vetustiori, legere in Epitaphio nomen Maji, quam cum Manlio nomen mensis Martii: quia a die UIII Martii, neque per XII, neque per XIII, neque per XU dies, venire ad Dominicam retrogradiendo possumus. Quod etiam vox Depositus, hoc de quo agimus seculo, significabat idem quod Mortuus; [Exequiæ celebratæ 25 Maji.] apparet ex simili S. Gregorii Epitaphio, in quo dicitur etiam ipse depositus quarto Idus Martii. Mortuum autem esse Gregorium XII Martii, extra controversiam est. Verum, inquies, id si ita est, quomodo dicitur ab Anastasio Bonifacius sepultus XXV Maji, & tali etiam die colitur? Respondeo, quia tali die celebratæ ejus exequiæ sint a Successore Deusdedit, paucis diebus ante primum Electo, & sub hoc titulo Ecclesiam administrante; licet pro infelicitate illius seculi, non nisi post plures menses, quibus Imperatoris rescriptum expectandum fuit, videlicet sub initium sequentis anni DCXVI, ordinato. Hanc rationem distinguendi dies Obitus & Sepulturæ, atque a die Obitus per aßignatos cuique Pontificatui terminos retrogradiendi ad diem Ordinationis, probaturum me spero, eaque verificaturum plerosque numeros annorum, mensium atque dierum, descriptos apud Anastasium: quos alias impoßibile esset inter se conciliare.

[10] Porro in ea quam supra descripsimus sepultura, post septem fere secula repertum corpus tempore Bonifacii VIII, collocatum sub altari proprio fuit, [Corpus a Bonifacio 8 translatum,] cum hoc, quem idem Romanus suggerit, Titulo rythmice scripto:

Gregorio quartus jacet hic Bonifacius almus,
Hujus qui Sedis fuit æquus Rector & Ædis:
Tempore qui Phocæ cernens templū fore Romæ,
Delubra cunctorum fuerant quæ dæmoniorum,
Hoc expurgavit, Sanctis cunctisque dicavit.
Octavus titulo hoc Bonifacius, ossa reperta
Hac locat, erecta Bonifaci nominis, ara.
Cujus natalis solennis qui celebratis,
Primis Septembris fert hæc lux quarta Kalendis.

Vbi perturbatum a transcribentibus versuum quatuor ultimorum ordinem, eoque redditum in intelligibilē, [ad proprium altare ideo erectum,] converti in eum quem sensus requirere videbatur; & quod penultimum erat distichon, posui postremum: ut intelligatur quarto Kalendas Septembris recoli Natalis, id est Dedicatio, non ecclesiæ S. Mariæ ad Martyres (hanc enim constat factam fuisse XIII Maji) sed aræ, sub nomine S. Bonifacii erectæ.

[11] Hanc autem aram divinaverim esse consecratam anno MCCXCIX, quia tali anno, [& consecratum 29 Aug. 1294.] idem Bonifacius VIII Basilicam Vaticanam Canonicis, Clericis Chori, Beneficiatis, prædiis, aliisque rebus auxit, sicuti ex schedis Baronii notavit hujus continuator Raynaldus num. 32. Tale tamen festum ultra Basilicam Vaticanam se non extendit, eoque altari destructo (destructum autem pridem fuisse constat, cum non inveniatur in prædicta veteris Basilicæ ichnographia) cessavit ejus dedicati Anniversarium: fortaßis autem multo etiam prius, propter concursum solennioris festi S. Ioannis Baptistæ, quod XXIX Augusti antiquitus affixum, toti Vrbi cœpit venerabilius esse, ex quo jubilari anno MCCC idem Papa Bonifacius VIII Caput Præcursoris, Constantinopoli Romam allatum (ut creditur) & in ornatißimo vase tunc confecto repositum, in ecclesia S. Silvestri in Campo-Martio quam potuit solennißime exposuisset.

[12] Paulus Aringhus, Romæ subterraneæ lib. 2 cap. 8, agens de Pontificibus in Vaticana Basilica reconditis postquam de præfatis ceu Titulis ceu Epitaphiis egisset, Reseratum, [Novissima inventio ossium an. 1603.] inquit, fuit sanctissimi Pontificis Bonifacii sepulcrum anno MDCIII die XXI Octobris: ubi inventa sunt ejus ossa in duabus fictilibus ollis, & in vitreo quodam rotundo vase recondita. Quæ quidem omnia in novum translata sunt templum, ibidemque posita in arca cypressina & sarcophago marmoreo sub altari, quod est in abside meridiem versus, ejus memoria in plumbi lamina sic inscripta; Corpus S. Bonifacii Papæ quarti, ex altari sito in Vaticana Basilica, inter portas Iudicii & Ravennianam, a Bonifacio octavo ejus nomini dicato, ornato & dotato, in novum templum, Pauli V Pont. Max. jussu honorifice translatum, [& translatio anno 1606.] hac sub ara ritu solenni collocavit Euangelista Pallottus, tit. S. Laurentii in Lucina Cardinalis Cusentinus, hujus Basilicæ Archipresbyter, anno MDCVI die XUII Ianuarii, primis Vesperis Cathedræ S. Petri, sedente Paulo Papa V anno primo.

[Annotata]

* novem

* idem

* videtur

* terræ reputas.

* nam

* surgunt

* merito

DE SANCTO ALDHELMO EPISCOPO SCHIREBURNENSI,
ET ABBATE MALMESBVRIENSI IN ANGLIA.

ANNO DCCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus monasterio, Vita quadruplici a Malmesburiensibus scripta, cura Monasteriorum & libris.

Aldelmus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Malmesburiense monasterium in Wiltonia, Saxoniæ Occidentalis apud Anglos provincia, in confiniis Glocestriensis Comitatus, suam originem teste Cambdeno, [Hunc fundatorē Malmesburiensem,] debet Maidulpho eremitæ. Inter cujus discipulos potissimum, inquit, floruit S. Aldhelmus, qui ope Leutherii Episcopi pulcherrimum construxit monasterium, eidemque primus præfuit: cujus viri memoria permanet, utpote in Sanctos relatus: & in ejus festo hic nundinæ sunt frequentes, militumque cohors scribi solet, ne discordia inter tot convenas oriretur: dignusque sane est, cujus memoria in æternitatem vigeat, non solum sanctitatis, sed etiam doctrinæ nomine, ut ea tempora ferebant… Hunc Aldhelmum, jam defunctum, in Tutelarem Sanctum sibi ascivit Athelstanus ille Magnus: [Patronum coluit Rex Athelstanus.] qui eo nomine oppidum hoc maximis immunitatibus donavit, monasterium amplissimis donariis ditavit, in eo sepulturam sibi delegit, ejusque monumentum etiamnum ostendunt incolæ. Ab Athelstano jam inde monasterium longa opulentia clarum floruit, & inter alios magna eruditione viros produxit Guilielmum, qui hinc Malmesburiensis dictus, cujus eruditæ industriæ & ecclesiastica & politica Angliæ historia plurimum debet… Monachi continenter & ædibus & proventibus accessionem adjunxerunt, donec fatalis ille dies Angliæ monasteriis intonaret. Tunc reditus & congestæ tot annis opes (quæ fuerunt, ut majores habuerunt, vota fidelium, pretia peccatorum, & patrimonia pauperum) dissipatæ: communemque demolitionis sortem templum subiisset, nisi Pannarius… redemisset: & in Parochialem Ecclesiam conversum, magna ex parte superest. Hæc alique plura Cambdenus in Wiltoniæ descriptione: quibus addi possent varia ex Tomo primo Monastici Anglicani, per Rogerum Dodsworth & Gulielmum Dugdale edito, qui faciem aquilonarem Malmesburiensis Ecclesiæ, prout nunc extat, sculptam in lamina exhibent. Laudatus Rex Athelstanus imperavit ab anno DCCCCXXIV ad annum usque DCCCCXL, quo vita functus sepulturam in ecclesia Malmesburiensi obtinuit. Porro eumdem Athelstanum, invocato Deo & S. Aldhelmo, occisis Constantino Rege Scotorum, aliisque Regibus quinque, Comitibus duodecim, ceterisque, victorem fuisse scribit Malmesburiensis, lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 6.

[2] Acta ejus duplicia damus, utraque ex Mss. codicibus bibliothecæ Cottonianæ a jam citato Dugdale eruta. [Vita Auctore Willelm Malmesburiensi datur ex Ms.] Priora, Auctorem præferentia supra laudatum Willelmum Malmesburiensem, ipsemet se descripsisse homo grandævus, pro insigni sua de hoc nostro opere æstimatione, ita sub finem testatus: Verum exemplar ab Ectypo exaratum per me Willielmum Dugdale, principalem Regem Armorum Anglicanorum, nuncupatum Garter. Scripta esse hæc Acta anno MCXXV, qui erat a transitu S. Aldhelmi annus CCCCXXVI, affirmat ipsemet Malmesburiensis sub finem, qui hanc scriptionem ante pollicitus erat lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum, titulo de Episcopis Schireburnensibus, his verbis: Primus Sciraburniæ sedit Pater Aldhelmus, quem hic tantum loco ordinis nomino. Namque (quod ejus Vitam nusquam plene digestam reperi, spectantque ad eam quam plurima, quæ si celavero in posteros delinquo) cogitavi, annuente Deo, in extremo hujus opusculi libro, cum ejusmodi materia liberiori congredi otio. Ioannes Mabilio parte 1 seculi tertii Benedictini, texens Elogium historicum ipsius Sancti, queriter se nullam ejus Vitam potuisse assequi. At nactus postea hanc a Malmesburiensi scriptam, edidit in Appendice primæ partu Seculi quarti, & quidem (ut præfatur) ex Ms. codice bibliothecæ Cottonianæ, eodem verosimiliter unde & nos accepimus.

[3] Alteram Vitam procuravit nobis idem Dugdale, sed alterius manu, cui tamen sua ipse adscripsit: Ex codice Ms. in bibliotheca Cottoniana sub effigie Faustinæ, B 4 fol. 139. [alia Vita ex Ms. additur.] De ipso Dugdale ejusque libris late egimus XVI Maji, ad Vitam S. Carantoci, quamdem etiam nobis transcripserat, satagente pro nobis apud eum Reverendo Patre Edoardo Mico alias Harvæo e Societate nostra, viro magna prudentia, doctrina atque omni virtutum genere prædito; qui hic Antverpiæ in eadem domo Professorum nobiscum vixerat; sed jam assumptus a Reverendo Patre Provinciali Thoma Harcotto alias Witebret in socium, cum eodem in persecutione plusquam Diocletianæa, anno MDCLXXVIII a Parlamentariis Anglicanis excitata, abreptus in custodiam, sub prætextu cujusdam conspirationis, ibidem hanc mortalem vitam cum æternæ & feliciore commutavit; sicut & alius intimus noster amicus Thomas Montfordus, qui ex ædibus Serenißimi Ducis Eboracensis abreptus, eodem in carcere pientißime ex morbo decessit, vir integerrimus, nec minori doctrina quam virtute ornatus. Ipse vero Provincialis Harcottus, post longas ærumnas & vexationes iniquißimas, sequenti anno MDCLXXIX die XX Iunii, glorioso martyrio est coronatus, fidei odio suspensus & dissectus ad Tiburnum prope Londinum, una cum quatuor aliis Societatis nostræ Sacerdotibus & indefeßis Anglicanæ vineæ operariis, Antonio Turnero, Guilielmo Waringo, Ioanne Gavano, & Ioanne Fenwico; primitivæ Ecclesiæ spiritus tanta animi præsentia, vultus serenitate, hilaritate verborum referentibus, ut vel ex hæreticis multi faterentur, fieri non posse, quin innocentes illi essent, certique ea morte se transferri ad Deum, non judicem criminum, sed remuneratorem fidei constantißime servatæ. Alteram istam Vitam scripsit sub finem seculi undecimi aut initium sequentis, vir eruditus, qui se profeßione monachum fuisse indicat in Prologo, & num. 19 accenset se Malmesburiensibus, in prima persona de illis & seipso scribens, Nobis: sub finem autem asserit, se novisse Fr. Hubertum satis infirmum, & in revelatione Reliquiarum sanatum. Interim quo nomine fuerit appellatus, non additur. Non putamus quod hanc Vitam Malmesburiensis habuerit, licet videatur aliquanto serius vixisse & scripsisse. Huic tamen alterum substituimus, quod argumentum assumptum longius prosecutus, res omnes usque ad Revelationem Reliquiarum exponat. Prælaudatus Willielmus Dugdale, in suo Cottoniano codice ante ipsam Vitam legens verbam initio cap. 1 posita, considerari jubet, an forte non sit labor Egwini Wiccii, id est Wigorniensis Episcopi supra memorati. Sed hoc cogitare vetat memoria rerum, etiam tribus & amplius seculis post Egwini obitum hic narratarum; & quod scriptor se Monachum Malmesburiensem probet, uti dictum est: fatebimur ergo nos ignorare (quod nec verosimiliter quidem possumus divinare) nomen auctoris.

[4] Extat tertia Vita apud Capgravium, cujus prior pars ex hac secunda Vita est in epitomen redacta, [Vitæ ab aliis etiam scriptæ indicantur.] & deinde non nulla alia adjiciuntur. Eadem nonnullis omißis referuntur apud Surium; nec non in Breviario Sarum anno 1499, & Sarisburiensi anno 1557 excuso unde nonnulla in Annotatis observantur. In his dicitur S. Egwinus Episcopus Wigorniensis, qui sepulturæ præfuit, ejus Vitam conscripsisse sed num ea aliquid differat a scripto ibiden addito ignoramus. Alius allegatur a Malmesburiensi num. 3 Elfredus sive Alfredus, monachus ut videtur, & Abbas Malmesburiensis, quasi is seculo decimo Vitam ejus scripsisset, ex quo nonnulla ibidem habentur. Præterea S. Osmundus, Episcopus Sarisburiensis, inter scriptores Vitæ censetur. Est is anno 1099 vita functus, ejusque mentio sub finem Vitæ secundæ habetur, & forsan inde arrepta occasio dicendi Vitam ab eo etiam fuisse exaratam Hisce additur a Mabilione Eadmerus monachus Cantuariensis, de quo latius egimus XXI Aprilis, ad Vitam S. Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis: sed si aliquid de S. Aldhelmo scripsit Eademurus iste, scripsit stylo longe cultiori, ut ejus, opera legenti patescet. Porro S. Aldhelmi Episcopi Schireburnensis meminerunt scriptores Rerum Anglicanarum plerique, & post antiquos Harpsfeldius seculo 7 cap. 19 & sec. 8 cap. 11, Edouardus Maihew in Trophæis Anglicanis ad diem XXV Maji, & Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ab anno 666, quo statuit Abbatem creatum; & ad annum 709, quo e vita hac migravit. Hic repertam in Ms. registro Malmesburiensi Epistolam illius, ad annum 705 quo creatus est Episcopus Schireburnensis, num. 18 eamdem edidit: cujus pars hæc est.

[7] [Creatus Episcopus & monasteriorum curā retinere rogatus,] Ego Aldhelmus, postquam me immeritum, nullisque prædignis moribus comprobatum, in Pontificatus officii Sedem divina gratia subinthronizasset; proposui arcano mentis meæ affectu, ut monasteriis meis, Maeldumesburgi, Froom, Bradamford, quibus jam dudum in Abbatis gradum constitutus, suffragante Domino regulariter præfui, religiosum Abbatem, quem sibi spontanea familiarum mearum optio consona voce elegissent, canonica creatione atque regulari sanctione constituisse. His voluntariis propositionibus meis pia monachorum meorum restitit pertinacitas. Et cum hoc sedulo sæpius in conventu Fratrum meorum fiduciliter narrassem; nullus his votis meis placidissimum præbebat assensum, dicentes: Quamdiu vitali vegetaris spiritu, nobiscum præsentis vitæ stadio deputaris, Tuæ semper dominationis jugo humillime colla subdere non dedignamur; [eorum libertati consulit.] sed hoc supplici communique rogatu deprecamur, quod sub sacra Scripturarū testificatione, & favorabilium virorum claro consensu corrobores, ut nullus post obitum tuum, nec Regalis aviditas, nec Pontificalis auctoritas, vel aliquis ecclesiasticæ seu secularis dignitatis vir, sine nostræ voluntatis arbitrio in nobis sibi vindicet principatum. Huic debitæ monachorum meorum, maxime famulorum Dei, petitioni libentissime consensi… cum optabili famosissimi Regis Ynii consensu, & reverendissimi Fratris & Coëpiscopi mei Danielis, præsentatæ promissionis devoto nutu, decentissimam vernarum Domini postulationem sacræ Crucis signaculo confirmavi. Itidem idem venerandus Rex & prænominatus Pontifex pari devotionis manu subscripserunt… Scripta est hujus confirmationis chartula ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCV, Indictione III.

[6] Hæc ibi. Ex his duo monasteria scilicet From, ad honorem S. Joannis Baptistæ ad fluvium From; & Bradamfort, aliis Bradenum, postea a Danis destructa fuisse, indicatur apud Capgravium. De aliis S. Aldhelmi scriptis infra agitur, & sunt pleraque in Bibliotheca Patrum recusa. [Libri ab eodem scripti:] Quanti ea fecerit S. Bonifacius adhuc Diaconus, indicat Epistola 4 his verbis: Obsecro ut mihi Aldhelmi Episcopi aliqua opuscula, seu prosarum seu metrorum aut rythmicorū, dirigere digneris, ad consolationem peregrinationis meæ & ob memoriam ipsius beati Episcopi. Factus est dein S. Bonifacius Sacerdos anno circiter DCCXII, Episcopus Romæ anno DCCXXIII, Martyr anno DCCLV die V Iunii, quando varia ejus Acta dabuntur. Ipsius vero S. Aldhelmi sacra memoria, ad hunc XXV Maji, refertur in Martyrologio Romano & pluribus antiquis, [memoria in fastis.] manu exaratis atque excusis: Corporis etiam Translatio celebratur XXXI Martii, uti tunc indicatum: & Absconsio, facta a S. Dunstano tertio Nonas Maji, in Martyrologiis testata legitur infra, in secunda Vita num. 23.

VITA
Auctore Willielmo Malmesburiensi.
Ex Ms. Cottoniano eruta a VVillielmo Dugdale.

Aldelmus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0258

A. WILLEL. MALMESB. EX MSS.

CAPUT I.
Ortus, Studia, Libri editi.

[1] Beatus Aldhelmus, Saxonica prosapia oriundus, primis imbuendus elementis, a Adriano Abbati S. Augustini traditur: quem in arce scientiæ stetisse, qui Anglorum b gesta perlegit, intelligit. [A S. Adriano doctus,] Ibi pusio, Græcis & Latinis eruditior litteris, brevi mirandus ipsis enituit magistris. Cumque jam majusculus a Cantia in West-Saxones remeasset, religionis habitum in Meldunensi accepit cœnobio, quod situm est in civitate, quæ antiquo vocabulo Mealduberi, & nunc Mealmesberi vocatur. Id quidam Meldun, qui alio nomine vocatur Meildulf, natione Scotus, eruditione Philosophus, [& Malmesburii factus Monachus] professione Monachus, fecerat: qui cum natali solo voluntarie carens, illuc devenisset; nemoris amœnitate, quod tunc temporis in immensum eo loci succreverat, captus, eremeticam vitam exercuit: deficientibusque necessariis, scholares in c disciplinatum accepit, ut ex eorum liberalitate tenuitatem victus corrigeret.

[2] Illi, procedente tempore, Magistri sequaces, ex scholaribus monachi effecti, [deinde ad S. Adrianum reversus,] in Conventum non exiguum coaluere. Horum exemplo & consortio Aldhelmus d informatus ad studium, liberales artes plenitudini scientiæ adjecit: quas ut medullitus conbiberet e, iterum studuit Cantiæ ad pedes Adriani, qui erat fons litterarum, rivus artium; donec valetudine cogente, repedaret domum. Itaque liberalium artium compos factus est, qui tanti contubernalis consortio functus fuit. Nec ipse sane suffragio laudum suarum defuit, & dixit, se primum omnium suæ gentis hominum fuisse, qui ad scientiam metrorum præsumpsit ingenium, impulit animum. Ista enim ejus erant verba in calce libri, [primus inter suos carmina edit:] quem fecit de Schematibus: Hæc (inquit) de metrorum generibus & schematibus, pro vilitate ingenii mei habes; multum laboris est, nescio an fructuose collecta: quamvis mihi conscius sim illud Virgilianum posse me jactare,

Primus ego in patriam mecum (modo vita supersit),
Aonio rediens deducam vertice Musas.

[3] Litteris itaque ad plenum instructus, nativæ quoque linguæ non negligebat carmina; [etiam patria lingua,] adeo ut (teste libro f Elfredi, de quo superius dixi) nulla umquam ætate par ei fuerit quisquam, poësim Anglicam posse facere, cantum componere, eadem apposite vel canere vel dicere. Denique commemorat Elfredus Carmen triviale, quod adhuc vulgo cantitatur, Aldhelmum fecisse: adjiciens causam, qua probet, rationabiliter tantum virum his quæ videantur frivola instituisse populum, eo tempore semibarbarum, parum divinis sermonibus intentum, statim cantatis Missis domos cursitare solitum. Ideo sanctum virum, super pontem qui rura & urbem continuat, abeuntibus se opposuisse obicem, quasi artem cantandi professum; eoque plus quam semel facto, plebis favorem & concursum emeritum. Hoc commento sensim inter ludicra, verbis Scripturarum insertis, cives ad sanitatem reduxisse; qui, si severe & cum excommunicatione agendum putasset, profecto lusisset operam, profecisset nihil.

[4] Præconio itaque nobilis doctrinæ favorabilis quantum haberetur, [rogatur limare aliorū scripta.] indicio fuerunt Epistolæ amicorum ad eum missæ. Taceo de compatriotis, qui certatim ad eum scripta sua emittebant, ejus judicii censuram subituri. Prætereo Scotos, tum maxime doctos, qui idem fecisse noscuntur; quorum aliquos, non obscure litteratos, nominare possem; maxime Artwilum Regis Scotiæ filium. Hic, quidquid litterariæ artis elaborabat, quod non adeo exile erat, Aldhelmi committebat arbitrio, ut perfecti ingenii lima eraderetur scabredo Scotica. Ex ipso Francorum sinu, ad eum causa doctrinæ veniebatur. Ceterum non est narratu facile, quam efficax fuerit in exhortando amicos & discipulos: illos, ut illæsam fidem amicis exhiberent; istos, ut teneros annos ad unguem divinæ præceptionis ducerent.

[5] Verumtamen, ut narrationem repetam, summum culmen laudibus ejus litteraturæ imposuit Beda; qui & pro vicinia temporis, rem ut erat nosset; & pro veritatis studio, mentiri nollet: qui, post enumerationem aliquorum librorum ejus, [laudatur a Beda,] subintulit: Scripsit (inquit) & alia nonnulla, utpote vir undecumque doctissimus. Nam & sermone nitidus, & Scripturarum tam ecclesiasticarum quam secularium erat eruditione mirandus. Potestne quidquam hac laude sublimius dici?

[6] Postremo ipsum eumdem testem citabo; quod, licet omnibus artibus studium numquam abnuerit; quibusdam tamen, potissimum apud Cantiam iterata mansione studens, animum impenderit. Sic enim Epistola ad g Heddam antecessorem, suum laborem dum exequitur, proprium commendat exercitium. Fateor, beatissime Præsul, me dudum decrevisse, si temporum volitans vicissitudo pateretur, vicinam optati Natalis Domini solennitatem, ibidem in consortio Fratrum tripudians celebrare; & postmodum vita comite vestra caritatis præsentia frui. Sed, quia diversis impedimentorum obstaculis retardati, quemadmodum lator præsentium viva voce promulgabit, illud perficere nequimus; idcirco difficultatis veniam precor impendite. Neque enim parva temporum intervalla, in hoc lectionis studio protelanda sunt, ei dumtaxat, qui sagacitate legendi succensus, Legum Romanarum jura medullitus rimabitur, & cuncta Jurisconsultorum secreta imis præcordiis scrutabitur. [studet jurisprudentiæ,] Et quod his multo perplexius est, centena scilicet metrorum genera pedestri regula discernere, & musicæ cantilenæ modulamina recto syllabarum tramite lustrare: cujus rei studiosis lectoribus tanto inextricabilior obscuritas prætenditur, quanto variorum Doctorum numerositas reperitur. Sed de his prolixo ambitu verborum disputare epistolaris angustia minime sinit; quomodo videlicet ipsius metricæ artis clandestina instrumenta, litteris, syllabis, [poësi,] pedibus, Poëticis figuris, versibus, tonis, temporibusq; conglomerantur; Poëtica quoq; semiplenæ divisionis disciplina h; hoc est acephalos, protilos, cum ceteris, qualiter varietur; qui versus i monoschemi, qui pentoschemi, qui decaschemi, certa pedum mensura trutinentur; & qua ratione catalectici, brachycatalectici, seu hypercatalectici versus, sagaci argumentatione colligantur. Hæc, ut reor, & his similia, brevis temporis intercapedine apprehendi nequaquam possunt.

[7] De ratione vero calculationis quid commemorandum? cum tantæ supputationis imminens desperatio colla mentis oppresserit, [arithmeticæ ecclesiasticæ.] ut omnem præteritum lectionis laborem parvipenderem, cujus me pridem secreta cubicula nosse credideram; & ut sententia beati Hieronymi utar, dum se occasio obtulit, qui mihi prius videbar sciolus, rursus cœpi esse discipulus: sicque tandem superna gratia fretus, difficillima rerum argumenta, & calculi supputationes, quas partes numeri appellant, lectionis instantia reperi. [& astrologiæ,] Porro de Zodiaco & duodecim Signorum, quorum vertigine cæli involvuntur, ratione, tacendum arbitror; ne ars opaca & profunda, quæ longa explanandarum rerum ratione indiget, si vili interpretationis seriæ propalata fuerit, infametur & vilescat: præsertim cum Astrologicæ artis peritia, & perplexa Horoscopi computatio, elucubrata doctioris indagatione egeat.

[8] Talium artium voluptate impletus, ipse quoque ex sacratissimo pectoris penu, bonæ frugis libellos edidit; [varios libros edit,] ne nunquā thesauros tamdiu congregatos recluderet, ne nihil unquam ex auditis reponeret. Et primum quidem ingenii periculum dedit in libro, quem ad Brittones, ut ad verum Pascha reverterentur, fecit; cujus doctrinam nescio quod infortunium usibus nostris k invidit, gaudio subtraxit. Est & liber ejus de Virginum laude, rhetorico compactus lepore, in quo virginitatis gloriam prædicat; & postea non difficilem esse priscorum cœlibatum l exemplificat. Ejusdem materiæ versibus Heroicis fecit alterum; cui adjunxit alterum æque versificum de Pugna octo principalium vitiorum. Extat & codex ejus non ignobilis de Ænigmatibus, Poëtæ m Symphrosii æmulus, centum titulis & versibus mille distinctus. Utriusque operis Præfationem, versibus recurrentibus ingeniose intexuit; ut in illo de Virginum laude singulæ istius versus litteræ, n

Metrica tirones depromant carmina castos,

singulos versus Præfationis, a capite ad finem inchoarent; eademque per numerum versuum effingerent. Porro, in illo de Ænigmatibus aliter commentus est, ut hic versus,

Aldelmus cecinit millenis versibus odas,

primas & ultimas singulorum in Proëmio versuum litteras & inchoaret & terminaret, ambasque extremitates easdem faceret. Ostendit quoque in his vir veteris litteraturæ ludum simul & artificium, dum res incuriosas comitaretur facundum & vigens eloquium. Præterea, ad quemdam o Alfridum Regem Northanimbrorum, probe (ut Beda narrat) litteris doctum, edidit librum hæc continentem capitula; De septenarii numeri dignitate, collecta ex veteris & novi Testamenti floribus & disciplinis Philosophorum; De admonitione fraternæ caritatis; De insensibilium rerum natura, quæ secundum metaphoram sermocinari figurantur; De pedum regulis; De Metaplasmo; De Synalimpha p; De Scansione & Eclipsi versuum; De Metro alterna interrogatio & responsio. [lib. 4, c. 26]

[9] Composuit & Epistolas multas, quarum plures non extant: partem quarumdam, quas habemus, antecessorum nostrorum detruncavit incuria. [item epistolas & sermones,] Sermones ejus minus infundunt hilaritatis, quam vellent hi rerum incuriosi. Verba trutinant judices importuni; qui nesciunt, quod secundum mores gentium varientur modi dictaminum; denique Græci involute, Romani splendide, Angli pompatice dictare solent. Id in omnibus antiquis chartis est animadvertere. Quantumvis quibusdam verbis abstrusis & ex Græco petitis delectetur, moderate tamen se agit Aldhelmus; nec nisi perrara & necessaria verba ponit exotica. Allegat catholicos sensus sermo facundus, & violentissimas assertiones exornat color rhetoricus: quem si perfecte legeris, & ex acumine Græcum putabis, & ex nitore Romanum jurabis, & ex pompa Anglum intelliges.

ANNOTATA.

a S. Adriani Acta dedimus 9 Ianuarii, ex Historia Bedæ, & Legenda Capgravii. Fuit is Abbas Cantuariæ ab anno circiter 667, ad annum 709, aut sequentem.

b Inter hæc gesta, primo loco censeri debet Historia Bedæ, qui lib. 4, cap. 2 ait Congregata discipulorum caterva, scientiæ salutaris quotidie flumina, in rigandis eorum cordibus emanasse: ita ut etiam metricæ artis, astronomicæ & arithmeticæ ecclesiasticæ disciplina, inter sacrorum apicum volumina, contraderetur.

c Mabilio in discipulatum.

d Leutherius, Episcopus Westsaxonum, in charta anno 675 data apud Malmesburiensem, lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 2, testatur ibidem, Aldelmum a primo ævo infantiæ, atque ab ipso tirocinio rudimentorum, liberalibus litterarum studiis eruditum, & in gremio sanctæ matris Ecclesiæ nutritum, vitam duxisse.

e In Monastico Anglicano, libro de Antiquitatibus Malmesburiæ, videtur hic primus accessus statui ad S. Adrianū, quod Leutherii chartæ id magis consonum sit. Hinc fugiens, inquit auctor, ad pedes Hadriani Philosophi, Abbatis S. Augustini Cantuariensis, per aliquod tempus studuit, & sufficienter edoctus Meldunum repetiit: qui postea cum sociis suis sub Maildulfo monacho attonsus est, vivente Maildulfo post tonsionem ejus annos XIV. Id Castellum tunc fuit sub dominio Leutherii Episcopi Wintoniensis, qui dominabatur in tota West-Saxonia. Mortuo Maildulpho prædictus Episcopus dedit situm Malmesberiæ S. Aldhelmo.

f Elfredus, sive Alfredus, fuit monachus & Abbas Malmesburiensis. Hunc asserit Pitseus floruisse anno 990, & scripsisse librum de S. Aldhelmo. Verum non videtur extare, uti neque tractatus Wilmelmi Malmesburiensis, in quo ista superius dixerat, respectu hujus Vitæ forsan substitutæ.

g S. Hedda Leutherio subrogatur circa annum 677, inscriptus Martyrologio Romano ad diem 7 Iulii. Ad eum scripta Aldhelmi epistola non videtur adhuc integra potuisse reperiri.

h Erant isto seculo & sequentibus proximis carmina variis mysteriis involuta, ex quibus extant S. Aldhelmi, aut sub ejus nomine, monasticha 199 versuum, tetrasticha 20, pentasticha 14, Hexastica 13, alia septenis, novenis, denis & pluribus versibus: ita alia in primo & ultimo versu continent mysteria, alia aliquanto post initium & ante finem, & hi versus Acephali & Protili seu Proteli dicebantur, nam τέλος finem indicat.

i In nostro ectypo est monoscenis, pentascenis, & decascenis, sed ex Mabilione correxi & judico cum aspiratione atque per m proferendum, ita Versus μονόσχημοι unius formæ dicentur, ut supra monostichi.

k Continetur tota illa controversia in epistola S. Aldhelmi ad Gerontium, Britannorum Cornubiensium Regem, & ad Sacerdotes per Domnoniam sive Cornuvalliam conversantes, Extat autem ea epistola num. 44, inter Epistolas S. Bonifacii Archiepiscopi a Nicolao Serario erutas, & Moguntiæ anno 1605 excusas.

l Laudantur cap. 10, Elias, Helisæus, Daniel, tres Pueri in camino Babylonis servati; & cap. 11 Ioannes Baptista, Ioannes Euangelista, & Lucas; deinde Clemens Romanus, Gregorius Nazianzenus, Paulus eremita, Hilarion, Ioannes anachoreta, Benedictus, Malchus, Athanasius, Babylas, Cosmas & Damianus, Chrysanthus & Daria, IulianusMartyr, Amos anachoreta, Apollonius Archimandrita. Postea a cap. 22, laudantur Virgines præter Deiparam, Cæcilia, Agatha, Lucia, Iustina, Agnes, Constantia, Thecla, Eulalia.

m Beda lib. 5, cap. 19 ait in exemplum Sedulii, quod latinæ originis nomen auctor hic voluit Græce reddere.

n Est Præfatio ad Maximam Abbatissam, extatque primo loco ante Carmen de laude Virginum, & inde apud Pitseum de Scriptoribus Angliæ, cum litteris majusculis sub initium & finem cujusque versus, uti hic indicatur.

o Alfridus filius Oswii Regis, quicum regnavit & succeßit anno 686, mortuus anno 705, de quo egimus inter Prætermissos die 14 Martii.

p Sinalimpha corrupte pro Synalœpha, quæ est duarum syllabarum in unam commixtio, sive contractio; ut Virum pro Virorum; Petisse pro Petivisse.

CAPUT II.
Res gestæ a S. Aldhelmo Abbate, dein Episcopo facto.

[10] Veniente Aldhelmo ad locum prædictum, parva ibi admodum basilica visebatur, [Ecclesiam erigit,] quam Meildulfum ædificasse antiquitas incertum fabulabatur. Erexit Aldhelmus augustiorem ecclesiam, in honorem Domini Salvatoris, & primorum Apostolorum Petri & Pauli. Quem promoventem his virtutum successibus & in altum nitentem, Leutherius West-Saxonum Episcopus conspicatus, ibidem eum in Presbyterum, postea in Abbatem erexit; locique illius possessionem, qui sui juris esset, in Abbatis ditionem traduxit a. Abbas ergo constitutus, monachos ad votum inducere, [suos instruit,] famam in bonum ultra augere, Dei præ omnibus gloriam velle: cumque industriæ Abbatis, favor concurreret Pontificis; tunc res monasterii in immensum augeri. Currebatur ad Aldhelmum totis semitis; his vitæ sanctimoniam, illis litterarum scientiam desiderantibus. Erat enim, quamvis (ut diximus) eruditione multiplex, tamen religione affabilis & simplex; qui adversantes obtineret dicendi fulmine, discentes mulceret nectareo docendi flumine; ad utrosque ex ejus ore flueret salsi leporis oratio, ut esset in singulis mirabilis, & in omnibus singularis. Eo factum est, ut Reges & Comites, b Merciorum c & West-Saxonum, religione viri, [acquirit possessiones:] quam nobilitas commendabat generis, illecti, plura loco conferrent, quæ & ad monachorum stipem, & suarum animarum [salutem] proficerent.

[11] Postquam ergo factus est monachus, sic eum vitam duxisse comperimus. Lectionibus frequenter, orationibus instanter incumbebat; ut (sicut ipse in quadam Epistola dixit) legens, Dominum loquentem audiret; orans, Dominum alloqueretur; tenuitate ultronea victualium pascens animum, [castitatis amore immergit se fonti,] nusquam a monasterio, nisi necessario progrediens; pecuniarum minime avidus, si quid dabatur, in usus utiles continuo annumerans. Jam vero, ut vim rebelli corpori conscisceret, fonti, qui proximus monasterio, se humero tenus immergebat. Ibi nec glacialem in hieme rigorem, nec æstate nebulas ex locis palustribus halantes curans, noctes durabat inoffensus: finis dumtaxat percantati Psalterii terminum imponebat labori. Fons ille, de nomine Sancti dictus, in valle cœnobii lenibus scatebris fluens, & visu est delectabilis, & potu suavis. In alia parte urbis fons Daniëlis dicitur; quia in eo Daniel cælestes noctibus ducebat excubias, qui cum Aldhelmo Pontificales accepit infulas. Inter hæc præclara, hujus hominis continentiam describere pene verecundaretur oratio, nisi esset in facto gloriosæ victoriæ occasio. Si quando enim stimulo corporis admoneretur, non solum illecebræ denegabat effectum, sed alias insolitum reportabat triumphum. Neque tamen consortium d feminarum repudiabat, ut ceteri, qui ex opportunitate timent prolabi: immo vero vel assidens, [inter feminas integer.] vel cubitans, aliquam detinebat, quoad carnis tepescente lubrico, quieto & immoto discederet animo. Derideri se videbat diabolus, cernens adhærentem feminam, virumque alias avocato animo insistentem cantando Psalterio: & valefaciebat ille mulieri, salvo pudore, illæsa castitate. Residebat carnis incommodum, dolebat nequam spiritus de se agitari ludibrium. Assistunt veritati dictorum meorum, quantum cœlibatus amorem foverit, liber de Virginitate præclarus, qui & illius honorem definit, pulchritudinem ornat, perseverantiam coronat. Neque enim fas est credi, sanctum virum aliter fecisse quam docuit, aliter vixisse quam dixit.

[12] At vero aliquot annorum intercurrente spatio, e Hedda, totius West-Saxoniæ Pontifex, apud Wintoniam Sedem habens, [post obitum S. Heddæ,] excessit mundo. Gratissimus fuit hic obitus Cælestibus, quod, pro sanctitate præteritæ vitæ, numerum eorum ampliaret; luctuosus mortalibus, quod vix parem possent invenire, qui tantæ diœceseos circuitum vellet regere. Quidquid enim f nunc quatuor Episcopi gubernant, unus tunc ille frænabat; rebelles auctoritate premens, supplices simplicitate demulcens. Synodali ergo consilio diœcesis, ultra modum protensa, in duas Sedes divisa; quarum altera g Scireburniæ, altera esset Wintoniæ: in qua & impar fuit ea divisio, ut unus h duos tantum pagos, alter totum i regeret quidquid West-Saxonici tractus immensitas contineret. [Episcopus Scireburnensis,] Singulis Sedibus suffecti Pontifices, pro scientiæ merito, & natalis sui confinio; Wintoniæ prælatus k Daniel, qui esset ejusdem regionis oriundus, & staterarum non egenus; Scireburniam sortitus Aldhelmus, cui sapientiæ prærogativa, & ævi maturitas ad majus culmen aspiraret, tum etiam genitalis terræ caritas suffragaretur, quod ejus provinciæ indigena esset. Procedit ergo, ut creditur, agente Deo, universalis electio; ambiturque a beatissimo sene ut Episcopatum dignetur accipere. Omnis ætatis & ordinis conflatur sententia, dignum videri Præsulatu, l excocta jam ætate cernuum, litteris uberem, religione nulli disparem; sin vero natalium dignitatem considerandam putes (quam beatus Apostolus non prætermisit) quis eo nobilior, qui regalem prosapiam attingit linea? ejus famæ, ejus vitæ semper illum fuisse, de qua numquam, vol parum, sinistra jactata sit opinio. Suscipiunt igitur collegam Episcopi, patrem Clerici, patronum Laici: inde acclamantibus cunctis, reclamantibus nullis, m Berthwaldo primæ Sedis Archiepiscopo, pro more consecrandus deducitur. [a Berthwaldo consecratur.] Is in veteris contubernii sodalem (nam & pariter litteris studuerant, pariterque viam religionis triverant) electionem factam gratiose complexus, favorem auxit: itaque non solum consecrationem indulsit, sed etiam multos dies secum retinuit, ejus consilio Archiepiscopatus curam allevians, causarum rationem examinans.

ANNOTATA.

a Chartam hujus privilegii edidit Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum Cap. 2, his verbis: Ego Leutherius, gratia divina Episcopus, Pontificatus Saxoniæ gubernacula regens, rogatus sum ab Abbatibus (qui sub jure Parochiæ nostræ, cœnobiali monachorum agmini, pastorali solicitudine præesse noscuntur) uti terram illam, cui inditum est vocabulum Maildulfesburch, Aldelmo Presbytero, ad degendam regulariter vitam, conferri largirique dignarer… Quapropter, prædictorum Abbatum precibus annuens, ipsum locum, tam sibi quam successoribus suis, normam sanctæ Regulæ solerti devotione sequentibus, fraterna petitione coactus, ultroneus concedo. Actum publice juxta flumen Bladon, VIII Kalendas Septembris, anno Incarnationis DCLXXV. Hæc ibi. Sed magis integrum habetur Tomo 1. Monastici Anglicani pag. 50, & subscribunt Cunibertus & Headdi Abbates, Wguibertus & Hiddi Presbyteri ex alius Hedda. Vereor interim ne hic & alibi gratis ex conjectura intrusus sit annus Incarnationis.

b Ita Ethelredus Rex Merciorum S. Aldhelmo Abbati ejusque cœnobio obtulit XXX cassatos & iterum XV, de quibus extant duæ chartæ in dicto Monastico pag. 51, & sunt signatæ anno 680 & 681; & præter Regem subsignant Coënfrithus Comes, Theodorus Archiepiscopus Cantuariensis, Saxulphus Episcopus Lichfeldensis, & Besel Episcopus Wigorniensis.

c Cedwalla, Rex Occidentalium, obtulit terram Kemele 132 cassatos: & subscripsit Hedda Episcopus.

d Monet Mabilio sequentia caute legenda. Vide 25 Februarii similem de B. Roberto Abriselio calumniam, sub nomine Goffridi Vinilocinensis editam, & a Bollando refutatam Com. Pr. n. 56, nec dubita, quin mendax fama S. Aldhelmo affinxerit ad laudem, quæ illi ad contumeliam.

e Mortuus est S. Hedda anno 705, die 7 Iulii.

f Nunc, id est anno 1105 ut infra dicitur, erant Sedes Episcopales quatuor; Wintoniæ, in Hamptonia; Sarisberiæ, in Wiltonia; Bathoniæ, in Somersettensi; Exoniæ, in Devoniæ provincia.

g Sciruburnia, nunc Shepton, oppidum Comitatus Semersettensis, 15 leucis in occasum distans a Sarisberia, quo Sedes fuit translata.

h Scilicet Hamptoniā & Subreiensem vulgo Surhei.

i Scilicet Wiltoniam, Somersetiam, Dorsetiam, Devoniam, Bercheriam & Conwalliam; unde extractæ postmodum dictæ Sedes, Bathoniensis & Exoniensis.

k Daniel præfuit ab anno 705 ad annum 744: tunc Episcopatu relicto monasterium ingressus, ibidem dicitur anno sequenti mortuus. Ita Alfordus, qui illum Indicis Sanctorū Angliæ inscripsit, sed addit omissum in Fastis Anglicanis.

l Ita Mabilio, quæ Dugdale per interposita puncta ostendit se non potuisse legere, interposuitque, excocta jam ætate serenum.

m S. Berthwaldus Archiepiscopus Cantuariensis, ab anno 693 ad annum 731, quo mortuus est, & colitur 9 Ianuarii, quando de eo est actum.

CAPUT III.
Obitus, sepultura, miracula S. Aldbelmi.

[13] Tunc factum est, ut his diebus a Doroberniam pergeret, quod est littus Cantuariæ ad XII millia proximum, audiens naves illic appulisse. Portus ibi, ut plerique maritimorum locorum, tā inquietus quam angustus; citissimus eo a Morinis transitus, paucorum admodum millium trajectu: quo fit, ut in illius spatii angustia inter se currentes & illidentes fluctus, nimia occursione pelagus exasperent; ibique maxime incurrat ratis periculum, ubi sperabatur periculorum effugium: jam vero in statione navibus receptis, [Irridentes volentem librum emere] tutissima quavis tempestate quies. Hæc ideo protuli, quia ad rem quam inferam attinet. Spatiabatur Sanctus juxta mare, intentusque oculos mercimoniis infigebat, si quid forte commodum Ecclesiastico usui attulissent nautæ, qui e Gallico sinu provecti, librorum quoque copiam apportassent. Conspicatusque librum, totius veteris & novi Testamenti seriem continentem, ad emendum intentus, a ceteris animum remisit. Cumque gnavus folia volveret, pretium effringeret; barbari eum nautica lascivia convitiis aggrediuntur, quod ita merces alienas depretiaretur, & attenuaret rerum non suarum valentiam: sua, si vellet, eventilaret; extranea, suo pretio relinqueret.

[14] Horum ille verborum contumaciam solo risu, nihil contra referens, dissolvit: postremo adhuc pretium libri percunctantem, loco cum ignominia deturbant, tensisque rudentibus longius a littore se removent. [a tempestate liberat,] Sed non longe morata divina ultio injuriam Sancti acrius vindicavit; procella surgit, turbo sævit, densatur nubes, subducitur dies, pelagi caligo noctisque horror noctem inducit: congeminant terrorem, ventorum furor, stridor rudentium: antenna sævitiam tempestatis non patitur, latus navis hinc inde tundentibus fluctibus quassatur; defecit ars remigum, [precibus avertens,] decidit peritia nautarum; & jam pessumibant, videbanturque in miserorum mortem omnia conspirasse elementa. Tum licet brutos animos intelligentia subiit, propter injuriam Sancti, cui convitiati fuerant, se luere pœnas. Exclamant igitur in planctum, & supplices tendunt ad sidera palmas; orant opem, pollicentur emendationem. Facile fuit beato Pontifici ut remitteret culpam, qui non doluerat contumeliam. [nec tamen oblatū gratis recipit.] Et primo quidem, porrecto contra sævientia flabra Crucis signo, non nihil tempestatis diminuit & mansuefecit: mox, cum ipse, scapha ascensa, virtute remigum periclitantes adisset; mutata in bonum omnia, tempestas tota quiescit, turbo conquiniscit; ventorum usus conversus, navem impellit ad littus; undæ, quæ ante minabantur exitium, nunc sensim allabantes pollicentur obsequium. Potiti ergo nautæ optata stationis arena, librum sponte offerunt; accipiat gratis, dignetur munus famulorum, quos ab ipsis mortis faucibus in siccum evexerit. Appendit ille mercedē, æqua lance in medium conferens; ne aut pauperes magno damno emungeret, aut supplicum preces repudiaret. Id b volumen adhuc Melduni visitur, antiquitatis venerandum præferens specimen.

[15] Interea B. Aldhelmus vicini finis non erat nescius: sordebant jam viro terrena, inhiabatque cælestibus. Ducta itaque vita hominibus placida, Deo placita, post annos Episcopatus quatuor,

Ad superos Superum socius cultorque recessit: [moritur in Villa Dulting,]
      Alterat astra solo, mutat & arva polo.
Halitus alta subit, fovet artus hospita tellus,
      Depositumque suum pascit uterque locus.
Impulerat Phœbus bis quina luce c Laconas,
      Involucris mundi cum resolutus abit.

Villa est in agro Sumersetensi Dulting vocabulo, in qua hominem exuit; quam pridem Monachis dederat Glastoniensibus, usum fructuarium pactus. Domus obitus ejus conscia, in ecclesiam mutata fertur. In eadem ecclesia est lapis, cui Sanctus acclinis morbo decubuerat; cujus ablutione plures ægroti sanitatem iniisse noscuntur.

[16] Tunc B. Egwino d, Wigorniensi Episcopo, visio cælestis affulgens, obitum sodalis innotuit; ut ad locum pergeret, præcepit. Ille doloris & amoris stimuli iter maturans, celeriter Dulting pervenit; depositaque pro animæ requie oratione, ut pro desiderio & præcepto Sancti Meldunum corpus promoveatur, jubet. Excipiunt interea Patronum Meldunenses, ingenti ploratu, reverenti affectu. Jungebatur amori veneratio, [sepelitur Malmesburii,] pugnabatque fides cum obsequio. Nescires quid eligeres; aut in parente affectum, aut in advocato gaudium; si lætarentur ad Dominum pro promisso Patrono, sed dolere cogebantur pro amisso vitæ solatio. Inter hos fluctus aliquot extractis diebus, tandem sepelitur in S. Michaëlis ecclesia, ubi sibi vir sanctissimus olim sepulturam providerat. Excessit anno ab Incarnatione Domini septingesimo nono, e ante Bedam vicesimo quinto; postquam Abbas a Leutherio factus, quadragesimo quarto f; postquam Episcopus a Berthwaldo, quinto. Eodem anno Wilfridus g Episcopus decessit.

[17] Cujusdam vici, non indigena, sed incola femina, lucis inops, [Cæca illuminatur.] postero anno, in solennitate Patris Aldhelmi, lumen, per duosdeviginti annos amissum, recepit. Causam cæcitatis, quam nescio, nolo contexere; cavens loquacitate me legentium fidem fallere. Hoc constat, quia cum ante Crucifixum staret, flavo crine in h terra soluto spectabilis, sed tenebris oculorum deformis, crebris punctionibus orbes vidui cœpere moveri. Quibus mulier irritata, primo leni fricatione cruorem emisit: sed cum majori pruritui atrociore unguium injuria satisfaceret, copiosiori profluente unda, postulata cruorem excepit concha: ita, expeditis obstaculis, concavitatem fenestrarum, serenum veracissimi intravit luminis. Tum affines qui adessent homines, & plausere miraculo, & usque nunc stipendiario sustentant commodo. Illa sanctioris habitus professa velamen, nullo fraudatur visus dispendio, nisi quam provectior ætas accepit senio. Vivit ad hunc quo ista scriptitamus annum, [Vita hæc scripta anno 1121,] qui est ab Incarnatione Domini annus millesimus centesimus vigesimus quintus; a transitu sanctissimi Confessoris CCCCXXVI, in regno Henrici Regis XXV, i falsariorum qui monetam corruperant per totam Angliam detruncatione notabilis; propter eamdem proinde falsitatem, annonæ caritate, & edaci fame, tum præterea indiscreta vulgi clade infamis; eminentissimorum virorum mortibus funestus; præsertim k Calixti Papæ, & quinti Henrici Imperatoris Alemanniæ, quibus nulli fuerint præstantiores in officiis utrisque; tonitribus & fulminibus per omnes menses infestus; imbrium continuatione, nullo pene intermisso die, æstivis etiam mensibus pluvius & luteus.

ANNOTATA.

a Doroberna, Bedæ aliisque est Cantuaria hodierna, at Dubris est portus, vulgo Douvre. Interim Malmesburiensem paßim sequuntur Angli.

b In hujus principio anathema adscriptum, ne quis inde auferret, vidimus, inquit alia Vita. Ita annotarat Dugdale.

c Laconum nomine intelligitur Signum Geminorum quod ingressus Sol erat 16 Maji: Castor enim & Pollux ex Leda Lacedemonia & Iove nati finguntur.

d S. Egwini Acta illustrantur XI Ianuarii, ubi & aliæ ejus visiones proferuntur. Sedit circiter ab anno 693 ad 720. Annotarat Dugdale ex alio scriptum, Egwinum tunc Romam properasse, quod in sequenti Vita indicatur.

e Imo vicesimo sexto, nam S. Beda deceßit anno 735 die 26 Maji, quo ejus Acta dabimus.

f Imo trigesimo quarto, uti legitur apud Capgravium & Surium: idq; recte: nam creatum Abbatē anno 675 colligitur ex charta Leutherii Episcopi, ad istum annum data: annus autem 44 hic indicatus requirit annum 665, post quem Adrianus Abbas, ante ejus Magister, adhuc degebat in Italia: quem anno 668, 6 Kalendas Iunii, cum S. Theodoro Roma missum esse, & secundo post anno in Britannia ad functiones Abbatiales pervenisse, asserit Beda lib. 4 cap. 1 & 2.

g S. Wilfridus, Eboracensis Archiepiscopus, obiit & colitur: die 24 Aprilis, ad quem ejus Acta dedimus; alia antiquiora, Auctore Eddio Stephano Presbytero coævo, post modum edidit Mabilio, in Appendice ad seculi quarti priorem partem.

h In terna, mallem legere, In terga.

i Henricus Huntindoniensis lib. 7 Historiarum. Operæ pretium, inquit, auditu, quam severus Rex fuerit in pravos. Monetarios enim fere omnes totius Angliæ fecit ementulari, & manus dextras abscindi, quia monetam furtive corruperant. Iste est annus carissimus omnium nostri temporis, in quo onus equi frumentarium sex solidis.

k Callistus II mortuus erat 12 Decembris anni præcedentis 1124, nisi ab Adventu Domini annum ecclesiastico more auspiceris: at Henricus Imperator vita functus est die 23 aliis 21 Maji hujus anni 1125. Is præclare cœpit: sed postea sæpius excommunicatus, & subinde reconciliatus, nullum reliquit Imperii heredem.

ALIA VITA
Auctore alio monacho Malmesburiensi.
Eruta ex bibliotheca Cottoniana.

Aldelmus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0256

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Sanctorum Patrum pia certamina studiose recolentes, triplici ratione factum esse arbitramur, [Triplici de causa Vitæ Sanctorum scribuntur:] quod scriptores eorum, subsequentium utilitati servientes, ea summopere chartis commendarunt. Prima quidem & laudabilior extitit ceteris, ut Deus, qui pœnas fidelibus quocumque modo pro se illatas in eorum corporibus patitur, quique virtutem tolerantibus præstat, sua in majestate laudetur. Secunda vero, quatenus Sancti, qui tot sudores, jejunia, vigilias, opprobria, atque algores spontanee a semetipsis sive ab inimicis perpessi sunt, a posteris veræ fidei cultoribus magnifice celebrentur. Tertia autem subsequitur, ut nos illorum instrenui atque imbecilles successores, tanta eorum legendo vel audiendo victoriosissima gesta, mentis nostræ oculos sublevando, sequamur horum inoffensa vestigia.

[2] Unde nos fragiles idiotæ, qui nequaquam opera monachi sed tamen indigne portamus nomina, [ex miraculis vario modo, sed bona fide acceptis,] sanctissimi Aldelmi Præsulis ortum & vitam, miracula atque doctrinam, utcumque describere, fideliter tamen, aggredimur. Verumtamen non ea tantum quæ per eum, summo Opifice præstante, vidimus magnalia; sed & quæ curiose indagando, in multis reperimus barbarice atque latine paginis assignata; quorum aliquam partem Romana privilegia diversorumque Regum traditiones, sub multorum Præsulum Abbatumve testimonio inscripta, nostris adhuc testantur temporibus: nec non ea quæ a veridicis & regulariter monastico ordine degentibus, vel ab aliis diverso ordine catholice conversantibus, sæpe audivimus facta per merita servi sui, quæ ipsi aut corporeis oculis viderunt, aut a primoribus suis, jam in cælesti gaudio ante divinæ conspectum clementiæ congaudentibus, frequenter audierunt; qui se volumen ex virtutibus ejus lucido stylo dicebant legisse; sed Danorum tempore, cum adhuc Christi Ecclesiam persequerentur, perdidisse: qui omnia Deo nostor, illis ignoto, dedicata, aut pedibus conculcabant, aut ira superante rationem igne concremabant, seu quocumque modo poterant annullabant. Multa etiam suorum factorum in scrinio, non multum post obitum ejus facto, in quo beata ejus ossa servabantur, antiquiores Patres nostri argenteis laminis ad memoriam posterorum a primis Patribus assignata viderunt: & quia istud erat negligentia & vetustate jam pene consumptum, Præsul quidam cum aliis Deo famulantibus in aliud novitatis causa ad successorū memoriam, in quo adhuc videntur, eadem transtulit.

[3] Fuerunt quoque, post prima instituta sancti viri, sui loci familiares amatores, sicut Archipræsul Dunstanus, de cujus sanctitate non dubitatur, & alii quamplures Præsules, quorum sacra ossa in eadem requiescunt basilica: qui si hæc priorum relatu vera non crederent, [selecta tantum auctor profert,] illæsa usque ad nostram memoriam absque dubio non relinquerent. De quibus studiose plura dimisimus, & eorum quæ videbantur digna relatu, pro referentium auctoritate, partem decerpsimus: ea namque quæ nos ipsi in præsentia sæpe vidimus, veram fidem præteritorum faciunt. Qua in re neminem nos accusare debere videmus: quia beatum Gregorium in Dialogorum libris itidem fecisse conspicimus: atque (sicut ipsemet retulit) Lucas quoque medicus, cujus laus per omnes Ecclesias (ut gentium Doctor ait) est in Euangelio; & Marcus, Alexandrinus Patriarcha & Petri discipulus, nequaquam scripsere visa; sed tantum audita, in Euangeliorum voluminibus. [Col. 4, 14,] Non, quod absit, ut nos in minimo illis quoque æquiparemus, vel nostros illorumque relatores in animo conemur reddere similes; verumtamen, quod majoribus in tam maximo opere licuit, in minimo nobis infimis & tamen fidelibus licuisse fideliter opinamur. Alios quoque multos divinis paginis & scripturis idem hoc egisse reperimus: tres vero tantum, quos supra posuimus, fidei integritate catholicos, moribus & opere sanctissimos, imitari hac in re, quamvis longe incedendo, pro posse nostro cupimus.

CAPVT I.
Familia regia. Studia, monachatus, & Abbatis munus.

[4] Ad sancti igitur Aldelmi genealogiam flectamus ingenium; & pro posse nobis a Deo dato, ex qua sit ortus propagine, explicemus. Hic itaque a Regia stirpe descendit, a clarissimis natus progenitoribus, orthodoxæque religionis verissimis indesinenter cultoribus: [Natus patre Kentenio, Regis Inæ fratre,] quibus tanto extitit in fide lucidior & opere divini cultus pretiosior, quantum rosa ex quibus oritur spinis, & flos lilii unde turgescit cespite proprio. Hujus siquidem præclaræ sobolis Anglorum Rex b Ina sapientissimus, fulgens vita & moribus, bellis strenuissimus & clarus virtutibus, quantum attinet ad regiam sublimitatem, fuit principium. Istius nomen Primatis multum eximium, secundo loco fratrem fuisse c Kenten, virum probum, sanctitate lautum, honestate magnificum, antiquissimis Anglicanæ linguæ schedulis sæpius ex interprete legendo audivimus. [Eph. 5, 33,] Qui Apostoli præcepta Pauli adimplere studens, virtute non modica Deum præ omnibus metuens, in uxoris castæ vivebat copula. Is equidem non idcirco uxoris intrabat cubiculum, quo carnis, ut moris est quorundam, exercere cuperet desideriū; sed ut, quem admodum Samuelem Anna, talem generaret filium, qui, ut Scriptura docet, tota animi virtute diligeret Dominum. [Mat. 22, 37,] Vota denique ejus Deus ex alto prospiciens, sicut de beatissimi Nicolai reverendis parentibus legitur, hunc sibi dedit filium, qualem hujus nostri opusculi vobis monstrabit intentio: quem tempore congrua fidelium assuetudine Deo in ecclesia per Sacerdotum manus devote obtulit, catechumenumque fieri postulavit: [Aldelmus appellatur.] cui non absque divino nutu Aldelmum nomen imposuit. Aldenus etiam, ut aiunt barbarice, latine Senex interpretatur; inde Aldelmus quasi d Senex almus. Vere enim, etsi juvenis corpore, animo senili vivebat & laudabili opere.

[5] Post hæc annis succedentibus puer ablactatur, & sacris litterarum studiis a genitore Christianissimo traditur. [studiis litterarum traditus,] Qua in re futurorum præscius Deus illius tantopere aperuit ingenium, ut doctoris animus in seipso sæpe miraretur nimium, quod tam facile caperet, tam acute retineret memoriter, quæ sibi ostendebat per singulos dies. Mens namque ejus, cælesti rore perfusa, hujus rei fuerat causa: quippe gratia Dei erat cum illo, illius scilicet, qui per propheticum dixit eloquium, Aperi os tuum & ego adimplebo illud dogmate meo. [Psal. 80, 11] Trium quippe proprietate linguarum, non solum vulgaritate rerum, verum etiam litterarum dogmate, sanctissimus iste peritus exstitit. Miro denique modo gratia facundiæ omnia idiomata sciebat, [notitiam 3 linguarū sacrarum,] & quasi Græcus natione, scriptis & verbis pronuntiabat. Mirum namque non fuerat, quia & sancti Spiritus gratia sibi in eo habitaculum fecerat, & illius linguæ binos Doctores apprime peritos præclarissimus Ina Rex, quem supra posuimus, ad confirmandam illius litteralem scientiam, ab Athenis conduxerat. Latinæ quoque scientiæ valde potatus rivulis, etiam proprietate partium aliquis eo melius nequaquam usus est post Virgilium: ita enim in Antiquariis suæ linguæ legitur. Prophetarum exempla, Davidis Psalmos, Salomonis tria volumina, Hebraicis litteris bene novit, & legem Moysaicam. Musicæ autem artis omnia instrumenta, quæ fidibus vel fistulis aut aliis varietatibus melodiæ fieri possunt, [& Musicæ acquirit.] & memoria tenuit & in quotidiano usu habuit. Et ut paucis multa, & grandia parvis constringamus, ne ea quæ dicimus tædiosis vilescant, ut vir undicumque eruditissimus, plenus fuit scientia omnium rerum.

[6] Sed quid moramur in parvis? Ad altiora stylum vertamus, ut quomodo iste sanctus vir a pueritia deguit ostendere valeamus; [Monachus Malmesburii,] & qualiter in monastico habitu inter homines conversando, & Paulum cum Antonio eremitarum primos imitando vixerit, pro nostri parvitate ingenii ostendamus. Monachus siquidem in Meldunensi ecclesia effectus, quam Leutherius vir perfectus gubernabat suo studio: ita inter ceteros Dei famulos vir iste commorabatur; ut, quamquam hominum uteretur aspectibus, semper mente interesset civibus Angelorum. Hic autem præcepta transcendens regularia, tali modulo præsentis seculi fungebatur vita, quod omnia decora visu & auditu dulcia corde castissimo vilipenderet, veluti perituras fœni quisquilias. Imitabatur hic religiosissimus Testamenti veteris justissimos Patres, [imitatur virtutes sanctorum veterum,] in sua unumquemque animi sancta virtute: Abraham scilicet, in hospitalitatis reverendo studio, atque in perseverantia obedientiæ, quæ bonorum operum creditur perfectio: Jeremiam quoque, in solitariis degentem scrobibus, atque laudabili remotione a conspectu hominum: Job quoque, virum summa virtute laudabilem, in patientiæ fervore indesinenter assequitur, ne in eo (quod absit) fieri posset quod alicubi legitur; Omnis virtus est vidua, quam fortis non firmat patientia: in caritatis fervore David, belligeri Goliath (ut refert Scriptura) victorem typicum, quem sequitur iste, invidiæ superando vitium: in castitate utriusque substantiæ Joannem, carum Christo Apostolum, quem cognoverat quodammodo hac etiam pietate plus aliis eidem Domino complacuisse. [& Christi Domini:] Ceterum in veræ compassionis proposito, quem vir iste sanctissimus sequebatur, nisi ipsum rerum omnium factorem? qui pro totius generis humani delicto, amaræ mortis gustavit poculum ad tempus. Ista sub brevitate, non ad fastidium alicujus, sed ad ædificationem, ideo ita transcurrimus; quia sancto juvante spiritu ad alia multa, sed tamen ejusdem viri facta, narranda venire disponimus.

[7] Vir namque omnino Christo deditus, hoc sibi cum ceteris spontaneum inferebat martyrium, [incentiva libidinis extinguit,] quatenus immensum triumphum sibi acquireret ex hoste nequissimo; si quando æstuantis intentiva sentiret libidinis, armatus toto corpore inexpugnabili lorica fidei, & caput ornatus galea justitiæ, spem accendens fervore cælestis gloriæ, talem imponebat verecundiam spiritui, carnalis nequitiæ administratorio. Virginē siquidem e, secundum perituræ carnis spurcitiam admodum pulchram, [ante somnū legendo totum psalterium,] in suo fecit castissimo stratu tamdiu secum quiescere, donec in cælum spiritu intento totum Psalterium diceret ex ordine: nec sic ei in aliquo poterat malignus Spiritus obsistere. O virum longe laudabilem, qui æstuantis baratri, etsi interesset, nullatenus sensit voraginem! Hic namque illud est honorabile lignum, de quo * Salomonis verba testantur, quia secus aquarum fluenta plantatum ad sancti Spiritus humorem protulit indeficientem radicem; continet scilicet Angelorum virginitatem, & non metuit exterius æstum ab inimico sibi illatum, quia intrinsecus divino rore fuerat plenarie irrigatum. [Ps. 1, 3.] Hic etiam est vir ille magnificus, de quo Scriptura dicit, Beatus homo qui semper est pavidus. [Prov. 28, 14, Luc. 12, 35] Ille vero præcepta secutus divina, lumbos suos castitate circumligavit eximia, tenens ardentes lucernas in manibus, intraturus cum Sponso ad nuptias spirituales atque cælestes.

[8] Quem Leutherius, Antistes laudabilis vita & moribus, cujus facit mentionem Beda venerabilis Presbyter in Anglorum historia Ecclesiastica, [Abbas constitutus,] dignum considerans Sacerdotali officio, & per se rogando & alios fide Catholicos hortando, ad tantum Ordinem promovit. In quo vir Dei aliquamdiu victitans irreprehensibiliter ministerio, ab eodem Præsule Pater monachorum meruit constitui in prædicto Meldunensi cœnobio. Quibus non sponte præpositus, quidquid assidue docebat pollenti eloquio, totum quasi bonus pastor opere competenti ad effectum perducebat, [docet suos,] sedulo cupiens referre lucrum de talento sibi a Deo commisso. Eo tempore illius provinciæ populus, perversus opere, quamvis subditus fidei nostræ, ecclesiam non frequentabat, nec Sacerdotum satis curabat imperium: quem vir blandus verbis monens suavibus, & divina sæpe (ut locus inerat) eloquia retexens; secularibus ad ecclesiam modeste convocatis, præceptis eos fœcundabat salutaribus. Qua in re Doctorem gentium imitabatur, qui rudibus lac primum præbuit, & postea fortes cibo solido pavit. [1 Cor. 3, 2] Una itaque Sabbati ad eamdem urbem, mercatorum ex diversis partibus multitudo congregabatur maxima: cui Pater iste, Apostolorum imitator, [& exteros mercatores.] extra urbem veniebat obviam; ac super pontem stando tam diu divina subministrabat pabula, quo quidam eorum, per servi sui opus, divina concedente gratia, pro quibus venerant relinquentes ad tempus mercimonia, ad sanctorum hunc sponte sequebantur sancta ovilia; sicque in ecclesia persistendo, sancta reverenter auscultabant officia: post hæc, peracto pro quo venerant negotio, repedabant ad propria, animabus suis divino prius officio saginatis.

ANNOTATA.

a Malmesburiensis supra in altera Vita num. 12. Quis eo nobilior, qui regalem prosapiam attingit linea: & lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 6 asserit. Aldhelmum, ex antiquis progenitoribus, consanguineum Athelstani Regis fuisse.

b Inæ Regis Acta dedimus 6 Februarii, secuti Martyrologium Anglicanum, quod etiam sequitur Alfordus: jam forte eum non tam secure inter Sanctos collocaremus.

c Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Anglorum, non audet pro vero arrogare, Kentenum fuisse fratrem Inæ Regis, licet, ut jam dictum. regalem ejus prosapiam agnoscat; forsan patruelem potius admitteret.

d Alden quidem adjective senem notat: sed ridiculum est hybridam vocem fingere ex Barbaro & Latino: dum compositione ex integro barbarica, Aldhelm sit antiqua galea: nam helm Anglice & Teutonice galeam significat: & ita apud Capgravium & Surium ex Breviario Sarisburiensi legimus; Aldhelmus, Latine posset dici Vetus-galea. Auctor, ne præconceptam semel amitteret onomatopœam, ubique omittit aspirationem mediam, quam hic constanter alii adhibent, alioqui in compositis non necessariam, ut patet, in Guilielmus, Anselmus, aliisque.

e Obscurius id dixerat Vitæ alterius Auctor: quomodocumque tamen explicetur, exemplum est mirandum potius quam imitandum, quodque loco non suo hic relatum puto; quomodo enim Monacho id credam fuisse permissum?

* imo Davidis

CAPUT II.
Acta Romæ, Libri ab Aldelmo scripti.

[9] Hunc autem in tanta persistentem boni operis perseverantia, Apostolicæ Sedis Summus Pontifex, magnæ sanctitatis vir a Sergius, asciverat; [Evocatus a Sergio Papa Romam,] quia etsi longe positum ampla terrarum spatia, scopulosi montes, scabrosæ valles separarent & æquora; hæc tamen quæ dicimus, & multa quæ lapsa a memoria stylus non perarabit, de eo persæpe audierat. Mox vero ut Sanctus tanti Patris Romanæque Curiæ monita audivit, iter arripuit, quamvis arduum; ingenti quidem refertus lætitia, quia successit ei causa Principum Apostolorum videre diu desiderata limina; dolens vero, quod vel ad tempus corporeo termino tanta relinquebat Fratrum consortia. Ut autem vir pretiossissimus Romam venit, lætabundus properata obedientia, sine qua impossibile est alicujus animam unquam posse salvari, Apostolici viri honorifice receptus colloquio, & pro velle in omnibus illius propter inhabitantem gratiam Dei usus contubernio, beneficio nostris temporibus inaudito decoratur a Deo, cui se devote dederat; quo magis a tanto Pontifice omnique populo veneraretur. Vir quippe laudabilis, secum quocumque ibat, ut adimpleret sibi commissa officia, vestimenta Sacerdotalia deferebat. Quibus in Lateranensi Presbyterio ut Sacramenta offerret indutus, subsequens miraculum ostensum est omnibus. Juste & pie peracto Missæ officio, eodemque ministris suis porrigente Casulam, [ob Casulam radio solis appensam,] indubitanter ibi præsidente divinæ majestatis potentia, ita firmiter & constanter solis radio pependit, ac si alicujus solidæ materiei sustentaretur adminiculo: hæc autem in Meldunensi hactenus habetur ecclesia, in sanctitatis (ut decet) magna reverentia. O vere novum magni Eliæ prodigium! Illum, discipulo cernente, ad cælum currus levavit igneus; [comparatur Eliæ.] huic, multis mirantibus, in Romana Urbe solis servivit radius: ille, in remota cæli parte claro devectus est lumine; istius indumenta Sacerdotis in simili pependere elemento. Sed absit ut istum Sancto æquiparemus Eliæ: ille enim Propheta magnificus adhuc vivit, quo contra filium iniquitatis dimicet, quin etiam moriendo & resurgendo divinum præcedat judicium; hic vero sanctus Confessor, de percepto præmio ante Dei tribunal extat lætissimus, ubi sua pietate intercedat pro cunctis fidelibus: verumtamen, quamquam dispari merito, si fas est dicere verum, ambo valde placuere Deo.

[10] b Post hæc sancto viro apud prædictum Papam diu morante, [Papam a calumnia liberat:] divino ingerente Spiritu, rogatus est ab eo, ut quemdam baptizaret puerum: de cujus utique genitore in populo absque evidentiæ causa satis dubium: quia, ut moris est fere omnium gentium, plebs rumigerula, hunc genuisse Apostolicum æstimabat. Falso enim gens inscia hoc de tanto Antistite opinabatur, quia per vitæ meritum in registris suis aliisque scripturæ locis vir Apostolicus declaratur. Cujus Patris voluntatibus S. Aldelmus obsecundans, puero, non nisi novem dierum spatium ut perhibetur gerente, fidelium more in ecclesia catechizato, coram astantibus turbis præcepit edicere, si pater ejus esset is qui vulgo dicebatur. Illico infans, quamquam nimium parvulus, remotis contra naturam linguæ obstrusionibus, fecit quod Abbas ille jusserat sanctissimus. Locutione enim sibi divinitus data, satisque intelligibili, ostendit omnibus non se esse genitum illius opere, quem vanus in hoc referebat populus. Mirum quippe nequaquam est, quia novitate caret: ille namque qui asinæ ruditatem humano eloquio fecit peritam, idem ipse istius linguam infantis ad religiosissimi viri jussus reddidit eruditam. O virum multa laude dignum, nimia refertum sanctitate! qui tali usus discretionis studio, & patrem ab ignoto sibi peccamine liberavit; & seipsum, cujus meriti apud Deum existeret, tantæ urbis populo declaravit.

[11] Vir iste litterarum scientia apprime & inter primos eruditus, die quadam cum in regina urbium Apostolorum ecclesiam ingrederetur, ad laudem eorum memoria dignam, hos edidit versus.

Hic celebranda rudis florescit gloria templi,
Limpida quæ sacri signat vexilla triumphi:
Hic Petrus & Paulus tenebrosi lumina mundi,
Præcipui Patres populi qui fræna gubernant, [Carmina in laudem SS. Petri & Pauli pangit:]
Carminibus crebris alma venerantur in aula.
Claviger æthereus, portam qui pandis in æthra,
Candida cælorum recludens regna Tonantis,
Exaudi clemens populorum vota precantum,
Marcida qui riguis humectant imbribus ora:
Suscipe singultus commissa piacla gementum,
Qui prece fragranti torrent peccamina vitæ.
Maximus en Doctor Paulus, vocitatus ab axe
Saulus, qui dictus mutato nomine Paulus,
Cum cuperes Christo priscos præponere ritus,
Post tenebras claram cœpisti cernere lucem:
Vocibus orantum nunc aures pande benignas,
Et tutor tremulis cum Petro porrige dextram,
Sacra frequentantes aulæ qui limina lustrant:
Quatenus hic scelerum detur indulgentia perpes,
Larga de pietate fluens, & fonte superno:
* Signis qui numquam populis torpescit in ævum.

[12] Ut autem Monachorum norma Aldelmus, tanti viri, summæ Sedis Rectoris, benigne functus contubernio; & ut alter alterius, uti consuetudo est sanctorum Patrum, bene erat instructus colloquio; repedare ad propria, & ad prius statuit redire propositum. Tunc a sancto Papa, ad suorum posterorum utilitatem, uti sine inquietudine debita Dei servitia celebrare possent, hæc quæ infra leguntur quæsivit sancta donaria; non auri vel argenti aut cujusque metalli pondera, quia securus de crastino nullius nisi Dei quærebat adminiculum. Petiit ergo edictum, summi Patris auctoritate sancitum, [monasteriis acquirit exemptionum privilegia] quatenus monasteria, quæ Deo annuente solicita mente gubernabat, Meldunense scilicet, ubi inthronizatus fuerat (quod Meldun sanctæ memoriæ, de cujus stirpe Sanctus iste descendit, condiderat) atque huic subditum aliud, in honore S. Joannis conditum super fluvium, qui dicitur From c, ob omni seculari servitio redderet absoluta, Episcoporumque cathedris, ordine, jussis, & synodis. Et si quando aliquo Ordine Ecclesiastico, vel etiam indigerent Presbytero, a quocumque vellent illum facerent ordinari, Catholico tamen existente Episcopo; si autem religiosum Abbatem obire contingeret, & ad alterius electionem ventum esset; illum quem religiosa congregatio servorum Dei eligeret omnium communi consilio, hunc e vestigio promovendum d. Jam tunc enim ambitio monachorum inoleverat: jam non ut pastor per ostium, sed ut fur aliunde volebat mercenarius intrare; ideoque divinæ rei provisor ista poscebat. Quæ tamen inhabitantium vitiis & ambitione quorumdam omnia mutata videntur: nam ad nihilum pene redacta religione, spretis Apostolorum adhortationibus, quæ ipso continentur privilegio, non solum in illo loco, verum etiam in multis locis Angliæ, inhonestati & turpibus lucris servientes, sui & suarum rerum libertatem justo Dei judicio amiserunt. Sanctis etenim viris & omni honestate [præditis], ut ipse Apostolicus in contextu suæ orationis ait, talis libertas debetur & conceditur. Nam si propriæ voluntati servientibus, & terrenis commodis inhiantibus, tanta libertatis facultas tribueretur, decor vitæ & sanctitatis habitus non modice deturparetur.

[13] [Regibus probata,] Quæ libertatis scripta Sanctus iste ad prætitulata monasteria detulit, atque duobus tunc in Anglia Regibus ostendit, Inæ scilicet suo avunculo, Regi Saxonum; & Etheldredo, Regi Merciorum: quæ etiam iidem strenuissimi & Dei zelo repleti Reges sua auctoritate e sanciverunt, quia incorruptibili auctoritate Apostolica firmata cognoverunt: & cujuscumque modi exeditionis sive belli turbatio inter confines fieret, loca, supradicti Patris sanctitate & scientia reverenda, libera ab omni statuerunt fore servitio; & posteris suis itidem ea custodienda litteris, suis manibus impressis, reliquerunt. Sed occasio non tenendi succrevit: quia enim cereis figuris tantorum Patrum statuta non invenerunt assignata, ideo non custodienda (ut perhibent) amiserunt f. Quasi plus valeret ad probationem, perituræ ceræ impressio, [a posteris neglecta.] quam Apostolica vel Regum jure servanda facta institutio. Nondum enim transmarina quorumdam liburnis vecta fuerat astutia, neque toto orbe quamquam transitura tantum adhuc debacchaverat avaritia: adhuc enim in mentibus multorum fidei regnabat integritas, nondum Deo dedita in tantum sibi affectabat humana cupiditas.

[14] Post hæc, revoluto aliquanti temporis curriculo, dum sanctus vir in Meldunensi ecclesia, & temporali pace, & Angelorum solatio frueretur; regnante Anglorum Rege g Osredo, anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo sexto, quidam Britonum nomine tenus Præsules h hæretizabant, de Paschali termino & de aliis i pluribus ecclesiasticæ orthodoxietatis institutionibus. [Britones in Paschate celebrando aberrantes,] Quare Saxonum Orientalis plagæ sancta Synodus, venerabilem Aldelmum Abbatem, & adhuc tantum Presbyterum, (nondum enim sanctus & vita & moribus in ordine ponebatur Pontificum) pro sanctitatis suæ reverentia rogavit, librum componere egregium, quo maligna, [rogatus a Synodo,] quæ tunc supra modum pullulabat, heresis Britonum destrueretur. Quem Sanctus, ut erat sermone nitidus, sapientia refertus, & sanctitate conspicuus, argumentis plenus, & syllogismis præditus, liberalibus insuper scripturis & ecclesiasticis sententiis eruditissimus, & (ut Beda narrat) in omnibus prudentissimus, Israëlitarum repletus institutionibus Ægyptiorumque, de hoc multis inventionibus & Sanctorum Patrum authenticis traditionibus, [scripto libro] sed & carmine Pachomio k Abbati ab Angelis tradito, & aliorum religiosorum dogmate satis aperto, supradictis hæreticis transmisit, per quosdam domesticos fidei & satis ad hoc fideles ministros. Ipse vero solus in afflictione positus orabat assidue, ut Deus ab tantæ hæreseos implicatione mentis illos dignaretur eripere: sicque ad Dominicæ veræ fidei regulam, & ipsos Præsules, & innumeram populi revocavit multitudinem. Qua in re omnipotentis Dei magnam possumus considerare pietatis misericordiam, quæ sic Sanctos suos, ubi, & quando, & quomodo vult, plene justificat, ut per eos, etiam absentes corpore, [ad veritatē reducit:] tanta operetur virtutum insignia. Iste enim Sanctus iter illuc pedibus haudquaquam fecerat, sed egregio enchiridione l monitos, sedulaque oratione sublevatos, ad veritatis reduxerat viam. Imitabatur iste, nimirum gratia Dei plenus, & in hoc facto Apostolum, qui Corinthios & Galatas, Colossenses etiam a Pseudo-Apostolis præventos, ad veræ fidei statum per Epistolas revocat. Apostolus siquidem & in hoc negotio Pater Aldelmus extitit: quia, sicut Petrus cum ceteris, sancto Spiritu monente, Paulum & Barnabam ad Dei opus segregavit; ita sancta Synodus ad supradicta negotia hunc eligendo admovit.

[15] Scripsit ergo Ænigmata, & De laude virginum geminato opere, prosa scilicet & carmine, [varios libros edit.] librum eximium. Contexuit vero sextiformem libellum, novi ac veteris Testamenti floribus, & De septena supputatione, ex disciplinis collecta Philosophorum, pertinente ad septiforme donum Spiritus sancti. Scripsit & De admonitione fraternæ caritatis volumen unum. Ex insensibilium rerum natura, quæ secundum metaphoram sermocinari figurantur, composuit alterum. De pedum [etiam] regulis, metaplasmo sinalimpha, scansione, & eclipsi versuum; De metrica alterna interrogationis & responsionis vicissitudine, duabus litteris discreta m. Scripsit & alia nonnulla, utpote vir undicumque doctissimus: nam & sermone nitidus, & scripturarum (ut diximus) tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Hæc de quodam antiquissimo codice, in ejusdem ecclesiæ armario reperto, in hujus opusculi volumine ponere dignum duximus.

ANNOTATA.

a Sergius secundum Chronologiam Papebrochii, in Pontificem consecratus 22 Novembris, anni 688; mortuus 18 Augusti anni 702, inscriptus Martyrologio Romano & aliis antiquis. Baronius uno anno hunc Pontificatum prævertit.

b Hæc historia vocatur in dubium ab Alfordo in Annalibus Anglo-Saxonicis: ast habet eam Legenda Capgravii in Compendio Vitæ hinc extracto, & referunt eam Surius atque Baronius ad annum 699 num. 2, & cum illis Harpsfeldius, Mabilio, Oldoinus in Additionibus ad Ciaconium, aliique.

c Additur apud Capgravium. ubi adhuc stat ecclesia in honore S. Joannis Baptistæ constructa: & apud Bradenum tertium construxit monasterium. Sed illa monasteria postea a Danis fuerunt deleta & destructa.

d Quod in protectionem Apostolicæ Sedis Aldhelmi monasteriasusceperit Sergius, libenter credam: an eadem ab Ordinariorum jurisdictione exemerit posset rationabilius dubitari, deficiente ipsius privilegii textu. Tales tamen exemptiones, licet eo tempore rariores, non omnino inusitatas fuisse ostendit eruditißimus Mabilio libro 1 de Re diplomatica cap, 3, ex quibus corrigas quæ alibi forte in contrarium diximus.

e In Monastico Anglicano extant duæ chartæ Etheldredi Regis Merciorum, nullæ Regis Oceidentalium Saxonum Inæ: sed aliquam ex Mss. monumentis Malmesburiensibus edidit Alfordus ad annum 705 num. 20 & 21. Alia charta Inæ Regis, consilio Aldhelmi Glastoniensibus monachis data, indicatur apud Vsserium de Britannicarum Ecclesiarum primordiis pag. 111. Sed & has chartas suppositas esse, cap. 10 Propylæi demonstratum invenies, ante 2 Tomum Aprilis.

f Lepidum inventum, ne posset fictio manifesta teneri; siquidem ficto est, quod non definio.

g Osredus Rex Northumbrorum factus anno 705, quo etiam anno creatus Episcopus S. Aldhelmus.

h De hac consuetudine potius quam hæresi Britonum, aliter celebrantium Pascha, egimus ad Vitam S. Colmanni Episcopi Lindisfarnensis 18 Februarii § 2.

i Beda lib. 5 cap. 19 appellat alia perplura Ecclesiasticæ castitati & paci contraria: in quibus videtur etiam fuisse quæstio de Tonsura, de qua pulchre Vsserius, in Primordiis Britannicarum Ecclesiarum pag. 921, & Mabilio ante tom. 3 Actorum Benedictinorum §. 1.

k De Regula, S. Pachomio per Angelum tradita, vide ejus Acta 14 Maji num. 15.

l Enchiridion vox Græca declinationis secundæ, per tertiam Latinorum hic flectitur, & latius hic sumitur pro libro quamvis amplo.

m Hæc sunt verba Bedæ loco præcitato lib. 5, cap. 9.

* an dignis?

CAPUT III.
Miracula patrata, Episcopatus, obitus, sepultura.

[16] Vir autem sanctissimus, dum clari operis monasterium quoddam Meldum ad honorem Genitricis Dei fabricaret; hoc pro eo virgineus Natus, ad sui laudem suæque Genitricis honorem atque istius famam, declaravit mirabile factum. Denique cum ad templi hujus alta fastigia diversi machina instrumenti magnæ trabes levarentur, quædam earum a bipennigeris reperitur minima, quæ tamen ad longitudinem aliarum studiose ab eis fuerat resecata. Sed omnipotens Deus ideo hanc, ut sibi placuit, [Trabem nimium curtam,] decurtavit, quatenus in hoc etiam servi sui meritum hominibus notificaret. Tunc opifices pernimum tristes, quia hæc participare secundo loco debebat initium, quid facerent dubii, ad sancti Patris hujus concurrunt consilium. Quos ille, etsi mente anxius redderetur, de misecordia Dei confisus, benigne alloquitur: Eja fratres, ad ceterarum mensuram si lineata fuerit discite, deque beatæ Dei Genitricis auxilio devote confidite: quia quæ lacte virgo pavit hominem Deum, absque difficultate hujus laboris nostrum potest adimplere desiderium. Tunc audacter pergens ad stipitem, populum hortabatur, quo summo conamine trabem in superiora traherent, non hæsitantes de longitudine illius. Mox plebs suffulta tanti Patris auxilio, corde devoto Dominum interpellans, quam Pater jussit continuo trabem levat. [satis longam reddit.] Tum divina cooperante misericordia, pro famulatu servi sui, supportant eam jam longiogiorem ceteris, ad quarum mensuram prius fuerat incisa. In quo opere imitatus est a B. Donatum Aretinæ Urbis Episcopum, qui calicem vitreum, Paganorum impetu confractum sola oratione restauravit: Patrem quoque nostrum miræ sanctitatis virum Abbatem Benedictum, qui longe positus magnæ molis saxum pia prece amovit a loco, ubi quidam Fratres cœnobium fundare satagebant. Illo denique modo rerum Creator, sed typo dispari, hanc elongavit, quo Præsulis Israëliticæ plebis virgam virere fecit & fœcundavit. Illa vero partum intactæ Virginis præfiguravit: hæc certe sanctitatem tanti viri immensum crescere adstanti ecclesiæ prænotavit: illa fructus detulit & folia, hæc Patris Aldelmi quæ futura essent opera demonstravit. De istac autem re nunc ista sufficiant, quia transire animus cupit ad ejusdem alia.

[17] Post hæc vero decurso non multi temporis spatio, Pater Berthoaldus, Cantuariorum Pontifex, vir reverendus vita & moribus, litterarum & ecclesiasticorum scientia valde eruditus, pro sanctitatis & virtutum hujus viri magnitudine, litterarumque liberalium & divinarum studiis & scientia, hunc secum si quiret sæpius habere cupiebat; quem directis legatis ad se causa consiliandi de rebus Ecclesiasticis venire rogavit. [Dubris ad mare existens,] Cui Sanctus, ut erat mitis, libenter obediens, venit ad eum, moratusque est quamdiu ipse voluit. Expletis ergo rite pro quibus ad eum venerat negotiis, ad castrum disposuit ire Doroberniæ: quod ideo Deus fecit, ut longinquis quoque terrarum partibus hujus sancti virtutum merita ostenderet. Cum secus portum sedens equo pergeret, quamdam navem ad ripam maris b mercatores volebant appellere: [a nautis in applicanda navi laborantibus despectus,] sed nequaquam potuerunt donec iste vir admirabilis præciperet, etsi ternis vicibus hoc molirentur magno virium conamine. Prius tamen illos modeste interrogavit, si quid deferrent, quod foret utile quotidiano usui ecclesiæ: quem illi more superborum spernentes, quia vili tegmine tegebatur, etiam eum conspicere dedignabantur. Ceterum ille Deus, pro cujus amore seipsum ita vilem habitu reddiderat, exaltavit illum (ut semper facit suos) in eorum præsentia. Expletis enim sæpe incassum multis conaminibus, tristes stabant & timidi, in inane lassatis viribus. Tunc ex eis quidam nauclerus suos sic socios flendo alloquitur: Spero equidem indubitanterque credo, illum quem in litore cernitis virum esse Christianissimum, cui nos inflati superbia, nec etiam verbum fecimus: sic illius humilitate nostra retunditur superbia, illius probitate nostra conteritur pertinacia. Quid vero nunc agamus nescio, nisi ut corde puro deprecemur ipsius misericordiā, [eosdem postea rogatus, juvat,] quatenus devotis suis precibus nobis placatus Deus concedat portus & littora. Inito mox consilio, sanctum virum consternatis mentibus suppliciter rogant, quod ad eos venire eisque opem ferre suis orationibus non differat, eorumque inspicere scapham, officioque suo, si quid utile fuerit, accipere non recuset. Tunc Dei famulus, non illectus promisso ab eis munere, sed quia caritate cogebatur eis præstare auxilium, sagenulam ascendit, & eos continuo non dedignatus adivit: statim autem ut Sanctus ille naviculam suo corpore ponderavit, turbatum prius mare, tranquillum ad navigandum se præbuit. Sic Deum in servo laudando nautica multitudo intravit portum cum lætitia.

[18] Mox illi offerunt Sancto volumen, veteri ac novo Testamento compactum: [& ab iis Sacra biblia accipit,] Sanctus vero oblationem non respuit, & suarum rerum majora eis munera præbuit, quamquam nollent: ne (quod absit) aliquis intelligeret, actum esse pretio, quod eis summa ejus præbuerat devotio. Quo viso ejus prostrati pedibus, rogabant, ut eos Deo suis precibus commendaret. O virum caritate refertum, pietate plenū! qui B. Nicolai vestigia secutus, & nautas periculo liberavit & quid Deus operaretur per suos adhuc in carne degentes fideles, alienigenis declaravit. Librum vero, bonitatis ope acquisitum, [in monasterio postea adservata.] ad Meldunense cœnobium detulit; quem ibidem Fratres adhuc positum, ob tanti viri reverentiam, digne custodiunt. In hujus principio anathema scriptum, ne quis eum inde auferret, vidimus. Itaque vir iste Deo plenus in eodem loco vixit Abbas eximius, donec per Bertwaldi manus impositionem, canonice ad Episcopatus officium ductus est, quod hoc ordine vel causa gestum est.

[19] Tempore Osredi, præclari Anglorum Regis, Hedda sanctissimus Antistes, cujus vitam laudabilem Beda venerabilis Presbyter in Historia narrat Ecclesiastica, defunctus vita, cælestem migravit ad gloriam. Cujus parochia præ circuitus sui magnitudine, quiæ ab uno gubernari non poterat, Ecclesiasticorum Patrum Regumque consilio divisa est in duas: cujus unam partem Daniel gubernavit, vir in multis strenuissimus; ad regimen vero alterius diœcesis, Primates Cleri & copiosa multitudo populi, quasi una voce concordes, juxta Canonum antiqua præcepta, [Electus in Episcopum,] sanctum hunc elegerunt Aldelmum: cui hoc summopere suffragabatur, quod vocatus renuebat, attractus quantum poterat resistebat. [lib. 5, c. 19] Pater quippe Deo amabilis, nec ambitione est attractus: sed in utroque servavit modum, nulla bonitate remota. Vere in eo fuerat, quod Apostolus gentium Timotheo dixerat in Epistola, Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. [1 Tim. 3, 2] In quo uno præcepto ab Apostolo dato omnia subsequentia continentur, quamvis pro intellectu singula non nominentur. Iste namque, ut de bonis Prælatis ait S. Gregorius, sicut præerat in honoris culmine, ita præcedebat sibi subjectos in omnium bonitatum amplitudine. Quidquid enim ore prædicabat, prius opere sine elationis tumore præmonstrabat. Qui dum Episcopatum per annos quatuor strenuosissime rexisset, Episcopii officio; monasteriis, quæ providentia divinæ clementiæ ante id officii gubernaverat, Patres præponere voluit. Ceterum pia congregationum multitudo, [simul cogitur præesse monasterio:] sub pio Patre victitans feliciter, respuit eo superstite alium præter eum habere Patronum. Tunc vir sanctus, eorum benignissimā considerans voluntatem, ponendoque alium timens Ordinis collidere stabilitatem; Abbas, ut prius fuerat, eis remansit: atque Ina Rege consentiente, & Coëpiscopo ejus Daniële testificante, ne aliquis Ecclesiasticæ dignitatis vel Secularis sublimis potentiæ Abbatem, præter quem pia conventio Fratrum eligeret, ponere auderet, privilegium sancivit cum anathemate, quod postea a totius Angliæ Synodo, eo id agente, laudatum, in Meldunensis ecclesiæ armario reposuit ratum: quod etiam usq; hodie habetur; sed, ut superius dictum est, peccatis præpedientibus & Prælatorum pigritia ingruente, ad tempus nobis irritum esse noscitur. Is sane impeditior rebus secularibus, in Episcopio, ut mos est omnium (uti de B. Martino Turonensium Præsule legitur) haud postea tantum valuit in virtutibus, quantum prius valebat. Verumtamen merito ille sanctissimus vocatur, quamquam solitis non abundet virtutibus, quisquis devote sibi a Domino commissum implet officium in omnibus: quod hic fecit Pater justissimus. Sed his ita relatis, ad ejus gloriosum obitum referendū veniamus.

[20] In Episcopio siquidem bis bino peracto annorum circulo, carnis infirmitate gravatus, convocat gregem Monachorum, [æger commendata caritate,] Catholicum Clerum, & ferme omnem populum: pacisque unitatem & caritatis vinculum prædicans, sine quibus nulla Deo placet Ecclesia, sicut bonus pastor oves suas Domino commendavit. Post hæc rogat familiares sibi & fide domesticos, quatenus in cœnobio Meldunensi, quod præ ceteris dilexerat, ejus humaretur corpusculum. Sic facta Deo digna oratione, & divinis armatus Sacramentis, gloriosus migravit a seculo: quem Michael cum cœtu suscepit Angelico. [obit in Dunting villa,] Quo defuncto in Dunting villa, ad quam pro salute eorum quos sub Dei tutela gubernabat, perrexerat, ut pius Pastor parochiam suam circumiens; utraque congregatio fideliū primum inter se, modestum tamen, cœpit habere litigium, quo tanti Patroni corpus ad sepeliendum portaretur. Sed pars illa ratione prævaluit, ad quam idem se portari ad tumulandum præcepit. In eadem vero villa, in eo scilicet loco quo vitæ finem fecerat, lignea capella constructa fuerat: sed post ejus obitum ibidem de Glastonia quidam religiosus monachus, lapide inciso, [cæca lumen recipienre:] quoddam fecit oratorium: quod cum ad illius honorem dedicare faceret; anus quædam; quæ multo tempore proprio lumine orbata fuerat, luminis recepit visum, atque ut juvencula cœpit videre. Eo autem tempore S. Egwinus, Wigorniensis Ecclesiæ Episcopus, vir quidem & ipse doctrina & opere probatissimus, [a S. Egwino Episcopo sepelitur.] Romam pergens orationis causa cum c compedum vinculo, divino (ut fas est credere) monitus alloquio, Meldunum (Præsul venit, ut defuncto Pontifici debitum redderet d obsequium. Quo ut dignum fuerat tumulato, iter inceptum peregit Antistes ille sanctissimus: Romæque divina virtute soluta fuit illa catenarum circumligatio, sicut in ejus Vitæ legitur volumine. Iste vero, apud Deum omnium invocantium se advocatus, cælesti in solio sublimatus, precibus assiduis supradicti loci gregem regit sibi devote subditum: [Claret miraculis.] plurimaque per eum ibidem præstantur e beneficia, ad illius laudem, cui est honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen f.

ANNOTATA.

a S. Donatus, Episcopus urbis Aretinæ, non Reatinæ (uti per errorem erat scriptum) colitur 7 Augusti.

b Eadem, sed nonnulis circumstantis aliter relatis, proponuntur in altera Vita, & quidem verosimiliori forma.

c In Vita XI Ianuarii, dicitur hic S. Egwinus pedes vinculis adstrinxisse, clavi in fluvium abjecta; eamque miraculose recepisse, uti num. 4 & 4 legere est pag. 708.

d De hoc obsequio ista apud Capgravium & Surium leguntur: Ejus autem obitum S. Egwinus, qui Vitam ejus conscripsit, divinitus cognovit, sicut ispe in quodā suo scripto testatur his fere verbis: Post duos annos Althelmus religiosus Episcopus migravit ad Dominum: quod ego per revelationem agnoscens, convocatis Fratribus, excessum venerandi Patris eis aperui: concitoque gradu ad locum, ubi sacrum corpus jacebat, quinquaginta fere millibus ultra Meldunense monasterium positum, deveni, & ad sepulturam adduxi, honorificeq; sepelivi: mandavique, ut quibuscumq; locis sacrum corpus, dum absportaretur, quiesceret, sacræ Crucis signa statuerentur. Quæ quidem adhuc permanent, nec ullam vetustatis sensere injuriam, potestque ex iis unum etiamnum videri in cœnobio. Dein additur apud Capgravium, quod omissum apud Surium, Cum etiam in quadam valle, dum viveret, ad prædicandum pergeret, & sermonem ad plebem faceret; forte baculum fraxineum, quo utebatur, terræ fixit, & interim per Dei virtutem, miram in magnitudinem excrevisse, succo animatus, cortice indutus, foliorum & frondium decorem emisisse, dicitur.

e Miraculum sequens, omissum in utraque Vita, narratur apud Capgravium & Surium his verbis: Quoda tempore Roma secum attulit altare ex marmore candido, sex pedum crassitudine, quatuor longitudine, triū palmorum latitudine. Jam ad Alpes pervenerat, & jumentum illud ferens altare, ob itineris prærupta loca, cecidit; contritumque est jumentum, & altare in duas scissum partes. Id ut vidit vir sanctus, ad Deum preces fudit; & cum benedictionem impertiisset, salus jumento reddita est; & marmor, non directa linea, sed flexuoso anfractu diruptum, redintegratum est: sed ita tamen, ut in miraculi memoriam, etiamnum rupturæ ejus vestigia appareant curiosius inspicienti. Fertur autem hoc altare marmoreum nunc esse in provincia Somersetana, in quodam Canonicorum, ut vocant, Prioratu. Hæc suis verbis ita Surius, quæ diversa phrasi habet Capgravius: in hoc minus probandus, quod jumentum illud faciat camelum. Eodem credo modo quo in Vita S. Paterniani, Fanensis in Italia Episcopi. Cameli pro Asinis, in Piceni regione notißimis, inducuntur. Simili porro modo narratur 22 Iunii in Vita S. Albini Martyris, quod dum corpus ejus Roma transferretur Coloniam, id in summis Alpibus Lapsum sit cum equo, sed & cum hoc illæso servatum.

f In Ms. additur: Explicit vita S. Aldelmi Episcopi & Confessoris. Incipit Translatio ejusdem.

CAPUT IV.
Corpus S. Aldhelmi elevatum, & a S. Dunstano in tumulo lapideo collocatum. Persecutio Danica. Miracula facta.

[21] His igitur sub brevitate, & si rusticiter, non tamen absque rei veritate, de vita sanctissimi Patris Aldelmi, incliti Confessoris & orthodoxi Præsulis, secundum nostri ingenioli parvitatem rite transcursis; ad ea quæ per eum post illius obitū Dominus in eodem cœnobio dignatus est operari miracula veniamus. Tumulatus siquidem in ecclesia S. Michaëlis Archangeli, illi ecclesiæ quam Pater fabricaverat contigua, jacuit usque ad tempus a Edwi, fratris Eadgari Regis, qui ante Eadgarum infantiæ suæ ignavia per devia quæque incedens, nulliusque probi viri consilio fruens, [Sub Edwio Rege,] & regnum dissipando dimisit & ecclesiarum bona intestinis prædonibus distribuit. Iste quoq; cœnobitas religiosos utriusque sexus a dominicis ovilibus segregavit, & lascivientes gulæq; illecebris servientes, philargyriæq; inhianter lucra sectantes, non mores canonicos ut deceret diligentes, sed secularia desideria turpiter impudenterq; cupientes, utriusq; generis Clericos in ecclesia colocavit. Misertus tamen omnipotens Deus Meldunensi cœnobio, qui lucernā suam non diu latere sub modio, sed ut luceret omnibus erigere voluit super candelabrum; per Clericos tunc ibi commorantes, supradictis tamen dissimiles, [corpus S. Aldhelmi elevatur:] tantum thesaurum, corpus scilicet illius, tam magnis adornatum virtutibus, levari fecit de sarcophago, & in locello honorifice collocari argenteo: ubi & quædam illius opera, de libro scilicet, & trabe, & puero, & casula, laminis auratis adhuc apparent insculpta.

[22] Requievere autem illius sanctissima ossa in supradicto feretro per aliquanti temporis spatium, quousq; S. Dunstanus divina favente clementia Archipræsulatus Cantuariorum b suscepit infulam, & c Danorum super Anglos furere cœpit sævitia. [quod S. Dunstanus qui multa dona obtuterat monasterio,] Qui tanti viri audiens opera & perinde ejus crebra cernens miracula; cœpit illud, posthabitis ceteris, excepto suo in quo inthronizatus, diligere cœnobiū; multaque ecclesiastico congrua servitio ibidem ponere de rebus propriis, quarum plura usq; ad id temporis in cœnobio habentur: in quibus etiam anathemata illius, nequis ea eliminare ad ecclesiæ damnum auderet, metrice inscripta videntur. In organis scilicet, quæ ad tanti Patris honorem Archipræsul dederat, hæc sunt æneis litteris assignata carmina.

Organa do sancto Præsul Dunstanus Aldelmo,
Perdat hic æternum, qui vult hinc tollere, regnum.

In hydriola, quam, ut Ministris altaris lympham funderet, fabricari fecerat, hæc vidimus metrice scripta:

Hydriolam hanc fundi Dunstan mandaverat Archi-
Præsul, ut in templo sancto serviret Aldelmo.

In campanula, quæ aurata in refectorio majori mensæ præeminet, obrizeis figuris hoc impresū vidimus.

Elisiam cæli nunquam contendat ad aulam,
Qui ferat hanc nolam Aldelmi de sede beati.

Sunt & alia ibi signa, quæ a B. Dunstano quadragenis libris empta fuere. Plura quoque dedit alia, quæ a nobis idcirco relinquuntur intacta, ne audientibus generent fastidia.

[23] Tempore vero postmodum hujus reverendi Antistitis, gens Danorum perfida verique Dei adhuc inscia, [metu Danorum,] cum multitudine classiū insulam invasit Britanniæ. Cujus feritate longe perterrita gens Angliæ, sicut moris est timentium, summæ Trinitati assidue devota mente referebat hymmodiam, ut salvaret, quos redemerat, persistentes in fide Catholica, de nimia crudelitate barbarorum; & Sanctorum suis in locis immota servaret beata corpora, quorum precibus plebs adiuta fidelis, ejusque imperio subdita, crudelium hostiū calamitatis sarcinam posset evadere. Tunc supradictus Pontifex, iniquorum hostium cognoscens perversitatem, & in carioris metalli specie eorum spurcam cogitans aviditatem; timensque ne auri argentive in feretro existentis illecti amore, tanti Patris Reliquias pollutis manibus contingerent, & tractatas fœde pejus relinquerent; [in tumulo lapideo collocat.] vel (quod absit) si ecclesiæ ornatus tollerent, tantum thesaurum alicubi projicerent; sanctissimū corpus reverenter traxit de feretro, & in tumulo lapideo sericis linteaminibus involutum collocavit. Hanc autem translationem, &, ut verius dicam, fidelem absconsionem sancti corporis, fecit tertio nona Maji, ut multa testantur Martyrologia. Verumtamē Deus custos fidelium hoc peccatrici genti intulit improperium, per sui servi beati Aldelmi meritum. Cum per totius Angliæ regionem exercitus nefandorum hac illacque discurreret, d tandem ad Meldunense cœnobium pervenit, [raptore Dano cæco effecto servatur monasterium,] ubi indigenam populum, tanti Pontificis defensione confidentem, auri copiam detulisse audiverat. Qui, ut frendens leo per desertum discurrit, nullius feræ timens occursum, cæcus esuriei ardore, tamen quærit quid devoret; ecclesiam irrupit, ac usque ad sancta sanctorum vesanus accessit. Mox ut illorum quidam, accepto arcano, lapillos cupivit pretiosos trahere e feretro, amisso lumine divina ultione continuo cecidit in pavimentum. Tunc ementati hostes ceteri, omnia quæ in monasterio erant, quamquā nolentes, fecerunt relinqui (exceptis his quæ plebs provaga jam in officinis acceperat) atq; viam inhianter profugi arripuere. Sic quippe Deus locum illum liberavit a rabie fraudatorū prece sui famuli: magni enim apud Deum extat iste Sanctus meriti, qui (ut diximus) populum sibi carum a timore tanti eruit periculi. e Hunc ergo & nos casto corde, pronis quoque exoremus vocibus, quatenus nos indignos vita & moribus, a peccatis expurgatos, apud Deum mente exaltatos, suis reddat precibus, quo cum eo post hanc vitam potiamur cælica, Natum videndo sedere Patris ad dexteram, cui sit virtus honor & gloria cum Pneumate sancto per immensa secula.

[24] Post hæc Danorum conventus, Deo odibilis, immanitate scelerum, & Christianæ fidei evacuatione, post varios eventus bellorū in diversis locis, post castellorum destructionem ac multarum eversionem urbium, omni undique ultra modū devastata regione, tolerante Deo f ad tempus regnum habuit in sua perversa ditione. Quare attritis orthodoxitatis cultoribus, mendicitate opum corporumq; multis tribulationibus, templa non frequentabantur assuetis ingressibus fidelium, ne monachorū vel sanctimonialiū fidelium turma nocturnis sive diurnis utebatur synaxibus. Unde contigit Sancti corpus diu pausare in tumulo, ubi a S. Dunstano repositum fuerat, Pontifice virtutū congerie clarissimo: quod omnipotens Deus, [miracula varta patrantur,] quamquam vili lateret sub tegmine, magnis adornabat virtutibus. Sæpe enim & diversis temporibus multos utriusque sexus, variis possessos languoribus, liberavit: quæ, ut facultas fuerit, & exinde memoria succreverit, in suis locis ordinatius singula distribuentur; illa scilicet quæ per eum. Deus fecit post destructam perprædicatores. Danorū sævitiam, & post devictam per bellatores viros illorum invisam audaciam. Ea enim antiquorū memoria nulla tenuit, etsi magna forent quæ peregit Danorum inibi superstite perfidia: quia & bonorū virorum eo tempore magna fuit inopia; & malorū peccatis exigētibus, innumerabilis copia. Quod & multis contigit Martyribus, quin etiā & quibusdam discipulorum, quos ipse summus Pastor & Dominus præmisit per civitates ante prædicationis suæ adventū; quia tantæ persecutionis æstus ingruerat, quod nulli eorum licuit chartis commendare, actuum eorum sequentia. Apud Deum tamen eorum non minus extat meritum, aut inter homines auctoritas; quia frequenter vident, quæ per eos Deus ostendere dignatur haud minima facta, pro quibus prius non scripta fideli corde retinentur sine ambiguitate tradita. Et quia accedendum est ad istius Sancti facta, supradictorum utique nequaquam minima, quamquam a Deo post multorum sint ostensa annorum curricula, de isthac re nunc ista in præsenti sufficiant.

[25] Tempore multo postquam Danorum atque Norwagensium crudelissimi Reges devastavere Britanniam, nonnullas, ut moris est barbarorum hostium, pulcriores duxere virgunculas. Inter quas quædam valde nobilis, [Helphidis apud Danos captiva,] Helphidis nomine, cum captiva duceretur, cuidam Primatum pulcritudinis causa valde complacuit: qui legale, quod prius habuerat juxta gentis suæ morem, destituens conjugium, dum hac forte uteretur concubina, morte superveniente defunctus est. Hæc vero orbata illius consilio, remansit inter alienigenas media. Ad quam Danorum g Archimandrita, cupiens quod subsequitur efficere, quia carebat liberis, etsi uxore superstite, una tantum ingressus nocte, genuit filium. Quo cognito, Rex pietate motus, quia advena erat, & amore genituræ quam in ea fecerat illectus, [post filium Regi genitū] ut eam servaret, utque necessaria ei tribueret, uxoris iram caute metuens, cuidam Deum timenti commendavit Episcopo. Qui a Domino capere retributionem ambiens, dominique sui benevolentiam habere cupiens, usque quo puer ablactaretur eam liberaliter fecit custodiri. Ablactato denique infantulo Rex ille obiit: hæc vero nocte rapiens filium, fugæ petiit latibulum, Reginæ viventis adhuc incurrere timens periculum. Peracto hinc septennio auditum est a multis, eam non procul esse in remotis partibus: [& mortuum,] tunc pro ea Dani misere, quo filium reduceret ut paterno frueretur solio. Quod & factum est: verumtamen idem Regulus, anno & semis in culmine regni transacto, hac luce defunctus est. Tunc Helphildis, desolatam se morte nati considerans, & præteritorum ærumnam, & futurorum multam miseriam corde sæpe volutans, stabilivit si posset repedare ad propria, ubi per Sanctorum Deo cara merita, jam jamque ad nihilum terrena reputans, cælestem posset acquirere gloriam. Venit igitur ad nativitatis solum Britanniam, [reversa in Britanniā;] atque trium villarum beneficium ex censu emit quem secum attulit. Hæc ergo in pacis quiete longissime deguit, Deique timorem cum Sanctorum reverentia in arcano cordis indesinenter habuit.

[26] Verumtamen divino tacta verbere (eo scilicet quo servorū suorum, ut ad meliora proficiant, quemque novit affligere; uti patientissimum Job, ut eum in exemplum posteris poneret, ut seipsum quis foret quiret agnoscere, misericordia divina quondam carnaliter afflixit) membrorum enervationem, quam Græco vocabulo paralysim dicunt, per triennium passa est. [& in paralysin lapsa] Initium vero hujus passionis taliter sibi evenisse dicebat. Voverat, priusquam remearet a Dania, se numquam carnis comesturam alimoniam: quod illibate longe servaverat. Ceterum Sacerdotum quorumdam bonæ conversationis supplicata monito, cum secum plures essent in convivio, ut semel tantum gustaret, eorum precibus vix invita acquievit: moxq; divina eam percussit ultio supradictæ stimulo paralyseos. Miro equidem modo omnipotens Deus, [propter violatum abstinentiæ votum,] diversa mentis intentione peccantes, dissimilis pœnæ gravat vinculo, & in omnibus suis factis se justum Judicem & pium esse Dominum demonstrat. Ananiam namque & Saphiram, quia cordis livida intentione cecidere, irrevocabili sententia ferire non distulit: hanc vero, quia invita & quadam caritatis specie peccavit, ad tempus corrigere voluit. Quibus exemplis quisque cavere debet, ut aut non voveat, aut post votum promissa persolvat, & qua intentione difficultatis quæ Deo obtulit postea non frangat. Hæc igitur Sanctimonialium amicta velamine, circumquaque in rhedæ vehiculo a suis satellitibus ad Sanctorum patrocinia se deducere faciebat, uti per eorum sancta suffragia illius reviviscerent mortua membra. Attamen, [apud S, Aldelmum savatur.] non ut eorum Deus omnipotens quos semper glorificat suorum fidelium sperneret orationem, sed quo famam servi sui Aldelmi sæpius ostendendo miracula faceret sublimiorem; illam in infirmitatis periculo tam diu misericorditer detinuit, quousque Meldunense cœnobium veniret sicut disposuerat. Denique cum ibidem in Sancti istius festivi tatis Vigilia, devota mente Dei expectans per servi sui meritum consolationem, prostata, quia stare nequibat, jaceret; dumque religiosa monachorum cohors, post solennes Matutinos, consueto more ad honorem sanctæ Mariæ Genitricis Redemptoris nostri hymnum decantaret; divino mox taxta medicamine, sensit membra prius arida reviviscere: & propere sana surrexit; atque usque ad locum, quo sanctissimum corpus fuerat, sine ductore pervenit: quæ ab ipsa die quidquid potuit habere illius Salutiferi sui ecclesiæ contulit, atque inibi carne defuncta in pace quievit.

ANNOTATA.

a S. Dunstanus, cujus infra mentio fit, ab Edwio Rege in exilium actus est: in cujus Vita priori, auctore Presbytero, istius scelera describuntur cap. 4. Vti in altera Vita Auctore Osberno cap. 6, relatis ad diem 19 Maji.

b Idem Dunstanus ad Archiepiscopatum anno 959 assumptus ab Eadgaro, post mortem Edwii Rege, mortuus est anno 988.

c Anno 980, quando Suanus Rex Daniæ invasit Angliam.

d Hæc videntur facta anno 1003 quando Wiltonia provincia a Suano devastata fuit.

e

Quæ sequuntur videntur ex quodam Hymno accepta, cujus hæc fuerit clausula.

Hunc nos corde, pronis quoq; exoremus vocibus,
Quatenus indignos vita & pollutos moribus
A peccatis expiatos suis reddat precibus,
Quo cum eo post hanc vitam potiamur cælica,
Cui sit virtus, laus & honor per immensa secula.

f Ab anno 1017, quando Canutus in Regem est coronatus; usque ad annum 1042, quando Hardecanuto mortuo subrogatus est S. Edoardus.

g Archimandritam hic dici crederem, pro summo Sacrificulorum Danicorum Antistite, nisi idem mox appellaretur Rex: ergo imitatione quadam Homeri, qui Reges vocat Pastores populorum, usus videtur Auctor, sciens quod Mandra (ut dictum ad vitam S. Simeonis Stylitæ junioris) ovile significet, ex prima vocis notione.

CAPUT V.
Energumenus, contractus, & cæcus sanati. Revelatio corporis.

[27] Accidit autem postea, cum ibidem sacras in nocte Ascensionis Domini celebrarent vigilias, longe admirabile factum. Nam ejusdem parochiæ quidam rusticus, peccatis illius exigentibus, fuerat correptus a dæmonio. Quem consanguinitate propinqui, qui cernebant furore [agitari] & in Deum ejusque fideles blasphemias nonnullas spumanti ore projicere, [Energumenus furibundus,] atque in eos eorumque vicinos, saxa, ignem, arma, denique quæque furor ministraret insanus, capere; vinculis quidem ferreis manciparunt, ac sic sub solerti cura, in quantum illorum inurbanitas permittebat, die noctuque aliquantisper habuerunt. Tunc inito consilio, per quos noverant sapientiores, eumdem circumquaque ad ea loca, ubi audierant quorumdam Sanctorum corpora requiescere, ut fuerat vinculis astrictus, festini satagunt perducere. Verumtamen Conditor rerum, [vinculis constrictus advehitur,] qui quotidie suo more exaltat humiles & deponit superbe tumentes, hanc gloriam famulo suo reservavit, humillimo Patri Aldelmo. Cum igitur ad ejus monasterium Melduni cum vesano venissent, monachos fraterna caritate inibi victitantes supplici voce alloquuntur, ut Dei precarentur clementiam, quatenus super hunc energumenum, per servi sui Aldelmi meritum, ostenderet assueta miracula. At monachi hoc eis salubre dedere responsum: Hodie Vigilia Ascensionis Redemptoris omnium est, qua carnem, de intemerata. Virgine acceptam & mortis passione glorificatam, portavit ad cælum, ubi Deus & homo, unus Christus, in dextera Dei sedens disjudicat, atque animarum languores sanat & corporum. Quapropter, carissimi Fratres, in ecclesia pernoctate, [& inocte Ascensionis liberatur.] ac intento corde sacras excubias celebrate, & sine ambiguitate credite, quod ille qui eum in tantum sublimavit ut secum in cælo gratulari faceret, ipse idem per eum quod quæritis demonstrabit. Astantibus ergo illis ante a Iconiam nostri Redemptoris nocturno officio, divina infirmum tetigit misericordia, pro famuli sui merito. Nam possessorem suæ fabricæ cum competenti sibi expulit contumelia; ita sanum reddens infirmum, acsi fœdi hospitis nulla eum unquam tetigisset molestia. Quo viso, omnes qui aderant, quique auditis lætitiæ vocibus advenerant, sonantibus signis, devotione cordis & sono vocis, sempiterni Regis laudarunt magnalia.

[28] Alio quoque tempore vir quidam æger, pedibus atque coxis adhæsis crucibus, [Misere confractus,] tantillum sibi quod erat itineris vix solo reptando manibus peragebat: qui tandem labore defectus assiduo, quomodo Dei clementiam ut sui misereretur, cujus Sancti adminiculum postularet, curiosa mente sedulo secum volvebat. Tandem per totius provinciæ latitudinem fama volante cognovit, quoniam in oratorio, quod Christi b ecclesia Anglice vocatur, omnipotens Deus solitas operaretur virtutes, [repens versus Ecclesiā Christi,] scilicet quod diversorum oppressis languorum gravamine, ut pius humani generis restaurator, innumeras redderet sanitates. Illo igitur utcumque, quasi sine ullo vestigio, cœpit tendere gressum: ut sicut credulitatis fuerat compos, ita sanitatis quiret esse particeps. Consumpto denique aliquot dierum numero, etsi parvo itinere, vix equidem tandem ad Meldunense, quia in ipso ejus itinere situm est, devenit cœnobium. Mox ut veteranus idem monasterium ingressus est, [pervenit Meldunum,] sensit inesse sibi aliquod de membrorum torpore quasi lenitatis remedium. Pernoctavit igitur, mane die altero recessurus, quo eum compulerat intentio; nisi hic Deus, per sancti Confessoris sui meritum, suæ pietatis dignaretur præbere subsidium. Erat enim dies sabbati in vesperis, & infra supradicti Patris Octavas festivitatis. Mane autem jam facto, & solis fervore roborato, primaque Hora diei a congregatione Fratrum ibidem commorantium decantata; cum jam præpararetur processio in chorum, cum ceteris procedere volentibus, sequi ut potuit, venit infirmus: ubi tamdiu orando jacuit, donec more solito per claustrum officinasque pergeret, ac unde ierat remearet Fratrum congregatio. Cantante autem monachorum caterva, [& sanitatē adeptus] & multitudine laicali astante; divina claudus mox attactus pietate, stupore magno quasi extra se factus, de loco in quo jacebat exiliit sanus, ac si nulla unquam corporis sui sensisset detrimenta: atque ad sanctissimi corporis tumbam accurrit, ut quantulascumque posset Deo in servo suo gratias referret. Quo viso, omnes qui intererant, Dei omnipotentis qui Sancti sui prece talia fecerat, laudarunt magnalia. Is vero qui sanitatis ita habitæ utebatur remedio, [ibidem permanet,] multis temporibus ad ejusdem Sancti laudem in eo deguit monasterio: & adhuc istic supersunt multi degentes in monastico habitu, qui eum prius & postea bene noverunt: quibus relatoribus nos ista scripsimus de eo, ad Redemptoris nostri gloriam atque Sancti ejus laudabilem memoriam.

[29] Inter alia nonnulla, quæ pro servi sui meritis omnipotens Deus patefecit reverenda opera, quoddam admirabile dictu, quod sequitur, ibi ostensum est miraculum. Tempore primi c Willelmi Anglorum strenuissimi Regis, [sub Guilielmo Rege] atque Warrini Abbatis eamdem Ecclesiam regulari moderamine gubernantis, in quadam insula quæ Wichland d Anglice nuncupatur, quidam piscator morabatur, qui necessitatis suæ inopia coactus, quotidie per æquora piscando laborabat; & marinis periculis sæpe se ingerendo manu & arte victum quærebat. Quadam vero die, eo per mare vagante, confestim ex adversa parte nebula quadam irruente, lumina oculorum, peccatis suis forsitan sic exigentibus, tali occasione amisit. Qui diu errans per devia æquorum, huc illucque alternantibus undis, tandem sociorum auxilio, [piscator cæcus factus,] qui in aliis naviculis erant, adjutus, ad littora usque pervenit: atque ductoris fretus adminiculo, ad consuetum rediit hospitiolum. Deinde cæcitatis hujus fama volans hac illacque per provinciam, amicorum frequentia, quorum auribus insonuit, curavit quam citius ad eum venire, interrogans qualiter insperatæ orbitatis sibi contigisset adversitas. Quibus, flebili voce exorsus, omne, quod sibi acciderat, ordine declaravit. Post hæc ab eis quærere cœpit, quid ageret, apud quem Sanctorum sperarent eum misericordiam inventurum. Sibi autem propinquorum mœsta congregatio sic respondisse fertur: Melius tibi, frater, consilium hujus rei dare nescimus, nisi ut quam citius festines ad Christi ecclesiæ limina in Occidentali parte, ubi divina miracula sæpius fiunt: sicut enim populari rumore fertur, [persuasus ab amicis adire ecclesiā Christi,] ibi diversarum infirmitatum genera evacuantur: quo in loco omnipotentis Dei clementiam piis precibus tam diu efflagites, præteritorum peccatorum satisfactionem instanter promittas, eleemosynis quibus poteris malefacta tua redimas, donec te divinæ potentiæ larga miseratio pristinæ sanitati incolumen reddat. His siquidem adhortationibus multoties ab amicis, quamvis rusticis, sapientibus tamen, bene monitus, ad monasterium, ubi diversi debiles convenerant, perrexit: qui tres annos illic infirmitate laborās deguit. Sed pius & misericors Pater, [post 3 annos moræ] qui in momento quodcumque vult efficit, in tam longo tempore desiderium illius, misericorditer in eum operans, adimplere noluit. Præscius itaque quid futurum sit, cui etiam reservaret gloriam laudis suæ, sic etiam remorando sanitatis donum, de malo faciebat prius bonum. Postremo nocte una in cubili suo prostratus, per visum in somnis admonitus est, quod ad Meldunensem ecclesiam, ubi servi sui Aldelmi corpus quiescebat, gressum tenderet: [cælitus monitus Meldunū venit:] Deo juvante ac Sancti sui prece hoc exigente, amissum tamdiu lumen recuperaret. His dictis a Deo præmonitus, ad Meldunensem ecclesiam comite præeunte est adductus in erastino. Illic quidem septem continuis diebus, vigiliis & orationibus Dei misericordiam cum Sanctorum suorum suffragiis deprecatur, ut qui venerat peccatores salvos facere, ad prioris luminis statum eum dignaretur adducere. Sustentabatur interim Fratrum eleemosynis, qui sic desiderabat gratiam Domini. Septimo autem Dominico die, Redemptore nostro illi volente misericordiam præstare, atque fidelis sui famam etiam & in hoc propalare (ut sit vera illa sententia; Si quid petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis) istius Sancti precibus atque suffragiis, aliorumq; Sanctorum ibidem quiescentum, visum quem amiserat ita recepit. [Ioa. 14, 13] Dum in Dominica die monachi more solito per claustra ad processionem monasterii irent, atque ad introitum ecclesiæ canendo redissent; illo in medio templi ante Crucifixum in orationibus jacente, tanta Spiritus sancti gratia super eum descendit, ut cernentibus cunctis sanguis ex oculis ejus guttatim deflueret, [& visum recipit.] & cadentibus squammis se jam videre clamaret. Statimq; consurgens, qui ante sine ductore ire nequiverat, ad sepulcrum Sancti solus venire festinat: qui diu ibi præ gaudio flendo prostratus, tandem consurgens illuc unde venerat est reversus. Hæc videntes omnes qui aderant, Deo laudes devote referebant, cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[30] Superius serie lectionis retulimus, sacratissima ossa Patris nostri Aldelmi, propter Danorum perfidiam, a reverendo Antistite Dunstano Cantuariorum, infra marmoream tumbam honorifice, sericis indumentis, [Chronotaxis vitæ S. Aldelmi.] ligneis thecis, fuisse collocata; nunc autem quantum temporis inter utrorumque obitus Præsulum fuerit, quantumve post Dunstani dormitionem jacuere, qualiterve & a quibus sint elevata, referre curamus. Fuerat vir iste a B. Eleutherio, Saxonum quarto Episcopo, Melduni, in ecclesia Apostolorum Petri & Pauli, Abbas ordinatus, anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo sexagesimo & circiter sexto; Episcopus vero, anno ejusdem veri Salvatoris in mundo secundum carnem nativitatis septingentesimo & quinto, a Blitwaldo successore Theodori, Cantuariorum Archipræsule, viro Ecclesiasticis rebus valente, bonorumque morum honestate longe prædito; defunctusque est, anno septingentesimo nono: qui secundum hanc supputationem conjuncti, fuerint quadraginta & tres: ex quibus quatuor, irrepræhensibiliter in Episcopio vixit, sicut supra dictum est: reliquis in Abbatis tantum ordine, non tamen unius tantum Abbatiæ, sed multarum Magister extitit. Præcessit equidem istius in Christo Archiantistitis Dunstani e obitum annis ducentis septuaginta novem, & pausavere illius reverendæ Reliquiæ, in loco ubi a Dunstano fuerant positæ, post ejusdem Archipontificis migrationem, annis f nonaginta duobus, unde relevari hoc denique modo vidimus.

[31] Præerat in eodem cœnobio Abbas Warinus, pluribus rebus vir eruditus & monasticæ religiositatis doctrina præditus; [Elevatio secunda facta an. 1080,] qui vita & moribus pollentem Gregem sibi commissum regebat monasticis traditionibus. Qui aliquantisper de corpore dubitans sanctissimo, indicit fideli Congregationi triduanum agere jejunium, Psalmos devote locis congruis decantare, omnibusque modis ante divinæ conspectum clementiæ humiliari, quatenus omnipotentis Dei misericordia tanti Præsulis Reliquias reperirent. Glocestrensium etiam religiosa congregatio, quia huic caritatis conjuncta fuerat vinculo, [post indictū jejunium,] jubente illi Patre Serbone, religione monastica reverendo, hoc idem fecit jejunium, in diebus sanctum diem Pentecostes præcedentibus. Tertia vero die supradictæ solennitatis, facto cum reverentia matutinali Officio, ad sancti corporis ambo Abbates timore pleni venere tumulum. Cum quibus duo Fratres, qui eis ad levandum lapidem præbuere auxilium: quorum alter Hubertus nomine, vir & ille miræ patientiæ, qui (ut nobis sæpius idem retulit) cujusdam infirmitatis gravabatur pondere, statim ut sensit sanctarum Reliquiarum fragrantiam, in terra cum ceteris fixis genibus Dei omnipotentis laudavit clementiam, quæ sic Sanctos suo glorificavit, ut & in cælo a concivibus Angelicis spiritibus, & inter mortales honorentur corpora. Qui post orationis instantiam ut surrexit, bene sanum g se sensit, sicut nobis sæpius dixit; & nos ipsi cum multis testificamur, qui eum satis infirmum prius noveramus. Abbates autem recluserunt sarcophagum, & ita usque ad octavum diem, quo ejus futura erat festivitas, dimisere intactum. In die autem ejus festivitatis, ascito ab Abbate loci illius Diœcesis Osmundo h orthodoxo Episcopo, viro humilitate, sapientia & sanctitate honorando atque laudabili, [& a S. Osmundo Episcopo.] & religioso Abbate Glocestrensi supradicto, cum multitudine Cleri & magno populo, Principum turba & catervis Militum, facta est ejus secunda revelatio, ex tumulo quo positus est, ab Archipræsule Dunstano; & in feretro aurato honoranda per Dei servos locatio; ubi ea die & deinceps, beneficiis illius, & aliorum ibi requiescentium Sanctorum meritis, præstantur sanitatum dona multis, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Iconiam, pro imagine, etiam alibi legimus: non item, quod mox sequitur, adhæsus, pro affixus.

b Ex sequenti miraculo intelligitur, quod ea ecclesia non solum habuerit adjunctum monasterium, sed etiam unius tantum diei itinere Melduno, id est, Malmesburia abfuerit.

c Guilielmus Normannus, Conquestor, regnavit ab anno 1067 ad annum 1087.

d An Vectis insula, hodie Wight, Hunthamtoniensi Comitatui objecta in mari Britannico.

e Mortuus est S. Dunstanus anno 988, & sic calculus iste exigit:

f Annus is est 1080: quo anno festum Pentecostes, de quo infra, celebratum fuit 31 Maji: siquidem cyclo solis 25, lunæ 17, Pascha incidit in 12 Aprilis.

g Benescium, malui legere, Bene-sanum.

h S. Osmundus, Episcopus Sarisburiensis, mortuus anno 1099, die 4 Decembris, a Calisto III Sanctis adscriptus.

DE SANCTO GENNADIO
EX ABBATE ORDINIS S. BENEDICTI
EPISCOPO ASTURICENSI IN HISPANIA, ET PLURIUM MONASTERIORUM FUNDATORE.

CIRCA DCCCCXXV

[Commentarius]

Gennadius, Episcopus Asturicensis in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Tempus suscepti regiminis Abbatialis & Episcopalis. Testamentum Alphonsi Regis curatum.

Inter monasteria plura, quæ S. Fructuosus Archiepiscopus Bracarensis per Hispaniam instituit & propria Regula informavit, seculo Christi VII, [In monasterio montano S. Petri,] de quibus agitur in Vita ejus, a nobis illustrata XVI Aprilis num. 5; memoratur monasterium Rufanense, in vastissima & arcta atque procul a seculo remota solitudine, in excelsorum montium finibus. Id hodie ab Hispanis San Pedro de Montes appellatur: & in Testamento dotationis Regiæ, dicitur constructum juxta rivulum qui dicitur Oza, sub monte Aquiliana, subtus castello antiquissimo Rufiano, in confinio Vergidense; vulgus, Vierzo nominat. Qui venerabilis locus, quamvis (uti in eodem Regio Testamento loquitur Ranulfus Episcopus Astoricensis Sedis, cujus antiquius Testamentum istic verbotenus inseritur, sed absque debita distinctione) quamvis; inquam, venerabilis locus, esset Domino dudum sanctificatus per manus B. Fructuosi, & ædificatus primo confessioni monachorum, quia tamen postea multis temporibus manebat desertus, Nos Ranulfus Episcopus Astoricensis ordinavimus, pro consecrationis officio Abbatem nomine Gennadium, dedimusque ei Regulam observationis sanctæ vitæ, cunctaque monastica illi præcepimus instrumenta. Ne autem dubitari posset qualis illa Regula esset, [sub regula S. Benedicti Abbas factus Gennadius;] idem Episcopus expreßius loquitur, non sine ipsius Regulæ commendatione insigni: Omnem, inquiens, doctrinam Deificam, constitutam in Regula B. Bededicti, quam ei (Gennadio) observandam tradidimus, cum cunctis sibi subjectis monachis retinendam injungimus… sic quoque ut omnem sanctam a Patribus institutionem, & cunctæ beatitudinis excellentiam (quibus videtur S. Fructuosi Regula denotari) in eodem sub nuper erecto monasterio idem Abbas nomine Gennadius, cum sibi delegata plebe conservet, & in omni spirituali exercitio semper intentissimus extet; & ipsi monachi, regularia jussa complentes, sanctum ipsum monasterium bonis testimoniis ornent, & sibi lucrum æternæ vitæ pie vivendo augmentent.

[2] Totum testamentum legere qui volet, inveniet apud Prudentium de Sandoval, [per instrumentum anni 898] in opere de Fundationibus Benedictinorum in Hispania, part. 3 fol. 20, & ex ejusdem translatione Hispanica recusum apud Ægidium Davila in Theatro ecclesiæ Asturicensis lib. 2 cap.: in fine autem adadditur, Facta chartula testamenti V (fortaßis VIII legendum) Kalendas Maji, sub Æra DCCCCXXXVI, Luna XIV: & sequuntur subsignationes hoc ordine,

Sub Christi nomine Ranulphus, Dei Gratia Episcopus Astoricensis Sedis.
Ordonius Rex, confirmans hujus seriem testamenti.
Giloyra Regina, hoc testamentum confirmans.

deinde post Sanctium, Adefonsum, Scemam, Garseam, Ranemirum, Regios fratres aut filios, rursum subscribitur.

Hodoarius Dei gratia Episcopus confir.

Ordonius Rex: non ille qui supra, hujus nominis secundus (hic enim anno DCCCCXXIII obiit) sed tertius anno DCCCCL regnare exorsus, quando prænominatus Hodoarius Episcopatum Asturicensem tenuit, post Ranulphum septimus. Iterumque subscribit, [sæpius postea innovatum,] post alios sex variarum Sedium Episcopos, Gondisalvus Hodoarii successor, quem confirmando sequuntur alii Episcopi duo, Magnates duodecim: tum Gondisalvi successor, sub Christi nomine Notarius Episcopus Astoricensis confirm. utique circa annum milleßimum quando vixit Sampyrus, idem Episcopus & Ranemiri Regis Secretarius atque generalis regni Notarius, ut eum appellat Davila: qui eo hic nomine loco proprii utitur, nisi forte proprium, per solam litteram initialem scriptum, librariis excidit; & sequuntur Magnates decem: ac denique ultimus, sub Christi nomine Scemenus Episcopus Astoricensis Sedis, cum Magnatibus tribus, qui post Godestum Sampyro successerat sub annum MXV.

[3] Placuit hæc ita minutim deducere, ut appareret prædictum Testamentum, a Ranulfo Episcopo & Ordonio Rege confectum, sæpius transcriptum renovatumque fuisse. Adeoque fidendum non esse numeris notantibus Æram DCCCCXXXVI, qui nobis esset annus DCCCXCVIII, quasi jam tum Rex fuerit Ordonius II, quem aliunde scimus anno dumtaxat Christi DCCCCXIV regnare cœpisse. Iidem etiam qui Ordonio III confirmandum prioris Ordonii Testamentum descripserunt, in unum textum conflaverunt instrumenta duo, Episcopale scilicet antea conditum, quo continebatur institutio Gennadii Abbatis; & Regium, in quo verosimiliter ille non nominabatur, solumque exprimebantur donationes factæ monasterio, idque omissa nota Æræ, sub qua eæ donationes sunt factæ; sicut nec ea exprimitur ad innovationes quatuor subsequentes. His autem positis, cum Ranulfus, qui Gennadium Abbatem instituit, [fit Episcopus Asturicensis,] inveniatur fuisse Episcopus jam inde ab anno DCCCXC, nihil obstat quo minus anno ejus octavo Abbas ordinatus fuerit Gennadius. Restat quærendum quando factus Episcopus. Ægidius Davila factum ait anno DCCCXCIII, & nititur testimonio inscriptionis antiquæ, quæ in prædicta ecclesia monasterii S. Petri spectatur ad latus portæ versus claustrum, hujus tenoris: Insignis meritis B. Fructuosus, postquam Complutense condidit cœnobium, nomine S. Petri in hoc loco condidit Oratorium: post quem non impar meritis Valerius Sanctus opera ecclesiæ dilatavit; novissime Gennadius Presbyter cum duodecim Fratribus restauravit; [& an. 919 ecclesiam consecrat.] era DCCCCXXXIII Pontifex effectus, a fundamentis mirifice ut cernitur, denuo erexit, non oppressioni vulgi, sed largitate pretii, & sudore Fratrum hujus monasterii. Consecratum est hoc templum ab Episcopis quatuor, Gennadio Astoricense, Sabarico Dumiense, Ferunimio Legionense, Dulcidio Salmanticense, sub era novies centena, decies quina terna & quaterna, IX Kalendas Novembrium. Si volumus credere lapidem hunc fuisse positum ipso anno Christi DCCCCXIX, quem notat Æra DCCCCLVII, in numero Æræ, qua Gennadius dicitur factus Episcopus, erratum fuisse oportet a transcribentibus, omißione unius ut minimum denarii; quo suppleto positaque Æra DCCCCXLIII, habebitur annus DCCCCV, quo Ranulfo mortuo ille successerit.

[4] Hujus autem jam Episcopi perquam insignis memoria extat in quodam prædicti Regis Ordonii secundi Testamento, [idem fuerat anno 915] in Historia S. Iacobi, scripta per Maurum Castella Ferrerum lib. 4 pag. 483, facta serie Testamenti sub die quod manet III Kalend… discurrente Æra DCCCCLIII, id est anno Christi DCCCCXV, anno feliciter regni nostri I, commorantes in Dei nomine in civitate Zamora: & subscriptum erat, Ordonius Rex confirmo: subscribit similiter Geloyra Regina; & post similiter confirmantes Magnates novem atque tres testes, Gennadius Episcopus Conf. tum confirmantes tres & totidem testes. Ita autem circa principium Rex Ordonius ait: Dubium esse non potest, quod plerisque firmum manet atque notissimum, quod genitor noster bonæ memoriæ Dominus Adefonsus Rex, ad obitum veniens, ordinavit sub juramenti diffinitione, pro remissione peccatorum suorum, Patri Gennadio Episcopo quingentos auri nummos, Aulæ B. Jacobi Apostoli deferendos. Quam rem & genitrix nostra Domina Scemena Regina, ut completum fuisset, omnibus modis eidem Pontifici mente spontanea confirmavit. [a Rege Ordonio missus Compostellam,] Ille vero hoc agere non valuit, quia germanus noster Donnus Garsea, apicem Regni accipiens, aditum eundi & redeundi ad eumdem locum sanctum jam dictus Episcopus minime habuit; nec talem hominem invenire potuit, per quem munusculum sibi commendatum ibi direxisset. Hac de causa eos penes se retinuit, usque dum post mortem Germani nostri, Nos divina procurante clementia parentum in solio locati, eosdem nummos supradicto Antistiti commendavimus. Hæc ut intelligantur, sciendum, quod Aldephonsus Rex Legionis, propter res bello fortiter contra Mauros gestas cognomento Magnus, [ad ferendū eo legatum Regis Aldefonsi,] cum exhausto bellis ædificiisque ærario supplementum ex novis vectigalibus quæreret, adeo a se alienarit animos subditorum, ut quamvis seditionem compreßisse ipso in exortu videretur, conjecto in vincula filio Garcia; eadem tamen gravius exarserit paulo post; conspirantibusque cum matre filiis, & adjuvante Ferdinando Castellæ Comite, cujus filiam Garcias uxorem habebat; coarctatus Rex regni regimine se privavit, & filium suum Garciam (licet invitus) regni constituit successorem, præsentibus filiis & potioribus regni sui. Post hæc orationis causa B. Jacobi limina visitavit: & rediens a filio suo Garcia, quem exaltaverat & qui jam tunc fratribus præminebat, petiit ut semel impeteret Saracenos. Et impetrato a filio quod petebat, movit exercitum contra Mauros; & eorum terris stragibus & incendiis devastatis, factus inclitus spoliis & captivis, victor civitati restituitur Zamorensi, & sicut principium sic finem regni victoriis adornavit: ibique proprio morbo coactus, felicem spiritum Creatori restituens, vitæ cursum feliciter consummavit, & sepultus est Asturicæ.

[5] Hinc colligunt præcitati Maurus, Ægidius, aliique, pugnanti morientique Alphonso adfuisse Gennadium; [mortui an. 910,] & extremæ voluntatis executorem, defuncti corpus sepulturæ mandasse. Porro Rodericus Archiepiscopus Toletanus, unde jam prolata accepimus, libro 4 cap. 20 cœptam narrationem sic prosequitur: Aldephonso defuncto Garsias filius ejus successit in regno, & regnavit annis tribus: & cap. 21. Post Garsiam Ordonius frater ejus regni gubernacula legitur suscepisse, quem Rex Aldephonsus Galleciæ præfecerat adhuc regnans. Hæc Rodericus; sed, nescio quo errore, ante & postea chronologiam sic prævertens, ut mors Alphonsi componatur cum Æra DCCCCXXI, id est anno Christi DCCCXCIII. Atqui ex Epistolis Ioannis Papæ IX ad eumdem Alphonsum, & ex tempore Concilii Ovetensis an. DCCCCI celebrati, constat eam chronologiam non posse subsistere. Rectius ergo Mariana & alii dicunt, Alphonsum ceßisse regno, bellum ultimum geßisse, & defunctum anno Christi DCCCCX, quæ esset Æra DCCCCXLVIII: atque hoc cum calculo a nobis posito optime convenit. Abdicati porro Episcopatus annum nobis suggerit Sandovallius, ex ipsius Gennadii sese abdicantis Testamento quod incipit: Sub Genitoris ac Geniti procedentisque Spiritus sancti nomine Gennadius Christi servus (cetera deinde ex ejusdem Sandovallii interpretatione Hispanica, dum textus originalis non suppetit, [& deposito Episcopatu secessit ad locum Silentii an. 920.] sic iterum redduntur Latinitati.) Indignus quidem, sed tamen magna Dei misericordia Episcopus. Quandoquidem elongavi a gravi jugo Præsulatus, & seculis hujus maligni turbulentis negotiis, ut impenderem vitam contemplationi, cui diebus mihi superfuturis cupivi vacare, vivendo solitarie in secreto monte Silentii dicto, cum societate quorumdam monachorum Anachoretarum in hoc monte viventium; ideo ad eorumdem sustentationem, propter laboriosam quam ducebant vitam, & ut in suis orationibus semper meminissent mei, promittendo promisi & confirmando dedi, omnibus monachis Eremitis hujus loci, Locum de Laguna dictum in termino Molinæ & territorio Asturicensi: eumque sic partitus sum, ut ejus medietas pertineat ad locum S. Jacobi de Pennalba, quæ est domus monasterialis, & reliquarum Reclusionum quæ ibi circum sunt propter salutem animarum; & ut vescantur monachi, quando diebus designatis insimul convenient: altera vero medietas ad hoc sit, ut portionibus æqualibus dividantur per eremitoria omnes fructus qui inde colligentur, impendanturque vestitui & sustentationi monachorum. Facta chartula Testamenti sub die Kalendarum Octobrium Æra DCCCCLVIII, quæ notat annum Christi DCCCCXX; ut plane videatur hoc ipso anno facta ceßio, cui deinde post S. Gennadium subscripti leguntur Rex & Regina, cum duobus Episcopis atque Abbatibus sex, totidemque Conversis, & aliis Presbyteris atque Monachis Diaconibus; sic tamen ut post Regem & Reginam cum Gennadio signantes, signasse etiam reperiantur Reges successores Alfonsus & Froyla, sicuti, & Asturicenses sub illorum regimine Episcopi, Gennadii successores, Fortis atque Salomon.

CAPVT II.
Monasteria condita & dotata a S. Gennadio.

[6] Erravit Marietta, in Historia Sanctorum Hispaniæ lib. 5 cap. 80, cum credidit obitum S. Gennadii referri posse ad annum circiter DCCCCXVI. [S. Gennadius an. 915] Erravit etiam Ægidius Davila, in Theatro Ecclesiæ Asturicensis lib. 2 Cap. 1, qui sequentem annum absolute notavit. Vtrumque vero exerrare fecit quoddam aliud S. Gennadii Testamentum, scriptum anno DCCCCXV, & ab iis sic intellectum, ac si causa mortis (& quidem paulo ante eam) factum esset; cum Testamenti nomen (ut jam supra sæpius) indeterminatum sit, ad significandum quamcumque voluntatem absolutam & irrevocabilem, publica auctoritate confirmatam. Ipsum integrum, & quidem Latine, exhibet Sandovallius: ex quo transcribere illud congruum censeo, quoniam, deficientibus vitæ Actis, horum locum ex parte supplet. Est autem, mutatis pauculis apicibus, quos transcribentium incuria videtur alterasse, hoc tenore descriptum: Sanctissimis, gloriosissimis Dominis triumphatoribus, post Deum mihi Patronis, cælorum Claviculario, in arce Apostolatus constituto, electissimo Petro; [Sanctos Apostolos deprecans] æquali vocatione, Andreæ almifico; [per] Iberiæ terminos Jacobo clarissimo; atque hero Thomæ, asseclis Christi & ejus Martyribus, a constitutione mundi Deo notis Apostolis: cliens, servus vester Gennadius, pauper meritis, abundans sceleribus, indignus Episcopi [nomine]; firmissime teneo & indubitanter scio, quod vos, piissimi & strenui Patroni, ad unam Domini vocantis vocem, statim omnia quæ mundi sunt mundo reliquistis, indefesse adhærentes vestigiis Salvatoris; ut neque puncto quidem secederetis ab illo, etiam neque ad funus patris, semina divinæ sapientiæ haurientes, prædicatores egregii effecti, universum mundum lumine veritatis illustratis; & quod ore docuistis, opere complevistis, & per effusionem sacratissimi cruoris vestri roborastis. Quid igitur ego miserrimus agam? Quod immeritus in hac vocatione accitus, neque opere neque prædicatione sum idoneus, illam comminantis Prophetæ, imo Domini vocem expavesco dicentis, Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam. [Ps. 40, 17] Nam Vas electionis, Præceptor Gentium mirificus, qui supra cælorum visibilia raptus sidera, verbo Domini pastus ac refectus [est], metuens nostri detrimentum, de se ipso dicebat, Ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9, 27] Conscientiæ meæ testimonio perterritus, & piaculorum pondere gravatus, patrocinium vestrum exopto humillimus, [ut in die judicii pro se intercedant,] umbraculum culminis vestri expeto obnixus, defendi ac tueri interventu vestro fido intrepidus, nihil hæsitans, nihil dubitans, ut quidquid petieritis a Patre cælesti fiat vobis. Et ideo dum Pastor pastorum apparuerit, dum in gloria majestatis advenerit, dum in conspectu ejus ignis præcesserit, cum in throno claritatis simul ac formidinis ad judicium sederit, & Vos & omnes Sancti cum eo sessuri supra thronos judicantes; quæso, ut ad optimum Regem pro me interpelletis, ut superemineat misericordia judicium, & transferar a sinistrorum & hœdorum gregibus in dexteram, agni vellere indutus: & qui sessionis non mereor cathedram, adstare conspectibus divinitatis absque pavore meritis vestris valeam.

[7] Cum adhuc sub Patre Apostolico, Abbate meo Arandiselo, in Ageo monasterio degerem; vita eremitarum delectatus, cum duodenis Fratribus & benedictione supradicti Arandiseli, [exponit qualiter constructo monasterio S. Petri,] ad S. Petri sanctam eremum perrexi: qui locus positus a B. Fructuoso & institutus [fuit]: post quem S. Valerius eum obtinuit: quantæ autem [in] vita sanctitatis fuerint, & quanta virtutum gratia & miraculorum emolumento enituerint, historiæ & vitarum eorum scripta declarant. Tum suprafatum loculum, in vetustatem reductum, pene oblivioni deditum, vepribus seu densissimis silvis opertum, atque magnis arboribus ex immensitate annorum adumbratum, auxiliante Domino cum Fratribus restauravi, ædificia instruxi, vineas & pomares plantavi, terras de squallido ejeci, horta & omnia quæ ad usum monasterii pertinent imposui. Sed æmulus virtutum, vitam nostram invidens, quasi, [factus Episcopus Asturicensis,] pro ædificatione multorum, mentes plurimorum excitans, ad Pontificatum Astoricæ [&] ad suburbia abstractus sum: in quo multis annis, involens & magis in principio perdurans quam spontanea mente, sed neque plene corporis [præsentia], ibidem commoravi. Omnem [autem] solicitudinem omnemque industriam circa prædictam eremum exercens, ecclesiam S. Petri, quam dudum restauraveram, miris ædificaminibus revolvens ampliavi, & in melius ut potui erexi. [etiam alia tria loca erexerit,] Deinde autem in montibus illis aulam, nomine S. Andreæ, construxi; aliudque monasterium, ad ordinem monasticum inter vallum distendens, in memoriam S. Jacobi iterum construxi, quod vocatur Pennalba: inter utrumque vero, loco qui dicitur Silentium, in honorem S. Thomæ quartum oratorium fabricavi: & unicuique ecclesiæ donaria, munuscula, vel libros nunc offero segregatim; & ut nunc habeant per hoc testamentum disponere exopto, & Præsulum seu Principum præceptione affirmare decerno atque seculis infinitis diu valitura persistere & permanere jubeo.

[8] Imprimis monasterium S. Petri [habeat] omnia quæ in circuitu ejus sunt, pomares & terras cunctaq; [deinde sua singulis assignat munera & libros,] per terminos suos. Item in Oza, villa quæ dicitur S. Maria de valle de Scalius cum tota sua hereditate: seu etiam alia ecclesia SS. Justi & Pastoris, terræ vineæ, pomares, horta, ex integro validitatibus præstitis, & adjacentes per terminos suos, ab integritate sint propria monasterii S. Petri, & nihil communionis ibidem habeant semper ceteræ ecclesiæ, quæ in supradicta eremo constructæ sunt, nisi forte unanimitatis gratia aliquid pro misericordia concessum fuerit. In thesauro denique memoratæ ecclesiæ S. Petri offero calicem cum patena, insuper Euangeliarium & coronas argenteas, signum, crucem, & lucernam ex ære; libros [etiam] ecclesiasticos, id est, Psalterium, Comitem, Antiphonarium, Manuale Orationū, Ordinarium, Passionarium, & Horarium. Ecclesiæ vero S. Andreæ omnes terras, quascumque habet per terminos suos, & pomares, vel quidquid ab hodierna die ibidem Fratres augmentare valuerint: similiter libros ecclesiasticos Psalterium, Comitem, Antiphonarium, Manuale Orationum, Ordinarium, Passionarium: vasa autem altaris, [habendot privatim,] calicem argenteum cum patena & coronam, signum, crucem, & lucernam æream. Item monasterio S. Jacobi terras [&] pomares, quas per circuitum & terminos habet; libros, Psalterium, Comitem, Antiphonarium, Manuale Orationum, Ordinarium, Passionarium; in thesauro ecclesiæ calicem, coronam & super-evangeliarium argenteū, lucernam & signum æreum. Item ecclesiæ S. Thomæ terras & pomares per terminos suos; libros, Psalterium; in thesauro ecclesiæ calicem, coronam, lucernam & signum æreum. Hæc omnia supra comprehensa, unaquæque sigillatim & separatim, locum proprium vindicent suum, neque unum cum altero communionem habeat, sed unaquæque ecclesia sibi vindicet quod segregatim offero.

[9] Restat autem (quia non in solo pane vivit homo, sed omni verbo quod procedit de ore Dei) ut tradam ceteros libros divinos, id est, [& alios habendos in communi,] Bibliothecam totam, Moralia Job, Pentateuchum cum historia Ruth liber unus; sive etiam specialiter Doctorum, id est Vitas-Patrum, item Moralium, Ezechielem, item Ezechielem, Prosperum, Genera officiorum, Etymologiarum Cathajvanis, libri Trinitatis, liber Apringi, epistolæ Hieronymi; item Etymologiarum & Glossematum, liber Comitis, liber Regularum virorum illustrium. Hos omnes libros jubeo ut omnibus Fratribus in istis locis communes sint; nec quisquam eorum [aliquem] pro dominatione sibi vendicet; sed, sicut dixi, per partes & in commune possidentes videant legem Dei, & ad suprascriptas ecclesias percurrant: verbi gratia, ut quantum fuerint ex eis in S. Petro, alios tantos in S. Andrea, & alios tantos similiter in S. Jacobo; & mutuo [inter] eos disponent istos: quos qui legerint in uno monasterio, commutent eos cum alio; ita per singula loca discurrent, ut totos eos communiter habeant, & totos per ordinem legant. Ea dumtaxat ratione servata, ut nulli liceat ex his in alio loco transferre, [cavens ne quid alienetur a quoquam,] donare, vendere, aut commutare: sed tantum in his locis permaneant, & in hac eremo fundata sint; seu etiam si adhuc alia oratoria infra istis montibus adhuc constructa fuerint, habeant participationem in his specialibus libris. Si quis autem Frater vel Abbas, de his locis egressus, aliud monasterium in alio loco ædificare voluerit; non habeat potestatem asportare neque ejicere ex omnibus quæ in hoc testamento resonant, neque transferre de proprio loco ubi nunc illud confero: sed tantum in his locis, quæ fuerint de S. Petro usque ad Pennalbam, semper ea ibi consistere decerno, instituo & jubeo.

[10] [Et contravenientibus graves pœnas imprecans.] Si quis præruptor, Princeps vel Judex, Pontifex, Abbas, Presbyter, Monachus, Clericus seu Laicus, hoc votum meum infringere aut immutare voluerit, aut secus quam hæc scriptura continet agere disposuerit, in primis orbatus hac careat luce; ulcere pessimo divinitus ultus, a planta pedis usque ad verticem capitis, rivo vulnerum percurrente madefactus, [&] scaturiens vermibus, horror fiat omnium visibus; & in futuro cum impiis & sceleratis obrutus, tradatur flammis ultricibus: insuper [in] secularia damna mulctatus, coactus a Judice, conferat ipsi ecclesiæ quantum auferre conaverat per undecuplum; & hoc testamentum firmissimum vigorem retineat in perpetuum.

Factum & confirmatum testamentum Æra DCCCCLIII

Sub Christi gratia Gennadius Episcopus in hunc testamentum, quod fieri volui, manu mea roboravi.
Ordonius Serenissimus Princeps confir.
Geloira Regina confir.
Ermigius Dei gratia Episcopus corfir.
Didacus Dei gratia Episcopus confir.
Segeredus confir. Dulcidius confir.
Sarracinus qui Notarius.

[11] Æra prænotata, cum anno Christi DCCCCXV convenit, notatque annum a suscepto Abbatiæ regimine decimum septimum, [Anno 916 restaurat monasteriū S. Leocadiæ] decimum vero ab ordinatione Episcopali. Anno autem sequenti aliud monasterium reædificavit, inquit § XI Sandovallius, quod antiquis temporibus S. Leocadiæ de Castanera dicebatur. quodq; ipsemet in Testamento desuper confecto asserit primitus extructum fuisse a quibusdam sanctis & electis Patribus, Valentino & Moyse, Monachis & Abbatibus ibidem, qui istic vixerunt ardua nimis & Deo placita vita: post quorum sanctorum Patrum mortem, per negligentiam monachorum, monasterium perierit, utpote ab illis traditū Episcopo Indisclo, qui illud plane in usus suos convertit desolavitque: ipsū autem reædificandum suscepit S. Gennadius VI Idus Januarji Æra DCCCCLIIII, præsentibus S. Attilano Episcopo Samorensi, & Fronimio, & aliis multis Abbatibus, ipsum Testamentum confirmantibus: ex quo etiam & ex alio Æræ DCCCCLXIII intelligitur, quod S. Gennadius tantopere habuerit cordi incrementum hujus loci, ut statim post abdicatum Episcopatum illuc se recipere cogitaverit, atque reipsa receperit. Primum in priori, secundum in posteriori charta indicari potuit: quia constat ex tempore dedicatæ ecclesiæ S. Petri, quod S. Gennadius adhuc in Episcopatu fuerit anno post prioris Testamenti scriptionem tertio. Posterius Testamentum non ipsius S. Gennadij, sed Episcopi Fortis fuisse videtur: pertinet enim ad annum DCCCCXXVII & Sandovallius § 15 expresse dicit, post Æram DCCCCLVIII, id est post annum DCCCCXX nullam ulterius reperiri memoriam S. Gennadij.

CAPUT III.
Tempus mortis, & dies cultus S. Gennadij.

[12] [Videtur sanctus obiisse ante Fortem:] Qvod ad finem vitæ a sancto Præsule traductæ attinet, omnino videtur esse tenendum, quod antequam e vivis excederet Fortis, iisdem jam excesserat Gennadius. Si enim vixisset, non ita facile per mortem Episcopi hæsisset in loco Silentii interruptum opus novi monasterii a Forte inchoati. Hæsisse autem toto quo Novidius post Fortem sedit annorum plurium tempore, intelligitur ex quodam Testamento Episcopi Salomonis, condito sub annum DCCCCXXXVII: quod quia ad rem præsentem haud parum facit, ex Hispanica Sandovallij traductione, tantisper Latinum reddo; donec originarium contextum nobis mittat æliquis. In nomine sanctissimæ & individuæ Trinitatis, ego Salomon, indignus Episcopus & minimus servorum Dei. Dubium nullum est, sed omnibus notorium, quod Domnus Gennadius, Domnus meus & Pater in Jesu Christo, fuit collocatus in gradu Sacerdotali & Sede Astoricense per Principem nostrum bonæ memoriæ Domnum Aldefonsum; [qui ipsi, dimisso Episcopatu monasteria a se condita repetenti,] & quod positus in hoc ordine isto loco fuit multis annis: ædificavitque monasterium in loco dicto Pennalba sub monte Aquilano, ubi olim, prius quam esset Episcopus, etiam ædificaverat aliud, ubi sunt Reliquiæ SS. Petri & Pauli. Præterea ædificavit alia multa monasteria & loca, quotquot hoc tempore ædificata videmus. Cum autem esset Episcopus visitauit dicta loca, & plenus Spiritu sancto, contemnens omne quod terrenum est, & æstimans quod verum atque æternum, renuntiavit (quemadmodum semper optaverat facere) Sedi & dignitati Episcopali; seque ad illa deserta recepit, eligens pro sua commoratione sancta ista monasteria quæ ædificaverat: in quibus fuit usque ad finem dierum suorū, regnante tunc temporis Domno Ordonio divinæ memoriæ. Qui videns gloriosam contentionem hujus sancti in vita monastica, [Substitutus successor,] & quod Sedes Asturicensis neminem habebat a quo gubernaretur; ex sententia & consensu ejusdem Domni Gennadii ordinavit, ut discipulus ejus Domnus Fortis esset Episcopus Asturicensis. Cum autem Domnus Fortis jā esset Episcopus Asturicensis, subiit illum desiderium grande fundandi aliquod monasteriū prope Magistrū suum, in quo permaneret semper memoria sua ad remedium animæ suæ. Audiens vero hoc Dominus ac Magister ejus, plenus gaudio sanctificavit locum, qui dicitur Silentium, in quo fabricaretur monasterium quod fundare decreverat: [cœperat in loco silentiū monasteriū struere:] & ad eum quo ipse mandavit modū, incepit opus Domnus Fortis: verū antequā posset absolvi, obiit. Tunc ego prænominatus Salomon indignus fui electus loco illius Episcopus Asturicensis, per Principem nostrum Domnum Ranimirum. Videns ergo me positum loco Magistri mei, determinavi absolvere memoriam quam ille exorsus fuerat; & determinationem istam prosequens, congregatis Abbatibus & Monachis omnibus istorum locorum visum est, [quod Salomon Epalio transtulit,] quod situs in quo fuerat inchoatum opus non erat congruus, essetque in aliam partem transferendus. Itaque ædificatum est ibi in vicinia, loco magis commodo, qui vocatur S. Jacobi Apostoli, ubi sepultum est corpus ejusdem S. Gennadii.

[13] Hactenus verba Testamenti sic intelligendi, ut utrumq; locum tam Silentii quā Pennalbæ, antea pro paucis eremitis ædificaverit S. Gennadius: quod opus porro prosequens idem Salomon, inquit Sandovallius, statim absolvit: [anno 967,] & in eo posuit multossanctos Monachos confessores, pro quorum sustentatione & subsidio vitæ, ut ejusmodi cura eos non distrahat a contemplatione & vita spirituali, sub ordinatione piissimi Principis Ranimiri, & cum consensu omnium Clericorum sociorum suorum &c. dat eis locum & ecclesiam S. Columbæ, mense Februario Æra DCCCCLXXV. Ægidius Davila Episcopi Fortis memoriam reperiri ait pro anno Christi DCCCCXXII putatque quod deposito Episcopatu etiā ipse ad monasterium se receperit: [mortuo qui opus neglexerat Novidio.] sed in hoc eum falli videtur ex prædictis patere. Obiit ergo Fortis inchoato eo in quod forsan (quando absolutū esset) cogitabat se recipere monasterio, & successorē accepit in Sede Episcopali Novidium: qui prosequendis sui decessoris cœptis nullā curā accommodans, longo quo sedit tempore, fortaßis nec nomen quidem jam haberet in historia, nisi illius, sicut Davila ait, extaret memoria in archivis Asturicensibus, per chartam referentem, quomodo mandaverit Ranimirus Rex Asturicæ, congregari Episcopos, Abbates & Nobiles Regni sui, anno DCCCCXXXIV; & quod in magno illo conventu definitum decretumque fuerit, ut redderentur Ecclesiæ Asturicensi ejusque Episcopo Novidio, ecclesiæ quæ sunt Brigantiæ, Sanabriæ & Quirogæ, quæ ei ex ipso suo jure proprio & antiquo ablatæ fuerant, temporibus quibus ob barbarorum tempestatem & ingruentem persecutionem plurimæ ecclesiæ destructæ sunt.

[14] Antequam vero Novidius iste Episcopus fieret (quod videtur factus ante annum DCCCCXXX) mortuus S. Gennadius, [Gennadius aliis pluribus monasteriis conditis,] pro suo ingenti desiderio multiplicandi monasteria, etiam fundavit monasterium SS. Petri & Pauli de Castanera, in termino Vergidensi, constituto ibidem Abbate Domino Attillano. Licet enim talis fundationis annus ignoretur, fidem tamen de ea facit Hodarius Episcopus, in quadam scriptura Æræ DCCCCLXXXXVIII. Distat autem monasterium istud quatuor leucis a monasterio S. Petri de Montibus, versus Menbibram circa fluvium Silum. Ita Sandovallius: Ægidius autem numerat ex Yepez in diœcesi Asturicensi monasteria & eremitoria Regulæ Benedictinæ ad quadraginta octo, quorum pro majori parte auctor fuerit S. Gennadius, implens deserta illa gente sancta, quæ suis orationibus frangeret Maurorum vires, majorem & meliorem Hispaniæ partem tunc obtinentium. Inter ista tamen non invenitur monasteriū S. Michaelis, quod fecerit Sanctus (ut ait Marietta, paulo ante mortem, in quo & sepultus jaceat. Nec mirum: jam enim audivimus Sælomonem dicentem, quod S. Gennadii corpus in monasterio S. Jacobi sepultum sit: & certior, pro præsenti etiam tempore, testis Sandovallius §. 14 sic loquitur. Ex prænominatis monasteriis, quorum omnium caput fuit monasterium S. Petri, sola supersunt eremitoria; [sepelitur in Pēnalbensi,] præterquam ex monasterio S. Jacobi de Pennalba, quod S. Gennadii appellat vulgus, quia ibi sepultus est fundator loci; est autem ecclesia parochialis quorumdam rudium montanorum, & Dominus loci habet titulum Abbatis ac Dignitatis in ecclesia Asturicensi. Hic jacet corpus S. Gennadij, [ut colitur contra febres.] quod magna cum veneratione visitatur & adoratur a populis, qui aliquibus vicibus per annum, etiā ex locis remotissimis, peregrinationis causa eo adveniunt, Domino per frequentia miracula eorum devotionem comprobante. Est autem compositum intra arcam lapideam, modice extantem a terra, cui infossa est: de ipsa autem terra aufertur pulvis contra febres, & iisdem abactis reportatur, quo fit ut sanctum istud sepulcrum totum coopertum sit panniculis terra fartis. Pura est petra, nullisque exarata litteris, nec uspiam apparet ulla de anno vel die mortis memoria.

[15] Hæc Sandovallius, sed ita ut interserat mentionem alicujus Translationis factæ a Salomone, ex loco ubi prius cœperat ædificari monasterium ad S. Iacobi: quod sane non est inverosimile: ut autem pariter translatum fuerit corpus Episcopi Fortis, oporteret eum istic sepeliri voluisse, quod nullo argumento adhuc probatum invenio, sed ex nuda præsumptione assertum. Idem deinde Sandovallius per meram conjecturam refert S. Gennadii mortem, inter Æram DCCCCLVII & VIII, id est inter annum DCCCCXIX & XX. Nobis nihil rationis apparet, ob quam credatur Sanctus statim a dedicata S. Petri ecclesia se abdicasse Episcopatu, multo minus cur eo abdicato dicatur mox obiisse; [Videtur obivisse circa an. 925] quin potius videtur inter monachos monachus vixisse saltem paucis annis, ut mors ejus inciderit circa annum XXV istius seculi; quo tamen nihilo segnior Fortis perrexit urgere opus cœpti ædificii, donec & ipse obiit, haud diu fortaßis superstes Magistro. Interim ex dictis corruit Pseudo-Iuliani commentum, quod Tamayus atque Cardosus arripiunt, velut sacram anchoram in fluctuatione auctorum circa annum mortis, dum legunt in Adversariis num, 504 Celebris est memoria S. Gennadii Episcopi Asturicensis sub Mauris, die XXV Maji anni DCCCCXVII. Annos enim Christi, pro eo quo Iulianus scripsisse debuisset ævo, nesciebat Hispania numerare. Nihilo magis audiri meretur idem fabulator, cum in iisdem Adversariis præsumit definire, quo loco fuerit Ageum monasterium, unde prodiit hic Sanctus, scribendo audacter num. 509 S. Gennadius Lusitanus Bracarensis, monasterii Agen prope Bracaram. Sitne an fuerit aliquod monasterium prope Bracaram, Agen dictum, quod fictioni huic occasionem dederit, equidem nescio; dubito autem an Sanctus in prælaudato Testamento voluerit proprium nomen monasterii indicare, & non dixerit appellative Ageum, loco Agium monasterium, id est Sanctum, prout vocem illam sine aspiratione, qua Græce exprimitur Ἅγιον, in usu frequenti Latinorum ejus ævi scriptorum fuisse, satis constat. Quidquid ejus sit, graviori auctore mihi opus est, quam sit iste Pseudo-Iulianus, ut credam aut lucis usuram, aut disciplinæ monasticæ formam hausisse S. Gennadium extra regni Legionensis aut adjunctæ eidem Galleciæ fines.

[16] [incertum an. 25 Maji:] Dies XXV Maji, sive is mortis fuerit, sive translationis alicujus ex ecclesia Asturicensi S. Gennadio sacer jam pridem fuit; adeoque & in loco sepulturæ, quo magnam peregrinorum multitudinem affluere quotannis in die festo testatur Marietta. Docet hoc Tamayus ex antiquo Asturicensi Breviario Ms. ubi pro isto die ejus indicatur Officium cum brevibus Lectionibus (quas utinam expreßisset!) & hoc Hymno ad Vesperas & Matutinum: [quo inscribitur officiū Breviario Asturic.]

Nostrum canamus Præsulem Gennadium, qui ex montibus
Ruffianis compellitur hunc baculum percipere.
Vitam relinquens tacitā protractus est ad aulicam,
In qua nec ultra potuit consistere multoties.
Sic infulam dimittere constituit, situm amans
Antiqui cœnobij, inquirit ubi lauream.

ORATIO.

Deus, qui præsentem diem honorabilem nobis in B. Gennadii Confessoris tui atque Pontificis, solennitate fecisti; da Ecclesiæ tuæ digne de tanto Patrono gaudere, ut apud misericordiam tuam exemplis ejus & meritis adjuvemur.

CAPUT IV.
Abbates & Sancti, successores Gennadij in monasterio Montano S. Petri, & Pennalbensi S. Jacobi.

[17] [Eodem loco sepultus ut sanctus, Vrbanus Abbas.] Sandovallius, præcipuarum quæ de S. Gennadio habentur notitiarum auctor, post descriptum, ut supra, sepulcrum in eadem, inquit, capella, in qua tumulatus est S. Gennadius, ad aliud ecclesiæ latus invenitur arca lapidea, Gennadianæ similis: & in hac est corpus S. Urbani, Abbatis hujus monasterii tantæque sanctitatis, ut eodem quo sanctus Fundator sepulturæ honore dignus sit habitus, eodemque quo ille modo religiose cultus. Sciendum est autem, quod intra hanc ecclesiam parochianorum nullus sepultus sit unquam, propter reverentiam loci. Intra parietem lateralem, cui adjunctum est sepulcrum S. Gennadji, aforis est fornix antiquus, duobus parvis arcubus media columna eos fulciente præstructus, sub eoque intra parietem excavatum grandis arca lapidea, cujus epigraphe litteris Gothicis scripta, & temporis vetustate consumpta, nihil amplius legendum exhibet quam tria hæc verba, FAMVLVS DEI IANVARIVS: nec videtur alius ibi depositus quam S. Fortis Episcopus Asturicensis discipulus S. Gennadii: [Item Ianuarius,] siquidem accolæ venerantur corpus istic reclusum, tamquam Sancti. In eadem parte quæ respicit Septentrionem, est alia petra intra fenestellam, cui aforis inscriptum ✠ HIC PETRONATVS. [Petronatus,] Significatque introrsum, non tamen intra corpus ecclesiæ, sepultum esse aliquem sic appellatum; & quidem eum, qui dignus fuerit titulo eximiæ sanctitatis tali loco humari: neque enim nobilitatis titulo aliove simili id factum credi potest eo loci, ubi nulli circum nobiles, sed bubulci dumtaxat & rusticana gens.

[18] In eadem parte, ad ingressum portæ unius, per quam ex porticu ecclesiam ambiente in illam intratur, [Stephanus,] ipso in limine jacet grandis lapis sepulcralis, & ad latus portæ est formosa petra, litteris satis elegantibus ac fere ex integro Romanis sic inscripta:

Clauditur in Christo sub marmore Stephanus isto,
      Abbas egregius, moribus eximius,
Vir Domini rectus, rectique tenore severus,
      Discretus, sapiens, sobrius, ac patiens;
Grandis honestatis, magnæque vir pietatis,
      Dum sibi posse fuit, vivere dum licuit:
Quem nobis clarum genuit gens Francigenarum,
      Rectorem juvenum, dogma decusque senum,
Gervasi festo cessit fragilique senectæ:
      Virtus celsa Dei propietur ei.
Annum centenum duc, septies addito denum,
      Mille quibus socies, quæ fuit Æra, scies.
III Kalendas Julii, obiit Stephanus MCLXX, Pelagius
      Fernandus jussit fieri, Petrusque notavit.

[19] In quadam fenestella porticuum, quibus dixi ambiri ecclesiam, [Franco,] ubi sepeliuntur parochiani, quæ est ad dextram illius portæ ubi sepultus est Stephanus, hujusmodi etiam in lapide scriptura cernitur, STEPHANVS DEI FRANCO, QVANDO M!GRAVIT DE HOC SECVLO, ROGATE PRO EO. Hæc verba sic explicat Sandovallius, quasi ejusdem vel alterius Stephani Epitaphium sint. Vereor ego ut incorrupta sint omnia, & ne Famulus legendus sit, ubi Franco ponitur; Migrabit autem, ubi legitur Migravit: ut sensus sit, Stephanum, in tempus mortis suæ, præparasse sepulturam sibi ipso in limine, sub istic posito lapide; & transeuntium preces cum mortuus fuerit postulare: aut potius, quod Stephanus Abbas decessori suo famulo Dei Franco memoriam istam posuerit. [Vilias,] Denique, inquit Sandovallius, in parte ecclesiæ meridionali aforis, ad pedem extremi parietis, cui intrinsecus adjacet sepultura S. Urbani, alia est sepultura infra porticum, solius parietis interjectu distincta ab illa quam dixi S. Urbani, sub grandi lapide his verbis inscripto, ✠ HIC IACET VILIAS FAMVLVS DEI: OBIIT ÆRA MLXXX.

[20] Hæc autem minutim referre volui, inquit Sandovallius, quia communi opinione indigenarum, sepulcra istic creduntur Sanctorum esse, famaque a majoribus accepta dicuntur septem omnino Sancti cum S. Gennadio fuisse sepulti. Ita ille, cui, quoad Urbanum, de titulo sanctitatis indubitanter assentior; quippe cujus sepultura intra ecclesiam fuit. Fortem Episcopum aut in Pennalbæ sepultum esse, [an omnes ut Sancti?] aut, si est, aforis fuisse positum, probatione solidiori videtur quam simplici præsumptione egere: cum vere ibi sepultus esse potuerit quidam, ut adhuc lapis loquitur, Dei famulus Januarius, qui, æque ac ceteri hic nominati, Abbas monasterii fuerit. Quod si verum est, dixerim, quod monasterium rexerint hoc fere ordine. Primo Urbanus, deinde Vilias defunctus anno MXLII; tum Januarius, Petronatus, Franco, ac Stephanus, mortuus anno MCXLVIII, ejusque successor Pelagius Fernandez; cujus monumentum nemo ponere curaverit, collabente fortaßis jam tum disciplina loci, [& Abbates monasterii?] ejusque proprietate ad Asturicense Capitulum devoluta. Sane si S. Gennadii successor Fortis Sancti titulum venerationemque Pennalbæ unquam habuisset, non video cur ecclesia Asturicensis, non æque hujus festum atque i lius sumpsisset celebrandum. Abbates autem ipsius loci, specialis monumenti prærogativa donatos fuisse, præ vulgo Monachorum & Laicorum, per quam conveniens rationi est.

[21] Simile quid in montano S. Petri cœnobio usu venisse videtur. Ibi enim, ut scribit idem Sandovallius, in capella majori, post tabulam altaris, [In ecclesia S. Petri sunt post altare capsæ quatuor Sanctorum:] sub fornice quodam sunt quatuor arcæ, inquit, quas vidi & aperui, & intra earum singulas unius Sancti corpus conspexi. In harum una præsumitur esse corpus S. Valerii. Altera, ut prior, ex ligno est & inaurata, cum aliquibus historiis novi Testamenti, expressis penicillo & coloribus; in qua dicunt esse corpus S. Vincentii, Abbatis hujus monasterii post S. Gennadium, unius ex duodecim primis illius sociis. Tertia, obducta corio & circulis deargentatis vincta, varias habuit ipso in corio designatas picturas, quarum nihil amplius potest discerni: ossa vero intus posita tam sunt integra, ut ex ebore tornata videri possint, fragrantque odore non adscititio, sed proprio eoque suavissimo. Quarta denique lignea, figuras aliquot opere perquam vetusto pictas refert, Dominæ scilicet nostræ & Filii ejus; non tamen in eadem qua ceteræ æstimatione est. Continet autem recentioris notæ scripturam in pergameno, ex altera vetustioris seu Gothici characteris transsumptam, quæ dicit: Hæc sunt ossa cujusdam optimi viri eremitæ, qui vocabatur Alfonsus Petri, qui in hac montana vixit quadraginta annis, in maxima pœnitentia & perpetua a carnibus abstinentia. Hic habuit socium, qui se hoc nemore suspendit, & ibi sepultus est. Nemo hæc ossa hinc auferat. Iste autem sanctus Eremita videtur mihi ibidem vixisse, prius quam S. Gennadius in monasterii formam locum reduceret.

[22] Vtinam, ut in posteriori, sic etiam in tribus prioribus inveniretur ejusmodi scriptura; securius enim progrederemur ad prænominatum Valerium adscribendum Sanctis ad XXV Februarii; [quorum unum esse S. Valerii satis dubium est:] quamvis de tali die non valde certos nos reddat Epitaphium, ignotum Sandovallio, & productum a Tamayo, atque sic finiente:

Æra septingena, tribus additis ad tricena,
Mense Februario, die quo minus in Kalendario,
Si bene perpendas, numeratur quinto Kalendas
Sequentis mensis, anno octauo Egicanis.

Sicut enim nulla est in versibus forma styli seculo VII usurpati, sic ex primo versu, quo dicitur,

In hoc cœmeteri loco jacet corpus insigne Valeri

consequens foret seculo XII, quo tale quid scribi potuisset (nec enim prius cœperunt epitaphia rythmice texi) adhuc in communi cœmeterio Valerii istius corpus tumulatum jacuisse: quod non fuisset, si ante tria secula publicum habuisset cultum ut Sanctus. Ad hunc tamen ei adjudicandum parum me movet consequentia illa; quia tam istud Epitaphium, quam plurima alia per Martyrologium Hispanicum sparsa, ex fide Ms. apud Tamayum servati sub nomine Auli Haly, suspectißimum mihi est recentis fictionis, adeoque ex eo non puto posse solidum aliquam consequentiam formari, non modo de cultu vel non cultu, sed neque de die vel anno mortis, qui juxta Æram ibi notatam esset DCXCV annus Christi, & XXX ab obitu S. Fructuosi; cujus cœpta promovisse quidem scitur Valerius iste; sed crebro de loco in locum migrare solitus, gratis supponitur obiisse & sepultus esse in monasterio S. Petri.

[23] Quin imo ex eo quod ejus opera Mss. serventur in Cerradensi, nunc Cisterciensium monachorum, cœnobio, suspicari quis posset, quod Auctor ibidem obierit. Ceterum si quis illa in lucem proferat, libenter ad XVI Aprilis, post Vitam S. Fructuosi, dabimus Vitam successoris Valerii propriis ejus verbis collectam, [cum potuerit obiisse in Cerradensi monasterio ubi sunt ejus opera,] quæ nunc solum habemus interpretata ab aliis. Illa autem opera, vel edi in lucem, vel loca ex quibus Vita colligitur inde transcripta nobis mitti, tanto magis optamus, quanto lætantius simul accipiemus ejusdem epistolam, Monachis Complutensibus directam, qua Vita B. Euchariæ Sanctimonialis describitur; & Historiam sancti Abbatis Dodonæi, Historiamque & Revelationes ac Miracula SS. Maximi & Bonelli monachorum, [a nobis optata.] quorum omnium hactenus nullæ, nec apud nos nec apud Tamayum extat notitia: si autem scirem Maximum & Bonellum ipsius monasterii S. Petri inquilinos fuisse, inciperem fortaßis cogitare, in dictis sine nomine certo arcis, eorum corpora contineri.

[24] Ceterum, ut a longiori digreßione redeam ad S. Gennadium, operæ pretium fuerit ex Sandovallio discere, qualia fuerint antra, [Antra S. Gennadii in loco Silentii,] quibus ille Silentii nomen fecit, & suo incolatu venerabilitatem haud modicam contulit, unde etiam hodie nomen ab eo retinent, ut S. Gennadii antra dicantur. Sunt illa numero quinque, intra vivam altissimi montis rupem, naturæ solius ductu cavata: ad quæ non nisi per angustam semitam, capris potius quam hominibus meabilem, sic ascenditur, ut necesse sit apprehendere arbusta, neque deorsum oculos inclinare, alias in vertiginem facile agendos. Supra ipsa antra assurgit rupes, adeo alta ut horrorem incutiat suspicientibus: eorum vero ostia solem respiciunt orientem; & ultra dimidiam hominis staturam non patentia, portarum simul ac fenestrarum præbent usum: [quales thesauros servent.] introrsum vero satis amplo spatio ad moderatam altitudinem eriguntur, excavatis circumcirca ad sessionem lateribus longo tractu. Huc Sancti illorum temporum Monachi, & claustralis vitæ exercitiis inveterati, ad spiritualia certamina summo cum silentio obeunda se conferebant, Adventus Dominici & Quadragesimæ tempore; quo deinde paratiores redirent ad sacra Natalis Christi Resurrectionisque solennia, intra monasterium cum Fratribus celebranda. Hic grandes thesauros latere absconditos barbara agrestium accolarum turba sibi persuadet; recte, si sanctitatem intelligat, quam istic reliquerunt habitatores sui, per austerioris pœnitentiæ opera ibidem exercita: alios enim thesauros ibi frustra requiras.

DE S. IOANNE PSICHAITA,
CONFESSORE APVD GRÆCOS.

SUB ICONOMACHIS

SYLLOGE HISTORICA.
Elogia ex Synaxariis: cognomen Psichaitæ unde ei datum.

Joannes Psychaita, Confessor apud Græcos (S.)

D. P.

[1] Celebrant hunc Christi Confessorem Græci hoc mense Majo; sed tot diversis diebus inscriptum eorum sacris Fastis, ut merito dubitari poßit, cui potißimum diei debeat attribui. Inter antiquiores Fastos censemus Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris in quo ad XXV Maji laudatur his verbis. [Elogium ex Menol. Basilii Imp. 25 Maji,] Joannes sanctus Pater noster, ab ineunte ætate Christum amore complexus, & Eliæ ac Joannis Præcursoris vivendi rationem imitatus, mundum reliquit: atque in lauram Psychaitæ abiens, monasticam vitam suscepit: adeoque rigido vitæ instituto seipsum addixit, ut donum a Deo acceperit & dæmones fugandi & morbos curandi. Cum autem Iconomachorum tempore solerter certaret, & orthodoxas doctrinas propugnaret; denuntiatus fuit tyranno imperanti, & ab eo evocatus mandatum accepit abnegandi sacrarum imaginum venerationem, hæresibus assentiendi, partique abominationis subscribendi. Verum is, parere jussis recusans, quin potius Imperatorem arguens, ipsumque compellans hæreticum, in exilium relegatus fuit; in quo cum ab impiis & iniquis Iconomachis plurimas sibi illatas ærumnas constanter sustinuisset, vitam cum morte commutavit. Hæc in Menologio Basilii Imperatoris, [& ex Ms. Synaxario 24 Maji,] ad diem XXV Maji sub finem tomi primi Græce producta. At pridie, sive die XXIV Maji, celebratur memoria ejus in perantiquo Ms. Græco Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, cum hujusmodi encomio.

[2] Οὗτος Μακάριος, Ἰωάννου καὶ Ἠλιοῦ ἐκ νιπίου τοὺς τρόπους μιμουμενος, ἄκρᾳ σκληραγωγίᾳ τὸν βίον ἑαυτου ῥηθμήσας, τοὺς πολέμους τῶν δαιμόνων ἐνίκησεν ἀνδρικώτατα· ταῖς τῶν δακρύων πηγᾶις τὴν ψυχὴν προκαθαρθεὶς, καὶ παννύχοις στάσεσι τὸν Θεὸν ἱλασκόμενος· καὶ ἰκμάδας προχέων δακρύων, ποταμοὺς ἐξήρανε τῶν ἁιρέσεων· τοῦ Χριστοῦ τὸ ὁμοίωμα προσκυνῶν ὡς σεβάσμιον, καὶ τῶν ἀσεβῶν τὰ βουλέυματα καταστρεψᾴμενος ἠρίστασεν, ἐξορίας πικρὰς καὶ φυλακὰς καρτερῶς ὐπομείνας· καὶ νόμων προἳστάμενος καὶ πατρικῶν παραδόσεων, νόμων βασιλικῶν κατέπττυσεν· ὅθεν καὶ αθλήσας καρτερῶς, καὶ ἀυτὸς τὸν ἴσον τοῖς ἁγίοις αγῶνα ὁμοιως καὶ τὸν, στέφανον ἤρατο, νοσούντων σώματα καὶ ψυχὰς θεραπεύων, ὡς τῶν θαυμάτων την χάριν ἐκ Θεοῦ δεξάμενος. Beatus hic, ab incunabulis Joannis Baptistæ & Eliæ vitam imitatus, rigido vivendi instituto assumpto, seipsum præclare exercuit, & hostiles dæmonum infestationes generosissime devicit; postquam jam ante lacrymarum fluentis animam purgasset, & totis noctibus assidua precum statione Deum sibi propitium reddidisset, & lacrymarum fontibus flumina hæreticorum exsiccasset. Sacram namque Christi imaginem ut venerandam honoravit, & de subversis impiorum consiliis triumphavit. Gravia & acerba exilia & carceres generose pertulit, dum Patrum constitutiones traditionesque propugnaret, & decreta Imperatoris conspueret & exploderet. Unde & fortiter decertando, par & ipse aliis Sanctis certamen subiit, & parem cum illis coronam reportavit; acceptoque a Deo curationum dono, multorum corpora & animas sanavit.

[3] Eadem fere referuntur ad diem XXIII Maji in Mss. Græcis Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [& in aliis die 23 & 26, item 7 & 28 Maji.] & in altero codice Taurinensi Ducis Sabaudiæ, in cujus altero adscribitur ad diem XXVI mensis, uti in Mss. Divionensibus Petri Francisci Chifletii ad diem Maji XXIII; addito disticho, quo ejus anima ad sinum Abrahæ, cum Lazaro paupere, ab Angelis delata eleganter innuitur, occasione nominis, a voce ψιχὴ id est Mica sumpti. Ipsum & qualemcumque interpretationem, liberiori, ut ista solemus reddere, metro accipe:

Δέξαι σύνοικον Λάζαρε Ψυχαΐτην,
Ὃς τὸ πρὶν ἦρας καὶ τῆς τραπέζης ψίχας

Micarium accipe, Lazare, cohabitantem,
Qui sustulisse diceris micas mensæ.

Synaxaria quidem & Menea, quotquot vidimus, non per I sed per Y cognomen Sancti exprimunt: sed ea scribendi ratio, præterquam quod totam præfati Distichi enervat elegantiam (nec enim inter ψυχὴ anima & ψιχή mica ulla est significationis proportio) erroris facile vel eo convincitur, [Cognomen Pischaitæ,] quod nullus uspiam sciatur esse locus, ψυχὴ dictus, unde poßit Psychaitæ nomen formatum dici: fuit autem in urbe regia (uti in sua Constantinopoli Christiana lib. 2, cap. 16, num. 76 docet Cangius) quidam locus Psichæ appellatus, isque non procul a Foro situs: sic enim suggerente eodem Cangio, reperio apud Leonem Grammaticum, quod ante Christophori Cæsaris mortem, quæ accidit anno DCCCCXXXIIII mense Augusto, contigit incendium ingens & horrendum in fori porticu, [sumptum a loco urbis CP. ubi morabatur.] templo sanctissimæ Deiparæ vicino, adeo ut cereariorum & pellionum officinæ μεχρι τῶν ψιχῶν (sic enim scribendum erat non ψηχῶν, & ita etiam habet Anonymus Combefisianus idem incendium narrans apud Cangium) adeo, inquam, ut officinæ usque ad Psichas consumerentur. Quin & Micam auream in regione secunda veteris Romæ statuit Publius Victor, unde ad novam Romam ejusdem nominis Græce redditi usus fluxisse potuit. Atque hæc eo dicta sint, ad intelligendum, quod alias nesciremus, Joannem, de quo agimus, fuisse Constantinopolitanæ urbis inquilinum, in Psichis prope forum Reclusum ac solitarie viventem, sicut alii per eamdem urbem plures faciebant, mediis in civitatibus eremum sibi invenientes. Demum in Menæis excusis bis refertur cum eodem encomio jam ultimo relato, scilicet ad diem VII & XXVIII Maji. Vtroque die, secundum consuetudinem, refertur apud Maximum Episcopum Cytherorum; at nullo horum vel prænominatorum dierum in Menologio Sirleti.

DE SANCTO OLBIANO
APVD GRÆCOS.
ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Olbianus, apud Græcos (S.)

Dvos hujus nominis Sanctos hoc mense Majo celebrant Græci, alterum Episcopum Aneorum & Martyrem, die XXIX; alterum hoc XXV Maji, quo die indicatur in Mss. Menæis Divionensibus, in collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chifletium olim asservatis; in quibus hac pauca referuntur:

ἃγιος Ὀλβιανὸς ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται:

Sanctus Olbianus in pace consummatur.

& dein hoc distichon subjungitur:

Τὸν Ὀλβιανὸν, οὗ πανόλβιος βὶος,
Λαβόντα καὶ πανολβίαν λῆξιν γράφω.

Quia Olbiano vita ter felix fuit,
Ter quoque felici morte resolutum dico.

Allusio fit ad nomen. Græcis enim βίος, Vita; & ὄλβιος, Felix, fortunatus, dives, locuples est.

DE SANCTO IEIVNIO
MONACHO ORDINIS S. BASILII IN CALABRIA.
ex Italis scriptoribus recentioribus.

[Commentarius]

Jejunius, Monachus S. Basilii in Calabria (S.)

G. H.

Hieracium, vulgo Gieraci, urbs Magnæ olim Græciæ, nunc Calabriæ ulterioris, ab anno CCCXXX Episcopalis, cui unitus fuit Episcopatus Locrensis, ex cujus ruinis multum accrevit, & Græci quondam ritus & obedientiæ fuit usq; [Hieracii dicitur natus,] ad annum MCCCCLXVII; quo abdicatis Græcorum ritibus, accepit ceremonias Ecclesiæ Romanæ. Ex hac Hieracensi urbe fuisse B. Jejunium, Ordinis S. Basilii monachum, ait Ferdinandus Vghellus, tomo 9 Italiæ sacræ in Hieracensibus Episcopis sub initium columnæ 545. Antonius Beatillus Societatis Iesu Sacerdos, in Sanctis regni Neapolitani illustrandis diu versatus, de eodem Sancto ista ad nos scripsit: S. Jejunii memoria habetur in Elogiis Episcoporum Hieracensium, quæ manuscripta apud me servantur, & potissimum in Vita Illustrissimi Fratris Joannis Tirsæi, ex Abbate S. Philippi Ordinis S. Basilii, a Clero electi Episcopi Hieracensis, & a Clemente V confirmati anno MCCCXII. [ecclesia & mons S. Iejunii.] Est & mons altissimus, lapidosus, ascensu difficilis juxta civitatem, sesquimille passus a castro distans Aquilonem versus: in hujus summitate adest ecclesia semidiruta, quæ dicitur S. Jejunii: quo etiam nomine mons ipse usque in hunc diem appellatur. Hæc Beatillus. David Romæus in Indice Divorum, qui nati vel humati sunt in regno Neapolitano pag. 404 inter Sanctos Hieracenses recenset S. Jejunium ex societate Divi Basilii, [Cultus 25 Maji,] & coli ait XIII Kalendas Junii. Hieronymus Marafiottus Polistinensis lib. 5 Chronici Calabriæ folio 307, enumerat etiam Sanctos Calabriæ, atque inter illos nominat S. Iejunium Confessorem Hieracensem. Ferrarius, in Catalogo generali ad hunc diem; Locris, inquit, in Magna Græcia S. Jejunii monachi, Ordinis S. Basilii, & citat tabulas Ecclesiæ Hieracensis, ubi (ut ait in Catalogo Sanctorum Italiæ) magnam habet venerationem: eumque asserit mira vitæ sanctimonia effulsisse, ac videri circa tempora SS. Nili, Fantini & aliorum floruisse. Ex his S. Nilus vixit seculo Christi X, coliturque XXVI Septembris. [tempus vitæ.] At Fantino dies XXXI Iulii sacer est, cujus tempora æque nobis incerta sunt, ac ætas Jejunii.

DE S. GREGORIO SEPTIMO
PONTIFICE ROMANO.

ANNO MLXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gregorius Septimus, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE D. P.

§ I. Laudatores & defensores defuncti, Vita a Paulo Bernriendensi scripta, Acta Pontificalia triplicia.

Sanctißimus & generosißimus Pontifex Romanus Gregorius septimus, antea dictus Hildebrandus, defunctus XXV Maji anno MLXXXV, [Tempus Sedis.] præfuit universæ Ecclesiæ annos duodecim, mensem unum, & dies quatuor; scilicet inchoandos a die XXII Aprilis anni MLXXIII; uti evidenter liquet ex decreto electionis infra proponendo. Erraverunt enim, qui solum XXV die dicti mensis electum volunt, sumpta errandi occasione a Catalogis, in quibus decessoris, triduo ante istam electionem defuncti, obitus cum depositione confunditur. Hic plurimas in vita passus est persecutiones, & adhuc post mortem calumnias. Sed non defuerunt ejus innocentiæ, & pro Ecclesia Dei propugnanda fortitudinis ac justitiæ acerrimi defensores: [Defensores ejus Baronius,] inter quos censeri possunt Cardinalis Cæsar Baronius & Jacobus Gretserus: ille quidem in Annalibus suis Ecclesiasticis, in quibus res ejus gestas per singulos annos deducit ex scriptoribus maxime coævis, & Conciliis sub eo habitis, atque Registro epistolarum ejus in undecim libros distincto: Gretserus vero Tomo 2 Defensionis Controversiarum Cardinalis Bellarmini, [Gretserus, & ab eo prolati 50 testes,] propugnans eum contra varios hujus temporis sectarios, potißimum libro 4 cap. 13; ac dein illustri Apologia, in qua quinquaginta testes adducit, qui suis scriptis res gestas hujus S. Gregorii proponunt, & contra adversarios defendunt.

[2] Horum primus est S. Anselmus Episcopus Lucensis, proximo post obitum sancti Pontificis anno vita functus: qui contra Guibertum Antipapam, [in quibus S. Anselmus Lucensis,] pro defensione Gregorii legitimi Pontificis Romani, librum scripsit. Secundus testis est auctor Vitæ dicti S. Anselmi, domesticus Presbyter Pœnitentiarius: quam Vitam nos ad diem ejus natalem. XVIII Martii illustravimus. Succedunt Acta Vaticana apud Baronium ad annum MLXXIII, & Acta publica electionis quæ infra proferuntur. Dein allegantur antiqui Historici seu Chronologi, inter quos est Lambertus Schafnaburgensis, de rebus gestis Germanorum, sed solum deductis ad annum MLXXVII, [Lambertus Schafnaburgensis,] & Pontificatus S. Gregorii quartum: tum Paulus Langius in Chronico Citizensi, cum adductis testimoniis ex Annalibus Magdeburgensibus & Chronicis Turingensibus: [Langius,] Marianus etiam Scotus, ejusque Continuator Dodechinus, & ab hoc productus Stephanus Episcopus Halberstatensis, qui causam Gregorii fortißime contra Henricum Regem egit: deinde S. Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, cujus Acta dedimus XXI Aprilis: [S. Anselmus Cantuariensis,] Bertoldus Constantiensis & Paulus Bernriedensis, de quibus mox agemus: Domnizo Presbyter, in Vita Comitissæ Mathildis, libris duobus carmine conscripta; [Leo Ostiensis,] Leo Ostiensis, in Chronico Casinensi, ad annum MLXXXVI deducto; Bruno, in Historia belli Saxonici; S. Gebehardus Archiepiscopus Salisburgensis, & S. Gebehardus Episcopus Constantiensis, & qui eorum Vitas scripserunt, quas suo tempore dabamus XVI Iunii & XXVII Augusti; denique, aliis omißis, Bernaldus Presbyter Constantiensis, cujus opuscula ex Ms. Ratisbonensi edita sunt a dicto Gretsero, [Bernaldus Presb. Constantiensis.] & fere spectant ad defensionem rerum a S. Gregorio gestarum; & maxime Apologeticus & Epistolæ ejus pro Decretis S. Gregorii, quas etiam erudite exposuit Christianus Lupus inter Synodorum generalium ac provincialium Decreta & Canones, integro libro seu parte quinta. Subjunxit illis omnibus prælaudatus Gretserus Gregorii VII Vitam, electionem & res gestas, ex libro quarto Onuphrii Panvinii De varia creatione Summi Pontificis, [Panvinius,] & ex bibliotheca Bavarica. Istæc omnia apud illum videri possunt, edita Ingolstadii anno MDCIX: ubi is anno sequente vulgavit Apologiam pro Cardinale Baronio, in qua; aliquot capita spectant controversiam in causa S. Gregorii motam; uti curiosus lector ibidem reperiet. [Enguianus.] Dignus etiam est qui legatur Franciscus d'Enghien, Ordinis Prædicatorum S. Theologiæ Licentiatus, edito novißime libro cui titulum fecit, Auctoritas Sedis Apostolicæ pro Gregorio Papa VII vindicata adversus Natalem Alexandrum ejusdem Ordinis Doctorem Theologum, inter selecta Historiæ Ecclesiasticæ Capita seculi XI parte 3, usque adeo suæ profeßionis oblitum, ubi de Gregorio agit, ut vel ea sola causa potuerit commeruisse gravißimam, qua libri ejus omnes fulminati sunt censuram Innocentii Papæ XI.

[3] Nos, omnibus aliis omißis, damus hic primo loco Vitam S. Gregorii a Paulo Bernriedensi scriptam. [Datur primo Vita scripta a Paulo Bernriedensi,] Fuerat hic Paulus Canonicus Ecclesiæ Ratisponensis, sed ab Henrico IV in exilium actus, in cœnobio Bernried recens fundato habitum Ordinis Canonicorum Regularium suscepit, circa annum MCXX, ab Vdalrico Episcopo Passaviensi (qui rexit dictam Ecclesiam ab anno MXCI, usque ad annum MCXXIV) Presbyter consecratus, & elapsis ab hujus Episcopi obitu septem annis, absolvit hanc Vitam, circa annum MCXXXI. Gretserus, qui eamdem una cum Apologia pro Cardinale Baronio edidit arbitratur Paulum, cum Romæ esset, familiarem fuisse Callisto II Papæ, qui sedit a die IV Februarii anno MCXIX, usque ad XII Decembris anni MCXXIV, & confirmavit fundationem cœnobii Bernriedensis anno MCXXII, quando potuit hac de causa Paulus Romam profectus fuisse: qui infra num. 11 adducit Callistum Papam narrare consuetum, quod Episcopus, simoniace electus, non valuerit recitare Gloria Patris & Filii & Spiritus sancti. Ita deinde num. 16 ait, Joannem Camerarium, olim Alexandri II Pontificis, narrare solitum, quod precibus S. Alexandri febris ardens depulsa sit: atque ita hinc inde inserit varia miracula, tempore vitæ patrata: sed num. 104, quæ ad sepulcrum ejus cælitus facta, vel quæ fieri dicunt religiosiores quique Romani, [auctore accurato.] illis qui viciniores sunt percensenda reservat. Sub finem tamen num. 114 addit superlatam narrationem duorum miraculorum, Salerni cælitus patratorum. Ex quibus colligimus summam ab Auctore adhibitam diligentiam, ut accurate omnia traderet: quod unusquisque etiam poterit colligere, si quæ addimus Annotata perspexerit, contuleritque cum reliquis Auctoribus, item epistolis Gregorii & Synodis tunc habitis. Etenim plane conveniunt omnia, maxime ubi de Simoniacis & Nicolaitis seu Clericis fornicariis agendum fuit. B. Petrus Damianus paßim etiam illos Nicolaitas appellat quorum facta se odisse ait Christus in S. Ioannis Apocalypsi cap. 2; & de quibus epistola S. Ignatii ad Trullenses, sed a posteris interpolata, hæc leguntur: Fugite immundissimos falsi nominis Nicolaitas, amatores libidinis, malos calumniatores.

[4] Ceterum in hisce Actis deest Præfatio, quam adfuisse fuisse innuunt prima verba. Omissa etiam a Paulo sunt, quæ in Berengarii damnatione a S. Gregorio peracta fuerunt; & paucioribus explicantur, [Huic supplendæ dantur Acta Pontificalia triplicia; ex Bertholdo Constantiensi,] quæ in obsidione Romana, ab Henrico sæpius resumpta, relatu & scitu digna acciderunt. Ad hæc historiam, non Chronicon texere intendens Auctor, non curavit temporum ordinem scrupulose servare; nec etiam quid quoque Pontificatus sui anno in celebratis Synodis egerit explicare. Congruum itaque duxi Acta Pontificalia triplicia subjungere: quorum prima colligemus ex Bertholdo Constantiensi: qui ut infra habetur num. 18 ab Ottone Episcopo Ostiensi & Legato Sedis Apostolicæ, ac postmodum Summo Pontifice & Vrbano II dicto, Presbyter creatus est anno MLXXXIV in festo S. Thomæ Apostoli, id est, quinque mensibus ante obitum S. Gregorii: qui & ipse singula sui temporis gesta annotavit, subjunxitque pro Appendice ad Chronicon Hermanni Contracti usque ad annum MC. [libro Censuali Centii Camerarii,] Eodem tempore, nec minus certa, si non & certiori scientia, scripta sunt Acta quæ Centius Camerarius (idem, ut putat Ciacconius, qui anno MCCXVI creatus Pontifex, sumpsit nomen Honorii III) retulit in Codicem censuum Romanæ Ecclesiæ, prægrandi volumine asservatum in secreto Archivio Vaticano; cujus copiam favore D. Saraigæ, Archivium illud custodientis, nacti Patres nostri Ioannes Franciscus Vannius & Conradus Ianningus, cum eo contulerunt ipsa, jam antea ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice descripta. Codicem istum, sæpe laudatum a Baronio, & Pontificum gesta a Leone IX auspicantem, ordinavit & scribi fecit (sicut præfert titulus) ex diversis registris & libris Cameræ Apostolicæ Fr. Nicolaus Cardinalis Arragoniæ, [& nostris Mss. Vitis Pontificum.] adeoque intra annum MCCCLII quo creatus, & MCCCLXII quo mortuus est. Fuit is Ordinis Prædicatorum insigne decus, sub nomine Nicolai Rosselli notus Ciaconio ejusq; interpolatoribus; dictus autem de Aragonia a Patria, & quia Provincialis Aragoniæ existens Regique Petro carißimus promotus ad Purpuram est. Tertia denique Acta, in multis etiam ampliora distinctioraque, nec multo recentiora aut forte etiam antiquiora secundis, transcribere placet ex nostro Ms. de Vitis Pontificum, usque ad Martinum V deductis: licet pro majori parte accepta sint ex registro Epistolarum, continente Summaria singularum fere quas Gregorius Romæ celebravit Synodorum: quæ Summaria primus inde extraxit Baronius, Binius autem a Baronio accepit, & retulit in corpus Conciliorum. Erit fortaßis post hæc aliquis, qui ex ipsis epistolis hujus S. Gregorii, sicut in Registro habentur plures quam trecentæ quinquaginta, minutius prosequatur & colligat singula hujus sancti Pontificis gesta; quemadmodum olim ex Epistolis S. Gregorii Magni fecit Ioannes Diaconus, ad XII Martii ab Henschenio nostro illustratus: seu potius qualiter habemus S. Leonis æque Magni Acta, similiter ex Epistolis ejus collecta digestaque ab erudißimo viro Paschasio Quenel: nam nobis ad ejusmodi laborem otium modo non est. Fecit aliquid in eo genere Natalis Alexander, seculi XI parte I, melius istic quam alibi de Gregorio meritus: fecit & Teutonica lingua, in suo Romanorum Pontificum Triumpho, noster Cornelius Hazartius, perpetuus in Belgio hereticorum malleus, quorum circa hunc ceterosque Pontifices monstrosas calumnias dilucida confutatione redarguit.

[5] Paragrapho huic de Scriptoribus, Gregorii Acta colligentibus, [Epistola Willelmi Abb. Metensis,] defendentibus, laudantibus, finem faciat insignis Epistola Wilhelmi Abbatis, in monasterio S. Arnulphi Metis post Warinum, jam quidem in primo Analectorum Mabilionis Tomo publici juris facta, digna tamen quæ hic recudatur; utpote manifestius explicans, quantas spes de eo conceperint boni omnes, audito electionis talis nuntio. Illa sic habet. Domino venerabili & universali Papæ G. W. peccator, devotæ orationis affectum, & humilis servitutis effectum. Licet sapientia Dei, universa quæ per ipsam facta sunt, dispositione mirabili, & ordine imperturbabili moderetur; numquam tamen commodius consulit rebus humanis, quam cum eligens virum * de plebe, in populi eum sui caput constituit, in cujus nimirum vita & moribus, quo nitendum sit, plebs inferior valeat intueri. Quod quidem beneficium nostris Dominum concessisse temporibus, quisquis non invidet, videt; dum te, jam olim disciplinis ecclesiasticis eruditum, illius nunc Cathedræ fecit esse sessorem, a qua per orbem terrarum omnia virtutum lumina diffunduntur; & ad quam, velut in circulo lineæ, ad illud medium, quod Centrum Geometrici vocant, universa convergunt. Tantus autem, ut nobis relatum est, totius populi in tua electione conspiravit assensus, ut nullus omnino ex tanta multitudine visus fuerit dissentire. Et unde quæso tanta unanimitas, tanta potuit esse concordia? nisi ex Spiritus illius instinctu, cujus olim aspiratione plebs primitiva credentium unum cor & unam animam habuisse describitur.

[6] Gratias ergo Deo, præcellentissime Pater, gratias Deo, qui sic tuæ favit electioni, [quæ ne confirmetur frustra nitantur excommunicati aliquot Episcopi impedire,] ut non pateret Ecclesia schismati. Quisquis jam igitur tuo Sacerdotio adversatur, cujuslibet esse meriti vel scientiæ videatur, ad illud cæleste ædificium non aspirat, quia, per tumoris vitium atque discordiæ, omnium pace membrorum se privat. Quod quidem neminem ausurum esse confidimus, nisi qui respectu miseræ conscientiæ, pondus tuæ sibi formidat imminere sententiæ. Unde & ille diabolus Vercellensis cum suis complicibus elaborat, ut tu in Sede non debeas confirmari; metuens miser, ne illo zelo tuo, quo in hostes Ecclesiæ exardescere soles, nunc ejus flagitia, ejus dedecora, ejus debeant probra damnari. Verum omnibus bonis eo ipso plus places, quo pessimis displices: quia non leve vel minimum testimonium est probitatis, displicuisse filiis iniquitatis. Hæc Willelmus Abbas, graphice depingens Vercellensem Gregorium, eo nomine indignum, Henrici Imperatoris in Italia Cancellarium; qui jam inde ab anno MLXI per Nicolaum Pontificem fuerat excommunicatus, una cum Mediolanensi, Taurinensi, Novariensi, Brixiensi, & Laudensi Episcopis: quia duobus ante annis conventum habuerant Fontaneti, in quo communi sententia statuerant, quod Clericis uxores habere liceret; qui tamen jussu Henrici Imperatoris, Gregorii electionem approbavit, calamo potius quam animo, uti vel ex hac Epistola liquet, quam Willelmus sic prosequitur. Nunc ergo accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; [ab illo exterminandi vel subjugandi.] illo, inquam, gladio, quem non prohibendum esse a sanguine Propheta proclamat, quemque devoraturum carnes Dominus salubriter pollicetur. Vides certe in Israelitica castra Amalechitas & Madianitas, ceterasque pestes pariter conspirasse. Magna solicitudine, grandi consilio, continuoque studio opus est, ut tot monstra & bestiæ possint vel jugulari vel subjugari. Nullius ergo metu, nullius minis ab hoc spirituali conflictu sanctoque certamine retarderis, & Gedeonis illius in morem ad prælium processurus, lagunculæ ne timeas fractionem. Ecce te in sublimi & in specula positum oculi omnium vultusque suspiciunt; singuli magna de te audire desiderant; ex præteritis colligentes, quid nunc in majori officio sis acturus, qui quondam positus in minori non sine gloria militasti. At ineptus ego, qui te admonere præsumam, currentemque nitar impellere: cum tu fervore mirabili majora moliaris, quam nostra suspicetur infirmitas; & aquilino more omnia inferiora transvolitans, in ipsius solis ardorem tuos infigere coneris obtutus.

[Annotatum]

* an unum

§. II. De Translatione corporis, & cultu B. Gregorii VII.

[7] Marcus Antonius Marsilius Columna, anno MDLXXIV Salernitanus Archiepiscopus salutatus, præter alia Episcopalis solicitudinis opera, [An. 1577 inspectū ab Archiepiscopopo corpus,] quibus Prælaturæ suæ annos quatuordecim reddidit posteris memorabiles, librum conscripsit de vita & gestis ac translatione B. Matthæi Apostoli & Euangelistæ; necdum quidem nobis visum, cognitum tamen ex descriptione elegantißima metropolitanæ ipsius ecclesiæ, quam inde deprompsit Ferdinandus Vghellus, præmittiique Catalogo Salernitanorum Archiepiscoporum, tom. 7 Italiæ sacræ. Hic cum tribunam sive absidem templi descripsisset, ita loquitur: Qui a dextris conficitur angulus in imo templi, illustris plane factus est, ob præclaram capellam vermiculati operis, quam Joannes de Procida Salernitanus erexit atque dotavit; tum ob plurium Prælatorum splendidissimas urnas, tum vero præcipue ob marmoreum tumulum, in quo Robertus Guiscardus, Gregorii VII summi optimiq; [Adhuc inte, grum;] Pontificis corpus collocavit, quem ut Henrici IV Romanorumque perfidiæ subtraheret, quasi perfugium hospitio receperat: cujus nos ipsi reliquias, nulla ex parte labefactatas Pontificiisq; indumentis ornatas, hoc anno, qui est a tumultione fere quingētesimus, propriis oculis inspeximus, propriisque manibus contrectavimus; locumque ipsum, vetustate pene collapsum, restituimus; & in sanctissimi ac generosi Pontificis honorē, pene delitescentem, hujusmodi monumentum ereximus, (quale scilicet in marmorea tabula etiamnum spectatur, & a Ludovico Iacob in Bibliotheca Pontificia etiam recitatur) Gregorio VII Soanensi Pont. Opt. Max. ecclesiasticæ libertatis vindici acerrimo, assertori constantissimo: qui dum Romani Pontificis auctoritatem, adversus Henrici perfidiam strenue tuetur, Salerni sancte decubuit. A. D. CIO.XXC.V, VII Kal. Junji. M. Ant. Columna Marsilius, Bononiensis, Archiepiscopus Salernitanus, cum illius corpus, post quingentos circiter annos, sacris amictum & fere integrum, reperisset; ne tanti Pontificis sepulcrum memoria diutius careret, Gregorio XIII Bononiēsi sedente, M. P. pridie Kal. Quintiles, A.D. CIO.IC.LXXVII.

[8] [& a morte miraculis clarum,] Robertus Guiscardus, Normannici in Calabria atq; Sicilia Ducatus, postea Regni, conditor, eodem quo Gregorius aut saltem altero post anno, mense Iulio obiit; eique filius Rogerius succeßit, usque ad MCI superstes. Et huic forte melius adscriberetur marmorei sepulcri erectio: nam Odericus Vitalis, seculi XII scriptor Historiæ Eccl. lib. 8 indicare videtur, alio loco prius conditum Sanctum fuisse: sic enim loquitur: Defuncti Papæ corpus in Confessione B. Bartholomæi Apostoli tumulatum est, ubi meritis ejus fidei petentium, miraculorum copia divinitus ostensa. Nam leprosi de aqua unde corpus ejus ablutum fuerat, petierunt; qua consecuta fideliter loti sunt, & opitulante Deo protinus mundati: idque fortaßis in translatione corporis ex loco primæ sepulturæ in ipsa Confeßione, ad locum in quo ducentis fere post mortem Gregorii annis tumulum ejus reperit Ioannes Prochita, [intra sacellum S. Michaelis sub finem seculi 13 erectū;] celebratißimus ille Vesperarum Sicularū auctor. Hic vero nescio quā aliam potuerit habere causam ejus sacelli, ipso sepulcri loco, tam magnifice extruendi, quam peculiarem affectum erga ibi sepultum Pontificem, innixum vulgari de ejusdē sanctitate & miraculis opinioni, quamvis ipsum sacellum S. Mihaeli Archangelo, non autem Gregorio fuerit dedicatum. Nec nihil ad probandum ejusdem antiquum cultum facit, [Imago ut sancti Romæ in altari ab anno 1154,] quod Anastasius Papa IV, annis haud multo pluribus quam sexaginta post Gregorium, picturis exornans absidem & altare Oratorii S. Nicolai in Vrbe, prout ipsum ænea tabula expressum dedi in Appendice ad primam partem Chronicohistorici Conatus de Romanis Pontificibus, Gregorium VII, æque ac Sancto: alios ipsamque Deiparam, depingi fecerit cum titulo Sancti & diademate circum caput ducto. Sed ista Marsilio vel ignorata penitus vel dubiæ cum essent, prudenter titulo istiusmodi abstinuit, & Romanæ Sedis arbitrium sibi credidit expectandum. Hujus autem sententia, an & quomodo ei fuerit declarata, ignoro: unum video, quod præfatus Gregorius XIII elapso jam sexennio a memorata inventione, mortuoque Marsilio cum emendato Kalendario, Romanum quoque Martyrologium corrigi per viros eruditos curaret anno MDLXXXIIII, correctumque & multis locis auctum imprimi, quale penes nos habemus exemplar; eidem post S. Bonifacium IV, permiserit inseri etiam Gregorium VII cum hoc elogio. Salerni depositio B. Gregorii Papæ septimi, qui Alexandro secundo succedens, [nomen Rom. martyrologio inscriptum anno 1584] Ecclesiasticam libertatem a superbia Principum suo tempore vindicavit, & viriliter Pontificia auctoritate defendit. Pro quibus, in ejusdem Martyrologii editione nova, Cæsaris Card. Baronii Annotionibus mox aucta, Sixto V probante scriptum fuit, Salerni depositio B. Gregorii Papæ septimi, Ecclesiasticæ libertatis propugnatoris ac defensoris acerrimi: eademque bactenus sic leguntur.

[9] Ex hinc cœpit festum B. Gregorii a Canonicis Salernitanis celebrari, [Corpus sub altari locatum, caput argento inclusum an. 1595] ipsius Sancti Pontificis memoriæ haud mediocriter obligatis, quod eos ornaverit titulo Cardinalitio, concesseritque mantello rubro ac mitra Damascena uti, privilegio per Lucium III postea confirmato. Manebat interim sacrum corpus, vel in ipso ubi illud Archiepiepiscopus Marsilius invenerat monumento vel inde exemptum servabatur in sacrario, quousque Romanus Pontifex annuisset sub altari condi. Id vero primum anno MDXCV esse factum, asserit auctor recentißmi marmoris, quod anno MDCLXXXV sub manu sculptoris versabatur, finem huic Paragrapho facturum. Erat tunc Romanus Pontifex Clemens VIII, cujus rescriptum aliquod proferri optarem; erat etiam Salernitanus Archiepiscopus, Marius Bologninus; qui si prædictam Translationem fecit, potuit etiam a reliquo Corpore separasse sacrum Caput, argenteo capiti includendum, prætiosæque ex ære inaurato gemmisque & lapidibus ornatæ statuæ imponendum; idque die IV Maji, [4 Maji, æque ac 25 dies, festivo.] quo die Translationem præmemoratam, annua celebritate colendam, exinde suscepit Salernitana Ecclesia, solita ipso die IV Maji, atque etiam die XXV, deferre ex sacrario prædictum Caput ad istud altare, cum pompa proceßionali, magnoque lumirarium apparatu & populi concursu. Sunt tamen qui Translationis istius auctorem faciant ipsum Atchiepiscopum Marsilium: hic vero dicitur obiisse anno MDLXXXII; adeoque Martyrologii Gregoriani editionem præmemoratam ipsa Translatio præceßisset duobus annis: sed & istam præcesserant editiones Martyrologii duæ, quarum annos nobis indicare non curavit Baronius; utraque autem vel alterutra earum potuit Gregorii VII nomine aucta fuisse, prius quam Translationem faceret, si eam forte fecit, Marsilius.

[10] [Pro quibus diebus petitum a Paulo V Officium] His veluti gradibus paulatim provectus B. Gregorii VII cultus, denique ad celebritatem Officii Duplicis, proprie de ipso agendi, erectus est, sub Ioanne Bellarminio Bolognini successore. Ab hoc siquidem impetratum & ad notitiam usumque totius Cleri Salernitani imprimi jussum est Breve, anno MDCX, cujus exemplum, cum aliis nonnullis instructionibus huc spectantibus, ut manu & fide Notariali acciperem; fecit R. D. Nicolaus Lavianus, Salernitani Collegii nostri Rector anno 1685. Ipsum tale est.

PAVLVS PAPA QVINTVS
Ab perpetuam rei memoriam.

Domini nostri Jesu Christi, qui servos suos æternæ gloriæ præmio donat in cælis, vices quamquam immeriti in terris gerentes; ex injuncti nobis officii debito omnino tenemur procurare, ut eorumdem servorum Christi honos & veneratio in terris quoque promoveatur; ideoque fidelium votis, quæ peculiarem erga illos cultum respiciunt, libenter annuimus, prout in Domino conspicimus expedire. Sane nobis nuper fuit expositum, nomine Fratris Joannis Archiepiscopi Salernitani, ac dilectorum filiorum Decani & Capituli ecclesiæ, necnon totius Cleri Civitatis Salernitanæ, quod ipsi ex peculiari, quam erga Beatum Gregorium Papam VII, cujus indignum successorem divina dignatio nos esse voluit, devotionis gerunt affectum, peculiari quoque ritu, die Natali ipsius, & illius Translationi sacro, de eodem Beato Gregorio sacrosanctū Missæ & alia divina officia tenoris subsequentis recitare desiderant. Officium duplex recitandum per Capitulum & Clerum Civitatis Salerni quotannis in die festo, & in die Translationis B. Gregorii Papæ VII. Omnia de Communi Confessoris Pontificis, præter illa' quæ ponuntur propria. Oratio. Deus qui Beatum Gregorium, [cum Oratione,] Confessorem tuum atque Pontificem, Sanctorum tuorum gloria sublimasti; concede propitius, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, ejus apud te precibus sublevemur. Per Dominum &c. fit Commemoratio S. Urbani Papæ & Martyris in primis Vesperis, & in laudibus (dum occurrit) & in Matutino IX Lectio. Similiter in Secundis Vesperis S. Eleutherii P. & M.

[11] Ad Matutinum in primo Nocturno Lectiones de initio secundæ Epistolæ B. Petri Apostoli, prout habet Breviarium Romanum in feria sexta infra Octavam Ascensionis. In secundo Nocturno Lectio IV. [& lectionibus propriis,] Gregorius Papa VII, Soanæ in Etruria natus, doctrina, sanctitate, omnique virtutum genere cumprimis nobilis, mirifice universam Dei illustravit Ecclesiam; [explicantibus ejus initia in monasterio,] supremā vero Sacerdotis sui in terris dignitatē admirabiliter, qui est admirabilis in Sanctis suis Dominus, præmonstrare dignatus est. Nam cum parvulus, ad fabri ligna edolantis pedes, jam litterarum inscius, luderet; ex rejectis tamen segmentis illa Davidici elementa Oraculi; Dominabitur a mari usque ad mare, divinitus conformasse narratur. Is ab ineunte ætate Romæ honestis animum disciplinis excolens, in domo S. Petri est enutritus, tali nutritore dignus alumnus: ut cujus altissimam, Deo largiente, auctoritatem suscepturus aliquando erat, ipsius Apostolico in gremio educatus, Apostolicis illis, quas postea in gerendo summo Pontificatu exhibuit, virtutibus plenius imbueretur. Tu autem Domine &c.

[12] [progressum per varios officiorum gradus,] Lectio V. Juvenis Ecclesiæ libertatem, a Laicis oppressam, ac depravatos Ecclesiasticorum mores vehementius dolens, in Cluniacensi Monasterio, ubi sub Regula S. Benedicti austerioris vitæ observantia eo tempore maxime vigebat, Monachi habitum induens, tanto pietatis ardore Divinæ Majestati deserviebat, ut a sanctis ejusdem Cœnobii Patribus Prior sit electus. Inde mox a S. Leone Papa nono, quia lucerna lucens & ardens in claustrorum angustiis latere non debebat, sed in Ecclesiæ altissimo vertice Dei jussu locanda erat, Romam adductus, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus ordinatus, eidem S. Leoni ac successoribus usque adeo carus fuit, ut nihil sine ipsius consilio gererent. A Victore Papa secundo legatus e latere in Galliam missus, Episcopum publice Simoniaca labe infectum, quia humanitus convinci nō poterat, divinitus convicit; cum jussus Antistes, Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto palam pronuntiare, duabus quidem Divinis Personis facile pronuntiatis, tertiam, cujus donum Episcopatum pecuniis coëmerat, proferre nullo modo valuisset. Tu autem.

[13] [& consummatas in Pontificatu virtutes.] Lectio VI. Denique a Nicolao secundo Pontifice Archidiaconus Cardinalis, & ab Alexandro item secundo Cancellarius S. Romanæ Ecclesiæ creatus, eidem in summum Pontificatum succedere meruit. Ad tanti vero honoris apicem assumptus, jam forma gregis factus, quod verbo docuit, etiam exemplo demonstravit; ac fortis per omnia athleta, se pro muro domui Israel ponere non timuit. Henricum Germaniæ Regem quartum, Ecclesiæ infestum, Fidelium communione regnoque privans, subditos populos fide ei data liberavit. Cum postea ab iniqui Regis exercitu Romæ gravi obsidione premeretur; excitatum ab hostibus incendium signo Crucis extinxit; aliis quoque, tam vivus quam mortuus, miraculis clarus. Ex Apostolorum ætate nullus Pontificum fuisse traditur, qui majores pro Ecclesia Dei labores molestiasque pertulerit; aut qui pro ejus libertate acrius pugnaverit. Innumerabilia sunt, quæ vel fortiter sustinuit, vel multis coactis in Urbe Synodis sapienter constituit. De manu Henrici tandem a Roberto Guiscardo Duce Northmanno ereptus, Salernum veniens, ibidem octavo Kalendas Junji, cum præfuisset Ecclosiæ annos duodecim mensem unum, dies tres, creatis compluribus Romæ atque alibi Cardinalibus & Episcopis, die Dominico migravit ad Dominum; ejusque sacrum Corpus in Cathedrali Basilica Salernitana est honorifice conditum. Tu autem &c. In tertio Nocturno Lectiones de Homilia S. Leonis Papæ in Euangelium. Venit Jesus in partes Cæsareæ Philippi, quas habet Breviarium Romanum die XXII Februarii, in festo Cathedræ Antiochenæ S. Petri.

[14] Missa dicitur, quæ ponitur in Missali Romano die XI Aprilis, in festo S. Leonis Papæ, præter Orationes. [Missa etiam determinatur,] Oratio PRIMA. Deus qui B. Gregorium &c. ut supra. Secreta. B. Gregorii Confessoris tui atque Pontificis, quæsumus Domine annua solennitas nos reddat acceptos; ut per hæc piæ placationis officia, & illum beata retributio comitetur & nobis gratiæ tuæ dona conciliet. Per Dominum. Postcom. Da quæsumus, Domine, fidelibus populis B. Confessoris tui atque Pontificis Gregorii semper veneratione lætari; & ejus pepetua supplicatione muniri. Per Dominum &c.

[15] [& una cum officiö approbatur.] Cumq; tam Joannes Archiepiscopus quam Decanus & Capitulum ac Clerus prædicti nobis humiliter supplicari fecerint, ut de opportuna sibi in præmissis licentia providere benignitate Apostolica dignaremur; Nos, eorū laudabile desideriū in Domino plurimū commendantes, & eorū singulos a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisq; ecclesiasticis sententiis, censuris & pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, siquibus quomodolibet innodati existunt, ad effectū præsentium dumtaxat consequendum, harū serie absolventes, & absolutos fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de venerabiliū Fratrū nostrorum S. R. Ecclesiæ Cardinaliū, sacris Ritibus præfectorū, quibus rē examinandā & mature discutiendā commisimus consilio, eisdem & pro tempore exsistentibus, Archiepiscopo Salernitano, ac Decano & Capitulo Ecclesiæ, & Clero Civitatis Salernitanæ, ut Officium prædictum cum Missa de communi unius Pontificis, cum Orationibus & Lectionibus secundi Nocturni propriis, Annis singulis, tam ejusdem B. Gregorii, quam ejus Translationis diebus festis sub ritu duplici recitare, libere & licite valcant, [an. 1609:] Apostolica auctoritate tenore præsentium, perpetuam licentiam & facultatem concedimus & impertimur: non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis; nec non D. Ecclesiæ, etiam juramenti, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, & consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Marcum, sub Annulo Piscatoris, die XXVIII Julii, MDCIX, Pontificatus nostri anno v. S. Cobellutius.

[17] Joannes Beltranus de Guevara, Miseratione Divina & Apostolicæ Sedis gratia Salernitanus Archiepiscopus, Regius Consiliarius, & in præsenti Neapolitano regno per sacram Regiam Majestatem Generalis Visitator. [Eadem ab Archiep. Beltraminio,] Inter alios cælestes ac pene innumeros thesauros, quibus divinæ benignitati Salernitanam Ecclesiam ditare atque illustrare placuit, haud postremo loco numerandum profecto videtur sancti Gregorii Papæ VII sacrum ac venerandum corpus; qui post tot labores, tot ærumnas atque persecutiones, pro Dei Ecclesia fortissime & constantissime invictissimo animo toleratas, tandem (divina sic disponente Providentia) in Salernitana civitate obdormivit in Domino; ut quam in corpore mortali, sua venerabili præsentia, ad tempus lætificaverat; etiam pretiosa morte, ad cœnam nuptiarum Agni vocatus, in perpetuum illustraret. Nos autem, quamvis indigni, in Salernitanæ Ecclesiæ regimine constituti, cum loca Divinæ Majestati dicata visitantes, in ipsa Cathedrali nostra Basilica monumentum memorati gloriosi Pontificis accurate perspiceremus, & debito Cælitibus honore ac veneratione illum carere haud æquo pati animo possemus; ex Apostolica Sede diploma nobis haud segniter impetrandum ese censuimus, [omnibus usurpanda promulgantur 1610.] ut & congruus sancto Pontifici exhiberetur honos ab omnibus, & Salernitana civitas ex hoc in dies singulos magis magisque Dei promereretur clementiam, tam præclari Confessoris atque Pontificis Deoque cum primis accepti adjuta suffragiis. Ne illam quidem causam silentio prætereundam arbitramur, quam nulla unquam apud vos vetustas, nulla unquā delere debebit oblivio: quod cum Salernitanum Capitulum (quemadmodum a Prædecessore nostro fel. mem. Marsilio litteris proditum est) ab eodem Beato Pontifice magnos consecutum sit honores, alacriter atque omni studio ad illius, ita bene de vobis meriti, cultum atque venerationem debetis incumbere. Hoc igitur tempore volentes, impetratum jam nuper a Sede Apostolica diploma pie & fideliter exequi, auctoritate qua fungimur mandamus atque præcipimus dilectis in Christo filiis, Capitulo & Clero civitatis nostræ Salernitanæ, ut quotannis, juxta commemorati diplomatis seriem, tam in Natalitiis S. Gregorii Papæ VII, celebrandis die XXV mensis Maji; quam in festo Translationis ejusdem, celebrando die IV mensis Maji; Missam & Officium proprium sub duplici ritu, nostro jussu typis excusa, post hac ad ipsius gloriosi Pontificis honorem cantare vel recitare teneantur. Si quis autem huic nostræ semper valituræ constitutioni parere contempserit, is quidem gravioris culpæ vinculo apud tremendum Dei omnipotentis Tribunal sese noverit illigatum. Datum Salerni, II Kal. Septembris, MDCX.

[18] [Erigitur Sācto statua marmorea:] His non contentus Beltraminius, egregiam ex marmore statuam, quæ hodieque extat, sculpendam curavit, ipsoque in sacello collocandam; usus periti sculptoris manu, nescio an etiam vera effigie viventis Gregorii, qualis Salerni potuit fuisse conservata. Talis certe digna esset, quam hic vellemas æri incisam repræsentare, potius quam inventum I. B. de Cavalleriis, qui Gregorium proximosque decessores ac successores repræsentavit barba rasa, contra temporis illius morem, ex Anastasiana S. Nicolai in Vrbe tabula, cujus alibi exhibitæ supra meminimus, cognoscendum. Beltraminio, ad Pacensem in Hispania Ecclesiam translato, succeßit anno MDCXII Lucius Cardinalis Sanseverinus: qui tertio sui Archiepiscopatus anno, suam quoque religionem erga B. Gregorium testatam fecit, hujusmodi titulo, [& an. 1614 novum altare consecratur.] sub antiquiori Marsilii tabula, in alia similiter marmorea: Ego Lucius Sanseverinus, Archiepiscopus Salernitanus, altare hoc in honorem B. Gregorii Papæ VII consecravi; ejusque sacrum corpus in eo inclusi; præsentibus, annum unum; anniversaria deinceps consecrationis die, ipsum pie visitantibus, quadraginta dies veræ Indulgentiæ de Ecclesiæ more concessi. A.D. MDCXIV, die IV mensis Maji. Novum hoc altare fuerit, quod iterandæ Translationi occasionem dedit: ea autem prudenter fuit in eumdem diem indictæ quo prior, ne festa multiplicare opus foret. Eadem occasione crederem fuisse a Soanensibus impetratum Brachium; nisi missæ mihi instructiones dicerent, Cardinalem Soanensem, Pauli V creatione sacro Collegio adscriptum, pio erga concivem Pontificem affectu motum, cum Sede vacante Salerni resideret, [Brachium donatur Soanensibus.] ab eodem Paulo V impetrasse Pontificium Breve ad Capitulum Salernitanum, quo jubebantur Canonici, ad solatium civitatis Soanensis, ipsiusque B. Gregorii honorem, insignem aliquam ejus Reliquiam largiri. Hoc Breve, una cum commendatitiis Magni Hetruriæ Ducis litteris, aliisque ipsius Cardinalis, per duos Soanensium Legatos oblatum Capitulo, persuasisse dicitur, ut dextrum brachium iis donaretur, scriptumque esse ea de re Instrumentum Notariale, & in arehivio Cathedralis servatum. Hæc cum vacante Salernitana Sede, Paulo autem quinto sedente, sic scribantur facta; oportet ut facta sint digresso in Hispaniam Beltraminio, Lucio autem necdum suffecto, id est anno MDCXII; sed quis tum fuerit inter Cardinales, cui Soana fuerit patria, discere non potui ex novo Ciacconio Oldoini, nullum ejusmodi nominantis, inter sexaginta quos Paulus creavit: quare optarem ipsum Instrumentum videre, ex eoque dubii hujus solutionem petere.

[19] Quæ porro ipsius Sacelli jam toties memorati fortuna fuerit, ibidem post hac legitur in marmore, sequentibus verbis, [Sacellum Capitulo traditur,] per D Fabritium Pintum dictatis, exarato. Sacellum hoc Divo Michaëli Archangelo, Duci invictissimo, a strenuo Milite Joanne de Procida, Salernitano Patricio ac Patriæ ornamento, olim dicatum; anno MDXCV sacra Beatissimi Gregorii, non Magni, sed Pontificis plusquam Maximi, translata sub aram accepit ossa; ut in Archangeli tutela jaceret mortuus, qui Romæ dum viveret in arce S. Angeli a schismatico Imperatore Henrico se tutum reddidit; & Propugnatoris ecclesiasticæ libertatis reliquiæ, defensorem haberent illum, per quem a rebellantibus Deo spiritus liberum se agnoscit cælum ipsum. Tandem Eminentissimi Cardinalis Fabritii Sabelli munificentia, Salernitano Reverendissimo Capitulo sacelli jure donato, auctori Vesperi Siculi possessores successere Canonici; qui Cardinalitiis & nomine & insigniis ab eodem ornati Pontifice, Gregorii Septimi glorias perpetuo canent hic, non gloriosam de Gallis reportatam a Joanne victoriam. Hæc Pintus; quæ sic intellecta, quasi, usque ad Translationem prædictam, alibi quam ipso in Sacello jacuerit Gregorii corpus; non satis consona essent prælaudato certißimoque Marsilii testimonio; proinde accipienda sunt citra ejusmodi restrictionem. Miror porro nullam hic fieri mentionem nuper defuncti Archiepiscopi Gregorii Carassæ, cujus æque memorabili munificentia idem Sacellum, ut mihi scribitur, nova undique pictura aureoque splendore exornatum resplendet: picturis autem illis præcipue repræsentatur honorifica Pontificis in Vrbem exceptio, una cum Roberto Duce ipsam subeuntis, inter fidelis populi acclamationes festivas, Christi Vicarium suppliciter venerantis.

§. III. De monachatu S. Gregorii VII, & tempore Prioratus Cluniacensis ab eo gesti.

[20] Qvæ de hoc argumento continent Lectiones supra memoratæ, suis mendis non carent: nam & habitum Cluniaci susceptum a Gregorio asserunt, & Priorem inibi electum videntur dicere, priusquam Romano Clero adscriberetur, quorum neutrum putamus cum veritate subsistere: quaproprter digna videtur causa quæ hic accuratius examinetur. Vitæ Paulus, Sancti hujus Pontificis primordia describens, num. 6 asserit, quod in pueritia avunculo suo, [Quod minus distincte habetur ex Vita propria,] Abbati monasterii S. Mariæ in Aventino monte, ad instructionem liberalis scientiæ & compositionem moralis disciplinæ, a parentibus commendatus … adolescentiam vero ingressus, profectus est, in Franciam, domiturus ibi carnis petulantiam & molestia peregrinationis & instantia eruditionis; inde post aliquot annos Romā rediturus, moram fecit aliquantum temporis in aula Henrici III. … Post hæc Romam reversus, cum studio perfectionis insisteret… ingredi statuit in partes Germaniæ & Galliæ; cumque venisset ad Aquas-pendentes, triplici visione prohibitus ultra pergere, sicque in Romanæ Ecclesiæ solatium revocatus, … Subdiaconus a Leone Papa IX ordinatus, [distinctius legitur in Vita Leonis 9.] monasterio S. Pauli miserabiliter desolato prælatus est. Hæc legens, Abbatem factum vides; sed Regularis, an Secularis seu Commendatarius, merito dubitabis, dum in prægreßis nihil invenis unde intelligas Monachum revera fuisse. Monachum tamen expresse vocat, qui scire potuit, S. Bruno Episcopus Signiensis, in Vita S. Leonis prædicti, dum ait, In illis diebus erat ibi, scilicet Wormatiæ & anno MXLVII, cum Leo Pontifex coram Imperatore designaretur, Monachus quidam Romanus, nobilis indolis adolescens, Hildebrandus nomine, clari ingenii sanctæque religionis. Hunc igitur beatus Episcopus Bruno Tullensis, postea Leo dictus, vocavit ad se, & rogavit ut simul Romam rediret.

[21] Monachus ergo Hildebrandus fuit, & quidem Monachus Romanus; utique ejusdem monasterii, in quo fuerat puer educatus; [Quin etiā Cluniaci Prior fuisse Hildebrandus dicitur:] nec nisi Monachus transiit in Franciam, nec aliter est in aula Henrici Imperatoris conversatus: proinde monasticorum Fastorum Auctores, Dorganius, Menardus, Bucelinus, merito illum adscripsere suis. Maxime cum Ottho Frisingensis dicat, eum Cluniaci Prioratus obedientiam administrasse, quando Leo Pontifex designabatur. Sed dubium est, quomodo id verum esse potuerit; si verum est, quod solum anno MXLVI transgressus est Alpes cum Gregorio VI; & adhuc erat adolescens, quando eum Wormatiæ secundo post anno invenit Bruno. Quid? An venerandi illi Patres, in tam grandi Abbatis sui S. odilonis ætate, [quod ut verum sit, oportet eum ibi annis aliquot vixisse,] quantam habuit moriens anno MXLVIII exeunte, peregrinum adolscentem, paucis apud se mensibus versatum, Priorem sibi constituerint, & mox ad aulam Imperatoris miserint? Atqui & in aula aliquantum temporis actum scribit Paulus præcitatus, & aliquot annos in Francia traductos, priusquam Romam reverteretur. Difficilis nodus: sed qui videtur solvi posse, paulo laxius accipiendo nomen Adolescentis; & duplicem Hildebrandi profectionem trans Alpes distinguendo, sic ut circa annum MXX natus, postea ætatis XVI, Christi MXXXVI, quando Romana Ecclesia fœdißimis agitabatur procellis, sub tyrannide potius quam Pontificatu Benedicti IX, migraverit Clauniacum adhuc tiro; & fortaßis ex consilio avunculi sui, ne Romanæ urbis corruptißimis tunc moribus (ubi omnis pene Clerus aut Simoniacus erat aut concubinarius, [prius quam Romæ Clericus fieret sub Gregorio 6.] aut etiam vitio utroque sordebat) inquinaretur ætas tenera, & primum accensi igniculi peitatis tam malis exemplis suffocarentur. Ibi ergo sex annos vel septem egerit sub optima S. Odilonis disciplina, donec jam satis notus atque probatus permissus est redire Romam, ad disciplinam Cluniacensem in avunculi monasterium inducendam; prius tamen occasione aliqua dederit se in aulam Imperatoris, ac tandem Romam venerit circa annum ætatis XXIV, Christi MXXXXIV. Hic vero cum peiori omnia in statu reperisset quam antea, duobus simul Papatum gerentibus, eo scilicet quem dixi Benedicto IX, & recens contra hunc a Romanis electo Silvestro III; iterum deseruerit Babylonicam istam confusionem, in Galliam vel Germaniam se recepturus: sed iis quas dixi visionibus ex itinere revocatus, & in Clerum Romanum sit adscriptus a Gregorio VI: qui sub idem tempus utrique Pseudopontifici persuaserat male invaso loco cedere, eoque commeritus fuerat ut ipse in eumdem eveheretur libera electione.

[22] Certe Hildebrandus ipse, factus postea Gregorius VII, in Concilio Romano protestatur, dicens: Vos scitis, quia non libenter ad sacrum Ordinem accessi, & invitus ultra montes cum Domino meo Papa Gregorio abii: quibus verbis satis aperte significat se, priusquam secunda ac paßim notiori vice Roma abiret, extractum e monasterio fuisse, [quem in Synodo Sutrina an. 1046.] ad ipsius Gregorii VI famulatum, & Romanæ Ecclesiæ Clero donatum. Quomodo autem cum ipso Gregorio rursum Alpes transierit, paucis hic videtur explicandum. Fuerat Gregorius VI, in tam præsenti neceßitate Ecclesiæ justoque metu, ne Benedictus mutata voluntate ceßionem retractaret, non præhabito consensu Regis Henrici, hoc nomine Regis Germaniæ Tetii, Imperatoris Secundi, ordinatus Pontifex. Cumque maximam reformandæ Ecclesiæ spem bonis faceret, malis vero metum; ii qui sibi conscii erant Ecclesiarum dignitates Simoniace poßidere, vel fornicarie inquinare; facile animum Hernici, se præteritum dolentis, eo flexerunt, ut, quando Romana Ecclesia jam dicebatur tres simul habere Pontifices, in Italiam ipse se conferret, tantum scandalum amoliturus in legitima Synodo Episcoporum. Non displicuit ea res Gregorio VI, nihil dubitanti, quin suam causam facile probaturus esset Regi, confirmandusque in Papatu. Sed longe opinione falsus est. Etenim, convocata Sutrii Synodo, accusatus est ipse pecuniam dedisse Benedicto, adeoque incapax fuisse obtinendi Papatus. Hoc inopinato successu perculsus Gregorius, vidensque Episcopos ad Regis votum in sui damnationem depositionemque propensos; [coactum Papatu cædere,] ultro cedens, eorum arbitrio se permisit; quamvis eo quod accusabatur facto, non commisisse Simoniam, sed solum injuriam avertisse ab Ecclesia; neque emisse a Benedicto dignitatem, sed eamdem ex merito a Clero Romano obtinuisse plusquam verosimiliter sustineant alii; unde & a. S. Petro Damiani laudatur, & Ecclesiastici status reformationem ab eo habuisse principium agnoscunt Rudolfus Glaber, Ottho Frisingensis, aliique. Quo posito, sicut Ioanni Gratiano (ita enim antea vocabatur) honori fuit Ecclesiam redemisse ab ea cui mancipata injuste erat servitute, & sustulisse schisma quo affligebatur; sic etiam verti laudi debet, quod videns suam promotionem displicere Principi Synodoque Episcoporum, licet non satis de causa informatis, renuntiare maluerit, quam a se constitutam pacem obnitendo dissolvere.

[23] Hac in tota re maximi faciendum est Hildebrandi, licet adhuc juvenis, judicium; [secutus Hildebrandus,] quod senior postea summæ auctoritatis suffragio confirmavit, probavitque quanta etiam juvenis constantia fuerit. Sic enim scribit Ottho prælaudatus: Hunc Gratianum, Alpes transcendentem, secutum fuisse tradunt Hildebrandum, qui postea summus Pontifex factus, ob ejus amorem, quia de Catalogo Pontificum semotus fuerat, [quia injustevexatum credebat,] se Gregorium septimum vocari voluit; &, sicut in Lucano habes,

Victrix causa Diis placuit, sed victa Catoni;

ita & huic Hildebrando, qui semper in ecclesiastico rigore constantissimus fuit, causa ista, in qua sententia Principis & Episcoporum prævaluit, semper displicuit. Ms. nostrū de Gratiano prædicto agens, dicit, quod post abdicationem ductus extitit in Cispalpinis partibus; utique ab Imperatore, novandarum rerum occasionem sic auferente iis, quibus intelligebat non plane probari factum. Hic si mendum nullum latet, dicendum erit, Gratianum & Hildebrandum ad aliquod Longobardicorum monasteriorum se recepisse, puta S. Salvatoris juxta Papiam; quippe quod ante annos circiter sexaginta, ex Cluniacensis institutionis forma per S. Majolum reformatum, ubique celebrabatur fama severioris disciplinæ. In eo tamen diuturna mora eisdem fuisse non potuit: quia non placuit discedenti ex Italia Imperatori, cis Alpes relinqui Gratianum.

[24] Quo autem eum deduxit Hildebrandus? In Gallias, inquit ad an. 1049 Baronius, [cum eo secessit Cluniacum;] profectus cum Gregorio VI, apud Cluniacenses, penes quos sciebat monasticam vigere observantiam, habitavit, monachus inter monachos degens. Addo ego, & pridem notus hospes, atque omnibus pro merito eximiæ virtutis sapientiæque carissimus: ad quas ejus prærogativas cum accederet gratia auctoritasque Gregorii, licet jam depositi, apud Cluniacenses monachos pro merito ingens; mirum non fuerit, si eum S. Odilo Priorem constituerit, sustentaturum vigore adolescentiæ (qua tamen jam attigerat ætatis annum XXVII) senectutem suam, ipsique Gregorio majori cum potestate ministraturum necessaria. [ac tunc primum ibi factus Prior,] Interim contigit Romæ mori, non solum suffectum Gregorio Clementem, sed etiam Damasum, ambos ejus nominis secundos, omniaque misceri a Benedicto, iterum in Sedem Apostolicam regredi moliente: quare Romani optimum consuere, legatione missa rogare Regem, designaret ipse quem eligi a se Pontificem vellet. Hujus autem rei fama Cluniacum perlata, existimo Hildebrandum excurrisse ad Regem, cui jam pridem carus fuerat, si forte ei persuadere posset restituere Gregorium, [an. 1047, Wormatiæ innotuit electo ibi Leoni 9,] quem non credebat citra injuriam aliquam loco motum, sciebatque eodem quo flagrabat ipse reformandæ Ecclesiæ zelo æstuare. Sed alium huic itineri exitum destinaverat Deus; quia per talem occasionem venit in notitiam novi Pontificis, exeunte anno MXLVII designati; qui hominem nactus, Romanæ urbis vitia & corruptelas, non scientem minus, quam odientem, crediderit eum sibi consilio & auxilio utilißimum esse posse, si secum venire persuasisset.

[25] Ottho Frisingensis paulo aliter rem narrat, quasi per Gallias iter Romam tenens noviter designatus Pontifex, & Cluniaco transiens, ibi invenerit Hildebrandum Priorem: [cui persuasit dimissa Purpura more peregrini Romam ire:] additque, quod hic illum adiens, æmulatione Dei plenus, constanter de incepto redarguit; illicitum esse inquiens, per manum laicam summum Pontificem ad gubernationem Ecclesiæ violenter introire: verum, si suis se credere velit consiliis, utrumque, & quod majestas Imperialis in ipso non exacerbetur, quodque libertas Ecclesiæ in electione Canonica renovetur, se pollicetur effecturum. Inclinatus ille, ad monitum ejus Purpuram deponit; peregrinique habitum assumens, & ducens secum Hildebrandum, iter carpit. Igitur ad Urbem usque venientes, consilio Hildebrandi a Clero & Populo in summum Pontificem Bruno, mox Leo dictus, eligitur. Nihil quidem de assumpta Purpura habet Vita Leonis; & quoad habitum peregrini, eum susceptum ait, post Natalem Domini Tulli celebratum. Nolim tamen propterea rejicere totam narrationem Auctoris tam antiqui, & uno solum seculo post rem gestam scribentis; modo permittar excusare & corrigere leve erratum in loco, & quod ille Cluniaci factum ait, actum Wormatiæ credere. Profitetur in Romana Synodo supra citata Gregorius VII, [ibi eum libera electione assumendum pollicitus;] quod qui invitus ultra montes cum Domino suo Papa Gregorio VI abiit, magis invitus cum Domino suo Papa Leone ad specialem Romani Cleri ecclesiam rediit. Credo autem non alia conditione consensisse in reditum, quam si Leo, consilio isti suo obsequens, Romam privatus ingredi decerneret, Cleri consensum liberum in sui Electionem requisiturus; quamvis id fortaßis non erat omnino necessarium, si per compromissum Romanoram ipsorum arbitrium eligendi Pontificis fuit Imperatori delatum, uti existimant aliqui contra mentem Baronii. Ms. nostrum de Vitis Pontificum, de Leone agens; Hic a Deo, inquit electus Pontifex ad urbem devenit Romanam, secum deducens Hildebrandum, qui cum Papa Gregorio ad partes illas ierat … & ejusdem Hildebrandi consilio omnia in itinere & in hac civitate fecit.

[26] Sed quærat hic fortaßis aliquis, qua fiducia Hildebrandus, sesqui anno dumtaxat in Curia Romana versatus cum Gregorio, [& in hoc fretus auctoritate S. Odilonis Abbatis sui,] indeque jam alterum sesquiannum absens, potuerit tam efficax auxilium Leoni polliceri, ad obtinendum Cleri ac Populi Romani consensum, nedum reipsa exhibere. Si liceat aliquid divinare, dixerim id pollicitum Hildebrandum, non fiducia propriæ auctoritatis, quam scire debebat Romæ fore exiguam; sed alienæ, S. Odilonis videlicet sui Abbatis, & magistri sui Laurentii Amalfitani Archiepiscopi: quos ambos tum Romæ esse sciebat, & pro egregiæ sanctitatis merito maxima ibidem pollere auctoritate ac gratia. Vtrumque ex S. Odilonis Vita scimus Quia cum hic Silviniaci in Gallia obiit, ultima die anni MXLVIII sub noctem, necdum integer annus effluxerat quod Roma redierat. Laurentius autem (ut in eadem Vita habetur) eidem ibi ægrotanti per menses quinque maximo solatio fuerat, vir, S. Petro Damiani teste, qui potens in litteris ab biglossus, [& Laurentii Archiep. Amalphitani,] Græce noverat & Latine; &, quod longe præstantius est, laudabilis vitæ claritate pollebat, mortuus ibidem Romæ proxima post mortem S. Odilonis Quadragesima: in cujus altera & antiquiori Vita per Liziardum, idem Laurentius appellatur ver per omnia sanctissimus, in Scripturis utriusque linguæ facundissimus, istiusque Patris familiarissimus: quorum uterque animus conglutinabatur individui amoris spiritu. Si interrogas, Vbi, & quando magistrum Laurentium habuerit Hildebrandus; ex mendacißimo Bennonis ore disce certißimam veritatem. Accusat hic Gregorium sextum, quod Laurentium Romæ agentem domi semper retinuit, in suo Archiepresbyterio S. Joannis ante portam Latinam; nec dubium quin etiam in Lateranensi Patriarchio, cum esset Pontifex, [cujus fuerat discipulus.] domesticumque Clericum vel Secretarium haberet Hildebrandum. Hunc autem nesciremus fuisse Laurentii discipulum, nisi idem Benno, satanico furore contra illum actus, nos id docuisset; dum Baronio teste (neque enim ipsum dignor inspicere) in illum declamat ut insignem magum, malorum omnium Benedicti IX complicem, doctorem & principem maleficiorum, qui & aruspieinam publice exerceret, magiamque & alia id genus vetita Romæ palam cunctis discere volentibus profitebatur: a quo & Hildebrandus ejus discipulus easdem magicas artes, legibus divinis & humanis improbatas, didicerit. Horum igitur duorum & aliorum forsitan eximiorum virorum, Romæ tunc pariter commorantium, operam sibi in tanti momenti negotio procurando minime defuturam sperans Hildebandus; potuit quod pollicitus est, cum fiducia optimi successus, spondere Leoni. An autem Romam advenientes ibi adhuc S. Odilonem repererint, incertum mihi est; Laurentium plane debuerunt invenisse.

[27] Porro ad excusationem Otthonis Frisingensis perperam Cluniaco attribuentis quod factum Wormatiæ erat, hoc etiam facit; quod minime dubitari poßit, quin ex itinere, per Lotharingiam, Burgundiamque instituto, Cluniacum deflexerint Leo & Hildebrandus. Secundo enim Arari commodißima Lugdunum via est: [in transitu adeunt Cluniacum.] in cujus medio ad dexteram ripam est Cabilonensis civitas, & duabus inde ad Occidentem leucis Cluniacum: quo Leonem quidem invitare poterat tum sanctitas celeberrima loci, tum Gregorii Expontificis ibi alloquendi commoditas, a quo posset opportunißimis consiliis informari: ipsum vero Hildebrandum eodem trahere debebat neceßitas abdicandi Prioratus, & statum monasterii constituendi, necdum ex Italia reverso Odilone Abbate. Quoto deinde Leonis Pontificis anno Hildebrandus præfectus sit monasterio S. Pauli regendo reformandoque, nullus explicat. Visionem ipsimet ea de re factam Paulus Bernriedensis refert num. 8: similem aliam Leoni oblatam sic describit Ms. nostrum Postea, ad regendum, ecclesiam S. Pauli Leo tradidit Hildebrando, pro quadam visione quam viderat: videlicet quia B. Petrum in prædicta visione hilarem videbat, B. Paulum tristem & turbulentū erga se prospiciebat.

§ IV. Quomodo Ordini Vallumbrosano nuper adscriptus Sanctus hic sit.

[28] Præmissa, collatis undique Auctorum testimoniis, solum habere vel per conjecturam potui de Gregorii VII monachatu; [Id nunc insertum Rom. Martyrologio, & Off. proprio,] donec, ante non multos annos, amicus noster Tiberius Petraccius, sui Vallumbrosani Ordinis tunc Procurator Generalis, nunc Abbas S. Michaelis Pistorii, obtinuit a Sacra Rituum Congregatione Decretum, signatum XXI Ianuarii MDCLXXIII, quo tum nonnulli Ordinis istius Sancti jubebantur Martyrologio Romano inscribi, tum ad elogium Gregorii nostri supra relatum expresse addi, quod fuit Ordinis Vallisumbrosæ. Postea IV Martii ejusdem anni, alterum emanavit Decretum, ad ejusdem Procuratoris instantiam, qua approbantur concedunturque Lectiones propriæ de eisdem Sanctis, ac nominatim de S. Gregorio Papa VII, ubi dicitur, quod cum a seculo alienus soli Deo servire cuperet, monasticam vitam professus, cœnobium S. Benedicti in patria sua extruxit, sub instituto Vallumbrosano, quod pridem amplexus fuerat. Historiæ Vallumbrosanæ parens & eruderator diligentißimus Ambrosius Locatellus, [scriptoribus Ordinis antea ignotū,] centum ab hinc annis, Gregorii VII sæpe meminit cum laude, tamquam suo Ordini optime affecti; ac nominatim cap. 63 eadem Italice referens, quæ in Vita mox alleganda exprimuntur Latine, de gestis in Synodo Romana sub Alexandro II; ubi plerique Prælati ipseque etiam S. Petrus Damiani obsistebant monachis, a S. Ioanne mißis ad Petrum Episcopum Florentinum Simoniæ accusandum; exprimuntur autem his verbis: Interea surrexit in Concilio quidam vir egregius & excellentissimus, alter quasi Gamaliel, nomine scilicet Hildebrandus, Monachus & Archidiaconus Ecclesiæ Romanæ & Cardinalis: qui prius fuit Prior monasterii Cluniacensis Ordinis S. Benedicti, & qui post decessum Alexandri II Apostolica est dignitate præditus. Et quia placuit sibi ut fieret defensor causæ Christi, factus est postea Vicarius ejusdem Christi, hoc est Papa, & vocatus est Gregorius VII. Qui dum esset Cardinalis hanc controversiam prudenter audiens, & auctoritatem Canonum sapienter perpendens, Monachorum in universis adjutor & defensor nobiliter extitit: quos non pedetentim ratiocinando, sed aperte atque fortissime defendit, contra omnium opinionem.

[29] Sed neque hic Auctor, neque ipsum aliosque sui Ordinis scriptores antiquiores præ oculis habens Locatellus præfatus, isto vel alio ubi res ferebat loco, dixerunt uspiam, Ordinis Vallumbrosani monachum fuisse Hildebrandum. Solum cap. 67 invenio eumdem Locatellum narrare, quomodo idem Hildebrandus Florentiam veniens, cum prædicto Papa Alexandro, ad componendam discordiam inter monachos & Episcopum anno circiter MLXIII; tentandam sibi proposuerit S. Ioannis Gualberti patientiam, ad capiendum experimentum solidæ fucatæve sanctitatis, compositis ad injuriæ speciem verbis: quorum tamen omnium (sicut ipsemet postea retulit) memoria ei exciderit, mox atque in Sancti conspectum venit. [videtur acceptum ex Locatello, narrante congressum Hildebrandi Card. cum S. Ioanne Gualberto;] Quam adeo sibi, alioquin eloquenti, insolitam obmutescentiam pro miraculo accipiens Cardinalis, inquit Locatellus, pro indicio eam habuit Dei, sanctitatem viri comprobantis; eumque deinceps dilexit ut fratrem, & ex ea hora adnumerari voluit filiis nostræ Religionis Vallumbrosanæ. Vt vera hæc esse probarentur omnia, spiritualis tamen filiationis nomen, qūo nonnullis religiosis Ordinibus adscribi se faciunt cujuscumque conditionis ac sexus fideles pii, adeo late se extendit, etiam ad laicos & conjugatos, ut ea sola ratio ægre videatur sufficere, ad aliquem Sanctum uni particulari Ordini adscribendum ut proprium: sic enim una eademque persona in multos posset Ordines distrahi, & contentionum fatuarum ansam prabere, certantibus partibus, utri plus juris in ipsam competat. Ad manum exempla sunt, sed nihil attinet ea nunc adducere: solum dico, quod si Petraccius aliud nullum habuit fundamentum suæ prætentionis quam dictum Locatelli testimonium, infirmum illud omnino habuit. Sed prius quam id demonstrem, exhibenda est quædam ipsius Hildebrandi jam Papæ Epistola, post mortem sancti Fundatoris scripta hoc tenore.

[30] Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Clericis, Monachis ac Religiosis Laicis, disciplinam Sanctæ recordationis Joannis Gualberti Abbatis imitantibus, [quem non subsistere probat illius jam Papæ Epistola,] salutem & Apostolicam benedictionem. Licet venerandæ memoriæ eumdem Joannem Patrem vestrum ☞ corporeis oculis non viderimus: quia tamen fidei ejus puritas in Tusciæ partibus mirabiliter resplenduit, multo eum amore dileximus. Cujus sanctæ conversationis quamvis vos imitatores esse studiosos non ambigimus, ut vigor rectitudinis vestræ ad extirpandam de agro Dominico zizaniam solicitius invigilet attentiusque ferveat, paternæ vobis exhortationis verba impendimus. Vos itaque, dilectissimi, in quantum humana possibilitas permittet, vitam illius sequentes, & vere filios ejus & heredes simili vos conversatione probantes, viriliter agite & confortamini in Domino & in potentia virtutis ejus. Documenta sanctarum Scripturarum, quibus hæreticorum argumenta destruuntur, [post mortem Ioannis, quē viderit nūquam, ad Vallumbrosanos scripta.] & fides sanctæ Ecclesiæ defenditur contra membra diaboli, mens vestra quotidie meditetur, & ea qua solet libertate in malorum confusione erigatur. Eos autem qui in vobis confidunt, & consilium Religionis vestræ sequi disponunt, more prædicti Patris vestri suscipite, & de iis quæ ad salutem eorum pertinere videntur sanctis exhortationibus instruite: ut non solū vestra, sed & vos sequentium circumpositi populi considerantes sancta opera, glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Nos autem ipsum amorem, quem Patri vestro & vobis olim impendimus, donec nostros spiritus rexerit artus, exhibere desideramus: & tanto quidē deinceps majori vos caritate fovebimus, quanto vos in divinis negotiis serventiores esse probabimus; quibus non solum spirituale, sed & seculare, si necesse fuerit, auxilium, Deo adjuvante, ministrabimus. Vos igitur omnipotentem Dominum exorate, ut ipse vires & facultates nobis tribuat, quatenus suscepti regimi nis importabile pondus possimus tolerare, & sanctam Ecclesiam in statum antiquæ religionis reducere. Valete.

[31] Obiit S. Ioannes Gualberti XII Iulii, ipso quo Pontifex electus Gregorius fuerat anno MLXXII, paucis diebus post Episcopalem seu Pontificalem ejus consecrationem, factam, sicut infra ostendemus, die XXX Iunii: adeo ut hæc fuerit una ex primis Gregorii, jam Episcopum se scribentis, epistolis. Hanc autem nobis suggeßit sancti Fundatoris vita, quam ex Ms. Ecgrapho Ripolensis prope Florentiam Abbatiæ, [prout illa habetur in Vita compilata anno 1418,] apud Reverendiss. Abbatem Ascanium Tamburinum Florentiæ asservato, habemus beneficio Illustriss. D. Francisci Redii. Vitæ illius Auctor ita de seipso in Prologo loquitur: Rogante Reverendo in Christo Patre D. Bartholomæo Abbate monasterii S. Bartholomæi de Fossato, Ordinis Vallisumbrosæ & diœcesis Januensis, ego D. Andreas de S. Ambrosio, natione civis Januensis, & humilis Prior monasterii S. Matthæi diœcesis Januensis Ordinis S. Benedicti… novissimus & tantillus inter tantos ejusdem B. Joannis discipulos, qui ejus gesta virtutes & signa descripsere, aggrediar in nomine Domini… fabricare unicum opus de scriptis dictorum discipulorum, [ex scriptis B. Andreæ & S. Attonis,] ac etiam de aliis gestis ejusdem B. Joannis, habitis ex archiviis majoris monasterii Vallisumbrosæ, mihi traditis Florentiæ anno Domini MCCCCXIX de mense Septembris; ac etiam ex aliis gestis, habitis ex scriniis dicti monasterii S. Bartholomæi de Fossato… Sed ut dubitationis occasionem subtraham, per singula quæ describo, quibus mihi hæc auctoribus sint comperta, superius manifestavi & iterum manifesto, quia ex scriptis discipulorum suorum, quorum nomina sunt hæc: D. Acto, qui fuit Pistoriensis Episcopus; & D. Andreas, qui fuit Abbas monasterii S. Fidelis Strumensis ejusdem Ordinis Vallisumbrosæ.

[32] Egimus de B. Andrea jam nominato die X Martii, & num. 13 doluimus præclarum ejus opus de Sancti Ioannis vita modo nuspiam reperiri. [quorū prior fuit discipulus Sancti,] Sicut tamen S. Arialdi Martyris Vita, ab eodem conscripta, & a nobis danda XXVIII Iunii, feliciter hoc seculo emersit in lucem; ita speramus illam quoque alicunde prodituram e tenebris, prius quam sub manus nostras veniat Iulius. Iste autem Andreas, [posterior sua sumpsit ex ejusdem discipulo B. Theuzone:] vivente adhuc Sancto Fundatore florebat, in expugnandis Simoniacis, B. Arialdi Martyris apud Mediolanenses adjutor fidelis, anno MLX. S. Acto, sicuti jam vidimus ad ejus Natalem XXII hujus mensis Maji, mortuus anno MCLV, & circa MLXX primum natus nulla ratione potuit viventis sancti discipulis adnumerari; sed sua accepit ex illis, ac nominatum ex B. Theuzone, uno ex primis qui usq; ad annum MXCV dicitur vitam propagasse, ac nonnulla de Vita Sancti Patris mandasse litteris. Hic vero Theuzo, prout ejus verba allegantur ex veteri traductione Italica anni MCCLX, [hic vero non Hildebrando, sed Gregorio Card. congressum adscribit.] existente in archivio Vallumbrosano, non Hildebrandum, sed Gregorium Cardinalem nominat, cui res superius narrata usuvenerit: pro quo si Hildebrandum S. Atto constituit, ratus per anticipationem vocari Gregorium, ex propria id fecit conjectura, eaque minime solida; cum Gregorius Papa profiteatur, quod Sanctum corporeis oculis non viderit umquam. Alphonsus quidem Ciacconius, in Vitis Pontificum & Cardinalium, ejusque recognitores amplificatoresque Victorellus, Vghellus, Oldoinus, pro anno MLXIII, in quem incidisset congressus iste cum S. Ioanne, nullum nobis exhibent Cardinalem Gregorium. Sed cum certum sit multos ab iis medio isto ævo prætermissos, quorum notitiam ron fuerunt assecuti, quod vel sola supplementorum identidem adjunctorum copia probat; nihil obest quo minus cogitemus, sub Alexandro Papa II, inter Cardinales revera fuisse Gregorium aliquem, necdum aliunde notum: quod centum post annis non discernens S. Atto, male supposuerit Hildebrandum Cardinalem, dictum in Pontificatu Gregorium.

[33] Interim manifestam contradictionem, verborum Attonis & Locatelli, cum ipsiusmet Gregorii assertione, agnoscens Didacus de Franchis Ripolensis Abbas in Historia S. Ioannis Gualberti, sub annum MDCXXXVIII libris duodecim Italice vulgata; alibi quidem, notatis ad utrumque marginem accurate locis verbisque Auctorum, fidem suam liberat; in libro autem undecimo, tractans pracitatum argumentū, & in extimo margine adnumerans Italica verba Theuzonis, ubi Gregorii meminit; in altero, Latina verba Lectionum propriarum anno MDCXXIV editarum, [Didacus de Franchis aliter conatus nodum solvere,] in quibus Hildebrandi nomen exprimitur; omittit omnia, ex quibus intelligi posset, in conspectum Sancti revera objurgatorem præmeditatum venisse. Imaginatur autem sibi Auctor iste, quod Cardinali, præordinata verba recolenti privatim apud se, eorum exciderit memoria; postea vero eumdem petito alloquio frustratum esse, eo quod Sanctus nemini se conspiciendū tunc temporis præberet, sed omnia per internuntios & litteras ageret. Quod sane pro eo rerum articulo, quo geri personaliter tam difficilia negotia debuissent, incredibile videtur, nullo id veterum asserente. Tum Auctor, interrupta quæ dixi S. Attonis verba Latina resumens, in margine paginæ 429, illo citato hæc habet: Deinceps tantus inter utrumque firmatus est amor, quantus inter amicos carissimos & uterinos solet esse germanos.

[34] Habes fontem filiationis, a Locatello primum excogitatæ gratis, a Petraccio magis etiam gratis sic acceptæ, [sed nec ipse nec Locatellus Soanensis Abbatiæ fundatorem facit Hildebrandum,] & in Lectiones Martyrologii Matutinique officii inductæ, quasi Vallumbrosanum institutum pridem amplexus tenuisset Hildebrandus. Quam autem pridem? Audi iterum Lectiones: Monasticam vitam professus, cœnobium S. Benedicti in patria sua extruxit sub instituto Vallumbrosano, quod pridem amplexus fuerat, deinde profectus in Galliam in monasterio Cluniacensi permansit. Romæ ergo, adhuc totus juvenis ac pene puer, Vallumbrosanum institutum amplexus est Hildebrandus, ante annum MXLVI, si amplexus est umquam. Atqui nullum Vallumbrosani instituti monasterium eo seculo Roma habuit: quod autem nunc habet sub titulo S. Praxedis, primum Vallumbrosanum esse cœpit circa annum MCLXX, si recte tempus quadringentorum annorum subduxit Onuphrius Panvinus, in libello de præcipuis Vrbis ecclesiis edito sub annum 1570. De monasterio Soanensi (quod a tam juvene fundatum fuisse nemo prudenter crediderit) agens prælaudatus Didacus de Franchis lib. 8 pag. 253, ad extremam Ioannis ætatem refert acquisitionem loci suburbani de Calvello dicti, quem Eremitæ pauci tunc habitabant; & ubi ædificata paulatim Abbatia prædicta, anno denique MCCCCXCVI intra civitatem translata est, reductis eodem Eremitis. Cum autem hujus loci meminit Didacus, non obliviscitur annotare, quod Soana sit patria famosi monachi Hildebrandi: addit & traditionem incolarum esse, (nāscripturas sub annum MDL incendio dicit periisse) quod sua præsentia locum aliquando dignatus sit ipse S. Ioannes: & credemus de fundatore Hildebrando nil dicturum fuisse, si vel eminus quidpiam subolfecisset?

[35] Vniversim vero, quod ad Gregorium Papam VII, Vallumbrosanis Sanctis adnumerandum, attinet, [& tantum propter alia beneficia,] præfatus Didacus lib. 9 pag. 293 aliam causam non aßignat, quam obsequii & gratitudinis, quia S. Joannem Gualbertum canonizavit, & primum Ordini Cardinalem dedit S. Petrum Igneum: eodem plane modo, quo Ordo Vallumbrosanus conservat honoratam memoriam Victoris Papæ II, similem ei quam retinet Beatorum suorum; non pro cultu sanctitatis, sed pro obsequio gratitudinis; propterea quod primus ille fuerit, qui noviter natam Congregationem Apostolicis Privilegiis communivit. Sed hanc piam, inquit ille, & honestam consuetudinem non satis cognitam habentes extraneorum aliqui, vitio nobis inconsiderate vertunt; attribuentes ipsam desiderio immodico augendi numerum illustrium apud nos personarum. Bene sit animæ Scriptoris, [solo grati obsequii titulo Vallumbrosanis jungi fatetur,] candidißimi simul & discretißimi; qui citra præjudicium veritatis, scivit mentem Ordinis, Gregorium & Victorem appellantis suos, sic explicare, ut eam nec ulterius extendi per ignorantiam patiatur, nec aliis obligationem inducat Vallumbrosani Ordinis titulum attribuendi iis, quos, quia consuetæ Profeßionis vinculo ipsi non fuisse adstrictos sciunt, absque ejusmodi titulo appellare malunt, propter periculum ambiguæ significationis in vulgo, titulum ejusmodi accepturo secundum magis obviam strictioremque notionem. [quod nec reprehendere volumus nec imitari debemus,] Interim per illam tam sinceram Didaci confeßionem, non solum intelligimus, quo sensu præcitata verba apponi Martyrologio & in Lectionibus recitari petierit Petraccius, & sacra Rituum Congregatio approbarit; sed habemus viam expeditam & commodam, ad explicandas innumeras tricas, nobis objectas sæpius sæpiusque objiciendas ab iis, qui dolent quod inhærentes communiori vocum in vulgo usurpatanus acceptioni, eos omnes Sanctos non proferamus sub titulo sui Ordinis, quos illi quacumque ratione adscribendos ipsorum majores æstimaverunt; quosque in propriis cuique Ordini Officiis privatim sic tribui, indulget potius quam mandat Ecclesia. Sicut autem neque amicißimus nobis Petraccius, [& eamdem excusationē etiam apud alios simili in casu prætendimus.] neque Vallumbrosani Monachi, quorum hospitio liberali nos olim usos caritateque mirabili adjutos gratanter meminimus, non succensebunt mihi, quia suam mentem hic explicui: sic opto ut alii quicumque Religiosi nos habeant excusatos, quoties absque sui Ordinis titulo agimus de aliquibus. Sanctis, de quibus ipsi, vel ex antiquo usu, vel ex recentiori Congregationis sacræ indulto, Officium recitant tamquam de suo quando titulus iste nobis minus certus exploratusque est. Quoniam vero non est ab omnibus speranda ea moderatio, qua Vallumbrosanos Patres hæc lecturos confidimus; conveniet ut talis omißionis causas subinde reticeamus, neque at eas proferendas invitos velit cogere quisquam; ne postea quam eas protulerimus, sero pœniteat importunitatis male consultæ, velintque eam quæstionē numquam motam contra nos fuisse. Vnum addiderim, quod, hisce jam ad prælū postulatis, venerit epistola Don Placidi Poltri Vallumbrosani, nescio quid novæ probationis pollicens, quod libenter in Appendice post Tomum 7 danda expendam, & quatenus potero etiam sequar: proinde dicta hactenus accipiantur citra præjudium sententiæ, aliquando forte melius, quam nunc usque sit factum, comprobandæ.

§ V Stemma sancti Genealogicum, ejusque ordinatio Episcopalis.

[36] Svperiori Paragrapho sæpe mihi memoratus Reverendiss. [Abbas Petraccius Ord. Vallūbrosani,] Abbas Petraccius, de suo Ordine simul ac S. Gregorio non solum mereri bene studuit, quod explicato jam sensu ipsum huic innexuerit, per additiones factas ad Romanæ Ecclesiæ Martyrologium & suæ Congregationis Breviarium, favente sibi in his omnibus, & difficultates magnas superare faciente Cardinali Bona, cujus judicio rem commiserat sacra Rituum Congregatio; sed omnes etiam ingenii atque studii sui nervos intendit, ut Sanctorum, novis Officiis ad ipsius instantiam donatorum genus quam clarissimum fuisse, ostenderet; ipsosque inter se, non spirituali magis profectu similes, quam prosapia carnali conjunctos. Scrutatus ergo latebras archiviorum, stemma eorumdem genealogicum texuit, quod ut huic loco insererem obnixis a me precibus rogavit; Florentinæ nobilitatis judicia explorare cupiens in nostro opere, interim dum suum luci parat Tractatum, in quo productis veterum instrumentorum tabulis comprobetur veritas graduum singulorum, quoad affinitatum nexus & consanguinitatis progressus. Non erat nobis tam propinqua prælo dies XXV Maji, quam sibi persuadebat ista scribens Petraccius, vixdum incheata annis ab hinc decem impreßione primi Tomi; sed prius quam huc veniretur abunde fuit temporis, ut ille suum interim tractatum ederet. Hoc autem cum non fecerit; & eruditi Florentiæ viri, quibuscum schema prædictum communicavi, responderint, plus eo sibi videri pollicitum Auctorem quam solide poßit comprobare; nec ego consultum puto, locum ei dare in opere nostro, & sumptus facere in cælaturam genealogicæ arboris, parum firmis forsan radicibus nixæ.

[37] Liceat tamen uerbo indicare prætensæ a Petraccio Genealogiæ seriem. Præsumit ille, Aldobrandescam gentem, in Hetruria nobilem, quæ nunc nominari desiit, deficientibus masculis, mulieribut autem in Vrsinam & Sforziam familias innubentibus, ex Carolingico Francorum Regum stemmate fluxisse; in eademque Domo frequens nomen Hildebrandorum, indeque ea seculo quo cognomenta firmari in familiis nobilioribus cœperunt, [Fundatoris sui S. Ioani Gualbarti Consobrinū facit Gregorium, & filium Comitis Soanensis,] Aldobrandescorum cognomen natum: pro anno autem DCCCCXLVIII producit quemdam Hildebrandum, Theuzonis filium, qui Comes Soanensis simul & Tusciæ Marchio, genuerit Willam, mætrem S. Joannis Gualberti Vællumbrosanorum Fundatoris; & Bonizonem, anno DCCCCLXXIX Comitem Pitilianensem ac Soanensem, patrem S. Gregorii Papæ VII; adeo ut consobrini inter se fuerint Sancti illi duo, Abbas & Pontifex. Ex eodem porro Bonizone Petraccius facit nasci Desiderium, Comitem Soanensem, a quo genitus sit S. Petrus Igneus ex Ordine Vallumbrosano Cardinalis defunctus anno MLXXXVIII, [patruum ac propatruum SS. Petri & Bernardi Cardinaliū:] die VIII Februarii; & Aldobranda, mater S. Bernadi, ex eodem Ordine Episcopi Parmensis & Cardinalis, defuncti anno MCXXXIII, die IV Decembris, Ita ille. Alia deinde schematis ejusdem parte, S. Gualberti paternum genus ducit a quodam Schiava, Comite Vallis-Pesciæ, ex Longobardonum Regibus orto; Bernardi vero Sancti, ex Ubertis; familia (ut Ricordanus aliique volunt) ab antiquis Romanis propagata, licet recentius nomē sit, tractum ab Uberto aliquo nominis ejus primo, qui seculo X vixerit. Penes assertores probatio fit istarum tam antiquarum originum: Petraccio incumbit documenta proferre, quibus Sanctorum Joannis Gualberti & Gregorii VII proceßio a Comitibus Soanensibus, & cognatio tam propinqua, probentur. Nam quidquid sit de sancto Abbate, quem nobili genere natum extra controversiam est; de Pontifice vereor ut Petraccius aliud fundamentum habuerit, ipsum ad Aldobrandescos trahendi, quam quia hi genus suum referunt ad Hildebrandos Soanæ Comites, Soanæ autem ille natus dicitur, & Hildebrandi nomen in baptismo tulit. Sed novum non est ea nomina, quæ Principibus familiaria sunt, inter eorumdem subditos, quantumvis ignobiles, frequentari intuitu suorum Dominorum, aut alia ex causa.

[38] Cardinalis Baronius ad annum 1073 num. 15 de HIldebrando jam electo Pontifice acturus, cum dixisset, [e contrario fabri filium facis,] quod alii Soanensem, alii Senensem fuisse tradunt, (quorum sententias facile conciliabit, cum auctore Fastorum Senensium, qui Senensi ditione Soanam contineri intelliget) humili loco natum asserit, parente fabro: quod ignominiæ, inquit, causa adversarios ei objecisse comperimus; cum ex hac parte magis laudandus esset, quod evidentiora in eo ex his elucescerent veri Apostolatus signa; siquidem Apostolus dicat; Videte vocationē vestram, Fratres, quoniam non multi potentes, non multi nobiles; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, & ignobilia mundi & contemptibilia elegit Deus & ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. [1 Cor. 1, 28] Hæc Apostolus; cū alioqui superbe nimis respuat humanus fastus illum natalis titulū, [idque ei ad laudam vertit Baronius,] quo Deus filium suum hominem factum voluit insignire, ut fabri filius diceretur. Addunt vero ista de fabri filio, quod cum puer luderet ad pedes patris, ligna dolantis; ex rejectaneis segmentis, cum nesciret litteras, casu elementa illa formarit, quibus simul conjunctis illud Davidicum exprimeretur oraculum, Dominabitur a mari usque ad mare; quo significaretur, manum pueri ductante Numine, ejus fore amplissimam in mundo auctoritatem. [Ps. 72, 8] Ita Baronius; sed nullum nominatim Auctorem vel in margine laudans: eadem vero in Lectionibus Officii proprii sic narrantur, ut generis ejus ignobilitati non suffragentur, dicuntur enim evenisse, cum parvulus ad pedes fabri, ligna edolantis, jam litterarum inscius, luderet, non ad pedes patris fabri; quin potius nobilitati minime vulgari favet, quod in Mss. nostris Vitis Pontificum, Nepos Gregorii Rusticus, Præfectus Septem soliis, ad instar arcis munite domui, eandem tenuisse dicatur contra obsidentem eam machinisque admotis quatientem Henricum Imepratorem; cujusmodi officium non videtur plebejo homini committendum fuisse, Taceo de Avunculo Abbate monaterii S. Mariæ in Aventino, de quo Vita num. 6; licet enim generis clarioris ratio non parvæ considerationis semper fuerit etiam in monasticarum Præfecturarum collatione; minus tamen inusitatum est ad eas provehi etiam infimo loco natos, quam stirps non dederit claritatem, moribus, meritit, aut litteris conferentibus.

[40] [Ordinatus est Gregorius non 2 Febr. an. 1074] A primo Gregorii in terris Natali, transee ad alterum sanctionem in Catbedræ, quem more institutoque majorum annue eum celebrasse dubitandum non est. Dubitari tamen potest, quo die eum celebraverit, eo quod Lambertus Schaffnaburgensis, illius ipsius temporis scriptor, ad annum MLXXIII,quo electus Pontifex Gregorius est, die (ut ex decreto habetur) X Kalendas Maji, dicit, quod Regis consensum præstolans, primum ordinatus fuit anno sequenti in purificatione S. Mariæ. Cum Acta Pontificalia apud Centium Camerarium asserant, quod Rex; mox ut electionis veritatem cognovit, assensum præbuit; & Gregorium Vercellensem Episcopum, Italiæ regni Cancellarium ad urbem transmisit, quatenus auctoritate regia electionem ipsam confirmaret, & consecrationi ejus interesse studeret: quod sine dilatione factum est. Nam infra Octavam Pentecostes in Presbyterum Hildebrandus ordinatus est, & in Natali Apostolorum in Romanum Pontificem consecratus. Pentecoste illius anni, qui Pascha habuit XXXI Martii: & litterum Dominicalem F, celebratum fuit XIX Maji: Natalis vero Apostolorum cecidit in Sabbatum. Videri autem posset ex peculiari electione ipsius sancti Pontificis assumptus is dies, cum alioqui soleret in Dominicis Pontificum consecratio fieri; quia meminerat, quod ipsum Apostolorum Princeps Petrus ab infantia sub alis suis singulari quadam pietate nutrivit, & in gremio suæ clementiæ fovit; uti antea ad Saxonia Principes scripserat. Domnicam tamen expectatam ex more fuisse; qua Commemoratio specialis S. Pauli agenda erat, continuato quodammodo festo Natalis Apostolorum, persuadet Epistola ejus XII in Registro, [sed 30 Iunii an. 1073,] Gregorius, in Pontificem Romanum electus, Guilielmo Papiensi Episcopo salutem in Domino Jesu Christo scripsit, ipsomet die III Kalendas Julii, Indictione undecima. Quod autem nec uno quidem die serius facta sit Consecratio, quam XXX Iunii; probat sequens epistola, qua, data secundo Kalend. Julii, Indictione similiter undecima, Gregorius, jam non amplius in Romanum Pontificem Electus, sed (mutato de more stylo) Episcopus, servus servorum Dei, Manassi Remensi Archiepiscopo salutem & Apostolicam benedictionem impertivit.

[41] Non habuit hic Pontifex in usu id, quod Clementem Papam III cœpisse, & Cælestinum Papam similiter III constanter videmus observasse, [a quo die etiam cœpit Pontificatus annos numerare.] centum post hæc annis, ut sui Pontificatus annos adnumeraret subscribendis epistolis, saltem in Registro; nec aliarum extant exempla, quibus pleniori forma subscribentes S. R. E. Scriniarii sive Cancellarii, illum & alios temporis characteres apposuere: proinde non possumus ex iis demonstrare, quod idem Gregorius annorum suorum Pontificalium initium ducere sit solitus a XXX Iunii. Credere tamen possumus, eum in hoc quoque secutum morem decessorum suorum; adeoque Pontificatui ejus, tunc primum inchoato cum cœpit esse Episcopus, solum adscribendos esse annos XI, menses X, dies XXVI. Hoc autem modo præcedentium omnium Pontificum spatia numeramus, in nostra de Pontificum Remanorum Chronologia tractatu, tandem nunc edito; simulque observamus Dominicam diem, ut Ordinationibus faciendis antiquitus præscriptam: & hac duplici regula expediendas speramus infinitas historiæ ecclesiasticæ difficultates, quæ Baronianam circa Pontifices chronologiam, ubi neutra regula tenetur, identidem perturbant implicantque.

[42] Dilatæ usque eo Ordinationis causam, non absque aliqua veri similitudine, videturpræmemoratus Ottho Schafnaburgensis satis idoneam proponere, dum scribit, [Quæ pro longiori Ordinationis dilatione habet Lambertus, Schaffnab.] quod intellecta Gregorii electione, & quo modo zelo Dei ferventissimus erat, Episcopi Galliarum protinus grandi scrupulo permoveri cœperunt, ne vir vehementis ingenii & acris erga Deum fidei, districtius eos pro negligentiis suis quandoque discuteret: atque ideo communibus omnes consiliis Regem adorti, orabant, ut electionem, quæ ejus injussu facta esset, irritam esse decerneret; assrentes, quod nisi impetum hominis prævenire maturaret, malum hoc non in alium magis quam in ipsum Regem redundaturum esset. Statimque Rex a latere suo Eberhardum Comitem misit, qui Romanos Proceres conveniens, causam ab eis sciscitaretur, quare, præter consuetudinem majorum, Rege inconsulto, Romanæ Ecclesiæ Pontificem ordinassent; ipsumque, si non idonee satisfecisset, illicite accepta dignitate abdicare se præciperet. Is veniens Romam benigne a prædicto viro susceptus est: cumque illi mandata Regis exposuisset, respondit, se, Deo teste, honoris hujus apicem numquam per ambitionem affectasse: sed electum se a Romanis, & violenter sibi impositam fuisse Ecclesiastici regiminis necessitatem: cogi tamen nullo modo potuisse, ut ordinari se permitteret, donec in electionem suam tam Regem quam Principes Teutonici Regni consensisse, certa legatione cognosceret: hac ratione distulisse adhuc Ordinationem suam & sine dubio dilaturum, donec sibi voluntatem Regis certus inde veniens nuntius intimaret. Hoc ubi Regi est nuntiatum, libenter suscepit satisfactionem; & lætissimo suffragio, ut ordinaretur, mandavit.

[43] Nescio quam procul aut prope Roma tunc Rex abfuerit, adeoque nec definere possum, [satis commode conciliantur cum veritate] utrum intra decem illas hebdomades, quæ inter Electionem Ordinationeinque fluxerunt, toties potuerint commeare nuntii, quoties opus est ut Gregorius expectaverit, donec post reditum prædicti Comitis novos a Rege nuntios acciperet. Sed neque id opus fuisse video: siquidem prælaudata ex Vaticano Archivio Acta habent, quod altera die ab Electione, apud se ipsum solicita mente pertractans, ad quam grave periculum sit adductus, æstuare cœpit ex nimio dolore. Sed cum excusationem de relinquendo Papatu non invenisset, [ex Actis Mss. deducta.] nuntios ad Regem Henrium celeriter destinavit, per quos & electionem super se factam aperuit, & ne assensum præberet attentius exoravit; quod si non faceret, certum sibi esset, quod graviores & manifestos ejus excessus nullatenus impunitos toleraret. Rem ergo sic gestam existimo, ut Gregorii nuntios præcucurrerit (ut sit) fama Electionis, eamque secutæ vel mox secuturæ Ordinationis, eo quod Romanus populus dilationem nullam videretur pati velle (sicut ex responso Gregorii ad Comitem satis intelligitur) & Episcopis Gallicanis, qui tum forte ex Burgundia & Lotharingia in Regis Curia aderant, regiæ auctoritatis neglectum pro certo exaggerantibus, missus Comes sit; quo digresso supervenerint nuntii cum epistolis, falsi arguentes famam prædictam; ideoque non expectato Comitis reditu, missum mandatum ad Vercellensem Episcopum, ut Ordinationi Pontificiæ curaret interesse: quod hic sine mora faciens, advenerit Romam decima post Electionem hebdomade, citius forte quam Comes ad Regem potuit rediisse. Atque hoc modo, etiam si Rex fuisset in intima Germania, potuerunt esse facta omnia quæ utrimque narrantur. Vnde autem Lambertus diem Purificationis acceperit, ignoro: errasse, certis documentis convici, quod fatis est.

VITA
Auctore Paulo Bernriedensi, Canonico Regulari.

Gregorius Septimus, Pontifex Romanus (S.)

BHL Number: 3652

A. PAULO BERNRIE.

CAPUT I.
Nomen Hildebrandi & huic conformia ignis miracula circa, ipsum ostensa. Actæ usque ad annum 1052.

[1] [Hildebrandus nominatus,] Igitur Gregorius septimus, super quem vere primi Gregorii requievit spiritus, natione Tuscus, a patrem habuit nomine Bonicum, & ipse Hiltebrandi sortitus est in baptismo vocabulum, non sine grandi præsagio futurorum. Hiltebrandus b enim Teutonicæ linguæ vernacula nuncupatione Perustionem significat cupiditatis terrenæ, qualem Psalmista sibi divinitus impertiri precatur, dicens Psal. XXV Proba me, Domine, & tenta me; ure renes meos & cor meum. Apte vero in baptismo datum est hoc men, dicente Joanne Baptista marci I. Ego quidem vos baptizo in aqua in pœnitentiam; qui autem venturus est post me, fortior est me, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse baptizabit in Spiritu sancto & igne. De hoc igne ipse Salvator ait Lucæ 12, Ignem veni mittere in teram, & quid volo, nisi ut ardeat? Quoniam ergo vir iste ignito eloquio Domini repulsurus erat a domo Dei ignita jacula inimici, non inongrue prætulit incendium appellatione, quod exhibiturus erat ferventissima caritatis & veritatis attestatione.

[2] [variis in igne prodigiis] Habemus adhuc firmiores in eo divini fervoris præmonstrationes, ex quibus eum quondam Eliæ Prophetæ assimimilavinus, cum forte Isidorum de ortu & obitu Prophetarum legeremus. Ibi enim, si memoria non fallit, caput Eliæ recens nati globo ignis traditur illustratum; ad præsignandum videlicet divinæ æmulationis ardorem, quo tandem inflammandus erat contra prævaricationes pessimorum Regum, atque seductiones pseudoprophetarum. Simili modo ex Gregorii sive Hiltebrandi parvuli vestibus scintillæ ignis visæ sunt emicuisse, ad prænotandum sine dubio sancti zeli fervorem, quo & ipse igniendus erat contra gravissimas insolentias Henricianæ vesaniæ, & contra intolerabiles effrænationes Sacerdotalis incontinentiæ. Hanc autem scintillarum visionem sæpius ostensam, primitus in eo Cluniacensis monasterii Pater S. Majolus c fertur adnotasse, atque illud B. Joannis Baptistæ adaptasse, Iste puer magnus erit coram Domino. Denique ut cunctas visiones ignis, [mirabilis præsignatur;] quas de eo comperimus, sine intermissione commemoremus; visa est etiam de ipsius capite quodam tempore flamma procedere, ad expressiorem similitudinem Eliæ, si ætatum fulciremur cooperatione. Verum, sicut illud propheticæ increpationis prodigium contigit in infantia; ita istud Apostolicæ examinationis ostentum accidit in ætate perfecta.

[3] [anathema ab eo latum contemnens] Fuit & in hoc aliqua similitudo Eliæ, quod contemptus a quodam calumniatoreter, ribiliter vindicatus est cælesti igne. Nam cum esset Archidiaconus antecessoris sui Alexandri; pauper quidam intolerabilem sustinens sibi hereditatis ablatæ injuriam, ab iniquissimo & metuendæ potentiæ viro, flebilem querimoniam detulit Pontifici Romano. Verum, cum propterea sibi quoque damnum ab animo irreverenti & infrunito subeundum formidaret, & justa sententia misericordiam sublevare trepidaret; justus Hiltebrandus, quasi leo confidens, cum primum Pontificem ad exerendum ultionem excitare & confortare tentasset, sed eum a pusillanimitate spiritus nequaquam liberare prævaluisset; sibi vicem illam misericordiæ & veritatis committi postulavit. Qua protinus accepta, [fulmine prosternitur.] sententiam anathematis in prædonem dedit. At ille, vel non habens, vl erubescens habere videri timorem tanti judicii; cum exinde tertia die solita [more] exultantis vel insultantis equestrem militiam inter commilitones ventilasset; subito fulminis ictu percussus, veluti durus Pharao, in stagno ignis ardentis submersus est.

[4] [somniat sibi ex ore flammā prodire,] Interea vidit illud famosum somnium, Pontificalis excellantiæ & efficaciæ vaticinium, quod scilicet ex ore ejus ignis exiret, qui totum mundum igniret; haud dubium, quin ille ignis, quem Dominus Jesus Christus misit in terram, & voluit vehementer accendi. Verum non sic impii interpretati sunt, neque sic malignantes experti sunt. Nam quia Spiritum sanctum blasphemaverunt, eumque in servo suo arguentem de peccato, Infernalem titionem vocaverunt: justi Dei ultione, irremissibili delicto obligati, perpetuam miseriam malignæ appellationis inciderunt: & mirum in modum, quod piis erat salutiferum, impius factum est mortiferum. Hic succedit miraculum, non solum Eliæ, sed etiam justi Abel, & sapientissimi Salomonis, nec non & aliorum Patrum exemplis gloriosum, quorum videlicet libaminibus illapsa est per speciem ignis gratia sancti Spiritus. Domino namque auctore sublimatus in specula Apostolorum Petri & Pauli, cum in universam terram produceret sonum eorum, & in fines orbis terræ disseminaret verba eorum; moderni Neronis, scilicet quarti Henrici Regis, cujus flagitiis & facinoribus omnis prædicatio veritatis, velut ignis urens, intolerabilis erat, gravissimam contra se persecutionem commouit: ideoque necessitate compulsus fugere de civitate in civitatem, Christianissimæ Comitissæ Mathildis tutelam ad tempus expetiit. Cumque apud eam in pace factus esset locus ejus, [quæ & sacrificanti allabitur,] & habitatio ejus in Sion, hoc est in specula divinæ contemplationis; recurrente temporū rota, forte imminebat dies maxime dedita Pontificalibus officiis, quæ nuncupari solet Cœna Domini. Hanc ergo celebraturus, adiit Abbatiam, vocabulo d Nonantulam, sanctorum prædecessorum ejus Silvestri & Adriani patrociniis gloriosam. Ibi nempe sacrosanctis insistens ministeriis, cum jam consummaret sanctificationem Chrismatis, subito cælitus inflammante benedictum liquorem clara specie ignis, conglorificatus est antiquis Patribus signo divinæ acceptionis.

[5] Sed jam congruum videtur, miracula de igne in mirabili extinctione ignis finire, [& ad ejus preces extinguitur.] quæ in Chronicis venerabilium virorum hac occasione legitur accidisse. e Cum prædictus Henricus Romanæ civitatis mœnibus hostili manu assedisset, & ob hoc ignem quodam loco injecisset, ut populo a tutandis propugnaculis ad avertenda combustionis pericula converso, sine prohibitione irrumperet; intelligens hanc versutiam fortissimus in fide Christi Gregorius, signum Crucis appinxit; & velut Tiberis inundantiam effunderet, incendium protinus extinxit, plebemq; ad propugnacula defensanda redire præepit.

[6] [aliquamdiu in monasteriis,] Nobis etiam redire placet ad commemorandam pueritiam ejus, in qua avunculo suo Abbati monasterii sanctæ Dei Genetricis Mariæ in Aventino monte, ad instructionem liberalis scientiæ & compositionem moralis disciplinæ, a parentibus commendatus, in brevi ostendit spectabiles flores utriusque nutrimenti. Jam vero adolescentiam ingressus, profectus est in Franciam, domiturus inibi carnis petulantiam & molestia peregrinationis & instantia eruditionis. Inde post aliquot annos Romam rediturus, occulta Dei præparatione, moram fecit aliquantum temporis in aula Henrici III; ut quia sublimandus erat in culmine Sacerdotii, profectus ejus manifestus fieret omnibus ex alta specula regni. [ium in aula versatus] Hinc ipse Imperator ajebat, numquam se audisse hominem, cum tanta fiducia Verbum Dei prædicantem. Probatissimi quoque Episcoporum reipublicæ consulentium, admirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus.

[7] [Romam redit,] Post hæc Romam reversus, cum studio perfectionis insisteret, & accepta divinitus talenta intellectus atque operationis duplicare satageret, torpentes domesticos sensit inimicos, & illud veritatis elogium probavit; Nemo Propheta acceptus est in patria sua. [Luc. 4] Proinde parcere volens invidiæ, & majorem caritatis fructum quærere ingredi statuit in partes Germaniæ & Galliæ. Cumque venisset ad f Aquas pendentes, apparens ei in visione B. Petrus, qui jam ascensiones ejus in Cathedram suam disponebat, prodire eum ulterius prohibebat. [& discedere prohibetur.] Ipse autem fallacem existimans imaginem, a proposito itinere non reflexit. Item secundæ noctis similem visionem præterivit. Tum vero tertia nocte cum maximo terrore ingerens se facies Apostolica, graviter eum luiturum, si non reverteretur, intentavit; sicq; eum in Romanæ Ecclesiæ solatium revocavit.

[8] In diebus illis, mortuo g Damaso secundo, successit nonus h Leo; [Subi iatonus, ordinatus,] qui, laudabilis viri prudentiam & sanctitatem ex corde veneratus & amplexatus, ejus per omnia consilia suscepit; & hæc eorum concordia plurimum in agro Dominico spinis erutis fructificavit. Interea Subdiaconus ab eodem Papa ordinatus, monasterio S. Pauli miserabiliter desolato, prælatus est, tali primitus visione confortatus. Apparens ei B. Paulus in basilica sua stabat, ac palam manibus tenens stercora boum, de pavimento levabat, ac foras jactabat. Cumque spectator otiosus assisteret, increpabat eum Apostolus, quare non se adjuvaret: [monasteriū S. Pauli reformat:] jussitque eum palam apprehendere, & fimum (sicut ipse faceret) ejicere. Latrunculis enim Campaniæ diripientibus subsidia alimoniæ, in tantum languorem inciderat observantia sanctitatis & regulæ, ut & armenta licenter ingredientia domum orationis fœdarent; & mulieres in refectorio necessaria ministrantes, famam paucissimorum, qui remanserant, monachorum dehonestarent. Eliminata igitur omni spurcitia, & recuperata victualium sufficientia, congrevavit honestam multitudinem Regularium monachorum: quorum religione & disciplina venerabiliter usque hodie pollet locus iste.

[9] Denique tam singularem cœpit habere fiduciam super opitulationibus precum illorum, [& arcana suorum delicta cognoscit.] ut, si quando non liberaretur ab adversitatibus, certissimum ei signum fieret, alicujus delicti impedimentum esse inter eos: quo præsenti ipsius examinatione correcto, solito cursu liberationem ejus acceleratam ferebat oratio. Beatus plane Pater, beati filii, quos inter ignorantia & impunitas culpæ moram non potuit habere, sed exemplo quidem Josue prodita, in spiritu lenitatis, secundum Apostoli præceptum, castigata est. [Gal. 6] Si qui tamen, cujuslibet professionis fuerint, majores culpas, & maxime ad immunditiam vel sacrilegium pertinentes apud S. Paulum committere præsumpserunt, mox in Apostolicæ reverentiæ (honorem) ab exterminatore perierunt. Sicut enim i primi Gregorii tempore B. Andreas Apostolus ultor exstitisse legitur sui sanctuarii; ita & in diebus Hiltebrandi ejusdemque Gregorii VII, B. Paulus Apostolus vindex enituit sui sanctificii, utroque scilicet Apostolo cooperante suo operario.

ANNOTATA.

a Ms. nostrū nomen patris rectius expreßit, Bonizonem scribens, qui hic saltem Bonizus vel Bonitus npn Bonicus, scribendus erat.

b Pro varie dialecto vario nomen hoc scribitur, Hiltebrant, Hildebrand, Heldebrant, & (suavioris pronuntiationis causa) etiam Helsebrand: quod posiremum, quia varie accipi potest, inimicis Gregorii & matedicis occasionem dedit, ut infra num. 4 dicitur, intepretandi Infernalem titionem: quamvis Helle non solum substantive infernum, a Hellen in decline vergere, sed adjective etiam Clarum significet. Noster auctor, omissa prioris partis etymologia, in posteriori a Branden, urere, ardere sumpta, hic stetit, Perustionem reddens: est autem Brand, ardor, incendium, titio. Hilt vel Held; significat est Heroem; atque adeo Hildebrandus est Ardor heroum seu heroicus: vix autem in usu antiquo distinguitur a Childebrando, sicut nec Childebertus ab Hildeberto: est tamen notionis differentia, quatenus Childe antiquis Francis Saxonibusque, & hodie adhuc Anglis, significat infantem, filium, &c. Itali fere sine aspiratione Ildebrandum dicunt, quod recentior usus in Aldobrandum vertit. Porro qua occasione ignei ardorio, ipsonomine significati, mox dicuntur de Elia, ex apocryphis sumpta, poterunt ad ejus festū 20 Iulii accuratius expendi.

c Majoli Vitam damus XI Maji, ubi ostendimus obiisse illum anno 994; atqui anno 1048 Hildebrandus adhuc erat adolescens: itaque quod hic S. Majolo tribuitur, sub aliquo ejus discipulo vel successore S. Odilone dictum fuerit.

d Nonantula in confiniis agris Mutinensis & Bononiensis fundata S. Anselmo primo Abbate, qui ditavit illam reliquis S. Silvestri, ut dictum est ad S. Anselmi Vitam die 3 Martii. Ibidem etiam haberi corpus Hadriani Papæ non I, sed III, istendit in Chronologia Pontificia.

e Meminit sequentis historiæ Bertholdus Constantiensis ad annum 1082.

f Aqua-pendens oppidum ditionis Pontificiæ in territorio Vrbavetano.

g Damasus II creatus est die 17 Iulii anno 1048, & cum sedisset dies 23 extinctus est, ut creditur, veneno.

h Vitam S. Leonis IX debimus 19 Aprilis Annus autem tunc erat 1048

i Hæc habentur in Vita S. Gregorii, a nobis 12 Martii illustrata, auctore Ioanne Diacono lib. 4 num. 96

CAPUT II.
Miracula & gesta ante Papatum.

[10] Interea spiritualis agricola, sanctus videlicet Leo IX Papa, [Factus Archidiaconus] considerans & admirans multum fructum palmitis hujus, eo quod ipse maneret in Christo, & Christus in ipso; dilatavit in eo mansionem Christi per impositionem Ordinis Levitici, & ut fructum plus afferret, Romanæ Ecclesiæ a Archiaconum instituit. Post hæc in partes Galliarum directus, [& missus in Galliam,] it creditum sibi Apostolicæ vicis exhibuit officium, ut merito cum Apostolo dicere posset 2 Cor. 2, Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, & odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt; & in iis qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitæ in vitam.

[11] [Simoniacū Episcopum] Primam sanē odoris hujus fragantiam Lugdunum, quæ prima sedes est Galliarum, synodali discussione suscepit. Nam sicut Papa Kalistus narrare consuevit, prima Concilii die, proclamatus est quidam Pseudo-episcopus de Simoniaca Pontificalis culminis ascensione; sed quia ad finem perduci non potuit probatio, in sequentem diem prolata est. Interim quid faceret sibi male conscius? Quo se verteret? Adamante duriorem judicis mentem nullo munere ausus est attentare, non dubitans se per hoc ardentissimum veritatis amatorem magis exasperare, quam placare. Data igitur pecunia, oppilavit ora tam accusatorum quam testium, & cooperante securitatis insolentia, tumidus crastinæ sessionis cognitori insultavit, dicens: Ubi sunt, qui me accusabant? nemo me condemnavit. Ad hæc zelotes Dei alto gemitu suspirans, & frixorium cordis sui super illis qui corrupti erant dedignativo gestu significans, [convincit, jubens dicere Gloria.] ait ad corruptorem: Credis, o Episcope, Spiritum sanctum unius cum Patre & Filio esse substantiæ & deitatis? Quo respondente, Credo; Dic, inquit, Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto. Cumque hunc Versiculum, ad commendandam sanctæ Trinitatis fidem a Nicænis Patribus hymnizando prolatum, & B. Hieronymo pro succentu b singulorum Psalmorum Damaso Papæ commendatum, fiducialiter adorsus fuisset; Gloria Patri & Filio, dicebat; sed, Spiritum sanctum nominare minime valebat. Secundo tentare admonitus, defecit in Filio. Tertio repetere permissus, obticuit in Patre. Tunc demum pedibus Apocrisiarii provolutus, Simoniacum se esse professus est. Qui mox, ut ab Episcopatu depositus est; Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto, clara voce personuit. Et his divinæ cognitionis indiciis feruntur nonnulli Pseudoëpiscoporum compuncti, malas conscientias spontanea confessione prodidisse, & injuste acquisitas dignitates juste dimisisse.

[12] Idem venerabilis Archidiaconus Synodum tenuit, cui Hugo c Cluniacensis Abbas interfuit: in qua Episcopum quemdam ordine judiciario deposuit. [Occultam S. Hugonis cogitationē vedarguit,] Inde simul ambo profecti ad flumen quoddam pervenientes transvadabant: Archidiaconus vero præcessit Abbatem. Transmisso igitur flumine, conversus retro respexit, & dixit: Cur talia de me cogitasti? Abbas vero respondit: Tune es Deus, qui cogitationes hominum te scire asseveras? Deus, inquit, non sum: sed tamen, quæ in animo volvebas audivi. Dixisti enim in corde tuo, me magis Episcopum illum causa jactantiæ, quam zelo Dei deposuisse. Perculsus Abbas conscientia: Rogo te, inquit, per caritatem Dei, ut edicas mihi, quomodo hoc sentire potuisti? Quia venientem te, inquit, per alveum fluminis respexi, & quasi filum tensum ab ore tuo usque ad aures meas: inde, hoc perpendisse te, sensi.

[13] Altera item die, cum ambo, Archidiaconus videlicet & prædictus Abbas Cluniacensis, ecclesiam quamdam ingressi fuissent; [& alterius in oratione distractionem.] Camerarius Abbatis stans ad orationem, clam aliquos nummos e marsupio protulit, atque pro expensis tribuendos de manu in manum calculavit. Interrumpens autem orationem Archidiaconus vociferando: Exi diabole; ecclesiam eum relinquere coëgit. Tum Abbas: Inhumane, inquit, agis, quod neque orationem nos complere permittis. Orationem, ait, monachi tui sciscitare, & cur id fecerim, poteris cognoscere. Requirens igitur Abbas, invenit, quod nummos computasset. Consequenter Archidiaconus intulit; Et ego teterrimum spiritum ante ipsum hoc idem simulare vidi.

[14] Eodem itinere venerunt ad quamdam civitatem, multa mortalitate laborantem: [Præmonet cavendam pestem.] in qua vidit Angelum Dei erecto gladio paratum ad occisionem. Unde, cum irent ad oratorium secundum consuetudinem, rogabat Abbatem, ut breviaret orationem, & quantocius relinqueret civitatem, alioquin omnes perituri essent. Dicto parens Abbas velociter reversus est ad hospitium, & ecce reperit duos viæ socios repentina morte prostratos. Cumque festinantissime deseruissent locum pestilentiæ, Abbas jam potitus sciscitandi libertate, percunctatus est venerabilem Levitam, quid vidisset, quod tantam properationem indixisset: &, quod prædictum est, audivit.

[15] Inter hæc, Romam proficiscens, cum audisset, mortuo Stephano Papa d Benedictum quemdam; ab iniquis & importunis hominibus, [Invasarem curat a Papatu deponi.] contra Canones in Apostolica Sede substitutum; magis acceleravit iter suum: collectaque Synodo Episcoporum in Tuscia, Benedictum quidem sancti Spiritus judicio condemnavit. Gerhardum vero, Florentinæ civitatis venerabilem Episcopum, communi bonorum consensu electum, Apostolicæ Sedi inthronizavit, atque e Nicolaum II nominavit. Hoc autem post biennium defuncto, successit Alexander II.

[16] Hujus Camerarius, nomine Joannes, narrare solebat factum in semetipso divinæ curationis miraculum, [Ægrum ad mortem,] per venerabilem Hiltebrandum adhuc Archidiaconum. Nam cum idem Joannes apud Tusculanum nimis acri febrium dolore fatigaretur, misso nuntio beatum virum rogavit obnixe, ne pigritaretur venire usque ad se. Nec mora, quia boni nuntii hominem esse cognovit, venire non renuit. At ille, nimio gaudio repletus in adventu ejus, traditis ei omnibus suis, commendavit etiam, humiliter implorans, ut communem Dominum pro se deprecari, ac religiosos homines in idipsum curaret adhortari. Tunc vir Dei, [subito sanūdum spondet.] domestica pietate ab intimis visceribus commotus, ejectis omnibus, se diutissime in orationem cum lacrymis absque verborum strepitu dedit. Completa oratione, Comitissam, cum qua idem Joannes morabatur, vocavit; eamque ut refectionem, pullum videlicet gallinæ; infirmo præpararet, hortatur. Cui renitenti, eo quod longa debilitate stomachum adeo infirmatum esse non ignoravit, ut etiam ante aliquot hebdomadas cibum percipere fastidierit; vir Dei respondet: Sine modo. Scias enim, quod tam festinanter non præparabitur, quomodo ipse desiderabit. Hoc ita res probavit. Nam sufficienter refectus, obdormivit soporatus, ac de omni illa validissima invaletudine sine mora convaluit.

[17] Iterum vir beatus ad Ecclesiarum directionem a Domino Papa destinatus, [Videt imaginem D. V.] cum inter multa bona opera quæ operatus est, Antistitem quemdam, falsis criminibus impetitum, a malignantium calumniis duce Spiritu veritatis eripuisset; Romam reversus, Basilicam Petri Apostoli, causa orationis & gratiarum actionis, ingressus est. Erat ei familiare diverticulum, ut ad B. Mariæ Dei Genitricis iconem, consistentem intra eamdem Basilicam, ante eam orando procideret, & plorando corsuum effunderet. Igitur cum hac vice secundum hanc consuetudinem facturus accessisset; vidit, quod dictu mirabile est, ipsam imaginem lacrymas stillare, [illacrymantem calumniæ in sejactatæ,] & quasi dolorem suum pro aliqua dilecti sui molestia significare. Ipse autem repletus stupore & ecstasi, postquam satis in admirationem defixus est, lacrymis lacrymas ubertim reddidit: & supplicatione completa, Lateranense Palatium, salutaturus Domnum Papam, revisit. Qui mox perlati ad eum falsi rumoris excipiens indicium, quod videlicet pro muneribus prænotatum justificasset Episcopum, patenter dedit intelligi, quid in sacra imagine significasset similitudo condolendi. Verum cum sapientia, quæ lucebat in vultu ejus, rationem cœpisset reddere; erubescebant omnes, qui in præsentia erant, adversarii ejus: & juxta B. Hieronymum, falsus rumor cito opprimebatur, [eaque discussa ridenten.] & mordax lingua cito confodiebatur: quippe vita ipsius voce & exemplo commendabatur. Inde cum prædicto [Col. 116A] more solito repeteret imaginem, converso miraculo, vidit eam arridere sibi tamquam triumphatori.

[18] Ne autem hæc miracula, quamvis de sanctis, tamen de insensatis rebus, incredibilia videantur: ex probabilioribus Orthodoxorum Patrum scriptis fidem dare volumus, [Sic Ioannes quidam Anachoreta,] quædam ex his mutuantes exempla, quæ contra hujusmodi incredulitatem non putamus invalida. Sic enim legitur in Actionibus septimi universalis Concilii, auctoritate primi Adriani Papæ collecti: f Narravit nobis Dionysius Presbyter Ecclesiæ Ascalonis, de Abbate Joanne Anachoreta, dicens: [narratur cereum coram ea accensū,] Quia hic magnus in præsenti generatione fuit homo, & ad statum suum Deo placentem hoc de eo miraculum asserebat: In specu, inquiens, senex sedebat in partibus Sochus, possessionis ab Hierosolymis milliariis g IX ferme distantis. Imaginem autem habebat lenex in specu sanctæ & intemeratæ Dominæ nostræ, Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, habentem in ulnis Christum Dominum nostrum. Quotiescumque igitur volebat quoquam pergere, aut ad eremos longinquas, aut Hierosolymam ad adorandam sanctam Crucem & sancta loca, vel etiam in Sina monte oraturus, aut ad Martyres qui ab Hierosolymis multis spatiis aberant (erat enim amicus Martyrum oppido senex; nam, nunc quidem ad S. Joannem Ephesum, nunc vero ad S. Theodorum h Euchaitam, aut ad S. Theclam Seleuciam pergebat, vel ad S. Sergium i Araphani) præstruebat candelam & succendebat, [inconsumptum reperisse.] sicuti habebat consuetudinem: & ad deprecationem stans, ut iter sibi dirigeretur; dicebat ad Dominam, in imaginem ejus attendens: Sancta Domina, Dei Genitrix, quoniam viam habeo longam ad ambulandum, multorum dierum spatium habentem, de candela tua curam habeto, & inextinguibilem eam secundum meum propositum custodi: ego enim adjutorium tuum comitem habens vadam. Et his ad imaginem dictis, abibat: & proposito itinere completo revertebatur, aliquando quidem mense uno, aliquando vero duobus vel tribus, nonnunquam quinque aut sex moratus: & sic inveniebat candelam ordinatam & ardentem, ut eam ad iter agendum egressurus sinebat: numquam illam aliquando a semetipsa extinctam vidit, neque a somno surgens, neque ab eremo rediens in speluncam.

[19] Item ex eisdem Actionibus ex Vita k S. Theodori Archimandritæ, cum esset annorum, quasi XII, [Sic S. Theodorus a peste convaduit miraculose.] facta est mortalitas ex bubone in illa villa, ita ut & ipse infirmaretur pene ad mortem. Porro detulerunt eum in oratoriam domum S. Joannis Baptistæ, quæ erat juxta villam, & straverunt eum ad introitu altaris. Porro supra illum in receptaculo Crucis stabat imago Salvatoris Jesu Christi. Cumque ex dolore bubonis cruciaretur, repente de imagine ceciderunt super eum roris guttæ; & statim, gratia Dei, a dolore convaluit, & sanus effectus est, & ivit domum suam. His exemplis, ad adstruendam fidem sufficere valentibus, ad nostræ narrationis ordinem redeamus.

[20] Igitur venerabilis Hiltebrandus vidit visionem, Apostolicæ pietatis in proximo suscipiendæ præsignationem. [Sanctus discit in visione Simoniacos,] Apparuit ei Simon Magus, tripudians & exultans in navi: & ipse sibi videbatur illum insilire, & colluctando pedibus subactum insolubilibus nexibus vincire. Quod navis Ecclesiam significet, rarus est qui ignoret: in qua nimirum Simon Magus, ante beati viri hujus Apostolatum, longe lateque per suos sequaces sacrilega venalitate luserat, libere scilicet & impudenter emens ac vendens ecclesiasticas dignitates. Quomodo autem per hunc athletam Dei prostratus & alligatus sit, suo loco dicemus. Per idem tempus quidam Pisani pernoctabant in Basilica B. Petri gratia orandi: cum ecce vident ipsum Principem Apostolorum in eadem domo sua, cum hoc prædestinato herede suo deambulantem, [& concubinarios, a se coërcendos,] eique præcipientem, ut stercora diversorum jumentorum, quæ sparsim inibi jacere videbantur, in saccum, qui cominus haberi cernebatur, congereret, & dorso imposita egereret. Et quidem per hæc stercora, luxurias & spurcitias diversorum hominū, maxime autem Nicolaitarum, & quarti Henrici patroni eorum significari, in promptu est. Sed quomodo & portata, & exportata sint, suo tempore, Deo aspirante, demonstrabimus.

ANNOTATA.

a Cum S. Leoni IX succeßisset Victor II, creatus 13 Aprilis anno 1055, missum se in Gallias testatur ipse Hildebrandus apud Desiderium Abbatem Casinensem, dein Victorem II Papam lib. 3 Dialogorum, & apud Petrum Damiani Opusculo 19 cap. 6, apud quos sequens narratur historia; sed Subdiaconus appellatur. Verum infra apud Bertholdum num. 1 & apud Grutmundum Archiepiscopum Aversanum lib. 3 de Veritate Corporis Christi in Eucharistia, Archidiaconus dicitur.

b De hoc succentu, a S. Hieronymo commendato, egimus in Annotatis ad Epistolas prævias utrique adscriptas, ante Catalogos veteres antiquorum Pontificum, editos ante tomum 1 Aprilis pag. IV.

c Acta varia S. Hugonis dedimus 29 Aprilis.

d Mortuo anno 1054 S. Leone IX, substitutus anno sequente Victor II, & huic anno 1057 vita functo successerat Stephanus IX, qui post octo circiter menses decessit e vivis. Hic, teste Leone Ostiensi lib. 2 Chronici Casinensis cap. 100, mandavit, ut nullus a suo obitu eligeretur Papa, nisi adesset Hildebrandus.

e Nicolaus II sedit a Ianuario anni 1059 fere usque ad Iunium anni 1061, cui tunc succeßit Alexander II, a quo Hildebrandum Cancellis Apostolorum præfectum ait Malmesburiensis, lib. 3 de Gestis Regum Anglorum, pag. 107 ex editione Francosurtensi.

f Habentur hæc in Prato Spirituali seu lib. 10 de Vitis Patrum, auctore Ioanne Moscho cap. 180.

g Ibidem milliaribus fere viginti. Scriptura variis locis Socho nominat, resque inter ipsum & Azecha factas narrat, est autem ad Euronotum versus Ægyptum.

h Perperam impressum Eucharetam. Consule quæ de S. Theodoro diximus ad Vitam ejus die 7 Februarii §. 2.

i Imo Saraphas, uti dicetur ad ejus & S. Bacchi Vitam7 Octobris. Consule notas Baronii ad dictum diem.

k Ex Actione 4 constat hunc esse S. Theodorum Siceorum Abbatem; cujus Acta valde illustria dedimus 22 Aprilis; sed ex sola versione Latina, curata per Lipomanum: in qua cum hoc miraculum desit, apparet nec ipsum Lipomanum, integrum Græcum textum habuisse, quem vel ideo magis optamus inveniri.

CAPUT III.
Electio ad Papatum & hanc secuta visio columbæ: morbi divinitus Gregorii immißi & ablati, ægri sanati.

[21] [Edito Electionis decreto,] Nunc electionis ejus, post mortem Alexandri Papæ, legitimum ordinem, prout ipsi Electores ejus conscripserunt, proponamus. Regnante Domino nostro Jesu Christo, anno clementissimæ Incarnationis ejus MLXXIII, Indictione & Luna XI, decimo Kalend. Maji, feria secunda, die sepulturæ Domini Alexandribonæ memoriæ secundi Papæ. Ne Sedes Apostolica diu lugeat proprio destituta Pastore, congregati in Basilica B. Petri ad Vincula, nos sanctæ Romanæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ Cardinales, Clerici, Acolythi, Subdiaconi, Diaconi, Presbyteri; præsentibus venerabilibus Episcopis; Abbatibus, Clericis, & Monachis consentientientibus; plurimis turbis utriusque sexus diversique ordinis acclamantibus; eligimus nobis in Pastorem & Summum Pontificem, virum religiosum, geminæ scientiæ prudentia pollentem, æquitatis & justitiæ præstantissimum amatorem, in adversis fortem, in prosperis temperatum, & juxta Apostoli dictum, bonis moribus ornatum, pudicum, modestum, sobrium, castum, hospitalem, domum suam bene regentem, in gremio hujus Matris Ecclesiæ a pueritia satis nobiliter educatum & doctum, atque pro vitæ merito in Archidiaconatus honorem usque hodie sublimatum, Hildebrandum videlicet Archidiaconum; quem amodo usque in sempiternum, & esse & dici Gregorium Papam & Apostolicum, volumus & approbamus. [ Tim. 3, 2] Placet vobis? Placet. Vultis eum? Volumus. Laudatis eum? Laudamus. Acta Romæ X, Kalend. Maji, Indictione XI.

[22] Ipse quoque Gregorius de electione sua continuo has misit epistolas. Gregorius, in Romanum Pontificem electus, [ipse de eadē scribit Abbati Casin.] Desiderio Abbati Monasterii S. Benedicti montis Casini, salutem in Christo Jesu. Dominus noster Papa Alexander mortuus est: cujus mors super me cecidit, & omnia viscera mea concutiens, penitus conturbavit. Nam in morte quidem ejus Romanus populus contra morem ita quievit, & in manu nostra consilii fræna dimisit, ut evidenter appareret, ex Dei misericordia hoc provenisse. Unde accepto consilio hoc statuimus, ut post triduanum jejunium, post Litanias & multorum orationem, eleëmosynis conditam, divino fulti auxilio statueremus quod melius de electione Romani Pontificis videretur. Sed subito, cum prædictus Dominus noster Papa in Ecclesia Salvatoris sepulturæ traderetur, ortus est magnus tumultus populi & fremitus, & in me quasi vesani insurrexerunt: ita ut cum Propheta possim dicere; Veni in altitudinem maris, & tempestas demersit me; Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; &, Timor & tremor venerunt super me, & contexerunt me tenebræ. [Ps. 68, 3 & 4] Sed quia in lecto jacens valde fatigatus satis dictare nequeo, angustias meas enarrare supersedeo. [Ps. 54, 6] Te igitur per omnipotentem Dominum rogo, ut suffraganeos Fratres & Filios, quos in Christo nutris, ad exorandum Deum pro me provoces, & ex vera caritate invites: quatenus oratio, quæ me liberare debuit, [preces ejus implorans;] ne incurrerem periculum, saltem tueatur in periculo positum. Tu autem ipse quantocius ad nos venire non prætermittas, qui quantum Romana Ecclesia te indigeat, & in prudentia tua fiduciam habeat, non ignoras. Dominam a Agnetem Imperatricem, & b Rainaldum venerabilem Cumanum Episcopum ex nostra parte saluta: & quantum erga nos dilectionis habuerint, nunc ut ostendant, nostra vice fideliter obsecra. Data Romæ, IX Kal. Maji, Indictione undecima.

[23] Gregorius, in Romanum Pontificem electus, c Gottifredo Duci, salutem in Domino Jesu Christo. [& Gottifredo Duci,] Grata nobis est lætitia tua, quam in litteris tuis de promotione nostra te habere cognovimus; non ut hoc aliqua causæ nostræ delectatio faciat, sed quod eam ex fonte sinceræ dilectionis & fideli mente derivatam esse, non dubitamus. Nostra enim promotio, quæ tibi ceterisque fidelibus piam de robis existimationem & gaudium administrat, nobis interni doloris amaritudinem & nimiæ anxietatis angustias generat. Videmus enim, quanta nos solicitudo circumstat: sentimus, quam nos suscepti oneris sarcina gravat: sub quibus, dum nostræ infirmitatis conscientia tremit, anima nostra in Christo potius dissolutionis requiem, quam in tantis periculis vitam cupit. In tantum quippe commissi nobis officii consideratio nos solicitat, ut, nisi in orationibus spiritualium hominum, post Deum, aliqua fiducia nos sustenteret, curarum immensitate mens nostra succumberet. Peccatis enim facientibus, ita pene totus mundus in maligno est positus, ut omnes (& præcipue qui in Ecclesia Prælati sunt) eam potius conturbare, [anxius propter Prælatorum pravitatem,] quam fideli devotione defendere vel celebrare contendant; &, dum suis aut lucris aut præsentis gloriæ desideriis inhiant, omnibus, quæ ad religionem & iustitiam Dei pertinent, se velut hostes opponant. Quo magis nobis dolendum est, qui susceptum universalis Ecclesiæ regimen in tanta difficultate, nec rite administrare, nec tuto deserere possumus. Ceterum quia fidei & constantiæ virtutem (donante Deo) in te sitam esse cognovimus; omnem, quam oportet, in carissimo S. Petri filio, in te fiduciam habentes, animum tuum de nostra itidem constantissima dilectione, & erga honores tuos promptissima voluntate, nequaquam dubitare volumus. [& solicitus pro Rege adolescente.] De Rege vero mentem nostram & desiderium plene cognoscere potes; quod, quantum in Domino sapimus, neminem de ejus præsenti ac futura gloria aut solicitiorem, aut copiosiori desiderio nobis præferri credimus. Est etiam hæc voluntas nostra, ut primum oblata nobis opportunitate, per nuntios nostros super his, quæ ad profectum Ecclesiæ & honorem Regiæ dignitatis suæ pertinere arbitramur, paterna eum dilectione & admonitione conveniamus. Quod si nos audierit, non aliter de ejus, quam de nostra salute gaudebimus: quam tunc certissime sibi lucrari poterit, si in tenenda justitia, nostris monitis & consiliis acquieverit. Sin vero (quod non optamus) nobis odium pro dilectione; omnipotenti autem Deo, pro tanto honore sibi collato, dissimulando justitiam ejus, contemptum non ex æquo reddiderit; interminatio, qua dicitur, Maledictus homo, qui prohibet gladium suum a sanguine, super nos, Deo providente, non veniet. [Hier. 48, 10.] Neque enim liberum nobis est, alicujus personali gratia legem Dei post ponere, aut a tramite rectitudinis pro humano favore recedere, dicente Apostolo: Si hominibus placere vellem, servus Dei non essem. [Gal. 1, 10] Data Romæ, II Non. Maji, Indictione XI.

[24] Post hæc, Pontificali benedictione confirmatus, quam acceptus sibi fuerit ad exemplum Euangelii Pater cælestis ostendit, quoniam mysteria, [Qui sacrificanti columbam insistere viderat,] quæ abscondit a sapientibus & prudentibus, revelavit parvulis. Nam duo rustici, non improbabili curiositate ducti, cum adventum novi Pontificis in Lateranam diœcesim comperissent, ad videndum eum mutuis cohortationibus instigati, ad ecclesiam properant. Quo cum pervenissent, invenerunt eum, juxta altare Missarum solennia celebrantem. Quem curiose inspicientes, omnes motus corporis & gestus ejus diligenti animadversione notarunt. Sed alter eorum velut in ecstasin raptus, vidit columbam d de cælo descendere, humeroque Gregorii dextero insidentem alis extensis caput ejus velare. Completo vero Canone, columba collum protendens, calici rostrum, ut sibi visum est, immisit: quo retracto, unde venerat, illico reversa est. Stupefactus igitur novo miraculo rusticus, atque post paululum ad se reversus, ad propria remeavit.

[25] Sequenti nocte tres viri, habitu decoro vultuque splendido, ei apparuerunt: quorum unus, [id revelare alio viso monitus.] vestitu succincto canicieque decenti, figuram Petri, (ut in picturis videre solebat) sibi expressit: alius vultu splendidus, statura procerus, in admirationem simul & timorem convertit inspectorem; tertium, cujus qualitatis esset, non adeo curiose quæsivit. Proinde affabilior horum trium, quis esset diu hæsitans, tandem canum illum sermone aggressus, quis ille major esset, vel quo censeretur nomine, sciscitatus est: a quo responsum, quod Sol vocaretur, accipiens, insuper ita increpatus est: Quare non annuntiasti Gregorio, quod heri vidisti? Ille vero perterritus, nihil se vidisse testatur. Oblitusne es, inquit, quod columbam heri inter Missarum solennia requievisse super humerum ejus videris? totamque visionem, ut viderat, sibi retexuit. Deinde præcepit ei, ut quantocius ad Gregorium iret, quia eadem die inde erat transiturus, atque ex ordine ei visionem recitaret. [itemque at tertio,] Mane facto rusticus, quid ageret dubitans, atque visionem illusionem esse secum pertractans, quemdam ejusdem loci religiosum virum adiit, & quid sibi visum fuisset intimavit. Id autem consilii accepit, quatenus Dominum obnixe deprecaretur, ut, si ex illo hæc visio fuisset, secundo ac tertio ei revelare dignaretur: quod ita rusticus devote peregit. Secunda igitur nocte item commonitus, obnixius precibus institit. Tertia vero nocte, cum iidem viri terribilius solito se ingessissent: præcepit ei unus, ut, si vitam aliquamdiu vellet differre, ne dubitaret, quod jussus fuerat, Domino Apostolico denuntiare, ac subintulit: Si tu, cum prope fuerat, jussis nostris minime obtemperasti, necesse est, te post eum longius eundo laborare. Sed ille, certius adhuc aliquid ab his elicere gestiens, dixit: Ego quidem rusticus sum & indoctus, quid mihi in signum dabitur, [tandem Gregorio ipsi indicat.] ut a tali persona credatur? Unus eorum, qui tantum solebat pro ceteris loqui, dicebat: Hæc dices Gregorio, quod etiam ipse verum esse cognoscit: quoniam accedens ad altare, quod eodem die cogitavit, apud omnipotentem Dominum impetrare meruit. Rusticus ad Gregorium perveniens, secretum ab eo petiit: & quæ itineris & laboris ejus causa extitisset, fideliter insinuavit. Ille vero benigne subridens, ac signum præcognoscens, rusticum, tantæ legationis nuntium, ad sua regredi cum Apostolica benedictione permisit.

[26] Alio quoque e tempore, cum maxima detineretur corporis infirmitate, [Amissam lacrymarū gratiam] quædam neptis sua ad eum visitandi gratia venerat, & qualiter se contineret, inquirebat. Tum ille, ut nepti super ægritudine sua animum levigaret, monilia ejusdem manu tenens, an nubere vellet, requisivit. Post, recepta sanitate, dum solitis orationibus incumberet, nec recordatione præteritorum malorum, nec spe futurorum bonorum, aut desiderio, &, ut breviter concludamus, nullo modo ad hoc, ut saltem unam lacrymulam exprimere valeret, pertingere potuit. Diu igitur mœsto animo revolvens, quid egisset, quo delicto Deum offendisset, qua denique culpa datam sibi compunctionis gratiam perdidisset; tandem temperato mœrore, id consilii accepit, ut religiosos viros secum in jejuniis & orationibus supplicare Domino deposceret; quatenus ei revelare dignaretur, [multa prece recuperans,] pro qua noxa donum illi, quod pridem habuerit, sublatum sit. Quod congrua devotione peractum est. Completis itaque duarum hebdomadarum vigiliis, jejunio, & corporali disciplina, pius & velox auditor desiderium cordis tribuit ei. Nam cuidam innocenti & simplici viro Beata Dei Genitrix in visione apparuit, [discit id sibi accidisse quia neptis manum tetigerat.] eique præcepit dicens: Vade, & dic Gregorio, quod cum ego illum in chorum (non dubium quin Virginum) elegerim, ipse e contrario aliter quam deberet egit. Novo autem permotus elogio Gregorius, magis hæsitare cœpit; intentiusque orare, ut apertius sibi Dei misericordia, quid esset, ostenderet. Iterum eidem, cui supra, sanctissima Virgo Maria mater Domini in somnis apparens, inquit: Hæc dices Gregorio; quoniam ipse contra gravitatem institutionis nostræ monilia tractavit neptis suæ: idcirco gratiam, quam habuit, amisit. Sed nunc, quia pœnitentia de peccato suo peregit, donum lacrymarum recipiet. Hinc admonemur illius dicti: Bonum est homini, mulierem non tangere. [1 Cor. 7.]

[27] Quadam æstate, quæ Romæ humanis corporibus valde contraria est, [Deipara eidem febrim immittit] dum idem vir Dei maximis per integram hebdomadam æstuaret febribus; apparuit ei B. Dei Genitrix semper Virgo Maria; atque, aut indignationem ostenderet, ventrem ejus manu versa percutiens, recessit. Deinde per alteram septimanam adeo debilitatus est, ut respirare eum, qui exitum ejus præstolabantur, vix sentire possent. Finita hebdomada illa, rursus ad eum Beata Dei Genitrix, hora diei quasi sexta, accessit; qualiter se haberet, & si adhuc satis pœnarum luisse sibi videretur, ab eo sciscitatur. Cui ille respondit: Domina piissima, ut tibi videtur. Tum leni manu, [& aufert,] quasi corpus ejus perungens, ab oculis ejus evanuit. Mox illo, vestimenta sua, quasi ad ecclesiam processurus esset, requirente; hi, qui aderant, præ nimia infirmitate minus sanum sentire æstimabant. At ille, nil mali se habere affirmans, extorquet ut vestibus se induant, atque ad ecclesiam perducant. Quo facto, in tantum sanitate recepta convaluit, ut etiam sacra Missarum solennia publice in ecclesia Salvatoris sequenti die celebraret.

[28] Inter hæc; quanta obedientia tanto viro exhibenda foret, Hermanno tunc temporis Cardinali. [inobediens Gregorio divinitus increpatur.] sed postmodum f Brixiensis Ecclesiæ Præsuli, divinitus ostensum est. Nam cum ab eo ad mensam quadam die vocatus non venisset, nocte insequenti, terribilis ei quædam species apparuit, eumque vehementer increpavit, dicens: Ut quid, miser, imitatus es contumaciam Dathan & Abiron, supersedendo Gregorii ad convivium invitatione, sicut illi superbe respuerunt Moysi ad concilium vocationem? An excidit tibi, quanta millia millium in inferno demersa sint propter unius Protoplasti inobedientiam? Festina ergo ad satisfactionem, si evadere cupis debitam rebellibus damnationem. Itaque mox, ut opportunitas data est, provolutus est pedibus clementissimi Papæ: nec mora, veniam impetravit lacrymosa supplicatione.

[29] Nunc libet duo miracula sanctitatis per B. Gregorium divinitus facta breviter assignare: [ægri duo ab eodem sanantur.] ne forte ingressis nobis silvam densioris historiæ, excidant memoriæ. Quodam namque tempore, cum de more sacras manus ablueret, ipsa ablutionis aqua, instar lactis facta, ægrum quemdam, cum fide recuperandæ sanitatis eam in usum sumentem, confestim ab ægritudine liberavit. Item, cum in comitatu gloriosæ Mathildis delitesceret, & rabiem persecutionis, de qua posthac plenius dicturi sumus, declinaret; quadam die venerabilis g Hubaldus Mantuanus Episcopus indicavit ei, quod cocus ejus, nimia infirmitate prægravatus, de lectulo surgere non valeret. At ille, necessarii commutationem non habens officii, cum fide grano sinapis comparanda, transtulit montem infirmitatis, & crevit in validum gratia sospitatis. Eadem quippe hora, qua jubentis vocem audivit, surrexit, ac necessaria præparavit,

ANNOTATA.

a Henrici quarti mater post viri mortem Agnes Imperatrix, eo parvulo gubernacula regni pacifice est moderata: sed postea Principum invidia, videns filii animum a se aversum disceßit in Italiam: & per medium fere anni spatium, ut loquitur Leo Ostiensis lib. 3 Chronici Casine isis cap. 32, Casini commorata est, ac proinde eam tunc ibi existentem salutat S. Gregorius.

b Videtur Rainaldus, tunc exul, Casini fuisse. Eum S. Gregorius consolatur epistola 20 libri primi, anno sequenti data, in qua meminit dictæ Agnetis Imperatricis. Eidem epistolam libro 6 etiam scripsis Indictione 2 anno 1079.

c Gottifredus seu Godefridus, cognomento Barbatus seu Senior, Lotharingiæ & Tusciæ Dux, duas habuit uxores; primo Dodam, ex qua genuit Godefridum Gibbosum, & B. Idam viduam, Comitissam Boloniæ, cujus Vitam dedimus 13 Aprilis. Dein duxit anno 1054 Beatricem, viduam Bonifacii Tusciæ Marchionis, quæ eidem Bonifacio ante genuerat Mathildem Marchionissam.

d Aliquid simile eidem Gregorio postea Casini contigissenarrat Leo Ostiensis, lib. 3 Chronici Casinensis cap. 54.

e Anno scilicet sequenti 1074 ægrotavit, ac se a morbo convaluisse indicat epistola 9 libri 2, Beatrici ejusque filiæ Mathildi, scripta XVIII Kalendas Novembris, qua dolet se ex periculoso morbo emersisse, ac servatum ad solicitudinem pene naufragantis Ecclesiæ.

f Hermannus, sive Arimannus, aut Armanus, favore Comitissæ Mathildis electus est Episcopus Brixiensis anno 1096.

g Hubaldus sive Ubaldus, creatus Episcopus Mantuanus anno 1082, sed ab Henrico Rege pulsus, etiam exul degebat cum S. Gregorio.

CAPUT IV.
Gregorii Decretales Epistolæ contra Simoniacos & fornicarios.

[30] Iam tempus exigit, aliquot Decretales beati Præsulis Epistolas contra Simoniacos & Nicolaitas a in Galliam atque Germaniam transmissas ponere, [Sicuti visus fuerat stercora ab ecclesia egere,] & subinde, quid sibi velit saccus ille stercoribus refertus, quem supra Pisanis visum commemoravimus, aliquam, ut promisimus, conjecturam facere. Denuntiatio quippe regularis judicii, prædictorum hæreticorum eisque faventium concutiens & coërcens ignominiam, non absurde videtur comparari sacco stercora continenti; quem videlicet vir sanctus quodammodo portavit, dum Epistolas mittendo, conversionem eorum, quos notavit, diu patienter exspectavit: exporravit autem, quando pertinaces in errore, synodali consensu ab Ecclesia separavit. Harum igitur Epistolarum prima nobis occurrit ad Ottonem Constantiensem Episcopum directa, quæ ita se habet.

[31] Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Ottoni, [sic Ottoni Constantiēsi scribens,] Constantiensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Instantia nuntiorum tuorum, festinanter redire volentium, non permisit nos fraternitati tuæ, quæ in Romana Synodo constituta sunt, seriatim intimare. Hæc tamen necessario tibi scribenda fore arbitrati sumus: Nos, juxta auctoritatem sanctorum Patrum in eadem Synodo sententiam dedisse; ut hi, qui per Simoniacam hæresim, hoc est, interventu pecuniæ, ad aliquem sacrorum Ordinum gradum & officium promoti sunt, nullum in sancta Ecclesia ulterius ministrandi locum habeant. Illi, quoque, qui Ecclesias datione pecuniæ obtinent, omnino eas perdant: nec deinceps vendere vel emere alicui liceat. Sed nec illi, qui in crimine fornicationis jacent, Missas celebrare, aut secundum inferiores Ordines ministrare altari debeant. Statuimus etiam, ut, si ipsi contemptores fuerint nostrarum, [contra Simoniacos & fornicarios:] imo sanctorum Patrum Constitutionum, populus nullo modo eorum officia recipiat: ut, qui pro amore Dei, & officii dignitate non corriguntur, verecundia seculi & objurgatione populi resipiscant. Studeat igirur fraternitas tua, se in his nobis cooperatricem exhibere: sic crimina ista de Ecclesiis suis radicitus evellere, quatenus boni pastoris meritum apud Deum valeas obtinere; & Romana Ecclesia de te, sicut de carissimo fratre, & studioso cooperatore, debeat gaudere.

[32] [ejusdem inobedientiam] Qua vero contumacia prænominatus Episcopus decretis salutaribus resultaverit, vel potius insultaverit, sequens Epistola prodit. Gregorius, servus servorum Dei, Ottoni Constantiensi Episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Perlatum est ad Nos de fraternitate tua, quod satis invitus & mœstus audivi, quodque si vel de extremo Christianæ plebis membro ad audientiam nostram deferretur, severiore districtionis disciplinæ censura esset procul dubio castigandum. Cum, [acriter objurgat;] enim Apostolica auctoritate & veridicis sanctorum Patrum sententiis incitati, ad eliminandam Simoniacam hæresim & præcipiendam Clericorum castitatem, pro nostri officii debito exarsimus; Moguntino Venerabili Archiepiscopo Confratri nostro, cui plures & late dispersi Suffraganei sunt, hoc obedientiæ munus injunximus, ut tam per se quam per coadjutores suos hoc Romanæ Ecclesiæ Decretum universo Clero studiosius inconculcaret, & inviolabiliter tenendum proponeret. Tibi quoque, cui plurimus Constantiensis Episcopii Clerus & populus amplissime dilatatus, ob eamdem causam speciales litteras cudere, bulla nostra impressas, collibuit, [ostendit turpitudinem pellicatus,] quarum fultus auctoritate tutius animosiusque præceptis nostris obtemperares, & de sanctuario Domini Simoniacam hæresim & fœdam libidinosæ contagionis pollutionem expelleres. Apostolica namque B. Pauli præpollet auctoritas, qua fornicatores & adulteros cum ceteris sceleratis connumerans, diffinitam suæ jussionis sententiam subjicit, cum ejusmodi nec cibum capere. [1 Cor.5] Præterea universus Ecclesiæ Catholicæ cœtus, aut virgines sunt, aut continentes, aut conjuges: quicumque ergo extra hos tres ordines reperitur, inter filios Ecclesiæ, sive intra Christianæ Religionis limites non numeratur: unde & Nos, si vel extremum laicum pellicatui adhærentem liquido cognoverimus, hunc velut præcisum membrum a Corpore dominico, a Sacramentis altaris, [& ipsum Romam citat:] donec pœniteat, arcemus: quomodo ergo sanctorum Sacramentorum distributor vel minister esse debet, qui nulla ratione potest esse vel particeps? Sed illa Beati Papæ b Leonis nos impulit auctoritas, qui Subdiaconis ineundi connubii licentiam prorsus abstulit. Quod decretum B. Leonis posteriores sanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontifices, maxime Doctor eximius c Gregorius, ita pro lege sanxerunt, ut deinceps tribus his Ordinibus Ecclesiasticis; Sacerdotibus, Levitis & Subdiaconis vincula conjugalia omnino sint prohibita. Cum autem hæc omnia tibi observanda, Pastorali providentia transmitteremus, tu, non sursum cor, sed deorsum in terra ponens, prædictis Ordinibus fræna libidinis (sicut accepimus) laxasti; ut qui mulierculis se junxerunt in flagitio persisterent, & qui necdum duxerunt tua interdicta non timerent. O impudentiam, o audaciam singularem! Videlicet Episcopum Sedis Apostolicæ decreta contemnere, præcepta sanctorum Patrum convellere, imo vero præceptis contraria ac fidei Christianæ repugnantia de sacratiore loco, & de Cathedra Pontificali subjectis ingerere. Quapropter tibi Apostolica auctoritate præcipimus, ut ad proximam Synodum nostram [prima] proximæ [Quadragesimæ] hebdomade te præsentem exhibeas, tam de hac inobedientia & Sedis Apostolicæ contemptu, quam de omnibus, quæ tibi objiciuntur, canonice responsurus d.

[33] [idem indicat Clero Constant.] Hic Clero & populo demandat, ne inobedienti Episcopo obediant. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Clericis & Laicis majoribus & minoribus, in Constantiensi Episcopatu consistentibus, Christianam legem diligentibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Misimus Fratri nostro, Episcopo vestro, Ottoni litteras exhortatorias, per quas pro nostri necessitate officii Apostolica auctoritate injunximus illi, ut Simoniacam hæresim de Ecclesia penitus sua excluderet, & castitatem Clericorum studiose prædicandam susciperet, & firmiter tenendam Episcopali vigilantia inculcaret. Nam sic eam nobis Euangelicæ & Apostolicæ litteræ, authenticarum Synodorum decreta, & eximiorum Doctorum præcepta insinuant, ut eam dissimulare & negligere, sine magno animæ nostræ & populi Christiani detrimento, non possimus. Sed Episcopus vester, ut nobis relatum est, quæ paterne suaseramus perficere non curavit: & ut non solum inobedientiæ, verum etiam rebellionis offensam contraheret, quemadmodum accepimus, palam Clericis suis, jussioni nostræ, immo Beati Petri, omnino contraria permisit; ita ut qui mulierculas habuerant, retinerent; & qui non habebant, illicita temeritate subintroducerent. Quod, ut audivimus, moleste ferentes, secundam ei scripsimus Epistolam, indignationis ei nostræ motus ostendentes, & idem præceptum iterato acrius inculcantes, cum etiam ipsum ad Synodum Romanam, quæ prima proximæ Quadragesimæ hebdomada futura est, advocavimus, ut pro se rationem reddat, & inobedientiæ causas si rationabiles habuerit, in audientiam totius Conventus exponat. [& omnes ab ejus absolvit obedientia:] Hoc ideo, Fratres carissimi, vobis innotescimus, ut animæ vestræ saluti consulamus. Si enim Beato Petro & sanctæ Sedi Apostolicæ fronte aperta repugnans ec contumax esse voluerit, liquido manifestum est, quod qui matrem vel patrem inhonorat, nullam a fidelibus patris & matris jure obedientiam exigere aut quærere debeat. Indignum est enim, ut qui magistro detrectat subesse, magister auditoribus postulet præesse. Quapropter omnibus, sicut prædiximus, majoribus atque minoribus Deo & B. Petro adhærentibus, Apostolica auctoritate præcipimus, si in obduratione sua persistere voluerit, nullam ei obedientiæ reverentiam exhibeatis, neque id animæ vestræ perniciem esse putetis. Nam si, ut toties jam prædiximus, præceptis Apostolicis voluerit esse contrarius, ab omni illius subjectionis jugo Beati Petri auctoritate absolvimus ita universos, ut cum Sacramenti obligatione quilibet ei fuerit obstrictus, quamdiu Deo omnipotenti & Sedi Apostolicæ rebellis extiterit, nulla ei fidelitatis exhibitione fiat obnoxius. Non enim cuilibet personæ contra Creatorem suum, qui cunctis præponendus est, aliquis debet obedire; sed debemus contra Deum superbienti resistere, ut saltem hac necessitate coactus ad viam justitiæ addiscat redire. [qui Rom. ecclesiæ rebellē se exhibet.] Quanti enim periculi quantæque a Christiana lege sit alienationis obedientiam, maxime Apostolicæ Sedi, non exhibere, ex dictis Beati Samuelis Prophetæ potestis cognoscere, quæ sanctissimus Papa Gregorius in ult. lib. Moralium procuravit exponere. [Lib. 35, 10] Ut ea autem sint vobis in promptu, scripta transmisimus; quatenus indubitanter sciatis, nos vobis novam non dicere, sed antiquam sanctorum Patrum doctrinam propalare. [1 Reg.5] Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victima, & auscultare magis quam offerre adipem arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, & quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere, obedientia quippe victimis jure præponitur, quia per victimas aliena care, per obedientiam vero propria voluntas mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio præcepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiæ demonstretur. Ex adverso igitur melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur: si enim ariolandi peccatum est repugnare, & quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere, sola est quæ fidei meritum possidet; sine qua quisque convincitur infidelis, etsi fidelis esse videatur.

[34] Ad Laicos, pro exequendis superioribus institutis. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Rodulfo Duci Sueviæ, atque Bertholdo Duci Carentano, [Ducibus Sueviæ & Carinthiæ] salutem, & Apostolicam benedictionem. e Scimus, quoniam prudentia vestra miserabilem Christianæ religionis desolationem perspicaci mente perpendit, quæ pro peccatis nostris in ea nunc extremitate est posita, ut infeliciora tempora nemo viventium viderit, nec a tempore B. Silvestri Patris nostri scripturarum traditione repererit. Verum hujus tanti mali nos caput & causa sumus, qui ad regendum populum prælati, & pro lucrandis animabus Episcopi vocati & constituti sumus. Ab eorum namque principatibus, velut a quibusdam initiis, subditorum bona vel mala veniunt, [queritur de Episcoporum inobediētia,] qui aut mundanas dignitates, aut magisterium spirituale susceperunt: qui dum nihil aliud, nisi gloriam & voluptates seculi quærunt, sine sua & populi confusione vivere nequeunt. Quoniam in malefactis prava sectantes desideria, & suæ auctoritatis jura per culpam ligant, & aliis peccandi per exemplum fræna relaxant: neque enim per ignorantiam aut improvidi delinquunt, sed præsumptuosa obstinatione Spiritui sancto resistentes, divinas quas cognoverunt leges abjiciunt, & Apostolica decreta contemnunt. Sciunt namque Archiepiscopi & Episcopi terræ vestræ, quod & omnibus fidelibus notum esse debet: quoniam in sacris Canonibus prohibitum est, ut hi, qui per Simoniacam hæresim, hoc est, interventu pretii, ad aliquem sacrorum Ordinum gradum vel officium promoti sunt, nullum in sancta Ecclesia ulterius ministrandi locum habeant; nec illi, qui in crimine fornicationis jacent, Missas celebrare, [tolerantium Simoniacos & fornicarios,] aut secundum inferiores Ordines ministrare altari debeant. Quæ cum eos sancta & Apostolica mater Ecclesia, jam a tempore B. Leonis Papæ, sæpe in Conciliis tum per Legatos, tum per Epistolas, in se commissis sibi plebibus, utpote ab antiquioribus neglecta renovare & observare commonuerit, rogaverit, & accepta per Petrum auctoritate jusserit; adhuc tamen inobedientes (exceptis perpaucis) tam execrandam consuetudinem nulla studuerunt prohibitione decidere, nulla districtione punire; non attendentes quod scriptum est; quasi ariolandi peccatum est repugnare, & quasi crimen idololatriæ, nolle acquiescere, Cum igitur illis Apostolica, imo sancti Spiritus mandata spernentibus, & scelera subditorum criminosa foventibus patientia, divina ministeria indigne tractari, [eosque a sacris arceri jubet,] populum seduci intelligimus; alio quolibet modo contra hæc vigilare nos convenit, quibus cura Dominici gregis præe cunctis incumbit. Multo enim melius nobis videtur justitiam Dei vel novis reædifiare consiliis, quam animas hominum una cum legibus deperire neglectis. Quapropter ad te, & ad omnes, de quorum fide & devotione confidimus, nunc convertimur; rogantes vos, & Apostlica auctoritate admonentes, ut, quidquid Episcopi de hinc loquantur aut taceant, vos officium eorum, quos aut Simoniace promotos & ordinatos, aut in crimine fornicationis jacentes cognoveritis, nullatenus recipiatis: & hæc eadem, adstricti per obedientiam, tam in Curia Regis, quam per alia loca & conventus regni notificantes ac persuadentes, quantum potestis, tales sacrosanctis deservire mysteriis, etiam vi, [& Simoniace accepta impendi ecclesiæ] si oportuerit, prohibeatis. Si qui autem contra vos, quasi istud officii vestri non esse, aliquid garrire incipiant; hoc illis respondete, ut vestram & populi salutem non impedientes, de injuncta vobis obedientia, ad nos nobiscum disputaturi veniant. Quia vero te, Rodulphe dico, Ducem & carissimum sancti Petri filium, ad religionis spiritum desideranter anhelare confidimus; unde nos consuluisti, quidquid nobis perfectius visum est, ad correctionem tuam tibi intimamus; ut quantumcumque pretii te pro disponendis in Ecclesia Clericis accepisse recordaris, aut in utilitates ejusdem Ecclesiæ, si attinere ei videtur, aut in usus pauperum expendas; ut nulla in te reprehensibilitatis macula remanente, inter electos regni cælestis cives adscribi merearis. Datum Romæ, tertio Idus Januarji, Inditione decima tertia. f.

[36] [Adelberti Comitis & ejus uxoris] Item ad Laicos pro iisdem instutis. Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto in Christo filio & nobilissimo Comiti Adelberto, & ejus exori, salutem & Apostolicam benedictionem. Gratias Deo referimus, quod & laici & mulieres ad Dominum mentes erigunt, & cultum religionis libenter intellectu capiunt & tenere contendunt. Nam illi, qui propter lucrandas animas Episcopi vocati & constituti sunt, & subditos suos verbo & exemplo viam veritatis docere deberent, his temporibus seducti a diabolo, non solum legem Dei deserunt, sed impugnare & omni conatu subvertere non desistunt. Quo minus mirandum est, si ipsi inferiores Ordines a delicto non prohibent, quorum aut ordinatio fuit hæretica, aut vita omni immunditia & facinoribus cooperta: [obedientiā in hoc puncto laudaat;] qui, dum in semetipsis propria scelera nec corrigunt nec attendunt, subditorum quoque crimina, aut per negligentiam, aut timore propriæ conscientiæ, portant. De quibus recte per Prophetam dicitur: Obscurentur oculi eorum ne videant, & dorsum eorum semper incurva. Quapropter quidquid illi contra vos, imo contra justitiā garriant, & pro defendenda nequitia sua, vobis qui illiterati estis objiciant; vos in puritate & constantia fidei vestræ permanentes, quæ de Episcopis & Sacerdotibus Simoniacis aut in fornicatione jacentibus ab Apostolica sede accepistis, firmiter credite & tenete. [Ps. 68. 24] Data Romæ VII Kal. Novemb. Indictione decima tertia.

[36] Ut nullus obediat Episcopis præfata statuta contemnentibus vel negligentibus. [eamdemque universis inculcat.] Gregorius, servus servorum Dei, omnibus Clericis & Laicis, in regno Teutonicorum constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Audivimus, quod quidam Episcoporum apud vos commorantium, ut Sacerdotes & Diaconi & Subiaconi mulieribus commisceantur, aut consentiant aut negligant; his præcipimus vos nullo modo obedire, vel illorum præceptis consentire, sicut ipsi Apostolicæ Sedis præceptis non obediunt, neque auctoritati sanctorum Patrum consentiunt, testante divina Scriptura, facientes & consentientes par pœna complectitur. Omnipotens & misericors Deus, qui ultra spem, quia ultra meritum, miseretur & consolatur nos in omni tribulatione nostra, aperiat cor vestrum in lege, & confirmet vos in præceptis suis, ut auctoritate B. Petri a cunctis peccatis absolutos, vos ad cæleste regnum perducat regnaturos. Amen.

[37] [Ita visum complevit de stercore] Has Epistolas prosecuta est, ipso præsidente generalis Synodus; in qua, sicut gesta ipsius continent, sententia anathematis data est in omnes Simoniacos & Nicolaïtas hæreticos, qui in erroris sui secta indurati, synodalibus Sanctorum Patrum definitionibus & Decretalibus eorum statutis scienter inobedientes, apostatarumque pertinacia eis recalcitrantes, studio & voluntate refragrantur. Ecce saccus stercoribus plenus, eatenus arguendo, obsecrando, increpando cum omni patientia & doctrina portatus; sed ex tunc justa ultione divini zeli exportatus, secundum ordinem quem suis ultoribus ipse Dominus per Ezechielem Prophetam ostendit, dicens: A sanctuario meo incipite. [Ezech. 9] Clamor namque Sodomorum & Gomorrheorum usque ad ipsius Pontificatum multiplicatus fuerat nimis: in eo scilicet, quod prædicti hæretici eorumque fautores, nimia peccandi libertate effrænati, peccatum suum sicut Sodoma prædicaverunt nec absconderunt: ideoque nisi Dominus exercitum reliquisset nobis semen in corruptionis, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Gomorrha similes essemus. [Isa. 1, 9]

[38] Hac fama justificationis instigati Babenbergenses Clerici g, [nulla prece pretiove flexilis.] detulerunt ad aures ejus Simoniacum introitum Pseudo-episcopi sui, nomine Hermanni. At ille, contracta non minima pecunia pretiosi metalli & vestimenti copia, speravit Apostolicum rigorem muneribus emolliri posse: & approximans Romæ, exoravit venerabilem h Hermannum, Metensis Ecclesiæ Episcopum & Apostolicæ Sedis Legatum, qui tunc forte societatem itineris inciderat, uti se ad Dominum Papam præiret & intercederet. Quod cū attentasset, & humanæ placationis non parvam materiam affore designasset; vir justus, excutere manus suas ab omni munere solitus, ut erat in conclavi suo positus, Spiritu sancto se inflammante, respondit: Fac eum, si aliquam fidelium communionem velit obtinere, in partes suas redire, & monasticæ regulæ districtum jugum pœnitendo subire: quoniam, propitius sit mihi Deus, si domum istam mihi impleret auro & argento, numquam, me consentiente, Episcopali fungetur officio. Hoc itaque modo & iste Simoniacus submotus est a Sacerdotio.

ANNOTATA.

a Extat hæc epistola inserta Concilio primo, Romæ sub S. Gregorio habito anno 1074, in Apologetico capitulo 1.

b S. Leo epist. 82 ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem cap. 4, & epist 90 ad Rusticum Narbonensem cap. 3.

c S. Gregorius lib. 3 Regesti epist. 34 & etiam lib. 1 epist. 42.

d Partes Henrici Regis fovet Otto, quapropter excommunicatus, in exilium missus anno 1074, & post duos annos in excommunicatione mortuus, & Basileæ sepultus. Ita Chronicon Constantiense a Pistorio editum.

e Est epistola 45 libri 2.

f Anno 1075.

g Hermano Bambergensi scripta est epistola 84 libri 1, qua monuit eum. Verum quia judicio Sedis Apostolicæ se subtraxit, & Simoniace Ecclesiam invasit ejusque bona dilapidvit, eū Gregorius excōmunicavit, & Sacerdotali officio privavit, ut scribit, ad Bambergenses, Segefridum Archiepiscopum Moguntinum & Henricum Regem, & sunt Epistola prima, secunda, & tertia libri tertii. Fruschius ait, quod tandem monasterium Swartzachianum in Francia Orientali, id est Franconia, intraverit.

h Hermanno Episcopo Metensi commiserat S. Gregorius vices suas in causa Episcopi Bambergensis, ut dicitur citata epis, 84 lib. 1. Eidem scripsit epist. 53. lib. 1. epist. 2. & 21. lib. 2, epist. 5 lib. 6 & epist. 21 lib. 8, in quibus varia illi committit, & indicat auctoritatem Sedis Apostolicæ in excommunicando Henrico Rege.

CAPUT V.
Conjuratio in vitam S. Gregorii. Comprehensio & liberatio.

[39] Iam vero qualiter inimicorum fraudes, tentationes, pericula, [Multa fortiter agens & patiens,] detractiones, irrisiones, captiones, custodias propter nomen Domini; postremo, qualiter, Domini juvamine & sustentatione Apostolorumque comitante suffragio, Reges, Tyrannos, Duces, Principes, animarumque hominum captivatores, voratores; insuper lupos, Antichristi videlicet ministros, Archiepiscopus, Episcopos, & reliquos Ecclesiasticos pervasores fortissimus athleta Dei superavit, nequaquam silentio præterire dignum ducimus: [per quemdā Romæ sceleratissimum,] quatenus tam præsentibus quam subsecuturis sit in exemplum, & populus sanctæ Ecclesiæ olim nostrum seculum fuisse cognoscat sub tanto talique Pastore prolapsum. Indecens enim & inconveniens esse videtur, tradere oblivioni Patris hujus laborem; cum etiam profanarum causarum memoria penes seculares, pro fortitudinis exemplo, fiat. Hujus quidem exemplum si tenaci memoriæ tradatur, fit sanctæ Ecclesiæ supplementum, Christi fidelium ornamentum & in hæreseon profanarum veniet detrimentum. Hinc enim justorum [pugnæ] iterum prima sumpsere principia: [& hinc excommunicatum,] hinc Ecclesiastica victoria & perpetuæ felicitatis quodammodo per filium hereditas [propagatur.]

[40] Fuit itaque quidam vir in Urbe, perditionis filius, [tandemque in gratiam receptum,] omnium hominum sceleratissimus & iniquissimus; cujus quidem memoria aërem ipsum commaculat: cui pro dulcedine perjuria, fallaciæ, luxuriæ, traditio, homicidia, machinationes, susurrationes, conspirationes, fraudes, deceptiones, conventicula fuerant; & quidquid virtuti esse poest inimicum, sibi per omnia [licere] credebat; pater furum & socius perjurorum, clypeus fallacis & hasta mœchi, galea homicidarum & scutum traditionis, tegumentum machinationis, custos susurrationis, anxietas conspirationis, coloratio fraudis, risusque deceptionis, & crypta malæ conventionis: ad cujus confugium omnis hæreticus omnisque scelestus propeperabant: cujus ala velabat scandala, sub cujus umbra Leviathan ipse tortuosus coluber dulciter & suaviter quiescebat. Qui ad augmentum tanti commercii turres quamplures in Urbe construxerat; & posthabitis tam Dei quam hominis inimicitiis, quidquid ante suæ perversæ mentis oculos incentor maiitiæ, diabolus videlicet, adduxerat, peragere satagebat. Levia quidem sibi & dulcia verba, sed in fine jacula & absynthium fuerant: qui ad sui destructionem quemdam suum compatrem occidit: in cujus domum, re nondum plene cognita, perrupit, quam etiam destruxit: & peracto tanto scelere, in turrim, quam, vivente patre suo Stephano Urbis Præfecto, construxerat, se recepit. a Ad cujus facinus vindicandum vir Dei accensus, una cum adhuc vivente Papa Alexandro, maledictionis & anathematis eum vinculis alligavit. [conspiratione initia,] Ille ad augmentum suæ confusionis, cum quibusdam, quos sibi asciverat, Nicolao videlicet & Berthramo, ad perditionis filium, scilicet Henricum Regem, properavit; & communicato magnæ impietatis consilio, b Cadaloum Parmensem, hæreticum, Romam conductum, c hospitio recepit; & prælia multa, illius ob adjutorium, in Urbe commisit: cui solatium omnes hæretici Simoniaci pro posse impendebant, & per ipsum sanctam Ecclesiam confundere disponebant. Sed hæresiarcha tandem illo d mortuo, confusus iste, pactum se cum Domino Papa facere, & fidelitatem jurare spopondit. Quod & fecit: sed, quæ fides ei esse potuit, cui veritas numquam adhæsit? Stabat quidem, propter summi Sacerdotis potentiam, ut prædo ligatus: sed quas poterat fraudes animo tenus perpetrare non desinebat tartareus heres. Si quando eum venerabilis Pater Gregorius, ut a talibus pedem retraheret, hortabatur, in pejus quotidie suum vertebat pectus: sicque factum est, ut in ipsa turri, quam miræ magnitudinis supra pontem S. Petri construxerat, viros sicarios poneret; qui ab omnibus introeuntibus & exeuntibus, ex rebus, quæ ferebantur, prædam caperent.

[40] Qua de causa Præfectus Urbis e Cincius nomine, vir utique prudens, carus Deo, & hominibus, [in nocte Nativitatis,] (qui non ut laicus, sed veluti fidelis monachus, Deo serviens justitiam excolebat in omnibus) quadam die eum cepit, & in carceris squalloribus tantum latronem, ut dignum fuerat, tradidit. Tandem interventu quorumdam Nobilium Romanorum permittente hoc clementia Domini Papæ, peractis supra sancti Petri corpus sacramentis suæ meliorationis, datisque obsidibus & reddita turri, de qua confidebat. dimissus est. Tunc allatis arietibus, & machinis, ferreisque malleis, funditus est eversa: & sic Urbs aliquantisper quievit; & iniquorum factio, timore magno concussa, conticuit. Sed, [non obstante subito imbre,] quid miser faceret? Quousque potuit, iniquos, licet longe positos, tam per se quam per suos nuntios adiit. Ipse lustravit Apuliam, Lucaniam, f Duem Guiscardum, & ceteros excommunicatos visitans; statuitque cum ipsis tempus opportunum, quomodo Dominum Papam caperet & occideret: Filium vero sum ad Guibertum hæreticum Ravennatem g direxit, idem pactum compositurum: sicque ad Regem etiam suæ fallaciæ destinavit litteras, promittens eumdem Patrem regio conspectui repræsentandum. Compositis itaque hujusmodi demolitionibus, ad tempus quievit; expectans nimirum oppotunitatem, ut eum caperet, & iniquorum populo ad necandum traderet. Sed Dominus omnipotens, qui captione sua mundum liberans diabolum captivavit, Patris istius captione & sanguine. Ecclesiæ statum in melius provexit; & filium iniquitatis nō solū puero suo nocere prohibuit, sed etiam propiis rebus privavit.

[41] Prolapso itaque fere anno, ministri diaboli tempus advenit. [dum ad Præsepe Missa facit,] Nam instante festivitate Dominicæ Nativitatis, conspiratores suos, cum quibus conjuraverat, hortari cœpit, ut ad tantum flagitium mente prompti concurrerent, animumque aptarent; promittens eis ineffabilia, libertatem futuram, quæstum sine mensura, imitator per omnia fratris & magistri sui diaboli; qui solius morte Domini mundum sibi totum possidendum promittebat. Sed sicut scriptum est; dum capit, capitur; dum prædari incipit, præda fit; & dum ambit illicit quæ nondum possederat, perdidit acquisita quæ retinebat. Sic etiam iste, minister utique illius, si corde deprehendisset se tantis rebus expoliandum, fortasse quoquo pacto a tanti sceleris perpetratione, amore suarum rerum magis quam Dei, manum retraheret. Sed quoniam obcæcavit eum malitia sua, qua suffarcinatus incedebat, rem ad effectum perducere conatus est; non timens, imo postponens animæ suæ periculum, alter Judas, manus in Dominum suum & Christum Domini injecit. Præsente itaque tantæ festivitatis die, ad peragendum Vigiliarum obsequia Pontifex, ut mos est, ad B. Mariæ ecclesiam, quæ, ob tantarum devotionum merita, [non obstante subito imbre,] Major vocata est, cum parvo Clericorum & Laicorum numero properavit. Nam mos Urbis fuerat semper, in tantæ solennitatis excellentia, omnes ad eamdem ecclesiam confluere, totamque noctem illam hymnis & laudibus intentos pervigilem ducere. Sed, Domino disponente, ad evitandam tantam ecclesiam tanti Pastoris sanguine perfundi; ut ministri diaboli animus, inhians sui ad destructionem, quæ male voluerat perficere possit, populus tunc convenire prohibitus est. Die namque ipso Vigiliarum tantam æther aquarum inundationem profuderat, ut ipsum primi temporis imminere diluvium omnibus videretur. Vix enim aliquis domus suæ limen linquere, vicinique sibi juncti casam, si necessitas aliqua exigeret, intrare, ne dum ecclesiā tam longe sitam, peentrare valebat. Loquebantur enim quodammodo mundi elementa futurum scelus, & inauditum facinus præsagiebant.

[42] [dū ad Præsepe Missam facit,] Sed quid plura? Adest nox, in qua tenebrarum filius lucis aggreditur ministrum. Missis itaque exploratoribus ad alios exquisitores venerunt: nam quamdam societatem, juxta eamdem ecclesiam ex ipsius vici habitatoribus sibi asciverant: & notantes omnia, ad notitiam scelesti illius miserant, quæ scrutati fuerant. Tunc ille legionem suam, loricis indutam, cum festinatione conduxit; ponens ita, ut post peractam sive de nece victoriam, seu de vivo portato triumphum, quemcumque equum quis habere posset, ascenderet: ne quis contra ipsos meditaretur insurgere. Ventum tandem ad ecclesiam est: Papa vero gloriosus in Præsepi positus Missam noctis primam, sicut docet religio, decantabat; corpusque, Dominicum tam ipse, quam Clerus ejus susceperat; reliqui vero qui aderant, eadem adhuc Sacramenta percipiebant; cum magnus subito clamor, magnus & ululatus ex improviso intonuit, & ecclesiam ipsam implevit. Tunc undique lustrantes ecclesiam, evaginatis mucronibus percutientes quos poterant, ad locum Præsepii, [capitur,] quo Papa eximius residebat, convenerunt: percussisque ibidem aliquantis, ruptisque ostiolis illis, angulum brevem Præsepii æterni Regis & Matris truculentis manibus intraverunt. Tunc injecerunt in eum manus, & tenuerunt. Quorum unus educto gladio caput ejus abscindere voluit, sed tamen Domino volente non potuit. [& vulneratus abducitur.] Percussum tamen in fronte, graviterque vulneratum, de Missa nondum finita violentes manibus abstraxerunt, cædentes & percutientes. Ille vero, ut agnus innocens & mansuetus, ad cælum oulos erigens, nullum eis dedit responsum, non reclamavit, non reluctatus est, neque ut sibi in aliquo misererentur rogavit. Tandē, exutum Pallio & Casula seu Dalmatica & Tunica cum Camisia, relictis ei tantū amictu & stola, ut furem tractum, post dorsum cujusdam sacrilegi posuerunt. Ille vero, qui frontem gladio percusserat, arreptus a dæmonio, ante ejusdem ecclesiæ atrium diu volutatus est spumans, equusque ejus fugiens nequaquam ulterius inventus est.

[43] Tanti fama mali totam cito perculit Urbem. Quis unquam tanta flentium tantaque funebria narrare lamenta poterit? [Hinc populi planctus:] Sicut enim de Domini nostri Nativitate Urbs ceteris civitatibus altius congratulari solita fuerat; sic modo commota, tristitiam sibi non modicam advenisse proclamabat. Expavit pariter hoc factum cælum & terra, & ad tantum facinus vindicandum corda præparantur omnium. Tunc impletum est, quod dictum est per Prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem & luctum, & gaudium vestrum in planctum. [Tob. 2,] Et illud: Plorans ploravit in nocte, & lacrymæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus. [Thren. 1,] Tunc sancta Ecclesia Dei dicebat: Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum, & plorabo die ac nocte? [Hier. 9,] Et illud: Audite, obsecro universi populi & videte dolorem meum. Tunc, omnis maritus sumpsit lamentum; & quæ sedebant in thoro maritali, lugebant. Omnis itaque Clerus, Pastore percusso, huc illucque discurrebat, & cuncta pene altaria exuentes denudabant. Nihil alicubi, præter quod ante dictum fuerat, in ecclesiis divini Officii, [qui ad ultionem coiens,] illo die factum fuit. Elementa tamen ad tempus usque illud turbata, ne populum zelantem Domini zelum præpedirent, pacata monstrabantur. Terra vero aquam pene cunctam, quam nimia inundatione sustinuerat, absorbens, iterum quoqdammodo siccum ad hoc omnibus ulciscendum ostendit. Tota itaque nocte signis tubisque sonantibus, militibusque omnes aditus lustrantibus, ne aliquo portaretur extra Urbem ingenio, nullum usquam vestigium patuit: sane re dubia omnibusque ignorantibus, utrum vivus an mortuus esset, populo congregato in Capitoloio, referentibus quibusdam innotuit, quod in quadam turri captus teneretur. Tunc omnes gentes tulere voces ad sidera.

[44] Verum, ubi primum dies terris est reddita, omnes inter se hortantes populi innumerabiles ad domum Antichristi venerunt. [expugnat turrim,] Incepta itaque puga est: sed primo congressu pars hostilis fugam arripuit, omnisque factio in eadem se turri conclusit. Tunc omni parte vallatæ ignis appositus est; allatisque machinis & arietibus, rumpitur murus, cunctaque inibi conclusa fit Domini populo præda. Nemo suum periculum vitabat, sed sui oblitus pro posse pugnabat. Porro quidam vir, cum quadam nobili matrona, Patrem Gregorium secutus est, qui ei solatium aliquantisper fuerant. Vir namque ille, tædio detractionis, & algore hibernalis noctis afflictum, allatis calefecit pellibus, pedesque ejus in sinu suo composuit. Matrona vero ipsa, fomento mediaminis sui, Patris nostri plagam, nimio sanguinis rosei proffluvio tabidam, deplorando mulcebat; [ubi pia matrona ejus vulnus curabat,] omnesque illos Die inimicos, homicidas sacrilegos acclamabat, altera nimirum Maria effecta. Nam quemadmodum illa flens sua delicta, Domini vestigia lacrymando perfuderat: sic ista omnium crimina perferens, lacrymis suis tantum Pastorem proluebat. Osculabatur illa pedes Domini Salvatoris, quo deinde lota caput ad usque perveniret: hæc autem Dei & Domini famuli primo baptismate munda, postremo pectoris ardore adusta, caput pectusque deosculans lacrymis rigabat. O memorabile pectus! O devotissimæ feminæ laudabile jecur! quantus tibi tunc caritatis ardor inhæserat? um ante oculos tuos æterni Regis ministrum, iniquorum manibus male tractatum vulneratumque prospiceres; nec satanæ ministris, ex ore pudico sanctisque osculis, quæ pedibus manibusque & capiti tanti Patris feceras jam purgato, convitia digna & maledictionis jacula subtrahebas. Vere credibile est, animam tuam te pro Patris vita ponere velle, & tormenta potius inexistimabilia percurrere, quam Dominum captum & tam male tractatum videre. Pugnabat manibus omnium generosa virago, & immodicæ mercedis omnium particeps, quantum sibi accumulabat.

[45] Verum, quanto istius animosa fides, tanto alterius mulieris linguosa perfidia. Nam, sicut olim Dominicæ Passionis tempore, [dum alii insultarent capto,] ancilla ostiaria Petrum terruerat; sic ista Vicarium ejus mordacibus opprobriis conturbabat: quæ quidem illius traditoris soror fuerat, & idcirco tanto Patri maledicere non formidabat. Alter vero, ejusdem traditoris minister & sequipeda, evaginatum gladium retinens, tanti viri caput ipso die se abscissurum, [non impune.] blasphemando asserebat. Cujus impietatis vindictam velocissimum Domini judicium non distulit. Nam lancea, aforis vibrata, guttur ejus diræ vocis venam obtruncans, ad terram morientem palpitantemque prostravit, sicque ad tartarum misit.

[46] Traditor autem, jam jamque videns capiendam esse turrim, & sibi periculum mortis imminere, [Traditor sibi metuens, veniā orat,] coactus procidit ad pedes beatissimi Papæ, dicens: Semper misericordiam, Pater, docuisti, docens perfecisti; errantesque convertens, conversos in fide solidasti; suscipe errantem, & ab iniquitatibus se convertentem; conversum solida, ne me desperationis profunditas absorbeat. Peccavi, erravi, tradidi, interfeci, sacrilegium perpetravi. Matris Regis enim thalamum corrupi, violentisque manibus, h tugurium & parvum secretarium Dei Filii violavi. Te Patrem, & meum Dominum, ut parricida, perjuriis, sacrilegiis, manibus pollutis ex illius gremio attraxi. Suscipe, libera, tuere, misericordiam fer; da remedium, consilium, suffragium: injunge pœnam, pone pœnitentiam carceris, exilium, patriæ diffugium; & Dei judicio in me justissime commotum, ex more, placa populum. Tuis me pollutum sanctis suscipe manibus: & hujus diei mihi pœnitenti concede spatium. Furcas mihi jure paratas corde conspicio, dignam pœnam intueor; & idcirco corpore prostrato, corde demisso me potentiæ tuæ trado. Tunc Papa clementissimus, pio ut erat pectore, tanta supplicantem adorsus est: Video te felle amaritudinis obligatum, & tuæ mentis oculos tenebroso squalore contectos; qui lumen veræ lucis, nobis tanto tempore laborantibus, cognoscere nequiverunt. Tu ipse nosti, quantis religiosis viris te commonuerim, quantisque per memetipsum patientissimis admonitionibus solicitaverim, quibus non solum non acquievisti, verum etiam in deteriora prorupisti: sed tamen adhuc janua tibi vitæ patet, tantum ut convertaris corde. Qui mox ad terram corruens, verum se reum miserumque confessus est, promittens omnia sibi injuncta incunctanter perficere. Tandem vir mitissimus, [& impetrat.] solita sibi pietate commotus, respondit: Quidquid mihi ex ipsa injuria irrogasti, paterne indulgeo. Quod autem in Deum & Matrem ejus, Apostolosque seu omnem Ecclesiam contraxisti, luendum fore pronuntio: ita ut primo Hierosolymam tendas; & postmodum, si vivus inde reversus fueris, nostris te manibus & consilio repræsentes, ut sic saltem modo aliquo gratiam tibi reconciliare omnipotentis Dei valeas. Et quemadmodum cunctis filiis Ecclesiæ, subversior is hactenus exemplar fuisti, ita de cetero conversionis fias. Hæc itaque cuncta, pro ut jussum est, ut videbatur, explere libentissime spopondit: & sic, diei illius liberationem promeruit.

[47] Tandem Papa pius ad fenestram erectus, turbæ furenti expansis manibus, ut componeretur, & aliquanti majorum turrim ascenderent, innuit. Non-nulli vero, [Papa liberatus,] putantes, quod eos ad opus, quod inceperant, hortaretur, fortissimo impetu turrim scandunt. Et sic foras adductus est, turbis omnibus flentibus præ gaudio, & præ pietate clamantibus; cernebatur enim totus cruoris magnitudine respersus; & ideo nimio horrore perculsi, voces ad sidera proferebant. Facta igitur victoria, omnes una cum Papa Gregorio ad Dei Genit ricis ecclesiam, de qua nocte ipsa abstractus fuerat, [ad ecclesiam redit,] gaudio non modico repleti conveniunt. Tunc Pater communis Missam, quam nocte, ministris diaboli præpedientibus, finire non potuerat, hora ipsa complevit; & cum tanta victoria revertentibus, benedictionis Dominicæ gratiam dedit.

[48] Deinde, cibis summotenus degustatis, rursum conveniunt, adhuc plenius perscrutari omnes, [fugam capientibus inimicis.] qui inimico Dei se conjunxerant. Inventis autem illis, omnia bona ipsorum perdunt, & exterminio tradunt, nihil omnino linquentes præter personas, quæ fugæ præsidium ceperant. Verum dum apud præfatam ecclesiam populus pro Pastoris liberatione grates Deo redderet; iniquus ille Judas fugam cum uxore, filiis & fratribus arripuit; & sic dimissis rebus suis, nudus evasit. Quidquid vero sui juris olim esse poterat, populus postea adveniens distraxit; turribus ac domibus subversis, præsidiis vero fisci titulo sociatis. Perditionis vero filius & Antichristi minister, ante mundi constitutionem damnatus, post suam evasionem, quidquid promiserat non solum minime persolvit; sed etiam quibusdam sui similibus profanis associatus, consilia malignitatis contra liberatorem suum dare, quoad vixit, non abhorruit.

ANNOTATA.

a In Gestis Mss. Pontificum usque ad Martinum Papam V deductis, appellatur Centius Stephan; Bertoldo Cincius. Nomen hic videtur silentio tectum propter familiam, & Cincium Præfectum Vrbis virum sanctißimum, uti infra patebit.

b Cadalous Episcopus Parmensis, novo schismate formato Pseudo Papa constitutus est, assumpto Honorii II nomine, 28 Octobris anno 1061.

c In Gestis Romanorum Pontificum a Nicolao Aragonensi collectis apud Baronium an. 1064, num. 34. Cencius, Præfecti filius, vir nequam & pessimus, eidem Cadaloo astitit; eumque in castello S. Angeli recipiens, juramentum ipsi & defensionem præstitit.

d Ibidem num. 39 idem Nicolaus Aragonensis: Idem quoque Cadalous post paucos dies ex divino judicio pessimam mortem incurrit.

e Cinthius D. Petro Damiano, qui lib. 8 epist. 1 & 2 eum laudat.

f Robertus Guiscardus Northmannorum Dux, excommunicatus fuit a S. Gregorio anno 1074, sed Ecclesiæ obediens anno 1080 absolutus: uti pluribus deducit Baronius, ad dictos annos.

g Guibertus Archiepiscopus Ravennatensis, postea Antipapa, S. Gregorio semper infestus, adversarios fovit, & excommunicatus fuit.

h Præsepe Domini, a quo S. Gregorius abstractus fuerat, intelligitur.

CAPVT VI.
Henrici IV identidem ad vomitum redeuntis perversitas contra jura Ecclesiæ.

[49] His itaque præmissus, ad ea quæ cum Rege Henrico peracta sunt, veniamus; & innocentiam Gregorii Papæ ostendendo, mala, [Gregorio contra Henricum attestantur,] quæ pro bonis receperat, tam præsentibus quam etiam subsecuturis, prout possumus, indicemus. Nonnullos enim fore credimus, qui partim rei gestæ, partim auctoritatum sanctorum Patrum ac Decretaliū ignorantia, contra suæ salutis periculum, Patrem communē reprehendere, infamare, &, quod omnino inspectante Deo malum est inexistimabile, maledictiones ingeminare, nequaquam timeant. Qui, si forte divina inspiratione commoti, magis amore cognoscendæ veritatis, quam superbæ procacitatis instinctu hoc agerent; veridicis & approbatis religiosisque viris interrogatis crederent. Habent enim religione pollentes Episcopos infinitos, &, ut e multis paucos emuntiemus, a Geraldum Ostiensem, qui ob vitæ meritum ab Apostolica Sede Gallicanis ex partibus æssumptus, [sanctissimi Cardinales,] septimum inter Cardinales Episcopos thronum promeruit, qui ad ejusdem Regis causam investigandam ab Apostolica Sede est transmissus, & ad confirmandum suo prolatum ore testimoniū, plurimos est labores, pericula, vincula, carceresque ipsa pro veritate expertus. Habent b Prænestinum, qui ad eumdem sufferendum laborem ab Urbe Roma missus est. [Episcopi,] Habetur insuper & c Petrus Albanensis, qui ad confirmandum contra Simoniacos veritatis testimonium, immanem rogum pertransiens nudis plantis, sicut in Registro Domini Alexandri II Papæ scriptum reperitur, illæsus exivit. Habentur etiam complures ex ultramontanis partibus, d Udo Trevirensis, [Principes viri,] & Hermannus Metensis, Altmanus Pattaviensis vel Lauriacensis, e Adelbero Wirzeburgensis, f Hugo Diensis, in cujus electione tantum lumen fertur cælitus descendisse, ut diem vinceret, & corda omnium qui aderant, advenisse Spiritum sanctum, non dubitarent. Ad satisfaciendum etiam incredulis ceterorum ordinum viri conveniantur; Abbas videlicet g Cluniacensis, ejusdem Regis Pater in baptismate; & h Berinhardus Massiliensis, qui ob instantissimum fidei calorem, bis confessor factus, propter Dominum exilia compedesque est perpessus. i Rapoto, qui nimirum propter sanguinis nobilitatem & morum honestatem, in Regem a populo expetitus asseritur: k Adelbertus & Odalscalchus; quibus tam a Rege, quam etiam a Papa, res commissa fuerat.

[50] Et, ut nullus sexus pertranseat, veniamus etiam ad honestas, [ac feminæ.] & tam religione, quam etiam secularium rerum potentatibus locupletes mulieres; Reginam videlicet Agnetem, ejusdem iniquissimi Regis matrem, & vere Reginam; quæ, regali diademate dimisso, seculum istud deserens, Dei ejusque matris Apostolorumque ejus Petri & Pauli vestigiis inremissibiliter adhæsit; Beatricem insuper, ejusque nobilissimam prolem Mathildem; quæ, licet mundana cura Ducum officium, Italiam gubernando, gesserunt (ut Debbora nimirum effectæ, quæ judicans Israël, Jabin cum suis omnibus in torrentem Cison dispersit) iniquos multoties confusibiles contriverunt: quæ quidem inter Dominum Papam & Regem mediatrices fuerunt, & regni statum componere & confirmare desideranti desiderio cupiebant. Horum omnium aliorumque probabilium totius conditionis testimoniis non acquiescere, nihil est aliud, quam Dei iram promereri, perpetuæque damnationis subire sententiam. His itaque ad tanti Patris innocentiam ostendendam commemoratis, illius Regis fraudes, machinationes, & interdum etiam in S. Petrum contumelias, nostræ schedulæ conjungentes, ne in erroris tenebrosi ignorantia scire volentes jacere permittamus, pro viribus cœpta sequamur.

[51] Tertio igitur Henrico l mortuo, quartus ille Henricus Rex, [Patri succedens puer Henricus 4,] permittente Romano Pontifice Victore, qui tunc morienti præsens erat, hereditario jure, nimirum puer, successit. Sed (Salomone attestante, & dicente; Væ tibi terra, cujus Rex puer est, & cujus Principes mane comedunt) ad destructionem sui & totius regni, quidquid usquam sceleris esse potest, patravit. [Eccle. 10,] Cæco corde petulans Patrem non timuit, sed reddentibus cunctis testimonium pueritiæ imperfectæque ætati, lasciviam ejus Romani Pontifices supportarunt: existimantes illum virile scandere tempus, quo corrigi posset per se; non attendentes, quod scriptum est; Qui parcit virgæ, odit filium suum. [Prov. 13,] Nutritur namque vitium: & dum ramus tener non mundatur aut evellitur, in maturitatem veniens, manu vix aut ferro præciditur. Sic nimirum ille majorum ascendens currum, omnem Ecclesiam superbienti calcaneo supponere, calcandamque præbere, vilem ut ancillam, pro viribus conabatur. Quod scelus Romana Ecclesia non ferens, [monita Ecclesiæ spernit,] quæ caput totius Religionis & magistra est; & cui cunctos seculi potentes præ ceteris corrigere, vacillantesque consolidare proprium est, ipso Domino præcipiente Apostolo Petro; Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos; litteris eum convenire, & commonefacere & prædicare cœpit. [Luc. 22,] Cujus collum Christi jugum ferre nescium, libertatis suæ arbitrio induratum, hac illacque avertendo diffugit; [& Cadaloum evehit.] novo pectore nova versans consilia, tempus opportunum exspectavit, quo Romanam Ecclesiam, ut ceteras, sibi subjicere posset: ad quod postea, ut reipsa patuit, annisu quo valuit erectus est. Nam mortuo Nicolao II Papa, subintroductoque sanctæ memoriæ Alexandro, vesania suæ mentis arreptus, hæreticum Cadaloum, Parmensem male nominatum Episcopum, data per manum suam investitura, in Papam erigere non formidavit. Verum, cedentibus omnibus, controversus Deo, quod deliberaverat, nequaquam ad effectum perducere potuit. Quo tempore quantis sit paternis litteris commonitus, ejusdem Patris Alexandri m libri testantur.

[52] Cui Pater Gregorius, postquam Domini voluntate, fugiens & renitens, succedere coactus, est, [Ad Gregorii monita moveri visus,] ut decebat, paterna illum visitavit commonitione; orans & postulans, ut pro amore omnium Regis, etiam pro sui status salute, pro animæ suæ remedio, ab actis, quibus oportebat tantum sanctæ Ecclesiæ filium & membrum abstinere, pedem retraheret; agnosceretque Regem Regum super se inspectorem, qui cordium consilia & tenebrarum abscondita cognoscens, unicuique secundum opera sua reddit; rogans etiam, ut consiliarios pessimos, qui magis sua quam eum diligebant, dimitteret: quoniam talium consiliis consentire, nihil aliud esse quam mortem acquirere, regnumque subvertere, & in fabulam cunctis gentibus fieri velle, significabat. Ad hoc Rex ipse parumper commotus, n litteras supplices, & magis (ut postea claruit) subdolas, emendationem promittentes, misit. Allatis itaque litteris, [coram legatis ante acta retractat;] tota Ecclesia lætata est, sperans Sacerdotium & Regnum, Dei gratia coadunandum, ad purgandum omne quod in ipsa sparsim incumbebat sordidum. Tunc communi consilio definitum est, ut pro tanta causa, tamque Deo digna ratione, Agnes mater ejus Augusta, una cum venerabilibus Episcopis, Ostiensi videlicet & Prænestino, e latere Domini Papæ missis, Regem cum Apostolicis litteris adiret, ut tanta promissione percognita, certum finem malæ rei hactenus commissæ, imponere vellet. Quam Rex ipse, cum memoratis Apostolicis nuntiis honorifice suscepit: reversusque ad cor, ut justum fuit, in omnibus Deo & S. Petro satisfecit. Quidquid etiam Legati sibi superposuerunt, humillima mente portare promisit in manibus eorum, de cetero se custodire, omnesque Simoniacos malosque consiliarios & excommunicatos a se procul repellere, & Dei Ecclesiam, secundum Canonicam institutionem, per consilium Papæ ordinandam componendamque dimittere. His aliisque causis determinatis, ad Apostolicum reversi sunt. o

[53] Rex quoque reversus est ad eadem volutabra, quibus involvi consuerat; credens nimirum magis suæ blandienti voluntati malisque consiliariis, quam sanæ religioni. Ad quod corrigendum mater ejus Augusta iterum a Sede Romana missa est: cum quo, tempore aliquo conversata, [relapsus, a matre in viam reducitur,] sanctæ Matris Ecclesiæ erga illum affectum omnem aperuit. Ille vero jactum verbi semen cordis agro recepit; sed, secundum Euangelicam parabolam, dum mater serit, aliud cecidit secus viam, quod tam humanis gressibus conculcatum, quam a volucribus est raptum; aliud vero inter spinas, & ab exortis suffocatum, fructum ferre non valuit; aliud vero super lapidei cordis duritiam jactum, adustum solis ardore, radices habere non potuit. Per humanos quidem gressus, malorum hominum, quibus utebatur, consilia; per volucres vero, immundorum spirituum suggestiones; per spinas vero, divitias regiasque voluptates; per petram vero, duritiam cordis significari, intelligere quilibet sensatus poterit. Moram autem faciente Regina, suas iterum litteras Papa misit, ut instaret verbo & liberationi filii; ipsumque rogavit, ut quemadmodum in litteris sibi p olim missis continebatur, Legatorumque in manibus promissio & fides data ostenderat, sic se custodiret; & maxime a Simoniaca hæresi, qua insudabat, spiritum suum cohiberet; excommunicatos consiliarios, quos pro salute sua regnique statu Apostolica Sedes & Synodus juste damnaverat, procul abjiceret, ne in eamdem maledictionem incideret. Regina Romam revertens, filium ad Dei justitiam & honorem inclinatum fore asseruit: cui non multo post vacillanti blandientes & idoneæ litteræ q bis missæ sunt.

[54] Illo quidem tempore Saxones, quoniam videbant ab eo se nimium crudeliter tractari, unanimiter conspiraverunt, [metu etiam rebellantiū Saxonum,] ut pro Rege illum amplius non haberent. Tunc coactus supplices ad Apostolicum litteras direxit, orans, ut suis orationibus commendatum susciperet; quatenus eum de tam horrendo pavidoque judicio jam imminenti, suis meritis excelsi Regis dextræ eriperet; iterum iterumque promittens, nil unquam amplius de ecclesiis Dei facere, quod sancti Canones reprehendere possent. Cujus precibus motus Papa, eisdem Saxonibus litteras & nuntios misit; & circa ejusdem Regis radices fodiens, prædicationis suæ cophinos misit, exspectans scilicet, ut grossos ex ficu colligere posset. Sed, unde sumere humoris boni plenitudinem debuit, inde post marcidus aruit: & exspectata vitis ad pingues botros ferendum, labruscas viles & exiles portavit: & seges foliis pulchrioribus ornata, messis tempore nil aliud, quam infandæ permistionis lolium protulit. Monuit equidem Regem, interim se ab armis suspenderet, donec e Saxonum partibus nuntios haberet: Rex vero, non acquiescens litteris & commonitionibus Patris, terras Saxoniæ intravit; ubi ex utraque parte, hominum peccatis exigentibus, multus humanus sanguis effusus est. r Regis tamen in manibus, justo Dei judicio, [quibus bello victis ad ingenium redit.] victoria data; pro qua, sub manibus Domini humiliari debuit, tanquam ignitus & spiritu elationis inflatus, contra ipsum intumuit. Nam cuncta, quæ pridem per Matrem, per Episcopos, per Clericos, per communes nuntios & privatos, antea promiserat: postmodum, quia securus, in irritum duxit. Siquidem Ecclesias, quas in manibus Domini Papæ corrigendas sub juramento posuerat, non solum non dimisit; verum etiam, contra decretales Patrum institutiones, quibusdam adulteris & Simoniacis sub investitura contradidit. Inter quos etiam s Gotefridum, propter Ecclesiæ Mediolanensis invasionem excommunicatum, ejusdem invasionis adulterio investivit; t Altono cum Papa morante, quem Archiepiscopum melior pars Cleri, & populi suum Dominum elegerant. Dedit etiam u Firmanam, & & Spoletanam…

ANNOTATA.

a Geraldus, seu Gerardus Ratisponensis, ex majori Priore Cluniacensi Episcopus Ostiensis factus anno 1072, Ciaconio dicitur octavo loco Cardinalis creatus. Hic anno 1074 ad Henricum IV Legatus est missus. Extant ad eum S. Gregorii epistola 6 & 16 libri primi.

b Ubertus, infra Humbertus, Episcopus Prænestinus, cum dicto Geraldo creatus Cardinalis, & ad Henricum IV missus.

c B. Petrus Igneus, Monachus Vallumbrosanus, S. Ioannis Gualberti alumnus, a S. Gregorio anno 1074 Cardinalis Albanensis creatus, sancte obiit die VIII Ianuarii: quod autem hic dicitur contigit tempore Alexandri II, in causa Petri Simoniaci Episcopi Florentini, & legitur etiam in vita S. Ioannis Gualberti.

d De Udone infra agitur: De Hermanno supra actum. S. Altmanni Vita danda est 8 Augusti. Ad hunc vero est epistola 10 libri 9.

e Adelbero cum S. Altmanno constantißime schismaticis restitit, & sæpius est in exilium pulsus, atque anno 1090 mortuus in Lambacensi cœnobio, a parentibus condito.

f Hugonis, Diensis in Delphinatu Episcopi, Acta & legationesper Gallias, a S. Gregorio illi commissas, describit per 8 paginas Ioannes Columbus in Episcopis Diensibus. Ad eumdem extant epistolæ S. Gregorii septem.

g Is est S. Hugo Abbas, cujus Acta dedimus 19 Aprilis; & supra de eo agitur num. 12, 13 & 14. Extant quinque S. Gregorii ad illum epistolæ.

h Bernardus, Abbas S. Victoris Massiliæ, creatus an. 1066, defunctus an. 1080, a S. Gregorio cum Bernardo Patavino legatus ad Principes Imperii, & in Hispaniam propter dißidium Berengarii Comitis Barcinonensis. Extant epistolæ illius ad istum, & ad monachos Maßilienses de eo: in quarum altera lib. 6 epist. 15, illos hortatur ut absentiam sui Abbatis æquo ferant animo, in altera lib. 7, ep. 8 dolet de obitu ejusdem Abbatis.

i Rapoto videtur esse Comes Palatinus, cujus obitum refert Vrspergensis ad an. 1099.

k Adelbertus sive Albertus Comes, ad quem ejusque uxorem extat epistola 11 lib. 2; & huic similis Comes Imperii videtur fuisse Odalscalcus. De his tribus agit epistola 10, lib. 3 sub finem.

l Die 5 Octobris anno 1056 Borfeldiæ prope Herciniam silvam.

m Potißimum lib. 2, ep. 30 & 31, lib. 3, ep. 3, 7 & 10.

n Extant hæ litteræ apud Baronium an. 1073 num. 49.

o Lambertus Scafnaburg. asserit, Regem celebrata in Bamberga Paschali solemnitate, Nurenberg perrexisse obviam Legatis Apostolicæ Sedis, & tribus hic indicatis adduntur Episcopus Curiensis & Episcopus Cumensis.

p Est ea epistola 85 lib. 1.

q Sunt eæ 30 & 31, lib. 1.

r Monachus Herfeldensis, in Chronico historico Germaniæ, late hoc bellum describit, a pg. 744 tomo 1 Scriptorum illustrium Germaniæ excuso Basileæ anno 1574. Item Bruno monachus de Bello Saxonico, tomo 1 Scriptorum Germanicarum Rerum per Freherum edito.

s S. Gregorius epistola 15 lib. 1 adomnes Christi fideles in Lombardia, nuntiat se excommunicasse Gotefredum, quod simoniace Ecclesiam Mediolanensem occupaverit.

t Altonus, Vghello Atho, Clericus Ambrosiani Collegii, electus 1076, de quo & perturbatione Ecclesiæ Mediolanensis legi potest Vghellus in Archiepisc. Mediolan. col. 156.

u S. Gregorius epist. 15 lib. 3 ad Henricum Regem Contra statuta, inquit, Apostolicæ Sedis tradidisti Firmanam & Spoletanam Ecclesiam … quibusdam personis nobis etiam ignotis. Firmanam Sedem accepit Grifforanus, Spoletanam quidam natione Teutonus, quos ambos S. Gregorius excommunicavit & de Sede deposuit. Consule Vghellum in dictis Episcopis tomo 1 & 2 Italiæ sacræ

CAPVT VII.
Synodus Romæ a Gregorio celebrata contra Henricianum conventiculum Moguntiæ actum.

[55] His autem ad Apostolicam Sedem perlatis, Papa Gregorius non modicum conturbatus est. [Contra Gregorium promissa urgentem]